Transkription

Theatrum Humanae Vitae Theodori Zvingeri Bas.
[Inhaltsverzeichnis]
|| [ID00007]
THEATRI HVMANAE Vitae Volumen Sextum de Philosophicis Habitibvs Practicis ad Boni cognitionem simul & possessionem primariò conferentib. TRIBVS LIBRIS vniuersim tractans. M. Henningus Anding R. Ministerij Senior.
|| [ID00008]

Nobiliss. I. C.
[arrow up]

Basilio Amerbachio Bonifacii Iurisperitoru̅ integerrimi paris eruditionis acprobitatis filio Theod. Zvingervs Sextum hoc Theatri Hvmani Volumen Tribvs Libris explicatum Qvorvm I. De Philosophia Morum vniuersim: item de Legislatione & Jvrisprvdentia disputat. II. De Historia eximiè dicta. III. De Probitate & Jmprobitate vniuersim consideratis. Amicitiae iam inde à teneris initae progressuaet. studioru̅q. prouectu confirmatae affinitatis fraterno vinculo ampliatae MON
|| [ID00009]

TOMI SEXTI LIBRORVM DISPOSITIO.
[arrow up]

Theoricam philosophiam Practica excipit, à praxi, in qua summa eius vis & perfectio consistit, nomen trahens. Nam cùm fines harum diuersi sint, illa Cognitione̅, hac Probitatem, vtraq; Beatitudinem affectante: ea certè, quae ad fines hosce consequendos faciunt, aliquatenus distincta esse oportet. Et proinde vt Contemplationi pariter & Actioni singulae incumbant, quia tamen non ex aequo, à potiori fit denominatio. Sunt verò Practici Habitus in multiplici differentia. Quorum species singillatim enarrandae venient: si priùs de ijsdem vniuersim egerimus. Cuius quidem vniuersalis considerationis priorem partem Theoriae tribuimus, Philosophiam morum (quae in Politicam & Oeconomicam diuiditur) Legumlationem, Iurisprude̅tiam, & Historiam comprehendentis: posteriore̅ Praxi addicimus, Probitatem scilicet & Improbitatem. Aristoteles certè sexto Ethicorum, [Greek words] prudentiae speciem facit: ipsam quinetiam legum interpretationem ad [Greek words] (quae [Greek words] species existit) refert. Prudentis enim est, in ciuitate leges ponere, secundum quas ciues bene beate???; viuere possint. Eiusdem est leges posse interpretari, no̅ ex iusto tantu̅ [Greek words], verùm etiam ex aequo & bono. Si quis igitur particulares actiones inspiciat, Prudentis propriae erunt, atq; eaedem Iusti: si verò vniuersalem rationem, praeceptis certis circumscriptam & explicatam, sic cùm omnium virtutum practicarum, adde etiam theoricarum, officia co̅tineant, atq; dirigant (nam & Theologo, & Medico, & Artium liberalium professoribus, quid agerè debeant, vt munere suo in quotidiana vita rectè fungantur, Ethici philosophi & Legislatores praescribere solent) no̅ ineptè, vt opinor, & theoricis subiungi, & actiuis omnibus praeponi poterunt: vti etiam praecepta vniuersalia particularibus actionibus dignitate priora sunt. ???
|| [ID00010]

LIBRI PRIMI TITVLORVM DISPOSITIO. ???
[arrow up]

|| [1557]
Voluminis Sexti Liber I. De Philosophia Morum vniuersim. ETHICAE SIVE MORVM PHILOSOPHIAE INventores, Doctores, Scriptores. Ethicos vocamus, qui praecepta tum oeconomicè, tum politicè viuendi tradu̅t: & virtutis amore potius quàm formidine poenae homines à vitijs abstinere cogunt. Possunt etiam Philosophi Practici appellari, generaliori nomine, quoniam de omnibus virtutibus practicis, quae in [Greek words] diuiduntur, disputant, in vita tam oeconomica quàm politica. Apud Platonem Politici vocantur, vsitata eius temporis nomenclatione, à specie conuersationis humanae excellentißima ad totum genus translata appellatione, quam pòst Rhetores & [Greek words] magna temeritate ad se transferre sunt conati. Qvi, Qvales. Puta Philosophi. Pythagoras Samius, quemcunque in suam recepisset amicitiam, ei symbola sua communicabat, quae [Greek words] alioqui dicuntur, & hodie adhuc habentur. Latent sub illis moralia praecepta, quae in contrahenda & conseruanda amicitia plurimum momenti habent. Quòd si quem symbolis suis communicasse audiret, eum co̅tinuò, socium & amicum adsciscebat. Laërtius lib. 8. Extant adhuc Pythagoreorum fragme̅ta ethica apud Stobaeum, es quorum fontibus Aristoteles riuos suos magnificis aquaeductibus & aquarum castellis exornauit.
|| [1558]
Socrates primus Ethicam philosophiam è coelo deduxisse, & priuatas domos subire coëgisse dicitur, à Cicerone libro quinto Tusculanarum Quaestionum. Idem in primo quaest. Academicarum ita induxit Varronem ipsum loquentem: Socrates mihi videtur (id quod constat inter omnes) primus à rebus occultis, & à natura ipsa inuolutis, in quibus omnes ante eum philosophi occupati fuerunt, auocauisse philosophiam, & ad vitam communem adduxisse, vt de virtutibus ac vitijs, omnino???ue de bonis rebus & malis quaereret. Quod ipsum tamen neque verum, neque dignum eruditione Varronis, cui sententiam hanc adscribit, existimat Petrus Victorius libro decimotertio Variarum lectionum. cap. 8. Pythagoram nanque primum hanc partem philosophiae attigisse: Socratem verò publicasse. quod Aristoteles quoq; in priore libro [Greek words] testatus est. Omnes certè, qui post illum Ethica praecepta tractarunt, ex illius fonte riuulos suos deduxisse, penitiùs inspcienti videbuntur. Quale fuêre, Simmias Thebanus, qui inter alia de fortitudine, de decoro, de eo quod eligendum est aut fugiendum, de amico, de honesto dialogos scripsit. Cebes item Thebanus, cuius Tabula, vitae humanae theatrum continens, adhuc extat. Laërtius lib. 3. Plato ea, quae à Socrate praeceptore acceperat, mira felicitate ingenij elegantissimè excoluit. Etsi verò egregia admodum in scriptis reliquit de legibus & repub. temperanda praecepta: multò tamen praestantiora familiaribus suis inussit. Quorum praesidio per Dionem fuit Sicilia liberata, & Thracia per Pythonem & Heraclidem, qui Cotym regem interemerunt. Idem. Spevsippvs Platonis ex sorore nepos, de voluptate, de iustitia, de amicitia libros scripsit. Laërtius libro quarto. Xenocrates Chalcedonius, Platonis auditor, de continentia, de vtili, de libero, de voluntario, de modestia, de felicitate librum vnum scripsit: de amicitia duos, de prudentia totidem: Oeconomicum vnum: de frugalitate vnum: quòd virtus doceri possit, vnum: de iustitia vnum, de virtute duos, de voluptate totidem: Politicum vnum: de fortitudine vnum. Idem. Polemo Atheniensis philosophus, Ethicae se totum dedit: vt qui turpissimam vitam in adolescentia exegerat, in senectute resipiscendo, alios quoq; ad honestatem disputationibus suis traduxerit. Laërtius. Aristoteles inuentione praeceptori suo Platoni si non par, non multò tamen inferior, methodo etiam superior, Ethicae philosophiae praecepta resolutiuo ordine tradidit: generalia primùm de principijs praecepta in libris Ethicorum Nicomachiorum exposuit: in libris autem Politicorum & Oeconomicorum, principiata siue effectus declarauit. Scripsit praeterea in Ethicis particularia quaedam, quorum catalogum pete ex Laërtio lib. 5. Theophrastvs Eressus, Aristotelis auditor, inter caetera de felicitate librum vnum, de voluntario vnum scripsit: abbreuiationem Reipub. Platonis duobus libris edidit: de voluptate vnum, legum secundùm elementa XXIV. legum epitomes 10. legiferorum tres, politicorum tres, politicôn ad te̅pora quatuor, ciuilium consuetudinum quatuor, de optima Repub. vnum, de amicitia tres, de liberalitate duos, de legibus vnum, de iniquis legibus vnum, moralia problematum vnum. Lae̅rtius lib. 5. Epicvrvs Atheniensis, inter multa, quae scripsit, etiam de perturbationibus, de iustitia & virtutibus alijs commentarios reliquit. Laërtius libro decimo epistolam illius recitat, in qua omnia illius Ethica dogmata breuiter explicantur. Demetrivs Phalereus, Theophrasti auditor, de legibus Atheniensium libros quinque scripsit, de ratione ducendi populum duos, de Rep. duos, de legibus vnum, de magnificentia vnum. Laërtius lib. 5. Heraclides Ponticus, Speusippi & Aristotelis auditor, de iustitia tres dialogos scripsit, de temperantia vnum, de pietate, de fortitudine, de virtute, de felicitate, de legibus vnum, de bono vnum. Ibidem. Antisthenis Atheniensis Moralia scripta pete ex libro sexto Laërtij. Zeno Cittieus Stoicorum princeps, de appetitu, de perturbationibus vel de vitijs, de officio, de lege scripsit: item commentaria moralia. Laërtius lib. 7. Cleanthes Assius, Zenonis successor, libros scripsit de appetitione duos, de officio tres, de virtutibus, de consilio, de legibus, de amicitia, quòd eadem sit virtus viri & feminae, de voluptate. Ibidem. Chrysippvs Solensis, Cleanthis discipulus, in Ethicis non pauca commentatus est. Vide eundem. Carneades Cyrenaeus, Chrysippi discipulus, Physiologia neglecta, Ethicam secutus est. Laërtius lib. 4. Strato Lampsacenus, Arcesilai F. Theophrasti discipulus, quamuis ob physicae studium Physici nomen meruerit, tamen in Ethicis quoque scripsit non pauca. De regno libros tres, de iustitia tres, de bono tres, de magistratibus duos, de fortitudine, de felicitate, de iniusto. Laërtius. Poëtae. Vide Tit. Poëtae Gnomologi, fol. 1141. Illic Characteris, heic Argumenti habetur ratio. Orphevs cithara sua traxisse feras, syluas, montes, à poëtis fingitur, quòd effrenatos hominum animos sua leniuit doctrina atque eloquentia. Sic in opusculis Virgilio annexis: Threïcius quondam vates fide creditur canora Mouisse sensus acrium ferarum, Atque amnes tenuisse vagos, Et surda cantu concitasse saxa, Suauisonos???; modos testudinis arbores secutae Vmbram feruntur praebuisse vati. Sed placidis hominum dictis fera corda mitigauit, Docta???; vitam voce temperauit: Iustitiam docuit, coetu quoq; congregauit vno, Mores???; agrestes expoliuit Orpheus. Sic de Eodem & de Amphione Horatius in Arte: Syluestres homines sacer interpres???; deorum Caedibus & victu foedo deterruit Orpheus: Dictus ob hoc lenire tigres, rabidos???; leones. Dictus & Amphion Thebanae conditor vrbis Saxa mouêre sono testudinis, & prece blanda Ducere quò vellet. Fuit haec sapientia quondam, Publica priuatis secernere, sacra profanis: Concubitu prohibere vago: dare iura maritis: Oppia moliri: leges incidere ligno. Sic honor & nomen diuinis vatibus, atq; Carminibus venit-. Pindarvs diligenter instituit de rebus omnibus, de quibus doceri homines debent & quae in hominum communi vita euenire possunt, de Deo, de prouidentia, de pietate, poenis impiorum apud inferos, & gaudio piorum in campo Elysio, seu beatorum insulis, in quibus viuere & laetari canit Achillem, Cadmum, & alios heroas, viros praestantes, qui virtute & vitae integritate gauisi sunt. Olympiorum hymno 2. Contrà verò primo Olymp. Tantalum torqueri apud inferos, perpetuo metu lapidis, quem capiti eius impendêre, & perpetuam ruinam minitari iusserunt superi, quòd nectarè conuiuio deorum furatus fuerit. Sic Ixion impurus, & homicida, rotae impositus, voce incessabili ad gratitudinem & pietatem erga deos, cunctos hortatur homines, ode 2. Pythiorum. Inculcat vbique, hominum conatus sine deo, eius???ue auxilio, omnes esse irritos: non ignarus scilicet, quàm soleant sibi placere homines in rebus secundioribus, admiratione propriae suae virtutis, & sapientiae. Victores saepe admonet, ne elati victoria, turpi aliqua calamitate è statu dignitatis excutiantur: quemadmodum Bellerophontes, ode 13. Olymp. Eum proinde (quem [Greek words] semper nominare solet Athenaeus) merito maximi fecit antiquitas, vt magistrum & doctorem omnis honestatis castissimum & probatissimum. Vnde eo nato Nymphas cum Musis, Pana quoque choreas duxisse, laetantes & gratulantes scilicet tantum poëtam mortalibus, referunt philologi: & Pan, teste Philostrato in Imaginibus, sola Pindarica, posthabitis cantilenis omnibus, canere deinceps est solitus. Apes etiam in ore Pindari, in cunis adhuc vagientis, dum mella faciunt, natiuam eius monstrarunt suauitatem, in qua nihil fellis, nihil veneni, sed mella purissima inessent, referta saluberrimis alexipharmacis, optimis parae nesibus, quibus referta sunt membra singula. Ob eandem fortasse causam Pindari monumenta, quae per omnia orbis terrarum regna longè late???; peruolarunt, Deus hucusque pulcrè conseruata voluit, cùm interim multa millia optimorum auctorum ita funditùs perierint, vt ne nomina quide̅ ipsorum in hominum memoria manserint. M. Nea̅der in praefatione Aristologiae Pindaricae. Theognis Megarensis Siculus, vel Atticus poëta, cùm turpi fabularum involucro poësim contaminatam esse videret, primus repudiatis fabulis admonitiones atq; paraeneses excogitauit, & nudas res ethica???ue praecepta tractauit. Aphthonius in Progymnas. Ofellvs poëta primus Latinitati Stoicam disciplinam mandauit, & ad frugalitatem Romanos tum voce, tum exemplo cohortatus est, teste Horatio in Sermonibus. Rhetores, Sophistae. Sophistae olim quaestus causa non eloquentiam tantùm, verumetiam Ethicam philosophiam, siue (vt illi vocabant) Politicam profitebantur, & sese virtutem docere posse affirmabant. Licet hoc ex Platonis dialogis, & Isocratis orationibus colligere.
|| [1559]
Protagoras Abderites, Democriti auditor, sophista insignis, de Repub. & de Virtutibus scripsit. Politici. Themistoclem scribunt Mnesiphili Phrearij fuisse esseclam. Fuit hic non orator, neq; ex secta philosophorum, quos Physicos nominant: verùm eam, quam Sapientiam vocabant, quae scientia erat reip. gerendae, & prudentia negotiosa, amplexus est, & tenuit velut sectam ex successione Solonis: quam sequentes cum artibus confuderunt forensibus, & ab actu rerum traiecerunt meditationem ad verba, vnde Sophistae sunt appellati. Plut. in Themistocle. Amatores. Est lex apud Lacedae Monios, si quis adolescens in delicijs habitus peccasset, concedebant aut morum simplicitati, aut aetati iuuenili: amatorem verò eius poenas luere cogebant: volentes arbitros eos & inspectores esse omnium quae isti facerent. Itaque formosum quendam ac bonum virum, quòd neminem amaret, ex ijs qui deteriores essent, poena Ephori affecerunt: quòd cùm bonus esset, neminem amaret. Similem enim sui potuisset amasium red dere, forsitan etiam alium. Aelianus lib. 3. Var. hist. Mulieres. Aspasia meretrix rerum ciuilium peritissima fuit. Vnde & à Pericle, repudiata legitima coniuge, in vxorem ducta fuit, & à Socrate frequenter consulta. Plut. in Pericle. Qvomodo. Docere Mores. Sententijs moralibus. Vide Tit. Poëtae Gnomologi, f. 1141. Veteres olim in ijs, quae ad honestatem morum pertinent, occupatissimi fuerunt: & qui de virtutibus aliquid proferre poterat, sapientissimus habebatur. Cùm autem praecepta virtutum nondum perfectè inuenta essent, neq; etiam logica adhuc reperta, cuius beneficio ad artem & ordinem praecepta ista redigerentur: breues tantùm viuendi formulae & sententiae circumferebantur, ceu inuenta quaedam ethica, quas [Greek words] appellabant, earum???ue auctores vel deos ipsos (fic [Greek words] è coelo decedisse fabulati sunt, & deorum templis haec ipsa inscribebant) vel diuinos quosdam homines, quos [Greek words] esse dici???ue debere arbitrabantur, constituebant. Tales fuêre septem illi Graeciae sapientes, quorum pleraeque sententiae, propter quas hoc nomen sunt adepti, ad vitam practicam pertinent. de quibus sub Titulo Sapientum egimus. Secuti sunt illos innumeri alij poëtae, praesertim Gnomologi dicti: quorum sub loco Poëtarum mentionem fecimus. Atque adeò ??? philosophia Ethica, mera Gnomologia fuit, vt Plutarchus in Thesei vita testatur: vbi etiam Pitthevm, Thesei auum, Troezeniorum regem, à quo Hippolytus fuerit ad pudicitiam institutus, opinionem doctrinae & sapientiae prae caeteris adeptum scribit. Ex eius sententijs hanc vnam fuisse ferunt: [Greek words]. id est, Aequa viro merces fac praestituatur amico. quali Hesiodus quoq; in libro de Operibus & Diebus propter sententiarum pulcritudinem claruerit. Lacones in hoc ipso philosophandi genere insignes fuerunt, eidem???; Laconico dicendi charactere magnam auctoritatem conciliarunt, adeò vt Socrates apud Platonem Spartas reconditae philosophiae domicilium asserere non dubitarit. Epictetvs, Cynicae sectae philosophus, vniuersa philosophorum dogmata, quae ad humanae vitae pertineant felicitatem, quae???ue tot voluminibus vix explicant caeteri, duobus verbis absolutè complexus est, quae iam olim prouerbij vice celebrantur à doctis, digna profectò, quae omnibus parietibus, omnibus columnis inscribantur, omnibus anulis insculpantur. Ea sunt huiusmodi, [Greek words], id est, Sustine & abstine. Quorum altero monemur, vt aduersa fortiter toleremus: altero, vt ab illicitis temperemus voluptatibus. Erasmus in Adagijs. Fabulis. Aesopvs Samius, aut Sardianus (Engiton Mesembrianum fuisse dicit, alij Cotiensem Phrygem) fuit logopoenus, hoc est, inuentor sermonum & responfionum. Versatus est & in precio habitus apud Croesum, antiquior Pythagora, XL. Olympiade. Scripsit ea, quae sibi Delphis acciderunt, libris duobus. Ac potius quidam aiunt, Aesopum Apologos scripsisse solùm: nam apud Delphos iniustè perijsse, praecipitatum ab incolis de Phaedriadibus rupibus, LIIII. Olympiade, & famulum fuisse Xanthi Lydi. Alij, Samij viri Iadmonis: cuius & Rhodopis ancilla fuerit. Suidas. Legibus. Huc Legislatores imaginariae Reip. pertinent. Sed & vera Reip. & quae actu existis, fol. 1563. 1634. Dicaearchus Peripateticus eos, qui septem Sapientes vocantur, sapientes fuisse aut philosophos negat, sed cordatos tantùm viros, & legumlatores: ex cuius sententia Cicero in Laelio inquit: Qui septem appellantur, eos, qui ista subtiliùs quaerunt, in numero sapientium non habent. L. Viues in lib. 18. August. de Ciuit. Dei, cap. 25. Hippodamvs Milesius natura literis deditus, primus eorum, qui in Repub. versati non essent, coepit aliquid dicere de optimo ciuitatis statu. Arist. libro 2. Politicorum illius Rempub. examinat. Plato suis legibus docuit, quales deberent esse in Repub. ciues. Instituit & Remp. imaginariam, inuentu difficillimam: vt est perfectus orator Fabij. Vini vsum vsq; ad annum XVIII non probabat. Iubebat vt iuuenes coram senibus vino vterentur: vt carperentur, si indulgentiùs potassent. Volebat pueros operam dare musicae, vt seria negotia honesto recrearent otio. Laudabat veritatem, vt omnium bonorum ducem. Rauisius. Eivsdem gloria, & virtutis fama, vsque ad Arcadas & Thebanos permanarat. Qui missis legatis, summo studio hominem non solùm ad instituendos iuuenes, & docendam philosophiam, verùm etiam, quod maius erat, ad praescribendas reipub. leges vocarunt. Impetraturi igitur fuerant à viro rogata: verùm cùm legatos interrogasset, quemadmodum ad aequabilem bonorum honorum???ue partitionem essent affecti? & comperisset eos hanc prorsus abominari, ne???; vt susciperent persuaderi posse: noluit ad eos proficisci Aelianus de Var. hist. lib. 2. Aristoteles, in libris Politicorum, Reipublicae regiae ideam ex philosophicis principijs deduxit. Octauo certè libro leges pueritiae instituendae tradit. Vtinam verò ne duo postremi intercidissent, quibus reliquarum aetatum mores informauit. Sed eam iacturam Cyriacus Strozza, Florentinus Patricius, magno animo supplere studuit. Consilijs. Vide locum Prudentiae in consulendo, fol. 1634. 1665. Adhortatione, Admonitione. Graeci Imperatores cùm alijs tum praesertim Danis satellitibus vti consueuerant. Quos Ericvs II. Danorum rex, in Hierosolymitana peregrinatione Constantinopolim veniens, ad se venire iussos, eorum fortunam extollere coepit, qui indigenis exules imperitarent, multo???; foris quàm domi feliciores existerent: ad haec, Imperatorem eorum fidei capitis sui custodiam credere. Quapropter magnopere eis curandum esse, ne plus temulentiae quàm sobrietati indulgerent. Monuit quoq;, ne manum cum hostibus conserturi, maiorem vitae quàm virtutis curam agerent, néve salutem suam ignauiae praesidio tuerentur: promittens se cùm primùm in patriam redissent, fidelem eorum operam beneficijs pensaturum. Quòd si viriliter dimicantes spiritum in acie profudissent, propinquos eorum ac necessarios honore prosecuturum. Saxo lib. 12. Discipvli Ethici. Praeceptis. Admirabilis est Gymnosophistarvm in perferendis quibusuis doloribus atq; malis constantia: qua̅ no̅ naturali quidam [Greek words] obtinuêre, vt leones & vrsi, sed philosophiae doctrina acquisiuêre. Athenis Chabriae & Phociones ex Academia ad praeturam peruenêre. Plut. contra Coloten. Dion Syracusanus natura excelso fuit ingenio, & animo forti, & tyrannidis inimicus. Caeterùm animus hic, Platonis fortuito in Siciliam aduentu, suum veluti obstetricatorem nactus, non sine numine, liberationem Syracusarum procurante, magis magis???ue adoleuit. Nam quamuis tinctus esset moribus sub tyranno abiectis, arroganti famulitio, delicijs insolentibus, summum???ue bonum voluptate & potentia metiretur: vt primùm tamen doctrinam Platonis gustauit, philosophia duce virtuti totum sese dedidit. Plutarchus in Dione. Ad Dionysivm Siciliae tyrannum Dionis conciliatione transmiserat Plato. Tyrannus, tanquam magno bono imperium suum esset auctum, sacrificauit. Pudor in conuiuijs, aula composita, ipsius tyranni in omnibus responsis iudicijs???ue lenitas & humanitas speciem miram praebebat conuersionis. Ardor erat ad disciplinas & ad philosophiam omnium. Tyrannidis sedem, vt fama est, puluis occupabatur [1560] ob numerum eorum, qui Geometriae incumbebant. Paucis interpositis diebus solenne sacrificium fuit in arce. Ibi cùm precaretur de more praeco, vt dominatus in multas aetates consisteret inconcussus: assistens Dionysius perhibetur dixisse, Quin tu desinis in nos execrari? Momordit id supra modu̅ Phi listum cum suis, insuperabilem auctoritatem fore spacio & consuetudine existimans Platonis: qui tunc modico ex vsu vsqueadeò animum inuerterat & variauerat adolescentis. Plut. in Dione. Alexander Magnus à Xenocrate praecepta imperandi petiuit. Plut. contra Coloten. Exemplis. Consule locum Imitationis, fol. 3803. Apud Eurip. Heraclidis, famuli de Evrystheo, paulò antè potentissimo & superbissimo Argiuorum rege, nunc verò victo in praelio, & capto, sic aiunt: [Greek words]. [Greek words]. Praesente fortuna, mortalibus omnibus splendida praedicat, vt discant, illum, qui beatus esse videtur, non admirari, antequam mortuum viderit quis: quoniam momentanea est felicitas fortunae. Tritum illud Claudiani, Regis ad exemplum totus componitur orbis, vel vno Dionysij Syracusani exemplo discere licet, quo philosophiam complectente, omnes certatim Familiares philosophari coepêre, quod paulò antè retulimus ex Plut. Ethicae Philosothiae Vsvs. Aptvs, Rectvs. In Repub. instituenda, gubernanda. Vide Tit. Legislatorum, & Philosophorum, qui Politica tractarunt, f. 1202. 1634. Parmenides optimis legibus patriam exornauit suam. Itaq; magistratus quoq; anno ciues iureiurando perstituros in Parmenidis legibus adigunt. Plut. contra Cloten. Plato ex amicis suis misit Arcadibus ad ordinandam eorum rempub. Aristonymum, Elijs Phormionem, Menedemum Pyrrhaeis. Idem. Evdoxvs Cnidijs, Aristoteles Stagiritis, Platonis, familiares, leges scripserunt. Idem. Tyrannis tollendis. Parmenidis alumnus, Zeno Eleates, facta in Demylum tyranum conspiratione, cùm successus eum fefellisset, in igne Parmenidis disciplinam sicut aurum puram & probam factis praestitit: & ostendit, turpitudinem magno viro terribilem esse: cruciatu pueros, mulieres, & mulierum animis praeditos viros terreri. Quippe linguam suam abrosit, expuit???; in tyrannum. Plut. contra Coloten: Reconcilianais inimicis. Armeniorum regem Medis rebellantem, Cyrus Persa ceperat, & propria confessione morte dignum iudicarat. At filius Armenij Tigranes, philosophi cuiusdam institutione & conuersatione eruditus, philosophicis rationibus Cyro persuasit, praestabilius esse patrem in vita manere, vita???ue & regno donatum, virtute Cyri in perpetuum deuinciri, eo maximè cùm poenas omnium maximas iam dedisse videatur, de sua suorum???ue salute desperans. Metum enim grauius supplicium esse hominibus quouis alio corporis malo. Et hac sanè philosophia sua & patrem ab exitio praesente, & fratres cum vxore sua à seruitute liberauit. Xenophon lib. 3. Paediae. Accendendo ad Expeditionen, Praelium. Ille, qui legatus fuit ab Graecis Asianis ad Alexandrum, atque eum ad conuertenda in barbaros arma potissimùm accendit & acuit, Delivs fuit Ephesius, Platonis assecla. Plutarchus in Coloten. M. Cato bello ciuili contra Caesarem apud Dyrrhachium philosophia sua milites accendit, de libertate, virtute, morte, gloria, magno animi motu disserens. Vbi cùm extremam orationem ad deorum implorationem quasi praesentium & illud pro patria inspectantium certamen, conuertisset: tantus fuit sublatus clamor, tantus???ue motus exercitus, vt duces concitarentur spei pleni omnes ad discrimen. Plutarchus in Catone. Titvs Caesar pulcerrima oratione, & de virtutis gloria & animoru̅ immortalitate, milites suos ad Antoniae arcis Hierosolymitanae expugnationem accendit. Iosephus de bello Iud. Tolerandis malis. Philosophiae praesidio instructi Crates, Diogenes, verbera patienter tulêrer: Zeno, Theodorvs, Anaxarchvs in tormentis grauiss. constantes permansêre. Socrates post damnationem parato ei per amicos effugio non est vsus, quò legum auctoritatem sanciret: sed mori iniustè maluit, quàm violatis incolumis esse legibus. Plutarchus in Coloten. Dionysivs tyrannus Corinthi exulans, cuidam insultanti ob exilium, & interroganti, Quémnam ex Platonis sapientia cepisset fructum? Nihilne (inquiens) tibi prouectus videmur à Platone assecuti, qui ita vices feramus fortunae? Plutarchus in Timoleonte. Aedesivs Cappadox mercaturae causa in Graeciam à patre ablegatus, philosophiam amplexatus est. Pater reuertentem, vt inutilem domo exegit, his verbis: Ecquid tandem emolumenti affert philosophia? Tum ille conuersus: Hoc ipsum, inquit. & supplex ad genua patri accidens, furorem illius mitigauit. Eunapius in Sophistis. Erasmus adolescenti cuidam à Zenone Stoico patris voluntate aliquandiu instituto, tribuit, lib. 8. Apophtheg. Ineptvs. M. Tullius in libro de Oratore, Annibalem dicit audiuisse Ephesi Peripateticum Phormionem, de Imperatoris officio & de omnire militari copiosissimè disserentem: paulo???; pòst rogatum, Quidnam de illo philosopho iudicaret? respondisse, non optimè Graecè, attamen Graecè: Multos se deliros vidisse senes, sed qui magis quàm Phormio deliraret, vidisse neminem. Quae vox vti superba est, ita Annibale digna: illo scilicet, qui se Scipioni, à quo victus fuerat, praeponere non dubitarit. Putauit ille idem, quod plerique Cydopes nostra aetate, nullum literarum esse vsum, praeterquam in scholis & vmbra: & par esse delictum, militem de religione, atq; hominem doctum, de re militari disserere. Cùm bello ciuili inter Vitellium & Vespasianum, legati à Vitellio de pace ad Vespasianum missi essent: inter legatos cùm etiam fuisset Tacitvs Musonius Ruffus, Stoicae philosophiae placitis de pacis bono ac belli discriminibus inter milites importunè vsus dicitur. Cùm Demetrivs Cynicus, Stoicae disciplinae magister, alij???ue multi occasione philosophiae multa publicè dissererent, inutilia ijs, qui audiebant, quinimò & Reipub. perniciosa: quia multos occultè ac veluti ex insidijs in varias sententias adducerent (vt de vnius imperio, aut de statu populari, horum vter melior esset) Demetrius cum Hostilio in insulam à Vespasiano relegatus est: caeteri omnes huius sectae philosophi, vrbe abire iussi. Atque cùm nihilominus paulò pòst Diogenes clàm in vrbem ingressus, apud populum acerbiùs atque arrogantiùs de summa Reipub. verba fecisset, eodem iubente Imperatore: virgis caesus est, & quando Erotem Cynicum ne ista quidem poena deterruisset, ei capitale fuit. Nempe vt ciuis atq; viri boni est, praesentem statum Reipublicae nolle commutari: ita prudentis Imperatoris est, cauere ne assiduitate harum in contrarias partes scholasticarum disputationum abstrahatur aliò ciuium animus, rerum???ue innouandarum cupidiores fiant. P. Aerodius ex Dionis Vespasiano. Ethica Certamina. Qvaestiones Ethicae. In Genere. Apud Platonem Socrates contra Sophistas in Euthyphrone de Sancto, hoc est, de Iustitia erga deum disputat, Euthyphronis opinionem confutat: in Politico, Regis munus docet: in Philebo de Voluptate, hoc est, de summo animi bono: in Amatoribus, de Philosophiae practicae vsu, & Philosophi moralis officio: in Theage, de Sapientia ciuili: in Charmide, de Temperantia: in Lachete, de Fortitudine: in Lyside, de Amicitia: in Menone, de Virtute: in libris denique de Republica, de ipso Iusto. Nompe dum falsas opiniones euertit, vora praecepta docet. In Specie. De Summo bono. De summo bono in hac vita adibisce̅do, vitando autem summo malo, multu̅ laborarunt Philosophi: nec tame̅ eos, qua̅uis diuersis errantes, modis, naturae limes in tantu̅ ab itinere veritatis deuiare pmisit, vt no̅ alij in animo, alij in corpore, alij in [1561] vtroque fines bonorum ponerent & malorum. Ex qua tripertita velut generalium distributione sectarum, M. Varro in libro de Philosophia, tam multam dogmatum varietatem, diligenter & subtiliter scrutatus, aduertit: vt ad CCLXXXIIX. sectas, non quae tam essent, sed quae esse possent, adhibens quasdam differentias, facillimè perueniret. D. August. lib. 19. de Ciu. Dei, cap. 1. Virtutibus. Plato, cùm in Siciliam venisset, Dioni propter philosophiae studium insinuatus fuit. Dion ex sua erga philosophiam admiratione Dionysij quoque tyranni (cui soror Aristomache nupta erat) animum metiens, auctor fuit tyranno, vt per otium Platonem audiret. In colloquio cùm in summa de viri virtute, praesertim autem de fortitudine, disputaretur: quia quiduis citius Plato, quàm tyrannos fortes asseruit: hinc ad iustitiam transiens docuit, beatam iustorum esse, iniustorum miseram vitam: non tulit sermonem eius tyrannus: verùm quasi coargueretur, infensus quoque fuit assistentibus, qui Platonem commendabant mirificè, atque eius oratione ducebantur. Postremò inflammatus exacerbatus???ue rogauit eum, Quid in Siciliam venisset? Qui cùm respondisset, Virum bonum se quaerere: excipiens ille, Atqui hercle, inquit, nondum videris eum inuenisse. Ac Dion, qui non existimabat porrò iram Dionysij progressuram, properantem Platonem in triremi, qua Pollis Spartiates redibat in Graeciam, dimisit. Verùm rogauit Dionysius Pollim secretò, maximè, vt in cursu occideret eum: sin minus, omnino venundaret. nullam iniuriam accepturum, sed aequè beatum fore, vel in seruitute, vt qui esset iustus. Itaque dicitur Platonem Pollis Aeginam deportasse ac distraxisse, cùm bellum haberet ea ciuitas tunc cum populo Atheniense, & plebiscitum, si quis captus ciuis Atheniensis foret, vt venderetur Aeginae. Plut. in Dione. Vrsa, Helgonis Danorum regis notha, ex patre imprudente Rolvonem F. suscepit. Is regno Daniae potitus, visendae & abducendae matris desiderio in Sueciam abijt: nupserat enim illa Atislo Sueonum regi, propter auaritiam exoso. Primo congressu cùm à matre non agnosceretur, ab illa cibum sibi parari, mox laceram quoque vestem consui petijt per iocum. Vtrumque illa abnuente, Et vbinam fidem reperias, exclamauit, cùm & mater filio cibum parare, & soror fratri vestem sarcire recuset? Hoc dicto à matre agnitus, & regiae mensae adhibitus, cùm inter prandendum de Virtute excellentissima quaereretur, Roluo Tolerantiae primas tribuit, Atislus Liberalitati. Roluo nudatum corpus foco luculento admouit, solo clypeo partem, quae igni magis exposita erat, tegens. Quum???; omnium admiratione staret immobilis, aquam rogo iniecêre, qui astabant, patientia eius maxima comprobata. Atislus vicissim liberalitatis exercendae causa monilibus aureis, & in primis torque magni ponderis, priuignum donauit. Regina (vt cum filio habebat constitutum) clàm egressa, thesauros regios exportauit, Daniam cum filio repetitura. Distinebat Roluo vitricum sermonibus multis, vt iam satis idoneum regina tempus haberet ad abitum: ipse quoque tempore suo petita abeundi venia, vitrico dixit vale. Rex dolo comperto insequitur fugientes. Regina aes inauratum in litore sparsim abiecit. Qua specie deceptus rex, quasi receptis thesauris, sequi fugientes intermisit. Nec multò pòst Atislum soluere tributa recusantem, Roluo oppressit in praelio, regnum???ue sine rege subesse Danis in reliquum voluit. Cranzius libro 1. Sueciae, capite 19. ex Saxone lib. 2. Insania, Stultitia. Elegans apud Horatium lib. 2. Sat. 3. disputatio est inter Agamemnonem & quendam classiarium militem, qua ostendit regem Aiace magis insaniuisse: Ne quis humasse velit Aiacem, Atrida, vetas quur? Rex sum. Nil vltrà quaero plebeius. Et aequam Rem imperito: ac si cui videor non iustus, inultò Dicere quae sentit permitto. Maxime regum Dij tibi dent capta classem deducere Troia: Ergo consulere, & mox respondere licebit? Consule. Quur Aiax heros ab Achille secundus Putrescit, toties seruatis clarus Achiuis? Gaudeat vt populus Priami, Priamus???; inhumato, Per quem tot iuuenes patrio caruêre sepulcro? Mille ouium insanus morti dedit, inclytum Vlyssem, Et Menelaum vnà mecum se occidere clamans. Tu quum pro vitula statuis dulcem Aulide natam Ante aras, spargis???; mola caput improbe salsa, Rectu̅ animi seruas? Quorsum insanus? Quid enim Aiax Fecit, quum strauit ferro pecus, abstinuit vim Vxore & gnato? Mala multa precatus Atridis. Non ille aut Teucrum, aut ipsum violauit Vlyssem. Verùm ego, vt haerenteis aduerso litore naueis Eriperem, prudens placaui sanguine diuos. Nempe tuo, furiose? Meo, sed non furiosus. Qui species alias veri sceleris???; tumultu Permistas capiet, commotus habebitur: atq; Stultitia ne erret, nihilum distabit, an ira. Aiax immeritos dum occidit, desipit, agnos. Quum prudens scelus ob titulos admittis inaneis. Stas animo? & purum est vitio tibi, quum tumidu̅ est cor? Si quis lectica nitidam gestare amet agnam, Huic vestem vt gnatae, paret ancillas, paret aurum: Ruffam aut pusillam appellet, forti???; marito Destinet vxorem, interdicto huic omne adimat ius Praetor, & ad sanos abeat tutela propinquos. Quòd si quis gnatam pro muta deuouet agna, Integer est animi? Ne dixeris. Ergo vbi praua Stultitia, hîc est summa insania. Morte. C. Ivl. Caesar pridie ante caedem cùm apud M. Lepidum coenaret, subscribebat fortè epistolis, vt solebat, recumbens. Ibi sermone moto, Quaenám mors optima foret? omnes anteuertens exclamauit, Inopinata. Plut. in Caesare. Refert Lucas Tudensis, tempore Alfonsi tertij Asturum regis apud Cordubam, à Sarracenis tunc occupatam, regnasse quendam Mahometvm nomine, qui cùm ad amoenissimum viridarium secessisset, ait ad eum vnus Miles: O'quàmpulcer est hic mundus, si homines non essent morituri. Ad quem Rex, Erras, inquit, grauiter. Si enim non esset mors, vtiq; ego non regnarem. Ad quem rursus alter: Grauius verò tu erras. Vti enim caram habes mortem, quia tibi regnum attulit: sic oderis vicissim mortem nocesse est, quia tibi breui regnum auferet. Tum Rex, Quid igitur regnare iuuat? At ille, Vt honore rex solùm fruatur & gloria. Cui autem (teste Aristotele) haec non sufficiunt, tyrannidem exercere, no̅ regnare, dicendus est: nec regnat, quem ratio non regit. Rodericus Santius parte 3. hist. Hispan. c. 12. Diuitibus. Iamblicho Syro philosophia aequalis fuit Alypivs Alexandrinus, disputator excellentissimus. Gliscente vtriusque fama, euenit vt casu obuij mutuò sibi occurrerent, veluti stellae quaepiam: circumsessi???ue adeò spisso theatro & auditorum coetu, vt ingentis Musaei vicem repraesentaret, tenerentur. Itaque dum Iamblichus cunctatur, interrogari, quàm prior quaestionem intentare magis expectans: Alypius praeter omnem expectationem, postpositis philosophicis quaetionibus, corona hominum septum se videns, ad Iamblichum conuersus, Dic mihi philosophe, inquit, verúmne sit annon, Diues aut iniustus, aut iniusti haeres? nihil enim hîc medium. Ille quaestionis aculeum perosus, Alienus, inquit, à nostra ratione iste disputationis modus est, vix eximie, si quis in rebus externis praeter alios excellat: sed si virtutum, quibus philosophum propriè ornatum esse decet, copijs circumfluat atque abundet. Quae verba locutus discessit, simul???ue cum assurgente consessus omnis diffluxit. Post discessum, se ipsum colligens, ac quaestionis acumen secum admiratus, frequenter in eius congressum colloquium???ue priuatim venit, supra modum admiratione ac laudibus virum prosecutus ob iudicij subtilitatem, & ingenij sagacitatem: defuncti???ue vitam historicè absoluit. Eunapius in Iamblicho. Problema videtur Alypius vel ex vulgato sumpsisse prouerbio, vti etiam Timandridas Lacon, apud Aelianum libro decimoquarto Variae historiae, cùm domum peregrè reuersus, filium magnas opes accumulasse vidisset: vel ex Menandri [Greek words], referente Stobaeo, vbi ait: [Greek words]. Amicitia. M. Tullius in sermone de Amicitia, scribit P. Scipioni vsqueadeò non placuisse dictum hoc Biantis nomine celebratum, [Greek words]. i. Sic amandum tanquam sis osurus, sic oportet odisse, tanquam sis amaturus: vt negaret vllam vocem inimiciorem amicitiae reperiri potuisse, quàm eius, qui dixisset, ita amare oportere, vt si aliquando esset osurus: nec verò se adduci posse, vt hoc, quemadmodum putaretur, à Biante dictum esse crederet, qui sapiens habitus esset vnus è septem: sed impuri cuiusdam, aut ambitiosi, aut omnia ad suam potentiam reuocantis esse sente̅tiam. Quónam enim modo, inquit, quisquam amicus eius esse poterit, cuius se putabit inimicum esse posse? quinetiam necesse erit cupere & optare, vt quàm saepissimè peccet amicus, quò plures det sibi tanquam ansas ad reprehendendum. Rursum autem rectè factis commodis???; amicorum necesse erit angi, dolere, inuidere, Quare [1562] hoc quidem praeceptum, cuiuscunq; est, ad tollendam amicitiam valet. Illud potiùs praecipiendum fuit, vt eam diligentiam adhiberemus in amicitijs parandis, vt ne quando amare inciperemus eum, quem aliquando odisse possemus. Hactenus Cicero. Erasmus in Adagijs. Republica. Pulcra disputatio inter Praeconem Thebanum missum à Creonte rege, & Thesevm regem Atheniensium, illo Democratiam, hoc Monarchiam impugnante, apud Euripidem in Supplicibus extat. Ethicvm Ivdicivm, Perpendendvm Qvi Ivdicent. Praeceptores. Ephorus Cumanus, & Theopomp??? Damasistrati filius, Chius, ambo Isocratis discipuli, sed ingenijs dissimilibus. Ephorus simplici, & in historica dictione supinus & segnis sine vlla contentione: Theopompus acerbo & maligno ingenio, copiosus, densus, vehemens, veritatis in scriptis suis studiosus. Itaque Isocrates hunc frenis, illum calcaribus egere dixit. Suidas, Cicero ad Atticum, & de Claris Oratoribus, Quintilianus lib. 10. c. 1. Instit. Scurrae. Vopiscus in Aurelio refert apophthegma Scvrrae cuiusdam, qui dixerit, In vno anulo bonos Principes omneis sculpiv posse. Sentiebat, esse magnum Imperatorum numerum, sed in ijs perpaucos bonos. De Qvib. Ivdicent. De Regibus. Apud Aegyptios mortem regis publico luctu celebra̅t. Mox ijs, quae ad pompam funeris spectant, praeparatis, postrema die corpus in arca conditum ante sepulcri aditum ponu̅t. Ibi breuiarium in vita ab rege gestorum de more recitant: volenti???ue facultas datur defunctum accusandi. Adsta̅t sacerdotes, mortui rectè facta laudantes. Populus, is permagnus est, qui exequias circumstat, applaudit veris laudibus: in reliquis magno reclamat tumultu. Quo accidit, vt plures reges, repugnante multitudine, solito caruerint sepulcri honore ac magnificentia. Is timor coëgit Aegypti reges iustè viuere, veritos futuram post mortem plebis iram, atq; odium sempiternum. Qui deprehenditur iniustè crimen obiecisse, magna multatur poena. Cùm deest accusator, aut per calumniam accusatum constat, cognati finito luctu ad laudes mortui vertuntur. Diodor. lib. 1. c. 8. & Herod. lib. 2. Philosophis. Xenocrates de legitimis philosophis protulit, Eos solos praestare vltrò, quae reliqui legis metu inuiti faciant, sicut verberibus canes, & mustelae strepitu, à voluptatibus deflectenres, & cruciatus respicientes. Plutarchus de Virtute morali. Onesicritus memoriae prodidit apud Strabonem libr. 15. se ad Gymnosophistas ab Alexandro missum, reperisse Calanvm nudum in saxis iacentem, ae continuò in risum prorupisse, vbi se chlamyde amictum cum crepidis & pileo vidisset. Haec???ue protinus fari exorsum, Olim plena erant omnia triticea & hordeacea farina, vt nunc puluere. Fontes praeterea alios lacte, alios melle, alios vino fluxisse, nonnullos etiam oleo. Tum verò mortales satietate corruptos, delicijs addictos: quas Iupiter auersatus, omnia quae fuerant, aboleuisset, vt vitaper laborem ageretur. Subinde continentia & virtutibus in medium prodeuntibus, bonorum copiam iterum factam: sed cernere se rem ad satietatem & contumeliam iterum delabi. Quòd si sapientiam audire vellet, positis vestibus supra cautes sideris intemperie aestuantes secum assideret. Mox cum Mandane locutus est, Alexandrum eo nomine laudante, quòd vnus omnium in medijs armis sapientiam respexisset. Hic quum multa de rerum natura, & mentis affectibus sedandis disputasset, dixisset???ue Onesicritus talia apud Graecos sensisse Socratem, Pythagoram, & Diogenem: probauit Mandanis illos vt sapientes: in eo Graecos accusans, quòd legem anteponerent naturae: nec se pudore affici, quod nudi degerent, quum alioqui frugaliter viuere̅t: optimam domum esse, quae minimae supellectilis indigeret. Sabellicus lib. 6. En. 4. Evdamidas Archidami, frater Agidis, Xenocratem contemplatus in Academia grandiorem iam aetate cum asseclis philosophantem, exquisiuit, Quinam ille esset senex? Respondente quopiam, Virum esse sapientem, & ex illis, qui virtutem quaerunt: Quando tandem, inquit, si modò eam quaerit, vtetur ea? Plut. in Apoplitheg. Disputantibus in Accademia philosophis, & Panthoedam pòst rogantibus, Qui viderentur ei hi sermones? Quid aliud, inquit, quàm boni: verùm quò illi vobis, qui eis non vtimini? Idem. Alexander Magnus cùm Diogenem Cynicum in dolio cubantem offendisset, admiratus illius securitatem & frugalitatem, Nisi Alexanderessem, Diogenes esse velim, inquit. De eo sic Iuuenalis Sat. 14. Sensit Alexander, testa cùm vidit in illa Magnum habitatorem, quanto felior hic, qui Nil cuperet, quàm qui totum sibi posceret orbem, Passurus gestis aequanda pericula rebus. Qvaliter Ivdicent. Ex priuatarum Virtutum Iudicijs genus ipsum illustrari poterit, f. 1909. 2500. 2842. 2949. &c. Rectvm Ivdicivm de Indole. Vide Titulum, Indolem explorare, f. 3744. Legibus. Alponsvs Cangensium Aethiopum rex, ad fidem Christi studio Emmanuelis Lusitaniae regis conuersus, quinque libros Lusitanarum legum cùm diligenter euolueret, legum quidem sapientiam, & ordinem atque disciplinam reipub. laudauit: sed rebus etiam minutissimis leges certas inuentas esse, non facilè probauit. Itaque hanc legum exactissimam diligentiam irridens, de Lusitanis quaesiuit, Quae nam poena esset ijs, qui in terra pedem ponerent. Osorius libro decimo rerum Emmanuelis. Virtutis prouectu. Cleomrotvs Pausaniae, hospiti cuidam cum patre de virtute ambigenti: Hactenus, inquit, te pater melior est, quousq; tu quoq; generaueris. Plut. in Apophtheg. Zeno Cittieus volebat ex insomnijs suum quenq; processum sentire: si neque exultare vlla se turpitudine, neque admittere vel agere quicquam sceleratè aut iniustè in somnis videret, verùm quasi in profundo tra̅quillitatis placidae perspicuò visiones & motus animi perlucerent ex doctrina hilares. Plutarchus de Virtutis prouectu. Fortitudine. Calanus, sophista Indus, cùm longum valedixisset Alexandro, Macedonibus, & vitae, quando seipsum è corporis vinculis liberare volebat, extructa & apparata pyra in suburbio Babylonis, coronatus folijs arundinum, affulgente sibi Sole, quem ipxe adorabat, circumdatus flammis, immotus constitit: neque antè loco cessit, quàm expirasset. Tunc aiunt Alexandrvm cum stupore quodam admiratum dixisse, Calanum potentiores hostes debellasse, quàm se. Nam Alexander cum Poro, Taxili, & Dario bellum gesserat: Calanus verò cum labore & morte. Aelian. lib. 5. de Varia hist. & Plutarchus in Alexandro. Delictis. Mentiri Persae secundum delictum ducu̅t, primum aes alienu̅ conflare: quòd mentiri quoq; soleant debitores crebró. Caeterùm plus mentiuntur foeneratores, & mala fide agunt, qui in diurnis suis scribant, huic tantum se expensum ferre, cùm numerarint minus. Plut. de Non foenerando. Reip. forma. Cùm Dionysius tyrannus Platonem rogaret, vt aliquam quasi speciem & imaginem Reip. Atheniensis libi ostenderet: ille Anstophanis [Greek words] ei misisse dicitur. Gyraldus. Reip. incremento. Apud Salustium Cato in Senatu sic ait de Rom. moribus: Nolite existimare, maiores nostros armis rempublicam ex parua magnam fecisse. Si ita esset, multò pulcerrimam eam nos haberemus. Quippe sociorum atque ciuium, praeterea armorum & equorum maior copia nobis quàm illis est. Sed alia fuêre, quae illos magnos fecerunt, quae nobis nulla sunt: domi industria, foris iustum imperium, animus in consulendo liber, neque libidine neque delicto obnoxius. Pro his nos habemus luxuriam atque auaritiam, publicè egestatem, priuatim opulentiam: laudamus diuitias, sequimur inertiam: inter bonos & malos discrimen nullum: omnia virtutis praemia ambitio possidet. Neque mirum, vbi vos separatim sibi quisq; consilia capitis, vbi domi voluptatibus, hîc pecuniae aut gratiae seruitis. Eo fit, vt impetus fiat in vacuam rempub. Honoribus. Ex loco Magnanimitatis in acceptandis vel repudiandis honoribus huc quaedam, f. 2532. Praeses Cretae prouinciae ad Taurum philosophum Athenas vi [1563] sendi causa venerat cum patre. Tavrvs patrem priore loco vt sederet inuitauit. Pater verò respondit, Sedeat hîc potiùs, qui pop Rom. magistratus est. At Taurus: Absque praeiudicio, inquit, tu interea sede, dum filio quoque sella affertur. Qua allata, ostendit, in publicis locis & actionibus patrum iura cum filiorum, qui in magistratibus sunt, potestate collata, interquiescere paululum debere. Sed cùm extra rempubl. in domestica vita conuersantur, inter filium magistratum & patrem priuatum publicos honores cessare, naturales & genuinos exoriri. Gellius libro primo Noctium Atticarum, capite secundo. Sigismvndvs Imp. in Basiliensi concilio videns Georgium Fiscellum I. C. quem nuper equestris militiae insignibus decorarat, in publico consessu animi dubium, legúmne doctoribus, an equitibus sese coniungeret, tandem ad equites discedere: Stultè hoc quidem, dixit: nam ego mille equites vno die fecerim: doctorem vnum in mille annis non fecerim. Aeneas Syluius lib. 4. com. in res gestas Alfonsi. Neque verò vnum, sed multos aetate nostra Fiscellos reperias: qui postquam per literas sic emersêre, vt nobilibus indoctis non modò aequentur, verumetiam praeferantur, summo tamen studio id agant, vti ne deinceps ijs per quos inclaruêre titulis veris, sed emendicatis tantùm fictae nobilitatis imaginibus, salutentur. Sigismvndvs ab Herberstein, liber Baro, varijs legationibus ad Turcarum Imp. ad Moscouitas, ad Tartaros, cum laude perfunctus (is qui Moschorum historiam Latinè scripsit) tabellis functionum suarum seriem, successum, habitum depingi curauerat. Quas cùm senex clarissimus Ioanni Basilio Heroldo monstraret, ea quae omnium prima erat, quando in Viennensi Academia Baccalaurij titulum suscepit, prae caeteris plurimi fecit: quòd haec ingenij virib. tanquam castrense bonum, conciliata foret, cùm reliquae, vel generis splendori vel principali gratiae debitae, huic veluti basi inniterentur: adeóque vti Themistocles de die festo & profesto dicebat, Nisi profestus fuisset, festus non esset: sic ipse, Nisi literarum cultu praestitissem alijs, ne dignitate quidem, nisi praeter meritum, excelluissem. Vita. Simonides poëta nonagesimum annum excessit. Interrogatus quamdiu vixisset? Parum, inquit, at annos multos. Gyraldus. Dvbivm, incertvm, obscvrvm Ivdicivm. Earum quas mortales sanciunt legum ratio non semper est co̅spicua: verum quaedam scita senè quamridicula apparent, inquit Plutarchus de Tarda dei vindicta. Vt Lacedaemone per praeconem Ephori, simulatque ineunt magistratum, pronunciant: Ne barbam alant, & vt audientes sint legibus, ne ipsis sint durae. Romani item quos in libertatem vindicant, eorum corporibus tenuem festucam inijciu̅t. Cùm tabulas testamenti scribunt, alios instituunt haeredes, alij bona vendunt. Morum dissimilitudo apud diuersas gentes à iudicij diuersitate pendet. Sic Aegyptiis cadauera condere, Graecis comburere honestum. Viris domum seruare, lanificium exercere: mulieribus, ea quae foris sunt administrare, decorum. Lacedaemonij otio dediti, solam rem militarem tractant, sedentarias artes oderunt. Athenienses econtrà otij crimen seuerè puniunt. Ineptvm ivdicivm. De Gaudio & Dolore. Dionysivm tyrannum Plato tertia epistola reprehendit, quòd Apollinem Delphicum missis literis sic compellasset, [Greek words]. Gaudium enim dei naturae minimè conuenire, immobili, & immutabili. Naturae humanae conuenire quidem, sed tamen praestare non gaudere, & non dolere, quàm alterutro horum affectuum extra honestatis, vt plerunque fit, limites abripi. Itaque praestantiorem esse salutandi formulam inter homines [Greek words], qua Plato vti solebat, quàm [Greek words] qua, Dionysius, cùm plerisq; alijs. Virtute. Menonem Thessalum, qui esse sibi ipsi persuadebat mirè se in literis versatum, atque vt dictum est ab Empedocle, in sapientiae vertice versari, rogauit Socrates, quid virtus esset. Qui cùm respondisset ferociter & expeditè, & pueri virtutem esse, & senis, & viri, & feminae, & magistratus, & priuati, & domini, & ministri: Probè sanè, inquit Socrates, de virtute interrogatus vna examen excitasti virtutum haud malè notans, quòd iste, qui ne vnam quidem virtutem nosset, nominaret multas. Plut. de Amicorum multitudine. Ciuitatis iure. Apud Xenophontem in 2. libro [Greek words], Socrates irridet stultam rationem Aristippi, qui dixerat, vt liber esset malis, quae saepe vexant incolas certorum locorum, noluisse vnquam ascribi se in ciuitatem vllam, sed vbiq; peregrinum esse, inquiens per ironiam, Nimirum ab eo tempore, quo Sinnis & Sciron & Procustes mortui sunt, nemo hospites & peregrinos iniuria affecit. Victorius lib. 2. Var. lect. cap. 10. Coniugio. Varvs Geminus, inter declamatores Augusti temporibus nequaquam postremus, probè dixisse fertur: Qui non litigat, celebs est. Cui quidem adstipulatur illud, quod in sacris scribitur libris: Melius est habitare in loco deserto, quàm cum vxore litigiosa. Eius dictum ex Hieronymo citatur apud Volaterranum libro 20. Anthropologiae. ETHICAE STVDIVM. Cynici philosophi, quorum princeps Antisthenes fuisse videtur, Logicam & Physicam tollunt, soli???ue Ethicae incumbendum esse arbitrantur. Diogenes itaque, teste Diocle (quamuis alij hoc ipsum Socrati tribuunt) inquirendum esse dictitabat, [Greek words]. Qui versus apud Hom. extat Odyss. [Greek words]. Laërtius. Horatii studium in philosophia ethica ipse libro 1. Epist. 1. confitetur: Vt nox longa, quibus mentitur amica, dies???; Longa videtur opus debentibus, vt piger annus Pupillis, quos dura premit custodia matrum: Sic mihi tarda fluunt, ingrata???; tempora, quae spem Consilium???; morantur agendi nauiter, id quod Aequè pauperibus prodest, locupletibus aequè, Aequè neglectum pueris senibus???; nocebit. Restat vt his ego me ipse regam, soler???; elementis: Non possis oculo quantum contendere Lynceus, Non tamen idcirco contemnas lippus inungi: Nec quia desperes inuicti membra Glyconis, Nodosa corpus nolis prohibere chiragra. Est quâdam prodire tenus, si non datur vltrá. LEGISLATORES. Aristoteles in secundo Politicorum, multos legislatores recenset, corum??? instituta enarrat. Ex quibus alij reuera ciuibus leges praescripserunt, de quibus hoc Tit. agemus: alij eius Reipub. quam optimam fore sibi imaginabantur, constitutionem scriptis tradiderunt: vt Hippodamus Milesius, & Plato in libris de Repub quos inter Ethicae professores retulimus. Consule Titulum, Prudentiae in legibus ponendis, fol. 1674. Vniversim considerati. Puta HEBRAEORVM. Moses legis conditor Pentateuchi, primus & tempore & sapientia fuit: quem legisse, inde???ue plura hausisse Platonem, Augustinus existimat. Eusebius libro 10. Praepar. Euang. Illius prudentiam & excellentiam Iosephus libro secundo contra Appionem compendiosè & eleganter enarrat, & Strabo, licet ethnicus, veritate cogente, praeclara multa de eo libro 16. Geographiae tradit. Indorvm. Zoroastres Bactrianorum rex, leges populis dedit, easdem???; magicis praestigijs confirmauit. Zotvastes vel Zatrastes simulata diuinitate primùm leges dedit Arianis. Diodorus Siculus lib. 2. Ant. & lib. 3. cap. 5. Afrorvm. Cùm sub Arcesilao Batti F. rege Cyrenaeorum, Poeni Cyrenaeos magna strage caecidissent: Cyrenaei ob acceptam calamitatem Delphos miserunt, interrogatum, quam rationem ineuntes praeclarissimè habitarent. Pythia iussit ex Mantinea Arca [1564] dum adducerent moderatorem. Itaque petentibus Cyrenaeis, Mantinei dederunt quendam nomine Demonacem, virum inter populares probatissimum. Hic Cyrenen profectus, vbi singula quaeque edoctus est, in tres tribus distribuens illos ita digessit, vt vnam quidem partem faceret Theraeorum atque confinium, alteram autem Peloponne̅sium atq; Cretensium, tertiam verò cunctorum insulanorum. Herod. lib. 4. L. Lvcvllvs à Sylla in Aegyptum & Africam missus, ad classem contrahendam, Cyrenaeos cùm offendisset continenter à tyrannis & bello exagitatos, recreauit eos, & rempub. eorum constituit, vocem Platonis, quam fuerat ipsis vaticinatus, refricans apud ciuitatem. Cùm enim illum scilicet rogassent, vt leges ipsis scriberet, populum???ue ipsum ad formam aliquam ordinaret bonam moderandae reipublicae: Arduum dixit esse adeò fortunatis leges ferre Cyrenaeis. Nihil est enim homine rebus elato secundis contumacius, neq; parentius imperio rebus aduersis deiecto: quod quidem Cyrenaeos tunc ferenti leges Lucullo tractabiles praebuit. Plut. in Lucullo. Aegyptiorvm. Aegyptij sua iura à Mercvrio profecta esse iactitant. Ita pleriq; de domesticis & proprijs ornamentis gloriari consueuerunt. Aelian. lib. 14. Variae historiae. Menam post antiquam Aegyptiorum vitam, quam deûm heroum???ue tempore fuisse fabulantur, tradunt persuasisse primùm Aegyptiorum multitudini scriptis vti legibus, quas sibi à Mercurio datas in salutem hominum affirmabat. Diodorus Siculus lib. 3. Sasochis secundus apud Aegyptios legumlator fuisse dicitur, vir prudentia excellens: qui ad deûm cultum religionémque multa prioribus legibus addidit, Geometriae???; inuentor, eius artis praecepta incolis dedit. Idem. Sesostris Aegyptiorum rex, tertius fuit, qui Aegyptijs leges traderet, ijs???; ad rem militarem & belli munia plurima contulit institutis suis. Ibidem. Vecchoris quartus Aegyptiorum legumlator, qui commercia hominum iudicia???; constituit: cuius memoria in multis ob ingenij acumen mansit. Ibidem. Amasis Aegyptiorum rex, post hos leges scripsit: quem tradunt de ijs, quae ad monarchas pertine̅t, de???; omni Aegyptiorum oeconomia, praecepisse. Ibidem. Graecorvm. Leges Isidem statuisse ferunt, quibus iustitia aequè omnibus seruaretur, vi atque iniuria metu poenae sublatis. Qua de causa prisci Graeci eam legiferam appellarunt, tanquam primam legum inuentricem. Diodorus Siculus lib. 1. cap. 2. de Rebus antiquis. Ceres [Greek words], & Legifera à poëtis appellatur: eius???; festa Thesmophoria apud Athenienses celebrabantur. Diodorus libro 6. & Plinius libro septimo. Prima Ceres frumenti serendi rationem edocuit: quod quia ad vitam sustentandam optimum & saluberrimum videbatur, vtilitate priuata moti homines, in vnum coire ceperunt, causa alimentorum: atque vt à bestijs tuti essent, vrbes condiderunt. Hinc est quòd Ceres turrita depingitur. At quia in multitudine hominum ordo necessariò requirebatur, leges sunt inuentae: quas etsi Ceres non dictauit, at certè tamen vt constituerentur, occasionem praebuit. Attestatur huic rei vox Graeca. [Greek words] enim vocant pascua, [Greek words] verò leges. Pascuorum certè & agrorum causa homines primùm conuenerunt. Iosephus contra Appionem, vocem [Greek words] apud Homerum non reperiri asserit, licet vetustissimum inter Graeciae scriptores. Ouidius libro 5. Metamorphoseon: Prima Ceres vnco glebam dimouit aratro, Prima dedit fruges, alimenta???; mitia terris, Prima dedit leges: Cereris sunt omnia munus. Cretensium rempublicam primus Minos constituisse fertur. Is faciendis iudicijs & ferendis legibus assiduus atque integer, per nouennium legibus emendandis operam nauauit. Cretensium rempublicam omnium antiquissimam esse testatur Homerus, cùm appellat vrbes illorum [Greek words], id est, bene habitatas. Et Archilochus ludens cum scommate dicit, Lex Cretensis docetur. Heraclides. Alij eum quouis nouennio in specum quandam confirmandarum legum gratia descendisse asserunt. Plut. in Minoë, Diod. li. 2. & Halicarnasseus lib. 2. Antiq. Argiuorum rex & legislator fuit Phoronevs, Inachi filius, tempore Belocchi Assyriorum regis. Frater eius Phegous vicissim totus in Deorum cultu occupatus fuit. D. Aug. lib. 18. de Ciu. Dei, c. 3. Lycvrgvs ex posteritate Herculis, Eunomij regis frater, suscepta profectione in Cretam, & Cretensium institutis cognitis, vnum, qui illic inter sapientes & artium ciuilium peritos numerabatur, comitate & gratia inductum, Spartam misit Thaletem. Habebatur hic poëta lyricus, atq; huius specie artis vtebatur, reuera praestantissimorum legislatoru̅ implebat munus. Carmina eius orationes erant, quae ad parendum & consentiendum incitare̅t pariter modis & numeris: in quib. multa inerat grauitas & delinimentu̅, quibus auditores reddebantur sensim placidiores, coalescebant???ue inter se ex amore honesti concordia, exuentes, quae tum illic grassabatur, intestinam simultatem. Ita ille viam quodammodo Lycurgo ad eos instituendos muniuit. In patriam inde reuersus & Charilai nepotis ex fratre tutor constitutus, foro armatis occupato, leges saluberrimas ciuibus promulgauit: neq; vt alij scripto aut verbo, sed re in lucem edidit rempub. quam imitari nemo queat: & arbitrantibus sapientem, qualis informatur, nunquam existere posse, ob oculos posuit totam philosophantem ciuitatem. Optimo igitur iure, quicunque vnquam resp. in Graecia instituerunt, antecelluit omneis gloria. Quamobrem illum Aristoteles non satis amplos pro merito honores, quamuis habeat amplissimos, habere ait. Lacedaemone Senatum primum ex XXXIIX. senibus constituit, quibus reges duos adiunxit. Agros aequaliter diuisit. Syssitia publica introduxit. Auro omni interdixit: monetam ferream cudit. Totam deniq; Reip. formam ad fortitudinem & iustitiam conformauit. Neq; verò leges redegit in scripta, sed totum ciuilis institutionis munus in ciuilem disciplinam reiecit. Fuit rhetrarum siue sanctionum haec vna, Ne scriptis vterentur legibus. Altera, ne domorum culmina praeterquam securi, ostia???; serra fabrefacta haberent. Tertio sancitum loco, Ne idem hostis saepiùs bello peteretur, ne disciplinam Laconum bellicam imitaretur. Sanctiones ipsas Rhetras, quasi deorum decreta oracula???ue appellauit. Mox cum praestantissimis viris Delphos petens, deum rogauit, An Spartae expediret legibus, quas ipse tulisset obedire? Cùm autem respondisset deus (pecunijs corrupta sacerdote, inquit Polyaenus lib. 1.) id prorsus melius fore: tum demùm leges suas promulgauit: non modò iniquum, verùm & impium statuens, si quis legibus Pythio roboratis oraculo, minus paruisset. Diuitum odium adeò incurrit, vt in concione inuaderetur: fugiens???ue in templum, ab Alcandro oculo effosso vulneratetur. Excessit in Creta exul voluntarius, sumto iureiurando à populo, ne quid de suis legibus mutaret, donec redijsset, Post mortem iussit cineres in mare disijci, ne solutus quandoq; sacramento populus leges solueret, si mortuum in ciuitatem retulissent. Plut. in eius vita. Iustinus. Xenophon de Laconum rep. Sab. lib. 1. En. 2. Dicaearchvs Messenius, Aristotelis auditor, scripsit Rempublicam Spartiatarum: qui liber vt quotannis in Ephororum praetorio puberibus auscultantibus recitaretur, lege sancitum fuit apud Lacedaemonios, & longo tempore obseruatum. Suidas. Cecrops, genere Aegyptius, Athenis habitauit: vnde Athenienses Cecropidae dicuntur, autij saltem, qui è Cecropia tribu sunt. Quidam hunc fuisse biformem tradunt, supernè virum, infernè mulierem, aut etiam serpentem: vel quòd legibus inuentis homines feros mansuefecerit: vel quòd promiscuo concubitu sublato, cùm nec pater filium, nec filius patrem suu̅ nosset, curarit, vt palàm inirent matrimonia, vna???; contenti essent. Iure igitur biformis, qui & patris & matris naturam inuenerit. Suidas. Epimenides Cretensis Athenis Soloni viam praemunijt ad leges conscribendas. Nam res diuinas reddidit minoris impensae, ciues???; ad luctum mansuetiores, sacrificia quaedam statim exequijs adijciens, detracta asperitate barbarica, qua deuinctae antè mulieres fuerant: & quod caput erat, propitiationibus, procurationibus, ac signis dedicandis, lustrans vrbem atq; expians, parentes iustitiae magis???; sequaces ciues reddidit ad vnitatem. Plut. in Solone. Draconis primi legislatoris Atheniensium omnibus ferè legibus, quas tulit, poena erat morte definita. Vt otij & desidiae conuicti, capite plecterentur. Qui olera fructúsve alieno praedio sublegissent, eodem quo & parricidae supplicio punirentur. Praescripti huius atrocitate magno postea consensu excepta Demadis oratoris clarissimi vox est, quae Draconis leges sanguine notatas dixit. Ipse Dracon rogatus, Ad quid omnia indifferenter delicta capitali animaduersione vindicanda existimasset? ita occurrisse fertur, Minora flagitia à se morte digna iudicari: maioribus sceleribus idcirco nullum atrocius supplicium à se irrogatum, quia haud maius morte vllum reperire potuisset. Sabellicus lib. 5. Ennead. ex Plut. Solone. Cùm in Aeginae theatro propter latas leges laetis acclamationibus celebraretur, pluribus petasis, tunicis & vestibus capiti iniectis, suffocatus est, & in ipso theatro supultus. Vixit temporibus VII. sapientum, ac potius fuit illis antiquior: XXXIX. certè Olympiade leges tulit Atheniensibus, iam senex. Scripsit degendae vitae praecepta, versuum tribus circiter millibus. Suidas. Solon, cùm in partes tres ciuitas discessisset, Diacrios, Pidieos, & Paralios, quòd nulli parti se aggregaret, sed communem seruaret omnibus, omniaque dicta & facta sua ad con [1565] cordiam dirigeret: creatus est legislator ad ordines conciliandos, Olymp. 47. ei???ue permiserunt semel vniuersa, magistratus, conciones, iudicia, curiam: vt horum cuiusq; censum, numerum & tempus definiret: praesentia instituta pro arbitrio vel abrogaret vel confirmaret. Is cùm alijs rebus multis ornauit ciuitatem, tum etiam leges scripsit Reipub. vtilissimas. Tunc abrogarunt Athenienses leges Draconis, quae [Greek words] dicebantur: ijs duntaxat, quae de homicidio latae erant, retentis. Aelianus libro octauo de Varia historia. Primus [Greek words] inuexit, hoc est, corporum possessionum???ue redemtionem. Nam cùm septem sibi talenta ex patrimonij sui iure deberentur, ea debitoribus remisit: ac reliquos, vt idem facerent, suo exemplo hortatus est. Heraclides in Politijs, & Laërtius lib. 1. Leges in centum annos omneis sanxit. Relatae fuerunt in axones vel tabulas quadratas ligneas, quas Axonas dicunt, thecis inclusas aliquanto longioribus, in quibus vertebantur, in prytaneo. Appellabantur, auctore Aristotele, Cyrbes. Aliqui volunteas, in quibus sacra & sacrificia sunt descripta, propriè cyrbes: axonas fuisse appellatas caeteras. Plut. in Solone. Hippias apud Athenienses legis de exilio decennali auctor extitit. Quae tametsi propter tyrannidem affectantes posita fuit: tamen in eius supplicium etiam alij incurrerunt, vt Xanthippus & Aristides. Heraclides de Polit. Adrianvs Imp. Athenienfibus leges petentibus, ex Draconis & Solonis sententia, iura composuit. Platina. Hyelam, Lucaniae vrbem maritimam, quam aliàs Eleam vocant, Parmenides atq; Zeno, Pythagorici, legibus & institutis suis ita erudiêre, vt & aduersus Lucanos perstiterint, & Posidoniates vicerint, licèt & agro & hominum multitudine cederent. Strabo lib. 6. Zalevcvs Locrensis Thurius, Pythagoreus, obijt pugnans pro patria. Priùs fuit seruus & pastor: sed accuratè institutus, leges tulit ciuibus suis. Inter quas & illa fuit, vt mulieres in forum prodeuntes, ingenuae quidem cum suis cognaris & vna pedissequa candidis, reliquae varijs vestibus induerentur. Suidas, & Diodorus lib. 12. Ephorus scribit, ex Cretensium, Spartanorum & Areopagitarum decretis, illud in primis nouum induxisse Zaleucum, vt cùm pristinae leges definiendarum condemnationum in singulis delictis modum iudicibus ipsis concederent, ipse per leges ipsas terminauit. Putauit enim iudices ipsos haud eandem eadem de re habituros esse sententiam: oportere autem easdem approbare, & de contractibus ijsdem simpliciori quoda̅ modo instituere. Thurios postea, cùm praeter Locros acutiùs explicare voluissent, celebriores quidem, caeterùm deteriores euasisse. Bonos quippe legumlatores esse, non qui omnia accusatorum acta cauerint, sed qui in simpliciter latis persistant. Hoc & à Platone dictum est, Quibus leges adsunt plurimae, ac poenae plurimae, ijs & viuendi ritus deprauatos esse. Sicut quibus plures adsunt medici, ijs & aegritudines permultas adesse, probabile est. Strabo lib. 6. Pheido, cùm iam instituisset, vt Cumensium reip. administratio penes multos esset: legem etiam promulgauit, vt quilibet equum alere cogeretur. Heraclides in Polit. Philolavs Corinthius leges dedit Thebanis. Aristot. lib. 2. Polit. sub finem. Protagoras Thurijs leges posuit: quibus postea abrogatis, Metellus deuicta Creta illas cum Romanis commutauit. Rauisius. Melissvs, Samius philosophus, Parmenidis auditor, ciuibus suis charus, ijs praecepta multa dedit, Rempub. administrauit, classi???ue & bello praefuit, Olymp. LXXXIV. vt refert Apollodorus. Pritanides, Megalopolitanorum legislator, Peripateticorum celeberrimus, Megalopolitanis ad conseruationem reipublicae ab Antigono rege datus est. Polybius libro quinto historiae. Nicodorvs, pugil celeberrimus, apud Mantineenses, extremo aetatis suae tempore legislator eorum extitit. Aiunt tamen Diagoram Melium, à quo amabatur, eas composuisse leges. Aelianus lib. 2. Var. hist. Pyrrhus, Achillis filius, ex illo reuersus, paterno principatu per absentiam amisso, in Molosside consedit: à quo regionis incolae Pyrrhidae primò, vt Trogus scribit, mox Epirotae nuncupati sunt. Per ipsius posteros longo ordine regnatum ad Arisbam vsque, qui casu quodam Athenis liberalibus disciplinis institutus, leges, senatum, & annuos magistratus, & ciuitatis formam suis constituit popularibus: ita vt quemadmodum Pyrrhus regni conditor fuit, ita Arisbas cultiorem posteris vitam tradidit. Sabellicus libro octauo Enneadis quartae. Antiphanes, Croesvs, Tyronidas & Pyrias, Tegeatum in Arcadia legislatores. Quibus in foro Tegeae statuae sunt positae. Pausanias in Arcadicis. Victis Athenie̅sibus in Sicilia, Syracusijs victoribus suasit Diocles, vt legumlatores ad dirigendos ciuium mores, componendam???ue rempubl. & nouas leges priuata???ue institutà conscribenda eligerent. Electi ex ciuibus, qui maximè tum prudentia sapientia???ue praestare videbantur: quorum longè primus, ac clarissimus omnium Diocles habebatur: vt legum tabulis communi omnium ad id institutorum sententia conscriptis, leges illae tamen Dioclis appellarentur: veluti priuata eius viri auctoritate, tituli dedicationem vendicante. Nec vir ille solummodo dum viueret, in summa admiratione & reuerentia fuit habitus Syracusijs: verùm illius quoque mortui monumentis & honoribus heroicis memoriam commendarunt: templum ei extructum, quod postea à Dionysio in muri & moenium eductione subrutum corruit. Nec minus hunc ipsum reliqui Siculorum populi sunt admirati. Multae enim per insulam vrbes, legibus huius componi res suas, administrari???ue sibi pro modo illic commendato instituêre, id???ue seruauêre, quoad Siculos omnes Romana respub. ciuitate legibus???ue suis donauit. Caeterùm posterioribus temporibus Timoleonte imperante, cùm Cephalvs Corinthius, vir doctrina & prudentia infignis, eis leges scripsisset, pòst Polydorvs Hieronis regis tempestate, neutrum placuit legislatorem appellari: sed vtrosque potiùs iurisconsultos, atque legislatorum interpretes, quum leges prisca lingua conscriptae, obscurae supra modum, intellectu???ue difficiles viderentur. Diocles certè prae omnibus legumlatoribus amarissimas poenas instituit violatoribus aequitatis, & iuris communis: iustitiae???ue praecipuam rationem habuit, praemijs vnicuique pro merito & dignitate decernendis: accuratissima praeterea rerum actionum???ue ciuilium cautione vsus, multa???ue rerum peritia cautus, ac causam quamcunque accusationémve, seu priuatam seu publicam, quae in disceptationem venisset, certa mulcta determinauit. In dicendo concisus, magnam legentibus reliquit inspectionis meditationem. Diodorus libro decimotertio & decimosexto. Thuriorum ciuitas in Italia ex ruinis Sybaris condita est, colonis è Graecia eò ductis, circa Olymp. 84. Delegêre legislatorem Charondam, virum natura optimum, singulari rerum peritia humanarum diuinarum???ue, & summa sanctissimae cuiusque disciplinae institutione praeditum. Hic inspectis diligentissimè cuiusque gentis legibus & institutis, optima quaeque ex illis ad rem (vti sapientia praestabat) deligendo, & in vnum veluti corpus redigendo, ea pro legibus seruanda ipsis mandauit: quibus multa quoque adiecisse à se inuenta excogitata???ue, memoriae proditum est. Inter caeteras legem tulerat, ne quis armatus in concionem veniret. Cum???ue ipse postea rure veniens, ex improuiso (vt erat gladio accinctus) in concionem venisset, admonitus legis ab eo qui proximè sedebat: eidem gladio incubuit, cùm liceret culpam dissimulare & defendere. Valerius Maximus, & Diodorus libro duodecimo. Androdamvs Rheginus, legislator Chalcidensium fuit in Thracia. Aristot. lib. 2. Polit. sub finem. Pittacvs Mitylenaeus, ciuibus suis leges sexcentis elegis scripsit. Paulò pòst tyrannidem, quam occupauerat, deposuit. Vnus ex septem sapientibus existimatus est. Gyral. in 3. dial. Hist. poët. Periander Corinthius, vnus ex septem, duobus versuum millibus hypothecas suis ciuibus scripfit. Ibidem. Ciuitates omnes, quae se Achaeis tribuissent, Polybivm Megalopolitanum historicum nactae sunt rerum suarum publicarum auctorem, legum etiam latorem. In templo etiam Dominae dicato statuam habet. Inscriptio testatur, nihil ab initio offensuram fuisse Graeciam, si Polybij consilijs paruisset: iam verò grauiter affectae vnum illum praesidio fuisse. Pausanias in Arcadicis. Romanorvm. Romae post exactos reges Sex. Papyrius leges curiatas (quas Regum tempore populus in tringinta curias à Romulo diuisus, à Regibus scriptas, suo calculo confirmarat) sine ordine latas in vnum composuit: & ab eo Ius ciuile Papyrianum fuit appellatum. Deinde omnes hae leges lege tribunitia exoleuerunt, & incerto iure populus vsus est ferè per 20. annos. Decemviri inde creati, qui ab Atheniensibus leges decem Tabularum peterent: quas in tabulas eburneas perscriptas, pro Rostris composuerunt. Sequenti anno alias duas tabulas adiecerunt, & leges XII. Tabularum sunt appellatae, quarum ferendarum auctorem fuisse decemuiris Hermodorvm quendam, Ephesium exulem, aiunt. Ex his legibus actiones natae sunt, quarum formulae, vti & legum interpretatio, apud solos fuit Pontifices, ferè per 100. annos. Postea cùm Appivs Claudius ad formam redegisset has actiones, Cn. Flauius scriba subreptum librum populo tradidit. Hic igitur liber, qui actiones continet, Ius Flauianum appellatur. Augescente deiride ciuitate, quia deerant quaedam agendi genera, Sex. Aelius alias actiones composuit: & librum populo dedit, qui appellatur Ius Aelianum. Deinde [1566] cùm plebs à patribus secessisset, sibi iura constituit, quae Plebiscita dicuntur. Mox cùm reuocata est plebs, pro legibus placuit ea obseruari, lege Hortensia. Coepit postea senatus sese interponere: & quicquid constituisset, id obseruabat, & Senatusconsultum dicebatur. Eodem tempore & magistratus iura reddebant: & vt scirent ciues, quod ius de quaque re quisque dicturus esset, se??? praemuniret, edicta proponebant, quae ius Honorarium constituerunt, qui ab honore praetoris venerat. Constituto postea principe, datum est ei ius, vt quod constituisset, ratum esset: quod ius Principale dicitur, siue Principalis constitutio. Haec ex Pomponio, lib. 1. Digestorum, Tit. 2. de Origine iuris. Lex trinundino ferebatur, apud Rom. nec alio modo rite ac iustè dicebatur, nisi trino promulgata nundino. Est autem promulgare, quasi prouulgare, hoc est, in vulgus edere, vt Festo Pomp. placet, & trinundinum, à ternis nundinis dicitur. Nundinae verò, mercatum significant: quoniam octo diebus rustici in agris versabantur, in opere faciundo occupati, & nono quoque die in vrbem veniebant, rerum permutationes facturi, lites composituri, ac suffragia senatusconsulto concessa, si opus foret, laturi. Primis nundinis, & item secundis, lex promulgabatur, vt à singulis atque vniuersis (quod ait Macrobius) facilè nosceretur. Tertio foro seu mercatu, cùm omnis & vrbana & agrestis adesset turba, rogatio fiebat: praeco verba legis scriba subijciente recitabat: & si populus sciebat, lex ferebatur, hoc est, in aes incidebatur, & in aerario reponebatur, & tunc demùm lata dicebatur. Tempore promulgationis, hoc est, primis & secundis nundinis, interdicere, hoc est, contradicere licebat: cùm verò lata fuerat, minimé. Quam rem significat Cicero in 1. Antoniarum, dicens, leges duas ab Antonio nulla promulgatione latas, nempè quòd trinundino populo recitatae non fuerant, nec licuerat illis contradicere, vel vt magis intercedere. Antonius Garro in lib. de Orig. iuris. Cornelius Tacitus testatur, tantos suo tempore aliarum super alias aceruatarum legum cumulos fuisse, vt omnem propemodum aequitatis splendorem sua multitudine obruerent: cùm inter omnes constet, nullum propè Rebuspublicis maius exitium legum multitudine ac varietate afferri posse. Pòst tragicae quaedam Proculianorum & Cassianorum sectae exortae sunt, qui infinitis concertationum???; plenis disputationibus annos ampliùs centum legum disciplinam ita permiscuerunt, vt Theodosivs Imp. maximus idem???ue optimus, multo maximae Iurisconsultorum parti auctoritatem abrogarit: & ex perpaucis, quos antecellere iudicabat, qui numero vincerent, eorum in iudicijs probari sententiam imperarit. Pereadem tempora Romani Imperatores, vel potius (si maximam illorum partem spectemus) improbissimi & sceleratissimityranni extiterunt, quorum quisque ius Romanum nouis edictis, placitis, decretis, constitutionibus, item???ue Senatusconsultis suo imperio factis ad suum arbitrium interpolauit. Iam verò Romani Imperij sede in Graeciam translata, quid aliud Constantinopolitani Imperatores (qui non Remp. ad Leges, sed has ad illam accommodandas esse intelligebant) quid aliud, inquam, agerent, nisi vt maximam Romani iuris & Latinarum formularum partem abrogarent: nouas???ue suas leges ad suae Graeciae rationem accommodatas in Latinarum locum substituerent? Vbi ad Iustiniani imperium ventum est, Tribonianvs, homo facinorosus, coactis aliquot operis ita Legum & Iurisconsultorum libros circuncidit, ac mutilos reddidit, vt ex copia illorum innumerabili nihil nobis praeter fragmenta quaedam reliquerit, nullo ordine descripta: sed ita confusè ac perturbatè disiecta, vt quasi Sibyllae folia esse videantur. Annis pòst amplius trecentis Basilivs Macedo Imperator Constantinopolitanus exortus est, ac rursus eo mortuo, Imperator Leo Philosophus, ipsius filius, qui Iustiniacis Pandectis non contenti, nouas & ipsi Pandectas fabricati sunt, sexaginta libris distinctas: quas alij [Greek words], alij [Greek words] libros, ex Basilij, vt opinor, nomine appellarunt: in quibus Harmenopulus profitetur, otiosa & superuacanea multa scripta fuisse: quae verò maximè necessaria erant, praetermissa. Vtcunque autem ea se res habeat, Iustinianici libri post illam Basilicorum editionem contemti, annos ampliùs ducentos in sinu ac tenebris iacuerunt, vsque ad Lotharij Saxonis, Imperatoris Germanici, aetatem: cùm Irnerivs quidam inuentus est, qui Imperatori suo auctor fuit, vt eos in quadam Italiae bibliotheca repertos in lucem edi, ac passim describi iuberet: quo tempore ita librariorum incuria dicam, an imperitia, contaminati, ita multis mendis, & quasi lutosis maculis aspersi ac foedati sunt, vt doctissimus quisque nostrae huius aetatis interpres magnam studiorum suorum partem in ijs vel eluendis, vel certè suspicandis, & obseruandis, consumere cogatur. Ad extremum autem quasi quidam infelicitatis cumulus accessit, Sophistarum ac Barbarorum interpretum colluuies: qui bonarum artium memoria toto terrarum orbe funditùs deleta, certatim lecturas, tractatus, glossas in illa Tribonianica fragmenta conscripserunt: quae tamen etiam nunc à nescio quibus rabulis & pragmaticis maiore in precio, quàm ipsae Iustiniani leges habentur. Hotom. in epistola praeliminari com. de Feudis. Theodosivs II. Imp. Iurisconsultis adhibitis maximam eruditionis, fidei, ac prudentiae opinionem habentibus, negocium dedit, vt omnes principum à D. Constantini vsque ad suum principatum constitutiones colligerent, atque, inutilibus praetermissis, in vnum corpus redigerent, breuitate ac claritate in primis forensi studio consulentes. Eum verò codicem absolutum anno 435. v. Kalen. Martij Constantinopoli edidit, praecipiens, ne qua post Kalendas Ianuarias controuersia ad forum deferretur, aut delata iudicaretur, nisi ex his libris, qui suo nomine insignirentur: simul???ue ne qua in Occidente à Valentiniano Augusto constitutio lata vim legis obtineret, nisi prius ad suam notitiam peruenisset. Sigonius libro duodecimo Imp. occid. Duodecim pòst annis nouarum volumen Constitutionum ad Valentinianum Romam misit, quas ad suum Codicem adijci, & Nouellas appellari voluit. Eas Valentinianus, Rauennam Roma reuersus, obseruandas mandauit. Idem lib. 13. Patavinorvm. Aegidivs Fontana, Patauinus, cùm post irruptionem Atilae cum patricijs familijs in aestuaria Veneta concessisset, & eò quoque ex vicinis vrbibus nobilissimi quiq; confluerent: primus fuit, qui leges nouae ciuitati Venetorum dedit, quae ab auctore ipso etiamnum hodie sanctiones Aegidianae appellantur. Bernardinus Scardeonus libro tertio classe decimatertia Hist. Patauinae. Longobardorvm. Postquam Longobardi in Italiam venerunt, per 76. annos legibus nullis scriptis, verùm veteribus scitis, vsu quotidiano ac repetita memoria conseruatis, vsi sunt. Huic incommodo occurrêre Rotharis rex cupiens, omnia scita collegit, ac multis nouis decretis Reipublicae salutaribus aucta in tabulas retulit, quas Edictum vocauit: illud???ue ann. Sal. 643. Papiae publicauit. Sigonius libro secundo regni Ital. Itaque leges Romanae in desuetudinem venêre, ius???ue Romanum ita negligi coepit, vt longo pòst tempore vix reuocari, nedum in integrum restitui potuerit. Bern. Saccus lib. 9. Ticinensis historiae, & Bonfinius lib. 8. Decadis 1. Grimoaldvs rex Longobardorum ann. 668. ex iudicum suorum sententia, cùm Edictum à Rothari editum nonnullis in partibus imperfectum esse sentiret, aliquot ei leges adiecit, quas maximè idoneas iudicauit. Sigonius libro secundo regni Italici. Rachis Longobardorum rex, vt ius sanctissimè coleretur, adhibitis omnibus Longobardorum ex Austria Neustria???ue iudicibus, leges veteres diligenter perpendit, quae???ue correctione egere iudicauit, ea nouis legibus latis ex eorum sententia emendauit: anno regni sui secundo, Christi 746. Sigonius lib. 3. regni Ital. Lvitprandvs Longobardorum rex omnes ex regni partibus iudices Longobardos in regiam euocauit, eosque de nouo iure constituendo consuluit, nouas leges ad antiquum Rotharis Edictum adiunxit. Sigonius lib. 3. regni Ital. Carolvs Magnus euerso Longobardorum regno legem Salicam in Italiam intulit. Erat autem Salica idem, quod Francica: siquidem Franci orientales Salij appellati. Ab eo temporetribus Italia legibus vixit, Romana, Longobarda, & Salica. Obseruatum est autem, vt qua quisq; lege viuere vellet, profiteretur, atque ex ea ius illi diceretur. Quam consuetudinem Italia inde vsq; ad Lotharij secundi Imperatoris tempora conseruauit. Sigonius lib. 4. regni Ital. Fridericvs I. Imp. subacta Mediolano, ad Roncalias conuentu indicto, iura, quae Lotharij & Conradi decessorum incuria obliterata, priùs ab Italicis vsurpata fuerant, repetere, ac nouis institutis stabilire instituit. Vide Tit. Iurisprudentiae studium. Carolvs IV. Imp. an. 1354. res Italiae, vel armis vel iure constituit, ope Bartoli de Saxiferroto, iuris illa aetate peritissimi, quem in aula sua liberaliter habuit. Dubrauius lib. 22. Hispanorvm. Evricvs, Gothorum rex, in Hispania, primus leges suis dedit. Easdem pòst Leovigildvs rex ampliauit, auxit, sed & superfluas resecauit. Rodericus Toletanus libro secundo rerum Hispan. cap. 14. Alfonsvs X. Hispaniae rex leges Hispaniarum, quas vocant Partitas, alijs insuper additis illustratis???ue sensibus, vt ex vsu videbatur, in volumen redegit. Tarapha de regibus Hispan. Veremundus II. Asturum rex, mortuo Sancio patruo & Ranimiro consobrino iure factus, leges Gothorum liberaliter confirmauit, & sanctorum patrum canonicas sanctiones seruari praecepit. Rodericus Toletanus libro quinto rerum Hispan. capite decimotertio.
|| [1567]
Germanorvm. Tvisco, Noae F. Germanorum Sarmatarum???ue pater, ac eorum primus rex, intelligens sine iustitia & absque religionis metu neque Rempub. coalescere, neque licentiam hominum contineri posse: iura dedit, leges tulit, carminibus???ue complexus est, quae publicè & priuatim cantarentur: ne aut obliuio obliteraret, aut ignorantia excusaret. Auentinus libro primo Annalium. Carolvs Magnus Augustus, Imperium virtute bellica longè late???ue propagatum, legibus ab se conditis firmare statuebat, & quàm proximè poterat, ad antiquam vrbis Romae gloriam magnitudinem???ue peruenire: pulcrum esse, in terris extare vnum summum regimen rerum, quod mortalibus iura reddat: cui Reges omnes gentes???ue peraequè pareant: quod supra caetera emineat: quod vnum secundùm Deum optimum maximum rerum arbitrium moderetur: ad quod vnum mortales omnia referant: quod sanctum sit, vnde cuncta petantur. Et vt caeteras gentes imperio venerando assuefaceret, primos Francos Augustorum legibus teneri volebat, eas???ue ipse nouas condere. Quod vbi Franci proceres accepêre, tanquam sempiternum iugum veriti, coitiones facere incipiebant. Ausus est etiam Vasconum procerum vnus, nomine etiam Vasco, cùm in Hispaniam supplementum ducere iuberetur, id apertè reprehendere & detrectare. Crebrae interim frequentes???ue coitiones ac propè conspirationes factae. Tota igitur res omissa. Volumen legum adhuc extat, sed antiquatum. De institutis Francicis nihil mutatum. Sacerdotum solutiores mores ad frugem antiquitatis???ue aemulationem redacti, quinque Patrum conuentibus, Rhemensi, Cauillonensi, Turonensi, Aurelianensi, Moguntino: Magistratuum Iudicum???ue sordes coërcitae multa, ignominia, abrogatione dignitatis. Aemilius libro tertio. Idem vetustissimae Francorum legi Salicae capita quaedam addidit, quasdam ex integro sanxit: vt de moneta, mensura, ponderibus, quae pertotum Rom. imperium ad aequalitatem redegit. Auentinus libro 4. Annalium Boiorum. Vulgò tradunt, Carolvm Magnum dedisse leges Saxonibus, quae in codice, quod Speculum vocant, extent recollectae: & id quidem refert Glossatorin annum Salut. 810. septimum verò Imperij eiusannum (vt memorat) in arce Sassenborg. Sed commentum hoc refellit Cranzius libro 2. Saxoniae capite 21. & contendit esse collectitium codicem, de multis consuetudinibus gentis: quomodo & Feudorum leges non ab Imperatore datae, sed ab Oberto descriptae, vsum & obseruantiam meruerunt. Quum enim per aetatem in gente creuit ciuilitas, creuit etiam legum obseruantia. Inde factum est, vt quae pertempora sunt vsu approbata, demùm sint in codicem redacta: cui ad auctoritatem comparandam falsò est nomen Caroli adscriptum. Theodo II. Magnus Boiorum dux, vbi Noricum & Vindeliciam sub imperium suum coëgit, diuisis prouincijs ad pacis artes animum intendit: iustitia???ue populum formare, & regnum confirmare constituit. Vt autem feroces fore̅t, Theodericus rex Francus auctor factus est, & eas suo auspicio promulgauit. In his, quia Boij Christiani non erant, pleraque aduersa veritati diuinae permittebantur: quae Hildebertus & Lotharius reges Francorum postea abrogarunt. auentinus libro tertio Annalium Boiorum. Henricvs I. Caesar in Saxonia vrbes immunitas muris & fossis cinxit, propter incursionem Vngarorum: legibus & moribus informauit: iuuentutem ad arma exercuit: agros distinxit, constituens quot quique milites mitterent in generali expeditione. Cranzius libro tertio Saxoniae, capite duodecimo. Sub Eodem instituti sunt ludiequestres, dicti vulgò Torneamentum, in quo quatuor nationes principes Germaniae, Bauaria, Sueuia, Franconia, & Rhenitractus conueniunt, & nobiles inter se digladiantur: vitia detestanda, hoc est, adulteria, blasphemiae, & scelera quaeque corriguntur. Hos ludos Caesar priuilegijs & libertatibus co̅firmauit, anno Christinoningentesimo vigesimoprimo. Cuspinianus. Boemorvm, Polonorvm. Carolvs IV. Imp. & rex Boëmiae, ad ius patriae describendum, leges???ue necessarias condendas se transtulit, ne iudices pro arbitrio capitis sui, vt hactenus, iudicarent. Iudicia publica ad duo genera retulit, equestris acprocerum ordinis: interfuit???ue frequenter iuri dicendo, saepe etiam praefuit, non minore aequitate quàm seueritate. Dubrauius libro vigesimosecundo. Croccvs apud Sclauinos, qui Boëmiam occuparant, vaticinandi arte insignis, ex stipe sponte delata agrum & in eo villam sibi comparauit, prope Stebnam pagum (quo Boëmi deinceps principes animi per venationes recreandi causa vsi sunt) Prudentiae inde & iustitiae nomine defuncto Czecho primo duce praeturam obtinuit: ius ex aequo bono???ue dixit, res controuersas transactione frequentius quàm iudicio composuit. Boëmiam pagis arcibus???ue, & alijs nouis aedificijs amplificauit: inuentis tunc fortè in fluminibus auri ramentis: vt non solùm domi apud suos, sed foris etiam apud Polonos gratiosus fuerit, qui ad eum legatos misêre oratum, ne grauaretur in Poloniam venire, ibi quoque sta̅tum reipublicae & controuersias hominum compositurus. In honorem certè eius, arci nouae & oppido, cui tunc primùm fundamenta ad Vistulam flumen posuerant, Croccouiae nomen indidêre. Dubrauius lib. 1. Primislavs rusticus ducta vxore Libvssa fatidica, Croci ducis Boëmorum filia, leges scripsit Boëmis, quibus diu feliciter sunt vsi. Aeneas Syl. in hist. Boëm. Sobieslavs, Boëmorum princeps, Pragam non solùm domibus, & insulis lapideis, vicis???; ac plateis saxo constratis, sed legibus etiam & libertatibus, qualibus ante se nullus principum, excoluit. Dubrauius lib. 11. Ioannes, Boëmorum rex, primus tabularia in regno instituit, in quibus tabulae, hoc est, actus publici, instrumenta???ue & literae emtionum venditionum???ue continentur: vt secura suorum bonorum cuilibet libera???ue & perpetua esset possessio, cùm summi magistratus tabulis custodes adhiberentur. Dubrauius lib. 21. Sveonvm, Gothorvm, Danorum. S. Ericvs Sueonum rex, inter reliquas virtutes, leges quoque sanctissimas scripsit, quibus Sueones & Gothi etiamnum hodie vtuntur. Ioann. Magnus lib. 19. Frotho III. Danorum rex, Sclauis à se deuictis leges dedit: Danorum quinetiam mores, praefectorum (dum ipse septennis patri succederet) vel negligentia vel improbitate corruptos correxit. Saxo lib. 5. Canvtvs II. Danorum rex optimis legibus disciplinam castrensem complexus est: vt cùm promiscuo milite vteretur diuersorum morum & linguarum, quos dissimilitudo natiua ad rixas & seditiones deducere poterat, eos legum metus in pace contineret. Saxo lib. 10. S. Olavvs, Noruagiae rex, ignarum iuris populum, sparsim & agresti more viuentem, legibus ad melioris vitae habitum perduxit: quarum vetusta monimenta plebs Norica praesenti veneratione complectitur. Saxo lib. 10. Britannorvm, Anglorvm, Scotorum. Britannorum rex Donvallo Molmicius, cùm praecedentes reges ignauam & ingloriam vitam exegissent, & ijs tantùm legibus, quas à Martia Gintolini regis vxore Martianas vocabant, vsi essent: militarem artem penè extinctam in pristinum vsum reuocauit: ius atque leges nouas, & illas quidem salutares dedit, quas deinceps Molmicinas leges appellarunt: templa deorum immortalium loco asyli, omnibus ad ea confugientibus esse constituit: primus aurea corona vsus est: viros ad bonas artes incumbentes, opibus & fauore iuuit, vt suo exemplo & principes regni idem facerent, atque iuuentus ad virtutes capessendas magis incitarentur: item pondera ac mensuras rebus vendendis emendis???ue posuit: fures & noxium omne genus hominum seuerissimè puniuit: fecit quamplures vias, decreuit???ue in quam latitudinem fieri deberent, ac lege sanxit ius earum ad principem duntaxat pertinere, eius???ue iuris violatoribus pariter atque ijs qui in illis maleficium aliquod facerent; horrendas constituit poenas. Praeterea vt ne terra vacaret, néve populus rei frumentariae inopia frequenter premeretur, aut minueretur, si pecora sola occuparent agros, qui ab hominibus coli deberent: constituit quot quisque comitatus aratra haberet, statuit???ue poenam illis, per quos numerus diminueretur: ac vetuit iumenta, quae aratro seruirent, à magistratibus abduci, vel assignari creditoribus, pro debitione pecuniae, si debitoris bona alia superessent. Ita prouisum est, ne compendij causa, pecuarij agros à cultura aratorum incultos redderent. Polydorus lib. 1. Gvlielmvs Conquaestor, Normannus, Angliae regno potitus, potentiae stabiliendae causa leges Normannicas populo obtrusit. Eiuscemodi leges (inquit Polydorus Vergilius lib. 9.) apud nos etiam nunc sunt: quae ab omnibus intelligi deberent, Normannica lingua scriptae sunt, quam neq; Galli, neque Angli rectè callent. Quamobrem vidisses iam inde à principio, quotidie, partim iniquitate legum, partim inscitia eorum qui illas malè interpretabantur, hunc bonis auitis priuari, illum iudicio imperitissimorum hominum criminis damnari, morte???ue multari: alium litibus inextricabilibus perpetuò irretiri, ac denique diuina humana???ue misceri, atque ea omnia publicè priuate???ue mortales testari ac detestari. Sanè Normannus pro suo instituto, non potuit alias dare leges: quando non alia est natio, quae peritius sciat calumniari, praeuaricari, atque tergiuersari: id est, per [1568] fraudem & cauillationem frustrationem???ue litigare, seu vexare litibus. Edoardvs III. Anglorum rex, anno regni duodecimo, cùm terra mari???ue iam pacem haberet, non minus suorum, quàm suae ipsius saluti prospiciens, velut natura propensus ad diligendos homines, quod fundamentum iuris est, primùm omnium putauit leges sibi constituendas, quas vtiles duxisset. Sanè in vsu erant multiplices leges, quas olim Britanni, deinde Angli, ac nouissimè Daci tulerant: & bene multi quotidie mortales, omnia vtilitate metienda existimantes, sic eas ad suos mores accommodabant, vt saepiùs pro iustitia iniquitas coleretur. Igitur Edoardus ex immensa eiusmodi legum copia, optima quaeque & necessaria elegit, leges???ue paucas & salutares vsurpandas sanxit, quae deinceps rectum omnibus aequè viuendi modum praescriberent. Has leges posteri Communes appellarunt: & cùm eas à Normannis, alijs datis legibus, sibi ademtas quererentur, velut optimam partem vitae repetiuerunt armis, saepe???ue reges, eas in pristinum vsum restituere, vt sibi minus fructuosas, negantes, magnis affecêre incommodis. Polyd. lib. 8. Fergvsivs I. Scotorum rex in Britannia, pace cum Pictis facta, & Britannorum armis fortiter repulsis, leges edidit, quibus vetuit latrocinium, homicidium, depopulationem: maxime???ue omnium furta, quòd omnia tum sub dio asseruarentur. Castellum condidit Berogomum, vbi ius dici voluit, in Louquhabria, ad Albionis plagam occidentalem, in Hebridum insularum prospectu: vt illuc & insulani & Albiani Scoti faciliùs ad iurisdictionem iustitiae???ue administratorem coirent. H. Boëthius lib. 1. Cennethvs, Scotorum rex, is qui Pictos deleuit, leges patrias ex immensa congerie in compendium redegit, quibus & iudices & iureconsulti publicè vterentur. Hector Boëthius libro decimo. Malcolmvs II. Scotorum rex, bello & pace clarus, legum municipalium volumen condidit, quas Scoti exinde iudicijs ferendis seruarunt, penè immutatas. Regiorum magistratuum iudicum???ue (vulgo Cancellarium, Comestabularium, Marescallum, Camerarium, Iustitiarium???ue vocitant) & qui à secretis, à thesauris, à cubiculo ac chartophylacio essent, cunctorum???ue ministrorum aulae annua salaria constituit, vt nostris diebus penduntur: quantum???ue pro regijs diplomatibus, ac caeteris literis, tabellionibus, tabellarijs, lictoribus???ue soluendum foret, instituit. Hector Boëthius libro vndecimo. Maccabaevs, Scotorum rex, in legibus condendis ad reipublicae vtilitatem praeclaram nauauit operam, vt si per ius regnu̅ adeptus fuisset, nulli omnium regum secundus habendus fuerit. Eas tamen leges pòst Malcolmus III. rex, caeso tyranno, aboleuit. H. Boëthius lib. 12. Scytharvm, Getarvm, Thracvm, Bulgarorum, Tartarorum. Zamolxis Geta (quem Mnaseas Saturnum esse putat: Plato in Charmide regem & deum Thracum facit, medicinae suis auctorem) Hellanico teste, Sami Pythagorae philosopho seruiuit. Cuius sapientia instructus, domum???ue cum libertate reuersus, priùs tame̅ in Aegyptum peregrinatus, ad mansuetiorem viuendi rationem suos traduxit, immortalitate animorum illis persuasa. Clàm autem subterraneam specum ingressus, quarto vix tandem anno denuò emersit, ab inferis se redire simulans. Hoc ipso tantum sibi auctoritatis apud rudem populum comparauit, vt à rege in societatem imperij tanquam dei sacerdos & interpres acceptus, eandem specum subiens, illinc oracula reddiderit, & leges Getis Thracibus???ue scripserit, tam constanti Barbarorum credulitate, vt non mori animas, sed ad Zamolxim daemonem migrare sibi persuaderent. Mos hic ad Tiberij vsque tempora apud Getas perdurauit, vt philosophus aliquis ceu deus regi à consilijs esset. Augusti profectò aetate, qui aduersus Byrebiscam Getarum regem bellum gessit, Deceneus, siue Diceneus hac fungebatur auctoritate in sacro monte Cogeono. De quo sub Tit. Philosophorum. Herodotus libro quarto. Suidas. Bonfinius libro primo Decadis 1. Ioannes Magnus in Gothorum historia. Anacharsis Scytha, Gnyri F. Graeca matre, cùm Athenis apud Solonem philosophiae operam dedisset, & reuersus in patriam, Scytharum leges iuxta Graecorum statuta nouare tentaret, eandem ob causam à fratre Caduia Scytharum rege in venatione sagitta confossus est. Ergo moriens dixit: Se ob eruditionem incolumem è Graecia dimissum, per inuidiam nunc in propria perire patria. Laërtius libro secundo, capite nono. Versibus scripsit leges Scytharum. De frugalitate humanae vitae versus dccc. Anchoram & rotam figulinam inuenit. Vixit temporibus Croesi. Alij tradunt extrema aetate, cùm ad c. vixisset annos, decessisse. Suidas. Tzingiscanis (alijs Changivs) legislator Scytharum, homo vilis, & faber aerarius, auctor suis fuit, vt delicias fugerent, obuijs contenti essent, se mutuo diligerent, priuata emolumenta spernerent, reipublicae consulerent, nihil in vita festinanter agerent, omnibus cibis vterentur, plurimas vxores ducerent, nullos fundos possiderent, migrarent quò commoditas inuitaret, pannos quoslibet tollerent, ac vestibus etiam integris assuerent: quod cùm nulla necessitate coacti facerent, sine verecundia facturos, cùm esset opus: aliena occuparent, veritatem in verbis colerent, iustitiam in factis: quorum alterum ingenui, animi, alterum rectae voluntatis esset, vt nemo alterius oratione falleretur, nec in agendo vllis insidijs circumueniretur. Pachymerius. Atila Hunnorum rex, à bello ad pacis studia conuersus, legibus regnum stabiliuit. Quo tempore ex toto ferè orbe clarissimi principes ad eum, veluti deposita fe ritate cicurem redditum, venêre, & societatem vltrò cum eo iunxêre. Bonfinius lib. 7. Dec. 1. & Nic. Olahus in Atila. Terbellivs Bulgarorum dux, superatis Auaris, vbi è captiuis cognouit, falsis delationibus improborum circumuentis fortissimis quibusque, Auares destitutos ducibus victos & profligatos esse, qui antea Graecorum etiam arma egregiè sustinuerant: conuocatis Bulgaris, varias leges promulgauit, in primis in delatores: de quibus edixit, habendam esse quaestionem: delatorem praeuaricatorem???ue conuictum, capitalem esse iussit, item, ne furi cuiquam & latroni cibus & esca tribueretur: qui tribuisset, omnia eius bona in fiscum referrentur: furi crura frangerentur. Vineas omnes imperauit extirpare. Bonfinius lib. 1. Decadis 1. Tvrcorvm. Homar siue Omar, Turcorum legislator fuit post Mahometum. Chalcocondylas lib. 1. Singillatim. Qvarvndam Legvm auctores. Oceanus hic immensus, [Greek words] occurrit. Ipsa legum [Greek words] hoc potissimum loco commemoranda veniet. Pericles, Atheniensium dux, legem scripsit, vt nemo ad gubernandam rempub. accedere permitteretur, nisi qui vtroque parente ciue natus esset, quem tamen ipsum legis vltio tetigit. Nam duo filij Paralus & Xanthippus, cùm peste absumerentur, legitimo thoro nati, nothi superfuêre tantu̅, quibus rempublicam administrandi potestas, patris lege erepta erat. Aelianus lib 6. de Varia historia. Clisthenes Athenienfis primus tulit legem ostracismi, primus???ue exulauit. Charondas Thurios ciues suos à familiaritate & consuetudine perditorum, lege prohibuit: actionem???ue prauae consuetudinis constituit, graui???; eius delicti reis imposita multa, licentia coërcuit, reliquos à delinquendo ratus deterritum iri metu poenae. Diod. lib. 12. Aristonicvs legislator legem tulit, vt si venditor piscium minoris, quàm pronunciasset, piscem venderet, in carcerem duceretur: néve sedentes, sed stantes venderent. Athenaeus lib. 6. cap. 2. Regnervs Danorum rex statuit, vt omnis controuersiarum lis semotis actionum instrumentis, nec accusantis impetitione, nec rei defensione admissa, duodecim patrum approbatorum iudicio mandarent. Saxo lib. 9. LEGISLATIONIS CVLTVS, STVDIVM. Primi homines, qui benefactores suos post obitum diuinis honoribus affecêre, eos, qui de patria vel consulendo vel iudicando vel propugnando bene meriti essent, in deorum numerum retulêre: item qui ea, quae ad vitae quotidianae sustentationem facerent, inuenissent: sic Cererem, sic Bacchum, sic Martem, sic Iouem, sic Aesculapium: solos eos qui morum honestatem docuissent, praeterierunt. An quia vtilitate tantùm & voluptate ducuntur plerique homines, cum???ue maior pars secundùm cupiditatem viuat, aegrè ferunt sibi à morum philosophia veluti fraenum inijci? Patienter alioqui ferunt legislatores, non propter honestatem, sed propter tranquillitatem & commoditatem vitae. Legum scientiae non expertem fuisse Homervm certò constet. Ipsum legis nomen, quod est [Greek words], an eius tempore in vsu fuerit, certò dici non potest. Sunt qui notum id ei fuisse dicant, argumento versus. Odyss. [Greek words]. [Greek words] Aristarchus [Greek words] dictam putat, à recta distributione. Et quidem inde apparet etiam [Greek words] appellatum, quòd aequaliter omnibus, aut cuius pro eo atque dignus est, distribuatur. [1569] Sanè multis locis Homerus demonstrat, se vim legum intellexisse, si non scriptarum, at saltem in hominum animis conseruatarum. Sic enim facit Achillem de sceptro loqui Iliados???. —quod nunc manibus gestatur Achiuûm, Qui dant iura Iouis iussu —. iura autem legibus comprehenduntur, quarum auctorem Iouem facit: cuius etiam consuetudine Minoëm, Cretae regem, vsum scribit Odyss. [Greek words]. Ea autem consuetudo fuit discendarum legum, quod & Plato testatur. Apertè etiam ostendit legibus parendum, neque iniustè agendum esse, his verbis, Odyss. [Greek words]. Non ergo illicitis sese quisquam efferat ausis: Sed tacitè his, superi quae donauêre, fruatur. Enimuerò respublicas primus Homerus distinxit. Nam Iliad. ???. in scuto, quod totius mundi exemplum Vulcanus parauit (is intelligitur spiritus vis) duas fecit vrbes: vnam in pace & laetitia degentem, alteram deditam bello: ac vtriusque consectaria enarrans, ostendit aliam esse ciuilem vitam, aliam bellicam. Plut. de Homero. IVRIS DOCTORES, PROFESSORES. Iureconsultorum alij in scholis docent, alij de Iure clientibus & iudicibus respondent. Illi quidem praecepta tradunt, hi verò in particularibus exercentur. Exercitatio asseclam habet eloquentiam. Ea??? propter nos sub Titulis Rhetorum, Oratores & Causidicos enumer auimus, qui alioqui ratione rei subiectae ad hunc locum referri deberent. De Iureconsultis nunc agamus, siue doceant Iura, siue de Iure respondeant. Et quidem Romani iuris interpretu̅ veterum vitas Bernardinvs Rutilius Coloniensis, & FR. Hotomannus: neotericorum verò Io. Fichardvs Francofortensis, VV. DD. ingeniosè & eleganter descripsêre. Quorum nos laboribus, quod semel monuisse sufficiat, in sequentibus vt emur. Qvorvm, Apvd Qvos. Ivdaeorvm. Apud Israëlitas grauiores causae Pontifici & Sacerdotibvs proponebantur dissoluendae. Qui quodcunque respondissent, illud sacrosanctum tanquam ex adyto depromtum habebatur. Contumaci poena mors erat. Deuteronomij 17. Romanorvm. Pragmaticos, Graeci iuris interpretes appellant: vt ait Fab. lib. 3. cap. 6. vt Pragmaticus sit iuris eius, quod in ordine iudiciorum, cautionibus & formulis versatur, peritus. quum Iurisconsultus etiam de negotijs, de quibus certum ius erat nullum, consuleretur: veluti, vt scribit Quintilianus, de verborum proprietate, aut aequi disceptatione, aut voluntatis coniectura. Hotomann. de Verbis iuris. Antecessorvm nomine, iuris doctores ac magistros intelligi, perspicuum est ex locis innumeris. Itaq; Hesychius, [Greek words], inquit, [Greek words]. Iustin. in constit. cuius initium est, Omnem: & in ea quae est De composit. dig. Theophilum & Dorotheum iurisperitos & facu̅dissimos Antecessores quum appellasset: postea dicit, illum Constantinopoli, hunc Beryti iuris professorem fuisse. Vt appareat eos, quos Graeci [Greek words], interdum [Greek words] appellant, id est, interpretes, magistros, praeceptores, ea aetate Antecessores ab antecedendo, item vt illos à praeeundo dictos esse. Suidas etiam [Greek words] iuris legum???ue Doctores interpretatur. Hotom. de Verbis iuris. De Iuris Romani origine Pomponius praeclarè libro primo Digestorum, Titulo secundo disserit. Primum fuit Ius Papyrianum. Deinde è Graecia leges xii. Tabularum à Decemuiris petitae, & tabulis eboreis pro Rostris positae. È̀ quibus ius ciuile fluere cepit, ex ijsdem legis actiones compositae sunt. Omnium tamen harum & interpretandi scientia & actiones, apud collegium Pontificum erant. Ex quibus constituebatur, quis quoque anno praeesset priuatis. Et ferè populus annis propè centum hac consuetudine vsus est. Posteà, cùm Appius Claudius proposuisset, & ad formam redegisset has actiones: Gn. Flauius, scriba eius, libertini filius, subreptum librum populo tradidit: &, vt Cicero inquit, cornicum oculos confixit. Fuit autem gratum adeò id munus populo, vt Tribunus plebis fieret, & Senator, & Aedilis curulis. Hic liber, qui actiones continet, appellatur Ius ciuile Flauianum: sicut ille, Ius ciuile Papyrianum. Nam nec Gn. Flauius de suo quicquam adiecit libro. Augescente ciuitate, quia deerant quaedam agendi genera, Sex. Aelius alias actiones composuit: & librum populo dedit, qui appellatur Ius Aelianum. Interuenerunt postea plebiscita populi, cùm plebs à patribus secessisset. Item & Senatusconsulta, & praetorum edicta: quod Ius Honorarium dicebatur, ab honore praetorum. In prima igitur illa legum paucitate Iureconsulti necessariò requirebantur, qui ea quae à lege vniuersim dicebantur, explicarent: postea verò legum numero aucto, non minor eorundem fuit vsus, vt confusa distingui possent, & discerni. Quamuis ergo penes Pontifices olim interpretatio ipsa sita esset: postquàm tamen Flauius scriba actionum librum populo communicauit, quamuis eo populus summoperè gauderet, tamen eo vti non poterat propter imperitiam, & propterea Iureconsultorum auxilio opus habuit. Qui quidem vel transuerso foro deambulantes, vel domi in solio sedentes, consultoribus de Iure respondebant, quicunq; fiduciam suorum studiorum haberent. Neque responsa signata dabant, sed plerunque Iudicibus ipsis scribebant: aut testabantur illos ij, à quibus consulti fuerant. Primus Octauius Augustus, vt maior iuris auctoritas haberetur, constituit, vt ex auctoritate eius responderent: & ex illo tempore peti hoc pro beneficio coepit. Vnde paulò pòst effectum est, vt Caligula inter caetera liuoris in omnes viros claros scelera, de Iuris quoque consultis, quasi scientiae eorum omnem vsum aboliturus, saepe iactauerit, se effecturum, ne quid respondere possent praeter aequum. Adrianus deinde, quasi pristinum morem & libertatem relaturus, cùm ab eo viri periti peterent. vt sibi liceret respondere: rescripsit eis, hoc non peti, sed praestari atque effici solere. Et ideò si quis fiduciam sui haberet, placiturum se populo, ad respondendum se pararet. Postremò res eò deuenit, vt retento Augusti more, nemo Iurisconsultus appellaretur, aut publicè ius interpretaretur, déque eo responderet, nisi eam auctoritatem à Principe impetrasset. Quorum omnium sententiae & opiniones in tantum honoris venêre, vt ex principum constitutionibus recedere ab eorum responso iudicibus non liceret: & ex horum tantummodo scriptis Iustinianus confici Pandectas suas, caeteris reiectis, voluit. Papyrivs maior (praenomine incerto, alij Sex. alij Pub. alij Caium, alij Manium vel Mamium appellant) rexprimus sacrificulus fuit post exactos reges. Hic leges regias apud pontifices sparsim delitescentes, omnes in vnum contulit: quas Ancus Martius in desuetudinem abeuntes, in foro quernis sculptas tabulis antè proposuerat. Hoc ius ciuile Papyrianum appellarunt. Quod mox allatis XII. Tabulis tributa lege fuit abrogatum. Vrbe à Gallis direpta, simul cum caeteris rursus illae leges ex incendio conquisitae, & in vulgus editae, nisi si quae ad sacra pertinerent: quas, vt auctoritas earum maior esset, pontifices ipsi supprimebant. Vixit Tarquinio Prisco regnante, sub initia libertatis Romanae. Appivs Claudius decemuir, primus Romani iuris XII. Tabularum assertor, cùm tyrannidem affectaret. in carcere vel tribunorum iussu, vel voluntaria vi extinctus est. Pomponius librum de Vsurpationibus ab eo scriptum ad sua peruenisse tempora asserit. Leges ex Graecia allatae, trecentesimosecundo Vrbis anno. Hermodorvs Ephesius Iurisconsultus, legum quae à legatis Romanis ex Graeciae ciuitatibus allatae sunt, quum in Italia tum fortè exularet, interpres fuit, ob eam???ue causam statua ei in Comitio dicata est. Plinius libro 34. capite 5. & Pompon l. 2. §. 1. ff. de orig. iuris, vbi tamen Auctorem scribit, pro Adiutorem, socium, interpretem. Strabo libro decimoquarto de Ephesijs commemorans: In ea, inquit, viri fuêre memorabiles: è veteribus quidem Heraclitus cognomento Obscurus, & Hermodorus, de quo ille ipse loquens: Digni sunt, inquit, omnes ad vnum Ephesij, quibus laqueo gula frangatur: qui Hermodorum virum inter ipsos vtilem exilio multarunt, dicentes: Nemo nostrûm vtilis esto: alioqui alio in loco & apud alios sit. Fertur etiam is leges quasdam Romanis conscripsisse. Hotomann. in descript. Iurisconsc. Appivs Claudius Caecus, 130. circiter annis post decemuirum floruit, eius abnepos aut pronepos: qui censor ex publicis vectigalibus vel inuito senatu Appiam aquam in vrbem inuexit, cùm priùs Tiberinis aquis aut fontibus contentus esset populus. Patricijs infestus, Potitiae gentis sacrificia seruis publicis obeunda dedit, & ob eam impietatem luminibus fuit captus. Hic C. Flauium, Cn F. scribam suum, aedilem curulem dixit: qui ciuile ius repositum in penetralibus Pontificum euulgauit, fastos???ue circa forum in albo proposuit: vt quando lege agi posset, sciretur. Ob id munus Aedilis curulis & Tribunus plebis creatus est. Liuius libro nono: Ergo cùm Flauij opera fastos dies excepisset, & promulgasset, Ius Flauianum fuit appellatum, quamuis Appius au [1570] ctor esset. Scripsit nonnullas mortuorum laudationes, quae vsque ad aetatem Ciceronis peruenerunt, vt quidam Appium quàm Catonem imitari mallent. Auctor fuit, ne pax cum Pyrrho susciperetur. P. Sempronivs Longus, cognomento Sophus, Coss. cum P. Sulpitio Sauerrione, anno ab V. C. cdxlix. qui Tribunus pl. Appium Cl. Caecum censura se abdicare post decimumoctauum mensem recitata lege Aemilia, voluit. T. Corvncanvs publicè primus Ius ciuile professus dicitur, cùm superiores consultoribus tantùm responderent, non autem discere cupientes docerent. Primus de plebe Pontifex Maximus creatus, 500. circiter à condita Vrbe annis. Nulla huius scripta, sed responsa tantùm fuisse, Pomponius scribit, transuerso foro deambulantis, aut domi in solio sedentis, quorum auctoritatem Seneca quasi seculo suo extantium citat. M. Fabivs Pamphilus, qui ante secundum Punicum bellum bis fuit consul, iuris ciuilis peritus, & legatus Carthaginem cum alijs ad Annibalem ab oppugnatione Sagunti reuocandum missus. P. Aelivs Paetus, Q. Aelij filius, qui Pont. pugna Cannensi cecidit, praetor fuit, cùm Scipio Numidiam subegit. Sub hoc Coss. secundum bellum Punicum confectum est. Missus contra Boios in Galliam, rem non satis prosperè gessit. Legationes deinde obiuit, & colonias deduxit. Augur factus, pestilentia obijt. Sex. Aelius Paetus, Pub. frater, aedilis curulis cum M. Claudio Marcello, anno ab Vrbe condita 541. Mox triumuir, inde consul, mox censor. Hic more veterum Iurecons. transuerso foro ambulans ciuibus omnibus sui consilij copiam faciebat aut in solio sedens, de rebus omnibus responsa dabat. Hunc Ennius ita laudauit: Egregiè cordatus homo catus Aelius Sextus. Extabat tempore Pomponij liber eius, qui Tripartita inscribebatur, & ius Aelianu̅ appellabatur, veluti incunabula Iuris continens. Cicero eius aliquoties meminit. Aelivs Paetus filius Sexti vel Pub. sine praenomine à Pomponio inter Iureconsultos ponitur. P. Acilivs, teste Cicerone, appellatus est sapiens, quia prudens esse in iure ciuili putabatur. Hunc quoque primum à populo sapientem appellatum fuisse, Pomponius scribit. Cum M. Aelio praetor postremò creatus, Sardiniam prouinciam sorte obtinuit. P. Cornelivs Scipio Nasica, Cn. Cornelij Scipionis in Hispania occifi filius, frater patruelis fuit Africano maiori, iurísque consultissimus. Hic adolescens etiamnu̅, vir optimus à Senatu iudicatus, Pessinu̅tinam dea̅ hospitio excepit. Per omnes deinde honorum gradus euectus, de Boijs triumphauit, vir frugalissimus & pauperrimus. Q. Fabivs Iurisc. ad Carthaginenses legatus, Corn. Sempronio Coss. quum essent duae tesserae positae, vna pacis, altera belli, arbitrio sibi dato, vtram mallet referre Romam, vtramque sustulit, & ait: Carthaginenses petere debere, vtram mallent accipere. Pomponius. Q. Fabivs Labeo, à Cicerone inter iurisperitos connumeratur, quamuis à Pomponio omittatur: qui quaestor vrbanus anno Vrbis 544. magnum certamen cum omnibus sacerdotibus habuit, pro conferendo stipendio militibus, omnibus honoribus functus. Q. Fabivs Pictor, anno Vrbis 551. Praetor Sardiniam prouinciam sortitus est. Primus res Romanas scripsisse dicitur Graecé. M. Porcivs Cato Censorius, Tusculanus, iuris peritissimus fuit, teste Cicerone. M. Porcivs Cato, superioris F. praetor designatus, patre viuo mortuus est. Plurimos in Iure ciuili libros reliquit. Gellius lib. 13. cap. 18. Hotom. M. Manilivs Torquatus, caeso matris vtero in lucem editus, cum L. Martio Censorino consul fuit, anno Vrbis dci. quibus Coss. tertium bellum Punicum exertum, & Carthago deleta, quam primus Manilius cum exercitu per vim aggressus est. Tres libros de Iure ciuili scripsit. Sacrorum pontifi calium peritissimus fuit, & ex illis qui transuerso foro ambulare & responsa dare solebant. P. Scaeuola aequali suo oratione copiosior, nec multò minus prudens. Decium Sollanum filium, quòd praetor Macedoniam compilasset, causa probè cognita abdicauit & relegauit. M. Brvtvs praeturam non excessit, vt vult Pomponius. Reliquit de Iure ciuili septem libros: quorum tamen tres tantùm fuisse Bruti, Caesar apud Cic. ex ipso Scaeuola se audisse fatetur M. etiam Brutum, M. Bruti qui Caesarem interfecit patrem, Cicero non modò bonum oratorem, sed & Iuris publici & priuati peritum fuisse affirmat. P. Mvtivs Scaeuola, anno Vrbis DCXVII. consul cum L. Calphurnio Pisone fuit: item pontifex max. post???ue eum Cicero ait desitum esse à Pontificibus max. confici annales maximos, quos ab initio rerum Rom. ad eum modum conscripserant, vt res singulorum annorum mandarent literis, memoriae publicae causa: tabulam???ue domi proponerent, vt esset populo cognoscendi potestas. Iudex iniuriarum condemnauit eum, qui L. Accium poëtam laedendi gratia in scena nominauerat: cùm C. Caelius absoluisset eum, qui Lucilium poëtam in scena nominatim laeserat. Reliquit de Iure ciuili libros decem. Fratrem adoptiuum P. Crassum Mutianum oratorem in Iure instituit. Pila & duodecim scrupis & alea optimè lusisse dicitur. Interijt phthiriasi. Plutarchus in Sylla. P. Licinivs Crassus Mutianus, cognomine Diues, naturalem ortum è Crassorum gente habuit: sed ad optione in Mutianam familiam transijt. Is 600. anno ab Vrbe condita quaestor est factus. Hic à P. Scaeuola fratre domesticam iuris disciplinam hausit, & valde probatus orator fuit. Seru. Galbae summi oratoris filio Caio filiam suam collocauit: alteram Tiberio Graccho. Quo interfecto, senatus ad iram plebis leniendam, diuisorem agrorum P. Crassum legit. Hic etiam cùm aedilitatem peteret, de Iure à rustico fuit consultus. Consul cum L. Valerio Flacco factus, anno Vrbis 623. simul & pontifex, nouo exemplo contra Aristonicum in Asiam missus, à Thracibus qui Aristonico familiares erant, interceptus & captus fuit. Vt turpem seruitutem euitaret, in itinere dum duceretur, virgam, qua ad dirigendum equum vtebatur, in oculum Barbari direxit, eum???ue excaecauit. Qui vi doloris accensus, latus Crassi sica confodit. Caput mortui Aristonico oblatum, corpus Smyrnae sepultum. Quinque summis bonis Crassus ornatus fuisse dicitur: quòd ditissimus, quòd eloquentissimus, quòd nobilissimus, quòd iurisconsultissimus, quòd Pontifex maximus fuerit. C. Livivs Drusus à Val. Max. inter praeclaros Iurecoss. ponitur: à Pomponio omittitur. Senex & caecus, ius nihilominus populo interpretatus est. C. Drusi filius fuisse videtur, quem Cicero inter oratores tres ex Drusorum familia connumerat, M. Drusi frater. C. Martivs Figulus, consul cum Nasica Corculo, anno Vrbis 592. & septennio pòst iterum cum Cornelio Lentulo, filium habuit Caium Iureconsultum celebrem (à Pomponio tamen praetermissum) qui cùm in petitione consulatus repulsam tulisset, ira accensus, postero die consulentes omnes à se repulit: inquiens, Omnes consulere scitis, consulem facere nescitis. P. Rvtilivs Rufus, M. filius, adolescens P. Mutium Scaeuolam sectatus est. Consul fuit cum C. Mallio, anno Vrbis 651. & primus ex ludo C. Aurelij Scauri doctores gladiatorios accersiuit, qui iuuentutem in armis erudirent. À̀ M. Scauro publicanorum inuidia repetundarum reus factus est: quam accusationem magna constantia pertulit. Ab equitibus damnatus, in Asiam exulatum abijt, omnibus Asiae ciuitatibus legatos ei obuiam mittentibus, & vt ad se veniret inuitantibus. In exilio mortuus est. Orator fuit, sed ieiunus. Fucos & ipse vitebat rhetoricos, & in alijs reprehendebat. Orationes quasdam reliquit, Stoica philosophia plenas (praeceptore enim vsus est Panaetio) multa item in Iure scripta: historiam quoque suae vitae. Q. Aelivs Tubero, filius C. Aelij Tuberonis Catelij, & Aemyliae L. Pauli, qui Persam deuicit, filiae, ex ea familia, quae paupertate & parsimonia laudatissima erat, ita vt sex & decem Tuberones simul vnis aedibus modicis, vnico???ue agro in Veiente habitarent & sustentarentur. Triumuir agris, opinor, ex lege Sempronia diuidundis fuit. Hunc in Bruto Cicero Stoicum & doctissimum in disputando fuisse scribit. Iurisperitus fuit, Stoicus, maioribus par, oratione ieiunus. Scripsit orationes contra Gracchum, item historias, ex quibus Liuius, Dionysius & Gellius multa citant. Veteris frugalitatis studiosissimus, cùm à Fabio Max. epulum nomine P. Africani patrui sui defuncti daretur, triclinium sternere rogatus, lectulos ligneos punicanos pellibus hoedinis strauit, & pro argenteis vasis Samia exposuit. Cuius rei deformitate sic populum commouit, vt in petitione praetoratus repulsam tulerit. Scripsit ad eum praeceptor Panaetius opuscula quaedam. Pavlvs Virginius connumeratur à Pomponio inter Iureconsultos, sed corruptè, secundùm Hotoman. fortasse legendum Scaurus Vigellius. Sex. Pompeius, Sex. F. Cn. Pompeij Magni patruus, Stoicus, ad Ciceronis vsque tempora peruenit. Praestantissimum ingenium contulit ad summam iuris ciuilis, & ad perfectam Geometriae & rerum stoicarum scientiam. Quem Cicero in libro de Orat. 3. Stoicum appellat, & libro primo eruditum hominem in philosophia. L. Caelivs Antipater, historias scripsit, horrido stylo: quem tamen Adrianus Imp. vetustatis admirator, Sallustio praetulit. L. Crassi summi oratoris magister. In Iure celebris, vt tempora illa ferebant. Q. Mvtivs Scaeuola Augur, quem Cicero in Oratore disserentem, & in Amicitia introducit. Eum adolescens Cicero coluit, & Ius ciuile ab eo didicit. Fuit insignis Stoicus, Panaetij [1571] auditor. Eius domus veluti oraculum ciuitatis habita. Habuit Laelij filiam maiorem in matrimonio: ab eo???ue in collegium augurum cooptatus est, C. Fannio altero genero grandiore praeterito. Ipse Mutius filiam suam L. Crasso locauit: qui eum ita reueritus est, vt praesente illo supplex ambire populum erubesceret. Consul fuit anno Vrbis 637. & de Dalmatis victis cum collega triumphauit. Sylla vrgente vt senatus C. Marium hostem Reip. iudicaret, solus hic Scaeuola obstitit. Simultates cum Lucillio satyrico exercuit. In Saturnini tumultu quamuis senex arma cepit, & patriae ne in extremo quidem spiritu defuit. Q. Mvtivs Scaeuola Pont. Max. filius P. Mutij (de quo suprà) Pont. max. Proconsul Asiam obtinuit: eam???ue prouinciam tanta integritate administrauit, vt in posterum in eam prouinciam ituris magistratibus, exemplum atque forma officij Scaeuola proponeretur. Inimicissimos habuit publicanos. Collega eius Crassus eum iurisperitorum eloquentissimum, & eloquentium iurisperitissimu̅ appellauit apud Cic. Causas multas egit. Dixit pro P. Rutilio repetundarum reo. Cùm fundum emisset, eum???ue pluris quàm venditor addixisset, aestimaret, addidit centum millia. Primus Ius ciuile constituit generatim in libros 18. plurimos???ue auditores habuit, sed praecipuae auctoritatis Gallum Aquilium, Lucilium Balbum, Sex. Papyrium, C. Iubentium. Ab eo post mortem Scaeuolae Auguris Cicero adolescens multa didicit, quorum meminit praecipuè de Legibus. Ex professo neminem docebat: sed consulens, & de Iure respondens, studiosos audiendi docebat. Hic cùm pro Sylla sensisse crederetur, Mariani???ue vrbem inuasissent, & instigante Mario filio, tum consule, Damasippi praetoris iussu, obsessa curia, è Senatu educti trucidarentur: fugiens, Vestales???ue amplexus aras, ad Marij funus in curia Hostilia à C. Fimbria trucidatus est, iam grandis natu, ita vt sanguine suo sacrarium Vestae respergeret. Quem cùm ex vulnere aliquantisper recreatum, ac posse viuere conspexisset, apud populum se accusaturum Fimbria ironicè dixit, quod parcius totum corpore telum recepisset. Obijt mox Scaeuola, & corpus in Tiberim proiectum. Hunc antiquissimum ferunt eorum, ex quorum confecerit Iustinianus Pandectas Iuris ciuilis, vnum???ue tantùm ibi librum eius acciri Definitionum. C. Aqvilivs Gallus, eques Romanus, à Q. Mutio Pontif. Max. ius ciuile didicit. Acutus & exercitatus & promtus in respondendo & agendo, regnum quoddam iudiciale videbatur habere, cuius gratia à petendo consulatu abstinuit. Ipse Seruium Sulpitium Ius ciuile docuit, & ab eo illustratus est. Habitauit in colle Viminali, aedibus ea aetate sumtuosissimis, ducentis circiter millibus nostratium aureorum. Filium viuens amisit. Collegam in praetura Ciceronem habuit. Si quid ad illum tale referretur, vt de facto quaereretur, quia id ad Ius nil pertinebat: Ad Ciceronem, inquibat Gallus: Oratoris id munus esse asserens. Dolus malus quid esset, petente Cic. Cùm aliud esset simulatum, aliud actum, respondit. Responsa eius citantur plurima in libris Digestorum, celeberrimum illud, De posthumis nepotibus haeredibus instituend. Laudatio eius extat in orat. pro Caecinna. L. Lvcilivs Balbus Seruium Sulpitium docuit. In agendo & responde̅do co̅fiderata tarditate vtebatur. À̀ discipulo Seruio illustratus est. Stoicus fuit insignis, ita vt ei Antiochus philosophus opus suum quoddam miserit. Itaque eum Cicero in suis libris Stoicorum placita defendentem introducit. Cn. Aufidius à Cic. inter Iureconsultos numeratur, omittitur à Pomponio. Caecus etiam in Senatu sententiam dicebat, & Praetorius amicis non deerat: Graecam insuper scribebat historiam. Huic aequales annumerat Cicero, C. Aculeonem, materterae Ciceronis virum, qui cum L. Crasso oratore familiariter vixit: filium???; eius C. Visellium Varronem, consobrinum Ciceronis: C. Fimbriam, Q. Lucretium Vispillonem, C. Bilienu̅, P. Quintilium, M. Marcellum, L. Valerium facetissimum Ciceronis amicum, & P. Consam, quem Cicero irrisit, cùm in iudicio de re quadam testis interrogatus, negasset se quicquam scire: Fortasse de iure interrogari te putas, in quit Cicero. C. Ivventivs (vel T. vt Cicero) Q. Mutij Pontif. max. auditor. In dicendo frigidus, sed acutus causarum actor. Discipulum habuit P. Orbilium, Ciceronis ferè aequalem. Hunc etiam Seruius Sulpitius audiuit, & in libris suis crebram eius facit mentionem. Sex. Papyrius, auditor Q. Mutij. Hunc Ser. Sulpitius audiuit, & scriptis suis illustrauit. P. Servivs Sulpitius Rufus Lemonia, generis memoriam propè intermortuam virtute renouauit. Rhodum cum Cicerone eloquentiae causa profectus est. Reuersus, cùm de re amici sui Q. mutium Pont. max. consuluisset, neque responsum eius intelligens iterum Mutium interrogasset, neque secundum quoque responsum percepisset: obiurgatus à Mutio quòd turpe esse diceret patricio viro, & causas oranti, Ius, in quo versaretur, ignorare. Ea veluti contumelia tactus Sernius, Iuri opaeram dedit sub Gallo Aquilio, Lucillio Balbo, Sex. Papyrio, C. Iuuentio. Iuris itaq; scientia omnes vicit, qui eloquentia aut prior Cicerone, aut non inferior erat. Primus Dialecticam iuri adhibuit, & ordine quoda̅ tractare cepit. Ciceroni familiarissimus fuit. Quaestor fuit, item & consul cu̅ M. Marcello, Catoni Vticensi praelatus. In bella ciuilia Caesaris & Pompeij incidit. Ad M. Antonium, qui Mutinae D. Brutum obsidebat, inuitus legatus est missus, pacis causa. Sed nondu̅ confecto Iegationis munere, ingrauescente morbo extinctus est, vxore ac filio superstitibus, Hircio & Pansa Coss. Statua aerea pedestris in Rostris à Cicerone collocata: & funus sumtu publico, tanqua̅ in legatione defuncto, fieri, grauissima oratione Cicero contendit, quae adhuc extat. Vxore̅ habuit Posthumia̅, à C. Caesare adulterio corruptam. Filium reliquit Seruium, & filiam, quam duxit Q. Tubero Iurecons. Pomponius centum, octuaginta propè libros in Iure ciuili ab eo scriptos asserit, pleraque ad Cercinnam insulam scripta. C. Trebativs Testa, eques Rom. familiaris Ciceronis, quod ex Epistolis illorum intelligi potest: Caesari à Cic. commendatus, Casarianas partes fouit. In Iure fuit singulari memoria, & summa scientia. Praeceptorem habuit P. Cornelium Maximum, obscurum Iureconss. Ab Octauio quoq; in honore habitus. Libros multos de Iure ciuili composuit, & de Religionibus nouem: iuris peritior fuit, quàm eloquentior. Auditorem habuit Antistium Labeonem. A. Offilivs eques Romanus, Ser. Sulpitij auditor, vixit sub Octauio, aequalis Trebatij. Ciceronem re pecuniaria iuuit. Libros de Iure ciuili scripsit plurimos. De legibus Vicesimae primus scripsit, & de Iurisdict. Q. Tuberonem instruxit. Huius Offilij vxor ea fuisse videtur Clodia, quam Plin. lib. 7. cap. 48. 115. annos vixisse, quindecies autem enixam esse tradit. Hotom. in descript. Iuriscons. A. Casselivs, eques Rom. Q. Mutij Volusij auditor, aequalis Trebatio & Offilio. Scripsit librum Benedictorum. Moriens Q. Mutium nepotem praeceptoris sui Mutij, in eius honorem, testamento haeredem reliquit. Q. Aelivs Tubero, L. Tuberonis F. patricius primum orator fuit, & Q. Ligarium accusauit, tanta vi, vt vix Ciceronis defensio & Ligariorum fratrum bene de Caesare meritorum, eum eripere potuerint. Tubero inde à causis ad ius ciuile tra̅sijt, & A. Offilio operam dedit. Multos in Iure reliquit libros, sermone etiam antiquo vsus affectauit scribere, & ideo parum libri eius grati habentur. Meminit Caesar lib. 1. de Bello ciuili. Consulatum cum Fabio Max. gessit, anno Vrbis 743. qui fuit nonus ante Christum natum. Seruij Sulpitij filiam duxit, & ex ea filiam suscepit. Q. Ligarivs à C. Considio proconsule prouinciae praefectus fuerat. Cùm autem Actius Varus in eam pulsus à C. Caesare venisset, Q. Tuberonem huiusce patrem, cui ea prouincia obuenerat, portu prohibuit. Hotoman. P. Alphenvs Varus, auditor Ser. Sulpitij, Cremonensis (Horat. Vafrum appellat) sutor primùm, mox Iurecos. ita vt etia̅ consulatum sit adeptus cum P. Vinitio, triennio post Christu̅ natum. Reliquit Digestorum libros, & Collectaneorum. Publico elatus est funere. Avfidivs Namusa, Seruij Sulpitij auditor, traditur condiscipulorum suorum scripta in 140. libros digessisse. Hotom. in descript. Iuriscons. Caivs à Pomponio inter Ser. Sulpitij auditores numeratur? multa scripsit. Hodie extant duo libri Institutionum, ex quibus multa Iustinianus mutuatus est. Titivs Caesius, Seruij auditor à Pomponio connumeratur. Avfidivs Tuca Seruij auditor (alij Suram nominant) vixi??? ad summam senectutem, erat???ue & bonus vir & innocens, sed dicebat parum. Aufidius Asiae praetor, item Aufidius Namusa, in Legum libris non rarò laudantur. C. Atteivs Pacuuius, Seruij discipulus. Flavivs Priscus, Seruij item auditor, item Cinna. Pariter P. Caecilivs, cuius frequens citatur in Digestorum libris auctoritas. Huic cùm C. Caesar quinquaginta tantùm sestertia, reliquis collusoribus centum dari iussisset: Quid ego, inquit, vna manu ludo, vt nequeam tantundem capere? Svlpitivs Galba horum temporum aequalis, breuis fuit, & gibbosus, omnium???; cauillis expositus. Causas agitauit. Orbilius cùm freque̅ti iudicio testimonium diceret, interrogatus à Galba diuersae partis aduocato, cui incognitus erat, Quo artificio vteretur? respondit, à se gibbos in sole fricari, atq; inde in vmbram transferri solere. Vxores habuit Mumiam Achaicam, pronepotem L. Mumij Corinthiaci, neptem Catuli, ex qua C. & Sergium procreauit. Maior C. lapidatis bonis exul obijt. Sergius postea ad imperium peruenit, sed non diuturnius septimestri. Secundam habuit Liuiam Ocellina̅, diuitem & pulcram, nobilitatis causa ab ea expetitus: & etiam veretri, quod secretò posita veste ei detexit, ne ignaram fallere videretur. Adulteriorum infamia laborauit, teste Horatio: —quin etiam illud Accidit, vt quidam testes, caudam???; salacem Demeteret ferro. Iure omnes, Galba negabat
|| [1572]
quasi & ipse adulter. Villam habuit suppositam colli prope Terracinam, sinistrosum Fundos petentibus, in qua natus est filius Sergius Galba pòst Imperator. Q. Antistivs Labeo (vel M.) Antistij Labeonis F. (qui inter occisores Caesaris fuit, & legatus M. Bruti in acie Pharsalica victus, seruo suo se iugulandum praebuit, vt victorem effugeret) philosophus & Iurecoss. Trebatij auditor. Romae sex erat mensibus cum studiosis: sex alijs secedebat, & conscribebat libros, quos reliquit numero quadringentos. Is primus veluti sectam quandam Iuris cum Atteio Capitone exercuit, cùm Capito vetera seruare, Labeo doctrina fretus multa innouare, seu potiùs mordicùs antiquum Ius retinere vellet. Vti Gell. lib. 13. cap. 12. Noct. Att. docet. Vide Tit. Libertatis nimiae in magistratibus reprehendendis. Sub Octauio Caesare liberè sententias dixit, & Octauium saepè reprehendit. Eapropter ab Horatio in gratiam Augusti Insanus vocatur. Eum Petronius Arbiter Seruio Sulpitio comparat. Atque esto quicquid Seruius & Labeo. Non in Iure tantùm, sed & in Dialecticis & Grammaticis, antiquitatis???ue cognitione excelluit, ita vt ex Latinarum vocum origine & proprietate multos in Iure nodos solueret. Cuiusmodi multa in 40. libris Posteriorum reliquit. Scripsit & alia. C. Atteivs Capito, cum Germanico caesare consul fuit, testibus Pomponio & Tacito (vt valdè mirer Cassiodorum & Dionem scriptum habere, Anno dcclxiv. C. Fonteium cum Germanico Caesare.) Alterum veluti oraculum ciuitatis habebatur. Auditor Offilij, & antagonista Labeonis in moribus & disciplina. Itaque Octauio charus fuit, & Tiberio adulatus est. Cùm verbum in edicto parùm Latinum, Capito si non esset, at certè in gratiam Caesaris à ciuitate receptum, Latinu̅ esse futurum assereret: Pomponius grammaticus ad Tiberium conuersus respondit, Mentitur Capito: tu enim Caesar ciuitatem Romae dare potes hommibus, verba & linguae Latinae vsum no̅ potes. Reliquit libros non paucos, quorum Gellius, Macrobius & Frontinus mentionem faciunt. M. Cocceivs Nerua, Cocceij Neruae (qui cum L. Gellio triumuirali dominatu consul fuit) filius, Labeonis sectator, à Capitonis successoribus dissensit. Omnis diuini & humani Iuris peritus, assiduus Tiberio Caesari fuit, ita vt eum solus Capreas secedentem secutus sit, & cum eo octo fermè annos permanserit. Mox cùm Tiberij crudelitatem perspiceret, futura???; Reipub. mala animo praeuideret, inedia seipsum confecit: nec Tiberio tamen, quamuis acriter instanti, mortis causam indicare voluit. Filium reliquit Neruam, qui 17. anno aetatis de Iure respondit. Huius nepos fuit Nerua, qui Romano postea praefuit imperio: vir optimus, & successore Traiano dignus. Tacitus lib. 4. & 5. Masvrivs Sabinus, plebeius, Cocceij Neruae aemulus, Capitonis successor. Iam grandis natu equestrem dignitatem obtinuit, annorum fermè 50. Pauper alioqui, à suis auditoribus vt plurimùm sustentatus est. Obtinuit à Tiberio Caesare, vt sibi de Iure respondere liceret. Atq; ita publicè primus rescripsit. Scripsit multa in Iure. C. siue L. Cassivs Longinus, ex filia Tuberonis, nepte Seruij Sulpitij natus, propè haereditariam Iuris ciuilis scientia̅ exercuit, cùm proauum Sulpitium, Tuberonem auum, maternos habuisset. Is Masurio Sabino successit, & Cassianoru̅ nomen suis reliquit, princeps???; & parens eius scholae est habitus. Consul fuit cum Quartino, anno Tiberij 17. Extremo Caligulae principatu, cùm Asiae proconsul esset, & fortunae Antiatinae principi respondissent, vt à Cassio caueret, Cassium Longinum interficiendu̅ delegauerat: sed ipse priùs à Cassio Chaerea fuit interfectus. Post Caligulam sub Claudio Syriae praefecturam accepit. Sub Nerone falsis criminibus confictis in Sardiniam deportatus, sub Vespasiano redijt, & in patria senex atq; caecus vitam finijt. Aminivs Rebius iureconsultus, pecuniae ditissimus, famae non admodum bonae, ob libidines muliebriter infamis, senex misso è venis sanguine mortem constanter tulit, Neronis anno III. Procvlvs, Neruae filius, patris scholam & disciplinam excepit. Tantus in Iure fuit, vt qui priùs à Labeone ac Nerua nomen accipiebant, ab eo Proculiani coepti sint dici. Videtur hic ille fuisse, qui Othoni summa necessitudine fuit coniunctus, & causa quodammodo illius caedis. Vitellio se tandem Romae submisit, proditorem se Othonis fassus, eo???ue veniam impetrauit. Vlpianus eum quasi non leuem Iuris auctorem nominat, ex rescripro diuorum fratrum. Celsus verò etiam Proculum auctorem Iuris habuisse videtur. Caelivs Sabinus successit Longino in Iuris disciplina. Ab Othone bimestrem consulatum cum Fl. Sabino suscepit. Vitellius ratum habuit, quamuis victor. Vespasiani postea temporibus plurimùm potuit. Scripsit librum de Edicto aedilium curulium. Gellius libro septimo, capite quarto eum ait scriptum reliquisse, pileatos seruos venum solitos ire, quorum nomine venditor nihil praestaret. Sex. Pedius, quo tempore vixerit incertum, libros reliquit de Stipulationibus item Ad edictum 25. Citatur à plerisque auctoribus Digestorum. Pegasvs successor Proculi, sub Vespasiano consul fuit cum Prusione. Auctor tum fuit Senatusconsulti Pegasiani, de haereditate. Fuit sub eodem, & etiam sub Domitiano praefectus vrbis. Meminit illius Iuuenalis, & optimum atq; sanctissimum Legum Interpretem appellat. Priscvs Iabolenvs siue Iauolenus, successit Caelio Sabino: de Iure publicè respondit, & adhibitus est consilijs. Ad Antonini Pij imperium vsque peruenit: eo???ue vsus est princeps Iurisperito, cùm multa iura sanciret. Hunc Iulianus praeceptorem suum fuisse scribit, & in Africa & Syria cum imperio fuisse, iurisdictionem???ue exercuisse testatur. Scripsit in Iure 15. libros è Cassio, epistolarum 14. quinque ad Plautium, qui etiam fuit Iureconsultus: sed nihil de eo certi habetur. Saepe eius in libris Legum honorifica fit mentio. De eo sic Plin. lib. 2. Epist. Passienus Paulus, splendidus eques Romanus, & inprimis eruditus, scripserat elegos (gentilitium hoc illi: erat enim municeps Propertij, atque etiam inter maiores suos Propertium numerabat) Eos cùm recitaret, ita cepit dicere, Prisce iubes? Ad hoc Iauolenus, Ego verò non iubeo. Cogita qui risus hominum, qui ioci, quòd est omnino Priscus dubiae sanitatis. Interest tamen officijs, adhibetur consilijs, atque etiam ius ciuile publicè respondet: quo magis, quod tunc fecit, & ridiculum & notabile fuit. Interim Paulo aliena deliratio aliquantum frigoris attulit. Tam solicitè recitaturis prouidendum est, non solùm vt sint ipsi sani, verumetiam vt sanos adhibeant. Tvscianvs Iurisc. nominatur à Pomp. & Iauoleno Prisco in Iuris ciuilis disciplina successisse traditur. Eius tamen nusqua̅ mentionem reperio, vereor???; ne pro T. Metiano scriptum sit Tusciano. Nam T. Volusium Metianum vnà cum Valente Capitolinus in Antonino coniungit: cui Valenti Tuscianu̅ Pomponius socium attribuit. Hotomannus. Celsvs pater Pegaso successit. Apud Traianum in honore, & Adriano praecipuè inter iudicandum in consilio fuit. Filium habuit Iulium iureconsultum, qui duos sub Adriano consulatus gessit. Filius reliquit Digestorum libros 39. Institutionum 20. Epistolarum 13. Adriano in confilio fuit. Nerativs Priscus scholam Celsi patris cum Iulio Celso F. tenuit, & cum eo Consulatum gessit. Eum Traianus tantoperè probauit (qui & ipse iuris ciuilis & diuini consultissimus fuit) vt in animo habuisse dicatur, non Adrianum, sed Nerarium, imperij successorem relinquere: vsqueadeò vt Prisco aliquando dixerit: Si quid fatale mihi contigerit, commendo tibi prouincias. Adriano tamen adoptato, Neratius eidem inter praecipuos iudiciario consilio affuit. Consulatum etiam administrauit. Plurima scripsit. Domitivs Labeo, Adriani temporibus floruit, scripsit libros, Epitomatum vnum, Epistolarum complures: vnde ea omnia esse dicuntur, quae Tribonianus suis Digestis inseruit, Labeonis nomine. Quis tamen fuerit, incertum est. T. Aristo, à Pomponio omittitur. Plinius tamen & Gellius doctissimum Iurecoss. fuisse testantur. Scripsit volumina de Decretis Frontinanis. Abvrnivs Valens Iurisc. nominatur à Pomponio & Iauoleno Prisco in Iuris ciuilis disciplina successisse. Capitolinus autem Saluium Valentem dicit Antonino Pio operam suam in Iure condendo praestitisse, & reliquisse Fideicommissorum libros septem. Vindivs Verus, & Vlpivs Marcellus, Antonino Pio in confilio fuerunt, cùm Iura conderet. Vlpius etiam Seueri imperio floruit, & reliquit libros Digestorum 38. Responsorum vnum, & multos alios. Arrianvs, sub Antonino & Adriano, libros scripsit complures, praesertim de Re militari. Non ille qui Alexandri gesta Graecè persecutus est, sed ille ad quem multae sunt Caecilij epistolae: quibus eum non tam quasi Iureconsultum, quam vt aduocatum & oratorem, atq; adeò Demostheni & Caluo vi orationis parem alloquitur. Tertvllianvs ijsdem temporibus vixit, qui libros Quaestionum 4. vnum de Castrensi peculio edidit. Quidam eum consulem fuisse aiunt. Alij eundem esse conijciunt, qui postea Christianus factus, egregios pro religione nostra libros reliquerit. Salvivs Iulianus Seuerus, Mediolanensis patricius, auditor Iaboleni, Iuris peritiss. fuit, & perpetuum edictum diligentissimè composuit (quod ipsum Iustinianus confirmauit, Iulianum legum & edicti perpetui sublimissimum conditorem appellans: item???; sublimissimum testem, summae???ue auctoritatis hominem, & Praetoriani edicti ordinatorem) suppleuit???ue, Adriani imperio, post Christu̅ natum 134 cui etiam in co̅silio, cùm iudicaret, assedit. Antonino deinde Pio & dd. fratribus carus fuit, ita vt eum rescripto quodam & amicum suum & v. c. appellent. Extat eius vox memorabilis apud Pomponiu̅. Etsi alterum pedum in sepulcro haberem, adhuc tamen di [1573] scere vellem. Consul bis, & praefectus Vrbis. Multa in Iure reliquit: Digestorum libros 90. Hunc nonnulli vetustissimum putant inter eos, quorum ex operibus Digesta Iustiniani Tribonianus confecerit. Fuit autem paternus proauus Didij Iuliani: qui ipse quoq; Iuris peritia clarus fuit, & post Pertinacem imperium Romanum à militib. pecunia redemit. Ad Co̅modi vsq; tempora peruenisse, & ab eo inter principes viros caesum, Graeci tradunt auctores. Sepultus via Labicana, milliario ab Vrbe quinto. In huius imaginem tale extat carmen in 4. Graecorum Epigr. per Theaeterum: [Greek words]. L. Volvsivs Metianus, Antonini Pij consiliarius, magister M. Antonini philosophi. Capitolinus. De Fideic. libro 16. Publicorum lib. 14. scripsit. Lampridius Metianum alium facit, discipulum Papiniani, & familiarem Alex. Imp. & in consilio socium. Aelivs Martianvs Iurecoss. quem Didius Iulianus Imp. iusserat occidi: sed elapsus discrimini, postea in consilio Alexandri fuit. Multa in Iure scripsit. L. Cervidivs siue Serbidius Scaeuola, praeceptor M. Antonini Philosophi, & mox in sanciendis legibus & in consilio socius. Docuit quoq; Septimium Seueru̅ Afrum, qui post Iulianum imperauit, & Papinianum. Solebat dicere, Ius ciuile vigilantibus esse scriptum. Reliquit multa in Iure. In responsis ius semper ad facti conditionem qualitatem???; accommodauit. Itaq; semper illa clausula vtitur, Secundum ea quae proponerentur. Aemylivs Papinianus, Hostili Papiniani & Eugeniae Gracilis F. Scaeuolae discipulus, procurator fisci post Septimium Seuerum fuit: eo???ue ad imperium euecto, amicissimus ei, & vt alij loquuntur, affinis etiam per secundam vxorem, praefectus praetorio fuit constitutus. In quo magistratu Paulum & Vlpianum discipulos suos assessores habuit. Seuerus moriens, ei filios suos commendauit. Quorum Antoninus Bassianus Caracalla Getam fratrem interfecit. Parricidium hoc cùm Papinianus excusare nollet, in conspectu tyranni à militibus confossus est, aetatis anno 38. vel 36. Fertur etiam, cùm raptus à militibus ad Palatium traheretur occidendus, praediuinasse dicentem, Stultissimum fore, qui in suum subrogaretur locum, nisi appetitam crudeliter praefecturam vindicaret. Hotom. Ex eius ludo innumerabiles ciuilis scientiae proceres exierunt, qui ab eo Papinianistae sunt dicti. Filius quoque eius cùm triduo antè quaestor opulentum munus edidisset, ininteremtus est à Caracalla. In Iure plurima scripsit. Fabivs Sabinus, Sabini consularis viri filius, qui ab Heliogabalo occidi iussus, surditate centurionis (qui eum in exilium relegari oportere obaudierat) seruatus est. Ad eum sunt scripti libri ab Vlpiano, Paulo, Pomponio. Filius eius intimus Alexandro, & consiliarius, Cato sui temporis est dictus. Alteruter istorum consularis & praefectus vrbis, sub Maximino fuste percussus in populo, & in publico relictus est. Domitivs Vlpianus, Phoeniciae vrbe Tyro oriundus, Papiniani discipulus, & mox eidem praetorij praefecto socius. Sub Heliogabalo à Rep. remotus, sub Alexandro sacrorum scriniorum magister fuit, consiliarius & assessor, atque etiam praefectus praetorio factus: ita deniq; familiaris principi, vt virtutes Alexandri à solo Vlpiano prouenire crederentur. Christianis tamen valde infensus fuit. Modestinus tantum ei tribuit, vt Verticem legum nobilissimum atq; egregium appellare no̅ vereretur. Cùm autem multa quae non rectè à Sardanapalo facta erant emendasset, non multò pòst à Praetorianis, qui eum de nocte inuaserant, interfectus est: quanquam in Palatium ad Imperatorem eius???; matrem confugisset. Reliquit ingentem librorum numerum. Ivlivs Paulus Patauinus, Papiniano praeceptori assessor & in consilio fuit, ac dein à memoria principis. Per hos gradus ad praeturam & consulatum, demum???ue ad praetorij praefecturam, summum tunc à principe locum, peruenit. Post Vlpianum nemo plus Paulo apud Alexandrum potuit. Fuit itaque Vlpiano honore ac doctrina par, numero scriptorum etiam superior. Pomponivs, Papiniani auditor, sub Alexandro floruit, familiaris ac penè socius co̅siliarius???; principis. Vixit 78 annos. Multa scripsit: inter quae etiam omnes Iuris peritos vsq; ad Iulianum diligenter collegit. Herennivs Modestinus ijsdem honoribus, aetate, magistro vsus est. Accessit honos ex discipulo Imperatore Maximino filio, & ex consulatu quem gessit principatu Alexandri. Versus etiam fecit, argumenta in Vergilij libros. In Iure multa scripsit. Hotomanus Vlpiani discipulum facit: quandoquidem is sic scribit: Si quis asinum meum coëgisset, furti non tenetur, nisi furandi animum habuit: quod & Herennio Modestino, studioso meo, de Dalmatia consulenti rescripsi, Gordiano Imp. floruit. Arcadius Charisius & honoribus scribit eu̅ abundasse, & notando & disputando bene & optima ratione quaedam decreuisse. Papinianistae reliqui sub Alexandro, Seuero & Antonino, Tarruntius Paternus, Macer, Icaston, Terentius, Clemens, Menander, Arcadius, Ruffinus, Papyrius Fronto, Anthius, vel P. Furius Anthianus, Maximus, Hermogenianus, Africanus, Florentinus, Tryphonianus, Iustus, Callistratus, Venuleius, & Celsus charissimus Alexandro, scriptis suis etsi non nunc, olim tamen noti. Graecorvm. Tribonianvs, Macedoniani F. Pamphylius, fuit inter fori principes, Iustiniano Imp. magister officiorum, assessor & quaestor, ingenio miti & humano. Auarissimum fuisse, & impium, Suidas testatur. Procopius tamen honestiùs de eo sentit. Huius opera, & multorum aliorum (Theophili scilicet, Dorothei, Isidori, Cratini, Tallelei, Theodori, & Anatolij) Iustinianus Ius ciuile fluctuans in gratam & perspicuam breuitatem contraxit: id quod tanto iam antè C. Caesari Dictatori in animo fuerat. Anatolivs, Beryto vrbe Phoeniciae oriundus, vbi Iuris studia vigebant, Iureconsultus & orator insignis, praefectus praetorio Constantis Imperatoria. Eunap. in vita Proaeresij. Italorvm. Irnerivs Bononiae primus Iura professus est, cùm prius literis humanioribus tantùm incumberent, diuulgaro iam Iure ciuili, quod à Pisanis victoribus ex Malfitanae vrbis direptione ann. 1128. in Italiam relatum fuit. Primus ergo Iurisprudentiae illustrator & Lucerna iuris passim vocari cepit. Glossulas enim interlineares locis dissicilioribus apposuit, & Authenticas ex Authenticis Iustiniani decerptas, quàm breuissimè, iuxta sententiam tantùm, Codici Iustiniani inseruit. Authenticarum enim auctorem alij alium, Accursius Irnerium esse asserit. Obijt anno Salutis 1190. Odofredus tamen alium quendam, Peponem nomine, ante Irnerium Bononiae Iura professum scribit: sed obscurum, & nullius nominis virum: ita vt Irnerius primus meritò censeri debeat. Auentinus Vvernherum vocat, lib. 6. Annalium, & hunc laborem iussu Mathildis, quae Vvelfonis II. ducis Boiorum vxorfuit, suscepisse scribit. Post Irnerium coepit iam increbrescere Legum studium. Professi ergo sunt leges, Hvgolinvs, Bvlgarvs, Martinus, Placentinus, Ioannes Bosianus Cremonensis patria, non multi sanè nominis, nisi quia tempore priores fuerunt. Bosianus summulam co̅scripsit, quam Odofredus Ventosam nominat: fuit???; praeceptor Azonis & Accursij. Azo Bononiensis praeceptorem habuit Ioannem Bosianum, Bononiae primùm professus: mox inuidiae cedens, ad Montem Pessulanum profectus, inde Bononiam reuocatus: tantus fuit in docendo simul & scribendo, vt Baldus eum non semel tanquam Fontem legum & Vas electionis praedicet. De morte eius nihil certi. Sepulcrum Bononiae adhuc conspicitur. Obijt anno Sal. mcc. Rofredvs Beneuentanus, doctus & facetus, discipulus Kiliani cuiusdam, & Azonis etiam. Bononia relicta Aretij professus est, vbi egregium opus Libellorum, & quaestiones suas Sabbatinas edidit. Anno 1415. Accvrsivs Florentinus, auditor Ioannis Bosiani & Azonis, primus in vniuersas leges Glossas conscripsit, cùm antea sparsim tantùm glossas scriberent. Hinc Glossatorum vltimus fuit, & optimus. Anno 37. demùm aetatis Iuris studium aggressus fuit. Professus est Bononiae, & ibi relicto filio Francisco iureconsulto obijt, anno aetatis 78. Salutis verò 1279. Floruit anno 1226. Ioannes de Blanasco Burgundus, aequalis Iacobi Balduini (qui nil scripsit, sed in scriptis Odofredi discipuli sui viuit) professus est Bononiae, ann. 1256. Edidit quaedam. Rvtgervs Treuerensis ecclesiae episcopus, inter caetera ingenij sui monimenta, librum Decretorum composuit: quem cùm in Synodo coram suffraganeis suis apud Treuerim produceret in publicum, omnes approbarunt. Trithemius in Chronico Hirsaugiensi. Clemens V. librum Clementinarum composuit, eum???ue in Viennensi concilio edidit. Ioannes XXIII. successor earundem editionem confirmauit, mandauit???; doctoribus omnibus publicorum gymnasiorum, vt librum ipsum publicè legerent. Platina. Alexander III. Decretales epistolas compilauit. Idem. Honorivs III. epistolas Decretales compilauit, eius???ue successor Gregorivs IX. ope Raimvndi Barchinonensis Dominicani Decretales. Vt quo tempore Fridericum II. Imp. diris suis exterminare studebant, eodem quoque sua statuta Iuris nomine cohonestata ad posteros transmitterent. Platina, & Auentinus lib. 7. Bonifacivs IIX. natione Hernicus, patria Anagninus, Benedictus Caietanus antè vocatus, doctrina & experientia reru̅ insignis (diu enim in curia versatus fuerat, & per omnes dignitatis gradus ad Pontificatum peruenerat) edidit Sextum Pontificij iuris codicem, suo iussu à tribus doctiss. viris compilatum, quibusdam decretis nouis à se additis. Plat.
|| [1574]
Gvido Fulcodij, natione Narbonensis, villa sancti Aegidij, iureconsultus totius Galliae primarius, in curia regia causas integerrimè agens, vxorem & liberos habuit. Qua mortua, primò Podiensis, deinde Narbonensis episcopus, postremò Cardinalis omnium consensu creatus, solus ob integritatem & auctoritarem delectus est, qui lites inter Henricum Angliae regem, & Simonem Montisferrati comitem, componeret. Postea verò pontificatum adeptus, Clementis IV. nomen assumsit. Platina. Sinibaldvs Ianuensis, ex nobili Fliscorum familia, Pontifex factus, Innocentivs IV. dictus est. Audiuit Bononiae Azonem iam senem, Accursium & Iacobum Balduinum. Post synodum Lugduni habitam (in qua Fredericum II. imperio abdicauit) cùm ibi longiùs moraretur, dicitur commentarios suos in Decretales conscripsisse. Quorum tanta fuit auctoritas, vt plerique patrem veritatis Innocentium appellarint. Reprehenditur tame̅ propter breuitatem obscuram. Nunquam autem ille commentarios suos pro iure haberi voluit, sed vt à sententia quoque sua liberè quiuis dissentire posset. Duodecimo anno sui pontificatus Neapolim à proceribus regni Siciliae euocatus, ibidem moritur, sepultus???; est ad S. Laurentium, anno Sal. mccliv. Odofredvs Beneuentanus, Iacobi Balduini discipulus, Bononiae professus est magna cum admiratione: quod satis eius Lecturae indicant, in quibus adhuc spirare legenti videbitur. Obijt anno mcclxv. Henricvs de Segusia, postea cardinalis Hostiensis factus, his successit. Gratus fuit Innocentio IV. & Alexandro IV. successori. Summam edidit. Floruit anno mcclv. & seq. Gvlielmvs Durandus, Hostiensis auditor, Speculum fecit: vnde Speculator dictus. Multa ex veteribus transcripsit, & sibi sumsit. Furta eius Io. Andreas detexit. Obijt non multò pòst quàm Speculum edidisset, vix dum annum 30. egressus. Iacobvs de Bellouiso sub haec tempora floruit. Septies Feudorum libros publicè praelegit, & in illos demùm commentarios scripsit, & quaedam alia. Bartholomaevs Brixiensis, additiones quasdam ad Glossas Decreti conscripsit. Dynvs Mugellanus vixit anno 1300. Bononiae ad S. Dominici templum sepultus, iuxta discipulum Cynum. Scripsit varia. Iuris Canonici ignarus fuit, si Io. Andreae credimus. Bonifacio IIX. auctor fuit in componendo 6. libro Decretalium, teste Volat. lib. 21. Anthrop. Eodem tempore floruerunt, Petrvs de Bellapertica Burgundus, qui multos commentarios edidit: Iacobvs de Arena Parmensis, cuius opiniones Bartolus laudat: Martinvs de Sulmannis, Bononiae professor, praeceptor Io. Andreae. Nihil scripsit. Ricardvs de Malumbris, Cremonensis, Patauij professus sub rege Roberto. Hunc Baldus omnium aetatis suae Iurecoss. principem facit. Accusatus est haereseos (cuiúsnam, incertum) & damnatus, frustra pro eo intercedente Bononiensium Iurecoss. collegio. Multa scripsit. Floruit anno 1300. Ioannes Andreae, Bononiensis, grammatici filius, auditor Martini de Sulmannis, in Iure ciuili: Canonici tamen studiofior fuit. Multa in eo scripsit. Lud. Romanus omnium hominum praestantissimum appellat. Baldus tamen eum furti multis in locis accusat, ex consilijs Olradi Laudensis. Peste perijt ann. 1348. 7. Iutij, sepultus Bononiae in templo S. Dominici. Cynvs, ex nobili Sigisbuldorum familia Pistorij natus, auditor Dyni Mugellani: scripsit prouectis tantúm. Canonici Iuris sectatores odio habuit. Decessit Bononiae, & iuxta praeceptorem suum sepultus est. Vixit anno Sal. 1313. Fuit alius Cynus Pistoriensis, Decretorum doctor, nullo scripto clarus. Oldradvs de Ponte, Laudensis, Dyni discipulus, Aduocatus consistorialis Romae: demùm quoq; auditor causarum factus. Huius Consilia Io. Andreas, suppresso auctoris nomine, compilauit. Floruit anno MCCCXX. Ioannes Calderinus Bononiensis, doctus & sanctus fuit, eam???; ob causam à Io. Andrea adoptatus. Scripsit commentaria in Decretales, & Consilia. Iacobvs de Butrigarijs, Bartoli praeceptor, multa scripsit. Floruit anno Salutis MCCCXX. Raynerivs de Foroliuio, Bartolipraeceptor. Obijt Patauij, ad S. Antonium sepultus. Bartolvs de Saxoferrato, natus est anno 1309. Anno aetatis 14. Iuri operam dare coepit Perusij, sub praeceptoribus Cyno Pistoriensi, Butrigario, & Raynerio 20. deinde aetatis anno Bononiae de Iure publicè respondit, & anno sequenti Doctoratus insignia suscepit. Mox ad praxin se contulit, & assessor criminalium causarum factus est. Eius officij deinde pertaesus, ad studia redijt, apud S. Victorem, qui locus ad alterum lapidem à Bononia distat. Postea ad profitendum accersitus, aetatis anno 25. Pisas venit. Relictis inde Pisis, Perusium contendit: ibi???ue reliquam aetatem profitendo transegit. Ad pondus comedisse dicitur Bartolus, vt intellectu magis vigeret. Quinquennium integrum in repet. l. de aetate. ff. de minoribus consumsisse dicitur. Diplouatatius eum labili fuisse memoria asserit, adeò vt si leges in commentando in pro mtu non haberet, Franciscum Tigri Pisanum (qui eodem tempore Perusij legebat, & ei amicitia iunctus erat) consuluerit, qui ei leges suppeditaret. Id in Bartolo reprehendunt, quòd veterum dicta, suppressis eorum nominibus, pro suis venditarit, praecipuè Nicolai de Maturellis Mutinensis. Hebraicarum quoque literarum & Mathematum peritus fuit Bartolus. In vniuersum Ius ciuile scripsit, sano iudicio & animo. Eius eruditionem omnes suspexêre, ipse quoque Rom. Imp. Carolus IV. qui familiam eius splendidis insignibus, & alijs priuilegijs donauit. Filiam vnicam locauit Nicolao Alexandro Iurecos. Obijt Perusij anno aetatis 46. Domini verò 1355. Albericvs Rosates, Bergomensis, Bartoli aequalis, cuius com. aliquoties meminit. Fuit magnus practicus, teste Iasone, cui plus quàm alteri Doctori tribuunt aduocati Mediolanenses. Reliquit com. in Digesta & Codicem. item volumen vnum Statutorum, & Dictionarium Iuris. Floruit ann. 1350. Baldvs Perusinus, filius Petri de Vbaldis, medici nobilis Perusini, & frater Angeli & Petri Iurecoss. maximorum. Ex Baldo mox Zenobius & Francis. ex Angelo Alexander & Angelus minor: ex Petro verò Matthaeus, Petrus & Baldus nepotes prouenêre. Ex Baldo nepote rursus Nicolaus, Matthaeus & Sigismundus pronepotes, Iurecoss. clarissimi euasêre. Baldus autem (de quo nunc) audiuit adolescentulus Ioannem Poglariensem, & Franciscum Tigrinum Pisanum, & Bartolum. Anno aetatis 17. publicè repetijt l. centum Capuae. ff. de eo quod certo loco. Pòst absoluto studiorum cursu, & doctoratus insignibus ornatus, Bononiam profitédi causa profectus, ann. 1344. publicè etiam disputauit ibi cum Bartolo per quinque horas integras, & victor abijt. Quidam aiunt, Baldum multos codices corrupisse, & ob id fustigatum, patriámque relinquere coactum, Ingrata patria, ne ossa quidem mea habebis, dixisse. Eruditionem in eo nemo, constantiam multi desiderant, quòd sibijpsi multis in locis pugnantia scribat. Iuris tam ciuilis quàm canonici peritissimus fuit. Accersitus est tandem à Io. Galeazio Mediolani duce Papiam: vbi diu professus vsq; ad extremam senectutem, multa scripsit, mortuus ann. 1400. 28. April. & Papiae in templo S. Francisci habitu Franciscano sepultus. Filios duos habuit: Zenobium, qui doctor & eques fuit, & Franciscum, i. v. d. Angelvs de Vbaldis Perusinus, ijsdem praeceptoribus quibus & Baldus frater, Ius ciuile didicit. Anno aetatis 23. doctoratus insignia sumsit, & publicè profiteri coepit. Ioannes Pyrrhus hunc inter Triumuiros Iurisprudentiae cum Bartolo & Paulo Castrense nominauit. Moritur Florentiae, post doctissima scripta, eodem anno quo Baldus frater, relicto filio Alexandro legum professore: ex quo Angelus secu̅dus satus est, qui Patauij diu professus est, & tandem à Sixto pontifice Romam vocatus, in Aduocatorum consistorij Pontificalis numerum adscitus fuit. Petrvs de Vbaldis, tertius frater, vtriusque Iuris doctor, studiosior tamen canonici, pater fuit Matthaei Vbaldi equitis, & in omni scientiarum genere instructissimi. Ex quo duo filij, Petrus v. i. d. ac professor, & Baldus inter patriae proceres non postremus. Baldus hic fratris sui Petri felicitatem co̅secutus, tres filios summos viros vidit: Nicolaum Rotae auditorem, Matthaeum publicum Perusij legum professorem, & Sigismundum. Bartholomaevs de Saliceto, Bononiensis, coaetaneus praedictis. Professus est 4. annis Patauij. Orto deinde schismate inter duos pontifices, in patriam redijt, anno 1482. vbi comme̅tarios in Codicem edidit. Auctor fuisse dicitur Alberto Estensi Ferrariae marchioni, vt à Bonifacio pont. priuilegium Academiae Ferrariae constituendae impetraret. Moritur Bononiae senex, ad S. Dominicum sepultus. Petrvs de Ancharano, Bononiensis, auditor Baldi, floruit aetate Saliceti. Moritur Bononiae, apud S. Dominicum sepultus. Multa in v. i. scripsit. Antonivs de Butrio, Bononiensis, aequalis Ancharani, vir doctus, atq; sanctae vitae. In Iure vtroq; scripsit. Moritur anno MCCCCIIX. Nonis Octobris, Bononiae apud D. Michaëlem in monte sepultus. Christophorvs Castiliano, Mediolanensis, eodem tempore claruit, subtilitatum princeps, vt Iason inquit. Itaque fretus ingenio, vt apud veteres Antistius Labeo, multa innouare voluit. Quem morem discipuli eius, Raphaël Fulgosus Placentinus, & alter Raphaël Comensis auxerunt: claruerunt???; Patauij anno MCCCCXX. In templo D. Antonij sepultus est. Fulgosus. Ioannes de Imola, aequalis horum, praeceptor Alexandri Imolensis, multa scripsit. Obijt anno 1435. 18. Februarij. Pavlvs de Castro, Imolensis aequalis, professus est Florentiae. Bononiae & Patauij, vbi mortuus est anno 1437. paulò pòst Imolensem: sepultus in templo Seruoru̅ Patauij. Multa scripsit.
|| [1575]
Nicolavs Siculus, abbas primùm Monacensis, inde archiepiscopus Panormitanvs fuit, doctus & eloquens, concilio Basiliensi interfuit. Docuit anno MCCCCXXV. ius Canonicum Senis. Multa in eodem scripsit. Mortuus non multò pòst, quàm ex concilio redijt. Lvdovicvs Pontanus, Spoletinus, & quia Romae commorabatur, Romanus dictus, Ioannis Petrucij Iureconsulti & Ioan. de Imola professorum Perusij auditor, Senis professus est: mox Romam commigrauit. Cum Panormitano ad concilium Basiliense profectus, vix XXX. aetatis annum egressus, pestifero morbo obijt, cùm 36. horis tantum aegrotasset. Summa memoria praeditus fuit. Sepultus est Basileae apud Carthusianos, ann. 1439. Reliquit doctissima ingenij monumenta. Ioannes de Anania, Bononiensis, ibidem archidiaconus, & Canonici iuris professor, vir optimus, & Andreae Siculi praeceptor. Obijt anno mcccclv. Iacobvs Aluarotus Patauinus, aequalis eius, Bartholomaei Saliceti in iure Ciuili, in Canonico Francisci Zabarellae (qui Cardinalis postea fuit) discipulus, sedecim annis professus est, triginta annis in collegio Iurecoss. Patauinorum fuit. Mortuus anno MCCCCLIII. aetatis suae LXIIX. Sepultus est in templo D. Antonij. Bartholomaevs Constabilis, Iureconsultus Ferrariensis, iam senex, contra Alfonsum Atestinum Ferrariae ducem coniurârat. At detecta proditione, quòd per muros in aedes suas moenibus contiguas hostes pontificios recepturus esset, capite in medio foro plexus fuit. Iouius in Alfonso Atestino. Philippvs Corneus Perusinus, 12. aetatis anno ad Ius accessit, sub Ioanne Petrucio pròfessore Perusino: cuius postea filiam duxit, & ex ea tres mares, totidem???ue femellas suscepit. Primò Perusij, deinde Ferrariae professus est. Reuocatus tamen Perusiu̅ literis Sixti pontif. turbata rep. Perusinoru̅ ad Pisanos vocatus est: sed mox à Pontif. reuocatus. In consulendo & patrocinando eximius fuit, Professus est annis 50. Reliquit comment. in Cod. & Consilia. Moritur aetatis anno 77. Christi verò 1462. superstitibus vxore & liberis. Alexander de Tartagnis, Imolensis, discipulus Ioan. de Imola & Io. de Agnania, 21. aetatis anno Doctor creatur. Patauij professus, collegam habuit Bartholomaeum Cepollam Veronensem, & praecedendi causa acrem cum eo habuit contentionem: cùm, quamuis seniori, doctrina sua fretus, cedere nollet. Summa docendi gratia Perusij quoque, & tandem Bononiae professus est. Docuit annis 30. Obijt anno 1477. aetatis 53. relictis tribus filijs, quorum natu maior Antonius v. i. doctor fuit. Sepultus est Bononiae ad D. Dominicum. Felinvs ex nobili Sandeorum familia Ferrariae natus, in patria & Pisis diu professus est. Eius fama motus Innocentius octauus, Rotae auditorem constituit. Multa doctissima scripta reliquit. Ioannes Maria Riminaldus, Ferrariensis, Alex. Imolae discipulus, in patria docuit. Moritur anno 1496. aetatis LXIII. Apud D. Franciscum sepelitur. Iason de Mayno Mediolanensis, Catonis Sacci Papiensis discipulus, Patauij diu professus est. Papiam inde à Ludouico Sfortia reuocatus, & ab eo inter ducales Senatores relatus, ad finem vsq; suae vitae 20. amplius annis praelegit. In Italia cum Carolo Ruino & Decio sua aetate Iureconsultorum princeps fuit. Moritur anno 1519. mense Aprili. Sepelitur apud S. Paulum, extra vrbem Papiae. Philippvs Decius Mediolanensis, annis circiter 65. publicè in celeberrimis Italiae gymnasijs docuit. Exul postmodum Lugduni, à Senensibus reuocatus, Senis obijt anno 1535. 12. Octobris. Corpus Pilas relatum, & in Campo sancto sepultam. Plurima scripsit. Marivs Salamonius Albertistus, eques Rom. auditor Baptistae Caccialupi, praeses Campaniae primò fuit: deinde Romam reuersus, iura professus est, & aduocatus Pontificalis consistorij factus. Sub Clemente VII. obijt. Anno MDXXVII. eiectis Mediceis Florentini ad libertatem aspirabant. Dux iuuenum erat Balthasar Carduccius i. c. qui Patauij olim ius ciuile professus fuerat, à crudelitate Scimitarra (ea vox barbaricum gladium immanem significat) dictus. Cui fauebat Galeottvs Iunius, & ipse Iureconsultus, indomitae feritatis & pertinaciae. Iouius libro 25. Historiarum. Alexander ab Alexandro Neapolitanus, qui Pontani aetate vixit, & Gonialium dierum libros sex doctiss. scripsit, professione fuit Iurisconsultus, in qua eò vsq; progressus est, vt & in agro Neapolitano, & Romae causas saepe defenderit: vbi & aedes ostentis vmbrarum???ue illusionibus infames se aliquando incoluisse scribit, ac in agro Vaticano praediolum habuisse. Tandem vbi in iudicijs gratia & corruptionibus omnia transigi videret, patronis???ue contra vim potentiorum nihil amplius praesidij esse: relicto foro, & causarum actionibus, in mitioribus studijs aetatem consumsit: satius esse ducens, vt ipse de se inquit, modico ciuili???ue cultu contentum viuere, quàm bona animi turpi quaestu pessimo exe̅plo foedare. Andreas Alciatus Mediolanensis i. c. maximus eorum qui nostro tempore claruerunt, praecipuum ???ue iuris lumen, & inter omnes, qui recentissimè suppullularunt, literarum meliorum proceres, acri iudicio & eruditione insignis, suis laboribus, industria diligentia???ue, aut amissa iam recuperauit, aut etiam scriptis suis ad iurisprudentiam multa adiecit, suorum???; laborum praeclara monumenta posteris reliquit. Obijt anno 1550. mense Martio, Papiae. Gilb. Cogn. lib. 6. Narrat. Gallorvm, Britannorvm, Scotorvm. Dornadilla, Scotorum rex, varios suppliciorum modos variorum flagitiorum, in tabulas redactos, leges appellauit. Has viri vnius commisit custodiae: hunc dixit iuris interpretem: vt occurrenti delicto debitum ex tabulis supplicium reo & iudici ostenderet: Iudicem???ue populus in emendandis erroribus dignosceret ab aequo minimè digressum. Neque ea aetate magistratus ob quoduis flagitium, nisi prius ostensis tabulis populo, ac publicè sanctione praelecta, quemquam vel nocentissimum supplico damnauit. Inoleuit tantum ea iudicandi ratio apud posteros, vt sontes crimine damnati poenam ex tabulis errori debitam, quantumlibet atrocem, libentes subirent: quae verò tabulis non esset, exarata, vel leuissimam, veluti iniustè illaram quererentur. Mansit dehinc is iudicandi modus Hebridum insularum incolis, neque quouis modo potuit abrogari. Habent enim legum interpretes (Iuridicos viros appellat vulgus) quorum sine decreto ex tabulis sumto nullius rectum habent iudicium. Hect. Boëthius libro 2. Ipho siue Ivo Britannus, sub Philippo Pulcro Gallorum rege, ann. Sal. 1285. Lutetiam primùm, deinde Aureliam Iuris ciuilis causa mittitur. In patriam reuersus, propter eruditioné & vitae sanctimoniam ab episcopo Trecorensi accersitus, causis audiendis praefectus est, quem Officialem vulgò vocant. In hac praefectura tam sanctè se gessit, vt cùm 50. aetatis anno vita functus esset, à Pontifice inter Diuos sit relatus, & eius festus dies vi. Cal. Septemb. celebrari iussus, in quo adolescentes laudes D. Iphonis publicè solent oratione prosequi. Ivo episcopus Carnutansis, ex volumine Isidori de decretis Apostolicis, Compendium excerpsit: quod capitulis distinctu̅, sententijs patrum alicubi auxit, cui titulum fecit Panormiam. quo libro Iureconsulti vsque ad tempora Gratiani sunt vsi. Sigebertus, Trithemius, Erfordiensis. Germanorvm. Ioannes Semeca Teutonicus, insignis iuris doctor (qui Herculea audacia primus aggressus est glossare Decretum, quod ante eum nemo, & post eum excellentiùs nullus facere potuit) praepositus sancti Stephani Halberstadensis: Clementi IV. summo pontifici, tunc per Germaniam & Galliam decimas à clero in redemtionem Terrae sanctae exigenti, appellationem opposuit: quem pro sua (vt dicebat) papa temeritate excommunicauit, priuauit???; praepositura. Sed erant magni in Germania viri, qui Ioannem deserendum non putabant. Quae autem impendere videbantur mala, mors ipsa diremit, quae tam po̅tificem quàm Ioannem breui sustulit de medio. Cranzius lib. 8. Saxoniae cap. 27. Conradus Zasius Constantiensis, ciuis locuples, Conradum F. digitis sinistrae manus carentem matrimonio ineptum fore iudicans, bonis omnibus in pios vsus distributis, filio quantum ad vitae sumtus frugales quotannis satis esset, reliquit. At quia Germaniae Iureconsultus debebatur, qui eruditone veteribus, auctoritate recentioribus conferri posset, iam quadragenarius è Plorea familia vxorem duxit. Suscepit praeter Conradum minorem natu Hvldricvm Zasium, qui varijs fluctibus primorum studiorum agitatus, protonotarius primùm sacer, mox archigrammateus Reip. Constantiensis factus est. Fatali inde hortatu, quinto vitae septenario primum iurisprudentiae operam dare cepit, magno studio, pari successu, sub Io. Cnapo & Paulo de Citadinis Pataumo professoribus Friburgensibus, vt quinquennio elapso publicum profitendi munus Friburgi susceperit. Euasit is in Germania tantus suo tempore, quantus vix vllus in Italia: quod scripta eius testantur, etiam ab Italis, parcis alioqui Vltramontanorum (vt illi vocant) laudatoribus, in summo precio haberi solita. Principum aulis spretis Friburgi profitendo consenuit. Obijt anno aetatis 74. Christi. 1535. 8. Cal. Decemb. in cathedrali templo sepultus. Ex secunda vxore, quam sexagenario maior duxit, sex liberos suscepit, primum certè vt ordine sic dignitate primum Ioan. Huldricum: qui paterno otio aulica negotia, suum secutus genium, praeferens, in summa Ferdina̅di & Maximiliani Impp. gratia, verum id esse reipsa ostendit, quòd Principibus placuisse viris non vltima laus est. Fichardus, & Barth. Hanneualdus. Bonifacivs Amerbachius, Basiliensis, Iurecoss. doctissimus, vir sanctissimus, non modò nostrae aetatis Iureconsultos eloquentia & eruditione vicit, sed cum veteribus quoque certasse videri potest. Hic oblata non semel emergendi [1576] & ad altiora adspirandi occafione, patriae cùm docendo, tum de iure respondendo se dare maluit, sua ipsius sorte contentus. Qua vt honestèsustentaretur, non proscriptio nundinatio???; bonorum ecclesiasticorum (ab eo nec adfectata vnqua̅, nec ex ea quicquam licitatum, comparatúmve) sed partim maiorum suorum, partim sua industria, nullius malae fidei conscia, item Marthae Fuchsiae, vxoris optimae, dos & parapherna luculenta per diuinam bonitatem effecerunt. Proinde horribili illo in religione Christiana suborto dissensionum incendio: cùm pleraque adfectu studio???ue priuato geri, vitijs???ue apertis, quo iure qua iniuria vel sacrosancti Eungelij vel veterum patrum velamentum praetendi cerneret, libertate Christiana, quae spiritus est, in licentiam & carnem degenerante: nihil antiquius habuit, atque verae Catholicae eclesiae, imò eius sponso Christo seruatori semet totum & commendare & deuouere. Cuius vnius meritis, in nullius alterius verba quàm illius ipsius addictus, seruari, & apud Patre̅ coelestem misericordia̅ consequi spera̅s, piè in Christo Basileae obdormiuit, anno Sal. MDLXII. 8. Cal. Maij, aetatis suae LXVII: tertio dierum septenario, post gemina funera Bonifacij nepotis quadrimestris, & Asteriae Rudinae nurus dilectissimae: relilictis Basilio Iurecons. virtutum paternarum haerede, Faustina & Iuliana, liberis. Georgivs Seldus trium Imppp. Caroli V. Ferdinandi I. Maximiliani II. Consiliarius & Procancellarius, iuris ciuilis peritiss. cùm in Senatum, quem XXVI. Maij anno 1565. Caesar Ebersdorfij habuit, euocatus esset, & vesperi domum properaret, concitatis nescio quo terrore equis è curru exiliens, ita grauiter laesus est, vt eadem hora expirarit. Io. Huldricus Zausius, magni Zasij F. eodem curru vectus, periculosè quidem & ipse cecidit, sed Dei beneficio seruatus est, vt haberet Resp. cuius successione, Seldi viri opt. & doctiss. desiderium leniretur. Haec Io. Crato, medicus Caesareus: cuius etiam tale circumfertur in eundem epigramma: Selde tuo casu cecidit Respublica. Tecum Ne iaceat tumulo morte peremta precor. Io. Baptista Vveberus, Vvisenbergae dominus, apud Italos vt ingeniorum exactis censoribus, sic Vltramontanorum alioqui parcis laudatoribus, ea & ingenij, & iudicij & memoriae, iuuenis etiamnum specimina dedit, vt nihil ex ijs, quae in perfecto requiruntur Iurecoss. ei deesse praedicarent. Testis huius rei locupletissimus Ioannes Crato, Vratislauiensis, medicus Caesareus: qui pari animo, in stadio licèt dispare currentem, tanta felicitate consectatus est, vt vterq; summum suae professionis locum sub Ferdinando, & Maximiliano II. Imperatoribus obtinuerint. Vvebero certè, vt id quòd iam tertium ab Archiuis est Imperatorijs, quod???ue epistolis Latinis & Germanis singulari praeest dexteritate & elegantia, taceam (sunt enim haec vsus & exercitationis potiùs, quàm prudentiae & eruditionis testimonia) hoc habuit eximium, quòd non modò in intimo Senatu, quem vocant, summis co̅silijs, verumetiam publicis consultationibus, quae in Imperij senatum aulicum dictum veniunt, per multos iam annos non interfuit sosùm, vt multi alij, sed quod raris merito suo, paucis principali contigit gratia, etiam praefuit. Eruditos seculi nostri Iureconss. Germanos, Gallos, Italos, Hispanos, quis enumeret? Olim fortassis orietur, cui haec curae erunt. Caeterùm vti Homerus Vlyssem conuiuis regijs, sic nos claris Iurecoss. colophonis loco adijciamus Fr. Hotomanum Parifiensem, vtriusq; Iurispradentiae (nam vt Plato Medicinam, sic nos legum scientiam duplicem constituere posse videmur, liberalem alteram, quae veterum fuit, ipsius rectae rationis ductu iura interpretantem: altera̅ Seruilem, barbaris hominibus & natura seruis dignam, auctoritati Imp. in legum exoletarum obseruatione, & Glossatorum opinionibus in earundem accommodatione inhaerentem) quod scripta illius lucule̅ter testantur, peritissimu̅: eruditione veteribus conferendum, integritate & pietate, tot iam annorum spontaneo exilio, dum Christo quàm hominibus seruire mauult, contestata, non priscis illis: sed plerisq; nostri seculi Iurecoss. praeferendum. [Greek words]. Qvales. Vel Docti. Ex praecedente Catalogo petantur exempla. Indocti, Imperiti. C. Popilivs Iurisperitus videri volebat, cùm indoctus esset, & stupidus. Citatus igitur in controuersia quadam testis, respondit, Se nihil scire. Tum Cicero: Putas fortassis te de iure interrogari. Plut. in Rom. Apoph. Alij tamen hoc P. Consae responsum à Cicerone putant. Satvrninvm quempiam Vlpianus l. ???. de Senat. notat, tanquam nusquam relatae nec receptae sententiae auctoram. Vnde Bald. l. 1. C. de sacrosanct. eccl. eos, qui opiniones absurdas consectantur, Saturninos appellat. In Marcvm quendam sic ludit Henr. Stephanus: Quòd voco te iuris doctorem vtriusq;, superbis: At de sorbilibus iuribus ipse loquor. Et iterum de eodem mutatis numeris: Quòd iuris vtriusq; te vocauerim Peritum, honorem ne tibi dari puta, Vnde insolescas atq; sumas cornua. Peritiorem censeo meam coquam, Et iusculorum & plurimorum iurium, Sint illa siue carnium seu piscium: Vorare tu tantùm, illa & apparare scit. IVRISPRVDENTIAE DISCIPVLI. Papinianistae olim dicebantur, qui biennium in legum studio versati, tertium etiam adiungebant. Lytae verò, qui triennium in legum studio versati, quartum etiam adiungebant: quasi [Greek words], id est, solubiles: à certa illa & praescripta studiorum ratione soluendi, & legendi libetrate ac licentia donandi: quasi???ue missionem à mapstrorum suorum, scholis impetraturi. nam cùm ad finem libri Pandectarum trigesimisexti peruentum esset, qui postremus anni quarti liber erat, statuit Imperator, vt reliquos quatuordecim libros studiosè per se domi legerent, neque ex praeceptoribus interpretantibus eos audirent. Denique Prolytae, qui quatuor annorum spacio in legum studijs decurso, quintum & postremum adijciebant. Hesychius [Greek words] interpretatur, [Greek words]: vt ij sint, qui ab illa praescripta & praefinita studiorum lege sunt soluti, & tanquam emeritis stipendijs honestam à magistrorum scholis missionem impetrarunt: vnde hodie quoque Licentiati appellantur. Hotomanus de Verbis iuris. Olim Iurisprudentiae Stvdiosi primo anno dicebantur Dupondij, friuolo ac ridiculo cognomine, quasi tu dicas, Diobolates: quarto anno Lytae, quinto Prolytae. Caelius lib. 4. cap. 7. Antiq. Lect. IVRIS COGNITIO, INTERPRETATIO. Apta, Recta. Ex Tit. Iurisconsultorum hue quaedà aptari poterunt, f. 1569. Inepta, falsa. Perversio ivris. De Ivreconsvltis improbis sub Valente Imp. sic scribit Marcellinus lib. 30. Iuris professi scientiam, quam repugnantium sibi legum aboleuêre dissidia, velut vinculis ori impositis, reticente iugi silentio, vmbrarum sunt similes propriarum: hi, velut fata natalitia praemonstrantes, aut Sibyllae oraculorum interpretes, vultus grauitate ad habitum composita tristiorem, ipsum quoque venditant quod oscitantur: hi vt altiùs videantur iura callere, Trebatium loquuntur & Cesellium & Alfenum, & Auruncorum Sicanorum???ue iamdiu leges ignotas, cum Euandri matre abhinc seculis obrutas: multis: & si voluntate matrem tuam finxeris occidisse, multas tibi suffraga̅tes absolutionem lectiones reconditas pollicentur, si te nummatum senserint. Cùm Conradinus, Conradi IV. Rom. & Siciliae regis F. per infidias à Carolo, Andegauensi comite, qui tum Siciliae regnum ex donatione Clementis IV. Pp. obtinebat, captus esset: & praeter Pontificem, etiam Iureconsultos suos interrogaret Carolus, quid de Conradino sibi statuendum foret: illi sententiam D. Augustini in Decretorum codice positam, Quòd victor est obligatus, vt sit misericors erga victum, praesertim vbi non est suspicio, pacem inde turbari, perperàm interpretati sunt. Nam Hvgolinvs, Decreti commentator, voculam Praesertim per Solummodo interpretatus est. quasi dicat Augustinus: Non debere ignosci hostibus nisi ijs à quibus nulla suspicio sit insidiarum. Et hac interpretatione subnixus Carolus sententiam capitalem aduersus Conradinum tulit. Collenucius lib. 4. Hist. regni Neapol. & Vvolfgangus Hungerus in Cuspiniani Caesares. Venetus quidem Ivdex, cùm ab aduocato saepiùs Clementinae & Nouellae mentionem fieri audiuisset, ea???; meretricum nomina, testimonij loco, adduci suspicaretur: Atqui in hoc foro, inquit, vix honestis matronis, nedum impudicis scortis testimonij dictio permittitur. Poggius. Nvlla. Ignorantia Ivris. Nero Imp. cùm S. C. legisset, se hostem à Senatu iudicatum, & quaeri vt puniatur more maiorum: interrogauit quale esset id genus poenae. & cùm comperisset, nudi hominis ceruicem inseri furcae, corpus virgis ad necem caedi: conterritus, duos pugiones, quos secum extulerat, arripuit. Suet.
|| [1577]
IVRECONSVLTORVM CERTAMINA. Cassiani, Sabiniani, Procvliani dicti sunt, ??? Cassij, Sabini, & Proculi sectam institutionem???; secuti sunt: de quibus quae Pomponius scribit in l. 2. sf. de orig. iur. ad summam haec sunt. Fuit Q. Tubero publici priuati???; iuris doctissimus: eius duo fuêre discipuli, Ateius Capito, & Antistius Labeo: quorum alter magistri praeceptis adhaerescens, alter ingenij fiducia pleraque innouans, dissidium quoddam in iuris ciuilis disciplinam inuexerunt. Nam quum Ateio Massurius Sabinus, Labeoni Nerua pater successisset, acceptam à magistris discor diam veheme̅ter auxerunt. Quam postea eorum discipuli, Sabini quidem Cassius, Neruae autem Proculus eò perduxerunt, vt duae iam tum familiae contrariae ex eorum nominibus appellatae ac propagatae sint. Nam qui Cassium sequebantur, Cassiani: qui Proculu̅, Proculiani dici coepêre. Pòst secutisunt Cassium quidem Caelius Sabinus, Proculum verò Pegasius: vnde Sabinianorum & Pegasianorum nomina. Quorum dissensionibus ac praeceptionibus contrarijs imbuti postea Iurisconsulti Iauolenus, Neratius, Iulianus, & caeteri, quorum ex scriptis compositi sunt ij, quibus nunc vtimur Pandectarum libri, mirificas concertationes (vt Iustinianus testatur) in hanc legum disciplinam importarunt. Hotoman. de Verbis iuris. Quaestio est diutissimè a Iurisconsultis agitata, non dum tamen definita: Vtrùm scilicet magistratus habeat meru̅ imperium, an solius principis proprium sit. Quam quidem ad quaestionem definiendam, cùm Henricus VII. Imp. arbiter Bononiae esset electus inter Lotharivm & Azonem, equi sponsione facta, iudicauit merum imperium solius principis esse. Ex quo Lotharius equum, Azo aequum tulisse dicitur. Caeteri quotquot scripsere, praeter Alciatum, Azonis sententiam veriorem esse iudicarunt. Lotharius vsurpauit Papiniani regulam de officio eius, cui mandata est iurisdictio, qua magistratus publici iudicij exercitium habere dicuntur, nec mandare posse, ac saepiùs executores & administratores in iure appellari. quibus verbis Accursius ipse ius principi, exercitium alijs competere scribit, quod in facto consistit. Azo verba legis interpretatus est ad ius ipsum necessariò pertinere, quib praetor dicitur pro suo imperio quid facere: aut praesidem maximum imperium post principem habere: tum etiam praefectum Aegypti imperium quod illi datum est deponere. Io. Bodinus Methodi histor. cap. 6. Bvlgarvs & Martinvs de Imp. potestate disceptabant. Alter Regem legi, alter Legem regi subijci putabat. Illum Fridericus Barbarossa vt Iurecos. potestate vnius legis qua̅ vellet condendae ornauit: hunc vt adulatore̅ galero purpureo & equo candido donauit. Auctor Nouellarum Antiq. nouel. 24. Bartolvs & Baldvs Iurecoss. ea inter se contentione decertarunt, vt Baldo corruptorum iuris Codicum crimen à quibusdam imputetur. Id quod Ioan. Fichardus in vitis Iurecoss. annotat. Certaminis summam hanc esse dicit Basilius Amerb. I. C. clariss. Si creditor pactus sit, ne liceat debitori pignus vendere, & is vendiderit, quaeritur an valida sit venditio? Negat Bartolus, motus l. si creditur, §. sin. de distra. pignor. Econtrà Baldus valere putat, eodem §. motus, quem diuerso modo à Bartolo leget. Verba §. sunt haec: Quaeritur, si pactum sit à creditore, ne liceat debitori hypothecam vendere, vel pignus, quid iuris sit: & an pactio nulla sit talis, quasi contra ius sit posita, ideo???; veniri possit? Et certum est, nullam esse Venditionem (sic legit Bartolus: Baldus verò Conuentionem) vt pactioni stetur. Bartoli lecturam vt Venditionem legamus, comproba̅t Pandectae Florentinae (quae olim Pisanae fuerunt) Nullam esse venditionem sc. pignoris, vt pactioni à creditore apposito stetur. Baldus autem Nullam esse co̅uentionem (inter creditorem sc. & debitorem de pignore non alienando) vt pactioni, id est, venditioni stetur. Baldus ergo si corrupit exemplaria, pro Venditionem substituit Conuentionem. Certamins meminit Bartolus d. §. fin. IVRISPRVDENTIAE STVDIVM ET AMOR. Respectv Artis. Nempe Libros edendo, publicando. C. Ivlivs Caesar, rerum potitus, sibi proposuit ius Ciuile ad certum modum redigere, acque ex immensa diffusa???; legum copia, optima quaeque & necessaria in paucissimos conferre libros: bib liothecas Graecas & Latinas, quas maximas posset, publicare, data M. Varroni cura comparandarum ac dirigendarum. Suetonius. Vespasianvs Imp. instrumentum imperij vetustissimu̅ confecit, quo continebantur penè ab exordio vrbis Senatusco̅sulta, plebiscita, de societate & foedere, ac priuilegio cuicunque concessis. Cuspinianus, ex Suetonio. Anno Sal. 506. Alaricvs, qui in Gallia diu cum magna iustitiae laude Visgothos in pace rexit, Theodosij Imperatoris Codicem, qui extat, in compendium relatum edidit. Sigonius lib. 16. Imp. occid. Ivstinianvs Imp. sub imperij initia in. 528. domi quietus, ac prorsus in studia pacis intentus, opus longè bellicis laudibus omnibus praeponendum instituit. Animo namq; ad vetus ius ciuile emendandum, supplendum, & componendum adiecto, iuris peritos illa aetate ingenio maximè doctrina???; praestantes adhibuit, ex nobilissimis Beryti & Caesareae gymnasijs euocatos: eis???; consilio suo communicato, praecepit, vt nouum Iuris Codicem, decreta Augustorum principum complectentem, Theodosij Augusti imitatione conficerent. Et seq. anno Codicem iuris antecessorum solertia concinnatum felicissimè sub suo nomine edidit, atq; ex eo in posterum ius dici praecepit. Edito Codice ad formanda siue restituenda litium causarum???; iudicia non contentus, nobiles iterum iurisconsultos atq; antecessores acciuit, ac, voluntate sua exposita, negotium alterum eis dedit, vt insignia veterum iurisperitorum decreta ex immensis eorum voluminibus secernerent, ea???; ordine ad intelligendum & vtendum accommodato digererent. Quod illi, collatis in vnum veteribus omnium de iure commentarijs, magna cum cura atq; industria praestiterunt: atq; Institutiones iuris, & Digesta legum, quae nunc quoque teruntur manibus, confecerunt, immortalem apud posteros industriae gloriam parituri, nisi, dum breuitati fortasse nimiae studuerunt, in miras obscuritatis angustias incidissent, ac disputationum & litium, quas tollere voluerunt, interdum matieriam praebuissent. Biennio iurisconsulti Iuris institutiones & Digesta legum co̅fecerunt. quibus operibus nihil aut ad vsum populorum vberius, aut ad gloriam Imperatoris esse magnficentius Iustinianus arbitratus, tertium hunc consulatum suum longè victoriae Africanae splendore fulgentem, simul etiam memorabili horum librorum editione insignem posteris relinquere voluit: ac mense Nouembri Institutiones, Decembri verò Digesta vulgauit: edicto proposito, vt hae leges vim haberent à tertio Kal. Ianuarias, tertio consulatu suo, quo sibi Deus concessisset, vt victoriam nobilissimam, Carthagine Aifrica???ue recepta ex Vandalorum gente, referret. & illae tantummodo Romae, Constantinopoli, Beryti, & Caesareae exponerentur, quibus in vrbibus publica gymnasia tantùm à suis decessoribus constituta fuissent. Sigonius libro 17. Imperij occid. Fridericvs III. Imp. librum de Vsibus feudorum nouum fieri iussit, in quo rubricas omnes in antiquis confusas in pulcram seriem miro ordine reduxit, de feudis???; plenè tractauit. Id opus, Bessarione Cardinale, atq; Angelo Reatino approbantibus, Antonius de Veteri prato, Bononiensis Iure consultus, congessit, Friderico praecipiente. Hotom. praesat. in com Feud. ex Cuspiniani Friderico. Iudicia instituendo. Henricvs I. Anglorum rex Concilia suae gentis primus instituit. Polyd. lib. 11. Philippvs Pulcer, Francorum rex, iuris studiosissimus fuit. Ideo???; magnificam exaedificauit basilicam in insula Lutetiae regiae vrbis, vbi iudicia sine prouocatione fierent, ac velut è sinu Regis iura peterentur. Aemilius lib. 8. Iudicia exercendo. Vide Tit. Iudicum: item Iudicum iustorum & prudentum, fol. 1909. 3277. 3663. Iura, Iudicia corrigendo. Titvs Imp. de eadem re pluribus legibus agi edicto cauit. Cuspinianus. Opilius Magrinvs Imp. fuit in iure non incallidus, adeò vt statuerit omnia rescripta veterum principum tollere, vt iure non rescriptis ageretur: nefas dicens, leges videri Commodi & Caracalli, & hominum imperitorum voluntates, cùm Traianus nunquam libellis responderit, ne ad alias causas facta praeferrentur, quae ad gratiam composita viderentur. Iul. Capitolinus in Opilio. Constans doctorum hominum monume̅tis est fama, Lotharivm Imp. vt ex vno iure ciuili Romano posthac iudicia fierent, lege sanxisse. Ante hoc tempus Italici certè alij Longobardica, alij Salica, alij Romana lege vtebantur: in posterum autem omnes vni iuri, vni??ue legi, reliquis abrogatis, nempe Romanae, o̅btemperarunt. Sigonius lib. 11. Imp. occid. Friedricvs I. Imp. subacto Mediolano, ad Roncalias conuentu indicto, iura, quae Lotharij & Conradi decssorum incuria obliterata, atq; ab Italicis vsurpata sunt, repetere, ac nouis institutis stabilire instituit. Itaque cum episcopi primùm, deinde principes, tum consules ciuitatum rogati sententia̅es [1578] sent, omnes archiepiscopo Mediolanensi, qui primus sententiam dixerat, se assentiri dixerunt. Ille verò improbata superiorum regum multorum tyrannide, & collaudata Friderici iustitia atq; aequitate, potestatem noui condendi iuris ei tribuerat, ac volu̅tatem Imperatoris pro lege habenda̅ esse censuerat. Sequentibus inde diebus operam iuridicundo dedit, diuitum iuxtà pauperum???; querelas audiuit, omnes???; co̅trouersias ex auctoritate summoru̅ quatuor iurisperitoru̅, qui in gymnasio Bononiensi profitebantur, Bulgari, Martini, Iacobi, & Hugonis iudicare coepit. Veru̅ multitudine expostulantium, cruces???; praeferentium motus, in singulis dioecesibus iudices constituit, no̅ ex ipsa dioecesi: ne gratia aut odio corrumperetur iudicium, sed aut ex conuentu, aut ex alijs ciuitatibus editos: eis???; summum de omnibus rebus statuendi arbitrium dedit. atq; ita omnes lites breui temporis spacio terminauit. Quibus rebus perfectis, tum de regni iure constituendo retulit, eius???; rei cognitionem eisdem Bononiensibus iurisconsultis, atq; alijs ex Lombardia adiunctis, commisit. Ab his iudicatum est, Italiam Imperatori iure à Carolo Magno tradito regalia vniuersa debere. Quo facto archiepiscopus & consules Mediolanenses partum in ciuitates imperium, atq; episcopi, principes & ciuitates omnes, regalia omnia dimiserunt. Haec verò fuêre ducatus, marchiae, comitatus, consulatus, monetae, telonea, fodra, portus, pedatica, molendina, piscariae, omnis vtilitas ex decursu fluminum proficiscens, & terrae, propriorum???; capitum census. Quibus ad fiscum relatis, tantam tamen ille benignitatem adhibuit, vt quicunq; praedium suum legitima regum donatione probare possent, eos in possessione relinqueret: qui secùs, spoliaret. Ex quibus ad viginti millia talenta in fiscum annuo vectigali redacta. Iudicatum est etiam, in singulis vrbibus praetores, consules, caeteros???; magistratus assensu populi per Imperatorem creari oportere, qui sacramentum ei dicere̅t, ac ius ciuium regnum???; tueri scirent. Sigonius lib. 12. regni Italici. Disputando de iure. Sigismvndvs Imp. fuit felicior in toga, quàm armis. Vnde legum & iurís disputationibus argutioribus in primis delectabatur. Philip. Melanch. de Sigismundo Imp. respectv Artificvm. Ivris professores Instituendo. Lotharii Imp. opera ius ciulle publicis Italiae in gymnasijs maiore celebrari studio ceptum: sed nullo loco, aut illustriore doctorum cum laude, aut maiore studiosae iuuentutis celebritate, quàm Bononiae. Nam primus Irnerius exponere cepit, vt Odofredus memoriae, prodidit, primus???; glossas, vt vocauit, in illud scripsit: quem deinde Bulgarus, Hugo, Iacobus, Martinus, & alij sequuti, certatim illius sunt industriam aemulati. Hoc autem sensisse quoq; videtur Vrspergensis, & Auentinus lib. 6. Annalium Boiorum, cùm Irnerium regnante Lothario ad Pandectas interpretandas accessisse scribit: in eo tamen apertè falsus, quòd Mathildis Tusciae Ducissae rogatu id suscepisse muneris ait, quae multò ante Lotharij imperium è vita migrauit. Sigonius lib. 11. Imperij occid. & lib. 15. regni Italici. Cennethi Scotorum regis instituto, singulis regionibus singuli erant iurisperiti olim. Horum filij à teneris leges discebant: legum tabulas & chartaphylacia hi soli seruabant. H. Boëthius lib. 10. Fouendo, Familiariter vtendo. Ex Tit. Iureconsultorum, exempla Principum pete, qui Iurecoss. in honore & precio habuêre, f. 1569. Domitium Vlpianum, ac Iulium Paulum, praestantissim os Iurisconsultos, praetorij sui praefectos Alexander Seuerus Imp. habuit: ipsum Vlpianum autem tantopere veneratus est, vt sine illo maius aliquid vix decreuerit: coenis etiam ac conuiuijs suis testem vbiq; adhibuit. Deniq; maioribus tractandis rebus, siue publicis siue priuatis, doctos semper viros adesse voluit: eos qui aberant, per epistolam consulebat. Pontanus lib. 1. cap. vlt. de Magnanimitate. Remunerando. Florentini, Philippum Decium Mediolanensem Pisis iura profitentem, annuo stipendio mille quingentorum aureorum honorarunt: illum inquam Decium, qui sub prima professionis suae initia XX. aut XXX. aureis annuatim contentus esse cogebatur. Testis ipsemet cùm aliàs, tum in epitaphio suo, quod Pisis in Campo sancto extat. Iasonis Mayni Mediolanensis I. C. tanta fuit auctoritas, vt cùm qui ante illum responsa edebant Iurecoss. tribus aut ad summum quatuor aureolis honorarentur, ipse primus L, C, & plus eo à Clientibvs acceperit: sic???; iunioribus viam aperuit, qua extra veterum sordes emergerent, & locuplete opulenta???ue penu agerent. Ante illum professores ducentos, aut ad summum CCC. aureos à fisco percipiebant: is primus millenos à Ludouico Sfortia, deinde à Francorum rege Ludouico XII. exegit: nec vnquam iuniores Decius, Ruinus, Alciatus, eum numerum excessissent, nisi iam ille sic praeiuisset, atque principalis aerarijportas reserasset. Alciatus Parergon iuris lib. 5. cap. 26. Emmanvel, Lusitaniae rex, Iudicum numerum auxit, vt omnes controuersiae faciliùs dijudicari possent: ipsos???; maioribus stipendijs affecit, ne inopia cogerentur ab aequitate discedere. Osorius lib. 1. de rebus eius. Ornando. Carolvs IV. Imp. Bartolum de Saxoferrato suorum consiliariorum & domesticorum numero aggregauit, eius???; posteros, siquidem legibus operam darent, iure legitimandi & veniam aetatis indulgendi priuilegio ornauit. Testis ipsemet in Extrauag. Ad reprimendum. Quomodo in laesae. Credendo, Parèndo. De auctoritate Glossatorum iuris sic scribit ad verbum Raphael Fulgosius in l. si in solutum, C. de oblig. & act. Nostis quanta sit auctoritas Glossatoris. Nónne dixit heri Cynus, glossam timendam, propter praescriptam idololatriam per aduocatos? significans quòd sicut antiqui adorabant idola pro deis: ita aduocati adorant Glossatores pro Euangelistis. Volo enim potiùs pro me glossatorem quàm textum. Nam si allego textum, dicunt aduocati diuersae partis, & etiam iudices, Credis tu, quòd glossa non ita viderit illum textum, sicut tu? & non ita bene intellexerit, sicut tu? Ego recordor (& istud sit pro nouo) quòd dum essem scholaris, eram satis acutus: & dum semel essemus multi socij in vna collatione, ausus fui vnum textum allegare contra sententiam Doctoris mei. Tantam audaciam habui. Dixit vnus socius, Tu loqueris contra glossam, quae dicit sic. Et ego respondi, Et si glossa dicit sic, ego dico sic: ignarus auctoritatis glossatoru̅. Credebam enim quòd essent speciales apostillae, sicut quae sunt in libris Grammaticae, si cut super Vergilio, vel Ouidio: sed tamen non ita est. Fuerunt enim Glossatores maximae scientiae viri & auctoritatis. SI aliud non esset, quàm glossarum ordinatio, & de quibus posset dici, quod arbitror de nullo posse dici, videlicet quòd totum corpus iuris viderunt. Magis ergo standum est eis qui viderunt, quàm nobis qui non vidimus. IVRISPRVDENTIAE ODIVM, CONTEMTVS, NEGLECTVS, Qvo ad Artem. Ivs, Legem, Libros Auersando, Reijciendo. C. Caligvla quasi Iurecoss. scientiae vsum omnem aboliturus, saepe iactauit, se mehercle effecturum, ne quid respondere possint praeter aequum. Alij legunt, Eum. Sed Connanus lib. 1. cap. 15. Eccum, vt sit sensus, Curaturum se, vt omnia in principis auctoritatem, legibus penitus abolitis, referre̅tur. vt quemadmodum Pythagoraei haberent suum [Greek words]: sic causidici loco legum vocem, Eccum, Ecce illum, principem scilicet, cuius voluntas legis loco esset, vsurparent. Gotius quidam Vrbeuetanus ex Italia in Boëmiam venit, legum peritissimus. Hic miratus Boemos iudicia nullis scriptis tractare legibus, sed ex opinione quemque sua dicere sententias, saepe inconsultas inconstantes???ue, propter iuris & legum ignorantiam: Regem submonuit, vt morem iudiciorum corruptum reformandum susciperet: simul???ue operam suam illi pollicitus est ad describendas leges quibus ciuiles atque criminales actiones, iustè, ac sine vllo varietate dijudicari possent. Haec Rege ad proceres referente, maior numerus meliorem vicit, ne quid de vetere consuetudine in iudicijs immutaretur. Dubrauius lib. 18. Ridendo. Amelivs philosophus [Greek words] Iureconsultoru̅ (fic codices illorum per iocum vocabat) multorum camelorum iustum onus esse posse dictitabat. Eunapius in vitis Sophist. Artifices. Ivreconsvltos, Cavsidicos Odio prosequendo, Reprehendendo. D. Bernardvs, Claraeuallensis abbas sanctissimus, in libris de Consideratione Eugenium Pp. ad contemplationis studia hortatur: ab actione verò, hoc est, ab auditione forensium causarum, tanquam indigna pontificis maiestate, (nempe qui Christi vicarius & Apostolorum successor esse debeat: quorum ille iudicium inter duos fratres disertè detrectauit, hi in docendo Euangelio, non in decidendis liti [1579] bus occupati, à iudicibus stantes sunt iudicati, eosde̅ aliquando sedentes iudicaturi) dehortatur, sic scribe̅s: Quid seruilius in dignius???ue (praesertim summo Pontifici) quàm non dico omni die, sed penè omni hora, insudare talibus rebus, & pro talibus? (pro simoniacis scilicet, sacrilegis, incestuosis, concubinarijs, & similibus monstris) Denique quando oramus, quando docemus populos, quando aedificamus ecclesiam, quando meditamur in lege? Et quidem quotidie perstrepunt in palatio leges, sed Iustiniani, non Domini. Iusténe & istud? Tu videris. Nam certè lex Domini immaculata, conuertens animas. Hae autem non tam leges quàm lites sunt & cauillationes, subuertentes iudicium. Tu ergo pastor & episcopus animarum, qua mente, obsecro, sustines coram te semper silere illam, gannire istas? Caeterùm quia receptam consuetudinem tanquam legem obijcere poterat Eugenius, indulget illi sanctus pater, vt causas audiat, sed dignas pontifice, viduarum scilicet, pupillorum, pauperum, & eorum qui no̅ habent quod dent: eas???; sic audiat, vt frustratoriae & venatoriae omnes dilationes praecidantur. Agitentur causae, inquit, sed sicut oportet. Nam is modus qui frequentatur, execrabilis planè: & qui non dico ecclesiam, sed nec forum deccat. Miror sanè, quemadmodum religiosae aures tuae audire sustinent huiusmodi disputationes aduocatorum, & pugnas verborum, quae magis ad subuersionem, quàm inuentionem proficiunt veritatis. Corrige prauum morem, & praecide linguas vaniloquas, & labia dolosa claude. Hi sunt qui docuerunt linguas suas loqui mendacium, diserti aduersus iustitiam, eruditi pro falsitate. Sapientes sunt vt faciant malum, eloquentes vt impugnent verum. Hi sunt qui instruunt à quibus fuerant instruendi: astruunt non comperta, sed sua, struunt de proprio calumniàs innocentiae, destruunt simplicitatem veritatis, obstruunt iudicij vias. Nihil ita absq; labore manifestam faciet veritatem, vt breuis & pura narratio. Fridericvs III. Iurisperitos mediocriter dilexit, quòd iuris aequitatem diceret ab ijs inuerti, iustitiam???; foedari. Cuspin. Non admittendo, Negligendo. Lvcii Titij testamentum, ex quo odium eius erga Iurecoss. liquere potest, Scaeuola recenset, in haec verba: L. Titius hoc meum testamentum scripsi sine vllo iurisperito, rationem animi mei potius secutus, quàm nimiam & misera̅ diligentiam. Et si minus aliquid legitimè minúsve peritè fecero, pro iure legitimo haberi debet hominis sani voluntas. L. Lucius Titius. §. finali. de Legatis 2. Duos Qvosdam cognatos de re diuidenda litigantes, odio Iurecoss. auarorum reconciliatos fuisse, Gilb. Cogn. libro 1. Narrat. testatur, cùm de suo quique iure cedentes, quod rabulis daturi erant honorarium, mutuae amicitiae & tranquillitati consecrarent. Expellendo, Abigendo. In Pannonia viuebant olim sine iuris interpretibus, non tamen sine iure. Nam simpliciter & bona fide, ex antiquis moribus, & paucis quibusdam legibus, Pannonijs illis, non Romanis, res iudicabant, imò dissensiones suorum ciuium facilè componebant: & quemadmodum de Seruio Sulpitio dicit Cicero, tollere controuersias malebant, quàm constituere. In comitatu Beatricis, Ferdinandi regis Neapolitani filiae, quae illinc fuit missa nuptum Mathiae Coruino regi, venerunt iureconsulti aliquot: qui barbarum (vt ipsi dicebant) morem, magno vultus & superciliorum fastidio aspernati, auctoritate sua facilè perfecerunt, vt homines rudes ac simplices illorum se sapientiae concrederent. Coeperunt illi formulas praescribere, quibus esset petendum, quibus respondendum atque excipiendum: dies legitimos notare: iudici quoq; aliquid assignare quod diceret, ne muta esset persona. Breui tempore, vbi nuliae priùs erant lites, omnia vidisses feruere litibus, controuersijs, petitionibus, repetitionibus, exceptionibus, comperendinationibus, procrastinationibus. Erat prorsus fabula, nisi quòd damnosissima, caetera festiua in primis, & ad risum mouendum apta, hominibus vtique otiosis, & quibus nihil esset controuersiae. Quod malum tantum, & tam subitum, quod???; latè inuasisset plurimos, quum animaduertissent homines prudentiores, ad Regem res est delata. Qui re percognita, iureconsultos illos continuò regni finibus iussit excedere, & omnia in pristinum morem reuocari. Sedata est statim tempestas illa, ta̅quam si venti posuissent. Lud. Viues de Causis corrupt. artium lib. 7. Persequendo. Quintilio Varo à Germanis caeso, victores per paludes pérque syluas Romanos victos insequebantur, ijs???ue crudeliter insultabant, praecipuè tamen causarum patronis: alijs oculos, alijs manus amputabant. Vnius os sutum, recisa prius lingua, in manu tenens Barbarus. Tandem, inquit, vipera sibilare desine. Florus libro quarto Epitomes.

LIBER SECVNDVS De Historia vniuersim.
[arrow up]

DIsciplinae omnes, quae certis comprehensae praeceptis doceri possunt, in [Greek words] atque [Greek words] diuiduntur. E [Greek words] voco Artes & Scientias. quarum aliae vniuersalia praecepta tractant (& proinde in vniuersum Theoricaedici possunt: siue iam in cognitione acquiescant, qualis est philosophia Theorica: siue ad actione̅ insuper properent, qualis est philosophia Practica) aliae particularia exempla persequu̅tur, & haec Historia vocatur, in quocunq; genere philosophiae. Quae quidem vox [Greek words] deducta videtur: quasi sit ocularis & sensata cognitio atq; demonstratio. Vtaute̅ variae suntres, quae sub sensus nostros, inter quos visus principatum obtinet, caderepossunt: sic varia quoq; Historia erit ratione subiectae materiae (exclusis interim ijs, quaesensus effugiunt, quippe quae ad Theoriam [Greek words], non autem ad Historiam [Greek words] pertine̅t) Omnium certè rerum proprietates & actiones Historicus obseruat: eximiè tamen illaru̅, quae ab homine secundùm voluntate̅ & electionem proficiscu̅tur. Quemadmodum enim homo inter omnes creaturas caducas principatum obtinet: ita quoque hu [1580] manarum passionum, in primis verò actionum commentatio & obseruatio, absolutè Historia dicitur: & illi Historici, qui vel res hominum gestas, vt gestae sunt, vel passiones, quatenus actionibus inseruiunt, scripto aut viua voce enunciant: in quibus virtutum & vitioru̅ semina apertè seseprodunt. Philosophia quidem ethica Praecepta virtutum & vitioru̅ generalia co̅tinet: Historia verò eorundem Exempla particularia profert, tantò efficaciora, & ad mouendum aptiora, quantò sensus rationem euidentia & certitudine superare videtur. Est ergo moralis quaedam philosophia particularis, ipsa Historia, quae nos aliorum exemplis prudentiores reddit. Quoniam verò ea, quae ad hominu̅ actiones pertine̅t, Varro, omnium Romanorum eruditissimus, initia naturae secutus, in homines, in loca, in tempora, & in res, partitus est (Quicquid enim agitur, & personis, & loco, & te̅pore, & ipso agendi genere continetur) hinc quatuor historiae tractandae formas, siue reu̅ in ijs ordines oriri duci???; constat: vna̅, quae hominum vitas singulorum prioribus succedentium ordine, seorsim descriptas, complectitur: altera̅, quae locoru̅, tertiam quae temporum seriem sequitur: postrema̅, quaesimilia facta ac dicta, in quaedam, à vitijs ac virtutib. inscripta distincta???; capita, conijcit. Et has quidem formas omnes in praesens Historiae appellatione complectimur, nelitem nobis moueat vetus illa de Historiae nomine controuersia, cuius Gellius lib. 5. cap 18. Noct. Att. meminit. Historiam namq; ab Annalibus Sempronius Asellio sic distinguebat. Res gesta vel simpliciter ta̅tùm recitatur, [Greek words] nimirum, quid, quo anno, à quibus: & hos, propter annoru̅ continuatam seriem, Annales dici asserit: vti si non annorum, sed dierum res gestae narrentur, Ephemerides & Diaria. Vel no̅ simpliciter [Greek words], sed etiam [Greek words] gesta sit enarratur. Et haec Historia propriè dicitur, ex qua lectores fructu̅ capere possint in vita quotidiana, sequendo virtutes, declinando vitia. At Verrius Flaccus Annales & Historias in eo differre putat, quòd cùm vtrunq; sit rerum gestarum narratio, earum tame̅ propriè sit rerum historia, quibus reb. gere̅dis interfuerit is, qui narrat. Haec illi. Nos verò Historiae vocabulo, tanqua̅ generali, quasuis rerum gestarum non fabulosas descriptiones complectimur: cuius fontes ex causis deductas breuiter proponemus, vt de Historiarum differentijs luculentiùs constet. Historia versatur circa Exempla particularia earum rerum, quaru̅ Exemplaria tradit Theoria Philosophica. Res autem illae considerantur vel vt in hominis potestate Non sunt sitae. Vt sunt res tum Aeternae, & Historia Metaphysica dici potest. tum Caducae, Historia Naturalis metallorum, stirpium, brutoram, hominum quinetiam, quatenus varijs bonis naturae beneficio ornantur: ex quibus tamen nec boni nec mali per se dicuntur, sed tantùm quatenus ijs, quae verè [Greek words] sunt, & in hominum potestate consistunt, famulari conspiciuntur. Qualia sunt bona quaelibet Corporis & Fortunae. Sunt sitae. [Greek words] propriè dicta. Actiones videlicet humanae vel Theoricae. Quarum enarratio ex ipso fine Theorica est, & propterea Philosophiae Theoricae coniungenda. Mechanicae. Harum enarratio Mechanicarum artium tractationi connectenda. Practicae. Et haec est Historia Practica, [Greek words] dicta, de qua nunc loquimur. Huius enarrandae sunt Causae. Ex quibus occurrunt: Internae duae. Videlicet Materia. [Greek words]. Actio motus est. Ergo in tempore. Proinde Res gestae boc est, dicta facta??? hominum considerantur aut Per se, quia vel Religiosae, vel Profanae: & hae tu̅ Politicae, Publicae, Priuataeúe: tu̅ Oeconomicae, [1581] Respectu alterius, Nimirum Efficientis, à quo designantur, vel diuersi numero & specie, vt sunt Varij populi: vel Ijdem, siue Specie, vt Graeci, vt Romani: siue Indiuiduo, vt Plato, vt Cicero. Temporis in quo geruntur. Consideratur tempus, rei gestae numerus, vel Totum & integrum, à principio vs??? ad finem historiae. Sic rursus vel Essentialiter, ex rei ipsius motu vel Perfecto, ab ortu sui vs??? ad finem: vel certè vs??? ad aetatem eius qui scribit. Sic qui vniuersalem historiam scribunt, à mundi exordio ad sua vs??? tempora tanquam ad finem suae cognitionis, narrationem deducu̅t. Sic Romani Imperij historiam à primo ortu sub Romulo, vs??? ad interitum sub Augustulo, persequuntur. Imperfecto, quando pars tantùm historiae pertractanda suscipitur. Vt qui Ortu̅ tantùm, vel Incrementa, vel Statum, vel Interitum alicuius imperij scribunt. Accidentaliter non rei, sed efficientis respectu. Vt qui Res sua tantùm aetate, vel sub hoc tantùm vel illo Imperatore in orbe gestas, scribunt. Secundùm partes. Sic Historia omnis Chronica est, quoniam in tempore fit. Sed rursus quia distinguitur ab scriptoribus secundùm temporis partes, varias appellationes suscipit. Secundùm partes inquam vel Simplices: vtputa secundùm motus coelestes, veluti mensur as inferiorum motuum. Sic historia distinguitur motu Solis tum Diurno, in Ephemerides, Diaria. tum Annuo, in Annales. Lunae. Compositas, quando scilicet Anni non singillatim, sed complexu quodam considerantur: vt puta secundùm Lustra, quin??? annorum, vt Olympiades: secundùm Secula, centum annorum. Forma, ipsa scilicet descriptio. Concurrunt hîc duo, videlicet Internus conceptus de re proposita, rei ipsius essentiae ad vnguem conueniens. Ergo similis sit conceptus ipsi reitum quo ad Essentiam. Veritas, prima historici virtus. Partes. Altera virtus, Perfecta rei enarratio. Perfectio ista rursus dupliciter intelligitur. Partim Omniu̅ partiu̅ pertractatio. Sic alia historia est Perfecta, alia Imperfecta, & mutila. Singularum partium elaboratio vel secundùm [Greek words] [Greek words] tantùm, Quid, quo anno, per quos sit gestum. Quae in genere Chronica, in specie verò Annales & Diaria vocari putat Sempronius. [Greek words], Quomodo & quo fine sit gestum. Qua̅ propriè Historia̅ aici vult Sempronius. Externa declaratio, quae fit voce viua aut scripta. Adhibenda est ab Historico respectu Rerum, [Greek words] conueniens. Tertia virtus Historiae est, Ordo. Historia alia Ordinem habet Essentialem, à tempore sumtum, vt quod tempore prius est, sit etiam prius narratione. Et sic Historia Chronici appellationem subit, quando secundùm temporis succeßionem distinguitur, siue Dierum siue Annorum, siue Lustrorum, siue Seculorum. Accidentalem, ex Rei ipsius quae tractatur diuersitate: vt quando Loci communes instituuntur pro varietate eorum quae insunt homini secundùm Animum (hoc est, secun dùm virtutes theoricas, methanicas, practicas) secundùm Corpus, & secundùm Fortunas: vt quando Reges populcrum describuntur. Ordine caret. Varia historia, Variae lectiones, Sylua variarum lectionum. Verborum, [Greek words] opportuna. [Greek words] instruunt organicae facultates quatuor, Grammatica, Rhetorica, Poëtica, Logica: quarum quide̅ praeceptis vtitur Historicus, ne??? characterem peculiarem [Greek words] ab illis diuersum habet, vt quidam arbitrantur. [Greek words] nam??? Simplex à Grammatico instituitur, propriè & perspicuè sensa animi proferat. Virtus quarta est, Perspicuitas orationis. Ornata. Quinta virtus est, Elegantia orationis: tu̅ [Greek words], à Rhetore mutuanda, ea moderatione, ne probabilitate affectata, Historiae primam virtutem, quae Veritas est, corrumpat suspectámve faciat: tum [Greek words], Poëtarum propria. Sic Historici quidam poëtico vtuntur charactere. De quibus nos sub Tit. Poëtarum historicorum egimus. Per se alioqui inepta est poësis ad historiam, quia Fictio Veritats est contraria. Si fingat, peccat in Historiam: si non fingat, peccat in Poësin. At metrico tamen charactere Historicum vti nilprohibet. Externae duae. nimirum Efficiens. Historicus dicitur, quires describit: quarum certitudinem habet vel ab Semetipso (sic propriè Historias dici putat Verrius Flaccus, quando scriptor [Greek words] est, & [Greek words] sua non aliorum [Greek words] narrat, [Greek words]) vel ab Alijs audita lectáve, per acroasin & anagnosin. Has narrationes Verrius Annales dici putat, fortè non ab Anno, sed quia Annuncient aliena. Finis geminus, vti etiam Philosophiae practicae, cuius Exempla continet Historia. Inter quos tamen prior tendit in posteriorem. Nempe respectu Theoriae, Veri cognitio (si Magistra verita tis vocatur Historia: & Aegyptius sacerdos ob historiarum ignorantiam Graecos semper pueros esse ait apud Platonem in Timaeo) at resp. Praxeos, Boni posseßio. Sic Historia Vitae speculu̅ nuncupatur: ex alijs sumere exemplu̅, sibi quod ex vsu siet.
|| [ID00036]
LIB. II. TITVLORVM DISPOSITIO. ???
|| [ID00037]
Voluminis Sexti Liber II. De Historia. INVENTORES HISTORIAE. Ante Satvrni in Italiam aduentum nullam historia dignationem habuit. Sed postquam is rudem populu̅ in vnum collegit, historia quasi vocalis reddita est. Eapropter Romae olim in fastigio Saturni aedis Tritones cu̅ buccinis superpositi fuêre, candis Tritonum humi mersis & absco̅ditis: indicio, quòd ante Saturnum omnia occulta, post illum omnia per obseruationem & historiam clarissima essent red dita. Macrob. lib. 1. Saturn. cap. 8. Historiam, vt Plinius lib. 7. ait, Cadmvs Milesius omnium primus condidit. Sed Iosepbus in primo Antiq. volumine eum apud Graecos duntaxat primum historias scripsisse tradit, multò iuniorem Mose. Nam vero similius est, antiquissimos Hebraeorvm, qui sacros libros scripserant, historias primò condidisse: vel Aegyptiorum sacerdotes, sicut ipse Iosephus in primo contra Apionem sentire videtur. Eusebius lib. 10. & 11. Praeparat. Euangelicae. Xenophon, Grylli filius, Socratis auditor, primus ex philosophis historiam scripsit de rebus Graecoru̅, item rerum à Cyro gestarum. Laërtius libro secundo. Philistvs Naucratita aut Syracusanus, primus ex arte oratoria historiam scripsisse dicitur, à Suida. HISTORICI ECCLESIASTICI. Hegesippvs historiam scripsit Ecclesiastica̅ 5. libris, à Christi supplico vsq; ad sua tempora, rudi stylo. vbi testatur se venisse Romam sub Aniceto pontifice, vt ait Suidas. Ouem Hieronymus patria Iudaeum, ac inter sanstos relatum dicit, Plat. Irenaevs, praesul Lugdunensis, historia̅ scripsit Ecclesiastica̅. Evsebivs Pamphili, Caesareae Palaestinae episcopus, sub Constantino multa scripsit: maximè verò libros Euangelicae Praeparationis, & Ecclesiasticae historiae, circa an. 312. Platina. Socrates Pistoriensis presbyter, Sozomenvs Theodoretvs, & Cassiodorvs, Ecclesiasticam historia̅ scripserunt à Christo nato vsq; ad annum 444. Evagrivs Scholastic??? de Ecclesia & imperio Romano libros VI. conscripsit ab anno Christi CCCCXXXV. vsq; ad annum DXCV. Orditur, vbi desinit historia Tripartita. Nicephorvs Callistus Ecclesiasticam historiam scripsit à Christo vsq; ad Heraclium lib. 18. Anastasivs Lateranensis scripsit historiam Ecclesiasticam vsq; ad sua tempora. HISTORICI VNIVERSALES, QVI VEL À condito orbe, vel suae tantùm aetatis gesta diuersorumpopulorum simul scripsêre. Moses Originum librum ab orbe condito scripsit, vsq; ad migrationem Hebraeorum ex Aegypto in Palaestinam. Historiam vniuersi mu̅di complectitur annorum II MCCCCL. Claruit ante Christum annis 1519. Bodinus in Method??? hist. Berosvs Chaldaeus, quae dicuntur Fragmenta, conscripsit vniuersae historiae ab orbe condito vsque ad annum mundi III MCXXX. in Sardanapalo desijt, vt Metasthenes scribit. Claruit ante Christum 330. Bodinus. Philo Hebraeus de temporibus libros duos ab orbe condito vsq; ad Tiberium edidit. Claruit anno Christi 38. Theopompvs Chius, orator, filius Damasistrati, natus Olympiade 93. Scripsit vnà cum Ephoro epitomen Herodoti historiarum lib. 2. Suidas. Herodotvs, Lyxi & Dryonis F. Halicarnasseus, illustri genere natus: Samum se contulit, propter Lygdamidem, nepotem Artemisiae, tyrannum Halicarnassi. Sami historiam libris 9. scripsit, ab anno mundi 3210. vsq; ad 3500. auspicatus à Cyro Persa, & Candaule Lydorum rege. Thurij, quo tum Athenienses coloniam deduxerant, defunstus, & in foro sepultus est. Alij Pellae mortuum tradunt. Libri eius Musae inscribuntur. Suidas Ionicè scripsit, laxior Thucydide. hunc Liuio, illu̅ Sallustio, ex nostris Quintilianus comparat. Ephippvs (alijs Ephorus) Cuman???, Demophili Filius, Isocratis oratoris auditor, vixit Olympiade XCIII. Scripsit historiarum ab Ilij expugnatione, Troiano???; bello vsq; ad sua tempora, libros 30. Suidas. Hellanicvs Mitylenaeus historicus, filius Andromenis, aut Aristomenis, aut Scamonis. Versatus est cum Herodoto apud Amyntam Macedonum regem, temporibus Sophoclis & Euripidis: & cum Hecataeo Milesio congressus est. Conscripsit plurima soluta oratione, & versu heroico. Suid. Hecataevs, Hegesandri filius, Milesius, Darij temporibus, Olympiade LXV. maior Herodoto Halicarnasseo, Protagorae auditor, primus foluta oratione historiam edidit. Suid. Dionysivs Milesius res post Darium gestas libris 5. descripsit, Orbis descriptionem, Persica, Ionica dialecto. Troianarum rerum libros 3. Fabulosa, Circuli historici lib. 7. Suidas. Polybivs Megalopolitanus scripsit de rebus Graecorum, Romanorum, Poenorum, Celtarum, ab exilio Cleomenis & Pyrrho Epirotaru̅ rege, vsq; ad bellum Romanoru̅ cum Achaeis & Philippo rege Macedonu̅: id est, ab an̅o mu̅di III MDCLXXX. vsq; ad annum III MDCCLXVI. De libris XL. quinq; priores extant, & epitome sequentium vsque ad XV. Claruit ante Christum 200. Bodinus. Posidonivs Olbiopolita, scripsit post Polybium historiam libris 52. vsq; ad bellum Cyrenaicum, & Ptolemaei tempora. Floruit aetate Strabonis. Trogi Pompeij epitome ab Ivstino libris XLIIII. comprehensa, omnium penè populorum gesta breuiter complectens, à Nino vsque ad Caesarem Augustum. Claruit anno Christi 150. M. Cato, quae dicuntur de Originibus, fragmenta reliquit. Claruit ante Christum 260. Diodorvs Siculus Bibliothecam scripsit vniuersalis historiae, maximè illustrium populorum, ab vltima Aegyptiorum memoria vsque ad Augustum Caesarem, libris XL. Claruit anno Salutis 40. Suidas. Nicolavs Damascenus, philosophus Platonicus, familiaris Augusto Caesari ac Herodi regi Iudaeorum, scripsit historiam vniuersalem lib. 80. & vitam Augusti separatim. Suid. Ivdas quidam sub Seuero principe, Historiographiam superiorum temporum, vsque ad decimum eiusdem principis annum, scripsit. Hieronymus. Sua tempestate Antichristum venturum prodidit, quòd suprà quàm dici possit, hominum vitia per id tempus inualuissent. Sabellicus libro 5. Enneadis 7. Platina. Evsebivs Chronicon edidit ab O. C. vsq; ad annum Christi CCC. Claruit anno 312. Hieronymus annos adiecit L. Prosper Aquitanus LX. Palmerivs Florentinus MXL. PALMERIVS Pisanus XXX. Ivlivs Africanus de temporibus ab O. C. vsque ad annum Christi CCCXX. Phrecvlphvs Epitomen edidit historiarum ab O. C. vsque ad annum Christi DL. Claruit anno 560. Beda Anglus Chronicon scripsit ab O. C. vsque ad annum Christi DCC. Claruit anno 730.
|| [1584]
Pavlvs Orosius ab initio mundi vsq; ad Honorium. Traianvs patricius, sub Iustiniano principe, scripsit temporum Epitomen. Ado Viennensis scripsit de sex mundi aetatibus vsq; ad annum Christi DCCCC. Claruit anno 980. Bodinus. Zonaras fusam conscripsit historiam ab O. C. vsq; ad annum Christi 1117. in tres partes diuisam. Prima pars Hebraeorum est, altera Graecorum, tertia Latinorum. Bodinus. Hesychivs Milesius sub Anastasio principe Historiarum libris 6. complexus est. Romanorum & aliarum gentium gesta, vsq; ad sua tempora. Suidas. Honorivs Augustodunensis Chronicon edidit ab O. C. vsq; ad sua tempora. Claruit anno Christi 1120. Bodinus. Helnandvs monachus Chronicon edidit ab O. C. vsque ad sua tempora. Claruit anno Christi 1066. Bodinus. Prosper praesul Rheginus, ab Adam vsq; ad suum seculum. Evstathivs Epiphanius scripsit temporum Epitomen ab Aenea vsq; ad Anastasium principem. Suidas. Pelagivs patricius, sub Zenone Imp. historiam ab Augusto orsam, versibus scripsit: item Homerocentra. Cedrenus. Isidorvs Hispalensis historiam ab Adamo vsq; ad suatempora, & breuem quandam Cosmographiam. Regino anno Sal. DCCCLXXXXII. Abbas Prumiensis coenobij, dignitate per inuidiam deturbatus, Chronicon suorum te̅porum condidit. Lvitprandvs Papiensis Leuita, Berengario regi à secretis, ab eodem in exilium pulsus, vlciscendi tyranni causa historiam suorum temporum scripsit. Testis ipsemet lib. 5. c. 5. Otho ex Principum genere natus, episcopus Frifingensis, & ob summam eruditionem Conradi tertij Imperatoris Cancellarius, historiam scripsit. Munsterus in Cosmographia. Hermannvs Contractus scripsit de sex aetatibus vsq; ad sua̅ aetatem. Claruit anno Christi 1067. Marianvs Fuldensis Scotus Chronicon edidit ab O. C. vsq; ad suam aetatem. Claruitanno Christi 1088. Sigebertvs Gallus Chronicon scripsit ab anno Christi CCCLXXXI. id est, à fine Tripartitae historiae, vsq; ad annum MCXIII. cum appendice incerti auctoris vsq; ad annu̅ 1216. Claruit anno Christi 1130. Bodinus. Abbas Vrspergensis Chronicon edidit ab O. C. vsq; ad Fridericum II. Imp. Claruit anno 1229 Bodinus. Vincentivs Belluacensis, ordinis Praedicatorum, ab O. C. vsq; ad annum Christi 1201. Claruit anno Christi 1260. Fascicvlvs temporum ab O. C. vsq; ad annum 1484. incerti auctoris. Antoninvs archiepiscopus Flore̅tinus ab O. C. vsq; ad an. Sal. 1470. Claruit anno Christi 1480. Bodinus. Io. Navclervs Tubingensis, Chronicon edidit ab O. C. vsq; ad annum Christi 1500. Claruit anno 1510. Donatvs Possius Mediolanensis historiam scripsit ab O. C. vsque ad annum MCCCCLXXXIX. Claruit anno 1496. Bodinus. M. Antonivs Coccius Sabellicus Veicetinus Ennead. II. edidit historiae ab O. C. ad sua vsq; tempora. Clar. an. 1490. Philippvs Bergomensis historiam scripsit ab O. C. vsque ad annum Christi 1503. Claruit anno 1515. Bodinus. HISTORICI PARTICVLARES, QVI RES GESTAS DESCRIPSERE. Ivdaeorvm. Iosephvs Iudaeus, Matathiae sacerdotis Hierosolymitani F. conscripsit Graecè antiquitatis Iudaeorum historiam libris viginti, ab exordio mundi vsque ad XIII. annum Domitiani. De Praecursore, & de Iesu Christo historicè, hoc est, verè loquitur. Captus à Vespasiano, Romam veniens, septem libros excidij Iudaici obtulit Imperatoribus: qui in publicam bibliothecam sunt relati: & ipse statua donatus est. Suidas. Iisdem temporibus Hegesippvs Iudaeus bellum Iudaicum libris quinque complexus est, quos Ambrosius Latinos fecisse fertur. Iosephvs, filius Gorionis, historiam belli Iudaici Hebraicè conscripsit. Claruit anno Christi 99. Ivstvs Tyberiensis, ex prouincia Galilaea, Iudaicarum rerum historiam texuit. A' Iosepho vt plurimùm mendacij arguitur. Hieronymus. Assyriorvm, Persarvm, Medorvm. Metasthenes Persa scripsit de iudicio temporum & annalium Persarum. Claruit 330. annis ante Christum. Bodin. Ctesias Graecus, cùm Artaxerxes Mnemon & Cyrus iunior inter se belligerarentur, in expeditione vnà fuit, ac medicum egit. Captiuus deductus Babylonem: perlectis histonijs rerum Babylonicarum, ab initio eius regni annorum numerum in ordinem digessit. Strabo lib. 13. & Diod. lib. 2. c. 9. Agatharchvs & Memnon ediderunt fragmenta de regibus Persarum & Assyriorum. Ante Christum an. 375. Bod. Pigres, Artemisiae filius, Graecorum & Persarum naualem pugnam ad Artemisium versibus scripsit. Plutarchus de Hom. malign. Xenophon Atheniensis scripsit de expeditione Cyri in Persidem contra fratrem Artaxerxem regem Persarum. Crito Pieriota (ciuitas autem est Macedoniae Pieria) scripsit res Persicas. Dionysivs Milesius sophista scripsit res Persarum post Darium. Suidas. Ab Hadriano Imp. ob ingenij dotes satrapa factus, inter equites ascriptus, in eius mensa Aegyptia (quae viros in toto orbe terrarum doctissimos continebat) locum obtinuit. Philostratus. Procopivs de bello Persico lib. duos edidit. Claruit anno Christi 540. Aegyptiorvm. Philistvs Naucratita, aut Syracusanus, Archomidae filius, qui primus ex arte oratoria historiam scripsit, composuit Aegyptiaca libris 12. item quaedam de Libya & Syria. Suid. Lydorvm, Carvm. Xanthvs, Candaulis Lydi filius, Sardianus, eo tempore quo Sardes captae sunt, scripsit Lydiacorum libros 4. Suidas. Leo Alabandeus scripsit historiam de Caribus libris quatuor: de Lycijs duos. Suidas. Apollonivs Aphrodisaeus scripsit res Caricas, de Trallibus, de Orpheo, eius???ue mysterijs. Xanthvs scripsit historiam Lydorum libris quatuor. Troianorvm. Dares Phrygius scripsit bellum Troianum Graecè, in quo militauit, vt ait Isidorus, primus ferè historicorum. Qui tandem capto illo, cum Antenoris factione remansit, vt scribit Cornelius Nepos: qui opus eius in sex libros è Graeco conuertit, & Crispo Sallustio dicauit. Dictys, Cretensis genere, Gnoso ciuitate, ijsdem temporibus quibus & Atrides fuit, ante Christu̅ anno 1129. Cum Idomeneo Deucalionis filio ad Ilium venit, & annales belli Troiani conscripsit, sex voluminibus in philyras digestis. Eas reuersus in Cretam praecepit secum sepeliri, in plumbea arcula repofitas. Tertiodecimo demùm anno Neronis, in Gnoso ciuitate, terraemotu facto, sepulcrum Dictys patuit. Pastores aperta arcula inuenerunt tilias incognitis literis conscriptas: continuo???ue ad eius loci dominum Eupraxidem pertulerunt. Is Rutilio Ruffo insulae praesidi obtulit. Ruffus Neroni Roma̅ transmisit. Nero per Phoenices interpretes cognoscens belli Troiani haec esse monumenta, in Graecum sermonem transferri iussit: Eupraxide̅ munerib??? donatum in patriam remisit, & Annales in bibliotheca̅ recepit. Septimius Romanus in Latinam linguam conuertit. Suid. Graecorvm. Cadmvs, Pandionis F. Milesius, secundùm quosdam primus historiam soluta oratione scripsit, Orpheo paulò iunior. Scripsit aedificationem Mileti, & totius Ioniae lib. 4. Suidas. Charon Lampsacenus scripsit Graeca li. 4. de Lampsaco duobus, Cretensia lib. III. Suidas. Damastes è Sigeo Troadis, Dioxippi F. Hellanici discipulus, aequalis Herodoti, scripsit de rebus Graecorum. Suidas. Thvcydides, Olori & Hegesipylae F. Atheniensis, maternum genus à Miltiade duce, paternum ab Oloro Thracum rege duxit: Antiphontis discipulus. Floruit Olympiade 87. Scripsit bellum Peloponnesiacum libris octo, quibus à fuga Xerxis vsque ad annum XXI. belli Peloponnesiaci, annorum XC. historiam complexus est. Claruit ante Christum annis 340. Suidas. Huius belli initio quadraginta annos natus fuit??? vti Herodotus 53. Hellanicus 65. Itaque eodem ferè tempore tres nobilissimi historici floruerunt. Gellius lib. 15. cap. 23. ex Pamphilae lib. 11. Xenophon Atheniensis libris VII. Thucydidis narrationem persequitur, annorum XLIII. vsq; ad praelium ad Mantineam. Bodinus. Palaephatvs Abydenus ab Alexandro scripsit Cypri??? & Attica. Philochorvs Atheniensis, scripsit libros Attidis 17. qui co̅tinent res Atheniensium, reges, & magistratus, vsq; ad Antiochum, Deum cognomento. Melissandrvs Milesius, Lapitharum & Ce̅taurorum bellum scripsit. Aelianus de Varia historia.
|| [1585]
Demochares, Demosthenis nepos, historiam earum rerum, quae erant gestae sua artate Athenis, non tam historico quàm oratorio genere perscripsit. Cicero in Bruto. Marsyas, Peria̅dri F. Pellaeus, Antigoni frater (qui pòst regno potitus est, & vnà cùm Alexandro rege educatus) grammaticus, scripsit Macedonica libris decem, à primo rege vsq; ad Alexandri ingressum in Syriam, post Alexandriam condita̅. Attica lib. 12. & ipsius Alexandri educationem. Suid. Leo Alabandeus Sacrum bellum Phocensium. Suidas. Crito Periota Macedo scripsit res Macedonum. Choerilvs Samius, Atheniensium victoriam contra Xerx̅: &pro fingulis versib. singulos stateres aureos recepit. Phlegon Trallianus, libertus Augusti, scripsit historiam Olympiadum libris 16. vsq; ad Olympiadem 29. Timaevs Siculus, res Graecas &, bellum Thebanum. Zeno Rhodius scripsit historiam Rhodiorum. Polemon Helladicus scripsit de origine ciuitatum Phocidis, Ponti, Lacedaemonis. Theopompvs Chius scripsit Graecas Historias lib. II. quae Thucydidis & Xenophontis narrationem sequuntur. Suid. Sicvlorvm. Philistvs scripsit res Siculas libris vndecim. De Dionysio tyranno libros sex. Suidas. Crito Pieriota scripsit res Siculas. Italorvm qvorvmvis. Timaevs Andromachi filius, Tauromenites, quem Athenie̅ses Epitimaeum ab increpando vocarunt (dictus etiam Graosyllectria, quòd quaelibet in literas referret) scripsit Italica & Sicula, libris ocsto: Graeca & Sicula. Suidas. M. Antonivs Coccius Sabellicus scripsit historiae Venetae libros 33. Claruit anno 1490. Petrvs Bembus, Cardinalis, Venetam historiam libris 12. scri psit, summa fide & elegantia. Similiter Blondvs, Bern. Iustinianus, Pancratius Iustinianus, M. Ant. Sabellicus, Caspar Contarenus card. Andreas Mocenicus. Leon. Aretinus, de rebus Florentinis: Ambr. Nolanus, de Nola. Bern. Corius, & Arlvnvs, de Mediolano: Gavdentivs Merula, de Insubribus: BERN. Scardeonius, de Patauinis: M. Ant. Michaël, de Bergamo: Io. Baptista Bonacossa, de Estensibus: Platina, de reb. Mantuanis. Nicolavs Machiauellus Florentinorum historiam scripsit ab anno Christi MCCXV. vsq; ad MCCCCXCIII. Fr. Gvicciardinvs scripsit de rebus in Italia gestis ab anno Christi CCCCXCIIII. vsq; ad annum MDXXXVI. Io. Pontanvs de bello Neapolitano. Claruit anno 1490. Pandvlphvs Collenutius scripsit de regno Neapolis ab Augusto vsq; ad Carolum V. Imp. Galeacivs Capella de bellis in Italia gestis inter Carolum V. & Franciscum regem Gallorum. Gvlielmvs Paradinus consequentium annorum historiam vsque ad annum Christi MDLV. Romanorvm. Apud Romanos olim historia non nisi ab honestissimis & ingenuis scribebatur. Primus L. Octacilivs Pilitus, libertinus Pompeij Strabonis res gestas scripsit, in gratiam Pompeij Magni discipuli. Suetonius de Rhet. & Corn. Nepos. Q. Fabivs Pictor, Iuris & antiquitatis peritissimus, Annales scripfit. Cic. in Oratore. Annis ante Christum 280. Polybivs Lyci F. Arcas, Megalopolitanus, Scipionis Aemiliani vnà cum Panaetio philosopho praeceptor, & vltimo bello Punico comes, cum parte classis ab eodem duce accepta, ad Atlantem vsque penetrauit, annis circiter 280. ante Christum. Scripfit historia̅ Romanam lib. 40. auspicatus ab exilio Cleomenis Spartani, & Philippi Persei filij: ac successioni Macedonum, res gestas Romanorum ordine attexuit. Cuius historiae succedit Posidonivs Olbiopolites sophista. Scripsit & Strabo Amasiensis, ea quae post Polybium gesta sunt. Suidas & Sab. Enn. 5. Velleivs Paterculus proconsul libros duos scripsit, in vniuersam historiam populi Romani. Claruit an. 210. Bodinus. T. Livivs Patauinus scripsit libros 144. ab V. C. vsque ad Augustum, de quibus restant 45. Claruit ante Christum 35. annis Natus est anno ab Vrbe condita 1194. quo & M. Messala orator. Excessit Paduae, anno tertio imperij Tiberij: aetatis autem LXX. Hunc Caius princeps tanqua̅ verbosum insectatur: Pollio tanquam Patauinitatem redolentem. Quintilianus eum Herodoto comparat, in co̅cionibus praesertim: suadet???; pueris ediscendum, vt Qieronis imitatorem, Caelius lib. 25. cap. 3. A. L. Viues lib. 3. de Ratione dicendi. C. Ivl. Caesae de Bellis ciuilibus lib. 3. scripsit. Crispus (Romana primus in historia Martiali) Sallvstivs bellum Catilinarium & Iugurthinum, & Romanas historias, instar Liuij. Asinivs Pollio Romanus, libros 17. historiae Romanae composuit, primus???; Graecorum gesta Latinè tradidit. Suidas. Dionysivs Halicarnasseus, sub Augusto Romanam historia̅ libris II. Pompeio Magno ac Tuberoni, Varroni item tanta beneuolentia co̅iunctus, vt ab eius colloquijs praeclara omnia hausisse videatur. Bodinus Methodi hist. c. 4. Dion Cassius scripsit Romanam historiam libris 80. Praeterea gesta Traiani principis, & vitam Arriani philosophi. Xiphilinvs Patriarcha scripsit epitomen in Dionem. Claruit anno Christi 1070. L. Florvs ad Traiani tempora peruenit. Scripsit historiam Romanam breuem & elegantem. Praeterea epitomen omnium librorum Liuij ab eo fastam, constans est opinio. Fuit familiaris admodum Quintiliano lib. 10. c. 3. Institutionum. Sextvs Rufus V. Coss. scripsit epitomen de gestis Romanoru̅ ab V. C. vsq; ad Valentinianum Imp. Claruit an. 450. Cornelivs Tacitus annales scripsit ab Augusto, in quo desierat Liuius, vsque ad Neruam, libris 21. de quibus restant libri 16. Appianvs Romanam scripsit historiam, quae Imperatoria dicitur, de bellis ciuilibus. Claruit anno Sal. 215. Suidas. Amianvs Marcellinus, miles Constantinopolitanus, Vrsicini magistri equitum comes perpetuus: omnibus ferè bellis, quae à Romanis in Europa & Asia suis temporibus gesta sunt, interfuit. Cepit à Nerua historiam, ad Valentem vsque libris 31. de quibus seruati sunt XVIII, ab anno trigesimo Constantij vsque ad exitum Valentis. Superiores tredecim ex aliorum scriptis facilè sarciuntur. Tacitum vnum ex omnibus imitandum sibi proposuisse videtur. Sed Tacitus Romani sermonis dignitatèm, vt tempora ferebant, assecutus est: Amianus Latinis verbis, Graecèscripsit. Io. Bodinus Methodi historicae, cap. 4. Prosper Aquitanicus continuationem historiae Romanae scripsit ab anno 382. vsque ad 447. quo vrbs à Genserico rege capta est. Claruit anno 480. Evtropivs presbyter, Afer, discipulus Augustini (vt tradit Ptolemaeus Lucensis, in Viris illustribus) scripsit epitome̅ Romanae historiae lib. 10. ab Vrbe condita vsque ad Valentem & Iouianum. Gennadius Massiliensis, & Platina. Pavlvs Diaconus res Romanas persecutus est. Fl. Blondvs Foroiuliensis, Eugenij Pp. secretarius, scripsit libris 30. ab inclinatione imperij ad sua tempora, & libros X. de Roma triumphante, de???ue Italia illustrata. Anno 1440. Bodinus. Cassiodorvs, cognomine Senator, Fastos consulares, & epistolas Theodorici Ostrogothoru̅ regis in quaestura & magisterio scripsit. Sigonius lib. 16. Imp. occid. Constantinopolitanorvm. Procopivs Illustrius Caesariensis, Palaestinus, orator & sophista, scripsit historiam Romanam, rerum contra Persas in Oriente, contra Gothos in Italia, contra Vandalos in Africa gestarum, ductu Belisarij ducis clarissimi sub Iustiniano Imperatore. Librarius Belisarij dictus, & comes in omnibus bellis, & rebus à se descriptis interfuit. Scripsit & alium librum, qui Anecdota dicitur, quasi non editus, de suis actis: in quo opere vituperationes & insestationes Iustiniani, & Theodorae coniugis eius, atque etiam Belisarij & vxoris eius, continentur. Suidas. Nicephorvs Gregoras scripsit historiam centum & quadragintaquinque annorum, à Theodoro Lascari vsque ad Andronicum Palaeologum posteriorem. Claruit Anno Christi 1280. Bodinus. Nicetae Acominati Choniatae historia annorum 86. ab anno quo desierat Zonaras, vsque ad exitum Murzufuli Imper. id est, vsq; ad annum 1203. libris 19. comprehensa. Claruit anno Christi 1460. Bodinus. Hispanorvm. Asellivs Sempronius scripsit bellum Numantinum. Franciscvs Tarapha Hispanus, breuem scripsit epitomen omnium historiarum regum???; Hispaniae ab O. C vsq; ad Carolum V. Imp. Claruit anno 1530. Rodericvs Palentinus scripsit de rebus Hispanorum Hispanicé. Antonivs Nebrissenfis scripsit de rebus à Ferdinando Catholico gestis. Claruit anno 1494. Io. Bracellvs scripsit de bello Hispanico libros 5. Claruit anno 1496. Carolvs Verardus scripsit de expugnatione regni Granatae, Item Beticam historiam. Claruit anno 1468. Damianvs Goësius scripsit de rebus Lusitanorum in India gestis. Claruit anno 1510. Gallorvm, Francorvm. C. Ivlivs Caesar scripsit de bello Gallico libros 7.
|| [1586]
Appianvs Celticum, siue de bello Gallico. Gvlielmvs Paradinus de antiquo statu Burgundiae. ruit anno 1555. Gregorivs Turonensis episcopus scripsit historiae Francorum lib. X. ab eorum origine vsq; ad annum Christi DC. Clar. an. 630. Annonivs vel Aimoinus monachus scripsit lib. 5. de regibus Francorum, ab anno Christi 420. vsq; ad annum 826. Robertvs scripsit de Gallorum gestis aduersus Saracenos libros 10. Claruit anno 1120. Frossardvs scripsit historiam de bellis Francorum & Anglorum, ab anno Christi 1335. vsq; ad annu̅ 1400. Engverranvs Monstreletus consequentium annorum historiam texuit vsq; ad Ludouicum duodecimum. Philippvs Cominaeus scripsit historia̅ ab anno Christi 1462. vsq; ad initiationem Ludouici XII. Io. Trithemivs Germanus scripsit de gestis Francorum ab anno 433. ante Christum, vsq; ad annum Christi 1500. Robertvs Gaguinus reges Francoru̅ vsq; ad Carolum VIII. Nicolavs Gilius scripfit Annales Franc. Claruit an. 1500. Pavlvs Aemilius Veronensis, Liuianae facundiae aemulus, auspicijs Francisci I. Valesij res gestas Fra̅corum dece̅ libris persecutus, morte praeuentus absoluere non potuit. Obijt aute̅ 3. Non. Iulij, anno Christi 1529. Epigr. de se viuus tale scripsit: Est mater Verona mihi. Facunda parenti Lingua fuit. Fratres sunt duo, & vna soror. Aemyliana domus: studiosum pectus honesti: Est sophiae, est superûm cognitionis amor. Pallidus ob studium: viret aetas: otia nulla: Natura est facilis: sors grauis: hoste vaco. Incolui Romam: retinet me Gallia: cardo Carlus habet: Gallis condimus historias. Io. Ferronivs Gallus sequentes reges vsq; ad Franciscum. Io. Tilivs Parisiensis scripsit epitomen Historiarum ab Varamundo vsq; ad Henricum II. Claruit anno 1550. Hvbertvs Leonardus scripsit librum de origine Francorum. Claruit anno 1490. Bochetvs scripsit Annales Aquitanicae. Hermannvs Comes scripsit de rebus Fra̅corum vsq; ad annum 1525. Claruit anno 1530. Beissellvs scripsit de Flandrensium gestis. Iacobvs Meierus scripsit Belgicam historia̅. Claruit an. 1480. Germanorvm. Cornelivs Tacitus libellum scripsit de morib. Germanorum: que̅ Commentarijs Altamerus illustrauit. Claruit an. 120. Beatvs Rhenanus Selestadiensis scripsit rerum Germanicarum libros 3. Clariut anno 1500. Iacobvs Vuimphelingus rerum Germanicarum epitomen. Claruit anno 1549. Franciscvs Irenaeus Helingiacensis Germaniae exegeseos libros 12. Claruit anno 1519. Hvldricvs mvtivs Hugualdus scripsit de Germanorum prima origine, moribus, institutis, legibus, & memorabilibus bello ac pace gestis lib. 31. Claruit anno 1551. Io. Aventinvs Germanicarum rerum illustrationem edidit lib. 10. Claruit anno 1510. Georgivs Nouiomagus de Batauis. Lambertvs Hortensius de Vltraiectinis secessionib???. Nicolavs Marescalcus de Herulis & Vandalis. Io. Stvmpfivs Tigurinus Heluetiorum historiam Germanicé. Item ante illum FELIX Hemmerlin. Vvolfgangvs Lazius Viennensis Austriacam historiam libris 4. comprehensam. Ricardvs Bartolinus Perusinus Austriados lib. 12. Claruit anno 1500. Albertvs Cranzius Saxonu̅ historiam. Claruit anno 1520. Vitichindvs Saxo de reb. Saxonum lib. 3. Clar. an. 950. Sebastianvs Boisselinerus de obsidione Magdeburgica. Claruit anno 1560. Gothorvm, Danorvm, Sclauorum, Suecorum. Procopivs scripsit de bellis Gothorum lib. 3. Clar. an. 530. Agathias Smyrnaeus de bellis Gothoru̅ lib. 5. Clar. an. 550. Iordanes archiepiscopus Raue̅nas, natione Gothus, de Gothis scripsit, secutus Dionem Graecum (qui opus suum de Getis inscripsit) & Ablabium senatorem Romanum, gente itidem Gothum, qui XII. libros de ea gente composuit. Cranzius lib. 1. Sueciae, cap. 1. Historiam belli Suetici Starcatervs, qui & eiusdem praelij praecipuum columen fuit, primus Danico digessit eloquio, cuius epitomen Saxo Grammaticus lib. 7. describit. Saxo Grammaticus historiam Danorum libris 16. Helmoldvs presbyter, Sclauorum historiam à Carolo Magno vsq; ad Fridericum Aenobarbirm. Albertvs Cranzius scripsit historiam Daniae, Noruegiae, Sueciae, quae Gothia & Scandia dicta est, ab eorum origine vsque ad annum 1504. Claruit anno 1520. Ioannes Magnus Gothus, episcopùs Vpsalensis, historiam Sueonum&Gothor̅. Claruit anno 1530. Eius nepos Olaus Septentrionales res memoratu dignas. Hvnnorvm, Hvngarorvm. Io. Tvrotivs Hungarus Chronicon Hungariae tribus libris conscripsit. Melchior Soiterus scripsit de bello Pannonico. Claruit anno 1530. Antonivs Bonfinius Asculanus scripsit rerum Hungaricarum libros 30. vsq; ad Mathiam Coruinu̅. Claruit anno 1440. Polonorvm, Boemorvm, Moscouitarum, Sarmatarum, Tartarorum. Haiton Armenus scripsit historiae Tartarorum librum vnu̅. Claruitanno 1290. Pavlvs Venetus scripsit de Regionibus orientalibus & imperio Tartarorum libros 3. Claruit anno 1290. Ioannes Duglossus, Leopoliensis episcopus, maximis legationibus sub Casimiro III. Polonorum rege functus, eius???ue filiorum praeceptor, historiam Polonica̅ ad annum vsq; 1480. Sal. perduxit. Cromerus lib. 29. Martinvs Cromerus scripsit de reb. Polonorum libros 30. Philippvs Callimachus scripsit Polonicam historiam contra Turcas. Mathias Michaeus de Sarmatia Asiana atq; Europea scripsi??? libros 2. in quib. Tartarorum ac Moscouitarum historia breuissimè continetur. Ioannes Scala, Pelsinae Boëmiae oppido natus, legu̅ doctor, nobilitatis & equestris dignitatis titulis ornat???, Dubrauij cognomen assumsit. Legationibus varijs functus, cùm Vienna à Turcarum exercitu oppugnaretur, Stanislai Thurzonis episcopi Olomucensis copiarum ductor fuit: cui cùm in episcopatu successisset, Silesiae motus sub Ferdinando Caesare composuit. Boëmoru̅ plurimos bello Smalcaldico in officio retinuit, rebellibus veniam impetrauit. Scripsit Historiarum Boëmiae lib. 33. Apoplexia mortuus anno Salutis 1553. 8. Id. Sept. Pavlvs Iouius, Nouocomensis, scripsit de legatione Moscouitarum librum vnum. Claruit anno 1540. Sigismvndvs ab Herberstein, liber Baro, Ferdinandi Imper. ad Moscos non semel legatus, tes Moscouiae diligenter & fideliter exposuit. Alexander Guagninus, Veronensis, Poloniam, Moscouiam, Tartariam postremus omnium descripsit. Longobardorvm. Longobardorum res scripserunt Isidorvs Hispalensis, Secvndvs Tridentinus. Pavlvs Diaconus, cancellarius Desiderij regis, scripsit de rebus Longobardorum lib. 6. Claruit anno 780. Britannorvm, Anglorvm, Scotorum. Colmannvs Sapiens, ex Visisaxonum gente oriundus, historiographus percelebris & veridicus, circa an. Dn̅i 1200. claruit. Scripsit Catalogum rerum Angliae. Dialogum de bellis Danicis, Angliae descriptionem. Balaeus Cent. 3. cap. 43. Georgivs Lilius Britannus Chronicon edidit ab Hengisto, id est, ab anno Christi D C. vsq; ad an. 1560. Claruit an. 1560. Ponticvs Vitruuius Taruisinus scripsit historiae Britannicae libros 6. Polydorvs Virgilius scripsit historiae Anglicae libros 26. Claruit anno 1530. Beda Anglus scripsit libros historiarum Anglosaxonum, vsq; ad suam aetatem. Claruit anno 732. Galfridvs Arturus, Anglus, de rebus Britannicis libros 8. Claruit anno 689. Nicolavs Triuetus, Anglus, annales Anglicos, à Comitibus Andegauensium, id est, ab anno Christi 1135. vsque ad 1307. Clarmit anno 1420. Veremvndvs Hispanus Scotorum Hispaniensium, Hibernicorum atq; Albianorum antiquitates, literis tradidit. H. Boëthius lib. 10. Hector Boëthius scripsit Scotorum historiam. Saracenorvm. Hermannvs Dalmata Chronicon Saracenorum edidit. Rvpertvs monachus scripsit de bello aduersus Saracenos lib. 8. Claruit anno 1087. Io. Gvlielmvs, archiepiscopus Tyrius, de bello Sacro scripsit libros 23. Claruit anno Christi 1150. Cael. Avgvstinvs Curio, Secundi F. edita Saracenica historia, specimen eruditionis suae posteritati relinquens, fsatis concessit quarto aetatis septenario.
|| [1587]
Tvrcarvm. Andreas Cambinus scripsit de origine Turcarum. Gvlielmvs Postellus Barentonius scripsit de moribus, religione & Rep. Turcarum lib. 3. Gallicé. Claruit anno 1550. Laonicvs Chalcocondylas scripsit historiam de reb. Turcaram. Claruit anno 1490. Christophorvs Richerius Torignaeus, scripsit de rebus Turcarum lib. 5. Claruit anno 1530. Marinvs Barletius de reb. gestis aduersus Turcas, Scanderbechi regis Epirotarum, libris 13. tractauit. Claruit an. 1488. Afrorvm. Charon Lampsacenus, filius Pythocli, tempore primi Darij floruit. Scripsit Aethiopica, Libyca, Nauigationem extra Herculis columnas. Suidas. Ioannes Leo, Afer, genere Maurus, natione Hispanus, religione Mahumedicus, deinde Christianus: posteaquam totam penè Africam & Asiam minorem, bonam quoq; Europae partem diuturnis itineribus obijsset, captus est à piratis, & Leoni X. Pontifici Max. dono datus: apud quem ea quae incredibili studio ac diligentia de Africa, de???; Africae populorum moribus, legibus, institutis, totius???; regionis situ ac descriptione Arabica lingua composuerat, in Italicam transtulit. Bodinus Methodi capite quarto. Franciscvs Aluaresius edidit descriptionem Aethiopiae, Hispanicè, Gallicè & Italicé. Claruit anno 1496. Novi orbis. Aloysivs Cadamustus scripsit Nauigationem ad terras nouas. Claruit anno 1504. Christophorvs, Columbus Genuensis, Nauigationem ad insulas antea ignotas. Albertvs Vespucius Nauigatione̅ epitome̅. Claruit an. 1501. Americvs Vespucius conscripsit Nauigationes IV. Claruit anno 1497. Iosephvs Indus descripsit Nauigationes. Claruit an. 1500. Lvdovicvs Rom. Patritius scripsit Nauigationum Aethiopiae, Aegypti, vtriusq; Arabiae, Persidis, Syriae, Indiae, intra & extra Gangem, libros 7. Gonzalvs Faernandus Ouiedus, scriptor rerum Indicarum noui orbis, eruditus adeò, vt hunc solum antiquis inter historicos nostrae aetatis adnumerari dignum censeat Cardanus de Subtilitate, libro de Metallis. VITARVM SCRIPTORES. Vitarum scriptores Practicos hîc intelligimus, hoc est, eos qui quorumuis hominumres gestas, dicta facta??? memorabilia tradunt. At quia hominum varij sunt ordines, scriptores ipsi ex diuersitate subiecti diuiduntur in eos qui vitas enarrant hominum illustrium, bonis malísve Animi, Corporis, aut Fortunae. Secundùm Animum quidem, vt Religiosapietate clarorum, Philosophorum, Ducum bellica laude illustrium, Mechanicorum. Secundùm corpus, vt Olympionicarum, Gigantum, Formosorum. Secundùm Fortunas, Diuitum, Regum, Pontificum: item respectu patriae, Graecorum, Latinorum. Quae sanè distinctio necessariò obseruanda est, si modò Historicos ad certas classes reducere volumus. in Genere. Illvstrivm Virorvm. Thesevs historicus, Vitas illustrium virorum lib. 5. scripsit, Corinthiacorum libros 3. quo in opere Isthmicorum ludorum institutionem narrat. Suidas. Acvsilavs, Cabae F. Argiuus, è Cercade vrbe prope Aulide̅, historicus antiquissimus, descripsit Genealogia ex aeneis tabulis, quas pater eius quendam aedium suarum locum fodiens reperit. Suidas. Evemervs Messenius, antiquissimus historicus, Iouis caeterorum???;, qui Dij vocabantur, gesta collegit: ac historiam fingit ex titulis & inscriptionibus sacris, quae in templis antiquissimis habebantur: quam historiam Ennius poëta interpretatus est. Lactantius lib. 1. diuinarum Instit. Charon Carthaginensis scripsit vitas Clarorum virorum libris 4. Suidas. Timagenes Milesius scripsit de Heraclea Ponti, & viris in ea claris, libros tres. Cornel. Nepos, Ciceronis tempore, vir disertus, Vitas illustrium virorum scripsit, ex quibus tantùm Pomponius Atticus extat. Volat. lib. 14. c. 2. Anthrop. Philo Here̅nius, Biblius genere, grammaticus, scripsit de Ciuitatibus, & viris claris, libros triginta. Damophilvs sophista & historicus, quem aluit Iulianus co̅sul sub M. Antonino principe, scripsit ad Lolium Maximum de vita priscorum. Suidas. Gennadivs Massiliensis, scripsit de Viris illustribus Theodosij tempore. Isidorvs praesul Hispalensis scripsit de Viris illustribus. Raphael Volaterranus scripsit de Claris viris omnium gentium. Pavlvs Iouius scripsit de Viris illustribus. item Franciscvs Petrarcha. Mvliervm. Charon Carthaginensis scripsit libros 4. de Illustribus feminis. Suidas. Item Plvtarchvs, Phil. Bergomensis, & Io. Boccacius. In Specie, Qvi Vitas scripsêre Christi opt. Max. Evangelistae. Euangelistats inter Doctores Theologiae quoque retulimus, f. 1306. Illic Fructus historiae quam scribunt, hîc Historia perpenditur. Matthaevs, qui & Leui, expublicano Apostolus, primus in Iudaea propter eos, qui ex circumcisione crediderant, Euangelium Christi Hebraicis literis verbi???ue composuit. Sophronius. Marcvs, discipulus & interpres Petri, ea quae à Petro audierat, rogantibus Romae fratribus breui Euangelio complexus est, id???ue approbante Petro. Mox Alexandriam nauigans, ecclesiam ibi instituit summa pietate & religione. Mortuus, est ostauo Neronis anno, & sepultus Alexandriae, succedente sibi Arriano. Sophronius. Lvcas, medicus Antiochenus, Graeci sermonis non ignarus, sectator Pauli, apostoli, & omnis peregrinationis eius comes, scripsit Euangelium, prout ab Apostolis acceperat: & Romae acta Apostolorum, quae ipse praesens ferè omnia viderat. Vixit 84. annis, coelebs. Sepultus est Constantinopoli, ad quam vrbem, 20. Constantij anno ossa eius cum reliquijs Andreae apostoli translata sunt ex Achaia. Sophronius. Ioannes apostolus, quem Iesus amauit plurimùm, filius Zebedaei, frater Iacobi apostoli, ???b Herode post Domini passionem decollati, nouissimus omnium scripsit Euangelium, rogatus ab episcopis Asiae, aduersus Cerinthum & Ebionem haereticos. Quartodecimo anno pòst persecutionem Neronis, Domitianus eum in insulam Patmo̅ relegauit, in qua scripsit Apocalypsin. Interfesto Domitiano, sub Pertinace Ephesum redijt: ibi???ue vsque ad Traianum viuens, totius Asiae rexit ecclesias. confectus, senio, 68. anno post passionem Domini, sepulcrum viuus subijt, nec postea ampliùs in terris visus. Animi bonis malis've illvstrium. Putà Piorum, Sanctorum, Martyrum, Confessorum, Prophetarum. Philo scripsit de vita Mosis. Epiphanivs de vitis prophetarum, Sophronivs de vitis Euangelistarum. Origenes librum de martyrib. scripsit. Claruit anno 260. Evsebivs Caesariensis vitam Pamphili martyris lib. 3. scripsit, à quo Pamphili cognomentum accepit. Platina. Gennadivs, presbyter Massiliensis, librum co̅scripsit de viris illustribus ecclesiasticis. Claruit anno Christi 496. Fortvnatvs, praesul Pictauiensis, sanctorum gesta partim prosa, partim carmine conscripsit. Martini vitam quatuor libris heroico versu prosequutus est. Hymnos quoq; omnium celebritatum diuerso metro sati, eleganter explicuit. Pavlvs Diaconus vitas martyrum. De vitis Sanstorum vtriusq; sexus scripsêre, Abdias Babylonius, Aloysivs Lipomanus, Geor. Vicelius, Ioach. Perionius, Georgivs Cassander. Impiorum, Haereticorum, Magorum. De Haeresibus, Epiphanivs, Augustinus, Theodoretus, Ioannes Damascenus, philastrius Brixiensis, Bernardus Luceburgius. Doctorum, Philosophorum. Xenophon Atheniensis primus descripsit vitas philosophorum, & peculiari comment. Memorabilium, dicta facta???; praeceptoris Socratis. Suidas. Damastes Sigeensis scripsit de parentibus & maioribus eorum qui ad Troiam militarunt. Suidas. Diogenes Laërtius scripsit de vita & morib. philosophorum, libros decem. Itidem Evnapivs Sardianus, & Phi [1588] lostratvs Lemnius, qui praeter Icones, Apollonij Tyanei vitam IIX. libris absoluit. Vitas Iurecoss. Bern. Rutilius, & Io. Fichardus. Bellica laude Illustrium. Regum exempla pete ex seq. quando illic dignitatis ratio habetur. Damastes Sigeensis scripsit de Poëtis & Sophistis, aequalis Herodoto. Suidas. Stesimbrotvs Thasius, scripsit res gestas Cimonis, ducis Atheniensium. Annibalis res gestas multi memoriae prodiderunt: sed ex his duo qui cum eo in castris fuerunt, simul???; vixerunt, quamdiu fortuna passa est, Philenivs, & Sosilvs Lacedaemonius: quo Annibal literarum Graecarum vsus est doctore. Probus in Annibale. Corn. Epitadivs, Lucij Cornelij Syllae dictatoris libertus, edidit librum, quem Sylla nouissimum de rebus suis imperfectum reliquit, ipse suppleuit. Teste Suetonio, & Volat. lib. 14. cap. 2. Anthrop. Theophanes Lesbius scripsit res à Pompeio gestas. L. Octacilivs Pilitus, Rhetor Cn. Pompeium Magnu̅ docuit, eius???; patris res gestas scripsit: primus omnium libertinorum historiam scribere aggressus, non nisi ab ingenuis scribi solitam. Suetonius de Claris oratoribus. Valerandvs Valeranus, de puella Ioanna Gallica. Meretricum. Aristophanes, Apollodorus, Ammonius, Antiphanes, Gorgia, Atheniensis, commentaria de Amicis, quae erant Athenis, ediderunt. Athen. lib. 13. c. 8. Hermesianax Colophonius, Leontij meretricis nequitias & amores tribus libris carmine exposuit. Corporis bonis clarorvm. vt Olympionicarum. Evanoridas Eleus, Olympiacorum victorum commentarium conscripsit. Pausanias lib. 6. Fortvnae bonis celebrium. Nempe Sacerdotum, Pontificum. Charon Naucratita de sacerdotibus Aegyptiorum scripsit. Suidas. Pontificun, Romanorum historiam scripseru̅t Anastasivs Bibliothecarius, Damasus papa sub Iuliano, Paulus Diacon???, Guido Rauennas, Sigebertus monachus, Hugo Florianus, Sichardus praesul Cremonensis, Gotfredus Viterbiensis, Vince̅tius praesul, Martinus Carsulanus, Landulphus Canonicus Carnutensis, Sozomenus, Geruasius Ricobaldus, Ptolemaeus Lucensis, vsq; ad Coelestinum V. Antoninus praesul Florentinus, Volaterranus, Otho Frisingensis. Bap. Platina, Cremonensis, Apostolicus Abbreuiator, à Paulo papa II. ob falsum coniurationis crimen bonis omnib. & dignitate spoliatus, post equulei suspensionem, in carcerem crudelissimè detrusus, vix tandem liberatus, ad imitationem Luitprandi Ticinensis diaconi, à Berengario rege Italiae similia passi, Pauli mores per antapodosin non insulsè notauit, in eo libro, quem ad Sixtum Pontificem IV. de Gestis Romanorum Pontificum scripsit. Moritur Romae ex peste anno Dom. 1481. Io. Trithemius Abbas. Imperatorum, Regum, Principum. Consule Tit. Historicos particulares, quatenus populorum res gestas enarrantes, Regum quoq;, qui populis praefuerunt, facta describunt. Manetho sacerdos Aegyptius, fragmenta, quae feruntur, reliquit de regibus omnium penè populorum. Claruit 330. annis ante Christum. Charon Carthaginensis, scripsit tyrannos quotquot in Asia atq; in Europa fuêre ab Alexandro Magno. Suidas. Charon Naucratita, reges qui fuêre ab initio in qualibet gente, descripsit. Suidas. Xenophon, Grylli F. Atheniensis, res Cyri Persarum regis praeclaro illo Paediae volumine elegantissimè & planè philosophicè libris octo absoluit. Suidas. Themistogenes Syracusanus, historiam Cyri regis Persarum. Leo Byzantius, auditor Platonis & sophista insignis, scripsit res Byzantij à Philippo gestas. Testis Volaterranus libro decimosexto Anthrop. Theopompvs Chius scripsit Philippi res gestas libris LXXII. Suidas. Onesicritvs, philosophus & historicus, Aegineta (Demetrio Magnesio Astypaleus) è Diogenis schola, similitudinem quandam cum Xenophonte habere videtur. Vt enim ille cum Cyro, ita hic cum Alexandro Macedone militauit: ille Cyri paediam, hic Alexandri incunabula & originem scripsit: sui principis laudes prosequitur. Stylus quoque vtriusq; simillimus. Diogenes. Clitarchvs, comes Alexandri, eius gesta conscripsit. Cuius in historia ingeniu̅ probatur, fides infamatur: teste Quintil. lib. 10. c. 1. Res itidem ab Alexandro gestas scripsêre Dion Prusieus libris X. Menaechmvs Sicyonius, Andronicvs, Calinivs Syrus, Callisthenes Olynthius, Cratervs Alexandri expeditionum comes, teste Plutarcho in Aristidis vita. Arrianvs scripsit historiam Alexandri Magni 8. libris. Claruit Romae sub M. Antonino & Adriano principibus, à quibus ob literas consularem meruit dignitatem. Hic inter Graecos historicos tantae est in scribendo integritatis, vt [Greek words], id est, veritatis consectator studiosus???; sit vulgò cognominatus, atq; ita etiamnum honestetur in libris. Caelius lib. 1. c. 22. Ant. Lect. Eruditioni eius attestantur commentarij in Epictetum: eloque̅tiae verò, quòd alter Xenophon eo seculo fuit appellatus. Io. Bodinus Methodi hist. c. 4. Q. Cvrtivs scripsit de rebus gestis Alexandri Magni libros 10. de quibus restant octo. Claruit anno 1480. Nymphis Heracleotes, ex Heraclea Ponti, Xenagorae discipulus, scripsit historiam Alexandri, & eius successorum, libris vigintiquatuor. Suidas. Hieronymvs Rhodius historicus, familiaris Demetrij Poliorcetis, relictus ab eo praefectus in regione Boeotiae, scripsit res à Demetrio gestas. Plutarchus in Demetrio. Phylarchvs Athenie̅sis, siue Naucratita (alij Sicyonium faciunt) scripsit expeditionem Pyrrhi in Peloponnesum, libris vigintiocto. Suidas. Antipater, Iolai filius, & Philippi Macedonis miles, scripsit historiam Perdiccae, & res Illyricas. C. Ivlivs Caesar Commentarios rerum à se in Gallia gestaru̅ scriptis. Rebus gestis alios, scriptis etiam seipsum vicit. C. Oppivs, amicissimus Iulij Caesaris, eius Commentarios continuauit, bellum Hispaniense describendo. Volater. lib. 17. Nicolavs Damascenus vitam Augusti scripsit, cui amicissimus fuit, adeò vt dactylos maiores & suauissimos Nicolaos appellaret. Suidas. C. Svetonivs Tranquillus descripsit vitas XII Caesarum, à Caesare vsq; ad Neruam. Claruit anno 120. Dion Cassius scripsit historiam principum Romanorum ab Augusto vsq; ad Alexandrum Seuerum, cuius Epitomen complexus est Xiphilinus. Claruit anno 240. Dion, Nicaeus descripsit vitas Imperatorum à Nerua vsque ad M. Aurelium. Claruit anno 140. Aelivs Spartianus scripsit de vita Adriani, Antonini Pij, & M. Aurelij. Claruit anno 240. M. Avrelivs Antoninus suam ipsius vitam conscripsit libris XII. Claruit anno 170. Ivlivs Capitolinus scripsit libros tres de vita Antonini vtriusque, Veri, ac Pertinacis. Claruit anno 300. Diocletiano opus dedicauit. Herodianvs Alexandrinus scripsit libros IIX. à morte M. Aurelij vsq; ad Gordianum iuniorem. Claruit anno 200. Sextvs Aurelius Victor scripsit de vitis Imperatorum ab Augusto ad Theodosium magnum. Claruit anno 420. Vvlcarivs Gallicanus scripsit vitas Imperatorum ad Diocletianum. Ivlivs Cordvs vitas Imperatorum scripsit. Cui vitio datu̅ est, quòd eorum, qui obscuriores essent, minima etiam prosequeretur. Capitolinus. Ephren Graecus vitas principum Constantinopolitanorum Iambico carmine descripsit: quod opus in bibliotheca Vaticana cernitur. Volat. lib. 15. Anthrop. Gargilivs Martialis vitas Imperatorum scripsit, tempore Alexandri principis: cuius ipse vitam dilige̅tiùs persecutus est, teste Lampridio. Suidas. Marivs Maximus historicus, scripsit principum Romanorum vitas. Accusatur à Lampridio, quòd nonnullorum principum fama haud dignorum gesta nimis curiosè persequatur. Volaterranus libro decimoseptimo. Evsebivs scripsit de gestis Diocletiani, Maxentij, Constantini. Claruit anno 312. Evtropivs Epitomen scripsit Caesarum vsq; ad Iouinianum. Claruit anno 340. Ammianvs Marcellinus scripsit de gestis Constantij, Iuliani, Iouiniani, Valentiniani, & Valentis. Trebellivs Pollio scripsit de imperio Valeriani, Galieni, Claudij, ac XXX. tyrannorum. Claruit anno 320. Fl. Vopiscvs scripsit de vita Aureliani, Taciti, Floriani, Probi, Firmi, Saturnini, Proculi, Cari, Carini, Numeriani. Claruit anno 320. Pomponivs Laetus scripsit de vita consequentium Imperatorum à Gordiano vsque ad Heraclium. Claruit anno 1490. Áelivs Lampridius scripsit de vita Didij Iuliani, Commodi, Heliogabali & Seueri.
|| [1589]
Volcativs Terentianus scripsit historiam Gordianorum. Onesimvs Cyprius, seu Spartiata, tempore Constantini Magni, scripsit Probi principis vitam. Vopiscus. Demarchvs Caesariensis scripsit res gestas Constantini prin cipis, libris X. Malchvs Byzantius sophista, scripsit historiam à Constantino vsq; ad Anastasium. Suidas. Callistvs scripsit heroico versu historia̅ Iuliani principis. Anna Alexij Comneni F. Alexiados lib. 20. rerum ab Alexio patre Imp. gestarum scripsit, quibus Zonarae narrationem persequitur. Claruit anno Christi MCXXX. Ioannes Scylax, Constantinopolitanus, scripsit de Imperatoribus Constantinopolitanis. Volat. lib. 16. Anthrop. Baptista Egnatius scripsit de Caesaribus vsq; ad Carolum V. Claruit anno MDXL. Tvrpinvs episcopus Remensis scripsit de Rebus gestis Caroli Magni lib. 2. Trithemius. de eodem Ansegisvs, Hermoldvs, Rudolfus Fuldensis, Milo Augiensis, Georgius Turonensis. De Henrico sexto Wipo presbyter. Henricvs Smedenstadius de Othone I. Io. Olhafen de Sigismundo Imp. Friderico Barbarossa, & Henrico III. Tageno historicus expeditionem Friderici Imperatoris in Asiam, Theobaldi Bathauiensis episcopi iussu descripsit. Auentinus libro 7. Otho Frisingensis scripsit de gestis Friderici Aenobarbi. Scripsit Maximilianvs Caesar patria lingua eadem manu, qua ensem tractauit, res proprias, Iulium Caesarem imitatus. Operi titulum fecit, Albus rex: quo omnia eius bella graphicè describuntur. Sed opus reliquit imperfectum. Cuspinianus. Priscvs Panites, magister epistolarum Theodosij iunioris, scripsit vitam Atilae, libris 8. Sic etiam Nic. Olahus. Petrvs Perondinus, de Tamberlane rege Tartarorum. Petrvs Marcellus & Sylvester Gyrellus de Ducib. Venetorum. Coriolanvs Cepio de Petro Mocenico Veneto. Aemvndvs de ducibus Burgundiae, Flandriae, Brabantiae, Holandiae, à Bello Troiano vsq; ad Carolum V. Imp. Claruit anno MDXX. Pavlvs Vergerius de gestis principum Mantuanorum. Claruit anno MDXL. Carolvs Stephanus scripsit epitomen ducum Mediolanensium. Michael Ritius scripsit de regibus Francorum, Hispanorum, Neapolis, Siciliae, Hungariae, Hierosolymae. Claruit anno MDV. Antonivs Nebrissensis de gestis Ferdinandi & Elisabellae regum. Carolvs Ferardus, de ijsdem. De Alfonso rege Barth. Facius, Ant. Panormitan???, Aeneas Syluius, Bapt. Mantuanus. Lavrentivs Valla de Ferdinando Aragonio. Gentilium, hoc est, Familiarum, siue eorum qui sunt gentis eiusdem, vt Graecorum, Romanorum, Italorum, Germanorum. Plinivs Iunior, vel, vt alij putant, Cornelius Nepos, scripsit de viris illustribus Romanis 77. Plvtarchvs Chaeroneus, Traiani, optimi principis moderator, & in aula principum diutissimè versatus, ad extremum etiam Istriae praefectus, vitas illustrium Graecorum & Latinorum scripsit. Quibus populorum maximè illustrium historiam complectitur, tametsi non perpetua̅, sed abruptam & ad principum similitudines accommodatam. Est in eo quod miremur, liberum de re quaque iudicium, vt principum censor esse videatur. Ioannes Bodinus Methodi historicae capite quarto. Io. Bracellvs scripsit de claris Genuensibus. Reinervs Reineccius nostra aetate familias Regias, historijs veterum hinc inde celebratas, incredibili labore, fide & dexteritate, iusto opere Tabularum Genealogicarum collegit & explicauit. EXEMPLORVM RHAPSODI. Ephorvs Cumanus scripsit de Inuentoribus rerum libro 2. Suidas. Pisander Larandaeus sub Alexandro Mammeae scripsit Variam historiam libris 60. Clearchvs Solensis scripsit de Varia historia. Val. Maximus scripsit dicta & facta memorabilia, ad Tiberium Caesarem. Polyaenvs Macedo, & Ivlivs Frontinus, de Stratagematis. Aelianvs Praenestinus Sophista, cùm in Orationibus se minùs excellere posse videret, ad [Greek words] sese contulit, hoc est, ad varias lectiones ex optimis auctoribus concinnandas. Philostratus. Lvpoldvs episcopus Bambergensis scripsit de veterum principum Germanorum erga religionem zelo. Claruit anno MCCCXL. Ex recentioribus L. Domitius Brusonius, Io. Bapt. Campo fulgosus, M. Ant. Sabellicus, Io. Bapt. Egnatius, M. Marulus Spalatensis, Franc. Petrarcha, locos communes Exemplorum scripsêre. HISTORIAE VSVS. Qvi ex Historia frvctvm percepere. Reges. Alexandro tot victoriaru̅ causa fuit virtus Achillis ab Homero (fine quo ne somnum quidam capiebat) ad Imperatoris optimi exemplar efficta. Claudianus Honorivm Imp. ad Historiarum lectione̅, principe viro maximè dignam his verbis accendit: Intereà Musis animus dum mollior instet, Et quae mox imitere legas: nec desinat vnquam Tecum Graia loqui, tecum Romana vetustas. Antiquos euolue duces, assuesce futurae Militiae, Latium retro te confer in aeuum. Libertas quaesita placet? mirabere Brutum. Perfidiam damnas? Metij satiabere poenis. Tristo rigor nimius? Torquati despue mores. Mors impensa bonum? Decios venerare ruentes. Vel solus quid fortis agat, te ponte soluto Oppositus Cocles, Mutij te flamma docebit: Quid mora perfringat, Fabius: quid rebus in arctis Dux gerat, ostendet Gallorum strage Camillus. Discitur hinc nullos meritis obsistere casus. Prorogat aeternam feritas tibi Punica famam Regule: successus superant aduersa Catonis. Discitur hinc quantum paupertas sobria possit. Pauper erat Curius, reges cùm vinceret armis: Pauper Fabricius, Pyrrhi cùm sperneret aurum: Sordida Serranus flexit dictator aratra. Selimvs Turcarum princeps, cuius maiores ab historia velut à fabulis semper abhorruerant, primus, gesta C. Iul. Caesaris in linguam vernaculam transferri curauit, ac eius imitatione, breui magna̅ Asiae minoris & Africae partem cum imperio maiorum coniunxit. Carolvm V. ad tantam gloriam extulit Ludouici XI. Regis Gallorum ab historia Comminei aemulatio. Bodinus in prooemio Methodi historicae. Duces. P. Scipio Africanus cùm Cyropaediam Xenophontis animo penitùs haberet comprehensam, ex ea???ue omnes omnium virtutum ac laudum cumulos collegisset, tantus vir euasit, vt non modò bellum ingens in Hispania (sic enim Liuius scribit) non alia de causa exarserit, quàm ex admiratione Scipionis, aliorum Imperatorum orto contemtu: verumetiam latronibus ipsis sanctus & inuiolatus extiterit. Cùm enim piratae Linterni ad eius villam adijssent, eos???ue ab aditu quasi Scipioni vim illaturos serui strenuè propulsarent: illi supplices à seruis petierunt, vt sibi diuinum illum hominem contueri ac venerari liceret. Quod ille re intellecta permisit, vt latronum barbariem (tametsi ne barbari essent, iam sua virtute perfecerat) ad humanitatem reuocaret. Hunc igitur verae gloriae fructum attulit historia Cyri maioris, non tam vera, quàm ad iustissimi & fortissimi regis ideam expressa. Idem. L. Lvsvllvm Cicero scribit profectum Roma, rei militaris penè rudem, quum totum iter & nauigationem consumsisset partim in percotando à peritis, partim in rebus gestis legendis, in Asiam venisse, factum Imperatorem tantum, vt Mithridates rex post Alexandrum maximus, hunc à se maiorem ducem cognitum, quàm quenquam eorum quos legisset aut vidisset, confiteretur. Ludouicus Viues de Trad. disciplinis libro quinto. C. Ivl. Caesarem ad militarem virtutem impulit aemulatio Alexandri: cuius victorias cùm legeret, lacrymas vberiùs effudit, quòd ea aetate, qua ille terrarum orbem domuerat, nihil dum gessisset. Mulieres. Zenobiam Palmyrenorum reginam, supra muliebrem prudentiam historiae cognitio extulit.
|| [1590]
Qvem frvctvm. Nempe quo ad Animvm. Virtutis in genere. Historia à Veteribvs non ob id solùm excogitata fuit, vt res gestae literarum monumentis consecratae, ab obliuionis iniuria vindicarentur: sed multò magis, vt exemplis hisce mortales instructi, virtutes imitari, vitia declinare discerent. Itaque Homerus Odys. ???. sub persona Alcinoi, de expugnatione Ilij, quam Demodocus musicus decantarat, sic loquitur: [Greek words] [Greek words]. Tanta est Dei immortalis erga mortale genus benignitas, vt cùm multa alia vitae nostrae rectè & liberaliter instituendae adiumenta nobis concesserit, quotidianis etiam humanorum casuum & actionu̅ exemplis nos erudire & monere voluerit. Narrat Plutarchus, L. Pavlvm Aemilium, qui deuicit Persen regem Macedonum, in ornanda vita sua & omni virtute expolienda diligentiss. solitum tanquam in speculum inspicere in historiam, atq; ita studiosè semper conatum esse imitari virtutes & praeclara facta eorum, qui illic laudati forent. Victorius lib. 38. Var. lect. cap. 5. Fortitudinis. Bello piratico contra Rugianos à Danis suscepto, Lvcas Christophori Valdemari Danorum regis F. scriba, natione Britannus, literis quidem tenuiter instructus, sed historiarum scientia apprimè eruditus: cùm fractos Danorum animos videret, ob aduersam pugnam, memoratis veterum virtutibus, eos ad exigendam vltionem concitauit. Saxo lib. 14. Tranquillitatis animi. Ser. Sulpitius Ciceronem de obitu Tulliae filiae consolans, inter caetera sic scribit libro 4. Epist. 5. Quae res mihi non mediocrem consolationem attulit, volo tibi commemorare, si fortè eadem res tibi dolorem minuere posset. Ex Asia rediens, cùm ab Aegina Megaram versus nauigarem, coepi regiones cir cum circa prospicere: post me erat Aegina, ante Megara, dextra Piraeeus, sinistra Corinthus, quae oppida quo̅dam tempore florentissima fuerunt, nunc prostrata & diruta ante oculos iacent. Coepi egomet mecum sic cogitare: Hem nos homunculi indignamur, si quis nostrûm interijt aut occisus est, quorum vita breuior esse debet, cùm vno loco tot oppiderum cadauera proiecta iacent. vísne tu te Serui cohibere, & meminisse hominem te esse natum? Crede mihi, cogitatione ea non mediocriter sum confirmatus. Hoc idem si tibi videtur, fac ante oculos tibi proponas: modò vno tempore tot viri clarissimi interierunt, de imperio praeterea tanta facta est diminutio, omnes prouinciae conquassatae sunt: in vnius. mulierculae anima si iactura facta est, tantopere commoueris? quae si hoc tempore no̅ diem suum obijsset, paucis pòst annis tame̅ ei moriendum fuit, quoniam homo erat. Corpvs. Nempi Valetudinis. Historiarum voluptas est eiusmodi, vt omnibus interdum corporis & animi morbis sola medeatur. Testes sunt, vt alios omittam, Alphonsvs ac Ferdinandvs Hispaniae & Siciliae reges: quorum alter à T. Liuio, alter à Q. Curtio valetudinem amissam, quam à medicis non poterant, lectionis suauitate recuperaru̅t. Testis est etiam Lavrentivs Medices (is qui literarum parens vsurpatur) qui sine vllis medicamentis (quanquam historia salutare est medicamentum) à morbo conualuisse dicitur, ex eius historiae narratione, quae fertur de Conrado III. Imper. qui cùm Guelfum Bauariae ducem obsidione diuturna fregisset, nec vllis conditionibus à proposita suscepta???ue vrbis euersione deduceretur: ad extremum victus nobilium feminarum precibus, permisit vt inuiolatae abirent, ea lege, vt nihil ex vrbe, nisi quod humeris possent, exportarent. Tum illae, confidentia maiore dicam an pietate, ducem ipsum, maritos, liberos, parentes ab humeris suspensos gestare coeperunt. Ex quo Imperator tantam voluptatem cepit, vt effusis prae gaudio lacrymis, non modò feritatem & iracundiam ex animo penitùs deposuerit, verumetiam vrbi pepercerit, & amicitiam cum hoste omnium acerrimo contraxerit. Bodinus in prooemio. HISTORICA EXERCITATIO. Tvm qvo ad Narrationem. In Historia rerum inprimis, deinde etiam verborum habenda est cura. Rerum quidem, vt res gestae ita describantur, vt gestae sunt: omnium circums tantiarum diligenti & exquisita ratione habita. Veritas igitur in Historico potissimùm requiritur: alioqui non Historiam, sed fabulosam narrationem scribet. Verborum verò cura secundo loco esse debet, siue prosa, siue carmine scriptio instituatur. Malos proinde historicos eos appellamus, qui in rebus gestis describendis vel negligentes & mendaces (siue id fiat ignorantia, siue maleuolentia) vel inepti & obscuri fuerunt: quorum illud materiae vitium est, hoc formae. Veri Historici. Iosephvs, Philonis Iudaei aequalis, laude quidem philosophiae secretioris inferior, antiquitatis tamen cognitione longè superior fuit. Miratur Hieronymus tantum Graecae antiquitatis in homine Iudaeo fuisse. Id autem ex libris eius contra Appionem Grammaticum intelligi potest, in quibus scripta Mosis (tametsi ad fidem faciendam se ipsa contenta est) Graecorum, Persarum, Aegyptiorum & Chaldaeorum testimonijs ita confirmauit, vt nihil ad origines intelligendas vtilius scriptum esse videatur. Quae verò de hominum aetatibus à Mose prodita sunt, ne cuiquam incredibilia viderentur, duodecim historicorum auctoritate confirmauit. Populum verò Hebraeorum antiquitate, fide, religione, doctrina, integritate populis omnibus superiorem facit: non tantùm vt gloriam suorum ciuium intermortuam, sed etiam vt rei veritatem ab obliuione vindicaret. Nam ex eius scriptis Herodoti, Diodori, ac Iustini fabulae refutari facilè possunt. In eo certè fuerunt historici virtutes praeclarae, summa eruditio, eximia integritas, & maximus rerum agendarum vsus. Quanta verò integritate ac fide scripserit, ex eo planum est, quòd qui religione Iudaeus esset, de Christo graue inprimis ac laudabile testimonium tulit. Ioannes Bodinus in Methodo historica. Simplicivs philosophus, interpres Aristotelis, tametsi Hebraeorum & Christianorum se acerrimum hostem praebet, praesertim vbi Proclum aduersus Christianos tuetur: nihilo minùs in Commentarijs libri primi de Coelo testatum reliquit, Aristotelem literas ad Callisthenem dedisse, vt tantisper Chaldaeorum antiquitates ac monimenta conquireret, dum alij praedae intenti Babylonem diriperent. Tum Callisthenem rescripsisse, conquisita diligenter à se Chaldaeorum monimenta, se???ue reperisse historiam annorum 194. qui numerus ad vnguem congruit cum sacra historia Mosis & Philonis, si ab Alexandro Magno regrediamur ad illud tempus, quo primùm dispersos tradit Nohae filios in orbem terrarum, ac Semi gentem in terra Sennaar, ad orie̅tem Armeniae, in qua nauis illa salutaris constiterat, sedes quaesijsse. Ibidem capite octauo. Quòd Athenienses querebantur, Thvcydidem multa in gratiam Lacedae moniorum scripsisse, magnum veri scriptoris testimonium tulerunt. Cùm enim Atheniensis fuerit, non Lacedaemonius, & legationes in bello Peloponnesiaco ac praeturas obierit, magnis???; opibus & regia stirpe clarus extiterit, tum etiam res ipsas velut è specula viderit, & magnis sumtibus ingeniosos exploratores ad inquirendam rei veritatem aluerit, postremò spirantibus ijsqui rebus interfuerant, sua scripta in libera ciuitate iudicanda proposuerit, quis eius historiae fidem eleuaret? Neq; verò Lacedaemonijs ita fauit, vt suorum ciuium penitùs obliuisceretur: à quibus tametsi erat in exilium relegatus, cùm historiam scriberet: sui tamen exilij auctorem atq; aduersarium omnium maximum Pericle̅, non modò à calumnijs vindicauit, sed etiam mortuum tantis laudibus cumulauit, vt eius interitu Rempub. interituram verissimè auguraretur. Idem. Mendaces Historici, ob Malignitatem, vel ignorantiam. Malignae narrationis vestigia & nota sunt ferè quatuor. Primùm, qui vocabula & verba, quando suppetunt leniora, vsurpatin exponendis rebus gestis atrocissima quaeque ceu si cùm superstitioni plus satis mancipatum dicere liceat Niciam, quis fanaticum appellet: vel audaciam & furorem Cleonis citiùs quàm in dicendo leuitatem reprehendat. Deinde, si quis vitium, quod tamen est ab historia alienum, vellicet, & rebus inculest, cùm res non postulet. Quare Thucydides nec Cleonis offensas, quamuis multae essent, traduxit in scriptis suis: atque Hyperbolum concionatorem contentus fuit verbo vno attigisse, & improbum hominem appellasse. Philistus etiam Dionysij admissas, in barbaros iniurias, quae rebus Graecorum non cohaerebant, omnes pratermisit. Quippe digressiones & excursiones fabulis potissimùm conceduntur & originibus. Tertium, qui laudibus contexit probra & labes: aut qui egregiè & rectè factum aliquod omittit maligné. Quartùm, quando duae sunt vel plures eadem de re famae, astipulari duriori. At complures deieriora etiam semel praetereunt: ceu de Themistocle Ephorus postquam exposuit, no̅ inscium fuisse Pausaniae proditionis, eorum???; quae hic cu̅ regis ducibus tractabat: Caeterùm no̅ potuit, inquit, adduci, neq; accepit eas, quas secum participabat, & ad quas incitabat ipsum, spes. Thucydides hanc rem, quòd eam non reciperet, prorsus praetermisit. Sic [1591] Comici, bello à Pericle subditas faces fuisse Aspasiae vel Phidiae gratia. perhibent, non ambitione potiùs atque aemulatione ad spiritus infringendos Lacedaemoniorum, & quòd nulla in re concedere vellet Lacedaemonijs. Sic Alexandri tyranni patratam à Thebe caedem non magnanimitati neque odio improbitatis, sed aemulationi & aegritudini muliebri quidam assignauit: & Catonem sibi ipsi manus intulisse, quod formidaret, ne à Caesare cum contumelia interficeretur. Malignum etiam est, si pecunia ostendat, no̅ virtute rem co̅fectam (vt à Philippo no̅nulli tradunt) si nullo cum labore & facile (vt ab Alexandro) si non prudenter, sed feliciter (vt à Timotheo inimici, qui in tabulis pingebant nassam ipsos pisces illo stertente ingredientes.) Obliquè enim velut ex occulto vt tela ingerunt calumnias: inde circumueniunt à tergo & dißimulant, dum credere negant se, quae magnopere cupiunt credi. His affines sunt, qui maculis laudes aliquas adspergunt: sicut Aristoxenus, cùm indoctum Socratem pariter???; rudem & lasciuum appellasset, subiecit: Caeterùm nullo scelere fuit contactus. Plutarchus de Heros doti malign. Graecorvm in historijs vetustioribus imperitiam Iosephus lib. 1. contra Apionem in duas causas refert. Altera, quòd serò ad publicas res commentandas, propter literarum ignorantiam, accesserint, & posteris mentiendi potestatem, vetus aliquid scribere volentibus, amplissimam fecerint. Nam & apud Athenienses, qui se indigenas & disciplinarum cultores profitentur, publicarum literarum antiquissimae fuerunt habitae Draconis leges, paulò ante Pisistrati tyrannidem. Altera, quod priuati homines, gloriae non veritatis studio, ad res scribendas aggressi, pro suo quisque ingenio multa co̅finxerunt, vt ab alijs discrepando veraciores viderentur. Itaq; mira est historiarum contrarieras. Hellanicus Acusilaum in Genealogijs corrigit, Hesiodum Acusilaus, Ephorus Hellanicum, Timaeus Ephorum, Timaeum posteriores, Herodotum Manethon Aegyptius, & pleriq; alij. At apud Phoenices, Aegyptios, Chaldaeos & Ivdaeos, cùm literae fuerint antiquissimae, & summum historiae studium (apud Iudaeos enim haec cura penes Pontifices, qui familiarum successione creabantur, & prophetas fuit) summus est historiarum consensus, & historiae veritas, & librorum paucitas, cùm veritas vna tantùm esse possit. Antiochus Epiphanes Syriae rex, cùm praeter omne fas templum Hierosolymitanum sacrilegio expilasset: adultores quidam Historici, vt latebram sacrilegio inuenirent, ausi sunt asserere, Antiochum in templi penetralibus hominem Graecum in lectulo decumbentem reperisse, omni lautissimorum ciborum genere iuxtà posito: quem saginatum in sylua quadam solenni more sacrificaturi essent, & ex eius visceribus gustaturi, iureiurando facto, perpetuas se cum Graecis inimicitias habituros. Verùm mendacium hoc pulcrè diluit Iosephus libro 2. contra Apionem. Veteres Poetae rei veritatem à maioribus acceptam ad fabulas inanes transtulerunt. Nam Noachus Ianus ab illis est appellatus, quòd vinum, Iain Hebraeis dictum, inuenisse diceretur. Illud quod Sacrae Scripturae de Chamo, qui patris pudenda reuelauit, ad Iouem traduxerunt: alij ad Saturnum, quòd alteruter patris genitalia execuisset. Ad Hebraerorum plerique interpretes de Chamo idipsum prodiderunt, vt scribit Rabi Leui ad Genes. cap. 9. Consimilis est historia Gigantum, & Androgyni, quam omnes Hebraeorum interpretes verissimam esse aiunt, Plato ad fabulas detorsit. Io. Bodinus Methodi hist. capite 8. Nicolavs Damascenus, Herodis Iudaeorum regis res gestas scripsit, regis captans gratiam, & ea tantùm attingens quae ad gloriam illius pertinere visa sunt. Multa eius apertè iniusta facinora aut alia specie afficta fucauit, aut quantum potuit, occultare studuit: quandoquidem etiam crudelitati in Mariammen ac filios speciosam causam astruere conatur, illam impudicitiae, hos insidiarum patri paratarum insimulans. & hoc toto opere facit perpetuo, quae rectè ac iustè rex gessit, nimis extollens laudibus, contraria verò diligenter excusans. Iosephus lib. 16. cap. 11. De Troiano bello quàm incerta sit & varia Historicorvm narratio, ostendit Sabell. lib. 7. Ennead. 1. ex Dione Prusiensi, Herodoto, & Darete Phrygio. Vniuersi Indiae scriptores vt plurimùm falsa locuti sunt. Egregiè verò Deimachvs, & Megasthenes, qui homines in aure cubantes, & oris & naris expertes, scriptis tradunt: simul & monoculos, & tibijs proceros, & digitis retrò inuersis. Innouarunt etiam Pygmaeorum aduersus grues decantata pridem ab Homero praelia: trium etiam palmorum homines aiunt. Istipraeterea formicas aurum effodientes, & Panas cuneato capite serpentes, qui boues & ceruos vnà cum cornibus deglutiant. De quibus vnus alterum redarguit. Nam missi fuerunt ad Palimbothra legati: Megasthenes quidem ad Andracotum, Deimachus verò ad Allitrochaden eius filium. Strabo lib. 2. Aristobvlvs poëta res gestas Alexandri scripsit & Hermodotvs Antigoni, parum fidi in historia. Gyraldus Dial. 3. de Histor. poët. & Caelius lib. 21. cap. 33. Antiq. lect. ex Plut. Apophth. Herodoti Halicarnassei mendacia Plutarchus peculiari commentario persecutus est. Sed & conferens illum cum Theopompo, inquit: Herodoti peruersitas est illa quidem quam Theopompi, glabrior & mollior, sed mordet & pungit acriùs: sicut qui per angustias spirant venti, quàm diffusi. Plut. de Malignitate Herodoti. Callias Syracusanus, ab Agathocle susceptus, magna mercede nunciam veritatis historiam vendidit, nec vnquam praebitorem per iniuriam laudare destitit. Nam cùm is non pauca & aduersus deos impiè, & contra homines iniustè perpetrarit: scriptor ille ait, Eum & pietate & humanitate multum aalios superasse. Denique sicut Agathocles bona ciuibus erepta, scriptori, cùm eius non essent, praeter ius & aequum donabat: sic praeclarus iste historiographus scriptis suis vbiq; principi gratifi cabatur. Neq; verò difficile fuit, scilicet ad gratiam referendam, scribendis laudibus regias largitiones aequare. Suidas. Philistvs, cùm Syracusas se restitutum iri speraret, multa Dionysij flagitia in historia sua dissimulauit. Pausanias in Atticis, & Plut. in Vitis. Hieronymvs Cardianus, qui res gestas regum Macedoniae Epirotarum scripsit, à Pausania in Atticis reprehenditur, quòd Antigonum praeter meritum maioribus laudibus prosequatur, Lysimachum verò praeter rei veritatem in Epiro regum sepulcra violasse scripserit. Polybius homo Graecus saepè mendacij coarguit Fabivm & Philinvm: quòd alter Romanus, alter Carthaginensis de bello Punico ita scripserint, vt hic praeclara omnia de Romanis, de Poenis contrà: Philinus Poenos omnia laudabiliter ac fortiter, Romanos autem turpiter & ignauiter gessisse scribat. Bodinus Methodi hist. cap. 4. Ivstinvs libro 36. solùm decem filios Israël ponit: narrat quoq; ipsum Israëlem populum totum de nomine filij Iudae, qui post diuisionem, sed ante patrem, de vita discesserat, Iudaeos vocasse. Svetonii Tranquilli, historici alioqui grauissimi, mendaciu̅ impudens de Christianis, vbi inquit: Claudius Caesar Iudaeos impulsore Chresto assiduè tumultuantes, Roma expulit. Et rursus: Sub Nerone afflicti supplicijs Christiani, genus hominum superstitionis nouae ac maleficae. Philostratvs Atticus rethor, Appollonium Tyaneum describit in odium Christi, virum diuinitate plenum: qua narratione nihil est fabulosius, inconstantius, nihil à mente omni & ratione inanius: & profert tandem nobis magum vanissimu̅, arrogantissimum, & iactantissimum. Cuius mendacia & dementiam cùm Eusebius Caesariensis paucis verbis patefecit, tum nemini sano non est facillimum perspicere. Lud. Viues de Veritate fidei, lib. 2. Explicationem. Historici Apti, Diligentes. Consule Tit. Peregrinationum. quatenus historiae scribendae causa peregrinati sunt, fol. 3882. Dionysivs Halicarnasseus, praeter moderatum dicendi genus & Atticam puritatem, antiquitates Romanorum ab ipsius Vrbis origine tanta diligentia conscripsit, vt Graecos omnes ac Latinos superasse videatur. Nam quae Latini quasi peruulgata neglexerunt, putà sacrificia, ludos, triumphos, magistratuum insignia, tum vniuersam Romanorum in gubernanda Republ. disciplinam, censum, auspicia, comitia, totius???ue populi diffi cilem in classes ac tribus partitionem: postremò Senatus auctoritatem, iussa plebis, magistratuum imperia, populi potestatem: vnus omnium accuratissimè tradidisse mihi videtur. Ioannes Bodinus cap. 4. Hist. Method. Vnus est Appianvs ex omnibus historicis, qui Romanorum prouincias, opes, exercitus, totius???ue imperij descriptionem ad intuendum velut in subiecta tabula proponit. Strabo quidem, Plinius ac Ruffinus prouincias attigerunt, opes omiserunt. Ibidem. Cornelivs Tacitus, in Romanorum antiquitatibus explicandis magnum nobis attulit adiumentum. Cùm enim à Tiberio vsque ad Neruam vnius seculi res gestas conscripserit: omnia, maxima, mediocria, minima studiosè persequutus est. Post Actiacam victoriam nullus est historicus, qui militarem aut forensem rationem copiosiùs tractarit. Floruitenim diutissimè in militari vrbana???ue disciplina, & proconsul Germaniam inferiorem obtinuit: quo tempore Germanorum mores, instituta, ritus tanta diligentia perscripsit, vt vni Tacito suamantiquitatem Germani acceptam ferant. Ibidem. Philippvs Cominaeus Historiam Gallicam scripsit ante an [1592] nos plus minus centum, ita laudabiliter, vt nihil verear, ait I. Lipsius in notis ad 1. Polit. co̅ponere eum cu̅ quouis antiquorum. Incredibile est quàm ille omnia videat, penetret, arcana consiliorum eruat, & subindè instruat nos salutaribus raris???ue praeceptis, & id diffusè Polybiano quodam exemplo. Princeps noster hunc legito, & Enchiridium Cominaeus illi esto. Dignus Alexandris omnibus hic Philippus. Inepti, Negligentes. Choerilvs Alexa̅dri Macedonis facta descripsit, & pro quolibet versu bono aureum Philippeum, pro malo colaphum ab Alexandro accepit. Gyraldus. Timaevs tum temporum exquisitam diligentiam, tum plurimarum rerum historiam tradens, quòd nimium operae in alijs redarguendis impenderit, culpatur: qua ex re à nonnullis Epitimaeus, [Greek words], hoc est, obtrectator est cogno minatus. Diod. lib. 5. c. 1. Contra Historicos, qui suis historijs prolixas aut crebras nimis orationes admiscent, ostentandae eloquentiae causa, Diodorus Siculus in libri vigesimi praefatione disputat, & Suidas. Si excusationem meretur ignorantia, profectò excusandus est Corn. Tacitus, qui Iudaeos, ab Ida monte Cretensium quasi Idaeos deducit: & Nicolavs Damascenus qui Hierosolyma quasi [Greek words] diciputat. Io. Bodinus Methodi hist. c. 4. Volvsii historici inepti obscuros Annales Catullus carmine suo notos reddidit, de ijs eleganter scribens: Annales Volusi cacata charta Votum soluite pro mea puella. Nam sanctae Veneri Cupidini???; Vouit, si sibi restitutus essem, Desissem???; truces vibrare iambos. Electissima pessimi poëtae Scripta tarpidedi Deo daturam Infelicibus vstulanda lignis. Et hoc pessima se puella vidit Iocosè & lepidè vouere diuis. Nunc ô caeruleo creata ponto, Acceptum face redditum???; votum: Si non illepidum, neque inuenustum est. At vos interea venite in ignem Pleni thuris, & infacetiarum, Annales Volusi cacata charta. Lucianus insectatur Historicvm quendam sui temporis, qui in narratione conflictus sad Europum Syriae, relicto praelio, longam fabulam exorditur de Masaccha quodam Mauro milite, qui prae siti aberrauerit, & inciderit in quosdam agricolas, à quibus prandio est exceptus, quorum vnus aliquando fuerit in Mauritana, & alia inepta. L. Viues de Causis corruptarum artium, lib. 2. Recitationem. Importuni. Apud Chaeroneos Qvidam, qui fortè duo vel tria Ephori volumina legerat, omnes mortales fatigabat, totum???; conturbabat conuiuium, assiduè pugnam Leuctricam & consequentia narrans: vnde cognomen traxit Epaminondae. Plut. de Garrulitate. Certamina. Iosephus aduersus Apionem docet, eluuiones Berosi scriptis comprehensas fuisse, & nauim illam, quae animantium ac generis humani seminarium conseruarat, in monte Cordieo conquieuisse, vt etiamnum Alexandri Magni temporibus fragmenta restarent, vnde bitumen ad expiationes colligi solebat. Atq; haec Hieronymi quoq; Aegyptij ac Mnaseae Damasceni auctoritate confirmat. Io. Bodinus Methodi hist. cap. 8. Homerum Pindarvs & Chium & Smyrnaeum fuisse ait: Chium Simonides: Antimachus & Nicander Colophoniu̅: Aristoteles autem philosophus Iensem, Ephorvs historicus Cumaeum. Quidam Salamine Cypri vrbe oriundum dicere non dubitarunt: Argiuum alij: Aristarchvs & Dionysius Thrax Atheniensem. Filius à nonnullis dicitur Maeonis & Critheidis: ab alijs, Meletis fluuij. Non minor dubitatio est de tempore, quo vixerit. Aristarchus eum in id tempus reijcit, quo Ionum colonia deducta est. fuit hoc annis post Heraclidarum reditum sexaginta: & is reditus octoginta annis Troiano bello est posterior. Crates eum ante Heraclidarum reditum extitisse tradit: vt ne octoginta quide̅ prorsus annis Troianum bellum sit subsecutus. Apud plerosq; pro certo habetur, centum annis eum Troiano bello posteriorem fuisse, non multò ante Olympicorum Iudorum institutionem, à qua Olympiades numerantur. Plut. de Homero. L. Lvcvllvs apud Hortensium causidicu̅ & Sisennam historiographum, cùm ex ioco in serium iuuenis adhuc esset delapsus, professus est, proposito carmine & oratione soluta, Graeca pariter & Latina, vtram earum dictionum sors dedisset, ea bellum Marsicum se conscripturum: atq; obtigisse sorte videtur ei oratio Graeca. Extat enim belli Marsici Graecè composita historia. Plutarchus in Lucullo. Graeci nonnulli affirmarunt, Mariam Lazari sororem, non fuisse eam quae dicta est Magdalena. Contrà Latini asseruerunt, eam fuisse illam ipsam Mariam Magdalenam, & non aliam. Hac de re Gerardvs à Nazareth, episcopus Laodicensis, tractatum scripsit atq; edidit: in quo asseuerat, Mariam Magdalenam vnam tantùm esse feminam in Euangelica historia, & eam quidem esse sororem Lazari. Libro titulus inscriptus est: Defensio Gerardi Laodicensis episcopi contra Salam presbyterum. Ivdicivm. Apud Platonem in Timaeo, Sacerdos Aegyptius Solonem Atheniensem de Graeciae antiquitatibus, de Phoroneo, de Niobe, de Deucalione disputantem audiens: [Greek words]: Semper pueri estit Graeci, neque Graecus vllus senex est. propterea quòd regioné illorum varijs incendijs & inundationibus obnoxia, memo???; historiarum pereant, quae apud Aegyptios, securiorem ab his calamitatibus regionem incolentes, vetustissimae extent. Strabo libro Geographiae primo, quod Homerus scribit, Charybdim ter in die reddere quod absorbuit, ter resorbere (quum constet id non fieri nisi bis in die) excusat hac hyperbole, quasi [Greek words] non sonet hîc numerum, sed vehementiam. Erasmus in Adag. Quod Cicero prolatum in historia à Timaeo, vt acutum lepidum???ue commendat, id Plvtarchvs dictum antea ab Hegesia, vt insulsum frigidum???ue reprehendit atque exagitat. Latinus scriptor in 2. lib. de Nat. Deorum inquit: Concinn???ue, vt multa, Timaeus: qui, quum in historia dixisset, qua nocte natus Alexander esset, eadem Dianae Ephesiae templum deflagrauisse, adiun xit: Minimè id esse mirandum, quod Diana, quum in partu Olympiadis adesse voluisset, abfuisset domo. An delectatus est Cicero commento hoc, vt subtiliter excogitato, nec animaduertit à quo editum foret: neque enim in historia locus videtur esse istis fabulis. Plutarchus verò in Alexandro, non potuit ferre tam turpem assentationem: & cùm insimulare ipsam vellet, lusit in vitio illius ostendendo: Huiuscemodi enim fine modo prolata mendacia, insulsae???ue sententiae, frigus afferre dicuntur: cuius frigoris ab Hegesia prolati tantam vim esse dixit, vt extinguere posset incendium illud, quo templum deflagrauit. Victorius lib. 16. Var. lect. cap. 15. Cicero libro 1. Tuscul. Chrysippum in omni historia curiosum asserit, sed ita tetra quaedam afferre, vt ea fugiat & reformidet oratio. Quid ni verò liceat, philosophica praesertim censura res gestas examinanti, minutim singula prosequi? Qui his offenduntur, offenduntur, multò magis scelerum narratione in Tragoedijs fieri solita. Horativs lib. 2. Ode 1. deterret Asinium Pollionem, qui de Dalmatis triumphauit, virum eruditiss & ornatiss. à scribenda historia belli ciuilis inter Caesarem & Pompeium: quòd id adhuc minus tutum esset. Ivdas sub Pertinace Historiographiam superiorum temporu̅ vsq; ad decimum Seueri annum conscripsit. in qua tamen erroris arguitur, quòd aduentum Antichristi suis temporibus futurum dixerit: in quem erroré ideo incurrisse putamus, quòd & vitia hominum & crudelitatem eò peruenisse cerneret, vt diutiùs tolerari humanum genus à Deo non posset. quae res & Lactantium postea & Augustinum fefellit. Platina. HISTORIAE STVDIVM, AMOR, CVLTVS. Respectv Artis. Historias Scribendo. Pontificibvs Rom. permissa erat potestas memoriam rerum gestarum in tabulas conferendi, & hos Annales vocant maximos, quasi à Pontificibus maximis factos. Sub Q. Mutio scaeuola hic mos desijt. Macrob. lib. 3. Saturn. cap. 2. M. Brvtvs in medio ardore belli ciuilis, paulò antè quàm pugnatum est in campis Pharsalicis, cùm castris Pompeij esset, epitomen scriptorum Polybij confecit. Victorius lib. 21. Var. lect. cap. 1. Cn. Aufidius, ciuis Rom. vir honestus & caecus, Graecam scribebat historiam, & videbat in literis: quamuis enim careret sensu oculorum, nec album colorem ab atro distinguere posset, acie tamen ingenij mente???ue verum à falso in studio illo [1593] suo scribendae historiae, omni???; re, quae ad literas pertineret, dijudicabat. Cic. lib. 5. Tuscul. Clavdivs Caesar historiam in adolescentia, hortante Tito Liuio, Sulpitio verò Flauo etiam adiuuante, scribere aggresssus est. Et cùm primùm freque̅ti auditorio commisisset, aegrè perlegit, refrigeratus saepe à semetipso. Nam cùm initio recitationis, defractis compluribus subsellijs obesitate cuiusdam, risus exortus esset: ne sedato quidem tumultu temperare potuit, quin ex interuallo subinde facti reminisceretur, cachinnos???; reuocaret. In principatu quoq; & scripsit plurimum, & assiduè recitauit per lectorem. Initium autem sumsit historiae post caedem Caesaris Dictatoris. Sed & transijt ad inferiora tempora, cepit???; à pace ciuili. Composuit & de vita sua octo volumina, magis ineptè, quàm ineleganter. Item Ciceronis defensionem aduersus Asinij Galli libros, satis eruditam. Suetonius. Nero Caesar cogitans de rebus gestis Rom. versibus scribere, euoluit magnum numerum librorum, antequam aliquid componeret. Dion, & Suetonius. Carolvs Magnus Imp. Teutonica & antiquissima carmina, quibus Heroum (sicuti mos est Germanorum) gesta canuntur, scripsit, & memoriae mandauit. Auentinus lib. 4. Annalium Boiorum. Dani veteres, non solùm rerum à se magnificè gestarum titulos exquisito contextus genere, veluti poëtico quodam opere, perstrinxêre, verùm etiam maiorum acta patrij sermonis carminibus vulgata, linguae suae literis, saxis ac rupibus insculpe̅da curauêre. Quibus ceu quibusdam antiquitatis voluminibus Saxo Grammaticus, in sua historia, metra metris reddendo, frequenter vtitur. Committendo vt scribantur. Apud Hebraeos summum historiarum studium fuit, cùm non quibuslibet, sed pontificibus tantùm ea cura committeretur, & prophetis. Id quod monumenta ipsorum testantur, numero paucissima, & inter se consentientia. Iosephus lib. 1. contra Apionem. Davidis regis Iudaeorum à commentarijs fuit Iosaphatus, Achiludi F. qui res gestas describeret. 2. Regum. 8. Constantinvs, Constantij Pij F. Imp. Romanorum principum historias memoriae literarum commendandas curauit: per Tatium Cyrillum è Graecis in Latinam linguam verti iussit. Auentinus lib. 2. Annalium Boiorum. Clemens I. regiones septem notarijs diuisit, qui diligenter res martyrum gestas scriberent: sed illud postea Anthervs stabilius reddidit, & in aerario Ecclesiae recondi curauit: occasione sumta à Maximo martyre, qui sub Maximino passus est. Quod sicut Clementis & Antheri fuit institutum, ita fieri potuit, vt successorum incuria intermissum, à Ivlio I. fuerit renouatum. Et haec Protonotariorum origo. Reperio etiam Fabianvm sub Decio, qui Anthero successit, & Caivm deinde regiones diuisisse septem diaconis, qui itidem gesta martyrum literis mandare̅t. Verùm tempestate nostra, excusso scribendi onere, sunt Protonotarij Apostolici numero septem, in illud collegium precio ferè cooptati. Extraordinarij verò sine numero à Pontifice gratuitò creati, qui eius dignitaris priuilegijs perinde gaude̅t, at???; alij. Omnes equitando pileo vtuntur nigro, vt à cardinalibus & episcopis per hoc insigne internoscantur, quando aequè omnes linteam togam induunt. Polydorus libro quarto, capite vndecimo, de Rerum inuent. &. Platina Iulio I. Carolvs Magnus omnium nationum, quae illi subessent, memorabilia gesta, quae scripta non era̅t, scribi & memoriae mandari iussit. Cranzius lib. 2. Saxoniae, c. 8. Paulus Diaconus vetustissimis exemplaribus, sanctis???; auctoribus, imperio ope???ue Caroli Magni vndique conquisitis, martyrum vitas mortem???ue ac caeterorum diuorum summa breuitate perstrinxit in templis legendas: quas facilè crediderint quis longa die ita immutatas, vt à conditore suo (si existat) non agnoscantur. Anastasius, vir vtraq; lingua doctissimus (quod eius scripta satis probant) ob insignem eruditionem Carolo secundo, cuius instinctu historiam Ecclesiasticam scripsit ad sua tempora; in primis charus fuit. Volat. lib. 13. Anthrop. Evgenivs VII. Scotorum rex, primus historiae Scotorum conscribendae curam viris doctissimis dedit, ea???ue in Iona insula, constructa eius rei ergô bibliotheca, reposuit. Hector Boëthius libro 9. Mahometvs II. Turcorum Imp. excellentes in quauis arte viros summoperè dilexit. Impensissimè curauit, vt victoriae, quibus ipse potitus fuerat, à doctis atque iudicio praeditis hominibus conscriberentur: Antiquorum verò historias continuò legere consueuerat. Ioannem Mariam Vicentinum, Mustaphae primogeniti sui seruum, maximis excepit blanditijs, quòd victoriam, quam ipse de Vsuncassano Persiae rege reportarat, Turcico sermone, atque item Italico literis mandasset. Iouius in eius vita. Maximilianvs I. Imp. primus inter omnes Principes, singulorum genealogias indagauit, missis per Italiam, Franciam & Germaniam nuncijs, qui omnia coenobia, omnes bibliothecas, omnia archiua Principum disquirerent, euoluerent, ac perscrutarentur. Atq; ob id Annales singularum prouinciaru̅, qui situ ac squalore corrupti à tineis absumebantur, eius opera reuixerunt, & in lucem commigrarunt. Saepe de imperitia Germanicorum historicorum conqueri solitus, qui tam praeclarorum & prudentum principum, quos Deus huic nationi donasset, res gestas non solùm nullo ordine conscripsissent, sed corrupissent etiam malè scribendo. Auentinus lib. 1. Cuspinianus. Ille Idem, more maiorum fabulis res gestas suas velauit, & omnem vitae suae seriem carminibus, & patrijs, & Latinis nominibus confictis, celebrandum curauit, Teurodancum vocant. Idem. Notando. Pervani chordis versicoloribus, multis???; nodis insignitis, & artificio singulari contextis, quarum domus sunt perplenae, multorum seculorum seriem solerter inuolutam, sine vlla haesitatione exprimunt. Ioan. Metellus. Legendo. Lacedaemonii librum Dicaearchi Messenij de Rep. Spartiatarum quotannis in Ephororum praetorio puberibus auscultantibus recitari curabant. Suidas. Magnvs Sfortia totum id otium, quod ex negotio superesset, impendebat historijs: quas è Graecis Larinis???; scriptoribus traductas lectitare erat solitus, inuitatis liberalitate ad id munus suscipiendu̅ literatis, in queis fuit Porcellij poëtae pater, ob tralatos Caesarem & Sallustium honestè donatus Iouius in eius vita. Audiendo. Carolo Magno Imp. in coena & prandio legebantur historiae antiquorum praeclarae. Cranzius libro secundo Saxoniae, capite 8. Philippvs Vicecomes oblectabat sese historiarum lectione, quarum Antonius Panormita, literarum nomine, praecipuo in honore habitus, aliquandiu fuit anagnostes. Iouius in Philippo. Ediscendo. Tylenses, cùm ob natiuam soli sterilitatem luxuriae nutrimentis carentes, officia continuae sobrietatis exerceant, omnia???ue vitae momenta ad excolendam alienorum operum notitiam conferre soleant, inopiam ingenio pensant. Cunctarum quippe nationum res gestas cognosse, memoriae???ue mandare, voluptatis loco reputant: non minoris gloriae iudicantes alienas virtutes recensere, quàm proprias exhibere. È quorum thesauris Saxo Grammaticus, haud paruam Daniae suae partem contexuit. Consulendo. Alexander Seuerus Imp. in rebus dubijs historiae gnaros solitus erat consulere. Lampridius. Artificvm. Historicos Ornando. Megalopoli Arcadiae in foro à tergo septi eius, quod est Ioui Lycaeo dicatum, pilae insistit Polybius, Lycortae filius, cum inscriptione, quae elegis indicat, vagatum illum esse per terras, & maria omnia: amicum & socium Romanorum fuisse, quos etiam iratos Graecis placarit. Scripsit hic & alias res gestas P. R. & bella cum Carthagine̅sibus suscepta. Praeceptor fuit P. Scipionis Africani. Pausanias in Arcadie. Tacitvs Imp. Cornelium Tacitum, scriptorem historiae Augustae, quòd gentilem suum eundem diceret, in omnibus bibliothecis collocari iussit: & ne lectorum incuria deperiret, librum per annos singulos decies scribi pollicitus, in cunctis archiuis iussit & in bibliothecis poni. Vopiscus, & Sabellicus lib. 7. Enn. 7. Cn. Pompeivs Magnus, Theophanem Mitylenaeum, rerum suarum scriptorem in concione militum ciuitate donauit, omnibus illud factum approbantibus. Cic. pro Archia. Dionysius Milesius historicus & sophista, ob mirabiles ingenij dotes Hadriano principi tam acceptus fuit, vt inter satrapas equites???; non vulgares numeratus sit, & particeps mensae, quae omnes in toto terrarum orbe praeclaros viros continebat. Philostratus in Sophistis. Arrianus, qui historia̅ Alexandri Magni scripsit, ab Hadriano & M. Antonino principibus, literas honoribus co̅sularibus affectus est. Heliconius apud Volaterranum. Petrvs Lauretanus Venetus, Imperator prudentiss. multis???; clarus victorijs, Fl. Blondi Foroliuiensis historici eruditione̅ admiratus, amplissimis muneribus Brixiam pertraxit, sibi??ue illum à secretis esse voluit, & praeter alia ornamenta ciuitate etiam Veneta donandum curauit. Egnatius lib. 4. cap. 7.
|| [1594]
Fouendo, Complectendo. Athenienses Thucydidem Imperatorem in exilium egêre: at rerum suarum scriptorem ab exilio reuocauêre, eloquentiam mirati, cuius virtutem damnauerant. Plinius libro septimo, capite 30. L. Lvcvllvs vsque eò de suis rebus scribi cupiebat, vt etiam Cordubae natis poëtis, pingue quiddam sonantibus atq; peregrinum, tamen aures suas dederit. Cic. pro Archia. C. Marivs Rusticanus, quamuis in studijs literarum non esset versatus, literatos tamen homines dilexit: poëtas praesertim, à quibus res suas gestas immortalitate donandas esse sperabat. Itaq; L. Plotium eximiè dilexit, & A. Licinium Archiam familiarem habuit. Idem. Ivlianvs Apostata contra Constantium mouens, Sex. Victorem, scriptorem historiarum, Syrmio secum deductum, Pannoniae secundae Consularem praefecit. Sigonius libro sexto Imp. occid. Paulum Longobardum, Aquileiensis ecclesiae Diaconum, genere nobilem, sed literis clariorem, Desiderivs Longobardorum rex cùm regnaret, summè dilexit, ingenio eius eruditione???; delectatus: & Carolvs Magnus ob easdem animi dotes in intimam familiaritate̅, capto Desiderio, admisit. Caeterùm cùm deprehendisset, eum agitare consilia Desiderij educendi è finibus exilij, cuius florentis fortunae particeps fuisset: procul ab illo in Diomedis insulas eum ablegauit: vnde ad Aragisivm Desiderij generum, Beneue̅tanorum ducem, confugit. Nec tunc docto viro in tali causa apud mitissimum rege̅ Carolum fraudi fuit, exilij terminis discessisse, cùm proceres suaderent, ne impunita audacia contumacia???; abiret: & Pipinus iudicium patris secutus, eius rei veniam Duci dedit. Paulus Aragisij & Adelbergae vxoris rogatu ad conscribendas historias redijt, à fine Eutropij exorsus res Romanas, separatim Longobardicas complexus. Mortuo Aragisio, in Cassinatium coenobium se vltrò relegauit: reliquam???; vitam sanctissimè transegit. Aemilius lib. 2. & Platina. Praemijs afficiendo. Fl. Iosephus Galilaeae praefectus, historicus clarissimus captus à Tito Vespasiano, virtute sua Imperatore̅ ita sibi deuinxit, vt cùm Hierosolymas Titus excinderet, liberum ei fecerit, quicquid vellet ex ruinis patriae eripere. At is nihil aliud quàm sacros codices, fratris vitam, cum L. amicis, sibi donati petijt. Quinetiam cùm in templo numerosa turba Iudaeorum inclusa esset, CXC. illorum amicitia sibi deuinctorum liberauit, absq; vllo precio. Praeterea pro ijs agris, quos in agro Hierosolymitano possederat, alios commodiores in Iudaea assignauit. Quorum immunitatem Domitianus postea confirmauit. Aedes, quas Titus ante principatum inhabitarat, ei dono dedit, cum annua pensione. Et hos honores propter eruditione̅ cum pari prudentia & integritate consequutus est: adeò vt Titus libros illius historicos sigillo suo munitos in bibliotheca publicarit, vt omnium lectioni & iudicio expositi essent. Testatur ipsemet in vita sua. Vir quidam haud ignobili genere natus, montana Scotiae inhabitans, contextam à se Genealogiam regum Scoriae omnium, ad parentem vsq; gentis Gathelum, memoriter recitauit. Quem rex Alexander III. amplissimè donatum ex consilio gubernatorum domum remisit. H. Boëthius lib. 13. HISTORIAE CONTEMTVS, ODIVM, NEGLECTVS. Sacerdos Aegyptius Solonem & Graecos, qui recordationem priscae memoriae non tenerent, pueros appellauit. Ludouicus Viues de tradendis Disciplinis lib. 5. ex Platonis Timaeo. Apud Romanos super templo Saturni Tritones eximiae magnitudinis fuêre collocati, qui buccinam inflabant, quoties oriebatur ventus, caudam???; intra terram occultabant. Per illum significari tradiderunt nonnulli, res gestas ante Saturnum silentio fuisse inuolutas: at post imperium Saturni clarissima historiographorum voce fuisse celebratas. Macrobius lib. 1. Saturn. cap. 8. Tvrcae nullam antiquitatis memoriam habere feruntur: quòd putant historias ab ijs scribi non posse, qui alienam fidem sequuntur: multò minùs ab illis, qui rebus affuerunt aut praefuerunt, cùm de seipsis multa mentiantur, aut principum metu, vel praemijs vel odio distracti, à vero deflectant. Bodinus Methodi historicae cap. 4. Habuerunt certos annales Iudaei, quos Verba dierum appellabant, quibus singularum tribuum genealogiae describebantur, sicut ex 1. lib. Esdrae cap. 2. & tertij lib. 5. colligere est: quos rex Herodes nato Christo, vt verum regiae stirpis ordinem confunderet, sustulisse creditur. Nicephorus lib. 1. historiae Ecclesiasticae, cap. 11. Edvardvs I. Anglorum rex, subacta Scotia, omnes consuetudines veteres, Scotorum abolere statuit: vt vnà cum moribus etiam animi cum Anglis coalescerent. Historias omnes Scotorum, omnia sacrarum iuxtà & prophanarum rerum volumina concremari vbiq; praecepit, magna decreta poena, qui praeceptum contemsisset. Libros sacros Anglico ritu conscribi iussit, eos???; solos haberi edixit. Quotquot verò eruditionis erant vsquam nomine clari, quorum haud paucos tum Scotia alebat, Oxonium relegauit: ne illorum institutione effecti sapientiores, iugum reijcerent. Eregionè Camuloduni, quae olim regia fuerat Pictorum, conspecto Claudij Caesaris Victoriae???; peruetusto te̅plo, quod Caronam amnem à Vespasiano olim aedificatum adhuc stabat, vetustate co̅spicuum, vel hoc boni Scotis inuidens, delere praecepit. Sed incolis antiquitates suas adamantibus, neq; extemplò praeceptum perficientibus, mutato statim consilio, parietibus & tecto templi vitam dedit. Caeterùm monumenta Caesaris omnia deleri voluit, & ablato lapide, vbi Claudij Victoriae???ue insculptum nomen erat, Arturi olim Anglorum regis nomen inscribi iussit, atque illius vocari regiam, quod & in hanc vsque nostram memoriam tenet vernacula Scotorum lingua, Arturi Hof appellantium. Iam in Angliam reuersurus, ne vllum deletis historijs regni vsquam vestigium permaneret, cathedram lapideam, quibus insidentes coronari Scotorum reges consueuerant, è Scona Londinum Secum attulit, atque in Vestmonasterio, vbi etiam hodie visitur, collocauit. Hector Boëthius libro decimoquarto. Anno Domini sequimillesimo sexagefimoquinto, qui toti ferè Galliae peste pestilentibus???; morbis foetus & funestus fuit, ex omnibus, vrbium, per quas Carolo nono Regi iter Bayonam erat, à Medicis & Chirurgis diligenter & studiosè sciscitatus sum, quid aegris successisset ex purgatione & phlebotomia, vna voce responderunt, obseruasse se sedulò, omnes peste correptos, quibus liberaliter sanguis detractus fuerat, & corpus validè purgatum, deterius inde habuisse, tandem???; interijsse: reliquos, quibus solis alexiterijs prouisum esset, ferè cunctos euasisse. Id enim genus pestis haud ab humoru̅ corruptione, sed à primario & solitario aëris vitio causam habebat. Idem euentus antea notatus fuerat in anhelosa grauedine, nempe ex purgatione & sanguinis detractione deterius aegris successisse. Non negauerim tamen, quin, si ingens aliqua in corpore plethora subsit, vtriq; remedio locus esse possit, praesertim per initia, etsi materia efferum habeat orgasmum, vnde metus immineat irruptionis in partem aliquam nobilem. Pareus libro 21. capite 22. Vide fol. 1716. Vrbem Novesiam apud Vbios Dux Parmensis cùm occupasset, regium in eam praesidium collocauit: eo cùm molestiùs premere̅tur ciues, occasione oblata 19. Iulij anni 1593. se liberarunt. Cùm enim praesidiorum maior pars exijsset praedatum, octo ciuium inito consilio noctu primam stationem excubiaru̅, strato procubitore, somno pressam vinculis irretiu̅t, & in subterraneum locum includunt. Idem de caeteris cùm egissent, excepta superioris portae decuria, ciues omnes in armis sunt, vrbem???; in suam potestatem postliminiò redigunt. Ex muris demissus quispiam, superioris decuriae Milendonckio vrbis gubernatori, qui tum in castro suo aberat, rem significat, qui milite confestim armato & ad amissum oppidum reducto, id nequicquam recipere conatur, respondentibus oppidanis, externo se non egere praesidio: captos interea milites, ientaculo decreto, vrbe dimittentibus. Ad fol. 1744.
|| [ID00049]

LIBRI TERTII TITVLORVM DISPOSITIO. ???
[arrow up]

|| [1596]
??? Voluminis Sexti Liber III. De Probitate & Improbitate in vniuersum. PROBITATIS, VIRTVTIS IN GENERE DIsciplina. Virtvtis Magistri. considerantur Personae. Qvi. Qvales. Putà Legistatores. Vide Tit. Legislatorum, quatenus ad virtutem instituunt ciues f. 1563. Lycvrgv, Spartanoru̅ legislator, superuacanea & exotica eiecit è ciuitate cuncta. Quare neq; mercator, neq; sophistes, neq; vates vel circulator, neq; fraudum architectus Spartam ingrediebatur. Neq; enim monetam eis tractabilem permisit, tantùm ferreae auctoritatem tribuit, quae est mina pondere Aeginetico, valore quatuor chalcorum, id est, aereolorum. Plut. in Apophtheg. Reges, Principes. Ex Tit. Bonorum principum exempla petantur, f. 1601. Illic Possessio, heic Communicatio virtutis consideratur. Hipparchvs Pisistrati F. quamuis tyrannus, sapientiae tamen studia promouit, omni???ue studio annixus est, vt optimis imperaret. Alex. Magnus euerso Persaru̅ imperio no̅, vt ei consulebat Aristot. Graecis duce̅ se, barbaris praebuit dominu̅: sed commune̅ missum diuinitùs se arbitrans omnium rerum moderatorem [1597] & arbitrum: quos oratione non potuit, armis subegit, omnia vndique in vnum contraxit, & velut [Greek words], pro patria orbem terrae praecepit omnibus habere, castra pro arce & praesidio, pro propinquis bonos, pro alienis improbos: Graecos & barbaros non chlamyde, non cetra, non acinace, non deniq; candye discriminare: verùm Graecos virtute, barbaros vitijs censere: promiscua verò existimare vestes, mensas, coniugia, viuendi modos. Plut. orat. 1. de Alex. Theodosivs à Gratiano Imp. in imperij societatem acceptus, Syrmio Thessalonicam adijt, vrbem portu munitam, & bello Thraciae inferendo in primis idoneam. Ibi nouum Imperium ante omnia ordinare instituit. nam pro duobus militiae magistris ampliùs quinque fecit, & praefectos alarum, turmarum???ue, & tribunos numerorum multiplicauit: inde aulae, castrorum???ue disciplinam, quae deprauata erat, correxit. Etenim, vt Latinus Pacatus in oratione ad ipsum habita dixit. non contentus ipse vltrò vitia reiecisse, alienis vitijs corrigendis curam adiecit. Et quia vel diuturna Orientis consuetudine, vel superiorum principum remissione tantus quosdam luxus infecerat, vt adulta lasciuia haudquaquam facilè videretur obtemperatura medicinae: ne quis se pati iniuriam putaret, à se voluit incipere censuram. & impendia Palatina minuendo, nec solùm abundantem sumtum reijciendo, sed vix necessarium vsurpando, quod natura difficillimum est, emendauit volentes. Nam superiores Imperatores parum se lautos putabant, nisi luxuria vertisset annum, nisi hybernae poculis innatassent rosae, nisi aestiuam in gemmis capacibus glaciem falerna fregissent. Eorum gulae angustus erat noster orbis. namque appositas dapes non sapore, sed sumtu iudicabant: illis demùm cibis acquiescebant, quos extremus Oriens, aut positus extra Romanum Imperium Colchus, aut famosa naufragijs maria misissent. quin & infami saepe delectu scripti in prouincijs aucupes, ductae???ue sub signis venatorum cohortes militauêre conuiuijs: cuiusdam etiam principis non prandia saepe, sed fercula sestertiûm millies aestimata precium equestrium patrimoniorum traxerunt. Theodosius autem modico ac castrensi cibo ieiunia longa leniuit: aulam omnem laboris, patientiae & frugalitatis exemplis adeò instruxit, vt nemo vnus inueniretur, qui auderet ad penum regiam flagitare remotorum litorum piscem, peregrini aëris volucrem, alieni temporis florem: verùm epulas suas, mensis communibus parciores tempestiuis fructibus iocorum instruxit. Optimos inde viros delegit, quibus prouincias quibus militaris rei summam, quibus consilia sua arcana commisit. Sigonius lib. 8. Imp. occid. Corrupta Scotica iuuentute Donaldi flagitiosiss. regis exe̅plo, Constantinvs, qui ei successit, adolescentes ab omnibus semotus delicijs non nisi semel in die alimento & eo parabili refici iussit. Si adolescens puer aut puella inebriaretur, id capitale foret. Cursu, palaestra, disco, arcu, missilibus, iaculis exerceri iuuenes, vt ab otio, torpore, temulentia, cunctis???ue animum effeminantibus liberi, robustiores ad omnia toleranda redderentur: asser eis cubile esset, vnico sagulo stratus: nihilque aut mollitiem inducens aut lasciuiam prae se ferens noctu interdiúve experirentur. H. Boëthius lib. 10. David I. Scotorum rex, aulam suam non modò purgauit à flagitijs, sed etiam ad omne genus virtutis exercuit. Non illic impudicum verbum vllum ex ore cuiusquam audiebatur, non lasciuus motus oculis occurrebat, non compotationes ac comessationes ebriosorum apparebant, nulla in domum corruptela vnquam admissa, nemo flagitiosus illic delitescere poterat. Casta ac pura vbiq; omnium oratio, extra sermonem familiarem nil nisi pium inter se conferentium. Sobria & continens vitae omnis conuersatio, nullae vnquam rixae, nullae querelae, mutuo inter se omnes velut fratres amore prosequebantur, mutua inter se officia comiter deferebant. Itaque non monasterium vllum tanta concordia, tanta???; religione conspirabat, vt illius familia ac regia, caritatis vinculis atque reliquis omnibus virtutibus connexa deuincta???ue spectabatur. H. Boëthius lib. 12. Praefecti. Anno 371. Romae praefectus vrbis Ampelivs mores ciuitatis corruptos emendare aggressus, constituit, ne taberna vi naria ante horam quartam aperiretur, néve aquam quisquam vulgarium calefaceret, néve ad praestitutum diei spacium lixae coctam carnem proponerent, vel honestus aliquis mandens in publico versaretur. Quae probra perniciosa magistratuum dissimulatione mirificè corruperant ciuitatem. Sigonius libro 7. Imp. occid. Ciues, Amatores. Spartanis puerorum disciplina publicè curae erat. Quam si quis ciuium vt à se alienam, & parentibus tantùm & cognatis puerorum conuenientem arbitraretur, iuris ciuitatis erat exors. Plut. in institutis Lacon. Si quis adolescens in delicijs habitus peccasset, concedebant aut morum simplicitati, aut aetati iuuenili: amatorem verò eius poenas luere cogebant: volentes arbitros eos & inspectores esse omniu̅, quae isti facerent. Aelianus libro tertio Variae hist. Mos autem tam honestus amandi erat, vt etiam probatae & egregiae mulieres amarent virgines. Riualium aemulationem non erat fas suscipere: sed magis qui eosdem amabant, ex eo auspicabantur mutuam amicitiam: eo???ue incumbebant communi studio, vt quàm redderent praestantissimum eum, quem diligebant. Plutarch. in Lycurgo. Praeceptores. Vide Tit. Poëtae Ethici, f. 1141. Theocritus epigrammate statuam Epicharmi Comici aeneam Syracusis positam cohonestauit, inter caetera hoc quoq; de eo afferen: [Greek words] Apud Plutarchum de Morali virtute, paedagogus quidam Lacon cùm vellet significare, in qua re praecipuè consisteret studiorum & bonae institutionis vtilitas: dixit se effecturum, [Greek words]. Amici. Alexander Seuerus Imper. optimus fuit, quia optimae matris Mammeae consilijs vsus est: sed & Amicos sanctos & venerabiles habuit, non malitiosos, non furaces, non factiosos, no̅ callidos, non ad malum consentientes, non bonorum inimicos, non libidinosos, non crudeles, non circumuentores sui, non irrisores, non qui illum quasi fatuum circunducerent. sed sanctos, venerabiles, continentes, religiosos, amantes principis sui: & quidem illos, qui nec ipsi riderent, nec risui esse vellent: qui nihil venderent, nihil mentirentur, nihil fingere̅t: nunquam deciperent existimationem principis sui, sed amarent. Lamprid. in Alexandro Seuero. Patresfamiliâs. Admetvs, Thessaliae rex, ob pietatem & probitatem laudatur ab Apolline apud Eurip. Alcestide, qui ipse domum quoq; sibi similem red diderit: [Greek words]. Modi. sic Virtvs docetvr Institutione, Doctrina Legislatoram. De quibus egimus suo loco, f. 1563. Poëtarum. Athenienses legem tulerunt, vt quinto quoq; anno in Panathenaeis, Homeri carmina publicè canerentur. ita enim cogitabant, leges praecipere quide̅, quid faciendum fugiendum???; sit: sed propter breuitatem non docere: at poëtas, qui vitam hominum imitantes, res praeclarè ac fortiter gestas copiosè exponerent, eas???; propemodum ante oculos constituerent, aptiores esse ad persuadendum. De vsu Tragoediarvm ethico vide Timoclis Comici poëma, quod sub Tit. Poëticiae vsus, ex Athenaeo attulimus. Victorum. Indos veteres, antequàm in eos expeditionem mouisset Liber pater, non alijs ferè cultos moribus fuisse, perhibet historia, quàm Scythas. Nullae illis domus, nullae vrbes, nec deorum templa erant. In plaustris transmittebatur vita non alia, quàm nomadica: nulla sacrorum cura. Non aliunde integebantur corpora, quàm ex occisarum in venatu ferarum pellibus. Alimenta suggerebat arboris cortex, quae illarum gentium vocabulo Tala nuncupatur: incuius fastigio prodeunt velut cucurbitulae agrestes, cuiusmodi in palmis conuisuntur. necnon ferarum incocta caro. Diu verò pòst, commeante illuc cum exercitu Libero patre, & inaedificatae vrbes sunt, & sancitae leges, templa quoq; structa dijs. Vini item ratio, ac serendi praemonstrata illis. Armorum scientia tradita, sed & vnguentorum, ac satyriciae saltationis, quam Cordaca dicunt. Herculem quoq; Indiam appetisse constans fama tenet, & auctor probat Megasthenes. Caelius lib. 18. cap. 31. A. L. Terrore. Accûs & Alphitûs terrore pueros à malorum studio Mvlies reprimunt. Plut. in Stoicorum pugnis. Imaginibus, Notis, Symbolis. Saladinvs, Aegypti Sultanus potentissimus, exuuijs terrae mandandis praeferri iussit pannum nigrum de lancea suspensum praecone has addente voces: Saladinus Asiae to [1598] tius dominator, extanto regno tantis???ue opibus moriens, nihil aliud secum defert. Bergomensis libro 12. Discipvli. Tvm Qvi, Qvales. Pueri. Agesilavs, Archidami F. natu minor, cum regnum Agidi natu maiori deberetur, priuatus putabatur acturus: eáque propter disciplina institutus fuit illa viuendi, quae Lacedaemone [Greek words] vocatur, rigida quidem & aerumnosa, verùm erudiente ad parendum iuuentutem. Vnde Spartam ferunt à Simonide Damasimbroton nominatam quòd maximè per assuetudinem parentes legibus ciues mansuetósque, sicut equos mox à prima aetate domitos redderet. Hoc vinculo soluit lex pueros, qui ad regnum educantur. Agesilao verò hoc suppeditauit singulare, quod non rudis parendi accesserit ad imperandum. Quapropter praebuit se longè prae regibus omnibus communem popularibus suis, quòd cum principali & regia indole popularitatem & humanitatem ex institutione coniunxisset. Idem quum haberet apud se Xenophontem illum sapientem, eum???ue plurimi faceret: iussit vt filios suos accerseret Lacedaemonem, docendos artem omnium pulcerrimam, videlicet imperare, & parére imperio. Athenis florebant liberales disciplinae: sed hanc artem, caeteris omnibus praestantiorem, existimabant nusquam meliùs disci, quàm apud Lacedaemonios: vbi non verbis disputabatur de bene administranda republica, sed ciuium moribus iuuenes instituebantur. Plurarchus in Laconicis, & in Agesilao. Milites. Alexander Seuerus Imp. Particam expeditionem tanta disciplina, tanta reuerentia sui egit, vt non Milites, sed senatores transire diceretur. Quacunq; iter legiones faciebant, tribuni accincti, centuriones verecundi, milites amabiles erant: ipsum verò ob haec tot & tanta bona prouinciales vt deu̅ suscipiebant. Iam verò ipsi milites iuuenem imperatorem sic amabant vt fratrem, vt filium, vt parentem: vestiti honestè, calceati etiam ad decorem, armati nobiliter: equis etiam instructi, & ephippijs ac frenis decentibus: prorsus vt Romanam remp. intelligeret, quicunq; Alexa̅dri vidisset exercitum, Lampridius in Alexandro. Exules. Annas, Orientalium Anglorum rex, Cenovalchivm, Occidentalium Saxonum regem perditissimum (qui ob diuortium cum Sexburga, Pendae Merciorum regis sorore, à Penda regno fuerat priuatus, & ad Annam confugerat) suscepit benignè hospitio: deinde acriter increpauit, quòd religionem spreuisset, quod vxorem ablegasset quòd deniq; se ita turpiter vitijs dedisset. Tum ille poenitens praeteritae vitae subitò ex malo bonus, monitis Annae euasit. Recepit enim quamprimùm Euangelicum dogma: recepit vxorem, & non multò pòst regnum totum recuperauit. Polyd. lib. 4. Qvomodo. Lege. Omnes ferè Barbarae nationes horridae & incultae, cùm primùm in leges concessêre, mansuescunt, fiunt???ue tractabiles. Hoc in Gothis, Vandalis, Hu̅nis: hoc in Vngaris, Turcis, Tartaris euenit. Vt planè constet, non esse aliud, quàm Dei flagellum quod prouincijs immittitur per excursiones barbararum nationum. Cranzius lib. 4. Metropol. cap. 28. Qvidam veterum philosophorum rogatus, Quid fructus ex studijs perciperet? respondit, [Greek words], in quit, [Greek words]: vt iniussus faceret, quae alij metu legum faciunt. Maximus Tyrius in oratione de Philosophia. Institutione. Apud Lacedaemonios qui honesta liberali???ue forma praediti sunt, diuersum à reliquis faciunt adolescentibus formosis. Nam ab amatoribus petunt, vt sese ament: & Lacedaemoniorum vox est, Oportere amare: Spartiata & amor nihil turpe nouerunt. Siue enim adolescens ausus sit stuprum pati, siue amator inferre, neutrum impunè tulisset: aut enim è patria discessissent, aut quod grauius est, è vita. Apud eosdem cùm quidam forma praestans in amorem sui pertraxisset hominem locupletem, eò quòd ipse pauper esset: irrogarunt illi pecuniariam multam, plectentes pecuniarum illicitam cupiditatem, ablatione pecuniae. alium quendam formosum ac bonum virum, quod nemine̅ amaret ex ijs, qui deteriores essent, poena affecerunt: quòd cùm bonus esset, neminem amaret. Similem enim sui potuisset amasium reddere. Plutar. in Lycurgo. Admonitione. Rex Persarum vnum habebat cubicularium, cuius hae partes erant, vt manè ingrediens ad eum diceret: Surge rex, ac cura ea, quorum tibi Mesoromasdes imposuit curam. Eruditus & sapiens princeps in praecordijs habet eum, qui hoc ei perpetuò edicit & iubet. Plut. ad Principem indoctum. Frugalitate. Lacones angustam mensam habent, quo propulsantes industria sua famem ad audendum concitentur, & ad dolos concinnandum. Id cibi penuriae munus est, atque ideo erat angusta mensa, vt assuescerent saturitatem vitare, & tolerare famem posse. Ita namque ad expeditiones etiam aptiores fore censebant, si per inediam valerent laboribus sufficere: temperantiores???; & frugaliores, si perdiu exigua impensa degerent. Item eò quòd non desiderarent pulmentum, & quemuis pastum caperent, putaba̅t corpora salubriora reddi, spiritúmque cibi defectu non coactum improfundum & latum attollere in sublime corpora, praeterea pulcra reddere: quòd graciles & exiles habitus, ad membrorum conformationem magis ductiles sint, cùm saginati reluctentur suo pondere. Plut. in institutis Laconicis. Nota, imagine, Symbolo. Cadauer aridum inferunt Aegyptii in conuiuia, & proponunt, commonent???;, vt breui se tales futuros esse meminerint. Quod ipsum vt animos ab immodica hilaritate reuocat sic ad amicitiam & mutuam acuit caritatem: exhortatur???;, ne vitam, quae spacio existit breuis, efficiamus prauis actibus longiorem. Plut. in Conuiuio. Lacon rogatus, Qua de causa barbam vsqueadeò promittis? Quo cerne̅s, in quit, canos meos, nihil ijs faciam indignum. Plut. in Laconicis. IMPROBITATIS, VITIOSITATIS DISCIPLINA In Genere. Putà Magistri, Doctores Qvi, Qvales. vt Reges, Imperatores. Vide Tit. Principes improbi, fol. 1613. Illic Posseßio, hîc Communicatio spectatur. Iosephus scribit, Nemrodvm primum induxisse in genus humanum iniuriam, & superbiam etiam aduersus Dominum. nam cùm manu esset fortissimus, suadebat populis non Deo acceptum ferre, si quid contingeret boni, sed viribus suis. Ita tyrannidem instituit. Et ne quid in eos posset Deus, turrim aggressi sunt extruere, qua diluuiu̅, si rursus irasceretur Deus, effugerent. Multitudo verò cùm grauius putaret esse parére Deo, quàm mortali: ideò libenter dictis Nemrodi audiens erat, turrim???ue altissimam coepit erigere, quam aquae obruere nequirent. Huius turris meminit Sibylla dicens: Cùm omnes homines vnius vocis essent, quidam turrim aedificauerunt excelsam, tanquam ascensuri in coelum per eam. Dij verò immittentes ventos, euerterunt turrim, & vocem propriam vnicuiq; partiti sunt: propterea vocari & esse contigit Babyloniam ciuitatem. Viues in lib. 16. August. de Ciuit. Dei, cap. 5. Tiberivs Imp. nouum officium instituit à voluptatibus, praeposito equite Rom. & censorio Prisco. Suetonius. Paeceptores. Theodorvs Atheniensis, cognomento [Greek words] obijcientibus, quòd dostrina ipsius multi redderentur deteriores: respondit, id aliorum vitio accidere, qui doctrinam ipsius sinistra exciperent, quum ipse dextra porrigeret. Plutarchus in libello de Animi tranquillitate. Parentes. Nero liberales disciplinas omnes ferè puer attigit. À philosophiae studijs mater eum Agrippina auertit, identidem admonens, inutilem esse eam scientiam imperaturo: cùm Plato vir summus, nil magis putet necessarium huic, qui sit reip. praefuturus. Sed illa non principem, sed tyrannum agitabat animo, & tam sibi & alijs perniciosum, quàm postea Nero fuit. Sab. lib. 2. En. 7. ex Suetonio. Vxores. Gallus Caesar, Constantij fratris Constantini Magni F. vir natura ferox, & ad tyrannidem pronior, à coniuge Constantia, Constantij Augusti sorore, muliere nefaria, plus inflammabatur ad crudelissima quaeq; facinora. Cuspinianus. Petrus Candianus, Venetorum ducis F. patre mortuo reuocatus ab exilio, vniuerso populo id ipsum exigente, iterum Reip. praefuit, magna eorum laetitia, qui eius adolescentiae annos meminerant. Nec verò ille opinionem ciuitatis fallebat, tanta erat illius erga Rempub. & reliquos ciues moderatio atque comitas. Caeterùm bis vertente anno, mutato [1599] planè ingenio, primùm vxorem legitimam, & filium ex ea susceptum dimisit, & Valdradam, Guidonis Italici principis filiam, paternis bonis succinctam, sibi iunxit: quae in paterna aula genita, diu???ue versata, maiores quosdam spiritus marito tacitè ita substituit, vt iam ille tyrannus, non princeps haberi posset. Quum igitur omnes veterum principum bonitatem & prudentiam in eo desiderarent, tandem ita euenit, vt totius ciuitatis conspiratione iure optimo sit oppressus: petitus???; primùm incendio, dum cum paruulo filio tantum discrimen euadere tentat (quod ipse sibi persuaserat) per auersam à tumultu partem fugiens, in infestiorem multò turbam incidit, quae nullis eius precib. flexa, & ipsum & infantem sustulit, eius???; cadauer in macellu̅ exportauit, quod canibus esca foret. quamuis Ioannis Gradonici opera in diui Hilarij aedem clàm sit postea delatum. Egnatius libro sexto, cap. 8. Amici. M. Antonio Triumuiro forma insigni quasi pestem aliquam adhaesisse amicitiam & consuetudinem ferunt Cvrionis, qui sese effraenibus dediderat voluptatibus: & Antonium, quò magis sibi foret obnoxius, in vinum, lustra, & graues profusos???ue sumtus immersit. Vnde hic aes alienum grande & plus quàm aetati suae conueniebat, contraxit sexagies H-S. Id omne intercessit pro eo Curio. Quod vbi resciuit pater eius, interdixit Antonio domo sua. Ita hic paulisper Clodij audacissimi & teterrimi illius seculi tribunoru̅ furori remp. perturbanti appli cuit se. Caeterùm citò insaniam Clodij pertaesus, & timens illorum vim, qui conspirabant in illum, nauigauit ex Italia in Graeciam. Illic corpus ad labores militares exercuit, & dicendi facultatem excoluit. Plut. in Antonio. Mercatores. Cicero in III. de Republica de Phoenicibvs quaeritur, quòd primi mercaturis & mercibus suis auaritiam, & magnificentia̅, & inexplebiles cupiditates omnium rerum, exportanerint in Graeciam. Consiliarij. Hic improbitatem consulentium spectamus, quae in specie considerata, sub alijs alijs???; Titulis collocanda erit. Theodorvs Chius, Ptolemaei regis in arte Rhetorica praeceptor, in consilium adscitus, cùm deliberaretur, vtrum Po̅peius ab Aegypto repellendus esset, an admittendus: censuit receptum occidendum, addens hoc dictum, [Greek words], id est, mortuos non mordere. Plut. in vita Pompeij. Modi. Videlicet Praeceptione. Vide paulò antè, Reges, Praeceptores. Admonitione. Pyrrhvm filij adhuc pueri rogarunt, Cuínam relicturus regnu̅ esset? Quibus respondit Pyrrhus: Qui gladium habebit acutissimum. Plut. in Apophthegmatis. Indulgentia, Permißione. Lotharius Imp. Ludouicum F. ornatissimo in Italiam exercitu iussit contendere, ac regia atq; imperatoria insignia à nouo pontifice Sergio postulare, atque ei Drogonem Metensem archiepiscopum, patruum suum comitem itineris & iuuenilis moderatorem aetatis adiunxit. Ludouicus cùm in Italiam descendisset, Lombardiam liberiore quàm par erat agmine peragrauit, Drogone ipso non solùm non prohibente, sed propè etiam approbante. Bononiam verò vbi aduenit, cùm malè ab oppidanis acciperetur, ira percitus exercitum vrbi admouit: atque imparatam ciuitatem adortus, vrbem leui negotio expugnauit, ac muris ad victoriae monumentum poenam???ue defectionis nudauit. tantas porrò in agro strages edidit, vt finitimi populi hostili atque inusitata Francorum feritate perterrefacti, proprias sedes desererent, atq; abdita latibula incolumitatis causa conquirerent. Neque verò tantam sacro antistite inultam negligentia̅ Deus longiùs siuit. Namque exercitu pari vlteriorum locorum cum vastitate ad pontem Capellae progresso, repentè ex laeta serenitate nimbus obscurissimus ortus, horre̅da procellarum fulminum???; vi secum adducta, multos ex ipsius Drogonis comitibus perculit. Sigonius lib. 5. reg. Ital. Discipvli. Tvm Qvi. Puta Filij. Vide Tit. Filij parentibus similes improstate, f. 1070. Latronis cuiusdam Scoti [Greek words] Filia, quum ob esum humanarum carnium duceretur ad supplicium, conuersa ad increpantes, vultu crudelitatem prae se ferente: Quid, inquit, me obiurgatis ob scelus homine indignu̅? Qui si experti essetis, quàm palatum delectet humana caro, ne à liberorum quidem esu abstineretis. Ita perpetrati criminis impoenitens viua terra obruta est. H. Boëth. lib. 18. Reges, Principes. Dionysivs minor Syracusanorum tyrannus, non fuit natura malus: sed veritus pater eius, ne si animi ei creuissent, & consuetudine vteretur hominum cordatorum, insidiaretur sibi, & dominatu spoliaret: inclusum asseruauit in conclaui. Vbi vsu destitutus alio, parua plaustra, candelabra, sedes ligneas & menlas fabricabatur. Plut. in Dione. Carolvs IIX. Gallorum rex, Ludouici XI. filius, Ambasiae educatus fuit: praeter domesticos ministros à patre rege attributos, nemine eius adeundi visendive copia data. Latinè scire pater eum vetuit, praeter illud vnum: Qui nescit simulare, nescit regnare. Aemilius lib. 10. Qvomodo. Nempe Interna subiectione suijpsius. Medea apud Euripidem Iasonis odio communes interfectura liberos, post longam disputationem inter rationem dissuadentem, & iram tantum facinus suadentem, tandem infert: [Greek words], [Greek words]. Furor verò superior est meis consilijs: qui sanè maximorum auctor est malorum hominibus. Conuersatione, Imicatione. Vxorum. Vide paulò antè, Improbitatis magistri Vxores. Amicorum, Sociorum. Telemachvs absente patre Vlysse ad Troiam, sub matris Penelopes tutela molliter educatus, procorum quinetiam co̅uersatione corruptus, patri dissimillimus euasit. Andronicvs iunior, Michaëlis F. auo Andronico seniori Imp. ita carus, vt ne noctu quidem illius absentiam ferre posset, adolescentiae limen ingressus, libidini habenas laxauit: cùm ij, quibuscum versabatur, aequales eius, se cupiditatum ministros praeberent. Auo autem parcè sumtum praebente, aesalienum ingens contraxit, eum???; tandem per coniuratos imperio deturbauit. Gregoras lib. 8. Peregrinorum. Tyndareus accusans Menelavm, quòd defenderet matricidam Orestem, culpam reijcit in diuturnam conuersationem eius cum Barbaris, apud Eurip. in Oreste, inquiens: [Greek words]. In Hispania, antequam auri argenti???ue venae reperirentur, & bella sunt perpauca gesta, & multi philosophati, & Popvli sanctissimis moribus vixêre securi quieti???;. Singuli populi à magistratu annuo regebantur viris praestantissimis eruditione & probitate: aequo & bono transigebantur res, non legum numero. Arserunt verò quidam montes metallis grauidi, & auro argento???; eliquatis, coeperunt homines nouam atque inusitatam admirari materiam. Hinc Phoenicibus, qui quaestus gratia totum orbem nauigijs peragrabant, ostensis opibus, frequentes ex tota Asia vicinis???; insulis in Hispaniam coloniae missae. Hi rudes malitiae ac vitiorum populos Asiana Graeca???; docuêre scelera. Hinc subitò exorta Hispanis suorum metallorum admiratio & custodia: hinc lites, hinc rapinae: caedes primùm priuatae, & latrocinium paucoru̅, demùm apertum publicum???; gentium intersese concurrentium, quod vocant bellum, ducibus alienigenis, & inprimis Phoenicibus, tantorum non modò in praesens, sed in posterum quoq; malorum auctoribus & magistris. Viues in lib 8. Augustini de Ciuit. Dei, cap. 9. Cleomenes, Spartanorum rex, diuturna conuersatione cum Scythis ipse cùm feritatem tum ebrietatem illorum sic imbuit, vt post multa crudelitatis insolentissimae exempla tandem ad insaniam redactus, in seipsum crudeliter saeuierit plutarchus. Boleslavs, Polonorum rex, Casimiri ex monacho regis F. commixtus gentilibus didicit opera eorum, & seruit immunditijs eorum: intermisso???; virtutum studio, factus est sentina omnium vitiorum. Cranz. lib. 3. Vandaliae, cap. 12. Victoria. Ante Carthaginem deletam pop. & senatus Rom. placidè modeste???; rempub. inter se tractabant: neq; gloriae certamen, neque dominationis inter ciues erat: metus hostis in bonis artibus ciuitatem continebat. Sed vbi illa formido à mentibus discessit, scilicet ea, quae res secundae amant, lasciuia atq; superbia incessêre. Proinde rectè Plinius libro 33. cap 11. Pariter luxuria nata est, & Carthago sublata: ita congruentibus fatis, vt liberet amplecti vitia, & liceret peccare. Helvetiorvm fortitudo & frugalitas & simplicitas bello Lotharingico, quo terrorem illum Galliae Carolum Burgundum ad Nanceium cecidêre, maximè innotuit. Itaq; Ludouicus XI. nil priùs habuit, quàm vt ea̅ gente̅ sibi co̅ciliaret. Franciscus I. bello Mediolanensi quatumuis victor, virtu [1600] tem in hoste admiratus, primores gentis maximis muneribus, priuatos lautissimorum stipendioru̅ spe in suas partes pertraxit. Secutus Henricus II. cum tota gente societatem populariter inijt. Ergo dum socijs mercede annua militamus, cum auro peregrino mores peregrini irrepunt, frugalitatis auitae contemtus surrepit, robur delicijs eneruatur, iustitia atque fides munerum assuetudine labefactatur. Ergo vicimus externos & quidem alienos hostes, vt multo foediore strage ab internis hostibus conficeremur? Abundantia, Vbertate. Subacta à Scotis & Pictis Britannia, à Maximiano tyranno & militibus & incolis in Armoricam traductis exhausta, ciuili item bello inter plebeios & nobiles orto, miserè lacerata est. Secuta fames ingens tres continuos annos, permultos absumsit. Hanc secuta frugum vbertas, quantam nulla retrò acta aetas meminit. Vnde luxuries insolita, omnium???ue scelerum colluuies, inter Britones, delicijs & voracitati, neglecta maiorum virtute, deditos, nata: crudelitas insuper, veritatis odium, amor mendacij, atq; alia innumera hominibus???ue indigna flagitia, adeò vt si quispiam mitiùs se gereret, aut veritati propior videretur, in eum quasi patrij instituti subuersorem, omnium odia tela???ue torquerentur. Et non modò populares (vt refert Beda) ea inficiebantur labe: sed & nobiliores gentis, imò Christi sacerdotes, ac dominici gregis pastores, eo temporis aleatores facti, ebrietati, litigio, contentioni, inuidiae, caeteris???ue huiusmodi facinoribus sua colla impudenter subdiderunt. Perdidit ea lues Britannicam gentem, opibus, virtute & belli gloria olim pollentem, crudeliùs longè quàm antea vnquam gladius. Accessit dira pestis, quae breui tantam vim hominum strauit, vt sepeliendis mortuis, viui non sufficerent. Sed nec pereuntium calamitas, nec mortis timor, quos plaga non percusserat, ab animi morte potuit reuocare: adeò corruptus ille populus flagitijs sese addixerat. Haec fuêre in causa, vt breui gens ea, numinis vltione, suapte culpa Saxonum armis expugnata, amisso regno, nunquam deinceps pristinum suum decus recuperare potuerit. Hector Boëthius libro octauo. BONI VIRI IN GENERE. Popvli Boni. De Priscis hominibus sub Saturno sic scribit Aratus in Phaenomenis: [Greek words], [Greek words]. [Greek words], [Greek words]. [Greek words] [Greek words]. Nondum diras nouerant contentiones, neque disceptationem: querimonijs plenam, neq; tumultum aut bellum: sed simpliciter viuebant: & procul aberat mare periculosum: necdum naues è longinquis regionibus annonam aduehebant. Sed boues, & aratra, & ipsa domina populorum copiosa omnia suppeditabat Iustitia, largitrix iustorum. Notus est Ennij versus ex Cic. libro 3. & 5. de Repub. de Romanis priscis: Moribus antiquis res stat Romana viris???;. Non alia gens laudatior quàm Massiliensivm in Gallia Narbonensi, si Ciceroni credimus, si???; vera memorat Valerius Maximus libro secundo, capite de Institutis, multa commerans de disciplina eius ciuitatis, quae nec mimos vllos in scenam admiserit, ne parum pudicis fabularum argumentis ciuium mores in ficerentur: nec eos, qui religionis praetextu vitam inertem & otiosam sectarentur, intra portas receperit. Alia???; id genus de Massiliensium seueritate referuntur apud auctores. Erasmus in Adagijs. Scythae moderatissimi & abstinentes, & suapte natura probi: quod Romani ac Graeci vix praeceptis ac disciplinis philosophorum consequi potuerunt. Plus enim his profuit ignoratio vitiorum, quàm illis cognitio virtutis. Bonfinius libro 2. Decad. 1. Apud Germanos plus boni mores valent, quàm alibi bonae leges. Cornel. Tacitus de moribus Germanorum. PRIVATI HOMINES. Consule Tit. Praeconiorum & Encomiorum, f. 987. 4518. item, Nomina imposita à Iustitia, f. 683. item, Iudicium prudens de bonis animi, f. 1914. Riphevm Troianum Vergil. li. 2. Aen. commendat his verbis: — cadit & Ripheus, iustissimus vnus Qui fuit in Teucris, & seruantissimus aequi. De Emathione Ouidius lib. 8. Metamorphoseon: Emathion aequi cultor, timidus???; deorum. Lamponem. Aeginetam Pindarus ode 8. Isthmiorum lauda̅s, inter caetera inquit: [Greek words]. [Greek words], [Greek words], [Greek words], [Greek words], [Greek words] [Greek words]. Sed & beneficentia, quam in hospites exercet, commendatur. Moderata enim in animo suo sequens, moderata etiam obtinens, linguam non imprudentem gerit. Dixeris illum inter athletas esse id, quod cos Naxia ferrum domans inter reliquas petras. Atheniensem vrbem verè dicunt Viros, qui virtutem sectantur, optimos: & qui vitia, teterrimos ferre. sicut tellus eorum optimum mel & cicutam edit exitiosissimam. Plutarchus in Dione. Phocion, Procifilius, multis pecunias dedit: & filias alioru̅ elocauit, & omnibus sua remisit. Bonus igitur vocatus est co̅muni suffragio, in concione. Cùm ius dicebat, semper absoluebat. Quod verò de Satyro Demosthenes & Apollophanis filiabus dicit, hoc quidam ad Phocionem referunt: & illum accepisse illas, Athenas???; perductas elocasse tradunt. Suidas. Ennius septimo Annalium, sub Servilii persona, viri optimi munus describit: Ingenium cui nulla malum sententia suadet Vt facinus faceret: lenis, tamen haud malus: idem Doctus, fidelis, suauis homo, facundus, suo???; Contentus, scitus, atq; beatus, secunda loquens in Tempore, commodus, & verborum vir paucorum, Multa tenens antiqua, sepulta & saepe vetustas Quae facit, & mores veteres???; nouos???; tenentem, Multorum veterum leges, diuûm???;, hominum???; Prudentem, qui multa loquive, taceréve posset. Horatius lib. 4. Carminum Lollivm his verbis commendat: — est animus tibi, Rerum???; prudens, & secundis Temporibus, dubijs???; rectus, Vindex auarae faudis, & abstinens Ducentis ad se cuncta pecuniae: Consul???ue non vnius anni, Sed, quoties bonus atque fidus Iudex honestum praetulit vtili, & Reiecit alto dona nocentium Vultu, & per obstantes cateruas Explicuit sua victor arma. Asclepiodoti inuestigatione, qui Athenis iniuit in Syriam peregrinationem, vt mores hominum perspiceret, Viri boni tantummodo tres numero inuenti fuêre. Ilapivs apud Antiochiam philosophus: Laodiceae Mares, omnium eius aetatis iustissimus: & Domninvs philosophus, cognomento Aristides. Caelius libro 14. capite 3. A. L. ex Suida, & Plut. de Socratis daem. PROBITAS ADIVNCTVM HABENS ALIQVOD Bonvm Vel Malvm. Huc pertinent Boni Simvl et Sapientes. Consule Tit. Sapientum, quatenus ijdem & eruditione & practicis virtutibus excelluerunt, quos Graecipraeclara voce [Greek words] vocant, fol. 1187. Quotquot nouêre Socratem, qualis fuerit (inquit Xenophon libro quarto Memorabilium) ex ijs qui virtutis cupidi sunt, etiam nunc eum, perpetuo desiderio exoptant, vt qui ad virtutis studium vtilissimus fuerit. Mihi quidem, quum talis esset, qualem commemoraui (nimirum adeò religiosus, vt sine deûm, consilio nihil ageret: adeò iustus, vt nemini ne in exigua quidem re noceret, prodesset autem ijs maximè, qui ipso vterentur: adeò continens, vt nunquam id quod iucundius esset, meliori anteponeret: adeò prudens, vt in melioribus ac peioribus dijudicandis non erraret, neque alterius ad hoc opera egeret, sed ipse sibi ad cognitionem horum sufficeret, atque etiam oratione proferre ac definire huiusmodi posset: ae caeteroquin etiam aliquem explorare. [1601] delinquentem arguere, ad virtutem ac honestatem hortari) eiusmodi vir esse visus est, qualis esse possit optimus & felicissimus. Quae regna, aut quae victoriae, vel quae doctrina tantum maiestatis in homine aliquo posuit, quantum integritas bonitas???; Zenoni Cittiaeo Cyprio philosopho peperit? Apud eum enim, dum Athenis moratus est, ciues portarum vrbis claues posuerunt: tutiore eas esse loco, quàm quouis in templo putantes: certius illi, quamuis peregrino, communem salutem, quàm vlli conciuium suorum credentes. Cuius virtutem vt populus Atheniensis, quanti à se facta esset, testaretur, aurea statua corona insigni donauit. Fulgosus libro secundo, capite quinto. Xenocrates, carissimus Platoni magistro discipulus, ei fuit comes in Siciliam transmittenti, hebeti ingenio, sed seuero, sanctis???ue moribus. Plato hunc calcaribus, Aristotelem condiscipulum freno dicebat indigere. Eum Plato sic dilexit, vt iurantibus illum de ipso malè dixisse, non crediderit: fieri non posse reputans, quin redamaretur ab eo, quem ipse tantum amaret. Hunc iudices pro testimonio iurare non sunt passi: rati nefas esse tam probo viro fidem non habere, etiam iniurato. L. Viues in librum octauum Augustini de Ciuitate Dei, capite duodecimo. Isocrates Atheniensis tria reliquit praeclarè actae vitae monumenta. Primum perseuerantiae, quòd cùm octo & nonaginta annos vixisset, nunquam discipulos habere desijt. Alterum modestiae, quòd semper fuit à publicis negotijs atque curis seiunctus. Tertium, quòd sibi libertatem rerum omnium carissimam fuisse declarauit. Post acceptum enim de pugna suorum infelici ad Chaeroneam nuncium, prae animi aegritudine voluntariam mortem oppetijt. Pausan. in Attic. Boni simvl et Indocti. Ex Tit. Principum indoctorum, quaedam huc transferri poterunt, fol. 1206. Boni Pontifices, Episcopi. Consule Tit. Doctorum Ecclesiasticorum, fol. 1306. Zacharias I. natione Graecus, inter optimos Pontifices annumeratur. Fuit enim vir mitissimi ingenij, mirae suauitatis & gratiae, omni virtute praeditus, cleri ac populi Romani amator: ad iram tardus, ad misericordiam & clementiam promtissimus, nulli malum pro malo reddens, sed ad imitationem Saluatoris, malum in bono vincens: & adeò quidem, vt quos habuerat aemulos & inimicos, eosdem postea inito pontificatu honoribus & praemijs affecerit. Platina. Pavlvs I. Pontifex, vir mitissimi ingenij, clementiae???; singularis, & adeò Saluatoris nostri imitator, vt nulli vnquam malum pro malo redderet: sed contrà malos, à quibus persaepè iuria afficiebatur, in bono vinceret. Noctu cum duobus aut tribus familiaribus cubicula pauperum aegrotantium circuibat, vnumquenque eorum & verbis & eleemosynis ad recuperandam valetudinem cohortatus. Carcerem frequenter adibat, inde???ue plerosque aere alieno nexos, persoluto creditoribus precio liberabat. Pupillos & viduas circumuentas fraude causidicorum tuebatur, & eleemosynis sustentabat. Platin. Leo III. Pontifex fuit vir castus, integer, pudicus, facundus. Doctorum virorum ita amator, vt eos vndequaque ad se praemijs alliceret, eorum???ue consuetudine mirum in modum delectaretur. Praeterea verò aegrotos visere, eos???ue ad patientiam adhortari, eleemosynas indigentibus praebere, desperatos consolari, errantes in viam rectam deducere, praedicationibus, admonitionibus, quibus plurimùm ob eloquentiam & doctrinam valebat, ei peculiare fuit: ita mitis ingenij, vt omnes diligeret, neminem odio haberet: tardus ad iram, ad miserendum promtus, insignis pietate, fortissimus rerum ecclesiasticarum honoris???ue diuini procurator & defensor. Platina. Sergivs IV. sanctissimae vitae, gratae???; consuetudinis, & ante pontificatum & in ipso magistratu fuit. In pauperes liberalis, in amicos & familiares iucundus, in delinquentes clemens, in contumaces modestus. Tantae praeterea prudentiae, vt toto suo pontificatu nil commissum sit, quo meritò reprehendi gubernantis negligentia posset. In Deum enim omnem mentem conuertens (quod facere Pontifices omnes debere̅t) iustè atq; integrè omnia ex animi sui sententia, bene natura & moribus instituti, gubernabat. Platina. Bonifacivs IX. patria Neapolitanus, Petrus cognomento, Tomacellus anteà vocatus, etsi annorum circiter triginta esset, dum pontificatum inijt: ita tamen vixit in tanta peccandi licentia, vt nulla ei libido, nulla voluptas impingi vel obijci posset. Iuuentutem certè cum ipsa senectute commutasse videbatur. Fuit praeterea tanti animi consilij???ue, vt primus populi Romani vim omnem in Pontificem transtulerit, creatis suo nutu magistratibus omnibus, munita???;, sancti Angeli arce, in mole Hadriani sita, ad Tiberis pontem, quo ab vrbe in Vaticanum itur: munitis???; item pontibus, quibus in Transtiberim Romani commeant. Platina. Pivs II. Ponrifex, Aeneas Syluius priùs dictus, inter posterioris temporis optimos Pontifices referri debet. Cuius virtutes & domi & foris abundè persequitur. Platina. Boni viri Principes, Reges, Imperatores. Hic Bonitatis in genere habetur ratio, quatenus varias virtutes complectitur. At quia, vt Theognis ait, [Greek words], iccirco pleraque exempla Titulo, Iustorum in genere, inseruient, fol. 3276. Auctoritatem autem scriptorem hîc sequimur. Alioqui ad philosophicam trutinam si quaedam examinentur, locum profectò tueri non poterunt. Notum est enim scurrae illud, Omnium bonorum principum imagines in vno anulo exculpi posse. Principio rerum, gentium nationum???ue imperium penes Reges erat, quos ad fastigium huius maiestatis, non ambitio popularis, sed spectata inter bonos moderatio prouehebat. Iustinus lib. 1. ex Trogi Pompeij historijs. Ioas rex Iudaeorum optimus, quandiu Ioiada sacerdos vixit. 2. Reg. 20. Iosiae regis Iudaeorum pietatem, veluti ideam boni principis, ex Biblijs pete. Iosaphatvs Iudaeorum rex pietate & otio florebat. Destinauerat ille praeter caetera iustitiae documenta, quae à principio sui regni posuerat, sacerdotes ex Hierosolymis circa vrbes, quae suo parebant imperio, vt patrias populo leges praedicarent, ad earum???, cultum hortarentur. Quo piè instituto, mirè iustitia & aequitas toto regno creuerat. Huius rei fama moti reges & circumiectae gentes, vltrò Iosaphati amicitiam per legatos poscere, multa???ue & magna vndique illi congregabantur munera. Sed neque solers diuinorum cura studiúmque à reliqua administratione regium auertit animum. Nullus vnquam Hebraeorum regum tot hominum millia habuit in armis. Iosephus auctor nouies centum millia bellatorum sub eius signis militasse: sunt qui duodecies & ampliùs scribant. Hunc felicitatis cursum vnum duntaxat factum deformauit, quòd Ioras eius filius Gotholiam, Achabi filiam, vxorem sibi despondit. Sabellicus lib. 1. Enn. 2. ex 4. Reg. 19. & 2. Palalip. 19. Ex Saturno Vrani F. impio & auaro Ivpiter ortus. Qui quoniam, diuersa à patre vitae institutione, erga singulos mansuetudine atque humanitate vsus est, à populo Pater est nominatus. Regnum is deinde cepit, vel concedente patre, vel (vt quidam volunt) populis à patre per odium desciscentibus. Aduersus quem cùm Satumus Titanum praesidio fisus pugnasset, acie victus est. Iupiter superior imperium assecutus, vniuersum orbem perambulauit, plurimum de genere hominum meritus. Viribus corporis virtutibus???ue excellens, breui totius orbis imperio potitus est. Omne eius studium in puniendis impijs facinorosis???; hominibus, ac in bonorum praemijs, communi???ue populorum vtilitate versabatur. Quibus rebus post vitae finem [Greek words], à viuendo, [Greek words] dixêre, eò quòd bene viuendi causa hominibus extitisset, vt Latini à Iuuando Iouem. Creditus verò Deus in orbe est ab ijs, de quibus benè meritus, sponte illum omnibus & Deum & dominum in sempiternum vniuersi orbis profitentibus. Diodorus libro tertio capite quinto. Homerus Agamennonem, [Greek words], id est, Pastorem populorum appellat: quòd quemadmodum pastorem oportet curare, vt saluae sint oues, ac habeant vnde viuant: sic etiam imperatorem curare necesse est, vt exercitus saluus sit, illud???; perficiat cuius rei gratia militat. Militant verò, vt hostibus superatis feliciores ipsi sint. Cur namque ita laudasset Agamemnonem ([Greek words]) nisi quòd probet illum esse militem fortem, qui non solùm aduersus hostes fortiter luctetur, sed omni etiam exercitui huius causa sit: regem???; bonum, qui non solùm bene regat se, sed etiam illis, quos regat, felicitatis causa sit? Rex namq; eligitur, non vt suijpsius causa agat, & curam habeat: sed vt per ipsum illi, qui eum elegerunt, in felicitate degant. Similiter militant omnes homines, vt quàm optima vita fruantur: imperatores praeficiunt, vt ad hoc eos ducant. Oportet igitur imperatorem prospicere, vt hoc idem eligentibus conferat: nec etiam aliud melius isto facile est reperire, nec contrario turpius. Xenophon de Dictis & factis Socratis. Eadem de causa Iliad, [Greek words] vocat Atrevm. [Greek words] prudentem significat, à diuidendo animo in omnes casus. [Greek words] fortitudinis bellicae argumentum est. Iam quia regem bonum & exemplo omnigenarum virtutum, & consilio prudenti suis subditis praesse oportet: eapropter Homerus passim coniungit, [Greek words] (exemplo bono) [Greek words] (prudenti consilio, à verbo [Greek words].) Eustath. Iliad. [Greek words]. Phryges praeclara & mirifica facta [Greek words] nuncupant: quòd in [1602] priscis regibus Manis quidam vir bonus & pollens apud eos fuerit: quem sunt, qui Masdem dicunt. Plutarchus de Iside & Osiride. Thesevs Atheniensium ciuitatem, quae priùs sparsim & vicatim habitabat, in vnum locum congregatam, Graecarum vtbium amplissimam fecit. Deinde patriam communem omnibus constituit: & liberatis ciuium animis, in contentione honorum parem aditum ad magistratus omnibus esse voluit. Confidebat enim, se non minus fore principem, si sese exercerent, quàm si torperent ignauia. Cùm autem sciret, eos honores, qui à viris magnanimis deferrentur, longè suauiores esse, quàm eos qui à seruitute oppressis haberentur: tantum abfuit vt quicquam ciuibus inuitis ageret, vt & ipse summam rerum penes populum esse vellet, & illi ei soli principatum deferrent: existimantes eius monarchiam fideliorem & aequiorem fore sua democratia. Non enim, quod alij solent, labores ciuibus mandabat, voluptates solus ipse capiebat: sed pericula sibi seorsim vendicabat, vtilitates co̅munes esse omnibus volebat. Quare vitam & sine vllis insidijs, & summa omnium caritate peregit: non peregrino milite imperium muniens, sed beneuolentia ciuium se tuens: potestate rex beneficijs popularis. Isocrates in Helena. Ouid. lib. 6. Metamor. de Erechtheo Atheniensium rege sic meminit: Sceptra loci, rerum???, capit moderamen Erechtheus, Iustitia dubium est validisne potentior armis. Vexores, rex Aegypti, & Tanais rex Scythiae, Nini primi Assyriorum regis temporibus (quorum alter in Pontum, alter in Aegyptum vsque excessit) longinqua, non finitima bella gerebant: nec imperium sibi, sed populis suis gloriam quaerebant, contenti???ue victoria, imperio abstinebant. Iustinus libro 1. Apud Aegyptios Sesostris & Rhampsinitvs reges iustissimi fuerunt. Post eos centum & sex annis sub Cheope & Chephrene regibus, miseris afflicti fuerunt modis. Post Chephrene̅ successit Mycerinvs, Cheopis F. qui paterna perosus facta, & templa reserauit, & populo ad vltimum calamitatis afflicto fecit potestatem res agendi & sacrificandi: quinetiam super omnes reges iustitiam exercuit. Quo nomine ex vniuersis regibus hunc Aegypti maximè praedicant, tum ob alia quae bene iudicabat: tum verò quòd conquerenti de ipsius sententia, de suo donabat, vt indignationi hominis satisfaceret. Herod. lib. 2. Xanthus scribit, Lydorum regno potitum quandoque Alcimvm, & qui praecipua fuerit insignis pietate, ingenio???; mitissimo. Proinde stationis eius tempore vniuerso Lydis altissimam contigisse pacis pinguissimae tranquillitatem, & diuitias quoque affluentissimas: ita quidem, vt intrepidè ageret vnusquisque, omnino???ue citra insidiarum vllum metum, [Greek words]. Caelius lib. 19. cap. 29. A. L. Cyrvs, Persarum rex, non iustitiae solùm, sed omnium etiam regiarum virtutum exemplum fuit, si modò Xenophontis Paediae vera est narratio. Darius Scythen Zanclaeorum regem censuit omnium, quos vidisset, iustissimum. Herod. lib. 5. & Aelianus. Sitalces Thracum rex, cùm angusti admodum agri regnum accepisset, fortitudine & prudentia in diuersas ge̅tes amplum sibi parauit imperium. Namque optimis artibus rem gerendo, subditos benignitate magis & clementia, quàm imperandi iure fastu???ue sibi deuinxit, cuncta???ue beneficijs suis laeta obnoxia???ue reddidit, vir animo inuicto, praestanti???ue in praelijs robore, & natura bellicosa. Diodorus libro duodecimo Olymp. 88. Plistarchus Leonidae filius, cuidam roganti, quam ob causam Reges Lacedaemoniorum posteriores non à priscis regibus cognomen sortirentur? Quoniam, inquit, illi ducere, hi regnare maluerunt. Primus omnium regum Lacedaemoniorum Agis dictus est: & hoc nomen in aliquot posteriores demanauit. Agidis autem nomen deriuatur, [Greek words], à ducendo, quoniam clementer imperabat: & regum est, imperare potiùs, quàm persuadere. Plistarchus autem sonat, plurimis imperantem. Plutarchus. Ariston Lacedaemoniorum rex probatissimus, adeò vt populus pro eo vota fecerit, vt filius nasceretur, ne tam praeclara soboles interiret. Natus est ei filius, cui nomen fecit Demarato, quia populi votis adeptus videretur. Herodotus libro sexto. Polydorvs Alcamenis F. rex Lacedaemoniorum, ex familia Agidarum, Spartanis omnibus carissimus, quòd nihil vnquam aut per vim egisset, aut dixisset cum alterius contumelia, iustitiam???; in tota iurisdictione cum summa humanitate coniunxisset. Ob idipsum quoque in reliqua Graecia florebat. Pausanias in Lacon. Agesilavs Spartanorum rex, omni bellica vrbana???; virture Graecorum longè princeps sua tempestate. Nemo vnquam toto ipsius principatu ab eo spoliatus dicitur. Dicere solebat, optimi imperatoris esse, non se, sed exercitum ditare, venssimum???ue regis officium, quàm plurimos beneficio afficere. Pulcrum, hostium moenia expugnare: sed multò pulcrius, foedas voluptates continere, nec deos magis casta templa, quàm iusta mortalium opera delectare. Neque ille praedicauit haec tantùm, sed & praestitit. Quo contigit, vt iam grandis natu vita defunctus, non minus tamen desiderium sui ciuibus reliquerit, quàm si florenti aetate, medio???ue bellorum cursu, violento aliquo casu, fuisset extinctus. Sabellicus libro secundo Enneadis 4. Philippvm Alexandri genitorem memoriae prodidit Theophrastus, no̅ maiestate modò caeteros reges, sed fortuna quoque & ingenij modestia antecelluisse. Plutarchus in Apophthegmatibus. Cernere in Alexandro Magno est, vim bellicam humanitate conditam, lenitatem virilem, frugi largitatem, placabilem iracundiam, amores castos, animi remissionem non otiosam, labores non irrecreabiles. Quis temperauit bellis festa? quis comessationibus expeditiones? quis vrbium obsidionibus & rerum actibus bacchationes, nuptias, & hymenaeos? Quis ius violantibus infestior, aut mitior aerumnosis? Quis repugnantibus durior, vel supplicibus facilior? Plutarch. orat. 1. de Alexand. fortuna. Theocritus in Encomio Ptolemaei: [Greek words], id est, Ast hominum in numero decantetur Ptolemaeus, Primus & vltimus, ac medius. Philippvs, Herodis Antipae frater, praefuit trigintaseptem annis Trachonitidi & Gaulonitidi, ac Bataneae, vir perpetuò modestus, & amator quietis ac otij. Degebat enim semper in sua ditione. Quoties domo progrederetur, iter faciebat cum paucis selectis comitibus, subsequente sella, in qua sedens solebat iura reddere: & si quis ex occursu opem eius inuocaret, sine dilatione mox ibi sella posita refidens causam cognoscebat, aut sontem damnaturus, aut absoluturus innoxium. Iosephus lib. 18. cap. 6. Nvma Pompilius, secundus Romanorum rex, ciuibus & peregrinis integerrimum iudicem & consultorem se praestitit. Otium quod supererat non ad voluptates, non ad quaestum, sed ad deorum cultum, & suorum salutem conuertebat. Plutarch. in eius vita. Servivs Tullus, Rom. rex, iustus & mitis, in animo habuisse dicitur, liberare patriam, formam???; Reipub. qualis postea secuta est, inducere, ni optimis consilijs domesticum scelus interuenisset. Sab. lib. 5. Enn. 2. Avgvstvs Caesar imperium à C. Iul. Caesare tum propinquitatis, tum haereditatis iure accipiens, vel potiùs pulsis ac interfectis parricidis tyrannis???ue, remp. vsurpare conantibus, monarchiam orbis terrarum in meliorem formam redigens, suis temporibus miram felicitatem praestitit. Nam pacaris rebus tum externis, tum domesticis, tanto in honore non solùm apud suos, verumetiam apud exteros reges fuit, vt eius nomine ciuitates conderent, quas Sebastas vel Caesareas appellarunt. Venêre etiam multi reges ad vrbem visendi eius causa: quos ita comiter & perbenignè suscepit, vt ex amicis sibi amicissimos redderet. Cum ciuibus suis humanissimè vixit: in delinquentes clemens, erga amicos liberalissimus est habitus: in comparandis amicis rarus, in retinendis constantissimus. Platina Drvsvs Germanicus, Claudij Caesaris pater, fuisse creditur non minus gloriosi, quàm ciuilis animi. Nam ex hoste super victorias, opima quoque spolia captasse, summo???ue saepiùs discrimine duces Germanorum tota acie insectatus: nec dissimulasse vnquam pristinum se Remp. statum, quandocunque posset, restituturum. Vnde no̅nulli tradere ausi, suspectum eum Augusto, reuo catum???; ex prouincia: & quia cunstaretur, interceptum veneno. Suetonius. Omnes Germanico Drusi F. corporis animi???ue virtutes, quantas nemini cuiquam, contigisse satis constat: formam & fortitudinem egregiam: ingenium in vtroq; eloquentiae doctrinae???; genere praecellens: beneuolentiam singularem, conciliandae???; hominum gratiae, ac promerendi amoris mirum & efficax studium. Orauit causas etiam triumphaleis: atquo inter caetera studioru̅ monumenta reliquit & comoedias Graecas. Domi foris???ue ciuilis. Suetonius. Rebellione trium principum, & caede Galbae, Othonis & Vitellij, incertum diu & quasi vagum imperium suscepit firmauit???ue tandem gens Flauia: obscura illa quidem, ac sine villis maiorum imaginibus, sed tamen Reip. nequaquam poenitenda. Vt Vespasianvm patrem praeteream, Titvs certè no̅ modò senatorem, quàm diu principatum tenuit, nullum interfici iussit: sed nec alius quisquam sub eius imperio morte affectus est. De crimine laesae maiestatis nunquam cognouit, neque permisit alijs vt cognoscerent. Nemo enim, inquit, iniuria me afficere, aut insequi contumelia potest: propterea quòd nihil ago, quod reprehendi mereatur. Ea verò quae falsò de me dicuntur, prorsus negligo. Xiphilinus, & Suetonius.
|| [1603]
Nerva Cocceius Rom. Imp. dicere ausus fuit, se nihil omnino fecisse in sua imperij administratione, quo minus posset deposito imperio priuatus tutò viuere. Ciuibus autem Romanis, qui in summa forent egestate, non tantùm agros ad subleuandam pentiriam distribuit: sed vestes suas proprias, vasa argentea atque aurea, reliquam???; supellectilem omnem diuendidit, atque alijs summa beneuolentia erogauit. Cùm sibi strui insidias animaduerteret ab ijs, qui de inuadendo imperio cogitabant, eos nulla poena affecit: sed in Capitolium ascendens, Traianum principem fecit, eundem???ue postea in senatu Caesarem designauit. Neque verò coniunctionem sanguinis (cùm propinqui non deessent) anteposuit publicae vtilitati: neque eum deterruit, quòd Trainanus homo Hispanus erat, quod???ue ante eum nemo alterius nationis imperium Romanum obtinuerat. Censebat enim (vt vir erat bonus, atque iustitiae amantissimus) virtutem cuiusque, non patriam ponderari in eiusmodi rebus oportere. Dion. Traianvs Caesar se nullum vnquam virum bonum interfecturum, aut notaturum ignominia, iureiurando Senatui absens confirmauit. Postquam Romam venit, multa fecit ad emendandum corrigendum???ue statum Reipub. in gratiam bonorum. Ciuitatibus Italiae multa largitus est ad educationem liberorum. Nulli inuidebat, bonos omnes ornabat honoribus & dignitatibus: nullam fidem habebat calumniatoribus, nulla iratenebatur: abstinebat ab aliena pecunia non minus, quàm ab iniquis caedibus. Amari à ciuibus cupiebat magis, quàm honore affici. Cum populo humaniter, cum senatu honorificè versabatur. Eius virtutes copiosè Dion Nicaeus descripsit. Hadrianvm inter bonos principes numerandum censent quidam, quoniam liberalis, splendidus, magnificus ac clemo̅s fuit. Nam & seruum in se gladio furentem medicis curandum tradidit, & aegrotos bis térve in die inuisit, & Alexandriam à Romanis euersam sua instaurauit impensa: Romae Pantheon restituit, ac munera aromatica populo dedit. In senetu frequenter dicere solebat, Se sic gelturum principatum, vt sciret rem populi esse, no̅ suam priuatam: nimirum attigit hoc, quod vnum distinguit regem à tyranno. Erasmus lib. 6. Apophthegmatum, & Platina. M. Antoninvs Pius, è Gallia cisalpina originem trahens, imperauit cum filijs Aurelio & Lucio annos XXII. tanta cum modestia & benignitate, vt meritò Pij cognomentu̅ adeptus sit, ac pater patriae appellatus. Nullus vnquam principum per omne imperij tempus ita omnibus fuit gratus: nemo eius iussu interfectus est. Dicitur maioris Aphrìcani illud semper in ore habuisse, Malle se ciuem vnum seruare, quàm mille hostes perdere. Alterius itaque ductu confecit bella si qua sunt aliu̅de orta. Foedarunt tamen pulcerrimum alioqui principatum multae & variae clades, partim coeli, partim hominum iniuria ortae. Fames dira & terraemotus ingens, quo Rhodus & alia illustria loca horrendè concussa sunt. Incendium vrbis CCCLX. vrbanis insulis perpetua flamma consumtis. Narbo in Gallia, Antiochia, & forum Carthaginis per idem tempus deflagrarunt. Tiberis insolenti auctu omnia loca inundauit. Vnus ferè principum vixit sine vlla ciuium aut hostium strage, quantum ab homine prouideri potuit: & ob eam rem à plerisque dignus iudicatus, qui Numae conferretur. Ob haec merita, quae maxima sunt, populus Romanus mortuo & flaminem & circenses & templum & sodales Antoninianos, lacrymantibus omnibus, constituit. Platina, & Sabellic. libro quarto Enneadis 7. M. Antoninvs Verus cum L. Aurelio Commodo fratre annis decem & nouem imperium aequo iure administrauit, de Parthis triumphauit. Apoplexia sublato fratre, Solus imperium obtinuit. Quem ob eius praestantem in omni genere virtutis animum, mirari faciliùs quàm laudare licet. À teneris annis eiusdem animi eiusdem???ue vultus in quauis fortuna semper est habitus: & quia benignicas naturae cum doctrina in eodem viro certabat, ab omnibus Philosophus meritò appellatus est, Platonis sententia: quam semper (Capitolino teste) in ore habuit saepiùs repetitiam, Tum demùm florere ciuitates, si aut philosophi imperarent, aut imperantes philosopharentur. Germanos, Marcomannos, Squados, Sarmatas superauit, ac triumphum egit. Cùm non haberet vnde stipendia militibus praeberet, exhausto aerario, omnem imperatoriam supellectilem, omnem???ue ornatum vxoris in foro Traiani, hastae subiecit: superato hoste in patriam rediens, emtoribus precia restituit: nemini tamen molestus fuit, qui reddere emta noluisset. Parta victoria, in omnes de rep. meritos liberalis fuit. Tributa quibusdam prouincijs remisit. Fiscalium tituloru̅ monumenta in foro congesta cremari iussit. Leges seueriores nouis constitutionibus temperauit. His rebus gestis factum est, vt ab omnibus ita diligeretur amaretur???ue, vt sacrilegi nomen incurreret, qui eius imaginem domi non habuisset. Platina. Alexander Seuerus vnicum virtutis exemplar, senatus ac militum studio Imperator creatus, ad componendam rempub. vitio superiorum principum labefactatam, animum adiecit. Adiutores ad hanc rem habuit Iulium Prontinum virum doctissimum, Vlpianum & Paulum viros in Iure ciuili praestantissimos. Iustitiam ita coluit, vt nemo vnquam de illata ab eo iniuria questus sit. Procul omni pompa & ambitione vixit: vnde semel tantùm dum consul esset, picta toga vsus est. Si quis inter salutandum caput flexisset, aut blandius aliquid dixisset, vt adulator reijciebatur. Turinum, qui munera accipiebat, quòd magnae esse auctoritatis apud Imperatorem videretur, in foro transitorio ad palum alligatum fumo necari iussit, praecone clamante: Fumo punitur, qui fumum vendidit. Pecunias, quarum mater Mammea vt mulier, studiosa fuit, omnino contemsit. Lenonum vectigal & meretricum & exoletorum, in sacrum aerarium inferri vetuit, id???ue sumtibus publicis assignandum censuit, quo & theatrum & circus & amphitheatrum & stadium instaurarentur. Statuas summorum virorum vndique conquisitas in foro transitorio locauit. Thermas verò Antonini Caracallae, quae hodie Antoninianae vocantur, perfecit & ornauit. Templum Christo aedificare voluit, eum???ue inter deos recipere. Habuit praeterea Christum ipsum, Abraham & Orpheum in aerario suo. Tot igitur virtutibus insignis, iuuenis admodum imperator creatus, bellum statim contra Persas suscepit, ac Xerxem eorum regem constantissimè vicit. Disciplinae militaris adeò seuerus eme̅dator fuit, vt quasdam etiam integras legiones exauctorauerit. Qua seueritate factum est, vt militari tumultu apud Moguntiacum in Gallia occideretur. Platina. Probvs rei militaris gloria insignis, suscepta reipubl. administratione, Gallias à barbaris occupatas ingenti felicitate restituit: quàm fortis bellator, tam bonus rex. Apud Syrmium tamen vir acer & iustus tumultu militari occisus est, anno Imperij sexto. Platina. Sub Galieno Imper. in Gallis interfecto Lolliano, solus Victorinvs imperauit, & filium Victorinum Caesarem appellauit. Sed quum corrumpendis militum matrimonijs vacaret, à quodam actuario, cuius vxorem constuprauerat Agrippinae, cum filio, qui puerulus adhuc erat, est occisus. Vir fortissimus, & praeter libidinem optimus imperator: virtute Traiano, clementia Antonino, grauitate Neruae, gubernando aerario Vespasiano, censura Vitae Pertinaci, & seueritate militari Seuero comparatus à scriptoribus. Cuspin. Decivs Imp. bonitate Traiano adaequatus, nomen???ue optimi principis iudicio Senatus meruit. Ius proconsulatus, tribunitiam potestatem, ac censuram Senatui commisit, eius???; auctoritate Rempub. geri permisit. Senatus eum luxit, & interdiuos retulit, ac eius nomine Decianas thermas in Auentino aedifieauit. Non immeritò laudandus, si à Christianoru̅ supplicijs abstinuisset. Cuspinianus. Corporis ac animi dotibus cum optimo quoque principe compatari Constantinvs Magnus potuit. Militaris gloriae appetentissimus, in bello fortunatus fuit. Pacem petentibus libenter dedit, liberalibus studijs, vbi per otium licebat, delectabatur. Liberalitate & gratia omnium beuolentiam sibi comparabat. Multas leges rogauit ex aequo & bono, superfluas abscidit, seueras nimiùm emendauit. Vrbem in Byzantij ruinis de nomine suo condens: eam Romae magnitudine aedificiorum parem facere conatus, secundam Romam vocauit: vt literae sub equestri eius statua indicabant. Is vbi honestatem Christianae religionis intellexit, qua seruare parsimoniam, paupertate gaudere, mansuetudinem colere, paci studere, simplicitate & constantia vti iubemur: eam ita complexus est, vt iturus ad bellum, non alio quàm crucis signo vteretur. Tyrannos omnes à ceruicibus Christianorum depulit, maximè verò Licinium. Platina ex Eusebio & alijs. Ivlianvs Imp. egregius, si domi, si foris eius ingenium respicias. Nam & Eubolo sophista, & Libanio philosopho praeceptoribus vsus, liberalibus disciplinis ita erat imbutus, tum Graecè, tum Latinè, vt cuiuis optimo principi comparari posset. Multae erat memoriae, ingentis facundiae, in amicos liberalis: prouincialibus iustissimus, gloriae cupidus. Verùm haec omnia ad extremum euertit, dum Christianos persequitur. Platina. Gratianvs adolescens, religione clarus, militia stenuus, apud Argentariam oppidum Galliae, vno praelio ad triginta millia Alemannorum fines Romanorum vastantes, cum minimo suorum incommodo interfecit. In Italiam rediens, pulsa Ariana haeresi, totam prouinciam ad veram Christi fidem redegit. Irrumpentibus Gothis, Theodosium Hispanum, socium imperij delegit. Platina. Fuit Theodosivs Magnus inter omnes Imperatores memorabilis, non solùm quia propria virtute atque eximio Gratiani Imperatoris iudicio ad illius est dignitatis culmen euectus: sed etiam quia in Imperio dignum se tanto fastigio praestitit, rep. non solùm fortitudine (Maximo & Eugenio tyrannis [1604] magna felicitate superatis) sed etiam pietatis Christianae studio subleuata: quibus laudibus proximè ad Constantinum accessit. Sigonius lib. 9. Imp. occid. Theodosivs Iunior philosophiam ita didicit, vt non eam verbo profiteretur, quemadmodum cathedrarij philosophi, sed opere exequeretur. Sic patientia ac clementia praestabat caeteris hominibus, fic passioncs animi fraenabat, sic iram ac libidinem conculcabat, vt ratione viuere apertissimè à cunctis praedicaretur. Quum olim à quodam interrogaretur, cur se laedentes non morte condemnaret? Vtinam, inquit, mortuis vitam dare possem. Paucos morti adiudicauit, & mox mutato consilio, priusquam ad supplicium producerentur, reuocauit, ob insignem clementiam. Cuspin. Ivstinianvs Magnus, vir inter paucos meritò numerandus, princeps bello pace???ue inclytus, ac veteris Romanae gloriae instaurator eximius, ac sine dubio bonorum simul ac fortium Imperatorum Orientis extremus. Obijt anno imperij trigesimonono, aetatis 82. Christi 560. Sigonius libro vigesimo Imp. occid. Tiberivs II. Imp. à Iustino iuniore electus, natione Thrax, vt corporis statura procera, & facie venusta valde: ita ingenio liberali, comitate, mansuetudine, modestia, humanitate, iustitia, sapientia, liberalitate, clementia in victos, pietate, fortitudine & felicitate nemini Imperatorum secundus fuit. Euagrius libro quinto, capite decimotertio. Paulus Diaconus lib. 17. rerum Rom. Theophilvs Imp. Constantinopolitanus, iustitiae cultor, grauem sese ac inexorabilem delinquentibus praebebat, rerum venalium curam habebat, & quanti quaeque venderentur, curiosè per forum transiens indagabat. Quòd si qua magno venirent, praefecto de ijs interrogato, vel magistratum abrogabat, si peccasset: vel obiurgato eo, quid agendum esset, praescribebat. Zonaras tomo 2. Alexivs Angelus, Byzantinus Imper. neque oculos effodit, nec membra mutilauit, neque carnificina hominum delectatus est: neque vlla matrona, quamdiu imperauit, ob maritum interfectum pullam vestem induit: neque quisquam contumelijs ab eo affectus fortunas suas deplorauit. Nicetas libro tertio. Palatium Andronici senioris Imp. non modò honestae disciplinae & omnis virtutis officina fuit, sed & eloquentiae doctrinae???; optimum gymnasium. Gregoras lib. 8. Baldvinvs, Flandriae Comes, Byzantinus Imp. pius & modestus, ne impudico quidem aspectu mulierem intuitus, vacabat diuinis laudibus, necessitatibus conflictantes subleuabat. Et quod maximum est, bis qualibet hebdomade vesperiproclamari iubebat, ne quis in suo palatio cubaret, qui alienam mulierem attigisset. Nicetas. Hermion Rex Germanorum IV. à quo sunt, etc. fol. 3886. Fuit Carolvs Magnus, si eius res gestas tum domi, tum foris inspicis, vir bello pace???ue summus: iustitiae literarum???ue cultor eximius, atque omnium Imperatorum post Constantinum Magnum, quem vt cognomine, sic virtute aequauit, sinecentrouersia maximus, ac praecipuus Italiae restitutor, & Catholicae ecclesiae assertor habendus. Sigonius lib. 4. regni Ital. & Platina. Lvdovicvs Pius Imp. natura clemens & humanissimus fuit, & iura Ecclesiae & dignitatem semper tutatus est. Instituite ne Christi serui vlli seruituti humanae subiecti essent: & vt vnaquaeque Ecclesia suos prouentus haberet, vnde sacerdotes viuerent, ne ob inopiam rerum cultum diuinum desererent, néve ob necessitatem quaestui sese dederent. Platina. Fuit Lotharivs Imp. non minus pietatis quàm virtutis laude, hominum memoriae commendatus. Virtutis elogium edidit abbas Vrspergensis, homo Germanus. Erat, inquit, strenuus belli ductor, praecipuus in armis, prouidus in consilio, terribilis inimicis Dei & sanctae ecclesiae: qui quandiu vixit, totum Romanum Imperium titubare non potuit. Pietatis testimonium est apud Petrum Diaconum, hominem Italum. Iam verò, inquit, quis tanti Imperatoris animum non admiretur? Sederat (in coenobio Cassinate) ad sedandas dissensiones fratrum in Capitulo à prima diei hora vsque ad vesperam absque cibo potu???; perdurans, dum paci vnitati???ue consuleret: nempe enim sub Imperij chlamyde, coelesti militabat Regi. Nam, vt ipse testis sum, in expeditione constitutus, summo diluculo missam pro defunctis, dehinc pro exercitu, tertiam postremo diei Missam audiebat: demùm viduis & orphanis cum Augusta pedes lauans, tergebat crinibus, & osculabatur: cibum???ue illis & potum largè distribuens, quaestiones???ue & oppressiones ecclesiarum priùs releuans, vltimo in loco Imperium ponebat. Quandiu verò in Cassinensi claustro remoratus est, ita omnes officinas monasterij, ac si abbas, vel decanus, circuibat, scire cupiens quomodo quisque sub beati Benedicti magisterio viueret: facto???; manè orans, monasterij ecclesias nudis pedibus circuibat: & haec agens, nunquam à consortio episcoporum & abbatum auellebatur, & cum sapientibus sermocinabatur. Erat caecorum baculus, esurientium cibus, miserorum spes, lugentium consolatio: atque ita in singulis eminebat virtutibus, vt omnes perfectè haberet. Sacerdotes honorabat vt patres, pauperes fouebat vt filios, viduas vt matres. Erat orationibus peruigil, lachrymas???ue creberrimas contriti cordis Deo offerebat. Sigonius lib. 11. regni Ital. Otho I. Imp. pacauit Germaniam, & suam Saxoniam redegit in ordinem: muniuit vrbes, diuisit in manipulos militiam: iuuentutem per vrbes & agros exercuit ad arma: vrbibus indixit nundinas, agris cultum suum: ornauit ecclesias, instruxit monasteria: amplificauit Imperium, marchiones quasi duces limitaneos constituit, ad Danos in Slesuig, ad Vandalos in Brandenburg, qui hodie permanet principatus. Cranzius lib. 3. Metrop. cap. 9. Omnis Italia post Odoacris Heruli caedem, Theoderici Ostrogothorum regis imperio cessit. Nullus Barbarorum regum libentiùs est Romae visus, maioréve studio & fauore ciuium in vrbem acceptus, nullum rursus in se mitiorem est aut Roma aut Italia experta. Ipse vel quòd suspectam habuerit Romanorum fidem, siue loci opportunitatem secutus, cura vrbis senatui permissa, Rauennam concessit. Tam dextrè autem mansuete???ue regnum administrauit, ciuitates & populos tractauit, vt cum Augusto Caesare. Traianóve, aut alio ex ijs, qui optimi principum iudicati sunt, meritò conferri potuerit. Adeò interdum vel in media Barbaria praeclara proueniunt ingenia, vt in mitissimis etiam gentibus nonnunquam pessima. Rauennae annos fuit cir citer quadraginta, nec absens vnquam destitit Romanum senatum per literas hortari, ne paterentur vrbem multis cladibus alijs super alias deformatam, senio???ue confectam, situ & squalore coopertam iacere: sed publica vrbis aedificia instaurarent, ijdem???ue auctores essent, vt priuata instaurarentur. Neque minùs se venerabilem reddidit externis gentibus, quàm quiuis alius Rom. principum, qui longè potentissimus fuisset: tutatus???ue est regnum non magis gratia & opibus, quàm auctoritate: quae tanta in vno fuit apud Barbaros reges, vt non modò Italia abstinerent, sed ipsi etiam inter se aliquandiu pacatè egerint. Sabellicus libro secundo Ennead. 8. & Platina. Optimis quibusque principibus comparandus, nisi extremo vitae tempore Ariani dogmatis pertinacia Orthodoxos viros carcere & exilio, Boëtium & Symmachum morte quoque affecisset. Procopius. Theodericvs, Vestgothorum rex, in Gallia & Hispania, animi corporis???; dotibus insignis, licèt Romanorum importunis bellis lacessitus: attamen cùm videret extremam ruinam Romano imperio, & toti Italiae ab Atila Hunnorum rege imminere, seipsum & totius Hispaniae vires contra tam formidabilem hostem obiecit. In campis Catalanicis pro Romani imperij libertate cruentissimo praelio dimicans, equo delapsus, pedibus???ue suorum conculcatus, vitam victoriam matura senectute clausit. Ioannes Magnus libro decimoquinto, capit???vigesimo. Rotharis, qui Arioaldo in Longobardorum regnum successit, iustitia & pietate insignis fuit: nisi quòd ad Arianos declinauit, passus???ue est, vt eodem tempore omnibus regni sui ciuitatibus duo Episcopi pari potestate praeessent, alter Catholicus, alter Arianus. Leges, quae sola memoria & vsu retinebantur, in seriem quandam redegit: Codicem???ue ipsum edictum appellari praecepit. Hetruriam omnem & Liguriam cum ora maritima, Massiliam vsque, in suam redegit potestatem. Anno sexto regni moriens, Rodoaldo filio regnum reliquit. Platina. Lvitprandvs, Longobardorum rex, sapientia, prudentia, consilio plurimum valebat: ac ita manu promtus erat, vt nemo veteranus eo pugnacior haberetur. Iustitia & clementia ita insignis, vt difficilè iudicaretur, vtra in re maiorem laudem mereretur. Huic in regno Aldeprandus nepos successit. Quo post menses sex defuncto, Rachis dux omnium suffragijs rex decernitur, pius & religionis amator. Post quartum regni annum spreto regno, vitam monasticam amplexus est: vxorem & filios, vt idem facerent, adhortatus. Platina. In Grimoaldo, Longobardotum rege, multae praeclarae corporis & animidotes. Quaedam Rotharis regis edicto addidit quae postea legis formam accepêre. Corpore validus, animo in rebus agendis promtissimus. Platina. Lamberto, Vidonis F. regi Italiae, inerat honesta morum probitas, sancta & formidolosa seueritas: & quem iuuentus ornauerat in corpore splendida, mentis canicies decorabat sancta. Planè plus ille reipublicae quàm re???publica illi ornamenti tribuerat. Quòd si non immatura morte praereptus esset, post Romanos vnus totum sibi betrarum orbem subiecisset. Sigonius lib. 6. regni Ital. ex Luitprando. Robertvs, Hugonis Capeti filius, regnum Francorum à patre accipiens, fortitudine, iustitia, modestia & religione insignis fuit. Etsi rei militaris admodum studiosus erat, tamen [1605] vbi per ocium licebat, ita Dei templa frequentabat, diuina???ue officia celebrabat, ac si sacrorum omnium mysterijs initiatus fuisset. Ferunt cantum illum eius inuentum fuisse, Sancti spiritus adsit nobis gratia. His artibus non minus quàm armis crediderim ego Robertum conciliasse sibi animos vulgi, eos???ue à prima illa Caroli Magni stirpe ad genus suum nouum transtulisse. Platina. D. Lvdovicvs Francorumrex, virtutis bellicae documentis datis, quietem & tutiorem & gloriosiorem nactus, se totum religioni dedere, publicae vtilitati, decori communi inseruire coepit. Ambitum coërcuit. Decuriae honores???ue in sua cuiusque ciuitate largitionibus parari coeperant: hunc morem graui edicto soluit: sibi primùm imperans, quod virtuti meritísve deberetur, fortunae auróve non dari. Histriones, parasitos aula exegit. Pestilentia simul & fame orta, vt malum malo seritur, cùm nullum consilium, nullam humanam opem non adhibuisset, diuinam etiam implorauit: publicè obsecrationibus, priuatim & arcanè (vt postea compertum est) cilicio interiore vsus, ieiunijs, tergo flagellis lacero. In omnibus vitae partibus sanctus, cuncta ex vsu dignitate???; moderabatur: plebes parentem, nobilitas principem, leges custodem, Francia verum regem, religio vindicem sentire. In alienos maximè pius, in suos etiam liberalissimus. Aemilius libro septimo. Carolvs V. Francorum rex, literarum & liceratorum amator erat summus, & admirator. Iussit sacros Bibliorum libros diligenter & verè transferri (nam Valdenses alij???ue pro libidine eos vertebant) rei ecclesiasticae literarum???ue sacrarum perquàm studiosus. Ius ex aequo vt diceretur, in primis curabat, iudicijs???ue frequenter aderat. In pauperes liberalis ac beneficus: propterea Sapientis nomen meritò assecutus. Togatus omnino fuit, nec ex quo rex creatus est, arma vnquam induit. Quicquid patri Ioanni ablatum erat, id omne fermè ab Anglis recuperauit. Praefecti belli, duces Andium, Burgundiae, Biturigum, eius fratres: Dux Borbonius, & Bernardus Magister equitum, negotia illi feliciter conficiebant. In omni rerum genere lectissimos viros habere voluit. Chronicon Francorum. Sisebvtvs, Hispanorum rex, eloquio nitidus, literarum sapientia doctus, in iudicijs strenuus, ac praestantissimus pietate, mente benignus, gubernatione regni praecipuus, in bellicis documentis & in victorijs semper clarus. Rodericus Toletanus lib. 2. rerum Hispan. cap. 17. Ranimirvs, Petri Aragonensium regis frater, monachus & sacerdos, fratre mortuo à magnatibus apud Oscam in regni solio collocatus, sorore̅ Comitis Pictauiensis in vxorem duxit. Fuit in praelijs fortunatus, erga suos benignus, liberalis, adeò vt ferè omnes villas & castra regalia militibus sit largitus. Suscepit filiam Petronam, quae postea dicta fuit Vrraca, Raimundo Barcinonensi Comiti nupta. Cùm esset nubilis, statim Rex monachus fuit suo monasterio restitutus. Monasterium suum ecclesijs & possessionibus multis ditauit, quae adhuc hodie possidet in Aragonia & Nauarra. Rodericus Toletanus lib. 6. rerum Hisp. cap. 2. Nihil Saladino Sultano Aegyptio ad summi regis gloriam defuit, nisi veritas religionis, quam ille susceptam à patribus falsam, feruentissimè defendit. Et vbi concessit naturae, iussit in hasta circunferri camisiam, praecone clamante: Hanc secum fert mercedem Saladinus, Afiae domitor, gentium victor. Cranzius lib. 7. Metrop. cap 26. In Osvaldo Northumbrorum rege mira fuit sanctitas, mirum pietatis studium, nulli vnquam malum pro malo reddidit: nec immemor illius veteris ac diuini verbi, À fructibus eorum cognoscetis eos, de omnibus iuxtà bene mereri cupiens, identidem aegrotantium cubilia circuire, morbo affectos verbis & muneribus leuare, nexos soluere, aut custodia liberare, alieno aere creditoribus soluto: pupillos viduas???; circumscriptorum fraude pressos ab iniuria tueri alere???ue paterna caritate, ac circumscriptores punire solebat. Polydorus libro quarto. Alvredvs, Anglorum rex, summè fauebat ingenijs, fouebat hominum dignitatem, amplectebatur nobiles, & omnes denique diligebat, in quibus virtus inesset. Memoriae quoque proditum est, eum haud facilè pati consuesse, quempiam in sacerdotum collegium venire, nisi vir probus, atque homo literis institutus esset. Et quoniam perpaucos admodum tales apud se esse cernebat, idcirco vndecunque viros vitae sanctitate & doctrina claros accersebat. Nullo praeterea non virtutis genere claruit: omnibus enim hominibus, praesertim indigentibus, de re familiari sua libens impartitus, ac iustitiam in primis seruauit: quippe qui vt nocentes merita poena semper affecit, ita innocentes mira caritate fouit. Clarissimus item omnium regum bellicis artibus, cùm haud quisquam eorum vnus plurium bellorum victor fuerit. Polydorus libro quinto. Gvlielmvs, Roberti Normannorum ducis spurius, animi magnitudine, ac rei militaris scientia praestans, & fortuna belli secunda felix, vita continentissimus, ac sine suspicione vllius vitij, ingenio sagax, gloriae cupidissimus, laboris omnis, vigiliarum, frigoris atque aestus patientissimus, statura procera, & corpore valde crasso. Caeso Haraldo in Anglia regnum adeptus est, nouis???ue legibus ac institutis in perpetuum, vtapparet, duraturis, firmauit: fic, vt ab eo posteriores seriem regum incoauerint, perinde ac fi deintegrò ille regnum ipsum instituisset, reges???ue qui secuti sunt, vsi similiter sint, vt nunc vtuntur, insignibus regijs, quae dedisset (cùm reges qui ante id tempus fuerant, sua quisque infignia haberet) sunt autem treis insignes leones iubati, cum totidem floribus lilijs. Obijt anno regni vigesimosecundo aetatis septuagesimoquarto, Christi 1088. intestinorum equi saltu laesorum dolore. Polydorus libro nono. Stephanvs, Anglorum rex, statura corporis decentissima, optimo habitu, maximis???ue viribus fuisse traditur. Animi virtutes multae, atque illae quidem egregiae fuerunt: bellandi peritia summa, clementia & lenitas, ac aduersus omnes liberalitas maxima: nam licet in continuis fuerit bellis, parua vel nulla à populo tributa exegit. Vitia verò quibus facilè notatus sit, non reperio, praeter illud, quòd regnandi gratia ius violasset, Mathilde Henrici I. sorore, ad quam ius regni pertinebat, deiecta. Polyd. lib. 12. Edovardvs III. Anglorum rex clementissimus, liberalissimus, sanctissimus, sic vt viuens miraculis claruerit, & moriens in Diuorum sit relatus numerum. Vnus omnium fermè Anglorum regum, qui nullis vel leuibus deditus fuerit vitijs. Polyd. lib. 8. & 19. Richardvs, Anglorum rex, is qui Ioppen instaurauit, & nisi impijs Gallorum armis retractus fuisset, de Saladino triumphum egisset, & Hierosolyma recuperasset, statura corporis fuit iusta, laeta & honesta facie, in qua multum gratiae grauitatis???ue inerat: sed quò pulcrior corpore, hoc animi altitudine praestantior: vnde non immeritò Cor leonis vocatus est. Militibus indulgens, in amicos & hospites munificus, hostis durus & implacabilis, dimicandi cupidus, quietis fugiens, promtus in periculis, ac nullo metu perterritus. Si virtutes, si aetas, si denique quae bella gesserit, ex aequo considerentur, vitia aut omnino nulla vel pusilla in eo fuisse reperientur. Apud vulgus enim notatus est superbia, quae plerunque animi magnitudinem sequitur: item libidine, quam iuuenilis parit aetas: & demùm auaritia, cuius infamiam duces & Imperatores, pro bellis gerendis passim ab omnibus amicis pariter atque inimicis pecuniam, qua maximè opus est, exigendam curantes, haud facilè vitare queunt. Polydorus libro decimoquarto. Henricvs V. Anglorum rex, vnicum decus & lumen patriae fuit. Nemo vir animi celsitate & magnitudine ac virtute clarior natus, nemo pietate praestantior, cuius desiderium etiam nunc apud mortales pariter permanet, atque à principio apud suos fuit. Vbi per vulgus fama mortis eius peruasit, cuncti generatim subito dolore conciderunt: quibus ita moeror omnes fermè mentis partes ademit, vt more insanientium, passim fortunam incusarent, quae tantam gloriam patriae inuidisset. Nam regis immatura mors, quantum spei potiundi Francorum regni Anglis ademit, tantum recuperandae libertatis ipsis Francis fecit. Quocirca fuêre, qui suspicati sint illum interijsse veneno. Regnauit annos IX. vixit annos XXXVI. Obijt anno Salutis 1421. Polydorus libro vigesimosecundo. Henricvs VI. Anglorum rex, statura procera, facie decora, in qua continuè renitebat illa bonitas animi, qua maximè praeditus erat. Abhorrebat suapte natura tam corporis quàm animi vitia omnia, iam inde à puero honestus fuit, integer, mali expers, boni capax, contemtor rerum omnium, quae animos mortalium labefactare solent. Item iniuriarum, quibus identidem affectus est, (bis enim in vincula ab Edouardo IV. regni inuasore coniectus est) sic patiens, vt non vindictam appeteret: sed ob illud ipsum Deo opt. max. gratias ageret, quòd perid sua delicta dilui putaret. Quid quòd vir bonus, gratus, pius, modestus, sapiens, tot sibi mala cùm suis tum suorum maiorum permultis peccatis vitijs???ue venisse praedicabat? Itaque regno exutus, & filio vnico Edouardo occiso, non quam dignitatem, quos honores, quem vitae statum, quem filium, quos amicos amisisset, magnoperè cogitabat, aut dolore torquebatur: sed in qua apud Deum offensa esset, id curabat, id lugebat, id dolebat. Haec & eiusmodi verae sanctitatis officia fecerunt, vt eius nomine, dum viuebat, miracula à Deo edita fuerint. Ex quo Henricus septimus rex eum inter diuos referendum apud Iulium Pont. Roman. curare coepit: sed morte pòst statim obita, id officium praestare nequiuit. Bonarum artium studia mirabatur, & eos diligebat, in quibus eas esse videret. Polydorus libro vigesimoquarto. Ethfinvs, rex Scotorum, vir ad pacem iustitiam???ue colendam natus: foedus quod cum vicinis populis, Britonibus, Anglis, ac Pictis coluerant Eugenius pater & Mordacus patruelis, [1606] ante eum reges, sesuauit. Regnum maleficis purgare, imbellem tueri plebem, & religionem sanctam colere, studuit. Auctae itaque sunt eo imperante per XXX. annos Scotorum opes. Grassatores enim, & qui litem ciere inter nobiles, aut agrestibus quoquo modo infesti esse consueuerant, per eum sunt sublati. H. Boëthius lib. 9. Mainvs rex Scotorum III. pace cum vicinis, fol. 1907. Kennethvs, Scotorum rex, & armis & toga clarus, Pictorum regnum euertit, optimis legibus remp. instituit. Hector Boëthius lib. 10. Gregorio Scotorum regi inerat natiuus quidam pietatis cultus, tanta???ue in sermone sententiarum grauitas, tantum in verbis pondus modus???; ac tam exquisiti mores, vt quicquid diceret, quicquid ageret, aequa trutina examinatum putaretur. Coelebs ei vita fuit: abdicata venere, perpetua castitate insignis, ijs ab adolescentia formata institutis, quae à lubrico retardarent. Cibi potus???ue salubri parsimonia: parcus somni, absque mulierum consortio. Auxit viro decus animus, quem & in vrbanis rebus honestandis, aequi???ue administratione, & in bellicis rebus habuit. Quicquid Scotorum regno ab Anglis, Danis & Britannis ademtum erat, armis feliciter recuperauit: Hyberniam subegit: regnum tamen pupillo restituit. H. Boëthius lib. 10. Kennethvs II. Scotorum rex, vt suo exemplo populum doceret, omne turpitudinis genus perosus, scurras mensarios, adulatores, parasitos???ue in aula versari solitos, regijs prohibuit aedibus: amicitiae cum domesticis & exteris diligens cultor, intestinam seditionem adeò detestatus, vt domesticae litis auctorem, si qua fuisset suscitata, seuera vltione ad necem insectaretur. H. Boëthius lib. 11. David I. Scotorum rex, iustitiam vbique & pietatem, quas à parentibus acceperat, magna cura obseruauit. Regnum suum totum maiorum ritu, iurisdicundi causa, perlustrans, pauperum ipse cum magna comitate audiebat causas: magnatum, ad alios reijciebat iudices. Si quis iniuriam ab aliquo indice passus fuerat, eam protinus iudicis sarciebat iactura. Cupedias atque popinas è regno eiecit. Coenobia quindecim partim in regni initio, partim vbi bellum, quod cum Anglis gessit, sedatum fuit, extruxit, magnis???ue dotauit reditibus, tum ecclesiasticis, tum vrbanis. Hector Boëthius libro duodecimo. Algothvs II. Sueonum & Gothorum rex, nomini suo reipsa satisfecit, pater patriae. Cui, sublato Gostago, tyranno crndelissimo, successit Arthvs filius, quem nonnulli inter nouem praestantissimos principes collocare volunt: quamuis nonnulli sint, qui eum locum Arthvro Britanno assignent, principi quidem ob rerum gestarum magnitudinem incomparabili, cui tamen hic Arthus Sueticus in nullo cessisse videtur. Praefuit ille multis populis & regnis: huius autem imperium fluuio Tanai ad Orientem, & Albia ad Occidentem, longissimo terrarum tractu continebatur. Ille Christianus, hic Ethnicus fuit. Ille circa annos à nato Christo quadringentos septuaginta: hicanno sexcentesimo trigesimo imperauit. Ille imaginem diuae virginis Mariae scuto suo impressam: hic tres coronas Suetici regni insignia habebat. Erat hic Arthus in omni morum honestate adeò co̅spicuus, vt eius nomen apud Gothos excellentissimo & optimo cuique adaptetur. Eius familiares domi non secùs ac agni conuersantes, foris contra hostes leonum ferociam imitabantur. Erat tunc prouerbij vice acceptum, vt Germani proceres eum satis laudasse viderentur, quem Arthi Suetici familia dignum affirmarent. Sunt adhuc nostro aeuo nonnullae domus Arthi, quas illustres appellant, in oppidis Vandalicis secus mare Germanicum (vtpote Gedani & Sundis) in quas honestiores ciues sese laxandi animi causa, perinde ac aliquam summae honestatis scholam, frequenter recipere consueuerunt. Plurima bella in Moschos, Liuones, Curetes, & alias vicinas gentes feliciter gessit, nomen???ue suum cunctis per Europam nationibus formidabile & gloriosum effecit. Absque liberis decedens, in regijs monumentis apud Vpsaliam collocatus est. Ioannes Magnus lib. 8. cap. 41. Carolvs vetustus, Sueonum & Gothorum rex, iustissimus & clementissimus, virtutum amore subditos in officio, hostes externos in timore continuit, sic vt & pacatum & diuturnum habuerit imperium. Ioannes Magnus libro quarto, capite secundo. Sanctus Ericvs, nobilissimi Iaduardi filius, qui circa annum Christi MCL. Suetiae rex creatus est, in terreni regni fastigio constitutus, coelestem & angelicam vitam ducere videbatur. Leges tales ex aequo & bono constituit, vt non à rege in ciues, sed ab indulgentissimo parente in carissimos liberos excogitatae crederentur: quibus etiamnum hodie vtuntur. Floruit sub eo Henricus, Vpsalensis ecclesiae Archiepiscopus, ad cuius consilia pius rex omnem vitae suae cursum direxit. Nemo illo in orationibus ardentior, in vigilijs frequentior, in ieiunijs crebrior: afflictorum consolator, oppressorum adiutor, pupillorum & viduarum tutor. Nullus in eleemosynis liberalior, nullus in conuersatione benignior, nullus in iudicio iustior, in poenitentes clementior. Carnem suam iugi cilicio castigans, rectae rationis imperio obedire coëgit: & vt omnem peccati fomitem ab ea prorsus auferret, praegelidam aquam insilire consueuerat, dum ad libidinis ardorem stimularetur. Habebat coniugem pulcerrimam, Christinam, Ingonis Sueonum & Gothorum regis F. Sed prolis causa non libidinis ad eam accedebat. Tandem à Danis procerum instinctu, quibus pietas eius molesta videbatur, per insidias necatus est anno 1160. & postea Sanctorum catalogo illatus. Io. Magnus lib. 19. Ericvs, Sueonum rex, Balbus dictus (cùm à sanctorum Retum progenie, videlicet à S. Erico abauo, à Canuto auo, & Erico patre descendisset) quamuis impeditioris linguae, & claudi incessus esset, tamen hos naturae defectus tanta morum probitate compensauit, vt à Deo donatus potius, quàm per humanam electionem assumtus videretur. Iustitiam cum clementia ita temperabat, vt in dubio relinqueretur, iustiórne, an clementior esset. Canutus Folchungus, qui Helenam sororem eius in coniugem acceperat, contra eum conspirauit. Ericus à Canuto anno 1229. acie victus, & Suecia pulsus, collectis apud Ostrogothos copijs, regnum caesis coniuratis recuperauit, per vigintiocto annos. Ioannes Magnus libro decimonono. Haqvinvs Ruffus, Gothorum & Sueonum regnum sine caede & sanguine assequutus, nullius vnquam sanguine manus suas contra leges & iustitiam cruentauit: sed omnibus clemens & benignus effectus, ab omnibus suis vt pater amabatur, & vt dominus timebatur: nulla???ue bella totis tredecim annis, quibus regnauit, alijs intulit, nec ab alijs illata sustinuit: sed domestica pace contentus, ostendit se magis curare suorum ciuium salutem, quàm quòd eos hostium gladijs mactandos obijceret. Tandem apud Vestrogothos (apud quos esse, & viuere coeperat) ex graui aegritudine obijt. Ioannes Magnus lib. 18. cap. 8. Stenchillvs, Olaui Schotkonung ex sorore nepos, Sueonum & Gothorum rex post Haquinum Ruffum pijssimus, iustissimus, fortiss. armis patriam defendit contra Danos, legibus praeclaris instituit. Tribuunt huic Sueticae historiae corporis molem giganteam, atque incredibilem sagittariae artis industriam: de qua non minora referuntur, quàm Suetonius Tranquillus de sagittaria arte Domitiani commemorasse videtur. Post multa clarissima gesta apud Vestrogothos, vitam & regnum morte commutauit. Ioannes Magnus lib. 18. capite nono. Ingo post Stenchillum, nulli optimorum regum postponendus, in bellicis rebus strenuus, in Christiana fide propaganda solicitus, sic vt publica voce circumferretur, ipsum nunquam contra leges patriae deliquisse. Bello contra Danos suscepto, Schoningiam subiugatam occupauit, sed nocturnis insidijs trucidatus est. Ioannes Magnus libro decimooctauo, capite nono. Cindasvindvs, qui post Tulgae mortem Gothorum regnum in Hispania occupauit, omni reliquo virtutum genere conspicuus fuit, pietate verò & religione in primis. Eo???ue factum est diuinitùs, vt toto decennio, quo regnauit, nullus hostis domi aut foris Gothorum rempublicam in aliquo molestarit. Vbique syncerus Christi cultus, vbique vera inter homines caritas, nusquam haereses, nusquam in regem aut rempublicam rebellio apparuit. Morte placidissima apud Toletanos defunctus, Ioannes Magnus libro decimosexto, capite vigesimo. Recinsvindvs, Cindasuindi F. paterni regni & virtutum haeres, sub quo tria concilia Toletana celebrata. Ioannes Magnus lib. 16. cap. 21. Ericvs, Sueonum rex, Valerij archiepiscopi Vpsalensis consilio regnum moderatissimè administrauit, ann. 1210. Quamobrem septem illi anni, quibus Gothia & Suetia his duobus luminibus illustrata fuit, tam felices & tranquilli, ac omnium necessariarum rerum affluentia beati fuisse praedicantur, vt vix vnquam diuina misericordia liberalior in illas terras fuisse credatur. Ioannes Magnus libro decimonono, capite duodecimo. Steno Sture Gothorum & Sueonum princeps, totis XXX. annis summa pace & pietate populos rexit, Traiano melior, Augusto felicior. Intestina bella, quibus per totos L. annos procerum ambitiosa inuidia Suecia direpta fuerat, praecauit: sacerdotes summo honore prosecutus est, regium nomen & coronam (quòd ea superiorum culpa odiosa esse cerneret) aspernatus est: patrem se pietate, fratrem omnium beneuolentia haberi voluit. Itaque tot milites habebat voluntarios, quot ciues. Erga hostes repugnantes fortiss. erga captos clementissimus. Christinam Ioannis Danorum regis vxorem captam gratis marito restituit. Obijt anno regni XXXIII. Christi verò MDIII. Ioannes Magnus lib. 23.
|| [1607]
Skioldvs Danorum rex fortissimus impias leges abrogauit, salutares tulit, & quidquid ad emendandum patriae statum attinuit, summa diligentia praestitit. Sed & regnum patris improbitate amissum, virtute recuperauit. Primus rescindendarum manumissionum legem edidit. Serui, quem libertate donauerat, clandestinis insidijs petitus, acrem poenam exegit, tanquam in omnium libertorum poenam vnius crimen redundare par esset. Omnium aes alienum ex fisco suo soluebat, & quasi cum aliorum regum fortitudine, munificentia ac liberalitate certabat. Aegros fomentis prosequi, remediáque grauiter affectis benigniùs exhibere solebat: se non sui, sed patriae curam suscepisse testatus. Proceres non solùm domesticis stipendijs colebat, sed etiam spolijs ex hoste quaesitis: affirmare solitus, pecuniam ad milites, gloriam ad ducem redundare debere. Saxo lib. 1. Gotricvs Danorum rex, armis simul & liberalitate clarus, incertum, fortior & clementior fuerit, adeo???ue seueritatem mansuetudine castigabat, vt alteram altera rependere videretur. Idem libro 8. Olavvs Noruagiorum rex, virtute & pietate Christiana clarissimus, legibus efferum populum cicurauit, pauperes, pupillos, sacerdotes, calamitosos subleuauit, & protexit. Idem libro decimo. Canvto II. Danorum rege nullus priorum regum, victorijs licet pluribus illustrium, splendidior fuit. Sanctitate ac fortitudine instructissimus, non minùs religionem, quàm regnum proferre curae habuit. Bellicis titulis clarus, Noruagiae insuper & Angliae & Sueciae regnis auctus, ex fisco suo compluribus in locis clericorum & monachorum collegia exstruxit, & locupletauit. Cuius studij industria ad tantum claritatis lumen accessit, vt cùm fortissimorum regum bellica virtus antiquitate exoleuerit, eius famam gloriae quaestu opulentissimam tenacissima posteritatis memoria comprehenderit. Idem. Ericvs III. Danorum rex, quaesitam armis pacem, iustitiae ornamentis excolere cupiens, conditas à maioribus leges, ac tunc penè assiduis bellis subuersas, ad pristini vigoris habitum reuocauit, vt???ue fortitudine fuerat, ita iustitia insignis apparuit. Irrogatas minoribus iniurias superiorum supplicijs pensabat, nihil???ue familiaritati aut necessitudini parcens, aut ferro, aut laqueo inconsultam maiorum auaritam castigabat. Quo studio & principum odia, & plebis obsequia contraxit, euenit???ue vt & potentibus formidolosus, & popularibus percarus existeret. Idem lib. 14. Gvlielmvs IV. rex Siciliae & Neapolis. Vide fol. 1073. Emmanvel Lusitaniae rex, sic religione̅ colebat, vt nunquam studium publici iuris, & Reipublicae rationem intermitteret. Sic Reipublicae constitue̅dae, & moribus atque legibus inuigilabat, vt bellicarum rerum curam nullo modo deponeret. Sic se cum musicis & venatoribus oblectabat, vt in medijs voluptatibus, salutis publicae memoriam retineret. Itaque eodem tempore classes in Mauritaniam & Aethiopiam, in Orientis Solis regiones instruebat: praesidia in varias partes summittebat, iuridicundo operam dabat, hominum querelis aures assiduè praebebat, commissa facinora vindicabat. Osorius libro 12. Rerum Emmanuelis. Polonorvm principum virtutes compendio explanat Martinus Cromerus in Epitaphio Sigismundi: Boleslai Chrobri, solertiam & magnificentiam: Cazimiri monachi, pacis & instaurandae patriae, superiorum temporum iniuria afflictae studium: Vvladislai eius filij mansuetudinem: Boleslai Criuousti victorias, Crispi prouidentiam, Miceslai senis grauitatem, Cazimiri horum duoru̅ fratris iustitiam, Lesci albi excelsum animum, Boleslai pudici religionem ac temperantiam, Lesci nigri moderationem animi: Vvladislai Loctici fortitudinem, & in tolerandis aduersis patientiam: Cazimiri magni, in ornando & muniendo regno studium atque diligentiam: Iagellonis, si non in propagando, certè in amplificando cultu diuino, pietatem, laborem & munificentiam: Vvladislai magnanimitatem & clementiam, Cazimiri facilitatem, & offensarum perbreuem memoriam: denique Ioannis Alberti ad res magnas gerendas, quanqua̅ meliore fortuna, alacritatem, Et has omnes omnium illorum virtutes Sigismundum Augustum no̅ mo dò aequasse, sed superasse etiam contendit. Cazimirvs II. rex, pacis quàm belli artibus & operibus clarior, Magni cognomentum solus inter Polonorum principes non tam virtute bellica & victorijs meruisse videtur, quàm operibus magnificis, & plurimarum artium & oppidorum munitione: & quòd omnium summorum pariter & infimorum hominum erga se beneuolentiam ijsdem, quibus collegerat virtutibus, hoc est, iustitia, facilitate, humanitate, elegantia & clementia, ad extremum retinuit. Cromerus libro duodecimo. Premislvs maioris Poloniae Dux, anno Christi 1257. mitissimus sui temporis princeps, & supra aetatem prudens: iustitia & animi moderatione in iudicando tanta, vt eius iudicium victus atque Victor ex aequo probarent. Ebrium aut iratum eum nemo vidit. Vsqueadeò addictus fuit religioni & cultui diuino, vt per tempus quadragenarij ieiunij cilicina veste super nudum corpus, & vino diluto admodum, aut insipidiore ceruisia vteretur. Nocturnis temporibus cùm dormire putabatur, prolixae precationi vacabat. Qua die coenam Christi vltimam anniuersario ritu colimus, & repraesentamus, duodecim pauperum pedes reuerenter abluere, extersos???ue deosculari, & pauperes ipsos vestire quotannis solebat. Idem lib. 9. Boleslavs Pudicus Polonorum Princeps, benignus & religiosus, & in egentes cultum???ue Dei ac ministros eius munificus. Idem. Lvdovicvs Vngariae & Poloniae rex, moribus ita temperatis fuit, vt foris bella acriter & excelso animo gereret, domi placabilitate & iustitia pacem coleret: vtrobique prudentia & animi moderatione singulari esset: in contumaces seuerus, in supplices clemens: maleficio iuxtà ac beneficio se separari non patiebatur. Studia bonarum literarum coluit: nec ferè quicquam inconsulta astrologia solitus erat auspicari. Pietatis ac religionis ita fuit obseruans, vt in postremis non duceret, Iudaeos & Cunos, falsorum deorum cultores, ad Christianam adducere religionem. Quod quidem in Cunis est assecutus: Iudaeis autem cùm neque minis, neque praemijs propositis persuadere posset, proscripsit omnes. Cromerus libro 13. Vladislavs Vngariae & Poloniae rex, qui ad Varnam ab Amurathe Turcorum Imperatore non inultus caesus est, anno Christi MCCCCXLIV, aetatis suae vigesimo, laboris & inediae patientissimus, iustitiae & religionis cultor eximius fuit: probitate, comitate & clementia etiam in hostes singulari, liberalitate propemodùm nimia: animi verò magnitudine tanta, vt nihil humile cogitaret, nulla difficultate ab eo, quod instituerat consultò, auelli se pateretur. Denique summa in eo fuerunt omnia, quae optimos principes decent. Idem libro vigesimoprimo. Eberhardvs, Virtebergensis Dux, Princeps optimus, & suis subditis acceptissimus, in Principum Germanoru̅ solenni conuentu, alijs alias suarum regionum dotes praedicantibus, hoc vno gloriabatur, Quòd in cuiusuis suorum subditorum gremio, etiam in vastissima solitudine, somnum capere securus posset. Camerarius in vita Philippi Melanchthonis. Maximilianvs II. Imperator, ob singularem erga Austriacos beneuolentiam, Amor & delitiae patriae nominatus est. H. Henninges in Geneal. Boni viri, et Rei bellicae periti. Dvces bellici probi. Moses diuino iudicio populi Israëlitici dux factus, veri regis atque ducis ideam continet. Imperium non nisi coactus à Deo suscepit. Populum à seruitute Pharaonis liberat. Pro populi peccatis precatur. Pugnante Iosua contra Amalechitas, orando victoriam suis parit. Exodi 15. Moriturus Deum pro nouo duce compellat. Iosva [Greek words] (vir probus & timens Deum) [Greek words] (victorijs clarus) quandiu vixit, Israëlitas in Domini timore continuit. Iosue 24. Adrastus apud Euripidem in Supplicibus, Theseo quinque ductores Argiui exercitus, generosè ad Thebas mortuos, ostendens, alijs alios extollit laudibus, sed quae omnes in bono duce bono???ue ciue requirantur: [Greek words],
|| [1608]
[Greek words] Hic est Capanevs, vir opulentus, sed minimè superbus, nec maiorem animum quàm pauper habens: fugiens eos qui mensas nimis onerant, mediocria colens: neque enim in ventris voracitate id quod bonum est locabat, sed moderata sufficere dicebat. Amicus verus erat, amicus praesentibus & absenribus, cuiusmodi paucos reperias. Moribus minimè fucatis, alloquio facilis, neque erga ciues, neque erga seruos inhumanus. Secundus est Eteocles, virtutis itidem sectator. Iuuenis hic erat retenui, sed honoribus in terra Argiua functus maximis. Neque verò amicis saepè aurum donantibus accepit, ne moribus seruus efficeretur, à pecunia victus. Peccantes oderat, non vrbem: quae ne tum quidem reprehensione digna videtur, quando malè audit propter principem malum. Tertius Hippombdon est, qui etiamnum puer non ad mollitiem Musarum sese abiecit: sed ruri habitans, & austeram vitatn sectans, fortitudinis exercitio gaudebat, agros colens, equos tractans, iacula manibus dirigens, vt corpus suum patriae redderet vtile. Alter verò Atalantae venatricis filius, Parthenopaevs, iuuenis speciosissimus, Arcas genere fuit: veniens autem ad Inachi fluenta, Argis educatus est: ibi??ue commorans, primùm quidem sic vti peregrinos decet hospites, nec grauis, nec inuidiosus erat vrbi, nec verbis contentiosus (quo ipso molestum se quàm maximè & ciuis & peregrinus ciuitati exhibere solet) in acie quinetiam stans, non secus ac si Argiuus esset, regionem defendebat. Felici successu vrbis gaudebat: infelici tristabatur. À multis verò cùm amaretur, etiam à feminis, diligenter tamen castiratem custodiuit. Tydei magnam laudem paucis complectar. Non oratione clarus, sed hasta vehemens erat sophista, multa???ue reperire idoneus: & licèt à studio Meleagri fratris diuersus, aequale tamen nome̅ hastae periria consecutus, exquisitam musicam in hasta inueniens, moribus gloriae cupidus, diues, non verbis, sed sactis ingeniosus. Amphiaravs, vnus è septem ducibus Argiuorum, Thebas obsidentium, in suo scuto nullum habebat insigne (cùm reliqui sex Argiuorum duces & verbis & symbolis armorum insolentissimè superbirent. Quos ipsos tamen sub Adrasti persona Euripides non minùs quàm Amphiaraum laudauit, pro sui instituti ratione) neque enim videri, sed esse bonus atque fortis volebat: profundum sulcum in pectore conserens, è quo praeclara germinant consilia. Huic vni prudentem & fortem ducem vt opponas moneo: timendus enim est vir Deos colens. Verba Chori sunt ad Eteoclem, apud Aeschylum in septem ad Thebas: [Greek words] Epaminondas Thebanus videtur omnibus suae aetatis hominibus antecessisse militari prudentia, aequitate, & animi celsitudine. Floruerunt eius memoria clarissimi viri, Pelopidas Thebanus, Timotheus, Conon, Chabrias, Iphicrates Athenienses, Agesilaus Spartanus. Ante hunc aute̅ Medicis & Persicis temporibus viguerunt Solon, Themistocles, Miltiades, Cimon, Myronides, Pericles, & alij quidam apud Athenienses In Sicilia verò Gelo, filius Dinomenis, & quidam alij. Attamen si quis conferat horum virtutes ad Epaminondae bellandi peritiam & gloriam, inueniet multis spatijs Epaminondae virtutem antecurrere. Nam in alijs singulis tantùm vnius gloriae splendor sese exeret: in hoc verò cumulatim virtutes omnes simul elucescent. Nam & robore corporis, & dicendi facultate, praeterea animi sinceritate, diuitiarum odio & iustitia, ac quod maximum est, fortitudine atque militari scientia reliquos multùm superat; & longè post se relinquit. Proinde dum ipse in viuis ageret, patria summum imperium Graeciae consecuta est. Cùm autem mortuus esset, eo priuata est, sempre???ue ad deteriores conditiones deuoluta: ita vt tandem ob ducum inertiam de libertate atque euersione periclitata sit. Diodorus libro 15. In P. Scipione Africano quid fuerit laudabilius, fortitudóne in bellicis gerendis, an in omni vita continentia, dubium est. Altera enim bis aut ter hostem superauit, altera seipsum semper. Ei certè populus Romanus nihil praeter somnum obijcere poterat. Plut. in Politicis. Prosper Dominus Palliani, egregius militiae dux. Vide f. 2346. Boni et Politici. Aristides Atheniensis, ob insignem iustitiae opinionem Iustus cognominatus, vniuersae Graeciae populis censum descripsit, tanta aequitate & iustitia, vt Graecorum felicitas sit dictus: & quae eum tulit, aurea sit aetas appellata, ac ea quae Saturno quondam rege fuerat. Sabel. lib. 4. cap. 4. Scriptum reliquit Aristoteles, tres extitisse optimos ciues Athenis, qui pari erga populum beneuolentia & amore fuerunt, Niciam Nicerati, Thvcydidem Milesij, & Theramenem Agnonis: verùm hunc quàm illos minús. Etenim ob pudenda natalia, vt hospes ex Cea, perstrictus est: atque ob inconstantiam, quod???ue modò harum, modò illarum partium in Republica esset, Cothurnus dictus. Thucydides fuit illis aetate prior, diu???ue Periclis actionibus populo assentantis pro optimatibus propugnans restitit. Aetatis Nicias inferioris. Habuit nomen aliquod, etiam viuo Pericle, vt collega quoque eius in bello gerendo fuerit, & ipse per se exercitui praefuerit crebró. Defuncto Pericle, statim est in primum locum elatus, à locupletibus potissimùm & nobilitate, qui arcem eum aduersus Cleonis fecero̅t scelera & audaciam. Plutarchus in Nicia. M. Porcivs Cato, homo plebeij sanguinis, sed tam acri ingenio, vt ipse sibi fortunam fecisse videatur. Nulla illi ars defuit publicae priuatae???ue rei gerendae. Plerique eloquentia, alij virtute militari, ad summos honores sibi gradum fecêre: huic adeò versatile fuit ingenium, vt ad id vnum, quod ageret, natus videretur. Strenuus miles, Imperator optimus, peritissimus iuris, orator eloquentissimus. Quinquagies ferè egisse dicitur pro se, pro???ue alijs, aduersus alios. Orationes reliquit quamplurimas, quippe qui non solùm accusando, sed reus etiam fatigauit inimicos, quater ac quadragies accusatus, sempre???ue absolutus. Quo contigit, vt Romanus sit Demosthenes ab omnibus sui temporis dictus. Simultates nimio plures eum exercuerunt, & ipse eas exercuit. Nec est facile dictu, vtrum illum magis nobilitas, an ipse nobilitatem agitauerit. Asperi ingenij, linguae acerbae, & immodicae libertatis. Rigida in eo innocentia, gratiae & diuitiarum contemtus: etsi ipsius est apopthegma illud, Virorum esse rem domesticam augere, viduarum deteriorem facere. Ferrei propè corporis ad laborem, animi adeò vegeti, vt eum ne senectus quidem fregerit. Sex & octoginta natus annos causam dixit. Inde nonagenarius Sergium Galbam ad iudicium populi adduxit. Vbi fuerit natus, parùm perspicuè traditur. Tusculanus tamen fuit genere, Priscus???ue ab initio appellatus, inde à prudentia & animi solertia Catonis est nomen adeptus. Sic enim Romani nominabant, qui multarum rerum vsum & experientiam callerent. Multa ad haec continentia & aequitate, vtpotè qui adolesce̅s Tarenti quu̅ sub Fabio Maximo militaret, Nearcho Pythagorico familiariter sit vsus: ex quo quum multa alia audire sit solitus à Platone vsurpata, tum illud, Voluptatem esse malorum omnium escam. Patientia & labore cum seruitiorum certauit turba, quam diu villicatus est. Sabellicus libro septimo Enneadis quintae. Duorum Catonum, senioris, cui nomen Censorio, & minoris, cui nomen Vticensi, grauitas pariter atque integritas, vulgo celebratissima quondam fuit, adeò, vt è coelo demissi dicerentur, vt bellum cum vitijs gererent. Erasmus in Adagijs. Boni et Milites. D. Martinvs, antequam Christiane religioni initiaretur, anno aetatis XV. sub Constantino & Iuliano, inuitus tamen, à patre ad militiam pertractus, stipendia fecit. Boni Viri Valetvdinarii. BALDVINVS IV. Hierosolymorum rex, Almerico patri vix dum pubertatem egressus & leprosus successit, & contra Saladinum Aegyptium praeclarè rem Christianam defendit. Aemilius libro 5. Boni et Pavperes. Orestes, in laude & admiration Coloni Mycenaei, mariti [1609] sororis suae Electrae, viti quamuis pauperis, tamen optimi & probi, inter caetera etiam haec affert apud Euripid. in Electra: [Greek words] Hic vir neq; inter Argiuos magnus, neq; rursum magnificentia aedium turgidus, plebeius existens, optimus inuentus est. Boni et Opvlenti. Maram ferunt fuisse quempiam apud Beroeam Syriae ciuitatem, ditissimum quidem illum, verùm nihilominùs humanum & officiosum in omneis, tum ciues, tum hospites. Vnde vulgò receptum, vt id vocabuli tribueretur viris, qui ad multorum vtilitatem nati viderentur. Erasmus in Adagijs. Nicias Atheniensis ditissimus, multa???ue ob diuitias & res praeclarè gestas apud suos celebriate, pacis semper suasor, vt Pericles, dum vixit, belli. Ipse talis omninò, qualem se in publico praedicare solebat, illud Agamemnonis semper in ore ha bens: Vitae nostrae turbam praesidem sortiri sumus, multitudini proculdubiò seruire cogimur. Gratia & liberalitate omnes superauit: tanta???ue religione praeditus, vt seruum libertate donauerit, quia Baccho esset similis: & agrum magna pecunia emtum Delio Apollini dedicarit. Nemo ab eo fermè quicquam petijt vnquam, quod non facilè impetrarit. Nec minùs ijs donare, à quibus mala aliqua timeret, quàm gratis & benè meritis. Primus in senatum ventitabat, omnium postremus abibat. Sabel. lib. 7. Ennead. 3. Bonae Mvlieres. Consule Tit. Monacharum, f 2127. item Mulierum doctarum, f. 1199. Abigail in facris mulier optima introducitur. Reiecerat Nabal, maritus stolidissimus, Dauidis legatos commeatu̅ petentes, sua???ue inhospitalitate exules ad vindictam concitarat. At illa Dauidi obuiam cum alimentis profecta, iram hospitis mitigauit, mariti vitam protexit, opes suas, iam direptioniexpositas, conseruauit: digna profectò, quam Dauid Nabale mortuo regij lecti consortem faceret. Conuitium adfert, non connubium mulier, quae fortunam habet, qua insolescat: non habet, qua regatur, virtutem. Alcvmenae apud Plautum haec sunt ad Amphitry onem verba: Non ego illam mihi dotem esse duco, quae dos dicitur: Sed pudicitiam, & pud orem, & sedatam cupidinem, Deûm metum, parentu̅ amore̅, & cognatûm co̅cordiam: Tibi morigera, atq; vt munisica sim bonis, prosim pbis. Ludouicus Viues de Christiana femina, lib. 2. Alcestis Admeti regis Thessaliae vxor, ab Euripide perhibetur: [Greek words] Mulier longè optima earum quae sunt sub lato Sole. Clytaemnestra ad Agameranonem sic ait, apud Euripid. Iphigenia Aulidense: [Greek words] Erga te & domum, ipse testaberis, quàm inculpata fuerim mulier: in venerem verò modesta, & tuam rem familiarem augens, vt siue ingredereris gauderes, foras???ue egrediens beatus esses. Rara est captura, huiusmodi nancisci vxorem: malam verò non rarum est vxorem habere. Demophontem, Pisae tyrannum, multis ac grauibus in commodis Eleos affecisse tradunt. Eo mortuo, quòd ille nihil egerat de publico ciuitatis consilio, facilè Elei adducti sunt, vt de ijs quas acceperant iniurijs, aequo iure cum Pisaeis disceptarent. Ac tunc sanè inter ipsos conuenit, cùm ciuitates id temporis in Elea sedecim vigerent, singulas matronam vnam edere, quae cùm aetate, tum vitea ac generis dignitate caeteras anteire videretur, atque his omnium controuersiarum arbitrium permiti. Sedecim itaque FEMINAE è totidem Elidis vrbibus vtrinque populo pacis conditiones tulêre. Eisdem verò postea & ludos, quae Iunonia sunt appellata, faciendi, & peplum Iunoni pertexendi cura mandata est. Pausanias lib. 5. Fuit quidam Caia Cecilia, mulier cùm eleganti forma, tum probatissimis moribus, antea dicta Tanaquil: quae nupsit vni è filijs Tarquinij, videlicet Tarquinio Prisco. Huic Caiae Romani posuerunt statua̅ aeream in templo Sancti (sic enim scribit Plutarchus [Greek words] is erat deus olim hoc nomine cultus apud Romanos, vnus è numero duodecim selectorum.) Ibidem antiquitùs erant reposita illius sandalia & colus: quorum illa testabantur eam domi manentem familiae curam habuisse: haec industriam significabat, quòd muliebres operas diligenter obierit, lanificij studiosa. Huius ita???; mentio sponsam admonebat, vt talis esset suo marito, qualis in sponsalibus Caia Cecilia fuerat suo. Erasmus in Adagijs. Plautus Poenulo sub Meretricis persona conditiones bonae matronae describit: Bono ingenio me esse ornatum, ??? auro multo, mauolo. Aurum in fortuna inuenitur, natura ingenium bonum. Bonam ego, quàm beatam me esse, nimio dici mauolo. Meretricem pudorem gerere magis decer, ??? purpuram: Magis???ue meretricem pudorem, quàm aurum gerere condecet. Pulcrum ornatum turpes mores peius coeno collinunt: Lepidi mores turpem ornatum facile factis comprobant. Plutarchi Chaeronei vxor, Timoxena restritione circa corpus & vitae austeritate nullum no̅ philosophorum. quibus nota esset, obstupefecit: nulli non ciui in facris, in sacrificijs, in theatris spectaculum praebuittemperantiae. Rursus in aduersis constantiam demonstrauit no̅ vulgarem, cùm maximum natu ex silijs amisit: iterum???uè, quando suauem illum deseruit Charonem. Nam cùm hospites nonnulli, qui Plutarchum à mari prosequerentur, allato pueri excessu, cum reliqua frequentia domum eius ingrederentur: postquam omnia pacata & quieta viderunt, nihil accidisse grauius, sed inanem de Cha rone famam temerè vulgatam existimarunt: adeò moderatè composuerat domu̅, quo tempore magna confusionis licentia conceditur: licet sua ipsius mamma illum nutricasset, sectionem???; vberis tulisset, cùm papilla fuisset contusa. Iam cùm filiam quoque post quatuor filios susceptam amisislet, neque vestem lugubrem sumsit, neq; vllum sibi suis???; ancillis ???quallorem addidit, vel inslixit sugillationem, neq; apparatum secit in exequijs solennis splendoris: sed administrata omnia moderatè & modestè, neque vltrà quàm necesse foret. Plutin Consolatoria ad vxorem. Amalasventa, Ostrogothorum regina, Theoderici filia, Eutharici vxor, teste Cassiodoro & Suida, inter primarias rarissimas???ue annumeranda. Aspectu veneranda, auditu admiranda: Graecis Latinis???; literis egregiè imbuta: omnium gentium nationum???ue, quae Romanum inuaserant imperium, linguas callebat. Tantae grauitatis, tantae in simulando & dissimulando prudentiae, vt quum sontes compesceret, nullam illi ab ea offensam perpessos & dicerent, & sentirent. Tanta auctoritate, vt rem illi ingratam commisisse, etiamsi nulla proposita poena, nefarium duceretur. Cranzius libro 3. Sueciae, capite 23. Athalarico filio per aetatis imbecillitatem ad regni gubernacula tractanda nondum idoneo, ipsa tanta iustitia ac sapientia illud administrauit, vt omnes in summam admirationem adduxerit. Nam non modò Romano cuipiam vitam aut bona non ademit, sed etiam liberis Symmachi & Boëtij, quae fuerant erepta, restituit: in primis???ue vniuersam Romanorum nationem aduersus inhiantem Gothorum libidinem texit. Amalarico, regi Hispaniae, sororis suae filio, Galliae vltra Rhodanum portionem, citeriore sibi retenta, concessit: & res à Theoderico patre Carcassone ablatas reddidit, atque impositum ab eo vectigal remisit. quin etiam ipsius citerioris partem, Theoderico, regi Francorum, arma sibi intentanti tradidit, ad leuandam Francico bello in tanta suorum infirmitate Italiam. Puerum porrò Athalaricum co̅tra instituta Gothorum more Romano rectis ad omnem humanitatem literis ris informandum curauit, ac praeceptorum seniorum???ue, humanitate & prudentia praestantium custo diae seueriori commisit: qui nunquam ab eius latere discedentes, mores vitam???; pueri Romana disciplina imbuerent. Quinetiam Theodericum Francorum regem bello prouocauit, ac victoriam, rege mortuo, nobilem reportauit: teste Cassiodoro. Regem quoque Burgundionum ad obsequium adduxit: sic enim subijcit Ecce felix domina, quod habet eximium vterque sexus, impleuit. nam & gloriosum regem nobis edidit, & latissimum imperium animi fortitudine vindicauit. Sidonius lib. 17 Imperij occidentalis. Theodelinda, Garcoualdae (alijs Garibaldi) Boiorum regis filia Vthari (Autharim alij vocant) Longobardorum regis vxor, singularis prudentiae & rarae pietatis in Christum femina, Longobardoru̅ animos bonis artibus inflexit: & vt religionem Christianam reciperent, cum Rom. Imperatoribus fo??? dus facerent, pacem depositis armis seruarent, sua prudentia atque virtutibus persuasit. Auentinus lib. 3. Annal. Boiorum. Gregorius Magnus Pp. dialogum de Vitis sanctorum, Teudelindae reginae dicauit. Cum Adelualdo filio regno pulsa in exilio prae moerore obijt, anno 627. Sigonius lib. 2. regni Italici. Bonfinius lib. 8. Dec. 1. Tedaldus Marchio, dux Tusciae, relictis filij Bonifacio & Conrado decessit. Ex his Bonifacius, qui Beatricem Conradi I. Imperatoris filiam vxorem duxit, tantas in Italia opes habuit, vt omnium Principum Italicorum fuerit longè illa tempestate clarissimus. Fuit Canussij Comes, Parmae, Mantuae, & Ferrariae Marchio, & Dux Tusciae, perinde ac pater eius Tedaldus: siquidem & is Ducis titulum gessit. Eo mortuo, Beatrix Gozeloni Lotharingiae Duci Henrici III. Imper. inimico nupsit, [1610] ac filiam Mathildem Gothifredo Gozelonis filio fratri. Stephani IX. Papae collocauit, qui Ducis Spoletani & Tusciae titulum tulit, maximarum, quae patris fuerant, in Italia opum haeredem: siquidem à plerisque, & quidem veteribus scriptoribus, Lombardiae & Tusciae Dux, Canussij???ue Comes vocatur. Verùm ipsa semet, Mathilda Dei gratia, si quid est (Christianam humilitatem aemulata) subscribere assueuit. Marito mortuo, vidua vnà cum Beatrice matre vniuersam inde ditionem administrauit. Gregorio VII. Papa contra Henricum III. regem pertinaciss. adhaesit. Azoni inde Marchioni Atestino matrimonio sociata anno MXXC. sed propter detectam sanguinis coniunctionem, Gregorij VII. edicto, ab eo post annum discessit. Pòst Vrbani II. auctoritate, Velfoni Bauariae duci nupsit. Tandem annos sex & septuaginta nata, mortem anno 1115. oppetijt: atque in monasterio S. Benedicti Mutinae ab auo suo inter Padum & Larionem constructo sepulturam accepit: mulier non solùm egregia pietate ac religione omnium & sui, & superiorum seculorum mulieru̅ praestantissima, sed etia̅ publicis operibus, arcibus, pontibus, vijs, templis, monasterijs in Lombardia extructis, bellis???ue assiduis pro tuenda Ecclesiae auctoritate administratis, singularibus laudibus in perpetuum celebranda. Haec gliscente inter Gregorium VII. Papam atq; Henricum IV. regem discordia, Lombardiae Tusciae???ue ditionem testamento S. Petro donarat. Itaque ea mortua non defuêre, qui nuncijs missis Henricum V. ad adeundam ditionis eius haereditatem in Italiam aduocarent. Ita Parma & Mantua ad eum peruenit. Ferraria, quam Tedaldus auus à Ioanne XIV. Pontifice acceperat, Romanam ad ecclesia̅ redijt. Multa preatereà in Lombardia ad Pa dum castra & posselliones fuêre. de quibus posteà magnae inter Imperatorem & Pontifice̅ contentiones extitêre, eae???; modò huic, modò illi diuersorum beneficio Regum cessêre. Sigonius libro 9. & 10. regni Italici. At de ea sic Cranzius lib. 5. Saxoniae cap. 13. Mathilda Comitissa fuit Egberti Marchionis Saxoniae filia, Egberti ab Henrico IV. Imper. victi, & in molendino caesi germana, incomparabilis prudentiae, religionis & pudicitiae femina: quam pater eius Bonifacio in Lombardia Comiti tradidit virginem. Quo mortuo, quum Azoni Estensi tertio gradu consanguinitatis priori marito cohaerenti nupsisset, Pontificis iussu ab illo secessit. Hedvigis, Ludouici Vngariae & Poloniae regis filia, Vladislai Iagellonis, Poloniae regis vxor, singulari pietate & sanctimonia vitae praedita: ab omni fastu, leuitate & iracundia aliena, ocij iuxtà ac alienorum à suo sexu atque dignitate negotiorum fugiens, tempus omne suum vel diuino cultui, vel lectioni eorum, quae ad pietatem mores???ue formandos pertinerent: vel denique audiendis & leuandis viduarum, pupillorum, & aliorum miserabilium hominum querimonijs impertiebat. Facultates verò suas, quas amplissimas è paterna domo secum aduexerat, liberaliter in vsus egentium, in cultum diuinum, & in publicas vtilitates expendit. Cromerus libro decimosexto. IMPROBI HOMINES, IN GENERE. Popvli improbi. Ferrei seculi meminêre Poëtae, Graeci primùm, inde Latini, aurea in argenteam, argentea in aeream, aerea in ferream aetatem sensim degenerante. Sic Ouid. 1. Metam. - de duro est vltima ferro. Protinùs irrupit venae peioris in aeuum Omne nefas, fugêre pudor, verum???ue fides???ue: In quorum subiêre locum fraudes???ue doli???ue, Insidiae???ue, & vis, & amor sceleratus habendi. Lydos improbitatis primas retulisse, adnotatum à Graecis est, Aegyptiis gradu secundo constitutis, Caribvs autem tertio: [Greek words] Lydi improbi, post hos secundi Aegyptij, Tertij???ue Cares perditissimi omnium. Erasmus. Adrianus ad Seruianum consulem, Aegyptvm totam se didicisse ait esse leuem, pendulam, ad omnia famae momenta volitantem. & mox, esse homines eos scribit seditiosissimos, nauissimos, iniuriosissimos. Et Q. Curtius Aegyptios vt gentem vanam infamat, nouandis quàm gerendis rebus aptiore̅. Caelius lib. 16. cap. 3. A. L. [Greek words] ciuitas quaepiam in Libya, vt auctor est apud Suidam Ephorus, apud Stephanum Hecataeus. In hanc si quis seruus lapidem importasser, continuò liber siebat, etiam si peregrinus fuisset. Est & altera, cui nomen [Greek words], quòd seruis dicata sit, in qua vnum duntaxat ingenuum viuere tradunt. Est rursum in Creta [Greek words], id est, Mille viris habitata, vt auctor est Sosicrates in prima narratione rerum Creticarum. Est item alia iuxta Thraciam, [Greek words], id est, improborum ciuitas. In hanc Philippus collegisse dicitur, velutin sentinam, infames ac moribus improbatis, vt sycophantas, falsos testes, praeuaricatores, & id genus alios, ad numerum duûm millium, vt auctor est Theopompus, in rerum Philippicarum libro decimotertio. Testatur & Plutarchus in co̅metario de Curiositate. Est & in Aegypto regio quaedam [Greek words] appellata, teste Olympianico. Non dissimile quod Plinius narrat de gente Essenorum in Syria, ad quos fugitant vsquequaque nocentes. Quae sola toto in orbe, sine vlla femina viuit, omni venere abdicata, socia palmarum, in diem ex aequo conuenarum turba renascitur, longè frequentantibus, quos vita fessos ad mores eorum fortunae fluctus agitat. Erasmus in Adagijs. Stephanus scribit, Bergam esse ciuitatem Thraciae, siue vt Strabo refert, vicum. Eius gentis improbi mores in prouerbium abierunt, vt dicerentur [Greek words], qui nihil sani loquerentur. Tota enim nario Thracum multis nominibus malè audiebat, sed praecipuè, ob morum truculentiam ac perfidiam Thrax erat Polymnestor, qui victricia arma sequutus, Polydorum Priami filium obtruncauit, & auro vi potitus est. Ibidem. Athenienses aut optimi euadunt, aut pessimi: sicuti eorundem terra & mel saluberrimum & cicutam producit exitiosissimam. Plut. in Dione. [Greek words]. Tria pessima cappa. Iactatum hoc olim aenigmatis vice, quo trium gentium mores notati sunt, Cappadocvm, Cretensivm & Cilicvm. Augustinus in Grammaticis, indicat fuisse tortum in Cornelium Syllam, Cornelium Cinnam, & Cornelium Lentulum. Creditum???ue est in libris Sibyllinis horum nomina tribus hisce literis fuisse designata. Est item clausula carminis heroici. Cilices certè ob piraticam quam exercebant, & assiduas hostium depraedationes, infames erant, immanitatis & crudelitatis nomine. Quapropter & Attici vindictas acerbiores ??? appellabant. Erasmus in Adagijs. Leriorvm populus ob infignem morum improbitatem in prouerbium abijt, auctore Strabone libro Geographie 10. Citat???ue Phocylidis nescio cuius verba haec: [Greek words]: id est, Lerij mali, non vt hic malus sit, ille nequaquam, verùm omnes, excepto Procle: & Procles est Lerius. Leria insula est vna ex Sporadibus, contra litora Cariae, quam Plinius Leron appellat, quum alijs aliquot locis, tum lib. 5. cap. 12. Idem. Quod hîc dictum est in Lerios, Graeca epigra̅mata detorquent in Chios, Epigramma fic habet: [Greek words] Hoc quoque Demodoci: Chius malus, haud quidem hic, hic non: Omnes, absque Procle: Chius at ipse Procles. Horatius Romanorvm corruptos mores taxans libro tertio, Ode sexta sic scribit: Foecunda culpae secula, nuptias Primùm inquinauêre, & genus, & domos. Hoc fonte deriuata clades In patriam populum???ue fluxit. Motus doceri gaudet Ionicos Matura virgo, & fingitur artubus Iam nunc, & incestos amores À tenero meditatur vngui: Mox iuniores quaerit adulteros Inter mariti vina: neque eligit, Cui donet impermissa raptim Gaudia, luminibus remotis: Sed iussa coràm non sine conscio Surgit marito, seu vocat institor, Seu nauis Hispanae magister Dedecorum preciosus emtor. Damnosa quid non imminuit dies? Aetas parentum peior auis, tulit Nos nequiores, mox daturos Progeniem vitiosiorem De Iisdem Iuuenalis Satyra 3. aetate multùm posterior: Quid Romae faciam? mentiri nescio: librum, Si malus est, nequeo laudare, & poscere: motus Astrorum ignoro: funus promittere patris Nec volo, nec possum: ranarum viscera nunquam Inspexi: ferre ad nuptam, quaemittit adulter, Quae mandat, norint alij-. Hvnni veterum monumentis leuiter noti, vltra paludis Maeotidis glacialem Oceanum accolentes, omne̅ feritatis modum excedunt. Compactis omnes firmis???; membris, & opimis ceruicibus, prodigiosè deformes & pandi, vt bipedes existimes, bestias, vel quales in commargina̅dis pontibus effigiati stipites dolantur incomtè in hominum figuras. Sic etiam in sua vita visi sunt asperi, vt neq; igni, neq; saporatis indigeant cibis, sed radicibus herbaru̅ agrestium & semicruda cuiusuis pecoris carne vescantur, ??? inter femora sua & equorum terga sub ser [1611] tam, fotu calesaciunt breui. A???disicijs nullis vnquam tecti, sed haec velut ab vsu communi discreta sepulcra declinant. Nec enim apud eos vel arundine fastigiatum reperiri tugurium potest. Sed vagi montes peragrances & syluas, pruinas, famem, sitim???; perferre ab incunabulis assuescunt. Peregrè tecta, nisi adigente maxima necessitate, non subeunt, nec enim apud eos securos existimant esse sub tectis. Indumentis operiuntur linteis, vel ex pellibus syluestrium murum consarcinatis, nec alia illis domestica vertis est, alia forensis: ded semel obsoleti coloris tunica collo inserta non antè deponitur aut mutatur, quàm diuturna carie in pannulos defluxit defrustata. Galeris incuruis capita tegunt, hirsuta crura corijs munientes hoedinis. Eorum???ue calcei formulis nullis aprati, vetant incedere gressibus liberis. qua causa ad pedestres parum accommodati sunt pugnas, verùm equis propè a ffixi, duris quidem, sed deformibus, & muliebriter ijsdem nonnunquam insidentes, fungu̅tur muneribus consuetis. In ipsis quiuis in hac natione pernox & perdius emit & vendit, cibum???|ue sumit & potum: & inclinatus ceruici angustae iumenti, in altum soporem ad vsque varietatem effunditur somniorum. Marcellinus lib. 31. Artifices improbi. Apud Athenaeum Antiphanes, cùm [Greek words] fecisset omnium sceleratissimos, tamen excepit mensarios, his quoque nocentiores. Diogenianus. Erasmus in Adagijs. Familiae improbae. Successorum Alexandri Regvm familiae omnes parricidijs & incestis libidinibus infames fuêre. quando vt Mathematici axiomata habent, quae sibi concedi petunt: sic illis caedes fratru̅ ad securitatem regni axiomatis loco fuit. Extra vnam Antigoni domu̅, in qua nullus, praeter Philippum Macedoniae regem (qui Demetrium F. sustulit) cognato sanguine manus polluit. Plut. in Demetrio. Privati homines. Zenodotus & Suidas scribit duos fuisse ductores, notae vtrunq; improbitatis, Simonem & Niconem. Simonem autem, ??? vitijs antecelleret, alterius famam obscurasse. Vnde prouerbio, Simonem vnum nominant. Tradunt hos duos Telchines fuisse, qui inducta in terram aqua Stygia, Arnon aedificarint. Vocantur autem apud Graecos Telchines, mali genij, siue homines fascinatores & malefici. Strabo libro 10. meminit Telchinum, ait???ue nouem fuisse, qui è Rhodo Rheam sint comitati in Cretam. [Greek words] autem dictos volunt [Greek words], quod est obscurare, siue demulcere, quòd homines illectos cir cumueniant. Hinc & [Greek words], siue [Greek words] dicunt, quicquid insigniter est improbum: & [Greek words], pro co̅tentiosè ac peruicaciter agere. Erasmus in Adagijs. Olim duo quidam fratres era̅t apud Ephesios omni genere ma leficiorum passim in omnes debacchantes, vnde & ex morum atrocitate nomina repererunt. Nam alter Passalvs dictus est, alter Achemon, siue Achmon. Hos mater, nomine Senonis, iussit cauere, ne quando in Melampygum inciderent. Euenit deinde, vt Hercules aliquando sub arbore quadam dormirei, armis in eandem reclinatis. Accesseru̅t Cercopes, siue Perperi fratres (vtrunque enim scriptum inuenitur) & Herculem dormientem ipsius armis aggredi tentarunt. Ille protinùs sensit insidias, & correptos ac vinctos de claua à tergo suspen dit leporum ritu, atq; ad eum modum gestabat. Illi pendentes capitibus deorsum demissis, cùm Herculis posticum nigris pilis horridum arq; hispidum viderent, materni moniti memores, super hac re inter sese confabulaba̅tur. Quod simul ac audisset Hercules, hoc cognomine delectatus, & in risum effusus, eos vinculis solutos dimisit. Alij narra̅t iussu Omphales Herculem illos vinxisse. Idem, ex Suida & Greg. Nazianz. Hinc prouerb. [Greek words], de conuentu improboru̅. Quidam aiunt, quosdam ob imposturas & malas artes, [Greek words], quasi caudatos appellatos suisse apud Ephesios atque Athenienses. Idem. Cleocritvm veteris comoediae maledicta nobilitarunt. Dictus est autem effeminatus, cinaedus, hospes, obscuro foedo???; genere, Cybeles filius, quòd Rheae mysteria ab exectis euiratis???ue peragerentur. Ne forma quidem à moribus discrepabat. Nam facie velut auem referebat, Idem. Phrynondas, cùm esset hospes Athenis, in negotijs Peloso̅ nesiacis versabatur, homo versutus, maleficus, impostos, summus malaru̅ rerum artifex, vt hominis vocabulum in prouerbium abierit. Sic Aristophanes in Amphiareo, citante Suidat [Greek words]. id est, Sceleratetu, ac Phrynonda, & impurissime. Idem. Plutarchus in vita Alcibiadis, Thucydides Peloponnesiaci beslli lib. 8. & Aristophanes in Equitibus ostendunt, Hyperbolvm fuisse hominem modis omnibus improbissimum, nec vlla reclarum aut potentem, nisi vitio linguae. Idem. Epitaphium Timocreontis, Rhodij poëtae, voracis ac bibacis, quod liber Epigrammatum attribuit Simonidi, Athenaerus lib. 10. recenset: [Greek words] Multa bibéns, tum multa vorans, mala denique dicens Multis, hîc iaceo Timocreon Rhodius. In Zoilvm, Martialis Epigr. lib. 11. sic scribit: Mentitur, qui te vitiosum Zoile dixit: Non vitiosus homo es, Zoile, sed vitium. De Grvnnio Corocotta scribit Hieronymus, seu ficto nomine, seu vero, qui luxu & flagitijs intus erat Nero, forìs Cato, ambiguus totus, vt ex co̅trarijs diuersis???; naturis vnum monstru̅ nouam???; bestiam diceres compacta̅: iuxta illud poëticu̅: Prima leo, postrema draco, media ipsa chimaera. Caelius lib. 16. cap. 5. Antiq. Lect. IMPROBITAS ADIVNCTVM HABENS BONVM vel malvm aliqvod. Animi. Hvc Improbi Philosophi, Sophistas. Hegesander in 8. Commentariorum sui temporis Philosophis, epigramma dithyrambicum tale affert, quod huc ex 1. lib. Poëticae Scaligeri transcribere placuit: [Greek words] Quod quidam paribus sesquipedalibus expressêre: Silonicaperones, vibrissasperomenti, Manticobarbicolae, exterebropatinae. Planipedatquelucernitui, suffarcinamicti, Noctlilatentiuori, noctidolostudij, Pullipremoplagij, sutelocaptiotricae, Rumigeraucupidae, nugicanoricrepi. Historici. Insimulatus fuit Sallvstivs à Graeco historico, quòd nullam in partem imitatus fuisset eos, quos in historia sua in coelum tulera???nec virtutes eas vita reddidisset, quas in alijs commendarat. Victorius arbitratur ipsum, postquam ex Africa redijt, quam expilarat, taedio illarum rerum confectum, se historiae scribendae dedisse. Praesertim cùm ipse quoque fateatur, se in via vitae antea errasse, & in vitijs communibus illius aetatis priùs volutatum esse. Victorius lib. 38. Variarum lectionum, cap. 5. Corporis. Hvc Improbi Deformes. Homerus Thersitis soeditatem multis partibus atq; vndequaque effinxit: ingenij verò peruersitatem succinctissimè vnico expressit versu: Aeacidae in primis erat atque infestus Vlyssi. Siquidem inimicitias cum preastantissimis gerere, effusa queadam est improbitas. Plut. de Inuidia & odio. Senes. Cato senior Cvidam improbo: Heus tu, quid senectutem, inquit, multis alioquin obnoxiam malis, oneras insuperimprobitatis nota? Plut. de Non foener. Mvlieres. Inter fortuita mala Vxores improbae censentur, quatenus maritos infelices reddunt. De quibus suo loco, fol. 3916. At hîc Mulieres improbae per se considerantur, quatenus multis vitijs nobilitantur. Consule etiam Tit. Meretricum quando praeter libidinem multis quoque alijs sceleribus excellunt, fol. 2315. Quidam sceleratam & libidinosam feminam esse crediderunt Medeam, quae ob furiosum Iasonis desiderium immoderatam???ue libidinem, parentes & regnum & patriam prodiderit, vt ignotum hominem sequeretur. Hinc Medeam vocata̅ fuisse memorant, quia omnibus artibus conata sit Iasonis amoren in se vertere, vt est apud Diphilum: [Greek words] -Medea vocata est Illa, veneficij quòd fraudes repperit omnes. Haec dicta est senes nonnullos iuuentuti restituisse per herbas & ignem: quia in sui desiderium etiam senes attraxerit per magiam, fecerit???ue vt tanquam iuuenes imprudentes & impudentes essent. Hanc in omnia crudelitatis lasciuiae???ue facinora delapsam aiunt, & idcircò paulò pòst in omnium odium incurrisse, quia nemo impurus diu felix esse possit, cùm solius virtutis opus sit felicitas. Natalis Comes Mythol. libro sexto, capite septimo. Nvmvlisinthis (alij Cysenida vocant) Diogiridis filiae, [1612] Thraciae regis, etsi minùs admirabilem crudelitatem gentis ipsius feritas, narrandam tamen rabies saeuitae facit: cui neq; viuos homines medios secare, neque parentes liberorum vesci corporibus nefas fuit. Val. Max. lib. 9. cap. 2. Andromache in Helenam, propter quam Troiani varijs malis affecti, Hector interfectus, & eiusde̅ filius Astyanax de turri in praeceps datus apud Eurip. Troadib. sic inuehitur: [Greek words]. Ò Tyndarea planta, nunquam eras Iouis filia: ex multis verò patribus assero te natam esse. Ex daemone quide̅ primò, deinde inuidia, & caede, & morte, & quaecunque tellus alit mala. Non enim vnqua̅ dicam Iouem produxisse te ego, multis perniciem Barbaris Graecis???ue. Pereas: nam pulcerrimis tuis oculis turpiter hoc inclytum solum perdidisti Phrygum. Cleopatra, Physconis Ptolemaei vxor, mulier omnium scel???stissima. Vide Tit. Regnandi libido. Conuulsa sunt duo finitima regna, Ptolemaeorum in Aegypto, & Antiochi successorum in Syria, foedissimis caedibus tragicis???ue exemplis ob intestinam discordiam sugillata. Et in his Reginarvm scelera, quae saeuitia & omni monstroru̅ genere ne viris quidam posthabendae sint, sed Cleopatra omnium teterrima. Fuit haec vna ex ijs, quae vetustiore memoria in Aegypto reginae nomen tulerunt. Matrem thoro expulit, filias viduas fecit, alterno fratrum matrimonio virilis stirpis liberos vnum in exilium egit, alterum interficere conata est, cui postea suorum scelerum debitas exoluit poenas. Sabellicus libro 3. capite 10. Tvllia, Seruij Tullij filia, nequissima femina, vt Ta???quinio Superbo nuberet, maritum Tarquinij fratrem, & sororem suam, eiusdem vxorem, necari curauit. Iam cùm furijs eius Tarquinius aequè ferox agitatus, regni cupiditate improba, Seruium Tullium socerum, vt ipse regno potiretur, interficiendum curasset: praeteruehens ipsa carpento, infestis furijs agitata, & muliebri spiritu inflata, supra patris defuncti corpus, vulneribus & plagis affecti & cruentati, incedere non dubitauit. Ob cuius inhumanum scelus & rei foeditatem, loco tanqua̅ nefario & conscelerato, Scelerati nomen factum. Fuerat enim Cyprio nomen vico, in quo haec gesta sunt: postea Sceleratus dictus: Cyprius???ue nuncupatus, quòd cùm locum eum Sabini in sedissent, boni ominis causa, Cyprium, hoc est, bonum appellarunt. Alexander lib. 2. cap. 6. Constantia, Constantij Caesaris soror, Galli Caesaris vxor, maritum suapte natura crudelem, ad omne facinus procliuiorem reddidit. Cuspinianus. Fredegvndis mascula mulier, Chilperici Francorum regis pellex primùm, inde vxor, res magnas, interemto per adulterum Landricum marito, domi militiate???ue gessit: nec tamen vlla bellica siue sua, siue Landrici laude redimere potuit dedecus anteactae vitae Audoueram primam Chilperici vxorem fraude euertit. Absente Chilperico cum fratre Sigiberto rege ad Saxonicum tumultum, Audourae puerpera, morum imperitae, sub recentem foetum persuasit, vt die lustrico ipsa mater siliam, quae nata erat, è sacro delubro exciperet: nullam maioris nobilitatis inueniri posse dictitans, quae regiam sobolem sacra imbueret aqua. Reuersus vir, Fredegundis forma blanditijs???ue expugnatus, vxorem in coenobium sanctarum mulierum ablegauit, velut incesto futuro, deinde matrimonij vsu. Hoc astu. Illud audacia, quòd Galsontam, Athanagildi Visigothorum regis filiam, eandem Brunechildis vxoris Sigiberti regis Mediomatricum sororem maiorem, Chilperico nuptam, ipsa pellex regis potens, iurgijs incessere ausa est. Quam indignitatem cùm noua nupta ferre non posset, noctu in cubiculo mortua inuenta est. Inter multa scelera flagitia???ue incolumis, ac omnium hostium aut victrix, aut superstes, florentem filium Clotharium reliquit. Aemilius lib. 1. Brvnechildis, Athanagildi Visigothorum regis filia, Sigeberto Mediomatricum rege marito Lutetiae occiso insidijs Chilperici fratris, Meroueo Chilperici filio incestis nuptijs sese coniunxit. À quo separata, ad Childebertum filium in Austrasiam abijt. Quem dominandi libidine scelesta mater cum vxore veneno sustulisse putatur eodem die. Statim ergo nepotum tutelam suscepit, Theoderici Burgundionum, & Theodeberti Austrasianorum regum. Inter quos putant quidam, Brunechildim auiam fuisse facem accendendi belli, quòd diceret Theodebertum non ex Childeberto rege, sed quodam olitore procreatum: auertisse item animum Theoderici à colenda vxore Hermenberga, vt vna apud nepotem omnia posset, minùs pellices formidans: oppressum similiter eius insidijs episcopum Viennensem Desideruim, Columbanum???ue exactum: eadem impellente Theodebertum Coloniae occisum. quem tame̅ vita donatum, Cauillonum in custodiam missum ostendit Aemilius. Addunt fabulae, reliquos Theodeberti filios eam necasse: cum???; illius filiam sibi Theo dericus iungere vellet, Brunechildem in scelere piam dixisse, incestum futurum coniugium: illum furore succensum, in eam stricto ferro ruisse, ac subiecisse: Atqui fratrem eum negabas. eandem tunc intercursu optimatium seruatam, paulò pòst veneno Theodericum sustulisse, quem dysenteria decessisse alij tradunt. Ea tamen mulier, praeterquam quod à diuo Gregorio eius temporis aequali Pontifice maximo laudibus effertur ipsa nepotess???ue reges, captiuos sua pecunia redemtos cultos???ue domum remisit: aedes sacras permultas partim nouas condidit, partim vetustate labentes restituit: & tot pòst seculis non temerè venit in mentem Ioan. Boccacio, poëtici quidem ingenij auctori, sed antiquitaris cognoscendae studiosissimo contendere, eam externam mulierem temporibus perditissimis alienorum scelerum flagrasse inuidia. À Burgundionibus Australianis???; ducibus adductam ad se Clotharius, Francorum rex (si vera tragoedia est) supplicio tradidit. Quater fustibus caesa, scelera eius coram exercitu proclamata. Hinc caudae indomiti calcitrosi???ue equi capillo religata perijt, concitato equo exacta aetate mulier distracta, anno Salutis 618. Quod supplicium de Fredegunde matre Clotharij erant sumturi Austrasiani reges, si vniuerso bello vicissent. Idem, ex Sigeberto, Trithemio, Gaguino, Auentino. Cruthlinthus, Cruthnethi, praefecti Angusiae, nepos ex Fenella filia, in arce Delbogin mota rixa, duobus Comitum interfectis, de iniuria apud auum questus, cùm seuerè ab eodem vt auctor seditionis reprehenderetur, & quòd ferociter responsaret à ministris pulsaretur: matris instinctu, Mernianorum facta manu, noctu in arcem pro amico receptus, auum oppressit, arcem euertit, domesticos omnes interfecit, praedam ex Angusia ingentem abegit. Angusiani vicissim in Mernianos agros excursionem fecêre. Kennethus secundus Scotorum rex comprehensum Cruthlinthum cum socijs nobilibus capitali affecit supplicio: plebeijs, quòd inuiti dominos secuti essent, veniam dedit. Aliquot postannos cùm Kennethus apud Fenellam in arce Fetirca hospicaliter exceptus esset, non ignara illa, regem magnifica aedium structura vehementer delectari, eum post epulas in turrim cubibiculo proximam deduxit solum, mira arte contabulatam, preciosa supellectile instructissimam. In medio aenea Kennethi statua erat, pomum aureum gemmis exornatum praetentans, ea arte fabricatum, vt quicunque illud manu tolleret, in eum sagittae balistis post aulaea latentibus violenter actae vndique torquerentur. Eo se pomo regem donare Fenella ait, & mox in angulum, tanquam ex arculis quid aliud prolatura, secessit. Rex pomi pulcritudine captus, illud attrectans, sagittis compluribus transfossus est. Illa per posticum elapsa in Hiberniam euasit. H. Boëthius lib. 11. Vratislaus Boriuorij & Ludmillae filius, Boëmorum princeps Christianus Drahomiram Lucensem, forma & genere illustrem, sed ethnicismo addictissimam in vxorem duxit. Duos illa ex eo filios suscepit, Venceslaum & Boleslaum. Quorum hunc mater ethnicismo, illum auia Ludmilla Christi religione imbuit. Mortuo Vratislao Drahomira imperium inuadit, & aperta etiam vi in Christianos grassatur, tempia vastat & incendit. Ea occasione Boëmi Venceslao principatum deferunt. Drahomira & quòd imperio excidisset, & quòd Ludmillam Venceslao gratiore̅ esse animaduerteret, per sicarios sanctissimam feminam in templo strangulauit. Subinde Venceslaum ad initia sacri filioli inuitatum à marito inter nocturnas preces trucidari curauit, sacerdotes extra Pragam vrbem occidit. Caeterùm biennio pòst eo loci, quo adhuc in sepulta iacebant ossa sacerdotum, terra sua sponte dehiscens, viuam Drahomiram, vnà cum curru, & qui simul vehebantur, absorbuit, auriga solo incolumi, qui ad aram iuxta sitam (nunc haud extat) equo desiliens accurrit, cùm fortè tintinnabulum tinnire audisset, vt corpus Domini adoraret, execrante illum Drahomira maledictis. Quare locum eum etiamnum, vt execratum, funestum???ue declinant viatores, qui arcem Pragensem ab occidentali plaga petunt. Dubrauius lib. 5. Fortvnae. Hvc pertinent Improbi Divites. Quidam Syllae iactanti sese, dixisse legitur: Quomodo vir bo nus esse potes, qui tantas possideas opes, quum à patre nihil tibi sit relictum? Plutarchus in Sylla. Pontifices. Ioannes XIII. Pontifex tantae improbitatis fuit, vt seculo eo, licèt corruptissimo, Monstrum virioriim appellaretur, & ab Othone II. Imperatore deijceretur, suffecto Leone IIX. Luitprandus, & Platina. Bonifacivs VII. Romanus Papa, Dono surrogatus, anno [1613] Christi 976. omnibus inuisus, spoliata priùs omnibus suis thesauris ecclesia, Constantinopolim abijt. Mense octauo Romam redijt, sibi???ue muneribus ciuium & pessimorum quorumque animos conciliare tentauit. Ioannem XV. Pontificem creatum lumine priuauit. Sed paucis diebus pòst subitanea morte corruit, mense pontisicatus sui septímo: vt Sabell. Nauclerus, & Platina recensent. Principes, Reges, Tyranni. Tyrannorum heic rationem habemus, Improbitatis nomine, qui nec honestatis, nec vtilitatis publicae, sed priuatae tantùm rationem habent. Quos ipsos propter Regnandi libidinem, propter Crudelitatem, Auaritiam, Impietatem, ad alios atqueaelios locos referre oportet. Iudaeorum. Alexander, Hircani F. Hierosolymorum rex, à crudelitate Thracida dictus, sex millia ex populo occidit in festo Scenopegiae, in corporis custo diam Persas & Cilies conduxit, Syris parum fidens. Annis sex contra Iudaeos seditiosos pugnans, occidit eorum L. millia. Hierosolymis potitus, dum coenaret, octingentos hostium crucifigi praecepit. Moriens Alexandrae vxori viam stabiliendi principatus ostendit, ne cum liberis propter odium Alexandri à populo regno pelleretur. Iosephus lib. 13. Vide Tit. Prudentiae in regno conseruando. Herodes Iudaeorum rex, expugnatis Hierosolymis ope Rom. M. Antonio persuasit, vt insolito exemplo Antigonum regem, sicut Antiochiae percusserat xlv. primates, qui Antigono fauebant, interfecerit. Aristobulum Alexandri F. degenere regio Pontificem, per lusum in piscina suffocauit. Iosephum patruum & Sohemum amicos summos falsa suspicione adulterij cum Mariamme regina commissi insontes peremit. Hircanum socerum suum, è Parthia magnis pollicitationibus ad se vocatum trucidauit, regni affectati crimen falsò obijciens. Mariammen vxorem amantissimam de veneficio suspectam capitis supplicio affecit immerentem. Mortuae desiderio contabescens, amicorum optimos leuissimis de causis sustulit. Theatrum Hierosolymis construxit, & populum ethnicis moribus corrupit. Iudaeos hanc patriae legis corruptionem aegrè ferentes multis cruciatibus affecit. Aristobulum & Alexandrum filios, praeclarae indolis adolescentes, suspectos tantùm de insidijs, criminationibus Antipatri fratris ex altera vxore, iniustè strangulauit. Antipatrum F. intentati veneficij reum in vincula coniectum interfecit. Iudam & Mathiam, quorum hortatibus iuuenes aquilam auream supra maiorem templi portam dedicatam deiecerant, viuos exussit. Iam moriturus, Iudae orum praestantissimos in theatro Hierichuntio conclusos à morte sua necari praecepit, ne mors sua veris careret lacrymis. Salome tamen soror cum marito Alexandro impium hoc facinus admittere noluerunt. Iosephus libro decimosexto & decimoseptimo Antiq. Persarum. Cambyses, Persarum rex, templa & leges ludibrio habuit, deorum simulacris illusit, reclusis conditorijs mortuorum inspexit cadauera. Amasis regis Aegyptiorum cadauere è monumento euulsum verberibus caedi iussit, & omnibus probris affici, demùm cremari. Fratrem Smerdem virtutis inuidia enecauit. Duodecim Persarum primores nulla penitus causa interfecit, viuos in caput defodiens. Sab. lib. 8. cap. 3. Pamphyliorum. Ardievs, Pamphyliae tyrannus vetustiss. patrem senio confectum, & fratrem natu maiore̅ interfecit. Plato lib. 10. de Rep. Ephesiorum. Pythacoras Ephesius, euerso per insidias eorum qui Basilidae vocabantur principatu, tyrannus acerbissimus extitit, ante Cyrum Persam, vt ait Baton. Ac populo quidem & multitudini & erat & videbatur gratiosus, cùm bona spe illos lactando, tum exigua lucella distribuendo. Dignitate verò & potentia praeditos spoliando & proscribendo, nullo modo erat tolerabilis: ac punire etiam acerbissimè non dubitabat, & crudelissimè interficere nihil commeritos, etiam in ipsis templis, adeò deorum contemtor erat. Virgines quae in templum confugerant, vi abstrahere non fuit ausus: sed perpetua custodia adhibeta, eò vsque illas afflixit, dum prae fame laqueo sibi necem consciscerent. Pestilentia publicè & annonae penuria consecuta, Delphos misit. Pythia respondit: Aedem esse condendam, & placandos manes. Suidas. Aegyptiorum. Bvsyris Aegyptius tyrannus, hospites immolare solitus erat. Propter quam crudelitatem ab Hercule Aegyptioru̅ rege interfectus est, vt copiosè scribit Diodorus Siculus lib. 5. Ad Rhampsinitum regem aiunt in Aegypto viguisse ius omne. Post hunc autem, qui in regno successit, Cheopem in omne flagitium fuisse prolapsum. Omnibus namque templis obseratis, ante omnia Aegyptijs, ne sacrifi carent, interdixit. Deinde iussit, vt in suis ipsius operibus exercerentur. Alij, vt ex lapicidinis Arabici montis saxa exciperent, & illinc ad Nilum vsque protraherent. Alij, vt transmisso flumine, illa acciperent, & ad montem, qui dicitur Africus, traherent. Faciebant autem opus circiter decem myriades, id est, centum millia hominum, ternis semper mensibus singulae. Centum & sex annis sub Cheope & Chephrene regibus Aegyptij in omni calamitate versati sunt: nec templa aperta, sed semper fuerunt occlusa. Hos reges Aegyptij prae odio ne nominare quidem volunt, sed eorum pyramides vocant pastoris Philitionis, qui ea tempestate pecudes per ea loca pascebat. Herodotus lib. 2. Amasis, Aegyptiorum rex, multos praeter aequum poena affecit, alios fortunis spoliauit, in omnes impotens ac superbus fuit. Sed tolerata est eius crudelitas, quum vlciscendi locus non esset, quoad Actisanes, Aethiopum rex, in Aegyptum contra eum descendit: tunc odia occulta erupêre, & quum multi ab eo desciuissent, rege capto Aegyptus in ditionem Aethiopum cessit Actisanes fortunam adepti regni humaniter ferens, summa aequitate Aegyptijs imperauit. Diodorus Siculus. Ptolemaevs Philopator, Aegypti rex, post clarissimam illam victoriam, qua victor Antiochum regem ex Palaestina & Phoenicia eiecit: receptis vrbibus quas eo bello amiserat, in pristinam luxuriam iterum demersus, Eurydice sorore sua, eadem???ue vxore interfecta (Polybius & Iosephus Beronicen, non Eurydicem, vt Trogus, scribunt) meretricio Agathocleae amori addictus, regiae maiestatis immemor, noctes integras & dies in stupris & conuiuijs consumsit. Quin & Agathocles, meretriculae frater, cum Ptolemaeo faciebat stuprum. Qua duplici illecebra ita sibi regem deuinxit, vt regnum suo arbitrio administraret, nemo???ue minus in suo regno, quàm Philopator, posset. In hoc foedo vitae instituto rex vita decessit, paruo filio ex Eurydice, siue Berenice potiùs relicto. Agathocles Alexandrinorum incurso interficitur, cuius soror Agathoclea & mater sunt postea crucibus affxae. Alexandrini, quia constans fama erat Antiochum & Philippum diuisisse inter se Alexandrinum regnum, Ptolemaeum puerum à patre relictum, qui Epiphanes cognominatus est, per legatos Populo Romano commendarunt. Sabellicus lib. 6. Ennead. 5. Afrorum. In Plutarchi Moralibus lectum est, Cyrenaeorum tyrannum Nicocratem post multa crudeliter & nefariè perpetrata, portis quoque custodes apposuisse: qui mortuos, dum esferrentur, gladiolis confoderent, & cauteria admouerent, ne quis per fraude̅ viuus elaberetur. Hinc illud ex Septimij Florentis apologetico: Risimus inter ludicras meridianorum crudelitates Mercurium mortuos cauterio examinantem. Cael. lib. 7. cap. 31. Antiq. Lect. Omnes omnium tyrannorum crudelitates vel adaequauit, vel superauit Gensericvs, Vandalorum primus rex, in Africa, cùm Barbari hominis innatam feritatem haereseos Arianae virulentia contra Orthodoxos magis magis???ue exacerbasset. Gilimer post Hildericum regem à se interfectum, quinque annis Vandalis imperauit, tanta crudelitate, vt nec parentibus parceret. Sigebertus in Chron. Claudianus de bello Gildonico sub Africae prosopopoeia Gildonem tyrannum, qui in Africa rebellarat, sic describit: —pars tertia mundi Vnius praedonis ager. Distantibus idem Inter se vitijs cinctus. Quodcunque profunda Traxit auaritia, luxu peiore refundit. Instar terribilis viuis, morientibus haeres, Virginibus raptor, thalamis obscenus adulter. Nulla quies: oritur praeda cessante libido, Diuitibus???; dies, & nox metuenda maritis. Quisquis vel locuples, pulcra vel coniuge notus, Crimine pulsatur falso: si crimina desunt, Accitus conuiua perit: mors nulla refugit. Artificem: varios succos, spumas???; requirit Serpentum virides, & adhuc ignota nouercis Gramina. Si quisquam vultu praesentia damnet, Liberiúsve gemat, dapibus crudelis in ipsis Emicat ad nutum stricto mucrone minister. Fixus quisq; toro tacita formidine libat Carnifices epulas, incerta???; pucula pallens Haurit, & intentos capiti circumspicit enses. Splendet Tartareo furialis mensa paratu,
|| [1614]
Caede madens, atrox gladio, suspecta veneno. Vt vino calefacta venus, tum saeuior ardet Luxuries: mixtis redolent vnguenta coronis: Crinitos inter famulos, pubem???; canoram Orbatas iubet ire nurus, nuperq; peremtis Arridere viris—. Graecorum. Cypselvs Eetiones F. Corinthi tyra̅nide potitus, Corinthiorum multos pecunia, longè plurimos anima priuauit. Cui, cùm triginta regnasset annos, bene vita defuncto, successit in tyrannide filius Periander, Olympiad. 38. qui inter initia mitiùs agebat, quàm pater: sed vbi per nuncios consuetudinem habuit cum Thrasybulo, Mileti tyranno, patre crudelior effectus est. Lysidem vxorem (alij Melissam scribunt) in pellicis gratiam interfecit, &, vt Aristippus prodidit, cu̅ Cratea matre concubuit: filium relegauit, & Corcyrensium natos, quantum in se fuit, Alyatti exsecandos praebuit. Sub extremum vitae veritus, ne insepultus iaceret, duobus robustis militibus occultè mandasse dicitur, vt via quadam noctu ingressi, qui primus hominum eis occurrisset, ferro obtruncarent, ac, quàm occultissimè quirent, corus humi conderent. Moxquatuor seorsum missi, qui duos illos, nocturnis exceptos insidijs, interficerent, interfectos humarent. Secuti, qui hos quatuor ex improuiso peremerunt: horum quoque percussores pari fraude à pluribus, oppressi, omnia???; nocte vna, inaequalibúsque interuallis gesta. Ipse primis duobus se ignotum obtulit, à quibus ferro exceptus perijt, ignobiliter???; ex sententia est hu matus. Sabell. lib. 4. Enn. 2. ex Herod. lib. 5. Satellitibus circiter trecentis stipatus vetuit, ne ciues seruos haberent, néve otium agerent. Si qui in foro sederent, multabat, timens ne quid contra se deliberarent. Suidas. Hippiae Pisistrati filio, nocturna species matris, cum qua coire videbatur, sibi per quietem oblata fertur: nec multò pòst Athenarum dominio potitus fuit. Patre impotentior effrenatior???; quum exul solum vertisset, impia contra patriam arma molitus fuit: & cum Dario conspirans, in pugna Marathonia caesus, poenas patriae & penatibus dedit. Alter verò ciusdem Pisistrati filius Hipparchvs, qui multoru̅ tyrannorum saeuitiam antecessit, quum patriam & ciues impotenti dominatu opprimeret, coniuratione in caput tyranni facta, ab Harmodio & Aristo gitone caesus fuit. Tryzvs insignis tyrannus adeò vexauit suos, vt legem etiam ferret, vt nemo cum altero neq; priuatim neq; publicè sermones misceret. Quod subditis fuit grauissimum: qui cùm oculorum manuum???; gestibus, & nutu, animi sensa mutuò significarent, etiam hoc prohibuit. Quidam igitur desolationem illa̅ aegrè moleste???; ferens, in forum progressus est, ibi???; stans cùm multas lacrymas effunderet, reliquam etiam multitudinem ad fletum promouit. Verùm tyrannus cùm & hoc intellexisset, festinans in forum, vt & oculis ac lacrymis hanc naturae libertatem eriperet: ciues arma satellibus extorquentes, tyrannum interfecerunt. Aelian. lib. 14. de Var. hist. Aristippvs, caeso Aristomacho, tyra̅nidem Argis occupans, socius Antigono regi, viuum in vrbe ex inimicis neminem reliquit. Satellites foris in peristylio excubabant. Ipse seruos, cùm coenasset, mones exigebat, & interiorem domum occludens, cum amica in paruu̅ se abdebat cubiculum editum, quod cataracta claudebatur. Scalas amicae mater auferebat, eas???; alio in conclaui recludebat, rursus???ue orta luce euocabat tyrannum, serpentis modo ex lustro erepentem. Hunc, eruptione Cleonis facta, Aratus Sicyonius fudit, Tragiscus Cretensis trucidauit. Tyrannidem Argiuorum Agias & Aristodemus occupauêre, Antigoni subsidio. Plut. in Arato. Polycrates Aeacis F. Samum insulam armis occupatam, cum Pantagnoto & Sylosonte fratribus primò tenuit: mox horum vno interfecto, altero???ue in exilium acto, solus tyrannidem exercuit. Res huius tam celeri cursu creuêre, vt vnius Polycratis felicitas, tota Graecia & Ionia celebri praedicatione extolleretur. Nihil ille tam arduum moliebatur, aut tam difficile, in quo non fortuna eius votis responderet. Aderant Polycrati centum biremes, & in his sagittarij mille: quibus opibus fretus, vtramque Aegaei maris oram cum interiectis insulis suae iniuriae reddidit obnoxiam, eò fiduciae prouectus, vt vulgò praedicaret, Se magis ijs gratificari, quibus ademta restitueret, quàm quibus nihil ademisset. Vicit interim & Lesbios naualipraelio, qui aduersus eum opem Milesijs laturi venerant. Eos captos Polycrates fossam, qua Mileti moenia cingere fuerat adortus, fodere adegit. Haud multò priùs quàm Cambyses Persarum rex perijt, ab Oroete Lydiae praefecto fraude captus, & cruci affixus est. Sab. lib. 7. En. 2. ex Herod. lib. 3. Syloson munificentia Darij, mortuo Polycrate, Samiorum adeptus tyrannidem, cùm acerbiùs exerceret imperium, ita vt ferè solent ij, qui ab humili fortuna repentè ad res amplas prouehuntur, & ob hanc causam insula desereretur ab incolis, prouerbio dici coeptum: [Greek words], id est, Spaciosa regio est Sylosontis gratia. Vnde etiam conuenitin acerbè gere̅tem magistratum, aut in principem malu̅, cuius vitio deseratur ab incolis regio. Erasm. ex Strab. lib. 14. Alexander, Pheraeorum tyrannus, viuos homines defodere, pellibus tectos aprorum & vrsarum venaticis canibus immissis discerpere & conficere iaculis solebat. Meliboeam & Scotusam foederatas ciuitates in concione satellitibus vndique circumfusis, contrucidauit: lanceam, qua confoderat patruum Polyphronem, consecrauit, ei???ue redimitae vt deo immolans, Tychonem appellauit. Cùm aliquando tragoedum Euripidis agentem Troadas spectaret, proripuisse se ex theatro dicitur, misso???ue nuncio confirmasse hominem atque adhortatum, neideò minus prosequeretur ludos: neque idcirco discederese, quòd eum fastidiret, sed quòd erubesceret ciues, si se qui nullius vnquam ab se necatorum fuisset captus misericordia, calamitati illacrymantem Hecubae & Andromaches conspicerent. Plutarchus in Pelopida. Cùm vxorem Thebenadmodum diligeret, ad eam tamen veniens, barbarum, & eum quidem, vt scriptum est, compunctum notis Thracijs, districto gladio iubebat anteire: praemittebat???; de stipatoribus suis, qui perscrutarentur arculas muliebres, ne quod in festimentis occultaretur, telum. Ab ea tandem propter pellicatus suspicionem interfectus est. Cicero lib. 2. Offic. Theopompus lib. 16. Hist. ait: Cùm Hegesilochvs Rhodius ob temulentiam talos???; inutilis prorsus esset factus, neque dignitatem vllam omnino haberet apud Rhodios, sed à socijs omnibus???ue ciuibus ob vitae intemperantiam accusaretur, paucorum principatum cum amicis constituit. Qui multas nobiles matronas dedecore affecerunt, ac non paucos & pueros & iuuenes vitiarunt: in tantum???ue petulantiae processerunt, vt vel talis luderent inter se de liberis mulieribus, dissererent???; intertalorum iactum, quam vrbanarum victus ad victorem adducere deberet. Athen. lib. 10. cap. 15. Demetrivs, Phanostrati F. sapientiae laude praestans, à Cassandro Macedone Atheniensium tyrannus constitutus, à Demetrio Antigoni F. eiectus est. Sed rursus Cassander Lacharim plebeiorum principem in fidem sua̅ recepit, vt???; tyrannidem inuaderet, persuasit. Qui omnes tyrannos acerbitate in homines, in deos impietate superauit. Quem itidem Demetrius subuertit. Pausanias in Atticis. Epirotae post Pyrrhi regis mortem Aristotimi subita tyrannide oppressi sunt, apud Eleos, Antigoni regis auxilio. Erat hic sua sponte ferus, & colluuiei barbarorum, quos stipatores habebat dominatus & corporis, prae metu obnoxius, multas eorum in ciues contumelias & foeda facinora dissimulabat. Octingenti exules ad Aetolos profugisse feruntur. Hi orarunt, vt vxores sibi & liberos concederet tyrannus. Ille paulò pòst per praeconem pronunciauit, permittere se feminis, quaecunque vellent, viros sequi, & quantum ex rebus muliebribus liberet, asportare. Animaduertens fuisse omnibus id decretum gratum (ampliùs sexcentae erant) stata die iussit vno agmine abirent, velut in tutum eas ipse deducturus esset. Constituta die feminae, cùm res suas conuasassent, & paruos liberos partim vlnis ferrent, partim imposuissent plaustris, ad portam se mutuò expectantes conuenerunt. Ibi repentè tyranni satellites eas redire iubent, vehicula & plaustra euertunt, & in ipsas impellunt, per???ue medias crudeliter agunt. Infantes partim plaustris excussi, partim obtriti interibant. Tandem in carcerem coniecerunt cunctas, pecuniámque ad Aristotimum deportarunt. Sacerdotes Liberi patris, quas Sedecim appellant, cum velamentis supplicum & dei coronis Aristotimo in foro occurrunt. Stipatoribus earum reuerentia via decedentibus primùm stabant tacitae, ac velamenta supplicum religiosè porrigebant. Vt intercedere eas pro mulieribus atque iram deprecari cognouit, magno clamore inuectus in satellites, quòd has admisissent, iussit hinc impellendo hinc verberando eas exigi foro. Insuper singulas binis talentis multauit. Hanc tyranni saeuitiam vlturus Helematus, siue Hellanicus quidam (erat is senex & liberis orbus, vitae & rerum omnium securus) fidissimos amicorum domum vocat. Quos quum ad libertatem ferro repetendam, & vltionem patriae hortaretur, nec ciues in sententiam tyranni meto traheret: clausa domo se ad Aristotimum missurum interminatur, vt ad se tanquam ad coniurationem opprimendam accurreret. Quo metu illi adacti, in Helemati verba contra tyrannum iurarunt: cum???ue exules Amymonem occupassent, occasione captata, in templo caesus est tyrannus. Vxor laqueo semetipsam suffocauit. Filiae à populo ad suspendium adactae. Plut. de Virt. mul. & Sab. lib. 9. En. 4. Captis Athenis, & abolita Democratia, Lysander XXX. Tyrannos illis imposuit, qui sese ter mille satellitibus munierant. Ciuium multi libertatis consciuêre. Fauebant interim Lacedaemonij tyrannis, & Lysander inprimis, edicto???ue vetebant quempiam Athenis proficisci, profectum???ue Graeciae vrbibus priuato publicóve hospitio iuuari. Thebani contrà iniquo animo ferentes, ciuitatem clarissimam triginta [1615] tyrannorum saeuitia lacerari, & quod adhuc iniquius videretur, Lacedaemonios esse eius iniuriae auctores, qui liberandae Graeciae titulum bello praetulissent: edixêre, vt capitale esset, siquis Boeotiorum Atheniensem extorrem non hospitio & omni ope iuuisset. Vulgo igitur ex Attica in Boeotiam ab exulibus concessum, erat???ue in his Thrasybulus, homo acri ingenio ac tyrannidi infesto. Huius ductu quadringenti Atheniensium exules Thebis profecti Philam primò occuparunt, & inde Piraeeum. Sab. lib. 9. En. 3. Aristion, tyrannus Atheniensium, obsidentem Athenas L. Syllam dicterij suis exasperauit, homo cui ex petulantia & saeuitia conflatus animus erat, teterrimorum???ue Mithridaticorum morborum & vitiorum collegerat in se colluuiem. Cùm mille drachmaru̅ medimnus tritici in vrbe esset, & homines tunc parthenio, quod in arce crescebat, sustentarent se, calceamentis & lecythis elixis victitarent: vino commessationibus???ue diurnis perpetuò confectus, saltans, & illudens hostibus sacram lucerna̅ extingui olei penuria permisit. Hierophantidi tritici heminam ab ipso mendicanti, aliquantum piperis misit. Senatum & sacerdotes, vt ciuitatis misereretur, & pacem faceret cum Sylla, supplicantes, sagitris disiecit. Vix tandem aliquando misit ad agendum de pace duos aut tres ex compotoribus suis. Quibus nihil salutare postulantibus, sed Thesea, Eumolpum, parta de Medis decora iactantibus: Sylla, Facessite, inquit, beati, atque verba ista referte vobiscu̅. Ego quidem Athenas non discendi gratia sum à populo Romano missus, verùm ad domandos rebelles. Vrbe tandem capta tyrannus in arce, quò confugerat, obsessus est: cuius rei fuit Curioni cura demandata. Cùm obsidionem ille diu tolerauisset, aquae penuria pressus dedidit se. Diuinitùs id accidisse comprobatum illicò est miraculo. nam eodem & die & momento deduxit illum Curio ex arce, & coierunt ex sereno nubes: vnde imber ingentibus fusus procellis arcem aqua impleuit. Eum tandem Sylla veneno necauit, cùm reliquos omnes captiuos Archelao duci Mithridatis facta pace restituisset. Plut. in Sylla. Apollodorvs rempub. gerens apud Cassandrenses, simulata probitate & fide, & libertatis studio, & Antiochi regis odio, cùm maximè omnium popularis haberetur, seruos atque operas concitauit, & correptum adolescentem Callimelem mactauit, eum???ue coquo Leontomeni coquendum dedit: is viscera hominis cocta coniuratoribus epulanda apposuit. Quibus vescentibus, & sanguinem vino permiscendo atrum efficientibus, corpus eis ostendit, sceleris communione fidem coniurationis firmans. His vsus socijs, tyrannidem occupauit, tyrannus???ue truculentissimus euasit omnium, quotquot vnquam vel apud Graecos vel apud Barbaros extitêre. Polyaenus libro sexto. Ponti. Clearchvs Ponticus, Athenas venit audiendi Platonis cupiditate. Eius consuetudine non diu vsus, in somnis vidit mulierem sibi dice̅tem: Excede Academia, & fuge philosophiam: neque enim ea frui tibi fas est, quae te infestissimo vultu intuetur. Dum exul oberrat, peruenit ad Mithridatem regem. Non multò pòst grauis inter Heracleotas extitit seditio. Illi pacificatorem deligunt Clearchum. Is in reditu, in diuersorio quodam rursus in somnis Euopium, Heracleotarum tyrannum, sibi dicentem audit: Oportet te tyrannum esse patriae. Sed & hic philosophiam eum cauere iubebat, renouata somnij Atheniensis memoria. Rerum potitus, diuinos haberi sibi honores postulauit: vestes deorum induit, filium suum Ceraunon, id est, Fulmen, appellauit. Rumores sparserat, se di missurum satellites, & consilio trecentorum Rempub. traditurum. Mox positis ad curiam militibus, trecentos ciues per praeconem euocauit: & singillatim iussit in arcem duci. Alio tempore, delegit è ciuibus eos qui essent ab anno sedecimo vsque ad duodecimum, ad expeditionem sub Caniculae ardoribus, quasi vrbem Astacum oppugnaturus. Postquam ad vrbem appropinquauit, ciues quidem in palustri loco iussit castra ponere, & Thraces incursantes arcere: ipse verò quasi summum periculum oppugnationis toleraturus, cum mercenarijs excelsa loca & vmbrosa, aquis afflue̅tia cepit. Et eò vsq; oppugnatione̅ extendit, donec ciues pestilentia inuasit. Postquam autem omnes perierunt, tunc cum mercenarijs etiam mouit, pestis praetextu. Polyaenus lib. 2. & Sabellicus lib. 8. Ennead. 4. Interfecit eum tandem Chion, familiaris Platonis, & auditor. Suidas. Romanorum. Tarqvinivs Superbus sublato socero rege Seruio Tullo, conuersus inde in caedem, quicunque ex primoribus Tullij rebus fauisse credebantur, ad vnum est omnes crudeliter insectatus: alios vt eorum bonis potiretur, in quodcunque crimen deuocauit, subornatis qui qualibet de causa reos facerent. Quae accusandi licentia multis causam praebuit, priùs quàm in periculum deuocarentur, soli exilio vertendi. Ordine amplissimo per haec exinanito, alios in curiam legit, & eos in primis, quos satis obnoxios se habiturum intelligebat. Alij aut res sunt, nullum in interfectorum locum surrogatum, vt curia insigni paucitate adhuc contemtior fieret. Ratus deinceps, regnum eisdem quibus quaesitum erat artibus obtinendum, corpus armorum circumdedit praesidio, sic???ue terribilior factus, omni instituto priorum regum sublato, capitalia iudicia solus exercebat: solus, quae ex regni potiùs quàm ciuitatis vsu essent, decernebat. Difficiles ad eum aditus, implacabilis vultus, in audiendo & respondendo nihilo mitior, vt iam tyrannidem ex professo exerceret. Foedera bellum, inducias, pacem, non vt caeteri reges publicè sanciebat, sed domesticis consilijs iungere ac dirimere, & quò tutior domi esset, externas sibi gentes studio & arte conciliabat, in primis???ue Latinos. Sabellicus lib. 6. Enneadis 2. C. Marii & L. Syllae ciuiles dissensiones in horrendam carnificinam optimorum vtriusque factionis ciuium erupêre. Triumuirorum postea, Avgvsti, Lepiti, & M. Antonii. Vide Appianum. In Tiberio Imperatore par auaritia ac luxuria. Crudelitas multò adhuc insignior: quam in eo adolescente Theodorus Gadareus, quo ille vsus est dicendi magistro, sagaciter deprehendisse dicitur, lutum identidem appellans sanguine maceratum. Drusum fratrem apud Augustum in apertum vitae discrimen adduxit. Germanicum, Drusi filium, quem Augusti issu adoptauerat, veneno intercepit. Agrippinam eius coniugem, Neronem???ue & Drusum filium iam adultos, varijs calumnijs coopertos senatui damnandos obiecit. Hic in Platio necatus, ita vt subductis alimentis, tomentum è culcitra mandere conatus sit: ille in Pontia insula, quò fuerat relegatus, viso vnco & catenis in carnificis manibus, ratus patrum decreto ad supplicium venire, sibi vim intulit. Nec in Iuliam olim sibi nuptam mitior extitit, quam adulterij à patre damnatam, ac postremò relegatam, omnibus post Augusti interitum priuauit alimentis. Matrem Liuiam, posteaquam Capreas secessit, semel adijt: mox ne mortuam quidam videre voluit. Biennio continuo extra vrbem pedem non extulit: Reipub. curam abiecit, Capreas Campaniae insulam petijt. Hispaniam & Syriam per aliquot annos sine consularibus legatis habuit. Armeniam à Parthis occupari, Moesiam à Dacis Sarmatis???ue, Gallias à Germanis vastari neglexit, non sine magno Imperij dedecore. Constituit Capreis velut carnificinam quandam, vbi miseros ciues per exquisitissimos necabat cruciatus. Ex eminentissima rupe praecipitabat in subiectum mare capitis destinatos, vt semineces excepti remis contis???ue foedè à classiarijs laniarentur. Helium Seianum, quem ad fastigium dignitatis euexerat, subita vi oppressum absens interfecit. Ex omnibus amicis vix duos tandem incolumes praestitit. Multi grammaticae artis aliarúmque disciplinarum periti, aut fama sub eo, aut capite periclitati sunt: quorundam etiam scripta abolita. & iam eò processerat saeuitia, vt omne crimen pro capitali ab eo reciperetur. multi???ue interim viri nobiles leuissima sunt de causa afflicti: odit???ue per haec ille humanum genus, odióque fuit omnibus. Sabellicus libro primo Enneadis septimae. Illud etiam vetus dictum vsurpauit: Me mortuo conflagret terra incendio. Priamum beatum praedicabat, quòd cum patria & regno perijsset. Suidas. Ex viginti viris patricijs (quos elegerat consilij causa) vix duos aut tres incolumes reliquit, caeteros diuersis causis necauit. Seleucum grammaticum ad mortem compulit. Piscatorij, qui sibi secretum aliquid Capreis agenti mullum inopinanter obtulerat, perfricare eodem pisce faciem iussit, & os locusta lacerari. Nullus à poena hominum cessauit dies, ne religiosus quidem acsacer. Multos accusauit & damnauit cum vxoribus ac liberis suis. Interdixit, ne capite abrogauit. Plerique citati ab eo ad dicendam causam, partim se domi vulnerauerunt, partim in media curia venenum hauserunt: quos tamen colligatis vulneribus & semianimes in carcerem rapi imperabat. Puniti omnes in Gemonias vnco tracti sunt. Vigini vno die abiecti tracti???ue, nulla aetatis aut sexus habita ratione. Virgines pleraeque priùs à carnifice vitiatae, demùm strangulatae sunt. Mori volentibus vim adhibebat viudendi. Mortem adeò leue supplicium putabat, vt quum audisset quendam Carmilium eam anticipasse, exclamauerit: Carmilius m??? euasit. Furiatus dolore quem ex morte filij Drusi conceperat, multos nulla causa interfecit. Rhodiensem hospitem, quem benignis literis Romam euocauerat, vbi aduenit, torqueri iussit, & occidi coëgit. Eum qui in aurem Augusti defuncti aliquid susurrauerat, & dixisse ferebatur, Legata quae populo Rom. testamento eius relicta, nondum data esse, statim occidi iussit, vti ipse de ijsdem rebus nuncium ferret Augusto, de quibus mordere se atque reprehendere videbatur. Singulari quorundam equitum certamini cùm interesse nollet, altero occiso, vetuit alteri, ne eo certaminis genere in reliquum [1616] tempus vteretur. Multos etiam interfici iussit, explorata die & hora qua nati fuissent, atque inde animaduersa eorum natura & moribus. Quem enim excellere videbat, aut sperare principatum, eum funditùs perdebat. Gallum, qui vxorem eius duxerat, qui???ue fuerat liberè de principatu locutus: cùm ad eum esset missus legatus, in custodia diu condemnatum retineri voluit, quò diutiùs cruciaretur. Adiecit captiuo custodes, qui animaduerterent, ne sibi ipsi manus inferret. Tantum cibi dedit, ne fame periret. Atque cùm iam de eius supplicio fieret ab alijs mentio, Tiberius nondum hominem sibi reconciliatum dicebat: sed grauiorem accepisse iniuriam, quàm vt bene beate???ue viuere posset. Syrianum nullam aliam ob causam occidi fecit, hominem sanè doctum & eruditum, quàm quòd dixisset, se eius Galli amicum esse, qui tanto odio à Caesare prosequeretur. Tam magna multitudo senatorum eius crudelitate & insania interijt, & reliquorum hominum, vt magistratus prouincias, quas sortiti fuerant, praetorij quidem viri triennium, consulares autem sex annos penuria successorum obtinerent. M. Aemylius Scaurus, nullo scelere admisso, captus sub eodem ob tragoediam, quam composuerat, cui nomen erat Scaurus, in eundem casum incidit. Gladiatores quiperacutis mucronibus decertabant, auidè iugulari perspiciebat, attentiùs ora morientium intuitus: bestijs quoque damnatos, non sine voluptate dilaniari cernebat, paruis???ue de rebus homines feris ipsis opijciebat. In theatro ad spectandum commoratus, etiam cùm populus pransum abiret, feris ipsis crudelior, nisi pudor obstitisset, ab humana carne dentes non cohibuisset. Quamobrem cùm Tyburi secundùm veterem morem, securi quendam feririad palum ligatum cuperet videre, atque absset carnifex eo se loco, vbi res agenda erat, non dimouit, quoad carnifex ab vrbe Roma venit. Dion & Suetonius. Successit Tiberio C. Claudius Caligvla à castrensi habitu ducta appellatione, filius Drusi, Augusti Caesaris priuigni, & Tiberij nepos, ab initio clemens & popularis, omni in matrem & suos iniuriarum memoria abolita: satis constabat alieno impulsu varia???ue delatione, eos à Tiberio afflictos. Matris Agrippinae, cineres & Neronis fratris, ex Pandataria & Pontia insulis aureo vase relatos, Augusti Mausoleo intulit. Mox velut facto agmine, omnia in vno vitia repentè extiterunt, saeuities tanta vel potiùs feritas, vt ex custodia notaret, quorum carnibus bestiae ad munus alerentur: multos etiam his in arena laniandos obijceret. Auiae Antoniae defunctae nullum exhibuit honorem, prospexit???ue siccis oculis è triclinio ardentem rogum. Syllanum socerum ad secandas nouacula fauces compulit. Ptolemaeum regis Iubae filium, consobrinum suum, item Macronem & Ennium (???uos habuerat imperij adiutores) pro meritorum gratia pensauit morte. Multos ex senatoribus interfecit, Quaestorem suum in coniuratione nominatim flagellauit veste detracta. Multos honesti ordinis priùs ftigmate deformatos, ad munitiones viarum, ad metalla, aut ad bestias condemnauit, aut bestiarum more quadrupedes cauea coërcuit, aut medios serra dissecuit: id???ue ob leuissimam culpam, aut nullam potiús. Parentes supplicio filiorum cogebat interesse, quorum vni valetudinem excusanti, lecticam misit. Curatorem munerum & venationum, per continuos dies in conspectu suo catenis verberatum, non priùs occidi, quàm osfensus putrefacti cerebri odore. Comoediographum quendam ob ambigui ioci versiculum igni cremauit in ipso statim amphitheatro. Equitem Rom. obiectum feris, quum se innocentem clamaret, reduxit: abscissa???; lingua induxit rursus. Que̅dam ab exilio reuocatum, quum interrogasset, Quídnam ibi facere consuesset? quum per adulationem respondisset, Semper oraui, vt periret Tiberius, & tu imperares: capta ex eo verbo coniectura, exules suos mortem sibi imprecari, misit qui vniuersos contrucidarent. Dicebat, omnia sibi in omnes licere. Gallis Graecis???ue aliquot vno tempore condemnatis, gloriabatur Gallograeciam se subegisse. Quos torquebat, minutis ictibus plecti iubebat, quo diutiùs languerent addito etiam praecepto, Curate vt se mori sentiant. Iactabat & illud tragicum: Oderint dum metuant. Optauit plerunque, vt populus Rom. vnicam haberet ceruicem. Quaerebatur & dolebat sua tempora nullis calamitatibus publicis insigniri. Optabat exercituum caedes, famem, pestilentiam, incendia, & hiatum aliquem terrae. Puteolis dedicatione pontis multos è litore ad se inuitatos omes praecipitauit. Quosdam gubernacula apprehendentes, contis decrusit in mare. Publico epulo seruum ob detractam lectis argenteam laminam, carnifici confestim dedit, vt manibus abscissis, & ante pectus è litore ad se inuitatos omnes praecipitauit. Quosdam gubernacula apprehendentes, contis decrusit in mare. Publico epulo seruum ob detractam lectis argenteam laminam, carnifici confestim dedit, vt manibus abscissis, & ante pectus è collo pendentibus per coetus epulantium circunduceretur: praecedente titulo, qui causam poenae indicaret. Mirmillonem secum rudibus certantem, sponte prostratum, confodit ferrea sica. Admota altaribus victima, elato malleo cultrarium mactauit. Insistens Iouis simulacro, quum Apellem tragoedum interrogasset, Vter illi maior videretur? cunctantem, flagellis discidit. Vxorem aut amiculam quum osculabatur, addebat: Tam bona ceruix, simul ac iussero, demetur. Tiberium nepotem interfici iussit, quòd diceret, ab eo mortem suam optatam & expectatam fuisse: qua de re & quamblurimos alios occidit. Cùm sanguine nullo pacto impleri posset, curabat vt quàm plurimi inter se dimicarent, eos???ue nonnunquam binos, interdum etiam confertos, tanquam in acie, congredi iubebat, ita vt sex & viginti equires vno die caesi sint. Cùm defecissent damnati ad bestias, nonnullos ex ea turba, quae in tabulis consedebat, corripi iussit, & bestijs obijci: ijs???ue quò minus loqui possent, aut quenquam accusare, linguas praecîdit. Coëgit etiam illustrem equitem descendere in certamen gladiatorium, quasi Agrippinae matri suae iniuriam fecisset: eúmque postea, cùm victor fuisset, accusari & interfici iussit: patrem???ue eius qui nihil commiserat, coniectum in caueam, sicut alios permultos, interfecit. Cùm omnes eas quas congesserat Tiberius pecunias, decoxisset, animum ad rapinas conuertit, noua exquirens atque inaudita vectigalia, testamenta diuitum irrita faciens, reos???ue vna sententia quadraginta condemnans. Turpes auctiones instituens, in aceruis auri volutabatur. Cùm magnum in Gallijs exercitum collegisset, in quo erant militum ducenta quinquaginta millia: eorum magnam partem consumpsit, eos singillatim, nonnunquam etiam confertos occidendo. Cùm conspexisset magnam multitudinem eorum qui erant in vinculis, omnes à caluo ad caluum, vt dici solet, occidi iussit. Congregato populo, magnam vim auri argenti???ue profudit de superiore loco: quam plerique dum colligerent, vulnerati grauiter, mortem obierunt, eò quòd ferramenta quaedam cum ijs commixta fuerant. In Gallijs, cùm diuites ad se vocasset, varijs modis eos occidi iussit, vt ipsorum bona occuparet. Cassium Melinum occidi iussit, coëgit???ue Capitonem patrem eius, virum bonum, nullius accusatum delicti, supplicio filij interesse: qui cùm à Caio peteret, vt sibi oculos claudere liceret, iussus est pariter occidi. Seruorum dominatum instituit, lege lata, vt ijs accusare dominos liceret, si quod eorum peccatum vidissent. Vn de ingens calamitas orbem terarum omnem oppressit, cùm serui maximis poenis dominos subijcerent. Quilibet enim cruciatus ab hero suo illatos vlcisci voluit. Statuas virorum illustrium ferè omnes deiecit: parum???ue abfuit quin carmina Homeri combureret: & Virgilium, quem nullum dixit habere ingenium, Liuiúmque, quem verbosum appellauit, vnà cum iureconsultorum scriptis, deleret, extirparet???ue. Vetustissimis familijs sua eripuit insignia. Libidinis erat inexplebilis, ac luxuriae portentosae, qua in viros & mulieres ita debacchabatur, vt praeter sorores, quibuscum incestum commiserat, & mox exoletis suis prostrauerat, deperiret diobolare scortum, cui Pyralis nomen erat. Ombibus honestis insidiabatur matronis: quas vbi cum maritis ad coenam vocatas vitiasset, palàm de concubitu in conuiuio disserebat, earum has laudans, has vituperans. In hanc crudelem bestiam, conspirationes aliquae detectaesunt: vltima tandem per Chaeream Cassium tribunum, & Cornelium Sabinum facta, felicem sortita est exitum. Nam cùm Caius pueros recognosceret repraesentaturos spectaculum, Chaerea ceruici gladium à tergo immisit, ex aduerso pectus Sabinus traiecit: cadentem XXX. vulneribus confecerunt. Cadauer tumultuario rogo semiambustum, leui cespite in hortis Lamianis obruerunt, donec sorores ab exilio reuersae concremauerunt. Sic mortuus est anno aetatis vigesimonono, cùm imperasset triennio & decem mensibus. Duo libelli in scriptis eius reperti sunt, quorum alteri Pugio, alteri Gladius pro signo erat impressus. Ambo lectissimorum virorum vtriusque ordinis senatorij & equestris nomina & notas continebant morti destinatorum. Inuenta est & ingens arca variorum venenorum: quibus mox Claudio Caesare iubente demersis, infecta maria traduntur, non sine magno piscium interitu, quos enectos in proxima litora passim aestus eiecit. Suetonius, Dion, & Suidas. Clavdivs Caesar (qui interfecto Caligulae successit in imperio) tormenta quaestionum, poenas???ue parricidarum repraesentabat, & exigebat palám. Gladiatores retiarios iubebat interfici, vt expirantium faciem videret. Bestiarijs meridianis???ue gladiatoribus adeò delectabatur, vt à prima luce ad spectaculum descenderet, & meridie dimisso ad prandium populo persederet. Curiam ingredientem senatorem graphijs primò confossum, pòst etiam dilaceratum, inde in membra & artus ac viscera discerptum per vrbis vicos trahi iussit: denique ante se ipsum collecta ea congeri, quò & animus cùm primis & oculi satiarentur aspectu tam foedo, ac voluptate tam nefaria & perdita. Papinium, consularis viri filium, & Bassum quaestorem suum, procuratoris???ue sui filium, alios???ue tum Senatores, tum equites Romanos, eodem simul die & flagellis cecidit & torsit: non quaestionis, sed (vt Seneca ait) animi tantùm & voluptatis gratia. Quinetiam sanguinariae huius voluptatis differendae, mo [1617] rae???ue eius impatiens, cùm inambularet in xysto maternorum hortorum, lucem???ue insequentem sumendis supplicijs expectare neutiquam posset: Senatores quosdam cum matronis decollari ad lucernam iussit. Ne verò saeuitiam suam non ex omni occasione notam faceret, votum exegit ab eo qui pro salute sua gladiatoriam promiserat operam. Spectauit ipse ferro dimicantem, nec dimisit nisi victorem, ac post multas preces. Alterum qui se periturum eadem de causa vouerat, cunctantem pueris tradidit, verberatum infulatum???; votum reposcentes per vicos vt agerent, quo ad praecipitarent ex aggere. Suetonius & Dion. Domitius Nero, Domitij Aenobarbi & Agrippinae filius, quinquennio primo opt. princeps fuit. Eo exacto, sibi dissimillimus euasit. Crepusculo pileatus popinas inibat, circum???ue vicos vagabatur: obuios quosque aut verberibus aut vulneribus dehonestans, cloacis???ue immergens, nunc tabernas effringere & expilare conatus, vt saepe periculum vitae adiret. Die cùm seditiones pantomimorum in theatro orirentur lapidibus & saxis ipse ita in populum iecit, vt praetoris consauciaret caput. Comessationibus ita inseruiuit, vt è medio die ad mediam noctem epulas protraheret, inter scortorum sedens coetus & exoletorum nam & pueris abutebatur, & nuptis. Virgini vestali Rubriae vim intulit: Acten libertam ita deperibat, vt penè sibi matrimonio iungeret. Sporum puerum eunuchu̅, orname̅tis muliebribus excultum, ad sese deferri iussit, & pro vxore habuit. Sic & Doryphorum libertum, quem Tacitus Pythagoram vocat, in coniugem accepit: & maritum suum, quum se mulierem affingeret, fecit: eo???ue progressus est, vt neque suae neque aliorum pudicitiae parcens (testante Aurelio Sexto) ad extremum amictus nubentium virginum specie, palàm conuocato Senatu, dote dicta, cunctis festa ex more frequentantibus nuberet. Agrippinam matrem incestauit, ac contaminauit. Et cùm à Seneca (teste Tacito) admoneretur, vt matris insidias, mulieris atrocis ac imperiosae caueret: meretricem quandam Agrippinae simillimam, inter concubinas recepit. Per cuncta autem flagitia volutatus ac foedatus, nihil flagitij reliquerat: prodigalissimus & effusissimus tàm donando quàm aedificando, vt iam opibus exhaustus ac egens, ad rapinas animum intenderet, sacrilegijs???ue templa deorum spoliaret. Ac tum demùm ad crudelitatem se vertit. Germanicum veneno sustulit. Agrippinam matrem, multis insidijs frustra attentatam, aperta tandem vi aggressus, à Centurione necandam curauit. Amitam Lepidam per medicum pharmaci purgantis specie occîdit. Cassio Longino iurisconsulto oculos effodit. Polyphago cuidam Aegyptij generis, crudam carnem mandere assueto, viuos homines laniandos obijciebat, & absumendos. Iussit etiam suffocari veneno Britannicum fratrem, sola tractus inuidia, quòd Britannicus vocem ad cantandum, se iucundiorem haberet. Domitiam, amitam suam, veneno sustulit: ac bonis eius, quae Baijs & in mari Rauennati erat, ablatis, in ijs magnifica trophaea statuit. Octauiam Augustam propter Sabinam pellicem repudiauit, & postea interfecit. Pluto interfecto, postquam vidit caput eius ad se perlatum: Nesciebam, inquit, hunc hominem magnum nasum habuisse: quasi ei pepercisset, si id cognouisset antea. Pallantem interfecit, quòd magnas opes peperisset. Sabinam Popaeam, à se impraegnatam, seu volens, seu per imprudentiam, calcibus oppressit. Multos praeterea affinitate ac propinquitate sibi coniunctos, crudelissimè interfecit, vt A. Rubellium Plancium iuuenem, priuignum Rusfum Crispinum ex Popaea impuberem, Tuscum Caecinnam nutricis suae filium, Senecam praeceptorem suum, Burrum pariter magistrum suum. Libertos & senes multos veneno sustulit, in quoscunque pro libidine grassatus, nobilissimum quemque exitio destinauit, vt in eorum capita malum depelleret, quod sibi imminebat. Dicente quodam, [Greek words]. Imò, inquit, [Greek words]. Et statim vrbem Romanam multis in locis incendit, eos???ue omnes qui ignem extinguere conabantur, in flammas praecipitari iussit. Deinde in turrim Mecoenatis, in summum palatij, vnde magna pars incendiorum videri poterat, ascendens, caeteris in grauissimo luctu ob amissas diuitias versantibus, excidium Troiae ceninit. Ab eo homines duo, quòd alter eorum habitaret in foro, & tabernas conduceret, amicos???ue in eas reciperet: alter, quòd statuam Cassij haberet, eius qui Caesarem in terfecerat, damnati atque interfecti sunt. Corbulonem, quem praeter caetera patrem & beneficum appellabat, ad se vocatum, absque vlla legitima causa occidi iussit. Paridem saltatorem nullam aliam ob rem occidit quàm quòd eius saltationes imitari nequiret. Cinnam Tuscum mulctauit exilio quòd in Aegypto balneum sibi paratum ingressus esset. Sulpitium Camerinum vnà cum filio trucidauit, quòd Pythici cognominarentur, quasi in Pythicas suas victorias impij forent. Post haec meditatus vniuersum Senatum veneno per conuicia necare, incendere vrbem, feris in populum immissis, quò difficiliùs defenderetur: at desperatione deterritus, nunciata Galliae defectione, expeditionem contra Gallos parauit, cum summis populi exactionibus. Sed cùm annonae quoque caritas esset, omnium inuidiam meruit. Venenum à locusta sumens in aurea pyxide, fugam moliebatur. Sed cùm ab omnibus derelictus esset, amicorum???ue fores omnium conclusae, nec quisquam repertus qui eo petente sibi ceruicem amputaret, praeceps procurrit sese immersurus Tyberi. Retentus à liberto Phaone, in villa inter Salariam & Nomentanam viam circa quartum lapidem, vbi audiuit se hostem à Senatu iudicatum, & ab equitibus inquiri, ferrum iugulo adegit, iuuante Epaphrodito, vel (vt Sextus Aurelius scribit) semet ictu gladij transegit, adiuuante trepidantem manum impuro eunucho Sporo, qui Neroni instar feminae nupserat. Suetonius, Dion. A. Vitellivs Capreis inter scorta Tyberiana primam adolescentiam egit, Spintria cognominatus. Dehinc omnibus probris contaminatus, praecipuum in aula locum tenuit, Caio per aurigandi, Claudio per aleae studium, Neromi per citharae & musicae certamina familiaris. Quorum trium principum indulgentia, non solùm honoribus, verùm & sacerdotijs amplissimis auctus: tandem à legionibus Germaniae Imp. contra Othonem salutatus, cùm arbitrio histrionum ac aurigarum gubernaretur, consilio???ue horum magnam imperij partem administraret, pronus fuit ad necem cuiusque & supplicium, mininam ob causam. Nobiliores condiscipulos & aequales suos ad imperij societatem pellectos blanditijs, occidit vario genere fraudis: vnum qui febre laborauit, veneno in frigidae aquae potione perdidit, plures ense. Nulli publicanorum aut stipulatorum, qui à se debitum olim aut in via portorium exegissent, pepercit. Sed vnum cùm coram in ipsa salutatione interfici iussisset, pascere se oculos dixit. Et cùm alter mactaretur, duos filios pro patre deprecantes supplicio adiecit. Sed neque ordini equestri pepercit. Equitem raptum ad poenam, clamantem audiuit, se esse scriptum ab eo haeredem: vbi & libertum eius cohaeredem legit, vtrunque iugulari iussit. In plebeios desaeuit passim. Mathematicos vrbe Italia???ue submouit. Interfecit plebeios quosdam, qui Venetae factioni maledixerant. Venit & in suspicionem matri venenum porrexisse, quòd audiuisset à Cara muliere vaticina diutissimè se imperaturùm, si superstes parenti extitisset. Praetorio viro, qui in Anticyram secessisset insulam valetudinis gratia, necem cùm machinaretur, iussisset???; illum interimi, iocabundus inquit: Quando tandiu nihil profecisset elleborus, sanguinem ei mittendum esse. Cùm ex Germania Romam rediret, atque haud longè à Bebriaco iter faceret (illic enim cum Othone certamen ei fuerat) & multi tam multorum cadauerum foetorem abhorrere̅t, dixit: Optimè olere hostem mortuum, praesertim ciuem: & vt magis eo spectaculo frueretur, mortuos spectans, laetus largè perpotauit. Suetonius & Dion. Domitianvs ab Augusto nonus, Tito successit, Neroni aut Caligulae similior quàm patri Vespasiano aut fratri. Moderatior tamen primis annis est habitus: mox in ingentia vitia prorupit, libidinis, desidiae, iracundiae, crudelitatis: quibus criminibus tantum odij in se concitauit, vt penè patris ac fratris nomen aboleuerit. Titum fratrem veneno sustulit. Discípulum Pantomimi puberem occidit, nullam aliam ob causam, quàm quòd magistro similis esset forma. Interemit & multos senatores, in his aliquot consulares, vt Ciuicam Cerealem, Asiae proconsulem, Saluidienum, Acilium Glabríonem, Aelium Lamiam ob suspiciosos iocos. Hermogenem Tharsensem, ob quasdam in historia figuras, liberarijs qui eam descripserant crucifixis. Saluium Coceianum, quod Othonis Imperatoris patrui sui diem natalem celebrauerat. Sallustium Lucullum Britanniae legatum, quòd lanceas nouae formae Luculleas appellari passus esset. Denique absque literis animum induxit ad caedes faciendas, ne quot homines interfici iussisset, dici posset. Occidit mulierem quandam, quòd ante statuam Caesaris se exuisset. Metium Pompusianum, quòd Imperatoriam genesim habere diceretur, quod???ue orbis vniuersi picturam in tabula haberet, Liuianas???ue historias euolueret. Maternum sophistam, quòd exercitij causa in tyrannos aliquid dixisset. Rusticum Arulenum, quòd philosopharetur, & Thraseam diuinum hominem dixisset. Herennium Senecionem, quòd post censoriam dignitatem nullum magistratum petiuisset, quod???ue Heluidij Prisci vitam descripsisset. Complures alios nullam aliam ob causam, quàm quòd philosophiae operam darent. Philosophos omnes vrbe Italia???ue summouit. Aretinum Clementem consularem capitis condemnauit. Occidit & Heluidium filium, quòd sub persona Paridis & Oenones diuortium suum cum vxore tractasset: Flauium Sabinum, quòd consularium comitiorum die praeco illum non consulem, sed per lapsum vel errorem ad populum imperatorem declarauisset, morte affecit. Neruam, vt imperio insidiantem, pepulit: & Apollonium Tyaneum, vt Neruae amicum, comprehensum totondit, & vinctum in iudicium adduxit. cùm [1618] verò philosophus illi non cederet, sed eius acta rideret, verecundia motus, eum dimisit. Qui quidem celebrem illum versum dixisse fertur: [Greek words]. Me non occides: nec enim hoc tibi fata dederunt: atque euestigiò euanuisse. Suidas. Tantae desidiae fuit, vt in cubiculo solus muscas praeacuto stylo configeret: vnde quidem prodiens, interrogatus, essétne quispiam cum Caesare respondit per iocum, Ne musca qui dem. Eò dementiae & iactantiae venit, vt se Dominu̅ ac deum vocari, scribi coli???ue iusserit. Exercitum pop. Rom. hostib. de industria obijcebat, quò plures perimerentur ciues, eò pauciores se hostes habere dicens. Secundus post Neronem Christianos persequutus est. D. Ioannes Euangelista in Patmon relegatus. Exquiri quoq; quaestionibus & tormentis genus Dauidis inter Iudae os mandauit, conquifitum???; funditù s perdi ac deleri. Indies ferocior factus, nona genera tormentoru̅, praesertim ignem per obscoena supponendi adinuenit. magis sanguinarius Nerone: qui subtraxit oculos, iussit???; scelera, non spectauit: cùm sub Domitiano praecipua miseriarum pars esset, videre & aspici. Ad rapinas animum adijciens, nihil pensi habuit quin praedaretur omni modo bona viuorum ac mortuorum, qu???cunq; occasione. Omni autem aetate ita libidine furens ferebatur, vt coitus assiduitatem & foedum huius exercitium Graecorum lingua ???, hoc est, lecti palaestram vocaret: inter???; vulgatissimas meretrices diu noctu???ue versaretur. Cùm itaque terribilis cunctis & inuisus esset, oppressus tandem est Stephani liberti & intimorum amicorum, & simul vxoris conspiratione, anno imperij decimoquinto. Cadauer per vespillones elatum, ingnominiosè sepulcum. Dion, Suetonius & Suidas. L. Antoninus Commodvs, Philosophi F. omnibus incommodus, vt Lampridius ait, nil commune cum patre habuit, nisi quòd & ipse contra Germanos adiuuantibus Christianis militibus feliciter pugnauit. Gladiatorijs quoque armis in ludo, Neronem imitatus, depugnauit. In amphitheatro feris sese frequenter obiecit. Gladiatorijs caedibus adeò Romanum attriuit imperium, vt nomen gladiatoris vulgò meruerit. Homines, qui pedibus debiles forent, sagittis solebat conficere. Claua multos etia̅ afflixit, Herculem se fingen. Sacra Mithriaca homicidio polluit. Eum qui Tranquilli librum, vitam Caligulae continentem, legerat, feris obiecit. Eum qui se pro valetudine illius deuouerat, vbi conualuisset, hunc inuitum iussit praecipitari. Obesi corporis hominem medio ventre dissecuit, vt eius intestina subitò funderentur. Balneatorem conijci in ardentem fornacem iussit, quod lauaturus balneum, tepidius inuenisset. Magnum numerum virorum & partim palàm interfecit, partim clàm, veneno sustulit: & eos omnes ferè, qui & patris temporibus & suis florentes erant. Occidit vxorem Crispinam, quam adulterij insimulabat: Martiam, Quadrati cubicularij vxorem, item Seruium. Iulianum & Paternum: quorum ille praeerat magno exercitui, hic verò praefectus erat praetorio: Cardianum & Maximum Quintilios, doctrina, scientia rei militaris, opibus???ue celebres. Vbi expleuerat animum voluptatibus ludis???ue varijs, statim caedes meditabatur nobilium & opulentorum: in quorum numero fuit Iulianus praefectus, quem publicè amplecti atq; osculari, patrem???; appellare consueuerat. Cùm in theatro spectaculis varijs interesset, & deessent animalia, quae telis transfigerentur, tela in aliquot plebeios coniecit, vt Hercules olim in Stymphalidas. Dedit autem spectatoribus spongias, vt in spectaculis iácerent pro lapidibus: eosdem deinde ligatos, omnes claua, ac si Gigantes essent, percussit atque interfe cit. Suae imaginis caput colosso permagno & egregio, priore detracto imponi iussit: & mensem Decembrem ad imitationem Augusti Caesaris, Commodum appellari voluit. Strangulatus in domo Vestalium, duodecimo Imperij sui anno, & mense septimo, è medio sublatus est, & humani generis hostis íudicatus. Platina ex Dione. Bassianus Caracalla, nullum genus facinoris praetermisit. Mortuo patre Seuero, medicos supplicio affecit, quòd sibi parum obtemperauissent, iubenti senis maturarenecem. Occidit item nutricios suos, & fratris Getae, quòd de reconciliatione egissent. Duces exercitus adhortatus est magnis muneribus ac promissis, vt militibus persuaderent, vtisevnum Imperatorem declararent, fratre repudiato. Verùm militibus vtrunque ex aequo colentibus, populo verò Getam ob morum facilitatem magis amplectente, cùm veneno non posset, in gremio matris confodit: & in castra fugiens, militum animos muneribus sibi conciliauit. Continuò coepti occîdi domestici omnes fratris atque amici, sic vt ne aetati quidem parceretur: saeuitum in quoscunque, quaque de causa, qui opibus excellerent, vt bona eorum raperet. Occidit Laetum Pompeianum, Marci nepotem ex filia, Papinianum Iureconsultum, quòd parricidium excusare nollet, percussit securi, cum filio Papiniano Quaestore. Commodi sororem iam anum, atque ab omnibus Imperatoribus vt Marci filiam in honore habitam, morte affecit, quòd necem Getae desseuisset. Coniugem suam, Plautiani filiam, ac consobrinum Seuerum, filium Pertinacis & Lucillae Commodi sororis, & quicquid ex cognatione Imperatoria, aut in Senatu ex patricia nobilitate superetat, planè quasi ab stirpe abstulit. Vestales virgines viuas terra obruit, quasi temerassent virginitatem. Gladiatorum sanguine cùm plurimum delectare̅tur, Batauen praeclarum athletam coëgit, vt eodem die cum tribus certaret: eum???ue occisum à postremo, sepultura affëcit. Itaqueludis Circensibus populus clamauit: Nos viuos perdimus, vt mortuos sepeliamus. Crebrò dicebat, pecuniam sibi soli esse oportere, praeterea nemini, vt eam largiretur iniquissimis hominibus. Iuliam nouercam in vxorem duxit: cum???ue illa ipsum argueret, quòd nimios sumtus faceret, diceret???ue iam sibi nullos redditus iure aut iniuria partos reliquos esse: gladium ostentans euaginatum, respondit, Bono sis animo: nam nobis, quamdiu hic erit, pecunia non deerit. In populum ludis Circensibus desaeuijt. Ex omnibus ducibus Syllam Romanum & Afrum Hannibalem laudabat, in primis vetò Alexandrum Magnum stultè imitabatur. Facinorum conscientia ad ripas Danubij secessit, vbi corpus aurigando exercuit, caedendis???ue belluis operam ded???: Germanos sibi associauit, & corporis sui custodes sortissimum ac pulcerrimum quenque legit, habitu???ue Germanico saepè incessit. Profetus Alexandriam, ciues, quia editis ludis carmina in illum recitauerant, delectus eorum habendi praetextu, omnes interemit, vt non sit ausus numerum interfectorum proferre, sed scripserit ad Senatum, Non referre qui & quot essent occisi, propterea quòd digni fuissent omnes qui interficerentur. Militibus praecepit, vt per noctem hospites suos interficerent. Cùm alia saeuiendi materia deesset, eos interfici curabat, qui carminibus aut alia superstitione remedia quartanae quaesiuissent. Affectans nomen Parthici, ad Orientem festinauit: & per oratores Artabani regis Parthorum filiam vxorem petiuit. Vbi verò rex ei cum vniuersa multitudine occurrit inermi ac floribus redimita, excepturus nouum sponsum ac generum, dum sacra fiunt, dato signo militibus, vniuersos circumuenit & occidit, rege vix elapso. Quod literis Senatui perscribens, Parthicus est appellatus. Posttemò inter Edessam & Carras occisus fuit, septimo imperij sui anno, dum leuandae alui causa ex equo descendisset. Mortuo eo cognitum est, eum magnum, numerum veneni cuiusuis generis, ex superiore Asia asportari iussisse, emisse???; ad aureorum millia CCXX. vt quàm plurimos tolleret. Platina, & Cuspinianus, ex Dione & Herodiano. Antoninus Heliogabalvs, Caracallae F. àsole, cuius sacerdos erat (Phoenices enim Heliogabalum solem vocant) Virgines Vestales incestauit, & probrosas mulieres semper domi habuit: Sabinum consularem Virum (ad quem Vlpianus scripsit) è medio tolli iussit. Adolescentes innoxios, quorum adhuc parentes viuerent, interfecit, vt eorum mors ad plures dolorem extenderet. Dignitates & honores flagitiosis commisit. Primus Romanorum holoserica veste, mensis ac capsis argenteis vsus est. Admonentibus amicis, caueret ne ad inopiam redigeretur, respondit: Quid melius quàm vt ipse mihi haeres sim & vxori meae? Eò vesaniae interdum prouectus est, vt decem millia pondo aranearum collegerit. qua ex re dicebat magnitudinem vrbis Romae comprehen diposse. Exhibuit praeterea decem millia murium, mille mustelas, mille sorices. Tumultu militari cum matre necatus est, quarto imperij sui anno. Platina ex Spartiano. Eum Alexander Seuerus, qui illi successit, in oratione ad Senatum, omnium non solùm bipedum, sed etiam quadrupedum spurcissimum apellauit: teste Lampridio. Macrinvs Opilius Imp. homo superbus & sanguinarius in vita imperatoria asperior videri voluit, vt priora vitia aboleret, cùm laceraudi se potiùs occasionem praeberet. Seuerum se & Pertinacem nuncupari voluit, cùm Senatus cum Pium & Felicem appellasset. Milites seruilibus affecit supplicijs. Ob leues causas multos iussit interimi. Interemtus est saepe filius cum patre, & viuus mortuus alligatus, & lo̅ga tabe mori coactus, quales olim Mezentius exhibuit. Pro Macrino fuit appellatus Macellinus, cum macelli specie domus eius cruentaretur sanguine vernularum. Occisus demùm à militibus, cùm vix annum imperasset. Cuspinianus. Capto à Persis Valeriano, Galienvs F. gaudebat sibi soli imperium obtigisse. Luxui, otio, tabernis, libidinibus, quae vix de impurissimo lenone excogitari possint, deditus, imperium neglexit, & XXX. Tyrannis occasiones dedit Romanum regnum diripiendi, atque inter se partiendi. Cyriades primus in Oriente apud Persas Imperium arripuit. Eum Marcianus sequutus cum fillijs Macriano iuniore & Quieto: Odenatus item cum filio Herode, & consobrino suo Maronio: & aliquot annis pòst, Odenati eiusdem filij Herennianus & Timolaus cum matre Zenobia. In Gallijs imperium sibi sumserunt Posthumus cum filio eiusdem no [1619] minis: Lollianus, Victorinus cum filio nominis eiusdem, Tetrici maior & iunior. Valens in Achaia se Imperatorem, fecit: Piso in Thessalia, Aemylianus in Aegypto & Thebaide. Seuerinus Galieno in publico pernoctanti iratus, ab exercitibus in prouincijs Imp. creatus, Trebellianus apud Isauros & in Cilicia, Celsus in Africa, Ponto, Thracia & Illyrico. Ne quid denique Romano Imperio contumeliae deesset, Zenobia, Odenati vxor, diu regnauit in Oriente, Aegypto, apud Arabes, Saracenos & Armenios: vix tandem victa ab Aureliano, qui eam in triumpbo duxit, & honestè co̅senescere postea Romae permisit. Victoria, seu Victorina, filijs Posthumo, Lolliano, Mario & Tetrico interemtis, in Occidente apud Gallos imperauit. Trebellius Pollio. Praeter has turbationes, etia̅ Germani incursiones in Galliam fecerunt: ea???ue vastata, in Italiam Rauennam vsque peruenerunt. Gothi Graeciam, Macedoniam, Pontum & Asiam populati sunt: Thessalonicam obsederunt, & Illyricum vastarunt. Scythae Bithyniam inuaserunt, & ciuitates multas deleuerunt: peruenerunt & in Cappadociam. Quadi & Sarmatae Pannonias occuparunt, Germani Hispaniam obtinuerunt, & Tarracenam oppugnarunt. Parthi Mesopotamiam tenenres, Syriam incursauerunt. Marcianus & Heraclianus, cùm improbitatem Galieni ferre ampliùs non possent, consilium inierunt, vt alter eorum Imperium caperet. Paratis deinde insidijs, circa Médiolanum cum fratre Valeriano est interemtus à militibus Aureoli ducis Illyrici. Trebellius. Carinvs, Cari Imperatoris filius, acerbissima tyrannide nomen suum factis longè superauit. Pueris nobilibus factae contumeliae, ob assuetudinem contumeliae non habebantur, cùm ea deliba familiaria & quotidiana essent. Crimina etiam comminis cebatur, & ius dicebatijs qui laesi essent, neque litigatorum vllus incolumis euadebat. Nam cùm caedes multae atque ineffabiles perpetrarentur, quidam è beatis obiter consumebantur, sicut in communibus epulis gallinae, in Carini delicias. Meminisse autem se dicebat, quosdam eorum qui mactabantur, non lau dasse formam suam: alios, se adolescentem, cùm orationem haberet, non ita esse admiratos, vt voluisset. Peribant etiam nonnulli, quòd coram ipso risissent: omnia denique eiu facta grauiora erant ostentis, in populum rabie quadam grassantis. Suidas. Maxentivs, Maximiani F. Roma occupata, & Seuero Galerij Augusti F. fugato, Maximiano etiam patre, qui imperium recipere cogitabat, pulso, ad firmandas opes se aequum vniuersis ita exhibuit, vt Christianos etiam suis rectoribus commendarit. Mox Italia, Africa???ue pacata, rebus secundis, vt in prauis euenire animis solet, elatus, mores mutauit: ac tyrannidem Romae, atque in Africa exercere, in primis???ue Christianos lacerare instituit. quippe prolapsus ad omnia scelera, nullum impietatis, nullum intemperantiae genus omisit. Etenim sic se adulterijs dedidit, vt legitimas vxores viris ademerit, eas???ue ignominia affectas, ac corporis ludibria deplorantes, reddiderit. in quo non obscuros solùm homines, sed senatorij etiam ordinis laesit. Rapinas ita exercuit, vt bonorum eripiendorum causa senatores diuites non exilijs solùm, sed etiam morte multarit. À iustitia vsqueadeò auersus fuit, vt paratos, qui aut insidiatos sibi, aut palàm aliquid pro libertate conatos esse criminarentur, habuerit. Quodam etiam die populum Romanum, leui occasione, cruciandum obiecit barbaris, ac satellitibus suis, quibus ad omne facinus conductis Italiam vniuersam oppleuerat. Ea mala cùm ferre Romani vltrà prae atrocitate non possent, nec depellendae seruituti virium ac roboris satis haberent: clam oratores ad Constantinum Magnum miserunt, ex Britannia in Galliam opportunè reuersum, obsecrantes, vt duris rebus suis, quo quo modo posset, consuleret, neque vrbem Imperij caput diutiùs à fera tam immani dilaniari permitteret. Quorum ille precibus ita est permotus, vt se iniurias eorum non neglecturum esse responderit, atque Maxentio arma inferre decreuerit. Huius missae legationis Zonaras & Cedrenus auctores sunt. Posteaquam Romam cum exercitu venit, Maximinus cum CLXXM. pedum, XIIX. equitum ei occurrit, victus???; acie, & per pontem fugiens, in Tiberim submersus est. Sigonius lib. 2. Imp. occid. Maximinvs magicis obstrictus studijs fuit, & saeuiores, quàm maiores sui, in Christianos quaestiones exercuit, & studiosiùs caeteris religionem Gentilium coluit. hinc in locupletum fortunas auidiùs sese intulit. crapulae atque abdomini deditus, saeua multa per vinolentiam & ebrietatem commisit. mulieribus ita studuit, vt nullam ciuitatem adierit, in qua non aut adulteriorum aut stuprorum vestigia impressa reliquerit. atque haec fermè aduersus Gentiles eius libido bacchata est. Christianos autem igne, ferro, clauis???ue cruciauit, immanibus bestijs laniandos obiecit, in mare praecipitauit, membris multauit: famis, metallorum, & vinculorum aerumnis afflixit, vsqueadeò, vt in omni genere flagitij & crudelitatis ipsum etiam in Italia Maxentium superarit. Sigonius libro tertio Imperij occidentalis. Cyclops proinde dictus, Busyris, Chiron, Phalaris, Typhon, & Gyges, quòd alios in crucem sustulisset, alios animalibus inclusos necasset, alios feris obiecisset, alios fustibus elisisset. Omnes amicos, quibus ignobilitatem suam cognitam sciebat, interfecit. Viribus suis confidebat, quasi occidi non posset, ob robur & vastitatem corporis. Sequentibus versibus eius saeuitiae illusum est: Et qui ab vno non potest occidi, à multis occiditur. Tygris acerrimus est, & tarnen occiditur. Caue multos, si singulos non times. Contra salutem suam initas conspirationes multas fingens, quatuor hominum millia occidit. In Germaniam cum exercitu profectus, omnem crudelitatem ferro, flammis, populatione exercuit. Syrmium veniens, lecto Senatusconsulto, quòd Gordiani Impp. creati, ipse cum filio hostis iudicatus esset, vt crudelissima bellua exarsit, & propemodu̅ in proprium filium desaeuit. Accepta morte Gordianorum, à Capelliano interfectorum, in quorum locum Maximus & Balbienus creati erant. Imperat. cum exercitu contra Maximum profectus, dum Aquileiam obsidet, à militibus caesus est cum filio, de pessimo genere ne catulum quidem relinquendum esse, dictantibus, cùm triennio imperasset. Cuspinianus. Gallvs Caesar, à Constantio, contra Magnentium mouenti, Orienti praepositus, generis superbia elatus, atque insolentia aetatis prouectus, Antiochiae tetra ac nefanda facinora est aggressus, cùm sua sponte, tum à Constantina coniuge, Constantij sorore, stimulatus. Iniustae caedes, bonorum publicationes, exilia ac denique iudicia prorsus sublata memorabantur. dimmissi etiam ignoti per vrbem homines, qui quae de illo iactarentur exciperent, aut falsa referebant, aut vera in maius ornabant, aut certè belli praeconia reticebant. Quin etiam ipse noctu cum paucis clàm ferro succinctus, pet tabernas & compita vagati instituit, Graeco sermone quaerens, quid homines de Caesare Gallo sentirent. Constantius Mediolani agens, Gallum cum vxore Constantina ad se vocauit. Gallus amissa vxore in Bithynia, firmo subsidio destitutus, quid sibi facto opus esset, addubitauit. verùm nouis literis à Constantio ad tuendam secum rempublicam inuitatus, in Noricum adijt. Eò vbi aduenit, Barbatio Comes cum Apodemio Agente in rebus Palatium extra muros armatorum corona circumdedit: ingressus???ue, obscuro iam die, ablatis regijs indumentis, ipsum tunica & paludamento communi amiciuit, identidem mandato Constantij iurans, eum nihil detrimenti passurum. Inde carpento priuato impositum in Istriam duxit, prope Polam oppidum. Ibi cùm asseruaretur, Eusebius cubiculi praepositus, Pentadius notarius, & Mellobandes armaturarum tribunus accesserunt, ac iussu Constantij causam dicere iusserunt, quamobrem que̅que apud Antiochiam occidisset. Quibus ille nihil aliud respondit, nisi plerosque se instinctu Constantinae necasse. Qua re audita Constantius eum capitali supplicio condemnauit. Ita Gallus, reuinctis post tergum manibus, tanquam latro, capite truncatus est, anno aetatis nono & vicesimo, Imperij quarto. cuius rei nuncium Mediolanum Apodemius detulit. Interim ministri Galli ex Oriente ducti, Aquileiam venerunt, ac diuersis pro merito poenis affecti sunt. Sigon. lib. 5. Imp. occid. Phocas, praefectus Scythiae, postquam Mauri cium imperatorem cum tribus filijs & totidem filiabus & Constantina vxore Tiberij F. occidit, à scelerato exercitu Imperator dictus est. Bonifacius III. Pp. ipsius imagines recepit. Petrum Mauricij fratrem, & quosuis alios Mauricio sanguine iunctos interfecit, & complures alios, supplicijs exquisitis. Cùm in certamine equestri spectaculum celebraret, acceptis quorundam conuitijs, multos interemit: nec paucíores membris mutilari aut submergi iussit. Cùm in equestri spectaculo prope suam statuam, Prisci generi ac Domentiae filiae statuas positas vidisset: ira concitatus, Tribunis, quos discerpi volebat, aegrè supplicante populo, veniam indulsit. Eapropter, Pris???us contra illum conspirauit. Cuspinianus. Ivstiniànvs II. Imp. crudelissmus, cùm Chagani Turcarum regis & soceri sui, item Trebellij Bulgarorum regis opera imperium sibi à Leontio Patricio, ereptum recuperasset: inuentum in carcere Leontium, quò à Tiberio Absimaro coniectus fuit, post longa tormenta publicè interemit. Cum???ue eo dem modo Philippicum perdere vellet, & Chersonam euertere, quo̅d in ea exulem se contemtum fuisse dicebat: à Cherronensibus atque Philippico armis exceptus, atque insuper ab exercitu proditus, in fuga vnà cum Tiberio filio captus fuit. Fulgos. lib. 6. cap. 11. è Zonara. Quum omnem in Longobardos operam Constans II. Imperator elusisset, ad crudelitatem suorum???ue rapinas animum conuertit. Romam veniens, cùm Vitallianus pontifex cum vniuerso collegio sacerdotum ei ad sextum vsque lapidem officij gratia occurrisset, duodecim tantùm in Vrbe dies fuit: eam ornamentis omnibus & aeneis quàm maximè spoliauit. Pantheon tegulis aeneis, quibus tectum erat, exuit, Constantinopolim???ue transtulit. Repetita Neapoli, [1620] Rhegium contendit. Syracusis moram longam traxit: vt Siciliam, Calabriam, Africam, Sardiniam???ue spoliaret. Maritis saepe vxore abstulit, parentibus filios eripuit, aurea argentea???ue simulacra & preciosa è templis vasa subtraxit: sacrilegia, caedes, rapinas & latrocinia Verre frequentiùs exercuit. Syracusis demùm in ther mis caesus est à suis. Bonfinius lib. 8. Dec. 1. Constantinvs Monomachus, in quo Zoës & Theodorae sororum imperium desijt, ignauiss. stupidissimus, ambitiosiss. prodigentissimus, voluptatis mancipium. Sub illius imperio maximam Orientis partem Sultanus occupauit, & Pazinacae Scythae Thraciam & Macedoniam vastarun??? Cusp. Zeno ex Isauris Ciliciae ignobili villa, à Leone II. F. Imp. creatus, facie turpissima, ingenio multò deteriore, principatum tyrannicè gessit, habens fratrem nomine Conona, seipso longè scelestiorem, qui sanguine & caede hominum mirificè oblectabatur. Berina Augusta socrus, altero eius imperij anno, fratrem suum Basiliscum in regali solio locauit, cùm Imperator Chalcedone abesset. Zeno secessit in Isauriam cum vxore Ariadne, priuatam instituens vitam: sed tandem, cùm Basilisci tyrannidem ferre ciues non possent, reuocatus est. Cuspinianus. Michael, Theophili F. eiecta matre Theodora, imperium solus obtinens, immensas diuitias à matre cumulatas cum mimis, adulatoribus, aurigis???ue abliguriuit. Platanum auream, duos leones aureos, multos???ue gryaeas, caetera???ue instrumenta aurea ad ornatum regium comparata. Negotijs posthabitis, solùm theatris & equorum agitationibus studebat. Nunciante Protonotario, Saracenos irrupisse cum exercitu in Arelangas, obtortis in illum oculis: Stulte, inquit, audes me certamine occupatum appellare, & de Saracenis verba facere? Et ne in suis certaminibus impediretur, sustulit lychnos, qui in Tharso, in Argaeo colle, in Tamo, in Aegaeo, in Mimante, in Cyzico, in Mocylo, in regione S. Auxentij locis editis erecti erant: quibus accensis signifi cabatur Ismaëlitarum, Agarenotum, & hostium aliorum aduentus, vt homines intra loca munita sese reciperent. Cum pueris intra priuatos parietes turpissimè vixit, impurus homo, fatuus, & propè bestia. Basilio Macedoni Protostratori, siue stabuli praefecto, Eudociam filiam Inceris concubinae suae, matrimonio iunxit, eum???ue Caesarem dixit. Inde ad solitum auriga̅di studium & Circenses reuersus, deditus vino ac ebrietati, indies magis magis???ue delirans, tandem à Basilio vino madidus obtruncatus est. Cuspinianus. Leo Armenus, Pardi patricij filius, qui exercitui Orientis praefuit Imperator omnium crudelissimus: eo???ue vitio res multas bene gestas obscurauit. Volaterranus libro vigesimotertio Anthropologiae. Romanvs Iunior, senioris Romani Lacapeni ex filia nepos, qui cum Constantino patre rexerat Imperium, vino & otio deditus, & crudelissimus. Volaterran. lib. 23. Anthrop. Alexio Porphyrogenito post patris Emmanuelis mortem reru̅ potito, puerilibus lusibus dedito, Alexius Sebastocrator omnia pro suo arbitrio regebat, multa cum summorum inuidia. Ergo Andronicvs Comnenus, Emanuelis Imp. patruelis, ex Oenaeo (vbi in spontaneo viuebat exilio, propterea quòd cùm Hunnis contra Graecos conspirasset) per literas Theodosio patriarchae: persuasit, vt ipsorum opera summam auctoritatem ipse obtineret. Quin & Maria Caesarissa, Imperatoris soror, eum incitauit. Concitata itaque plebe, in aedes Alexij saeuitur. Alexius Mariae copias intra vrbis moenia profligat. Interea Andronicus qualicunque exer cituaduolat: ad quem aulae primates deficiunt. Sebastocrator captus, & ad Andronicum missus, oculis priuatur. Andronicus inde palatium magno applausu ingreditur, & rempublicam pro suo libitu administrat: Alexio Imp. venationes quidem indulget, sed tamen custodes ei adhibet, ne cui quam cum ipso secretò colloquendi potestas esset. Optimos quosque palatio eijcit, in multos stupe̅da saeuit immanitate, suos???; amicos ad summos honorum gradus euehit. Tandem aequalem se Alexio facit, Xenem Imperatoris matrem carceri sordidissimo includit, & filio, Andronici impulsu, damnationis chartae subscribente, interimit: pòst dicto concilio, regio diademate se quoq; insigniri curat, populo acclamante: Alexius & Andronicus Comneni, magni Imperatores & principes Romanoru̅, multos annos viuunto. Sed postridie ordine mutato, ijde̅ proclama̅tur summi Imperatores, Androcini nomine ob aetate̅ (is enim praetextus afferebatur) praeposito. Deniq; cùm in sceleratorum quodam co̅cilio, ab Andronico coacto, Homericum illud ab omnibus proferretur: [Greek words]. de Alexio capitalis fertur sententia. Noctu itaque strangulatur, & capite auulso, reliquum corpus plumbeae arcae inclusum in mare demergitur. Annum aetatis Alexius tum agebat decimum quintum, Imperij verò tertium. anno Salutis 1162. Sigeberti Contin. Andronicum cum Alexio matrem & sororem in mari demersisse scribit. Mariam Caesarissam, eius???ue maritum, veneno sublatos, Nicetas prodit. Primogenitum suum, vxorem Imperatoris Alexij Agnetem, sororem regis Francorum Philippi ducere, ac imperij dignitatem vsurpare recusantem, in vincula coniecit: minorem verò coronauit, qui in cestas nuptias cum ea celebrauit. Saeuijt etiam in ciues & in peregrinos passim, potissimùm verò in Latinos. Gulielmus Siciliae rex Alexij mortem vlturus, bellum Andronico intulit: captis multis Graeciae Thraciae???ue ciuitatibus, Byzantio tandem exercitum admouit. Andronicus cùm vndique premeretur, praelio victus, tandem ab Isaacio Angelo imperio deiectus (cui vni ex imperatoria stirpe Comnenorum pepercerat) mutilatus membris, vitam in acerbis cruciatibus finiuit. Cuspinianus. Italorum. Aristodemvs, Aristocratis filius cum duobus millibus Cumanorum in Latium, ad Aricinorum subsidium, qui ab Arunte Porsenae filio obsidebantur, publico Cumanorum decreto venit: praelio???ue circa Ariciam cum Hetruscis conserto, Aruntem interfecit: disiectis???ue Tuscorum copijs, postea quam domum venit, primoribus ciuitatis, in quorum manibus erat res Cumana, in curia obtruncatis, dominatum occupauit: multitudine???ue duabus tyrannicis largitionibus, agri alieni???ue aeris diuisione, delinita, nobilium liberos in agros relegauit, ciuibus arma ademit, corrupta???ue muliebribus illecebris iuuentute, stabilitam his artibus tyrannidem plures annos obtinuit. Nouissimè ab optimatum sobole, quae in agris adoleuerat, nocte???ue vna cum tota domo oppressus perijt. Sab. lib. 8. Enn. 2. Candianus, Venetorum dux, ex tribus liberis virilis stirpis iam adultis medium natu sibi collegam adsciuit Petrvm nomine. Is iuniorum studia complexus, à patre & optimatibus dissidere coepit: eo???ue sensim processit id malum, vt ciuitate in duas velut factiones diuisa, foedum certamen instaret. Candianus auctor fuit, vt magistratu filio iussu populi abrogato exilium illi indiceretur. Sunt qui tradant in viculae abductum, capitali???ue supplicio dignum iudicatum. Caeterùm patre extremam illi poenam deprecante, in exilium actum, vniuerso clero ac primoribus ciuitatibus iureiurando ad strictis, nunquam passuros se Petrum Candianum, hominem seditiosum, in eam dignitatem restitui, vnde esset meritò eiectus. Exul Rauennam ad Guidonem, Berengarij filium se contulit. Sed naues à Guidone instructae, quibus ferox iuuenis fretus, res Venetas hostiliter infestauit: sunt???ue aliquot negotiatoriae naues ab eo interceptae. Id filij latrocinium pater detestatus, dolere simul ac fremere, vltionem???ue meditari. Caeterùm nimio moerore confectus, paucis diebus vita decessit. Sed vt leuia semper fuerunt vulgi studia, (leuiter enim amat & odit) Candiano defuncto filius exul & hostis publico decreto reuocatus, contra cleri optimatium???ue iusiurandum, dux patri surrogatur. Luit ciuitas neglecti numinis poenas tyrannica ducis administratione, publico???ue incendio dux ipse suae in patrem & patriam impietatis. Ferunt officij gratia trecentas illi naues obuiam prodiuisse. Cum vxore diuortium fecit, causatus grauem in illa aetatem, per quam amplius párere non posset: filium quem ex ea susceperat, per speciem religionis abdicauit. Nec ita multò pòst Vvaldertam, Guidonis filiam, duxit vxorem. Qua affinitate auctus, legitimum principatum in tyrannidem vertit. minarum & superbiae plenus, terribilis, non iucundus videri cupiebat populo. Ducarium praesidio firmauit, simul???ue in apertam, prorupit tyrannidem. Populus suae libertatis memor, arreptis armis in eum impetum fecit: igni???ue in propinquas aedes iniecto saeuum conflatur incendium, quo Ducarium primò, inde Marcianum templum deflagrauit. Candianus ancipiti malo perculsus, vrgente flamma, filium, quem ex recentiore coniuge tulerat, complexus, secretiorem viam ingressus, fugam molitus est. Verùm ab infesto armatorum globo cum filio confossus concidît. Sunt qui scribant, filium in nutricis gremio iugulatum. Amborum corpora sunt ad macellum canibus proiecta. Caeterùm Ioanne Gradonico petente, tam foedum spectaculum subtractum est oculis iratae multitudinis, corpora???ue è publico sublata, sepulturae reddita sunt. Incendium circa Ducis sedem primò contractum, non solâm Marcianam, sed Theodori etiam, cum trecentis priuatis domibus, perpetua flamma consumsit aedem. Sabellicus lib. 2. Ennead. 9. Ecelinvs Romanus (Acciolinum alij vocant) à Romano oppido Patauini agri, loco natali dictus (cuius auus cum Othone III. in Italiam gregarius miles venerat) Friderice̅ II. Imper. & Gibellin orum partes secutus, Guelfos pontificios acerrimè oppugnauit. Magnis pollicitationibus Patauinos adortus & inprimis facta spe retinendae libertatis, eò ciuitatem perpulit, vt Friderici partes sequeretur. Quibus honesta seruitutis confessione expressa, co̅tinuò frenum iniecit. Violabat virgines, matronis mammas adimebat, secabat vterospraegnantium, & partus exectos in ignem proij [1621] ciebat. Tertio Mantuanae obsidionis anno Alexander IV. cruce signatos contra eum exiuit. Quorum auxilio Patauini rebellarunt. Haec ille audito, duodecim Patauinorum millia, quos secum habebat, diuersis inclusos carceribus varijs tormentis, atque insuper fame quoque consecir. In Italiam inducto crudelitatis insueto genere, multorum damnatorum ciuium filios castrauit: tam multis quoq; eodem tempore erui oculos iussit, vt ingentem patinam oculis plenam cum voluptate spectauerit. Victus praelio ad Soncinum apud Insubres, & captus dum fluuium tranat, iam octogenarius, vulnus quod in pugna acceperat rescidit, vt tam crudeliter, quàm vixerat, moreretur. Sabell. libro octauo, capite tertio, & Fulgos. libro 9. cap. 2. & Platina in Gregorio nono. Quatuor & triginta annis Tridentum, Feltrum, Taruisium, Paduam, Vicentiam, Veronam, & demùm Brixiam oppressas tenuerat: quae vrbes eo mortuo sese in libertatem Romanae ecclesiae obnoxiam vendicarunt, Taruisina excepta, quam Albericus eius frater obtinebat. Blondus lib. 8. Dec. 2. Franciscvm Nouellum, Carrariensem principem, Patauinum. fama est androphagos canes immanis staturae habuisse quibus miseros ciues laniandos obijcere solitus esset. Visuntur adhuc in eo conclaui, in quo decem viri sedent, scorpiones duo minimi ponderis, quibus ille hospites ad colloquium vocatos, peracutis spiculis transfigere consueuisset. Transeo mo̅strosos concubitus, quibus vsus dicitur. Sabellicus libro octauo, Decad 2. Gabrinvs Fundulus, cuius opera Carolus Caualcabos, Veronensium dominus, multum & belli & pacis artibus vtebatur, spe occupandae tyrannidis elatus, quòd ei non secus ac Carolo magistratus omnes atque arcium praefecti parérent: redeuntem Laude Pompeia Carolum, ad Machasturmam, ab vrbe Cremona decem millia passuum cum fratribus & cognatis obtruncauit. Inde verò properè antequam res in vrbe sciretur, cum aliquot militibus Cremonam properans, occupata arce ac portis omnibus, forum armato ingressus milite, quos videbat conatibus suis obstare posse, aut obtruncauit, aut expulit, nec retinendae tyrannidis causa vilum genus crudelitatis omisit. Platina in Innocentio VII. Galeacivs Maria Sforzia, Francisci F. Mediolane̅sium dux crudelis & libidinosus, leuissimis de causis supplicia suis intentabat, & quouis mortis genere in eos saeuiebat. Itaque aliquando dicitur viuos homines in culeum insuendos atq; humandos curasse, qui quantumuis minima in re illius voluptati obstitissent. Sed quod maximè exilium illi maturauit, in nobiles foeminas, vbi ijs ad satietatem abusus esset, dicax videri & salsus volebat: cùm nulla illi domus, quan quam sanctissina & castissima, esset clausa: aequè & in admittendo flagitio impudens, & in detegendo petulantia ac linguae procacitate singulari. Matrem lectissimam ???oeminam, cùm illam auctoritate administrandi imperij priuasset, veneno sustulisse dicitur. Hac occasione vsus Nicolaus Montanus Bononiensis, nobiles tres adolescentes, suos discipulos, in illius caedem animauit. Brutus lib. 6. histor. Flor. Ex eo foedere quod Alexander VI. Pontifex cum Galliae rege Ludouico in exitium Italiae percussit, Caesar Borgia Pp. F. spes suas enudare, immoderato saeuo???ue animo magnae partis Italiae dominatum affectare coepit, vsqueadeò dira cupiditate, vt in vexillis hunc titulum praeferret, Aut Caesar, aut nihil. quasi nihil animo mediocre, sed immoderata, & longè maxima cupere videri vellet. Ante omnia proceres Romanos Columnios & Vrsinos (quos Rom. pontificum compedes appellare soleba̅t) tollere constituit: postquam inter eos bellum aliquandiu frustra aluisset, vt vtraque pars mutuo ferro concideretur. Nam illi post id ciuile bellum, Borgiae artibus intellectis, sese pace facta conciliarant. Columnij nihil sibi fuga exilio???ue potius rati, paterna oppida Borgiae reliquerunt: Vrsini stipendijs allecti, & in fide tyranni haesitantes, ad vnum ferè omnes teterrimo supplicio necati sunt. Caietanae familiae proceres, qui Sermonetam oppidum in Latio iuxta Priuernum obtinebant, Iacobus, Nicolaus, & Bernardinus, alio atque alio modo interfecti, arces & opes Borgiae concesserunt. Camertes quoque reguli antiquae nobilitatis, Iulius Caesar, Venantius, Annibal & Pyrrhus, principatu exuti strangulati???ue sunt. Astorem Manfredum, Fauentiae principem, sub fide deditum, necatum???ue immaniter Tybris excepit. Catharina Sfortia, quae Foroliuij & Forocornelij vrbibus imperabat, expugnata tormentis, capta???ue, Romam tanquam ad triumphum perducta est. Pandulphus porrò Malatesta, Ioannes???ue Sfortia, & Guido Vbaldus Feltrius, ipsorum ditionis vrbes Ariminum, Pisaurum & Vrbinum inuadenti, relinquere quàm interfici arrepta fuga maluerunt. Cessit & impotenti tyranno Iacobus Appianus oppidum Populonium in Ethruria. Sed dum hac cruenta via in alienos principatus grassaretur, etiam Aragonium adolescentem Beselij principem, ac Alfonsi regis filium (& quod referre pudeat) Lucretiae sororis suae maritum, in atrio Vaticani templi vulneratum: & quoniam spes esset curari posse, in ipso cubiculo lecto???ue nuptiali sororis mactari iussit. Borgiam quoque iuniorem cardinalem, quòd Candiano faueret, veneno sustulerat. Ioannem demùm Cerbellionem, virum domi militiae???ue nobilem, quòd pudorem in femina Borgiae domus seueriùs custodiret, noctu à coena redeuntem crudeliter interfecit. Ab eo quoq; capitali supplicio affectus est Iacobus Sanctacrucius, praeclarae nobilitatis Romanus ciuis, quo nemo ipsi Caesari amicior & familiarior fuit, nec aliam ob causam, quàm quòd validam promptissimorum hominum manum ex factione Vrsina subitò cogere, & ad omne audendum facinus impellere posset. Tandem cùm veneno cardinales locupletes tollere vellet, pincernae imperitia permutatis lagenis, Alexander pater interijt. ipse aetaris robore euadens, captus, & in Hispaniam missus, praelio tumultuario inglorius obijt, Iouius in Consaluo. Ioannes Maria Vicecomes insanae feritatis morbum concepit, vsqueadeo horrendum, vt iracundia in rabiem versa, damnatos aut sibi inuisos voracissimis canibus laniandos obijceret, eo???ue atroci spectaculo magnoperè laetaretur, haberet???ue in delicijs Squarciam Giramum, alioqui honesta ortum familia, inhumanae saeuitiae ministrum, qui ad eam carnificinam ingentes molossos humana carne alendos suscepisset. Eum postridie Idus Maias sacrorum causa in templum diui Gothardi descendentem Andreas & Paulus, Baucij fratres, reliqua coniuratorum manu incumbente, duobus vulneribus confecerunt, discissa vsque ad oculos fronte, & dextro crure ad suram detruncato. Exanimem & aliquandiu ab omnibus desertum pauci ex infimo familiae ordine in templum maximum detulêre. Ibi cùm foedis vulneribus & multo cruore deformatus non sine ludibrio spectaretur, infimae sortis meretrix tempestiuae pietatis officium vsurpans, totum cadauer multa recenti rosa contexit. Inde postea à Philippo successore opulentam dotem, vt honestè nuberet, ingenuae charitatis nomine habere promeruit. Eodem die Giramus, scelestus carnifex concursu populi latebra extractus, quum viuus vnco traheretur, pro ianua damnatae & mox ad solum aequatae domus, horribili merito???ue supplicio affectus est. Iouius in eius vita. Ioannes Vicentinus monachus, eam de se opinionem in hominum animis confirmarat, vt cum eo Deus loqui crederetur, & in eius verbo mortui suscitarentur. Per hanc opinionem captis ciuium animis, in Bononiensis vrbis dominatum se insinuauit: annum???ue in ea egit armis septus, ita vt in vrbe manerent, ea???ue pellerentur, quos ipse aut gratos Deo, aut inuisos, tanquam diuinitùs moneretur, affirmaret. Eulgos. lib. 1. cap. 1. ex Guidone Bonato. Iacobvs Bussularius, cucullatus sacerdos, nefarijs concionibus Ticinensem populum circumducens, miserae vrbis crudelis tyrannus euasit. Eum Galeacius II. Vicecomes, vrbe same domita, cepit. Iouius in Galeacio. Siculorum. Post Thescum tyrannus primus fuit Phalaris Agrigenti, ait Plin. in 7. Astypalensis hic fuit patria, & tyrannidem Agrigenti Sicilia occupauit, imperante Romanis Tullo Hostilio, Olymp. LII. Aeneum is taurum sontibus in eo inclusis admouebat igni, vt recepto aestu mugitus medio cruciatu, non gemitus exaudirentur: vnius ingenitae saeuitiae exemplo verè laudabilis, quòd Perillum Athemensem, nefandi illius operis auctorem, omnium primum tali supplicio affecit: quòd nisi saeuo, truculento, carnifici???ue fuisset ingenio, eam machinam ad hominum cruciatus commentus esset nunquam. Extant & literarum monumenta, epistolae???ue ad Paurolam filium, & alios plerosque Laconica breuitate conscriptae. Ipse subito in cursu populi perijt. Sabellicus libro quarto Enneadis 2. Aelian. dicit, Apollinem & Iouem patrem, moram mortis concessisse Phalaridi, spacium duorum annoru̅, quòd Charitonem & Melanippum cinaedos humaniter tractasset. Suidas. In Sicilia collis est, Sceleratus dictus, quem aiunt praesidium, fuisse Phalaridis. In hoc fertur habuisse celebrem illum taurum aeneum, ad excrucia̅dorum poenas, igne machinae subiecto. Atque hanc ob causam locum Sceleratum, appellatum fuisse. Diod. lib. 19. Dionysivs Syracusanus, cùm duas haberet vxores, Aristomachem & Dorida, neutrius vnquam complexum petijsse, dicitur, misi vestibus priùs excussis. In cubiculum quoque, quod lata cinxerat fossa, ligneo ponte sese recipiebat. Quin & filias, à quibus antè tondebatur, vbia dultas vidit, veritus cultrum illis committere, candente carbone capillum sibi aduri faciebat. Cum???; in suos saeuiret mirum in modum, tandem à Carthaginensibus victus, insidijs suorum interficitur. Marsiam quendam interfecit, ea tantùm causa, quòd is per quietem iugulare se Dionysium existimauerat. Trogus lib. 21. Valer. libro 9. capite 14. & Cic. lib. 2. Offic. Dionysivs filius, natu maior inter fratres, patri militum fauore successit. Initio tyrannidis populum sibi liberalitate conciliauit. Tria millia nexorum ex carcere dimittit: tributa in [1622] super populo per triennium remittit: sublatis???ue fratribus & propinquis, quos metuebat, paulatim in caeteros grassatur. Itaque propter crudelitatem inuisus, à Syracusanis oppugnari coeptus, in arcem se recepit. Legatos etiam Syracusanos de pace ab eo priùs petitos contra ius gentium retinuit. Vi pulsus ex arce, clàm in Italiam profugit, Locros concessit. Abillis verò, ignaris quòd exul, exceptus, solitam in eos quoque exercuit saeuitiam, sex anni, rapinis stupris???ue omnia complendo. Tandem à Timoleonte Corinthio victus, & imperio florentissimo, quod pater ei se adamantinis firmatum vinculis relinquere gloriabatur, amisso, in Graeciam missus, in publico vagari, potare, in ganeis & popinis versari, pannosus & squalidus incedece, postremò ludimagistrum agere, & stipis causa pueros docere visus est. Trogus. Agathocles, Carcini Regini exulis F. in ciuitatem Syracusanam adscriptus, figulinam prae paupertate cum patre exercuit. Corporis flore Damae Syracusano, viro potentissimo conciliatus, Agrigentinorum Tribunatum adeptus, Damae viduam locupletissimam eadem qua maritum forma illectam, vxorem duxit. Diuitijs ergo priuatis auctus, factis quoque bellicis excellere coepit, & optimatum principatui infestus esse. Sosistrato igitur vrbe cum suis eiecto, Agathocles ab exilio reuocatus, sexcentos, qui post paucorum dominatum vrbi praefuerunt, criminari coepit de insidijs sibi factis, eò quòd populi partes tueretur. Sic mota seditione, sexcentorum fortunae direptae, & in tanto tumultu quorumuis aliorum potentum. Ipsemet simulans se magistratu abiturum, liberata iam repub. cùm ciues repugnarent, ac quieturum se dixit, si absq; collega liceret imperare. Eo concesso, sensim tyrannidem inuasit. Messanenses simulata pace deceptos sibi subiecit, & D C. eorum suo aduersantes imperio iugulauit. Geloos de defectione suspectos ad quatuor millia trucidauit, cadauera in fossas vrbis deturbauit. Victus ab Amilcare Carthaginensi ad Himeram in Sicilia, Syracusis firmatis praesidio, in Africam exercitum transtulit, nihil minus expectantibus Carthaginensibus, Classem suam incendit, vt milites spe fugae sublata animosiùs pugnarent. Vrbem Magnam & Tunerem expugnauit. Carthaginenses praelio victos intra vrbem obsedit: vltra CC. Africae vrbes subegit. Ophellam, Cyrenarum principem, socium militiae occidit, vt solus imperio potiretur. Vticam miserè euertit. Relicto in obsidione filio Archagatho, in Siciliam nauigans, Agrigentinos libertatem Siculorum affectantes domuit: Carthaginenses nauali praelio vicit. Reuersus in Africam, & à fortuna destitutus, relicto exercitu, cum paucis conscensa scapha effugit, quarto belli anno. Milites occisis Archagacho & Heraclide fillijs ad Carthaginenses defecerunt. In Siciliam reuersus, ad Aegestanorum vrbem contendit. Cùm pecuniae inopia laboratet, dirissimos quosque ciues maximam suarum facultatum partem conferre coëgit, qua in vrbe decem hominum millia habitabant. Quam rem multis iniquo animo ferentibus, & concurrentibus, Agathocles Aegestanos vt insidiatores, reos egit, & vrbem indignis modis afflixit. Nam pauperrimos ex vrbe eductos ad Scamandrum fluuium interfecit: eos autem qui opibus abundare putabantur, tormentis excruciando, cogebat quantas quisque diuitias haberet, dicere. Aceorum quosdam rotis excruciabat: alios catapultis illigatos sagittis conficiebat: nonnullos execabat, & violentiùs vrgens, diris cruciatibus torquebat. Excogitauit & genus quoddam tormenti, tauro Phalaridis non dissimile. Sedem fieri iussit ferream, quae forma humanum corpus referret, ab omni parte clauis compaginatam. In eam collocatis quos cruciare volebat, viuos comburebat. hac machina tantùm à tauro illo differente, quòd videlicet homines qui in ijs angustijs moriebantur, conspici poterant. Item locupletes feminas ferreis forcipibus cruciando, pedum calcanea lacerabat, quibusdam mammas praecidebat: mulierum autem praegnantium lumbis lateribus impositis, eorum pondere foetus eliciebat. Hoc pacto cùm sibi tyrannus opes quaereret, & magnus in vrbe terror existeret, quidam se vnà cum ipsis domibus comburere, alij suspendio vitam finire. Igitur Aegesta vno die vexata funditùs interijt. Caeterùm Agathocles deportatas in Italiam virgines & pueros Brutijs vendidit: ipsam vrbem, cuius ne nomen quidem reliquit, sed Dicae opolim appellauit, transfugis habitandam concessit. Cognita enim filiorum caede, iratus ijl qui in Africa relicti erant, ex amicis quosdam Syracusas mittit ad Andrum fratrem, cum mandatis, vt omnium qui ad Carthaginem militauerant, consanguineos de medio tollat. Ille celeriter fratris mandata executus, caedes omnium earum quae antea commissae fuerant, maximè varias patrauit, in omnem aetatem atq; sexum. Multis interfectis, & secundum situs abiectis, nemo cuiquam parentare audebat, veritus ne se quoque familiaritatem cum eo habuisse proderet. Propter occisorum in litore multitudinem mare aliquandiu sanguine infectum, facti insignem crudelitatem significabat. Pasiphilus praefectus, audita filiorum Agathoclis morte & cladibus in Africa acceptis, ad Dinocratem exulem Syracusanum tra̅sijt, & exercitum spe & pollicitationibus à tyranno abalienauit. Agathocles omnem spem sibi ereptam cernens, ita animo deiectus est, vt missa ad Dinocratem legatione, eum ad pacem hisce conditionibus faciendam hortaretur. Primùm vt Agathocles imperio cederet, & ciuibus Syracusas restitueret, nec deinceps exul esset Dinocrates. Deinde vt sibi duo castella, Therma & Cephalidum, cum eorum iurisdictione concederentur. In quo quis non iniuria Agathoclem mirari possit, quòd is, qui in caeteris omnibus constans perstitisset, nec vnquam in extremis periculis desperasset, tunc eo metu adactus fuerit, vt hostibus sine negotio tyrannide cederet, pro qua summa pericula sustinuisset. Dinocrates libertatem patriae verbo pree se ferens, reipsa ad tyrannidem aspirans, ab Agathocle oblatas conditiones respuebat, quòd summoto eo, pace???; parta, magistratu sibiabeundum videret. Agathocles legatos ad transfugas mittit, qui Dinocratem apud eos, vt qui eorum libertatem remoretur, accusent. Deinde cum Carthaginensibus missa legatione hac lege pacem fecit, vt omnes vrbes, quibus antea Poeni imperasset, reciperent, pro quibus à Carthaginensibus aurum accepit, & frumenti CCM. medimnum. His subsidijs nixus, Dinoctatem acie victum inter amicos postea intimos habuit: exules verò atque milites ipsius data fide circumuentos, ad VII. millia sagittis confecit. Tandem & ipse numinis vindictam expertus est, viuus candentibus carbonibus combustus, praestantissimis alioqui ducibus omnium aetatum confeferendus. Diodorus lib. 19. & 20. Hieronymvs Siciliae tyrannus, cùm patris Gelonis disciplinam contempsisset, & superbè nimis in ciues sese haberet, à Syracusanis interfectus est. Liuius lib. 4. Dec. 1. Hipparinvs, tyrannus Syracusanus, in delicijs habebat Achaeum puerum. Huic aduersus hostem profecturus mandauerat, si in sui ab sentia quis ei vim inferre pararet, eum ense occideret. At victor reuertens ipse domum, multo vino inebriatus, desiderio pueri ardens, cùm non quis esset indicaret, sed Thessalica simulata voce puerum adoriretur: puer indignatus, Hipparinum in tenebris ferijt. Ille triduo superuixit: & vbi Achaeum à caede absoluisset, è vita decessit. Parthenius in Amatorijs cap. 24. Gvlielmvs III. rex Siciliae. ob tyrannidem Panormi àproceribus captus est, & filius eius Rogerius substitutus. Cuius mox pertaesus populus, cùm eum in palatio obsideret, fortuito ictu vulneratus perijt. Populus infelicis patris misertus, è custodia eductum restituit. Proceres rebelles in exilium abiêre, eò maiore cum infamia regis, quòd filius eiusdem nominis, sed diuersorum morum, patri successit, qui à probitate Boni cognomen meruit. Collenutius lib. 3. hist. Neapol. Hispanorum. Egita, in vxorem ducta Caecilia, Eurigij Gothotum in Hispania regis F. regnum consecutus, crudelissimè imperauit, proceres spoliauit, populum expilauit, chirographos adulterinos subiecit, vxorem repudiauit. Successit illi Vitisa F. qui ante patris feritate̅ mitigare, chirographos flammis abolere, insontes defen dere studuerat, sed regno potitus, libidine, stupris, rapinis omnia turbauit, polygamiam laicis simul & clericis permittens. Ne rebellarent sui, moenia vrbium demolitus est, arma omnia ademit. Tandem à Theofredi filijs (quem vt regni haeredem captum excaecarat) victus, oculísque priuatus, in carcere Cordubae perijt. Io. Magnus libro decimosexto, capite 25. Gallorum. Theodericvs, Burgundionum rex, Childeberti F. auiam Brunechildem expulit: Desiderium Viennensium episcopum lapidibus obrui, Columbanum monachum in exilium eijci curauit: pellicum blanditijs Hermenbergam, Bertrici regis Hispani F. repudiauit: fratrem Theodebertum, Austrasianorum regem, bello petitum atque victum, Cauilloni in carcerem coniecit: & regno potitus, dum eiusdem filiam in vxorem ducere cogitat, dysenteriae morbo interijt. Aemylius libro primo. Britannorum, Anglorum, Scotorum. Gvlielmo Ruffo, Anglorum regi, nihil potius fuit, quàm religionem negligere, quàm aliena rapere, quàm suos generatim persequi, ac exinanire: nihil minus cordi, quàm regis officium facere, quod est populi commoda suis anteponere, amare cum primis bonos, odisse malos: & vt hos poena, sic illos beneficio afficere. Quae equidem mala omnia ex vno duntaxat auaritiae riuulo manarunt: quippe ex altera parte non deerant virtutes, quae ornamento esse potuissent: erat enim militiae peritus, laboris patiens, sui bene gerens negocij, fidei datae obseruantissimus, in obeundis bellis tam diligens, quàm felix, & à principio liberalissimus. Interijt in venitione sagitta percussus, anno Salutis 1101. Polyd. libro decimo. Edgari, Anglorum regis nothus, ex Alfreda concubina fuit E [1623] theldredvs, qui fratre Edouardo legitimo insidijs Alsredae caeso regnum occupauit. Hic dum baptizaretur à Dunstano, Cantuariensi episcopo, sacrum fontem stercore polluit: simul???ue Dunstanus calamitosum eius dominatum pariae fore praedixit. Namque eius imperium fames, pestilentia & Danicum bellum perniciosum excepit. Dunstanus recusabat eum regem sacrare, qui per caedem fratris ad regnum aspirasset: sed cùm id facere coactus esset, tum praedixit futurum, vt populus Anglicus ob luxum & vaecordiam regis amissa libertate, generatim poenas miserabiles daret. Polyd. libro septimo. Ioannes, Anglorum rex, Ricardi optimi principis frater & successor, ignauissimus homo, Normanniam & Aquitaniae bonam partem amisit, pecuniae congerendae intentus, delicijs & luxu diffluens, partum per iniuriam regnum (Arthurum enim Gaufredi fratris F. à Ricardo haeredem nuncupatum interfecit) pessimè administrauit. Ab Innocentio pontifice diris proscriptus, & regno exutus, contra Scotos ducto exercitu, quibusdam imperium regis sequi detrectantibus, nouum genus vastationis excogitauit. Cùm enim iam instaret finis mensis Iulij, quando in Anglia frumenta maturescere incipiunt, omnia septa, quibus cerui atque damae cum primis continentur, sepimentis nudari, atque fossas circumductas oppleri iussisse fertur, quò ipsae ferae arua depascerentur. Propter quod flagitium agricolae passim vociferantes, omnibus precibus regem execrati sunt, cùm aliter vlcisci non licuisset: nam feras ipsas occidere, capitale propè erat. Proceres contra eum conspirarant, eò quòd leges diui Edouardi, prout promiserat, non restitueret, & Ludouicum Philippi Francorum regis F. in regnum vocarunt. Ioannes toto ferè regno exutus, tanta crudelitate in eos qui defecerant grassatus est, vt nunquam grauiora mala vel ab hostibus passi fuerint Angli. Moerore tandem, vel vt alij volunt, veneno perijt, anno regni XVII. Christi 1217. Polyd. lib. 15. Edouardus IV. Anglorum rex moriens, Ricardvm fratrem, Glocestriensem ducem, filio Edouardo regni tutorem reliquit. At ille interfectis optimis quibusque, cùm Rodolfo Shao Theologo agit, vt is pro concione populum doceret, Edouardum non fuisse ex Ricardo Eboracensi duce natum, sed ex quodam alio, qui matris Caeciliae ante nuptias notitiam furtim habuisset. At neminem hominem posse dubitare, quin Ricardus foret verus, ducis silius is???ue primogenitus, qui iure regnum patri debitum, possidere deberet. Haec etsi populus aegrè audiuit, attamen Ricardi tyrannidem, magna stipatorum manu armati, metuens, ne mutire quidem aùsus fuit. Ergo Londini anno 1484. rex inauguratus, Eboratum profectus, nepotes interea in carcere necari curauit: & vt regnum sibi stabiliret, si populus nullam ex Edouardo virilem stirpem superesse sciret, caedem puerorum in vulgus exire permisit. Sed vix dum biennio in tyrannide exacto, omnibus inuisus, ab Henrico VII. vita pariter & regno exuitur. Polydorus lib. 25. Evenvs III. Scotorum rex, optimi patris Ederi scelestiss. F. centum concubinas aluit, lenones, sicarios fouit, optimos quosque sustulit, latronibus impunitatem & libertatem dedit: nobilibus plebeiorum vxores communes esse iussit: virginis nuptae florem domino cuiusq; loci decerpendum sanxit: quot quisque vxores vellet, ducere permisit. Populari conspiratione acie victus, atque captus, in carcere strangulatus fuit. H. Boëthius lib. 3. Lvgthacvs, Galdi Scotorum regis opt. & fortissimi pessimus filius, crudelitate insignis, libidine incesta neptium, sororum, amitarum, filiarum famosissimus, tertio anno imperij, cùm caedem nobilitatis instituisset, populari seditione trucidatus est. Memoriae patris datum, ne in cadauer saeuiretur. H. Boëthius lib. 5. Mogallvs, Scotorum rex, primis annis auitae virtutis Galdi regis sectator, post victoriam de L. Antenoo Adriani Imp. legato partam, securus hostium, in omne genus improbitatis delapsus: cùm coniurationem populi nocte intempesta cum duobus satellitibus nemini alteri fidens fugeret, multis vulneribus confectus est. Caput conto affixum circumlatum. Cadauer feris dilaniandum obijciebatur, nisi Galdi memoria nepotem ex sorore licèt immerentem texisset. H. Boëth. libro quinto. Donaldvs Hebridum insularum tyrannus, rege Scotorum Donaldo caeso, apertè regium nomen vsurpauit. Scotis captiuis nobilibus quotidie mortem est comminatus, si qui eorum necessarij, mali quicquam in se suúmve regnum molirentur. Hinc factum, vt Scotorum proceres tyrannum colerent, tametsi clanculum & capiti & imperio eius insidiarentur. Ille cunctis terribilis, omnes metuens, omnem hominum congressum habebat suspectum: nunquam in apertum prodibat, nisi multis armatis stipatus: edicto fasto, ne quispiam alius arma ferret, oppressa magna nobilitatis parte, extulit complures ex infima fortuna ad opulentam. Risisse eum ferunt, si quando cruentam seditionem (quam ille miris artibus conflabat) inter nobiliores facta̅ audisset: & eò profusiùs, quò plures caesos. In capita inde eorum, qui vel intulissent vel accepissent iniuriam, saeuiebat: saepe inter aulicos testatus, nullum sibi pulcrius videri spectaculum, quàm hominum semetipsos mutuis conficientium vulneribus. Optimorum & opulentissimorum caedem regibus minimè improbandam, quòd id genus hominum regnantibus semper esset infestum. Anno duodecimo regni Enuerlochtheam co̅tendens, in Hebrides transmissurus, noctu paucorum conspiratione interfectus est. H. Boëthius lib. 6. Constantinvs, Scotorum rex, Dongardo fratri multum dissimilis: virginum raptor, stuprator matronarum, detractorum fautor, histrionum & sceleratorum amator, procerum & nobilium osor. Britonibus vix petentibus pacem dedit, vectigal remisit, arcibus nonnullis ad Humbrum fluuium clàm redditis. Tandem à nobili Hebridiano ob raptum filiae noctu strangulatus est. H. Boëthius lib. 8. Fer qvhardvs II. Scotorum rex, priuatus etiamnum, liberaliss. & religiosiss. extitit. At regno potitus, extortor bonorum, religionis hostis, cruentus carnifex euasit. Quod priuatus dono dedisset, perinde atq; mutuo datum impudenter repetebat & exigebat. Sacerdotes quaestionibus adhibitos, in quibus aliquot periêre, argentum fateri cogebat. Ter singulos in dies conuiuabatur: venationibus non voluptatis, sed gulae causa deditissimus: foedis vomitibus stomachum exonerare assuetus. Anathemate percussus à Pontificibus, in scelera maiora ruens filiabus stuprum intulit. Vxorem nefas dissuadentem, proprijs manibus iugulauit. Quosdam de caede illius consultantes prohibuit Colmannus, Lindefarnensis episcopus, diuino spiritu edoctus, breui poenas dignas daturum. Vix mense elapso, Ferquhardus à lupo in venatione morsus est. Inde in phthiriasin incidit. Virulentus humor, lento calòre membra exedebat. Aderat inexplebilis voracitas. Tibiae, pedes, & inguina foetidam emittebant saniem. Venter inflatus, virilia scatebant vermibus. Quum???; duos perpetuos annos his malis afflictus, cruciaretur indies magis magis???;, esset???; omnibus detestabilis: ad se reuersus, à Colmanno peccatorum veniam exorauit & impetrauit. Vili inde sacco inuolutus, à paucis ministris in campum delatus, Colmanno praesente, expirauit, anno regni XIIX. H. Boëthius lib. 9. Evgenivs IIX. Scotorum rex, sub regni initia pacem coluit, religionem amauit, perstetit???; in sancito cum Anglis, Britannis & Pictis foedere. Mox mutato ingenio, virginum nobilium???ue matronarum pudicitiae expugnator, ganeis, popinis, nouarum???; voluptatum ac concubitus repertoribus delectari cepit. Subinde ad deteriora prouectus, auaritiae, crudelitatis & impietatis barathrum extitit. Cùm pro tribunali ciuem opulentum, sed innocentem morte afficeret, coniurati nobiles pugionibus ex composito confossum interemêre: & scelestum comitatum, regi vbicunque assistere solitum, furcis appensum gratum populo exhibuêre spestaculum, postquam tres annos Scotorum regnum corrupisset. Cadauer plerisque in cloacam aut campum abijcien du̅ videbatur: caeterùm magistratuum auctoritate deportatum in Ionam, regum inter monumenta reconditum fuit. H. Boëthius lib. 9. Eganvs Hungi, Pictorum regis filius, Dorstorlorgum fratrem, qui patri in regno successerat, occidit: paternos thesauros, in regni primores profudit: & ne Merchios in se concitaret, fratris caesi viduam, Brennam, Merchiorum regis filia̅, matrimonio sibi iunxit. Nulli vnquam, ne vxori quidem, non priùs praetentato, ne quod sub vestimentis occultaretur telum, sui adeundi fecit potestatem. Tandem ab vxore, mariti necis vlciscendae cupida, noctu ex crapula stertens est strangulatus, posteaquam duos rem Picticam tenuisset annos. H. Boëthius lib. 10. Cvlenvs, Scotorum rex flagitiosiss. Veneris & Bacchi mancipium, nobilium adolescentum corruptor, caedes, rapinas, latrocinia impunè permittebat. Dum ad comitia, quibus regnu̅ ei abrogabatur, tendit, à Cadhardo Sconae vrbis Thano, cuius filiam corruperat, caesus est. H. Boëthius lib. 11. Dvncanvs, Scotorum rex, in coërcendis delictis ignauus, erga hostes timidus & imbellis. H. Boëthius lib. 12. Dardannvs Metellani nepos Rex Scotoru̅ XX. Ante susceptum magistratum multa liberalitatis, temperantiae ac fortitudinis exempla dedit, initio imperij medium se regem gessit, triennio vix exacto, in omnia vitiorum genera praeceps abijt. Prudentes & probos ex aula expulit, adulatores & nouarum voluptatum inuentores in pretio habuit. Cardorum propinquum suum, molestum suarum voluptatum interpellatorem, occidit: plures diuitijs aut virtute praestantes fraude circumuentos interemit. Corbredum Galdum propinquum suum in spem regni liberaliter educatum, cum fratribus dum tollere per Cormoracum studet, ipse à multitudine iam Corbredum ducem nacta opprimitur, corpus in cloacam proijcitur, caput ludibrio exponitur. H. Boëthius. Hardicanvtvs, Canuti II. F. Heraldo fratri in regno Anglorum succedens, superbissimus, & Anglicanae genti in [1624] fensissimus. Effosso fratris Heraldi cadauere, quòd sibi ac matri suae iniuriam intulisset, caput amputauit: conto???ue praefixum in edito loco Londini proposuit: truncum in Tamesin fluuium abijci iussit. Legem tulit, vt quicunque Anglus Dano obuius fieret, aperto capite ac inclinato toto corpore eum vti dominum salutaret: ac si fortè eodem tempore Anglus Danus???ue pontem transirent, consisteret Anglus ad finem pontis, quo ad Danus praeteriuisset. Angli coniuratione clàm facta, eodem die praesidiarios Danos, qui commeatus causa in diuersa oppida distributi fuerant, coena lautè exceptos suae quique domi dormientes trucidauêre. Hardicanutus ad primum Anglorum impetum manus sibi intulit. H. Boëth. libro duodecimo. Roberti II. Scotorum regis primogenitus David, defuncta auia Anna, cuius sub imperio viuebat, in omni genere libidinum volutari coepit. Non virgines, non matronae, non sacratae moniales tutae. Vide fol. 504. Sueonum, Gothorum. Saxo Grammaticus lib. 7. diffusè prosequitur porte̅tosam Iarmerici Danorum regis crudelitatem, à pueritia vsq; in prouectam aetatem. Regem & reginam eorum, à quibus iure belli captus, pòst in numerum amicorum receptus fuerat, incendio clandestino extinxit XL. Teutones captos, applicatis totidem lupis, laqueo strangulauit. Optimates eorum tibias loris traiectos, & feris tauris alligatos, molossis???ue incessentibus, in paludibus ab sumsit: alios equis in diuersa raptantibus, praebuit lacerandos. Vxorem suam, Hunnorum regis filiam, innocentissimam & pudicissimam, humo alligatam, equinis obterendam calcibus praebuit: suis ex sorore nepotibus, eorundem???; tutoribus laqueo spiritum eripuit. Grimmervs, Sueonum & Gothorum tyrannus, templum deorum Vpsalense catena aurea cinctum spoliauit. Proceres, totam???; nobilitatem, liberam hactenus, ad tributa coëgit: caeteris intolerabilia tributa imposuit. Armis Estonum & Curetum pressus, responsum accepit, vt thesauro scelestè parto sese defenderet. Proinde ab hostibus comprehensus, omni???; thesauro spoliatus, in sublimem furcam eleuatus, catena ferrea strangulatus est. Io. Magnus lib. 4. cap. 3. Visbvr, Gothorum rex auariss. nunc mutuo, nunc dono, nunc minis omnia ciuium bona rapuit, praetextu inopiae regiae coronae. In bellicis rebus ignauissimus. Proinde in summum omnium odium adductus, etiam proprijs filijs contemtui fuit: adeo???ue, à duce Domaldro, natu maiore (vt ait Ericus Vpsalensis) cum tota familia combustus est. Io. Magnus lib. 7. Domalder patri similis, ministros similes habuit. Frumentum equi regij deuorabant, subditorum liberi fame peribant. Quum fames inualuisset ob desertos agros, Othini, qui Vpsaliae colebatur, responso, regem Domaldrum, humani generis hostem, vinculis constrictum, apud Vpsaliam deae Cereri immolarunt. & statim fames cessauit. Io. Magnus libro septimo, capite 21. Algotho II. Sueonum & Gothorum principe opt. in expeditione Russica mortuo, Ostanvs patre scurra, matre scorto natus, plebeijs suffultus copijs tyrannidem arripuit. In qua tanta crudelitate vixit, vt pro Ostano Gostagus, hoc est, praediorum raptor, appellaretur. Tandem cùm ignauiam eius erga hostes, rapinas erga suos, stupra & incestus ferre ampliùs subditi non possent: Arthus, Algothi F. eum cum suis captum strangulauit. Io. Magnus lib. 8. Ragvaldvs Knaphofde, Sueonum rex, post Ingonis patris opt. mortem creatus, giganteo corpore, animo ferox, oculis tor???us, aspectu minax, incessu superbus, patrias leges & consuetudines co̅temnens, nunc huc nu̅c illuc velut furijs agitatus ferebatur. Quicquid noctu somniando excogitauerat, hoc pro lege obseruari volebat. Cùm ad terras Vesgothorum descenderet, eo priuilegio ab omni antiquitate donatorum, ne quis regum ad eos accederet, nisi praemissis nuncijs & literis, quibus causam sui aduentus declararet: illi vt patriae hostem in villa Carlaby occiderunt. Io. Magnus libro decimo octauo, capite decimoquinto. Ivsso Ericson Danus ab Erico Pomerano, Sueonum rege auarissimo & crudelissimo, Dalacarlorum regioni praefectus, crudeliss. innumeros fumo putridorum lignorum suffocauit. Vxores occisorum loco iumentorum aratris adhibuit, etiam grauidas, facto???ue abortu rursus aratro admouit, donec collaberentur. Optimi quique in syluis cum feris viuere, quàm tyranni libidinem, stupra, crudelitatem perpeti maluêre. Tandem Dalacarli duce Engelberto sumtis armis, Iussonem securi percussêre, & Ericum regno expulêre. Io. Magnus libro vigesimosecundo. Albertvs Magnopolensis in regem Sueonum electus, Teutonibus officia publica committebat, & tributis exhausto regno, tertium quodque praedium ab incolis per vim extorquebat. Sueones & Gothi de iniuria conquerentes, cachinnis, no̅ rarò etiam verberibus excipiebantur. Nobilissimae virgines & viduae saepe in extraneorum & indignissimorum coniugium consentire cogebantur: quos Albertus suos consanguineos appellabat. Ergo Margaritae, Danorum reginae ope, Albertus capitur, & post septennium tandem liberatus, Margaritae accipiendae auctor Suecis fuit. Idem lib. 21. Birgervs, Gothorum & Sueonum rex, fratres suos Valdemarum & Ericum haereditate paterna priuauerat. Illi non multò pòst regem cum vxore & liberis captum, tertia regni parte contentum esse coëgêre. Caeterùm Birgerus amicè ad se inuitatos in profundissimam turrim praecipites egit, & proiectis in profluentem clauibus, eos viuos se inde dimissurum negauit. Sueci Birgerum regno pellunt, Magnum eius filium occidunt, arcem Micopiensem, in qua fratres interfecti fuerant, sólo adaequant. Itaq; exul apud Danos cum vxore miserrimè perijt. Io. Magnus lib. 20. Magnvs Smeech, Sueonum & Noruegiorum rex, mortuo Mathia Chetebundo regni gubernatore, tyrannus euasit truculentissimus. Blancam Francam vxorem repudiauit, portentosas secutus libidines, regno???; deiectus, Ericum filium, quem proceres regem crearant, Blancae opera veneno sustulit. Regno recuperato, nihilo melior effectus: Valdemaro Danorum regi, vt sibi contra suos adesset, multas regiones donauit. Ab Haquino filio captus, sed mox eiusdem stolida credulitate liberatus, à proceribus regno deiectus. Albertus, Magnopolensis dux, rex creatus, Magnum septennio captiuum tenuit. Liberatus ab Haquino filio, Noruegiae rege, tandem in aquis Bolmfiord submersus est. Io. Magnus lib. 21. Ericvs Pomeranus, Sueonum & Danorum rex, cùm tyrannicè imperaret, & Danorum libidini Sueones obijceret: à Dalacarlorum rustica multitudine, duce Engelberto, regno pulsus, Gotlandiam insulam occupauit, & ex ea piraticam exercuit. Dani Christophorum, Bauariae ducem, ad regnum vocarunt: eundem???; Sueones etiam susceperunt. Eo mortuo Carolus Canutus rex creatus, Ericum è Gotlandia in Pomeraniam expulit, vbi perijt. Io. Magnus lib. 21. & 22. Christiernvs II. Danorum rex, cùm procerum quorundam factione Suetici quoque regni gubernacula suscepisset, anno 1520. contra fidem datam & sacrosancta synaxi firmatam in regia Holmensi, XCIV. proceres ad conuiuium euocatos decollauit: corpora???ue inhumata triduo ante praetorium volutata, tandem extra vrbem cremauit. Magnum praefectum pudendis, deinde corde priuauit. Viduas interfectorum spoliauit. Abbatem cum septem monachis peracto Missae sacrificio in flumine submergi iussit. Abbas autem cùm ruptis vinculis enataret, in ipso litore à satellitibus caesus est. Ribbingorum familiae pueros in suo conspectu trucidari fecit. Tandem Suetica plebs eum regno expulit, nobiles Dani similiter, publico scripto eius testati tyrannidem. Olaus lib. 8. cap. 39. & 40. & Io. Magnus lib. 24. Polonorum, Boëmorum, Vngarorum. Boleslavs, Polonorum rex, Casimiri ex monacho regis F. in recipiendis amissis prouincijs, per annos XVII. rarus in patria, assiduus in castris, versatus est. Commixtus gentilibus didicit opera eorum, & factus est sentina omnium vitiorum. Nobiles Poloni regem secuti, inuito rege, domos repetunt, inuasores familiarum supplicijs excruciant: feminas, quae vltrò seruis consenserant, poenis atrocissimis afficiunt. Rex interim domum victor reuersus, nobiles tanquam desertores accusaret, ad supplicium rapuit: mulieres quibus mariti pepercissent, abiectis infantibus catulos alere coëgit. Ea de causa à Stanislao, archiepiscopo Cracouiense, anathemate perstrictus, cùm sanctum virum ab ara abstractum mactasset, bello ciuili à suis pulsus, in exilio miserè perijt. Cranzius lib. 3. Vandaliae, cap. 12. Vitoldvs siue Vitandus (frater Vladislai, qui cum regno Poloniae Christi fidem accepit) Lituaniae dux, si quem morti destinasset, vrsinis inuolutum pellibus, canibus laniandum obijciebat. Nunquam bellicis expeditionibus non intentum habuit arcum, vt ordine aberrantem, sagitta transfigeret. Multi eius imperium secuti vltrò sine carnifice vitam finiuêre veneno aut laqueo. Cùm legem aute̅ principi subiectam esse pronunciaret, adeò differentem moribus & habitu à suis popularibus sese praebuit, vt illos tonderi edicto iusserit, sibi tanquam maiestatis insigne barbam intonsam retinens. At cùm id non succederet (nam Lituani vitam potiùs quàm barbam parati erant amittere) caput ipse genas???; rasit: capitalem poenam in eos comminatus, qui suo exemplo barbam aut comam deponerent. Sab. lib. 8. cap. 3. & Fulg. lib. 9. cap. 2. & Aeneas Syluius lib. 2. de gestis Alfonsi, & cap. 26. Europae. Venceslavs, VI. Boëmorum rex, à Carolo IV. Imp. patre ad imperij quoq; successionem promotus, viuente etiamnum patre à serijs negotijs auersus, ludos tantùm iocos???ue captabat. Eo verò mortuo, voluptatum turpiss. mancipium, ingluuiei & libidinis barathrum, dum nihil minus quàm imperium curat, ab Electoribus deiectus, ei???ue Robertus Rheni Palatinus primùm, deinde Sigismundus frater successor datus. Hussitarum motibus ab initio delectabatur, quòd anserem hunc [1625] (Ioannem Hussum innuens) multa sibi aurea argentea???; oua in multis exigendis párere diceret. In proceres saeuus & immanis, carnifici adeò familiaris, vt eum perpetuum haberet comitem, eius???; filium è sacro fonte leuarit. Balneas pensiles sub arce Vissegradense extruxerat, in quas inuitare solebat eos quos perditos vellet, vt laxatis primo ingressu tabulis praecipites in Vultauiam amnem ruerent. Bis à procerib. captus, bis miro fortunae Boëmis iratae successu euasit. Magicis superstitionibus deditiss. Tandem inualescentibus Hussitis cùm virium satis ad illos coërcendos non haberet, inter prandendum pocillatoris verbo irritatus, in illum inuolans, caeterùm à caede prohibitus, apoplecticus corruit, nec multos post dies expirauit. Dubrauius lib. 23. Stephanvs II. Hungariae rex, nullum crudelitatis genus omisit. Christianam mulierem, ob minimam noxam incendio damnauit. Multos equino fimo infossos enecauit. Plerosq; adactis per obscena facibus, aut ardentissima cereorum destillatione iniecta, immaniter cruciauit. Ducem Almum patrum excaecatum, nullius mali conscium, relegauit in Thraciam. Bonfinius lib. 6. Dec 3. Inauditae crudelitatis Dracvlam, Transalpinae Hungariae praefectum fuisse memorant. Hunc aiunt, Turcarum legatis, pilea Phrygia ex patriae instituto deponere recusantibus, confirmandi moris gratia tres capiti clauosaffi xisse, ne ampliùs amoueri possent. Innumeros palis Turcas praefixisse, & inter eos cum amicis lautè discubuisse. Mendicos insuper omnes deperditae ignauiae, miserabilis???ue valetudinis & fortunae lautissimo conuiuio excepisse: deinde cibo vino???; repletos, iniecto igni absumsisse. Item, Turcis saepe captiuis cute pedes exuisse, contuso???; sale praefricuisse: mox lingentes salsis pla̅tis capras adhibuisse, quae linguae asperitate cruciatum augerent. Mercatorem Florentinum de asseruandis pecunijs sollicitè percunctantem, in media deponere via iussisse, & nil de numerata nocte pecunia mentientem, incolumem dimisisse. In Barbara regione tanta seueritate vsum, vt in media quisq; sylua cum rebus tutissimus esse posset. Bonfinius lib. 10. Decad. 3. Stephanvs, Valachiae tyrannus, filium Maniaci Tartarorum ducis captum, cùm per centum legatos à patre minaciter peteretur, praesentibus legatis dissecari: & mox ipsos quoq; legatos palis susfigi iussit, vno excepto, quem truncato naso & auribus, nuncium rei gestae ad Maniacum remisit. Cromerus libro 27. Moscorum. Princeps Moscouiae, Ioannes Basiliades, imperio, quod in suos exercet, omnes facilè vniuersi orbis Monarchas superat, de omnium vita & bonis pro arbitrio constituit. Proceres, consiliarij, & totus equestris & spiritualis ordo, fatentur publicè, voluntatem sui Principis, voluntatem Dei esse: & quicquid Princeps, quamuis perperàm egerit, ex voluntate Dei agere, eum???ue clauigerum & cubicularium executorémque voluntatis diuinae credunt. Princeps ipse ad preces consiliariorum respondere solet, Cùm Deo placuerit, vel Si Deus iusserit faciam. Ita quoque si de re aliqua incerta & dubia Moscouitas interrogaueris, respondere solent, Deus nouit & Magnus Dux: vel, Deus sic voluit, & magnus Princeps. In co̅potationibus alter alteri praebibens, salutem magno Duci, omnia fausta & felicia, nomine proprio eum appellans, & titulos regionu̅ enumerans, precatur: idem ante & post prandium omnes & singuli optare solent. Etsi aliquid peruersè pessime???; Princeps fecerit, ab omnibus laudatur. Explebeijs equites, Palatinos & Consiliarios facit, ex consiliarijs & equestris ordinis hominibus plebeios: Metropolitas, Episcopos, Abbates, Priores???; monasteriorum suo iudicio eligit & deponit. In eo certè Alexander Guagninus Veronensis in descriptione Moscouiae tyrannidis idea̅ statuere videtur, singillatim eius facta recensendo, vt tanto praeclariùs de Stephano Batorio, Polonorum rege sentire debeant omnes, qui tam horrendum monstrum domuerit. Stabiliendae tyrannidis causa Principes viros è medio sustulit, familias extirpauit, cùm sub praetextu monasticae vitae instituendae, arcem propè Moscouiam extruxisset, Alexandroua dictam, & in ea facinorosorum satellitum manu coacta ijs ad opprimendos ex improuiso optimos quosq; vteretur. Petrum, ducem Rostouiensem, Nouogrodiae inferioris praefectum, in templo orantem capi, traheae imposito caput securi amputari iussit. Capiti allato insultans: Multum sanguinis effudisti viuus, inquit (dux enim bellicosiss. fuerat) quantulum nunc mortuus? & pede in profluentem egit: familiam omnem funditùs sustulit. Kozarinum Dubrouiscium cancellarium falsò accusatum, quòd equis & curribus suis tormenta bellica vehere recusasset, domi per satellites prandentem oppressit cu̅ duobus filijs, cadauera in puteo demersit: filium tertium à fuga retractum, quatuor rotis discerpsit, an. 1568. Borisius Titovu, Palatinus Staricienfis ad magnum Ducem post prandium mensae cubito innixum assidentem venit honorem???ue secundùm morem caput inclinando exhibuit. Cui magnus Dux quasi congratulans dixit: Salue mi fidelissime serue, dignus es aliquo munere, accede propiús. Accedenti caput inclinare iussit, & cultello euaginato auricula̅ ei manu propria abscidit. Ille humiliter gratias egit, dicens: Saluus tu sis celeberrime Rex, Dux & Domine magne, quòd me seruum tuum secundùm placitu̅ tuum castigare digneris. Cui magnus Dux, Accipe nunc hoc exiguum munusculum libenter, donec tibi aliud melius offeretur. Habuit coryceos plurimos circumambulando obseruantes, quid mulieres ciuium, matronae???; nobilium de se loquerentur. Eas à maritis violenter abstractas, si complacuerint, per aliquot hebdomadas pro explenda libidine detinet: sin minùs, satellitibus stuprandas exponit, & tandem ad maritos ablegat. Si verò virum quoque è medio tollere proposuerit, eas iugulat, vel aquis obruit. Miessoiedouisclij scribarum suorum praefecti vxorem in porta domus mariti cum pedissequa laqueo suspendit. Post duas demùm hebdomadas depositae fuêre. Maritus interim subtus vxorem suspensam exire & intrare cogebatur. Alterius cuidam notarij vxorem constupratam priùs remisit, & in habitatione propria, vbi solitus erat cibum capere, super mensam suspendit: in illa???; mensa desuper vxore strangulata pendente, tamdiu ille notarius cibum capere cogebatur, donec iussu Principis cadauer auferretur. Iter faciens, si fortè obuiam viderit matronam quamcunque, sciscitari iubet, cuias sit, & vnde proficiscatur. Quòd si eam alicuius, cui infensus sit, vxorem esse intellexorit, tunc eam ex curru descendere, & culorenus pudenda detegere iubet, donec omnes satellites, equites & aulici ipse???; magnus Dux praeterierint. Cùm Nouogrodiam proficisceretur, Nobilis quida̅ fortè praecessit illum. Dux ad latus sinistrum iussit deflectere hominem, & frustulatim dissecari, & segmina membrorum in altissimo coeno demergi. Quando tempore hyemis ex sua arce videt homines turmatim incedentes in lacubus & fluminibus gelu concretis, in confertam hominum multitudinem tres aut quatuor vrsos immittere pro ludo habet. Quòd si pater filij, aut vxor mariti laniationem quaestum veniat, aureo numo vno vel altero donato dimittuntur, praedicaturi Ducis benignitatem, à quo in conspectum sint admissi. Consiliarij addunt, magnum Ducem & eius filium magnam ex hac re percepisse voluptatem: & propterea nullum peccatum esse commissum. Anno Domini 1570. cùm ex Moscouia legati Regis Poloniae discessissent, die Eliae Prophetae (qui dies festus apud Ruthenos est celeberrimus) & Dux accumberet mensae, velut furore correptus, satellitibus sequi iussis cu̅ mille quingentis catapultarijs equitibus celeri cursu pergit ad arcem: Petrum Serebrinu̅ viru̅ bellica arte clariss. securi in dicta causa percutit, fortunas eius diripit: Miessoiedum interficit: è carceribus productos Polonos & Lituanos nobiles hastis transfodit: cadauera in tres digesta tumulos. Vxor Molski Poloni ex vulnere cùm sese recollegisset, à pollinctoribus viua fuit terra obruta. Die sancti Iacobi, mense Iulio, anni 1570. in vrbe Moscouia, iussit erigi octodecim palos grandes, & supra illos totidem trabes in transuersum apponi, in formam furcarum. Satellites ad maiorem terrorem incutiendum, in medium forum adferebant varia genera tormentorum. Deinde excitato igne, vas ingens aeneum apposuerunt aqua plenum. Venit in de Tyrannus cum mille & quingentis catapultarijs. Ad ducti sunt trecenti nobiles Moscouitae, qui prae nimio quaestionum cruciatu vix pedibus stare poterant. Caeterùm cùm perspiceret ciues omnes prae timore sese abdidisse in domos suas, obequitare cepit per omnes vrbis plateas: & clara voce euocare ciues, impunitate promissa, & minis additis, ni venirent. Cùm iam conuenissent, CXXC. ex illo damnatorum numero nobilibus qui aderant, donauit, & liberos abire iussit. Primus secretarius damnatorum album explicat. Io. Michaëlouicius Viscouatus, Cancellarius, falsis criminibus proditionis triplicis insimulatus, flagello ter caput percussus, sese frustra excusans, & ad tribunal diuinum prouocans, furcis prono capite alligatus est, & aulicis omnibus dilaniandus propositus, ita vt singuli particulam aliquam cultris abscinderent. Cùm primus Maluta, satellitum praefectus, auriculam ei amputasset, ad extremum quidam Secretarius principis abscidit illi pudenda. Magnus Dux dira imprecatus est Secretario, cùm crederet commiseratione motum hoc fecisse, vt citò è viuis discederet. Tum Satellites in cadauer saeuire mcipientes, frustulatim illud consciderunt. Subinde produci iussit suum Thesaurarium, Michaëlem Tunichouv, virum ingenij acerrimi, amicum Cancellarij: iste suam innocentiam testatus, Ducem ad tribunal Dei euocauit. Iussu proinde Ducis, Maluta praefectus satellitum haurit ex lebete aquam feruidissimam, alter equorum magister aquam frigidissimam, & alternis capiti infundebant, donec pellis capitis contraheretur in modum serpentis, se in spiras contorquentis. Tertius Cocus, qui membratim dissectus est, amputatis illi pudendis. In Georgium inde Czapkinu rabies conuersa, inter Secretarios non postremum. Basilius Themkim exul Lituanus, iussu [1626] Principis caput illi abscidit, vxori item ac liberis. Alter Secretarius Ioannes Bulhakouv, vnà cum vxore & liberis capite truncatus est, à Palatino Chirnouiensi, Pietrouicio. Tertius item Secretarius Basilius Stepanouv, eodem modo laniatus. Ducenti postea nobiles captiui, à singulis aulicis ordine capite truncati fuêre. Qua caede peracta prodeunt in conspectum Principis manibus & gladijs cruentis, cum hac voce laetitiae, Hoyda, Hoyda. Venerandum quendam senem, è carcere productum, arrepta hasta transfixit: in cadauer porrò sedecim vulneribus saeuijt. Et haec intra horas quatuor designata. Cadauera iacebant in terra. Ea cùm lustraret quidam ex Principis satellitibus, caput Michaëlis Thesaurarij ense in duas dissecuit partes, hisce verbis additis: Recorderis quid mecum egeris. In Palatium à laniena rediens, deflectit ad aedes Michaëlis Thesaurarij, & vxorem illius, suspirantem, ob mariti necem, apprehendi iussit, & supra funem extensum diuaricatis cruribus nudam vltrò citro???ue trahi, donec detegeret mariti thesauros: filiam eius quindecim annorum, eiulantem quoq; rapi iussit. At filius Ducis maior natu, commiseratione motus: Pater, inquit, dona me hac puella. Accipe ergo, respondit, sed matri illam reddas. Vtramq; pòst in monasterium relegauit: mater ob magnitudinem, cruciatuum non diu superstes fuit. Filium Thesaurarij in vincula coniecit, & omnes fortunas publicauit. Ioannes Vviskouvaty vxorem in coenobium detrusit: filium eius relegauit in arcem munitissimam. Triduò pòst producti in forum ex carceribus aliquot egregij nobiles, capite truncati sunt à praefecto satellitum: in cadauera ipse Dux aliquot ictibus securi saeuijt, ea???ue nuda in medio foro iacuêre septem dierum spacio, à canibus deuorata, ossa hinc inde dispersa. Postridie octoginta feminas nobilium ad flumen deduci, ibi???; aquis submergi curauit. Cùm Lituani eximprouiso cepissent arcem munitissimam Borsko: Palatinum & vxorem eius captiuos ad Regem Poloniae miserunt. At magnus Dux paulò pòst eum redemerat. Cùm redijsset in Moscouiam, cum alijs duobus nobilibus Moscouitis: iussu principis tria ligna sunt defixa in medio foro, & ijs medio corpore appensi. Ipse cum filio sagittis eos confecit. Exemplum Principis imitati satellites, tot sagittis illos impetierunt, vt iam prae segete sagittarum non viderentur ampliùs corpora. De summis aliquando viris supplicium sumturus, obuolutos pelle vrsorum ad spestaculum eduxit, & incitauit in ipsos aliquot molossos, & canes Britannicos efferos. Theodorum legatum suum, è Polonia redeuntem, ad prandium inuitarat: preciosis vestibus zibellinis donauerat. Dum laetus cum suis reuertitur, in satellites principis incidit, à quibus spoliatur atq; nudatur. Multi comitum propter frigoris vehementiam auriculas, nares, digitos amisêre: ipse diphthera caprina à pastore redemta, vix tandem Moscouiam peruenit. Haec ex Guagnino. Plurima alia sub certis Titulis Crudelitatis recensebuntur. Turcorum. Mahometvs II. Amuratis F. is qui Constantinopolim cepit, non in hostes tantùm, sed & in suos crudeliss. fuit. Mortuo patre Thursinem & Calepinum fratres, in cunis adhuc vagientes, interfecit. Habebat ab ineunte pueritia morum vitae???; magistrum Chalin seu Chalibassam, quem ei pater moriens tutorem reliquerat, quasi patrem, cuius etiam maiores Othomannis superioribus carissimi fuerant. Capta Constantinopolim Chalin strangulauit, exquisitissimis tormentis excruciatum, ipsius diuitijs inhians, praetextu autem quasi semper sensisset cum Christianis, eius???; persuasionibus pater Amurates nunquam fuisset ausus Constantinopolim bello vrgere, quam nullo quasi labore ipse occupasset. Chalis certè satiùs arbitrabatur, Orientale imperium velut aetate & longo morbo confectum, paulatim dissolui, quàm omnium Christianorum principum vires in Turcos prouocare. In eius locum Mahometus suffectus, non modò exercitui Occidentali (qui colligitur ex Europae prouincijs) praefectus fuit: sed omnia maxima & periculosissima gerebat. Is vt se aliquando ex infami onere seruitutis redimere, excepit tyrannum magnifico conuiuio. Profert aureûm numûm quinquaginta millia, & ampliùs: verbis submissis libertatem supplex petens, vt se libero quàm famulo vti malit. Quo audito, ita excandescere cepit, vt vitae morum???; socium, ducem praeterea victorijs illustrem, humi prostratum, tanquam fugitiuum seruum pedibus calcauerit: fuste vlmeo ad lassitudinem vsque tamdiu pulsauerit, donec repetita saepiùs voce clamaret: Gratias ago tibi, mi here. Pueros quosdam exoletos, quos pluris facere videbatur quàm vitam ipsam, celebri co̅uiuio obtruncauit omnes, quòd vini quippiam ebibissent, quod superfuerat. Hac immani crudelitate se cunctis terribilem praebuit. Multos ob opes, quas longo tempore comparauerant: alios, vt vxoribus illorum potiretur, mactare iussit: carnifex si deesset, ipse suis manibus carnificis obibat munus. Cusp. Dvces. Lysander Lacedaemonius, victis Atheniensibus, captis Athenis, Rebuspub. passim amicos suos praefecit, & crudelissimè per totam Graeciam vagatus est. Nempe repraesentabat non ex proprijs tantùm offensionibus necem: sed frequentibus odijs, frequentibus cupiditatibus amicorum, quos passim habebat, ea donabat facinora, illorum???; in his erat suffragator. Vnde celebrata vox est Eteoclis Lacedaemonij, Graeciam ferre duos Lysandros non potuisse. Idem de Alcibiade Theophrastus Archistratum auctor est dixisse. Caeterùm acerbissimum in hoc petulantia erat, & cum procacitate coniunctus luxus. Lysandri verò potentiam efficiebat amaritudo morum horrendam & atrocem. Plut. in Lysandro. Albinvs Iudaeae praefectus, qui Festo successit, rapinis & caedibus omnia miscuit, ita tamen vt malitiam suam tegere posset. Ioseph. Gessivs, vel Cestius Florus, Clazomenius genere, Albino successor missus in Iudaeam, anno Neronis duodecimo, vir iniustissimus, crudelissimus, rapacissimus, paris improbitatis vxore̅ habens Cleopatra̅, Iudaeos iniurijs suis ad bellu̅ Iudaicu̅ concitauit. Iosephus lib. 20. cap. vlt. Antiq. Cùm latronib. immunitatem daret, praedae parte ab illis accepta, vrbes integras depopulabatur: omni???ue ratione studebat Iudaeos ad defectionem à Romanis cogere, ne apud Caesarem accusaretur, sed bello exorto scelera priora occultaret. Iosephus lib. 2. cap. 13. belli Iudaici. Plavtianvs, militum Seueri Romanorum Imperatoris praefectus, cuius magna auctoritas & potentia apud Caesarem erat, non tantùm priuatos & optimates pecunia temerè exhausit: sed nullam gentem, nullam ciuitatem reliquit, qua̅ non praedaretur. Equos furatus est centurionibus, centum ciues Romanos clàm domi suae interfecit: excidit non solùm pueros & adolescentes, sed etiam viros, quorum nonnullis vxores erant. Xiphilinus, Dionis Nicaei abbreuiator, in Seuero. Nobiles. De Catilina & Cethego sic scribit Iuuen. Sat. 8. Quis Catilina tuis natalibus, atq; Cethegi Inueniet quicquam sublimius? arma tamen vos Nocturna, & flammas domibus templis???; parastis. MORVM SIMILITVDO, SIVE BONORVM, sive Malorvm. Similitudo & Dißimilitudo morum comparatè in diuersis spectatur, qui moribus vel similes sunt vel dißimiles: siue iam similitudinis causa aliqua subsit, vtputà patria, parentes, educatio, conuersatio: siue nulla subsit. Quae ipsa consideratio respectu Rerum, quoniam circa Mores versatur, huius esset loci: At respectu Personarum, quibus inest, ita vt alter alterius similitudine quodammodo afficitur, & eorundem morum particeps est, lib. XI. Vol. III. sub loco communi Participationis explicata fuit vniuersim, non mores tantùm, verumetiam quasuis alias actiones paßiones??? humanas complectente, fol. 1071. QVI VARIIS VIRTVTIBVS SIMVL ET VITIIS EXCELLVERVNT. Mores mixti. Non hîc Mutationem morumratione aetatis dignitatísve factam (quae ad Inconstantiam pertinet) sed morum contrariorum miscellam ferè naturalem consideramus. Consule Tit. Versatili ingenio praediti, fol. 3732. Illic Ingenijvolubilitas, hîc Habituum diuersorum posseßio consideratur. Aeneas obiurgat Hectorem, quòd noctu contra hostes pugnaturus se obijcere periculis vellet, apud Eurip. in Rheso, inquiens: [Greek words]. [Greek words], [Greek words] [Greek words]. Vtinam esses vir tam bonus in dando confilio, quàm promtus [1627] manu. Sedenim non vnus idem???ue, omnia vt sciat, hominum natus est: alij aliud additum est donum: tibi quidem pugnare, alijs bene consultare. Sententiam eandem in penultimo libro Iliadis Homerus his verbis protulit: [Greek words] [Greek words]. Demetrivs Poliorcetes, pace omnibus voluptatibus addictus erat, bello omnibus vitae illecebris abiectis, vitam & mores tempori accommodabat. Id???; in causa fuit, vt aequiore animo Antigonus pater illius libidines & intempestiuas potationes ferret. Sabellicus lib. 7. En. 4. Pavsanias, rex Lacedaemonius, vt virtutibus plurimùm eluxit, sic & vitijs est insigniter adobrutus. Huius victoria ad Plataeas, Persicum imperium, duce Mardonio, in Graecia accisum concidit. Sed ea elatus, maiora ampliora???; concupiscere, & cum Persarum rege clàm de proditione agere cepit. Quum in suspicionem recidisset, pecunia rem transegit. Detecta proditione, in Mineruae templum Chalciaecum confugiens, fame interijt. Plutarchus, & Diodorus. In Alcibiade Cliniae filio Atheniense, natura, quid efficere possit, videtur experta. Natus in amplissima ciuitate, summo genere, omniu̅ aetatis suae formosissimus: ad omnes res aptus, consilijs???; plenus. Namq; imperator fuit summus mari & terra: disertus, ita vt nemo ei dicendo posset resistere. Laboriosus, patiens, liberalis, splendidus in vita atque victu, affabilis, blandus, temporibus callidissimè inseruiens. Idem simulac se remiserat, luxuriosus, dissolutus, libidinosus, intemperans: vt omnes mirarentur, in vno homine tantam morum dissimilitudinem. Probus. De eodem sic Plutarchus: Alcibiades magnis virtutibus prudentiae & eloquentiae immiscebat luxum, comessationes, amores, proteruiam, mollitiem vestium, insolentem profusionem, incisuras in triremibus fororum, quo molliùs cubaret, cùm iniecta haberet fascijs, non asseribus, stragula: clypeum deauratum, in quo Cupido fulmen tenens erat sculptus. Quae principes cùm viderent, tum execrabantur, tum extimescebant, velut tyrannica. Nec malè Archestratus dixit, Duos Graeciam Alcibiades non potuisse ferre. In Agathocle, Pisistrato, & reliquis tyrannis, nisi ingentes virtutes internam dominandi libidine̅ texissent, nunquam ad tantas opes peruenire potuissent. Consule Tit. Tyrannorum. L. Sylla fuit natura varia, vt ipse secum saepiùs discrepare videretur: rapere, multò plura largiri: contumelia dignos colere, supplices ludibrio habere: nunc leuibus de causis in puniendo grauis, nunc in magnis sceleribus plectendis dissolutus. Plutarchus in Sylla. In L. Catilina ingentibus virtutibus ingentia vitia nexu quodam indissolubili copulata fuisse, Sallustius tradit. Mithridates rex Ponti fortiss. & opt. varijs vitijs deditus fuit. Vxorem enim, tres filios, & filias totidem interfecit: occidit & fratrem & sorores duas. Vino insuper & veneri supra modum deditus fuit. Annos circiter quadraginta cum Romanis bellauit. Vir alioqui inuicto animo & statura ingenti. Adeò natura interdum in vno vitia virtutibus miscet. Sabellicus libro quarto En neadis sextae. M. Antonivs Triumuir, in re bellica abstinentia, labore & fortitudine in otio verò luxuria, temulentia & libidine omnes superauit. Sabellicus lib. 8. cap. 8. ex Plutarcho. Nero primis imperij annis tam fuit laudatus princeps, vt in prouerbium abierit, Etiam optimos principes longè abesse à primo Neronis quinquennio. Postea verò adeò sui dissimilis euasit, vt monstrum, non homo dici mereatur. Sueton. Domitianvs Imp. circa administrationem imperij aliquandiu se varium praestitit, mistura quoque inaequabili vitiorum atque virtutum, donec virtutes quoq; in vitia deflexit: quantum coniectàre licet, super ingenij naturam, inopia rapax, metu saeuus. Suetonius. In Qvendam habentem varios mores, Martialis Epigrammatum lib. 12. sic ludit: Difficilis, facilis, iucundus, acerbus es idem: Nec tecum possum viuere, nec sine te. Manvel Comnenus Imp. Graecorum, quum tempus postulabat, patientissimus erat laborum, frigoris, aestus, inso??? cùm à bellis vacabat, iucunditati se dabat, & genio indulgebat. Nicetas lib. 7. Galienvs Imp. ignauissimus, sed oratione, poëmate, atqu??? omnibus artibus clarus, & in plerisque ingeniosisiimus: si non abdomini & voluptatibus deditus, dies ac noctes in vino & stupris volutatus, orbem terrarum penè perdidisset. Cuspinianus ex Trebellio. Offa, Merciorum rex, in primo aetatis flore laborabat fiti inexhausta diuitiarum, imperij???ue amplificandi: qua de causa finitimis regulis modò bellum inferebat, modò insidias faciebat. Contrà virtutem nullam non magnoperè exercuit, militarís disciplinae studiosus, tanto???ue animi robore in rebus agendis fuit praeditus, vt quisquis per id tempus magnus esset, attamen nihil ad eum. Caeterùm in aetate iam matura, cùm morum probitate atq; modestia, tum vitae innocentià maxim??? floruit. Polydorus lib. 4. In Alexandro VI. Pp. Max. solertia & sagacitas singularis, consilium excellens, vis ad persuadendum admirabilis, & ad res graues pertractandas, diligentia ac dexteritas incredibilis fuit. Sed has virtutes longo interuallo vitia mores???ue foedissimi superabant. Non sinceritas in homine, non pudor, non veritas, non fides, non religio: sed insatiabilis auaritia, ambitio immoderata, crudelitas plusquam barbara, & sitis ardentissima, suos (qui non pauci erant) filios quo iure, qua iniuria euehendi: in quibus aliqui, ne ad praua consilia praua deessent instrumenta, erant nulla in parte minùs detestabiles patre. Eius certè electio terrore atque horrore compleuit bonos omnes, atque inter caeteros manifestum est, regem Neapolitanum Ferdinandum, etsi palàm conceptum animo dolorem dissimularet, reginae vxori suae cum lacrymis, à quibus vel in filiorum morte abstinere consueuerat, significasse, eum creatum esse Pontificem, qui non Italiae modò, verumetiam toti Christianae reipublicae perniciosissimus esset futurus. Guicciardinus libro primo. PROBITATIS EXERCITIVM. Hvc Pertinet Frvctvs vel Dignvs. Vide singularum Virtutum locos, Praemia, Honores virtuti habiti, fol. 3378. & seqq. Nerua Imp. M. Vlpium Traianvm, virum Hispanum, nulla sibi cognatione iunctum, ob virtutem hominis in filium adoptauit, & partem imperij assignauit, Caesarem???ue in curia appellauit, Imperij???ue & iura & insignia in Germaniam vsquo transmisit. Cuspinianus. Indignvs. Mycerinus rex, cùm ex vrbe Buti oraculum accepisset, fore vt sex omnino annos viueret, septimo defuncturus, aegrè tulit: vicissim???ue misit ad oraculum contumeliosas querimonias, quòd cùm pater suus & patruus, qui deorum immemores templa clauserant, homines???ue perdiderant, tamdiu vixissent, ipse piè faciens tam citò foret vita defuncturus. Rursus ei oraculum respondit, propterea eum properè vitam finiturum, quòd non id faceret, quod deberet. Oportere enim Aegyptum centum quinquaginta annis affligi: id???ue, qui ante eum fuissent reges fecisse, ipsum verò nequaquam. Herodotus libro secundo. Horat. lib. 2. Epistolarum epist. 1. sic scribit, de inuidia comitante Viros non nisi praestantissimos: Romulus, & Liber pater, & cum Castore Pollux, Post ingentia facta deorum in templa recepti, Dum terras hominum???; colunt genus, aspera bella Componunt, agros assignant, oppida condunt, Plorauêre suis non respondere fauorem Speratum meritis. Diram qui contudit hydram, Nota???; fatali portenta labore subegit, Comperit inuidiam supremo fine domari. Vrit enim fulgore suo, qui praegrauat arteis Infra se positas: extinctus amabitur idem. Certamina. Ex singulis Virtutum locis generalis hic locus Certaminum virtutis illustrari potest, fol. 2274 pudicitiae 1628. probitatis 1208. Sapientiae 1656. prudentiae 2835. veritatis, & c. Cleombrotus Pausaniae Cvidam cum Patre de virtute contendenti: Hactenus te pater est melior, inquit, quando sibi similem reliquit alium. Plut. in Apoph.
|| [1628]
IMPROBITATIS EXERCITATIO. Frvctvs vel Dignvs. Consule locum Infelicitatis ex sceleribus, fol. 3719. & seqq. Ex singulorum quinetiam vitiorum supplicijs illustretur. Claudianus in Eutropium I. Inventores & auctores malorum suis ipsos artibus irretiri per epagogen docet: Quàm bene dispositum terris, vt dignus iniqui Fructus consilij primis auctoribus instet. Sic multos fluuio vates arente per annos Hospite qui caeso monuit placare Tonantem, Inuentas primùm Busyridis imbuitaras, Et cecidit saeui, quod dixerat, hostia sacri. Sic opifex tauri, tormentorum???; repertor, Qui funesta nouo fabricauerat aera dolori, Primus inexpertum Siculo cogente tyranno Senfit opus, docuit???; suum mugire iuuencum. Alcibiades supra omnes in repub. fuit industrius & dux inuictus: eum tamen vitae dissolutio & ferocitas euertit, neque fructum capere ciuitati ex reliquis eius virtutibus permisit luxus & lasciuia. Plut. in Praeceptis politicis. Indignvs. Ex loco Felicitatis exempla eorum qui per scelera ad opes & dignitates peruenêre, fol. 3891. & seqq. Certamina. Generalis locus ex particularibus Vitiorum certaminibus illustrandus, fol. 3478. iniustitiae. ƒ. 2342. auaritiae, &c. MORVM INCONSTANTIA, De Inconstantia Morum sub Inconstantiae loco agetur, fol. 3871. 3874. Illic vt Instrumentum consideratur: hîc vt accidens ipsorum Morum: siue iam mutatio fiat bonorum morum in deteriores, siue econtrá. VIRTVTVM ET VITIORVM CVLTVS, In Genere. Ingenere hîc de Virtutum & Bonorum virorum cultu, studio, obseruantia agimus. Exempla in specie ex Distributiua iustitia, vbi de Prudentiae, Fortitudinis, Temperantiae, & reliquarum Virtutum praemijs singillatim agetur, desumi possunt, fol. 3378. & seqq. Honestatis et Probitatis Stvdivm in Seipso. Agis, Archidamifilius, interrogatus, quam disciplinam potissimùm Spartae commententur: Scire, inquit, imperare & parêre. Plutarchus in Apophthegmatibus. Pittacvs per decem annos princeps Mitylenaeorum, sponte sua se abdicauit magistratu: id vnum causatus, [Greek words]. Laërtius, & Suidas. Alijs. Themistocles ex illis, qui filiae suae nuptias ambiebant, probum cùm pecunioso praetulisset: ait, Virum se quaerere potiùs, pecunia qui egeret, quàm pecuniam, quae viro. Plutarchus in Apophthegmatibus. Odivm, Contemtvs, Neglectvs. Ephesii Hermodorum virum frugi eiecerunt, dicentes, Nemo nostrûm frugi esto, alioqui cum alijs eijciatur. Hic vir leges quasdam videtur Romanis conscripsisse. Strabo libro. 14. Eius facti insimulat Heraclitus ciues suos in V. Tuscul. apud Ciceronem. Improbitatis et Improborum Stvdivm, Amor. Consule locum Iniustitiae Distributiuae simplicis, item Correctiuae Iniusititiae, quatenus iniustitiam aliorum non corrigendo, eidem videntur patrocinari, fol. 3478. & seqq. 3614. Inprimis verò Titulum Tyrannorum, qui quò sunt sceleratiores, eò magis aliorum delectantur sceleribus, fol. 1613. Tum etiam Tit. Amor principum malorum, fol. 3300. & seqq. Caivs Caesar Caligula in curiam homines introduxit probrosissimos & turpissimos, quòd per eos suam se diceret dignitatem recuperasse. Similes nimirum habent labra lactucas, & quod prouerbio circumfertur, [Greek words]. Sed & illud fortè studebat, vt scelestissimorum conuersatione ipsius scelera minùs conspicua essent. Sic nostra etiam aetate Principes quosdam stultis & morionibus non aliam ob causam ad insaniam vsq; delectari videmus, quàm quòd illorum co̅paratione videntur sibijpsis sapientés, qui comparatione cordatorum hominum, prouerbio fidem faciunt, Aut stultum aut regem nasci oportuisse. Heraclitvs Ephesius, vir magno alioqui ingenio, suorum ciuium taedio ad phanum Dianae primò secessit: vbi aliquando irrisus, quòd cum filijs luderet astragalis: Malo hoc, inquit, quàm rempublicam vobiscum administrare. Abijt inde hominum odio in montes, herbarum & aquae victu contentus, ferarum ritu soliuagus. Sabell. lib. 2. cap. 2. Odivm. Vide Tit. Tyrannicidarum, fol. 2125. item Odium tyrannidis, fol. 62. 3412. & seqq. Samuelis prophetae filij, quibus Iudicum dignitatem concesserat, ob improbitatem occasionem dedére Israelitis regis petendi. Deliberabant Lacedaemonij de summa rerum. Exurgit quidam turpitudine vitae defamatìssimus, sed facundia insigni, & consilium prudens proponit, omnibus???; persuadet. Tum Vnvs Ephororum stomachabundus: Et qúaenam haec dementia est, ô ciues, qúaeve spes, remp. hanc diutiùs incolumem fore, si huiusmodi consiliarijs vtemur? Quòd si proba isthaec & honesta sententia est, non sinamus eandem dehonestari turpissimi auctoris contagione. Hoc vbi dixit, viro forti atque insto, sed insacundo, praecepit eandem sententiam quibus posset verbis dicere. Sic bona sententia mansit, turpis auctor mutatus est. Gellius libro decimooctauo, capite tertio, ex oratione Aeschinis contra Timarchum: & Plutarchus in Laconicis. VOLVMINIS SEXTI FINIS.
|| [ID00083]

Theatri Hvmanae Vitae
[arrow up]

Volumen Septimum qvo Habitvs Intelligentiae Practici, Prvdentia scilicet, cum suis extremis, Calliditate & Stvltitia. SEX LIBRIS comprehenduntur.
|| [ID00084]
HEROI Toga pariter & Armis Illustri, Caes. Maiestati à Militia & Consilio Rhetiae atq. Helvetiae Lumini Rodolfo a Salicib. Baroni nobiliss. Theod. Zving. Bas. de tali tantóque Ciue Patriae suae co̅gratulans Septimum hoc Theatri Volumen Sex Libris descriptum Qvorvm I. De Habitibvs Intellige̅tiae Practicis in genere. II. De Prvdentia Politica in Jnueniendo. III. De Prvdentia Bellica, de Stratagematis. IV. De Prvdentia in Judicando. V. De Calliditate, Astutia, Versutia. VI. De Stvltitia & Jmprudentia disserit. priuatae Obseruantiae & Officij MON.
|| [ID00085]
TOMI SEPTIMI LIBRORVM Dispositio. PRacticorvm Habituum vis omnis in Affectuum moderatione consistit. Haec à recta Ratione, per quam Homo est, esse???ue dicitur, Appetitum homini cum belluis ferè communem moderante prouenit. Homo naturae instinctu & suijpsius & conuersationis amans est. Suijpsius, vt Perficiatur: Conuersationis, vt Prosit. Perficitur: secundùm animae vim [Greek words], simul & [Greek words]. Illam Prudentia excolit: hanc Virtutes reliquae: Fortitudo scilicet [Greek words]. Temperantia [Greek words]. Prodest denique & maximè & ex professo Iustitia. Has vulgò Virtutes Principes vocant, ad quas caeterae videntur omnes referri posse. Vocant edam Cardinales, quòd in his tanquam cardinibus Ianua vitae beatae versetur. Inter hasce porrò, vt ordo, sic dignitatis gradus dantur. Prudentia Aurigae, Fortitudo & Temperantia Equis, Iustitia Currui non ineptè videtur respondere. Iam si perfectionem spectes, nota est à Philosophis allata Habituum & Dispositionum distinctio: nota quinetiam Heroicae & Humanae Virtutis atque Vitiositatis significatio. Ex Actionibus externis Habitus in animo latentes coniectandi, adeo???ue ab Actionum similitudine Habitus quoque similes, perfectione licet dispares, constituendi. Sic in exemplis ad eundem locum Abstinentiae & Heroica Mosis & Eliae, qui XL. dierum ieiunium sustinuerunt: & Humana quorundam exempla, qui per duos plurésve dies inediam honestè pertulerunt, referentur. Ad eundem pariter locum Intemperantiae tum humana exempla, quae scilicet terminos humanae improbitatis non superant: tum ea quae superant, & vt Heroicae Temperantiae opponuntur, sic Daemoniacae Ingluuiei & Libidini tribui debent, puta eorum qui obscena libidine belluina daemoniacáve, aut humanis epulis sese polluerunt. Idem de reliquis virtutum atque vitiorum locis iudicium esto. Verum enimuerò Theologi longè compendiosiùs ternario numero Virtutes omnes sunt co̅plexi, Beatitudinis aeternae quosdam veluti proxenetas. Quando enim Vita humana & animae in primis cum corpore Connexionem, & qua̅dam huiusce connexionis [Greek words] in conuersatione mutua luculenter apparentem denotat: respectu profectò Suijpsius ita caducam hanc vitam vel solius naturae ductu mortales amabunt, vt immortale̅ longè vehementiùs sint desideraturi: quod quidem desiderium Spei nomine Theologi efferu̅t. Iam si societatis mutuae obiecta perpendantur, co̅uersationem cum Deo Fides, cum Hominibus reliquis Caritas instruet, confirmabit, promouebítque. Hinc Ternarius ille Beatitudinis humanae, diuinae beatissimae???; Tria [ID00086] dos expressum simulacrum. [Greek words]. At si species Virtutum Practicarum singillatim co̅sideremus: vt distinctior, sic illustrior Virtutum partitio erit amplectenda, vltra Vitae quaternarium ad denarium vsque, perfectionis notam, excurrens. In quo primum locum non iniuria sibi vendicat Prvdentia, veluti oculus quidam practicus, praesenti explicanda Volumine. A'qua Calliditas per excessum, Stvltitia per defectum exorbitat. Id quod è subiecta Tabella patebit. ???
|| [ID00087]

LIBRI PRIMI TITVLORVM DISPOSITIO. ???
[arrow up]

|| [1634]
??? Voluminis Septimi Liber I. De Habitibvs Intelligentiae Practicis in genere. PRVDENTES HOMINES. Nempe Popvli. Veneti homines in vniuersum consilio sunt graues, seueri in iudicijs, & in aduersa rerum fortuna constantes, in altera nunquam immodici. Omnibus quum idem sit conseruandae libertatis & augendi imperij incredibile studium, in senatu liberè & saepiùs acerrimè sententias dicunt: nec quenquam temerè ex optimatibus, qui vel insigni virtute, vel spiritu in gerendis rebus caeteris antecellat, nimio plus crescere, vel collecta gratia potentem & clarum fieri patiuntur. Itaq; vim illam inueteratae reipublicae non caduci alicuius hominis ingenio atq; industria regi, ficuti caetera imperia, quae à virtute vel ignauia principum fortunam sortiuntur, sed vno atq; eodem immortali perpetui Senatus consilio gubernari, manifestè perspicitur. Iouius lib. 1. Hist. SINGVLI. CONSIDERATI SEcundùm bonum malúmve aliquod Animi. Prvdentes Philosophi. Vide Titul. Docti Politici, quatenus philosophi fuêre, folio 1202. Oratores. Ex Tit. Eloquentiae fructus, huc quaedam, fol. 1129. Medici. Consule locum Medicorum, quateruis prater artis peritiam in praecognoscendo operandúve à morali Prudentia subsidium mutuantur, folio 1232. & seqq. Item paulò pòst Tit. Prudentiae, in Morbis abigendis ??? qui specialis est, respectu Rei subiectae: as hic vniuersalis, respectu Efficientis, folio 1715. Galenvs, venenorum compositiones minimè publicari oportere existimauit: per manus autem tradi amicis, optimis duntaxat, & aetate iudicio???ue maturis voluit. Philtrorum (inquit de Simpl. med. facult. lib. 10. cap. 1.) & eorum, quae [Greek words] ac [Greek words] vocant quidam, planè, nec si abundè illa forem expertus, mentionem facere in animum inducerem: sicuti nec lethalium medicamentorum, aut, vt ipsi loquuntur, [Greek words]. Nam illa sanè ridicula sunt, constringere ac vincire aduersarios, vt in iudicio nihil possint eloqui, aut grauidae abortum afferre, aut vt ne vnquam deinceps concipiat efficere, & quaecunq; eius sunt generis, vel impossibilia, vel certè mortalium vitae noxia, &c. Legis latores. Post antiquam Aegyptiorum vitam, quam deûm heroum???ue tempore fuisse fabulantur, tradunt persuasisse primu̅ multitudini scriptis vti legib. Menam, magni animi virum, vitae???ue inter omnes probatae. Finxisse autem eas Mercurij data??? prae [1635] cepto, tanquam magnorum bonorum causam futuras: quemadmodùm apud Graecos aiunt in Creta quidem Minoem, apud Lacedaemonios Lycvrgvm fecisse, quorum alter Iouem, alter Apollinem suarum legum auctorem extitisse dixit. Plures quoque nationes eo modo traduntur leges suscepisse, quae obtemperantibus multorum bonorum causa fuêre. Arianis na̅q; scribunt Zatrastem simulato numine dedisse leges: Getis eodem modo Zamolxis Vestam auctorem habens leges tulit: apud Iudaeos Moses à Deo, qui vocetur Iao, acceptas leges dare prae se ferebat. siue putantes rem miranda̅, ac diuinam, maxime???; mortalibus vtilem leges esse, siue vt citiùs populi ob rei excellentiam deûm timore legibus obtemperarent. Diod. lib. 1. c. 8. Minos Cretensium rex nono semper anno in praealtum, & vetusta religione consecratum specus secedere solebat: & in eo moratus, tanquam à Ioue, quo se ortum ferebat, traditas sibi leges praerogabat, quò plùs auctoritatis apud subditos haberent. Historiam ex Strabone recitat Val. Max. lib. 1. c. 3. & Volat. lib. 34. Anthrop. Lycvrgvs post longam peregrinationem domum reuersus, cùm mutare remp. conaretur, primùm Delphos est profectus, consulto???; deo & sacris peractis, regressus domum est cu̅ celebrato illo oraculo, quo dijs charum eum, & deum potiùs quàm hominem vates appellauit: rectam reip. institutionem petenti, concedere & annuere respondit deum, eam quae longè omnium esset rerump. futura excellentissima. His erectus, conciliauit sibi principes ciuitatis, eos???; ad vnà capessendam remp. excitauit. Plut. in Lycurgo. Idem laetus specie & maiestate legum suarum, quae iam eductae in opus erant & progrediebantur: studuit, quatenus effici humana prouidentia posset, immortales eas & stabiles relinquere in futurum. Igitur accitis in concionem omnibus, caeteris partibus remp. satis rectè demonstrauit ad felicitatem & virtutem comparatam: potissimum verò & antiquissimum caput priùs, quàm consuluisset oraculum, non editurum se ijs. Darent itaq; operam, vt praesentibus legibus inhaererent, neque variarent vel inflecterent quicquam, dum esset ipse Delphis regressus: cùm recepisset se, quod deos iussisset, id se acturum. Spondentibus cunctis, atque eum ad suscipiendum cohortantibus iter, vbi iureiurando adegit reges & senatum, deinceps reliquos ciues, obseruaturos se & vsurpaturos, dum remeasset Lycurgus, formam illam reip. contendit Delphos. Vt venit ad oraculum, sacris Apollini factis, consuluit eum, Satisne leges rectè, vt feliciter & cum virtute viueret ciuitas sua, essent latae? Responso à deo accepto, praeclarè leges latas esse, & ciuitatem, quousque Lycurgi legibus viueret, permansuram clarissimam: sortes descriptas Spartam misit. Instauratis autem hostijs, amicos & filium complexus, statuit ciues nunquam religione soluere sacrame̅ti, & conciliare sibi mortem ibi voluntariam: id aetatis tum, qua neque viuere neque vitam poeniteret deponere, & cùm res suae abundè laetae essent. Igitur mortem sibi inedia consciuit. Aristocrates Hipparchi filius hospites Lycurgi memorat, cùm in Creta esset absumtus, rogatu eius corpus combussisse, cineres???ue dissipasse in pelagus: quo caueret, ne si quando reliquiae suae essent Lacedaemonem delatae, tanquam ipse reuertisset, & soluti essent iureiurando, rempub. immutarent. Idem. Quia perlatis legibus adibant in dies aliqui Solonem, qui vel laudarent eas, vel obterérent, vel monerent, vt tabulis intexeret vel demeret, quod cuiq; in mentem veniret: plurimi verò quaererent & percunctarentur, peterent???ue quemadmodum accípiendum quidque esset, quam???; haberet sententiam, vt explanaret & enodaret: confiderans, ni faceret ea, rem insolentem fore, & si faceret, inuidiosam: atq; eas ambiguitates statuens omnino declinare, importunitatem???ue subterfugere & querimonias ciuium: ad specie̅ peregrinationis munus naucleri praetexens, impetrato à populo Athenie̅se, vt abesse sibi decennium liceret, nauem co̅scendit: interea fore sperans illis leges suas familiares, priùs tamen iureiurando adactis, nihil de legibus in suum vsque reditum mutatum iri. Herod. lib. 1. & Plut. in Solone. Charondas Thuriorum legislator à legis scripto iussit ne vllo pacto discederetur, licèt omnino malè scripta foret: sed corrigi permisit, si qua correctione egeret. Ne cui (quod fieri solet in iudicijs rerum capitalium) licentia occasióve pateret per argutias interpretandi leges, varias???ue pro ratis verbis sententias inducendi prohibuit, ne cauillationib. interpretum, legum feueritas & maiestas distraheretur. Nam cùm perspexisset in plerisque ciuitatibus pro suo cuiusq; commodo leges interpretando distrahi, iam???ue totum propè prisci iuris columen concussum labare, deflexam???ue prorsus variè legum seueritatem haud posse consistere, inde saeuas in vulgo excitari seditiones, varios???ue tumultus: singulare quiddam, quo tali flagitio occurreretur, excogitauit sanxit???ue: Si quem cuiuspiam legis abrogandae libido seu necessitas adduxisset, is collo laqueum primùm circumdaret: tum in concionem ad postulandam à populo legis emendationem prodiret, ibi???ue expectaret, donec à populo, de legis mutatione quid sentiret, decerneretur. Vbi comitia mutan dam probassent, tum ille nouae legis auctor solueretur. Sin hanc legis correctionem concio repudiasset, tum mox ibidem nouo rogatori laqueo, quo vinctus accesserat, guttur perfringeretur. Hac ratione factum, vt multis annis tres tantùm leges abrogatae fuerint. Diod. lib. 12. Nvma Pompilius, Romanorum rex, vt populum sacris obligaret, & legibus suis auctoritatem conciliaret, cum dea Aegeria nocturnos congressus se habere singebat: eius???; instinctu & monitis eas leges, quae mortalib. acceptissimae essent, se instituere affirmabat. Liuius lib. 1. Dec. 1. Lactant. lib. 1. c. 22. August. lib. 7. c. 1. & 35. Ciuitatis. Cic. lib. 1. de Legib. Valer. lib. 1. c. 3. Sab. lib. 3. En. 2. Polyaenus lib. 8. Illam hauddubiè praerogatiuam habet Nvma Rom. rex, Lycurgo alioqui per multa similis, insignem & diuinam, quòd hospes ad regnum vòcatus fuerit, omnia cum beneuolentia mutauerit, & moderatus sit ciuitati nondum consentienti: nullis ad id armis vsus vel vi, quomodo aduersus populum optimates duxit Lycurgus: sed sapientia & iustitia, non temeritate, omneis conglutinauerit & colligauerit. Pluti in Lycurgo & Numa. Politici. Pericles Menippo est ad res foris gerendas vsus. Ephialtis opera consilij Areopagitici auctoritatem fregit, Charini legem contra Megarenses pertulit. Lamponem ad coloniam Thurios ducendam legauit. Quippe non modò opum, quae in multos videntur distractae, minùs inuidiam sentit amplitudo: caeterùm etiam officiorum munera expediuntur rectiús. Plut. in praeceptis Polit. Tutam & tranquillam viam ad Rempubl. multi clari viri ceperunt, Aristides, Phocion, Pammenes Thebanus, Lvcvllvs Romanus, Cato, Agesilavs Lacedaemonius: quorum quisque hederae more, quae robustis arboribus circumplicata vnà cum ijs assurgit, assectando virum seniorem etiam num iuuenis, & obscurus illustre̅, senfim subuectus & amplificatus, illius opibus ful ciuit se radicauit???ue in rempub. Siquidem Aristidem extulit Clisthenes, Phocionem Chabrias, Lucullum Sylla, Catonem Fabius Maximus, Epaminondam Pammenes, Lysander Agesilaum: hic gloria luxurians rerum gerendarum praeceptorem citò abiecit: caeteri rectè atque ordine ad extremum vsque vitae coluerunt & cohonestauerunt, sicut Soli obuersa corpora id, quod ipsos collustrabat, ex sc vicissim amplificantes eos illustrantes???ue. Quippe Scipionis obtrectatores histrionem eum dicebant actionum, amicum eius Laelium poëtam. Non sustulit ideo Laelius tamen animos, nec destitit Scipionis virtutem & gloriam semper alere. Idem. Themistocles & Aristides, quoties in legationem vel in expeditionem proficiscere̅tur, deponebant ad fines simultatem, quam reuersi resumebant. Idem. Idem descendente in Graeciam ingenti classe Xerxe, metuens, ne si Epicydes concionator, homo vaenalis & ignauus, praetor creatus e???et, perditum iret ciuitatem: auro eum redemit, vt petitionem ???oneret. Plut. in Apophtheg. Cretinas??? Magnes, cùm aemulus in repub. administranda Hermiae esset, viri non multùm pollentis, generosi tamen & celsi animi, ac bello exorto Mithridatico expositam cerneret ciuitatem periculo, egit cum Hermia, vt summu̅ magistratum caperet, rem???; publicam regeret, discessurum se de medio. Quòd si vellet, vt ipse imperaret, facesseret ille: ne mutuis certaminibus ciuitatem perditum irent. Placuit Hermiae conditio: qui ostendens bellatorem Cretinam se meliorem esse, excessit cum coniuge & liberis vrbe. Eum Cretinas prosecutus est, ac de suo necessaria largitus, quae fugae consulentibus quàm obsessis erant commodiora: ciuitatem???ue saluberrimo imperio suo, quae penè perierat, praeter omnem expectationem tutatus est. Plut. in Politicis. Aristides Iustus remp. semper suis opibus gerebat, ac sodalitia defugiebat: quòd collecta ex amicis potentia ad iniuriam impellat. Plut. in Apophtheg. Phocion & Cato nullo modo in dissensionibus de rep. inimicitias suscipiebant, sed erant in publicis certaminibus pro bono publico acres & rigidi: in priuatis placidi & lenes erga secum dissidentes. Plut. in Politicis. M. Cato, in quibus diffi debat se, quòd occupatus esset gratia vel studijs populus, obtinere posse, totum diem dicendo rem tempore excludebat. Idem. Erat cum Ludouico XI. Gall. R. Ludaeus homo, fol. 2346. Deferentibus quibusdam M. Brutum apud Caesarem, & vt caueret ab eo monentibus, manu corpus attingens: Quid vobis, inquit, ánne Brutus videtur hoc corpusculum expectaturus? quasi nemini secundùm ipsum alteri, quàm Bruto, tanta potentia conueniret: Tanti faciebat viri illius prudentiam: quem etiam; cùm à coniuratis interficeretur, [1636] filium appellare voluit, Et tu fili? inquiens. Plut. in Bruto. Consiliaerij. Multum herclè positum est saepe in vnius, &c. fol. 3246. Characvx Saracenus, prudentissimus fuit. Cuius consilio vsus Saladinus, ad tantas quas possedit opes peruenisse dicebatur. Interrogatus à custodiae Philippi Francorum regis praefecto (à quo in expugnatione Ptolemaidis capt??? fuit) qua ratione Latini terram Sanctam occupare tueri???; possent? id consilij dedit: Si Aegypti imperio euerso Aegyptiorum spiritus ferociam???; coërcerent, Nilum frenarent, nec in equitatu peditatúve omnem virtutis spem reponerent, sed naualem gloria̅ terrestribus copijs ad dere̅t: Damiatam???; arcem inprimis domarent. Cui consilio si paruissent Latini, Oriens omnis Christi iugum postliminiò magna cum Latinorum gloria subijsset. Aemilius lis. 6. Cambyses Persarum rex, cùm incestis nuptijs sororem sibi iungere decreuisset, conuocauit septem Persarum Principes, & an lex aliqua esset, quae cum sorore matrimonium facere permitteret, interrogauit. Illi re deliberata, prudenter respo̅derunt: Nulla quidem lex est, quae matrimonium cum sorore contrahere permittat: sed est tamen consuetudo quaedam apud Persas, quae regi pro arbitrio omnia facere concedit. Videbant sapientissimi viri, non hoc regem agere, vt, quid iuris esset, cognosceret: sed potiùs vt eos, qui incestis nuptijs aduersaturi essent, exploraret, & è medio tolleret. Quare prudenti responso & veritati sunt patrocinati, & vitae suae consuluerunt. Herodotus. Aduocati, Causidici. Ex Oratorum loco huc plura. Illic Artis, heic Prudentiae eidem famulantis habetur ratio, fol. 743. Cùm vetarent Demostheni aliquando Athenienses in concione verba facere: pauca habere se, ait, quae ipsis referret. Quibus conticescentibus: Adolescens, infit, sub aestatis tempus afinum Athenis Megaram conduxit. Flagrante meridie sole, vterq; eorum asini vmbra quaerebat se tegere, repellebat???; alter alterum: atq; hic locasse praeten debat se asinum, non eius vmbram: qui eum conduxerat, omnem eius vsum suum esse. Quae postquam narrauit, recedebat. Retinentibus cum Atheniensibus, atq;, vt absolueret sermonem, roga̅tibus: Itáne verò de asini vmbra, inquit, vultis audire: dicentem de rebus serijs non vultis? Plut. in vita Demosth. Ancilla quaedam pecuniam depositi nomine à duobus hospitibus acceperat, ea conditione, vt illam simul vtrisq; red deret. Horum alter interiecto tempore, tanqua̅ mortuo socio, squallore obsitus, deceptae omnes numos abstulit: superuenit deinde alter, & depositum petere cepit. Haerebat misera in maxima pariter & pecuniae & defensionis penuria. Sed opportunè ei Demosthenes patronus adfuit. Qui vt in aduo catione̅ venit: Mulier, inquít, parata est depositi fidem soluere: sed nisi socium adduxeris, id facere non potest: quoniam, vt ipse vociferaris, haec dicta est lex, ne pecunia alteri sine altero numeretur. Iudices pro rea prudenter pronunciarunt, & prudenter momenti Demostheni paruerunt. Valer. Max. libro septimo, capite 3. Phryne, amica Hyperidis, cùm Athenis de impietate causam diceret, & Hyperidi proxima damnationi videretur: ea in medium producta, discissa veste mulieris, pectora iudicibus oste̅dit. Admirati iudices eximiam eius pulcritudinem, qua̅ Plato naturae priuilegium appellat, Socrates tyrannidem, dimittendam esse censuerunt. Plut. in Hyperide. Cùm aliquando Respublica Parauina inuidia praediorum, quibus Patauinus clerus affluenter abundat, statuisset capitalem poenam, si quis de restituenda aqua monachis diuae Iustinae semel interceptis ampliùs in Senatum referret: Beldomandvs Bobius I. C. & aduocatus Patauinus, requisitus à Galbertino Musato, abbate D. Iustinae coenobij locupletiss. vt in tali negotio sibi aliquid idoneae opis suo patrocinio praestaret: ipse conuocato de more Senatu, impetrata???ue dicendi venia, fretus sua eloquentia, è suggestu maxima facundia cepit auditorum beneuolentiam captare. Laudans primùm supra modum Patauinae vrbis pietatem erga Deum & sanctos eius, valde extollens Prosdocimum, Danielem Leuitam, Iustinam, & Antonium, tutelares diuos, patriae patronos: quorum ope ab imminentibus & manifestis periculis Patauini saepiùs fuerant liberati: mox eorum bona ac fortunas in hoc seculo illis accuratè commendans: atque hoc pacto artificiosè & rhetorico more insinuando, finxit Iustinam poscere à populo Patauino, cui toties in afflictis rebus praestò fuerat, ius aquae, quod sibi iniquè interceptum aliqua̅do fuerat, iustè aliquando restitui. Et interim super his nulla de monachis facta vnquam mentione, ita co̅cinnè, ita eleganter apte???ue disseruit, vt sententia de aqua restituenda, absque contradictione, protinus fuerit ab omnibus approbata. Atque ita callidè poenalem constitutionem pia cauillatione delusit, cùm non monachos in sua intercessione (quoniam edicto publico vetabatur) sed diuam Iustinam, restitui se ad ius suum pristinum poscentem, introduxerit. Bernardus Scard. libro 3. histor. Pat. Oeconomi. Pericles quamuis animum haberet à pecunijs inuictum, non tamen rei familiaris fuit negligens. Quippe annuos fructus simul omnes distrahebat: inde necessaria quaeque mercabatur ex foro, atq; ita vitam victum???; quotidianum procurabat. Vnde parum iucundus erat filijs iam adultis, nec splendidè mulieres habebat: quae aegrè ferebant, quòd ita viueret in diem, & sumtus ita ad vnguem circumcideret: vbi, vt par erat, ampla in domo & opibus affluentibus, nihil efflueret: verùm omnes impensae, omnia emolumenta certo essent numero & modo constituta. Huius tam exquisitis rationibus vnus seruus moderabatur Euangelus, praeclara supra caeteros indole praeditus, & à Pericle ad domesticam institutus disciplinam. Plut. in Pericle. Albertvs Magnus, philosophus doctiss, episcopatum Ratisponensem consecutus, aes alienum superiorum Pontificum luxu contractum breui dissoluit, parsimonia loco amplissimi vectigalis vsus. Hier. Ziegl. de Viris illust. Ger. Lacaena captiua, cùm ex ea quaereretur, quid sciret? Domui, inquit, rectè praeesse. Plut. in Lacaenis apoph. Carolvs IV. Imp. in re familiari constituenda valde prouidus fuit, ne quem arcibus, vectigalibus, aurarijs argentarijs???ue, agris denique suis procurandis praeficeret, nisi eum, qui diligenter, porspectè, vtiliter fungi sciret officio suo, ne quid per vllam socordiam aut imprudentiam eorum omitteret, quae ad tuendam rem familiarem, eandem???ue amplificandam deseruirent. Horum solertissimus habitus est Theodericvs Cagelvuidus, qui monasterium Cisterciense, in quo oeconomus fuit, plurimis debitis multo tempore impeditum atque exinanitum, sic sua dispensatione expeditum refertum???ue reddidit, vt nunquam antea vberius fuerit. Hunc Carolus ad se accersitum adeò tenui arci praefecit, vt qui priùs illi praefuerant, ex annuis illius prouentibus nec se ipsos, nec familiam alere potuerint, sed necesse erat ex vicinis arcibus commeatum suppeditare. At Theodericus breui ostendit, in sterili quoq; arce, nihil aequè copiae, largitati???; frugum & pabulorum conferre, ac ipsum praefectum: si laborem, sedulitatem & curam propriam, non autem alienam, fideliter adhibuerit. Dubrauius lib. 22. Moriones, Fatui. Stultorum bona consilia veliudicia. Narrat Suetonius dictum à Qvodam, qui mente parùm constabat, in Pompeium & Iulium Caesarem: Salue rex, salue regina. Cùm Pompeius affectati regni laboraret inuidia, Caesarem rumor esset Nicomedi regi vxoris vice fuisse. Vopiscus in Aurelio refert apophthegma Scvrrae cuiusdam, qui dixerit, In vno anulo bonos Principes sculpi omneis posse. Sentiebat, esse magnum Imperatorum numerum, sed in ijs perpaucos bonos. Leopoldus I. Austriacus contra Heluetiorum III. pagos confoederatos, magno conscripto exercitu, Tugiae de inuadenda Suitensium regione cum suis deliberabat. Intererat consilio Ioannes Stockensis, Ducis morio, vt aliàs saepe, quòd illum propter stultitiam & ingenij tarditatem rebus serijs animum adhibere non posse sciret. Is praeter morem & expectationem, exclamauit, De inuadendo cogitatis omnes, nemo de euade̅do. Ominosam vocem eam fuisse, exitus declarauit. Nam ad Morengardam montem iniquo loco circumuentus equitatus turpiter ceasus est. Leopoldus dux cum peditatu vix effugit, anno MCCXV. Stumpfius. Alfonsus, Aragonum rex, Scvrram in aula habebat, qui censoria virgula singulorum dicta facta???; notabat, & tabellis descripta Principi stato tempore offerebat, suo ascripto iudicio, quódnam sibi ex omnibus stultissimum videretur. Accidit, vt rex Maurum, seruum fi delissimum, cum magna vi auri ablegaret, equorum comparandorum causa. Id factum scurra literis mandatum, nil minùs expectanti regi in haec verba recensuisse fertur. Alfonsus rex Christianus, Mahumetanum Poenum aliquot aureorum millibus onustum, ornatum, ad Mahumetanos dimisit. Exitus acta probabit. Ego verò, si bona fide reuertatur, Maurum stultissimum, Alfonsum sapientiss. si no̅ reuertatur, quod probabilius est, Alfonsum stultissimum, Maurum sapientissimum, pro ea, qua polleo, censoria auctoritate, pronunciare non verebor. Aegidius Corrozetus de Dictis & factis memor. Nicolavs morio Saxoniae ducum (quem ob miros iocos octoginta Talerorum millibus in familia herciscunda aestimasse dicuntur) cùm inter fratres de diuidenda regione ageretur, veste principali indutus in consessum proceru̅ venit, & ecquid placeret, Fridericum duce̅ interrogauit. Laudante cu̅ Duce, in cubiculum exiuit, & forfice vestem dissecuit: mox altera̅ parte̅ indutus Principi se obtulit, & nunquid placeret, rogauit. Prin [1637] cipe verò factum illius virgis coërcendum minitante: Vt libet, exclamauit, modò & te vicissim virgis caedant, qui diuisione cum fratre inita, pulcriorem hac vestem dilacerare conaris. Mediolani Qvidam furiosos domi in lacunam aquae foetidissimae demergere, & tamdiu inedia & balneo macerare consueuerat, donec resipiscerent. Adductus est inter caeteros quidam, quem vsque ad femur in aquam posuit: qui post 15. dies coepit resipiscere, ac curatorem rogare, vt ex aqua reduceretur. Ille hominem exemit à cruciatu, ea tamen conditione, ne domum egrederetur. Stans aliquando super ostium (neque enim ingredi audebat, timore lacunae) equitantem vidit iuuenem cum accipitre & duobus canibus. Eum ad se vocauit, rei motus nouitate, cùm omnium rerum, quae antè vidisset, oblitus foret. Expiscatur singula, quid equus, quid canes, quid accipiter. At vbi accipitris, canum & equi expensas lx aureis constare, auium verò, quae caperentur, precium vix ad quinque aureos quotannis excrescere audiret, admiratus stultitiam iuuenis: Abi hinc ocyus, inquit, antequam medicus domum redeat. Nam si te hîc compererit, veluti insanissimum omnium, qui viuant, in lacunam suam conijciet curandu̅ cum caeteris mente captis, atque vltra omnes vsque ad mentu̅ in aquam summam demerget. Poggius in Facetijs. Lvco quidam Vallesianus, natiua moria laborans, hoc vno videbatur sapere, quòd homini ad pastum instar bruti abiecto vxorem minimè conuenire, ludicro hocce facto demonstrare solebat. Edulij delicatioris copia facta solus illud domi deuorare consueuerat. Interea tamen velut ad irritandam gulam fingebat assidentes sibi vxorem atque liberos, tam feminas quàm mares, certis locis distributos, suis quinetiam nominibus insignitos: ferculo???ue in partes diuiso, singulas singulis mazanomi loco apponebat, vt nihil reliqui fieret. Tum verò contracta fronte: Quàm bellum est inquit, ô Luco vxorem & liberos habere, quas dum alere studes, tute ipse fame pereas. Nec multò pòst: At meliora duint superi, exclamabat: subinde???ue partes singillatim repetens. Haec vxoris Toniae, illa Tonnili vel Luculi, ista Elsulae vel Gretulae pars erat, eadem???ue ad te redit, Luco, iure haereditario. Hinc eiulatu & lamentis veluti mortuos paruo prosecutus tempore, exporrecta demùm fronte, Gratias Deo agito, Luco, qui te à talibus liberarit pedicis. Tu si sapis à nuptijs abstine, & panem tuum tibi ipse conseruare potiùs, quàm alijs distributum recipere malis. His dictis, in effusum cachinnum solutus, solus deuorabat omnia. Thomae Plateri, praeceptoris nostri, acroama. Mechanici. Horum exempla ex singulis Mechanicorum Titulis, ad generalis huius loci illustratione̅, afferri possunt, ex Pictura, Coquinaria, Venatoria: quatenus Artes istae praeter praecepta etiam peculiari Prudentia opus habent, f. 3667. 3672. 3698. Veteres Pictores & Statvarii, vt inuidiam operum suorum declinarent, & reprehensiones aliorum cùm euitarent tum emollirent, plerisque suorum operum inscribebant, Phidias vel Apelles vel quiuis alius Faciebat: vt hac voce opus incoatum, nondum vltimam manum adhibitam indicarent, esset???; adeò liberum ipsis, si qua viderentur, ad dere, demere, emendare, corrigere. Duobus tantùm magna cum inuidia perfectionis titulum verbo Fecit inditum asserit Plinius in praefatione Hist. naturalis. Theon cùm pinxisset virum armatum, qui excursionem ex vrbe repentè faceret, & furore quoda̅ correptus in hostes irrueret: non priùs exhibuit picturam, quàm tibicinem iuxtà collocasset, qui carmen orthium caneret, quod ad praelium animaret. Aelianus lib. 2. Corporis. Hvivs svnt loci Mulieres prudentes. Consule Tit. Mulierum, quae populos rexerunt, f. 750. Ob prudentiam enim huius sunt loci: ob dignitatem, ad fortuita pertinent. Ex seq. praeterea Prudentiae Inuentricis titulis consilia, quaedam mulierum petantur. Rebecca Iacobo F. primogeniturae ius prudenter obtinuit. Gen. 27. Noemis Ruthae nuptias cum Boozo conciliauit. Abigail Nabalem maritum stolidum seruauit. 1. Regum 26. Cùm Ioabus Polemarchus Dauidis, Abelmaacham oppidum, in quod Seba Bochris F. confugerat (qui defectionis Israëlitarum decem tribuum à Dauide auctor fuerat) oppugnare aggrederetur: Mvlier quaedam prudens de muro cum Ioabo collocuta, cùm no̅ vrbem, sed Sebam peti intellexisset, suis ciuibus persuasit, vt illi abscissum Sebae caput de muris proijcerent. Quo facto, patriam suam seruauit, & perfidiam Sebae vlta est. 2. Regum 14. Thecvana, mulier prudens, Absalomum reconciliauit Dauidi patri. 2. Regum 14. Eleganter apud Euripidem Troadibus, Hecvba affirmat, se sciuisse in quibus vincere maritum, & in quibus vicissim à marito sinere se vinci deceret: [Greek words] Semiramidem Diodorus filiam fuisse ait Dercetonis nymphae, patre incerto, quae ín lacum, Ascaloni vrbi proximum, praecipitem se dedit, quòd virginitatem amisisset: foetum???ue feminam Semiramidem inter saxa relictam: infantem à feris alitibus???ue enutritam: matrem ipsam pro dea habitam, cultam???ue capite tantùm humano, reliquo corpore piscis forma: nec gustant Syrij ex piscibus lacus illius, ceu deae sacris. Semiramidem in potestatem venisse Simmae regij pastoris, adoleuisse???; ïn maximam pulcritudinem, ac denupsisse satrapae Memnoni: tum in notitiam & gratiam Nini regis venisse, dato consilio, quo Bactrae, quae tunc à rege obsidebantur, capi possent. Ita Nino Semiramis coniuncta est, & formam & ingenium mulieris admirato. Ex his natus est Ninus minor. Illa post mariti mortem regnum Asiae cepit, filio puero adhuc, rexit???ue annos duos & quadraginta. Sunt qui tradant à marito relictum ei regnum: alij, vt Athenienses, & hos secutus Dion, cùm petijsset à marito, vt quinque tantùm dies regni ius sibi concederet, id???ue impetrasset, in regno illo iussisse maritum occidi, vel, vt alij narrant, perpetuae custodiae tràdi. Iustinus lib. 1. & Diod. lib. 3. Celtae intestina seditione laborantes cùm ia̅ arma sumpsissent, Vxores eorum se inter medias acies oppone̅tes, ita transegerunt, vt viri in gratiam redeuntes, litem deponerent. Et vicatim oppidatim???ue in posterum, si quando Celtae consilium ineunt, de bello, de pace, aut etiam alijs, quae communiter ad ipsos aut ad socios pertinent, singula de mulierum sententia administrantur. In foederibus certè cum Hannibale factis continebatur, ne Celtae Carthaginensibus exprobrent, Carthaginensium hipparchos atque duces esse iudices: neque Celtis Carthaginenses obijciant, Celtarum mulieres iudicare. Poliaenus lib. 7. Lacedaemonij publicis consilijs adhibuerunt Mvlieres, illas???ue frequenti curia in exequendis negotijs socias assumebant, feminarum???ue arbitrio decernebantur multa. Alex. ab Alex. lib. 4. cap. 11. Mortuo Demophonte, Pisae tyranno, Elei, quos multis incommodis affecerat, de acceptis iniurijs cum Pisaeis disceptàrunt. At conuenit inter eos, cùm sedecim ciuitates id temporis in Elea vigerent, singulas matronam vnam edete, quae cùm aetate, tum vitae ac generis dignitate caeteras anteire videretur, atque his omnium còntrouersiarum arbitrium permitti. Sedecim itaque Feminae vtrinque populo pacis co̅ditiones tulére. Pausanias lib. 5. Troglodytis tantae auctoritatis fuêre Mvlieres, vt in conflictu bellorum, matronae intercursu suo infestas acies dirimerent, adeo???; quidem, vt ipsis intercedentibus praeliari ducere̅t nefas. Alex. lib. 4. c. 11. Apud Germanos priscos frequenter Feminae, quas plurimas in castris habebant, labentem aciem restituerunt, aut infestissimos animos conciliarunt. Ibidem. Plutarchus libro primo [Greek words], vbi de morbis animi disserit, virgines ait Milesias repentè, sine vlla euide̅ti causa, volu̅tatem cepisse obeundae mortis, ac deinde plurimas vita̅ suspe̅dio amisisse. Id cùm accideret indies, suasu Matronae cuiusdam, decreuêre Milesij, vt virgines nudae cum eode̅ laqueo, quo essent praeuinctae, efferrentur. Post id decretum, virgines ab ea insania cessarunt, pudore solo deterritae tam inhonesti funeris. Gel. lib. 15. c. 10. & Polyaen. lib. 8. Theano, Pausaniae mater, dubitantibus Spartanis, quomodo illum, religione templi Chalcioeci sese tuentem, ob tentatam proditionem punirent: latere in limine templi posito, tacita ciuibus ostendit, obstructis muro foribus fame proditorem necandum. Diod. lib. 1. Pythes, qui regnante vixit Xerxe, cùm fortè reperisset auri metalla, totus???ue in opibus esset ex ijs parandis, nullo modo, sed intemperanter & assiduè in his versabatur, studio???ue omni alio relicto & opere, cunctos ciues pariter fodere, aut egerere purgaréve aurum compellebat. Oppressis multis, omnib. fatiscentibus, mulieres ad fores aedium Conivgis Pythij supplices accesserunt. Has illa, bona spe ostensa, remisit domum. Mox nonnullos ex artificibus, quorum fidem praecipuè probatam habebat, accersit: inclusis imperauit, vt aureos panes, bellaria varia & poma, esculenta???ue ac poculenta, quib. maximè Pythen delectari sciebat, facerent. Paratis omnibus, cum reuersus domum esset Pythes (nam peregrè erat profectus) coenam poscenti, auream mensam vxor, atq; in ea nihil, quod edendo esset, verùm aurea omnia proposuit. Primùm oblectarunt illum simulacra: caeterùm satiàtis oculis, cibum postulauit. Apposuit illa, quod concupierat aurum. Indignabundo & esurire clamanti, illa: Atqui horum, inquit, nullius praeterea nobis copiam parasti. Quippe industria & artes exoleuerunt omnes. Nemo agrum colit: sed semente, plantatione, & pascendi cura neglecta, effodimus & quaerimus ea, quae nulli vsui sunt, enecantes nosipsos & ciues. Quibus Pythes motus, metallorum opus non prorsus reliquit: sed quintam [1638] partem ciuium incumbere ei voluit, reliquos agriculturam & artificia tractare. Plut. de Virtutib. mulierum. Artemisia, Cariae regina, apud Xerxem in tanta fuit auctoritate in expeditione contra Graecos, vt illius consilio semper vteretur: ea prudentia, vt optima semper suaderet, quibus si Xerxes paruisset, cladem ad Salaminem non accepisset. Herodotus lib. 8. Cyrus minor, Persarum rex, Aspasiae Hermotimi Phocensis filiae formosissimae & optimè educatae captus amore, cùm eam in vxorem duxisset, saepenumerò eam de rebus arduis in consilium adhibuit: & quotiescunque sententiam eius secutus est, nunquam poenituit. Aelianus libro 12. de Varia historia. Phila, Antipatri F. Cassandri soror, quae priùs Cratero, pòst Demetrio Antigoni filio nupsit, prudentia excellere videbatur. Si qui erant in castris turbulenti, eos sedabat, erga vnum quemque sic sese gerens vti conueniebat, & sorores filias???ue Pauperum elocabat suis sumtibus, multos etiam calum nijs appetitos liberabat à periculis. Fertur & Antpatrum ipsius patrem (qui videtur prudentissimus fuisse eorum, qui post Alexandrum Magnum potentatu functi sunt) cùm puella esset adhuc Phila, solitum cum ea de maximis consultare negotijs. Diodorus lib. 19. Tradunt nonnulli, capta Troia quosdam profugos, cùm naues essent nacti, ad Hetruriam vi ventorum expulsos, circa Tiberim anchoras iecisse: vbi vxoribus eorum fatiscentibus, pelagi???ue pertaesis iactationis: Vnam, qui & genere clarior caeteris esse & praecellere mente videbatur, Romam nomine, vt classem incenderent, suggessisse. Id viros primùm aegrè tulisse. Deinde cùm necessariò sedes circa Palatium posuissent, & breui supra spem succedere̅t omnia, quòd agrifertilitatem miram sentirent, reciperent etiam ipsos accolae, praeteralios Romae honores, eius etiam vt auctoris vrbi nomen indidisse. Caelius lib. 24. cap. 5. A. L. Hersiliae consilio, quae Romulo nupsit, vel, vt alij aiunt, Hostilio, Sabinae praelium diremerunt, & patres maritis conciliarunt. Quidam eam feminam grandem natu fuisse arbitrantur, Romae???ue cum filia, quae inter caeteras virgines fuit rapta, materno affectu subsedisse. Dionyfius eam scripsit Seculliam appellatam, siue Seruiliam. Huius consilio inter Sabinas agitatum ferunt, virorum permissu, ad Tatium regem & parentes, aliquot feminas ex suis popularibus mitterent, quae suppliciter de pace cum his agerent. Missas itaque triginta numero matronas, à quarum no minibus sint totidem in vrbe Curiae nominatae. Alij quingentas habent. Sabellicus lib. 3. Enn. 2. Coriolano infestis Volscorum signis Romam properante, & legatos omnes, etiam Pontifices pace̅ petentes auersante, mulieres praesenti periculo perculsae templa agminibus complerant, deorum???ue simulacris cum lacrymis obuolutae, pacem precabantur. Ibi Valeria, Poplicolae soror, femina singulari prudentia, caeteras matronas hortata est, vt Veturiam Coriolani matrem, & Volumniam vxorem vnà omnes adirent (Plutarchus Virginia̅ pro Volumnia scripsit) eas???ue precibus compellerent, vt in castra ad Marcium contenderent, vrbis excidium deprecaturae. Sab. lib. 9. En. 2. Augusto Caesari Cn. Cornelius, Pompeij Magni ex filia nepos vnà cum alijs insidiatus est. Quos cùm nec occidere vellet Augustus (neque enim securitati suae interitu illorum quicquam consuli videbat) nec absoluere auderet, ne plurium ea lenitate contta se audacia confirmaretur: neque interdiu securus, neque noctu quietus esse poterat. Quae cùm Livia videret, rogabat, qua de causa noctu no̅ dormiret? Cui ille, Quísnam, inquit, mulier, inter tot hostes vel minimam capiat quietem, & in tam frequentibus insidijs? Tum illa, multis ea de re verbis factis, denique consuluit, ne quem insidiatorem occideret: sed alio quouis modo eos castigaret, ne quid eiusmodi deinceps conarentur, venia imprimis & benefaciendo. Nunquam, inquit, gladius cuiquam sui amorem persuadere aut extorquere potuit: sed eum, qui punitur perdit, caeterorum animos ab eo, qui poenas sumit, alienat ob metum sibi quoque impendentem. Paruit Liuiae Augustus, & reos verbis castigatos dimisit: Cornelium etia̅ consule̅ designauit. Zonaras Mesa Varia, Heliogabali auia, in senatum Romanorum admissa sententiam dixit, & omnia senatorum munia obiuit. Alex. lib. 4. cap. 11. Heliogabalus primus Caesarum fecit Symiamiram siue Soenidem matrem suam in Senatu consulum occupare subsellia: licèt & in colle Quirinali mulierum Senatum extruxisset. Senatusco̅sulta ridicula admodum, de legibus matronalibus, quo ad vestitum & ornatum, tulit plurima: & sententiam dixit. Occiso Heliogabalo cum matre, cautum fuit deinceps, ne vnquam mulier Senatum ingrederetur. Cuspinianus Ivlia Mammea, Aléxandri principis mater, laudatissima femina Syra genere, cuius auspicijs filius puer orbem terrarum sapientissimè rexit. Volat lib. 16. Anthrop. Dominica Valente Imp, marito à Vestgothis caeso, hostes Constantinopolim obsidentes prudentia sua sustinuit, ciues & precibus & auro confirmauit. Bonfinius lib. 2. Dec. 1. Theodora Imperatrix, cùm ei Rex Bulgarorum mortuo Theophilo marito per legatos bellum denunciasset, Fore ipsi ignominiosum respondit, siue vincat siue vincatur, propterea, quòd cum femina pugnasset: Eo???ue responso Bulgarus & à bello abstinuit, & paulò pòst Christianam fidem amplexus est. Zonaras tomo 3. Theodora, mortuo marito Constantino Monomacho Imp. sola potita rerum, quoad vixit omnia in sua potestate habuit: id???ue co̅silio & opera ministrorum suoru̅, quos summis magistratibus praefecit. Ipsa verò pro tribunali praesedit, legatis respondit, magistratus creauit, ius dixit, susfragia tulit, sententiam suam in rebus priuatis & communibus interposuit. Ac fortunata fuit eius gubernatio. Neque enim quisqua̅ illi se opposuit, neque subditi decreta eius neglexerunt, neq; vlla gens cum Romanis bellum fecit: sed & anni partes suam temperie̅ habuerunt, & terra vberes fructus tulit. Zonaras. Pipinus, Caroli Magni F. expeditione co̅tra Venetos suscepta, cùm per stagna exercitui aditus nullus esset, neque nauibus propter vadum ambiguum tutò vti liceret: tandem consilio vnius Vetvlae, quae sola Medoaci deprehensa fuerat ab hoste, ponte ex dolijs constructo, equites in Riuuma altum immittere voluit magno conatu, sed ob Venetorum virtutem infelici successu. Sabellicus tamen lib. 2. Dec. 1. fabulosum hoc esse suspicatur. Ingenti fame Dania premebatur. Snio rex de procerum consilio decernit, senes, mulieres, impuberes in exilium pellendos: solos, qui patriam sua vita defendere possent, relinquendos. Femina primaria, duorum, qui consilio illi interfuerant, mater, crudelitatem & immanitatem decreti huius per filios regi detegit, & ad saniorem mentem reuocat. Non personarum imbellium, sine quibus ne fortes quidem viuere possent, sed familiarum integrarum sortes ducendas. In quas exilij sors incidisset, illae cum viris, liberis & vxoribus patria emigrarent. Placuit regi & Senatui humanum feminae commentum. Itaque ductis sortibus exules nauibus in Scandiam, hinc in Gotlandiam emigrarunt, vbi deae Frigae monitu Lo̅gobardorum nomen adsciuêre. Cranzius lib. 2. Daniae, cap. 20. ex Saxonis Grammatici lib. 8. Berengaria, Ferdinandi Legionensis regis vxor, sed ab eo propter consanguinitatem repudiata mortuo Alfonso IX. Castellae rege, patre, Henrici patris, qui patri successerat, tutelam suscepit. Eo mortuo, cùm Castellani regnum illi deferrent, acceptare illud noluit, sed in Ferdinandum F. XI. annorum transtulit: Ferdinandum patrem, qui aliam vxorem duxerat, id indignè ferentem, armis repulit: ea prudentia omnia administrauit, vt Alfonsus IX. Reuixisse putaretur. Mortuo quinetiam Ferdinando, qui regnum legauerat filiabus ex Tarasia regina susceptis, mira dexteritate filio suo regnum asseruit, vt licèt regnorum vnio ferè omnibus displiceret, tamen eam sine sanguinis effusione procurarit. Rodericus Toletanus lib. 9. rerum Hisp. Veneti magnificè Vngariae regina̅ Beatricem Aragonia̅, Mathiae Coruini sponsam, excepêre. Cùm huic in occursum senatus Venetus cum vniuerso patriciorum ordine obnauigasset: eam congratulantibus patribus, ingenuis???ue matronis vsqueadeò cunctis appositè ac eleganter respondisse, & in Senatu tam grauiter & ornatè orasse memorant, vt supra sexum sapere praedicarent. Bonfinius lib. 4. Dec. 4. Femina Graeca maritos à Theobaldo, Camerinorum principe, captos, ne castrarentur, sua obtinuit prudentia. Secuta enim virum captum magnis eiulatibus, interrogabatur, quid peteret? Illa confi dentiùs: Quid est, inquit, quòd viri fortissimi bellum feminis indicitis: quid in vos deliquit sexus infirmior? Ad quam Camerinus: Et quis malum feminis, nisi Amazonibus, bellum inferat? Tum mulier: Quando, inquit, ideo pugnatis, vt victos°emasculetis, non cum alijs, quàm cum feminis bellum geritis. Omnis licèt substantia auferatur, dummodo viros relinquatis, habent vnde consolationem accipiant feminae. Hac verò parte truncatos si remittitis, non viros, sed feminas spoliatis. Promeruit libertas dicacis feminae, vt virum cum omni praeda reciperet. Luitprandus Ticinensis libro quarto, cap. 4 & Cranzius libro 3. cap. 9. Metropoleos. Alionora Maltrauersa, vxor Papafauae Carrariensis (à quo postea familia sortita est cognomen Papafaua) vltra morem feminarum tantum prudentia valuit, vt eam nobiles viri certatim consulerent. Sed vt in rebus agendis, sic etiam in curandis aegritudinibus, consilio & experientia praestabat. Bern. Scard. lib. 3. hist. Pat. Pueri, Iuuenes prudentes. Consule Tu. Indoles Prudentiae, quatenus rudimentum Habitus est Indoles. f. 3734. Cyrvs puer prudens, in Astyage auo luxuriara ciborum, & vinolentiam reprehendit. À Mandane matre rogatus, vt [1639] secum in Persiam rediret, quòd iustitiam apud Medos discere non posset (apud Persas enim [Greek words], apud Medos verò [Greek words] iustum esse: illic libertatis communis, hîc tyrannicae libidinis rationem haberi) respondit: Atqui pater tuus Astyages, ô mater, peritior est [Greek words] docere, quàm [Greek words]. Docuit enim ille Medos omnes minùs habere. Itaq; neque me docebit plus caeteris habere. Puerili libertate quamuis inscius tyrannidem aui sugillauit. Docuit ille non volentes, sed inuitos Medos, hoc est, coëgit per vim & rapinam. Xenophon lib. 1. Paediae. Cùm Aristagoras Mileti tyrannus, Spartanos ad societate̅ contra Darium inducturus, sumto oleae ramo ad domum Cleomenis se contulisset, in???ue praesentia Gorgvs Cleomenis filiae octo vel nouem annos natae, in cepisset polliceri illi vndecim talenta, si precibus suis annueret: id???ue abnuente Cleomene subinde repeteret: puella astans: Pater, inquit, hospeste corrumpet, nisi hinc abis. Cleomenes delectatus puellae consilio, in aliud conclaure abijt: & Aristagoras è Sparta protinus discessit. Herod. lib. 5. Arcesilai principis Cyrenaeorum iuuenis prudentiam, Pindarus ode 5. Pythiorum extollit. P. Scipio minor, iuuenis etiamnum, tantam habebat opinionem fortitudinis & prudentiae, vt Cato senior interrogatus de his, qui apud Carthaginem militarent, in quibus erat & Scipio, Homerico versu ex Odyss. [Greek words]. responderit: [Greek words]. Ille sapit solus, volitant alij velut vmbrae. Plutarchus in Rom. apoph. Plinius lib. 7. refert, Catonem Ce̅sorium velut ex oraculo prodidisse, senilem inuentam praematurae mortis esse signum. Et apud Senecam libro Controuersiarum secundo, controuersia prima, Cestius de ingenio Alfii Flauij praedicare co̅sueuit, tam maturè magnum ingenium non esse vitale. Talem puerum Sophocles [Greek words] vocat. Erasmus. Scribit Iosephus Briuius Mediolane̅sis in suo Panegyrico, cùm Franc. Petrarcha esset Mediolani in aula Vicecomitum, inter multos purpuratos & nobiles viros Galeacius praecepit Filio, qui primus postea dux Mediolani fuit, tunc puero adhuc, vt sapientissimum ex astantibus ostenderet. Puellus oculis hinc inde volutis, Franciscum adijt, & manu apprehensum patri cum omnium admiratione monstrauit. Hieron. Squarzaficus in vita Petrarchae. Senes prudentes. Graecis, qui duce Agamemnone Troiam obsidebant, vescentibus & potantibus senex Nestor Texere sermones ante omnia cepit: fuit???; hic & inuitationis & optimorum consiliorum regi auctor. Plut. lib. 7. Quaest. conuiuial. 9. In Odyssea Homerus de Aegyptio heroe̅ iam sent sic meminit: [Greek words]. Qui iam incuruus erat senio, sed plurima norat. Ioscelinvs Comes Edessanus à Latinis in Syria creatus summus bello dux, veteranus???ue imperator, cùm aeger in cubili iaceret, immensas???ue Barbarorum copias appropinquare haberet exploratum, iussit filium eodem nomine Ioscellinum in eos ducere. Iuuenis tergiuersabatur, multitudinem hostium horrens. Pater senex aeger???ue lectica latus, aciem instruxit tanta arte, ac ita milites acuit, vt de victoria non dubitaretur. Hostis senem ipsum imperare vbi primùm accepit, quem aetate valetudine???ue infirma esse crediderat, discessit. Aemilius lib. 5. Fortvnae. Hvc pertinent Pontifices prudentes. Martinvs V. Pontifex inconsultationibus mirae prudentiae vir est habitus. Nam & quid agendum, & quid vitandum esset, statim re proposita, acutissimè dijudicabat. Breuis in dicendo, cautior in agendo, adeò vt priùs rem factam cernerent homines, quàm ab eo excogitatam putarent. Eius autem sermo plenus sententijs erat. Platina. Leo X. Pont. in deliberationibus grauissimarum reru̅ diu cuncta excutiebat pensitabat???ue: ita tamen, vt decernendi tarditatem mira exequendi celeritate compensaret. Iouius in eius vita, libro quarto. Reges, Principes, Magistratus prudentes. Salomon Dauidis F. sapientiae nomine in sacris commendatur: vt non tantùm theoricam illam, sed & practicam prudentiam in regendo populo, quam ille vnicè prae omnibus diuitijs à Deo opt. max. efflagitauit, intelligamus. Duodecim annorum erat, quando suscepit imperium: & tamen quia habebat sapientiam, propterea non est appellatus iuuenis. Erat enim in eo latitudo cordis & amplitudo sapientiae, quanta arena est in maris littoribus. Hieronymus Com. libr. 2. in Esaiam, cap. 3. Ianvm Italiae regem bifrontem fuisse referunt quidam, quòd fuerit prudentissimus, viderit???ue procul ventura, & respexerit praeterita. Sicut de cordato Homerus inquit: [Greek words]. Plutarchus in Problematis duas causas affert: alteram, quòd Ianus fuerit Perrhaebus Graecus, qui postea quàm in Italiam venisset, linguam simul cum moribus mutarit. alteram, quòd Italos populos Ianus & agros colere docuerit, & rempublicam administrare. Viues in lib. 7. de Cui. Dei, cap. 8. Poltys Thracum rex, cùm legatos ad eum bello Troiano pariter Troiani & Achiui misissent, iussit Paridi, redderet Helenam, & duas ab se formosas mulieres caperet. Plutarchus in Apophtheg. Argvs rex fuit Peloponnesi, longè ante Pelopem, qui prudentiae nomine fabulae locum dedit, vt [Greek words], diceretur, & totó corpore oculos habere fingeretur, qui non simul, sed alternatim somnum caperent. Hunc Iuno Iô in vaccam mutatae custodem dedit, ne à Ioue liberaretur. Eum tamen Mercurius sua voce sopitum interfecit: quoniam fucatae eloquentiae etia̅ solida prudentia saepe manus dare cogitur. Eustath. Ilad. [Greek words]. Petevm Mnesthei, qui ad Troiam militauit, patrem, cùm esset Aegyptius, postmodum Atheniensium ciuem & regem factum, duplicis naturae extitisse aiunt: quoniam duplicis politiae, Graecae scilicet & Barbarae, quarum alteram partem ferae habet, hominis alteram, particeps suerit. Diod. libro primo, capite 2. Amasim Aegyptiorum regem prudentem fuisse scribunt, iusti aequi???ue amatorem. Qua ex re ab Aegyptijs est rex constitutus, cùm regio genere ortus non esset. Cùm Elienses circa Olympiacum certamen occupati, legatis ad eum missis quaesissent, quo maximè modo id certamen iustè fieret: Si nullus Eliensis certaret, respondit. Polycratem Samiorum principem, qui se cum societatem inierat, cùm & ciues & externos eò nauigantes violentiùs tractaret, per legatos ad modestiam hortatus est. Eo autem consilium respuente, per epistolam societatem diremit, scribens, Cùm sciret illmn breui impiae tyrannidis poenas daturum, nolle ex amici casu dolere. Ad mirati sunt Graeci plurimùm viri prudentiam; cùm Polycrati breui, quod praedictum fuerat, euenisset. Diod. lib. I. cap. 8. M. Antoninvs Pius Imp. seditiones vbicunque factas, non crudelitate, sed modestia & grauitate compressit. Capitol. Alexander Mammeae F. imperium adeptus, matre & auia auctoribus, primum omnium à senatu petijt, vt sexdecim ex eo ordine legerentur, qui auctoricate & innocentia caeteros anteirent, quibus in cognosce̅do & decernendo vteretur consiliarijs. Sab. lib. 6. Enn. 7. Ferdinandvs & Isabella Hispaniae reges (ab his enim Hispania communibus auspicijs regebatur) fama prudentiae admodum celebres & clari fuerunt: quòd ex maximis motibus sua regna in summam tranquillitatem atque obedientiam reduxissent: quod???ue bello decem annos continuato, Granatae regnum, à Mauris annos circiter octingentos possessum, àd Christianam religionem compulissent. Guicciardinus libro 1. Lavrentio Medice anno Sal. 1492. extincto, pacis Italiae, quae illius prudentia ceperat atq; steterat, fun damenta labefactata sunt. Is enim quamdiu vixit, veluti sequester & fraenum erat moderandarum cupiditatu̅ Ferdinandi Aragonij, & Ludouici Sforciae Mediolanensis. Quorum simultates, eo sublato, Italiam in grauissimas calamitates, euocato Carolo IIX. Gallorum rege, praecipitarunt. Idem. Alfonsvs Aragonum rex, perabsurdum sibi videri dicebat, reges ab alijs regi, & duces ab alijs duci. Notauit autem principes & magnates, qui quum imperij & principatus titulos sibi vendicent, alieho tamen consilio regantur, etiam nolentes. Panorm. lib. 2. de reb. gestis Alsonsi. Apud Venetos pro nefarijs ciuibus propè habeba̅tur, qui agro??? in continenti possiderent. Extant adhuc aliquot conciones in Senatu habitae à Thoma Mocenico, duce clarissimo: quibus suadet, abstinere omnino publicè & priuatim continentis possidendae. Egnatius lib. 8. cap. 6. Duces militares prudentes, stratagematis excellentes. Exempla ex Stratagematum Titulis particularibus mutisari poterunt, quatenus vnus & idem in varijs Stratagematum speciebus excellit, f. 1754. Iosva Nunis F. plena afflatus sapientia scribitur, quia Moses ei Domini iussu manus imposuerat, ei???ue Israëlitae mortuo Mose paruerunt. Deuteron. Vlysses, quem sapientiae nomine celebrat Homerus, dolo & calliditate gloriatur, non malo, sed quo iustè contra hostes vti possumus. Inquit ergo:
|| [1640]
[Greek words]. Eidem ob prudentiam Pallas assistere fingitur Odyss. [Greek words]. [Greek words]. Heroës etiam victoriam ei acceptam retulerunt: [Greek words]. Primùm enim fuit auctor, vt Achilles, inter filias Lycomedis virginali habitu latens, ad bellum pertraheretur: deinde sagittas Philoctetis, quas is ab Hercule ceperat, ad Troianum bellum attulit, sine quibus Troia capi non potërat, vt monuerat oraculum. Cineres Laomedontis clàm è Scaea porta rapuit. Palladium caesis arcis custodibus sustulit. Explorator cum Diomede missus, Rhoeso Thraciae rege caeso, abduxit equos, antè quim Xanthi aquam bibissent. Haec autem omnia nisi, fierent, Troia omnino erat inexpugnabilis. Sed & [Greek words], transfugit ad hostes. Equus insuper ligneus, quem Epeus fabricatus est cum Pallade, fuit Vlyssis stratagema. Rectè etiam Nemo & Vinum, Torris???ue & Aries, stratagemata possunt appellari, contra Cyclopem adhibita. Atq; etiam cera sociorum auribus illita, & ipse rectus ad malum alligatus. Nam & haec excogitabat contra perniciosam Sirenum musicam. Quid verò de pera mendici dicas, & quaecunque erga Eumae um aut Penelopem finxit? [Greek words] Quid referam pugillationes, & arma iuuenum ebriorum è fumo eximere, atque à ianuis intendere iaculum? Annón haec omnia fuerunt aduersus hostes stratagemata? Ex Homero. Polyaenus lib. 1. Bacchvs, cùm aduersus Indos expeditionem faceret, vt eum ciuitates reciperent, perspicuis ac manifestis armis exercitum non armauit, sed vestimentis exilibus, & pellibus ceruinis: hastas autem hedera cinxit, summam cuspidem occupabat thyrsus. Cymbalis & tympanis pro tuba signu̅ dabat. Et hostes vino inebrians, ad saltationem impulit. Et quaecunq; alia sunt orgia Bacchi, omnia fuerunt ipsius stratagemata, quibus Indos, alias???ue terras in suam potestatem redegit. Polyaenus libro primo. Aristomenes Messenius, suae tempestatis homines eximia quadam astutia & calliditate longè superasse dicitur: cuius defuncti cor, cùm exectum esset, pilis refertum fuisse ferunt, teste Plinio libro vndecimo. Valerius Maximus libro primo, cap. 8. Nicias Atheniensis si quando dux esset, securitati studebat, atque ideo nimirum succedebant ei res plerunque, quas nulli, suae sapientiae vel consilio vel virtuti asscribebat, verùm eas, quò gloriae declinaret inuidiam, contentus de ea decedere, ad Fortunam referebat, atque ad deos confugiebat. Et res ipsae astipulabantur. Nam cùm saepiùs id temporis ciuitas Atheniensis & grauiter cespitaret, in nullius venit ille consortium cladis. Plut. in Nicia. Pericles in expeditionibus suis ex securitate summam est laudem consecutus. Neque enim praelio, cuius valde dubia alea & periculum esset, decreuit libenter: neque eos qui ceptis ex praecipitibus praeclaros succcessus habuerant, & celebrabantur, vt claros duces duxit sequendos aut, imitandos: semper???ue vox haec eius audita ad ciues est, quatenus facere ipse posset, mansuros ipsos in perpetuum immortales. Plutarchus in Pericle. Quotiescunque praeturam erat initurus, cùm sumeret chlamydem, apud se dicebat: Attende tibi Pericle: liberis imperaturus es, Graecis, & Atheniensibus. Plutarchus in Apophthegmatibus. Postulante classem Alexandro Macedone, cùm euocaret Phocionem nominatim populus Atheniensi vt adesset, & sententiam suam expromeret: exurgens, Consulo igitur, inquit, vobis, vt aut vincatis ipsi, aut amici sitis victorum. Plutarch. in Apophtheg. Teribazvs, Persarum regis Artoxerxis duxfortissimus, in consilijs ea est vsus dexteritate, vt quoties rex consilijs illius vsu, est, nunquam aberrarit. Diod lib. 1. Fama est, Philippvm Macedonem magis de prudentia, astu imperatorio, & successu, quem in conciliandis hominibus habuisset, quàm de copiarum & auxiliorum viribus gloriari solitum: quòd rerum bene in praelijs gestarum laus sibi cum his, qui secum militassent, communis esset: sed eorum, quae orationis comitate rectè transegisset, titulum sibi vni retineret. Diodorus lib. 16. Iphicrates Atheniensis singulari quadam militaris rei scientia & industila polluit: & ad omne bonum institutum suapte natura, quasi duce, vsus fuit, & in diuturno illo Persico bello, multa ad bellum vtilia excogitauit: praesertim verò ijs, quae ad armaturam spectant, diligenter prospexit. Diodorus lib. 15. Duces saepenumerò adhortare solitus erat, vt bellaturi milites ita instituerent, vt non tantùm in acie consisterent, sed peritissimè quoque disponerentur ad quosuis hostium insultus. Aciem enim siue ordinationem exercituum humano corpori assimilabat. Pectus phalangem appellabat, manus laeuis armaturae milites, pedes equitatum, caput ducem: reliquorum aliquod si desit, claudum & mancum exercitum esse: sin deficiat dux, totum inutilem discedere. Idem, quoties vates dehortarentur, non statim morem gerebat: sed aut multitudinem tra̅sponebat, aut terram seu locum mutabat, atq; iterum sacrificia redintegrabat. Polyaenus lib. 3. Aratvs Sicyonius, vt consilijs & astu mirificè polluit, ita in aperta acie timidus fuit. Plut. in Arato. Pyrrhvm Aeacidae F. regem Epiri, Procles Atheniensis fortuna & rerum gestarum splendore Alexandro Magno inferiorem fuisse testatur: at in disponendis in acie copijs, & capiendi consilij, quo hostis caperetur, arte praestantiorem. Pausanias in Messenicis. P. Val. Poplicola Sabinos quarto suo Coss. maxima strage affecit. Eam victoriam, quamuis omnia magna Romaniasscribere dijs soliti sint, vnius consilio attribuerunt ducis: primum???; haec fuit post praelium vox militum, Claudos, caecos, & penè vinctos Poplicolam hostes ipsis obiecisse trucidandos. Etiam pecunia populus ex praeda & captiuis corroboratus est. Plut. in Poplicola. In nullo imperatorum maior viguit solertia, quàm in Hannibale: quae tanta in vno extitit, vt quum tot annos in hostili terra exercitum ex omni colluuione gentium mixtum rexerit, quibus non lex, non mos, non lingua vna fuerit, alius quidem habitus, alia vestis, alia arma, alij ritus, alia sacra: ita tamen arcto vinculo omnium animos copularit, vt in summa stipendij & rerum omnium penuria, nullam sit expertus seditionem. Sab. lib. 5. Enn. 5. Cum Q. Fabio & M. Marcello vel praetoribus, vel consulibus, vel proconsulibus bellum gessit: fuit enim vterque horum quinquies consul. Marcellum in quinto consulatu circumuentum insidijs occidit. Fabio lusit operam saepiùs dolum & technas machinatus: semel duntaxat eum in leuem induxit errorem. Misit ad Fabium cum literis fictis nobilium & principum Metapontinorum, si accessisset, vrbem prodituros: eos???ue, qui hoc consilij cepissent, dum ille mouisset propiùs, expectaturos. His motus liteteris, cum parte copia???um constituit Fabius nocte illuc proficisci: verùm auspicanti cùm aues non ad dixissent, mutauit sententiam: nec multò pòst intellexit scriptas ad se fraude Hannibalis literas, locatas???ue ab eo prope illam vrbem insidias. Plut. in Fabio. Deleta Carthagine à Scipione Aemyliano consule, idem quoque in Hispaniam aduersus Numantinos profectus, vti insolentissimos Numa̅tinorum animos, superiorum Romanorum ducum culpà auctos, contunderet: quum reperisset exercitus voluptatibus corruptos: praecepit, vt omnià, quae ad voluptatem atque lasciuiam aderant, de castris abijcerentur, & confestim scortorum multitudo de castris amota est. Itaque coquorum & scortorum vltra duo millia expulit: adire culinas & tabernas inhibuit, atque iumenta exonerantia fessos venum dari iussit, militem???ue quotidiano laborè exercuit: & sic à turpi libidine purgatus est exercitus. nam tantae est exercitus virtutis, quanta imperator. Igitur Scipio non illicò cum hostibus pugnauit, vt quasi incautos circumueniret: sciens, nunquam Numantinos otiosos, sed iugiter ad bella paratos & expeditos. Vnde milites suos in castris tanquam tyrones exercuit in ludis, & sic totam aestatem hyemem???ue sine pugna transegit: ac deinde ad praelium cum Numantinis descendit. 10. Gerund. lib. 7. Paralip. Hispan. Q Sertorivs in Hispania exul contra Romanos mirus fuit artifex in breui momento diuersis locis se ostendendi, ab alijs???ue ad alia certamina traducendi. Ita enim dilabebantur milites illius, confluebant???ue, vt crebrò Sertorius palaretur solus, crebrò rursus instar torrentis repentè intumescens C L. armatorum millibus ingrueret. Plut. in Pomp. In obeundis expeditionibus dubiu̅ cautior ne fuerit Ivlivs Caesar, an audentior. Exercitum neq; per insidiosa itinera duxit vnquam, nisi perspeculatus locorum situs: neq; in Britanniam transuexit, nisi antè per se portus, & nauigationem, & accessum ad insulam explorasset. At idem obsessione castroru̅ in Germania nunciata, per stationes hostium Gallico habitu penetrauit ad suos. À Brundusio Dyrrhachium inter oppositas classes hyeme tra̅smisit: cessantibus???; copijs, quas subsequi iusserat, cùm ad accersendas frustra saepe misisset, nouissimè ipse clàm noctu paruulum nauigium solus obuoluto capite conscendit: neque aut quis esset antè detexit, aut gubernatorem cedere aduersae tempestati passus est, quàm penè obrutus fluctibus. Praelia non tantùm destinatò, sed ex occasione sumebat: ac saepe ab itinere statim, interdum spurcissimis tempestatibus, quum minimè quis moturum putaret: nec nisi tempore extremo ad dimicandum cunctantius factus est. Quò saepiùs vicisset, hoc minùs experiendos casus opinans: nihil???; se tantum acquisiturum victoria, quantum auferre calamitas posset. Suetonius. Philes Palaeologus in aulica Palatij vmbra semper versatus, cùm Andronicum Palaeologum Imp. propter bellum Turcicum aestuantem videret, ab eo petijt, vt sibi vel paruum exerci [1641] tum colligere liceret. Quem cùm ex animi sententia accepisset, primùm humanitate, & omnis generis officijs ac muneribus militum animos ad bellicam fortitudinem excicauit, eodem???ue victu, summa???ue comitate vsus est. Deinde monuit, vt ab omniflagitio sibi temperarent: & sacerdotibus magnam pecuniam distribuit, vt Deum pro se atque exercitu deprecarentur. Pòst, antequam vrbe egrederetur, castra hostium exploranda esse censuit, ne temerè progrederetur. Tandem post ancipites pugnas hostes deleuit. Gregoras lib. 7. Magnvs Sfortia eum prudentiae iudicij???ue militaris tenorem ad vitae exitum constantissimè tenuit, vt non temerè quicquam in rei bellicae negotio decerneret, nisi accito vel infimo quoque centurione & milite veterano, vt exquisitis separatim omnium sententijs, quod patrandum foret, multorum iudicio probaretur. Sed id tanta dissimulatone expetebat, vt semper alienis exordijs & fabulis animi propositum celaret, atque aptè demùm ad id quod vellet, instituto nouo sermone deferebatur: quoniam eo pacto nunquam prolato interiore animi decreto, auctoritatem suam egregiè retineret: nec ob id persuasione prudentiae animi minorum ducum inflarentur: quando ij alia semper de causa vocatos, & fortuito demùm sermone in grauiorem consultationem incidisse, humanitate ducis facilè existimarent. Verùm illos confecto negotio iucundè potiùs quàm grauiter in corona laudabat, qui feliciter in disputatione diuinassent: & id quidem iucundiore gratia, quòd liberaliter, & nullo fastu gloriam communicare videretur. Iouius in vita eius. Legati, Oratores prudentes. Ismenias Thebanus legatus ad regem Persaru̅ missus patriae causa, cùm more solito regem adorare iuberetur, antequam sermonem cum eo conferret, anulum, quem manu gestabat, detraxit, atque clàm ad pedes regis abiecit: confestim??? procumbens, tanquam adoraret, sustulit eum iterum. Et sic honorem quidem adorationis Persarum regi praestitit: nil tamen commisit, quod ignominiosum aut indecorum foret Graecis. Aelianus lib. 1. de Var. hist. Aristides alienus cu̅ esset à Themistocle, & mitteretur cum eo legatus peregrè: Placétne, inquit, Themistocle, vt ad fines simultatem deponamus, resumturi, si videbitur, eam reduces? Plutarchus in Apophthegmatibus. Megacles Messenius Siculus, Agathocli Syracusiorum tyranno omnibus in rebus aduersabatur, multos???ue Sicilienses contra eum concitabat, ijs, qui eum de medio sustulissent, amplissima munera promittens. Quibus iniurijs irritatus Agathocles, Messanam oppugnaturus, misso praecone, Megaclem à ciuibus exposcebat. Megacles vltrò se ad tradendum tyranno obtulit, si legatus mitteretur. Decernentibus haec Messenijs, accedens in castra Agathoclis: Ego verò, inquit, & legatus ciuitatis nomine venio, & moriturus, sed antè de legatione cum amicis audias. Quibus conuocatis, in eorum con sessu Megacles patriae iura percensens, ad extremum inquit: Si ad excinden das Syracusas expeditionem Messenij suscepissent, vtru̅ pro Syracusis, an pro Messenijs omnia faceres? Subridente ad hoc Agathocle, amici praesentes eum hortabantur, legato verba facienti parceret. Ille deposito bello, Megaclem saluum & incolumem domum remisit, amicitiam???; cum Messenijs fecit. Polyaenus lib. 5. Polistratidas legatus ad regis praefectos inter alios missus, ijs rogantibus, Priuatim an publicè missus esset? respondit: Si compotes voti fuerimus, publicè: sin tulerimus repulsam, priuatim. Plutarchus in Lycurgo. In Apophth. Polycratidas dicitur. Leo Byzantius, auditor Platonis, cùm missus legatus ad Athenienses ob miram ventris pinguedinem inter perorandum derideretur: Quid ridetis, inquit, ô Athenienses? Scitote mihi vxorem esse longè pinguiorem. Tales tamen tantos???ue vnus tantùm & admodum breuis lectulus capit: discordes ne tota quidem Byzantiorum vrbs. Philostratus in Sophistis: & Plut. in Politicis. Suidas. Tisaphernis accusandi gratia, Conon Atheniensis à Pharnabazo ad regem Artaxerxem missus, cùm ex chiliarcho Tithrauste intellexisset, sibi absq; [Greek words] ad regem no̅ concedi aditum: Mihi verò, inquit, non est graue, quemuis honorem habere Regi: sed vereor, ne ciuitati meae sit opprobrio, si cùm ex ea ciuitate sim profectus, quae caeteris gentibus imperare consueuerit, potiùs Barbarorum, quàm patrio more fungar. Itaque quae huic volebat, scripta tradidit. Probus in Conone. À Sexto memoriae proditum est, Sostratvm, doctum & acutum virum, cùm missus esset à Ptolemaeo ad Antigonum, vt rem si posset, regi illi suo accommodatam, ab eo extorqueret: negante ipso, obtinuisse quod volebat, statim his tantùm Homericis versibus pronunciatis: [Greek words] Auditis enim illis, consilium mutasse Antigonum. Cùm plebs Romana aere alieno pressa in montem Sacrum secessisset iuxta ripam Anienis: Patres ex maioribus natu moderatissimum quemque, & maximè popularem miserunt ad plebem. Princeps legationis fuit Menenivs Agrippa. Hic partim obsecrans, partim senatum defendens, in extrema oratione ad figuram peruulgatam fabulae delapsus est. Nam omnes hominis partes coniurasse ait contra ventrem, questas solum ignauum in homine & immunem quiescere, omnia???ue illius quaeri auiditati, ingenti suo labore & ministerio: ventrem verò stultitiam earum derisisse, ignorantium recipere quidem alimentum intra se omne, sed reddere id ex se, & distribuere in alias. Eadem, inquit, ratio, Quirites, patru̅ est vobiscum. Nam rectè atque ordine deliberata apud eos consilia coepta???; omnibus vobis adferunt & dispertiunt vtilitatem atque fructum. In concordiam deinde concessum est, postulauerunt???ue à senatu, & obtinuerunt, vt quinque viri crearentur, quibus auxilij latio esset, qui nunc Tribuni plebis voca̅tur. Plut. in Coriolano, & Val. Max. lib. 8. cap. 9. Legati ad Pyrrhum de captiuis redimendis venerunt, atque inter eos C. Fabricivs: cuius apud pop. Rom. ingens nomen esse vt viri boni, & bello insignis, sed admodum pauperis, ostendit regi Cineas. Hunc Pyrrhus cùm priuatim benignè haberet, contendit, vt aurum acciperet ab se, nullam quidem ob rem turpem: verùm amicitiae id & hospitij appellauit pignus. Abnuente illo, tacuit in praesentia. Postero die, quò eum exterreret, quòd nunquam vidisset elephantem: imperauit, vt maximam belluam colloquentibus ipsis à tergo admouerent post aulaeam. quod factum est. Tum signo dato remota est aulaea, & proboscidem bellua repentè sublatam suspendit super caput Fabricij, vocem???; emisit horrendam & asperam. Ille verò sensim conuersus arrisit, & ad Pyrrhum ait: Neque heri aurum tuum me, neque bellua hodie commouit. Super coenam, cùm varius sermo haberetur, maximè de Graecia & philosophis, incidit fortè Cineas in Epicuri mentionem: recensuit???; quid de dijs & de Republica censeant, summum bonum eos in voluptate collocare: Reipublicae procurationem, quasi ea vitae noceat beatae, eam???ue perturbet, deuitare: deos remotos à beneficentia & ira & cura nostri in otiosam & affluentem delitijs vitam relegare. Adhuc disserente eo, exclamans Fabricius: Papae, inquit, Pyrrho haec praecepta & Samnitibus, dum nobiscum bellum gerunt, cordi sint. Vnde admiratus animum & grauitatem huius Pyrrhus, multò impensiùs amicitiam iungere cum Romanis diremto bello studebat. Illum verò inuitauit priuatim, vt comitaretur se pace perpetrata, viueret???ue secum, offerens ei primum locum inter omnes amicos suos & duces. Cui submissè fertur Fabricius respondisse: Atqui non fuerit id rex è re tua. Nam illi ipsi, qui nunc venerantur & suspiciunt te, si me probauerint, me praeoptent regem tibi. Hoc dictum Pyrrhus non infenso neque tyrannico animo accepit. Imò verò amicis quoque Fabricij praedicauit animi celsitudinem, captiuos???ue vnius illius fidei credidit hac lege: Si pacem abnuisset senatus, vt salutatis propinquis & Saturnalibus celebratis ad se remittere̅tur. ac peracto festo remissi fuêre. Si quis remansisset domi, in eum sanciuit senatus mortem. Plutarchus in Pyrrho. Q. Fabivs Iurisconsultus ad Carthaginenses legatus Cornel. Sempronio Coss. quum essent duae tesserae positae, vna pacis, altera belli: arbitrio sibi dato, vtram mallet referre Romam, vtramque sustulit, & ait: Carthaginenses petere debere vtram mallent accipere. Pomponius. Plvtarchvs iuuenis etiamnum in legationem cum alio ad Proconsulem missus: cùm ille casu quodam restitisset in itinere, solus conuenit Proconsulem, & negotium transegit. Vt iam reuersus domum erat renunciaturus legationem, exurgens pater seorsum, praecepit ei, ne diceret, Discessi, sed Discessimus: neque Dixi, sed Diximus: reliqua???ue cum collega participans & communicans, vt referret. Plut. in Politicis. Maiorianvs (qui pòst Rauennae Imperator designatus est, Auito mortuo) à Valentiniano Imperatore legatus missus in Africam ad Vandalos, pacis causa: exploratorem insuper egit, & ne ab hostibus agnitus circumueniretur, nomen mutauit, & capillos flauo colore tinxit. Cuspinianus. Berengarius, Adelberti Eporediae Marchionis filius Hugonis Italiae regis insidias metuens, anno 940. ad Othonem Magnu̅ Imperatorem confugerat. Sexennio pòst mittitur ab eo in Italiam Amedevs quidam explorandi causa. Is mutato ornatu ijs, qui Romam religionis causa petebant, se iungit: atque in Italiam profectus, singulos principes conuenit, &, quid eorum sit consilij ac voluntatis, exquirit: neque tamen omnibus se eodem habitu offert, verùm alijs atrum, alijs album, alijs alius coloris se ostendit. Hoc vbi fortè ad aures Hugonis accidit, iubet hominem diligenter conquiri, & statim comprehendi. Verùm ille, qua erat versutia praeditus, omnes eius insidias facilè elusit. quin etiam barba, quam nitentem alebat, pice foedata, & capillis fuluis atratis, & facie polluta cùm se debilem simulasset, nudus inter pauperes in conspectu re [1642] gis vescentes obuersatus, neque agni???s, ab eo vestem tulit, & quidquid de se & Berengario loqueretur, excepit. Quibus actis, quòd claustra Alpium custodiri ab eo, atque viatores excuti accepisset, per inuia atque aspera loca traiecit, atque ad Berengarium cum legatione saluus peruenit. Ita Berengarius cùm se desiderari ab Italicis cognouisset, cum paucis per Venustam vallem in Italiam transijt. Sigonius libro 5. Regni Italici. Hvgo Caesariensis, Gallus eques, ab Almarico Hierosolymorum rege legatus ad Elhadechum Calypham Cayri missus, vt aduersus Calypham Baldacensem cum eo foedus iniret: cùm è more data vtrinque dextra, res stabilienda esset: vt vidit Hugo Calypham non dignari eum dexterae suae contactu, & idem Sultanum Suar & Ad miratos facere, dicenres Calyphae personam humanam excessisse conditionem, & ceu sacram fas non esse ab homine contingi, praesertim qui diuersa coleret numina: denunciauit se infectis rebus inde abiturum, nisi Calypha eo modo, quo ipse Almarici regis nomine, dextera data ac iureiurando foedus sanciret. Coactus igitur Calypha, dexteram Hugoni, sed sericeo velatam panno porrexit. Contingere autem eam Hugo abnuit, nisi cùm ipse nudam porrigeret dexteram, nuda etiam à Calypha porrigeretur. Itaq; Hugonis grauitas extorsit, vt nudam ipse quoque dexteram Calypha daret. Fulgosus lib. 6. cap. 4. & Egnatius. Ob Ferrariam occupatam Clemens V. Venetis aqua igni???ue interdixerat. Franciscvs Dandulus ad eam culpam deprecandam à Senatu missus, & serò tandem ad conspectum Pontificis ad missus: catena ferrea collo iniecta, ad eius mensam tamdiu canis instar prostratus iacuit, donec expugnata Clementis ira, ignominiosam notam patriae ademerit. Atque ex eo fuit illi postea Canis cognomen inter suos. Sabellicus libro 7. Ennead. 9. & Egnatius lib. 7. cap. 2. & lib. 3. cap. 3. & lib. 6. capite 2. & 4. Exemplorum. Cùm Rodolfum Imperatore̅ duo insignes Oratores, quorum alter barbam canam & capillos nigros, alter verò capillos canos & barbam nigram habebat, in arduo negotio accessissent: Rex eos audire noluit, nisi priùs rationem diuersitatis barbae & capillorum exposuissent. Hi deliberandi spacio accepto, altero die Regem adeuntes: Ego, inquit primus, canam habeo barbam, quia omnis mea cura fuit, vt ori satisfacerem & gulae de nulla alia re cogitans. Idcircò caput mansit cum suis capillis nigris, & mentum vestitum est barba cana. Alter inquit: Capilli mei simul cùm egressus sum vterum matris meae creuerunt: post vigintiquatuor annos demùm erupit barba: quae cùm eandem assequetur, quam nunc capilli habent, aetatem, eundem quoque colorem sortietur. Rex argutiam vtriusque laudans, remisit honestè expeditos. Cuspinianus. Cùm grauissima essent dissidia apud Anglos, inter Edouardi IV. & Henrici VI. quem Edouardus regno Angliae deturbarat, posteros: & Ricardus, Edouardi frater, nepotibus interfectis, regnu̅ scelestè inuasisset: contra eum conspiratio facta est, inter Elizabetham viduam Edouardi, & Margaritam matrem Henrici VI. Ea???ue conspiratio per Lvdovicvm natione Vualum, vtriusque reginae medicum, facilè processit. Margarita enim cognita caede filiorum Edouardi, coepit benè sperare de fortuna filij sui Henrici, si illi filia Edouardi Elizabetha natu maior daretur in matrimonium: & Henrici VI. & Edouardi sanguis per affinitatem misceretur. Id???ue consilium aperuit Ludouico medico, eum???ue orauit, vt cum regina vidua Edouardi ea de re secretò ageret. Hac enim ratione Ricardum, vt patriae hostem, facilè à regno deturbari posse. Ludouicus absque mora reginam conuenit, ac rem non vt mandatam sibi, sed tanqua̅ ab se excogitatam narrat. Placuit consilium reginae adeò, vt iusserit Ludouicum ad Margarita̅ adire, quae Londini morabatur, atque verbis suis promittere, se daturum operam, quò omnes amici Edouardi viri sui, partes Henrici eius filij sequerentur, si modò ille iuraret, se post adeptum regnu̅ ducturum in matrimonium Elizabetham filiam, aut Caeciliam aetate minorem, si illa priùs moreretur, quàm ipse potiretur regno. Ludouicus actutùm officio functus, inter mulieres facilè negotium confecit. Statim inde Principes Ricardi ferocitatem perosos in societatem pertraxère, & Henrico exuli consilia sua detexêre. Henricus Caroli IIX. Francorum regis subsidio acie Ricardum vicit, regno???ue potitus Elizabetham duxit. Polydorus lib. 25. Cùm Florentini missis legatis non semel frustrà de mittendis auxilijs aduersus Philippum Vicecomitem Mediolanensein Venetos sollicitassent: tandem Nicolavs Vsanus vltrò Venetias profectus, patrum tamen consensu, & in conspectum Ducis Senatus???ue Veneti introductus, enumeratis cladibus Florentini populi, & egestate aerarij, alienatione insuperanimorum vicinorum: nouissimè addidit, Nos, quandoquidem à vobis repellimur, Philippum regem facimus. Vos postea Caesarem vel inuiti facietis. Ea verba cùm indignantis & praeceps consilium capientis esse viderentur, inflexerunt tandem Venetorum animos, foedus???ue contra Philippum cum Florentino populo ictum est, anno 1425. Bracellus libro primo Belli Hispanici. Franciscvs Marchesius Iureconsultus à Genuensib. ad Galeacium Mediolanensem ducem orator missus, cùm dissicilem ad eum haberet aditum, die S. Ioannis Galeacio munus basilicae herbae vas plenum misit. Dax Franciscum statim acciuit, vt missae herbae causas intelligeret. Franciscus omissis ijs, quae à Genuensibus mandata erant, paucis explicauit: Ego, Princeps, Genuensium ad te orator veni: quoru̅ ingenia basilicae herbae persimilia sunt: leuiter tacta, suauem perfundunt odorem: contrita, scorpiones procreant. Hac parabola adeò Principis animum permouit, vt qui anteà nullis flectebatur rationibus, tum aequas aures in posterum praeberet. Fulgosus libro 8. capite 10. ASTVTI HOMINES. Famulatur huie vitto Mendacium & Dolus, quem malum vocant, quando aliud agitur, aliud simulatur. Astutia veluti efficiens est, Mendacium velut instrumentum. Eapropter Mendaciorum quoque exempla aliquot huc referri possunt, fol. 2835. 2859. Stellionem Plin. esse scribit animal lacertae simile, quo nullum fraudule̅tius homini inuideat. Inde???; Stellionvm nome̅ aiunt in maledictum translatu̅. Haec ille libro 30. cap. 10. Vlpianus libro 3. ff. de Crim. stel. Vbicunque titulus criminis deficit, illic stellionatus obijciemus. Quod enim in priuatis iudicijs est de dolo actio, hoc in criminibus Stellionatus persecutio. maximè autem in his locum habet, si quis fortè rem alij obligatam dissimulata obligatione per calliditate̅ alij distraxerit, vel permutauerit, vel in solutum dederit. Hotoman. de Verbis iuris. Bispellionis nomine hominem duaru̅ pellium fignificari constat. Eius autem appellationis origo in Arcadum fabula posita est, quam Plin. lib. 8. cap. 22. exponit: Ij certos homines stagnum quoddam transmissos in lupos transfigurari tradu̅t, & postannos nouem eo in habitu confectos, idem stagnu̅ remeantes pristinum habitum recipere. Vnde Versipelles dicti. & apud Fabium, Eandem recipere vestem. Idem. Popvli fravdvlenti. Suidas scribit, iactatum vulgò, [Greek words], Triplex cappa pessimum: quo gens deformatur triplex, Cretvm, Cilicvm (nam inde etiam frequens Graecis verbum est [Greek words], quod est asturè malefice???ue circumuenire) denique Cappadocvm. Caelius lib. 18. cap. 30. A. L. Aegyptios, praesertim verò Alexandrinos, astutos esse & fal laces, multis auctoritatibus probat Caelius lib. 16. A. L. cap. 3. [Greek words] dicebantur astuti & impostores. Theocritus [Greek words]. id est, —laedit sceleratus Astu Aegyptiaco obrepe̅s ia̅ nemo, nocêtve. Aeschylus: [Greek words]. id est, Aegyptij miri struendis artibus. Erasmus in Adagijs. Incessitur Syrorvm gens, vt mortalium auidissima, sicuti Hicronymus inquit, néc non vafricia nimis solers, attestante idipsum adagio ex Suidae monumentis, [Greek words], hoc est, Aduersum Phoenices Syri: vbi versuto imponere satagit versutus. Sunt enim in Syria Phoenices quoque. Caelius lib. 18. cap. 24. Antiq. Lect. Aeolicum pro fraudulento vsurpant priores, ac [Greek words] decipere est apud Hieroclem: quoniam eiusmodi fuerint Aeoles. Veniunt autem in decuriam eandem, quos passim modò Ceretanos nuncupamus: nam olim Cerete oppido ab Romanis solo aequato, inopes inde Ceretani per Italiam disiecti, vt sibi vitae necessaria corradere̅t, multarum scientiam reru̅ commenti, ac pleraque consarcinantes, quibus apud inscitam plebem & pullatum circulum facilè sibi fidem doctrinae multiuariae facerent, omnibus qui eadem grassarentur via, celebre ad posteros dedêre nomen. Caelius lib. 11. cap. 8. A. L. [Greek words], id est, Ars Megarensis dicitur, cùm dolo & astu res agitur, non sincera fide. Olim enim Megarenses vulgò malè audiebant, tanquam fraudulenti ac ficti, quòd aliud sentire solerent, aliud loqui, vt indicat Aristophanis interpres in Acharnanibus. Citatur apud Suidam hic senarius: [Greek words]. Sed enim ars adest mihi quaepiam Megarensium. Erasmus in Adagijs.
|| [1643]
Andromache in sui nominis Tragoedia apud Euripidem ita describit Spartanorvm mores: [Greek words]. id est, Heus omnium mortalium inuisissimi, Spartam incolentes, fraudulenti consilî, Mendaciorum principes, & opifices Tecti malorum, tortiles, sani nihil. Idem. Sicvli pollent acumine & vafritia. Propterea Maternus eos acutos vocat, & Apuleius lib. 11. trilingues. Vnde Sicilisitare verbum Plautinum, est astutè loqui. Rauisius. Cercopes populi in Epheso notae fraudulentiae, qui conati sunt ipsi etiam Ioui imponere. Hincadagium, Cercopum coetus: de impròborum conuentu. Gens Moscovitica caeteris omnibus Ruthenis astutior, callidior & fallacior est. Si autem cum externis aliquando commercia habent, tunc non se Moscouitas, quò maiorem fidem obtinea̅t, sed aduenas, id est, Nouogardenses, vel Plescouienses esse simulant. Singvli homines. In genere. Archytas dicebat: Quemadmodum si etiam summam diligentiam adhibeas, tamen piscem sine spinis non inuenias: sic neq; Hominem, qui non dolosum spinosum???ue quiddam habeat admixtum. Aelianus de Var. hist. lib. 10. Avtolicvs Mercurij filius, in furtis secundas ab eo habuit. Et id quoque testatum facit Homerus Odys. [Greek words]. Vbi inter reliqua sic de eo scribit: [Greek words]. Polyaenus lib. 1. Pyrrhander sycophanta quispiam fuit, insignitè versutus, notae???ue malitiae. Itaque in prouerbium abijt. Aristophanes in Equitibus: [Greek words]. id est, Ac per Iouem fuit quidem Pyrrhandrica ista techna. Erasmus in Adagijs. Dercyllidam scribit libro 3. Rerum Graecarum Xenophon, fuisse sagacis ingenij virum, & ad excogitandum promti, ac [Greek words], inde???; cognominatum Sisyphum. Phrynondas sua versutia in prouerbium abijt. Sic apud Aristophanem: Scelerate tu, ac Phrynonda & impurissime. Theagenes, quòd esset garrulus ac stupidus, more anserum, & versipellis more vulpium, vulgari ioco dictus est [Greek words], voce composita ex ansere & vulpe. Quanquam Didymo magis probatur anseris nomen ad ditum, quòd auitio ac praesertim anserinis supra modum delectaretur, videlicet vulpium more. Erasmus in Adagijs. Ammianus XIV. refert, Pavlo cuidam, qui plurimos admira̅dis technis deferebat apud Constantium, vulgò cognomen inditum cathenae, quòd in complicandis delationibus nodos necteret insolubiles. Zoticvs sub Heliogabalo Imp. tantu̅ valuit, vt ab omnibus officiorum principibus sic haberetur, quasi domini maritus esset. Idem hoc familiaritatis nomine abutens, omnia Heliogabali dicta ac facta vendebat, alijs alia pollicebatur, omnes fallebat, dicens: De te hoc locutus sum, hoc de te audiui, hoc de te futurum est. Lampridius. Mechanici. Vt Pictores. Pictor quidam, qui gallos gallinaceos pinxeratinscitè, puero iussit, quàm longissimè vt veros gallos abigeret à tabula. Plut. de Dignosc. adul. Cavpones. Zenodotus ait, Athenis cauponem fuisse quempiam nomine Cantharvm, que̅ ob maleficia & imposturas ac proditiones, capitis affecerint supplicio. proinde vulgò receptum, vt in versutos acimpostores diceretur, Cantharo astutior. Mihi verò propiùs videtur, si referatur ad animantis naturam, & ad apologum Aesopicum, quo narratur, quemadmodum scarabeus tanto aquila inferior viribus, tamen ingenio superarit auium omnium reginam. Erasmus in Adagijs. Mvlieres. Gotvara vxor Colonis, qui Frothonis Danorum regis patruus erat, eximiae procacitatis facundia quantumlibet disertos eneruare solebat. Pugnabat siquidem verbis, non modò quaestionibus freta, verumetiam peruicacibus armata responsis. Imbellem nemo feminam debellare poterat, à lingua spicula mutuantem. Quosdam verbositatis petulantia refellebat, veluti quibusdam cauillationum nexibus implicatos, fallaciarum laqueis strangulabat. Oris aculeo frangere foedera, ac sociare callebat. Saxo lib. 5. Pontifices. Alexander VI. antequam ad Pontificatum ascendit, per trigin taseptem annos (id quod in eo ordine perrarum est) Cardinalis fuit, & naturalem astutiam longa experientia Pontifi ciorum negotiorum ita exercuit, vt omnes Pontifices calliditate superarit. Garimbertus lib. 4. de Vitis Pontificum. Reges. Dicitur Promethevs Iapeti filius, aliquando duos tauros Ioui immolasse, atque eorum carnes ab ossibus diuisisse: tum in alteram pellium carnes, in alteram ossa inclusisse, deinde Ioui dedisse optionem, vtrum mallet taurum eligendi. Iupiter capta optione, cùm dolos eius viri grauiter ferret, vt iustam opportunitatem vltionis nactus videretur, ossa elegit, atque illa fraude irritatus, ignem mortalibus eripuit, vt testatur Hesiodus in Theogonia. At Prometheus Mineruae auxilio ascendit in coelum, ibi???ue ferula ad currum Solis admota, ignem rursus in terras detulit. Id cùm resciuisset Iupiter, Vulcano imperauit vt feminam è luto componeret. Quae omnibus artibus à dijs donata, vocata fuit Pandora. Neque ante illam extitisse femineum sexum crediderunt. Pausanias in Atticis. Ha̅c fabulantur missam fuisse à Ioue ad Prometheum cum omnibus malis in vasculo inclusis. Quod munus cùm spreuisset Prometheus, illa ad Epimetheum fratrem contendit, qui demto vasculi operculo omnia mala euolare sentiens, vix vltimam, & in imo residentem Spem occlusit, cum qua vas illud seruauit. Cùm verò Prometheus Iouis munus reiecisset, quòd insidias formidaret, dicitur à Mercurio Iouis iussu ad Caucasum montem in spelunca, quae erat apud Paropamissadas, vinctus. Strabo lib. 15. Quantum eius iecinoris per diem ab aquila consumebatur, tantundem per noctem excrescebat, ne vnquam doloris materia deficeret. Hesiodus in Theogonia. Duris Samius scriptum reliquit, non ob ignem raptum, sed quia Palladem amauerit, Prometheum coniectum fuisse in vincula. Eapropterad montem Caucasum habitantes populi, soli Ioui & Mineruae no̅ sacrificant, vt illius supplicij auctoribus, cùm eximiè colerent Herculem, qui Prometheum è vinculis liberasset. Natalis Comes Mythol. lib. 4. cap. 6. Protei Dei marini, Aegyptiorum certè regis (quem illi sua lingua Caetea dixêre) tra̅smutationes variae ad varias eius fallacias referendae sunt, quòd dolis quoscunque vellet superare posset. Eum tamen Menelaus diuino auxilio, vir vtique prudens atque sapiens, superauit, & vera dicere coe̅git. Diodorus libro 2. Sisyphvs Corinthiorum rex, ob astutiam in prouerbiu̅ abijt. De eo Homerus: [Greek words]. id est, Sisyphus, in terris quo non astutior alter. Rursus Iliad. [Greek words]. [Greek words]. Ab hoc genus duxit Vlysses, quem Homerus vbique vafrum & callidum facit. Erasmus in Prouerb. [Greek words]. Iupiter rapuerat Aeginam, filiam Asopi Boeotiae regis, illam quaerebat pater. Venit ad Sisyphum: is indicat raptorem. Ea re indignatus Iupiter, Sisypho Mortem mittit. Sisyphus, qui & callidus admodum, & fortis esset, Mortem corripit, & arctissimè vincit. Vincta Morte, videt inferorum deus neminem ad se ampliùs descendere: quare prodit indignabundus, Sisyphum occidit, ac Mortem liberat. Cùm ergo hoc modo ad inferos descendisset Sisyphus, non minùs vafer iam mortuus, quàm cùm viueret, effecit eloquentia & calliditate, vt persuasi Pluto & Proserpina, eum ad superos redire siuerint: quò se venire cupere dicebat, vt vxorem Meropem obiurgaret suam, quòd iusta, quae ipse mandauerat, cùm è viuis excederet, non persoluisset: qua re peracta, mox regressurum. Sed ille, vbi resumta anima Corinthum reuersus est, de reditu no̅ potiùs cogitauit, quàm senium eò detruserit. Alij tamen scribunt, à Theseo interfectum fuisse, cùm Atticam latrocinijs infestaret. Addunt poëtae, eo supplicij genere apud inferos plecti, ob fidem non seruatam, vt saxum ingens in montis cuiusdam verticem cogatur peruoluere: quod quum ad summum penè extulerit, repentè deorsum relabitur. Homerus Iliad. 6. & Odyss. 11. Virgilius Aeneid, 6. Ouidius 3. Metamorph. & 13. item 4. Fastorum. Cleomenes Spartanus rex astutissimus fuit. Ex vno disce reliqua. Dierum septem inducias, quas [Greek words] vocant, cum Argiuis inierat: mox consopitos pactionum fiducia, nocte ab illis tertia, inuadens, alios quidem contrucidauit, alios captiuos abduxit. Quum perfidiae insimularetur, noctes iureiurando minimè additas est cauillatus. Quin & quicquid calamitatis hosti sit illatum, à dijs hominibus???ue comprobari. Caelius libro 11. cap. 7. A. L. Lvdovicvs XI. Gallorum rex acri & versatili ingenio fuit: quod consistere & conquiescere non poterat. Hoc enim potitus, mox aliud affectabat cupiebat???ue. Occultus, vehemens, atque omnium impatiens. Verùm id in primis cauebat, ne fortunae quicquam committeret, si vel astu, vel simulatione, vel alia quauis arte posset euadere. Omnia scire cupiens, humilis [1644] fortunae hominibus facilis, habitu modicus, conciliandi peritissimus, quos sibi aut prodesse aut nocere posse intelligebat, ad ea quae cautè moliebatur nulli sumtui parcens, in caeteris pecuniae negligens & contemtor. Chronicon Francorum. Dvces. Lysander Lacedaemonius picturabat perpetrabat???ue magna ex parte res bellicas dolis, & innocentiam compendij gratia celebrabat: alias pro recto vtebatur vtili, nec verum falso ducebat per se potiùs, sed vtrunque metiebatur emolumento. Illos verò, qui turpe ducere̅t Herculis progeniem in bello adhibere dolu̅, ridiculos existimabat. Quò enim pertingere leonina nequeat, ibi assuen dam vulpina̅. Dictum eius commemoratur ab Androclide (etsi alij Philippo Macedoni tribua̅t) quo consulebat, puerostalis, viros iureiurando decipere: Polycratem Samium subsequens, parùm rectè tyrannum dux. Plutarchus in Lysandro, & Aelianus lib. 7. Legati. Athenaeus ait, Lacedaemonios, quum sentirent barbaros Asiaticos omnia dolis agere, loco Thymbronis eò legasse Dercyllidam, quòd is nihil haberet sinceritatis Laconicae, sed ingenium subdolum ac ferum, existimantes huic no̅ posse dari verba: quem ob id [Greek words] appellarunt Lacedaemonij, quasi [Greek words]. Erasmus in Adagijs. STVLTI HOMINES. De Stultis primo Volumine egimus, respectu Efficientis, ipsius nimirum Rationis, deficientis in vniuersum, fol. 14. At hîc in specie, respectu Rationis practicae in quotidianae vitae actionibus delinquentis, propter, habitum dispositionémve similem, siue is natura sit insitus, quae [Greek words] propriè dicitur, siue aduentitius, quae [Greek words] fortè appellari posset. Atque vt omnia [Greek words] practica quarumcunque virtutum rectae rationis sunt [Greek words]: sic omnia quorumcunque vitiorum delicta vel peruersae, vel auer saerationis edicta sunt. Nos hîc vniuersim de ijs, qui velsaepè, velinsigniter à statu mentis deijci sunt visi, agamus. Popvli stvlti. Atlantes Africae populi Solem transcendentem execrantur, ei???ue omnia conuitia ingerunt, quòd torridus & ipsos & regionem perdat. Herod. lib. 4. Stobaeus sermone 42. ex Nicolao vocat Apharantes. Nulla gens tam populariter desipuit vnquam, nec magis temerè induit arma quàm Psylli, qui in Africa circa maiores Syrtes sedes habuerunt. Hi, si vera sunt quae à Graecis scriptoribus produntur, qui Austrum ventum plus nimio habere̅t inuisum, vt sibi & suae terrae noxiu̅, sumtis armis hostiliter in eu̅ profecti sunt, ceu vnum aliquem hominem, & non rem incorpoream peterent. Et illi qui tam stultè bellum ventorum vni intulerunt, magno humanae mentis ludibrio, sed fortunae adhuc maiore, victi sunt: turbatis enim Austrino flatu arenis, ad vnum omnes perierunt. Sabel. lib. 4. cap. 9. Herod. lib. 4. & Gel lius lib. 6. cap. 11. Thraces, quorum tanta perhibetur vaecordia, vt vltra quatuor numerare nequeant, cùm viderent ducem suum plurimas scalas fabricare, quibus minabatur se ad Iunonem ascen surum, illos???ue accusaturum, metu perculsi, ea quae imperauerat, fecerunt. Troiani pariter & Graeci, ob vnius Menelai & Paridis stultos amores, pro Helena adultera decennali bello contendentes, manifestae stultitiae, ab Horatio in Epistolis damnantur, vbi de Iliade Homeri scribit: Fabula, qua Paridis narratur, propter amorem Graecia Barbariae lento collisa duello, Stultorum regum & populorum continet aestus. Hinc prouerbium ex vetustissima tragoedia Liuij, Andronici mutuo sumtum, quae inscribitur, Equus Troianus: Serò sapiu̅t Phryges, in eos, quos stultè factorum serò poenitet, Erasmus. Qui priscis temporibus Boeotiam regionem incolebant, [Greek words] appellabantur, gens barbara & agrestis. Proinde quidam deprauata voce, pro [Greek words], id est, sues appellabant. Id???; scom ma cessit in prouerbium, vt primùm in BOEOTOS diceretur: ab his in quosuis indoctos, inconditos, moribus???ue rusticanis homines torqueretur, [Greek words]. Interpres Pindari in Olympicis. Plutarclius Chaeroneus & ipse Boeotus, in commentario [Greek words] indicat, Atticos stupidi, bardi, insulsi, denique & suis cognomen indidisse Boeotis, potissimùm ob edacitatem. Cuí adstipulatur Athenaeus lib. 10. refere̅s hos versus ex Eubulo: [Greek words]. id est, Sumus ad bibendum atque ad yorandum strennui, In his valemus: Athenienses dicere Promti, edere pauca, multa Thebani solent. Atque hinc Herculem quoque Thebanum edacem faciunt, sed eundem à literis alienissimum, adeò vt praeceptore̅ suum trucidarit. Fuit autem & hic Boeotus, nimiru̅ Thebis natus. Boeoti certè magis studuerunt exercendis corporibus, quàm animis excolendis. Vnde teste Stephano, quidam putauerunt nomen regioni inditum. Idem citat Ephorum, qui scripserit Athe nienses rei nauticae fuisse studiosos, Thessalos equestris, Boeotos corporum exercitamentis, Cyrenaeos curribus valuisse, Lacedaemonios circa leges fuisse diligentes. Erasmus in prouerbio, Boeoticum ingenium. Sunt qui scribant, olim Antimachu̅ recitantem apud Thebanos librum Thebaidos, cùm vidisset attentum neminem, clauso codice dixisse, [Greek words]. id est, Iure vocamini Boeoti, qui quidem aures habeatis boum: videlicet allude̅s ad etymolo giam nominis. [Greek words] enim bos, & [Greek words] aures, atque ex his Boeotorum nomen videtur compositum. Quin Homerus Iliad. [Greek words]. Boeotorum gentem pinguem appellat: [Greek words]. id est, —sed rura tenebant Proxima Boeoti, quorum crassissima gens est. Notauit & Horatius Boeotorum tarditatem in epistola ad Octauium Augustum: Boeotum in crasso iurares aëre natum. Simonides rogatus, cur solos Thessalos suis non deciperet carminibus? Stupidiores enim sunt, respondit, quàm qui decipiantur. Plut. in lib. de Audiendis poëtis. Arcades olim malè audierunt ob stupotem ingenij. De quoru̅ immanitate multa Athenaeus lib. 14. qui primi musicam omnem in ciuitatem recipere noluerunt, nec vllas liberales disciplinas, quarum cultu mansuescunt hominum ingenia. Vnde & coeli vitio, & neglectu disciplinarum, in summam morum immanitatem efferati sunt. Lucianus in libello de Astrologia tradit, Arcades ob eam causam stupidos habitos, quòd caeteris omnibus amplectentibus astrologiam, soli contem serint, sese???ue fecerint antiquiores ipsa Luna. Vnde & [Greek words] dicti. Erasmus in prouerbio, Arcadicum germen. Lesbii & Cvmani in Aeolide supra Lesbum notati sunt stoliditatis, vt indicat Stephanus. De ijs talis narratur fabula. Asinus quispiam pertaesus seruitutem, abrupto loro in syluam aufugerat. Illic fortè repertum leonis exuuium corpori applicabat suo. Atque ita pro leone se gerebat, homines pariter ac feras voce cauda???ue territans. Nam Cumani leonem ignorant. Ad hunc igitur modum regnabat aliquandiu personatus hic asinus, pro leone immani habitus, ac formidatus. Donec hospes quispiam Cumas profectus (qui saepenumerò viderat & leonem & afinum, atque ob id non erat difficile dignoscere) aurium prominentium indicio, neq; non alijs quibusdam coniecturis asinum esse deprehendit, ac probè fustigatum reduxit, domino???; agnoscenti reddidit. Interim autem risum no̅ mediocrem concitabat omnibus. Cumanis asinus iam agnitus, quos dudum creditus leo metu propemodùm exanimauerat: sic vt prouerbio locum fecerit, Cumanus asinus. De ijsdem aliud circumfertur prouerbium, Serò sapiunt Cumani. Strabo Geographiae lib. 13. putat, eos vulgò malè audisse, tanqua̅ stupidos atque insulsos, ob hanc causam, ??? ducentis annis portus vectigalia exegerint, hoc nomine, vt vrbem aedificarent, quae dare tamen non desierunt, cùm iam vrbs esset extructa. Adijcit & aliam fabulam: Cumanos publica pecunia mutuò accepta, porticus construxisse: deinde cùm pecuniam eam ad diem praescriptum non reddidissent, à deambulatione fuisse prohibitos. Aliquanto pòst cùm ingens esset pluuia, creditores ludibrij causa praeconem misisse, qui publicarent edictum, vti Cumani porticus subirent. Atque ita voce praeconis admonitos subijsse: inde natum adagium, Serò sapere Cunmànos, qui non nisi moniti senserint, defugiendam esse pluuiam. Notat & Stephanus, Cumam ac Lesbum malè vulgò audisse stupiditatis nomine. Prouerbium autem non sentit de Cuma Italiae, sed Aeolidis, quae eadem dicta fuisset Amazonium & Phriconitis, aut, vt Herod. lib. 1. Phriconis. Erasmus. Agesilaus apud Nectanabim in Aegypto merebat. Mendesius quidam rex contractis c M. hominum infestus instabat. Cùm autem Nectanabis Agesilaum confirmaret, allegaret???ue numerosos quidem Aegyptios hostes esse, sed collectitios & opifices, atq; vt tyrones floccipendendos: At non horum numerum, inquit, horreo: verùm ruditatem & inscitiam, vt quae [1645] imposturis non sit opportuna. Quippe doli hos, qui suspicaces & praeuidentes moliuntur occurrere, praeter opinione̅ circumueniunt. Nihil qui praeuidet, neque suspicatur, hic non dat captanti ansam: sicut nec luctanti momentum ille qui stat immotus. Itaque non priùs cum hoste signa conferre voluit Agesilaus, quàm circumuallatus in oppido, per angustum aditum erumpens, cùm à tergo non posset ab hostibus circumueniri, hostes à fronte cecidit, & superauit. Plut. in Agesilao. [Greek words], id est, Cescum habitas. In stupidum & bardum dicebatur. Cescos Pamphyliae ciuitas, cuius ciues ob vecordiam stultitiam???ue vulgo malè audiebant. Iuxta Cescum vrbem fluuius erat, cui nomen [Greek words] id est, amens. Quanquam Suidas, qui & ipse prouerbij meminit, Cescum ponit in Cilicia non in Pamphylia. Vnde & vulgari sermone iactatum est: [Greek words]: id est, Cescus ciuitas mentis inops. Quadrat in coetum, aut conciliabulum hominum stultorum. Erasmus. Arbela Siciliae ciuitas, auctore Stephano, cuius ciues malè audiebant olim, vt stupidi, & quibus facilè imponeretur. Apud hos igitur etiam contemtus alibi, magnum aliquid esse poterat. vnde prouerbium, Quid non fies Arbelas profectus? Erasmus in Adagijs. Cùm Graeci praeclara de Xerxe Persarum rege victoria in libertatem sese asseruissent, Eleutheria sacra Olympio Ioui facere instituerunt. Sed ambitione & auaritia Atheniensium & Spartanorum, dum hi Aristocratiam, illi Democratiam tuentur, & reliquos Graecos, specie quidem in socieratem, reuera autem in seruitutem pertrahere nituntur, libertatem multo sanguine partam, tandem amisêre. Extat apud Stob. serm. 39. hac de re drama Heniochi, in quo etiam haec leguntur: [Greek words]. Vniuersae autem variae sunt vrbes, quae longo iam tempore desipiunt. Aduenerunt (Olympia) immolatum Eleutheria, libertatis causa, postquam à tributis semel propè liberatae sunt. At ab illo sacrifi cio perdidit ipsas hospitio accipiens indies Imprudentia, multo iam tempore ipsos occupans. Caeterùm duae quaedam mulieres ipsam perturbarunt semper conuersantes: Democratia alteri nomen est, alteri verò Aristocratia: quarum culpa iam frequenter deliquerunt, & debacchatae sunt. Atheniensis populi stultitiam ipsorummet poëtae & oratores perstrinxêre. Sic Aristophanes in Nubibus: [Greek words]. id est, Laeua consilia ferunt huic adesse ciuitati. Quo loco interpres adscribit fabulam huiusmodi: Cùm Neptunus à Minerua victus, non posset Attica regione potiri, iratus immisit illis [Greek words]. id est, laeua stulta???ue consilia: hoc deinde vitium Atheniensibus [Greek words] hoc est, vernaculum fuisse, Id???ue Mineruam non mutasse: caeterùm quòd illi malè statuissent, illa in bonos exitus vertebat. Eadem de causa oues illos vocat in Vespis: [Greek words]. id est, In concione pecus ouillum considet. Eupolis apud Suidam & Athenaeum libro decimo in cosdem sic inuehitur: [Greek words]. id est, Quos antehac necpraefici conuiuio Quisquam tulisset, nunc videmus scilicet Belli duces. O' ciuitas, ô ciuitas, Fortuna vt es feliciore, quàm sapis. Item Aristophanes in Ranis: [Greek words]. Ciuium quos quidem scimus ingenuos, modestos, iustos, honestos ac probos viros esse, in palaestra???; & choris enutritos, & musica, illos expellimus: fabris autem, & peregrinis, & Pyrrhis (id est, seruis) & malis, malo genere natis, ad omnia vtimur, quipostremi aduenerunt, quibus ciuitas antehac ne propiaculis quidem temerè & facilè vsa esset. At nunc saltem, ô stolidi, moribus immutatis, vtimini denuò bonis viris. Nam & si quid prosperè egeritis, non praeter rationem erit, neq; si quid erratum fuerit. Abderitae in stuporis insaniae???ue fabulam abire, quod perspicuum est ex epigrammate Martialis lib. 10. Abderitanae pectora plebis habes. item ex Cic. de Nat. deor. Plinius lib. 25. cap. 8. docet, huic vrbi vicina esse pascua, in quibus equi pasti inflammantur rabie, quemadmodum apud Potniam asini. Erasmus in Adagijs. Lapi, vel Lapones, populi Septentrionales, ab in nata vaecordia in prouerbium Germanis abieru̅t, vt vulgò stupidi & inepti homines Lappi dicantur. Quandiu nulla commercia cum vicinis habuêre, ignorarunt domesticarum pellium precium, earum???ue magnam copiam leuium rerum repensione commutare solebant. Zieglerus in Scondia. Singvli homines. in Genere. Nabal Ziphaeus ex posteris Calebi, homo diues, at stultus fuit, respondente ingenio nomini. 1. Reg. 26. Elpenor Vlyssis socius, in Circes aedibus vino somno???ue grauatus, per scalas decidit, & ceruices fregit. De eo sic Vlysses Odysseae [Greek words]. [Greek words]. Sannas fatuus à Cratino comoedo introducitur, vnde & Latini subsannationem, & Graeci stultos Sannas vocant. Eustathius Odysseae [Greek words]. Achaevs, Callicôn cognomine, fictile vas puluinaris loco capiti supponebat. Verùm quia duritie illius offendebatur, paleis impleuit, vt mollius haberet cubile. Cognomen Calliconis obtinuit, [Greek words], hoc est, [Greek words], per antiphrasin. Eustathius Odyss. [Greek words]. Margites, euersa Troia, Priamo suppetias laturus venit. No bili & locuplete patre natus fuit. Vxorem duxit virginem, neque tamen illi commisceri voluit. Astuta virgo se vulneratam in pectine asserit, & virili licinio curari petit. Margites, dum chirurgum se praestare cupit, mariti officio functus est. Vox ficta à [Greek words], quòd ad nullam actionem esset vtilis. Erat autem Margites titulus operis, quod à quibusdam tribuebatur Homero. Ex Aristotele libro Nicomachion 6. sic describitur ab Homero: [Greek words]. id est. Hunc neque fossorem voluerunt numina diuûra Esse, nec agricolam, nec in vlla praeterea re Scitum aut egregium. Erasmus in Adagijs ex Eustathio. Plutarchus in libello de Facie, quae apparet in orbe Lunae, de Phanace quodam narrat, qui metuerit, ne Luna decideret in terram, qui???ue comiseratus sit eorum vicem, qui Lunae forent subiecti: cuiusmodi sunt Aethiopes & Taprobani, si tantum pondus in eos rueret. Idem veritus de terra coelo???ue, nisi columnis Arlanticis fulcirentur. Amphistidem tradunt magno labore vsque ad quinque numerare didicisse, vltrà verò progredi non potuisse. Etsponsam suam attingere non fuisse ausum, veritum ne à puella apud matrem accusaretur. Ignorabat, ex vtro parente natus esset. Suidas. Xenophantvs stultus, quò magis risum cohibere nitebatur, hoc ridebat profusiús. Rauisius. Cuius Aristoteles in 7. Ethicorum meminit. Bagas quispiam stupidae mentis & attonitae. Plut. in Collectaneis. Vnde ortum adagium, Vt Bagas constitisti. Mammacvthvs sola insignis fatuitate. Vade Mammacuthi dicuntur, hiantes & stupidi. Aristophanes. Melitides vltra quinque numerare non potuit. A' quónam parente, patre an matre editus in lucem esset, ignorauit. Vxorem ducere noluit, ne se apud matrem accusaret. Eustathius in Odys. [Greek words]. Suidas. Aelianus lib. 13. euersa Troia auxilium Priamo tulisse scribit. Comicorum notus est co̅uitijs, sic vt in prouerbium abierit, [Greek words], Stultior Melitide: felicismus interim, quòd eum Homerus suo nobilitarit carmine. Erasmus in Adagijs. De Melitidis sodali Coroebo, Pausanias admonuit, Coroebu̅ vnà cum Butalione ac Melitide ab Aristophane inter fatuos numerari. Eadem Suidas. Maris vndas numerare conabatur, cùm tamen no̅ posset vltra quinque prosequi supputarionem. Eustathius in 10. Odyss. & Lucianus in Amorib. Addunt quidam, Coerebum hunc Mygdonis Phrygis fuisse filium, temporibus belli Troiani. Meminit & Virgiliius Coroebi cuiusdam: —iuuenis???ue Coroebus Venerat insano Cassandrae captus amore, Et gener auxilium Priamo Phrygibus???ue ferebat. Seruius indicat sumtu̅ ex Euphorione. Aelian. lib. 13. Var. hist.
|| [1646]
Caecvlio quidam fluctus prae nimia stoliditate numerare conatur. Idem. sannyrionem adeò stupidum fuisse ferunt, vt in lecytho scalarum gradus quaerere & numerare voluerit. Idem. Polemon apud Zenodotum tradit, Praxillam. fuisse Sicyoniam poëtriam, quae in suis cantionibus Adonidem inducit ab inferis interrogatum, Quid apud superos pulcerrimum reliquerit? respondere, Solem, cucumeres, mala. Quod cùm vehementer insulsum videretur, cucumeres & mala cum Sole componere, prouerbio dici coeptum in homines nullius iudicij, [Greek words]. id est, Stultior Praxillae Adonide. Erasmus in Adagijs. Aiunt Corythevm quempiam fuisse hominem insignitè stultum ac vae cordem, ad hoc forma infelicissima foedissima???;, cui liberi item fuerint omnes patrem referentes: vnde vulgaris di ctus est iocus, in hominem bardum, ac perinde deformem, Co rytheo deformior. Ex Zenodoto. Idem. Lucianus in Dialogo quodam, ex comico quopiam citat hunc versiculum, dictum in Cleonem, quòd serò, nec nisi confecto negotio saperet: [Greek words]. id est, Rebus peractis est Cleon Prometheus. Timon Misanthropus Cleanthem ob ingenij, tarditate̅ appellat [Greek words]. id est, Pistillum, siue mortarium ignauum. Erasmus in Adagijs. Polydorvm quendam stupidissimum fluctus numerare & metiri conantem, Comici poëtae referunt cutem illaesam ab incendio alijs???ue periculis habuisse. Aelian. lib. 13. Var. hist. Ivnivm Bassum, hominem cùm primis dicacem atq; diuitem, vulgus Afinum albu̅ appellabat, quòd feliciter esset stupidus, ac ridiculus. Alba enim veteres felicia vocabant. Erasmus lib. 6. Apophthegmatum. Morio quidam cùm morderetur à pulicibus, extinxit lucernam, putans ab eis no̅ ampliùs posse videri. Gilbertus Cognatus lib. 1. Narrat. Devdervs morio nanus, Theophilo Imperatori in delitijs erat Is cùm aliquando ad Reginam veniret, inuenit eam sacras imagines adorantem clàm marito, qui vehementer eas detestabatur. Interrogat Reginam, Ecquid id esset? Respondit illa, Thalami esse Ninia. Homunculus ille interrogatus à Rege, Vnde veniret? À Mana inquit (sic enim Reginam appellabat) quae pulcra & plura habet Ninia. Rex statim imagines suspicatus, Reginam idololatram appellat, verba stulti repetèns. At haec cauta virum pulcrè elusit. Deuderus (inquit) non simulacra apud me vidit, sed me coram speculo comantem, reuerberatas imagines red dente, quas Minia ille suspicatus, credidit. Quo commento mariti iram sedauit. Cuspinianus è Zonara. Nigniaca Florentinus stultus, persuasus ab adolescentibus se primùm grauiter aegrotare, mox etiam mortuum esse credidit Elatus per vrbem, clausis oculis, cùm plerique ludendi causa mortem eius se grauiter ferre simularent, & ille immotus persisteret, tandem tabernarius quidam: Benè habet, exclamauit, furem hunc pessimum & suspendio dignum perijsse. Tum stultus, erecto capite: Nisi mortuus essem, respo̅dit, dicerem te per gulam mentiri. Oborto risu omnium, depositus ab adolescentibus, & relistus est. Poggius in Facetijs. Fuit Morio Qvidam, qui in heri culinam ex more ligna ferebat Is solebat ex infima strue ea reuellere, quae moueri sine magno negotio non poterant. Interrogatus???; cur id faceret? respondit: Se diffi cilimam laboris partem primùm confecturum summa illa faciliùs moueri: nec vidit quantum referret, singula ordine tollere. Gilb. Cognat. lib. 1. Narrat. in Specie. hvc Sapiente, viri, qui aliquando impegerunt. Bacchus ad Penthevm Thracum regem, apud Euripidem in Bacchis sic ait: [Greek words]. Sapiens, sapiens es, praeterquàm in quibus oportebat te esse sapientem. Philosophi stulti. Callisthenes philosophus Alexandro comes ad ditus pro Aristotele, inter pocula iussus Macedonas laudare, tamprofluenti oratione hoc tractauit argumentum, vt exilientes ei plauderent, & coronas ingererent. Alexander verò ibi dixit ei: Ostende facultatem tuam vituperandis Macedonibus, quo emendentur auditis delictis suis. Ita ad retractanda illé priora versus, multa in Macedonas magna libertate disseruit Acerbam inde inuidiam in eum & grauem concepêre Macedones: ac dixit Alexander, Non eloquentiae suae Callisthenem, sed maleuolentiae dedisse Macedonibus documentum. Callisthenes animum ab se alienatum regis cùm percepisset, digrediens bis aut ter ad seipsum dixit, [Greek words]. Non absurdè igitur dixisse apparet Aristotelem (ex cuius consobrina Hero editus, ab illo educatus fuerat) facundum esse & magnum in dicendo Callisthenem, verùm mentem non habere. Plutarchus in Alexandro. Iureconsulti. Passienus Paulus, splendidus eques Romanus, & in primis eruditus, scripserat elegos (gentilitium hoc illi. erat enim municeps Propertij, atq; etiam inter maiores suos Propertium numerarat) Eos cùm recitaret, ita coepit dicere: Prisce iubes? Ad hoc Iavolenvs Priscus I. C. Ego verò non iubeo. Cogita qui risus hominum, qui ioci, quòd est omninò Priscus dubiae sanitatis. Interest tamen officijs, ad hibetur consilijs, atque etiam ius ciuile publicè respondet: quo magis, quod tunc fecit, & ridiculum, & notabile fuit. Interim Paulo aliena deliratio aliqua̅tum frigoris attulit. Tam solicitè recitaturis prouidendum est, non solùm vt sint ipsi sani, verùm etiam vt sanos adhibeant. Plinius lib. 2. Medici. Menexenes magis demens an ambitiosus, an ex ambitione stultissimus fuerit, qui magnam ex arte opulentiam consecutus, gratis medebatur, sed ea lege, vt se tanquam Iouem personatum sequerentur ij, quos sanitati restituerat aegri, deorum habitu, iudicent ij, qui in medicis etiam Christianis, vt promissa superba, sic iactabundas curationes perfecto odio prosequuntur. Tibicines stulti. Athenaeus libro Dipnosophistarum octauo, prouerbio iactatum scribit apud priscos, tibicinibus nihil esse mentis. [Greek words]. id est, Dictum enim est peruetustum, quòd Dij tibicinibus nunquam mentem inseruêre, Sed simul ac flarint, auolat ilicò mens. Erasmus in prouerbio, Tibicinis vitam viuis. Formosi. [Greek words] elega̅ter Euripides in Electra vocauit HOMInes, qui cùm magnum formosum???ue corpus habeant, nullius consilij sunt, nec studio opera???ue sua prosunt quicquam Reipublicae, quasi ad ornatum tantùm fori aptos, oblectandis???; oculis spectantium à natura factos. [Greek words]. Victorius lib. 17. Var. lect. cap. 24. Mulieres. Peliam, dum FIliae à Medea persuasae student ad iuuentam reuocare, lebeti feruenti impositu̅ occiderunt. Hinc adagium, Laues Peliam, vbi quis salutem pollicitus, ad fert exitium. Fortassis no̅ intempestiuiter dicetur, vbi quis falsa spe ductus inanem sumit operam. Erasmus in Adagijs. Scribunt Acco mulierem fuisse quampiam notae stultitiae, quae solita sit ad speculum cum imagine sua, perinde atque cum alia muliere confabulari: vt hinc vulgò, quae stultius aut ineptius aliquid agerent, [Greek words], Accissare dicerentur, & Accus nomine compellarentur. Apparet illud etiam moribus huius mulieris adfuisse, vt recusaret, quae tamen cupiebat: vnde & Accismus ficta huiusmodi recusatio dicatur. M. Tullius ad Atticum libro Epistolarum 2. Hoc, opinor, certi sumus, perisse omnia. quid enim [Greek words] tam diu? id est, quid dissimulamus? Idem ex Suida. Diuites stulti. Nabal quàm locuples, tam stultus, se sua???ue omnia temerè irritato Dauide perdidisset, nisi Abigaëlis vxoris prude̅tia con deruatus fuisset. Midas Phrygum rex ditissimus, caeterùm stolidissimus, vt qui auri fame excaecatus, quaecunque tangeret, in aurum verti optasset. Divitvm stultitiam atque potentum Rhianus his versibus explicat: [Greek words] Pontifices. Caelestinvs V. ex eremo ad pontificatum vocatus, cùm à priore vita nequaqua̅ declinaret, adeò benignus & facilis omnibus petentibus erat, vt eadem diuersis concederet, atq; adeò pontificatui parùm idoneus. Hanc ob rem abrogatus est ei pontificatus, mortuo Latino Cardinale viro optimo, cuius auctoritate Caelestinus tantum pondus sustinebat. Platina. Reges, Imperaetores stulti. Siulta Regum consilia iudiciáve ex sequentibus Titulis petenda. De Regibus, aetate pueris, vide fol. 723. 750. Roboamvs filius Salomonis, consilio senum spre???o, iuue [1647] nibus acquieuit: ideo magnam populi sui partem amisit. Lib. 5. Reg. 12. Ideo rex iuuenis dicitur in sacris, quia secutus est iuuenum consilia: non quòd aetate esset iuuenis, sed sapientia: nam quadraginta & ampliùs annorum, regnum accepit. Hieron. lib. 2. comm. in Esaiam cap. 3. Midae Phrygiae regi cùm Bacchus optionem dedisset petendi à se quicquid vellet, petijt vt quicquid tangeret, aurum fieret. Annuente Baccho, Midas vt rem experiretur, attigit ligna, lapides, poma, & mox omnia erant aurea. Sed cùm cibus & potus quoque aurum fierent, tunc tandem sensit, se stultè petijsse: & poenitens, Bacchum orauit, vt hoc munus auferret. Bacchus iussit, vt in Pactolo flumine sese lauaret, vt liberaretur. Ouid. lib. 11. Metamorph. & Erasmus in Prouerb. Midaeaures quis non habet? & Volaterranus lib. 17. Mycerinvs Aegypti rex cùm ex vrbe Buti oraculum accepisset, Fore vt fex omnino annos viueret, septimo defuncturus: lucernas fecit permultas, atque ijs per noctem accensis, venationibus & alijs exercitijs studiosè inuigilabat, totus???ue in eo erat, vt ex noctibus dies faceret, vt oraculi terminu̅ prorogaret, & ex sexannis duodecim efficeret. Nam si sex continuis annis perpetua dies esset, his totidem noctes respondere oportere putabat. Herod. lib. 2. Penthevs, rex Thebarum, iuuenis, stultus & superbus, Bacchum contemnens. Propterea sic eum alloquitur Tiresias vates apud Eurip. in Bacchis: [Greek words]. Tu mobilem quidem linguam tanquam sapiens habes, in verbis verò non insunt tibi mentes. Cyrvs rex Persarum contra Babylonem tendens, vbi venit ad Gyndem amnem (qui in Mantienis ortus montibus, per Dardanios in Tygrin amnem fluit, hinc Rubro infunditur mari) conabatur hunc fluuium pedes traijcere, cùm non posset nisi nauibus traijci. Interim quidam è sacris equis candidis, petulante ingressus fluuium, transire conabatur. Hunc fluuius vorticibus abripuit. Cyrus aegrè ferens hanc iniuriam, illi comminatus est, se sic redditurum eum tenuem, vt posthac facilè vel à mulieribus transiri posset, ne genua quidem tingentibus. Adeo???; expeditione in Babylonem intermissa, copias suas bifariam diuisit. Dehinc alueos ad funiculum designauit centenos & octogenos vtrinq; ad Gyndis labra omnino conuersos, quos distributis oppijs effodi iussit, atque ita Gyndem in trecentos & LX. alueos diuisit. In eo opere perficiendo totam aestatem triuit stultissimè, rex alioqui prudentissimus. Herodotus libro primo. Xerxes Persarum rex Hellesponto stigmata & verbera inflixit, atque ad montem Athon misit epistolas: Noli, diuine Atho, qui nubes attingis vertice, operibus meis praebere lapides vastos & parùm tractabiles: alioquin ipsum te excindam, & in altum proijciam. Plut. de Non irascendo. Cotys, qui luxum caeterorum Thraciae regum supergressus est, nuptiale epulum aliquando apparauit, tanquam Mineruam in vxorem ducturus esset: adornato???ue thalamo, cùm ebrius ipsius aduentum aliquandiu exspectasset, tandem furore percitus, vnum ex satellitibus, num dea in thalamum venisset, videre iussit. Quem reuersum, & neminem in thalamo esse respondentem, sagitta transfixit: mox???; secundum à se missum, ob idem responsum itidem interfecit. Tandem missus tertius, re animaduersa, illum à dea iam pridem in thalamo exspectari retulit. Theopompus. Antiochvs Epiphanes, Asiae rex, ob stultitiam Epimanes dictus est. Regali veste deposita vilem togam induebat, ea???; indutus ad forum sese conferebat, in quo obuium quenq; prehensabat, vt aedilis aut tribunus plebis crearetur, & quem magistratu̅ adeptus erat, eo tanquam plebeius fungebatur. Subin de à suis se subducens, aurifabrorum aut aliorum artificum officinas adibat, vt cum illis confabularetur: aut certè qui primus è plebe atque adeò è faece plebis ei occurreret, illum congerronem habebat: per compita plenis loculis vagans, numos temerè spargebat, Cui dat fortuna, capiat, inclamans. Sertis caput redimitus per vrbem incedebat, lapides occultè in sinu circumferens, aulicos, qui ipsum sequebantur, petebat. Balneis publicis & ad quas plebs confluebat, vtebatur: vbi quum aliquando plebeius aliquis ei preciosis vnguentis se perfricanti dixisset, Beati estis vos reges, quibus harum rerum vsus suppetit, ex quibus tam bene oletis: At ego te istis (respondit) ad satietatem vsque explebo. Cuius promissi memor, postridie ad locum, in quo is lauabat, accedit, & magnum vas vnguento preciosissimo, stacte appeliato, plenum in eius caput effudit. Quum autem multi è plebecula (qui non procul & ipsi lauabant) accurrentes, in vnguento illo in terram effuso se volutatent, mox???; in loco illo, quia lubricus redditus erat, multi labentes risum spectantibus mouerent, tandem & rex ipse ex illis, suo lapsu risum excitantibus, vnus esse voluit. Idem fontem quendam apud Antiochiam, Midae imitatione, vino perfudit. Athenaeus. Aridevs Philippi filius, illegitimo thoro natus, & semistultus fuit. C. Caesari Caligulae valetudo neque corporis, neque animi constitit. Puer comitiali morbo vexatus: in adolescentia ita patiens laborum erat, vt tamen non nunquam subita deuexione ingredi, stare, colligere semet ac sufferre vix posset. Mentis valetudinem & ipse senserat, ac subinde de secessu, de???ue purgando cerebro cogitauit. Creditur potionatus à Caesonia vxore, amatorio quidem medicamento, sed quod in furorem verterit. Expeditione Germanica directa acie in litore Oceani, ac balistis machinis???ue dispositis, nemine gnaro ac opinante, quidnam coepturus esset, repentè vt conchas legerent, galeas???ue & sinus replerent, imperauit: spolia Oceani vocans Capitolio palatio???ue debita. Et in indicium victoriae altissimam turrem excitauit: ex qua vt ex Pharo, noctibus ad regendos nauium cursus, ignes emicarent: pronunciato???ue militi donatiuo, centenis viritim denarijs, quasi omne exemplu̅ liberalitatis supergressus: Abite, inquit, laeti, abite locupletes. Suetohius. Clavdivs Caesar disciplinis liberalibus ab aetate prima non mediocrem operam dedit, ac saepe. experimenta cuiusq; etiam publicauit. Verùm ne sic quidem quicquam dignitatis assequi, aut spem de se commodiorem in posterum facere potuit. Mater Antonia portentum eum hominis dictitabat, nec absolutum à natura, sed rantùm inchoatum: ac si quem socordiae argueret, stultiorem aiebat filio suo Claudio. Auia Augusta pro despectissimo semper habuit: non affari, nisi rarissimè: non monere, nisi acerbo & breui scripto, aut per internuncios solita. Soror Liuilla, cùm audisset quandoq; imperaturum, tam iniquam & tam indignam sortem pop. Roman. palàm & clarè detestata est. Tiberius patruus petenti ei honores, consularia ornamenta detulit. Sed instantiùs legitimos flagitanti, id solùm codicillis rescripsit, Quadraginta aureos in Saturnalia & sigillaria se misisse ei. Tunc demùm abiecta spe dignitatis, ad otium concessit, modò in hortis & suburbano, mudò in Campaniae secessu delitelcens: atque ex. contubernio sordidissi morum hominum super veterem segnitiae notam, ebrietatis & aleae quoque infamiam subijt. Vbi ad imperium peruenit, non tam suo quàm vxorum libertorum???ue arbitrio illud administrauit: talis vbique plerunque, qualem esse eum aut expediret illis, aut liberet. Sermonis rerum???ue tantam saepe negligentiam ostendit, vt nec quis, nec inter quos, quóve tempore, ac loco verba faceret, scire ac cogitare existimaretur. Cùm de lanijs, aut vinarijs ageretur, exclamauit in curia: Rogo vos, quis potest sine offula viuere? Descripsit abundantiam veterum tabernarum, vnde solitus esset vinum olim & ipse petere. De Quaestore quodam candidato inter causas suffragationis suae posuit, quòd pater eius frigidam aegro sibi tempestiuè dedisset. Inducta teste in Senatu: Haec, inquit, matris meae liberta & ornatrix fuit: sed me patronum semper existimauit. Hoc ideo dixi, quòd quidam sunt adhuc in domo mea, qui me patronum non putant. Sed & pro tribunali, Hostiensibus quiddam publicè orantibus, cùm excanduisset, nihil habere se, vociferatus est, qua re eos demereatur: si quem alium, & se liberum esse. Nam illa eius quotidiana, & planè omnium horarum & momentorum erant, Quid ego tibi Theogonius videor, & [Greek words] ? multa???ue talia etiam priuatis deformia, nedum principi, neque infacundo, neque indocto, imò etiam pertinaciter liberalibus studijs dedito. Nullis hominum magis indulsit, quàm libertis suis, quorum Felicem trium reginarum maritum Iudaeae prouinciae praefecit. Polybius à studijs saepe inter duos consules medius ambulauit. Narcisso ab epistolis, & Pallanti à rationibus, quaestoria praetoria???ue tribuit ornamenta, tantum???ue diuitiarum ingessit, vt inter mortalium ditissimos C. Plinij testimonio censeantur. Nero in stultitiam illius subinde iocabatur productione syllabae, quum diceret: Posteaquam desijt inter viuos morari, prima syllaba producta. Moros enim Graecè fatuum sonat, inde finxit Morari, quasi [Greek words], stultum agere: quemadmodum nos à poëta poëtari, à iuuene iuuenari. Suetonius. Heliogabalvs Imperator ad decem millia pondo aranearum collegit, ex his se intelligere testatus, quàm magna esset Roma. Exhibuit & decem millia murium, mille mustelas. Parasitos rotis alligatos, atque in orbem circumactos, aquis interna parte mergebat, Ixionios appellans. Ridebat tam incompositè, vt theatro pleno vnus omnium ridens dignosceretur. Sabell. lib. 6. Enn. 7. Honorivs Imp. ignauiae suae signifi cationem saepe aliàs, sed tum potissimùm dedit, quando Romam ab Alarico Gotho captam à quodam suorum audiuit. Attonito enim similis, vbi ad se redijt, cum lacrymis exclamauit: Et quis gallinam dilectissimam (habebat enim in delicijs auem illam Romae cognominem) hosti prodidit? At cùm alter vrbem Romam, non gallinam, ab hoste excisam ingeminaret, susque de???ue ferre visus est nobiliss. vrbis casum. Zonaras. Theodatvs ab Amalasuenta Theoderici F. post mortem Atalarici F. ex Eutharico suscepti, consobrina sua, in regni thori???ue consortium acceptus, vir doctus, & in philosophia [1648] versatus, sed natura imbellis, & ad res gerendas ineptus fuit: nisi quòd reginae virtus multas regis ineptias prude̅ter omnia administrando tegebat. At posteaquam eam perfidus homo necandam curauit, in omnium odiu̅ incidit. Iustinianus Imp. armis necem Amalasuentae persecuturus erat. Theodatus dama timidior imperium se spontè depositurum, & in otio literario victurum promisit, si sibi in annuu̅ sumtum aurei mille ducenti ab Imp. numerarentur. Iam???ue per legatos pacta rata erant, cùm Theodatus intellexit, Gothos suos magna clade Graecorum exercitum in Dalmatia affecisse. Ergo pactis neglectis, armis Iustiniano resistere voluit. Caeterùm amissa Sicilia capta???; à Belisario Neapoli, cùm suis opem trustrà implorantibus Romae in pecunia aggerenda desideret, desertus à Gothis, Vitige rege creato, immisso Optare percussore, in fuga interfectus est, anno regni tertio, & Theodisclus F. in carcerem coniectus. Procopius, & Aemil. lib. 1. Philippicvs Bardanes Imp. disertus & prudens, ad res aute̅ gerendas ineptissimus, & ingenio planè sinistro. Zonaras. Romanvs III. Constantini Imp. F. puer ad huc voluptatibus deditus, curam reipub. Iosepho primario suo cubiculario co̅misit: ipse in aliam nullam rem incubuit, quàm vt cum esoletis ac impuris homuncionibus, scortis, mimis atque scurris vitam transigeret infamem. Cedrenus. Ranimirvs nothus Sanctij maioris, è coenobio à Tarraconensibus primus è Gothoru̅ prosapia sub annu̅ Christi 1017. rex constitutus, contra Saracenos suscepta expeditione, cùm sinistro brachio scutum, dextro lanceam adaptasset, mox frena equi apprehendere iuberetur, Quî possum, inquit, vtraque manu occupata, nisi dentibus haec retinenda quis porrigat? Hîc risu solutis proceribus, tantam concepit indignationem, viralioqui minimè malus, vr Oseam euocatos primarios XI. securi percusserit, id vnum vernacula dicens lingua, No sabe la volpeiia, con quien troppeiia, Nesciebat vulpecula cui illuderet. At vbi sese propter imperitiam rerum magis magis???ue ludibrio esse vidit, regni & filiae Hurracae tutela Alfonso VII. Castulonensi co̅missa, ad monachos redijt. Collenutius lib. 1. hist. Neapolitanae. Premislaus Boëmorum dux successorem habuit filium Nezamislivm, quasi tu dicas, hebetem, nulli???ue cogitationi idoneum. Quicquid ageret, id alieno praesidio agebat. Proinde vaticinati visus est Premislaus, qui filio nomen Nezamislij indiderit. cùm ipse ob prouidentiam Prometheus fuerit. Etenim Prometheum Boiemi sua voce Premislaum appellant. Epimetheum verò, Nezamislium. Dubtauius lib. 2. Mordacvs, Roberti Stuart F. Roberti III. regis nepos, capto ab Anglis Iacobo I. rege patruele, in Scotia regni gubernator in patris locu̅ dictus, ad nullam rem minus erat quàm ad eam prouinciam aptus, adeò in eo multa contraria???ue vitia inrant. Interdum enim adeò visus est animo deiectus, pauidus, timore???ue perculsus, si qua nunciarentur aduersa, vt à nemine erigi posset. Interdum maiore quàm res poscebat crudelitate ferox. H. Boëthius lib. 16. Carolvs V. Francorum rex, & re & cognomine Sapiens habitus, parum sapienter tamen egisse visus est, quando amori plus quàm Reipub. consulens. spreta Margarita Flandriae comitis vnica filia, comitatum illum ad Burgundiae ducem dotali iure delabi passus est. Inconsultissimè verò, quando decretum promulgauit, vti regis filij quantumuis impuberes in regno succederent, coronarentur & sacrarentur, tutorum subiecti arbitrio. Mox enim sub filio ipsius Carolo VI. Gallia varijs ob aetatem regis agitata fuit seditionibus. Aemilius libro nono & decimo. Carolvs VI. Gallorum rex mente captus, solo nomine rex. Ludouicus Aurelianensis dux, frater, regnum gubernabat. Ei inuidens Ioannes Burgundiae dux, interficiendum curauit. Hinc aemulatione factionum Gallia intestinis agitata bellis, Angli à Burgundione euocati, regnum occuparunt, & rege in suam redacto potestatem, quas voluerunt foederis conditiones scripserunt. Polyd. lib. 23. Carolvs IIX. Gallorum rex, qui magno cum Italiae probro Neapolitanum regnum subegit, quamuis fortunae donis praeclarissimè esset cumulatus, tamen omnibus ferè naturae animíque dotibus vacuus erat. Certum enim est, eum à puero constitutione admodum infirma, corpore???ue malè affecto fuisse: statura breui, vultu verò, excepto vigore, atque oculorum dignitate, turpissimo: reliquis autem corporis partibus ita compositis, vt monstro similior quàm homini videretur. Neq; solùm notitia bonarum artium prorsus caruit, verumctiam communium literarum notas ignorauit. Imperandi quidem cupidissimus fuit, sed ad quidius potiùs quàm ad imperandum aptus, propterea quòd à suis perpetuò circumactus, cum eis neque maiestatem, neque auctoritatem vllam retinebat: à laboribus & negocijs omnibus alienus: in ijs tame̅s quibus operam accommodabat, omni prudentia iudicio???ue destitutus: quòd si fortè quid in eo laude dignum apparebat, si quis penitùs introspiceret, à virtute quàm à vitio id remotius esse comperisset. Erat in eo quaedam ad gloriam propensio, verùm impetu magis quàm consilio: liberalitas quoque, at inconsulta & sine modo ac delectu: immutabilis interdum in deliberationibus, verùm ita vt pertinacem potiùs quàm constantem diceres: ac quam alij bonitatem appellant, ea veriùs stupor atque animi remissio quae dam erat appellanda. Guicciard. lib. 1. Lvdovicvs XII. Gallorum rex talis erat, vt potiùs rectore indigeret, quàm ipse alijs regendis aptus esset. Itaque apud eum Georgius Amboysius, Cardinalis Rotomagensis, in tanta fuit auctoritate, vt ferè nunquam ab eius sententia discederet. Quamobrem ille sua potentia fretus, saepe de rebus deliberare, & per se negotia expedire audebat. Guicciardinus libro nono. Magistratus quiuis alij stulti, inepti. Iunium Syllanvm Asiae proconsulem, adeò fuisse desidem, adnotatum annalibus est, & principibus fastiditum, vt eum C. Caesar pecudem auream appellare sit solitus. Caedius libro vndecimo, cap. 1. A. L. Dion in XXXVII. libro historiaru̅ narrat, Cn. Pompeium magna cum infamia sua curasse L. Afranivm cum Q. Metello fieri consulem, vt acta sua confirmaret: at nihil inde opis tulisse. Ille nanque, inquit, meliùs saltare didicerat, quàm res publicas administrare ac regere. Meminit Cic. in epistolis ad Atticum persaepe, quas eo consule perscripsit. Victorius lib. 16. Var. lect. cap. 12. Duces exercituum stulti, & imperiti. Ex Stratagematum titulis locus hic illustrari potest, respectu Ducum, qui decipiuntur ab alijs, quocunque doli genere, fol. 1834. & seqq. Cùm ponte Hellespontum apud Abydum & Sestum iunxisset Xerxes Persarum rex, expeditionem contra Graecos parans, atque is oborta ingenti tempestate dissolutus fuisset: indignè ferens stupidissimus rex hanc iniuriam, iussit trecenta verbera Hellesponto infligi, & in pelagus par compedum demitti. Misit quoque qui stigmata Hellesponto inurerent, & colaphos incuterent Barbaris, hisce verbis: Ò aqua amara, dominus hanc tibi irrogat poenam, quòd eum laesisti, qui de te nihil malè meritus erat. Tetamen rex Xerxes, velis nolísve, transmittet: merito???ue nemo hominum tibi sacrisicat, vt doloso pariter & amaro flumini. Illos autem, qui pontem fecerant, capite multauit. Herod. lib. 7. Philopoemenes in tyrannum Lacedaemoniorum Nabidem dux designatus, cùm praelio nauali aleam iaceret, in idem ac Epaminondas visus est impegisse, magnam???ue ex eo, quòd minus prosperè mari decertasset, virtutis & existimationis suae fecisse iasturam. Caeterùm Epaminondam referunt, quòd nollet ciuibus suis gustum praebere commoditatum maritimarum, ne pro statarijs militibus, vt apud Platonem est in quarto de Legibus, imprudenti sibi nautae euaderent & vitiosi, vltrò re infecta ex Asia & insulis domum repetisse. Philopoemenes verò scientiam terrestrem sibi ratus sufficere, vel in pelago ad rem bene gerendam, didicit quantum momenti ad virtutem, & quantum in omnia adferat ponderis exercitatio meditatis, Non modò enim marte nauali ob imperitiam succubuit: verùm etiam nauem, veterem illam quidem, sed celebrem, post annos quadraginta deduxit & co̅pleuit: quae cùm onus non ferret, adducti ciues in periculum fuêre. Plut. in Philopoemene. Aristocrates Rhodiorum dux, aspectu venerando, & penè terribili. Quare Rhodij eum ex omnibus planè parem imperio, & dignum principatu iudicarunt. Sed spe sua frustrati sunt. Nam cùm ad res gerendas tanquam ad ignem ventum esset, instar adulterini numismatis, expectationi hominum de se non respondit. Suidas. Debellatis Veijs captus est illorum DVX: qui cùm esset prouectae aetatis, visus est rem imprudentiùs gessisse quàm pro aetate. Vnde mos inoleuit, vt quoties Romani ob parta̅ victoriam immolarent victimam, senem purpura indutum per forum in Capitolium inducerent, bulla???ue ad collum appensa, quod tum erat puerorum insigne, praeco Sardianos venales pronunciaret. Hetruriae enim caput Veij sunt, & Hetrusci Sardianorum coloniputantur. Plut. in Romulo. Cn. Pompeius bello ciuili, relicta Italia, classem stulta Themistoclis conscendit imitatione. Themistocles enim Xerxem in Asiam turpi fuga redire coëgit: Pompeius Italiam Caesari diripiendam impunè reliquit, & dum patriae incolumitati consuluit, eam in peregrino solo victus cum vita amisit. Idem in acie Pharsalica quietos suos hostium impetum excipere monens, magnum victoriae momentum, vel ipso Caesare teste, amisit. Plutarchus. Otho Caesar ad Bebriacum cum Vitellio pugnaturus, in eo primùm peccauit, quòd legiones ex Mysia & Pannonia iam aduentantes non expectauit. Secundò, quòd retrò Brixillum concedens, conspectus sui reuerentiam & studium eripuit certantibus. Tertiò, quòd validissimos atque impigerrimos stipandi corporis sui causa, secum abducens equites pedites???ue, quasi corpori vires detraxit. Plut. in Othone.
|| [1649]
Isaacivs Sebastocrator, gener Alexij Angeli Imperatoris, cum exercitu contra Blachos missus, recenti Victoria elatus, hostes in Serranum agrum incursare cùm audiuisset: statim signo tuba dato, primus in armis equo co̅scenso hastam in hostes vibrauit. Et cùm laxis habenis circiter XXX. stadia processisset, equitatum & peditatum ita fatigauit, vt pugnae tempore inutiles essent. Ergo vt medijs cassibus irretitus, multis suorum amissis, tandem & ipse à Scythis captus est. Nicetas libro primo. Carolo IIX. Gallorum rege Pisas veniente, Pisani, regis permissu, Florentinorvm iugum excussêre: & mox Florentini, regis id factum perosi, Petrvm Medicem expulêre. In his motibus vulgò iactatum illud elucere potuit, homines appropinquantibus fatis, prudentiam inprimis, cuius ope imminentes vitare calamitates potuissent, amittere. Nam & Florentini omni tempore de Pisanorum fide maximè ancipites, bellum???ue tam periculosissimum in foribus habentes, Pisanorum praecipuos, quemadmodum ad suam securitatem in quouis leuissimo motu solebant, Florentiam non euocarunt: nec Petrus Medices tot imminentibus periculis, externo milite forum curiam???ue muniuit, vt in multo leuiore suspicione saepenumerò aliàs fuerat factum. Quae prouisio magna iniecisset hisce mutationibus impedimenta. Guicciard. lib. 1. Ciamontivs Gallus anno 1511. Ludouici XII. regis contra Iulium II. Pp. dux, propter summam Rotomagensis Cardinalis Georgij Amboysij patrui sui potentiam, & propter penè liberam Insubriae, omnium???ue regiorum exercituum potestatem, magnae in Italia auctoritatis, virtute tanto oneri admodum impar fuit. Nam in tanto honoris gradu constitutus, nec bellicas artes ipse per se norat, nec scientibus fidem habebat: vt cùm post patrui obitum imperitia ipsius non iam subleuaretur à gratia, tandem à militibus tantùm non contemneretur: quibus, ne se apud regem deferrent, maximam licentiam permittebat. Quare Triuultius dux in antiqua disciplina educatus, saepiùs se nunquam in posterum Gallorum castra, nisi aut rex adesset, aut ipse cunctis praeesset, aditurum, sacramento confirmabat. Guicciard. lib. 9. Franciscvs Condelmerius Cardinalis ab Eugenio IV. legatus contra Turcas Hellespontum supera̅tes cum classe missus, sua imperitia Turcas tranfire permisit, neque Christianos de illorum aduentu admonuit. Itaque memorabilis illius cladis ad Varnam sua stupiditate auctor fuisse videri potest. Garimbertus lib. 6. de Vitis pontificum. Iulius II. Pont. Alfonso Atestino Ferrariensium duci vehementer infensus, magnam copiarum partem in Ferrariensium sines immisit, ijs???ue Antonivm Orphaeum Calenulae antistitem, ducem praefecit. Is cum copijs ad fossam Zeniolam veniens, inter rusticanas, casas positis castris consedit, sacerdotali otio, ac intempestiuis voluptatibus deditus, vt duces obliti omnis disciplinae militaris, nec vllo munime̅to castra vallarent, nec vigilias de more obirent. Hac tanta incuria epulantium hostium explorata, Alfonsus ponticulo è lintribus confecto noctu fluuium superans, pontificios fudit fugauit???;. Iouius in Alfonso. Erici Haquini F. Danorum regis expeditiones Sclauis non tam timori quàm ludibrio fuêre. Insimi cuiusque in soluenda militia arbitrium sequebatur. Saepe lixarum clamorem secutus, classem dimisit. Eius mollitie animati Barbari, non solùm eum foris contemsêre, sed etiam domi inuasêre. In Fyoniam è Sialandia nauigans, piratas post tergum imminere conspiciens, auidè petito litore, armamentis???ue omnibus in praedam relictis, non sine rubore & metu nauigio cessit. Saxo libro decimoquarto. Reliquerat Carolus IIX. Gallorum rex Neapolitanum regnu̅. Ferdinandus illud ductu Consalui Magni, sibi in auxilium à Ferdina̅do & Isabella Hispaniae regibus missi recuperaturus, quantumuis remige & militibus destitueretur, & iam semel infeliciter cum Gallis pugnasset, è Sicilia soluit cum LX. maioribus & XX. minoribus nauibus quarum pleraeque propugnatoribus carebant. Mompenserivs Gallorum dux, repudiato illorum consilio, qui Aragoniorum naues militibus malè instructas conijcientes, classe, quae in portu stabat, repleta in hostem incurrere suadebant, pulcerrimam Victoriae occasionem è manibus elabi passus est. Non multò pòst, cùm Ferdinandus ad D. Magdalenae fanum, militem in terram exponeret, Mompenserius haud minus ad audendum quum erat timendum, quàm ad timendu̅ vbi pridie erat audendum promtus, ex vrbe cum omnibus ferè suis copijs, vt eius in terram descensum prohiberet, sese effudit. Neapolitani malleo aeneis machinis in turribus templorum percussis, populo ad arma concitato, mox???; portis occupatis, palàm Ferdinandi nomen conclamarunt. Gallos hic repentinus tumultus sic perterrefecit, vt inter vrbem iam rebellantem, & inimicum exercitum esse parum tutum rati, neque eadem qua exierant via se posse reuerti sperantes, circa vrbis muros via sanè longa, montosa, valde???; difficili circumductis copijs in vrbem redire per proximam arci Nouae portam decreuerint. Ferdinandus Neapolim interea ingressus, totam vrbem incredibili omnium laetitia & plausu inequitauit. Guicciard. lib. 2. Belli Germanici, quo Carolus V. Pro testantium spiritus fregit, infeliciter administrati, praecipua fuisse causa putatur, quòd non ex vnius arbitrio res ageretur. Cùm enim aequali essent potestate praediti Io. Fridericus Saxo, & Philippvs Hassiae Lantgrauius, non semel accidit, vt in disceptando peropportunae dilaberentur occasiones. Sab. supplement lib. 28. ex Sleidano. Legati. Praeco missus à Creonte Thebanorum rege ad Theseum Athenas, persuasum ne opem ferret supplicibus Argiuis, iuuenis & stultus, antequam exponeret ad quid missus venisset, in Atheniensis Reip. statum multis inuectus est citra occasionem. Proinde Theseus vbi argumentis eius primùm respondit, & Democratiam tyrannide potiorem esse ostendit, inquit apud Eurip. in Supplicibus: [Greek words]. Flens sanè redisses, si te non misisset ciuitas, superuacua loquens. Nuncium enim conuenit, dicentem quaecunque quis imperauerit, quamprimùm à cluitate abire. In posterum verò in meam ciuitatem Creon minus garrulum te mittat aliquem nuncium. Aristion Atheniensium tyrannus à L. Sylla obsessus & victus rerum omnium inopia, Dvos in castra ad Syllam misit, qui ex tyranni sententia, non humili oratione, praesentíve fortunae accommodata sunt vsi, sed à Thesei laudibus & Eumolpi exorsi, memoriam inde rerum aduersus Medos & alias gentes ab Atheniensibus gestarum, stultè & insolenter executi, non modò non flexerunt aliquo modo hostem, sed ijs multò insestior factus, quàm antea fuisset, beatos abire iussit, retro???; secum totam illam laudationem ferre: se à populo Romano Athenas missum, non capiendae disciplinae causa, sed vt insi dam vrbem bello captam euerteret. Nec ita multis inde diebus interiectis, noctu Athenas occupauit. Sabellic. lib. 3. Ennead. 6. ex Plut. Sylla. Muza ab Vlita Miramomenino praefectus Mauritaniae constitutus, Roderico rege Gothorum à Taric duce suo interfecto, & Hispania occupata, vt ipse quoque in gloriae partem veniret, nono exercitu bello reliquias persecutus, Emeritam vrbem munitissimam obsedit. De deditione missi Legati, cùm Muzae canitiem animaduertissent, spe quòd citò moriturus esset, nullam deditionis mentionem fecêre. Postero die Muza capillos fuco denigrauit. Admissi denuò legati, quasi pro libito ex sene iuuenis factus esset, fatali stultitia vrbis dedendae auctores fuêre. Rodericus Toletanus libro tertio rerum Hispan. cap. 23. Perusini Oratores miserant ad Vrbanum V. morbo confectum. Exijs vnus, nulla habita ratione valetudinis pontificis, oratione prolixa vsus est. Alter, qui dicentis stultitiam aegrè ferebat: Hoc quinetiam in mandatis habemus, inquit, vt nisi nobis euestigiò responderis, eandem orationem denuò repetamus. Cui dicto arridens pontifex, ocyùs eos expediri iussit Poggius in Facetijs. Praetor quidam Florentiam Roma accersitus, quo die vrbem ingressus est, habuit de more in summo templo oratione̅: qua inter alia inepta, diuersoria quoque sua, quibus in eo itinere vsus esset, ad fastidium vsque inculcans, vrgente iam vespera, nondum Senas peruenerat. Quidam ergo in aurem insusurrans: Domine (inquit) hora iam tarda est, festinetis iter oportet. Nam nisi hodie Florentiam intraueritis, cùm hodiernus dies si vobis co̅stitutus ad veniendum, officium hoc amittetis. Hoc intellecto, stultus homo ac loquax tandem intulit, se Florentiam venisse. Poggius in Facetijs. Bello, quod inter Gregorium XI. & Florentinos gestum est, Racanatensium Legatvs Florentiam missus, gratias illis egit ob restitutam libertatem, multis verbis in Pontificem & tyra̅nos, fiue principes vrbium Pontificis ministros inuectus, nulla ratione habita Rodolphi, Camerinensium domini, qui tum Florentinorum polemarchus erat. Tum Rodolphus petens ab oratore illo, cuius facultatis aut artis esset? cùm ille Doctorem Iuris ciuilis se diceret, quaesiuit, Quanto tempore legibus operam dedisset? cùm ille, Ampliùs decennio, respondisset: Quàm vellem, inquit, vt saltem annum discretionis studio vacasses. Stultum illum iudicans, qui tam multa se presente contra principes effutisset. Pogg. in Facet. Veneti Legatos duos iuuenes ad Fridericum III. Imp. miserant: quoru̅ aetate offensus Caesar, in conspectum eos prodire vetuit. Illi extra ordinem priuatim aditu impetrato: Si sapientiae & prude̅tiae vis in barba & canis sita esset, inquiunt, Senatus Venetus tibi, Imperator, loco nostro duos hircos egregiè barbatos misisset. Superbo responso suspicionem Imperatoris co̅sirmauit. Aegid. Corrozetus de Dictis & factis memorab.
|| [1650]
Iudices stulti. Clavdivs Caesar peregrinitatis reum, orta inter aduocatos leui contentione, togatúmne, an palliatum dicere causam oporteret, quali aequiratem integram ostentans, mutare habitum saepiùs, & prout accusaretur, defenderetúrve, iussit. De quodam etiam negotio ita ex tabella pronunciasse creditur: Secundùm eos se sentire, qui vera proposuissent. Propter quae vsque eò euiluit, vt passim ac propalàm contemtui esset. Excusans quidam testem è prouincia ab eo vocatum, negauit praestò esse posse. Dissimulata diu causa, ac post longas demùm interrogationes: Mortuus est, inquit, puto, licuit. Alius gratias agens, quòd reum defendi pateretur, adiecit: Et tamen fieri solet. Proclamante quodam, praecidendas falsario manus: carnificem statim acciri cum machaera, mensa???; lanionia flagitauit. Gessit Censuram intermissam diu post Paulum Plancum???ue Censores inaequaliter, vario???ue & animo & euentu. Recognitione equitum iuuenem plenum probri, sed quem pater probatissimum sibi affirmabat, sine ignominia dimisit, habere dicens censorem suum. Alium corruptelis adulterijs???; famosum, nihil ampliùs quàm monuit, vt aut parciùs aetatulae indulgeret, aut certè cautiùs. addidit???;: Quare enim ego scio, quam amicam habeas? Et cùm orantibus familiaribus demsisset cuidam appositam notam, Litura tamen, inquit, extet. Splendidum virum, Graeciae???ue prouinciae principem, verùm Latini sermonis ignarum, non modò albo iudicum erasit, sed etiam in peregrinitatem redegit. Nec quenqua̅ nisi sua voce, vtcunque quis posset, ac sine patrono, rationem vitae passus est reddere. Notauit???ue multos, & quosdam inopinantes, & ex causa noui generis, quòd se inscio, ac sine co̅meatu Italia excessissent: quendam verò, & quòd comes regis in prouincia fuisset: referens, maiorum temporibus Rabirio Posthumo, Ptolemaeum Alexandriam crediti seruandi causa secuto, maiestatis crimen apud iudices motum. Plures notare conatus, magna inquisitorum negligentia, sed suo maiore dedecore innoxios ferè reperit, quibuscunq; coelibatum, aut orbitatem, aut egestatem obijceret, maritos, patres, opulentos, se proba̅tibus: eo quidem, qui sibimet vim ferro intulisse arguebatur, illaesum corpus, veste deposita, ostentante. Fuerunt & illa in Censura eius notabilia, quòd essedum argenteum sumtuosè fabricatum ac venale ad sigillaria redimi co̅cidi???; coràm imperauit: quod???; vno die XX. edicta proposuit: inter quae duo, quorum altero admonebat, vt vberi vinearum prouentu bene dolia picarentur: altero, nihil aequè facere ad viperae morsum, quàm taxi arboris succum. Suetonius. De Ivdicis surdi inter surdos duos iudicio, Nicarchus in secundo Epigram. [Greek words], sic scribit: [Greek words] Id Thomas Morus vertit in hunc modum: Lis agitur, surdus???ue reus, surdus fuit actor, Ipse tamen iudex surdus vtroque magis. Pro aedibus hic petit aes, quinto iam mense peracto: Ille refert, Tota nocte mihi acta mola est. Aspicit hos iudex: & quid contenditis? inquit, An'non vtrique est mater: vtri???; alite. In agro Bononiensi oppidum est, Medicina dictum. Missus eò Praefectvs, litem audiebat duorum. Creditor pecuniam creditam exigebat. Praefectus truculento vultu: Quin ergo reddis, debitori inquit. Debitor, At verò reddidi, respondit. Iudex ad creditorem, An'non ergo te mendacij pudet? Creditore probationes se allaturum affirmante, debitorem summoperè obiurgauit. At debitore contrarias pollicente, creditorem modò non diris deuouit. Tandem multis vltrò citro???ue verbis co̅mutatis, Vtraq; pars, inquit praefectus, & victrix est, & victa: proinde abeatis licet. Poggius in Facetijs. Filij hominum Sapientum. Apud Homerum Odysseae primo, Telemachus rogatus, Num Vlyssis esset filius, respondet ad hunc modum: [Greek words]. id est, Esse quidem illius mater me ait: ast ego sanè Nescio: nemo suum patrem vnquam nouerit ipse. Erasmus in Adagijs. Orphei caput vnà cum lyra in Hebrum fluuium proiectum, ad Lesbum peruenit. Lesbij lyram in Apollinis templo suspenderunt. Quam post multum tempus Nearchvs, Pittaci tyranni Mitylenensium filius, sacerdote multis pecunijs corrupto, clàm abstulit, & aliam similem substituit, sperans se diuina quaedam carmina, quibus syluae atque ferae mulcerentur, cantaturum. Verùm cùm interdiu se in ciuitate parum tutum esse arbitraretur, noctu in suburbio citharam inconditè pulsans, canes exciuit, qui infelicem citharoedum discerpserunt. Itaq; Orpheum non modulis, sed mortis genere imitatus est, nisi quòd is à mulieribus, hic verò à canibus laceratus est. Lucianus [Greek words]. Herodes Atticus sophista, quum ingenio & eloquentia nulli secu̅dus haberetur, filium Atticvm habuit adeò hebetem, vt ne prima quidem perciperet eleme̅ta. Philostratus in eius vita PRVDENTIAE POLITICAE MAGISTRI. Ex singularibus Prudentioe in Inueniendo titulis huc exempla accommodari poterunt, eorum quirectè consulunt, tanquam Magistrorum alienae prudentiae: & vicißim eorum, quiparent, tanquam Discipuli. fol. 1665. 1754. & seqq. Qvi pvta Vates. Proditum est memoriae, ex Getarum gente quempiam, nomine Zamolxin, seruisse Pythagorae, & coelestium rerum cognitionem ab eo didicisse: cum???; ad Aegyptios vsque peregrinatus errasset, quaedam etiam illorum accepisse: cum???; suam reuertisset in patriam, magna in charitate ac studio apud principes nationem???; illam habitum, quid portenderent figna praesagientem. Denique persuasum regem, animum induxisse vt illum in regni societatem acciperet, vt qui ad deorum arcana annuncianda foret idoneus. & ab initio quidem eius, quem maximè venerantur, dei sacerdotem constitutu̅, postea verò Dei appellationem comparasse. Inde speluncam nactum subterraneam, caeteris quidem inaccessibilem externis, excepto rege, eius???ue ministris, eo in loco degere solitum, colloquia rara facientem: adiutasse etiam regem, cùm homines longè magis, quàm prioribus annis sibi cerneret obedientes, tanquam deorum consilio cuncta agenti. Is mos deinceps durauit, vt semper aliquis eiusmodi praeditus institutis inueniatur, qui regi consiliarius adsit, & inter Getas Dei nomen assequatur. Augusto imperante Boerebistas Getarum tenebat imperium: Decaeneus verò siue Ceneus magus, consiliarius erat. Strabo lib. 7. Boerebista, Ariouisti Germanorum regis successor, vsus est. auito more gentis, sacro consultore, vate???; fatidico Diceneo quodam mago, qui diu Aegypti oras peragrarat, sacerdotes???; audierat. Huius persuasione vites excisae sunt, vitam???; abstemiam sine vite agere decretum est. Denique Boerebistas his bonis suorum artibus fretus, latissimum intra paucos annos imperium peperit. Auent. lib. 1. Annalium Boiorum. Iureconsulti. Domitius Vlpianvs iureconsultus, praetorio praefestus sub Alexandro Mammeae, omnium???; eius consiliorum particeps, sua prudentia principem, atque adeò totum rexit imperium. Propterea quaerenti Constantino Magno, quo pacto Alexander & adolescens & Syrus in talem euasisset principem, cùm Tiberij, Caligulae, Nerones, Domitiani, Commodi, Iuliani, ante illum principes Romani sanguinis, imperatorium nomen dignitatem???; foedarint? responsum fuit, id potissimùm moribus ac probitati eorum accepto esse fere̅dum, quos ille princeps in consilio habuerat, Vlpiano, Iulio Paulo, Pomponio, Fabio Sabino, Iureconsultis praestantissimis. C. Rutilius in vita Vlpiani. Leo 43. Rom. Pont. Theoderico Gothorum regi à secretioribus fuit co̅silijs, antequam sacrarum literarum studio sese addiceret. Sidonius ad Leonem lib. 4. Praeceptores. Chalis seu Chalibassa, praeceptor Mahometi II. ab ineunte pueritia, ab Amurate, qui Constantinopolim cepit, moriente, tutor eidem relictus fuit: quem ob prudentiam amorem???ue eius erga se atque suos omnes, non secus & audire & obseruare deberet, quam si pater esset. Repetijt enim aetates vsque septem superiores, quibus maiores ipsius Chalis primarij semper fuerant in Othomannorum tyrannide, & Turcis omnibus dilectissimi. Cuspinianus. Principes. Persarvm septem principes, & inter eos praecipuus Mumachan, Artaxerxi regi consilium dedêre, de repudianda ob inobdientiam regina Vasti, & altera superinducenda. Eslerae 1. & Iosephus lib. 11. cap. 6. Antiq. Servivs Tullius Rom. rex, cùm consideraret fortunae mome̅tum exiguum multum semper pollere, & quia factum quid penè est aut non est, subinde id quibusdam fuisse causam, vt assecuti summa vel ludificatisint: Breuis fortunae aedem Ro [1651] mae construxit: quò intendendum praeciperet rebus, nec quantumuis modicae sint, eas, quae accidunt, esse contemnendas. Plut. in quaest. Rom. Consiliarij, Senatores. Consiliarij & Senatores, Dignitatis merito inter fortuita referri debent, fol. 747. Hîc solius Prudentiae in consulendo ratio habetur. Sin Theoricum habitum consideres, ad Philosophiae morum locos pertinent, & praesertim ad Iurecoß. Histiaevs Milesius tyrannus, qui ratem in istro fluuio custodiuit, quando Darius contra Scythas profectus fuit: cùm sidei ergô à Dario potestatem haberet, Myrcinum vrbem in Thracia condendi, tandem à Dario in Persiam reuocatus est, hac specie, vt consiliarius regius existeret, at reuera, ne loci opportunitate à rege aliquando rebellaret. Herodotus lib. 4. Cùm Lescus Albus non aliter Poloniae principatum obtinere posset, quàm si Govoricivm consiliarium suum fidissimum relegaret: cunctantem ille vltrò hortatus est, ne sua causa tan ta commoda negligeret. Malè enim sibi suis???ue posteris Lescum consulturum esse, si propter se vnum seniculum, & pauculos atq; eos incertos dies vitae suae, in aliam familiam transferri principatum sineret. Libenter se pro eius commodis atque honore in exilium abiturum, pro quo vitam quoque ponere deberet, atque cuperet. Commouit Lescum ea Gouoricij oratio, vt illicò negaret, tanti se facere principatum, vt eius adipiscendi gratia tam sidum consiliarium proderet, immerentem???; magistratu simul & patria eijceret. Proinde alium sibi Cracouienses proceres istis legibus quaererent: se in paterna ditione sua quieturum potius, quàm per scelus principatu potiturum. Cromerus lib. 7. Legati. Metrodorvs Scepsius, quo Mithridates in magnis rebus vtebatur, colebat???ue vt patrem, ab rege ad Tigranem missus, vt eum in societatem belli contra Romanos traheret: rogatus à Tigrane Armenio, An in partes belli oporteret se descendere? respondisse fertur (incertum Mithridatis odio, an vt ex sententia consuleret) Ego rex, inquit, vt legatus tibi, vt opem feras, suadeo: vt consiliarius, petitam vt neges moneo. Id responsum quum non tacitum tulisset Tigranes, causa fuit vt Metrodorus confestim sit à Mithridate interfectus. Doluit Tigranes suo indicio tantum virum exitio deditum: sed quem viuum prodidit, extinctum magnisicè funerauit. Sabell. lib. 4. Enneadis 6. Captiui. Croesvs, rex Lydorum, victus à Cyro Persarum rege, illi postea in rebus gerendis semper optimè consuluit. Itaque Cyrus contra Massagetas expeditionem suscipiens (in qua etiam perijt) filio suo Cambysi Croesum commendauit, vt???; illius consilio vteretur monuit. Herod. lib. 1. & 3. Qvales. Apti, Inepti. Ex Prudentiae bellicae & Stultitiae bellicae particularibus Titulis generalis illustretur, fol. 1758. & seqq. 2026. & seqq. Sacerdotali fraude, Syriae & Aegypti imperiu̅, à legitimis principibus ad seruos translatum est. Mos erat apud Aegyptios ex quo illa gens in Mahometanam sectam concessit, è cohorte eorum, qui literis eruditi, & inprimis legum consulti essent, Caliphem, ita summum antistitem appellant, constituere. Hic & sacra & politica cognoscebat, maiestate???; imperio, & potentia secundus à Rege habebatur. Reges igitur Aegypti, quos Mahometani Solidanos vocant, pulsis è Syria Christianis, luxui & desidiae cùm essent dediti, Caliphes, vt sunt plaeriq; Sacerdotes ad fallendum, & captandam dominationem callidi, totas imperij vires ad se trahendo, eò magnitudinis deuenit, vt regia auctoritas indies despectior, breui ferè extingueretur. Adempta regibus vi, imperij Equites quoque quorum opera res Aegypti stabat, modò in commeatus mittendo, atque in varios militares vsus ablegando, modò tanquam emeritos, in agros deducendo, propè exauctorauit, nullo eoru̅, vacationis & otij dulcedine, astum Caliphis sentiente. Caeterùm cùm circumspectus homo crederet, nullum imperium sine militari manu posse consistere, adiecit animum ad milites ex seruis instituendos, quos à longinquis regionibus conduxit, quando ciues & finitimos metuebat. Itaq; Pontica gens, quae inter Moeotim & Phasim incolit, vulgo Cercassos vocant, ad hanc militiam delecta, certis???; hominibus armorum & equitandi peritis, à quibus militiae artes edoceretur diuisa. Caeterum imperium, fraude quaesitum, haud altas radices egit, quum praesertim non suis, sed alienis viribus niteretur. Nam seruiles animi, posteaquam vires regni ex se pendere viderent, reputantes perfidiae praemium regnumfore. inito inter se consilio, aduersum Caliphem coniurant. Cur enim sacerdos, curandis sacris constitutus, qui in ocio aetarem agit: quippe qui nusquam è cubiculo prodit: verùm in sella aurea residens, puluillis purpureis innixus, ne hyberni quidem Solis patiens, quasi animal epulis destinatum, sese intra saginando, regnum potius temperaret quàm milites: sine quorum armis, sudore, & sanguine, neque imperium ampliari, neque tutum reddi queat? Itaque misso ad Caliphem nuntio, iubent, illum sacra duntaxat capessere, vetito eo, pro imperio quicquam de caetero agere. Extorto Caliphi regno, quum seruorum imperium ad ducentos ferè annos durasset, tandem à Turcis deletum est. Ludou. Tubero lib. 10. Comment. Qvomodo. Viua Voce. Ex seq. Titulis Consiliorum priuatorum Titulus hic generalis illustrari potest. Scripto. M. Varro edito commentario docuit Cn. Pompeium, quid facere dicere???; deberet Senatum consulens, rogatus à Pompeio ad hoc genus officij. Gellius lib. 14. cap. 7. Dignitate, Magistratu. Romani pueros patricios cum parentibus in Senatum duci permittebant, vt consilijs sapientum iam inde à teneris assuescerent. Durauit ille mos vsque ad Papyrium Praetextatum. Macrob. lib. 1. Saturn. cap. 6. & Gellius lib. 1. cap. 23. Avgvstvs Caesar liberis Senatorum, quò celeriùs Reip. assuescerent. protinus virilem togam, latum clauum induere, & curiae interesse permisit. Idem, quo plures partem administrandae Reipublicae caperent, noua officia excogitauit: curam operum publicorum, viarum & aquaru̅, aluei Tiberis, frumenti populo diuidendi, praefecturam vrbis, Triumuiratum legendi Senatus, & alterum recognoscendi turmas equitum quotiescunque opus esset. Censores creati desitos longo interuallo creauit, numerum Praetorum auxit. Exegit etiam, vt quoties consulatus sibi daretur, binos pro singulis collegas haberet: nec obtinuit. reclamantibus cunctis, satis maiestatem eius immmui, quòd honorem eum non solus, sed cum altero gereret. Sueton. Apud Venetos leguntur quotannis in Senatum certo numero iuuenes patricij, qui XX. annum attigerint, cùm alioqui ante XXV. nulli in Senatum venire liceat. Sabel. de Magist. Venet PRVDENTIAE BELLICAE MAGISTRI. Disciplina militaris latißimè patet. Ea??? propter Magistri eiusdem partim in genere considerari possunt, partim in specie. In genere quidem, qui huius vel instituendae, vel conserua̅dae, vel restituendae auctores fuêre. In specie verò, secundùm causas singulas. Sic Magistri militaris disciplinae dicuntur respectu Materiae subiectae illi, qui vel animos militum ad fortitudinem, ad temperantiam, ad iustitiam hortantur (exempla è Tit. militum fortitudinem temperantiam, alacritatem. iustitiam accendere, petenda, fol. 1796. & seqq. 1785. 1807. 1800.) vel corpora eorundem ad laboris, vigiliarum, famis, itineris tolerantiam excitant (de qua re sub Tit. Robur militum tam actiuum quàm paßiuum firmare, fol. 1769.) simul etiam dextrum vsum Aarmorum instituunt. Iam respectu Formae, hoc est, ipsius modi institutionis, vel Praeceptis fit, vel Exemplis. Praeceptis inquam & monitionibus tum blandis, suadendo, hortando, orando: tum seueris, interminando, cogendo. Denique respectu Efficientis, Magistros alios Publicos, vt Reges, Duces: alios Priuatos, vt Parentes, Praeceptores constituere possumus. Fontes hi sunto subdiuisionum, in quas exempla sequentia methodicè diduci possunt atque debent. Disciplinae nos hîc exempla in genere congerimus. Qui Temperantiam, qui Fortitudinem, qui Iustitiam prudenter docuêre, in speciali enarratione Stratagematum recensebantur. Qvi. Reges, Principes, Duces. Ivda Machabaeo mortuo, animum quoque amisêre Iudaei, & partim fame, partim ferro à Bachide domiti sunt. 2. Macha. 9. Cùm Artaxerxes Aegyptio regibellum inferre statuisset Iphicratem ab Atheniensibus petiuit ducem, quem praeficeret exercitui condusto, cuius numerus duodecim millium fuit. Quem quidem sic omni disciplina militari erudiuit, vt quemadmodum quondam Fabiani, milites Romani appel [1652] lati sunt: sic Iphicratenses apud Graecos in summa laude fuerint. Probus in eius vita. Cleomenes Leonidae F. magister fuit disciplinae militari Spartanorum. Docuit enim eos pro lancea sarissam ambabus manibus tractare, & clypeum ferre amento non appensum. Plut. in Cleomene. Pyrrhvs, Epirotarum rex, in auxilium vocatus à Tarentinis contra Romanos, posteaquam incolumes ex mari adfuerunt naues, & exercitus maxima ex parte conuenit: multitudinem aduertens nisi acriter compulsam neque seruari ipsam neque seruare posse alios, sed tanquam ipso propugnante domi residere balneis indulgentem & conuiuijs: gymnasia ambulationes???ue, in quibus spaciantes dispensabant res gerendas verbis, occlusit: compotationibus, comessationibus & ludis intempestiuis interdixit. Ad arma eos vocauit, in delectibus???; iuuentutis seuerus & durus fuit. Vnde reliquerunt vrbem multi, qui insolentia parendi, quòd non liceret in delicijs viuere, seruitutem vocabant. Plut. in Pyrrho. Philopoemenes Achaeorum magister equitum, primùm ordinum militarium apud Achaeos atque armaturae correxit vitia. Scuta enim habebant ex tenuitate expeditiora & restrictiora, quàm vt tegere possent corpora, lanceas longè sarissis breuiores: vnde ob leuitatem ad eminus petendum strenui erant & bellaces, cominùs non perinde valebant. Modus & forma aciei in orbem non erat in vsu: sed quia quadratam aciem, qua vtebantur, nec fronte muniebant nec strue, vt moris erat Macedonum, ex facili impellebantur, disijciebantur???;. Vbi haec Philopoemenes digessit, induxit eos, vt pro scuto & lancea clypeum & sarissam caperent: simul vt galeis, loricis ocreis???ue tecti, loco cursoriae & velitaris pugnae stataria̅ meditarentur & sirmam. Vbi iam pubem ad ita se armandu̅ impulit, primùm vt inuictos confirmauit, deinde delicias & luxum eorum optimè inuertit. Neque enim eripere semel potuit vanum & inane, quod perdiu infecerat animos eorum, desiderium circa amoeniorem vestium cultum, strata purpurea, sumtuosas coenas, mensas???ue: sed cùm institisset à non necessarijs cupidos elegantiae ad necessaria deflectere & honesta, breui omnes mouit atque inflammauit, vt quotidianis repressis in corpus sumtibus, gestirent in militari & bellico ornatu ostentare se splendidos & comtos. Quippe prosusio alijs in rebus voluptates producit, & animos eneruat vtentium, quasi per stimulos & titillationes animum sensu infringente: contrà impensa in huiuscemodi res roborat eum, extollit???ue: sicut Achillem induxit Homerus nouis armis propè sub oculis positis quasi exultantem & ardentem, vt ea in opus educeret. Cùm equites accepisset, qui prauos & exiles equos subitarios???ue instante expeditione arriperent, atque ipsi ferè militiam defugerent, alios???; delegarent vicarios, esset etiam singularis omnium cum ignauia inertia: ea???; dissimulassent antè magistratus, quòd inter Achaeos plurimùm equites pollerent, ac praecipuè arbitrium haberent honorum & poenarum: non summisit animum, neque elanguit: sed cùm oppida lustrando, tum singulos iuuenes seorsim ad laudem excitando, & castigando ignauos, exercitationibus???ue & transuectionibus atque mutuis inter ipsos concertationibus, vbi spectandi à plurimis essent, miros neruos breui, alacritatem???ue impressit cunctis, & quod in disciplina erat militari caput, agiles reddidit atque expeditos. Itaque turmatim in latus conuertere, & in terga obuertere aciem, singulos item equos ita conuertere & flectere edocuit & consuefecit, vt totius circumagendi globi dexteritas vnum corpus repraesentaret, suo se contorquens nutu. Plutarchus in Philopoemene, & Pausanias in Arcadicis. Dvcibvs, Centurionibus & Tribunis apud Romanos praecipuè curandum erat, in locis vbi statiua habebant, cogeretyrones milites, cùm primùm merere coepissent stipendia, ne sine consilio, sine imperio in hostes tenderent: per turmas hinc inde crebrò concurrere, decurrere, clamare, locum tenere, imperium seruare, iussa exequi, se???; in orbem colligere, cuneum facere & phalangem, vt sequi signa, & pati taedium aestus & vigilias assuescerent. Alexander ab Alexandro lib. 1. cap. 20. & lib. 5. cap. 2. P. Scipioni ad Numantiam misso fuit ab initio maius certamen cum suo milite, quàm cum hoste, dum corruptum exercitum ad seueriorem militiae disciplinam reuocat, qui seruilibus operibus, priorum ducum ignauia, assuetus, multò aptius vallum circumferebat, quo suam imbelliam tueretur, quàm scutum & hastam, mallet???; fossa & congesto luto se, quàm hostium cruore inquinari. Sustulit igitur dux solertissimus omnia desidiae instrumenta, scortis & institoribus numero bis mille extra vallum eiectis: militem quotidie decurrere, aut militare opus aliquod obire, septenos???ue vallos ferre cogebat, vt sui opprobrij aliquando pigere inciperet, crebro militem onere degrauatum incessens, Quum gladio rectè vallare didiceris, vallum ferre desinito. Quendam scutum nimis aptè ferentem, aliud amplius grauius???ue iusto ferre coëgit: reddita etiam causa cur id faceret, quando scuto meliùs quàm gladio vteretur. Si quem extra ordinem deprehendit, si Romanus esset vite, si extrarius virgis cecîdit, vendidit???; iumenta omnia, ne nimiùm exonerarent militem. Militia???ue per haec in integrum restituta breui apparuit illud verè dici: Tanti quemlibet exercitum esse, quanti sit is, qui in eo imperet. Sabellicus lib. 9. Ennead. 5. Q. Caec. Metellvs contra Iugurtham missus, vbi primùm in prouinciam venit, pro magno habuit negotio militiam corrigere, partim superiorum ducum negligentia, partim ignauia corruptam. Imbellis ibi exercitus erat, neque periculi, neque laboris ampliùs patiens: non vigiliae, non stationes circa castra. Milites lixis permixti, vt cuique libitum erat, ab signis aberant. Frumentum acceptum vendere, panem in diem mercari, multa???ue prouincialibus adimere, cum vino & alijs peregrè aduectis commutare. Nullum ignauiae luxuríaeve probrum esse, quod in exercitu illo ignominioso non reperiretur. Hanc militum intemperiem consul paucis diebus emendauit proposito edicto, Ne quis panem obsoniúmve vllum coctum in castris venderet. Ne lixae exercitum sequerentur. Ne gregarius miles in castris aut itinere, seruum habetet aut iumentum. Ipse quotidie transuersis itineribus ductare, castra, velut holtis in proximo esset, vallo & fossa munire, nunc in primis, nunc in postremis, nunc in medio versari: atque ita magis prohibendo à delictis, quàm delicta vindicando, breui exercitum confirmauit. Iugurtha Metelli prouidentia simul & integritate perculsus, tum demùm ad veram deditionem animum adiecit. Sabell. lib. 1. Enneadis 6. Plin. cap. 62. de Viris illust. Front. lib. 4. cap. 1. Valer. Max. lib. 2. cap. 2. Alex. ab Alex. lib. 1. cap. 12. Cùm haberentur Numantini inuicti bello viri, multos???ue duces profligassent, ad bellum illud gerendum P. Scipionem Africanum iuniorem populos consulem creauit. Cùm autem frequentes ad eam expeditionem se voluntarij offerrent: veritus, ne vacua relinqueretur Italia, impediuit id senatus: nec stipendium vt caperet ex aerario concessit, verùm assignauit à publicanis, cuius pecuniae nondum cesserat dies. At Scipio non requirere ait se pecuniam, suppeditaturam domo & ab amicis: verùm de militibus est questus. Quippe graue esse bellum, si virtute hostium fuissent toties superati, quòd aduersus tales: si ciuium ignauia, quòd cum talibus gereretur. Postquam in castris sub aduentum suum ingentem licentiam, lasciuiam, superstitionem, & luxum offendit: extemplò fatiloquos, ariolos & lenones exegit, instrume̅tum omne edixit vt dimitterent, praeterquam ollam, veru, & poculum figlinum. Ex argenteis calicem permisit, quibus liberet, non amplius dupondio, balneis interdixit. Qui vngi vellet, vt se quisque ipse fricaret. Namque iumenta manibus carentia habere opus alio, qui ipsa fricent. Prandium praescripsit vt pedibus insistentes caperent incoctum: coenarent accumbentes panem vel pultem simplicem, & carnes assas vel elixas. Ipse sago amictus pullo, in publico versabatur, lugere serens se exercitus insamiam. Plutarchus in Apophthegmatibus, & Polyaenus lib. 8. M. Cato minor Trib. mil. creatus, in Macedoniam missus est ad Rubrium praetorem. Comitabantur eum serui quindecim, duo liberti, & quatuor amici: quibus equo vectis ipse pedibus incedens, applicabat se vicissim cuique, colloquebatur???ue. Vt in castra venit, ex pluribus legionibus vni à praetore praefectus suam vnius virtutem exiguum opus nec regium ducebat explicare, sed milites sui reddere similes maximè enitens: non formidinem detraxit imperio, sed adiecit admonitionem per rationem: qua singula probans ijs, docens???; adiuncto honore & poena, difficile erat dicere quietiores, an bellicosiores, an alacriores, an iustiores milites reddiderit. Adeò praebuerunt se hostibus formidabiles, mansuetos socijs, timidos ad malum, & acres ad laudem. Vnde quod minimè Cato morabatur, id est inprimis assecutus, gloriam & beneuolentiam, & eximium honorem, & studium militum. Nam quae alijs imperabat, ea quia vltrò praestabat ipse: vestitu autem & victu itineris???ue labore comparabat se illis magis quàm ducibus: grauitate verò, prudentia, facundia, omnibus antecellebat, qui nomen obtinebant imperatorum & ducum: simul his artibus deuinxit clàm sibi animos eorum. quippe germanus virtutis amor non influit, nisi per summum imprimentis cum studium & reuerentiam. Sine amore qui celebrant bonos, eorum gloriam reuerentur, non suspiciunt neque imitantur virtutem. Expleta militia, non votis eum, quod translatitium erat, neque praeconijs: sed lacrymis complexibus???ue prosecuti sunt, substernentes in via, qua pergebat, vestes, manus???ue eius deosculantes: quae vix paucis imperatoribus praestabant illius temporis Romani milites. Plut, in eius vita. Q. Sertorivm Hispani ob bellicas virtutes habebant in admiratione, & amore prosequebantur: praerea quòd Romanis armis, ordinibus, fignis, detrahens ipsis speciem virium insanam & beluinam, pro magna latronum manu in formam exercitus redegisset copias suas. Argento affatim [1653] praebito, & auro galeas eorum exornauit, & scuta varijs distinxit ornamentis, chlamydes???ue pictas & tunicas vsurpare eos docens, atque in id suppeditans & seruiens illorum gloriae, influebat in eorum animos. Praecipuè cepit eos puerorum disciplina. Nam ex parentibus sibi gentibus nobilissimos Oscam amplam vrbem contraxit, ijs???; doctores praefecit literarum Graecarum & Latinarum. Ita illos reuera obsides habebat, verbo erudiebat: ostendens, vbi creuissent, ciuitate Romana eos donaturum se, atque ad honores prouecturum. Quorum genitores delectabantur, quòd filios conspicerent praetextatos, decorè ad Iudum literarium commeantes, pendentem pro his salarium Sertorium, crebrò sumentem specimen, praemia???ue meritis tribuentem, & aureas bullas donantem. Plut. in Sertorio. C. Ivlivs Caesar, militem neq; à moribus neq; à fortuna probabat, sed tantùm à viribus: tractabat???; pari seueritate atque indulgentia. Non enim vbique ac semper, sed cùm hostis in proximo esset, coërcebat: tum maximè exactor grauissimus disciplinae, vt neq; itineris, neq; praelij tempus denunciaret: sed paratum & intentum momentis omnibus, quò vellet, subitò educeret. Quod etiam sine causa plerunq; faciebat, praecipuè pluuijs & festis diebus. Ac subinde obseruandum se admonens, repentè interdiu vel nocte subtrahebat: augebat???; iter, vt seriùs subsequentes defatigaret. Fama hostilíum copiarum perterritos non negando, minuendóve, sed insuper amplisicando ementiendo???; confirmabat. Itaque quum expectatio aduentus Iubae terribilis esset, conuocatis ad concionem militibus: Scitote (inquit) paucissimis his diebus regem affuturum cum X. legionibus, equitum XXX. leuis armaturae c. millibus, elephantis CCC. Proinde desinant quidam quaerere vltrà, aut opinari, mihi???; (qui compertum habeo) credant: aut quide̅ vetustissima naue impositos, quocunq; vento, in quascunq, terras iubebo auehi. Suetonius. Avgvstvs Caesar, in re militari & communicauit multa, & instituit: atq; etiam ad antiquum morem nonnulla reuocauit: disciplinam seuerissimè rexit: ne legatorum quidem cuiquam, nisi grauatè, hybernis???; demùm mensibus, permisit vxorem interuisere. Equitem Rom. quòd duobus filijs adolescentibus causa detrectandi sacramenti, pollices amputasset, ipsum bona???ue subiecit hastae: quem tamen, quòd imminere emtioni publicanos videbat, liberto suo addixit, vt relegatu̅ in agros pro libero esse sineret. Decimam legionem contumacius parentem cum ignominia totam dimisit: item alias immodestè missionem postulantes, citra commoda emeritorum praemíorum exauctorauit: cohortes, si quae cessissent loco, decimatas hordeo pauit: Centuriones statione deserta itidem, vt manipulares milites, capitali animaduersione punijt: pro caetero delictoru̅ genere varijs ignominijs affecit, vt stare per totum diem luberet ante Praetorium: interdum tunicatos, discinctos???ue, nonunquam cum decempedís, vel etiam cespitem porrantes. Idem. Piberivs Caesar in Germania militarem disciplinam acerrimè exegit, animaduersionum & ignominiarum generibus ex antiquitate repetitis: atq; etiam legato legionis, quòd paucos milites cum liberto suo trans ripam venatum misisset, ignominiam notato. Idem. Galba, postridie quàm ad legiones venit, solenni fortè spectaculo plaudentes inhibuit, data tessera, vt manus penulis continerent. Itaq; statim per castra iactatum est, Disce miles militare: Galba est, non Getulicus. Pari seueritate interdixit commeatus peti. Veteranum ac tyronem militem opere assiduo corroborauit: mature???; barbaris, qui iam in Galliam vsque proruperant, coërcitis, praesenti quoq; Caio Caesari talem & se & exercitum approbauit, vt inter innumeras contra???s???; ex omnibus prouincijs copias, neq; testimonium, neq; praenia ampliora vlli perciperent: ipse maximè insignis, quòd campestrem decursionem scuto moderatus, etiam ad essedum Imperatoris, per viginti passuu̅ millia cucurrerit. Posteaquam Imp. salutatus in vrbem venit, ad officium remigandi eos redire coëgit, quos Nero olim ex remigibus legitimos milites classiarios fecerat. Germanorum cohortem, à Caesaribus olim ad custodiam corporis institutam, multis???; experimentis sidelissimam, dissoluit, ac sine vllo commodo remisit in patriam. Plutarchus tradit, remiges illos clamantes in itinere obtriuisse, ac per multam caedem, tot???ue cadauera, in vrbem, haud fausto auspicio, ingressum: horribilem???; omnibus ac for midabilem factum, quanquam senem infirmum???;. erat enim annos natus tres & septuaginta. Cuspinianus ex Suetonio. Cornel. Tacitus prodit, Vespasianvm consuesse anteire agmen, locum capere, cibo fortuito, veste habitu???ue vix à gregario milite discrepante, legiones habuisse exercitas bello, noctu stetisse in excubijs, milites stragematibus dolis???; bellicis instruxisse. Adrianvs Imperator, militari disciplina post Octauium Caesarem valde corrupta, in Germaniam prosiciscens, etsi in pacato erat, tamen haud secus, quàm si propinquus esset hostis, milites exercuit, adeò vt equites eius armati Danubium transnatauerint. Tabernacula frondibus facta, aut in subterraneis locis ad minuendam caloris vim inuenta, subuertit: atq; vt ex ipsius patientia ferendi laboris exemplum alij haberent, interdum pedibus viginti passuum millia peragebat. In propatulo vescebatur, lardo caseo???; tantum in structa mensa: nec alio vino, quàm posca siue lora, vtebatur, quemad modu̅ antea Scipiones Marcelli???; factitârant: vt aliorum seuerus esse, reprehensor posset, exemplo???; suo ferendi laboris excusationem adimeret. In caeteris quoq; expeditionibus no̅ modò ca, quae ad vniuersum exercitu̅ pertinent, vt sunt arma, machinae, fossae, aggeres, sed etiam qualis sit cuiusq; & militum & ducum ipsorum vita, stario & mores, diligenter animaduertit: mores indulgentia deprauatos correxit, ad omne genus pugnae milites exercuit, atq, omnem militarem disciplinam eos docuit. Sab. lib. 4. En. 7. & Auentinus lib. 2. ex Dione. Antoninus Caracalla, qui Seuero patri in imperio successit, praeter quàm quòd saepe se cum militib. exercebat, pedibus iter armatus faciebat, ac magnu̅ spaciu̅ militaria signa ipse ferebat: ne tum quidem, cùm lassus in tentoria se receperat, delicatiore cibo reficiebatur, sed cum alijs militibus eo pane vescebatur, quod ipse libi pinserat, & in ardenti cinere decoxerat. Scypho quoq; ligneo habebat. Pescennivs Niger, qui sua virtute ad imperium conscendit, nunquam alio quàm militari cibo vsus, militibus, cùm vinum poscerent, respondit, debere eis fluuialem aquam sufficere. Nisi reliquus exercitus sub tecto mansisset, tentorium aut frondea tabernacula non subibat: sed sub dio manens, suo exemplo docebat alios vitae militaris austeritatem. Vlpivs Marcellus, Commodi Romahorum Imperatoris contra Britannos dux, vt milites in disciplina optima contineret, viucbat aliorum militum more. Dion Nicaeus. Alexander Seuerus Imp. vix annos viginti natus, in summa rerum affluentia, egregium militaris disciplinae exemplum seipsum praestitit. Non alio quàm militari cibo vtebatur: apertó que tentorio, vt omnes conspicerent, vescebatur. Si quis, dum agmen incederet, in priuatoru̅ possessiones se immisisset, plagis multabat: vociferando, An ita calcari agrum tuum velles? Quod tibi fieri non vis, alteri nefeceris. Stipendia militi largè persoluebat: neq; ferebat, vt vel legati, vel aliorum ordinum ductores supendia decimarent. Militem enim bene vestitum, caligatum???; ac saturum esse oportere aiebat: si quid praeterea numorum in baltheo secum gestaret, semper dicto audientem fore, quia inopiae plerunq; desperatio co̅iuncta esset. Haec cùm ipse praestaret, à militibus contrà seuêrè exigebat, vt diligenter militarem disciplinam seruarent. Antiochiae equites nonnullos, balneis conuiuijs???; deditos, comprehendi, atq; in custodia haberi iussit. Qua re motus exercitus cùm tumultuaretur, ipse in tribunal conscendit, ac perpetrati erroris grauiter milites increpuit. Caeterùm cùm ipsi penè minabundi fremerent, solus inermis???; toruo vultu grauiter???; sonante voce omnem exercitum exauctorauit, iussit???; vt statim arma dederent. Mira res profectò, sed tamen vera fuit, vnam principis vocem tam multos iratos???ue exarmasse milites. Nam ad primum eius verbum eodem omnes momento arma in terram abiecerunt, que vnà cum signis per populum Antiochenum ad palatium Alexander ferri iussit. Nec verò multò pòst, cùm eos in pristinum militiae honorem recepisset, adeò obseque̅tes habuit in Parthica expeditione, vt non milites, sed senatores ire dicerentur. Lampridius. Aetivs ex Moesia prouincia, inter Romanas legiones ascitus, patricius Romanus ab Honorio Imp. factus, disciplinam militarem penè collapsam omnem restituit. Vandalos, Alanos???; in Romani imperij sines irrumpentes, coërcuit. In Hispania praeclaras res gessit. Atilam cum quingentis armatorum millibus in Gallias irrumpentem, in Catalanicis campis memorabili praelio vicit. Egnatius lib. 2. c. 2. Theodosivs Magnus Imp. disciplínae militaris exemplum, modico & castrensi cibo contentus, ab omni alienus luxu vixit. Alex. ab Alex. lib. 5. c. 21. Hermion quintus rex Germaniae magnae, qui vixit post diluuium anno 411. disciplinam militarem apud Germanos primus instituisse, leges???; militandi sanxisse legitur: sic vt quotannis aliquot millia armatorum bellandi causa è finibus educerentur: qui domi remanerent, se atque illos alerent. Hi rursus inuicem anno pòst in armis essent, illi domi remanerent. Sic neque agricultura, neq; vsus belli intermittebatur. Auentinus lib. 1. Annalium Boiorum. & Hieron. Zieglerus de Illustribus viris Germaniae. Totilas Gothorum rex, vti erga hostes clementissimus erat, ita à suis disciplinam militarem seuerissimè exigebat. Rapere aliena, aut vim inferre, capitale erat, sequebatur???ue supplicium bonorum publicatio: quae quidem bona violentiam passo tradebantur. Itaq; & castra, & ingressus Gothoru̅ per amicas ciuitates & gentes, omni scelere carebant. Io. Magnus lib. 13. ex Procopio. Carolvs Magnus militarem disciplinam seuerè exercuit: militibus, qui nauiter fecerant, praemia constituit, negligen [1654] tes ignominia notauit: vbique virtutis spectator extitit. Auentinus lib. 4. Henricvs I. Imp. disciplinam militarem denuò reuocauit: latrones expulit: ex agrarijs militibus nonum quemque vrbibus imposuit, vt caeteris octo cum familiaribus suis habitacula construeret, frugum???; omnium tertiam partem custodiret, caeteris octo seminantibus ac fruges colligentibus. Concilia & conuentus in vrbibus instituit, vt tempore pacis discerent, quid in bello esset agendum. Ruri autem rara domicilia aedificari iussit. Cuspinianus. Albericvs Balbianus, seu Barbianus, Cunij comes, circa annum Christi 1376. indignitate permotus, quòd externae gentes mercenarijs armis. Italiam quaterent, multae???ue passim immani rabie baccharentur: Italorum animos, quitum per socordiam amissam???ue libertatem vetere belli gloria decidissent, in spem recuperandi no minis erexit, disciplinam militarem reuo cauit, equitem cataphractum instituit. Fuêre sub eius imperio ingentes alae cataphractorum equitum, qui auspicijs diui Georgij militantes, sacramento adacti, nunquam se terga daturos externo hosti, coniurarant. Ab his demùm non vno in loco Britones profligati, caesi Galli, pulsi deuicti???ue Germani, Hispanisusi, Allobroges Angli???ue deleti, apud Italos non omnino extinctum antiquae virtutis decus iusta confessione docuerunt. Hinc Sfortianus Braccianus???ue miles, hinc tot clarissimi Imperatores, Franciscus Sfortia, Nicolaus Picininus, & innumeri alij per ea tempora, postremò verò Bartholomaeus Coleo, Federicus Vrbinas dux, Robertus Santoseuerinas, etate verò nostra Nicolaus Petilianus, florueru̅t. Egnatius lib. 2. cap. 2. ex Platinae Bonifacio IX. & Fulgosus lib. 2. c. 2. & Iouius in vita Magni Sfortiae. Milites. Phocion Atheniensis adolescens sub ducemeruit Chabria, eum???ue est assectatus, à quo fuit in scientia militari institutus egregié. Non nihil vicissim illius ingenium correxit varium & impotens. Nam cùm segnis aliàs Chabrias & tardus esset, ipsis in certaminibus gliscebat & exardescebat animo, atque cum ferocissimis proruebat praecipitantiùs: quomodo sanè in Chio quoque vitam proiecit, cùm triremi sua ante caeteros prouectus descensionem vrgeret. At Phocion iuxtà cautum & impigrum praebens se, quà cunctationem excitabat Chabriae, quà contra calorem impetus intempestiuum detrahebat. Vnde candidus & probus Chabrias dilexit eu̅, ad negotia???; & imperia prouexit, eius???; arduis in rebus vsus est opera, atque ex pugna nauali apud Naxum insigne nomen & gloriam Phocioni conciliauit. Plut. in Phocione. Praeceptores. Apud Persas rei militaris Magistri grandioris aetatis erant, nec infra annum l. Sub his instructa acie, parcè primùm & modicè, mox exactissima cura militiam ediscebant. Iuuentus à vigesimo ad quinquagesimum annum militare cogebatur, vlteriùs arma tractare vetabatur. Alexander ab Alex. lib. 1. cap. 20. Tyronibus Romanis ad militiam admissis, primo anno Cvstos, sub quo disciplinam ediscerent, & magister, sub cuius imperio tyrunculi acuerentur, publicè dabatur, ne expertes operum militarium, arma tractarent. C. Iulius equites Romanos, aut senatores armorum peritos, sub quibus militiae nescij erudirentur, magistros dedit: quorum praeceptis imbuti, perstando & peruigilando, militare rudimentum deponerent, leges???; pugnandi & praelij normam ac dictata internoscere̅t, Primus???ue Pub. Rutilius consul, collega Cn. Manlij, è ludo Cornelij Scauri doctoribus accersitis, plagas vitandi & inferendi militibus praecepta dedit. Inde ne temerè & sine arte pugnarent, vt???ue tyrones sub disciplina essent, & militaribus imbuerentur praeceptis, Tribunis datum negotium fuit. Quos optimis disciplinis institutos, tandem militiae adscribebant. Idem. Alfonsus. Neapolitanus rex, bello ab Galliae rege Carolo IIX. petitus Ferdinandum silium, in quo mirisica indoles militaris virtutis eminebat, terrestribus copijs praefecit. Caeterùm Nic. Petilianus, Alfonsus Daualus Piscariae Marchio, & Ioannes Iacobus Triuultius, qui tum peregregij duces erant, & postea omnibus bellis cum summa imperatoriae virtutis laude claruerunt. Ferdinando attributi sunt, vt alacriores in iuuene spiritus maturo consilio temperarent. Iouius lib. 10. Hist. Consaluus Agidarius ab Inico Mendocio Tendiliae comite, viro grauissimo, duce omnibus cùm ciuilis tum bellicae laudis numeris absoluto, non minùs quàm ab ipso antea Alfonso Cadene primo solertissimo???ue magistro, exactae militiae documenta praecepta???ue, quibus postea suo cognomine Magnus euasit, accepisse fatebatur, vsqueadeò gratè studio se???;, vt eum no̅ secus ac parentem, singulari cum veneratone percoleret. Iouius in Consaluo. Poêtae. Tyrtaevs poëta Atheniensis, per contemtum Lacedaemonijs ducem petentibus ex oraculo, cùm claudus & luscus esset, missus, suis versibus Spartanos belli Messenci diuturn itate iam propè attritos reaccendit: vt tandem Messenam expugnarint. Quapropter & ciuitate donatus est, & in tanta porrò fuit existimatione, vt cum hoste congressuri, eius poe̅mata canerent, & domi Trichoriam saltationem ex eius praescripto exercerent. Suidas. Patres. Aegyptijs in more fuit, vt Calasiries (qui praecipui habentur milites) à nullo doctore, sed à patre solùm militiae praeceptis erudire̅tur. Alexander ab Alexandro lib. 1. cap. 20. ex Herodoti lib. 2. Magnvs Sforcia, sub moderata disciplina educatum filium Franciscum, cùm ab se in Brutios ad dotales vrbes ex Polyxena Ruffa vxore profecturum dimitreret: ei attribuit eximiae virtutis duces & milites, qui bello pace???; aetatem eius regere̅t: diu iuuenem cohortatus, vt pietatem & iustitiam coleret, nobili???; animi decreto existimaret, virtute potiùs, quàm malis artibus ad opes & gloriam contendendum. Illud etiam grauissimis praeceptis adiecit, vt etiam atque etiam caueret, ne amici aut imperio subiecti vxorem vnquam impudicis oculis intueretur. Neminem vulnere aut duro verbere puniret, aut si id casu aut ira praecipiti accidisset, extemplò lenitum, donatum???; digno munere, longiùs ablegaret. Postremò nunquam indomiti oris equum ascenderet: nunquam eo vteretur, qui ab vngula molliore facilè soleam excutere consuesset. Iouius in vita Sforciae. Mulieres. Magno Sforciae, Ioannis Attenduli F. Cotignolae antiquo Togatae Galliae oppido nato, mater fuit Elisa, virilis animi mulier, ex Petracina factiosa gente. Ea erat feruidis admodum asperis???; moribus, sed pudicitia & foecunditate mirabili. Peperit enim alterum & viginti liberos, quos veluti ad arma natos ita educauit, vt facilè comtiora indumenta exquisitas???ue epulas, & mollia & strata contemnerent: verterentur autem robusto quodam corporis atq; animi vigore ad tuendum familiae decus, & id saepiùs armis, quando grauissimas simultates cum Pasolinis aequè potentibus exercerent, quum Martinus Pasolinus eius samiliae princeps, puellam nobilem Bartholo, Sforciae fratri ex chirographo desponsatam, quòd in eius dotem perampla haereditas veniret, arroganter intercepisset. Ob id saepiùs iusta propè acie dimicatum est, magnae???ue caedes editae. Iouius in eius vita. Daemones. Ingo rex Sueonum, proferen di imperij gratia Danis bellum indixerat. Cuius euentum Haraldo Danorum regi explorare cupienti, Senex gigantea statura, orbus oculo, obuius factus, hispido amiculo, Othinvm se dici, bellorum???; vsum callere testatus, praecepit, vt terrestri praelio vniuersam acie̅ in tres turmas diuideret, quarum vnamquamque vicenarij ratione densaret, mediam verò viginti virorum numero reliquis porrectiorem extenderet, quam etiam in coni siue pyramidis acumen digerens, alarum recessus vtrinq; secus discretis ambagib. obliquaret. Cuiuslibet verò turmae seriem hac ratione co̅texeret, vt à duobus frons inchoans, consequentibus locis vnitatis duntaxat incrementa reciperet, & quidem in secunda linea tres, in tertia quatuor, eodem???; modo posteriùs ordina̅dos, habita congressione statueret, sic???; consequentes gradus idem proportionis tenor instrueret, donec coniunctionis extremitas alas aequaret: Cornu verò quodlibet denis ab eo ordinibus formaretur. Post has item turmas instructam'iaculis iuuentutem collocaret, à tergo veteranorum cohortem adhiberet, quae labantes sociorum vires firmaret. Deinde funditorum alas narus locoru̅ supputator annecteret, qui post sodalium agmina consistentes, eminus hostem tormentis incesserent. Post quos cuiuslibet aetatis aut ordinis homines absq: conditionis aestimatione passim adscisceret. Caeterùm postremam aciem ternis ad instar primae cornibus interstinctam, simili???; graduum proportione digestam explicaret: cuius tergum superiori coniunctum agmini, ipsum auersae frontis obstaculo tueretur. At si nauale fortè praelium incidisset, partem classis secerneret, quae eo propositos inchoante conflictus, multiuola rates hosticas reflexione circumdaret. His disciplinae militaris rationibus instructus, Ingonem, Olaum???ue fratrem bellum parantes, anticipatis apud Sueciam rebus, oppressit. Saxo lib. 7. Qvales. pvta Apti. Ex Stratagematum Titulis illustretur, quatenius recte & feliciter, quid agendum sit, ipsi Duces suos docent milites, fol. 1769. & seqq. Gobryas vnus ex septem, qui Magos sustulerunt, vir prudentia insigni, cuius consilio in Scythica expeditione vsus [1655] Darius, tutò effugit, alioqui cum toto exercitu periturus. Herodotus lib. 4. Inepti, Mali. Disciplinae militaris dissoluendae auctores. Cambyses rex Persarum ineptum militaris disciplinae Magistrvm silij sui Cyri esse rationibus ostendit, qui [Greek words] hoc est, instruendae aciei rationem tantum doceat, earum rerum, sine quibus acies nulla instrui, aut instructa praeclarè rem gerere potest, penitùs ignarus: nimirum quomodo hosti insidiandum, quomodo consilia eius exploranda, nostra occultanda: commeatus & stipendia quomodo conficienda: militum corpora quomodo exerceri, animi verò accendi, & in officio retineri debea̅t: castra quo loco ponenda, & similia multa. Xenophon lib. 1. Paediae. Pyrrhus rex audiens Qvendam promittentem, se traditurum ei aciei instruendae artisicium, qui tamen in acie nunquam fuerat. dixit, Non opus esse sibi Imperatore, vel belli duce, cuius aures tubae sonus nunquam circumierit. Stobaeus serm. 52. Eudamidas, cùm Philosophvs quidam solum sapientem bonum esse imperatorem asseruisset, dixit: Mirabilis quidem oratio est: is verò, qui loquitur, nunquam classicum tubar sonum expertus est. Idem. Cùm Hannibal in Chalcide apud Antiochum Asiae regem esset, atq; coram eo Phormio philosophus, vt doctrinae magnitudinem ostentaret, varijs de rebus copiosè disseruisset: postremò eò descendit, vt de militari arte loqueretur. De qua cùm permulta dixisset, Antiochus ingenij & facundiae magnitudinem admiratus, posteaquam nominem laudauit, ad Hannibalem co̅uersus, qui silebat, quaesiuit, Quid ei de Phormione videretur? Subridens Hannibal, liberè respondit: Multos se senes deliros vidisse, sed neminem, qui Phormione magis deliraret. Nam cùm ne tubarum quidem clangorem vnquam exaudiuisset, aut stringi gladium vidisset, se praesente de militari scientia loqui ausus esset, qui quindecim annos graui bello Romanos vexasset, tot???; eorum exercitus ac Consules occidisset. Plut. in Annibale. Severvs, tribus Imppp. breui temporesublatis, Iuliano Romae, Pescennio in Syria, in Gallia Albino, Romam reuersus est. Laureatus populus venientem excepit. Ipse congiariu̅ populo dedit, militibus pecunia̅ largitus est, frume̅ti mensuram adauxit, & domi mulierem habere permisit. rem neq; priùs vsitatam, neq; in futurum militiae conducibilem. Hic omnium primus duritiem asperitatem???; militaris victus, laborum tolerantiam, veterem???ue disciplinam sustulit. Tum milites, neglecta ducum reuerentia, & opibus supra modum inhiare, & munditias colere ceperunt. Sab. lib. 5. En. 7. Ingemarus Gothorum & Suecorum rex, Haraldo Danoru̅ regi, quòd Schoningiam Gothici regni partem occuparet, bellum indixit. Haraldus Othinvm (qui apud Vpsaliam colebatur) rogabat, Ne sibi in tantis periculis deesset. Tum illi visa est astare imago monoculi senis, hispida veste induti, qui Othinum se nominabat, venisse???;, vt futuri belli euentuiri denunciet, rationem???; struendae aciei ostendat. Quae tamen tam insulsa fuit & inepta instructio, vt malus ille daemon non seruare, sed funditùs Danos perdere voluisse sit visus. Priùs tamen vxoris insidijs sublatus est Ingemarus, quàm praelium sit commissum. Ioan. Magnus lib. 8. c. 1. Imperator Manvel Comnenus, stipe̅dia militaria in siscum, tanquam aquas in cisternam coëgit: & exercituum cupiditatem donatiuis, quae incolarum dicuntur, leuauit, abusus re à veteribus Imp. vsurpata in eos tantùm, qui hostes saepe ceciderant. Qua quidem prodigalitate milites in vniuersum eneruati, voluptatibus succubuêre: & qui strenui antè fuera̅t, cùm nihil eximij prae caeteris re fortiter gesta se habituros sperare̅t, animos demisêre: & vicissim multi opisices, bellicarum rerum imperiti, ad castrenses dignitates ascendêre. Perturbationis huius, Romanae prouinciae graues poenas dederu̅t, quarum aliae à barbaris spoliatae, & occupatae sunt: aliae ab ipsismet militibus tanquam alienae vastatae & euersae. Nicetas li. 7. Post regis Mathiae Coruini obitum, Vngari, quod ad bella pertractanda attinet, semper inglorij extitêre. Etenim Ladislavs rex militarem disciplinam, atq; à rege Mathia institutos militum ordines, adeò labefactari permisit, vt Vngari nullam bellandi peritiam, sed solummodò quandam temeraria̅ audaciam ac ferinum furorem haberent, quo se posse Turcas omnes in primo congressu deuorare praesumerent, Iouius in vita Solymanni. Qvomodo. Nempe Exercitatione. Spartani furandi vsum pueris concedebant impunè, non ob turpia lucra, ncque ad sumtum libidini praebendum, comparandámve opulentiam, sed pro exercitio, disciplina???ue rei bellicae: quòd & furandi solertia, & assuetudo acueret animos adolescentium, & ad insidiarum astus, & vigilandi tolerantiam & obrependi celeritatem, aptos procliues???ue redderet. Plut. in Laconicis. Iphicrates Atheniensis varijs modis milites exercebat, fictis excursionibus, falsis insidijs, fictis proditionibus, simulata transitionibus, fictis aggressionibus, & panicis: vt si quando tale quid eueniret, non terrerentur. Polyaenus lib. 2. Apud Rom. milites in castris militiam edocti, hyeme pariter atque aestu dieb. singulis manè & post meridiem, locum tenere, signa sequi, ordiné seruare, fossam fodere, figere vallum, militari gradu incedere, & alia militaria facere, quotidiano vsu ediscebant Nam ducibus, centurionibus & tribunis, praecipuè curandum erat, in locis vbi statiua habebant, cogese tyrones milites, cùm primùm merere cepissent stipendia, ne sine consilio, sine imperio in hostes tendere̅t, per turmas hincinde crebrò concurrere, decurrere, clamare, locum tenere, imperium seruare, iussa exequi, se???ue in orbem colligere, cuneum facere & phalangem, vt sequi signa, & pati taedium, aestus ac vigilias assuescerent, ne pulsi loco cederent, & in acie quisq; agnosceret ordines suos: ita vt vsu quotidiano no̅ minùs ipsi sibi praescriberent, quid facto opus foret, nec hoc incitante vllo, nec imperante, quàm ab alijs ediscerent. Alex. lib. 1. c. 20. Germani prisci iumentutem omnem, praecipuè tamen pueros, non molliter educabant: sed laboriosis semper exercitationibus, pugnae etiam simùlacris assuefaciebant: vt cùm ad viridem aetatem peruenissent, nihil tam difficile, tam arduum, tam durum esset, quod non remoto omni corporis dolore subire auderent. Alex. lib. 2. c. 25. P. Rvtilivs Rufus, Consul cum C. Mallio, anno Vrbis 651. primus ex ludo C. Aurelij Scauri doctores gladiatorios accersiuit, qui iuuentutem in armis erudirent. Haraldvs, Danorum rex, victorijs clariss. prouincijs principibus???ue perdomitis, quinquaginta annos in otio exegit, & ne militum animi in desidiam resoluerentur, assiduè eis caue̅di inferendi???ue ictus rationem à gladiatoribus perdiscendam constituit. Quorum quidam insigni arte, aduersae frontis supercilium infallibili ictu ferire solebant. Quòd si quis ictu recepto oculis conniueret, aula eiectus, stipendijs defungebatur. Saxo lib. 7. Idem quaerens exitum vitae per arma, exercendae iuuentutis gratia bellum indixit Ringoni Sueciae regi. Septem annis continuis arma parauêre, naues cum bellicis instrumentis communiuêre. Non facilè alia in gente similem aut multitudine pugnantium, aut varietate auxiliorum, aut diuturnitate apparatus expeditionem reperias. Cranzius lib. 1. Noruegiae, c. 31. Othocarvs, boëmorum rex, offensus inertia iuue̅tutis nobilioris, quam viderat vino, somno???ue & lustris magis, quàm equis & armis intentam, ad exercitium equestre iuuenes nobiles, laude praemijs???; & honorib. inuitabat, praepositis veteranis, qui per ludicra pugnae equestris ad serium certamen ineundum tyronés consuefacerent. Atq; ista re breui consecutus est, vt externo haud multum indigerete quiter: nam pedite abundabat. Dubrauius lib. 17. Cùm Hungari, mortuo Conrado I. Caesare, Saxoniam foedè depopularentur. Henricvs I. qui ei successit, leuibus praelijs eos sustinens, vnum ex principibus illorum ceperat. Quem cùm illi magno auri pondere redimere poscerent: rex captum reddere pollicetur, si aliquot annorum inducias paciscantur. Conuenit inter eos de annis nouem: quibus co̅stitutis, rex militem facit instrui omni genere necessariorum ad bella armórum, exerceri ad pugnam, armari quoque promté. Constituit deinde vt in agris octo nonum, & in vrbibus quatuor quintum que̅q; in militiam profectum alerent. Praesidijs firmauit vrbes: in agris nihil reliquit, quod hostibus praedae esset. Conuiuia nuptiarum & alias comessationes iussit in vrbibus solis apparari, non in praedijs vrbanis. Sicexercitatum militem duxit in Vandalos, hostem (vt putabat) molliorem. Brandenburgum expugnauit, prouinciam subiecit. Inde in Dalmatas agmen vertit, ciusdem gentis & linguae nationem: vrbem Grona vicesimo die cepit, militi diripiendam dedit, omnibus???; puberibus peremtis, victorem reduxit exercitum. Pragam quoque Boëmorum metropolim, ex eiusdem gentis societate oppugnauit, regem???; illius in eam perduxit necessitatem, vt se dederet. Cùm iam constitutae Vngaris induciae finem haberent, mittu̅t illi pro more nuncios, dona solita postulantes. dederat enim rex per singulos annos nonnihildonatiui nomine, quò obaeratos haberet sibi. Id quum sibi perpetuum Vngari sperarent, rex pernegauit, iam exercitato milite animis auctior. Indignabundi illi Thuringiam inuadunt. Rex licèt graui aegritudine laboraret, tamen exercitu mediocri quatuor dierum spacio collecto, hostes, ad vrbem Mersborg castra metentes, assecutus est. Clamor exoritur, à Christianis quidem Kyrieeleison, ab Vngaris autem tartareus stridor, Hui, hui, hui. Insigni clade Hungari profligati. Cranzius libro 3. Saxoniae, cap. 8. Conuersatione. Q. Metellvs Consul, quamuis nulla lege impediretur, quin [1656] filium contubernalem perpetuum haberet: maluit tamen eum in ordine merere, ne filium plus aequo amare diceretur. Frontinus lib. 4. c. 1. Stratagematum. P. Rvtilivs consul, Cn. Manlij collega, cùm secundùm leges in contubernio filium suum posset habere, in legione tamen militem fecit. Ibidem. Honore. Lacones, quando hostem superarunt consilio, bouem Marti immolant: vbi aperto marte, gallum gallinaceum: exercituum ductores, vt non tantùm bellaces, verùm etiam astuti callidi???; sint, assuefacientes. Plut. in Laconicis. Imaginibus. Theodatvm, Ostrogothorum rege̅, in Italia scribit Cassiodorus Romae elephantos ex aere, via Sacra, ad naturalem bestiae magnitudinem extantes, qui ruinam minabantur, instaurari iussisse: quòd populi Romani conduceret animorum seruandae generositati, si pueri adolescentes???; bestias intuere̅tur, in quas maiores eorum pugnare no̅ horruissent, decori inseruientes. Cranzius lib. 5. Sueciae, c. 23. Poenis. Scoti veteres arma magna cum cura colebant, praecipuas clarissimas???ue in illis opes ponentes. Nam si quispiam gladium oppignerasset, ex aucto ratus mox co̅ militij consortio, vt indignus, prohibebatur. quae periuro quoque poena erat, ea???ue longè maxima ignominiosissima???;. Qui verò metu aut aciem deseruisset, aut castris quopiam non obtento à duce commeatu profugisset, impunè à quouis necabatur, omnes???; eius fortunae sisco ascribebantur. H. Boëthius in Scotia. Scriptis. De Pyrrhi Epirotarum regis scientia & arte instruendae acici, atq; rei militaris documentum accipias excomme̅tarijs, quos de his reliquit. Plut. in Pyrrho. Ex epistola Avreliani, Augusti ad Tribunum suum scripta, vetus militaris disciplinae ratio comprehendipotest, quae talis est: Si Tribunus esse vis, aut potiùs si tibi, vt viuas, curae est, fac militum manus ab alieno contineas. Nemo alienum pullum accipiat, alienam ouem tangat, ab aliena vinea vuam decerpat, aliena sata calcet, oleum, salem ac ligna petat, taxato ei commeatu contentus maneat: praeda???ue hostium, non lacrymis subditorum alatur: nitida habeat arma, ferramenta???; omnia paratateneat, calciamenta sint firma, veterem vestem noua excludat, stipendium???ue eius in baltheo, & non in culina maneat: torquem, armillam atq; anulum ferat: equum suu̅ maiorem ipse perfricet, animal ex hoste captum non vendat. Mulum, qui eius ac comitum impedimenta gerit, diligenter curet. Mutuò sibi milites, vt serui auxilio sint. à medicis sine praemio curentur. Aruspici & sagis nihil dent, honestè in statiuis suis viuant, & qui rixabitur vapulet. Ò miram disciplinam, non modò antiquis militibus, sed religiosis quoq; viris dignam. Fulg. lib. 2. c. 2. PRVDENTIAE OECONOMICAE MAGISTRI. Qvi. Nempe Principes. M. Antoninvs Pius salaria multis subtraxit, quos otiosos videbat accipere, dicens: Nihil esse sordidius, imò crudelius, quàm si remp. ij arroderent, qui nihil in eam suo labore conferrent. Vnde etiam Mesomedi lyrico salarium imminuit. Rationes omnium prouincalium apprimè sciuit & vectigalium. Patrimonium priuatum in filiam contulit: sed fructus reip. donauit. Species imperatorias superfluas & praedia vendidit: & in suis proprijs fundis vixit variè ac pro temporibus. Capitolinus. Hermion quintus'Germanorum rex, qui vixit post diluuium anno 411. oeconomiam sic instituit, vt ne militibus necessaria deessent. Quotannis enim aliquot millia armatorum bellandi causa è finibus educi iussit: qui verò domi remanere̅t, se atque illos alerent. Hi rursus in vicem anno pòst in armis essent, illi domi remanerent. Sic neq; agricultura, neq; vsus belli intermittebatur. Auentinus libr. 1. Annalium Boiorum, & Hieron. Zieglerus de illustribus viris Germaniae. Eberhardvs I. dux Virtenbergensis, prudentia singulari subditorum suorum fortunis cognitis, prouinciam florentissimam reddidit. Vnde subditi, quasi nume̅ quoddam eum coluerunt, dicentes: Si Deus non esset Deus, nemo iure malore Deus esset, quàm dux noster. Reinhardus Hadamarius in Institutione principis. Cuncta sub Ioanne Galeacio Vicecomite officia, quaetanti imperij administrationem respicerent, admirabili ordine constabant: imperia iussa???; in maximis minimis???ue rebus de scripto exibat. & rerum omnium sumtuariae rationes amplissimis codicibus mandaba̅tur: ex quib. ministrorum sidem & diligentiam exigebat, & per censores quidem spectatae probitatis, qui singula pro meritis ad poenam & praemium reuocare̅t. Erant autem in eius aula insiniti propè librarij, amanuenses, atq; notarij, qui per singula officia rationum praefectis operam nauarent, tanta cura religione???;, vt no̅modò totius imperij vrbium???; stati redditus, & custodiarum sumtus, sed si quid in publica ludorum spectacula impenderetur, & quot fercula figillatim in solennibus conuiuijs venirent, & quid claris hospitib. donaretur, ad exemplum atq; ad memoriam scriberentur. Iouius in Ioan. Galeacio. Qvomodo. Scriptis. M. Cato non deterior videtur domus rector, quàm ciuitatis fuisse. Etenim & amplisicauit facultates suas, & praeceptor extitit alijs oeconomiae & agriculturae, multa???; de his & frugisera in scriptis suis collegit. Plutarchus. PRVDENTIAE ALIORVM DISCIPVLI. Tvm Consvlendo. Vocatus à Cyro iuniore Xenophon ad militiam, Socratem in consilium adhibuit. Socrates metuens, ne offen deret Athenienses, quòd amicitiam Cyri quaereret, qui auxilijs adiuuerat antea strenuè Lacedaemonios, suasit vt Apollinem Delphicum consuleret. Cicero lib. 1. de Diuin. ex libro 1. [Greek words] Xenophontis. Apud Plavtvm in Sticho, Act. 1. Sc. 1. Pater in consilium adhibet filias duas de nouerca ducenda. Prudenter consulunt filiae. Cn. Pompeius à m. Varrone rationem eorum, quae in Senatu proponenda & agenda essent, petijt. Quam ille peculiari com. ei communicauit. Gellius lib. 14. c. 7. Alexander Mammeae Imp. nullam legem sanxit sine viginti viris Iuris scientiae peritis, quos in consilio habuit, & in his Fabium Sabinum Sabini viri insignis filium, Domitium Vlpianum, Iulium Frontinum, Pomponium, Alphenum, Aphricanum, Martianum, Callistratum, Hermogenem, Venuleium, Tryphonium, Metianum, Proculum, Modestinum, omnes Romani iuris scientia insignes, & qui operam Papiniano dederant. Affuit illi & Venatus, orator ea tempestate nobilis. Sab. lib. En. 7. Parendo. Vnde locum Prudentiae [Greek words] Qui aliorum bonis consilijs paruêre, f. 1927. CER TAMINA PRVDENTVM. CONSILIA de eadem re diversa. Politica. Nempe de Rep. constituenda. Cùm Persarum septem proceres Magos interfecissent, nimiru̅ Otanes, Intaphernes, Gobryas, Megabyzus, Aspathines, Hydarnes, & Darius Hystaspis praefecti Persaru̅ F. de summa rerum postea consultarunt, & quódna̅ genus politiae Persismaximè conueniret, deliberarunt. Otanes vt populare̅ persuaderet gubernatione̅, à Monarchia quantu̅ potuit dehortabatur, quòd pro libidine vnus omnia impunè ageret, ac insole̅tia caeteros ex peccandi licentia contemneret, vim nonnunquam inferret, leges corrumperet, patriae iura labefactaret, indemnatos interimeret, feminas pro voluntate sua constupraret. Quod in multitudine fieri non posset, vbi iuris aequabilitas ea prohiberet, quae Monarcha violentia sibijpsi vendicaret. Megabyzvs contrà, vr optimatium paucorum???; statum populari praeferret, Otani contrarius, dixit populari multitudine nihil esse neq; insipientius, neq; insolertius. Cu̅???; pleb: indocta nihil sciat, nihil sapiat, neq; iustu̅, neq; honestu̅ inteligat, instar torrentis praeceps sine consilio ruit. quod pauci & optimi, quorum & consilia sunt optima, non faciunt: quae omnia maturè agenda obeunt, ratione duce, nil perperam agentes. Tandem Darius Persis pro virili persuadere nitebatur contra popularem gubernationem, quae neq; ratione, neque consilio, neq; diligentia vtitur, & contra Aristocraticum statum, Monarchiam vnam longè omnium esse optimam. Na̅ vnius viri, qui optimus sit, imperio, nil melius esse co̅stat. Vnus sit, qui imperet, vnus rex, vnus dominus. Imperatorum enim multitudo bona est: cùm inter animalia quoq; videamus in apib. rege̅ vnum, in gregib. & armentis duce̅ vnum, grues ordine literato vnu̅ sequantur duce̅, mundi rectorem credamus vnu̅. Nihil ergo melius Monarchia, qua facilè & seditiones, quae inter paucos & optimates suboriu̅tur, sopitae extingui, in vulgo tumultus (quando quidem turbuientu̅ est & mente caret) [1657] sedari possunt, vbi pleru̅q; malitia remp. vexat. Vicit ergo Darij sententia: vt Monarchiam Persae caeteris statibus praeferre̅t. Mox???; ipse Darius astu equisonis solertis rex creatus, Persis imperitauit. Ex Herodoti Thalia Cuspinia us. Octauius Caesar, rerum potitus, pace???; per totum terrarum orbem parta, consilium de armis pone̅dis, & Rep S. P. Q. R. reddenda cum M. Agrippa & C. Mecoenate duobus intimis amicis cepit. Prior Agrippa principatum ei dissuasit, & vt Remp. Romanis redderet, suasit. Mecoenas contrà consilium de retinendo principatu dedit: sed ita tamen, vt eum optimum principem, non tyrannum esse vellet. Caesar vtriusque audito consilio, vtrunq; laudauit. Mecoenatis tame̅ setentiam secutus, imperium retinuit: Agrippa, nihil ominus summa co̅plexus est beneuolentia. Vt tamen vtriq; satisfaceret, & principatum suum hominum voluntate potiùs & decretis, quàm vi & armis tenere videretur, septimo Consulatu suo dispositis in senatu senatoribus, ijs qui ad eam rem apti viderentur, se Reipub. imperium velle red dere simulauit: atq; id quod voluit obtinuit. Nam partim metu, partim amore principatum postrularunt, atq; ad Imperatoriam maiestatem accipiendam eum coëgerunt. Orationes Agrippae & Mecoenatis contrarias pete ex Dione, libro quin quagesimosecundo. Zonaras. At de eo Suetonius sic scribit: Augustus de reddenda Rep. bis cogirauit: primò post oppressum statim Antonium, memor obiectum ab eo sibi saepiùs, quasi per ipsum staret, ne redderetur: ac rursus taedio diuturnae valetudinis, cùm etiam magistratibus ac Senatu domum accitis rationarium Imperij tradidit. Sed reputans, & se priuatum non sine periculo fore, & illam plurium arbitrio temerè committi, in retinenda perseuerauit: dubium, euentu meliore, an voluntate. Quam volu̅tatem cùm praesidens identidem prae se ferret, quodam etiam edicto his verbis testatus est: Ita mihi saluam ac sospitem Remp. sistere in sua sede liceat, atque eius rei fructum percipere, quem peto, vt optimi status auctor dicar: & moriens, vt feram mecu̅ spem, mansura in vestigio suo fundamenta R. P. quae iecero. Legumlatione. Referunt historici, derisisse Anacharsim, molitiones Solonis, qui Atheniemsium se iniurias & cupiditates putaret refrenaturum scriptis legibus, quae nihil à telis araneorum different, sed sicut illae, imbecillos tenues???; essent, quos comprehendissent, retenturae: validos verò & pecuniosos transmissurae. Quibus Solonem ferunt occurrisse, stare homines etiam pactis conuentis, quae neutri parti expediat violare: ac leges ita se temperare ciuibus, omnibus vt futurum perspicuum esset, antiquius esse colere iustitiam, quàm ius violare. Verùm horum quidem euentus, Anacharsis coniecturae potiùs, quàm spei respondit Solonis. Plut. in Solone. Imperio propagando. Thomas Mozenicus Venetorum dux, semper aduersatus fuit Francisco Foscaro, suade̅ti vt bellum pro Florentinis, pro???; augendis imperij Veneti finibus contra Philippum Mediolanensium principem in continenti susciperetur, publicum???ue hoc studium rei maritimae deponeretur. Rem namq; Venetam in Adriae Iacunis ortam & auctam, maritimo potiùs / quàm terrestri imperio conseruandam esse contendebat. Is moribundus iam, conuocatis intra cubiculum suum aliquot ciuitatis principibus, quos certò nouerat creando principi intra quadraginta viros praefuturos, ita locutus est. Ego, inquit, patres, non multò pòst moriar. De patriae autem salute etia̅ post meafata sollicitus, vos singulos seorsum rogatos velim, vt no̅ grauemini clàm sententiam promere vestram, quem mihi successorem daturi fitis. Cùm singuli ad eum venissent, & maior corum pars in Franciscum Foscarum pronior appareret: Video, inquit, plurium sententias in Foscarum propensiores. Scitis, quo semper in Foscarum animo fuerim, nunquam???; in illum odio laborauerim, sed pro patriae charitate eius sententiae de bello suscipiendo semper aduersatus sim. Quare Deu̅ immortalem precor, vt opinionibus vestris faueat, patriae???; dignitas & incolumitas perpetuò vobis haeredibus???ue nostris aeterna extet. Egnatius lib. 7. cap. 2. Liberanda patria. Persarum rex Darius, ex Asia in Europa̅ exercitu traiecto, Scythis bellum illaturus, po̅tem fecit in Istro flumine, quâ copias traduceret. Eius pontis dum ipse abesset, custodes reliquit prin cipes, quos secum ex Ionia & Aeolide duxerat: quibus singulis ipsarum vrbium perpetua dederat imperia. Sic enim putauit facillimè se Graeca lingua loquentes, qui Asiam incolerent, sub sua rete̅turum potestate, si amicis suis oppida tuenda tradidisset: quibus, se oppresso, nulla spes salutis relinqueretur. In hoc fuit tum numero Miltiades Atheniensis, Chersonneso praefectus. Hîc cùm crebri afferrentur nuncij, malè rem gerere Darium, premi???ue ab Scythis: Miltiades hortatus est pontis custodes, ne à fortuna datam occasionem liberandae Graeciae dimitterent. Nam si cum his copijs, quas secum transportauerat, interijsset Darius: non solùm Europam fore tutam, sed etiam eos, qui Asiam incolerent Graeci genere, liberos à Persarum futuros dominatione & periculo. Id & facilè effici posse. Ponte enim rescisso, regem vel hostium ferro, vel inopia paucis diebus interiturum. Ad hoc consilium cùm plerique accederent, Histiaevs Milesius ne res conficeretur, expedire & multitudini, quòd Darij regno ipsorum niteretur dominatio. Quo extincto, ipsos potestate expulsos, ciuibus suis poenas daturos. Itaque adeò se abhorrere à caeterorum consilio, vt nihil putet ipsis vtilius, quàm confirmari regnum Persarum. Huius cùm sententiam plurimi essent secuti, Miltiades non dubitans, tam multis conscijs, ad Regis aures consilia sua peruenura, Chersonnesum reliquit, ac rursus Athenas demigrauit. Probus in Miltiade. Tyrannide retinenda deponendáve. Dionysius tyrannus obsessus à ciuibus Syracusis, cùm se exclusum pabulo, rebus???; necessarijs prohibitum cerneret, à mercenarijs quoq; desertum: conuocat amicos, & vnà cum illis de rerum summa deliberat. Nam tantùm prorsus à retinendae dominationis spe desciuerat, fiduciam???; sui omnem amiserat, vt non iam quo pacto Syracusani debellare̅tur sibi quaerendum postularet, verùm potiùs consulendum, quód nam mortis genus subiret, ne tam ignauè tyrannide cessisse videretur. Eloris igitur vnus ex amicis, eum ad persistendum hortatus est, dicens dominationem esse honestissimum sepulcrum. Polyxenvs socer ad fugam accendit, velocissimum conscendat equum, & quàm raptissimè intra Carthaginensium fines ad Campanos se recipiat. Eos namque Himilco reliquerat ad defensionem & praesidia locorum, quae ceperat in Sicilia. Caeterùm Philisto, qui postea historias conscripsit, contraria sententia visa est. Haud expedit tibi, Dionysi, inquit, equo vectum, sponte extra dominationem euolare: sed contrà per crura, quoad vires suppetunt, reluctantem extrahi. Cui Dionysius sassensus, statuit omnia priùs subire, omnia perpeti, qua̅ vltrò relinquere dominium. Legatos igitur ad defectionis principes mittit postulatum, vt sibi permitteretur cum suis vrbe discedere. Parte alia ad Campanos nuncium ire iubet, qui sponderet eis, quantamcunq; postulassent se pecuniam daturum, cuncta???ue ad obsidionem suppeditaturum. His compositis tyranno permittitur vt cum quinq; nauibus abnauiget. Interea ciues tanquam iam parta libertate securi, negligentiùs omnia agere, & sociorum auxilia dimittere. Superuenientibus Campanis, Dionysius tyrannidem, de qua iam desperarat, recepit. Diodorus lib. 14. Bellica. de Militari disciplina. Magni Sforciae & Braccii Montonensis de militari licentia cohibenda contrariae fuerunt sententiae. Siquidem Sforciae praecipua cura semper fuit, paganos agricolas ab auaritia militum defendere, hospites tueri, licentiam militarem in hybernis & in agmine, indicta graui & inexorabili poena, cohibere, ac demùm deditis conseruatis???ue, quàm expugnatis atque deletis vrbibus, laetari. Braccius verò Montonensis contrà in colloquio ad Saccomaniam syluam post multa de bellicis ac abstinentiae laudem quaerendam putaret, quando id prorsus à toto militaris consilij proposito alienum esse videretur: quòd promereri studia militu̅ vel cùm iniuria generis humani oportere censeret, si ad ingentia imperia & opes, vti ipsi ab humili fortunae loco prosperè creuissent, foret euolandum. Ad ea Sforciam respondisse ferunt, nihil esse gratius dijs immortalibus aequitate & iustitia: qua vna maximè quaesitae bello opes, positis demùm armis, cùm insigni gloria firmarentur. Iouius in vita Magni Sforciae. Bello suscipiendo. Mardonivs Xerxi regi suscipiendae contra Graecos expeditionis suasor: Artabanvs dissuasor fuit. sed vicit ille, vt vinceretur. Herod. lib. 7. Audita Memnonis Rhodij, cui rerum summam co̅miserat, morte, Darius Persarum rex deliberauit de bello Graecis inferendo cum amicis. Quibus suadentibus, ipsum rege̅ in aciem prodire, quòd Persae omnes cupidissimo animo decertaturi essent: Charidemvs Atheniensis, virtute & omnib. artib. imperatorijs praestantissimus, Darium admonuit, ne temerè imperiu̅ suum aleae committeret: sed illud ipsum, quod longè & latè patebat, in officio contineret: ducem autem, cuius prudentia explorata haberetur, co̅tra Macedones mitteret. Ad quam expeditionem centum milium peditatum sufficere dicebat, vt eorum tertia pars essent Graeci stipendio conducti Et vt maior dictis fides haberetur, pollicebatur sese bellum illud confecturum. At non tantùm praeualuit amicorum Darij consilium, quamuis stultius: sed etiam Charidemus in suspicionem proditionis incurrit. Eo???; nomine zona comprehensus ab appa [1658] ritoribus interfectus est. Diod. lib. 17. & Sab. lib. 4. Enn. 4. Aegestani Siculi victi à Selinuntijs, Atheniensium opem implorabant. Missi legati, Aegestranorum opulentiam renunciant. Comitijs habitis de ea re, populus consulitur. Relata in mediu̅ co̅sultatione de exercitu in Siciliam traijciendo: Nicias Nicerati filius, vir ad mirabili inter ciues virtute & auctoritate, contrariam habuit sententiam, minimè esse traijciendu̅: haudquaquam eam adesse Atheniensib. opum vim, vt simul cu̅ Lacedaemonijs, potentissimo Graecorum populo bellum sustinerent, & magnas procul in exteram expeditionem copias trans maria traijcians: temerarij???; consilij par videri, qui Graeciae imperiu̅ sibi, quod saepe tentassent, integris coactis???; viribus ve̅dicare non valuissent, eosdem mox vana spe magis quàm vlla ratione adductos, parte copiarum velle rem grauiorem aggredi, bello???; subigere te̅tare maximam totius orbis terraru̅ insulam opulentissimam???; quam Carthaginenses, gens in ter ris potentissima, cuius pollens admodum late???; patens imperium porrigeretur, persaepe multa bello moliti, varijs???; conati artibus suae ditioni subigere, nihil prorsus adhuc vsq; vel viribus consilijs???; omnibus proficere potuissent. In contrariam sententiam nitens Alcibiades, hortari populum pergít, vt illud bellum confidenter adoriatur, & insula tanquam arce occupata, imperium etiam extra Graeciam promoueat. Persuasus itaq; illius sermone, assensus???; populus, extemplò classem ad id idoneam extrui iubet: triginta à socijs triremes missae, centum ipsi suis opibus instruunt, rebus???; muniunt ad bellum necessarijs: quina deinde armatorum millia eis imponuntur. Eo delectu ex ciuib. habito, duces eius expeditionis tres creati, Alcibiades, Lamachus & Nicias. Senatus cum ducibus in secreto consuluit, Selinuntios & Syracusios in praedam dari, abduci???; prorsus in seruitutem: reliquas vrbes vectigales omnes Atheniensium facere, stipendia???; annua singulis imponenda. Verùm longè aliter res cecidit. Na̅ Alcibiade profugo, Lamacho occiso, Nicias solus tantae rerum moli impar, auxilia noua Athenis euocauit. Missus Demosthenes cum magna nauium & pecuniarum vi. Qui cùm in ipso limine in feliciter pugnasset, domum redire suadebat, impeditis praesertim Atheniensibus bello Peloponnesiaco. Nicias econtrà turpissimu̅ id asserere. Cuius sententiae cùm maior pars subscripsisset, amissa tandem classe, partim caesi, partim viui in hostium potestatem peruenêre. Diodorus lib. 13. Leosthenes, mortuo Alexandro, pop. Atheniensem ad bellum Lamiacum excitabat. Ei Phocion inquit: Oratio tua, adolescens, cupressorum similis est. Hae enim grandes sunt & excelsae, sed non ferunt fructum. Vbi adortus cum Hyperides quaesiuit: Quando igitur consules Phocion populo Atheniensi, vt arma capiat? Cùm iuuentutem, inquit, videre, seruare ordines velle, diuites conferre, oratores aerarium non expilare. Cùm multi copias ab Leosthene conscriptas stuperent, rogarent???; Phocionem, quemadmodum in structas putaret: Rectè, infit, ad stadium: at dolichon exhorresco belli: quòd neq; stipendium ciuitati aliud, neq; naues, neq; milites sint. Astipulata est autem ei res ipsa. Primùm enim rebus gestis Leosthenes, superatis acie Boeotijs, & intra Lamiae moenia redacto Antipatro, splendidus effloruit. Quo tempore ciuitatem memora̅t magnifica gustata spe quotidie ex laetis nuncijs festos dies egisse, atq; dijs honorem habuisse: Phocionem verò ad illos, qui se redarguere ipsum putantes posse requirebant: Num haec non optaret se fecisse? Omnino sanè, dixisse, verùm consuluisse illa. Alijs rursus super alia laetis nuncijs ex castris scriptis & allatis dixisse: Quando tandem desinemus vincere? At posteaquam ad Crannonem victis Graecis & dissipatis, Antipatri praesidium accipere, & pacem ab eo petere coacti fuêre, tunc tandem Phocionis prudentiam serò cognouêre. Plutarchus in Phocione. Hanno Carthaginensis, senator nobilis, Barchinae???; factionis aemulus, secundi belli Punici euentum suae ciuitati calamitosum praeuidit: qui Magone, Annibalis Poenorum ducis fra tre, in curia referente, caesa intra biennium c c. millia hostiu̅, ab Annibale quatuor consulares exercitus deletos, magnam Italiae partem à Rom. ad Poenos defecisse: & vt maior fides ijs, quae dicerentur, accederet, cùm treis annuloru̅ modios in curiae vestibulo effudisset, interrogatur Hanno ab homine Barchinae factionis: An belli, quod in Italia gerere̅t, adhuc poeniteret: percunctatus Magonem Hanno dicitur, Ecquis ex vrbe Roma post tot clades acceptas ad Annibalem venisset pacen petiturus? an Romae vlla pacis mentio facta diceretur? Cùm ille vtrunq; negasset: Bellum, inquit Hanno, tam integrum & periculosum hodie, quàm à principio fuit, cum Romanis habemus. Variatum est diu cirea Siciliam priore bello: verùm qualis fuerit exitus, nemo est vestrûm, qui non aut viderit, aut fando audiuerit: & nu̅c maximè vereor. Nam si (quod nolim) fortuna variare ceperit, frustra pacem imploremus, quam nobis vincentibus nemo detulit. Sab. lib. 4. c. 8. Alphonsvs Aragonum rex, cùm Senex quidam & natura & aetate audacior, & ex patrum numero, eum argueret, quòd contra patrum ferè omnes sententias bellum capesseret: respondit, Regum consiliarios, aut reges essc, aut regum animos habere oportere. Plurima enim interdum consiliarijs & priuatis conuenire, quae regem non decerent. Anton. Panor. lib. 1, de rebus Alphon. Statu belli. Achitophel Gilonius, Dauidis regis consiliarius, vir astutissimus, tantae existimationis, vt omnia eius consilia pro oraculis haberentur, ad Absalomum defecit: ei???; suasit, vt ad declarandas apertas & aeternas inimicitias erga patrem suum cum concubinis eius, quas Hierosolymis ad domus custodiam fugiens reliquerat, tenso tabernaculo in conspectu rotius populi congrederetur, ad confirmandos Israëlitarum animos, metuentes, ne facilè patri filius reconciliaretur, ipsi verò tanquam defectores poenas luerent. Paruit Absalomus. Alterum deinde consilium dedit Absalomo: vt lectis XII. millibus Dauidem noctu imparatum aggrederetur. Cui si Absalomus paruisset, Dauide̅ opprimere potuisset. At Chvsaevs Archita, summus Dauidis amicus, qui defectionem ad Absalomum simularat, id dissuasit, Dauidis eius???; militum 600. fortitudine̅ exaggerans: quin potiùs omnes Israe̅litas ad praelium conuocaret, & iusto exercitu Dauidem aggrederetur. Absalomus Chusaei consilium secutus est. Interim Dauid Iordanem traiecit. Achitophel, desperatis rebus seipsum domi suae, datis familiae praeceptis, laqueo necauit, Dauidem victorem fore videns, & quid ab illo sibi expectandum esset, satis intelligens. 2. Reg. 16. & 17. Post funestam illam victoriam ad Thermopylas, cùm Xerxes rex Demaratvm Spartanum exulem consuleret: Quánam ratione reliquos Spartanos minimo cum negocio subigere posset? suasit Demaratus, vt classe sua insulam Cytheram, Laconiae adiace̅tem, occuparet, & ex ea Spartanos territaret. Sic enim futurum, vt Lacones domestico bello occupati, reliquae Graeciae subsidium ferre non possent. Qua subacta, Lacones per se inualidos futuros. Praeuidisse hoc Chilonem Lacedaemonium, qui conducibilius esse Lacedaemonijs dixerit, eam insulam obrui mari, quàm extare. At Xerxis frater Achaemenes, classis praefectus, classem non diuidendam censuit, praesertim cum illa eadem naufragio ad Chalcidem passo debilior esset, & timendum foret, ne distracta superaretur. Cuius quidem sententiae Xerxes acquieuit. Si Demarato paruisset, Graeciam totam sine negocio subegisset. Herod. lib. 7. In dissidio illo Mantineensium & Tegeatarum, cùm Tegeatas Boeoti duce Epaminonda, Mantineenses Spartani, duce Agide defenderent: Lacedaemonij habitantes in vicinia, impressionem in Arcadiam fecerunt. Epaminondas Boeotarcha procedens cum exercitu, cùm iam prope ad vrbem Mantineensiu̅ accessisset, audiuit ex incolis eius terrae, Lacedaemonios toto populo effusos depopulari regionem Tegeatarum. Proinde existimans Spartam vacuam esse militibus, magnum facinus edere conabatur, sed fortunam habuit aduersam. Nam cùm ipse noctu versus Spartam iter direxisset, rex Lacedaemoniorum Agis, suspectam habe̅s Epaminondae solertiam, prorsus in tempore decreuit prudenter sequi, & in praesentia Cretenses mittere praecursores, per quos praeueniens Epaminondam, relictos in vrbe certiores fecit, Boeotios breui venturos Lacedaemonem, vrbem direpturos: se verò, quàm fieri possit, celerrimè affuturum cum exercitu, & opem patriae laturum. Proinde iussit vrbem sine terrore custodirent: se enim statim compariturum ad ferendas suppetias. Cùm igitur Cretenses mandata velociter essent executi, Lacedaemonij subactionem patriae, praeter expectationem, effugerunt. Nisi enim proditae fuissent insidiae, Epaminondas clàm & illis imprudentibus Spartam inuasisset. Itaq; vtriusq; ducis industriam no̅ immeritò quis laudibus vehat, maiorem tamen prudentiam Lacedaemonio tribuat. Diod. lib. 15. Amurates, Turcorum rex, cùm in armis aduersus Vladissaum Vngariae regem esset, in magnas redactus difficultates, conuocatis ducibus praecipuis, in medium consulere iubet. Chasanes Europae dux praeliandum dicit. Id ex re esse, negat Tvrachanes, Thessaliae dux, pugnam???; dissuadet. Iosvae, Breneris egregij ducis F. placet bellum extrahi, monet???ue, vt angustias diligenter praecludant, & tam diu sedeant, cunctando tempus terentes, donec hostibus Pannonibus retrocedendi necessitas inijciatur: deinde cedentibus in standum esse, vniuerso equitatu in eos emisso. Id quod paulò pòst euenit. Nam Pannones, quòd Turcis vias & angustias obsidentibus, nihil commeatus aduehi posset, fame coacti necessariò pedem referre compulsi sunt. Chalcocondylas lib. 4. Mathias Coruinus Vngariae rex, quum ad Vratislauiam Silesiae metropolim Casimiro Poloniae regi hosti cum exercitu occurreret, anceps diu tractus est, ánne cum exercitu intra vrbem serciperet, an extrà metaretur, cùm hosti numero multò foret inferior: Procervm nonnulli in vrbe persisten dum censebant: contrà alij, castra vallo carro rum munienda suadent, ne prouincialibus metum augerent, & sibi dissidere viderentur. Gabriel Brixiensis, Agriensis episcopus, cùm inter coenandum [1659] de re ista fortè dissereret, Thomas scriba eius, acerrimi ingenij adolescens, vtrunque faciendum esse dixit, intùs & extrà ponenda castra. Quod cùm episcopus fieri posse negaret, adiecit, castra in suburbijs pro moenibus habenda: quae ab vrbe propugnari possent, & in suburbano loco sita, intùs & extrà esse viderentur. Episcopus per accensum accitus, sui scribae co̅silium recitauit. Quod vsqueadeò principi gratum fuit, vt insequenti die castra moenibus admouerit: & ne qua vrbem militari molestia afficeret, aditum ciuitatis militibus inhibuit. Bonfinius lib. 3. Dec. 4. Fr. Almeida successorem habuit in Indiae praetura Alfonsvm Albuquercium, & propter dispar studium aemulatio inter ipsos excitata, omnes Lusitanos in factionem adduxit. Vterque eorum cùm essetanimo maximo, & singulari virtute praeditus, idem sibi proponebat: sed non idem consilium sequebatur. Vtrique enim erat propofitum, pro Christi religione, & pro regis Lusitanorum Emmanuelis amplitudine vitam profundere: sed alter ab altero in hoc dissentiebat, quòd Almeida minimè tutum putabat, vrbes expugnare, ne videlicet distractae Lusitanae vires, imbecillae redderentur: hoc autem erat illi decretum, mare tenere. Id enim statuebat, eum, qui maris imperium possideret, Indiae totius potestatem assequutu̅. Itaque maris erat illi antiquissima cura, & dum vnam tutissimam stationem nauibus haberet, reliqua omnia contemnebat. Fieri enim non posse existimabat, vt tantum militum in supplementum è Lusitania singulis annis mitteretur, vt firmis praesidijs arces multas munire liceret. At Albuquercius non praesentis tantum securitatis, sed futuri etiam imperij, quod amplissimum fore confidebat, consilia intimis animi sensib??? agitabat: nec vt piperis magnus numerus annis singulis in Lusitaniam importaretur, sed vt imperij fundamenta iacerentur, eceogitandum censebat. Et quò auxilia magis longinqua erant, eò colonijs pluribus oras Indiae occupandas statuebat: vt varijs Lusitanae gentis seminarijs passim institutis. exercitus in India conscribipossent. Mare verò minimè tutum arbitrabatur ijs, qui terra simul opes suas nequaquam stabilirent. Classem maximam vnica tempestate deleri posse: at opibusín terra comparatis classes refici, & maris imperium recuperare, non esse difficillimum. Itaque condendam esse ciuitatem statuebat, quae sobolem multiplicem procrearet, vt non semper esset necesse temporibus difficilimis, ex auxilijs è Lusitania missis pendere: quae saepenumerò in longissima & difficillima nauigatione vel morbi multiplices imminuunt, vel fluctus & tempestates exhauriunt, vel hyemes intercludunt. Quod quàm prudenter ab eo fuerit excogitatum, rerum exitus multis post illius obitum annis facilè comprobauit. Cùm enim Solymannus Turcarum Imp. Aegypti rectorem cum maxima classe in Indiam misisset, vt Lusitanos possessione pelleret, & is arcem Die̅sem obsessam teneret, multis???; diebus maxima tormentorum & armorum contentione vehementer oppugnaret: quamuis plurima detrimenta à nostris, qui in arcis praesidio manebant, accepisset, no̅ tamen tam citò obsidionem soluisset, nisi certior factus esset de magnitudine classis, quae contra illum Goae (quam Albuquercius bis expugnauerat) comparata, Dium petebat. Neque rursus cùm rex Cambaiae eandem arcem cum maximo Turcarum auxilio sex me̅sibus obsessam tenuisset, tam facilè à Ioanne Castrensi, qui tunc in India Ioannis Regis nomine imperium administrabat, victus atq; superatus fuisset, nisi Goa maximum ad eam victoriam atq; multiplex instrumentu̅ suppeditasset. Ad eam namq; magnitudinem ciuitas peruenit, vt facillimum sit, in ea iustos exercitus conscribi, & classes magnas aedificari. Osorius lib. 7. rerum Em. Pugnae loco. Cùm Graeci ad Salamine̅ Xerxis classem operirentur, & audita Athenarum expugnatione, Salaminem relinquere, & in patenti pelago ante Isthmum hostem expectare vellent: Mnesiphilvs Atheniensis clàm Themistoclem Atheniensium ducem monuit, auctor esset Evrybiadi Spartano, classis imperatori, vt naues ad Salaminem contineret, alioqui futurum, vt in suas quinque vrbes remearent. Themistocles id non nisi magna contentione ab Eurybiade obtinuit, caeteris contrarium suadentibus. Quae res Graeciae victoriam attulit. Herod. libro 8. Cùm Xerxes ad Salaminem cum Graecis praelium nauale co̅mittere vellet, & caeteri omnes regis voluntatem in id inclinare videntes, pugnare iuberent: sola Artemisia Cariae regina dissuasit, eo quòd in loco angusto cum Graecis in re nautica exercitatissimis, quamuis numero inferioribus certare, & classe afflicta pedestrem quoq; exercitum in periculum conijcere, minimè consultum videretur: quin potiùs classem in statione continendam, & pedestri exercitu in Peloponnesum traijciendum. Verùm Xerxes consilio feminae saluberrimo non acquiescens, turpissimè ad Salaminem superatus fuit. Herod. lib. 8. Hostibus victis. Syracusani Athenienses circumuentos vicerant, Niciam & Demosthene̅ duces ceperant. In concione Diocles inter populi principes clariss. censuit, Duces ipsos virgis verberibus???ue primùm caesos cum probro necandos: reliquam captiuorum turbam per officinas ad lapides caedendos distribuendam: sociorum nominis Atheniensis capita, nudatis corporib. sub hasta vendenda: ipsis Atheniensibus ad opera in vinculis prosequenda traditis, duas farinae mensuras in cíbu̅ dandas. Quod decretum cùm recitatum esset, Hermocrates praetor in concionem prodiens, intercedere atq; impedimento esse, nesciretur à plebe nitebatur: multa???; proclamando asserere, victoria clementer ac humaniter vti scire, longè quàm ipsum vincere, satius esse. Tumultuante nihilominùs populo, atque ipsi concionanti varijs vndique clamoribus obstrepente, Nicolavs quidam, duobus praestantiss. liberis in pugna caesis orbatus, in suggestum profertur, à domesticis propter membra iam aetate labantia sustentatus. Quem vbi populus concionabundum conspexit, arrectis in senem auribus, inte̅ti adsistere, rati parentem ob cladis acceptae iram contra captiuos, velut in necis filiorum vltionem, saeuum aliquod atrox???; dicturum conuitium. Silentio passim facto, senior ille Atheniensibus parcendum, & clementia eos ex hostib. amicos facie̅dos suasit oratione pulcerrima. Gylippvs verò Laconum Imp. implacabili in Athenienses odio flagrans, captiuos omnes, & inprimis duces, necandos censuit. Cuius oratione, permota turba, sanxit Dioclis sententiam. Quare duces illicò ad supplicium rapti, necantur: socij???; omnes in praedae locum ducti, sub hasta venduntur. Athenienses per officinas lapidum distributi, tenebantur in vinculis sub custodia: quorum pòst magna pars, quicunq; videlicet disciplina arte???; aliqua praediti fuissent, liberantur, inde exemti ab adolescentibus. Reliqui fermè omnes in vinculis & carcere tetram laboriosè vitam sustenta̅tes, miserè interiêre. Diod. lib. 13. Herennivs Pontius Samnitum dux, ad furcas Caudinas duos consulares exercitus incluserat. Ad patrem Cn. Pontiu̅ miserat sciscitatum. Quid sibi agendum putaret? Respondit senex, Incolumes cum suis ducib exercitus mitte̅dos. Quod co̅silium cùm vulgo displicuisset, secu̅dò misit sciscitatum. Tum ille, Romanos ad vnum interficiendos. Anceps Here̅nius, patrem in castra plaustro perduci curat, & causam tam diuersi consilij explicare iubet. Tum ille, Per summum beneficium cu̅ pop. potentissimo pacem firmandam ce̅seo. Id si displicet, per summum malesicium neruos illius amputare praestat, vt ne facilè ad pristinas vires redire queat. Media via nec amicos parabitis, nec hostes tolletis. Sed spreto consilio patris, mediam amplexus viam Herennius, hostes sub iugum misit. Quod dedecus tandem patriae exitio luit. Sab. lib. 5. En. 4. Arcibus occupandis. Philippus Macedoniae rex Aratu̅ Sicyonium Achaeoru̅ praetore̅ Messene è theatro duxerat Ithomatam ad sacra Ioui facie̅da, & contemplandum locum. Est enim non secus atque Acrocorinthus munitus: ex quo, si praesidio firmat??? sit, multum vexari accolae possunt, atq; est inexpugnabilis. Vt ascendit eò & sacrificauit, exta bouis, quae ei porrexit aruspex, manib. ambabus excepta monstrauit Arato & Phario Demetrio (qui pulsus è Pharo insula opposita Illyrico aderat) protendens ea vicissim ad vtrunq;, quaerens???, Quid in viscerib. animaduerteret? teneret arcem ipse, an redderet Messenijs? Ibi arride̅s Demetrivs: Si aruspicis, inquit, mentem habes, relinques hunc locum: sin regis, tenebis ambobus cornibus bouem: aenigmate significans, Peloponnesum, si Acrocorintho adiecisset Ithomatam, fore ei prorsus obnoxiam & infractam. Diu obticuit Aratvs. At orante Philippo, vt sente̅tiam suam expromeret: Multi, inquit, Philippe, ex Cretae solo & vasti montes, multae ex Boeotiae & Phocidis rupes exurrexêre. Sunt item in Acarnania multa, hinc terra, hinc ad mare mirum in modu̅ septa loca. Atqui nullum horum tenes, & sunt tamen tibi dicto audie̅tes omnes. Latrones enim nidulantur in petris, & abruptis incubant. Regi nihil est fide & beneuolentia firmius vel munitius. Hae tibi pelagus pandunt Creticum, hae Peloponnesum, his subsidijs ista tu aetate horum dux illorum iam euasisti dominus. Nondum finierat, cùm exta Philippus aruspici tradit, atq; illum manu trahens: Huc igitur, inquit, eadem pergamus via: quasi expugnatus ab illo, & oppido isto spoliatus. Piut. in Arato, & Strabo lib. 8. & Polybius lib. 7. Vrbe euertenda. Anno ab Vrbe condita DC. cùm legati Rom. qui Carthaginem iuerant, renun ciassent, ingentem se naualis materiae vim Carthagine inuenisse: consultatum est in senatu de bello Carthagini ex suspicione in ferendo. M. Cato censorius, vt securus aliquando tande̅ viueret pop. Rom. non modò bellu̅ Carthagini faciendum esse censebat, sed omninò excindendu̅ terrore̅. P. Scipio Nasica, nolebat nimio otio pop. Rom. luxuriari, & diffluere: volebat aliquid esse, quod velut frenum esset effusae multorum virorum libidini ideo non modò non esse delendam Carthaginem, sed ne bellum quidem sine legitima & magna causa in ferendum ducebat. Liuius. À Venetis & Francis, pulso Murziphlo, & Alexio tyra̅nis, anno [1660] Sal. MCCIV. pridie Idus Aprilis, Byzantium receptum est. Duces Latini de summa rerum consultabant. Victoria nobilissima parta, non euertenda vrbs nobilissima visa, quae felicissimo loco opportunissimo???; coërcere Barbaras gontes posset: imperio potiùs legibus???; Latinis firmanda, ac assuefacienda, vt Rommum pontificem agnosceret pare̅tem generis humani. Erant Qvi suaderent, vnum oportere esse nominis Christiani Imperium, vt vnum Pontificatum maximum. Id ius tempora???ue postulare. Isaacij iusti legitimi???; Graecorum Augusti filiam Irenen, Augustam Latinorum esse, ad quam leges paternam haereditatem, summam???; rei Graecae deferrent, quòd vna reliqua illius soboles foret. Philippum Imp. virum eius fuisse huius belli auctorem: eundem Francici nominis amantissimum, nec à Venetis alienum. Maiori Dvcvm parti visa est res Graeca praesenti Augustae maiestatis moderatore indigere, qui ex propinquo ferre opem Latinis sacro bello posset. Haec vicit sententia. Itaque Balduinus Flandriae comes Imp. creatus. Aemilius lib. 6. Francisco I. Gallis imperante, Mediolane̅si expeditione suscepta, Mvltis Mediolanum funditùs euertendum suadentibus, Antonivs à Prato Cancellarius, Momi consilium secutus: Minimè verò illud rectè, inquit. quin potiùs vti pharmaco vitiosi è corpore pelluntur humores, ita bello Mediolanensi Gallia ab improborum faece purgabitur. Aegidius Corrozetus de Dictis & factis memorab. VITIORVM PRVDENTIAE CONTRARIORVM CERTAMINA. Astvtiae, calliditatis. In Rhodo insula Phoenices duce Phalantho contra Iphiclvm ducem Graecorum pugnabant. Caeterùm oraculi ambagibus deceptus Phala̅thus cum Iphiclo egit, vt sibi cum suis exire liceret. Vbi ille assensit, Phalanthus victimas interficie̅s, earum???; ventres purgans, in his aurum & argentum exportare conabatur. Quod vbi sensisset Iphiclus, prohibuit. Afferente iusiurandum Phalantho, quòd iurauerat se sinere exportari, quidquid in ventre ferre̅t: contra hic captiosè egit, nauigia nuda ipsis trade̅s absq; gubernaculo, remis, & velis: Nauigia, inquie̅s, se iurasse daturum, aliud praeterea nihil. Cùm ita perplexi essent Phoenices, multos numos humi defoderunt, vt aliquanto pòst accedentes eos caperent, multos etiam reliquerunt Iphiclo. Athen. lib. 8. c. 11. Lysandrvm Lacedaemonij missa scytala domum reuocarant. Is metuens accusationes Pharnabazi satrapae, qui gratiosus erat Lacedaemonijs, dedit operam, vt cum illo veniret in colloquium. Ab eo multis precibus impetrauit, vt scriberet magistratui, se nullis ab ipso laesum iniurijs. Pharnabazus cum Cretensi, quod aiunt, cretissans, conscripsit epistolam ex Lysandri sententia, quam illi legendam tradidit, sed clàm scripserat aliam ex sui animi sententia, sigillo & inscriptione tam simili, vt dignosci non quiret altera ab altera, eam???ue tradidit Lysandro. Is nihil suspicans, reddit. Quam lectam, cùm illi commonstrassent Ephori, Lysander intellexit, non solùm Vlyssem versutum fuisse. In hanc fermè sententiam Plutarchus in Lysandro. Romani cùm in Tarpeio fodientes delubro fundamenta, eaput humanum inuenissent, missis ob id à Senatu legatis, Hetruriae celeberrimus vates Olenvs Calenus praeclarum id fortunatum???; cernens, interrogatone in suam gentem tra̅sferre tentauit, scipione priùs determinata templi imagine in solo ante se: Hoc ergo dicitis, Romani, hic templum Iouis opt. max. futurum est? hîc caput inuenimus? constantissima annalium affirmatione, transiturum fuisse fatum in Hetruriam, ni praemoniti à filio vatis, Legati Romani respondissent: Non planè hîc, sed Romae inuentum caput dicimus. Iterum id accidisse tradunt, cùm in fastigium eiusdem delubri praeparatae quadrigae fictiles in fornace creuissent: & iterum simili modo retentum augurium. Plinius libro vigesimooctauo, cap. 2. Stvltitiae. Quicquid delirant reges (inter se pugnando) plectuntur Achiui: inquit ille. Ipsoe docent historiae, non pauciora bella ex principum stultitia, quàm ex legitima inimicitia ortum duxisse. Mathias Coruinus Hungariae, & Georgivs Pogiebrachius Boëmiae reges, pace facta, in solenni conuiuio moriones duos, Boëmum alterum, alterum Hungarum, commisêre, vt vter pugnis vicisset, eius religio sanctior haberetur: multum licèt repugnante legato pontificio. Dignus vterque, qui suum hîc cum dignitate locum sortiatur. Bonfinius libro 2. Dec. 4. FRVCTVS, PRAEMIVM INTELLIGENTIAE Practicae. Ex seq. locis secundi libri Titulus hic illustrari potest, quatenus Prudentiam, Astutiam, Stultitiam vel digna vel indigna comitantur praemia. Prvdentiae Frvctvs Dignus. Vide Tit. Prudentiae habiti honores, f. 968. Phryne meretrix, cùm à Praxitele optionem habuisset eligendae statuae omnium quas haberet pulcerrimae, nec tame̅, quaénam illa esset, expiscari posset: Praxiteli bene poto nunciari iussit, officinam eius conflagrasse. Hîc permotus Praxiteles, Saluúsne esset Cupido, percontatus est. Dictum imprudenti exciderat. Phryne verò operis praestantia cognita, Cupidinem petijt, & abstulit. Pausanias lib. 1. Indignus. Huc ij, quib. pro bono consilio mala repensa fuit gratia. f. 3597. Astvtiae vel Dignus. Vide Tit. Calliditatis poena iusta. Tyrannidis astutè occupatae poenam legimus, fol. 3415. 3430. Indignus. Huc ij, qui astu & dolo ad Tyrannidem & Opulentiam peruenêre, f. 602. 1717. 2003. Stvltitiae, Frvctvs Dignus. Propter stultos Paridis amores, quos stulti Troiani, Helenae forma dementati, fouêre, Troia perijt, ipse quinetiam, vt Horatius ait: Graecia Barbariae lento collisa duello est. Indignus. Atheniensivm stultitia popularis Comicorum insectatione nota est: & eadem tamen, bene fortunante Minerua, felicem sunt consecuta persaepe exitum. Vide Tit. Populi stulti. PRVDENTIAE CVLTVS. in Aliis. Quidam Indus cùm potiretur saxo, quod inexuperabile habebatur, in deditionem se cum saxo & copijs suis permisit Alexandro Magno. Hunc praefecit illis, adiecit???; regionem, dicens sapere videri sibi hominem, qui viro se bono permittere quàm munito loco maluisset. Plut. in Apoph. Vt Porus à conflictu rogatus ab Eodem, quemadmodum de ipso esset statuturus: Regaliter, inquit. Insuper requisitus, Nu̅quid praeterea? Omnia, inquit, in verbo regaliter insunt, Admiratus tum prudentiam viri tum virtutem, latiorem regione̅ illi ea, quam antea possederat, adiecit. Plut. in regum Apoph. in Seipsis. Studium in Deliberando, Ivdicando. Solomo, mortuo patre Dauide, duodecim annorum regnum inijt. Et Gabaonem profectus, mille victimas in ara aerea, qua̅ Moses extruxerat, immolauit. Ob id Domino acceptus, in somnis iussus est petere quicquid vellet. Solomo dormiens no̅ diuitias, non regni incrementum, non vitam longaeuam, sed sapientiam petijt, vt populum rectè posset regere. Deus vicissim & sapientiam sese daturum, & caetera omnia bona, quae externa vocantur, adiecturum promisit. Somnium ipsum euentus confirmauit. 3. Reg. 3. De Vngarorvm moribus in hunc modum Otho Frisingensis scribit: Sunt Vngari facie tetri, profundis oculis, statura humiles, moribus & lingua barbari & feroces, vt iurè fortuna culpanda, vel potiùs diuina patientia sit admiranda, quae, ne dicam hominibus, sed talibus hominum monstris tam delectabilem exposuit terram. In hoc tamen Graecorum imitantur solertiam, quòd nullam rem magnam sine crebra & longa consultatione aggrediuntur.
|| [ID00115]

LIBRI SECVNDI TITVLORVM DISPOSITIO. ???
[arrow up]

|| [1662]
???
|| [1663]
???
|| [1664]
???
|| [ID00119]
Voluminis Septimi Liber II. De Prvdentia extra bellum, Inueniente, Consulente. INventio consilij [Greek words] siueco̅sultatio, Consilium ipsum [Greek words] dicitur, tanquam effectus consultationis. In consultando autem cùm plura occurrant, cum??? inter eaid, quod iudicamus optimum esse, eligamus: Iudicium certè occultum & internum in co̅sultatione locum habebit, licet à consilio, tanquam ab effectu & fine, species ista Prudentiae nom en accipiat. [Greek words] igitur Prudentia respectu finis [Greek words] est: at per accidens ratione scilicet eorum, quae ad finem tendunt, quae??? sub discursum & ratiocinationem, bonum à malo separante̅, cadunt, [Greek words] videri potest. Et propterea mirum esse non debet, eadem exempla interdum vtri??? loco accommodari posse. Quicun??? enim de aliorum suísve rebus rectè iudicauerit, idem rectiùs & sibi & alijs co̅sulere poterit. Est igitur quando [Greek words] modò Inuentionis, modò Iudicij ratio habetur: est quando vtriusque simul: sic vt ad vtrunque locum idem referatur exemplum. PRVDENTIA EXTRA BELLVM CONSIDERATA secundùm Personas. Nempe quo ad eos Qvi invenivnt, consvlvnt. Horum ex generali Prudentium recensione Libro primo facta petantur exempla, fol. 1634. Qvibvs, sive Pro qvibvs. Rebuspublicis liberis. Aristophanes in comoedia introduxit remissum ab inferis Atheniensem Periclem, vaticinantem, Non oportere in vrbe nutriti leonem: sin autem sit alitus, obsequi ei conuenire. Monens, vt praecipuae nobilitatis & concitati ingenij iuuenes refrenentur: nimio verò fauore ac profusa indulgentia pasti, quò minus potentiam obtineant, ne impediantur. quòd stultum & inutile sit cas obtrectare vires, quas ipse foueris. Val. Max. lib. 7. cap. 2. Harpagus Ionas praelio vicerat. Conuenerant omnes ad Panionium. Illis Bias Prienaeus saluberrimum ded it consilium: cui si paruissent, felicissimi viuere potuissent. Suasit enim, vt communi classe soluentes, Sardiniam peterent: ibidem???ue vna quadam ciuitate omnium Ionum constructa, absque seruitute liberi feliciter???ue viuerent: nimirum insulam inter omnes maximam habitaturi, alijs???; imperaturi. Sin autem manerent in Ionia, nullam, inquit, sibi apparere libertatis spem. Haec Biantis sententia ipsis Ionibus iam periclitantibus data fuit. Sanum quoque Thaletis Milesij, qui à maioribus Phoenix erat genere, consilium fuit, iam ante suba???tam Ioniam datum. Iussit enim Ionas vnam quandam communem curiam habere, eam???ue esse in Teio, propterea quòd Teios in media esset Ionia. Alias autem ciuitates habitatas nihilo minus huic parituras, quàm aliarum ciuitatum tribus legibus parérent. Herod. lib. 1. Pyrrhvs rex, quum Athenas venisset, & ingressus arcem Palladis, rem diuinam fecisset, eodem die descendens ex arce, collaudauit quidem Atheniensium erga se fiduciam: caeterùm admonuit, si saperent, ne posthac cuiquam regum portas aperireht. Significans, omnibus regibus naturâ inuisam populi libertatem. Eras. libro 4. Apoph. ex Plutarcho. Meton Tarentinus, quo die decretum de Pyrrho rege Epirotarum vocando sciri per populum Tarentinum debebat, & multitudo in concione sederet: accepta corona & lampade, quasi ebrius, tibicine ducente, ludibundus in concionem peruenit: &, vt fit, in turba populari alijs applaudentibus, alijs ridentibus, vt???; procederet in medium inuitantibus, processit ille, & quasi cantatuturus astitit. Sed vbi silentium nactus est: Viri, inquit, Tarentini benefacitis, quòd iocari & ludere volentibus, dum licet, permittitis: antequam Pyrrhus adueniat, libertate̅ vobis erepturus, Nec fuit mendax. Nam quamprimùm aduenit Pyrrhus, ludis & tripudijs Tarentinis interdixit. Brusonius lib. 3. cap. 32. Veneti dum seruitutis metu, aliena virtute quàm sua, terrestri in bello vti longè vtiliùs & tutiùs putant, togati omnes per octingentos ampliùs annos Rempublicam nullis ferè intestinis seditionibus exagitatam, administrarunt. Caeterùm ipsa nobilitas totius maritimi negotij & naualis disciplinae munera nauiter implet, exutis???ue togis arma desumit. Iouius lib. 1. Historiarum. Episcopis, Sacerdotibus. Senex quidam, inquit D. Hieronymus, eremi cultor, & Spiritu sancto plenus, nepotem suum quaerentem, vtrum episcopus electus munus accipere deberet, super disco satis altè à terra erecto diu fecit volutati. Cum??? ille postremò casum se timere dixisset, iussit vt descenderet, atq; itidem super latam mollioris soli planiciem sese agitaret. Ex multa volutatione sudanti ac defesso: Surge, inquit, & iam facere perge, quod tibi tutius factu putas. Itaque edoctus de praeeminentiae periculo iuuenis, electioni renun ciauit. Iuuenem vita defunctum seni apparuisse ferunt, & postquam gratias egisset, dixisse: Scio quia nunc essem de numero damnatorum, si fuissem de numero episcoporum. Marul. lib. 1. cap. 5.
|| [1666]
Principibus. Cùm Moses in desertis ad montem Sina populo ius redderet sedens, ei???; populus à mane ad vesperam astaret: Iethro socer eius Madianitarum pontifex, qui ad Mosen officij causa venerat, eum monuit, vt cùm solus tot negotijs sufficere non posset, eligeret ex omni populo viros fortes, pios, fideles, auaritiae inimicos, quos tribunos faceret, centuriones, decuriones, qui populo ius dicerent: res grauiores ad Mosem deferrent, qui Dei oraculis tantùm vacaret. Soceri consilium secutus Moses est, eum???; in patriam dimisit. Exodi 18. Philippvs Macedo Alexandro filio subiecit, vt ad conciliandas sibi vulgi vires, blandiretur Macedonibus, quandiu esse regnante alio liceret humanum. Consulebat, vt pollentium in ciuitatibus pararet amicitiam, tam malorum quàm proborum: inde his vteretur, illis abuteretur. Plut. in regum Apophtheg. & Politicis. Calanvm Gymnosophistam referunt exemplum imperij Alexandro Magno ob oculos posuisse. Corium in medium coniecit, siccum & cretorridum, cuius oram calcauit. Id vno loco pressum, caeteris partibus extulit se. Idem circulans vndiq; & pedibus stringens, in quaq; parte ostendit euenire: quoad medium pedibus occupauit, tunc omnes partes quieuêre. Ea imagine signifi cauit, media regni maximè premenda, neque procul ab ijs vagandum Alexandro esse. Plut. in Alexandro. Apollonivs Tyaneus, Vespasianum Imp. ita hortabatur, Quae ad imperium attinent, tanquam rex administra: quae ad corpus, tanquam priuatus. Philostratus. Ludouicus XI. graui bello à Carolo fratre natu minore, qui cum Carolo Burgundo & Francisco Britanno foedus percusserat, pressus, licêt omnium regum callidissimus haberetur: Francisci Sforciae Mediolanenfium ducis consilio vsus, tempori cessit, & quamuis graues duras???ue pacis conditiones suscepit: aequiore animo dignitatis, quàm regni iacturam ferri debere persuasus, donec foederis inani specie elusos, disiectis ac dissipatis corum viribus hostes opprimeret. Brutus lib. 1. Hist. Florent. Lvnovicvs XI. Carolo IIX. Delphino filio consilium dedit, ne antiquos magistratus, amicos, familiares, ministros commutaret. Hocenim sibi perquàm incommodè accidisse. Auctor Chronici. Carolus V. Imp. cùm Neapolim venisset, fama Avgvstini Niphi Suessani, summi ea aetate philosophi (cuius eruditi in Arist. plerosque libros extant commentarij) motus, cum ad le venire iussit, & inter alia, cum Qua ratione princeps optimè regnum administraturus sit, interrogasset: respondit Niphus, Si tales, qualem tu me esse putas, Imperator, co̅siliarios & administros habuerit. Responsi acumen admiratus Carolus, encomijs ornatum à se dimisit. Caelij Secundi Curionis acroama. Iudicibus. Amasis Aegyptius rex, cùm Elienses circa Olympiorum certamen occupati, legatis ad eum missis petijssent consilium, quo maximè id certamen iustè fieret: Si nullus Eliensis certaret, respondit. Diodorus Sic. lib. 3. de Rebus antiq: At Herod. libro 3. hoc tribuit Psammi filio Psammetichi. Vide Tit. Iudicium vrbanum prudens extra forum. Tres nebulones interuersis patroni mercibus, Senas confugerant, & trapezitae ad octo millia aureoru̅ commiserant, quos non nisi praesentibus tribus, cùm vellent, numeraret. Vnus illorum socios pecunia omni exuere studens, trapezitam adit, & de emendo praedio consilium suos cepisse ait: Hinc socios monet (quos animi causa rus profec???uros summo mane sciebat) opus esse LXX. aureis in communes expensas. Illi cùm tempore vrgerentur, manè trapezitam offendunt, & pecunias socio tertio depromere iubent, de LXX. intelligentes: cùm trapezita de tota summa intelligeret. Accepta omni pecunia, profugit ille. Socij duo redeunt, in ius trahunt trapezitam, qui contra pacta socio tertio, ipsis non praesentibus numerasset pecuniam. Pendebat ille miser animi, & modò non desperabat, duabus iam sententijs inferior, cùm Arlottvs plebabat, duabus iam sententijs inferior, cùm Arlottvs plebanus Florentinus, homo facetissimus & ingeniosissimus superuenit, & librum rationum coram iudicibus praelegi curauit, in haec verba: Octo millia non nisi tribus istis, à quibus deposita essent, reddi debere. hinc ad iudices conuersus: Nulla, inquit, mora erit. Trapezita hic amicus meus summam, quam petunt, totam, quam tertio priùs numerauit, iterum numerare paratus est, si modò tres simul compareant, quemadmodum ex pacto comparere debent. Haec argutia à nullo ante Iurecoss. animaduersa & laudem Arlotto, & trapezitae liberationem peperit. Auctor vitae. Nisi fabula est, vel imitatus est, quod fando legendóve acceperat, Demosth. exemplum: vel certè bonitate ingenij per se ipse inuenit. Legatis. Plutarchus, iuuenis etiamnùm in legationem cum alio ad proconsulem missus: cùm ille casu quodam restitisset in itinere, solus conuenit proconsulem, & negotium transegit. Vt iam reuersus domum erat, renunciaturus legationem, exurgens Pater, seorsum praecepit ei, ne diceret, Discessi, sed Disce ssimus: neq; Dixi, sed Diximus: reliqua???; cum collega participans & communicans vt referret. Plut. in Politicis. Ciuibus. Lycvrgvs quaerentibus, Quare Syssitia instituisset, vt pauci ciues simul seorsum ab alijs in armis discumberent? Vt, inquit, promtè edicta accipiant, & si quid nouauerint, peccatum haereat apud paucos, portio???; cibi & potus aequa fit: neq; in poculentis aut esculentis, imò nec in lecto & supellectili, vel in revlla alia, quicquam praecipui prae paupere habeat locuples. Plut. in Apophthegmatibus. Subditis. Narrant, Philippvm Burgundiae principem, quum mutato habitu, Quid de se vulgò iactaretur? inquireret, compotori in caupona consuluisse, vt ne vnquam de principibus verba faceret. Nam si laudaret, mentiretur: sin vituperaret, periclitaretur. Ludouicus Viues de Concordia & Discordia lib. 1. Senibus. Cato maior senes monebat, ne aetati per se turpi adiungerent à vitio turpitudinem. Plut. in Apophtheg. Potentibus, Opulentis. Cato maior monuit potentes, vt cohiberent potentiam, si ea perpetuò frui vellent. Plut. in Apophthegmatib. Pocillatoribus. Agesilavs, in compotatione magister conuiuij sorte creatus, cùm requisisset ex eo pocillator, Quantum cuiq; vini ministraret? Si multum, infit, vini suppeditat, quantum quisque petit: si parum, ex aequo omnibus. Plut. in Apophthegmat. Contra qvos. Prvdentia contra Tyrannos. Tyrannidem Auertere, Praeuenire. Temperata per Lycurgum Reip. procuratione, cùm adhuc tamen, qui ei successerunt, nimiam & validam paucorum potentiam animaduerterent luxuriari & ferocire: tanquam frenu̅, vt ait Plato, iniecerunt ei Laced ae monii Ephororum auctoritatem, atq; infra Lycurgum, annis circiter triginta supra centum, primum Ephorum designaueru̅t Elatum, rege Theopompo. Quem dicunt, cùm exprobraret ei vxor, Quòd regnum filijs minus, quàm accepisset, esset relicturus: imò respondisse, eò maius, quò diuturnius. Et nimirum abiecta enormitate cum inuidia deuitauit scopulum, in quem Messeniorum & Argiuorum reges apud suos ciues impegerunt: qui fraenum dominatus nihil remittere ad popularitatem voluerunt vel laxare. Plut. in Lycurgo. Summum praesidium esse ostendit Demosthenes aduersus tyrannos ciuitatibus, diffidentiam. Haec enim potissimum animi pars, qua fidem habemus, exposita est circumuentionibus. Plut. in praeceptis Politicis. Syracusijs à tyrannide Thrasybuli liberatis, non multò pòst Tyndarides quidam, inopes plerosq; sustentans alimentis, sibi maximè obnoxios fecerat, adeò vt ad occupandam tyra̅nidem fidos aopromtos adiutores haberet. Re comperta capitis damnatur. Clientes eius, qui ab eo ali & nutriri consueuerant, stipato agmine adoriuntur eos, à quibus abducebatur. Tumultu excitato, primores ciuium in vnu̅ conueniunt, eos???; rerum innouatores vnà cum Tyndarione raptos ad supplicia, necant. Cùm haec persaepe pericula emergere coepissent, ac iam multos ambitio mortales, libido???; occupandae tyrannidis inmultos ambitio mortales, libido???; occupandae tyrannidis indies stimularet: Syracvsanvs populus Atheniensium instituta imitari ac sequi compulsus est, legem???; ferre persimilem, qualem illi de suffragijs olim & ostracismo tulerant. Apud Athenienses vnumquemque ciuem oportebat nomen illius ciuis [Greek words], hoc est, testae in scribere, qui per opes & potentiam tyrannidem arripere velle visus fuisset. Apud Syracusios verò in folio oliuae potentissimi cuiusque ciuis nomen scribi iubebatur. Dinumeratis deinde huiusmodi folijs, in quem plurima conscripta comperissent, eum quinquennio exulare iubebant. Eo namque exilij spacio existimabant plurimorum potentum repressum iri insolentiam. Athenienses Ostracismum, & Exostracismum: Syracusij Petalismum, [Greek words], vocarunt. Haec lex per multum tempus seruata apub Athenienfes valuit. Syracusij breui pòst eam abrogauêre. Nam cùm initiò potentissimus quisque & opulentissimus calege ex vrbe pelleretur: caeteri ea lege purculsi, Republica relicta vitam priuatam agere, & in otio securam vitam degere maluêre. Tum demùm destituta bonis viris ac defensoribus Repub. pessimus quisque audacissimus???; fibi magistratus deposcere coepit. Itaque seditionibus grauissimis ciuitate laborante, Syracusrj legem Petalismi abrogarunt. Diod. lib. 11. & Plut. in Aristide. Stesichorvs poëta Himere̅ses Siculos Phalaridem ty [1667] rannum ducem eligere volentes, deterruit equi apologo, qui ad debellandum ceruum opem hominis implorauit, frenúmque recepit. Eius meminit Arist. in Rhet. & Horat. lib. 1. Epist. Ceruus equum pugna melior communibus herbis Pellebat. Donec minor in certamine longo Implorauit opes hominis, fraenum???; recepit. Sed postquam victor violens discessit ab hoste, Non equitem dorso, non frenum reppulit ore. Hanno è Poenorum clarissimis, primus hominum, leonem manu tractasse ausus, & mansuefactum populo Carthaginensi ostendisse traditur. Hoc certè argumento damnatus est: quoniam nihil non persuasurus vir tam artificis ingenij videbatur: & malè credi libertas ei, cui in tantum cessi sset ipsa etiam feritas, tam superbum, tam saeuum, tam crudele animal. Val. Max. lib. 8. cap. 16. Besserstein, arx munitissima Rauracorum ad Arolam sita, ab Eqvite aurato aedificata est. Is cùm filios duos etiamnum impuberes seriò inter se colloquentes audiuisset, post patris obitum se hac sede munitissima ad opprimendas vicinas regiones vsuros: supellectilem omnem ex arce deportari curauit, & filios ob tam nefaria consilia verbis primùm seuerè correptos, faces arci inijcere, & funditùs exurere coëgit, ne ansam tyrannidis vllam haberent. Dignus certè, cuius nomen ob hoc factum memoriae foret mandatum. Stumpfius libro duodecimo Heluetiae. Galeacius Sforcia, Mediolanensium princeps, cùm per causam, vt ferebatur, voti dissoluendi, Florentiam cum vxore veniret, regio apparatu, & penitùs insolito liberae ciuitati, in qua summa parsimoniae laus & frugalitatis haberetur: Lvcenses aduenientem magnificentissimè exceperunt, portam, qua in vrbem erat inuecturus, & turrim, quae è portae fornice in ingentem altitudinem perducebatur, demoliti: nomine, vt eo honore afficeretur, qui magnis regibus haberi consueuerat: reuerà, quòd illis ambitio hominis suspecta metum iniecisset, ne turri occupata, loco arcis, vbi res succederet, ad vrbem expugnandam vteretur. Brutus lib. 5. hist. Flor. Euertere, Tollere. Ex Tit. Tortitudinis erga tyrannos, huc quaedam, fol. 2125. Aodvs, Gerae F. scaeua erat, quia laeua manu pro dextera vtebatur. Is Israëlitas liberauit ab Eglone Moabitarum rege, cui octodecim annis seruierant, hoc modo. Cùm munus Israëlitarum nomine Egloni regi offerret, sicam ancipitem breuem sub veste occultauit. Et oblato munere, sese diuinum mandatum ad regem habere dixit. Remotis ergo arbitris, cùm rex de solio surrexisset, Aodus sica ventrem illius (erat autem valdè obesus) capulotenus transuerberat, ita vt stercus erumperet. Mox clauso coenaculi ostio, ipse per ambulacrum elabitur. Eo egresso, cùm custodes coenaculi ostium obseratum animaduerterent, regem in conclaui coenaculi aluum purgare arbitrabantur. Tandem pertaesi morae, aperta ianua humi confossum inueniunt. Aodus verò fuga elapsus, vbi ad Seiratham peruasit, tubam in monte Ephraimitico sonat, deuocatis???ue de monte Israëlitis, Moabitarum circiter decem millia trucidauit, & subegit. Itaque pax fuit inter Israëlitas annos 80. Iudicum 3. Quum multi subditorum Aristotimi tyrannidem fugientes in Aetoliam confugissent, missi ab Actolis legati, vt exulibus suas necessitudines tyrannus remitteret. Annuere ille Aetolorum postulatis visus est, liberis???ue extorrium & vxoribus potestatem fecit abeundi: inde vrbem longo agmine egressos, preciosissima quaeque secum asportantes, rebus omnibus spoliatos in carcerem coniecit. Ibi tyranni iussu pueri in matrum complexibus sunt crudeliter interfecti, virgines ad stuprum raptae. Hanc tyranni saeuitiam vlturus Helematvs quidam senex, & liberis orbus, fidissimos amicorum domum vocat. Quos quum ad libertatem ferro repetendam hortaretur, nec ciues in sententiam, tyranni metu, traheret, clausa domo se ad Aristotimum missurum interminatur, vt ad se tanquam ad coniurationem opprimendam accurreret. Quo metu illi adacti, in Helemati verba contra tyrannum iurant, ea???ue conspiratione nefarius Aristotimi dominatus est extinctus. Sabellicus lib. 9. Enn. 4. Cùm à Spartanis occupata Cadmea, Archias tyrannus Thebanos premeret, exules Thebani nobilissimi, qui Athenis degebant, auctore Pelopida, tyrannos interficiendi, & patriam liberandi consilium cepêre, id???ue Charoni, Epaminondae, & reliquis, qui in vrbe manserant, communicauêre. Athenis profecti cum lacernulis duodecim numero, traxerunt secum canes venaticos, & varos ferebant, ne cui in via suspicionem mouerent, sed venari & vagari aliàs viderentur. Hinc vestitu assumto rusticano, dispertiti alij alia parte vrbem luce adhuc occultè ingressi sunt. Ventus niuem effundebat, incipiente se conuertere coelo: quo magis tecti fuêre, quòd plerique procellae causa recepissent se domum. Quibus autem cura incumbebat, quid ageretur, cognuscendi, hi illos exceperunt ex itinere, & confestim domum deduxerunt ad Charonem. Fuerunt cum exulibus duodequinquaginta. Scriba Philidas, qui consiliorum exulum erat particeps, adiuuabat conatus eorum. Hic multò antè in eum diem ostenderat Archiae & Philippo compotationem, & conuiuium, & mulieres nuptas: in eo???; erat, vt quàm maximè luxu & vino confectum praeberet ad caedem insidiatoribus. Non admodu̅ merso crapula Archiae indicium delatum est obscurum, occultari in vrbe exules. Misit ergo apparitorem Archias ad Charonem Thebanorum nobiliss. qui eum confestim accerseret. Sed is incerto tantùm rumore nitentem facilè à suspicione deduxit. Philidas interim abduxit Archiam, rursus???ue multo vino immersit, ac compotationem illa de mulieribus spe traduxit. Cùm iam matura res videretur, è Charonis aedibus bipertitò eruperunt, Pelopidas & Damoclidas in Leontidam & Hypatem, qui vicinas aedes habebant: Charon & Melon in Archia̅ & Philippum, inducta thoracibus veste muliebri, atque ad inumbra̅dam faciem densis coronis redimiti abiegnis & piceis. His confectis, signifi cauerunt rem in Attica exulibus, ciues ad libertatem vocauerunt, eos???ue qui se aggregauerant ipsis, detractis à porticibus spolijs, & ergastulis, quae erant circa domum Charonis, vbi hastae & gladij parabantur, ruptis armauerunt. Auxilio eis armati venerunt Epaminondas & Gorgidas, qui non contemnendam ex flore iuuentutis & senum optimorum centuriauerant manum. Posteaquam aduentarunt exules, Pelopidas cum Melone & Charone creatus Boeotarches, extemplò circumuallauit & corona oppugnauit Cadmiam arce̅, quam MD. praesidio Lacedaemonij tenebant: eam???; priùs recepit, quàm ex Sparta superueniret exercitus. Hac ratione Pelopidas Thebas à tyrannide liberauit, & Spartam simul terra mari???ue exuit imperio. Probus in Pelopida, & Plut. de Socr. daemon. Cleomenes Leonidae F. de Achaeis victor, cùm iam diu Ephororum insolentiam tollere, & Spartam ad veterem aequalitatem à Lycurgo institutam reducere vellet: Lacedaemonios ex praelio & itinere fessos in Arcadia reliquit. Mercenarium autem militem secum trahens, Spartam contendit, atque in itinere illis, quos maximè fidos sibi credebat, aperuit consilium suum. Lento agmine progrediebatur, vt coenantes occuparet Ephoros. Vt propè vrbem venit, Euryclidam praemisit ad conuiuium Ephororum, quasi certa mandata ab ipso haberet ad eos de bello. Hunc subsecuti sunt Thericion, Phoebis???ue, & duo, qui cum Cleomene fuerant educati, quos Samothracas vocabant, cùm modica militum manu. Hi, colloquente adhuc cum Ephoris Eury clida, districtis irrumpentes gladijs conciderunt eos. Cleomenes vbi diluxit, proscripsit octoginta ciues, quos solum vertere imperauit, & Ephororum sellas sustulit, demta vna, qua sedens ius dicturus erat. Hinc aduocata concione excusauit acta, simul???ue patrimonium suum primus in medio posuit, inde Megistonus vitricus eius, & caeterorum amicorum quisque, tum reliqui ciues cuncti. Diuisus agerest: Sortes etiam cuique eorum, quos exegerat in exilium, attribuit: reuocaturum???ue omnes se rebus pacatis ostendit. Suppleta ex optimis finitimis ciuitate, effecit peditum quatuor millia, quos vbi docuit pro lancea sarissam ambabus manibus tractare, & clypeum ferre amento non appensum: ad iuuentutem formandam conuertit animum, & ad disciplinam Laconicam: qua fermè in omni re constituenda praesens Sphaerus philosophus fuit adiutor. Citò ordine̅ exercitationes & conuiuia conuenientem receperunt: redacti???ue sunt in generosam illam & Laconicam vitam pauci necessitate, plerique sponté. Ne nomen tamen quenquam offenderet dominatus, regem sibi cooptauit fratrem Euclidam, ac tunc solùm habuerunt Spartiatae vna ex domo duos reges. Plut. in Cleomene. Hippia tyrannidem Athenis obtinente, & infenso eis propter caedem Hipparchi fratris à Gephyraeis peracta, Alcmaeonidae, qui genere sunt Athenienses, profugi patria propter Pisistratidas, quoniam ipsis vnà cum caeteris exulibus res de redeundo tentata, omni ope frustrata fuit, conati???ue Athenas reuertendo liberare, vehementer deciderant: Lipsydrium super Paeoniam communierunt. Dehinc omnia aduersus Pisistratidas comminiscendo, mercede conduxerunt ab Amphictyonibus templum Delphis aedificandum: & cùm bene numati essent, extruxerunt templum exemplari pulcrius. Deinde auctore Clisthene, qui postea rerum potitus est Athenis, Pythiam pecunia persuaserunt, vt, quoties viri Spartiatae venirent, siue priuato, siue publico agmini petentes oraculum, proponeret ipsis liberare Athenas. Lacedaemonij postquam sibi idem semper diceretur, religione moti mittunt Anchimolium, Asteris F. cum exercitu, ad expellendos Athenis Pisistratidas, tametsi hospites suos, & in primis amicos. Anchimolius ad Phalerum expositis copijs à Pisistratidis caesus est. Non multò pòst Cleomenes missus, Athenas cepit. Herod. libro quinto. Laarchvs Arcesilai Cyrenaeorum tyranni amicus, cùm qui oculum adiecisset tyrannidi, Cyrenaeorum primores exter [1668] minant, vel interficiens, in Arcesilaum causam conijciebat: deniq; morbo tabifico & graui illum propinato lépore marino implicatum necauit. Ipse cum imperio erat quasi filij eius Batti tutor: at puer, quòd claudus esset & immatura aetate, contemnebatur. Matri adhaerebant pleriq;. Erat enim modesta & benigna, multos???; amicos & potentes habebat. Quare eam colebat etiam Laarchus, eius???; nuptias ambiebat: Battum ostendebat adoptaturum se contractis nuptijs, & co̅sortem regni facturum. Eryxo (id nomen fuit mulieri) re cum fratribus deliberata, Laarcho, velut nuptiae sibi placerent, iussit, vt illos appellaret. Vt fratres conuenit Laarchus, ac rem illi de industria producunt & extrahunt: mandat ei per ancillam Eryxo, fratres, qui nunc aduersentur, vbi concubuerint, non vltra reiecturos, sed assensuros: consulere, vt nocte, si videatur, ad se accedat: eo facto initio, reliqua rectè fore. Erant haec Laarcho iucunda, atq; ob eam mulieris in se comitatem exultans, quando illa iuberet, ad eam pergere co̅stituit. Haec struebat Eryxo cum sratre natu maximo Polyarcho. Statuto ad co̅gressum tempore, Polyarchus duos secum ducens gladijs accinctos iuuenes, qui patris necem persecuturi erant nuper ab Laarcho interemti, in cubiculum sororis clàm intromissus est. Accitus ab Eryxo ille, remotis satellitibus est ingressus. Ibi adolescentes in hunc coorti, gladijs eum occiderunt, corpus exanimum trans moenia proiecerunt, Battum in medium produxerunt, ac parentis loco designarunt regem. Sic pristinam reip. formam Polyarchus Cyrenaeis reddidit. Plutarchus de Virt. mul. Tempore Mithridatis regis, Nicocrates oppressis tyra̅nide Cyrenaeis, cùm alios multos interemit, tum sacerdote Apollinis sua interfecto manu Menalippo inuasit sacerdotium. Adhaec Aretaphilae virum Phaedimum necauit: qua̅ sibi matrimonio iunxit inuitam. Supra sexcenta alia scelera custo des ad portas disposuit, qui exanima corpora, quae efferebantur, ne quis ciuis pro mortuo clàm exportaretur, ensibus pungendo & cauteria imprimendo sugillabant. Caedes aliae super alias cumulabantur ciuium: exules inopes planè & metu suspensi dissipati era̅t. Vnam igitur spem Aretaphila reip. seipsam proposuit. Sed cùm fidis & familiaribus, quales illi fortuna conciliauerat, deficeretur, veneno tollere statuit virum. Dum id struit & parat, dum multorum experitur efficaciam, detecta & delata fuit. Cùm indicijs premeretur: Nicocratis mater Calbia, truculento mulier ingenio & implacabili, extemplò Aretaphilam probris afficiendam & de medio censuit tollenda̅. Iram Nicocratis amor morabatur & molliebat. Ergo medicamentum confessa est parasse quidem, caeterum non noxium, & amatorium, contra insidias pellicum. Cùm tormenta adhiberentur, Calbia quaestioni immota & rigida astante, Aretaphila tanto in periculo inuictam se praestitit: donec & Calbiam satietas inuitam cepit. Nicocrates, cùm ei esset satisfactum, hanc noxa soluit, poenitentia???; ductus, quòd eam torsisset, non longo interposito interuallo redijt amore compulsus ad priorem consuetudinem, iterum???; cum ea co̅cubuit, honoribus & blanditijs beneuolentiam etiam reconcilians. Illa iuncta cum honesti studio peruicacia, alia vi eum est aggressa. Filiam habebat iam nubilem & forma honesta. Hanc obiecit Leandro tyranni fratri escam. Edocta à matre puella, persuasit ei, vt ciuitate̅ in libertatem vindicaret. Nam ne ipsum quidem, sub tyranno qui viueret, liberum esse, neque in ipsius esse potestate vel nuptias conciliare vel retinere. Amici quoque in Aretaphilae gratia̅ semper materiam aliqua̅ ei aduersus fratrem praebeba̅t querelarum & suspicionum. Itaq; serui, que̅ induxerat, opera Nicocratèm interficit, & tyra̅nidem occupat. Aretaphila mutationem dominij indignè ferens, bello Africano eum implicuit, summisso dynaste quodam Anabo, qui agrum popularetur, vrbemq; infesto exercitu peteret. Deinde amicos & duces apud Leandrum insectabatur, quòd abhorrerent à bello, pacem???; & quietem praeferrent, contrariam tyrannidi. Se arbitram interpretem???; offert pacis conciliandae. Ipsa cu̅ Afro in sermone̅ venit: postulat, vt in congressu co̅prehendat tyrannu̅. in id ingentia praemia & pecunia̅ ostendit. Quod cu̅ suscepisset Afer, cunctabatur Leander primùm: post veritu̅s Aretaphilam, quae comite̅ se offerebat, inermis & incustoditus perrexit. Vt propè fuit, & in conspectu habuit Anabum, rursus fluctuans animo satellites operiri volebat. Aretaphila praesens nunc confirmando hominem, nunc castiga̅do, deniq; cùm res extraheretur, manu protrahendo, perquam ferociter & constanter, adduxit hunc ad barbarum, illiq; tradidit. Mox manus ei iniecerunt, prehenderunt???ue at vinctum barbari custodierunt, dum Aretaphilae amici ac reliqui ciues cum pecunia adessent. Hi Calbiam viuam cremauerunt, Leandrum culeo insutu̅ submerserunt: decreuerunt etiam, vt vnà cum optimatibus Aretaphila magistratus capesseret, & remp. gereret. Illa, vt vidit redditam libertati ciuitatem, ilicò inclusit se gynaeceo, texendo???; reliquam vitam cum necessarijs & familiaribus omni ambitione reiecta traduxit quietam. Virt. mul. Domitianus Imp. oppressus est conspiratione vxoris & amicorum Et quidem princeps facinoris aggrediendi Stephanvs breuem gladiolum sinistro brachio occultans, manum tanquam fractam multis fascis circum ligauit. Inde Domitiano dixit: Opus est mihi secreto, vt nouas atq; incredibiles res percipias. dato???; colloquio, tradidit libellum, ac legenti suffodit inguina, vulnere lethali quidem, sed quod per cruciatus cum lentitudine illum conficeret, adiectis verbis inimicissimis. Domitianus autem, cùm esset robusto corpore, primo vulnere nequaquam deiectus, apprehendit Stephanum, ei???; superincumbens eruere oculos nitebatur, faciem???; aureo calice pertundens, ac auxilia à custodibus corporis implorans. Accurrerunt Clodianus Cornicularius, Parthenius, Maximus & Saturius liberti & cubicularij: qui septem vulneribus saucium contrucidarunt. Tandem frustrà aftuerunt serui, cum penè exanimatus esset. Sic perijt Domitianus, anno aetatis XLV. Imperij 15. Cuspinianus. Syluanus Agrippinae purpuram sumserat. Ea res eo ipso die Mediolanum nunciata est: consilio???ue statim in regiam secunda vigilia conuocato, Constantius Imp. nuncium ad eum misit, vt accepto Vrsicino successore, cum potestate intacta rediret credebat enim, Syluanum nescire, ea sibi nota esse, quae gesserat. Vrsicinvs licèt magna festinatione vsus esset, tame̅ famam rerum Agrippinam praecessisse inuenit. Itaq; cùm nihil palàm tentaret, comiter à Syluano exceptus est. Postridie verò Bracari & Cornuti (ordinum militarium haec nomina erant) clàm ab Vrsicino solitati, prima luce in regiam irrumpunt, ac Syluanum extractum aedicula, in qua̅ exanimatus confugerat, multis ictibus confodiunt. Sigonius lib. 6. Imp. occid. Insidiatores vitae, Imperii prudenter circumuenire. Artabanus apud Xerxem regem Persarum, cùm plurimum posset, illius???ue custodiae ac militibus Praetorianis praeficeretur: inijt tandem regis occidendi, regni???ue in se transferendi consilium. Ergo re communicata cum Mithridate quodam eunucho, clàm noctu istius opera intra cubiculu̅ regium ingressus, Xerxem interficit: nec non Artaxerxi filio persuadet, vt fratrem Darium maiorem natu maturè aggrediatur, quem patrem apud eum falsò occidisse accusat, vt citiùs regno potiretur. Artaxerxes deceptus, Darium interficit: parricidium parricidio vindicat. Tum ratus Artabanus praeclarè sibi coepta consilia succedere, rem septem filijs suis robustissimis aperit: hortatur vt simul omnes Artaxerxe̅, qui vnus ex regijs filijs superest, feriant. Sed proditis insidijs, Artaxerxes timens Artabani numerum filiorum, in posterum diem, paratu̅ exercitum armatum???ue esse iubet, recogniturus & numerum militum, & in armis industriam singulorum. Itaq; cùm inter c???teros & ipse Artabanus armatus assisteret, rex simulat se breuiorem loricam habere: iubet Artabanum secum commutare. exuentem se ac nudatum gladio traijcit: tum & filios eius corripi iubet. ita praeclarè & caedem patris, & necem fratris, & se ab insidijs Artabani vindicauit. P. Aerodius ex Diodoro Siculo, lib. 11. & Iustino lib. 3. À Cinadone insidias strui aduersus Agesilaum atque Rempub. Lacedaemoniorum, ad Ephoros delatum est. Igitur ab indice tota coniuratione perspecta, & vbi post dilige̅tem inquisitionem vera sibi afferri existimarunt: censuêre non paruum concilium (quod appellabant) sed omnes seniores conuocari oportere. Hi decreuerunt, Cinadonem cum quibusdam validis iunioribus Aulonem mittere, vt Aulonitas quosdam cum Helotis in Scytala descriptis, comprehenderet, & Lacedaemonem adduceret: inter quos & mulierem quandam, quae cùm pulcerrima esset, Lacedaemonios omnes, qui illuc appulissent, corrumpere ac peruertere dicebatur: item & tres currus Cinadoni dari, ne custodiaae pedibus iter facere cogerentur. Ita enim sine suspicione ac sine tumultu, re cum ijs ipsis, quos secu̅ deduceret, ab Ephoris composita, extra vrbem Cinadone̅ capi posse. illíc satiùs esse reum in conscios interrogari, quòd ij interim ignari quid de Cinadone accidisset, neq; in vrbe seditionem agitarent, aut certè detecta coniuratione non aufugerent. Itaq; Cinadon in itinere à suis ipsius comitibus comprehensus, conscios indicauit: quorum nomina cùm in vrbem statim allata essent, iussi sunt apprehendi: inter quos fuit Tisamenus vates. Habita quaestione, cùm Cinadon nihil non confessus esset, atq; interrogatus, cur tantum facinus molitus erat, nihil aliud respondisset, quàm voluisse se nulli Lacedaemonum concedere siue opibus siue potentia: is socij???; manibus post tergum reuinctis, per ciuitatem vndiq; traducti, atq; flagris caesi interfecti sunt. P. Aerodius ex lib. 3. Xenophontis. Polychus lib. 2. Pisistratvs Atheniensium tyrannus, simultate inter le & filios orta, cùm sciret ea re inimicos laetari, & noua agitare consilia, in magno ciuium coetu dixit, Se à filijs quaedam exegisse, quae bona esse arbitrabatur: & cùm duros, vt patri obsequerentur, inuenisset, se tandem ne cum eis sine amore viueret, suam in filiorum voluntatem mutasse. Sapienter prouidit, ne ex domestica discordia tyranni, publica aliqua conspiratio contra se orriposset. Fulgosus lib. 7. cap. 2. & Caelius libro vigesimonono, capite decimo quarto.
|| [1669]
Milites, qui cum Eteonico duce Lacedaemoniorum in Chio relicti erant, cùm penuria coepissent laborare, inierant tacita consilia, Chios, qui socij ac foederati erant, cum bonis ac facultatibus omnibus occupandi. Quibus haec coniuratio placeret, vt sese inuicem agnoscerent, singulos arundinem ferre manu aut pileo conuenerat. Eteo nicus huius rei certior factus, sapientissimè iudicauit, non aperta vi agendum esse: quia magna esset frequentia coniuratorum, & sumtis armis periculum erat, ne Chij è socijs acerrimi hostes euadere̅t. Itaq; hanc rationem secutus est. Quindecim assumtis militibus per vrbem ambulando, qui primus ei arundinem habens obuius factus est, hunc protinùs obtruncari iussit: at???; sciscitantibus, Quam ob causam interfectus esset? nihil aliud responderi, quàm quòd gestasset arundinem. Ita factum est, vt reliqui factiosi arundinem continuò proijcerent. Sed & Eteonicus conuocatis Chijs, ac perpetuò militum dissimulata coniuratione, pecunias imperauit, quae militib. ne quid noui molirentur, distribuerentur. Illi quamprimùm paruêre. & ita co̅sultissimè vnius supplicio, magnae seditioni occursum est. Xenophon lib. 2. rerum Graecarum. Avgvstvs, quum iam quadragesimum excessisset annum, ageret???ue in Gallia, delatum est ad illum, L. Cinnam, adolescentem nobilem, ac Pompeij nepotem, insidias illi struere: dictum est, vbi, quando, & quomodo aggredi vellent: decreuerant enim sacrificantem interficere. Dictabatur proscriptionis sententia. Sed Augusto interim varias edente voces, ingressa Liuia vxor: Fac, inquit, quod medici solent, qui vbi vsitata remedia non procedunt, tentant contraria: seueritate nihil adhuc profecisti, ignosce. Cinna deprehensus vitae tuae nocere non potest, famae tuae prodesse potest. Protinus iussit accersi solum ad colloquium: venienti alteram cathedram poni iussit. Hoc, inquit, Cinna primùm abs te peto, ne me loquentem interpelles: dabirur tibi loquenditempus. Hîc commemoratis pluribus in Cinnam beneficijs, quòd seruasset repertu̅ in castris hostium, quòd patrimonium omne co̅cessisset, quòd insuper ornasset sacerdotio: rogauit, quare putarit ipsum occidendum? Perturbato Cinna, sic finijt obiurgationem: Vita̅ tibi, Cinna, iterum do, priùs hosti nunc insidiatori ac parricidae. Ex hodierno die inter nos incipiat amicitia: contendamus, vtrum ego meliori fide vitam tibi dederim, an tu mihi debeas. Et consulatum obtulit. Vis exitum? Cinnam habuit perpetuò amicissimum, solus illi fuit haeres, nullis ampliùs insidijs ab illo petitus est. Suetonius in eius vita. Vespasianvs, cùm admoneretur ab amicis, vt caueret à Metio Pompufiano, quòd de hoc rumor increbuerat, fore vt aliquando regnaret: non solùm sibi non metuit ab illo, sed & consule̅ fecit. Id admirantibus amicis: Erit, inquit, olim memortanti beneficij. Erasm. lib. 8. Apophtheg. Brana Alexio, duce perfido, Isaacium Angelum Imp. Constantinopoli obsidente, vt illum imperio exueret: Imperator ijs monachis, qui nudis pedibus incedunt, & humi cubant, in palatium congregatis, Deo supplicabat, vt ciuile bellum propulsaret, nec alteri traderet Imperium: rem verò bellicam penitùs negligebat, omni spe sua in armis spiritus collocata. Erat tum temporis in vrbe Conradvs Caesar, Montisferrati Marchio. Is Imperatorem excitabat, monens, ne in mendicis omnem fiduciam collocaret, sed rei miliraris etiam rationem haberet, & armatis phala̅gibus seditioso occurreret, nec dextris duntaxat armis religiosorum, sed sinistris etiam militum hostes vlcisceretur. Quibus Conradi verbis socordia excussa, auxilia contraxit, Branam???ue aggressus, illustrem victoriam reportauit. Nicetas lib. 1. Carolvs IV. Rom. Imp. hominem. qui sibi necem parasset ad se vocauit, ei???; aureos mille dono dedit, quibus nubilem filia̅ nuptui collocaret: eius se misereri dicens, cui filia natu grandior domi clausa esset. Homogratias egit regi, & ad conspiratores reuersus: Nesciebam, inquit, Carolus qualis esset: nunc liberalem & clementem principem ferire nullo pacto possum. Aen. Syl. lib. 4. Com. de Alfonso. Cùm Baiazethes II. Turc. Imp. iam grandaeuus, imperij onus partaesus id filio Achimati delegasset: Selimus minor natu, se praeteritum dolens, in patrem arma sumit. Is militibus, ad reprimendam audacem filij impietatem, euocatis, Duces regij in suos quisque ordines confestim se recipiunt, mox clamore sub lato, equis???ue admissis ruunt in Selimum. Quibus cùm ille impigrè occurrisset, ita eorum impetum sustinuit, vt aliquandiu neutro sit pugna inclinata. Tandem equites regij adiunctis sibi turmis, quae ex nobilibus adolescentibus confectae, regem semper comitantur (Spachioglanos Turcae vocant) aduersam multitudine superante impellunt aciem, atque ingenti edita strage in fugam conijciunt. Lud. Tubero lib. 9. Commen. Seditiosos. Henricvs VII. Anglorum rex, cùm assiduis rebellium insidijs regnum turbaretur, vt coërceret improbos, qui conspiratione non succedente, in diuersa asyla se recipiebant, expectaturi dum melior facultas daretur: per literas & legatos cum Alexandro VI. pontifice egit, vt sua auctoritate omnes Anglos exules, religionis hostes decerneret, velut populi turbatores concitatores???ue turbarum, & asyla non ampliùs eis receptaculo fore, qui ex illis semel exissent. Sic metu eius ignominiae multi ad sanitatem redierunt, & qui in tuto erant, minùs ausi sunt se periculo obijcere. Polyd. lib. 26. Henricvs VII. Anglorum rex de conspiratione improborum certior factus, edicto tota Anglia diuulgato, cunctis generatim sontibus etiam capitalium rerum condemnatis parci, poenam???; remitti iussit. Polyd. lib. 26. Erphordiae Thuringorum grauis erat tumultus populi contra Senatum. Rodolfvs I. Caesar indixit principibus conuentum in eam vrbem, tanquam ob publica imperij negotia Aderant cum Imperatore Saltzburgensis, Magdeburgensis, Moguntinus, archiepiscopi: Bambergensis, Halberstadensis, Hisdesemensis, episcopi: Saxoniae, Brunsuici, Luneburgenses duces: marchiones & comites multi: iussit quoq; ciues non imperatos esse. Tandem euocauit tumultus auctores, vt causam dicerent in conspectu principum. Conuicti, in medio foro gladio caesi, senatui & patribus auctoritas sua reddita Cranzius lib. 8. Metrop. cap. 43. Gedani circa ann. Sal. 1458. bello Prussico contra fratres Teutonicos populus contra Senatvm tumultuabatur. Erat vnus ferocior, cuius ductum plebs sequebatur. Eum sub honoris specie rogant, vt reipublicae causa custos esset vicinae arcis per aliquot dies, quòd viro fortissimo & prudentissimo opus esset. Homo ambitiosus id cupidè amplectitur. Statuerunt interim sub capitis periculo (quod sciebant illum non seruaturu̅) ne quis literas ab ordine allatas aperiret, sed senatui clausas perferret. Ille quum accepisset literas, aperuit. Ergo vbi constitit, illum praeuaricatum esse in legem, hominem euoca̅t, opus esse illius praesentia. Iterum ille honori suo id delàtum arbitratus venit. Accusatus damnatur capitis, priusquam rescirent populares. Deinceps obsequentiorem habuêre patres plebem, subducto homine tumultuoso, qui multitudini praestaret audaciam. Cranzius lib. 12. Vandaliae, cap. 23. Permulti nobilium, non ferentes imperium ducis Glocestriae, cui ad maturam aetatem regis Anglorum Henrici VI. regni co̅missa fuerat administratio, in publicam eum custodiam coniectum, laqueo strangularunt. Eius cognati & amici, miserrimo bello regnum dilacerarunt, & Normanniae recipiendae occasionem Gallis dederunt. Interea populares ascito quodam Henrico Hyberno, ac rebus praefecto gerendis, cum ingenti exercitu Londinum contendunt: nobilitatem, qua̅ impensè exosam habebant, vlturi, regis copias fundunt. Londinum venientes, tres procerum deditos strangulant. Nihilominus vrbis sequuta est direptio, ac caedes. Qvi regni gubernationem habebant, spe impunitatis plebeios & summae insuper dignitatis Henricum lactare coeperunt. Plebeij securitate data ad sua redeunt. Henricus, à suis desertus, capitur, & capite multatur. Mox ad regni seditiones tollendas, per Cumbros & Northumbros Scotiam infestare sunt aggressi, vt externo bello ad pacem populares reuocarent. H. Boëthius libro decimooctauo. Sub Iacobo II. Scotorum rege, Gulielmus Douglas potentia inflatus gubernatoris Alexa̅ri Leuysto̅, & Gulielmi Crictho̅ Cancellarij auctoritate contemta, pro libidine omnia agere, facinorosos fouere solebat. Illi literis humaniter Comitem cum fratre Dauide ad communem regni gubernatione̅ Edimburgum inuitant. Illic hospitaliter primùm excepti, cum plerisq; factionis suae socijs, regiae mensae accu̅bentes, inermes armata multitudine circumdantur, atq; amotis epulis, taurinum illis caput apponitur, supplicij capitalis apud Scotos symbolum. Quo conspecto conturbatus Comes, exilire atq; effugere conabatur. Sed à satellitibus regijs comprehensi, & in campu̅ arcis foribus adiacentem deducti, capitali supplicio affecti sunt, ann. Sal. 1440. Ferunt regem vix decennem, dum Comiti ac fratri Dauidi manus loris stringerentur, fleuisse, supplicémque ab illis deprecatu̅ esse supplicium: & ob id duriter à Cancellario obiurgatum fuisse. H. Boëthius lib. 18. Sigismvndvs Imp. pacata Boëmia, suspectam habe̅s fidem aliquorum, quos facilè ad rebellionem redituros praeuidebat: ad militiam Turcicam eduxit suspectos, vt qua fortiudine priùs in Christianos abusi essent, eadem nunc in Turcos vterentur. Hungari ea manu aucti, alacres ducunt in Turcos: magnam???; in eos stragem peregerunt. Multi ex Boëmis ibi perierunt, bono Imperatoris instituto, vt vel vincentes, vel caesi prodessent. Cranzius lib. 12. Vandaliae, cap. 4 Martinvs V. in Constantiensi concilio Pp. creatus, vbi intellexit Ioannem XXIII. Pontificem è custodia lapsum aufugisse, veritus, ne rursum aliud concilium inchoaretus, decretu̅ fecit, vt à fine concilij Constantiensis non nisi ad quinquennium vsq; concilium denuò celebraretur: atq; à quinquennali in septennium aliud transferretur: ab hoc verò in decenniu̅ res protracta, legis haberet locum, vt singulis quibusq; dece̅nijs generale concilium idoneo haberetur in loco, vbi de rebus omnibus ad fidem & rempublicam Christiana̅ pertinen [1670] tibus mentio fieret. Profuit id sanè Martino. Nam dum elapso quinquennio Senis concilium celerat, Alfonsus Aragonum rex Martino infensus, qui titulum regni Siciliae & Neapolis Aloisio regis Francorum Lodouici filio concessisset, oratorem ad concilium misit, qui & concilium in longum duceret, & causam Petri Lunae adhuc superstitis restitueret, largitione, pollicitationibus ambiendo vnumquenq; ex his, qui in concilio auctoritatem haberent. Martinus mandauit concilium statim dissoliu, approbatis decretis in concilio habitis, quae ad fidem pertinebant. Et ne subterfugere conuentu̅ Christianorum videretur, insequens septennium concilio adiudicauit, quod Basileae Rauracorum celebraretur. Atq; hoc modo schismatis & discordiarum semina à quibusdam concilio Senensi iacta sublata sunt. Platina. Lvdovicvs Hungariae & Boëmiae rex, posteaquam Pragam venit, vt seditiones & turbas omnes tolleret, suasu Ladislai Vaciensis episcopi, qui in manu regis, cum primu̅ regnum auspicaretur, omnia sita esse iudicia, tabulas???ue publicas, & quosius summos magistratus docebat, ideo???; occasionem equosuis summos magistratus docebat, ideo???; occasionem egregiam adesse, quos oporteret ex dignitate & vtilitate regni tam iudices quàm magistratus derigendi creandi???;, cùm antea per gratiam aut factiones priuato cuiusq; compe̅dio crearentur: omnes magistratus mutauit, ne cu̅ pudore & verecundia pauci reijcerentur. Ac quò cum minore inuidia summa arcis Pragensis praefectura ad alium transferretur, nullus ad illa̅procerum, sed Carolus dux Minsterbergensis, natione Boëmus, delectus est, nouo Capitanei nomine. Dubrau. lib. 33. Ad famam expugnatae ab Caroli V. Caesaris exercitu Romae, capti???; Pontificis Clementis VII. ex Medicea familia, Florentini in spem libertatis erecti Mediceos patria expulerunt: populari???; reducto statu, optimatium auctoritate̅ infringere conabantur: ac tanta fuit iuuenum vaesania, vt à Balthasare Carduccio 1. c. concitati, concessionem armorum gestandorum, & custodiendae curiae munus ab senatu efflagitarint. Sed callidis seniorum & optimatiu̅ artibus frenandae iuuentuti salutare remedium repertum est, Nicolao Caponio vexillifero auctore: scilicet, vt in vniuersum ciuitati capiendorum armorum iura lege lata traderentur. Pari quoq; prudentia Decuriones ijsdem iuuenibus vexillum Reipub. deposcentibus, cùm negare turò non possent, moderata atque seuera conditione concesserunt, lata scilicet salutari lege, qua cautum est, vt id datum vexillum intra curiam ad columnam porticus defixum sisteretur, capitale???ue esset his, qui iniussu summi magistratus reuellissent, & extra limen curiae extulissent. Eo temperamento magistratus insole̅tem turbam opportunè pacasse, & publicae saluti cauisse visus est. Iouius lib. 25. Hist. Spectabat Caesar Carolvs V. in Hispania equestres ludos. Mendocius Infantasiorum regulus praefectum rerum capitalium, sceptro turbam superbè dimouente̅, quòd nec sibi parceret, sceptro turbam superbè dimouente̅, quòd nec sibi parceret, discissa gladio facie violauet. Is conspectus cruor proiecti ad pedes ac iniuriam deplorantis vsqueadeò Caesare̅ commouit, vt quum in reum lege acturus videretur, vniuersi Hispani proceres spectaculo, ac ipso denique Caesare deserto, ad Mendocij domum accurrerent, vel contra praetorianos, si vis afferretur, ianuam defensuri. Sed Caesar graui iudicio totum iustae vindictae impetum ad dissimulationem reuocauit. Hispania enim eo tempore, quanquam non infida Caesari, aliena tamen ab eius consilijs, quibus bella ex bellis serebantur, videri poterat: quòd perpetuis pecuniae collationibus varijs???; delectibus per tot annos grauissimè fatigata, magnum incommodu̅ publicè sentiret. Sab. supplem. lib. 25. ex Iouio. Cereuisiae conficiendae priuilegium Antverpiensis Senatus certis quibusdam hominibus an. Christi 1554. demandarat, vicinis interdixerat. Plebs indignata, ad arma concurrebat. Ciues nobiliores tumultum veriti, suos quique vicos & plateas armata manu obsedêre, & plebeios ad areas vrbis co̅currere studentes partim precibus partim minis, vt domum redirent, coëgêre. Itaq; plebs in diuersas partes distracta, cùm in vnum coire non posset, elanguit: quae alioqui sine dubio grauissima̅ excitasset seditionem. Lud. Guicciardinus in Topographia inferioris Germaniae. Fvres prvdenter Deprehendere. Consule Tit. Explorare prudenter Fures, fol. 1695. Lex de furibus apud solos Aegyptios haec erat. Iubebat eos, qui furari volebant, nomen suum apud principem furum scribere, atque euestigiò furtum ad eum deferre. Similiter quibus res furto erepta erat, apud eundem rei sublatae tempus, diem & horam scribere tenebantur. Hoc modo facilè inuento furto, quirem amisisset, quarta multabatur parte, quae daretur furi. Satiùs lator esse legis duxit, cùm impossibile esset furta prohiberi, potiùs alicuius portionis quàm totius rei amissae homines iacturam pati. Diod. lib. 1. cap. 6. Khampsinitvs Aegyptiorum aedificium pro thesauro suo exstruxit lapidcum. At cùm Architectus vnum è lapidibus sic posuisset, vt è pariete facilè tolli à duobus viris, atq; adeò ab vno posset: vita excessurus duobus hoc filijs indicauit: omnia???; vt aggredie̅da essent manifestauit. Filij patre functo vita, rem aggressi, multas pecunias expilarunt. Rex cùm integra signa cerneret, & aerarium obseratum, laqueos aptè disposuit, vt, si quis manus immitteret, caperetur. Fures redeunt: immissa manu capitur vnus: qui cùm alterum rogasset, vt sibi caput abscinderet, à fratre obtruncatus est. Herod. lib. 2. Trophonius & Agamedes, Ergini Minyarum regis filij, in aedificandis deorum templis & hominum regalibus tectis solertissimi, Hyrico aerarium erexerant. At in eius pariete lapidem vnum ita collocarunt, vt extrorsum eum, cum velle̅t, adductum eximerent. Quoties itaque libitum esset, clàm introëuntes, aliquid repositae pecuniae auferebant. Quae res Hyricu̅ vehementer solicitum habebat: praesertim cùm & claues & signa caetera incorrupta cerneret, pecuniae tamen numeru̅ quotidie imminui animaduerteret. At vasorum igitur ora, in quibus erat reposita pecunia, laqueos disposuit, vel aliud quid eiusmodi, quo simulac pecuniam quis esset attingere conatus, captus teneretur. Ingressus itaq; Agamedes, in vinculis haesit. Trophonius fratris caput statim praecidit: veritus ne̅pe, ne cùm illuxisset, per tormenta quaestione habita, & ipse ab illos, quòd furti fuisset socius, indicaretur. Pausanias in Boeoticis. Inter reliquas lapidis Aetitis facultates, &c. fol. 4069. Coërcere. Plutarchus in 7. lib. [Greek words] 4. dum more̅ quendam veteru̅ Romanorum explicaret, meminit nouae cuiusdam & callidae rationis, quam cu̅ frustra multa alia tentasset, excogitauit Polycharmvs quidam, ad cohibenda furta seruorum, quos domi haberet. Cùm enim saepe cognosset illos è lucernis extinctis oleum surripere, non poterat furti illos conuincere: dicebant enim, aut nihil aut paru̅ olei reliquum illic fuisse tunc, cùm illae extinctae fuêre. Coepit igitur ipse, ne possent ed co̅fugere, statim vt extinctae lucernae forent, ipsas implere: ne dicerentur, quae plenae inuentae forent, inanes relictae fuisse, cùm lumen extinctum est. Victorius lib. 22. cap. 9. Var. Hist. Q. Cicero in epistola ad Tironem testatur, Matrem suam lagenas inanes obsignasse, ne dici postea possent inanes fuisse, quae furtim essent exsiccatae. Cymansibvs mos erat, vt ad ea quae furto fuissent ablata, omnes vicini conferrent. Itaq; paucissima perdiderunt, omnes enim simili diligentia custodiebant. Ex quo videtur Hesiodus dicere: Ne bos quidem perierit, nisi vicinus malus sit. Heraclides in Politicis. Frotho III. Danorum rex, victis Noruegis, vt vniuscuiusque rem familiarem à furum incursu tutam praestaret, otium???; regnis post arma conciliaret, armillam vnam in rupe, qua̅ Frothonis petram nominant, alteram apud Vuig prouinciam, defixit, edictae à se innocentiae experimentum daturas: sub ductis ijsdem, in omnes regionis praesides se animaduersurum minatus. Statuit etiam, ne quis domum vel arcam seris obfirmatam haberet, aut rem vllam claustrorum custodia contineret, triplicem amissorum restitutionem promittens. Saxo lib. 5. Thomas Ranulfus, Scotici regni sub Dauide rege octenni gubernator, edixit, vt vniuersum equorum ornatum, rustica???ue instrumenta pro foribus sub dio tam noctu quàm interdiu relinquerent: ac si quid forte perditum aut furto sublatum esset, id praefectus eius loci restituendum curaret, aut ipse damnum repararet, summa interim cura furem perquirens: inuentum autem extremo afficeret supplicio. Ea re sic cupidos alienaru̅ rerum animos compescuit, vt res propalam propositas rapere non audentes, ad occultarum furta rerum ne aspirarent quidem. Rusticus quidam, quoniam aliena suffurari non audebat, propria quaeda̅ instrumenta abscondit, & à praefecto precium, rapta esse ae simulans, poposcit. At post paucos dies, quum eadem apud ipsum fuissent inuenta, patibulo suspensus, poenas insolentis dedit cupiditatis. H. Boëthius lib. 15. Eludere. Ancilla quaedam pecuniam depositi nomine à duobus hospitibus acceperat, ea conditione, vt illam simul vtrisq; redderet. Horum alter interiecto tempore, tanqua̅ mortuo socio, squallore obsitus, deceptae omnes numos abstulit. Superuenit deinde alter, & depositum petere coepit. Haerebat misera in maxima pariter & pecuniae & defensionis penuria. Sed opportunè ei Demosthenes patronus adfuit. Qui vt in aduocationem venit: Mulier, inquit, parata est depositi fidem soluere: sed nisi socium adduxeris, id facere non potest: quonia̅, vt ipse vociferaris, haec dicta est lex, ne pecunia alteri sine altero numeretur. Iudices pro rea prudenter pronunciarunt, & prudenter monenti Demostheni paruerunt. Val. Max. lib. 7. cap. 3. Latrones, Grassatores Explorare, Deprehendere. Conranvs Scotorum rex, improbos grassatores, sanguinis nullo habito discrimine, diris affecit supplicijs. Et cùm animaduertisset agrestes à nobilibus iniuria affectos, non ausos [1671] fuisse iniuriae auctores regijs ministris prodere: sanxit omnium regum primus, vt sontium nomina, exploratoribus ad rem delectis, tabulis regijs, simul cu̅ delictis, quae in publicam aut priuatam commisissent salutem, in singulos annos clàm inscriberentur: quorum si per regios ministros postea accusati conuincerentur, iustas pro criminis modo darent poenas. Mansit exinde genti ea tabulis inscribendi ratio (Indictum vocant indigenae) ad hanc vsque aetatem. Conranum ferunt, quum iuri administrando alicubi daretur opera, vel adesse (quò ob regis praesentiam iudices populo metum quendam ac reuerentiam incuterent) vel proximo nemore, ne longè abesset, feras venarisolitum. H. Boëthius lib. 9. Circumuenire. Frotho Danorum rex, subacta Vandalia, edixit, vt qui in aliquo scelerum genere excelleret, pura latrocinio, aut piratica, aut furto, prodiret, magnis à rege premijs afficiendus, quòd in hostes tali genere militu̅ indigeret, latrocinium vlturus in hostes latrocinio. Credidêre multi, se???; prodideru̅t. Ille eos iussit secedere in vnu̅ locu̅. Tum co̅uersus ad proceres & reliqua̅ multitudine̅: Ab hac, inquit, ô Vandali, pessima hominu̅ colluuie patriam vestra̅ exonerare co̅uenit. Hi sunt, qui inter nos pacem turbant, qui vtrisq; creant labore̅: hos, si pace̅ quaeritis, de medio tollite. Illi sceleratos homines in altissimas cru¬ces egêre: quorum scelere patria in seruitutem redacta fuerat. Cranzius lib. 1. Vandaliae cap. 10. ex Saxone. Kennethvs II. Scotoru̅ rex iuris dicundi negotio suscepto, ad nobilium grassationes & latrocinia, quibus sub Culeno rege assueuerant, cohibenda, cùm propter affinitatis & cognationis ius proceres neglige̅tiores esse videret in perseque̅dis & co̅prehendendis sontibus co̅silio in annum dissimula¬to. Sconae comitia indixit, tanqua̅ de alijs rebus co̅sultaturus. Proceres ibi deliberantes armatorum manu circu̅dedit, sacramento adactos, in facinorosos animaduerte̅di sese regiadiutores fore. Soluta inde concione, Bertham oppidum, traiecto Tao amne, primores secu̅ duxit. Est id oppidu̅, dum rex in eo fuit, noctu vigilib??? interdiu excubijs ita munitu̅, vt nulli mortalium inscijs magistratibus regia auctoritate ad id delectis, ingressus egressúsve pateret. Sollicitare interea crebris internuncijs amicos necessarios???;, vt sontes, eos maximè, qui rusticis iniuriam intulissent, caperent, vinctos???; adducerent. Ad quingentos propè, & ex his plurimi haud obscurae inter Scotos familiae, manibus post terga reuinctis, Bertham ad regem paulò pòst sunt pertracti: quos omnes, iudicibus ad id dictis proceribus, capitalium damnatos, in crucem egit. Vetuit rex strangulatorum cadauera de crucibus aliquandiu deponi, vt spectantibus exemplo forent, Secundu̅ haec nobilitatem pro concione laudauit & muneribus affecit. H. Boëthius lib. 11. Maccabaevs, Scotorum rex, cùm Duncani regis lenitate multitudo latronu̅ increuisset, ne conglobati motum aliquem excitarent, hanc in eos technam machinatur. Per quosda̅ amicos curat, vt vicini eorum, qui palàm infames erant, conducti precio illos ad singulare prouocarent certamen, publico foro decernendum, id???; ferè vno die vt fieret vbiq; prouidebatur. Itaq; vbi in foru̅ descendissent, à satellitibus regijs cu̅ armis in insidijs ad id positis comprehenduntur, qui aduenerant, om¬nes. Postea insontibus dimissis, reliqui omnes in cruces acti sunt, numero ferè bis mille. H. Boëthius lib. 12. Boseius & Mutina Versouicenses, à Bretislao II. Boëmorum re¬ge ob proditione̅ in exilium missi, reditu̅ ab exilio aliquoties sibi denegatu̅ pertinaciter obtinere contendebant, non per propinquos & affines suos modò, verumetia̅ per aulicos insigniores. Aegerrimè id Boriuorius, qui fratri in regno successerat, ferre, quòd cu̅ paulò antè clamarent ferè omnes, crucifige̅dos esse principum parricidas (eoru̅namq; dolo Bretislaus in venatione caesus fuerat) nunc extare non paucos, qui cum pa¬tria, bona quoq; illis reddi postularent. Ibi ex intimis Qvidam propiùs accedens: Tu igitur, ait, Princeps, vt lupu̅ circu̅ errantem plagis irretias, vltrò illum cibo oblato inescabis: vt verò hostes tuos in potestate̅ tuam redigas, non illis patriam cu̅ patrimonio restitues? Ijs tandem victus, reuerti vtrumq; ex Polonia in patriam permittit, alteri???; eoru̅ oppidum Mutha̅, & alteri Lithomeritium restituit. Iam cùm Bretislao Boriuorius frater successisset, eundem???; Suatoplucus patruelis ope Versoulcensium expulisset: mox verò de Boriuorio reduce̅do Mutina Versouicensis occulta agitasset consilia: à Suatopluco grauiter primum in coenobio procerum accusatus, mox cu̅ filijs capite plexus. Boseius, qui Vratislauiae aberat, immissis pereussoribus caesus. Pauci reliqui superstites in Poloniam, vetus suu̅ asylum, perfugêre. È quibus ipsis Gesco, Tista cognomine, Versouicensis, Suatoplucu̅, Glogouiam Silesiae vrbem cum Henrico V. Caesare obsidentem, à coena Caesaris redeuntem, persicarium sagitta transfigi curauit. Dubrauius lib. 10. Pulsis ex Aquitania Anglis à Carolo VII. Francorum rege, metu???ue hostili sublato, consueuerant milites passim vagari, res???ue miserorum agere ferre???ue. Auaritiae ac libidini eorum nihil clausi nihil sancti esse. Militare igitur vectigal rex instituit, vnde quinq; millia peditum alerentur, ac mille quingenti equites delecti cataphracti, cum suo iusto comitati, vt horum virtus caeteros ab iniuria maleficio???; prohiberet, hi???; in praesidijs quaru̅ videretur vrbiu̅ collocati, fine̅ licentiae facerent: si quis quicqua̅ secus auderet, in eum animaduerteretur. Hac ratione disciplina militaris sanctè coli coepta fuit, nullum???; tutius fuit quàm cum milite commercium. Aemilius lib. 10. Dum Rex Ferdinandvs Catholicus & Isabella regina duos magnos Portugalliae Franciae???; regis exercitus è suis finibus propulsarent, complures Hispaniae ciuitates & populi à latronibus, raptoribus, grassatoribus, crudelissimè vexaba̅tur. Ergo nouum iustitiae genus, quod Hermandatum, vel (vt alij volunt) Hermanatum dicitur, inuenerunt, quò faciliùs improbi capi puniri???; possent. Co̅uo catis itaq; ciuitatibus & populis eorum???; procuratoribus statuerunt, vt aduersus delinque̅tes & homines sceleratos vnusquisque pecunias contribueret. Ex collatis pecunijs exercitus equitum duorum millium magnus???; peditu̅ numerus co̅paratus est: quibus Alphonsum Aragoneum Villae Formosae Duce̅ praeseceru̅t: qui breui tempore multos rebelles & grassatores omnes deleuit, castella multa recuperauit, populos???; qui Regem & Reginam contemserant, omnes imperio regio subegit: iustitiae praefectos, iudices, & satellites extraordinarios constituit, qui querelas audirent, & reos persequerentur, deprehensos, palis in campo defixis alligatos, sagittarijs interficiendos exponerent. Marineus lib. 19. rerum Hispan. Carolvs IV. Imp. contra praedones & latrones hanc salutis omnium inijt rationem, vt Regnu̅ in duodecim regiones diuiserit, singulis???ue idoneos viros praefecerit, inter alias iurisdictiones permissa illis potestate inquirendi, & puniendi quoslibet latrones. Ipse ad eò illis infestus, vt saepiùs de via ad receptacula illorum deflecteret, nec nisi loco expugnato, ad solum??? diruto, ipsis verò raptoribus tum nobilibus tum ignobilibus in sublime per arbores suspensis, inde abiret. Dubrauius lib. 22. Duo in Transsyluania ius dixerant praefecti, Bartholomaeus Dragfius, & Ladislaus Lossontius. Qui vt diuerso inter se era̅t ingenio, sic diuersam in iure dicundo rationem sequuti, atque propterea apud omnes contemti, no̅ veteres solùm factiones aluerant, sed nouas etiam alias excitarant. Vnde foeda quaeda̅ in potentioribus latrocinandi rapiendi???; libido, quòd id impunè omnibus liceret, erat exorta. Quibus detrimentis vt mederetur rex Hungariae Vladislavs, Ladislao ad Magistri curiae honorem euecto, Bartholomaeum solum in praefectura retinuit: ratus, si penes vnum iurisdictio esset, eum co̅modiùs animaduertendi seueritate prauam ipsam peccandi licentiam repressurum. Id???; Bartholomaeus mox latronibus & sicarijs omnibus aut palis ligneis infigendis, aut in crucem agendis, autigne comburendis, aut capite multandis, facilè ex regis sententia consequutus est. Bonfinius lib. 4. Decad. 5. Proditores. Bellicae exempla suo loco tractabuntur. f. 3574. 3580. Cùm Darius rex Oroetem praefectum Sardium, qui res nouas moliri videbatur, è medio tollere vellet, è triginta, qui sese offerebant, sors Bagaevm Artontis filium co̅tigit. Hic complures literas varijs de rebus vbi scripsit, sigillo???ue Darij impressit, posteaquam in conspectum Oroetis venit, dedit separatim recitandas regio scribae, explorandi gratia animos satellitum, Nunquid annuerent ad rebellandum ab Oroete? Quos animaduertens magnopere venari literas, & ea quae in illis dicerentur etiam vehementiùs, reddidit aliam epistolam in haec verba: Persae, Darius rex interdicit vobis, ne apud Oroetem fungamini satellitum officio. Hoc illi audito, lanceas deposuerunt. Tunc Bagaeus cernens illos obtemperantes epistolae, sumta reddidit scribae vltimum libellum, in haec verba scriptum: Rex Darius mandat Persis, qui in Sardibus sunt, vt Oroetem interimant. Id vbi audiêre doryphori, eductis acinacibus sine mora Oroetem interemerunt. Herod. lib. 3. Carolvs IV. Imp. Philippum Austriae ducem hostem suu̅ copijs multò maioribus instructum, falsa trium ducum militarium persuasione, qui exercitum Imp. triplo maiorem esse auro inescati asseruerant, in fugam coniecerat. Redeunt illi ad Imperatorem, proditionis praemia accepturi. Prouiderat Imperator adulterinam aureorum monetam, quae in valore vicesimam non haberet: eam iussit numerari. Illi alacres tanto aere ditati, redeunt in sua: & iam expendere conati, repererunt esse falsam monetam. Redeunt ad Imperatorem, argentarium & monetarium eius incusantes. Imperator toruis oculis illos intuens: Adulterinum aurum adulterino debetur operi: abite in malam crucem. Illi protinus confusi ex omnium oculis in latibula abierunt. Cranzius lib. 9. Saxoniae, cap. 37. Magos. Pharmacidas, id est, Veneficas mulieres Thebani missas à Iunone aiunt, quò parturienti Alcmenae impedimento essent: sed eas, dum Alcmenae partum cohiberent. Tiresiae fi [1672] liam Historidem tali astu elusisse. Ex eo namq; loco, vnde ipsae facilè audire possent, clamauit, Peperisse iam Alcmenam. illas ea voce deceptas statim abisse: Alcmenam illicò puerum enixam. Pausanias in Boeoticis. Fvgitivos. Idibus Ianuarijs circuire in vestitu muliebri concessum est tibicinibus hanc ob causam. Magnos honores obtinebant tibicines, quos eis tribuerat rex religiosissimus Numa. His pòst spoliati à Decemuiris, qui consiliare imperium obtinebant, reliquerant vrbem. Quos cùm requirerent, & nonnulla religione tenerentur sacris operantes sine tibicinibus sacerdotes: neque accersentibus illi auscultarent, verùm Tybure haererent: libertinus homo ostendit clàm magistratibus reducturum se illos, apparato???; magnifico epulo, vt si rem diuinam dijs fecisset, acciuit tibicinas. Adiunxerat conuiuio mulieres; peruigilium???; plausibus agitabatur ludentium & saltantium. Inde homo repentè iniecto sermone, quasi patronus ipsi superueniret, perculsus induxit tibicines, vt conscendentes plaustra pellibus vndiq; tecta, Tybur veherentur. Impostura ea erat. Siquidem circumacto curru imprudentes ob vinum & noctem clam deportauit omnes summo mane Roman. Erant multi ex peruigilio & crapula stolis pictis & muliebribus vestiti. Vt igitur à magistratibus blanditijs inducti & placati sunt, receptum est, vt Idib. Ianuarijs vestitu muliebri amicti per vrbem discurrant. Plut. in Quaest. Rom. Aleatores, Collvsores. Leo X. Pont. Max. singularum ludum (vulgus Primeram vocat) exercens, cùm aliquando summos numeros nactus esset, neq; alia ratione, nisi quia posterior ordine Iudi fuerat, deperdere symbolum posset, ex magna auctione, quam prior faciebat, praesentiens animo quod res erat, eosdem illum summos numeros nactum esse: tum dubitabundus, indignum ratus, maximo cum numero (quod nemo solet) forti cedere: Punctum, inquit, mihi concede, &, quod vrges, precium omne conferam. Quod cùm alter (nunquam fore putans, vt summus Pont. non solùm cum maximo numero, sed ne cum ijs quidem, qui maximo proximi sunt, quicquam addubitaret) libenter etiam concederet, omnem pecuniam amisit. Quam quidem si, vt corrasit, mox restituisset, atq; illam illi manum remisisset, laudari potuisset. Pascasius Iustus lib. 1. de Alea. Brvta qvaliacvnqve prudenter Comparare, Acquirere. Consule Tit. Venatorum, f. 3672. & seqq. Aucupum, f. 3674. Piscatorum, f. 3675. Cicurare, Domare. Cùm Iacobvs patriarcha Labani socero, eidem???ue auunculo, diu seruiuisset, pro mercede sua petijt omnes pecudes versicolores & pullo notatas, quae posthac in toto grege nascerentur. Segregauit autem inprimis omnes pecudes versicolores Laban, & suis liberis tridui itinere à Iacobo pascendas dedit. Reliquum gregem, qui albus esset aut niger, Iacobo commisit pascendum, integro sexennio. At Iacobus ex populeis & colurnis, & castaninis virgis vire̅tibus parte̅ corticis detrahebat & earu̅ albu̅ nudabat, deinde eos ponebat in canalibus aquarioru̅, eregionè pecoru̅, vt cùm eò potu̅ venissent, in aspectu virgaru̅ inirentur. Quòd cùm fiebat, varios, & maculosos, & versicolores foetus edeba̅t: quos deinde segregabat, & quicquid maculis & fusco in Labanis pecore distinctum erat, id in pecoris aspectu collotabat, sibi au̅t separatim lacinias constituebat, quas à Labanis pecore seponebat. Ac quoties generosiora iniebant pecora, virgas in eorum aspectu in alueis deponebat, vt ad eas salirentut, in admissura au̅t parum generosorum non ponebat. Id fiebat, vt parum generosa Labanis, generosa autem Iacobi essent. Hoc pacto homo rem suam plurimùm auxit, & numerosum pecus ouillum & caprinum, seruitia???; & camelos atq; asinos comparauit. Gen. 31. Corrigere. Ex mulis, quisalem supportabant, vnus flumen ingressus for¬tè procubuit, ac liquescente sale exurgens expeditus, animaduertit causam, mandauit???; eam memoriae. Itaq; semper, cùm transiret amnem, demittebat se, ac demergebat vala in vtranque partem inclinans nutans???ue. Quo ad Thalem delato praecepit, vt salis loco vasa implerentur lana & spongijs, eis???ue oneratum mulum agerent. Qui vt solitus erat cùm sarcinas aqua implesset, commentum suum percepit sibi inutile esse. Quare in posterum attentè & cautè flumen traijciebat, vt ne vel inuito se contingeret liquor onus. Plutarchus de Animantium comparatione. Interficere. Vide Tit. Fortitudinis contra belluas, f. 2131. Ad Poloniae imperium euocatus Cracvs, nepos Cechij, Boe̅morum Principis, deserta loca solitudines???; agricolis freque̅tauit, ciuitate̅ celebrem cu̅ arce in scopulo, Vauel dicto, ad Vistula̅ fl. condidit, qua̅ à suo nomine Craconiam appellauit. In eo scopulo draco ingens tunc temporis delitescebat, qui cùm esuriret, de antro prorepens multos inficiebat, & omnia obuia deuorabat. Quam ob causam incolae ciuitatis ordine tria iumenta per diem ei ad antrum offerre cogebantur. Cracus princeps pellem vituli excoriati, sulphure, nitro, pice infarciri iussit, illud???; hora consueta ad antrum draconis abiecit. Bestia illud deglutiens, cùm materia ignem concepisset, eius restinguendi causa Vistulae aquam tam copiosè hausit, vt creparet. Guagninus in vitis regum Polonorum. PRVDENTIA EXTRA BELLVM CIRCA RES PER SE CONSIDERATAS OCCVPATA. Circa Religionem. Prvdentia in religione Docenda, vel Propaganda. Pavlvs apostolus & Silas Philippis die Sabbato extra vrbem ad fluuium, vbi supplicatio fieri solebat, egressi sedebant, & feminas, quae conuenerant, alloqueba̅tur. Quo in loco absq; omni tumultu Lydiam purpurariam conuerteru̅t. Actoru̅ 16. Idem Lystrae Timotheum circumcîdit, propter eos qui erant in ijs locis, Iudaeos: virum alioqui pium & verè Christianum, ne illi offenderentur, quia patre Graeco natus esset, quamuis matre Iudaea. Actorum 16. Idem summa modestia in deastris Atheniensium reprehende̅dis vsus, occasionem sumit ad ara Ignoto deo dedicata, quem se praedicare asserit. Cuius prudentiam vtinam multi nostro tempore imitarentur: Reip. certè Christianae meliùs prospiceretur. Actorum 17. Idem sibimet in Cenchris Nazaraeorum more caput tutondit, & Hierosolymis, Iacobi apostoli & seniorum consilio atque persuasu, ne videretur discessionem docere à lege, Iudaeis???; fidelibus prohibere circumcisionem, quibusdam Nazaraeis secum assumtis vnà purificatus, templum ingressus est: ac tandiu cum illis fuit, donec tonsis de more crinibus, vota perficerent sacrificium???; offerrent. Act. 21. Hoc quidem multi pae simulationi ascribunt: sed magis Augustino assentior, qui ait: Diebus illis intermedijs, qui inter Christi ascensionem & Euangelij vulgationem fluxêre, veniam hac Iudaeis ad fidem venientibus datam, vt simul etiam legalia tenerent, si vellent: non aute̅ ita & conuersis ex gentilitate, ne sibi circumcisionem quoque necessariam esse suspicarentur. Ne verò lex ipsa cum idololatria pariter execrabilis videretur, noluerunt vtramque eodem tempore relinquendam iubere. Lex igitur paulatim osten dente se gratiae plenitudine est euacuata. Idololatriam verò statim repellendam iudicarunt, vt constaret alteram Dei opus fuisse, alteram diaboli. Sic Paulum non simulatè, sed licenter, vt Iudaeum inter Iudaeos egisse credimus, omnibus???; omnia factum, vt omnes lucrifaceret. In tantum autem gentiles à legis obseruatione prohibuisse, vt ad Galatas scriberet: Ecce ego Paulus dico vobis, Quoniam si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit. Et de Tito discipulo: Sed neque Titus, inquit, qui mecum erat, cùm esset gentilis, compulsus est circumcidi. Quinetiam principem aposto loru̅ Petrum aliquando ausus est reprchendere, quòd ex gentibus fideles sua simulatione Iudaizare fecisset. Cùm, inquit, venisset Petrus Antiochia̅, in faciem ei restiti, quia reprehensibilis erat: priùs enim quàm venissent quidam à Iacobo, cum gentibus edebar, cùm autem venissent, subtrahebat & segregabat se, timens eos, qui ex circumcisione erant, & simulationi eius consenserunt caeteri Iudaei, ita vt Barnabas duceretur ab eis in illam simulationem. Sed cùm vidissem quòd non restè ambularent ad veritatem Euangelij, dixi Cephae coram omnibus: Si tu, cùm Iudaeus sis, gentiliter viuis, & non Iudaicè, quomodo gentes cogis Iudaizare? Ergo Petri simulatio vt reprehensibilis est, ita venia digna tunc extitit, cùm adhuc Mosis lex apud Iudaeos in Christum credentes non illicitè vigeret. Postea verò neq; propter gentiles in fide quicquam simulandum fuit, neq; simulatio, sed error dici debuit, quicquid iam peruulgatae officeret veritati. Marul. lib. 4. cap. 4. Pontifices Hierosoly mitani Apostolos in carcerem coniecerant, & quid cum illis agerent, deliberabant. Gamaliel legisperitus consilium dedit ijs, vt quiescerent. Nam si hoc opus à Deo esset, impium fore, illud impedire: sin ab hominibus, stulcum cùm suapte sponte breui dissolueretur. Actorum 5. Constantinvs Magnus militum ethnicorum armis crucis symbolum affixit, vt paulatim & cruci & religioni assuescerent: eos???ue non solùm Deum verum inuocare sedulò monebat, sed etiam catechistae munere quasi fungi non veritus, formalam illis certam precandi praescripsit, quam Eusebius recitat lib. 4. de vita Constantini. In palatio Imperatorio aedem construxit, vbi de religione & cultu Christiano exercitus & aulici docerentur. Ad expeditiones verò bellicas, tabernaculum ad templiformam aedificari curauit, quod militans [1673] circumuexit, vt neque in solitudine orandi & colendi Deum occasio & locus deesset. Eusebius in eius vita. Carolvs Magnus vt Saxones, populum liberum & tributo conferendo minimè assuetum, in officio pietatis retineret, tributa nulla alia illis imposuit, quàm decimas ecclesiasticas, quas episcopis à se constitutis darent: atq; ita religionis praetextu iugum ferre discerent: quarum ipsarum deinde patrem Episcopi, vt armis contra rebelles defenderentur, principibus dedêre. Neque verò principes genti liberae dedit profanos, sed quasi solus religionis studio arma co̅tra eos mouisset, episcopatus varios, Osnaburgensem, Salingstedensem, qui postea Halberstadensis factus, Mimingrodensem, qui pòst Monasteriensis dictus, & Conendensem, qui pòst Verdensis, instituit, & episcopos ipsos regionis dominos constituit: cùm longè facilitiùs religioso principi, & persuasione potiùs quàm coactione imperanti, parituros homines feroces & bellicosos, rectè iudicaret. Cranzius lib. 1. Metropoleos. Henricvs II. Imp. vt Christi religionem propagaret, Gislam sororem suam Hungarorum principi dedit co̅iugem, vt optima femina Christo virum suum lucraretur. Itaque baptizato principe (qui in sacro fonte nomen Stephani induit) adeò in religione profecit gens illa, vt regem illum inter sanctos ecclesia assumtum numeret, miraculis prodentibus vitae sanctitatem. Cranzius lib. 4. Saxoniae, cap. 29. Andreas Hungarus, quò regio nomine faciliùs potiri posset, Hungaris petentibus, vt sibi ad paganismum redire liceret, indulsit. Verùm iam voti sui compos factus, sententiam mutauit, graui proposito edicto, vt omnes eam, quae per Stephanum olim regem plantata fuisset religio, amplecterentur: templa, basilicae, alia???; sacerdotum collegia in vniuerso repararentur regno. Sub annum 1047. Bonsinus Decad. 2. lib. 2. Ioannes Vngenad, Baro in Sonneg, ante aliquot annos fidelem co̅tra Turcos opera̅ Ferdina̅do Rom. regi, atq; adeò vniuerso orbi Christiano in Hungaria praestitit. Mox castris relictis, & quietiare̅ vita̅ secutus, ne cu̅ haereditario Christianoru̅ hoste pace̅ fecisse videretur, Dei opt. max. gloriae cupidissimus, cùm no̅ magis armis quàm scriptis Christiana̅ religione̅ propagari, & Turcoru̅ tyrannide̅ aboleri posse videret: maximis sumtibus vtrunq; Testamentu̅ multos quinetiam verae religionis commencarios lingua Dalmatica & Croatica (quae per vniuersam Turci ditionem latissimè extenditur) excudi curauit. Et sapienter ille quidem, atq; pié. Nam quod in Occidente vsuuenit, vt plures librorum ope, quàm doctorum viua voce edocti, Christo nomina dederint: illud idem per diuina̅ benignitatem in Oriente etiam continget, vtad quos Apostoloru̅ viua vox penetrare non potest, ad illos mutus Euangelij sonus pertypographicam palingenesiam perueniat. Amplectenda, Discenda. Edelbertvs Cantuariensis rex, gentilia numina colens, audito sacro Augustini monachi praeconio, que̅ ad eu̅ Gregorius pontifex miserat, dixit: Etsi age̅dae ei gratiae essent, quòd à tam longinqua regione venisset, vt Britannoru̅ bono consuleret, eos???; illa doceret, que profutara eis arbitraretur: eum tamen religionis cultu̅, que̅ Britanni à maioribus acceptu̅, vsq; ad id tempus seruassent, temerè relinqui non debere, nisi antè quae proponeba̅tur, dilige̅tiùs essent inspecta. Id quod postea cu̅ egisset te̅poris interiectu ad Christiana̅ fidem tra̅siuit. Fulg. lib. 1. cap. 7. At Polyd. l. 4. hoc tribuit Edvino, regi Northumbriae institue̅te Paulino antistite, ab Honorio pontifice misso. Cranzius in Metropoli lib. 1. c. 9. narrat, Viterindvm Saxonum duce̅ reconciliatu̅ Carolo Magno, cùm adhuc esset catechumenus, venisse Vvolmerstadiu̅ ad Oram fluuiu̅, vbi castra erant regis, circa Pafcha: & inter me̅dicos sedisse, & sacra spectasse, ac stipe̅ accepisse, & agnitu̅ interrogatum???;, Cur id fecisset? respondisse: Se voluisse sacros ritus Christianorum hoc modo contemplali, cu̅ aliàs sibi interesse non licuisset. Regem aute̅ interrogasse, Quidnam vidisset? eum dixisse: Se vidisse in templo pulcrum puerum, à manu sacerdotis desce̅dere in ora accipientium: qui alijs quiden arriserit, ad alios verò auersa sacie ingressus sit. Et postea de his mysterijs edoctum, maiori fide amplexum esse religionem Christianam. Conseruanda. Phylacteria vestibus assuere Dominus Israelitas iussit, ne lex vnquam excideret ab eorum memoria. Erit quasi signum, ait, in manu tua, & quasi monumentum ante oculos tuos, vt lex Domini semper sit in ore tuo. Exod. 33. Pythagoras, Parmenides, Heraclitvs, Plato & alij veterum, si quid sibi de diuinis vel abstrusis in natura rebus viderentur assecuti, occultabant sedulò: vel si edere̅t, paucis admodum communicabant, ijs???; amicissimis & adiuratissimis, non committebant monimentis literarum: aut si id facerent, obuelaba̅t verbis raris, exquisitis, obscuris. Plato scribens Dionysio de quibusdam sacris mysteriolis, iubet, vt epistolam euestigiò concerpat, ne deueniat in manus indignoru̅ Lud. Viues de Veritate fi dei, lib. 2. Lvcvrgvs tenuissima & nullo paratu Lacedaemonijs sacrificia instituit, ex herbis & his, quae parabilia in promtu sunt, ne quando difficultate parandi omitterentur sacra. Plutarchus in Lycurgo. Avgvsvs, cùm Romae pro tribunali de priuilegio sacerdotum Atticae Cereris cognosceret, & quaedan, secresiora proponerentur, dimisso concilio, & corona circumstantium, solus disceptantes audire voluit. Suetonius. Defendenda, Confitenda. Agrippa duarum Tetrarchiarum rex, cùm Caium Imp. apertè monere non auderet, ne statuam suam Hierosoly mitano templo inferret, omni genere obsequij & liberalitatis eum prosequi coepit. Caius Agrippae munificentia & epularum apparatu delectatus, liberum ei fecit, quicquid vellet, petendi. Agrippa primùm dissimulare, & gratia illius se contentum dictitare. At Caio improbiùs vrgente: Rogo igirur, dixit, vt ma̅ datum reuoces, quod Petronio Syriae praefecto dedisti, de statua in Iudaeorum templo ponenda. Imperator simul officiosa liberalitate delinitus, simul pudendam Vanitatem ducens, si coram tot testibus vltrò ad petendum prouocato, repentè mutatus denegasset gratiam: suspiciens etiam virtutem hominis, qui pluris faceret pietatem, suae???; gentis tranquillitate̅, quam increme̅tum dommationis aut redituum, fecit eum voti compotem. Iosephus lib. 18. cap. 11. Chaldaei (sub Constantino Magno) totum terraru̅ orbem circinbant, vt deum suu̅, quem sub ignis specie colebant, omnibus dijs praestantiorem esse reipsa conuincerent. Et quide̅ omnes deorum statuae, ignis vi dissoluebantur. Ventum erat in Aegyptum, & certamen propositum. Aegvptii sacerdotes Nili ingentem statuam producunt, (Suidas Canopum vocat) intus, magna̅ aquae copiam continentem: vn diq; au̅t foraminibus plena̅, quae subtili artificio cera obliniebantur ita vt aquam continerent, Ignis tamen vim minime sustinere possent. Chaldaei exultabundi certame̅ intunt, igni Nilum circundant: cùm repentè reseratis ob liquefactam ceram foraminibus maxima vis aquae profundi coepit: quae & ignem extinxit, & Chaldaetorum deum omnium ludibrio exposuit. Kuffinus lib. 2. hist. Ecclefiasticae. Suidas paulò aliter, in voce Canopus. Evsebivs Vercellensis episcopus, cùm in catholica ecclesia, & doctrina & moribus in magna existimatione haberetur, à Co̅stantino Imperatore Ariano Mediolanu̅ ad conciliu̅ vocatus fuit. Cùm au̅t accepisset, arte multos catholico, episcopos, inprimis verò Dionysiu̅ episcopu̅ Mediolane̅sem eò co̅pulso esse, vt da̅nationi Athanasij, & Niceni concilij derogarioni subscribere̅t: perspiceret etia̅, quàm grauiter per eam scripturam vera Christi fides laederetur: quae etsi ab ijs, qui subscripserant, reuocari poterat: tame̅ ostensa, dubia̅ factura erat catholicam fide̅: nouo astu euertere eam cogitauit. Itaq; nome̅ suu̅ inscribere no̅ recusauit. Postquam au̅t codicillu̅ inspexit, & in principio Dionysij nome̅ scriptum vidit, se veheme̅ter ommotum esse finxit, quò primariam locum iunioritradidissent, dice̅s Vos Ariani affirmatis filio pattem maiorem esse, & Dionysium qui aetate atq; doctrina me minor est, mihi praeposuistis Idcirco peto, vt noua scriptura conficiatur, & in ea seruato gradu, omnes suum inscribant nome̅: quod si à vobis fiet, ego vobis morem gerere non recusabo: vt tandem, quae inter vos esse videntur contentiones finiantur. Ariani vera hominem locutum arbitrati, superbia???; impulsum requirere, vt in scriptura Antistitum aetatis atq; dignitatis gradus seruarentur, exusta prima scriptura, cui iam pleriq; subscripserant, nouam confecerunt. Quae cùm ad Eusebium perlata esset, vt nomen suum apponeret, rem magni esse momenti asseruit: exigere???; eius magnitudinem, vt antè diligenter super ea disputaretur. Fulg. lib. 7. cap. 3. Amphilochivs Iconij in Lycaonia episcopus orthodoxus, cùm à Theodosio Imp. petijsset, vt Arianos ex vrbibus eijceret, & Imp. id fieri absq; periculo non posse diceret: quodam tempore cum alijs episcopis in regiam venit, vt Arcadio Imp. filio, recens Imperatori designato, gratularetur. Reliqui episcopi Imperatori primò, deinde & filio Arcadio gratulantur. Solus Amphilochius Theodosium salutat, neglecto filio. Id cùm Theodosius obliuione eum facere arbitraretur, monuit eum, vt filium quoque salutaret. Respondet Amphilochius, Satis esse quòd honorem habuisset ei, tanquam patri. Theodosius in dignatus, eum expelli iussit. Tunc ergo Amphilochius: Siccíne Imperator grauiter fers contemtum filij tui: Reuoca tibi in mentem quaeso, odisse & Deu̅eos, qui per blasphemiam honoris aliquid adimunt vnigenito suo filio. Hanc senis conscribit, vt ex vrbibus Ariani (qui Christum verum Deum esse negabant) eijcerentur. Theodoretus lib. 5. cap. 16. & Cedrenus. Valens Imp. Arianus, cùm Antiochiae belli vacuus curis sederet, eos persequi, qui Consubstantiale tuebantur, perrexit. Quod cùm Themistivs philosophus cerneret, re improbata, placare ipsum oratione aggressus est: docens, multò plures apud Gentiles de deo dissensiones esse, Deum???ue velle tam dispari opinionum ratione gloriam suam illstrari, vt singuli [674] eò maiore maiestatis suae veneratione ducantur, quò minus eius notione sruantur. Sigonius lib. 7. Imp. occid. Oannes in locum Heliae episcopi Hierosolymitani orthodoxi substitutus ab Olympio Palaestinae duce, tanquam Seuero Antiocheno episcopo Nestoriano & impietati Anastasij Imp. faueret: postquam orthodoxus esse deprebensus est, in carcerem conijcitur, & palinodiam canere iubetur. Ibi tum Ioannes, re communicata cum Zacharia Caesareae Palaestinae episcopo, simulat se id facturum: ea tamen conditione, si elalapsis duobus diebus libertati restituatur, ne vi, sed voluntate id egisse videatur. È carcere ergo liberatus, monachorum gregem in templum diui Stephani conuocat, & contra Anastasij praefecti (qui Olympio successerat) impetum, plebem armat, & apertè Eutychem, Nestorium & Seueru̅ anathemate damnat. Anastasius fuga fibi consulit. Niceph. lib. 16. c. 34. Cum Agarenis, qui Orientis loca populabantur, pacem Anastasius Imp. Manichaeus firmauit. Quorum phylarchus per ea tempora Alamvndarvs, fidem & baptisma suscepit. Seuerus haereticus volens ipsum ab orthodoxa fide abducere, duos episcopos ad ipsum misit. qui duas Christi naturas in vnam confusas docerent, vt ex eo diuinitatem iuxtà ac carnem, passam sequeretur. Alamundarus subornauit familiarem quempiam suum, qui impijs illis episcopis praesentibus, in aurem sibi aliquid diceret. Quo facto, Alamundarus frontem contraxit, ingentem???; tristitiam simulauit. Illis verò tristitiae causam percunctantibus, respondit: Nunciatum sibi, archangelum Michaëlem decessisse. Cùm episcopi multis comprobassent, angelum non posse mori, Phylarchus suscepit: Si angelus igitur mori nequit, quomodo vos sentitis, diuinitatem & passam & mortuam fuisse: quandoquidem carni commixtam ea̅ & confusam, atq; ita naturam vnica̅ extitisse opinamini? Prudentiam hominis episcopi admirati, abiecta omni spe traducendi eum in suam sententiam discesserunt. Cuspinianus ex Cedreno & Zonara. Maximvs Planudes, monachus Co̅stantinopolitanus doctissimus, cùm ab Imperatore cogeretur contra Latinam ecclesia̅ scribere, tres libros scripsit, tam enerues & ineruditos, vt tacitè Latinam fide̅ magis co̅firmare voluisse videatur: teste Bessarione Card. du̅ libros eos perlegeret Vol. ex lib. 17. Anthrop. Legibvs. Leges prvdenter Ponere, Ferre, Promulgare. Vide Tit. Legislatorum prudentum, f. 1634 Mirum in modu̅ fuisse ferunt Locris Zalevci probatas leges: quòd Mineruam oculis ipsius se offerre assiduè, suggerere???ue leges & docere referret: sui verò nihil in eis, quae ferret, esse inuenti vel confilij. Plut. de Sui laude. Leges Plato iussit quàm paucissimas esse. Nam si suo iure fungantur magistratus, nihil opus esse multiplici lege putauit: vbi verò horum improbitate alio detorque̅tur, ex legum multitudine perniciem afferri dicebat. Cn. Pompeio, cùm solus consul creatus esset, aduersus eos, qui pecuniam in populo pronunciauerant, nouas multas & poenas graues paranti promulgare, omittere consuluit Cato minor praeterita, & prouidere in futurum. Haud enim, vbi praeteritis peccatis subsisteret excutiendis, procliue futurum statuere. Et si recentiotes sanciantur multae offensis, iniuriam passuros hos, si quam non violarunt neq; perruperunt legem, ea puniantur. Plut. in Catone. In Basiliensi concilio disputatum fuerat, Papa supra concilium esset, nécne. cùm plerique omnes id negarent, at in gratiam Eugenij IV. Pontisicis quidam, quorum Achilles erat Panormitanus, hanc conclusionem. ne promulgaretur, impedirent, iam???ue magnus tumultus esset exortus, vt cùm causa non possent, strepitu saltem vincerent Eugeniani: Lvdovicvs cardinalis Arelatensis concilio praefectus, simulauit nouos se ex Gallia nuncios habere, turbarum illic plena esse omnia, si paterentur, sese narraturum. Assentientibus vniuersis, silentio???; impetrato, historiam seu fabulam potiùs narrauit. Et sensim ad causam accedens, Eugenij legatos noua doctrina Galliam perturbasse dixit, auctoritatem Pontificis concilio potiorem esse asserentes, eos???; multis fi dem facturos, nisi citò occurratur. Interesseigitur concilij, vt ea, quae verè dispu tata fuissent, concludantur. Sese igitur pro ea, qua fungeretur, auctoritate, in nomine Trinitatis concludere, Papam concilio subijci. Hoc pio astu Gallus homo Italos & Hispanos, quamuis nasutissimos, & in conclusione impedienda pertinaces, elusit. Iam cùm Eugeniani eius publicationi interesse nollent, in cathedrali ecclesia: Ludouicus omnes sanctorum reliquias tota vrbe perquiri iussit, ac per sacerd otum manus in sessionem portatas absentium episcoporum locum tenere. Quae res maximè deuotionem adauxit, in tantum, vt inuocato postea de more Spiritu sancto, nemo lacrymas continuerit. Aen. Syluius lib. 1. hist. Basiliensis concilij. Non ferre. Solon cùm interrogaretur, Cur nullum supplicium constituisset in eum, qui parentem necasset? respondit, Se id neminem facturum putasse. Sapienter fecisse dicitur, cùm de eo nihil sanxerit, quod antea commissum non erat: nenon tam prohibere, quàm admonere videretur. Cicero pro Roscio. Tiberivs Caesar, quum de coërcendo luxu legem ferre vellet, nec coërceri immodicos sumtus videret posse: satius duxit omittere quod assequi nequiret, quàm tentare turpiter, quod postea non efficeret. Alex. lib. 3. cap. 11. Docere. Cretenses iusserunt liberorum filios cum quodam conce̅tu & melodia leges perdiscere, vt ex musica voluptatem caperent, & faciliùs ea memoria complecterentur: & ne, si quid contra leges admisissent, per ignorantiam se secisse possent defendere. Aelianus de Var. hist. lib. 2. Conseruare. Lycvrgvm Lacedaemonium, filium Eunomi, Ephorus dicit, in exilio fame perijsse. Aelianus lib. 13. de Varia hist. Alij valu̅tario in exilio eum abstinentia cibi obijsse scribunt: & cineres in mare proijci iussisse, ne quando Spartam relati, ciues sacramento liberarent, qui ad eius vsque reditum leges suas se inuiolatas conseruaturos sacrosanctè polliciti fuerant. Iustinus lib. 3. & Plut. in eius vita. Cùm eos, qui ex acie Leuctrica fugissent, extrema ignominia notati solitos, & quia multi & quia potentes erant ciues, proijcere in ciuitate, quae no̅ paucos quaereret milites, graue esset: legis latorem Agesilaum regem crearunt. Ille nulla litera nec adiecta, nec detracta, nec correcta, in concionem Lacedaemoniorum progressus: Sinendum, ait, leges illo die dormire, atq; ex eo vim suam recipere in posterum. Itaq; simul & ciuitati leges, & ciuibus illis conseruauit famam. Plut. in Agesilao. Fuit opinio Cleonis apud Thucydidem, satius esse malis legibus assuetam ciuitatem non facile mutari, quàm bonis inconstanter vti. Alex. lib. 6. cap. 14. Abrogare. Athenienses & Megare̅ses longo tempore bellum de Salamine gesserant. Victi Athenienses, legem iusserunt: Qui suaserit nauigandum esse ad repetendam Salaminem, mortis reus esto. Solon nihil perterritus morte, elegis Martijs populum commouens, legem abrogauit. Polyaenus, & Laërtius. Thasum oppugnabant Athenienses. Legem iusserant Thasij. Qui scripserit, foedus cum Atheniensibus faciendum esse, mortis reus esto. Hegetorides Thasius videns multos ciues perire diuturno bello ac fame, laqueum inijciens collo, venit in concionem: &, Viri, inquit, ciues, me quidem, vt vobis libet, & quemadmodum vobis prodest, vtimini. At reliquos & superstites ciues mea morte conseruate, legem???ue antiquate. His auditis, Thasij & legem abrogarunt, & Hegetoridem incolumem seruarunt. Polyaenus lib. 2. Thvrii in seruandis Charondae: legibus constantissimi, tres tantùm longo annorum curriculo emendarunt. Prima fuit haec, Si cui quis oculum eruerit, oculum reo pariter eruito. Monoculo quis oculum effodit: tractus in iudicium, cum lege in eum ageretur, altero priuatus oculo satis fecisse iuri se arbitrabatur. At qui excaecatus erat, haudquaquam par illato damno reum pendisse supplicium asserens, impetrauit à populo, vti legem hanc iniustam emendarent. Altera lex erat, qua ins vxori permittebatur à viro, vbi visum esset, discedere, viro???ue alteri, cuicunque collibuisset, consuescere. Cuiusdam aetate prouecti coniux iunior cùm esset, eo relicto, alteri iure legis iuncta, consueuit. Ille facti indignitate percitus, populo Thuriensi consuluit, legem emendari, & hoc adijci, vt quae virum reliquisset, nuberet cui vellet, mudò ne iuniori quàm prior esset: pariter???ue si coniugem vir eiecisset, nullam dehinc eiecta iuniorem sibi iungere liceret. Qui cùm in consultando sapientissimè ac eloquentissimè pro re disseruisset, impetrata legis emendatione, laquei periculo sese exemit. Quo facto coniunx eius iuniori prohibita iungi, rursus ad relictum virum redire coacta est. Tertia lex emendata, scita quoque à Solone quae iubebat puellam haeredem proximo cognato debere adiudicari, qui cùm consuesceret, aut quingentas exponere drachmas gratis, dotis nomine dono dandas inopi haeredi. Orphana quaedam honesto loco nata, haeres???ue relicta, cùm summa rerum omnium penuria vrgeretur, nec propter inopiam rei familiaris nubere posset, ad populum confugit: multis???ue cum lacrymis solitudinem deplorando suam, extremam???ue inoplae conditionem, ob quam cunctis despectui esset, multis conquesta: mox orare supplex, ac postulare coepit, vti legis seueritas mitigaretur, scribi???ue pro quingentarum contributione drachmarum, lege nubere oportere proximo addictam cognato virginem, in spem haereditatis relictam. Lege, prout petebatur, emendata, populi suffragijs misericordia victi, puella quoque orphana laquei supplicium, quod ob legis correctionem illi imminebat, hac ratione effugit. Qui verò proxima necessitudine ducebatur, vir locuples, inopem [1675] mulierem extrema sorte haeredem, lege coactus, vxorem duxit nuptijs indotatis. Diodorus lib. 12. Apud Sveones lex est, quaetyrannorum gesta publico senatus edicto irrita & inania decerni iubet, vt tyranni ea lege reprimantur, ne quid temerè contra leges & instituta maiorum constituant, quod postea cum dedeccore constituentium sit abrogandum. Ioan. Magnus lib. 21. cap. 21. Oracvlis. De his voluminis quinti libro quarto fusè egimus. Hic solius Prudentiae extra Diuinationem positae in ijs interpretandis, exequendis meminimus. Approbare, Rata facere Oracula. Codrvs Melanthi Messenij filius fuit: quo rege Heraclidae, qui in Peloponneso imperabant, bellum mouerunt Athenien. quòd abundante ibiexulum multitudine, & regnante Codro Melanthij filio, timere coeperunt & Corinthijs propter vicinitatem loci (nam Megara Isthmum contigit, in quo est Corinthus) & Messenijs, quorum rex fuerat Melanthus Codri pater. Consultum igitur à Laconibus oraculum, respondit, victoriam & mortem regis eandem in partem inclinare. Heraclidae hoc audito, simul dissimulandam dei vocem curabant, simul edictum in castris proposuerunt, Ne quis Codri corpus violaret. Verùm diuiniresponsi rumor ad Athenienses peruenit. Codrus, vt erat & patriae amans, & gloriae appetens, pofito regio cultu, castra Laconum ingressus, prouocatis iurgio militibus, se interfi ciendum praebuit. Ita Lacones praelio fusi, reliqua exacti Attica, solam Megaricam terram tenuerunt. Ita Seruius redditum oraculum tradit. Trogus scribit responsum esse, Superiores fore Lacones, ni regem Atheniensem occidissent. Cicero primo Tusc. quaest. Si rex interfectus esset, victrices Athenas fore. Tachos rex Aegyptiorum vrbem Leucam propè mare in loco quodam sublimi aedificarat, in qua templum fuit Apollini sacrum. Mortuo illo, Clazomenii, & Cylliraei de vrbis eius possessione contendêre. Oraculum consuluerunt, Vtra ex ciuitatibus ijs Leucae deinceps dominari deberet. Quibus responsum fertur, Hanc Leucae praeficiendam, quae prior in ea sacrificasset: sed ex suo cuique oppido proficiscendum esse, si- mul oriente Sole, die eodem communi consensu constituto. Die igitur ad id praescripto, Cumaei quidem victuros se credebant, eò quòd vrbs eorum propior esset. Clazomenij autem, quia longiùs à loco distabant, tali ad vincendu̅ dolo vsi sunt. Electis sorte quibusdam ex se colonis oppidum prope Leuca̅ extruxerunt: ex quo simul oriente sole profecti, sacrificio suo Cumaeos anteuerterunt. Hoc dolo Leucae domini facti, nominis eius festum quotannis celebrandum instituerunt, nominantes id Praeuentum. Diodorus lib. 15. Aeatvs sororem habens Polycleam, ambo ab Herculis stirpe genus ducebant. Oraculum extabat: Quiprimus ex hoc genere tran smisso Acheloo terram attigerit, vrbem cum imperio tenebit. Cùm exercitus flumen transiturus esset, Polyclea pedem obligauit, inquiens: Plantam sibi vulneratam esse. Rogat fratrem Aeatum, vt se trans fluuium portet. Ille nihil mali suspicatus, sed, tanquam sorori inseruire volens, scutum armigeris tradidit: sublata???ue in humeros Polyclea alacriter per fluuium vestigia ferebat. Qui cùm ad ripam appropinquasset, illa praeuertens exilijt, & conuersa ad fratrem inquit: Mihi regnum debetur ex oraculi sententia: nam prima omnium, terram ingressa sum. Aeatus intellecto dolo, nequaquam aegro animo tulit: sed puellae solertiam amplexus, eam in vxorem duxit, simul???ue imperij gubernacula tenentes, filium Thessalum genuerunt, à quo ciuitatem etiam Thessaliam nuncuparunt. Poliaen. lib. 8. Seruio Tullo Rom. imperante, bos in Sabinis apud Antronium quendam nata est, miranda specie, magnitudine???ue enormi. Bouis Cornua diu postea in Auentinae Dianae templi vestibulo, vt miraculo posteris essent, pependêre. Cecinerant vates, Ibi fore imperium, vnde is esset ciuis, qui eam Dianae immolasset. Peruenerat fortè rumor huius carminis ad eius phani antistitem, quum Antronius bouem prae se Romam agens, ad Dianae aram immolaturus statuit. Tum Sacerdos bouis magnitudinem miratus, nec fatidicae sortis immemor, consestim inclamat: Quid tu, inquit, hospes impurus Dianae sacrificium paras facere? quin viuo priùs perfunderis fluuio? subiecta valle, ne quid excuses, fluit Tyberis. Sabinus religione tactus, ritè enim fieri volebat omnia, vt oraculo euentus responderet, ex templo ad Tyberinum descendit amnem. Arripuit interim antistes oblatam occasionem, ac tantisper dum ille it properè redit???ue, Dianae bouem immolat. Fuit ea res Tullo & ciuibus mirè grata, quòd Sabinum hominem sacerdos ludificatus, eam fati necessitatem ad Romanos traxisset. Sabellicus lib. 5. Ennead. 2. ex Val. Max. lib. 7. cap. 3. L. Iunius Brvtvs, simulata vaecordia regiorum duorum Tarquiniorum iuuenum comes Delphos, cùm oraculo didicisset, eum in vrbe summum dignitatis locum habiturum, qui primus matri osculum dedisset: in reditu spontè prolapsus, Terrae osculum fixit. Pulsis inde Tarquinijs, primus Consul designatus est. Liuius. Frogervs Noruegiorum rex, Othino patre natus, à dijs muneris loco obtinuit, non ab alio vinci, quàm qui certaminis tempore subiectum pedibus eius puluerem manu conuellere potuisset. Frotho Danorum rex in singulari certamine imperitiae simulatione ab ipso modum dimicandi flagitat, multum experientiae illius blandiens. Ille hostem professioni suae non solùm cedere, sed etia̅ supplicare gauisus, sapere eum asseruit, senili industriae iuuenilem animum subijciendo, quòd ei facies cicatricibus vacua, frons???; nullis armorum vestigijs exarata, tenuem huius rei notitiam habere testetur. Itaque bina quadratae formae spacia cubitalibus figurata lateribus humi describit, à locorum vsu documenti initium editurus. Cum???, vterque locum suum occupasset, Frotho Frogerum arma secu̅ ac locum permutare petit. Nec ille auersatus est, ferrea aureis permutaturus. Igitur Frotho loco, quo Frogerus excesserat puluere correpto, omen victoriae cepit. Saxo lib. 4. Explicare. Chaerephon Delphos profectus, deum Sciscitatus est, Ecquis Socrate esset sapientior? Respondit Pythia, Neminem. Socrates, qui neque parum neque multum se sapientem esse sciebat, dei tamen oraculum verum esse ratus, eos qui sapientiae nomine celebres habebantur adijt. Anytum quidem inter mechanicos & politicos insignem, Melitum inter poëtas, Lycum inter rhetoras: & cum singulis illorum conferens, deprehendit, eos tum ab alijs, tum verò quàm maximè à seipsis haberi sapientes, nullo tamen modo esse: id???ue ipsum cùm illi ostendere conaretur, incidit in illoru̅ offensionem, sic vt tandem ab illis impietatis postulatus & condemnatus fuerit. Illud autem discedens secum colligebat: se illis sapientiorem esse hoc vno. quòd licèt nec praeclarum nec pulcrum quicquam prae illis nosset, sciret tamen, se haec ignorare, cùm illi persuaderent sibijpsis, haecsire. Adeo???ue oraculi Delphici hanc sentetiam esse, haec scire. Adeo???ue oraculi Delphici hanc sententiam esse, Sapientiam humanam nihili planè aestimandam esse: id???ue cognoscentem Socratem, sapientissimum ab eodem iudicari. Plato in Apologia. Confutare Cùm Branchidarum oraculum Pactyam Lydum, qui à Cyro Persarum rege defecerat, & magnam vim auri secum habebat, Tabalo praefecto regio Sardis tradendum asseruisset: Aristodicvs Cumaeus, Heraclidae F. cùm graue putaret supplices Barbaro regi ad certum exitium tradere, oraculi vanitatem refellere volens, templum vndiq; circumiens, passeres alias???ue auiculas, quae fortè in templo isthic nidulabantur, è nidis exemit. Quae cùm ille faceret, memorant vocem ex adyto auditam, quae ad Aristodicum ferretur, atque huiusmodi quaedam sonaret: Hominum scelestissime, quaenám libido te incessit, vt audeas meos supplices è templo diripere? Aristodicum nihil dubitasse ad hunc modum respondere: Et tu, inquit, rex, huiusmodi auxilium fers supplicibus, quum Cumaeos iubeas supplicem suum tradere Persis? Cui deus respondens: Equidem, inquit, iubeo, vt impiè agentes malè pereatis, neque deinceps oraculum hoc de reddendis vestris supplicibus lacessatis. Porrò vbi responsum hoc postremum retulerunt Cumaei, neque volentes Pactyam Persis tradere interimendum, neque eundem penes se detinendo Cyrum ad ciuitatis suae expugnationem irritare, hominem ablegarunt Mitylenam, inde in Chium. Chij eum hostibus tradiderunt. Herod. lib. 1 Conivgio. Conivgivm Prvdenter Suadere. Noemis, vidua Elimelechi Bethlehemitae, cum Rutha Moabitide nuru, itidem vidua, è terra Moabitarum in patriam reuersa, cùm fames iam in Iudaea cessasset, videns Boozum Elimelechi gentilem, virum potentem atque diuitem, Ruthae bene velle, eo solo nomine, quòd socrum tam longo itinere secuta esset, & eius senectutem placido leniret obsequios, suo???ue spicilegio iam aleret: suasit Ruthae, vt quandoquidem in Boozi agro spicas legeret, noctu probè lota & vnguentis delibuta clàm ad Boozi cubiculum accederet (qui cibo & potione in coena exhilaratus fuerat) & ad pedes illius cubaret. Media nocte exterritus Boozus, cùm mulierem ad pedes adiacentem comperisset, & Quaenám foret, interrogasset, respondit illa, Rutham se esse, & ab eo petere, vt propinquitatis iure (quandoquidem pullos ab Elimelechi filio liberos suscepisset) se duceret, & Noëmi socrui suae filium genararet. Boozus delectatus Ruthae sermone, eam in diluculum vsque intactam quiescere iussit, & manè, nemine conscio, dimisit, praefatus, esse quendam sanguine illi propinquiorem: qui nisi eam duceret, se ducturum. Boozus igitur in curia propinquum illum conuenit: &, Fundum Elimelechi [1676] consanguinei nostri Noëmis reuersa ex agro Moabitico venundatura est, inquit. Quòd si tu eum iure propinquitatis redemturus es, vnà cum Rutha Moabitide, vt defuncti eius mariti nomen in eius haereditate suscites, esto sanè: fin minùs ego redimam atq; ducam. At illo renuente, vt qui vxorem & libros haberet, Rutha calceo exiut propinquum illum, & in faciem eius inspuit (Sic enim lege cautum erat, Deuteron. 25.) Cum???ue hoc modo propinquus Boozo in iure cessisset. Boozus Rutham duxit in vxorem & ex ea suscepit filium, cui Noëmis, consilio mulierum vicinarum, nome̅ inposuit Obed, qui fuit pater Isaei, auus Dauidis regis, è qua stirpe Messias benedictus pater Isaei, auus Dauidis regis, è qua stirpe Messias benedictus natus est. Ruth cap. 3. & 4. & Iosephus Antiq. lib. 5. cap. 14. Pittacvs Mitylenaeus consulenti amico, Diuitémme, an sibi parem duceret vxorem, pueros in triuio ludentes conspicatus, eos consulere lussit, qui trochos scuticis in orbem agitantes acclamabu̅t [Greek words]. — Tu tibi sume parem. Laërtius lib. 1. Extat de hoc ipso elegans Callimachi epigramma apud eundem. Vnicae filiae pater, Themistoclem consulebat, Vtrum eam pauperi, & ornato, an locupleti, sed parum probato collocaret? Cui is, Malo (inquit) virum pecunia, quàm pecuniam viro indigentem. Quo dicto patrem monuit, vt generum potiùs, quàm diuitias generi legeret. Val. Max. lib. 7. cap. 2. Lycvrgvs roganti, Quarepuellas elocari indotatas sanxisset? Ne quid, vel per inopiam vllae illocabiles sint, vel opum causa ambiantur seb spectans quisque virginis mores, ex virtute delectum faciat. Quare etiam elegantiam cultus vrbe pepulit. Plut. in Apophtheg. M. Furij Camilli Censoris recensetur vnum eo in magistratu eximium factum: quòd celibes partim blandè appelando, partim denuncianda mulcta viduis, quae ob bella erant multe, matrimonio copulauerit: necessarium alterum, quòd qui antè immunes fuerant, censuerit pupillos. Plut. in Cam. Paphnvtivs, vnius vrbis earum, quae sunt supra Thebas Aegyptias, episcopus, cùm visum episcopis esset in concilio Niceno legem nouam in Ecclesia constituere, vt initiati (episcopos dico, presbyteros, diaconos, subdiaconos) cum vxoribus rem non haberent, quas laici duxissent, ea???ue res ad deliberandum proposita esset: in medio conuentu episcoporum stans, clara voce clamabat, Non esse graue iugum imponendu̅ viris initiatis: honestum esse coniugium: cauendum, ne nimia seueritate magis Ecclesiam laederent. Non enim omnes ferre posse continentiae exercitationem: neque fortè vxoris cuiusq; incolumem fore pudicitiam: & continentiam appellauit, legitimae vxoris congressum. Et satis esse, qui clericus esset factus, non ampliùs matrimonium contrahere, secundùm antiquam Ecclesiae traditionem: non tamen disiungendum ab ea quenquam esse, quam cùm laicus esset, duxisset. Et haec dixit celebs, & omnino mulieris notitiam non habens. Nam à puero inter monachos versatus, laude pudicitiae, si quisquam alius, fuit illustris. Itaq; Paphnutij verbis omne episcoporum concilium obtemperauit, & huius rei quaestionem reticuit: iudicio ijs relicto, qui consuetudine vxorum abstinere vellent. Suidas. Contrahere. Vide Tit. Coniugij electio, quatenus cum Prudentia iungitur, f. 868. Cùm tribus Beniamitica, ob stuprum Leuitae vxori à Gabaënfibus illatum, tota, ex ceptis 600. viris, excisa esset: & Israelitae iuramento impediti feminas Beniamitis dare non possent: ne tribus ista interiret, primò Iabenses Galaaditas adorti sunt, quòd in castris ad Maspham non fuissent, omnes???; viros, pueros, & mulieres virum expertas, ferro trucidaru̅t: virgines tantùm 400. in castra ad Siluntem adductas, 400. Beniamitis nuptui dederunt. Verùm quia ducenti supererant, qui vxores non habebant, cùm comperissent festu̅ Iouae quotannis agi Silunte à Septentrione Bethelis: praeceperunt 200. illis, vt ipsi dispositis insidijs prodirent è vineis, & singuli singulas in matrimonium raperent, atq; in agru̅ Beniamiticum discederent: sibi deinde curae futurum, vt parentum ira placaretur, illos enim, cùm sponte non dedissent, extra culpam fore. Atq; hac ratione Beniamitica tribus reparata fuit. Iudicum cap. 21. Electra apud Eur. indicat, qualem cupiat maritum, his verbis: [Greek words]. Mihi contingat maritus non virgineo vultu praeditus, sed virili ingenio, moribu???ue. Nam liberi eorum ad martem propendent: formosi verò choreas tantùm ornant. Cùm feminas ad coniugium non posset à vicinis populis impetrare Romvlvs, ex consilio Numitoris aui & senatus, ludos se facturum simulauit Neptuno equestri. Ita euocatis feminis vicinarum gentium, eas omnes, potissimùm sabinas, medio spectaculo Rom. rapuerunt. Et raptae sunt, vt Dionysius tradit, sexcentae & octoginta. quod in agis credendu̅, quàm quod de triginta scribunt alij, vnde manarit Curiarum numerus, Iuba tres addit ad numetum. Diony sius Antias Valerius quingentas viginti septem prodit. Sic enim inter Romulum & suos conuenerat, quarto mense post conditam Romam. L. Viues in August. lib. 2. de Ciu. Dei, cap. 17. Franciscvs Ioannis V. ducis Britanniae F. Isabellam Scotam ducturus, vbi formam eius laudari, sed linguae impeditioris esse audiuit: Talem volo, dixit: posteritatis causa, non eloquentiae, ducitur. Satis prudens est vxor, si penulam & interulam mariti dignoscere possit. Aegidius Corrozetus de Dictis & factis mem. Non contrahere, Repudiare. Dolon, quantumuis agricola ab Hectore ad naues Graecoru̅ explorandas mittendus, Priami filiae respuit. [Greek words] quia nobilior esset. Aiacis item Oilei filiae, quia serua licèt futura, fi caperetur opens tamen rustici imperita esset: [Greek words]. solos Achillis equos explorationis praemium pactus est, apud Eurip. in Rheso. Fouere amorem, Concordiam. Solon rerum connubialium intelligentissimus legislator, vt non rariùs quàm ter mense coniugem suam quisq; complecteretur, sanxit: non voluptatis gratia (quî enim) sed vt ciuitates per interualla renouant inter se foedera, sic quò hac comitate & oblectatione nuptias ex ijs, quae coliguntur quotidie, offensionibus refricarent. Plut. Sermone amatorio. Lvcvrgvs, Lacedaemoniorum legislator, quodam admirante, quamobrem vetuisset sponsum cum sponsa simul dormire: sed statuisset, vt vterq; cu̅ suis aequalibus maximam diei parte̅ versaretur, cum???; his totas noctes quiesceret: cu̅ sponsa verò furtim ac verecundè co̅grederctur? Primùm, inquit, vt corporibus, sint validi, si non vtantur congressu ad satietate̅: dein vt illis amor mutuus semper maneat recens ac vigens: deniq; vt foetus edant robustiores. Plutarchus in Laconicis. Romanis Legislator interdixit munera dare & accipere inuicem connubio iunctis: non ita, ne quid ab altero alter caperet: verùm cuncta vt communia censerent. Plutarchus in Praeceptis con. Dirimere. Moses permisit dari libellu̅, repudij odiosis vxoribus Iudaeorum: quia libellu̅. Deut. 24. Matthaei 5. & 19. Soboli prvdenter Prospicere. Lycvrgvs exclusit celibes gymnicorum ludorum spectaculo, suggillauit???ue. Qua re liberis quaerendis multum consuluit. Adhaec honore eos & obseruantia, quam praestabant maioribus natu iuuenes, orbauit. Atque id, quod Dercyllidae exprobratum fuit, quantumuis inclyto duci, nemo reprehendit: cui accedenti adolescentior quispiam subsellio non cessit, adijciens: Neq; enim tu mihi, inquit, qui cessurus sit, sustulisti. Plutarchus in Apophthegmatib. Idem cùm nuptiarum viris & feminis praestituisset tempus, quaerenti, Cur id fecisset? Vt foetus, inquit, ex adultis validi procreentur. Plut. in Apophthegmatib. Tvisco primus Germanorum rex, à paruulis duritiae ac labori studere sobolem praecepit, vt qui diutissimè impuberes permanerent, maximam inter suos ferrent laudem: hoc ali staturam, ali hoc vires, neruos???ue confirmari putabat. Intra annum vicesimum feminae notitiam habuisse, in turpissimis haberi iussit rebus: quò sera iuuenum aetas, eo???ue inexhausta pubertas foret: nec virgines festinarentur, sed eadem iuuentus, similis proceritas, pares validi???ue miscerentur: ac robora parentum liberi referrent. Auentinus lib. 1. Annalium Boiorum. Petrus Aragoniae rex septimus, multarum mulierum captus amore, à Mariae coniugis suae, Gulielmi Montispessulani F. concubitu pertinaciùs abstinebat. Maria prolis cupida, egit cum Regis cubiculario, vt clàm pro puella, quam Rex concupiuerat, ad eum adduceretur. Cum ea igitur hac conditione supposita Rex vna nocte concubuit. quam iam grauidam factam cùm manè ante diem dimitteret. Non à te, inquit illa, discedam, nisi nos priùs in lecto coniunctos aliqui viderint: quorum testimonio si, quod vehementer opto, pepererim, me tecum simul in lecto cubuisse probare possim. Rex, quamuis delusus, industriam eius commendauit, & duobus accitis nobilibus, actus illius noctis publice notari seruari???ue iussit. Concepit igitur Regina Illa nocte, & post nonum mensem Iacobu̅ peperit, in Montepessulano, anno MCXCVI. Marineus lib. 10. retum Hisp. Partvi prvdenter Consvlere Constantia Rogerij II. filia, soror Gulielmi II. Siciliae regis, virgo annum iam agens tricesimum, nupsit Henrico VI. Germanorum regi, vt scribunt Viterbiensis, Vrspergen [1677] sis & Otho de sancto Blasio. Alij quidam tradunt, & inter hos Paudulfus Collenutius, eam in sacro Parthenone educatam votiua virginitate: quòd Ioachimus fatidicus vir cecinisset, ex ea, fi nupsisset, funestam Italiae facem exorituram. Postea verò plus quinquaginta annos natam auspice Pontifice Maximo, ne regnum Siciliae ad nothum recideret, Henrico Caesaris nupsisse. Exin cùm praegnans esset, suspicio???ue exoriretur, eam vterum mentitam, partum???ue supposituram, medio in Messanae foro, tabernaculum illi virum iussisse statui. vbi ventre custodito, nulla matronarum exclusa páreret. Ita editum Fridericum secundum Caesarem. Sed ha̅c fabulam Aemilius irridet, & Iacobus Spiegelius in Scholijs super primo libro Ligurini disertè confurat. Ioanna, Aragonum regis Ioannis vxor, grauida, Sangosae Nauarrae oppido iura administrans, rege apud Valentinos absenre, cùm pariendi tempus instare sensisset, etsi tunc temporis imbrium tempestas crat horribilis, vt tamen in Aragonia páreret, lecticam statim conscendens, Sosium, quod erat Aragoniae oppidum, Nauarrae propinquius, deferrise properè iussit. Itinere toto per passuum millia ferè septemdecim, vt erat fortis & prudens, & suae dignitatis atque salutis non oblita, dolores supprimens ac dissimulans, deo preces & orationes fundere nunquam destitit. Vbi tandem Sosium peruenit, filium peperit Ferdinandum Catholicum, anno millesimo quadringentesimo quinquagesimo. Marineus libro 19. rerum Hispan. Coloniis. Prvdenter Non deducendo. Phoenices per Oceanum mare iuxta Libyam nauigantes, complures dies tempestatibus acti, cùm ad insulam permagnam delati essent, animaduersa eius natura felicitate???ue, notam caeteris fecêre. Qua ex causa cùm Tyrrheni, qui classe potentes erant, in eam insulam coloniam mittere decreuissent, à Carthaginensibvs sunt prohibiti, veritis, ne loci bonitate allecti ciues eorum, ad eam se conferrent: & sic, si qua forsan aduersa vrbi sortuna incidisset, volebant ignotum, ad quem facilè confugerent, locum esse. Diodorus libro quinto, capite 7. Deducendo. Ex loco Coloniarum huc quaedam. f. 623. Testamentis. Godofredvs Andegauensis Comes moriens tres reliquit filios, Henricum, Gaufredum, & Gulielmum: ac testamento constituit, vt posteaquam Henricus assecutus esset cum Normannia regnum Angliae (quod ei tanquam nepoti Henrici I. Anglorum regis debebatur) tunc comitatus Andegauensis Gaufredo cederet. Cui interim tria oppida, Chynonem, Laudunum, & Mirabellum dedit, vt cùm illi haereditas eius comitatus obuenisset, ne facilè possessione deijceretur. At veritus, ne Henricus, qui aberat, testamentum rescinderet, episcopos nonnullos ac nobiles adegit, vt promitterent se non priùs passuros eius corpus humari, quàm fi lij iureiurando recepissent, se patris facturos imperata. Henricus, ne corpus inhumatum remanens sibi dedecori foret, in id consensit. At regno Angliae potitus, ab Hadriano IV. Pp. ea promissi obligatione absolutus, fratre deuicto, Andegauenses in deditionem recepit. Dedit tamen praedia quaedam Gausredo, vt ne egêret: quihaud multò pòst, mortem obijt. Polydorus libro 13. Cadavere. Ne Surripiatur. Lvitprandvs Longobardorum rex D. Augustini cadauer, ne Saracenis aliquando praeda fieret, transtulit è Sardinia Papiam ad D. Petri: & ne facilè rescire posset, quo loco conditum esset, tribus locis effossis structis???ue sepulcris, & noctu clàm occlusis, alio loco corpus condi iussit: vt certo corporis loco ignorato, minus promta eius rapiendi occasio foret. Bern. Sac cus lib. 9. Ticinensis hist. Negligatur. Alexander Macedonum rex, cùm Babylone animam egisset, & propter regni contentionem triginta diebus inhumatus carens???ue sepulcro relictus esset: Aristander Telmissensis, vt vel inuitos ad sepulturae honorem cogeret, in medios Macedone irruit, & omnes omnium seculorum reges Alexandrum felicitate superasse tam viuum quàm mortuum asseruit. Etenim deos immortales sibi notum fecisse, in quacunq; terra requiem ipsius cadauer esset habiturum, eam felicitate abundantem, & ab omni hostili vastatione in perpetuum libera̅ fore. Haec cùm audiuissent principes, pro se quisq: summo studio annitebatur, vt in suum regnum transferret, quasi obsidem stabilitatis imperij. Ptolemaeus tamen maxima festinatione raptum, in vrbem Alexandri sitam in Aegypto deportauit. Perdiccas verò cùm Alexandri corpus Ptolemaeo vi eripere conaretur, Ptolemaeus clàm facto simulacro, Alexandri effigiem referente, veste regia eam exornauit, & entaphiis honorificentissimis. Deinde in Persicum currum imposuit, ac feretrum magnificè auro, argento & ebore instruxit. Sed verum Alexandri corpus apparatu tenui praemisit per vias occultas & inuias. Perdiccas igitur cùm currum tam instructum vidisset, veri Alexandri corpus inesse ratus, rapuit, nec diu pòst, se fallacijs circumuentum esse, cognouit. Aelianus lib. 12. de Varia historia. Ignominia afficiatur. Iadone vate Hierosolymitano, ob inobedientiam, quòd contra Dei praeceptum Bethelis apud pseudoprophetam comedisset, in reditu à leone interfecto, Psevdopropheta corpus eius sepulcro suo intulit, & vt cum eo post fata humaretur, filijs suis praecepit, ossibus commixtis: vt si quando pseudoprophetarum cadauera è sepulcris eruta dissiparentur, propter hospitis reuerentiam, suo parceretur. Iosephus lib. 8. cap. 9. Antiq. Amasis rex Aegypti, cùm ex oraculo percepisset, quòd post suam mortem Cambyscs Persarum rex Aegypto potiturus esset, & cadaier suum indignis modis tractaturus: hominem quendam facie libi simillimum in primo sepulcri aditu collocari iussit: suum verò in occultiore recessu. Victo Psammenito, Amasis F. Cambyses in hominis cadauer saeuijt, Amasis illud esse ratus. Herod. lib. 3. Alexander Hierosolymorum rex, cùm se auarè crudeliter???; in populos grassatum esse sciret, liberis???; Hircano & Aristobulo timeret, ne post suum obitum regno à popularibus pellerentur: vocatam ad se Alexandram vxorem monuit, vti animam cùm ipse egisset, Pharisaeorum beneuolentia & consilio vsa, confestim cadauer in publicum efferendum curaret: conuocatis???ue illicò ciuibus, in eum priùs inuecta, quòd iniustus, rapax, impius, nefarius, perditissimus omnium fuisset: inde quasi illorum faueret vindictae, palàm diceret, se tradere Alexandrum iam defunctum dilaniandum ciuibus, vt quam in viuum nequissent, in mortuum saltem iram exercerent. Haec cùm egisset Alexandra, ita vniuersae multitudinis animum mouit, vt non solùm liberis, regno???ue salubriter consuluerit, verùm mariti etiam funeribus. Siquidem regio more iusta Alexandro persoluêre. Pontanus lib. 5. cap. 1. ex Iosephi lib. 13. cap. 23. & 24. Antiq. L. Sylla Dictator primus apud Rom. corpus suum post funus cremari voluit, ne vt ipse Marij cadauer exhumari curarat, & in Anienem proijci, ita & suum ab inimicis effoderetur. Alex. ab Alex. lib. 3. Alaricvs Vestgothorum rex post direptam Romamanno vixdum exacto, Consentiae moritur. In eius locum Gothi Athaulphum defuncti regis propinquum substituerunt. Alarico, ne locorum accolae refossum cadauer laniarent, Bussento amne ad tempus corriuato, in fluminis alueo sepulcrum condidêre, opificibus interfectis, ne vbi loculus cum ossibus multis???ue diuitijs defossus esset, sciri posset. Cuspinianus & Auentinus lib. 2. & Io. Magnus lib. 15. cap. 12. & Sabellicus lib. 9. Ennead. 7. Haereditate. Solon donationes ratas esse morientium sanciuit, nisi quis vi astrictus vel vxoris inductus esset blanditijs: necessitarem vt cogentem excepit, voluptatem vt circumuenientem. Plutarchus in quaest. Rom. Alimentis. Affinis huic est Tit. Exercicum per regiones desertas & siticulosas incolumem ducere, f. 1773. itam, Commeatum parare, f. 1823. Illic Bellica, hîc extra bellum Politica tractantur exempla, scopo tamen eodem. Comparare prvdenter Alimenta. Nempe Cibos. Famem tollere, mitigare. Ex Tit. Venatorum, omnis generis, huc quaedam, f. 3672. Iosephi mirifica fuit prouide̅tia in Pharaonis somnio, quod famem portendebat, interpretando: nec minor prudentia in cogendo frumento, quo per septem annos famelica aleretur Aegyptus. Gen. 41. Graecis Ilium obsidentibus, fames maxima exercitum inuasit, propterea quòd vicini agri depopulati non colerentur. Palamedes igitur Nauplij F. vt solamen aliquod tantae calamitati afferret, animos Graecorum in iucundis redus occupando, latrunculorum ludum siue tesseras & talos reperit. Et teste Polemone, prope Ilium adhuc extat lapis, in quo Graeci luserunt. Sophocle in Palamede, & Eustathius Iliad. ß. Tempore Atyis, Manis regis filij, annonae difficultas per vniuersam Lydiam valdè grassabatur, adeò vt Lydi varia [1678] huic malo remedia quaerentes, etiam tunc aleae tesserarum???;, caeterorum???ue omnium ludorum genera, talis exceptis, inuenerint Porrò ad famem discutiendam, alteram quidem dierum totam lusibus occupabantur, ne videlicet ciborum quaerendorum sollicitudine distorquerentur: altera verò à lusibus abstinentes, pascebantur. Atque hoc modo vixerunt annis circiter duodeuiginti. Caeterùm malo non remittente, rex Lydos bifariam diuisit: & hos quidem ad permanendum in suis sedibus destinauit: illos verò, aliquò colonos ablegauit. Herod. lib. 1. Abydeni propter seditionem regione exhausta, & accolis nihil eis porrigentibus, quia adhuc deberent, statuerunt; vt quicunque vellent, foenerarent agricolis, quò terram colerent, sic vt ipsis primis allantio ex frugibus fieret, alijs autem ex reliquis. Aristot. in Oecon. Avgvstvs Caesar Aegyptum in prouinciae formam redacta̅, vt feracriorem habiliorem???ue annonae vrbicae redderet, fossas omnes, in quas Nilus exaestuat, oblimatas longa vetustate, imlitari opera detersit. Suetonius. Bello, quod Veneti cum rege Galliae Ludouico XII. gerebant, latum, vt quae leges prohiberent, ne aduenarum nauibus frumenta reliqui???; commeatus Venetias afferrentur, quò ciuium naues maiora lucra facerent, eae leges abrogarentur, dum de bello decernatur, liceret???; quibuscumque hominibus suis cum nauibus commeatuum causa ad vrbem sine anchorario accedere. Bembus lib. 8. Ven. hist. Cùm anno 1512. annonae caritas Venetijs atque in reliquis Venetorum oppidis magnoperè creuisset: Decemuiri legem sciuerunt, quicunque se receperit ex maris Adriatici à laeua regionibus, atque ab Epiro, Acarnania, Aetolia, frumenti aliquem numerum ad vrbem aduecturum, ei in singula frumenti staria viginti solidos Rempub. dono daturam, atque, vt is tertiam vniuersi frumenti pàrtem venundare in omni sua extra vrbem ditione possit, permissuram. Bembus libro 12. Historiae Venetae. Theodericvm Cagelvvid, Cisterciensis ordinis hominem, in re oeconomica industrium, Carolus IV. Imp. praefecerat arci, quae tenui erat prouentu. Transiens è vicino, experiri constituit, si ex tempore consulere posset, necessitati. Nihil antè praemonito superuenit cum regio comitatu: iubet apparare mensam. Ille subitum accepit consilium. Mittit, qui ad proximam villam cogant omnes sues, quàrum aures caudas???ue praecisas iubebat intrò ferri. Paruum erat detrimentum villanis, quibus suus numerus in pecudibus constabat. Acceptas aurès cum caudulis, mox iubet coquum vario genere impiperare, & quanto potuit celeriùs ac promtiùs, regi ad mensam importati. Delectatus rex hominis ingenio cum vrbanitate (nam ridicula re pauit regem cum tota familia) eum deinde maioribus rebus praefecit. Cranzius libro 8. Vandal. cap. 32. Potum. Sitim prudenter amoliri. Ex omni Graecia, & praeterea ex Phoenice, portatur in Aegyptum bis quotannis vas fictile vini plenum: & tamen ibi ne vnum quidem numero (vt sic dicam) vas vinarium fictile aspici vacuum potest. Praefecti prouinciarum necesse habent ex sua quisp; vrbe colligere vasa testacea, quae Memphim portentur: eade̅ è Memphi alij aqua impleta portare in arida Syriae loca. Ita hydriae superuenientes in Aegypto sumtae, ad vetetes in Syriam portantur. Hoc???ue modo Mercatoribvs per siccanca Syriae penetrare datur. Herod. lib. 3. Per Libyae deserta, è Fessa Cayrum contendentibus, propter aquae penuriam periculosissima est profectio. Cùm extrema sititorquentur, vnum è camelis mactant, è cuius intestinis aqua̅ premunt, hanc potant, hanc circumferunt, donec puteum inuenerint. Ioannes Leo lib. 1. cap. 27. Africae. Praeparare alimenta. Ex Titulo Coquorum huc qisaedam, quatenus Prudentiam in condiendo iunctam habent, f. 3667. 3719. Conservare alimenta. Quidam Philippvm Macedoniae regem ruri, paucis comitatum ratus, ad coenam inuitarat: inde cum videret, magnam cateruam secum trahentem, perculsus fuit. Quod sentiens Philippus, admonuit per internun cium singulos amicos, vt placentae locum relinquerent. Id illi cùm crederent, & expectarent, ferculis appositis parcebant. Ita affatim coenae omnibus fuit. Plut. in Praeceptis salubribus. Henricvs VI. Anglorum rex, vt populo gratum faceret, priuilegium irrogauit vt cùm quarterius (est mensurae genus) triciti non venditur ampliùs sex solidis, & octo denarijs, & siliginis quatuor, hordei???ue tribus solidis, tum vnicuique liceat emere, & exportare eas fruges ad alias transmarinas partes, dummodò ad hostes Anglotum non deferantur. Hanc postea legem Edovardvs IV. approbauit. Polydorus lib. 23. Vestitv. Feminis Aegyptiis, quò domise continerent, non erat moris vti calciamentis. Plut. in Praeceptis connubialib. Aedificiis. Sabacvs Aethiopum rex, Aegyptiorum capite damnatos nequaquam mortis affecit poena, sed opus facere vinctos co̅pedibus per vrbes coëgit. Quae res non paruo extitit vectigali: multas enim ex eo seruitio pecunias contraxit, eorum opera multos aggeres construxit, fossas varijs locis opportunas fecit. Ita & poenae acerbitatem leniuit, & inutilem poenae asperitatem in magnum commodum vertit. Diodorus lib. 1. cap. 5. Anno 1362. fames ingens Poloniam inuaserat. Erat in regijs praedijs atque horreis ingens vis frumenti è superiorum annorum vbertate reliqua. Id frumentum Casimirvs II. rex, externis quidem ac ditioribus iusto precio vendi iussit: plebs verò egena, partim commutatione rerum frumentum accipiebat, partim opus saciendo merebat. Quo quidem tempore complure, arces & oppida muris, vallis, atque fossis munita sunt: piscinae, aggeres, & aquaeductus multis in locis facti. Cromerus lib. 12. Literis. Literas prvdenter Communicare. Alexander epistolam aliqando matris arcanam cùm peruolutaret, assidentem fortè Hephaestionem, atque vnà aperta simplicitate eam legentem, non interpellauit, sed anulum suu̅ ori eius admouit, consignans amici fide silentium. Plutarch. orat. 1. de Alexan. fortuna. & in Apoph. Munire cantra falsarios. Aduersus falsarios sub Nerone Caesare repertum, netabulae nisi pertusae, ac ter lino per foramina traiecto obsignarentur. Cautum, vt in testamentis primae duae cerae, testatorum modò nomine inscripto, vacuae signaturis ostenderentur: ac ne quis alieni testamenti scriptor legatum sibi adscriberet. Suetonius. Coarguere falsitatis. Terrae cuiusdam, qua pro cera vtebanrurin literis obsignandis Asiae populi, meminit Cicero: illus???ue argumento amoliri crimen à. L. Flacco, quem defendebat, conatus est: quòd sciptum testimonium, quo reus valde premebatur, ceram haberet, non cretam, qua omnes illi homines & in publicis & in priuatis literis, vti consuessent: vnde argumentabatur, illud fictum & adulterinum esse. cretam autem Asiaticam appellat. Corrumpere, Abolere. Cn. Pompeius Perpennam ad se adductum occidi iussit, maxima arte ad omnium salutem vsus. Perpenna enim, quum in potestate literas omnes caetera???ue Sertorij à coniuratis per proditionem interfecti monumenta habuisset, epistolas quorundam clarissimorum virorum, ciuium Romanorum indicauit, qui ad res vrbís innouandas studebant, in Italiam???ue Sertorium vocabant. Pompeius ergo timens, ne ex his maiora suscitarentur bella, quàm quae iam restinxerat, Perpennam trucidauit, & epistolas omnes à nemine inspectas incendio tradidit. Io. Gerund. lib. 8. Paralip. Hispan. Ponderibvs. Basilivs Macedo Imp. animaduertens, occasionem maleficij prauis hominibus eò dari, quòd numeri, quibus (verbi gratia) semissis, sextans, vncia, & similia defignantur, per notas, recepta antiquitùs consuetudine, scriberentur: loco notarum literis vti iussit, quas etiam rustici legere possent: & de suo sumtus in cartas, literas, atque scribas ipse suppeditauit. Cedrenus. Rvmoribvs. Praeclarum institutum fuit Gallorvm, vt si quis quid de Republica à finitimis rumore aut fama commimi accepisset, id ad magistratum deferret, néve cum vllo alio communicaret: quia certè homines temerarios atque imperitos falsis rumoribus terreri, & ad facinus impelli, & de summis rebus consilium capere, solenne atque ordinarium est. Quod ad magistratus attinet, vt quae visa essent, occultarent: quae ex vsu esse iudicauissent, ea multitudini proderent. Caesar libro 6. Commentariorum. Igne ignem prvdenter Fouere. Cùm Scythica regio lignorum sit admodum inops, hoc à Scythis ad carnem coquendam excogitatum est. Vbi victimam in sacroficio pelle denudant, denudant quoque ossa carnibus: dehinc illas in lebetes inijciunt, & subiectis atque succensis ossibus hostiatum coquunt. Si autem non adfuerit lebes, omnes carnes hostiarum in aluos, illarum conijciunt, & cum aqua commiscent, atque ossa succendunt Quibus [1679] pulcerrimè ardentibus, & aluis facilè capientibus carnes, ossibus separatas. Ita fit vti bos se ipse coquat, & item caetera pecora immolata. Herodotus lib. 4. Arcere. An. 1105. cùm vrbs Mediolani rursus arsisset, ad arcenda, quae indies eueniebant, incendia, lege sanctum est, ne quis flante vento ignem in aedibus haberet: sed in templis duntaxat accensae lampades seruarentur: aedes ex trabibus, cratibus???ue repentè refectae. Sigonius libro nono regni Italici. Terraemotv. Mortuo Traiano ad Selinuntem Ciliciae, Tyberis inundauit, magna clade aedium, & terraemotus grauis per prouincias multas. Traianus ergo statuit ne domorum altitudo sexaginta superaret pedes, ob ruinas faciles & sumtus (si quando talia contingerent) exitiosos. Cuspinianus ex Aurelio. PRVDENTIA EXTRA BELLVM CIRCA ANIMI habitvs Theoricos bonos promovendos, malos amoliendos occupara. Putain Stvdiis literarvm. Verrivs Flaccus, libertinus, docendi genere maximè claruit. Nam???ue ad exercenda discentium ingenia, aequales inter se committere solebat, proposita non solùm materia, quam scriberent, sed & praemio, quod victor auferret. Suetonius capite 16. Apollinaris, lector Laodiceae (qui postea à fide defecit, & haeresim Apollinaristarum exorsus est) cùm Iulianus Imperator Christianos literis Graecorum instituere prohibuisset, sperans, se hac ratione omnem ingenij cultum illis ablaturum, ne tam acres in defendenda religione essent: ipse veteris Instrumenti historias, Homerum imitatus, versibus elegantissimis exposuit, ad Saulis vsq; tempora: Euangelica verò & Apostolica dogmata, Platonem imitatus, dialogicè conscripsit, & pueris Christianorum discenda proposuit: vafri Imperaroris astutias sancta prudentia irritas faciens, atque vincens. Eius Psalmi adhuc extant. Sic quoque Gregorivs Nazianzenus sacras historias & pia argumenta iambicis ac heroicis versibus complexus est, atque pueris discenda proposuit, vt impiam Iuliani calliditatem pio astu eluderet. Socrates lib. 3. cap. 16. Sozomenus lib. 5. cap. 18. Orosius lib. 7. & Eutropius lib. 11. Lingvis addiscendis. Consule Tit. Grammaticae Discipuli, Studium, f. 1088. 1104. Literis. Herodes Atticus filium stupidum, inditis XXIV. condiscipulis literarum Graecaru̅ nominibus, literas docuit. Philostr. Didymvs Alexandrinus caecus, vt literarum formas assequeretur, in aenea tabula characteres foratos exarari curauit, eorum???; ductus digitis subinde pertentans, quas oculis non poterat, mentis acie percepit literarum notas. Peosi. Franciscvs Petrarcha in Valle clausa prope Auinionem Lauretam ita deperijt, vt omnium ferè poëmatum argumentum faceret. Benedictus Pont ne tantus amor vacuus haberetur, vt illam in vxorem duceret, suasit: & vt faciliùs adduceretur, concedebat beneficia ecclesiastica ab eo teneri posse, & alia insuper erogari. Sed Petrarcha vim tanti amoris pro coniugio amittere non debere, respondit. Nam quae de ea indies dicere cogitabat, cùm vsus illa fuisset, omnia peritura. Hier. Squarzaficus in vita Petrarchae. De Rodolfo Agricola v. d. idem memorant, excitandi ingenij causa puellarum fictis amoribus indulsisse. Mathematis prvdenter Inueniendis. Consule Inuentores Mathematum, f. 1254. Conseruandis. Ab Setho Adami filio iustissimo prognati, rerum coelestium rationem primi mortalium indagasse traduntur: duae???ue ab his columnae diuersa materia constitutae: lateritia vna, altera lapidea, in quibus totum de consummatione mundi arcanum exscripserint: dubium, literis, an animalium caeterarum???; rerum figuris, quas postea sit Aegypt??? imitata. Persuasum (quod satis constat) habuerunt: fore aliquando, vt nunc humor, nu̅c ignis, omnia esset vi sua consumturus. Quod mysterium vt ad posteros manaret, diuersa est materia in columnis quaesita, vt alterutra fuisset clades secuta, lateritia vi ignea, lapidea aquis resisteret: atque vtra pars iniuriae expers fuisset, rem omnem posteritati traderet. Sabel. lib. 1. Ennead. 1. Theologia. Infrà sub Rerum consideratione quae de Religione afferentur, huc quoq; accommodari possunt, f. 1686. PRVDENTIA CIRCA ANIMI HABITVS PRACTICA. Prvdens inventio eorvm, qvae pertinent ad Virtvtem vniversam ingenerandam, promovendam, conseruandam, Institutione, Praeceptione, Admonitione. Cerdias quidam legislator, & quaedam aliae vrbes statueru̅t, vti pueri Catalogum nauium Homeri memoriter ediscere̅t, & veras genealogias & chorographias iam inde à pueris perciperent: quòd ad virtutis studium no̅ paruos stimulos esse crederet, maiorum suorum nomina, Homericae Musae buccina decancata, memoriter recitare posse. Eustath. Iliad. [Greek words]. Ornarires ipsa negat, co̅tenta doceri, inquit Horatius. Sed tame̅ [Greek words], eloquentiae condimentum postulat philosophia. Eapropter Lvcretivs ait, Sephilosophiam versibus esse persequutum: Sed veluti pueris absinthia tetra medentes Cùm dare conantur, priùs oras pocula circum Contingunt mellis dulci flauo???; liquore, Vt puerorum aetas improuida ludificetur Labrorum tenus, interea perpotet amarum Absinthi laticem, decepta???; non capiatur: Sed potiùs tali facto recreata, valescat. Sic ego nunc, quoniam haec ratio plerunq, videtur Tristior esse, quibus non est tractaca, ideo???; Vulgus abhorret ab hac, volui tibi suaueloquenti Carmine Pierio rationem exponere nostram, Et quasi Musaeo dulci contingere melle. Hispani quidam iuuenes profligatissimi, ad meliorem frugem amicarum cohortationibus rediêre: cùm illae repudiatis leuissimis quibusque probos, moderatos, sobrios, comiter ac beneuolè exciperent: hos laudarent tanquam futuros aliquando columen & tutelam patriae: vituperatene illos, vt nequam & perditos adolescentes, nullius frugis, & patriae futuros dedecori atque exitio. Id???; fecerunt consilio Vnivs è senioribus, ob hoc factum aeterna digni memoria, qui ex istis peruersorum morum initijs, grandem suae Reip. iacturam augurabatur. Lud. Viues lib. 1. de fem. Christ. Rectè quibusdam in Monasteriis constitutum legimus, vt iuniores, quicquid mente conceperint, repentè praepositis manifestum faciant: nihil ipsi dijudicent, nihil sibimetipsis credant, sed semper seniorum regantur arbitrio, seniorum sententijs stare assuescant. Ita fiet, vt in eis neque prauae cogitationes moram faciant, neque dubiae errorem inducant, neque vllus vnquam aduersario supersit fallendi locus. Marul. lib. 4. cap. 11. Obseruatione, Inspectione. Diogenes, Saluus vt esse queas, inquit, cura, vt aut bonos amicos aut inimicos habeas flagrantes. Quippe culpant hi, illi docent. Plut. de Discernendis adulatoribus. Plato, quoties apud homines fuisset, qui se turpiter gerere̅t, regressus apud se dicere solebat: Nuncubi ego talis? Plut. de Emolumento ex inimicis capiendo. Romae, cùm facinorosi homines clàm grauissima scelera patrarent, & in salutem quoque Reipub. & principum conspirarent: lege Papia, certa delatoribus praemia fuerunt constituta, dimidia videlicet pars bonorum aerariorum. Sed quia spe tam ampli praemij proposita multae iniustae caedes fiebant, Nero ad quartam partem reuocauit: & hinc Quadrup latores dicti sunt delatores. Alex. lib. 4. cap. 22. Ivlii Drusi aedes, quae P. Val. Poplicolae fuerant, pluribus ex partibus patebant vicinorum prospectui. Hoc incommodum faber se quinque talentis correcturum pollicebatur, effecturum???ue ne pars aliqua esset obnoxia inspectorum prospectui. Tum Drusus: Decem, inquit, dabo, si talem reddas domum meam, vt vndiquaque pateat omnium oculis, quò non vicini tantùm, sed omnes ciues perspicere possint, quomodo domi meae viuatur. Erasmus lib. 6. Apoph. Acacivs Berrhoeae in Syria episcopus, aedes suas somni, cibi, [1680] quouis alio denique tempore omnib. patere volebat: vt cùm plures spectatores haberet, nihil nisi quod honestum esset & pium, vel ageret vel meditaretur, veritus semper ex improuiso aduentantium turbam. Nicephor. lib. 12. cap. 47. Imaginibus, Notis. Socratis praecipiebat adolescentibus qui se intuerentur in speculo, ijs, qui deformes erant, vt emendarent foeditarem vultus virtute: qui pulcri, ne formam vitijs de???ormarent. Plut. in Praeceptis connubialibus. Lycvrgvs, vt Spartanos ad virtutis exercitium traduceret, catulos duos exeodem susceptos patre & matre eduxit: atq; hunc domi relictum, gulae assuefecit, alterum secum trahens ad venationem exercuit. Inde produxit eos in concionem, positis???ue spinis piscium & gulae irritamentis, emisit simul léporem. Hic cùm vterque consueta petevet, & cepisset alter léporem. Cernitis, inquit, ciues, hosce, licèt eadem stirpe sint, vitae tame̅ disciplina longè inter se euasisse diuersos, atq; efficatiore̅ ad recta esse natura exercitationem. Alij memorant, non produxisse catulos cum, qui ex???sdem essent geniti, sed fuisse vnum ex domesticis, alterum ex venaticis: hinc illum deterioris generis venationibus excoluisse, hunc melioris ad ingluuie̅ tantùm exercuisse: mox vtroque ad solita contendente, cùm subiecisset oculis, quantum disciplina ad meliora vel deteriora momenti ad ferat, dixisse: Nec nobis igitur, ciues, natalium apud vulgus celebrata claritas, nec quod stirps sumus Herculis, prosit, nisi sectemur ea, per quae mortalium omnium ille nobilissimus & generosissimus euasit, meditantes & condiscentes per totam vitam honesta. Plut. in Apophthegmatibus, & Suidas. Romanis pueris bulla cordis figura appe̅sa, vt corde praestare discerent: item praetexta, vt ex purpurae rubore ad pudorem inuitarentur. Macrob. lib. 1. cap. 6. Conuersatione, Exemplo aliorum. Aegyptiorvm regum olim cultui obsequio???; nullus deputatus erat neq; emtitius, neq; domi genitus seruus, sed nobilium sacerdotum filij, tum vltra viginti annos nati, tum doctrina prae caeteris eruditi: vt horum corporis ministrorum die noctu???; astantium conspectu motus rex, nil turpe committeret. Diod. lib. 1. cap. 6. Fugaimproborum. Massilienses nullum aditu̅ iuuentuti in scenam vel theatrum dederunt, ne obscoenos motus illic obseruantes, impudicitia lasciuirent. Alex. ab Alex. lib. 5. cap. 16. Lacones Comoedias & Tragoedias non audiebant: quo neque in re seria neq; ludicra aures praeberent ijs, quae legibus reclamarent. Plut. in institutis Laconicis. Spartana ciuitas seuerissimis Lycurgi legibus obtempera̅s, aliquandiu ciuium suorum oculos à contemplanda Asia retraxit, ne illecebris eius capti, ad delicatius vitae genus prolaberentur. Audierant enim lautitiam inde, & immodicos sumtus, & omnia non necessaria voluptatis genera fluxisse: primos???; Ionas vnguenti, coronarum???ue in conuiuio dandarum, & secundae mensae ponendae consuetudinem, haud parua luxuriae irritamenta reperisse. Quod eos non frustrà timuisse, dux ipsorum Pausanias patefecit, qui maximis operibus editis, vt primùm se Asiae moribus permisit, fortitudinem suam effeminato eius cultu mollire non erubuit. Val. Max. lib. 2. cap. 1. Post Agin bello superatum, Antipatro postulant obsides Pveros quinquaginta, Eteocles, qui tum Ephorum agebat, respondit: Se pueros non daturum, ne si licenter vixissent, fierent indociles patriae disciplinae, itaq; ne ciues quidem ellent. caeterùm senes ac mulieres se duplo numero daturum. Verùm Antipatro dira mimitanti, ni acciperet postulata, populus vna voce respondit: Si imperas acerbiora morte, faciliùs moriemur. Plut. in Laconicis. Affines Illyrijs Epidamni cùm aduerterent eos, qui cum illis versarentur, ciues deprauari, elegerunt quoque anno ad ea commercia & permutationes vnum ex probatis ciuibus suis: qui ad barbaros concedens, mercatum & distractionem reliquorum ciuium nomine obibat. Hic à nundinis est Poletes dictus. Plut. in quaest. centuriatis Graecis, & Arist. l. 3. Polit. Aemulatione. Vt opinantur Physici, si contentionem & litem segreges ab vniuersitate, fore, vt corpora coelestia consistant, omnium item generatio & motio conquiescant, propter mutuum mundi cum his concentum: ita Lycvrgvs Laconicus legislator videtur virtutis facem Reip. subiecisse ambitionem & concertationem, aliquod semper inter bonos certamen & pugnam machinans: illam verò mutuò conniuentem in non coarguendo gratiam, quae iners sit & ignaua, parum rectè dici concordiam censens. Nempe vidisse id Homerum quoq; Odyss. [Greek words]. nonnulli arbitrantur. Neque enim facturum fuisse, vt Vlysse & Achille & conuitia prouectis, verborum asperitate laetum finxisset Agamemnonem, nisi magnoperè censuisset Reipub. interesse mutuam principum aemulationem & dissensionem. Hoc tamen non ita simpliciter probes: quippe sunt noxiae contentiones cinitatibus, si sint immodicae, grauia???ue pericula secum trahunt. Plut. in Agesilao. Reprehenstone. Socrates ita submissè reprehe̅debat adolescentes, quasi nec ipse vacuus esset ignorantia, sed vnà cum illis incumbendum putaret sibi esse in virtutem, & inuestigandam veritatem. Plut. de Discernendis adulatorib. Philippvs Macedo dicebat concionatoribus Atheniensium, Gratiam se habere, quòd obterendo ipsum redderent tum dicendo tum moribus meliorem. Elaboro enim eos iuxtà oratione & factis mendacij arguere. Plut. in Apophth. reg. Hostium insectatione. Dominus per Iosuam non omnes impios è terra sancta exterminauit, vt ne deesset ad virtutem stimulus Israelitis, Iudicum cap. 3. Quum Lacedaemoniorum rex polliceretur, se funditùs euersurum ciuitatem quandam, quae saepenumerò Lacedaemonijs exhibuerat negotium: non permiserunt Ephori, dicentes: Nequaquam subuertes iuuenum cotem. Plut. in Laconicis. Agebatur Romae occultè inter patres de Carthagine funditùs delenda, exijt???ue ea consultatio in longam & difficilem disceptationem: maiore Porcio Catone, cui antea Prisci nomen fuit, censente Carthaginem esse delendam, vt Roma incolumis esset. Et cùm multi pedibus irent in eam sententiam, tum P. Scipio Nasica identidem testatus dicitur, viderent illi, qui cupidè vellent Carthaginem excisam, ne populus Romanus aemulae & inimicae vrbis metu liberatus, intermisso virtutis exercitio ad luxum conuersus, in ciuiles incideret discordias. Quod malum multò priùs prospexit Nasica, ac praedicauit: sed fatali necessitati ire obuiam non potuit. Sabellicus lib. 4. cap. 8. Florus lib. 49. & lib. 3. cap. 15. Appianus in Libyco, Plutarchus in vita Catonis Censorij, Oresius lib. 4. cap. 22. Otijfuga, Occupationibus, Negotio. Hoc Athenis celeberrimum fuit institutum (sed à Solone, vt Herodotus ait, traductum ex Aegyptiorum moribus) quòd otium & inertia in iudicium vocavencur, singulis???; annis omnes omnino ciues adesse coram magistratu tenerentur, responsuri, qua arte, quibus opibus ipsi sui???ue vitam transigerent. Atque Areopagitarum haec inprimis cura ac solicitudo fuit: qui morum atque disciplinae publicae custodes tum meritò ab Isocrate appellari potuerunt. Eos Cleanthem Menedemum & Asclepiadem nouos Philosophos, & qui in nullis erant facultatibus, euocasse atque interrogasse, memoriae traditur, quî fieri posset, cùm toto die operam Philosophiae nauarent, ac nihil penitùs possiderent, eorum corpora nihilominùs tam bene se haberent, ac tam robusta essent. Caeterùm Philosophos iussisse adduci molitorem quendam, & alium item hortulanum, victus sui optimos testes, qui dicerent, vti apud se singulis noctibus aqua nunc haurienda, nunc volutatione rotae, atque pistrini, pro opera duas drachmas ???rifacerent. Itaque magnopere̅ admiratos Areopagitas, non solùm Cleanthem, Menedemum & Asclepiadem innoxios dimisisse, sed & ducentarum drachmarum munere donauisse. Cleanthes accipere noluit. Narratur, & apud Corinthios hunc morem fuisse, vt si quem cernerent splendidiùs obsonari, hunc interrogarent, Vnde ille sumtus ei competeret, quídve ageret? Quòd si huic vitae generi sumtus suppeterent, frui sinebant: sin autem sumtus facultates excederent, iubebant imposterum moderatiùs vti: ni parérent, multa̅ imponebant: quòd si nihil cùm haberet, attamen ita splendidè & opiparè viueret, necandum carnifici tribuebant: quia aut hunc furem esse, aut noctibus spoliare, aut cum furibus participare, aut falsa testari, aut accusare necesse esset. P. Aerodius ex Athenaeo lib. 4. cap. 20. & lib. 5. cap. 2. & Laërtio lib. 7. Sarron, Gallorum rex, cùm eius popoli ferociamn aliter compescere, & in officio retinere non posset, publica gymnasia introduxit. Berosus lib. 5. Mammea Alexandmm Seuerum Imp. filium suum & crebrò & longissimè ius dicere voluit, vt his serijs occupatus, à voluptatibus abstineret. Suidas. Profeßione. Cùm Iacobus patriarcha cum vniuersa familia sua in Aegyptum descenderet, Iosephvs F. veritus, ne Pharao fratribus suis vteretur in re militari: adduxit quinque de fratribus suis postremis ad Pharaonen, qui imbelliores minus???ue generofi videbantur esse, eos???que instruxit, vt Pharaoni quaerenti, Quaenám esset eorum conditio? responderent, Pastores & se esse, & patres suos fuisse: venisse autem in eam terram ad co̅morandum pastionis causa, cùm vigeret in Chananaea fames: & petere, vt sibi liceret Gossenem incolere. Res annuit. Ea???ue ratione effecit Iosephus, vt simplicissima & innocentissima vita pastoritia contenti fratres, optimam & fertilissimam regionem obrinerent, & interim tamen ab Aegyptijs remoti [1681] (nam à pastoribus omnibus abhorrent Aegyptij) eorum sceleribus rebus minùs assuescerent. Gen. 47. Cn. Pompeivs piratico bello confecto, captos ex dedi ione praedones ad Coracesion Ciliciae plus viginti millia neque interficere statuit, neque vt dissiparentur, aut coirent de integro inopes & bellatores multi, sinere existimauit securum: sed deliberauit illos à mari in continentem transferre, & vita tingere humaniore, assuescentes vrbes & agros colere. Itaque hinc inde eos per vrbes & oppida distribuit. Plut. in Po̅peio. Inopia. Phocion, cùm à rege Philippo munera magna repudiaret, legati???ue hortarentur accipere: simul???ue admonerent, si ipse his facilè careret, liberis tamen suis prospiceret, quibus difficile esset in summa paupertate tanquam paternam tueri gloriam: his ille: Si mei similes erunt, idem hic (inquit) agellus illos alet, qui me ad hanc dignitatem perduxit. Sin dissimiles sunt futuri, nolo meis impensis illorum ali augeri???ue luxuriam. Probus in eius vita. Regionis asperitate. Quum Persae, quoniam regionem habebant montuosam asperam???ue, cuperent eam ca̅pestri ac molliore commutare, non passus est Cyrvs, dicens: Quemadmodu̅ plantas ac semina, sic hominum mores ad regionis habitu̅ immutari. Fertilis regio, molles & ignauos gignit homines. Plut. in Reg. Apoph. Dignitate concessa. Avgvstvs Caesar liberis Senatorum, quò celeriùs Reip. assuescerent, protinùs virilem togam, latum clauum induere, & curiae interesse permisit: militiam???ue auspicantibus, no̅ tribunatum modò legionum, sed & proefecturas alaru̅ dedit. Acne quis expers castroru̅ esset, binos plerunq; Laticlauios praeposuit singulis alis. Suetonius. In Tvrcia suos quisque natales, &c. vide fol. 2036. Dignitate non concessa. Ioannes Ducas Imp. Constantinopolitanus filium consortem Imperij viuens facere voluerat, quod diceret, Te̅pus multa nouare solere, nisi quisq, ita res administrasset, quemadmodum oporteret. Nam adolescentiam suapte natura mobilem & contumacem, temerè ad omnia ferri, quae co̅cupisset. Quòd si spes ac nomen Imperij accessisset, ob quas res delicatoru̅ adolesce̅tum comitatus accederet, ac omnium acclamationibus aures complerentur: idem accidere quod homini ebrio, cuius neq; pes neque me̅s suum satis officiu̅ facit, si ad magnae gubernacula nauis adhiberetur: cùm nec ij à quibus eligeretur, rectè iudicare̅t: nec is qui electus esset, quò ferretur, quídve agendum esset, intelligeret. Gregoras lib. 3. Hist. Dignitate deposita. Pittacvs Mitylenaeus, cùm voluntate suorum ciuium iam per decennium regnasset, diffisus de animi suijpsius constantia, magistratum deposuit, relicto???ue imperio in exilium abijt. Percunctantibus deinde quibusdam, Qua gratia fugisset imperium? respondit: Quòd admodum esset arduum, probum esse. propter mutatum Periandrum Corinthium, qui cùm initiò populariter ac moderatè gessisset imperium, postea versis moribus tyrannicè agere coepit. Erasmus in Prouerbijs, ex Laërtij lib. 1. Prvdentiam conciliandam. Libro primo de Magistris prudentiae egimus, fol. 1650. Hic verò prudentiam Magistrorum prudentiae consideramus. Tobias seníor iam moriturus, suasit filio inter alia, vt semper à sapiente consilium peteret. Tob. 4. Fortitvdinem prvdenter excitandam confirmandam: siue, id fiat, Imaginibus. Charlilavs percontanti cuidam, Quamobrem omnium deorum statuae apud Lacedaemonios ponerentur armatae? Ne, inquit, probra, quae ob ignauiam iaciuntur in homnies, ad deos referatnus, néve iuuenes nisi armati deos comprecentur. Eo commento ciuium animis hanc opinionem infigere studebant, dijs gratam esse fortitudinem, armis ferendis debere assuescere. Plut. in Lacon. Saepè audiui, inquit Sallustius in Iugurthinis, Q. Maximvm, P. Scipionem, praeterea ciuitatis nostrae praeclaros viros, solitos ita dicere, quum maioru̅ imagines intuerentur: Vehementissimè sibi animum ad virtutem accendi, scilicet non ceram illam, neq; figura̅, tantam vim in sese habere, sed memoria rerum gestarum eam flamma̅ egregijs viris in pectore crescere, neq; priùs sedari, quàm virtus eoru̅ famam atq; gloriam adaequauerit Quare Athenienses primi statuas publicè posuisse Harmodio & Aristogitoni tyrannicidis dicuntur. Theodatvm regem Gothorum scribit Cassiodorus elepha̅tes ex aere Via sacra, ad naturalem bestiae magnitudinem extantes, quae ruinam minabantur, instaurati iussisse, vt adolescentes Romani, visa bestiarum magnitudine, in quas eorum parentes pro patria & decore pugnauissent, magis ad fortitudinem maiorum imitandam accenderentur. Exercitijs. Plura sub Stratagematis, quatenus scilicet in ipsis castris militum fortitudo acuitur, fol. 1785. Lacedaemonii non praeficiebant pueris paedotribas, qui eos ad luctam exercerent: vt virtutis esset certamen, non artis. Vnde & Lysander interrogatus, Quo pacto à Charonte victus esset? respondit, Vario artificio. Plut. Conuitijs. Bello inter Chios, qui Leuconiam occuparant, & Erythraeos, quorum ea tempestate maximae inter Ionas opes erant, coorto: cùm hi infestum exercitum in Leuconiam induxissent, neque eos illi valerent sustinere: hac conditione deditionem fecerunt, vt cum singulis laenis & tunicis abirent, nec quid asportarent praeterea. Hîc Feminae conuitijs eos incesse runt, quòd medios per hostes amissis armis nudi abituri essent. Quibus iuramentum praetendentibus, iusserunt, ne arma deponerent, sed dicerent hostibus, viro forti hastam pro laena esse, & clypeum pro tunica. Hoc consilium secuti Chij, ferociter cum Erythraeis agere, arma ostentare. Quorum Erithraei perculsi audacia, ac nihil contrà hiscere vel repugnare ausi, praeclarè putabant secum agi, si illi abirent. Ita hi à feminis ad audendum accensi fuerunt seruati. Plutarchus de Virtutibus mulierum. Continentiam, Pvdicitiam tuendam, libi dinem refraenandam. Exempla quaedam ex Tit. Virginitatis studium. item, Stupri fuga, petantur: quando ingeni???sè Castitatem tuentur, fol. 2263. 2265. Simvlatione qvalicvnqve Obtrectiationis, Insectationis. Diuus Hieronymus ad Rusticum monachum scribens: Dicam, inquit, quod in Aegypto viderim. Graecus adolescens erat in coenobio, qui nulla continentia: nulla operis magnitudine flamma̅ poterat carnis extinguere. Hunc periclitante̅ Pater monasterij hac arte seruauit. Imperauit cuidam viro graui, vt iurgijs atque conuitijs insectaretur homine̅. Is pòst irrogatam iniuriam primus venit ad querimoniam. Vocati testes, pro eo loquebantur qui contumelia̅ fecerat. Flere ille coepit contra mendaciu̅, nullus alius credere verae veritati, solus pater defensionem suam callidè studuit opponere, ne abu̅dantiori tristitia absorberetur frater. Quid multa? ita annus ductus est. Quo expleto interrogatus adolescens super cogitationibus pristinis, An adhuc aliquid molestiae sustineret? Papae, inquit, viuere mihi non licet, & fornicari libet? Marulus lib. 4. cap. 4. Consensus. Fingunt Penelopen per viginti annos, absente marito Vlysse, contra blanditias, solicitationes, minas, atque alias id genus corrumpe̅di procorum mille artes, se suam???; pudicitia̅ magna solicitudine custodisse. Tradunt aute̅ eam procos iam vrgentes, quibus nihil cordi erat praeter conuiuia, citharam, choream, talos, discum, parasitos, atque id genus alias voluptates, ac conditione delusisse, vt tum se promitteret nupturam, vbi telam quam habebat in manibus, absoluisset. Quam conditionem postquam illi accepissent, mulier astuta, quod interdiu texuisset, noctu retexebat. Itaque Tela Penelopesin prouerbium abijt. Cognatus lib. 2. Narrat. Evbatas Cyrenensis, cùm eum Lais meretrix vehementer amaret, insidias eius veritus, simulauit se eam ducturum post ludos Olympicos. In quibus cùm victor extitisset, pictam Laidis imaginem secum auexit, vt & pactis stetisse videretur, & nihilominùs à meretrice liber esset. Aelianus libro 10. de Varia historia. Vidva locuples à tribus ambiebatur. Quorum fidem exploratura, seu potiùs amorem insanum cohibitura, consilio matronae & castae & prudentis vsa talem dolum comminiscitur. Singulos singulis horis ad se venire remotis iubet arbitris. Et cùm vicini sui cadauer in proximi coemiterij crypta, vbi ossa mortuorum asseruantur, in loculo reco̅ditum esset, primo imperat, vti amoris declarandi causa ipse in loculum, cadauere exemto ad matutinas vsque preces descendat. Eo igitur fidei attestandae ergô iussa faciente, (nam quid Amatore stultius?) secundum ad se vocatum, angelicis indutum vestibus ad loculum asseruandum cum cereo ardente dimittit. Tertius paulò pòst superueniens, furiali habitu è pheretro mortuum eximere, & ad se deferre iubetur. Qui cùm parére vellet, asside̅tem loculo angelum conspicatus, metu primùm, mox religione motus aufugere parabat: verùm amoris stimulo agitatus, angelum aggreditur. Angelus cereo ardente sese defendit. Qui in loculo latebat, per rimam sui causa angelum & diabolum concertantes conspicatus, ne fortè vinus loco mortui ab vtrouis abriperetur è pheretro ma [1682] gno impetu prosilijt. Tum duo illi inopinata mortui resurrectione territi, qua data via ruunt, & coelum questubus implent. Hoc astu stultos amatotes ingeniosa repulit femina. Io. Paulus in Spudopaedia Morbi. Virgo quaedam Christiana sub Diocletiano libidini quotumuis prostituta, putrido vlcere pudendi se laborare simulauit: eo curato se illorum libidini sponte sua parituram asseuerauit, quòd explendae veneris causa se Christianam professa esset. Interea iuuenis quidam Christianus sub libidinis praetextu ad eam ingressus, vestitu commutato eam exire iussit: ipse vestibus illius amictus deprehensus, capite poenas luit. Marul. lib. 4. cap.4. Metv Insidiarvm. Insano alienarum vxorum amori indulgebat Caesar Augustus, adeo???ue ipsi flagitio eius mariti inseruiebant. Cùm enim aliquis senatorum ad eum veniret, cui vxor esset formosa, ad hunc Caesar suum misit anulum, postulauit???ue vt vxoremm in lectica ad se mitteret operta obsignata???ue, & vnà anulum remitteret: itaque mulierem in lectica accpiens, expleta libidine eam obsignatam marito remittebat. Petierat aliquando idipsum à quodam Caesar: qui cùm recusare non auderet, suam calamitatem deplorabat. Athenodorvs philosophus causa cognita, se cum stricto gladio in lecticam abdi, ita??ue obsignata ea ad Caesarem mitti iussit. Caesar cùm senatoris vxorem sibi allatam putans, ianuam lecticae aperuisset, exiluit gladium strictum tenens Athenodorus, subito???; visus admodum perterruit Caesarem, metuentem???; sibi consirmauitrursum, iuramento???ue adegit promittere, nihil se in posterum tale acturum. Id adeò gratum Caesari fuit, vt conuocato senatu Athenodorum multis verbis laudauerit: addiderit???ues cùm turpem ageret, turpem ab eo fuisse correctum. Cedrenus in Histor. comp. Translatione Libidinis vel Legitima. Iosephus Tobiae F. qui Ptolemaeo Euergeti carissimus fuit, & Iudaeorum princeps extitit, cùm aliquando venisset Alexandriam cum Solymio fratre, ducente secum filiam nubilem, vt eam ibi alicui nobili Iudaeo nuptum traderet: coenans cum rege, ingressam in conuiuium formosam saltatriculam adamauit, soli???ue fratri hoc indicauit, rogans, vt quandoquidem lege vetaretur habere rem cum femina alienigena, subseruiret ei, vt clàm ea potiri posset. Frater verò libenter operam suam pollicitus, ornatam filiam suam noctu ad eum adduxit, & in lectum eius collocauit: atque ita parum sobrius per errorem cum fratris filia congressus est: & cùm hoc saepiùs fecisset, magis etiam in amorem accensus, conquestus est apud fratrem, quod periculum esset, ne posset escutere amorem saltatriculae, quam fortè rex nollet ei cedere. Tum Solymius ait, Non esse opus, vt hac de re sit anxius: licere enim ei frui amata muliere, atque etiam vxorem eam ducere, fassus quòd maluerit filiae fieri, iniuriam, quàm fratrem tale dedecus in se admittere. Iosephus collaudala tara fraterna beneuolentia, vxorem duxit eius filiam: ex ea???ue Hyrcanum progenuit. Iosephus lib. 12. cap. 4. Antiq. Illegitima. Prudentia haec ect, sed parum religiosa. Non minus enim scortatores quàm adulteros iudicabit Dominus. Venetae ciuitatis more introductum olim fuit, vt singulis annis certi quidam nuncij in Germaniae fines mitterentur, qui iuniores feminas ex locis illis stipendio certo conducerent, quae iuxta carnificinam publicam, vbi nunc diui Matthaei fanum est, prostarent, vulgi???ue libidini inseruirent, certa mercede persoluenda. Egnat. lib. 6. cap. 1 Solonem pimum, scribit Philemon, emtas, iuuentuti meretriculas comparasse, vt effuso illic egesto???ue libidinis impetu, quid turpius cogitare desisterent. Quin Veneris, quam Pandemu̅ vocant, primus item (Nicandro auctore) substruxisse templum memoratur, ex prostitutaram capturis: vnde liquere cognomenti rationem arbitror. Nec me fallit tame̅, esse qui Pandemi Veneris in veteri foro sacellum putent co̅stitutum, appellatione deflexa, quòd illuc populus co̅flueret vniuersus. Cael lib. 14. cap. 4. A. L. ex Athenaei lib. 13. cap. 9. Crates Thebanus, cùm filium Pasiclem in meretricis domum perduxisset, dixit: Hoc tibi est patrium coniugium. Nam moechi tragici praemia referunt exilia ac caedes: Comici autem scortatores ex luxu & temulentia lucrifaciunt insaniam. Sensit homo ethnicus, quasi tragicam esse rem adulterium: propterea quòd plerunque crudelis sit eius exitus. Scortari autem esse comicum. scortatio enim non mortis damnatur supplicio: nihilominus tamen, qui depereunt in meretricem, in comoedijs inducuntur insanis similes. Laërtius lib. 6. cap. 5. Amantissimus Qvidam filij, cùm eum inconcessis ac periculosis facibus accensum ab insana cupiditate pater inhibere vellet, salubri consilio patriam iudulgentiam temperauit. Petijt enim, vt priùs quàm ad eam, quam diligebant, iret, vulgati ac permissa venere vteretur. Cuius precibus obsecutus adolescens, infelicis animi impetum, satietate licentis concubitus resolutum, ad id quod non licebat, tardiorem pigriotem???ue afferens, paulatim deposuit. Val. lib. 7. cap. 3. Labore, Exercitio, Negotio. Monasterij Thebaidis Antistita, Euphraxirae Deo sacratae virgini, & adhuc puellae, praeter communes cum alijs labores hoc iniunxit, vt quotidie magnum lapidum aceruum de loco ad locum transferret, & translatos rursum restitueret. Quamuis enim ieiunijs vigilijs???ue haud parum illam fatigari cerneret, timebat tamen, ne si quicquam paulò remissius egisset, aliqua residens iuuenili in corpore turpis cogitationis scintillula, incendium excitaret peccati. Marulus libro 3. capite 9. Formae corrvptione. Alpheus fluuius amore captus Dianae, posteaquam ad nuptias eius conciliandas nihil se aut gratia, aut precibus profecturum intellexit, vim ei afferre conatus est. Verùm cùm illa fugiens, insequentem amatorem Letrinos vsque oppidum Elidis ad nocturnos choros pertraxisset, (interesse enim Nympharum lusibus consueuerat) ibi sibi suisque comitibus coeno os obleuit. Quare cùm Alpheus à Nymphis Dianam discernere nequisset, elulus abijt. Ab hoc Alphei amore Alpheiam Dianam Letrinaei nuncuparunt, ei???ue templum aedificarunt. Pausanias lib. 6. Gisulfo Foroiuliensium duce ab Hunnis occiso, Romilda vxor, Cacani Hunnorum regis amore accensa, vrbem hosti prodidit, & dignas sua libidine poenas persoluit. At filiae Appa & Gaela, ne à Barbaris polluerentur, ingeniosè sibi consuluêre, pullorum crudae carnis foetore: quae sub fascia pectorali mamillas cohibente à virginibus ob castitatem seruandam posita, calore computruerat. Barbari natura foetere ita Longobardorum mulieres opinati, intactas reliquêre. Ipsae venditae Boijs & Sueuis postea sunt. Appa Sueuorum, Gaella Boiorum regulo nupsit. Auentinus lib. 3. Annalium Boiorum, & Bonfinius lib. 8. Dec. 1. Dolore corporis. Monachvs quidam sub Diocletiano ligatus in lecto mollissimo & amoenissimo prato collocatur. Accedit elegans scortum, quod omni illecebrarum genere eum ad venerem sollicitare conabatur. Ille tandem cùm carnem voluptate aliqua titillari sentiret, linguam mordicùs sibijpsi abscidit, & in faciem meretricis expuit. Sic sele à nefando concubitu liberauit, & paulò pòst martytio vitam finiuit. Marul. lic 4. cap. 4. Alij hoc Nicetae martyri tribuunt. Caecitate. Videru̅t Syracusae in Lvcia indigena puella praeclarum prudentiae exemplum. Sensit haec à pulcritudine oculorum suae virginitati periculum intendi, qui praeter caetera expeterentur ab insana tyranni libidine. Satius igitur rata, parte corporis vna, etsi nobilissima, quàm aninia, quae multò sit nobilior, periclitari: hos sibi spontè euulsos deferendos dedit insano regi, vt sciret nihil in se esse ampliùs, propter quod ab eo timenda esset iniuria. Sab. lib. 4. cap. 8. Fibvla. Nigri ad Mare rubrum populi, bellicosi & piobi, filiabus suis, vbi primùm natae sunt, pudenda consuunt, sed tamen vt vrinae meatus non impediatur. Illae autem vbi adoleuerint, sic consutae nuptum dantur: & sponso ea relinquitur cura, vt ferro ceruicis vteri labra secet diuidat???ue. Tanto est in honore apud Barbaros illos in coniuge ducenda virginitatis certitudo. Petrus Bembus lib. 6. hist. Ven. vbi de Lusitanorum nauigatione loquitur. Morte. Evphrasia Antiochena virgo, cùm sub Diocletiano propter Christum ad prostibulum duceretur: Anthimus Nicomediensis Antistes illi obuiam factus eam manuit, pulcerrimum quidem esse castitatis donum, sed maius praestantiusq; fidei praeceptum: itaq; potiorem puri animi quàm corporis curam haberet, si vtrunque seruare non posset. Illa in cubiculo cum luxurioso iuuene conclusa, veneficam se esse profitetur, mercedem???ue ingentem conseruatae pudicitiae pollicetur, pharmacum quoddam, quo illitus vulnerari non posset. Accipit ille conditionem, & statim parare iubet. Tum illa ceram oleo liquefactam manibus subigit, & collo suo circumlinit, atque vt in seipsa periculum faciat, iuuenem hortatur. Ille gladio arrepto, primo ictu virginis caput amputauit imprudens. Sic illa & corporis castitatem & religionis puritatem integram conseruauit. Nicephorus lib. 7. cap. 13. & Cedrenus. Alij hoc Brasillae Dyrrachinae virgini tribuunt, quae succo herbae illito iugulo, militem victorem suae insidiantem pudicitae ita deceperit. D. Hieron, & Lud. Viues lib. 1. Instit. fem. Christ. Capta ab Attila Hunnorum rege Aquileia, quum victor Hun [1683] nus non cruentè solùm, sed libidinosè etiam exerceret victoriam, passim???ue virgines matronae???ue ad stuprum traherentur: vna imminentem sibi hostem in altiores aedium partes vitabunda quum fortè euasisset, instarétque intemperans Hunnus blandienti potiùs quàm minanti similis, tum illa, in lacrymas & preces versa, vim deprecari est adorta. Caeterùm quum nihil proficeret: Age, inquit, & me, quando ita libet, sequere, vt optato potiaris. ac cum his, ne hoste quidem tale facinus expectante, in subiectum sese flumen praecipitem dedit. Dicuntur & aliae pleraeque ne vim paterentur, sibi pectus & ora soetidae carnis contactu coinquinasse, vt ad primum co̅gressum pro fastiditis intactae dimittere̅tur. Sab. lib. 1. En. 8. Nicolaus Olahus in Atilae vita Dvgnam vocat, Rodericus Toletanus cap. 7. Vandalorum historiae Dignam, digna̅ sanè cuius nomen aeternum celebretur. Vladislao Loctico Brandeburgensem Marchiam vastante circa ann. MCCCXXVI. cùm Virgo sacra Polonum suae pudicitiae insidiantem anima duerteret, in vitae donatae precium sese illi priùs arcanum carmen communicaturam simulauit, quo inuulnerabilis redderetur: eius???ue in semetipsa periculum fieri constante vultu petijt. Ergo cùm; carmen admurmurasset, simul???ue iugulum suum ferire iussisset, creduli militis gladio vt pudorem conseruauit, sic vitam amisit. Ioachimus Cureus in Silesiae Annalibus, & Cromerus. Vestitv. Charillus requirenti, cur, virgines retectas, matronas in publicum velata facie ducant Spartani? quòd virginibus, inquit, quaerendi viri sint, feminis seruandi illi, quos habent. Plut. in Apophthegmatibus. Cvstodia. Phemius musicus & poëta siue vates, custos ab Vlysse vxori Penelope relictus, Odyss. [Greek words]. introducitur reditum Graecorum à Troia canere procis. Interrumpit Penelope argutè admodum. Veretur enim ne Vlyssis quoque mentio fiat. Si viui, ne procis detur occasio ei insidiandi: si mortui, ne alteri nubere cogatur. Sciebat enim prudens mulier, auctoritate Phemium plurimum posse in vtramque partem. Hippocrates Cous accersitus ab Ab deritis ad curandum Democritum, quem putabant insania laborare: Dionysio Halicarnasseo amico interea negotiorum domesti corum administrationem commisit, & inprimis vxoris custodiam, quam etsi in sua absentia apud parentes commorari iussisset, scirétque & bonis prognatam, & pudicis praeditam moribus: ???, inquit, [Greek words]. Sobrietati et abstinentiae in victv prvdenter consulere. Pythagoraei meditationem & co̅mentationem continentiae talem instituebant. Post exercitiu̅ excitato appetitu, splendidis mensis & varijs dapibus assidentes, seruis suis eas ad epulandum concedebant, ipsi tenuibus & frugalibus vescebantur, coërcitis iam cupiditatibus. Plutarchus de Socratis daemonio. Socrates discipulos suos admonebat, vt se ebrios in speculo contemplarentur. Sic enim fore, vt dum faciem suam furibundam & phrenetico similem intuerentur, in posterum ab ebrietatis vitio abhorrerent. Plutarchus. Idem sitibundus, aqua de puteo hausta, siticulam primam effundebat: de altera demùm bibebat. Dionysivs senior, quum sceleris conuictos grauiùs plecteret, eos qui vestes suffurarentur, quos vocant [Greek words], permittebat illaesos: non quidem, vt impunitate cresceret audacia, & aleretur augescerétque flagitium, sed vt ea ratione Syracusanos à commessationibus & ebrietatibus, quibus nimio plus distinebantur, abduceret. Caelius lib. 22. cap. 17. Antiq. Lect. M. Cato Censor Romanos vxoribus & filiabus domum reuertentes osculum dare instituit, vt scirent an temetum olerent. Plinius libro decimoquarto, capite decimotertio, & Plutarchus in Problematis. Vini autem vsus mulieribus à Romulo interdictus fuerat, castitatis seruandae causa. Sabellicus lib. 6. cap. 1. Carolvs Magnus ad luxum Ecclesiasticorum in victu reprimendum, edixit, vt templa splendidè aedificarent. Mutius libro octauo. Parsimoniam prvdenter promovere. Lvxvm amouere, moderari. Invictv. Lycvrcvs vt omnem tolleret luxum, publica conuiuia instituit, vt diuites promiscuè & inopes vni adhiberentur conuiuio, vnis???ue vescerentur epulis. At ne lautorum quisquam coenatus in publicum veniret, siquis minus cupidè & hilariter vesceretur, vt parum frugi à proximè accu̅bentibus obiurgabatur. Quo planè instituto omnis vetus è medio luxuria sublata est. Is conuiuandi ritus videtur mihi à Cretensibus sumtus, qui eiusmodi conuiuia à viris Phratrias dixerunt, Lacones ipsi Philias, haud dubio publicae amicitiae & humanitatis argumento, vel quòd quasi Phiditia dicerent, quòd ita conuiuando Pheidoni, id est, parsimoniae assuescerent. Qui sacrificij aut venationis causa conuiuio non occurrissent, ijs domi coenare permittebatur, caetera multitudo aderat. Proditum memoriae est, Agim regem, Atheniensibus victis, in vrbem reuersum quum domi apud vxore̅ coenaret, misisse, qui portionem suam ex publico peterent, nihil???ue fuisse ab eo impetratum, Ephoris dari prohibentibus. Qua ille contumelia instinctus, quia nihil ex hostiarum carnibus, vt moris fuit, in publicum misisset, ab eodem magistratu publicè mulctatus est. Frequentabant pueri id conuiuium velut temperantiae omnis???ue ciuilis disciplinae Gymmasium. Assuescere ibi vrbanis sermonibus, iocari???; comiter discebant, ac sine scurrilitate cauillari. Sab. lib. 1. Enn. 2. In Vestitv, Svpellectile, Comitatu. Cùm apud caeteras gentes mulieribus delicta cunctis argentea multa redimendi ius fiat, Zalevcvs Locrensis argutissima quadam poenae pensione, earum compressit intemperantiam. Quibus sic praescripsit: Mulierem, inquit, liberam vna non plus pedissequa comitari debere, nisi cùm temulenta fuisset: nec vrbem noctu egredi, nisi cùm moechos adire pararet: neq; aureis circumponi ornamentis, neq; contextis indumentis, arte???ue laboratis venustari, nisi cùm scortari atq; amatorem sibi moliri studuerit: neq; viros anulis aureis splendescere, neque Isomilesia veste contegi, nisi cùm lenocinari; aut adulteria committere niterentur. Atque ita facillimo poenae genere, vituperio scilicet probri, perniciem deliciarum omnem atq; intemperantiae labem coërcuit, exsculpsitq; licentiae procacitatem, maxima impudentiae irritamenta. Diod. lib. 12. Haec Syracvsanis quoque tribuit Caelius lib. 7. cap. 10. Antiq. Lect. M. Cato Censor plurimos potissimùm offendit praeciso luxu, quem apertè extorquere laboranti & infectae multitudini non poterat, At per ambages id agens praecepit, vt vestes, vehicula, ornamenta muliebria, vtensilia, quoru̅ singula pluris quàm quindecim millium aeris essent, aeslimarentur: voluitque vt à maiori censu maius tributum pendere̅t, ternos???; in millia aeris asses assignauit, vt inferrent: quò ijs adiectionibus pressi, cùm viderent astrictos & frugales à paribus facultatibus minus tributi ferre, luxum deponerent. Igitur infensos habuit, qui id tributi tolerabant ob luxuriam: infensos alia ex parte, qui luxuriam ob tributum deponebant. Pro diuitiarum enim ereptione habet vulgus earum prohibitionem ostentationis: ostentari autem superfluis, non necessa rijs. Plut. in Catone. Lvdovicvs XI. Francorum rex, cùm luxurie peregrinarum vestium, sericarum puta, pellium???ue preciosarum, regni opes exhauriri videret: suo exemplo subditos ad frugalitatem vestitus traduxit. Cl. Seisselius in hist. Lud. XII. Hvidricvs dux Virtenbergensis, patrij moris co̅stans censor atque vindex, cùm sub Carolo V. Hispani in Germaniam frequenter commearent, atq; vt nouitatis stultus admirator est populus, vestitum illorum pleriq; aulici imitarentur: suis ille domesticis curtas tunicas seuerè interdixit, & cùm quidam pallium subductius solito fieri curasset, re priùs à sarctore explorata, centonem versicolorem assui iussit, & vestis defectum hac ratione sarciri, ea lege, vt nisi hac veste sibi semper appareret, principis indignationem incurreret. Illud saepè repetens, Peregrinae vestes peregrinos mores, peregrini mores peregrinos hospites Germaniae inducent. Neq; falsus fuit vates. Christophorvs, qui patri in principatu successit. cùm caligarum laxarum tam turpis quàm inutilis & insanus vsus passim inter Germanos milites inualesceret, carnificem eodem habitu personatum incedere voluit, omnibus???ue spectandum proposuit: vti ne quis eo vestitus genere ineptiret, in quo carnificem haberet aemulum. Hieremiae Mederi hypomnema. In Aedificiis. Lycvrgvs quaerentibus, Cur fastigium securi factum imponi aedificijs sanciuisset: fores serra sola, nec instrumento vllo alio? Quò moderati, inquit, sint ciues in omnibus, quae in aedes inferant, neq; quicquam eorum, quae apud alios indignatione sunt, habeant. Proinde Leontychidas rex, quum coenaret apud quendam, cerneret???ue tectum domus, sumtuoso apparatu factum, ac lacunaribus ornatum, rogauit hospite̅, Nu̅ ligna apud eos quadrata nascerentur? adeò luxu̅ [1684] esse putabat, naturam artificio corrumpere. Plutarchus in Laconicis. Liberalitatem prvdenter exercere. Macarius ciuis Alexandrinus, qui postea inter sanctos relatus est, magnis opibus à patre relictis, libidinem secutus, breui temporis spacio ad inopiam redactus est. Hoc cùm Apollinaris patriarcha Alexandrinus rescijsset, nouisset???ue Macarium non facilè aliquid eleemosynae nomine ab Ecclesia prae pudore accepturum esse: nouum inuentum, vt eum iuuaret, excogitauit. Finxit in antiquis Alexandrinae ecclesiae scripturis vetus instrumentum esse inuentum, quo ostendebatur, superioribus temporibus Alexandrinam ecclesiam contracto nexu quinquaginta auri libras annuas eius patri debuisse. Ergo Macarium ad se accersiuit, orauit???ue, vt vnius anni pensione contentus pro reliqua summa Ecclesiam liberare vellet. Laetus Macarius conditionem accepit. Prudenter igitur patriarcha & Macarij pudorem, & suam largitionem texit. Fulgosus lib. 4. cap. 8. Hiero afflicti Romanorum rebus Thrasymena clade, XXX millia modiorum tritici, CC ordei, auri CCXL. pondo muneri misit. Et ne pro sua modestia ea recusarent, in habitum Victoriae efformauit, vt religione moti, ominis causa ea recipere cogerentur. Val. lib. 4. cap. 8. Carolvs Magnus, mendicis palantibus vetuit quicquam tribui, suos quamque regionem inopes alere: sanos, validos???ue labore victum quaeritare, ac desiderio sufficere manus iussit. Iccirco opes Ecclesiasticas in locup letioribus templis in tres diuisit partes, duas egenis, tertiam sacerdotibus attribuit. In aedibus augustioribus donaria, aequa lance inter egenos & sacerdotes partitus est. Auentinus libr. 4. Annalium Boiorum. Avaritiae prvdenter obstare. Divitiarvm contemtvm inducere. Sordes euitare. Lycvrgvs cùm inductis nouis tabulis debitores aeris alieni liberasset, iam & ea quae quisque priuatim in aedibus habebat, ex aequo partiri tentauit, quò funditùs è ciuitate tolleret discrimen opum, & inaequalitatem. Sed quum cerneret eos aegrè laturos manifestam rerum ablationem, idem occultiore via facere aggressus est. Monetam auream simul & argenteam abrogauit, instituit???ue vt ciues ferreo duntaxat numo, ex ferro igni corrupto vterentur: & quatenus postulabat vsus ad huius permutationem, totius substantiae modum praescripsit. Hac ratione non soluit eos oeconomia: verùm praeciso luxu, putrida sanie & tumore diuitiarum, vt rerum copia necessariarum & vtilium omnibus suppeditaret, supra omnes alios legislatores prouidit: inopem, nudum, pauperem ciuem in reipubl. communione, prae diuite & circumfluente opibus formidans. Plutarchus in Catone & Aristide, & in Laconicis. Solon, lege in filios prodigos lata, foeneratorum auaritiam coërcuit. Cauit enim, patre viuente, filio, qui sub patris iure est, credi pecuniam non licere: & qui credidisset, petitionem non habere: ne filiusfamiliâs aere nexus alieno, vt creditum redderet, vel necem patri machinaretur, aut aliunde eam inhonestiùs quaereret. Ipsius senatusconsulti verba haec sunt: Placet, ne cui, qui filiofamiliâs mutuam pecuniam dedisset, etiam post mortem parentis, cuius in potestate fuisset, actio petitio???ue detur. Vt scirent, qui pessimo exemplo foenerarent, nullius posse filijfamiliâs bonum nomen inde, expectata patris sui morte, fieri. Alex. lib. 1. cap. 7. Fuit Pythio siue Pythi, singularis prudentiae Vxor. Quum is totam ferè ciuitatem refodiendis thesauris attereret, adeò vt plerique laboribus victi interirent: iussit sagax mulier omniuaria, quibus duci inprimis maritum sciebat, conflati cibaria ex auro. Aduenienti aurea apponitur mensa. Is elegantia rerum oblectatus, mox quae forent esui, flagitabat inferri. At proba vxor aurea item obsonia pergit inferre. Stomachanti iam & esurire se ampliùs inclamanti: Quaeso, inquit illa, ne excandueris, & pax sit rebus. Annón sentis Pythi, prae vnius auri studio in ciuitate omnia iam perire, agri???ue colendi studium penitùs destitutum? Quin intereunt item homines. Quod si pergis, quid aliud in escam cessurum sit, non video. Salubri commento Pythius resipiscens, auri quidem studium non remisit omnino, sed quintam modò ciuitatis partem in opere continuit. Caelius lib. 19. c. 18. Antiq. Lect. ex Polyaeni lib. 8. Auaritiae prudenter obstitit Tvisco primus rex Germanorum. Nulli enim certum modum agri, aut fines proprios habere permisit. Sed magistratus ac principes in annos singulos gentibus cognationibus???ue hominum, qui vnà coierant, quantum eis & quo loco visum erat, attribuebant agri, atque anno pòst aliò transire cogebant, ne latos fines parare studerent, potentiores???ue humiliores possessionibus expellerent: néve accuratiùs ad frigora atque aestus vitandos aedificarent: ne qua oriretur opum cupiditas, qua ex re factiones, dissensiones nascerentur: vt animi aequitate plebem co̅tinerent, cùm suas quisque opes cum potentissimis aequari videret. Auentinus lib. 1. Annalium. Dionysivs senior, quum audisset quendam è ciuibus aurum habere domi defossum, id ad se deferri iussit. Verum postea quam is suffuratus auri paululum, in aliam vrbem commigrasset, ibi???ue mercatus esset agrum, reuocato Dionysius totum aurum reddidit: vt qui iam diuitijs vti coepisset, desijsset???ue rem vtilem inutilem reddere. Satis declarauit, se non aurum alienum appetisse, sed hominis morbum sanare voluisse: simul vsum auri legitimum demonstrauit, si in agricolationem impenderetur potiùs, quàm in vsuram. Plut. in Regum & Imperatorum apoph. Tiberivs Caesar, cùm interrogaretur, Cur no̅ tam facilè magistratus & praefecturas suas mutaret? respondit, Natura omnes, qui rerum administrationi praesint, pecuniae cupidos, si diutiùs in magistratu, versentur, segniores ad quaestu̅ faciendum fieri. Muscas pariter, si diutiùs corporum vlceribus insideant, minus molesta sentiri, sanie vlcerum ad satietatem vsque expletas. Nicephorus Callistus Ecclesiasticae historiae lib. 1. cap. 17. Olim apud Graecos institutum erat, vt quae ciui non à patria, sed ab extraneis corona donaretur, quam Hospitalem appellatant: ea ademta ciui consecraretur: vt nullius animus alienam beneficentiam praeferendo, corrumperetur. Athen. lib. 6. cap. 5 Innocentivs VI. sacri palatij auditoribus salaria instituit, ne muneribus corrumpi in decernendis litibus ob inopiam possent. Dicebant enim famelicos non facilè etiam ab alieno cibo abstinere, sisit oblata quouis modo edendi facultas. Platina. Apud Scotos, Maccabaei regis lege, nemo fundum, agrum praedium, aut magistratum, alia quàm regis auctoritate possidebat. Primogeniti in haereditate succedebant cuiuscunque sexus. Femina primogenita si alterius agri domino nupsisset, haereditate sua cedebat. Capitis damnabantur primates regionis, si inter se affinitatem contra herent. Praefectus si agrum in suae ditionis territorio, dum praefecturam agit, comparasset, agrum ac precium amittebat. Sin intra ditionis suae fines filium filiámve elocasset, praefectura abdicabatur: nec ipsi nec filio vnquam deinceps adire eundem magistratum fas erat. H. Boethius lib. 12. Prodigalitatem Prvdenter tollere, corrigere. Àgesilavs Spartanorum rex, vt ciues suos ab inani sumptu sacrorum certaminum ad vera roboris exercitia transferret, sororem Cyniscam in Olympijs curru certare fecit. Plut. in Agesilao. Mos apud Gnosios obtinuit, vt foenore accipientibus eriperent nummos: quò decoctores obnoxij raptoribus, atque ita moderatiores essent. Plutarchus in Quaestionibus centuriatis Graecis. Lavrentivs Medices, Cosmi F. prodigalitatem ingeniosè correcturus, quaestori mandat, obsequeretur filij donationibus, ea tamen conditione, vt ipse suapte manu pecuniam numeraret, numeratam largiretur. Ergo cùm octo mille aureos muneris loco erogaturus esset Cosmus, quaestorem ea lege habuit obsequentem, si ipse eosdem dinumerare vellet. Laetus hac facilitate Cosmus, conditionem accipit. Vix bis mille numerarat, cùm & temporis iacturam aegrè ferre, & doni magnitudinem [Greek words] inspectione coepit agnoscere. Aegidius Corrozetus de Dictis & factis mem. Ambitioni prvdenter occvrrere. Gloriam fvgere. Hvmilitatem promouere Praeceptione, Admonitione. Hercvles Antisthenius praecepit filijs, necui, qui ipsos laudibus ferret, gratias haberent. Quod nihil erat aliud, quàm ne aut erubescerent, aut inuicem blanditentur illis, qui ipsos celebrarent. Plutarchus de Immodica verecundia. Dioni scripsit Spevsippvs, Ne ideò, si incoetu puerorum & muliercularum celebraretur, sustolleret spiritus: verum hoc agreret, vt religione, iustitia, & optimis legibus exornata Sicilia, Academiam redderet illustrem. Plutarchus de Discernendis adulatoribus. Posteaquàm apud Chaeroneam Màcedo Philippvs; Atheniensium profligauit opes, felicitate nimia efferri aliquantulum coepit, sed ita, vt rationis tame̅ limites nec transce̅deret, [1685] necproculcaret, & proinde ad iniustitiam aut victorum ludibria & subiectorum iniurias non dilaberetur. Ergo ex pueris vni muneris id iniunxit, vt ad Solis exortum ingressus ter inclamaret, Meminisset hominem esse se, [Greek words]. Caelius lib. 19. cap. 33. Eadem de causa Ioannes Eleemosynarius, Patriarcha Alexandrinus sepulcrum suum imperfectum quidem reliquit, sed voluit, vt de eo perficiendo quotidie à famulis interpellaretur. Marulus lib. 5. cap. 9. Reprehensione, Irrisione, Redarguitone. Socrates, cùm videret Alcibiadem ob diuitias elatum animum gerere, & ob agrorum multitudinem superbire, adduxit ad locum, in quo tabula quaedam ambitum rerrae complectens suspensa erat, & eum rogauit, vt Atticam ibi requireret. Quam cùm inuenisset, suos fundos eum iussit ostendere. & cùm responderet, Nusquam ibi pictos esse: Horum, inquit, possessione te effers, quae nulla pars sunt terrae? Aelianus libro tertio. Quidam adolescens curarat sese ex aere sculpendum, & ad eam imaginem sese conformabat. Huic Antisthenes: Si aes posset vocem edere, qua de re potissimùm gloriaretur? De pulcritudine, inquit adolescens. Non, inquit, igitur erubescis, qui cum inanimo gloriaris? Laërt. lib. 6. cap. 1. Menecrates medicus cùm seipsum Iouem salutarem appellare non erubesceret, Philippvs rex tacitè illius vaesaniae consulere cupiens, lautissimum co̅uiuium instruxit. Ad quod cùm Menecratem quoq; inuitasset, seorsim mensam ei iussit apparari, & apponi acerram, suffitum???ue fieri: reliqui verò epulabantur admodum opipara coena. Menecrates primùm quidem ferebat, gaudebat???ue honore: postquam verò paulatim fames obrepere coepit, manifesto insaniae suae elencho indignabundus abijt, sese???; iniuria affectum querebatur, festiuissimè Philippo inertiam eius redarguente, & in lucem proferente. Aelianus de Varia historia lib. 12. Canvtvs Daciae & Angliae rex, animi causa aliquando secundùm Oceani litus, haud procul à Suthantonensi portu, ambulabat: ibi???; à milite appellatus, rex regum omnium potentissimus, qui hominibus, qui mari, qui terrae latè imperitaret: vt suorum assentationes coargueret, veste̅ exuit, ac ex ea globum fecit, super???ue sedit quamproximè aquam, aestu tum fortè ex alto se incitante, ac inquit: Vnda tibi impero, ne pedes meos tangas. Vix ea protulerat, & vnda insurgens totum madefecit. Tum ille conuersus: Quo iure ergo, inquit, me regem potentiss. vocatis, qui hanc paruulam vndam meo imperio cohibere nequeo? Nullus mortalium est tali nomine dignus: est rex vnus pater Domini nostri Iesu Chrisiti, cum quo ille regnat, cuius nutu cuncta reguntur: hunc veneremur, hunc regem appellemus, hunc regum, hunc populorum omnium dominum, hunc coeli, terrae, maris rectorem non solùm confiteamur, sed etiam profiteamur. Inde Vintoniam profectus, coronam, quam gestabat, capiti fimulacri Christi crucifixi, quod in templo apostolorum Petri & Pauli pendebat, suis manibus imposuit, nunquam posthac eiusmodi ornamento capitis vsus. Polyd. lib. 7. Occasionis ablatione. Victis ad Plataeas Persis, cùm Spartiatis non tribuerent Athenienses palmam, nec eis permitterent, vt erigerent trophaeum, res Aristidis consilio delata fuit ad arbitros. Dum ea de re deliberant Graeci, Theogiton Megarensis in aliam ciuitatem censuit, nisi bellum ciuile vellent excitare, hoc decus conferendum: Plataeensibus videlicet, praesertim cùm isti sponte sua agri partem magnam Atheniensibus dono dedissent: Et horum honori neutri inuisuri essent. Postquam dicendi finem fecisset, Aristides Atheniensium nomine, inde Lacedaemoniorum nomine concessit id Pausanias. Plutarch. in Aristide. Apud Rom. praeclarè fuit institutum, quemadmodum Cic. Verrina VII. scribit, vt qui triumpharent, eo???; diutiùs viuos hostium duces seruarent, vt his per triumphum ductis pulcerrimum spectaculum fructum???ue victoriae populus Rom. percipere possit: tamen cùm de foro in Capitolium currum flectere inciperent, illos duci in carcerem iuberent, nimirum vt idem dies & victoribus imperij, & victis vitae finem faceret. Iosephus lib. 7. cap. 24. Belli Iud. id de Simone Iudaeorum ducefactitatum scribit, & populum hostium ducis mortem expectare solitum tradit. Arthvrvm Britanniae regem, pugilum certamine delectatum, athletas plurimos familiares habuisse ferunt: quos vel in epulis vel in publicis alijs consessibus in coronam sedere iubebat, ne quis alteri praelatus videretur. Sessionis locum, rotundam Arthuri tabulam vulgò appellant. Hector Boëthius libro nono. Lvdovicvs Hungariae & Boëmiae rex, cum Maria sponsa sua Pragam venit, & conceptis verbis inter sacra iurans, libertates illorum confirmauit. Praeibat iuramentum, Zdenco Leo, arcis Pragensis Praefectus, vicissim???ue cum omnibus ordinibus obsequium Regi debitum stipulata manu exhibuit. Sequi postridie coronatio Reginae debuit. Huic moram in octauam vsque diem Procerum & Equitum de insignibus Regijs gestandis, nempe corona, sceptro, malo, ense, dissensio obtulit, vtrisque ad se decus illud trahentibus, tanta Procerum pertinacia, vt ne vel vnum ensem gestandum equitibus permittere voluerint. Cùm nullus contentionis finis appareret, Rex de consilio suorum coronam capiti suo imponit, dextra???ue sceptrum, ac leua manu aureum malum gestauit, ensem verò Marchioni praeferendum tradidit. Mox Stanislaus, Olomucensis Praesul celebritatem coronationis ritè peregit. Dubrauius lib. 33. Christophorvs Bauaras, Gothorum & Sueonu̅ rex, cùm animaduerteret proceres regni mutua inuidia flagrare, vt etiam filij viuentium patrum praefecturas inuitis parentibus & ignora̅tibus à rege postúlare no̅ erubescerent: vt huic aemulationi mederetur, curauit omni poscenti feuduin, confestim, & sine quocunq; praeuio examine concedi, literas???; in promtu expediri, vt imprudens nobilitas tam temeraria concessione disceret, non decere gratiam alteri collatam praeripere, aut reuocare. Sed cùm neque ea industria posset hoc malum compesci, voluit vt literae super concesso feudo conscriptae, tanto auro à cancellaria redimerentur, quantum vix à toto feudo corradi posset: nec diutiùs ea gratia duraret, quàm alter, data maiori, aut pari auri summa, in idem feudum induci postularet. Itaque saepe vno eo dem???ue tempore complures, data ingenti pecunia, in idem feudum instituti, nihil frustus ex eo reportabant: donec magna eorum pars nec aurum, nec feudum, imò nec vllam possessionem reliquam habuit. Ioannes Magnus lib. 22. cap. 21. Fuit olim in Hispania inter Burgensem & Toletanam ciuitatem, quae reliquis anteire videbantur, de dignitate summa contentio, cùm Burgenses ciuitatem suam esse Castellae metropolim co̅stanter assererent: Toletani verò Hispaniae principatum ad ciuitatem suam reuocarent. Neque lis vnquam dirimi potuit, nec vlla conditione fieri, vt vna ciuitas alteri quidquam de iure suo remitteret. Itaque periculum erat, ne quoties Reges concilium euocarent, ij, qui ciuitatis vtriusque nomine conuenerant, ad manus venirent. Alfonsvs igitur XI. Hispaniae rex, cùm Compluti indictum concilium haberet, vt hanc controuersiam aliqua ratione tolleret, in omnium conuentu, antequam litis vlla mentio fieret, inquit: Toletanos scio imperata libentissimè facturos, loquantur Burgenses. Hac Regis oratione conquieuêre, cùm vtrique se praelatos existimarent: Toletani quidem, quòd Rex ante omnes, eorum nomine locutus esset: Burgenses verò, quòd primi omnium perse sententiam dixissent. Hanc deinde consuetudinem Reges omnes Castellae sequuti sunt, quoties concilium est ab illis indictum. Cùm Emmanuelem & Isabellam Lufitaniae reges coram Ferdinando socero Toleti omnes Hispanorum ordines pro haeredibus regni susciperent, & manus deoscularentur, contentionis vitandae gratia, noluêre Toletani in illo conuentu illud officium facere: sed postquam à templo discessum est, antequam Reges in aedes Archiepiscopi, vbi paratum & instructum erat conuiuium, peruenirent, in ipsa via, ad Emmanuelem & Isabellam suppliciter adeuntes, eorum manus osculati sunt. Osorius libro primo rerum Emmanuelis. Obtrectatione, Insectatione. Franciscvs, pater Minorum, cùm se inter homines fama sanctitatis efferri percepisset, ne quam ex eo voluptatem caperet, alteri negotium dedit, vt econtrà probris petulantia???; ipsum incesseret. Et cùm ille rusticanum, idiotam, ignauum, inutilem???ue eum appellasset, calumnianti gratias agebat: affirmans veriùs de se sentire oblocutores suos, quàm laudatores, qui opinione decepti, supra id quod esset, se aestimarent. Marulus lib. 1. cap. 4. Labore, Negotio. Thomas, Cantuariensis archiepiscopus, vbi primùm dignitatem inijt, inanis gloriae cogitatus, carnis macerationibus reprimere coepit, instantiùs orauit, frequentiùs ieiunauit, cilicium induit. Marul. lib. 1. cap. 6. Evphraxia, Christo dicata virgo, in Thebaide cùm puerum quendam paralyticum mulierem???ue fanaticam sanitati restituisset, ne miraculorum magnitudine insolesceret, laboribus cumulum addidit: crebriùs vtens ieiunijs, vigilijs, precationibus, caeteris???ue corporis exercitijs: nullum otio tempus remittens, ne desidiosa aliqua̅do cogitaret, se alicuius, momenti esse, cùm nihil aestimari mallet. Corpus in seruitutem redigendo, consentire coëgit spiritui, semper humilitatem affectanti. Idem cap. 4. Religione. Servivs Tullius, Paruae Fortunae aedem consecrauit primus. In qua aede signum sua praetexta ornatum dedicasse, & longo tempore mansisse incorruptum, auctores tradunt. Cau [1686] sam fuisse crediderim, quòd tenuis ipse & parui cultus, vt tum res erant, quod???ue ex captiua natus, Fortunae beneficio regnu̅ assequutus foret, propterea templo illam sacrasse, pro???; dea coluisse, tanquam gratiam meriti ferret: quam quidem ita cumulatissimè retulit, vt non vna aede illam recepisse, aut consecrasse satis fuerit. Siquidem regnum assequutus, Fortis Fortunae, Primigeniae & Masculae, mox Prosperae & Virilis Fortunae templa eundem erexisse, fama vulgauit. Alex. libro primo, cap. 13. Cadaueris inspectione. Maximilianvs I. moriens iusserat. vr suum cadauer cu̅ctis vel infimae sortis hominibus spectandum proponeretur: vt vel suo exemplo discerent cogitarent???; cuiuscunq; status forent, sese mortales esse nec vlla diademata, vilas opes, regna & imperia à morte hominem praeseruare posse. Reinardus Hadamarius. Vestitu. Apud Romanos, auctor Plutarchus est, omnes qui nobilitate praestarent, lunulas in calceis solitos gestare: vnde & lunata pellis Martiali, & apud Satyricum poëtam: Appositàm nigrae lunam subtexit alutae. In id argumentum rationes afferuntur plures: interim arrisit plurimúm. Etenim huic instituto affuisse videri potest nobile antiquitatis documentum, tacitis velut ambagibus commonentis, non insolescendum, nec prosperiore successu efferendos animos, inconstantiae reium semper memores, quà humana conflictantur: cui argumèntu̅ praebeat luna, quae primò quidem ex obscuro prodeat, mox splendido refulgens nitore, visenda consurgat facie. Sed quum iam clarissimam praeferat candoris speciem, rursum consenescens deflorescit, donec ratione quadam reciproca in nihilum denuò redest. Illud non praetereundum, videri aliarum quoq; gentium fuisse instituti, lunulas in calceis gestare, quando Esaiae 3. ita legimus: In die illa àuferet Dominus ornàmentum calciamentorum, & lunulas & torques. Sunt tamen, qui lunulas inibi, aureas accipiant bullulas, collo circumiectas. Cael. lib. 20. cap. 28. Antiq. lect. Premislavs, Boëmorum princeps ex rustico factus, morti proximus, proferri ex arcula sua sagum rusticum, & carbatinas, quasi infignem aliquam supellectilem, atq; in loco religioso seponi iussit, non temerè aliâs promendam, palam???uè spectatoribus ostendendam, nisi in comitijs, creando principi habendis: Custodita???; est solenniter extrema eius haec voluntas, non solùm à profanis principibus, sed deinceps etiam à Christianis regibus, vt eo videlicet die, quo inaugurabatur Rex, vnà cum ipsa corona & sceptro aureis, villa haec quoque insignia, sacrorum minister ad aram inferret, Regi illa ob oculos commonendi gratia offerens, vt primae suae originis memor, fortunam reuerenter hàberet. Sed hic mos paulatim exoleuit. Dubrau. lib. 2. & Aen. Sylu. Lescvs II Polonorum princeps, in victu cultu???ue corporis singulari parsimonia fuit: rudibus & crassis pannis aulaeorum loco vtebatur, nisi si quando in publico dare aliquid splendori atque maiestati principatus, maximè propter externos homines, cogebatur. Quin ibi quoq; crassos pannos, quibus ante adeptum principatu̅ vsus esset, ob oculos poni sibi iubebat, quibus admoneretur assiduò, fortunae pristinae, & vnde ad tantum honoris fastigium euectus esset Cromerus lib. 2. Saladinvs, potentissimus Aegypti sultanus testamento iussit interulam, cui inuoluendus esset post mortem, perticae appensam per castra circumferri, cum hoc praeconio, Ex tantis opibus tanta virtute partis, Saladino terrori gentium nihil quod se comitetur reliqui esse. Platina in Caelestino III. Supellectile. De Agathocle tyranno Agrigentino, figuli F. Ausomus: Fama est fictilibus coenàsse Agathoclea regem, Atq; abacum Sàmio saepe onerasse luto. Fercula gemmatis cùm poneret horrida vasis, Et misceret opes pauperiem???; simul, Quaerenti causam, respondit: Rex ego qui sum Sicaniae, figulo sum genitore satus. Fortunam reuerenter habe, quicunq; repentè Diues ab exili progrediere loco. Aethiopvm Christianorum maioris ordinis antistitibus no̅ crux modò, sed vas etiam aureum terra refertum praeferri solet, vt hoc inspectum euntem suae admonèat mortalitatis, illa Dominicae passionis. Sabel. lib. 8. Ennead. 10. Pontifici Rom. electo genitalia olim attrectare in sella, iccirco Stercorea dicta vitandae causa superbiae, consueuerant. Platina, & Sabel. lib. 4. c. 4. Imaginibus, Notis, Insignibus. Meminit Florens Septimius in Apologetito, Romae olim triumphantibus à tergo huiuscemodi commonitionem (quam Plin. lib. 28. obscuris verbis Medicum iniudiae appellasse videtur) ingeri solitam, Respice post te, hominem esse te memento. Meminit historiae consolatoria ad Paulam epistola D. Hieronymus. Caelius lib. 3. cap. 7. A. L. Amicvs episcopus Aquilae & cardinalis creatus à Paulo II. patris imitatione opilio fuit: verùm doctrinae excellentia ad tantos honores peruenit. Et vt natalium obscuritate humilitatem suàm perpetuò conseruaret & exerceret, insignia familiae finxit, agnum capite librum gestantem, quorum hic virtutis, ille natalium index esset. Hieron. Garimbertus lib. 2. de Vitis Pontificum. Villegisvs primus Vangionum archiepiscopus, Elector, plaustrarij fabri filius, vt suorum natalium humilitatem semper ob oculos haberet, passim per omnia conclauia depingi & affigi rotas curauit, saepe illud repetens: Villegise quis sis, quis fueris, memento. Nauclerus, Hermannus Gigas, & Bruschius de Episcopatibus. Clementiam promovere. Consule sequentes Titulos, Iram prudenter sedare, fol. 1690. Item Reconciliare prudenter, fol. 1725. Croesvs, cùm Cyrum victorem Sardis infensum esse cerneret propter rebellionem, veritus, ne vrbem penitùs excinderet, consilium dedit Cyro, ne vrbem deleret: sed Pactyam seditionis auctorem capite plecteret, ipsos verò ciues ad bellandum redderet inutiles, hac ratione: imperaret illis, ne arma bellica possideant, vt supra tunicam pallium gestent, induant cothurnos, cithara cantu???ue ludant, deniq; cauponentur. Paruit Cyrus, & ex bellicosissimis ignauissimos reddidit Lydos. Sic Croesus & Cyri imperio, & suorum (quibus olim imperauerat) saluti consuluit. Herod. lib. 1. Pythagoras, in animantibus ratione carentibus assuefecit suos crudelitate & fraudatione temperare, aucupijs interdixit, emto???ue retium iactu dimitti imperauit pisces, atque animantis mitis caede penitùs abstinuit. Plutarchus de vtil. ex inimicis. Cùm desciuisset quidam à rege Persarum, qui Demarati impulsu erat ad eum reuersus, esset???; hunc Persem rex peremturus: Turpe est, inquit, rex, cùm hostis esset tuus, non potuisse te poenas ab eo rebellionis persequi: cùm verò factus amicus est, eum necare. Plut. in Apophthegmatibus. Porvs à conflictu rogatus ab Alexandro, Quemadmodum de ipso esset statuturus? Regaliter, inquit ([Greek words]) Insuper quisitus, Nunquid praeterea? Omnia, inquit, eo in verbo regaliter sunt. admiratus tum prudentiam viri, tum virtutem, latiorem regionem illi ea, quàm antea possederat, adiecit. Ibidem. Mihi idem accidit, inquit Fvndanvs, postquam bis vel ter occurri irae, quod Thebanis. Qui vt semel impulerunt eos, qui inuicti habebantur, Lacedaemonios, nulla post in pugna eis succubuerunt. Quippe consilio intelligebam me obtinere victoriam posse. Plut. de Non irascendo. Acacivs patriarcha Constantinopolitanus, animaduersa Imp. Leonis Macellae in eos à quibus offensus esset, crudelitate, eius???; ingenio exquisitè deprehe̅so, quòd id à solis laudantibus capi posset: operam dabat, vt omnia eius & dicta & facta miraretur. ltaq; saepe eius iracundiam facilè repressit: & multis, quibus princeps offenssus erat, saluti fuit, & perpetuo exilio damnatos in patriam reuocauit. Suidas. Popvlaritati consvlere. Monuit Alexandrum Philippvs pater, vt amicos sibi, quo ad liceret, regnante pararet alio, obsequijs & festiuitate illos demerendò. Plut. in Praeceptis polit. Ivstitiam religiosam prvdenter promovere. Videlicet Idololatriam, Superstitionem prohibendo, abolendo, confutando. Daniel propheta sub Cyro rege, cum LXX. Babylonijs sacerdotibus certauit, & Belum deum non esse ostendit. Nam cùm Belo quotidie siliginis artabas XII. oues XL. vini metretas sex proponerent: clauso inde & obfignato templo per occultum adytum sub ara noctu ingressi omnia cum suis liberis & vxoribus absumebant, & manè omnia à Belo absumta esse? dicebant. Daniel igitur diuini spiritus reuelatione technas daemonis eius???ue ministrorum cognitas, idololatriae causa profligandae detecturus, inscijs sacerdotibus, praesente rege, templi pauimentum cinere conspersit, atq; ita vestigia sacerdotum regi manè ostendit. Rex comprehensis sacerdotibus, sceleris conuíctos interfecit, & Beli delubrum euertit. Praeterea draconem aereum Babylonij colebant, qui edebat & bibebat, quem Cyrus à Daniele adorari postulabat. At Daniel offas ex pice, adipe & pilis, fimul coctis draconi deuorandas obiecit, & statim draco medius crepuit. Dan. 14.
|| [1687]
Athentenses fabulam de deorum iurgio cùm absurdam finxissent, absurditatem eam non mala correctione interpolauerunt. Siquidem diem secundum eximunt mensi Boëdromioni, quòd illo cum Minerua Neptuno controuersia intercessisset. Plut. de Piet. in fratres. Petilivs praetor vrbanus, cùm sub Ianiculo à terrae fossoribus arca lapidea inuenta esset, plena libris, qui aliqua ex parte, quae ad religionis contemtum spectabant, continebant: ex auctoritate senatus in conspectu populi cremauit, ne quicqua̅ asseruaretur, quo animi hominum à deorum cultu auocarentur. Liuius lib. 10. de Bello Macedonico, Plinius lib. 14. cap. 13. Lactantius lib. 1. Val. Max. lib. 1. cap. 1. Confirmando Pios. Archebivs sanctissimus vir, in quadam Nili insula inter solitarios & ipse solitariam vitam ducens, si quis eò accessisset, eiusdem propositi cupiditate accensus, ei suum ipse domicilium cum vtensilibus cedebat, ne qua cellulae construendae quaerendaeúe supellectilis difficultate victus abiret. Ac ne fortè illum, quod offerebatur, accipere pudor impediret, certum sibi ac deliberatum esse ad alia transmigrare loca mentiebatur. Et tantisper inde secedens, donec impensas compararet: reuersus alteram sibi cellam non paruo cum labore ponebat. Hac ille si mulatione vsus, officio fungebatur verae charitatis. Marulus lib. 4. cap. 4. Simeoni monacho ex Italiae partibus in Nili insulam sese conferenti, cùm nullam artem calleret praeter Latinarum literarum (quarum illic vsus nullus erat) scriptionem: à Qvodam seniorum prouisum est, ne ociosus esset. Finxit enim pijssimus simulator, habere se fratrem in Italica cohorte militantem, Latinis literis instructum: & à Simeone petijt, vti sibi apostoli Pauli codicem Latinè conscriberet fratri mittendum, quo ille legendo animi virtutibus proficere posset. Sub tali praetextu & ipsum ad scribe̅di exercitium excitauit, & quasi mercedis loco cuncta eius victui necessaria obtulit, veritus, ne vel propter rei inopiam, vel otij copiam, nouus homo illis in locis diutiùs perdurare nequiret. Marulus lib. 3. cap. 9. & lib. 4. cap. 4. ex Cassiano. Evgenia, Philippi consulis filia, Eugenius credita, etiam abbatis officio defungi Alexandriae meruit. In eadem vrbe Evphrosyna virgo sub Smaragdi nomine latens, monachi vitam duxit. Sic Marina Marinus, Theodora Theodorus, Pelagia Pelagius creditae, inter viros praestiterunt sanctitate, sexu occultato. Finxerunt ergo se esse, quod non era̅t, vt essent, quod esse debuerunt, nihil omittentes, quod ad perfectae religionis cultum pertineret. Marul. lib. 4. cap. 4. Conuertendo Ignorantes, Impios. Constantinvs Magnus, militum qui vetusti erroris tenaciores essent, arma crucis symbolo signauit, vt paulatim ad veri Dei agnitionem & cultum eos hac ratione deduceret. Eusebius in eius vita. Multi sancti Viri impudicitiae crimen & suspicionem falsam incurrerunt, dum meretrices conuertere student. Vide sub Tit. Impios religiosè complecti, exemplum Abrahami eremitae, Paphnvtii abbatis, Vitalis monachi. Serapion quidam, Aegyptius eremita, oppidum quoddam Infidelium ingressus, cùm publicè praedicantem de medio pellerent, paruo se precio vendidit, vt seruus estectus, dominum suum ex vinculis idololatriae solueret, arq; ad veram libertatem reduceret. Petrarcha libro 2. Dial. 7. de Remed. fortunae. Marul. lib. 3. cap. 2. Ingo, regulus Venedorum (qui ad fontes Draui & Saui habitant, Carinthij hodie dicti) multos ex suis satrapis hac ratione Christianos fecit, anno Salutis DCCXC. Conuiuium lautè instruxit, & vilem plebeculam simul cum equestris ordinis proceribus inuitauit, atq; prae foribus nobiles recumbere iussit, pane duntaxat cibario & caruncula rancida pauit, vinúmque fictilibus propinauit austerum. Sed agricolas suae mensae adhibitos, coena lauta pauit, & vinum poculis aureis & argenteis & gemmatis proposuit. Cùm nobiles id indignè ferrent, ac in sui contumeliam fieri stomacharentur: respondit, Se ideo rusticos ad mensam suam admisisse, quia essent sacro lauacro abluti: illos verò nobiles foris reliquisse, quòd sordibus ethnicis squalentes, hircum impietatis olerent, nauseámque sibi facerent. Castigati ea re nobiles, breui tempore, sub Vergilio & Annone Iuuaiuensibus episcopis, Christi fidem accepêre. Hinc honos inuéstiendi principis rusticis datus. Auentinus libro 3. Annalium Boiorum, & Sabellicus lib. 3. Enneadis 10. ex Aen. Sylu. cap. 20. Europae. Corrigendo, Puniendo, Excludendo, Terrendo Impios. Iehv, qui Iezabelem & Achabi regis Israëlitatum filios interfecit, vt ab Elia propheta dictum fuerat, totius exercitus multitudine congregata, dixit: Achabus quidem parùm Baali inseruijt, Iehu autem miltum illi seruiet. Nunc igitur omnes ad me vocate prophetas & sacerdotes Baalis, quia magnum sacrificium Baali faciam. Quisquis abfuerit, non viuet. Omnibus congregatis, & idoli aede completa, coràm edixit: Inquirite num quis Domini seruus intersit? nullo???; reperto, interfecit omnes, Baalem???; cremauit. Suidas Ioannes patriarcha Alexandrinus, populo post auditum Euangelium mox dilabi solito, ipse intermissa celebration, sequi egredientes coepit, dicens: Vbi oues, ibi & pastorem adesse oportet. Hoc modo Alexandrinis pudorem iniecit, vt nunquam postea priùs ab altari discederent, quàm sacerdos peracto sacrificio benedictionem daret. Marul. lib. 2. c. 1. Archebivs monachus, adolescentes qui deliquerant no̅ segregabat, sed eos qui profecerant. Dicebat enim, Adolescentem segregatum fieri contemtorem: eum verò qui profecerit, maturè sentire segregationis dolorem. Suidas. Anastasivs Pontifex statuit, ne peregrè venientes, praesertim trans mare, in clerum reciperentur, nisi quinque antistitum haberent chirograph. sic???ue Manichaeorum fraudi itum est obuiam, quorum haeresis latè ad meridiem inoleuerat. Ad orthodoxam enim fidem corrumpendam quoquo versum ex Aphrica mittebantur, qui religionis praetextu occultè suae impietatis venenum piorum animis infunderent. Sabellicus lib. 9. Euneadis 7. Magdervrgenses in electione noui episcopi, sanguinem Vdonis imipij episcopi à Deo ob libidines nefandas in templo Mauricij ad altare percussi, in pauimento ostendentes, episcopos nouos ad pietatem cohortantur. Fulgosus libro nono, capite duodecimo. Senatus Venetvs, episcopis aut inquisitoribus minimè permittit iudicium haereseos, sed adhibet semper locorum praefectos & iurisconsultos, qui testimonia cognoscant, & prouideant, ne quid improbè vel auarè committatur in suae ditionis homines. Legem hanc tulerunt anno MDXXI. quum in agro Brixiano quaesitores illi valde saeuirent in miseros homines, quasi veneficos, & cum Sathana commercium habentes Nu̅c autem, postquam longè late???; radices egit Lutheri doctrina, eandem legem seruant. Sabel. Supplem. lib. 29. Orestes caede matris pollutus, Athenas veniens, ad Lenaea Liberi partis sacrificia fuit admissus. Rex Pandion cùm choam vini dari singulis conuiuis iussisset, imperauit singulis, vt suum biberent, neque alij de suo cuipiam infunderent, ne ex eodem cratere biberet Orestes, è quo initiati: neq; rursus grauiter ferrer, quòd ipse solus seorsum ab alijs biberet. Atq; inde Choum solennitas manasse credita est. Natalis Comes lib. 9. cap. 2. Mythol. Ivstitiae profanae prvdenter consulere. In genere. Lycaon Pelasgi filius, rex Arcadum, patris instituta tuebatur, iustitiae studiosus. Qui cùm & populum suum arcere vellet ab iniurijs, aiebat Iouem subinde ad se accedere, homini peregrino similem, ad intuendos iustos & iniustos. Aliquando autem cùm deum suscepturus esset, se rem diuinam fecisse aiebat. Filij eius è diuersis nati mulieribus, explorare vole̅tes, Quínam sacrificio interessent, & veréne deum hospitio suscepisset? immolato puero, carnes eius cum victimae carnibus permiscuêre: quòd id futurum non esset, si verè deus interesset. Sed cùm diuinitùs, magnae te̅pestates & fulmina extitissent, aiunt, omnes pueri interfectores perijsse. Suidas. Lycvrgvs Spartanorum legislator, iam lata de nouis tabulis lege, aggressus etiam est ea, quae rerum mouentium sunt ex aequo diuidere: quo semel disparitatem & inaequalitatem sustolleret. Qui verò videbat, si eis extorquerentur apertè, aegrè laturos, monetam auream & argenteam antiquauit, solius ferri vsum sanciuit, definiuit???;, quatenus censendum ad huius valorem totum patrimonium foret. Ea re exterminata Lacedaemone omnis est iniustitia. Plut. in Apophthegmatibus. In Specie. Putà Fidem, Officium exigere, excitare. Absalomvs ab exilio reuocatus, biennio tamen integro in patris Dauidis conspectum venire non fuit ausus. Eius morae pertaesus, Ioabum (quo priùs intercessore apus patrem fuerat vsus) ad se vocandum curauit. At ille, quamuis saepè monitus, venire noluit. Absalmus seruis suis imperauit, vt vicinam Ioabi segetem incenderent. Ioabus properè ad Absalomum cucurrit, eius rei causam petens. Tum Absalomus: Et rectè sanè, qui inuitatus venire noluisti, nunc sponte tua accedis. Causam meam apud regem age, vt in illius conspectum venire audeam. Ioabus annuit, & pro eo apud regem intercessit. 2. Reg. 14. Aegyptio Bocchoridi homini saeuo ingenio, aspidem perhibent ab Iside, quo iudicaret iustè, immissam, caput???ue eius circumiectam supernè inumbrasse. Plutarch. de Immodica verecundia. Atheniensivm magistratus varijs modis conati sunt efficere, vt populus quàm maximè frequens ad concionem ven [1688] titaret. Obiectis enim repagulis quibusdam vias reliquas occludebant, quae non ducerent ad forum: tum merces tolleba̅t ex mercatu, ne quid hac gratia ibi cessaretur: denique funem pararant, rubro colore, quem [Greek words], id est, minium vocant Latini, nonnulli cinnabarim appellant, oblitum. Hoc duo ministri publici populum cingentes, agebant in concionem. Studebat quisque funiculum effugere, propterea quòd quisquis colore notatus appareret contagio funis, is multam péndere cogebatur. Vnde qui notam metuunt, eos eleganter dicemus [Greek words]. id est, Fugere funiculum miniatum. Erasm. ex Suid. & Aristoph. interprete. Cùm propter assiduas bellorum expeditiones Athenienses à rebus vrbanis distracti, vix foro assuescerent, & per infrequentiam comitia cogi nequirent (quippe cùm ex omni populo in quouis arduo negotio, vltra quinque millia non conuenirent) vt posthabitis negotij ad rempublicam accederent, & de publicis consultarent: singuli suffragatores numos aliquot accepêre, ex Callistrati instituto. Alexand. libro quarto, capite tertio. Ipsum perhibent Anaxagoram, aetate decrepita neglectum, occupato Pericle, iacuisse, atque obuoluto capite vitam finire inedia statuisse. Periclem, ea re ad se delata, perculsum, aduolasse confestim ad illum, & enixè orasse, lamentasse???ue non illum, sed seipsum, qui talem in Rep. gerenda consiliarium amitteret. Ibi Anaxagoram aperto capite ei dixisse. Etiam ij quibus lucerna Pericle opus est, infundunt oleum. Plutarchus in Pericle. Rodolfvs Habspurgensis, cùm à principibus in regem Rom. eligeretur, Basileam obsidebat, Stelliferoru̅ factionem à Psittacis episcopo adhaerentibus pulsam, in integrum restituturus. Per Noribergensem Burgrauium accersitus, & Aquisgranum ductus, coronatur, & duas filias nubiles duobus Electoribus in vxores collocat. Sed cùm iuramentum à principibus exigeret, quidam absentiam quorundam causati, recusarunt. Tum arrepto crucis signo dixisse fertur: Ecce signum, in quo saluatus est mu̅dus, hoc sceptri loco vtemur. Moti hac re principes, crucem exosculati, fi delitatis iuramentum praestiterunt: auxilia contra rebelles, & qui Imperij loca violenter sibi vsurparent, promittentes. Cuspinianus. Antonivs Leoninus Genuensis ciuis, graui valetudine iam senex laborans, vt seruorum & famularum fidem erga se acueret, si vim morbi euasisset, omnes liberos fore pronunciauit: si aliter contigisset, omnes eodem seruitutis iugo obnoxios esse voluit. Fulgosus lib. 7. cap. 8. Pater quidam locuples filias honestissimè elocarat. Persuadent illae misero seni, vti viuus ijs opibus sibi liberos deuinciat, quas mortem ipsius auidè expectantes post obitum haereditate consecuturae essent: id vnum sanctè pollicitae, de alimentis se patri prospecturas. Et primo quidem anno benignè & liberaliter ab illis tractatus est. Verùm cùm praeter spem ipsarum diutiùs viueret, senis pertaesae, pietatis & pactorum immemores, duriùs illum tractare coeperunt. Ille imprudentiam suam astu emendare volens, cistam saxis & arena plenam cubiculo suo clàm inferri curat, eam???ue nocte aperiens, numum aureum vnum aut alterum, quos solos ex tantis diuitijs reliquum habebat, repetitis casibus mensae incidentes continua supputatione, voce submissa, sic tamen vt à genero facilè audiri posset, ad immensam pecuniae summa̅ produxit, & tandem capsam firmissimè clausit. Filiae manè causam nocturni strepitus, conscijs maritis, auidè exquirunt. Et pater, remotis arbitris, Thesauri mei rationes mecum inire coepi, filiae, vt quàm quaeq; vestrûm de me optimè merita fuerit, tam quoque post obitum meum, cùm viuo me aequales haereditate fueritis, digna feratis pramia. Ea spe lactatae, aemulatione mutua, omni officiorum genere patrem prosequi coepêre. Eo mortuo, aperta cista, plenam saxis & arena reperêre, cum ligneo fuste, cui lingua Britannica haec insculpta erant: Quod pietas non potuit, ext orsit auaritia. Nolite, ô Patres, committere, vt dum indulgentia vestra auaritiae liberorum satisfacere cupitis, impietatis maioris occasionem detis. Exemplo meo prudentiores redditi valete: stulti fustuario poenas luite. Io. Paulus in Iocoserijs. Ludentem dicere vera nil prohibet. Fidem, Officium declarando, obseruando. Menelavm cecinit Homerus ad epulum, quod optimatibus praebebat Agamemnon, vltrò accessisse: Namq; premi mentem fraternam angore sciebat. nec passus est inscitiam eius in propatulum venire, neque perstrinxit eum non veniendo: quomodo queruli & morosi amicorum huiusmodi erroribus atque amentijs imminent: qui quò materiam habeant expostulandi, negligi se quàm honorari malunt. Plut. lib. 7. Quaest. conuiual. 5. Erat in Oaxo oppido insulae Cretae negotiator quidam Theraeus, nomine Themison: hunc in familiaritatem acceptum Etearchus rex adiurat, vt quam rem oraretur, in ea se ministrum praeberet (Erat autem Etearcho regi filia Phronime, cui nouerca mendacijs infidias struebat) Vbi hominem iureiurando adegit, adductam ei tradidit filiam suam, iubens, vt eam abductam, in mari demergeret. Themison ancipiti animo inter nefas operis, & hospitij perfidiam, ita sibi faciendum putauit. Accepta puella mare ingressus, cùm in alto fuit, vt iureiurando Etearchi satisfaceret, reuinctam funibus puellam demisit in pelagus: eadem???ue retracta, Theram peruenit. Ibi Polymnestus, vir inter Theraeos spectatus, in concubinatum Phronimam accepit, ex ea???ue liberos progenuit. Herod. libro quarto. Sunt qui scribant, Xerxem, cùm rursus in Graeciam copias traijcere cuperet, multis orasse atq; adduxisse Themistoclem, qui ad se confugerat, vti secum ad id bellum proficisceretur: nec renuisse regis iussa Themistoclem, sed eo pacto annuisse, rege iureiurando adacto, quòd in Graecos absq; Themistocle non duceret copias: mox???ue iuramento prolato, taurum sacrificantis more iugulasse, atque illicò poculum taurino sanguine plenum hausisse, confestim???; expirasse. Ita ea arte Xerxem à profectione instituta reuocatum iurisiurandi religione, eo mortis genere Themistoclem honestissimè prudentissi méque sese incumbenti ignominae subduxisse, ac sidem in rebus Graecis integerrimè à se ministratis suam ostendisse constantissimam. Diodorus lib. 11. Aeneas Syluius Senensis episcopus, contra ciuium studia à Nicolao V. pontifice creatus, suspectus ijs fuit, ne vrbem Friderico III. Imp. proderet, cuius nomine legatum agebat apud vrbes Italiae. Auxit inuidiam mortuus collega Pfullendorfius, & in aede Virginis matris loco celebri sepultus. quam rem argumentum esse iam recepti imperij querebantur, homine externo, veluti prodita libertate in ciuium Senensium sepulcra illato. Itaque vitandae suspicionis causa vrbe excessit, & vix tandem pietatem suam patriae comprobauit. Io. Ant. Campanus in eius vita. Alphonsus Aragonius rex, cùm Viracam Alphonsi VI. Castulonensis regis filiam vxorem duxisset, cum ea, quòd parum pudicè viueret, diuortium fecit. At eam Castulonensis regni, per patris mortem, haereditas obuenerat, & communi nomine cum viro possederat. Caeterùm, cùm dimissa in paternum regnum se recepisset, praefectos munitorum locorum, qui Castulonensi regno fidem obstristam habebant, sibi soli, tanquam patris haeredi, in posterum parére voluit. Petrvs Aleres, comes Castulonensis, qui Aragonio Alphonso multò antè fidem dederat, rationem iniuit, qua vtrique fidem datam seruaret. Loca enim munita, & alia quae in manu sua habebat, Viracae dedit, cùm iurè ei, quae patris erat haeres, deberentur. Vt verò Aragonio quoq; Alphonso pro fide, quam ei dederat, satisfaceret: insigni Comitum veste amictus, manè ad eum profectus est, cùm omnis purpuratorum numerus adesset: & reste in collum accepta, regi dixit: Loca omnia, quae fidei meae credita erant, quia in Castulonensi regno posita, reginae Viracae, vtpote quae mihi domina est, haereditario iure debebantur, ab ea iussus tradidi. Verùm, vt nosti, cùm eam duxisti vxorem, tibi quoq; fidem pro eis locis sacramento obstrinxi. Iraq; pro ea tibi fide corpus meum manus???; illas, quae iurauerunt, prasens assigno, vt pro aequitate ac iustitia tua de me statuas. Quam rem cùm rex omnes???ue qui astabant non sine ingenti admiratione audiuissent, Petrus iuramento solutus est: quoniam eum omnes, pro vtriusq; fidei nexu, satisfecisse iudicarunt. Fulg. lib. 6. cap. 6. Iniustam distributionem fugiendo. Epaminondas, cùm Pelopidae abnuisset oranti, vt custodia cauponem leuaret, eum???; paulò pòst amicae precibus condonasset: Huiusmodi, inquit, beneficia, Pelopida, scortis, non ducibus conuenit, vt praestentur. Plut. in Praecep. polit. Petebat sibi amicum vrbis praefectum constitui Aspar ab Imperatole. Imperator Leo Magnus cùm se id facturum annuisset inuitus, noctu quendam senatorem celeriter ad se venire iussit, eum???ue praefectum vrbis constituit. Aspar, cui hoc praeter spem suam accidisset, veste apprehenso Leoni ait: Imperator, tali purpura amictum non decet mentiri. Respondit Imperator: Imperatorem quoque decet nemini cedere, aut subditum esse, maximè fi id cum reip. incommodo fiat. Cedrenus. Carolvs IV. corona imperij Romae suscepta, sciens Romanos petituros, vt quasdam vetustas consuetudines confirmaret, quas in praeiudicium Romani Imperij & Ecclesiae dare nec posset nec vellet: simulauit aliquandiu se illic mansurum. At venandi specie vrbe egressus, iussit paulatim copias consectari: & sic Romanorum manibus elapsus est, an. Sal. mccclvi. Cranzius lib. 8. Vandaliae, cap. 35. Anno 1505. propterea quòd saepe fiebat, vt qui impetrare magnam aut difficilem rem aliquam à magistratibus Venetis cuperent, regum & Pontificum legatis vterentur, qui eos principi Patribus???ue commendarent, interdum etiam ipsorum regum principum???ue ciuitatum ad vrbem venientium patrocinio nitebantur, quorum auctoritati Patres propè negare nihil poterant: Senatusconsultum factum est, Cui quid à Pa [1689] tribus impetrare sit necesse, is neque virum principem, neque legatum adhibeat, cuius commendatione apud eos niti possit, poena pro genere hominum ijs, qui Senatusconsultum neglexissent, constituta. Bembus lib. 7. historiae Venetae. Perfidiam prohibendo, euitando. Artaxerxes Longimanus Satibarzanem cubicularium, qui petebat quid ab eo, quod dare iurè non poterat, vt odoratus est tribus millibus Daricorum redemtum id facere: prae cepit quaestori, vt ter mille Daricos adferret, largiens???ue eos illi: Cape, inquit, Satibarzane. hos enim cùm dedi, nihilo ero pauperior: illud si fecissem, iniustior essem. Plutarchus in Apophthegmatibus. Persaevs, qui argentum cuidam familiari suo dabat foenori, in foro cautionem perscripsit, memor nimirum dicti Hesiodi, qui ait: [Greek words] Nec fratri contemne iocans apponere testem. Is cùm stupefactus diceret: Itáne Persaee ex lege ([Greek words]) Sanè, inquit, vt ([Greek words]) cum bona gratia recipiam, nec exigam lege. Plutarch. de Nimia verecun. Dionysivs maior peregrino cuipiam, qui monstraturum ei se & docturum profitebatur, quemadmodum praesentire insidiatores valeret, iussit expromere. Vt ille ad eum accessit ac dixit, Dona mihi talentum, quo audisse videare insidiatorum indicia: dedit, audisse simulans, miratus???ue est hominis commentum. Plut. in Regum apoph. Demta toga, candidatos in campum prodire, à Rom. constitutum ferunt, ne per occultos sinus pecunijs absconsis, largitione & ambitu suffragia mercarentur: aut saltem, vt cicatrices & vulnera, quae pro patria, pro???; ciuibus pugnando passi essent, conspicua forent. Alex. lib. 4. c. 3. Ivstinianvs Magnus Imp. legum Rom. corrector, de episcopis, dispensatoribus, pupillorum alumnis, & peregrinorum hospitibus sanxit, ne ius ligandi aut haeredibus tradendi haberent, praeter haec, quae in suis facultatibus habuerant, antequam officio isti praeficerentur. Qua hora officium inijssent, ab ea non liceret legare quae lucrati essent, sed ea omnia sacrae aedi haereditario obtingerent. Cedrenus. Nicolavs III. Pp. quoniam vbique terrarum magna in magistratibus corruptela erat, constituit, ne magistratus ipsi vllo in loco magis quàm annui crearentur: eos si quispiam retinere vlteriùs ausus fuisset, anathematis poena notabatur, à qua nisi à pontifice absolui non posset. Platina. Legati Venetorvm ad Pp. sacerdotia suscipere legibus patrijs prohibentur. Ideo???ue Hermolaus Barbarus, cùm etiam coactus ab Innocentio Pp. Patriarchatum Aquileien sem suscepisset in sua legatione, magistratu remotus est à Senatu. Bembus lib. 1. Ven. hist. Correctionem iustam exercendo in facinorosos, iniustos & improbos. Prudentia in vlciscendo huius est loci, quatenus Iustitiam habet coniunctam. Ex Tit. Iudicum prudentum, eorum exempla huc referantur, qui prudenter condemnant improbos, fol. 1909. In specie suprà respestu Subiecti actum est de Furibus, de Latronibus, de Seditiosis circumueniendis, fol. 1670. Achilles, Agamemnone Chryseida reddere nolente, commotus rei indignatione, simul pernicie defessi exercitus anxius, defunctorum corpora miserandum in modum confecta, vndique in conuentu ante ora omnium proijci fecit. Quo spectaculo adeò commoti reges gentes???ue omnes, vti aduersus Agamemnonem pergerent, duce atque auctore Achille, vt vel nolens reddere cogerentur. Dictys lib. 2. Alcibiades & Nicias, quorum in ciuitate summae opes erant, discessera̅t in partes. Vbi populum iam in suffragia iturum, & alterum eorum constaret, auctore Hyperbolo rhetore exterminaturu̅: collocuti inter se vtramque coniunxerunt factionem, struxerunt???; vt Hyperbolus in exilium dece̅nale exigeretur. Inde populus ostracismum conspurcatum & ludibrio habitum aegrè ferens (nam potentibus tantum & claris viris irrogabatur, cùm Hyperbolus & improbus & obscurus esset) semel abrogauit eum & antiquauit. Plut. in Aristide. Agesilavs, cùm aduersus rempublicam Lacedaemoniorum conspirationem ortam noctu comperisset, leges Lycurgi continuò abrogauit, quae de indemnatis supplicium sumi vetabant. Comprehensis autem & interfectis sontibus, easdem euestigiò restituit: atque vtrunque simul prouidit, ne salutaris animaduersio vel iniusta esset, vel iure impediretur. Itaque vt semper esse possent, aliquando non fuerunt. Val. lib. 7. cap. 2. & Plutarchus. Apud Lacedaemonios est eiusmodi lex: Si quis adolescens peccasset, concedebant aut morum simplicitati, aut aetati iuuenili: amatorem verò eius poenas luere cogebant, volentes arbitros eos & inspectores esse omnium quae isti facerent. Aelianus lib. 3. Var. hist. & Plut. in Lycurgo. M. Manlius Capitolinus tyrannidem affectabat, obaeratos aduersus foeneratores defendendo. Dictator Q. Capitolinus ob hanc causam dictus, in vincula cùm duci Manlium imperasset: plebs, quod fieri nisi in grauibus calamitatibus & publicis no̅ solet, vestem mutauit. Ita senatus timore dimitti iussit Manlium. Ille ob id nihilo factus melior, insolentiùs factionibus ciuitatem implet. Camillo rursus creato tribuno militum, cùm esset Manlio dies dicta, accusatores impediebat magnoperè loci conspectus. Nam locus, vnde nocte reiecerat Manlius Gallos, erat ex Capitolio in foro conspicuus, mouebat???; praesentes, cùm eò manus tenderet, & lacrymabundus illius decoris renouaret memoriam. Vnde perplexi iudices diem saepiùs diffuderunt, qui neque liberare eum poterant, neque lege agere valebant. Camillus extra portam in Petelinum lucum, vnde conspectus non esset in Capitolium, iudicium traduxit. Ibi accusator crimen intendit, iudices???; facinoribus eius ob oculos positis, dignas praesentibus sceleribus poenas ei irrogarunt. Plut. in Camillo. Avgvstvs iam rerum potitus, cùm accepisset à Cassio Seuero, veneficij reum factum esse Nonium Asprenatem, amicissimum suum: veritus, si pro Nonio in iudicio comparuisset, ne ipsius praesentia iustitiae officeret: & si comparere abstinuisset, ne praeiudicium amico faceret, tanquam de eo malè sentiret: Senatum consuluit, Quídnam sequi eum oporteret? Multorum igitur suasu ad iudicium profectus est: vbi neque pro Asprenate, neque in Cassium aliquid locutus, eam rationem tenuit, vt neque amicitiae deesset, neque iustitiam violasse putaretur. Sab. lib. 4. c. 4. ex Suetonio. Italicae vrbes, quae cum Alexandro III. Pp. contra Fridericum I. Imp. senserant, pace demùm facta, ius consulum eligendorum obtinuerant. Ardebat in plerisque consularis inter suos potestatis cupiditas, ita vt eius adipiscendae causa perniciosos ciere tumultus non vererentur. Ea verò vulgò à priuatis, & maximè potentibus ita contemnebatur, vt caedes, latrocinia, ac grauissima quaeque flagitia impunè se patrare posse confiderent. Cuius coërcendi mali causa praetorem peregrinum pleraeque asciscere, ei???ue summum in se imperium co̅mittere perrexerunt. ea???ue vna via inuenta est ad eos puniendos, qui aduersus rempublicam aut per libidinem, aut per scelus, aut per seditionem aliquid commisissent. Sigonius lib. 15. regni Ital. Sic Mediolanenses cùm ciuilibus discordijs patritiorum plebeiorum???; tumultuarentur, peregrini praetoris eligendi morem introduxêre, qui nulla cognationis aut factionis contagio labefactatus, sincerius ius diceret. Arlunus hist. Mediolanensis sectione 1. Carolus Philippi Hispaniarum regis F. Caroli V. Imp. nepos, puerili contentione amitae reginae colaphum impegerat, quod illius fauore & gratia lis contra quendam, suo nitentem patrocinio data fuisset. Cùm petulantia ista virgis co ërcenda videretur, ferocem puerum astu circumueniunt. Dispensator crebris suspirijs ingentem simulat dolorem, eum???; vix multis minis precibus???; adductus Carolo reuelat, patrem iniuria amitae illata commotum, morti ipsum adiudicasse. Perturbatus eo nuncio puer, intercessionem pro se fieri rogat. Simulato officio, id à se impetratum dispensator refert, Manus iacturam pro vitae vsura. At quomodo rex, respondit puer, si mancus? Quid si manus iacturam virgis redimamus? subintulit ille. Approbante Carolo, principu̅ & episcoporum longa caterua stipatus, vt fidem eius rei puero faceret, rege̅ se adire fingit, & multa demùm contentione, pollicitatione, precibus, hanc se gratiam obtinuisse professus est. Ergo cardinalis cuiusdam virgis subiectus puer, metu mortis, eam animaduersionem moderatè tulit, quàm alioqui morte ipsa praeuenturus videbatur. Hugonis Blotij I. C. acroama. Correctionem iniustam, nimiam, damnosam, vitando. Post martem Leuctricum notatis ex lege omnibus, qui ex acie fugerant, infamia, vrbem cùm cernerent Ephori viris desolatam, notam in animo habebant antiquare, ac legislatorem creauerunt Agesilaum. Qui progressus in concionem, leges sanxit ex postero die fixas esse. Plut. in Apophthegm. In Catilinae coniuratione, quia L. Vectius eques ex proposita impunitate liberiùs omnia diceret, ne innocentes pro noxijs, nimio???; plures in tabella deinceps nominaret: censitum est, vt quos in posterum deferre vellet, hos palàm in Senatv nuncuparet, eorum???; nomina publicè ab eo edere̅tur: ne dum alij iusto metu, alij conscientia, alij falsa suspicione ob tacitum in dicium de vita sua laborant, ex desperatione tumultus, occasio noua nasceretur. Is Vectius, cùm etiam postea apud Nonium Nigrum Quaestorem, Iulium Caesarem Praetorem nominasset per calumniam, inductus à Catulo & Pisone, qui graues cum Caesare inimicitias exercebant: pignoribus captis & direpta supellectile malè multatus est, atque in carcerem coniectus: item & Nonius Quaestor, quod compellari apud se maiorem potestatem passus esset. P. Aerodius ex Dione lib. 37.
|| [1690]
PRVDENTIA EXTRA BELLVM, IN HABITIBVS Mechanicis fovendis, promovendis, exercendis. Mechanicos prudentes libro primo proposuimus, respectu habito Personae, in quam prudentia cadit, fol. 1637. At hîc Habitum mechanicum consideramus, quem prudentia dirigit. Ex loco proinde Mechanicorum habituum ea afferri exempla poterunt, in quitus actiuus intelligentiae habitus habituifamulatur factiuo, fol 3624. & seqq. Myson Chenaeus, vnus è septem, vt quidam volunt, vir bonus & bonus agricola, cùm hyeme ventilabrum pararet, tempore minimè opportuno cerealium seminum euentationi: causam rogatus, [Greek words], respondit, [Greek words]: Paratos enim facere oportet, non facientes parare. Plut. & Laërtius. PRVDENTIA EXTRA BELLVM, CIRCA PERTVR-BATIONES ANIMI VERSANS. Huius sunt loci Amorem prvdenter conciliare. Vide infrà, Prudentiam in Amicitia, fol. 1722. & seqq. Animosos prvdenter reddere. Lacedaemonii, posteaquam moderatè biberunt in conuiuijs publicis, discedunt absque taeda: non enim fas est illis ad lumen in cedere, nec hac via, nec illa, quò consuescant in tenebris noctu???ue confidenter & intrepidè ire. Id enim interdum in bellis vsuuenit, vt necesse sit. Plut. in Laconicis, & Lycurgo. Cùm Alcibiades adolescens admodum angeretur, & veheme̅ter timeret in populi concionem prodire, Socrates confidentiorem eum reddere & excitare volens: An' non, inquit, sutorem illum (adiecto nomine) nihili pendis? Annuente Alcibiade, rursum excipiens Socrates: Quid, inquit, ánnon etiam illum praeconem, aut etiam coriarium illum? Fatente Alcibiade: Númne igitur concio, inquit, ex alijs quàm huiusmodi constat? Quòd si ergo singuli contemnendi tibi sunt, etiam quando vna sunt congregati. Aelianus de Var. hist. lib. 2. Hilaritatem refraenare, cohibere. Aegyptii in conuiuijs modulationem adhibent, quam Linum vocant, vt & Graeci. Linu̅m autem Maneron fuisse aiunt, filium vnicum primi ipsorum regis, qui cùm immatura morte decessisset, his lamentis ab Aegyptijs decoratus fuit. Et haec cantilena prima sola???; apud ipsos instituta fuit, ad lasciuientes temeto animos in officio retinendos. Herod. lib. 2. Apud Eosdem in conuiuijs locupletioribus, vbi à coena discessum est, circumfert aliquis in loculo mortuum è ligno factum, sed pictura & opere verum cadauer maximè imitantem, longitudine cubitali omnino, aut bicubitali, ostendens???ue singulis conuiuarum, ait: In hunc intuens, pota, & oblectare, talis post mortem futurus. Idem. Poenitentiam prvdenter Praecauere. Chilon Lacedaemonius dicebat, Non committendum vt lingua praecurreret animum. ad monens, priùs cogitandum quid loquaris, quàm lingua prorumpat in verba. Nescit enim vox missa reuerti. Cogitatio prior potest corrigi posteriore: vox non item. Laërtius. Introducere. Iosephvs apud Pharaonem in Aegypto primo loco habitus, fratres, à quibus venditus fuerat, eò venientes, vt frumenta emerent, se non agnoscere fingit: obiecto???; quòd exploratores essent, in carcerem detrudit: deinde de carcere eductis iurat per salutem Pharaonis, non abituros inde, nisi minimum fratrum Beniamin, quem domi cum patre relictum dixerant, adducerent: quasi hoc experimento deprehensurus, vtrum terram exploratum venissent, an parandae annonae gratia à patre missi: & tamen omnes mox abire permisit, praeter vnum, quem pro obside tenuit secum. Postremò reuersos vnà cum Beniamin, scypho argenteo in sacco eius clàm indito, furti insimulauit. Quaeritur, an illi tunc licuerit hit ex industria confictis circumuentionibus vti? Et videtur licuisse, cùm eò spectarit, vt poenitentiam eliceret, per quam ipsi saluarentur, qui in fratrem peccauerant. Vnde toties vexati dicunt: Meritò haec patimur, quia peccauimus in fratrem nostrum. haud ita doluissent, si se ille repentè prodidisset. Qui postquam eos animo angi vidit, palàm facit se, iniuriam omnem remittit, singulos exosculatur, & vt cum patre tota???ue familia ad se in Aegyptum transmigrare maturent, persuadet. Eos, cùm aduenissent, aluit, possessione terrae optimae donauit, bonis multis affecit. Euacuata est igitur mendacij culpa, finis merito, dum per illam Ioseph eis plurimùm prodesse nititur, à quibus grauissimè offensus fuerat. Marulus lib. 4. cap. 4. Svspicionem prvdenter Diluere. Henricus IV. Imp. equiti aurato suggessit, vt vxorem suam de stupro sollicitaret, diuortij occasionem quaerens. Annuit ille, proposita non modò impunitatis, sed etiam praemiorum spe. Regina olfaciens dolum, iussit nocte intempesta ad cubiculum venire equitem. Dicto tempore adest simulato habitu Imperator. Quo clàm intromisso, ostium repentè obseratur ancillae???; adulterum, vt putabant, pugnis, sedilibus, & quibuscunque dabatur instrumentis percutiunt. Tandem exclamat ille, se Caesarem esse. Verùm surdis canit fabulam: imò sceleratum & impurum vocitat regina, verberibus???; multatum extrudit foras, sic vt per sex hebdomadas lecto decumbere cogeretur, causa morbi dissimulata. Ex Chronico Magdeburgensi recitant Seculares Hist. Ecclesiasticae scriptores, fabulam potiùs quàm historiam. Iram prvdenter Praecauere, Auertere. Priamo Achilles, qui non esset placabilis nec mansuetus, vt silentium teneret, neque irritaret se, praecepit hisce verbis: Iritare sex noli me (reddere corpus Hectoreum statui tibi, sic est ab Ioue iussum) Ne te etiam castris expellam, veneris etsi Supplex: sed mandata Iouis mihi sunt veneranda. Atque Hectorem lotum obuelatum???; rhedae imponit, antequàm laceratus contumeliosè aspiceretur à parente: Ne natum hic cernens animo non comprimat iram Tristi, atque Aeacides grauiter commotus cundem De medio tollat, Iouis & praecepta resoluat. Plut. de Audiendis poëtis. Vlysses Odyss. ???. cùm videret Telemachum F. iracundum, & aegrè ferentem ignominias, quibus proci sese afficiebant: veritus, ne vindictae cupiditate tumultum aliquem excitaret, & incautus Vlyssem procis proderet, eum multò antè instruit, & iracundiam illius refraenat, inquiens: [Greek words] Cotys Thracum rex, cùm natura esset in iram praeceps, & acerbus titubantium in ministerijs vindex: hospes autem quidam ei aliquando vasa apportasset figulina fragilia, & subtilia, quae scitè & affabrè caelata & tornata erant: hospitem quidem est muneribus prosecutus, sed vasa confregit cuncta: Ne quid, inquit, in eos, qui ea frangent, consulam acerbiús. Plut. in Apophthegmatibus. Satyri Samij aures Amici eius cera obstruxerunt in causa agenda, ne omnia per iracundiam confunderet, auditis aduersariorum conuitijs. Aristoteles, & Plut. de Non irascendo. Avgvstvs Imp. Vedij Pollionis vasa omnia murrhina & crystallina, ob nimiam eius in seruos crudelitatem, ne occasionem haberet irae, confregit. Suetonius. Mitigare, Sedare. Non temerè intulit infortuniorum suorum Phoenix mentionem, quòd parentem suum interimere sit aggressus, caeterum statim poenituerit: Percussor patris ne dicerer inter Achiuos. Quo non castigare videretur Achillem, quasi bili ipse non opportunus & planè insons. Penetrant enim ea modestè, cedunt???; illi magis ijs, quos paribus contactos morbis esse, neque ipsos apparet fastidire. Plut. de Discer. adul. Socrates, quoties commoueri aduertebat se in amicum asperiùs, veluti rupem obijciens marino fluctui, remittebat [1691] vocem, arridebat vultu, & intuitu vtebatur leni: ita???ue vergendo alteram in partem, atque in contrarium animi motum se torquendo, stantem & infractum se conseruabat. Plutar. de Non irascendo. Aristoteles Alexa̅drum excandescentem placare volens, haec ad eum scripsit: Excandescentia & ira non in pares, sed in meliores existere solet: tibi verò nemo par est. Aelianus de Var. hist. lib. 12. Polemon, lacerante conuitijs eum quodam, qui gemmarum erat studiosus, & in sigilla preciosa permotus: respondit quidem nihil, sed in vnum sigillum intentus erat & oculos defigebat. Eo iste delectatus: Noli ita, inquit, Polemon, sed id ad solem specta, ac longè tibi praestantius videbitur. Plutar. de Non irascendo. Hippocratidas, ad epistolam satrapae Cariae, qua scripserat ciuem Lacedaemonium quibusdam insidias ipsi struentibus eas silentio texisse, adiecerat???ue, quemadmodum de eo statueret: rescripsit, Si magno beneficio eum affecisti, trucida hominem: si minus, exige prouincia ignauum ad virtutem. Plut. in Apophthegmatibus. Athenodorvs philosophus in postremo congressu cum Augusto, loco xenij eum monuit, vt iratus nil priùs faceret, quàm vigintiquatuor Graecorum literas recitasset. Caelius Rhodiginus lib. 23. cap. 21. Valentinianvs II. Imp. puer etiamnum, Veronae ad Flauium praefectum Illyrici atque Italiae de iussis exequendis in hunc modum scripsit: Si vindicari in aliquot seueriùs contra nostram consuetudinem pro causae intuitu iusserimus, nolumus statim eos aut subire poenam, aut excipere sente̅tiam, sed per dies XXX. super statu eorum sors aut fortuna suspensa sit. Reos sanè excipiat vinciat???ue custodia, & excubijs solertibus vigilantes obseruet. Hoc, credo, ille matris Iustinae impulsu edixit, verentis, ne quid praecipitanter aetatis vitio in caput reorum decerneret. Sigonius lib. 8. Imp. occid. Frotho, Danorum rex, Ericvm disertum iactu sicae traijcere meditabatur. Conscia fraternae mentis Gunuara, sponsum periculi praemonitura: Neminem, inquit, sapientem fore, qui sui prouisor non sit. Quo dicto Ericus propulsandae fraudis admonitus, suggestam sibi cautelam argutus excepit. Continuò nanque exiliens, Triumphalem, ait, fore gloriam, sapientis dolum suimet vltorem existere. Quem quum rex repentino cultri iactu declinantem occupare non posset, aduerso parieti errabundum incidit ferrum. Tunc sic Ericus: Porrigenda sunt amicis munera, non iactanda: probabile fecisses donum, si comitem ferro vaginam dedisses. Quam rex continuò cingulo detractam petenti tradidit. Ita alienae simulationis industria delinitus, emissum malignè telum, benignè possidendum concessit. Saxo lib. 5. Abolere. Vide Tit. Prudentiae in Reconciliandis inimicis, fol. 1725. Evclides, cùm frater ei ex iurgio diceret: Dispeream, nisi te malè multem: Ego verò dispeream, inquit, nisi te reconciliem. Ita pudore iniecto eum repressit & immutauit confestim. Plutarch. de Non irascendo. Florentini, Pisani belli tempore à Graecis equitibus malè habiti, edictum proposuerunt, ne quis ex eis captiuus duceretur, sed captus interficeretur. Veneti edici contrà iussêre, idem sui milites facerent, neque vlli omnino ex hostium numero parcerent, sed omnes peraequè interficerent. Florentini, edicto rescisso, ad morem belli pristinum redierunt. Bembus libro 4. Venetae hist. Misericordiam prvdenter excitare. Theodosius Imp. ad mensas habebat pueros musicos. Qui cùm à Flaviano episcopo Antiocheno instructi, carmina quaedam luctuosa, & ad commiserationem mouendam idonea, quibus in supplicationibus Antiocheni vtebantur, cecinissent: ita fuit eis Imperator commotus, vt, cùm phialam manibus teneret, lacrymis abstinere non potuerit. Ea???; ratione vrbi, cui grauissimè ob negatum tributum & per seditionem deiectam vxoris Placillae statuam succensebat, reconciliatus est. Nicephorus lib. 12. cap. 43. Venceslavs IV. Boëmorum rex, in puniendis delictis sacro hoc carmine seipsum retinere solebat: Quum iratus fueris, misericordiae recordaberis. Dubrauius lib. 18. Lvctvm, moerorem prvdenter Declinare Praecauere. Persae editum infantem, ante septennium in conspectu̅ parentum non adducunt. Alij, nisi post pubertatem filios à parentibus conspici non sinunt: qui mos apud Hedvos, plurimas???; Gallorum & Germanorum gentes frequens fuisse traditur: scilicet, vt si quid grauius accidisset, aut si qua calamitas & aduersi casus puero euenturi forent, illos pare̅tes, qui ipsorum conspectu tamdiu caruerant, faciliùs ferrent. Valer. Max. lib. 2. c. 1. Strabo lib. 15. in fine. Herodotus. Mitigare. Ioabvs, polemarchus Dauidis regis, cùm caeso Absalomo mirum in modum rex lugeret, ei interminatus est, nisi in publicum prodiret, se auctore omnes ante noctem ab eo defecturos. Ea voce territus Dauid, in porta consedit, & gratulantes sibi de victoria Israëlitas admisit 2. Reg. 19. Lycii, cùm luctus ijs incidit, muliebrem vestem in duunt, vt deformitate cultus commoniti, maturiùs stultum proijcere moerorem velint. Val. Max. lib. 2. c. 1. & Plut. in Orat. consol. Philosophorum Qvidam ad reginam Arsinoën ingressus, quae filium lugebat, huiuscemodi oratione vsus dicitur: Quo tempore dilargiebatur daemonibus Iupiter honores, absentem fuisse Luctum. Illis iam distributis, venisse eum seró. Iouem itaque, cùm peteret, vt etiam sibi honorem haberet, fluctuantem animo, quòd omnes iam effudisset in alios, hunc ei impertisse, qui in defunctorum funere fit, lacrymas & aegritudines animi. Sicut igitur caeteri dij, à quibus coluntur, hos diligunt: item Luctus, si eum contemseris, mulier, non adibit te. Si verò colatur à te, accuratè delatis sibi honoribus moeroribus & lamentationibus: diliget, semper???ue aliquid tibi suppeditabit eiuscemodi, quo abs te assiduè colatur. Plut. idem. Solon cùm ex amicis quendam grauiter moerentem videret, in arcem perduxit, hortatus???; est, vt per omnes subiectorum aedificiorum partes oculos circunferret: &, Cogita nu̅c tecum (inquit) quàm multi luctus sub his tectis & olim fuerint, hodie???ue versentur, insequentibus???; seculis sint habitaturi: ac mitte mortalium incommoda tanquam propria deflere. Qua consolatione demonstrauit, vrbes esse humanarum cladium consepta miseranda. Val. Max. lib. 7. c. 2. Ita quoque Ser. Sulpitius lib. 4. Epist. 5. consolatur Ciceronem de obitu Tulliolae, exemplo interitus clarissimarum vrbium. Invidiam prvdenter Declinare, Auertere. Python Aenius, qui interfecto Cotye Athenas venit, cùm certarent praeconijs eius ad populum co̅cionatores: postquam sensit inuidere sibi aliquos atque offendi, in concionem progressus ita fatus est: Deus aliquis, Athenienses, haec patrauit, nos manus commodauimus. Plut. de Sui laude. Epaminondas, deridente aliquando eum Meneclida, quòd maiores quàm Agamemnon animos gereret: Nempe propter vos, inquit, Thebani: quibuscum solis, Lacedaemoniorum imperium vno die dissolui. Idem. Evmenes Cardianus ab Antigono obsessus, liberatus est ab illis, qui in Macedonia Antigoni incrementum metuebant, & Olympiade orante accersitus, vt paruum filium Alexandri susciperet educeret???; insidijs petitum: Polyperchonte autem & Philippo rege imperantibus, praeesset exercitui, qui in Cappadocia erat, ac bellum cum Antigono gereret: vt???ue ex pecunia, quae erat Quindis, quingenta talenta ad res suas reparandas: ad bellum verò, quanta pecunia vti liberet, eam acciperet. De his Antigeni quoque & Teutamo Argyraspidum praefectis scripserant. Qui acceptis literis Eumenem verbis benignè exceperunt: sed inuidia atque aemulatione prodiderunt re rumpi, dedignantes illi concedere. Inuidiam Eumenes pecunia, quasi ea non indigeret, non accepta leniuic. At peruicaciae eorum & ambitioni, qui neque imperare scirent, neq; vellent sequi, incussit superstitionem. Alexandrum sibi ait per somnium oblatum fuisse, ac tabernaculum monstrasse regaliter instructum, collocatum???; in eo solium: inde fatum, si illuc conuenirent & res tractarent, praestò fore se & secun daturum omnia consilia coepta???ue auspicijs suscepta suis. Facilè haec persuasit Antigeni & Teutamo: qui nec adire illum sustinebant, & ille dedignabatur assistere aliorum foribus videri. Ita posito regio tabernaculo & solio, quod Alexandro nuncupauerunt, eò conueniebant de summis rerum consultantes. Plut. in eius vita. Militibus Pyrrhvm, Epirotarum regem, Aquilam appellantibus: Quídni sim, inquit, armis vestris vt pennis sublatus? Plutarch. in Apophthegmatis. Scipio Africanus diu rusticatus est, quò & inuidiae pondus detraheret, & ijs, qui premi videbantur ab sua gloria, respirare concederet. Plut. in Politicis. Detersit L. Sylla efferenda fortuna inuidiam. Denique Faustum se appellauit. Siquidem felicitate malunt homines quàm virtute vinci: quòd hoc proprium delictum & sua culpa contractum, illud bonum existimant alienum. Plut. de Sui laude. Svperbiam Tollere, Hvmilitatem promovere. De huius prudenti Moderatione suprà sub Ambitionis habitu egimus, fol. 1684.
|| [1692]
PRVDENTIA EXTRA BELLVM IN EFFECTIONIBVS QVIBVSDAM, ANIMI MOTVM CONsequentibus, occupata. Politica hîc tractamus exempla. Bellica alterius sunt loci: inter quae de literis occultè mittendis, ne hostes resciscant, agetur, fol. 1761. Explicare, Detegere, Indicare, Nvnciare, Admonere, Hortari alterum prudenter. Putà Factum. Tereus, Martis & nymphae Bistonidis F. ducta Progne, Pandionis Athenarum regis filia, precibus eius impulsus, ad socerum contendit, rogauit???ue, vt secum Philomelam ad visendam sororem mitteret. In itinere ad Parnassi vrbem Daulidem eam vitiauit: ne illa facinus sorori indicaret, linguam praecîdit, mortuam???; in itinere sorori Progni nunciauit. Philomela rem clàm per nuncios suo sanguine scriptam ad sororem misit, vel potius, vt sensit Nicociates, & Ouid. libro sexto Metam. acu pictam ad illam clàm deferendam curauit. Strabo libro nono. Pausanias in Phocicis. Natalis Comes Mythol. lib. 7. cap. 10. Cùm Magi, qui regnum Persarum per fraudem falsi Smerdis occupauerant, inito consilio Prexaspem accersiuissent, ab eoque fidem ac iusirandum accepissent, vt palàm coram populo ex editissima turri asseueraret, superstitem adhuc esse Cyri filium Smerdem, nec à se ipsum, vt praeceperat Cambyses, interfectum esse: & Prexaspes summae apud Persas auctoritatis id se facturum dixisset: Magi conuocatis Persis hominem in turrim perductum iubent habere orationem Prexaspes ea, quae ab istis oratus fuerat, spontè obliuiscitur: exorsus???ue ab Achaemène, seriem familae Cyri recenset: & tandem ad Cyrum deueniens, promsit veritatem, causatus ideo se hactenus occultasse id, quod praeter se & Magos hactenus nemo cognouisset, quòd sibi tutum non fuisset proferre rem gestam: sed in praesentiarum necessitate coactum proferre: dixit???ue se à Cambyse adactum, Smerdem Cyri occidisse, & Magos esse qui regnent. Multis quoque verbis Persas deuouit, nisi rursus imperium recuperarent, ac Magos vlciscerentur. Haec locutus sese in caput è turri praecipitem dedit. Herodotus libro tertio. Gormo III. Danorum rex, Haraldum & Canutum filios ad subigendam Hyberniam miserat. Canutus in obsidione Duflinae oppidi sagitta peremtus occubuit. Gormo senex & caecus quòd Canutum ardentissimè diligeret, à quocunque morcus quòd Canutum ardentissimè diligeret, à quocunque mortis eius nuncium accepisset, eum se interfecturum minabatur. Ergo cùm Thira vxor haud dubium de eiusdem exitio nuncium accepisset, casum, quem ore prodere timuit, opere explicauit. Maritum nanque regio cultu exutum, atro circumdedit, alia???; doloris insignia, per quae causam luctus aperiret, admonit. Tunc Gormo: En mihi, inquit, Kanuti fatum indicas? Et Thira: Idipsum (ait) tu potiùs suspicaris. Quo dicto Gormo repentè defecit. Saxo lib. 9. Consilium. Cùm Pausanias Lacedaemonius in Chalcioeci templum confugisset, dubitantibus Lacedaemonijs, Num fas esset supplicem ab aris abstractum deposci ad supplicium? Pausaniae mater Theano taciturna templum ingressa, latere in limine templi deposito, abijt. Lacedaemonij quid facto opus esset admoniti, aditus templi omnes muro obstruxêre, & illic fame proditorem patriae necauêre. Diod. lib. 1. Thrasybvlvs Milesiorum tyrannus, Periandro Corinthio confilium suum ingeniosè communicauit. Thrasybulum multò pòst imitatus est L. Tarqvinivs Priscus Rom. rex. Sed vtrunque inter Astutiae exempla reponendum. Themistocles postquam profugit Athenis primùm, deinde ex Graecia quoque, contendit ad regem: ac dicere iussus, sermonem ait instar esse stragulorum pictorum: nam vt haec, ita illum expansum aperire imagines, contractum tegere ac deprauare. Postulauit autem spacium, quo percepta lingua Persica suo arbitrio, non per interpretem, consilia sua regi aperiret. Plut. in Apophthegmatis. Demades nolentibus Atheniensibus diuinos honores Alexandro decernere: Videre (inquit) ne dum coelum custoditis, terram amittatis. Val. lib. 7. cap. 2. M. Attilivs consul bello contra Antiochum Zacynthum Achaeis ademit, quam Romanis armis iam antea quaesitam, gens ipsa fraude interceperat: testatus, nihil Achaeis expedire procul à domo aliquid possidere, quippe qui testudini essent perquàm similes, quae quum sua contegitur testa, tuta ab omni externa vi esset: eandem, qualibet sui parte exerta, iniuriae fieri obnoxiam. Sic gentem ipsam Peloponnesi finibus satis validam videri: contrà procul euectam, externis armis infestiorem fieri. Sab. lib. 7. Enn. 5. At Plut. in Vitis hoc T. Flaminio tribuit, & idipsum in Apophthegmat. repetit. Caeso Childerico II. Francorum rege, & Theoderico ei succedente, Ebroinvs magister equitum à Childerico monasterio inclusus, illud egreditur, contra???ue Theodericum castrametatur, conuenientibus ad eum ijs, quorum ex sententia res non erant. Cùm verò per literas clàm veteres amicos consuleret, Quídnam consilij capiendum videretur? illi perplexè, ac his tantùm duobus verbis responderunt: Memineris Fredegundis. Intellexit vir militaris, veteranus???ue dux, ex breuitate dicti, se hosti contemtui esse: audendum, ac in celeritate positam victoriam. Cum delectissimis igitur equitum & velocissimis peditum sub noctem iter ingressus, Isaram fl. caesis custodibus vado transmisit, hostes???ue in opinantes oppressit. Aemilius lib. 1. Contra Carolum Magnum coniurarant proceres, & Pipinvm eius F. natu maximum in sceleris societatem pertraxerant. Detectis insidijs, coniurati in vincula coniecti, Pipinus in coenobium S. Galli deportatus. Post aliquot dies Carolus in coniuratos animaduersurus, mittit ad Pipinum, qui confessionem criminis ab eo exprimant, & sociorum improbitatem accuratè cognoscant. Illi in horto inutiles herbas radicitùs euellentem reperiunt, & legatione obita nihil aliud ab eo responsi tulerunt, quàm vt abirent, & patri exercitationem suam renunciarent. Intellexit facilè prudens pater condemnationis sententiam tacitê à filio latam, & de coniuratis sumto supplicio, filium in Prumiense monasterium Treuerensium, mitigandi exilij causa, relegauit. Auentin. lib. 4. Matthaevs Magnus, Vicecomes, Mediolanense principatu non paucos annos cum summa felicitate functus, postmodum à Martino Turriano pulsus, Veronam confugit, penes???; Scalanos principes non paucos menses securus egit. Postea verò Benacum petens, quum interrogatus esset, Quidnam ageret in loco Turrianis tam propinquo, neque satis tuto? respondit, Piscationi hîc vaco, dum, quem volo, piscem magnu̅ prehendam. Neque multò pòst, Henrici Imp. opera restitutus fuit. Cosmvs Medices Florentia à Strozianis pulsus, à Pallantis Strozae nuncio interrogatus, Quid ad lacum Benacum desidêret tamdiu? respondit, Gallinae incumbanti frequens adsum, donec pulli excludantur. Mentis id emotae fignum esse nuncius arbitratus, risit. At Cosmus Venetorum gratia conciliata, eorundem ope reditum tandem consecutus est. Idem. Sententiam, Voluntatem. Cambyses Persarum rex, cùm incestis nuptijs sororem sibi iungere decreuisset, conuocauit septem Persarum Principes, &, An lex aliqua esset, quae cum sorore matrimonium facere permitteret? interrogauit. Illi re deliberata, prudenter responderunt: Nulla quidem lex est, quae matrimonium cum sorore contrahere permittat: sed est tamen consuetudo quaedam apud Persas, quae regi pro arbitrio omnia facere concedit. Videbant sapientissimi viri, non hoc regem agere, vt, quid iuris esset, cognosceret: sed potiùs vt eos, qui incestis nuptijs aduersaturi essent, exploraret, & è medio tolleret. Quare prudenti responso & veritati sunt patrocinati, & vitae suae consuluerunt. Herod. Darivs Persarum rex, cùm leges & consuetudines plerasque non natura, sed opinione tantùm constare, vellet ostendere, accersiuit eos (qui in sua ditione erant) Graecos, eos???ue percontatus est, Quanta pecunia vellent defunctis parentibus vesci? Illis negantibus, vllo se praemio hoc esse facturos: Darius dehinc Graecis praesentibus, & quae dicebantur per interpretem discentibus, interrogauit eos Indos, qui Callatiae nominantur, qui vescu̅tur parentibus, Quantam accipere pecuniam vellent, vt patres defunctos igne comburerent? Indi vehementer reclamantes, meliora illum ominari iubebant. Hoc faciebat Darius, vt mores suos cuique probari, peregrinos odio esse, osten deret. Herod. lib. 3. Cordilla Leyri Britannorum antiqui regis filia, natu minima, cui prae cox natura ingenium dederat, interrogata à parente, An parentem multùm diligeret? respondit, Se patrem ferre in oculis, semper???; laturam: licèt deinde contingeret, vt quempiam alium (de marito intelligebat) ardentiùs amarot. Quo responso, tametsi sapientiae pleno, Leyrus in dignatus, indotatam regulo Gallo puellae forma capto collocauit. Sed haud multò pòst à generis & filiabus suis natu maioribus ingratissimis, eius mortem expectare longum censentib. regno spoliatus, ad Cordillam confugere coactus est, à qua in regnu̅ restitutus, interfectis generis, triennium regnauit. Polyd. lib. ???. [1693] Lignum compactile, Tessera, more Danico inter amicos sigilli vim obtinet. Eo instructus nuncius, ore data mandata oretenus tradit. Saxo lib. 14. Praestantiam suam aliorúmve. Agesilavs rex, cùm fremere socios ob continua bella accepisset, qui paucorum Lacedaemoniorum, frequentes ipsi, ductum sequerentur: quò detegeret eorum numerum, socios iussit omnes inter se promiscuè considere, Lacedaemonios seorsum solos. Inde pronunciauit, vt figuli primi exurgere̅t. Vbi hi consurrexêre, mox excitauit fabros aerarios, hinc materiarios & aedificatores, reliquos???; per singula artificia. Ita cuncti propè socij surrexêre, ex Lacedaemonijs nemo. Quippe his artem exercere & discere vilem, vetitum erat. Itaq; arridens Agesilaus: Videtis, inquit, socij, quanto nos quàm vos plures milites praebeamus? Plut. in Apopht. Themistocles ad nonnullos duces, qui pòst Athenis inclaruerant, ei???ue contendebant praeferri: Cum die festo, inquit, ambigens posterus, esse illum allegauit laboribus & negotijs plenu̅, in se paratis homines feriantes frui. Cui respondit dies festus: Rectè ais, sed nisi ego sim, vbi tu esses? Ego etiam, inquit, nisi bello Medico fuissem, quis iam vestri vsus foret? Plut. de Rom. fortuna. Dinocrates, architectus maximè nobilis, cùm aditum ad Alexandrum impetrare per purpuratos ac familiares eius minimè posset, iudicaret???; ab illis se irrisum iri, consilium & auxilium à seipso mira astutia petijt. Cùm esset igitur procera admodum statura, nec quadratis ta̅tùm membris, verùm forma ac dignitate corporis totius insignis, atque aspectu ipso praecipuè Graecus: nactus opportunitatem, quo die Alexander praesidebat iuri dicundo, nudatis membris, oleo???; peruncto corpore, ac populea fronde coronato capite, laeuo humero leonis pelle amicto, dextra clauam gestans, ad tribunal prodijt. Qua nouitate commotus Alexander, iussit aditum illi ad se dari: percunctanti???ue, Quídnam esset, aut quid eo habitu sibi vellet? respondit, Quaesisse eo se habitu ad illum aditum: sine astutia enim illa ad regem peruenire non potuisse. Et sic ab eodem Alexandro exceptus, illius???; peregrinationum comes factus est. Pontanus lib. 5. cap. 1. de Prudentia. Gvlielmvs Normannorum dux, Ludouicum Franciae regem Henrico I. Caesari co̅ciliaturus, Caesari occurrerat cum quingentis equis, reliquum exercitum sensim iubens sequi. Erant inter Saxones qui dicerent Cononi duci: Ea verò est magnificentia, quam in coelum tulisti, quingentis accedere militibus? Gulielmus re dissimulata, postera luce praemisit in vrbem militum validam manum, vt loca caperent venturo exercitui. Illi tum ferociùs agebant, assueti portas conuellere, muros diruere, & insolentiùs in captis vrbibus agere. Praeuenerat caeteros Henricus Caesar: & exaudita per clamorem tumultuosum Normannorum insolentia, iubet egredi Cononem, & compescere vim atq; ferociam. Ille profectus ad Gulielmum, orat, iubeat conquiescere vim militum, ne ad tumultum res perueniat. Vade, inquit Cononi, dic verbis meis, vt modestiùs agant. Ille concitò, Iubet, inquit, Gulielmus, & ego rogo, vt moderatiùs agatis. At illi expellunt resistentes, insiliunt. Reuersus ad Gulielmum Conon: Per Deum, inquit, & quicquid sanctum est, oratus adsis: ne conuentus pacis gratia institutus, in magnum & cruentum bellum exurgat. Tum Gulielmus, misso per manum Cononis gladio, iubet quiescant. Illi ense viso mox vultus deijciunt, modestiùs agunt, militarem???; disciplinam seruant. Voluit Guliemus Saxonibus ostendere, contemtoribus suis, quales milites haberet. Cranzius lib. 2. Noruagiae cap. 32. Caelare, occvltare prudenter Consultationem. Mos olim Rom. senatoribus fuit, in curiam cum praetextatis filijs introire. Cùm in senatu res maior quaepiam consultaretur, ea???; in diem posterum prolata esset, placuit, vt hanc rem, super qua tractauissent, ne quis enunciaret, priusquam decreta esset. Mater Papyrii pueri, qui cum parente suo in curia fuerat, percontatur filium, Quídna̅ in senatu egissent patres? Puer respondit, Tacendum esse, neque id dici licere. Mulier sit audiendi cupidior secretum rei, & silentium pueri, animum eius ad exquirendum euerberat. Quaerit igitur comprehensiùs violentius???ue. Tum puer, vrgente matre, lepidi atque festiui mendacij consilium capit. Actum in senatu dicit, Vtrum videretur vtilius, magis???ue ex rep. esse: vnúsne vt duas vxores haberet, an vt vna apud duos nupta esset? Hoc vbi illa audiuit, animo compauescit: domo trepidans egreditur, ad caeteras matronas affert. Postridie ad senatum copiosae matrumfamilias cateruae confluunt: lacrymantes, atque obsecrantes orant, vna potiùs vt duobus nupta fieret, quàm vni duae. Senatores ingredientes curiam, quae illa mulierum intemperies, & quid sibi postulatio haec vellet, mirabantur: & non vt paruae rei prodigium, illam verecundi sexus impudicam insaniam pauescebant. Puer Papytius publicum metum demit. Nam in medium curiae progressus, quid ipsi mater audire institisset, quid matri ipse simulasset, sicuti fuerat, enarrat. Senatus fidem atque ingenium pueri exosculatur: consultúmque facit, vti posthac pueri cum patribus in curiam non introeant, praeter illum vnum Papyrium: ei???ue puero postea cognomentum, honoris gratia, decreto inditum, Praetextatus: ob tacendi loquendi???; in praetextata aetate prudentiam. Hoc cognomentum postea familiae in nomen haesit. Macrobius libro 1. Saturn. c. 6. & Gellius lib. 1. c. 23. Senatus Romanus per multos dies, remotis alijs, de re quapiam secreta deliberabat. Quod cùm multos suspensos teneret cogitantes, quid rei ageretur: femina caetera modesta, feminatamen, importuné Virvm suum & magnoperè orabat, vt declararet sibi illud arcani. Iam iuramenta & deuotiones tacituram se offerebat, quiritabatur???; cum lacrymis, non haberi sibi fidem. Cuius vt Romanus hic detegeret stoliditatem: Expugnas, inquit, me mulier. Accipe rem atrocem & prodigiosam. Nunciatum nobis ab auguribus est, cassitam cum galea aurea & hasta visam volantem. Hoc portentum consideramus, faustum an infaustum sit, augures???ue consulimus. Caeterùm tu tace. Sic fatus contulit se ad forum. Haec ancillam, quae prima ingrediebatur, appellans, pectus suum tundebat, capillum vellebat, dicebat???ue: Heu virum meum & patriam: quid nobis fiet? volens & docens ancillam dicere, quídnam rei est? Cui vt percunctatae rem exposuit, clausulam???; omnis garrulitatis adiecit communem: Caue haec cuiquam dixeris, sed sile: vix ancilla ab ea est digressa, quin actutum ei ex alijs ancillis, cui maximè videbat otium esse, obijcit dictum: illa amatori, qui eam adijt, enunciat. Ita cùm in forum fabula dimanasset, vt praecurrerit rumoris auctorem: ex familiaribus quispiam factus ei obuiam: Modóne, inquit, domo ad forum venis? Modò admodum, infit ille. Ergo nihil audisti? Nunquid noui? Cassita visa est volans cum galea aurea & hasta. De hoc senatum consules habituri sunt. Tum ille arridens: Satis, inquit, strenuè, mulier. Nempe tibi quod dixi, pergentem ad forum me praeuertit. Ac consules quidem appellans, discussit terrorem: caeterum vxorem hoc modo vltus est. Vt domum est ingressus: Perdidisti, inquit, me, mulier. Arcanum illud è domo mea compertum est elatum in vulgus fuisse. Quamobrem ex tua impotentia eundum est mihi in exilium. Quae cùm ad inficiandu̅ se conuerteret causaretur???;: An' non hoc tu cum trecentis audisti? Quibus, inquit, trecentis? te vt probarem hanc finxi fabulam. Hic quidem tutò & cautè quasi in dolium cariosum, non vinum, non oleum, sed diffundens aquam, vxoris periculum fecit. Plut. de Garrulitate. Gallica & Caesarea factio inter Venetos patritios vltra quam libertas patriae sineret, tam altas egerat radices, quo tempore calamitosum illud cum Solymanno bellum gessêre, vt cuncta Senatus decreta, inexorabili antea silentio religiosè custo dita, non modò ad praesentes legatos Caesaris & Galli, sed in prouincias quoque literis emanarent. Erant ex ordine Rogatorum, qui dicerent sententiam, & in suffragium irent homines fermè ducenti. Hac multitudine offensus Marcvs Foscarus, senator prude̅ntiss. ad quinquaginta viros, qui vsu rerum, fide charitate???ue patriae probarentur, grauissimi atq; maximè arcani consilij summam reuocabat. Ita rebatur, multorum insaniam paucorum sapientia superari. Sed tanta mox Foscarus inuidia deflagrauit apud multitudinem, quum ea se consilijs excludi, notari???ue infamiam leuitatis atque imperitiae minimè pateretur, vt vir ille inter summos senatores facilè excellens, Rogatorum ordine sit eiectus. Verùm ei non multò pòst, quod diuinè & sapientissimè prouidisset, magnae gloriae cessit, detectis his, qui reip. arcana prodidera̅t, non Christianis modò, sed & per illos ipsi Solymanno. Sabellici Supplem. lib. 23. ex Iouio. Quum Franciscus Carmaniola summo mane ad Franciscvm Foscarum Venetorum ducem venisset, causam???; quaereret, Cur totam noctem Senatus habitus esset, qui paulò antè dimissus erat? Ecquis alius, respondit, quàm tu auctor fuisti? Egimus de tuis laudibus, de???ue tuo augendo stipendio, donando???; tibi oppido, vbi malles. Ita igitur nihil amplius suspicatus mali Carmaniola carceri inclusus, non multò pòst supremo supplicio propter te̅tatam proditionem affectus est. Egnatius lib. 7. cap. 2. Coniurationem. Sublato Hipparcho Atheniensium tyranno ab Aristogitone & Harmodio: Hippias Leaenam tyranniscortum in quaestionibus examinauit, vt coniurationis socios indicaret. Illa pro virili parte restitit: sed tormentorum vi superata, suam ipsa linguam abscidit. Polyaenus lib. 8. & Fulgosus lib. 3. cap. 3. & Sabellicus lib. 5. cap. 8. Cùm Zeno Eleates Agrigentum venisset, & sperasset & tyranno & Phalaridi vaesanae mentis feritatem praeceptis virtutum eripere: sed frustrà tentasset omnia: nobilissimos eius ciuitatis adolescentes cupiditate liberandae patriae inflammauit. [1694] Cuius rei fama cùm ad tyrannum manasset, conuocato in forum populo, torquere eum vario cruciatus genere coepit, subinde quaerens. Quósnam consilij participes haberet? At ille nec eorum quempiam nominauit, & proximum quenque ac fidissimum tyranno suspectum reddidit: increpitans???ue Agrigentinis ignauiam ac timiditatem, effecit vt subito mentis impulsu concitati, Phalarim lapidibus prosternerent. Val. Max. lib. 3. cap. 3. Epicharis mima, conspirationis Pisonianae nomine aduersus Neronem tormentis subiecta, nunquam eò adduci potuit, vt confessione sua rem vllam aperiret: sed potiùs soluta zona seipsam in lecto strangulauit. Suetonius. Io. Bonetvs Veronensis, cùm ab Ecelino Romano, Veronae ac Taruisinae Marchiae principe crudelissimo, Patauium ad praetorem Ansedinum ipsius crudelitatis ministrum missus esset: diu promissis allectus, deinde tormentis discruciatus, vt initae in tyrannum coniurationis quosdam nominaret, quos ipse insontes norat: ne fortè doloris magnitudo ad ea dicenda cogeret, quae ipse sponte sua nunquam fassurus erat, in ipsius praetoris conspectu sibijpsi dentibus linguam abscidit: atque haud multò pòst inter tormenta defecit. Fulgosus libro tertio, capite tertio. Factum. Samvel propheta, ne Saulus rex rescisceret vnctionem Dauidis in regem, simulauit se Bethlehemam sacrificij causa proficisci. 1. Reg. 16. Themistocles patriae moenia & portum Piraeeum extructurus, cùm id Spartanos non laturos sciret, omnibus ad opus paratis, misit ad eos legatos, qui docerent, rebus Graeciae communibus maximè necessarium prorsus esse, vti portum quendam idoneum aduersus Persarum incursationes sibi praepararent. Qua re proposita, dum diu consultatione implicarentur ambigua, ne ad extructionem portus prohibendam magnoperè intenderent, quod iam antè semel fecerant, ille incredibili celeritate portum amplissimum extruxit. Diodorus libro vndecimo. Proditur memoriae, Periclem Atheniensium principem, vim pecuniae non paruam sub proditionis conditione Cleandro & Plistonacti Lacedaemoniorum Ephoris erogasse. Mox quum administrationis rationem repeteret ciuitas, nolens vir prudentissimus se simul & Lacedaemonios deformare, adscripsit, [Greek words]: quo vtique significabat, bono publico erogatam pecuniam. Caelius libro vndecimo, capite octauo Antiquarum lectionum. Bardilo Vicentinus, cùm aduersae factionis falsis accusationibus premeretur, & propterea à magistratu disquisitione habita torqueretur: cùm tormentis putaretur adduci posse, vt falsa fateretur, & ita perdi posset: priùs verbis se excusauit, ne dolore vinci crederetur: deinde dentibus linguam abscidit, sanguine???ue inde largiùs manante, perijt. Fulgosus libro tertio, capite tertio. Mortem. Othonis III. Imp. veneficio, Crescentis vxoris apud Paternum Lombardiae sublati cadauer aromatibus refertum, & vestibus regijs ad occultandam mortem ornatum, simul???ue ipsa Imperij insignia Milites tulerunt, ea???ue quamuis infestis Italicorum incursionibus appetiti, acriter armis defensa tutò Augustam vsque specie alacres deportarunt. Sigonius libro septimo regni Italici. Explorare, Expiscari, Elicere prvdenter. Modus expiscandi & deprehendendi, Prudentiae ininueniendo est. Ipsa alio qui deprehensio & cognitio, ad Prudentiam in iudicando quoque referri queat. Dei iram explorare. Palaestini, cùm capta Dei Israëlitarum arca, & dysenteria & muribus crudelissimè vexarentur, quamcunq; in ciuitatem arcam deportassent: consilium ceperunt de arca Israëlitis remittenda: quam si vaccae duae nullo adhibito custode rectà Bethsamen in terram Israëlitarum veherent, indicio fore, ab eroum Deo se tantis malis affectos: sin minùs, casu haec sibi accidere, non Dei ira. Vaccae igitur, insequentibus Palaestinorum proceribus, arcam rectà Bethsamen pertraxerunt. Inde Gabaam missa est. 1. Reg. 6. David rex, arcam Dei, quae XX. annis Gabaae in domo Abinadabi manserat, in vrbem suam Hierosolymam vehendam curauit. At cùm Oza Abinadabi F. propter tactam manu arcam (cùm propter boum, qui eam ducebant, agitationem nutasset) subitò mortuus concidisset: veritus Dauid tantam numinis seueritatem, arcam ad se admittere non fuit ausus, sed in aedes Obededomi Gethani intulit, vbi illa tres menses fuit. Caeterùm cùm Dominus Obededomum euis???ue domum propter arcae hospitium diuitijs & foetura beasset, Dauid arimo recepto, eam cum solenni pompa Hierosolymam intulic. 2. Reg. 6. Ingenium. Consule Tit. Indolis exploratio, fol. 3744. Illic Subiecti habetur vatio: hîc Prudentiae circa Subiectum versantis. Aegyptiorvm regem periclitandi gratia, cuiusmodi foret in Pittaco prudentia, proditum memoriae est, integri animalis carnes ad eum transmisissse, petentem, secerneret inde, quod optimum censeret, rursum???ue quod pessimum. At is vnam modò linguam eximens ad eum referri iussit, symbolicè innuens atque opertè, in ea corporis portione ingentium saepè bonorum latêre fomites: nec deesse tamen, si prodiga sit & infrenis, maximarum cladium organum, ac scelerum quodammodo ineluibilium scenam. Caelius libro 13. capite 5. Antiq. Lect. Chilo hominum bonitatem ita auro probari, quemadmodum aurum lapide lydio, affirmauit. Plut. in Apopht. Anacharsim autumant, cùm ad aedes Solonis commeasset, fores pulsasse, atque edidisse aduenam se esse, qui ad contrahendam cum eo amicitiam & ius hospitij eò accessisset. Responsum reddente Solone, Praestat domi amicitias conciliare: Quin tu igitur, subiecisse Anacharsim, qui domi es, iungis nobiscu̅ amicitiam & hospitium? Eam illius sagacitatem cùm stuperet Solon, hominem excepisse benignè, atque aliquandiu apud se detinuisse, cùm Rempublicam gereret, & leges con scriberet. Plut. in Solone. Dionysivs maior duos iuuenes acceperat multis probris se dominatum???ue suum inter pocula aspersisse. Hos inuitauit ambos ad coenam: quorum cùm videret alterum debacchantem, ac multas nugas per vinum euomentem, alterum non temerè, sed cautè poculis indulgentem: illum noxae exemit, vt natura debacchatum, atque ex crapula in conuitia effusum: alterum vt infestum fibi & hostem ex composito sustulit. Plut. in Regum apoph. Cùm inter alios legatos de redimendis captiuis ad Pyrthum etiam venisset C. Fabricius, eius???ue paupertatem regi ostendisset Cineas: Pyrrhvs, cùm eum priuatim benignè haberet, contendit primò, vt aurum ab se acciperet: amicitiae id & hospitij appellans pignus. Abnuente illo, tacuit in praesentia. Postero die quò eum exterreret, quòd nunquam vidisset elephantem: imperauit, vt maximam belluam colloquentibus ipsis à tergo admouerent post aulaeam: quod factum est. Tum signo dato, remota est aulaea, & proboscidem bellua repentè sublatam suspendit super caput Fabricij, vocem???ue emisit hor rendam & asperam. Ille verò sensim conuersus arrisit, & ad Pyrrhum ait: Neque heri aurum tuum me, neque bellua hodie commouit. Super coenam deinde cùm incideret mentio Epicuri, & eius opinionem de voluptatis summo bono Cineas approbaret: Fabricius: Papae, inquit, Pyrrho haec praecepta & Samnitibus, dum nobiscum bellum gerunt, cordisint. Vnde admiratus grauitatem eius Pyrrhus, & pacem cum Romanis facere voluit, & Fabricium permouere, vt secum viueret, offerens ei primum locum inter amicos suos & duces. Cui submissè fertur respondisse: Atqui non fuerit id rex è re tua. Nam illi ipsi nunc venerantur & suspiciunt te, si me probauerint, me praeoptent regem tibi. Plut. in Pyrrho. Cùm superiores Imp. Diocletianus & Maximinus omnes Christianos è sua aula expulissent, Constantivs Chlorus, pius princeps, volens experiri, Ecquos haberet adhuc in aulae sincerè Christianos? omnes tum aulae ministros, tum, qui sub praesidum erant potestate, in coetum conuocat, optionem se eiusmodi illis ferre simulans, vt qui daemonibus sacrificarent, in aula sua manerent, ac consuetis honoribus fungerentur: si qui verò idem facere recusarent, ex aula exirent, atq; ab omni sua consuetudine & gratia se exclusos scirent. Ad hanc conditionem aulico moni coetu in duas partes diuiso, deprehendit Imperator, qui verè & constanter pij, qui minùs essen: cùm alij se sacrificaturos vltrò dicerent, alij palàm & confidenter negarent. Hîc iam Imperator eos qui sacrificare voluissent, duriter obiurgat, atque vt proditores Dei & perfidos damnat, indignos eos esse adserens, qui cùm in Deum perfi di sint, cum Imperatore essent, ideo???; ab imperatoria aula procul arcendos esse statuit. Eorum verò, qui sacrificare detrectassent, conscientiam, qua Deum confessi fuerant, summis effert laudibus: dignos eos solos esse pronuncians, qui apud Imperatorem essent: simul praecipiens, vt deinceps & regni & salutis suae custodes fidi permaneant. illud simul addens: Tales solos dignos esse, quos inter amicos Imperator numeret, ac in maiori honore & precio habeat, quàm magnorum thesaurorum aeraria. Euseb. lib. 1. de Vita Constantini: & Sozomenus lib. 1. cap. 6. Mos est apud illustriores Gothos, & Sveones, procorum ingenia examinare in ludo Latrunculorum, seu Schacorum. Eo enim ludo ira, amor, petulantia, auaritia, socordia, ignaula, aliae???ue plures dementiae passiones, & animi motus, fortunae???ue vires, & proprietates demonstrari solent: [1695] scilicet an procus agrestis animi sit, quòd subito triumpho indiscretè exultet, aut iniurias illatas cautiùs pati, vel modestiùs auertere norit. Olaus lib. 15. cap. 12. In monte Varchio oppido Hortvlanvs prope Florentiam mulieris explorandae causa, in terra mortuo similis resupinus procubuit. Vxor cùm domum onerata linteis venisset, inuento mortuo, vti credebat, marito, haerebat animo, statimne viri mortem lamentaretur, an priùs comederet. Fame ergo vrgente cibum cepit: & cùm sitiret propter carnes salitas, vinum ex cellario haustura descendit. Superuenit ex improuiso vicina ignis petendi gratia. Mulier abiecto vrceolo exclamare coepit, & mortem viri multis verbis plangere. Superuenêre ad vlulatum ploratum???ue vicina omnis, viri ac mulieres, ob mortem tam repentinam. Tandem cùm visum ei esset satis ludorum dedisse, vociferante muliere, ac dicente saepiùs: Mi vir, quomodo nunc faciam? Ille apertis oculis: Malè, inquit, vxor mea, nisi cibum potu diluas. Ex lacrymis ad risum omnes conuersi sunt, audita praesertim fabula & causa sitis. Poggius in Facetijs. Fraudem. Otanes Persarum satrapa, cùm Smerdes regnum inuasisset, neque constaret Cyríne filius esset, an magus Smerdes, quia sese in arce occultabat, neque progrediebatur: Phaedynam filiam subornat, vt quando cum Smerde cubaret, caput illius clàm pertentaret, aures haberet nécne. Paruit illa, quamuis non sine periculo. Cum???ue auribus carentem deprehendisset, rem patri indicauit. Ille cùm sex alijs coniurat contra Magum, & Persas foeda Magorum tyrannide liberat. Herodotus libro 3. Vlysses insania simulata, ne ad bellum Troianum proficisceretur, salem seminabat, varijs???ue animalibus aratra iungebat. Astum hominis explorauit Palamedes, qui aranti Telemachum filium obiecit. Quem ne laederet ipse Vlysses pater, aratrum suspendit. Cic. lib. 3. Ossic. Avgvstvs Caesar in Pseudalexandro, qui se Herodis filium simularat, cognoscendo, prudens extitit. Cùm enim is per caetera similimus esset Alexandro Herodis filio à patre interfecto, fingebat se morti subtractum cuiusdam beneficio, cui demandatum sit eius interficiendi negotium. Eo???ue nomine à quamplurimis Iudaeis etiam Romae susceptus fuit. At Augustus cùm eum & manus opere duratas habere, & corporis illa gratia, quae benè natis & educatis adesse solet, carentem videret, fraudem suspicatus est. Sed impunitate fatenti promissa, ille totum commentum indicauit, quibus modis & à quo sit compositum. Caesar Pseudalexandrum, vt pollicita seruaret, in remigum ordinem allegit, quòd esset valido corpore: doctorem verò eius affecit supplicio. Iosephus lib. 17. cap. 14. Antiquitatum. Magnus Athnasivs, episcopus Alexandrinus, ab Arianis & Eusebianis in synodo Tyria accusatus fuerat, quòd virginem vitiasset. Producitur in medium impudens meretricula, quae ab Athanasio hospite noctu se vim passam fuisse profitetur. Sed Timothevs presbyter, comes Athanasij, cùm Athanasius accusationi mulierculae respondere iussus fuisset, & taceret, consilium eius animaduertens, ipse ad mulierem conuersus: Mihíne, inquit, res tecum fuit vnquam, aut hospitio tuo vsus sum, mulier? Tum illa, quae Athanasium non cognoscebat, impudentiore quàm anteà vociferatione, Timotheum digito demonstrans: Tu, inquit, mihi vim & vitium obtulisti. Hac ratione per se detectum est mendacium, quòd cùm Athanasium non cognosceret, se ab eo stupratam esse assereret. Ergo muliercula dimissa est, quamuis repugnante Athanasio, & eos à quibus subornata fuisset, indicari sibi petente. Postea cùm eidem obiecissent, Arsenium quendam Meletianorum episcopum ab Athanasio interfectum esse, & dexteram eius veneficiorum gratia resectam (quam & in arcula ostendebant) curauit Athanasius Arsenium in Aegypto vndique quaeri. Non tamen inuentus fuit, sed diuina prouidentia compulsus, Tyrum incognitus venit, cupiditate videndi quae contra Athanasium agerentur. Ibi ab Archelai viri consularis famulis agnitus, & in synodum productus, Athanasij innocentiam attestatus est. Theodoretus libro primo, capite vigesimonono, & Socrates libro primo, capite vigesimoseptimo. Furtum. Vide Titulum, Iudicum prudentum, fol. 1909. Corinthi rex Sisyphvs, calliditate insignis, pedibus animalium nomen suum [Greek words], id est, literis singularijs solitum suppingebat. Autylochus verò eius temporis fur illustris, rapto quaesitorum interpolare formam assuetus, quum Sisyphi armenta rapuisset, nihilo seciùs argumento aliàs non audito est deprehensus. Quo nomine conflata mox amicitia, Anticliam filiam Sisypho tradidit vsuariam, quae pòst vtero grauis Laërti nupsit, vnde Vlysses traditur natus. Quod in Aiace mastigophoro Sophoclîs testantur interpretes: & inde mutuatus retulit Suidas. Caelius libro 11. capite 9. Antiq. Lect. Polyaenus libro 6. eum plumbo vestigijs adaptato, & his literis inscripto: Autolycus furatus ost, vicinis agricolis furtum indicasse scribit. Cùm Hiero Syracusis aucta potestate auream coronam votiuam aurifici ex puro auro locasset faciendam: is tantundem argenti coronae admiscuit. Caeterùm cùm Hiero fucum deprehendere non posset, rogauit Archimedem, vti in se sibi sumeret de eo cogitationem. Is veniens in balneum, cùm in solium descenderet, animaduertit, quantum corporis sui in eo confideret, tantum aquae extra solium effluere: gaudio motus exiliuit de solio, & nudus domum versus currens, clara voce ingeminabat, [Greek words]. Tum duas dicitur fecisse massas aequo pondere, quo etiam fuerat corona, vnam ex auro, alteram ex argento. Deinde vas amplum ad summa labra impleuit aqua, in quo demisit argenteam massam. Cuius quanta magnitudo in vase depressa est, tantum aquae effluxit. Ita exemta massa, quantò minùs factum fuerat, refudit, sextario mensus, vt eodem modo, quo priùs fuerat, ad labra aequaretur. Ita ex eo inuenit, quantum ad certum pondus argenti certa aquae mensura responderet. Cùm id expertus esset, tum auream massam similiter pleno vase demisit, & ea exemta, eadem ratione mensura addita, inuenit, ex aqua non tantum defluxisse, sed tantum minùs, quantum minùs magno corpore eodem pondere auri massa esset, quàm argenti. Postea verò repleto vase in eadem aqua ipsa corona demissa, inuenit plus aquae defluxisse in argenteam, quàm in auream eodem pondere massam. Et ita ex eo, quòd plus defluxerat aquae in corona, quàm in massa, ratiotiocinatus, deprehendit argenti in auro mistionem, & manifestum furtum redemtoris. Vitruuius libro nono, capite tertio. Quod tamen Proclus Geloni regi attribuit libro secundo, capite tertio. Cùm quidam inter Turcas, penes amicum suum, nemine conscio, pecuniam deposuisset: & is, cùm ea repeteretur, quicquam accepisse negaret, fretus amicitia Imperatoris. res defertur ad Imperatorem. Is vtrunque interrogat, & deprehendit, penes quem pecunia esse dicebatur, non vt ingenuum decet, atque innocentem, turbulentè inficiari: alterum contrà, non fictis lacrymis constanter affirmare. Rem tamen in alium diem protrahit, reum???ue per alios monet, vt spontè pecuniam reddat, suae???ue famae consulat. Cùm verò ille tum audaciùs denegasset, rursus Imperator in opinantem ad se adduci iussit. Postulat, num proxima nocte cum vxore dormierit, & an cum ea rem habuerit, & qua hora. Cum???ue vtrunque ab eo didicisset: iussit alium adire vxorem, veluti si â marito mitteretur, qui diceret, Virum eius mandare, vt quam ei custodiendam pecuniam credidisset, hanc per se nuncium mitteret. Si loquenti fidem non haberet, narrare ea quae à marito acceperit. Vxor his victa sermonibus, pecuniam promit. Sic itaque detecta perfidia, Imperator in eu̅ capite animaduertit. P. Acrodius lib. 1. Decretorum. Proditionem. Pausanias Lacedaemonius, victis ad Plataeas Persis, successu rerum elatus, clàm cum Xerxe sentire coepit, spe facta vnius filiarum regis, si Graecos proderet. Vt res occulta foret, nuncij omnes, quicunque epistolas ad regem tulissent, necabantur, ne vllum occultae indicium rei extaret. Quod quidam ex tabellarijs animaduertens (Probus Argilium vocat) epistolas sibi creditas aperit: certior???ue inde fit legendo, de tabellariorum nece iam suspecta, ac statim eas ad Ephoros affert. Iis propter resignatas literas postulantibus rem certiori indicio sibi probari: tabellarius profectus Taenarum, in templo Neptuni considens, duplici circum sese tabernaculo sepit, atque in altero se collocat, in altero Ephoros cum quibusdam alijs Spartiatis occulit. Mox Pausanias illuc ad eum properat, & percontanti, Qúaenam causa eum ad deorum aras supplicem confugere compulisset? Ille respondens, conqueri multa coepit, & eum accusare, quòd in epistola mandasset, se à Persis necari. Tum Pausanias multa praefari, poenituisse eius rei se, veniam???ue orare: tum obsecrare obtestari???ue, vti ea occulta esse sinat: amplam spem immensa???ue illi dona, si id fecerit, pollicetur. Ephori comperta palàm veritate, rem silentio tegunt, satiùs putantes in vrbe eum comprehendi. Quò cùm essent profecti, & Pausanias placato Argilio (vt putabat) Lacedaemonem reuerteretur: in itinere, cùm iam in eo esset vt comprehenderetur, cognitis insidijs, in Chalcioeci Mineruae templum confugiens, ibi obstructis foribus fame perijt. Probus in Pausania, & Diodorus libro 1. Caedem. Nelevs Codri filius, cùm regno pulsus Athenas relinqueret, propterea quòd oraculum Apollinis Medonti (qui in coloniam ex vrbe migrauerat) imperium destinaret, ad Naxum non voluntate, sed tempestate delatus appulit. Soluere [1696] verò inde volentem contrarij venti exorti prohibuerunt. Qui quum quid factu opus esset, ambigeret, vates responderunt: Oportere expiari & purgari exercitum, eò quòd multi simul nauigarent, qui pollutis & contaminatis essent manibus. Itaq; simulauit etiam ipse se puerum trucidasse, & purgationis indigere. Sic alijs quoque, qui sibi caedis conscij essent, persuasit. Quod cùm factum esset, patefactis iam qui se contaminassent, eos reliquit. Illi Naxum inhabitarunt. Neleus peruenit in Ioniam. Aelianus lib. 8. de Varia historia. Iacta in praeceps Apronia Plautij Syluani praetoris, cùm in nullum alium suspicio caderet, neque esset vllus, qui de facto quicquam vel audisse, vel vidisse se diceret: Syluanus ad Tiberivm Imperatorem adductus est. Huic de morte vxoris interroganti, quia turbato animo, & quasi à somno rediens respondisse visus est, Vxorem spontè sibi mortem consciuisse: quaestionem exercens ipse Tiberius, in cubiculum venit, ex quo se Apronia praecipitem dedisse, à marito dicebatur. Ibi cùm reluctantis & impulsae vestigia, pedum, manuum, vnguium???ue contactu fenestris impressa viderentur: ex mendacio conscium esse iudicauit: sed ob Praetoriam dignitatem hunc ab amicis sententiae suae admoneri voluit. Itaque Plautus damnationem anteuertit. P. Aerodius ex Cornelij Taciti libro quarto. Theophilvs imperio potitus, nihil priùs habuit, quàm vt eos, qui patri Michae̅li Balbo Amorraeo ad regnum obtinendum adiumento fuerant, Leonem???ue Armenium Imperatorem interfecerant, supplicijs adficeret. Quorum ne quis lateret, toto Senatu in Regiam conuocato, se mandatum paternum velle exequi, dixit. Nam quum is Imperij parti adiutores, inquit, magnis honoribus atque donis remunerari cuperet, morte praeuentus, ne ingratus erga benemeritos videretur, me successorem suum eius debiti solutorem reliquit. Proinde amici paterni, secedentes ex multitudine, nobis sese ostendant, vt eis dignam mercedem rependamus. Hac oratione decepti miseri, quotquot Leonis caedem adiuuerant, seipsos indicauerunt. At Theophilus vrbis praefectum ciuiles exequi leges iussit: Iam nunc, in quiens, praefecte, iudicandi potestatem Deo & me tibi mandantibus, dignam his mercedem factorum persolue: qui non tantùm humano sanguine manus contaminarunt, sed & vnctum Dei intra sacrarium interfecerunt. Miseri illi à praefecto arrepti, homicidarum more supplicijs affecti sunt. Cedrenus ex Zonara. Adulterium. Venus, Vvlcani vxor, cùm maritum ob deformitatem corporis, & claudum, non magnoperè amaret, dum is esset fabrilibus operibus intentus, clàm cum Marte bellorum deo adulterium committebat. Gallum iuuenem secum Mars adducebat custodem, quem relinquebat ad ostium, vt aduentantes nunciaret, obseruaret???ue: Solem praecipuè, quem maximè omnium deorum Mars metuebat, ne rem Vulcano indicaret, propter singularem inter illos amicitiam. At Gallo obdormiente Sol rem conspexit, Vulcano???ue indicauit. Mars Gallum in animal sui nominis conuertit: quare nunc etiam Solis exortum insigni vociferatione indicat, quasi Marti significaturus, vt Solem caueat. Vulcanus tenuissimum rete ferreum confecit, & circa thorum ita retendit, vt conspici non posset. Mox vtrosque nudos in illo reti implicatos omnibus dijs deridendos exposuit. Ouidius libro secundo de Arte amandi. Homerus Odyss. ???. Natalis Comes Mythol. libro 2. capite 6. Insidias. Iosephvs historicus, Galilaeae praefectus, cùm populum à seditione cohiberet, omnibus???ue gratissimus esset, inuidorum calumnijs circumuentus, à Ionatha misso à Pontificibus Hicsolymitanis, specie colloquij euocabatur, reuerà autem vt militibus destitutus interficeretur. Ille militi, qui epistolam attulerat, viginti drachmas numerari iussit. Pro quibus cùm is gratias egisset, facilè deprehen dit iuuenis ingenium turpi lucro deditum, & ad bibendum inuitauit, pro cyatho vini quolibet se drachmam numeraturum pollicitus. Qua spe illectus, mero copioso hausto, suapte sponte infidias aduersum Iosephum adornatas detexit. Iosephus in sua vita. Accusationem falsam. Ex Tit. Defendere se prudenter, huc quaedam, fol. 1703. Syracusae Dionysij tyrannide opprimebantur: quas Dion cùm parùm aberat quin seruitute liberasset, Sosis concitato populo, Stultos & vaecordes Syracusanos esse dicere incipit, qui non intelligerent, hoc agi à Dione, vt pro temulento & crudeli tyranno ac Domino, vigilantem, sobrium atque sapientem experiri possint: non vt dominatus, sed domini permutatio fiat. His sanè concionibus, quia se pro Dionis inimico, & acerbissimo aduersario haberi cognosceret: postero die nudus & sanguinolentus, vti aliquos fugiens prodit sub oculos ciuium, identidem clamitans, vix se Dionis satellites elapsum, sed & in capite ostentabat cruda, ac recentia vulnera. Itaque summa inde excitata est erga Dionem populi Syracusani indignatio. Accusationi fidem faciebat hesterna Sosidis aduersus eum habita libertatis fiduciae???ue plena oratio: à quo enim haec potiùs iniuria, quàm ab inimico? Istud iam verè tyrannidem vsurpantis, non opprimentis, videri posse, & eius qui minùs tyrannidem, quàm Dionysium, odio persequatur. Quare citatur Dion. Is cùm protinùs Sosidem fratrem vnius esse è Dionysij militibus indicasset, ideo???ue veri similiter ab eo summissum, qui nihil ampliùs vi & virtute possit, vt has turbas atq; seditiones cieret, postulauit, plagas & vulnera per medicos inspici. At hi affirmarunt, videri sibi affectata esse vulnera: non vno ictu & impetu allata: neque alta, sed superficiaria, veluti li vnguibus, non gladio facta sint, & ab eo qui saepiùs tentando atque recusando sanguinem sibi elicuisset, non qui nolens & ingratus, vnum aut alterum ab alio vulnus accepisset. Sed nondum haec satis innocentiam Dionis arguere videbantur, quiae non tam certa sint ista indicia, Sosidem à Dione laesum non fuisse, quàm vix credibile, quenquam concitandi odij in aduersarium in se priùs saeuire velle. Verùm dum ista quaerebantur, postquam ex ipsius Sofidis amicis atque familiaribus aliqui manu nouaculam ferentes aduenêre, & id narrauerunt, dum per vrbem ambularent, occurrisse se Sosidi ea vociferanti quae suprà dicta sunt, ideo???ue se conuersos retrò abijsse, num aliquos viderent Dionis satellites, neque vllos offen disse se: imò verò vnde primùm Sosidem ad se fugientem aduentare conspexerant, nouaculam hanc humi duntaxat eiectam reperisse: & posteaquam Sosidis serui interrogati responderunt, Eum summo mane cum nouacula solùm domo exijsse: tum verò calumniam manifestam esse iudicarunt. Eum itaque populus suis omnibus suffragijs necari voluit, iussit. Aerodius ex Plutarchi Dione. Statuarum praestantiam. Cùm Phryne, cuius Phidias statuarius nobilissimus amator erat, ab eo sibi depoposcisset, quod esset eius operum pulcerrimum, non sanè renuit. Verùm quod ipse de suis operibus iudicium facere pertinaciter recusarat, hoc astu mulier expressit. Eius seruus accurrens nunciat, Praxitelis officinam igni correptam flagrare, bonam???ue eius operum partem iam perijsse, non tamen adhuc omnia exusta. Exanimatus Praxiteles, foras exiluit, &, Actum est, inquit, de laboribus meis, si Satyro & Cupidini flammae non pepercerunt. Tum Phryne eum benè sperare iubet: nihil enim triste accidisse, sed illum dolo cogere voluisse, vt quod pulcerrimum operum suorum esse iudicaret, confiteretur. Atque ita sibi illa Cupidinem elegit. Pausanias in Atticis. Antiquitatem gentis. Aegyptij omnium hominum se primos extitisse arbitrabantur. Verùm Psammetichvs regnum adeptus, vbi sciscitando, Quínam primi hominum extitissent, nullum exitum inuenire posset, huiuscemodi rem machinatur. Pueros duos ex humilibus parentibus recèns natos tradidit pastori inter pecora educandos, iubens neminem coram eis vocem vllam edere, solitaria in casa ambos sibijpsis relinqui, eisdem in tempore capras admoueri: vbi lacte expleti forent, alia administrari: cupiens ex ijs vbi inarticulatè vagire desisterent, audire, si qua vox prima erumperet. Vbi bimatus exactum est tempus, pastori qui haec administrabat aperienti ianuam, atque intranti, ambo infantes porrectis manibus procidentes, Beccus clamabant. Quod primò audiens pastor, obticuit. Cùm verò crebriùs adeunti, & obseruanti, idem verbum frequentaretur: ita demùm re domino indicata, iussus ab eo pueros attulit, exhibuit???ue: quos cùm & ipse Psammetichus audisset, percontabatur, Quínam homines Beccus quippiam appellarent? Haec percontans, comperit Phrygas sic panem appellantes. Tali negotio argumentati, Phrygas se priores extitisse, Aegyptij concesserunt. Herodotus libro 2. Primogenituram. Aristodemus, qui Lacedaemonios in Laconicam duxit, ex Aegina filia Autesionis geminos sustulit, & mox obijt. Mortuo rege, Lacedaemones primigenium ex lege regem creaturi erant. Verùm cùm pueri fimiles essent, neque quis illorum prior ex vtero prodijsset, discerni posset, percontati sunt matrem. Ea???ue negante se dignoscere (dissimulabat autem, quoniam magnoperè cupiebat ambos effici reges) miserunt Lacedaemonij Delphos sciscitatum, Quid in ea re agerent? Pythia respondit: Vtrunque puerorum haberent pro rege, sed primigenium magis honorarent. Hoc responso à Pythia edito, Lacedaemonij nihilominùs incerti quo pacto primigenium reperire̅t, admoniti fuêre à quodam Messenio, nomine Panite, vt obseruarent, vtrum puerorum ma [1697] ter priorem lauaret, cibaret???ue: quam si deprehenderent eodem semper modo factitare, habituri essent id omne q??? quaererent: sin illa alternando erraret, palàm fore ne ipsam quidem quippiam magis nosse. Spartani igitur ex admonitu Panitis obseruantes matrem puerorum, ignaram cur obseruaretur: animaduertentes???ue illam praeferentem alteri primigenium, tum cibando, tum lauando: acceperunt eum puerum, qui magis honorabatur à matre, tanquam primogenitum, publice???ue alendum curarunt, imposito ei nomine Eurysthenis, iuniori autem Proclis. Herod. lib. 6. Sententiam, Opinionem, Iudicium. Micheas propheta Achabum regem expeditionem aduersus Sy ros suscipientem suamet confessione conuicit, ea ab illo per simulatam interrogationem extorquens, quae apertè rogatus nunquam fateri voluisset. 3. Reg. 20. Agesilavs, sortibus Olympiae acceptis à Ioue ex voto suo, cùm inde iuberent Ephori, vt de ijsdem Apollinem Pythium consuleret: profectus Delphos, rogauit Apollinem, Eadémne ei quae patri viderentur? Plut. in Apophtheg. Veteres antequam literas recitarent, iubebant aduersus quos facerent, ne perfugij aliquid postea haberent, diceréntque fictas esse, cognoscere signum. Id significauit Cicero in II. concione in Catilinam: ait enim, Atque ibi vehementissimè perturbatus Lentulus, tamen signum & manum suam cognouit. Sed etiam Sallustius in eisdem illis rebus narrandis: Igitur perlectis literis, cùm priùs omnes sua signa cognouissent, Senatus decreuit, & quae sequuntur. Plautus quoque in Bacchidibus, vbi dolum Chrysali exponit, & quemadmodum fallacibus literis tetigerit imprudentem senem, ostendit: Nunc hasce tabellas ferre me iussit tibi, orabat, quod istic est scriptum, fieret cedô. Sed nosce signum. Noui. Xenophon in quinto libro de rebus Graecorum narrat, cùm Tiribazus literas regis Persarum lecturus esset, ijs, qui audituri essent, priùs signa eadem de causa ostendisse. Victorius lib. 14. Var. Lect. cap. 4. Miecislaus III. Polonorum Princeps, auarè & superbè imperabat, & per praefectos suos populum expilabat. Gedeon Cracouiensis episcopus blandè primùm, & apertè principem redarguere: mox vbi contumacem esse videt, pro astu rem aggreditur. Mulierem subornat, quae sordido & miserabili habitu assumtu, vbi in conspectum Principis venit, lamentabili voce, & eiulatu ementito opem eius implorat. Motus eius lacrymis & importuno clamore Miecislaus, accitam Quid sibi velit? rogat. Ibi illa: Gregem se ouium numerosum habuisse, & filio commendasse, illum porrò mediastinis pascendum commisisse, eorum negligentia gregem à lupis dilaniatum, se???ue ad extremam inopiam inde redactam esse: rogare, vt cuius culpa damnum datum esset, ab eo praestaretur. Citati mediastini, qui pariter subornati venerant, negant sua negligentia damnum datum esse: verùm adolescentis, qui priuignus, non filius esset eius mulieris, culpa. Eum enim venationi deditum, feros canes alere: qui soluti, partim ipsi gregem laniarint, partim disiectum ac dissipatum, lupis in praedam dederint. Eum igitur damnum praestare oportere: se neque canes abigere, neque dispersis ouibus succurrere potuisse. Aderat & adolescens, crimen???ue in mediastinos referebat, se praesidio gregi canes alere. Neque tamen satis illorum dicta refellebat. Cognita causa Miecislaus condemnat adolesce̅tem damni infecti. Approbant, qui tum aderant, Senatores Principis iudicium. Ibi tum Gedeon: Iustè, inquit, & sapienter indicasti. Tu filius es huius amplissimae & florentissimae Reipublicae. Sed tu te priuignum eius haberi mauis. Tu gregem tuum numarijs iudicibus & magistratibus tradis: tu feros canes, hoc est, acerbos & crudeles exactores & praefectos facultatibus & sanguine innocentium hominum saginas: quorum caeca cupiditate & asperitate fit, tenuiores vt à potentioribus, perinde quasi à lupis, impunè diripiantur & opprimantur. Incensus hac oratione episcopi Miecislaus, fremens, è senatu sese proripuit: multa Gedeoni, multa caeteris senatoribus, qui Gedeonis dicta approbare videbantur, minitans. Proceres eius tyrannidem perosi, dignitate eum priuarunt, & Casimirum fratrem vel inuitum ad Reipubl. gubernacula pertraxerunt. Cromerus lib. 6. Lvdovicvs Francorum rex vlturus mortem Caroli Simplicia patris sui, quem Hubertus Comes Veromanduus in arce Peroniana captiuum detinuerat, Lauduni conue̅tum Principum habens, literas à rege Anglo sibi missas fingit. Ijs à scriba perlectis, alta voce subintulit: Iocóne, an seriò Anglus sapientiam nostram explorare velit, dubito. Sed tamen seria illum agere ponamus. Villicus agri dominum ad se blandè inuitatum occidit. Homicidij an patricidij supplicio dignus sit? quaeritur. Principes sententiam rogati, & in his Hubertus quoque, Morte dignum esse villicum ignominiosissima, suspendio nimirum, vnanimi consensu responderunt. Tum Rex ad Hubertum conuersus: Ergo & tu, inquit, regis tui proditor, tuo ipsius iudicio damnatus, dignas perfidia tua poenas luito. In crucem igitur actus, monti vicino nomen dedit. Aegidius Corrozetus de Dictis & factis memorabilibus. Praetoris taurus in Rvstici cuiusdam tenuis pascua transiliens, vaccam eius cornibus occidit. Qui damnum acceperat, non vel hac in re rus sapiens, praetorem adijt, & impunitate loquendi ex more data: Praetor (inquit) meus taurus tuam vaccam cornibus petijt, atque occidit: quid iuris? Ille incunctanter: Quid aliud (inquit) nisi vt vaccae damnum mihi tauri nomine praestes: aut taurum, si mauis, noxae dedas? Imò (inquit rusticus) ignosces imperitiae meae: nam lingua lapsus sum, praeposterè causam proposui. Nam tuus taurus meam interfecit vaccam. Tum praetor nimiùm impudens: Isthaec (inquit) alia res est. Cognatus libro primo Narrationum. Approbare alterivs dictvm factvmve. Damis ad Alexandri scripta, vt Deum se esse sciscerent: Permittimus, inquit, Alexandro, si velit, deum appellari. Plutarchus in Apophthegmatibus. Lacedaemoniorvm magistratus, cùm sententiam cuiuspiam, qui foedam vitam egisset, comprobassent, alteri iusserunt probatae vitae & morum, vt eam pronunciaret. Plutarchus de Audiendo. Maximvs Planudes, monachus Constantinopolitanus, vir doctissimus, vehementis???ue ingenij, abhinc annos ferè centum & quinquaginta, Romanae ab initio fidei fauit. Ob quam rem ab Imperatore Constantin opolitano multa passus, in custodiam tandem coniectus, contrà sentire coactus est, tribus editis contra Romanam ecclesiam argumentationibus: quas Bessario Cardinalis Nicenus praelegens, mirari solebat, virum caeteris in scriptis excellentem, summum???ue philosophum, tam ineruditos infirmos???ue edidisse syllogismos. Haud ob aliam putabat causam, quàm quòd ea quae metu perscripserat, animo improbarit, refellenda???ue vel cuiuis facilè praebuerit. Volat. lib. 17. Anthrop. Bernabos Princeps Mediolani, admodum mulierosus, cùm aliquando solus in horto, semotis arbitris, cum muliere, quam amabat, lasciuus iocaretur: superuenit de improuiso Confessor eius, cui propter sapientiam & auctoritatem semper ad Principem patebant fores. Erubuit simul & indignatus est est Princeps de insperato illius aduentu, paulo???ue commotior, vt eum in responso caperet: Quid, inquit, ageres, si tu quoque cum eiusmodi muliere in lecto esses? At ille: Quid me deceret (ait) scio: quid verò facturus essem, nescio. Hoc responso iram Principis flexit, cùm se quo???; hominem esse & labi posse fateretur. Poggius in Facetijs. Refvtare. Elenchvs prvdens. Refutationem alienae Opinionis, Sententiae, Iudicij, hîc. Approbationi opponimus: siue illa sit simplex, siue coniuncta com confirmatione contrariae sententiae & opinionis, qui Elenchus dicitur. Consilij. Cùm Branchidarum oraculum Pactyam Lydum, qui à Cyro Persarum rege defecerat, & magnam vim auri secum habebat, Tabalo praefecto regio Sardis tradendum asseruisset: Aristodicvs Cumaeus Heraclidae filius, cùm graue putaret esse, supplices Barbaro regi ad certum exitium tradere, oraculi vanitatem refellere volens, templum vndique circumijt, & passeres alias???ue auiculas, quae fortè in templo isthic nidulabantur, è nidis exemit. Quae cùm ille faceret, vox ex adyto audita fuit ad Aristodicum, dicens: Hominum scelestissime qúaenam te libido incessit, vt audeas meos supplices è templo abripere? Aristodicus contrà: Et tu, inquit, rex, huiusmodi auxilium fers supplicibus, quum Cumaeos iubeas supplicem suum tradere Persis? Cui deus respondens: Equidem, inquit, iubeo, vt impiè agentes malè pereatis, neque deinceps oraculum hoc de reddendis vestris supplicibus lacessatis. Quod responsum vbi tulerunt Cumaei, neque Pactyam Persis tradere voluerunt, neque penes se detinendo Cyrum irritare: sed ablegarunt Mitylenam, inde in Chium: Chij eum hostibus tradiderunt. Herod. lib. 1. Postulanti, vt principatum popularem Lacedaemone constitueret, respondit Lycvrgvs: Priùs te erigas principatum domi popularem. Plut. in Apophtheg. Reipublicae Proceres Imperat, Basilio Macedoni suaserant, vt in prouincias redituu̅ inspectores mitteret. Imperator hanc probare se sententiam simulans, deligi ad hoc munus aptos homines iussit. Quorum nomina sibi adferentem Generalem reprehendit Imperator, inquiens: Se quoque ad hoc ob eundum munus non satis esse idoneum. Hoc idem detrectantibus duobus Reipublicae Magistris, ijs???ue vt hoc ministerium alijs imponeretur, petentibus, inspectionem huiusmodi omittendam censuit, Praestare enim, aliquos lucrum iniustum ex [1698] publico percipere, quàm malè metuere multam, quae eos opprimat, aliquam. Cedrenus. Carolvs Burgundiae dux Leodienses obsessurus, cum, &c. Vide fol. 2846. Iudicij, Sententiae. Cùm profectus esset Miletum ad Thalem Solon, aiunt mirum sibi eum dixisse videri, quòd nuptias & sobolis procreationem omninò negligeret. Thalem autem in praesentia quidem tacuisse, aliquot verò dierum interuallo subornasse peregrinum quenda̅, qui modò decimo die ab Athenis profectum se diceret. Quaerente Solone, Nunquid Athenis noui? Hominem, quae diceret, edoctum, nihil respondisse aliud, nisi ??? adolesce̅s efferretur, & prosequeretur funus tota ciuitas, ??? ille foret clari viri filius, & virtute inter ciues primi, longo iam spacio peregrinantis Solonis. Tum Solon falso metu exterritus, coepit caput caedere, alia???ue & facere & dicere, quae moerore oppressi assolent. Tum Thales represso Solone ridens dixit: At haec me Solon à connubio deterruerunt & à liberis tollendis, quae te etiam infringunt virum constantissimum. Te verò nihil hic nuncius moueat: haec enim ficta sunt. Haec Hermippus Pataecum, qui Aesopi se ferebat animam habere, scribere refert. Plut. in Solone, vbi & Thaletis imprudentiam arguit. Rex Artaxerxes, mortua concubina vnicè dilecta, misisse fertur ad Democritvm sapientia celebrem legatos, petitum vt resuscitaret mortuam. Respondit Democritus: Res est magna & difficilis, sed quae fieri possit, si rex triginta nomina inscribat, sepulcro eorum, qui ad annum vsque vigesimum doloris expertes vixerint. Fama est, cùm clarus foret mimus Parmenon, tu̅ in alijs, tum verò praesertim in suis voce imitanda, ita vt in prouerbiu̅ abierit, aemulos alios specimen ex aduerso sui dedisse. Sed cùm praeoccupati homines essent, dicerent???ue: Praeclarè quidem, sed nihil ad Parmenontis suem: attulisse vnu̅ sub ala sua porcellum. Cùm autem illi, qui vocem audiebant germanam suis succlamarent: Quid hic ad Parmenontis suem? dimisisse hu̅c in medium porcellum, ostendisse???ue ex opinione eos, non ex veritate iudicasse. Plut. lib. 5. Conuiual. quaest. 1. Amicum quendam Socrates cùm audiret dicentem, Magno in vrbe omnia vaeniunt, mina vinum Chium, purpura tribus minis, mellis hemina drachmis quinque: manu prehendens, abduxit eum ad farinam: ac, Obolo hemina, inquit, vaenit: vilis est hîc annona. Inde ad oleas: Duobus aereis sesquisextarius. vilis hîc annona. Mox ad exomidas: Drachmis denis, vile ergo precium. Plut. de Animi tranquil. Dolebat Diogeni humerus, ex vulnere credo, vel alia quadam causa. Cùm igitur vehementi dolore videretur affici, quidam ex inimicis insultabat ei, dicens: Quin igitur mortem obis, ô Diogenes, & te ipsum his malis liberas? At ille respondit: Eos quiscirent, quae in vita fieri dici???; conueniret, in vita manere aequum esse: in quo genere hominum seipsum etiam numerabat. Verùm tibi, qui neque quid agendum, neq; quid dicendum sit; noueris, opportunum moriendi tempus est. Aelianus de Var. hist. lib. 10. Dionysivs tyra̅nus, cùm quidam ex eius assentatoribus Damocles commemoraret, quàm esset beatus: Vísne igitur, respondit, eandem degustare & experiri fortunam mecum? Eo annuente, collocari iussit hominem in aureo lecto, strato pulcerrimo, textili, magnificis operibus picto, abacos???ue quamplures ornauit argento, auro???ue caelato: tum ad mensam eximia forma pueros delectos iussit consistere, eos???ue ad nutum illius intuentis diligenter ministrare. Aderant vngue̅ta, odores, epulae. In hoc medio apparatu fulgentem gladium è lacunari seta equina appensum demitti iussit, vt impenderet illius beati ceruicibus. Itaque nec pulcros illos administratores aspiciebat, nec plenum artis argentum, nec manum porrigebat in mensam, iam ipsae deflueba̅t coronae. Denique exorauit tyrannum vt abire liceret, quòd iam beatus esse nollet. Cic. lib. 5. Tuscul. quaest. Attigit historiam Persius Sat. 3. Et magis auratis pendens laquearibus ensis Purpureas subter ceruices terruit-. Dionysivs senior, cùm filium, quem relicturus erat dominatus successorem, stuprum hominis ingenui vxori obtulisse resciuisset: inflammatus rogauit eum, Ecquid in se tale comperisset? Respondente adolescente: Nempe tu patrem non habuisti tyrannum: Nec tu, inquit, nisi factis istis temperes, filium habebis. Plut. in Apophtheg. Anno 22. Anastasij Imper. cùm Alamvndarvs Saracenorum princeps, Dei prouidentia baptizatus ab orthodoxis esset: impius Seuerus duos ad eum misit episcopos, qui eum labe suae haereseos inficerent. Quos ille admirabili commento refutauit. Dixit enimijs, eo ipso die sibi literas de morte Michaëlis Angelorum principis esse allatas. Cum???; responderent, Nullo eum modo potuisse mori. Quomodo autem, ait, nudus Deus potuit crucifigi, quod vos affirmatis? quomodo Christus non co̅stitit ex duabus naturis, cùm ne Angelus quidem moriatur? Ita cum dedecore Seueriani discesserunt. Cedrenus. Accusationis. In compotatione quadam Bion tacens, cùm vt stolidus derideretur à garrulo: Quis verò valeat, inquit, fatuus qui sit, in vino tacere? Plut. de Garrulitate. Plato cùm amicos nobiles inuitasset, triclinium???ue iussisset ornari no̅ omninò sordidè, irrupit Diogenes Cynicus, & spurcis illis suis coenosis???ue pedibus coepit lectulos conculcare. Ingressus cum conuiuis Plato: Quid agis, inquit, Diogenes? Calco, inquit ille, Platonis fastum. Calcas, respondit Plato, sed alio fastu maiore. videlicet arrogantia & iactantia erat in Diogenis animo impotentior & intolerabilior, quòd inops esset, quàm in Platone, qui cultum illum amicorum oculis dabat, non sibi. Cùm ex Graecia & Macedonia adessent, qui Antipatrum accusarent apud regem Alexandrum Magnum, atq; Cassander patris dignitatem acerbiùs tueretur: Alexander, Quid ais? inquit, an putandum est violatos homines, tam longis itineribus, huc patrem tuum falsò criminatum venisse? Tum ille: Imò, ait, hoc ipsum calumniae indicium est maximum, vt tam longis itineribus huc venerint, ne quae mentirentur redargui possent. Ridens Alexander: Haec illa sunt, dixit, Aristotelis sophismata, quae vtrique lacrymas excutient, si quem quam à vobis violatum comperero. Plut. in Alexandro. Theodorvs, cùm rex ei obijceret Lysimachus: Tua te istis moribus patria in exilium dedit. Verè, inquit, quòd me no̅ ferret, sicut Liberum patrem Semele. Plut. de Exilio. Obtrectationis. Evdamidas Argiuo, qui Laconas peregrinando deteriores fieri dicebat, desciscentes à patrijs legibus: Atqui vos, inquit, postquam Spartam venistis, non prauiores, sed euaditis meliores. Plut in Apophtheg. Quum rogaretur Hieronymvs Pragensis quid sentiret, &c. Vide fol. 2197. Detractionis. Leonidas Anaxandridae, frater Cleomenis, dicenti, Nulla renos, nisi quòd rex noster sis, excellis: Imò, inquit, nisi praestantior essem vobis, non regnarem. Plut. in Apophtheg. Seriphio obijcienti Themistocili, Non per se illum, sed vrbis causa esse clarum: Rectè ais, inquit. Caeterùm neque ego, Seriphius si sim, euasissem clarus: neq; tu, si Atheniensis. Plut. in Apophtheg. Plistonax Spartanus Pausaniae F. cùm orator quidam Atheniensis indoctos Lacedaemonios appellaret: Sanè quidem, inquit: soli enim Graecorum nihil mali à vobis didicimus. Plutarchus in Lycurgo. Iactantiae. Dionysivs minor, Polyxeno dialectico redarguere iactante se eum: Nempe verbis, inquit: ego verè coarguo te factis, qui relictis tuis me & mea captas. Plut. in Regum apophtheg. Cùm Thebanifusis ad Leuctra Laconibus accessissent ad Eurotam, ac quidam ostentabundè iactaret, Vbi nunc sunt Lacones? captus ab eis Spartiates: Non adsunt, inquit. neque enim vos huc accessissetis. Plut. in Laconicis. Cùm Perses quidam assiduè muneribus solicitando amicum à Demarato retraxisset, dixisset???ue: Cepi amasium tuum: Minimè verò tu, inquit, sed mercatus es. Plut. in Apophtheg. Antalcidas Atheniensi, qui ei dixit: Atqui nos è Cephiso saepiùs vos sumus consectati: Nos verò, inquit, ab Eurota vos nunquam. Plut. in Apophtheg. P. Scipio Africanus, Appio Claudio, quicompetior eius erat in censura, iactante omnes ciues se nominatim salutare, cùm neminem penè cognoscat Scipio: Verum, inquit, praedicas. Mihi namque non nosse multos, verùm ne essem cuiquam ignotus, fuit curae. Plut. in Apophtheg. C. Marvivs bello Italico circumuallari & obsideri se passus est, occasionem suam expectans. Cùm diceret ei Silo Popedius: Si magnus es Mari dux, descende in certamen: Imò tu, inquit, si magnus dux es, coge me dimicare vel inuitum. Plutarchus in Apophtheg. Scommatis. Hircanvs II. etiammum puer missus à Iosephopatre Iudaeorum principe Alexandriam ad Ptolemaeum Epiphanem, propter natum filium gratulaturus: cùm ad conuiuium regis vocatus, & infimo loco accumbere iussus, propter aetatem, reliqui conuiuae ossa ante Hircanum congererent. Tryphon quidam morio instinctu reliquorum, ad regem se conuertens: Nempe vt hic ossa nudauit carnibus, inquit, sic pater eius Syriam spoliauit. Ridens rex, Hircanum rogat, Vnde illa ossium congeries? Tum ille: Ego vt homo carnes comedi, ossa abieci. Isti verò (reliquos denotans conuiuas) canes tui ne ossa quidem reliqua fecêre. Iosephus libro 12. capite 4. Antiquitatum. Quod ipsum Dantes Aligerius Florentinus poëta, cùm apud Mastinum Scaligerum Veronae exularet, aemulis illum propter mordacitatem Cani assimilantibus, in conuiuio quoque respondisse traditur.
|| [1699]
Bonifacius IIX. peregrinum quen dam Bavarvm, facie sibi simillimum, astutè interrogarat, Nunquámne mater ipsius Romam regligionis cuasa venisset? Respondit ille, Non certè, sed pater meus persaepé. Aegidius Corrozetus de Dictis memorabilibus. Idipsum Augusto Imp. iuuenem Sabinvm respondisse tradit Suetonius. Sigismvndvs Imperator iter faciens, torrentem equo traijciebat. Equus consistens, meiere coepit. Tum quidam aulicorum Caesaris equum naturam Caesaris habere palàm asseruit. Causam rogatus: Quoniam, inquit, equus torrenti aquam addit, Caesar habentibus dat. Animaduerrit Imperator perstringi se modestè, quòd in aulicum iam veteranum nihil beneficij contulisset. & subiecit: Nunquam quidem sibi benè merendi voluntatem defuisse: sed Principum dona non illorum esse propirè, qui ea mererentur, sed quibus sint destinata fato. Et id re comprobaturum se dixit, quàm primùm otij & quietis occasio tantisper daretur. Postea otium nactus Caesar, pyxides duas parari iussit, magnitudinis & formae eiusdem. In vnam aurum, in alteram plumbum point, pondere eodem: & ministro aduocato praecipit, vt alteram pyxidem deligeret. Consternatur minister, librando modò hanc, modò alteram tollit, nesciens vtram postissimùm debeat eligere. Tandem eam aufert pyxidem, quae plumbum continebat. Quod vbi conspexit ille, Iam reclusa pyxide, aiebat Caesar, videripalàm, non suam voluntatem, sed ipsius infortunium obstitisse, quò minùs hactenus beneficium sit consequutus. Testatur sanè hoc factum, prudenter considerasse Caesarem, felicem successum rerum à Deo contigere. Carion libro. 3. Chronici. Reprehendere, Accvsare prvdenter. Exempla plurima ex Tit. Libertatis in reprehendendo peti possunt: hîc Prudentia, illic Libertas consideratur, f. 2823. Ignorantiam Theoricam. Socratis aetate casu accidit, vt Sophistarum in Graecia magnus prouentus esset: à quibus iuuentus magna mercede arrogantiam, sapientiae ostentationem, & garriendi studium hauriebat, cùm congressis & disputationes steriles per rixas & concertationes agitaret: quod autem honestum esset & frugiferum, nihil. Socrates igitur, cuius fuit refellens oratio sicut medicamentum purgans, magna cum auctoritate coarguebat alios, quòd affirmaret nihil, grauius???ue pungebat, dum putabant in communi quaerere eum verum, no̅ suae opinioni seruire. Plut. in quaest. Plat Dominicanus quidam, magni ob eruditionem nominis, à D. Ludouico Francorum rege in Angliam mittebatur. Is dum Diepaetempestatis causa haereret, & conciones sacras, in quibus plurimùm excellbat, pro more haberet, in litore deambulans, Vetvlam conspicit, quae altera manu hydriam, altere titionem agitabat. Insolentiam facti miratus, causam rogat. Tunc illa: Vtinam mihi hac aqua ignem inferni extinguere detur, hoc verò igne Paradisi flumina exurere. Demirante adhuc magis monacho voti insolentiam, superaddit: Vt mortalis Deo creatori & redemtori non spe praemij, nec metu poenae (quorum alterum seruile, alterum foeneratorim, vtrunque certè philautiae fructus est) assiduis vestris concionibus & consilij ad ducti, parére discerent, sed solius honestatis studio, tanquam regem subditi, tanquam patrem filij, tanquam dominum serui, tanquam creatorem creaturae, honorarent, amarent, colerent, venerarentur, potiorem???ue gloriae eius, quàm commodi proprij rationem haberent. Obstupuit bonus ille monachus, & Dauidis illud praefatus: Ex ore infantium & lactentium perfecisti laudem. À te, inquit, quaecunque es, mulier, id hodierno die me didicisse liberè profitebor, quod multorum annorum studio priùs mihi ne quidem in mentem venerat. Adeo???ue symboli loco deinceps vsus est, vetulae imagine, aquam & ignem praetendentis. Virelli [Greek words] Cùm Florentiae esset Eugenius IV. Pontifex, Pver quidam apud Angelottum Cardinalem Rom. eleganti supra aetatem oratione vsus fuerat. Cardinalis ad astantes conuersus: Praecocia haec ingenia cum aetate flaccescunt. Tum puer: Ergo tu optimae indolis puer fuisti. Poggius in Facetijs. Elocutionem. Euripides obtulit Socrati librum ab Heraclito conscriptum. Eo lecto, rogauit, Quid illi videretur? Per Iouem, inquit, quae intellexi, mihi praeclare videntur, qualia puto & ea quae non intellexi: sed opus est Delio quopiam natatore, ne in ijs suffocetur. Laërtius. Messala exactissimi vir ingenij, & Latini sermonis obseruantissimus, quum audisset M. Portium Latronem declamantem, dixit: Sua lingua disertus est. Sic ingenium concedes, sermonem obijcere illi videbatur. Caelius libro 11. capite 13. Antiq. Lectionum. Improbitatem in genere. Agis minor ad hominem improbum subinde quaere̅tem, Qui optimus esset Spartiates? Tui dissimilimus, inquit. Plutarchus in Apophthegmatibus. Astutiam. In concilio Mantuano de expeditiono Turcica deliberabatur. Cùm Veneti propter initum cum Turcis foedus palàm aduersarentur, clàm tamen habita ratione, quantum essent collaturi, Summam belli naualis dari sibi postularent, & classem insuper trieremium sexaginta, & viginti nauium rostratarum, ac peditum delectorum millia, & annuas decimas, & praeterea quindecies centena millia ex publico: Hoc, inquit Pivs II. Papa, Veneti est recusare, non petere. Nos verò vobis molesti non erimus, vt oneris tantum feratis. Campanus in eius vita. Stultitiam. Lycvrgvs monenti vt Rempubl. in ciuitate efficeret popularem: Tu priùs, inquit, domi tuae effice rempubl. popularem. Plut. in Apophtheg. Evdamidas audito philosopho, qui solum sapientem bonum imperatorem esse dicebat: Oratio quidem ista, inquit, mirifica est: at qui dicit, tubarum sonitum non audiuit. Plutarchus in Apophthegmatibus. Iphicrates i iudicium capitis vocatus, delatori: Quid, inquit, malum agis, qui circumstante bello suades ciuitati, vt de me potiùs, quàm mecum deliberet. Idem. Archidamvs Zeuxidami filius, illi, qui laudibus ???itharoedum ferebat, stupebat???; eius artem: Qualem honorem quaeso, inquit, bonis viris habebis tu, cùm citharoedum ita in coelum feras? Idem. Agis Archidami filius disserenti cuidam de Graecorum libertate, non leuia quidem, sed effectu ardua: Desiderat, inquit, hospes, vires & pecuniam ista orati. Idem. Antiochvs ephorus, postquam Philippum Messenijs agrum audiuit donasse, quaesiuit: Num vires quoque, vt de agro dimicantes vincere possent, tribuisset. Idem. Flagitantibus, cùm vrbis deditionem fecissent, Atheniensibus, Samum ipsis solùm permitti, responderunt Lacones: Quando vestri iuris non estis, tunc habere & alios quaeritis? Vnde est prouerbium natum, Qui seipsum non habet, Samum petit. Idem. Agesilavs cùm cognosceret delite quadam, accusator???ue probè causam egisset, defensor malè, qui vbique occinebat: Decet regem Agesilaë legibus subuenire: Et aedes tuas, respon dit, si quis dissiparet, aut expoliaret te pallio, num expectes, dum aedificator aut textor pallij tibi succurrat? Idem. Idem cùm cerneret nonnullos ciues, quòd equos ad scara certamina alerent, celebres esse, & sibiplacere: quò subijceret Graecorum oculis nullus ea virtutis esse, sed opum & sumtus: sororem impulit Cyniscam, vt currum conscenderet, & Olympijs certaret. Idem. Aristides quaestor creatus, demonstrauit no̅ solùm sui temporis quaestores, sed & superiores magnam pecuniam auertisse, Themistoclem prae caeteris. Is magna coitione in Aristidem facta, negotium ei, cùm referret rationes, fecit, & peculatus eum damnauit. Quod cùm ferrent optimi quique indignè: litis aestimatione liberatus, & quaestor est iterum designatus. Hic cùm prae se ferret priorum consiliorum poenitere se, & molliorem se praeberet, erat acceptus ijs, qui expilabant aerarium, quòd non detegeret ipsos, nec exactè excuteret: vnde satiati pecunia publica in coelum ferebant Aristidem, ac populum pro eo prensabant, laborabant???ue vt denuò quaestor crearatur. Is verò populum, cùm ipsum designaturus esset, castigauit. Cùm enim, inquit, versatus in magistratu essem innocenter & rectè, labe aspersus sum: vbi multa de publico depeculatoribus condono, praeclarus videor ciuis. Me quidem magis huius pudet laudis, quàm damnationis prioris: vestri verò miseret me, apud quos obsequi honorabiliùs est improbis, quàm conseruare commoda publica. Ita fatus, vbi furta patefecit, applaudentes sibi & commendantes elingues reddidit: verum autem & instum tulit ab optimo quoque praeconium. Plut. in Aristide. Delphis statua visebatur aurea inter duces & reges Mnesaretes: quam Crates ait Graecorum lasciuiae dedicatum esse trophaeum. Praxiteles amicae id beneficij contulit, quem ob id laudibus extrollere Crates debebat, quòd aureis hisce regibus meretricem amicam associauerit: opulentiam, cui nihil praeclari, nihil adest honesti, eis improperans. Siquidem iustitiae ornamenta, temperantiae???ue, & magnanimitatis, decebat iuxta Apollinem reges & summos magistratus locare, no̅ aurearum & delicatarum copiarum: quarum sunt etiam illi, qui turpissimè vixerunt, consortes. Plut. de Pythiae oraculis. Cùm Atticam depopularentur Macedones, eduxit iuuentutem Phocion. Ibi multis accurrentibus, monentibus???ue vt illum tumulum occuparet, hinc instrueret aciem: Papae, inquit, ??? multos duces, paucos video milites. sed tamen signis [1700] collatis fudit occidit???ue ductorem Macedonum Nicionem. Plutarchus in Apophtheg. Vt ciuitatem Atheniensium Leosthenes praecipitem in bellum egit, ingenti spe ad libertatis & imperij nomen arrectam, orationem eius cupressis assimilauit Phocion. Hae namque, infit, pulcrae sunt & excelsae, sed non ferunt fructum. Cùm primi successus ex voto essent, & ciuitas ob laetum nuncium dijs honorem haberet: rogatus, An ne haec optaret ita fuisse gesta? Omninò, inquit, haec gesta esse, sed tamen consilia capta illa. Ibidem. Aristippvs philosophus victus ab homine quodam audaci, sed furioso aio qui & amente, vbi eum exultantem iactantem???ue se vidit: Ego, inquit, qui conuictus sum, ab eo incundiùs, quàm tu, qui ne vicisti, dormiturus. Plutarchus de Virtutis prouectu. Idem, cùm rogaret eum quidam, Quid mercedis pro instituendo filio postularet? Drachmas, inquit, mille. Qui cùm dixisset: Papae nimium petis: equidem mercari mancipium possem mille. Ergo duo, infit, habebis mancipis, filium natum, & seruum emtum. Plut. de Instit. liberis. Diogenes Cynicus, cùm aliquando de re seria disserens, nullum haberet auscultatorem attendentem, coepit ineptam cantionem canere, veluti saltaturis. Vbi iam plurimi co̅currissent, obiurgauit illos, quòd ad stulta & inepta frequentes & alacres accurrerent: ad seria verò, & ad inepta frequentes vtilia, nec alacriter conuenirent, nec diligenter auscultarent. Huic similimum est, quod Demostheni quidam adscribunt, de vmbra asini. Laërtius lib. 6. Idem videns adolescentem furibundem & vaecordem: Parens, inquit, adolescens, te seminauit temulentus. Plutarchus de Instit. liberis. Antisthenes, cùm Athenienses admoneret, vt asinos non minùs ad agriculturam eligerent, quàm equos: illi verò, Animal ad arandum ineptum esse, responderent: Quid refert, inquit, quia in vestra Republica duces sunt, qui nunquam didicerunt administrandi rationem: sed satis est, quòd à vobis eligantur. Lae̅rtius lib. 6. Erat apud Pyrrhum Cyneas Thessalus, ingenio & eolquentia clarus, vtpotè qui Demostheni diutissimè operam dedisset. Is saepè à Pyrrho missus ad ciuitatum Italiae studia concilianda, quum mira felicitate versaret populorum animos, fertur Pyrrhus in eum dicere solitus illud Euripidis: Omnia conficit oratio, vel quae hostile etiam ferrum nequeat. Hic vbi regem ad expeditionem Italicam co̅tra Romanos euocantibus Tarentinis, summa ope se parare vidit, ab eo familiariter quaesiuisse dicitur: Rogo, inquit, rex, si dij annuerint, vt Romanos bello superes, quid his victis postea agemus? Caetera Italia subigenda nobis est, in quit Pyrrhus. Italia verè domita, quid? ille ait. Siciliam, Pyrrhus respo̅dit, meis opibus adijciam. Quid Sicilia victa? Aphiricam, & caeteras terras nostrae ditioni subigam. Tum Cyneas: Quid quum totum orbem viceris? Tum ridens Pyrrhus: Otium, inquit, agemus, perpetua???ue laetitia, epulis mutuo???ue sermone perfruemur, Tum ille: Quid attinet per labores & pericula ea quaerere, quorum facultas abundè parata est, modò frui velimus? Turbauit magis his verbis regem Cyneas, quàm à proposito auertit. Plut. in Pyrrho, & Sabel. lib. 8. Enn. 4. Antiochus rex, cùm traducto in Asiam exercitu Romano legatos ad Scipionem pacem petitum misisset: Hoc oportuerat, inquit, antè factum, non nunc, postquam frenum & sessorem accepisti. Plut. in Apophtheg. Cato Maior increpauit ciues, quòd semper eosdem Consules designarent. Videbimini enim, inquit, aut non magni consulatum, aut non multos consulatu ducere dignos. Plutarchus in Apophthegmatibus. Avgvstvs Caesar, audito annos natum duos & triginta Alexandrum maxima parte orbis ab se subiugata, quid deinceps acturus esset, haesitasse: mirabatur, quòd no̅ magis arduum arbitraretur, quàm quaerere spaciosum imperium, id quod tenebat, componere. Ibidem. Vlyssipone, eodem anno, aut paulò pòst, quàm Emanuel Portugalliae rex Indiam subegit, Hermicvs Caiadus Lusitanus, Angeli Politiani auditor, Latinis carminibus commentus est Sibyllinam vaticinationem in columnis marmoreis tribus incisam, quae per ambages significabat, Indos sub imperium & ditionem Lusitanorum esse venturos: eos???ue lapides data opera detruncatos, vt aliqua inessent antiquitatis vestigia, obrui praecepit, conscio rege, in extremitate promontorij Artabri, propre Syntram oppidum. Vbi verè defossa marmora ex humore terreno vitum fecisse iudicauit, anno MDV, die Augusti nona, inuitat amicos in villam, ei loco proximam. Cùm accubuissent omnes, ecce villicus nunciat Hermico, mercenarias eius operas, dum in fundo fossionibus thesauri, eodem loco defossi. Accurrunt omnes, & columnas intuentur, in quibus incisa huiusmodi erant carmina: Sibyllae vaticinium occidijs decretum. Voluentur saxa literis & ordine rectis, Cùm videas occidens orientis opes. Ganges, Indus, Tagus, erit mirabile visu, Merces commutabit suas vterque tibi. Soli aeterno ac Lunae decretum. Continuò ad regem rumor perfertur: qui comme̅ti huius conscius, mirabundo similis, optimatibus ostendit. Illi describendum curant, & mercatorum cura Vlyssiponensium per vniuersum orbem Christianum euulgant. Sic Hermicus antiquitatis simulatione vniuerso orbi imposuit, seu potiùs stultos antiquitatis admiratores solerti astu reprehe̅dit, & illusit. Caspar Varrerius in censura Berosi. Alfonsus Aragonum rex, Scvrram in aula habebat, qui censoria virgula singulorum dicta facta???ue notabat, & tabellis descripta Principi stato tempore offerebat, suo ascripto iudicio, quódnam sibi ex omnibus stultissimum videretur. Accidit, vt rex Maurum, seruum fidelissimum, cum magna vi auri ablegaret, equorum comparandorum causa. Id factum scurra literis mandatum, nil minùs expectanti regi in haec verba recensuisse fertur: Alfonsus rex Christianus, Mahumetanum Poenum, aliquot aureorum millibus onustum, ornatum, ad Mahumetanos dimisit. Exitus acta probabit. Ego verò, si bona fide reuertatur, Maurum stultissimum, Alfonsum sapientissimum, si non reuertatur, quod probabilius est, Alfonsum stul tissimum, Maurum sapientissimum, pro ea, qua polleo, censoria auctoritate, pronunciare non verebor. Aegidius Corrozetus de Dictis & factis memorab. Nicolavs, morio Saxoniae Ducum, cùm inter fratres de diuidenda regione ageretur, veste principali indutus in consessum procerum venit, & Ecquid placeret? Fridericum Ducem interrogauit. Laudante eum Duce, in cubiculum exiuit, & forfice vestem dissecuit: mox alteram partem indutus, Principi se obtulit, &, Nunquid placeret? rogauit. Principe verò factum illius virgis coërcendum minitante: Vt libet, exclamauit, modò & te vicissim virgis caedant, qui diuisione cum fratre inita, pulcriorem hac vestem dilacerare conaris. Hiemiae Mederi acroama. Temeritatem. Lysander agenti secum ciui Megarensi liberiùs in Graeciae concilio: Oratio tua, inquit, vrbe indiget. Plutarchus in Apophthegmatibus. Archidamvs Zeuxidami filius, contemplatus filium caeco impetu cum Atheniensibus confligentem: Aut viribus, inquit, adijce, aut summitte animos. Plutarchus in Apophthegmatibus. Thebanis de quibusdam repugnantibus dixerunt Lacones: Aut minores animi vobis gerendi sunt, aut plus pollendum. Plut. in Laconicis. Lamachvs increpabat quendam ordinum ductorem offensi causa. Qui cùm dixisset, posthac se id non admissurum: Non licet, inquit, bis in bello offendere. Idem. Caecilius Metellvs firmam arcem aggredi destinans, Centurionem (qui ei demonstrabat, si decem tantùm militum faceret iacturam, potiturum eum arce) rogauit, Ecquid vnus ipse ex illis decem esse vellet? Idem. M. Cato, cùm milites hominem temerariae & proiectae in bello audaciae laudarent: Multùm intereffe, aiebat, virtutem an vitam vili pendas. Plut. in Pelopidae prooemio. Mollitiem, Ignauiam. Agesilavs, cùm spectaret Laconem in expeditione̅ iturum claudum, equum quaerere: Non intelligis, inquit, non fugientes, sed manentes in bello requiri? Plut. in Laconicis. Paedaretvs, cùm quendam vidisset ingenio mollem, benignitatis autem nomine à ciuibus celebratum: Nec viros, ait, feminarum similes, nec virorum commendabiles esse feminas, nisi incubuerit mulieri necessitas. Ibidem. Cùm obiectasset Metapontio Lacon ignauiam: Atqui no̅ parùm, inquit, agri alieni tenemus. Cui ille: Ergo, inquit, non ignaui modò, verùm etiam inusti estis. Ibidem. Intemperantiam, Ebrietatem, Crapulam. Astyages Medorum rex cum Mandane filio & Cyro nepote coenans, quòd puerum suauissima coena excipere cuperet, quo minùs domestica desideraret: paropsidas ei & omnis generis embammata cibos???ue apposuit. Ibi tum Cyrus dixisse fertur: Quantum tibi, mi aue, negotiorum est in coena: si quidem ad omnia isthaec fercula manus extendas, necesse est, atque omnis generis cibos hosce degustes: atqui multò simplicior & rectior apud Persas via est exsatiandi se, quàm apud vos. Nos enim eò panis & caro deducunt: quum vos eandem nobiscum ad metam contendentes, per???ue varia quaedam itinera planè flexuosa sursum deorsum erra̅tes, vix tadem perueniatis, quò dudum nos veneramus. Video quinetiam te ab hisce cibis abhorrere. Nam quando panem tangis, manum non abstergis: sin autem horum aliquid attingas, continuò manum ad man [1701] tilia purgas, quasi perquàm molestè feras plenam ijs fuisse. Xenophon de Institut. Cyri, lib. 1. Idem per iocum pincernae fungens officio, vinum pro more gustare noluit, quòd venenum inesse diceret. Astyage causam rogante, respondit: Quum tu die natali tuo amicos exciperes, planissimè deprehendi, venena Sacam pincernam vobis infudisse, cùm vos & animis & corporibus titubantes viderim. Primùm enim quae nos pueros facere prohibetis ipsi committebatis. Nimirum omnes clamabatis, quum vosmet mutuò planè non intelligeretis. Quin & ridiculè admodum canebatis: ac quamuis canentem non audiretis, sacramento tamen confirmabatis, optimè hominem canere. Praeterea quu̅ quisq; vestrûm robur suum praedicaret, vt primùm tamen saltaturi assurgebatis, tantum abest, vt saltare possetis ad numerum, vt etiam erigi nequiretis. Neq; vel tu omninò regem esse te memineras, velilli, quòd imperium tibi in ipsos esset. Xenophon de instit. Cyri lib. 1. Lacon, audito quosdam à coena ad potandum compelli: Num, inquit, ad vescendum quoque compelluntur? Plutarch. in Lacon. Ammonivs, Plutarchi praeceptor, in congressu pomeridiano, cùm resciuisset nonnullos familiares non pransos simplex prandium, filio proprio vt verbera infligeret, iussit liberto: adijciens, quòd prandere non posset sine aceto. simul in reliquos discipulos oculos conuertit, vt affines culpae pungeret castigatio. Plut. de Descernendis adulatorib. Petrvs Berenautus, morio facetissimus, Philippo Hassiae Lantgrauio de capitis dolore ex hesterno mero conquerenti, Praesentaneum se temedium communicare posse dixit. Data fandi copia, Hesterna̅ hodierna pellito crapula. Tum princeps: At crastino die grauiùs laborabo. Ingurgites ergo te denuó. Quid perendie? Iterum. Quid postridie? Idem. Et quis tandem finis? Vt mei similis, inquit, euadas. Hieremiae Mederi acroama. Libidinem. Cùm occurisset Hippocratidae aliquando adolescens, quem assectabatur amator, erubescente illo: Cum talibus, inquit, eundum, quibuscum conspectus colorem non mutabis. Plut. Apophthegmatibus. Hiero Syracusanus filium, quem relicturus erat dominatus successore̅, cùm stuprum hominis ingenui vxori obtulisse resci uisset: inflammatus rogauit eum, Ecquid in se tale comperisset? Respondente adolscente: Nempe tu patrem non habuisti tyrannum: Nectu, inquit, nisi factis istis temperes, filium habebis. Plut. in Regum apothth. Mvlier quaepiam Philippo regi, qui eam attrahebat nolente̅: Mitte me, inquit: omnis mulier, amota lucerna, eade̅ est. Plut. in praeceptis connubialibus. Cùm Fridericvs in episcopum Traiecti esset consecratus, & in prandio Ludouicus Pius Imp. ad dextram ei assidens, monuisset illum, vt recentis prosessionis memor, sine vllius personae respectu, ius Dei in sua vocatione administraret: respondit ille: Rectè me mones imperator: sed quaeso, tua maiestas dicat, vtrum piscem hîc appositum honestius sit à capite, an à cauda aggredi? Ille statim inquit: Caput praesta̅tius membrum est, inde fiat initium. Episcopus ergo ait: Bene dixisti. Ergo & tu renuncia incaesto matrimonio, quod cum Iuditha contraxisti. Hoc sermone Imperator motus, vxorem à se dimisit. Re ad pontificem Romanum delata, alia pronunciatur sententia: quòd nimirum poenitentia praestita, Imperator cum vxore deinceps, legitimo possit vti connubio. Iuditha indignè ferens episcopi libertate in veritate dicenda, per sicarios eum in templo ad aram curauit interfici. Ranulphus lib. 5. cap. 29. & Chronicon Hirsaugiense. Illiberalitatem, Sordes, Auaritiam. Pythes, qui regnante vixit Xerve, cùm fortè reperisset auri metalla, totus???; in opibus esset ex ijs parandis, omni studio alio relicto & opere, cunctos ciues pariter fodere, aut egerere purgaréve aurum compellebat. Vxor eius nonnullos ex artificibus accersit: inclusis imperauit, vt aureos panes, bellaria varia & poma, esculenta???ue ac poculenta, quibus maximè Pythen delectari sciebat, facerent. Paratis omnibus, coenam poscenti marito, auream mensam vxor, atque aurea omnia proposuit. At ille satiatis oculis, cibum postulauit. Apposuit illa rursus aurum. Indignabundo & esurire clamanti, illa: Atqui horum, inquit, nullius praeterea nobis copiam parasti. Semente, plantatione, & pascendi cura neglecta, effodimus & quaerimus ea, quae nulli vsui sunt, enecantes nosipsos & ciues. Quibus Pythes motus, metallorum opus non prorsus reliquit, sed quintam partem ciuium incumbere ei voluit, reliquos agricul turam & artificia tractare. Plut. de Virtutibus mulierum. Aristippvs Platoni obiurganti, quòd multos pisces emisset, respondit, Se illos emisse obolo. quum???; Plato dixisset, Tanti & ipse emturus eram: Vides, inquit, igitur, ô Plato, me non esse obsoniorum auidum, sed te pecuniae amantem. Idem cùm aliquando perdicem quinquaginta drachmis iussisset emi, cuidam detestanti luxum in philosopho: & tu, inquit Aristippus, si obolo venalis esset, non emeres? Quum is respondisset, Se emturum: Et mihi, inquit, tanti sunt quinquaginta drachmae. Laërtius. Graecvlvs quidam poëta Augusto Caesari descendenti à palatio aliquoties honorificum aliquod epigramma porrexerat: at semper frustra. Caeterùm videns Augustus non destituturu̅ poëtam: epigramma bene Graecum manu sua descripsit, & Graeculo ad se venienti obuiam misit, veluti carmina carminibus pensaturus. Graecus acceptum legit, ac non solùm voce, verumetiam vultu gestu???; corporis laudauit carmen, miratúsque est. Deinde accedens ad lecticam, qua Caesar vehebatur, demissa in pauperem crumenam manu, pauculos denarios protulit, Caesari???; obtulit, his verbis: [Greek words]: Non iuxta fortunam tuam, Auguste: si plus haberem, plus darem. Sequuto omnium risu, dispensatorem Caesar vocauit, & sestertiûm centum millia Graeculo numerari iussit. Suetonius in eius vita. Sigismundus Imp. iter faciens, torrente̅ equo traijciebat. Equus consistens, meiere coepit. Tum Qvidam aulicorum Caesaris equum, naturam Caesaris habere palàm asseruit. Causam rogatus: Quoniam, inquit, equus torrenti aquam addit, Caesar habentibus dat. Carion lib. 3. Chronici. Maximilianvs. I. Imperator, cùm aliquot munera à Venetis accepisset, nempe varij generis pocula, magno quidem artificio & exquisitè fabrefacta, sed vitrea tamen omnia, & deaurata: primùm quidem pro his gratias egit Imperator. Vt???; porrò intelligerent legati Veneti, non moueri ipsum raritate muneris, quod vilitate precij sorderet: instruxit clàm qui id agere̅t, vt pocula omnia quasi fortuitò de mensa, in qua erant posita, deturbarentur. Hoc nimirum facto significans, maiorem ea gratiam habitura fuisse vel aurea vel argentea potiùs, quae corrumpi casu no̅ potuissent, & corrupta nihilominus profuissent, quàm vitrea, quae destructa nihil prosunt. Conradus Bruno lib. 5. cap. 21. de Legationibus. Luxum aedificiorum. Agesilavs in Asia contemplatus domum quadratis laqueatam trabibus, rogauit dominum aedium, Num materia nasceretur apud ipsos quadrata? Abnuenti, verùm teres: Quid igitur, inquit, si esset quadrata, terete̅ efficeretis? Plut. in Apoph. Rhodiorum Stratonicvs lusit luxum: qui aedificare dixit eos, vt immortales: opsonari, vt homines vitae fugacis. Plut. de Cupiditate diuitiarum. Ambitionem, Superbiam, Iactantiam. Chilo sapiens, cùm audiuisset quendam, qui inimicum iactabat habere se nullum, rogauit, An'ne amicum quidem haberet? Plut. de Vtil. ex inimicis capienda. Archidamvs, Agesilai F. Philippo, qui à pugna ad Chaeroneam ad ipsum scripserat asperiùs, rescripsit: Si tuae ipsius vmbrae mensuram egeris, haud reperies eam, quàm ante victoria̅, ampliorem. Plut. in Apophthegmatib. Simonides cantilenarum conditor, cùm Lacedaemoniorum rex Pausanias, qui perpetuò res suas gestas iactabat, iuberet ioculariter, Vt sibi praeceptum aliquod sapiens daret: postqua̅ hominis insolentiam aduertit, Vt meminisset, consulebat, hominem se esse. Plut. in Oratione consolatoria ad Apollonium. Theopompvs hostpiti iactanti, dici se apud ciues suos Laconum cupidum: Praestabat, inquit, ciuiumte quàm Laconum cupidum vocari. Plut. in Apophthegmatib. Cùm Megarensis quidam iactaret apud Agesilavm vrbem suam. Oratio tua, inquit, adolesce̅s, magnas vires requirit. Ide̅. Timothevs, duce quopiam feroce vulnus suum Atheniensibus monstrante: Me verò, inquit, puduit, quòd propè me, cùm dux vester in Samo eram, telum catapulticum decidisset. Plut. in Apophtheg. Socrates Alcibiadem intuitus, ob diuitias inflatum, & superbientem opibus praedijs???; in quendam locu̅ duxit, in quo suspensa erat cosmographica tabula, terrae circuitum complexa: iussit???; Alcibiadem, Atticam in ea inquirere. Quam vt inuenit, sua etiam praedia inspicere praecepit. Quae cùm Alcibiades nusquam esse picta diceret: Cur igitur, Socrates inquit, ob illa superbis, quae circa nullam terrae partem existunt? Erasmus in Apopthegmatis, ex Aeliani lib. 3. Iracundiam. Titvs Annius, nec probitate nec modestia commendatus homo, sed inter dicendum interrogationum & responsionum incomparibilibus praecellere argutijs habitus, prouocauit Tiberium Gracchum Tribunum (postquam magno cum nobilium stomacho legem agrariam pertulit, & M. Octauium collegam sibi resistentem magistratu priuauit) ad sponsionem, ni sacrosanctum legiubs collegam violasset. Obstrepente plebe exiliens Tiberius aduocauit concionem: & cùm iussisset Annium adduci, instituit eum postulare. Hic verò & facundia & [1702] dignitate longè illi concedens, ad artes se recepit suas, petiuit???; à Tiberio, vt pauca ante disceptationes requirere de eo liceret. Quo dante, vt interrogaret, & silentio facto, ait Annius: Si tu maculare me & dehone??? in animo habeas, ego autem aliquem ex collegis tuis appe???m, atq; ille auxilio mihifuerit, tu verò ira sis incensus, extorquebisne ei magistratum? ad hanc quaestionem referunt ita Tiberium haesitasse, vt qui omnium esset ad dicendum expeditissimus & proiectissimus ad audendum, obmutuerit. Ita dimisit in praesenti concionem. Plut. in Tiberio. Erat Patricius D. Augustini pater sicut beneuolentia praecipuus, ita ira feruidus. Sed nouerat Monica vxor non resistere irato viro, non tantùm facto, sed ne verbo quidem. Iam verò refracto & quieto, cùm opportunum videret, rationem facti sui reddebat, si fortè ille inconsideratiùs commotus fuisset. D. August. lib. 9. Confess. cap. 9. Facilitatem. Theodosij iunioris nimiam in subscribendis codicillis facilitatem, cùm etiam literis saepiùs non lectis subscriberet, indignè ferens soror Pvlcheria, curat conscribi literas, in quibus vxor ipsius Eudocia (quàm mirificè deamabat) petita in seruitutem tradebatur. Eas non lectas cùm subscriptione confirmasset, paulò pòst recitata scriptura, graui obiurgatione fratris oscitantiam ocrrexit. Socrates libro septimo, capite vigesimosecundo: Theodoretus lib. 5. cap. tricesimosexto: Nicephorus lib. 4. cap. vicesimotertio, & Suidas. Maledicentiam. Nestor Sophocleus conuitio proscissus ab Aiace respondet: Non culpo te, malè qui dicis, dum rectè agis. Plutarchus in Politicis. Lysander proscindenti ipsum cuipiam conuitijs respondit: Perge sedulò, hospitule, perge, nec quicquam omitte: quò mala, quibus videris refertus, exhaurire ex animo valeas. Plut. in Apophtheg. Hiero Syracusanus Xenophani Colophonio, qui dixit, Aegrè sercuos se duos alere: At Homerus, inquit, quem tu vellicas, amplius decem millia alit extinctus. Ibidem. Loquacitatem. Alexandridas illi, qui parum conuenientia apud Ephoros & pluribus, quàm satis esset, verbis dicebat: Hospes, inquit, congruo parum congruè vteris. Plut. in Apophtheg. Adulationem. Iuuenis quidam ex Anaximenis oratoris alumnis orationem meditatam cum apparatu in laudem Antigoni regis habuit. Ibi, simulans se aliquid non rectè percepisse, interrogauit eum. Obmutescente iuuene: Quid dubitas, inquit, annón haec scripta sunt tabellis? Plut. in Apophtheg. Lysander iactanti ipsum à se celebrari ac defendi: Boues habeo, inquit, ruri duos, quibus ambobus silentibus, rectè noui inertem & industrium. Idem. Nugacitatem. Cernens Lacon quidam, Diogenem Cynicum per ingens frigus statuam aeream complectentem, rogauit, An rigeret? nega̅ti: Quid igitur, inquit, magni facis. Plut. in Laconicis. Evdamidas in Academia conspiciens grandem natu iam cu̅ discipulis philosophantem Xenocratem, accipiens???; inuestigare eum virtutem: Quando tandem, inquit, eam in opus educet? Idem. Peregrinus, qui Spartae crepidatus altero pede recuts insistebat, dixit ad Laconem: Haud arbitror te, Lacon, tam diu pede quàm ego institurum. Qui ocurrens: Non sanè, inquit, ego: verùm ex anseribus nullus non. Idem. Lacon dere quapiam interrogatus respondit, Non. Vbi subiecit ille, qui requisierat, Mentiris: Vidésne igitur, inquit, vanum essete, qui ea, quae scis, exquiris? Idem. Leon Eucratidae Olympiae cursores de emissione laborantes cernens: Quantò acriùs, inquit, cursores de pernicitate laborant, quàm de Iustitia. Idem. Cùm vetarent Demostheni aliquando Athenienses verba in concione ille facere: Pauca haberese, ait, quae ipsis referret. Quibus conticescentibus: Adolescens, infit, sub aestatis tempus asinum Athenis Megaram conduxit. Flagrante meridie sole, vterque eorum asini vmbra quaerebat se tegere, repellebat???ue alter alterum: atque hic locasse praetendebat se asinum, non eius vmbram: qui eum conduxerat, omnem eius vsum suum esse. Quae postquam narrauit, recedebat. Retinentibus eum Atheniensibus, atque, vt absolueret sermonem rogantibus: Itáne verò de asini vmbra, inquit, vultis audire, dicentem de rebus serijs non vultis? Plutarchus in vita Demosth. Cato maior Posthumio Labieno (alij, Albino) qui historias Graecè scriptitauerat veniam ab auditoribus petente, cauillatus est, gratiam faciendam fuisse, si Amphictionum decreto coactus scripsisset. Plut. in Apophtheg. Inciuilitatem, Inurbanitatem. Cùm Philippus Macedonum rex subhastationis quorundam captiuorum spectator, veste supra genua collecta sederet: Vnvs captiuorum rogabat, vt eum liberare vellet, quia amici eius esset silius. Petijt Philippus, vt nomen exprimeret. Cui cùm captiuus ipsi soli id se dicturum respondisset, vicinior factus, hoc vnum dixit: Vestem rex, quam supra genua collegisti, demitte: neuqe enim ita sedendo decorum seruas. Quo verbo audito, Philippus vestem demisit, & captiuum statim liberauit. Fulgosus lib. 5. cap. 2. Isaacius Angelus Byzantinus Imp. Friderici Barbarossae in Palaestinam exercitum ducturi legatos vix domum passus reuerti, neque eos consessu vllóve alio honore dignatus est, sed aequè vt alios Graecos seruiliter astare permisit. At Fridericvs posteaquam legati Graeci ad se venerunt, non tantùm ipsos sibi, sed ministros, coquos & equisones, vel inuitos dominis assidere iussit. hoc ipso facto exprobrans Graecorum Imperatori in humanitatem. Nicetas lib. 2. Gallvs quidam regulus optimatibus conuiuium aestate media sub opaca vlmo apparari iusserat, vbi muscarum agmina in dapes ac vina prouoluebantur. Conuiuae, quibus animantis foeditas stomachum moueret, mox vt musca in poculum ceciderat, vinum simul atq; animal effundebant. Aegrè id cernere princeps, iacturam???ue vini tacitus indignari. nam queri palàm inter magnos, qui aderant, proceres non est ausus. Sed quos arguere verbo veritus est, exemplo admonuit. Puerum qui flabello muscas abigebat, cessare paululum iubet. Interea & in craterem suum musca incidit. Tum duobus digitis dextram alam insecti apprehendit, & aliquandiu supra craterem excutiens, ne quid vini adhaereret, in terram proiecit. Exemplum conuiuae omnes secuti. Aen. Syl. libro primo Com. in Panor. Superstitionem. Physicus Xenophanes, cùm caedentes se in solennibus & lamentantes conspiceret Aegyptios, appositè admonuit eos, atque: Hi, inquit, si dij sunt, me planxeritís eos: sin homines, nefeceritis eis sacrum. Plut. de Superstit. Diogenes aduersus hos Sophoclis versus: Vt sunt beati verè illi mortalium, Mysteria haec qui contemplati, ad inferos Pergunt. Licet nam his illis Solis viuere: At caeteri experiuntur cuncta ibi mala. Quid ais? infit. Meliórne erit à fato sors furi Pataecioni, quàm Epaminondae, quòd initiatus sit? Plut. de Aud. poëtis. Diogenes Lacedaemone cùm hospitem cerneret instruentem se ad festum quoddam, paratum???ue magnificum facientem: Quid nónne virbonus, inquit, omne̅ diem ducit festum? Certè admodum si sapimus, splendidum. Plut. de Tranq. animi. Porphyrivs, ad Anebuntem scribens Aegyptium, consulenti similis & quaerenti, proditartes magicas, & euertit. Et ibi quidem omnes daemones reprobat: quos dicit ob imprudentiam trahere himidu̅ vapore̅: ideò non in aethere sed in aëre esse sub luna, atq; ipso lunae globo. Veruntamen non audet omnes fallacias, & malitias, & ineptias, quibus meritò mouetur, omnibus daemonib. dare. Quosdam namq; benignos daemones more appellat aliorum, cùm omnes generaliter imprudentes esse fateatur. Miratur, quòd non solùm dij allicia̅tur victimis, sed etiam compellantur atq; cogantur facere quod homines volunt. Quaerit etiam veluti dubitans, vtrum in diuinantibus, & quaedam mira facientib. animae sint potentiores: an aliqui spiritus extrinsecus veniant, per quos haec valeant? Et potiùs venire extrinsecus co̅ijcit, eò quòd lapidibus, & herbis adhibitis, & alligent quosda̅, & aperiant clausa ostia vel aliquid eiusmodi mirabiliter operentur. Quaerit item, cur tanqua̅ meliorib. inuocatis, quasi peioribus imperetur, vt iniusta hominis praecepta exequantur: cur attrectatum re venerea non exauant imprecantem, cùm tame̅ ipsi ad incestos quosa; concubitus quoslibet ducere non morentur: cur ab animantib. suso antistites oportere abstinere denuncient, ne vaporib. corporeis polluantur, ipsi verò & alijs vaporib. illica̅tur, & nidorib. hostiaru̅: cum???; à cadaueris contactu prohibeatur inspector, plerunq; illa cadaueribus celebrentur: quid sit, quod no̅ daemoni vel alicui animae defuncti, sed ipsi Soli & Lunae autcuicunq; coelestium, homo cuilibet vitio obnoxiùs intendit minas, eos???; territat falsò, vt eis extorqueat veritatem. na̅ & coelu̅ se collidere co̅minatur, & caetera similia homini impossibilia, vt illi dij tanquam insipientissimi pueri, falsis & ridiculis comminationibus territi, quod imperatur, efficiant. Dicit etiam scripsisse Chaeremonem quendam, talium sacrorum vel potius sacrilegiorum peritum, ea quae apud Aegyptios sunt celebrata rumorib. vel de Iside, vel de Osiride marito eius, maximam vim habere cogendi deos, vt faciant imperata, quando ille qui carminib. cogit, ea se prodere vel euertere comminatur: vbi se etia̅ Osiridis membra dissipaturu̅ terribiliter dicit, si facere iussa neglexerint. Eo nimiru̅ modo voluit homine̅ Aegyptiu̅, talib. errorib. deditu̅, & aliqua magna se [1703] scire opinantem, no̅ superba quasi auctoritate doctoris offendere, nec apertè aduersantis altercatione turbare, sed quasi quaerentis & discere cupientis humilitate ad ea cogitanda conuertere, & qua̅ sint conte̅nenda vel etia̅ deuitanda, monstrare. Deniq; propè ad epistolae finem petit se ab eo doceri, quae sit ad beatitudine̅ via ex Aegyptia sapientia. Illa ipsa numina, cu̅ quib. versare̅tur, & si de caeteris reb. vera praedicere̅t, tame̅ quonia̅ de beatitudine nihil cautu̅ nec satis idoneu̅ monere̅t, nec deos illos esse, nec benignos daemones, sed aut illu̅, qui dicitur fallax, aut humanu̅ omne co̅mentu̅. D. August. lib. 10. de Ciu. Dei, cap. 11. Iniustitiam in genere. Alexandridas, Leontis filius, cuidam, quòd patria extorris esset, languenti: Noli quaeso, inquit, quòd vrbem reliqueris, trepidare, sed quòd iustitiam. Plut. in Apophtheg. Rebellionem. Conrado II. Caesari frater Henricus rebellans profugit ad regem Hungariae Stephanvm. Is venientem Christiana pietate suscepit, & in die Parasceues carnes illi proposuit edendas. Horrebatille piaculum. Tum rex in illum conuersus: Maioris, inquit, piaculi est bono fratri repugnare. Ille admonitus, redijt in gratiam fratris, & Nurembergam spontè reliquit imperio. Cranzius lib. 4. Saxon. c. 36. & l. 4. Metr. c. 10. Testimonium falsum. Quum Silus testis laesisset Pisonem reum, cui M. Crassvs aderat prolato crimine, quod se in eum dictum audisse dicebat: Potest fieri Sile, inquit Crassus. vt is, vnde te audisse dicis, iratus dixerit? Annuit Silus. Potest etiam, inquit fieri, vt tu non rectè intellexeris? Quum id quoque toto capite annuisset Silus, vt se Crasso daret, subiecit Crassus: Potest etiam fieri vt omnino quod te audisse dicis, nunquam audieris? Hoc adeò praeter expectationem erat, vt Silum testem omnium risus obrueret. Erasm. lib. 6. Apoph. Accusationem iniustam. Antisthenes adolescentes Socratem videre cupientes, philosophorum omnium sapientissimum, duxit ad Anyti domum: dicens, illum Socrate multò esse sapie̅tiorem, vt qui Socratem accusasset. Et hoc dicto renouatum est ciuibus extincti Socratis desiderium, & Anytum expulerunt. Laëreius libro sexto, capite primo. Condemnationem iniustam. Cùm Atheniensium crudelitatem qui Socratem innocente̅ cicutam bibere coëgerant, palàm accusare non auderet Evripides, actorem haec de Palamede in tragoedia, quae nomine eius inscripta est, proferentem induxit, [Greek words]. Quo audito, omnes qui in theatro sedebant, id ad Socratem pertinere sentientes, collacrymauêre. Philippus Macedo, Machaetae cuiusdam pro tribunali sedens causam cognouit, sed dormitabundus, nec satis attentus ad iuris aequitatem: itaque sententiam tulit aduersus Machaetam. Verùm quum is exclamasset, se ab ea sententia appellare: rex iratus: Ad quem? inquit (nam appellandi verbum monarchis est inuisum) Hîc Machaetas: Ad teipsum, ô rex, inquit, si expergiscaris, & attentiùs audias causam. Ac tum quidem surrexit rex. Caeterùm posteaquam causam apud se meliùs perpendisset, intelligeret???ue Machaetae factam iniuriam, iudicata quidem non rescidit, sed pecuniam qua damatus fuerat Machaetas, ipse persoluit. Plut. in Apoph. Regu̅. Mvlier quaedam à Philippo rege temulento condemnata, dum ad Philippum prouocat sobrium, prudenter condemnationem effugit. Valer. lib. 6. cap. 2. Corruptelam munerum. Nicostratvs Argiuorum praetor ab Archidamo solicitatus, vt magnae summae praemio & nuptiarum Lacaenae, qua̅ optasset extra regias, praesidium quoddam proderet: responsum reddidit, Non esse stirpem Archidamum Herculis. Quippe lustrantem terras coërcuisse improbos Herculem: Archidamum probos improbos facere. Plut. in Apopht. Defendere prvdenter innocentiam suam, aliorúmve. Crimen intentatum diluere. Amentiae suspicionem. M. Cicero in libello de Senectute inquit, cu̅ vocatus esset in iudicium Sophocles à filijs, vt ipsum quasi desipie̅tem, remouerentàre familiari: recitasse illum eam fabulam, quam in manibus habebat, & proximè scripserat, Oedipum Coloneu̅, quaesisse???;, Num illud carme̅ desipientis videretur? At secu̅dùm Plut. com. an Seni sit tracta̅da resp. na̅q; totam fabula̅ recitauit, neq; tempus illud ac locus hoc patiebatur, sed tantùm [Greek words] ipsius, ac primum chori cantu̅, quo mirificè commendatur ciuitas illa, & omnis ager Atticus fertur in coelum summis laudibus. Nactus enim poëta occasione̅ aliqua̅ illius rei eam non dimisit è manibus, sed plurimum studij posuit, vt patriam clara̅ multis rebus, magis adhuc illustraret: egregie???; quod conatus est effecit Cùm ergo ca̅tilena illa omnis mirificè placuisset, poëta è foro tune tanqua̅ è theatro victor, magno cum plausu & clamore omnium, qui praesentes aderat, domum per ductus fuit. Victorius lib. 36. Var. lect. cap. 14. Impudicitiae, Stupri, Adulterij suspicionem. Bonifacius II X. Rom. Pont. duobus ferè lustris, domum de Columna vaga̅ toto orbe fulminibus suis circumegit. Capitale erat, alique̅ de generosis exulib. hospitio suscepisse. Nunciatum est interea Agapeti Columnij Vxorem, quae sanguine pontificem contingebat, esse praegnantem. Sensit hostem suum Romae fuisse: & accensus ira atq; odio perduci ad se muliere̅ iussit. Venit illa verecundè, & ventre̅ studio texit At ille, vt erat in sermone mordacissimus: Demitte, inquit, pallium meretrix, quis te grauidam fecit? Loqui coacta: Pater, ait, sanctissime, tu mihi viru̅ meum abstuleras. quid facerem? quod & aetas & forma suaserunt, consilium coepi. Inter innumerabiles peregrinos, quos hic annus in vrbe hac congregauit, circumspiciens vnum viro meo simillimum notauit: placuit oculis meis ille, & in exulantis viri memoriam susceptus est per noctem: manè abiens, qualem cernis me dimisit. Haec autem alludens ad viri abitum dicebat, qui sub veste peregrini ad vxorem penetrauerat. Risit Bonifacius, & muliebri facundia mitigatus est Petrarcha. Cùm nauis, qua Mater deûm ex Pessinunte Phrygiae Roma̅ aduehebatur, haesisset in Tiberi, nec vi virum boum???; mouere posset, Q. Clavdia Vestalis, quae aduerso pudicitiae rumore laborabat, quod cultus esset studiosior, discincta zonas & naui alligata, precata dea̅, vt si castam se nosset, volens sequeretur, naue̅ duxit: cui postea statua est erecta ante aedem magnae Matris, quae in sua basi semper stetit, cùm bis fanum illud co̅flagrarit. Liuius secu̅do de bello Punico Ouid. in Fastis, & Valerius Maximus. L. Viues in lib. 10. Aug. de Ciu. Dei, c. 16. Simeones monachus, accusatus de stupro ancillae sui familiaris. Suspicionem auxit ancillae co̅fessio, eius???, vox, quod se hominem esse & carnis flammas sentire fateretur. Abijt postea in desertum, & cùm tempus pariendi instaret, párere illa non potuit. Cùm autem Simeon, qui dedita opera redierat, pro ea orare iuberetur: dixit eam non parituram, nisi priùs verum patrem ostendisset. Quod cùm ille fecisset, mox peperit, & Simeones suspicione liberatus est. Euagrius lib. 5. cap. 24. Henrico VII. Imp. erat primogenitus Ioannes ephebus, cui desponsauit Spirae Elizabetham puellam giandiusculam, & procerae staturae, Venceslai senioris filij Ottacari, olim Regis Boëmiae filiam neptem Rodulphi regis Romanorum. Verùm quia annos viginti superabat, & corpore grandior erat quàm sperabatur, ob fornicationis suspicione̅ diu nuptiae sunt dilatae. Puella innocens, morae impatiens, vbi hanc falsam intelligit suspicionem, regem adijt, stola simplici tecta: Virginitatem meam, inquit, ô Rex, aspectu corporis mei, & examine honestarum approbabo matronarum; nec hinc pedem mouebo, nisi sinistram de me suspicionem abij cias, accersitis???ue matronis meam integritatem, quam falsò violatam suspicaris, sinceram inuenias. Timore perculsus rex, inducere reginam virginem non potuit, vt abiret, plurimùm sese excusans de concepta in illam suspicione. Coactus itaque mittere pro matronis & obstretricibus, reperta est illaesa & inuiolata virgo. Maturatae igitur sunt nuptiae, & solenniter celebratae. Cuspinianus. Taciturnitatem. Demaratvs in consilio quodam rogatus, Stultitiáne an inopia dicendi taceret? At stultus certè haud queat, inquit, tacere. Plut. in Apophthegmatibus. Factum ludicrum. Lacon, qui in clypco insigne habebat muscam, eam???ue non maiorem vera, cùm deridentes quidam dicerent, Hoc fecit, vt lateret: Imò, inquit, vt manifestus sim. Siquidem ita propè hostibus admoueo me, vt insigne, quantum sit, ab ijs conspiciatur. Plut. in Laconicis. Agesilavs in liberos fuit multò indulgentissimus, ac memorant cum paruulis liberis in arundine equitante̅ domi colludere solitum. Conspectus autem à quodam amico orauit, ne cui id priùs, quàm liberoru̅ ipse foret pater, enu̅ciaret. Ide̅. Antonivs eremita cum fratribus in eremo ludebat. Superuenit ex improuiso venator, qui offensus videbatur eo spectaculo. Tum Antonius venatori imperauit, vti intento arcu sagittam emitteret. Cùm paruisset ille alteram, item tertiam, quartam similiter emittere iussit. Admirante illo, & nerui laxitatem causante: Sic quoque fratres mei, subintulit, intermedia honesti lusus quiete refocillandi sunt, vt ad monasticos labores redeant alacriores. Gil. Cogn lib. 6. Narrat. Inconstantiae, Leuitatis suspicionem. Cicero, cùm M. Crassum pro Rostris laudasset magno populi applausu, & eunde̅ pòst ex eode̅ loco acribus conuicijs incesseret: Quid, inquit Crassus, ánno̅ me nuper ex hoc ipso [1704] loco laudasti? Laudaui, inquit, sed exercendi gratia, argumentum infame declamans. Erasmus lib. 4. Apoph. Tyrannidis affectatae suspicionem. Aedificauerat Romae aedes magnificas, in Velia, quam vocant, foro imminentem, edito in loco P. Val. cui pòst à publici ac popularis boni studio inditum cognomen est Poplicola. Ijs ex aedibus cùm descenderet in forum atque in curiam (qui consulum ac primorum vrbis virorum mos erat) magno patrum ac populi comitatu honoris gratia deducebatur. Haec res regiae pompae similitudinem prae se ferebat. Itaque cùm ob hoc ipsum, quod???ue collegam minimè suffecisset, in suspicionem venisset affectati regni, clam???ue à quibusdam etiam maledictis discerperetur: ab amicis admonitus, co̅silium euestigiò coepit diruendae domus, quae magna ex parte causam suspicioni videbatur afferre. Nocte igitur intempesta, domum omnem à fundamentis dirui tanta festinatione iussit, vt illucescente iam die aedificium vniuersum aequatum solo iaceret. Florus lib. 1. capite 9. Epitomes. Valerius libro quarto, capite primo. Plutarchus in eius vita. Plinius de Viris illustribus. Pontanus lib. 5. cap. 1. Magiae suspicionem. C. Fvrivs Cresinus è seruitute liberatus: cùm in paruo admodum agello largiores multò fructus perciperet, quàm ex latissimis & amplissimis tota vicinitas: à Spurio Albino Aedile curuli accusatus est. Nam quî possit, nisi aut incantationibus vtatur & fruges alienas pelliciat veneficijs, aut aratro quaesitas, furtim noctu ex alieno in suu̅ transferat? quod vtrunque puberi lege XII tabularum capitale fuit. At Furius Cresinus cùm non persuaderet, ideo se fertiliore agello frui, quòd prae caeteris eum bene araret, bene coleret, item crebrò stercoraret, ista???ue omnia tempestiuè ageret (nam cur idem non alijs & ditioribus accidat, qui nullis impensis, nullis sumptibus, nulli pecuniae parcunt?) itaque metuens damnationem, cùm in suffragium Tribus oporteret, instrumentum rusticum omne in forum attulit, & ad duxit filiam validam, bene curatam ac vestitam, ferramenta egregiè facta, graues ligones, vomeres ponderosos, boues saturos. Et, Veneficia mea, Quirites, haec sunt (inquit) nec possum vobis ostendere, aut in forum adducere lucubrationes meas vigilias???ue & sudores. Id tum rectè visus est dicere, culturam non impensa, sed opera constare: ideo???ue Liciniana illa septena iugera maiores quaestus antiquis retulisse, quàm nunc praeberent amplissima veruacta. Quare & illud antiquum populus Romanus memoria repetens, Oculus domini fertilissimus in agro est: omnium sententijs reum absolui voluit, iussit. P. Aerodius ex Plinij Secundi lib. 18. cap. 6. Latrocinij suspicionem. Bormirius Versouicensis, in Poloniam fugiens, manum latronum praedatum secum in agros Boëmiae, iuxta Glatium sitos, adduxerat. Non carebat suspicione Casimirvs rex Poloniae, quasi eo conscio id fieret. Bretislaus Boëmorum princeps instare, vt exercitus in Poloniam scriberetur. Sed euicerunt seniores, priùs legati ad Casimirum irent, qui dedi sibi latrones ad supplicium postularent. Casimirus legatos benignè tractauit, quoad Bormirius, cum alijs triginta antesignanis, Cracouiam captiuus adductus est. Tum ad legatos: Cras, inquit, suspicionem de me conceptam reuincam. Luce orta captos omnes crucibus suffigi curauit, inter quos altissimus pependit Bormirius. Dubrauius lib. 7. Peculatus suspicionem. Phidias Mineruae simulacrum ex auro faciendum conduxerat, idem???ue propter amicitiam Periclis multos habebat infensos. Pericles Phidiam monuit, vt aurum ita fabricaretur, ac imagini circumponeret, vt omne detrahi, & trutina examinari posset, ne furti aliquando posset accusari. Ea res Phidiae saluti fuit. nam à Menone quodam operarum socio inuidiae operum causa accusatus, & in carcerem coniectus, publicè condemnari non potuit (quod tamen inimici optabant) sed clàm tamen veneno sublatus est. Plut. in Pericle. P. Scipio, cùm à L. Scipione ex Antioche̅si pecunia H. S. quadragies ratio in curia reposceretur: prolato???ue eo libro, quo acceptae expensae???ue summae continebantur, refelli inimicorum accusatio posset: discerpsit, indignatus de ea re dubitari, quae sub ipso legato administrata fuerat. Quinetiam in hunc modum egit: Non reddo P. C. aerario vestro H. S. quadragies rationem, alieni imperij minister, quod meo ductu meis???; auspicijs bis millies H. S. vberiùs feci. Neque enim adhuc puto eò malignitatis ventum, vt de mea innocentia quaerendum sit. Nam cùm Africam totam potestati vestrae subiecerim nihil ex ea, quod meum dicerem, praeter cognomen Africani retuli. Non igitur me Punicae, non fratrem meum Asiaticae gazae auarum reddiderunt: sed vterque nostrûm inuidia magis quàm pecunia locupletior est. Tam constantem defensionem Scipionis vniuersus Senatus comprobauit. Sicut & illud factum, quod cùm ad necessarium Reipub. vsum pecuniam ex aerario promi opus esset, id???ue Quaestores, quia lex obstare videretur, aperire non a̅uderent: priuatus claues poposcit, patefacto???ue aerario, legem vtilitati cedere coëgit. Quam quidem fiduciam conscientia illi dedit, quia meminerat omnes leges à se esse seruatas. Valerius Maximus lib. 3. cap. 7. Carolus IV. Imp. ad subigendos barones & nobiles regni Boëmiae, vsus est opera & consilio cuiusdam fratris religiosi de ordine Cisterciensium: nomen illi Theoderico Kagelvuid, qui in coenobio Leuin fuerat educatus. Cuius quum esset industria regi comperta (vt qui curia̅ eius multis annis rexerat) inuenti sunt qui eum calumniarentur apud regem, quòd regiam administrationem non satis fidè tractaret. Rex homine̅ iubet adesse, cunctis eius calumniatoribus in co̅spectu astantibus praefinit illi diem rex, quo de sua administratione calculum ponat. Tum ille, Idipsum verò possum etiam hoc momento expedire. Nihil???ue moratus ait, Ad te veni, Rex, simplici religionis habitu, & pauculis in loculo denarijs: eos mihi permittito: reliqua omnia tua sunt, tibi habeto. Tu̅ Carolus, facetia simul & facilitate hominis delectatus, ait circumstantibus. Quis ex vobis est, qui talem mihi suae administrationis rationem reddat? Carior proinde coepit esse regi: ad episcopatum Mindensem, inde ad Magdeburgensem prouectus. Etsi vtroq; relicto, ad rege̅ redijt. Cra̅z. l. 8. Vand. c. 32. Innocentius VI. Auinione residens, Aegidivm episcopum Sabinensem Cardinalem Hispanum in Italiam miserat, qu??? Pontificis partes contra tyrannos tueretur. Eo negotio feliciter confecto, Pontifex rationem sumtuum in id bellum collatorum, aemulorum suasu ab eo petijt. Aegidius paratum se fingens, militum magnam manum in campo Viterbiensi Po̅tifici exhibuit, & carris aliquot praemissis, inter quos vnuerat claues vrbium per deditionem receptarum vehens: Hi sunt, inquit, in quos thesaurum Ecclesiae distribui, haec sunt spolia auro redemta. Innocentius constantia Aegidij approbata, cariorem quàm vnquam antea habuit. Hieronymus Garimbertus lib. 3. de Vitis Pontificum. Consalvvs Magnus, apud regem suum Ferdinandum, qui ex Hispania Neapolim nauigarat, ab inuidis grauiter delatus, quum ad Quaestorum mensam tanquam ad tribunal vocaretur, vt sumtuum bellicorum & vectigalium rationes in aduersarijs codicibus aerarij & fisci annotatas agnosceret, quoniam expensi accepti???ue summae inter se comparatae, magno excessu dispares, supputationi minimè congruissent: tam seuerè quàm lepidè respondit, se priuatas tabulas publicis fideliores continuò prolaturum: quibus multò plus impendisse quàm accepisse praeclarè ostendere, testaretur???ue se id totum quod ex iusta ratione superesset, tanquam iure debitu̅ ab aerario regio, vel si pertinaci lite opus foret, omnino repetiturum. Protulit autem sequenti die libellum grauissimo titulo, ita vt Quaestoribus silentium, pudorem regi, cunctis verò, qui non essent impudentes multum risum exprimeret. Ante omnia Deo maximo, diuis deabus???ue omnibus ad parandum victoriam propitiandis, erogata scilicet in egentes, cucullatos, pios???ue sacerdotes & sacratas virgines, qui perpetuis supplicationibus vacarent, aureorum numûm ducenta millia supra septingentos & triginta sex, & regales argenteos nouem, expensa ad indicis caput apposuit. Secundo autem loco subiecit sexcenta millia, supra quadringentos & nonaginta quatuor, secreta manu speculatoribus data, quorum beneficio exploratis hostium consilijs, multas victorias, & denique liberam tanti regni possessionem esset consecutus. Intellexit argutiam Ferdinandus, infami???ue negotio silentium imposuit. Iouius in Consaluo. Testimonij dictionem. Cicero, cùm exprobrasset ei Metellus Nepos, plures cum testimonio suo occidisse, quàm conseruasse patro cinio: Nempe, inquit, plus mihi est fidei quàm eloque̅tiae. Plut. in Apoph. Iniusti iudicij suspicionem. Cùm Ciceroni in praetura dies non plures duobus aut tribus superessent magistratus: Manilium Pompeij familiarem quidam de peculatu detulit. Ei postulanti diem, vnam solam concessit Cicero insequentem. Quae res offendit populum: quòd reis consueuissent praetores non minùs decem dies concedere. Tribunis plebis eum hac de causa in Rostra vocantibus, postulata audientia ait: cùm perpetuò in reos fuisset, quatenus perleges liceret, aequus & benignus: durum arbitratum, se si idem denegaret Manilio. Quae ergo dies esset in praetura sui iuris sola, eam de industria statuisse. Neque enim ad alium reijciendam praetorem causam fuisse, opem si ferre studeret Haec oratio mirum quantum populi animum commutauit. Multis enim laudibus cumularunt eum rogauerunt???;, vt defensionem susciperet. Manilij, quod subijt Cicero libenter, maximè Pompeij absentis causa: habuit???ue de integro concionem, in qua acriter factiosos & Pompeij aemulos perstrinxit. Plut. in Ciceronis vita.
|| [1705]
Perfidiae, Proditionis suspicionem. Consule sub loco Bellicae prudentiae, Fidem suam declarare. quatenus suspicionem perfidiae & proditionis prudenter effugiunt, f. 1688. Pericles Spartanis Atticam bello Peloponnesiaco inuadentibus, reliquit testatum apud populum Atheniensem, si agri sui ab hoste non violarentur (quod futurum suspicabatur, vt se ciuitati suspectum redderent) velle se tum omnia, quaecunq; intacta essent, pro publicis haberi. Sab. lib. 6. En. 3. Iphicrates proditionis reus, accusantibus Aristophonte & Charete, eam ob causam, quòd ad Embata, cùm hostes delere potuisset, nauale praelium non iniuerat: videns iudicium in contrariam sententiam ferri, desistens à dicendo, ensem quodammodo iudicibus ostendit. Ergo ne tota conspiratione armata circumdaret iudicium, absolutionem omnes ei decreuerunt. Post victoriam decernente quodam, eum iudicibus vim adhibuisse: Amens essem, inquit, si pro Atheniensibus bella geram, pro me non item. Polyaenus lib. 3. Cùm P. Scipio Africanus post egregia sua facta, à duobus Petilijs, vel à M. Naeuio Trib. pl. apud populum accusatus esset, quòd à Rege Antiocho pecunia accepta pacis conditiones mollissimas ei obtulisset: die dicto, pauca quaedam praefatus: Hic est ille dies, Quirites, inquit, qua Hannibalem vici, Carthaginem tributariam feci, patriam maximo periculo liberaui. Eamus hinc in Capitolium, gratias dijs immortalibus acturi. Excitatus his verbis populus, relicto Tribuno, Scipionem in Capitolium comitata, atq; inde ad aedes eius cum gratulatione solenni prosecuta, memoriam factorum reuocauit. Mox vrbe profectus est in villam suam Linternu̅, ne ad causam dicendam adesset. Liuius lib. 8. Dec. 4. Alphonsus Aragonius rex, cùm Viracam Alphonsi VI. Castulonensis regis filiam vxorem duxisset, cum ea, quòd parum pudicè viueret, diuortium fecit. Ad eam Castulonensis regni, per patris mortem haereditas obuenerat, & communi nomine eam cum viro possederat. Caeterùm cùm dimissa in paternum regnum se recepisset, praefectos munitorum locorum, qui Castulonensi regno fidem obstrictam habebant, sibi soli tanquam patris haeredi, in posterum parêre voluit. Petrvs Aleres (Roderico Petrus Assurius) comes Castulonensis, qui Aragonio Alphonso multò antè fidem dederat, rationem iniuit, qua vtriq; fidem datam seruaret. Loca enim munita, & alia, quae in manu sua habebat, Viracae dedit, cùm iure ei quae patris erat haeres, deberentur. Vt verò Aragonio quoque Alphonso pro fide, quam ei dederat, satisfaceret: insigni Comitum veste amictus, manè ad eum profectus est, cùm omnis purpuratorum numerus adesset: & reste in collum accepta, regi dixit: Loca omnia quae fidei meae credita erant, quia in Castulonensi regno posita, reginae Viracae, vtpote quae mihi domina est, haereditario iure debebantur, ab ea iussus tradidi. Verùm, vt nosti, cùm eam duxisti vxore̅, tibi quoq; fidem pro eis locis sacramento obstrinxi. Itaq; pro ea tibi fide corpus meum manus???; illas, quae iurauerunt, praesens assigno, vt pro aequitate ac iustitia tua de me statuas. Quam rem cùm rex omnes???;, qui astabant, non sine ingenti admiratione audiuissent, Petrus iuramento solutus est. Fulgos. libro 6. cap. 6. Rodericus Toletanus lib. 7. regum Hisp. cap. 1. Excvsare prvdenter se aliósve quoad Animi vitivm, Crimen, Erratum, Dictum, Factúmve. Nempe Stultitiam, Amentiam. Antisthenes freme̅tes cùm vidisset in theatro Athenienses: Quid turpe, ni videatur ita vtentibus? subiecit illicò: Est turpe turpe, etsi videatur quidlibet. Plutarchus de Audiendis poëtis. Cn. Pompeius Catoni, qui eum perstrinxit acriter, quòd identidem denunciante se Caesaris opes & incrementu̅ non è repub. esse ipse eas auxisset, respondit: Tua maiorem diuinationem, mea amicitiam habuêre. Plut. in Apophtheg. Accusatus Ivvenis quispiam, quòd in mensa intemperantiùs locutus esset aduersus sacerdotem, vocatus???; ob id in ius, atq; interrogatus à iudicibus, Cur haec dixisset? Si eodem, respondit, pacto rursus in coena me inuitauerit, duodecim etiam Apostolos, si adessent, fustibus tractarem. Iudices igitur cognito vini vitio, hominem absoluerunt: poenam???ue irrogarunt sacerdoti, vt quatriduum à vino abstineret. Adrianus Barlandus Cent. 1. Simile huic Adolescentium Atheniensium, qui per temulentiam Pisistratum criminati fuerant. Timiditatem, Ignauiam. Xenenetvs ad ciues, qui eum insectabantur, quod imperator fugisset: Nempe vobiscum, ciues. Plut. in Politicis. Conuenerant aliquando Dionysius secundus, & Philippus Amynta natus. Proinde cùm in multos alios sermones, vt assolet, delaberentur, tum in reliquis etiam incidebant illa. Philippus Dionysivm rogabat, Quomodo, cùm tantùm regnum accepisset à parente, non id defendisset & conseruasset? Qui respondens: Non, inquit, mirum, quoniam cùm reliqua mihi pater omnia reliquisset, fortunam solam, qua ea parauerat & tutatus fuerat, non etiam tradidit. Aelianus de Var. histor. lib. duodecimo. Favorinvs philosophus, cùm in disputatione quadam Hadriano (quem patrem appellare solebat) cessisset, admirantibus, proximis, Nónne cedam, inquit, ei, qui XX habet legiones? Aelianus de Var. hist. Libidinem, Nuptias repetitas. Cùm alteram vxorem insisteret ducere Pisistratus, filijs percunctantibus: Nunquid ipsis succenseret? Minimè, inquit: imò probo vos, atq; alios volo mihi nasci tales. Plutarch. in Apoph thegmatib. & de pietate erga fratres. Philippvs Macedo, cùm audisset succensere sibi, quòd sobolem ex pluribus feminis quaereret, Alexandrum: Igitur, inquit, cùm multos de regno habeas aduersarios, bonum te & fortem praesta, ne mei causa, sed tua ipsius, regnum consequaris. Plut. in Regum apoph. Prodigalitatem. Pericles accusatus, quòd nimis magnam pecuniam profudisset in Propylae, vrgente Thucydide, co̅uersus ad populum in sententiam suam traxit vniuersum. Quando, inquiens, sumtus hos ferre grauamini, sit mihi ipsi expensum, non Atheniensi populo: meum???; operibus nomen inscribam. Quo dicto, populus noluit ciuem ad vnum transferri eam magnificentiae laudem, quae totius esset ciuitatis: & vno consensu succlamauit, Pergeret iam, neq; vllis parceret sumtibus. Plutarchus in eius vita. Luxum, Cultum. Ivlia Augusti F. venerat ad patrem licentiore habitu, & oculos offenderat patris tacentis. Mutauit cultus sui postera die morem, & laetum patrem, affectata seueritate, complexa est. At ille, qui pridie dolorem suum continuerat, gaudium continere non potuit. Et quantum, ait, in filia Augusti probabilior hic est cultus? Nun defuit patrocinio suo Iulia, his verbis: Hodie enim me patris oculis ornaui, heri, viri. Macrob. lib. 2. cap. 5. Saturn. Cùm Ioannes Hus sacerdotes de auaritia, luxu, ambitione, taxaret fortè in aulam regis Svlco praepositus Chotessouiae, stipatus equitum peditum???; caterua, venit, Rege Venceslao discumbente. Qui adstabant, vt Regis animum incenderent: Vidésne, inquiunt, Rex, quanto superbiùs, quàm etiam tu, monachus iste ingreditur? Quin tu pompam illi detrahis, & ad te, quem decet, illam reuocas? Sulconem ingressum Rex interrogat, Cuiúsnam hoc tam frequens esset satellitium? vt si suum esse responderet, multaretur. At ille: Quemadmodum, inquit, tuus ego sum, ô Rex, sic isti omnes tui sunt: id quod nuper in bello Bauarico satis declararunt. Sed & hodie mecum hoc apparent, vt ornamento tibi sint, &, si opus fuerit, contra quoscunq; auxilio. Stabat in mensa Regis patera aurea vino plena: ad eam Rex manu porrecta: Praebibo, inquit, tibi Sulco, vt tu reliquum exhaurias, insuper???; eandem pateram tibi habeas, pignus erga te beneuolentiae meae. Dubrauius lib. 23. Ambitionem, Ambitum. Lucullus, cùm ipse in balnea, coenas conuiuia diurna, varias???; alias delicias, atq; insanas substructiones, secundùm res domi belli???; gestas se coniecisset: Cn. Pompeio honorum affectationes & ambitionem praeter aetatem exprobrabat. Cui Pompeius, Intempestiuiùs est seni delicijs indulgere, quàm imperare. Plut. an seni tractanda resp. Iracundiam. In palaestrico manuum nexu cùm colluctator curiosè collo pre henderet & detraheret ad terram Laconem: hic, qui cum illo congressus erat, minor corpore, momordit illius brachiu̅. qui ait: Mordes Lacon vt feminae. Imò, inquit hic, vt leones. Plutarchus in Laconinis. Victis ad Zamam Carthaginensibus à P. Scipione, decem legati auctore Annibale missi, cùm pacis conditiones Carthaginem retulissent, ferunt Gisgonem quendam, paci aduersantem, sententiam dixisse de renouando aduersus Romanos bello. Quae cùm à multis audiretur, indignatus Annibal, dicentem adhuc hominem ex superiore loco deturbauit. Mox cùm hoc tam audax facinus multitudini displicere animaduerteret, suggestum ascendens: Nemine̅, inquit, indignari oportere, si is, qui à prima pueritia à Carthagine profectus, in bello & armis aetatem egisset, vrbanas consuetudines ignoraret. Post haec de conditionibus pacis ita prudenter disseruit, vt exemplò Carthagine̅ses commoti, accipiendas eas esse [1706] leges, quas victor & necessitas daret, censerent. Auctor vitae Annibalis. Mendacium. M. Tvl. Cicero cùm emere vellet in palatio domum, & pecuniam in praesens non haberet, à P. Sylla, qui tum reus erat, mutuò H-S. vicies clàm accepit. Ea res tamen, priusquam emeret, prodita est, & in vulgus exiuit: obiectum???; ei est, quòd pecuniam domus emendae causa, à reo accepisset. Tum Cicero inopinata opprobratione permotus, accepisse se negauit, ac domu̅ quoq; se emturum negauit. Atq; adeò, inquit, Verum sit, accepisse me pecuniam, si domum emero. Sed cùm postea emisset, & hoc mendacium in Senatu ei ab inimicis obijceretur, risit satis: atq; inter ridendum, [Greek words], inquit, homines estis cùm ignoretis, prudentis & cauti patrisfamiliâs esse, quod emere velit, emturum sese negare, propter competitores emtionis. Gell. lib. 12. cap. 12. Impietatem, Haeresim. Demonax philosophus accusatus, eò quòd Cereris Eleusiniae sacra contemsisset, seipsum excusauit, probans, quòd iure ea sacra comtemneret, quae secreta essent, vtpote suspecta: omnino autem manifestari oportere, vt si bona essent, alios inducerent: si mala, vt cauerent. Volat. lib. 15. Anthrop. Phryne meretrix Thespiensis, dum condemnationem iudicum veretur, sublatis tunicis corpus denudauit. Cuius pulcritu dine permoti iudices, liberam abire permiserunt. Quintil. & Pausanias lib. 1. At Plut. Hyperidis eam defendentis hoc commentum fuisse, scribit. Iniustitiam. Celebratur Iasonis, qui apud Thessalos dominatus est, sententia, quam vsurpabat semper, cùm aliquos laederet vel premeret: Necesse esse, in paruis vt delinquerent, qui in magnis rectè agere vellent. Plut. in praeceptis Polit. Polydorvm Alcamenis, signa inferentem Messenis, interrogauit quispiam, Fratrésne oppugnatum iret? negauit, sed ad vacuam possessore partem agri pergere. Plut. in Apoph. Legum contemtum. Epaminondas Thebanus reuersus è Laconia, capitis arcessebatur quòd Boeotarchiam quatuor integros menses contra legem gessisset. Collegam igitur Pelopidam iussit, vt ipsum culpam deriuarent, quòd eos inuitos coëgisset. Ipse verò in curiam ingressus, non meliores rebus gestis rationes habere se dicebat: & se quidem interfici postulabat, verùm inscribi columnae, quòd nolentes repugnantes???; Thebanos Epaminondas coëgerit, vt Laconicam, quingentis antè annis intacta̅, ab hostibus incendio ferro???; vastarent, & vt aedificaret iteru̅ Messanam, trecentis atq; triginta annis desolatam: quòd Arcades bello in societatem compulerit, & Graecis libertatem restituere coëgerit. His auditis, pudore affecti iudices, liberum pronunciarunt. Cum???; regrederetur è curia, & Melitensis catellus blandiretur cauda, dixisse fertur ad praesentes: Hic mihi, inquiens, pro benefico gratiam reponit: at Thebani, de quibus saepe multum???; sum praeclarè meritus, mortem mihi iu dicio inferre voluerunt. Aelianus de Varia hist. lib. 13. & Plut. de Sui laude. Persidiam. Sigismvndvs Imp. Pragam reductus, Hussitis simul & Catholicis ampliss. quaeq; promiserat. Caeterùm cu̅ Hussitas clàm oppugnaret, eo???; nomine sacramenti dati admoneretur, ita respo̅dit: Si quis habens sponsam, cùm altera contrahat spo̅salia, per eandem, quam priùs, obligationem, vtri illarum plus debebit? priori an posteriori? nónne, vt omnia iura habent, priori? Priùs igitur ego Romanae sponsae, quàm Boëmae, fidem obligaui meam: & tamen in vtraq; ita mihi à promissis consto, vt neutra de me queri iure possit. Dubrauius lib. 27. Defectionem. Seuerus Alexandriam ingressus, inscriptione̅ reperit in prima, Domini Nigri est vrbs. Quod cùm aegrè tulisset, obuiam illi processit Alexandrinus Popvlvs, vociferans: Nouimus dixisse nos, Domini Nigri esse vrbem. Tu enim es Nigri dominus. Expedita igitur defensione probata, illis ignouit. Suidas. Proditionem. Belli Punici secundi anno X. M. Marcellus consul per Dasium & Blactium (siue Blasium) Salapiam recepit. Res primò per Blactivm mota. Qui cùm nil per se actum iri cerneret, nisi Dasium sibi socium adiungeret, occultè hominem de proditione compellat. Erat Dasius Hannibalis amicus, & Blactij in repub. administranda aemulus, atque ob eam rem Blactij consiliu̅ ad Poenum detulit. Ita igitur accidit, vt quu̅ accusator & reus, submota multitudine, ad Hannibalis tribunal starent, atque interim ipse Poenus aliud quiddam ageret, de Blactio paulò pòst cogniturus, reus collatis capitibus iterum Dasium proditionis appellat. Fremebat Dasius, alta???ue voce testari, in Hannibalis conspectu secum de proditione agi. Sed quò res audacior erat, eò minùs vero similis visa: aemulationem ac mutuum odium in causa esse ratus Hannibal, haud credere potuit, Blactium rem tantam fuisse Dasio commissurum, praesertim quum vterq; alterum mutuò odisset. Pro vana igitur res discussa est, & Blactius instando, eò Dasium perpulit, vt noctu Romanum praesidium in vrbem induxerint. Sabellicus lib. 4. Ennead. 5. ex Val. Max. lib. 4. cap. 1. Corpvs. Excvsare Graueolentiam. Decamicho obijcienti sibi oris graueolentiam, cùm taxare vellet eius garrulitatem, fertur respondisse Evripides: [Greek words], quòd multa arcana in ore suo computruissent, Testis Stobaeus oratione 39. Clauditatem. Androclidas Lacon crure captus centuriauit se inter bellatores. Cùm reijcerent eum quidam, quòd mancus foret: Atqui non fugientem, inquit, sed loco insistentem, eum hostibus confligere oportet. Plut in Apophtheg. Aetatem. Pytheas orator, cùm Alexandri honores impugnaret, iactante quodam: Num tu, qui es iuuenis, tantis de rebus verba facere audes? Atqui Alexander, infit, quem vos esse deum sciscitis, me minor est. Plut. in praeceptis Politicis. Administrationem Toletanam Hispanvs iuuenis ab Alphonso octauo Castulonensi rege poscebat. Quem cùm propter iuuenilem aetatem rex reijceret, audax liber???; iuuenis respondit: Et tu princeps, cùm adhuc lacte infantem te nutrix aleret, iam rex eras: & quotidie permulti in magnis muneribus apud te conspiciuntur, qui pueri tecum alea ludebant: me autem, quia tecum non lusi, existimas aetate ingenio???; parùm valere. Quae verba à libero profecta animo, ita Alphonsum mouerunt, vt muneribus ornatum, vltrà desiderare, quod optabat, non pateretur. Fulg. lib. 6. c. 2. Fortvnas. Excvsare prudenter Amicitiam, Societatem. Agesilavs illi, qui dixit, sentire cum Medis Lacedaemonios, respondit: Potiùs Medos cum Lacedaemonijs sentire. Plutarchus in Apophthegmatibus. Postquam in Seianum animaduersum est, multi familiaritatis atq; amicitiae causa quam cum Seiano habuissent, rei postulati sunt. Inter alios causam dixit in Senatu M. Terentivs Varro. Is amicitiam vt negaret, tantùm certè quidem abfuit, vt etiam ostenderet, eum se maximo studio coluisse, quem ipse Tyberius in tanto honore habuisset: qui si rectè fecit vtens eius amicitia, neq; se quoq; in eo deliquisse. Contrà, si imperator qui habet omnia certissima atq; explorantissima, deceptus est: quid mirum, si in eundem errorem inciderit (cùm vnumquemq; maximè conueniat, omnes eos, quos princeps in honore habet, sectari, colere, amplecti, nihil anxium, quales ij esse possint: atque solum hunc praefigendo amicitiae suae finem ac terminum, quòd Imperatori approbantur: ibi esse poenam oportere, vbi noxa est: neq; adfinitatem vel amicitiam hoc vnico nefarium admittere. Senatus reum absoluit, verbis???; etiam accusatores ipsos increpuit. P. Aerodius ex Dione lib. 58. Seuerus Imperator, posteaquam Nigrum praelio vicit, eos???ue damnare inciperet, qui illius partes secuti essent. Cassivs Clera Senator accusatus, id fecisse se non negauit, imò liberimè ostendit, cùm casu euenisset, vt partes Nigri sustineret, necessariò, quod ei sors obtulisset, se secutum esse: ipsum etia̅ Seuerum noluisse quendam eorum qui cum eo erant, & suae̅ causam defenderent, proditorem ad alios transfugere. Seuerus licentiam hominis admiratus, libertatem???; loquendi, dimidiam ei partem bonorum concessit. Aerodius ex Dionis Seuero. Victoriam, Cladem. Laconi, ludis Olympicis superato, ait quidam: Aduersarius fuit, Lacon, te praestantior: Minimè, inquit, sed ad sternendum dexterior. Plut. in Laconicis. C. Fabricivs fusos à Pyrrho Romanos audiens: Leuinum, infit, Pyrrhus, non Epirotae Romanos superauerunt. Plutarch. in Apophtheg. Alfonsus Asturum & Castellae rex bellicofiss. senio iam fessus, contra Saracenos, Velesium obsidentes, misit Garsiam Comitem cum Sancio vnico filio, regni haerede, etiamnum puero. In conflictu, confosso equo Sancius procubuit. Comes descendens, inter se, & clypeum, puerum collocauit, & clypeo paruum tutabatur, & vndiq; irruentes repellebat, donec pede ictu gladij amputato, incubuit super puerum, vt ipse priùs, quàm puer, caederetur. Caeteri magnates fuga elapsi, cùm Toletum deiectis vultibus venissent, Rex dolore ineffabili tur [1707] batus dixit: Vbi est filius meus? ad quod Comes Gometius: Nobis filium non commisisti. Cui ille: At vos ego consortes praelij & custodiae adiunxi: cur ergo relicto puero huc venistis? Tunc Aluarus Fanun sic dicitur respondisse: Memores laborum, quos ab adolescentia tolerasti, ciuitatum, & oppidorum, patriae, & castrorum, pro quibus toties sanguinem effudisti, huc venimus, ne cum filio tot annorum tuorum victoriae simul extinguerentur. Rodericus Toletanus libr. 6. rerum Hisp. cap. 3. Ignobilitatem. Antisthenes ad eum, qui ipsi obiecit, Phrygia est genitrix tua: Sanè & deûm mater inquit. Plut. de exilio. Vrbanvs IV. Pp. humilitatem generis exprobranti cuidam respondit: Magnos viros non nasci, sed virtute fieri. Cranz. li. 9. Metrop. Imperium in viros. Gorgo, Leonide vxor, cùm mulier quaedam, vt arbitror, peregrina, ei diceret: Solae vos Lacaenae, imperium in viros habetis: Nempe solae, inquit, parimus viros. Plut. in Apoph. Seruitutem. Lacon quidam, captiuus, praecone in auctione subijciente, Mancipium se vendere: Non dices, inquit, scelus, captiuum? Plutarchus in Laconicis. Petere prvdenter. Cùm Pericles Anaxagoram Clazoinenium philosophum in magno honore diu habuisset, occupatus postea in maximis reipublicae negotijs, oblitus aliquantulum est doctoris, quo vsus erat, cura̅???; illius ex animo dimisit. Quare puta̅s se negligi maximus physicus, decreuit mori, atque inedia vitam finire. Quo audito, Pericles subitò eò profectus, reuocauit Anaxagoram à tam duro proposito: nec tamen ille causam reticuit sui doloris. Nam aperto capite, quod eo tempore tegebant, inquit: [Greek words]: significans obscurè, si opera studio???; ipsius egebat, oportuisse Periclem aliquid ei auxilij ferre, suppeditare???;, quo vitam tueri posset. Plut. in Pericle. Democedes, Crotoniensis medicus, donatus, à Dario Persarum rege duobus aurearum compedum paribus, ob pedis luxati curationem, interrogauit regem: Nunquid ideò se duplici malo remunerandum putaret, quòd ab eo sanatus esset? Hoc dicto Darius delectatus, ad suas vxores hominem misit. Eunuchi, qui eò illum deduxerant, dicebant, Hunc esse qui restituisset animam regi. Tunc earum singulae auream Phialae thecam suffringentes, Democedem donauerunt tam amplo munere, vt excidentes ex percussione phialarum stateres famulus Sciton, qui sequebatur, collegerit, no̅ paruam auri summam. Herod. lib. 3. P. Virg. Maro, cùm in veterinaria arte excelleret, Romae magistri stabuli equorum Augusti amicitiam nactus, equos curabat, & in mercedem singulis diebus panes tanquam vnus ex stabularijs accipiebat. Interea à Crotoniatis pullus mirae pulcritudinis Caesari dono fuit missus, qui omnium iudicia spem portendebat virtutis & celeritatis immensae. Maro verò eum ex morbosa equa natu̅, nec robore, nec celeritate valituru̅ respo̅dit. Id???; reipsa verum esse, co̅pertum fuit. Quòd cùm magister stabuli Augusto recitasset, duplicari ipsi in mercedem panes iussit. Cùm item ex Hispania Augusto canes dono mitterentur, Virgilius parentes eorum dixit, & animum celeritatem???; habituros. Quo cognito, iterum duplicari panes Vergilio mandat. Dubitauit tandem Augustus, Octauij filius esset, nécne? & remotis arbitris Maronem ea dere co̅suluit, Possétne idipsum ex physiognomia deprehendere? Maro veniam praefatus, quòd difficile foret, hominum aequè ac brutoru̅ caeterorum natales agnoscere, tandem tamen eum se pistoris filium arbitrari asseruit. Admirante id Augusto, ex munerib. panarijs id se colligere dixit: quòd cùm praedixisset hactenus miranda quaedam, tamen praeter panes nulla tulisset munera. Facetiam boni consuluit Augustus, eum???ue Pollioni commendauit. Donatus in eius vita. Graecvlvs quidam, Augusto Imp. descendenti à palatio, honorificum aliquod epigramma porrigebat. Id cùm frustrà saepè fecisset, nec destiturum videret Augustus, epigramma bene Graecum manu sua descripsit, & Graeculo ad se venienti obuiam misit, veluti carmina carminibus pensaturus. Graecus acceptum legit, ac non solùm voce, verùm etiam vultu gestu???ue corporis laudauit carmen, miratus???ue est. Deinde cùm accessisset ad sella̅, qua Caesar vehebatur, demissa in pauperem crumenam manu, pauculos denarios protulit, Caesari???; obtulit his verbis: [Greek words]: Non iuxta fortunam tuam, Auguste: si plus haberem, plus darem. Sequuto omnium risu, dispensatorem Caesar vocauit, & sestertiûm centum millia Graeculo numerari iussit. Suetonius. Ericvs Noruegus pugil, ad Frothonem Danorum regem veniens, repertum fortè glaciale frustum veste diligenter obuoluens, muneris loco regi offerre cogitabat. Vbi ad regiam peruentum est, prior ingrediens, fratrem Rollerum ponè consequi iubet. Satellites regis vt ludibrio venientem exciperent, lubricam limini substrauêre pellem: quam cùm Ericus calcasset, celeri funis tractu eam attrahentes, Ericum labi coëgissent, ni Rollerus subsequens labantem excepisset fratrem. Tu̅ Ericus, Eum qui fratre careret, nudum habere tergum asserit. (Et hinc prouerbium, Frater fratrem iuuit) At rex stoliditatis Ericum damnabat, qui insidias non praecauisset. Ardebat intra aedem ignis: hinc rex, inde pugiles assedêre, & accedente Erico vlulatum edidêre. Rex strepitum inhibere coepit. Subiunxit Ericus, Canum hunc esse morem, vt vno inchoante, caeteri latratum edant. Interrogatus à Colone, qui delatorum regi munerum custos erat, an vlla secum dona attulisset glaciei frustum, quod sinu occultauerat, illi trans foculu̅ porrigens, tanquam manu accipientis elapsum flammis de industria tradidit. Cunctis, qui aderat, massam splendentem cernentibus, visum est igni liquidum incidisse metallum. Quòd cùm Ericus receptoris incuria excussum esse contenderet, quid supplicij, muneris amissori deberetur, inquirit. Regina ex lege lata missorum munerum custodem negligentem morte multandum censuit. Caeteri quoq; assensêre. Itaque rex Colonem laqueo strangulari iussit. Iam cùm in conuiuio rex Erico praebibisset, & poculum per Gunuaram sororem virginem offerendum curaret: ibi Ericus dexteram puellae cum oblato cratere corripiens: An hoc, inquit, regu̅ optime, munus tua mihi delegauit humanitas? Rex pateram tantùm postulari ratus, donum asserit. At Ericus virginem fibi veluti cum patera datam applicat. Cum???; rex, intactam virginum libertatem esse diceret: Ericus puellae manum se amputaturum simulauit: Si totum tenere nequeo, inquiens, saltem parte potiar. Rex promissi errore recognito, puellam ei tradidit. Saxo lib. 5. Plebeivs quidam Alfonsum Aragonium regem supplex accedens: Aere alieno, ô rex, inquit, opprimor, iam inde è parentibus in me deriuato. Creditoris rapacissimi & iniustissimi exactionibus quotidianis atteror. Detestante id factum rege, & vindictam pollicente, Venter hic meus est, respondit. Atq; vt tu quoque, ô rex, eiusdem tyrannidi obnoxius sis: at cùm maior tibi sit census expensa, pro magnificentia tua inopiam nostram subleua. Rex ingenio hominis delectatus, non indonatum dimisit. Aegid. Corrozetus De dictis & factis mem. Helvetii, quum viderent Carolum Burgundiae ducem, &c. Vide fol. 2346. Commendare prvdenter. Plato, cùm Heliconem Cyzicenum mathematicum Dionysio datis literis commendasset, vti virum probum ac modestum, adscripsit in calce epistolae: [Greek words]. id est, haec autem tibi scribo de homine, animante natura mutabili. Plutarchus de Nimia verecundia. Lavdare. Pericles ad populum, infensi estis, inquit, mihi: qui, ni fallor, concedo nemini in ijs, quae ex vsu sint, cognoscendis & exponendis, amans???; sum reip. & abstinens. quibus verbis non solùm arrogantiam, insolentiam, & ambitionem declinauit de seipso dicendo praelarè: verumetiam spiritus suos & gra̅ditatem ob oculos posuit virtutis suae, quae non succumbendo succumbere fecit & oppressit inuidiam. Plutarch. de Suijpsius laude. Demosthenes in orat. pro Corona scitissimè oppositionibus & criminum solutionibus suas laudes applicat. quinetiam suis praeconijs auditorum laudes implicando, liberat se inuidia & insolentiae nota: quales se Athenienses erga Euboënses, quos erga Thebanos: quanta beneficia Byzantinis & Chersonesitis praestitissent: se verò ijs rebus fuisse co̅memorans administru̅. Ita enim, antequam animaduertat auditor, surrepentem cum suis proprijs laudibus commendationem dicentis cupidè admittit: ac mulcetur suorum decorum commemoratione: cui comitatur titillatio, admiratio, & amor eorum, per quos ea est consecutus. Plutarchus de Laude sui. Avgvstvs Caesar venerat fortè in domum, in qua Cato habitauerat. Strabone autem in gratiam Caesaris, Catonis peruicatiam perstringente, ait, Quisquis praesentem starum ciuitatis commutari non volet, & ciuis & vir bonus est. Satis seriò Catonem laudans: & sibi, ne quis affectaret res nouas, consulens. Macrob. lib. 2. c. 4. Saturn. Consolari prvdenter. Ex primi Voluminis Titulo, qui de Consolatione est, huc exempla ingeniosa transferantur, fol. 194.
|| [1708]
Rixari, Contendere prvdenter. Iasonis, respondentis Medeae, & extenuantis vel negantis etiam eius beneficia, verba haec sunt apud Eurip. in Medea: [Greek words]. Oportet me, vt apparet, non malum esse dicendo: sed veluti nauis prudentem gubernatorem, summis fimbrijs veli effuge. re tuam petulantem, ô mulier, garrulitatem. Vlcisci prvdenter. Vide Tit. Correstiuae Iustitiae prudenter exercitae, f. 3397. & seqq. Item Fures, Latrones, Seditiosos prudenter circumuenire, fol. 1670. Diogenes ad eum, qui de vlciscendo inimico consilium petebat: Tu temet, inquit virum bonum & honestum praestato. Plut. de Vtil. ex inimicis. & de Aud. poëtis. Timoclea Thebana, soror Theagenis, eius, qui in Cheronea cum Philippo praeliu̅ commisit, qui???; exclamanti, Vsquequò persequeris? respondit: Vsque in Macedoniam. Thebas Alexandro euertente, alij alias ciuitatis partes vastabant: Timocleae verò domùm inuafit Alexander quidam, alae Thracum praefectus, qui post coenam Timocleam in thalamum accersiuit: neq; hoc solùm, sed aurum etiam & argentum, sicubi reconditum haberet, confiteri eam cogebat. Illa se multum quidem ornatum auri argenti???ue dicebat habuisse in monilibus, tibialibus, poculis & numis: capta autem ciuitate, se haec in puteum aqua carentem proiecisse. Macedo credidit, Illa duxit eum in hortu̅ aedium. Qui cùm descenderet, desuper cu̅ famulis multos lapides & saxa in eum deuoluit, barbarum???ue obruit. Macedones eam comprehensam ad Alexandrum regem adduxerunt. Confitentem autem ipsam, se barbari iniuriam vltam esse: admiratus Alexander, tum ipsam liberam dimisit, tum omnes, qui eam generis coniunctione attingerent. Polyaenus lib. 8. & Plutarchus de Virt. mul. Orisgontis, Gallorum reguli vxor, cùm omnium suae gentis esset pulcerrima, captiua asseruabatur in Ancyra vrbe à Romano Centurione, cum multis millibus sui sexus. Caeterùm insignis forma fecit, vt Centurionis libidini praeter alias fuerit obnoxia: passa???ue ab eo stuprum, magna arte vim sibi allatam vlta est. Occultè enim pacta ingens auri pondus pro se redimenda, Centurionem noctu extra vrbem in secretum pertraxit, spe auri potiundi, quod serui à coniuge ex composito missi eò attulissent. Hîc illa suos Gallica affatur lingua, hostem???ue iubet obtruncari. Opprimitur vnus à pluribus: iacenti caput mulier adimit, ademtum ad Orisgontem defert: fatetur se passam fuisse vim ab hote, sed voluntate à flagitio abfuisse: id argumento esse, quòd priùs, quàm ad maritum venerit, id probrum fortiter vindicasset. Sabellicus lib. 10. capite sexto. Inter Gallograecorum regulos amplissimarum familiarum & propinquae cognationis erant Sinatus & Sinorix. Sinatus vxorem virginem duxit (Cammae nomen fuit) forma & aetate florentem, clariorem tamen virtute. Non solùm enim casta fuit & viri amans, verùm cordata etiam, magnanima???ue, & quòd placida esset atque comis ciuibus maiorem in modum cara. Magis conspicuam fecit sacerdotium Dianae, quàm praecipuè Gallograeci venerantur, cultus???ue eius in pompis & sacris magnificus. Huius amore Sinorix inflammatus, cùm neque pellicere eam, neque vim facere incolumi posset viro, ad foedum facinus animum adijcit: Sinatum per dolum interimit, breui???ue pòst nuptias ambit Cammae. Ea in templo commorabatur: nec demisso vel abiecto animo casum, sed prudenter ferens, opportunitatem expectabat vlciscendi Sinorigis scelus. Ille summissis precibus agebat: nec facultas ei deerat sua verba colorandi: quòd aliàs excelleret Sinato, neque vlla alia maleuolentia, quàm Cammae amore, illum sustulisset. Mulier id primum negare non praefractè, pedetentim deinde videri labascere. Siquidem necessarij quoq; & amici id miscendo precibus minas vrgebant, viri potentissimi obseruantia & gratia Sinorigis. Tandem annuit, illum???; ad se accersit, velut coram dea iniri sponsalia & dari fidem cuperet. Venientem comiter excipit, adducit???ue ad aram: tum ex patera libat, ac partem ipsa bibit, reliquu̅ illi porrigit, mulsum veneno temperatum. Quem vt conspexit hausisse, signo laetitae magno plausu edito, ante aram se proijciens: Te testor, inquit, sanstissima dea, huius me diei causa superesse post Sinati fata voluisse, neque interea quicquam mihi in vita laetum fuisse praeter spem vltionis, quam consecuta descendo ad virum meum. Tibi verò, homo sceleratissime, pro lecto geniali & nuptijs tumulum propinqui parent. Quo audito Gallus, sentiens iam vim & motum in corpore veneni, conscendit vehiculum, vt succussu & motione agitaret corpus. Mox eo relicto, ingressus lesticam, sub vesperam animam egit. Camma fuit illa nocte superstes: pòst allato illius excessu, hilari ac laeto animo vitam cum morte commutauit. Plutarch. de Virtutib. mulierum. Berengarius in Italia regnum inuadens, iniquissimè omnes tractabat, qui suis consilijs & cupiditatibus quoquo modo aduersari videbantur. Lvitprandvm quidem Ticinensis ecclesiae diaconum, tam inhumaniter exagitauit ac persecutus est, vt Italia excedere, atque in Germaniam confugere cogeretur. Venit autem Luitpandus Francofurtum vsque. Inde est, quòd librum suum, de historia sui temporis co̅pofitum, appellauit Antapodosin, hoc est, retributionem. Non enim alia ratione tyrannidem Berengarij, sibi vindicandam censuit, quàm stylo graui, quò istius tyranni mores & crudelia facta posteris quoq; nota efficeret. Testis ipsemet lib. 5. cap. quinto. Berchtoldvs V. dux Zeringensis, cùm nobilium rapinas tolerare nollet, illi pharmacis filios eius duos sustulerunt, eius???; vxori sterilitatem induxerunt. Ergo perfidiam illorum detestatus, patris sui exemplo (qui contra illorum iuiurias populo Friburgum prope Auenticum extruxerat) Bernam vrbem aedificare cepit, A. D. 1191. eam???; Imperio dono dedit, cuius praesidio, donec adolesceret, protegeretur: fore praeuide̅s, vt huius vrbis auspicijs nobilium efferata superbia retunderetur, & filiorum manib. inferiae exhiberentur. Obijt A. D. 1218. eius???; regio sororibus cessit. Stumpfius. Megolvs Lercarius ciuis Genuensis nobili, &c. fol. 2346. PRVDENTIA EXTRA BELLVM INVENTRIX EORVM quae ad Corporis bona conferunt. Hvivs est loci Vitae svae prvdenter prospicere. Pericvla & Insidias effugere. Duo hîc consideranda, Morbi intentio, & eiusdem depulsio. Respectu prioris subdiuidi posset locus iste, quo ad Efficientem, quis, qualis, puta Index, Hostis, Latro: quo ad Instrumentum, per quod intentatur, per Aquam, Ignem, Gladium, Venenum. Respectu posterioris, Modus ipse tum materialiter, tum formaliter examinari posset. Materialiter quidem, vt qui saluti suae consulunt Auro, Medicamento, Habitu. Formaliter verò, vt qui mortem effugiunt Simulatione mortis, religionis, insaniae: Prouocatione, Defensione, Fuga Lucta, Occultatione. Fontes ipsos subdiuisionum indicasse sat est. Abramvs, cùm fame pulsus, ex Chananaea in Aegyptu̅ migras set, Saraim vxorem suam sororem esse dixit: ne si maritum eius se esse profiteretur, à Pharaone rege interficeretur. Pharao igitur Saraim, pulcritudine illius allestus, in concubinam assumit, Abramum fratrem multis ornat muneribus. Tandem cùm Pharao magnis à Deo cladib. afficeretur, propterea quòd Saraim sibi vsurpasset, Abramo petita venia, vxorem cùm magnis donis restituit. Genesis duodecimo. Licuit hoc Abramo, quoniam per spiritum nouerat, Sarae vxoris suae pudicitiam, Domino protegente, quocunq; perrexisset, tuta̅ fore, vitae tamen suae ob eius formam improbos homines insidiaturos dubitabat. Idem cùm Geraris peregrinaretur, Abimelechus rex Gerarorum Saram eius vxorem formosissimam (quamuis iam nonagenaria esset) ad se accersendam curauit. Insidia igitur metuens Abrahamus, sororem suam esse dixit, ne si coniugem esse diceret, interficeretur. Abimelechus re cognita, simulationem hanc grauiter tulit. Tamen ne quid mali à Domino pateretur, Abrahamum magnis affestum muneribus a se dimisit. Genes. 20. Idem Isaacvm illius silium de Rebecca coniuge sua pari imminente periculo Geraris à rege Palaestinorum Abimelecho, simulasse, legimus Genes. 26. Ea simulatione occasio vitabatur homicidij: & grauiùs deliquissent, si verum confitentes, causam mali saeuiendi dedissent. À mendacio sanè excusantur, quoniam consuetudo erat, vt quibus aliqua sanguinis intercedebat cognatio, fratres & sorores inter se quandoque vocarentur. Sara autem Abrahae expatre neptis erat, Rebecca Batuëlis filia, qu Isaaci frater patruëlis fuit. Marulus libro 4. capite 4. Iacobvs Mesopotamiam petiturus, vt iratum fratrem Esaum fibi vltioni???ue imminentem declinaret, quia non nisi per Chananaeorum terram patebat iter, cum quibus paternae sibi intercedebant inimicitiae, vitabundus per deserta & deuia loca interdiu iter facere, noctu corpus diurno labo [1709] re sessum, quicti ???abat, atque ita magnis itineribus & alioqui infestis, ad Labanem incolumis peruenit auunculum. Sab. lib. 4. cap. 8. David Saulum regem persequentem fugiens, ad Achim Gethae regem confugit. At regij stipatores cum esse agnoueru̅t, qui Goliatum Gethaeum prostrauisset, qui???ue Iudaeorum regno potiturus esset. Dauid insaniam simulauit, in portae ostio pingens, & saliuam in barbam suam deliquans. Achis ergo verè insanum esse iudicans, vt ablegaretur prarcepit. & sic Dauid in Odallamam Speluncam euasit. I. Reg. 21. Idem insidias Sauli regis fugiens, Nobam venit ad Achimelechum pontificem: & simulauit, sibi occulti quid à rege conmissum, quod sine comitatu perficiendum esset: famulos sese in loco certo praestolantes reliquisse: si quos haberet panes proferret. Achimelechus cùm profanos nullos haberet, sacros apposititios è Iouae conspectu sublatos ei dedit, hac lege vt corpora famulorum à mulieribus casta essent. Petij??? praeterea, ecquam haberet hastam vel gladium. Cum???ue nullus alius adesset, praeterquam ensis Goliathi, quem eo in loco dedicarat Dauid, cum accepit, & ad Achim Gethae regem se contulit. Eodem die aderat voti causa Doëgus Idumaeus, Sauli regius pastor, is Saulum ea de re certiorem fecit. Quo indicio Achimelechus cum tota sua domo à Saulo suit excisus. 1. Regum 21. Hieremias consultus à Sedecia rege Iudaeorum, voluntatem Domini ei indicauit, & Nabucodonosoro sese dedere iussit, alioqui futurum, vt vrbs cum omni stirpe regia deleatur. Sedecias vetuit ei, ne haec proceribus enunciaret, alioqui mortis periculum ei instare. Paruit Hieremias, & à proceribus interrogatus, Quid cum rege egisset? respondit, Precibus se ab eo contendisse, ne in coenosum carcerem remitteretur. Hicremiae capite 38. Pavlvs apostolus productus in concilium Iudaeoru̅, vbi Sadducaei & Pharisaei conuenerant, se Pharisaeum esse proclamauit, speratae resurrectionis mortuorum reum. Hoc eo locuto, orta est inter Pharisaeos & Sadducaeos contendo, Pharisaeis cum tanquam asseclam suum defendentibus. Tribunus è medio illorum abreptum Paulum in castra duxit. Act. 23. Idem cùm audisset, quòd quidam Iudaei vouerant se nihil gustaturos, donec occidissent Paulum: curauit hoc nunciari Tribuno. Is ergo misit cum cum multis militibus ad Felicem Syriae praesidem. Iam verò cùm vellet è Graecia nauigare in Syriam, & intelligeret sibi à ludaeis esse paratas insidias, reuersus est per Macedoniam, nec recusauit comitatum, quem fecerant ei fratres diuersarum ciuitatum. Actorum cap 20. Cùm Festus praeses Syrise, Iudseis intercedentibus, Evndem Hierosolymum reducere vellet: aduertens eorum malitiam, Caesarem appellauit. Act. 25. Vlysses, ne ad Troiam iret, boue & asina iunctis, terram proscindere & sal serere coepit. Sed Palamedes filium Telemachum quà sulcus ducendus erat obijciens, astutiam eius detexit. Cicero lib. 3. Officiorum. Pygmalion à patre regnum Tyriorum per manus acceperat. Fuit huic soror Elisa, quae Sichaeo auunculo (erat is homo praediues atque Herculis sacerdos) virgo nupsit. Fuit id sacerdotium secundus à rege honos Sichaeus, qui haud ignarus erat: solere diuitias esse exitio habentibus apud tyrannos, quicquid auri habuit, quicquid argenti, humi condidit. Pygmalion spe potiundi auri omnis humani iuris oblitus, Sichaeum auunculum insidijs exceptum obtruncat. Dido (nam & hoc illi postea nomen fuit) vbi se quoque inter domesticas insidias destitutam nihilo tutiorem fore cernebat, vt tutior sibi fuga contingeret, fratrem noua arte aggreditur. Consilium ait se cepisse in fratris regiam migrandi, vt relictis Sichaei penatibus, vbi illius imagines & alia viri monumenta saepiùs occurrerent, defuncti memoria animo faciliùs excideret. Audijt ille sororis verba non inuitus, confisus aurum, quod Sichaeus antea possedisset, cum ea ad se venturum. Elisa ministros migrationis à fratre missos in naues cum ipsis opibus imponit, prouesta???ue in altum, compellit eos grandiora quaedam velut pecuniae inuolucra in mare deijcere. Tum plorans ipsa, virum???ue flebili voce inuocans precatur, vt suas opes debitas haberet inferias, quae exitij causa extitissent. Tum verò ministros supplicij metu iniecto sugae comites sibi adiunxit, & in Libyam nauigans, Carthaginem condidit. Sabellicus libro nono, Ennead. primae. Sesostrim Aegyptiorum regem bellicosissimum, post subactam Europam, posteaquam ad Daphnas Pelusias se receperat, à fratre, quem Aegypto praefecerat, vnà cùm liberis inuitatum tradunt: &cùm ille domum exteriùs materia circunstipasset, struem???ue incendisset: re intellesta Sesostrim exemplò cum vxore deliberasse (nam & vxorem secum duxerat) & ea suadente, vt duo è sex liberis super ardentem pyram extendens pontem faceret, super quos ipsi transeuntes euaderent, ita fecisse: & duorum filiorum clade caeteros vnà cùm patre fuisse seruatos. Herod. lib. 2. Aegyptvs à Mausolo ablegatus Miletum, vt eos, qui ciuitatem prodere instituerant, sua ope iuuaret, cùm appulisset, & insidias sibi strui praesensisset, festinans ad nauem prior venit. Insidiatores prope mare latitabant. Hinc illis audientibus tanquam gubernator quendam è naui misit, iubens Aegyptum quaerere, & eum adducere: iam enim soluendum esse. Insidiatores ergò properè relicta naue Aegyptum per vrbem quaerebant. At ille sine periculo abnauigauit. Poliaenus libro sexto. Thucydides libro primo refert, è Graecia fugientem Themistoclem naue conscensa à Pydna ad alterum mare prouestum, nec quenquam vectorum, qui esset, sciuisse: quoad ventis nauem onerariam Naxum, quae id temporis ab Atheniensibus circumsidebatur, rapientibus, exterritus, nauiculatori & gubernatori aperuerit se, & quâ precibus, quâ minis agentem denutiantem???ue, apud Athenienses se crimine & mendacijs ipsos pressurum, non imprudentes, verùm mercede inductos initiò ipsum recepisse: expressisse, vt praeteruecti transmitterent in Asiam. Plutarchus in Themistocle, & Polyaenus lib. 1. Idem cùm in Aetoliae oppidum Aegas venisset, à Nicogene hospitio clàm susceptus (omnes enim inhiabant, vt Themistoclem in regis gratiam caperent) tandem rheda operta ad regem Persarum perduci se curauit, comitibus se Graecam mulierculam ex Ionia regis cubiculario cuidam adducere affirmantibus. Plut. in Themistocle, & Diod. lib. 11. Alexandro Macedoni, quum reddita sors esset, eum, qui primus occurrisset, interimeret: vbi Evtychvm quendam prae se agentem asellum vidit, arripi hominem ex oraculo confestim imperauit. At is iamiam iugulandus, intellecta mortis causa, proclamauit: Anteambulonem suum, non se, peti ex responso. quando is obuiam fastus esset prior. Caelius libro 11. cap. 8. A. L. ex Plut. Alexandro. Cyloniani (qui Cyloni Theognis genero opem tulerant in occupanda arce Atheniensium, vt tyrannide potiretur) cùm arce iterum potiti essent Athenienses, eos???ue vt seditiosos in iudicium adduxissent: filo statuae Mineruae appenso, manibus???; prehenso, ne ab asylo cessisse viderentur, vitam suam tueri voluerunt. At cùm filum sua sponte solueretur, placuit, ex verisimili deorum voluntate, in eos sine fraude posse animaduerti. Thucydides lib. 1. & Plut. in Solone. Quum in India res gereret Alexander Macedo, prope Bactrianam apud Sogdios, producti sunt ad triginta captiui Sogdii, nobilitate & corporis robore praestantes viri. Quos cùm rex ad vltimum duci iussisset supplicium, illi???ue hoc intellexissent: maxima alacritate paeana patrium, adhibito & modulatiore corporis motu, more choreas ducentium, recinere adorti sunt. Renunciatur id Alexandro, qui tam inopinatae & importunae laetitiae causam ab eis sciscitatus est. At illi: Non alia (inquiunt) ratione gestimus, quàm quòd terrarum principis imperio fatalem destinatum???ue sibi diem subituri essent. Quacunque occasione alia morerentur, consueta caeteris perturbatione sortem oblatam fuisse laturos. Nunc vt fortes addecet, mortem esse sibi invotis: proinde???ue cant??? laetitia???ue lasciuire. Versus in stuporem rex: Cupio, inquit, nosse, an sit vobis optabilis vita citra vllas inimicitias meas? Atilli, Nunquam inimicos egimus, verùm nos quum hostiliter inuaderes, vrens vastans???ue omnia, hostiliter occurrimus vim repressuri. Quòd si benignitate potiùs, quàm diuexatione certare nobiscum perrexeris, dabimus operam, ne officiorum vicissitudine superemur. Atrex: Verùm quibus obsidibus pollicitationes obfirmatis? Vitam, inquiunt, quàm contribueris beneficio tuo, fidei constantiae???; pignori obijcimus, reddituri, quando cunque reflagitaris. Hisce itaque conditionibus emissi, quam dederant fidem egregiè praestiterunt, populares suos sinceriter Macedonibus conciliantes. Caelius lib. 18. cap. 33. A. L. Vvalachorvm mos patrius est, hostem in patentibus campis nequaquam opperiri: verùm exustis vicis & pabulo corrupto iuga montium petere, atque inde ex occasione praelijs hostem lacessere. Ludou. Tubero lib. 6. Comment. Acestoride Corinthio, electo Syracusis duce, Agathocles visus affectare tyrannidem, euasit periculum. Nam Acestorides seditionem euitans, atq; ob id nole̅s ipsum apertè de medio tollere, iussit vrbe excedere, & emisit qui nostu inter proficiscendum eum interficerent. Agathocles ex pueris delegit eum, qui suijpsius formam maximè referret, & magnitudine corporis & vultu. Huic cùm tradidisset arma sua & equum, praeterea vestem, pannis opertus, per locum inuium alterius partis iter fecit. Illi ex armis atque alijs in dicijs Agathoclem esse suspicati, cum necarunt. Diod. lib. 19. Aristippvs philosophus quodam tempore nauigans, vt intellexit nauim esse piraticam, depromsit aurum, ac numerare coepit: moxque abiecit in mare, & grauiter ingemuit, fingens sibi imprudenti & inuito excidisse. Hoc in [1710] genio vitae suae consuluit, ademta piratis occidendi vinciendíve materia. Sunt qui narrent, illum & haec dixisse: Satius est vt haec per Aristippum, quàm propter haec pereat Aristippus. Laërt lib. 2. cap. 8. Dionysivs, Siciliae tyrannus, cùm mercenarij ad cum interficiendum impetum fecissent, miserabili veste amictus prodijt, comam???; puluere respersit, & potestati militu̅ sua̅ vita̅ permisit, Mercenarij eius miserti, saluu̅ & incolumem dimiserunt. Dionysius eos no̅ ita multò pòst in vrbe Leontinoru̅ circu̅uentos suis copijs, ad vnu̅ omnes trucidauit. Polyaenus lib. 5. Cleomenes dux Alheniensium, insaniam simulans, cùm se ciuibus inuisum esse seiret, baculum ferens ambulabat, quo propulsaret eos, à quibus impeteretur. Hinc prouerb. [Greek words], Sine baculo non ambulans. Suidas. Geloni, Syracusanorum tyranno, quidam tendebant insidias. Ergo conuocata Syracusiorum concione, armis indutus in suggestum ascendit, & commemoratis suis erga illos meritis, insidias detexit, deinde exutis armis, dixit ad vniuersos: En ego amictus tunicula, nudus, asto & dedo me vobis, vt pro voluntate libito???ue mecum agatis. Syracusij eius constantiam admirati, supplicijs afficiendos insidiatores ei tradidêre, & illum regnare iussêre. Quos tamen & ipse puniendos reliquit populo. Proinde Syracusij statuam ei posuerunt, in discincta tunica. Aelian. lib 13. de Varia hist. Meton Atheniensis astronomus, cùm infelicem euentum Siculae expeditionis praeuideret, mente se captum finxit, & domum incendit. Itaque insanus iudicatus, liberè dimissus est. Aelianus lib. 13. de varia historia. Quidam nulla dementiae specie à Metone aiunt adumbratam, sed nocte cum domum inflammasse: mox progressum manè ad concionem orasse supplicem populum, vt ad tantae aleuationem calamitatis, falium sibi ab ista expeditione relinquerent Immunem. Ita ludificatus ille ciues, quod petebat, obtinuit. Plutarchus in Alcibiade. L. Ivnivs Brutus, cùm à rege Tarquinio auunculo suo omnem nobilitatem, atque etiam fratrem suum, quòd vegetioris ingenij esset, interfectum animaduerteret, mente se captum esse simulauit, ea???ue fallacia maximas virtutes suas texit. Profectus deinde Delphos cum Tarquinij filijs, quos is ad Apollinem Pythium muneribus sacr???ficijs???; honorandum miserat, aurum deo, loco doni clàm cauato baculo inclusum tulit: quia timebat ne sibi coeleste numen aperta liberalitate venerari tutum non esset. Peractis deinde mandatis patris, Apollinem iuuenes consuluerunt, quísnam ex ipsis Romae regnaturus videretur? atq; is, penes eum summam vrbis Romanae potestatem futuram respondit, qui ante omnes matri osculum dedisset. Tunc Brutus, perinde atque casu prolapsus, de industria se abiecit, terram???; communem omnium matrem existimans, osculatus est, quod tam vafrè telluri impressum osculum, vrbi libertatem, Bruto primum in Fastis locum tribuit. Valerius Max. lib. 7 cap. 3. & Sabellicus lib. 6. Ennead. 2. ex Liuio. Oppidulum Siciliae est Enguium peruetustum, & dearum praesentia, matres vocant, nobile, quod postea Maceram nun cuparunt. Huic ciuitati studiosissimè partes Poenorum souenti auctor erat Nicias, vt ad Romanos deficeret. Aduersarij, opes eius veriti, statuerunt eum vinctum tradere Poenis. Quod agi clàm cùm esset odoratus, irreligiosè locutus est in vulgus de Matribus, multa???ue designauit, quasi negaret & contemneret receptam opinionem de praesentia dearum. Cùm eum iamiam prehensuri essent inimici in concione populi, Nicias cùm verba ad populum de re quapiam deliberanda faceret, in media oratione abiecitse in terram: paulo???ue pòst, caput attollens & circumferens, subtremulam vocem grauem???ue intendit, concitauit???ue paulatim. Vbi conspexit horrore & silentio defixum theatrum, abiecto pallio, tunica???; scissa exilijt seminudus, cursum???; ad exitum thea tri tulit, Matrum se furijs vociferans agi. Cùm nemo inijcere manum homini prae religione neque obsistere auderet, extulit se porta, lymphato & insano similis. Astus conscia socia???; coniunx, assumtis liberis, primùm pro aede dearum supplex abiecit se. Inde palantem illum praese ferens quaerere, nemine impediente oppido excessit incolumis, atque ea ratione Syracusas ad M. Marcellum euasêre. Plutarchus in Marcello, ex Posidonio. Hannibal in Hetruriam iter intendens, vbi capitales Gallorum insidias cognouit (illorum enim reguli vbi suam terram belli sedem factam viderunt, auerso à Romanis in Poenum odio, in ducem ipsum plures simul ac saepiùs coniurarunt) saepiùs vestem mutando, caput???ue variè tegendo, insidiantium est consilia frustratus. Sab. lib. 1. En. 5. Idem ab Antiocho fugiens in Cretam, ad Gortynios venit. Videns autem magnose fore periculo, nisi quid praeuidisset, propter auaritiam Cretensium (magnam enim secum pecunia̅ portabat, de qua sciebat exisse famam) amphoras complures complet plumbo, summas operit auro & argento. Has Gortynijs praesentibus deponit in templo Dianae, simulans se suas fortunas illorum fidei credere. His in errorem ductis: statuas aeneas, quas secum portabat, omnes sua pecunia complet, eas???ue in propatulo domi abijcit. Gortynij templum magna cura custodiunt, non tam à caeteris, quàm ab Annibale, ne quid ille inscientibus his tolleret, secum???ue portaret. Sic conseruatis suis rebus Poenus, illusis Cretensibus omnibus, ad Prusiam perfugit. Probus in Annibale, & Sabellicus libro septimo, Ennead. 5. Mithridates Ponti rex, cum quo pop. Rom. bellum gessit admodum puer tutorum insidijs petitus, sero equo impositus iaculari cogebatur. Qui conatus quum parum insidiatoribus procederet, veneno puerum aggressi, haud dubiè perdidissent saepiùs repetitum, nisi aduersus eam iniuriam pluribus se antidotis muniuisset, vt assiduo remediorum vsu, ne mori quidem, quum morte opus fuit, veneni haustu potuerit. Veritus praeterea, ne ferro domi opprimeretur, venandi studium mentitus, quatuor annos saltus & nemora peruagatus est, nullibi locorum supra noctem vnam diuersatus. feras interim aut procul figere, aut cominus prosternere. Quibus & vitauit insidias, & corpus ad omnem virtutis patientiam firmauit Sab. lib 3. En. 6. C. Marivs filius, patre Roma pulso Syllae armis, vt in praedia Mutij soceri venit, dum sumit aliquid & componit, luce oppressus non in totum fefellit hostes: sed aderant equites suspicione illuc ducti: quibus praeuisis abdidit villicus Marium in plaustro fabis onusto, iunctis???ue bobus plaustrum ad vrbem agens equitibus occurrit. Ita ad vxorem domum deportatus Marius, acceptis necessarijs venit nocte ad mare, ac conscensa naui, quae Africam petebat, transmisit. Plut. in Mario. Romanorvm quidam à Mithridate regi in Asia vno die oppressi ad XXXM. Pauci aut ad simulacra deorum confugiendo aut quadratis vestibus abiectis (Romanorum ciuium insignibus) ad pallia rediêre, antiquas patrias iam relictas ab Ipsis cognoscendo. Athenaeus lib. 5. Reginvs habitu agasonis, asinum frondosis sascibus onustum agentis Trium virorum proscriptionem effugit. Appian. Post Iulium Romae in senatu crudeliter interfectum, cùm in populi seditione, ab ijs, qui mortem Caesaris vindicare conabantur, Helius Cinna tribunus, errore nominis pro alio Cinna coniurationis participe, interfectus esset: Casca tribunus plebis timuit, ne ipse quoque simili errore pro Seruilio Casca occideretur. Itaque literis immutatis, virae suae prospexit. Xiphilinus Dionis abbreuiator, in Iulio. Cùm Augusti Caesaris temporibus proscripti, qui in Iulij mortem aut conspirauerant, aut eius tantum aliqua ex parte conscij fuerant, crudeliter in vrbe trucidarentur, ferrumque Lepidi atque Antonij in multos etiam innocentissimos ciuce, stringeretur: Terentivs Varro, quòd vni ex proscriptis idem nomen esset, metuens, ne quod Cinnae euenerat, sibi quoque contingeret (erat enim Tribunus plebis) literam de suo nomine detraxit, & eam ob causam à multi, derisus est. Xiphilinus in Augusto. Pulchrum Apvleii atque Arvntii proscriptorum, vtimminentent mortem declinarent, commentum fuit. Nam cùm ipsi tribunorum militarium habitum sumpsissent, seruos suos ceu milites armarunt: vtbem???ue egressi, tanquam ipsi proscriptos insequerentur, quacunque iter faciebant, liberatis captiuis, in quos inciderant, satis magna manu coacta, in Siciliam vnà traiecerunt. Fulg. lib. 7. cap. 3. M. Volvsivs aedilis plebis proscriptus, assumto Isiaci habitu, per itinera vias???ue publicas stipem petens, quísnam reuera esset, occurrentes dignoscere passus non est, eo???ue fallaciae genere tectus, in M. Bruti castra peruenit. Valerius libro 7. capite 3. Satvrninvs Vetulio (alij Sentium appellant) cùm à Triumuiris inter proscriptos nomen suum propositum audisset, continuò praeturae insignia inuasit: praecedentibúsque in modum lictorum & apparitorum publicorum seruis subornatis, vehicula comprehendit, hospitia occupauit, obuios submouit: ac tam audaci vsurpatione imperij, in maxima luce densissimas hostium oculis tenebras offudit. Vt Puteolos venit, perinde acpublicum ministerium agens, summa cum licentia correptis nauibus, in Siciliam certissimum tunc proscriptorum profugium, penetrauit. Ibidem. Marcivs, praetorius vir, secutus Bruti partes, in conflicto Macedonico ab Antonianis victoribus captus, seruum se simulauit: emtus???ue sub hasta à Barbula quodam minimè impigro homine, eam in ipsa seruitute ingenuitatem prae se tulit, vt praepositus primò ab hero seruitijs alijs fuerit, atque haud multò pòst rei etiam pecuniariae. Pontanus lib. 5. cap. I. de Prudentia. Iosephvs Iudaeus historicus, Galilaeae praefectus, cùm iuuenes quidam Ptolemaei procuratons regij, quia Romanis [1711] stabat, impedimenta diripuissent, ea ipse seruauit, specie quidem muros Hierosolymorum reficiendi, reuera autem Ptolemaeo tribuli suo, cui per vim erepta fuerant, restituendi. Id iuncnesiegrè serre, & co̅tra Iosephum, vt qui Romanis regionem prodere vellet, populum concitare. Iosephus atratus in circum prodiens, in faciem prostratus, terram???; rigans lacrymis, populum ad misericordia̅ mouit: facto???; silentio, À crimine se non abesse simulauit, petere tame̅ vt sibi tempus id explicandi sinerent. Pecuniam igitur eam se seruasse dixit, vt Tarichensibus & Tiberiensibus moenia extrueret. Quo audito, conclamant omnes, eius???; factum laudant. At inimici ne tum quidem quiescentes, armata manu Iosephi domum circumstant. Ille clausis foribus postulat, vt ad se mitterent, qui pecuniam illam, ob quam tumultuarentur, acciperent. Elegerunt illi aliquos. Quorum omnium turbulentissimum verberibus caesum, & alteram manum abscissam suspensam???; à collo gerentem, domo eiecit. Reliqui metu eiusdem periculi, subitò diffugerunt. Iosephus in sua vita. Dionicvs medicus Polyprepontem tibicinem phrenesi correptum curandi gratia visebat, ignarus hominem iam eo morbo teneri. At ille protinus surrexit foribus???; occlusis, ac nudato gladio, tibias ei tradidit, ijs???ue vti caneret, iussit. Deinde vbi id non posset, illum percussit, scuticam sublata manu gestans. Ipse in tanto periculo ingeniosus, ad canendi certamen prouocauit hominem: id???ue ea lege, vt victus praescriptum certum???ue plagarum numerum acciperet. Ipse prior cecinit, prauè atque imperitè: deinde traditis illi tibijs, scuticam ab illo recepit, gladium extemplò per fenestras in aream abiecit, & cum minore iam discrimine cum illo luctatus est, quoad vocati superuenêre vicini. Lucianus in Conuiuio. Iulius Tutor, qui Gallicae defectionis sub Vespasiano auctor fuit, inter alios multos socium eius consilij habuit Ivlivm Sabinum, adolescentem nobiliss. Is detecto facinore, etsi facultatem habebat eripiendi se Romanis, & ad Barbaros confugiendi, vxorem tamen Epponinam (quod lingua Gallica Heroidem significat) cùm secum asportare non posset, relinquere noluit. Ergo cùm in agro haberet specus, condendis pecunijs sub terra extructas, quas duo soli liberti cognitas habebant: reliqua omni familia à se remota, vt veneno sibi mortem allaturus: duobus tantùm fidis assumtis, in subterranea loca descendit: misit???; Martalium libertum ad vxorem, qui nunciaret ipsum medicamentis interemtum, incensa villa, vt corpus illic crematum crederetur: volebat enim vero luctu vxoris Iamentatione???ue vti, ad confirmandam famam de morte sua. quod contigit. Illa proiecto humi corpore, cum gemitu & muliebri eiulatione spacio trium dierum noctium???; sine cibo mansit. Sabinus veritus ne illa penitùs se perditum iret, iussit clàm significare ei Martalium, ipsum viuere, atq; occultari, rogare???;, vt adhuc ad breue spacium in luctu perduret, omnia???; faciat, ne simulatus ille dolor deprehendatur. Interea cùm Sabinum & vestimento, & tonsura, & capitis tegumentis, vt cognosci non posset, conformasset, secum ipsum Roma, duxit. Cùm verò irritum fuisset id inceptum, in Galliam redijt, & maiorem partem temporis cum eo sub terra vixit. Quòd verò inprimis admirabile fuit, cùm praegnans esset, ac communibus balneis vteretur, non tamen vterum gerere cognita est. Medicamentum enim, quo comam mulieres reddunt flaua̅, rutilam???;, aptum eti̅ est carnem gignere, & eandem laxare & dilatare & tumefacere. Quo cùm illa copio so vnxisset reliquas corporis partes, tegere potuit tumorem ventris crescentem. Appropinquante autem tempore partus, cùm ad virum subijsset, sicut leaena in cauernam, tolerauit sola dolores illos, & natos pueros geminos, tanquam scymnos aluit. Interfecit tandem Epponinam Caesar. Cùm supplicium de ea sumeretur, spectantium ex animo sustulit omnem misericordiam forritudo ipsius ac libertas: quo magis adhuc incendit Vespasianum. Postquam enim veniam desperauit, iussit, vt citò infrà terram mitteretur: vixisse enim se iucundiùs sub terra ac tenebricosis locis quàm regnante illo in luce ac siderum aspectu. Plut. lib. de Amore. & Tacitus lib. 20. Victorius lib. 18. Var. cap. 15. Victo ad Tapas Decebalo Dacorum rege à Iuliano, Domitiani Imp. legato, Vezenas Decebali legatus mortuo assimilis iacuit, & sequenti nocte incolumis aufugit. Cuspinianus. Constantinvs Constantij F. à Galerio Maximino patris in imperio collega educatus, annum XXX natus, cùm insidias sibi parari argumentis non dubijs comperisset, opportunè fugam arripuit, & ad frustrandos insequentes, publicis iumentis quacunque iter egit, occisis, summa celeritate ad patrem in Britanniam redire contendit. Diuino autem consilio accidit, vt eadem hora, qua ille soluebat, accesserit, quò patri Imperatori propediem morituro succederet, qui institutam, in Occidente pacem Ecclesiae ciuitatib. iustitiam, populis libertatem praestaret: si quidem Constantium, simulatque Eboracum peruenit, grauissimus repentè morbus inuasit. Quo saeuiente, vt sensit finem adesse vitae, rogatus à praesentibus, cui Imperium relinqueret. Constantino respondit, ac mox VIII. Kalend. Augusti decessit, anno 306. Sigonius libro 2. Imp. occid. Athanasivs ille magnus, Alexandriae episcopus, à Iuliano apostata proscriptus, conscensa naui per Nilum Thebaidem petere volebat. Missus ab Imper. Comes, vt eum tolleret, citato cursu insequitur. Cùm spes nulla esset euadendi, in occursum intrepidè percussori suo procedit. At Comes cùm redeuntem videret nauiculam, nihil minùs arbitratus quàm Athanasium illic esse, & neci apertae sese offerre, eos qui in Athanasij naui erant, tanquam fortè praetereuntes, interrogari iubet, An ne audissent, vbi Athanasius esset? Respondent illi, modò se vidisse eum non longè euntem. Insequitur Comes aduerso flumine. Athanasius Alexandriam saluus Dei praesidio redijt, ibi???; vsq; ad mortem Iuliani delituit. Ruffinus lib. 1. cap. 33. & 34. Grimoaldus Gundibertum Longobardorum regno & vita exuerat per dolum: fratrem eius Pertharim, qui ad Cacanum Hunnorum regem in Pannoniam perfugerat, minis inde expulit. Pertharis nullibi tutum se fore videns, supplex ad Grimoaldum sororium venit, eius clementiam implorans. Ille in genua procumbentem, leuauit ad oris osculum, & iurauit coram omnibus, nihil illum mali passurum. Concurrêre ad illum Ticinenses, plurimùm illi de reditu gratulantes, laudantes???ue confilium pacatum. Suspectus inde Grimoaldo esse cepit. Itaque oblitus iurisiurandi sepultum mero opprimere voluit. Ad conuiuium inuitatum regij stipatores (de more gentis) ad pocula prouocabant. Pertharis in aure̅ dicit pincernae fidissimo, vt pro vino sibi aqua̅ misceret. Interea rex sciscitabatur, Quid ageret Pertharis? De vino, inquit vnus, quod misisti, abundè potat & hilarescit. Tum rex, Bibat, inquit, ad vomitum: nam pro mero cruorem dabit. Interea Pertharis Hvnvlfvm vnum ex fidissimis vocat, docet periculum suum, & requirit consilium. Ille iubet vnum ex seruis stratum suum deferre in cubiculum Pertharis, vt apud illum noctu cubaret. Hunulfus ingressus cum Perthari cubiculum, culcitram suam cum vrsi pelle sero crepusculo Perthari imponit, & flagris in illum, tanquam seruum saeuit, quasi non rect??? culcitram intulisset. Sic eductum extra portam, Hastam primò, inde Taurinum petere, & in Galliam euadere iussit. Manè mittit rex, qui Pertharim capiant. Cubicularius orat, permittant fesso ex itinere longo somnum. At rex vel dormientem ad se pertrahi iubet, longo somno tradendum. Ergo perfractis foribus irrumpunt. Eo non inuento, raptus ad regem ianitor, reigestae seriem recensuit. Rogante rege consiliarios, Quid mereretur homo iste? Vna voce, morte dignum proclamanrunt. At rex non poena, sed premio dignum afferuit, qui fidem domino suo seruasset. Mox Hunulfum, qui confugerat in ecclesiam, interposita publica fide euocauit. Is liquidò narrat, quid pro libera̅do amico fecerit. Omnibus reu̅ laesae maiestatis clamantib. solus rex sidem honorandam, no̅ culpandam esse dixit: adeo???; optione̅ dedit vtri???;, secum esse mallent in palatio, an cum Perthari in exilio. Tu̅ Hunulfus, Ego tibi vita̅ debeo, rex, quam quum posses auferre, donasti. Caeterùm fides prima obstricta est Perthari, cum quo malim exulare, quàm fidem violare. Idem famulus testatur. Rex vtroq; collaudato, iumenta, famulos, & commeatum illis dedit, vt in Francia̅ ad Pertharim abirent. Cranzius libro tertio Daniae, capite vigesimosexto. Fengo, Iutiae praefectus, fratrem Horuendillum, virum fortiss. sola virtutis inuidia interfecerat, Gerutham Rorici Danorum regis F. eius vxorem (ex qua Amlethum sustulerat) sibi nubere coëgerat. Amlethvs, vt patrui eiusdem???ue vitrici insidias effugeret, amentiam simulare, sordibus se proluere, stipites aduncos in paterni necis vltionem igni durare, equum à dextris conscendere, cauda loco fraeni vti, lupo conspecto, talibus equulis Fengonem carentem increpare: gubernaculum magnum cultrum praegrandi pernae conuenientem dicere: arenarum cumulos farinam marinis fluctibus dealbatam pronunciare: ea deniq; responsa dare, quae prima specie mentis emotae, sed intentiùs consideranti summae prudentiae esse viderentur. Placuit tandem Fengoni, venere simulationem eius explorare. Amlethus deceptis custodibus à quibus obseruabatur, cum muliere clàm concubuit, sed educationis constantis memoria refricata, mulier ex composito concubitum negauit, ipse verò affirmauit. Interrogatus rursum, Quo loco concubuisset, quóve puluino vsus fuerit? Vngulae iumenti, cristiae???; galli, laquearibus quoq; tecti innixum se dixit. Horum enim omnium particulas, vitandi mendacij gratia, cùm tentandus proficisceretur, collegerat. Fengo interea simulata absentia matrem cum filio clàm commissam, à quodam consilij auctore obseruari curat, qui sub lecti strame̅tis delitesceret. Amlethus solus ad matre̅ admissus, sed exploratores suspicans, galli more occentum edidit, brachij???; alarum ritu concussis, conscenso stramento corpus crebris saltibus librare coepit, si quid illic delitesceret, experturus. At vbi subiectam pedibus molem persensit, gladio exploratorem cenfodit: corpus in partes conscissum, in lebere coxit, [1712] deuorandum???; porcisper os cloacae patentis effudit. Cum???; mater mox defleret, ille simulatam amentiam prodere, & paternae necis vindicandae consilium aperire cepit. Cùm explorator nusquam compareret, Amlethus, An vllum ipsius vestigium deprehenderit? per iocum rogatus: In cloacam illu̅ delapsum, ac stercoris mole obrutum, à porcis esse absumtum, respo̅dit. Quod dictu̅, quia specie stolidum videbatur, auditorib. ludibrio fuit. Fengo tandem priuignum ad Britanniae regem mittit. Discedens Amlethus, matri tacitè praecipit, vt textilibus aulam nodis instruat, suas???; post annum inferias falsò peragat, eo???; tempore reditum pollicetur. Proficiscuntur cum eo bini Fengonis satellites, literas ligno insculptas secu̅ gestantes, quibus Britannorum regi transmissi sibi iuuenis caedem mandabat. Quoru̅ Amlethus quietem capientium loculos perscrutatus, literas supponit de caede satellitum: preces insuper adijcit, vt Britanniae rex prudentissimo iuueni filiam in matrimonium daret. Vbi in Britanniam ventum, rex hospitali illos humanitate prosequitur. Tunc Amlethus omnem regiarum dapum apparatum aspernatus est. Soluto conuiuio, rex quum amicos ad quiete̅ dimitteret, per quendam cubiculo immissum, nocturna hospitum colloquia clàm explorare studuit. Interrogatus igitur à socijs Amlethus, Quid ita epulis abstinuisset? Panem cruoris contagio respersum, potioni ferri saporem inesse, carnes humani cadaueris foetorem referre, dixit. Addidit, regem seruilibus oculis esse reginam tria seruilia officia praestitisse. Sed à comitib. ob amentiam derisus est. At rex his cognitis, Amlethum supra mortalem habitum, aut sapere, aut desipere testatus est. Scrutatus singula, è tritico, quod in agro mortuoru̅ ossibus referto natum erat, panem factum deprehendit. Carnes verò suillas exporcis esse, qui non ita pridem latronis cadauer ruri discerpsissent. Potum verò cerealem ex aqua fontis vicini coctum, in cuius alueo gladij rubigine adesi latebant: seu certè, vt alijs placet, ex melle factam mulsam, ab apibus, cadauere mortuo pastis, collecto. Triplici hoc argumento Amlethi prudentiam admiratus, marre tormentorum minis adacta, ex adulterio aulici se natum esse cognouit. Reginam itidem ex ancilla natam & suppofititiam esse ex Amlethi sermone didicit, tres seruilis ingenij notas in ea detegentis: quòd ancillae more pallio caput obduceret: quòd vestem ad gressum succingeret: quòd ciborum reliquias, dentibus inhaerentes, festuca erutas deglutiret. Rex ergo diuinum illius ingenium veneratus, filiam ei in matrimonium dedit: comites verò suspe̅dio absumsit. Amlethus ea veluti iniuria se vehementer offensum simulans, aurum à rege compositionis nomine recepit, quod igni liquatum clàm cauatis baculis infudit. Post annum patriam repetens, nihil secum praeter bacillos exportauit. Vt Iutiam attigit, cùm conclaue, in quo suae ducebantur exequiae, squalore obsitus intrasset, maximum omnibus stuporem iniecit, quòd obitum eius falsò fama vulgauerat: & de comitibus interrogatus, ostensis, quos gestabat, baculis: Hic, inquit, & vnus & alius est. Pocillatorem inde agere cepit. Et ne gressum laxior vestis offenderet, latus gladio cinxit, eum???; saepe distringens, supremos digitos cupide vulnerabat. Itaq; aulici clauo gladium vaginae affixêre. Interea cùm mersos somno vino???; proceres insidijs opportunos animaduerteret, paratos iam olim stipites accipit, & triclinium, vbi proceres passim humi strati iacebant, ingressus, fa ctam à matre cortinam, quae etiam interiores aulae parietes vestiebat, rescidit, ea???; stertentes adhibitis stipitibus colligauit, vt nemo inclusorum elabi posset. Post haec tectis igne iniecto, regiam cremauit. Petito Fengonis cubiculo, gladium lectulo adhaere̅tem, suo in eius locum appenso, arripuit, & regem ad Amlethi nomen territum, frustra se defendentem, interfecit. Inde populo in concionem aduocato, facinus suum detexit, & admiratione prudentiae, tanto tempore dissimulatae, facilè vt se regem crearent, induxit. Saxo lib. 3. Nicolaus, Danorum rex, profligato ad Roschildiam Erico, regni aemulo, Haraldo, qui ab Erico fratre defecerat, permisit de Saxonibus sumere supplicium, quòd machinas commodassent Erico. Nares omnium praescidit per contumeliam, rogitans, An Haraldum confecissent. Erat inter eos Qvidam, qui se doctum assereret. Haraldus clericum esse credens, illum seruauit, mensae???; adhibitum, iussit sacram benedictionem praeire. Ille se suendi, non consecrandi doctum esse. respondit. Comitati dedit Haraldus impunitatem. Cranzius libro 5. Daniae, capite 15. Dum Vladislaus, Hungariae & Boëmiae rex, Ludouicum F. in regni consortium Pragae recipit, scorti causa grauis inter Boëmos & Hungaros seditio exorta est. Boëmi, trucidatis circiter XIV. Hungaris, caeteros in fugam versos, in ipsis diuersorijs sauciabant, & foedè spoliabant sine vllo discrimine. Stephanvs Batori inter primos apud Hungaros dignitate conspicuus, aureis nummis passim proiectis se insequentes remoratus, in arcem penetrauit. Sedata turba, auctores tumultus comprehensi, & varijs affecti supplicijs, quidam excoriati, ij potissimùm, qui vestium Hungaricarum preciosis exuuijs sese exornarant. Dubrauius lib. 32. Alexander Vvalachiae Palatinus, gente Moldauus, cùm saeua multa plusquam tyrannica crudelitate, ipsis???ue Turcis minus vsitata, in subditos designasset, tandem etiam vitae & saluti Bahni Michaelis, Petri Palatini Christiani, Alexandri antecessoris filij insidiari cepit, eum???ue clàm capi, & ad se duci praecepit. Praemonitus autem Michaël in Vngariam se recipit, tandem???ue Constantinopolim profectus, intercessione principu̅ Vvalachiae virorum, ab Amurathe III. Imp. Turc. Vvalachiae, siue Moldauiae Transalpinae Palatinus magnificis ceremonijs inauguratur. Eo audito, Alexander, imperij impiè impudenter???ue administrati perprobè fibi conscius, neglecto dominatu, turpiter aufugit: temporis???; progressu cum familia Constantinopolim profectus est: vbi nouarum machinationum accusatus, iussu regio in splendidissimo vestitu laqueo elisagula, ipsa Palmarum Dominica Anni 1597. necatus est. Nicol. Reusnerus in narrat. Histor. Lvdovicvs Flandriae Comes, cùm Gandauensem vrbem rebellem obsidione fame???; premeret: & ciues per legatos pacem legitimam impetrare non possent: egressi cum quinque millibus triginta hostium millia temporis momento fuderunt: eos???; persequentes, cùm ipsis Brugensem vrbem, vbi Ludouicus commorabatur, ingressi sunt. Comes cùm se in fur narij lecto abdidisset, nocte vrbem pedes egressus, ad insulam vrbem euasit. Aimoinus de gestis Francorum libro quarto, capite 71. & 72. Cùm Acciolinus tyrannus ob indignationem amissae vrbis Patauij omnes Patauinos, quos Veronae secum in castris habebat, comprehendi iussisset, numero circiter bis mille & triginta nouem, vel (vt alij scribunt) duodecim millia: Leonardvs Malfattus comprehensus, & morti similiter cum alijs destinatus, è ripa Athesis fluminis sese praecipitans, subtus in fundo amnis instar mergi perreptans, per septem millia passuum tandem enatauit, cum omnino submersus crederetur, anno Salutis humanae MCCLVI. sed paulò pòst in patria obijt ex morbo inde contracto. Bern. Scardeonus libro tertio historiae Patauinae. Gvido Anoalius Patauinus, Acciolino tyranno propter generis nobilitatem suspectus, cùm esset iam iam capiendus, nec exire clàm moenia Vicetina posset: Giramontem, Acciolini fratrem nothum, cui equum sciebat esse vaenalem, adit, atque hunc sterni sibi pro more petit. Mox ad experiendum equi cursum extra portam vrbis, venditores cum equo se conferunt. Eò vbi ventu̅ (hora erat quasi vespertina) Guido equu̅ insiliens (vt erat equitandi peritus) vertens in gyrum equum, quatit calcibus, paulatim excitans eum ad cursum. Aliquanto longiùs prouectus, concitato demùm equo, laxatis???ue penitùs habenis, deluso hoste, tota illa nocte in tutum sese recepit, anno Domini MCCLI. Haec ex Rolandini annalibus refert Bern. Scardeonus lib. 3. hist. Pat. Auctores sunt qui scribant cùm Clemens V. ordinem Templariorum damnasset, munus???ue, sontes in Germania ex decreto sententia???ue lata plectendi, ac lege agi iubendi, archiepiscopo Moguntino dema̅dasset, hunc conuocasse patres sacerdotes???; prouinciae suae. Frequenti illorum consesssu tunc Hvgonem clarissimum virum, cum viginti ordinis suitecto vestibus ferro, nemine arcere auso, ingressum, clara intrepida???; voce testatum, si quid grauius in sacrum Templariorum ordinem statutum esset, se Pontificem maximum, qui in Clementis locum sufficeretur, appellare: absterritos patres inermes imbelles???;, ferocia nobilissimorum militaris ordinis virorum, iussisse illos bono animo esse: certiorem literis factum Cleme̅tem mitiùs respondisse, ac ius deintegrò quaerendi statuendique archiepiscopo decreuisse: eum illos, quòd insontes se edocerent, causa cognita crimine liberasse. Hominibus absolutis, ordo tamen ipse abrogatus. Aemilius lib. 8. Barnabas Vicecomes, Mediolanensis princeps, Io. Galeacio, Galeacij II. fratris F. multò opulentioris imperij fortunam inuidens, simul etiam filios aerario suo graues, ex opulenta haereditate, patruelis per vim acquisita, beatos facere cupiens, Ioannem Galeacium quacunq; ratione è medio tollere studebat. Galeacius verò graui callido???ue ingenio, audita explorata???ue dissimulans, aduersus infidias sese domi & foris praemuniuit, intimi officij ministeria coarctauit: custodiam verò corporis ex fidis veteranis adauxit: nec arcis limine pedem extulit, nisi explorato praeeuntibus armatorum turmis, & praetoria cohorte circumfusa. Ante omnia porrò ad struendum ex longinquo dolum suburbana templa supplicabundus saepe inuisit. Itaque communicato cum paucis consilio, edicens se Mariae virginis templum in morte supra Varesium oppidum soluendi voti causa, profecturum, è Ticino Mediolanum contendit. Huic cùm Barnabas honoris causa occurreret: Vercellensi porta prodeuntem dato signo armati equietes inermem & mula vectum comprehenderunt, & ad proximam portae Iouis arcem cum Marco atque Rodulpho filijs deduxerunt. Sic???; Ioannes & insidias Barnabae euasit, & Mediolanensi vrbe potitus est. Iouius in vita Barnabae.
|| [1713]
Sergianus Caracciolus Ioannae Neapolitanae reginae amator, quum anxiè riuales timeret, vt Magnum Sforciam tolleret, à regina impetrauit, vt aduersus Sanseuerinae familiae proceres tumultuantes in Brutios mitteretur. Sforcia auctoritate ingenti potiùs, quam belli metu, sanatis Sanseuerinoru̅ mentibus, ita celeriter negotium confecit, vt ei Sergianus regredienti non vno in loco percussores pararet. Id vbi resciuit Sforcia, copijs ad Anchariam vicum subsistere iussis, obsoleta lacinia indutus, armatus???ue tragula, & galeatus, stabulario similis percussores fefellit. Quum enim in equi clunibus de more mantica cum strigili gestaretur, & cribrum ab ephippio dependeret, quis eum tanti nominis imperatorem putasset? Iouius in eius vita. Homo admodum pecuniosus erat in Piceno in oppido Cingulo. Audiuit hoc tyrannus loci, atque ad eripiendos numos animum adijciens, dixit illum crimine laesae maiestatis reum teneri, quòd hostes suos ac rebelles domi absconditos teneret. Sentiens is numis suis insidias parari, malens vitae quàm pecunijs parcere: Verum est, inquit, quod dicis, domine: sed mitte mecum satellites tuos, ego illos tibi statim comprehensos dabo. Hunc in modum vitam suam auro redemit. Poggius in Facetijs. Sedvlvs eques, Rotuillenses A. D. 1335. priuatis inimicitijs grauiter afflixit, praedam abegit, villas exussit, mirus in dissimulando artifex. Cum nobile quodam monachi habitu vrbe̅ ingressus, à magistratu tanquam abbas honorificè exceptus, nec à quoquam cognitus est. Praedam agens, ab hostibus se inclusum sentiens, molitoris habitu asellum farina onustum agentis euasit. Alio tempore in pago deprehe̅sus, foeni fasciculum vertici imponens, laceris vestibus nudis???; pedibus hostes decepit. Stumpfius. Bello Gallico, quod inter Henricum II. regem, & Carolum V. circa annum 1540. gestum est, Imperator capitalem poenam in Germanos milites, qui Gallorum stipendia mererent, decreto promulgauit, & equites exploratores certis in locis, apud Sequanos potissimùm, constituit. Deprehendunt illi in agro Militem vnum ex ijs, qui animam auro viliorem ducunt: Sed quia aestus erat ingens, tabernam meritoriam vmbrae sitis???; causa subeuntes, captiuo quoque (nihil in hoc genere Germanis humanius est) poculum porrigunt. Miles tergiuersari primò: vrgentibus autem illis, scutellam ligneam è sinu depromere. Qui mos est eius regionis carnificum, vt ad communem mensam non admittantur, nec nisi priuis è vasis cibum potúmve capiant. Equites carnificis ministrum esse rati, multis prosecuti hominem maledictis, qui non primo statim congressu quis esset, patefecisset, ad Gallum ire iusserunt, vt cum Gallo malè periret. Hoc astu à suspendio semet ipsum versutus miles liberauit. Henricvs Burbonius, dux Condaeus. Vide fol. 1933. Vitae aliorvm, in avertendis aut detegendis insidijs at???; periculis, prudenter prospicere, in iudicio, vel extra iudicium. Exempla quaedam pete ex Tit. Fidei seruorum erga dominos: item Fidei vxorum erga maritos, f. 3331. 3336. Noe multò Abrahamo antiquior, quanta fuerit prudentia, non solùm arca, quam tanto ante cataclysmum coepit intexere: sed vetustas ipsa, quae illum dub Iani nomine bifrontem figurauit, planè demonstrat: indubitato praeteritorum scientiae ac futurorum argumento. Sabell. lib. 4. c. 8. Aegyptiae obstetrices iussae praefocare mulierum Hebraearum mares pueros, obtemperaturas se Pharaoni dicebant, nec tamen obtemperauerunt. At cùm non morerentur foetus, accusatae respondent, Ipsas Hebraeas obstetricandi artem callentes, antequam illas adijssent, párere solere. Maluerunt me̅daciunculo isto vti, quàm crudele regi praestare obsequium. Quam obre̅ dicit Scriptura: Quia timuerunt obstetrices Deu̅, aedificauit eis domos, per quas alij temporalia, alij aeterna bona illis repensa intelligunt. Quicquid tamen horum sit, mercedem meruit pietas, etiam mendacio velata. Marul. lib. 4. cap. 4. ex Exodi 1. Raab vel Rachaba meretrix, certa, Israëlitas Iosua duce vrbem Hiericho funditùs euersuros, exploratores eorum domi exceptos non prodidit: quinimò operuit lini stipula, & quaere̅tibus, abisse dixit. Cum???; Hiericho solo aequata omnes passim trucidarentur, ipsam cum suis omnibus intactam reliquerunt Insuper in tribu Iuda recipi meruit, Salmoni vni ex principibus iuncta. Nisi hoc mendacio hospites suos texisset, vnà cum reliquis interijsset: & nisi seruandae pietatis causa illi mentiri licuisset, ad tam praeclarum coniugium infamis mulier nunquam peruenisset, vt inter illas censeretur, de quibus per successionis lineam nasci voluti Dei filius Iesus Christus. Ibidem. Michol vxor Dauidis, eum prudenter militum à Saulo missorum manibus eripuit, demittens eum per fenestram: & lecto imponens laris simulacrum cum ceruicali caprino. 1. Regum 19. Cùm Saulus rex Dauidem insidijs circumuenire cuperet, & necare: Ionathanem Sauli F. amicum suum summum de patris voluntate expiscanda (Saulus enim cùm Ionathanem Dauidi fauere intelligeret, dissimulabat apud eum odium suum erga Dauidem) admonuit hoc pacto. Nouilunij die cum rege ad epulas accumbere solitus erat Dauid. Quòd si ergo, sede Dauidis vacante, rex de eius absentia benignè quaereret, spem salutis fore: sin acerbè, exitij. Sese autem ruri apud lapidem Oselem latiturum. Ionathan id se obseruaturum, & voluntatem patris certis indicijs Dauidi declaraturum promisit: nimirum sese ad eum locum cum puero exercitij causa ve̅turum, & tres sagittas ad latus eius lapidis iaculaturum. Quòd si puero eas petenti diceret, sagittas esse contra lapidem, rem fore in portu, & Dauidi licere redire: sin vltrà, fugiendum esse. His dictis, sacramento intersposito, foedus amicitiae aeternum pro se suis???; posteris cum Dauide icit. Die constituto Dauidèm vt fugeret, iactu sagittae admonuit. 1. Reg. 20. Cùm Ionathan Abiatharis & Achimaas Sadoci pontificum filij, regem Dauidem à filio, regno pulsum, de conatibus Absalomi certiorem facere vellent, & vt Iordanem traijceret monituri: proditi ab adolescente quodam, Bahuris in puteum quendam descenderunt, quem Mvlier oppanso velo obduxit, & graneam insuper exposuit: & Absalomi seruis persequentibus eos paulò antè flumen traiecisse dixit. Eo mendacio iuuenes illi seruati, digressis persecutoribus ad Dauidem penetrarunt. 2. Reg. 17. Cùm Babylone Seniores duo Iudaei Susannam, ob denegatum stuprum, falsò de adulterio accusassent, falsum???ue aduersus eam testimonium dixissent, vt iam ad mortem condemnata esset: Daniel, puer etiamnum, seuerè obiurgatis Israëlitis, qui quaestione nulla habita, insontem morte plectere cogitarent, permissu illorum tribunal conscendit, & singillatim de senioribus quaestionem habuit. Cum???; alter sub lentisco, alter sub ilice Susannam se cum iuuene adulterantem conspexisse dixisset, perfidia illorum cognita, populo lapidibus obruendos tradidit. Danielis 13. Suppressit veram Thesei originem Aethra mater, quòd Aegei esset filius, metu Pallantidarum: Rumor autem fuit per Pithea vulgatus, esse eum ex Neptuno prognatum: si quidem colunt eximiè Troezenij Neptunum, at???; est hic tutelaris ijs deus, cui primitias frugum libant, & tridentem numi habent notam. Plut. in Theseo. Cùm Cyrus iunior ob structas fratri Artaxerxi Persarum regi insidias, in templo occidi deberet: Parysatis mater capillis suum collum Cyri filij collo colligans, vitam ei multis lame̅tis & obsecrationibus seruauit, effecit???ue, vt remitteretur ad mare. Plut. in Artaxerxe. Circa Olymp. 78. cùm terraemotus miserè Spartanorum inge̅tem numerum oppressisset: Archidamvs Lacedaemonioru̅ rex, prudentia sua ruinis terraemotus ciues eripuit, & bello inuadentibus hostibus generosè & impigrè occurrit. Nam cùm primùm terraemotus concussio saeuire at???; vrbem premere cepisset, primus omnium, ereptis omnium ex vrbe generum armaturis, in campos sub apertum coelum properauit: reliquis???; ciuibus mandauit, idem facerent, ac sequerentur. Diod. lib. 11. & Polyaenus lib. 1. Virgines Milesiae, repentè sine vlla euidenti causa, voluntatem ceperant obeundae mortis, plurimae???; iam suspendio vitam amiserant. In mortuas non videbat Milesiorum senatus quo iure animaduerteret: an bonis, an sepultura priuaret. Non enim delicti conscientia, sed animi dolore & aegritudine manus sibi attulisse. Contrà, id frequentiùs accidere, quàm è re & commodo reip. diutiùs ferri atque dissimulari posset: igitur quod arte mederi non valeret, in posterum metu ac lege prohibendum. Quare Milesij, suasu cuiusdam Matronae (Plut. de Virt. mul. viro prudenti tribuit) decreuerunt, vt quae virgines corporibus suspensis mortuae deprehenderentur, hae post hanc legem, cum eodem laqueo quo praeuinctae & alligatae essent, nudae tota via publica ad sepulturam efferrentur. (Plut. Nudas tantùm foro medio elatas scribit) Post quod decretum virgines voluntariam mortem non concupisse dicitur, pudore solo deterritas tam inhonesti funeris. Nam ne quidem omni funere senatus eas priuare voluit, atque insepultas abijci, quae morbo, non turpis alicuius flagitij conscientia sibi mortem attulissent: sed cogitatione funeris ignominiosi (cuius viuis nobis maxima cura est) vitam retinuit amittere volentibus. Quid enim? nam & à Diodoro narratur lib. 1. nihil tam in Aegypto reges ad vitam iustam & honestam adduxisse, quàm si secùs facerent, metum at???; formidinem denegatae sepulturae. Gellius lib. 15. c. 10. & Plut. [Greek words], & Polyaenus lib. 8. Phronime Etearchi regis filia, à nouerca impudicitiae nomine apud parentem falsò accusata fuit. Iste ab vxore deceptus rem de filia nefariam commentus est. Theraeum enim negociatorem quendam nomine Themisonem, in fami [1714] liaritatem acceptum adiurat, vt quam rem oraretur, in ea se ministrum praeberet. Deinde adductam ei tradidit filiam sua̅: iubens vt eam in mari demergeret. Themison ancipiti animo inter nefas operis & hospitij perfidiam, accepta puella mare ingressus, cùm in alto fuit, vt iureiurando Etearchi satisfaceret, reuinctam funibus puellam demisit in pelagus: eam denique retractam, Theram perduxit, vbi à Polymnesto in concubinatum assumta fuit. Herod. lib. 4. Mater infantem videns pueriliter per fenestram prorepentem, iam???; casui proximum, ingeniosè eundem ostensa mamma retraxit. De hoc Antipater Thessalus in 1. Epigrammatum [Greek words]: [Greek words]. Antigonvs Antipatrum, cùm in periculum venisset, vt lapidaretur à Macedonibus, eripuit. Inter medium exercitum flumen erat rapidissimum, ponte coniunctum. Hinc sua tabernacula Macedones habebant, inde Antigonus cum quibusdam sibi adhaerentibus & consentientibus equitibus. Illi magno cum tumultu & vociferatione stipe̅dia petebant, mortem minitantes, nisi accepissent. Antipater non habens quod numeraret, in summis difficultatibus versabatur. Cui Antigonus: At, inquit, ego tibi discedendi facultatem praestabo. His dictis, cum ipsa armatura per pontem cucurrit, & medias phalanges diuidens, singulos adibat concionaturo fimilis. Macedones viro illustri cedebant, & deflectebant, omnes???; sequebantur audituri quid dicere vellet. Postquam verò circumstitit multitudo, longam orationem habuit, defendens Antipatrum, promittendo, hortando, conciliando. Inter hanc prolixam concionem, Antipater transiens cum equitibus pontem, militum lapides effugit. Polyaenus lib. 4. Calliam taediferum propinquum Aristidis, inimici rei capitalis postulauerunt. Qui cùm crimina obiecta tractassent defunctoriè, haec extra causam ad iudices commem orauerunt: Aristidem, inquiunt, nostis Lysimachi filium, cuius magna apud Graecos existimatio est, virum vti iustissimum, ita pauperrimu̅. Eum Callias tamen consobrinum suum, Atheniensium pecuniosissimus, negligit cum liberis & co̅iuge premi penuria: quo multum vsus est, & ex cuius apud vos auctoritate frequenter cepit fructum. Hac oratione Callias videns vehementissimè incensos iudices in se exarsisse, excitauit Aristidem, rogauit???; vt testimonium apud iudices perhiberet: cùm saepenumerò multa obtulisset ei, atque vt acciperet, orasset, recusasse ipsum ac respondisse: Plus gloriandum sibi egestatis causa, quàm pecunia Calliae. Quippe multos ostendi posse, qui copijs benè & malè vtantur: paupertatem qui egregiè ferret, eius rarum esse exemplum: erubescere autem paupertatem illos, qui inuiti egeant. Hoc testimonium cùm Calliae dedisset Aristides, nemo fuit auditorum quin ita discederet, cum Aristide vt praeoptaret pauper esse, quàm diues cum Callia. Hoc Aeschines Socraticus literis prodidit. Plutar. in Aristide. Anniceris Cyrenaicus, cùm Plato ab Aeginetis captus morti adiudicaretur, quòd vi tempestatis compulsus, quamuis inuitus in Aeginam descendisset (capitale enim erat vel Atheniensem Aeginam, vel Aeginetam Athenas accedere) ingeniosè Platonem liberauit, Legem hanc de hominibus tantùm latam esse dictitans, no̅ autem de philosophis, qui mediae cuiusdam naturae, veluti heroës quidam, inter deos & homines essent. Hac voce persuasi, accepto precio viginti minaru̅, Platonem liberum abire permiserunt. Laërt. lib.3. Cloacarum opus in vrbe Roma omnium maximum, & penè incredibile erat. Cùm eas rex Tarquinius Priscus plebis manibus & opera faceret, esset???ue labor incertum an longior an periculosior, passim conscita nece Quiritibus hoc taedium fugientibus: idem remedium inuenit Tarqvinivs, vt omnium ita defunctorum corpora crucibus figeret spectanda vnicuique, simul & feris volucribus???; laceranda. Ita???; pudor iste proprius Romani nominis, quo saepe res in bello perditae seruatae sunt, viuos etiam, ne sibi mortuis haec ignominia contingeret, à scelere & iniuria propria cohibuit. Plin. libro 36. cap. 15. Caeso Tib. Graccho, Senatus ad leniendum dolorem plebis, agrorum diuisionem impugnare destitit, facta illi potestate alterius in Gracchi locum eligendi, qui agros cum duobus alijs plebi assignaret. P. Crassus est illi substitutus. Sed nec sic quoque plebs dolori suo temperare potuit: oderat infensè senatum, sed omnium maximè P. Scipionem Nasicam, caedis Tiberianae auctorem, maledictis propalàm incessere, praetereuntem execrari, vt impium abominari, quòd tribunitio pollutus esset sanguine. Et iam accusatores illius ad populum parabantur, perijsset???ue sub tam infenso iudice, nisi Senatvs de eius salute solicitus, legationis praetextu in Asiam ablegasset, vbi haud multò pòst circa Pergamum fato decessit. Parum abfuit, quin & P. Scipio Aphricanus absens, sit eadem inuidia respersus, atque fauore populi destitutus quòd ad primam Gracchanae caedis famam Homericum illud pronunciauerit: Sic pereant & qui moliri talia pergent. Sab. lib. 9. En. 5. Pacvvivs Calanus, senatus Campani periculum, quod ei à plebe Hannibalis opibus post victos ad Thrasymenum Rom. fauenti imminebat, ita discussit, vt & Senatum incolumem seruaret, & plebis gratiam retineret. Nam???ue plebi de perdendo Senatu morem se gerere velle ostendit, vt tamen antè de alio sufficiendo Senatu pacisceretur. Cùm ergo senatorum damnatione incepta, ipsius plebis iudicio non inueniretur, qui honestè in Senatu legi posset, deteriorum???ue electionis puderet, atque res eò vergeret, vt nihilominus omnes in damnatorum locum suffici se cuperent: quia alia ratio tollendae contentionis, meliorum???ue habendorum non erat, de Senatus mutatione integra res relicta est. Quae res in posterum plebem Senatum???ue, vt meliùs conuenirent, magna Pacuuij apud vtrunque ordinem gratia, effecit. Fulgosus lib. 7. cap. 3. Philippensi acie victis Bruti militibus, erat Lvcilivs quidam inter M. Bruti amicos vir bonus. Hic equitum cateruam barbarorum cernens in consectando caeteros negligentes, in Brutum autem effusis se ferentes habenis, statuit periculo suo illos inhibere: paululum???ue à tergo relictus, ipse Brutum se esse indicauit. Et fidem faciebat: quia orauit, ad M. Antonium vt ducerent se: quasi Caesarem timeret, & fideret illi. Hi praeda sua ouantes, & mirificam fortunam rati suam, abduxerunt illum diei iam sero, praemissis certis ex suis ad Antonium nuncijs. Laetus ille processit ducentibus obuiam: alij???ue qui viuum attrahi audierant Brutum, accurrerunt, partim eius miserantes fortunam, partim illa gloria ducentes indignum, qui lucis cupiditate praeda factus foret barbarorum. Cùm appropinquarent, substitit Antonius suspensus, quemadmodum Brutum exciperet. At Lucilius ad eum adductus fidenti animo: M. Brutum, inquit, Antoni, nemo cepit neq; ceperit hostis. Dij meliora, quàm vt tantoperè virtutem calcet fortuna. Verùm ille reperietur viuus, vel certè, vt illo dignum est, mortuus. Ego verò militibus tuis imposui, atque adsum, nihil huius rei causa sufferre acerbi recusans. Sic fato Lucilio, omnibus???; obstupefactis, Antoni??? in illos, qui adduxerant eum, intuitus: Nempe iniquè, inquit, fertis commilitones, quòd errore isto arbitremini vobis illusum. Verùm habetote, cariorem vos, quàm quaerebatis, reperisse praedam quippe dum hostem quaeritis, adduxistis nobis amicum. Nam ego Bruto, incertus sum herclè quid facerem, viuente. Tales verò amicos malim adipisci, quàm hostes. Ita locutus, & Lucilium complexus, commendauit eum tunc vni amicorum, eo???ue deinceps sido & firmo ad omnia perpetuò vsus est. Plut. in Bruto. Cùm Antius Restio proscriptus à Triumuiris clàm se intempesta nocte subducere vellet: eius furtiuum egressum obseruauit Servvs, ab eo vinculis coërcitus, inexpiabili???ue literarum nota per oris contumeliam inustus: & nihil moratus iniuriam sibi ab hero illatam, vt sensit cupidos sanguinis milites superuenire, amoto domino rogum extruxit, ei???ue egentem à se comprehensum & occisum senem superiecit. Interrogantibus deinde militibus, Vbínam esset Antius? manum rogo intendens, Ibi illum datis sibi crudelitatis piaculis vri, respondit. Quia verisimilia loquebatur, habita est voci fides. Quo euenit, vt Antius statim quaerendae incolumitatis occasionem assequeretur. Val. Max. lib. 6. cap. 8. & Dion in Augusto, & Macrob. lib. 1. Saturn. cap. 11. & Appianus lib. 4. Bellorum ciuilium. Perpenna, nefariè occiso Q. Sertorio à quo haeres fuerat scriptus, & à Cn. Pompeio victus, vt se ad Pompeium ducerent milites hortabatur, pollicitus fore, vt illi literas à primoribus ciuitatis ad Sertorium datas traderet, ipse???ue indicio deferret multorum nomina, qui Sertorianae factioni occio deferret multorum nomina, qui Sertorianae factioni occultè fauissent. Sed tantum abfuit, vt Pompeius per ea vllam nouae discordiae causam quaesierit, quòd literas diligenter conquisitas, nec ipse legit, nec ab alio passus est, sed in fascem vnum collectas fideliter concremauit, Perpennae caede, priusquam ad se traheretur, imperata. Sab. lib. 4. En. 6. Herodes Iudae orum rex, Alexandrum F. cui Glaphyra Archelai Cappadociae regis filia iuncta fuerat, propter structas insidias in vincula coniecerat. Archelavs genero prospectum cupiens, Hierosolymam continuò aduolat, & sese Alexandri facinus detestari clamat, & Herodi actorem esse, vt de scelerato poenas sumat, sese in filiam Glaphyram, si facinoris conscia deprehendatur, seuerè animaduersurum: sin minùs, atcertè coniugium diremturum, ne parricidae co̅cubitu vlteriùs coinquinetur. Hac oratione Herodis animum, qui excusatione criminum magis exacerbari quàm mitigari consueuerat, ita flexit, vt Archelaum ipsum monuerit, patrem se esse recordaretur, nec quid grauius in filiam statueret. Tum Archelaus Herodem vicissim liberè sui erga silium officij admonuit. Iosephus in Antiq.
|| [1715]
Cùm in theatro co̅clusus esset populus Romae, interfecto Caio Imp. & metu militum Germanorum progredi non auderet: Arcyon medicus correptus vt curaret quosdam socios, praetextu parandorum remediorum dimisit proximos: reuera au̅t vt sese praefecti periculo eximerent. Iosephus lib. 19. c. 1. Interfecto Caio Imp. cùm Germani milites caedem eius vindicare cuperent, & strictis gladijs theatrum inuasissent, omnes interfecturi: Arvntivs, homo gratiosus, qui vocalis erat, vtpotepraeco rerum venalium, theatrum ingreditur habitu quàm maximè ad luctum composito: nuncia???; Caesaris mortem multitudini. Deinde cepit reuocare Germanorum impetum, simul???ue tribuni iubebant gladios recondere, significantes Imperatoris interitum. Quae quidem certissima salus fuit constipatae in theatro multitudinis, & eorum qui quomodocunq; inciderent in Germanos: qui si aliquam spem incolumitatis Imperatoris habuissent, à nullo abstinuissent maleficio: adeò illum diligeba̅t, vt suarum animarum iactura redemtam salutem eius cuperent, nullo respectu calamitatis Reip. Iosephus lib. 19. c. 1. Imperator Michaël Balbus, Thomam regni aemulum percunctaturus erat, An ex aulicis quoq; conscios quosdam suae seditionis & socios habuisset? Fuerat hauddubiè multos delaturus, nisi Ioannes Exabulius patricius monuisset Imperatorem, non conuenire, sed prorsus rationi repugnare, inimici fidem habere amicos accusantib???. Qua ille voce multis miserorum ciuiu̅ amicorum???; Imperatoris supplicijs ansas praecidit. Cedrenus. Anno 1168. quum Fridericus I. Imp. grauissima obsidione vrgeret Mediolanum, ciues ad extremam famem perducti, deditionis fecêre mentionem, promissa incolumitate ciuium. Caesar vnum excepit rebellionis auctorem. Id vbi comperit Abbatissa loci, in quo manebant corpora trium Magoru̅, germana soror eius, pacta est cum Reinoldo archiepiscopo Colonie̅si vitam fratri (sciebat enim, ciues extrema fame pressos necessitati cessuros) & pro munere pollicita est sanctas illas reliquias. Sciens archiepiscopus indignationem Caesaris, honesta fraude illum circumueniendum putauit, pro munere deposcens, quod abbatissa exportaret. Caesar indulsit. Illa fratrem humeris, vt potuit, euexit. Sic ille seruatus est, & episcopus sanctas ex pacto reliquias accepit, & Coloniam misit. De Parthia dudum venerant Constantinopolim, & inde Mediolanum: vbi DCLXXI. feruntur annis quieuisse. Cranzius lib. 6. Saxoniae, cap. 24. Ricardvm, Gulielmi Normannorum ducis F. puerum, Ludouicus Francorum rex, an. 943. Rotomago abductum subspecie tutelae, per occasionem è medio tollere decreuerat, Ex paedagogis quidam miseratus puerum, suasit ei simulare morbum, vt abducendi eius arriperet occasionem. Puer proijcit se in lectum, capitis & totius corporis malam questus valetudinem: nullum interdiu cibum accipit, fidem facit custodibus veri morbi. Illi proinde custodiae diligentiam intermittunt, securi quòd per aegritudinem neque abire neque abduci possit. Quum rex cibum caperet, paedagogus congestis paleis puerum inuoluit, fascem???; deportat, quasi equo pabulum ferret. Stratum equum inscendit, paleam ante se fere̅s: nec antè quieuit, donec inde per noctem Syluanectum venit. Cranzius lib 3. Noruegiae, cap. 8. Conradus III. rex Rom. contra ducem Bauariae Vuelfone̅ tyrannidem affectantem bellum gerens, Sueuiae oppidum Vinspergum obsedit, in deditionem accepit, & ex gratia Matronis concessit, vt quaecunq; humeris portare possent, efferre̅t. Illae neglecta supellectile, maritos suos singulae humeris extulerunt. At Fridericus frater Conradi contra pacta illas facere exclamabat, neq; dolo dandam veniam. Imp. verò & prudentia & pietate illarum collaudata, incolumes cum suis abire iussit. Abbas Spanheimensis, Gotfridus Viterbiensis, & Aemilius lib. 7. Facinus dignum memoria: quo sic oblectatus fertur Laurentius Medices Florentinus princeps, vt ex eius lectione à morbo grauissimo conualuerit. Ioan. Bodinus in Methodi historicae prooemio. Simili astu Cremensivm mulieres vsae perhibentur, cùm oppugnati à Friderico Barbarossa ob rebellionem, hac conditione in gratiam recepti fuerunt, vt non plura secum bona efferrent, quàm possent humeris aut manibus gestare. Relictis enim bonis, filios, parentes, cognatos, cùm aegrotos tum sanos, exportarunt. Hedio in Chron. Germ. Quinetiam eo bello, quod anno 1499. Sueui confederati contra Heluetios Maximiliani I. auspicijs gessere, Heluetij Blumenfeldam oppidum Cleggouiae in potestatem redegêre, vitam obsessis pacti, & quantum singuli humeris efferre possent. Vxor Roseneckij, oppido praefecti, cùm sciret eum maximè peti, in humeros elatum extulit. Vrstisius libro 6. histor. Basil. cap. 20. Regnabat in Illyrico apud Bossinates Bodinvs à Polimiro genus ducens. Is suasu vxoris, Branislaum fratrem patruelem summ, qui & ipse ad Drinum amnem, exiguam Illyrici partem imperio obtinebat, ad se specie solennis Festi celebrandi vocatum, affectati regni insimulat, atque in custodiam conijcit, quo & ipse securior regnaret, & posteris stabilius relinqueret imperium. Quod vbi Branislaui liberi, quiq; eum arctiore co̅tingebant cognatione, acceperu̅t, idem sibi quoq; periculum impendere rati, confestim Rhacusam cum suis omnibus veluti in liberam ciuitatem se conferunt. Quas Bodinus cùm per literas atque legatos nequicquam repetisset, comparato exercitu Rhacusam hostili animo accedit, & septem annis varia fortuna vexans obsedit, donec inutilis pertaesus belli, necato Branislao, ex agro Rhacusano excessit. Ludouicus Tubero libro 5. Comment. Coniurauerant contra Petrum Medicem, qui Florentinorum libertati grauis erat, ciuium nobilissimi quiq; eum???; è Caregiano paterna villa, vbi ex pedib. aeger decubuerat, in vrbem properantem, collocatis omnibus in locis custodijs, intercipere & obtruncare constituerant. In tam ancipiti periculo narrant Lavrentivm Petri filium nuncio per exploratores, quos praemiserat, de ea re accepto, per deuios atq; ignotos calles praeire seruis iussis, qui patrem lectica defereba̅t: ipsum capto ab animi praesentia co̅silio, via infesta inimicorum armis, ijs ire obuiam perrexisse. Cùm in milites fortè incidisset, qui patris aduentum obseruabant, rogatum, Quo illu̅ in loco reliquisset? Propè esse quidem, ac breui affuturum, respondisse. Ita tum filius ipse abire iussus incolumis (aetate, vt videtur, adolescentem à periculo seruante: à qua cùm nihil timendum coniurati censerent, nesuspicio crudelitatis obesset, abstinere suos voluerant) tum pater, qui vnus petebatur, solerti filij co̅silio seruatus, inimicorum insidijs elusis, in vrbem contendit, & coniuratos oppressit. Brutus lib. 3. hist. Flor. Ioanna regina Neapolitana à Carolo, Duratio Hungaro, que̅ regio titulo Vrbanus VI. ornarat, capta, capto item Othone Brunsuicense duce eius marito, Neapolitani cùm exitialiodio prosequerentur Germanos, petebant ab nouo rege, vt eos sibi dederet ad supplicium. Durum erat permittere, durius id petentibus denegare. Permittit ergo arbitrium Magistro militiae suae. Ille ad arcem, in qua teneba̅tur captiui, ducit Neapolitanos: vinctos aute̅ Germanos laxat, cuiq; sua arma permitte̅s, & iubet exire in aream. Et quia, inquit, Germanos poscitis ad supplicium, permittit vobis rex. Numero longè superatis: capite eos, & pro arbitrio punite. Cùm manus inijcere non auderent, poposcerunt saltem vt extra prouinciam ablegarentur. Rex eos paratis nauibus iussit in tutum vehi. Cranzius lib. 10. Metrop. c. 16. Franciscvs Sforcia Mediolanensium dux, quum adhortarentur eum familiares, vt Guelfam factionem omnino tolleret, quae illi eius???ue imperio infesta inprimis esset: Pudeat, inquit, vos me, principem recèns Mediolanensem totius populi consensu creatum, ad alterius partis internecionem adhortari, quae hunc principatum volens mihi tradiderit. Aspicite canos in capite meo capillos, & nigrescentes ex alia parte. Quos praeferam, vt alteri alteris non inuideant? Et certè vt me eoru̅ non pudet, sic patiamini quaeso Guelfos & Gibellinos aequo iure sub me principe agere, qui pudorem verecundiamq; semel animo coeptam hanc animo exuere non possim, nec debeam: si modò vos me eum principem esse velitis, quem ab initio ta̅to studio elegistis. Egnat. lib. 4. c. 5. Sanitati prvdenter consvlere. Morbis prudenter obstare. Consule Tit. Prudentia Medica, quatenus in morbis, cognoscendis vel abigendis, praeter artis peritiam, prudentiam quoque adiungunt exotericam. 1634. In genere. Babylonii consuetudinem simul & legem habebant effere̅di aegrotos in forum (neq; enim medicis vtuntur) vt de eorum languore consulant, qui eos adeu̅t, si quis & ipse eundem passus est morbum, aut alium vidit patientem. Haec viri qui illos adeunt consulunt, hortantur???; ad ea quae ipsi faciendo effugerint similem morbum, aut alium nouerint effugisse. Nec fas est cuiquam languentes praeterire silentio. Herodotus libr. 1. Scoti veteres morbo comitiali, armentia, mania, aut simili tabe, quae facilè in prolem transfunditur, laborantes, ne genus foeda contagione ab ijs, qui ex illis prognati forent, laederetur, castrabant: mulieres verò, huiusmodi morborum quauis, tabe lepráve infectas procul à virorum consortio ablegaba̅t. Quòd si harum aliqua concepisse inueniebatur, simul cum foetu nondum edito defodiebatur viua. Hector Boëthius in Scotia. In Specie. Partum promouere. Thebis Proetus filiam habuit Galinthiadem, ludi & vitae sodalitate iunctam virginem Alcmenae, filiae Electryonis. Cùm parturiret Alcmena Herculem, Parcae & Lucina in gratiam Iunonis eam in doloribus detinuerunt, manibus suis constrictis sedentes. Ibi Galinthias verita ne ex doloribus moreretur Alcmena, ad Parcas & Lucinam accurrit, [1716] nuncians Iouis voluntate puerum ab Alcmena partu editum, actum???; esse de ipsarum honoribus. Ad hoc obstupueru̅t Parcae, statim???ue manus dimiserunt. Illicò etiam Alcmena soluta doloribus, Herculem est enixa. Ad hoc Parcae luctum instituerunt: & Galinthiadi, quòd mortalis deas decepisset, virginitatem ademerunt, in???ue fraudulentam mutauerunt felem, vitam???; in penetralibus attribuerunt, foedum???; coitum, nam per aures concipit, & è collo eructatum foetum edit. Ha̅c vultus mutationem miserata Hecate, sacram sibi eam ministram constituit. Hercules quoque adultus, memor beneficij iuxta aedem ei sacellum collocauit, rem???ue sacram fecit, quae etiamnum obseruant Thebani: & ante ferias Herculis, prima Galinthiadi sacrificant. Anton. Liberalis ex lib. 4. Nicandri Alterationum. Alij Histori Tiresiae filiae astum hunc tribuu̅t. Ad comedendum inducere. De Opimio per Medici prudentiam curato sic scribit Horat. lib. 2. Sermonum, Satyra 3. Pauper Opimius argenti positi intus & auri, Qui Veientanum festis potare diebus Campana solitus trulla, vappam???ue profestis, Quondam lethargo grandi est oppressus: vt haeres Iam circum loculos & claueis laetus ouans???ue Curreret. Hunc medicus multùm celer atque fidelis Excitat hoc pacto: mensam poni iubet, atque Effundi saccos numorum: accedere plureis Ad numerandum: hominem sic erigit, addit & illud: Ni tua custodis, auidus iam hoc auferet haeres. Mén' viuo? Vt viuas igitur, vigila. hoc age. Quid vis? Deficient inopem venaete, ni cibus, atque Ingens accedat stomacho fultura ruenti. Tu cessas? age dum sume hoc ptisanarium orizae. Quanti emptae? Paruo. Quanti ergo? Octussibus. Eheu Quid refert, morbo. an furtis, pereám ne rapinis? Medicvs quidam cùm aegroto daret operam, qui à phrenitide correptus, cibum nollet capere, quod mortuum se esse diceret: summisit qui sub eiusdem insaniae specie, prope illum in lecto collocatus, diceret se quoque mortuum, exposceret tamen & cibum & potum dari sibi. Qui cùm afferretur, ipse sumeret: Phreneticus, Quid hoc, inquit, an mortui edunt? subdit alter, Etiam potant mortui. Atque hoc dicto cupidiùs mandere coepit. Quo exemplo ductus, qui aegrotabat: Ergo & nos more mortuorum prandeamus, inquit, & confestim cibum sumere coepit, nec multos post dies morbo liberatus est, magis prudenti hac solertia, quàm curandi arte. Pontanus de Prudentia lib. 4. cap. 11. Meidicamentum propinare. Galenvs Romanam mulierem herpete in malleolo laborantem, sed medicamenta omnia respuentem, serum lactis tantùm admittere paratam, iniecto clàm scammonio purgauit. Testis ipse lib. 14. Meth. cap. 17. Medicvs quidam febricitantem immorigerum, nec nisi meracum bibere volentem, ita delusit. Ollam nouam candentem vino generosissimo immergi praecepit, vt odore illius imbueretur. Eadem mox aqua medicata repletam, aegro propinari iussit. Qui cùm vini odore allectus esset, auidè medicamen bibit, & liberatus est. Chrysost. in fine primi libri de Sacerdotio. Mutilationem prohibere. Cùm Periander Cypseli F. Sardis ad Halyattem castra̅dos mitteret trecentos primorum Corcireorum (qui filium eius Lycophronem interfecerant) liberos: & Corinthij, qui illos ducebant, Samum appulissent: audita Samii causa, cur Sardis pueri ducerentur, primùm edocuêre pueros, vt puluinar Dianae contingerent. Deinde cùm eos, ne à puluinari abstraherentur, obseruarent Corinthij, praebebant illis alimenta Samij, diem solennem agentes, quem nunc quoque per id tempus celebrant. Tunc autem choros exercentes, esculenta fecerant ex sesamo ac melle, quae distribuenda ferrent: vt ea Corcyraeorum filij rapientes, alimenta haberent. Id???ue eousque factum est, dum Corinthij pueris (quos asseruabant) omissis abierunt. Ita Samij pueros Corcyram reduxerunt. Herod. libr. 3. Cùm Colomannus Vngariae rex, excaecato Almo fratre, simul filium eius Belam & excaecare & virilibus priuare satelliti iniunxisset: Carnifex catulo testes execuit, eos???; regi specta̅dos, quasi Belae essent, exhibens, & visum & virilia eidem conseruauit. Bonfin. lib. 6. Dec. 2. Theobaldus, Camerinorum princeps, cùm Beneuentanis suppetias mitteret, & cum Graecis manus consereret, fugauit eos: & quotquot cepit, euiratos remisit, addens ignominiae risum: Quandoquidem, inquit, imperator vester Constantinus eunuchis gaudet, quotquot emiserit gallos, capos remittam. Erat autem in castris Mvlier, quae virum captum sequebatur magnis eiulatibus. Nouitate rei motus princeps, iussis adesse feminam propiùs, & quid peteret, quaesiuit. Tum illa fidentiùs: Quid est, inquit, quòd viti fortissimi bellum feminis indixistis? quid in vos deliquit sexus infirmior? Ad qua̅ Camerinus: Et quis, malùm, feminis, nisi Amazonibus, bellum inferat? Tum mulier: Quando, inquit, ideo pugnatis, vt victos emasculetis, non cum alijs quàm cum feminis bellum geritis. Omnis substantia, & quicquid etiam vndecunque possident, auferatur, dummodo viros relinquatis: habent vnde consolationem accipiant feminae. Hac verò parte truncatos si remittitis, non viros, sed feminas spoliatis. Promeruit libertas dicacis feminae, vt virum cum omni praeda reciperet. Tum Camerinus, vbi virum & omnia reddidit mulieri, versus in eam: Quid, inquit, vis vt faciam viro tuo, si posthac contra me pugnans capiatur? At illa: Oculos & aures cum naso amittat, modò vir ad me redeat. Hac dicti sui festiuitate, & sibi & viro profuit. Albertus Cranzius libro 3. cap. 9. Metropoleos, & Luitprandus lib. 4. cap. 4. rerum in Europa gestarum, & Sigonius lib. 6. regni Ital. Venenum amoliri. Heracleotae in Ponto, cùm à Clearcho tyranno aconitum bibere cogerentur, quod illic propè in vico Aconis nascitur: rutam domo egressuri praesumebant, vt tyranni vim eludere̅t. Est enim antidotum eius veneni ruta. Athen. li. 3. c. 5. ex Theopompi Chij lib. 38. Hist. Pestilentiam arcere. Ob Astynomen, Chrysis sacerdotis Sminthij filiam, patri ab Agamemnone non redditam, Graeci Troiam obsidentes maxima affligebantur pestilentia. Calchas augur reddita Chryseide, finem mali futurum asserebat. Negabat seriò Agamemnon. Achilles commotus rei indignatione, simul pernicie defessi exercitus anxius, defunctorum corpora miserandum in modum confecta, vndique in conuentu ante ora omnium proijci fecit. Quo spectaculo adeò commoti reges gentes???ue omnes, vti aduersus Agamemnonem pergerent, duce atque auctore Achille, vt vel nolens reddere cogeretur. Dictys libro 2. Anno quo Venetijs saeuire pestilentia coeperat 1489. Triumuiros sananda ciuitate Senatus Venetvs creauit: is???ue postea magistratus nunquam est creari desitus. Bembus libro primo Venetae historiae. Anno 1565. qui toti ferè Galliae, &c. vide fol. 1594. Melancholiam abigere. Virgines apud Milesios quondam animi motus corripuit ex causa nescio qua occulta dirus & horrendus. Infectum aërem opinabantur, qui dementaret animum, mente eas mouisse, atque ad insaniam redegisse. Omnes enim subitum mortis desiderium, & impetus ad suspendium vaesanus incessit. Multae clàm laqueo vitam finierunt, nec quicquam eas parentum monita mouebant vel lacrymae, nec preces necessariorum: neque cura vlla aut cautione ita illae obseruari valebant, quin consciscerent sibi mortem: videbatur???; malum ad deos referendum auctores, neque ei occurri ope vlla humana posse: quousque ex Viri prudentis sententia decretum fuit, vt si quae seipsae strangulassent, medio foro nudae efferrentur. Id promulgatum non deterruit tantùm, sed etiam planè ardorem omnem ademit virginibus manus sibi adferendi. Plut. de Virtutib. mulierum. Romana quaedam cùm in melancholiam incidisset, quòd ei, cui minimè volebat, à parentibus nubere coacta fuisset, tristi???ue silentio furorem hunc suum foueret: M. Ant. Brasauola Ferrariensis, medicus insignis, cùm medicamentis parùm se proficere intelligeret, ad astum se conuertit. Re priùs cum marito composita, festo die, quo ad visendam aegram complures ex agnatis conuenerant, conclaue ingreditur, lectum in quo decumbebat aegra accedit, blandè tanquam vxorem salutat, osculum figere parat. Illa iuuenili robore medicum repellere, colluctanti???ue tegmina capitis multiplica, quibus contra aëris iniuriam homo grandaeuus vtebatur, decutere. Quibus in terram delapsis, tantus adstantibus risus est coortus, vt etiam iuuencula, quae per ebrietatem haec à medico designari putabat, profusè ridere, & ab eo iam inde te̅pore, melancholiae tristitiam excutere ceperit. Andreae Petri Perusini medici hypomnema. Verbera prvdenter effugere. Pavlvs Apostolus Hierosolymis à Tribuno loris vinctus vt caederetur virgis, clamauit, Licétne vrbis Romanae ciuem indemnatum verberare? Tribunus eo audito, soluit eum vinculis. Act. 22. Qvieti et somno consvlere. Vigilias prudenter amouere. Aegyptii palustres aduersus magnam vim culicum haec excogitarunt. Cùm enim his qui suprà paludes incolunt, munimento sunt turres, quas dormituri, ascendunt (nam culices ventus prohibet in altum volare) alia sunt machinati, qui intra paludes habitant. Singuli sua obtinent retia, quibus diem pisces capiant, eisdem noctu vtantur pro cubili, in quo [1717] requiescunt. Circundatis illis, deinde operti somnum capiu̅t: qui si in vestimento inuoluti, aut in sindone dormire̅t, eos per ipsa indumenta culices morderent, per retia verò ne ta̅tulum quidem mordere conantur. Herod. lib. 2. Anacreon Teius à Polycrate Samiorum tyranno duobus talentis donatus, cùm duabus propterca noctibus insomnis iacuisset, reddidit ea Polycrati, inquiens, [Greek words], Indigna ea esse tanta cura. Gyraldus in Poëtarum Historia. Fuerant Sigismvndo Caesari ex Hungaria allata quadraginta millia numûm aureorum. Quae vbi noctu aduentante, in quos conuerteret vsus, sollicitè cogitaret, per cubicularios ocyùs consiliarios omnes ac militum duces ad se vocauit: & aperta arca: Ecce (inquit) crudelissimi hi hostes ac carnifices (numos ostendens) somnum mihi eripuerunt: accipite, ac intervos diuidite, vt mihi tranquillè dormire liceat. Distributa itaque pecunia inter eos, cùm exirent viri à consilijs: Receditiam (ait) à me tortor ille, qui me flagellauit, securiùs nunc quiescam. Cuspinianus, & Aeneas Syluius lib. 4. Com. in Alfonsum. Exercitiis prvdenter Consvlere. Lycvrgvs requirenti, Cur corpora virginu̅ cursu, lucta, disco rum & iaculorum iactu subigeret? Vt, inquit, foetuum radix validum in valentibus corporibus exordium accipiens, bene germinet: & ipsae strenuè partus subeuntes, facilè simul & bene aduersus puerperij decertent dolores: ac si qua incumbat necessitas, valeant pro sua, liberorum, & patriae salute pugnare. Plut. in Apophthegmatibus. Idem certamina sola permisit suis ciuibus, in quibus manus no̅ tollatur. Requirente quodam causam: Ne, inquit, vllus eorum in laborando fatiscere consuescat. Idem. PRVDENTIA EXTRA BELLVM INVENTRIX EORVM, quae ad Fortvita bona pertinent. Felicitati prvdenter consulere. Infelicitatem amoliri, in genere. Iacobvs, cùm fratrem Esaum, rure redeuntem, lassitudine & fame confectum videret, & ipse edulium ex lentibus coxisset: non priùs fratri famelico illud concedere voluit, quàm praerogatiuam aetatis (erat enim primogenitus Esaus) sibi uendidisset. Praerogatiua autem illa omnium bonorum abundantiam continebat. Genes. 25. Rebecca Isaaci vxor, cùm Isaacus Esaum primogenitum ???tus misisset venatum, vt ferina satiatus ei bene precaretur, i??? Iacobùm, quem magis amabat, eam felicitatem deriuat???ura, absente Esao pellibus hoedinis Iacobi manus & cerui???em munit: vt si à patre caeco attrectaretur, Esaum esse crec???leret, qui hispidus erat toto corpore. Mox apparans eduliu̅???x hoedis, Iacobum intromittit. Ei igitur Isaacus, tanquam ???saus, esset, prospera omnia precatus, dominum constituit ???ratrum suorum, Esaus à felicitate sua, quae illi ob praerogat???uam aetatis, debebatur, quam tamen priùs Iacobo uendi???rat, excidit. Gen. 27. Quae verò fraus est, si haec prudentia est? At mysteriosa sunt haec & prouidentiae diuinae argume̅t???, id quod suum est cuique tribuentis. Pellunt Chananaeos Israëlitae finibus, quos priores, illi occupauerant: nec qui po???ssederint, sed quàm iustè, quaerendum est. Marulus libro qu???arto, capite 4. Amiasis rex Aegyptiorum, cùm Polycrati Samiorum tyrann??? omnia prosperè succedere videret, insidias fortunae in a???ico metuens, consilium dedit, vt quandoquidem nimis p???ospera vteretur fortuna, ipse sibijpsi ex abiectione rei ca???rissimae dolorem aliquem, veluti remedium continuae felicit???atis, conciliaret. Tantam enim & tam diuturnam fortunae constantiam aliquid monstri alere. Paruit Polycrates, & ariulum signatorium in mare abiecit. Eundem tamen paulò pòst in pisce reperit. Amasis igitur amicitiae Polycratis reimunciauit, ne ex lege amicitiae ob grauem aliquem illius casum summo afficeretur aliquando dolore. Herod. lib. 3. Craca venefica, Regneri Dani pugilis vxor, epulum ex trium colubrorum tabo innoxium corpori, animo saluberrimum confecerat, & partem quidem ferculi albam ex albo serpente paratam Erico priuigno, nigram verò croceis distinctam notis, ex duobus serpentibus atris confectam, Rollero filio proposuit. Ericvs degustato ferculo ex vtraq; parte, bono suo fato, vt erat vrbanus, catinum inuertit: Sic, inquiens, aestuante mari puppis in proram ferri solet. Comedit inde, omnium???ue rerum cognitionen admirando modo consecutus est, ita vt ferarum quoque & auium voces intelligeret: & Diserti nomen adeptus, tandem ad regnum peruenit. Saxo Grammaticus lib. 5. hist. Danorum. DIVITIAS PRVDENTER INVENIRE, acquirere, sibi aliisve, publicè, priuatim. Tribvto, Vectigalibvs. Cypselvs Corinthius vouit Ioui, si dominus ciuitatis fieret, quae Corinthiorum essent, omnia se ei oblaturum. Potitus autem dominio, praecepit eos describi. Cùm descripti fuissent, decimam partem à singulis accepit: at ex reliquis partibus praecepit vt operarentur. Exacto subinde anno, idem fecit. Quare euenit, vt in decem annis ille cuncta habuerit, quaecunque sacrificaturum se vouerat, Corinthij autem reliqua possederint. Aristot. in Oecon. Ophellas Olynthius, constituens curatorem super pascuis Arthritidem, cùm accessissent ad eum principes loci illius, dixerunt se velle illi multò plura dare: precabantur autem vt mutaret curatorem, Interrogauit eos, An contribueomre possent quae pollicebantur? Affirmantibus ipsis, curatorem dimisit: quae autem ipsi promiserant tributa, exigi praecepit. Sic nec curatorem spernere visus est: nec illos ad maiora tributa, quàm ipsi statuerant, soluenda coëgit. Aristoteles in Oecon. Mendei, ijs quae à portubus & alijs vectigalibus proueniebant, vtebantur ad gubernationem ciuitatis. Ex tributis autem quae ex terra & familijs proueniebant, nihil accipiebant, sed annotabant tantùm eos qui illa haberent: & cùm necessitas pecuniarum ingrueret, exigebant. Lucrabantur igitur ex praeterito tempore, pecunijs absq; foenore vtentes. Aristoteles in Oecon. Mavsolvs Cariae tyrannus, mittenterege ad eum pro tributo, congregans ditissimos regionis, dicebat regem poscere tributum, se autem non esse soluendo. Quidam ex composito pollicebantur ei certam summam. Ditiores partim verecundia, partim metu, multò plura quàm illi, promiserunt atq; obtulerunt. Idem. Ephesii, cùm pecunijs egerent, legem posuêre, vt mulieres aurum non gestarent: quantum verò in praesentiarum haberent, mutuarent ciuitati. Idem. Chabrias: Thamo Aegyptiorum regi pecunijs indigenti consilium dedit, vt ditiores regionis incolas iuberet confestim, quantum vnusquisq; posset, auri, vel argenti contribuere: pro ijs verò quae darent, annua tributa eis remitteret. Hoc pacto multas pecunias collegit, neque tamen iniuriam cuiquam fecit: sed omnes postea, quemadmodum dederant, receperunt. Ibidem. Darivs Persarum rex primus tributa gentibus imposuit Verùm ne molestè ferrent, non ipse exegit, sed satrapas constituere iussit. Quibus ingentia tributa describentibus, ipse dimidiam partem remisit subditis. Qui libenter dimidium pependerunt, quasi magno beneficio ab rege affecti. Polyaenus lib 7. & Herodotus. Mercimoniis, Venditione, Emtione, Commutatione, Locatione. Huc omnes mercatorum methodi, vt ita loquar, hoc est, rationes acquirendi opes per commutationem, referri debent. Ipsa quidem Exercitatio mechanica est: at ingenij acumen, si honestatis limites non excedat, ad Prudentiam practicam pertinet. Thales Milesius, cùm ex futuro Vergiliarm ortu, sequentem annum oleis vberrimum fore perspexisset, venditores praeoccupauit, diu antè olearum eius anni fructibus emtis, haud admodum grandi precio, quòd aliquot iam annis antè vber olearum fuerat prouentus. Itaque cùm, vt ipse praeuiderat, eo anno copiosae oleae, sequente verò infoecundae fuissent, ingens lucrum fecit, & apertè ostendit, non facultatem, sed voluntatem opes congerendi, sapientibus deesse. Cic. lib. 1. de Diuin. At Plin. libro 18. cap. 28. Democrito hoc tribuit, & idem Sextivm Romanum Athenis fecisse testatur. Arist. verò lib. 1. Polit. sub finem, non olearum fructu̅ coëmtu̅(quod monopolium ingenti pecunia, quanta in philosophum non cadebat, opus habuisset) sed olearias officinas ([Greek words]) leui precio à Thalete conductas fuisse asserit: ex quarum elocatione, cùm vberrimus oleae prouentus sumsisset, quaestum fecit maximum. Idipsum Laërt. confirmat. Lampsaceni, cùm expectarent triremes multas ad se venturas, & modius farinae quatuor drachmis vaeniret, praeceperunt vt emtoribus venderent modium sex drachmis, & olei choëm drachmis quatuor, ac tribus obolis: & vni & aliarum rerum precia similiter posueru̅t. Antiquum ergo precium priuati recipiebant: at quod plus erat, vltra???ue precium, ciuitas. Arist. in Oecon.
|| [1718]
Byzantii indigentes pecunijs, lucos publicos vendiderunt, & fructiferos aliquo tempore, infructiferos verò perpetuò, & ea quae ad societates & ad patriam pertinebant, & quaecunque in locis priuatis iacebant. Emebant enim carè quoque diuites eas possessiones, quaecunque societatibus publicis inseruiebant, aut circa gymnasium, aut forum aut portum: piscinas item & salinas, tabernas artificum, & vatum, & pharmaca vendentium, & consimilium. Tertiam quoque partem mercedis operarios contribuere ordinarunt. Numorum deniq; commutationem vni campsoriae mensae commiserunt: & penes nullum alterum potestas erat aut dare, aut accipere. Idem. Iidem, cùm lex esset, ne quis admitteretur ciuis, qui non esset parente vtroq; ciue natus, sanxerunt, Quicunq; esset soluendo libras triginta, fore ciuem. Idem. Iidem in rei frumentariae inopia, facti inopes pecuniarum, reduxerunt naues ex Ponto. Tempore autem facto, mercatoribus molestè ferentibus, tributum dederunt illis foenus sesquidecimum: vendentibus etiam statueru̅t vltra precium dare totius partem decimam. At verò cùm nonnulli incolarum foenerati fuissent super possessionibus suis, decreto statuerunt, vt quicunq; tertiam debiti partem afferre vellet, liberè possessionem suam haberet. Idem. Selybriani pecuniae laborantes indigentia (lege apud eos posita, cùm in fame constituti fuissent, non educendum esse triticum: apud eos autem vetus triticum abundaret) statueru̅t priuatos ciuitati dare triticum, determinato precio, vnoquoque retinente ad annui victus sufficientiam. Deinde statuentes precium, quod illis rectè se habere videbatur, vnicuiq; educere volenti vendiderunt. Idem. Ephesii pro columnis quae erant in templo, statuerunt, arge̅tum esse soluendum: eius autem qui soluisset, nomen esse scribendum, perinde ac si obtulisset. Idem. Antissevs, cùm ciuitas indigeret pecunijs, & ciues consueuissent splendidè celebrare Dionysia, in quibus varia & multa consumebant quotannis, atq; praeparabant: persuasit illis, vt Baccho vouerent, duplum sequenti anno se daturos: illa autem congregantes, vicinis vrbibus venderent. Quae cùm ita fecissent, collectae sunt pecuniae ad eorum vsum non modicae. Idem. Pythocles Athenie̅sis, consuluit Atheniensibus, plumbum ex Tyrijs accipere, qui in ciuitate priuati essent, eo quo vendebant precio duarum drachmarum: deinde statuit illis precium sex drachmarum. Ibidem. Iphicrates in summa pecuniarum egestate suasit Atheniensibus, vt aedificia quae eminerent in publicas vias, rescinderent, aut venderent. Itaq; domini aedium multas pecunias co̅tulerunt, ne mutilarentur, aut labefactarentur aedificia. Polyaenus lib. 3. Atheniensem quendam hominem aiunt, non admodum locuplete̅, cùm omnia distraxisset, & quod inde erat redactum ad centum stateras, offerret Alcibiadi, quem deperibat, vt acciperet, orans: arridens laetus???ue vocauit ad coenam Alcibiades. Benignè accepto aurum homini reddidit, iussit???; vt redimentes postero die vectigalia publica licitatione superaret. Detrectanti, quòd multorum talentoru̅ esset licitatio, denunciauit: ni faceret, se verberibus eum multaturum. Erat na̅q; priuata quaedam ei cum publicanis offensio. Manè igitur ad forum profectus incola, addidit licitationi talentum. Vbi collatis capitibus indignantes publicani laudare eum iusserunt praedem, tanquam reperturus neminem esset. Perculso homine, & iam recedente, procul stans Alcibiades archontibus: Mc, inquit, scribite, meus est amicus, ego pro eo spondeo. Quo audito, omne illorum abscissum consilium fuit. Soliti enim secundis redemturis dissoluere priores, non expediebant rei difficultatem. Precibus igitur hominem aggressi sunt oblata pecunia: sed non permisit Alcibiades, vt minus caperet talento. Quod vbi accepit, ea mercede iussit ei causam relinquere: atque ea ratione homini subuenit. Plutarchus in Alcibiade. M. Cato intentior ad quaestum, agriculturam in oblecta me̅to potiùs numerabat, quàm in fructu. Emolumenta autem in rebus securis & certis collocans, lacus parauit, aquas calidas, loca fullonibus idonea, praedia quae pascua haberent, & syluas natiuas. vnde magnum compendium faciebat, quibus nec Inpiter posset, vt ipse ait, nocere. Plut. in eius vita. Anno 1336. Anglis placuit prouidere, ne opes, quae merciu̅ vsu in dies singulos in insula̅ inferebantur, aliquando dissipare̅tur. Itaq; lege exceptu̅ est, sub Edouardo III. vt nemini homini neq; Anglo neq; externo Iiceret, in posterum tempus aurum, argentum caelatum siue signatum, de regno in contine̅tem exportare. Quo factu̅ est, vt mercatores extranei merciu̅ suarum precia coacti sint in alias merces insumere. Decretum istuc etiam nunc seruatur, perpetuatum vti regno vtile ab alijs qui secuti sunt regibus. Polyd. lib. 19. Anno 1439. in Anglia statutum, vt non ampliùs liceret mercato ribus externi generis suas merces in regnum importatas ve̅dere alijs quibusuis hominibus, nisi Anglis vt ne monopolia inter se instituerent. Quae lex vt reipublicae commoda, etia̅ nunc seruatur. Polyd. lib. 23. Rodolphvs Boëmiae rex, Alberti Caesaris F. negotiationem in argentifo dinis Cuthnensibus exercebat, vinum, sal, ordeu̅, triticum, ad panes & cereuisiam coquendam ex Austria de horreis suis conuehendo, precia???ue rebus promercalibus ex arbitrio suo condituendo, atq; in eo gener??? mercaturae monopolium sibi vindicando. Is se necessitare compulsum, huc descendisse dicebat, vt hoc modo summam aerarij inopiam subleuaret, & debita per vtrumq; Venceslaum reges contracta, dissolueret. Adeo???ue duo millia aureorum in illis ipsis montibus hebdomadatim aeri alieno dissoluendo tribuebat. Dubrauius lib. 19. Mvtvo, Foenore, Exercendo, Dissoluendo. Aes alienum prudenter dissolutum. Consule Tit. Foeneratorum licentiam cohibere, f. 3270. Mulier quaedam de vatum vxoribus, mortuo marito cùm vrgeretur à creditorib. Elisae implorabat, ne filij in seruitute̅ ducerentur. Quaerenti???; Elisaeo, quid sibi ab illo vellet fieri, & quid domi haberet? respo̅dit, Nihil praeter ampull̅ olei. Tum ille iubet, vt vasa foris corrogatu̅ eat ab omnib. vicinis, ea???; vacua, necpauca. Deinde ingressa domum, & se suis???; filijs ostio inclusis, transfundat in omnia illa vasa, repleta???ue summoueat. Quse vbi fecisset, negotium vati indicat. Cui ille iussit, vt oleum venditum iret, atq; aes alienum dissolueret, & ex reliquo viueret ipsa, eius???; filij. 4. Reg. 4. Cùm Iudaei è captiuitate Babylonica in patriam redijssent, egeni ab opulentis aere alieno contracto ita vrgebantur, vt omnes suas possessiones illis oppignorare, & filias ???mancipar ??? cogerentur. Nehemias igitur Hachaliae F. qui Iudaeos Babylone eduxerat, concione vocata, opulentis persuasit, vt pietatis ergô nomina omnia cognatis suis remitterent: néve quo???s ipse, & ante eum Esdras & Zorobabel è captiuitate Babylon???ca redemtos in libertatem vindicassent, ipsi iam redemtos ???merent. 2. Esdrae 5. Cùm vehementer laboraretur ex aer??? alieno, legem hanc Aegy???ptijs promulgauit rex Asychis, vt ita demùm quis pecun ia̅ mutuò acciperet, si cadauer patris pignori traderet. Ad hanc etiam legem adiecit, vt penes creditorem esset potestas omnis sepulcri debitoris: vt???ue haec irrogaretur multapignus deponenti. Quòd si dissoluere aes alienum debitor recusaret, f???s non esset sepeliri aut in paterno, aut vllo in alio sepulcro: ac ne alium quidem ex seipso progenitorum sepulturae mand???are. Herod. lib. 2. Solon Atheniensis legislator [Greek words] legem scripsit, quasi tu dicas oneris abiectionem. Ea sanxit, vt debita remitterentur, & ne quis foeneraret deinceps in corpus. Androtion non co̅donatione aeris alieni, sed vsurarum alleuatos moderat ione acquieuisse pauperes, atq; hoc beneficium Nouas tabu las nominasse, gratum???ue fuisse scribit, quae simul huic adiun???cta fuerunt, mensurarum augmentum & monetae precium. Qu???ppe minam, quae fuerat antè septuaginta & trium, centum fe ci??? drachmarum. Itaq; cùm numero parem summam, valore minorem praestarent, multum accessit commodi magnu̅ aes di???soluentibus, nihil creditoribus tame̅ detrimenti. Maxima par??? nouis tabulis aiunt semel fuisse pacta conuenta vniuersa circumducta: quibus consonare videntur carmina Solonis. Gloriatur enim in his, agri se antè pignori nexi fixos passim terminos remouisse: quae pridem seruiebant, nunc libera esse: & ciuium ob aes alienum in nexum abductorum, partim in patria̅ reduxisse, linguae Atticae iam, vt qui per varia loca errauerint, oblitorum: partim dura ibidem oppressos seruitute in libertatem asseruisse. Plutarchus in Solone. Pericles Mineruae mundum quadraginta tale̅tum auri obryzi exemtile̅ fecit: vt eo, inquit, mutuo ad belli vsus accepto, non minùs pòst restituamus. Plut. de Non foener. Gelo tyrannus cùm postularer à ciuibus pecunia̅, vbi fremuerunt illi, postulare ostendit se, vt redditurum, reddidit???; perpetrato bello. Plut. in Apophthegmatib. Aratvs Sicyonius, eiecto Nicocle tyra̅no, accepit dono à rege Ptolemaeo vigintiquinq; talenta, accepta egenis ciuib. suis cùm in alia tum ad redimendos captiuos dilargitus est. Quia verò placari no̅ poterant exules, qui praediorum suoru̅ possessores fatigaba̅t, vennit ciuitas in periculu̅ extremu̅ extremu̅ exitij. Quare vnicam spe̅ videns Ptolemaei liberalitate̅, perrexit nauigare & rogare regem, vt argento sibi ad cònciliandam ciuitatem sua̅ subueniret. Magnis igitur periculis in Aegyptum nauigans, à rege dono accepit ciuitati suae centum quinquaginta talenta, quae in exules diistribuit. Plutarchus in Arato. C. Ivl Caesar, in Lusitania rebus bello egregiè gestis, non segniùs pacis munia dispensauit, concordia in ciuitatibus constituenda, praesertim obaeratorum & creditorum medendis controuersijs. Statuit enim, vt ex debitoris prouentibus ferret quotannis creditor bessem, reliquum rediret ad dominum, quoad aes alienum esset dissolutum. Plut. in Caesare.
|| [1719]
M. Cato Censorius foenore vsus est maximè improbaro nauti co, ad hunc modum. Volebat vt illi, quibus foenerabatur pecuniam, multos assciscerent socios. Cùm quinquaginta essent, & totidem nauigia, vnam partem habebat, Quintione institore liberto, qui vnà cum illis, qui mutuò acceperant pecuniam, negotiabatur & nauigabat. Itaq; non de toto periculum subibat, sed de exigua portione, grandi lucro. Dabat mutuò etiam seruis. Hi pueros mercabantur: quos cùm exercuissent & docuissent Catonis impensa, anno pòst distrahebant. Multos etiam retinebat Cato, quanto maximo precio licitatus alius fuerat, acceptum referens. Plut. in Catone. Genvenses post memorabile illud bellum, quod cum Venetis ad Fossam Clodiam gesserunt, magnum aes alienum contraxerant. Respublica igitur vt praeclarè meritis ciuibus aliquot modo prospiceret, portoria ijs av vectigalia publica, quo ad illis ad assem esset persolutum, assignauit: potestate facta, quibus vellent redemtoribus illa, & quanti visum esset, locanda. Nam quo res commodiùs ac maiore cum priuatorum auctoritate ageretur, publicas aedes ad vrbis portas, quibus merces aliunde importatae, quoad pro portorio exigent, à scripturae magistris asseruantur, concessit: quò statis diebus conuenirent, ac communibus de rebus statuerent. Centum delectorum consilium constituerunt, ex quibus magistratum creariplacuit, qui octo modò hominibus constaret. Eorum supremam auctoritatem in communire administranda esse voluerunt: inprimis vt quae de consilij sententia acta constituta???ue essent, exequenda vnus & transigenda curaret. Pecunijs quidem creditis in singulas partes distributis, quoniam certuscuiq; locus erat descriptus, quò faciliùs singuli agnoscerent suos, Locos placuit appellari: vt pro creditae pecuniae ratione plures pauciores???; locos ij habere dicantur, qui rem cum illa societate contraxerunt. Iam quò honestiore ac sanctiore titulo collegium augerent, diui Georgij nomine (in cuius tutela & procuratione ciuitas est) denominandum collegium censuerunt. Tante autem cura dicitur gesta res administrata???; esse, vt cùm nullo Reipub. incommodo priuati magnis aucti opibus ditarentur (quarta enim centesimae pars illis modò foenoris nomine soluebatur) in omnibus Reipub. temporibus compendio paruo admodum contenti, ingentem pecuniae vim ciuitati commodarent. At cùm priuati vsq; eò credendo grandes pecunias prouecti essent, vt quae pro portorijs exigere̅tur, minimè latas pecunias expensas exaequarent: iam oppida municipia ???; omnia, quaecunq; in ditione Reip. habentur, praeter pauca admodum, ad dicta illis hoc nomine adiudicata ???; esse dicuntur. Ita autem huic collegio Reip. oppida sunt attributa, vt & priuatorum opibus aduersus vim externam defendantur, & eorum suffragijs, qui illa Reip. nomine administrent, mandentur: & leges & iura, vt alia iam Resp. videatur in Rep. esse inclusa, perscribantur. Tam sanctum autem & inuiolatum collegij illius ius semper extitit, vt ne perduellionis quidem rei, qui ???; vel tyrannidem affectassent, vel impia co̅tra patriam arma gessissent, bonis licèt reliquis omnibus publicatis, eo priuarentur. Brutus lib. 8. hist. Flor. Salario, Mvneribvs, Donis. Vide suprà Titulum, Petere prudenter, folio 1707. Iacobvs Labanis soceri pecus versicoloribus virgis suum fecit. Genes. 27. Epaminondas amico iussit, vt airet pecuniosum quenda̅, ac talentum ab eo peteret, adderet ???; se iussisse. Hîc ille, à quo flagitatu̅ erat, cùm ad eum profectus causam requireret: Quia bonus hic, inquit, est vir. tu verò circumfluis diuitijs, qui pecuniam publicam interuertisti. Plut. in Politicis. Arcesilavs, cognita Apellis Chij valetudine affecti inopia: iterum inuisit eum, adferens drachmas viginti, assidénsquepropè: Hîc nihil est, inquit, praeter elementa haec Empedoclis: [Greek words] Ignem & aquam & terram & placidi fastigia coeli. At ne cubas quidem tu commodé. Simul versans illius ceruical, id argenti subiecit clanculúm. Vt igitur, quae ei ministrabat, hoc reperit anus, admirata ???; Apelli significauit, ridens ille: Arcensilai est, inquit, hoc furtum. Plut. de Disc. adul. Pecvniae advlterio. Levcon pecunijs indigens, promulgauit se aliam monetam percussurum. itaq; adferret quilibet suos numos, vt alia forma excusi valerent. Quibus omne quicquid habebant adfere̅tibus, aliud signum impressit, duplici ???; precio esse vnumquenque numum iussit. Itaq; dimidiam partem eorum quae collegerat lucratus, neminem ciuim damno affecit. Polyaen. lib. 6. Divitias, Opes qvalescvnqve, Thesavros, prudenter conseruare. Ne Avferantvr per Vim & Iniuriam apertam. Abigall Nabalis Ziphaei vxor prudentissima, cùm cognouisset Dauidem aduersus se iam instruxisse ordinem, ob denegatum commeatum à marito: clàm marito ducentos panes, duos vini vtres, quinque oues apparatas, quinq; sata polentae, centum vuas passas & CC. ficuum palathas asinis impsuit, ijs ???; Dauidem iratum placauit. 1. Reg. 26. Croesvs rex, quum videret Cyri milites per vrbem Sardis captam discurrentes, percontatus est Cyrum, quid agerent ? Quum ???; is respondisset: Diripiunt vrbem tuam, opes ???; tuas populantur. Nequaquam, in quit, ô rex, nihil iam hîc meum est: tuum est quod diripiunt. Ea vox commouit Cyrum, vt suos á direptione reuocaret. Herodotus lib. 1. Demophon ab Atheniensibus acceptum depositi loco Palladium custodiebat, Agamemnone repetente: ac verum quidem tradidit ciui cuidam Atheniensi, nomine Rhuzygae, Athenas deportandum. At aequale & simile aliud factum, in tabernaculo habuit. Agamemnone verò cum magna manu aduentante, repugnabat, vt omnino opinionem hostibus faceret, se provero pugnare. Multis autem vulneratis, Demophontis milites cesserunt. Agamemnon fictum Palladium rapuit, & deceptus discessit. Polyaenus. lib. 1. Mortuo Alexandro Babylone, propter regni conte̅tionem triginta diebus inhumatus, carens ???ue sepulcro relictus Fuit. Hoc videns Aristander, vt vel inuitos ad sepulturae ho ???orem cogeret, in medios Macedones irruit, & omnes omnium seculorum reges Alexa̅drum felicitate superasse, tam viuum quàm mortuum asseruit. Etenim deos immortales sibi notum fecisse, in quacunque terra requiem ipsius cadauer asset habiturum, eam felicitate abundantem, & ab omni hostili vastatione in perpetuum liberam fore. Hoc audiens Ptolemaeus, maxima festinatione raptum, in vrbem Alexandri in Aegypto sitam deportauit. Et ne ipsi à perdicca in itinere eriperetur, clam facto simulacro, Alexandri effigiem referente, veste regia illud exornauit, & entaphijs honorificentissimis: deinde in Persicum currum imposuit, ac feretrum magnificè auro, argento & ebore instruxit. Sed verum Alexandri corpus apparatu tenui praemisit per vias occultas & inuias. Aelianus lib. 12. de Var. hist. Annibal ab Antiocho fugiens in Cretam, ad Gortynios venit. Videns aute??? mango se fore in periculo, nisi quid praeuidisse ???, propter auaritiam Cretensium (magnam enim secum pecuniam portabat, de qua sciebat exisse fanam) amphoras complures complet plumbo, summas operit auro & argento. Has Gortynijs praesentibus deponit in templo Dianae, simulans se suas fortunas illorum fidei credere. His in errorem ductis: statuas aeneas, quas secum portabat, omnes sua p???cunia complet, eas???ue in propatulo domi abijcit. Gortynij templum magna cura custodiunt, non tam à caeteris, quàm ab Annibale, ne quid ille inscientibus his tolleret, secum ???ue portaret. Sic conseruatis suis rebus Poenus, illusis Crete̅sibus omnibus, ad Prusiam perfugit. Probus in Annibale, & Sabellicus lib. 7. Enneadis 5. Cùm Titus Hierosolymam obsideret, Ivdaeorvm multi rebus carissimis exiguo precio venundatis, aureos numos, ne à Zelotis deprehenderentur, deuorabant. ???uum ???ue ad Romanos elapsi essent, exon ???rato ventre eos recipiebant. Iosephus lib. 6. c. 11. Belli Iudaici. Alexivs Protostrator, magni Domestici Ioannis Axuchi filius natu maximus, Anconam ab Imperatore Manuele Comneno missus, vel ad compone̅dum bellum, vel conscripto milite protrahendum: postquam pa ???ificationis cum rege Alemannorum Friderico Barbarossa nuncium accepit, clàm ciuibus pecunia aliò tra̅slata, capsas inanes obsignatas procerum fidei ma̅dat: iubet ???; caueri, ne quid inde auferatur, néve quaeratur, quid in ijs sit, aut signa ante suum ab Imperatore editum aperiantur. Nicetas lib. 2. Albertvs dux Magnopolensis, qui primus cum fratre intulit familiae & domui suae ducalem honorem, villam Rodenstorpe, subiectam Raceburgensi episcopatui, impetebat. Vvibertus episcopus eam sui iuris esse probare contendens, vbi videt omnes iuris & amicitiae vias claudi, in coetu multorum ministerialium: Audite, inquit horrenda voce, principes, & qui adstatis vniuersi, verbum Domini. Deus qui per merita serui sui Ludolphi praedecefforis nostri, cui maiores vestri impenderunt misericordiam & consolationem in afflictione sua, exaltauit & glorificauit domum vestram, dux Alberte, vt prae alijs opibus, honore, ditione, creueritis: quando quidem vos pro tantis beneficijs ingratos video: sequar iudicium diuinae pietatis, inferam pro benedictione maledictionem, & respiciet Deus preces seruorum iniustè afflictorum. Simul ???; haec dicens, iussit afferri pontificalia indumenta. Dux, ab incepto destitit. Cranz. lib. 9. Metrop. c. 47. Tyrannus ad exhauriendum bona Cvivsdam opulenti & iactabundi, sub graui poena praecepit, vt asinum literas doceret. Ille impossibile ait fore, nisi multum temporis sibi in erudiendo asino concederetur. Pete quantum vellet iussus, decennium impetrauit. Deridebatur ab omnibus, quoniam rem impossibilem suscepisset. Ille amicos solatus, Nil [1720] timeo, inquit: nam interim aut ego moriar, aut asinus, aut dominus. Poggius in Facetijs. Mortuo Francisco I. Gallorum rege, Henricus F. ab nobili Matrona, quae regi in delicijs vulgò formae causa, seu potiùs, vt cordatiores iudicabant, ingenij & morum gratia fuerat, profusas donationes à patre factas per legatos repetijt. Illa cùm ea quae occultari non poterant nuncijs benignè concesfisset: post aliquot dies spontè [Greek words] omnia maximi precij ad regem misit, cum hac verborum praefatione: Siquidem regi paternae donationes viderentur rescindendae, nullàm in se fore moram. id vnum sibi aegrè accidere, quòd cuius fidei summa omnia pater concredidisset, de eius fide in auro, gemmis, monilibus restituendis filius dubitare videretur. Caeterùm ea se regem in praesens cura liberaturam: quaecunque nunciorum curam effugissent, ijs tanquam à liberali profectis animo rex pro libito vteretur, frueretur. Ea magnitudine animi delectatus rex, vt famae insuper paternae consuleret, etiam ea, quae per nuncios priùs acceperat, cum foenore restituenda curauit. Huberti Langueti hypomnema. Dolum. Ancilla quaedam pecuniam depositi nomine à duobus hospitibus acceperat, ea conditione, vt illam simul vtrisq; redderet: quorum alter interiecto tempore, tanqua̅ mortuo socio, squalore obsitus, deceptae omnes numos abstulit: superuenit deinde alter, & depositum petere coepit. Haerebat ita misera, vt de laqueo & suspe̅dio cogitaret. Sed opportunè ei Demosthenes patronus affuit, qui vt in aduocationem venit: Mulier (inquit) parata est depositi fidem soluere: sed nisi socium adduxeris, id facere non potest: quoniam, vt ipse vociferaris, haec dicta est lex, ne pecunia alteri sine altero numeretur. Iudices pro ea pro ea pronunciarunt, Demostheni prudenter monenti obtemperantes. Val. Max. lib. 7. cap. 3. Lvitprandvs Longobardoru̅ rex, è Sardinia insula D. Augustini corpus Papiam transtulit, ad D. Petri, & ne facilè resciri posset, quo loco conditum esset, tribus locis effossis, structis ???; sepulcris, & noctu clàm occlusis, alio loco corpus condi iussit, vt certo corporis loculo ignorato, minùs prompta eius rapiendi occasio foret. Constructum deinde est alio seculo D. Augustino sacellum iuxta templum D. Petri, in quo tumulus honorarius visitur. Bern. Saccus lib. 9. Ticinensis hist. Tres nebulones, interuersis patroni mercibus, Senas confugerant, & trapezitae ad octo millia aureoru̅ commiserant, quos non nisi praesentibus tribus, cùm vellent, numeraret. Vnus illorum socios omni pecunia exuere stude̅s, trapezitam adit, & de emendo praedio consiliu̅ suos cepisse ait. Hinc socios (quos animi causa rus profecturos summo mane sciebat) monet, opus esse LXX. aureis in communes expensas. Illi cum tempore vrgerentur, manè trapezitam offen du̅t, & pecunias socio tertio depromere iubent, de LXX. intelligentes: cùm trapezita de tota summa intelligeret. Accepta omni pecunia, profugit ille. Socij duo redeunt, in ius trahunt trapezitam, qui contra pacta socio tertio, ipsis non praesentibus, numerasset pecuniam. Pendebat ille miser animi, & modò non desperabat, duabus iam sententijs inferior: cùm Arlottvs plebanus Florentinus, homo facetissimus & ingeniosissimus, superuenit, & librum rationum coram iudicibus praelegi curauit: hinc ad iudices conuersus: Nulla, inquit, mora erit. Trapezita hic amicus meus summam quam petunt totam, quam tertio priùs numerauit, iterum numerare paratus est, si modò tres simul compareant, quemadmodum ex pacto comparere debent. Haec argutia & laudem Arlotto & trapezitae liberationem peperit. Auctor vita. Corrvmpantvr, Perdantvr. Demetrius Poliorcetès Rhodum oppugnabat, & aedes quasda̅ extra vrbem publicas, igni absumere parabat, in quibus erat memoratissima illa Ialyssi tabula, Protogenis pictoris manu facta: cuius operis pulcritudinem praestantiam???; ira percitus Rhodijs inuidebat. Mittunt Rhodii legatos ad Demetrium cum his verbis: Quae malum (inquiunt) ratio est, vt tu imaginem istam velis incendio aedium facto disperdere? Nam si nos omnes superaueris, & oppidum hoc totum ceperis, imagine quoq; illa integra & incolumi per victoriam potieris: sin verò nos vincere obsidendo nequiueris, petimus consideres, ne turpe tibi sit, quia non potueris bello Rhodios vincere, bellum cum Protogene mortuo gessisse. Hoc vbi ex legatis audiuit, ab oppugnatione destitit, & imagini & ciuitatipepercit. Gellius lib. 15. cap. 31. Amittantvr vel Naufragio. Cùm in Cypro Ptolemaeus decessisset, Cato minor eam prouinciam sortitus, ex regio thesauro paulò minus septem millia argenti talentûm coëgit. Veritus autem longam nauigationem, multa vasa parauit: quorum capiebant fingula bina talenta & drachmas quingenas. Singulis longum alligauit funiculum, cuius capiti corticem suberis praegrandem annexuit: quò si afflictum esset nauigium, alligatus ab imo locum commonstraret. Argentum tamen omne, pauco excepto, prosperè transuectum est. Plut. in Catone. Incendio. Avgvstvs Imp. delegit Romae è libertinorum numero milites, qui aduersus incendia ferrent opem. Contra ruinas verò nouorum altitudines aedificiorum deposuit: & ne quis supra pedes septuaginta sublimiùs aedificaret, inhibuit, inpublicarum vicinitate viarum. Strabo lib. 5. & Suetonius. Clavdivs Caesar Puteolis & Hostiae singulas cohortes ad arcendos incendiorum casus collocauit. Suetonius. Divitias, opes amissas, ereptas recipere. Israelitae ex Aegypto egressuri, à vicinis suis Aegyptijs vasa aurea & argentea, mundum???; muliebrem mutuò acceperunt, quòd ijs se ad sacrificium Deo suo in desertis peragendum opus habere dicerent. Neq; difficulter obtinuerunt, cùm Dominus Aegyptiorum animos flecteret. Et sic Aegyptios auro omnispoliauerunt, cùm priùs & primogenitos eorum angelus interfecisset, & varijs alijs plagis tota Aegyptus affecta fuisset, eò quòd populum Dei Pharao dimittere nollet. Fraus ista fuit, si exteriorem corticem spectes, in mutuo. At reuerà non mutuum accipieba̅t, sed iure repetundarum ab Aegyptijs Israëlitae id, quod suum erat, recipiebant, vt in pios vsus & cultum veri Dei conuerteretur. Exod. 12. Apud Aegyptios lex in fures erat, quae iubebat eos, qui furari volebant, nomen suum apud principem sacerdotum scribere, atq; euestigiò furtum ad eum deferre: similiter quibus res, furto erepta erat, apud eunde̅ rei sublatae tempus, diem & horam scribere. Hoc modo facilè inuento furto, qui rem amisisset, quarta multabatur parte, quae daretur furi. Diod. lib. 1. c. 6. Chersobleptes, cùm eius cognati desciscentes, magnam pecuniarum vim clàm exportassent: facta pace, ciuitatum eis praefecturas dedit, os???; ab se inuicem disiun xit. Cùm aliquantum te̅poris intercessisset, pecunias???; exigeret, comprehensos eos ex vrbib. eiecit, & pecunias ipse possedit. Polyaen. lib. 7. Dionysivs Syracusiorum tyrannus, in Tyrrheniam nauigans centum triremibus, cùm nauis qua equites vehebat transisset ad Leucotheae fanum, acceptis septuaginta talentis numismatis confestim nauigauit. Cum???; intellexisset, in occulto mille argenti talenta, aut amplius, milites ac nautas diripuisse, antequam eos in terram exponeret: his qui pecunias haberent, imperauit, vt dimidium summae ad se deferrent, dimidiu̅ verò se ipsis relinquere: qui morem non gererent, eos se morte multaturum. Cùm ergo dimidiam partem singuli attulissent, reliqua etiam exegit, dono vicissim eis dedit ad mensem frumentarias praefecturas. Polyaen. lib. 5. C. Ivlivs Caesar Nicomediam nauiga̅s, iuxta Maleam à latronibus Cilicibus captus est. Qui cùm magnam mercedem pro eius liberatione petere̅t, ille duplicem summam promisit. Appulerunt Miletum. Homines extra moenia accurrebant. Caesar Epicratem Milesium seruum mittit ad Milesios, rogans, vt sibi pecunias mutuò darent. Qui eas confestim miserunt. Epicrates mandatum habebat à Caesare, vt cu̅pecunijs magnum conuiuij apparatum apportarent, & hydriam plenam ensibus, vinum???; mandragora mixtum. Caesar duplicatam latronibus pecuniae summam numerauit, eis???; conuiuium apposuit. Illi exultantes pecuniarum multitudine, largiter genio indulgebant: & vinum medicatum bibentes, in soporem incidebant. Caesar dormientes interficere iussit, statim???; pecunias Milesijs reddidit. Polyaenus lib. 8. Henricvs III. Anglorum rex, pecuniae egens, ex co̅silio Petri Vintoniensis antistitis populo assiduis tributis exhausto parcens, possessiones quas ab initio ipse adolescens paru̅ consideratè suis donisset, ab illis recepit, simul???; rapacissimos quosq;, qui ampliores praefecturas gerebant, priuauit, coëgit???; rationem reddere, illis pro spongijs vsus, quòd antea sic eos perfudisset, vt nunc madidos posset exprimere: quod olim Vespasianus factitasse fertur. Polyd. lib. 16. Alphonsi Aragonij te̅poribus, Agrigenti (quae Siciliae ciuitas est) Vir caecus fuit astutissimus, qui per insulam proficiscens, sine vllo ductore, etiam videntes interdum anteibat. Hic cùm haberet quingentos aureos numos, veritus ne sibi furto adimerentur, in agro eos defodit. Quod cùm fortè quidam vidisset, qui ei per baptismi sacra coniunctus erat, & haud longè ab eo loco habitabat, sequenti die effossam inde pecuniam abstulit. Caecus post aliquot dies ad locum redijt, vt pecuniam quaereret. Quam cùm non inuenisset, comectura assecutus est, propter vicinitate̅ nullum alium quàm vicinum, de quo dictu̅ est, auertisse. Itaq; rem dissimulat, atq; post aliquot dies vicinum conueniens, sub iurisiurandi fide, vt meliùs tegeretur astus, ceu amico communicat, se aliàs pecuniam defodisse: & cu̅ tantundem nunc etiam haberet, petere se ab amico consilium, Deberétne simul cum alia defodere, aut seorsim eam apud se retinere? Amicus, qui hanc quoq; caeci pecuniam, vt aliam, auferre cuperet, suasit, vt cum alia defoderet: & necaecus, si primam abesse pecuniam inuenisset, hanc, quam se habere [1721] nunc dicebat, illic deponere abstineret, primam illic, vt amtè erat, reposuit. Caecus illuc profectus, cùm pecuniam inuenisset, arbitraretur???; id quod erat, scilicet amicum haud longè ab eo loco abesse, exclamauit: Hac in re, amice, oculatior vidente caecus fuit. Fulgosus lib. 7. cap. 3. Lippa expugnata à Christianis, ductu Georgij monachi & Io. Baptistae Castaldi, archistrategi regis Ferdinandi, anno Sal. MDLI. cùm defectores fortunis omnibus exuerentur: Mercatoris Lippensis, qui in oppugnatione occubuerat, Vxor spoliata bonis, quae Georgius duobus centurionibus donauerat, forma eximia ad Castaldum noctu venit, suam calamitatem narrauit, misericordiam illius implorauit, indignum esse se ob mariti improbiratem ad mendicitatem redigi, & quod morte peius duceret ad impudicitiam: Christianam se esse, eo???ue dignam, erga quam Christianus dux pietate moueretur. Castaldus generoso mulieris animo perspecto, donationem irritam habuit, mulieri bona restituit, centuriones alijs muneribus prosecutus est, quorum alter hanc ipsam formae, & virtutis nomine in vxorem duxit. Ascanius Ce̅torius lib. 3. Com. belli Transyluaniae. Vrbes, Regiones, Arces Comparare. Dido è Phoenice profuga, ab Hiarba Massylorum rege mercata solum, quantum ceruino posset circundare tergo, pellem in minutas diuisit corrigias, ijs???ue circundedit tantum agri, quantum vrbi aemulae aliquando Romani futurae imperij aedificandae satis esset. Hanc ob causam arci Carthaginis, Byrsa nomen inditum. Aeneid. 4. Clazomeniorvm & Polycleae exempla sub Tit. Oracula prudenter confirmare, reperies. Aeneanes cùm Cirrhae saxis regem obruissent Oenoclum, Apollinis praecepto in regionem Inacho adiectam descenderunt, quam habebant Inachienses & Achaei. Fuit editum oraculum his, si impertiti essent regionem, amisuros vniuersam: illis, si à volenribus accepissent, acquisituros. Igitur Temon, vir inter Athenienses cordarus, veste sumta pannosa & pera, mendici specie, ad Inachienses contulit se. Cui ad contumeliam & ludibrium cùm glebam rex dedisset, acceptam in peram condidit, nihil ampliùs poscens. Maiores natu regem adeuntes, ne rem vilipenderet, monuerunt, neq; hominem missum faceret. Temon centu̅ bobus Apollini votis effigit, & paulò pòst Aeneanes regionem obtinuerunt. Plut. in Graecis quaest. Philippus Macedoniae rex Aratvm Sicyonium Achaeorum praetore̅ Messene è theatro duxerat Ithomatam, ad sacra Ioui facienda, & contemplandum locum. Est enim non secùs atq; Acrocorinthus munitus: ex quo si praesidio firmatus sit, multu̅ vexari accolae possunt, atq; est inexpugnabilis. Sacrificans ibi, exta bouis, quae ei porrexit aruspex. monstrauit Arato & Phario Demetrio, quaesiuit???; quid vterq; in visceribus animaduerteret? teneret arcem ipse, an redderet Messenijs? Ibi arridens Demetrius: Si aruspicis, inquit, mentem habes, relinques hunc locum: sin regis, tenebis ambobus cornibus bouem. aenigmate significans, Peloponnesum, si Acrocorintho adiecisset Ithomatam, fore ei obnoxiam & infractam. At rogante Philippo Aratum, Quid is sentiter? contrarium suasit, & pòtius fide & beneuolentia conciliandos subditos, quàm latronum instar in petris nidulandum docuit. Cui Philippus, posthabito Demetrij consilio longè commodiore, acquieuit, expugnatus quasi ab illo, & oppido isto spoliatus. Plut. in Arato. Ivarvs, Dacorum rex, ingenti classe Angliam inuasit, anno DCCCLXIII. Sed ab Ethelredo rege fortiter repulsus, vt Saxo Grammaticus prodit, conciliata cum Anglo pace, tantum arui ab eo impetrauit, quantum equino posset circundare tergo, & illo in minutissimas corrigias secto amplum vrbi condendae locum occupauit. Qui deinde renouato bello, rerum hoc pacto potitus est. Sed biennio pòst, relicto Agnero insulae praesidio, domum ob rerum nouarum motus redire, necesse habuit. Non ponit Saxo nomen vrbis ab Iuaro subitò aedificatae. Ast ab isto artificio videtur traxisse nomen oppidum, quod Dongcastrum vocatur: nam thong, Anglicè corrigia dicitur, & th pro d Angli vtuntur, vt inde Dongcastrum sit nomen compositum. Polyd. lib. 5. Henricvs Etichtonis, vel Ethiconis, comitis ab Altorf & Rauenspurg F. à sororis marito Ludouico Francorum & Boiorum rege, Ludouici Pij nepote (alij scribunt, à Carolo Magno, alij à Lodouico Pio) quicquid in superiore Boiaria aureo veniculo à prima luce ad meridiem ambiret, per ludum poposcit. Ludouicus ratus, fratrem coniugis pauperiorem esse, quàm vt aureum carrum possideret, postulatis annuit. Mox Henricus plaustro rustico, in sinu interim aureum curriculum gestans, vnde cognomen ei adhaesit, circumuectus est à Lyco fluuio ad Ambronem flumen, à Gelono flumine ad Alpes Peninas. Arrisit Ludouicus dolo, & quaecunq; hisce finibus continentur, Henrico donauit. Huius posteritas deinceps potita est Boiaria. Aue̅tinus lib. 4. Annaliu̅ Boiorum, & Albertus Crananzius lib. 2. Saxoniae c. 26. & Munsterus in Cosmographia. Regnervs Danorum rex, vt Schoningiam (quae in litorali parte Scandiae est, Daniae vicina) suo regno adiungeret, quando armis non poterat, Thoram Heroti Sueonum regis F. in vxorem petijt, & Langerthae vxori suae, vt in repudium consentiret, persuasit. Eo tempore ex vetustissimo more obseruabatur, vt qua̅tò illustriori sanguine virgines natae essent, tantò maiora perucula proci subire cogerentur. Alijs enim fortissimi gigantes, & pugiles duello superandi opponebantur: ab alijs exacta milltaris disciplinae experientia, aut gloriosum, aliquod facinus pro salute Reipub. peractum expetebatur. Thorae thalamum duae immanes belluae turabantur, quae antè expugnandae erant, quàm viro traderetur. Ergo & Regnerus ferocissimas belluas non minùs feliciter quàm fortiter expugnauit. Quas Saxo Danicus scriptor serpentes fuisse asserit tantae magnitudinis, vt integrum bouis cadauer quotidiano pastu absumerent: alij immanes vrsos fuisse aiunt Interim Herotus pugnam ex aula contemplatus, interrogat, quisnam esset ille monstrorum domitor villosis femoralibus indutus? dedit???ue ea quaestio occasionem, vt postea Regnerus Lodbroch, hoc est, villosarum bracharum cognominaretur. Qui deinde ex hac coniuge complutes liberos procreauit: quorum occasione plurima & cruenta bella inter Suecos & Danos suborta fuerut, enitentibus Danis, posteritatem Thorae inuitis Sueonibus obtrudere. Praeterea Regnerus per has nuptias quietam Schoningiae possessionem assecutus est, donec eam Ericus Sueonum & Gothorum rex, cognomento Victoriosus, ad Gothici regni coronam viribus & armis reuocauit. Io. Magnus lib. 17. cap. 5. Recipere. Venceslao, III. Boëmorum rege mortuo, mors per Avlicos, officia ei licet mortuo tanquam viuo exhibentes, eatenus suppressa fuit, dum omnes, qui aere vili mutuo dato, opimas Regis arces pignoris loco possidebant, quasi mandato Regis ad rationem reuocati, pecuniam creditam, certis nominibus deductis, recipere, & arces inuicem restituere compulsi sunt. Ac tum demùm mors diuulgata, funus???; regium, quo decuit, honore celebracum. Dubrauius lib. 16. Aedificare, Restavrare. Solon in Cypro in summa gratia fuit apud quendam illius regionis regem Philocyprum. Habebat oppidum hic exiguum à Demophonte Thesei filio ad Clarium amnem conditum, munito quidem loco, sed aspero & sterili. Ei Solon, cùm esset laetus campus subiectus, illuc suasit vt vrbem tra̅sferret, amoeniorem???; & ampliorem excitaret. Atq; ipse praesens, vt frequentaretur oppidum cultoribus, curam egit, socius???; fuit regis in constituendo, eo cùm ad vitam, tum ad securitate̅ commodissimè tuendam. Vnde frequentes incolae confluxerunt ad Philocyprum, aemulati???; hoc sunt caeteri reges. Quare Soloni honorem habuit, nominata vrbe, quae dicta antè Acpea fuerat, ab huius nomine Solis. Plut. in Solone. Alexander, cùm in Aegypto vrbem aedificare decreuisset, eis, quos negotio praefecerat, iniunxit, inter paludem & mare, quem locum ipse diligenter metatus, & ad regiones vrbis ponendas partitus fuerat, eam extruerent, voluit???; Alexandriam de suo nomine appellari. Cuius positio commoda valde electa est, ob vicinitatem portus Phari. Recte???; in vicis dispone̅dis illud fuit consideratum, vt omnes flatu ventorum, qui anniuersarij dicuntur, inspirarentur. Diodorus lib. 17. Annobal Poenos, deuicto ab Romanis Antiocho contulit se ad Armenium Artaxam. Cui cùm alia multa vtiliter suasisset, etiam notata eius loci, qui iners negligebatur, eximia indole atq; amoenitate, formam ibi vrbis delineauit, eam???; deducto eò Artaxae ostendit, hortatus???; est ad eam condendam. Quod cùm regi placuisset, atq; ab eo contendisset, ipse vt operis curam susciperet: amplam excitauit & magnificam vrbe̅, eam???; ab rege appellaauit Artaxam, Tigranis postea regiam, atq; caput factam Armeniae. Plut in Lucullo. Vrbs deformis veteribus incendijs ac ruinis erat. Vespasianvs vacuas areas, & dirutas domus, deformationi auxilium ferens, concessit, vnicuiq; occupanti, si eas ipsi domini cessarent aut detrectarent aedificare, reficere, exstruere. Paucos enim re sua priuari satiùs esse, quàm in vrbe vrbem quaerere. Aerodius ex Suetonio. Freqventare, Popvlosas reddere. Ephesus olim à templo aliquot stadijs distabat, vsq; ad Croesi tempora. Postea circa templum habitauêre, vsq; ad Alexandri tempora. Lysimachvs condita vrbe, quae nunc est, cùm homines non libenter inde commigrare̅t, vehementi imbre obseruato fossas & cannales obstruxit: vnde vrbs submersa est, & illi perlibe̅ter traducti transmigrauêre. Lysimachus vrbem de vxoris nomine Arsinoën appellauit, veruntamen antiquum nomen obtinuit. Strabo lib. 14. Romvlvs, Romae conditor, vt vrbem redderet populosam inter arcem & Capitolium (ipsi loco Intermontio nomen [1722] fuit) inter duo querceta, vmbranti loco, Asylum constituit. Huc serui, & qui domesticis erant iudicijs obnoxij, velut ad vnicum libertatis & vitae portum, certum???; perfugium, ex circumiectis vrbibus migrabant. Qui benignè accepti, & ad vrbem colendam omnibus officijs inuitati, frequentiorem reddiderunt indies ciuitatem. Sabellicus lib. 2. Enneadis 2. At cùm coniugia Romanis deessent, per legatos à finitimis connubia petijt. Quibus negatis, ludos Consualia simulauit. Ad quos cùm vtnusq: sexus multitudo venisset, dato suis signo virgines raptae sunt: vt est apud Caecilium. Furius Camilivs quum censuram ageret, vt exhausta ciuitate propter assiduas bellorum clades, ciues suppeterent, legem de maritandis ordinibus tulit: qua inter caetera poenis coërcuit illos, qui viduarum nuptias, quarum viri bello cecidera̅t, deuitarent. Eos verò qui ad senectutem celibes peruenerant, aera poenae nomine ad aerarium ferre iussit. Quam legem Q???etiam Metellus Numidicus iterum in censura promulgauit. Alex. ab Alex. lib. 3. cap. 13. C. Ivlivs Caesar XXC. ciuium millibus in transmarinas colonias distributis, vt exhaustae quoque vrbi frequentia suppeteret, sanxit: Ne quis ciuis maior annis viginti, minórve decem, qui sacramento teneretur, plus triennio continuo Italia abesset: neu quis Senatoris filius, nisi contubernalis, aut comès magistratus, peregrè proficisceretur: néve hi, qui pecuriariam facerent, minus tertia parte puberum ingenuorum inter pastores haberent: omnes???ue medicinam Romae professos, & liberalium artium doctores, quò libentiùs & ipsi vrbem incolerent, & caeteri appeterent, ciuitate donauit. Suetonius in Iulio I. Theodericvs Ostrogothorum in Italia rex, ad frequentandas vrbes edicto iussit, toto anni tempore, praeterquam tribus messium & autumni mensibus, ciuitates & oppida frequentare, obire munera, quibus antea quietissimis Reipublicae temporibus consueuissent. Non solùm enim agrestes tunc, sed etiam honesto nati loco, motibus fatigati, quibus tamdiu Italia iactata fuerat, rura incolebant. Cranzius libro tertio Sueciae, cap. 13. Sub ipsam Venetae vrbis originem cùm vndiq; magnis pollicitationibus ad nouam vrbem incolendam homines rei maritimae naualis???ue fabricae periti accerserentur: neque seruilis fortunae quenquam, neque sicarium scelestúmve aliquem in eam receptum affirmant. Ex quo manifestè apparet, viros illos optimos vrbis conditores noluisse nascentem ciuitatem praua vlla conuenarum colluuione contaminari. Quod ipsum non modò non fecerunt illustrium vrbium conditores quidam, sed vltrò flagitiosissimum quenque aperto ad hoc ipsum asylo in ciuitatem euocauerunt. Verùm illi frequentiae, hi morum sanctitati nobilitati???ue suae consultum voluêre. Sabellicus lib. 1. Decad. 1. Alfonsvs Albuquercius, Indiae praetor, Goa expugnata, Lusitani imperij in India metropolim esse voluit, ea???ue ciuitatis fundamenta iecit, quibus nixa, non facilè de statu conuelli posset, sic vt iusti in ea exercitus conscribi & classes magnae aedificari possent. Cùm verò Lusitanas mulieres non haberet, quod vnum remedium inueniebat: eas, quas bello ceperat, Christianis sacris expiatas, Lusitanis militibus matrimonio collocabat, eis???; possessiones in ea insula, Saracenis ob perfidiam iure detractas, assignabat, eos???; multis fauoribus atque praemijs ad eas nuptias alliciebat. Sic factum est, vt instar Romuli, qui vrbem Romam condidit, aut Thesei, qui ciues Atticos è pagis in vrbem compulit, aut aliorum, qui vrbium fundatores extitêre, illius vrbis, qua̅ armis atq; virtute cepit, conditor appellari posset. Osorius lib. 7. rerum Emmanuelis. Locvpletare. Psammetichvs primus Aegyptiorum regum, caeteras nationes ad importanda, quae apud se erant, allexit, securitate singulis adeuntibus praebita. Diod. lib. 1. c. 5. Dirvere. Celebre & antiquum erat in agrore. &c. Vide fol. 1552. Mvnire. Sesostris Aegyptiorum rex, cùm Scythas & Graecos subegisset, maximam multitudinem gentium captiuarum in Aegyptum secum duxit: earum???ue opera vsus est ad lapides immensae magnitudinis in templum Vulcani pertrahendos, & ad diuortia aquarum effodienda, vt Aegyptu̅ priùs equis & plaustris agendis idoneam contra vim hostium muniret. Ab eo enim tempore inequitabilis, & plaustris inhabilis regio extitit, propter multiplices fossas vniuersa loca occupantes, in quas Nilus inundans reciperetur, ne loca arida fiti laborarent. Herodotus lib. 2. Ex Vindonissae vrbis excidio fratres duo Romani euaserant. Quorum alter ad Argentinensem episcopatum euectus, Fratrem pecunia ad aedificandam arcem propè Vindonissam impulit, quam Habspurgum vocant, tot regum & Imperatorum progenie inclytam. Episcopus arcem absolutam audiens, ad fratrem profectus, cùm aedificium rude & infirmum esse videret, primùm admirari hominis vaecordiam, mox etiam pecuniae collatae rationes exigere coepit. Tum frater: At cras propugnacula & rationes meas videbis. Noctu interea nobiles & rusticos vicinos, quorum vel agros vel operas ea pecunia redemerat, armatos adesse iubet, & manè tanquam oppugnaturos ad arcem ascendere. Episcopus rei ignarus, multitudine ea territus, quasi hostium esset, à fratre admonitus est, Ferreos hosce muros suos esse, pecunia redemtos, lapideis longè praestantiores. Hac ratione episcopo satis fecit. Stumpfius. Pragenses sub Lvdovico rege, seriùs licèt, secum reputantes, quòd adunata qua̅ diuisa virtus & fortior & tutior esset: duas ciuitates suas in vnam co̅traxêre, vnum magistratum in vtraque ciuitate co̅stituêre, fossas co̅planauêre, portas reserauêre, poenam???; exilij perpetui contra eum sanciuêre, quisquis constituta turbaret. Dubrauius lib. 33. Conservare. Ab Excidio prohibere. Bello vigente inter Tyndaridas & Theseum obraptam Molenam, cùm illi Aphidnas occupassent & sororem recepissent, Atheniensibus trepidantibus suasit Menesthevs, Petei F. vt admitterent in vrbem & acciperent benignè Tyndaridas: vt vni Theseo iniuriae auctori arma inferrent, in caeteros mortales benefici essent & eorum seruatores. Hoc ipsum euentus comprobauit: nihil enim omnino victores, quam vt initiarentur, postulauerunt: quòd non minus quàm Herculi propinquitas ipsis cum ciuitate intercederet: quam obtinuerant ab Aphidno adoptati, vt à Pythio Hercules. Plut. in Theseo. Lampsacenis Alexander Magnus infestis armis imininebat, ob id quòd ad Persarum regem vel defecissent vel deficere cogitarent. Missus ad eum fuit Anaximenes legatus, qui Philippi & Alexandri res gestas diligenter descripsit, deprecaturus pacem. Cùm Alexander conceptis verbis iurasset, facturum se omnia contra quàm ille rogasset: Hoc ergo, inquit, abs te, rex, precibus contendo, vt Lampsacenorum coniuges & liberos in seruitutem redigas, vrbem totam excindas, & deorum tempia exuras. His Alexander ambagibus circumuentus, Lampsacenis inuitus pepercit. Pausan. lib. 6. Sparta foedè à terraemotu concussa, rex Archidamvs statim ex praesenti insequens prospiciens discrimen, ciues???; cernens ex tectis, quaecunque carissima erant, egerentes: classicum cani tanquam aduentantibus praecepit hostibus, vt quàm ocyssimè armati ad ipsum concurrerent. Hoc fuit vnum Spartae ea tempestate saluti. Ilotae enim serui concurrerunt vndique ex agris, vt Spartiatas, qui incolumes essent, opprimerent: quos vbi offenderunt armatos & instructos, in oppida sua sunt dilapsi, bellum???; ex professo fecerunt, adscitis non paucis finitimis, ac simul Spartiatas adorti sunt Messenij. Plutarchus in Cimone. Amicitiae Politicae Pvblicae prudenter consulere. Amicitia & Inimicitia sibi inuicem succedunt, ea???; propter eiusdem videntur esse co̅siderationis. Iam quia Inimicitia omnium eiudentiß. est, quando armis concurritur: fit vt in exemplis congerendis non rarò etiam bellica, quaedam, quorum locus inter Stratagemata proprius est, occurrant. Contrahendo. Consule Tit. Prudentiae in ac quirendo Imperio, folio 1737. Thales Milesius ciuibus suis dissuasit, ne foedus cum Croeso rege Lydorum facerent. Quod quidem consilium Mileto salutem peperit, cùm deuicto Croeso Cyrus socios regis persequeretur. Laërtius in eius vita. Cùm Cyrus iunior tribus & octoginta millibus militum conscriptis, Ciliciam inuasisset, fratrem Artoxerxem imperio exuiturus: Syenneses Ciliciae princeps accepta fide ad Cyrum accessit, vnum???; ex filijs ad eum cum idonea Cilicum manu instructum misit: filium alterum clàm ad regem Artoxerxem ire iussit, qui nunciaret illi fratris conatus, se haud sponte quidem, sed inuitum cum Cyro societatem iunxisse, beneuolentia nihilominus pristina, animo???; constanti perseuerare, atq; per occasione̅, Cyro relicto, ad partes regias transiturum. Diodorus lib. 14. Quidam Alexandrvm commonefaciebant, vt Graecos pro amicis, Barbaros pro hostibus haberet. Respondit: Satius esse, haec virtute atq; vitio diuidi. Complures enim Graecos malos esse, & Barbaros probos: sicut Indos & Arianos, Romanos etiam & Carthaginenses. Strabo lib. 1. Agesilavs, quum à rege Persarum essent allatae literiae, quas Perses vnà cum Callia Lacedaemonem perferebat, de hospitio, de???ue amicitia tractantes, non recepit, sed iussit illos regi renunciare: Nihil esse necesse priuatim ad ipsum literas mittere: caeterùm si perspicuum foret, illum bene velle Lacedaemonijs & Graecis, ipsum quoque illi pro viribus futurum ami [1723] cum. Quòd si deprehenderetur insidias tendere, ne puret, inquit, quòd me sit habiturus amicum, etiamsi veheme̅ter multas ab eo recepero epistolas. Quid hoc animo sublimius, cui in omnibus rebus gerendis hic vnicus eratscopus, co̅sulere Reipublicae commodis? Plut. in Lacon. Cùm in conuentibus Amphictyonicis referrent Lacedaemonij ad consilium, vt ab eo consilio arcerentur ciuitates, quae arma no̅ consociassent aduersus Xerxes: time̅s Themistocles, ne summotis à consessu Thessalis, Argiuis, praeterea Thebanis, illi haberent semel ad nutum suum sustragia, atq; ex eoru̅ voluntate omnia gerere̅tur: patrocinatus est hisce ciuitatibus, & sententias Pylagorarum circumegit docens, quae consortes belli fuissent, vnam & triginta ciuitates esse, atq; has magna ex parte planè exiles. Non esse igitur ferendum, si exclusa à foedere reliqua Graecia, consilium hoc ad duarum, vel trium amplissimarum arbitrium ciuitatum redigeretur. Ex eo incurrit potissmùm in Lacedaemonios. Quapropter Cimone̅ prouexerunt honoribus, quò Themistocli eum excirarent in rep. aduersarium. Plut. in Themistocle. Cassander ex Apollonia rediens, in ingentem Abderitarum coetum inadit, qui ranarum murium???; multitudine patrium solum telinquere coacti, nouas sibi sedes quaerebant. Veritus ille, ne profuga manus, desperatione rerum, Macedoniae quietem, si in eam terram irrupisset, subito accessu turbaret, in socios recepit, icto???; in id foedere, agrum illis in Macedoniae finibus assignauit Sab. lib. 7. Enn. 4. Duo reguli fratres ex Thracia, cùm intestina discordia laborarent, alter cui Rasto fuit nomen, cum tribus millibus peditum ad Octauium & M. Antonium se contulit, huius frater Rastupolis pari equ tum numero Cassio & Bruto enixè fauit, in campis Philippicisi: cui Rastus, posteaquam in Philippis est debellatum, veniam ab Antonio & Octauio impetrauit. Credibellatum multi simularam fuisse eorum discordiam, atq; ex co̅ posito in vtrisq; castris militasse, vt alterius crimini vistoris meritum ob staret. Sab. lib. 8. Enn. 6. Cùm Sylla tribunos plebis sustulisset, Cn. Pompeius restituere eos plebi in animo habebat. Nihil enim pop. Rom. insaniore cupiditate prosecutus est, neq; illum magi???ratu̅ recuperare, atq; eum, desiderauit ardentiùs: vt Pompeius pro magna felicitate reputaret illius actionis occasionem. quòd beneficium reperturum non putaret se aliud, hoc si alius praeripuisset sibi, quò ciuium repensaret fauorem. Itaq; tribunos plebis populo reddidit, permisit???; vt iudicia iterum lege transferrentur ad equites. Plut. in Pompeio. Theodomiro Ostrogothorum regi mortuo filius Theodericus Amalus successerat. Iuuenem summa virtute, magnis???; opibus ad res in Illyrico nouandas instructum, adeptus Zeno Imp. ad amicitiam suam alliciendum est arbitratus. Itaq; ad se venire Constantinopolim iussum, omni genere honoris excoluit. nam & inter proceres sui Palatij retulit, & magistrum praesentis militiae fecit, & filium ad optatum insuper statua equestri aenea ante Palatium posita decorauit. quinetiam Ripensi Dacia, Moesiae???ue parte donatum, in posterum annum consulem designauit. Quadriennio pòst, cùm Gothi ad extrenum propter otium à bello inopiam essent redacti, Italiam eis occupandam Zeno permisit, ab Odoacre Herulorum rege iam aliquot annis possessam. Sigonius libro 15. Imperij occidentalis. Sub Carolo VII. Francorum rege, cùm Angli Galliae magnam partem subegissent, Hercembaldvs Buziorum princeps, vt fidem suam vtriq; regi probaret, è quatuor filijs duos, Ioannem & Vasconem, quòd indole praestanti specimen virtutis militaris praebere̅t, ad Francum duxit, orauit???; vt vtrum placeret deligeret, cuius fidem sibi iureiurando deuinciret. Ioannem delegit, & is maximus stirpis erat. Ioannes Francicarum, Vasco Anglicarum partium, acerrimi propugnatores extitêre. Aemilius lib. 10. Carolvs Magnus nulli plures ducatus praefecturas???; aut sacerdotia concessit, dictitans, sibi & alios demerendos, beneficijs???; oppignora̅dos esse. Auentinus lib. 4. Annaliu̅ Boiorum. Alphonsvs Aragonum rex, cùm in agro Matriciensi dubitaret, vtrum Franciscum Sfortiam, an Nicolaum Picininum in amicitiam & societatem admissurus esset (erat autem alterum duntaxat, propter illoru̅ inter se simultates, admissurus) Matriciensibus legatis regem adeuntibus, & interro gantibus, vtrum Sfortiae an Picinino gratulati deberent? Vtrosque tanquam amicos habendos esse, item ab vtrisq; tanquam inimicis cauendum respondit. Antonius Panormita de rebus gestis Alphonsi, & Aeneas Syluius de eius dictis. Conservando. Seditiones, Defectiones ciuiles ne oriantur, prohibere. Consule Tit. Leges malas prudenter abrogare, fol. 3265. Item, Imperium prudenter conseruare, folie 1738. Pax, harmonicae rationi mirum in modum congruens, imperiorum ac rerumpublicarum praestantissimus atque optimus finis est. Nec aliud efficere sunt conati veteres illi Legvmlatores, cùm suos ciues mutuis inter se conuiuijs conciliare̅t. Hinc Minos conuluia Cretensium, quae ipsi [Greek words] vocarunt: Lycurgus [Greek words] vel [Greek words]: Plato [Greek words]: Moses [Greek words], & magnum Pasha festis epulis coli iussit. Hinc Atheniensium [Greek words] in Prytaneo, tum etiam epulae in Panathenaeis ac Thesmophorijs: huic Romanorum Coenae in Capicolio & in publicis sacrificij, ad id???; creati Epulones, quorum exemplo Veneti quatuor publica conuiuia instituerunt. Quinetiam legislatorés Heluetiorum, mutuas illas compotationes in Zunfris, hoc est, Tribuum atrijs, vsurpari voluerunt, vt non modò ciues agrestes ac rudes ad humanitatem & honestatem: sed etiam ab odio, vindista, litibus, ad pacem, amorem ac beneuolentiam reuocarent. Quae omnia pertinent ad eam, quae de coelo delapsa est, regulam, quae???; à Christo summo legislatore in sacris epulis toties vsurpatur, vt scilicet amemus inter nos. Io. Bodinus Methodi hist. c. 6. Vellere aureo in Graeciam aduecto, cogitantibus Argonautis in patriam abire, Hercvlem ferunt hortatu̅ esse ad res magnae fortunae obeundas: adegit???; vt iureiurando pollicerentur, alrerum alteri, si opus esset, auxilio fore. Elegisse aute̅ clarissimum Graeciae locum ad statuenda certamina, concursus???; hominum celebrahdos: id???; ccertamen maximo deorum Ioui Olympio consecrasse. Cùm Argonautae omnes in foedus communis praesidij iurassent, instituendorum cura Herculi deman data: Illum elegisse aiunt ad hominum conuentus Eleorum regionem iuxta Alpheum flumen. Vnde iuxta eum loca maximo deorum sacrata, Olympia ab eo appellantur. Cùm equorum certamen palaestram???; instituisset, modo certaminum statuto, vrbes propinquas ad deorum spestacula exciuit. Et gioria fama???; Herculis, expectatione certaminu̅ Olympicorum vulgata, Graecorum omnium, qui clari essent, eò concursus fuit. Diodorus lib. 4. c. 3. Darivs rex, quum tributu̅ indixisset subditis, accersitos prouinciarum praefectos percontatus est cùm alijs de rebus, tum de tributis, esséntne grauia? Quum illi respondissent, esse mediocria: iussit vt singuli dimidium exigerent. Maluit suos beneficio sibi conciliare, quàm exarmatos subigere. Si dimidium imperasset. nec quicquam remisisset, latuisset benignitas: nunc exacta dimidians, effecit vt omnes sentirent benefi cium. Plut. in regum Apoph. Croesvs à Cyro captus, vistori suo consilium dedit optimu̅, vt quandoquidem Persae natura proterui essent, & inopes, ne aliquando opibus elati contra Cyrum res nouas molirentur, decimas Ioui omnium eorum quae in vrbe Sardiorum locupletissima essent, voueret, & nihil ex vrbe exportari sineret. Paruit Cyrus: sic???; factum, vt neq; odium suorum incurreret, opes illis vi eripiendo, neq; occasionem rebellandi praeberet. Herodotus lib. 1. Chiorum concionator popularis Onomademvs non permisit, cùm in seditione fuisset superior, vt omnes diuersae partis vrbe pellerentur: Ne, inquit, si semel ab inimicis fuerimus expediti, certamen nobis exoriarur cum amicis. Plutarchus in Praeceptis polit. & de Vtil. ex inimicis, & Aelianus lib. 14. Var. hist. Pericles Athenis LX. triremes singulis annis emittebat. magnus numerus in his ciuium nauigabat, osto menses aera merens, meditans???ue simul & discens naualem disciplinam. Adhaec mille colonos Chersonnesum misit, Naxum quingentos, Andrum eius dimidium. In Thracia̅ mille adscripsit Bysaltis, in Italiam alios, cùm instauraretur Sybaris, quos appellauêre Thurios. ea???; agebat, quò otiosa & ex otio importuna turba vrbem leuaret, & populi subueniret difficultatibus, timorem???; & praesidium, ne res nouas molirentur, adiungeret socijs. Plut. in Pericle. Demades, cùm vectigalia publica haberet in manu sua, & populus deficientibus ab Alexandra classem in auxilium mittre decreuisset, stipendium???; iuberet vt ille praeberet: Habet, inquit, pecuniam aerarium. Confeceram enim ad congiarium, vnde capturi vos selibras eratis. Sin mauultis eam in haec expendi, absumite rem familiarem. Hac ratione, cùm missam faceret classim populus, offensam aduersus Alexandrum eius restinxit. Plut. in Praeceptis politicis. Atheniensibus quibusdam diuinos honores negantibus Alexandro: Videte, ait Damocles, ne dum coelum custoditis, terram amittatis. Non minùs sapienter dictum, quàm festiué. Qui enim potenti minora negat, maiora permittit: & immodicus libertatis vsus, seruitutis occasio est. Plut. Cùm peruenissent ad Susianam qui sequebantur partes Eumenis Cardiani contra Antigonum, publicam concionem indixerunt, in qua multiplex ambitio suborta est de impetio miliari. Peucestes enim & propter multitudinem sociorum in pugnando, & propter praerogatiuam, quam ab Alexan dro habebat, putabat seipsum esse praeficiendum omnium imperlo. At Antigenes dux Macedonum Argyraspidum decla [1724] rauit deferendam esse potestatem electionis Macedonibus qui bello subegissent Alexandro Asiam, & propter fortitudinem inuicti permansissent. Evmenes autem formidans, ne propter mutuam discordiam facilè victi subijcerentur Antigono, consilium dabat, ne vnus dux constitueretur: sed omnes satrapae & imperatores è multitudine praepositi, in aulam regiam conuenientes, singulis diebus consultarent publicè de ijs quae conducerent. Alexander enim defunctus constitutum habebat tabernaculum, & in eo solium, apud quod sacra facientes consueuerant consessus habere de rebus vrgentib. Omnibus ergo iudicantibus vtilem esse sententiam illam, consessus conueniebat singulis diebus, tanquam ciuitatis cuiusdam populari imperio administratae. Diod. lib. 19. Cùm sociorum disceptatio quaedam post Lysandri excessum Spartae esset, perrexit addomum Lysandri Agesilavs, ad consulenda, quae de ea erant, scripta. haec enim apud se asseruarat Lysander. Ibi librum etiam inuenit, quem de repub. Lysander scriptum habuerat, regnum Eurytiontidis & Agiadis eripiendum, & in medio esse ponendum, legendos???ue reges ex optimis: ne Herculis nepotibus, sed ijs, qui qualis Hercules fuit virtute, qua ille quoque ad diuinos honores aspirauit, essent censiti, praemium illud deferretur. Hanc orationem institit in lucem pro concione proferre, ac Lysandrum aperire, qui in operto fuisset ciuis, simul ad traducendum Lysandri amicos. Verùm Cratidem (in Vitis, Lacratidam appellat) ferunt principem ea tempestate ephororum, verentem, si lecta esset oratio, ne impelleret ciues, retinuisse Agesilaum, monuisse???ue, ne refoderet Lysandrum, sed orationem etiam cum eo astutè & artificiosè concinnatam defoderet. Plut. in Apopht. Fuit Romae in Comitio fossa, quam Mundum vocant, in quam orbicularem, Vrbe condita, omnium primitias (quibus lege vt honestis, natura vt necessarijs vtebantur) conijci iussit Romvlvs. Mox item terrae portiunculam, vnde quis esset profectus, conferri: credo vt sic in ciuitatis vnius ac patriae populum faciliùs coalescerent animi. Cael. lib. 1. c. 6. A. L. Romani, si quando Tribuni nouis factionibus Remp. turharent, bello aliquo seu de industria seu casu excitato, parabant versare ciues & distinere, ne domiresides tribunorum plebis intenderent concionibus & seditionibus. Quo remedio ferè semper vtebantur medicorum more ad motus turbulentos ex ciuitate propellendos. Plut. in Camillo. Prae caeteris Nvmae institutis commendatur populi per artisicia centuriatio. Nam ciuitas cùm ex duabus constare gentibus videretur, Romanorum scilicet & Sabinorum, neq; vllo modo coalescere in vnum sustineret, sed assiduis partium contentionibus conslictaretur: reputans corpora rigida, & quae per se commiscentur aegrè, temperari mutuò comminuta & concisa, atque exiguis portionibus coire: interesse putauit, vt multitudinem in plures dissecaret partes, vt???; conijceret eos ex his in alia discrimina, atq; ita primùm ingens illud dissidiu̅ obliteraret distractum in minuta. Diuisit autem ciuitatem per artes tibicinum, aurificum, fabrûm, tinctorum, sutorum, coriariorum, aerariorum, figulorum. Reliquas artes in vnum coëgit, fecit???; ex omnibus corpus vnum: collegia???ue & concilia ata; sacra cuiq; sectae decentia attribuit. Ita primùm sustulit ex vrbe factiones, ne hi Sabini, illi Romani, hi Tatij, illi haberentur & vocarentur Romuli ciues. Atque haec distractio consensus & temperamentum est cum omnibus omnium facta. Plut. in Numa. Quos deos vi sua Romani veteres obesse sunt arbitrati, in vrbem diutiùs non admisêre. Hac de causa aedem Bellonae & Martis extra Capenam, quarto ab vrbe milliario constructam ferunt, vt à ciuium mentibus intestinas clades, ardorem???ue conserendae manus à ciuili cruore ad hostiles pugnas auocarent: vt???ue domi iugi concordia quietè viuerent, illos veluti fomenta praeliorum intra vrbem esse noluêre. Alexander libro 2. capite 4. Tarqvinivs Superbus, ne suum ducem Latini agnoscerent, néve disereta insignia haberent, ex Latinis Romanis???ue fascibus manipulos miscuit, singulos???ue ex binis fecit. Alex. lib. 1. cap. 27. Bello Africano, Carthagine arcta laborante annona, Hiero ex Sicilia frumentum & alia auxilia Carthaginensibus misit. Aegrè ferebat callidissimus rex, Punicum nomen extinctum iri, ratus Carthaginensium opes Romanis suspectas id praestare, vt ipse charior semper pop. Rom. esset, quàm si sublato omni aemulationis studio, insulae securitas se & Syracusanos Romanis contemtibiles redderet. Quin & Romani ipsi, vt Polybius scribit, nihil ad sociam vrbem subleuandam, per id tempus, cessauêre. Sab. lib. 9. Enn. 4. Tarquinius cùm M. Crassum hominem nobilem, maximis diuitijs, summa potentia inter socios coniurationis Catilinianae nominasset, quia in tali tempore, tametsi verum esset indicium, tanta vis hominis magis lenienda erat, quàm exagitanda, ita à Senatv decretum est, Tarquinij indicium falsum videri: eum???ue placuit in vinculis retinendum, neque ampliùs potestatem faciendam, nisi de eo iudicaret, cuius consilio tantam calumniam mentitus esset. P. Aerodius ex Cicerone, Sallustio, Dione lib. 37. Perfecerant Caelij, Posthumij, Sempronij, inter Patritios nobilissimi adolescentes, ne à Tribunisplebis lex Agraria promulgaretur. Hoc adeò plebs indignè tulit, vt ijs die dicta à Tribunis, ac lite bonis aestimata, si iudicio Senatus obstitisset vi aliquid molitura videretur. Itaq; quando capitis non anquireretur, nec vitaae, sed pecuniae duntaxat decrimestum in iudicio versabatur: Senatvi visum est, permitti iudicium seditionis vitandae causa, vt paucorum damnatione furor plebis componeretur. Ergo damnati sunt abfentes. Sed cùm reorum bona sub hasta venissent, ea patres redemêre à licitatoribus damnatis???ue restituenda esse censuerunt. Dion Halicar. lib. 10. M. Cato cùm populum à Caesare animaduerteret in Catilinae coniuratione solicitari, atq; ad nouandas res praecipitem esse: induxit Senatum, vt inopi plebi frumenti conginrium daret. Eo munere populares procellae conquieueru̅t, & fuerunt motus compressi. Plut. in Praecept. polit. Regnum Aegypti victor C. Ivlivs Caesar, Ptolemaei Regis Aegypti vxori Cleopatrae fratri???; eius minori permisit: veritus prouinciam facere, ne quandoq; violentiorem praesidem nacta, nouarum rerum materia esset. Suetonius. Idem Dictator, occiso Pompeio, cùm scrinia literarum osfendisset,& dehinc in Africa Scipionis, ne legere quidem voluit, sed incendio tradidit non visas, ne maiora suscitarentur ex literis lectis bella. Plutarchus. Cn. Pompeius, interfecto Sertorio, Perpennam ad se pertractum occidit, magna ratione, & salubri toti reipub. consilio. Siquidem Perpenna cùm literas Sertorij in potestate haberet, epistolas protulit potentissimorum in vrbe virorum, qui praesentem rerum statum mouere & versare rempub. cupientes, Sertorium acciebant in Italiam. Quae timens Pompeius, ne maiora, quàm restincta erant, excitarent bella, Perpennam necauit, & literas ne inspectas quidem concremauit. Plut. in Pompeio, & Apophtheg. Avgvstvs Caesar, cùm quodam tempore tres partes populi, consentiente Senatu, tria ei obtulissent nomina, Quirini, Caesaris, & Augusti, ne vnum eligendo, alias offendetet partes, primò Quirinus est dictus, inde Caesar, pòst in nomine permansit Augusti. Vnde eum Vergilius omnibus istis appellat nominibus. Seruius in 3. Georg. ab initio. Tvisco primus rex Germanorum, nulli certum modum agri, aut fines proprios habere permisit. Sed magistratus ac principes in annos singulos gentibus cognationibusque hominum, qui vnà coierunt, quantum eis, & quo loco visum erat, attribuebant agri, atq; anno pòst, aliò transire cogebant, ne latos fines parare studerent, potentiores???; humiliores possessionibus expellerent, néve accuratiùs ad frigora atq; aestus vitandos aedificarent, ne qua oriretur opum cupiditas, qua ex re factiones, dissensiones nascerentur, vt animi aequitate plebem continerent, cùm suas quisque opes cum potentissimis aequari videret. Auentinus lib 1. Annalium. Neapolitani reges singulis annis, statis quibusdam diebus, nobilibus epulum ad adem D. Mariae coronatae parabant, inuitatis etiam nobilissimis matronis, vt animi ciuium inter se reconciliarentur. Pont. cap. 1. de Continentia. Veneti id maximè prouiderunt, vt princeps ipse ab vniuersa ciuitate inprimis amaretur. Institutum igitur, vt quater in singulos annos patritios conuiuio publico exciperet, apparatu minimè inuidioso, intra palatium suum. Primum quarta mensis Aprilis luce diuo Isidoro sacra: alterum Ascensionis Dominicae die, quo tempore nundinae frequentes habentur, quum princeps Bucentauro naui, desponsato per anulum aureum mari, reuectus, eos qui illum deduxerunt patritios conuiuio excipit. Iunio mense tertium celebratur conuiuium, quo die Viti & Modesti festus colitur dies. Quartum, diui Stephani luce sacra, choreis & saltationibus exhibitis, & reliquis modestioribus ludis in praesentis temporis gratiam. Egnatius lib. 2. cap. 1. Henricus Dandulus (qui postea dux in Aurei Mastropetri locum suffectus est, & Byzantinum imperium cum Veneta classe & Francorum auxilio de Graecorum manibus eripuit) potuit imperator propter singularem suam virtutem Constantinopolitanus creari, omnium sententijs in eum inclinantibus: nisi Pantaleo Barbus, vnus ex ijs qui aderant, patritius Venetus, idipsum fieri dissuasisset. Mouit, vt opinor, Pantaleonis fortassis animum, quòd vereretur ne nimia haec fortunae felicitas Veneto nomini grauiùs in posterum officeret, Graeca gente, plusquam credi possit in Latinum nomen infestiore. Egnatius lib. 6. c. 2. Mense Iunio anni MCCCCXCV. Carolus IIX. Rex Galliae parto Neapolitano regno, domum repetiturus, certum hominem ad Senatum Venetvm misit, qui ei diceret, suum regem nulli vnquam homini supplicauisse: scire tantum velle, vtrum ciuitatis amico in se, an hostili animo esset. Ad ea princeps ita respondit: Prudentium esse hominum, plane???ue sapientum, aliorum interdum voluntati se permittere, aliorum opem [1725] poscere, precari: illud in ipso esse, amicúsne an inimicus reipublicae velit esse. Bembus lib. 2. Venetae hist. Moriens Ludouicus XII. Galliae rex, ex Anna vxore, quae Francisci citerioris Britanniae reguli filia & vnica haeres fuit, duas tantùm filias reliquit, Claudiam & Renatam. Claudia Francisco regi nupsit. Renata autem salubri Procervm Gallorum consilio extra Galliae fines, in Italia???; praesertim; longè splendidissimè collocanda censebatur, ne si alicui Galliae procerum potentissimo iungeretur, quòd dimidiam maternae haereditatis partem secum traheret, lis oriri posset, cùm alijs liberis Francisci regis ex Claudia susceptis, tum Galliae regno maximè damnosa: timebant enim ne inde intestini belli semina prouenirent. Ea itaque Herculi duci Ferrariensi in matrimonium data est. Iouius in Alfonsi Atestini vita. In Zofalensivm Aethiopum regis aula, Regum filij, quos hatet stipendiarios, nurriuntur: tum vt ea educatione Regem debita fide & amore prosequi studea̅t, tum vt illis obsidibus, Rex eorum parentes in officio & fide contineat. Est maximo semper exercitu constipatus, quamuis summa pax & otium cu̅ omnibus finitimis nationibus sit illi sirmo foedere constirutu̅. Tunc enim censet, sibi nullum à bello fore periculum, cùm in pace bellum semper Regum fortunis impendere suspicatus fuerit. Osorius lib. 4. rerum Em. Fridericvs III. Saxoniae dux, Elector, Arces munire, pecunias congerere, supersedit: ne his ceu calcaribus stimulatus, leues iniurias bello persequi cogeretur. Ferendo & dissimulando respublicas rectiùs, quàm inferendo & vlciscendo administrari à Christiano principe indicans. Ioan. Agricola in prouerb. German. Gut macht mut. Reconciliando. Seditiones Politicas tollere. Consule Tit. Aes alienum prudenter dissoluere, fol. 1718. Cretenses in crebris secessionibus & bellis ciuilibus, si quando ingruerunt hostes externi, iuncta inter se pace, arma sociauerunt. Plut. de Pietate erga fratres. Solon inter caeteras leges, hanc quoque scripsit: Si ob discordiam dissensionem???ue seditio atque discessio populi in duas partes fieret, & ob eam causam irritatis animis vtrinque arma caperentur: tum qui in eo tempore non altetutri parti seadiunxerit, sed solitarius separatus???ue à communi malo ciuitatis secesserit: is domo, patria fortunis???ue omnibus careto, exul & exeorris esto. Legis scopus est, non augere seditionem, sed bonorum virorum interuentu, qui sese alterutri parti adiunxerint, compescere seditionem. Quod non fieret, si nulli parti se adiungerent. Nam qui neutrae parti fauet, neutrius amicus, quin potiùs omnium hostis iudicatur. At qui vni alicui parti se fauere simulat, hac simulatione potest suae partis ciues ad mitiorem sententiam traducere: & si ex alia quoque parte vir aliquis bonus eiusdem studij reperiatur, facilè seditio ipsa componetur. Gellius lib. 2. cap. 12. Noct. Att. & Plut. in Solone. Postquam exules reuersi è Piraeo, duce Thrasybulo, vrbem eiectis Tyrannis recuperarunt: id inprimis Atheniensibvs curae fuit, vt nocentissimi quique de medio tollerentur. In reliquos sanè sancita lex est [Greek words], siue [Greek words]. Deinde quantum ad eos attinet, quorum à Tyranis pecuniae publicatae essent, ijs ager publicè datus est. Sed & poliremò de ijs pecunijs (centum erant talenta) quaeri placuit, quas ij mutuati essent à Lacedaemonijs, qui dum seruire malent, quàm sua perdere, in vrbe remanserant. Ergo indicta concione de red denda pecunia, cùm multis aequum esse videretur, vt hi Lacedaemonijs satisfacerent, qui mutuò sumsissent, non vt in communem vtilitatem vterentur, sed qui bellum gererent aduersus Rempubl. quae sanè tum in Piraeo fuit, non Athenis: populus tamen sapientissimè sciuit (cùm vitandae nouae seditionis causa, tum quia certum esset, si non ab his aut illis, at profestò ab Atheniensibus atq; nomine publico sumtam esse pecuniam) vt id aes omnium commune esset. Isocrates in Areopagitico. Xenophon libro secundo, Aemilius Probus in Thrasybulo, & Iustinus lib. 10. Heraclitvs philosophus in seditione rogatus, vt apud populum sententiam diceret, quo paclo ciuitas redigi posset in concordiam? conscenso suggestu, poposcit calicem aquae frigidae, & paululum farinae inspersit, mox de glechone admiscuit (id est, vel pulegij, syluestris, vel leguminis genus) dein epoto calice, discessit, nec verbu̅ addidit. Hoc pacto innuens, ita demùm ciuitatem carituram seditionibus si repudiatis delicijs, assuescerent paruo contenti esse. Et hîc Heraclitus suo respondit nomini. nam [Greek words] dictus est, id est, tenebricus. Erasmus lib. 8. Apoph. Cùm Alexander Amyntae Macedonum regis F. Persarum legatos à Megabyzo Darij praefecto missos in conuiuio interfecisset, cum???; magna horum vitorum inter Persas inquisitio fieret: Alexander illos prudenter occupauit, tum multa alijs pecunia, tum sorore sua, nomine Gygaea, Bubari data, viro Persae, vni ex inquisitoribus interfectorum. Ita horum Persarum caedes deprehensa, sed silentio suppressa est. Herodotus libro quinto. Mardonivs post rem malè gestam à Xerxe apud Salaminem, veritus ne plecteretur, quòd ad inferendum Graecis bellum regem incitasset, vt Xerxem aliqua ratione placaret, suasit illi, vt classe omissa, pedestri exercitu Peloponnesum inuaderet: aut si domum redire mallet, sibi triginta myriades delecotrum militum daret, quibus pollicebatur se subacturum Graeciam. Neq; enim vires Persarum in nauibus sitas, sed in exercitu terrstri. Xerxes posterius confilium amplexus est: & Mardonius pro poena, quam merebatur, summus imperator creatus est. Herod. lib. 8. Venit aliquando Leo Byzantius cum Atheniensibus in ciuili discordia asturus. Quem vt conspexerunt pusillum, deriserunt???; Quid si vxorem meam, inquit, videretis, quae vix ad genu meum pertugit? Inde maiore excitato risu: Atqui nos, inquit, licèt ita breues, cùm inter nos rixamur, vrbs Byzantinorum non capit. Plut. in Politicis. Aratvs Sicyonius, eiecto Nicocletyranno, accepit dono à rege Ptolemaeo viginti quiuque talenta: accepta egenis ciuibus suis cùm in alia, tum ad redimendos captiuos dilargitus est. Quia verò placari non poterant exules, qui praediorum suorum possessores fatigabant, venit ciuitas in periculum extremum exitij. Quare vnicam spem videns Ptolemaei liberalitarem, perrexit nauigare & rogare regem, vt argento sibi ad conciliandam ciuitatem suam subueniret. Magnis igitur periculis Aegyptum nauigans, à rege accepit dono ciuitati suae centum quinquaginta talenta, ex quibus quadraginta statim secum auferens, in Peloponnesum nauigaluit. Reliqua per portiones diuisa misit deinceps ei rex minutatim. Erat igitur magnificum, vel tantum ciuibus argenti parasse, cuius exigua portione alij duces & concionatores accepta, redemti, à regibus ius violabant, addicebant se obnoxios, patrias???ue suas propinabant. Enimuerò magnificentior hac pecunia fuit comparata pauperibus cum diuitibus reconciliatio concordia???ue, populo antem vniuerso salus & securitas. Creatus ad exulum querelas componendas disceptator, cum libera prorsus potestate & arbitrio, non suscepit id solus, sed allegit sibi quindecim ciues, quibuscum multo labore & ingenti negotio confecit ciuibus inter se concinnauit???ue amicitiam atque concordiam. Plutarchus in Arato. Galli, priusquam Alpes superassent, & insiderent eam Italiae oram, quam nunc tenent, foeda agitati & acri seditione ad intestinum exarserunt bellum. Hîc Feminae se inter infestas acies intulerunt, ac susceptam controuersiam tam aequabili diremerunt arbitrio, vt mirifico amicitiae vinculo & publicè &belli cum feminis consilia inirent: si quae cum socijs quaestiones, nes ciderent, earum arbitrio has committerent Atque in foedere, quod cum Annibale icerunt, hoc inseruerunt caput: Siquid de Carthaginensibus querantur Galli, Carthaginensium in Hispania praefecti & duces disceptanto. Sin Carthaginenses de Gallis, Gallorum coniuges. Plutarch. de Virtutibus mulierum. Hersiliae consilio, quae Romulo nupsit, vel, vt alij aiunt, Hostilio, Sabinae praelium diremerunt, & patres maritis conciliarunt. Eius???ue consilio inter Sabinas agitatum ferunt, virorum permissu, ad Tatium regem & parentes, aliquot feminas ex suis popularibus mitterent, quae suppliciter de pace cum his agerent. Missas itaque triginta numero matronas, à quarum nominibus sint totidem in vrbe Curiae nominatae. Alij quingentas habent. Sabellicus libro tertio, Enneadis secundae. Romulus ad Caprae paludem sacra obiens, orta tempestate, incertum sorte, disparuit. Plebe in comcionem reuersa, rex requisitus & desideratus est. At non permisêre principes, de eo vt inquirerent curiosiùs: sed vt omnes colerent Romulum, iussêre, vt ad superos raptum, qui ex bono rege volens propitius???ue ipsos sospitaret. Vulgus eo audito, perfusum gaudio & bona spe, cùm pacem precibus poposcisset, domum se recepit. Fuêre autem nonnulli, qui factum in disquisitionem vocarent acerbè & inuidiosè, patres???ue percellerent & infamia aspergerent, quasi ridicula illi populo persuaderent, cùm regem ipsi sustulissent, exosi eum ob regiam potentiam. Ibi vir inter patres nobilissimus & sanctissimus, Romulo???ue fidus ac familiaris, ex ijs, qui ex Alba cum eo commigrauerant Romam, progressus in forum Ivlivs Proculus, & tactis sacris in concione iuratus dixit, Romulum iter facienti sibi augusta specie & humana maiore, armis fulgentibus & coruscantibus ornatum, obuium se dedisse. ad aspectum se eius, horrore perfusum dixisse: Quo nostro merito, rex, quáve de causa iniustis nos & grauibus calumnijs subiecisti, totam???; ciuitatem in immenso destituisti luctu? Respondisse illum: Dijs visum est, Procule, postquam tam diu inter mortales viximus, atq; vrbem ad summam spem condi [1726] dimus imperij & gloriae, vt inter coelestes, ex quibus eramus, reciperemur. Vale itaque, & nuncia Romanis, vt temperantiam & rem militarem colant: ijs artibus futuram caput orbis Romam. Ego vobis propitius deus adero Quirinus. Haec nuncianti, propter vitae innocentiam & iusiurandum fides fuit. At enim simul diuinum quendam quasi furorem animos vulgi ferunt corripuisse, neminem negasse: sed suspicione deposita omni & calumnijs, pace̅ Quirini precibus exposcisse, deum???; eum consalutauisse. Plut. in Romulo. Cùm plebs Romana aere alieno pressa in monte̅ Sacrum secessisset, iuxta ripam Anienis: patres ex maioribus natu moderatissimum quenque & maximè popularem miserunt ad plebem. Princeps legationis fuit Menenivs Agrippa. Hic partim obsecrans, partim senatum defendens, in extrema oratione ad figuram peruulgatam fabulae delapsus est. Nam omnes hominis partes coniurasse ait contra ventrem, questas solum ignauum in homine & immunem quiescere, omnia???ue illius quaeri auiditati ingenti suo labore & ministerio: ventrem verò stultitiam earum derisisse, ignorantium recipere quidem alimentum intra se omne, sed reddere id ex se, & distribuere in alias. Eadem, inquit, ratio, Quirites, patrum est vobiscum. nam rectè atque ordine deliberata apud eos consilia coepta???ue, omnibus vobis adferunt & dispertiunt vtilitatem atque fructum. In concordiam deinde conceffum est, postulauerunt???ue à senatu, & obtinuerunt, vt quinque viri crearentur, quibus auxilij latio esset, qui nunc Tribuni plebis vocantur Primos creauerunt, quos seditionis auctores habuerant, Iunium Brutum & Sicinium Vellutum. Liuius habet C. Licinium & L. Albinum. Ciuitate reconciliata, plebs confestim arma cepit, & obnixè imperata ad bellum fecit. Plut. in Coriolano, & Val. Max. lib. 8. cap. 9. M. Coriolano infestis Volscorum signis Romam properante & legatos omnes, etiam pontisices pacem petentes auersante, Mulieres praesenti periculo perculsae templa agminibus complerant: deorum???ue simulacris cum lacrymis obuolutae, pacem precabantur. Ibi Valeria Publicolae soror, femina singulari prudentia, caeteras matronas hortata est, vt Veturiam Coriolani matrem, & Volumniam vxorem vnà omnes adirent, eas???ue precibus compellerent, vt in castra ad Martium contenderent, vrbis excidium deprecatutae. Sab. libro 9. En. 2. Vetvriam matrem, & vxorem Volumniam, caeteras???; matronas Romanas in castra egressas, vt vidit Martius, victus animo properè illis occurrit, ac primùm matrem perdiu osculatus, inde vxorem ac liberos, nullum modum lacrymandi & complectendi eos fecit. Mater ex precibus in iram versa, ait: Sine, vt priusquam complexum accipiam, sciam an ad hoste̅, an ad filium venerim, captiuane, an mater in castris tuis sim? In hoc me lo̅ga vita & infelix senecta traxit, vt exulem, deinde hostem te viderem? Potuisti populari hanc terram, quae te genuit atque aluit? Nisi tepeperissem, Roma non oppugnare tur: multa???ue insuper addidit complorando, quibus & vxoris ac paruulorum fletibus motus, matrem complexus: Expugnasti (inquit) & vicisti iram meam patria: precibus huius admonitus, cuius vtero conceptus, te venia. Nocte???ue elapsa Volscos reduxit. Val. Max. lib. 5. cap. 4. Liuius libro secundo Dec. 1. Polyaenus lib. 8. Plut. in Coriolano. Captis Veijs dictator Fur. Camillus auctor fuit, vt decima Veientanae praedae, quam pro victoria vouerat, Apollini persolueretur. Pontificum decreto edictum, vt quicunque ex ea praeda attigisset, se domum???ue suam solueret religione, decimam partem eorum, quae bello capta essent, ad donum Apollini mittendum, in publicum conferrct. Auertit ea res Mvltitvdinis studium à Camillo, materiam???; postea praebuit inimicis illius ad populum criminandi Ad quam inuidiam eximendam, Pontifices Camilli iussu & patrum adhibito, omnem Veientanam praedam cum muris & agro aestimarunt, quanti scilicet incolumes adhuc Veij aestimari potuissent: tantum???ue est pecuniarum ex publico depromtum, vt decimam rerum omnium partem exaequaret. Sabellicus libro nono Enneadis 3. Quum Romani grauiter ferrent Tvscvlanos Volscis in bello contra se fauisse, misisse???ue aliquot milites publico consilio: mandarunt Furio Camillo bellum, vt Tusculanos tanquam foedifragos expugnaret, puniret???; Accepto igitur exercitu Camillus, ac rectà Tusculum pergens, quum iam Tusculanorum fines intrasset, non demigratum ex propinquis itineri locis, non cultus agrorum intermissus: ac patentibus portis vrbis, togati obuiam frequentes Imperatoribus Romanis praecessêre. commeatus exercitui comiter in castra ex vrbe, & ex agris deuehitur. Camillus castris ante portam positis, eadémne forma pacis, quae in agris ostentaretur, etiam intra moenia esset, scire cupiens, ingressus vrbem, vbi patentes ianuas, & tabernis apertis proposita omnia in medio vidit: intentos???ue opifices suo quemq; operi, & ludos literarum strepere disce̅tium vocibus, ac repletas semitas inter vulgus aliud puerorum, & muilierum huc, atque illuc euntium, quà quemq; suorum vsuum causae ferrent: nihil vsquam non pauidis madò, sed ne mirantibus quidem simile circumspiciebat: omnia inquirens oculis, vbinam bellum fuisiet. adeò nec amotae rei vsquain, nec oblatae ad tempus vestigium vllum erat, sed ita omnia constanti tranquilla pace, vt eò vix fama belli perlata videri posset. Victus igitur patientia hostium Camillus, senatum totum vocari iussit: Soliadhuc, inquit, Tusculani, vera arma, veras???; vires, quibus ab ira Romanorum vestra tutaremini, inuenistis. Ite Romam ad senatum, aestimabunt patres, vtrum plus antè poenae, an nunc veniae meriti sitis. non praeripiam gratiam publici beneficij: deprecandi potestarem à me habueritis, precibus euentuin vestris senatus, qui videbitur, dabit. Quum igitur Tusculani Romam iuissent, in???; senatum admissi pauca quae ad hoc pertinere videbantur, dixissent, tum à senatu pacem, nec multò pòst ciuitatem etiam impetrauerunt. Liuius Dec. 1. lib. 6. Tib. Gracchus Tribunus plebis legem Agraria̅ protulerat, tanto populi assensu, vt tolli lex sine vrbis & imperij concussione non posset. Prouidit in extremis casibus Senatvs, & ipsum quidem tribunum capitali supplicio affecit, & agrum setundu̅ legem pro virilibus portionibus inter ciues distribui passus est. Sic auctore extincto, lege seruata, causam tumultus extinxit, diuersis???; modis ciuili discordiae & in praesens & in posterum occurrit. Petrarcha. Herodes Iudaeorum rex, tertiam tributorum partem remisit regni sui subditis, praetextu quidem vt post sterilitatem se reficerent, re autem vera vt placaret eorum animos, offensos regis operibus, qui templa Caesari erigeret, & in grariam Rom. omnia faceret, quae videbantur ad religionis & bonorum morum perniciem tendere. Iosephus libro decimoquinto, capite decimotertio Antip. Necatis Catilinae coniuratis, & C. Iul. Caesare ob crimina & calumnias in senatu iactatas ad populum confugiente, multa???ue aegrorantia & putrida ciuitatis membra conciente atque ad se trahente: timens M. Cato auctor fuit senatui, vt in opem & turbulentam multitudinem frumenti congiario deliniret. in quam rem etsi impenderetur anno trecenties H-S. hac planè benigniate & munisicentia tamen minae sunt illae discussae. Plut. in Catone minore. Avgvstvs, quum iuuenes nobiles ac dignitate claros inter se tumultuantes vellet compescere, nec auscultarent illi, sed tumultuari pergerent: Audite, inquit, iuuenes senem, quem iuuenem senes audierunt. Augustus enim adolesce̅s ad Remp. peruenit, summa???ue fuit auctoritate. Hac sola voce illos coërcuit, nec aliud supplicium ob concitatum tumultum exegit. Plut. in Rom. Apoph. Cùm ad Evndem delatus esset L. Cinna adolescens nobilis, ac Pompeij nepos, quasi insidias ipsi strueret, conaretur???ue eum sacrificantem interficere: Augustus Liuiae vxoris consilio, nihil violenti in illum molitus, eum accersitad colloquium: venienti alteram cathedram poni iussit. Dein allocutus eum: Hoc, inquit, Cinna, primùm abs te peto, ne me loquentem interpelles: dabitur tibi loquendi tempus. Ft commemoratis pluribus in eum beneficijs quòd seruasset repertum in castris hostium, quòd patrimonium omne concessisset, quòd insuper ornasset sacerdotio: rogauit, Quare putarit ipsum occidendum? Perturbato Cinna, fic finijt obiurgationem: vitam tibi, Cinna, iterum do, priùs hosti, nunc insidiatori ac parricidae. Ex hodierno die inter nos incipiat amicitia: contendamus, vtrum ego meliori fide vitam tibi dederim, an tu mihi debeas. Et consulatum obtulit. Hac???ue ratione imposterum Cinnam habuit perpetuò amicissimum: solus illi fuit haeres, nullis ampliùs insidijs ab illo petitus est. Suetonius in eius vita. Interfecto Caio Imp. cùm Germani milites caedem Imp. vindicare cuperent, & strictis gladijs theatrum inuasissent, omnes interfecturi: Arvntivs homo gratiosus, qui vocalis erat, vtpote praeco rerum vaenalium, parauerat???ue sibi ex eo quaestu diuitias ingentes cum pari potentia, theatrum ingreditur habitu quàm maximè ad luctum composito. Quamuis enim infensissimus esset Caio, tamen vrgente praesenti discrimine ad dissimulandam laetitiam, praeferens insignia moeroris omnia, quibus vti mos est in charissimorum desiderio, nunciat eius mortem, non passus multitudinem diutiùs ignorare quae acciderant. Deinde coepit reuocare Germanorum impetum, simul???ue tribuni iubebant gladios recondere, significantes imperatoris intentum. Quae quidem certissima salus fuit constipatae in theatro multitudinis, & eorum qui quomodocunque inciderent in Germanos: qui si aliquam spem incolumitatis imperatoris habuissent, à nullo abstinuissent maleficio: adeò illum diligebant, vt suarum animarum iactura redemtam salutem eius cuperent, nullo respectu calamitatis reipublicae. Interea senatus in curiam conuenit, populus???ue in comitium confluens, trucidatores Caij quaerebat, & is quidem serio: Senatvs verò tantum in speciem. Cum???ue Valerivs Asiaticus vir consularis progressus esset ad tumultuantes & indignantes latere interfectores Caesaris, multis eum rogantibus, Quisnam esset [1727] eius caedis auctor? Vtinam ego, inquit. Consules autem edictum proposuerunt, in quo continebatur Caij accusario, iubentes vt domum redirent, tam populus quàm milices, populo quidem magnam relaxationem pollicendo, militibus verò praemia, si modò nihil turbatent & abstinerent ab iniurijs. na̅ metus erat, ne exasperati clade aliqua ciuitate̅ afficerent, néve ad rapinas verterentur & sacrilegia. Ioseph. lib. 19. c. 1. Clavdivs Caesar, imperio stabilito, nihil anriquius duxit, quam id biduum, quo de mutando Reipublicae slatu haesitatu̅ erat à Coss. & Senatu veterem libertatem asserturis, memoriae eximere. Omnium iraq; factorum dictorum???; in eo veniam & obliuionem in perpetuum sanxit, ac praestitit: Tribunis modò ac centurionibus paucis è coniuratorum in Caium numero inreremtis, exempli simul causa, & quòd suam quoq; caedem depoposcisse cognouerat. Suetonius. Seditionem Romae inter plebem ac milites excitatam, in qua permultum sanguinis effusum est, senior Pvpienvs Imperator, non oratione, non imperij maiestate frenare potuit: quin saxis quoq; ipsemet petitus est. Quamprimùm autem infantulum Gordianum seditiosis ostendit, virtutem, merita???; ac mortem aui & patris, supplex populo ac militibus commemorant, omnes statim arma abiecerunt. Fulg. lib. 8. c. 10. Scorio, Dacorum dux, quum sciret dissociacum quidem armis ciuilibus populum Romanum, non tamen occasione inde arrepta lacessendum exstimulandúmve arbitrabatur: quanquam imperita vulgitemeritas non deesset, multa & praeclara subinde minantis: quoniam velut ex specula prospectans, conciperet, posse obtingere, vt bello externo ingruente domestica restinguerentur incendia, & voluntatum coalitu in idem tendentium, funestior peregrinis infligeretur clades. Popularium verò animos lepidè repressit reprehendit???;. Canes siquidem duos ipsis inspestantibus commisit, ijs???; mox acriùs ac perinimiciter compugnantibus lupum ingessit: eum verò illi, omissa protinùs inter se ira, vt communem hostem alacriter inuadentes confecêre. Quo exemplo ingenij perspicacis dux, & in coniectandis rebus solertissimi, ab impetu Romanis profuturo barbaros inhibuit. Quibus id propè solenne semper fuit, vt bellum externu̅ discordia excitaret intestina: rursúmque auerteretur haec hostili malo ceruicibus imminente. Cael. lib. 17. c. 25. A. L. In Niceno concilio cùm multi episeopi loco sententiae indignas finitimorum episcopotum criminationes deferrent, ac libellis prodendis causas ab eo cognoscipostularent, Constantinvs Magnus libellis in sinum sine vlla lectione coniectis inquit: Deus vos sacerdotes consituit, & potestate de nobis iudicandi affecit. & ideo nos rectè iudicamur à vobis, vos aute̅ nefas est ab hominibus iudicari. Quare Dei solius inter vos iudicium expectate, & vestra iurgia, quaecunque sunt, ad illud diuinum examen reseruate. Ego enim, si episcopum delinquenten, viderem, non solùm à iudicando abstinerem, sed veste etiam mea contegerem, quoad possem. Quòd verò instat, propositam sanctae Trinitatis causam, sine vlla animorum simultate, transigite. Atque his dictis simul omnes delarionum commentarios iussit exuri. Sigonius libro decimotertio, Imp. occid. Cùm Theodosius Imp. Antiochenis grauiter succenseret, eò quòd tributum persoluere nollent, & seditione mota statuam Placillae vxoris multis contumelijs affecissens: plebs futore in poenitentiam conuerso, publicis supplicationibus carmina quaedam luctuosa, & ad commiserationem mouendam idonea, numeroso concento cantauit: suum???ue episcopum D. Flavianvm, qui pro eis deprecaretur, ad Imperatorem misit. Is arte quadam adolescentulos, qui ad Imperatoris mensam canere solebant, aggressus, vt miserabilia illa carmina, quibus, in supplicationibus Antiocheni vtebantur, canerent, effecit. Eis Imperator commotus, cùm phialam manibus teneret, lacrymis abstinere non potuit, vrbi???ue illi per libationem conciliatus est. Nicephorus libro 12 capite 43. Orta Byzantij seditione, ea???ue adeò inualescente, vt Anastasivs Imp. impius nulla vi eam reprimere posset: mittit praecones, qui vociferentur: se quidem paratum esse imperij sceptra deponere, verùm impossibile esse, vt omnes illis potiantur: sed ex omnibus vnum futurum, qui post ipsum imperet. Populus haec audiens, obsecrauit Anastasium, vt coronam retineat, ac simul se quieturum pollicitus fuit. Euagrius lib. 3. cap. 44. Ea nocte, quae Alexij Branae, ob affectatum imperium ad Constantinopolim cum exercitu suo ab Isaacio Angelo Imp. caesi, interitum est consecuta, Graecus ignis aedificijs ad fretum sitis inijcitur. Postridie mane Latina cohors Conradi Caesaris, Montisferrati Marchionis (qui eo in bello vtilem Isacio nauauit operam) vrbe egressa omnia diripuit. Ad quem tumultum cùm opifices Latinorum aedes direpturi concurrererent, caedes ingens opificum est fasta: ac toto vespere vsque ad crepusculum malum illud durauit. Manè autem cùm Romani (hoc est, Graeci) maiore impetu ad secundum praelium se parasent, cùm clari viri ab Imperatore missi eos represserunt, tum Latini solerti commento stultis fucum fecerunt, ac multum de feruore illo restinxerunt. Romanos enim qui in pugna ceciderant Latinis vestibus in dutos, rasis???ue barbis in suarum aedium vestibulis collocatos pro popularibus suis lamentati sunt: & ijs qui ab Imperatore aderant, illos monstrando, rogatunt, ne denuò committi praelium, séve bis ijsdem cladibus quas cernetent, affici paterentur. Qui cùm illa ad opifices perferrent, & monerent, vt ea Latmorum calamitate exatlarentur, vix tamen pacem impetrare potuerunt. Ni cetas libro tertio. Ann. 1169. Genuae gliscentes indies tumultus intestini, egregiè noua Consvlvm prudentia sunt compressi. Quippe cùm in vrbe seditlo saeuiret, in agro verò caedes ac latrocinia ob consutaris despectum potestatis: impunè quotidie patrarentur, Consules, vt hunc morbum, sanarent, cohortem trecentorum hominum asciuerunt, & cum valida militum manu in agrum egressi, quaestiones de commissis maleficijs seuerissimas habuerunt: quos???ue admissi ftagitij conuicerunt, varijs eos suppliciorum, multarum???ue generibus affecerunt. Inde ad vrbana mala coërcenda conuersi, ciues omnes sacramento adegère, se enixè praeceptis suis obsequuturos. Caeterùm discordias componere ciuiles ingressis, magna est illa difficultas obiectia, quòd multi singulari se certamine prouocarant, neque sine pugnae commissione in gratiam redire saluo honore suo se posse asseuerabant. Qua re cognita Consules huic incommodo sic sibi occurrendum putarunt. Quippe aream in platea episcopali parari ipsis in speciem pugnatoribus praeceperunt, neque interim precibus propinquorum rogantium ne tantum effundi ciuilis sanguinis paterentur, simulata obstinatione cesserunt. Postridie verò Consilium vocauêre, atque eò reliquias S. Io. Bapt. ex consensu archiepiscopi pertulêre. Ibi cùm essent, tum archiepiscopus & Consules certatim ipsos qui aderant principes factionum, summis orare precibus institerunt, vt familias suas simultatibus, ciuitatem dissidijs, vrbem caedibus liberarent: condonarent autem iniurias suas Consulibus, condonarent antistiti, qui totius nomine ciuitatis orarent. Quòd si se tanto indignos beneficio existimarent, saltem beatissimi ipsius Ioanuis rationem praesentis haberent, qui nobis Chritlum ipsum humanee pacis auctorem & largitotem digito demonstrasset: cuius sanctissima praecepta viderent, ne cura ipsius exitio corporis animae???ue suae despicerent. Quibus vocibus ipsi factionum principes vilapacis, vsqueadeò iras remiserunt, vt extemplò lacrymantes osculapacis obtulerint, ac se redire in gratiam succlamarint. Exinde Consulibus debita est austoritas attributa. Sigonius libro decimoquarto regni Ital. Innocentius II. Pp. in Galliam fugerat Anacletum II. Antipapam. Ab episcopis & Ludouico rege obuiam progressis exceptus, inde à Gaufrido Caruotensi episcopo Carnotum adductus, Henricum Anglorum regem cum maximo episcoporum principum???ue suorum comitatu obuiam habuit. Eo verò inuitis episcopis suis Innocen tium recipere non audente, Bernardvs Clareuallensis abbas qui aderat, Quid haesitas? inquit: an, ne Deo displiceas, & piaculum contrahas? cogita de alijs peccatis tuis quid ei respondeas: istud verò fac mihi relinquas. Atque ita illum ad colendum impulit. Sigonius lib. II. regni Ital. Mortuo Anacleto II. Antipapa, Cardinales eius, vt, aliqua interposita mora, commodiùs sese in gratiam Innocentij II. insinuarent, Gregorium Romanura Cardinalem sublegerunt ac pro pontifice cultum, Victorem IV. appellauerunt. Bernardvs autem Clareuallensis, qui Romae erat, pernicio finem dissidio pro eximia ipsius erga eccelesiam Romanam beneuolentia quaerens, noctu ipsum adijt, & cum eo collocutus, ad insignia deponenda, atque ipsius Innoceutij accipiendum imperium, pro summa, qua apud omnes valebat, auctoritate, adduxit Itaq; Victor ad Innocentium à Bernardo perductus, veniam facilè, cùm posceret, impetrauit. Idem. Ericvs Gothorum simul & Danor̅ rex, Algothi F. cùm conspirationem quandam contra se factam comperisset, quos maiore suspicione notatos habebat, eos maioribus beneficijs sibi obnoxios fecit, maiorem tributorum partem relaxauit, praefauts se longè feliciorem ex fide, quàm ex pecunia ciuium fore: nec tantum sibi lucra prodesse posse, quantum odia obessent. Io. Magnus lib. 4. cap. 11. Olavs cognomento Tretelia, post infelicia patris Ingelli fata Gothiam & Sueoniam regebat. Biornus & Iuarus Regneri Danorum regis FF. vniuersam Gothorum & Sueonum Remp. subuertissent, nisi Olaus procerum populrum???ue animos, laxatis quàm pluribus tributis & oneribus, quae priores reges imposuerant, prudenter & efficaciter sibi reconciliasset. Quo facto, & domesticam pacem penitùs labefactatam restituit, & victoriam hostibus eripuit. Io. Magnus lib. 17. cap. 9. Conradvs Znoymae marchio, ob regni affectationem à Friderico rege Boëmorum saepe repulsus, vt sibi omnem nouandarum rerum occasionem adimeret, assumto habitu tabella [1728] rij, à Palatino principe ex Germania cum tabellis ad Fridericum missi, & secretis praeterea mandatis, ad regem perductus, arbitris omnibus semotis, in potestatem se patruelis tradidit cum suis fortunis omnibus. Hinc tandem offensionum omnium simultatum???ue inter illos factus fini: Conrado ad officia exhibenda parato, & Friderico ad referendam gratia̅, vltro???ue beneuolentiam ostentandam promto. Ex sacra deinceps expeditione reuertens, mortuo Friderico, rex Boëmiae omnium ordinum consensu declaratus: Nunc bene, inquit, nauigaui, postquam naufragium feci, vnde ad principatum vsque emersi. Atque inde absque mora Pragam ad ineundum honorem transijt. Non multò pòst, Henricum VI. Imp. in Siculam expeditionem comitatus, in Neapolis obsidione peste perijt. Dubrauius lib. 14. Cùm in Boëmiae turbata essent omnia, legati missi ab Vladislao rege Boëmiae & Hungariae, partibus minimè suspecti, quia à studio illarum contentione???ue alieni, Stanislavs Olomucensis, & Ioannes Varadiensis episcopi. Frequentissimo omnium ordinum conuentu Pragae mandata Regis exposuêre. Mox iussit ante omnia Varadiensis lireras cum signis exhiberi eas, quibus nomen quisque suum fidem???; in societatem noui foederis obligasset. Tacentibus primùm vniuersis, mox tergiuersantibus, & extare illas negantibus: instat Varadiensis vrget???ue, & se austoritate regia vsurum minatur, nisi dicto mandato???ue regio audientes suerint. Ergo afferunt literas. Ille explicata pelle longa lata???;, neque quid in illa scriptum esset legit, neque signa circumquaq; pendentia consi derauit, sed cultro per medium illam discidit, signáque amputauit, ac mox ea dispersit, ne recolligi possent. Hilari inde vultu ordines affatus, spem illis dedit optimam, omnia ex vsu regni successura: postquam liberè omnibus in medium consulere liceret. Ergo communi intercedente consilio, adhibitaq; ab vtroque legato medicina, quae vitiosas partes sanaret, totum inde regnicorpus bellè conualuit. Dubrauius libro 32. Ludouicus XI. Caroli VII. Gallorum regis F. adolescens, cupidus ante tempus, sui esse iuris, cum suis aequalibus aduersus patrem coniurauit: exercitu???ue conscripto, curam regni suscipiendam, se???ue rerum omnium non ad patris praescriptum, sed suo arbitrio moderatorem faciendum statuit. Carolus principes conuocat. Bona pars sentit, consillo & lenitate id mali auertendum. Quapropter primùm literis ad ciuitates scriptis praecipitur, vt nemo sit Ludouici disto audiens: deinde coniuratis impunitas promittitur: ac postremò, per principes viros graues, cum Ludouico ac ducibus de reconcilianda pace agitur. Filius ergo positis armis, confestim in gratiam cum Carolo redijt. Atque ita magna labes, quae Remp. obruitura videbatur, priùs est restincta, quàm fieri coepisset. Polyd. lib. 23. Ioannes Vicecomes, archiepiscopus Mediolanensis, quum à Pontifice Benedicto XII. expetentibus Florentinis, Auenionem sud anathematis poena citaretur: laetissima fronte respo̅dit, Se eò vti fidelem dicto???; pare̅tem, seruum deceret, instructa maturè profectione, venturum, vt praesenti obsequio prouolutus ad pedes, sacrosactum pontificem veneraretur. Caeterùm legatos praemisit, qui per omnes vrbis regiones amplissimas domos, persoluta eius anni pensione conducerent, ingemtem???ue omnis generis commeatus copiam compararent, qua numerosus comitatus aletetur. Porrò quaestor multa onustus pecunia, adeò in id profusè operam intendit, vt & mirum in modum annona in foro cresceret, & peregrini negotiosi???; homines ex omni Europa Auenionem ad pontificiam aulam confluentes nullum omnino tectum aut hospitium, Insubre omnia occupante, vacuum reperirent, & propalam populus & inquilini de annonae caritate quererentur. Quibus vocibus permotus Pontifex, Medio lanenses legatos cuncta prodigè coëmentes vocat, causam quaerit cur tantum commeatus accumulent, tot???; passim amplissimarum aedium hospitia inanisumtu ad querelam publitam conducant? Legati, Ita parare se iussos à Ioanne praesule, respondent, qui septem millia armatorum equitum, totidem???ue peditum, praesidij & comitatus causa sit adducturus. Intellexit illicò pontifex, quo rerum suarum periculo Ioanne tantis instrustus viribus foret expectandus: leniter???; subridens, Tanti itineris laborem praesuli tanquam occupati & praeclarè pontificij nominis studioso benignè se remittere dixit. Legati autem quum dimitterentur honestissimis viris virtutis nomine, aut parùm ditibus co̅ductas domos gratuitò concesserunt, ita vt commeatum quoque omnem aut sacratis coenobijs, aut è plebe miseris & egentibus largirentur, tanta cum laude, vt nemo esset qui Ioannis causam non studiosissimè tueretur. Iouius in vita Ioannis. AMICITIAE POLITICAE PRI uatae prudenter consulere, Contrahendo. Anacharsin Hermippus scribit, mox vt Athenas venerat, adisse Solonis aedes. Percontanti famulo, Quis, & vnde? iussisse, renunciaret, adesse Anacharsidem: qui & Solonem videre, & si fieri posset, etiam hospes fieri cuperet. Solon per puerum respondit, In patria solere fieri hospites: significans, inter Graecos & Scythas non esse ius hospitij. Ad haec verba, quibus abigebatur Anacharsis, perinde quasi iussus esset introire, ingressus est ad Solonem: dicens, Se iam esse in patria, & aequum esse vt hospitio iungeretur. Huius responsi dexteritate delectatus Solon, lubens recepit hominem. Plutarch. in Graecorum Apoph. & Laërtius. Cleobvlvs, vnusè septem Sapientibus, non tam amicos quàm inimicos beneficijs, prosequi oportere docebat: hos vt amicos, illos vt amiciores reddamus. Diogenes in eius vita, & Suidas. Reges (teste Horatio de Arte poëtica) —dicuntur mulris vrgere culullis, Et torquere mero, quem perspexisse laborent, At sit amicitia dignus—. Agesilavs Spartanorum rex, aduersarios suos in aperto quidem non laedebat: sed efficiebat, vt semper illorum aliqui duces & rectores mitterentur peregrè: quorum detegendo in potestate nequitiam & auaritia̅, mox postulatus rursus opem ferendo & patrocinando, ex alienis necessarios sibi reddidit, atq; ad se traxit, vt insestum haberet neminem. Plut. Idem Agesipolim regem alterum sibi reddidit obnoxium. Epulantur reges, cùm ad vrbem sunt, eodem in triclinio. Qui antem teneri sciret Agesipolim sicut se amoribus, sermonein assiduè de formosis adolescentibus inferebat, eodem illum impellebat, socius???ue erat ei in amore & adiutor. Sicut verò amores Laconici nulla cum turpitudine coniuncti: verùm magno cum pudore, honoris studio, & aemulatione virtutis. Plut. in Agesilao, & in Laconicis. Athenaeus initio. v. libri consuetudinem Priscorvm ludat, qui largè holpites epulo???ue sumtuosiore accipiebant: affirmans, multum adiuuare vinum initia amicitiae:???. Victorius lib. 12. Var. lect. cap. 7. Philippvs Macedo, ingentem numetum captiuorum sub hasta vendens, subducta sedebat tunica parùm honesté. Ibi vnus ex ijs, qui veniebant, exclamauit: Parce mihi Philippe: amicus sum tuus paternus. Requirente Philippo, Vnde caedò sis, & quemadmodum? Exponam tibi, inquit, ex propinquo. Vt ad eum adductus est: Demitte, inquit, aliquantulum chlamydem: parùm enim decorè ita sedes. Tum Philippus: Missum facite, inquit, eum. Nam verè cupidum nostri & amicum esse me latuit. Plut. in regum Apoph. Alcibiades Athenis damnatus Spartam confugit: vbi auram popularem captauit, ac multitudinem dementauit ad vitam Laconicam accommodando se: vt corpore cùm viderent cutetenus rasum, frigida lauantem, offa victitantem, iure v???entem nigro, haud crederent, mirarentur???ue, si coquum hic vir domi vnquam habuisset, vel aspexisset vnguentarium, aut Milesiam sustinuisset. Habebat inter caeteras hanc vnam artem & ad capiendos homines fabricam, vt aggregaret se & conuerteret ad studia & mores aliorum, citioribus quàm chamaeleon varijs mutationibus. Vetuntamen vnumille, vt aiunt, nescit repraesentare colorem album: Alcibiades verò iuxtà inter bonos versans & prauos, nihil non imitari, nihil non valebat exprimere. Itaq; Spartae exercitationibus intentus, frugalis, austerus esse: in Ionia voluptuarius, laetus, segnis: in Thracia vino & equitationi indulgere. Si cum Tissapherne satrapa ageret (ad quem se in Ionia contulit, Spartanorum insidias veritus) pompa & luxu Persicum superare splendorem. Non quo sese tam expeditè in alios ex alijs ritus deflecteret, aut omnem reciperet vicissitudinem moribus: sed quòd si ingenium sequeretur suum, in cursurus esset in eos, quibus vte batur familiariter: figuram & specie̅ semper arripiebat & inducebat eam, quae illis esset apposita. Plut. in eius vita. Cùm voluptarius quidam contrahere cum M. Catone cuperet consuetudinem: abnuens negabat viuere mine, qui palatum quàm, cor haberet acriore sensupraeditum. Plut. in Catone. Tribuni leges agrarias rogauerant. Eas M. Cicero consul oppugnabat. Cùm autem fauerent huic legi cùm alij ex nobilitate, tum princeps collega Ciceronis C. Antonius, vnum sperans se fore ex decemuiris: & verò ille idem non videretur coniurationem Catilinae, cuius esset conscius, molestè ferre, quòd oppressus esset multo aere alieno. Huic vulneri primùm medicinam faciens decretam deposuit. Hoc sibi beneficio deuinxit. Antonium, vt velut mercenarius histrio sibi in tuenda patriae salute secundas partes ageret. Plutarchus in Cicerone. Ioannes Sepusius Vngarorum rex, virorum fortium clientelas perpatua hospitalitate & beneficentia partas, certo??? Principvm thesauros esse dicere erat solitus, quòd grati & memores, vna saepe forti fideli???ue opera omnes sumtus cumulatè persoluerent: ingrati verò ignominia alienae [1729] virtutis testimonium ferre viderentur. Iouius libro 39. Hist. Conservando. Reuerso Abraham ex Aegypto in locum vnde venerat: Lothus fratris filius ab illo in terram Sodomorum, salua charitate, discessit. Diuites quippe facti erant, pastores???ue multos pecorum, habere coeperant: quibus inter se rixanribus, eo modo familiarum suarum pugnacem discordiam vitauerunt. Poterat quippe hinc, vt sunt humana, etiam inter ipsos aliqua rixa consurgere. Hoc malum praecauentis Arrahae verba sunt ad Loth. Gen. 13. Non sit rixa inter me & te, & inter pastores meos & pastores tuos, quia homines nos fratres sumus. Nónne ecce tora terra ante te est? Discedite à me. Si tu in sinistram, ego in dextram: vel si tu in dextram, ego in sinistram. Hinc fortassis effecta est inter homines pacifica consuetudo, vtquando terrenorum aliquid partiendum est, maior diuidat, minoreligat. D. Augustin. libro decimosexto, capite 20. de Ciu. Dei. Amasis penè vltimus eorum, qui priscis temporibus Aegypti regnum renuêre, cùm omnia Polycrati Samiorum tyranno prosperè fluerent, experiretur???ue in cunctis fortunam indulgentissimam: per literas (vt fertur) remisit illi omne ius veteris amicitiae. Testatus, videre se fortunam insidiari huic, cui tam indulgenter obsequeretur. Praeuidit rex prudentissimus Polycratis exitium, suum???ue dolorem, quem ex amici aduersa fortuna percepturus erat, abdicatione anteuertit. At illud quod suo regno imminebat, aut non vidit, aut certè vitare non potuir. Sabellicus libro quarto, capite octauo ex Herodoto libro tertio. Tyndarvs ex Leda tres suscepit filias, Phoeben, Clytaemnestram Agamemnonis coniugem, & Helenam omnium formosissimam. Quam cùm praestantissimi Graecorum iuuenes ambirent, & quisque eam habere cuperet: veritus Tyndarus, ne in mutuas caedes ruerent, iureiurando eos adstrinxit, quemcunq; illa sortita esset maritum, ei se contra omnem vim tam domesticam quàm externam auxilio futuros. Mox filiae potestatem fecit eligendi quem vellet ex procis sponsum. Illa Menelaum accepit. Ergo posteaquam Paris Priami F. Helenam rapuit: Menelaus iursiurandi Tyndaro dati Graecos admomnuit, & pro repetenda Helena mille nauium classem contra Troianos exciuit. Euripides Iphigenia in Aulide. Persevs, quum cuidam noto daret pecuniam, cautionem fecit in foro apud mensarium. Hanc diligentiam quum amicus admirans diceret: Adeóne legaliter Persee? Scilicet, inquit, vt amanter recipiam, nec legaliter reposcam. Fit enim saepenumerò, vt qui cu̅ amico bona fide sine testibus ac syngraphis agunt, pòst cogantur cum eo legibus agere. Dicti nonnulla gratia est in Graecis, ???. Erasm. libro sexto Apophthegmatum. leoprepem Ceum, patrem Simonidis, cùm sederet aliquando in paliaestra, duo adolescentes amici accedebant: & Quomodo durare maximè mutuo amore possent? interrogabant. Qui respondit: Si neq; mutua ira concitati, neq; dissidentes animis, alter alterum irritarit. Aelianus lib. 4. de Var. historia. Bias, cuius sapientia diuturnior inter homines est quàm patria Priene fuit (siqiudem hic etiam nunc spirat, illius perinde atq; extinctae vestigia tantummodò extant) ita aiebat: Oportere homines in vsu amicitiae versari, vt meminissent, eam ad grauissimas inimicitias posse: conuerti. Quod quidem praeceptum prima specie nimis fortasse callidum videatur, inimicum???ue simplicitati, qua praecipuè familiaritas gaudet: sed si altioribus animis cogitatio demissa fuerit, perquam vtile reperietur. Val. Max. lib. 7. cap. 3. Cùm Nonius, homo Augnsto principi pernecessarius, veneficij causam diceret, dubitasse dicitur Octavivs, quae essent suae partes: ventus, ne si reo superesset sua auctoritas, legibus reum eriperet: contrà, ne à se destitutum praedamnare videretur. amicis ita consentientibus, sedit in subsellijs aliquot horas verùm tacitus, ne iudiciali quidem laudatione vsus: neprinlceps plus velle videretur, quàm ciuitatis iura postularent. Sab. lib. 4. cap. 4. ex Suetonio. Aripertvs II. Longobardorum rex, aduenientibus ad se gentium exterarum legatis, vilibus indutus vestibus occurrebat, quò minùs ipsis Italiae delicijs caperentur. neque apparatis epulis illos excipiebat, neque praesentibus illis magnificas vllas in alijs rebus impensas edebat. Sigonius libro secundo regni Italici. Canvtvs II. Danorum rex, parta pace, cùm milites in aulasua, natione, linguis, ingenijs quàm maximè dissidentes animaduerteret: Oponis Sialandici, caeteros prudentia atque auctoritate praestantis, consilio statuit, vt in capessendo discubitu ordine, quo quisque militaris muneris aduocationem sortitus fuerat, vteretur, loco???; antecelleret, qui prior obsequio foret. Eum verò qui coena inita, aliqua mora interpellante, tardior superuenisset, inter considentes excipi oportebat. Qui si tam arcto se consessu iunxissent, vt qui supernenerat recipi nequiret, qui eius loco insederat exurgens proximum occupabat, eonsque inuicem se assurgendi officio venerantibus, donec, laxato totius consessionis ordine, legitimum recipiendo spacium patuisset, mensa???;, qui postremus residebat, abscederet. Si quis verò alieno discubitu vti per insolentiam perseuerasset: testibus in concionem productis co̅uictus reus, stipendijs priuabatur. Ter tamen regi tali necessitatem poenae remittere fas erat. nec aliter, quàm vt tot gradibus quis discubitu indignior fieret, quot vicibus sodalem dignae sedis negatione spreuisset. Quòd si quartùm peccasset, commilitonum nemini catino aut calice communicare poterat. Eodem poenae genere in minutos quosque animaduertebatur excessus. Saxo lib. 10. Quo studio fidem caeteris in rebus semper coluerint Rhacvsani, eo maximè tempore declaratu̅ est, quo Georaus Triballorum ac Dardanorum rex, regno à Turcis pulsus, Rhaccusum vnà cum familia sua se recepit, vi magna auri secum allata. Nam cu̅ fidei Senarus Rhacusani sua omnia credidisset, Rhacusani, neq; terrore Turcarum, quo ferè Europa, id temporis magnopere perculsa erat, neq; vllo praemio addici potueru̅t, quo minùs fidem seruarent. Quam profesto constantiam, Amurathum Othomannum Turcarum regem vehementer admiratum dixisse ferunt, vrbem haud facilè perditam iri, in qua tani ducitur fides, caeterùm, Rhacusani haudquaquam contenti hoc tantummodò in Dardanum regem officio, consuluerunt ei, vti confestim Hungariam pereret, fortunam???; recuperandi regni tentaret. Iraq; Rhacusanis nauibus Scardoná deductus: inde in Hungariam profectus, breui ab Hungaris, quum opera Iani Huniadis regis Mathiae patris, tum thesauro in militum stipendia erogato, quem ei (vt dictum est) Rhacusani conseruarant, in regnum est restitutus. Ludouicus Tubero lib. 5. Comment. Arlottvs Plebanus Florentino cuidam, magni nominis viro, rem absurdam persuadere conanti, fidem se adhibere simulauit. Subsan nantibus quibusdam, quòd qui alios capere soleret, ipse deceptus esset: Vt boni est piscatoris, respondit pisciculi capiendi causa aspergines non vereri: ita ei, qui potentum ambit amicitiam, nihil subterfugiendum, quo illos capiat. Auctor vitae. Sed hoc ab Aristippo Plutarchi mutuatus videtur Auctor. Victi erant Galli memorabili acie ab Hispanis, Consaluo Ferdinando eorum duce: venerat???ue Hispanus orator ad Leonardvm Lauretanum Venetorum principem, & patres victoriae lauream nunciaturus: aderat???ue eodem tempore Galorum regis legatus. Qui enocati in collegium, quum tristior alter, alter exultabundo similis assedisset: conuersus Dux ad vtrunque: Ego, inquit, penes vos Pauli apostoli verbis in praesentia vtar: vt quando diuinae volontati nemo possi obsistere, fleam quoque ego cum flentibus, gaudeam cum gaudentibus. Quo principis dicto adeò omnis inuidia leuata est, vt Galli & Hispani vicissim gratias illi agerent, inde???; discedentes, eius singularis viri prudentiam inprimis admirarentur. Egnat. lib. 6. cap. 2. Reconciliando. Simvltates Priuatas prdenter tollere. Iacobvs ex Mesopotamia post aliquot annos domum repetens, veteris in fratrem offensae non immemor, praemisit qui Esaum precibus & donis delinirent, si qua adhuc in eo veteris iniuriae ira insideret. Per quae facilè consecutus est, vt quàm inuisus patrium solum verterat, tam iucundus sit postiminiò reuersus. Genes. 32. Nabel Ziphaeus, ex posteris Calebi, homo diues, at vt nomine, ita & re stultus, inhumanus, ingratus, cui in Carmelo mo̅te pascebant tria ouium millia, & mille caprae: nuncios Dauidis regis exulis propter Sauli insidias, commeatum petentes placidissimis verbis, inhumaniter reiecit, neque sibi quid negotij cum fugitiuis illis fore pronunciauit. Dauid ea re commotus, maximè quòd Nabal tam ingratus erga se suósque esset, quorum tamen opera atque fide pecora Nabalis in tudine ea diripere potuissent: cum CCCC. militibus ad excindendam Nabalis domum ascendebat. Verùm Abigailvxor Nabalis formosissima, castissima & prudentissima, recomperta, clàm marito, ducentos panes, duos vini vtres, quinque oues apparatas, quinque sata polentae, centum vuas passas, & CC. ficuum plathas asinis imposuit, ijs???ue Dauidem iratum placauit. Domum reuersa, Nabali postero die cùm crapulam hesternam exhalasset, rem omnem indicauit. Ille territus, tanta animi defectione & corporis saxeo quodam stupore audita, Abigailem indignam se dicentem, quae vel seruorum illius pedes lauaret, in matrimonium duxit, cùm etiam alteram haberet, Achinoamam Iezraëlanam. Nam Micholem Saulus pater exulanta Dauide locauerat Phalli Lais F. Gallimensi. 1. Reg. 26. Talthybivs & Evrybates, Agamemnonis regis praecones & oratores, missi ab eo dem ad Achillem, pro adbucenda per vim Briseide: cùm viri boni essent, neque vel regis sui iussis auderent repugnare, vel audacter ab Achille id quod iussi [1730] fuerant petere, quia iniustum erat, ab Homero introdueuntur muti, quando ait: [Greek words]. Metu primùm consternati, loqui non possunt: voce destituti, gestu reuerentiam exhibent. Et sic prudenter admodum & regis sui mandati, parent, & Achiliem, quem verbis magis exasperassent, sua humilitate flectunt. Sole̅t enim generosa ingenia nulla re magis moueri, quàm humiliate & deprecatione. Achilies, cùm apud se Menelaum & Antilochum de certaminis equestris secundis cerneret ambigentes, veritus ne in maiorem flammam & co̅tentionem prorumperent, alteri statuit praemium assignare: ac dum verbis Menelaum (alij Eumelum) miseratur celebrat???;, reipsa causam eorum concertationis tollit. Plut. lib. 1. Quaest. conuiualium 2. Ferulam fruticis genus, quo non aliud leuius, vtilem ad fulciendo vacillantes aetate senes, à Baccho repertam ei???; sacram affirmant, vt vino titubantes fulciat, nec oneret tamen. Cùm Reperto vini vsu homines passim ebrij ligneis baculis plurimos vulnerarent, Dionysius vt pro fustibus ferulas gestarent edixit. Diodorus, & Plut. in Sympos. Idem apud Stobaeum, maiores Baccho simul & ferulam & obliuionem consecrasse refert, nimirum hoc innuentes, non oportere meminisse, si quid in conuiuio peccatum sit, aut certè lenem admodum ac puerilem reprehensionem, sufficere. nam antiquitùs literatores discipulorum manus ferula caedebant. Archidamvm Zeuxidami F. duo ceperu̅t arbitram. Hos in Chalcioeci templum duxit, ibi???ue iureiurando adegit, iudicatis staturos. Adiuratis, Iudico, inquit, ne priùs templo pedem efferatis, quàm inter vos de controuersia transigeritis. Plut. in. Apophtheg. Plato in suspicionibus & simultate, quam habuit cum Dionysio, copiam postulauit eius conueniendi. Quam ille, expostulacurum & questuru̅ arbitrans de iniurijs sibi illatis Platonem, dedit. At Plato ad hunc modum eum affatus est. Si quem senseris, Dionysi, infestum tibi nauigasse in Siciliam, vt tibi aliquid mali crearet, de fi ciatur autem occasione, num hu̅c abnauigare praetermittas impunirum? Minimè, inquit, Plato, Dionysius. Non enim facta tantùm, sed & consilia odio habenda & vindicanda inimicorum sunt. Siquis ergo, infit Plato, amore tui huc se contulent, vt apud te aliquid beneficij deponat: tu verò locum ei non dederis: ec quid hunc debes proijcere inhumaniter & contemtim? Vbi, Quínam hic foret, percanctatus esse Dionysius: Aeschines, inquit, vir moribus modestis, cum quouis Socratis assectatorum conferendus, & instructus facultate, vt per doctrinam polire valeat eos, quibuscum agit. Hic ingens aequor emensus, in philosophia vt consuetu dinem tecum haberet, abs te despicitur. Haec oratio vsqueadeò commonit Dionysium, vt extemplò Platonem quidem complecteretur & deoscularetur, placidum & excelsum animum eius admiratus: Aechinem verò egregiè & magnificè prosecutus sit. Plut. de Discernendis adulatoribus, & Laërtius lib. 3. Aristippvs, cùm aliquid simultatis ei cum Aeschine intercessisset, ac dixisset quispiam: Vbi nunc vestra, Aristippe, consuetudo? Dormit, inquit: caeterùm ego eam suscitabo. ac profectus ad Aeschinem: Itáne tibi prorsus, inquit, miser videor & deploratus, vt correptioni non sit apud me locus? Tum ille: Non est, inquit, mirum: si, qui in omnibus natura me excellis, etiam hîc, quid rectum sit, prior videris. Plutarchus de Non irascendo. Arcadio parasitus voluntarium sibi indixit exilium, ob odium, quo Philippvm Macedonem prosequebatur. Delphos Philippus prosectus, eo conspecto, Quousque tandem fugies, inquit, Arcadio? Donec ad eos peruenero, respondit, qui Phlippum ignorent. Plutarchus risisse ait Philippum, Arcadionem???ue ad coen am vocasse, atque sic inimicitiam fuisse solutam. Athen. lib. 6. cap. 6. Evmenes Cardianus cu̅ Ephaestione viuo subinde lites exercebat. Caeterùm defuncto Ephaestione moerens rex Alexander, omnibus???;, quos viuo illi inuidisse arbitrabatur, atq; eius laetari morte, infestus & asper, prae caeteris Eumenem in suspicione habebat memorauit???; crebrò rixas illas & conuitia. Verùm versutus ille doctus???; accommodare se tempori, institit ex eo, quo vnlnerabatur, mutuari remedium. Confugit enim ad Alexandri in decoranda memoria Ephaestionis prolixitatem & studium, suggessit???; ei honores, quibus maximè ornare valeret defunctum, arq; argentum ad excitandum Ephaestioni tumulum largè & benignè praebuit. Plut. in Eumene. M. Crassvs ad bellum Parthicum profectus, maluit amicum quàm inimicum Ciceronem relinquere. Quare amicè eum appellans, apud eum dixit velle se coenate. Inuitauit Cicero eum comiter. Paucis interpositis diebus, adierunt Ciceronem amicialiquot, rogatu Varinij, de reconciliatione gratiae: nam erat inter eos simultas. Ibi infit Cicero: Num & Vatinius apud me coenare vult. Plutarchus In Cicerone. Alfonsus VI. Hispaniae rex, Toletum vrbem deditione acceperat, incolumitatem pollicitus Saracenis, & in maiore basilica religionis illorum exercitium. Interea Constantia regina cum Bernardo archiepiscopo Tolecano noctu Mesquitam intrant, purgant, aram erigunt, D. Mariae consecrant. Saraceni regis fidem accusare, implorare. Rex summa celeritate in vrbem venit, certo consilio de auctoribus supplicium sumendi: & quia sciebat multos intercessuros, praesentibus Saracen orum legatis iurauit, nihil se eorum quae pro regina & archiepiscopo peterentur facturum. Ergo Regina & Archiepiscopus, clerum & omnes religiosos cum Regia Filia induta cilicio praemiserunt. Quos cùm rex vidisset, desendit de equo, vt sacris solitam reuerentiam exhiberet. At cùm filiam conspexisset: Vah, inquit, matri comes eris in morte. Iuraui nil agere eorum quae peritura es. Filia verò, Peto ergo, inquit, vt Reginam tibi terreno Regi non parentem, sed coelesti Regi fidelem simul & Archiepiscopum illicò interficias. Rex tam pia sagacitate deuictus ad filiam ait: Liberasti, à morte matrem, sed perpetuo maritali carebit consortio. Vix verba expleuerat, & vidit vniuersos Saracenos vtriusque sexus obuios supplicantes, vt Reginae & Archiepiscopo veniam daret, asserentes, ex veteris oraculi fide idipsum nutu diuino factum esse. Ergo Rex acquieuit precibus supplicantium, & laectum intrauit ciuitatem. Mox ecclesiam ex Mesquita consecratam deuotè visitans, in medio portae Reginam sacco indutam, & Archiepiscopum pontificalibus ornatum inuenit, clamantes, Peccauimus in te, ô Rex, sed oramus peccati, causam, & finem respice. Rex igitur manus praesulis deosculans, & Reginam amplectens, regale palatium petijt. Rodericus Toletanus libro sexto rerum Hispan. cap. vigesimosexto, & Rod. Sancius parte 3. hist. Hispan. cap. 29. & Marineus libro septimo rerum Hispan. Alfonsvs rex Aragonum, canibus iratis & oblatrantibus offulam obijciendam affirmabat. Innuens, homines maleuolos beneuolentia reconciliandos esse. Pontanus cap. 30. de Liberalitate. Tigvrini duo fortunas suas litigando inuicem attriuerant. Alter eorum cordatior suam & aduersarij deme̅tiam serò tandem perspiciens, armatus cum filio ad aedes aduersarij dese̅dit. Is ad vim repellendam accurrens cum seruo, causam aduentus rogat. Tum ille, Et religione sacrosancta, & priuatis incommodis adductus, contentionem tanto iam tempore, magno vtriusq; nostrae cum discrimine, alitam & conseruatam, depositurus adsum. Filium habeo animo probum, manu strenuum, ei filiam tuam bene moratam virginem in connubium deposco: vt his veluti obsidibus beneuolentia mutua sanciatur. Inexpectata aduersarij masuetudinen obstupescens alter, amici, conuocatis, filiam suam aduersarij filio despondit. Ioan. Paulus in Iocoserijs. Iacobvs cognomento Grandis, primus fuit, qui ex Carrariensi familia vniuersi populi Patauiani consensu ciuitatem rexit: anno Salutis millesimo fieret, cùm patrocinium laturus cuidam amico ad praetoris venisset tribunal, vt amici causam iudici commendaret, & aduersae partis patronus omissa causa, quam agebat, liberiore lingua, & indignis in eum conuitijs inuehi coepisset: ei illi summa modestia respondit, vt bene causam diceret, & desineret de se maledicere. Cùm verò inde vterque discederet, Iacobus illi in aurem insusurrauit: Linguam tibi praecidam, maledice. At ille hoc verbo audito ad iudicem conuersus, in absentem debacchatus est. Iacobus verò, vbi primùm domum rese recepit, iussit quantum frumenti currui imponi poterat & suem domesticum magni ponderis ad illum deserri, suo???ue eidem nomine donari. Accepit ille lubens, & pratias agens dixit: Prorsus sane dominus meus, placidè, sine ferro, linguam mihi praecidit, & contra se mutum reddidit. Bern. Scard. libro tertio classe 13. historiae Patauinae. Patùm conueniebat inter Dvos quosdam cognatos, de re diuidenda. Cum???; neuter alteri vellet concedere, res eò spectabat, vt iretur in ius, & iudicum sententijs controuersia finiretur. Adibantur aduocati, parabantur dicae, res erat cum iureconsultis. Aditi iudices, contestata lis, coepit agi causa: hoc est, bellum susceptum est. Ibi alter maturè resipiscens, aduer sarium priuatim accersitum his verbis alloquitur: Principiò parum decorum est, vt quos natura copulauit, pecunia dissociet. Deinde est incertus litis euentus, haud minus quàm belli. Suscipere nobis in manu est, finire non est. De centum aureis tota lis est. Eius summae duplum in notarios, in promotores, in aduocatos, in iureconsultos, in iudices, in iudicum amicos expendetur, si legibus experiamur. His erit inseruiendu̅, adulandum, dandum: interim taceo curas ambiendi, cursitandi???ue labores. Dani???; vt maximè vincam, plus est tamen incommodi, quàm commodi. Quim potiùs ipsi nobis sapimus, quàm istis praedonibus: & in hos malè collocandam pecuniam inter nos partimur? Concede dimidium de tuo, ego tantundem de meo concedam. Ita & amicitiam nostram, alioqui peritura̅, lucrifaciemus, & tanta̅ molestiam effugiemus. Quòd si re [1731] cusas quicquam concedere, ego vel vniuersum negotium tuo permittam arbitratui. Malo penes amicum sit haec pecunia, quam penes insaciabiles illos praedones. Abundè magnum fecero lucrum, si & famae pepercero, & amicum seruauero, & tantum effugero molestiarum. Mouit aduersarium tum rei veritas, cum cognati festiuitas. Rem transegerunt, iratis aduocatis & iudicibus, quos coruos delusêre hiantes. Erasmus. Amicitiae Oeconomicae Prvdenter consulere. Rixas oeconomicas tollere. Inter Parentes Et Liberos. Absalomus propter caedem Amnonis fratris Gessur profugerat ad auum paternum, ibi???ue triennio manserat, patris Dauidis iram metuens. Ioabvs ergo Saruiae sororis Dauidis F. Polemachus, subornauit mulierem quandam prudentem, nomme Thecvanam, quae luctum simulans, regem adiret, & duos filios se habuisse diceret, inter quos ruri orta contentione, vnus alterum occidisset. nunc vniuersos gentiles fratricidam poscere ad necem. Rogare se regem, ne vnicum haeredem suae???ue senectae baculum interimi permitteret. Rex sese intercessurum sanctè promisit. Tum illa: Qua ergo de causa, ô rex, tanto iam tempore contra Absalomum filium irasceris? Amnon perijt, Absalomus generis tui spes atque decus etiamnum superest. Viuum ergo omnium Israëlitarum causa in gratiam recipere, ei???ue hoc peccatum condonare velis. Rex, qua erat prudentia, Ioabi hoc esse commentum facilè intellexit: & mulieris precibus annuens, Ioabum ad reuocandum filium misit. Toto tamen biennio in regis conspectum venire non fuit ausus. 2. Reg. 14. Herodes Iudae???rum rex, Alexandrum F. cui Glaphyra Archelai Cappadocum regis filia iuncta erat, propter structas insidias in vincula coniecerat. Archelavs genero prospectum cupiens Hierosolymam continuò aduolat, & sese Alexandri facinus detestari clamat, & Herodi auctorem esse, vt de scederato poenas sumat: sese in filiam Glaphyram, si facinoris conscia deprehendatur, seuerè animaduersurum: sin minùs, at certè coniugium diremturum, ne parricidae concubitu vlteriùs coinquinetur. Hac oratione Herodis animum, qui excusatione criminum magis exacerbari quàm mitigari consueuerat, ita flexit, vt Archelaum ipsum monuerit, patrem se esse recordaretur, nec quid grauius in filiam statueret. Tum Archelaus Herodem vicissim liberè sui erga filium officij admonuit. Iosephus in Antiq. Pisistratvs cùm dissidium inter ipsum & filios extisset, eo???ue laetari aduertisset inimicos, aduocata concione, Cupisse ait filios se in suam adducere sententiam: caeterùm, quia co̅tumaces sint, illis velle obsecundare & obtemperare. Plut. lib. 1. quaest. conuiualium, quaest. 1. Vetus olim Senatusconsultum fuit, primùm à Solone veteri lege sancitum, inde ad Romanos deductum, quo cautum fuit, Patre viuente, filio qui sub patris aure est, credi pec???niam non licere: & qui credidisset, petitionem non habere: ne filiusfamiliâs aere nexus alieno, vt credi???um redderet, vel necem patri machinaretur, aut aliunde eam inhonestiùs quaereret. Ipsius senatusconsulti verba haec sunt: Placet, ne cui, qui filiofamiliâs mutuam pecuniam dedisset, etiam post mortem parentis, cuius in potestate fuisset, actio petitio???ue detur. Vt scirent, qui pessimo exemplo foenerarent, nullius posse filijfamiliâs bonum nomen, inde expectata patris sui morte, fieri. Alex. lib. 1. cap. 7. vbi locum illum ex Phormione Terentij explicat, Hui dixti pulcrè, si quidem quisquam crederet Te viuo. Aedesivs Cappadox, generis nobilitate inter suos facilè princeps, à patre mercaturae causa in Graeciam fuerat amandatus. At is suum secutus genium, philosophiae dare cepit operam. Reuertentem pater domo vt inutilem exegit, fugientem???; persecutus est, his verbis: Ecquid tandem emolumenti affert philosophia? tum ille conuersus: Hoc ipsum, inquit. & supplex ad genua patri accidit. Qua re sic motus est pater, vt illum in gratiam receperit, & Iamblichum in Syria audiendi libertatem concesserit. Eunapius. Gavfredvs Fulconis Andegauensis comitis F. cùm viuens à patre Comitatus honorem accepisset, ac tyrannicè imperaret, armis à patre pulsus, agnita culpa iumentaria sella in tergum recepta, patris pedibus obuolutus veniam petijt. Quem cùm pater pede ter calcasset, improperans, tandem victum esse: ei filius intrepido animo respondit: À te pater, fateor me iure victum, cùm pater sis: à nemine alio vincendus. Id quod patrem magnoperè ad ignoscendum mouit. Fulgosus lib. 5. cap. 9. Convivges. Tvm Pacem conseruare. Hester puella Hebraea ob formae elegantiam co̅cubina primùm, mox iusta vxor regis Persarum Assueri, natales suos dissimulauit apud regem, iussu Mardochaei auunculi, ne contemtu gentis parum gratiosa esset. Consule historiam sacram. Catheorvm Indorum proprium esse dicit Onesicritus, vt sponsus & sponsa se mutuò eligant. Item vt vxores cum viris defunctis comburantur, ob hanc causam, quòd cùm aliquando adolescentulos adamarent, à viris secedebant, vel eos veneno interimebant. Vt ergo veneficia tollerentur, hanc legem conditam fuisse. Strabo lib. 15. Livia, Augusti Caesaris vxor, nulla alia re sibi Augustu̅ subiecisse serebat, quàm modestia & dissimulatione: modestia quidem, quòd ea quae placerent Augnsto, fecerit libenter: dissimulatione verò, quòd scire nollet, quibus ille rebus venereis domi frueretur, etiamsi essent apertissima. Dion in Tiberio. Rixas tollere. Reconciliare. Iunonem aiunt iratam Ioui, incertum qua de causa, in Euboeam secessisse. Iouem cùm placare eam no̅ potuisset, ad Cithaeronem, qui tunc Platae ensibus imperabat, venisse: fuisse verò Cithaeronem nemini calliditate secundum. Eius monitu Iupiter simulacrum è ligno fabricauit, illud???ue plaustro vestimentis velatum imposuit. In vulgus verò prodidit, Plataeam eam esse, Asopi filiam, quae sibi esset desponsata. Id vbi ad Iunonis aures peruasit, accurrit illicò, & ad plaustrum accedens, verte co̅scissa, ligneam esse effigiem comperit, qua̅ nouam esse nuptam purarat. Falsam se itaq; laetanti animo ferens, facile in gratiam cum Ioue redijt. In eius rei memoriam Platae enses Iunoni Taleae, id est, adultae templum aedificarunt, & festos celebrant dies, septimo quoque anno Daedala quae nuncupantur parua: quòd prisci lignea signa Daedala vocitabant. Boeoti reliqui Daedala magna dicta, sexagesimo demùm anno. Pausan. in Boeoticis. Hipparete vxor Alcibiadis, cùm essetimpatiens iniuriarum genialis tori, quòd consuetudinem ille haberet cum meretricibus peregrinis & vrbanis, diuertit ab eo, & contulit se ad fratrem. Non laborante id Alcibiade, sed laetè agente, oportebat eam diuortij monumenta apud archontem deponere, no̅ per alios, sed ipsam praesentem. Quae vbi adfuit, vt id ex lege ageret: irrumpens Alcibiades rapuit eam, medio???ue foro domum ferens abijt. nec fuit quisquam, qui obsistere vel eam auferre sustineret. Atque sic illa ma̅sit apud eum, quoad vixit. Plut. in Alcibiade. Monica, D. Augustinimater, socrum suam primò susurrijs malarum ancillarum aduersus se irritatam, sic vicit obsequijs, perseuerans tolerantia & mansuetudine, vt illa vltrò filio suo Patricio medias linguas famularum proderet, quibus inter se & nurum pax domestica turbabatur, expeteret???ue vindictam. Posteaquam ille & matri obtemperans, & curans familiae disciplinam, & concordiae suorum consulens, proditas ad prodentis arbitriumverberibus coërcuit, affirmauit illa, talia de se praemia sperare debere, quaecunque de nun, sua sibi, quo placeret, mali aliquid loqueretur. nulla???ue iam audente, memorabili inter se beneuolentiae suauitate vixêre. D. August. lib. 9. Confess. cap. 9. Fratres Amicitiam Colere, conseruare. Iacobvs patriarcha post multos annos ex Mesopotamia domum repetens, veteris in fratrem offensae non immemor, praemisit qui Esaum precibus & donis delinirent, si qua adhuc veteris in eo iniuriae ira insideret. Per quae facilè consecutus est, vt quàm inuisus patrium solum verterat, tam iucundus sit postliminiò reuersus. Sab. lib. 4. cap. 8. ex Genes. cap. 32. Scilvrvs octoginta filiorum pater, iam vicinus morti, fasciculum ex iaculis porrigens vnicuique, confringere iussit. Cùm autem omnes defessi nihil essecissent, ipre singillatim extrahens, iacula omnia facilè fregit. Docens ipsos hoc argumento, quòd vniti & concordes, robusti permansuri essent: dissoluti autem, imbelles futuri. Stobaeus sermone 82. Plut in regum & Imp. Apoph. Evclides Socraticus in scholis celebratur: quòd cùm cocem audisset fratris ad se importunam & beluinam, cùm diceret: Dispeream, nisi te malè accipiam: Ego verò, inquit, nisi te inducam, vt iram deponas, ames???; nos, sicut antè amabas. Plut. de Pietate erga fratres. Changivs Cham, primus Tartarorum rex, iam morti proximus, XII. filios conuocauit, & XII. sagittas vno fasce comprehensas natu maximo fragendas dedit. Quod cùm ille nequiret: secundo, inde tertio, & sic caeteris. Verùm cùm nullus id posser, fascem soluit, & minino natu imperauit, vt sagittas singulas confringeret. Quod cùm ille nullo negotio praestitisset, conuersus ad omnes: Neque vos, filij carissimi, si concordes fueritis, à quoquam superari poteritis: discordes facilè conficiemini. Haitonus Armenus in libro de Tartaris, & Sabellicus lib. 6. Ennead. 9. Dominos Ac Servos Amicitiam, fidem fouere. Antonivs Leoninus, Genuesis mercator, cùm aeger grauiter laboraret, seruos ac seruas, qui aegro ministrabant, testamento, si ad pristinam salutem restitueretur, omnes liber [1732] tate donauit. Quòd si decedere eum contingeret, omnes in seruitute retineri iussit. Et sic prudenter ministris desiderium salutis suae iniecit, proposita eis libertatis spe, vt???ue in eius curanda valetudine diligentiores essent, causas auxit. Fulgosus lib. 7. cap. 8. Geogrivs Costa Cardinalis Lusitanus vixit annos CII. Si quando morbo corripiebatur, amplissima dona ministris suis, si conualesceret, promittebat, ea???ue magnificè praastabat Hac ratione effecit, vt incredibili studio ea, quae ad sanitatem patroni facere possent, familiares omnes procurarent. Garimbertus lib. 5. de Vitis Pontificum. Avctoritati, Existimationi Honori suo alienóve prudenter consulere, acquirendo, conseruando, asserendo, vindicando: qui quidem debeatur Sapientiae, Ervditioni. Aristeas Proconnesius, philosophus, cùm nullam sapientiae opinionem apud suos haberet, eò quòd in ea compara̅da nullis magistris vsus videretur: finxit animum suum relicto corpore in aëra subleuari, & per vniuersum orbem vagarivsque ad Hyperboreos & Indos, omnium???; gentium mores & respub. ex sublimi loco contemplari solitum. Quo commento, accedentibus etiam magicis praestigijs, auctoritate̅ apud suos sibi peperit. Maximus Tyrius 22. sermone. Pythagoras, quò plus venerationis & auctoritatis sibi suisque conciliaret, in dissertationibus dicere solebat, ???, id est, Ipse dixit: Deum intelligens. perinde quasi non sua referret, sed ab oraculo quopiam accepta. Ea vox deinde in vulgi abijt sermonem. Erasmus in Adagijs ex Suida. Heraclitvs Ephesius librum de Natura edidit, in tres partes diuisum, de Vniuerso (Physiologia) de Repub. (Ethica) & de Theologia (Metaphysica) illum???ue in templo Dianae deposuit, adeò obscurum, vt soli eruditi illum intelligerepossent: ne si à vulgo passim legeretur, contemtui tandem haberetur. Laërtius lib. 9. Menander comicus, cùm ob summam doctrinam supra aetatem, apud suos inuidia laboraret, produxit in theatrum suem praegnantem, eius???; exectum vterum in euripum proiecit. Ibi cùm porcelli ductu naturae agerentur: Athenienses, inquit, viri, si in teneris annis scientiam meam miramini, istos natare quis docuit? Gyrald. Dial. 7. hist. poëtarum, ex Prisciani lib. 4. de Physica scientia. Mechanicae Peritiae. Parrhasivs pictor in Lindo Herculem pingebat. Atq; vt operi auctoriratem conciliaret, finxit sibi deum in somnis apparuisse, ea specie quam imitari deberet, id???; ipsum disticho tabulae inscripsit. Athen. lib. 12. cap. 21. Sostratvs Gnidius, cùm Ptolemaeo regiturrem specularem in Pharo Aegypti aedificasset, suum nomen in muri lapide incîdit, calce???ue illita, regis nomen superinduxit: fore auguratus, vt breui pòst tempore decidente lorica, insculptum nomen suum appareret. Artifices prisci verbo Faciebat operibus suis inscripto, nondum se supremam manum imposuisse fatebantur: vt scilicet addendi semper, mutandi???ue libertatem sibi reseruarent: & vel inuidiam vel reprehensionem emollirent. Plin. in Praefatione hist. nat. Cùm Alexandro Magno dictum esset, Indvm quendam, sagitta arcu emissa, singulis ictibus medium anulum petere: ad se accersitum iussit, vt se praesente id ageret. Is autem adeò obstinatum, ne id ageret, sepraebuit, vt iratus Alexander morte eum damnarit. Cùm ad supplicium duceretur, interrogatus, Quamobrem non sagittasset? Vereri se, respondit, ne si aberrasset, peritiae opinionem longo iam tempore partam semel amitteret. Quam rem cùm Alexander accepisset, eum periculo liberauit, atque insuper ingentia munera addidit. ex Plutarcho. Virtvti In Genere. Lacedaemone sententiam, quam Demosthenes quidam homo libidinosus dixerat idoneam, populus reiecit. Ephori autem sorte vni ex senibus ducto iusserunt, vt eandem illam orationem haberet, velut in vas mundum ex putido transfusam, quò accepta esset plebi. Adeò magnum habent in repub. probati mores momentum. Plut. in praeceptis Polit. Prudentiae. Consule Titutum Prudentiae in ponendis legibus. f. 1674. item Legislatorum, f. 966. 1634. Tyrtaeus Atheniensis ludimagister, ex oraculo dux datus ab Atheniensibus bello Messenico, ciuitate donatus est à Lacedaemoniis. Pausanias Cleombroti interrogatus, Quid ita? Ne, inquit, nobis vnquam peregrinus fuisse dux videatur. Caelius lib. 18. cap. 5. A. L. Fortitudini bellicae. Socijs Lacedaemonios accusantibus, Nos magno numero pugnamu, Lacones exiguo: Agesilavs mandauit, vt in planitie seorsim considerent Lacones, & seorsim in alio loco socij. Illis sic ad iudicium ferendum sedentibus, praeco clamauit, Surgant figuli: surrexerunt à sociorum parte non pauci. Secundò, Fabri ferrarij: surrexerunt multi. Tertiò, Fabri lignarij & lapicidae: surrexerunt plures. & alios quaestuarios & artifices ordinepromulgauit, ita vt propemodum omnes socij co̅surgerent, Lacedaemoniorum nemo. Vetitum enim erat eis, quaestuariam artem exercere. Sic didicerunt socij, plure sesse Laconum milites quàm suorum. Polyanus lib. 2. Pugna Mantineensis in aequali momento Thebanis & Mantineensibus habebatur. Voluerunt Mantineenses legationem ad Thebanos mittere. Cineas Atheniensis, cuius frater Demetrius occubuerat in praelio, ad Mantineenses inquit: Se potiùs fratrem suum expertem sepulcri relicturum, quàm hostibus victoriam profiteri vellet. Etenim fratrem ob eam causam promto animo mortem oppetiuisse, ne trophaeum contra se atque patriam statueretur. Mantineenses igitur à mittenda legatione destiterunt. Polyaenus lib. 2. Clementiae. Q. Gallius Praetor accusatus est, quòd suadente M. Antonio in mortem Octauij Caesaris conspirasset. Conuictus, & dignitate à collegis spoliatus est, & domus à plebe direpta, & iudicante Senatu, morte damnatus est. Sed Avgvstvs, qui, quò peruenit, aspirabat, vt simul & securitati suae, & humanitatis opinioni conluleret, iussit eum duntaxat ad M. Gallium fratrem, qui ab vrbe aberat, proficisci, neque ab eo vnquam discedere. Verùm in itinere curauit, vt ita de composito occideretur, vt de facto, quid ei accidisset, nihil vnquam certi afferri posset. P. Aerodius ex Appiani lib. 3. Religioni, Pietati. Chaldaei deum suum, quem sub specie Ignis colebant, contra omnes alios deos euehere conabantur. Aeguptii ex suggestione sacerdotis Canopi hydriam fictilem seu Nili statuam ingentem, foraminibus plenam, quae tum cera obturabant, aqua repleuerunt. Chaldaei ignem accendunt: cera liquescit. Hydria sudante, & per foramina destillante aqua, ignis extinctus est. Suidas in voce Canopus, & Ruffinus lib. 2. hist. Ecclesiasticae. Legum obseruantiae. Consule Titulum Prudentie legislatorum, f. 966. 1634. In praelio Leuctrico cùm multi Lacedamonij terga dedissent, tenerentur???ue hi legitimis poenis: Ephori, qui exhaustam ciuibus vrbem videbant, quae requirebat milites, volebant illos soluere infamia, & leges conseruare. Ita legis latorem Agesilavm creant. Ille in concionem progressus: Lator ego, inquit, nolo aliarum legum esse. Neque enim praesentibus quicquam adijciam vel detraham, vel eas corrigam: verùm leges praesentes è repub. puto esse vt ex crastino die vim suam recipiant. Plut. in Apophthegmatibus. Bello Clodiano, pace inira inter Genuenses & Venetos, cùm Ligures oratores Venetias venissent, frequentes???ue ad Caroli Zeni aedes venirent, quasi ad ciuitatis principem: deduxit illos vir prudentissimus ad Riualtinum pontem, vt aequalitarem & maiestatem Venetae reipub. euidenti argumento illis ostenderet. Conuenerat autem cum Riualtino magistratu, dedita opera, vt obuium ad se suum sarellitem mitteret: cui pugionem ipse vel inuitus traderet, quem gestare solitus erat, simul???ue ipsum euocaret ad poenam, quasi supra ciuem sele gereret, qui ferrum per vrbem secum deferret, quod lege iampridem prohibebatur. Tradito igitur pugione satelliti, à quo etiam ad magistratum euocabatur, conuersus in legatos ipsos rogare coepit, vt secum proficiscerentur. Quibus perbenignè pollicentibus, rectà tendit ad praesides. Qui viso Carolo, grauiùs & penè acerbiùs in illum inuecti, propter pugiohem ipsum penes se rerentum, multam etiam illi grauem indixêre. Qui mox à Carolo legatis???ue exorati aegrè concesserunt, vt Carolus tutus domum dimitteretur. Quibus ille reuertens, multa in eam sententiam connumerauit, nihil in vrbe superesse, in quod non omnes vno ordine conspirarent. Egnatius lib. 7. cap. 3. Formae. Scribit Tacitus Cornelius, Poppeae Sabina Neronis coniugis raros fuisse in publicum egressus, id???; velata parte oris, ne satiaret aspectum, vel quia sic decebat. Dignitati Et Magistrativi. Maiestatem Reipub. & Imperij tueri. Rex, auem Aegyptij Cetem, Graeci Protevm appellant, Iliaci belli tempore extitit, artium peritus, & in varias se formas vertere solitus, vt nunc animal, quandoque arbor aut ignis, aut quid aliud videretur. Occasio fabulae talis extitit. Aegy [1733] ptijs mos erat regibus, aut leonis, aut tauri, aut draconis priorem partem in capite ferre, insignia principatus: quandoque verò arborem, aliqua̅do ignem, quandoq; redolentia supra caput vnguenta: haec tum ad decorem pertinebant, atq; ornatum: tum stuporem ac superstitionem quandam aspicie̅tibus inijciebant. Diod. lib. 1. c. 5. Indorvm rex vbi visendum se publicè praebet, apparent argenteis thuribulis ministri perplures conspicui. Iter vniuersum, quo vectatur, odoribus vaporatur. Ipse aurea gestatur lectica, margaritis hinc inde propendentibus. Amictus auro interlucet, ac purpura lecticam obmuniunt corporis custodes, è ramis cantillantibus auiculis, quas ita de more imbuunt, vt inter seria instrepant cantu. Regiam auratae suffulciunt columnae, auro vite caelata obambiente. Inter haec auium, quibus praecipuè oblectantur, argenteae nitent effigies. Regia nulla non hora volentibus patescit. Vbi capitis curae ac ornamento incumbit, tunc admittuntur legationes, & redduntur populis iura. Odoribus perfluunt liti pedes. Si qua̅do in venationem prodire collibuit, ferae leporarijs occlusae inter pellicum vota & cantus transfixae conficiuntur. Hic illis non contemnendus labor. Si longior incumbat expeditio, curru vectantur, quem instrati auro elephantes ducunt, assectantibus agminatim pellicum lecticis. Subsequitur & regina, sed seorsum, nec minore luxu. Vbi somni tempus appetit, regem vino grauem dormitantem???; cubiculo inferunt pellices, noctium dijs patrio ritu aduocatis cum cantu. Caelius libro 8. capite 2. A. L. Persis adoratio erat peculiare bonum: citra hanc non facilè ad regem patebat aditus. Illum quinimò vidisse quandoque, augustissimum censebatur: quoniam is sub maiestatis specie semper ferè latebat. At magnus Agesilavs Spartanorum rex, quod Xenopho̅ scribit, vt semper spectaretur, gaudio exiliebat: quum turpiter agenti tenebras conuenire arbitraretur, honestae autem vitae lucem longè plus ornamenti afferre. Cael. lib. 8. cap. 2. A. L. Ismenias Thebanus legationem ad regem Persarum patriae causa suscepit. Tribunus itaque militum Tithraustes, cuius officium erat, res nunciatas ad regem deferre, & supplices introducere: Ò Thebane hospes, dicebat (haec autem ioco loquebatur per interpretem) lex est vernacula Persis, vt is qui in conspectum regit venit, non antè sermonem cum eo conferat, quàm genua inclinauerit. Quòd si igitur vis ipse eum adire, necesse est, vt quod lex iubet, peragas. Sin minùs, nos te cogemus, si non adoraueris. Ismenias: Agesis igitur, inquit, deduc me. Cùm in faciem regis ventum esset, anulum quem gestabat, è digito detractum, clàm abiecit ad regis pedes: confestim???; procumbens, tanquam adoraret, sustulit eum iterum: & honorem quidem adorationis Persarum regi praestitit: nil tamen commisit, quod ignominiosum aut indecorum foret Graecis. Quicquid igitur petijt, impetrauit, neque quicquam à Persa ei denegatum est. Aelianus lib. 1. de Var. hist. Nvmidarvm reges plurimùm ob singularem prudentia̅ laudantur, qui more gentis suae nulli mortalium osculum ferebant, quamuis apud caeteros in vsu hoc semper fuisset. Nullam nimirum aliam ob causam quàm vt docerent, in summo dignitatis gradu constitutos, non nimiam cum infimae sortis hominibus habere consuetudinem oportere. Val. Max. lib. 2. ca. 1. de Instit. antiq. Deioces, primus Medorum rex à popularibus suis iustitiae nomine electus, cùm Ecbatana regem sedem aedificasset, neminem ad se ingredi permittebat, sed per internuncios cuncta transigebat: neque regem à quoquam conspici fas erat, ridere aut expuere coram rege non licebat. Hac ratione auctoritatem sibi comparauit: & ne aequales sui, qui cum eo educati erant, res nouas molirentur, eum prae oculis quotidie cernetes, ipsa absentia maiestatem fingere voluit. Herodotus libro 1. Artaxerxes Persarum rex, legem tulit, vt nemo è domesticis inuocatus eum accederet, tantisper dum sederet in regio solio: adhibitis in hoc etiam lictoribus cum securibus, vt si quis contrà faceret, plecteretur capite. Rex interim virgam tenebat auream, quam quoties aliquem ex inuocatis venientibus seruare vellet, porrigebat ad eum: is???ue virgae contactu eximebatur periculo. Ioseph. lib. 11. cap. 6. Sic Estherae reginae, quae ob gentis suae periculum inuocata ad regem venerat, metu???; exanimata conciderat, rex porrecta virga salutem spopondit. Pericles Atheniensis, vt maximè popularis esse studeret, auctoritatis tamen & conciliandae & conseruandae causa rarò in publicum prodibat, studiosè tamen, si quando cogeretur: & ne conuiuia quidem vlla publica priuatáve adibat, quòd hanc [Greek words] plurimum grauitati obesse iudicaret. Plutarchus in eius vita. Alexander, si in Macedonibus aut etiam Graecis iudicium exerceret, mediocre vulgare???ue forum probabat: sin inter Barbaros, splendidum & militare, vt etiam fori figura metum Barbaris incuteret. Cùm igitur Bactrianis & Hyrcanis atque Indis iudica daret, tabernaculum hoc ferè modo constructum habuit. Tabernaculum amplitudine tantum erat, vt centum mensas posset capere. Id fulciebatur aureis columnis quinquaginta. Coeli auro obducti, varijs ornamentis elaborati, supremum locum tegebant. Persae primò quinquaginta melophori, circum tabernaculum intus stabant, purpureis melinis???ue vestibus induti. Post hos melophoros pari numero iaculatores, qui vestibus variabant. nam alij flammeis, alij caeruleis, alij coccineis amiciebantur. Ante hos stabant Macedones argentea scuta tenentes, quinquaginta immani magnitudine viri. In medio tabernaculo aureus thronus positus erat, in quo residens ius dictabat. Vtrumque latus regis iudicantis satellites cingebant. In circuitu tabernaculi dispersum hinc inde elephantorum agmen astabat, & Macedones mille, stolis Macedonicis induti. Post hos quingenti Susij purpurati: post quos circumcirca ambibant vndique Persae, decem Persarum millia, pulcerrimi maximi???ue, ornati omni habitu Persico, omnes acinacibus praediti. Eiusmodi fuit Alexandri curia inter Barbaros. Polyaenus lib. 4. Solon dicitur legibus scribendis implicatioribus & multum contortis vim amplificasse subselliorum. Cùm enim decidi per leges non possent lites, euenit, vt nunquam non opus haberent iudicibus, ad quos sicut legum quodam modo dominos controuersias omnes deferrent. Plut. in Solone. Q. Sertorivs per asperos Lusitaniae colles ceruam albam trahebat. Ab ea se, quaenám aut agenda, aut vitanda essent, admoneri dictitans, diuinitatis opinione apud Barbaros auctoritatem sibi conciliauit. Valerius libro primo, capite 3. Exemplorum. Tiberivs Caesar, viuente Augusto, Rhodum secessit. De facto quidem constat: de causis ambigitur. Alij impudicae & procacis vxoris Iuliae taedio, cuius mores nec ferre posset nec corrigere: alij, vt Imperatoris filijs iam adultis cederet, & omni se inuidia ac suspicione liberaret: alij autem, vt raritate venerationem suijpsius aleret, & Reipublicae desiderium per absentiam augeret, semper???; familiaritatis nimiae comitem contemtum remoueret. Suetonius. Cn. Pompeivs multitudinem declinabat, & deuitabat foru̅: paucis autem & aegrè petentibus aduocatum se praebebat, quò fauorem haberet vegetiorem, vbi pro se ageret. Plutarchus im Crasso. Veneti crucem auream pileo ducali (quem Cornu vocant) in fronte affici curarunt, quando Laurentio Celso duci pater eius aperto capite occurrere noluit, quòd turpe putaret, se patrem filio submittere: vt in posterum non personae, sed cruci aureae honorem exhibere nemo dubitaret. Egnatius libro 9. cap. 5. Matthaevs Cardinalis Sedunensis, qui Maximilianum Imperatorem in ducatu Mediolanensi occupando per Heluetios apud quos gentilitate & popularitate valebat, adiuuit: cùm dubitaret se ab Heluetijs suis contemni, & propter solam largitionem suspici: si quando ab illis conueniretur, tanquam alijs rebus, vt literis legendis, vel precibus absoluendis intentus esset, sese auertere consueuerati & clàm in nitidissimo speculo linguas caninas & aures asininas, quae ei à simulatis clientibus intentabantur, aspicere. Singillatim deinde vnicuique eorum conuitia & scommata ista exprobrabat: ita vt magicis artibus tantùm haec ab illo resciri posse existimarent, & magis formidine quàm veneratione ducti, illum porrò obseruarent, atq; colerent. Rex Turcorum oratores ac legatos non audit: sed Principes, qui Bassae dicuntur, tanquam interpretes ac intercessores ad regem referunt, more regum Persarum, familiaritatis vitandae gratia, quae contemtum parit. Cuspin. Cùm Rodolfvs Habspurgensis contra Ottocarum Boëmiae regem rebellem (qui Austriam à Margarita vxore dotis nomine obtinuerat, & eam repudiatam veneno sustulerat) bellum suscepisset: Moguntinus, Salisburgensis & Frisingensis antistites cum Palatino, concordiam inter duos reges tractaturi, Ottocarum Viennam accersunt, cum eo???ue in hanc formam paciscuntur: Vt relictis terris Austriae, Stiriae, ac alijs, quas Rodolfus iam occupauerat cis Danubium, Ottocarus contentus esset possidere partem illam transdanubianam ad Morauiam vergentem, quae Marchiae campus appellatur. Feudum deinceps de regno Boëmiae à rege Rodolfo acciperet. Filios insuper Baronum, quos priùs obsides acceperat, liberos emitteret, literis quoque ac iuramento concordiam ratificaret. Consensit Ottocarus in omnia: vnum rogauit sibi condonari, ne scilicet in publico feudum accipere cogeretur. Erat enim superbissimus, & verebatur poplite flexo illum adorare, qui olim ei seruierat vt magister curiae suae. Annuit rex, vt sub tentorio aut papilione id fieret. Erat autem id tentorium mira arte factum adeò ingeniosè, vt vno tractu in quatuor partes dissolueretur. Dum itaque flexis genibus accipit vexillum à rege, quida̅ fune tracto tentorium [1734] dissoluit, vt ab omnibus palàm videretur regem de more adorare. Id cùm vxori eius Kunegundi, filiae Rossussai Bulgariae ducis, quam viuenti Margaritae superduxerat impius, innotuisset: Vah (inquit) qui potentissimus es rex, coram seruo olim tuo (nam magister curiae Ottocari fuerat) tam splendidè ornatus ceruicem submittis, eum???ue adoras palàm cunctis videntibus? Emasculatus es, neque testiculos paternos, vt puto, habes, indignus regia corona. Verbis talibus maritum co̅pulit, vt contra datam fidem cum sua pernicie bellum regi Rodolfo indiceret. Cuspinianus & Folgos. lib. 6. cap. 4. & Bonfin. lib. 8. Decad. 2. Rodolfi Imp. stratagema erga Ottocarum imitatus est Casimirvs III. Poloniae rex, in fidem recipiens Stephanum Valachiae Despotam, multorum regum victorem: qui, quòd Mahometi Turcorum Imp. armis impar esset, Bessarabia amissa, hac ratione se regnum suum tueri posse falsò sperabat. Anno 1484. Ioach. Cureus in Silesiae Annalibus, & Cromerus libro 29. Victoriis. Alexander Magnus cum Atheniensibus Thebanorum socijs facilè redijt in gratiam, cùm Thebas ipsas tamen euertisset. Sperabat enim ex ea vrbe tanquam ex specula res suas gestas aeternitati consecrandas literarum monumentis. Victis ad Granicum flumen Darij ducibus, misit Atheniensibus trecentos clypeos de spolijs. Caeteris manubijs in communi gloriosiss. titulum inscribi iussit: Alexander Philippi, & Graeci praeter Lacedaemonios de barbaris Asiaticis. Cùm Hydaspem fluuium contra Porum magno cum periculo traiecisset, Onesicritus testatur dixisse eum: Quis credat, Athenienses, quanta pericula vestri praeconij causa subeam? Plut. in Alexandro. In Elide ad Harpinnam vrbem ab Oenomao conditam praecelsus terrae agger est, & in eo omnium Procorum Hippodamiae tumulus. Neque vetò illos Oenomaus insigni honestabat sepultura, sed satis habebat, si eorum cadauera humi defodienda proximis tumulis curasset. At Pelops commune omnibus monimentum, operis magnificentia spestandum, erexit: cùm vt ipsis eum procis honorem haberet, tum vt Hippodamiae ipsius nomen illustrius celebraretur. Mea verò sententia, non alia magis de causa, quàm vt argumento esset opus illud, quot, & qualium virorum caede exultantem Oenomaum ipse licet astu victor perculisset. Pausanias libro 6. Victis à C. Mario & Luctatio Catvlo Cimbris in Italia Cispadana, spolia, signa militaria, tubas in castra Catuli aiunt fuisse relata: quo potissimùm indicio penes se victoriam fuisse, Catulum demonstrasse. Et verò etiam concertatione inter milites orta, legati Parmensium, qui aderant, arbitri sumti: quos per hostium stragem ducentes milites Catuli, pilis suis ostenderunt confossos. Cognoscebantur pila literis, quòd Catuli nomen hastili eorum incidissent. Plut. in Mario. Cùm L. Paulo Aemilio de Perseo rege triumphaturo milites, Capitolo obsesso, triumphum denegassent, Sergio Galba tribuno militum instigante, aegrè ferentes praedam regiam viritim non fuisse à consule diuisam: M. Servilivs vir consularis, qui tres & viginti hostes ex prouocatione interemerat, conscenso suggestu, militarem reprehendit audaciam, populi???ue erga virum de repub. optimè meritum ingratitudinem. Simul se nudauit, ostendit???ue infinitas cicatrices aduerso corpore exceptas. Inde conuersus, adaperuit quaedam, quae ad populum velanda erant: atque ad Sergium Galbam respiciens: Tu quidem haec, inquit, derides: ego verò apud ciues glorior ijs, quae pro his in equo dies noctes???ue persedendo accepi. Sed age voca hos ad suffragium: ego omnes assectabor, notabo???ue improbos & ingratos, eos???ue, qui sibi in bello obsecutum magis quàm imperatum volunt. Adeò perhibent hac oratione repressam & immutatam militarem turbam, vt omnes tribus sciscerent Paulo triumphum. Plut. in Aemilio. C. Ivl. Caesar ad Dyrrachium Pompeij castra munitionibus circumuallauit, in tumulis, qui plurimi circumstabant, castella militari opere erexit, circuitum quindecim millium passuum complexus, continuata munitione per tumulorum interualla, nequa hostis eruptionem faceret. Siquidem Caesar non solùm id belli compendium arbitrari, sed ad famam etiam vtriusque ducis pertinere, si totus Oriens, vbi celebre erat Pompeij nomen, audiret, ducem ipsum ab hoste munitionibus inclusum, nec à principio ausum cum Caesare congredi, nec posse iam, si velit ampliús. Est itaque opus ipsum haud modico certamine ad exitum perductum, erat???; nouum obsidionis genus, vt multò plures à paucioribus obsiderentur: obsessi commeatu abundarent (quando quolibet ventorum flatu, multitudine nauium, quae dextra laeua???ue aderant, in ea castra importarent) qui obsidebant, omnium rerum inopia premerentur, vel inprimis rei frumentariae. Sabell. lib. 7. Ennead. 6. Idem Cn. Pompeij statuas deiectas honorificè reposuit. Eapropter inquit Cicero, Caesar dum Pompeij statuas reponit, suas stabilit. Sentiens, illum hoc non in Pompeij gratiam facere, sed vt sibi clementiae simulatione fauorem apud ciues conciliaret, atque hoc pacto suum regnum constabiliret. Plut. in Rom. Apoph. & Polyaenus lib. 8. & Suetonius. Virgo vestalis fratrem Claudium iniussu populi triumphantem, ascenso simul curru, vsque in Capitolium prosecuta est, ne vetare aut interdicere fas cuiquam Tribunorum esset. Suetonius in Tiberio. Proditum memoriae est, Mithridatem Ponti regem summis laudibus tulisse in coelum L. Lucullum imperatorem, qui contra ipsum exercitum duxerat, & à quo non semel in bello magna incommoda acceperat. Ea enim virtutis eximiae vis est, vt cogat etiam aduersarios se laudare, si praesertim magno animo praediti sunt. An id eo consilio Mithridates faciebat, quià dum virtutem aduersarij, scientiam???ue rei militaris celebrabat, culpam suam minuebat, qui ab eo victus, regno???ue exutus fuerat? Ciceronis haec verba sunt è prooemio Academic. quaest. quo Lucullum valde ornauit. inquit enim: Vt rex ille post Alexandrum maximus, hunc à se maiorem ducem cognitum, quàm quemquam eorum, quos legisset, fateretur. Sic apud Homerum Agamemnon Hectorem acerrimum suum inimicum celebrat, se neminem vnquam vidisse, neq; ab alio accepisse, qui id commemoraret, quempiam, tot magna & praeclara facinora animo percepisse, quot Hector effecisset, & detrimenta Graecis attulisset. Victorius libro vigesimosexto Variarum lectionum, cap. 11. Verba autem sunt Agamemnonis ad fratrem Menelaum Iliados [Greek words]. [Greek words]. Infamiam, Dedecvs prvdenter effugere, declinare, auertere: in Genere. Cani, quem habebat Alcibiades, inusitata magnitudine & specie, septuaginta emtum minis (septem millibus drachmarum) perquàm elegantem, caudam detruncauit. Obiurgantibus eum familiaribus, omnes???ue dicentibus, canis causa pungi & insectari ipsum, arridens: Ergo fit, inquit, quod volo. Volo enim de eo loqui populum Atheniensem, ne quid de me dicat deterius. Plut. in Alcibiade, & in Apopli. Quidam petulantioris linguae maledicta conijcere solebat in Philippvm Macèdonem. Amicis hortantibus, eijceret eum in exilium: negauit hoc facturum, ne oberrans inter plures latiùs suam spargeret virulentiam. Quòd maledicum non egit in crucem, clementiae erat: quòd ignouit, magnanimitatis: quòd contemsit, quòd noluit expellere, prudentiae, plus eim nocuisset. Plut. in Apoph. regum & Impp. in Specie. Infamiam malorvm Animi Nempe Timiditatis. Lvctativs Catulus bello Cimbrico ad Athesim amnem statiua habebat. Cùm autem Romani, qui barbaros transmittere molientes cernebant, reciperent se, neq; sustinere eos valeret: ad primos contendit fugientium, ne cedere hostibus viderentur, sed ducem sequi. Plut. in Apoph. Impudicitae. Pericles Ariphroni patri, volenti publico praeconio quaeri Alcibiadem, qui adolescens clàm domo egressus, ad amatore̅ Democratem se contulerat, obstitit, ne infamaretur. Plut. Illiberalitatis. Deferente Nicanorem Smicytho, quod perpetuò obtrectaret Philippo Macedoni, censentibus???ue amicis eius euocandum & plectendum: Atqui non est, inquit, vilissimus Nicanor Macedonum. Videndum igitur, nunquid per nos admissum sit. Itaque vt Nicanorem comperit graui inopia premi, neque haberi eius ab se rationem, iussit donum quodpiam ei praeberi. Pòst referente iterum Smicytho, mirificè ipsum apud omnes assiduè praedicari à Nicanore: Cernitis iam, inquit, in manu nostra positum esse, vt benè aut malè audiamus? Plut. in Apophthegm. Iovianvs Pontanus, cùm aliquando Narniam venisset, hospitium???ue publicum ingressus esset cum familiaribus, & his qui itineris comites fuerant: tubicen non malus hospitium quoque ingressus est. Inualuit enim mos, vt quum peregrinus quispiam, qui dignitatem prae se ferat, aliquod oppidum ingreditur, tibicines postquam tuba eum salutauerint, donari se expecte̅t. Tubicinem igitur carleno donauit, [1735] atque vt taceret, iussit. Causam requirenti cauponi, respondit: se, cùm erga tibicinem liberalis esse nequaquam posset, si caneret, eo carleno redemisse, ne illiberalis diceretur, & silentium eo argento mercatum esse. Pontanus de seipso refert lib. de Liberal. cap. 23. in fine. Impietatis. Innocentius IV. Pontifex, ad Imperatorem Tartarorum quatuor Oratores misit è concilio Lugdunensi, ex sacro Praedicatorum coetu lectos: si gens, quae domo, horrido coeli cardine, torpentis???ue naturae solo profecta, bellum vaga circumferens beatiores regiones vrebat, imbui posset Christiana pietate, ac ab insita feritate mansuefieri, ne vastitatem orbi terrarum inferret. Tartarus illorum concionibus delinitus, missurum se ad Pontificem oratores ostendebat. At illi etiam atque etiam dissuaserunt, per causam quòd illis iter faciendum esset per gentes, quas Tartari ferro facibus???ue euastassent: has à recenti memoria cladium minùs tutum iter daturas. Sed maior cogitatio pectori insederat. Multa vidissent Tartari contrà atque viri sancti visi fuerant collaudandis nostrae religionis hominibus iactasse, spopondisse???;: conspexissent bella intestina: Caesarem in Pontificem versum: Guelphos in Gibellinos, vt nefarios, vt celeratos arma veluti sacra gerere: Gibellinos iura sacri Imperij Augustam???; maiestatem tutari se gloriantes: specie partium suae quenque cupiditati inseruire: nulli nefario sceleri non praetendi nomen pietatis: animi demissionem verbis collaudari, re nullam esse: fastum, superbiam dominari: virtuti nullum locum: diuitias in honore, in precio, admirationi esse. Aemilius libro septimo. Iniusti iudicij. Aricini atque Ardeates de ambiguo agro cùm saepiùs bello certauissent, multis inuicem cladibus fessi iudicem Popvlvm Romanum acceperunt. Cùm ad causam orandam venissent, concilio populi à Magistratibus dato, magna contentione res acta est. Editi testes vtrinque: ac iam ineunda erant suffragia, cùm repentè denunciante Septitio quodam, alijs???ue argumentis verissimè apparuit, neque Aricinorum, neque Ardeatium agrum esse, quo de agitur: sed finium Coriolanorum fuisse, captis???ue Coriolis, olim iure belli publicum Populi Romani factum. Itaque vocatae Tribus, iudicarunt omnes, agrum publicum Populi Romani esse. De iudicij iniquitate quaerentibus Ardeatibus, respondit Senatus, Iudicium Populi Romani rescindi non posse. Nihilominus tamen huius inuidiae leuandae causa, ita rem Senatus moderatus est, vt nec iudicium Populi rescindere videretur (quia res semel iudicata pro veritate habenda est: item???ue vitanda erat Ordinum discordia) & ager tamen ad Ardeates rediret. Id Senatus adeptus est, titulo deducendae coloniae: in qua obseruaretur veluti ex tacito Senatusconsulto, vt nullum alium agrum diuiderent, quàm qui supradicto iudicio populo Romano mancipatus esset: nec quid vlli priùs Romano ciui glebae assignaretur, quàm omnibus Rutulis ager diuisus esset, Dion Halicarnass. lib. 11. & Liuius lib. 3. & 4. Decadis 1. Sic & Iniustitiae & Leuitatis crimen effugerunt. Perfidiae. Fridericus I. Imp. Vesontionem progressus, ad Ludouicum Iuniorem Francorum regem misit, rogans, vt ad se communis colloquij gratia ad Sagonam amnem (is olim Arar fuerat) non longè à Diuionis oppido ad festum Decollationis occurreret: ibi enim se ex communi confilio veterem ecclesiae concordiam inter Alexandrum III. cui Gallus, & Victorem IV. cui ipse fauebat, redintegrare velle: eadem???ue ratione reges Daniae, Hungariae, Boëmiae, & omnes regnorum suorum episcopos atque abbates, vt ad eam diem sibi praestò essent, admonuit: quo facto ingens est celeberrimi omnium concilij expectatio concitata. Ludouicus ad diem venturum se ostendit: verùm iter ingressus, vbi accepit, Fridericum, contrà atque pacto conuenerat, ad concilium armato cum exercitu conuenire, paululùm haesitauit, & tamen seruandae fidei causa ad amnem die constituto accessit, atque in medio ponte ab hora diei tertia ad nonam vsque permansit: & cùm Fridericus nondum venisset, manus in flumine lauit, ac se fidem liberasse suam testatus, eodem ipso die vespere Diuionem reuertit. Sub noctem inde aduenit Fridericus, cognito???; Ludouicum abijsse, qui eum reuocarent, honoratos homines misit: verùm vt rediret, non potuit impetrare. Sigonius lib. 13. regni Ital. Corporis. Vtputa Plagarum, Verberum ignominiam. Joannes Meunius, primus poëta Gallorum sub zelotypi persona in muliebre genus grauissimè inuectus fuerat. Regina vindictae cupida, in suam redactum potestatem, verbis primùm, mox etiam verberibus in gynaeceo castigari iussit. Iam???ue detractis vestimentis puellae matronae???ue nobiles virgis infestis misero instabant, cùm ille multis precibus & lamentis vix à regina obtinuit, vt sibi auctoritate regia vnum quiddam, libertate excepta, permitteretur. Petijt ergo, vt quae impudicissima omnium foret, prima manus sibi inijceret. Eo dicto territae omnes, ne proprio indicio seipsas vel accusarent, vel accusare volentibus ansam praeberent, ab incepto destitêre. Aegid. Corrozetus de Dictis & factis mem. Qvidam nostra aetate, cùm ab inimico nemine spectante alapam accepisset, clàm dedisse se simulauit. Ita dum vterque & datam à se, & acceptam ab altero contendit, res est plausibili risu extincta. Qui dederat, contentus fuit conscientiae qui acceperat, simulatione. Ludouicus Viues de Concordia & Discordia lib. 4. Mutilationis. Alexandro Magno prope Persepolim castrametante, ad quatuor millia Graecorvm, qui diu in hostium potestate fuerant, corporibus miserabili modo truncis, in conspectum venêre. Alijs pes alter deerat, alijs manus, quibusdam oculi eruti, nonnullis aut aures, aut nares praecisae, inscripta???ue corpora figuris literarum, quibus Persae vtebantur. Magna ibi misericordia, & comploratio orta, vbi voce agniti, forma ob acceptam cladem humanae dissimilis. Rex eos consolatus iussit bene sperare, fore, vt omnes in Graeciam reuerterentur viatico & vectura adiuti. Illi haud ignari, nullam tam aptam infelicibus patriam esse, quàm solitudinem & malorum obliuionem: illud quoque animo volutantes, celeriter lacrymas in aliena calamitate exarescere, nec fideliter diligi quenquam ab eo cui fastidio sit: etsi non deerant, qui patriae desiderio tenerentur, plures eò inclinarunt, vt ab Alexandro locum peterent, vbi procul à conspectu Graeciae miserabilem illam corporum calamitatem velut in occulto haberent. Iam Macedo iusserat mille denariûm, & iumentum singulis assignari, vt domum abirent, quum interim ad illius pedes supplices iacuêre, nullam prae pudore vocem emittere ausi. Quorum consilium vbi rex exploratum habuit, assignato illis agro quem colerent, terna millia denariorum singulis & binas vestes dedit, addita his armenta cum pecoribus & frumento, vt coli seri???ue posset attributus ager. Sab. lib. 5. En. 4. Fortuitorum. Qualis est Ignobilitas. Obscuritatem familiae tegere, excusare prudenter. Amasis, Aegypti rex, ignobili ortus loco, vt populum ad se colendum induceret, vasa aurea ex ijs, quibus abluuntur Aegyptij, in statuam numinis conflari iussit. Quam cùm illi vt rem diuinam adorarent, & se quoque ante principatum vas fuisse ignobile dixit, nunc verò adepto imperio diuinitùs, regijs honoribus dignum fore. Herodotus. Themistocles ad tegendam natalium oscuritatem, auctor fuit ingenuis adolesce̅tibus, vt etiam in Cynosarges, vbi spurij tantùm vngebantur, exercere se non erubescerent. Plutarchus in eius vita. Pop. Romanus olim impigrè se laboribus & periculis militiae offerendo, dabat operam, ne Imperatoribus capite censos sacramento rogare esset necesse, quorum nimia inopia suspecta erat, ideo???ue his publica arma non committebantur. Sed hanc diutina vsurpatione firmatam consuetudinem C. Marivs capite censum legendo militem abrupit: ciuis alioqui magnificus, sed nouitatis suae conscientia, vetustati non sanè propitius: memor???ue, si militaris ignauia humilitatem spernere perseueraret, se à maligno virtutum interprete velut capite censum Imperatorem compellari posse. Itaq; fastidiosum delectus genus in exercitibus Romanis obliterandum dixit, ne talis notae contagio, ad ipsius quoque gloriae sugillationem penetraret. Valerius Maximus lib. 2. cap. 1. Locus parum honorificus. Damonidas locatus ab eo, qui chorum docebat, nouissimo loco: Rectè sanè infit, commentus es, quemadmodum hic quoque euadat honorificus. Plut. in Apophthegmatibus. Deiectio à dignitate. Lvcivs Maluetius Bononiensis, praeuidens fore, vt sibi imperium Veneti exercitus abrogaretur, literas ad Patres dedit: senem se factum, minus???ue iam ad belli munera & labores obeundos idoneum, quàm antea fuerit: itaque cupere artem desinere, si per eos liceat, atq; ad requietem se vitam???; reliquam dare, petere, vt liceat. Quam quidem eius petitionem Patres opportunè oblatam libentes acceperunt, honorifico???ue responso missum eum fecerunt. Bembus hist. Ven. lib. 11. Sepulturae ignominia. Alexander Philippi & Olympiadis filius, cùm Babylone animam egisset, dum eius praefecti de regno contenderent, triginta diebus inhumatus, carens???ue sepulcro relictus fuit: donec Aristander Telmissensis vates in medios Macedones irruit, & ad eos locutus: Omnes, inquit, omnium seculorum [1736] reges Alexandrum felicitate superasse, tam viuum quàm mortuum. Etenim deos immortales sibi notum fecisse, in quacunque terra requiem ipsius corpus primùm esset habiturum, eam felicitate abundantem, & ab omni hostili vastatione in perpetuum liberam fore. Haec cùm audiuissent, pro se quisque summo studio diligentia???ue annitebantur, vt in suum regnum singuli transferrent, & thesaurum possiderent, quasi obsidem firmitudinis imperij & immobilitatis. Aelianus lib. 14. Var. hist. Vxoris, Filiorum impudicitiae. In maledictis Antiphontis relatum est, puerum adhuc Alcibiadem domo profugisse ad vnum ex amatoribus suis Democratem. Cùm Ariphron pater proclamare eum constituisset, Periclem id impediuisse ac dixisse: Si fato functus est, vno die propter praeconium inuenietur citiùs: sin est sospes, reliqua vita eius erit in famis. Plut. in Alcibiade. Cùm vxor Domitiani Imperatoris cum Paride saltatore adulterium commisisset: Domitianus animo incertus, vxorémne lege Iulia condemnaret, an factum dissimularet, ne in ore vulgi versaretur: sententiam Vrsi secutus, eam duntaxat repudiauit: & ita fastum est, vt ei adulteram retinuisse non posset imputari: an verò etiam propter adulterium repudiasset, incertum haberetur (quam rationem & antea Philippus pater Alexandri Magni in causa Olympiadis seruauerat) Paridem autem quasi ab alio, & ob aliam causam, curauit interfici. Xiphilinus in Domitiano, & Iustin. lib. 7. & 9. Fuit olim Valentiae Hispanus nobilis, Carrosvs nomine, qui vxorem habebat castam quidem illam, sed parum secunda fama. Hanc amici & propinqui saepè apud maritum criminaba̅tur. Is à primo rem non neglexit: sed quum liquidò comperisset, vanis illos suspicionibus agitari, nec finem tamen calumniandi facerent, & vrgendi eum quasi iure suo, vt in eam grauiter animaduerteret: ille vxoris pudicitiam defendens, exposuit, quae sibi essent comperta atque explorata. Quorum???ue illorum aures purgationi videret obstructas, emto equo generosi seminij, rogauit illos, vt vnà secum extra vrbem prodirent, ad faciendum periculum in decursorio, quod est inter regiam & diuae Trinitatis. Ibi quum spacium illud ter aut quater cursu equi confecisset, caeteris attentè spectantibus, rogauit, Ecquid eis equus videretur? Alijs eum in totum probantibus, alijs in eo nonnihil requirentibus, ferrum quod ad sinistram gestabat, distrinxit: Per Christum, inquit, & diuos omnes iuro, me eum confossurum, quisquis vel equum meum, vel vxorem meam accusarit. Ita omnes in praesens cohibuit. Mox re paulatim patefacta, & innocentia vxoris omnibus approbata, habitus est vir magni & cordis animi. Ludouicus Viues de Officio mariti. Victoriae prvdenter consulere. Hic in genere de Consilijs ad victoriam pertinentibus, ijs???ue politicis potiùs quàm bellicis. Ex loco Stratagematum castrensia petenda, f. 1834. & seqq. Sesostris Aegyptiorum rex, orbis imperium animo concipiens, quò faciliùs optata perficeret, sibi omnium Aegyptiorum beneuolentiam conciliauit: vt & milites pro ducibus suis ad oppetendam mortem promtiores redderet, & qui in patria reliqui essent, nouis rebus abstinerent. Omnes beneficijs affecit. Hos donauit pecunijs, alios agris, nonnullos remissione poenae, singulos oratione & humanitate deuinxit. Omnes qui in regem deliquerant, dimisit impunitos. Ob aes alienum vinctos (magna haec multitudo erat) soluit. Aegyptum omne̅ in sex & triginta praefecturas diuisit, & cuique praetorem, qui & tributa regia exigeret, & pro regionis varietate commodo???ue omnia exquireret, praefecit. Ex robusto milite exercitum elegit, quò animi consilia perficeret. Fuêre pedestres copiae millia hominum sexcenta, equitum millia quatuor & viginti. Currus bello apti octo millia & viginti. Deinde varios duces ex ijs qui vnà secum nutriti erant, exercitui praeposuit, viros exercitatos bello, & à pueris virtuti deditos. Hierant numero ampliùs mille septinsenti, fraterna omnes mutua???; erga rege̅ beneuole̅tia. Quibus distribuit agros fertiles, vt rebus necessarijs fulti, nulla???; ducti inopia, liberiùs militiae vacarent. Diodorus lib. 1. cap. 4. Solon victoriae aduersus Cirrhaeos in Apollinem impios obtinendae causa, agrum Cirrhaeum ex Delphici oraculi monitu Apollini consecrauit. Pausanias in Phocicis. Postquam petijt Graeciam Medus, consultantibus de imperatore Atheniensibus, fama est, caeteros periculi magnitudine deterritos, vltrò petitionem imperij abiecisse: Epicydem verò Euphemidis filium concionatorem, hominem disertum quidem, sed animo imbellem & vaenalem, competitorem imperij Themistocli fuisse, & omnium opinione obtenturum suffragijs. Themistoclem proinde veritum, ne omnia pessum irent, si esset praetor iste designatus, vt abstineret à petendo, numis ab Epicyde redemisse. Plut. in Themistocle. Idem ad bellum Corcyreum gerendum praetor à populo factus, non solùm praesenti bello, sed etiam reliquo tempore, ferociorem reddidit ciuitatem. Nam cùm pecunia publica, quae ex metallis redibat, largitione magistratuum quotannis interiret: ille persuasit populo, vt ea pecunia classis centum nauium aedificaretur. Quae celeriter effecta, primùm Corcyreos fregit: deinde maritimos praedones consectando, mare tutum reddidit. In quo tum diuitijs ornauit, tum peritissimos belli naualis fecit. Athenienses. Id quantae saluti fuerit vniuersae Graeciae, bello cognitum est Persico. Probus in Themistocle. Lysander, Athenas excindere volentibus Lacedaemonijs & socijs, dissuasit. Thebanorum enim vrbem in propinquo sitam, validiores & maiores contra ipsos vires collecturam. Sin per tyrannos Athenas in officio contineant, ex propinquo posse curam gerere Thebanorum. Polyaenus lib. 1. Memoranda est Epaminondae Thebani confidentia, qui à ciuibus suis aduersus Lacedaemonios in Peloponnesum missus, quanquam sciret apud Thebanos capitale esse, praetura praefixo tempore non cedere: tamen perspiciens eo bello Thebanos superatum iri, si finito praeturae tempore expeditio alijs demandaretur: praeteritorum facinorum suorum conscientia fretus, collegis persuasit, vt adhuc quadrimestre tempus in imperio perseuerarent. Quo tempore bello Lacedaemonios deuicit. Thebas reuersus, & in iudicium vocatus, non negauit legem setransgressum esse, mortem???ue mereri: illud solùm petebat, vt tumulo inscriberent, Epaminondam morte multatum esse, quia Thebanos apud Leuctra̅ superare Spartiatas docuisset, quorum ora ante id tempus Thebanus nullus inspicere ausus erat. Itaque votis omnium liberatus est. Plut. in eius vita. Idem post Leuctricam victoriam Arcadibus auctor fuit, vt paruis oppidis, quae facilè, cùm sine munitionibus essent, expugnari poterant, deletis, in vrbem vnam, quae est ab eo condita, & Megalopolis appellata, congregarentur. Pausanias in Boeoticis. Reipub. Achaeorum conciliauit princeps Philopoemenes dignitatem & potentiam: qui abiectam & oppidatim diuulsam coëgit, dignam???ue Graecia reddidit atque elegantem. Ac sicut in aqua, vbi pauca corpora & minuta coeperunt subsidere, quae exinde affluunt impacta primis & aggesta, compaginem mutuam efficiunt firmam & solidam: ita cùm languida ea tempestate Graecia opprimi oppidatim posset facilè, primi conspirauerunt Achaeri, circumiectas???; vrbes partim submittendis ad expellendos tyrannos auxilijs recipientes, partim concordia & bona disciplina sibi asciscentes, Peloponnesum in vnum corpus cogere, & in vnas instituebant vires. Plutarchus in Philopoemene. Sforcia Magnus dicere solebat, Nihil commodius ac vtilius videri, quàm tribus propositis hostibus, cum primo pacem pacisci, cum altero autem inducias parare, vt in tertium maximè expedita & grauiora arma verterentur. Id???ue suo exemplo egregiè ostendit. Multos inimicos connubijs & affinitate sibi conciliauit, quorum auxilio reliquos opprimeret. Iouius in eius vita. Magistratvi, Imperio, Regno prudenter consulere. Assvmendo, Eligendo. Huc etiam pertinet Electio migistratuum, quatenus singulari fit prudentia, f. 4323. Pipinus Childerici regis curam suscepit, magna???ue sub eius nomine gessit. Sunt qui dicunt Francorum proceres Zachariam Papam consuluisse, Ineptúmne regem vltrà tolerarent, an Pipinum regia dignitate dignum assumerent? Cum???; respondisset Pontifex, Eum, qui regia meliùs obiret munera, praeferendum: Francos publico totius gentis consilio Pipinum regem declarasse, Childerico in clericum attonso. Blondi Epitome. Q Fabivs filium suum ducem eligi cupiens, ipse iam aetate confectus, contendebat à Romanis, ne imperium ei traderent, ne in extrema senectute cum ipso simul ad bellum proficisci cogeretur. Illi rem ciuitatis meliùs habituram arbitrati, si hic praesens omnibus rebus interesset, adolescentem imperatorem declarauerunt. At Fabius non vnà profectus est, ne imperatoriae dignitatis splendorem filio detraheret. Polyaenus lib. 8. Michael Zilagius Vngarus, mortuo rege Ladislao, indicto conuentu, Mathiam Coruinum ex sorore nepotem regem declaraturus, quum quosdam procerum, qui perennes Coruinis fuerant hostes, difficulter in suam sententiam aduci posse videret: in campo Rachon, vbi ad eligendum rege̅ coëunt, edicto suo comitioru̅ libertatem promulgauit: & qua̅do co̅plures in comitijs dies iam acti era̅t, furcas laniariam???; mensam proposuit, omnibus ijs qui Mathiae suffragia reddere [1737] recusarent, praesentaneam mortem interminatus. Quo quide̅ tetro spectaculo no̅ parum aduersarij consternati, extinctam suffragioru̅ libertate̅ quamuis aegrè ferrent, queri tamen haudquaqua̅ audebant: ne mox audire ac pati cogerentur, quae multò grauiora forent. Quu̅ rogati essent proceres in campo dicere sententiam. Michaël, qui conuentu̅ vniuersum instructa acie circumuenerat, in medium prodijt, at Reip. salute proposita, omnium???; iniuriaru̅ obliuione, in suam traduxit aduersarios sententiam. Itaq; sequenti die in senatu procerum communi consensu Mathias rex declaratur, nondum XVII annum natus, ei???; Michaël gubernator in quinquennium adiungitur. Bonfinius lib. 9. Dec. 3. Abissini, qui annos DCCC. imperium totius Africae maximum tenent, reges ab vna & eadem gente semper quaesierunt: ac ne gens aliquando deficiat, néve plures imperandi cupiditate populum in varias partes distrahant, vt apud Turcas & Persas saepe contigit, aut parricidijs se polluant: gentiles regis (quos Israëlitarum filios voca̅t) simul educantur, in arce fortissima in excelso monte Anga, vt Aluaresius tradit, quò nisi per abrupta & angustissima loca perueniri non potest, ea???ue validissimo praesidio muniuntur. Mortuo rege non proximus agnatus, sed qui magis idoneus optimatib. & custodib. videtur, eligi co̅sueuit: qui mos etiam apud Danos, Suecos, & Hungaros inoleuit, vt ex plurib. liberis, arbitratu suo, quemuis cooptent. Hunc igitur Abissini educentes ex arce, veluti deum aliquem coelo delapsum maximis honoribus & obsequijs prosequuntur. Ac tametsi prouinciae quinquaginta vnius imperio gubernantur, nullae tamen sunt vrbes moenib. septae, nullae arces: ne vel propugnaculis potiùs quàm populi beneuolentia considere, vel seditiosis rebellandi occasionem praebere videantur. Ioan. Bodinus Methodi hist. c. 6. Honorius III. electus est Perusij, quum Cardinales inclusi subtractione ciborum cogerentur honestissima vi, ad accelerandam electionem. Sic etiam Ioannes XXII. Lugduni post longam viginti trium cardinalium contentionem, creatus est Pontifex, quum duobus annis sedes vacasset: & nisi Pictauiensis comes, frater regis, inclusos cardinales coarctasset, diutiùs sedes vacasset. Cranzius lib. 9. Metrop. c. 1. Petro Aragonum rege mortuo, fuit inter Aragone̅ses dissensio. Quia cu̅ Ranimirus, Petri frater, esset monachus & sacerdos, neq; posset bella exercere, nec vxorem ducere: Petrum Tarasiae volebant Regi mortuo subrogare. Sed co̅silium istud Petrus Titionis pro sua erga stirpem regiam fide impediuit. Na̅ cùm apud Boriam Aragonensium concilium esset in dictum, vti Petrum Tarasiae, quispe magna spiritus regios iam alebat, eligerent, & ex Nauarra aliqui magnatum aduenissent, quos Aragonenses minùs amicè exceperant, Petrus Titionis eos humanissimè excepit: cum???; sciret Petrum Tarasiae balneis vti, magnates duxit ad Petrum. Qui cùm à ianitoribus no̅ admitterentur, indignantes abierunt, & peracto prandio cum Petro Titionis, mutato proposito recesseru̅t. Cum???; in Montione iterum conuenissent, Ranimirum monachu̅ fratri mortuo subrogarunt. Rodericus Tolet. lib. 6. rerum Hisp. c. 2. Ferdinandvs, mortuo fratre rege Hispaniae, & superstite in cunis filio, cùm proceres ad eum deferrent regni titulum atq; nomen, mira pietate puero prouidit. Conuocatis enim proceribus, cùm seipsum regem nominaturus videretur, puerum repentè in medio consessu procerum extulit: En regem vestrum exclamans: hunc colamus & obseruemus: primus???; adeò debitum honorem ei exhibens, proceres suum exemplum sequi, & fidem suam puero adstringere fecit. Dignus ob hoc ipsum, qui pòst Aragonum & Catalaniae regna mira felicitate acquisierit & propagarit. Pontanus lib. 2. de Magnanim. Comparando. Consule Tit. Astus in acquirendo regno, fol. 1992. Estenim perdifficile in quibusdam Prude̅tiam ab Astutia discernere, eámque ob causam etsi non sunt, reipsa videntur tamen esse eadem vtriusque exempla. David Iudaeorum rex, cùm in animo haberet regnu̅ Solomoni per manus tradere, quia apparebat in tanto filiorum grege non defuturos, qui iniquo animo laturi essent, minore̅ natu fratrem sibi praelatum iri: ad omne̅ domesticae discordiae materiam è medio tolle̅dam, non multò priùs, quàm vita sit defunctus, regis appellatione in eum translata, populo regem salutandum obtulit. Nam cùm Adonias inscio Dauide patre, sese rege̅ fecisset, Nathanis prophetae consilio Bethsaba pro filio Salomone apud Dauidem, intercessit. Is statim Salomone̅ mulae suae impositum, regem vngi & proclamari curauit. Adonias ad aram confugit. 3. Reg. 1. & Philo lib. 2. Deioces Medus, cùm Medi ab Assyrijs defecissent, & per vicos passim habitarent, & in magna anarchia essent: vt naturâ erat aequitatis amans, inter suos contribules ortas lites atque rixas summa iustitia componere cepit: atq; etia̅ tribunal, qua̅uis priuatus, conscendens, aequabiliter ius dicebat. Et tota iam Media iustitiam Deiocis praedicabat. Posteaqua̅ autem satis sibi visus est Medoru̅ animos cepisse, propter rei familiaris da̅sa, publicis rebus se vacare ampliùs non posse simulauit. Interea cùm & rapinae & latrocinia multò impunitiùs quàm priùs exercerentur, consilio habito (id???; auctoritate Deiocis amicorum) de rege eligendo Medi agitarunt: & quia Deiocis perspectam habebant prudentiam & iustitia̅, eum regem suum esse voluerunt. Regnauit annos 53. in summa pace. Successit ei filius Phraortes. Cyaxaris pater. Herod. lib. 1. Cùm Tyriorum serui coniuratione facta suos quiqui dominos interfecissent, vnicus Straton cu̅ filio, à seruo seruatus est. Iam cùm inter seruos conuenisset, vt qui eorum postridie nascentem solem primus conspicatus esset, tanquam superis gratissimus, rex consalutaretur: Monuit hominem de se meritum Straton, vt cùm caeteri in ortum oculos intendissent, ipse contrario statu murorum fastigia prospiceret. Id senis consilium secutus ille, primum Solis radium repentè à tergo demonstrauit. Sab. lib. 9. Enn. 1. Dario expeditionem co̅tra Graecos instituente, ingens inter eius liberos de principatu exorta est contentio. Artabazanes enim natu maximus erat ex Gobrys filia: Xerxes verò inter quatuor alios, quos ex Atossa Cyri filia susceperat, primus erat. Demaratvs Aristonis F. Sparta exul, Xerxem admonuit, vt ad caetera, quae pro se dicebat, hoc quoq; adderet, Se quidem genitum à Dario iam rege, Artabazanem autem à Dario priuato. Sic enim Spartae quoq; moris esse. Darius igitur Xerxem regem declarauit, Atossa maximè vrgente. Herod. lib. 7. Alexander Magnus Gordium vrbem, quam Sangarius amnis interfluit, non tam praedae spem vllam quàm oraculu̅ secutus, inuasit. Distat id oppidum paribus spacijs à Pontico & Cilicio mari, qua parte est angustissima. Asiae inter duo maria intercapedo, & veluti Isthmus quidam. In eo fuit Gordij Midae patris iugum cum fatali nodo. Vetus erat oraculu̅, fore, vt qui oum nodum soluisset, is Asiae imperio potiretur. Vrbe capta, Alexander templum Iouis ingressus, vbi loramenta illa cu̅ iugo asseruabantur, impatiens longioris morae victor ferocissimus, nodum gladio circuncidit, quoad occultiora capita intrinsecus solubilia sint facta: atq; ita vel elusit oraculi sortem, vel impleuit. Sab. lib. 4. Enn. 4. Gelo Syracusanus, posteaqua̅ Carthaginenses è Sicilia eiecit, militum promtos ad parendum animos excipere aliqua gratia confirmare???; studens, comitia edicit, mandans omnibus, vti eò armati veniant. Ipse no̅ solùm armis nudo corpore, verùm absq; tunica interiori, solo tectus pallio, in concione̅ prodit. Tum vitam ibi suam explicare omnem, singulas???; res cepit à se gestas erga Syracusios accurata oratione, causis vnicui que adiectis, declarare. Cum???; singula quaeq; nutu signis???ue apertis tota concio comprobaret, mirarentur???; admodum, quòd nudum corpus armatis obtulisset, vt si cui libuisset eius interficiendi iam idonea facultas praeberetur, tantum à tyrannidis suspicione abfuit, tam???; indignus quem tyranni loco ira???; insectaretur visus, vt sublata in vnum mox omnes voce, laetis clamoribus benefactorem quisq; suum liberatorem patrij soli, regem rerum vnicum salutarent. Diod. lib. 11. L. Tarqvinivs Priscus, Demarati Corinthij filius, Romam profectus est, cùm seipso fretus, tum opibus elatus: sperans, se ob occasiones quasdam nemine in repub. inferiore̅ fore, cùm vxorem Tanaquilem haberet ingeniosam adiutrice̅. Ciuitate̅ consecutus, ad obsequium regis se accommodauit: celeriter???; magnam est consecutus auctoritatem, vsqueadeò vt regnum cum rege administraret. In qua administratione cùm bono esset omnibus, simul???; liberalitate in loco vteretur, omniu̅ beneuolentia parta, tandem regno potitus est. Suidas. Ocrisia Tullio Corniculano regij generis viro matrimonio locata fuerat. Is Corniculi excidio fortiter pro patria dimicans, morte̅ occubuerat. Vxor praegnans, cu̅ caeteris popularib. Romam est in seruitute̅ abducta à L. Tarquinio rege. Qua̅ ob elegantem forma̅, eximiam???; prudentia̅ Tanaqvilis regina liberaliter penes se habuit, pueru̅ ex ea natu̅ indulgenter alere istituit, cui patris erat nomen inditum. Accidit, vt medijs crepu̅dijs dormientis pueri visum sit caput ardere, donec flam ma cum somno remittente, infans sponte est sua experrectus. Tanaquilis regi prodigium interpretatur, puerum hunc, dubijs reb. domui afflictae praesidium aliquando futuru̅. Ceptus est puer iam inde regio cultu educari: & vbi per aetatem adoleuit, filia̅ Tarquinius ei vltrò despondit. Angere id duos Anci Martij filios, qui futuru̅ videbant, vti Seruius ex serua natus, regnum occuparet. Itaq; submissis percussoribus Tarquinium obtruncari curant. Tanaquil clausa regia, viuere regem simulat, & Seruio parendum asserit. Seruius, cum trabea & lictoribus in publicum processit, regia???; sedens sella, per speciem alterius vicis fungendae, suas opes firmauit. Tum demùm morte regis palàm facta, firmo praesidio munitus, primus omnium iniussu populi, voluntate patrum, regnauit. Mox populu̅ quoque largitionibus delinitu̅, vt frequentibus comitijs se regem declararet, Sab. lib. 4. & 5. Enn. 2. Octavivs sororis Caesaris nepos erat, quem tabulius filium & haeredem nuncupauerat. Is Apolloniae, cùm Caesar est interfectus, vacabat literis, atque illum expeditionem in Parthos molientem operiebatur. Simulatq; accepit illius necem, con [1738] tulit se Romam: atq; ad fauoris popularis conciliandi auspicium, sumto Caesaris nomine, pecunia???; legata in ciues distributa, M. Antoniu̅ oppressit, & multos Caesaris veteranos largition??? decuriauit contraxit???;. Plut. in Bruto. Mors Claudij Caesaris celata est, donec circa successorem Neronem omnia ordinarentur. Itaq; & quasi pro aegro adhuc vota suscepta sunt, & inducti per simulationem comoedi, qui velut desidentem oblectarent. Suetonius. Medicum familiae potentia in Repub. Florentina per plebis & optimatum intestina dissidia creuit. Primus Sylvester Medices, popularis homo & factiosus, Vexillifer (qui summus erat dignitatis gradus) creatus, deserta causa optimatum, plebis???; suscepto patrocinio, eius meriti ergô equestri dignitate cohonestatus fuit à populo. Cùm autem de aequandis ordinibus ac plebeis hominib. ad honores admittendis referret, magnoperè obsistentib. optimatibus, simulauit in comitio se magistratum depositurum, quem ex Reip. vtilitate propter nobilium factione̅ gerere non liceret. Ea re accensus populus, vindicem & assertorem eum communis libertatis clamans, legem vi pertulit: & mox armata manu aedes sacras, nobilium???ue, ipsum quinetiam aerarium expilauit, anno 1378. Sed non multò pòst plebei homines potentia sua & intemperanter & imprudenter vsi, in ordinem denuò redacti sunt. Interea Ioannes Medices, Bitij F. homo locupletiss. magnis???; virtutib. instructus, in conciliandis cum populo optimatib. assiduus, plebis fauorem & largitionib. captauit, & legis, quae ex censu tributa exigi praecipiebat, cùm ante eam diem ex capitum recensione conficerentur, perferendae, fremente atque aduersante nobilitate, auctor extitit. Caeterùm cùm circa annum 1422. bello ciuitatem implicare omni ratione studeret, qua sola ratione in summa aerarij inopia suis opibus sibi ad summum dignitatis gradum viam facturus videbatur, inter has cogitationes morbo perijt, Cosino & Iuliano liberis relictis. Cosmvs patrem aemulatus, dominandi cupiditatem egregiè dissimulauit: sic vt neptes suas priuatis ciuib. collocaret, & magnificis aedificijs non ciuium modò, sed & exterorum co̅mendationem captaret, doctos???; homines semper foueret, quibus ceu aulaeis se illustriorem red deret, sua???; vitia illorum splendore oblineret. Auctor igitur fuit belli Lucensis suscipiendi: eius???ue ducendi causa, cum Philippo Mediolanensium duce egit, vt Lucensib. auxilia mitteret, ne bellum breui conficeretur. Quo tandem post ingentem cladem & ignominiam Reip. composito, Cosmus tantae calamitatis auctor, in exilium pulsus, sed mox à stulta plebe reuocatus, vires opes???; recepit, aduersarios in exilium eiecit, mutui???; specie largitiones suas texit, quib. populum ita sibi obstrictum tenuit, vt pauci eo mortuo sint reperti, qui non in illius nominibus essent. Nam cùm aes alienum grande Respub. contraxisset, neq; alia ratione illud dissoluere liceret, publica vectigalia & portoria omnia Cosmo ad dixerat. Hac ratione tantum Cosmi opib. accessit, quantum Reip. decessit, cùm ex illius nutu omnia gererentur. Potestate enim regia erat, cùm interim vestitu, comitatu, nihil à priuato ciue differret. Fra̅cisco Sforciae principatum Mediolanensem peperit, cuius opib. se suos???; aliqua̅do sustentari posse confidebat. Decessit an. 1464. relicto Petro filio. Qui cùm grande aes alienum patris dissoluere vellet, à nominibus credita exige̅s, graue odium populi incurrit. Ea occasione arrepta, inimici contra eum coniuraru̅t, & si celeritate vsi essent, facilè imparatum Petrum obruissent. At dum malo suo sorore̅ de die in diem trahunt: Petrus Sforzianis instructus auxilijs, priùs co̅iuratis arma de manib. extorsit, quàm Hercules Este̅sis ijs opem ferret. Ergo inimicis superior, Decemuiros regia potestate de sua factione creari curauit, quibus constituendae Reip. datum est negotium. Nullo non genere crudelitatis in coniuratos saeuitum: quorum optimi quiq; solum exilio verterunt, & Venetorum simul atq; pontificis Pauli II. armis reditum in patriam frustrà quaesiuerunt, Medicum partes Galeacio Sforcia Mediolanense & Ferdinando Aragonio tuentibus. Decessit ex arthritide, relicto Laurentio & Iuliano filijs. Lavrentivs praeter relictas à patre opes omni virtutum genere instructus, Thomae Soderini opera reconciliatis ciuiu̅ animis, Reip. administrationem suscepit: Saluiatorum & Patiorum co̅iuratione interfecto Iuliano fratre, incredibili populi studio coniuratis ad vnum necatis, no̅ modò principem in ciutate locum retinuit, sed etiam, quasi vnius caede numine placato, aeris alieni ingentis, quo solo perse Medicum potentia collapsura breui videbatur, ex publica pecunia disso luendi consensu omnium occasionem habuit. Quo ipso Medicu̅ opes planè fuerunt confirmatae. At Xystus IV. pontifex & Ferdina̅dus Aragonius, quod per insidias non potuerat, aperta vi tentarunt, Laurentium de gradu deijcere. Pontifex diris Florentinos deuouit. Florentini praesidij causa certum numerum militum Laurentio concesserunt (cùm priùs absq; satellitibus ingrederetur) contra sicarios à pontifice clàm immissos. Bello non satis prosperè administrato, Laurentius à Ferdinando pacem impetrauit. Stabiliendae potentiae causa filiam sua̅ Fra̅cisco Cibo Genuensi, Innocentij IIX. pontificis F. despondit. Mercaturam ad vitae vsq; finem per suos exercuit, ad sumtus, quos planè regios faciebat, subleuandos. Pace toti Italiae parta decessit, anno Innocentij octauo. Eius filius Petrvs fortunae non virtutis paternae haeres, cùm regnum minimè obscurum in libera ciuitate exerceret, magno id quidem Reip. incommodo, sed suo exitio & ruina, amisit. Quod vix tandem eius liberi, armis Caesaris Caroli V. & Pontificis recuperarunt. Io. Michaël Brutus de Repub. Flor. Selimvs Baiacethis II. Turc. Imp. filius, patri grandaevo successurus prae fratribus maioribus, arma impia in patrem mouit. Ab eo tame̅ profligatus, ne tum quidem spe̅ regni abijcienda̅ putauit, tantum fi duciae seu animi magnitudo ei ad debat, seu quia exploratum haberet paternum exercitum in se magis quàm in Achimathem inclinare. Quam quidem spem vel maximè confirmauit, posteaquam intellexit, praetorianos neque orationis lenocinio, neque vlla largitione posse induci, vti Achimathe̅ viuo parente, regnum inire paterentur. Et ne occasioni suae deesset, treis rarae magnitudinis naues frumento onustas è Taurica Chersoneso Constantin opolim misit, vbi audiuit vrbem annonae caritate laborare, dato suis mandato, vti praetorianis, praesertim gregarijs militibus, triticum minimo pretio venderent: quo facto nec patri gratuitis largitionibus suspectum se praebuit, nec illi defuit, vnde stipendium militibus suis, & caetera necessaria suppeditaret. Qua profectò benignitate adeò praetorianorum voluntatem promeritus est, vt eum omnes ferè imperio dignissimum propalam praedicare non dubitarent. Lud. Tubero lib. 9. Comment. Iacobus Cyprirex, nothus, Catharinam Corneliam Venetam, à Senatu Veneto adoptione receptam, moriens grauidam reliquerat, regni???; cum posthumo haeredem. Prole extincta, ne insula nobilissima fraude aliqua externa domesticáve alienaretur, vna in primis cura haerebat Venetorum animis: erat???; nonnihil res in curia agitata, vt regina Venetias accerseretur. Detulit ad id negotium obeundum vltrò suam principi & patrib. operam Georgivs Cornelius, reginae frater. Qui mari parum tractabili liburnica in Dalmatiam naui delatus, inde cum Francisco Priulo praefecto classis, & aliquot triremibus, Ionium mare, Creticum, Carpathium & Pamphylium demu̅ emensus, cum paucis insulam adnauigauit. Ducentis circiter millibus passuum tota classe & classis praefecto post se relictis, citra omnem insulanorum motum, reginam nihil inuita̅, nihil restitantem, simulata aegritudine, in triremem ad se visendum illectam, secum Venetias aduexit. Ea mortua, mortuo item posthumo, Cyprus Venetis cessit. Sab. lib. 8. En. 10. Recvperando. Constantinvs Imp. Leonis F. admodum puer amisit patrem. Datus est illi Romanus Lacapenus, veluti tutor. Is secu̅do loco non contentus, filios quoque suos Constantino praetulit. Constantinus clàm filios contra patrem instigauit. Itaq; Lacapeno à Stephano filio imperium abrogatur, rasus???ue in monasterium includitur. Mox obortis inter fratres simultatibus, mutuis odijs, imperio deiecti fuêre. Cedrenus. Hieronymo Riario Foroliuiensium praefecto, ob tyrannidem occupatam à Fra̅cisco Vrso ciue nobiliss. interfecto: Catharina Hieronymi vxor cum liberis custodiae tradita, furenti multitudini subtrahitur, vt per eam recipi arcem liceret, valido militum praesidio occupatam, qui negabant se arcem tradituros, ni sibi ab ea imperatum esset. Id illa se facturam recepit, si sibi in arcem ingredi & cum militibus colloqui liceret, liberis obsidium loco relictis. Qua re impetrata, iam è tuto loco coniuratos co̅pellando, arma ponere iubet, & nisi pareant, grauissima supplicia illis denunciat. Coniurati expectatione sua frustrati, se liberos excruciatos in eius conspectu interfecturos minabantur. At illa, vt sibi liberos haberent, respo̅dit: sibi à natura ita prospectum esse, vt amissorum liberorum iacturam facilè resarciret. Interea Ludouicus Sforcia Mediolanensium princeps patruus illi auxilia misit. Coniurati relicta vrbe se in Tifernates receperu̅t. Catharina amissum viri morte principatum consilio & audacia recuperauit. Brutus libro 8. hist. Flor. Confirmando, Stabiliendo. Cùm Moses in desertis ad montem Sina populo ius red deret sedens, ei???; populus à mane ad vesperam astaret: Iethro socer eius, Madianitarum pontifex, qui ad Mosem officij causa venerat, eum monuit, vt cùm solus tot negotijs sufficere non posset, eligeret ex omni populo viros fortes, pios, fideles, auaritiae inimicos, quos tribunos faceret, centuriones, decuriones, qui populo ius dicerent: res grauiores ad Mosem deferre̅t, qui Dei oraculis tantùm vacaret. Soceri co̅silium secutus Moses est, eum???; in patriam dimisit. Exod. 18. Cùm Aaroni sacerdotium tumultuose à populo abrogaretur, vt motus ille saeuientis multitudinis, qui in horas gliscebat, cohiberetur, nec frater temerè spoliaretur sacerdotio: Moses disquisitionem rei non ad multitudinis studium, cuius proprium est nihil sapere, sed ad numinis voluntatem relegauit. Cuius astipulatu dignitas est fratri stabilita, & competitorum impietas grauiter est vindicata. Sab. lib. 4. c. 8.
|| [1739]
Semiramis, defuncto Nino marito Assyrioru̅ rege, cùm sub muliebri imperio tot ferocissimas gentes diutiùs quieturas haud crederet: filio aute̅ Nino summam rei tradere, qui ne sibi quidem per aetate̅ saperet, parum tutum arbitraretur: inau ditu̅ ad id tempus facinus co̅menta est: filium pro matte assimulat, ipsa filij personam mentita, adolescente̅ agit. Erant amborum lineamenta tam in discreta statura, adhaec & vocis sonus caetera???ue ita sibi respondentia, vt celato sexu nullum esset inter matrem & filium discrimen. Vlnas igitur Semiramis ac caeterum corpus nouo occulit amictu, ex ornat???ue caput tyara, proposito edicto, vt eodem vestium cultu (nequa inde suspicio oriretur) vulgò Assyrij vterentur. Sab. lib. 1. En. 1. Ninias Assyriorum rex, ad securitatem imperij, vt à subditis timeretur, annuatim certu̅ militum indicebat numeru̅, ac eorum ducem singulis prouincijs imperabat. Exercitus cùm ex tra vrbem co̅uenisset, ducem euiq; nationi prudentissimu̅ eoru̅, qui secum erant constituebat. Acto anno copias remisso domum priori milite, rursus à prouincijs petebat. Quo fiebat, vt & subditi promtiùs imperata facerent, cùm semper timor militum sub dio agentiu̅ immineret: & si qui fortè desciscerent, timore poenae quamprimùm dicto parentes essent. Annuam verò militum mutationem ad id co̅ferre existimauit, vt parua te̅poris co̅suetudine nulla inter eos amicitia contracta, neque duces neque caeteri aduersus regem conspirarent. Diutina enim militia tum milites robustiores, tum duces prudentiores solet efficere: quae res saepiùs magnas facultates ad desciscen dum à principibus praebuit. Ipse reclusus in regia, conspectum hominum consultò vitabat. Vita enim principis exterioribus ignota, voluptates eorum occultas reddit, & tanquam inuisibilem Deum ne verbo quidem quis blasphemare principem pro timore audet. Diod. lib 2. cap. 6. Posteaquam Cyrus denicto Astyage auo regnu̅ Medorum ad Persas transtulit, Artembares Persa (cuius postea filius Artayctes sub Xerxe praetor Chersonnesi Thraciae fuit) sua debat popularibus suis, vt ex Perside, regione angusta & aspera, in fertiliorem & planiorem aliam migrarent. Cyrvsco audito, non impediuit, tantùm monuit, vt se posthac praepararent no̅ ad imperandum alijs ampliùs, sed ad parendum. Natura enim comparatum esse, vt è mollib. regionibus molles viri existaut, néve ex eadem terra admirandae fruges & egregij bello viri gignantur. Hac Cyri sententia Persae persuasi, praeoptarunt exile solum incolendo imperare alijs, quàm fertile & campestre alijs seruire. Herod. lib. 9. Ochvs, Artoxerxe patre suo vita defuncto, cùm sciret patrem superstite̅ adhuc formidabilem subditis extitisse, se verò post eius obitu̅ pro nihilo habitu̅ iri: cu̅ eunuchis, catacomistis & chiliarcho pactu̅ inijt, ac mortem ad decem me̅ses celauit. Interea temporis regiu̅ sigillum circummittens, nomine parentis edixit, vt Ochum regem salutarent, & obedientia̅ praestarent. tum demùm confessus est patris mortem. Polyaenus lib. 7. Theopompvs Spartanorum rex passus est Ephororum eligi magistratum aduersus oligarchia̅ à Lycurgo co̅stituta̅. Cùm ea̅ ob ca???sam ab vxore accusaretur, quòd regnum liberis esset multò imbecillius traditurus quàm ipse à maiorib. accepisset: Sed stabilius, inquit, & magis diuturnu̅. Plut. in Lycurgo. Ephororum & senum in Spartana repub. summa erat auctoritas, ex quib. superiorum annuus tantùm magistratus est, senes perpetuò eo honore fruuntur, instituti ad licentiam refraenandam regum. Vnde contentionem semper cum ijs & dissensionem iam inde antiquitùs reges cum regno haereditariam accipiebant. Agesilavs verò Archidami F. regnum assecutus, alia incessit via omisso???; cum illis certamine & offensione, obseruabat eos, omnem ab his actionem auspicans. Si accerseretur, ocyùs quàm gradu properabat. Quoties in regio solio sedebat, & responsa dabat, superuenientibus assurgebat ephoris. Vt quisq; lectus in senatum fuit, semper ei laenam & bouem donabat. Ex his, dum reuereri & extollere maiestatem videtur illoru̅ magistratus, clàm opes suas auge bat, ac regno amplitudine̅ adijciebat ex illoru̅ erga beneuolentia permissa̅. Cum reliquis ciuib. ita se gessit, vt in culpatior inimicus quàm amicus esset. Inimicos enim non laedebat iniustè, amicis erat praestò in reb. etiam iniquis. Atq; inimicis, si quid rectè gessissent, erubescebat honorem non habere: amicos corripere in peccatis no̅ sustinebat: imò verò gloriabatur, his cùm succurreret & opitularetur in delinquendo. Obsequium enim in amicos ducebat turpe nullum. Aduersariorum rursus vel offen dentiu̅ primus vicem dolendo, & sirogaretur, enixè fouendo, alliciebat & demere batur omnes. Quod cùm ephori notarent, timentes illius potentiam, multam ei irrogauerunt, adiecta causa, quòd communes ciues redderet proprios suos. Plutarch. in Agesilao. Fratre̅ Ptolemaeus Philopator Magan, qui per matre̅ apud milites pollebat, formida̅s, Cleomenem Spartanu̅ exule̅ asciuit, atq; arcanis adhibuit co̅silijs, deliberans fratre̅ de medio tollere. Caeterùm Cleomenes, licèt asse̅tientibus omnib. deterrui???, plures ferens, si fieri posset, gigne̅dos regi fratres esse, ad regni securitatem & perpetuitatem. Plut. in Cleomene. Alexander Magnus Parthiam petens, cùm in otio ageret, primùm vestem barbaricam sumsit: incertùm, vt accommodaret se incolarum moribus, multum existimans valituru̅ ad mansuefaciendos homines, si consuetudinem & patrios mores eorum vsurparet: an tentare hac re Macedonas, atq, ad adorandum se traducere, morum???; patriorum ferre conuersionem & transitu̅ in alienos voluit assuefacere. Habitum Medicu̅ tamen, quòd prorsus barbaricus esset & alienus, repudiauit: nec anaxyridas vel candyn tiarámve sumsit, sed medium inter Persicum & Medicu̅ scitè temperauit, minùs hoc tumidu̅ & insolentiore̅ illo. Vsurpauit eu̅ primùm agens cum barbaris ac sub tecto cum amicis: deinde eo cultu prodijt in publicum: ac cùm vacaret postulationibus, conspiciendu̅ ita dedit se omnibus. Erat acerbum id Macedonibus spectaculu̅: sed miraculo ducti reliquae eius virtutis, quaeda̅ putabant libidini & gloriae co̅cedenda eius. Barbaroru̅ mores cu̅ institutis co̅miscuit Macedonicis, temperatura & co̅munione stabilituru̅ firmiùs se per beneuo lentia̅ imperium existimans, quàm vi, cùm procul abscederet. Itaq; triginta millia delectoru̅ pueroru̅ literis Graecis imbui, ac Macedonicis institui armis curauit: quibus praeposuit multos praeceptores. Atq; Roxanes quide̅ nuptias conciliauit amore: cuius eu̅ species & forma aliquando inter pocula cepit: no̅ alienae praesentib. negotijs habitae sunt tame̅: quippe harum foedere nuptiaru̅ erexerunt se barbari, miro???; amore sunt Alexandrum prosecuti: quòd qui esset in his contine̅tissimus, ne eam quidem, cui succubuit vni, attingere mulierem nisi legitimè, sustinuerit. Plut. in Alexandro. Servivs Tullus Rom. rex, Amphictyonis filij Heleni exemplum secutus, qui in terra Graecia Amphictyonicu̅ co̅uentum instituit, legibus, praeter proprias cuiusq; vrbis, constitutis, quae omnib. co̅munes essent, vt his coniunctiùs inter se amica bilius???; agerent (qui mos postea in Asiam translatus, causa̅ Ionibus praebuit, Ephesiae Dianae templum magnificentissimô apparatu construendi, & Doribus in Epitropio Apollinis) vt sibi Romano???; nomini, Latinorum animos adiungeret, auctor extitit vniuerso Latio, vt cum Romanis templum Dianae in Auentino extruerent. Ea tacita erat confessio, summam & caput imperij Romae esse. Nundinarum celebritaris???; ad eum locu̅ habendae, leges aeneae basi inscripsit. Dionysius auctor est ad aetatem vsq; luam eam perdurasse, literarum figuris insculptam, quibus vetus Graecia olim fuit vsa: manifestô veteris persuasionis argumento Romanos à principio Graecis fuisse literis vsos. Sab. lib. 5. En. 2. L. Q. Cincinnativ tile consilium semel darum saepe remp. Rom. in maximis periculis seruauit. Nam cùm plebs elata Tribunorum numerum duplicari vellet, ei???; Appius consul acerrimè resisteret: tum Cincinnatus consilio cum paucis co̅municato. Annue, inquit: nam quò plures erunt Tribuni, eò debilior futura est vniuscuiusque potestas, cùm vnius intercessio potentiam omnium frangeret ac retardaret. Plebs autem non intellexit se deceptam, sed veluti pro maximo beneficio Senatui gratias egit. Bodinus Methodi historicae, cap. 3. Veijs à Camillo captis, legem ferebant Tribuni, vt plebs & sena tus diuiderentur, pars Romae remaneret, in captam vrbe̅ pars, cui obuenisset sorte, transmigraret. Ita fore opulentiores, qui magnis duabus & ornatis vrbibus, simul???; agris essent & reliquis opibus fruituri. Plebs, quae admodum iam aucta erat & locupletata, actiones eas approbabat tribunorum, neq; desistebat tumultuari in concionibus, postulans vt in suffragia mitteretur. At senatus cum optimatib. no̅ populi diuisionem tribunos, sed euersione̅ moliri vrbis Romae existimans, Camilli anxius implorat opem. Ille certamen formidans, moras plebi impedimenta???;, quib. de die in diem reijceret rogationem, nectebat. Atque hac quidem re offendit vulgus, sed imperij maiestati consuluit. Plut. in Camillo. Primis imperij Rom. temporibus, Romani subactis bello gentibus, colonias in earum agros deducebant, partim vt veteranis praemia tribuerent partim vt praesidium haberent: quò cùm vsus ferret, vel rebellium, vel finitimorum impetus pròpulsarent: quae iccirco militares coloniae dicebantur. Nam sie quoq; Po̅ponius Laetus veterem consuetudinem fuisse scribit, ea̅???; ab Imp. Co̅stantino repetita̅, vt Ducibus, Praefectis, & Tribunis, qui pro augendo imperio co̅senuerant, darentur agri, villae???; vt necessaria suppeterent, quoad viuerent: quas parochias vocabant. Hotoman. disp. de Feudis. cap. 2. ex Plut. Appiano, Paterculo, Hygino, & Flacco. M. Cato maior, cùm missus esset Carthaginem ad inspiciendas inter ea̅ vrbem & Masinissam Numidiae regem belli causas: & videret vrbem Carthaginensem iuuentutis sobole florentem, magna affluentem opulentia, omni genere armorum & appa ratu bellico refertam: properè domum reuersus, de periculoipsi immine̅ti, senatu̅ docuit, & omnino Carthagine̅ delend??? censuit. Nec. n. superiores clades & vulnera tantu̅ Carthagine̅sib viriu̅, quantu̅ imprudentiae detraxisse: ac propè esse, vt non infirmiores eos, sed expertiores ad bellu̅ facien dum red dide [1740] rint. Contrà P. Scipio Nasica dictus, perpetuò pro sententia dicebat: Censeo Carthaginem relinquendam. Multa enim cu̅ populum procacitate videret ad mittente̅, & ob secun du̅ reru̅ cursum atq; ferocia̅ senat???i minùs obsequente̅, tota̅???; remp. ob nimia̅ potentiam, quò nutu vergeret secu̅ trahentem, volebat hunc certè timorem pro freno moderatorem contumaciae: iniectum multitudinis: minùs censens pollere Carthaginenses, quàm vt superarent Romanos, & plùs, quàm vt contemnerentur. Sed vicit Catonis sententia, qua tertiu̅ & supremum bellum Punicum suscitauit Plut. in Catone. P. Scipio Africanus posterior, Censor, cùm lustrum co̅deret, in???ue solito sacrificio scriba ex publicis tabulis, solenni eius precationis carmine, praeiret, quo dij immortales, vt P. R. res meliores ampliores???; facerent, rogaba̅tur: Satis, inquit, bonae ac magnaesunt. itaq; precor, vt eas perpetuò incolumes serue̅t. Ac protinus in publicis tabulis ad hu̅c modu̅ carme̅ eme̅dari iussit. Qua votoru̅ verecu̅dia deinceps Censores in condendis lustris vsi sunt. Prudenter enim sensit, tunc incrementu̅ Romano imperio petendu̅ fuisse, cùm intra septimu̅ lapidem triu̅phi quaerebantur. Maiorem aute̅ totius terraru̅ orbis parte̅ possidenti, vt auidum esset, quicqua̅ vltrà appetere: ita abundè felix, si nihil ex eo, quod obtinebat, amitteret. Val. lib. 4. c. I. Alexander Hierosolymorum rex, pressus aegritudine, scele ru̅???; suoru̅ co̅scius, cùm se auarè crudeliter???; in populos grassatu̅ esse sciret, liberis???; Hircano & A???stobulo timeret, ne post suum obitu̅ regno à popularib. pellerentur: vocata̅ ad se Alexandram vxorem monuit, vti anima̅ cùm ipse egisset, Pharisaeoru̅, beneuolentia & consilio vsa, qui quiduis à populo propter sanctitatem impetrare potera̅t, confestim cadauer in publicu̅ efferendum curaret: co̅uocatis???; illicò ciuibus, in eum priùs inuecta, quòd iniustus, rapax, impius, nefarius, perditissimus omniu̅ fuisset inde quasi illoru̅ faueret vindictae, palàm diceret, se tradere Alexandru̅ iam defunctum dilaniandu̅ ciuibus, vt qua̅ in viuum nequissent, in mortuum saltem iram exercerent. Prudentissimum sanè tyranni co̅silium. Alexa̅dra enim cùm hoc egisset, & per Pharisaeos populo liberos come̅dasset, vt inuocentes, impuberes, & nihil mali meritos: ita vniuersae multitu dinis animu̅ mouit, vt non solùm liberis, regnóque salubriter consuluerit, verùm mariti etiam funeribus. Siquidem ciues hac tanqua̅ liberalitate iusto???; iudicio deliniti, Pharisaeis etiam eu̅ seuerum quidem, at iustum & fortem rege̅ co̅mendantibus, regio more iusta Alexandro persoluêre. Pontanus lib. 5. c. I. ex Iosephi lib. 13. cap. 23. & 24. Antiq. Avgvstvs, cùm multorum peteretur insidijs, de omnibus se ille seuerè vindicauit: nec tamen poenae deterrebant alios. Animaduertit in Saluidenum, secutus est Lepidus Triumuiri filius. Hoc submoto, extitit L. Murena, post Murena̅ Seruilius Coepio, mox Ignatius: vt seruos & de plebe homines taceam idem ausos. Postremò Lucius Cinna sacrificantem Caesarem adoriri statuerat, & ad aras ceu victimam quandam immolare. Delatum est ad Caesarem indicium. Qui moestus admodum & anxius, quòd aduersum se coniurationes nullis terminis cohiberentur, decreuit, quandoquidem nihil hactenus seueritate profecerat, aliam via̅ tentare. Cinnae ad se vocato, quae co̅perisset, ostendit, tacenti, & manifesto suum scelus fatenti. Ei ergo vitam, fortunas, dignitatem, & alía in ciuitate praeclara dixitse donare, vt ex eo die inciperet inter eos amicitia. Cinnam deinde per tota̅ vitam amicissimu̅ fidelissim úmque semper est expertus, à quo & haeres est moriens relictus: nec ab vllo deinceps alio insidijs appetitus est. Qua clementia, mirum dictu, quantoperè & studia sibi publica adiunxerit, & dicti audientes habuerit, quotquot erant in tanto Imperio, nec vlloru̅ erga se maiorem caritatem sensit, quàm eoru̅, quos seruarat, quos fecerat sibi ex hostibus amicos, Domitios, Messalas, Asinios, Cicerones, Cocceios, Salustios, Duellios: deniq; quantumcunq; erat floris in tam florenti ciuitate. Lud Viues de Concordia & discor. lib. 3. Zonaras hoc consilium Augusto à Livia coniuge datum auctor est. Fuit Alexander Seuerus Mo???sae auiae impulsu ab Heliogabalo adoptatus. Videbat prudens anus foedissimum nepotis imperium diutarnum esse non posse. Ne igitur eo sublato in pristinum vitae statum relaberetur, cum eo egit, vt quando sacris & prophanis curis impar vnus esset, consobrinum fratrem adoptaret, qui per aetatem alterutri esset curae iam propemodum idoneus, aut certè non multò pòst futurus. Ea̅ prudens anus praetexuit causam, quum de imperio esset in primis solicita, ne in alios transferre???ur. Caesar itaq; appellatus, continuò omnium fauorem & studium in se vertit: quo contigit, vt post Heliogabali caedem confestim sit in castris Imperator salutatus. Sab lib. 6. En. 7. Alexander Seuerus Augustus, matre Mammaea paru̅ probante, vxore etiam grauiùs ferente, quòd popularitate vel nimia vteretur, praecipuè verò quòd ab amicis se atq; familiaribus corrigi facilè pateretur: ac si quid parum pro dignita te ab eo factum argueretur, illud co̅festim ad arguentis sententiam emendaret: qua ex re imperatoriam maiestatem no̅ imminueret modò, verùm contemtibilem eam concessione illa sua redderet: Quin mehercule, inquit, securiorem, magis???; ac magis stabilem, ac longè ampliùs gentibus acceptam. Eras. in Apoph. ex Lampridio. Diocletianvs Imp. nuncio è Gallia accepto, Amandum & Aelianum rusticos, intolerandis Carini Caesaris iniurijs exacerbatos, ad arma sollicitasse, ac Bacaudarum nomine eis imposito effusè prouincia̅ populari: collega̅ sibi imperij, tanquam publici laboris participe̅, qui rem in Occidente administraret, sciuit Aur. Maximianum, virum strenuum, ac veterem sibi militiae socium, eo???; nomine prae caeteris sibi probatum, apud Sirmium in Pannonia ortum: eum???; Caesare̅ primu̅, deinde Augustu̅ appellauit. Quo facto rem in primis memorabilem edidit: quippe imperium cum eo, siue ta̅quam cu̅ alieno co̅municauit, siue tanquam cum fratre co̅sorte diuisir, ac Maximiano prouincias ad Occidentem vergentes, Italiam, Africam, Galliam, Hispaniam, & Britanniam tradidit, reliquis ad Orientem pertinentibus sibi retentis: ac Roma commun??? sede relicta, ipse sibi Nicomediam in Bithynia depoposcit. Ab ijs maxima, memorabili???; concordia, tanquam à duobus co̅iunctissimis fratribus, respublica domi, foris???; administrata: & imperium cum multis praeclaris institutis ac legibus temperatum, tum ab saeuis ingruentium vndiq; bellorum ac seditionum tempestatibus, industriè fortiter???ue per XX an. defensum est. Sigonius lib. 1. Imp. occid. Arcadivs Orientis Imp. iam moriturus, quanquam alià??? minimè ingeniosus erat, salutare tamen consilium inijt, quo filium pariter Theodosium puellum & imperium seruauit (siue de procerum suorum sententia, seu diuino impulsus spiritu) & testamentum condidit, in quo haeredem filiu̅ instituit tutorem verò illius, Isdigerdem Persarum regem. Isdigerdes fidem Arcadij minimè spernens, & pacem cum Romaeis seruauit, & imperiu̅ Theodosio custodijt, misso ad regis institutionem Antiocho eunuchorum principe. Cuspinianus. Imperator Michael Balbus, sibi suis???; posteris firmum & stabile astu paraturus regnum, vxore mortua, simulans se vitam viduam amplecti, occultè cum principibus senatus rem composuit, vt ij sibi alterius vxoris ducendae auctores essent: ac nisi pateretur persua deri sibi, vim minarentur, hoc honesto vtentes praetextu, Non conuenire, vt ipsis Imperatori subditis, vxores eorum domina atq; imperatrice carerent. Itaq; fictis eoru̅ sermonibus cedens, subditos manu sua ipsi se obligare mandauit, Imperatoris vxorem, & quos esset ea editura liberos, imperatorijs sese honorib. affecturos. Cedrenus. Constantinus Ducas Imp. moriens, relictis trib. filijs impu beribus, Evdociam vxorem suam Augustam illis & imperio praefecit, iuramentu̅ tamen ab ea exegit, ad secundas nuptia??? non transituram. Quod Patriarcha sua subscriptione roborauit. Verùm quia Barbari Orientem infesta bant, multis clamantibus, Imperatore opus esse ad haec conficienda negotiane vnà cum pueris regno excideret, Romanu̅ Diogene̅, duce̅ sortissimum, ob affectatam tytannide̅ carceri inclusum, absoluit & in patriam Cappadocia̅ ablegauit. Moxreuocatu̅, magistru̅ & praetorem co̅stituit, Imperatore̅ potiùs appellandum censens, vt virum se dignissimum. Sed obstabat iuramentu̅ & scriptio, quae penes Patriarcham asseruabatur. Quam vt extorqueret, Eunucho internuncio, simulat apud Patriarcham, so amore Bardae nepotis illius teneri. verùm obstare chirographum. illum si reddat, & à iuramento absoluat, statim se nepoti eius traditura̅ imperij potestatem. Patriarcha, deceptus muliebribus dolis, omnia pollicitus est. Accepto igitur chirographo, Regina Diogenem sibi maritum coniunxit, praete??? omnium opinionem, eum???; Imperatorem salutauit. Cusp. Io. Orphanotrophus, Imp. Michaëlis Paphlagonis frater, pontificatus cupiditate flagrans, quosdam ex primarijs sacerdotibus sibi conciliauit, qui ei pollicebantur, se loco moturos Alexivm Patriarcham, vt qui non communibus suffragijs, sed Imperatoris auctoritate ereatus esset. Ille verò: Si, inquit contra canones me Patriarcham esse factu̅ asseretis, ij etiam, qui à me electi sunt, loco moueantur. Id responsum effecit, vt Orphanotrophus impos voti red deretur. Zonaras. Odoacer Herulorum rex, Italiae regno potitus, in primis Gothos, qui in Italiam era̅t ia̅pridem à Valentiniano III. aduersus terrores Hunnicos aduocati, ad studiu̅ suum conuertit, tertia agrorum parte, quam promissam ab Oreste (qui caeso Nepote Imp. filium suum Monyllum Augustum fecerat) obtinere non potuerant, persoluta. Italis noua tributa ad propulsandos externos hostes imposita. Romanis senatus auctoritas, & Consulum dignitas ad feroces contundendos spiritus dempta: reliquis in rebus vetera reip. instituta, & magistrat??? iura nomina???; retenta: ecclesijs atque episcopis suus honos seruatus. Eurico Gothorum regi pars Galliae ab Alpibus ad Rhodanum, quae hucusq Romanoru̅ in potestate fuerat, pacis habendae causa remissa: & cum Gundobado rege Burgu̅dionum foedus percussum. Iam vt opportunu̅omniu̅ animis metu̅ incuteret, & populos insigni aliquo seueritatis exe̅pl??? [1741] promtiores ad obsequendu̅ efficeret. Brachilam Comitem imperium suu̅ ratione aliqua detrectantem interfecit. Quib. de reb. non solùm metui, sed etiam coli ab Italicis atque exteris cepit. Quare Gensericus rex Africae in admirationem virtutis & fortunae illius adductus, oratores ad eum de pace misit, atque illius impetrandae gratia Siciliam ei tributario iure concessit. Sigonius lib. 15. Imp. occid. Theodericvs Ostrogothorum rex, pacatum Italiae regnu̅ cum prouincijs Dalmatia, Sicilia, & Rhaetia consequutus, ad stabiliendas opes suas, vicinorum se regum praesidijs muniendum, atque affinitatibus obuallandum putauit: haudquaquam dubitans, quin, si Odoacer Herulus idem consilij habuisset, hauddubiè partam Italiae possessionem retinuisset. Itaque Andefledam Clodouei Francorum Regis filiam duxit vxorem: sororem verò suam Amalafredam Honorico (Sigonius Transamudo) Vandaloru̅, & filiarum vnam Teudetusam Alarici Vestrogothorum Regis filio Almarico despondit: alteram Gundibaldo Burgundionum, Amalaberga̅ verò neptem Herminfredo Turingorum regibus, in matrimonium coniunxit. Euthario etiam nobilissimo Gotho, ex Balthorum prosapia oriundo, Veterici filio, tertiam filiam Amalasuentam in vxorem tradidit: quo genero per aliquot (quib. superuixit) annos, tanqua̅ filio vsus fuit. Rauennae imperij sedem constituit, vel quia Romanorum ferociam horreret, desperaret???ue posse fieri, vt Roma diu Regem externum ferret: vel quod videbat nunquam fore, vt Gothis Romanis???ue co̅ueniret, quorum diuersi mores diuersa???ue sacra essent (erant n. Gothi Ariani, Rom. orthodoxi) vel certè loci opportunitate̅ secutus. Vrbis administrationem Senatui Rom. permissa, Vrbis ruinas magna diligentia reparauit. Leges & instituta per manus tradita, mores???ue (si quid à prisco viuendi ritu degeneratum esset) castigari mandauit. Est???ue per omnia vetus ciuitatis forma, quam primus Reip. oppressor Caesar cum libertate euerterat, in integrum à Gotho rege restituta, excepta disciplina militari, à qua Romani non quidem inuiti passi sunt se sub tam diuturna & florentissima pace reuocari. Spectacula vetusta in vsum reuocauit. Vetuit monetam cudi alia forma quàm veteri, dum Romana respub. floruisset. Cum optimis Impp conferri potuit, & Pater Italiae longè veriùs dici, quàm alij Patres patriae. Ciues toto anni tempore, praeterqua̅ tempore messis & vindemiae, oppida frequentare voluit, obire???ue munera, quib. antea quietis Reip. temporib. consueuerant. Non solùm enim agricolae, sed etiam honesto loco nati, ob bellorum motus, quibus Italia diu afflictata fuerat, rura colebant, volentes potiùs ignobiliter villicari, quàm in luce hominum cum vitae periculo versari. Vt Italiam à Barbaroru̅ incursionibus muniret, omnia Alpium claustra à mari vsque ad Tridentinum saltum Gothorum principibus tribuit, & Tridentum muro cinxit. Io. Magnus lib. 9. & Sigonius lib. 16. Imp. occid. Euerso Longobardorum regno, Carolvs Magnus Pontifici dono dedit, seu potiùs dono datam à Pipino patre confirmauit Flaminiam, in qua Rauenna est, tunc Exarchiae caput: atq; vt oblita Graeci nominis reuere̅tior vrbis Romae foret, Roma̅diolam dici iussit, velut illustriore nomine. Aemil. lib. 3. Hugo, Italiae rex, cùm se vulgò deseri, & Berengarivm vnum, Berengarij I. regis nepotem, principum factione celebrari videret, de se actum existimans, ac Lothario filio consulere cupiens, ipsum Mediolanum ad Berengarium & populum Mediolane̅sem mittit, captato tempore, quo Berengarius regio more dignitates Italicas praesente populo ipsis è factione sua hominib. diuidebat. Lotharius eos S. Ambrosij templo nactus, ante Cru cem Domini ad pedes eorum se prosternit, supplex??? orat, vt si patrem repudiare sua aliqua culpa velint, saltem se omnis expertem noxae retineant. Haec tristi ac fle bili voce orantem Mediolanenses tacti misericordia excitarunt, ac bonum animum habere iusserunt. Quinetiam Hugonem Italia cedere vltrò para̅tem, praemissis nuncijs abire prohibuerunt. Id autem Berengarij potiss. consilio factum, qui Hugonem remanere cupiebat: ne discedens, inge̅ti, qua pollebat, pecunia Burgundiones ad arma solicitaret, atque aduersus seipsum adduceret. Ita regnum communi consilio administrari est ceptum, vt nomen quidem regis penes Hugonem & Lotharium esset, ius autem imperij penes Berengarium resideret. Sigonius libro 6. regni Italici. Ludouico Augusto Lotharij Imp. F. defuncto, Carolvs Caluus frater, Gallorum rex, vt in Franciam Caesarum nomen reportaret, deiectis è iugis Alpium Ludouici Germanorum regis patrui filijs ad intercludendum iter à patre missis, in Italia à Ioanne Pontifice Augustus dictus, coronatur anno Sal. 876. vt???ue Italiam in fide officio???ue contineret, Bossonem Iudithae vxoris suae Augustae fratrem Papiensib. ducem dat, Berengarium???ue ac Vidonem proceres Romanae iuuentutis, per matres Francis, per auias Longobardis cognatione iunctos, factionum???ue, quae iam Italiam distraheba̅t principes, & foedere ipsos inter se, & honorib. muneribus???ue Francis co̅ciliat: alterum???ue Foroiuliensium ducem, alterum Spoletinorum dicit, vt aduersus Germanoru̅ Imperij studiosos Francicas partes tutarentur, ducatus???ue nomine datos, armis virtute???ue in ditionem suam, fidem???ue Francorum redigerent. Aemilius libro tertio. Pontifices Romani, ad Petri cathedram extollenda̅, principes Occidentales extulerunt, vt Graecos Imperatores Italia excluderent: & Francorum regum opera à Longo bardis liberati, & regionibus ampliss. (quod patrimonium S. Petri vocant) donati, tandem ad Germanos imperium transtulêre. Eos item potentiores redditos, diris & imprecationibus & armis afflixerunt: vt cùm eligendi ius ad alias gentes transferre non po ssent, at certè tamen Italiae dominatu eos exuerent. Hinc b ella varia cum Henricis, Othonibus & Fridericis. Tandem Caroli Andegauensis armis Conradinus vita & regno Siciliae priuatus est, Clementis IV. suasu. Nec multò pòst Nicolavs III. Caroli potentia̅ comminuturus, Hetruriae vicariatum ei abstulit, quòd diceret Rodulphum Imp. id aegrè ferentem, non aliter expeditionem pro terra Sancta promissam suscepturum, cum Hetruria imperatoriae iurisdictionis haberetur. Munus senatorium, quod principibus & regibus demandari consueuerat, ipse solus obiuit, vetuit???ue perpetuo edicto, ne quis rex aut princeps magistratum ipsum petere aut obire auderet. In animo habebat duos reges creare, vtrumque Vrsinum: quorum alterum Hetruriae, alterum Lombardiae praeficeret: qui inde Teutonicos, partem Alpium incolentes, hinc Gallos Siciliam & regnum Neapolitanum tenentes, armis in officio continerent. Vt verò id sibi facere liceret, Petro Aragonu̅ regi persuaserat, vt iure haere ditario Constantiae vxoris suae regnum Siciliae repetere anniteretur. Qui hac arrepta occasione, soedere Palaeologo Imp. Graeco inito. tandem victo Carolo, regnum Siciliae vel inuito Martino IV. occupauit. Platina. Vrbanvs IV. pontifex, è Siculo regno Manfredum iniustu̅ possessotem exigere volebat. Conradinum Sueuum viuere adolescere???ue constabat. Is Manfredo poterat obijci: sed soboles Fridericorum, indoles???ue illa Sueuotum ducum, inuisa suspecta???ue ac formidolosa Romanis erat. Anglia Hispania???ue de imperio conten debant. Nulla Pontifici aduersus Manfredum nisi in Francis spes: & in eam pronior erat ipse patria Francus. Euocatus ergo D. Ludouici Francorum regis frater Carolus Andegauensis. Vrbano succedens Clemens IV. per legatum suum Carolum Romae cum vxore in regem Siciliae & Hierosolymorum inungi curauit, contra Manfredu̅ regni vsurpatorem, pontificibus infestum. Impositum vectigal quadragenûm in singulos annos millium aureorum Pontificibus deinceps Romanis numerandorum, simul iureiura̅do adactus nouus rex (nullas in ta̅to munere leges detrectans) se imperij nomen vel vltrò delatum non accepturum. Alia praescriptione, alia mente crediderim id cautum. Praetexebatur, si contentiones de imperio ingrauescerent, difficilius factu foret opes Manfredi euertere: sed Po̅tifices semper horruêre nimias Siculorum regum opes: in quo simul & regni illius, & imperij ius foret, eum in officio fide???ue ac potestate Pontificum minùs fore. pro opibus quemque animos gerere, spiritus tollere. Aemil. libro septimo. Bonifacivs nonus, anno 1389 primus omnium vim omnem, potestatem???ue populi Ro̅. ad pontificem traxit. Adriani molem multa ope muniuit, quam in arcis modum redactam perpetua murorum acie Vaticano iunxit, omnes vrbanos magistratus priuata auctoritate creauit. Annatarum vsum ecclesiasticis sacerdotijs primus omnium adscripsit, vt qui beneficiu̅ indipisceretur, dimidiu̅ annui prouentus po̅tificio solueret fisco. Probarunt id decretum omnes gentes praeter Anglos, qui in minorib. sacerdotijs id repudiaru̅t. Sab. lib. 9. En. 9. Sub Paulo II. agebatur de Andegauensium & Aragoniorum concordia. Placebat quibusdam Auinionem dari à Pontifice Andegauensibus, & ab Aragonijs vicissim Aquilam vrbem accipere. Ioannes verò Carua ial us Cardinalis summopere restitit, Auenionem nunquam dimittendam asserens, tum vt Transalpini populi ex hac tanquam specula in officio continerentur, & Itali, metu ne Po̅tifex Auenione̅ migraret, Ecclesiae minùs infesti esse̅t. Garimbertus libro tertio de Vitis Pontificu̅. Cardinales à Pontifice Ivlio II. de ficientes, Concilium Pisis Mediolanum reductum, post Rauennensem pugnam, inflati victoria, criminosissimè celebrarunt, & saepe Iulium Pontificem pro templi foribus ad dicendam causam citarunt. Ad labefactandu̅ eius concilij nomen fortè Iulius Medices ab Roma superuenit. qui legato patrueli, Ioan. Medici, ibi captiuo, breues epistolas & diploma Pontificis deferebat, quibus praeclara co̅cessa facultate, expiare milites ritè posset, qui eo quòd in acie co̅tra Po̅tifice̅ stetisse̅t; sacris interdicti, & omnib. diris ad inferos deuocati era̅t. Prolato euulgato???; diplomate, tantus Gallorum praefectorum & signiferoru̅, militu̅???; omnis generis, qui certatim absolui cupiebant, ad legatu̅ factus est con cursus, vt vix conficien dis tabulis scribatu̅ manus suffice [1742] rent. Quaeres & familiarium egestatem mirificè subleuauit, & praed imnata concilij causa, Iulij II. Pontificis auctoritatem latissimè confirmauit. Iouius in Leone X. lib. 2. Idem, cùm ducem Ferrariensem Alfonsu̅ bello persequeretur, vt sibi principu̅ animos co̅ciliaret, & se contra concilij minas doctis, peritis, & magnae in Rom. curia auctoritatis, sibi???ue fidis hominibus armaret, octo Cardinales creauit: inter quos fuit archiepiscopus Eboracensis, Angliae regis legatus, & episcopus Sedunensis: hunc tanqua̅ viru̅ ad gente̅ Heluetioru̅ concitanda̅ apatissimum, illum quia ab ipsius rege, que̅ iam in Gallos co̅mouere non paru̅ sperabat, fuit rogatus: & vt Gurcensi episcopo Matthaeo Langio penè certu̅ eiusde̅ dignitatis pignus exhiberet, ea???; ratione faciliorem cu̅ sibi red deret, ex Cardinaliu̅ consensu, vnius praeterea nomina̅di sibi facultate̅, que̅ animo inclusu̅ haberet suo, reseruauit. Guicciardinus li. 9. Leo X pontifex, detecta Cardinalium coniuratione, cùm sontes senatu mouisset, & eam seueritatem Cardinales reliqui paru̅ aequo Ferrent animo, vt inimicorum co̅tunderet spiritus, & maiores & fideliores necessitudines sibi & Mediceae familiae compararet, vnu̅ & triginta cardinales, vna atq; eadem liberali pronunciatione in senatum legit: egregio aedepol excellenti???; delectu, si in vniuersum quisq; à morum literaru̅???; censura spectaretur, nec immodicus numerus seueriorum animos offenderet, qui eius ordinis dignitatem imminui & foedari tanta multitudine praedicabant. Iouius in Hadriano V I. David episcopus Traiectensis, patre prognatus Philippo Bur gundionu̅ duce, vir doctus & cordatus, suade̅tib. quibusdam, vt propter aetate̅ ingrauescente̅ pateretur adiu̅gi sibi designatu̅ episcopu̅, ait, Sese diui Antonij exemplo co̅moueri, quo minùs id facere vellet. Nam hunc negligi coepisse, simul atq; successisset Rochus recentior diuus. Erasmus in Adagijs. Fronthonis III. mortem Dani per integru̅ trienniu̅ caelauêre, ne ab imperio deficerent populi. Cranz. lib. 1. Daniae. c. 32. Franciscvs Sforcia, Mediolan e̅sis dux, cùm à patricio quoda̅ admoneretur, vt depressa altera factione altera̅ extolleret, vrbem???; purgaret, admota capiti manu respo̅dit: Et albicantes & nigros crines suos esse, pari???; candentis nigri???; casu̅ capillamentisui iactura perlaturu̅. Sunt enim in vtraq; parte boni mali???; plures, quos non factionis praero gatiua, sed merito virtutis expendisse, par est. Arlunus Hist. Mediol. Sectione I. Gvlielmvs Normaniae dux, occupato Angloru̅ regno, perspiciens Anglos grauatè imperio parére, & ob id tumultum metuens, magno studio quatuor arces diuersis in locis construere cepit: vnam ad Notyngamia̅ oppidu̅, proximè Trenta̅ flumen situm, alteram Lincolniae, tertiam Eboraci, quartam prope Hastyngu̅ vicu̅ quò per haec loca cu̅cti ab omni nouandarum rerum studio deterrerentur. Item vt ferociam populi ad ociu̅ perduceret, omnib. arma ademit, statuit???; vt quisq; paterfamiliás vesperi circiter horam octauam, post meridiem, tecto cineribus igne, dormitu̅ iret: & ad id, signu̅ vicatim dari voluit per campanas, id quod etiam nunc seruatur, & Normanicè vulgò dicitur Couerfeu. Polyd. lib. 9. Geongivs Pogiebrachius, mortuo Ladislao, rex Boëmiae creatus, ad declinandam proceru̅ inuidiam, qui opibus & nobilitate praestabant, ijs multum indulsit, mira???; in gubernando arte vsus est. Quanquam potentioru̅ postulata nu̅quam irrita dimittere niteretur: ostentata tamen potentia, ab omni seditione deterrebat. Quin & saepe illoru̅ postulationib. occurrebat, vt promerendo magis sibi animos conciliaret & obstringeret. Populi gratiam diligenter coluit, vt se tali fauore munitum, proceres formidatent. Bonfinius lib. 8. Dec. 3. Barbara Ciliensis, Caesaris Sigismundi coniux, superstite adhuc viro, Boëmiae & Hungariae regnis, quae in dote sua numerabat, non successsorem modò, sed sibi etiam maritum, eum???; iuuenem, petulanter ambiebat, nempe Vladislau̅ Poloniae Regem, quem tanta regnoru̅ dote persuasum iri sperabat, vt cum anu matrimoniu̅ iniret. Accendebant spem Vlricus Ciliae Comes, Barbarae frater, sorori assentiens, & co̅plures Boëmi Hussitaru̅ factionis proceres, qui Polonu̅ Germano praeferebant. Quod vbi Sigismvndvs intellexit, sensit???; tu̅ Hungaros tum Boëmos magno cum dolore accipere, id à matre agi, vt filiae suae Elizabethae, Alberto Austriae duci desponsae, spem regnoru̅, in quae adoleuerat, eriperet: vocatis ad se Hu̅garis, consiliu̅ eis suu̅ de discessu ex Boëmia aperit. Sparso interim rumore, medicos loci mutationem aegroto suadere, cùm iam arcem Pragensem praesidio firmasset, capillu̅ canu̅, barbam???; promissam de industria comit, serto???; viridi caput, quod crebrò hilaris facere solebat, adornat, & ita lectica aperta per media̅ vrbem deportatur, coniuge ipsa, & comite Ciliae illum comitantib. vsq; ad Znoymam Morauiae ciuitatem: in qua labore itineris, & morbo fessus tandem substitit. Ibi Barbarae coniugi custodes ad diti: Vlricus autem Comes effugit. Adfuit mox Albertus gener, cu̅ quo multa secretò locutus socer, vocauit pòst Morauos, Boëmos, Hungaros in conclaue suum, palàm indicans, mortem in forib. adesse, tempus???; vrgere, vt in medium tempestiue co̅sulant, quemadmodum regna inter se pacata retineant: suadere praeterea, vt Albertum susciplant, vtroq; regno, etiamsi gener non esset, dignissimum. Nunc verò hac necessitudine accedente, planè nefas esse praeterire eum, qui vtriusq; regni haeredem in matrimonio obtineat. Sicse ante quinquaginta annos regnum Hungariae, ducta Maria haerede, assecutum fuisse. Sic item Ioannem auum suum, in regno Boëmiae successisse, iure vxoris suae Elizabethae. Annuentibus vltimae volu̅tati, qui circumsteterant, aequissimo inde animo vita excessit, ann. 1437. aetatis 70. Dubrauius lib. 27. Clemens VII. pontifex, vt Mediceae familiae dignitatem & principatum stabiliret, Catharinam iuniore Laurentio Medice genita̅, Henrico II. Francisci regis Galloru̅ filio despondit. Maximè decoru̅ enim sibi futurum rebatur, si qui Caesaris Caroli V. notham filia̅ Alexandro nepoti Florentinoru̅ duci nuptam, domi suae tanquam nurum erat habiturus: regiae quoq; & longè nobilissimè stirpi suum sanguine̅ inseruisset. Ea affinitas vti ambitiosiùs expetita, vehementer Caesaris animum co̅mouit, adeò vt minores quoq; principes, & Italiae totius populi, magnoperè terrerentur, quasi Pontifex renouandi belli causam esset praebiturus. Sed Clemens magno sibi artificio & te̅peramento Caesaris pariter & Francisci regis amicitia̅ tuendam esse arbitrabatur. periculosu̅ enim esse praedicabat, vnam tantùm amicitiam colere, quae cùm alias excluderet, durissimae seruituti proxima, videretur. Sab. supplem. lib. 15. ex Ionio. Deiiciendo, Privando. Descendente in Graeciam ingenti classe Xerxe, metuens Themistocles, ne si Epicydes concionator homo vaenalis & ignauus praetor creatus esset, perditum iret ciuitatem: auro eum redemit, vt petitionem deponeret. Plut. in Regu̅ apoph. Avgvtvs Caesar Senatorum affluentem numerum deformi & incondita tuba (erant enim super mille, & quidam indignissimi, & post necem Caesaris per gratiam & praemium allecti, quos Abortiuos vulgus vocabat) ad modum pristinu̅ & sple̅dorem redegit duabus lectionibus: prima ipsorum arbitratu, quo vir virum legit: secunda suo & Agrippae, quo tempore aestimatur lorica sub veste munitus, ferro???; cinctus praesedisse, decem valentissimis Senatorij ordinis amicis sellam suam circumstantibus. Cordus Cremutius scribit, ne admissum quidem tunc quenquam Senatorum, nisi solum, & praetentato sinu. Quosdam ad excusandi se verecundiam compulit: seruauit???, etiam excusantibus insigne vestis, & spectandi in o???chestra epulandi???ue publicè ius. Suetonius. LIBERTATEM PRAESENTEM prudenter Servare. Tveri. In Genere. Cretenses & Lacones ingenuos filios seruilia munia subire cogebant, vt seruitutis recordatione, libertatem magis amarent. Alex. libro secundo, cap. 25. Indorvm gentes nonnullae pueris adolescentibus, etiam si magnae fortunae, & amplis opibus forent, pro seruis vtebantur: vt eam sortem experti, quantum decus libertatis foret, agnoscerent. Ibidem. Phrygibvs familare fuisse legimus, proprios vendere filios in eximio aetatis flore, vt si in seruili specie multos labores perpessi esset, redemti ad omnia aptiores essent. Alex. l. 2. c. 25. Baleares aureo numo aut argenteo non vtuntur, & afferri ad insulam prohibent: causam afferentes, Geryonem Chrysaori filium auro atque argento opulentissimum, quondam ab Hercule bello expugnatum. Existimant enim eo pacto, cùm auro atque argento careant, sese facilè omnes vitae insi dias euasuros. Hanc ob rem cùm olim cum Carthaginensibus militassent, ex stipendio impenso mulieres ac vinum emtum secum tulêre. Diod. lib. 5. cap. 6. In specie. Contra Tyrannos. Vide Tit. Prudentioe contra tyrannos, fol. 1666. Iudices. Damnoetionem efsugere. Mardonivs, post rem malè gestam à Xerxe ad Salaminem, veritus ne plecteretur, quòd ad inferendum Graecis bellum regem incitasset, vt Xerxem aliqua ratione placaret, fuasit illi, vt classe omissa, pedestri exercitu Peloponnesum inua deret: aut si domum redire mallet, sibi triginta myriades delectorum militum daret, quibus pollicebatur se subacturum Graeciam. Neque enim vires Persarum in nauibus sitas, sed in exercitu terrestri. Xerxes posterius consilium amplexus est, & Mardonius pro poena, quam merebatur, summus imperator creatus est. Herod. lib. 8. Missus à Thebanis Epaminondas opem Arcadibus Messenijs???ue laturus aduersus Lacedaemonios, vt eorum praesidia ex vrbibus eijceret, Arcadum Messeniorum???ue in duceret: ex medio itinere ad causam dicendam atque diluendam accusationem euocatus non paruit: ei qui sibi ex lege Praetor suc [1743] cesserat, exercitum non tradidi???: tamdiu???ue cum imperio mansit, hoc est, quatuor mensibus, quamdiu Arcades Messenios???ue à tyrannide ac ditione Lacedaemoniorum eruisset. Iam reuersus ipse, & Pelopidas, alij???ue omnes Praefecti ac Tribuni, capitis accusati sunt. Nominatim lege contineri, Qui vi & inuito populo alterius exercitum retinuerit, ei capitale esse. Sed aliorum quidem admissa defensio atque excusantes se, inuitos, & oratione persuasos, vt sub Epaminonda militarent: testem in eoipsum habere duce̅. Itaque eos absolui placuit. Epaminondas, cùm & deliquisse se, & aduersus reip. imperium, quos absolui placuit, secum detinuisse fateretur, nihil se anima duersionem morari ac diffugere pronu̅ciauit, minimè de vita solicitus, modò certè in memoriam aliorum, quaes tanca & innumera beneficia reip. Thebanorum contulisset, huius argumenti epitaphium tumulo inscribi vellent: Hic iacere, quem, vbi hostes Lacedaemonios ad Leuctras ingenti & memora bili praelio fudit fugauit???ue: ciues suos, ne non suis legibus vterentur, seruitute liberauit: ipsi sui ciues, dum suis iam nimiu̅ legibus abutuntur, & dum legitimè iudica̅t, iniquissmè occiderunt. Ta̅ta proinde coepit omnium animos in dignatio, perpetuae???ue in posteros metus ignominiae, tanta etiam viri admiratio, vt ius aequo & bono, lex gratiae & honesto cesserit. P. Aerodius ex Xenophonte lib. 7. rerum Graecarum: Cicerone lib. 1. de Inuentione: Appiano in Syriaco: & Probo in Epaminonda, & Plut. in Apoph. P. Scipioni Africano diem ad populum M. Naeuius trib. plebis, aut (vt quidam memorant) duo Petilij dixerant. Is ingenti frequentia in forum deductus, Rostra conscendit, capiti???ue suo corona triumphali imposita: Hac ego (in quit) Quirites, die. Carthaginem, magna sperantem, leges nostras accipere iussi: proinde aequum est, vos mecum ire in Capitolium supplicatum Speciosissimam de???nde eius vocem aequè clarus euentus secutus est. Siquidem & Senatum, totum & vniuersum equestrem ordinem & cunctam plebem, Iouis opt. max. puluinaria petens, comite̅ habuit. Restabat, vt tribunus apud populu̅ sine populo ageret, desertus???ue in foro cu̅ magno calumniae suae ludibrio solus moraretur: cuius deuitandi ruboris causa in Capitolium processit, de???ue accusatore Scipionis venerator est factus. Val. Max. lib. 3. cap. 7. & Plut. in Rom. apoph. Hannibalà Duillio consule nauali praelio victus, timens???; classis amissae poenas dare, priusquam cladis nuncius domum perueniret, quendam ex amicis co̅positum & ornatum, Carthaginem misit, qui postquam ciuicatis eius curiam intrauit: Consilit (inquit) vos Hannibal, cùm dux Romanorum magnas secum maritimas trahens copias aduenerit, an cu̅ eo co̅fligere debeat? Acclamauit vniuersus Senatus, Debere, oportere. Tum ille Conflixit (inquit) & superatus est. Ita liberum his non reliquit id factum damnare, quod ipsi fieri debuisse iudicauerant. Val. lib. 7. cap. 3. Insidiatores. Leptines Laecdaemone profectus, naue̅ ad Tarentum subduxit. Expositis nautis, Tarentini nullam his quidem iniuriam aut vim attulerunt ob eam causam quòd essent Lacedaemonij: Leptinem verò inquirebant vt eum comprehenderent. Ille, abiectis suis vestimentis, acceptis vasis, & lignorum onere sublato conscendit naùim, funeque resecto, nauigium deduxit, & nautis adnatantibus receptis, ad Dionysium nauigauit. Polyaenus lib. 5. Themistocies Graecia pulsus, ad regem properans, vbi Cumam Aeoliae venit, mulros???ue sensit rei maritimae praefectos insidias ad se capiendum tendere, praecipuè Ergotelem & Pythodorum (erat enim praeda opima: quòd praemium rex in caput eius ducenta talenta pronunciasser) Aegas Aeolicu̅ oppidulum refugit, nulli extra hospitem Nicogenem notus. Erat Acolum hic locupless. & principib. qui circa regem erant, familiaris. Apud eum paucos delituit dies. Inde à coena sacrificio facto, magister liberorum Nicogenis Olbius, mente motus lymphatus???ue, exclamauit hunc versum: Nocti consilium, vocem da, victoriam???ue. Hinc sopitus Themistocles vidit in somnis draconem ventre̅ suum circumiectum, & arrepentem collo: vbi faciem attigit versum in aquilam & co̅plexum se alis sustulisse, longamque viam auexisse: denique in aureo caduceo, quod se obtulit, se curè statuisse, immenso pauore & terrore exemtum. Mittitur igitur ab Nicogene, qui rem est huiusmodi fabricatus. Quia nationes barbarae ferè & praeter caeteras, Persica aemulatione erga mulieres asperae natura sunt & atroces: neque enim vxores solùm, sed ancillas quoque emtitias & pellices anxia sep???nt custodia, ne à quo non domestico conspiciantur, verum domi degant conclusae: per viam vndique septae in tentorio vehuntur curribus. Tali Themistocles tectus vehiculo delatus est. Comites eius, obuijs & percunctantibus responderunt, Graecam mulierem se ab Ionia ad quendam regis admissionalem agere. Plut. in Themist. Demetrivs Phalereus, cùm se à Thraeiaerege interceptum, captum iri cerneret, semetipsum in currum stramine onustum abdens, in finitimam regionem saluus & incolumis peruenit. Polyaenus lib. 3. Hyperbolus homo seditiosissimus Athenis plebem concionibus suis ita dementabat, vt Niciam & Alcibia dem factionum principes, ostracismi lege in exilium pulsurus, & ipse alterutrius locum occupaturus videretur. Alcibiades & Nicias animaduersa eius nequitia, vtranque factionem confuderunt in vnum, itaque effecerunt, vt neuter ipsorum, sed Hyperbolus in exilium eijceretur. Plut. in Nicia. Boemvndvs Roberti Guiscardi F. Antiochiae Coelosyriae bello Sacro captae princeps, rediturus in Italiam, veritus ne in transitu ab Alexij Comneni Imp. praesidibus captiuus abduceretur, seipsum mortuum fingit, & praecipit famulis, vti se mortuum praedicarent Itaque pax data funeri. Cusp. Henricvs, Hentici Leonis Saxoniae ducis F. ex sacra expeditione per Graeciam & Vngariam redijt incolumis, specie monoculi, emplastro super alterum oculum imposito, quo ignotus transiret: & profuit illi dolus. Cranzius libro septimo Metrop. cap. 13. Ferdinandvs II. Neapolitanonim rex, planè inclinatis rebus suis, suspicatus Germanos, qui in arcis Neapolitanae praesidio erant, de se capiendo cogitare: repentino consilio eis supellectilem, quae in arce asseruabatur, condonauit. Qua̅ dum illi inter se partiuntur, rex è custodia omnibus (Russano principe, comite???; Populensi exceptis) regni proceribus, qui è paterna auita???ue immanitate superessent, emissis, ex arce militari subsidiariave porta egressus, triremes, à quib. in portu expectabatur, vnà cum Federico patruo suo reginaque olim aui Ferdinandi I. coniuge. & Ioanna filia, consendit: ac paucis è suis comitatus, ad insulam Ischiam, quae antiquis Aenaria fuit, quaeque ab vrbe Neapoli triginta milliaria distat. nauigauit: identidem dum in conspectu Neapolim haberer, Vatis versum clarissima voce pronuncians, cuius ea est sententia: Frustra homines vigilare ad ciuitatis custodiam, quae à Deo non custo diatur. Guicciard. lib. 1. Hostes. Horu̅ exe̅pla ex Stratagematis ex professo pete̅da, f. 1829. & seqq. Xerxe co̅tra Graecos exercitum ducente, quicunq; libertatis studiosi erant Graeci, in vnum co̅uenerunt, consilio???; habito, visum est ante omnia missas faciendum pecunias debitas, & inimicitias cùm priuatas tum publicas, auctore Themistocle. Erantautem cùm alia aliorum bella, tum verò maximum inter Athenienses & Aeginetas. Herod. lib. 7. Eripere, Capere, Comprehemdere, in Vincvla conijcere. Ephori Cinadonem insidias Agesilao atq; Reip. Lacedaemoniorum struentem sic co̅prehendêre. Conuocatis omnib senioribus decreuerunt Cinadonem cu̅quibusdam validis iunioribus Aulonem mittere, vt Aulonitas quosdam cum Helotis in scytala descriptis co̅prehenderet, & Lacedaemonem ad duceret: item & tres currus Cinadoni dari, ne custodiae pedib. iter facere cogerentur. Ita enim sine suspicione ac sine tumultu, re cum ijs ipsis, quos secum deduceret, ab Ephor sco̅posita, extra vrbe̅ Cinadonem capi posse: de???; co̅scijs insidiaru̅ interrogari. Itaq; Cinadon in itinere à suis ipsius comitibus comprehensus fuit, & conscios indicauit. Quorum nomina cùm in vrbem statim allata essent, iussi sunt apprehendi. Et habita quaestione is socij???; manib. post tergum reuinctis, per ciuitatem vndiq; traducti, atque flagris caesi, interfecti sunt. P. Aerodius ex lib. 3. Xenophontis. Polyaenus lib. 2. Cùm belli Veientis septimo anno, aestate media lacus Albanus mirum in modu̅ intumuisset eo???; miraculo Romani co̅sterna ti essent: in ea obsidione quidam Romanvs familiaritatem contraxit cu̅ Veiente quodam vate. Que̅ vbi vidit de lacus incremento exultante̅, atq; obsidione̅ habente̅ ludibrio: No̅ idsolum, inquit. prodigij hac te̅pertate, sed longà foediora sunt alia Romanis facta portenta: de quib. ad ipsum ait se referre velle vt reb. suis consulerein communi calamitate valeat. Ille Romano promtè more̅ gerere, & sedulò sermones cu̅ eo miscere, velut res abditas auditurus. Dum abducitur inter confabulandum longiùs à porta, tu̅ homine̅ Rom. praeualens viribsublimem arripuit, pluribus???; ex statione accurrentib. capit, atq; in potestatem redactum deducit ad Coss. Plut. in Themist. SERVITVTEM PRAESENTEM prudenter depellere: tum Obsidionis. Consule Tis. Ab obsidione liberati, f. 759. Illic in genere, siue Dolis, siue Vi: heic Prudentia tantùm perpenditur. Tempore Michaëlis Comneni Palaeologi Imperatoris, Ioannes, nochus Michaëlis Epiri Despotae, Sebastocrator, Nouis Patris obsidione einctus à Ioanne Despota fratre, & iam penè captus, obseruata nouilunij obscurissima nocte, fun??? se de muro demisit, & cu̅ alius transitus no̅ patêret, cla̅ in Graecorum castra laceris vestib. descendit: & ne agnosceretur, ma [1744] gna voce, & verbis ex parte barbaris, per tota castra velut amissum equum quaerita̅s, clamitat. Turba militaris eu̅ deridebat, & dicterijs exagitabat. Cu̅ castra pertra̅sisset, ad monasteriolum profectus extra fines, à praeposito quoq; iume̅tis & totide̅ famulis acceptis, in Attica̅ peruenit: vbi cum Athenaru duci magnam pecunia̅, & sple̅didas filiaru̅ suaru̅ nuptias promisisset, accipit 500. delectos Athenienses, amplis stipe̅dijs co̅ductos. Quorum auxilijs Graecos securè deside̅tes, venatum???; excurrentes profligauit. Gregoras lib. 4. Ladislao Boëmoru̅ & Hungaroru̅ rege defuncto, lis erat inter patrueles Albertu̅ & Sigismundu̅, de portione Ladislai in Austria, qua̅ Fridericus Caesar occupauerat. Obsidebatur Caesar bus & fratre suo Alberto. Ei Georgivs Podiebra dius Boëmoru̅ rex subsidia ad se tuendu̅ submisit. Postqua̅ verò eum praeualere vidit, milites suos reuocauit: ipse???; in Austria̅ cu̅ octo millib. armatoru̅ profectus, arte magis, quàm virib. negotiu̅ co̅fecit. Sequestri enim persona̅ inter partes suscipie̅s, Caesare̅ ad colloquiu̅ euocauit, atq; ita eu̅ cu̅ vxore & filio de manib. obside̅tiu̅ eripuit, & in tuto collocauit. Huius operae preciu̅ quadraginta millia auri à Caesare abstulit, & pro auctario, Victorino, Henrico, Hinconi, filijs Georgij, honos principalis habitus, delata ad eos principu̅ dignitate. Dubrauius lib. 30. Praesidiorvm. Vrbem Novesiam apud Vbios, dux Parmensis, &c. fol. 1594. Obsidvm. Romani cu̅ Tyrrhenis bellu̅ gerentes, co̅stituto foedere, obsides eis dederu̅t nobilissimoru̅ filias virgines. Quae obsidu̅ loco datae era̅t, accesserunt ad fluuiu̅ Tybrim loturae. Ex his vna Cloelia reliquas omnes hortabatur, vt tunicas circu̅ capita religarent, & fluuij cursum ob profundos gurgites difficile̅ transitu tranare̅t. Cùm tranassent, Romani virtute̅ quidem earu̅ & fortitudinem ad miraba̅tur, sed tame̅ Tyrrhenis remiserunt, vt religione̅ foederu̅ inuiolata̅ co̅seruarent. Porsenna rex sciscitabatur, quae na̅ esset, quae huius facinoris eis auctor extitisset? Cloelia reliquas praeuerte̅s, co̅fitebatur. Porsenna virilem admodum virginis animum admiratus, equum ei sple̅didè ornatum dono dedit, omnes???ue virgines collaudatas Romanis remisit. Polyaenus lib. 8. Constantinvs Magnus etia̅nu̅ puer, cùm à Galerio Imp. in vrbe Roma religionis specie obses teneretur fuga̅ arripie̅s, ad frustra̅dos inseque̅tes, publica iume̅ta, quacu̅q; iter ageret, interfecit, & tande̅ ad patrem in Britannia̅ peruenit: ijsde̅ fortè diebus cùm Constantiu̅ parente̅ fata vltima perurgerent. Patre verò mortuo, regnu̅ Galliaru̅ Hispaniarum???; & Alpinu̅ sibi testamento relictum, accepit. Cuspinianus ex Sexto Aurelio. Erat apud Anglos Lvdovicvs Andegauensium dux obses pro Francis. Qui dum Caleti, quò ductus erat, à praefecto loci humaniter tractaretur, & aliquando animi causa venatum ire permitteretut, inter venationem longiùs à socijs digressus, Bononiam celeri cursu se proripuit. Polyd. lib. 19. Clemens VII. à Caesarianis obsessus, lo̅gè carissimos atque honestissimos ex familiaribus, qui secum erant, repraesentandae pecuniae obsides, frementibus deposcenlibusque Germanis, tradere coactus est. Hi fuêre Ioannes Maria Montanus archiepiscopus Sipontinus, & Onfrius Bartholinus Pisanus archiepiscopus: episcopi verò Antonius Puccius Pistoriensis, & Ioannes Matthaeus Gibertus Veronensis. Hi paulò pòst in careere, custodibus ex institutae coenae crapula, multo???; falerno consopitis, cathenas exuerunt, & per vaporatium foci tubum in summa Riariae domus tecta extracti, funib. euaserunt: tanta felicitate, vt pedibus egressi vrbem, ad Vrbinatis castra, quae tum erant in Vmbriae finibus, confugerint. Sabellicus supplem. lib. 10. ex Iouio. Carceris, Vincvlorvm. È Carceribus prudenter liberati. Minyae à Pelasgis è Lemno eiecti Lacedaemonem nauigauerant. Spartani propter Argonautarum memoriam eos vrbe & agro donarunt, illorum???ue opera contra Ilotas feliciter sunt vsi. Ibi confestim repudiatis ijs, quas in Lemno duxerat, vxoribus, cu̅ alijs matrimonia co̅traxerunt. Longo deinde interiecto te̅pore elati superbia, cu̅ alia flagitiosa perpetraru̅t, tu̅ regnum affectaru̅t. Quo nomine Lacedaemonij, cùm morte multandos censuissent, co̅prehe̅sos in carcere̅ co̅ieceru̅t. Quoscunq; Lacedimonij morte plecte̅dos censent, eos noctu plectunt, interdiu nemine̅. Cùm ergo essent in illos anima duersuri, exorati sunt ab eoru̅ vxoribus, quae ciues era̅t, & primorum Spartanoru̅ filiae, venia̅ ingredie̅di carcerem, & cu̅ suo cuiusq; viro colloque̅di, nullu̅ in illis dolu̅ esse suspica̅tes. Magistratus igitur permissu in gressae carcere̅, omni veste, qua̅ gestaba̅t, viris tradita, illoru̅ veste̅ illae sumserunt. Ita Minyae muliebri veste amicti, è carcere prodierunt, rursus???; apud Taygetu̅ consederunt. Hic cu̅ Ilotas castellanos co̅cirent ad defectione̅, & in agmen reciperent, ingenti perculsi pauore Lacedaemonij, missis caduceatoribus hac lege cu̅ cis foedus fecerunt, vt receptis v xorib. pecunia???; accepta & nauib. facessere̅t, parto???; alia regione agro & vrbe, pro Lacedaemonioru̅ colonis & propinquis haberentur. Herod. lib. 4. Val. Max. lib. 4. c. 6. Sab lib. 8 En 2. Plut. de Virt. mul. Thuscos, qui Lemnum & Imbru̅ occupara̅t, ex feminis Atticis, quas Braurone rapuerant, Liberos suscepisse ait, & hos ab Atheniensibus eiestos, à Lacedaemonijs susceptos, ab vxotibus liberatos fuisse. Anaxagoras, Codrus & Diodorus, co̅pedib. vinstu̅ Hegesia̅. Ephesioru̅ tyrannu̅, interfecera̅t. Philoxenus ab Alexandro rege praefectus Ioniae, viros ab Ephesijs postulauit: cu̅q; non impetrasset, praesidiu̅ in vrbe̅ duxit, & hos tres viros per vim rapuit, ferreis???; cathenis ligatos in arce̅ Sardianorum misit. Qui diu multu̅???; cruciatis, seipsos libetauerunt. accersita Philurina: cuius auxilio vsi, vincula dissiparu̅t, & seruilibus vestime̅tis induti, ??? noste̅ quasi serui è carcere egressi, fune & vestime̅tis secundu̅ lo̅gitudine̅ dissectis, ea co̅nexuerunt, sese???; de moenib. demiserunt. Diodorus subitò decidens ex alto, claudus???; factus, in eo loco rema̅sit: captus???; à Lydis, ad Alexa̅dru̅ missus est, vt supplicium pe̅deret. Cùm aute̅ Alexa̅der Babylone su̅mum die̅ obijsset, Ephesum ad Perdicca̅ missus est, vt legu̅ iudiciu̅ subiret. Anaxagoras verò & Codrus, Athenas peruenerunt; & audita morte Alexa̅dri, reuerte̅tes Ephesum, etia̅ fratre̅ suum Diodorum liberauerunt. Polyaenus lib. 6. Hegesistratvs Elaeus, captus à Lacedaemonijs, & in vincula coniectus, re̅ fecit vniuersae posteritati co̅men dabilem. Nam quum ferratis soleis vinctus esset, dimidium pedem praecidit, vt se co̅pedibus illis eximeret: demùm subruto muto periculum effugit, deceptis excubitoribus. Herod. in Calliope. Amphiretvs Acanthius, captus à piratis, in Lemnum deductus, in vinculis conseruatur, praedonib. magna̅ pecuniae vim redemtitiam sperantibus. Ille à cibo abstinens, rubricam aqua salsa mixtam bibit. Cùm igitur aluum vacuaret, praedones existimantes eum in sanguinis fluxum incidisse, vinculis soluerunt, ne ob morbum è vita discederet, atque ita ipsis pecuniae speratae perirent. Ille solutus noctu aufugit, conscensa???ue naui piscatoria, Acanthum peruenit. Polyaenus lib. 6. Aristomenes Messenius captus à Lacedaemonijs, & in vincula coniectus, ad ignem se acclinauit: atq; combustis vinculis solutus, custodes occidit. Clàm inde Spartam ingressus. eorum scuta Chalcioeci templo affigens, inscripsit: Aristomenes illaesus à Lacedaemonijs euasit. Polyaenus lib. 2. Idem, Amyclis direptis, rediens, in Lacedaemonios incidit, facto???ue cum illis praelio, vnà cum quinquaginta de eius praetoria cohorte captus, Spartam protractus est. Hos cùm in Ceadam altè dehiscentem foueam, in quam maximis criminibus capite damnatos praecipites mittunt, abijciendos censuissent. caeteri socij omnes perierunt: Aristomenis verò scutu̅ sua con cauitate aërem concipiens, molliore̅ fecit casum. Triduum in imo specu commoratus, audito strepitu quodam, per sublustres tenebras vulpem vidit cadauera appetentem. Cogita̅s itaque per ostiolum omnino aliquot bestiam illuc penetrasse, eam propiùs accedentem manu altera apprehendit, altera quoties se illa conuertisset chlamydem mordicùs prensandam obijcebat. Et currentem quidem, quâ se via dabat, cursu consequebatur: trahendina veto se belluae per inuia praebebat. Vidit postremo cuniculum nihilo amphore̅, quàm inde posset vulpes euadete, per quem luminis se aliquid oste̅debat. Per illum quadrupes, vt primùm dimisit eam, lustrum suum repetijt. At Aristomenes angusta̅ illa̅, ac minimè peruia̅ cauernulam manibus aperiens, in Eran ad suos tandem cuasit. Pausanias in Messsenicis, & Polyaenus lib. 2. Pystavxor Seleuci, cùm Callinicus ad Ancyra̅ à Gallis victus esset, capta ab hostib. abiecto regio vestitu, famulae pauperimae pannis laceris induta, inter captiuos vaenijt. Ducta in Rhodum cum caeteris mancipijs, confessa est, quae esset. Rhodij reddita emtori pecunia, splendidè eam ornatam, Antiochiam miserunt. Polyaenus lib. 8. Cleonymus, cùm Titvm cepisset, pro eo dimittendo duas ciuitates postulabat, Epida̅num & Apollonia̅. Titi pater eas no̅ dedit, sed eum retinere iussit. Titus co̅scenso nauigio, clàm aufugit, custodibus simulacrum custo dientibus. Idem. Tuleratlege̅ C. Caesar, de agro Ca̅pano fermè toto pauperibus & tenuibus diuidendo: neq; obiecit se ei quisqua̅, praeter Catone̅ iuniore̅. Hunc igitur ex Rostris traxit Caesar atq; in carcere̅ duci iussit. At cùm Senatvs moestus Catone̅ secutus esset, & optimi quiq; ex populo, stomachantes tacitè & indigna̅tes, nec id Caesare̅ lateret: victus pudore & infamia, summisit vnu̅ ex tribunis, qui Catone̅ eximeret. Plut. in Catone. Basilius Mecedo Imp. filiu̅ Leonem Caesarem falsis criminibus à Theodoro Sa̅tabarino monacho circumuentu̅, in tetru̅ carcerem co̅iecerat/ Accidit, vt Basilius diuerteret in aedes patricij cuisda̅, cui erat loquacissimus psittacus, qui saepe Leonem in custodia gementem plorantem???; viderat. Eius gestus vocem???, repraesentans psittacus, saepissimè Leo Leo Leo inclamabat Exciti Convivae surgunt è mensa: & Ò Imperator, inquiu̅t: Haec auicula multò est nobis prudentior, quae suu̅ [1745] miserata dominum, eius petit liberationem: nos vino indulgentes & crapulae, illius obliuiscimur. His dictis pater iram deposuit, ac è custodia liberato filio, regalem dignitatem restituit. Cuspinianus. Andronicvs Comnenus Manuelis Comneni Imp. patruelis propter Eudociam ex altero Imp. Manuelis fratre Andronico natam, cuius consuetudine vtebatur & regni affectati suspicione̅, saepiùs in vincola co̅iestus, toties propria seruatus industria. Animaduertit in turri carceris lateritia meatum antiquissimum: eum???; subit, manibus pro ligonib. vsus, ad exitu̅ parandu̅, foramen vestib. obtegit. Sub prandij tempus, cùm neminem custodes in carcere reperissent, dolo ereptum suspicaba̅tur. Vxor eius, vt fugae conscia comprehensa, in eundem carcerem conijcitur. Andronicus è cauerna emergens, mulierem inopinato conspectu territa̅ alloquutus, & amplexus est, sic vt ex co congressu filius ei Ioannes postea natus sit, cui nomen imperatoriu̅, factus ipse per nefas Imperator, impertijt. Tandem è carcere elapsus est, custodib. propter muliere̅ negligentiorib. factis. Quum ad Melangia venisset, à milite quodam Niceae captus, denuò in custodia̅ priore acerbiorem conijcitur. Verùm ex illa quoq; per hanc rationem semet liberauit. Morbum fingit, ac puero peregrino, cuius opera in corporis ministerijs vteretur, linguae Graecae necsatis gnaro, sed cui soli ad custo diam patebat aditus, mandat, vt claues t turris clàm surripiat, quum vigiles largiùs poti, meridianum somnu̅ caperent, eas???; cera exquisitè exprimat. Seruulus iussa exequutus, clauium exemplum, Andronici iussu, Manueli filio eius ostendit, vt qua̅ pimùm tales fabricarentur, & in amphoras, quibus potus ad prandium ferretur, lineos funes, glomos, & fila tenuia conijceret. Eo consilio ad exitu̅ perducto, claustra noctu aperiuntur. Andronicus pueri ministerio euadit, funiculos manib. gestans. Ea nocte in denso & alto Palatij gramine, quò nemo adire solebat, in diem vsq, tertiu̅ delitescit. Inquisitorib. deceptis, funib. pro scalis vsus per moenia se dimittit, nauiculam co̅scendit, quae ex co̅posito in litore inter crepidines maritimo vrbis muro ad frangendu̅ vndarum impetu̅ interiectas fluctuabat. Cum nauta Chrysopolo techna̅ componit, vti ille heri persona̅ fingeret, ipse famuli ex diuturnis vinculis elapsi. Orabat eos, à quib. co̅prehensus erat, vt sui miserescerent, & antè multas acerbitates ab hero Chrysopolo perdessi, & nu̅c ob fuga̅ malè multandi: de industria aute̅ barbarè loquebatur, ac Graeca multa se asse qui dissimulabat. Chrysopolus interim probè dissimulans omnia, munerib. impetrauit à speculatoribus, vt Andronicus tanqua̅ seruus fugitiuus sibi redderetur. Ita praeter spem aedes suas ingressus, suis salutatis, solutis???; co̅pedibus, equo co̅scenso, qui ad fuga̅ paratus erat, rectà Anchialu̅ contendit. Quò cùm venisset, Pupaci se agnoscendu̅ praebuit: sumto???; ab eo viatico, & viae ducibus, Galizam proficiscitur. Cuius fines ingressus, quò tanquam in tutissimu̅ asylu̅ properabat, à Blachis, qui fugam eius ex fama cognorant, captus, ad Imperatorem reducitur. Ibi quum nullu̅ assertorem, non amicu̅, no̅ armigeru̅, non ministrum vllum haberet, suapte industria rursus euasit. Simulato enim ad decipiendos lictores ventris profluuio, crebrò ex equo desce̅dit, & ad requisita naturae secessit. Quòd dum & noctu & interdiu saepiùs facit, custodes hac ratione decipit. Scipionem, quo vt aeger innitebatur, in tenebris humi defigit, & chlamyde circu̅posita, & pileo imposito, vt hominem inflexis genibus cacantem repaesentaret, custo des simulacrum illud intueri siuit. Ipse saltum condensum ingressus, instar ferae è cassibus elapsae fugit. Custo des vix tandem intellecto dolo confectam viam reperunt, Andronicum eô dem fugere opinati. Verùm is conuerso itinere alia via Galizam peruenit. Nicetas libro tertio & 4. Theodvlfvs abbas Floriacensis, pontifex Aurelianensis, cùm ob suspicionem coniurationis in Ludouicum Pium Imp. in carcerem coniestus esset, hymno ad sacram Trinitarem in carcere composito & decantato, Imp. placauit, vt eum statim libetari iusserit. Soldanvs à rege Franciae Ludouico II. Capua̅ captiuus abductus, toto biennio nunqua̅ ridere visus est. Itaq; rex ei, ??? effusu̅ Soldano risum concitasset, aureu̅ munus promisit. Cùm autem quida̅ regi narrarent, vidisse se Soldanu̅ ridente̅, teste̅???; rei ???duxisset: vocauit ad se rex Soldanu̅, causa̅???; mutationis quaesiuit. Ibi Soldanus: Curru̅, inquit, co̅templabar, eius???; rotas, vt earu̅ aliae partes in imu̅, aliae in summu̅ obuerterentur: atq; hanc ego incertae inconstantis???; hominu̅ felicitatis imaginem sentiens risi: cùm quòd in mentem mihi veniret, quàm instabili nos de re superbiremus: tum simul etiam hoc fieri posse iudicans, vt quomodo exsummo infimus sum factus, ita ex humili rursum loco ad prius attollar fastigium. His auditis rex de suo quoq; statu cogitans, Soldanum virum iudicans sapientem, liberè secum versari permisit. Cedrenus. Petrvs Valdemati III. Danorum regis copiaru̅ pfectus bello Vandalico in portum Vismariensem missus, vt praedaretur, & inita pugna captus, singulati commento elapsus est è manib. eoru̅. Nam custodes suos ebrietate consopiuit: & eff???ctis catenis, apprehensum vnum ex socijs, qui aeger erat pedibus, in dorso portauit, tendens in portum. Nemo illum ex captiuis esse coniectare poterat. Obuios vigiles, sciscitantes quò iret, quisve esset, hoc responso delusit: Ebriosus, inquit, iste meus (quem malè perdant daem onia) ita potu obruitur, vt ambulare non possit: illum itaq; in nauim deporto, vt ibi confrigescens edormiat cereuisiam qua madet. Illi credentes dimiseru̅t eum elabi de manibus eorum. Cranz. lib. 7. Daniae, c. 38. Iacobus III. Scotorum rex, du̅ placere omnib. cupit, sine delctu non nullos infimae plebis homines ad honores in aulamaximos promouit. Quae res proceru̅ illustrium???; viroru̅ animos in vniuerso regno valde co̅mouit. Coniurationis principes era̅t duo regis fratres germani, Alexa̅der Albaniae dux, & Ioannes natu minimus, Mariae comes. Verùm hoc à sicarijs caeso illu̅ in arce Edinburgensi custodia arctiss. aliquot mesib. captiuum habuit. Alexander igitur vitae meruens, è lodice co̅scisso fune̅ co̅texit, & explora̅dae tum firmitatis tu̅ longitudinis causa pueru̅, qui sibi aderat vnicus, ??? eu̅ demittit. Puer cùm neq; rupe̅ posset attingere, neq; sursum retrahi delassatus tande̅, & in rupe̅ delapsus cruta ???fregit: heru̅ submissa voce monens, vt funi ali quantu̅ supera ddat. Quod vbi exsen te̅tia successisset, pueru̅ grauiter sauciu̅ per rupis crepidinem in conuallem promouit: inde elatu̅ in humeros ad Letha̅ portu̅ ad duo ferè milliaria gestauit, & cymba in arcem Doumbar deuexit: inde in Galliam fugit. Appen dix hist. Scotorum. Vitoudus Lituaniae dux, à Iagellone itide̅ Lituaniae duce co̅sobrino, per specie̅ colloquij vnà cu̅ patre Keistuto captus fuir, Et Keistutus quida̅ in carcere necatus: Vitoudus verò Vxoris dolo liberatus est. Cùm enim ea liberam haberet ad viru̅ Vilnae captu̅ co̅meandi potestatem, noste quada̅ co̅mutato cum vna de duabus pedissequis habitu, veste muliebri indutu̅ eduxit. Emissus ille, in Massouia̅ adioa̅ne̅ duce̅ affine̅ suu̅, atq; inde in Prussia̅ ad Cruciferos co̅fugit. Cromerus lib. 14. Mathias Coruinus Vngariaerex, initio regni sui à quibusdam procerum, qui Michaëlis Zilagii sui auunculis & tutoris dignitatem aegrè ferebant, instigatus, auunculum colloquij gratia euocatum, capi???ussit, & Vilagosuaro castello inclusit, nec multò pòst de eo tollendo praefectos duos literis admonuit. Illis supposititias literas esse metuentib. alter corum ad regem proficiseitur, eius voluntate̅ expiscaturus. Interea Coqvvs, quem illi concesserant praefecti, ex arce Turcas adesse clamitans, praesidiaria̅ cohortem arma sumere iubet. Ipse nouissimus cum tribus conseruis subsequi fingens, egressis à tergo portam obstruit, & fracto carcere Michaëlem educit, castelli???ue dominum facit. Is rustica manu & commeatibus oppidulum compleuit. Mox accitis amicis, contra Turcos saepe excursio nes fecit: ad regem nuncium salutis suae misit, se plùs coco quàm nepoti, cui ipse regnum asseruisset, debere significans. Mathias erratum agnouit, eundem???ue paulò pòst in gratiam recepit. Bonfinius lib. 1. Dec. 3. Philippi Comitis Horne̅sis, qui rebellionis praetextu à duce Albano Bruxellis securi percussus est, fratrem, Montignij dominu̅, sub initia motuum Antuerpiensiu̅ anno Sal. 1566. religionis causa excitatorum, in Hispania̅ co̅tendisse ferunt, sua̅ comprobaturu̅ regi innocentia̅. Caeteru̅ cùm aures regias aemulorum voces penitùs obsedissent, custodiae mancipatur. Vxorha̅c rationem mariti libera̅di, vt nouam, sic ingeniosiss. excogi tauit. Quatuor ablega̅tur Belgae, linguaru̅ periti, qui peregrinationis Co̅postellanae praetextu in Hispania̅ proficiscantur, stipis emendicandae specie musica organa, quas Violas vulgò dicunt, secu̅ fere̅tes. In quoru̅ maximo, quem Bassu̅ nomina̅t, omnis generis ferramenta, ad perfringendos carceres opportuna, affabrè co̅clusa era̅t. Vbi ad arcem ventu̅ est, in subiecto vico specimen artis edu̅t. Admira̅tur omnes peregrinorum ingenium Praefectus arcis Mo̅tignij exhilara̅di causi eos adduci iubet. Vocati parent, & suauitatem ca̅tus Gallicae, Italicae. Hispanicae linguae alternationib. condunt, ad extremum etia̅ lingua Belgica, qua̅ nemo custodum intelligebat, subiungunt: Venisse se eius libera̅di causa. Modum hunc esse. Emeret instrumenta musica qua̅rouis precio, repugnantes cogi iuberet. In maximo organo reperturum fabrilia, quib. carceris clathros perfringeret. Caeterùm malo quoda̅ fato versum illum, quo modum aperiendi citra offensam organi, & instrumenta reponendi (ne perfracto eo, fraus deprehenderetur) docere debuerant, omisére. Montignius animum aduertens, sed vultu probè dissimulans, ad praefectum arcis conuersus: Egregios meherclè musicos, inquit: contendere tamen ausim, vel te indice, cantionis Belgicae harmoniam prae caeteris longè suauissimam fuisse. Astipulante etiam praefecto, carmen de industria repeti iussit. Hicidem error, qui priùs contigit. Dimissis petegrinis, artem illorum laudare, organa verò, musica in primis extollere coepit: eius que adeò precibus motus praefectus, ea tandem à peregrinis, diu multum???ue reluctari simulantibus, obtinuit. Peregri???, vt quem commiserant errorem, nouo stratagemate emendarent: obseruantes pue [1746] rum à pistore vicino panes in Comitis vsum petere, schedam, in qua reponendorum suo loco ferramentorum rationem perscripserant, pani inserunt. Praefectus, qui comiti aderat prandeti, pueri incuria panem praegnantem reperit. Deprehenso dolo, arctiore porrò custodia Montignius asseruatus, & post triennalem carcerem securi tandem percussus est. Haec historia, vti noua, sic memoratu digna est visa: tantò admirabilior futura, si prudentiae fortuna respondisset. Cvstodiab liberae Ericvs Nicolaum Danorum regem fugiens, Magni Noruegiorum regis fideise crediderat. À quo cùm, Nicolao proderetur, vino obrutis custodibus, perinde ac vigiliae taedio cupidu̅ secessit, sacerdotem???; exilij socium aleae pro se curatorem reliquit, & perrupto cubiculi pariete cum clientib. ac coniuge clàm ad mare peruenit, repertaq; in litore nauigia, quò tutiùs fugam caperet, perfora̅da curauit, & fugam prosperè arripuit, cum multo vix demùm die Magnus abitum eius cognouisset, & nauigiorum perforatorum nullus foret vsus. Tandem caeso à ciuibus Nicolao regnum obtinuit. Saxo lib. 13. Gregorivs XI. in Italiam rediturus, ne à Gallis impediretur, Auenione (vbi per LXX annos sedes pontificia exularat) animi gratia nauemse conscendere simulans, secundo Rhodano mare triremi ingressus, Genuam, inde Romam peruenit. Garimbertus lib. 4. de Vitis pontificum. Iacobus II. Scotoru̅ rex, fexennis, in arce Edinburgensi à Gulielmo Cricthon Cancellario seruabatur. Eius factioni Alexander Leuyston regni gubernator cum Ioanna regina vidua Sterlingi insidiabantur. Regina, quae ortu Angla erat, comitis Somerseti F. Edinburgu̅ paucis comitata proficiscitur: si mula̅s se hoc vnu̅ cupere, vt filius, in quo vno restitue̅di Scotoru̅ regni in pristina̅ quietem, spes omnis sita esset, honestè ac piè educetur. Quinetia̅ in id sedulò incubuit, vt orta inter nobiles dissidia dirimerentur. Confirmata in hunc modu̅ reginae fide, permissum eide̅, vt cum rege in arce noctu ac interdiu diuersa retur. Tande̅ simulans sese sub auroram, vt nu̅cupati voti religione profilij salute solueretur, ad diuae Virginis aedem. Album sacellu̅ voca̅t) profectura̅: duo vestium reconditoria, quoru̅ altero paruulum rege̅ deceptis custodibus noctu incluserat, castello exportari, & onerario equo in eu̅ vsum parato imponi, & Letham in proximum deferri portum curat: naue???ue conscensa Sterlingum re dijt. H. Boëthius libro 18. Lvdovicvs XI. pacem Confluentina̅, deiecto à ducatu Normaniae fratre Carolo duce Bituricense, violauerat. Carolus Burgundus id non inultu̅ laturus erat. Ludouicus pace co̅posita cum fratre, in colloquiu̅ cu̅ Burgundo Perona̅ inermi comitatu venit. Interea certis auctorib. co̅pertum est, solicitantib. oratoribus regijs, Eburones contra Burgundu̅ arma cepisse. Dux Peronae portas claudi iubet, custodiri???; dispositis praesidijs vigilijs???; circa moenia, ne quis emitteretur intromitteretúrve, ta̅tùm caussatus amissum cu̅ literis gemmis???; scrinium, quod conquiri oporteret. Per continens biduum rex velut in custodia habitus asseruatus???;, ignarus rerum suaru̅, ac quae na̅ se fortuna maneret, arbitrio sui amisso, potestatis alienae factus, velut imaginem fati sui horrebat, quod locus ipse memoriae veteris admoneret, & esset in co̅spectu turris, in qua Carolus Simplex rex, clausus coactus???ue fuit se regno abdicare. Dux biduu̅ de illo consilium habuit. Tres dictae sententiae: Vna, vt fides colloquij sanctè seruaretur, modò rex se Eburonum hostem profiteretur, ad bellu̅ duceret auxilia. Altera semel captum rege̅ non dimitten dum: quod si elabatur, atroci, vbi primum queat, exemplo indignitate̅ vlturum. Tertia, euocandu̅ fratrem regis, ducem Bituricensem, & quando Confluentina pax, quamuis sanctissimo iureiurando interposito irrita ceciderit, certiores conditiones his pignoribus sanciendas, vt regi circumuenire deinceps liberu̅ non sit. Rex interim, etsi procul aberat, à fisco suo, quindecim tamen millia scutatorum à suis coëgit, quae intimis amicis ducis diuisit: nec vllis blandimentis pollicitationibus???; artibusve pepercit. Ita in prima̅ eam???; mitissimam sententia̅ itum, purgatio???; regis accepta, pactisque de nouo foederib. incolumis dimissus. Aemilius lib. 10. Iulius Caesar Capuanus, indignè ferens, aulae regiae honores ab Iacobo (è Narbonensi Gallia regijs natalib. orto, & ab Ioanna Regina Neapol. Ladislai sorore, ad tegenda libidinis probra in coniugem accepto) Gallis conferri, Iacobum è medio tollere cogitabat: atque hoc consiliu̅ Reginae in custodia̅ Galloum ab eode̅ Iacobo traditae aperit. Quae vt mariti sibi animum arctiori nexu deuinciret, regi insidias patefecit. Co̅prehenso itaque ac caeso Iulio Caesare, & ob id facinus Regina in coniugalem thorum, co̅munes???; epulas recepta, Iacobus nequaquam omnem animo suspicionem detersisse videbatur, quum spacianti Reginae, arcis limine pede̅ efferre, aut nauicula deuehi non liceret. Duo Neapolitani, asserendae in libertate̅ reginae negotium susceprunt, Othinnvs Caracciolus, & Anechimvs Moriminus. Dircesserat opportunè per cosdies Lordinus Gallus, equitum Magister, cu̅ copijs in Aquitanum agrum profectus, & festus dies publico epulo & chorearum ludis in theatro celebtabatur. Ad id honoris causa Gallorum proceres inuitati, & quu̅ nouae nuptae omnes, matronae???ue nobilitate & forma lectissimae ad eam celebritatem ducerentur, magnis precibus à rege im petratum est, vt reginae etiam interesse liceret. Postquam saltationi finis est impositus, regina̅ simulanter in arce̅ Nouam redire parantem, à dextra sinistra???; Othinus & Anechinus comprehendunt, & in Capuanam arcem perducunt. Extemplò reginae nome̅ inclamatur inuaduntur Galli, tota???; vrbe fugati in arcem co̅pelluntur. Rex his conditionibus in deditionem est receptus, vt in posterum regijs titulis abstineret, Tarentinus princeps appellaretur: Gallos verò omnes, praeter quadraginta, in Galliam remitteret. Iouius in vita Sfortiae. Exilii. Ab Exilio Prvdenter Reverti. Absalomus propter caedem Amnonis fratris, Gessur profugerat ad auum paternum, ibi???; triennio manserat, patris Dauidis iram metuens. Ioabvs ergo Saruiae sororis Da???idis F. polemarchus, subornauit mulierem quanda̅ prude̅tem, nomine Thecuanam, quae luctu̅ simulans, regem adiret, & duos filios se habuisse diceret, inter quos ruri orta concertatione, vnus alterum occidisset. Nunc vniuersos gentiles fratricidam poscere ad necem. Rogare se Regem, ne vnicum haerede̅, suae???; senectae baculu̅ interimi permitteret. Rex sese intercessuru̅ sanctè promisit. Tum illa: Qua ergo de causa, ô rex, tanto iam tempore co̅tra Absalomu̅ filiu̅ irasceris? Amnon perijt, Absalomus generis tui spes atq; decus etiamnu̅ superest. Viuu̅ ergo omniu̅ Israëlitarum causa in gratiam recipere, ei???; hoc peccatum co̅donare velis. Rex qua erat prudentia, Ioabi hoc esse commentum facilè intellexit: & mulieris precibus annuens, Ioabum ad reuocandum filium misit. Toto tamen biennio in regis conspectum venire non fuit ausus. 2. Reg. 14. Philopoemenes Megalopolitanus conciues suos, qui Messenam profugerant, occupata Megalopoli à Cleomene Spartanoru̅ rege, per insidias scalis vrbem ingresso, hortatus est, ne quantu̅uis reuoca̅te & libertate̅ propone̅te Cleomene, in patria̅ tuncredire̅t. Oste̅dit enim Cleomene̅ sine populo vrbem diutiùs no̅ rete̅turum. Itaq; si patria aliquod te̅pus carerent, necessariò ea̅ cum laude recuperatutos esse: sin reditum accelerare vellent, & irrito conatu id moliri contigisset, seruitutem eos minimè incertam mansuram. Plut. in eius vita. Peregrinationis. Quidam capta Troia nonnullos profugos, cùm naues essent nacti, ad Hetruriam vi ventorum expulsos, circa Tiberim anchoras iecisse tradunt: vbi vxoribus eorum fatisce̅tibus, pelagi???; pertaesis iactationis, vnam quae & genere clarior caeteris esse, & praecellere mente videbatur, Romam nomine (Lycophron Sitaeam vocat) vt classem incenderent, suggessisse. Id viros primùm aegrè tulisse. Deinde cùm necessariò sedes circa Palatium posuissent, & breui supraspem succederent omnia, quòd agri fertilitatem miram sentire̅t, reciperent etiam ipsos accolae: cùm alios Romae honores habuisse, tum verò eius, vt auctoris, vrbi nomen indidisse. Inde posteris quoque more̅ perhibent traditum, vt propinquos feminae & viros suos salute̅t osculo: quod illae post classem inflammatam deprecantes viros, & iram eorum mulce̅tes, ita eos salutauissent & amplexae essent. Alij aliter: pleriq; à Romulo. Plut. in Romulo, & de Virt. mul. & Polyaenus lib. 8. Famvlitii. Ministerii. Xenocrates Chalcedonius, Platonis discipulus, cùm ab Athenie̅sibus legatus esset missus ad Antipatrum rege̅, vt Athenie̅ses in bello Lamiaco captos redderet, à rege ad coena̅ inuitatus, hosce versus ex Odyss. [Greek words]. protulit: [Greek words] Quibus verbis innuebat, sese no̅ priùs cibu̅ gustaturu̅, quàm id quod petebat, impetrasset. Rex illius prudentia̅ admiratus, omnes captiuos statim liberari curauit. Laërtius lib. 4. Aristaevs ex intimis Ptolemaei Philadelphi amicis, vir humanissimus, aegrè fere̅s Iudaeorum ingente̅ multitudine̅ in Aegypto seruire, occasione libroru̅ sacroru̅ in Graecam linguam transferendorum, vt 120 millia Iudaeorum à Ptolemaeo liberarentur, impetrauit. Iosephus lib. 12. cap. 2. Pavlvs Nolanus antistes, posteaquam omnia sua Vandalicis te̅ impendit in Nolanis ciuibus ex Africa redimendis, seipsum (qua̅do nil praeterea reliquu̅ erat) hostibus dedit, vt viduae filiu̅ redimeret. Hîc regij cultor horti ta̅ fideliter dextréque id obiuit munus, vt meritò esset omnibus carissimus. Ta̅dem, cu̅ suis popularibus libertate donatus, magna???; frume̅ti copia, triu̅phanti similis Nola̅ remeauit. Sab. lib. 8. cap. 2.
|| [ID00201]

LIBRI TERTII TITVLORVM DISPOSITIO. ???
[arrow up]

|| [1748]
???
|| [1749]
???
|| [1750]
???
|| [1751]
???
|| [1752]
???
|| [ID00207]
Voluminis Septimi Liber III. De Prvdentia Inuentrice Bellica, siue de Stratagematis. Virtvs Practica, in Vrbanam & Bellicam, per accidens, ratione personaru̅, loci & temporis, diuidi potest. Bellica virtus easde̅ species sui ambitu co̅prehendit, quas & Vrbana: at??? vt haec Vrbana Disciplina, sic illa Disciplina Bellica vocari posset, Graecis [Greek words], Fro̅tino teste, omniu̅ reliquaru̅ virtutu̅ ministerio indige̅s, maximè verò duab. veluti manib. omniasua operaperficiens, Rationescilicet, & Robore. Ratio vim occulta̅, Robur aperta̅ co̅tinet: quaru̅ haec quide̅ tantò inferior est illa, quantò corpori antecellit animus. Nihil arma foris, nisi sit co̅siliu̅ domi, inquit ille. Nihil arma foris, nisi sit consiliumforis. Non ineptè Maro, --dolus, an virtus, quis in hoste requirat (imitatione Homerici illius, [Greek words]. & alibi, [Greek words]) vtra̅??? exercitationis bellicae specie̅ co̅prehendit, quaru̅ posterior ad Fortitudinem pertinet, prior Stratagemata co̅tinet, si abs??? iniustitia fia̅t, laude digna per quàm maxima. Disciplina igitur bellica, generis instar & Aperta̅ vim & Occulta̅comprehe̅dit. De Aperta, quae homini cu̅ belluis co̅munis est, sub Fortitudine agetur: de Occulta verò, siue solis co̅silijs, siue etia̅ armis nitatur, nu̅c disseremus, si priùs [Greek words] explicauerimus. Fro̅tinus [Greek words] vocat omnia ducum & imperatoru̅ gesta, ad quodcun??? genus virtutis refere̅da sint, tam occulta, qua̅ manifesta: ita vt Disciplina̅ totam militare̅ co̅prehendat. [Greek words] verò ea, quae simulata arte, prude̅tia at??? solertia singulari, vel in caue̅do, vel in opprime̅do hoste, excogitata & perfecta sunt. Na̅ cùm homo perratione̅ homo esse dicatur, [Greek words] quo???ea, quae adminiculo rationis potiùs, quàm robore confecta sunt, [Greek words] appellari merentur. Idergo inter duo ista vocabula interest, q??? inter genus & specie̅. Quam quide̅ nominu̅ rationem nos quo??? hîc sequemur. ne??? enim omnia [Greek words] sed [Greek words] tantu̅, h. e. siue praemeditata siue [Greek words] cosilia explicare conabi mur. Frontinus ex belli temporib. & ex ipsa materia locos Titulorum deducit: Ante pugnam, In pugna, Post pugnam, & tandem in Obsidionibus vrbiu̅. Addit quarto & vltimo Libro exempla quaedam, quorum plera??? ad Disciplinam militarem ingenere sumtam referenda sunt. Polyaenus secundùm personas libros suos [Greek words] verius quàm [Greek words] concinnauit. Ego vt nec Frontini ordinem, nec Polyaeni studium & laborem reprehendo: sic rei natura inuitante, dictante methodo, diuersum ab vtro??? ordinem sequar, cuius fontes exijs Tabulis, quas paulò antè posuimus, petendi erunt.
|| [1754]
AD BELLVM SVSCIPIENDVM INCITARE SVOS. Adsocietatem belli perducere. Cùm Nahas rex Ammonitarum Iabem vrbem obsideret, neq; pacem facere vellet alia conditione, quàm vt dextros oculos eis effoderet: Iabenses lègatòs mittunt ad Savlvm regem nuper electum. Qui rure boues agens, cùm ploratum populi eo nuncio territi audiuisset, dissectis duobus bobus, frusta per omnes Israëlis tribus partiens, ad bellum contra Ammonitas accendit: cum edicto, vt qui Saulum & Samuelem secuti non essent, eoru̅ bubus ita fieret. Ita Iouano timore correpti Israëlitae, apud Bezec recensiti, CCCXXX. millia co̅uenêre, & Ammonitas tripartitò de matutina vigilia adorti magna clade affecêre. 1. Reg. 11. Levita, vt ad vltionem Gabaënsium, qui vxorem suam constuprando necauera̅t, Israëlitas excitaret, vxorem in XII. partes diuisam per tribus XII. Israëlitarum misit. Iud. 20. Cyrvs Pe̅rsa ab Harpago Medo inuitatus, vt exercitum contra Astyagem auum duceret, & Persas ad rebellandum induceret, simulat sibi literas à rege missas. Quas in concilio cùm resignasset, & legisset, ducem se Persaru̅ ab Astyage esse creatum asseruit, omnes???ue cum falcibus adesse iussit. Cùm iam conuenissent, imperat his, vt locum XX. circiter stadiorum, vepribus spinis???; obsitum, vnius diei opera purgatum sibi redderent: inde diurno opere fessis praecipit, vt postridie sibi lauti adessent. Ipse ex paternis interim gregibus vim pecorum ingentem occidit, & cum his boues plurimos, vt opiparè tot hominum millia vno tempore pranderent. Tum epulis eò te̅pestiuè congestis, quò manus illa inge̅s ex imperio coitura erat, larga vini copia, ciborum???; elegantia passim discumbentibus apposita, multo luxu & hilaritate pars diei non parua acta est. Vbi verò abundè epulati sunt, in concionem Cyrus eos vocat, ac primùm omnium rogat, vtra opera suauior animis fuisset, hesterna illa, quae inter vepres & spinas, in arcta locorum feritate, aegrè consumta esset: an recentior, quàm virenti prato, multa cùm voluptate paulò antè exegissent? Quum magnum esse inter vtranq; discrimen, tota concio reclamafset, vt tantum praesens haec haberet voluptatis, quantu̅ aerumnarum prior illa habuisset: Rectè, inquit, Cyrus, iudicatis: sed aduertite viri Persae, quàm vtraque conditio sit vestris rebus non dissimilis. Siquide̅ volentibus vobis honesta sequi, & mecum audere, quae viros fortes decent, eadem longe???ue maiora commoda adsunt: sin minus, aerumnae nihilo hesternis illis inferiores nos posteros???; nostros perpetuò prement, Medorum iniuriae, superbae???; dominationi obnoxios. Quum haec ille perorasset, miro omnium consensu defectio secuta, bellum???; in Medos decretum. Sab. lib. 5. En. 2. ex Herod. lib. 1. & Front. lib. 1. e. 11. Egestanorvm legati suppliciter opem petebant ab Atheniensibus contra Selenuntios, qui bellum eis ob finium discordiam intulerant, accitis???; in partes Syracusanis, terra mari???; infestabant, ita vt parum à legitima obsidione distarent. Athenienses legatos in Siciliam miserunt, ad Egestanorum res inspiciendas, videndum???ue an tantum illis pecuniarum ad bellum esset, quantum eorum oratores praedicarent. Egestani, vt legatos ingentis thesauri specie fallerent, Erycinae Veneris donaria primò illorum oculis subiecêre: inde à finitimis circà oppidis Phoenicum & Graecorum corrogata pocula argentea simul & aurea, in conuiuijs pro suis circumtulére. Quo aspectu decepti legati, vbi Athenas venerunt, Egestanorum opes nihilo eorum praedicatione inferiores affirmare sunt ausi. Itaq; permouerunt populum, vt Egestanis auxilia decerneret, Lamacho, Nicia & Alcibiade ducibus. Sabellicus lib. 7. En. 3. Cùm Athenienses diuturno bello & graui de Salamnioru̅ insula cum Megarenfibus gesto fatiscentes sanxissent lege poenam capitalem, siquis rogationem ferret vel referret iteru̅ ad ciues de asserenda Salamine: eam infamiam Solon grauiter fere̅s, cùm videret iuuentutem magna ex parte occasionem quaerere arma mouendi, neq; eos tamen metu legis audere id inceptare: simulauit dementia̅, rumor???; per vrbem ex domo eius percrebuit, esse eum furore correptum. Composuerat aute̅ clàm elegos, quos meditatus, vt memoriter recitare eos posset, pileatus prosilijt repentè in forum. Ingenti concursu fasto, suggestum praeconis conscendit, & cantu eos versus pronunciauit, quorum hoc est exordium: Adsum praeclarae praeco Salaminis ab ora, In coetum vestrum dulce poëma ferens. Huius poëmatis inscriptio Salamis est, & versus continet centum sanè quàm venustè scriptos. Quos vbi cantauit, & amici eius ceperunt laudare, praecipuè autem adhortatus Pisistratus ciues est & inflammauit ad parendum dice̅ti, soluerunt legem, bellum???; deintegrò susceperunt, rebus gerendis praefecto Solone. Plut. in Solone. Cùm Darius rex Scythis bellum inferret, & Geloni, Budini atq; Sauromatae Scythis se auxilio futuros polliciti essent: at Agathyrsi, Neuri, Androphagi, Tauri & Melanchlaeni societate̅ auersarentur: vt illos vel inuitos ad arma contra Persas sume̅da cogerent, Persas praelio lacessitos fugiendo in eorum regiones deduxêre, qui societatem detrectarant. Quas cùm Persae more suo vastarent, ad vim Persarum arcendam vnanimi tandem consensu arma ceperunt. Herod. lib. 4. Graeci, qui contra Persas arma ceperunt, non esse, quae illi in Graecia concremassent deorum templa restituenda censueru̅t, quo sempiterna extarent inimicitiarum monime̅ta. Eam???; ob rem in Haliartiorum finibus delubra multa, & apud Athenienses Iunonis in Phalerica via, Cereris in ipso Phalero, semiusta permanserunt. Pausanias in Phocicis. Spartani, vt ad belli studium excitarent suos, cùm domi disciplinam seuerissimè colerent, militiae rigorem illu̅ laxabant, nec prohibebant excolere comam, armis???; se & pallijs ornare: ac delectabantur ijs velut equis ad certamen exultantibus & ferocie̅tibus. Itaq; quamuis comam vbi adulti erant alere̅t, potissimùm imminente pugna concinnabant ea̅, vt nitida appareret & discriminata. Adducu̅t etiam Lycurgi de coma dictu̅: Formosos eam venustiores reddere, deformes horridiores. Exercitationibus quoq; vtebantur per bellum mollioribus, & reliquam quo???; vitam minus astristam & obnoxiam dabant iuuentuti. Plut. in Lycurgo. Apud Xenophontem certè Clearchus Spartanorum, qui Cyro contra fratrem Artaxerxem Persarum regem militarunt, dux ad pugnam sese parans comam priùs pectine discriminasse scribitur. Posteaquam Pelopidas tyra̅nide & praesidio Spartanorum Thebas liberauit, magnis copijs Boeotiam Lacedaemonij inuaserunt. Trepidantes Athenienses renun ciauerunt Thebanis societatem: eos???ue, qui cum Boeotis faciebant, iudicijs afflixerunt, partim???; morte affecerunt, partim egerunt in exilium, nonnullos pecunia multauerunt. Pelopidas Boeotarches cum Gorgida id videns, vt Athenienses Thebanis iterum conciliaret, hoc stratagemate vsus est. Sphodrias Spartan??? ad Thespias fuit, vt perfugas Thebanorum reciperet, adiuuaret???ue. Ad hunc Pelopidas priuatim mercatorem quendam sibi familiarem, cum numis ablegat, clàm & cum hac instructione: Praestare maiora aggredi, & capere ex improuiso securis Atheniensibus Piraeeum. nihil enim perinde Lacedaemonijs expectatum fore, quàm tenere Athenas: neq; Thebanos ijs infestos, qui eos proditorum loco habeant, laturos opem. Inductus Sphodrias nocte signa mouit in Atticam, atq; Eleusina vsque progressus est. Inde ignauia militum re infecta, cùm detectum consilium esset. & bellum conciuisset Lacedaemonijs non mediocre, agmen Thespias reduxit. Hinc sociauerunt Thebanis arma Athenienses promtissimè, maréque asseruerunt, ac circumuecti Graeciam, receperunt & allexerunt eos, qui spectabant ad defectionem. Plutarchus in Pelopida. Diosivs Syracusanus bellum illaturus Carthaginensibus, Rheginos Messenios???ue contemplatus, quorum vrbes sitae ad portum erant, magnas olim copias instruxisse, verebatur ne Carthaginensibus in Siciliam aduectis adiungerentur. Ergo magnam Messenijs agri finitimi partem tradidit, eo???ue beneficio sibi reddidit obnoxios. Legatis ad Rheginos missis, petijt vt ex virginibus ciuibus vnam deligerent, quam sibi vxorem traderent pollicitus se pro ijs meritis magnam contermini partem comparaturum illis, vrbem???ue & opes in posterum eius populi pro viribus aucturum. Quib. tyranni amicitiam respuentibus, à Locrensibus hoc ipsum impetrauit. Diod. lib. 14. Elico Heluetius, fabrilem operam Romae exercens, Gallos suos populares, ficumsiccam, vuam, oleum???ue ac vinum in patriam vehens, ad Italicam expeditionem sub Tarquinio Priscoprimam subanimasse fertur. Testis est Plinius lib. 12. c. 1. & Liuius. Brennvs rex Gallorum, volens suis persuadere, vt expeditionem in Graeciam susciperent, conuocatis in concione̅ viris & mulieribus, produxit captiuos Graecos, vilissimis corporibus, & infirmissimis praeditos capitibus, rasos, & sordidis pallijs amictos: iuxta???ue eos, maximos Gallorum collocauit, & speciosissimos, Gallicam armaturam indutos. Hoc facto: Nos, inquit, tanti ac tales, contra homines tam imbelles & paruos bellum geremus. Hoc modo Galli contemtis Graecis adducti sunt, vt proficisci cum exercitu in Graeciam non dubitarent. Polyaenus lib. 7. In foedere quod Romulus cum Albanis sanxit, disertè fuerat expressum, vt neutra ciuitatum bellum inchoaret: atque vtra se laesam aliquando quereretur, ab inichoaret: atque vtra se laesam aliquando quereretur, ab iniuriae auctoribus iusta reciperet. Quòd si non redderentur, tum necessariò ruptis foederib. in diceretur bellum. Regnabat Albae C. Civilivs. Fe [1755] rebat is iniquo animo, rem Romanam indies augeri: & discordiae causam inter cognatas vrbes quaeritans, Albanorum ege̅tissimis auctor extitit, vt Romanos fines latro cinio infestarent, impunitatem facti pollicitus. Romani & ipsi tali iniurìa instructi, inuicem ex Albano agro praedam agere, latronu̅m etiam quibusdam interfectis. Missi itaq; legati Romam res repetitum. Tullus Hostilius rex haud ignarus ad quid venissent, confestim ire iubet Albam, qui & ipsi res priùs ibi, quàm Romae respo̅sum vllum Albanis daretur, publicè repofterent. Ipse interim comiter eos, qui ad se venerant, complexus, regio conuiuio adhibet. Qui Albam ire iussi fuerant, interim mandata peragunt. Certum habuit Hostilius fore, vt Albani res non redderent: sic???ue praesentis belli culpam penes eos fore, qui priùs postulata non fecissent. Sabellicus lib. 4. Enn 4. ex Liuio. Volscorum dux Accius Tvllvs ad bellum inferendum Romanis maxima cupiditate accensus, cùm aliquot aduersis praelijs contusos animos suorum, & ob id paci proniores animaduerteret, insidiosa ratione quò volebat compulit. Nam cùm spectandorum ludorum gratia magna Volscorum multitudo Romam conuenisset, Consulibus dixit, Vehementer se timere, ne quid hostile subitò molirentur: monuit???;, vt essent cautiores: & protinus ipse vrbe egressus est. Quam rem Consules ad Senatum retulerunt. Qui tametsi nulla suspicio suberat, auctoritate tamen Tulli commotus, vt ante noctem Volsci abirent, decreuit. Qua contumelia irritati, facilè impelli potuerunt ad rebellandum. Ita mendacium versuti ducis, simulatione beneuolentiae inuolutum, duos simul populos fefellit: Romanum, vt insontes notaret: Volscum, vt deceptis irasceretur. Valerius lib. 7. cap. 3. Q. Fabivs Max. qui egregiè sciebat & Romanos eius esse libertatis, quae contumelia exasperaretur, & à Poenis nihil iustum aut moderatum expectabat, misit legatos Carthaginem de conditionibus pacis. Quas cùm iniquitatis & insolentiae plenas attulissent, exercitus Romano rum ad pugnandu̅ concitatus est. Front. lib. 1. c. 11. M. Cato maior Carthaginem & ad Masinissam Numidiae regem, qui bellum inter se gerebant, ad inspiciendas armorum causas fuit missus. Fuerat hic à primo amicus populi Romani: illi ab Scipione bello victi, pacem à populo Romano acceperant, imperij???; ademtione & graui vectigali fuerant refrenati. Qui cùm eam ciuitatem, non pro populi Romani opinione, offendisset afflictam vel infractam, verùm magna iuuentutis sobole florentem, magna affluentem opulentia, omni genere armorum & apparatu bellico refertam, quae res Poenis non mediocres spiritus darent: tempus existimabat esse, non vt res Numidiae & Masinissae componere̅t & disceptarent Romani, sed nisi ciuitatem oppressissent antiquitùs inimicam & exacerbatam, quae supra quàm credi posset inualuerat, paria pericula ipsos incursuros. Igitur properè reuersus docuit senatu̅, non tantùm superiores clades & vulnera Carthaginensibus virium quantum imprudentiae detraxisse: ac propè esse, vt non in firmiores eos, sed expertiores ad bellum faciendum reddiderint. Nunc verò etiam praeludia belli Romani agitare bellum Numidicum: pacem & foedus praetexere belli more, dum opportunitatem expectant. Ad haec fertur Cato ficos Africanos, togam excutiendo, in curia consultò effudisse: quorum cùm admirarentur magnitudinem & speciem, dixisse eum, quae hos ferat tellus, tridui nauigatione ab Roma distare. Illud verò iam violentius, quòd quacunq; de re diceret sententiam; semper hoc addiderit: Hoc censeo, & Carthaginem delendam Contrà P. Scipio, Nasica dictus, perpetuò pro sententia dicebat: Censeo Carthaginem relinque̅dam. Multa enim cùm populum procacitate videret admittentem, & ob secundum rerum cursum atq; ferociam senatui minùs dicto audientem, rotam???ue rempub. ob nimiam potentiam, quò nutu vergeret, secum trahentem: volebat hunc certè timorem, pro freno moderatorem contumaciae iniestum multitudinis: minus censens pollere Carthaginenses, quàm vt superare̅t Romanos, & plùs, quàm vt contemnerentur. Id ipsum Catoni anceps visum, lasciuienti populo, & crebrò ex licentia offendenti, vrbem antiquitùs quidem magnam, tum verò etiam, quòd fracta esset aerumnis, sobriam imminere: quin potiùs metus externos imperij esse semel excindendos, & emersiones ei ex intestinis erratis relinquendas. Ita suscitasse Cato dicitur tertium? supremum bellum Punicum. Plut. in Catone. Valentinianus II. Italia & Africa exutus à Maximo, ad Theodosij Magni opem implorandam cum Iustina matre Thessalonicam fugerat. Consilijs de Maximo vlciscendo habitis, & alijs quidem arma primo quoque tempore inferenda censentibus, Theodosius in eam sententiam erat pronior, vt ad vitandum ciuile bellum res antè per legatos transigeretur: &, si Maximus Italia atque Africa vltrò cederet, priore diuisione (qua ei Britannia, Gallia & Hispania permissa fuerat) staretur: si eo contentus non esset, bello vindicaretur. Nemine autem aduersus eum hiscere audente, Ivstina ad eum accessit, atque, adducta secum Galla filia, eximiae pulcritudinis virgine, ad genua procubuit, orans, ne Gratiani inultam caedem relinqueret. à quo tantum principatus fastigium accepisset, néve se prostratos, atque omni alia spe destitutos iacêre diutius sineret: atque interea puellam lacrymantem, ac fortunam suam deplorantem ei obtulit. Theodosius verò puellae specie captus, eam in matrimonium postulauit (nam Plàcilla vxordiem suum obierat) eam???; à Iustina accepit, cu̅ eo, vt nullam bello suscipiendo moram afferret. Haec Zosimus: quem falsum esse oste̅dit Marcellinus, qui biennio antè Gallam Theodosio nupsisse notauit. Itaq; placet magis, Theodosium rei indignitate, & Valentiniani necessitate permotum, vltrò arma sumsisse. Sigonius lib. 9. Imp. occid. Narses eunuchus Alboinum regem Longobardorum cum popularibus suis ad inuadendam & occupandam Italiam inuitauit, preciosis non nullis frugibus; quae in terra seruntur Italia, muneris loco ad illiciendos imperitae multitudinis animos missis: vt terram cùm coeli temperie ac situs amoenitatè praestantem, tum verò rerum omnium copia ad incolendum optabilem esse osten deret. Sigonius lib. 1. regni Italiae. Clotildis Clodouei F. & Childeberti, Clotharij atq; Theoderici regum Francoru̅ soror, ab Almarico rege Visigo̅thorum Ariano, cui nupserat ipsa pia, ignominiosè duriter???; tractabatur. Via euntem, coeno lapidibus???ue incessebant. Saucia imbutum cruore sudarium ad fratres reges misit: quibus veluti literis sanguine exaratis perciti ira Franci in Visigothos ducunt. Caesus Almaricus, reducta in Franciam Clotildis. nec ita multò pòst Visigothi bello repetiti, Caesaraugusta obsessa, coacta???; sinceram religione̅ profiteri. Tunica Vincentij martyris, veluti ingentes exuuiae, Lutetiam asportata, ei???; diuo aedes suburbana extructa, quae nunc Germani est, anno Salutis 525. Aemilius lib. 1. Kennethvs II. Scotorum rex, cuius patrem Alpinum Pictiocciderant cum maxima parte nobilium & militum regni, principes regionum conuocatos hospitio & conuiuio dignatus est. Sequenti nocte in singula illorum cubicula, dum omnia silerent, singulos immittit homines, baculum manu dextra ex putri ligno, quod facis instar splendet in tenebris, gestantes veste ex corio piscium non desquamato, quod leuiter illustratum noctu mirum in modum splendet, induti. Sinistra oriadmouebant ingens bouis cornu, & per cornu boabant horrenda voce, Parendum esse regi, Pictos daturos poenas scelerum, se nuncios à Deo missos. Facile fuit somnolentis imponere, quum neque venientes nec abeuntes videre possent: nam vestem inuoluebant, dum abirent, & baculum abscondebant. Manè vbi ventum est ad consilium, quisque narrat quod vidisset audisset???ue. Rex metuens ne fabula prodiret in publicum, docet id sibi etiam visum, eos???ue admonet ne profanando reuelationes, coeleste numen infensum reddant. Sic nemine fucum agnoscente, in bellum consentiunt, fuit???; euentus non minùs, quàm oraculo diuino respondens: si quidem victi Picti semel, bis, tèrve, ad extremum deleti suntà Scotis ad internecionem. Cardanus de Rerum varietate lib. 15. cap. 86. ex H. Boëthij lib. 10. Sardiniam & Corsicam à Saracenis iam inde à Caroli Magnitemporibus occupatas cùm Pontifex Romanus acerbissimè ferret, proposito diplomate indulserat, vt qui eas occupasset, sibi haberet, dummodo Christianos saeuo Saracen orum imperio liberasset. Quo edicto incitati Pisani Sardiniam, Genuenses Corsicam, sub annum Sal. 1005. inuaserunt. Sigonius lib. 8. regni Ital. Gregorivs IIX. Pp. ad sacrum bellum anno 1187. euntibus, si in poenitentia peccatorum, & fide recta decesserint, plenam criminum indulgentiam, & vitam aeternam pollicitus est. Bona quoque, ex quo Crucem assumserint, sub S. R. Ecclesiae protectione erunt, episcoporum atq; abbatum in cuiusque ciuitate fidei commendata: neque ipsi vllam interim de ijs, quae in susceptione Crucis possederint, donec redierint, controuersia̅ patientur. Monui verò, ne eant in vestib. preciosis, cum canibus, atque auibus, aut alijs, quae ostentationi potiùs, & lasciuiae, quàm necessarijs videantur vsibus inseruire, sed modesto apparatu & habitu, in quo poenitentiam potiùs agere, quàm inanem affectare gloriam videantur. Sigonius libro 15. regni Italiae. Greg. IX. cum pop. Rom. inclinare ad Fridericu̅ II. Imp. cerheret, apostoloru̅ Petri & Pauli capita cepit, & lacrymabili voce sanctorum reliquias populo comme̅dans, ita omnium animos immutauit, vt qui antè rebelles atq; hostes erant, contra Fridericum arma capere̅t. Fulg. lib. 8. c. 10. & Egnat. lib. 8. c. 10. Evgenivs III. occupata à Saracenis Edessa, Vrbani exemplo Crucem iterum sibi indicendam, ac totum Occidentem ad arma capienda concitandum putauit: atque ita literas ad omnes Reges super hac re misit, omnia dona pollicitus, quae ab Vrbano concessa essent, his verbis: Bona, vxores, filios eorum, qui Crucem susceperint, in sanctae ecclesiae nostra, archiepiscoporum, episcoporum, & aliorum procerum ecclesiae tutela manere decernimus. Praeterea ne quis de bonis, quae in Crucis susceptione habuerit, vllam, donec domum [1756] redierit, subire controuersiam possit, nec si aere mersus alieno fuerit, vsuras soluere teneatur, cauemus: qui pecunias mutuas à dominis feudi impetrare nequiuerint, eos possessiones hominibus Ecclesiasticis oppignerare posse concedimus. Ne verò vestibus induti preciosis, nec culto corpore, nec cum canibus & accipitribus, aut alijs rebus luxuriem indicantibus eatis, monemus. Demùm ex Vrbani instituto, omnipotentis Dei & S. Petri Apostolorum principis auctoritate nobis à Deo concaessa freti, peccatorum remissionem ita concedimus, vt qui tamsanctum iter suscepërint, siue in eo perierint, omnium delictorum suorum, quae ritè confessi fuerint, absolutionem obtineant. Literis Eugenij in Franciam de sacra expeditione perlatis, Bernardus Clareuallensis abbas palàm Crucis susceptionem flagranti animi studio, & summa orationis grauitate praedicare in stituit: venisse tempus inclamans, quo plenitudo gentium introire deberet, & sic omnis Israël saluus fieret. Quae verò dicebat, ea mirabilium signorum magnitudine cumulabat: siquidem satis constat, nullum diem fuisse, quo non aegros aut debiles, aut membris captos aliquos sibi oblatos sanauerit. Quibus rebus impulsus rex Ludouicus, in Syriam proficisci constituit: atq; ita conuentu in Paschate Viceliaci habito, Crucem ipso praebente Bernardo cum pleraq; Franciae nobilitate suscepit: atque inde itineri adornando se tradidit. Hoc idem pari animorum alacritate ac studio vniuersa fermè Francia fecit, vsq; adeò, vt scribens ad Eugenium de multitudine eorum, qui irent, Bernardus dixerit, Exhauriri vrbes & oppida nec temerè inueniri, quem septem mulieres virum vnum prehenderent, quòd vbique viuentibus viris viduae remanerent. Mox etiam Spiram accessit, ac plurimum adue̅tu suo omnium in se ora conuertit. Mirabantur homines eloquentiam, suspiciebant eruditionem: sed praecipuè sanctitatis opinione permouebantur, quàm mirandis operibus edendis ipse de se excitauerat: facile???; adeò Conradum regem Germanorum in eam sententiam & Pontificis literis, & Franciae regis auctoritate propensum adduxit, vt statim Crucem acciperet. Cuius exemplo & voluntate Fridericus quoque, Friderici fratris filius, qui post ipsum imperauit, & maximus quisque Germaniae princeps eandem, ipsomet omnibus ministrante Bernardo, suscepit. Ratisponam omnes, quae Syriam petiturae erant, copiae ex tota Germania pedestris equestris???; militiae conuenêre, quae ad ducenta millia accessisse dicuntur. Narrat Choniata scriptor Graecus, ac pro re in primis memora bili prodit, in eo exercitu mulieres mùltas fuisse, quae virtutem veterum Amazonum imitatae, virili more equis, cruribus inter se disclusis insederint, atque hastas & arma, vt cum Saracenis concursurae, gestarint. Caeterùm nulla re memorabili gesta, exercitu maxima ex parte fame & pestilentia & veneno confecto, anno 1149. domum reuerteret. Sigonius libro vndecimo regni Italici. Vrbanvs II. Pontifex, cùm in Italia nullibi quietis locum cerneret, in Gallias abiens, Concilio apud Clarum montem habito, ita principes Galliae ad recuperandam Hierosolymam à Saracenis iam diu occupatam animauit, vt anno Salutis 1084. trecenta millia hominum nomen in militiam Christi dederint, signum???; Crucis susceperint. Quo facto, Romam statim redijt, vt compositis in Italia rebus, Italos ad eam quoque rem animaret. Platina. Bretislavs Boëmorum princeps, cùm mortuo Mescho Poloni principe carerent, misit foecialem, qui res Boleslai aui sui à Boleslao rege in Polonia interceptas, repeteret. At illi arroganter foeciali respondent, se non priùs, quàm restituta Polonis Praga, de restituendis Bretislao rebus cogitare velle: nunc cogitandi otium non esse. Bretislaus, funem ex subere, in torquis modum intortum, circum vicos & pagos vndiquaq; ferri iubet. cum hac seuera denunciatione. Suspendio illum periturum, quisquis idoneus militiae repertus, illam obire detrectauerit. Maior etiam quàm vsus poscebat militum numerus, hoc metu proposito, infra breue tempus contractus fuit: domi???ue sunt relicti inhabiliores, & tantummodò selectiores stipendia facere iussi. Itaq; an. 1038. Bretislaus Cracouiam occupauit, arcem Sydecam expugnauit, Gnesnam diripuit, Vratislauiam & Posnaniam cepit. Dubrauius lib. 7. Florentini, Philippi Vicecomitis Mediolanensis potentiam veriti, qui Genua potitus, & Alfonso rege ex Italia eiecto, ad imperium Italiae aspirabat, Venetos missis legatis non semel frustrà de mittendis auxilijs sollicitarunt. Tandem Nicolavs Vsanus, vir prudentiss. vltrò Venetias profectus, enumeratis cladibus Florentini populi, cùm egestatem aerarij, alienatos à se vicinorum animos, quanto???; in periculo salus ciuitatis versaretur, omnes edocuisset, nouissimè addidit, Nos, quandoquidem à vobis repellimur, Philippu̅ regem facimus. Vos postea Caesarem vel inuiti facietis. Ea verba cùm indignantis & praeceps consilium capientis esse viderentur, inflexerunt tandem Venetorum animos, foedus???ue contra Philippum cum Florentino populo ictum est, anno Sal. 1425. Bracellus lib. 1. belli Hispan. Cùm Ecelinus tyrannus, qui totam ferè Venetiam occuparat, Mantuam obsideret, Alexander IV. Philippum Fontane̅sium archiepiscopum Rauennate̅ Venetias properè misit, qui praedicata Christi cruce, comparato???; exercitu, Anselmum, Ecelini ex vxore nepotem è Patauio expulit. Eiusde̅ iussu Theologi quidam ordinis Minorum Brixiam missi, eò praedicando ciuitatem deduxêre, vt & Guelphos extorres reciperent, & partes Ecclesiae sequerentur. Platina. Bello Ligustico IV. periclitantib. totà continentis ora Venetis rebus, cùm no̅ esset, vnde co̅meatus, auxilia, stipendia, ad sustinendum belli onus expedirentur: visum est Venetis ad Leopoldum Austriae duce̅ mittere, qui publico nomine Taurisium illi cum suis finibus traderent: à quibus nisi Fr. Carrariensis Patauinus postea abstinuisset, quod haud facturus credebatur, no̅ dubium erat, quin Austrius subitò in Italiam cum quàm maximis posset copijs esset venturus: sic???; externis opibus ciuitatem magna terrestris belli parte leuatum iri, quae maritimo satis super???; esset occupata. Atq; in hunc modum Veneti Taurisium amisêre, anno pòst tertio ac quadragesimo quàm Scalanis illud ademerant. Sed ea fuit patrum constantia in caelando tantae cladis dolore, vt legatos etiam ad Leopoldum miserint, qui illi felice̅ accessum nouum???; Taurisij principatum gratularentur. Sabel. lib. 7. Decadis 2. Carolvs Balbianus à Ludouico Sforcia missus ad Carolum IIX. Gallorum regem contra Aragonios exciendum, non priùs regem adijt, quàm singulos, quos gratia atq; auctoritate potentes esse cognouerat, pollicendo praemia, atque docendo quàm facilis ac expedita victoria foret, ad capessendum bellum accendisset. Iouius lib. 1. Hist. À BELLO BELLÍVE SOCIETATE DEHORTARI. Cùm Croesus Lydorum rex Chios & Insulanos Graecos inuadere tentaret, Biantem Prienaeum, siue (vt alij volunt) Pittacvm Mitylenaeum, qui Sardis regem conuenerat, interrogauit: Ecquídnam in Graecia noui esset? Pittacus, vt à stolido incoepto regem dehortaretur, & Graecis insuper consuleret, ficta oratione respondit: Insulanos decem millibus equorum comparatis in animo habere Croesum inuadere. Tum ille: Vtinam verò, exclamauit, dij hanc mentem insulanis dent, contra Lydos in continente ex equis pugnandi. Tum Pittacus: Et tu, ô rex, quid aliud insulanos optare censes, quàm vt Lydos classe instructos in mari capiant? Hac oratione delectatus Croesus, ab expeditione destitit. Herodotus libro primo & Polyaenus lib. 1. Croeso Lydorum regi in expeditione contra Cyrum Persarum regem Lydus quidam Sandanis sic consuluit: Aduersus tales viros expeditionem paras, ô rex, qui coriacea subligacula, qui???ue è corio reliquam vestem ferunt: qui non quibus volunt cibis vescuntur, sed quos habent, vtpote regionem asperam incolentes. Ad haec potu non vini vtuntur, sed aquae: non sicos ad comedendum, nec aliud quicquam boni habentes. Quibus cùm nihil sit, quod eripias victor: victus animaduerte, quot bona amittes. Vbi enim gustauerint illi nostra bona, circumsistent nos, nec abigi poterunt. Equidem dijs habeo gratiam, qui non induxerunt in animum Persis, vt Lydos niuaderent. At Croesus, sic agentibus eum fatis, à Cyro captus, regno???ue exutus est. Herodotus libro primo. Artabanvs Hystaspis filius, Darij frater, nolebat Darium regem Persarum vllo pacto Scythis inferre bellum, commemorans Scytharum inopiam, vtilia suadens. Cùm tamen non persuaderet illi, destitit à dissuadendo. Herod. lib. 4. Thasum oppugnabant Athenienses. Legem iusserant Thasij. Qui scripserit. foedus cum Atheniensibus faciendum esse, mor tis reus estò. Hegeto rides Thasius videns multos ciues perire diuturno bello ac fame, laqueum inijciens collo, venit in concionem: &, Viri, inquit, ciues, me quidem, vt vobis libet, & quemadmodum vobis prodest, vtimini. At reliquos & superstites ciues mea morte conseruate, legem???ue antiquate. His auditis, Thasij & legem abrogarunt, & Hegetoridem incolumem seruarunt. Polyaenus lib. 2. Romani bellum faciebant Tarentinis: qui cùm pares illis armis no̅ essent, neq; possent ea ob ferocitate̅ & prauitate̅ co̅cionato rum suoru̅ deponere, deliberaba̅t accire Pyrrhum Epirotarum regem & eum ducem facere belli: quòd prae caeteris regibus maximè esset in otio, & magnam belli gerendi peritiam haberet. At maiores natu ciues & sani, partim cùm huic consi lio apertè reniterentur, clamore & impetu plebis explosi fuerunt: partim vbi haec videre, temperarunt concionibus. Vnus Meion nomine, probus vir, illucente die, quo sanciendum decretum erat, cùm populus consedisset, sumit ebriorum more coronam marcidam & facula̅, ac tibicina praeeunte ludibun [1757] dus est concione̅ ingress???. Ibi, vt fit in multitudine liberae ciuitatis incomposita, alij adid spectaculi applaudebant, rideba̅t alij, nemo interpellabat: imò hortabantur etiam, procederent in medium, & mulierem vt tibia, illum vt voce caneret, id???ue opinabantur facturum. Silentio facto: Bene facitis, inquit, Tarentini, qui ludere & saltare cuilibet, dum licet, permittitis. Quòd si sapitis, vos item fruemini libertate: quando alia negotia, alia vita & viuendi ratio erunt sumenda, vbi vrbem Pyrrhus ingressus erit. Mouerunt ea verba plebem Tarentinam, ac murmur dictis assentientium peruasit concionem. At qui timebant à Romanis, ne si pax conuenisset, ipsi dederentur, increpitauerunt populum probris, quòd tam petulanter ludibrio haberise & ostentui ferret leniter, Metonem???; globo facto eiecerunt. Ita decreto facto legatos mittunt in Epirum, qui non suo tantùm, sed Italicorum etiam nomine dona Pyrrho ferant, eum??? ducem sibi dari petant. Venit ille. At du̅ciues mollitiei assuetos ad militarem vistum traducere eonatur, multi illorum solum exilio verterunt parendi insolentia. Plut. in Pyrrho. Cineas Thessalus, auditor Demosthenis, legatus Pyrrhi, regem à Tarentinis vocatum contra Romanos cernens flagrare cupiditate Italicae expeditionis, sermones intulit per otium huiuscemodi: Bellatores Pyrrhe feruntur Romani, & bellicosis gentibus imperare multis: quos si deus superare concesserit nobis, quò vtemur victoria? Cui Pyrrhus, Illicò totam tenebimus Italiam. Tum Cineas: Occupata, inquit, Italia, rex, quid agemus? Et Pyrrhus: Vicina, infit, Sicilia est, manus porrigit diues insula & populosa & captu facilis. Probabilia, inquit, narras, Cineas. Sed quid? num Sicilia oceupata finis erit belli? Minimè verò, ait Pyrrhus. Quis enim Africa temperet & Carthagine, quae tum erit ad nutum: quam profugus clàm ex Sicilia, cùm paucis nauibus traiecisset, penè cepit Agathocles? Quibus superatis, & Macedoniam recuperare, & Graeciae sine dubio imperium occupare poterimus. Verùm vbi rerum potiti erimus, quid tum? Ridens Pyrrhus: In alto otio, inquit, viuemus, bone vit, compotabimus quotidie, & mutuis inter nos sermonib. oblectabimus. Huc Cineas Pyrrhum cùm deduxisset sermone: Et nunc quid, inquit, obstat, quò minus compotemus, atque otium inter nos traducamus: cùm iam teneamus haec, & citra negotium ad manum sint, quae per sanguinem, per multos sudores, per discrimina petituri sumus, multas???ue calamitates allaturi alijs & accepturi? His verbis Pyrrhum Cineas fatigauit magis quàm deterruit. Plut. in Pyrrho. Evdamidas, Agidis frater, Archidami filius, cùm quida̅, commemorando laudem ac trophaea, quae Lacedaemonij ex rebus cum Persis praeclarè gestis retulissent, hortaretur ad bellum cum Macedonibus suscipiendum: Ignorare mihi videris, inquit, istuc idem esse, ac si quis deuictis mille ouibus pugnaret cum quin quaginta lupis. Significa̅s, Persas, vt delitijs effeminatos, & ob id imbelles, non fuisse difficile vincere: sed aliud esse cum Macedonibus, viris fortissimis, pugnare. Plut. in apoph. Lacon. Molie̅tibus bellum in Boeotios Atheniensibus, Phocion dux vel inuitus electus, prîmùm repugnauit, monentibus???; amicis occisuros ipsum Athenienses, si eos pergeret offendere: Iniuria, inquit, si quòd è repub. est, faciam: sin secus, iure. Vbi eos videt nihilo remissiores, sed obstrepentes sibi, pronu̅ciare iussit praeconi, vt Athenienses omnes, qui à pubertate intra sexaginta annos essent, cum quinq; dierum cibarijs confestim se à concione sequerentur. Ibi magna turba excitata, vociferantibus???; & exilientibus natu grandioribus: Quid hoc est, inquit? Ego dux annos nat??? octoginta vobiscum ero. Ea oratione repressit & refle xit illos. Plut. in Phocione, & Politicis. Scorylo dux Dacorum, cùm sciret dissociatum armis ciuilib. populum Rom. neq; tamen tentandum arbitraretur, quia externo bello posset concordia inter ciues coaléscere: duos canes in conspectu popularium commisit: his???; acerrimè inter se pugnantibus, lupum ostendit, quem protinus canes omissa inter se ira aggressi sunt. Quo exemplo prohibuit Barbaros, ab impetu Romanis profuturo. Frontinus lib. 1. c. 10. At Pontanus lib. 5. c. 1. Cotionem vocat. Alij Scorium. Consultantibus Carthaginensibus de bello Romanis inferendo, cùm in senatu Magon Annibalis frater clades tot Romanorum à Carthaginenfibus acceptas commemorasset: & quidam Barchinae factionis percunctatus esset, An belli, quod in Italía gererent, adhuc poeniteret? Hanno senator nobilis subintulisse dicitur: Ecquis ex vrbe Roma post tot clades acceptas ad Annibalem venisset, pacem petiturus? an Romaae vlla pacis mentio facta diceretur? Cùm ille vtrunq; negasset: Bellum, inquit Hanno, tam integrum & periculosum hodiè, quàm à principio, cum Romanis habemus. Variatum est diucirca Siciliam priore bello: verùm qualis fuerit exitus, nemo est vestrûm, qui non aut viderit, aut fando audiuerit: & nune maximè vereor. Nam si (quod nolim) fortuna variare ceperit, frustrà pacem imploremus, quam nobis vince̅tibus nemo detulit. Sab. lib. 4. c. 8. Clemente VII. à Caesarianis Romae obsesso, Florentini iuuenes libertatis recuperandae occasionem secuti, occupata curia decretum perscripsêre, quo Medicei adolescentes Hippolytus & Alexander Reip. hostes declarati sunt. In promulgando autem decreto, Cosmvs Saxetus podagricus, nec insulsus senator, vultu resupino & ferè oscitanti, sublata voce interpellans praeconem interrogauit, An ipse etiam Papa Clemens eadem, qua gentiles eius, exilij & capitis poena damnaretur? Et id quum altiore voce probo???; nutu praeconis, par & aequum esse subderetur: Vos ergo, inquit, videritis ciues, qui nihil libera patria carius habere vultis, an vobis, ab hac mox iniuria sacris interdictis, familiari pane vestro satis piè vesci liceat. Quod salsè dictum vniuersae concioni risum commouit. At vt verè dictum fuit, ita non multò pòst temerarij coepti seditiosa plebs poen?; dedit, libertate miseris ciuibus prorsus erepta. Nam post annuam obsidionem, annona absumta, aerario exhausto, Clementi se dedidêre, & Caesaris volu̅tate Alexandru̅ Medicem, Clementis nepotem, Caroli V. generum, Ducis nomine suscepêre, anno 1531. Sabel lici supplem. lib. 10. & sequentibus, ex Iouio. BELLI SVSCIPIENDI GERENDÍQVE TEMPVS. Ex Tit. Tempus pugnae opportunum, quaedam huc particularia exempla a̅ccommodari possent, nisi quòd hîc Tempus Belli gerendi, illic dum bellum geritur Tempus Pugnae consideratur, f. 1852. Ivlivs II. initio pontificatus omnibus in rebus tam moderatè se gessit, vt admirationem minimè medio crem in hominum mentibus excitarit: quòd is, qui Cardinalis cùm esset, semper vastis immoderatis???ue cogitationibus turgidus extitisset: Xisti quoque, Innocentij, & demùm Alexandri VI. Pontificis temporibus, saepiùs Italiae turbandae instrumentum fuerat: nunc ad pontificatum promotus, hos tam ardentes spiritus posuisset, & nullum ne iniuriarum quidem vlciscendarum, signum ederet. At in Iulio longè alia mens erat, & in hominum de se expectatione superan da animo fixus, contra pristinam magnanimitatis suae consuetudinem, vt ingentem pecuniae vim cumularet, omni studio operam dederat, dabat???ue, quo belli accendendi cupiditati, qua flagrabat, eius sustinendi facultas & neruus accederet: cum???ue anno 1506. iam auro non parum abundaret, consilia sua res maximas spectantia aperuit, tanto quidem successu, vt Venetis imperium & eripuerit, & restituerit, pro libito. Guicciardinus libro 7. BELLI GERENDI LOCVS. Sub Tit. Hostes auertere, reuocare, exempla ea, quae ad Praesens bellum pertinent, recensebuntur. At huc ea quae Ante bellum, f. 1867. Pericles pro suscipiendo bello Peloponnesiaco sententiam dixit, Atticam hostilem agrum esse ducendam, & permittendam, vt vastetur: Laconicam verò classe inuadendam, vnam pecuniae parandae ratione̅ putanda̅, naues qua̅ plurimas habere: alias verò extra illa̅ rationes nullius momenti existimandas: cuiusmodi esset, pecunia quae in spectacula, in iudicia, & in conciones insumeretur. Suadebat igitur, vt omnes sumtus, qui in haec impenderentur, nauib. assignarentur. Suidas. Archidamvs Agesilai, bello, quod cum Philippo gessit, consulentib. procul domo conserendam pugnam: Atqui non hoc, inquit, spectandum: caeterùm vbi strenuè pugnando hostes superemus. plut. in Apoplitheg.
|| [1758]
BELLI GERENDI MODVS. STATVS Belli Frontino dictus. Hîc in vniuersum de Statu belli Exempla peculiaria in seq. paßim annotabuntur. Lycvrgvs roganti, Qua de causa vetuisset oppugnari turres? Ne, inquit, à femina, pueróve, aut ab alio quopiam homine puero ac feminae non dissimili, viripraestantiores occidantur. Non probauit praelij genus, in quo virtuti locus non esset. Èturribus verò puer aut mulier deiectu saxorum potest virum quantumuis fortem interimere. Quis igitur locus virtuti in bellis nostris, in quibus praecipuas partes agunt bombardae? Plutarchus. Themistocles aduentante Xerxe, quia neque praelio pedestri neque finium tutelae, neq; obsidioni credebat sufficere Athenienses, auctor fuit eis liberos & coniuges Troezena & in alias vrbes amandandi, relicto???; oppido, statum belli ad nauale praelium transferendi. Idem fecit in eadem ciuitate Pericles aduersum Lacedae monios. Frontinus lib. 1. c. 3. Byzantii aduersus Philippum omne praeliandi discrimen vitantes, omissa etiam finium tutela, intra munitiones oppidi se receperunt: assecuti???; sunt, vt Philippus obsidionalis morae impatiens recederet. Frontinus lib. 1. c. 3. Alexander Macedo cùm haberet robustissimum exercitum, semper eum statum belli elegit, vtacie confligeret. Frontinus. Q. Fab. Maximvs aduersus Hannibalem, successibus praeliorum insolentem, recedere ab ancipiti discrimine, & tueri tantum modo Italiam constituit: Cun ctatoris???; nomen, & per hoc summi ducis meruit. Frontinus lib. 1. c. 3. Hasdrvbal, Gisgonis filius, secundo Punice bello in Hispaniam ductum exercitum (cùm P. Scipio instaret) per vrbes diuisit. Itaque factum est, vt Scipio, ne oppugnatione plurium oppidorum distringeretur, in hyberna suos reduceret. Idem. L. Lvcvllvs, profligato ad Rhyndacum amnem & Granicum Mithridate, eius??? classe in Hellesponto disiecta, per Bithyniam & Galatiam in regnum Mithridatis inuasit, & excur fiouibus omnem regionem vsq; Themiscyras & circa Thermodontem vastauit. Militibus autem Mithridatem perequi cogitantibus, priusquam vires recolligeret: Lucullus idipsum se expetere respondit, vt viribus collectis, ad pugnam progressus caperetur, quàm in solitudines fugiens, Tigranem generum regem regum contra Roman. excitaret. Plutarchus in Lucullo. Evndem quum hortaretur Archelaus, vt relicto hoste in Pontum traijceret (sic enim fore, vt protinus omnium rerum potiretur.) [Greek words]. id est, Negauit se timidiorem esse venatoribus, vt praeteritis feris, ad inania illarum lustra vellet ire. Erasmus in Adagijs ex Plut. Q. Sertorivs, vt efferatam multitudinem ad militarem discip linam traduceret, aduocata concione, equos duos in conspectum omnium produxit: strigosum quidem alterum, macie annis???; obsitum: at validissimo robore alterum, cute???; nitidissima. Macilentum robustissimo dedit iuueni, vt caudae pilos simul omnes vna???; euelleret: nitidum autem seni imbelli obtulit, quifingulos pilos, aliu̅ scilicet post alium, euelleret. Hic igitur dum seorsim singulos euellit, compos voti euasit. At ille alter, quamuis brachijs niteretur robustissimis, vanum tamen conatum eius esse, res ipsa docuit. Tandem Sertorius: Videtis, inquit, milites, quae viribus corporis minimè cedunt, illa ingenij viribus cedere: quae???; vno impetu superari nequeunt, eadem paulatim superari, opera assidua ac pertinaci adhibita: quod???; corporis vires ingenij supere̅tur acumine. Vos quidem concordès & vnanimes in praelium progredientes, Romani nunquam superabunt: palantes verò & dispersos, facili negotio vincent. Pontanus libro quinto de Prudentia: & Frontinus lib. 4. cap. 7. C. Ivl. Caesar bello ciuili, cùm exercitum veteranum haberet, hostium autem tyronem esse sciret, aciesemper decertare studuit. Frontinus lib. 1. e. 3. Quum M. Antonius classe cum Caesare Octauio ad Actiu̅ confligere vellet, Qvidam tribunus militum, vir fortis, & armis exercitatus, Antonio praetereunti, corpus suum multis cicatricibus insignitum ostendit, dicens: Ò Imperator, quur his vulneribus, aut huic gladio paru̅ fidis, in???; lignis fragilibus spem reponis? Sine Phoenices & Aegyptij classe pugnent: nobis Romanis terram da, in qua consueuimus vel hostem vincere, vel mortem oppetere. Plut. in vita Antonij. Expugnata Ptolemaide à Philippo Francoru̅ & Richardo Anglorum regibus, inter captos erat quidam Characvx nomine, prudentiae fama nobilissimus. Hic à custodiae praefecto obsecratus consilium bonum, quánam ratione Latini parare tueri???; perpetuò sacrum regnum possent: ille continuò velut in opinata re perculsus, sublatiore voce: Proh dolor, inquit; hic dies excidium afferet genti nostrae. petebat???ue, vt consilij dandi religione, solueretur. At Franco nihil remitténte: Terram ergo, quae vobis sancta est, etiamsi nunc omnem in potestatem redigatis, nunquam iure vestram vocitari posse denu̅cio, nisi Aegypti imperio euerso, Aegyptiorum spiritus ferociam???; coërceatis, Nilum frenetis: nec in equitatu peditatúve (vt hactenus) omnem virtutis spem reponatis. Naualis gloria terrestribus copijs addita; victoriam in cruentam dabit. Damiata arx domanda in primis, vt Hierosolymitanum regnum quaerere tueri???; possitis. Haec tunc surdis narrabat Characux, quibus si paruissent Latini, Oriens omnis Christi iugum postliminiò magna cum Latinorum gloria subijsset. Aemilius lib. 6. Genvenses appulerant classem Ioppen portam nobilem propinquum???ue. Praeerat Gulielmus Ebriacus. Classis Aegyptiorum, quae ad Ascalonem stabat, soluit, Genuensium naues nequaquam numero viribúsve pares aggressura. Illi necessaria re coacti, raptis ex classe, quae vsui Hierosolymîtanae obsidioni futura, agi ferri???; possent, corruptis nauibus, in castra vniuersi se contulêre. Periti erant omnis generis torme̅torum machinarum???;, & apparatus vrbium oppugnandarum. Ab his nihil omissum quod in rem foret. Itaq; ex incommodò commodum exortum, & qui classe impares hosti futuri erant, vrbis sanctae expugnandae auctores fuêre. Aemilius lib. 4. Franciscvs Sforcia primus veterem militiae Rom. morem in militia pedestri reuocauit, cùm equitatu tantùm peregrino duces mercenarij quaestus causa vterentur. Iouius libro tertio. PRVDENTIA BELLICA CIRCA IMPERATORIS ANIMVM, QVATENVS Prvdens, Sic Exploret Hostium vires, consilia. Heic Imperatorem consideramus, quatenus agit. At respectu patientium hostium, de Explorandis arcanis hostium, posteriùs agetur, fol. 1835. Militum alacritatem, timiditatem. Vide infrà, Militum delectus, Fortes, Timidi, fol. 1765. Heic Exploratio, illic exploracorum Separatio perpenditur. Cùm Gedeon Ioae F. Manassenses, Aserianos, Zabulonios & Nephthalenses contra Madianitas & Amalechitas educeret, Domini iussu diuinitùs monetur, plures eum copia̅s hahere, quàm vt ipse eis Madianitas dedere vellet: ne contra Iouam glotiantes Israëlitae, iactarent se suo marte victoria̅ adeptos. Proinde proclamaret in exercitu, vt timidi qui essent & meticulosi, reuerterentur, & ex monte Galaado discederent. Itaq; reuersi sunt 22. millia, relictis 10. millibus. Et Ioua Gedeonem monuit, vt, quoniam nimis multitum quoq; essent homines, deduceret eos ad aquas: & quicunq; aquam lingua more canum lambissent, hos ab eis secerneret, qui ad bibendum procubuissent in genua. Fuit autem ducta ad osmanu lambe̅tium numerus, trecenti: reliqui omnes in genua ad aquam bibendam procubuerunt. Per illos trecentos, qui lamberant, promisit Ioua Gedeoni sese ei victoriam daturum contra Madianitas. Id quod ipse euentus confirmauit. Iudicum c. 7. Theagenes Atheniensis cùm exercitum Megaram duceret, petentibus ordines, respondit ibi se daturum: deinde clàm equites praemifit, eos???ue hostium specie impetum in socios retorquere iussit. Quo facto, quos tum habebat, tanquam ad hostium occursum praepararentur, permisit ita ordinari aciem, vt quo quis voluisset loco consisteret. Et cùm inertissimus quisq; retrò se dedisset, strenui autem in fronte prosiluissent, vt quemque inuenerat stantem, ita ad ordines militiae prouexit. Frontinus lib. 4. cap. 1. Chabrias Atheniensis si recèns collectum exercitum habe [1759] ret, & pugnam initurus esset, perpraeconem iubebat. vt qui malè haberent, seorsim arma deponerent. Quotquot igitur erant timidi, morbum simulantes, arma deponebant. His ad pugnam quidem non vtebatur, sed ad praeoccupanda loca munita, vt saltem ipsorum multitudo apparens, metum hostibus faceret: occasione verò data, statim eos stipendijs priuabat. Polyaenus lib. 3. Iphicrates aduersus Lacedae monios aciem ordinare incipiebat. Complures ab eo petebant, hic vt se tribunum constitueret, ille vt se quingentis ducem praeficeret: atq; alius centurio fieri, alius manipulum ducere conabatur. Ille petentes omnes ad tempus opportunu̅ reiecit. Quod cùm venisset, aciei collocatae seorsim imperat, vt panicum cieat, quasi hostibus impetum facientibus. Cùm magna esset omnium perturbatio, timidi metu perculsi fugam arripiebant: fortes verò progredieba̅tur, vt se hostib. opponerent. Iphicra??? ridens confessus est, se panicum ciere iussisse, vt periculum faceret, quina̅ possent duces agere. His igitur, qui manserant, millenorum ac centenorum praefecturas dedit: ijs verò, qui fugerant, mandauit, vt hos sequerentur. Idem. Epaminondas, cùm in Leuctris iam agmen instructum adduceret, Thespienses tergiuersantes sequebantur, nec id latebat Epaminondam: sed ne confunderentur ordines, inter pugnandum proclamare iussit: Quicunque Boeotorum discedere voluerit, ei licitum esto. Thespienses cum ipsis armis abierunt. Epaminondas ijs, qui manserant, armatis, instructis & alacribus vsus, gloriosam victoriam adeptus est. Lacedaemonij verò cùm socios retinuissent, ab ijs deserti & proditi, cladem passi sunt maximam. Polyaenus lib. 2. & Pausanias in Boeoticis. Agathocles tyrannus Carthaginem versus nauigationem instituens, delectum habuit, quínam vnà nauigare possent: & promulgauit concedens, vt qui vitae consultum vellent, è nauibus cum supellectile sua egrederentur. Exieru̅t multi, quos vniuersos, quasi timidos & infidos, morte affecit: eos verò, qui manserant, ob fortitudinem ac fidem laudib. euexit, & in Libyam cum sexaginta nauibus traiecit. Polyaenus lib. 5. Militum scelus. Nelevs filius Codri, cùm regno pulsus, Athenas relinqueret, propterea quòd oraculum. Apollinis, Medonti, qui in coloniam ex vrbe migrauerat, imperium destinaret, ad Naxum non volu̅tate, sed tempestate delatus appulit: soluere verò inde volentem, contrarij venti exorti prohibuerunt. Qui cùm quid factu opus esset ambigeret, vates responderunt, oportere expiari & purgari exercitum, eò quòd multi simul nauigarent, qui pollutis & contaminatis essent manibus. Itaq; simulauit etiam ipse se puerum trucidasse, & purgationis indigere. Sic alios, qui sibi conscij essent, etiam persuasit. Quod cùm factum esset, patefactis iam, qui se contaminassent, eos reliquit. Illi Naxum inhabitarunt. Neleus autem peruenit in Ioniam. Aelianus lib. 8. Variae hist. Svspecta habeat Hostivm consilia, infidias. Vide Tit. Hostem mora frangere, f. 1851. Avgvstvs suis ducib. imperabat, vt maximè securitatis eura̅ agerent: & contine̅ter hoc adijciebat, Festina lenté. Nam cautus dux confidentilongè est praeferendus. Polyaen. lib. 8. Non praecipitet sva dicta, factáve. Iphicrates Atheniensis quanquam plures milites haberet, quàm hostes, & vates omnia fausta & egregia promitterent, tamen non statuit praelium committere. Quae cunctatio, cùm praeter opinionem hostibus accidisset: Sacra, inquit, in mea mente non permiserunt pugnam committere. Nam cùm multi essent milites, neque impetum facere simul poterant, neque clamorem tollere: sed cùm hastam inclinare iuberem, maior dentium, quàm armorum fremitus exaudiebatur. Polyaenus lib. 3. Conflixit C. Ivlivs Caesar dictator cum hoste quinquagies collatis signis, quoties Rom. ducum nemo. Verùm exacta aetate, & iam senescere incipiens, cunctantior factus est ad ineunda praelia: veritus, vt credere est, ne fortunam, quam toties secundam fuerat expertus, aduersam semel experiretur. Sab. lib. 1. cap. 6. Occvltet sva consilia, facta, disciplinam. Consule Tit. Securu̅ hostem Dissimulato irruptionis loco, aut Simulata quiece opprimere, f. 1857. & seq. Iason, cùm in animo haberet, vrbem quandam Thessalicam aggredi, iussit prorsus ignaros oppugnationis ad habendum delectum, accipiendum???ue salarium armatos conuenire. Qui cùm omnes essent armati corporibus armis???ue valentes, sedentibus nuncij citato cursu superueniunt, & hostes in agros impressionem fecisse nunciant: tanto???ue spacio abesse, quanto distaret ciuitas, quam oppugnare instituerat. Milites ad pugnam parati, rogare, ne moram rebus inijciat, sed quàm primùm se aduersus hostes ducat. Iason ad vrbem copijs adductis, & irruptione facta, praeter omnium expectationem ea potitus est, nemine praesciente, neq; ex victoribus neque ex victis. Polyaenus lib. 6. Ex trib. solis Rhetris, quas Lycvrgvs scripto edidit, vna fuit, quae prohibet, ne bello eosdem repetant hostes: vt ne saepiùs exercitati armis exista̅t bellicosi. Qua in re reprehen deru̅t imprimis postea Agesilaum, quòd excursionib. creb ris assi duis???; in Boeotiam & expeditionibus, pares bellandi peritia Lacedaemonijs reddidisset Thebanos. Vnde cùm saucium Antalcidas vidisset: Praeclaram, inquit, refers à Thebanis mercedem, qui inuitos & imperitos dimicare docuisti. Plut. in Lycurgo. Antigonvs filio Philippo multis praesentibus percunctanti, Quando castra mouebimus? Quid tu, inquit, metuis ne solus tubam non exaudias? Plut. in Regum apoph. Pyrrhvs rex Cleonymi Spartiatae pollicita secutus, Lacedaemonem occupare in animo habebat. Pacatus igitur exercitus tamdiu incessit, quoad Spartiatarum sint fines initi: tum latè in praedam & populationem est discursum. Quaerentibus Lacedaemonijs, quòd se, bello haud indicto, contra ius gentium, hostiliter inuasisset: Nec vobis curae est, inquit Pyrrhus, viri Spartiatae, quod facturi estis alijs denunciare. Sabellicus lib. 8. En. 4. Aratvs Sicyonius patriam à tyrannide Nicoclis liberare statuerat, Argis exulans. Inter haec cùm speculatores aliquot Argis Nicoclis comparerent, & circumcursitare tectè dicerentur, atq; asseruare Aratum: orta luceprogressus, & ostendens se, cum amicis in foro deambulauit. Hinc vnctus in gymnasio, abductis ex palaestra nonnullis adolescentibus, qui potare secum & feriari solebant, domum est digressus. Mox conspecti sunt serui eius perforum, hic coronas ferens, ille emens faces, alius cum mulierculis in conuiuio psallere & tibia canere solitis colloquens. Haec cùm exploratores omnia contemplare̅tur, ludifi cati sunt, atque inter se cachinnantes dixerunt, nihil meticulosius tyranno esse: quando etiam Nicocles tanta succinctus vrbe & viribus adolescentem paueat in delicias & co̅potationes diurnas exilij viaticum effundente̅. At Aratus protinus à prandio egressus, ac militibus ad Polygnoti turrim coniunctus, mouit in Nemeam: vbi cepta sua detexit multitudini, & nocte Sicyonem aggressus cepit, atque tyrannum eiecit. Plutarchus in Arato. Q. Metellvs Pius, cùm proconsul bellum in Hispania aduersus Celtiberos gereret, vrbem???ue Contrebiam caput eius gentis viribus expugnare non posset, viam reperit, qua propositum ad exitum perduceret. Itinera magno impetu ingrediebatur, deinde alias atque alias regiones petebat: modò hos obsidebat montes, paulò pòst ad illos transgrediebatur, cùm interim tam suis omnibus, quàm ipsis hostibus ignota erat causa inopinatae eius ac subitae fluctuationis. Interrogatus quoque à quodam amicissimo sibi Tribuno, quid ita sparsum & incertum militiae genus sequeretur? Absiste (in quit) istud quaerere: nam si huius consilij mei interiorem tunicam consciam esse sensero, continuò eam cremari iubebo. Postquam verò & exercitum suum ignorantia, & totam Celtiberia̅ errore implicauit, cùm aliò cursum direxisset, subitò ad Contrebiam reflexit, eam???ue inopinatam & attonitam oppressit. Ergo nisi mentem suam dolos scrutari coëgisset, ad vltimam ei senectutem apud moenia Contrebiae armato sedendum fuisset. Val. Max. lib. 7. c. 4. & Front. lib. 1. c. 1. & Plut. in Apoph. & de Garrulitate. M. Licinius Crassvs, percontanti, Quo tempore castra moturus esset? respondit: Vereris, ne tubam non exaudias? Frontinus lib. 1. c. 1. Q. Sertorivs victus à Metello in Saguntinis campis, quò facilem suis fugam machinaretur, & moliretur sibi nouum delectum, in oppidum refugit montanum & munitum, eius???; muros obsepsit, & portas firmauit: quiduis potiùs tame̅ quàm obsidionem meditans ferre, eludebat modo hostes. Dum enim assident ei, vrbem???ue paruo negotio sperant se capturos: cùm fugientium barbarorum securi fuerunt, tum conscribi permiserunt Sertorio alias copias, quae conficiebantur à legatis illius, quos per oppida miserat, praeceperat???ue, vbi iam magnum numerum contraxissent, vt se facerent certiorem. Quod postquam ei significauêre, ex faciliper medios elapsus hostes coniun xit se cum suis, redijt???ue in illos viribus austus. Plut. in Sertorio. Mortuo Nicolao, Martinus IV. pontifex Michaële̅ Palaeologu̅ vnionis pacto non seruante̅, instante Carolo Siciliae rege, exco̅municauit. Palaeologus Caroli potentiam veritus, clàm foedera cum Petro Aragoniae rege inijt, qui regnum Siciliae, ob Constantiam vxore̅ Manfredi filiam, & Corradini nepte̅, suo iure repetebat. Co̅muni itaq; impensa magna classis ab vtroq; parabatur. Pontifex legatum ad Petrum mittit sciscitatum, quid sibi vellent tanti apparatus? Cui ille ita respondit, interiorem se tunica̅ laceraturu̅, si illam arbitraretur suaru̅ cogita [1760] tionum consciam fieri posse. Abijt itaq; re infecta legatus. Petrus comparata iam classe in Africam contendens, Hippone̅sium litora populatus, in Sardiniam redijt, expectans vt à Ioanne Prochyta res nouae in Sicilia orirentur, quemadmodum inter eos conuenerat. Caesis igitur Siculorum opera hora vespertina omnibus Gallis, Petrus à Siculis exceptus, Carolum cepit, & regnum occupauit. Platina in Martino IV. & Cuspinianus. Mavricivs Saxoniae dux, Philippum Lantgrauiu̅ Hassiae Socerum suum è duro carcere liberaturus, occultè copias conscripsit. At vt nasutissimo Caesari fucum faceret, subornat tabellarium, qui literas à filijs La̅tgrauij fictitias occultè se ferre simulans, deprehe̅datur, quibus illi patri in Belgicum scribunt, nec exercitum ciàm Caesare conscribi posse, nec pecunia̅ promtam adesse: itaq; ad meliora sese reseruet te̅pora, se precibus saltem, quando armis non licet, pro ipso apud Deum intercessuros. Hisce literis ita fascinatus est Imp. vt quantumuis monente Granuellio clandestinum consc???ibi exercitum, credere priùs noluerit, quàm Oeniponte Villacum turpiter fugore sit coactus. Sleidanus. Commvnicet sva consilia. Ratione habita Personarum, Per Quos. Per Homines. Cyrvs per interualla locorum tabellarios ita disposuit, vt fatigatis recentes, & nocturni diurnis succederent: adeò vt volantes grues superarent. Quod & Xerxes fecisse dicitur, vt cursores inuicem succedentes haberet dispositos, quos neque imber, neque noxa à cursu dimoueret. Alexan. libro 1. capite 27. Conon in vrbe Mitylenensium conclusus, & obsessus à Lacedaemonijs, cùm Atheniensibus oppugnationem indicare summè cuperet, neq; posset clàm mittere, qui appellerent: contractis duabus celocibus, praestantissimos ex supplementis remiges imposuit, omnibus rebus necessarijs co̅paratis, eos???; iussit in nauigijs ocium agere. Procedente vespera, conspicatus perterram dispersos custodes, cùm alij corpora curarent, alij ignem incenderent, alij pyram extruerent: tum verò dimisit nauigia, mandans, vt cursum sibi mutuò contrarium tenere̅t, vt etiamsi alterum caperetur, alterum salte̅ euadere posset: vtrumq; verò seruaretur, hostibus per ocium & ignauiam persequi cunctantibus. Polyaenus lib. 1. Romani obsessi in Capitolio, ad Camillum ab exilio reuocandum miserunt Pontium Cominum: qui vt stationes Gallorum falleret, per saxa Tarpeia dimissus, transmisso Tyberi, Veios peruenit, & perpetrata legatione similiter ad suos redijt. Frontinus lib. 3. c. 13. Romani, quo celeriùs ac sub manum adnunciari cognosci???; posset, quid in prouincia quaq; gereretur, Iuuenes primò modicis interuallis per vias militares, dehinc vehicula disposuerunt. Commodiùs id visum est, quòd idem, qui in loco proferebat literas, si quid res exigat, interrogari poterat. Auentinus lib. 2. Annalium Boiorum. L. Lvcvllvs Cyzicenos obsessos à Mithridate, vt certiores aduentus sui faceret, cùm praesidijs hostium teneretur introitus vrbis, qui vnus & angustus ponte modico insulam ???ontinenti iungit: militem è suis peritum nandi & nauticae artis, iussit insidentem duobus inflatis vtribus, literas insutas habentibus, quos ab inferiore parte duabus regulis inter se distantibus commiserat, ire septem millium passuum traiectum. Quod ita peritè gregalis fecit, vt cruribus velut gubernaculis dimissis, cursum dirigeret, & procul visentes, qui in statione erant, marinae specie beluae deciperet. Frontinus libro 3. cap. 13. Iosephvs Galilaeae praefectus, in vrbe Iotapata à Vespasiano obsidebatur. Noctu per vallem quandam deuiam nuncios mittebat, terga velleribus tectos humi???ue quadrupedes canum instar incedentes, vt excubias fallerent. Iosephus libr. 3. 8. belli Iudaici. Bruta. Marrhes Aegypti rex proditur cornicem habuisse, cui cursoris vice literas perferendas dabat. Alexander ab Alexandro lib. 1. c. 27. Caecinna Volaterranus equestris ordinis quadrigaru̅ dominus, hirundines comprehensas in vrbem secum aufere̅s, victoriae nuncias amicis mittebat, in eundem nidum remeantes, illito victoriae colore. Plin. lib. 10. c. 24. Cùm obsideretur praesidium Romanvm à Ligustinis, hirundinem à pullis ad se allatam scribit Fabius Pictor in suis annalibus, vt lino ad pedem eius alligato nodis significaret, quoto die adueniente auxilio eruptio fieri deberet. Idem. Vno eodem???; die Victoria Taurosthenis ex Olympia Aeginam nunciata est ipsius parenti, vt alij affirmant per spectrum: alij verò dicunt, Tavrosthenem columbam à suis pullis madidis adhuc & inuolucribus abstractam secum deportasse: cum???; vicisset, purpura amictam eam remisisse: eam???ue summa cum festinatione ad pullos properantem, eodem die ex Pisa in Aeginam aduolasse. Aelianus li. 9. de Varia historia. Hircivs columbis (quas inclusas antè tenebris & fame affecerat) epistolas seta ad collum religabat, eas???ue à propinquo in quantum poterat moenibus loco emittebat. Illae lucis cibi???ue auidae, altissima aedificiorum petentes excipiebantur Mutinae D. Bruto, obsesso à M. Antonio, qui eo modo de omnibus rebus certior fiebat, vtique postquam disposito quibusdam locis cibo columbas illuc deuolare instituerat. Frontinus lib. 3. c. 13. Cir cumsedebant Galli Veneti???; Ptolemaidem in ora Syriae, & iam non procul aberant, quin vrbe potirentur, cùm tabellariam sunt columbam adepti, militari clamore ad terram cum literis depressam. Significabant literae, quas volucris habuit, fore vt intra triduum Sultanus cum validissimo exercitu adesset, suis diuturna obsidione fessis auxilio. Hîc Christiani duces adulterinas pro interceptis alias affingunt literas, per quas regis nomine monebantur ciues, vt suis rebus consulerent, quando maioribus curis impeditus eò accurrere non posset. Pertulit columba ficticiam ad suos epistolam, est???; co̅festim vrbs dedita. Obseruauit diem Barbarus rex, sed cognita vrbis alienatione, re infecta retrò abijt. Sab. lib. 6. c. 6. & Egnatius lib. 7. c. 4. Obsidentib. Latinis Hierosolymam, quam & virtute Godofredi Bolionij ceperunt: casus tulit, vt columba supra castra Latinorum volitans, accipitre opprimente se demitte̅s, à Christianis exciperetur. Sub alis eius inue̅ta est epistola Arabicis & verbis & literis exarata. Ea per interpretem recitata, significabat parari auxilia, quae obsessis mitterentur. Idcirco magis impigrè nostri anteuertendum censuerunt. Aemilius lib. 4. Christiani Latini Antiochiam Syriae metropolim cepera̅t. Hasarchi oppidipraefectus ab Halapiano tyranno defecerat: vterq; Turca erat. No̅ erat dubium, quin Halapianus Hasarchu̅ copias admoturus esset, ad contumaciam vindicandam. Praefectus Edessam ad Balduinum de amicitia societate???; miserat: filio???; obside dato, cùm iam obsideretur, peruicerat, vt Latini auxilio sibi accurrerent, periculo???; eximerent. Ac ne animo interea deficeret, quia itinerib. interclusis alij nuncij mitti no̅ possent: eius Onatores epistola̅ caudae columbae, quam cùm in legationem proficiscerentur, domo secum attulerant, alligauerunt: illam???; ex composito remisêre. Ita praefectus certior factus, egregiè se tutatus est, quoad nostri appropinquare dicerentur. Aemilius lib. 4. Fessensis rex Tingitanam vrbem ex improuiso adoriri statuerat, cui Rodericus Castrensis praeerat. Ioan. Menesius Arzillae praefectus in Mauritania, vt id Castrensi significaret, ha̅c rationem init. Ciuis quidam Tingitanus proximis illis diebus Arzilam venerat, & catellam ibi per obliuionem reliquerat. Menesius catellam ligari, literas???; cera circumlitas, quib. ea, quae acceperat de Regis aduentu, nunciabat, collo illius appendi iubet, eam???; sub nocte̅ acerrimè verberatam in litore constitui. At Catella dolore verberum grauiter affecta, tanta celerirate domum properauit, vt ante lucem ad Tingi portas assisteret. Ibi lectis literis, Castre̅sis, vt omnes in armis parati essent, imperauit, Vix haec facta fuerant, cùm rex ciuitati appropinquauit. Osorius lib. 2. rerum Em. Rerum, siue Instrumentorum, Per Quae. Indicare Igni, Fumo. [Greek words], faces quaedam è lignis confectae, quas gestantes in moenibus signa daba̅t finitimis, aut socijs, cùm aliquos hostes aduentare videbant, quòd cauendum esset. Neq; verò in hostium aduentu solùm hoc faciebant, sed etiam in amicorum, cu̅ auxilia venire videbant, facibus id significabant, ne terrerentur. Et cùm amicos indicabant, faces quietas gestabant; cùm hostes, agitabant. Suidas. Ex Aeschyli Agamemnone constat Speculatorem, qui positus erat, vt obseruaret ignem editum (id enim signum conuenerat inter Agamemnonem & Clytaemnestram Ilij capti) eo sublato, longe???ue à se viso, cognouisse expugnatam esse Troiam. Imperatores Graeci, Saracenorum in Romanas ditiones volentes nequaquam ignorari incursiones, ne ex improuiso irruentes ij regiones euastarent, castellum quoddam Tarso vicinissimum, excelsissimo & natura munitissimo in colle ae dificauerant. Lulum nomine: in quo collocati custodes, vbi Saracenos incursionem moliri sentiebant, igne succenso signum dabant: quo igne conspecto, ij qui in Argeo colle excubabant, idem facieba̅t. Eos excipiebant, qui in Isamo colle: post hos, qui ad Aegialum, & secundùm hoc, quiapud Mamantem, in de qui in Cireo, atque ab his, qui ad Mocillum, denique post hos, qui in D. Auxentij colle stationem habebant, igne edito Excubitorib. magni palatij, incursionem hostium significabant. Hoc ignium ordine sese inseque̅tium indicio & Imperator momento remporis de hostium conatu certior [1761] reddebatur, & rustici nuncio percepto, muris se claudebant, & impetum hostium euitabant. Hac obtinente consuetudine, accidit aliqua̅do, vt dum Michaëlus Imp. equis ad fanum Mamantis agendis sese parat, ignis à Pharo ederetur. Quem vt vidit Imperator, time̅s ne aurigatio sua no̅ spectaretur diligenter, animis spectatorum perculsis, in tantum venit metum, quantus in periculo de vita costitutos inuadere posset, tantum abfuit, vt eu̅ in theatro sese ostenta̅di puderet. Atq; adeò, ne quo aduersarum rerum indicio animi hominu̅ ad spectandum fierent languidiores, ignem ex speculis vrbi vicinis in po sterum edi vetuit. Cedrenus. Arabes, cùm esset consuetudo eorum, vt aduentum hostium interdiu fumo, noctu igne significarent, vt sine intermissione ea fierent, prae ceperunt: aduentantibus autem aduersarijs intermitterent. Sic hostes, cùm cessantibus luminibus existimarent ignorari aduentum suum, auidiùs ingressi oppressi???ue sunt. Front. lib. 2. cap. 5. Belli tempore, Angli, qui Oceanum accolunt, in vicinis tumulis lucernas pilis affixas locant, ac vbi ex hostium aduentu maior illustrior???ue res accidit, subitò lucernas accendunt, clamore???ue per agros & regiones significant: hinc alij deinceps excipiunt, proximis???ue eodem modo signum edunt, atque sic celeriter ad omnes vicos & vrbes fama perfertur, & agrestes ciues???ue seseaduersus hostes armant. Polydorus libro vicesimoquinto. Carthaginenses Siciliam vasta̅tes, vt celeriter à Lybia sibi commeatus res???ue necessariae adferrentur, duas clepsydras aequales magnitudine fecerunt, & in vtraque circulos aequales descripserunt, eandem habe̅tes inscriptionem. Inscriptum autem erat, no̅ opus esse nauibus, neq; turbinatis nauigijs, sed alibi auro, alibi machinis, & rursus frumento: iterum???ue bestijs, & iterum armis ac pedestribus equestribus???ue copijs. Ad eum modum omnibus circulis co̅scriptis, alteram clepsydram in Sicilia retinentes, alteram Carthaginem miseru̅t, mandantes, vt cùm ignem apud ipsos sublatum vidissent, animaduerterent, qua̅do secundus iguis ostenderetur, quo in circulo hoc contingeret: eius???ue inscriptionem legentes, statim id, quod literis esset significatum, mitterent. Hac ratione Carthaginenses celerrimam deuectionem habuerunt rerum ad bellum necessariarum. Polyaen. lib. 6. Gestu, Actione. Modum hîc perpendimus ingeniosum: etsi in causa parùm honestae, cuius respectu ad Astum potiùs referri deberet. Thrasybvlvs Milesiorum tyrannus occultè Periandru̅ certiorem fecit, quid ei faciendum esset. Posteaquam enim nuncium sibi missum à Periandro in messem maturam duxisset, summas aristas baculo decussit: & tacens nuncium dimisit, vt Periandro visa referret. Alex. ab Alex. lib. 2. cap. 32. Tarqvinivs Superbus, Rom. rex, cùm Gabios longo tempore oppugnatos capere non posset, minimum natu filium Sextum plagis affectum transfugae specie misit. Qui corpus acerbis verberibus castigatum videntes, eum receperunt. Ille contra patrem multa magna???ue pollicitus, cùm pleraque factis exequeretur, fidelis habebatur. Praedas ex Romanorum agris agebat, in fugam eos conuertebat, multas pugnas vincebat. Quam ob causam Gabij admirati virtutem, eum imperatorem ac summum belli ducem creauerunt. Ille autem clàm nuncio ad patrem misso, eum interrogauit, Quid fieri vellet? Tarquinius (nam in horto colloquebantur) summa papauerum capita decutiens, inquit ad nuncium: Refer filio, me hoc facere quod vides. Sextus Gabiorum potentissimos de medio sustulit: atque ita ad solitu dinem & imbecillitatem Gabios redigens, ciuitatem eorum prodidit. Polyaenus libro 8. Plinius libro 19. cap. 8. & Plinius iunior de Viris illustrib. Val. Maximus, & Frontinus lib. 1. cap. 1. Pipini exemplum simile, sed Politicum, sub Loco communi, Indicare prudenter, superiore libro posuimus. Sono, Strepitu. Ioan. Menesius ab Emmanuele rege Lusitaniae Arzilae in Mauritania praefectus, cùm intelligeret regem Fessensem Tingitanam vrbem ex improuiso adoriturum, cui Rodericus Castrensis praeerat, cùm non posset nuncium ad Castrensem, antequam ille accederet, peruenire, maximè verò cùm nulla esset via, vbi hostes eo tempore non insiderent: ignem tormentis aeneis applicare iussit, vt globorum strepitu posset Castrensi significare, quo in periculo versaretur. Orosius libro 2. Rerum Emmanuelis. Baculo. Quoties hostes in litore maris, seu limitibus regnorum Septentrionalivm apparent, tunc illicò iussu praefectorum prouincialium, baculus tripalmaris in summitate adustus, alligato funiculo insignis, praeconi ad hunc velillum pagum, deferendus committitur, vt certo die singuli cum armis & commeatu decem vel viginti dierum sub poena combustionis domorum (quae vsto baculo) vel suspendij (quod fune alligato signatur) in certo loco compareant, causam vocationis audituri. Itaque nuncius ille quouis veredario celerior, peracta commissione lentè reuertitur, signum affere̅s omnia se rectè fecisse, continuo???; vicatim vnus & item alius cursor, qualiter agendum sit, demonstrat. Olaus lib. 7. cap. 4. Sagitta. Apud Danos olim solebat sagitta lignea, ferreae speciem habens, nuncij loco viritim per omnes regiones mitti, quoties repentina belli necessitas incidisset. Saxo lib. 5. Clamore. Pevcestes Persiae satrapa in subsidium Eumenis Cardiani contra Antigonum conuocauit decem millia militum. Ac nonnulli Persarum distantes iter triginta dierum, audierunt eo ipso die quod denunciatum fuerat, propter artificiosam solertiam in custodijs. Nam cùm Persia sit interrupta vallibus & scopulis altis atque crebris plena, in his stabant indigenarum vocalissimi quique. Diuisis ergo ad vocis auditum locis, qui mandatum accipiebant, similiter alijs tradebant: deinde illi rursus alijs, donec vsque ad finem satrapiae perferretur. Diodorus lib. 19. Aenigmate. Hippodamas ab Arcadibus Prasijs oppugnabatur. Cùm fame premeretur, Spartanae praeconem miferunt, qui in vrbem introiret. Arcadibus non permittentibus, Hippodamas à moenibus praeconi respondit: Ephoris nuncia, feminam prohibere, in aede Chalcioeci ligatam. Arcades non intellexerunt. At Lacones animaduerterunt, quòd famem prohibere diceret. Erat enim in aede Chalcioeci suspensa Famis imago, femina picta ac pallens, tenuibus manibus in tergum reuinctis. Itaque hostibus obscurum, ciuibus verò manifestum fuit Hippodamantis dictum. Polyaenus libro 2. Verùm Athenaeus libro 10. capite 16. Hippodamum Chromni propè Megalopolim obsessum, praeconi mandasse scribit, diceret matri, Mulierculam in Apollinis templo ligatam esse soluendam intra decem dierum spacium. Eam autem Famem esse iuxta Apollinis sedem pictam. Caeso Childerico II. Francorum rege, & Theoderico ei succedente, Ebroinvs magister equitum à Childerico monasterio inclusus, illud egreditur, contra???ue Theodericum castrametatur, conuenientibus ad eum ijs, quorum ex sententia res non erant, Cùm verò per literas clàm veteres amicos consuleret. Quid nam consilij capiendum videretur? Illi perplexè, ac his tantùm duobus verbis responderunt: Memineris Fredegundis. Intellexit vir militaris, veteranus???ue dux ex breuitate dicti, se hosti contemtui esse: audendum, ac in celeritate positam victoriam. Cum delectissimis igiture quitum & velocissimis peditum sub noctem iter ingressus, Isaram fl. caesis custodibus vado transmisit, hostes???ue non inopinantes oppressit. Aemilius lib. 1. Literis mandandis prudenter. Post pugnam ad Salaminem, relicto in Graecia Mardonio à Xerze, Artabazvs Pharnacis filius Persa, sexaginta millibus praefectus, expugnata Olyntho, Potideae obsidendae impensiùs incumbens, cum Timoxeno Scioneorum magistratu de facienda proditione transegit. Quoties autem secretò libellum aut Timoxenus ad Artabazum, aut Artabazus ad Timoxenum mittere volebat, eum sagittae inuoluebat, & adaptatis desuper pennis ad locum certum sagittam emittebat. Accidit autem, vt Artabazus ad conuentum locum sagittam dirigens, frustrante iactu humerum cuiusdam Potideatae percuteret Ad quem saucium turba (vt assolet in bello fieri) cùm cucurrisset, euulsa sagitta, libellum detulit ad magistratus Cognito proditionis auctore, non tamen censuerunt Timoxenum esse plectendum, Scioneae ciuitatis gratia, ne in posterum semper Scionei pro proditoribus haberentur. Herodotus libro 8. C. Ivl. Caesar audiens Ciceronem à Gallis obsessum oppugnatio nem ferre non posse, misit militem cum praecepto, vt per no ctem epistolam iaculo alligata̅ supra murum emitteret. Quam cùm coniecisset, moeniorum custodes repertam ad Ciceronem attulerunt, in haec verba: Caesar Ciceroni fiduciam optat. Expecta auxilium. Paulò pòst fumus ac puluis cernebatur, Caesare terram vastante. Itaque repentè intercisa oppugnatione, non solùm Ciceronem liberauit, sed etiam oppugnantes repulit. Polyaenus lib. 8. Hircivs Consus ad Decium Brutum, qui Mutinae ab Antonio obsidebatur, literas subinde misit plumbo scriptas, quibus ad brachium religatis, milites Scultellam amnem transnabant. Frontinus lib. 3. cap. 13. Ioannes Nouius, auspicijs Emmanuelis, Lusitaniae regis, in Indiam missus, postquam regionem Aequinoctiali circulo subiectam transmisit, in insulam incognitam delatus est, cui Conceptionis nomen indidit. Inde Mozambiquem petijt. Sed an [1762] tequam tequam eò perueniret, naues ad terram aquandi gratia conuertit, ad eum locum, quem S. Blasij aquationem nominant. Ibi calceu̅ vetustum è frondibus cuiusdam arboris alligatum cernit Non temerè visum est. Itaque calceum solui, & ad se deferri iubet. Erant in illo literae, Petri Ataidaei praefecti nauis ex ea classe, cui Vincentius Soderius praeerat, manu scriptae, quibus admonebat omnes duces Lusitanos, qui eò deflecterent, vt Calecutij portum vitarent. Regem esse sceleratum & immanem, & in Lusitanos pestem primò insidijs, deinde summis viribus fuisse machinatum. Osorius libro 2. Rerum Emmanuelis. Literis occultandis prudenter. Milesij cum Naxijs bellum gerebant. Erythraei Milesijs auxilium ferebant. Diognetus Erythraeorum dux magnam praedam Naxiorum coeperat, mulieres etiam & virgines plurimas, in quibus erat Polycrete. Eam cùm vehementer amaret, non vt cum captiua, sed velut cum vxore consuetudinem habebat. Agebatur in castris Milesioru̅ patrium & solenne festum: omnes???ue vino & laetitia prostrati iacebant. Polycrete rogabat Diognetum, vt sibi liceret bellariorum aliquot portiones ad fratres transmittere. Quo permittente, plumbeum libellum in placentam coniecit: mandans ei qui ferebat, diceret fratribus, vt ipsi soli comederent ex ore sororis profectas. Illi repertum plumbum aperientes, legu̅t, vt per noctem adoriantur hoste, ob sestum inebriatos, ac sine cura dormientes. Quo cognito, duces noctu eruptionem in castra fecerunt, hostes???ue superarunt. Diognetum autem Polycrete à ciuibus impetrauit. Polyaenus lib. 8. Harpagvs, cui Astyages Medorum rex filium epulandum apposuit, occultè Cyrum per literas moniturus, vt Medos bello inuaderet, literas, quibus iuuenem accersebat, lépori exenterato inseruit, quem nuncius ad Cyrum detulit. Sic literae tutò in Persidem perlatae sunt: & Cyrus bello illato, Medorum imperio potitus est. Sabel. lib. 10. cap. 6. Polyaenus lib. 7. Iustinus & Herodotus lib. 1. Histiaevs Milesius, in Persia agens apud Darium regem, Ioniam ad defectionem sollicitare volens, neque audens literas mittere, propter custodes viatum, seruo fideli, capillis abrasis, stigmata capiti inscripsit: Histiaeus Aristagorae, Ioniam ad deficiendum sollicita. Atque supta stigmata crines nutriuit. Hoc modo fallens custodes stigmatophorus, descendit ad mare, & abrasis capillis, Aristagorae Ioniae tyranno stigmata mon strauit: qui cùm legisset, effecit, vt Ionia descisceret. Polyaenus lib. 1. Sabel. lib. 10. cap. 6. Herod. lib. 5. Lacedae Monii veteres, cùm dissimulare & occultare literas publicè ad imperatores suos missas, vellent, ne si ab hostibus exceptae forent, consilia sua noscerentur, epistolas id genus sactas mittebant. Surculi duo erant teretes, Scytalas vocant oblonguli pari crassamento, eiusdem???ue longitudinis, derasi atque ornati consimiliter. Vnus Imperatori in bellum proficiscenti dabatur, alterum domi magistratus cum iure atque cum signo habebant. Quando vsus venerat litetarum secretiorum, circum eum surculum lorum modicae tenuitatis, longum autem quantum rei satis erat, complicabant, volumine rotundo & simplici: ita vt orae adiunctae vndique, & cohaerentes lori, quod plicabatur, coirent. Literas deinde in eo loro per transuersas iuncturarum oras, versibus à summo ad imum proficiscentibus, inscribebant. Id lorum literis ita perscriptis reuolutum ex surculo, imperatori commenti illius con scio mittebant. Resolutio autem lori literas truncas atq; mutilas reddebat, membra???ue earum & apices in parteis diuersissimas spargebat: propterea si id lorum in manus hostium inciderat, nihil quicquam coniectari ex eo loro quibant. Sed vbi ille, ad quem erat missum, acceperat, surculo compari, quem habebat capto, ad finem perinde, vt debere fieri sciebat, circumplicabat: atque ita literae per ambitum eundem surculi coalescentes rursum coibant, integram???ue & incorruptam epistolam & facilem legi praestabant. Hoc genus epistolae Lacedaemonij [Greek words] appellant. Gellius lib. 17. cap. 9. ex Plut. in Lysandro. Textam Spartanam scriptam vocat Cyrbim Achaeus, pro Spartana tabula. Quòd autem albo loro circumuoluentes tabulam, ea quae volebant, scribebant Lacedaemonij, apertè declarauit Apollonius Rhodius in libro de Archilocho. Athenaeus lib. 10. cap. 17. Demaratvs exul literas mittens Spartiatis de exercitu Xerxit, in tabulam expertem cerae scriptam epistolam cera obduxit, vt per custodes quasi sine literis ferretur. Polyaenus libro secundo. In historia rerum Punicarum traditur, virum quempiam illustrem (siue ille Hasdrvbal, siue quis alius est, non retineo) epistolam scriptam super rebus arcanis, hoc modo abscondisse: Pugillaria noua, nondum etiam cera illita, accepisse, literas in lignum incidisse: postea tabulas (vti solitum est) cera collinisse, eas???ue tabulas, tanquam non scriptas, cui futurum id praedixerat, misisse. Eum deinde ceram derasisse, literas???ue incolumes ligno incisas legisse. Gellius lib. 17. cap. 9. Campani diligenter Romanis, à quibus obsessi erant, cust???dias agentibus, quendam pro transfuga subornatum miserunt, qui occultalam baltheo epistolam, inuenta effugiendi occasione, ad Poenos pertulit. Frontinus libro tertio, capite decimotertio. Nonnvlli interiora vaginarum inscripserunt. Idem. C. Ivlii Caesaris ad C. Oppium & Balbum Cornelium, qui res eius absentis curabant, epistolae extant, in quibus literae quaedam sine coagmentis syllabarum insunt, commento inter eos clandestino, de commutando literarum situ. Gellius libro 17. capite 9. Sic structus erat literarum ordo, vt nullum verbum effici pesset. At si quis inuestigare & persequi vellet, quartam elementorum literam, id est, d pro a, & perinde reliquas commutabat. Suetonius. Qvidam tithymalli lacte inscribunt corpus: cum???ue inaruerit, cinerem inspergunt, vt literae appareant. Atque ita quosdam adulteras alloqui maluisse, quàm codicillis, refert Plin. libro 26. capite 8. Andronicvs senior Imperator literas ad Cralem Seruiae & alios praefectos misit: quae vt perferrentur tutò, tenui linteo & albo inscriptae, tabellariorum vestibus solerter insutae fuerant. Gregoras lib. 9. Sicvli in Transsyluania ad explicandam animi sui sententiam ac voluntatem quotidianam, praeter vsum papyri & atramenti, aut characteris aliarum linguarum, notas quasdam bacillis ligneis incidunt, aliquid inter se significantes: quibus ita incisis, apud amicos ac vicinos vice nuncij epistolaeúe vtuntur. Nicolaus Olaus in Atila cap. 18. Vladislaus lagello Polonorum rex, Suitrigelloni fratri suo, ho mini ignauo Podolia cessurus erat. Aegerrimè id ferentes duo nobiles iuuenes, Andreas Tencinius, & Nicolaus Dreuicius, ducti amore patriae, scripsêre Michaëli Buciacio, qui Cameneciam obtinebat, Regem extrema necessitate adastum Podolia Suitrigelloni cedere: sed si ipse communi patriae simul & honori suo consultum vellet, non modò non paréret mandatis regijs, verùm Zaclicam pariter & Babam legatos comprehenderet. Eas literas, quoniam palàm ferri nequibant, Suitrigellone omnes excutiente, conuolutas, cera???ue contectas, vt speciem cerei prae se ferrent, Zaclicae puero omnium inscio, paucula pecunia prae manu ei data, dedêre: vt is cùm primùm Cameneciam venisset, cereum illum Buciacio praefecto redderet, atque haec verba adderet: Vt si errar??? ille nollet, ex eo cereo vna cum magistratu vrbano lumen quaereret. Cùm autem puer bona fide om nia fecisset, miratus Buciacius, quid sibi cereus ille & ambigua mandata vellent, non de nihilo tamen omnia illa esse suspicatus, refracta cera literas inuenit, Zaclicam & Babam in custodia habuit. Cromerus libro 20. Ivlio Medici, mortuo patruele Leone X. Romae pontificatum ambienti, consilia hostium, qui mortuo Pontifice, oppida sua, quibus erant deiecti à Mediceis, recuperare niteba̅tur: per notas arbitrarias angustissimè conscriptas, syngraphis inter ferculi sedulò occultatis, intra comitia & co̅claue quotidie nunciata sunt. Iouius in Hadriano VI. Alfonsus à patre Ferdinando Neapolitanorum rege contra Innocentium IIX. Pontificem missus, à Roberto Sanseuerinate praelio victus, vix effugit. Ferdinandus de filij salute, omnibus insessis ab hoste itineribus, desperabat. Lavrentivs Medices Florentinae Reipublicae princeps, vt miserum senem de filij incolumitate certiorem redderet, parua lamina è stanno codicillos inuolutos nondum cocto pani includit, atque vni ex necessarijs, cùm testos eo inuolucro assandos curasset, Neapolim ad regem tradit perferendos. Is literis acceptis, cùm ad confirmandum errotem se mendicum atque egentem effingeret, pannosus ac situ & squalore obsitus, cùm saepè iter faciens in militum custodias incidisset, diligenter excussus ac stipe donatus, praeter se obseruantium oculos incolumis Neapolim euasit, ac moesto Regi, & filij casum lugenti, literas reddidit. Brutus libro octauo Historiae Florentinae. Apud Calecvtios nunciorum in bello haec est ratio. Rem esse in magno discrimine, sublato clamore fignificant. Qui clamorem excipiunt, rursus vt alios ad auxilium excitent, eadem signifi catione clamoris vtuntur: & sic fit, vt partim nuncijs ad eam rem missis, partim clamoris successione continuata, intra breue tempus magnae militum copiae congregari soleant. Osorius lib. 3. Rerum Emmanuelis. Fortis, sic Imperator Toleret adversa. Vide Tit. Animare milites cùm alias, tum praesertim dissimulando res aduersas, fol. 1785. & seqq. Item, Metum milicibus eximere. fol. 1796. Ipsa quidem fortitudo & animi constantia ad locum Fortitudinis pertinet: at qua???enus hac ipsa militum quoque animos confirmat, Prudentiae inseruire videtur.
|| [1763]
SECVNDIS NON EFFERATVR. Ex Tit. Securitatem militi eximere, huc quaedam, fol. 1783. & seq. Quatenus Imperator priùs seipsum, rebus prosperè gestis, deinde milites refraenat. DECLINET PERICVLA. Partim vt Nepugnaese committat. Si, vt distinxit Iphicrates, leuis armatura manibus similis est, pedibus equitatus, pedites pectori & thoraci, capiti Imperator: no̅ sui curam periculo se exponens temerè & ferociens abijcere dicendus est, sed omnium quorum ex ipso dependet salus, & contrá. Plut. in Pelopida. Dauid Iudaeorum rex, in persequendis Philistaeis maximum discrimen vitae adijt. Israelitae Dauidis periculo commoti, decretum tulerunt, ne, qui rex esset, ad bellum exiret ampliús. Sabel. lib. 9. Ennead. 1. Xerxes cum Graecis ad Salamina praelio nauali certaturus, vbi diluxit, in edito consedit, classem & aciem speculans, vt Phanodemus ait, supra fanum Herculis, qua angusto freto dirimitur ab Attica insula: vt Acestodorus testatur, in Megaridis confinio super colles, quos Cerata appellant. Aureo sedit solio, multis adhibitis scribis, quorum erat munus, vt quaeque res in praelio gereretur, excipere. Plut. in Plutarcho. Clearchvs Cyro dedit co̅silium, ne ipse se in periculum offerret, sed inspectorem se pugnae gereret. Pugna̅tem enim manibus nihil magnu̅ effecturum. Si verò quid damni acciperet, omnia relicturum ijs, quos secum haberet. Polyaenus lib. 2. Pyrrhus Epirotarum rex, Argos mouens, cùm Antigonum iam consedisse accepisset in locis editis campo imminentibus, misso ad Antigonvm caduceatore, consceleratum eum appellauit, prouocauit???ue, vt in planiciem descenderet, atq; de regno secum decerneret. Ille verò ductum suum respondit non armorum magis quàm temporum esse: Pyrrho, si vitae poeniteret, multas patére ad interitum vias. Plut. in Pyrrho. Admiratione dignum est, in tot conflictibus, quot deficiat dies recensente̅, ne vulnus quidem accepisse Annibalem. Nempe quàm in alijs circumueniendis catus, tam in sua salute custo dienda cautus. Plut. in Marcelli & Pelopidae comparatione. Pub. Scipio Africanus fertur dixisse, cùm eum parùm quidam pugnacem dicerent: Imperatorem me mater, non bellatorem peperit. Frontinus lib. 4. cap. 7. C. Marivs Teutoni, prouoca̅ti eum, & postulanti vt prodiret, respondit: Si cupidus mortis esset, laqueo eum vitam posse finire: cum???ue demonstraret ei gladiatorem contemtae staturae, & propè exactae aetatis, obiecit ei, dixit???ue: Si eum superasset, tunc se cum victore congressurum. Ibidem. Byorix, Cimbrorum rex, citato agmine ad Romana castra con tendens, C. Marium Cos. omnia ad vsum belli circumspectantem ad pugnam prouocauit. Cui Marivs: Romanorum (inquit) mos est, suo, non hostium arbitrio dimicare. Sabellicus lib. 2. Ennead. 6. Bello Sociali, cùm Silo Popedius, cuius apud hostes maxima erat auctoritas & potentia, increparet C. Marivm, dicens: Si magnus dux es, Mari, descende ad certamen. ille respondit: Imò tu, simagnus es dux, coge me dimicare inuitum. Plutarch. in Mario, & in Apophtheg. M. Antonivs ad Actium Caesarem Octauium, quamuis aetate longè maior, ad singulare certame̅ prouocauit. Verùm Caesar parére noluit. Victus Antonius, cùm Pelusij obsideretur, prouocauit denuò per nuncios Caesarem, vt solus secum certaret: qui respondit, Vias Antonio multas patere ad interitu̅. Plut. in Antonio, & Sabel. lib. 9. Enn. 6. Feruente inter Magnentium tyrannum & Constantium Imperatorem ad Mursam Pannoniae pugna, Constantivs tanto se committere discrimini veritus, in basilica martyrum, extra oppidum sita, Valente Mursae episcopo Ariano societatem assumto, versatus est. Valens autem callidè persuos disposuerat, vt quis praelij fuisset euentus, primus edoceretur: vel vt à rege gratiam iniret, si prior bonu̅ nuncium detulisset, vel vt vitae suae consuleret, si quid secùs accidisset. Ita paucis, qui circa Imperatorem erant, metu exterritis, ipso???ue Imperatore anxio, primus hostes fugere nunciauit. Cùm Constantius indicem intromitti iuberet, Valens, vt reuerentiam sibi ascisceret, angelum sibi nunciasse respondit. Facilis ad credendum Constantius, palàm postea dicere est solitus, Se Valentis meritis, non virtute exercitus, victoriam retulisse. Haec Zosimus & Seuerus. Sigonius lib. 5. Imp. occid. Ioannes Zimisca Constantinopolitanus Imperator, cum Rossis bellum gerens, tempus teri aegrè ferens, suorum???ue aerumnas eius belli miserans, singulari pugna decernendum censet. Itaque Spendosthlabvm Rossorum Principem per legatos prouocat, & ostendit, praestare vnius hominis interitu rem decîdi, quàm paulatim totas gentes perimi. Conditione̅ hanc repudians Barbarus, respondit: Melius se, quid ex re sit, quàm hostem intelligere: si Rom. Imp. viuere non placeat, infinitas esse mortis vias. Cedrenus. Chaganvs, Persarum rex, à Tiberio Imper. victus, dedecoris impatiens legem tulit, Ne rex Persarum vllus posthac in bellum proficiscatur. Cedrenus. Lvchinvs Vicecomes, Actij patruelis in imperio Mediolane̅si successor, per legatos ferè semper bella gessit, tametsi anteà longè acerrimus bellator fuisset, vtpotè qui in omnibus ferè iustis praelijs honesta vulnera susceperit. Iouius in Actio. Ioannes Galeacivs infaustis susceptae militiae initijs, cùm satis super???ue cùm virtutis, tum fortunae suae periculum fecisse videretur: mortuo patre Galeacio II. per legatos bella gerere constituit, quòd vnicus patris haeres extra infesti martis discrimina sibi omninò parcendum, aliena???ue virtute, quae pecuniae mercede pararetur, subeundam praeliorum aleam existimabat: rebatur???ue, vti natura cautus exacte???ue prudens, &, vti mox apparuit, consilio quàm manu validior, se domi quàm fo ris feliciorem euasurum, pollicentibus praesertim ex genitura Mathematicis maximas opes, adauctum imperium, hostium calamitates, summam???ue gloriam, si armorum pericula deuitaret. Iouius in Ioan. Galeacio. Heluetij ad Nouariam cum Gallis dimicaturi, Maximilianvm Sforciam, qui insultantibus Epirotis magno in discrimine versabatur, pugna excedere, & continuò in vrbem reuerti iussêre, vt belli caput acerbitati fortunae expositum speratae victoriae conseruaret. Eum verò generosè renitentem, & vt se communis sortis casum subire patere̅tur, constanti animo deprecantem: duo centuriones cum totidem manipulis freno arreptum, & detractis casside cristis, indita???ue vili chlamyde, vt paludamentum tegeretur, ex acie subduxêre, conglobatoque equitum agmine in vrbem redire coëgêre, vt inde periculo vacuus, ipsorum virtutis spectator, maturae victori nuncium expectaret. Sabel. supplem. lib. 1. ex Iouio. Cautè pugnae intersit. Conon nauale praelium initurus, nunciante transfuga, triremes optimas hostium ad Cononis nauem capiendam intendere, apparauit suae similem, & ducem suis ornamentis induit, atque ad dextrum cornu disposuit: ab ea???ue vniuersae classi signum dari iussit. Hostes cùm id vidissent, qui optimas naues habebant, repentè ad imperatoriam contendunt. At Conon in reliquam classem inuadens, alias submersit, alias in fugam conuertit. Polyaenus lib. 1. Cvnipertvs, Longobardorum rex, contra Alachin ducem Tridentinum, regni aemulum, ad Abduam, in Campo Coronatae pugnaturus, eum misso nuncio ad rem singulari dirime̅dam certamine prouocauit. Quod Alachis respuit, roboris Cuniperti atque audaciae recordatus. Cùm verò iam propè esset, vt vtrinque concurreretur: Zeno diaconus vicem regis so licitus ipsum conuenit, atque ita dixit: Domine rex, omnis vita nostra in salute tua consistit. quia si tu in acie cecideris, omnes nos tyrannus Alachis per summos cruciatus necabit. Quin tu igitur mihi ornatum regium tradis, & ego manum cum illo conseram? Nam, si ibi ego periero, tu facilè causam recuperabis tuam: si vicero, maior ex victoria serui tui in te gloria redundabit. Cunipertus amicorum precibus & lacrymis victus, vix demùm concessit: ac loricam, galeam, ocreas, caetera???ue sua arma diacono tribuit, atque eum pro se in praelium misit. Commisso inde praelio, Alachis opimum decus expetens, acriter in eam se partem praecipuè intulit, in qua stare regem existimauit: ac diaconum vnum specie armoru̅ deceptus telo appetens interfecit, ac statim iacenti caput praecidi, ac pilo ad terrorem hostibus incutiendum iussit praefigi. Verùm vbi demta casside clericum se pro rege vidit interemisse: ira furens: Maelum clericis omnibus, inquit, si quando integram victoriam comparauero. Cunipertus nudato capite se ostentans, suos à fuga retinuit, ac benè sperare de tota victoria iussit. Post paucos inde dies, Cunipertus rursus Alachin, num viritim dimicare vellet, prouocauit: verùm nihil obtinuit. Pugnatum est inde maximo armorum & animorum ardore. Alachis interemtus, & exercitus eius in fugam versus: & qui à ferro integri remanserunt, dum fugam capesserent, caecis amnis gurgitibus hausti sunt. Sigonius lib. 2. regni Italici. Grezomislavs, siue Neclam, octauus dux Boëmorum, à Vratislao patruo bello pressus, Sclericum equitem forma sibi simillimum, suas partes in praelio obire iussit. Is vti victoriam Grezomislao ignauissimo, ita sibi mortem peperit, in acie caesus, insigni virtutis suae gloria posteris relicta. Aeneas Syluius in Historia Boëmiae. Carolvs Andegauensis, in praelio contra Conradinum Sueuum, hostium insidias, mutato habitu, detractis insignibus regijs, calonis habitu sumto, euitauit. Aemilius lib. 7. & Fulgosus lib. 7. cap. 4. & Platina in Clemente IV. Lvdovicvs Borbonius, qui à Gallis defecerat, in pugna ad Papiam in Parco commissa, quu̅ à Gallis vindictae auidis, omnibus pugnae locis requireretur: ad tutiorem promptitudinem Pomperano familiari traditis insignibus, tunicati & priuati equitis habitu depugnauit. Iouius in Piscario lib. 5. Mezethus Transsyluaniam prouinciam ab Turcarum rege in [1764] uadere iussus, quum accepisset, Ioannem Coruinum prouinciae praefectum cum exercitu occurrere, suis imperauit, vt inita statim pugna, quibuscunque id negotij mandatum erat, Coruinum circumuenirent, ac trucidare̅t. Edoctus de consilio hostis Vaiuoda, saluti suae animum intendit. Erat sibi miles quidam è Kemenia nobilitate editus, cui Simon nome̅ erat, Coruino persimilis. Cum hoc equum arma???ue commutat. Nec Simon pro amico mori recusat, vt fato suo liberatorem Reipublicae conseruaret. Turcae, Simonem Coruina arma ferentem circumueniunt, & trucidant vnà cum silio. Coruinus insigni potitur victoria. Bonfinius lib. 5. Dec. 3. Carolvs V. Caesar, anno 1555. Muleassem à Barbarussa eiectum in Tunetanum regnum restituturus, expugnata iam Guleta, iusto praelio cum Barbaris, Alfonsi Vastij, penes quem eo die imperium militare erat, monitu, decertare statuit. Tum Va stius ad Caesarem: Ergo, aequum est, inquit, vt qui toti propè terrarum orbi imperas, ei parére condiscas, que̅ graui cum onere pudore???ue, hoc die tanti exercitus ducem, abdicato impe ratoris nomine esse voluisti. Itaque iure meo, iam vtor, iubeóque, vt hinc abscedas ad mediam aciem vbi sunt vexilla, ne fortuito incidentis pilae casu, vniuersa communis fortunae salus, vnius hominis periculo, inexpiabile subeat discrimen. Ad id subridens Caesar, & ne id timeret, subdens, quando Augustorum Caesarum nemo vnquam tormenti violentia concidisset, confestim ad signa se contulit. Iouius lib. 34. Hist. Propvlset Secvre. Traianvs Romanorum Imp. licèt esset auidus belli: ita tame̅ sibi in eo temperabat, vt hostes mora sua fra̅geret, amicos augeret. Non enim ei vnquam accidit, quod euenire in eiusmodi rebus solet, vt milites feroces se & insolentes praebuerint, vsq; adeò benè & cum ratione imperabat. Dion Nicaeus atque Xiphilinus in eius vita. Carolvs VII. Gallorum rex, cùm aperto marte Anglis omnia feliciter succedere videret, cuncta̅do & hostem obseruando potiùs quàm pugnando, Gallorum animos, Angli pertaesos imperij, ad se pertraxit, & regnum patris ignauia & Philippi Burgundionis perfidia amissum recuperauit. polyd. lib. 23. Clemens, Severvs, Ivstvs. Exempla horum seq. locis, respeclu Militum & Hostium, ponentur. PRVDENTIA BELLICA QVO AD IMPERATORIS corpvs. Nempe qvo ad Salvtem, Vitam. Paulò antè Prudentiae Imperatoris tribuimus. Non pugnare, ne caput suum periculis obijciat. f. 1763. Item sub Tit. Exercitum per loca infesta ducere, exempla quaedam huic Tit. conuenire possunt, quatenus Dux vt exercitus totius, sic suam quoque vitam conseruat, f. 1770. Lachares, cùm Sestum hostes cepissent, paucos dies in fouea delituit, victum exiguum, & tantùm habens, vt à morte se vindicare posset. Fortè autem fortuna muliere suum mortuum efferente, in muliebri stola mulieribus luctum age̅tibus permixtus, nigram habe̅s calyptram, euasit extra moenia. Deinde per noctem Lyfimachiam transijt. Polyaenus lib. 3. Idem captis Thebis in cloacam se abscondens, post triduum, seu quatriduum sub vesperam egressus, ad Delphos abijt. Et inde ad Lysimachum. Polyaenus lib. 3. Idem captis Athenis à Demetrio, vestem seruilem & rusticam indutus, atramento faciem tingens, calathum sterquilinio tectum porta̅s, furtim egressus per exiguam portulam, conscenso equo, Daricos aureos in manibus tenens, fugit. Equites Tarentini summo studio persequentes, nihil remittebant. Qui sigillatim Daricos in viam sparsit. Illi descende???tes ex equis, aurum colligebant. Ipse in Boeotiam peruenit. Idem, & Suidas. Evmenes Gallos persequentes fugiebat, imbecilla corporis valetudine praeditus, & in lectica decumbens. Cùm non satis celeriter fugam maturaret, & iam interciperetur, conspicatus secus viam collem, mandauit ijs, qui lecticam portabant, vt in hoc eam deponerent. Barbari proximè sequentes, arbitrati, nunquam hoc Eumenem facturum fuisse, nisi magna̅ aliquam manum in propinquo auxilij causa latitantem haberet, à persequendo destiterunt. Polyaenus lib. 4. Selevcvs cùm è Cilicia fugisset è praelio, quod aduersus Barbaros commiserat: vt ne amici quidem intelligerent eum cum paucis se fugae mandare, Amactyonis ducis regiae iam armigerum se esse simulabat, sumta veste ad habitum armigeri accommodato. Postea cùm magna multitudo equitum peditum???ue confluxisset, tum recepta stola regia seipsum militibus conspciendum agnoscendum???ue praebuit. Polyaenus lib. 4. Nicolavs Picininus, qui in Brixiano agro Philippi Mediolanensis ducis exercitui praeerat, apud Gardam oppidum cir??? Benacum lacum à Francisco Sforcia Venetaru̅ copiarum ducevictus, quum se trepidè in oppidum recepisset, latuit per diem??? ne si victor hostis resciuisset se Thenij esse, attentissima obsidione oppidum cingere perseueraret, omnem???ue euadendi adimeret facultatem. Intempesta autem nocte pannis obsitus, pro lacero vulneribus???ue confecto milite humeris extra oppidum delatus, auersis itineribus Ripam oppidum peruenit, quò magna equitatus pars se ex fuga receperat. Sunt qui dica̅t, eum sacco obuolutum, ac pro vilisarcina à Todeschino satellite, panem se ferresimulante, per medios hostes in tutum deportatum. Sabellicus libro 4. Decad. 3. & Fulgosus libro 7. capite 3. & Platina in Eugenio IV. Habitvm, Ornatvm. Xenophonti tum alia honesta bona???ue curae fuerunt, tum vt haberet arma pulcra & expolita. Aiebat enim, si vicisset, elegantissimè quoque se stola ab hostibus indutum iri: & si vitam amitteret in praelio, decorum esse iacere in armatura splen dida. Dicitur igitur habuisse scutum Argolicum, thoracem Atticum, galeam Boeotico artificio factam, equum Epidaurium. Aelianus de Var. hist. lib. 3. Alcibiades, cùm exercitus dux esset, vt pulcer esset studuit: nam & scutum habebat ex auro ebore???ue confectum, in quo erat insigne, Amor, qui fulmen flexerat. Athenaeus libro 12. capite 16. PRVDENTIA QVO AD IMPERATORIS Fortvnas. Opes Conservare, acqvirere. De his infrà sub Organorum bellicorum administratrice Prudentia, f. 1883. & seqq. Infamiam, Svspicionem evitare, elvere. Perfidiae, Proditionis. Pericles multum terrae possidebat. Archidamus Laconum rex, cum quo vetus ei amicitia & hospitium intercedebat, populabundus in Atticam impressionem fecit. Pericles prospiciens ac praesentiens, Archidamum hospitij religione ac honore suis agris parsurum, ne in suspicionem Atheniensibus venitet, ante vastationem in concionem progressus, omnem terram quam possidebat Reipublicae donauit. Polyaenus libro 1. Simili stratagemate cùm Q. Fabium Max. Dictatorem circumuenire Hannibal studeret, Fabivs agros suos Reipubl. dedit. Val. lib. 7. cap. 3. & Front. lib. 1. cap. 8. Desertionis. Dominicvs Michaël Venetorum dux, cùm audiret Hierosolymitanum regnum grauiter laborare, Balduino II. Hierosolymorum rege à Turcis capto, Callisti Pontificis rogatu validissima classe Venetijs soluens, Saracenicam classem Ioppem obsidione prementem disiecit, & ad Tyrum insulam obsidendam conuersus est. Cingebant eam ex altera parte terrestri exercitu Varimundus Hierosolymitanus antistes, reliqui???ue Franci principes. Inter Francos seditio exorta est. Non sine manifesto periculo Tyrum ab se obsideri asserebant, Saracenorum ducem magnis aduentare copijs, Venetos interim omnis periculi & aleae immunes fore. Ea re ad Dominicum ducem delata, id consilium maximè placuit, ad confirmandos so ciorum animos, vt ex singulis nauium carinis integrae tabulae abscinderentur, earum???; claui & reliqua gubernacula ad Varimundum antistitem in castra deferrentur. Hoc factum omnium animos, qui aderant, ita flexit, vt exclamarent, omnes vnam esse Venetorum fidem, vnam constantiam, ducem???ue ipsum Michaëlem vnum omnibus rebus antepone̅dum. Maiori, igitur studio in obsidenda Tyro versis omnium animis, facilè id contigit, vt Tyrus tandem caperetur: tertia???ue vrbis parte Venetis tradita, priuam illis aream, priuum forum, priua denique omnia templa concederentur, id quod foedere inter Varimundum & reliquos Principes conuenerat. Quod Balduinus rex postea comprobauit. Egnat. lib. 2. cap. 2. & Aemilius lib. 5. de Francorum regibus.
|| [1765]
MILITVM PRVDENS DELECTVS. Qvi, Qvales Deligendi. in Genere. Apud Israelitas talis fiebat delectus, Mosis instituto Praeco per castra clamabat: Si quis nouam domum aedificauit, neque dedicauit, is domum repedato: si occubuerit in praelio, alius eam dedicet. Item si quis vinea̅ conseuit, neq; profanauit, domum repedato: ne si occubuerit in praelio, alius eam profanet. Item si quis vxorem desponsauit, neq; duxit, domum repedato: ne si in praelio occubuerit, alius eam ducat. Denique si quis timidus est & molli animo, domu̅ repedato, ne animi sui mollicie aliorum animos effeminet. Licebat inde volenti secedere. Ijs copijs, quae manserant, duces praeficiebantur. Deuter. 20. in Specie. qvo ad Animumscilicet. Nempe Peritirei bellicae. Alexander Magnus, orbis terrarum imperium bello sibi paraturus, ad tam periculosum bellum, exercitum legit non iuuenes, robustos, nec primo flore aetatis, sed veteranos, plerosque etiam emeritae militiae, qui cum patre Philippo patruis???ue militauerant, no̅ tam milites, quàm magistros militiae electos putares. Ordines quoque nemo nisi sexagenarius duxit: vt si principia castrorum cerneres, Senatum te alicuius priscae Reipublicae videre diceres. Illius amici eius virtutis erant, ac venerationis, vt singulos reges putares. Quippe ea pulcritudo & proceritas corporis, & virtutum, & sapientiae magnitudo in omnibus fuit, vt qui eos ignoraret, no̅ ex vna gente, sed ex toto terrarum orbe electos iudicaret: nec vlla gens vnqua̅ tam clarorum viroru̅ proue̅tu floruit, quos primùm Philippus pater, mox Alexander tanta cura legerat, vt non tam ad societatem belli, quàm in successionem regni electi videre̅tur. Auentinus lib. 1. Annal. Boiorum, & Alexander lib. 1. cap. 20. P. Corn. Scipio in Siciliam cum classe missus, cùm exercitum in ordines redigeret, eos praecipuè seligendos putauit, qui sub M. Marcello multos annos meruerant, summam???ue scientiam rei militaris habere existimabantur. Plut. in Scipione. C. Marivs cùm facultatem eligendi exercitus haberet ex duobus, qui sub Rutilio, & qui sub Metello, & postea sub seipso meruerant: Rutilianum, quamuis minorem caeteris, nullam aliam ob causam praetulit, quàm quòd certioris disciplinae esset. Frontinus lib. 4. cap. 2. Franciscvs, Galliae rex, vt se aduersus Carolum V. Caesarem muniret: nouo, aut certè à maioribus??? intermisso, & eo quidem nobili consilio, septem legiones Romana disciplina instituit, ne sibi semper vel in repentinis belli casibus, peditatus ab externis gentibus mercede foret conducendus. Nam Galli perantiqua consuetudine, in vno praecipuè equitatu studium, spes???ue omnes, & nominis gloriam reponere erant soliti. Sed vbi per frequentes sclopetarios, Romano???; more per pedites bella geri coepta sunt, in praelijs nulli propè vsui equites esse compertum est, propter equorum grauiora vulnera, & densatas hastatorum phalanges, quas nulla vis equitum, vel aequato ferè numero, facilè perrumpat. Iouius lib. 34. Hist. Anno 1506. ???rumor increbuerat, Maximilianum Imp. Rom. in Italiam cogitare, ne Respubl. Veneta ad eiusmodi casus imparatior offendi posset: Senatusconsultu̅ factum est, vt in Veronensium finibus eorum, qui arma ferre possent, certus agrestium hominu̅ numerus conscriberetur, qui rei militari assuefierent, ijs???ue immunitas reliquarum rerum daretur, quò paratiores ad obeunda belli munera essent, & cùm vocarentur, ad signa euestigiò conuenirent. Ea militum ex agris deinceps institutio ad reliquos Reipubl. fines, vt est vsus omnium rerum magister, breui permanauit. Ita???; nunc quidem cuiusque oppidi, vici, pagi???; incolae partem habent suorum, qui ei rei student, vt armati parati???ue sint, nullo vt interposito temporis spatio ad bellum prodire, Rei???uepub. celerem nauare operam possint. hos???ue omnes vno nomine Milites pro ordinibus appellauerunt. Bembus lib. 7. Hist. Venetae. Fortes. Timidi segregandi. Ex Tit. Explorare Militum alacritatem huc quaedam, f. 1758. Illic Prudentia in explorando, hîc in segregando habetur ratio. Echepolus Sicyonius diues & imbellis, Agamemnoni equa̅ praestantissimam Aetham dono offert: -[Greek words]. Agamemnon rex prudens equam generosam & bellis vtilem, homini ignauo & timido praeferre non dubitans, donum accipit. Iliad. [Greek words]. Agis, sciscitante quodam, Quot sunt Lacedaemonij? Satis, inquit, ad arcendum malos. Plut. in Apophtheg. Leonidas Alexandridae dicenti de barbaris: Cùm tam multis conflicturus, Leonida, paucos sub signisadduxisti. Si multitudine me censetis fretum esse, ne vniuersa quidem Graecia satis sit (exiguam enim portionem illoru̅ colluuiei adaequet) sin virtute, & hic numerus sufficit. Plut. in Apophtheg. Eidem instituenti iam hostes adoriri ad Thermopylas, Polemarchi dixerunt, operiendum caeteros socios: Quid, non adsunt, inquit, qui dimicaturi sunt? an fugit vos, praeliaturos cum hostibus solos, reges qui verentur & timent? Militibus edixit, vt pranderent, velut apud inferos coenaturi. Myronides, Calliae F. creatus dux exercitus aduersus Boeotos, edixit, vt Athenienses exirent. Quum autem adesset congrediendi tempus, duces???; monerent, nondum omnes adesse: Adsunt, inquit, qui pugnaturi sunt. Hos itaque quum videret promtos, hostem aggressus, memorabili illa pugna ad Tanagram vicit. sic interpretans, eos qui ob ignauiam non studuissent tempestiuè adesse, ne in pugna quidem bonam opera̅ nauaturos. Plut. in Graecorum Impp. apoph. & Diod. Sic. lib. 11. Iphicrates, cùm in hostes militu̅ agmen produceret, quosdam trepidos ac timidos, pallidos???ue sequi conspicatus, progressus aliquantulum, cùm mox esset ineundum praelium, clamare praeconem iussit: Si quis aliquid reliquit, reuertatur, & rectè instructus redeat. Hoc audito, timidiores laetabantur, & continuò reuerti coeperunt. At Iphicrates nulla mora facta: Nunc, inquit, viri sine mancipijs nos cum hostibus pedem conferemus, vt soli etiam fructum fortitudinis & virtutis capiamus. Hac re multò confidentiores effecti sunt milites, & sine timidis pugnam facientes, victoriam obtinuerunt. Polyaenus libro tertio. Timothevs praeceptum suis dedit, vt quàm celerrimè ad pugnam exirent. Paucis militibus procedentibus, manipularis aiebat, reliquos etiam expectandos esse. Timotheus non expectauit, arbitratus se omnes habere, qui alacriter pugna̅ subire vellent: eos verò, qui tardè exirent, inutiles fore, etiamsi praestò essent. Polyaenus lib. 3. Augustus Vespasianvs, cùm quendam adolescentem honestè natum, militiae inhabilem, angustiarum rei familiaris causa deductum ad longiorem ordinem rescisset, censu constituto, honesta missione exauctorauit. Frontinus lib. 4. cap. 6. Volentes, Nolentes. Tolmides nauticis Atheniensium copijs praefectus, Myronidae aemulatione stimulatus, qui ad Tanagram Boeotos superauerat, quò aliquam sibi praecipui nominis & gloriae dignitatem pararet, cùm ante ea tempora Laconicum agru̅ nemo inuadere ac depopulari tentasset, id ipsum tentatu praeclarum arbitratus, populum concitauit: atque accendit ad diripiendam Spartiatarum regionem: pollicitus, si mille armati sibi in nauibus adijcere̅tur, cum ea manu & Laconiam depopulaturum, & Spartiatarum gloriam depressurum. Assentiente populo Atheniensi, cùm plures cuperet callidè per artem educere ciues, huiusmodi consilium inijt. Erat omnium opinio ad summam, quam postularat, copiarum, eum aetate & robore corpo ris praestantissimos delecturum. At verò Tolmidam mens alia agebat, nec mille solùm, qui permissi essent, sed maiorem turbam sibi conciliaturus, progreditur in exercitum: ac singulos quosque aetate & robore praestantes adiens, vnicuique priuatim denunciat se delecturum eum ad bellum, quod pararetur: longè praestantiùs vnicuique esse, sese sponte ad expeditionem paratum offerre, quàm delectus lege veluti per extorsionem coactum ad arma expedie̅da trahi. Vbi supra tria millia hac arte eduxisse se videt vltrò ad nomina danda, reliquósque cerneret haud iam ad id promtos: tunc mille sibi permissos à populo ex reliqua multitudine delegit. Sic cum quinquaginta triremibus & quatuor armatorum millibus portu soluit, & Peloponnesum inuasit. Diod. lib. 11. & Polyaen. lib. 1. Volones Romanis dicebantur, qui volentes non coacti mererent. Vide infrà, Libertatis respectu. In Fidem recipiendi. Sacramentum militare inter Fidei formulas referetur, f. 144. Heic solius Prudentiae in conciliando milite ratio habetur, illic Pollicitationis. In militiam semel apud Rom. adscriptus, nisi propter demerita exauctoratus foret, ipso nolente, deleri nequibat. In quo id sedulò cauebatur, vt primum militiae vinculum putarent, sacramenti religionem: secundum, singuloru̅ amorem, velut inexplicabilem nexum, cum his qui vnà mererent: tertium, deserendi nefas. Alexander lib. 1. cap. 20. Suspecti, Perfidi, Rebelles segregandi. Palaestini contra Israëlitas in monte Gelboe̅ castra posuerant. Dauid in exilium à Saulo rege actus, cum ducentis sequebatur Achim Gethaeorum regem Palaestinum. Proceres Palaestini veriti, ne inter pugnandum Dauid ab ipsis ad Saulum deficeret, & Palaestinorum terga caederet: Achim vel inuitum coëgerunt, vt Dauidem dimitteret, quoniam illis suspectus erat, probè memoria tenentibus, Dauidem eum esse, qui caeso Goliathe Gethaeo, strage maxima Palaestinos affecisset. 1. Reg. 29. Polycrates, Samiorum tyrannus, cùm rebelles, quos in suo [1766] regno habebat, cuperet expellere: Cambysem Persarum regem clàm per literas rogat, vt, quandoquidem in Aegyptum expeditionem pararet, nuncijs ad se in Samum missis, peteret auxilia. Paret Cambyses. Itaque Polycrates delectis ijs maximè, quos putabat ad rebellionem spectare, quadraginta triremes misit Cambysi, mandans, ne domum eos redire pateretur. Herodotus lib. 3. Corpus. Respectuscilicet Habitus corporis. Lacedaemonii huiusmodi legem habebant, vt nemo Lacedaemoniorum molliciem aliquam colore prae se ferret, aut corporis impinguatione crassiore, quàm quae de exercitijs conueniret, praeditus esset. Nam hoc pigritiam, illud mollitiem ostendere videbatur. Itaque decimo quoque die ephebos ad vnum omnes publicè nudos Ephori aspiciebant: ac si aliquod membrum inueniretur delicatius, ac mollius, ob succresce̅tem ex oscitantia pinguedinem verberabant, atq; in ius traheba̅t, vt immodicae voluptatis, desidiae???ue poenas darent. Aelianus lib. 14. de Var. hist. Epaminondas armigerorum esse corpus dictitabat oportere exercitatum non athleticè modò, verùm etiam militariter. Quodirca oderat habitiores: ac quempiam obeso corpore exauctorauit, addens: Vix clypeis tribus vel quatuor tegi eius ventrem: qui obstaret, quò minùs videre pudenda sua posset. Plut. in Apophtheg. Pyrrhvs, Epirotarum rex, cùm videret delectore̅ suum grandes & robustos milites praecipuè eligere, dixisse fertur: Tu grandes, ego fortes reddam. Indicare voluit, disciplinam plus valere in bello, quàm militum procera corpora. Frontinus libro 4. capite 1. Romani olim milites ex corporis habitudine, si apti militiae, si lato pectore, si ceruice erecta, si fortes & strenui, quae species, qualis???ue vigor, & quod robur virium foret internoscebantur, vt illorum forti fideli???; opera Respublica vti posset. Nam nimis pinguem, deformem aut mancum, desidem aut vaecordem, tanquam minùs vtiles, militiae non adscribebant. Cato Censorius pinguem militem, velut Reipublicae incommodum, iure incessuit: cuius inter guttur & inguen, cuncta sub ventris dominio forent. Alex. lib. 1. cap. 20. Comae, Barbae. Thesei instituto, milites anteriores capillos abradebant, ne ab hostibus apprehendi possent. Polyaenus lib. 1. Apud Spartanos in vsu erat, vt quoties fortiter & magnis vtrinque viribus decernendum foret, milites capita comerent, capillum barbam???ue depecterent: quo argumento periculum se animae adire, & hostiles spiritus gerere significabant. Erant enim Spartani milites comati omnes, sicut Milesij, Thurij, & Tarentini, ac caeteri, quibus Laconica instituta placuerunt. Coma enim, vt Lycurgus aiebat, formosorum decorem, deformium terrorem auget. Ideò quum Persarum duces, milites Leonidae comatos, & multo pectine comtos vidissent, ferunt illos despectui habuisse, velut desides & ignauos: quum verò animi vigorem & fortitudinem fuissent in acie experti, animorum praestantiam ad miratos, obstupuisse. Alexander libro 4. capite 2. ex Herodoto libro 7. & Plutarcho in Lycurgo. Omnibus ad conflictum instructis contra Darium, requisiuerunt duces, Nunquid praeterea vellet? Nihil, respondit Alexander, nisi vt Macedonum menta raderentur. Demirante Parmenione: Ignoras, inquit, nexum in pugna, non esse barba meliorem? Plutarchus in Apophtheg. & Polyaenus lib. 4. Hybernorvm gens nouaculis comam extenuat, totum occipitij crinem abradit, ne fugiens capillitio teneatur. Saxo libro quinto. Aetatis. Aristoteles libro octauo Politicorum vult, vt iuuenes in prima Republica decimoseptimo aetatis anno primùm bellicis exercitijs apud paedotriba̅ assuescere incipiant, mox vera praelia subituri. Quis autem bellandi terminus sit, non expressit (neq; enim libros illos habemus integros) Septimo tamen libro, IIIXL anno liberis dare operam praecipit. Qui fortè annus militaris vitae finis, & politicae principium censeri potest: nisi quando maiore ingruente vi, etiam ciues ipsi vxores relinquere, & pro patria pugnare coguntur. Trigesimoseptimo igitur anno cùm corporis robur consistat, bellicis laboribus no̅ est imminuendum, sed liberorum procreationi impendendum: & qui hactenus patriam foris corporibus suis protexerunt, porrò eandem maturis consilijs domi regere debent. Sed coniectura haec potiùs est, quàm assertio. Apud Persas iuue̅tus à vigesimo ad quinquagesimum annum militare cogitur: vltra verò arma tractare vetitum est. Apud Alios autem inoleuit mos, vt post annum quadragesimu̅ militiae tyrocinio neminem ascriberent, post quinquagesimum verò, militare desinerent: his???ue velut perfunctis militia, missio daretur. Alexander ab Alex. libro 1. capite 20. Scytharvm legibus cauebatur, ne hominem sexagenarium in militiam admitterent. Ibidem. Conon, vt exercitum suppleret, Atheniensium pueros immaturos annis, quibus vires non suppetebant, & senes legit. Plutarchus. Phocion, vt Athenienses nimis bellicosos à belli furore cohiberet, delectu acerbo lecta iuuentute, etiam octogenarios emeritis stipendijs dare nomina coëgit. Plut. in eius vita. Olympiodorvs Atheniensis, cùm ciues suos tyrannidis odium cepisset, delectu habito, in quo nec senibus, nec pueris vacatio fuit, & militum alacritate potiùs quàm robore fisus, Demetrij regis praesidium ex Piraeeo eiecit, & Athenas liberauit. Pausanias lib. 1. Qui de militari disciplina libros posteris reliquêre, eos haud ferè quenquam minorem septem & decem annis, aut sex & quadraginta maiorem, militiae tyrocinio adscribi voluisse constat. id???ue à Servio Tullio vetere censione cautum fuisse primùm, quod aeuo subsequente à C. Graccho lege sacrata sancitum fuit. Causa autem haec est, quòd citra eam aetatem aut suprà, velut immaturos, aut praeduros & effoetos, militiae rudimentis minimè idoneos putarunt. Ideò vetus constitutum erat, iuuenes nisi post pubertatem, & primo flore aetatis, dum per aetatem laborem militarem ferre possent, flore̅tes viribus, & eos ex vrbana, saepiùs agresti iuuentute rusticis operibus du ratos, militari sacramento & muneri adigere, singulos???; militiae per numerum in iuniorum tabulis adscribere, qui Catalogi dicti. Alex. lib. 1. cap. 20. Romani bello Hetrusco, & saepè aliàs, seniorum cohortes post emerita stipendia, quinetiam libertinorum, ad militiam exciuêre. Idem. Armorum. Itali duces olin peramplum equitatum alere, ei???ue vni rei impensiùs studere soliciti erant, nec peditem magnifacere, quem expugnandis tantùm vrbibus idoneum, apertis autem in praelijs prorsus inutilem duceba̅t. Sforcia etenim & Braccius, Fran ciscus Carmagniola, & Nicolaus Picininus, qui militia̅ multis antè annis in Italia extinctam cum magna gloria suscitarant, multa bella solo equitum robore confecêre. Durauit ea opinio pluribus annis apud imperitos Principes: quu̅ prauis mercenariorum ducum consilijs decepti, neglecta peditum cura, equites passim tota Italia sibi & prouincijs graues instituissent. Siquidem callidi duces, qui crebris potiùs transfugijs, ??? vera virtute insignes erant, cùm discordia Principum opulentiores euaderent, consultò inter eos alebant bella, neq; ea vnquam, si iusto praelio certandum foret, vlla pleniore victoria finiebant: adeò vt quaestui potiùs quàm decori promercalem illam militiam habere videre̅tur. Vnus tame̅ ante alios Franciscvs Sforcia, superioru̅ inscitiam occulta illa fraude commistam, multis suis aliorum???ue periculis reprehendit, cepit???; peditatu fortissimum quemque bello de pace pariter praecipuo in honore habere. Vnde paucis annis effectum est, vt ille veteranorum, maximè peditum virtute, summam sibi gloriam & peramplum imperium perpetua victoriarum felicitate compararit. Iouius lib. 2. Histor. Fortunas. Respectu Patriae, Ciuitatis. Milites in castris, nisi Romanos ciues vel Latininominis, leuium tame̅ armoru̅ auxiliares externos, sacramento Romani adigere consueuerant. Contrà verò Cyri consilium fuit (vt testatur Xenophon lib. 1. Paediae) no̅ modò ex ciuibus suppleri milites, sed velut optimos equos è longinquo quaeri oportere. Idem apud Alexandrinos vetusto more seruatum est, vt nullos milites nisi peregrinos militiae admittant. Proditum???; memoriae est in foedere, quod cu̅ Romanis & Antiocho ictum est, caueri, ne milites sub ditionepopuli Romani conducere, aut voluntarios habere liceret. Alex. lib. 1. cap. 20. Apud Rom. inter descriptos singulis legionibus milites, qui Romani vel Latini nominis erant, semper auxiliares ex socijs ciuitatibus finitimis, aut externis, peregrinae iuuentutis, sub disciplina & cultu Romano, & auctum voluntarijs agme̅ iungi consueuêre. Id tamen seruatum, ne vnquam amplior numerus auxiliariorum ex peregrinis copijs, ??? ciuium foret: tametsi à prima origine Romani semper suo milite, nullo externo adiuti, militarint. Praeter milites peregrinae militiae, inter auxilia Cretenses saepè militasse accepimus. Hi enim terrestri nauali???; praelio, ad insidias, furta & rapinas, populando assueti, excursiones, maximas facere promtissimi sunt, in praelio verò segnes: Cydones verò fortissimi. Alex. lib. 1. cap. 5. & 20. Belli Punici secundi anno septimo in Hispania Celtiberorum iuuentus mercede est à Scipionibvs conducta, quum ad id tempus Romani mercenarium militem nunquam habuissent. Sabel. lib. 3. Enn. 5. C. Ivl. Caesar bello Gallico ad legiones, quas à Republica acceperat, alias publico, alias priuato sumtu addidit: vna̅ etiam [1767] ex Transalpinis conscriptam, vocabulo quoque Gallico (Alauda enim appellabatur, non tam ab alauda auicula insigni, quàm quod veteranorum legio esset, Alle alte, siue belgica voce aute, vti Becanus opinatur) quam disciplina cultu???ue Romano institutam & ornatam, postea vniuersam ciuitate donauit. Suetonius. Veterum Italorvm mos erat non asperna̅dus, vt quanquam in bello Barbarorum equites adhiberentur, tame̅ totius exercitus robur Romano ciue, Italo???; homine constaret. In quo duplex erat vtilitas: & quòd sui generis homines armoru̅ dediscere vsum non permittebant, nec summa rerum Barbaroru̅ arbitrio fidei???; credebatur: & cùm è suis maior pars exercitus co̅staret, soluendis stipendijs ad alienos pecuniam suam non transferebant. Pariter cùm classem ad bellum ornarent, sorte ciues suos deligebant. Quae consuetudo cùm aetate nostra exoleuerit, desides atq; ignaui deposito armorum vsu omnium Italicarum vrbium ciues facti sunt: nec vlla tam potens ciuitas est, quae vel mediocris exercitus vim sustinere diutiùs possit. Fulgos. lib. 2. cap. 1. Theodosivs Magnus, decreto contra Maximum tyrannum bello Thessalonicae, delectum omnium gentium diligentissimè habuit. Primùm enim fidem regum, quibus Orientis limes ambiebatur, data atque accepta dextera confirmauit, quò foris securiùs agitaret, si nihil sollicitum & suspectum domi reliquisset. Tum copias tripertitò diuisit, vt hostis audaciam multiplicato terrore percelleret, & fugam eius circumfusus ambiret. Postremò, barbaris vltrò operam pollicentibus, co̅militij gratiam fecit, vt limiti manum suspectam detraheret, & militi auxiliatorem adiungeret. Qua illius benignitate pellectae omnes Scythicae gentes, tantis agminibus confluxerunt, vt quem remiserat suis, barbaris videretur imperasse delectu̅. Itaque sub remiserat suis, barbaris videretur imperasse delectu̅. Itaque sub ducibus vexillis???ue Romanis ibat, & ad nomen respondebat, Gothus, Hunnus, & Alanus: vrbes???ue Pannoniae, quas inimica populatione exhauserat, miles implebat. Sigon. lib. 9. Imp. occid. Coniugij. Olavs, Danoru̅ rex, moriens, Frothoni & Haraldo filijs consulturus, alterum terris, alterum mari praeesse, annua vicissitudine voluit. prior FROTHO maritimarum rerum praefectura potitus, infeliciter rem gessit, ignauia nautarum, domesticas thori voluptates externis militiae laboribus praeferentiu̅. Natu minor Haraldus ei succedens celibem militem legit. Nec fortuna ei defuit. Quae res fraternam ei inuidiam atque mor tem peperit. Saxo lib. 7. At contra Hellespontios militaturus, vt vnusquisque paterfamiliâs valentioris operae filium, aut probatioris fidei seruum armaret, edixit. Saxo lib. 9. Paupertatis, Exilij. David in Odollamam speluncam fugens, propter insidias Sauli regis, ad se pertraxit omnes gentiles suos, omnes deniq; eos, quibus res angustae erant, seruos fugitiuos, obaeratos, exules: coacta???ue circiter 400. hominum manu, Maspham Moabitarum se contulit. Varijs tandem erroribus actus, ad Achim Gethae regem sese contulit, & impetrato ab eo oppido Siceleg, inde varias excursiones in agrum Gerzaeorum, Gessuraeorum & Amalechitarum fecit, simulans se praedam illam ex terra Iudaeorum agere, interficiens homines vtriusque sexus, ne vllus cladis index superesset, vsque ad mortem Sauli. 1. Reg. 22. & vigesimoseptimo. Libertatis, Seruitutis. Borysthenitae, oppugnante Zopyrione, seruis liberatis, data???ue ciuitate peregrinis, & factis tabulis nouis, hostem sustinere potuerunt. Macrob. lib. 1. cap. 11. Cleomenes Lacedaemonius, cùm mille & quingenti soli Lacedaemonij, qui arma ferre possent, superfuissent: ex seruis manumissis bellatorum nouem millia conscripsit. Ibidem. Athenienses consumtis publicis opibus, seruis libertatem dederunt. Ibidem. Semper graue crimen habitum est, dare se militem, cui non liceret: quod augebatur (vt in caeteris delictis) dignitate, gradu, specie militiae. Itaq; Servi apud Romanos, quemadmodum nullius alterius ciuilis iuris fuêre participes, ita maximè sunt ab omni militia prohibiti, & si quando inopia hominu̅ adhiberentur, priùs manumittebantur: adeò vt & qui status controuersiam paterentur, quamuis reuerà liberi essent, tame̅ per id tempus nomen eis militiae dare non liceret. Dion lib. 48. Aliquot aduersis praelijs secundo Punico bello exhausta militari iuuentute Romana: Senatus, auctore Tiberio Graccho consule censuit, vti publicè serui ad propulsandum hostium impetum emerentur. Ea???; de re per Tribunos plebis apud populum lata rogatione, tres creati sunt viri, qui quatuor & viginti millia seruorum comparauerunt: adactos???; iureiurando strenuam se fortem???; operam daturos, quo ad Poeni essent in Italia, datis armis in castra miserunt. Ex Apulia etiam, & à Fidiculis septuaginta atque ducenti ad supplementum equitatus sunt emti. Val. lib. 7. cap. 6. Scrui pro dominis pugnaturos se polliciti, in ciuitatem recepti sunt: & Volones (quia spontè hoc voluerunt) appellati. Quorum fidelissima opera M. Marcellus contra Annibalem felicissimè vsus est. Macrob. lib. 1. cap. 11. Ad Cannas victis Romanis octo millia seruoru̅ emta, sed priùs manumissa militauerunt: cum???ue minoris captiui redimi possent, maluit se Resp. seruis committere, quàm ciuibus precio redemtis. Ibidem. Post calamitatem apud Thrasymenum notae cladis acceptam, libertini quoq; in sacramentum vocati sunt. Ibidem. Bello sociali, cohortium duodecim ex libertinis conscriptarum opera memorabilis virtutis apparuit. Ibidem. C. Ivl. Caesarem cùm milites in amissorum locum substitueret, seruos quoque ab amicis accepisse, & eorum forti opera vsum esse tradunt. Ibidem. Avgvstvs Caesar libertino milite, praeterquam Romae incen diorum causa, etsi tumultus in grauiore annona metuerentur, bis vsus est: semel ad praesidium coloniarum Illyricum contingentium: iterum ad tutelam ripae Rheni fluminis. eos???ue seruos adhuc ac sine mora manumissos, sub priore vexillo habuit, neque aut commistos cum ingenuis, aut eodem modo armatos. Suetonius, & Macrob. lib. 1. cap. 11. C. Marivs, bello Iugurthino consul magno fauore renunciatus, illicò delectum contra legem & mores habuit, conscripsit???ue frequentes capite censos & seruos: cùm priores duces eos sacramento non rogassent, sed arma sicut honores alios à censu committerent: videbatur???; suas quisque facultates pignori opponere. Id factum alij inopia bonorum, alij per ambitionem consulis memorabant, qui ab eo genere celebratus auctus???ue erat, & homini potentiam quaerenti, egentissimus quisque opportunissimus. Gell. lib. 16. cap. 10. ex Sallustio, & Plut. Mario. At Valer. Max. lib. 2. cap. 1. tegendae causa ignobilitatis, capite censos in militiam adscriptos ait, vt nouus consul sui similes haberet milites. M. Antoninvs Philosophus contra Marcomannos seruitia armauit, maiorum exemplum secutus, qui secundo bello Punico id fecerant: seruos militiae ascitos, vt illi, Volones nominauit. Sunt & gladiatores instructi, quos Latrones dixit. In Illyrico & alijs gentibus, miles ad id bellum est quaesitus. Peperit eam militum inopiam tetra pestilentia, quae in vrbe & agris ea tempestate fecerat vastitatem. Sab. lib. 4. Enn. 7. Longobardi, vt bellatorum amplient numerum, plures à seruili iugo ereptos, ad libertatis statum perducunt: vt???; rata possit haberi eorum ingenuitas, sanciunt more solito per sagittam murmurantes quaedam patria verba, Dij te hac sagitta nobilitent, conficiant???ue, vbi patriae ac principi fueris infidelis. Olaus lib. 8. cap. 10. ex Pauli Diaconi lib. 1. Tempore Michaëlis Comneni Palaeologi Imp. Aegypti & Arabiae SVLTANVS, Romanorum amicitiam expetit: vna???; petit, vt Aegyptijs mercatoribus, quos ipse vellet, quotannis semel fretum traijcere liceret. Qua re concessa, traiecerunt, quotannis singulis, interdum etiam binis nauibus onerarijs ad Europaeos Scythas, Maeotidem paludem & Tanaim accolentes: ab eis???ue partim transfugas acceperunt, partim à dominis & parentibus emerunt: è quibus in Aegyptum, Babylonem & Alexandriam perductis, Scythicas legiones constituebant. Neque enim bellicosos esse Aegyptios, sed timidos potiùs atque effeminatos plerunque, affirmabant: ea???ue de causa necessariò sibi peregrinum militem parandum, & aere emtis mancipijs propemodum seruiendum esse, omnis solicitudinis earum rerum, quibus humana vita eget, immunibus. Exiguo sanè tempore tantum per eam causam exercitum parauerunt Arabes Aegyptij, vt non occidentalibus tantùm, sed ijs etiam populis qui magis versus Orientem habitant, admodum essent formidabiles. Gregoras lib. 4. Amvrates II. primus omnium regum Turcicorum ordinem peditu̅, quos Ianizaros vocant, instituit: eos???; ex Christianis, qui tamen Christum abnegauerant, elegit: quorum viribus & ipse, & qui ipsi successêre, ex innumeris ferè praelijs victores euaserunt, ac penè totum debellarunt Orientem. Iouius in vita Amurathis. Condemnationis, Noxae. Viriatvs pastor à teneris, Lusitanorum postea dux, ob robur corporis & fortitudinem animi, in bellum proficiscens, latronum cateruam, quam circum se habebat, in hostes eduxit, bellum???ue gerens cum Romanis, multis praelijs superior fuit. Diod. lib. 32. Henricvs I. Imp. quemcunque videbat furem aut latronem manu fortem, & bellis aptum, à debita poena ei parcens, collocabat eum in suburbano Meosaburiorum, datis???ue agris atq; armis, iubebat eum ciuibus parcere, in barbaros au̅t, in quantum auderent, latrocinium exercere. Vitichindus. Ne classi, quam Angelus Triuisanus in Pado amiserat, reintegrandae, milites aut remiges deessent, lex est in Senatv Veneto lata, vt exules maritimis ab oppidis atque insulis rei publicae ab homicidium qui essent facti, si pace cum mortui propinquis inita menses sex in classe reipublicae sua impensa operam nauauerint, aut ad id vicarium dederint, restituerentur, [1768] exceptis ijs qui hominem constitutò occidissent. Bembus libro decimo Hist. Ven. Qvomodo. Pvta Supplicatione. Apud Scythas, pellis inscensio iurisiurandi vicem habebat. Mos verò ferè hic fuit. Vbi quis iniuria esset à quopiam affectus, nec repellendae idoneum parem???ue se intueretur, quum bouem immolasset, co̅cisas quidem carnes percoquebat aqua, pellem verò extendens, in ea ipsa considebat, manibus retrò adductis, vt ex ijs vnus qui cubitis colligantur. Hic verò modus illis gentibus est supplicandi maximus. Adiacentibus igitur iumenti carnibus, adeunt domestici familiares???; primùm, mox & cui collibuerit: arrepta verò carnis portione, dextróque super corium illato pede, pollicetur pro virili vnus equites [Greek words], nullis cibarijs, nulla???ue item mercede: nonnulli, grauis armaturae pedites: qui egentissimus est, offert seipsum, fit???; ad eum modum haud contemnenda in bouis corium aggregatio, est???ue ea tum firmissima, tum hosti prorsum inexpugnabilis, vt quae sit iureiura̅do obstricta. Hinc saepe lectum in historia, exercitum à corio esse conflatum. Caelius lib. 27. c. 14. ex Luciano. Lectione. Romani videntur aliquando soliti in delectu habendo potestatem facere militibus, vt singuli singulos, notos sibi, quorum virtuti confiderent, legerent: atque id potissimum cùm periculum aliquod maiusinstaret, atque aliquis grauior casus vrgeret: & vt cùm domi exercitum cogerent, ita fortasse etiam cum à parte copiarum pugna periculosior cum hostibus erat committenda, vt qui ad expeditionem illam proficiscerentur, à semetipsis lecti forent, conscij inter se mutuae virtutis. Appellabant autem hoc, Virum à viro legi. Liuius in 9. libro ab Vrbe condita: Et ad Vadimonis lacum Hetrusci lege sacrata coacto exercitu, quum vir virum legisset, quantis nunqua̅ aliâs antea simul copijs, simul animis dimicarunt. Tacitus in 17. libro, vbi de consilio Gablae agit, qui audita rebellione legionum, adoptauit sibi Pisonem, remedium eorum malorum fore id ratus, Apud frequentem militum concionem imperatoria breuitate adoptari à se Pisenem more diui Augusti, & exemplo militari, quo vir virum legeret, pronunciat. Victorius lib. 18. Var. Lectionum, cap. 19. Friderico I. Imp. quintùm in Italiam irrumpente, Mediolanenses, quibus prima ipsius imminere belli tempestas videbatur, inusitatos etiam sibi adhibendos apparatus putarunt. Quippe cohortes firmissimas duas scripsêre, vnam nongentorum lectissimorum militum, qui à morte nomen inuenêre, quòd antè mori, quàm hosti in acie cedere coniurarent: alteram trecentorum fortissimorum iuuenum, qui carrocium armati custodirent, neque hostes impunè insultare permitterét. Decreuerunt etiam, vt omnes ciues in suas quisque tribus diuisi, & sub versicoloribus signis instructi exirent, afflictae patriae aut extremum exitium, aut gloriosam victoriam relaturi. Itaque cùm ad Lignanum praelium iniretur, & Germani hostes praecipites ad carro cium vsque compulissent, atque ex eo vexilla detraxissent: ibi redintegrata per trecentos iuuenes pugna, vtrinque fortissimè dimicatum. Nongenti autem annitentibus caeteris vires interim atque animum collegêre, ac sese aperto, vt decreuerant, periculo deuouentes, valida impressione facta Germanorum aciem impulêre, & signifero Imperatoris occiso, vexillum Aquilae in potestatem abduxêre. Sigonius. lib. 14. regni Ital. Approbatione. Apud Alemannos quodam, arma sumere no̅ antè cuiquam moris erat, quàm solennibus diebus conuentibus???ue primores & populus illud comprobassent: tum ipso concilio, vel principum aliquis, vel pater, vel propinquus scuto & framea iuuenem ornabant: haec apud illos toga, hic primus iuuentae honos erat. Auentinus libro quinto Annal. Boiorum ex Tacito recitat. Mercede. M. Cato Consul cum Valerio Flacco amico suo & familiari factus, prouinciam est sortitus Hispaniam citeriore̅. Vbi cùm gentes partim armis in ditionem redigeret, partim beneuolentia conciliaret, ingruerunt magna manu Barbari, erat???ue, ne opprimeretur, periculum. Quare è Celtiberis, qui propinqui erant, assciuit auxilia. Quibus auxilij ferendi ducenta talenta mercedem postulantibus, cùm alij omnes foedum dicerent esse, cum barbaris Romanos de opis fere̅dae pacisci mercede, negauit quidquam incommodi esse Cato. quippe si vicissent, soluturos ab hostibus, non ab se: sin essent victi, non fore nec à quibus exigeretur, nec qui exigerent. Ea pugna fudit fugauit???; hostes: reliqua quoque magnificum successum habuêre. Plut. in Catone, & Front. lib. 4. cap. 7. Honore. Borellvs, Barcinonae Comes, magno à Mauris praelio victus, & equitibus quingentis amissis, fugiens Barcinonem reuersus est. Mauri subsequuti, equitum capita, ballistis imposita proiecerunt in vrbem. Cùm se diutiùs defendere non posset, ciuitate relicta, cum paucis equitibus in montes apud Minoressam ciuitatem se recepit. Huc Comites, Vicecomites, nobiles & equites omnes accitos, Quid agendum foret amissa ciuitate? co̅suluit. Hi primùm legatos ad regem Gallorum & ad summum Pontifi cem statim mittendos esse dixerunt, imploraturos auxilium: deinde legatis iam Romam & in Galliam missis, vt Borellus Comes publicis praeconijs denunciaret ae polliceretur militarem dignitatem & ordinis equestris titulos & honores omnibus qui cum armis & equis ad se venire̅t, aduersus Mauros Christiani nominis hostes, Barcinonae principatum defensuri. Hoc diuulgato, perpaucis diebus, praeter nobiles & equites, qui iam militaribus priuilegijs & honoribus gaudebant, alij quoque numero circiter mille conuenerunt, equi & armis praeferoces. Quos Borellus, promissis honoribus infignitos, Paratos cognominauit. Quorum genus adhuc & domus de Parata, quae nunc Peralta dicitur, nomen habet. Cum his Mauros omnes è Barcinona tota???ue prouincia Tarraconensi, breui tempore exegit, & reliquum vitae suae tempus tra̅quillissimè vixit, & finem Maurorum bellis imposuit. Marineus lib. 9. rerum Hisp. Licentia. Captus erat à Margarita Daniae & Noruegiae regina, Albertus Megalopolensis dux, rex Sueciae: neque vlla libertatis spes erat. Rostochien ses atque Vismarienses, publicis edictis euocarunt omnes ad praedam, suapte fortuna, suo lucro aut damno in tria regna militaturos: portus & vrbes suas illis patére, vt praedam inde abstractam ibi partirentur distraherent???ue pro arbitrio. Confluxit tanta hominum colluuies, vt mare implerent orientale, & passim sine discrimine praedarentur. Vitalianos sese appellauêre. Qui vt nulla auctoritate cohiberi potuêre, sic & Rostochiensibus graues incubuêre, & eosdem vicinis omnibus exosos fecêre. Cranzius libro quinto Sueciae, capite trigesimotertio. Alea. Barginonae, Tarraconensis Hispaniae metropoli, cùm aliquando in magno remigum inopia oborta necessitate triremes parari esset necesse: subiecta ex publico mediocri pecunia, ea lege, vt ex duobus, qui illam alea lucraretur, liber deportaret: qui verò amitteret, remex maneret: magnus remigum delectus breui tempore factus est. Pascasius Iustus lib. 1. de Alea. MILITVM PRVDENS RECENSIO. Scytharvm rex quidam, vt Scytharum multitudinem ostenderet, recensitos singulos certum in locum sagittam vnam emittere iussit. È sagittis lebetem ferreum co̅flari fecit stupendae magnitudinis. Herodotus. Cecrops Atheniensium rex, populorum recensione instituta, singulos in vnum aceruum lapidem conijcere iussit. Mansit ex hoc more nomen ipsum, vt postmodum [Greek words], à lapidibus, populi dicti sint [Greek words]. Huc allusêre poëtae, quando à Deucalione iactos post terga lapides, in homines transmutatos, fabulantur. Persae in bellum ituri, ante regem in throno sedentem cum ducibus coëunt: ac singuli in cophinos ad id paratos sagittam conijciunt, qui mox sigillo obsignatur regio. Demùm peracto bello singulis sagittam suam repetentibus, desideratoru̅ initur ratio. Caelius lib. 18. capite 18. & Alexand. libro primo, capite 20. Xerxes Persarum exercitum numerosissimu̅ apud Doriscum Thraciae hoc compendio recensuit. Duces co̅traxerunt vnum in locum myriadem, hoc est, decem millia hominum: qua coarctata quàm maximè poterat, circulum extrinsecùs descripserunt loco circumscripto: emissa???; illinc myriade, septem circumdederunt, vmbilico tenus, & aliam subinde atque aliam myriadem introduxerunt: donec omnes connumerauerunt: connumeratos autem rationatim digesserunt. Et sic recensuerunt 170. myriades, hoc est, decies septies centena millia. Herod. lib. 7. Lacedaemonii contra Messenios obstinato animo bellum gesturi, Tyrtaeo inflammante, nomina singuli phylluris inscripta brachijs alligarunt, vt si in praelio cecidissent, sua quique nota internosci, & à familiaribus sepeliri possent. Romani in bellum profecturi, singuli in tabulis describebantur, vt illorum, qui in praelio cecidissent, nomina innotescerent. Primus semper miles fausti ominis ergô, felici nomine legebatur. Alex. lib. 1. cap. 20. Moscovitarvm magnus Dux hoc modo suos recensere solet. In militiam descripti coram magno Duce singuli com [1769] parent, & numum vnum, quem patrio nomine Denga vocant, aestimatione vnius grossi Polonici, Principi dant, reuersi???ue ex bello eundem numum repetunt: occisorum verò numismata Princeps retinere solet, atque ita occisorum numerum cognoscit. Guagninus in descriptione Moschouiae capite tertio. MILITVM PRVDENS DIMISSIO. Differt haec Dimißio ab ea, qua post bellum confectum ad purgandam à colluuie militariregionem vtimur. De qua in sequentibus, fol. 1906. Evmenes victus ab Antigono, postquam fugiens in Nora arcem ad Lycaoniae & Cappadociae positam co̅finium cu̅ quingentis equitibus & ducentis peditibus refugit: quotquot amici eius missionem postulauerunt, quòd non ferrent asperitatem loci, vel victus angustias: omnes complexus atque omni comitate eos prosecutus, missos fecit. Plut. in Eumene. Legitima Rom. militia decennium habuit, si non priùs debellari cum hoste contigisset, aut missio aliqua intercidisset, quae nomine & re non vna fuit. Praeter Legitima̅ illam fuit & Causaria. Haec vt priore illa minùs pulcra, ita reliqua honestior, quae ab re ignominiosa dicta est. Sabel. lib. 1. Enn. 7. Avgvstvs his, qui maiores quinque & quadraginta annis equum retinere nollent, red dendi equi gratiam fecit, illos???ue velut emerita militia dimisit. Alex. lib. 2. cap. 13. MILITVM CORPORA FIRMARE, EXERCERE, ROBVR illorum augere, tum actiuum, tum passiuum, vt ferre assuescant Vvlnera, Plagas. Gothorvm pueri olim in balneis calidissimis ad sanguinis vsque effeusionem virgis caedebantur: mox in aquam egelidam mergebantur, vt instar ferri solidiora acquirerent corpora, aestus pariter & frigoris patientissima. Olaus lib. 8. cap. 7. Hvnni, vt Iordanes Gothus historicus tradit, infantibus vix dum natis nouacula genas secant: vt priùs vulnera pati quàm lactis dulcedine laetari condiscant. Quare obductis cicatricibus imberbes consenescunt. Bonfinius lib. 2 Dec. 1. ex Luitprandi lib. 2. cap. 1. Vilmerus Gothus Russos bello permebat. Russi tribolos passim spargebant, Gothi verò ligneis soleis vsi, iritos hostium fecêre conatus: edocti id genus tegminis à Starchatero heroe̅ fortissimo. Io. Magnus lib. 5. cap. 13. Labores qvoscvnqve. Germanorvm olim pueri, vt militiae per aetatem patientes forent, non in munditijs, ne langueret animus, sed in laboriosis exercitationibus, currendo, algendo, aestuando, famem sitim???ue tolerando, arduas???ue & perdifficiles vias peragrando, exercebantur: ac pugnae simulacris, in quibus verbera & plagas dare & accipere cogebant. Alexand. libro secundo, capite vigesimoquinto. Cretensivm pueri, vt armis ac laboribus ab ineunte pueritia assuescerent, calorem & frigus, viam asperam accliuem???; & arduam contemnerent, in???ue gymnasijs instructis???ue pugnis plagas paruifacerét: arcubus & inter arma saltibus exercebantur, quos à principio Curetem illis ostendisse ferunt, deinde instruxisse vt saltationem, quam Pyrrhicham appellauit, saltarent, adeò vt ne ludus quidem bellicae fuerit vtilitatis expers. Similiter & rhythmis Cretensibus modulationibus atq; concentibus vterentur, ad cantilenas à Thalete inuentas aptissimis. Strabo lib. 10. Calastries, praecipui Aegyptiorum milites, suos pueros his disciplinis exercent, vt nisi centum octoginta stadia priùs con fecerint cursu, vesci cibo nullo modo sinerent: quos à pueritia & primis annis, nudis pedibus ingredi iubebant, ne delicatior cultus corpora emolliret, eneruaret???ue. Alexand. libro secundo, capite vigesimoquinto. Persarvm reges, ne exeritus otio torpesceret, cùm omnis res in tuto erat, nec hostes adeò timedi, interim cursus & pugnae praemia militibus proponebant. Cyri profectò disciplina fuit, vt milites semper opus facerent, & nunquam exercita iuuentus, nisi sudore praeuio, cibum sumeret. Ipse etiam neq; prandebat, neque coenabat vn quam, nisi sudasset priùs, & militaria obiuisset munera. Idem saepissimè castra sua mutauit, ne loci assuetudine freti milites, segniùs bellica negotia expedirent. Quamuis nonnulli, castrorum crebram mutationem prae se ferre turpem fugam & exercitus alienationem putarint. Ex Xenophontis Paedia, Alex. lib. 1. cap. 20. Agesilav in gymnafio, neotio senescerent milites, exercitationis & virturis cuiusq; praemia proposuit, leuibus???; praelijs experiundo assuefecit. Alex. ab Alex. lib. 1. c. 20. Philippvs exercebat Macedones, perinde ac si periculum immineret, ita vt assumtis armistrecenta saepe stadia conficerent, ferentes vnà galeas, scuta, tibialia, sarissas, & cum his armis etiam commeatum, atque omnia vasa, quae ad quotidianum victum requirebantur. Polyaen. lib. 4. Idem, cùm primùm exercitum constitueret, vehiculorum vsum omnibus interdixit: equitibus autem denis singulos, qui molas & funes ferrent. In aestiua exeuntibus, triginta dierum farinam collo portare imperauit. Frontinus lib. 4. cap. 1. Alexander Magnus laboris assuetudinem in re bellica persuadens, ad militaria exercitia suos, Chiliarchijs praemij loco propositis, accendit. Alexander libro primo, capite vigesimo. In expeditionem ituri milites Rom. arma & vallum, nec nom vtrem, follem, scutum, gladium, tum siquid ad vsum velint, interdum plus dimidiati mensis cibaria, absque seruorum aut iumentorum ministerio humeris ferebant. In ipsis castris iactu disci, cursu, saltu, iaculatione, & lucta inuicem contendere mos erat. Nandi quoque post solitas exercitationes iuuentutis Romanae summum studium in militari rudimento fuit, alia???ue opera iusta militaria, quibus quasi simulacris pugnaeanimos corpor???ue, tanquam ad verum bellum acuebant. Ad palum quoque exerciri, aut iaculis & sagittis ferire, nonnunquam fundis & lapidibus, disciplinae militaris erat. Fuic enim palus cubitorum trium, quem tyrones scuto & clauo velut hostem petere, in eum???ue ictus & plagas inferre solebant. In quo id cauebatur in primis, nedum ad palum ictus intendunt, ipsi hostium telis pateant: proinde oportebat animo eos & copore intentos esse, non magis ad inferendos, quàm ad cauendos declinandos???; ictus: cui ludo Palatia nomen. Alex. lib. 1. cap. 20. Q. Fab. Maximus, & plerique Romanorum Imperatores & duces, exercitum itineribus & locorum mutatione crebrò fatigari potiùs, quàm vno in loco in castris sedere, existimabant esse cùm tutius, tum ad disciplinam militarem nobilius. Alex. ab Alex. lib. 2. cap. 12. P. Scipio Nasica, quamuis in hybernis classis vsus non esset necessarius ne tamen desidia miles corrumperetur, aut per otij licentiam socijs iniuriam inferret, naues aedificare instituit. Frontinus lib. 4. cap. 1. Idem ad Numantiam, corruptum superiorum ducum socordia exercitum correxit, dimisso ingenti lixarum numero, redactis ad munus (quotidiana exercitatione) militibus. Quibus cùm frequens iniungeret iter, portare complurium dierum cibaria imperauit, ita vt frigora & imbres pati, vada fluminum pedibus traijcere assuescerent, exprobrante subinde imperatore timi ditatem & ignauiam, frangenet delicatoris vsus ac parum necessaria expeditoni vasa. Quod maximè nobiliter accidit C. Maeuio tribuno, cui dixisse traditur Scipio: Mihi paulisper, tibi & Reipub. semper nequam eris. Ibidem. Crebro militem onere degrauatum incessens: Quum gladio rectè vallare didiceris, vallum ferre definito. Quendam scutum nimis aptè ferentem, aliud amplius grauius???ue iusto ferre coëgit: reddita etiam causa cur id faceret, quando scuto meliùs quàm gladio vteretur. Sabellicus lib. 9. Ennead. 5. Domitivs Corbulo dolabra, id est, operibus hostem vincendum esse dicebat. Front. lib. 4. c. 7. Q. Metellvs Consul, quamuis nulla lege impediretur, quin filium contubernalem perpetuum haberet, maluit tamen eum ob militarium laboru̅ communionem in ordine merere. Frontinus lib. 4. cap. 1. C. Marivs, posteaquam Romae de Iugurtha triumphauit, ad militarem disciplinam conuersus, cursu varijs???ue & implexis itineribus militem exercuit, qui graui onere pressus, signa sequi cogebatur. Quo factum, vt milites huiusmodi laboribus assueti, Mariani postea sint muli appellati. Alij Marij vocem, quum apud Numa̅tiam sub Scipione esset, auditam aiunt, eum optimum mulum quaesitum habere, ad impedimenta conuehenda, qui valetudine corporis, & robore caeteros anteiret: iam inde factum, vt qui robustus miles haberetur, hunc Marianum mulum vulgò nuncuparent. Ex Plut. Mario, Sabellic. lib. 2. Enn. 6. At Iulius Frontinus lib. Stratagematum quarto, sic inquit: Marius recidendorum impedimentorum gratia, quibus maximè exercitus agmen oneratur, vasa & cibaria militum in fasciculos aptata furcis imposuit, sub quibus & habile onus & facilis requies esset: vnde & in prouerbium tractum est, Muli Mariani, nimirum ob laborum tolerantiam, quòd Homerus [Greek words] idenzidem appellat.
|| [1770]
Maximinvs senior, priùs quàm ad imperium conscenderet sub Alexandro Seuero militans, quinto quoque die in armis exercitum educebat, currendo???; & luctando exercebat. Ipse quoque, quanquam iam grandis natu, campestrium exercitationum labores cum eis subibat. Fulg. lib. 2. cap. 2. & Alexand. lib. 1. cap. 20. Avrelianvs Caesar prae caeteris nullum reliquit vacuum diem, quin se simul & suos pilo, sagittis & militaribus armis exerceret. Ibidem. Antoninvs Bassianus Caracalla, praeterquam quòd se cum militibus exercebat, iter semper onustus armis pedes fecit. Alex. lib. 1. cap. 20. ex Spartiano. Atila Aquileiam per aliquot menses, homo eius artificij rudis, obsidens, ad exercendum in tanto otio militem, non longè ab Aquileia montem Vtinum in modum aggeris struxit. Sic enim suo quoque tempore Venetos praedicasse, Otho Frisingensis, scriptor sanè vetustus, retulit. Sigon. l. 13. Imp. occid. Magnvs Sfortia omni vitae tempore in castris aleam perosus, vti duci pariter ac militi maximè pestilentem, ita otij tempora transigebat, vt in vsum militiae ad palaestram cunctos ordines exerceret. Tum enim mos erat multa arte luctari, ingentis ponderis saxum iactare, ferreum vectem iaculari, teretem palum in terga conuersis manibus euibrare, saltu???ue & cursu plurimùm contendere. Quibus in ludis ipse multum lacertosus & industrius facilè validissimum quemque superabat. Iouius in eius vita. Famem, sitim. Lvcani, liberos à prima infantia sine veste aut ministerio seruili, in duritie & parsimonia educabant in syluis, quibus praeda venatica erat cibus, potus verò fontium aliquot. Alexand. lib. 2. cap. 25. Alexander Magnus Darium persequens, per aridam viam iter faciens, maxima siti laborabat. Macedones speculatores regionis, cùm in cauo saxi pauxillum aquae reperissent, eam galea exceptam Alexandro attulerunt. Ille ostendens exercitui, vt apparente aqua bonum animum gererent: nequaquam ipse bibit, sed in omnium oculis & conspectu aquam effudit. Macedones clamore sublato, iusserunt, vt ipse viam praecederet, fortiter siti resistentes, ob regis continentiam atque tolerantiam. Polyaen. lib. 4. & Front. lib. 1. cap. 7. Adduntalij, Macedonem potum Alexandro obtulisse: eum???; interrogasse, Quónam eam aquam ferret? respondente eo, Filijs se illam attulisse: caeterùm licèt illi morerentur, diu superuiuente Alexandro, copiam liberorum sibi non defuturam: Alexandrum cùm iam manu teneret galeam vt biberet, dixisse: Nolle se bibendo aliorum augere sitim, & aquam illi restituisse. M. Cato Vticensis, cùm per Libyae feruidas arenas iter faceret, & propter Solis ardores laborem???ue totus exercitus siti grauiter laboraret, porrecta ei galea aquae plena à milite, vt ad continentiam & tolerantiam suos inuitaret, in exercitus conspectu aquam è galea effudit, ne solus sitim sedasse diceretur, cùm aqua deesset, qua alij sitim extinguerent. Fulgosus lib. 4. cap. 3. M. Antonivs ad Mutinam victus, ad Lepidum fugiens, ad legiones Transalpinas, erat notabile militibus exemplum, qui ex tantis delicijs & luxu facilè aquam puttridam potabat, fructibus agrestibus & radicibus vescebatur. Vorauerunt etiam, vt fama est, corticem: nec ab animalibus nunquam antea gustatis in superandis Alpibus abstinuêre. Plutarchus in Anotonio. Rodolphvs, Romanorum Imperator, cùm Austriam, deficientibus ex genere ducum virilis sexus haeredibus ad imperium deuolutam, assereret, & in bello c̅tra Ottocarum Boëmiae regem fiti laboraret exercitus: ferunt agresti, qui messoribus potum ferret, ablatam hydriam sicera plenam, Imperatori oblatam fuisse. Quam cùm ille vidisset: Reddite, inquit, nam ego exercitui, non mihi sitiebam. Hac sitis tolerantia sitibundum exercitum refocillauit. Aeneas Syluius lib. 3. Commentariorum de gestis Alphonsi. Alphonsvs, Siciliae rex, cùm contra Antonium Caudolam exercitum parasset: eius insidij ieiuno & famelico exercituoccurrere coactus est. In quo periculo cùm miles panem cum raphano & caseo, ingens in tali casu munus, obtulisset, laudato militis animo, accipere noluit: parum conuenire dicens, ieiuno exercitu regem vlla re vesci. Fulgosus lib. 4. c. 3. Aestvm, Frigvs. Germanis vsurpatum fuit, vt pueri ab in eunte adolescentia calores & frigora pati assuescerent, vt???; vilibus tecti amiculis, hyeme pariter atque aestu eodem cultu incederent. Alexand. lib. 2. cap. 25. Spartanos Lycurgi legibus institutos, infantes primùm editos, rigidissima aqua fouere, nudos???ue in patientia laboris enutrire, nihil???; somnicausa sternere, prodit Plut. Agesilavs Lacedae moniorum rex, iam senex, saepeper brumam visus est discalceatus, & sine tunica: vt iuuenibus daret patientiae exemplum. Aelianus. Iphicrates sub hyemem & congelatam aciem videns opportunum tempus hostes aggrediendi, producere milites volebat. Quibus ob vestium tenuitatem & frigoris saeuitiam difficulter obedientibus, ipse quoq; laceram vestem indutus, accedens ad tabernacula, singulos hortabatur, vt hostes inuaderent. Conspicati igitur ducem abiectissima veste amictum, & calceis carentem, pro communi salute se voluntario periculo offerre, eum libenter secuti sunt. Polyaenus lib. 3. Tiberivs Caesar, in Germania trans Rhenum eum vitae ordinem tenuit, vt sedens in cespite nudus cibum caperet, saepe sine tentorio pernoctaret. Suetonius. Severvs Imp. hyeme saeua, aperto capite pcr niues & pruinas, per montes syluas???ue cursitabat, vt milites suo exemplo confirmaret. Spartianus. Hadrianvs Imp. tabernacula militum è frondibus facta ad minuenda caloris vim penitùs subuertit: quòd parùm militare esse duceret, solem & imbres non posse tolerare. Fulgosus libro 2. cap. 2. EXERCITVM, COPIAS, MILITES, SOCIOS, AVXILIA in locis tum per se, tum propter hostes periculosis, in procinctu, in acie, in fuga tueri, defendere, ducere, educere, introducere. Defensionem nostrorum hîc spectamus respectu Loci, illis quomodolibet insesti. Exempla eadem Hostibus quoque accommodari possunt, quatenus conseruando nostros, Hostes opprimimus, impedimus, laedimus. In Locorvm mvnitorvm, Vrbium, Arcium oppugnatione Hîc solius Prouidentiae in defendenda nostrorum vita, ratio habetur. Quatenus verò loca ista Hostibus eripiuntur, in seq. exempla afferentur. Lycvrgvs exquirenti, Cur muros oppugnare vetuisset? Ne à femina, inquit, vel puero, vel simili homine opprimantur praestantiores. Plut. in Apophthegmatib. Mare, Lacvs, Flvmina prudenter superare. Moses Israëlitici dux exercitus, cùm Pharaonem cum I. equitum millibus, peditum c. millibus insequentem videret: non per Arabicum dorsum, qua iter multò breuius Iudaeis in Cananaeam patuisset, veritus, ne in deserto ab Aegyptijs iamiam instantibus & mari inclusus, cùm vnica nox moram internecio ni praeberet (praeda enim onusti exierant Israëlitae, armis nudi) mari virga percusso, fluctibus in diuersa abeuntibus, patefecit repentè populo iter. Dux omnium primus vada ingressus, aquis hinc inde in murorum speciem stantibus, omnem secum traxit multitudinem. Ante quartam noctis vigiliam Arabicum lirus, quod contrà Aethiopico respondet, sine aliquo maiore tumultu primum agmen occupat. Nec Israëlitarum ad mare progressus, fefellit hostem: caeterùm vulgò credidêre, Iudaeos impetum cepisse sese praecipitandi, ne capti ad supplicia & cruciatus traherentur. Verùm vbi aduersum litus ab illis teneri est animaduersum, miraculo rei nonnihil stupore defixi steterunt Aegyptij: inde dolore & ira praecipitante, qua cuique proximum fuit, cum fremitu & clamore ad mare decurunt, vt extremum moratorum opprimerent agmen. Mox verù nudum litus intuiti, sequendi studio temerè & ipsi vada ingrediuntur. Et iam currus equitibus mixti fugientium extrema carpere coeperant vestigia: eussissent???ue hostes non sine Hebraeorum pertubatione & strage ingenti in aduersum litus: nisi fluctus, qui plures horas immoti steterant, rege cum omnibus copij obruto, in se reflui coiuissent. Iosephus, dum miraculo haec facta probare contendit, inde argumentum sumsit, vt diceret magni Alexandri militibus per Pamphylium mareitidem terresrte inter patuisse: Ita, inquit, Deus voluit euenire, vt macedones Persarum regnum euerterent. Strabo cùm miraculi famam accepisset, pelagi naturae ascribere ausus [1771] est, quasi aestuarium ibi maris esset, vbi numerosi exercitus aquis subitò coëuntibus periclitari dicerentur. Sabellicus libro tertio, Ennead. 1. Iosva, Israëlitarum dux, ex Domini praecepto, sacerdotibus praecepit, vt foederis arcam portantes, populo praeirent, populus sequeretur, ad bis mille cubitos: futurum enim, vt quamprimùm sacerdotes pedum vestigia in Iordanis aqua posuissent, Iordanis diuideretur, & aqua supernè dessuens in vnum cumulum restaret: at inferior ab ea diuulsa, in mare mortuum dilaberetur. Id quod & factum est: & sic omnes Israëlitae siccis pedibus Iordanem petiêre, sacerdotibus cum arca in medio Iordane fixis astantibus, donec gens tota transijt. Iosua capite tertio. Croesus Halym ponte copias traiecit. Fama est, fuisse in illis castris Thaletem Milesium, qui quum nusquam fluuius foret vadabilis, nec vllus adhuc esset pontis vsus, quum sinistrum amnem castra habere̅t, fossam à fluuio militari opere in dexteram duxit, castra à tergo amplexus, in eam???ue fluuio repentè immisso, medium alueum inter aditum foueae & exitum penitùs exaruisse. Alij adeò extenuatum ferunt, vt facilè citrò vltro???; vel à pedibus vadari potuerit. Sabel. lib. 6. En. 2. & Frontinus lib. 1. cap. 5. Datames, Euphratem tra̅sgressus, Persarum regum cum maximo exercitu adue̅tare audiens, supra fluuium magnam viam contendit, & curribus binis coniunctis, binos alios imposuit, eos???ue clauis inter se compegit, & iuxta canthos ab inferiori parte tabulas affixit, vt ne rotae in limum fluminis deprimerentur. Viros autem valentissimos, qui optima iumenta fune attraherent, tranare iussit. Postea currus compactos in fluiium immisit. Hoc pacto cùm posteriores impellerent, ij verò qui traiecerant, ab anteriore parte traherent magnis funibus suspensos, inictis superiùs sarmentis atque lignis, fluuium cum suis copijs tra̅smisit, & decem dierum itinere, priùs quàm rex ad flumen perueniret, domum redijt. Polyaen. lib. 7. Idem Autophradatem persequentem fugiens, cùm ad flumen propè venisset, transitum metuens, castra se positurum simulauit. Maximis autem & altissimis tabernaculis ab anteriore parte aedificatis, iumenta posteriùs soluere non permisit, neque militibus arma deponendi potestatem concessit. Hostes tabernacula conspicati, etiam ipsi castra fixerunt. Interea Datames cum instructo exercitu fluuium traiecit. Polyaenus libro septimo. Demetrivs Lycum fluuium rapidissimum tra̅smittebat, peditibus nequaquam peruium, equitibus autem illis duntaxat, qui maximos & robustissimos equos haberent. Ergo equitum triplicem aciem fluctibus opposuit: qua rapiditas fluminis infracta transitum peditibus faciliorem praebuit. Polyaenus libro quarto. Thraces amnes gelatos lacus???ue non nisi ad vulpis itum reditum???; transeunt. Obseruatum, eam aure ad glaciem apposita, coniectare crassitudinem gelu. Plin. lib. 8. cap. 26. Alexander Magnus, prohibente rege Indorum Poro traijci exercitum per flumen Hydaspem, aduersus aquam assiduè procurrere iussit suos. Eo more exercitationis decepto hoste, quia pro aduersa ripa caueretur, per superiorem partem subitò transmisit exercitum. Polyaen. lib. 4. Idem Indi fluminis traiectu prohibitus ab hoste, diuersis locis in flumine equites instituit immittere, & transitum minari. Cum???; expectatione barbaros teneret intentos, insulam paulò remotiorem primùm exiguo, deinde maiore praesidio occupauit: atque inde in vlteriorem ripam transmisit. Ad quam manum opprimendam cùm vniuersi se hostes effudissent, ipse libero vado transgressus, omnes copias coniunxit. Frontinus lib. 1. cap. 4. & Polyaen. lib. 4. Idem Tigrim cum exercitu superaturus (qui summum pectus attingens, multos violenter abripiebat) quò fluminis violentiae obfisteretur, monuit omnes, vt se mutuò manibus comprehenderent, corporum???; veluti molem quandam confertissimam in vnum constringerent. Itaque transierunt, non sine magnis difficultatibus, vt in discrimine summo Macedonum salus fuerit. Diod. lib. 17. Antipater Sperchium transire volebat: equitibus autem Thessalis prohibentibus traijcere, copias abduxit in castra, & Macedonibus imperauit, vt in armis permaneret, neque iumenta soluerent, Thessali Lamiam equitantes, prandium fecerunt in singulis aedibus. Antipater praeuertens eos, per fluuium copias traduxit, priusquam excurrerent ad repellendum Thessali, Lamiam irruptione facta cepit. Polyaenus libro quarto. Xenophon vlteriorem ripam Armenijs tenentibus, duos iussit quaeri aditus: & cùm à ciceriore repulsus esset, transit ad superiorem. Inde quoque prohibitus hostium occursu, repetijt vadum inferius: iussit???ue ibidem militum partem subsistere, qua, cùm Armenij ad inferioris vadi tutelam redijssent, per superius transgrederetur. Armenij credentes decursuros omnes, decepti sunt à remanentibus. Hi cùm, resistente nullo, vadum superassent, transeuntium suorum fuêre propugnatores. Front. libro primo, capite quarto, & Polyaenus lib. primo. Clearchvs magnum exercirum ducens, peruenit ad fluuium, alibi transitu facilem vsque ad tibias, alibi profundum vsque ad axillas. Primò conabatur ibi, vbi facilis transitus erat, traducere. At hostibus procul à fluuio fundas iacientibus & sagittantibus, auque transgredi prohibentibus: Clearchus per eam partem, quae profundior erat, armatos duxit, vt maxima corporis pars sub fluuio absconderetur, quae verò emineret, scuto protegeretur. Armati sine periculo transgressi, hostes repulerunt. Reliquus deinde exercitus, nemine impediente, faciliori parte fluuij transijt. Prontinus libro primo, capite quarto. Pelopidas Thebanus, cùm in Thessalia flumen transire non posset, in stantibus hostibus, castrisad fluuium positis, à fronte vallum circumdedit. Multis lignis exectis, quietem militibus concedens, media nocte vallum combussit. Igni verò vndique in altum sublato, hostes ab insequendo prohibebantur. Pelopidas cum suis a bsque periculo traiecit. Frontinus libro primo, capite quaro. Idem cùm à The Talis in fugam versus, flumen in quo tumultuarium fecerat pontem, liberasset: ne sequentibus hostibus idem transitus maneret, nouissimo agmini praecepit, incenderent pontem. Front. lib. 4. cap. 7. Hiero Syracusanus, cùm fluuium transire prohiberetur ab hostibus, armatos in transitu constituens, iussit equites iuxta fluuium ascendere, tanquam ibi transturos & leuis armaturae milites. Hostes verò supra equites suas copias eduxerunt, vt eos ac leuis armaturae milites transitu arcerent. Tum Hiero armatos traduxit, vim adhiben aduersatijs, qui pauci reliqui erant, & signum repentè inermibus & equitibus sustulit. Qui reuersi traiecerunt, armatis, qui antè transgressi fuerant, redeuntes hostes sustinentibus. Polyaenus lib. 2. Annibal Rhodanum transiturus cum exercitu, cum ex aduersa ripa Volscorum gens transitum prohiberet: Hannonem noctu cum parte exercitus occultè transmittit. Is castra Gallorum nil tale opinantium aggressus, eos in fugam vertit. Annibal interim cum reliquo exercitu fluuium superauit. Liuius Dec. 3. lib. 1. D. Ivnivs Brutus, cùn ub Kysutabua, ad Lethen amnem copias admouisset (id flumen Romani Obliuionem dicunt) miles subita religione adductus, quum imperio compelli non pesset, vt id flumen vadaret, dux signum in vlteriorem proiecit ripam. In quo repetendo fluuius à paucis primò, mox ab vniuerso exercitu superatus est. Sabellicus libro nono Enneadis quintae. Q. Lvctativs Catulus, cùm à Cimbris pulsus vnam spem salutis haberet, si flumen liberasset, cuius ripam hostes tenebant, in proximo monte copias ostendit, tanquam ibi castra positurus: ac praecepit suis, ne sarcinas soluerent, aut onera deponerent, ne quis ab ordinibus aut signis discederet: & quò magis persuasionem hostium confirmaret, pauca tabernacula in conspectu erigi iussit, ignesque fieri, & quosdam vallum struere, quosdam in lignationem, vt conspicerentur, exire. Quod Cimbri verè agi existimantes, & ipsi castris delegerunt locum: dispersi???; in proximos agros, ad comparanda ea, quae necessaria sunt mansuris, occaionem dederunt Catulo non solùm flumen traijciendi, sed etiam castra eorum infestandi. Front. lib. 1. cap. 5. Q. Sertorivs in Hispania, cùm à tergo instante hoste flumen traijcere haberet, vallum in ripa cius in modum cauae lunae duxit, & oneratum materijs incendit: atqui ita exclusis hostibus fluuium liberè trangsgressus est. Frontinus libro primo, capite quinto. Cn. Pompeivs, cùm flumen transire propeer oppositu̅ exercitum hostium non posset, assiduè producere & reducere in castra instituit, deinde in eandem persuasionem hoste perducto, ne vllam viam ad progressum Romanorum teneret, repentè impetu facto transitum rapuit. Front. lib. 1. c. 4. C. Ivl. Caesar in britannia ingentem fluuium traijcere conabatur Rex Britannorum Cassouellaunus cum multis equitib. & essedis eum transitu arcebat. Caesarem maximus elephas sequebatur, animal Britannis inuisum eum ferreis squamis munijt, & altissimam in eo turrim extruxit, in qua sagittarios & funditores constituros iussit flumen ingredi. Britanni perterrebantur, inuisum & grande supra modum animal conspicati. Nam de equis quid attinet referre, cùm etiam apud Graecos equi, viso nudo elephante, fugiant? Itaque Romani sine periculo flumen transmiserunt. Polyaen. lib. 8. Idem aduersus Gergobiam, vrbem totius Galliae maximam, expeditionem suscepit. Ei eregionè castra posuit rx Gallorum Vercingetorix. Magnus eos in medio separabat fluuius nauigabilis, transitu???; difficillimus. Caesar ad ripam multis diebus suos eduxit. Barbari eum contemti habere ceperunt, quòd transmittere non auderet. Ille noctu duas legiones in profundis syluis occuluit: qui dum Galli Caesarem obseruarent, ipsi ad superiorem fluminis partem, ponte olim interrupto, strata compacta etiamnum habente, supremis [1772] duntaxat trabibus ademtis, ex nemore comparatis lignis celeriter pontem refecerunt, & transierunt. Galli insperato transitu perterriti, fugam capessebant: Caesar cum reliquis per extemporalem pontem transijt. Idem. Idem vt Germanis suorum finium tuendorum curam inijceret, qui tam licentiosè aliena inuadere consueuerant, Rhenum copias traijcere constituit. Decem dierum spacio ponté Rheno imposuit: cuius iungendi mira fuit ratio, propter aedificandi solertiam celeberrimam, cuius ipse in Commentarijs ad longum meminit. Romani facilimè pontibus flumina sternunt, vt in quo milites non secus atque alia in re bellca subinde exercentur, cùm in Istro & Rheno, tum in Euphrate. Latae naues sunt, quibus iungitur fluuius. Recendunt autem fursum nonnihil supra eum locum, quem iuncturi sunt: dato???ue signo, vnam primam nauem dimittunt, quae secundo flumine iuxta suam ripam feratur. Quae vbi ad locum ponte iungendum peruenerit, stoream saxis plenam in flumen conijciunt, funi alligatam instar ancorae: quo deuincta nauis in ripa consistit, tabulis & iuncturis, quarum rerum copiam vehit, subitò vsque ad excensum constrata. Deinde aliam paululum ab illa dimittunt, & mox aliam, donec in aduersam ripam perduxerint iuncturam. Nauis verò ea, quae ad hostes accedit, etiam turres habet, & portam, & sagittarios, & catapultam fert. Suidas in voce [Greek words]. Traianvs, expeditione Parthica, cùm ea regio quae ad Tigrim fluuium spectabat, materiam ad aedificandas naues non ferret, ea nauigia quae in syluis apud Nisibin secerat, plaustris in flumen conuehi iussit (sic enim comparata fuerant, vt dissolui & coniungi possent) aegre???; ad radices Cardyni montis pontem fecit in flumine continuatis nauibus, quamuis hostes ex aduerso collocati prohiberent. Dion 7 Xiphilinus. Constantinvs Magnus cùm ad Hadrianopolim in ripa Hebri sl. consedisset contra Licinium tyrannum, pontem se transeundi fluminis causa facere velle simulauit, qua in parte latissimus amnis erat. dum???; ei rei impedien dae hostes intentos videt, quinque millia sagittariorum peditum cum equitibus octoginta in colle quodam syluis pleno in insidijs collocat. Inde alia in parte flumine, qua arctissimum erat, superato, repentè in hostes irrumpit, ac signo Crucis illato, eorum triginta millia strauit, ac sub noctem castra etiam coepit. Sigonius lib. 3. Imp. occid. Hvnni Scythico bello desperato, pellibus palea plenis pro ratibus vsi, cum vxoribus & liberis Istrum transierunt. Gregoras libro secundo. Quum Tartari sub rege Hungariae Bela IV. Strigonium obsessuri aduentarent: in Danubio glacie constricto pedestre praelium saepe commissum est. At equitatum fluuio credere non audebant. Ergo multa in ripam armenta ducta, ibi sine custode triduo dimittunt. Strigonienses hostem abijsse rati, traiecto amne pecora cuncta rapiunt, & in citeriorem ripam abigunt. Hoc vbi gens fera nouit, rata eodem exemplo, se tutò equitatum amni committere posse, Danubium sicco pede traiecit, & vniuersam ripam numeroso equitatu occupauit. Bonfinius lib. 8. Dec. 2. & Fulg. lib. 7. cap. 4. Scythae Graecis bellum facturi Danubium transierunt, corio subere expleto, itaque compacto, vt nec minima guttula penetraret. Scytha enim subere conscenso, equina???ue cauda prehensa, & sella caeteris???ue belli instrumentis impositis, equo pro velo, corio pro naue vtens, Istri vastum pelagus tranabat. Nicetas lib. 2. Atapacvs Persa, Clyzasthlanis Iconij Sultani aduersus Manuelem Comnenum Imp. dux, profligato suo ad Maeandrum fl. exercitu, suae saluti consulturus, vadum quaerit. Quia verò flumen nusquam transiri poterat, capto extemporè consilio, scuto pro lintre vsus, laeua equum iuxtà natantem trahens, & dextra gladium pro gubernaculo sustinens, tranauit. Cùm in vlteriorem ripam euasisset, & tumulo co̅scenso quis esset praedicaret, quò Turcae eò confluerent, ab Alano quodam ibi occisus est. Nicetas lib. 6. Anno 1510. Maximiliani Imp. milites Verona egressi, vt in pagos plerosque, qui exercitum Venetorum receperant, rebúque omnibus iuuerant, iracundiam exercerent suam, atque inde pabuli copiam aliquam in oppidum importarent, cùm quinque millia passuum processissent, ad aquae Martinianae pontem substiterunt, vt Venetos excurrentes à fluminis tra̅situ prohiberent. Leon. Apulus cum expeditis militibus & equitibus à Veneto duce acceptis, equites Epirotas triginta ad superiorem fluminis partem longo circuitu, ne ab hostibus co̅spicerentur, misit. Illi repertis in primo colle vadis, flumen transierunt: eodem????; & circuitu & celeritate vsi, magno clamore sublata, repentè in hostes à tergo impetum fecerunt. Qui noua re perturbati, cùm reliquum adesse exercitum crederent, relicto ponte, in fugam se coniecerunt. Bembus lib. 10. historiae Venetorum. Caesaris Maximiliani copiae ad Medoacum amnem in magnas angustias à Venetis redactae, intempesta nocte, silentio copijs eductis, & relicta leui tantùm armatura equestri, quae frequentes excitaret ignes, & speciem praesentis exercitus redderet, ad superiora fluminis vada contendunt, ludificati???ue Barth. Liuianum Venetorum imp. flumen transmittunt. Equitatus omnis in vnum agmen conglobatus, superiore loco in amnem se coniecit, vt profluentis impetus ea obice frangeretur, lenior???; aquarum vis & humiliora vada transeuntes cohortes exciperent. Iouinus in Piscario lib. 1. Est mons Mauritaniae, Farrobus nomine, minoris Atla̅tis pars viginti passuum millibus Arzila (cui Io. Menesius sub Emmanuele Lusitaniae rege praeerat) distans. Secundùm illius radices amnis fluit, qui hyeme tantis aquis augetur, vt vado transi ri non possit. Mauri ea re freti, securè in pagis, qui sunt in monte admodum frequentes, hyemabant, maximos???ue armentorum & pecudum greges alebant. At Menesius in intimis aedibus, ne ea res in vulgus emanaret, duas quadratas aedificari iubet. Cuiuslibet autem lintris magnitudo tanta erat, quanta posset vnius validi iumenti tgergo supportari. His perfectis, se tantisper continuit, dum noctem pluuijs & tempestate turbidam videret. Eam nactus tempestatem, quam optabat, signum excursionis properè faciendae dari iubet. Vbi ad fluuium peruenêre, qui tunc super ripas effusus, multò maiorem telluris partem, quàm suspicati fuerant, inundabat: lintres, quas iumenta portabant, in ripa deponi praecepit. Tum vni è suis domesticis, qui Fernandus Freitas appellabatur, imperauit, vt extremitate cuiusdam funis mordicùs apprehensa, fluuium nando traijceret, vsque eò dum modicae terrae planiciem, quae vltra aluei partem, qua fluuius maiore impetu ferebatur, in aquis eminebat, attingeret. Eo fune erat iam vna ex lintrib. alligata. Ergo postquàm is, qui fluminis alueu̅ transierat, in locum peruenit, & inde contrariam ripam superauit, lintrem ad se facillimè traxit. Similiter cùm funis alius, quo altera ex lintribus colligata fuerat, ex prima necteretur, minimo cum negotio traducta fuit. Cùm igitur vtraque fuisset vtrinque funibus altera ex parte laxatis, ex altera co̅tentis munita, prout transmissionis illius vsus flagitabat, vt illae vltrò citro??? facilè commearent: equite ephippia detrahunt equis, ea???ue lintribus imponunt, ipsi???ue lintribus ita fluuium pau latim traijciunt, vt equos habenis deductos transnare compellerent. Superato slumine in homines inopinatò inuadunt, multos capiunt, plures interimunt, magnam???ue praedam faciunt, exercitum???; incolumem reducunt. Vbi ad fluuium ventum est, abacti greges primùm fluuium nando traijcere compelluntur, dein de ipsi lintribus eadem ratione, qua nocte fuerant transuecti, & multò etiam faciliùs eundem fluuium transmiserunt: Arzilam???ue, cùm aduesperasceret, ingressi sunt, cu̅ magna eoru̅, qui relicti fuerant, admiratione. Fieri enim non posse crediderant, vt in tam saeua tempestate vel fluuiu̅ transire, vel illo transmisso, histium multiu dinem armis exercitam euadere possent, maximè verò, cùm regressus esset difficillimus, & posset facillimè recisis lintrium funibus impediri. Orosius lib. 3. rerum Emmanuelis. Rex Calecutiensis, Cochimensi regi, ob foedus cum Lusitanis initum, exitium minabatur. Regni vtriusque fines aestuario ingenti erant diuisi. Locus autem, quò Calecutiensis Cochimum contendebat, erat eiusmodi, vt aestu decedente, vado transiri posset. Eò cùm Calecutiensis exercitum perduxisset, continuò antesignanis vadum tentare praecepti. Sed ij non modò transitu prohibiti sunt, verùm multos è suis amiserunt. Ergo ad fraudem conuersus, Cochimensem quaestorem, qui singulit propè diebus de gentis more militibus stipendia persoluebat, per internuncium magnis muneribus atque promissis allexit, vt milites stipendio fraudaret. Quaestor pecunia corruptus, morbum simulauit, & in vrbem se continuò recepit, edixit???ue militibus, vt qui stipendium sibi soluere cuperet, in vrbem ad illum tenderet. Quo facto multi sein nepos, dux belli, continere non poterat. Quaestor solutionem de die in diem differebat. Hostes interim vadum minimè tentabant, vt Cochimenses negligentiores redderent. Postquam Calecutiensis ad hunc modum miliets delapsos, & eos, qui remanebant, munùs ad defensionem intentos animaduerit, repente suas copias vadum cum celeritate transire iussit. Naramuhimus fortissimè dimicans, sagittis confixus, occicitur. Osorius libro tertio rerum Emmanuelis. Fossas svperare. Spartacvs fossam, qua erat à M. Crasso circumdatus, caesis captiuorum pecorum??? corporibus, noctu repleuit, & supergressus est. Front. lib. 1. cap. 5. Regiones sqvalidas, desertas, siticulosas superare. Cùm Cambyses contra Aegytios per deserta Arabiae expeditionem instituisset: Rex Arabum rationem docuit, quomodo siccanea loca superare posset. Namque Camelos omnes, [1773] posteaquam vtribus camelinis aqua completis onerauit, egit ad loca humore carentia, ibi???ue Cambysis exercitum praestolabatur. Alij tamen aliter rem gestam narrant. Est magnum in Arabia stumen, nomine Cerys, exiens in mare rubrum. Ab hoc flumine fertur Arabum rex canalem ex bouinis, alijs???ue crudis corijs consutum, tanta longitudine produxisse, vt ad loca arida per illam aquam produxerit: in???ue ipso arido solo ingentes cisternas fodisse, quae recepca aqua potum suppeditarent. Et cùm sit à flumine ad terram aridam duodecim dierum via, per tres aquaeductus in totidem partes aquam deduxisse. Herod. lib. 3. Antigonvs rex Gadamartis in ciuitate Medorum hyberna agebat. Eumenes viam vsque ad mille stadia dispositis vndique praesidijs, praeoccupauerat. Ea via ducebat per inferiores montes. Subiectus erat campus aequalis, carens aqua, inhabitatus, nullo gramine praeditus, non arbore, non planta. Sed cùm sulphure multa???ue salsuginosa materia scateret, neque animalia neque homines per eum iter habere poterant. Antigonus praesidia secus viam collocata declinans, per medios duces elapsus, planiciem conficere statuebat. Quam ob causam decem millia cadorum iussit consui, eos???ue repleri aqua, commeatum???; decem dierum comportati. Sic per media̅ inhabitabilem planiciem duxit exercitum noctu, ignes incendere vetans, ne profectio cognosceretur. Polyaenus lib. 4. Iphicrates viamaridam biduo profecturus, praecepit vasa repleri aquis, & duxit exercitum pernoctem. Facto die castrametatus est, & iussit cibum capere. Postquam quieuerunt interdiu, iterum noctu iter facere. Sic pro biduo duabus noctibus frigus captantes euaserunt, & vna dies atq; aqua ipsis suffecit. Polyaenus lib. 3. Cn. Pompeivs contra Albanos profectus, cùm eum longa, arida, & aspera via exciperet, decem millia vtrium aqua impleuit, at???; ita in hostem duxit. Plut. in Pompeio. Regiones asperas, montuosas transmittere. Alexander Magnus per Ossam montem gradibus per praecipitia incisis, quam pòst Scalam Alexandri vocarunt, exercitum in Thessaliam duxit, Thessalis angustias Tempe frustra custodientibus. Polyaenus lib. 4. Hannibal aeternis damnatas niuibus Alpes incredibili ausu, pari successu superauit. Ad eas vbi peruenit, & editissimos tumulos à montanis insideri vidit: Gallorum sociorum exploratione edoctus, interdiu tantùm obsideri saltum, nocte in sua quenque dilabi tecta, luce prima subijt tumulos, vt ex aperto atque interdiu viam per angustias facturus. Die deinde, simulando aliud quàm quod parabatur, consumto, cùm eodem, quo constiterat, loco castra communisset, vbi primùm digressos tumulis montanos, laxatas???ue sensit custodias, pluribus ignibus quàm pro numero manentium in speciem factis, impedimentis???ue cum equite relictis, & maxima parte peditum, ipse cum expeditis acerrimo quoque viro raptim angustias euasit: ijs???ue ipsis tumulis, quos hostes tenuerant, consedit. Iam cùm in summas Alpes euasisset, & conspecta Italia animos milites recepissent, ventum est ad rupem angustissimam, ita rectis saxis, vt. aegrè expeditus miles tentabundus, manibus???ue retinens virgulta ac stirpes circà eminentes, demittere sese posset. Natura locus iam antè praeceps recenti terrae lapsu in pedum mille admodum altitudinem abruptus erat. Ea verò via insuperabilis fuit. Nam cùm super veterem niuem intactam noua modicè altitudinis esset, molli, nec prae altae niui facilè pedes ingredientium insistebant. Vt verò tot hominum iumentorum???ue incessu dilapsa est per nudum infra glaciem fluentem???; labem liquescentis niuis ingrediebantur. Tandem ne quicquam iumentis atque hominibus fatigatis, castra in iugo posita aegerrimè ad idipsum loco purgato. Tantum niuis fodiendum atque egerendum fuit. Inde ad rupem minuendam, per quam via vna esse poterat, milites ducti, cùm caedendum esset saxum, arboribus circà immanibus deiectis detruncatis???ue, struem ingentem lignorum faciunt: eam???ue cùm & vis venti apta faciendo igni coorta esset, succendunt, ardentia???ue saxa infuso aceto putrefaciunt. Ita torridam incendio rupem ferro pandunt, molliunt???; anfractibus modicis cliuos, vt non iumenta solùm, sed elephanti etiam deduci possent. Quatriduum circa rupem consumtum. Inde ad planum descensum est, etiam locis mollioribus & accolarum ingenijs. Liu. Dec. 3. lib. 1. Tvrcorvm XXX. millia anno Sal. 1476. in Forumiulij facta irruptione, inde per abrupta & confragosa montium loca, vel ipsis Alpium incolis aditu difficillima, in Germaniam euasêre: Multa sanè, & horrenda facinora, & quae vix sibi fidem vendicent, in superanda Alpium asperitate edidêre, quorum illud silentio indignum mihi videtur, quòd non vno loco, vbi ad rupes & asperos montium anfractus peruenêre, equos restibus alligatos in subiectas crepidines demissos, accepimus, atque deinde in alias, donec in profundissimas valles sit ventum. Interdum vniuersus equitatus, vel certèmaior illius pars (quod ex ipsis vestigijs postea intelligi potuit) per adeò ardua loca praeceps datus est, vt per ducentos fermè passus non modò locis illis quisquam pedibus vadere possit, sed ne consi stere quidem, nisi virgulto se aliquo applicuerit. Quid quòd vbi per iuga Alpium vsque in montanae Carniae fines decurrêre, nunciatum???ue interim esset, ab Alpium incolis iuga montis, qui Lanceae dicitur, quà vnicum eis iter in Germaniam patebat, infessa, intrepidè ad locum progressi, neque montis altitudine qui in immensum assurgit, neq; ascensus arduitate deterriti, sed scutis subnixiper aduersam rupem ad hostem repsere potiùs quàm subiêre. Quo audaci in coepto territi illi qui praesidio erant, trepidare coeperunt: inde in fugam turpiter dilapsi, ingentis cladis inferen dae Barbaro materiam praebuê. Sab. lib. 10. Dec. 3. Franciscvsi. Gallorum rex anno 1515. Mediolanense imperium recuperaturus, auctore duce???ue Triuultio, qui assiduè omnes aditus per inaccessas montium crepidines fuerat contemplatus, inusitatum iter currulibus tormentis aperuit: ad dextram inter maritimas & Coctias alpes perimas valles Argentarij fluminis insinuando agmina, atque euadendo in praeruptos vertices excelsissimorum montium, adeò vt tormenta saepe ductarijs praetentis funibus suspensa per trochleas legionum manibus traducerentur, quum profundissimae valles interciderent: nec tantae molis apparatus iugis aut militum humeris educi posset. Quinq; dierum labore per haec itinera plena rerum omnium difficultatibus, deceptis Heluetijs, in Italiam est peruentum, eo laetiore laboris atquepericuli exitu, quòd dum inaccessos saltus vijs pensilibus ad latera cautium exaggeratis, ad iter patefaciunt, Palicia cu̅ quatuor alis equitu̅ ad distinendos fallendos???ue hostes superiora Perosae montis iuga, ductantibus alpinis agrestibus, transgressus. Prosperum Columnam pontificium ducem inopinato aduentu oppressit. Iou. in Leone X. lib. 3. Nives svperare. Cùm Saraceni hyemali tempore inuaderent Pampilonem, & Rex Nauarrae Sancivs Garsiae vltra Pyrenaeum ageret, audito periculo, de crudis corijs fecit abarcas, quibus pro sotularibus per medias niues transiuit illaesus. & ab hoc facto fuit exinde dictus Abarca (& aliqui, qui ex genere eius processerunt adhuc hodie cognomen retinent ab Abarca) Circa auroram adueniens, tanta strage effecit hostes, vt vix supereffet cladis nuncius. Rodericus Toletanus libro 5. rerum Hispan. cap. 22. Regiones feris infestas transmittere. Regiones feris infestas transmittere. Moses Hebraeus dux Aegyptijs ex oraculo datus, omnibus quae bellum necessaria erant comparatis, in Aethiopas mouit: quibus ne suus accessus aliquo modo praesentiretur, à ripa fluminis diuersus ducere constituit. Verùm quia per loca serpentibus infesta ductandus erat exercitus, vim Ibidum ingentem papyraceis instrumentis in arcarum speciem contextis inclusit, ijs???ue praemissis, serpentes partim confecit, partim fugauit, incolumem???; ad Meroëm vsque exercitum perduxit, Ioseph. lib. 2. Antiq. Iud. EXERCITVM, MILITES SVOS CONTRA HOSTIVM insidiantium, inuadentium, resistentium, vim tueri. Partim Delvdendo, Ne Hostis Instet, inuadat, insequatur: Simulatione quietis Castrametationis, Praeparationis ad pugnam. Darivs Persarum rex in Scythia circumuentus, consilio Go bryae vsus, vbi nox affuit, reliquit in castris viros morbis affectos, & eos quorum amissio minimi facienda esset, nec non omnes afinos alligatos: asinos quidem, vt ruditum ederent: infirmos autem homines hoc praetextu, vt dum ipse cum flore copiarum adoriretur hostem, isti interea castra tutarentur. Haec persuadens his qui relinquebantur Darius, accensis ignibus quàm maturrimè ad Istrum contendit. Asini, quòd multitudine destituti essent, eò magis rudere. Quos audientes Scythae, credebant omnino, Persas in eisdem permanere castris. Verùm vbi illuxit, ij qui relicti erant, cognito se proditos esse à Dario, manus extenderunt ad Scythas. Herod. lib. 4. & Polyaenus lib. 7. Post infelicem pugnam ad Salaminem Xerxes rex veritus, ne quis Ionum à Graecis subornatus, aut sua sponte, ad sol [1774] uendos pontet in Hellespontum nauigaret, vnde ipse in Europa deprehensus de salute periclitaretur, de fugiendo consultabat: nolens tamen neque à Graecis neque à suis, detegi, aggerem in Salamine tentabat educere, naues???ue Phoenicum oneratias, vt pro rate ac muro essent, innectebat: & se, tanquam aliam pugnam haualem facturus, ad bellum instruebat. Quae agentem videntes caeteri, pro certo habebant eum manendi animo atque bellandi illa apparare: sed nihil eorum Mardonium latebat, vt probè gnarum ingenij illius. Herod. libro 8. Philippvs in Amphissensium terram expeditionem parabat. Athenienses & Thebani augustias maris (quae Cyaneae dicuntur (praeoccupauerant: neque quemadmodum transiri posset, vlla ratio poterat inueniri. Decipit hostes Philippus, fictis literis ad Antipatrum missis in Macedonia̅, se expeditionem contra Amphissenses susceptam in aliud tempus reijcere, atque iam in Thaciam festinare: quod eius regionis incolas nouis rebus studere audiuisset. Tabellarius per angustias iter facit, quem duces Chares & Proxenus capiunt. Cum???; epistolan legisset, fidem habentes scriptis, angustiarum custodiam relinquunt. Philippus sine periculo transijt, & redeuntes duces superauit, Amphissa???; potitus est. Polyaenus libro 4. & Front. lib. 4. Philippvs Demetrij filius, bellum gerens cùm Attalo rege Pergameno & Rhodijs, & quemadmodum per mare effugere posset, deliberans, transfugam Aegyptium misit, qui committendum praeparari: noctu???; multos ignes fecit, vt manere exercitus videretur. At cùm Attali milites ad naualem pugnam se instruerent, & ex eo loco, per quem exitus nauibus erat, praesidia deducerent: Philippus clàmomnibus abnauigauit. Polyaen. lib. 4. Idem oppugnans longo tempore Carras oppidum, cùm nulla ratione capere posset, atq; discedere sine periculo cuperet, noctem caliginosam obseruauit: iussit???ue fabros dissoluere machinas, ipso tamen sonitu fabricantium morem referre. Carrenses audito sonitu portas intrinsecus firmiùs claudebant, & machinis contraria tormenta parabant. Interea Philippus clàm vnà cum ipsis tormentis per noctem discessit. Polyaenus lib. 4. Datames Autophradatem persequentem fugiens, cùm ad flumen propèvenisset, transitum metuens, castra se positurum simulauit. Maximis autem & altissimis tabernaculis ab anteriore parte aedificatis, iumenta posteriùs soluere non permisit, neque militibus arma deponendi potestatem concessit. Hostes tabernacula conspicati, etiam ipsi castra fixeru̅t. Interea Datames cum instructu exercitu fluuium traiecit. Polyaenus lib. 7. Cimon Atheniensis in castris moriens monuit suos, vt extemplò discederent, & mortem suam tegerent. Contigit autem, vt nemine sentiente neque hostium, neque sociorum, illi reuerterentur incolumes ductu auspicijs???ue Cimonis, vt Phanedemus ait, dies iam triginta defuncti, Plutarchus in Cimone. Chabrias cùm è Laconum terra multam praedam abegisset, exeuntibus ad ferendum suis auxilium Spartiatis, duce Agesilao, milites in collem excelsum conduxit: iumentisque & captiuis in munitissimum locum impositis, castra circum ea locauit. Lacones quinque stadiorum spacio eregionè castrametabantur. Imperauit Chabrias, vt ignes plurimi per noctem incenderentur: & secunda vigilia promulgauit. vt relictis iumentis & pecudibus ipsi per posteriorem collit partem discederent. Qui mandato parentes, clàm discesserunt. Lacones & ignem conspicientes, & iumentorum vocem exaudientes, cùm Athenienses remanere putant: sub diluculum vasis conclamatis, accepta ad ineundam pugnam tessera, ad collem processerunt. Postquam verò appropinquassent, & inania castra inuenissent, exclamauit Agesilaus: Optimus equidem dux est Chabrias. Polyaenus libro tertio Iphicrates, clàm hostibus propè imminentibus, vt sine periculo castra moueret, quotquot erant arbores in eo loco resecuit, vt appendit illis scuta, galeas, hastas. Hostes igitur ex his eos manere conijciebant. Iphicrates verò cum omnibus copijs tutò castra mouit. Polyaenus lib. 3. Idem in Thracia, cùm depresso loco castra posuisset, explorasset autem, ab hoste proximum teneri collem, ex quo vnus ad opprimendum ipsos descensus erat: nocte, paucis intra castra relictis, imperauit, vt multos ignes facerent: educto???ue exercitu & disposito circa latera praedicta viae, passus est transire Barbaros: locorum???ue iniquitate, in qua ipse fuerat, in illos conuersa, parte exercitus terga eorum cecîdit, parte castra fecit. Frontinus libro primo, capite 5. & Polyaenus lib. 3. Milites Corinthii, in supplementum Timoleonti, qui Syracusas occuparat, missi, qui Thurij, agebant, cùm formidarent Carthaginensium classem, quae cum Hannone asserua bat ipsos ad Messanam, & multos dies mare ventis saeuiret, perrexerunt pedibus per Brutios proficisci, Rhegium???ue quà barbarorum voluntate, quà vi peruenêre. At classis Punicae praefectus, cùm expectaret Corinthios, persuadens sibi acutum commentum se & perquàm callidum excogitauisse: coronas imperat nautis sumere, naues clypeis Graecis & palmis orn???t, atque ita versus Syracusas contedit, praeuectus???; arcem cum strepitu, plausu, & risu, quo perculsos redderet obsessos in arce, Corinthios clamauit se modò traijcientes fudisse mari, & cepisse. Dum ille has nugas & praestigias agit, Corinthij qui ex Brutijs peruenerant Rhegium, vbi nulla mari custodia fuit, & venti, qui prodigiosè ceciderant, tranquillum aspectu & lenem praebuerunt transitum, properè conscenderunt pontones & naues piscatorias, quae ad manum erant: atque in Siciliam tam turò, tanta???; transmiserunt tranquillitate, vt equos iuxta nauigia nantes traherent habenis. Qui vt omnes iam traiecerunt, atque ad Timoleontem peruenerunt: extemplò is potitus est Messana, ac signa Syracusas mouit, fortuna sua rebus???ue gestis plus quàm copijs fretus, neque enim plus quatuor millibus militum habebat secum. Plut. in Timoleonte. Pyrrhvs Epirotarumrex, cùm Tarentinis contra Romanos suppetias tulisset, & interea à Carthaginensibus nauali praelio victus esset: de fuga tale cepit consilium. E Sicilia post cladem acceptam reuersus, legatos cum literis ad Asiae reges, & ad Antigonum Macedoniae regem dimisit: ab alijs pecuniam, ab alijs auxilia, ab Antigono verò vtrunque exposcens. Cùm legati diuersi literas ei reddidissent, Epirotarum & Tarentinorum principes in concionem vocat. Ibi quas acceperat literas sanè recitauit, sed propediem affutura auxilia affirmauit. Cùm percrebuisset igitur fama in Romanorum etiam exercitu, & è Macedonia, & ex Asia magna Pyrrho auxilia aduentare, nihil illi noui moliri ausi sunt. Pyrrhus verò ea quae consecuta est noste, ad Epiri montes (quae Ceraunia vocant) classe transuectus est. Pausanias in Atticis. Annon cum Carthaginensibus Siciliam praeterlegebat. Dionysius tyrannus naues aduersus eum non paucas numero misit, quae propemodum, iam accedebant. Annón suis nauibus vela detrahit: idem faciunt hostes. Annón suis mandat, vt celeriter explicent vela, & hoc pacto cunctantes & perturbatos effugit. Polyaenus lib. 5. Philopoemenes Megalopolitanus à Lacedaemonijs propemodum deprehensus, cùm Eurotam fluuium traiecisset, equitibus mandauit, vt equis frena detraherent, & ex aqua potum haurire sinerent. Cùm autem locus ille multa syluaabundaret, Lacedaemonij magna, fiduciam conspicati equos effrenantium ac potum ducentium, suspicabantur in nemore magnas aliquas copias sociorum Philopoemenis latêre, neque transmittere fluuium audentes reuertebantur. Polyaenus lib. 6. Circumuenti à Romanis Ligvres, per diuisa loca bubalos laqueis ad arbores alligauerunt, qui deducti frequentiore mugitu speciem remanentium praebebant hostium. Front. lib. 1. cap. 5. Cn. Fonteivs Crassus in Hispania cum tribus millibus hominum praedatum profectus ad Hasdrubalem, & ad primos tantùm ordines relato, consilio, incipiente nocte, quo tempore minimè expectabatur, per stationes hostium erupit. Front. lib. 1. cap. 7. L. Sylla bello sociali apud Eserniam inter angustias deprehensus ad exercitum hostium, cui Duillius praeerat, colloquio petito, de conditionibus pacis agitabat sine effectu. Hostem tamen propter inducias negligentia resolutum animaduertens: nocte profectus, relicto buccinatore, qui vigilias ad fidem remanentium diuideret, & quarta vigilia commissa eum sequeretur, incolumes suos cum omnibus impedimentis tormentis???ue in tuta perduxit. Frontinus libro 1. capite 5. L. Lvcvllvs Syllae iussu classe in Aegypto comparata, in Cyprum traiecit. Nunciato hostes sub promontorijs, stare & ipsum captare: subduxit classem omnem, ciuitatibus???ue de hybernis scripsit & annona, quasi illic ver expectaturus. Inde aspirante, nauibus repentè deductis vela fecit. Interdiu velis subductis & contractis nauigans, noctu in altum datis, Rhodum applicuit sospes. Plut. in. Lucullo. Spartacvs cùm à L. Varinio Procos. praeclusus esset, palis per modica interualla fixis ante portam, erecta cadauera (adornata veste atque armis) alligauit, vt procul intuentibus stationis species esset, ignibus per tota castra factis. Imagine vana deluso hoste, copias silentio noctis eduxit. Front. lib. 1. cap. 5. Mithridatesrex, circumuallante Pompeio, fugam in proximam diem moliens huius consilij obscurandi causa, latius, & vsque ad applicitas hosti valles, pabulatus est. Colloquia quoque cum pluribus, auertendae suspicionis causa, in posterum constituit. Ignes etiam frequentiores per tota castra fiera [1775] iussit. Secunda deinde vigilia praeter ipsa castra hostium, agmé eduxit. Frontinus lib. 1. cap. l. Cn. Pompeius Brundusij, cùm excedere Italia, & transferre bellumproposuisset, instante à tergo Caesare, conscensurus classem, quasdam obstruxit vias, alias parietibus intersepsit, alias intercidit fossis, eas???ue sudibus erectis praeclusas, operuit cratibus humo aggesta: quosdam aditus, qui ad portum ferebant, trabibus transmissis, & in densum ordinem structis, ingenti mole tutatus. Quibus confectis, ad speciem retinendae vrbis raros pro moenibus sagittarios reliquit: cae eras copias sine tumultu ad naues reduxit. Nauigantem eum ???ox sagittarij quoq; per itinera nota digressi, paruis naui???js consecuti sunt. Front. lib. 1. cap. 5. Afranivs in Hispania ad Ilerdam, cùm Caesarem, fugeret, instante eo castra posuit. Cùm idem Caesar fecisset, & pabulatum suos dimisisset, ille signum repentè itineri dedit. Frontinus lib. 2. cap. 13. M. Antonivs, cùm ex Parthis sibi instantibus reciperet exercitum, &quoties prima luce moueret, toties vrgentibus Barbarorum sagittis infestaretur, abeuntium agmen in quintam horam continuit, suis???ue fidem constantiorem fecit. Qua persuasione digressis inde Parthis, iustum iter reliquo die sine interpellatione confecit. Frontinus libro 2. capite 13. Avgvstvs in bello contra Brutum & Cassium, traijcere Adriam volebat. Mutius nauarchus hostibus in insulam appellentibus iuxta Brundusium, prohibiturus eos manifestò videbatur. Augustus decipit Mutium, ita se gerens, quasi nauali praelio aduersus ipsum decertaturus esset, & triremes ad dextram Adriae versus Italiam nauigare iussit, tanquam ad insulam adnauigaturas. Ipse onerarias turribus implebat, & machinis. Mutius deceptus naualis pugnae apparatu, in pelagus recessit, vt in latiori potiùs quàm angusto mari pugnam faceret. Augustus verò praelium non commisit, sed in insula naues subducebat. Mutius nullum alium portum habens, in Thesprotidem coactus est transmittere. Augustus Adriam sine periculo transiens, in Macedoniam peruenit. Polyaenus lib. 8. Cestivs Syriae, praeses, malè regesta Hierosolymis, quam obsederat, fugiens, conclusus in vrbe Bethoro à Iudaeis, CCCC. illos interfecerunt. Cestus Antiochiam peruenit quinque millibus peditum, mille equitibus amissis. Iosephus lib. 2. cap. 24. belli Iud. Aidanvs Scotorum rex à Pictis & Saxonibus in valle Annandiae inclusus erat. Restabat iter vnum exercitui è valleproficiscendi, per infirmam, arenam, & amnem raris locis vadosum. Castra igitur erectis, turribus, propugnatoribus ac stationibus, veluti illic permamsurus, quàm citissimè firmauit, cumstodias vigilias???ue circumeundo, laboris???ue patientia & vigilantia cum militibus contendens, exemplo magis & pudore quàm voce, quos sub signis habuit ad virtutem decus???; acuebat. Et cùm hostis minimè suspicaretur, sub noctem ignibus in castris structis, & amue diuersis vadis superato, citato gradu per arenas, locorum gnaris quibusdam ducibus, in Cumbriam. inde in Northumbriam abijt, ferro & igne foedè omnia vastans. H. Boëthius lib. 9. Carolvs IIX. Galliae rex, altera post Tarrensem cum Venetis Sforcianis???ue copijs pugnam, de secunda vigilia multis ad fallendos hostes ignibus excitatis, nullo tubae aut tympanorum signo, sed per occultam tesseram profectione denunciata, castris expeditum agmen eduxit: & Aemilia via rectum, iter ad Trebiam intendit, tanto vsus silentio, vt priùs aliquot millia passuum sit eme̅sus, quàm ab hostibus repentina eius profectio sentiretur. Iouius lib. 2. Histor. Bello Ligustico quarto. Genvensivm classis Tarento digressa, confestim vbi ex aduerso Venetum in se mouentem vidit, in altum declinato cursu sese proripuit. Instat fugienti Venetus, quasi protinus assecuturus, quum noua ab eo arte est elusus. Assimulat hostis pugnam, tanquam in fuga omnino parum spei esset: continuo???ue in Venetum conuersolent, in nauibus assimulari iubet. Quod Victor Pisanus Venetae, classis praefectus conspicatus, & ipse cursum sistit, edicit???ue vt remiges socij???ue nauales simul corpora curarent, simul captis armis sese ad pugnam expedirent. Ligur vbi Venetos instructos vidit, turmas armorum pondere grauatas, bellicis instrumentis triremes omnes impeditas, suis ad fugam dat signum. Vidissestum vtramque classem dispari motu agi: illam quia expeditissimos remiges habebat, velut alas habentem medio pelago volitare, hanc tardam, & quasi impedito remigio haerere. Et hac arte Ligur effugit. Sabell. lib. 5. Decad. 2. Circumuentus ab Amurate Io. Hvniades, vt cum lectissima copiarum parte saluus abiret, simulat apud duces, se in Ianizaros impetum facturum, & vt ipsi quoque dato signo id faciant. hortatur. Nocte media expectantibus alijs signum, ipse delusis & Turcis & suis, cum flore exercitus elapsus est. Chalcocondylas lib. 7. Franciscus I. Gallorum rex florentiss. exercitu Belgicum infestabat, anno Salutis 1520. Georgivs Fronspergius. Caroli V. polemarchus, cùm tantis copijs sese videret imparem, ex desperatione praelio se conflicturum simulat. Manè oborta nebula hostibus equitatum medium opponit, ipse suos ad praelium animat, sed ad euocandos extra munitiones suas Gallos instructa acie paululùm retrocedere iubet. Vna igitur eadem???ue opera & Gallos vana spe praelij decepit, & suos à tumultuario discessu, ne hostium iniuriae paterent, cohibuit. Vbi in tutum euasit, tunc suos omnes ingeniculari & Deo opt. max. [Greek words] persoluere iussit. Hoc factum caeteris omnibus facinoribus suis bellicis, quantumuis insignibus, anteserre solebat; quòd in reliquis hostes caecidisset, hoc verò & ciues & Belgicum Caesari conseruasset Auctor vitae eius. Abitus, Regressus simulatione. Avtopharadates Persa, cùm in Pisidiam exercitum duceret, & angustias quasdam Pisidae, occuparent, simulata desperatione, traijciendi, instituit reducere. Quod cùm Pisidae credidissent, ille nocte validissimam manum ad eundem locum occupandum praemisit: ac postero die totum traiecit exercitum. Front. lib. 1. cap. 4. P. Clavdivs Cos. primo bello Punico, cùm à Rhegio Messanam traijcere militem nequiret, custodientibus fretum Poenis, sparsit rumorem, quasi bellum iniussu populi incoeptum gerere non posset, classem???ue Italiam versus se agere simulauit. Digressis deinde Poenis, qui profectioni eius habuerant fidem, circumactas naues appulit Siciliae. Frontinus lib. 1. cap. 4. Gatta Mellita Venetarum copiarum ductor contrà Nie. Picininum Philippi Vicecomitis ductorem, per iuga Alpium ducebat exercitum Veronam. In Penetrensi saltu circumuentus erat abhostibus, Benaco lacu flumine, montibus inclusus. Tum Pilosvs Centurio hostem noua arte ludificatus dicitur. Nam quum saltus, per quem vnicum patebat via, hostium praesidio teneretur, atque ea esset locorum angustia, vt decem fortes viri multa hominum millia facilè remorari possent, interdiu???ue, ac noctu obseruaretur, arte inde hostem depulit. Fuit nemus iugo, quod hostis insederat, admodum propinquum: in eo viginti lectos pedites sub noctem ille condidit, iussit???ue intentos expectare, vt si praesidium illud remisisset, decessisset???ue hostis custodia illa attentissima, continuò locum occuparent: ipse quasi desperato transitu laternis per noctem accensis, quas altis fustibus suspen derat, facibus???; adhaec multis ardentibus digressus, simulauit longiùs abire. Praebuit ea res speciem abeuntis Veneti. Quo factum est, vt neglecta custodia viginti illi ex proximo coorti iugum repentè occuparint. Affuit & ipse centurio statim cum reliquis militibus: qui vbi superiore parte se hostibus cum clamore ostenderunt, territi illi apertum Veneto saltum cum fluminis ripa reliquêre. Sab. lib. 3. Dec. 3. At Egnatius lib. 2. cap. 4. hoc tribuit ipsimet Gattae. Diuisione exercitus, eum per partes transmittendo. Megaclidas, cùm in montem asperum confugisset, obsessus exercitum diuisit, & eam partem quae inutilis erat atque grauior, per syluam fugam dare iussit: sciens id hostibus perspicuum pore. Quibus in fugientes impetum facientibus, ille cum meliore parte copiarum, ad contrariam syluae viam conuersus, aufugit sine periculo. Polyaenus lib. 2. Timothevs apud Amphipolim castra ponebat. Nunciauit quidam vesperi, hostes aduersus ipsum coire, & eum magna multitudine postridie aggressuros esse. At is militibus hostium multitudinem non praedixit, ne terrorem faceret: sed quasi aggressurus illos paucos, & confusim agentes, inutilem multitudinem per inuia praemisit, vbi minimè custodiam hostes essent habituri. Ipse phalangem mouit, in postremo leui armatura praeditos constituens. Triremes verò in Strymone fluuio cùm implere non posset, incendio consumsit: & his omnibus vna nocte perfectis, absque periculo discessit. Polyaenus lib. 3. Hasdrvbal à Cl. Nerone obsessus, pacis interiecta mentione, per angustos & neglectos transitus, perpartes exer???tum transmisit. Front. lib. 1. cap. 5. Q. Sertorivs pulsus acie à Q. Metello Pio, ne fugam qui dem sibi tutam arbitratus, milites dispersos abire iussit, admonitos in quem locum vellet conuenire. Frontinus libro 2. capite 13. Viriatvs dux Lusitanorum copias Romanas euasit eadem [1776] ratione, sparso exercitu, deinde recollecto. Ibidem. Metu iniecto proditionis, irruptionis, periculi cuiuscunque, vel auxiliorum nouorum. Cleandridas ad Terim ducens exercitum per viam eauam, ex improuiso Terenenses obruere conabatur. Quod cùm illi ex transfugis antea percepissent, festinantes ad viam, supra caput Cleandridae euaserunt. Ille militibus tristitia confectis, iussit bonum animum habere, & praeconem per exercitum duxit: mandans, vt proclamaret, Qui Terenensium propositam tesseram proderet, eum se pro amico habiturum. Audientes haec Terenenses, in suspicionem venerunt, vt ex seipsis aliquos existimarent esse proditores: visum???; est eis statim discedere, & vrbem custodire. Hi decepti, recesserunt. At Cleandridas sine periculo ad excelsa duxit, atq; insuper de copijs & regione eorum securè praeda acta discessit. Front. lib. 1. cap. 4. Epaminondas volens in Lacedaemonem irruptionem facere, cùm Onium Laconico praesidio obsessum teneretur, prae se ferens noctu adfuturu̅ esse, sub Onio exercitu̅ quiescere iussum refecit. Qui transitum custodientes in armis, tota nocte vigilijs confecti sunt. Postquam autem affulsit aurora, copijs excitatis, Epaminondas custodes in somnum versos aggressus est: quibus subactis, nullo prohibente transijt. Polyaenus lib. 2. Agesilavs Thebanos agros vastabat. Hostes collem supra viam inaccessum occupauerunt, qui dicitur Rheae sedes: sic, vt & pugnare sine summo dammo nequiret, & tamen procedere alioquin nonposset. Quare deflectens, agmen, simulabat, se ad Thebanorum vrbem ducturum: etenim erat inanis, quia omnes excurrerant. Thebani ciuitati metuentes, collem???ue, deserentes, ad vrbem citato cursu serebantur. Sic Agesilaus, nullo impediente, collem transijt. Front. libro primo, capite 4. Chares exercitum è Thracia deducebat. Instantibu Thracibus, & postremum agmen carpentibus, cùm vellet abstractis, hostibus tutò locum suspectum tra̅sire, impositis in equos tubicinibus, & missis vnà paucis equitibus, iussit vt obequitantes stati??? ad hostium terga penetrarent, & classicum canerent. Quibus canentibus, Thraces qui insequebantur, infidias esse suspicati, perturbatis perturbatis ordinibus, fugam capesserunt. Chares verò securè ac sine detrimento discessit. Polyaenus libro 3. Iphicrates vt per medios hostes euaderet, noctu tibicines misit ad extremitates Iocorum occupatorum, mandans vt classicum canerent. Quibus canentibus, hostes ad tubicinum sonitum accurrerunt. Iphicrates cùm hostes medium locum, inanem reliquissent, sine periculo transijt. Polyaenus libro tertio. Philopoe menes Megalopolitanus à Lacedaemonijs fugatus & propemodum deprehensus, cùm Eurotam fluurum traiecisset, equitibus mandauit, vt equis frena detraherent, & ex aqua potum haurire sinerent. Cùm autem locus ille multa sylua abundaret, Lacedaemonij magnam fiduciam conspicati equos effrenantium ac potum ducentium, suspicabantur in nemore magnas aliquas copias sociorum Philopoemenis latere, neq; transmittere fluuium audentes reuertebantur. Polyaenus libro 6. Philippvs Demetrij F. cùm transitus Boeotiae praesidijs tenerentur (erant autem angustae montis fauces) non ad hunc iter direxit, sed in oculis omnium agros vrbes???ue incendio & vastitate populabatur. Boeoti, cùm ciuitates suas vastari ob oculos videre non sustinerent, à monte descenderunt. Ita Philippus reuersus per montem euasit, Polyaenus libro 4. Poeni classe superati, quia instantem auertere Romanum studebant, simulauerunt in vada naues suas incidisse, haerentes???ue imitati, effecerunt, vt victor eorum timens similem casum, spacium ad euadendum daret. Frontinus libro secundo, capite 13. Hannibal. saltum Cassinatem petere se putans, vt illic co̅meatus ac pabulationem copiosiùs haberet, per ducis errorem Casilium se deductum in campum Stellatem inuenit: vbi propter loci iniquitatum, ac simul sterilitatem, insessis à Q. Fabio Max. montibus, breui cum exercitu periturus videbatur: quia valli depressa, atque altis montibu obsessa, quibu Fabius cum exercitu consederat, vno tantùm aditu, per Vulturni cursum ad mare patebat. Supra humanum ingenium euadendi inde, quam iniuit Hannibal, ratio fuit. Quis enim putasset, alligatis stramentis ad bis mille boum cornua, incensis???ue, Romanos milites, qui fauces eius vallis infidebant, ita terreri posse, vt locum desererent? atque ipsum Fabium Hannibalis antè dolis inuictum, tunc hoc ludibrio capi, ita vt inde egrediundi libera Hannibali facultas relinqueretur? Hac igitur calliditate, qui spem amiserat armis, inde se emittendi, nullo effuso sanguine, ne tentata quidem pugna, liberè euasit. Sab. lib. 4. cap. 6. & Front. lib. 1. cap. 5. & Plut. in Fabio. T. Didivs paucitati suorum diffidens, cùm in aduentum earum legionum, quas expectabat, traheret bellum, & occurrere eis hostem comperisset: concione aduocata aptari iussit milites ad pugnam, ac deinde industria negligentiùs custodiri captiuos: ex quibus pauci, qui profugêre, nunciauerunt suis pugnam imminêre. Hostes ne vires diuiderent, omiserunt occurrere eis, quibus insidiabantur. Legiones tutissimè ad Didium peruenerunt. Front. lib. 3. cap. 8. Obsesso à Gothis Belisario Iustinianus Imper. auxilia & commeatum mittebat. Veritus autem Belisarivs, ne si hostis illorum ad Vrbem aduentum praesentiret, priusquam Romam veniretur, subita vi interciperet, hostium castra adortus, est, facta???ue est eruptio per portam Flaminiam, quam à prima obsidione Belisarius. obstruxerat. Equites leuis armaturae, iussi sunt Gothorum castris adequitare, tumultuose???ue hostem ad pugnam elicere, mox conserta pugna paulatim cedere, hostem???ue, procul à castris distrahere. Quod cùm illi nauiter fecissent. esset???ue iam propè ad Vrbem ventum, tum simul ab his qui per Flaminiam emissi fuerunt portam, à tergo oritur clamor: & equites qui fugam simulauerant, subito equorum circumactu ferociter in pugnam redeunt. Itaque Gothi ancipiti Marte perculsi, ad eastra redierunt: simul???ue auxiliares copiae, & commeatus in Vrbem tutò recepti fuerunt. 10. Magnus libr. vndecimo, capite vigesimosexto, ex Procopio. Gothi duce Vitige Belisarivm Romae obsidebant, Cl. millium exercitu. Belisarius facta eruptione in insidias incidit, & per integrum diem fortissimè pugnans, tandem occidente Sole cum suis retrocedere cogitur. Romani, qui muris custodiendis p???erant, veriti, ne cum suis vnà & hostes inuecti intra Vrbem reciperentur: portam fugientibus aperire nolebant, vel Belisario ipso minaciter inclamante. In tanto periculo constitutus iussit eos qui circa se erant, agmine vno subitam irruptionem in hostes facere. Quod cùm Gothi viderent, suspicati nouas ex Vrbe copias his opitulatum venisse, praesertim quia nox ingruebat, ab insequendo destiterunt. Procopius. Theophilvs Imper. cùm fugato suo exercitu in collem cum suis euasisser, ab Agarenis grauiter premebatur. Nocte facta, Theophobus Persa, ex legato regia stirpe orto natus, militibus mandauit, vt streperent atque conclamarent, sonitum???ue cithararum & chordarum tubarum???; ederent, veluti aduentante ipsis aliunde subsidio. Saraceni hoc ipsum fieri suspicantes, ne ab hostibus circumdarentur, ad vi. millia passuum recesserunt. Imperator cum suis ad exercitum, qui fugam è praelio fecerat, peruenit. Cedrenus. Ricardus Burgundionum & Ebalus Pictauorum duces, exercitum Rollonis Normanni obsidebant in monte, in quem se acie victi receperant. Consilio Frisii cuiusdam nocte intempesta pauci quidam Normanni per auia descendunt, & tubarum concentu noui exercitus aduentantis suspicionem Gallis inijciunt. Neque spe sua decepti sunt. Obsidentes inopinato correptiterrore, fugam magis quàm pugnam in nocte parauêre. Normanni incolumes peruenerunt ad suos. Exorta iam luce, citatis agminibus hostes insequuntur Ricardus atq; Ebalus. Sed Rollo iam castra firmarat, in circuitu caesorum animantium cruentas pelles tendens, vt horrorem incuteret. Territi insolita specie, sanguinolentos homines insequi destitêre. Cranzius lib. 2. Noruagiae, cap. 26. Valdemari Danorum regis classis in lacu Pomeraniae ad Crisztotam insulam à Cazimaro Pomeranorum duce inclusa fuerat. Caeterùm Absalon episcopus Roskyldensis, caeteris animo planè deiectis, regem expositis in continentem equitibus, protegendae, classis gratia ad ipsas fauces secedere iussit, eo???ue nauigia nonnulla loricatis remigibus, instructa caeteris fingillatim praeire, & in classem hostilem cùm primùm frequentium comitatus affuisset irrumpere. Ridentibus cunctis &, An ipse praecedere vellet, percontantibus: Volo, inquit, ne fortiùs dixisse videar quàm fecisse. Delectatus consilio rex, Absaloni naues remiges???ue quos posceret expediri praecepit. ac protinùs ripam stipatis equitibus petens ad amnis principium properauit. Quo Cazimarus eminus, aduentare conspecto, ad classem trepido cursu se retulit. Saxo lib. 14. Victoriae simulatione. Artabazvs Pharnacis, filius, fugiens à Plataeis, in Thessaliam venit. Thessalis interrogantibus de pugna, non audens. confiteri, calamitatem, respondebat: Se in Thraciam properare, & arcanum regis mandatum perficere velle: Mardonius autem victor sequitur, & ipse victoriae nuncium apportat. Polyaenus lib. 7. C. Clavdivs nauali praelio superatus à Poenis, per hostium praefidia erepturus, reliquas viginti naues tanquam [1777] victrices iussit ornari: atque ita Poenis existimantibus, superiores fuisse acie Romanos, terribilis excessit. Frontinus libro secundo, capite 13. Pacis, Foederis, Deditionis, Societatis simulatione. Alcibiades ad conficiendam pecuniam profectus in Hellespontum, Selybriam ibi cepit: vbi intempestiuè in periculum coniecit se magnum. Nam qui dedere receperant ei opdium, signum face constituerant media nocte dare. Id maturiùs facere metu vnius ex coniuratis, qui mutabat consilium, coacti fuêre. Igitur cùm esset fax sublata, exercitu nondum parato, raptis secu̅ militibus ad triginta, & reliquis prosperè sequi iussis, cursu contendit ad moenia. Porta ei patefacta, adiunctis???ue ad XXX. suos cetratis viginti, simul atque vrbem irrupit, sensit Selybrianos ex diuerso armatos inuehere se. Cùm verò subsistenti nulla appareret salus, & ad fugam capessendam, in imperijs suis semper ad eam diem inuictus, esset ambitiosior: tuba silentio indicto, praecepit vni ex astantibus pronunciare, Ne Selybriani in Athenienses arma sumerent. Hoc edictum partim segniores fecit ad certamen, ratos omnes hostes intra moenia esse, partim spe erecti ad pacificationem fuêre. Dum inter congressos vltrò citro???; verba fiunt, superuenerunt copiae Alcibiadis. Conijciens autem id quod erat, non abhorrere à pace ciues, metuit ne vrbem Thraces diriperent, frequentes enim erant, qui Alcibiadis gratia & beneuolentia ad ducti, strenuam praestabant in bello operam. Quare omnes eos emouit oppido, supplices???ue nihil violauit Selybrianos, sed exacto stipendio, & praesidio imposito, discessit. Plut. in Alcibiade. Lacedaemoniorvm duces cùm Syracusas nauigare destinassent, & Poenorum classem timerent: decem Punicas naues, quas captiuas habebant, veluti victrices primas iusserunt agi, à latere iunctis ac puppe religatis alijs. Qua specie, deceptis Poenis, transierunt. Frontinus libro primo, capite quarto. Clearchvs, mortuo in pugna Cyro, reuertens cum Graecis, in vico quodam abundè commeatum habente, castra ponebat. Tissaphernes missis legatis, iussit Graecos traditis armis ibi manere. Clearchus fingebat se orationem admittere, vt Tissaphernes fretus spe foederis, multitudinem Persarum vndique in vicos dimitteret. Qui ratus Clearchum se submittere, dimisit exercitum. At ille sub noctem, profectione totum diem & noctem continuata, euasit. Polyaenus lib. 2. Pammenes cum exigua manu à pluribus interceptus, transfugam in hostium castra misit: qui cognita pugnae tessera, reuersus Pammeni nunciauit. Ille per noctem hostes aggressus, magnum eorum numerum interfecit, atque per medios dicta tessera equitauit. Qui ad difficultatem maximam redigebantur, cùm in tenebris suos per tesseram cognoscere non Polyaenus. lib. 5. Timoleon Corinthiorum dux, ad Siculorum libertatem tuendam, Rhegium cum classe appulerat. Carthaginenses, in gratiam Icetae Leontinorum tyranni, qui Dionysium Syracusis obsidebat, transitum ei negabant. Ille coram Rheginis Graecis ea de re se cum Carthaginensibus disceptaturum simulat. Itaque aduocauerunt concionem, & ne ciues diuerte-rent aliò, portas clausêre. Inde progressi in medium duxerunt in longum orationes, tradiderunt???ue alter alteri idem argumentum: nihil aliud quaerentes, nisi vt tempus, dum soluissent naues Corinthiorum, extraherent, detinerent???ue in concione nihil suspicantes Poenos: vtpote Timoleonte praesente, quem expectabant iamiam expectabant iamiam exurrecturum ad dicendum & co̅ cionandum. Vt nunciatum ei à quodam, clàm est, caeteras naues in altum prouectas solam ipsius relictam operiri, elapsus per turbam simul cum Rheginis, qui suggestum circumsistebant, eum tegentibus, cùm ad mare descendisset, properè soluit, & Tauromenium Siciliae appulit. Plut. in Timoleonte, & Diod. Sic. lib. 16. Phylippvs Macedonum rex Graeciam petens, cùm Thermopylas occupatas audiret, & ad eum legati Aetolorum venissent acturi de pace, rete̅tis eis, ipse magnis itineribus ad angustias pertendit: securis???ue custodibus, & legatorum reditus expe£lantibus, inopinatus Thermopylas traiecit. Front, lib. 1. cap. 4. Idem, quia Cherronesum, quae iuris Atheniensium erat, occupare prohiberetur, tenentibus transitum non Byzantiorum tantùm, sed Rhodiorum quoque & Chiorum nauibus, conciliauit animos eorum, reddendo naues quas ceperat, quasi sequestres futuros ordinandae pacis inter se atque, Byzantios, qui causa belli erant: tracta???ue per magnum tempus postulatione, cùm de industria subinde aliquid in conditionibus retexeret, classem per id tempus praeparauit, ea???ue in angustias freti imparato hoste subitò euasit. Frontinus libro 1. capite 4. Nicias, cùm Gylippum Lacedaemonium in Sicilia persequentem fugeret, interceptus, misit praeconem ad eum, dicens, Omnia facturum se quae imperaret, modò aliquem mitteret ad dandum accipiendum???ue iusiurandum. Gylippus fidem habens praeconi, castrametabatur: & à persequendo defistens, cum praecone Niciae misit qui foedus componeret. Interea Nicias, occupato firmiore ac tutiore loco, rursus bellum gerebat. Polyaenus lib. 1. Dionysius tyr̅nus Magone Carthaginensium rege interfecto, omnes iubet è Siciliae vrbibus discedere. Carthaginenses pactis inducijs vt negotium ad Principes deferre̅t: interea surrogato in occisi Magonis locum filio, exacto induciarum tempore Dionysium vincunt. Diod. lib. 15. Carthaginenses in locu̅aqua vacantem conclusi à Dionysio tyranno, de constituenda pace legationem ad eum miserunt. Ille conditionem hanc tulit, vt ab omni Sicilia abstinerent, sumtus???ue praestarent, quos in posterum bellum impendisset. Consiliarij Carthaginensium se imperata facturos receperunt: verùm se plenam potestatem sine nauarcho non habere. Itaque rogabant, Vt sibi ad eum castra transferre liceret. Concessit Dionysius, quamuis repugnante Leptine. Carthaginenses mutatis castris, Dionysio legatos re infecta remiserunt. Polyaenus. Nicon Samius, gubernator, vt hostium naues praeteriret, eodem modo suam triremem tinxit, quemadmodum hostiles triremes tinctas intelligebat: fortissimis???ue & corporis robore validissimis viris remos committens, proras hostilium nauium praeterlegendo tanquam amicus appropinquans, euasit. Pol. lib. 5. Hasdrvbal frater Annibalis, cùm saltum euadere non posset, faucibus eius, egit cum Cl. Nerone, recepit???ue, dimissum se, Hispania excessurum. Cauillatus deinde de conditionibus, dies aliquot extraxit. Quibus omnibus non omisit per angustos tramites, & ob id neglectos dimittere per partes exercitum, ipse deinde eum, reliquis expeditis, facilè effugit. Front. lib. 1. cap. 5. L. Sylla aduersus Archelaum praefectum Mithridatis in Cappadocia, iniquitate locorum & multitudine hostium pressus, fecit pacis mentionem: interposito???ue tempore etiam induciarum, & per hoc auocata intentione, euasit, Front. lib. 1. cap. 5. Bello ciuili, cùm Ategua, vrbs in Hispania, Pompeianarum partium, obsideretur: Mavrvs interrex, tanquam Caesarianus tribuni cornicularius, vigiles quosdam excitauit. Equibus aliquos euitans, constantia fallaciae suae per medias Caesaris copias, praesidium Pompeij transduxit. Frontinus libro 3. cap. 14. Philippvs Demetrij F. in Epiro victus, ne fugientem eum Romani premerent, inducias ad sepeliendum eos qui caesi erant, impetrauit: & ob id remissioribus custodibus, euasit. Front. lib. 2. cap. 13. Mathias Coruinus Vngarorum rex, Pontificis instinctu Georgio Podiebradio socero suo Boëmorum regi bellum intulerat. Georgius, cùm Mathiam intra montes, quos ferreos cognominant, ita conclusum stratis per vias à carbonarijs arboribus haberet, vt euadere inde sine magno periculo non posset: circumscribi se ab eo, vanis???ue de pace pollicitationibus circumueniri passus fuit, vt eum aggredi in locis angustis vincere???ue supersederet. Dubrauius lib. 30. In obsidione Leodij, Carolus Burg. D. ingressuru̅ se putans in vrbem, praemisit Imbercortvm Ambianum virum nobilem, quòd ei ciuitati aliquando praefuisset. Is cùm non admitteretur, in vicinam abbatiam sese recipit, cum ducentis circiter militibus. Noctu sub horam nonam audita vrbis campana, veritus ne opprimeretur, vt ipsos sustineret ad mediam vsque noctem, sperans tum, qui infestiores essent, re minus feliciter gesta, defatigatos labore & vigilia, spontè cessuros, ex oppidanis, qui cum ipso erant, duos emittit in vrbem, qui pacis conditionibus propositis morarentur eorun conatus. Ijs per horam absentibus, audito maiore eruptionis fremitu, alios quatuor eodem pacis confilio emittit. Qui persuaso ad deliberationem ineundam populo, obtinuerunt, vt vrbs postero die fuerit tradita. Per eiusmodi certà rationes magna saepe pericula & incommoda declinari possunt. Philip. Comin. 2. Histor. Signi simulatione, absconsione. Chabrias in Naxo aduersus vrbem nauale praelium gesturus, praecepit trierarchis, vt si in aequali & ancipiti periculo essent, suarum nauium signis absconditis, insignitas hostiles esse scirent. Pollis Spartanorum dux, Atheniensium nauibus obuiam factus, cùm non haberent Atticum signum, praeternauigauit. Athenienses verò, quemadmodum praecerunt. Polyaenus. Artemisia longam nauem agens, non modò Barbarorum, verumetiam Graecorum signum habuit. Si ipsa Graecam na [1778] eum insequeretur, Barbaricum signum sustulit: sin Graecam nauem persequentem fugeret, Graecum: vt persequentes quasi à Graeca naui abstinerent. Polyaenus lib. 8. à Graeca naui abstinerent. Polyaenus lib. 8. Libertatis & Effugij simulatione. Comminivs Atrebas cùm victus à Iulio Caesare ex Gallia in Britanniam fugeret, & fortè ad Oceanum secundo vento quidem, sed aestu recedente, venisset, quamuis naues in siccis litoribus, haererent, pandi nihilominus vela iussit. Quae cùm persequens eum Caesar ex longinquo tumentia & flatu plena vidisset, ratus prospero, sibi eripi cursu, recessit. Frontinus & Fulgosus lib. 7. cap. 4. Nebula, Fumo. Epaminondas ad pontem Sperchij, Thessalis ex aduerso oppositis, videns circa auroram à fluuio magnam profundam???ue nubem exurgere, praecepit singulis manipulis, vt duos portarent fasces lignorum, alterum viridem, alterum aridum. Media nocte, aridum infernè, viridem desuper iniectum incendit. Cùm simul nox & nubes atque fumus coirent, Epaminondas per pontem traduxit milites. Qui cùm in media planicie essent, postquam fumus cum nube euanuisset, Thessali primum transitum hostium senserunt. Polyaenus lib. 2. Pari stratagemate Iphicrates eregionè castrametantibus hostibus, clàm progressus est trium dierum itinere. Idem lib. 3. C. Ivl. cùm in Gallia ad Alpes peruenisset, Barbarorum montanorum copiae aditus obsidere nunciabantur. Ille naturam Alpium speculabatur. Infra montem flumina multa labuntur, eximiam profunditatem habentia. Ab his magna oritur nubes prima luce sub ortum aurorae. Circa id tempus Caesar copias ducens, montem circumijt. Barbari, nube tenebras ossundente, nihil videntes, quietos se tenebant. Ille cùm suprà caput hostium euasisset, clamorem sustulit: tum dimidia pars exercitus ab inferiore loco vociferationem excepit, montes???ue ab omnibus partibus resonantes, inexplicabilem Barbaris terrorem iniecerunt: qui repentè fugam petentes, discesserunt. Ita sine pugna Caesar Alpes superauit. Polyaenus lib. 8. Francisco I. Gallorum rege, exercitu Belgicum infestante, anno 1520. Georgivs Fronspergius Caroli V. polemarchus, cùm tantis sese videret imparem, ex desperatione praelio se conflicturum simulat. Manè oborta nebula hostibus equitatum medium opponit, ipse suos ad praelium animat, sed ad euocandos extra munitiones suas Gallos, instructa instructa acie paululùm retrocedere iubet. Vna igitur eadem???ue opera & Gallos vana spe praelij decepit, & suos à tumultuario discessu, ne hostium iniuriae paterent, cohibuit. Auctor vitae eius. Niue. Mathildis, Henrici I. Anglorum regis F. post Henrici V. Imp. obitum Gaufredo Andegauensi nupsit, & à fratre cum liberis suis regni haeres instituta, armis Stephanum Blesensem regni inuasorem aggressa, ad Vintoniam clade accepta, simulata morte velati cadauer Glocestriam delatum est, reliquis suorum caesis vel captis. Oxonij iterum obsessa, cùm fame oppidani delitionem facere cogerentur, media hyeme cùm nix omnem campum oppleret, adeò, vt milites, hostium frigore torpentes segniter vigilias agerent: Mathildis albis vestibus induta, vt specie niuei coloris hostes falleret, noctis silentio egressa est oppido, & scapha per Thamesim vecta, ad arcem Vallinfordiensem profugit. Polydorus lib. 12. Statuis. Quidam de Aquileia ab Atila Hunnorum rege expugnata fabulantur, Aqvileienses fame saeua laborantes ex triennij obsidione, armatas per moenia statuas, quae custodum ordinem mentirentur, disposuisse: ipsos in proximam insulam, quam Gradum dicunt, confugisse. Hunnum vix tandem ex ciconijs, quae custodum ordinem mentirentur, disposuisse: ipsos in proximam insulam, quam Gradum dicunt, confugisse. Hunnum vix tandem ex ciconijs, quae statuis insederant, dolum cognouisse. Bonfinius lib. 6. Decadis 1. Svstinendo instantem, inuadentem, insequentem, insidiantem. Loci commoditate, natiua vel artificiali, vt Vallo, Muro, Fossa & similibus. Missus Aegyptiorum regi Nectenabo suppetias Agesilavs, cùm obsideretur cum eo ab hostibus, quorum numero nulla parte comparari sui poterant, castra???ue fossa circumuallarentur: imperante rege, vt eruptione cum hostibus dimicaret: negauit inhibiturum hostibus se, qui pares ipsis se vellent reddere. Vt iam parum spacij superfuit, quin committeretur fossa, in eo ipso interstitio instructa acie pares cum pa ribus certantes victoriam retulêre. Plutarchus in Apoph. & Polyaenus lib. 1. Eadem planè ratione Brasidas Spartanus obsessus iuxta Amphipolim, in difficili & aspero colle euasit. Polyaenus lib. 1. & Frontinus lib. 1. cap. 5. Clearchvs praedam copiosam agens, in colle interceptus, cùm ab hostibus circumuallaretur, rogantibus ducibus, Vt periculum adirent, antequam totus collis circumdaretur, bonum animum eos circumdaretur, bonum animum eos gerere iussit, quoniam per vallum cum paucis esset futura pugna. Vespera autem accedéte, relicta praeda, in dificiente valli parte, exegit obuios, & in angustia trucidauit. Front. lib. 1. cap. 4. Lysimachvs, cùm editum collem castris destinasset, imprudentia autem suorum in inferiorem deductus, vereretur ex superiore hostium incursum, triplices fossas intra vallum obiecit: deinde sublimibus sossis circa omnia tentoria ductis, tota castra co̅fordit, & intercepto hostium aditu, simul humo quoque & ftondibus, quas sossis superiecerat, facto impetu, in superiora euasit. Front. lib. 1. cap. 5. C. Caesar bello ciuili cùm aduersus Afranium copias educeret, & recipiendi se sine periculo facultatem non haberet, sicut constituerat, prima & secunda acie furtim à tergo ad opus applicata, quindecim pedum fossam fecit intra quam sub occasum Solis armati se milites eius receperunt. Front. lib. 1. cap. 5. Ad Dagincurtum Henricvs V. Anglorum rex contra Carolum VI. Francorum regem aciem instruebat: cum???ue hostis numero militum equitum???ue praestaret, veritus ne non pariter in fronte atque latere suorum pugnaretur, ad arcendam equitum vim & impetum, vt ne peditatus, in quo omne exercitus eius robur consistebat, ordinem turbarent, néve frangerent, septa ad vtrunque latus fecit ex palis senis vel paulò plus pedibus oblongis vtrinque ferratis ac praeacutis, quò si equi in eos incurrerent, subitò transfoderentur, dedit???ue negotium certis gregarijs militibus, qui vt casus & res posceret, ipsos palos refigerent, rursus???ue eo loci figerent, quò pedites se commouerent pugnando. His igitur palorum septis siue vallo, acies peditum se cotinebat, equitatus verò omnis ab lateribus extra palos stabat. Istum modum muniendi aciem Angli etiam nunc seruant, inuentis ad haec alijs machinis, praecipuè pilis ferreis, quae acutis vndique munitae clauis per terram sparguntur, quibus equites procul à suo peditatu arcea̅t: namsi temerè equi in ipsas machinas incurrerint, aut in vestigio confodientur palis, vel laesis pedibus cadere cogentur. Polyd. lib. 22. Boemi, apud quos multa plana, raras fossas inuenias, equitatum peditatum???ue omnem intra currus claudunt, in curribus verò quasi moenibus armatos collocant, qui missilibus hoste̅ arceant. Cùm praelium committitur, ex curribus quasiduo tornua efficiunt, ea???ue pro multitudine pugnatorum & loci necessitate explicant, retro???; & à lateribus tecti in fronte pugnant: interea paulatim aurigae procedunt, hostium???ue acies circumuenire atq; includere conantur. Quo facto haud dubiè victoriam parant, cùm hostes vndique feriantur. Est quoque plaustrorum compages ea arte composita, vt ad imperatoris iussum, qua velit, & quando velit, aperiatur, siue ad fugam, siue ad insequendos hostes ratio postulauerit. Aen. Syl. lib. 4. Com. in Alfonsum. Scythae in conflictu cum Ioanne Comneno Imp. Alexij F. in Thracia commisso, ipsa necessitate artium magistra edocti, rem huiusmodi sunt commenti. Omnes currus in vrbem coniunxerunt, ijs???ue non exigua suarum copiarum imposita, pro vallo sunt vsi: ac multos obliquos aditus platearu̅ instar ijs reliquerunt. Quum igitur à Romanis vrgebantur, tergis obuersis intra currus tanquam munitam arcem nullo fugae incommodo se recipiebant. Inde recuperatis viribus, tanquam portis erumpentes fortia facinora edebant: neque ea res aliud erat, quàm moenium expugnatio, quae in media planicie Scythae extemporè struxerant. Nicetas. Igniobiecto. Coresvs in Cappadocia victus à Cyro, vt commodè fugam sacere posset, militibus imperauit, vt magnam lignorum multitudinem comportarent. His viam angustam & arctam strauit: cum???ue nox ingrueret, per eam copias abduxit summa celeritate. Equites verò leuissimos & celerrimos reliquit: qui cùm primùm illuxisset, syluam incenderent. Hoc pacto Croesus per fugam euasit. Cyrum autem à persequendo flamma prohibebat. Pol. lib. 7. Alcibiades Tiribazum praefectum Asiae fugiebat. Via erat vna. Tiribazus cum manente manum non conserebat, fugienti instabat. Alcibiades noctu manens, & multa ligna secans, ea reliquit iniecto igni, atque discessit. Barbari cernentes ignis fulgorem, Graecos manere putabant. Postquam verò rem cognouerunt, impetu facto, cùm viam igni interseptam penetrare non possent, à persequendo destituerunt. Polyaen. lib. 1. Demetrivs Phalereus perangustam viam reuertebatur, [1779] cùm Spartiatae extremum agmen adorti, plurimos vulnerarent: ille curruum multitudine coaceruata, in angustissimo difficillimo???ue loco ignem subdidit. Hostes incensum ignem transire non poterant. Donec verò currus omnes comburerentur, Demetrius adhibita, festinatione, persequentium vim effugit. Polyaen. lib. 4. Hanno Carthaginensis ab hostibus clausus, locum eruptioni maximè aptum, aggestis leuibus materijs, incendit: tum hoste ad certos exitus custodie̅dos auocato, milites per ipsam flammam eduxit: admonens, vt ora scutis, crura veste contegerent. Frontinus libro 1. capite 5. Ischolavs Spartanus in itinere ab altero latere praecipitia & periculosa loca, ab altero montem habente, quem teneba̅t hostes, orto ingenti vento, syluam incendit. Itaque hostibus qui montem obsidebant, fumo & igni deiectis, hac parte exercitum absq; periculo duxit. Polyaen. lib. 2. Pelopidas Thebanus, cùm in Thessalia flumen transire non posset, instantibus hostibus, castris ad fluuium positis, à fronte vallum circumdedit. Multis lignis exectis, quietem militibus concedens, media nocte vallum combussit. Igni verò vndique in altum sublato, hostes ab insequendo prohibebantur. Pelopidas cum suis absque periculo traiecit. Frontinus lib. 1. cap. 4. Brasidas, cùm in angusto loco ad caudam hostes, instarent, iussit à colle ligna secare, & vicissim apportare. Materiam deinde inijciens, ignem incendit, ita vt copiosa multa???; flamma sublata, hostes ad caudam impressionem facere prohiberentur. Polyaen. lib. 1. Amilcar iuxta Cronium aduersus Dionysij duces castra co̅stituebat. Cùmij qui Cronium inhabitabant, Carthaginenses vrbe recipere vellent, neque duces potestatem facerent: Amilcar hac re cognita, syluam omnem, quae pro castris hostium erat sanè magna, captato aduerso hostibus vento, subiectis ignibus incendit. Fumus magna copia & turbine in vultus hoscium vi venti deferebatur, Interea temporis Amilcar clàm ad moenia transiuit, ei???; portas aperuèrunt ij qui recipere eumcupiebant, in vrbem???ue ducibus ignorantibus ingressus est. Polyaenus lib. 5. Q. Sertorivs in Hispania, cùm à tergo instante hoste flumen traijcere haberet, vallum in ripa eius modum cauae lunae duxit, & oneratum materijs incendit: atque ita exclusis hostibus, fluuium liberè transgressus est. Frontinus libro primo, capite quinto. Hercvleivs legatus Sertorij, cùm in Hispanias inter duos montes abruptos longum & angustum iter ingressus, paucas duceret cohortes, comperisset???ue ingentem manum hostium aduenire, fossam transuersam inter montes pressit, vallúmque materia extructum incendit, atque ita intercluso hoste euasit. Idem. Galanvs Pictorum rex, infelici pugna contra Hengistum Saxonum ducem vsus, noctu impedimentis omnibus cum magna lignorum strue incensis, flammae interiectu discessum suorum caelauit. H. Boëthius lib. 8. Lubecenses anno MCCCCIIX. Ericvm ducem Saxoniae, qui oppidum Molne, sibi impigneratum, vi receperat, obsederant. Ille vbi vidit oppidum se tutari non posse, ipsum incendit, vt restinguendo incendio occupati, fugientem sequi omitterent. Cranzius lib. 10. Vandal. cap. 14. Aquaeobiectu. Svltanvs Aegyptius Darganus ab Almerico Hierosolymorum rege victus, est tanta clade, vt deplorata spe armis Latinorum obsistendi, in superiorem Aegyptum refugeret. Insequi trepidos, & victoria vti ardebat Rex, castra???; promouerat, cùm hostis locorum beneficio se texit. Aggeres Nili interrupit, campos??? aqua immissa operuit. Aemil. lib. 5. Celeritate hosti elabi: eius??? causa tum alia facere, tum Impedimenta & Praedam abijcere. Cùm Iacobi filij Sichemitas cum tota vrbe deleuissent, propter stuprum Dinae sorori illatum: Iacobvs metu vicinorum ne contrà se coirent, fugam celerrimè adornauit. Et omnibus monilibus, inauribus, deorum statuis, sub quercu ad Sichemam occultatis, cum suis omnibus Bethel profectus est, tanto finitimorum terrore, vt nemo illum persequi cogitaret. Genes. 35. Evmenes in Orcynijs Cappadociae campis ab Antigono per proditionem fusus, incidens in Antigoni impedimenta, cùm capere ex facili valeret multa libera capita & magnam vim seruitiorum opum???ue collectorum ex tot bellis & populationibus: veritus est, ne repleti compendio & praeda, sui euaderent ad fugam ignaui, mollioresque ad sustinendum errores ac tempus, in quo potissimùm spem collocauerat belli vt aliò auersurus Antigonum. Sed quia prorsus operosum erat opibus illis sub manu positis retinere Macedonas: iussit, vt corpora curarent, & pabulum darent equis, inde hostes adorirentur. Mox in occulto ad Menandrum, qui hostium impedimentis praeerat, mittit, quasi de eo pro veteri amicitia & consuetudine esset solicitus, vt muniret se monens, maturaret???ue quamprimùm ex locis equitabilibus & planis se ad proximi montis latus recipere, inequitabile, vt cinsi non posset. Vt periculum Menander aduertit, & vasis collectis itineri se accinxit: misit Eumenes propalàm speculatores, militibus???ue tamquam signa moturus in hostem edixit, vt arma caperent, & equos haberent fraenatos. Vbi verò renunciauerunt exploratores, Menandrum ad loca aspera refugisse, neque posse opprimi: fingens id molestè ferre, abduxit copias. Fama est, cùm haec testaretur apud Antigonum Menander, atque Eumenem collaudarent Macedones, in partem???ue humaniorem verterent, quòd liberos suos in seruitutem redigere & constuprare vxores cùm posset, obstinuisset & praetermisisset: Atqui ille, dixisse Antigonum, non vestri causa, boni viri, abstinuit istis: verùm ne tot se pedicis fugientem intricaret. Hinc vagabundus Eumenes & fugitans magnam partem militum induxit, vt facesserent: vel quòd eorum gereret solicitudinem: vel quòd trahere eos secum nollet pauciores quàm ad signa conferenda, & plures quàm ad tegendam, fugam suam. Plut. in Eumene. Sclaui Sialandiam inuaserant. Primus Radvlfvs eques ad Suenonem III. regem Danorum properabat, hostibus à tergo vrgentibus. Quoties inculta camporum osfenderat, ob armaturae molem aegriùs fugam conficiebat: Sclauos econtrà simili pondere vacuos liberior equorum pernicitas adiuuabat. Ergo plus viribus equi quàm velocitati confisus, cursum per cultos agros de industria direxit, vt hostium caballi debiliores sequi non possent. Interrogatus, Quis esset? Mercato rem se esse, respondit, arma equis commutare solitum. Sed & eum, cui insideret, hoc sibi mercimonio obuenisse, subiunxit. Regem quoque Roskildiae esse, rogatus asseruit, vera omnia narrans, quòd ea in contrariam partem eos interpretaturos confideret. Saxo lib. 4. Ferdinandvs Daualus Piscarius, Caesariani exercitus aduersus Gallos dux, ab obsidione Massiliensi discedens, ac de regis Galliae Francisci profectione petendae???ue Italiae consilio suspicatus, die noctu???ue per aspera saxa nihil intermissis itineribus in Albingaunos Ligures peruenit: atq; inde per Finarium & Carnissarium saltum, diuiso exercitu, ad Aquas Statiellas est peruentum. Inde ipse, vt de bello consultaret mutatis ad celeritatem iumentis, ad Lanoium totius exercitus imperatorem, Ticinum contendit. Alfonsus verò Vastius, qui peditatus imperium habebat, cum exercitu à Statiellis, profectus, tantam peditibus vel perpetuo viginti trium dierum itinere defessis, maturandi necessitatem imposuit, vt fluminibus vado superatis, & sublatis ferè omnibus naturae desiderijs, quae vel exiguam quietem requirerent, eodem die superato Pado in spacio XLV. milliarium ad vrbem Ticinum peruenerit, singulari herclè totius exercitus felicitate: vt cùm supra XII. millia sarcinariorum iumentorum traheret, nullum omnino militis impedimentum in tam longo infesto???ue itinere reliquerit. Hic est ille receptus nequaquam fugae persimilis, supra omnem militarium operum laudem, maximorum ducum iudicio celebratus: quo vno facinore, vti summae admirationis, Piscarium gloriari solitum serunt: quum alioquin de se loquendi parcissimus, quae laudem adferrent, singulari modestia reticeret. Iouius in Piscario lib. 3. Aciei instructione opportuna. Hîc Defensionem nostrorum per Aciei instructionem consideramus. Ad Hostium verò oppressionem de ea ipsa suo loco agetur, fol. 1853. Ariston vna nauitres actuarias commeatum serentes comitabatur. Ostendebat se triremis hostilis. Cùm prorsus omnia deficerent, conductis in vnum locum actuarijs, propter eas nauigabat, vt si hostium triremis in eos, qui frumentum vehebant, impetum fecisset, ab his, qui nauem obtinebant, innumeris telis premerentur. Sin in ipsas actuarias conarentur impressionem facere, ac vim adhibere, ipse circumcirca nauigans, ab lateribus hostilem triremem incommodo afficeret, eam???ue inter suam & onerarias concluderet. Polyaenus libro quinto. In acie Leuctrica Lacedaemoniorum, ab Hercule genus ducétes constituti sunt duces cornuum exercitus, Cleombrotus rex, & Archidamus Agesilai regis filius. Apud Boeotios verò Epaminondas, proprio quodam & insolito ordine vsus, clarissimam iilam victoriam est adeptus. Deligens enim ex vniuersis copijs fortissimos, in altero latere collocauit, in quo etiam ipse praeliaturus erat. Imbecillos verò in altero cornu constituit, mandatum???ue eis dedir, vt fuga pugnarent, & ad incursum hostium paulatim loco cederent. Itaque cùm fecisset agmen obliquum, eo cornu, in quo stabant delecti, praelium decernere decreuit. Cùm igitur vtrinque tuba signa darentur, & primo impetu congrederentur exercitus, Lacedae [1780] monij vtroque cornu simul aggrediebantur, acie falcata & incurua: Boeotij verò, ab altero cornu subterfugiebant, ab altero cursim in hostes irruebant. Et primò quidem vtrisque fortiter pugnantibus, dubium erat certamen. Postea verò quàm Epaminondae milites & virtute & agminis frequentia superiores essent, rege Cleombroto interfecto, concursu ad cadauer facto, Lacedaemonij corpus quidem obtinuerunt, victoriam autem consequi non potuerunt. Diodorus libro decimoquinto. Iphicrates circa Phliuntem iter faciebat, phalange ob locorum difficultatem in longum protensa. Hostibus ad caudam instantibus, & multos vulnerantibus, multa???; rapientibus, ille cum his viris, qui in latere ibant, conuersus, phalangi mandauit, vt ocyùs procederet. Ex ijs verò qui à dextro laeuóque latere erant, aggregatis ducibus & praestantissimis, eos ad extremum collocauit. Cùm iam prope caudam esset, impetum faciens in hostes, persequendo fatigatos, & dissipatos in sarcinarum rapinis, multos ex ipsis occidit: multò plures etiam captiuos abduxit. Polyaenus lib. 3. & Front. Timothevs metuens decem naues Laconicas, quas praemiserat nauarchus ad deducenda nauigia, quae commeatum vehebant, ne ab Atheniensibus interciperentur, praecepit trierarchis, ne pristinum ordinem quaererent: sed quem in praesenti quilibet locum occupasset, eum teneret, ne dum in suos ordines scaphae, traducerentur, adnauigantes hostes impetum repentè facerent in dissolutos. Deducens autem naues in falcatam figuram, rostra nauium & circumferentiam in hostes direxit. Nauagijs verò & captiuis nauium in concauitatem inclusis, secundùm puppim nauigauit. Polyaenus libro tertio. Idem volens Olympiam transire, & Corinthiorum equitatum metuens, ab altera parte exercitus in longum quadratum agmen instruxit, sarcinis & equitatu in medium coniecto, currus???ue frequentes agens & connexos armatos circum hos foris circumdedit: ita vt Olynthij equites equitatione non possent vti. Idem. Chabriasper angusta loca cum paucis discedens, instantibus multis hostibus, ipse praecedens dux profectionis, robustissimos in externo collocauit, vt instantes propulsarent. Nemo igitur ex postremis fugam capessit, non audens ducem praeterire, quippe prohibitus, vel etiam punitus. Hac profectionis constitutione tutò exercitum traduxit. Idem. Xenophon instantibus in itinere Barbaris, ancipiti acie instructa, omni???ue necessario commeatu inter eam concluso proficiscebatur, collocatis in fine equitibus iaculatoribus, & scutatis, qui Barbarorum impetum propulsarent. Polyaenus libro primo. Alexander (Pittaco, qui nepos erat Pori, insidias iuxtaviam tendente, qua angustam conuallem habebat, longitudine satis protensam, latitudine verò ad quatuor stadia contractam, transitum???ue difficilem omnino & arctum) duplicem equitatus phalangem instruxit, & aduersus hostes eduxit: dato praecepto, vt ad frenum montum???ue quilibet antecedentem sequeretur: & si hostes ad dextrum latus venissent, conuerterent se secundum hastam, ac deinceps à freno impressionem facerent: cùm verò dextram profectionem obtinuissent, ad extremum agmen contenderent. His mandatis, ipse directè iter faciebat, ita vt Gnomoni figura non esset dissimilis. Cùm igitur qui sinistrum latus obtinebant, extremum à dextera parte agmen conspicati, clamore sublato impetum facerent, similiter???ue à dextro cornu laxatis frenis viam ad Indos affectarent: illi metuentes ne concluderentur, omnes simul ad angustum exitum contenderunt. Itaq; nonnulli Macedonum manibus interfecti, plures verò à sese mutuò conculcati, occubuêre. Polyaenus lib. 4. Fvlvivs Nobilior, cùm ex Samnio in Lucanos exercitum duceret, & cognouisset à perfugis hostes nouissimum agmen eius aggressuros, fortissimam legionem primò ire, vltimò sequi iussit impedimenta. Ita factum pro occasione amplexi hostes, diripere sarcinas coeperunt. Fuluius legionis quinque cohortes in dexteram partem viae direxit, quinque ad sinistram: atq; ita praedationi intentos hostes, explicato per vtraq; latera milite, clausit cecîdit???;. Idem hostibus tergum eius in itinere prementibus, dum flumine interueniente, non ita magno, vt transitum prohiberet, moraretur tamen rapiditate. alteram legionem occulto citra flumen collocauit, vt hostes paucitate contemta, audaciùs sequerentur. Quod vbi factum est, legio quae ad hoc disposita erat, ex insidijs hostem aggressa vastauit. Frontinus lib. 1. cap. 6. C. Ivl. Caesar reuertebatur cum exercitu per angustam viam, ad laeuam paludem habens, ad dextram mare. Hostes extremum agmen carpentes, instabant. Hos propellebat incursionibus & reflexionibus. E mari verò Pompeiana classis adnauigans, iaculis ac telis missis, vulnera afferebat. Caesar iussit milites scuta à sinistra manu in dextram transferre. Ad hunc modum nihil proficere tela iaculantium è mari potuerunt. Polyaenus lib. 8. Obiectione. Quando vna parte exercitus resistimus, alteram educimus, vel introducimus. Corinthii Syracusanis auxilium mittentes, cùm intellexissent viginti naues Atticas apud Naupactum appellere, quae custodias agerent ac specularentur: impletis viginti quinque triremibus, eas in Panormo Achaiae eregionè Atticarum nauium subduxerunt. Dum hae se mutuò obseruant, naues onerariae plenae Corinthiorum armatorum è Peloponneso soluerunt, ad opem Syracusanis ferendam. Athenienses verò ijs nauibus quae eregionè stationem habebant, animos intenderunt. Polyaenus lib. 6. Diotimvs nauigia commeatum vehentia cum detem triemibus deducens, deprehensus apud Chium à Lacedaemonijs, qui viginti naues habebant, instantibus, hostibus, quietè circum onerarias fugiens, & celeriores habens naues, nihil damni à persequentibus passus est, semper???ue puppibus in extremas impetu facto cum suis, decem demersit: erat???ue admirabilis pugna, qua à fugientibus persequentes vincebantur, Polyaenus lib. 5. Philippvs Demetrij, cùm eum Thraces insequerentur, praecepit, vt cùm tubicen fugam cecinisset, ij qui postremum agmen tenebant, obiectis armis manerent: vt hostes à persequendo remoraretur, atque suis viam praeorcupandifacultatem daret. Polyaenus lib. 4. Horativs Cocles, vrgente Porsenae exercitu, iussit suos per pontem redire vrbem: eam???ue (ne casu sequeretur hostis) intercidere. Quod dum efficitur in capite eius, propugnator ipse insequentes detinuit. Andito deniq; fragore pontis abrupti, deiecit se in alueum, eum???; armis & vulneribus oneratus tranauit. Front. lib. 2. cap. 13. Circuitione aut inclusione hostis: diuersis locis tumultum excitando, eliciendo. Hîc Effugium nostrum perpendimus. Inseq. Hostis circumuentionem consideraturi, fol. 1852. Xerxes in Thermopylis, proprer angustias montium multis Persis amissis. Trachinio quodam homine Ephialte in mo̅tibus angustam viam aliam monstrante, misit centum millia hominum. Qui circumeuntes, ad tergum Graecorum euaserunt: omnes???ue occiderunt, quos Leonidas ducebat. Polyaenus lib. 7. Xenophon, cùm Barbari locum angustum intercepissent, quà transire Graecos necessarium erat, conspicatus à quodam monte inaccessum collem, in quo Barbari praesidium impositum habebant: assumtis Graecis, quot ad eam rem sufficere existimauit, iter ad illum direxit, vt in summum cacumen supra ipsos euaderet. Barbari supra se hostes conspicati, fugam dederunt. Xenophon autem Graecos sine periculo traduxit. Polyaenus lib. 1. Demosthenes Acarnanas & Amphilochos ducens, ex aduerso Peloponnesijs castra locabat, magno torrente interposito. Videns autem longèplures hostes esse, & exercitum includi posse, in cauum & insidijs aptum locum abscondit armatos, & socios trecentos, vt, si includerent hostes exercitum numero, consurgentes ipsi à tergo adorirentur. Hostes incluserunt phalangem. At illi retrò consurgentes, & repentino tumultu in hostes inuadentes, paruo negotio atque labore pugnam vicerunt. Polyaenus lib. 3. Thebanis in Laconiam irrumpere conantibus, cùm Lacedaemonij & reliqui socij Corinthum venissent, non pauciores viginti millibus, vt accessus praemunirent, & impetum Boeotiorum à Peloponneso arcerent, facto initio à Cenchraeis, vsq; ad Lechaeum, vallis & profundissimis fossis locum exaedificarunt, priùs quàm Boeotij accederent. Epaminondas autem animaduertens eò loci commodissimum introitum esse, quâ Lacedaemonij excubias agebant, primùm hostes in aciem prouocat, triplò ferè plures multitudine. Deinde cùm nemo progredi ex munitionibus auderet, sed omnes de vallo pugnarent, vim hostibus admouet. In omnibus igitur locis irruptiones fieri, maximè verò vbi Lacedaemonij erant, quòd is locus penetrabilis esset, & ad custodiendum difficilis. Acri verò certamine inter vtrosque coorto, Epaminondas cum praestantissimis & fortissimis Thebanorum vix tandem perrupit per Lacedaemonios, ac superatis praesidijs, copias per medium duxit, & in Peloponnesum penetrauit. Quod eius factum ijs, quae ante praeclarè fecerat, nequaquam posterius fuit. Diodorus libro decimoquinto. Philippvs oppugnabat Phalcedonem vrbem Thessalicam. Phalcedonij ciuitatem tradebant. Cùm autem introirent mercenarij, in insidias inciderunt. Multi enim è tectis & turribus lapides & iacula mittebant. Philippus aduersus insidias mox consilium reperit. Posterior vrbis pars erat tranquilla, quippe ciues omnes ad insidias concurrerant. In eo loco Macedones impressionem facere iussit, & scalas apponere. Qui cùm asce̅dissent moenia Phalcedonij desistentes à iaculandis mercena [1781] rijs, incitato cursu ad eos repellendos ferebantur, qui muros tenebant. At illi, priusquam ad manus veniretur, vrbe potiti sunt. Polyaenus lib. 4. Phrassaortes Darij cognatus cum magnis copijs Persicis Susidas portas custodiebat. Hae sunt montes angusti & excelsi. In hos impressionem facientibus Macedonibus, nullo negotio Barbari restiterunt, eos???ue repulerunt, fundarum, telorum, saxorum???ue iactibus. Itaque reuocatis ijs à XXX. stadijs, Alexander vallum muniebat. Extabat oraculum Apollinis, peregrinum Lycum itineris ei contra Persas ducem futurum. Accedit ad Alexandrum bubulcus, messoriam vestem amictus, inquiens, Sibi Lyco nomen esse, in circuitu montium montium occultam esse viam, quòd sylua continuis arboribus tegeretur: sibi verò soli propter boum pascua notam esse. Recordatus Alexander vaticinij, bubulco fidem habet. Itaque omnem exercitum se castris iubet continere, & frequentes ignes incendere, qui ad Persarum conspectum pertingerent. Philotae autem & Ephaestioni mandatum dedit occultum, vt cùm in iugis montium conspexissent apparere Macedones, ipsi inferiùs impetum in hostes ederent. Ipse cum satellitibus & vno armatorum agmine, Scythis???ue sagittarijs omnibus, per occultam viam progressus octoginta stadia, castrametatus, & in medio asperrimae syluae. Circa mediam verò noctem confecto itinere, non procul ab hostibus somno quieti???ue deditis, constitit. Illucescente die, tubae concinuerunt. A vertice montium Ephaestion & Philotas, à vallo Macedones eduxerunt. Persae in medio superiorum atque infimorum hostium comprehensi, partim trucidati, partim à praecipitijs deuoluti, partim viui ab hostibus capti. Polyaenus libro quarto. Alexander Macedo, cùm hostis in saltu editiore castra communisset, inducta parte copiarum, praecepit his quos relinquebat, vt ex more ignes excitarent, speciem???ue praeberent totius exercitus: ipse per auias regiones, circumducta manu, hostem superiore aggressus loco, depulit. Frontinus lib. 2. cap. 5. Syracusanis prope Gelam castrametantibus, contra exules duce Sosistrato in patriam reidre volentes, Agathocles noctu cum mille militibus in vrbem irrupit. Sofistratiani ingressos in fugam vertunt, & ad trecentos deiecerunt. Alijs verò conantibus effugere per quendam angustum locum, praeter expectationem Agathocles à periculis eos liberauit. Cùm septem vulnera accepisset, & ex copia cruoris defluentis corpus elanguisset, denunciauit tubicinibus, vt progressi ad ambas partes muri, praelij signum darent. Cùm euestigiò mandatum hoc executi fuissent, qui ex Gela in auxilium accurrerant, propter caliginem veritatem non poterant obseruare: suspicati enim alterum Syracusanorum exercitum per vtraque moeniorum latera subingressum esse, persequi deinceps destiterunt, & diuiso in duas partes exercitu, confestim auxiliabantur, ad sonitum tubarum concurrentes. Interea qui Agathoclis parres sequebantur, spacium nacti, tutissimè euaserunt in vallum. Sic igitur Agathocles, non solùm suos, verùm etiam auxiliarium septingentos viros inopinatò conseruauit. Diodorus lib. 19. Q. Minvtivs Thermus Coss. in Liguria motis castris in hosticum iturus, medijs angustijs à fronte & à tergo Ligures esse sensit. Caudinae cladis species admota erat militum oculis, quum periculum extremo auxilio est discussum. Erat in castris Numidarum equitum ala. huius praefectus permissu & hortatu consulis, hostium stationes sine tumultu adequitauit. Erant interim spectantibus Numidae ludibrio, equi homines???; pauxilli & graciles, discinctus & inermis eques, nihil praeter iacula habens, equi infrenes, deformes, rigida ceruice, & capite in cursu extento. Vbi verò hi ad iactum teli propinqui hostibus fuêre, nunc procursum simulantes, nunc recursum, paulatim sese insinuarunt. Postremò concitatis vno tempore equis, clamore???ue sublato, per medias hostium stationes, trepidantibus magis Liguribus, quàm tela expedientibus, in apertum euaserunt. Ipsipassim in hostico incensis villis omnia igni & rapina foedantes, hostem ad sua tuenda ex praesidio retraxerunt, atque ita consul obsidione liberatus, in apertum copias eduxit. Sabellicus libro sexto Enneadis 5. & Frontinus libro primo, capite quinto. C. Corn. Cssus co̅sul duxerat incautè exercitum in saltum caua valle peruium, & ab hoste vndique iam antea insessum, nec priùs Samnitem capiti imminentem aduertit, quàm eò vsque processum erat, vt in tutum signa ampliùs referri non possent. Dum Samnites conferunt inter se, qua ratione in subiectum hostem explicent aciem, P. Decivs tribunus militum, saxosum iugi verticem intuitus hostium stationibus imminentem, praeruptum & aditu diffi cilem armatis militibus, leuiter tamen instructis haud inaccessum, per auersa loca montis insinuatus, priùs locum tenuit, quàm ab hoste sit co̅spectus. Tum Samnitibus nouitate rei stupentibus, nec se interim mouere ausis, Consul per otium copias in aequiorem locum, extra saltum eduxit, & media nocte per hostium stationes incolumis erupit. Sabellicus libro tertio Enneadis quartae. Idem fecit sub attilio Calatino Coss. is cuius variè traditur nomen: alij Laberivm, nonnulli Q. Caeditivm, plurimi Calphvrnivm vocarunt. Hic cùm dimissum exercitum in eam vallem videret, cuius latera omnia superiora hostis insederat, depoposcit & accepit trecentos milites: quos adhortatus, vt virtute sua exercitum seruarent, in mediam vallem decurrit, & ad opprimendos eos vndique descendit hostis, longo???ue & aspero praelio retentus, occasionem consuli ad extrahendum exercitum dedit. Frontinus libro quarto, capite quinto. Acilivs Glabrio Coss. aduersus Antiochi regis aciem, quam is in Achaiam per angustias Thermopylarum direxerat, iniquitatibus loci non irritus tantùm, sed cum iactura quoq; repulsus fuisset, nisi circummissus ab eo Portius Cato (qui tum tribuntus militum à populo factus in exercitu erat) deiectis è iugo Callidromi montis Aetolis, qui praesidio tenebant, supra eminentem castris regijs collem, à tergo subitus apparuisset. Eo enim facto, perturbatis Antiochi copijs, vtrinque irrupêre Romani: & fusis fugatis???;, castra ceperunt. Frontinus libro primo, capite sexto. De hoc ipso sic scribit Plutarchus in Catone: Postquam saltum Thermopylarum obsepsit Antiochus Magnus copijs suis, locum???ue naturâ munitum vallo muro???; firmauit, atque ibi consedit, bellum exclusisse ratus, à fronte perrumpere prorsus desperabant Romani. M. Cato verò Tribunus militu̅reuocata in mentem circuitione, & ambitu Persarum, nocte cum parte copiarum profectus est ex castris, & summa difficultate callem ad castra hostium deducentem reperit. Inde stricto gladio ex rupibus in hostes inuectus, clarissimae victoriae ansam M. Attilio Coss. ex inferiore loco munimenta oppugnante praebuit. Fridericvs I. Imp. dum per Veronensem agrum remeat in Germaniam, in itineribus angustis, quae Veronensibus clausurae Volerni dicuntur, locatas quingentorum militum insidias, & pontem quendam dolo fabrefactum, astu superauit. Corrupit enim pecunia rusticos, vt in deuia loca, vix hominibus permeabilia, milites suos perducerent, Ibi insidiatores, qui lapidibus exercitum Imperatoris erant obruituri, sexcenti capti, & diris supplicijs affecti. Cuspinianus. Gatta Mellita Venetarum copiarum ductor tontra Nic. Picininum Philippi Vicecomitis ductorem, per iuga Alpium ducebat exercitum Veronam. In Penetrensi saltu circumuentus erat ab hostibus, Benaco lacu, flumine, montibus inclusus. Tum Pilosvs centurio hostem noua arte ludifi catus dicitur. Nam quum saltus, per quem vnicum patebat via, hostium praesidio teneretur, atque ea esset locorum angustia, vt decem fortes viri multa hominum millia facilè remorari possent, interdiu???ue ac noctu obseruaretur: quia aperta vi non potuit, arte inde hostem depulit. Fuit nemus iugo, quòd hostis insederat, admodum propinquum: in eo viginti lectos pedites sub noctem ille condidit, iussit???ue intentos expectare, vt si praesidium illud remisisset, decessisset???ue hostis custodia illa attentissima, continuò locum occuparent: ipse quasi desperato tranfitu laternis per noctem accensis, quas altis fustibus suspenderat, facibus???ue ad haec multis ardentibus digressus, simulauit longiùs abire. Praebuit ea res non solùm abeuntis speciem, sed fidem etiam fecit, Venetum quia illic sedendo nihil proficeret, cessisse. Quo factum est, vt neglecta custodia viginti illi ex proximo coorti iugum repentè occuparint. Affuit & ipse centurio statim cum reliquis militibus: qui vbi superiore parte se hostibus cum clamore osten derunt, territi illi apertum Veneto saltum cum fluminis ripa reliquêre. Sabellicus libro 3. Dec. 3. At Egnatius. 2. cap. 4. hoc tribuit ipsimet Gattae. Ferdinandus Mauros ad Anticheram Granatae vrbem magno praelio vicerat. Christiani Anticherae vicini ad tria millia praedam ex Saracenorum agris abigebant. Granatenses ludibrio se vicinis esse, aegrè ferentes, facta manu palantes caedunt, & in montem arduum fuga actos obsident. Elapsi erant per medios hostes è monte trecenti numero cum tubicinibus: qui cùm longo ambitu montem circuissent, obuium habent adolescentem quendam Petrvm Mendozam, maioris quàm pro aetate consilij & roboris. Hunc alij seu quòd parcerent, seu quòd diffiderent aetati, secum educere recusarant. Eam contumeliam non tolerans adolescens, insequenti nocte cum aliquot equitibus praedatum domo egressus, affirmans se facturum periculum, an illa in aetate vir esset, cùm ad montem cladis suorum ignarus peruenisset, trecentos illos habuit abuios, & de clade accepta certior factus, hortantes eosdem, vt secum festinatò rediret, ipse econtrariò vt secum potiùs irent ad ciues obsidione liberandos persuasit. Itaque diluculò cùm ad montem propiùs accessissent, & socijs sese ostendissent: socij dolo percepto omnes strictis gladijs decurrunt, & hostes semisomnes inuadunt. Qui duplici clamore & clangore circumuenti, praedam quam manibus tenebant, amiserunt. Mendozae virtuti honor habitus, vt quaecunque vellet, ex praeda eligeret, aut si mallet, o [1782] mnia sumeret. At is praedam distribui iussit, sibi socijs???; suis trecentis tertiam partem, reliquas virilibus partibus inter se diuendendas censuit, quando periculum, labor, industria extitisset. Laur. Valla lib. 1. Historiarum. Deorumvel Captiuorum obiectu. Iphicrates in Thracia multos Odrysiorum ceperat. Hostes vehementer iaculando & sagittando instabant. Ipse verò iuxta singulos qui primam eciem tenebant, nudum aliquem captiuum manibus loro in tergum reuinctis, collocauit. Odrysienses, nesuis vulnera infligerent, à iaciendo & iaculando destiterunt. Polyaen. lib. 3. Agesilavs Lacedaemonius, cùm praeda onustus ex Phrygia rediret, insequerentur???; hostes, & ad locorum opportunitatem lacesserent agmen eius, ordinem captiuorum ab vtroque latere exercitus sui applicuit. Quibus dum parcitur ab hoste, spacium transeundi habuerunt Lacedaemonij. Frontinus libro primo, capite 4. & Polyaenus lib. 2. qui in Asia hoc factum scribit. L. Aemilivs Paulus Coss. cùm in Lucanos iuxta litus angusto itinere exercitum duceret, & Tarentini ei classe insidiati, agmen eius scorpionibus agressi essent, captiuis latera euntium praetexuit: quorum respectu hostes inhibuêre tela. Frontinus lib. 1. c. 4. Cambyses animalia quae Aegyptij pro dijs colunt, exercitui suo circumdedit, & Pelusio potitus est, Aegyptijs metu viola̅dorum deorum hostes non prohibentibus. Polyaenus libro septimo. Carolvs Magnus simili ratione Budam veterem, seu Sicambriam vrbem Hungarorum cepit. Oppugnans enim eam à Danubio nauibus, ab altera parte aciem instruxit ex Vngaris iam captis. Cùm autem oppidani in suos vererentur tela mittere: Franci propiùs ad muros accedentes & conscendentes, vrbem cepêre. Regino lib. 2. Sigebertus Bonfin. Decad. 1. lib. 9. Auent. lib. 4. Saxoniae c. 16. Cranz. lib. 2. Petrvs Luna Catalanus Auenione pontifex electus, & Benedictus XI. vocatus, à Franco milite regio???ue Praetore obsideri oppugnari???ue cepit: edictum???ue, ne quis sacta beneficia, expectationum???ue munera ab eo peteret. Qui eum sequerentur, ijs interdictum iure vectigalium, redituum???ue ecclesiasticorum. Proinde secessio ab eo facta, & solitudo circa eum. Quo metu ignominia???ue permotus, ne à quoquam violaretur, sacrosanctum Domini corpus prae se ferens, in Catalaniam ad natales suos Tarraconenses???; concessit. Aemilius libro decimo. Pradae, Pecuniarum, Impedimentorum obiectu. Xenophon Graecos domum reducens, equitibus Tissaphernis in iumenta inuadentibus consilium dedit, vt currus & superfluum apparatum impedimentorum relinquerent: ne Graeci pro his pugnantes mortem oppeterent, & progredi vlteriùs prohiberentur. Polyaen. lib. 1. Philippvs, Abderitarum & Maronitarum occupata regione, reuertebatur cum nauium magno apparatu, & pedestribus copijs. Chares circa Neapolim insidias nauales habebat, cu̅ XX triremibus. Philippus delectis iuuenibus, in quatuor remiges imposuit, arte atq; robore praestantissimos: & mandatum ijs dedit, vt priores classem vniuersam educerent, atq; Neapolim praeterlegerent, neq; longè à terra recederent. Eas dum Chares cum suis insequitur, Philippus tutò Neapolim praeternauigauit. Polyaen. lib. 1. & 4. Tryphon Syriae rex victus, per totum iter fugiens, pecuniam sparsit: eum???ue sectantes Antiochi equites moratus, effugit. Frontinus lib. 2. c. 12. Galli pugnaturi cum Attalo, aurum omne & argentum certis custo dibus tradiderunt: quibus, si acie fusi essent, parceretur, quo faciliùs colligen da praeda hostem impeditum effugerent, Frontinus lib. 2. cap. 13. Mithridates ad Cabiras à Lucullo victus, cùm nemo apud eum ne apparitor quidem vel equiso remansisset, in caterua se caeterorum extulit castris, ac ne equum quidem ex regijs ad manum habuit. Verùm cùm serò tandem in fluctu fugae illius conspexisset iactatum eunuchus Ptolemaeus, cui equus erat: desilijt praebuit???ue equum regi. Iam enim premebant eum instantes Romani. Neq; defuit celeritas his ad eum comprehendendum, sed penè tenebant. At auaritia & sor des militares multis certaminibus magnis???ue periculis diu captatam praedam Romanis eripuêre, Lucullum???ue victoriae praemio fraudauêre. Iam enim propèin manibus instantium equus, qui Mithridatem auexit, erat: cùm interea mulus ex ijs, qui gazam regis portabant, co̅iecit se inter regem & consectantes: siue spontè sese obtulit, siue de industria rex obiecit eum insequentibus. Ita illi rapiendo colligen do???; auro, atque inter se digladiando cessauerunt illum corripere. Itaq; ad Triganem generum in Armeniam euasit. Plut. in Lucullo. Polyaen. verò lib. 7. supellectilem regiam vniuersam foras prolatam extra aedes in quibus habitabat, irrumpentibus Rom. veluti escam obiectam scribit. Habeis Sultanus Aegypti, cùm interfecto Calipha Chairense, regia???; occupata, gazam inuasisset, eo???; nomine à subditis in regia obsideretur sparsis nummis rebus???ue preciosissimis, in turbam, effugit hostes obsidentes. Qui positis armis ad rapiendum vndiq; concurrentes, parricidae effugiendi occasionem dederunt. Aemilius lib. 5. sub Lud. Iuniore. Frotho Danorum rex, Britanniam inuaserat, praeda???ue multa coacta, à Scotis & Britannis petebatur. Ergo praeda omni per agros sparsa, Britannos, dum in ea colligenda occupantur, ab insequendo cohibuit. Mox cum Scotis pacefacta, Britannos securos cecidit, praedam???ue cum auctario recepit. Saxo lib. 2. Vergusius Landa à Vicecomitum amicitia aduersarum partium copijs se adiungens, Mediolanum tanta celeritate occupauit, vt Actius Vicecomes Galeacij F. breue ad fugam spacium nactus, aegrè hostium manus euaserit, adiuuante praesertim matre Beatrice, quae tam subito, quàm salutari consilio, effusis in limine domus aureae monetae sacculis, intrantes, dum eam auidè colligerent, aliquandiu morata fuerat. Iouius in vita Actij. Dum Venetus exercitus, duce Francisco Gonzaga Mantuano principe, vnà cum Sfortiae Ludouici copijs, confertam & instructam Caroli IIX. Galliae regis, ex subacto regno Neapolitano patriam repetentis, aciem ad Tarrum fl. adorirentur: Graeci equites, qui primum agmen inuaserant, quum à cataphractis nequicquam clrcumfusi vndique pellerentur, & Annonius atque Busichius eorum praefecti, viri acres, vulnerati praelio excessissent, conuersis repentè equis ad deripienda impedimenta conuolarunt: quae monitu Trivvltii Gallici exercitus ducis de industria hostibus obiecta fuerant, vt illis praeda occupatis, regi transitus expeditior atque facilior redderetur. Ibi lixae, calones, & feminae, muliones???ue inter iumenta cadentes???ue sarcinas foedè iactati, ac dum repugnant, vel rapientes impediunt, promiscuè caesi, impedimenta???ue ferè omnia capta direpta???; sunt. Is tumultus, quòd dissonis tot gentium clamoribus cuncta perstrepebant, è proximo peditum Italorum cohortes etiam exciuit, quae praedae pariter auidae, ordines nullo pudore deserebant. Tum verò inter socios cruentum admodum & miserabile certamen exortum, quum regiam gazam alij in diuersa traherent, alij à validioribus oppressi, in ipsis praedae complexibus caederentur. Eares omnium consensu Gallis salutem peperit. Iouius libro secundo Historiarum. Tempore. Hannibal vbi ad Alpes aeternis damnatas niuibus peruenit, & editissimos tumulos à montanis insideri vidit: Gallorum sociorum exploratione edoctus, interdiu tantùm obsideri saltum, nocte in sua quenque dilabi tecta, luce prima subijt tumulos, vt ex aperto atque interdiu viam per angustias facturus. Die deinde, simulando aliud quàm quod parabatur, consumto, communitis castris, vbi primùm digressos tumulis montanos, laxatas???; sensit custodias, pluribus ignibus quàm pro numero manentium in speciem factis, impedimentis???ue cum equite relictis, & maxima parte peditum, ipse cum expeditis acerrimo quoque viro raptim angustias euasit: ijs???; ipsis tumulis, quos hostes tenuerant, consedit. Liuius Decadis 3. libro primo. Via errore: aliam simulare, alia insistere. Moses dux summus, dum Israëlitas seruitio vindicat, ex Aegypto profecturus, viarum dispendio hostem ludificari conatus, cùm per Arabiam compendiosum iter patêret, ad effugiu̅ in Aethiopiam flexit iter, quae maximè Chananaeae erat terrae, quae decreto petebatur, auersa. Sed hostis falli non potuit: tamen medio conatu extingui: & quem terrae cohibere non potuerunt, cohibuit mare, Iudaeis alioqui peruium. Sabellicus lib. 6. cap. 6. Nicostratvs, dux Aetolorum, aduersus Epirotas, cùm aditus in fines eorum angusti essent, per alterum locum irrupturum se ostendens, omni illuc ad prohibendum occurrente Epirotarum multitudine, reliquit suos paucos, qui speciem remanentis exercitus praeberent: & ipse cum caetera manu, quà non expectabatur aditus, intrauit. Frontinus libro primo, capite quarto. Pammenes per Phocidem Thebas versus exercitum ducebat. Hostes Philoboeotum castellum occuparant, ad quod duae viae ducebant: quarum cùm altera iam hostium praesidijs teneretur, Pammenes rectis ordinibus in profundum diductis, exercitum???ue ad proficiscendum amplificatum ita instruxit in dextro latere, quasi in eam partem ducturus. Illi relicta parte sinistra, ad dextram deflectebant, vt profectionem impedirent. Ille ad sinistram incitato cursu cum suis properans, copias sine omnipericulo traduxit. Polyaen. lib. 5. Agesialvs cùm audisset Thebanos ad Scholum transitum obsidere, omnes legationes à Graecis missas, Thespijs remanere iussit: quinetiam commeatum exercitus eôdem com [1783] portare. Thebani his auditis, traduxerunt copias ad transitum contra Thespias, atq; ibi viam obsederunt. Agesilaus duorum dierum itinereper biduum confecto, transitum ad Scholum inanem ac vacuum inueniens, sine pugna tra̅sgressus est. Frontinus lib. 1. cap. 4. Idem in Thebanum agrum irniptionem fecit. Thebani campum fossa circumducebant, & vallo muniebant. Vtrinq; duo transitus angusti. Volens Agesilaus transire quadrato agmine, cauo???ue processit ad transitum ab laeua situm. Thebanis hîc omnibus resistentibus, ille à cauda duxit ad alterum tra̅situm, vbi nemo erat quiarceret. Ingressus, regionem??? depopulatus nemine resistente, iterum discessit. Idem. Ahistides Eleates, Dionysio Cauloniam oppugnante, cum XII. triremibus adnauigabat. Qui cùm re intellecta cu̅ XV. nauium implementis contrà solueret: Aristides reuertens discedebat, & ingruente nocte iussit faces tollere, quas Dionysij naues sequebantur. Paulatim his abstractis facibus, alias in mare submiserunt magnis suberibus adaptatas, & à lumine in obliquun se conuertentes, ad Cauloniam adnauigauerunt, Dionysio cum suis ad suberum splendorem cursum dirigentibus. Polyaen. lib. 6. Pericles Atheniensis, à Peloponnensibus in eum locu̅ compulsus, qui vndiq; abruptis cinctus, duos tantùm exitus habebat: ab altera parte fossam ingentis latitudinis duxit, velut hostis excludendi causa: ab altera militem agere coepit, tanquam per eum erupturus. Ij qui obsidebant, cùmper fossam, quam ipse fecerat, exercitum Periclis non crederent euasurum, vniuersi à limite obstiterunt: Pericles pontibus, quos praeparauerat, fossae iniectis, suos quà non resistebatur, emisit. Frontin. lib. 1. cap. 5. Plataeenses à Lacedaemonijs & Thebanis oppugnabantur. Viri ducenti Plataeensium obseruata nocte tenebricosa & procellosa, reliquis ciuibus praeceperunt, vt in contrariam partem murorum ascenderent, ibi??? pugnam facerent, quòd per eum locum extrinsecùs Lacedaemonij irruptionem facerent. At ipsi in altera parte muros superarunt: neque verò Athenas ducentem viam ingrediebantur, sed Thebas versus, quòd per eam hostes minimè insecuturos putarent. Sic enim etiam accidit. Lace daemonij per Cithaeronem persequebantur. Platae enses à via Thebaica paulùm declinantes, Thebas venerunt, atque inde Athenas vsque euaserunt. Polyaenus libro sexto. Iphicrates dux Atheniésium, aduersus Anaxibium Lacedaemonium in Hellesponto circa Abydon, cùm transducendum exercitum haberetper loca, quae stationibus hostium tenebantur, alterum autem latus eius transitus abscissi montes (monrem sanctum Polyaenus vocat) premerent, alterum mare ablueret: aliquandiu moratus, cùm incidisset frigidior solito dies, & ob hoc nemini suspectus, delegit firmissimos: quibus oleo ac mero calefactis, praecepit, vt ipsam oram maris legerent, abruptiora tranarent: atq; ita custodes angustiarum inopinatus oppressit à tergo. Frontin. libro primo, capite 4. & Polyaen. lib. 3. Idem victus cum paucis, in locum asperum & plenum arboribus confugit. In eo cùm obfideretur, praecepit noctu, vt ab altera parte tumultum ederent. Hostibus ad tumultuantem partem conuersis, ipse nemine prohibente per alteram exiuit. Polyaenus lib. 3. Alexander Magnus, cùm Thessali Tempe praesidijs impositis obtinerent, suffo ssis praecipitibus Ossa petris, & effectis exiguis gradibus, per eos ipse & Macedones ascendentes, in iuga euaserunt: atque Ossam transgressi, Thessaliam occupauerint, Thessalis Tempe angustias tenentibus. Etiamnum videre est ijs, qui Tempe perambulant, petras Ossae in scalarum modum aedificatas, quam scalam Alexandri appellant, Poliaenus lib. 4. Clodius praetor contra Spartacvm in Campania ex vrbe cum tribus millibus militum missus est. Obsidente illo seruos in monte, qui vnum habebat asperum???ue & angustum ascensum, quem obsepserat statione, caerteris partibus abruptas rupes atque crepidines, frequenti autem labrusca erat in supercilio vestitus: ex ea palmites, qui esss vsui possent, secuerunt, scalas???ue complicauerunt validas & longas: vt supernè ex rupe suspensae pertinerent ad planiciem. His sine periculo descenderunt praeter vnum, qui armorum causa remansit. Vbi descenderunt, demisit ea, inde omnium postremus euasit ipse quoque. Haec latuerunt Romanos. Quare adorti eos sunt, ac repentino aduentu perculêre, pulsis???, his castra cepêre. Plut, in Crasso, & Frontinus. Lumine. Ammianvs Marcellinus, cùm noctu insequentes Persas fugeret, atq; latebrarum spes nulla maneret, in equo se lumen deligasse ait, eum??? ad dextram, qua in parte planicies erat, direxit: ipse autem cum alijs, qui cum eo erant, in laeuam conuersus, ad montes vim hostium, qui lumen ad dexteram sequebantur, effugit. Fulg. lib. 7. cap. 4. Cùm vrbe Genua ciuilibus bellis lacerata, Guelphos, qui in vrbe rerum potiebantur, Gibellini exules infestarent: Aitonus Auria, XIV. triremibus, Fridericvm Marabottu̅ Guelsum, qui septem tantùm habebat, vehementer insectabatur. Cùm autem nox superuenisset, neq; iam longè à Tyro abessent, Marabottus, qui iam penè omnem salutis spem amiserat, nouo astu salutem sibi peperit. Nam cùm maritimus in classe mos esset, vt per noctem solus triremium primarius dux in puppisua lumen deferret apertum, vt aliae naues eum assequi scirent: ipse cùm antè suos commonuisset, ea nocte se ad Maraliam nauigaturum esse, lumen in laterna clausum, clypeo tanquam cimbae alligauit, atq; in mari defixit, triremis??? suae consuetum lumen extinxit. Cùm autem, vt maris natura est, vndae clypeum cum laterna ad terram eiecissent, hostes arbitrati Fridericum desperata salute in terram triremes impegisse, mutata pauigatione, ab eo cursu, quem antè tenebant naues, ad lumen, quod in laterna clypeus habebat, direxeru̅t; atq; Ita elusi Fridericum amiserunt. Idem. Tenebris. Ivgvrtham regem Numidarum, constat memoriam virtutis Romanorum, semper inclinato die committere praelia solitum, vt si fugarentur sui, opportunam noctem haberent ad delitescendum. Front. lib. 2. cap. I. PRVDENTIAE MILITVM CONSVLERE, VT HOSTES A SVIS, Hostivm???ve impetm et conatus cognoscant & dignoscant. Tessera bellica. De Tessera bellica egimus inter Fortuita, fol. 697. Hîc quatenus Prudentia in ea vel excogitanda vel vsurpanda deprehenditur. acognoscant & dignolcant. Acves Lacedaemonijs Tegeamper proditionem noctu occupantibus, suis militibus signum dedit, vt interficerent eos qui tesseram requirerent. Arcades igicur non rogabant; Spartitae verò tanquam noctu suos non agnoscentes, & idcirco quaerentes sigum, ab Arcadibus interfecti sunt. Polyaenus libro primo. Signis militaribvs. Ferunt Aegyptios veteres, apud quos nulla esset militaris disciplina, cùm à vicinis saepiùs bello superarentur, excogitasse ferre aliquod insigne, quod milites sequerentur. Figuras igitur animalium in tabulis pictas, duces eorum in bello tulisse: ea??? ex re cognito seruato??? sub quo quisq; militaret ordine, victoriam consecutos. Igitur visum esse gratiam his animalibus tanquam victoriae auctoribus reddi, statutum???ue, nefas esse quodpiam eorum, quorum imago delata fuerit, occidi: sed coli potiùs debere, honore???ue affici. Diodorus libro primo, capite septimo. Armis, Vestibvs. Terraalba vsos Veteres in se armis??? suis dealbandis, cùm aggredi noctu hostes volebant, vt suos abaduersarijs dignoscerent, testatur testatur Herodotus in Vrania. Eandem rem commemorauit Pausanias initio libri x. quo rex Phocensium tradit. Victorius lib. 20. Var. lect. cap. 13. Signo pvgnae, Receptivs, Pacis. De his alio respectu egimus sub lo??? Insignium & Signorum, fol. 707. VIGILANTIAM SVORVM EXCITARE, VT OMNES insidias hostis praeueniant & auertant vigilando. Diocles Atheniensium dux, in hostili solo militibus nullo ordine dispersis, arma serre nolentibus, tesseram datam saepe commutauit. Milites arbitrari non longè hostes abesse, receptis armis, instructa acie profectionem faciebant, Polyaenus lib. 5. Alcibiades Atheniensis, ciuitate sua à Lacedaemonijs obsessa, veritus negligentiam vigilum, denunciauit his qui in stationibus erant, vt obseruarent lumen quod nocte ostensurus esset ex arce, & ad conspectum eius ipsi quoque lumina atrollerent. In quo munere. qui cessasset, poenam daturum. Dum [1784] sollicitè expectatur signum ducis, peruigilatum ab omnibus, & suspectae noctis periculum euitatum est. Front. lib. 3. cap. 12. & Polyaenus lib. 1. Iphicrates, dux Atheniensium, cùm praesidio Corinthm teneret, & sub aduentum hostium ipse vigilias circumiret: vigilem, quemdormientem viderat, transfixit cuspide. Quod factum quibusdam tanquam saeuum increpantibus: Qualem inueni, inquit, talem reliqui. Est enim somnus mortis imago. Frontin. lib. 3. cap. 12. Lycvrgvs Lacedaemoniorum legislator, cùm mterrogaretur, Cur hostium interfectorum cadauera spoliare prohibuisset? Ne milites, inquit, ditescant: & dum praedae incumbunt, pugnam negligant. Metuit vir prudentissimus, ne diuitijs corrumpere̅tur milites, quae plerunq; insolentiores & minùs fortes reddunt hoinines. Plut. in Laconicis. Clearchvs, cùm ex Thracia praedam egisset, neque redire Byzantium posset: castrametatus est prope montem Thracium. Coëuntibus autem Thracibus, sciens eos latentes ex montibus noctu impetum facturos: mandauit suis, vt in armisperseuerarent, & crebrò excitationes facerent. Ipse verò cùm nox esset tenebricosa, assumta parte exercitus, apparebat suis, verberans arma more Thracio. Quitanquam hostibus apparentibus, ad pugnam erant instructi. Interea Thraces etiam apparebant, vt dormientes caperent. At illi vigilantes & armati, exceperuntincurrentes, & plurimos ex ipsis mterfecerunt. Polyaenus lib. 2. Epaminondas, cùm custodias stationes??? suorum militum circumiret, sopitu̅, & non vigilantem exedicto militem, gladio confodit, asserens talem se reliquisse, qualem inuenerat. Alex. ab Alex. libro primo, capite 12. ex Front. libro tertio, capite duodecimo. Hermocrates Syracusanus, superatis acie Carthaginensibus, veritus, ne captiui (quorum ingentem manum in potestatem redegerat) parum diligenter custodirentur, quòd euentus dimicationis in epulas & securitatem compellere victores poterat, finxit proxima nocte equitatum hostilem venturum. Qua expectatione assequutus est, vt solito attenitùs vigiliae agerentur. Front. lib. 2. c. 9. Militari apud Romanos praecepto obseruatum erat, vt vigiliarum vices tubae in castris per inte???alla significarent. Et si qua̅do hostes in conspectu essent, pro portis castrorum, singulae stationes, & expeditae cohortes, dispositis excubijs, instratis equis frenati???ue pro vallo excubarent: vt omnia militari custodia vigilijs??? tuta firma???ue essent, ne paratis insidijs, & omniadito septo, nudata custodijs stationibus??? castra hostes adoriantur, & nec opinantes inuadant. Alex. ab Alex, lib. 1. cap. 12. P. Scipio Aemilianus cùm quandam vrbem obsideret, noluit circa moenia eius ferreos mutices spargi, nec tabulas plumbatas acutis clauis praeditas sterni (ne hostes in praesidia repentè impetum facere possent) quòd existimaret, non esse eiusdem & capere aliquos velle, & timere, Animifortitudinem sic declarauit, hostibus timorem iniecit, suorum???, vigilantiam excitauit. Val. lib. 3. c. 7. L. Pavlvs Aemilius bello Macedonico nocturnas stationes sine lancea & gladio milites suos agere voluit, quò magis essent intenti, & resisterent somno, quòd ingruentibus hostibus non valerent resistere. Plutarchus in Aemilio, & Apophthegmatib. C. Ivlivs Caesar longinquo hoste liberiora militibus disciplinae frena remittebat, vt postea propinquior factus, cùm ita militum animos recreasset promtioribus diligentioribus???ue aduersus hostem vteretur. Nunquam praelij aut expeditionis tempus militipraedixit, vt omnibus horis in praelium descendendum esse putarent. Suetonius & Polyaenus libro octauo. Vlpivs Marcellus, dux Commodi Imp. contra Britannos, vt vigilantes faceret milites, XII. tabulas, quales ex tilia fieri solent, quotidie perscribebat vesperi: mandabat???, vni ex suis, vt alias alijs atque alijs horis perferrent ad diuerso s milites, quo Imperatorem suum vigilare semperrati, ipsi minus dormirent. Et quanquam somno alioqui resistsret natura: tame̅ quo magis id facere posset, inedia perfecerat. Nam vt ne pane repleretur, eum Roma ad se iubebat exportari, ne panlò plus quàm esset necesse, posset propter vetustatem comedere. Dion Nicaeus & Xiphilinus in Commodo & Suidas. Cùm sub Leone V. Imp. Constantinopolis inter ferocissimas gentes pluribus esset periculis obnoxia: vtpote quae tum Hungaros, Russos, Bulgaros, Normannos, Armenos & Persas haberet vicinos, in triuijs ac plateis vrbis habebantur custodiae: quicunque post crepusculum deprehendebatur, caesus verberibus trudebatur in carcerem, donec illucesceret. Imperator vigilum volens experiri fidem, noctu solus è palatio habitu mutato sese proripuit. A primis deprehensus custodibus, quò proficisceretur rogatus, Lupanar se petere respondit: à quibus se duodecim aureis redemit, cùm carcerem & verbera minitarentur. In secunda item custodia deprehensus, viginti se liberat aureis. In tertiam cùm incidisset, pugnis flagris???ue caesus, carceri traditur. Abeuntibus reliquis, cùm ia̅ illucesceret, custodiarum magistro multis vix tandem signis confirmat Imp. se esse. Duabus illum auri libris donatum iubet dicere custodibus, quemnoctu cepissent, carcere effracto fugisse. Manè Imperator custodes vrbis euocat: num quis nocte praeterita sit deprehensus, interrogat. Qui precio erantcorrupti, nihil se aut vidisse, aut audisse asserunt. Qui verò Leonem caesum custodiae mancipauerant, sese quempiam reperisse fatentur, & flagris onustum carceri tradidisse, sed effracta custodia aufugisse. Leo remotis familiaribus, dorsum ex flagris liuidum custodibus ostendit, eos???ue magnis muneribus donauit: perfidos verò alios bonis multatos vrbe expulit: ac vrbem suam hoc astu tutissimam reddidit, custodibus semper praesentiam Imperatoris expauescentibus. Eandem curam iniecit & praetorianis militibus. Solebant enim praesidia duodecim militum post acceptum prandium ante eius palatiu̅ excubare, cùm Imperator quiesceret. Leo quonda̅ aperto clàm palatij ostio, vidit omnes in somnum resolutos. Vnus contractis in vaciem brachijs stertabundus, somnum simulabat. Imperator fingulis dormitantibus auri libram apponens, clàm discessit claulso palatio. Abeunte Imperatore, duodecimus qui non dormiebat, aurum reliquorum aufert, & se quieti dat. Ab Imperatore vocati milites, interrogantur, An expergesacti hilariores ex somno redditi essent? Tettiti quòd dormiuissent, nihil quicquam tamen se vidisse aut reperisse iureiurando affirmarunt. Imperator minas adijcit, vt verum dicant. Duodecimus itaque, Imperator, inquit, quid mei viderint collegae, planè nescio. Videbat ego mihi vigilans dormire, cùm quidam fimilis tui, singulis auri libram apponit clàm, & tacitus clauso discedit ostio, Collegistam pulcram non videntibus visionem, surrexi, & vndecim libras meae duodecimae coniunxi: arbitratus honestum, vt duodecim hae librae ob honorem duodecim Apostolorum simul essent, quos religiosè veneror. Hinc me quoque quieti dedi, & in somnis duodecim mihi astare Apostolos vidi, qui meam laudarunt solertiam. Expergefactus XII. libras auri in marsupio reperi, & visionem veram fuisse re ipsa didici. Leo in risum solutus: Vigilandi (inquit) & auspicandi officium exegisti simul, dignus qui talem visionem habueris. Collegae tui stultitiae poenas secum ferant, & dormiant hinc vsque ad confusionem. Cuspin. ex Zonara. MILITVM ALACRITATEM NIMIAM COHIBERE IN OPPVGNANDO, Irrvmpendo. Intempestiuam pugnae postulationem prohibere. Lacedaemonii (vt etiam Phryges) pluribus concinentibus tibijs, acies inibant, vt his modulis capti, compositè incederent, ferociam???ue & immodicos animos cohiberent, néve, id quod in concursu magnorum praelioruni vsuuenit, hostem cupidè insequuti, saeuè & atrociter contra victos insultarent, ita vt longiùs effusi, acies confunderent & perturbarent. Alexander lib. 3. cap. 2. Agesilavs Lacedaemonius, cùmaduersus Thebanos castra super ripam posuisset, multo???ue mainrem hostium manum intelligeret, & ideo suos arcere à cupiditate decertandi vellet, dixit: Responso deûm se ex collibus pugnare iussum. Itaque exiguo praesidio ad ripam posito, accessit ad colles. Quod Thebani pro metu interpretati, transierunt flumen: & cùm facilè depulissent praesidium, caeteros insecuti auidiùs, iniquitate locorum à paucioribus victisunt. Frontinus libro primo, capite decimo. Idem, cùm Lacedaemonij inclusi in vrbem à Thebanis, non ferrent se intra moenia cum vxoribus teneri, sed exeuntes, aut vincere aut mori statuerent, debortatus est, dicens: Nos etiam Athenienses aliquando intra moenia conclusimus. at illi nolebant ad pugnam exeundo se omnes periculo exponere, sed constitutis vrbis & moeniorum custodibus, salutem sibi pepererunt, defatigatis oppugnatoribus diuturnitate temporis, & tandem vltrò desistentibus. Polyaenus libro secundo. Idemprope Lampsacum castrameta batur. Veniebant quidam ex metallorum fodinis Graeci, qui nunciabant, Lampsacenos omnes quaerendis metallis destinare quoscunque caperent. Exercitus indignatus, ad moenia incursionem fecit, ciuitatem direpturus. Agesilaus cùm resistere non posset, & tamen vrbem seruatam vellet, quasi summa ira incitatus, iussit, vt currentes primas vites excinderent. Etenim esse optimatium Lampsacenorum. Quibus ad excindendas vites sese conuertentibus, ipse nactus occasionem mittendi ad Lampsacenos, indicauit, vt bene vrbem custodirent atque defenderent. Idem.
|| [1785]
Evmenes Cardianus milites hostium impedimenta diripere patatos deterrebat, & non prodesse affirmabat. Cùm verò persuadere non posset, ipse misit ad hostes, praemonuit???ue vt impedimemta summa cura tuerentur. Milites conspicati praesidia maiora, firmiora???ue, à proposito destiterunt. Polyaenus lib. 4. & Plut. in Eumene. Cleandridas Thurijs numero paucioribus mandans, necum hostium multitudine congrederentur, inquit: Vbi non sufficit pellis leonina, ibi vulpina adsuenda est. Polyaen. lib. 2. Hoc alij tamen Lysandro tribuunt. Iphicrates, ad Corinthum Atheniensium dux erat, bellum Thebanis inferentium. Athenienses admodum festinabant egredi ad pugnam. Iphicrates videns hostes numero plures recèns parta in Leuctris victioria confidere, suos non produxit, sed ad eos inquit: Ego vos ad tantam fortitudinem perduxi, vt etiam contemnere Boeotos possitis. Verùm ex ijs ducibus, qui me sunt praestantiores, aliquis vos assumat, & producat. Hac ratione Athenienses ab impetu cohibuit. Polyaenus libro tertio. Fericles dubio Marte cum Samijs pugnans, Melisso praertore victo, vrbem ipsam obsedit, mora hostes se fracturum sperans. Verùm cùm morae pertaesos Athenienses & pugnandi cupidos, non facilè esset reprimere: in octo parteis distributis copijs sortem duxit. Cui obuenisset alba faba, huic epulari feriari???ue, dum pugnarent reliqui, permittebat. Vnde albam diem, quo quis genio indulsit, aiunt ab alba faba nominari. Plutarchus in Pericle. Q. Fabivs Max. bello Punico, quòd manum cum Hannibale non consereret, malè audiebat in senatu. Filio hortante, vt depelleret infamum, ostendit ei singulas agminis partes. Quibusdam verò non satis robusta corpora habentibus: Vides, inquit, non esse commodum inito praelio armis fortunam tentare? Neque enim vniuersum agmen certaminis periculum subit, sed singuli. Praestat igitur per montana sequi, & vrbes ad defectionem perducere. Polyaen. lib. 8. Q. Sertorivs, quòd experimento didicerat, imparem se vniuerso Romanorum exercitui, vt barbaros inconsultè pugnam exposcentes doceret: adductis in conspectum duobus equis, altero praeualido, altero admodum exili, duos admouitr iuuenes similiter affectos, robustum & gracilem: ac robustiori imperauit, equo exili vniuersam causam abrumpere: gracili autem, valentiorem per singulos vellere. Cum???ue gracilis fecisset quod imperatum erat, validissimus cum infirmi equi cauda sine effectu luctaretur: Sic etiam (inquit Sertorius) Romanae cohortes insuperabiles sunt, vniuersas aggredientibus: easdem lacerabit & carpet, quiper partes attentauerit. Frontinus libro primo, capite decimo, & Valerius Maximus libro septimo, capite tertio. Idem cùm videret suos pugnae signum inconsultè flagitantes, crederet???ue rupturos imperium, nisi congrederentur: permisit turmae equitum ad lacessendos hostes ire, laboranti???ue submisit alias, & sic recepit omnes: tutis???ue & sine noxa ostendit, quis exitus flagitatam pugnam mansisset. Obsequentissimis inde eis vsus est. Frontinus libro primo, capite decimo. MILITVM ALACRITATEM EXCITARE, TARDOS & ignauos animare & accendere Ad Laborem. Consule Tit. Militum robur firmare labore, fol. 1795. Artoxerxes Persarum rex, cum Cadusijs bellum gerens, omnem demonstrauit ignauiam & mollitiam non ex delicijs & luxu, vt vulgus arbitratur, oriundam: sed ex improba & degenere, quae prauas sequatur opiniones, natura. Neque enim aurum vel candys, vel XII. millium talentorum regis corpus circumiectus mundus retinebat à laboribus eum & aerumnis, instar militum gregariorum subeundis: verùm pendente ex humero pharetra parmam ferens, primus ipse vias montosas & arduas dimoto equo scandebat. Vnde caeteri illius alacritatem & robur conspicientes, volucres fiebant & expediti. Etenim stadiorum iter quotidie plus ducentorum conficiebat. Plut. in eius vita. Cyrvs Persa ab Harpago Medo inuitatus, vt exercitum contra Astyagem auum duceret, vt Persas ad rebellandum induceret, simulat sibi literas à rege missas. Quas in concilio cùm resignasset & legisset, ducem se Persarum ab Astyage esse creatum asseruit, omnes???ue cum falcibus adesse iussit. Cùm iam conuenissent, imperat his, vt locum XX. circiter stadiorum vepribus spinis???ue obsitum, vnius diei opera purgatum sibi redderent: inde diurno opere fessis praecipit, vt postridie sibilauti adessent. Ipse expaternis interim gregibus vim pecorum ingentem occidit, & cum his boues plurimos, vt opiparè tot hominum millia vno tempore pranderent. Tum epulis eò tempestiuè congestis, quò manus illa ingens ex imperio coitura erat, larga vini copia, ciborum???ue elegantia passim discumbentibus apposita, multo luxu & hilaritate pars diei non parua acta est. Vbi verò abundè epulati sunt, in concionem Cyrus eos vocat, ac primùm omnium rogat: Vtra opera suauior animis fuisset: hesterna illa, quae inter vepres & spinas in arcta locorum feritate, aegrè consumta esset: anrecentior, quàm virenti prato multa cum voluptate paulò antè exegissent: His magnum esse inter vtranque discrimen reclamantibus. Rectè, inquit Cyrus, iudicatis, sed aduertite viri Persae, quàm vtraq; conditio sit vestris rebus non dissimilis. Siquidem volentibus vobis honesta sequi, & mecum andere, quae viros fortes detent, eadem longe???ue maiora commoda adsunt: sin minus, aerumnae nihilo hesternis illis inferiores nos posteros??? nostros perpetuò prement, Medorum iniuriae, superbae??? dominationi obnoxios. Quum haecille perorasset, miro omnium consensu defectio secuta, bellum???ue in Medos decretum. Sabellicus libro quinto Enneadis 2. ex Herod. lib. 1. & Frontinus lib. 1. cap. 11. Xenophon, cùm equo veheretur, & pedites iugum quoddam occupare iussisset, vnum ex eis obmurmurantem, quòd diceret, facilètam laboriosa eum sedentem imperare: desilijt, & gregalem equo imposuit, cursu??? ipse pedestri ad destinatum. iugum contendit. Cuius facti ruborem cùm perpeti miles non posset: irridentibus commilitonibus, spontè descendit. Xenophontem vix vniuerfi perpulerunt, vt conscenderet equum & laborem suum in necessaria duci munera reseruaret. Frontin. lib. 4. cap. 6. Alexander Tyrum oppugnans, cùm amplam fossam moenibus Tyriorum adiectam superare cuperet, primus ipse corbem aren arefertum apportauit. Macedones cùm regem suit manibus opus facere viderent, confestim abiectis chlamydibus, celeriter loca aequarunt. Polyaen. libro quarto. Idem petram inaccessam in India oppugnans, militem quendam Alexandrum nomine appellans: Te verò, inquit, fortem esse, velnominis causa decet. Idem iuuenis cùm fortiter pugnans cecidisset, mediocriter regem perturbauit. Plutarchus in Alexandro. Archidamvs noctu milites duxit ad Carras per viam aquosam, asperam ac longam. Militibus verò labore defatigatis & indignantibus, consolabatur eos Archidamus, quantum poterat, & ne deficerent hortabatur. Postquam verò. repentè irruentes plurimis hostibus interfestis, oppidum excidissent, coenam parantes, atque exultantes victoria, rogauit Archidamus, Quando sibi vrbem cepisse viderentur? Respondentibus alijs, cùm impressionem faceremus: alijs, cùm iacula mitteremus: Nequaquam, ait ille, sed cùm viam longam & palustrem contenderemus. Nam voluntas ad laborem propensa, cuncta vincere ac superare consueuit. Polyaenus. li???mo. Sic e???m M. Cato suis militibus, qui quatridui iter biduo confecerant, & oppidum quoddam Hispaniae ex improuite secundo. Chares in Thracia, cùm vehementissima tempestas ingruisset, conspicatus milites vestimentis parcere, & segniter imperata facere, mandauit vt vestes inuicem commutarent. Hoc facto, cùm singuli alienarum vestium nullam rationem haberent, promtiùs id, quod imperatum fuerat, exequebantur. Polyaenus lib. 3. Agesilavs in Boeotiam impressione facta, regionem depopulari, & arbores deijcere socios iussit. Quibus per ignauiam eam rem negligenter administrantibus, mandauit vt ab stinerent à populatione. Verùm castra ter aut quater quotidie traduxit. Necessariò igitur ad extruenda tabernacula in suum vsum ligna secabant, non vt damnum hostibus inferrent. Attamen id pari detrimento hostes afficiebat. Polyaenus libro secundo. Obsidebantur à Corbana Persarum principe Christiani Antiochiae Syriae metropoli, quam non multò antè proditione ceperant. Fame metu???ue milites confecti, tectis se continebant, in publicum non prodibant, extrahi à ducibus vocéve praeconis non poterant, mortem (quod mallent) hostium ferro, vel (quod miserrimum viro forti) fame expectabant. Consensu procerum imperium vniuersum, summa???ue rerum, quoad Antiochensis res expediatur ijs quibus tenebatur difficultatibus, Boemvndo Tarentino committitur. Is vbi nullo pudore, nullo imperio, nullis minis, nullo solatio extrahi è tenebris in lucem milites ad munera quisq; sua possunt, ignem passim tectis subijci iussit. ad duo millia domorum, adiuuante fortè coorto vento, conflagrauere. Ita milites necessariò sui copiam fecêre. Aemilius lib. 4.
|| [1786]
Ad pvgnam. Nempe Avditv Soni, Musicae castrensis. Consule Tit. Musicae vsus in bello, fol. 1289. Hîc mentio fit ipsius, quatenus ad pugnam animos accendere solet. Cyrvs, Persarum rex bellicosissimus, ne efferis hostium clamoribus milites perculsi, animum abijcerent, hymnum Polluci & Castori altissima voce canere iussit. Quo concentu effecit, vt abiecta omni formidine, animosè cum hostibus manus consererent. Alex. ab Alex. lib. 4. c. 7. Spartanae ciuitatis exercitus non antè ad dimicandum descendere solebat, quàm tibiae concentu, & anapaesti pedis modulo cohortationis calorem animo traxissent, vegeto & crebro ictus sono strenuè hostem inuadere admoniti. Valerius Maximus lib. 2. cap. 1. Vocis. Adhortationis. Epaminondas Thebanos ducebat, Lacedeamonios Cleombrotus: pugna flebat in Leuctris. Res in dubio vertebatur. Epaminondas à Thebanis petijt, Vnum gressum mihi donate, & victoriam habebimus. Morem gesserunt, & victoriam adepti sunt. Lacones cessêre loco, & Cleombrotus rex in praelio cecidit. Polyd. lib. 2. Idem adhortatus Thebanos, vt confidenter in Lacedaemonios impetum darent, maximum serpentem cepit, & eius in conspectu omnium attrito capite: Videtis, inquit, quòd reliquum corpus inutile sit, si caput adimatur? Ita si hostium capita, nempe Laconicum hoc contriuerimus, reliquum corpus sociorum nullius erit vsus. Hoc exemplo persuasi Thebani, in Laconicum agmen incurrentes, id superarunt. Sociorum verò multitudo fugam vltrò capessit. Polyaen. lib. 2. Alexander Magnus in primo conflictu aduersus Persas, videns iam cedere Macedones, obequitans clamabat: Adhuc semel acced amus, viri Macedones, adhuc semel strenué. Cúmque valida fieret impressio, Barbari terga vertere cogebantur. Adeò leui momento tunc victoria constitit. Polyaenus libro quarto. Iphicrates promittebat se militibus victoriam daturum, si postquam ipse signum extulisset, animantes se mutuò, vnum gradum procederent. Cùm pugna esset in inclinatione grauissima, dux signum tollebat. Milites acclamantes sibi mutuò processêre, & hostes in fugam vertêre. Polyaen. lib. 3. Sallustius de bello Iugurthino, induxit L. Syllam, cum paucis quos secum habebat, penè insidijs circumuentum, milites ad fortiter praeliandu̅ adhortantem, atq; ita loquentem: Quantò sibi in praelio minus pepercissent, tantò tutiores fore. Interpretatus videtur sententiam illam Graecam, [Greek words]: quod memoriae proditum est scripsisse Spartiatas, qui domi in magistratu erant, Leonidae fortissimo imperatori, qui cum parua manu contra infinitam multitudinem hostium pugnaturus erat. Et consilium id L. Syllae eo tempore verum atque vtile fuit. Virgilius item fecit Aeneam, extremo patriae tempore, magni animi iuuenibus dicentem: Vna salus victis nullam sperare salutem. Bello ciuili contra Caesarem, cùm ad co̅flictum quendam apud Dyrrhachium & ipse exercitum Pompeius adhortaretur, & ducem quenque alium incitare oratione aliqua imperaret: milites segniter eos & cum filentio fama est audiuisse caeteros: at vbi omnium nouissimus M. Cato, quae tempus suggerebat, ex philosophia afferre, de libertate, virtute, morte, gloria, magno animisui motu disseruit, atque extremam orationem ad deorum implorationem quasi praesentium & illud pro patria inspectantium certamen conuertit, tantum sublatum clamorem fuisse, tantum???ue excitati motum exercitus, vt duces concitarentur spei pleni omnes ad discrimen. Plutarch. in Catone. C. Ivl. Caesar in clinatam aciem solus saepè restituit, obsistens fugientibus, retinens???ue singulos, & contortis faucibus conuertens in hostem: Quorsum tu abis, inquiens: illic sunt, cum quibus dimicamus. & quidem adeò plerunque trepidos, vt aquilifero moranti cuspide sit comminatus: alius in manu derinentis reliquerit signum. Suetonius, & Valerius Maximus lib. 3. cap. 2. Titvs Caesar milites suos ad Antoniae arcis Hierosolymitanae munitissimae expugnationem, virtutis gloria & animorum immortalitate potissimùm accendit. Vide losephum de excidio Iudaico. Ivlianvs Apostata Imp. contra Persas profectus, milites conuocauit, & pluribus exemplis à Ventidio ad Maximianum recensitis (nam memoria plurimùmvaluit) docuit maiores ferè omnes laureatos redijsse, praeter Gordianum & Carum, quorum illum insidijs mortalium, hunc ira deorum sublatum dixit: pluribus???ue milites cohortatus, exercitum eduxit, Assyriam depopulatus, vrbes & oppida partim vicepit, partim deditione. Cuspioianus. Leo Armenus Imp. cùm Bulgari Graecos ordinibus solutis ???fusè persequerentur, cohortatus satellitium, quod circa se habebat, vt fortes se praeberent, neque Romanorum gloriam ad nihilum redigi paterentur, magno cum impetu hostes adortus, victoriam obtinuit. Cedrenus. Aspectv Ducis. Clearchi vultum Xenophon acie & praesenti discrimine, cùm co̅spiceretur placidus & benignus, ait reddidisse animo siores illos, qui dimicabant. Plut. in Dignos. adul. Evropvs Philippi filius, infans à patre relictus, à Macedonibus in aciem, quum adhuc in cunis esset, est delatus, cum Illyrijs acie dimicaturis. Siquidem pugna vna cum ea gente parum prosperè commissa, vt necessitas in acie permanendi omnibus imponeretur, puerum medijs crepundijs in procinctu statuera̅t. Persuasum ad id vulgo erat, Macedonas vincere no̅ posse, nisi regijs auspicijs dimicarent. Nec defuit opinioni euentus. Recentiore praelio, tanto Macedones animorum ardore certasse dicuntur, vt momento temporis Illyrijs strage afflictis, gloriati sint, priori certamine non virtutem sibi bellicam, sed ducem defuisse. Sabellic. lib. 5. En. 2. Gothorum reges inaciem lectica sumtuosissimè ornata descen deresolebant, vt milites erepta regi fugae commoditate, fortissimè dimicarent. Sic Rodericvs vltimus Vestgothorum rex, in Hispania contra Saracenos progressus, vrgentetandem hoste, equo impositus, cùm frustra suos à fuga arcete conaretur, vix tandem ad Eremitam quendam in solitudinem aufugit. Annales Hispaniae. Fredegvndis, Clotharij Francorum regis mater, animabat Francos honestate, aduersus Childebertum Mediomatricum regem, qui in Suessionum finibus castra posuerat. Circumibat ipsa ordines, circumferens???ue puerum filium regem, illum eorum fidei virtuti???ue commedabat: pueritiam eius hosti contemtui esse, quasi exercitus sine suo rege, & rex sine fido milite foret: ostenderent Burgundionibus Austrasianis???ue, reges Francorum inuictos esse, non aetatis flore, roboréve vllo suo, sed nominis ipsius maiestate, suorum???ue armis. Qua oratione tantum ardorem animis militum subdidit, vt collatis signis ad xx. millia hostium Franci interemerint, pauci??? suorum desideratis. Aemilius lib. 1. Liberorum, Coniugum, Amicorum. Cyro, quo duce ab Astyage rege & Medis defecerant Persae, acie profligato, cùm hostes penè vno agmine cum fugientibus Persis in vrbem irrumperent: occurrerunt eis ante vrbem Feminae, nudatis???ue pudendis: Quo ruitis, inquiunt, homines ignauissimi? Neque enim huc, vnde prodistis, vobis fugae receptus esse poterit. Haec species & vox ruborem Persis incussit: qui seipsos increpantes ac conuersi, pugnam repetierunt, & hostes fuderunt fugauerunt???ue. Vnde auctore Cyro lege cautum fuit, cùm rex in vrbem iniret, vt singulis mulieribus aureus daretur. Ochum autem feru̅t tetrum & sordidissimum regem deflexisse semper & praetergressum vrbem, vt munere mulieres fraudaret. Alexander & bis ingressus est, & praegnantibus geminauit donum. Plut. de Virtutibus mulierum, & Polyaen. lib. 7. Germani olim pugnaturi, omnes suas necessitudines in proximo statuebant, vt in suorum conspectu aut gloriosè vincerent, aut cum laude caderent. Liberi, coniuges, parentes, sanctissimi pugnae testes adhibebantur. Ad matres & vxores accepta vulnera desetebant, nec illae & numerare & exigere plagas formidabant. Eaedem cibos hortationes???ue pugnantibus suggerebant. Proditum memoriae est, inclinatam aciem aliquando illarum hortatu restitutam. Creduntur adhaec arbitrari aliquid sancti prouidi???ue esse in feminis, earum??ue con silia haud propterea aspernari, responsáve negligere. Sabellicus lib. 2. Ennead. 6. Regionis. Hannibal per Alpes exercitum traducebat, via asperrima loci natura, & montanorum insi dijs infestissima. Vbi in summas Alpes peruentum est, fessis taedio tot malorum, niuis etiam casus, occidente iam sidere Vergiliarum, ingentem tertorem adiecit. Per omnia niue oppleta cùm signis prima luce motis segniter agmen incederet, pigritia??? & desperatio in omnium vultu emineret: praegressus signa Hannibal in promontorio quodam, vnde longè ac latè prospectus erat, consistere iussis militibus, Italiam ostentat, subiectos???ue Alpinis montibus circumpadanos campos: moenia???ue eos tum ???anscendere non Italiae modò, sed etiam vrbis Romae: caetera plana, procliuia fore: vno, aut ad summum altero praelio arcem & caput Italiae in manu ac potestate habituros. Liuius Dec. 3. libro primo. Aemvlatione Ducis. Suo exemplo Militem accendere. Xenophon lib. 3. Paediae narrat, Cyrvm maiorem, cùm ante alios staret. vicinis iam. hostibus, commotum animo, obli [1787] tum???; firmae progressionis, currere coepisse: simul???ue inclamasse, [Greek words]; quas voces ab ipso acceptas, adiungit, qui propinqui era̅t, & ipsos, ad remoitiores cohortandos, clamore repetisse. Victorius libro 35. Variarum lectionum, cap. 19. Xerxe contra Graecos exercitum ducente, Spartani Leonidem regem cum primoribus Spartiatarum trecentis ad Thermopylas miserunt, vt horum exemplo socij quoq; eò alacriores sequerentur, & minùs cum Medis sentirent. Herodotus libro septimo. Contra Dorylaum Mithridatis ducem pugnans ad Orchomenum L. Sylla, cùm ab equitatu dissipati Rom. fugerent: ipse desilijt ex equo, arrepto???ue signo per medios fugientes ruit in hostes, clamans: Mihi milites, hic alicubi decorum est occumbere. Vos rogantibus, vbi imperatorem vestrum predidistis, memineritis respondere, Orchomeni. Haec vox conuertit eos, atque ex dexrero comuduae cohortes subuenêre, quarum ope auertit hostes. Plut. in Sylla, & Polyaen. lib. 8. & Frontinus lib. 2. cap. 8. L. Lvcllvs Cabyris contra Mithridatem castra posuerat. Cùm neuter in animo haberet in praesentia praelio decernere: ferunt, ceruum persequentibus regijs intercepta via occurrisse Romanis. Hinc initium ortum certaminis, pluribus semper ad vtrosq; affluentibus. Postremò superiores fuerunt regij. Fugam Romani suorum ex vallo despicientes fremuerunt: ac concursu ad imperatorem facto rogauerunt, vt duceret in hostem, signum??? poposcerunt pugnae. Qui quò eis ostenderet, quanti sit momenti in ipso certamine & discriminis articulo ducis praesentia & conspectus prudentis: edixit illis, ne mouerent se, ipse autem descendit in campum, & primis occurrens fugientium, consistere imperauit, & redire secum in hostem. His parentibus caeteri à fuga se reprimentes, globo facto hostes facilè fugant, consectantur??? vsque ad castra. Reuersus Lucullus, eos, qui ceperant fugam, de more notauit, ac fossam pedum XII. discinctos assistente & spectante toto exercitu ducere iussit. Plut. in Lucullo. C. Ivl. Caesar in Hispania contra Pompeij filios ad Mundam cum hoste conflicturus erat. Caesariani cunctatiores ad priaelium facti, neque precibus, neque minis priùs pugnam iniuerunt, quàm Caesar primus omnium in aduersam aciem moriendi consilio irruens: Hîc, clamitauit, milites, mihi vitae sinis, vobis militiae terminus. Tum verò mota est, vt illi aiunt, tota acies, metu???ue aut pudore Imperatoris impetum secuta, in aduersos hostes cum clamore iuit. Feru̅t solius Caesaris impressione dicem pedes Pompeiana̅ aciem loco submota̅ paruoremporis momento, cc. in eum tela concidisse, quorum maior numerus sit parma exceptus, auditu̅??? ex eo postea die, quo ad Mundam pugnatum est, se de morte sibi consciscenda cogitasse, quum neque minis neque precibus possent milites ad pugnam compelli: se???ue de gloria & laude semper aliâs, ad Mundam de vita tantùm dimicasse. Sabellicus libro septimo Ennead. 6. ex Polyaeni libro octauo & Frontinus libro secundo, capite octauo. Cùm innumerabili multitudine & feroci impetu Neruiorum inclinari aciem suam videret, timidiùs pugnanti militi, scutum detraxit, eo??? tectus, acerrimè praerliari coepit: quo facto fortitudinem per totum exercitum diffudit, labentem??? belli fortunam diuino animi ardore restituit. Val. lib. 3. cap. 2. Cato & Scipio post aciem Pharsalicam in Africam refugerant, atque ibi regis Iubae ope magnas coëgerant copias. Caesar in illos, circa solstitium brumale, traiecit in Siciliam. Vt autem omnem statim ducibus suis spem praeciderer cunctationis & morae: statuit tabernaculum suum in crepidine maris: ac vento oblato conscendens cum tribus millibus peditum & paucis equitibus vela fecit. Quibus expositis repetijt clàm mare, de maiore exercitus parte solicitus. His iam vela facientibus occurrit, omnes???ue in castra deduxit. Plutarchus in Caesare. Bello Iapides prosequebatur Avgvstvs, & Metulium oppugnabat. Bini aggeres sunt moenibus admoti, & ex his pontes ad muros extensi. Tum Octauij iussu vrbs ab omni parte oppugnari coepta est, vt oppidanorum vires pluribus locis fatigaret. Aderat Imperator, ac circa pontes milites hortabatur, vt in vrbem euaderent. Caeterùm quia segnior erat pugna, neque miles ducis praesentia & hortatione ad irrumpendum multò incitatior videretur: arrepto clypeo per pontem Octauius cursu ferebatur. Sequuntur eum Agrippa & alij primores. Tum milites pudore ducti, certatim eò aduolant. Quorum pondere pons depressus, cum fragore & strage hominum, ab imo corruit. Multi ruina pontis elisi periêre. Octauius dextrum & vtrumque brachium consauciatus, in pedes sublatus, ex eminentiore loco sese militibus ostendit, ne eius morte temerè credita, praelium remicceretur. Sabellicus lib. 9. Ennead. 6. Atila Hunnorum rex, in oppugnandis vrbibus, non ducis modò, sed & militis munia obiuit. In Vincentiae expugnatione cunctantibus suis ob aquae profunditatem & oppidanorum acrem defensionem, in fossam vrbis praecipiti saltu se demitens, per aquam mentotenus ad murum euasit, suo??? exemplo milites accendit. Nic. Olahus c. 15. vitae Atilae. Albertvs Marchio Brandenborgensis, eo bello quod aduersus Nurenbergen ses eximiè gessit, Grauenburgum (id opidum in valle iacet, XX. millibus passuum à Nurenberga, ad amnem Pegnesium) multa vi oppugnabat. Cunctantibus militibus, cùm eam sibi oppidi partem elegisset, qua murus altior, & fossa profundior erat, insultu facto ab ea parte qua oppidum captum est, secu̅dus ex omnibus ipse murum ascendit, & in oppidum omnium primus euasit. Circumuentus ab oppidanis, tam diu pugnam sustinuit (quamuis in eum multi concurrissent) donec alij pugnantes, decretis sibi murorum partibus superatis, suppetias tulerunt. Aeneas Syluius lib. 3. Comment. de Rebus gestis Alphonsi. Alphonsvs Aragonum rex, audiens milites suos ex caftello Boualengo, quò irruperant, expulsos esse, properè accurrens, scalas???ue suis manibus apprehendens, in fossam oppidi deuoluit, equitibus???ue equo desilire iussis, statim oppidum recepit atque diripuit. Panorm. lib. 3. de Alphonsi rebus gestis. Maximilianvs I. in obsidione Morini certior de aduentu Francorum factus, noctu retractis clàm bellicis apparatibus, ordines instruxit, & quadrato agmine obuiam processit hostibus. Iuxta Bouini oppidum venêre sub mutuum aspectum. At hora post meridiem secunda, extractum est praelium adquintam. Pertinaciter vtrinque pugnatur. Dux vbi conspexit Francos non cedere, pedes cum peditibus coepit inire pugnam, equitibus tamen in suo ordine manentibus. Vbi mediu̅ conspexêre ducem suum Alemanni, tum verò in pectora vigor redijt. Vrgent ferociter Francos, cedere???ue loco compellunt: primis fugam ineuntibus acriùs vrgentur, miscentur strages, multa Francorum millia perimuntur. Cranzius lib. 12. Saxoniae, cap. 21. Commilitonum. Cyrvs, Persarum rex, mille Homotimis ex Persarum nobilissimis delectis, XXX. millia è plebe adiunxerat, & contra Assyrios Medorum regi Cyaxari auunculo suo auxiliaturus proficiscebatur. Iam quia Assyrios numero longè superiores esse sciebat, & si res emmùs sagittis gereretur, victores fore cognoscebat: tres myriadas plebeias Homotimis dignitate adaequauit, ijsdem armis, securi scilicet, & scuto, ad pugnam cominùs miscendam opportunis, instruxit, eodem contubernio vti, eadem preamia expectare voluit: fore sperans, vt in liberorum ordinem adsciti, libertatis suae fructus ederent praestantissimos. Quinetiam vt ad virtutis certamen pulcerrimum milites accenderet, praemiorum aequalitate sublata, pro virtutis cuiusque modulo praemia quoque distribuenda esse, vniuerso exercitu approbante, statuit. Xenophon libro secundo Paediae. Triginta Persarum millia Susa ad Alexandrvm Magnum venerunt: qui omnes & iuniores & corporibus bene compactis robustis??? electi, regis iussu simul ad id oneum tempus sub magistris & praefectis omnia belli munia perdidicera̅t, ac Macedonica armatura pulcerrimè instructi fuerant. Hi castra ante vrbem posuerunt. Quum???; bellica vsi meditatione, se in armis regi osten dissent, maximis ab eo muneribus sunt affecti. Quòd enim Macedones Gangem flumen traijcere recusauerant, & frequenter in concionibus reclamare ei non verebantur, opinionem???ue de patre Hammone passim eleuabant: agmen hoc Persarum, quorum vnus & idem esset animus, ad Macedonicae phalangis animos reprimendos comparauerat. Diod. lib. 17. C. lvl. Caesar, aduersus Germanos & regem Ariouistum pugnaturus, pro concione dixit, Nullius se eo die opera, nisi Decimae legionis, vsurum. Quo assecutus est, vt & decumani tanquam praecipuae fortitudinis testimonio concitarentur: & caeteri pudore, ne nenes alios gloria virtutis esset. Front. lib. 4. cap. 5. & lib. 1. cap. 11. Ivlianvs Domitiani legatus, aduersus Decebalum Dacorum regem praelium commissurus, militum & centurionum nomina hastis inscripsit, ex hoc cogniturus, qui hostem percussisset. Quare iuxta Tapas praeclaram victoriam consecutus est. Cuspinianus. Gasto Foisseivs, Galliae regis Ludouici XII. exercitus, contra Iulium II. Pp. & Venetos in Italia, dux, anno MDXII. Rauennam oppugnaturus, vt occupandae vrbis difficultates virtute & ordine superaret, & ipsos milites mutua aemulatione inflammaret: Germanos, Italos, & Gallos in tria agmina distribuit: & ex singulis cataphractorum turmis decem fortissimis delectis, ijsdem armis quibus in equis pugnant tectos, pedibus milites praecedere iussit, qui moenibus subeuntes, terribili impetu vrbem inuaserunt. Guicciard. lib. 10. Mulierum. Pyrrhus Epirotes bellum Lacedaemonijs inferebat. Acri praelio pro vrbe commisso, discedentes Lacedaemonij, consilium iniuerunt, vt liberos atque coniuges in Cretam exponerent: [1788] ipsi verò periculum tantisper subirent, donec aut victoriam assequerentur, aut vitam amitterent. Ardhidamis regis filia hoc consilium improbauit, inquiens, Pulchrum esse Lacaenis, vt cum viris vnà mortem oppeterent, aut simul cum eis viuerent. Itaque opera bellica inter se partiebantur, fossas ducebant, fodiebant, arma adferebant, hastas acuebant, vulneratos curabant. Qua re factum est, vt Lacones ad certamen audaciores euaderent, mulierum virtutem conspicati, Pyrrhum???ue repellerent. Polyaen. lib. 8. Brutorum. Athenienses, post deuictos Persas legem posuerút, vt galli gallinacei quotannis vno die certamen in theatro inirent. Quod inde ortum est. Themistocles ciuium exercitum aduersus barbaros cùm educeret, gallos gallinaceos vidit pugnantes: neque ille spestatorem sese oscitantem eius pugnae praebuit: sed totum exercitum cohibens, inquit ad ipsos: At hi neque pro patria, nequepro dijs familiaribus pugnant, neq; pro auitis heroibus periculum subeunt, neque pro gloria, neque pro libertate, neque pro liberis: sed ne alter ab altero superetur, aut alter alteri cedat. Quibus verbis Atheniensium animos confirmauit. Quod ergo tunc eis incitamentum ad vircutem fuit, voluit ciuitas ad similium rerum & factorum memoriam sempiternam consecrari. Aelianus lib. 3. de Var???hist. & Caelius lib. 17. c. 32. A. L. Quum puor quidam, Agesilao rege vidente murem captum è cauo protraheret, mus???ue conuersus momotdisset tenentis manum, atque effugisset: Agesilaus indicauithis qui dixit???ue: Posteaquam minimum animalculum sic vlciscitur eos à quib. laeditur, quid viros oporteat facere, cogitate. Plut. in Lacon. Apoph. Contemtv hostivm. Homerus in 2. libro Iliad. Agamemnonem facit exercitum, quem imperio suo regebat, alloquentem, & quod dedecus subijssent, quia Troianus diuturno bello profligare non potuissent, quamuis pauciores illi forent, ostendentem, addit: Si nanque nos Graeci ac Troiani, inducijs factis, velimus numerum vtriusque gentis recensere, Troianos???ue deligere sine socijs: nos verò in decurias diuidamur, sumamus???ue ex eorum numero singulos, qui singulis centurijs vinum ministre̅t: multae centuriae egerent ministro. Ex quo intelligere licet, quantò plures Achiui Troianis fuerint. Victor. lib. 46. Var. lect. capite quarto. Polypercon Peloponnesijs aditum obsidentibus, milites suos ad periculum adeundum confirmauit. Pileum imposuit, & tunicam duplicem indut???s, accepto??? baculo, dixit ad eos: Qui nos in periculum vocant, ô commilitones, eiusmodi sunt homines. Pòst his depositis, & armatura recepta: Qui verò cum ijs manum conserent (inquit) eiusmodi, vsq; in hoc tempus multorum magnorum???ue bellorum victores. Quo audito, milites obsecrabant, ne ampliùs moram aliquam interponeret, sed rectà ad ineundam pugnam duceret. Polyaen. lib. 4. Pari stratagemate Brennvs Gallos ad Graecam expeditionem incitauit. Idem lib. 7. Pulsis in exilium Thebanis nobilissimis, à tribus tyrannis, Lacedaemoniorum potentia subnixis: Epaminondas, qui ob paupertatem & philosophiae studium contemtus Thebis remanserat, ad liberatatem incendebat iuuentutem. Nanque praecipiebat, in gymnasijs vt prehenderent Lacedaemonios, & cum eis luctarentur. Deinde ex victoria & palma cùm ouantes videret, castigabat eos: magis pudendum ipsis esse, siquibus tantum praestarent robre, his per socordiam seruissent. Et hac ratione viam tyrannidis tollendae sternebat Pelopidae & exulibus. Plutarchus in Pelopida, & Polyaenus libro secundo. Archidamvs Zeuxidami F. dum statiua ad Corinthum habet, cùm videret ex quodam loco iuxta moenia lépores exurgentes: Confidite, inquit: expugnatio hostium facilis erit. Plut. in Apophthegmatib. Cùm Corinthij desciuissent, & accedens ad muros Lysander, Lacedaemonios segnes cerneret ad oppugnationem, lepus autem conspectus esset fossam transilire: Ecquid pudet vos, inquit, eos formidare hostes, quorum ob ignauiam moenibus indormiunt lépores? Plutarchus in Lysandro, & Apophthegmatis. Cùm Agesilai iussu captiui Phryges & Persae detractis vestibus sub corona venirent, vestium autem existerent complures emtores, corpora verò ex vmbratili vita candida & prorsus mollia deriderent, vbi nudata fuerunt, vt inutilia & vilia: assistens Agesilaus: Hi sunt, inquit, quibuscum dimicatis: illa, pro quibus dimicatis. Plutarchus in Agesilao, & Apophthegm. & Athen. libro duodecimo, capite vigesimo octauo, & Front. lib. 1. C. 11. Gelo Syracusarum tyrannus, bello aduersus Poenos suscepto, cùm multos cepisset, infirmissimum quenque, praecipuè ex auxiliaribus, qui nigerrimi erant, nudatum in conspectu suorum produxit, vt persuaderet contemnendos. Frontinus libro primo, capite vndecimo. Manlivs Capitolinus ita populum stimulabat, addebat???ue ipsi animum: Numerate saltem quot ipsi sitis, quot aduersarios habeatis, si singuli singulos aggressuri essetis, tamen acriùs crederem vos pro libertate, quàm illos pro dominatione certaturos. Quot enim clientes circa singulos fuistis patronos, tot nunc aduersus vnum hostes eritis. A multitudine igitur, numero???ue, quo illi valde nobiles superabant, Quirites excitare voluit, certam???ue ipsis spem victoriae polliceri. Liuius lib. 6. V. C. Hannibal ante pugnam Cannensem, cùm tumulum ascendisset paulò editiorem, è quo multitudinem intueretur Romanorum, & ordines: Giscon quasi obstupefactus, cùm dixisset, mirari se tantam multitudinem: tum ipse, qui obstupefactum illum intelligeret, ne qui adessent simili terrore caperentur, conuersus ad illum: Quantò maius, inquit, mirum tibi videatur, Giscon, in tanta hominum multitudine, qui Giscon appelletur, omnino esse neminem. Quod dictum cùm statim inter acies emanasset, ad risum??? conuerterentur omnes, eam vim habuit, vt singuli existimarent ijs dictis propterea iocari Hannibalem, quòd de Romano exercitu putaret iamactum. Probus in Hannibale, & Liuius. Quum Antiochus rex, cum numeroso exercitu venisset in Graeciam, omnes??? reddidisset attonitos & militum numerus, & armaturae varietas: T. Qvintivs hoc sermone metum ademit Achaeis: Quum, inquit, essem in Chalcide, coenans apud nospitem meum, mirabar carnium copiam, quum essent omnia tecta niue. At hospes respondit, ea omnia nihil aliud esso quàm suis domesticae carnes, tantùm apparatu & conditura diuersa. Ne vos igitur, inquit, admiremini regis copias, quum auditis hastatos, cataphractos, pedites, equites & sagittarios. Nam hi omnes Syrisunt, armatura inter se differentes. Plut. in Rom. Apoph. C. Marivs Cimbris & Teutonibus in Italiam impressionem facientibus, qui homines erant agrestes, immani magnitudine, facie monstrosa, & belluina voce praediti, diu moratus, manus non conseruit: sed milites iussit ad vallum accedentes, intrò tela conijcere: procul??? consistentes in hostes intuendo, assuefecit, vt eorum formam sustinere, & vocem tolerare possent, faciem??? vsitatam redderent. Sic milites stuporem Barbarorum abijcientes, eos despexerunt: atq; ipsi Marium hortabantur, vt se ad ineundam pugnam educeret: commisso???ue praelio cum centum millibus hostium, partim eos occiderunt, partim viuos ceperunt. Polyaen. lib. 8. Memoriae proditum est, quendam Turcicorum Imperatorum, &c. vide fol. 2197. Ira. M. Fabivs & Cn. Manlivs Coss. aduersus Hetruscos, propter seditiones detrectante praelium exercitu, vltrò simlarunt cunctationem: donec milites probris hostium coacti pugnam deposcerent, iurarent???ue se ex ea victores redituros. Frontinus lib. 1. cap. 11. Spe, tvm Beatitudinis. Consule Tit. Expeditionum sacrarum, quatenus ad eas spe consequendae aeternae felicitatis miseri mortales animantur, fol. 4177. Cardinalis Hispaniensis bello, quod eo auctore gestum est in Piceno aduersus pontificis hostes, hortabatur milites ad pugnam, asserens eos qui eo praelio cecidissent, cum Deo & angelis pransuros. Tum vnus ex militibus: Cur tu, inquit, non & ad hoc prandium vnà nobiscum accedis? Atille, Tempus prandij nindum est mihi, quoniam nondum esurio. Poggius in Facetijs. Gloriae, Dignitatis conferendae. Andreas Contarenus Venetorum dux, Clodiensi bello at???uersus Genuenses, triginta familias plebeij sanguinis in patricium ordinem cooptandas, decreto sanxit, eorum qui praeclariorem operam ad patriae salutem comparandam attulissent. Quare incensis omnium animis, vniuersa penè ciuitas ita inflammata est, vt plerique priuato suo stipendio, nouas ita inflammata est, vt plerique priuato suo stipendio, nouas naues ipfi extruxerint, quibus ipsimet praeessent, alij ingentem pecuniae vim in publicum dono dederint. Nec defuêre, qui seipsos cum liberis & reliqua familia grauissimis quibuscumqu??? periculis obiecerint. Bello feclicissimè confecto, triginta familias in amplissimum ordinem cum suis haeredibus asciuitreliquos publico aere annuo ex suo arbitrio donauit, vt non desint tot iam annos, quibus idipsum publicè persoluatur. Egnat. lib. 6. c. 5. & lib. 7. c. 6. Victoria assequendae. Pherecydes Syrus, cùm inter Ephesios & Magnefios vigeret bellum, cuperet??? Ephesios vincere, quendam ex praetereuntibus interrogauit, cuias esset. Is cùm se Ephesium esse respondisset: Arripeme, inquit, cruribus, & in agrum Magnesium pertrahe, mox ciuibus tuis nuncia, vt parta victo [1789] ria Pherecydem eo loco sepeliant. Haec vbi ille ciuibus suis renunciauit, magnam spem victoriae conceperunt. Postridie verò commisso praelio, Magnesios fundunt, & Pherecy dem è vita migrasse comperiunt, eum???ue honorificè sepeliunt. Sic igitur & mortem suam, & victoriam Ephesiorum cognouit, seu potiùs Ephesiarum animos felici isto praesagio animauit. Laertius in eius vita. Alexander Magnus ad Arbela contra Darium pugnaturus, ob ingentem Persi???i exercitus multitudinem, anxius mirificè de rerum exitu, noctem insomnem duxit. Circa excubias maturinas somno tandem est correptus profundo adeò, vt iam die clara expergis???i nequiuerit. Quae res initiò valde eius amicis placebat, existimantibus regem ita in praelio faciliùs labores omnes subiturum. Sed cùm iam multum temporis somnus ille continuaretur: Parmenio grandior natu caeteris amicis regijs, exereitui, vt ad certamen se expediret, imperauit. Cuius edicto cùm nulli parérent: ingressi ad Alexandrum amici, difficulter eum excitarunt. Admirantibus??? cunctis eam regis securitatem, causam???ue rescire cupientibus: Magna, inquit Alexander, animi molestia Darius me liberauit, cùm vires omnes suas in locum vnum conduxerit: quando quidem die vnica semel de rebus omnibus decerneretur, vt deinceps labopum & discriminu̅, quae alioquin diuturna erant futura, finem habituri simus. Oratione autem accommodata cùm duces omnes suos adhortatus esset, vt animo fortissimo aduersus imminentia pericula esse vellent, instructis copijs contra Barbaros est profectus. Diod. lib. 17. Iphicrates cum Barbaris praelium collaturus, volens suos milites audaciores reddere: Vereor, inquit, ne non intellexerint Barbari, quemadmodu̅ hostes terrere soleam Iphicratis nomine. Sed ego curam adhibebo, vtnuncid intelligant, & alijs renuncient. Tantum vos etiam studium diligentiam??? mecum intendite. Cùm autem congrederentur exercitus, dicente quodam, hostes esse formidabiles: Et quanto nos, inquit, sumus formidabiliores? Polyaen. lib. 2. L. Lvcvllvs cum rege Tigrane conserturus manu̅, cum parte equitatus ac duabus tantùm cohortibus tumulum quendam pedes ascendit: ibi???ue contemplatus loci situm, hostium???ue ordines, exclamauit altissima voce: Vicimus milites, vicimus. Plut. in eius vita. C. ivl. Caesar post attritos Tigurinos, ad vrbem quand am sociorum proficiscens, quum audiuisset Heluetios in itinere occurrere, in locum quendam munitum se recepit: ibi???ue copijs congregatis, & equo, cui insidere solebat, ad ducto: Hoc, inquit, post victoriam vtar in persequendis hostibus. Et pedes aggressus est Heluetios. Plut. in Rom. Apoph. Canvtvs II. Anglorum rex, à Normannorum duce Richardo, quòd sororis suae Estrithae repudium egisset, poenas sumturus, in Normanniam magna classe traiecit. Aduersa autem valetudine pressus, cùm se sirmitate defectum animaduerteret: proceribus conuocatis certissimam victoriam praedixit, si Ioculum suum humeris in aciem extulissent: iussit??? se fugato hoste apud Rothomagum sepulturae mandari. Libertatis. Rhodii obsessi à Demetrio Poliorcete, seruis, qui sese viros fortes in adeundis periculis praestitissent, soluto dominis precio, libertatem ac ius ciuitatis decreuerunt. Etiam eorum qui in bello occubuissent corpora sepulturos se promulgarunt: item parentes & liberos, sumtis de publico penu cibarijs, alturos promiserunt: virgines publico sumtu dotaturos: filios iam adultot in theatro coronaturos armis in Bacchanalibus. Diodorus lib. 20. T. Sempronivs Gracchus, nauaturus egregiam aduersus Hannonem ac Brutios & Lucanos operam, cùm legiones magna ex parte Volonum haberet, qui alterum iam annum libertatem tacitè meruerant: pronunciat, tempus venisse libertatis, quam diu sperassent, potiundae: postero die se collatis cum hoste signis dimicaturum, puro ac patenti campo, vbi sine vllo metu insidiarum, vera virtute geri res posset. Qui caput hostis retulisset, eum se extemplò liberum iussurum esse. Itaque acri coorta pugna, quartam post horam, renunciatur Graccho à tribunis militum, nullam rem aliam magis impedire, quàm capita hostium precia libertari facta: nam vt quisque hostem impigrè occidisset, primùm caput aegrè inter turbam tumultum???ue abscindendo tereret tempus: dein de occupata dextra tenendo caput, fortissimus quisque pugnator esse desijsset, segnibus ac timidis tradita pugna esset. Quo cognito, Sempronius signum dari properè iussit, proijcerent capita, inuaderent???ue hostem, nec dubiam libertatem futuram strenuis viris. Itaque redintegrata acriter vtrinque pugna, ducibus hinc inde acerrimè annitentibus, postremò pronunciat, de libertate non sperarent, nisi eo die fusi fugati???ue hostes essent. Ea demùm vox ita animos accen dit renouato clamore, vt hostes terga verterint, caesi, fugati, ac castris exuti, ducis prudentia. Liuius. Diuitiarum, Stipendiorum, Commeatusspe, Mneribus, Praeda. Graeci, qui ad Artemisium se cum CCLXXI. nauibui contulerant, contra Xerxem pugnaturi, perculsi metu, consultabant de facienda fuga ex Artemisio in interiorem Graeciam. Quorum consultatione cognita, Euboei obsecrabant Eurybiadem Laconem, classis praefectum, vt aliquantulum temporis praestolaretur, vsque dum ipsi liberos atque domesticos subducerent. Vbi non peruadent, ad ducem Atheniensium Themistoclem transgressi, paciscuntur cum eo triginta talentis, vt tamdiu ante Euboeam perstaret, donec pugna nauali decerneretur. Themistocles igitur Eurybiadem ex hac, tanquam ex sua ipsius pecunia, quinque talentis impertiuit. Eo persuaso, Adimantium Ocyti Corinthiorum ducem, quisolus reluctabatur, iureiurando interposito, vt maneret, statim tribus donauit argenti talentis. Quibus pecunia corruptis, cùm Euboeis gratificatus est Themistocles, tum reliquum pecuniae, quam acceperat, lucrifecit. Ita in Euboea Graeco perstitêre, ac praelium fecêre felici successu. Herod. lib. 7. Alexander Magnus, commissurus praelium ad Granicum, hortatus est Macedonas, vt liberaliter coenarent, omnia???ue proferrent, tanquam postridie ex hostilibus coenaturi. Plutarchus in Apophtheg. Avtophradates mercenarios ad pugnam volens educere, submisit qui rumorem sererent, eum recensendi causa expeditionem facere, ne praesentes aut armatos vllos iusto stipendio priuaret. Milites summa alacritate omnes aptatis armis progrediebantur. Tum ipsa res declarauit, non esse recensionem, sed apparatum belli, multitudine hostes terrentem. Polyaenus lib. 7. Bennvs Gallos ducens in Graeciam, cùm Delphis aureas statuas conspexisset, accersiuit Delphos captiuos: eos???ueper interpretem interrogauit, An solidum esset aurum anathematum? Quibus affirmantibus, intus ferrum esse, forìs autem aurum leuiter aspersum: mortem omnibus minabatur, si hoc alijs enunciarent. imò contrarium dicere iussit, nihil esse praeter aurum fabricatum. Tum duces intrò vocauit, & ad eundem modum captiuos interrogauit. Quibus, vt imperatum erat, respondentibus, aurum esse purum: iussit eos multitudini renunciare, vt sperantes se maximos auri thesauros accepturos, alacriùs pugnam facerent. Polyaenus. Romani proprium nihil possidebant, quamdiu patres eorum in vita manerent: sed & pecuniae & corpora filiorum, parentum potestati arbitrio???ue permissa erant. Verùm Imperatores, vt praemio aliquo adolescentes ad militiae labores inuitarent: Castrense peculium ijs pleno iure concesserunt. Quod Iuuenalis 16. Sat. vbi militiaepraemia enumerat, his verlibus declarat: Solis praeterea testandi militibus ius Viuo patre datur: nam quae sunt parta labore Militiae placuit non esse in corpore census, Omne tenet cuius regimen pater. Hotom. C. Ivl. Caesar milites suos spe praemiorum animauit traiecto Rubicone. Nam in alloquendo exhorcando???ue, saepiùs digitum laeuae manus ostentans, affirmabat, se ad satisfaciendum omnibus, per quos dignitatem suam defensurus esset, anulum quoque aequo animo sibi detracturum esse, militibus qui procul stabant, donatiui id signum esse coniectantib. Suet. Gallus Imp. primus Rom. Scythis tributum pependit. At cùm Scythae co̅tenti precio non essent: Aemilianvs limiti Sarmatico praefectus pro concione suis militibus id tributum pollicitus est, si hostes vicissent. Romani praemio accensi, ad conserendas cum Barbaris manus incitatiores facti, magna strage hostes vicêre. Reuersus in Moesiam, praemia militibus persoluit. adeo??? gratus exercitui fuit, vt ab eo sit Imperator appellatus. Cuspinianus. Lampridius Alexandrvm Seuerum Imp. ait, sola, quae de hostibus capta essent, limitaneis ducibus & militibus donauisse, ita vt eorum essent, si haeredes eorum militarent, nec vnquam ad priuatos pertinerent: dicens, Attentiùs militaturos, si etiam sua rura defenderent. Cùm Brixia Venetis parens, Vicecomitum armis graui obsidione teneretur, ventum???ue esset ad inopiam rerum omnium: Franciscvs Barbarus praefectus vrbis mulos harena onustos saepe in vrbem induxit, porta hostibus auersa, vt speciem multitudini exhiberet leuandae famis nouo rei frumenta riae inuectu. Quae ludificatio fecit, vt perseueratum sit in toleranda obsidione, quoad breui pòst verum affuit à Venetis subsidium cum commeatu. Sab. lib. 10. c. 6. Auxilÿ diuini. Apud Israelitas, ex praecepto Domini, quando pugnandum erat cum hoste, pontifex priùs eos praesentibus animis esse iubebat, & in Deo omnem suam spem ponere, neque hostes metuere. Mox delectus fiebat militum, & copijs duces praeficiebantur. Deut. 20. Ivdas Machabaeus cum paucis contra maximum exercitum [1790] Antiochi Antiochi Epiphanis, cui praerat Nicanor, pugnaturus, somnium suis narrauit militibus. Vidisse se per quietem Oniam pontificem sanctissimum (qui non multò antè ab Apollonio praefesto Antiochi, suasu fratris Menelai sceleratissimi, interfectus fuerat) passis manibus pro Iudaeis orantem: & mox con uersum, senem quendam augusto aspectu & habitu intuitum, Hic est ille fratrum amator, dixisse, qui multa pro populo sancta??? vtbe precatur, Hieremias Dei vates. Hieremiam inde porrecta dextera tradidisse sibi ensem aureum, his verbis: Accipe sanctum ensem, munus à Deo, quo ense frangas aduersarios. Hac oratione Iudae confirmati, castra facere noluerunt, sed acie cum Nicanore congressi XXX. millia hostium interfecerunt. 2. Machab. 15. Agamemnon cùm à Ioue in somni monitus, esset Graecos ad pugnam educrere, quòd eo die Ilium capturus esset: videret autem milites partim ira acce̅sos, quòd Achillem fortissmum Graecorum iniuria affeciffet, erepta illi Briseide, partim timore correptos, Achille à bello quiescente, ad puguam vix prodituros: rationem excogitauit, qua & sibi reconciliaret populum, & ad pugnam vel inuitos accenderet. Seniores inconsilium vocat: ijs somnium suum indicat, simul etiam cosilium explicat: sese in concione Graecis suasurum, vt fugiant in patriam: ipsi econtrà eosdem verbis retineant. Ingeniosum inuentum. Sciebat Graecos pertaesos diuturni belli, reditum vehementer cupere. Reditum ergo illis suadendo, eos sibi recon ciliare voluit, Achillis causa infestos. At ne reconciliati abire̅t, à ducib. retineri, & ad pugnam excitari, cùm alijs verbis, tum à ducib. retineri, & ad pugnam excitari, cùm alijs verbis, tum potissimùm somnij narratione. Quòd si verò pro suo erga Agamemnonem odio & ira ne hac quidem eius oratione reditum suadente reconciliarentur, tum certè regis odio vel inuitos pugnaturos. Sic igitur vna eadem??? opera & reconciliare sibi populum, & ad pugnam animare studuit. Hoc autem consilium licèt ingeniosum, parum felicem tamen propè exitum habuit. Populus enim oratione regis reditum suadentis ita fuit excitatus, vt ferè nec verbis nec verberibus à Nestore & Vlysse retineri potuerit. Hom. Iliad. ß. Cùm esset Xerxes ex superiore Doridis regione in Phocidem digressus, oppida??? Phocensium flamma deuastaret: non tulerunt Graeci suppetias, licèt orarent Athenienses, vt ad arcendum à terra Attica bellum in Boeotia occurrerent, sicut ipsi obiecerant se ad Artemisium. Verùm cùm audiret eos nemo, sed respicerent Peloponnesum, omnes???ue vires molirentur intra Isthmum contrahere, & murum de vno mari in alterum ducerent: ibi Atheniensibus restabat necessarium, vt vrbe relicta naues amplecterentur. Accipiebat id plebs molestè: quòd aris focis???ue relictis neque victoriam desiderarent, neque videre̅t salutem. Hîc Themistocles ad inducendam multitudinem humanis destitutus co̅silijs, sicut in tragoedia machinam erigens, prodigia coelestia & oracula admouit ijs. Ostentum mutuatus est à dracone, qui per eos dies non fuit in adyto visus: & libaminibus, quae ei proponebantur quotidie, integris repertis, sacerdotes enunciauerunt pro concione, dicendi potestate ijs à Themistoclefacta, dereliquisse Mineruam vrbem, & ducem se ciuibus ad mare praebere. Iam oraculo populum tractauit, nihil aliud docens muro ligneo quàm naues ostentractauit, nihil aliud docens muro ligneo quàm naues ostendi, atque idcirco nominari diuinam à deo, non miseram neq; infelicem Salamina: vt à qua cognomen apud Graecosingens esset palma tractura. Vbi sententia eius comprobata est, scribit plebiscitum, vt vrbs fidei Mineruae populi Atheniensis praesidis concrederetur, iuuentus naues conscenderet: liberis, con iugibus, seruitijs incolumitatem, quam quisque posset, expediret. Iam cùm difficultate rei numariae laborarent in publico Athenienses, Aristoteles auctor est curiam Areopagi militibus in capita octonas drachmas diuisisse, eam??? potissimam fuisse causam complen daeclassis. Verùm Clidemus & hoc quoque Themistoclis assignat consilio. Nam descendentibus in Piraeeum Atheniensibus in fimulacro Mineruae desideratam ait fuisse aegidem. Themistoclem igitur, cùm specie quaerentis excutereet omnia, immensam vim pecuniae inuenisse in impedimentis abditam, tanquam diuino munere concessam. Qua in medio pofita, abundasse classiarios milites viatico. Plutarchus. Cùm populo ingruentibus Medis consuleret Themistocles, vt relicta vrbe & agro deserto in freto iuxta Salamina dimicaret & classecertaret: omnibus fermè consilium tam praeceps stupentibus, co̅spectus Cimon Miltiadis F. princeps est per Ceramicon alacris comitantibus sodalibus arcem scandere, ac frenum equi, quod manibus ferebat, Mineruae consecrare: quasi non requireret ciuitas equestre robur in praesens, sed milites praeliorum naualium scientes. Sacrato fraeno sumtisque clypeis ex illis, qui ex templo pendebant, adorauit deam, atque ad mare descendit. Quare dedit non paucis animum. Plut. in Cimone. Crotoniatae bellum Locrensibus inferebant. Locrenses, externis auxilijs opus esse rati, à Lacedaemonijs, cum quibus pacem iam antea pactam habebant, supplices, opem implorant. Spartiatae longinquam militiam detrectantes, à Castore & Polluce iubent legatos auxilium implorare. Id omen Iocrenses secuti, Castorum templum ingressi, rem ibi diuinam, faciunt, puluinaria??? in naui ambobus componu̅t, velut propitiatos secum veherent. Vbi verò domum ventum est, XV. M. Locrensium, cum Rheginorum appendicibus, aduersus centum & viginti Crotoniatum millia, ad Sagram fluuium congressa, non tam aliqua vincendi spe, quàm certo moriendi consilio, si vincere nequissent, tanta animorum ardore conflixerunt, vt dum honestè mori cupiunt, egregiè vicerint: nec vlla aequè ree ac desperatio profuit ad victoriam. Fertur aquila Locrensium aciem, quam diu pugnatum est, circumuolasse: duo??? paludati iuuenes albis equis sedentes, ab vtroque cornu, pro Locrensibus dimicare visi, qui parta victoria confestim euanuerint. Auxit admirationem rei huius nuncij celeritas, quae tanta fuit, vt eodemdie, quo in Italia pugnatum est, tam insignis victoriae fama Lacedaemonem, Corinthum, & Athenas peruenerit. Meminerunt miraculi huius Graeci & Latini auctores. Diu???ue geminae arae Castoris & Pollucis in extrema fluminis ripa, gestae rei monumentum durauêre. Celebratum inde inter Graeeos prouerbium, Verius rebus ad Sagram gestis. Sab. lib. 9. Enn. 3. Archidamvs cùm in Arcadia pugnam committere vellet, in posterum diem Spartiatas confirmauit, noctu statuens aram, eam??? armis splendidissimis ornans, & equos duos circumagens. Cùm illuxisset, manipulare, duces & centuriones, noua conspicientes arma, & duorum equorum vestigia, atque spontaneam aram, interpretati sunt Dioscuros auxilium laturos. Spartiatae sumtis animis, & religione co̅moti, strenuè pugnarunt, atq; Arcadas vicerunt. Polyaen. lib. 1. c. 11. Athenienses & Lacedaemonij ad Leucadé nauale praelium co̅mittebant, Timotheo Atheniensium ducem agente, Nicomacho Lacedaemonioru̅. Erat festum Scira. Timothevs myrto coronans triremes, soluens??? signum extulit, & nauibus vicit. Milites enim cum bona spe pugnam faciebant, numen se rati socium habere. Polyaen. lib. 3. Plataeenses, vt feliciter à Graecis contra Xerxem in campis Eleusinae Cereris (vt oraculum praeteperat) pugnaretur, neque tamen locus ille ad pugnandum aptus esset, quantum erat agri inter Atticam & vrbem suam, id Eleusinae Cereri dono dederunt. Plut. in Aristide. Timoleon Corinthius, pro societatis iure Syracusijs auxiliu̅ ferens, in collem ascendens, cùm vidisset quinquaginta millia Carthaginensium explicata, locum vero procellis infestum, & ventum hostibus aduersum ferri, congregata concione: Hoc tempore, inquit, hostes capi necesse est. Etenim oraculum extare eos qui in illo loco aciem collocassent, interituros: comprobari autem oraculum tempestate repentina. Graeci magnis animis sumtis, pauci complures fuderunt. Polyaenus libro quinto. Agathocles, vt milites suos in Africa contra numerosum exercitum Atheniensium animaret, dimisit in castra complurib. locis vlulas, quas iam antea praeparauerat: quae per agmen volitantes, & scutis galeis???ue insidentes, milites animabant, propterea quòd Mineruae sacrum creditur id animal. Itaque cùm multitudo auimos sumsisset, & rumores sparsi essent, diuinitùs manifeltè victoriam illis praesignificari, confidentiùs periculum subierunt. Diod. lib. 20. Epaminondas Thebanus aduersus Lacedaemonios fiduciam suorum religione adiuuandam ratus, arma quae ornamentis affixa in templis erant, nocte subtraxit: persuasit???ue militibus, deos iter suum sequi, vt praeliantibus ipsis adessent. Frontinus lib. 1. cap. 11. Idem Thebanos eduxit in Leuctra aduersus XL. millia Spartiatarum, atque sociorum. Ciuibus autem (vt fieri solet) pertimescentibus hostium multitudinem, animos eorum sic excitauit. Erat Thebis statua Palladis, hastam in medio tenens dextra manu, scutum verò pro genibus positum habens. Ille noctu artificem adducens, aliam formam affinxit simulacro, & deam fecit manubrio scutum tenentem. Cùm verò tempus expeditionis praestò esset, omnia templa aperuit, quasi rem diuinam pro exercitu facturus. Milites formam deae mutatam videntes, obstupuerunt, quasi ipsa Pallas aduersus hostes arma sumsisset. Eos multis verbis Epaminondas hortabatur, vt bonum animum gererent, quippe dea contra hostes scutum protendente. Ita Thebani animos receperunt, & consertis manibus egregiè pugnauerunt, multo??? plures hostes deuicerunt. Polyaen. lib. 2. Idem subornauit virum ignotum progredientibus ex vrbe coronatum, & vitta redimitum, qui primùm deciperet cos nun ciando: Trophonius iussit, vt Thebanis renunciarem, se vi ctoriam dare ijs, qui principes pugnam inirent. Thebanis confirmatus, & dei vatem adorantibus, Epaminondas iusit in Heracleum venientes vota facere. Erat iam antè cum Herculis sacerdote constitutu̅, vt noctu templum aperiret, & arma reposita summoueret, atque tersa deo rursus apponeret, & arma reposita summoueret, atque tersa deo rursus apponeret, ipse???ue cum ministris suis de medio recederet, nemine quicquam nunciantes. Postquam ergo milites cum ducib. templum igressi [1791] viderunt apertas ianuas, nullo ministrorum praesente, atque etiam arma vetusta repurgata recèns & fulgentia conspexerunt: coram deo clamorem sustulerunt, diuina confidentia pleni, tanquam Herculem pugnae ducem haberent. Sic accidit, vt sumtis animis, quadraginta millia contemnerent. Polyaenus lib. 2. & Diodorus Siculus lib. 15. Thebani ad Leuctra Lacedaemonios, diuino auxilio Aristomenis Messenij herois, superasse feruntur. Nam cùm pugna instaret, Epaminondas legatos misit, qui & alia oracula, & Trophonium, qui in Lebadea colitur, co̅sulerent. Accepto oraculo, impetrauit à Xenocrate precibus Epaminondas, legatos misit, qui & alia oracula, & Trophonium, qui in Lebadea colitur, co̅sulerent. Accepto oraculo, impetrauit à Xenocrate precibus Epaminondas, vt Aristomenis clypeum sibi mitteret, illum???ue ad trophaei, quod erexerat eo loco, vnde posset à Lacedaemonijs manifestè conspici, insignia addidit. Norant Lacedaemonij fixum in Lebadea scutum Aristomenis: nam & multi per otium ad Trophonij profecti illud fuera̅t conspicati, & planè omnes ita essc audierunt. Parta verò victoria suum Trophonio donum restituêre. Pausanias in Messenicis. Alexander Magnus, cùm ab aruspicibus cognouisset, deos omnia fausta portendere, circumferre hostias iussit, & militibus ob oculos demonstrare: vt non solùm ex auditione, verum etiam ex aspectu spem bonam de victoria haberent. Polyaenus lib. 4. Idem sacrificaturus, inscripsit medicamento aruspicis manum, quam ille extis erat suppositurus: literae signisicabant, victoriam Alexandro dari. Quas cùm iecur calidum rapuisset, à rege militi esset ostensum, auxit animum, tanquam Deo spondente victoriam. Idem fecit Innides aruspex, praelium Eumene cum Gallis commissuro. Frontinus libro pri mo, capite vndecimo. Attalvs Pergami rex, cum Gallis magnum numerum habentibus praelium commissurus, milites suos timore perculsos confirmare, atque alacres reddere volens, ante conflictus periculum victimam parauit, Sudino Chaldaeo vate sacrificum obeunte: ipse deos precatus libauit, & victimam dissecuit. Rex contrito gummi inscripsit in dextram manum, Regis victoria: inscriptionem efficiens, non à sinistris ad dextra, sed contrà à dextris ad sinistra: & cùm viscera extraherentur, supposuit manum in calidiorem ac fungosum locum, abstersit???ue inscriptionem. Vates percurrens frusta reliqua, ac bilem, portas???ue & mensam, atque omnia signa perspiciens, conuertit particulam, quae inscriptionem continebat, qua regis victoria significabatur. Itaque alacribus animis in pugnam ruentes, Gallorum multitudine̅ superarunt. Polyaenus libro 4. Amasis rex eo bello, quod aduersus Arabes habebat, à tergo Aegyptiorum constituit statuas eorum deorum, qui apud ipsos summo honore & religione colebantur, vt hoc modo alacriùs pericula subirent: arbitra̅tes se deos habere spectatores, quos nequaquam hostibus prodere aut relinquere deberent. Polyaenus lib. 7. Aul. Posthvmis praelio, quo cum Latinis conflixit, oblata specie duorum in equis iuuenum, animos suorum erexit, Pollucem & Castorem adesse dicens, ac sic praelium restituit. Frontinus lib. 1. cap. 11. Q. Fabivs Maximus contemtu ceremoniarum victum ab Annibale Flaminium docens, ad pietatem milites hortatus, Vérque sacrum vouens, alacritatem illorum reuocauit. Plutarchus in Fabio. L. Sylla, quò paratiorem militem ad pugnandum haberet, praedici sibi à dijs futura simulauit. Postremò in conspectu exercitus, priusquam in aciem descenderet, signum modicae amplitudinis, quod Delphis sustulerat, orabat, petebat???ue vt promissani victoriam maturaret. Frontinus libro primo, capite vndecimo. C. Marivs sagam quandam Martham ex Syria habuit, à qua se dimicatione̅ euentus praediscere simulabat. Ibidem, & Plutarchus in eius vita. Q. Sertorivs, cùm barbaro & rationis indocili milite vteretur, ceruam candidam insignis formae per Lusitaniam ducebat, & abea, quae agenda aut vitanda essent, praenoscere se asseuerabat: vt barbari ad omnia tanquam diuinitùs imperata obedirent. Frontinus lib. 1. cap. 11. Henricvs II Imperator mouens exercitum in Vngaros, Varbergi, quà exercitum fortè ducebat, gladio Sancti Adriani, diu ibi pro reliquijs habito, accingitur: Domine, inquiens, iudica nocentes mihi, expugna expugnantes me, apprehende arma & scutum, & exurge in adiutorium mihi. Historia Bambergensis. Obsidebant Latini Arethusam in Antiochiensium sitam ditione. Saladinus sperabat se vacuum milite Hierosolymitanum regnum occupaturum, Balduino praesertim IV. rege adolescente & leproso imperante. At Baldvinvs numinis instinctu insidias subodoratus, sacrosanctae Crucis partem, quae in vrbe asseruabatur, sub signis ferri iraperauit, & hostem ad Ascalonem obuium factum cum suorum paucis marima strage fudit. Aemilius libro quinto de Regibus Francorum. Malmesburiensis libro 4. capite 68. scribit, Cyrvm ciuem Hierosolymitanum hunc thesaurum, auita successione, domi seruatum, Christianis obtulisse, quem illi exercitui praetulerunt. Capta à Christianis Antiochia Syriae metropoli, Corbana Persarum Princeps (Platina Sensadolum Cassiani regis filium habet) nouo exercitui superueniens, victores graui obsidione premebat. Iam???ue militum animis & fame & metu hostili fractis, nobiles sacerdotes prodiêre persanctè asseuerantes, se nosturna specie admonitos, irent, nunciarent??? ducibus militibus???ue, Deum optimum, maximum flagitijs nostrorum iratus, quòd non humana ope fuso fugatóque ad Nicaeam Solymanno, beneficij coelestis immemores, minùs reuerentes superûm extitissent: eos castra, quae initio velut templum fuissent, incestasse, impiae???ue religionis mulieribus se immiscuisse, discrimine sublato cuncta promiscua fecisse. Idcircò numen poenas fame, conclusione, ac metu propinquae mortis expetere coepisse. Nisi ad frugem vita, mens ad sanitatem redeat, securim ceruicibus imminere, quae possit lacrymis, ieiunio, sacra???ue confessione placato nomine auerti. Petrus sacerdos Massiliensis eadem sibi quoque pectore obuersata dictitabat: & ad fidem faciendam addebat, per quietem sibi diuinitùs in aede Petri demonstratum locum, vbi altè obruta abdita???ue lancea latitaret, quae Domini latus in cruce confodisset. eam sacrosancto sanguine imbutam, de impijs triumphum victoriam???ue daturam. Productus in concionem haec dusseruit, à legato iureiurando adactus rem ita se habere, vt & verbis concepisset. Mysterijs altaris peractis, itum reuerentissimè ad praedictum à numine locum. Refossa lancea, sublatus est multitudinis clamor, approbationis religionis???ue plenus. Laus Deo, gratiae???ue actae: fides coelestis implorata. Indictum tridui ieiunium: id???ue quod egestas necessarium fecerat, oraculo sanctum effectum. Sacra confessione flagitia expiata. Quarto Calendas Iulias summa omnium alacritate arma capta. Lanceam sanctam legatus ferebat, sancta spe animos replens. Matutino quidem tempore, sed summo fortè aeistu, vix portis exierant, cùm ros solito vberior coelo lapsus est: & id pro diuino imbre à nostris acceptum, non magis corporibus robur, quàm vires animo addidit, numen profectò huic aciei adesse. Plus centum millia hostium cecidêre, nostrorum quatuor circiter millia ducenti. Ad quinque millia camelorum cum oneribus, & magna commeatus vis capta, castra??? omnis fortunae regiae???ue opulentiae plena. Postridie arx amissa spe subsidij dedita, pacta vt sine fraude, qui inpraesidio erant, dimitterentur. Aemilius lib. 4. & Platina in Paschali II. Vortimervs rex Britannorum contra Saxones designatus, regni recipiendi studio, quò magis augeret copias, Christi crucifixi simulacro vsus pro vexillo, vocalissimos perpraecones iubebat, cunctos, verae religionis amantes, se sequi. Ad octoginta armatorum millia, ex sacerdotibus alijs???ue, ad verae pietatis causam tutandam, regi illicò affuêre, qui prioribus Vortimeri militibus coniuncti, egregiam de Saxonibus victoriam reportarunt. Saxonu̅ millia decem praelio desiderata. Cantium ad Britannos: regiones quaedam trans Humbrum ad Scotos & Pictos, vti foedere erat cautum, rediêre. Hengistus Saxonum dux, qui se Cantij regem appellare ausus fuerat, fuga seruatus, cum reliquijs exercitus in Northumbriam, inuentis nauibus ad Humbri ostia, cum nobilioribus Saxonicae gentis, qui cladi superfuerant, & Occa filio, in Saxoniam transmisit. H. Boëthius lib. 8. Contra Othonem primum Caesarem conspirauerant Henticus frater, Giselbertus dux Lotharingiae sororius, & Euerhardus Comes, Conradi primi Caesaris frater. Otho contra eos in Lotharingiam ducebat. Saxones cùm Rhenum audacter traiecissent, ab hostibus ex improuiso excipiuntur. Otho conspicatus ab altera ripa suorum periculum, cùm adtraijeiendum nauigia non adessent (cauerat enim hostis) equo desiliens, sacram lanceam Constantinianam venerabundus flexis genibus adorauit, de coelo suis poscens auxilim, quando humana deficerent praesidia. Saxones in altera ripa lacessere potiùs hostem, quàm pugnare poterant, pauci in multos. Itaque tenues quas habuêre equitum copias diuisêre, vt medium hostem incertum facerent quò se verteret. Erant inter Saxones qui Gallicè sonarent, Fuge, fuge. Hoc Lotharingi à socijs proclamati arbitrati, fugae praesidium quaesierunt. Henricus regis germanus graui vulnere accepto in brachio, q??? anno vix integro potuit sanari, & ipse in fugam vertitur. Interea misso celerrimè nuncio in ditionem Henrici, huius victoriae famam iussit diuulgari, cecidisse Henricum. Omnes proinde vrbes se regi dediderunt, praeter Mersborg & Schidingen. Henricus so lis nouem ex fuga recollectis, iterum transmisso Rheno, in Mersborg se recepit. Rex illam obsidione pressit. Post duos menses Henricus dedita vrbe in Lotharingiam abijt. Cranzius lib. 3. Saxoniae, cap. 17. Vladislaus Boëmorum Princeps moriens, Sobieslavm fratrem natu minimum successorem reliquerat. Id Otho in [1792] dignè ferens, Lotharij Caesaris auxilium impetrauit. Castra Caesaris ad Chlumecum vicum posita: à quo loco, millibus passuum non ampliùs octo, Sobieflaus cum suis copijs distabat, mirante audaciam eius Caesare, quòd auderet se in campo opponere, quum vix intra moenia hostem posset sustinere. Dubijs Boëmis an manus conferre deberent, prodijt in medium Sobieslai Sacellanvs cum hasta hasta diui Venceslai, quam secum attulisse somnio monitus dicebat, illa???ue sublata, ac manu dextra vibrata, praeibat in aciem. Eum Boëmi secuti, stragem Germanorum insignem ediderunt, occisis paulò minùs quingentis ingenuis, cùm interim tres duntaxat Boëmi equestris ordini, desiderati sint. Memoriam victoriae Sobieslaus, dedicata diuo Venceslao corona auri duodecim, & argenti octoginta pondo, addito???ue militi donatiuo, liberaliter celebrauit. Caesar ad Sobieslaum misit, qui eipacem & beneuolentiam offerrent, si captiuos sine precio remitteret. Quod ille extemplò praestitit. Dubrauius libro vndecimp. Cùm Sigismundus Imperator Pragenses tribus locis adortus esset: Misnenses cum Saxonibus collem Zisconis forti impetu adorti sunt, per fossas & sepes, vsque ad propugnacula transilientes: vbi duas quoque mulieres, pilis armatas obuias habuerunt, quae mori, quàm loco cedere maluerunt. Ibidem Zisco, Hussitarum dux, ingens periculum adijt, penè ab equitibus oppressus, si non rustici ipsius cum flagellis praeferratis illos submouissent. Quo discrimine cognito. Sacrificvlvs quidam arripit corpus Christi, insigne Thaboritarum belli, classicum campanula canit, ac mox turbam post se multam trahens, ad collem perducit. Illa visa Germani diutiùs retineri in oppugnando, quanquam Sigismundus subsidia laborantibus semper submitteret, non potuerunt, quin retrocederent cum magno malo suo, alij ex colle metu praecipitati, plures in fuga interfecti, insultantibus Thaboritis, perinde quasi Antichristi militibus, ac se continuò ad labores referentibus, vt si praelium redintegraretur, fossas altiores, latiores???ue & plures quàm priùs munitiones haberent. Dubrauius libro 24. Carolvs quintus Imperator Tunetana expeditione de Polemarcho sollicitus, vbi neminem è suis ducibus satis idoneum esse vidit, vexillum, Christi crucisixi imaginem habens sustulit: & Hic dux noster erit, inquit, Rex regum, Dominus Deus exercituum. Aegidius Corrozetus de Dictis & factis memorabilibus. Auxilÿ humani, Proditionis, Transitionis, Defectionis, Proditionis spe. Xerxes expeditione contra Graeciam suscepta, multas gentes conduxit, dimissis passim qui euulgarent, principes Graecorum proditionem Graeciae moliri. Arbitrantes igitur se non ad pugnam, sed ad manifestam victo riam euocari, promtiùs congregabantur. Multi etiam Barbari sua sponte se socios adiunxerunt. Polyaenus. Iphicrates, cùm paucos haberet milites, eos???ue tristibus & abiectis animis praeditos, volens audaciam & confidentiam ipsis inijcere, inter coenandum conuocat manipulorum duces, ac centuriones: iubet???ue, vt quantum quisque haberet, adferret, siue argentum, siue aurum, siue ornatum, quasi proditionem hostium facturus, & ad eam rem muneribus indigens. Postquam dedissent, hostes aggredi statuit. Qui attulerunt Ille cùm accepisset, tesseram dedit Mercurium Philium, quasi de hoc sibi cum proditoribus conuenisset: & patua interposita mora, milites adduxit. Qui credentes fore vt sibi aliqui aduersarios proderent, audentiores ad faciendum paelium extiterunt. Polyaenus lib. 3. Pyrrhvs à Romanis praelio superatus, amissis elephantis, ad Antigonum petendi auxilij causa legationem misit. Cúmque non impetrasset, praecepit logatis, vt omnibus contraria nunciarent: Antigonum se cum magnis copijs auxilio venturum promisisse. Itaque Tarentini, omnes???ue Siculi & Itali, qui deserere Pyrrhum volebant, remanserunt spe Antigoni societatis. Pyrrhus in Peloponnesum expeditione suscepta, Spartiatis omnibus per Arcadiam legatos de pace mittentibus perhumaniter eos recepit, suos??? filios ad Spartiatas missurum pollicebatur, vt Lycurgeis disciplinis imbuerentur. Haec legatis Spartam renunciantibus, Pyrrhus cum exercitu infesto accessit. Incusantibus Spartanis eum alia, quàm praedixerat, facere, ridens ait: Neque enim vos consueuistis praedicere, si cui bellum vultis inferre. Itaque ne malè vos habeat, si contra Lacones vsus sum Laconico stratagemate. Polyaenus lib. 6. Fvlvivs Nobilior, cùm aduersus Samnitium numerosum exercitum, & successibus tumidum, paruis copijs necesse habret decertare: simulauit vnam legionem hostium à secorruptam ad proditionem, imperauit???ue (ad eius rei fidem) tribunis, & primis ordinibus, & centurionibus, quantum quisque numeratae pecuniae, aut auri argenti???ue haberet, conserret; vt repraesentari merces proditoribus posset: se autem his qui contulissent, pollicitus est, consummata victoria, ampla insuper praemia daturum. Quae persuasio Romanis alacritatem attulit, & fiduciam: vnde etiam praeclara victoria, commisso statim bello, parata est. Frontinus libro primo, capite vndecimo. M. Cato legatis Ilergetum auxilia petentibus, auxilia se missurum simulauit. At ne diducto exercitu vires minueret, tertiam partem militum cibaria parare, & naues ascendere iussit: dato praecepto, vt simulata tantùm profectione, moxin castra redirent. Praecedens interim aduenta̅tis auxilij rumor, vt Ilergetum excitauit animos, ita hostium consilia discussit. Frontinus lib. 4. cap. 7. Atila Hunnorum rex, Aurelianum obfidebat: castris???ue positis, omni vi minis???ue territabat. Ciues extrema metuentes, Annianvs ciuitaris Episcopus celeri spe subsidij, in fide officio???ue continuit. Nec ipse suos, nec eum sanctitas, numinis???ue fiducia fefellit. Cùm in moenia hostis euasurus videretur, ingenti nube pulueris procul conspecta, Annianus exclamauit: id quod praedicarat, vrbis salutem cordi deo esse, auxilia aduentare. Theodericus rex Visigothorum, quòd victa hac Galliae parte, Aquitaniam, regnum suum, proximam Hunnico furori, praedae???ue expositam prospiciebat, opem obsessis ferebat. Proinde reliquit obsidionem Hunnus, se???ue in Catalaunos campos recepit. Et euestigiò contraitum est. Aemilius lib. 1. Loci, vel Temporis fatalis. Scoti atque Picti contra Arthurum, Britannorum regem, pugnaturi, ad Hurabri ripam, locum delegêre ad pugnam, veluti fatalem Britannis deuincendis. Commissa pugna, Arthurus cum trigintamillib. suorum caerus, Scotorum & Pictonum viginti millia desiderata. H. Boëthius lib. 9. Desperatione. Philippvs Augustus Francorum rex, anno Salutis 1214. con tra Othonem Imperatorem pugnaturus, in patera aurea buccellas panis vino praegnantes Principibus suis propinans: Bibite ex hoc omnes, exclamauit. Commune hoc aut victoriae, aut gloriosae mortis poculum erit. Qua voce animati Franci, hostes mira alacritate superaru̅t. Aegidius Corrozetus de Dictis & factis memorabilibus. Henricvs Anglorum rex, circumuentus ab exercitu Gallorum regis, quaecunque obtinuisset in Gallia dimittere voluit, si cum suis incolumis abire permitteretur. Negantibus Gallis, nocte subsecuta vocatis centurionibus: Neque fugere, inquit, commilitones, neque ex hostibus incolumitatem consequi possumus, quamuis cedere regno Galliae voluerimus: sola nos arma tueri possunt. Non est cur numerosum exercitum formidetis. Iustam causam iustus Deus adiuuabit. Ite, & alterum alteri peccata vestra confitemini, pauxillum???ue terrae ob memoriam Sacramenti Eucharistiae Saluatoris, alter alteri porrigite. Crastina die liberabit nos Dominus ex manibus inimicorum. Sic dimissa concione, peractis quae iusserat, curare milites corpora praecepit. Sequenti die vt primùm lux orta est, commisso praelio, incredibile dictu, octo millia Anglorum, sexaginta millia hostium fudêre: caesa ingens turba, nobilitas Galliae propè omnis capta, paucos fuga seruauit. Ea???ue potissimùm deis Gallorum opes fregit. Aeneas Syluius libro tertio Com. in Panorm. Metv scilicet Oppreßionis. Agesilavs instructa acie cùm videret socios dedita opera tergiuersari, discessit. Discessio autem fuit per montes angustos, in quibus expectabat, donec Boeti incursionem facerent. Constituit igitur, vt Lacedaemonij praecederent, socij sequerentur, vt hostibus ab tergo aggredientibus, necessitas eos cogeret viriliter ac strenuè pugnare. Polyaenus lib. 2. Graecis classem ad Salaminam habentibus, veriti Xerxis copias, Isthmum ceperunt Peloponnesij respectare, frementes si quis aliud proponeret. Visum est igitur nocte vela facere, atque edictum gubernatoribus, vt parati ad nauigandum essent. Hîc anxius Themistocles, quòd loci & angustiarum commoditate Graeci amissa in suum quisque oppidum dilaberentur, commentus est & struxit talem per Sicinum, siue Sicinium eunuchum astum. Erat natione Sicinus Perses captiuus, sed amans Thamistoclis, & liberorum eius praeceptor, quem occultè ad Persam mittit nunciatum, Atheniensium ducem Themistoclem cum rege sentientem ei primùm enunciare, Graecos fugam circumspectare, monenere???ue ne eis facultatem det fugiendi: sed interea, dum tumultuantur, destituti terrestribus legionibus, adoriatur & deleat copias nauales. Eum nuncium Xerxes quasi à beneuolo animo profectum, amplexus est, gratum???ue habuit: de [1793] nique edixit nauium praefectis, caeteras naues vt silentio instruant: cum ducentis autem profecti totum transitum vndique claudant, & circumueniant insulas, ne quis clabatur hostium. Id agi Aristides Lysimachi primus sentiens, contendit tacitus ad tabernaculum Themistoclis: no̅ quidem quòd gratia ei cum illo intercederet, imò fuerat illius opera exterminatus. Prodeunti ad ipsum declarat circumseptos se. Qui cùm aliâs integritatem eius haberet perspectam, laetus tunc eius praesentia, aperit ei quid per Sicinum egisset, hortatur Graecos vt retineat, secum???ue in id incumbat, quia maior ei adhibeatur fides, vt in faucibus pugnam naualem committant. Igitur collaudato Themistocle, Aristides alios duces & trierarchos adit, & ad praelium accendit. Nondum adiungentibus tamen ei his fidem: ecce Triremis vna Tenedia, cui praeerat Panaetius, transfugit ad Graecos, quae cinctos ipsos esse nunciauit. Ita iam ira quoque praeter necessitatem stimulauit Graecos ad confligendum, & libertatem Graeciae defendendam. Plut. in Themistocle. Herod. lib. 8. Polyaenus lib. I. Fron tinus lib. 2. cap. 2. Myronides Athenienses duxit aduersus Thebas: & progressus in campum, iussit eos arma ponere, atque vndique circumspicere. Quibus circumspicientibus: Videtis, inquit, quantus sit campus? in tanto campo, hostibus equos habentibus, si fugiamus, necesse est nos ab equitibus persequentibus capi. Sin maneamus, multiplex vincendispes est. Itaque vt manerent, persuasi sunt: & Myronides vistor vsque ad Phocidem & Locros processit. Polyaenus libro I. & Frontinus libro 4. capite 7. Orontes aduersus Autophradatem pugnaturus, Graecos campi magnitudinem intueri iussit, demonstrans, neminem, ordine dissipato, equorum impetum posse effugere. Itaque victores euasêre. Polyaenus lib. 7. Traianvs vbi cum toto exercitu in Parthos profectus est, subornatis quibusdam clàm, qui falsos de hoste rumores dissiparent, renunciari falsa exploratoribus iussit: vt milites quae imperasset, intrepidè singala facerent, & ad omnia belli momenta parati essent. Cuspinianus. Mortis. Savlvs rex electus, Israëlitas ad expeditionem co̅tra Ammonitas suscipiendam minis excitauit. Cùm enim rure boues agens Iabensium legationem & ploratu̅ populi audiuisset: duos boues dissectos, in omnes Israëlitarum fines per nuncios dimisit, cum edicto, vt qui Saulum & Samuelem secuti no̅ essent, eorum bubus ita fieret. 1. Reg. II. Epaminondas, dux Thebanorum, aduersus Lacedaemonios dimicaturus, vt non solùm viribus milites sui, vetumetiam affectibus adiuuarentur: pronunciauit in concione, destinatum Lacedaemonijs, si victoria potirentur, omnes virilis sexus interficere: vxoribus autem eorum & liberis in seruitutem abductis Thebas diruere. Qua denunciatione concitati primo impetu Thebani, Lacedaemonios expugnaueru̅t. Frontinus lib. 1. cap. 11. Levcon, Heracleotis sibi bellum inferentibus cum magna nauium multitudine, & egredientibus in terram, vbicunque libitum ipsis fuisset: cùm videret suos milites pugnam detrectare, neque eos egressu prohibere: in prima acie constituit armatos ad hostium egressionem arcendam. Post hos à tergo Scythas: & palàm Scythis praecepit, si armati rem segniter administrarent, hostes???ue egredi paterentur, tum in ipsos tela mitterent, atque occiderent. Quo cognito, armati fortiter, ne hostes egredi possent, restiterunt. Polyaenus libro 6. Philippvs rex Macedonum veritus, ne impetum Scytharum sui non sustinerent: fidelissimos equitum à tergo posuit: praecepit???ue, ne quem commilitonum ex acie fugere patetentur, perseuerantiùs abeuntes trucidarent. Qua denunciatione cùm effecisset, vt etiam timidissimi mallent ab hostibus quàm à suis interfici, victoriam acquisiuit. Frontinus libro 2. capite 8. Illyrijs cum Macedonibus bellum gerentibus, cùm multi Macedones caperentur viui, reliqui etiam redemtionis spe ad pugnas minùs alacres essent: legationem de redemtorijs muneribus missuri Macedones videbantur. Perdiccas ergo praecepit legato, vt reuersus nunciaret, redemtoria murera Illyriorum regem non accepturum, sed condemnatos captiuos morte affecturum. Macedones desperata salute redemtiua, audaciores ad pugnandum red debantur, quippe quibus in sola victoria salus posita esset. Polyaenus libro quarto. M. Attilivs Regulas Consul, bello Samnitico ad Luceriam, ex acie refugientibus in castra militibus, aciem suorum opposuit: affirmans secum, & cum bonis ciuibus dimicaturos eos, nisi cura hostibus maluissent. Ea ratione vniuersos in aciem reduxit. Frontinus libro secundo, capite octauo, & libro quarto, capite primo. Q. Metellvs, cùm apud Trebiam res gereretur, collocatas à se in quadam statione quînque cohortes, atque ex ea viribus hostium depulsas repetere eandem stationem iussit: non quidem vt amissum locum recuperarent, sed vt culpam praeteritae pugnae, insequentis certaminis periculo puniret. Edixit etiam, vt si quis fugam adornans castra peteret, pro hoste statim interficeretur. Qua disciplina milites edocti, multitudinem hostium superarunt. Valerius Maximus lib. 2. cap. 2. Frontinus lib. 4. Idem ab hostibus penè circumuentus, testamentum facere milites iussit, eos???ue ad locum recuperandum remisit: minatus, non nisi post victoriam recepturum. Quibus minis intellexerunt milites, nisi vincerent, se morti destinatos esse. Pulsis igitur magna animi fortitudine hostibus, locum amissum recuperarunt, hostes???ue planè fugarunt. Front. lib. 4. cap. 1. Plin. cap. 61. de Viris illustr. P. Scipio apud Numantium, cùm auersum suum videret exercitum, pronunciauit sibi pro hoste futurum, quisquis in castra redisset. Front. lib. 4. cap. 1. Similivs (alijs Fuluius) Priscus dictator, cùm signa legionu̅ ferri in hostes Phaliscos iussisset: figniferum cunctantem occipi imperauit. Quo exemplo perterriti, hostem inuaserunt. Idem fecit Corn. Cossvs, magister equitum, aduersus Fidenates. Front. lib. 2. cap. 8. Nasar, classis contra Agarenos ab Imperatore Basilio Macedone missus praefectus, quum ad Methonam hostes adoriretur, & haud pauci sociorum naualium periculum formidantes, paulatim sese subduxissent: Imperatorem de classiariorum perfidia admonuit. Imperator desertores conquifiuit, ac reliquorum terrendorum causa simulauit, se eos supplicijs afficere. Triginta quippe de captiuis, qui in praetorio asseruabantur, Saracenis, faciem fuligine oblitos in circum produci, ibi???ue flagris ignominiosè caesos in Peloponnesum emitti, tanquam ij fugae auctores reliquis fuissent, atque isthic vnde profugissent, interfici iussit. Ergo desertorum loco in pa los susfixis in Peloponneso saracenis, milites omnes ingens metus incessit: omni???ue mollicie excussa vltrò ducem oraba̅t, vt se in hostes duceret. Cedrenus. Lodovicvs quartus Imperator, irrumpentibus passim Hungaris, vt populum à fuga, quam quisque parabat, cohiberet: ingeniosa arte vniuersos suae ditionis populos dicto citiùs congregauit. Minatus est singulis qui fugam meditarentur, & arma detrectarent, laqueum. Quo commento, innumeram multitudinem circa Augustam Vindelicorum collegit. Cuspinianus. Helvetiorvm seuerissimae sunt leges, vt sub oculis spectantis exercitus, qui prae metu turpia atque indigna viro forti tentauerunt, à proximis commilitonibus statim obtruncentur. Ita maior metus minorem vincit: & metu foedae mortis, decora mors non timetur. Iouius lib. 11. Histor. Vulnerum. Alexander Magnus, ne fugerent milites, semithoraces eis pro thoracibus dedit: vt cùm terga nuda essent, illa in fuga hostibus obijcere vererentur. Polyaenus libro 4. Direptionis, Multae, Damni. Persae non pecuniam & gazas, sed pellices, velut carissima pignora, apud signa deponebant: vt pro his, quae erant exoptatissimae, & quas maximè diligerent, velut coniugum & patriae memores, forti & praesenti animo mortem oppetere non dubitarent. Alex. ab Alex. lib. 4. cap. 2. Iphicrates in Thraciam impressionem faciens, cùm sui milites hostium metu, quasi panico iniecto, in fugam verterentur, promulgauit, vt quisquis indicaret eum qui arma reliquisset, is ea possideret. Sic ad manendum alacriores reddidit. Polyaenus lib. 3. Agesilavs, Lacedaemoniorum dux, cùm propè Orchomenum sociam ciuitatem castra haberet, comperisset???ue plerosque ex militibus preciosissima rerum deponere intra munimenta, praecepit oppidanis, ne quid ad exercitum suum pertinens reciperetur: quo ardentiùs dimicaret miles, qui sciret sibi pro omnibus suis pugnandum. Frontinus libro primo, capite vndecimo. Antiquitùs (inquit Vegetius) institutum est à Romanis, vt ex donatiuo quod milites consequuntur, dimidia pars sequestraretur apud signa, ibidem???ue militibus seruaretur, ne à contubernalibus per luxum absumi posset, inanium???ue rerum comparationem. Sepositio autem ipsa pecuniae primùm ipsis contubernalibus docebatur accommodata. nam cùm publica sustententur annona, ex omnibus donatiuis augetur eorum pro media castrense peculium. Miles deinde qui sumtus suos scit apud signa sua depositos, de deserendo nihil cogitat, magis diligit signa, pro illis acie fortiùs dimicat: more humani ingenij, vt pro illis habeat maximam curam, in quibus suam videt esse positam substantiam. Denique decem folles per cohortes singulas exponebantur, in quibus haec ratio condebatur, Addebatur etiam saccus vndecimus, in quo [1794] tota legio particulam aliquam conferebat, sepulturae scilicet causa. Et ideò signiferi, non solùm fideles, sed etiam literati homines eligebantur, qui & seruarent deposita, & scirent singulis reddere rationem. Hotomannus de Verbis iuris. Hinc librarij depositorum, qui praescribebant, quid quisque apud signa deposuisset. Licet autem dimidia pars stipendij apud signa sequestrari priùs soleret, tame̅ Domitianus, ne vltra mille numos deponerentur à singulis, edicto prohibuit. Quod ab Asiaticis Romános sumsisse crediderim: quibus fuit in mo re, vt militiam sequuti, quae preciosa haberent, & magni census, secum in expeditionem ferrent: vt tuendi necessitate, quae illis erant carissima, plurima & maxima praelia obirent, promtius???ue dimicarent. Alex. lib. 4. cap. 2. Habebant in campis Philippicis M. Brvti milites omnes arma ex auro confecta: quibus non tantùm cupidos gloriae acui putabat pectora, sed & auaros etia̅ reddi fortiores, vt arma sicut possessiones retinerent. Plut. in Bruto. Pescennivs Niger apud Spartianum vetuit, ne milites zonam secum deferrent in bellum: sed si quid haberent pecuniae, publicè commendarent, recepturi post praelium: simul & ipsis luxuriei materiam eripiens, & hosti praedam, si quid aduersi euenisset. Infamiae. Sertivs Tullius adolescens, praelio quo Tarquinius rex aduersus Sabinos conflixit, signiferis segniùs dimicantibus, raptum signum in hostem misit: cuius recipiendi gratia Romani ita ardenter pugnauerunt, vt signum & victoriam retulerint. Similiter Fvrivs Agrippa Consul, cede̅te cornu, signum militare ereptum signifero, in hostes Hernicos & Equos misit. Sic T. Qvintivs Capitolinus Consul contra Phaliscos. Sic Camillvs Trib. Mil consulari potestate, arreptum manu signiferum in hostes Volscos & Latinos traxit: caeteros puduit no̅ sequi. Salvivs Pelignus bello Persico idem fecit. Posthvmivs consularis cohortatus suos, militibus dixit, vt se imitarentur: & arrepto signo hostes primus inuasit. Frontinus lib. 4. cap. 4. & lib. 2. cap. 8. Similiter Ivlianvs Caesar contra Nodomarum Germanorum regem in Gallia. Auentinus libro 2. Annalium. In expeditione Hierosolymitana, duce Petro Eremita, post occupatam à nostris Nicaeam, cùm Solymannus nouo exercitu Christianis occurrisset, & multitudine infestus esset: Robertvs Normanniae dux aureum vexillum in frequentissimos ho stes iecit: quod dum repetunt Normanni, antequam in potestatem hostium veniret, impetus furentium factus hostes dissipauit. Ad duo millia nostrorum desiderata. Hostium quadraginta circiter millia cecidêre. Aemilius lib. 4. Consueuêre Itali, imperantibus Othonibus ac Fridericis, magna ex parte in praelium militaria signa carris infixa deferre: fortasse ob eam causam, quòd in fuga difficiliùs seruari possent. In quibus cùm grauior militaris infamia, si amitterentur, consisteret, effugiendi dedecoris necessitas consistere inpraelio milites cogeret. Fulg. lib. 2. cap. 1. Pvdore. Vide suprà, Aspectu animare, fol. 1785. Cyrvs contra Astyagem auum cum Medis signa contulit, & ter victus discessit. Cùm autem Persarum vxores & liberi Pasargadis essent, quartum praelium in'eo loco commisit. Rursus in fugam Persae vertebantur: cum???ue liberos & coniuges aspicerent, eos miserati, Medos sine ordine persequentes fugarunt: vistoria tanta, vt nullo in posterum de summa rerum praelio indigerent. Polyaenus lib. 7. C. Ivlii Caesaris milites ad Dyrrhachium victi, seipsos victoribus tradiderunt. Caesar non de supplicio eorum cogitabat, sed eos confirmans, ad recupetandam victoriam hortabatur. Illi pudore ducti, in caeteris pugnis ferè semper victoriam reportarunt. Polyaenus lib. 8. Gavdio Tvm Honoris collati. Mahvmetvs II. Imperator Turcarum praesidiariorum militum Sciabazij vrbis ad Sanum conditae pileis suis ipse manibus pennas assuit, vt delectissimas copias eas esse significaret. Bonfinius lib. 3. Decad. 4. Dignitatis acceptae. Fratres duo Gerardus & Mauritius, Comites de Aldenborg, contendebant inter se de dominio Delmenhorst. Mauricius ciuitatem Bremensem, & Comites de Hoia in suas partes traxit. Gerardi partes Christiernus Daniae rex, amborum frater, fouit, & per Gulielmu̅ seniorem Brunsuici ducem. Obsederat Mauricius Delmenhorst: & iam fame penè expugnarat. Gvlielmvs interim magno apparatu co̅meatus importare conabatur. Mauricius, cùm esset numero militum superior, obuiam contendit venientibus. Gulielmus instructa suorum acie, fortissimos militaris generis iuuenes, gladio de more caedens, militari cingulo decorauit, vt essent aurati milites, in euentum victoriae. Erant ex maioribus natu, quibus confideratione periculi lacrymae manabant. Quorum vnus interpellatus à proximo iuuene, Quid sibi vellent lacrymae illo tempore, quando audacia sola pro muro esset? Non mei (inquit) mihi capitis periculum lacrymas extorquet, sed tui, similiúmque me commiseratio tangit. Tamen audendum est, vt decus hodiernae diei sit nostrum. Commissum est praelium durissimum. Ipse dux penè captus, tandem victor fuit. Capti Comites de Hoia, caesi Bremenses. Mauricius vix effugit. Cranzius lib. 11. Metrop. cap. 44. Victoriae adeptae, siue reuerà, siue ficté. Leontychides Spartanus Atheniensibus circa Mycalem nauale praelium facientibus, & Barbarorum multitudinem pertimescentibus, atque Ionibus Medorum partes sequentibus, timore magis quàm certo consilio mentes omnium mutauit: commentus nuncium adferri, quòd Persae à Graecis ad Plataeas deuicti essent. Iones hoc audito respirarunt, & Graecis se coniunxerunt. Fortuna Leontychidae stratagema verum reddidit, praelij ad Plateas commissi victoriam Graecis praebens. Polyaenus lib. 1. & Frontinus lib. 2. cap. 7. T. Qvintivs Capitolinus Cos. cedentibus Romanis, ementitus est, in altero cornu hostes fugatos: & ita co̅firmatis suis, victoriam retulit. Frontinus lib. 2. cap. 7. Papyrivs Cursor, filius Consulis, cùm aequo marte aduersus obstinatos Samnites concurreret, praecepit Spurio Naucio, vt pauci calones & agasones mulis infidentes, ramósque per terram trahentes à colle decurrerent. Quibus conspectis, acclamauit suis victorem adesse collegam, occuparent ipsi praesentis praelij gloriam. Quo facto, Romani fiducia concitati, hostes propulêre: propulsi terga verterunt. Frontinus. Medicamentis vel Alimentis. Leonides dux Byzantiorum in acerrima vrbis oppugnatione, cùm hostes moenia adorirentur, & illi relictis excubijs totos dies in consuetis diuersorijs tererent: mandauit, vt cauponae ipsae in moenia transferrentur. Quo sophismate serò tandem eis persuasit, ne aciem desererent, cùm praetextus & causa, quamobrem abirent, non esset. Haec affirmat de ipsis Damon. His adstipulari videtur Menander, cùm dicit: Vinolentos negotiatores facit Byzantium, totam noctem perpotant. Aelianus de Varia historia libro tertio, & Caelius libro 19. capite 6. Opij esus Tvrcis, & multò magis Persis, tam est familiaris, vt nihil propè familiarius: quòd eo votato se validiores esse, minus???ue belli pericula timere, persuasum habeant. Quocirca vbi exercitum colligit Turca, opio vniuersa spoliatur terra, licèt quotannis id incredibili colligatur copia ex papauere albo leuiter vulnerato, postquam capita protruserit: vnde lactis aliquot guttae emanant, paulatim concrescentes, Eius semine apud Turcas non minùs terra conseritur, quàm in his ditionibus tritico, praesertim Acharae, Caracharae, Spartadae, Emetetindae, & in aliis vicinis oppidis Paphlagoniae, Cappadociae, Ciliciae. Vix Turcam inuenies, qui opium non redimat: etiamsi vnius aspri numismatis valore̅ tantùm possideat, eius dimidietatem opio impendet, secum id tam toga quàm bello laturus. Quidam eius esui assuetus, semel drachmam mediam innoxiè vorabat: postridie verò drachmam integram idem ille deglutijt, citra vllum aliud incommodum, quàm quod velut ebrius appareret. Tritum Turcis in obijcienda calumnia prouerbium est, Opium comedisti: ac si alterius prouinciae homini exprobrares ebrietatem. Maschlach vulgò vocant, peritiores Aphion. Vierus lib. 2. cap. 35. de Praestig. daem. ex P. Bellonij lib. 2. Obseruationum, cap. 15. Motv corporis, Incvrsione, Impetu. Graecorum classis contra Xerxen ad Artemisium Euboeae in anchoris stabat. Dum autem inter Graecorum duces de certamine nauali disceptaretur: caeteris???ue omnibus videretur illic persistendum, nec vllo pacto obuiam prodeundum, sed adue tantem hostem constipata, vti erat in statione, classe operiendum: solus Themistocles docebat in re maritima expedientissimum esse, semper classe instructa in hostem intentum ferri. Sic namque collectis viribus, ordine composito nauigantibus, cuncta maris consilia patere, subsidia???ue praestò adesse: tum hostem sparsis viribus, acie per tumultum incomposita, vagantem, ex diuersis longè portubus, diuerso tempore in altum euocatum, nil firmum posse aut constans habere, & dissipatis ordinibus temerè prodeuntes vno incursu cautè instructae???ue inuadentis, vt resperturbatae fortunae casibus obnoxiae aguntur, facilè opprimi posse. Themistoclis sententia superante, Graeci vniuersa classe instructa nauigaru̅t in hostes, & eos maxima clade affecêre. Diodorus lib. 11. Alexander cum Dario signa collaturus, praeceptum dedit Macedonibus: Si in conspectum veneritis Persarum, procidentes in genua, terram manibus conterite: vbi verò tuba signum dederit, tum consurgentes, strenuè & fortiter impetum [1795] in hostes edite. Macedones ita fecerunt. Persae formam adorationis conspicati, incitatum ad bellum impetum remiseru̅t, animis???ue facti sunt molliores. Darius gloriabatur ac gaudebat, se absque praelio victoriam obtinere. Macedones ad signum tubae exilientes, vehementi impetu in hostes lati, & rupta phalange, in fugam conuerterunt. Polyaenus lib. 4. Labore. L. Sylla in Boeotia contra Mithridatis duces castra habebat. Cùm autem ob multitudinem & splendorem hostium Romani timerent: Sylla, sub cuius oculis oppida euertebantur, id indignè patiens, anxius???ue, non permisit feriari milites, sed admouit eos labori: Cephisum???ue deriuare, & fossas cogebat ducere: neque laxamentum indulgebat vlli, elanguescentes statim seuerissimè plectebat: vt operum faciendorum confecti laboribus, certamen concupiscerent. quod euenit. Nam tertio die quàm laborare cepissent, cùm praeteriret Sylla, cum clamoribus rogauerunt eum, duceret ipsos in hostes. Ille non pugnare cupie̅tium, sed laborem defugie̅tium esse belli desiderium dixit. Quòd si dimicare auerent, iussit, vt extemplò armati illuc pergerent. Ostendit his eam, quae arx quondam Parapotamiorum fuerat, tunc verò exciso oppido collis restabat saxosus & abruptus, ab Edylio monte tanto diremtus spatio, quantum Assus fluuius occupat. Quare vbi Chalcaspidas eò vidit Sylla rapi, cupiebat locum prior occupare, & alacritate militum vsus occupauit. Plutarchus in Sylla, & Frontinus lib. I. cap. 11. & Sabel. lib. 3. Enn. 6. Siti. C. Mario, cùm iam summa rei in aperto sita esset discrimine, ad aquas Sextias, castris procul à flumine positis, & spes vnica aquandi militi praetenderetur, si non ab hoste aquatio inhibita esset, qui circa ripas latè vagabatur multitudine fretus (era̅t hi Teutones & Ambrones) ad sitie̅tes milites co̅uersus: Cruore, inquit, à vobis potus hodie emendus est, vestro aut hostili: digitum ad flumen intendens, Illi Duceret conclamauerunt, dum liquidum sanguinem haberent, neq; prorsus ex siti concretum. Ac cum his suos ad pugnam veriùs, quàm ad vndam dimisit. Felici quidem euentu: nam & hostilis sanguinis, & fluuialis aquae Romanus victor ad satietatem hausit. Sabellicus lib. 6. cap. 6. ex Plut. Mario, & Apophtheg. Avxilio fvgae ablato, praecluso. Agesilavs in Boeotia castrametabatur. Socijs pugnam conserere metuentibus, & clàm Orchomenum in sociam atque amicam ciuitatem diffluentibus, occultè missis ad Orchomenios legatis iussit, vt neminem sociorum sine ipso reciperent. Cùm igitur non haberent quò se verterent, no̅ ampliùs de fuga, sed de victoria confilium ceperunt. Polyaenus lib. 2. Clitarchvs aduentantibus hostibus, ne intra muros inclusus oppugnaretur, ex oppido copias eduxit, imperans, vt obfirmatis portis claues supra moenia conijcerent. Quas etiam militibus ostendit. Qui cùm intelligerent, nullam sibi spem in vrbem fugiendi superesse, fortiter pugna̅tes, cum victoria discesserunt. Polyaenus lib. 5. Iphicrates in latissimo campo aciem instruebat. Hostes longè numero superiores, incursionem faciebant. At ille à tergo suorum militum fossam effodit, vt spe fugae praecisa manentes fortiùs & generosiùs pugnarent. Polyaenus lib. 3. Philippvs Macedonum rex, Methonensium moenibus scalas admouebat, & per eas magnum numeru̅ Macedonum ad oppugnandum adducebat. Postquam verò ascendissent in muros, scalas amouit, vt omni spe descenlionis intercisa, fortiùs atque animosiùs muros obtinerent. Polyaenus lib. 4. Alexander Magnus victis ad Granicum Darij ducibus, capta???ue Mileto, quum nauales copias parùm sibi vtiles esse, & maximo sumtu indigere animaduerteret: classem omnem remisit, pauculis nauibus retentis ad instrumenta oppugnationum deuehenda. Aliqui dicunt, ex vsu rei bellicae, Alexandrum missionem eam excogitasse. Quòd enim Darium aduenturum, magno???ue praelio confligendum esse apparebat, existimasse Macedones ardentiùs dimicaturos, si omnem fugiendi spem ablatam viderent. Quod etiam in pugna ad Granicum commissa prouiderat. Ibi enim à tergo vti flumen haberent, curasse, quò nullus fugam tentare auderet, videns cedentibus omnibus in ipso fluminis alueo certissimam caedem paratam esse. Diodorus lib. 17. & 18. Menecrates Salaminem in Cypro capere volens, bis muros aggressus est, toties???ue militibus in naues fugientibus re infecta discessit. Cùm tertiò oppugnationem institueret, gubernatoribus signum dedit, vt solutas naues abducerent, & sub supraposito promontorio occultarent. Milites adorti moe nia, rusus se fugae mandabant: cum???ue nullibi videre naues possent, nulla spe fugiendi relicta, reuersi ex desperatione, pugnam fecerunt: & hostibus deuictis, Salamine potiti sunt. Polyaenus libro 5. Agathocles Syracusiorum tyrannus, bello è Sicilia in Africam summo astu & audacia translato, coronatus in concionem progressus, dixit se praesidibus Siciliae deabus Cereri & Proferpinae, persequentibus hostibus, vota nuncupasse, omnes naues accensurum. Esse itaque laudabile, salutem adeptos vota soluere, ac pro illis longè plures redditurum se promittebat, si sese in pugnando strenuos praestitissent. Etenim deos per victimas totius belli victoriam portendere. Haec eo dice̅te, famulorum quidam accensam facem adfert. Quam postquam accepit, reliquis triremium praefecti similiter dari iussit, deabus???; inuocatis, primus ad praetoriam triremem contendit: ac stans in prora, caeteris vt se imitentur iubet. Ibi cùm praefecti ignem iniecissent, sublata celeriter in auras flamma, tibicines classicum canere, milites iubilare, omnibus pro domum reditione precantibus. Hoc autem faciebat Agathocles eo maximè confilio, vt cogeret milites in periculis omninò fugae obliuisci. Deinde cùm exiguas copias haberet, videbat ad custodiendas naues necesse fore, partiri exercitum, atque ita minimè se parem fore: sin autem destitutas relinqueret, in potestatem Carthaginensium venturas esse. Iam cùm Vrbem magnam & Tunetem expugnasset, & docuisset milites, quemadmodum non expediret perfugij locum relinqui, quandiu praelio Carthaginenses non deuicissent, complanatis vrbibus, sub dio castra metatus est. Diodorus libro vigesimo & decimoseptimo, & Polyaenus libro 5. Timarchvs Aetolus, expositis militibus in Asiae locum multitudine hominum abundantem ne milites multitudinem ho stium metuentes, fugam capesserent, naues incendit. Illi omni spe fugae intercisa, strenuè praelium facientes, victoria potiti sunt. Polyaenus lib. 5. Q. Fabivs Maximus veritus ne qua fiducia nauium, ad quas refugium erat, minùs constanter pugnaret exercitus: incendi eas, priusquam iniret praelium, iussit. Frontinus libro primo, capite vndecimo. Q. Fvrivs auerso exercitui cùm occurrisset, affirmauit, non recepturum se in castra quenquam, nisi victorem: reductisque in aciem, victoria potitus est. Frontinus libro secundo, capite octauo. Cimbris, contra Marium pugnaturis, ne ordines disijcerentur, longis cathenis antesignani per baltheos traiectis erant colligati. Plutarch. Mario. Tavri, gens scythica, praelium commissuri, vias omnes à tergo subruunt, inuias???ue reddunt: & sic pugnam ineunt, vt cùm fugere non possint, aut vincant, aut moriantur. Polyaenus libro septimo. C. Ivlivs Caesar ancipiti praelio equos dimittebat, & in primis suum, quò maior permanendi necessitas imponeretur auxilio fugae erepto. Sueronius. Carolvs Martellus contra Saracenorum CCCC millia, quibus Abdiramus rex praeerat, ante vrbem Turonum pugnaturus ad Ligerim castra posuit, eo consilio, vt fluuius ad duas maximas in bello res vsui esset, & ad commeatus subuehendos, & ad praelij opportunitatem, vt velut pro munimento obiectus hosti, arceret eum, ne multitudine superante circuire ea parte posset. Nam singulis Francorum contra denos pugnandum erat. Quinetiam primùm omnium castra incendit, & ne sui ea respicere ad fugam possent, & vt eo, quod conuenerat, figno. Eudo Aquitaniae dux iam propinquus iter acceleraret. Instruit deinde aciem. Equitibus Martellus praefuit: pedites Childebra̅dus Martini filius regebat. Praeceptum datum ne quis extra ordinem pugnaret, ab signis nemo dilaberetur: & à tergo positi erant, qui, si quis retrocederet, ferro in hostem redigerent. Martellus & ita praeconium circummisit, & ipse à quibus exaudiri in extendente iam se acie poterat, pronunciauit, iussu suo clausas esse Turonum portas, nec eas nisi victorem recépturas. Hinc Ligerim, illinc hostes claudere: nullam spem nisi in victoria ponerent: nullam alteram Galliam, nullam aliam patriam respicerent, quam vel ipsi tutarentur vel qua se regerent: in hac, quae vna foret, vel cadendum, vel illo die vincendum. Aemilius lib. 2. Gvlielmvs Normanniae dux, ab Eduardo Angloru̅ rege haeres regni institutus, Anglis parére nolentibus, sed Haraldo Godouini F. regnare iusso, transmisit in Angliam cum robote Normannicae Francicae???ue nobilitatis: vt???; necessitatem vincendi suis imponeret, in oculis omnium classem, qua traiecerat, incendit. Cum hoste co̅flixit. Vt ergo sagitta ictus Haraldus rex cecidit, non ipsi homines, sed causa defuncti victa, extincta???;: manus Gulielmo datae, vno praelio regnum adepto: finis cruoris factus. Aemilius lib. 3. & Fulg. lib. 3. cap. 7. Haqvinvs Haraldi IV. Danorum regis F. Sembos aggressus, vt omnem fugae spem suis demeret, igne̅ subductae classi subiecit. Potiti Sembia Dani, necatis maribus feminas sibi nubere coëgerunt, & deposita redeundi cupiditate, barbariem pro patria coluerunt. Saxo lib. 10.
|| [1796]
METVM EXIMERE MILITIBVS, QVEM VEL ANTE pugnam, velin pugna, propter aduersa omina, aut hostium vim conceperunt. DISSIMVLARE, aut certè emendare aduersa. Formidinem tollereortam ex Oracvlis. Epaminondas, cùm petentibus bello Thebano Lacedaemonijs, oracula Thebanis referre̅tur, quae partim cladem, partim victoriam spondebant: praecepit, haec ad dexteram suggestus, illa ad sinistram locari. Omnibus ita positis exurgens: Si dicto, inquit, audientes imperatoribus esse, ac pedem conferre velitis cum hostibus, haec vobis edita sunt oracula (monstrans laetiora) Quòd si ingruente periculo locum deserueritis, illa (innuens tristiora) Plutarchus in Apophtheg. Papyrivs Cursor Consul, cùm Aquiloniam oppugnans, praelium vellet committere, pullarius???ue non prosperantibus auibus optimum ei auspicium renunciasset, de fallacia illius factus certior, sibi quidem & exercitui bonum omen datum credidit, ac pugnam inijt. Caeterùm mendacem ante ipsam aciem constituit, vt haberent dij, cuius capite, si quid irae concepera̅t, expiarent. Directum est autem siue casu, siue coelestis numinis prouidentia, quod primum è contraria parte missum erat telum in ipsum pullarij pectus, eum???ue exanimem prostrauit. Id vt cognouit Consul, fidenti animo inuasit Aquilomam, & cepit. Val. Max. lib. 7. cap. 2. Bello ciuili victo Pompeio, C. Ivlivs Caesar in Africam traiecit, contra Scipionem, Pompeij socerum. Caeterùm quia percrebuerat opinio, inuictam esse Corneliorum gentem in terra Aphrica, despectissimum quendam ex Corneliorum familia secum aduexit, cui Salutioni erat cognomen. Publ. Scipio Africanus certè maior, Hannibale superato tributariam fecit Carthaginem, minor eandem euertit. At hîc victus à Caesare Scipio, cum paucis nauibus Hispaniam petens, à Siccio ad Hipponem circumuentus, post nauale praelium, vbi omnia perdita vidit, seipsum ferro traiecit, abiens???ue in vulnus in altos est fluctus praecipitatus. Sabellicus libro 7. Enneadis 6. ex Plutarcho. Signis divinis. Chabrias Atheniensis classe dimicaturus, excusso ante nauem ipsius fulmine, exterritis per tale prodigium militibus: Nunc (inquit) potissimùm ineunda pugna est, cùm deorum maximus Iupiter adesse numen suum classi nostrae ostendit. Frontinus lib. 1. cap. 11. Timothevs Atheniensis, classe dimicaturus aduersus Corcyraeos gubernatorisuo, qui proficiscenti iam classi signu̅ receptui coeperat dare, quia ex remigibus quendam sternutantem audierat: Miraris (inquit) ex tot millibus vnum perfrixisse? Polyaenus lib. 3. & Front. lib. 1. cap. 11. Pericles, cùm in castra eius fulmen decidisset, terruisset???ue milites: aduocata concione, lapidibus duobus in conspectu omnium collisis, ignem excussit: sedauit???; turbationem, cùm docuisset, similiter nubium attritu excuti fulmen. Suidas, Polyaenus libro 3. Agesilavs circa Cheroneam castra metatus, simul Solem deficere, lunatam???ue formam conspexit reddere: & Pisandri fatum accepit à Pharnabazo & Conone apud Gnidum nauali praelio victi. Tulit sanè id cùm illius, tum Reipubl. causa acerbé. Sed ne progredientibus ad pugnam militibus torpor & formido incesseret: illis, qui à mari venerant, diuersa iussit nunciare, victoriam fuisse illo praelio nauali à Lacedaemonijs. Ipse procedens coronatus, laeti nuncij causa sacrificauit, portiones???ue sacrificij misit amicis. Plut. in Agesilao. Thebani duce Epaminonda cùm vrbem egrederentur, iuxta portas praeco exercitui obuiam factus est, caecum homine̅, qui aufugerat, reducens: ac quemadmodum mos erat, edicebat, vt nec Thebis educeretur, neque de medio tolleretur, sed abductus rursus conseruaretur. Epaminondas ijs, qui anguria esse attendenda dicebant, Homericum illud protulit: [Greek words] Vnum optimum augurium est, pugnarepro patria. Quo libero responso, quum religiosiores magis perterruisset, aliud augurium priori horribilius conspe ctum est. Scriba enim hastam & ei adhaerentem fasciam tene̅s praebat, vt quae duces iussissent, omnibus significaret. Ibi vento exorto, accidit vt auulsa ab hasta fascia circu̅ columnam illic in sepulcro quodam erectam ferretur. Erant autem in loco eo sepulti quidam Lacedaemonij & Peloponnesij, qui sub Agefilao militantes occubuerant (cùm Epaminondas, Lacedaemonis significatur interitus, teste Frontino libro 1. capite 12.) Hoc viso ex senioribus quidam denuò accedentes, testaba̅tur haudquaquam educendum esse exercitum, dijs manifestè iratis. At ille nihil eis respondens, copias in Leuctra eduxit, maiorem honesti & aequi rationem esse habendam, quàm horum fignorum, existimans, studens interim ratione aliqua multitudinis animis metum eximere. Quapropter quibusdam, qui recèns Thebis venerant, persuasit, vt dicerent, circa Herculis templum subitò arma euanuisse, & communi Thebis fama ferri, quòd veteres illi Heroës assumtis illis armis ad opem Boeotijs ferendam exiuerint. Subornauit & alium, qui tanquam ex Trophonij antro modò ascendens diceret, Deum ipsis praecepisse, vt vbi in Leuctris victoria potiti essent, ludicrum certamen, quod Coronarium dixêre, Ioui regi instituerent. Vnde etiamnum Boeotij hunc in Lebadia conuentum celebrant. Adiuuit quoque Epaminondae consilium Leandridas Spartanus, qui ex Lacedaemonia profugus, tum Thebanis commilitabat. Hic enim in concionem productus, vetus esse hoc Spartanis dictum aiebat, Quòd videlicet tum ex suo sint casuri imperio, quando in Leuctris à Thebanis victi fuerint. Accesserunt Epaminondae fatidici quidam dicentes, Quòd circa Leuctri Scedasi???ue filiarum sepulcrum necesse sit magnam cladem Lacedaemonios ob eiusmodi causas pati. Leuctrus fuit is, à quo campus ille nomen suum obtinuit. Huius & cuiusdam Scedasi nomine filias Lacedaemoniorum legati vitiauerant. Vitiatae contumeliam non ferentes, patriam eam, vnde missi viciatores erant, detestatae, manu sua mortem fibi consciuêre. His atque eiusmodi multis alijs dictis, Epaminondas coacta concione milites suos apta oratione ad pugnam animauit, sic vt collatis signis, pauci multos, despecti priùs fortissimos Grae corum insigni illa Leuctrica clade affecerint. Diodorus Siculus libro 15. Idem, cùm fax de coelo nocte delapsa, eos, qui aduerterant, terruisset: Lumen (inquit) hoc numina ostendunt. Frontinus libro 1. capite 12. Idem in Peloponnesum copias duxit. Hostes circa Onium ingressi, castra posuerunt. Tonitru fit, & metus inuadit milites. Vates quidem quiescendum dixit: Epaminondas verò, Nequaquam, inquit: hostes enim, qui in eiusmodi loco castrametati sunt, tonitru exturbauit. Polyaenus lib. 2. Eidem, instante aduersus Lacedaemonios pugna, cùm sedile, in quo resederat, succubuisset, & id vulgò pro tristi exciperetur significatione, confusi???; milites trepidarent: Imò (inquit) vetamur sedere. Ibidem. Clearchvs erat in Thracia. Nocturni terrores exercitum inuaserant. At ille praecepit, si noctu tumultus oriretur, nemo rectus consurgeret: qui verò noctu consurgeret, tanquam hostis interficeretur. Hoc praeceptum milites docuit contemnere nocturnum terrorem. Polyaenus lib. 2. Timoleon in Sicilia copias eduxit ad pugnam ineundam. Carthaginensibus in insulam expositis, obuiam factus est mulus portans apium. Milites omen perhorruerunt, quòd apud ipsos defunctorum monumenta coronabantur apio. Timoleon: Atqui, inquit, manifestiorem dij nobis victoriam significant. Nam eos qui Isthmica certamina vicerunt, Corinthij sertis ex apio factis coronant. His dictis, tum ipse se apio redimiuit, tum etiam duces suos coronauit. Ex quo accidit, vt reliqui milites à se mutuò apium sumentes, audaciores ad pugnam redderentur. Polyaenus libro 5. ex Plutarchi Timoleonte. Alexander Magnus ad fluuium Tigrim praeuertere Darium festinabat. Panicum ab extrema acie peruasit vniuersum exercitum. Rex mandauit tubicini, vt securitatis signum promulgaret: & antesignanis militibus, vt ante pedes arma proijcerent, atque idem sequentibus dicerent. Sic omnes ex ordine hoc facientes, causam terroris cognoueru̅t. Cùm panicum cessasset, milites sublatis armis processcrunt. Polyaenus libro 4. Idem cùm Tigrim superasset, accidit vt circa primam noctis vigiliam Luna repentè defecerit, nitore???ue sideris obtenebrato, veluti sanguineis maculis sit illius facies foedata. Religio & metus ingens Macedonum animos inuasit, vulgò fremere, stultè fieri, quòd tot millia fortissimorum hominum temerarij iuuenis conatus sequerentur. Nec res procul à seditione aberat. Alexander eo motu turbatus, Aegyptiacos vates in concionem produxit, qui lunaris deliquij ratione patefacta affirmare sunt ausi, id sidus saepè alias Persarum regibus cladem portendisse. Qua praedicatione pristina militibus audacia restituta est. Sabel. lib. 5. Enn. 4. Agathocles Syracusanus aduersus Poenos pugnaturus, apparente Solis eclipsi, qua sub diem pugnae vt prodigio milites sui consternati erant: ratione qua id accideret exposita docuit, quicquid illud foret, ad rerum naturam, non adipsorum propositum pertinere. Frontinus lib. 1. cap. 11. M. Marcellvs contra Gallos ad Clastidium pugnaturus, [1797] dum aciem in hostes dirigit, equus eius vlulatu Gallorum expauefactus, retrò cedit, vi???ue Marcellum auertit. Ille veritus, ne ea res permoueret in omen versa milites, equum properè in sinistram flectit, & ad hostes conuertit. Solem???ue ipse adorat: vt si non casu, sed eius rei causa circumegisset equum. Solenne est enim Romanis, cùm adorant deos, in orbem se conuertere. Plut. in Marcello. T. Sempronivs Gracchus Consul, acie aduersus Picentes di recta, cùm subitus terraemotus vtrasque partes confudisset, exhortatione confirmauit suos, & impulit, vt consternatu̅ superstitione hostem inuaderent, adhortatus???ue deuicit. Frontinus lib. 1. cap. 12. P. Scipio ex Italia in Africam transportando exercitum, cùm egrediens nauem prolapsus esset, & ob hoc attonitos milites cerneret: id quod trepidationem afferebat, constantia & magnitudine animi, in hortatione̅ conuertit. Et, Audite (inquit) milites, Aphricam oppressi. Frontinus libro 1. capite 12. L. Svlpitivs Gallus bello Macedonico in castris L. Aemilij Pauli defectum Lunae imminentem, ne pro ostento exciperent milites, praedixit futurum, additis rationibus causis???ue defectionis. Front. lib. 1. cap. 12. Q. Sertorivs cùm equitum scuta extrinsecùs, equorum???; pe ctora cruenta subito prodigio apparuissent, victoriam portendi interpretatus est: quoniam illae partes solerent hostili cruore respergi. Front. lib. 1. cap. 12. C. Ivl. Caesar, cùm vates diceret, Inauspicata esse sacra: Atqui, inquit, meliorafutura, si ipse velit: & ita hostibus milites immisit. Victima sine corde reperta: Et, quid, inquit, mirum, si brutum animal cor non habet? Polyaenus lib. 8. Idem cùm in Africam magna celeritate traiecisset, è naui egrediens in terram, cecidit. Milites malum illud omen iudicantes, animis conciderunt. Caesar porrecta manu, quafi de industria cecidisset, terram apprehendit: eam???ue osculatus: Teneo te (inquit) Africa. Xiphilinus in Caesare, & Frontinus libro 1. capite 11. D. Brvti milites amnem Lethen in Hispania, omen vocis detestati (quòd Lethe vnus è quatuor Orci fluminibus esset, & vox ipsa Obliuionem significaret) transire recusabant. Brutus signum in vltiorem proiecit ripam. In quo reperendo fluuius à paucis primò, mox ab vniuerso exercitu superatus est. Sabellicus lib. 9. Ennead. 5. Quum apud Parisios Caesar Ivlianvs, contra Constantium in Orientem properans, quatiens scutum, varijs exerceretur motibus in campo, assulas, quîs orbis erat compaginatus, excussit, ochana (quibus brachium inserebatur) remanserunt sola, quae retinens valida manu stringebat: territis???ue, vt omine diro, praesentibus: Nemo (inquit) vereatur, habeo firmiter quod tenebam. Caelius libro 10. capite 4. Antiq. Lect. ex Ammiano Marcellino. Loco vel tempore malè ominoso. L. Lvcvllvs contra Tigranem ad Tigranocertam aciem instruxerat, Transmissurum flumen Lucullum, quidam duces admonuerunt, cauendam illam diem, quae ex nefastis, quas atras vocant, erat vna. Illa enim die exercitus Cepionis fuerat à Cimbris in conflictu oppressus. Hic verò celebrato illo dicto occurrens: At ego, inquit, etiam faustam hanc Romanis diem efficiam. Fuit illa pridie Non. Octobr. Ita fatus, cùm bono animo eos esse iussisset, amnem transmeauit, ac princeps duxit in hostem, eum???ue magno praelio fudit. Plutarch. in Lucullo, & in Apophtheg. Hostivm vel Prudentia, Virtute. Evmenes cum infesto exercitu Craterum adesse audiens, nulli id amicorum aperuit, sed esse dixit Neoptolemum. Hunc enim milites nihil faciebant: illius suspiciebant nomen, & virtutem amplectebantur. Nec resciuit id vllus alius, sed commissis signis victores Craterum occiderunt nescij, ac cadauer cognouerunt. Ita moderatum est praelio silentium, tantum???ue aduersarium texit: vt amici eum, quòd ipsos hac de re caelasset, magis commendauerint, quàm incusauerint. Plutarchus de Garrulitate. Lvdovicvs XII. Gallorum rex, bellum Venetis inferens, extollente quodam Venetorum prudentiam: Ego verò illis, inquit, tot stultos opponam, vt quò se vertant, sint ignoraturi. Corrozetus de Dictis & factis memorab. Ferocia. Vt Argiui fusi semel, iterum occurrerunt Agidi Archidami filio ferociùs, perculsos cernens plerosque socios: Bono animo, inquit, este, commilitones. Nam quando nos victores trepidamus, quid facere censetis illos, qui à nobis victisunt. Plutarchus in Apophtheg. C. Marivs Coss. IV. cùm ad Rhodanum castra haberet contra Cimbros, milites vallum conscendere & speculari iussit, vt vultum hostium ferre, & vocem tolerare planè absonam feram???ue assuescerent, arma item & tractationem eorum condiscerent. Ita temporis tractu horrenda in speciem reddebat in animo ex aspectu lenia. Atqui quotidianus hic aspectus militibus non tantùm partem detersit pauoris, sed & ad barbarorum minas atque intolerandam insolentiam feruor eos subiens irritauit & inflammauit animos: cùm non modò proculcarent omnia circumquaque hostes, sed in vallum quoque magna procacitate & ferocia incursarent. Plut. in Mario. Clamore. Cyrvs Persarum rex, ne hostium efferis clamoribus milites perculsi trepidarent, hymnum Polluci & Castori canere iussit. Quo concentu effecit, ne improuisa formidine capere̅tur. Alex. lib. 4. cap. 7. Perfidia. Cùm Agesilavs in Asiam transiret, & regis ditionem vastaret: Tisaphernes inducias fecit. Induciae verò ad tres menses erant constitutae, vt interim rex ad suas partes alliceret, atquo adiungeret, quotquot essent Graeciae ciuitates in Asia, & liberas dimitteret. Graeci praefinitum diem expectaba̅t. At Persa magna manu collecta, Graecos aggrediebatur. Oritur stupor & metus. Agesilaus verò laetitiam vultu prae se ferens, gaudio elatus, inquit: Gratiam habeo Tisaphernipro periurio. Sibi enim deos hostes reddidit, nobis verò socios. Eamus igitur confidentibus animis, quoniam cum tam potentibus socijs pugnam sumus facturi. Receperunt animos Graeci oratione ducis, & collatis signis Barbaros fuderunt. Polyaenus lib. 2. Denunciatione, Minis, Diris. Regis Gallorum Ludouici XII. praeco, Venetias anno 1507. venit, vt bellum Reipubl. indiceret. Ab eo Patres, semotis alijs, ne ciuitas re noua permoueretur, se adiri voluerunt. Itaque porta deuia in vestibulo curiae admissus, legationem peregit. Bembus lib. 7. Historiae Venetae. Pavlinvs Suetonius, Neronis legatus, Britannia pacata, Mo naminsulam, rebellium receptaculum, subigere parabat. Stabat pro litore mulierum fanaticum agmen, furiali habitu, crinibus deiectis, faces praeferentium. Stabant & Druides deorum sacerdotes, diras in Romanos fundentes execrationes, magnis cum clamoribus, manibus ad coelum sublatis. Media stabat caetera multitudo in armis. Perculit Romanos milites, insolitum mulierum fanaticarum, Druidum???ue aspectus: vt quasi haerentibus membris, immobile corpus, vulneribus praeberent. Sed ducis adhortatione, illatis signis, hostes pugna adorti, facili negotio fuderunt. H. Boëthius lib. 4. Multitudine. Agesilavs, vt illos qui praestò ei in bello esse debebant, timentes imminentis discriminis ex hostium multitudine vidit, qui erant ducenta millia, atque ex sua infrequentia: ante conflictum statuit sacrificium facere, alijs???ue inscijs sinistrae manus palmae victoriam inscripsit, atque acceptum à vate iecur coniecit in inscriptam manum, quod aliquantisper tenens speciem prae se ferebat haerentis & fluctuantis: dum exceptae iocinore & expressae literarum figurae fuerunt: atq; tunc monstrauit id commilitonibus, deos praedicans, illis literis significare victoriam. Argumentum ibi???ue firmum rati palmae habere ad conflictum se acuerunt. Plut. in Apophtheg. Hannibal ad Cannas, cùm edixisset, vt arma caperent milites, cum paucis ipse equo vectus, hostes ex molli cliuo iam in ordines euntes speculatur. Ibi cùm ex comitibus Giscon, admirari se diceret tantas hostium copias (maiores enim nullo vnquam antè bello habuêre Rom. octogintaquinque millia fuisse scribuntur) fronte Hannibal contracta: Aliud, Gisco, inquit, fugit te, eò magis mirandum. Quidnam illud esset? requirente Giscone: Quòd nimirum tanto in numero, inquit, ne vnus quidem sit, qui Gisco vocetur. Hoc dictum nec opinantibus oblatum, ominibus risum mouit. Itaque de cliuo digredientes, vt quisque occurrebat, illum narrarunt iocum: tantus???ue per multos motus risus est, vt qui Hannibalem comitarentur, continere se non valerent. Quod Poenis cernentibus animum confirmauit, ex magno & insigni contemtu mocum arbitra̅tibus eum risum, vt etiam ipse instante dux discrimine iocos cieret. Plut. in Fabio. Rege Antiocho cum ingentibus copijs Graeciam petente, omnibus???ue attonitis, huiuscemodi orationem T. Qvint. Flaminius ad Achaeros habuit. Chalcide commemorauit, cùm coenaret apud hospitem, miratum se affluentiam carnium. Respondisse hospitem sibi, esse ea omnia porcina, apparatu, condimentis, & confectionibus distincta. Quare nolite vos quoque, inquit, stupere exercitum regium, cùm lancearios, cataphractos, pedices, sagittarios desultores auditis. Omnes enim hi Syri sunt, armis inter se differentes. Plutarchus in Apophthegmatibus.
|| [1798]
Amorabecus Tartarorum Princeps, ad Lazarvm Seruiae Despotam legatos misit, transitum in Hungariam petentes, minas etiam addens, ni paréret: & vt magis permoueret, mulum milio onustum in Despotae conspectu produci, saccos???; exonerari iussit, quasi acerui grana faciliùs, quàm Tartarorum illuuies numerari posset. Despotes in tertium diem responsum distulit, eo???ue tempore gallos, capos, gallinas fame excruciari curauit. Euocatis inde legatis, gallos emitti iussit, qui paruo temporis spatio vniuersum milium absumsêre. Tum ad legatos conuersus: Renunciate igitur regi vestro, inquit, vt milij grana aduehat innumera, nobis edaces gallos non defuturos. Et certè euentus ita tulit, vt Tartari multitudine confisi, à Seruijs magna sint strage affecti, Aegidius Corrozetus de Dictis & factis memorab. Armis. L. Lvcvllvs ad Tigranocertam cum Tigrane dimicaturus, milites suos, cataphractos praecipuè, timentes, iussit bono animo esse. Plus enim fore laboris in his spoliandis, quàm fundendis. Plut. in Apophtheg. Svorvm, militvm, Sociorvm. Defectione, Proditione. Post pugnam Leuctricam, cùm apud Spartanos multi accolae & Ilotae, quos centuriauera̅t in ordines militares, ex vrbe transfugerent ad hostes (quod quidem consternationis magnae erat causa) apparitoribus suis praecepit Agesilavs, vt toros diluculò adirent, atq; arma eorum, qui transfugerant, auferrent reconderent???ue, quò numerus in occulto esset. Plut. in Agesilao, & Polyaenus lib. 2. Datames Car, dux Persarum aduersus Autophradate̅ in Cap padocia, cùm partem equitum suorum transfugere comperisset, caeteros omnes venire secum iussit: assecutus???; transfugas collaudauit, ??? eum alacriter praecessissent: hortatus???; est eos etiam, vt fortiter hostem adorirentur. Pudor transfugis attulit poenitentiam, & consilium suum (quia non putabant depre hensum) mutauerunt. Front. lib. 2. cap. 7. & Polyaenus lib. 7. Idem à Persaru̅ rege deficiens, Paphlagoniam & Ciliciam occupauerat. Audiens Pisidas quasdam copias aduersus se parare: filium eò Arideum cu̅ exercitu mittit. Cadit in praelio adolescens: proficiscitur eò pater no̅ ita cum magna manu, celans quantum vulnus accepisset, ??? priùs ad hostem peruenire cupiebat, quàm de malè re gesta, fama ad suos perueniret, ne cognita filij morte, animi debilitarentur militum. Quò contenderat peruenit, his???; locis castra ponit, vt neque circumueniri multitudine aduersariorum posset, neq; impediri, quò minùs ipse ad dimicandum, manum haberet expeditam. Erat cum eo Metrobarzanes socer eius, praefectus equitum. Is desperatis generirebus, ad hostes transfugit. Id Datames vt audiuit, sensit si in vrbem exisset, ab homine tam necessario se relictum, futurum, vt caeteri consilium sequerentur: in vulgus edit, suo iussu Metrobarzanem profectum pro perfuga, quò faciliùs receptus, interficeret hostes. Quare relinqui eum no̅ par esse, sed omnes confestim sequi: quòd si animo strenuo fecissent, futurum vt aduersarij non possent resistere, quum & intra vallum, & foris caederentur. Hac re probata, exercitum eduxit, Metrobarzanem persequitur, qui tum ad hostes peruenerat: Datames signa inferri iubet. Pisidae in opinionem adducti, perfugas mala fide, composito???ue fecisse, vt recepti, essent maiori calamitati: primùm eos adoriuntur. Ergo illi coacti fuêre, cum eis pugnare, ad quos transierant, ab his???ue stare, quos reliquerant. Quibus cùm neutri parcerent, celeriter sunt concisi. Reliquos Pisidas resistentes Datames inuadit, primo impetu pellit, fugientes persequitur, multos interficit, castra hostium capit. Tali consilio, vno tempore & proditores perculit, & hostes profligauit, & quod ad suam perniciem fuerat cogitatum, id ad salutem conuertit. Quo neq; acutius vllius Imperatoris cogitatum, neque celerius factum vsquam legimus. Probus in eius vita. Tvllvs Hostilius rex Romanoru̅, commisso aduersus Veientes praelio, cùm Albani deserto exercitu Romanorum, proximos peterent tumulos, ea???ue res turbasset Romanorum animos: clarè pronunciauit, iussu suo Albanos id fecisse, vt hostem circumueniret. Quae res & terrorem Veientibus, & Romanis fiduciam attulit, rem???ue inclinatam consilio restituit. Frontinus lib. 2. cap. 7. & Polyaenus lib. 8. & Valer. lib. 7. cap. 4. Hannibalem venientem in Italiam tria millia Carpentariorum reliquerunt. Quo exemplo ne & caeteri mouerentur, edixit à se esse dimissos: & in super in fidem eius rei, paucos leuissimae operae domos remisit. Frontinus lib. 2. cap. 7. P. Scipio, cùm classem in Sicilia haberet, vt in Africam traijceret, oratores à Syphace rege Massessulorum missi denunciarunt ei, nouum sibi foedus cum Carthagine̅sibus ictum, affinitatem cum Asdubrale co̅tractam, filiam eius sibi matrimonio iunctam: propterea monere, vt si suae Reipubl. consulere velit, Aphrica abstineat: eosdem enim quos Poeni haberent, se amicos inimicos???; habituru̅. Hos legatos Scipio, ne mandata regis efferrentur, extemplò ad Syphacem remisit cum literis, quibus postulabat, ut initae societatis iunctae???; dextrae memor, caueret, ne quid nomine Romano & regia fide indignu̅ moliretur. Post haec concione aduocata, legatos Syphacis uenisse in Siciliam dixit, vt sicut antea Masinissa rex Numidiae, sic etiam hi nimiam dilationem aduentus sui quererentur: itaque maturandum in Aphricam esse, atq; ideo cunctis militibus edicere, vt arma expediant, & ad profectionem necessaria comparent. Hoc edictu̅ Romani ducis vbi per Siciliam vulgatum est, statim multitudo ingens Lilybaeum confluxit: non hominum solùm, qui in Aphricam traiecturi erant, sed eorum etiam, qui spectatum venerant Romanam classem: qua rarò vnquam instructior aut omni armorum genere ornatior visa fuerat. Auctor vitae Scipionis, & Polyaenus libro octauo, & Front. lib. 2. cap. 7. L. Lvcvllvs, cùm animaduertisset Macedonas equites, quos in auxilio habebat, subito consensu ad hostem transfugere, signa canere iussit: & turmas, quae eos sequerentur, immisit. Hostis commitri praelium ratus, transfugientes telis excepit Macedones: qui cùm viderent neq; recipi se ab aduersarijs, & premi ab his, quos deferebant, necessariò ad iustum praelium conuersi, hostem inuaserunt. Frontinus libro secundo, capite septimo. L. Sylla, cùm praefectus eius comitante non exigua equitum manu, commisso iam praelio ad hostes transfugisset, pronunciauit iussu suo id factum: ea???ue ratione militum animos non tantùm à confusione retraxit, sed quadam etiam spe vtilitatis, quae id consilium secutura esset, confirmauit. Idem. Clade. Xerxes rex, cruenta victoria ad Thermopylas parta, cùm ad viginti millia amisisset, & Graecorum duo tantùm millia fuissent, mortuorum mille fermè relictis, caeteros depressa fossa humauit: & ne à classiario exercitu, qui ad Histiaeam erat, cerni possent, humum exagitauit, folijs???ue constrauit. Mox per praeconem indicauit, vt qui vellent, cadauera hostium inspicerent. Haec denunciante praecone, omnes ferè profecti eò, no̅ omnes Lacedaemonios ac Thespienses esse videbant, cùm etiam seruos iacere cernerent. Itaq; Xerxis stratagema eos non latuit. Herod. lib. 8. & Polyaenus lib. 7. Agesilavs ad Coroneam, quantum nunquam antea, ad pugnam instruebatur. Venit quidam nuncians: Pisander Lacedaemoniorum nauarchus occubuit, superatus à Pharnabazo, Ne igitur dolor & metus incesseret exercitum, Agesilaus praecepit nuncijs, vt contraria militibus nunciarent: Lacedaemonij victoriam per mare in manibus habent. Sed & ipse processit coronatus, & euangelia sacrificauit: misit???ue amicis portiones de victimis. Milites his auditis & visis, plus audaciae colligentes, maiori alacritate ac laetitia ad Coroneam praelium faciebant. Agesilaus hostibus in fugam conuersis, liberam fugam dare iussit. Polyaenus lib. 2. Epaminondas cum Lacedaemonijs signa conferebat. Cùm pugna fieret acris, multis vtrinque cadentibus, ingruente nocte ante victoriae finem, vtrique ad castra reuersi sunt. Lacedaemonij manipulatim & secundùm turmas atque contubernia castrametantes, mortuorum multitudinem cognouerunt: atque ita prae moerore in somnum versi sunt. Thebanis autem mandauit Epaminondas, vt quò casus quenque ferret, ibi castrametarentur: neque manipulos aut ordines quaererent, sed quàm celerrimè sumta coena quieti se dederent, atque alter alteri ex praesenti commeatum impertiret. Proinde sumta coena repentè somno indulserunt: & hoc eis maximo bono fuit: quòd ignorabant qui occubuissent: cùm non in suis contubernijs, sed sparsim coenam focissent. Itaque postero die Thebani in aciem educti, fortiùs pugnantes victoriam reportarunt: Lacedaemonij verò suorum caede territi, victi sunt. Polyaenus lib. 2. Antigonvs & Eumenes pugnam conseruêre. Ancipiti victoria, de sepultura caesorum legatum Eumenes misit. Antigonus, cùm ex suis maiorem numerum cecidisse videret, vt id clàm haberet, legatum eò vsque detinuit; donec eorum omnium corpora igni tradidisset. Cum???ue iam sepultura finem accepisset, praeconem dimisit, concessa sepeliendi potestate. Polyaenus lib. 4. Alcibiades Atheniensis, cùm ab Abydenis praelio vrgeretur, subito???ue magno cursu tristem aduerisset aduentare tabellarium, prohibuit palàm dicere, quid afferret. Deinde secretò sciscitatus à Pharnabazo regio praefecto classem suam oppugnari, caelatis & hostibus & militibus praelium finijt: ac protinùs ad eripie̅dam classem ducto exercitu, opem tulit suis. Frontinus lib. 2. cap. 7. Eteonicvm Laconem in vrbe Mytilenensium Conon Atheniensis oppugnabat. Celes expeditus venit, nuncia̅s Callicratidem Lacedaemoniotum nauarchum ad Arginusas victoriam hostibus dedisse. Eteonicus sub nocte̅ clàm egredi nuncios iussit, & interdiu Mit) lenam coronatos, & gratulabu̅dos venire, [1799] ac victoriam nunciare. Eteonicus quidem gratulatoria sacrificia fecit: Conon, & Atticus exercitus consternatus, quietum se tenuit. At no̅ Eteonicus quieuit, sed mox classem in Chium misit. Pedestres verò copias Methymna̅, in ciuitatem sociam, & amicam deduxit. Polyaenus lib. 1. Daphnaevs Syracusijs & Italis aduersus Carthaginenses praelium committentibus, dextrum cornu tenentibus Syracusijs, sinistrum Italis, cùm audisset magnum clamorem ferri à laeuo, accurrit: conspicatus???ue penè victos Italos, reuersus ad dextrum cornu, laetum nuncium Syracusijs attulit, Italos in sinistro cornu victoriam adeptos. Syracusij ducem vera dicere arbitrati, impetu facto, Barbaros in fugam verterunt. Polyaenus lib. 5. Hannibalem ferunt, cognita Hasdrubalis fratris caede, ac totius clade exercitus, composuisse vultum, risisse???ue conditionem humanam magis, quàm vt dolorem prae se ferret, aut animi consternationem. Ea versutia & sagacitate animos militum, ducum???; suorum confirmauit. Iouianus Pontanus lib. 4. de Prudentia, cap. 11. Q. Fabivs Maximus Dictator, à dijs orsus, cùm doceret populum, negligentia & contemtu ceremoniarum à consule C. Flaminio ad Trasimenum peccatum esse, no̅ ignauia militum, admonuit, vt ne hostes timerent, at deos placarent, coleréntque: non ille quidem quò superstitione animos implicaret, imò vt virtutem confirmaret pietate, & spe diuinae opis formidinem eximeret, & eleuaret hostilem. Eodem tempore libros consuluit Sibyllinos, & conuocato populi consilio, vouit dijs immortalibus, quòd eo anno ver attulisset ex caprino, suillo, ouillo, bouillo grege, intra fines Italiae, campos, flumina, prata natum, id omne se immolaturum. (Liuius libro 22. capite 34. id Ver sacrum vocat) Simul ludi magni voti. Plutarchus in Fabio. Cn. Manlivs aduersus Hetruscos, vulnerato collega Fabio, qui sinistrum cornu ducebat, & ob id parte cedente, quòd etiam occisum crederent Consulem: cum turmis equitum occurrit: clamitans, & collegam viuere, & se dextro cornu vicisse. Qua consta̅tia redintegratis animis suorum vicit. Frontinus lib. 2. cap. 7. T. Didivs in Hispania, cùm acerrimo praelio co̅flixisset, quod nox diremerat, magno numero vtrinque caeso, complura suorum corporum atra nocte sepelienda curauit. Hispani postero die ad simile officium progressi, quia plures ex ipsorum numero quàm ex Romanis caesos reperera̅t, victos se esse secundùm eam dinumerationem argumentati, ad conditiones Imperatoris descenderunt. Frontinus lib. 2. cap. 20. Q. Sertorivs, cùm acie decertaret, Barbarum, qui ei nunciauerat Herculeium perijsse, pugione traiecit: ne & in alioru̅ id notitiam perferret, & ob hoc animi suorum infirmarentur. Frontinus lib. 2. cap. 7. L. Sylla, cùm auxiliares eius missi ab ipso circumuenti ab hostibus & interfecti essent, vereretur???ue, ne propter hoc damnum vniuersus trepidaret exercitus, pronunciauit auxiliares, qui ad defectionem conspirassent, consilio à se in loca iniqua deductos. Ita manifestissimam cladem vltionis simulatione velauit, & militu̅ animos hac persuasione confirmauit. Frontinus lib. 2. cap. 7. T. Labienvs post Pharsalicam pugnam, cùm victis partibus Dyrrhachium refugisset, miscuit vera falsis: & no̅ celato exitu pugnae, aequatam partium fortuna̅ graui vulnere Caesaris finxit: & hac assimulatione reliquis Pompeianorum partium fiduciam fecit. Frontinus lib. 2. cap. 7. Sigismvndvs Imperator à Pragensibus Hussitis, Vicegradum arcem obsidentibus, magna strage affectus, ad metalli fodinas Cuthnenses euasit: vbi ad dissimulandum ex clade accepta dolorem, capiti sertum viride imposuit, laeta???ue facie conuiuium cum honoratioribus inijt. Dubrauius libro vigesimo sexto. Franciscvs Foscarus, dux Venetus, à Francisco Sforcia Mediolanensium duce apud Carauagium memorabili praelio victus, vt penè nullus euaserit: conuocato senatu, magna vi auri & argenti profusa, conuersus ad Patres ipsos: Nihil est, inquit, P. C. quòd ad vnam pugnam, licèt calamitosam, territi desperetis, vt vel Philippi ipsius hostis exemplo benè sperare de summa reru̅ debeatis, qui à nobis ad Maclodium fusus, captis ferè ducibus omnibus, exercitum facilè restituit. Agite igitur meipsum secuti, pecuniam huc conferte, quò numerosiorem vestrûm quisque possit: infra enim triduum copias omnes nostras repara̅das polliceor. Quod certè mox ita subsecutum est, vt victor ipse Sforcia pacem vltrò petierit. Egnatius lib. 2. cap. 2. Vulneribus. Lacedaemonii ad dissimulandum & occultandum vulnerum suorum cruorem, puniceis praelijs in praelio vtebantur, non vt ipsis aspectus earum terrorem, sed ne hostibus fiduciae aliquid adferret. Valer. Maximus lib. 2. cap. 1. & Gellius lib. 1. cap. 11. & Alexander lib. 4. cap. 9. Inclusione. L. Fvrivs, exercitu perducto in locum iniquum, ne reliqui trepidarent, paulatim inflexit iter, tanquam circuitu maiore hostem aggressurus: conuerso???ue agmine ignarum rei quae agebatur, exercitum incolumem reduxit. Frontinus libro primo, capite quinto. Opvm, Commeatvs amissione. Cùm ad Cirinolam Neapol. regni oppidum Hispanorum tormentarius puluis, siue casu, siue alia quauis ratione accensus esset: Consalvvs Magnus dux, omen forti animo amplexus, Vicimus: Deus apertè nobis victoriam pollicetur, exclamauit: hoc enim signo tormentis nihil iam opus fore demonstrat. Guicciardinus lib. 5. MILITVM CONTINENTIAM EXCITARE, PROMOVERE. TVM QVOAD Venerem. Exempla aliqua pete ex Tit. Magistri rei militaris, quatenus castris meretrices submouent, fol. 1651. & seq Alimenta. Consule Tit. Militum robur exercere, vt ferant Famem & sitim, fol. 1770. Alexander Macedo, depulsis ab exercitu pistoribus & cocis ad prandium, itinera nocturna: ad coenam, cibi vini???; parcitatem se habere dixit. Plutarchus. Q. Metellvs, bello Iugurthino lapsam militum disciplinam restituens, prohibuit alia carne, quàm assa elixáve, milites vti. Frontinus lib. 4. cap. 1. Carthaginensivm legis meminit Plato 2. de Legibus sub finem: Vt ne quis vnquam in exercitu vinum gustet, sed illo omni tempore aquae potu vtatur. Brixia à Philippo Vicecomite obsessa, in summa annonae difficultate, traditur Franciscvm Barbarum Venetum praefectum nunquam nisi in aperto discubuisse, nec temerè alium panem visum in eius mensa, quàm hordeaceum. Sabellicus libro 4. Ennead. 10. Verona à Venetis & Gallis anno Sal. 1516. arctissimè premebatur, defendente vrbem Caesaris nomine M. Ant. Columna. Iam peruentum erat ad summas rerum difficultates. Frumenti parua, casei. & carnis salitae, vel pecoris nulla copia in vrbe reperiebatur: & quod in primis corpora atque animos Germanorum infregerat, tanta vini penuria erat, vt quicquid in ipsa spe propinquae vindemiae superesset, id totum sacrificio atque aegris militibus seruaretur. Dux ipse, quum primores exercitus quotidianis coenis adhiberet, & quadraginta dieb??? nihil praeter aquam bibisset, tanta comitate omnes abstinentiae & frugalitati insuefecit, vt facilè atq; alacriter caeterarum etiam rerum in opiam tolerarent. Iouius. Balnea. Circa annum Salutis 1079. Mauri magnis copijs instructi, è Car thagine per Hispaniam discurrentes, omnia vastabant. Quibus obuiam missus Infans cum septem Comitibus, apud op pidum, quod Alcazar de Consuegra vulgò dicitur, omnes ad vnum interfecti fuêre. À quibus occisis adhuc locus ille septem Comitum nuncupatur. Calamitatis huius causam cùm Alfonfus VI. Castellae rex suorum animis, nimia mollitie effeminatis, imputaret, balnea alias???ue id genus illecebras, quas Mauri Toleti constituerant, sustulit, populum ad pristinam virtutem & seueritatem reducere conatus. Tarapha de Regibus Hispaniae. Opes. Avaritiae Vel Prodigalitati militum obstare. Alexander Magnus in Indiam transiturus, vt vidit praedae Persicae onere exercitum iam grauem & tardum: simul atque diluxit plaustris oneratis, sua & amicorum prima succendit. Inde Macedonum impedimentis imperauit subijci ignem. Apparuit autem re consilium difficilius, magis???ue stupendum inceptum. Paucos enim torsit. Plerique voce & plangore sicut lymphati necessaria impertientes egenis, & quae vsui supererant ibidem concremantes, impleuerunt alacritate & ardore Aexandrum. Plutarchus in Alexandro & Aemilio, & Polyaenus libro 4. Evmenes in Orcynijs Cappadociae campis ab Antigono per proditionem fusus, incidens in Antigoni impedimenta, cùm capere ex facili valeret multa libera capita & magna̅ vim ser [1800] uitiorum opum???;, veritus est, ne repleti compendio & praeda sui, euaderent ad fugam ignaui, molliores???ue ad sustinendum errores ac tempus, in quo potissimùm spem collocauerat belli, vt aliò auersutus Antigonum: iussit???; suis, vt corpora curarent, & pabulum darent equis: inde hostes adorirentur. Mox in occulto ad Menandrum, qui hostium impedimentis praeerat, mittit, quasi de eo pro veteri amicitia esset sollicitus, vt mu niret se monens, maturaret???ue quamprimùm ex locis equitabilibus & planis se ad proximi montis latus recipere inequitabile, vt cingi non posset. Menander vt periculum aduertit, & vasis collectis itineri se accinxit: misit Eumenes speculatores propalàm, militibus???; tanquam signa moturus in hostem edixit, vt arma caperent, & equos haberent fraenatos. Vbi verò renunciauerunt exploratores, Menandrum ad loca aspera refugisse, neque posse opprimi: fingens id molestè ferre, abduxit copias. Plutarchus in Eumene. Romani ad coërcendam militum prodigalitatem, ne alea, ne luxu stipendia absumerent, omnium congiariorum dimidium apud signa deponere cogebant. Fulg. lib. 2. cap. 1. Cn. Pompeivs, vbi missus cu̅ imperio à Sylla in Siciliam milites accepit excedentes agmine manus adferre prouincialibus: in eos, qui sine causa vagabantur, & palabantur animaduertit: illorum verò, qui ab se mittebantur, gladijs sigilla impressit. Plut. in Apophtheg. M. Scavrvs, cùm pro populi Romani salute bellum gereret, adeò suos milites sub disciplina retinuit, vt dum castra moueret, in ipso castrorum aggere arborem optimis & maturis fructibus onustam, intactam reliquerint. Fulgosus libro 2. cap. 2. & lib. 4. cap. 3. Avrelianvs Caesar tam seuerae disciplinae fuisse dicitur, vt Tribuno per epistolam mandarit, vt militum manus contineret, ne quis pullum aut ouem raperet, aut vua̅ ex vineis, aut ex segete spicas: vt arma tersa, calciamenta fortia, vestis noua, equus defricatus, & mulus centurionatus foret. Alexander lib. 6. cap. 18. Iosephvs historicus, Galilaeae praefectus, capta Sephoritarum vrbe, qui ad Romanos defecerant, vt milites à direptione cohiberet, rumorem spargi iussit, Romanos cum valido exercitu diuersa ex parte irruisse. Eo nuncio territi, Iosephum fugae ducem secuti, vrbem reliquerunt. Iosephus in sua vita. Belisarivs Constantino politanus, vt penè antiquos Romanos omni virtutis genere aequauit, ita militari virtute ac disciplina superauit. Cùm ad recuperandam è Gothorum manibus Italiam à Iustiniano missus esset, adeò ab omni maleficio milites continuit, vt cùm iter facerent, quanquam defessi, ad decerpendos fructus, qui in via ab arboribus pendebant, nunquam manum extenderint, neque in opacum locum pabulatum frumentatum???ue iuerint. Fulgosus libro 2. capite 2. ex Procopio. Tamberlanes Scytha, innumerabilem exercitum ducens, furta & rapinas militum seuerissimè castigans, castra omni genere commeatus refertissima semper habuisse dicitur. Sforciae Magno praecipua cura sempre fuit, paganos agricolas ab auaritia militum defendere, hospites tueri, licentiam militarem in hybernis, & in agmine, indicta graui ac inexorabili poena, cohibere, ac demùm deditis conseruatis???;, quàm expugnatis atq; deletis vrbibus, laetari. Adeò vt eum Braccius Montonensis in colloquio ad Saccomaniam syluam, quod vtrique supremum fuit, post multa de bellicis artibus grauissimè disputata percunctaretur: Cur nam tantoperè seueritatis ac abstinentiae laudem quaerendam putaret, quando id prorsus à toto militatis consilij proposito alienum esse videretur: quòd promereri studia militum, vel cum iniuria generis humani oportere censeret, si ad ingentia imperia & opes, vti ipsi ab humili fortunae loco prosperè creuissent, foret euolandum. Ad ea Sforciam respondisse ferunt, nihil esse gratius dijs immortalibus, aequitate atque iustitia: qua vnà maximè, quaesitae bello opes, positis demùm armis, cum insigni gloria firmarentur. Iouius in vita Magni Sforciae. DEFECTIONEM, DESERTIONEM, DEDITIONEM, PRODITIONEM vel nostrorum militum, sociorum, auxiliariorum, vel etiam hostium, quos deuicimus (sic enim iam è nostris esse videntur) prohibere ne fiat. Milites, Socios, Subditos in fide retinere. Consule Tit. Delectus militum, separando iustos ab iniustis, f. 1766. item Tit. Milites animare metu periculi, F. 1792. Affinis est autem locus iste ei Titulo, vbi de Hostibus in officio continendis agitur, ne rebellent, f. 1906. 4347. Benevolentia. Philippvs Macedonum rex, cùm subactis Graecis, quidam auctores essent, vt ciuitates praesidijs contineret, ne deficere̅t: Malo, inquit, diu bonus ac commodus, quàm breui tempore dominus appellari: sentiens, regnum, quod beneficijs ac beneuolentia teneretur, esse perpetuum: quod vi metu???; non esse diuturnum. Plut. in Apophtheg. Regum & Imperatorum. Antigonvs Asiae rex, amicis suadentibus, vt si Athenas caperet, validis illam praesidijs communiret, ne quando deficere̅t, summa???ue cura vt totius Graeciae basim custodiret: respondit, Se semper in hac fuisse s???tia, vt crederet nullum esse regni praesidium firmius, ??? ciuium beneuolentia̅. Eras. lib. 1. Apoph. Beneficentia. Philippvs, cùm audisset Pythiam quendam bonum pugnatorem alienatum sibi, ??? tres filias inops vix aleret, nec à rege adiuuaretur, mone̅tibus quibusdam vti eum caueret: Quid si, inquit, partem aegram corporis haberem, abscinderem potiùs quàm curarem? Familiariter ergo ad se vocatum Pythiam, cognita???ue difficultate necessitatum domesticatum, pecunia instruxit, ac meliorem fideliorem???; habuit, quàm habuerat antequam offenderet. Front. lib. 4. cap. 7. Nolae M. Marcellvs praetor, quum magis principum voluntate quàm plebis, vrbe̅ obtineret, pro magno habuit negotio, sibi L. Bantium principem iuuentutis conciliare. Is in primis rem ad Hannibalem trahebat, quòd Cannensi strage ex caesorum cumulis seminecem extractum diligenter curasset. eo???ue hostis beneficio iuuenem à Romanis alienatum, & ad res nouas spectantem Marcellus intuitus beneficio magis quàm supplicio hosti eximendum existimauit, eum???; ad se vocatum benignè alloquitur, collaudatum???ue, quòd Cannensi acie fortiter pro re Romana stetisse diceretur, insigni equo donauit, & quingentis bigatis numis. Inde maiora in futurum pollicitus, lictoribus imperat, vt quoties Bantius vellet, darent illi ad se aditum. Qua praetoris munificentia, ferox iuuenis animus adeò est mutatus vt sociorum nemo fideliorem operam Rom. eo bello deinceps exhibuerit. Sabel. lib. 3. Enn. 5. ex Frontino lib. 3. cap. 16. & Plut. Marcello. Q. Fabivs Maximus, cuius non dimicare, vincere fuit, cu̅ praecipuae fortitudinis Nolanum peditem (Frontinus lib. 4. cap. 7. equite̅ vocat Statilium. Plin. de Viris illustr. Manlium Statium, Plutarchus Marsum fuisse ait) dubia fide suspectum, & strenuae operae Lucanum equitem amore scorti deperditum in castris haberet, vt vtroque potiùs bono milite vteretur, quàm in vtrumque animaduerteret: alteri suspicionem suam dissimulauit, in alterum disciplinam paululùm à recto tenore deflexit. Namque illum plenè pro tribunali laudando, omni???ue genere honoris equo pecunia???ue donatum prosequendo, animum suum à Poenis ad Romanos coëgit reuocare: & hunc clàm meretricem redimere passus, paratissimum pro Rom. excursorem reddidit. Valer. lib. 7. cap. 3. & Plut. in eius vita. P. Scipio, cùm Masinissae regis promtissima & fidelissima opera aduersus Carthaginenses vsus esset, eum???ue in dilatando regno auidiorem cerneret: legem ferri iussit, qua Masinissae ab imperio populi Rom. solutam libertatem tribueret. Quo facto tum optimè meriti beneuolentiam retinuit, tum Mauritaniae & Numidiae, caeterarum???ue illius tractus gentium nunquàm fida pace qui???sce̅tem feritatem à valuis fuis repulit. Val. Max. lib. 7. cap. 2. Bello Marsico, ob denegatum, quod à patribus promissum fuerat, ius ciuitatis Rom. orto, cùm vicini populi omnes contra Romanos conspirassent, & fama esset. Tyrrhenos quoque & Vmbros defectionis confilia agitare: Senatvs reputans secum, quanta esset moles belli subeunda, si reliqua Italia à suo imperio defecisset, vt sociorum animi beneficio aliquo occuparentur, censuit, quòd quicunque Italorum adhuc in fide essent, vno tempore ciuitate donarentur. Populus id sciuit, valuit???ue ea res non solùm ad caeteros in fide continendos, sed qui iam anteà defecera̅t, spe eius muneris demere̅di, aliquantò sunt pacatiores facti. Ij, qui tum primùm sunt in ciuitate̅ allecti, ne numero in suffragijs praeualerent, decimati, & in centurias redacti, vltimo sunt loco ascripti. Caeterùm quum nouissimè suffragium ferrent, ea suffragatio nullius fuit momenti: quae fraus aliquantò postea animaduersa, noui motus praebuit causam. Sabel. lib. 2. Enn. 6. Militum erga se amorem & alacritatem incredibile̅ ipse aluit, & parauit C. Ivl. Caesar, primùm immensa largitione & honoribus ostendens non ad priuatum luxum se opes neq; vllas ad delicias accumulare ex hostibus, sed communia virtutis praemia apud se seruata reponi: hactenus autem inde se dite [1801] scere, quatenus in benemeritos profundat milites: deinde quòd nullum non periculum vltrò subiret, neq; laboribus fatisceret in vllis. Plut. in Caesare. Clavdivs Caesar multas barbaras gentes ciuitate Rom. donauit, dicens: Nihil magis fuisse Lacedaemonijs & Atheniensibus exitio, quàm quòd in societatem ciuitatis nunquam recepissent eos, quos armis vicissent. Theodericvs Ostrogothus Italiae regno potitus, Italis, qui constanter in fide manserant Odoacris Heruli à se victi, ita ignouit, vt aliquot etiam ad summos honorum gradus euexerit. Sic enim pòst ad senatum Rom. de Liberio scripsit: Liberius sic Odoacris integerrimis parebat obsequijs, vt nostra pòst fuerit electione dignissimus, contra quos multa fecisse videbatur inimicus. Non enim ad nos vilissima transfugae conditione migrauit, nec proprij domini finxit odium, vt alterius sibi procuraret affectum: expectauit integer diuina iudicia, nec passus est sibi regem, nisi priuatus perdidisset. Vnde sic factum est, vt ei libenter daremus praemium, qui nostrum fideliter iuuit inimicum. Eos verò, qui turpi à se defectione semel adiuncti recesserant, iustissimo odio persequutus, testa̅di ac legandi more Romano iure priuauit. Sigonius lib. 16. Imp. Italici. Senatus Venetus certior factus Tavrisanorvm ciuitate̅ praeter paucos, qui Maximiliani I. Imp. partes sequebantur, in officio cum Republ. velle esse: literas ad eos dedit, quibus immunitas vectigalium per annos quindecim ciuitati dabatur, portorium???ue frumento molendo remouebatur. Ijs rebus cognitis, ciues plebs???ue omnis in primis, magna voluptate affecti, ad propugnandum summo se studio confirmauerunt. quam eorum voluntatem Petrus Duodus legatus, quem Senatus Verona Vicetia???ue abeuntem eò miserat, magnoperè auxit, tabulis, in quibus fisci rationes, & ciuium reliqua erant scripta, publicè abolitis, atq; in foro plebe aspectante igni absumtis: paulo???ue pòst milites quingenti ab exercitu, Senatus iussu ad eos praesidio misst, cupidissimis omnibus in oppidum recepti sunt. Bembus lib. 8. Hist. Venetae. Veneti bello Gallico contra Ludouicum XII. S. C. decreuêre cuiuscunque rebus atque fortunis damnum aliquod ab hostibus aut illatum iam sit, aut deinceps inferatur, Rempubl. spon dere ac polliceri sese ei, bello confecto aequis factis aestimationibus omne detrimentu̅ sarcituram. Cuius rei edictum publicè Patauij propositum vbi est ab hominibus auditum: Senatus???ue in suos ea pietas & liberalitas cognita, tantus subitò ciues plebem???ue omnem atque ipsum etiam exercitum beneuolentiae in Rempubl. sensus atque laetitia tenuit, vt magna alacritas oppidi defendendi omnium sit animis innata, omnes???ue ad omnia pericula subeunda, multò audentiores & pa ratiores fierent. Bembus. lib. 9. Hist. Venetae. Ignorantia, Dissimvlatione. Mortuo Alexandro Babylone, apud Macedonas nome̅ erat ingens Crateri, eius???; desiderio post Alexandri obitum flagrabat vulgus militum. Fauebat is Antipatri partibus, Eumenes ve rò Perdiccae. Cum???ue Craterus socio Neoptolemo Eumenem sese in Cappadocia nec opinantem oppressurum speraret: Evmenes no̅ modò eius aduentum praesensit, verumetiam milites Macedones ignaros, qui cùm conferrent figna, in Neoptolemum immisit: Cratero duas externorum militum alas opposuit, neq; caduceatorem vllum hostium admisit cùm vereretur, ne Crateri audito nomine ad eum transirent. Itaque peregrinus & hospes Macedonum armis ac viribus Craterum virum Macedonibus post Alexandrum cariss. simul & Neoptolemum magna strage interfecit. Plut. in Eumene. Vastante Italiam Hannibale, Sp. Carbilius, quum in curia de copiarum supplementis consultatio inita esset: censuit ad Latinum nomen arctiùs in fide retinendum, binos ex singulis Latij ciuitatibus senatores lege̅dos. Ea relatio, vt à praesenti statu temporu̅ aliena, cum fremitu & indignatione reiecta est à Senatv, cautum???ue, vt silentio tegeretur, ac pro non dicta haberetur: ne res intempestiuè mota suspensos sociorum animos ad defectionem solicitaret. Sabel. lib. 3. Enn. 5. Confidentiae Simvlatione. Evmenes, cùm Antigoni opera in Eumenis exercitu sparsae essent literae, quibus ingens pecunia his proponebatur, qui Eumenem occidissent: exercitum ad concionem vocauit, egit???ue gratias, ??? nemo inuentus esset, qui fidei pecuniam anteferre vellet, subiunxit???ue, latére eos nolle, quòd ipse eas finxerit literas, vt fidem militum suorum experiretur. Plutarchus. Misericordia. Agathocle in Africa contra Carthaginenses res praeclarè gerente, Lyciscus ducum vnus ad coenam vocatus, vino postquam incaluit, in Agathoclem maledicta conijciebat. Sed Agathocles ob eius in rebus bellicis vsum, hominem ferens, iocis amarulentè dicta mitigabat. Archagathus autem ipsius filius, eum cum minis increpabat. Lyciscus Archagato nouercae adulterium obijciebat: credebatur enim clàm cum patris vxore Alcia consuetudinem habere. Qua re grauiter offensus Archagathus, pilo eius latus traiecit. Postridie cùm vniuersus exercitus hac improbitate moueretur, milites Archagathum de medio tollendum censeba̅t, ac ni filium Agathocles traderet, ipsum pro eo ad supplicium rapiendu̅. Carthagine̅ses miseru̅t quosdam, qui eos ad defectionem sollicitarent, stipendia ampliora & munera non vulgaria promittendo. Itaque multi ducum ad eos sese cu̅ exercitu descituros pollicebantur. Agathocles exuta purpura, induta???; vili tenui???, veste, in mediu̅ procedit. Facto ab omnibus silentio, commemoratis rebus ab se anteà gestis, paratum se esse ait mortem oppetere, si id milites expedire censerent. Mox ensem tanquam seipsum iugulaturus stringit. Cum???; iam vulnus inflicturus esset, exercitus ne faciat, exclamat, ac vulgò voces eum absoluentes existunt. Multitudine autem, vt regiam vestem aussumat, iubente: lacrymans, populo???ue gratias agens, decentem ornatum induit, multitudine applausu eius in integrum restitutionem approba̅te. Caeterùm Carthaginensibus Graecos quasi iamiam ad ipsos defecturos expecta̅tibus, Agathocles exercitum aduersus eos educit. Barbari hostes ad se desciscere rati, nihil de eo, quod reipsa acciderat, cogitabant. Agathocles verò iam hostibus proximus, classicum cani iubet, ac eos adortus magna̅ stragem edit. Carthaginenses inopinato casu oppressi, multis??? militibus amissis in castra se receperunt. Sic Agathocles propter filium in summa pericula cùm venisset, sua virtute no̅ solùm malis exitum inuenit, verùm etiam hostes superauit. Diod. lib. 20. Gregorio IX. diris & armis Fridericum II. Imp. persequente, multae ciuitates à Pontifice desciuêre, tum in Vmbria, tum in Hetruria, praecipuè autem Viterbienses. Defecissent etiam Romani ciues, ni Pontifex, delatis per vrbem supplicando Apostolorum capitibus, populum ad commiserationem mouisset: habita etiam in basilica sancti Petri oratione: qua tumultuantes in sententiam suam traxit. Platina. Cùm Barcinonenses & Gothalani reliqui contra Ioan. Aragoniae regem XIIX. rebellassent. Ioanna regina Gerundam ve nerat, ab ijs euocata contra defectores. Caeterùm cùm ciues ipsos fluctuantes, & parùm consta̅tes esse animaduertisset. Ferdinandum filium etiamnum puerum manu trahens, illorum fidei commendauit. Quo facto Gerundensium animos ita con firmauit, vt pro ea co̅tra Comitem Pallariensem seditiosorum ducem fortissimè dimicarint, eum???ue ab vrbe repulerint. Marineus lib. 14. Rerum Hispan. Spetvm Impunitatis. Parmenion, post factum ad Issum praelium, ab Alexandro missus Damascum, ad impedimenta peditu̅ conflixit cum lixis. Postquam verò Barbari metuentes fugam capessere̅t, cogitans Parmenion, se no̅ posse conseruare tantam impedimentorum multitudinem, si calones Barbari se fugae traderent: missis ad eos tribus equitum turmis, promulgauit: Quicunque no̅ proprijs manibus sua iumenta apprehenderit, trucidabitur. Hanc promulgationem veriti Barbari, ipsi ad iumenta accesierunt, & impedimenta transportarunt. Polyaenus lib. 4. Iosephvs historicus, Galilaeae praefectus, audiens Tiberienses ad Agrippam regem defecturos: Tarichetas singulos nauem in lacum deducere iussit, ea???; cum gubernatore conscensa sequi. Tiberienses vt cognouerunt nullas à rege venire copias, lacum verò totum refertum nauibus: attoniti, & ciuitati suae timentes, ac si naues militem veherent, mutauerunt priorem sententiam. Itaque positis armis, obuiam Iosepho cum vxoribus & liberis prodeunt. Ille autem propiùs accedens, iussit gubernatores longè à terra ancoras iácere, ne appareret oppidanis nauigia esse inania: ipse naui vna aduectus proximè, cum eis expostulabat, quòd tam stultè ad violandum fidem datam essent faciles: deinde pollicebatur certa̅ veniam, si decem primates ad se mitterent: quo sine mora facto, in nauem impositos misit Taricheas in custodiam. Iosephus in sua vita. Auxiliorum. Incluserant Consalvvm Agidarium Magnu̅ Galli intra Barulum. Tenuit septem menses obsidio, cùm Hispanus miles insessis omnibus locis, vnde commeatus inuehi in oppidum posset, ne à muribus quidem, & herbarum omni genere abstineret. In hac temporum difficultate nihil, non excogitatum ab illo est, quo militum animos placaret, nunc monendo, nunc horta̅do: saepè sese gregarijs inserendo, saepè spe venturi com meatus & subsidij solando adeò affecit, vt qui de eo necando cogitarant, mutata sententia in fide manserint. Quo tempore constat illum diui Benedicti oraculo victoriam sperare monitum. Ex quo mox ille victoria potitus, eius familiae Cassinatem saltum cum vetustissimo coenobio restituendum curauit. Sabel. lib. 10. cap. 6. Evmenes cùm in Perside milites videret à Peuceste sollicitari vino & largitionibus, literas protulit quasi ab Oronte Armeniae satrapa Syriacis characteribus scriptas, in eam senten [1802] tiam: Olympiadem ex Epiro descendere, & Alexandrum adducere, atque vi Macedoniae vrbem Cassandrum tenere. Macedones his auditis, Peucestem è memoria deposuerunt: Alexandri verò matrem, eius???ue filium summa cum voluptate & gaudio promulgarunt. Polyaenus lib. 4. Metv Scilicet Supplicij. Basilivs Imp. contra Agarenos classem habens, duce Asaraco, omnes belli desertores iussit ligari, vt???; fugientibus timorem incuteret, Agarenos suspendio necauit habitu Christianorum. Cedrenus. Hostium crudelitatis. Antigonus bellum gerens contra Eumenem Cardianum, misit legatos ad satrapas & ad Macedones, postulans vt Eumenem desererent, cum magnificis promissis. At cùm Macedones legatis minarentur, Evmenes superueniens, landauit, ipsos, & fabulam retulit antiquam, Leonem amantem virginis, contulisse cum patre puellae de nuptijs. Patrem verò dicere, quemadmodum paratus sit quidem eam ipsi concedere, formidare autem vngues & dentes, ne quando contractis nuptijs, propter aliquam causam exacerbatus, sese gerat belluinè cum virgine. Cùm leo abiecisset vngues & dentes, pater conspicatus arma eum abiecisse, per quae erat formidabilis, baculo feriens, facilè interfecit. Non absimile facere Antigonum: eousque promissiones extendere, donec exercitu potiatur, atque ita de ducibus poenas sumat. Diodorus lib. 10. Hamilcar, dux Poenorum, cùm frequenter auxiliares Galli ad Romanos transirent, & iam ex consuetudine vt socij exciperentur, sibi fidelissimos subornauit ad simulandam transitionem, qui Romanos excipiendorum eoru̅ causa progressos caeciderunt. Quae solertia Carthaginensibus non tantùm ad praesentem profuit successum, sed in posterum praestitit, vt Ro manis veri quoq; transfugae forent suspecti. Front. lib. 3. c. 16. Brixia à Philippo Vicecomite Mediolanensi arctissimè obsidebatur. Veneti mira arte populum in officio continuêre. Inter alia, sunt literae, tanquam ex castris hostium in vrbem missae sagittarum iactu, pro concione recitatae, quibus monebatur ciuitas, caueret ne deditionem faceret, nec crederet ducibus hostium, qui veniam promittere̅t: statutum his esse, Brixia recepta, non aetati, non sexui parcere, omnem promiscuè multitudinem tollere, vrbem direptam & incensam funditùs euertere. Sabel. lib. 4. Enn. 10. Multae, Direptionis bonorum. Quoniam magistratus regis Galliae Ludouici XII. qui bellum Venetis faciebat, edictum Mediolani proposuerat, vt cùm eius vrbis ciues, tum verò, etiam Ligures, aut omninò Galli, qui in ditione Venetorum eo temporis moram trahere̅t, viginti dierum spacio domum reuerterentur: id qui non fecisset, mors ei poena esset, eius???, bona publicarentur (qua ex fiebat, vt perplurimi, qui vel mercaturam facieba̅t, vel plebeias artes exercebant, domicilia???; Venetijs habebant, emigrare cogerentur) legem contrà Veneti iusserunt, qui ea de causa vrbem reliquisset, quíve illum nauicula euexisset, aut comes itineris fuisset, eius bona fisco inferre̅tur, aliquando???; captus, annum in carcere teterrimo conficeret. Ea poena proposita, omnes, quibus quidem aut insulae, aut fundi, aut omninò res aliqua familiaris esset, emigrare veriti, restiteru̅t. Bembus lib. 7. Hist. Ven. Ivreivrando. Post Cannensem cladem profugera̅t Canusium Romani milites, erant???; ibi quatuor tribuni militum, & in his P. Scipio, cui postea Aphricano cognome̅ fuit, sed tunc admodum adolescens. Ad hunc & Appium Claudium, qui & ipse tribunus erat, summa imperij ab ijs, qui aderant, delata est. Aderant ad XM. hominum, consultabant???; hi fortè inter se de summa rei, quum P. Furius Philus docuit. L. Caecilium Metellum, & cum eo plerosque nobiles adolesce̅tes iam mare & naues spectare, vt deserta Italia, ad aliquem regum transfugerent. Quum alij defixi stupore starent: Scipio, Qui Rempubl. saluam vult, in quit, me sequatur. Atq; ipse princeps paucis seque̅tibus ad Metelli tabernaculum deuolat, ibi???; stricto gladio super consultantium capita, primus graui execratione interposita, in sua ipsius verba iurat: fore, vt nunquam Italiam, & cum Italia patriam ipsam metu desereret. Inde in Metellum conuersus: Tuquo???; sic iures volo, sic & qui tecum hîc adsunt: si quis id facere recusauerit, hunt ensem in suum caput à me nudatum continuò experietur. Metellus & alij subita re perculsi, non aliter attoniti stabant, ??? si tum Poenus se???; illi ab hoste protegendos tradunt. Sabel. lib. 1. Enn. 5. & Frontinus lib. 4. cap. 7. Observatione Per Magistratum. Ludouico Augusto, Lotharij Imp. F. defuncto, Carolvs Caluus frater, Gallorum rex, vt in Franciam Caesarum nomen reportaret, deiectis è iugis Alpium Ludouici Germanorum regis patrui filijs, ad intercludendum iter à patre missis, in Italia à Ioanne Pont. Max. Augustus dictus, coronatur anno Sal. 876. vt???ue Italiam in fide officio???; contineret, Bossonem, Iudithae vxoris suae Augustae fratrem, Papiensibus ducem dat, Berengarium???; ac Vidonem, proceres Romanae iuuentutis, per matres Francis, per auias Longobardis cognatione iunctos, factionum???ue quae iam Italiam distrahebant principes & foedere ipsos inter se, & honoribus muneribus???; Francis conciliat: alterum???; Foroiuliensium ducem, alterum Spoletinorum dicit: vt aduersus Germanorum Imperij studiosos Fra̅cicas partes tutarentur, ducatus???; nomine datos, armis virtute???; in ditionem suam fidem???; Francorum redigerent. Aemilius lib. 3. Robertvs I. Scotorum rex moriens proceribus suis consuluit, ne deinceps vnqua̅ dominos Hebridum insularum crearent, quibus liberae possessionis iure facere absque regis arbitrio, quicquid liberet, liceret: sed per singulos annos procuratores tantùm iuris dicendi gratia constituerent, & ad annuos prouentus quaestores mitterent. Ea enim opportunitate eae insulae sitae sunt, ea???; incolarum mobilitas ingenioru̅, vt quamuis ob causam ad rebellionem impellantur, & haud facilè semel deficientes sub regis potestatem redigantur: Mari enim cincti, fortissimis se moenibus, si qua necessitas ingruat, includunt, tuentur???ue. H. Boëthius lib. 1. Custodes. Ischolavs, obsidentibus Graecis, audiens aliquos ex custodibus moliri proditione̅, noctu vigilias adiens, vnicuique custodi mercenarium vnum adiunxit. Hoc facto, sine tumultu prodirionis periculum effugit. Polyaenus lib. 2. Vitige Romam obsidente, Senatores quosdam vt suspectos, teste Procopio, Belisarivs eiecit: claues portarum, atq; custodes earum in singulos menses mutauit: & singulis noctibus alios alios???; vigilibus ipsis praefecit: & milites ad fossas excubituros canes secum habere voluit, vt nemo vel è longinquo moenia inuasurus lateret. Sigonius lib. 18. Imp. occid. Exploratores. Sveno Danorum rex, Angliae rege Eldredo pulso, ad Anglorum consilia anteuertenda, domesticatim Danicos exploratores constituit, qui cuncta gesta dicta???ue sibi enunciarent. Dictus est is explorator, dominus Danus, vulgo Lordain. Quod nomen & Scoti & Angli deinceps ita vsurpauerunt, vt quem viderint otiosum ac inutilem nebulonem, otio deditum, alienis laboribus quaeritantem victum, omni???ue demùm aspersum infamia, Lordain vel hac aetate appellitent. H. Boëthius lib. 11. Pignore Coniugij. Alfonsvs Aragonius, Ischia subacta, insulanis omnib??? propter expectationem pepercit, & vt in officio eos retineret, coloniam Catalanorum eò duxit, qui connubia cum insulanis contraherent, eos???ue Hispanis paulatim conciliarent. Panormitanus, & Dominicus lib. 1. Var. hist. Obsidum. P. Valerivs Epidauri timens oppidanorum perfidiam, quia parum praesidij habebat, gymnicos ludos procul ab vrbe appa rauit. Quò cùm omnis ferè multitudo spectandi causa exisset, clausit portas, nec in eas antè admisit Epidaurios, quàm obsides à principibus acciperet. Frontinus lib. 2. cap. 11. Q. Sertorivs ex parentibus sibi gentibus nobilissimos Oscam amplam vrbem contraxit, ijs???; doctores praefecit, literarum Graecarum & Latinarum. Ita illos reuerà obsides habebat, verbo erudiebat: ostendens, vbi creuissent, ciuitate Romana eos donaturum se, atq; ad honores prouecturum. Quorum genitores delectabantur, ??? filios co̅spicere̅t praetextatos, decorè ad ludum literarium commea̅tes, pendentem pro his salarium Sertorium, crebrò sumentem specimen, praemia???; meritis tribuentem, & aureas bullas donantem. Plut. in Sertorio. Avgvstvs Caesar à quibusdam captiuorum hostium nouum genus obsidum feminas exigere tentauit: quòd negligi marium pignora sentiebat: & tamen potestatem semper omnibus fecit, quoties vellent, obsides recipiendi. Suetonius. Severvs, recepto imperio, vbi primùm Romam ingressus est, pro magno habuit negotio omnium, qui exercitibus praeessent, liberos in suam potestatem redigere, redactos custodire, vt illorum causa animos haberet parentum ad obsequium magis obnoxios. Contrà ipse Imperator salutatus, primùm omnium dedit operam, vt filij occultè ex vrbe subtraherentur, ne in eos Iulianus saeuiret. Nullum Commodvs princeps dimisit cum imperio in prouinciam, cuius l beros obsidum loco non Romae penes se habuerit. Marcus Tullius parentum delicta idcircò more maiorum expiata filiorum supplicio credidit, vt illorum charitate ciues ab omni scelere arcerentur. Sabel. lib. 5. Ennead. 7.
|| [1803]
Mutui, Crediti. Evmenes contra Antigonum bellum gerens, vt à satrapis & ducibus tanquam obsides caperet, ne ipsum dereliquerent, praetexuit pecuniae penuriam, & cohortatus est vnumquenq;, vt pro viribus mutuò darent regibus. Cùm accepisset quadringenta talenta à ducibus, à quibus expedire videbatur, eos quos priùs habebat suspectos insidiarum aut captiuitatis, habuit fidelissimos custodes & pugnae socios. Itaque cum Argyraspidum eum praefecti è medio tollere vellent, inuidia eius gloriae commoti: Eudamus elephantis praepositus & Phaedimus, ne fraudarentur credito argento, insidias ei detexerunt. Diod. lib. 19. & Plut. in eius vita. Stipendiorum. Iphicrates maximis copijs imperabat, tum terrestrib. tum naualibus. In stipendiorum disltributione, singulis mensibus quartam partem subtrahens, quasi arrhabonem vniuscuiusq; retinebat, ne exercitum desererent. Ita & multos semper habuit milites, & diuìtes: quippe qui mercedis quartam partem in subsidio habebant. Polyaen. lib. 3. Romani vt in milite fides augeretur, & ijs quos alea vel aliud malum profusiores faciebat, frenum poneretur, omnium congiariorum dimidiam partem ponere apud signa militem cogebant: vbi decem saccis, pro numero cohortium, quibus legio constabat, sanctè in maiores militum ipsorum vsus custodiebatur. Fulg. lib. 2. cap. 1. Occasionis ablatione, svbstractione, Eo consilio Disciplina mutatur. Philopoemenes Achaeorum praetor, victor de Spartanis Lycurgi institutionem soluit & peruertit, compulit???; pueros & adultos, quasi ex Lycurgi legibus nunquam moderatos spiritus gesturi essent, patriam cum Achaica commutare disciplina. Plut. in Philopoemene. Moenia deijciuntur. M. Portivs Cato deuictas à se Hispaniae ciuitates existimabat in tempore rebellaturas fiducia murorum. Scripsit itaque singulis, vt diruerent munimenta: minatus bellum, nisi confestim obtemperassent: epistolas???ue vniuersis ciuitatibus eodem die reddi iussit. Vnaquaeq; vrbium sibi soli credidit imperatum. Contumaces conspiratio potuit facere, si omnibus idem denunciari notum fuisset. Front. lib. 1. cap. 1. & Polyaenus lib. 8. & Plin. de Viris illustribus. Arma adimuntur. Palaestini victis Israëlitis, interdixerant, ne vllus faber ferrarius apud eos habitaret, vt hac ratione armis eos penitùs exuerent. Vomeres quinetiam, ligones, secures è Palaestinoru̅ ciuitatibus petere cogebantur: illi vt maximè obtusa essent haec instrumenta, omnia curabant. Itaque cùm Saulus rex con tra Palaestinos exercitum duceret, nullus in totis castris fuit, qui gladium aut lanceam haberet, rege eius???ue filio Ionathane exceptis, & nihilominus tamen maximis cladibus à Saulo sunt affecti. 1. Reg. 13. Magas, à Cyrena expeditionem faciens, reliquit socios qui vrbem tuerentur: instrumenta verò, tela ac machinas in arcem inclusit, & moeniorum propugnacula sustulit: vt si quid nouarum rerum molirentur, apertum haberet per moenia introitu̅. Polyaenus lib. 2. Theodericvs, Ostrogothorum rex, Italia potitus, edicto vetuit, ne quis Romanus aut Italus ortu militaret, vel arma domi haberet: Saionibus (vt ipse appellat) ex Ostrogotha gente, per Vrbem, & regiones Italiae constitutis, qui praefectorum centurionum???; vice fungentes, gentiles suos in pace & otio, à ciuium & prouin cialium iniuria prohiberent, educeréntque in turmas & phalanges, quum belli aut tumultus ratio postularet. Cranzius lib. 3. Saxoniae, cap. 13. Regiones, Vrbes occupantur. Cn. Pompeivs cùm suspectos haberet Catinenses, & vereretur, ne praesidium non reciperent: petijt ab eis, vt aegros interim apud se refici paterentur: fortissimis deinde habitu languentium missis, ciuitatem occupauit continuit???;. Frontinus lib. 2. cap. 11. C. Ivi. Caesar, qui suspectam habebat Aegyptiorum fidem, perspeciem securitatis, inspectione vrbis, atque operum, ac simul licentioribus conuiuijs deditus, videri voluit captum sese gratia locorum, & ad mores Alexandrinos vitam???; deficere: atque inter eam dissimulationem praeparatis subsidijs, occupauit Aegyptum. Front. lib. 1. cap. 1. Fridericvs II. Imperator, ex Hetruria in Apuliam discessurus, cùm Samminiatensem populum ad rebellionem spectare arbitraretur: misit ad eos, qui nunciarent, se captiuos quos habebat, atque thesaurum suum Samminiatum mittere velle, & propterea hortari, vt fideliter ea vsque ad eius reditum custodire vellent. Populus eo insperato commodo laetus, misit qui renunciarent ex fide Samminiatenses ea obseruaturos. Fridericus igitur armis pro pecunia onustis aliquot iumentis, item cathenis iniectis quibusdam ex militum suorum numero fortibus viris, atque ante eos missis nonnullis captiuis, inter quos fuit Petrus Vinea (cui illic postea oculos effodit) Samminiatensis populus arbitratus veros esse captiuos, quia vincula inspexerat, cum sarcinis omnes in oppidum accepit. Illi autem postea arreptis armis, statim occupato oppido) Friderico defectionis suspicionem, quam metuebat, ademerunt. Fulg. libro 7. cap. 4. Abitus intercluditur. Agesipolis Mantineam oppugnabat cum socijs. Illi bene erga Mantinenses affecti, tamen Lacedaemonios Graeciae imperium tenentes sequebantur ad bellum: clam verò Mautinensibus ea mittebant, quibus opus haberent. Agesipolis cùm didicisset quae fierent, multos canes circum castra dimisit, plures autem ea parte, quae spectabat ad vrbem, ne quis transiret metu canum. Polyaen. lib. 2. Conon, relictus à socijs, transfugam misit, qui diceret hostibus, eos fugam parare. Item ex quo loco, & quo tempore. Illi eos ex insidijs obseruabant. Tum Conon socijs permisit, vt securè discederent. Ergo cùm sentirentinsidias, redierunt: Polyaenus lib. 1. Ptolemaeus in Aegypto contra Antigonvm Magnum castra habens, misit quosdam cum mandatis, vt clamarent, daturum se, si ab Antigono deficere vellent, in singulos gregarios milites binas minas, & in singulos praefectos singula talenta. Cùm multi ad eum desciscerent, Antigonus in ripa fluminis sagittarios, funditores, & multa missilium tormenta disposuit, & in contrarijs nauibus adnauigantes repulit, ac quosdam ex transfugis comprehensos, diris supplicijs affecit, vt eorum exemplo reliquos ab eodem instituto deterreret. Diodorus lib. 20. Suspecti aliò mittuntur. Persae, cùm circa Mycalem Samios & Milesios suspectos haberent, iusserunt eos montes & iuga Mycalae occupare: verbo quidem, quòd regionis peritiam haberent: re autem ne sua praesentia reliquos etiam Graecos corrumperent. Polyaenus libro primo. Ex Patauio à Venetis recepto ciues permulti, quorum fides atque animus suspectus erat, Venetis quasi Maximiliano Imp. Rom. fauerent, Venetias nominatim euocati sunt, iussi???; inde, quoad de bello decerneretur, non recedere. Bembus libro 9. Hist. Ven. Colloquia prohibentur. Maximiliani I. Rom. Imper. legato Lucae Reginaldo Venetias misso, socij sunt atque custodes dati, ne quis eum alloqui posset, cui Patres id non permisissent. Bembus lib. 7. Hist. Ven. Signa auferuntur. Obsessa à Martino Rossemio Antuerpia, Consvles seuero edicto cauerunt, ne quisquam è custodiae stationis???ue loco, vel in fortuito incendij discrimine, vti mos erat, ad restingue̅dum ignem discurreret: vt ne horae quidem nocturnis diurnis???ue officijs spacia populo nunciantes, vllo in loco pulsarentur, edicto???ue sublatus esset in sacris turribus campani aeris sonitus, ne coniuratis ad patrandum facinus signum daretur. Sab. Suppl. lib. 25. PRODITIONEM ET DEFECTIONEM COGNOSCERE ET DEPREHENDERE. Iphicrates in Chio explorare volens qui Laconum partibus fauerent, mandauit quibusdam trierarchis, vt soluentes per noctem, interdiu cum Laconico cultu habitu???ue appellerent. Eos aduenientes conspicati, qui Lacedaemoniorum partes tuebantur, magna cum laetitia in portu̅ accurrebant. Quos ille circumdatos ijs quos ex vrbe eduxerat, comprehendit, & puniendos Atheniensibus misit. Polyaen. lib. 3. Lysander Thasios cepit, apud quos era̅t multi, qui Atheniensium partes secuti fuerant. Ij se ab Lacone occultabant: qui conuocatis Thasijs in templum Herculis, humanissimam orationem habuit: oportere veniam dare his qui latêrent in commutatione retum, & eos bonum animum gerere iussit: quippe cùm eam oratio nem in templo haberet, id???; in ciuitate Herculis aui. Ergo fidem habentes orationis benignitati, prodierunt. Lysander paucis pòst diebus eos interfici iussit, Polyaenus lib. 1. Alexander in Hyrcania cùm audisset malos de se iactari sermones à Macedonibus & Graecis, conuocatis amicis, dixit rem postulare, vt domum mitteret, qui nunciarent eum reuersurum intra triennium. Idem etiam amicos suos familiaribus per literas scribere iussit, qui omnes ad vnum scripserunt. Cùm verò tabellarij tres stathmos abessent, reuocatis [1804] ijs, literas resignauit: & quam sententiam & opinionem haberent singuli, cognouit. Polyaen. lib. 4. Datames in Cilicia contra Andophradatem ducem Artoxerxis fortissimè & felicissimè pugnarat. Rex per insidias eum interficere studuit, quas ille plerasq; vitauit. Cùm nunciatum esset, quosdam sibi insidiari, qui in amicorum erant numero: de quibus quod inimici detulerant, neque credendum, neque negligendum putauit, experiri voluit, verùm falsúmne sibi esset relatum. Itaque eò profectus est, in quo itinere futuras insidias euenire dixerant. Sed elegit corpore & statura simillimum sui, ei???ue vestitum suum dedit, atque eo loco ire, quo ipse consueuerat, iussit. Ipse autem ornatus vestitu militari, inter corporis custo des iter facere cepit. At insidiatores, postquam in eum locum agmen peruenit, decepti ordine atque vestitu, in eum faciunt impetum qui suppositus erat. Praedixerat autem his Datames, cum quibus iter faciebat, vt parati essent facere quod ipsum vidissent. Ipse vt concurrentes insidiatores animaduertit, tela in eos coniecit. Hoc idem cùm vniuersi fecissent, priùs quàm peruenirent ad eum quem aggredi volebant, confixi ceciderunt. Probus in Datame, & Polyaenus libro septimo. Dionysivs per mare ciuitatem aggressurus, vt fidem trierarchorum perspiceret, neque quisquam sciret quò nauigaturus esset: libellum nullis literis scriptum, obsignatum tamen, cuilibet trierarcho dedit: mandans, vt postquam deductis nauibus signum tolleretur, libellos soluerent: ijs???ue lectis, eò cursum tenerent, quò scripta iuberent. Qui cùm soluissent, ille priusquam signum datum esset, expeditam nauem conscendit: & circumnaugans, à singulis trierarchis libellum repetijt. Quos quidem deprehenderet refignasse sigillum, quasi proditores ad mortis supplicium trahi iussit. Reliquis alios libellos dedit, in quibus reuera scriptum erat, quam ad ciuitatem nauigaturus esset. Ea???ue res ad hunc modum arcana habita, effecit, vt Amphipolim nihil tale sperantem, & praesidijs destitutam caperet. Polyaen. lib. 5. Glos in Cypro bellum gerebat: cum???; Graeci, quos apud se habebat, ijs qui in Ionia versabantur, literas contra ipsum mitterent: vt nocentes deprehenderet, triremem adduxit, remigibus???ue viaticum praebuit, atque in Ioniam nauigare iussit. Cùm gubernator nauigationem data opera protraheret, multi multas epistolas remigibus dederunt. Qui soluentes, non procul supra vrbem appulerunt. Ille pedes in eum locum profectus, vbi triremis stabat, praecepit remigibus, vt omnes sibi epistolas adferrent. In quibus cùm inuenisset eos, qui contra se scripserant: non subitò, sed quaestionibus examinatos interfecit. Polyaen. lib. 7. Lycij à M. Brvto trans Xanthum amnem vrbe exclusi, cùm subter aquam natando vrbem repeterent, occultis retijs cum tintinnabulis hincinde dispositis, per flumen proditi sunt & capti. Sabell. lib. 6. c. 6. C. Marivs Coss. bello Cimbrico & Teutonico, ad excutiendam Gallorum & Ligurum fidem, literas eis misit. Quarum pars prior praecipiebat, ne interiores, quae praesignatae erant, ante tempus certum aperirentur. Easdem postea ante praestitutum diem repetijt: & quia resignatas repererat, intellexit hostilia agitari. Front. lib. 1. cap. 2. Robertvs I. Scototum rex, firmato regno, indicto Perthum procerum conuentu, mandauit, vt cuncti instrumenta possessionis iustae praediorum suorum secum adferrent, quae quum multi non haberent, arma secum sua tulêre. Itaque poscente rege vt instrumenta ostenderent, arma protulêre. Rex, dissimulata ira, collaudauit eos, vt viros fortes, qui possessiones suas armis tutarentur: attamen occultam animo fouebat iram. Proinde conspirarunt inter se nonnulli de tradendo regno in manus Eduardi II. Anglorum regis. Caeterùm die hora???; ab indice ad regem perlata, imposito in via praesidio, literae ad Eduardum missae intercipiuntur. Rex coniuratos omnes ex literis cognitos ad se vocat, vti de rebus alijs aliquibus acturus: prolatis literis rogat eos rex, num sigillum quisq; suum agnosceret? Quae quum taciti confiterentur, Perthum sunt ducti: consilio???; illuc confestim vocato (quod exinde Parlamentum nigrum vernacula lingua vocatum est) primum omnium Dauidem, suum ex sorore nepotem quòd à coniuratis frustra licèt sollicitatus, coniurationem tamen non detexisset, culpae vtcunque affinem, liberari quidem cupiebat, si qui deprecatores intercessissent: caeterùm nemine intercedente, capitali supplicio affecit. Posterò die caeteris coniuratis ad tribunal perductis, fimilem de illis sententiam pronunciauit, ac insuper vt proditorum more, religatis ad equorum caudas pedibus, ad supplicij traherentur locum. Tum coniuratorum amici supplices ad Regem accurrere, poenam???ue deprecari. Verùm rex omnium auersatus preces: Praeterlapsum, inquit, indulgentiae ac veniae hesterno die tempus est, quum innoxium penè prae his Dauidem meum ad mortem omnes aequo animo duci con tuebamini. H. Boëth. lib. 14. Hispani milites ex Maximiliani Imp. exercitu, qui Veronae erat, cùm viderent Venetos vrbem obsessuros, vt quid quaeque domus atque familia voluntatis in remp. haberet, si possent, fallendo cognoscerent: nocte intempesta per oppidum cum magno armorum sonitu incitati cucurrerunt, nomen???; Marcium, quod est insigne reip. saepè in cursu conclamauerunt. Quo exaudito, à plerisque illos esse Venetos credentibus, qui se in oppidum intulissent, eadem nominis acclamatione est responsum datum, salutatio???; veluti mutua facta. Illi eas domos, vnde voces veniebant, atramento signauerunt, posteróque die repetitis notis omnes ad vnam diripuerunt. Quibus rebus consequuti sunt, vt & reliquis amicis reip. timor inijceretur, ne quid vltrà facere aut dicere auderent, & ipsi praeda illa pro stipendio, quod non persoluebatur, ad se sustinendos vterentur. Bembus lib. 10. Hist. Ven. DEFECTIONEM ET PRODITIONEM IAM COEptam corrigere. Nempe Defectores & Proditores Hostibvs reddere Suspectos. Andronicus Lapardas Adrianopolitanus, legionum contra Hungariae regem Belam dux, ab Andronico Comneno tyranno defecit. Andronicus cùm sciret, qua̅tum ille vir auctoritate posset, callido consilio epistolas dedit ad primarios Orientlium prouinciarum praesides, quibus asseuerabat, Lapardam à se in Asiam missum esse: qui quicquid acturus esset, certis de causis aliter, quàm plerique suspicarentur, pro stabiliendo ipsius imperio acturus esset. Quae eò pertinebant, vt vulgi impetum reprimeret, suspicantis subesse dolum, quòd Lapardas se pro Andronici aduersario gerens, manum faceret: Andronicus verò desertoris fidem praedicaret, atque vt à se missum suscipi iuberet. Nec multò pòst Lapardas traiecturus Adramyti à quodam Cephala viro potenti raptus, Comneno traditur: à quo oculis effossis in Pantepopti monasterium coniectus est. Nicetas lib. 1. Iphicrates, cùm duo mercenarij ad Lacedaemonios transfugissent, clandestinas literas ad duces eorum, qui defecerant, misit: admonens, vt constituti temporis meminissent, quo etiam ex Athenis auxilium expectaret: sciens epistolam ad cumstodes viarum peruenturam. Postquam aute̅ viarum custode literas attulerunt Lacedaemonijs, illi co̅prehendendos transfugas existimauerunt. Quibus nihil optatius fuit, quàm vt effugere possent, cùm Atheniensibus perfidi extitissent, Lacedaemonijs tantummodò viderentur. Polyaen. lib. 3. Inimicos. Posteaquam Pelopidas tyrannide & praesidio Spartanorum Thebas liberauit, magnis copijs Boeotiam Lacedaemonij, inuaserunt. Trepidantes Athenienses renunciauerunt Thebanis societatem: eosque, qui cum Boeotis faciebant, iudicijs afflixerunt, partim???ue morte affecerunt, partim egerunt in exilium, nonnullos pecunia multauerunt. De Thebanis vndique destitutis actum videbatur. Erat id te̅poris Pelopidas cum Gorgida Boeotarches. Himachinantes committere denuò Athenienses cum Lacedaemonijs, struunt rem huiuscemodi. Sphodrias Spartanus magnis quidem rebus bello gestis clarus & celebris, sed vanior, & spe inani, stulta???ue inflatus ambitione, cum exercitu relictus ad Thespias fuit, vt perfugas Thebanorum reciperet, adiuuaret???;. Ad hunc Pelopidas priuatim mercatorem quendam, quo familiariter vtebatur, cum numis ablegat clàm & cum verbis, quae efficaciùs illum quàm pecunia impulerunt: Praestare maiora aggredi, & capere ex improuiso securis Atheniensibus Piraeum, nihil enim perinde Lacedaemonijs expectatum fore, quàm tenere Athenas: neque Thebanos ijs infestos, qui eos proditoru̅ loco habeant, laturos opem. Inductus Sphodrias nocte signa mouit in Atticam, atque Eleusina vsque progressius est. Inde ignauia militum re infecta, cùm detectum consilium esset, & bellum consciuisset Lacedaemonijs non mediocre nec leue, agmen Thespias reduxit. Hinc sociauerunt Thebanis arma Athenienses promtissimè: mare???ue afferuerunt, ac circumuecti Graeciam, receperunt & allexerunt eos, qui spectabant ad defectionem. Plutarchus in Pelopida. Inutiles, Damnosos, Noxios. Ventidivs Parthico bello aduersus Pacorum regem, non ignarus Pharneum quendam natione Cyrrhesten, ex his, qui socij videbantur, omnia, quae apud ipsos agebantur, nunciare Parthis: perfidiam barbari ad vtilitates suas conuertit. Nam [1805] quae maximè fieri cupiebat, ea vereri se, ne acciderent: quae timebat, ea vt euenirent, optare se simulabat. Sollicitus itaque, ne Parthi antè transirent Euphratem, quàm sibi superuenirent legiones, quas in Cappadocia trans Taurum habebat: studiosè cum proditore egit, vti solenni perfidia Parthis suaderet, per Zeugma traijcerent exercitum: quà & breuissimum iter est, & omisso alueo Euphrates decurrit. Namque si illac uenirent, asseuerabat se opportunitate collium vsurum, ad eludendos sagittarios, omnia aute̅ vereri, si se in patentes campos proiecissent. Inducti hac affirmatione Barbari, inferiore itinere per circuitum adduxerunt exercitum: dum???; fusiores ripas, & ob hoc operosiores pontes iungunt, instrumenta???ue moliuntur, quadraginta ampliùs dies impenderunt: quo spacio Ventidius ad contrahendas vsus est copias, eis???ue triduo antè, quàm Parthus adueniret, receptis, acie commissa, vicit Parthos, & interfecit. Front. lib. 1. cap. 1. Nobis reddere Amicos. Reconciliare. Videlicet Dißimulatione perfidiae. Castrametantibus Graecis ad Platae as contra Mardonium, Athenienses quidam ex illustribus familijs, quorum opes bella euerterant, Plataeis coiuerunt, & de euertenda populi auctoritate, aut certè de summa???erum Barbaris prodenda coniurarunt. Aristides Athe???ensium dux proditionem odoratus, & articulum veritus, statuit neque negligere rem, neque totam excutere, incertus ad quàm multos ea quaestio pertinere posset: maluit???ue iustitiae quàm vtilitati publicae imponere modum. Igitur ex multis corripit octo tantúm. Quorum duo, quibus indicium fuit primis dictatum, qui???ue maximè sontes era̅t, Aeschines Lamprensis & Agesilas Acharnensis ex castris profugêre. Caeteros dimisit, animum recipiendi & poenitentiae locum dans ijs, qui de se nondum compertum arbitrabantur: admonens???ue magnum ipsis propositum forum essa bellum, quo si rectè atque iustè consulerent patriae, diluere crimina valerent. Plut. in Aristide. Eo praelio, quo Poloni Cruciferos ad Groneualdam magna affecerunt clade, Boëmi & Moraui mercenarij Polonorum cum vno vexillo, cuius signifer fuit Ioannes Zarnouius Boëmus, siue metu, siue auro Cruciferorum corrupti, sub initium pugnae secesserunt. Conspicatus autem eos in sylua Nicolavs Tramba proca̅cellarius, cùm ex acie iussu regis in castra cum caetera imbelli turba reuerteretur, accurrit ad eos, & grauiter obiurgatos, in aciem redire compulit. Reuersi in aciem, speciem noui exercitus hostibus praebuêre, terrorem???ue addidêre. Cromerus lib. 16. Religionis simulatione. Darivs, Aegyptijs non ferentibus Oriandri satrapae crudelitatem, ob eam???ue causam deficientibus, ipse per desertum Arabiae profectus, Memphin peruenit. Per id tempus Aegyptij Apim vita defunctum, communi luctu prosequebantur. Darius promulgauit, se ei qui Apim adduxisset, centum auri talenta daturum. Illi pietatem eius admirati, non ampliùs cum defectoribus stabant, sed Dario sese tradebant. Polyaenus libro septimo. Comitate. Pisistratvs, Atheniensium tyrannus, quum aliquot amici, qui ab ipso defecerant, Phylen occupassent, venit ad illos stragulas in sarcinam colligatas ipse portans. Caeterùm illis, Quid sibi vellet? percontantibus: Vt, inquit, si persuasero, reducam vos: si non persuasero, maneam vobiscum, ob hoc enim veni cum sarcinis. Plut. in Apophtheg. Innoxios, ne nocere possint: nempe vel Dimittendo. Antipater, conspecto priore Neciorum exercitu (qui audita morte Alexandri ad infestandum imperium eius confluxerant) dissimulans, se scire, qua mente venissent, gratias illis egit, quòd auxilium ferendum Alexandro aduersus Lacedaemonios conuenissent: adiecit???ue, id se regi scripturum. Caeterùm ipsos (quia sibi opera eorum in praesentia non esset necessaria) abirent domos, hortatus est: & hac asseueratione periculum, quod ex nouitate rerum imininebat, discussit. Frontinus lib. 3. cap. 11. Excludendo. Diodorvs, cùm praesidio Amphipolim tueretur, & duo millia Tracum suspecta haberet, quae videbantur vrbem direptura, mentitus est paucas hostium naues proximo litori applicuisse, eas???ue diripi posse. Qua spe stimulatos Thracas emisit, ac deinde clausis portis non recepit. Front. lib. 3. c. 16. Dißimulando illorum perfidiam. Ex Tit. Metum eximere militibus ex Noctrorum defectione ortum, huc quaedam exempla quadrabunt, fol. 1796. PRODITORES, TRANSFVGAS, DEFECTORES circumuenire & punire. Poena proditorum, transfugarum, & defectorum, per se ad [Greek words] Iustitiam pertinet. Quatenus verò actu circumueniuntur, sic ad hunc locum referri debet. Et si non pauca exempla, ad Actutiam potius quàm ad Prudentiam pertinebunt, si Iuctitiam gnomonis loco adhibeamus. Iphicrates dux Atheniensium, classem suam hostili habitu instruxit: & ad eos, quos suspectos habebat, inuectus, cùm effuso studio exciperetur, deprehensa eorum perfidia, oppidum diripuit. Frontin. lib. 4. cap. 7. Idem cùm esset Corinthi, audiens eos, qui contrariam factionem tuebantur, mercenarios ex Lacedaemone in vrbem accepturos esse, suis militibus excitatis, alios reliquit intus praesidij causa, alios extra portas eductos in ordines redegit: & ad illam portam festinauit, quam patefecerunt, qui hostes acceptos introducebant. Postremis introëuntibus repentè in cumbens secutus est, & in ciuitatem simul irruit. Cùm autem res in obscuro nocturno tempore gereretur, multos ex ipsis trucidauit. Illucescente die multos ad aras perfugientes confecit. Polyaenus lib. 3. Idem Acae, cùm audisset duos duces proditionem moliri, vocatis praestantissimis, qui erant in exercitu, mandauit, vt cùm aduersarios proditionis causa accersens rem peruestigaret, ipsi confestim arma illis & illorum manipulis eriperent. Iphicrates ergo probata ac demonstrata proditione, duces quidem mortis supplicio affecit, milites verò nudos è castris expulit. Ibidem. Cassander Nicanorem praefectum Munychiae, & iniquo animo erga se affectum, dolo cepit. Etenim se discessurum ex Attica cum nauibus simulabat. Cui iam conscensuro nauim, tabellarius literas reddidit ab amicis: Macedones eum ad regnum capessendum accersere, propter ciuium in Polyperchontem odium. His lectis, Cassander laetabundus atque hilaris factus est: & Nicanorem comitantem complexus, gratulabatur, &, Nunc, aiebat, aliter nobis de rebus consultandum est, ac de communi sententia imperium ordinandum. Haec dicens, tacitè perduxit eum in vicinam quandam domu̅, hoc praetextu, vt cum eo solo de rebus arcanis dissereret. Erat autem in domo manipulus satellitum ab strusus, qui comprehensum Nicanorem custodierunt. Cassander extemplò concionem conuocauit, ijs???ue, qui Nicanorem vellent accusare, potestatem concessit. Interea dum in eum crimina conferuntur, Munychiam recepit. Nicanorem verò, qui multa scelera contra ius & fas licenter patrarat, morti in concione adiudicarunt. Polyaenus lib. 4. Clearchvs, cùm defecissent Byzantij, multatus ab Ephoris, Lampsacum cum quatuor nauibus peruenit, atque ibi vitam egit, temulentiam & efferatam petulantiam prae se ferens. Oppugnati à Thracibus Byzantini, miserunt duces ad Clearchum petendi auxilij causa. Ipse quasi crapula impeditus, tertio demùm die eos admisit, & se precantium misereri inquie̅s, opem addixit. Impletis igitur duab. nauibus praeter illas quatuor, nauigauit Byzantium: & conuocata concione, suasit, vt omnes equites & armati naues conscenderent, a???; tergo impetum in Thraces facerent: gubernatores verò omnes soluentes in anchoris fluctuarent, si pugnae signum ab ipso tolleretur. Cùm ita soluissent omnes, Clearchus sitire se dicens ad duces, & propè videns cauponam, ingressus cum ipsis, imposito praesidio intus interfecit vtrosque: & claudens cauponam, praecepit cauponi, vt de interfectis ducibus sileret. Ciuibus soluentibus, ipse suis ducibus repentè introductis, Byzantium obtinuit. Polyaen. lib. 2. Phocenses Phoxum ducem secuti, Mandroni Bebrycum regi, qui à finitimis Barbaris oppugnabatur, auxilium ferebant. Mandro Phocensibus persuasit, vt partem aliquam regionis atque vrbis delectam incolerent. Qui cùm saepenumerò victores è pugnis reuerterentur, magnam???ue spoliorum copiam acquirerent, inuidiam Bebrycum erga se concitarunt: adeò vt Mandro de inquilinorum caede consilium iniret. Mandronis filia Lampsace virgo, cognitis insidijs, cùm eos deterrere à proposito non posset, clàm Graecis consilium contra eos initum enunciat. Qui sacrificium splendidum extra moenia parantes, Barbaros in suburbium ad epulas inuitant. Illi conclusi epulabantur, Phocenses in duas sese partes [1806] diuiserunt: quorum alteri muros occuparunt, alteri conuiuantes & vino indulgentes peremerunt, vrbem???ue ipsi obtinuerunt. Lampsacen autem honorificentissimis praemijs affecerunt, & ciuitatem ab ea Lampsacum nominarunt. Polyaenus libro octauo. Melii Cariam, duce Symphaeo, inhabitare coeperunt. Cares, qui Chryasum incolebant, insidias eis struebant. Vocant eos ad publicum conuiuium. Carena virgo flagrans amore Symphaei, insidias ei patefecit. Ille ad Cares inquit, legem esse Graecis, vt cum vxoribus ad coenam veniant. Cares igitur iusseru̅t, vt etiam vxores adducerent. Melij ipsi quidem sine armis, solis tunicis induti, veniunt. At mulieres singulae ensem in sinu ferunt, & quaelibet iuxta suum maritum assidet. Cùm verò inter coenandum Carium signum animaduertissent, mulieres simul omnes sinus aperuerunt. Viri sumtis ensibus, Barbaros aggrediebantur, & omnibus interfectis, vrbem regionem???ue ipsorum incoluerunt. Polyaenus lib. 8. Demetrivs Poliorcetes, Diodoro phrurarcho Ephesum custodiendam tradidit, & Cariam versus nauigauit. At ille cum Lysimacho pactus est, se quinquaginta acceptis tale̅tis vrbem ei proditurum. Demetrius adiuncto Nicanore, in portum Ephesiorum adnauigans, in cauitate nauis occulebatur. Nicanor apertè Diodorum euocat, quasi de militibus cum eo disserturus, vt eis tutò discedendi facultatem concederet. Ille Nicanorem solum venire arbitratus, conscensa celoce remigabili, foedus icere paratus erat. Cùm autem appropinquasset, exiliens è caua naue Demetrius, celocem vnà cum ipsis hominibus submersit. Polyaen. lib. 4. Demetrius rex, Heraclide Athenis praesidij causa relicto, in Lydia versabatur. Duces Atheniensium, Herculi Cari, mercenariorum duci persuaserunt. vt portas noctu patefaceret, & milites Atticos reciperet, qui Heraclidem interficerent. Heraclides re cognita secit, vt aperta quadam parte duntaxat portarum, noctu reciperentur quadringenti & viginti viri. Quibus duo millia militum immisit, eos???; confecit. Polyaen. lib. 5. Antigonvs rex, cùm audisset Pithonem Mediae praefectum peregrinum exercitum conscribere, & pecunias colligere, eo consilio, vt defectionem faceret, simulabat se fidem non adhibere nunciantibus, inquiens: Ego verò nequaquam crediderim hoc agere Pithonem, cui ego quinq; millia Macedonu̅ armatorum atq; Thracum, & mille praefecturae custodes paraui, quos ei mitterem. His auditis, Pithon credit humanitati: & confestim venit ad recipiendum auxilia. Antigonus verò Pithonem in medium Macedonum introductum cepit, & punitum morte mulctauit. Polyaen. lib. 4. Idem in Cappadocia hybernabat. Defecerunt ab eo Macedonum armatorum tria millia. Hi collibus munitioribus occupatis, Lycaoniam populabantur, atque iam etiam Phrygiam. Antigonus tot homines morte mulctare, crudele & inhumanum putabat. Metuebat autem, ne se cum hostibus, quorum Lacetas principatum tenebat, coniungerent. Itaque misit ad eos Leonidam, vnum de suis ducibus, qui se participem defectionis praeberet. Illi hominem libenter receperunt, eum???ue ducem crearunt. Leonidas primùm eis persuasit, ne cum aliquo se coniungerent. Postea deduxit eos à collibus in locum equitibus idoneum, cùm ipsi carerent equis. Hîc adequitans Antigonus, Holciam, atque duos auctores defectionis comprehendit. Illi pro salute impetranda supplices illi se abiecerunt: qui promisit se eis discedendi facultatem permissurum, si quiete ac sine turba reuerti in Macedoniam vellent. His conditionibus domum regressi sunt. Polyaen. lib. 4. Arsames, defectione à rege facta, potitus maiore Phrygia, cum ijs qui contra eum ab rege missi fuerant, praelium conserere instituit. Praefectus equitum cum hostibus paciscebatur, se, cùm in aciem ventu̅ esset, ad eos transiturum. Arsames proditione cognita, per noctem ad praefecti equitum tabernaculum adiens, eum in quaestionibus examinauit. Qui cùm facinus confiteretur, equitum arma, vestes???ue alijs induendas dedit, quibus summam fidem habebat: & equitum praefecti armatura quendam alium Hipparchum instruxit: eis???; praecepit, vt cùm signum ab hostibus sublatu̅ cernerent, ad eos tra̅sirent, & obequitantes praetereuntes???; eorum agmen, à tergo conuersi, impetum in eos darent. His ita constitutis, à tergo impressionem faciebant. Arsames autem à facie exercitum adduxit. Hostes ordinibus dissolutis terga verteru̅t, & complures ex eis inter fugiendum perierunt. Polyaen. lib. 7. Rex Artaxerxes Oronti mandauit, vt Teribazum Aegypti satrapam vinctum sibi mitteret. Orontes (metuebat enim Teribazum) per insidias hominem cepit, hoc ferè pacto. Domus erat, quae specum profundam habebat. Super specu lectu̅ collocauit, varijs tapetibus ornatum. Vocat Teribazum, quasi colloquium cum eo habiturus. Teribazus ingressus, consedit, & per lectum in fossam delatus atque comprehensus, ad regem vinctus mittitur. Polyaen. lib. 7. Artaxerxes rex ad comprehendendum Tissapherne̅ misit Tithraustem, duas epistolas ferentem: vnam ad ipsum, de bello contra Graecos, summam omnium rerum ei permittens: alteram ad Ariaeum, vt eum cum Tithrauste comprehenderet. Ariaeus lectis literis, in vrbe Phrygiae Colossis, Tissaphernem vocauit ad communicanda consilia cùm de rebus alijs, tum in primis de Graecis. Ille nihil suspicatus mali, copias Sardis reliquit. Ipse verò cum trecentis delectis Arcadibus & Milesijs profectus, apud Ariaeum diuertit: iam???ue balneis opera̅ dans, acinacem deposuerat. Ariaeus cum famulis eum comprehendit, conclusum???ue, in currum obductum Tithrausti agendum dedit. Qui Celaenas vsque insutum duxit. Ibi abscissum eius caput regi tulit. Rex matri Parisatidi misit, quae maximè poenas ob Cyri mortem ab Tissapherne repetere cupiebat: Graecorum???ue omnium ferè matres aut vxores supplicium Tissaphernis probarunt, eò quòd Graecos fraude circumuenerat. Polyaenus lib. 7. Levcon bello contra Heracleotas, animaduertens aliquos ex trierarchis proditionem moliri, & transitionem ad hostes parare: comprehendi eos iussit, & Ad se, inquit, parum honestos sermones de ipsis deferri: verùm se fidem ijs non habere. Ne igitur, si fortuna & casus victoriam hostibus dedisset, ipsi in suspicionem criminis venirent, eos quiescere iussit: alios???; trierarchos in eorum locum suffecit. Familiaribus autem suspectoru̅, magistratus vicorum???; principatus co̅misit, quasi amico erga eos animo affectus. Cùm verò bello finem imposuisset: Iustu̅, in quit, esse, vt in suspectos inquisitio fieret, ne sine ratione fidem illis non habuisse putaretur. Qui cùm in curiam venissent vnà cum familiaribus, inclusos armata militu̅ manu, omnes ad vnum morte affici iussit. Polyaen. lib. 6. Idem cùm intellexisset sibi multos ciues insidias parare, conuocatis mercatoribus omnibus, tantùm pecuniarum à singulis mutuò accepit, quantum habebant: inquiens, hostes sibi per proditionem dedi. Mercatores promtis animis mutuò pecunias dederunt. Ille, conductis ipsis in aulam, confessus est hostium insidias: hortatus???; est, vt sui corporis essent custodes. Etenim tum demùm eos pecunias recuperaturos, si se incolumem & saluu̅ co̅seruassent. Quo factum est, vt pecuniaru̅ causa mercatores armis sumtis, alij corpus Leuconis stiparent, alij regiam tuerentur. Leucon horum, atq; amicissimoru̅, quos circa se habebat auxilio, participes coniurationis co̅prehensos, trucidauit: imperio???; pacato, pecunias reddidit. Ibidem. Seiles vt tria millia Petsaru̅, qui nouis rebus studebant, mortitraderet, finxit Seleucum per literas sibi grauiter minari: se verò ipsorum auxilio ad praeuertendam eius iram vti statuisse. Ad consilium igitur agitandum constituit, vt omnes in vicum quendam, nomine Rhaudam, conuenirent. Illi credentes eius sermonibus, venerunt. At ipse (erat enim palus sub vico profunda) in eo loco Macedoniam & Thracum equitibus trecentis armatis???; ter mille collocatis, praecepis, vt cùm peltam ferream tolli vidissent, excursione facta, omnes ibi collectos perimerent. Qui ostensa pelta excurrentes, tria millia Persarum ad vnum omnes conciderunt. Ibidem. Datames Car dux Persarum, à Persarum rege deficiens, Paphlagoniam & Ciliciam occupauerat. Audiens Pisidas quasdam copias aduersus se parare, filium eò Arideum cum exercitu mittit. Qui cùm in praelio cecidisset, prosiciscitur eò pater parua manu. Erat autem cum eo Metrobarzanes socer eius, praefectus equitum. Is desperatis rebus generi, ad hostes transfugit. Id Datames vbi audiuit, in vulgus edit Metrobarzanem suo iussu profectum pro perfuga, quò receptus faciliùs hostes interficeret. Quare relinqui eum non par esse, sed omnes confestim sequi. Quod si animo strenuo fecissent, futurum vt aduersarij non possent resistere, quum & intra vallum & foris caederentur. Hac re probata exercitum educit, Metrobarzanem persequitur, qui iam ad hostes peruenerat: Datames signa inferri iubet. Pisidae noua re commoti, existimantes perfugas mala fide composito???; fecisse, vt recepti essent maiori calamitati: primùm eos adoriuntur. Illi cur id fieret cu̅ ignorarent, coacti sunt cum eis pugnare ad quos transierant, ab his???; stare quos reliquerant. Quibus cùm neutri parcerent, celeriter sunt concisi. Probus in eius vita. Aborzvs cùm à tribus millibus hominum Persidem incolentium sibi insidias parari sensisset, eos ablegauit, additis viaru̅ ducibus, qui deduxerunt eos in locum quendam Persidis nomine Comastum. Ibi vicoru̅ insignis multitudo, hominum???; magna frequentia, multa???; diuersoria. Cùm autem alius apud alium hospitem diuerteret, fortissimo praesidio vicos cingente, quilibet hospes suum hospitem inebriatum occidit. Corpora verò trium millium terrae mandata per noctem, de???; medio sublata sunt. Polyd. lib. 7. Agathocles cùm rescisset, à Tisarcho, Antropino & Diocle sibi insidias parari, accersiuit eos, magnum???ue exercitum ipsis commisit, vt egressi sociae cuidam ciuitati, quae ab hostibus oppugnabatur, auxilio venirent: Et cras, in quit, in Timoleontium conueniemus cum armis & equis, omnem???ue expeditionem ordinabimus. Illi lubentibus animis haec receperunt, quòd etiam se militares copias ad aggrediendum regem habituros putabant. Postridie cùm in Timoleontium conuenissent, Agathocles signum ad eos comprehendendos de [1807] dit. Reliqui audito signo, Dioclem, Tisarchium & Anthropinum cum vniuerso satellitio ad ducentos confoderunt: omnes???ue, quotquothis opem vellent adferre, simul neci dederunt, non minus sexcentis. Polyaen. lib. 5. Hermocrates Syracusijs factionem mouentibus, & magnam seruorum manum colligentibus, ad ducem ipsorum Sosistratum misit legatum, vnum ex praefectis equitum Daimachum, cum quo intercedebat ei vsus & amicitia: nunciantem, duces admirantes fortitudinem ipsius, in animo habere omnes liberos dimittere, omnibus???ue arma & aequalem commeatum tribuere: ipsum verò Sosistratum in ducum consortium assumere, atque iam veniret, consilium cum ducibus de communibus rebus capturus. Sosistratus amicitia Daimachi fretus, assumtis viginti seruis praestantissimis, venit ad ipsos. Quibus comprehensis, & in vincula coniectis, Hermocrates cum sexcentis armatis egressus, cùm seruos cepisset, eis iurauit per suam fidem, nihil ipsis periculi futurum, si quilibet ad suum dominum redisset. Persuasi redierunt. nam ferè trecenti ad Athenienses transfugerant. Polyaenus libro primo. Tvllvs Hostilius, cognita Metij Suffetij Albanorum dictatoris proditione, eo praelio, quod contra Veientes & Fidenates gessit: cum patribus consilium cepit Albae diruendae, quae aemula esset Romae. Ergo Albanis in castris existe???tibus, misit eò M. Horatium cum cohortibus, qui ciuitatem incenderet & euerteret. Sic vrbs ciuibus exhausta, sola aequata est, quadringentesimo fermè anno, ex quo ab Ascanio est condita. Halicarnasseus Dionysius quingentos minus tredecim stetisse annos, vno atque altero loco significare videtur, triginta in Latio coloniarum matrem. Albae excidio Roma aucta est, duplicatus???ue ciuium numerus: Caelius mons, quo laxiùs incoleretur, vrbi additus, vbi Tullus sibi regiam cepit. Albani genere & opibus illustres in patres leguntur, Iulij, Seruilij, Geganij, Curiatij, Cloelij, adduntur à nonnullis Metilij & Quintilij. Ipsum verò Metium Dictatorem, dissimulato proditionis crimine, in populi concionem productum, capitis???ue damnatum, quadrigis dilacerandum obiecit. Sabellicus lib. quarto Enneadis 2. L. Pinarivs in Sicilia praesidio Hennae praepositus, claues portarum, quas penes se habebat, reposcentibus magistratibus Hennensium, quòd suspectos eos tanquam transitionem ad Poenum pararent, habebat, petijt vnius noctis ad deliberationem spacium: indicata???ue militibus fraude Graecorum, cùm praecepisset, vt parati postera die signum expectarent, prima luce assistentibus militibus redditurum se claues dixit, si idem omnes Hennenses censuissent. Ob eam causam vniuersa multitudine conuocata in theatrum, & idem flagitante, manifesta deficiendi voluntate, signo militantibus dato, vniuersos Hennenses cecîdit. Front. lib. 4. capite 7. & Polyaenus libro octauo. Hanno, Carthaginensium imperator in Sicilia, cùm comperisslet Gallorum mercenariorum circiter quatuor millia conspirasse ad transfugiendum ad Romanos, quòd aliquot mensium mercedes non receperant, animaduertere autem in eos non auderet metu seditionis: promisit dilationis iniuriam liberalitate pensaturum. Quo nomine gratias agentibus Gallis, per tempus idoneum datis pollicitis, fidelissimum dispensatorem ad Otacilium Coss. misit: qui tanquam rationibus ???nteruersis transfugisset, nunciauit nocte proxima Gallorum, quatuor millia, quae prae datum forent missa, posse excipi. Otacilius nec statim credidit transfugae, nec tame̅ rem spernendam ratus, disposuit in insidijs lectissimam manum suorum. Ab ea Galli excepti, dupliciter Hannonis consilio satis fecerunt: & Romanos caeciderunt, & ipsi interfecti sunt. Frontin. lib. 3. cap. 16. Hannibal simili consilio transfugas vltus est, Nam cùm aliquos ex militib. sciret transfugisse proxima nocte, nec ignoraret exploratores hostium in castris suis esse, palàm pronuntiauit: non debere transfugas vocari solertissimos milites, qui ipsius iussu exijssent ad excipienda hostium consilia. Auditis quae praenunciauerat, retulerunt exploratores ad suos. Comprehensi à Romanis transfugae, amputatis manibus remissi sunt. Ibidem. Elerichvs, Bulgarorum princeps, intelligens à suis familiaribus se prodi, in hanc sententiam Constantino Copronymo Imp. scribit: Constitui profugere & me ad te récipere. Itaque mihi omnia tuta fore, literis missis confirma: ac significa quos hîc habeas amicos, vt eorum fidei me credens, vnà cum ipsis ad te perueniam. Qua fraude Bulgari Copronymus circumuentus, nomina amicorum perscripsit: quos Elerichus omnes perdidit. Cedrenus. Hugo, Lotharij regis ex Valdrada pellice filius, Lotharingia occupata, ne à Germanis Francisve illo regno pelleretur, omnia miscere conatus, persuasit Godefredo Normannorum regi, sororis suae Aegidiae viro, vt aes militare ex Augusti Caroli Crassi fisco petat: sperans, siue eo negato hostes ex amicis ea repulsa futuros Germanis Normannos: siue concesso, Augusti milites factos, in medias Imperij prouincias vbi videretur penetraturos. Et vt sanctum fidei necessitudinis???ue pignus intercederet, simul Normanni sua tutarentur, partem Lotharingiae dotis ergô sorori Godofredo???ue attribuit. Sensit artem Carolus. Normannum regem aes militare sibi suis???; petentem, ad colloquium composito loco tempore???ue euocatum, positis insidijs aduenientem intercepit, & occidit: ac paulò pòst Hugonem auxilijs destitutum, captum, luminibus priuauit. Aemilius lib. 3. Florentissimis suis suorum???; rebus Henricus I. Francorum rex decedens, filijs tutorem dedit Baldvinvm, comitem Flandriae, virum integerrimum, & fidei sapientiae???; perspectissimae. Caeteri Franci proceres in rerum procuratione administratione???ue Flandrum versari, aequissimo animo ferebant. Vasconum mens Iababat, alieniores à Flandro erant: vereri se dicebant, ne tutelam pupilli sui, suum regnum faceret, si vni omnia libera concessa???; sint: quòd soror regis ei nupserat, ne regnum appeteret. Sed cùm etiam regem in potestate haberet, eius nomine delectu̅ religionis simulatione indixit, quòd à Saracenis barbara???; religione Hispaniam magis quàm vnquam antè euastari diceret, futurum???ue, nisi quis anteuertat, vt edomita Hispania in Galliam transeant. Velut ad sacrum bellum libenti animo in armis nobilitas praestò affuit. In Vasconiam ductae copiae quasi Pyrenaeum transmissurae. Tunc fama euulgata est, Hispaniae vniuersae agros vstos partim Saracenorum in Hispanos, partim horum in illos igne, nec eam commeatus inopem exercitus externos alere posse, vix???; domesticas copias tutari. Deposita igitur illarum rerum simulatione, vires conuersae sunt in Vasconum consilijs opprimendis. Ad officium conuenêre, iureiurando se tutori pupillo???ue deuinxêre. Procerum liberi per speciem honorum aulicae???ue gratiae ac potentiae pro obsidibus abducti. Exercitus sacrae militiae nomine auctoratus, re infecta, ac ne viso quidem hoste dimissus. Haec res consilio arte???ue magis quàm armis ingentem maiestatem Flandro conciliauit, & ad exemplum caeteros incendit. Aemilius lib. 3. Lvdovicvs XI. Francorum rex, conspiratione procerum grauiter pressus, auxilia externa implorare coactus fuit. Legatos misit in Italiam ad Franciscum Sforciam. Is quingentos equites cataphractos, & tria millia peditum conscribebat, sed multò magis interea consilio iuuit, quo vsus rex propè sedens vicit: Ne maiestatem suam ludibrijs fortunae praelijs???ue vltrà committeret. In dissimili sua cuiusque causa singulis eorum suam spem obijceret, nihil denegaret: ita vniuersam illorum rem retrò ituram. Hac arte disiecto praesenti belli conatu, caetera procliuia rebus è sententia componendis, ac maiestatis regiae sanciendae fore, Rex quoque suopte ingenio vafer, ne praescriptio publici, quod in ore semper hostes habebant, à se populares abalienaret, illis reconciliaret, secundùm pugnam Lethericam Coruolio Lutetiam reuersus, in modum propè priuati hominis se demittens, neminem à latere suo arcebat: conuiuia ciuium ipse inibat: coetus frequentes habens, dictitabat sentire se quàm magnum onus regnum sit: nec se, nec quenquam vnum illi ferendo esse: delectum virorum sapientum sanctorum???ue ac rerum peritorum sibi habendum videri, ad quod concilium de summis rebus referat, communi???ue saluti amplitudini???ue prospiciat. Hoc blandimento vrbi Regiae temporis gratia ostentato, potiùs quàm dato, relicto???ue in ea praesidio, in Normanniam ad animos & ibi confirmandos, nobilitatem???; armandam profectus est. Aemilius lib. 10. MILITES OBEDIENTES ET DILIGENTES REDDERE, IN GENERE. Obedientia militum cùm se latißimè diffundat, in specie quidem exempla ex Tit. Militum robur laboribus firmare, fol. 1769. item, Animare milites ad pugnam, petantur, fol. 1785. in genere verò ex Tit. Magistri rei militaris, fol. 1651. & seq. Thracia gentes, habet Cerronias & Scaeboas. Hi co̅suetudinem habent, vt Iunonis sacerdotibus in bello ducibus vtantur. Erat eis sacerdos & dux Cosingas. Thraces ei parêre recusarunt. Cosingas scalas plurimas ingentes???ue ligneas aedificauit: alias???ue alijs imposuit. Fama erat, eum in coelum ad Iunonem ascendere in animo habere, ac Thraces accusare, quòd obedientiam praestare nollent. Thraces stupidi & inertes, metuentes ducis in coelum ascensum, suppliciter obsecra [1808] bant, & iuramento se obstringebant, imperata eius omnia se promtè facturos. Polyaenus lib. 7. Alexander Magnus aetiuo tempore execitum praeter fluuium, in cumbentibus hostibus, duxit. Conspicatus autem milites sitire, & in flumen oculos intendere, ne bibentes ordinem dissoluerent, neq; profectionis celeritatem impedirent, praeconem iussit proclamare: Contineamus nos ab hoc flumine, nam aquam habet mortiferam. Illi metu commoti, abstinebant, & iter accelerabant. Alexander perfecto itinere, & castris positis, ipse cum ducibus apertè de fluuio bibit. Ridentes milites, & causam doli animaduertentes, sine metu è fluuio aquam hauserunt. Polyaen. lib. 4. Eidem, victa Asia, Macedones molesti erant, & graues, atque omnia per vim ab eo volebant extorquere. Qui mandauit, vt armati Macedones seorsim à caeteris starent, è regione verò Persae. Qui cùm discessissent: Deligite, inquit, Macedones ducem, quem volueritis: ego verò Persis vtar militibus. Si viceritis, faciam omnia quae volueritis: sin victi fueritis, experti vos nihil per vosmetipsos posse quidem, quietem agite. Hoc stratagema Macedones perterruit, atque in posterum modestiores reddidit. Ibidem. Nemini in Romana militia extra ordinem, etiam in prouocantem, contra imperium pugnare licuit. Idem Macedonibvs, quibus iniussu ducis, aut arma capere, aut in ordines ire vetabatur. Nisi militari sacramento miles adscriptus foret, hostem gladio petere, aut militare, minimè fas erat: perinde???; in eum militaris animaduersio fuit, qui hostem militiae sacramento non adscriptus occideret, aut qui classico reuocatus, tardiùs paréret, quàm qui ciuem aut socium iniuria occidisset. Ideo laudasse Cyrus dicitur militem, qui cùm hostem interfecturus, gladium eduxisset, classico receptu audito, ictum cohibuit, & hostem dimisit, Alex. lib. 1. cap. 20. Erat Romanae militiae vetus constitutum, ne miles sine commeatu ab signis abeat, néve praesidio decedat, néve locum relinquat, aut è castris effugiat, neu discedat longiùs: sed explorato, & sub signis atque sub sidijs posiris non modò in aciem prodeat, sed lignatum & pabulatum vadat: omnia deniq; velut si coram hoste cauta praeuisa???ue sint. Vt???ue milites die simul ac noctu iuxtà parati instructi???ue ad nutum imperium???; praestò sint. Qui contrà fecerat, aut ignominia nota???; afficiebatur, aut seuera correptione capite luebat. Alex, libro primo, capite vigesimo. Miles quidam Lucanus delatus erat apud Q. Fabivm Maximum, extra castra subinde amore mulieris pernoctare: caetera virum esse in armis eximium intelligens, comprehendi imperauit clàm amicam eius, atque ad se trahi, Vt attracta est, accito illi: Haud fefellit me, inquit, contra disciplinam militarem extra castra te pernoctasse. Neque verò etiam virtutes antè ignoraui tuas. Igitur factis tuis strenuis, quam commisisti, con dono fraudem. Posthac manebis nobiscum: habeo enim erpromissorem. productam???ue mulierem tradidit ei. Plut. in Apophthegmatibus. Cn. Pompeius à Sylla in Siciliam missus, milites cùm acciperet in itinere flagitia committere, gladios eorum obsignauit. Qui signum amouisset, in eum duriter consuluit. Plutarchus in Pompeio. SEDITIONEM CASTRENSEM PROHIBERE NE ORIATVR. ob Stipendia non solvta. Iphicrates, quando non poterat dare stipendia, ducebat milites ad inhabitata loca & litora, vt quàm minimum absumerent. Sin abundaret pecunijs, ducebat ipsos in ciuitates & loca florentia, vbi celerrimè consumto stipendio, facere praeclarum aliquid ob inopiam pecuniae cogerentur. Non autem permisit eos otium agere. Sed cùm bellum non esset, semper aliquid negotij dedit: & iussit aut cuniculos in terram agere, aut fossas ducere, aut arbores secare, aut castra transferre, aut vasa transmutare, quòd in otio nouas res moliri existimaret. Polyaenus lib. 3. Idem in inopia pecuniarum constitutus, tumultuantibus militibus, & communem concionem postulantibus, viros peritos Persicae lingue, stolis Persicis indutos, iussit frequentissima concione superuenire, & accedentes barbaricè nunciare: In propinquo sunt quipecunias adferunt: nos verò praemissi sumus, vt hoc significaremus. Itaque milites concionem dimiserunt. Ibidem. Timothevs circa Corcyram bellum gerens, exiliter satisfaciens militibus, petentibus quidem stipendium inobedientibus, & ad inimicos deficere se vele asserentibus, coetum congregauit: ac dixit, non posse propter hyemem ad se peruenire argentum, cùm tanta esset sibi copia. Quapropter solutionem trium mensium, quam priùs soluerat, se illis dono dare. Illi suspicantes nunquam Timotheum tanta munera eis daturum, nisi reuera ab eo expectarentur pecuniae, quieuerunt à petendo stipendio, donec voto potitus est. Arist. in Oeconomicis. Philippvs rex Macedonum & Menegetes pancratiastes in palaestra versabantur. Milites interea circumstantes, ingenti vociferatione stipendia flagitabant. Philippus cùm non haberet, accessit, sudore diffluens, puluere respersus, atque arridens eis: Rectè, inquit, dicitis, ô commilitones: verùm ego quoque nunc ob eam causam aduersus Barbarum vngor, vt cumulatè vobis gratias rependam. His dictis, manibus plaudens, per medios eos cucurrit, atque seipsum in piscinam abiecit. Quam rem Macedones ridebant. Philippus vsque eò se immergere contra pancratiastem, & faciem conspergere non antè destitit, quàm milites defessi discederent. Huius stratagematis Philippus inter pocula persaepe mentionem faciebat, quòd iucundissimo ludibrio instantes repulisset. Polyaen. lib. 4. Datames, cùm à militibus stipendia plurium mensium flagitarentur, conuocauit eos in concionem, & se multas habere pecunias affirmauit in loco trium dieru̅ itinere distanti: Quare summa contentione ad eum festinemus, inquit. Crediderunt milites, atque secuti sunt. Cum???ue vnius diei itinere abessent, iussit eos in isto loco manere, & quietem capere. Assumtis autem secum camelis & mulis, cùm peruenisset ad templum opulentum, accepit talenta argenti triginta. Haec camelis & mulis imposita deuexit ad exercitum, paucis???ue impletis vasis, alia multa ad similitudinem impletorum comparauit: cum???ue aliquot impleta militibus ostenderet, in bonam spem adducebantur, & affatim suppetere pecunias existimabant. At ille, Amesum profectos numisma cudere dicebat oportere. Amesus autem aberat multorum dierum itinere, regionem???ue difficilem ad hybernandum habebat. Totam igitur hyemem milites salaria flagitare cessarunt, Polyaenus lib. 7. Aristot. in Oeconomicis hoc Didali Persae tribuit. Dionysivs milites aetate prouectiores priuare stipendijs volebat. Ea re iuniorum etiam indignationem commouit. Ille cognito tumultu concionem conuocat, & in hanc sententiam verba facit: Iuniores in periculum pugnae colloco, seniores ad praesidia munitionum, aequale salarium merentes. Experimentum autem fidei exhibebunt, munitiones???ue summa cura tuebuntur, atque minùs operis facient. Ea res summam omnibus laetitiam attulit. Itaque omnes à se mutuò distrahebantur. Postquam verò multitudo in varias partes discessit, & in singula praesidia pauci diuisi, tum singulis veteranis ademit stipendia, cùm non ampliùs auxilium aliquod in multitudine paratum haberent. Polyaenus libro quinto, & Frontinus lib. 1. cap. 8. OB QVASVIS ALIAS CAVSAS. Socij Spartanorum, bello Boeotico, fremebant nulla premente necessitate ita enecari se, qui huc atque illuc singulis annis paucos tam multi sequerentur. Hîc Agesilavm regem memorant ad detegendum eorum numerum hoc machinatum. Omnes socios iussit promiscuè considere, seorsum autem Lacedaemonios solos: inde pronunciari, vt figuli primi exurgerent, vbi hi consurrexêre, mox excitauit fabros aerarios, hinc materiarios, pòst aedificatores, & reliquos per singula artificia. Ita cuncti propè socij surrexerunt: ex Lacedaemonijs nemo, quippe vetitum his fuit artem exercere & discere vilem. Ibi arridens Agesilaus: Videtis, inquit, socij, quanto nos quàm vos plures milites praebeamus? Plut in Agesilao, & Polyaen. libro secundo. Ephori audientes, cum Parthenijs signum esse compositum, vt cùm vellent incipere tumultum, è medio foro lutum proijcerent, praeconem iusserunt proclamare: Qui lucum tollere vultis, ex foro discedite. Hoc promulgato, continuerunt se qui consilij participes erant, quòd rem praecògnitam esse viderent. Polyaenus lib. 2. Cn. Pompeivs, trucidato ab exercitu Mediolani senatu, ne tumultum moueret, si solos euocasset nocentes, mixtos eis, qui extra delictum erant, venire iussit. Ita & noxij minore cum metu, quia non segregati, ideo???ue non ex causa culpae videbantur accersiri, comparuerunt: & illi quibus integra erat con scientia, custodiendis quoque nocencibus attenderunt, ne illorum fuga exercitus inquinaretur. Frontinus lib. 1. cap. 9.
|| [1809]
SEDITIONEM CASTRENSEM IAM ORTAM COMpescere. Seditiosos Milites reconciliare, vel circumuenire. Theognis, Atheniensium dux, videns milites de ducibus & ordinibus disceptare: noctu quosdam equites ac duces misit, praecipiens, vt quasi hostes in alio quodam loco se osten derent, in quo maximè conspici ab exercitu possent. Quibus apparentibus, Theognis cum tumultu ac perturbatione milites ipsos, quasi iam hostes in conspectum venissent, iusta loca capere iussit. Illi metu hostiu̅ adducti, contentione deposita, pristinos ordines constituerunt. Qui cùm ordines struxissent, Theognis hostes amicos & socios esse fatebatur: Vos autem, inquit, in posterum ordinibus absq; seditione factis, eam stationem tenete, quam vobis ipsi dedistis. Polyaenus lib. 5. Evdocimvs, videns milites inter se tumultum mouere, cùm se dare discordiam nullo modo posset, iam???ue etiam armis se mutuò peterent: currentibus nuncijs mandauit, vt proclamarent hostes aduentare, ac vallum discerpere velle. Qui metu hostium abstracti, seditionem reliquerunt: in???ue suum locum quisq; recurrens, vallum tuebantur. Ibidem. Epaminonda Spartam petente, cùm Agesilavs rex moenibus se contineret: Lacedaemone quidam iampridem peruersi & tetri homines ad duce̅tos globo facto occupant Hissorion (Dianae id templum est) munitum & firmum locum. In quos irruere cùm extemplò Lacedaemonij vellent: veritus Agesilaus seditionem, imperat reliquis, vt quiesca̅t. Ipse pallio amictus, & vno comitatus seruo accedit, clamans, Secus eos edictum accepisse. Neq; enim huc coire, neq; omnes se iussisse: sed partim illuc; ostendens alium locum, partim aliam in partem vrbis. Quo audito laeti, fallere rati, ac distracti ad loca, quae ille demonstrauerat, discedunt. Hissorio (Polyaenus lib. 2. habet Esorio) Agesilaus illicò accitos alios imposuit. Ex illis, qui conspirauerant, ad quindecim corripuit, & nocte necauit. Maior inde derecta coniuratio & conciliabulum ciuium Spartiataru̅ ad res nouandas clàm in certas aedes coëuntium: quos & iudicio persequi tanto in motu, & conniuere insidiantibus anceps erat. Quare deliberatione cum ephoris habita, Agesilaus, & hos quoque indicta causa occidit, cùm supplicium de Spartiate ante eam diem nisi audito nullo sumtum fuisse. Plut. in Agesilao. Irrumpente in Graeciam Xerxe, & iam tenete Thessaliam, Themistocles missus fuit cum classe ad Artemisium, vt fauces illas tueretur. Hîc Graecis Eurybiadi & Lacedaemonijs deferentib. imperium: Atheniensib. autem, quòd nauium numero reliquos vincerent fermè vniuersos, detrectantibus alijs parêre: perspiciens Themistocles discrime̅, cùm ipse cessit Eurybiadi imperío, tum Athenienses placauit: recipiens ijs, si se viros fortes praebuissent in bello, effecturum se, vt Graeci vltrò summam rerum ipsis essent in posterum delaturi. Qua re apparet potissimam causam eum Graeciae fuisse salutis, & praecipuè ad gloriam Athenienses prouexisse, vt qui virtute hostibus, socijs antecelluerint facilitate. Plut. in Themistocle. Antigonvs rex mercenarios milites Gallos certo stipendio conduxit, quibus Bedorius prae erat, promittens vnicuiq; Macedonicum aureum se numeraturum, datis de stipendio vadibus viris ac pueris nobilissimis. Pugna commissa, Galli salariu̅ repetebant. Antigonus singulis thyreaphoris mercedem persoluit. Galli etiam inermid. & mulieribus ac liberis stipendia flagitare: hoc enim esse, Vnicuiq; Gallo. Summa verò pecuniae, si bellatores tantu̅ acciperent, triginta talentorum erat: sin cu̅ imbellibus, centum. Discedit Gallicus exercitus, & se vadibus mortem allaturum minatur. Antigonus metuens vadibus, legatu̅ ad eos mittere, & quantascunq; pecunias peterent, se daturum polliceri: saltem mitterent aliquos, qui aurum numeratum capiant. Qui summo gaudio affecti propter multitudine̅ pecuniae, primates Gallorum, quibus adferendi auri negotium committerent, miserunt. Antigonus, comprehensis ijs, qui venerant: Non aliter, inquit, se eos viros Gallis redditurum, nisi suos priùs recepisset. Galli summo studio suos redimere cupientes, redditis vadibus, tum deniq; legatos receperunt, atq; cum eis triginta talenta. Polyaenus lib. 4. Campani & Suessani à Rom. petierant, vt praesidia aduersus Samnitium excursiones in suas vrbes mitterent. Quod quu̅ facilè impetrassent, agri amoenitas, & ciuitatis luxus, ia̅ inde ???arum disciplinae militari vtilis, milites deliniuit, vt coniusatio inita sit inter milites Capuae vi occupandae: vt Campani suo iipsi exemplo opprimerentur, quo veteres inde colonos expulissent. Et iam atrox instabat facinus, quum Martivs Rutilius consul, cui Campana prouincia euenerat, postquam ad exercitum venit, comperit???, per Tribunos militum, quae consilia essent hybernorum tempore inter milites inita, noc rem procul à seditione abesse: facta spe futurorum in sequentem annum hybernorum, ex suis praesidijs milites in castra traduxit: inde seditiosam multitudinem exonerare adortus, alios alia de causa domum ablegare cepit, & in primis coniurationis capita. Nec res ab initio animaduersa. Veru̅ vbi, qui missi fuerant à patrib & altero consule retinebantur, nec in castra patêre illis reditum viderunt: perculsi milites, qui eius fuerant consilij conscij, ne causam Romae dicere cogerentur, atq; iudicium subire: secessione facta, sub longae Albae iugo castra fecerunt, & T. Quintium, qui ob vulnus bello acceptum inutilis factus, in Tusculano agro villicabatur, noctu oppressum in castra pertraxeru̅t: ibi capitalibus minis, nisi iniu̅ctum munus reciperet, perterritum, ducem constituêre. Nec mora deinceps fuit, rapto agmine Romam tendunt, irrupissent???; primo accessu in vrbem, ni Valerium Coruinum in se dictatorem creatum, cum exercitu appropinquare audiuissent. Ad octauum lapidem Appia via consederunt, nec ita multò pòst dictator affuit. Et iam stabant aduersae inter se acies, quum signorum aspectus, & memoria patriae, militum iram permulsit. Hîc Dictator tempestiua ad pacem vsus hortatione, iussis omnib. bono animo esse, citato equo Romam deuectus, patribus auctoribus in luco Petilini ad populum tulit, ne cui ea noxa fraudi postea esset, ne serio iocóve secessio illa cuiquam postea exprobraretur, ne nomina ipsoru̅ militum delerentur, nisi ipsis volentibus. Sab. lib. 3. Enn. 4. Expugrata Carthagine noua, P. Scipio ob bene nauatam operam collaudatis donatis???; militibus, cu̅ ei, qui primus murum ascenderat, muralis corona danda esset, & conte̅tio inter duos milites orta, omnem propè exercitum in certamen traxisset: extemplò concione aduocata, compertum se habere dixit, ambos pariter murum ascendisse, atq; ambos coronis muralibus donandos esse. Quo factum est, vt omnis contentio, quae iam ad summum peruenerat, tolleretur. Auctor vitae Scipionis. A. Manlivs Coss. cùm comperisset, coniurasse milites in hybernis Campaniae, vt iugulatis hospitibus, ipsi res inuaderent eorum: rumorem sparsit eode̅ loco hybernaturos: atq; ita co̅iuratorum consilio turbato, Campaniam periculo liberauit, & ex occasione nocentes puniuit. Frontinus lib. 1. c. 9. L. Sylla, cùm legiones ciuium Romanorum perniciosa seditione furerent, properè annunciari iussit, hostem adesse, & ad arma vocantium clamorem tolli, signa canere. Sic discussa seditio est, vniuersis aduersus hostem consentientibus. Idem. C. Ivlii Caesaris milites seditionem per decem annos Gallicis bellis nullam omnino mouerunt, ciuilibus aliquas: sed vt celeriter ad officium redierint, nec tam indulgentia ducis, quàm auctoritate. Non enim cessit vnquam tumultuantibus, atque etiam obuiam semper ijt: & nonam quidem legionem apud Placentiam, quanquam adhuc in armis Pompeius esset, totam cum ignominia missam fecit: aegre???; post multas & supplices preces; nec nisi exacta de sontibus poena, restituit. Decumanos Romae cum ingentibus minis, summo???ue etiam vrbis periculo missionem & praemia flagitantes, ardente tunc in Africa bello, neque adire cunctatus est, quanquam deterrentibus amicis, neque dimittere; sed vna voce, qua Quirites eos pro militibus appellarat, tam facilè circumegit & flexit, vt ei milites esse confestim responderint, & quamuis recusantem, vltrò in Africa̅ sint secuti: ac si quaq; seditiosissimum quemq;, & praedae & agri destinati tertia parte multauit. Suetonius. Idem, si tumultuari videret milites, expectari ab hostibus maiores copias non solùm non inficias ibat, sed vehementioribus verbis etiam augens & amplificans, eos confirmabat, vt aduersus plures fortiùs dimicandu̅ putarent. Polyaenus lib. 8. Sueno III. Danorum rex, bellum contra Sverchervm Sueonum regem mouebat. Sueones Ioannem Suercheri F. belli auctorem trucidarant. Suercherus, ne praesentia sua iritatos plebis animos magis exacerbaret, prudentissimo vsus co̅silio, nequaquam seipsum ducem in eo bello praebuit, sed (vt Saxo fatetur) totam belli summam agrestium multitudini credidit, constitutis???; super eam praefectis, ipse se intra arces continebat, futurum ratus, vt rex Danus ab agrestibus magis, quàm à nobilibus superaretur. Danus ergo, cùm videret agricolas vndiq; ad bellum paratos, celeriùs quàm venerat, in Daniam redijt, relicto post se exercitu, qui à Finuidianis deletus est, nobilissimi iuuenes à rusticis sub glaciem Niceae amnis submersi. Io. Magnus lib. 18. cap. 19.
|| [1810]
AVXILIA COMPARARE, CONSERVARE, INSTRVERE, EXERCERE. Puta Dei, Angelorvm. Vide Tit. Bella diuino auxilio confecta, fol. 1050. item, Proces exauditae: quatonus pietate & religione Dei fauor conciliatur, f. 3135 Eqvorvm. Eqvitatvm comparare. Eqvos deligere, animare, exercere, tueri. Arabes camelis loco equorum vtuntur pernicissimis. Cùm Xerxes contra Graecos exercitum duceret, equitum habuit octoginta millia. Arabes in vltimo locauit, ne equitatus consternaretur. Equi enim camelos aspicere non sustinent. Herodotus lib 7. Evmenes ab Antigono obsessus in arce Nora Lycaoniae, quia militibus eius per obfidionem praecipuè erat loci angustia infesta, exiguis in tectis & loco in ambitu duo stadia pate̅ti versantibus: qui nulla subacti exercitatione cibum capiebant, pabulum???ue obijciebant equis otiosis: quo non solùm languorem illis abstergeret otio marcesce̅tibus, verumetiam, si ad fugam offerretur opportunitas, planè expeditis vteretur: tectu̅ hominibus, quòd in castello erat amplissimum, cubitos lòngum quatuordecim, attribuit ad ambulationem, praescribens gradum vt sensim intenderent. Equos singulos magnis loris ad fastigium tecti religatis succinctos ex partibus anterioribus euehebat, & leniter per trochleam sustollebat, vt posteriorib. pedibus insisterent solo, anteriorum summis vngulis attingerent id. Ita suspensos assiste̅tes equisones stimulabant clamoribus pariter & flagellis. Illi ardore & ira repleti posterioribus subsiliebant & tripudiabant pedibus, sublimiorib. verò prioribus affectantes insistere, ac solum pulsantes totum contendebant corpus, sudore???; manabant & suspiria mittebant. Ita non malè vel ad agilitatem, vel ad robur exercitabantur. Hordeum obijciebat his elixum, vt & perficerent id citiùs. & concoquerent meliús. Plut. in Eumene, & Frontinus lib. 4. cap. 7. & Diodorus Sic. lib. 18. Idem à Perdicca contra Neoptolemum in Armeniam missus, contra phalangem Macedonicam praesidium confecit manu̅ euqstrem, prouin cialibus, qui equis erant assueti, vectigalia remittens, & immunitatem dans. Equos etiam emit, quos distribuit ijs, quibus ex comitatu suo maximè fidebat, largitionib. muneribus???; animos eorum inflammans, corpora???; itineribus faciendis exercens ac laboribus. Vnde illi Macedones obstupuerunt, hi redditi sunt alacres: vbi exiguo spacio viderunt apud eum coactos equites non minùs sex millia trecentos. Plut. in Eumene. Galli, duce Brenno, in Graecos expeditionem susceperu̅t, peditum centum & quinquaginta millia. Equites vicies mille, & quadringenti, omnes ad pugnam idonei. Nam verior numerus fuêre supra sexaginta equitu̅ millia, ampliùs mille ac CC. Singulos enim equites famuli sequebantur duo in equis & ipsi, & equestrium artium maximè gnari. Ij praeliantibus dominis, in extrema acie consistentes, ei erant vsui, vt si fortè equus esset amissus, statim suum submitterent: si vir concidisset, serrus in eius locum succederet. Quòd si vtrunq; belli impetus euertisset, iam praestò erat tertius, qui pro demortuis locum teneret. Iam verò si vulnera primarius ille accepisset, è secundarijs alter ex acie illum subducebat, alter verò saucij vicem obibat. Haec, vt mea fert opinio, qpud Gallos ad imitationem Persarvm militiae fuit instituta. Nam & illi selectos habent milites decles mille, quos Immortales vocant. Tantum interest, quòd commisso demùm praelio illi succenturiant. Galli in ter pugnandum integros vel caesis vel saucijs supplemento esse iubent. Atq; hanc quidem equestris pugnae institutionem voce patria Trimarcisiam nominant: equum enim Marcam appellant. Pausanias in Phocicis. Agesilavs in Phrygia contra Tissaphernem bellum ducens, cùm esset ab equitatu inferior, & iecur esset sine capite inuentum: recepit se Ephesum, atque equitatum ibi conscripsit: edixit???; pecuniosis, si militiam detrectarent, vt pro se quisque equum & vicarium darent. Multi id fecerunt. Ita factum breui, vt Agesilaus pro vilibus peditibus frequentes haberet & fortes equites. Conduxerunt enim hi, qui abhorrebant à castris, cupidos belli, & qui nolebant equites esse, eos qui desiderabant. Quippe comme̅dandum dicebat ille Agamemnone̅ esse, qui pro bona equa Aetha homini imbelli & diuiti militiae vacationem dedisset. Plut. in Agesilao & Laconicis. Locus autem est apud Homerum Iliad. ???. [Greek words]. Tarqvinivs aduersus Sabinos, cuncta̅tes equites, detractis frenis, concitatis???; equis procurrere & perrumpere aciem iussit. Frontinus lib. 2. c. 8. P. Scipio maior, ex Sicilia petens Africam, cùm ex fortissimis peditibus Romanis trecentorum equitum numerum implere vellet, neq; tam subitò posset eos instruere, quod temporis angustiae negabant: sagacitate consilij assecutus est. Namq; ex ija iuuenibus, quos secum ex tota Sicilia nobilissimos & ditissimos, sed inermes habebat, ad se vocatos trecentos, speciosa arma & electos equos quamcelerrimè expedire iussit, velut eos continuò secum ad oppugnandum Carthaginem aduecturus. Qui cùm imperio, vt celeriter, ita longinqui & periculosi belli respectu solicitis animis paruissent, remittere sese Scipio illam expeditionem si arma & equos militibus suis tra dere voluissent, edixit. Rapuit conditionem imbellis ac timida iuuentus, in strumento???ue suo cupid è Rom. cessit. Ergo calliditas ducis prouidit, vt si quod protinus imperaretur, graue priùs: dein de remisso militiae metu, maximum beneficium fieret. Val. Max. lib. 7. c. 3. Andreas Perusinus (qui postea à cognomine familiae Brachius fuit nuncupatus) cùm à Camerto vrbe, depulsis Caroli Malatestae copijs, ipse cum parte tantùm copiarum sequeretur, reliquo pecorum praeda captiuis???ue atque alijs rebus impedito exercitu: & in eo hostes bene gerendae rei occasionem viderent, si ipsi Apennini iuga priores occupassent: cùm lassos iam equos vltrà vel calcaribus, vel alia vrgere vi non posset, ex captiuo pecore aliquot equas delegit, atque eas agmen praecedere iussit. Quarum cupido equis adeò acres adegit stimulos, vt qui antè calcaribus nullis satis impelli poterant, tuno freno vix cohiberi ac retineri possent. Per eum modum cùm prior Brachius montem occupasset, hostes retrocesserunt. Fulg. lib. 7. c. 4. Apud Septentrionales, flante Austro, nix sub equorum pedibus conglobata, praesens exitium in conflictu sessoribus affert. Solent ergo ferreas soleas equis adimere, vt ne illis nix ad haerere possit. Olaus lib. 11. c. 39. Inter veteres Gothorvm princeps contrariae erant opiniones de equestri disciplina. Quidam iuuenibus iuuenes & feroces equos conuenire arbitrabantur. Sed euentus eos redarguebat, quando nimia celeritate vsi, in praecipitia ruebant, & ruinam. Alij verò veteranis militibus iuuenes equos tribuebant, qui saepe victorias reportarunt: virtute enim sessoris moderabatur furiositas equi, vt non tam praecipitanter, quàm prude̅ter hostem attentaret. Itaq; apud plerosq; Principes diu haec ratio seruata est, vt iuniores equis senibus, senes???; iuuenibus in praelijs vterentur. Olaus lib. 8. c. 11. Germanis equitibus, qui Maximilianum I. Rom. Imp. in Italiam, contra Florentinos pro Pisanis euntem sequebantur, decora erant erma, singulis commensurata artibus, ac intercisis ad elegantiam sagulis emicantia: ab hastarum cuspidibus, quod erat probatae virtutis argumentum, vulpinae caudae dependebant. Equis verò eorum omnibus, caudae penitùs abscissae. Italis quidem ridendo, sed veteri probato???; Germanorum & Belgarum more, quòd ob id equi certa contractioris alimenti ratione pinguiores, & spinae robore fortiores euadere existimantur. Iouius lib. 4. Hist. Valdemarvs nocte, quam belli insecutus est dies, quo Suenonem III. Danorum regem, & vita & regno exuit, fraenatos stare equos, pastu???ue penitùs arceri praecepit, ne satietate graues, cursu hebetes forent. At Sueno ex ipsa agrorum segere abundè equos refici iussit, ignarus stomachi sarcinam cursui impedimento futuram. Et hoc ipsum magni ad victoriam momenti fuit. Saxo lib. 14. Bretislavs Boëmorum princeps primus fuit qui in tertia sua expeditione contra Hungaros equitatu praeualentes suscepta, equites sibi ex Germania mercede conduxit, & ad oppidum Chrudim, paruo à Morauia interuallo distante, secum adduxit: quos dum ibidem hilaris recenset, ac postea liberaliùs coenat, se???ue plusculum inuitat, feruentissima per noctem febre correptus pedem referre coactus obijt. Dubrauias libro 7. Elephantos comparare, animare, conseruare. Semiramis contra Indos suscepta expeditione, inferior elephantorum apparatu, rem excogitauit, qua terreret Indos, cogitantes nequaquam extra Indiam elephantos esse. Occisis trecentis boum millibus, carnes operarijs concessit, coria insui fecit elephantorum instar: quae post modum foeno referta, veri elephanti speciem prae se ferebant. Intus hominem camelum???ue, super quo sedens formam belluae duceret, inclusit. Haec in loco semoto occluso???ue acta, ne qua exteriùs emanare possent, vt???; Indi improuisa re perculsi, veras bestias existimarent. Admirantibus Indis. vnde tanta illi elepha̅torum copia suppeteret, quidam ex Semiramidis exer [1811] citu nocte capti rem prodidêre. Semiramis simulatis elephantis aduersus equites praemissis, inito???ue certamine, regios equites fudit. Assueti enim veris elephantis equi, noua forma olfactu???ue insueto turbati sunt. Diodorus libro secundo, c. 5. Persevs, Macedonum rex, Romanis, elephantos ducentibus, partim ex Libya, partim Indos ab Antiocho, Syriae rege, ne noua ac formidabilis equis bellua primo aspectu existeret, praecepit opificibus, lignea simulacra fabricari elephantorum figura atque colore, & virum cum tuba per os horribilem sonum emittere, vt equi Macedonum elephantorum fremitum & aspectum ferre discerent. Polyaenus lib. 4. Hannibal, cùm in Rhòdani transitum elephantos non posset pellere, neque nauium aut materiarum, quibus rates consternere̅tur, copiàm haberet: iussit ferocissimum elephantum sub aure vulnerari, & eum, qui vulneràsset, transnatato statim flumine, procurrere. Elephantus exasperatus ad persequendum doloris sui auctorem, tranauit amnem, & reliquis idem audendi dedit exemplum. Frontinus lib. 1. cap. 7. & Liuius lib. 1. Dèc. 3. L. Caecilivs Metellus iunctis dolijs elephantos per Siculum fretum transmisit, cùm naues deessent. Frontinus libro primo, cap. 7. Elephanti ostenso vuarum mororum???; sanguine ad praelium à Veteribvs accendebantur. 1. Machab. 6. Tavros, Armenta. Consule Tit. Terrere hostes Belluarum auxilio, fol. 1873. Item, Exercitum maiorem simulando, folio 1870. Canes in avxilivm Adhibere. Agesipolis Spartanus Mantineamoppugna̅s, canibus loco exploratorum in nocturnis transfugis deprehe̅dendis vsus est. Polyaenus lib. 2. Philippvs in Arbeliorum regionem irruptionem faciebat. Ea multas habet fauces, atque aspera est. Occultantibus sese Barbaris in nemora & aspreta, canes venatorias permultas eduxit, quae vestigia hostium persequentes, plurimos ex ipsis ceperunt. Polyaenus lib. 4. Colophonii & Castabalenses propter bella cohortes canum habuêre, quae primae dimicabant in acie, nunquam detrectantes pugnam. Rauisius. Halyattes, Lydorum rex, Cimmerijs, inusitata ac belluina corporum magnitudine praeditis, ei bellum inferentibus, cum reliquis copijs robustissimos etiam canes ad pugnam eduxit: qui Barbaros, quasi belluas adorti, magnum eorum numerum confecerunt, & reliquos turpiter se fugae mandare coëgerunt. Polyaenus lib. 7. Magnetes, accolae Maeandri, cùm bellum Ephesijs inferre̅t, singuli equites commilitonem secum adduxerunt canem venatorum, & seruum iaculatorem. Quum verò iam in manus & in conspectum ventum esset, proruentes canes, aciem terrore & saeuitia, & implàcabili impetu perturbabant: serui verò iacula̅do, dominos propugnabant. Atque post canum ferociam, pugnae seruorum videbantur, Tertiò demùm ipsi hostem aggrediebantur. Aelianus lib. 14. Achaei, ductur Arati Sicyonij, expugnata Acrocorintho arce munitissima, & profligato Antigono, praesidium imposuerunt CCCC armatorum, ??? canum, totidem???ue venatorum, qui in arce alebantur. Plut. in Arato. Cimbrico bello pro dominis suis atrociter spugnauêre canes Cimbrorvm & cadauera custodientes, nunquam abigi potuerunt, sed eadem mira sedulitate custo diebant: & vt tutiùs illa à feris alitibus???ue defenderent; plaustris illic passim relictis in ferebant: custodias???ue inter se partitas vicissim magna cum diligentia obseruabant. Olaus libro decimoseptimo. cap. 7. Finni Septentrionales contra hostes alunt maximos ac ferocissimos canes: quos non minùs equi Moscouitarum horrent & fugiunt, quàm Persici equi camelos. Nam saltu & morsu naribus equorum insidiantur. Ea formidine subitò se in posteriores pedes equi erigunt, & equitem excutiunt. Olaus libro 11. cap. 13. Fridlevo II. Danorum rege, contra Amundum, Noruegiorum regem, praelio dimicante, cùm Biorno, qui Fridleuo militabat, aciem suorum inclinatam viderat, canem quam habebat, Offoti gigantis olim armentorum custodem, quae saepe duodecim viros sola oppresserat, in hostem concitauit, & caeso Amundo victoriam canis opera peperit. Saxo lib. 6. Hispani in subigendo Nouo orbé canum auxilijs feliciter vfi perhibentur à P. Cieza derebus Indicis, cùm Barbari & specie & ferocia canum supra modum terrerentur, & solo odore ab ijs dignoscerentur. Scribunt veteres, Regem Garamantum per seditionem regno expulsum, à ducentis canibus, quos venationis gratia aluerat, fuisse restitutum: cùm mira ferocitate contra oppugnantes saeuirent, iter???; per hostium cuneos patefacere̅t. Olaus lib. 17. c. 6. Rex Angliae Henricvs IIX. anno MDXLIV. exercitum maximum Caesari Carolo V. co̅tra regem Galliarum in auxilium misit, & quadringentos homines, totidem???; canes more gentis torquibus ferreis armatos constituit: dubia relicta hominu̅ opinione, an ad vigiliam exercitus id fieret, an ad aliquod insigne stratagema acquirendae victoriae simularetur. Idem. Serpentes. Hannibal apud Prusiam Bithyniae regem exulabat. Dissidebat ab eo Pergamenus rex Eumenes Romanis amicissimus, bellum???; inter eos gerebatur & mari & terra: quò magis cupiebat eum Hannibal opprimi: sed vtrobiq; Eumenes plùs valebat, propter Romanorum societatem. Classe paucis diebus erant decertaturi. Imperauit quàmplurimas venenatas serpentes viuas colligi, eas???; in vasa fictilia conijci. Die ipso, quo facturus erat nauale praelium, classiarios conuocat, his???; praecipit, omnes, vt in vnam Eumenis regis concurrant nauem, à caeteris tantùm satis habeant se defendere: id facilè illos serpentum multitudine consecuturos. Rex autem, qua naue veheretur, vt scirent, se facturum: quem si aut cepissent, aut inter fecissent, magno his pollicetur praemio fore. Tali cohortatione militu̅ facta, classis ab vtrisq; in pralio deducitur. Quarum acie co̅stituta, priusqua̅ signu̅ pugnae daretur, Hannibal, vt palàm faceret suis, quo loco Eumenes esset, tabellarium in scapha cum caduceo mittit. Qui vbi ad aduersarios peruenit, epistolam ostendens, se regem professus est, quaerere. Statim ad Eumenem deductus est, quòd nemo dubitabat aliquid de pace esse scriptum. Tabellarius, ducis naue declarata suis, eôdem vnde ierat se recepit. At Eumenes soluta epistola nihil in ea reperit, nisi quod ad irridendum eum pertineret. Praelio inito, Bithynij Hannibalis praecepto vniuersi nauem Eumenis adorintur: quorum vim cùm rex sustinere non posset, fuga salutem petijt. Reliquae Pergamenae naues cùm aduersarios premerent acriùs, repentè in eas vasa fictilia conijci coepta sunt. Quae iacta, initio risum pugnantibus excitarunt: neque quare id fieret, poterat intelligi. Postquam autem naues completas conspexerunt serpentibus: noua re perterriti, cùm quid potissimùm vitarent, non viderent, puppes auerterunt, se???ue ad sua castra nautica retulerunt. Sic Hannibal consilio arma Pergamenorum superauit. Probus in Hannibale, & Frontinus lib. 4. cap. 7. Aves. Scribit Herodianus, in oppugnatione regiae Parthorvm oppidanos ollas venenatis auiculis plenas deiecisse: quibus confractis, auiculae euolantes, infesto laniatu ora Romanorum foedarint. Obsidentibus Gallis Capitolium, cùm de nocte illud occupare vellent, ascendentes per locum praeruptum, vt nec homo eos nec canis senserit: sacri Anseres ad aedem Iunonis cursu & clangore delati ad Romanos, omnes excitauerunt: ea???ue ratione effecerunt, vt Galli non tantùm à Capitolio, sed & ed ipsa vrbe fuerint profligati. Plut. in Camillo. L. Fur. Camillo & Appio Cl. Crasso Coss. cu̅ Galli ex Albana arce Romanos infestarent, & vnus Gallorum ex Romanis aliquem alta voce prouocaret: M. Valerivs Coruinus adolescens corui auxilio, capiti suo insi dentis, & alis & rostro hoste̅ infestantis, Gallum ex prouocatione interemit. Sab. lib. 3. Enn. 4. ex Gellij lib. 9. c. 11. Apes, insecta. Immo Henrici Imp. dux, obsessus à Giselberto Lotharingiae duce, irrumpentes equites obiectis aluearibus apum inhibuit: quarum aculeis in furorem versi equi, sessores vel excussêre, vel ad pugnandum inutiles reddidêre. Vitichindus lib. 2. gestorum Saxon. An. Sal. 1513. auspicijs Emmanuelis Lusitaniae regis, Lupus Bar riga in Mauritaniae oppidu̅ Xiatimense, quòd appellant Tanli, impetum fecit. Hostes cùm se in vltimum discrimen adductos cernerent, aluearia apum in numerabilia, quibus abundabant, incensa è moenibus demisêre. Lusitani & alueariu̅ flammis ambusti, & apum aculeis stimulati, oppugnationem deserere coacti sunt. Multi etiam vulnera ab hostibus accepêre, ne apibus tantum ea propugnatio ascribi posset: ipse???; Barriga grauiter vulneratus abscessit. Osorius lib. 8. rerum Em. Quum Amurates Turcarum rex Albam Graecam oppugnaret; Oppidani praeter alia, etiam apum examina in Turcas misêre. Bonfinius libro quarto, Dec. 3.
|| [1812]
ARMA MILITARIA COMPARARE, DELIGERE, CONSERVARE, EXERCERE. Acqvisitio, et apparatvs. Sophanes Atheniensis ad Plateas ferrea anchora in praelio vtebatur: quam, quoties aduentantibus hostibus propinquus erat, obijciebat, ne illi irruentes eum ex ordine summouere possent. Rursus ijsdem in fugam versis resumta ancora fugientes insequebatur. Herod. lib. 9. Agathocles Syracusiorum tyrannus, in Africam traducto exercitu, cùm eos, qui clypeis carebant, inermes videret, clypeorum tegumenta baculis affixit, & specie circulum clypei imitatus, eis tradidit nequaquam ad vsum idonea, sed quae procul conspecta, armorum speciem referre possent ijs, qui rei veritatem ignorarent. Diod. lib. 20. Cannensis clades adeò vrbem Romanam contudit, vt opera M. Iunij Dictaturam Reip. administrantis, spolia hostium affixa templis, deorum numini consecrata, instrumenta militiae futura conuellerentur, ac praetextati pueri arma in duerent: adiudicatorum etiam & capitali crimine damnatorum sex millia conscriberentur. quae si per se aspiciantur, aliquid ruboris habeant: sin autem admotis necessitatis viribus ponderentur, saemitiae temporis conuenientia praesidia videantur. Valerius Max. lib. 7. c. 6. M. Antonivs Triumuir Mutina profugus, cortices pro scutis militibus suis dedit. Spartaco copijs???; eius, scuta ex vimine fuerunt, quae corijs tegebantur. Frontinus lib. 1. c. 7. Tertio bello Punico Carthaginenses à Rom. obsessi, cùm ijs iam antè arma tradidissent, vt alia conficerent, omni quod in priuato vsu erat ferramento, ad noua conflanda arma consumto, alia in super ex auro argento???;, vbi ferrum deerat, confecêre: atque vt in arcus funes compararent, cùm alia deesset ratio, feminae comas suas in eum vsum tradiderunt. Plutarchus. Maximinus Imp. ad Vrbem insestis armis tendens, Aqvileiam, quòd Senatui Rom. parêret, obsessam in eam necessitatem redegit, vt cùm in arcus cordas non haberent, feminarum suarum comis ad illud opus vterentur. Idem Romanos fecisse legimus, cùm à Gallis in Capitolio obsiderentur: qui ob eam rem Venerem caluam postea consecrarunt. Item Massilienses aduersus C. Caesarem. Sabellicus lib. 6. En. 7. Haldanvs Danorum rex, contra Ericum Sueonum regem pugnans, inclinatam suorum aciem conspicatus, frequentem saxis rupem cum Thorone duce conscendit, inde???ue erutas moles in subiectum hostem deuoluit:quarum pondere & ruina aciem in occiduo constitutam oppressit. Quo euenit, vt victoriam quam armis amiserat, cautibus recuperaret. Ob cuius facti virtutem Biargrammi cognomen accepit: quod vocabulum ex montium efferitatis nuncupatione compactum videtur. Igitur apud Sueones ta̅tus haberi cepit, vt magni Thor filius existimatus, diuinis à populo honoribus donaretur, ac publico dignus libamine censeretur. Saxo lib. 7. Hvssitae Boëmi flagellis rusticis ferratis Germanorum hostium equitatum saepe profligarunt. Aeneas Syluius, & Dubrauius. Candentes globi genus in cendiorum est, &c. Vide fol. 2650. Declectvs. David Isaei F. Goliathum Palaestinum gigantem singulari certamine aggressurus, arma Sauli regis, quib. eum induerat, deposuit, negans se cum illis posse incedere, quoniam non assueuisset: & pastoralia arma, pedum, fundam, saccum cum quinque laeuibus silicibus sumsit, & ante omnia Iouae armipotentis nomine fretus, funda prostratum Goliathum peremit. 1. Regum 17. Patroclvs, cùm Achillis armis esset indutus, ab hasta tamen abstinebat, quòd ea grauior esset, quàm vt quisquam Graecorum eam regere posset, praeter vnum Achillem. Homerus Iliad. [Greek words]. Veteres cominùs cum hoste congredi, non eminùs, honorificum duceba̅t. Eapropter Iliad. [Greek words]. reprehendes Agamemnon Graecos, [Greek words] vocat, [Greek words], quòd sagittis potiùs eminùs, quàm gladijs cominùs pugnare vellent. Vocat etiam [Greek words], quòd cominùs strenui non essent, sed hastas sibi ab inimicis extorqueri paterentur. Sagittis certè non nisi ad impetendas volucres, & feras, victus causa, vsi sunt olim: & hinc [Greek words], vita & victus dici cepit, [Greek words], quasi arcu pararetur. Sagartii Persae, pastoritiam agentes vitam, equitatu pollentes, armaturam neque aeneam, neque ferream assueti ferre, praeter pugiones, vtentes reste è loris conserta. Vbi cum hoste congressi sunt, restem laqueos habentes inijciunt, & aut equum aut hominem ad se trahunt, illaqueatum???; conficiunt. Herodotus lib. 7. Cyrvs Persarum rex, Cyaxari Medorum regi contra Assyrios ferens auxilium, cùm hostium exercitum dimidia parte ferè ampliorem esse cognouisset, sed maiori ex parte ex sagittarijs, quorum vsus procul tantùm esse potest, constantem: auctor fuit Cyaxari, vt Persas ad XXX. millia, quos secum ducebat, Homotimorum armis indueret (ea autem erant, thorax circa pectus, in manulaeua cratis, dextra copis vel securis.) Sic futurum, vt cominùs rem gerere properarent, & celeriter emenso spacio telorum iaciendorum, hostes huic certaminis generi non assuetos profligarent. Xenophon libro secundo Paediae. Cyrus vulgus Lydorvm funditores esse iussit, quòd id teli genus seruile admodum sit. Nam illi quidem cum reliquis coniuncti copijs saepe multum prosunt: sed per sese, ne omnes quidem cum paucis armatis congredi audeant. Suidas [Greek words]. Rex Agis, cùm Demades Atheniensis Laconicorum gladiorum breuitatem derideret, dicerat???ue circulatores facilè eos in theatris deuoraturos: Atqui, inquit, hisce nos gladiolis hostes assequimur. Plut. in Lycurgo & in Apoph. Antalcidas quaerenti, Quid gladijs breuibus Lacedaemonij in bello vtantur? respondit: Quòd cominùs cum hostibus manus conseramus. Plut. in Apophtheg. Iphicrates Atheniensis, bello Persico peditum arma mutauit, cùm ante illum imperatorem, maximis clypeis, breuibus???ue hastis, minutis gladijs vterentur. Ille contrariò peltam pro parma fecit, à quo postea Peltastae pedites appellantur, vt ad motus concursus???ue essent leuiores. Hastae modum duplicauit, gladios longiores fecit: idem genus loricarum mutauit, & pro ferreis atq; aeneis, lineas dedit. Quo facto, expeditiores milites reddidit: nam pondere detracto, quod aequè corpus tegeret, & leue esset, curauit. Probus in eius vita. At Diodorus libro 15. hastam sesquiplo, gladiu̅ duplo longiorem ab eo factum scribit. Philopoemen instruxit Achiuos, vt pro scuto & hasta, clypeum sarissam???ue caperent, galeis???; & loricis atq; tibialibus sese munirent, stabilem???ue & pedestrem pugnam exercerent, pro cursu & scutatorum iaculatione: omnes???ue delicias & operositates vestium coenarum???ue de medio remouerent, & solis ijs, quae necessitas postularet ad vsum militarem, contenti viuerent. His praeceptis, Philopoemen in plerisq; conflictibus strenuos atque praestantes milites habuit. Polyaenus lib. 6. & Plut. in eius vita. Alexander Magnus semithoraces suis militibus pro thoracibus dedit, vt si mansissent, securitatem ac munitionem haberent, anterioribus partibus occultatis: sin fugissent, auersa hostibus nuda patêrent. itaq; nemo fugam capessere voluit, metuens, ne tergum hostibus nudaret, sed mane̅tes omni tempore victoriam parabant. Polyaenus lib. 3. Galli, cùm duce Brenno rege, per vim Romam occupassent, septem mensibus eam tenuerunt. L. Fur. Camillvs Romanis, qui extra vrbem erant, collectis, expulit Gallos, vrbem???ue restituit. Rursus Galli post annos tredecim Romanorum regionem inuadere ausi, ad Anienem Fluuium, non procul ab vrbe, castra metabantur. Camillus quintùm Dictator creatus, acceptis copijs, contra Gallorum gladios, quibus impetentes capita abscindebant, iussit comparare galeas omnino ferreas ac laeues, vt enses retunderentur, aut confringerentur. Clypeis autem vndique aeneum tegumentum induxit, ligno ictus non ferente. Milites verò longis hastilibus cominùs vti docuit, & hostium gladijs seipsos opponere, ictus???ue excipere. Gallorum enim ferru̅ cùm esset molle, male???; fabricatum, repentè laborabat, eorum???; enses recuruabantur, & ad pugnam erant inutiles. Polyaenus libro 8. & Plut. in Camillo. M. Marcellvs Procoss. ad Nolam distribuerat lanceas peditibus oblongas, qualib. in praelio nauali vti mos est, docuerat???ue eminùs eas magna vi in hostes intorquere iaculandi imperitos, qui breuibus spiculis cominùs vtebantur. Quae causa videtur fuisse, cur ea in pugna terga dederint Poeni, quicunque concurrerunt, ac foed èfugerint. Plut. in Marcello. C. Marivs Coss. V. contra Cimbros in Cispadana Italia pugnaturus, pila nouauit. Quippe hastile, qua iniunctum ferro erat, antè fuerat fibulis duabus ferreis affixum. Tunc alteram non mouit Marius, altera amota clauum ligneum fragilem suffecit: machinans, vt impactum hostis scuto pilum non maneret directum, sed fracto clauo ligneo secundum ferrum intortu̅ redderetur: & hastile recuruata cuspide ex obliquo adhaerescens dependeret. Plut. in Mario. Conradvs Caesar, Montisferrati Marchio, sub Imperatore Byzantino Isaacio Angelo, aduersus Alexium Bra [1813] nam, imperium affectantem, ad Constantinopolim (quam Branas obsidebat) pugnans, primus cum suis impetum in hostem fecit, sine clypeo, textum lineum austero & salito vino probè maceratum, & ampliùs decies octies complicatum, pro thorace indutus, ita firmum, vt nullum telum penetraret. Nicetas lib. 1. Sichtrugus Sueciae rex, raptorem filiae Gro regem Daniae Gramvm bello petens, se ferro insuperabilem ex oraculo credebat. Non latebat hostem hostis confidentia, quòd diuûm suorum responsis niteretur. Fraudem struere meditatur, auro superaturus, quem ferro non poterat. Igitur clauae, quam herculeo ritu pugiles gerebant in praelia, aurum excauatae infudit, vt pondere praeualeret, pro???; ferro auri nodos innexuit. Magnis vtrinq; animis, paribus odijs concurritur in praelium: fit anceps diu pugna. Rex deinde regem quaerit in acie: vbi manus conserunt. Daniae rex recentibus exultans viribus, virum aetate grauem, clauae suae pondere oppressit & extinxit, oraculum comprobans, ne vllo ferramento rex Sueciae succumberet. Cranzius lib. 1. Sueciae, c. 12. Gostavvs Ericson contra Christiernum II. Daniae regem crudelissimum anno 1521. bellum gerens, XX. hastatorum mil libus, quorum hastae tribus pedibus Danicas hastas superabant, victoriam obtinuit, & Christierno eiecto regnum Sueciae obtinuit. Olaus lib. 7. c. 5. Eo tempore, quo Galli, duce rege suo Carolo IIX. regnu̅ Neapolitanum, exactis Aragonijs, bello vexarunt, vt ebantur pleriq; Hispanorvm pro galea linteis tegumentis, scutis???ue planis è cocto corio, & à summo in imum cuneatis: item gladio breui, halta???ue subtili fraxinea, lato praefixa ferro, qua ad medium comprehensa, erigendo sese ab ephippijs, hemicyclis???; ferreis, quos pedibus induunt (hi stapedae vulgò appellantur) veluti ex alto ictus inferebant, inermi quidem lethales, sed armato penitùs contemnendos. Ipsi quoq; pedites Siculi & Hispani Brutij???ue, pro hastis denûm pedum, & ijs quidem crassioribus atq; fraxineis, quibus Heluetij vtuntur, exiles & breues equestribus similes, quas gianettas dicunt, gestabant: vel hastilibus latae cuspidis & scuto rotundo, cuius nullus apud Germanos vel Gallos est vsus, instruebantur. Quae omnia demùm Italus & Hispanus miles, facto saepiùs infelici periculo, penitùs abiecit: & quae ab Heluetijs atque Germanis mutuatus est aliqua solerter addendo, in meliorem atq; habiliorem formam coaptauit. Iouius lib. 3. Historiae. Albericvs Balbianus Cunij comes, cùm amissa militari disciplina, artes quoque, quae ei coniunctae sunt, in desuetudinem venissent, decocto???; iuxtà primorum seculorum morem corio arma conficerentur, vsum restituit ferro ea conficiendi. Equitem cataphractum ea specie, quam videmus, formauit, adinuento hoc conclusae duplicis???; galeae genere, quo nunc maximè vtimur, & Gothico nomine Helmettum vocitamus. Imposuit & tegumenta equis, quae Bardae vocantur, recocto è corio, vt Clibanarios equites à Persis ad Gothos, priusquam ad Italos, reiectis loricis, adductos imitaretur. Quibus nihil validius, si tormenta aenea tollerentur. Iouius in Magni Sforciae vita. Platina in Bonifacio IX. Vitellocivs Vrsinus inter Sorianum & Bassanum cum Alexandri VI. Vrsinos excindere funditùs conantis, exercitu congressus, nobilem retulit victoriam. Nam more Transalpinae militiae pedites eius hastis, communem mensuram ad sesquipedem excedentibus, armati, ob hastarum lonitudinem illaesi, ipsi hostes vulnerarunt. Guicciardinus lib. 3. Quum anno 1535. Caesar Carolvs V. contra Hariadenum Barbarussam, qui expulso Muleasse regnum Tunetanum occuparat, exercitum duxisset, quodam die parùm abfuit, quin grauem à Barbaris accepisset cladem. Tandem tamen & militum fortitudine, & sua ipsius industria, hostes repressit. Dixit autem, se balistariorum equitum alam, magno proculdubiò vsui contra inermes hostes futuram, eo die plurimum desiderasse, vt Numidae, & equi eorum praesertim, quos magno parant precio, ideo???ue secundùm vitam longè habent carissimos, verutis configerentur: instauraturum???ue propterea eius scorpionarij ordinis dudum intermissi, & sensim exolescentis, peculiarem alam, qua, si opus foret, aduersus Barbaros vteretur: sicuti ipse paulò antè inter praetorianos custodiae corporis equites habere consueuisset. Iouius libro 34. Historiarum. Ornatvs. Romanae militiae fuit, leuis armaturae milites atque equites, loricas & galeas vrsinis pellibus tectas, quò truculentiores visu forent, in aciem deferre: sicut Graecorvm veteres, pelles fluuiatilis canis pro capitis tegme̅to vice galeae detulêre: equinas???ue iubas, & caudas in galeis, aut pennas struthiocameli, nonnunquam leonis pellem pro conis apud Romanos fuisse constat, more Aethiopvm, qui pelles equorum capitum cum ipsis auribus & iubis defere̅tes, nonnunquam pardorum pellibus leonum???ue amicti, acies subeunt & praeliantur. Alex. lib. 1. cap. 20. Agesilavs, rex alioqui frugalissimus, milites suos pulcris armis instructos esse voluit. Ibidem. Q. Sertorivs argento affatim praebito, & auro galeas militum exornauit, & scuta varijs distinxit ornamentis, chlamydes???ue pictas & tunicas vsurpare eos docuit, atque in id suppeditans & seruiens illorum gloriae, influxit in eorum animos. Plut. in Sertorio. C. Ivl. Caesar militib. praecepit, vt arma haberent auro argento???; ornata, maximè quidem ornamenti causa: deinde etiam, vt res preciosas acriùs defendendas ac propugnandas existimarent. Polaenus lib. 8. & Suetonius. Erant ex auro militibus M. Brvti Caesaris interfectoris in ca̅pis Philippicis pleraq; arma, & praebitum in ea fuerat profusè argentum: quamuis alioqui assuefecerat viuere Brutus duces moderatè & astricté. At opes, quas in manibus & circa corpus ferunt milites, acuere nonnihil putabat gloriae cupidis pectora, auaros verò reddere etiam fortiores, quòd arma sicut possessiones retinerent. Plut. in Bruto. Magnvs Sforcia erat in cultu vestitu???ue moderatua potiùs, quàm elegans, vel sumtuosus. Oderat vestis mundicias: sagulorum autem & armorum nitorem ita exigebat, vt maculam & aeruginem contumelia, & nonnunquam verbere vindicaret. Equiti ex hybernis aeruginosa gestanti arma, in conspectu hostium seuerè imperauit, vt adaperta casside in aciem prodiret: scilicet, vt cum peticulo nosceretur, si parum gnauiter dimicasset. Caeterùm in pompa, &c cùm lustra retur exercitus, saga serica, argento atque auro bracteata conspiciebantur: auratae item & egregiè perpictae bardae, quibus equi Persico more tegebantur. Is verò eques sibilo notabatur, quidecoras in casside cristas nequaquam ostentasset. Iouius in vita Magni Sforciae. Conservatio, Defensio vel Invitis hostibvs. Chiis aduersus Erythraeos bellum erat de Leuconia. Chij cu̅ viderent, se nullo modo hostium impetum ferre posse, decreuerunt, facto foedere exire, & singuli chlaenam & tunicam assumere. Chiae mulieres indignè ferebant, si proiectis armis nudi fugam peterent. Illis, se iuramentum ea de re interposuisse, dicentibus, mulierés consilium dederunt, nequaquam arma deponerent: verùm dicerent, sibi moris esse chlaenam appellare hastam, & tunicam scutum. Chij mulieribus morem gesserunt, armis???; retentis, formidabiliores Erythraeis extiterunt. Polyaenus lib. 8. Eximiae opinionis gladiator Visinnus apud Rusciam, vicinas longinquas???ue prouincias omni iniuriae genere vexauit. Hic omnem telorum aciem solo conspectu hebetare solebat, ilustrium virorum coniuges maritis spectantibus raptas ad stuprum pertrahebat. Eum Starcathervs petitum ex prouocatione oppressit. Ferrum quippe, ne praestigiatori conspicuum foret, tenui admodum pelle contexit. Saxo libro sexto. Occvltatio. Hannibal in Iberia magnam ciuitatem Salmatidem oppugnabat. Pactum cum eis fecit, vt trecentis argenti talentis, & trecentis obsidibus acceptis, oppugnationem dimitteret. Cùm Salmatenses non traderent, de quibus inter eos conuenerat, Hannibal reuersus immisit milites, quasi direpturos vrbem. Rogabant Barbari, vt sibi liceret amictis vna veste cum vxoribus exire: arma, pecunias & mancipia se relicturos. Vxores in sinibus gladios occultantes, cum viris exierunt. Annibalis milites vrbem diripuerunt. Mulieres egressae, maritis enses tradiderunt. Quaedam etiam ipsae strictis gladijs cum viris simul in eos, qui ciuitatem vastabant, impetum fecerunt. Itaque alios coeperunt, alios in fugam coniecerunt, & confertim ex vrbe excurrerunt. Annibal mulierum fortitudinem admiratus, non solùm illas sui maritis reddidit, verumetiam patriam & pecunias eis restituit. Polyaenus lib. 7. Institvtio, Peritia, Vsvs, Exercitatio. Apud Baleares matres infantes pueros ab ipsis vitae in cunabulis his disciplinis assuefaciunt, vt nisi oblatum cibum baculo aut funda petierint priùs, cibo vesci prohibeant. Quem vsum vetustissimum apud Cadvrcos, Acarnanes atque Aethiopes inualuisse legimus, vt saxa igentia fundis intorquere, aut sagittas & iacula ingentis ponderis vibrare à teneris ediscant. Alex. lib. 2. c. 25. Tartari pueros sic ad sagittandum instituunt, vt cibum sumere non permittant, donec scopum arcu attigerint. Bonfinius lib. 8. Dec. 2. Cyrvs Persarum rex, vt milites suos ad rem cominùs gere̅dam potiùs, quàm eminùs pugnandum, assuefaceret: non tantùm [1814] arma idonea eis tribuit, sed ex bellicis exercitijs sagittae ac iaculi tractatione sub lata, solum hoc eis reliquit, vt gladio, scuto ac thorace pugnarent. Praeterea certamina militibus indixit earum rerum omnium, quas tractari ab ijs vtile indicaret, proposicis victoriae praemijs tum muneribus tum dignitatibus. Xenophon lib. 2. Paediae. Armorum tractandorum meditatio à P. Rvtilio Coss. C. Mallij collega, militibus est tradita. Is enim nullius ante se Imperatoris exemplu̅ sequutus, ex ludo C. Aurelij Scauri doctoribus gladiatorum accersitis, vitandi atq; inferendi ictus subtiliorum rationem legibus ingenerauit: virtutem???; arti, & artem rursus virtuti miscuit: vt illa impetu huius fortior, haec illius scientia cautior fieret. Val. lib. 2. c. 1. C. Ivlivs Caesar tyrones neq; in ludo, neq; per lanistas, sed in domibus per equites Romanos, ac etiam per senatores armorum peritos erudiebat: precibus enitens (quod epistolis eius ostenditur) vt disciplinam singulorum susciperent, ipsi???; dictata exercentibus darent. Suctonius. Anno Christi 1489. cùm inualuisset consuetudo, inuento Germanorum tradita, vt milites fistulis ferreis vterentur, quibus glandes plumbeas magna vi ignis impetu mitterent, atq; hostem è longinquo vulnerarent: eo telo qui vti scirent, vt Reip. suppeterent, peritissimos eius rei homines vndiq; conquisitos accersitos???; Venetorvm Decemuiri suas ad vrbes miseru̅t, qui iuuentutem instituerent: atq; vt agrestes maximè homines id armorum genus docerentur, singulis in vicis pagis???ue vti duo puberes ei artificio assuefierent, edixerunt: atque ijs omnium onerum immunitatem concesserunt, quò studiosiores & diligentiores vnum ad id munus obeundum reliquis liberati oneribus ac tributis fierent: eos???ue puberes die dicta ad suum quosque oppidum quotannis signo glande feriendo conuenire voluerunt: qui vicisset, eius toti pago aut castello vacationem esse munerum annuam, eo excepto munere, quo ad Medoaci fluminis deriuationem tenebantur, imperaueru̅t. Bembus lib. 1. Ven. hist. Franciscvs I. Gallorum rex, ann. 1537. noua quadam consuetudine, per sui regni prouincias instituit milites legionarios, ad quadraginta circiter millia, qui sese armis exercerent, & cùm tempus ita poscéret, essent expediti. Cùm enim antiquitùs Galliae reges plurimùm valerent equitatu, quem alebant perpetuu̅, iste peditatum etiam voluit habere delectum, ne semper opus esset externo milite. Sleidanus lib. 10. VESTITVS MILITVM. IMPEDIMENTA, VASA militaria prudenter instituta. Vestitus castrensis inter Corporis bona meminimus, fol. 438. Sed & inter Bellica suum locum fol 4339. Huc ea tantùm, qiae Prudentiam iunctam habent, exmpla referantur. Lacones in expeditionibus amiculis puniceis vtebantur. Nam cùm virilis color ipsis videbatur esse, tum vsum praebet color sanguineus, quòd terrorem incuciat tyronibus maiorem, & non facilè hostibus patefaciat, fiquis sit eorum vulneratus, sed vt id coloris affinitas tegat. Plut. in institutis Laconicis. Idem AFRIS, Numidis, Caunis in vsu fuit. Val. Max. lib. 2. c. 1. & Gell. lib. 1. c. 11. Chares milires vestimenta commutare iussit in vallo excitando, vt alienis vestimentis minùs parcentes, alacriùs operi incum berent. Polyaenus lib. 3. Iphicrates calceamenta solutu facilia, leuia???ue militibus fecit, quae ad haec vtq; tempora Iphicratides ab illo vocantur. Diodorus lib. 15. C. Marivs recidendorum impedimentorum gratia, quibus maximè exercitus agmen oneratur, vasa & cibaria militum in fasciculos aptata furcis imposuit, sub quibus & habile onus & facilis requies esset: vnde & in prouerbium tractum est, Muli Mariani. Plutarchus in vita Marij. Frontinus libro quarto, capite 1. Ericvs Disertus, pugil Noruegus (qui postea ad Sueciae regnum peruenit) cùm in aula Frothonis, Danorum regis, ageret, & Grepum quendam de adulterio accusaret: ab eo ad pugnam prouocatus, triduanas inducias petit, & interim ex tergore mactatae pecudis crepidas parat, quas abietino gummi interfusis mixtim arenis obliniens, quò firmiùs vestigia poneret, suis suorum???ue pedibus adaptauit. Postea statuto tempore cum suis congelati maris campum ingressus, Grepos omnes???ue eorum commilitones lubrico instabili???ue gradu titubantes, crepidaru̅ firmitate subnixus, prostrauit. Io. Magnus lib. 4. c. 21. ex Saxonis lib. 5. MACHINARVM PRVDENS CVRA. Apparatvs, Delectvs. Praecepit Dominus Israelitis, vt si quod oppidum diutina obsidione oppugnarent, arboribus frugiferis ad machinas co̅struendas non vterentur, sed infrugiferis tantùm, & frugiferarum fructibus vescerentur. Deut. 20. Thasii, machinas intra muros hostibus opponere volentes, cùm funibus destituerentur, Thasiae capita raserunt, & ad colligandas machinas capillos contulerunt. Polyaenus libro octauo. Alexandro Magno Tyrum oppugnante, Tyrii multa contra hostium conatum, ex industria & ingenio fabrorum, instrumenta bellica excogitarunt. Co̅fecerant hi tridentes maximos hamorum instar aduncos, quos in Macedones de turribus pugnantes inijciebant: cum???; clypeis infixi essent, eos funibus, vnde reuinctierant, ad se traheba̅t. Erat igitur necesse, aut arma abijcere, aut tractos è turribus praecipitari. Alij etiam pisca torijs retibus hostes inuoluentes, cùm manus explicare non possent, attrahebant, atq, in terram deijciebant. Scuta insuper aliquot aenea & ferrea fabricati sunt: his???; arena repletis, fla̅mam continuam subijciebant, donec ignita & caude̅s arena fieret: quam demùm per machinam quandam in hostes, audaciùs caeteris pugnantes, effundebant, atq; malo extremo eos afficiebant. Illa enim inter thoraces & tunicas penetrans, cutem grauissimè torquebat. Neq; ita cruciatis militibus subsidium inueniri poterat: quòd proximos, à quibus magno clamore opem implorabant, pestis eadem comprehendisset. Destituti igitur auxilio, cùm vehementissimus ille dolor in furorem eos adigeret, miserabiliter interibant. Asseribus insuper, quibus falces adnexae erant, arietum armamenta abscindebant, ne deinceps validas in quatiendo vires haberent. In hostium frequentiam, de machinis candentes magnas laminas ferreas iaculabantur, quae in tanta turba semper aliquos attingebant. Coruis & manibus ferreis ex propugnaculis hostes arripiebant. Diodorus lib. 17. Herodes, Antipatri F. rex à Rom. Senatu declaratus, contra latrones in speluncis degentes, militem duxit. Erant autem hae speluncae sitae in praeruptis montibus angustis tramitibus accessibiles, & acutis cinctae rupibus. In harum cauernis illi cùm totis habitabant familijs. Rex autem arcas in hunc vsum compactas de vertice montis per machinas demittebat catenis serreis: eò quòd nec infernè propter asperitatem montis ascedere daretur, nec super nè contra eos derepere. Hae arcae completae erant militibus hastas falcatas gestantibus, ad attrahendos repugnantes & deturbandos per praeceps. Vt verò demissae sunt arcae ad earu̅ ostia, & nemo prae metu audebat progredi: quidam scutatus accinctus gladio, manu vtraq; apprehensa catena, qua arca sustinebatur, demisit se intra fauces. Accedens???, ad quandam cauernam, primùm iaculis multos intus confecit: deinde resistere conatos falcata hasta attractos dabat in praeceps: deinde penitiùs reco̅ditos inuadens, iugulauit multos, actum demùm in arcam se recepit. Eo???; modo spelu̅cae omnes postea expugnatae sunt. Iosephus lib. 14. c. 27. In Hierosolymorum oppugnatione, Titvs torme̅tis lapides vastissimos in vrbem iaciebat. Qui candore suo per aëra lati, facilè à Iudaeis euitabantur, maximè cùm speculatores quoque de turribus patria lingua clamantes, Filius venit, tormentum emitti significare̅t. Atramento igitur lapides infecit, ne splendore suo proderentur. Iosephus lib. 6. c. 7. belli Iud. Tormenta, quae Carolvs IIX. Galliae rex, in expeditione Neapolitana contra Aragonios aduexerat, confragosis Apennini iugis ad Burgum castellum, quod à valle Tarri amnis nomen dicit, magno quidem cum labore, sed maiore aliquanto militum studio traducta: quando ea singulis attributa cohortibus, non solitis equis, qui in abrupto flexuoso???; passim itinere minimè iungi coaptari???; poterant, sed manibus atq; humeris militum traherentur, equites???; singuli pilam ferream quinquaginta pondo, in anteriore ephippij parte collocatam, alacriter deferrent. Iouius lib. 2. Hist. Quum expugnatio ciuitatis Belgradi insanam machinaru̅ magnitudinem postularet, ac illae ob itineris difficultatem facilò trahi non possent: Mahvmetes II. Turcorum Imp. machinas diffregit, antequam iter iniret, vt in leuia frusta redactae, faciliùs per ardua loca veherentur. Mox vbi in Mysiam superiorem ventum est ad Chrysonicum, statim è constato aere instaurauit. Bonfinius lib. 8. Dec. 3. Quum Gallicus exercitus, Caroli V. Casaris copias, quae intra Mediolanu̅ & Modoëtiam consedera̅t, aggrederetur: Ferd. Piscarius, Caesarianorum peditum dux, selopettarijs praecepit, vt non priùs ignem sclopettis immitterent, quàm Volagnem ad ipsius imperium primò displodentem conspexissent. Pri [1815] mus autem ordinib. imperauit, vt cum sclopettos emiserint, statim in geuua se proclinent, ac eos rursus adimpleant, vt secundo ordini sine anteriocum periculo protinùs displode̅di facultas detur. Idem vt faciant secundis imperat, atq; item tertijs & quartis: scilicet, vt cùm vltimi emiserint, rurus primi & secundi ad emittenda, quae repleuerint, celeriter expeditéque consurgant. atque ita incessanter, mirabili reperito ordine, veluti perpetua pilarum grandine, priusquam manus conseratur, hostium legiones consternantur. Iouius in Piscario libro secundo. Genuenses centum quadraginta librarum lapides in turrim marmoream Labronensis portus contra Pisanos emiserunt: bombardis in rate statutis, penè mille ac quingentis passibus longè à litore anchoris inter duas onerarias Genuensium naues firmata. Huius inuenti laus, penes Andream Metellum fuit: alijs fieri posse negantibus, vt in mari tanti ponderis bombardae, vel nauigij genus vllum vel ratis sufficeret. Fulgosus lib. 2. c. 1. Conservatio, Defensio. Agathocles, Vticam oppugnans, CCC Vticensium in agris captos machinae oppugnatoriae imposuit, & muros subire coëgit ad oppugnandum. Cùm Graeci captos Vticenses obijcerent, alterutrum faciendum erat, vt aut ijs parce̅do, paterentur patriam in hostium potestatem venire: aut vrbi subueniendo, sine misericordia infortunatorum ciuium multitudinem occiderent. Id quod accidit. Cùm enim sese ab hostib. defenderent, & hostem telis appeterent, machinae superstantium suorum corpora vulnerabant. Agathocles quadam parte, quae leuiter munita erat, in vrbem irrupit, & omnia caede compleuit. Diod. lib. 20. Cùm oppugnaret L. Sylla in terra Attica Pyraeum, & contrà Archelavs, regis Mithridatis praefectus, ex eo oppido propugnaret: turris lignea defendendi gratia structa, cùm ex omni latere circumplexa igni foret, incen di non potuit, quòd ab Archelao alumine oblita fuisset. Gell. 15. c. 1. ex Q. Claudij Quadrigarij lib. 19. Annalium. Carolvs VII. Gallorum rex, oppidum Cariburgum oppugnabat, Anglis parens. Galli cùm viderent vrbis partem maritimam, dum mare refluit, in sicco manere, in ea bo̅bardas statuunt, inde???; vrbis muros oppugnant. Sub Oceani affluxum, tormenta grandibus bursis, ex optimè vncto corio confectis includebant: refluente autem Oceano, easdem denuò eximebant. Britanni quia ab ea parte plurimùm vrgebantur, quam naturâ munitissimam reba̅tur esse, haud diu morari, deditionem fecerunt. Idem Carolo IIX. regnante in Morinis, qui nunc Britones dicuntur, cùm vrbs Maclouium oppugnaretur, accidit. Fulg. lib. 2. c. 1. Quum Galli, qui Neapoli praesidij loco à Carolo IIX. rege suo relicti erant, recepto à ciuibus Ferdinando II. Aragonio, in arcem Neapolitanam compulfi, tormentis multum damni oppidanis inferrent: excogitati sunt ab Aragoniis plutei ex crassis asseribus, culcitris atque centonibus protecti, quibus tormenta occultabantur, ij???; ductiles erant: vt quum emittenda forent tormenta, attolli & deduci celeriter possent, priusquam à Gallis ad fumi flammarum???; indicia sedulò collineantibus tormenta ad arce in vinearum fenestras conijcerentur. Galli namq; ante pluteorum vsum, interfectis aliquot, tormentorum magistris, ferreas pilas in ora tormentorum ad ea perfringenda destinatis ictibus adegerant. Iouius lib. 3. Hist. CLASSIS, NAVIVM, SVPPLEMENTORVM CVRA. Acqvistio. Cùm magna vis pecuniae è prouentu metallorum, quae sunt è Laurio, esset in aerario Atheniensium, aequè diuidunda viritim denis in singulos puberes ciues drachmis: Themistocles suasit, vt ex ea pecunia classem ducentarum nauium compararent ad Aegineticum bellum. Incidit in ea tempora Xerxis expeditio contra Graecos. Itaq; ea classe, quam contra Aeginetas instruxerant, Aeginetis reconciliati, co̅tra communem hostem feliciter vsi sunt ad Salaminem: vt non minùs hoc consilio Themistocles Graeciae profuerit, quàm altero illo, quo Barbaros ad Salaminem, quamuis repugnantibus alijs, aggrediendos suasit. Herod. lib. 7. & Probus in Themistocle. Polyaenus lib. 1. scribit, Themistoclem persuasisse centum locupletissimis ciuibus, vt quilibet talentum co̅ferret, Classe instructa, cùm illa placeret populo, ex ea pecunia, quae diuidunda fuerat, redemta fuit. Chabrias, in Aegypto regis Aegyptiorum exercitu̅ ducebat. Cùm rex Persarum pedestribus ac naualibus copijs expeditionem faceret: Aegyptius nauibus abundans, implementis egebat. Chabrias delectis iunioribus ex Aegyptijs eo numero, vt ducentis nauib. implendis sufficerent, remos è triremibus sustulit: longis???; contis versus litus porrectis, effecit, vt singuli ordine sederent: dans???ue eis remos, & iubens additis bilinguibus paucos dies ipsos agere, profectus est, & conscriptis remigibus naues impleuit. Polyaen. lib. 2. Cùm de Siciliae possessione bellum Punicum primum inter Rom. & Carthaginenses ortum esset: & Romani quidem terra, Carthaginenses mari praestarent: Romani de perducendo ad exitum bello desperantes, nisi hostium conatibus mari iretur obuiam, de classe publicè paranda decretum tulerunt, quae centum viginti haberet naues, quarum centum quincuplici ordine agerentur, terno reliquae. In hoc nauticae rei apparatu quinqueremium aedificatio perdifficilis fuit, quarum tum nullus erat in Italia vsus. Quo magis miranda est vetus illa animorum praestantia, populi???ue Rom. magnitudo, qui nauticae rei ad id tempus ignarus, ita intrepidè pelagus tractare sit ausus, prius???ue cum hoste nauali praelio certarit, quàm vllum fecerit rei maritimae periculum. Nam quum in Siciliam primò Romani transfretarunt: Tarentinoru̅, Locrensium & Rheginorum fuerant nauibus vsi, quum ipsi ea tempestate ne lembum quidem vllum publicè possiderent. Erant per id tempus circa fretum pleraeque Carthaginensium naues, ex quibus quinqueremis vna semilacera fortè ad Romanorum manus peruenit: hoc vnum illis exemplar fuit ad nouas aedificandas. Huius instar centum aliae fabrefactae breui in portubus sederunt. Sed dum hae studio naues texuntur, multitudo ingens ad remigium exercebatur, subsellijs in rena dispositis futuri remiges insidentes, ad nutum & vocem vnius stantis, qui medio ordine versabatur, remorum pulsum accommodabant, intendentes remos vnà atq; inhibenres. Moueri simul cuncti, ac simul residere. Sic???ue plures dies exerciti, posteaquam naues, quae instructae erant, conscenderunt: veram in salo experientiam dedêre, Cn. Cornelio Asina, & C. Duellio Coss: Cornelio classis data. Qui in portu Liparitano inclusus, cum XVII. nauibus se dedere coactus est. Reliqua classis, Duellio duce, nauali vna pugna victrix, praeter spem maris imperio potita est. Vario inde euentu per multos annos pugnatum, sic tamen, vt propter frequentia nau fragia rei maritimae curam saepiùs abiecerint, maximè cùm circa Siciliam 384. naues amisissent. Quia tamen vrgente hoste hauddubiè appatebat, id bellum non aliter ad exitum perduci posse, summo studio classem repatarunt. Caeterùm diuturni belli lumtu aerario exhausto, priuatim ciues in hunc vsum pecuniam contulerunt. Plerique quinqueremem vnam proprio sumtu construere & ornare non recusarunt. Tanta tunc erat reipublicae caritas, propagandi???ue imperij studium. CC quinqueremes, trium mensium spacio contextas C. Luctatius consul sub initium veris in Siciliam egit. Cuius auspicijs sic fractae sunt Carthaginensium opes, vt bello Punico primo, quod per XXIIII. annos durauerat, fit impositus, pace facta, qua Romanis Siciliae possessionem hostes cessêre. Sab. lib. 9. En. 4. L. Caecilivs Metellus, quia vrus nauium, quibus elephantes transportaret, deficiebat, iunxit dolia, constrauit???; tabulamentis; ac super eos positos, per Siculum fretum transmisit. Frontinus lib. 1. c. 7. Carthaginenses tertio bello Punico ad instruenda̅ classem, cùm obsessis materia deesset, trabibus tabulis???; priuatarum aedium vsi sunt. Plut. Eorvndem duces instructuri classem, quia sparto destituebantur, crinibus tonsarum mulierum ad funes efficiendos vsi sunt. Idem Rhodii fecerunt. Frontinus libroprimo, capite 7. Cùm. P. Corn. Scipio Coss. creatus esset in Siciliam, ei???; permissum à senatu, vt si arbitraretur vtile ex???ue repub. esse, cum omni exercitu in Africam traijceret: in rebus necessarijs compara̅dis maxima difficultas proponebatur, cùm ob aerarij inopiam, tum ob iuuentutis penuriam, cuius store̅ praeteritae clades à Poeno illatae absumserant. Ipse tamen ne tantae expectationi deesset, ingenti studio in apparatum belli intendit. Et adfuerunt ei multi Hetruriae atq; Vmbriae populi: quorum alij materiam ad fabricandas naues, alij arma, quida̅ frumentu̅ ac omnis generis commeatum ad iuuandum exercitum detuleru̅t. Quadragesimoquinto die, quod vix cuiqua̅ credibile videretur, fabricata instructa???; classe ex Italia decedens Scipio, in Siciliam co̅tendit: & Siculos partim auctoritate, partim gratia impulit ad subministrandum auxilium futuro bello, quod in Africam trásferee, cùm primùm per anni tempus posset, omni studio parabat. Tradunt praeter alia Scipionem ex varijs ciuitatibus CCC iuuenes legisse, totius prouinciae nobilissimos, ac eis praecepisse, vt certa die cum armis equis???; adessent. Hi vt imperatum erat cùm praestò fuissent ad constitutam die̅, optionem detulit consul, qua vel ipsi secum in Africa militarent, vel totide̅ alijs substitutis equos arma???; largirentur, vtru̅ vellent acciperent. Singulis remissionem militiae petentibus dati sunt vicarij CCC. Romani iuuenes, quos Scipio iner [1816] mes ex Italia adduxerat, eo confilio, vt Siculorum impensa, sicut euenit, armis equis???; instruerentur. Horum opera multis postea certaminibus fideli atq; vtili in Africa vsus est. Auctor eius vitae. Capta à Latinis Constantinopoli, cùm Venetis ex foedere dimidia pars imperij cederet, modò armis subigi posset: Veneti, vt omnia imperij loca, quae ex foedere cum Gallis & reliquis socijs icto Veneti nominis facta videri poterant, commodiùs suo imperio adiungerent, publicum edictum proposuêre: vt qui ciuium aut sociorum priuatis auspicijs insulas Ionij Aegaei???; maris, caetera???; loca illis circumiecta, quae Constantinopolitani antea fuissent imperij, occupassent (praeter paucas maiores insulas, à quibus omnes abstinere volebant, quorum nomina expressa sunt) eos in his locis ius quod semel sibi armis quaesiuissent, perpetuò habituros. In quo prima specie parum reipub. consultum apparuit: sed rem altiùs inspicientes: ita facto opus fuisse reperient: ciuitate non solùm maioribus Graeciae rebus occupata: sed quia praedonum vires eousque per id tempus, quo Veneti Thracio bello fuerant occupati, inualuerant, vt valida iam classe opus esset ad eorum cursus opprimendos. Apparebat proinde, haud tutò publicas opes in tot partes diffundi posse. Satiùs igitur visum, vt qui praediuites essent, singulas plurésve triremes alia???ue nauigiorum genera ad hoc ipsum singuli compararent: quod tanta spe praemij proposita plerosque studio facturos haud dubium erat: atque ita fore, vt nauibus priuato sumtu instructis, quum opus fuisset suo iure respub. vteretur. Caeterùm loca, quae reciperentur, eorum quilibet suo erat praesidio defensurus (quod respub. sine magno dispendio & labore praestare non potuisset) atque in eas cum coniugibus, liberis, & fortunis omnibus migraturus. Sic tanquam ex vrbe colonijs in insulas missis, omnia in Venetorum fide permansura. Sabellicus lib. 8. Decad. 1. & Platina in Innocentio III. Similiter bello Ferrariensi edictum propositum, qui praedam vellent in Alfonsi ducis Ferrariensis finib. facere, per remp. licere, dum ab incendijs prorsus abstineant. Quamobrem ducentae ferè priuatorum hominum nauiculae paulò pòst se ad praefectos reipublicae in Pado contulerunt. Bembus libro 10. Hist. Venetae. Bello contra Philippum Vicecomitem, vt Brixia commeatu subleuaretur, Benacus, sacus aperiendus erat, quem Mantuani principis classis infestum reddebat, & Philippi Vicecomitis arma. Catta Mellita Venetorum ductor classem instruere suadebat. Res ipsa in dubium veniebat: ac id vnum quaerebatur, Qua ratione id fieri posset, vt classis in eo lacu pararetur, quum non syluae essent, nou flumina vlla, per quae naues attrahi possent? Tenuerat ea consultatio aliquot dies, quando Sorbolus quidam Cretensis ad senatum accessit, docuit???ue, neque animum neque consilium ex vrbe in Benacum naues traducendi sibi deesse. Quod ipsum quia imposibile omnibus videbatur, vt per ducenta & ampliùs millia passuum maiora nauigia attrahi possent, coepit primò pro deliro haberi: sed quum multis constaret, hominem non vulgari esse ingenio, perstaret???ue interim ille in sententia, con???anti???ue asseueratione affirmaret, id omnino fieri posse, si ea darentur, quae ad rem transigendam essent necessaria: persuasus senatus, id illi negotium demandauit. Tradtae itaque naues aduerso Athesis fluuio Veronam vsque: inde aliquanto laboriosiùs binis quaternísve iugatis bobus ad Mauri pagumeas Sorbolus attraxit: hîc subiectis triremi lapsibus, ingenti hominum boum???ue conatu in diui Andreae lacum sex passuum millia per plana fermè loca moles illa traducta est, reliqua minora nauigia curribus inuecta. Tertio mense postquam Venetijs abductae erant, Turbulas descendere. Ea autem ab hostibus deleta, Veneti continuò nouam classem decreuêre, diuersa tamen ratione ab illa priore ad Benacum statuendam: vt soluta videlicet materia sexcentis plaustris Turbulas conueheretur: vbi velut nauali quodam aquis proximo triremes odo texerentur, totidem galeones, ac celoces quatuor. Omnes Veneti naualis opifices ad opus subitò conficiendum destinati. Sabel. libro 3. & 4. Dec. 3. & En. 10. lib. 4. & Blondus. Conservatio, Edvctio, Defensio. Chabrias aduersus pelagias nauigationes, & marinas procellas singulis nauibus duo gubernacula comparauit, atque pristinis in tranquillitate vtebatur. Sin mare canum fieret, altera per parexereliam iuxta sessiles remos apponebat gubernacula supra catastroma, vt sublata puppi nauein dirigeret. Polyaenus lib. 3. Idem aduersus mipetus fluctuum sub parexeresiam ex vtroque latere pelles affixit, & seorsim aequales, catastromati in altitudine munitionem hanc cum parexeresijs coniunxit. Id impedimento fuit, quo minùs patens fluctibus nauis ferretur, & nautae minùs madescerent. Sic etiam cùm impetentes fluctus cernere non possent, propter obstructionem non perterriti sunt metu, neque nauim reliquerunt. Polyaenus libro tertio. Ischolavs in Aeno videns Athenienses adnauigare multis nauibus, veritus, ne sub noctem appellentes, multa ex suis nauigijs abstraherent, ad turrim, quae in vallo erat, omnia perducta ligauerunt ex malis. Remotiora per funes ex nauigijs suspenderunt, vt mutua esset connexio. Athenienses noctu accedentes, abstrahere conati nauigia, nihil abstraxerunt. At illi ab Aeno nunciantibus custodibus clàm egressi, insecuti sunt Athenienses partim terra, partim nauibus. Polyaenus lib. 2. Lysander Lacedaemonius, cùm in portu Atheniensium cum tota classe obsideretur, obrutus hostium nauibus, ab ea parte, qua faucib. angustissimis influit mare, milites suos clàm in litus egredi iussit, & subiectis rotis naues ad proximum portum Munychiae traiecit. Frontinus lib. 1. c. 5. Iphicrates regis Persarum nomine bellum gerens, vnà cùm Pharnabazo nauigans in Aegyptum, cùm regio esset importuosa, mandauit triremium praefectis, vt quilibet quadraginta saccos haberet. Cùm verò appellerent, saccos arena co̅plens, capita ex singulis nauibus suspendit atq; sic eas remigatas adduxit. Polyaen. lib. 3. Cn. Dvellivs Cos. in portu Syracusano, que̅ temerè intrauerat, obiecta ad ingressum catena clausus, vniuersos in puppim retulit milites, atq; ita resupina nauigia magna remigantium vi concitauit. Leuatae prorae super catenam processorunt: qua parte superata, transgressi rursus milites proras presseru̅t, in quas versum pondus, decursum super catenam dedit nauibus. Frontinus lib. 1. c. 5. Si iter sit per ignota maria, plurimùm confert, vt dux viae vna nauis praemittatur: nam si periclitatur, seruantur aliae si seruatur, aliae non periclitantur: qui mos est equitibus flumina transeuntibus. Omnes igitur tanto interuallo sigillatim alia post aliam ducem sequuntur, vt allidere (quod noctu frequenter contingit) non possint, & suppetias afferre queant. Confert ob id noctu, vt solum vnum lumen in naui sit, atque illud in malo, ne multitudo errorem pariat: noctu enim, & praesertim in mari, lumina magis distare videntur, quòd maiora appareant. Proportio enim corporum & distantiarum seruari solet. Quòd si lumen videri non possit, machinarum strepitu via significetur. His, qui negligenter rem tractauerint exequantúrve, poena pecuniaria, qua magis quàm corporea torquentur viles homines, proposita sit. Inertes, ac oscitanter rem tractantes, nauium rectores maxima iniuria commutare decet: vt qui praecipere assueti sunt, parére cogantur: hoc enim metu fiunt vigilantiores. Talibus praeceptis Lopez Suarez Meneseus Lusitanus, classis regiae praefectus, seruauit classem integram, redijt???ue integro numero earum, quas deduxerat: cùm nemo ante illum vix dimidium classis seruare potuerit. Cardanus de rerum Varietate libro 11. cap. 54. Vitaliani milites ex portubus vrbium Rostokij & Vismariae naues octo grandes, frugibus & reliquo commeatu onustas, vrbi Stoxholmiae, quae sola ex omnibus Sueciae vrbibus in fide Alberti Suecorum regis à Danis capti permanebat, importare decreuerant: caeterùm aduersis flatibus Sueciam attingere non potuêre, quinim ò vehementiss. gelu rigenti in mari naues constitêre. HVGO classis praefectus ex suis per glaciem quosdá per proxima nemora dimisit, qui trabibus naues vallarent, & superfusa iugiter aqua, in glaciem mox duratas, inexp ugnabiles red derent: vt quantumuis Dani pedites eas oppugnarent, nihil tamen proficerent. Iam cùm machinas adhibere vellent (Cattos vocant, quorum de summitate tela in naues conijcerentur) iussit in vesperum discindi glaciem circumquaq;: subnascenti giaciei nix supercecidit. Dani cùm admouere tentare̅t machinas, demersi sunt, de nauibus sublato clamore, Cas, Cas, ad insulationem pereuntium. Quumprimùm autem soluta est glacies, in portum optatum naues peruenêre. Cranzius lib. 5. Sueciae, c. 34. Absalon Roskyldensis episcopus, classi Danorum contra Sclauorum piratas praefectus, reditum parabat. At cùm ex repentino frigore eximia glaciei moles portu egressuris, obsisteret, industria prouisum est, vt vnius nauis praecessu caeterarum insecutio expediretur. Sed nec vnaquaeuis praeeundi officio diu fungi poterat, quòd partes carinarum extrinsecae glacialium crustularum acumine perinde ac ferri impressione exederentur. Quam ob rem praecessionis vices inter nauigia aequo ordine diuisêre, donec in apertum pelagus peruenêre. Saxo lib. 14. Rex Calecutiensis, contra Odoardvm Paciecum Lusitanorum ducem saepiùs victus bellum redintegrabat, classe vadum Cochimense penetraturus. Castella Saraceni cuiusdam ingenio, extructa ad hunc modum fuerant. Duo parones detractis armamentis tanto interuallo distabant, quantum esset vnius hastae modicae longitudo. Vtriusque autem [1817] proram tignum iungebant. Alterum deinde tignum ab vnius puppi in alterius puppim coniectum, vtrumq; paronem, ne posset alter ab altero disiungi, firmè retinebat. Super haec autem duo tigna, alia tigna transuerso ordine sternebantur. Interuallum verò, quod duobus istis tignis continebatur, alijs tignis adeò frequentibus explebant, vt contabulationis speciem praeberet. Erant autem tigna singula trib. locis ferro fortissimè reuincta. In quolibet autem huius quadratae contignationis latere, alius ordotignorum in vniuscuiusque lateris extremitate praefixus, altitudine pedum XIV. muri similitudiné referebat. Era̅t autem omnia cardinibus, comissuris aptissimè perfectis, ita firmata, & ferreis retinaculis coniuncta, & solidata, vt nulla vi conuelli posse viderentur. Super ligna verò trabes iniectae totum opus multò firmius efficiebant. Cratibus deinde atque longurijs consternebantur. In hoc summo tabulato in maiore Castello quadraginta milites commodè consistere, atque depugnare poterant. Ad hanc formam octo Castella paulò minora super sedecim parones excitata sunt. Fuerunt autem hae machinationes ideo factae, vt cùm aestus decederet, nauibus à puppi veheme̅tius impulsis, & nauibus Lusitanis applicatis, Castella illis imminerent, & milites è superiore loco tela atq; flammas adijcerent. Paciecus hoc contrà praesidium comparauit. Malos octoginta pedum longitudine inter se ferreis vinculis arctissimè colligauit, & formam ex illis quadratam constituit. Tantundem enim in latitudinem, quantum in longitudinem patebat. Hanc autem machinam ante nauium proras modico ab illis interuallo co̅stitui iussit, & secun dùm aestus naturam sex anchoris alligari: vt videlicet tres anchorae, cùm aestus accederet, aliae tres cùm decederet, illam firmissimè retinerent. Id autem hoc consilio effecit, vt nauium carinae, cùm appropinquare vellent, impedirentur, quò minùs Castella nauib. Lusitanis adiungerent. Petrus auté Raphaël excisis aliquot malis, ex illis columnas effecit, quas in nauium tabulato praefixit, & in summo earum fastigio capitella instituit, in quib. possent seni milites insistere, & illis, qui erant in Castellis repugnare. Altitudo enim cuiuslibet capitelli, altitudinem Castellorum, quae hostium nauibus ferebantur, adaequabat. Osorius lib. 3. rerum Em. Est oppidum Mauritaniae clarum, nomine Larache, quod viginti millibus passuum Arzila distat. Flumine autem Ziiia, quod in Oceanum influit, alluitur. Ceperant autem Mauri quinque naues Portugalenses, quae tunc in Larachensi portu consistebant. Id cùm Io. Menesius, ei orae ab Emmanuele rege praefectus, resciuisset, in portum inuehi cogitauit, vt naues abduceret. Erat autem in ipsius fluminis ostio turris, natura, & arte, & armis atq; tormentis egregiè munita, in qua milites per vices excubaba̅t: receptus piratis omnibus, qui ex ea Mauritaniae parte quotannis, vt praedas agerent, egredieba̅tur. Menesius nocte Larachem petijt, & classem ante fluminis ostium prima luce constituit. Accurrunt Mauri, ignem tormentis applicant, & globos ingentes emittunt, summa???ue vi contendunt, vt aditum nostris intercludant. Menesius verò, aestus opportunitatem expecta bat: quem vbi vehementiùs incitari sensit, latera nauis vnius culcitris laneis, & saccis, quos lana diligenter inferciri iusserat, fulcienda, & molibus obstruenda iurauit, & turri opponi praecepit, vt tormentorum ictus exciperet: naues reliquae huius praesidio tectae portum subiêre. Mauri interim sagittis, & iaculis, & plumbeis glandibus acerrimè decertabant. At Menesius introrsus, illis frustra repugna̅tibus, cum integra classe penetrauit, naues quas potuit reduxit, reliquas incendit. Quinque verò biremes cum duabus nauibus longis, & vna er nauibus Portugalensibus (eas namq; iam in terram subduxerant) à Lusitanis in mare continuò deductae fuerunt. Reliquae tres Portugalenses naues deduci non potuerunt: & id circo cum trireme similiter incensae sunt. Hac re ex animi sententia gesta, cùm ingentem hostium multitudinem consluere vidisset, aestu secundo (iam enim minui, & decedere incipiebat) se sine vllo incommodo recepit. Osorius lib. 3. rerum Em. Occvltatio. Incursantibus in Daniam Sclauis, Ericvs Disertus, Frothonis regis sororius, cum piratas septenis nauib. esse cognosceret, vna tantum è suis aduectus, reliquas ligneis propugnaculis cingi, tonsis???ue arborum ramalibus obduci iussit: deinde cùm hosticae classis numerum pleniùs speculaturus procederet, insequëntibus se Sclauis, ocyùs ad suos refugere coepit. At hostes, vt insidiarum ignari, ita fugientem comprehendere auidi, primùm inusitata facie stupentes, nauigio nemus agi putabant: deinde fraudem frondibus subesse cognoscentes: du̅puppes obuertere parant: Ericus subductis in litus nauib. funda procul in hostes saxa torsit. Igitur Sclauorum caesi plerique, quadraginta capti fuêre. Saxo lib. 5. ADIVMENTA BELLI, PVGNAE, EXOTERICA. Cuiusmodi sunt Arbores. De Arborum vsu heic tanquam Armorum. At vt eadem occultationi inseruiunt exercitus, sic exempla sub Titulo, Securum hostem opprimere Aduentu occultato, afferentur, f. 1861. Galli Boij, in sylua Litana, astu L. Posthumium consulem designatum cum omni exercitu interemerunt. Serra enim arborum magna parte in inferiori parte desecta, ita tame̅ vt stare possent, posteaquam viderunt exercitum Romanum totum in syluam esse ingressum: detutbatis extremis arboribus, in eas, quae interiùs in sylua erant arborum ipsarum casu, nullo ab hoste stricto gladio, exercitus totus detritus est. Liuius & Frontinus lib. 1. c. 6. Septentrionales populi per syluas ingressurum hostem obseruantes, arbores serra succisas in cacumine funibus colligant, ne ante tempus loco moueri possint. At vbi hostes ingressos sentiunt, summa vi funibus tractis, arborum ruina incautos opprimunt. Olaus libro septimo, capite duodecimo. Bretislavs Boëmorum princeps, bello petitus ab Henrico II. Imp. ob direptam Poloniam, caesis in Hercynia sylua, quà transeundum erat exercitui, arboribus in eam difficultatem Germanos compulit, vt turpifuga Caesar sibi consulere cogeretur, victus ab eo hoste quem nondum vidisset. Dubrauius lib. 7. Casimirus II. Stephanum Valachorum Vaiuodam siue Palatinum à Petro fratre pulsum reducere conabatur. Superanda erat Polonis sylua densa & impedita, quae Ploniny à soli sterilitate vocatur. Eam Petrus cum suis insedit: & quà Poloni iter facturi erant, arbores succidit, ita vt truncis tamen vtcunque haererent. Vbi indaginem illam ingressi sunt, ibi coorti ex insidijs Valachi, arbores succisas vi impellunt, ab extremis orsi, ita vt caeterae mutuò sese impellerent. Qua ruina Poloni sic obruti sunt, vt qui obtriti & extincti non sunt, viui tamen ferè debilitatis & collisis membris in hostium potestatem venirent. Pauci de extremo agmine salui euasêre. Cromerus lib. 12. Ignis. Vide infrà, Hostem igni auertere, f. 1841. Illic Subiecti, heic Instrumenti habetur ratio. Aer, Ventvs. Quod aduersus Characitanos Q. Sertorivs in Hispania gessit, nulli concessit bellico eius facto. Populus est flumini Tago impositus. Non oppida incolunt, nec vicos, sed ingens est collectis & excelsus, antra specus???; in petris Aquiloni obiecta obtine̅s. Subiectus ager omnis limum argillosum & solum habet ob fungositatem friabile: quod nec ingredientes, sustinere valeat, & si paululum contrectetur, calcis viuae vel cineris modo latè dispergatur. Igitur quia barbari, quoties belli metu in illas speluncas se abdentes praeda eò congesta conquiescerent, ab omni erant vi tuti: & Sertorium tunc à Metello semotum & considentem circa eum collem, vt victum despiciebant: siue ira exarsit, siue ne fugere videretur: primo diluculo aduectus eò & contemplatus est locum. Qui cùm nulla parte praeberet accessum: nequicquam huc illuc se ferens, animo languido, atq; inanib. vtens minis, vim pulueris videt à vento in illos ex terra sustolli. Speluncae enim in Septentrionem, vt dixi, sunt obuersae. Qui verò ex Septentrionibus spirat ventus, quem Caeciam aliqui nominant, dominatur maximè, & frequentissimus inter ventos illic est: qui ex vliginosis campis & niuosis collectus montibus afflat. Ac tunc adulta aestate inualescens, Septentrionali???; colliquescente coalescens glacie gratissimus aspirabat, illos???ue & armenta eorum interdiu refocillabat. Id Sertorius aduertens atq; ab incolis doctus, militibus imperat, vt spongiosae illius & cineritiae telluris auellant fragmenta, comportata???; ex opposito colli in tumulum excitent: quem aggeris barbari esse in se molitionem rati irridebant eum. Ac tu̅c quide̅, cùm ad nocte̅ vsq; in opere perseuerassent milites, reduxit eos in castra. Vbi diluxit, primum mollis aspirauit aura, congestae terrae leuissimum velut scobem mouens diffundens???;. Mox acri cum sole increbrescente ve̅to, cùm colles puluere implerentur: intenti milites cumulum ab imo subruerunt, conciderunt???ue limum. Aliqui equos sursum deorsum egerunt ad excitandam raram tellurem, atque in sublime vento dandam. Qui excipiens, quicquid comminutum esset, & ferretur in aëra, in Bar [1818] barorum conijciebat aedificia in Caeciam foribus obuersa. Ita Barbarorum oculis (nempe speluncae vnum illum spiritus ductum habebant, quâ accidebat ve̅tus) citò offusa caligo est, citò suffocante anhelatione correpti sunt, asperam multo???ue commistam puluere haurientes auram. Itaq; cùm aegrè duos dies sustinuissent, tertio deditionem fecêre, non tantum viribus Sertorium, quantum gloria cumula̅tes: quòd armis inexpugnabilia, confecisset consilio. Plutarchus in Sertorio. Videre hinc est, quanti intersit ducem belli philosophum esse. Aqva, Flvmina, Mare. Anno Salutis 880. Normanni seu Cimbri Germanicum exercitum ab Ludouico Francorum & Boiorum rege aduersus se missum hac fraude penitùs deleueru̅t. Est Danorum regio cauernosa, mare???ue interfluit, obicib. tamen arcetur. Hos cùm Cimbri disiecêre, admisere???; vndique aquam, castra Germanorum aquis operta sunt. Germani omnes à caluo ad caluum (vt dicitur) à minimo ad maximum vndis obruti, extincti sunt: ne vnus quidèm, qui cladem nunciarit, euasit. Auentinus lib. 4. Annal. Boiorum. Quum Andreas Vngariae rex, & Christianae militiae in Palaestinam ab Europae principibus susceptae Imperator, expugnata Damiata ad Nilum vrbe, Cayrum & Babylonem, quò se Soldanus receperat, obsideret: Svltanvs Melchechelchemel Nilum sub Babylone & Cayro alitoribus solito ripis coërcet, & quum paucis pòst diebus ille opinione citiùs intumuisset, extemplò defossis vtrinque ripis inundationem amnis in hostium castra deriuat. Effunditur diluuij more fluuius, & altiùs altitudine cubiti cuncta superat, ex quo intolerabile Christianis detrimentum infertur. Solus per aggeres Nili patebat exitus, & hunc hostis tam crebris & validis vsquequaque praesidijs occuparat, vt nullo hinc modo deturbari posset. Ad extremas demùm angustias Christiani iam redacti, cum foedis conditionibus pacem orare coguntur. Missi ab Andrea rege oratores, his pacem conditionibus ab hoste retulerunt: vt Damiatam Soldano restituerent, contrà ille crucis partem Andreae redderet: liberarentur vtrinque captiui: Christiani Tyrum & Adonem redirent: quibus quidem vrbibus annos octo pax concessa. Bonfinius lib. 7. Decad. 2. & Aemilius. Commeatvs, Alimenta. Vide Tit. Commeatu hostem laedere, f. 1903. Heic Instrumentum Agentis, illic Patientis occasio spectatur. Statvae. Consule Tit. Exercitum maiorem simulare, quatenus inanimata ad animati exercitus speciem effingendam adhibentur, f. 1879. Item Tit. Equitatum, Elephantos comparare, f. 1810. Presbyter Ioannes, Indorum rex, à Saracenorum equitatu circumdatus, statuas hominum aeneas equis imposuit, intus concauas, materia ad ignem fouendum aptaplenas. Adhibuit singulis virum, qui vbiad hostes ventum esset, per foramen immisso folle, ignem fumum???; excitaret. Quo astu equi hostium turbati, & in fugam effufi sunt. Vincentius lib. 31. c. 10. Speculi histor. Regnervm Daniae regem scribit Olaus lib. 9. c. 4. Ruthenorum inuictum exercitum equestrem igniuomis statuis, quas subiectis rotulis in hostes praecipites agere suos docuerat, dissoluisse. Cyrvs rex Persarum, incluso Croeso Sardibus, quâ praeruptus mons nullum aditum praestabat, ad moenia malos exaequantes altitudinem iugi subrexit, ijs???ue noctu simulacra hominum armata Persico habitu imposuit. Tum prima luce ex altera parte muros aggressus est. Vbi orto sole simulacra illa, armatorum referentia habitum, refulserunt, oppidani captam vrbem à tergo credentes, & ob hoc in fugam dilapsi, victoriam hostibus concesserunt. Frontinus lib. 3. cap. 8. & Polyaenus lib. 7. Praelio victus à Iuliano Domitiani legato Decebalvs Dacus, & veritus, ne Romani ex recenti victoria regnum quoq; suum inuaderent, arbores succidit, eorum???ue truncos armis instruxit, vt procul armatorum faciem redderent. Quibus deterriti Romani, recesserunt victi. Tandem à Troiano victus pacem impetrauit. Cuspinianus. Aqvileienses statuis in murorum ambitu dispositis specie vigilum, Atilam diu ludificati sunt, cùm ipsi in insulam vicinam Gradum relicta vrbe fugissent. Bonfinius fabulam esse credit. PROPVGNACVLORVM, VRBIVM MVRORVM PRVDENS CVRA. Extrvctio, Reparatio. Cùm Amphion & Zethus suspectas haberent vires Phlegyarum, vt ait Pherecydes, Thebas muris ac turribus munierunt, vt essent tutiores ab hostium incursionibus. Fabulati sunt igitur saxa sua sponte assilijsse, murum???ue extructum fuisse, dum Amphion lyram suauiter pulsaret. Horatius in Arte: Dictus & Amphion Thebanae conditor vrbis Saxa mouere sono testudinis, & prece blanda Ducere quò vellet.-- Natalis Comes Mythol. lib. 8. c. 15. Nitocris regina Assyriorum, quinq; aetatibus posterior Semiramide, animaduertens imperium Medorum ingens, ac turbulentum, subacta???; ab his multa oppida, praemuniuit se omnibus quàm potuit maximé. Ante omnia fluuium Euphratem, qui priùs mediam Babyloniorum vrbem interfluens, rectus erat, tortuosum reddidit, fossis superiùs depressis, adeò vt quendam Assyriae pagum, nomine Arderica, ter influat, & qui nunc è mari per Euphratem Babylonem versus subuehuntur, ter ad hunc eundem pagum applicent, id???ue triduó. Aggerem quoq; ex vtroq; fluminis labro aggessit, mirandae magnitudinis & sublimitatis. Multò supra Babylonem, aliquantulum seorsum à flumine, effodit paludis eluuiem, profunditate quide̅ ad aquam semper ducta, latitudine verò eius quoquò versus quadringentorum viginti stadiorum. Haec fossitia humus ad fluminis ripas aggesta est. Quem locum vbi depressit, crepidinem ambitus eius lapidibus induxit. Haec duo, vt flumen flexuosum, & lacuna tota fossa esset, ideò fecit, vt & fluuius per multos anfractus retentus, sedatior mearet: & nauigationes in Babylonem essent tortuosae, & ex ipsis nauigationibus longus ambitus lacunae exciperetur. Ad haec, quacunq; erat regio ad inuadendum opportuna, & compendiaria ex Medis via, hanc intersepsit, ne Medi, commercio Assyriorum, ipsius negotia cognoscerent. Herod. lib. 1. Sesostris rex Aegypti in omni ora, quae à Memphi ad mare spectat, frequentes à Nilo duxit fossas: quò fructibus breuiori itinere facilius???ue inuectis, maior rerum copia esset: simul???ue munijt & ea loca, quibus ad Aegyptum patêre hostibus ingressus posset. Antea potior ferè Aegypti pars omnis aditu facilis, propter frequentes à fluuio ductas ab eo fossas, munitior, difficilior???ue accessu postmodum facta est. Diodorus lib. 1. c. 4. Apud Thermopylas sunt [Greek words], id est, calida lauacra, quae [Greek words], id est, ollas, indigenae vocant: & desuper ara Herculi extructa. Ad hos ingressus murus est aedificatus, super quem olim [Greek words], id est, portae erant. Eum autem aedificauera̅t Phocenses metu Thessalorum, ex quo illi ex Thesprotis terram Aeolidem iêre habitatum. Et quia Thessali conabantur eos subigere, praesidio imposito tutabantur: aquam???; calidam ingressui induxêre, vt esset lacunosus locus: omnia excogitantes, ne in suam terram Thessali incursarent. Hic tamen murus quondam extructus, à Lacedaemonijs trecentis atq; socijs denuò excitatus fuit, vt illic Xerxem contra Graecos proficiscentem arcerent. Herod. lib. 7. Post victoriam ad Plataeas partam, Athenienses ex Troezene & Salamine liberos vxores???ue suas Athenas in patriam reuexêre: statim???ue curam omnem ad cingendam moenibus vrbem contulerunt, quae Xerxes diruerat. Lacedaemonij perculsi gloria Atheniensium, quam nautico adeptam certamine ad Salaminem fuerant, suspectas eorum res incrementáque habentes ab extruendis eos moenibus prohibere statuerunt: confestim???ue legatos Athenas misêre, qui consulant, minimè oportere ea tempestate moenibus vrbem munire: id enim communi Graecorum saluti maximè periculosum esse. Si enim maioribus rursus copijs Xerxes in Graeciam traiecisset, vrbes occupaturum extra Peloponnesum veluti ad rem suam munitas: ex quibus assidua eruptione reliquos vbique populos infestando, ac sensim debilitando, facilè posset Graecas res obterere. Cùm non audirentur legati in senatu, ad artifices se proripiunt, iubent???ue euestigiò, inde discedant, opus???ue relinquant: tunc enim Lacedaemonij terra mari???ue in Graecia potentissimi erant. Themistocles consulit, rem silentio dissimulent: nam si vi contendere perrexerint, Lacedaemonios cum Peloponnesijs exercitu̅ inducto, facilè per vim munitiones opus???ue impedituros. Legatis pollicetur, se propediem cum quibusdam alijs Lacedaemonem venturum. Tum primoribus clàm nunciat, legatos interea ex Lacedaemone exploratum missos detineant; donec ipse Sparta redeat, & opus coeptum, quanta possent celeritate, prosequantur. Mox Spartam specie [1819] legationis profectus, conquerentibus Spartiatis, quòd muro circumdarent vrbem, & ad criminandum Athenienses ex composito Poliarcho ab Aegina misso, inficias iuit, & mittere eos iussit ad res inspiciendas: simul vt spacium ex mora excita̅do muro pararet, & legatos pro se obsides retinerent Athenienses. Quod euenit. nam re comperta nihil laeseru̅t eum Lacedaemonij, sed dissimulata ira sua dimiserunt. Diod. lib. 11. Plut. & Probus in Themistocle, Frontinus lib. 1. c. 1. Polyaenus lib. 1. Fulg. lib. 7. c. 3. Eo loci, vbi Piraeeum cernitur, cùm nulla portus commo ditas haberetur, sed eo solùm pro nauiu̅ statione Athenienses vterentur, cui nomen tum Phalericum, angusto admodum: excogitauit ibi portum Piraeeum extruere Themistocles, vt amplissimus omnium, qui in Graecia'haberentur, portus efficeretur. Eo sperabat Athenis maris imperium sibi facilè vendicaturos. In concione ciuibus denunciat, Se res quasdam magnas excogitasse, quae ad statum & incrementum Reipublicae maximè pertinerent, quibus exequendis consultorem pariterac auctorem sese offerret. Caeterùm diuulgari eas sine periculo certo magno???ue detrimento non posse: eius generis esse, vt nisi quàm paucissimorum fidei commendari minimè expediret: proinde à populo postulare, vti duos quoscunque summa in republica fide viros deligant, eis se rem omnem aperiturum. Multitudine rationibus istis adducta, duo, veluti iusserat, à populo ad id delecti, Aristides & Xanthippus, aemuli ipsius. Cùm his priuatim Themistocles cuncta exposuisset, populo referunt, Excogitata Themistoclis & praeclara esse, & ad reipub. statum magno mome̅to accedere, tum admodum facilia. Accepta igitur à populo rei prosequendae facultate, statuit rursus per astum fallere Lacedaemonios. Iam enim pro comperto habebat, veluti in moenium olim aedificatione obstare, atq; obnixè impedire studuissent Lacedaemonij, haud secus in portus constructione molestos Atheniensibus fore. Ergo legatos misit ad Lacedaemonios, qui doceant rebus Graeciae communibus maximè conducere, quin prorsus necessarium esse, vti portum quendam idoneum aduersus futuras deinceps incursationes tumultus???ue Persarum sibi praeparent. Hac re Lacedaemonijs per legatos proposita, dum diu consultatione implicarentur ambigua, nec ad extructione̅ portus prohibendam magnoperè intenderent, ille incredibili celeritate portum amplissimum extruxit. Diodorus lib. 11. Cùm Iudaei tres aggeres, quos Titvs Hierosolymam oppugnans extruxerat, incendissent, neq; materia ad nouos aedificandos suppeteret: muro totam vrbem tridui spacio circumdedit, opere propter celeritatem admirando, ne quis Iudaeoru̅ effugere, vel commeatum in vrbem importare posset, sed co̅clufi omnes, & fame coacti, deditionem facere cogere̅tur. Iosephus lib. 6. c. 14. belli Iud. More suo Mosci, agrum hosti proximum per aliquot, &c. Vide fol. 2197. Quodam tempore Mediolani moenia sunt ab Alemannis (Friderico I. Imp.) diruta. Cives iureiurando adacti, se nunqua̅ ea instauraturos, vrbem principiò profunda fossa munierunt, se pacta & conuenta violare negantes. Deinde auxilijs imperatoris Graecorum Manuelis Comneni aucti, ipsa moenia reposuerunt. Nicetas lib. 7. Bello Granatense, sub Ferdinando & Isabella regibus, ex Alama vrbe munitissima Enicvs Lupides Comes Tendillanus vicinos Mauros miserè infestabat, vt neque suburbana praedia excolendi tempus locum???ue daret, neque saltem intra cubiculum somnos perpetes ducere liceret. Hyems illa, quae praecesserat, fuit pluuiosa, muri???ue putres ebibebant imbres ex stillicidijs cadentes, cùm subitò compagibus saxorum solutis corruerunt, magnam???ue vrbis partem nudam reliquêre. Quòd si casus ta̅tae calamitatis ad hostium aures peruenisset, actum erat iterum de Alama, multos???; per annos regni Granatensis excidium remoratum fuisset. Ex illa muroru̅ ruina tantus terror milites praesidiarios omnes inuasit, vt ex desperatione nihiliam nisi de fuga & de vrbe deserenda cogitarent. Iussit itaque Comes Tendillanus, qua parte murus ingentem fenestram patefecerat, consutis linteis praete̅di muri speciem, tam similem vero, vt procul aspicientibus nulla videretur esse differe̅tia inter verum & assimulatum. Et ne quis transfuga proderet hostibus quid intra vrbem accidisset, iussit diligentiùs portas & posticos custodiri, ne quispiam temerè intraret, & egrederetur, aut moenia transiliret. Iussit interea partem muri lapsam substrui non opere tumultuario, sed ex calce & caementitijs lapidibus multò firmiùs, quàm antea fuerat. Saepe hostium exploratores venerant, captantes ex occulto, quid apud Hispanos ageretur: saepe etiam excursores equites vrbem obequitabant: nunquam tamen senserunt quicquam in ea parte murorum fuisse immutatum, non colorem, non speciem, non quicquam aliud, vnde ruina illa posset percipi. Nebrissensis Dec. 2. lib. 2. c. vltimo. Gradonicvs Venetorum in Taurisanis legatus, de Laurentij Ceretani & Vitellij consilio, oppidum communijt, muros refecit, è turribus, quae in ijs erant, veteri consuetudine altiores, superiorem partem detraxit, fossas latiores & profundiores fecit, aggerem construxit, extra oppidum per quingentos passus tecta diruit, arbores succidit, vt nihil aut prospectui, aut eiaculandis tormentorum pilis obesset. Aqua Silis fluminis, quod flumen oppidum interfluit, vt in oppido sustineri posset, quae hostibus accedentibus effunderetur ad omnem circa oppidum regionem submergendam, alueos è lateribus solidissimos cum ostijs lapideis plurimis, ad quamuis vim aquae breuieuomendam: concamerationes???ue sub moenibus, per???ue aggerem firmissimas exaedificauit. Quod opus magna impensa postea perfectum expletum???; eiusmodi nunc quidem est, vt neque pulcrius & elegantius, neque aptius atque accommodatius quicquam vllum ad oppidum muniendum & tuendum alijs in locis ferè conspiciatur. Bembus lib. 11. Hist. Ven. Bello, quod Maximilianus Imp. contra Venetos gessit, cùm ab omni latere vrbis Patauinae omnes???ue ad portas essent per oppida in agrum porrecta longo pleraque tractu longis???ue vijs, quorum partem Patauini Veneti???ue ciues animi causa magno sumtu exaedificauerant, cum sacris aedibus ac fanis: ea pro oppida, ne hosti receptacula munitiones???ue praeberent, dirui mandauerunt Veneti. Bello confecto, quia in templo Carthusianorum Maximilianus velut in propugnaculo castrametatus fuerat, & arbores saepe hostes occultauerant, saepe à tormentorum ictibus defenderant, legem sciuit Senatus, vt à portis moenibus???ue mille & quingentos circa Patauium passus quoquouersus aedificia omnia eorum domini solo aequarent, arbores???ue cuiusque generis succiderent, lateres, tegulas, marmora, ferramenta, materiam aridam viridem???ue, quò vellent, asportarent: qui id intra dies praescitutos non fecisset, illius eiusmodi fisco omnia cessura. Maximè enim voluit, ea vt planities spacium???ue ab omni re, quae vmbram faceret, esset???ue solida ac resistens, nudum vacuum???ue permaneret, ne Patauium vllo cum hostium commodo aut praesidio ampliùs obsideri posset. Ea???; postea lex ad hoc vsq; tempus sancta inuio lata???ue semper fuit. Bembus lib. 9. Hist. Ven. Florentini, cùm à Carolo V. Imp. obsidionem expectarent, proxima moenibus aedificia, vel summae amoenitatis, diruerunt, ne venturo hosti munitam sedem praeberent. Iouius libro 27. Conservatio, Defensio. Exempla non pauca ex Tit. Hostes opprimere, petenda erunt, f. 1942. quatenus illi ipsi hostes oppugnatores sunt vrbium & murorum: quibus deiectis, conseruantur vrbes. Vide similiter Tit. Consilia hostium explorare, quatenus cuniculos agere deprehenduntur, f. 1758. Callicratides, cùm Magnesiae oppugnarentur, hostibus arietes admouentibus, ipse in eo loco, vbi moenia oppugnari non poterant, distrahens partem ex turri, obseruans tempus oppugnantium successionis, circumiuit moenia: & à tergo irruens, multos ex ipsis interfecit, non paucos etiam viuos cepit. Post victoriam autem, moenia rursus exaedificauit. Polyaenus lib. 2. Persae ad Pheretimam reginam Cyrenaeorum redutendam in regnum ab Aryande Aegypti praefecto missi, cùm menses octo Barcem obsedissent: nono mense cuniculis actis valida tormenta admouerunt. Sed cuniculos Faber quidam aerarius deprehendit aereo scuto hunc in modum. Circumferens illud intra murum, admouebat pauimento vrbis: quod vbicunque admouebatur alibi, illinc è solo nihil soni reddebatur: ad locum autem, qui suffodiebatur, aes clypei resonabat. È diuerso igitur fodientes Barcaei, Persas suffossores interemerunt. Herodotus libro quarto, & Sabellicus libro octauo, Enn. 2. Miltiades, cùm ingentem Persarum multitudinem apud Marathonem fudisset, Athenienses circa gratulationem morantes compulit; vt festinarent ad opem vrbi ferendam, quam classis Persarum petebat. Cum???ue praecurrisset, implesset???ue moenia armatis, Persae rati ingentem esse numerum Athenie̅sium, & alio milite apud Marathonem pugnatum, alium pro suis opponi, circumactis extemplò nauibus, Asiam repetierunt. Frontinus lib. 4. c. 7. Alexander Tyrum oppugnans, ducto per mare aggere, eam peninsulam facere cogitauit. Iam aggere vrbi proximo ventus Caurus vehemens obortus, operis partem euertit. Tunc Alexander videns, etiam sine hostium vi per se molem fatiscere, multum animo est commotus: vt quid consilij capie̅dum esset, non satis prospiceret, atque oppugnationis coeptae iam eum poeniteret. Tandem laudis cupidine arrectus, arbores maximas in montibus concîdi, & ad mare comportari fecit: demersas???ue simul cum ramis, eas ad vim fluctuum frangendam obiecit. Diodorus lib. 17. Obsessi à Demetrio Poliorcete Rhodii, aedificarunt intus [1820] murum alterum, secundùm longitudinem eius muri, qui in oppugnationibus laboraturus erat. Vtebantur autem lapidib. diruentes theatri ambitum, & vicinas domos, praeterea fana quaedam: dijs polliciti, pulcriora se aedificaturos vrbe conseruata. Diodorus lib. 20. Tvllivs Crispinus, post infaustam aduersus Poenos dimicationem, qua collegam Marcellum amiserat, cùm comperisset potitum anulo interfecti Hannibalem, literas circa municipia totius Italiae dimisit, ne crederent epistolis, si quae Marcelli anulo obsignatae perferrentur. Monitione co̅secutus est, vt Salapia & aliae vrbes frustrà Hannibalis dolis tentarentur. Fro̅tinus lib. 4. c. 7. Ambraciam oppugnante Fuluio Nobiliore Coss. Rom. quantum murorum consul discutiebat, tantum oppidani ab Aetolis adiuti, interiore parte reponebant. Est???ue interim penè in vrbem penetratum cuniculo ad muros acto. Sed re animaduersa, solum Aetoli ex transuerso effoderunt, atque ita obuiam hostibus iuerunt, dimicatum???ue est in cuniculo, nec vlla vi magis victa fuit Romanorum pertinacia, quàm nouo oppidanorum commento. Dolium pluma oppletum cum tenuibus fistulis in cauerna ostio obiecerunt: inde à tergo follibus adhibitis, nidore incensae plumae, fumo???ue miles à proposito est auersus. Sabellicus libro 7. Ennead. 5. & Polyaenus lib. 6. Cuniculis Rom. Themiscyram oppugnarunt, bello Mithridatico. Quib. multiuariam itum est obuiam ab hoste, apum examinibus, vrsis, alijs???ue ferarum generibus in operarios ex aduerso immissis. Sab. lib. 4. En. 6. Miraculum naturae est, laricem non solùm ex succi amaritate vehementi à carie tinea???; non corrumpi, verùm nec flammam recipere, nec ardere per se, nisi vt saxum in fornacead incoquendam calcem lignis vratur alijs: nec flammam ideo sic quoq; recipit, nec carbonem remittit, sed spacio longiore vix comburitur, quòd sit minima ignis & aëris temperatura. Cognitum id summa C. Ivl. Caesaris admiratione apud Laring̅ oppidum in Padi praeripijs situm, ex arboris copia nuncupatum, quando ignibus obuallata turris superfuit citra nocume̅tum. Caelius lib. 10. c. 10. A. L. Veneti profligati à rege Galliae Ludouico XII. cùm vrbi quoque ipsi timendum putarent, docti à praesentibus rebus, quantam reipub. diuturnitas & incrementum in se vnos omnium regnum inuidiam atque odium concitasset: Decemuiri duodecim legerunt ciues dignitate praeditos, qui vada vrbana atque litora, adhibitis eius rei peritis hominibus, diligenter inspicerent, vt aditus, si qui essent apertiores, castellis munirentur. Tum auctus operarum publicarum numerus: iussum???; vt omnes insulas & domos, vicorum magistri perlustrarent: quanta???ue esset in vrbe aduenarum multitudo, quanta armorum priuatim ab his comparatio, cognoscerent: edictúm???ue poena capitis propositum, ne quis armatus incederet: vigiliae???ue noctu vicatim & praefecti cum militibus dispositi, ne quis temerè tumultus exoriri posset: etiam lex lata, vt triremes octo vrbis praesidio armarentur: missus???ue multò maximus frumenti numerus ab annonae magistratu ad molas farinarias in Taurisanos fines, domi molitus adseruandus, ne, si eae ab hostib. molae interciperentur, ciuitas farinae inopia laboraret: molae???ue aliquot, quas naues sustinebant, è Pado Athesi???ue ad vrbem perductae: cogitatum???ue vt molae aliae, quas vertere ventus quiret, in suburbanis insulis fabricarentur: putei???ue perplures in portus litore foderentur: vt si à fluminib. aqua propter hostes circumfusos peti non posset, ijs puteis ciuitas vteretur. Missi etiam publicè lecti ciues ad arbore̅ in Medoaci ripis caedenda̅; atque ad vrbem deuehendam, vt materia ciuibus ad munitiones in propugnatione suppeteret, & hostibus ad oppugnandam vel obsidendam vrbem deficeret. Bembus lib. 8. hist. Ven. Amurathes Turcorum Imp. Albam Graeca̅ cuniculis aggressus, per montem medium, contrarijs Christianorvm cuniculis clàm actis, non modò ab incepto destitit, verùm etiam XVII. millia hominum, quae in cuniculos spe mox invrbem irrumpendi cum equis & camelis descenderant, fumo & igni enectorum amisit, amissis priùs in oppugnatione octo millib. hominum. Itaque septimo mense obsidionem turpiter soluit. Bonfinius lib. 4. Dec. 3. Tempore Basilij Imp. Esman Tarsi Amiras, vrbe̅ Euripi oppugnaturus classem instruit. Strenuè verò Oppidanis propugnantibus, ante vallum aspidem magna̅ auro plena̅ ponit, atque ha̅c & centum captiuaru̅ virginum lectissimas praemij loco se ei daturum promittit, qui in murum primus euasisset, suis???; victoriae auctor fuisset. Id cùm viderent oppidani, tessera data omnes portas aperuerunt, & in Barbaros acrem impetu̅ dederunt. Primo concursu Amiras lethali accepto vulnere cecidit, multi???; cum eo occisi sunt: reliqui in fugam conuersi, instantibus Romanis, vsq; ad reliquas naues ingenti cum clade suorum contenderunt. Cedrenus. Exonienses ciues in Anglia anno 1498. obsessi à falso Ricardo Eboracense, cùm is portis infringendis studeret, & ignem subijceret: ignem igne arcendum rati, ligna fractis iam portarum claustris ad incendium addunt, quò flamma vtrinque erumpens, ac omnem aditum occupans, perinde hostem ingressu, atque suos exitu prohiberet: ipsi interim fossas alias???ue intus pro foribus munitiones fecerunt. Polydorus lib. 26. Apud Septentrionales, cùm hyeme flumina & lacus congelari soleant, sic vt hostibus liberum dent ad arces & oppida, alioqui inuicta, accessum: instar fossae glaciem excindunt, & in aggerem coaceruant: mox aquae copiosum adipem phocarum vel balenarum infundunt, cuius lubricitate glacies impeditur, aut certè infirma redditur. Olaus libro 11. capite 23. Pragenses Hussitae arcem munitissimam, Caroli Lapidem dictam, obsidebant. Fons erat extra moenia in medio praeruptae rupis, vnde aquam oppidani necessariam hauriebant, & turris desuper vetusta, qua tuerentur aquantes. Hanc Pragenses diruere machinis conabantur. Fama est in potestatem Obsessorvm primarium quendam Pragensem ciuem incidisse, eum???ue in turris culmine deligatum, dato per irrisionem in manu flabello, quo lapides balista missos quasi muscasabigeret, parsuros quippe conciui suo Pragenses arbitrabantur. Illos nulla misericordia flexos saxa ingentia quamplurima proiecisse: hostium magis misericordia, quàm ciuium suorum humanitate seruatum. Aeneas Syluius, cap. 44. hist. Boëm. Guintium oppidum Nicolizza praefectus strenuè contra Turcas defendit. Cùm enim Habraimus Bassarum Turcicorum princeps, sub Solymanno istud anno Salutis 1532. tribus in locis cuniculis oppugnaret: discisso & proruente muro, Guintiani praesentibus animis introrsus munitiones extruxerunt, & feminae praesertim cuniculis diligenter obuiam iuerunt. Iouius lib. 30. Historiae. Anno Sal. 1487. in oppugnatione Rouereti, milites Sigismundi Vngariae regis pilas ferreas, non magnoperè cohaerentes, picis atque bituminis plenas, igne incluso tormentis muralibus impellebant. Eae pilae muro impactae infringebantur, ac plures in partes dispergebantur: quibus ex singulis ignis prosiliebat acri cum flamma, sic vt quaeque earum pars quantumuis parua hominem corriperet: pice autem illisa retinebantur, ne excuti néve reijci possent: ita fiebat, vt neque in muro consistendi, neque quae opus essent administrandi, neque se defendendi militibus facultas daretur. Quod vbi semel atque iterum est à Venetis animaduersum, culcitras centones???ue, quos habere poterant, aquis immergebant, eos???; pinnis & fenestris, ex quibus propugnarent, interponebant: ijs neque pix adhaerescere, neque ignis nocere propter humorem poterat. Ita se tandem, compluribus suorum antè absumtis, praemunire ac tueri didicerunt. Bembus libro 1. hist. Ven. Quum Solymannus Turcarum Imp. anno 1529. Viennam obfideret, parum???ue ob inopiam muralium tormentorum proficeret: labor tota???ue spes subruendi muri apud Turcas posita erat in cuniculis, qui tribus in locis subter fundamenta moenium ducebantur. Quorum operum sonitum sedulò auscultantes Germani, & quò tenderent, telluris commotae pulsu certis plenorum aqua peluium, & tympanorum militarium instrumentis deprehendentes, paribus cuniculis occurrebant: quando necesse esset tympana solo apposita (pisis praesertim impositis) vel ex minimo terrae motu commota membrana palpitare, vasa autem pariter concussa tellure crispantem aquam ostendere. Ad haec suspectis in partibus murum introrsus ingentium trabium tibicinibus effulciebant. vt casura extrorsus moenia proruerent. Itaque quum excitatis ab hoste cuniculorum ignibus, ad Carinthiam porta̅ magna pars muri tremefacta, incolumi tamen turre hisceret, atq; extrà prolaberetur: Turcae praepediti ruina, & confertim ingredi conati, facilè ab armata Germanorum phalange repulsi fuêre. Iouius lib. 28. Hist. Neglectvs. Propvgnacvla nvlla. Mvri nvlli, deiecti. Lacedaemonii cùm periclitarentur, ac de ciuitate moenibus cingenda consultarent, Homericum carmen recitauit Isaeus sophista: [Greek words], Scutum haesit scuto, galeae galea, atq; viro vir. & adiecit: Sic mihi state Lacedaemonij, & muris cincti sumus. Philostratus in Sophistis. Panthoedan Spartanum auctores produnt celeberrimi, cùm legationem obiret in Asia, ostentantibus nonnullis praemunitum, latum ac sublimem murum, respondisse: [Greek words], Per deos pulcra, ô hospites, est gynae [1821] conitis, id est, mulierum domus. Ad eandem ferè sententiam videtur Lycvrgvs praeclarè dixisse, [Greek words]. Nequaquam sine moenibus ciuitatem dici, quae viris, non lateribus praecincta foret. Nam & Agesilavs ciues ostendens armatos, [Greek words]: Haec sunt inquit, Spartae moenia. Idem monstranti cuidam murum egregiè structum atq; praealtum, sciscitanti???;, An pulcrum ei munimentum videretur? Pulcrum (inquit) si mulieres, non viri sint inhabitaturi. Cael. lib. 26. cap. 32. A. L. ex Plut. Lacon. Idem cùm à quodam percontaretur, quam ob causam Sparta non moenibus cingeretur? Ciuitatem non saxis lignísve, sed pro vallis ac moenibus, incolentium virtute muniri oportere, ait: quos si iungit concordia, nullus potest esse murus inexpugnabilior. Plut. in Lacon. Apoph. Cilivs Arcas Lacedaemone degens, cognito quòd Spartiatae de muniendo Isthmo consilium agitarent, Athenienses autem extra Peloponnesum egrederentur, praedixit: Nisi Athenienses caeteri???ue Graeci rem feliciter aduersus Persas gesserint, multos aditus in Peloponnesum habebunt Barbari. Hoc sermone persuasi Lacones, Isthmo longum vale dixerunt, se???; omnibus Graecis belli socios adiunxerunt. Polyaenus libro quinto. Darivs post reditum è Scythia, intelligens Nomadas aduersus se tranfitum parare, ad ea vlciscenda, quae perpessi fuerant, veritus, ne vrbes Propontidis exercitui transitum praeberent, eas exussit. Strabo lib. 13. In gente Scythica ex omnibus humanis negotijs vnum maximum, quantum nos scimus, excogitatum est, vt neq; quispiam, qui ad eos se co̅tulerit, aufugere: neq; ipsi capi possint, aut ne inueniri quidem, si nolint. Siquidem nullae sunt eis vrbes, nulla moenia extructa. Domos secum ferunt singuli: equestres???; sunt sagittarij, non pane victitantes, sed ex pecoribus: pro domibus plaustra habentes: imbelles alioqui futuri, & ad dimicandum inhabiles. Haec sunt ab eis inuenta, cùm opportunitate terrae, tum fluminum beneficio. Nam haec terra cùm sit campestris, sua sponte vliginosa est & humida, eámque interfluunt flumina non multo pauciora numero, quàm in Aegypto fossae. Herod. lib. 4. Simon Iudaeorum dux & pontifex, expugnata Hierosolymorum arce (quam ab Antiocho Epiphane munitam Macedones per 30. & ampliùs annos occupauerant, & tributum à Iudaeis exegerant) solo ea̅ aequauit, ne posthac esse posset hostibus receptaculum, néve inde vrbi aliquod inferretur incommodum. Quo facto visum est ei operae precium, si mons quoque in quo sita fuerat complanaretur, vt solum templum emineret: efficit???; id, commemoratis pro concione malis quae à praesidiarijs in eam diem Iudaei passi fuerant, quae???ue etiam in posterum ferre cogerentur, si externus aliquis princeps ei loco imponeret praefidium. Adeo???ue permotus est eius exhortatione populus, vt non intermisso per triennium neque die neque noctu opere, tandem ad planiciem eum locum indefesso labore per vices sibi succedentes redegerint, atq; ita nihil reliquerint quod obstaret, quò minùs templum omnibus in vrbe locis esset longè celsius. Iosephus lib. 13. cap. 12. CASTRORVM CVRA. Nempe Castrametatio. Castris locum opportunum capere. Israelitis castrametatione̅ talem praescripsit Dominus: vt cùm ex 12. tribubus quaelibet suum ducem haberet: ab Oriente Iudae vexillum figeretur, iunctis Issacharis & Zabulonis copijs: atque hae primae omnium castra mouerent. Ad meridiem Rubenis vexillum, cum Simeone & Gado, qui secundi castra mouerent. Hos sequeretur agmen Leuitarum, cu̅ tabernaculo oraculari. Ad occidentem Ephraimi vexillum, cum Manassis & Beniamini copijs quae tertio loco proficiscerentur. À Septentrione vexillum Dani copiarum, iunctis Assere & Nephthalimo, quae postremò castra mouerent. Et sic ad sua quisq; vexilla castra & ponebant & mouebant, generatim per familias ordinati. Num. 2. Bacchvs in India, cùm exercitus aestum aëris tolerare non posset, occupauit Tricoryphum Indiae montem, sic appellatum à tribus cacuminibus, quorum vnum vocatur Corasibis, alterum Condasbe, tertio ipse nomen imposuit Merum. In eo loco monumenta sunt natiuitatis eius multi suauissimi & crebri fontes ferarum abundans copia, fructuum vbertas, niues frigidissimae. In his vitam agens exercitus, Barbaros in planicie versantes repentè adoriebatur: & à sublimibus ac praecipitibus locis tela iaciens, nullo negotio in fugam hostes vertebat. Polyaen. lib. 1. Lycvrgvs interroganti, Quare transferre crebrò castra praeciperet? Vt hostibus, inquit, plus incommodemus. Plut. in Apophthegm. Epaminondas ad Tegeam periclitari contra Lacedaemonios volens, vt clàm hostibus superiorem locum & praecipitem occuparet: mandauit equitum praefecto, vt cum equitibus mille sexcentis ante agmen praecederet, & crebrò huc illuc obequitaret. Cùm puluerem copiosum excitasset, obscuratis hostium oculis clàm superiorem locum cepit. Spartiatae veò cùm desijsset puluis, rem conspicati, causam intellexerunt, quamobrem ante copias equitassent. Polyaen. lib. 2. Clearchvs post Cyri mortem, Graecis regionem magnam & bonam obtinentibus (fluuius regionem circumdabat, minimo isthmo prohibitus, ne insula esset) vetans ne intus castrametarentur: cùm persuadere non posset, fictum transfugam misit nunciantem: Rex muro circumdaturum se Isthmum minatur. Hoc audito Graeci, morem Clearcho gerentes, extra Isthmum castra posuêre. Polyaen. lib. 2. Pompiscvs Arcas in more habebat, vt quotiescunq; castra poneret, semper vias eas quae ad castra ducerent, partim suffoderet, partim vallo munitas obrueret. Ipse verò nouas alias parabat, vt exploratores qui nocte aggredi exercitum vellent, per vias pristinas profecti, in fossas inciderent, nouarum???ue peritiam non haberent. Polyaen. lib. 5. Iphicrates in sociorum agro castrametatus, cùm vallu̅ extrueret, & fossam pararet, obijcienti, Quid est, quod metuamus? dixit: Nulla deterior vox imperatoris esse potest, quàm Non putaram. Eras. lib. 5. Apoph. Idem castra positurus, misit aliquos qui locum munitum ab exercitu longissimè remotum occuparent. Mirantibus ijs qui aderant, & interrogantibus: Cúrnam id facis? respondens Iphicrates, inquit: Ecquis hoc futurum sperasset? docens, in bello etiam illa quae nemo sperasset, custodijs esse munienda. Polyaen. lib. 3. Xanthippvs Lacedaemonius, bello primo Punico, victis iam à M. Attilio Regulo Carthaginensibus auxilio venit: & ostendit superiores clades no̅ tam Romanorum virtute quàm ducum suorum stultitia ipsis illatas esse. Siquidem parum vtiliter fuisse castra in arduum translata, quum per plana & aperta loca ob elephantes & equites, in hostem iri oportuisset. Itaq; ipso exercitui praefecto, vbi apparuit quantò tutior salubrior???; disciplina ab eo quàm à prioribus ducib. adhiberetur, omnis militaris multitudo adeò restituta est, vt nihil magis optaret quàm praeliu̅. Atq; commisso praelio Romani victi, Attilius ipse captus est & veru̅ esse Euripidis illud ostendit: Vnius rectum consilium, magnam vincere multitudinem. Sab. lib. 9. Ennead. 4. Hannibal, quum frequentibus praelijs à M. Marcello superaretur, nouissimè sic castrametabatur, vt aut montibus, aut paludibus, aut simili locorum aliqua opportunitate adiutus, aciem eo modo collocaret, vt vincentibus quidem Romanis, penè indemnem recipere posset intra munimenta exercitum, cedentibus autem instandi liberum haberet arbitrium. Front. lib. 2. cap. 3. Pyrrhvs Epirotarum rex, in castrametandi scientia facilè princeps primus totum exercitum sub eodem vallo continere instituit. Romani deinde, eo deuicto, in campis Arusinis, circa vrbem Statuentum, castris eius potiti, & ordinatione notata, eum sunt imitati. Frontinus lib. 4. cap. 1. & Alex. libro primo, capite 12. Germani & Gallorum pleraq; gens, pro vallo dispositos habebant currus mutuo nexu. Romani in magno discrimine, nouo munimenti genere, clitellas & coniectas sarcinas pro ag gere opposuêre. Sic etiam Atila Hunnorum rex, cùm in campis Catalaunicis contra Rom. pugnaret, clitellarum vallo sese muniuit, vt si nulla foret spes euadendi, subiecto igne cremaretur. teste Aemilio. Erat vetus constitutum Rom. vt quoties duo fimul consules praetorésve contra hostes, duos consulares exercitus, multásque legiones ducerent: quò faciliùs tantae multitudini praeessent, diuisa castra, copias & praesidia haberent, & munia bellipartirentur: ne copfusa imperia & decreta ambigua forent. At Domitianus geminari legionum castra prohibuit: sub vnius imperio & vnius castris satiùs regi milites, arbitratus. Alex. lib. 1. cap. 12. Q. Fab. Max. Dictator vt ab equitatu Hannibalis tutus esset, semper locis montosis & altis castra munijt, vnde hosti immineret: quietus, si castris ille se contineret: sin moueret, summis montibus circumuolans vndique, & ex tanto adhaerens interuallo, ne pugnare inuitus cogeretur, & tamen terrorem hostibus ita cunctando tanquam pugnaturus praeberet. Plutarchus in Pericle. C. Ivlii Caesaris exercitus, id est, inuicti ducis inuicta dextera, cùm armis Mundam clausisset, aggeri???ue extruendo materia deficeret: congerie hostium cadauerum, quam desiderauerat altitudinem instruxit, eam???ue tragulis & pilis, quia roboreae sudes deerant, magistra nouae molitionis necessitate vsus, vallauit. Valerius lib. 7. cap. 6. Idem suis & Aphrica [1822] nis castris contrarias tenentibus planicies, cùm vtriusq; partis plurimum interesset colles proximos occupare, id???; propter saxorum asperitatem esset difficile: tanquam Ilerdam repetiturum, retrò agmen ordinauit, faciente inopia fidem destinationi: intra breuissimum deinde spacium exiguo circuitu flexit repentè ad montes occupandos. Quo visu perturbati Africani, velut captis castris, & ipsi effuso cursu eosdem montes petiêre. Quod futurum cùm praediuinasset Caesar, partim peditatu, quem praemiserat, partim à tergo submissis equitibus, inordinatos est adortus. Frontinus. Cùm C. Ivl. Caesar ad Ilerdam Afranium Pompeij ducem cognouisset praelium respuere, ab infimis radicibus montis, in quo ille constiterat, intermissis quadringentis circiter passibus castra, ponere constituit, & ne milites in opere faciendo impedirentur incursionibus hostium, propugnacula in castris fieri prohibuit, quae à procul cernerentur, sed constitutis aciebus prima & secunda ante castra, fossam latitudinis pedum quindecim fieri iussit. Ad stantibus itaq; duabus aciebus ante castra, ne opus inceptum videretur ab hostibus, tertia à tergo acies opus fossae perficiebat. Sic omne opus perfectum est, antequam ab Afranio perciperetur. Vesperi itaq; facto Caesar legiones intra hanc fossam reduxit, & omne per circuitum opus à caeteris legionibus fieri iussit, & interim legiones expeditas contra hostes constituit. Io. Gerund. libro nono Paralip. Hisp. Atila Hunnorum rex, miram castrametandi artem inuenit, miro quoque modo augustalia & tabernacula sua inextricabili militarium tentoriorum ambitu muniebat. Priscus historicus, Theodosij iunioris seruus ab epistolis, quum legatus ad eum peruenisset, Atilae vicum amplissimae ciuitatis instar fuisse scribit, cuius moenia omnia ex viridissimo ligno confecta, tantam in compage iuncturam praeferebant, vt ex vno solido???; ligno facta viderentur. Bonfinius libro tertio, Decadis primae. Castra Tamberlanis Tartarorum principis (qui XII. centena millia in exercitu ducebat) in vrbis modum erant ordinata, definito cuiq; artificio loco proprio, in partes suas distributis exercitijs, vt omnia vitae vsui???; necessaria in promtu essent: rerum???; omnium tanta semper copia in his inueniebatur, vt nullus esset latrocinijs locus, tuto???; omnia afferri possent. Nihil enim vnquam seueriùs quàm latrocinia vindicauit: vt ipse vnus esset, qui latrocinari impunè posset. Cuspinianus. Priusquam Tvrcarvm Imp. in castra descendit, Mechtheri, qui huic officio praesunt, locum aptiorem pro castris, qui ab impetu hostium tutus sit, & ex quo hostes facilè possint expupugnari, deligunt: vt vel monte, vel fluuio, vel palude munitior sit. Hunc descripto ambitu castrorum, fossis altissimis muniunt: inde cuneis acutissimis, in circuitu catenis desuper colligatis. Sequitur dehinc ordo camelorum, qui commeatum & impedimenta pro vsu castrorum gestant. Post quos minor altera fossa foditur in ambitu, cum hastis pro maiori tuitione in circuitu affixis. Quo in loco Sarahori, Iaya, & Muselim milites agrestes & viliores habitationes suas habent. Post tot validas munitiones, pedites qui Ianizari dicuntur, per multiplices ambitus tentoria sua figunt. In quorum medio Imperator ipse cum pieris & ministris ornatissima tentoria habet. Eminent praeterea duo maxima cornua contra hostes, quibus cum pugnandum est, ad haerentia circulo castrorum: in quibus collocati sunt equites cum suis praesidibus. In altero cornu sunt milites Thimarci, qui agros possident in Natolia. In altero hi qui agros possident in Romania. In capite verò cuiuslibet praesidet princeps praesidum Beglerbeg. At in medio horum cornuum locantur omnes custodes corporis Imperatoris, hoc est, Sphaioglani, Soluphtari, Solacchi, & caeteri aulici. Post quos situata sunt varia genera tormentorum & machinarum. Cuspinianus, & Iouius de rebus Turcorum. Rex Aethiopum, qui supra Aegyptum sunt, quem vulgò Presbyterum Ioannes vocant, idem & pontifex & imperator, cum finitimis gentibus continenter bella gerit, & ideò vrbes non incolit, sed in castris perpetuò aetatem degit. Tanta autem est hominum & tabernaculorum multitudo, vt castra circiter duodecim millibus passuum in longitudinem pateant, & totidem in latitudinem. Eo autem ordine locantur, vt quamuis crebrò mutentur, facillimum sit cuiuis, castrorum vias oculis designare, & in hominu̅, quos conuenire velit, tentoria sine vllo errore peruenire & principes quos velit adire, & tanquam in vrbe notissima versari. In castris septem paroeciae sunt, & singulis paroecijs sacerdotes praefecti, qui sacra peragunt, conciones habent, subditos disciplinis instituunt, & rebelles poenis à flagitio deterrent, & ad Christianam moderationem frequenter erudiunt. Osorius libro nono rerum Emmanuel. Defensio, Conservatio. Nicias, dum ad Syracusas sedet, cùm esset pro vallo pugna̅dum, incendio machinarum, quibus castra vallauerat, hostium vim propulsauit. Plut. Chares dux Atheniensium, cùm expectaret auxilia, & vereretur, ne interea contemtu praesentis paucitatis hostes castra eius oppugnarent: complures ex eis, quos habebat, per aduersam partem nocte missos, iussit qua praecipuè conspicui forent hostibus, redire in castra, & accedentium nouarum virium speciem praebere: atque ita simulatis auxilijs hostilem irruptionem impediuit. Frontinus libro secundo, capite duodecimo. Iphicrates Atheniensis, cùm campestribus locis castra haberet, explorasset???ue Thraces ex collibus, per quos vnus erat descensus, nocte ad diripienda castra venturos, clàm eduxit exercitum, & in vtroque viae latere (per quam transituri erant Thraces) distributum collocauit: hostem???ue decurrentem in castra (in quibus multi ignes perpaucorum curam instituti, speciem manentis ibi multitudinis seruabant) à lateribus adortus, oppressit. Idem. T. Qvintivs Coss. cùm Volsci castra eius aggressuri forent, cohortem tantum modò in statione detinuit: reliquum exercitum ad quiescendum dimisit: aeneatoribus praecepit, vt vallum insidentes equis circumirent concinerent???; Qua facie & simulatione cùm & propulsasset & detinuisset per totam noctem hostes, ad lucis exortum fessos vigilia, repentè facta eruruptione, facilè superauit. Idem. Q. Sertorivs in Hispania hostium equitatui maximè impar, qui vsq; ad ipsas munitiones nimia fiducia succedebat, nocte scrobes aperuit, & ante eas aciem direxit. Cùm demùm turmales secundum consuetudinem redire vellent, pronunciauit, comperisse insidias esse ab hostibus dispositas: idcirco ne discederent à signis, néve laxarent agmen. Quod cùm solum ex disciplina fecisset, exceptus fortè veris insidijs, quia praedixerat, interritos milites habuit. Ibidem. Caelivs primipilaris, qui in Germania post Varianam cladem obsessis Rom. pro duce fuit, veritus, ne Barbari ligna, quae congesta erant, vallo admouerent, & castra eius incenderent: simulata lignorum inopia, missis vndique, qui ea furarentur, effecit, vt Germani vniuersos truncos amolirentur. Frontin. lib. 4. cap. 7. P. Scipio Aemilianus, cùm vrbem praeualidam obsideret, suadentibus, quibusdam vt circa moenia eius ferreos murice, spargeret, omnia???; vada tabulis plumbatis consterneret, habentibus clauorum cacumina, ne subita eruptione hostes in praesidia Romana impetum facere possent: respondit, Non esse eiusdem, & capere aliquos velle, & timere. Val. lib. 3. c. 7. Tvrcis consuetudo est, vt nocturno tempore castra nequaquam moueant, verùm in eo loco, quem castris muniendis ceperunt, persistant, siue fur ingressus fit in castra, siue aliud quid noui ingruerit. Chalcocondylas lib. 9. Vallum de Gallis, Heluetiorum robore ad Nouariam profligatis, captum, Maximilianus Sforcia tanquam victoriae monumentum porticibus affixit. Huius valli structura haec fuit. Dimenso ad paruam castrorum effigiem quadrato passuum quinquagenûm spatio, quatuor solidi stipites in angulis defigebantur ad vmbilicum solo extantes, latera minoribus aliquot tignis per interualla pariter defixis sepiebantur: ad ea plicatiles cancellos ferreis ansis rectà confibulatos applicabant. Intra hanc munitionem legio ita se instruebat, vt totius ambitus summa corona centum ferè muralibus sclopettis aduersus hostes vndique muniretur. Hoc modo ingruentium hostium vim sustineri, & planè refringi posse, Robertus Sedanius dux egregius existimarat: quòd Heluetios, priusquam ad hastas manus???ue venirent, inconsulti impetus poenas daturos credebat, quum praetentis hastis hispida phalanx, & suo tuta robore insuperabilis, defensura vallum, & demùm in perturbatos patefacta munitione, ad non dubiam victoriam eruptura videretur. Sed haec militari ingenio excogitata, tanto???ue labore & sumtu per Alpes aduecta, sicuti spectantium oculos nouitate formae & spe victoriae subnixos animos magnoperè delectabant, ita, vt plerunque solet. Fortuna subtilibus artificijs nihil arridens, tum maximè, quum oportebat, rationi atque operi successum eripuit. Iouius libro 11. Historiarum.
|| [1823]
COMMEATVS CVRA: PVTA ALIMENTORVM, PABVLI, Lignorvm, Salis, Ignis. Huc quoque aliquo modo referendus erit Titulus, Regiones steriles & aridas superare, f. 1773. Acqvisitio, Importatio, introductio, Subuectio. Praedam tutò agere. David rex exul, cum 600. comitibus ad Achim Gethae regem Palaestinum confugerat, & ab eo Siceleg oppidum habitandum acceperat. Quotidie igitur in vicinos agros Amalechitarum, Gerzaeorum & Gessuraeorum excursiones faciebat, praedam abigebat, & ne apud regem Achim deferretur, nulli sexui aut aetati parcebat. Cùm autem nullus cladis nuncius superesset, apud Achim simulabat, se è Iudaeis praedam illam agore. Et hoc fecit anni & 4. mensium spacio, quoad mortuo Saulo rex salutatus est. 1. Reg. 27. Artoxerxes Persarum rex, contra Cadusios suscepta expeditione, cùm ad diuersorium quoddam regium descendisset, vbi eximij erant & magnificè instructi horti, viuaria??? feraru̅: circumiecta autem regio nullis arboribus vestita & nuda rigeret gelu: concessit militibus, vt ex hortis atq; viuarijs arbores cederent ac lignarentur, neq; picea abstinerent vel cupresso. Dubitantibus illis & temperantibus propter pulcritudine̅ & proceritatem arborum, correpta ipse securi maximam & praestantissimam arborem deiecit. Hinc lignantes & frequentes pyras excitantes commodam noctem transegêre. Plut. in Artoxerxe. Chabrias ex suis decem velocissimos in singulas naues imposuit, & noctu in hostile solum emisit, atq; praedam ex regione agere iussit. Ciues ex vrbe suis rebus opem ferentes, capturi pra???datores erant. Ille confestim ad vrbem nauigando, eos de vrbe tuenda cogitare coëgit. Proinde naues ad terram appellens, acceptis scutatis, & praeda, quam ceperant, discessit. Polyaen. lib. 3. Idem cùm electi sufficerent ad implendas naues centum & viginti, esset autem ei opus solùm sexaginta nauibus: iussit eos, qui remanebant, ijs, qui nauigaturi erant, ad bimestre annonam ministrare, aut ipsos nauigare. Ipsi ergo lubentes dederunt ea, quae praecepit. Aristot. in Oeconom. Timothevs, cùm quadraginta naues haberet, volens ex his quinq; praemittere, complurium dierum commeatu instructas: cùm stipendia dare non posset, praeceptu̅ dedit, vt omnes naues soluerent, quae triplum commeatum haberent. Cùm ad insulam quandam appulissent, triremium praefectos iussit ex singulis nauibus duplum commeatum ad se adferre, eum??? in quinq; naues distribuit, ipse cum triginta tribus ad pristinam stationem redijt. Polyaen. lib. 3. Anaxarchvs, cùm irruente tempestate cognouisset antè, Alexandrum lignis vacuum locum castris capturum esse, omnibus vasis & supellectili in statiuis defossis, calones lignis onerauit. Cùm igitur ad eum locum ventum esset, & ligna deficerent: omnes Alexandri mensae comburebantur, vt sese calefacere posset. Quodam nunciante, apud Anaxarchu̅ ignes extare, contulit se ad ipsum, & in Anaxarchi scena sese calefecit: audiens??? prouidentiam, collaudauit: & quae abiecerat, duplo restituit, tum vasa, tum vestes, quoniam ipsius igni fuerat ???sus. Aelianus de Var. hist. lib. 9. Hircivs, Mutinensibus obsessis ab Antonio, salem quo maximè indigebant, cuppis condîtum, per amnem Saturninum intromisit. Idem pecora secunda aqua dimisit, quae excepta sustentauerunt necessariorum inopiam. Frontin. lib. 3. cap. 14. Cùm Tarentini à Romanis obsiderentur, periculum??? esset, ne fame ad deditionem compellerentur: Rhegini decimo quoque die ieiunium decernentes, victum concesserunt Tarentinis. Proinde cùm decedentibus Romanis liberarentur, memores calamitatis Tarentini, festum constituerunt, quod Ieiunium appellabant. Aelianus de Var. hist. lib. 5. Hannibale obfidente Casilinum, Romani farinam dolijs secunda aqua Vulturni fluminis dimittebant, vt ab obsessis exciperetur. Quibus cùm obiecta per medium amnem catena Hannibal obstitisset: nuces sparsêre, quae cùm aqua ferente ad oppidum defluerent, eo commeatu sociorum necessitatem sustentauerunt. Front. lib. 3. cap. 14. L. Pavlvs Aemilius, cùm ad Olympum montem contra Perseum castra haberet, & in festaretur potus penuria exercitus (exiguus enim & prauus scaturiebat iuxta mare) videns excelsum & nemorosum montem imminentem Olympum, ac conijciens syluae virore habere cum laticum scaturigines, quae in imò clàm fluerent: lacus ijs & puteos frequentes aperuit latere montis, qui mox riuis affluentibus impleti sunt tractu & impetu eius, quod astrictum antè fuerat, ad vacuum delato. Plut. in Paulo. C. Marivs Coss. IV. vbi Cimbros propè esse intellexit, raptim superauit Alpes, ac castris ad amnem Rhodanum communitis, conuexit affatim eò commeatum: ne vnquam nisi postulante vsu ex necessariorum inopia dimicare cogeretur. Subuectionem eorum, quae essent exercitui opus, cùm antè longinqua & sumtuosa mari fuisset, expeditam effecit & celerem. Na̅ ostia Rhodani, maris refluxu magna vi limi oppleta, arena??? alto coeno à fluctibus astricta, periculosum morosum??? & angustum nauibus frumentarijs eò reddebant decursum. Huc exercitum otiorum conuertit, fossam???ue grandem duxit: quò magna fluuij parte detorta, deduxit illam ad opportunum litus altam ac magnorum nauigiorum patientem, quae planum haberet & tranquillum ad mare ostium. Haec nomen ab illo etiam hodie retinet. Plut. in Mario. Cn. Pompeivs contra Mithridatem profectus, cùm is montem validum & munitum, in quo castra habuerat, quasi aridum reliquisset: eum ipse repentè occupauit, atq; ex fruticum indole locorum??? conuexitate conijciens, subesse ibi fontes, imperauit puteos passim deprimi, fuit??? in castris statim aquae affluentia: vt miraretur, tamdiu id Mithridatem fugisse. Plut. in Pompeio. Metellus in Hispania contra Sertorium bellum gerebat. Aduertens ergo Lagobritas, qui non parum praesidij Sertorio ferebant, facilè capi siti posse (nam vnicus in vrbe erat puteus. Riuuli autem & fontes qui in suburbijs extabant & sub moenibus, in potestate futuri erant obsidentis) ad oppidum mouit, biduo sperans, se capturum aquae penuria vrbem. Quare edictum fuerat militibus, vt quinq; tantùm dierum cibaria secum ferrent. At Sertorivs huic rei prouidere maturans, bis mille vtres aqua iubet impleri, magno praemio in singulos vtres pronunciato. Quod frequentes Hispani, frequentes item Mauri suscipiunt: ex quibus delectos viros valentes pariter & pernices mittit per montana, edicit???ue ijs, vbi tradiderint vtres illis, qui tenerent vrbem, inutilem turbam vt educerent. Interea Metellus Aquinum cum sex millibus militum frumentatum mittit. Sertorius in redeuntem Aquinum incurrens, eum profligauit. Itaq; Metellus Aquino recepto, qui cum armis equum amiserat, foedè soluit obsidionem, multis conuicijs ab Hispanis laceratus. Plut. in Sertorio. Romani à Totila Gothorum rege obsessi, quicquid soli intra muros fuit vacuum aedificijs, inararunt sparserunt???ue tritico. Quo contigit, vt priusquam commeatus deficeret, matura sit seges vrbe desecta. Erant??? per haec Romani diu laturi obsidionem, seruassent??? postremò vrbem, ni Isauricorum militum fraude fuisset Gothis tradita. Sab. lib. 4. En. 8. & Io. Magnus lib. 14. cap. 6. Gothi duce Vitige Belisarium Romae obsidentes, aquaeductus omnes interruperant. Erant hi quatuordecim, numero, mirabili arte erecti, per quos aqua in vrbem labi consueuit. Afficiebat ea aquarum interruptio Romanos & Graecos non paruo rerum incommodo: praecipuè tamen in necessario vsu pistrinorum, quae sine illis aquaeductibus penitùs inutilia reddebantur. At Belisarivs tot incommodis occursurus, remedia excogitauit. Bini lembi paruo inter se distantes spacio tignis coniuncti, molas in medio continebant, quae rapido fluminis cursu voluebantur: funes verò ab vtraq; ripa quammaximè intenti, lembos in flumine sustentabant: huiusmodi lembos secus pontem, qui trans Tyberim ducit, collocauit. Post eos lembos alios eodem ordine posuit: quibus ne hostes mittendo de superiore loco materiam & ignem officere valerent, catenae in flumine ad ipsum pontem obictae, omnem materiam excipiebant, exceptam autem homines ab vtraq; ripa dispositi auferebant. Itaq; lembi pistrino rum vsum largissimè (vt etiam hoc nostro tempore fit) compensabant: aquarum verò defectum Tyberis abundè sustentabat. Ioan. Magnus lib. 11. & Sigonius libro 18. Imp. occid. ex Procopio. Gothi & Sueci obsessi, penuria aquarum vrgente, velis concauis lo̅ga extensione è superiorib. tectis suspensis, ac dilatatis, & funibus cuneato situ versus ima depressis, desuper casuras pluuias aut rores excipiunt. Imbres enim niuium resolutione adeò copiosi torrente solo è montibus descendunt, vt cunctis tam hominibus quàm bestijs sufficiant ad necessitatem. Olaus lib. 9. cap. 40. Gothorvm & Sueonum vetustus mos est, vt singuli siligineae farinae quantitatem in saccis adhoc dispositis, retrò sellas equitum, vnà cum lamina ferrea alligent, confestim???, vbi res postulat, igne structo, laminae ferreae pastas imponant panum, tanquam in clibano conficiendorum. Eadem lamina more clypei (in cuius modum formata est) corpora sita pro [1824] tegunt, geminam ac summè necessariam militaris industriae opem ex vna re prudentissimè mutuati. Olaus libro nono, capite 41. Romam obsidebat Vitiges Gothus. Belisarius cum suis summa premebatur annonae inopia. Iustinianus Constantinopoli commeatum mittit. Qui ne ab hoste interciperetur, Belisarivs hoc stratagemate vsus est. Sub id tempus quo hi erant vrbem intraturi, hostium castra adoritur, facit???ue eruptionem per Flaminiam portam. Equites verò leuis armaturae iubet ad hostium castra equitare, illos???ue tumultuosè ad pugnam elicere: mox conserta pugna paulatim cedere, hostem???; procul à castris distrahere. Quod cùm illi grauiter facerent, esset??? ianaprope vrbem ventum, tum simul ab his qui per Plaminiam portam emissi fuerant, factus est clamor à tergo: & equites qui tugam simulauerant, ferociter ad pugnam reuertuntur. Sic Barbari ancipiti metu perculsi in medio caeduntur, simul??? auxiliares copiae & commeatus in vrbem tutò recepti sunt. Sab. En. 8. lib. 3. Sphendostlabvs Rossorum princeps, obsidione ab Imp. Ioanne Zimisca Dorostoli cinctus, cùm iam consumtis alimentis penuria immineret: obseruata nocte illuni, in quam imbres magni, & tonitrua horrenda inciderant, cum duobus virorum millibus lintres conscendens, ad quaerenda victui necessaria nauigauit, collectis???ue necessarijs redijt. Cedrenus. Zischa Boëmus, qui Thaboritarum ductauit exercitum, villam quandam in Austria cùm diripuisset neq; inuenisset armenta (nam illa in insulam Danubio cinctam transuecta fuerant) conquisitis à proximis villis duobus vitulis, totidem???ue suibus, eos eregionè insulae tam diu verberari iussit, donec mugitum grunnitum??? vaccae sues??? exaudientes ad ripam suam tranarent. Qua prudentia cùm multa armenta intercepisset, & adduxisset, non modicam praedam ad suos portauit. Aen. Sylu. lib. 2. Commentariorum de rebus gestis Alphonsi, & Bonsin. lib. 3. Dec. 3. Tamberlanes, quamuis ingentes duceret copias ad XII centena millia, commeatu tamen remper abundauit. Castra enim in vrbis modum erant ordinata, d efi nito cuiq; artificio, loco proprio, vt omnia vitae vsui??? necessaria in promtu essent, neq; vllis latrocinijs locus esset. Cuspin. Michaële Palaeologo Byzantium obsidente. Latini Balduino imperante ad tantam egestatem redacti sunt, vt ob lignorum inopiam plurimas & pulcerrimas vrbis aedas destruere̅t, vt necessarijs ignibus materia suppeteret. Gregorius libro quatto. Eo bello quod Florentini contra Lucenres gessêre, magnam sibi gloriam Lvcenses & nome̅ apud populos Italiae omnes compararunt. Pressi enim graui ac diuturna obsidione, perpessi rerum omnium inopiam, lignandi copia nulla, sorte ductis ciuium nominibus, quorum aedes in vrbe haberentur, eas demoliti, tignis caetera??? materia lignorum vice vsi feruntur. Barutus lib. 1. hist. Flor. Obsesso à Maximiliano Imp. Patauio, cùm metuerent Veneti, ne bina flumina, quae Patauium inferuntur hostes primo quoq; tempore auerterent: ne tanta hominum multitudo farina desicertur, molas frumentarias, quas iumenta vertere̅t, omnibus in oppidi regionibus & vicis aedificari curarunt. Bembus lib. 9. Hist. Ven. Maximilianvs I. Caesar, cùm stipendia militibus quos dimittebat, persoluere non posset, primus eis potestatem fecisse dicitur, passim in Germania vagandi, & à rusticis alimenta absque vllo mendicitatis probro exigendi, siue à volentibus siue ab inuitis. Genus hoc sycophantiae (quo miseri rustici militum ignauiam fouere & sustentare coguntur) Garten vulgò dicunt, furtè ab Italica voce Guardar, quasi obseruatores nouorum motuum. Hispani Veneti??? in obsidione Cephalleniae, commeatus penuria haud mediocri affligebantur. Cùm superesset in castris & classibus aliqua frumenti copia, paruas trusatiles molas, quae in vnaquaq; trireme nexorum remigum manibus voluerentur, & Consalvvs Magnus in stituit, & quum cribra deessent, lintea ad excernendos furfures, vela rara scortorum capitibus detraxit, furnos??? subitaneos & clibanos paruos in litore ad percoquendos panes extruxit: quum reliqui cacabis contusum triticum qua̅quam ventribus inimicum cum larido percoquerent. Quibus rebus non modò leuata est fames, sed vtraq; castra, noua spe victoriae sunt completa. Iouius in Consaluo. Galli Papiam obsidentes, cùm militum obsessorum industria ex rerum necessitate magis ac magis acueretur, in linteis & contabulatis tabernaculis focos cum vaporarijs tubis ad excludendum fumum, elegantissimè fabricarunt. Iouius in Piscario lib. 5. Cùm grauiter à Carolo V. Landresium obsideretur, Franciscvs I. vt commeatum inferret, leuem armaturam equestrem emisit: quae excitatis diuerso in loco leuibus praelijs, hostes distineret, vniuersae??? pugnae spem & speciem praeberet. Interim dextro cornu latè extento, praemissa??? peditum atq; ???quitum valida manu, quos aduexerat commeatus in oppidu̅ intromisit, praesidium???ue labore atque vigilijs confectum, recenti milite renouauit, summa tranquillitate. Huius strenuè initi confilij, feliciter??? susceptae expeditionis euentum, inter praeclara fortia??? regis facta numerant. Sabellici Supplem. lib. 27. ex Iouio. Conservatio. Nabathaei Arabes, si quando inuadit eos copiosus hostium exercitus, fugiunt in solitudinem, huius se praefidio tutantes. Cùm sit enim expers aquae, alijs est inaccessa: at his, quia parata habent vasa humi defossa incrustata, Solis praebet praesidium. Cùm sit enim terra partim argillosa, partim rupem habens mollem, faciunt in ea scrobes ingentes, quarum ostia admodum parua faciunt, eas??? in profunda semper ampliù??? dilatantes ad extremum tantam magnitudinem efficiunt, v??? singula latera sint vnius iugeri. Haec vasa replent aqua coelesti: deinde ora obstruunt, & ea reliquo solo adaequantes, signa relinquunt, sibi quidem nota, sed quae alij animaduertero nequeant. Adaquant autem etiam quae abigunt pecora i n triduum, ne, in locis aridis & fuga, egeant continuis aquis. Diod. libro 19. Timothevs oppugnans Samum, cùm multi peregrini appellentes, ea quae oppugnabantur consumerent, & idcirco caritas esset annonae: praecepit ne venderent farinam, neq; heminam olei, aut vini, sed frumenti non minus modio: liquidorum verò, ad minus metretam: nemo??? frumentiferas molas haberet, nisi in collibus. Sic accidit, vt cùm peregrinis forum non patéret rerum ad quotidianum vsum spectantium, secum ipsiea apportarent, frumenti autem & ciborum apparatum soli milites consumerent. Polyaenus lib. 3. & Arist. in Oeconomicis. dispensationibus. Idem vrbem exercitu circumdans militibus locum definiuit, vnde praedam agerent: reliquam regionis partem intactam sinerent, non domum non tugurium destruerent, neq; infititiam arborem excinderent, sed ipsos duntaxat fructus caperent. Sic efficiebat, vt si vicissent, plura tributa colligere possent: sin bellum diutiùs traheretur, victum copiosum & diuersoria haberent. Seb & hoc ipso beneuolentiam hostium venabatur. Polyaen. lib. 3. Ariobarzanes Adramytium tenens, ab Autophradate terra mari??? oppugnabatur. Cùm autem res necessaria ac milites in vrbe̅ cuperet introducere, & ab oppugna̅tib. impediretur: ma̅datum dat dat Pteleunti, qui obiectam insulam cum praesidio tenebat, vt simularet se eam Autophradati prodituru̅. Qui cùm praesidijs praefecto crederet, & classem ad excipiendam insulam mitteret: Ariobarzanes interea, dum naues ad insulam contendunt, eas praeuertens, magnam commeatum ac militum copiam in vrbem importauit. Polyaen. lib. 7. Cyziceni Mithridatico bello frumentum Chalcidica cret??? immixta conseruarunt. Strabo lib. 12. Gothi aedificant domus lapideas sublimes, ac amplas, ligneas???, quas tignis abietinis, & corticibus arboris betulae exquisita industria tegunt, cespites virentes quadrata figura ??? campis excisos superimponentes: quos submisso auenae, vel hordei semine, firmioribus radicibus nectunt. Quo fit, vt tecta pratorum virentium speciem aemelentur. In haec tecta obsidionum tempore pecora pastum agunt, ne recentibus destituti carnibus, morbum Scorbutum dictum, ex salsis prouenientem carnibus, contrahant. Olaus lib. 9. cap. 38. Lotharius Rom. Imp. Lembvrgivm castellum, monachorum templum, in Nimetum agro situm, obsidens, fame ad deditionem iam coëgerat: nisi quidam socios deditionem facienda̅ consultantes confirmassent, satis super??? annonae superare: nimirum satius esse dictitans, ventribus crassis monachis pasci, quàm castrum tam turpiter in manus hostiu̅ tradere. Quo??? vbi monachi acceperunt, abundè commeatum praesidio militari largiti fuêre. Auent. lib. 6. Annal. Otho dux de Leina in Saxonia vrbem Gottingam obsidebat. Ciues cùm magnam copiam mendicorum in vrbe esse viderent, edicunt in loco extra vrbem, ad agendas Deo gratias de victoria in deijciendo Ducis propugnaculo, stipem largam distribuendam: qui eam deposcat, ad horam adsit accepturus cum caeteris. Magna colluuies hominum concurrit stipem acceptura. Datur illa largè, vt erat edictum: sed vrbe à tergo clausa, tum cunctis enunciatur, eant quò possint, panem quaesituri: non esse illis obsessa vrbe locum, vbi grauare possint, adiuuare non possint: ad meliora tempora reuersuri. Hac cratione obsidionem diutiùs tolerarunt. Cranzius lib. 10. cap. 14. Saxoniae. Lvsitani in arce Cananarense, cui Lavr. Brittius praecrat, à rege Cananorense obsidebantur. Spes omnis in aquatione è vicino puteo prohibenda. Lusitani ergo consilio Thomae Fernandi, praestantis archirecti, ab arce in puteum cunicul??? egere: tanto silentio, vt nunquam id ab hoste animaduert??? potuerit. Tum paulò supra illud cuniculi ostium, quod ab ar [1825] ce ad puteum medium pertinebat, trabes immisit, & super eas alias transuersas iniecit: & magnam materiae vim super eas trabes demisit, quae puteum tegeret, ne possent hostes venenum in aquam infundere. Postremò ore summo putei disturbato, terram omnem congessit, ne posset hostis materiam extrahere. Sic turò hostibus inuitissimis aquabatur. Osorius libro quarto rerum Em. STIPENDIIS MILITVM PROSPICERE. Comparando. Mercimonijs, & Venundatione bonorum, honorum, dignitatum. Heracleotae mittentes naues quadraginta tyrannis, qui erant in Bosphoro, non habentes pecuniarum copiam, comparauerunt à mercatoribus vniuersum triticum, oleum, vinum, & alias merces: & tempus definierunt, in quo ipsi precium essent persoluturi, & dispensatorem vnum in vnaquaque nauium constituerunt. Cum??? peruenissent ad locum hostium, milites ab eis comparabant omnia. Itaque congregato argento, dederunt ducibus nauium, duces autem militibus mercedem soluerunt. Quo factum est, vt argentum eos non defecerit, quousq; ad propria remeassent. Arist. in Oeconom. Mnedei bellum suscipientes aduersus Olynthios, cùm illis pecuniae deessent, adessent mancipia, statuerunt, vt relictis cuilibet ciuium mare & femina, caetera ad vsum ciuitatis venderent, tanquam in priuatorum exhibitione pecunias commodarent. Idem. Iphicrates Atheniensis, Coty Thracum rege parante exercitum, effecit hoc pacto vt compararet pecuniam. Praecepit hominibus quibus praeerat, seminare sibi tres modios tritici. Quo facto, collegit tritici ingentem multitudinem, quam ad emporia mittens vendidit, obtinuit???ue pecuniam. Idem. Pevthes praefectus equitum Cersobleptae, in summa pecuniarum inopia, mandauit, vt quilibet agricola quinq; modio rum agrum sibi sereret. Qui seruerunt, magna scilicet colonorum multitudo. Cùm igitur ingens frumenti copia prouenisset, deuectum illud ad mare vendidit, remittens aliquantum de precio. Ea catione multas subitò pecunias Cersobleptae co̅fecit. Polyaen. lib. 7. Timothevs oppugnabat Samum, conscriptis septem millibus mercenariorum. Quibus cùm persoluere stipendia non posset: videns plenam fructibus insulam esse, loco ad praeda̅dum capto, reliquos fructus, vendidit, securitate ijs qui legerent praestita, collectis??? hinc affatim pecunijs, partem stipendiorum militibus dispertiuit, atq; fic vsus obsequentioribus & alacrioribus, Samiorum vrbem per vim cepit. Polyaen. lib. 3. & Arist. in Oecon. Evmenes Cardianus, caeso Cratero & Neoptolemo, militibus intra triduum soluere stipendium pollicitus, fecit ijs villarum illius regionis castellorum???ue hominibus & pecore refertorum auctionem. Qui mercatus aliqua fuerat ordinum ductor, vel mercenariorum militum praefectus, tormentis & machinis Eumene praebente acceptis, expugnabat ea, praedam???ue in debitum stipendium milites partiebantur. Plut. in Eumene. M. Ant. Philosophus Imp. Pannonias omni infestarum gentiu̅ metu liberauit. In conficiundo bello quum aerario exhausto à pecunijs laboraretur, omnia aurea vasa, argentea, crystallina, & myrrhina, cum omni principali supellectile, ornatu??? coniugis, publicè vendidit: ne tributa imperando ciuitatibus aut prouincijs esset grauis. Sab. lib. 4. En. 7. Baldvinvs II. Constantinopolitanus Imp. cùm bello premeretur, quod Graeci rebelles intulerant, atq; pecuniae defectu laboraret: Venetis permultas sanctorum reliquias vendidit. neq; eo contentus, filium Philippum, accepta pecunia à priuatis mercatoribus, pignori obligauit, atq; eum ad ipsos Venetias misit. Ipsa quoq; templa plumbo, quo tecta erant, spoliauit ac vendidit. Fulg. lib. 7. c. 6. Beatrix Comitissa, mundum omnem distraxit, vt Carolus Andegauensis maritus haberet sumtus ad bellu̅ Siculum, aduersus Manfredum Ecclesiae Romanae hostem, vt ille regno Siciliae potiri posset. Aemilius lib. 7. Ricardvs I. Anglorum rex, acceptis regni insignibus, summo studio classem ac omnia ad Hierosolymitanum bellum gerendum necessaria parans, possessiones omnes, portoria, vectigalia, ac comitatus nonnullos cum praefecturis, partim vendidit, partim oppignorauit. Hugonem episcopum Dunelmensem, pactus ingenti precio, Northumbriae comitem fecit: inquiens, Magnus ego artifex, veteranum enim episcopum feci nouitium comitem. Ciues Londinenses dederunt grandem pecuniam, & tum primùm concessu regis comitia habere coeperunt, & sibi in singulos annos eligere binos suae ciuitatis gubernatores, quos Balliuos appellarunt. Reuersus vetò è bello sacro, cùm Gallicis armis in Normania vrgeretur: cepit paulatim possessiones ac caetera omnia, quae ante profectionem suam in Syriam vendidisset, pignorauissétve, blandè repetere: dum praedicaret se pro certo habere, suos principes, ciues, ac amicos nolle sibi benefi cium foenerari, sed contentos vestigalibus quae hactenus cepissent, non omninò negaturos ea reddere, quae ipse eis non venditionis, sed tantummodò mutuationis aut pignoris nomine locasset: cùm praesertim cuncti certò scirent, ipsum non posse sine possessi onibus illis regio ritu viuere vitam. Itaq; sine precio, bona à redemtoribus maturè recepit, quanquam multi ne tertiam quidem partem sortis ex fructibus possessionum acceperint. Polyd. lib. 14. Capta à Liguribus Clodia, XL. triremes à Venetis instructae sunt. Atq; vt tanta classis ali posset, priusquam in hostem sit itum, decreto Patrum propositum est publicum edictum, vt quicunq; è populo pecunia, commeatu, milité ve, aut classem, aut litorales copias iuuissent: fore, vt vbi cum boste debellatum esset, ex eorum numero triginta, qui optimè omnium meriti crederentur, ad Patricium traducerentur ordinem: quae dignitas illis eorum??? posteris rata perpetuò maneret, daturos ad haec Patres operam, vt quinq; aureorum numûm millia quotannis reliquis diuiderentur, qui dignitatem non essent consecuti. Multi spe praetensae dignitatis, quidam etiam caritate patriae, in medium processerunt, alij alia pollicentes. Supra sexaginta familiae repertae sunt, quae suum in rempublicam beneficium contulerunt: atq; ita vt ditissimus quisq; fuit, ita optimè de illa meritus & videri & esse voluit. Sab. libr. 6. & 7. Decad. 2. Cùm bello Maximiliani Imper. Rom. & Galliae regis premerentur Veneti, ne pecunia deficeret, propterea quòd rerum fisco cedentium Triumuiri magnum suis in libris publicè debentium ciuium numerum habebant: Senatus legem sciuit, vt ijdem Triumuiri bona ciuium fisco debentium omnia, quae sui iuris fecissent facturíve essent, ipsi in foro licerentur: licentibus partem eorum bonorum tertiam fisci nouissimi pecunia vel sua, vel aliorum, cuius essent creditores, emere liceret, si pro reliquis duabus partibus numerato persoluissent: ea???ue bona ita distracta si redimere priores domini voluerint, intra dies octo eo modo, quo emta erunt, possint: si noluerint, eae emtiones nullum postea praeiudicium patiantur, sed firmae solidae??? sint tota tempora. Aliam etiam legem sciuerunt: qui magistratus vel sint, vel futuri sint, afferant singuli reip. scribis fidem quatuor magistratuum scripto confirmatam, se, quod debeant, persoluisse: qui non attulerit, is magistratum reipublicae neq; obire, neq; adire vllum possit. Qui aute̅ ex ijs magistratibus fidem fecerit, aliquem ciuem soluisse, qui non soluerit, is magistratus multae nomine ciuis illius omne debitum reipublicae persoluat: scriba verò qui tabellam confecerit, à suo munere obeundo expellatur. Neq; tamen ea lege satis esse factum Decemuiri existimantes, pleniore coacto collegio sanxerunt, vt fisci debitores detinerentur, custodiae??? traderentur, à qua nequirent liberari, quoad soluerent: tabellam??? cum centum eorum nominibus, suis ministris dederunt, iubentes, vt quemlibet eorum caperent. Bembus libro 12. Hist. Ven. Carolvs IIX. rex Gallorum, iuuenili consilio regnum Neapolitanum suscipiens, in summa rei pecuniariae difficultate, Marchionissae Salutiorum mundo muliebri oppignorato, vel etiam vendito, aliquot aureorum millia corrasit. Iouius. Clemens VII. Pp. à Germanis & Hispanis militibus in Adriani mole obsessus, propositis venalibus senatorijs aliquot galeris, qui consensu militum non obscura licitatione, amicissimis Caesarianarum partium ad eum honorem aspirantibus, praesenti pecunia venderentur: breui tantam vim signati auri, vel infami collatione coactam collegit, vt milites in vniuersum Hispani Germani???ue nequaquam aegerrimè pacarentur, & sese ducum imperijs & dicto audientes futuros dicerent. Iouius. Ludo. Quum Mathiae Coruino Vng. regi in bello Boëmico deessent pecuniae: verbis & pollicitationibus alebat exercitum. Cùm dies distribuendi stipendium praestitutus instaret, quem promissis differre vltrò non poterat, è praefectis equitum & legatis legionum ad alearum ludum inuitabatur. Dena millia aureorum ea nocte ex ludo sibi comparauit, quae, antequam loco moueretur, militibus dedit, & ex aleae lucro stipendium exoluit. Bonfin. lib. 8. Dec. 4. Mutuo. Memnon Rhodius, qui La̅psaci dominabatur, pecunijs egens, scripsit ditissimis Lampsacenorum, vt magnam argenti sum [1826] mam ei co̅ficerent, quam recepturi essent ab alijs ciuibus, quibus commissum erat illam afferre. Atq; cùm illis alij ciues afferrent, iussit eandem sibi mutuò dari, vsq; ad certum tempus, in quo eam illis redderet. Arist. in Oecon. Idem pecunijs indigens, precatus est suos, vt sibi mutuò darent, quas ex prouentibus eius mox recepturi essent. Illi autem attulerunt, quîs citò prouentuum receptio futura erat. At vbi ea, quae prouentuum erant, missa sunt, fibi illis opus esse dixit: se verò postea conflatum aes dissoluturum cum vsuris. Arist. in Oecon. Chabrias illis qui ex regione debebant sub eo militare, praecepit afferre, si quis aut auri aut argenti quippiam non signati haberet. Cùm verò plurimi attulissent, illo ipse vtebatur. Mutuantes autem praefectis classium commisit, vt de ijs quae abundarent apud eos, illis redderent. Aristot. in Oeconom. Clazomenii in frumenti penuria pecunia indigentes, statuerunt, vt si qui priuatorum haberent oleum, mutuarent ciuitati ad foenus. Quibus mutuantibus, conducentes nauigia, miserunt ad emporia vnde ipsis veniret triticum, habito pacto de precio olei. Insuper debentes militibus stipendium viginti talenta, & dare non valentes, pendebant foenus ducibus annuè quatuor talenta. Ibidem. Bello punico secundo Romae pupillorum & viduarum census sunt in publicum delati, vt in fide publica essent eorum bona, sic???ue tutiora illis futura: & in summa aerarij inopia Reip. vsuaria: quin & patresfamiliâs, qui Volonum libertate donatorum precia acceptuti erant, professi sunt, non priùs se eam pecuniam exacturos, quàm in Italia esset cum hoste debellatum. Manauit priuata haec benignitas ex vrbe in castra, vt non equites, non centuriones, tali tempore stipendium acciperent, mercenarius??? haberetur, siquis accepisset. Sab. libro tertio, Ennead. 5. Eodem tempore creati Romae pecuniae inopia Triumuiri mensarij, qui aes & argentum à priuatis conferendum publica fi de interpofita susciperent. Dedicata est & à Duumuiris ad id creatis, aedes Concordiae. Sabell. lib. 3. Ennead. 5. Eiusdem belli anno x. cùm plebs assiduis tributis, caeteris???ue incommodis exhausta, publica onera ampliùs ferre non posset, patres decretum tulerunt, vt qui in curuli sella sedissent, equi ornamenta, & facti argenti pondo, salinum & pa tellam, sacrorum causa, haberent: reliqui eius ordinis libram argenti, & quina millia signati aeris. Caetera omnia quibus ipsi, vxores, liberi, vterentur, mundum, anulos, bullas in publicum conferrent. Haec??? tanto studio ad Triumuiros mensaxios repraesentata, vt neq; triumuiri accipiendo, neq; scribae referendo sufficerent. Id patrum studium equester ordo secutus, ac postremò plebs ipsa, ita vt sine edicto resp. stipendio in praesentia abundaret, nec vllum tempus fuit, quo res Romanorum & Carthaginensium magis inter spem & metum suspensae fuerint, quum ad eam diem res Romana multis cladibus afflicta inferior fuisset: atq; tum demùm, per varios successus, in eum locum redierat, vt nihil esset Punica inferior. Sab. libro quarto, Ennead. 5. Cùm P. Corn. Scipio Consul creatus esset in Siciliam, vt cum omni exercitu in Aphricam traijceret: & in rebus necessarijs comparandis maxima difficultas proponeretur, ob aerarij inopiam & iuuentutis penuriam: ille nihilominus ingenti studio in apparatu̅ belli intendit, & praeter alia ex varijs ciuitatibus CCC. iuuenes legit totius prouinciae nobilissimos, ac eis praecepit, vt certa die cum armis equis???ue adessent. Qui cùm ad constitutam diem praestò fuissent, optionem detulit, qua vel ipsi in Aphrica secum militarent, vel totidem alijs substitutis equos arma???ue largirentur; vtrum vellent acciperent. Singulis remissionem militiae petentibus, dati sunt vicarij CCC. Romani iuuenes, quos Scipio ex Italia inermes adduxerat, eo consilio vt Siculorum impensa, sicut euenit, armis equis??? instruerentur. Horum opera multis postea certaminibus fideli atque vtili in Aphrica vsus est. Auctor eius vitae. Bello contra Emanuelem Imper. exhausto aeratio Venetorvm, pecuniam ex depositis conflatam (quia ea temporum nouitate ex haustum erat aerarium) publico decreto placuit in diui Marci sacrarium ad opportunos casus reponi: ac tam diu sub publica custodia seruari, quoad resp. in meliorem esset statum restituta. Hodie vulgò Praestita appellantur, quae Vitali Michaële II. principe instituta traduntur: vnde ingentem illi ortam inuidiam, primariam??? caedis causam, quidam crediderunt. Sab. lib. 7. Dec. 1. Ricardvs I. Anglorum rex bello Gallico ingentem pecuniam à collegio mercatorum, qui Caleti ex lana potissimùm negotiantur, mutuam sumsit: postea monachis Cisterciensibus exposuit se inopia coactum, ac eorum beneuolentia fretum id fecisse, & propterea rogare, vt vellent tantum lanae ipsis mercatoribus pro acceptis ab se pecunijs dare summi beneficij loco, cuius se memorem fore pollicebatur. Monachi ijs precibus victi ad extremum regi morem gesserunt. Polyd. libto decimoquarto. Franciscvs Foscarus dux Venetus, clade ad Carauagium accepta à Francisco Sfortia Mediolanensium duce, conuocato senatu, magna vi auri & argenti prosusa, conuersus ad patres ipsos: Nihil est. inquit, P. C. quòd ad vnam pugnam, licèt calamitosam, territi desperetis, vt vel Philippi ipsius hostis exemplo bene sperare de summa rerum debeatis, qui à nobis ad Maclodium fusus, captis ferè ducibus omnibus, exercitum facilè restituit. Agite igitur, meipsum secuti, pecuniam huc conferte, quo numerosiore̅ vestrum quisq; possit: infra enim triduum copias omnes nostras repara̅das polliceor. Quod certè mox ita subsecutum est, vt victor ipse Sforcia pacem vltrò petierit. Egnat. lib. 3. cap. 2. Ad redintegrandas turmas magnopere deminutas bello contra Iulium II. Pontif. atq; sumtus, quo fisci debitoribus facilior solutio fieret: Senatus Venetvs iusserat, vt qui ex ijj aurum aut argentum caelatum, quod plerique sibi comparant aut à maioribus comparatum domi habent, ad Duumuiros numis cudendis intra dies XXV. attulissent: id eis aurum argentùmve cum lucro partis decimae acceptum referretur: qui Duumuiris neq; àurum neq; argentum dedissent, neq; pecuniam numeratam curauissent, eorum bona, etiam si fidei com missa essent, ve̅di per magistrarus oportere, ijs exceptis bonis, quae dotium nomine mulieribus deberentur, eas??? venditiones ratas & firmas haberi oportere, neque vllis posse legibus infirmati, Senatusconsulto additum. Paulo???ue pòst, quod Patribus constabat, ciues plerosq; ex iis, quibus ampla res esset, adduci tamen non posse, vt in aerarium conferrent, quòd nulla suae patriae caritate, nullo reipub. amore tenerentur: Decemuiri suis ministris mandauerunt, vt illos priùs ea de re admonitos, si post dies octo nihil contulissent, captos in carcerem contruderent: quòd si se occultauissent, ab eorum domibus rem familiarem abriperent, magistratibus???ue traderent distrahendam. Quae duae quidem res vti publicè iuberentur, ante id tempus nunquam acciderat. Bembus libr. 7. & 10. hist. Ven. Alfonsvs Atestinus Ferrariae dux, quum graue sibi periculum ab Iulio II. Pontif. omnibus ferè Europae principibus contra Galliae regem Ludouicum XII. cuius auxilijs hactenus feliciter Pontificem sustinuerat, arma induentibus, immineret, cogendae pecuniae studium ea moderatione agitabat, vt priuitos potiùs minueret sumtus, augeret???ue rerum venalium vectigal, quàm eam viritim ciuibus imperaret. Ideo???ue non paruam auri summam, oppignoratis maiorum suorum insignibus gemmis, Lucretiae???ue item vxoris vnionibus, mutuam à foeneratoribus accepit. Parcendum enim aerario existimabat. Itaque abiectis abaci ornamentis, in vsum mensarum figulinis lancibus vsus est: quae eò honestiora era̅t, quòd Principis manu atq; artificio fabrefacta spectabantur. Iouius in eius vita. Consalvvs Magnus, cum Gallis de regno Neapol. regis Hispaniae Ferdinandi nomine decertans, matura stipendiorum solutione, aliunde mutuo accepta pecunia, quum auri esset egentissimus, magnam reconditae pecuniae vim habere credebatur. Quam opinionem inter milites alere erat solitus. Nam eos aliquando stipendia nimio plus, quàm ipsi ferre possent, differri conquerentes, allocutus, dicere erat solitus: Estote bono animo commilitones, nam obsignata integra???ue adhuc nobis superest illa ingens arca, ex qua, cùm pro matura victoria opus erit, ad explendas omnium cupiditates immensus signatae pecuniae thesaurus effundetur. Iouius in Consaluo. Tributo, à quibuslibet exacto. Chabrias Atheniensis, Thamo Aegyptiorum regi gerenti bellum, & pecunijs indigenti, consuluit, vt aliquis diceret sacerdotibus, oportere & virorum & mulierum multitudinem sacris initiatorum submouere, propter impensam. Audientes autem sacerdotes, & sacerdotium penes se manere volentes, finguli propriam dedêre pecuniam. Postquam autem à cunctis accepit, iussit illis praecipi, decimam partem expensarum, quam priùs in templo faciebant, & reliquorum, regi mutuare, quousque finem bello imposuisset. Aristot. in Oecon. Idem ab vnaquaq; colonia praecepit omnes quippiam determinatum afferre, & ab vnoquoq; corpore similiter. Ex frumento etiam quod vendebatur, à vendente & emente praeter precium, pro modio percipiebat obolum. Ab vnaquaq; naue, & officina, & vnoquoq; opus aliquod exercentium, decimam partem operis. Ibidem. Dionysivs Syracusanus volens triremes extruere, agnoscens sibi opus esse pecunia, concionem vocans, inquit: Quandam sibi ciuitatem prodi, ad quam opus erat pecuniis, precari???ue ciues, vt quisque sibi duos stateres mitteret. Intermittens autem duos aut tres dies, tanquam in tradenda ciuitate error contigisset, ciues laudans, reddidit vnicuique quod miserat, vt ciuium beneuolentiam conseruaret. Mox eosdem à non inuitis repetens, tanquam de proditione [1827] certus esset, pecunias ad nauium extructionem co̅uertit. Arist. in Oeconomicis. Demetrivs Poliorcetes pecunias non habens, duplicauit militum numerum, quos deligebat: & quodam admirante, Vnde stipendium tot militibus supeteret, cùm ne paucioribus quidem sufficeret? Quoniam, inquit, si potentiores fuerimus, imbecilliores habebimus aduersarios, & eorum terra potiemur: atq; alij tributum pendent, coronas??? mittent, iam metuentes militum multitudinem. Polyaen. lib. 4. Athenienses in Potidaea habitantes, cùm pecunijs ad parandum bellum in digerent, instituerunt, vt omnium facultates describerentur, quae apud vnumquenque in populo confusae inordinatae???ue erant: sed & quo in loco vnaquaeq; possessio erat, vt pauperes possent erogare. Cui autem possessio deerat corpore condemnabatur. Itaq; ab illis quod descriptum fuerat vnusquisq; ciuitati saluum afferebat. Aristoteles in Oeconomicis. Pensionem pecuniae collatae à Rom. in bellum Macedonicum, priuatis solui placuerat. etenim satius esse, quanquam in summa aerarij penuria, fidem publicam vnicuique ciui Reipublicae mutuanti & opitulanti conseruari, quàm hostem vincere. Igitur Q. Fabio Labeoni, & L. Aurelio Quaestoribus vrbanis visum est, ab omnibus Sacerdotibus hanc pecuniam exigi commodiùs esse, quòd stipendium nullum hoc toto ac tanto bello contulissent: quàm à caeteris, quorum iam pars maxima oneri ferendo esse desijsset. Sic magna cum Curionibus, Flaminibus, Auguribus, Salijs, Foecialibus, Pontificibus, alijs??? hoc genus hominibus, contentio atq; altercatio fuit: dum hi antiqua sua & sacrosancta priuilegia atq; immunitates vel à Numo ipso, primis??? Consulibus identidem repeterent: Quaestores ex aduerso, necessitatem eos iuberent accusare, caeterum aut conferre, aut multam pati. Ergo Tribunos appellarunt. Pronunciatum est, facerdotes nequicquam Tribunos appellasse, omnium??? annorum, per quos non dederant, ab ijs stipendium exactum est. Liuius lib. 3. Decadis 4. Veneti bello contra Fran. Sforciam Mediolanensium principem suscepto, ad bellorum sumtus perferendos senatusconsultum fecêre, vt vrbani peregrini???ue magistratibus iudices, scribae, caeteri??? inferiores ordines magistratibus ipsis subiecti, qui publicum aliquo modo salarium mererent, reipub. vectigales essent: & vt patricij magistratus post annuum munus (etenim suum cuiq; in id tempus est praemium adscriptum) gratuitam reipubl. operam in sex proximos menses impenderent. Sab. libro septimo, Decad. tertiae. Eandem tributi rationem bello contra Maximilianum Imp. in recuperanda Vicetia sunt amplexi. Bembus libro septimo & nono Hist. Venet. Bello contra Ludouicum XII. ab ijsdem latum est, vti exules illatae fortuitò mortis causa, qui vnà cum quatuor bello idoneis hominibus militiam reipub. menses quatuor sua pecunia fecerint, ab exilio reuocentur. Bembus libro septimo Hist. Venetae. Bello contra Baiazetem Turcorum regem omnium, quae Veneti cum Turcis vnquam gessissent, maximum & formidolosissimum, aucta vrbis vectigalia sunt parte ex tertia, vini, panis, carnis, portorijs tantummodò exceptis: atque vti magistratus omnes vrbani prouinciales???ue mediam stipendiorum partem vnius anni reip. remitterent, lex lata: cautum tamen, ne quadraginta viralia iudicia ea lege tenerentur. Lecti etiam viri, qui censum ciuibus omnibus pro cuiusq; opibus decernerent, ea conditione, vt is quem decreuissent, reip. à quoq; ciue census donaretur, si auri semunciam non excederet: supra id mutuò erogaretur: neq; tamen auri libras tres vllius ciuis census posset excedere. Simul, quòd terrestres etiam copias ex Gallorum regis foedere Senatus contra Ludouicum Sforciam Mediolanensem principem in Galliam mittere tenebatur, lex est lata, vt quae ciuitates sub reip. imperio in continenti essent, ijs literae darentur, vellent pro suo in rempubl. studio tam difficili eius tempore subsidij nomine pecuniam publicè ad vrbem mittere: sua cuiq; ciuitati dicta & constituta summa: Patauinis auri libris centum, Vicetinis octoginta, Verone̅sibus totidem, Brixianis centum viginti, Bergomatibus quinquagintaquinq;, Taurisanis quinquaginta, Cremensibus viginti. Alexander VI. Pont. Max. omnium prouentuum, quibus sacerdotes in imperio reipubl. fruerentur, partem plus tertiam in id bellum aduersus Baiazetem Venetis concessit: Cardinalium sacerdotijs exceptis. Quinetiam pecunia̅ sacram, quam homines in imperio Veneto, vt criminibus & maleuicijs obnoxij, post mortem apud inferos poena liberarentur, conferrent, insumendam permisit. Pecuniae sacrae summa (vt intelligi possit, quanta quam??? ardens eo tempore fuerit in hominum mentibus religionis existimatio) fuit librae septies centies & nouies, eo??? ampliús. Bembus lib. 5. Hist. Venetae. Venetvs senatus bello contra Maximilianum, cùm videret multò maximam esse in vrbe copiam eorum ex plebe ciuium, qui aliquo reipublicae munere fungerentur, quo in munere aut stipendij menstrui, aut quotidiani quaestus nomine lucrum facerent: vt ij quoq; aliquid, neque id tamen sine compendio, tam angusta pecuniae publicae procuratione in aerarium conferrent, rogationem iussit: qui è plebe ciuis munus perpetuum à republica obtineret, si decuplum stipis annuae, aut si ea non sit, lucri summam, de qua apud magistratum co̅stet, reipublicae intra dies quindecim curauerit, id omnino mu nus ipso mortuo aut filius, aut nepos, aut frater eius consequatur, aut is, quemcunq; sibi ipse eius muneris haeredem instituerit. Quibus autem sua sint ad tempus munera, ijs octuplam stipem aerario inferentibus, ea viuis munera eripi non possint. Eodem bello sciuerunt, vt medijs domorum fructibus, qui ex locationibus proueniunt, aequam partem inquilini omnes in aerarium inferrent: exceptis ijs qui eo bello ab hostibus reipublicae domo sua pulsi, se ad vrbem recepissent: atque ijs, quorum fructus decimam vnciae partem non excederent. Bembus lib. 10. & 12. Hist. Venetae. Quum anno MDXXXI. Solymannus Turcarum Imp. Pannoniam repeteret: exhausto pontificij imperij aerario, in Sen. Cardinalium decretum est, vt quinq; decumae sacerdotijs imponerentur. Quae res minores sacerdotes, sacratas???ue virgines, & sacras hospitales domus vehementer afflixit. Nam exactores cum imperio in prouincias emissi, dum priuato quaestui studerent, incredibili acerbitate, humana & diuina omnia perturbabant: adeò vt plerique sacerdotes templa desererent, & passim sacrata vasa & antiqua donaria conflarentur: erant & qui praedia dicata altaribus venditarent, vt decumae soluerentur. Neq; honestissimus sacri belli praetextus, ac extrema propè necessitas inuidiam leniebat: quoniam Cardinales, qui opima sacerdotia possiderent, immunes euaserant: quasi illis ad tuendam Romanae aulae amplitudinem, de solito vitae sple̅dore nihil remittere moderari??? liceret, quum ex aduerso plerisq; egentibus vltima vitae alimenta raperentur. Iouius libro 30. Hist. Alexander VI. Pp. in vsum belli Gallici, pecuniam omnem, sedis apostolicae auctoritate in Hispania, belli sacri, quòd Cruciatam vocant, nomine coactam, Neapolitano regi concessit: quam pecuniam in alios vsus, quàm contra religionis Christianae hostes, nefas erat insumere. Guicciard. lib. 1. Franciscus I. cum Leone X. Florentiae congressus est. Regi co̅cessum, vt citeriore ac vlteriore in Gallia sacerdotiorum redditus binis exactionibus decumaret, & contrà permittente rege Pragmatici iuris praerogatiua tolleretur: qua sacerdotia, tota Gallia, collegiorum arbitrio adiudicari consueuerunt. Sabel. Supplem. lib. 6. ex Iouio. Bello Germanico, quod contra Protestantes Carolvs V. anno MDXLVI gessit: Paulus III. Pontifex Caesari permisit, eo anno dimidiam partem bonorum ecclesiae per Hispaniam sumere, & ex annuis prouentibus monasteriorum Hispaniae diuendere, donec ad aureorum millia quingenta conficeret: & haec quidem omnia belli tantùm huius gerendi gratia, verùm ea lege tamen, vt de suis bonis tantundem illis inuicem oppignoraret. Sleidanus lib. 17. Thesauris vel sacris vel profanis. Consule Tit. superiorem, Mercimonijs comparare, quatenus thesauri venduntur, fol. 1825. Antimenides thesauros, qui per vias regias continebantur, iussit praefectos implere secundùm legem regionis. Cùm verò exercitus aut turba alia absq; rege indiguisset, vendebat ea quae erant ex thesauris, aliquem ad eos mittens. Aristoteles in Oeconom. C. Mario & Cn. Carbone Consulibus, bello ciuili cum L. Sylla dissiden tibus, quo tempore non Reip. victoria quaerebatur, sed praemium victoriae res crat publica: senatusconsulto aurea atq; argentea templorum ornamenta, ne militibus stipendia deessent, conflata sunt. Val. lib. 7. c. 6. L. Sylla Athenas oppugnans, pecuniae indigus, ex omnibus illustribus templis & oraculis, quae in ea terra erant, iussit ad se donaria sacras??? pecunias deferri, atque in Delphicis thesauris expilandis cauillo vsus. Nam quum inde significaretur auditam esse in templo dei citharam, tantum abfuit, vt ex ea re vlla sit religio homini incussa, quòd ad Caphim, quem ea de causa Delphos miserat, qui???ue ea per literas significabat, rescripserit: mirari se, quid esset quòd Delphicam pecuniam non auderet attingere, ad quam tollendam ipse deus hilaris, atq; citharae concentu inuitaret. Sabellicus libro 3. Enneadis sextae. Bello ciuili C. Ivl. Caesar aerarium reclusit. Id ne fieret, L. Metellus Tribunus plebis nonnihil obstitit, quoad iratus Caesar: An ignoras, inquit, adolescens, difficilius esse mihi dicere quàm facere? Appianus auctor est, sanctiores thesauros, & qui execratione interposita, ad tumultus & bella Gallica propulsanda intacti manserant, diripiendos militi datos à Caesare, identidem praedicante, victis à se Gallis illam maiorum execrationem non timere ampliús. Sab. lib. 7. Enn. 6.
|| [1828]
Heraclivs Imp. contra Persas pugnaturus, cùm neq; copias, quae hostib. pares forent, neq; pecuniam haberet: Aurum & argentum ex magna ecclesia Constantinopolitana alijs sacris aedibus mutuatus, signari pecuniam fecit: & nouo delectu facto, in expeditionem ex vrbe cum ipsis egressus est, post celebrationem festi Paschae. Cuspinianus. Petrvs Aragonum rex XI. eo bello quod aduersus Petrum Regem Castellanorum gessit, Barcinonam vasis omnibus aureis & argenteis alijs???; preciosis rebus euacuauit: & argentea quidem vasa cuncta conflauit in regales argenteos signo ciuitatis impressos: ex aureis verò florenos percussit cum signo lilij floris & imagine S. Ioannis, vt suntaurei Florentinorum. Quod monetae genus primùm Barcinonae coeptum, postea Valentiae, Maioricis, & Perpignanifieri iussit. Marineus lib. 11. rerum Hispan. Ferdinandvs Aragonius, Neapolitanus rex, cùm templum S. Angeli in monte Gargano Apuliae religione & opibus augustiss. expugnasset, anno MCCCCLXI. aurum & argentum omne à scribis notatum in aerarium retulit. Id???; omne parta victoria in templum curauit referendum, singula???; restituit in ea qua fuerant antequam in numos conflarentur forma. Diripiendi causa fuit tum pecuniae inopia, tum metus, ne Ioannes Renati Andegauensis F. eo si superueniret potiretur. Pontanus lib. 2. Belli Neapolitani. Clemens VII. Pont. quum expugnata ab exercitu Caroli V. Roma, etiam arcem consumto commeatu, in quam confugerat, Caesarianis dedisset, & ex pacto militi stipendium persoluendum esset: conflauit argentum omne, & aurea vasa sacrificijs dicata, vt inde diuidenda militibus pecunia cuderetur. Quae quum satis esse non posset Caesarianis ducibus, purpurei galeri tres concessi, vt illis licitantibus, qui foeda ambitione corrupti, ad senatoriam dignitatem aspirabant, aurum proferrent. Eo modo ad hastam propositis, emtores non defuêre. Nec tamen miles expleri potuit, quum non menstrua, sed annorum aliquot stipendia flagitarent. Iouius in Pompeio Columna. Obsessi grauiter à Caesarianis Florentini, vt militi stipendium expedirent, suasu Francis. Carduccij dictatoris è fanis cuncta donaria sublata sunt & vendita: inter quae, erat in delubro diui Ioannis, etiam fuit mitra insignis preciosissimis redimita gemmis, à Leone X. pontifice templi maximi altaribus dicata. Sed nemo ferè reperiebatur, qui ea ornamenta pro fanis manibus atrectare vellet: & Bernardus Baldinus gemmarum aestimator peritissimus, id officium se praestare posse pernegabat, nisi alienis manibus detractae gemmae ipsi aestimaturo proferrentur. Sed in mora non fuit Leonardus Bartholinus, qui sacrarij armaria, sublatis auidè donarijs, vel inhorrescente tremente???; aedituo perfregit. Sunt etiam xenodochiorum, hospitalium???; domorum, & templorum praedia confiscanda venundanda???; proposita & non comparentibus emptoribus, ea locupletibus sub poena maiestatis coëmunda addicta. Idem Carduccius matronas nuptialibus ornamentis, singulas???; familias vetere argenti atq; auri supellectile spoliandas censuit, veterum Romanorum exemplo, quum extremis Punici belli casibus matronae dites generosa propensione omne aurum & argentum ex suo mundo, vt pecunia cuderetur, in aerarium detulisset. Iouius lib. 27. Historiarum. Frugalitate & Parsimonia. Lacedaemonii, Samijs rogitantibus pecuniam eis ad regressum dari, consilio decreuerunt vnam diem & se & seruos & animalia ieiunare: & quantum expendisset quisq; tantu̅ dare Samijs. Arist. in Oecon. Agrorum locatione. Magnus Moscorvm Dux ingentem exercitum longo tempore sustentare potest. neq; enim militibus suis stipendia largitur, sed agros illis exiguo precio elocat, quo beneficio operam militum demeretur. Guagninus c. 3. Moscouiae. Numismate adulterino. Timothevs bellum gerens aduersus Chalcidenses, cnà cum Perdicca, Cyprium aes Macedonico numismate permisce̅s, insigne percussit, quod pristinas quinq; drachmas valore exaequaret: eius quarta pars constabat argento, reliquum aere vitioso. Ad hunc modum abundans stipendijs, persuasit mercatoribus, & eius regionis incolis, vt aere venditiones emtionésque contraherent. Sic mutuò res commutantes, nihil ex illo numismate retinuerunt, sed illud quasi circuitu quodam in militare stipendium redijt. Polyaenus lib. 3. & 4. & Aristot. in Oecon. Idem cùm in Atticis castris maxima esset numi raritas, suasit mercatoribus, vt ipsius sigillo pro numismate vterentur: discedentes verò, sigillum & argentum acciperent. Credideru̅t mercatores, & forum militibus praebuerunt ob ducis sigillum. Discedentibus ipsis, ad extremum abundans pecunijs Timotheus, constitutum precium persoluit. Idem. Clazomenii aere pressi alieno, percusserunt numum ferreu̅, qui argenti haberet rationem, XX talentorum: deinde dantes ditissimis ciuitatis, cuilibet suo ordine, argentum ab illis receperunt aequale. Quare priuati habuerunt ad quotidianos vsus impensas, & ciuitas à debito fuit liberata. Secundum verò ex prouentibus illis foenus restituerunt, semper diuidentes vnicuiq; in parte dabant, illi autem ferreos numos reportabant. Aristot. in Oecon. Romani bello Punico primo, cùm impensis Resp. non sufficeret, librae aeris pondere imminuto, quinq; partes lucrifecêre, aes???ue alienum dssoluere. Postea Annibale vrgente. Q. Fabio Maximo dictatore pondus iterum imminuit, & dimidium lucrata est. Resp. Plin. lib. 33. c. 3. Bello Granatense, Enicvs Lupides Comes Tendillanus, dux insignis, qui Alamae vrbi praeerat, in summa rei pecuniariae desperatione, à rege Ferdinando & Isabella decreta iam stipendia simulabat se in horas singulas spectare, & vt bono animo forent, hortabatur, pollicebatur???; se daturum interea non veras, sed imaginarias pecunias, quibus inter se rerum venalium commercia exercerent, fide sua interposita, vmbratiles illas pecunias veris se redemturum. Ex charta igitur panucea fecit schedulas sua manu atq; subscriptione signatas, quibus imposuit nomina, precium quantum quaeq; sit valitura, quasdam vocans numos aureos, quasdam argenteos, quasdam aereos, & in vnoquoq; genere plures differentiae, puta assis, semissis, trientis, quadrantis. Iussit vt nemo supposititias illas pecunias recusaret. Ex illis fictitijs pecunijs stipendia militibus persoluta sunt, & per illas emtiones venditiones???; factae. tanta fuit Comitis auctoritas atq; reuerentia. Nebrissensis Dec. 2. lib. 3. c. vlt. Asiatica expeditione sacra quum Venetorvm classis Tyrum obsidens procul domo esset, pecuniae???ue defectu stipendium reddi nequiret remigibus & socijs naualibus, ex loro pecuniam publica nota signasse Dominicvs Michaël dux traditur, quam pro aurea & argentea certis distinctam characteribus, in ftipendium naualibus numerauit turmis, pollicitus fore, vt mox domi pro alutinis aurei & argentei pari numero habentibus repraesentarentur numi. Atq; ita post reditu̅ publica est omnibus fides persoluta. Quae res vt monumentum esset ad posteros, aurei numi dicuntur gentilibus fignis ab eo illati. Sabel. libro 4. Ennead. 9. & libro 6. capite 8. Exemplorum. Galli à Venetis & Sfortianis Nouariae obsessi, quum summa pecuniae inopia laborarent: aereos denarios pro argenteis à duce suo accipiebant, data fide, totidem argenteos perfecto bello accepturos. Iouius lib. 3. Hist. & Bembus lib. 2. Historiae Venetae. Praeda, & Captiuorum [Greek words]. Cimon Miltiadis, rebus suis gestis inter pocula commemoratis, hoc vnum consilium vt solertissimum proposuit. Cùm magnum numerum Barbarorum, qui capti Sesti & Byzantij fuerant, socij denunciassent Cimoni, vt diuideret: atq; ille hinc captiuos, illinc quae illi gerebant corporibus ornamenta posuisset: iniquam partitionem quaesti sunt. Ibi iussit ille eis, alteram portionem sumerent. Quam ipsi reliquissent, ea fore ait Athenienses contentos. Auctore Samio Herophyto, vt res Persarum prae Persis deligerent, illi ornamenta cepêre: Atheniensibus reliquerunt captiuos. Atque in praesentia quidem ridiculus diuisor habitus Cimon est: quòd socij aureas armillas, catellas, torques, candyas, & purpuram ferrent: Atheniensibus verò nuda cederent corpora malè ad laborem comparata. Verùm breui pòst captiuorum amici & propinqui ex Phrygia & Lydia venientes, singulos grandi precio redemerunt. Vnde classem quatuor menses aluit, insuper???; non parum reipubl. ex redemtione illorum superfuit auri. Plut. in Cimone, & Polyaen. lib. 1. Cyzicenis ad inuicem dissidentibus, superior euasit populus. Itaq; diuitibus captis, ij qui debebant pecuniam militibus, statuerunt non interimere captos: sed vbi pecuniam dedissent, expellere. Aristot. in Oeconomicis. Philippvs Macedonum rex, quum Byzantina obsidio in longum traheret, nec haberet vnde exercitum vni vrbi asside̅tem aleret: maris latrocinio aliquandiu stipendij inopiam leuauit, CLXX. nauibus merce onustis, aut hostiliter direptis, aut ne vexarentur, ad libitum expilatis. Sabellicus libro 3. Enneadis 4. Agesilavs in Asia contra Tisaphernem militans, simulata in Cariam expeditione, iussis???ue vrbibus commeatum comparare, quum omnes hostium vires callida belli simulatione eò deflexisset: ipse in Phrygiam repentè impetum auertit, sociorum???ue copijs in itinere assumtis, multas hostium vrbes improuiso accessu vi cepit, captas diripuit. Ditatus est breui vniuersus exercitus, multiplici hostium praeda & equitatus frequens quaesitus, quum ab initio nullus esset. Exercitu dein Ephesum reducto, omnes copias militari meditatione exercuit: forum interea armis equis???ue venalibus ple [1829] num: Aerarij fabri, Coriarij, Fullones certatim bellica parabant arma: ita vt verè à quibusdam vrbs ipsa per id tempus sit Martis officina nuncupata. Sab. lib. 9. Enn. 3. Timoleon Corinthius, dissoluta Dionysij tyrannide in Sicilia, cùm rei pecuniariae indigentia laboraret, vt militibus, quos conduxerat, stipendia minùs posset persoluere: ducibus qui ad hoc idonei videbantur, mille armatos dedit, iniunxit???; vt Carthaginensium prouinciam excursiones facerent. Hi latissimam terram populati, cum praeda ingenti redierunt ad Timoleontem. Qui facta auctione, pecuniam magnam recepit, inde???; militibus, multi temporis stipendio dato, satisfecit. Diod. lib. 16. Cotys Thraxpetebat à Perinthijs sibi mutuò dari pecunias, vt suum congregaret exercitum: Perinthij verò illi dare recusarunt. Tunc eos rogauit, vt viros è ciuibus sibi darent ad custodiam quorundam locorum, vt militum opera, qui nunc illa custodirent, vti posset. Hoc cùm illi fecissent, arbitrantes se futuros locorum dominos, eos Cotys in custodia tenuit, praecepit???; eam pecuniam dari, quam ab illis mutuò petierac. Arist. in Oeconomicis. Conservando. Vide Tit Milites animare metu paupertatis, fol. 1793. Obsesso Patauio ab Imp. Maximiliani exercitu, Veneti auru̅ in stipendia militum nauiculis misêre ad Medoaci ostiu̅, quod est ad Fossam Clodiam. Ibi equites Epirotae ex oppido noctu emissi trecenti, eam stipem acceperunt, atq; inter se ita diuiserunt, vt qui velocioribus equis vterentur, eorum quisq; eius pecuniae partem ferret, vt si hostes in reditu eos adorirentur, reliqui praelium committerent, impetum???ue sustinerent: ij se fuga hostibus eriperent, atq; in oppidum contendere perseuerarent. Epirotas autem equites Lucius Maluetius Bononiensis cum equitibus grauioris armaturae ducentis, paucis est pòst horis subsequutus, vt cum illis reuertentibus se coniungeret. Atque vt hostes, si se adorirentur, eluderet, duos magnoperè valentes mulos sacculis arenae plenis ad speciem atq; similitudinem pecuniae dorso impositis, medio in agmine secum duxit: qui quidem muli magno ei vsui fuerunt. Hostes enim per exploratores de ea equitum profectione certiores facti, medio ferè in itinere ingenti equitatu circunfuso ita se vndiq; in Venetos redeuntes intulerunt, vt ijs, qui stipendium ferebant, facultas fugiendi non daretur, sed omnes peraequè sese defendere, manus???; conserere cogerentur. Verumenimuerò vbi illos in mulis sacculos medio in praelio viderunt, ea̅ illam esse praedam, quam petebant, rati, magna se pars ad eos capiendos conuertit, vt reliquis minùs negotij ad se defendendos relinqueretur. Epirotae autem qui cum mulis erant, neq; numos ferebant, vt hostes longissimè ab reliquis abducerent, quemadmodum Lucius initiò constituerat, fugae se finistrorsum per campos vnà cum illis raptim dederunt. Quos quidem hostes plura passuum millia consequuti, tanta celeritate vti tamen non potuerunt, vt eos assequerentur, quoad emissus oppido equitatus saluti atque praesidio illis fuit. Bembus libro 9. Historiae Venetae. Antonius Leua Caesarianorum dux, quum à Francisco Gallorum rege Papiae obsideretur: ad magnas rei numariae difficultates redactus, emissis crebrò nuncijs pecuniam à Piscario, qui Laudi Pompeiae erat vehementissimè flagitabat. Intromittendae verò pecuniae quum nulla omnino via, portis ab hostiu̅ custodia praeseptis, ostenderetur: modum Ferdinandvs Daualus Piscarius inuenit, quo militum animos Antonius vel inclinatos ad deditionem opportunè confirmaret. Transfugerant ad regem veterani duo milites Hispani, Cisnerius atq; Romerius, supplicium veriti, quoniam inimicum notum militem in castris interfecissent. Hos Piscarius per idoneos homines perpulit vt eius homicidij noxam insigni facinore ad certum nauatae operae praemium expiarent. Credebat transfugis rex Gallus, quos liberaliter susceperat, quum ex captiuis eos perpetrata caede supplicium effugisse didicisset. Ergo illiaccepta fide, Piscario operam pollicentur: & ex nocturna excursione ad praestitutum locum à Piscarianis aurum accipiunt, id tunicis insutum occultant: & postridie, quum à Ticinensibus porta egressis quotidiana exercitatione certaretur, ad pugnae locum procurrunt: sese signo dato Ticinensibus permiscent, & intra portam cum mutua laetitia recipiuntur. Horum beneficio Antonius singulos aureos numos singulis Germanis militibus diuisit: addidit???ue peramplis promissis, auxilia breui ex Germania in Italiam peruentura. Quibus nuncijs quum falsa veris abundè permisceret, milites solito alacriores ad ferenda obsidionis incommoda redditi fuêre. Iouius in Piscario lib. 5. Simvlando. Consule Tit. Seditionem Castrensem prohibere, ne oriatur, ob non soluta stipendia. Simulationis enim finis illic per se perpenditur: hic per accidens tantùm, fol. 1808. OPES NOSTRAE NOSTRORVM'VE NE AB HOSTE diripiantur prouidere, autiam direptas recipere. Abrahamvs, cùm Lothum fratris F. à quinq; regulis (qui regem Sodomorum praelio vicerant, & opimam praedam ceperant) abduci audiuisset: vernas XIIX, domi suae natos expedit, & noctu hostes aggressus, superauit ad Danem, & ad Damascum vsq; persecutus est. Genes. 14. Cùm David Achim regem Gethaeorum, à quo exulans ciuitate Siceleg donatus fuerat, in expeditione contra Israëlitas sequeretur: interea Amalechitae, qui excursionibus Dauidicis mirum in modum infestabantur, captata occasione, Siceleg vrbem expugnant, igni comburunt, omnes omnium aetatum captiuos abducunt: & inter eos quoq; duas Dauidis vxores, Achinoaman Iezraëlensem, & Abigaëlem viduam Nabalis Carmelitae. Dauid ab Achi dimissus, consulto Domino per Abiatharem Pont. Amalechitas summa festinatione insecutus, Aegyptij cuiusda̅ serui ductu, hostes incautos adortus, ad internecionem eos caecîdit, exceptis CCCC, qui camelis insidentes effugerunt: praedam???; omnem cum vxoribus recepit. 1. Reg. 30. Ptolemaevs posteaquam corpus Alexandri, insepultum adhuc, rapuisset, & in vrbem Alexandri, sitam in Aegypto depor tasset: ei verò istud Perdiccas per vim eripere conaretur: ille clàm facto simulacro, Alexandri effigiem referente, veste regia eam exornauit & entaphijs honorificentissimis: deinde in Persicum currum imposuit, ac feretrum magnificè auro, argento & ebore instruxit. Sed verum Alexandri corpus apparatu tenui praemisit per vias occultas & inuias. Perdiccas igitur, cùm currum tam instructum vidisset, veri Alexa̅dri corpus inesse ratus, rapuit, nec diu pòst, se fallacijs circumuentum esse, cognouit. Aelianus lib. 12. de Var. hist. Croeso Ephesum oppugnante, cùm turris quae proditrix appellabatur cecidisset, & periculum coràm ob oculos cerneretur: Pindarvs qui imperium in vrbe tenebat, consilium Ephesijs dedit, vt per funes portas moenia???; Dianae templi columnis connecterent, atque vrbem vniuersam deae consecrarent. Croesus in honorem numinis, vrbi quasi anathemati pepercit: & cùm Ephesijs, permissa eis libertate, foedus pepigit. Polyaenus lib. 6. Croesvs Lydorum rex, cùm videret Cyri milites per vrbem Sardis captam discurrentes, percontatus est Cyrum, Quid agerent? Quum???; is respondisset: Diripiunt vrbem tuam, opes???; tuas populantur. Nequaquam, inquit, ô Rex, nihil iam hîc rerum meum est: tuum est, quod diripiunt. Ea vox commouit Cyrum, vt suos à direptione reuocaret. Herodotus libro primo. HOSTES BENEVOLENTIA CONCILIARE. EX inimicis socios facere & amicos. per Qvos. Nempe per Episcopos, Sacros homines. Henricus Probus Vratislauiensium dux, Thomam secundum episcopum sede exturbauerat, & bona ecclesiae vsurpauerat, sacerdotes omnes eiecerat. Diris deuotus, Casimirum ducem, qui exules susceperat, Ratiboriae arcta premebat obsidione. Thomas collocutus cum suis, indignum esse dicens, exulum causa ita rem periclitari, induit pontificales vestes, & cum sacerdotibus vrbe egressus, ad hostilia castra profectus est. Venientes à longè conspicatus Henricus, attonitus, & quasi numine afflatus de papilione exilijt: & obuiam procurrens, ad pedes episcopi sese abiecit, & culpam supplex deprecatus est: augustius quiddam humana specie in vultu episcopi contemplatus. Benignè eum humo episcopus attollit, amplexatur, & exosculatur non sine lacrymis: certam???ue veniam, sieum factorum poeniteat, pollicetur. Deinde in proxi [1830] mam aediculam, diuo Nicolao dedicatam, ingressi, semotis arbitris inter se in gratiam redierunt: & Henricus quaecunq; episcopo & ecclesijs ademerat, reddidit cum foenore. Cromerus lib. 10. Mulieres. Romulo contra Sabinos pugnante, Sabinorum Filiae quae raptae fuerant, ex diuersis locis accurrêre. Hae per infesta arma & cadauera cum clamore & vlulatu tanquam fanaticae ad viros & patres intulerunt se, partim infantes in vlnis gestantes, partim crinibus resolutis: omnes tamen blandissimis nominibus, hinc Sabinos, hinc Romanos appellantes. Confestim sedauerunt vtrosque, atque inter vtranque aciem datus est ijs locus. Iam eiulatus ab omnibus pariter perceptus est, species???ue commouit eos: multò maximè Hersiliae oratio, quae Hostilio nupserat, in obsecrationem & precationem ex disceptatione & querimonia desinens. Itaq; inducijs factis procedunt ad colloquium duces. Interea mulieres ad parentes & fratres adducere viros liberos???;, reficere cibo & potu eos qui quaererent, saucios domum deportatos curare, ostendere domi se praeesse, quanta viri in se indulgentia essent, quanta???ue charitate & honore prosequerentur. Ita pax fit, vt quae vellent mulieres, manerent apud eos, à quibus tenebantur, ab omni opere & obsequio praeterquam lanificio immunes: communem haberent Romani & Sabini vrbem: Roma vrbs à Romulo, Romani omnes Quirites à Tatij patria vocarentur: regnum ducibus domi militiae???; consociaretur. Locus vbi foedus ictum fuit, hodie quoq; à coëundo Comitium vocatur. Plut. in Romulo. Romani ad auertendam obsidionem vrbis à Volscis intentatam, Coriolanum per matrem Volumniam, & vxorem Veturiam flexerunt. Val. Max. libro quinto, capite quarto, Liuius libro secundo, Decad. primae, Polyaenus libro octauo, Plut. in Coriolano. Legatos. Cùm ad Lampsacenae vrbis excidium summo studio Alexander ferretur, progressum???ue extra moenia Anaximenem Lampsacenum praeceptorem suum vidisset: quia manifestum erat futurum, vt preces suas irae eius opponeret, Non facturum se quod petisset, iurauit. Tunc Anaximenes: Peto (inquit) vt Lampsacum diruas. Haec velocitas sagacitatis oppidum vetusta nobilitate inclytum, exitio, cui destinatum erat, subtraxit. Valerius Maximus libro 7. cap. 3. Pausanias, & Suidas. Leo Byzantius, auditor Platonis, Philippo contra Byzantium venienti occurrens: Dic age, inquit, Philippe, quae te causa trahit oppugnatum nostra moenia? At ille: Amor, inquit, tuae patriae, qua vt potiar veni. Leo excipiens: Atqui, respondit, non instrumento bellico, sed musico amantibus est opus. Quo dicto ducem à bello Byzantino auertit: cùm Demosthenes multa super hoc apud Athenienses, Leo verò pauca apud Philippum verba fecisset. Philostratus. Megacles Messenius, eius Messanae quae in Sicilia est, Agathocli Syracusanorum tyranno rebus omnibus aduersabatur, multos???; Sicilienses contra eum concitabat, ijs qui eum de medio sustulissent, amplissima munera promitte̅s. Agathocles irritatus, Messanam oppugnare parabat, misso???; praecone, Megaclem à ciuibus exposcebat. Megacles vltrò se ad tradendum tyranno obtulit, si legatus mitteretur. Decernentibus haec Messenijs, accedens in castra Agathoclis: Ego verò, inquit, & legatus ciuitatis nomine venio, & moriturus. Sed antè de legatione cum amicis audias. Cùm Agathocles amicos conuocasset, in horum consessu Megacles patriae iura percensens, ad extremum inquit: Si ad excindendas Syracusas expeditionem Messenij suscepissent, vtrum pro Syracusijs, an pro Messenijs omnia faceres? Cùm ad hanc interrogationem subrideret Agathocles: amici qui praestò erant, eum hortabantur, legato verba facienti parceret. Ille deposito bello, Megaclem saluum & incolumem domum remisit, amicitiam???ue cum Messenijs fecit. Polyaen. lib. 5. Anno Mauritij XIII, cùm Caianus Auarum & Hunnorum & Sclauinorum rex Thraciam infestaret: Priscvs Mauricij dux, quum non posset armis frangere, oratione flexit Barbarum. Misit enim Theodorum medicum, qui hac oratione eum compellauit: Audi Caiane. Sesostris rex Aegyptiorum illustris & felix, opibus clarus, & inexpugnabili potentia plurimas & ingentes nationes seruituti subigens, hoc encomio elatus, currum aureum preciosissimis gemmis ornatum sibi construxit: cui insidens, à quatuor regibus deuictis plaustra subeuntibus se trahi passus est. Hoc verò cùm saepiùs fieret, & celebri quodam festo???; die, ex quatuor istis regibus vnus oculis conuersis concinuè retrospiceret, & rotae volubilitatem intueretur: Sesostris???ue eum cuius rei gratia tam frequenter oculos in rotam conijceret, percontaretur? respondisse is fertur: Cùm stupore admirorrotam, cùm eam instabili modo ferri, atque aliàs aliter volui, & nunc quidem sublimia demittentem, rursus demissa sublimantem conspicio. Sesostris porrò, vbi dictum id intellexisset, statuit, ne illi posthac currum traherent. His auditis, Caianus subrisit, & respondit, se pacem facturum. Paulus Diaconus de Rebus Romanorum lib. 17. Nicephorus lib. 18. cap. 29. At Cedrenus Soldano, qui ab Imp. Ludouico captus fuit Capuae, hoc tribuit. Alio item loco Cyro Persarum regi. Ob Ferrariam occupatam Clemens V. Venetis aqua igni???ue interdixerat. Ciuitas pontificis interdicto, cui ad tempus fuerat obnoxia, vnius ciuis opera soluta est. Franciscvs Dandulus qui in Galliam ad eam culpam deprecandam publicè accesserat, etsi serò, ad pontificis tamen conspectum admissus, illustri exemplo priuatae pietatis in patriam, publicae in religionem, catena ferrea collo iniecta, ad eius mensam tandiu prostratus iacuit, donec expugnata Clementis ira, ignominiosam notam patriae ademerit: atq; ex eo fuit illi postea Canis cognomen inter suos, quia vt canis ad pontificiam mensam proiectus iacuisset. Nec fuit ingrata ciuitas, sed data sedulò opera est, vt is qui non multò priùs in tam ignominioso accubitu vulgi opinione conspectus esset, cultus summi honoris insignibus conspiceretur. Sabell. lib. 7. Ennead. 9. & Egnat. lib. 7. c. 2. & lib. 3. c. 3. & lib. 6. c. 2. & 4. Exemplorum. Captiuos. Galeacivs Vicecomes victoriam de Turrianis, Ioannis XXII. Pp. & regis Neapolitani auxilijs instructis, adeptus, quòd inexhaustis rediuiuis???ue potentissimorum hostium opibus se imparem cerneret, saepe???; diruicando vires experiri, atq; instabilem fortunam toties lacessere periculosum arbitraretur: pacem sibi omnino paranda̅ constituit. Erat in custodia Raimundus Cardonius dux hostium, vir solerti graui???; ingenio praeditus. Hunc idoneum existimans per quem à Pontifice pacem impetraret, carcere emisit, vsqueadeò egregiè simulata fuga, vt duo ex intimis familiaribus insigni nobilitate iuuenes Becalcius Landrianus, & Phoebus Contes, elabentem comitati, prodidisse custodiam putarentur. Itaque Raimundi opera iratum Pontificem sibi conciliauit. Iouius in eius vita. Qvomodo. Tvm in Genere. Pyrrhvs Epirotarum rex ante bellum hostes in suam sententiam adducere conabatur, metu, cupiditate, voluptate, misericordia, conditionibus iustis, legitimis, vtilibus, & quas praestare facilè possent. Polyaenus lib. 6. Prvdentia. Vide paulò antè, Per Legatos. Taxiles rex perhibetur Indiae portionem obtinuisse Aegypto non angustiorem, pabulo autem laetam, foecundam???ue fructibus in primis: ac vir ipse sapiens fuisse, atq; cùm salutaret Alexandrum, dixisse: Quid bellis inter nos & praelio Alexander opus est, cùm neq; aquam nobis ademtum neq; victu̅ necessarium veneris? pro quibus solis necesse habent homines sani decertare. Reliquis opibus & facultatibus, quas vocant, si ego abundantior sum, impertiar tibi libens: sin inferior, non recuso accipere abs te grato animo beneficium. Delectatus ea oratione Alexander, illum???; complexus: An tu, inquit, pugna arbitraris ex tali sermone & comitate colloquium fore immune? At nihil proficis: quippe contendam tecum, & depugnabo beneficijs, ne me superes benignitate. Ac muneribus acceptis multis, datisq; pluribus, deniq; mille talentûm argenti signati ei propinauit. Qua re torsit amicos acriter, sed barbaros multos sibi reddidit mansuetiores. Plutarchus in Alexand. Mortuo Theophilo Imp. Rex Bulgarorum per legatos denunciauit Theodorae viduae bellum. Cùm autem illa respondisset, fore ipsi ignominiosum, siue vincat, siue vincatur, propterea quòd cum femina pugnasset: à bello abstinuit, & paulò pòst Christianam fidem amplexus, regionem illam quae Ferrea dicitur, ac priùs Romanos & Bulgaricos fines distinguebat, & Debeltum interiacet, accepit habitandam, Zonaras Tomo 3. Castitate. Alexandrvm Magnum traditum est eximiae pulcritudinis virgini captiuae, cùm finitimae gentis principi fuisset desponsata, summa abstinentia ita pepercisse, vt illam ne aspexerit quidem. Qua mox ad sponsum remissa, vniuersae gentis per hoc beneficium animos conciliauit sibi. Frontinus lib. 2. c. 11. P. Scipio Africanus, cùm subegisset in Iberia vrbem Phoenicia̅, & captiuorum ductores virginem insigni formae elegantia praeditam adducerent: patrem requisiuit, ei???; filiam donauit. Qui cùm adferret munera, ea dotem puellae dedit. Quotquot autem etiam aliae vel vxores hominum summo loco natorum, vel filiae, vel pueri aetate florentes caperentur, his duos [1831] Romanorum moderatissimos attribuit ex senibus qui curam eorum gererent, & sumtum captiuis pro dignitate suppeditarent. Scipionis continentia multas vrbes Ibericas ad amicitiam & societatem Romanorum volentes perduxit. Idem, & Front. lib. 2. c. 11. Diocletianvs Imp. cum XX millibus militum, innumera Persarum agmina aggressus, Narseum regem turpi fuga salutem quaerere coëgit, vxore eius ac filiabus potitus, summa eas pudicitiae custodia reseruauit. Quamobrem Persa ad pacem illectus cum Romanis foedus icit, Mesopotamiam cum quinq; populis trans Tigrim reddidit. Auentin. libro 2. Annalium Boiorum. Liberalitate, Mvneribvs. Vide Tit. Imperatoris hostium fidem sollicitare, quatenus auro beneuolentia comparatur, f. 1837. Antiochvs rex Asiae, cùm vrbem obsideret Hierosolymam, Iudaeis ad maximum illud festum celebrandum VII dies petentibus, non solùm eos concessit, verùm etiam tauros auratis cornibus adornatos, magnam???ue thymiamatum & aromatum vim vsq; ad portas vrbis cum pompa solenni deduci iussit: tradita???ue illorum sacerdotibus hostia, ipse in castra redijt. Iudaei verò regis benignitatem admirati, protinus à festo peracto, in fidem illius sese dederunt. Plutarch. in Reg. apophtheg. Iphicrates Lacedaemonios & Thebanos bellum inter se mutuò gerentes, in gratiam reducere conabatur. Argiuis & Arcadibus socijs Thebanorum resistentibus, mandauit quibusdam militibus, vt Argolidem depraedarentur. Argiuis de eo quaerentibus, profugos ipsorum aiebat auctores esse, & mox, quasi transfugis occisis, praedam illis reddidit. Proinde Iphicratem, tanquam benefactorem & amicum coluerunt, & Thebanis, vt pacem facerent, persuaserunt. Polyaenus libro 3. M. Brvtvs post interfectum Caesarem. Patarensium vrbem sibi cernens reluctari, cùm feminas eorum captiuas teneret, has missas fecit sine precio. Quae vbi viris & parentibus suis illustribus hominibus exposuerunt, virum Brutum esse moderatissimum & iustissimum, persuaserunt eis, vt cederent & traderent ei oppidum. Inde caeteri quoque omnes Lycij in potestatem venêre, in fidem se eius permittentes. Quem benignum, & praeter spem experti sunt indulgentem. Plut. in Bruto. Obsidebat Mareliam seu Gibelterram vrbem Albarus dux Ioannis Hispaniae regis. Mavri famecoacti, XII mulos sicubus onustos (cuilibet autem ficui numum aureum inseruerant) in Albari tentorium per agasonem egerunt, cum his mandatis, Expediréne putaret, arborem tam speciosos fructus proferentem excindere, an conseruare? Albarus igitur vrbis conserua̅dae auctor regi fuit: bonos imitandos vinitores asserens, qui luxuriem tantùm vitium ferro auferant, vt fertiliores reddantur. Chalcocondylas lib. 5. Matthaeo Magno Vicecomiti inter saeua arma nato atque educato nihil potius vnquam fuit, quàm augere factionis opes, aduersarios persequi, & latè imperium proferre, etiam si id non facilè sine caedibus atque incendijs patraretur. Plura tamen se tectis consilijs & occulta largitione, quàm ferro feliciter expugnasse disserebat: vt scilicet prodigis atque ad inanem sumtum facilè effusis, & natura pugnacissimis filiorum ingenijs, vtiles frenos imponeret. Henricum Austriacum Caesaris Rodulphi fratrem, ab inimicis aduersum se è Germania in Brixianum agrum cum ingentibus copijs euocatum, multo auro aggressus auertit: pari???ue felicitate Philippum Valesium, qui postea Galliae regnum tenuit, pontificis impulsu formidolosum exercitum ad Vercellas adducentem, multis legationum artificijs, magnis denique muneribus peruicit, vt amicus quàm hostis esse mallet, in Galliam???; rediret: quum Galeacius filius, pugnae quàm pacis auidior, XX peditum & VII galeatorum equitum millibus transituro hosti obiectis, quin praelij aliam subiret, paternis monitis aegerrimè paruisset. Iouius in eius vita. Clementia. Alexander Magnus Cathaeos Indiae populum ex desperatione pugnantem, ad puberem vsque aetatem occidit, vrbem???ue eorum Salgalatam munitissimam solo aequauit. Fama peruenit ad Indos mala, Alexandrum latronum ac Barbarorum more belligerare. Qui mutare opinionem de se conceptam volens, aliam vrbem Indiae cepit, obsides???ue accepit. Vnde cùm ad Paetam venisset, vrbem maximam ac populosam, obsides ante aciem collocauit senes, pueros, mulieres. Illi cùm suos conterraneos & gentiles agnouissent, & Alexandri humanitatem ex effectis conspexissent: portas aperuerunt, & cum gentilibus eum receperunt. Ea fama statim discurre̅s, Indis persuasit, vt sua sponte Alexandrum acciperent. Polyaenus. Graui obsidione à Demetrio Antigoni F. premebantur Rhodii. Coacta concione suadebant quidam, Antigoni & Demetrij imagines esse deturbandas: indignum esse dicentes, si obsessores aequè ac bene meriti honorarentur. Quibus indignatus populus, eos vt peccantes obiurgauit, & Antigoni honorum nullum sustulit. In quo quidem suae & gloriae & vtilitati pulcrè consuluit. Illa enim magnitudo animi & constantia popularis iudicij, apud alios laudem conciliabat, apud obsessores poenitentiam. Nam cùm Graeciae vrbes liberarent, quae nullam erga benemeritos beneuolentiam exhibuissent, eam seruam reddere videbantur, quae in referenda gratia co̅stantissimam seipsam re ipsa praestabat. Praeterea (vt multa praeter opinionem fortuna facit) si vrbem capi contigisset, restabat eis ad orandum veniam seruatae ab ipsis amicitiae commemoratio. Diod. lib. 20. Heraclienses in Ponto, ab Atheniensibus armis petebantur, quòd post Medicum bellum tributum péndere recusassent. Malachus Atticae classis dux, quum in terram egressus agrum populatur, classe subita tempestate disiecta, in hostico viribus & consilio destitutus, ad extremam rerum inopiam redactus, casus hauddubiè erat. Heraclienses beneficij occasionem honestiorem rati quàm vltionis, totum exercitum cum ipso duce, commeatibus & auxilijs adiutum, incolumem misêre, satis bello adeptos arbitrati, si qui hostes venerant, hospites suis finibus excederent. Sabellicus libro octauo, Enneadis 4. Cassander eodem tempore Salaminem oppugnabat, & cu̅ Atheniensibus nauali praelio confligebat. Parta victoria, omnes, quotquot cum Atheniensibus vixerat, ad Salaminios sine redemtorijs precijs misit. Qua re audita, qui Salaminem habitabant, freti humanitate Cassandri, se ei dediderunt. Polyaenus lib. 4. Hannibal, victis ad Thrasimenum lacum Rom. captiuos Latini nominis, & alios Rom. socios benignè appellatos sine precio dimisit, iussit???; eorum principes qui in pugna periera̅t sepeliri, & vt saucij diligenter curarentur, dedit operam: testatus venisse se, non vt Latinis & caeteris Italiae populis bellum inferret, sed vt superbissimo Romanorum dominatu Italiam liberaret. & haec Poenus ad conciliandam clementiae famam, quum fero alioqui & immani esset ingenio. Sabell. lib. 1. Ennead. 5. ex Liuio. P. Scipio, cùm Hasdrubalem Carthaginensium ducem superasset, Masinissae nepotem in bello captum auo remittendum curauit. Ex quo postea eundem sibi perpetua deuinxit amicitia. Sabell. lib. 1. cap. 4. C. Ivl. Caesar in Iberia ad Ilerdam agebat. Factis inducijs, hostes ex improuiso multos milites adorti postrauerunt. Ipse verò quos illorum in suis castris inuenerat, saluos dimisit, magnum???; fauorem hoc facto apud milites consecutus est. Polyaenus lib. 8. Idem Pompeio bellum denunciante, contrà denunciauit, eos qui neutros sequerentur, se amicorum numero habiturum: & his qui sibi auxilium ferrent, periculum propulsaturum. Idem. Auspicijs Domitiani Germanico bello, quod Iulius Ciuilis in Gallia mouerat, Lingonum opulentissima ciuitas, quae ad Ciuilem desciuerat, cùm adueniente exercitu Caesaris populationem timeret, quòd contra expectationem inuiolata nihil ex rebus suis amiserat, ad obsequium redacta LXX millia armatorum tradidit ei. Front. lib. 4. c. 3. Classis Iustiniani contra Totilam missa, vbi Neapolim appropinquauit, vehementi suborto vento, ad litus eiecta est, in quo hostes stationem habebant. itaq;, irruentibus eis, omnes aut occisi, aut capti, aut demersi sunt. Demetrius praefectus equitum inter caeteros in potestatem peruenit. Totilas rex Demetrium reste collo implicita ad muros vrbis adductum, monere Neapolitanos iussit, ne inani spe auxilij sustentati obsidionem diutiùs paterentur, sed statim vrbe̅ dederent, & se tot aerumnis eriperent. neq; enim Imperatorem vlla posthac submittere subsidia posse, & cum hac classe vires eius omnes infractas esse. Neapolitani rerum necessariarum inopia conflictati, ac Demetrium tam indigna patientem conspicati: spe omni salutis abiecta, sese ad luctum & complorationem verterunt. Qua re animaduersa, Totilas ijs, qui erant in propugnaculis, euocatis dixit, Se ad eos venisse, non vt crimen eorum aliquod vindicaret, sed vt eos seruitute eximeret: se in eorum etiam gratiam Cononem praefectum vrbis, & caeteros milites dimissurum, si, tradita sibi vrbe, discesserint. Neapolitani XXX dierum spacium ad deditionem faciendam petierunt: quo transacto, neq; vllo subsidio misso, vrbem se tradituros spoponderunt. Totilas, vt spem auxilij omnem praecideret, trium mensium se daturu̅ ostendit, dum modò pactis starent. quae si fallere̅t, protinùs se muris oppugnatione̅, à qua adhuc temperauerat, admoturum. His pactis, Neapolitani, quòd famem tolerare non possent, non expectato spacio, Totilam cum Gothis in vrbem receperunt. Sigon. lib. 19. Imp. occid. Laurentius, Hungariae Palatinus, cùm diceret, Imprudenter a [1832] gere Sigismvndvm Imperatorem, qui victis hostibus non solùm vitam & opes relinqueret, sed etiam eos inter amicos reciperet, extolleret???;: Tibi, inquit Sigismundus, videtur vtile, inimicum occidere. neque enim mortuus bellum excitat: at ego inimicum occido, dum parco: & amicum facio, dum extollo. Aeneas Syluius libro tertio comment. de Rebus gestis Alphonsi. Alphonsvs Aragonum rex, cùm expugnatis vrbibus humaniter hostes omnes dimitti mandasset, reprehensus à suis ducibus, qui omnes interficiendos putabant, respondit: Nihil magis aduersariorum animos flectere atq; conciliare, quàm placabilitatis & mansuetudinis nomen. Panorm. lib. 3. de Rebus gestis Alphonsi. Hvmilitate, Precibvs, Svpplicatione. L. Antonivs, Marci Antonij Triumuiri frater, circumsessus Perusij ab Octauio, frustra???; non semel tentata eruptione, cùm fame iam conficeretur exercitus, communicato priùs co̅silio cum primoribus, nulla impetrata fide publica, ad Octauium decreuit cum paucis admodum proficisci. Quem proficiscente̅ cùm intueretur Octauius, & ipse obuia̅ profectus est venienti. Ibi Antonius omnem in se conuertens culpam, nihil pro se omnino deprecatus est, verùm tantum pro exercitu: vt & poenam à militibus auerterit, impetrata venia, & ipse amicè acceptus ab Octauio fuerit. Trvdelvdis, Hispani Deluis Delphorum ducis vxor, habe̅s filiam iam nubilem, vt intellexitaduersum sese cum exercitu pergere Baiazetem IV. Turcorum regem: cum filia, muneribus???; quàm potuit acceptis maximis, regi obuiam processit. qui filiam lubens assumsit, eamque simul cum matre suis moribus ritibus???; viuere permisit. Chalcondylas lib. 2. Ludouicus II. Imp. Capuam, quae ad Graecum Imp. defecerat, arcta obsidione premebat. Capvani desperatis rebus, vrbis episcopum adeunt, rogant???;, vt accepto diui Germani episcopi corpore in pheretro, ante castra Imperatoris, subseque̅te vniuersa plebe, veniam defectionis impetret. Delatum est itaq; insigni pompa corpus S. Germani, cuius animam venerabilis pater S. Benedictus in ignea sphaera ab angelis in coelum deferri olim viderat, ad Ludouici Imperatoris tentorium. Fusae illic preces & lacrymae ad pientissimum Imperatorem. Qui cùm esset naturâ pius clemens???;, misericordiam illis largitus, delictorum veniam indulsit. Cuspinian. Hvmanitate. Cùm Phraati Parthorum regi bellum Pompeius indiceret: hostis potentiam veritus Phraates, Pompeium non contemsit, sed literas humanitatis ac beneuolentiae plenas rescripsit: in quib. sua in pop. Rom. beneficia enumerauit. Quibus lectis, Pompeius regis beneuolentia motus, non tantùm à bello suscepto destitit, sed ne Tigrani quidem, cui Parthi bellum in ferebant, auxiliatus est: atq; contra Phraatem nihil vnquam hostiliter admisit. Dion Nicaeus in Pompeio. Henrico I. Imp. parebant principes Germaniae omnes. Solus Arnoldus Malus Bauariae princeps, rebellis erat. Contra eum profectus est cum exercitu Henricus. Circa Ratisponam stabant vtrinq; milites accincti ad pugnam, & maxima sanguinis Christiani effusio instabat. Henricus solus Arnoldum alloqui sevelle dixit. Et ille (licèt duellum sibi putaret indici) haud renuit. Conuenientibus vtrisq; rex inquit Henricus, Deo omnium opt. ac maximo (cuius nutu mundus contremiscit, à quo omnia in hoc orbe inferiore gubernantur) sic ordinante, vniuersus Saxonum, Thuringorum, Francorum ac Alemannorum populus me in regem, Conrado I. antecessore sic suadente, elegit. Cui ordinationi temerè resistis, & in praecipitium mittis tua. Ego, si Deus te regem voluisset, obedientiam tibi promtus ostenderem. His dictis, animum Arnoldi, alioqui malum, flexit. Cranz. lib. 9. Saxoniae, cap. 2. Rodolfvs Habspurgensis contra abbatem S. Galli bellum gerens, cùm accreuissent interim duo ingentia bella alia, paucis comitatus & inermis, in monasterium S. Galli spontè (dum abbbas coenaret) venit, mensae???; assedit: & inter coenandum illi conciliatus est, adeò vt auxilia mutua contra hostes pollicerent. Cuspinianus. Canvtvs, Erici Danorum regis filius, Nicolai Danorum regis auspicijs Henricum Vandalorum principem fugabat in Lubecam veterem: & (vt erat vir integerrimus & cordatissimus) ad Henricum adequitat, solis viginti comitatus: & praemisso nuncio, eum ad amicum colloquium inuitat. Henricus adesse audiens Canutum, ad arma respicit, iam penè captum se putans: at dicto citiùs inermis Canutus ingreditur. Mox ruunt in amplexus mutuos (erant enim consobrini: nam mater Henrici, soror fuerat Erici regis) miscentur lacrymae: & post mutuas verborum querimonias, causam belli dirimu̅t: in eam sententiam, vt Canutus Henrico argentum numerans, ab rege suae partis acciperet haereditariam portionem, Slesuici dux factus. Cranz. lib. 3. Vand. cap. 28. Steno Sueonum rex opt. non paruum exercitum ad debellandum Iacobum archiepiscopum Vpsaliensem, quòd Danis fauere videretur, coëgerat: nec minores copias archiepiscopus habebat. Rex clàm ad archiepiscopum in propinqua villa Nees apud arcem Stecham commorantem accessit, & sine arbitris cum eo in gratiam reuersus est. Io. Magnus lib. 23. capite decimoquinto. Almvs, regis Vngariae Colomanni frater, intercedentibus vltrò citro???; suspicionibus, quas vtrinq; adulatores suscitarant, in Poloniam aufugit. Ibi???; accitis Sarmatarum & Vngarorum, qui suas partes sectabantur, auxilijs, in Pannonia reuersus, de regno cum fratre decertaturus, oppidum Castrum ferreum occuparat. Quod cùm rex oppugnare vellet, Almus humanitate potiùs, quàm vi fratrem vincere cupiens, solus in regia castra properauit: & ad fratris pedes procidens, suam inconstantiam & credulitatem incusat, veniam & misericordidiam precatur. Vngaris & Polonis postulat ignosci. Rex fraterna pietate motus, veniam omnibus concessit, fratrem in regiam reuocauit. Bonfinius lib. 5. Decad. 2. Alfonsus IIX. Hispaniae Imp. filijs suis regnum etiamnum viuens diuiserat, Sancio quidem primogenito Castellam, Ferdinando Legionem. Ferdinandus per initia regni Comites quosdam falsis suspicionibus ditione exuerat. Illi ad Sancium supplices confugêre. Qui suscepta illorum causa exer citum conscripsit. Ferdinandus re intellecta, paucis comitib. assumtis, properè ad fratrem prandentem venit. Sancius eum benignè recepit, & quia illotum & incultum esse videbat, homo munditiei studiosus, fecit statim balneum praeparari, & tandiu in mensa non comedens expectauit, donec lotus corpus & caput, in conuiuio cultu regio sedit ornatus. Post epulas Sancius aduentus causam sciscitatur. Cui ille, Tanquam ad patrem & dominum veni, iram tuam placaturus, & sacramentum fidei, si iubeas praestiturus. Tum Sancius: Neq; tibi iratus sum, neq; fidem à te fratre meo tanti patris filio exigo. Id vnum cupio, vt eos, quorum virtute regnum auitum possidemus, bonis suis liberè frui permittas. Annuit ille postulatis, & amicè à fratre dimissus est. Rodericus Toletanus lib. 7. regum Hispan. c. 13. Lavrentivs Medices, Florentinae R. P. princeps, quum bellum sibi ab Xysto IV. Pp. & Aragoniae rege Ferdinando illatum sustinere non posset, ciuitas quoq; Florentina pestilentia conflictaretur: inducijs duorum mensium facilè per hyemem impetratis, cùm paucis communicato consilio, Thomae Soderino Vexillifero Rempublicam commendat, filium eius secum, vti obsidem fidei futurum, abducit, & Pisas per causam inuisendi praedij profectus, inde mari triremibus duabus Neapolim peruehitur. Dum oram solueret, ad Senatum scripsit causam suaeprofectionis. Ferdinandus integra fide, regio???; apparatu Laurentium excepit, admissum???; in secretiora colloquia, tacitus ipse secum primò, ac demùm palam, propter eximias virtutes ita est admiratus, vt cuncta ea, quae insidiosè in eius perniciem ab inimicis excogitata fuerant, paucis diebus, superata penitùs inuidia, & amplitudinem eius & gloriam verterentur. Pacem haud iniquis co̅ditionibus dedit, foedus???; cum Florentinis percussit. Iouius in Leone X. & Pontanus libro. 5. de Prud. c. 3. Saxoniae duces. Fridericvs & Gvlielmvs fratres, crudelia inter se bella exercuerunt, haereditatis paternae causa. Iam cùm vastatis agris, tota prouincia pessum iret, Apollonius verò Vicedominus, fraternarum incensor discordiarum per annum Iubileum Romam petisset: rogauit Fridericus germanu̅ suum, vti ad se Libercam veniret, secum de pace acturus. Annuit Gulielmus. Iter ingresso dixêre consiliarij, paratas insidias esse, caueret, ne se perditum iret. Quibus ille: At ego, inquit, libens moriar, si vos priùs necatos videro, qui fraternas contentiones alitis. Ita locutus, sequi iussi, qui se amarent, vrgens???ue calcaribus equum, festino cursu fratrem adijt. Quo cum sem otis arbitris euestigiò pacem composuit, foedus???; pepigit. Aen. Sylu. c. 32. Europae. Mouerat Stephanus Poloniae Rex aduersus Ioan. &c. fol. 2197. Religione. Epheso à Croeso obsessa, turris quaedam subuersa cecidit, quae in posterum Proditrix appellata est. Hoc damnum cùm prae oculis cerneret Pindarvs, Melanis F. Ephesiorum tyrannus, consilium dedit Ephesijs, vt exportis & turribus funes ad columnas templi Veneris alligarent, ac vrbem quasi anathema Veneri consecrarent: per haec securitatem Epheso praestans: & suasit, vt ipsi Lydum adirent, ac pacem expeterent. Exponentibus igitur preces Ephesijs, risisse Croesum aiunt, & Ephesijs libertatem concessisse: sed ea conditione, vt Pindarus ciuitate excederet. Qui nihil contradixit: sed amicis, qui secum discedere vellent, assumtis, discessit in Peloponnesum, regium viuendi splendorem cum spontaneo exilio commutans nepatria sub iugum Lydorum mitteretur. Aelianus de Varia hist. lib. 3.
|| [1833]
Rollo Danus pirata, facta descensione in Neustriam, quam hodie Normanniam dicunt, siue religione perfusus, siue vt Francorum animos primo statim aduentu sibi conciliaret, diuae virginis Ameltrudis reliquias argenteis forulis inductas, à sui nominis piratis aliunde sublatas, ad quod primùm in Normannia occurrit templum exposuit, vim???ue sacris locis, agricolis???ue, & se dedentibus vicis, castellis, oppidis fieri vetuit: vt nihil minus quàm praedo videretur. Opem quoque, Berengarij Bellouacorum Comitis filiam, fibi toro iunxit, vt animos Neustriorum fibi conciliaret, amaretur???ue magis quàm timeretur. His artibus captata hominum beneuolentia, Rotomagum cepit, sacro quinetiam baptismate tinctus, Roberti nomen accepit, & assensu regis Caroli Simplicis, primus dux Normanniae extitit. Aemilius lib. secundo, & Polyd. libro quinto. Ivstitia, Fide. Fur. Camillvscum Falerijs siue Phaliscis bellum gerebat. Qui Faleriorum pueros instituebat, eductos eos extra vrbem, quasi exercitandi causa, Romanis tradidit. Camillus ludimagistri proditionem sceleratam iudicans, manus eius in tergum religari iussit, pueros???ue hortabatur, vt proditorem ad suos parentes deducerent. Falerij ludimagistrum quidem verberibus confectum necarunt, Camilli verò pietatem & iustitiam admirati, seipsos ei absque praelio tradiderunt. Ita Camillus eos qui diuturna oppugnatione capi non poterant, pio quodam stratagemate subegit. Polyaen. lib. 8. Herodes Iudaeorum rex, M. Antonio Triumuiro amicissimus fuit, eum???ue Actiaco bello commeatu & pecunia iuuit. Victo Antonio, Augustum victorem metuebat. Prudenter igitur rebus domi compositis, Caesarem Rhodi conuenit, & posito tantùm diademate, de caetero apparatu regio nihil mutauit. Fassus est ingenuè, se pro amicitiae ratione M. Antonio suppetias tulisse, non armis quidem coniunctis (quòd tum distineretur bello Arabico) sed misso ad illum frumento fimul atque pecunijs. nec tamen se hac parte sibijpsi satisfecisse. professum enim amicum pro bene de se merito non opes solùm, sed caput etiam & salutem debere obiectare periculis. Id quia non licuerit, certè hanc laudem suam esse, quòd ne post Actiacam quidem cladem illum deseruerit, neque fortuna iam apertè mutuata ad nouas spes se transtulerit. quo tempore si non auxilio, at consilio à se adiutum hominem, commonstrando quo vno modo seruari posset, nec omnino in ordine̅ redigi, videlicet si Cleopatram interficeret. At Antoniu̅, spreto Herodis consilio, Augusto non sibi consuluisse. Ob quam dementiam cùm poenas dederit, se quoque amicitiae vinculis solutum. Augusto porrò, si ita videatur, beneuolentiam suam comprobaturum, & mutato tantùm nomine amicu̅ permansurum. His verbis Caesarem ita permouit, vt praeter omnium expectationem diadema ei restituerit, & in summo honore penes se habuerit. Iosephus libro decimoquinto, capite decimo, & Pontanus lib. 5. de Prud. cap. 1. Drvsvs eo bello, quo victis hostibus cognomen Germanici meruit, cùm in finibus Vbiorum castella poneret, pro fructibus eorum locorum, quae vallo comprehendebat, precium solui iussit: atque ea iustitiae fama omnium fidem astrinxit. Frontinus lib. 2. cap. 11. Svpplicio Avctorvm Belli. Cùm Achaei duce Diaeo Megalopolitano Lacedaemonijs bellum illaturi essent (postquam Romani Perseum Macedoniae regem vicerant) occasionem praetexentes, sese otij & tranquillitatis publicae hostibus, non Spartae, bellum illaturos: & Diaeus rogatus, Quínam illi essent? XXIV. optimatum nomina edidisset: Agasisthenes persuasit illis primoribus, quos Diaeus Achaeis dedi postularet, vt voluntario exilio belli in patriam conflati incendium restinguerent. Futurum enim, vt primo quoque tempore à Romanis restituerentur. Illi igitur exilij causa solum verterunt, & absentes capitis à Spartanis damnati, bellum à patria auerterunt. Pausanias in Achaicis. Asdrubal & Carthalon duces Carthaginensivm damnati à suis fuêre, quòd etsi neque temerè, nec parùm lacessiti bellum inchoassent aduersus regem Masinissam, socium Romanorum, tamen ne hinc belli Punici renouandi occasionem vllam sumere̅t Romani, vel vt sumtam deponerent, istud non publico, sed priuato consilio ceptum esse, Romanis Imperatorum poena & supplicio persuadere voluerunt. Sic miseranda necessitate interdum periculo vnius ciuis, aliorum omnium saluti consulitur: sic ruina integrarum aedium, ab alijs arcetur incendium: sic denique ius priuatorum infringitur, res singulorum publicè occupantur, publicam metiendo vtilitatem, & quod magis in vniuersum atque in commune bonum est, quàm quod in fingulos iustum & optimum. P. Aerodius ex Appiano in Lybico. Amore. Graeci superatis ad Thermodontem fluuium Amazonibus, tribus nauibus quascunq; capere potuêre abduxerunt. At illae dormientes in mari interfecerunt omnes, & nauium regendarum ignarae, ad Maeotidis paludis praerupta delatae sunt in Scythiam. Ibi cùm praedas agendo Scythas excitassent, & illi primùm viros esse existimassent eiusdem aetatis, mox cadauerum inspectione feminas esse cognouissent, nullam ampliùs earum occidendam putarunt, sed iuuenum quosdam delegerunt, qui castra castris opponerent, earum???; studia planè imitarentur. Itaq; Amazones quae armis debellari non poterant, cum adolescentibus mixtis castris habitare coeperunt, eorúmque linguam didicerunt, persuaserunt etiam, vt relicta ea terra Tanaim transmitterent, & trium dierum itinere Orientem versus sedes suas collocarent. Quem locum nunc incolunt Amazones. Herod. lib. 4. Quidam Iones aduenae, Mileti seditione aduersus Nelei filios mota, illinc Myunta petierunt. Ibi sedibus positis multum vexabantur à Milesijs, qui eos, quòd ab ipsis defecissent, bello persequebantur. Non fuit adeò tamen inexpiabile bellum, quin haberent mutua quaedam commeria: sed certis ferijs Miletum mulieres Myunte commeabant. Pythes nobilis inter Iones vir coniugem habebat Iapegiam ac Pieriam filiam. Cùm instaret apud Milesios festus dies ac sacra Dianae, quae Neleida vocant, vxorem cum filia misit petitum, vt ad solenne ire eis liceret. Inter Nelei filios maximae opes erant Phrygij. Hic Pieriae captus amore, qua re deuin cere posset eius animum, rationem inibat. Illa suggessit: Si effeceris, vt saepiùs huc multis comitatae veniendi mihi copia sit. Phrygius considerans amicitiam & pacem ab ea ciuibus posci, bellum sedauit. Vnde celebrata fuit & honorata vtraq; in ciuitate Pieria. Ac Milesiae feminae etiam nunc, vt ita amentur. quomodo à Phrygio Pieria, vota faciunt. Plut. de Virtutibus mulierum. Svspicione Iniecta Probitionis. Q. Mvtivs, cui postea Scaeuolae inditum fuit cognomen, quasi relaturus Porsenae regi gratiam, quòd humaniùs ab illo tractaretur, quod???ue inuentus etiam apud hostes virtuti esset honos: Quod, inquit, ô rex, nullo expugnatus supplicio tibi nunquam indicassem, id nunc spontè indicaturus sum, ne non aliqua saltem parte referendae gratiae memor tibi ac gratus videar. Trecenti vnà iuuenes coniurauimus, quibus idem est consilium te interficiendi. Sors mihi patrandi negotij prima contigit, caeteri suo quisque tempore rem aggressuri sunt. His dictis Hetruscus rex territus, pacem cum Romanis fecit. Liuius. Lavrentivs Medices vt Innocentium IIX. Pontificem, qui contra Ferdinan dum regem Neapolitanum bellum gerebat, ad pacem traduceret, per certum hominem literas pontifici tradendas curauit, ita perscriptas, vt à Roberto Sanseuerinate, Pontificis copiarum ductore, ad hostes de proditione missae atq; interceptae viderentur. Po̅tifex lectis literis, cùm per se suspiciosus esset & paci deditus, ne à Roberto desertus iniquissima conditione bellum gerere, vel pacem amplecti quam hostes vellent cogeretur, pacem Ferdinando dedit. Brutus lib. 8. Hist. Floren. Defectionis. Artoxerxes Mnemon Persarum rex Cadusijs intulit bellum CCC millibus peditum, & decem equitum. Regio eorum est salebrosa & nebulosa, sementis???ue & frugum infoecunda: pyris verò syluestribus, pomis, & alijs id genus fructibus homines bellicosos feroces???; alit. In hanc delatum graues difficultates & discrimina imprudentem excepêre. Nihil enim illic sumere erat eommeatuum, neque aliunde importare. Iumentis modò tolerabant se, vt caput asini vix LX. drachmis venale esset. Deficiebant iam regem commeatus, pauci autem equi adhuc reliqui erant, caeteros in cibo consumserant. Ibi Tiribazvs, qui crebrò locum apud regem virtutis causa obtinuerat primum, crebrò ob leuitatem eò deiectus, tunc verò abiectus contemtus???; erat, regem & exercitum seruauit. Nam apud Cadusios cùm essent duo reges, vterq; autem haberet seorsum castra: adijt Artoxerxem. cui postquàm, quid pararet, aperuit, ipse ad alterum Cadusiorum regem est profectus, ad alterum clàm filium misit. Vterq; vtriq; imposuit, alterum demonstrans missis ad Artoxerxem legatis amicitiam & societatem soli sibi quaerere. Quare fi saperet, faciundum ei, vt praeuertat: adiutorem se ei in omnibus fore. His ambo fidem habuêre: & quia inuidiam mutuam habebant suspectam, alter cum Tiribazo legatos, cum Tiribazi filio alter misit, & cum Artoxerxe pacem composuêre. Plutarchus in Artoxerxe. Dissimvlatione Victoriae. Macedonvm reges ne sibi reditum in gratiam cum finitimis [1834] praeciderent, nullum de hostibus victis trophaeum erexerunt. Pausanias in Boeoticis. Inimicitiae. Gabaonitae Heuaei, cùm Iosuae successum in hostibus suis subigendis, & ex Dei praecepto ad internecionem delendis, viderent, vitae suae prudenter consuluerunt. Simulata enim legatione, exoletos faccos afinis imponunt, vtres???ue vinarios laceros & resartos, calciamenta vetera pedibus induunt, penulis vetustis se tegunt, panem mucidum in commeatum sumunt, & ad Iosuam in castra Galgalensia sese conferunt, ei???; nunciant, sese ex finibus remotissimis (quod ex lacero illorum habitu, & viae longitudine attrito intelligi posset) foederis pacis???ue causa ad eum venisse. Ictum est igitur cum illis foedus, non co̅sulto Domino. Triduo pòst intelligunt Israëlitae fraudem Gabaonitarum. Attamen quia Iouam Deum Israëlitaru̅ illis iurauerant, violari non poterant, quamuis plebs id molestè ferret. Vita igitur illis concessa à Iosua, sed propter mendacium, serui publici constituti sunt, vt lignatores essent & lixae ipsius templi. Iosuae 9. Contra Tusculanos, qui defecerant, Tribunum creauera̅t Romani Furium Camillum. At Tvscvlani errorem callidè auertentes, cùm esset iam in expeditione aduersus ipsos Camillus: aratoribus pastoribus???; agros, vt in alta pace, compleuerant, patebant portae, pueri in ludis operam literis dabant, ex vulgo opifices suo quisque operi intenti conspiciebantur, spectariores in foro obseruabantur togati, magistratus sedulò circumibant ad designandum Romanis hospitia, tanquam remoti ab omni suspicione essent mali, nec cuiusqua̅ sibi commissi conscij. Haec res non exemit quidem eos apud Camillum proditionis opinione, sed illorum poenitentia, ex proditione flexit eum ad misericordiam: senatum adire iussit ijs poenam deprecatum. Deprecantibus adfuit Camillus, vt & crimine liberarentur, & ciuitatem impetrarent. Plut. in Camillo, & Val. Max. lib. 7. cap. 3. Avctoritate. Quum Emericvs, mortuo patre Bela III. Vngariae regnum beneficio primo geniturae obiuisset: frater Andreas iniquo id ferens animo bellum ei in dixit. Emericus rex cùm fratrem neq; literis neq; magnis internuncijs sibi conciliare posset, & vtrinq; acies instructae constitissent: depofitis armis, & stipatoribus relictis, coronam sceptrum???; gestans, per medias fratris acies incessit, & salutari cohortatione omniu̅ animos vsqueadeò mutauit, vt confestim arma posuerint, certatim quisque veniam implorarit, insolentissimae pertaesus audaciae, qua̅ plerique magnates deprauatis studijs fouerant. Bonfinius libro septimo. Dec. 2. Foedere. Gothis ex Illyrico profectis Hunni successerunt, atq; inprimis Pannoniam tenuerunt. Honorivs Imp. Gothorum armis in Italia pressus, eos prohibere non potuit, sed meliore consilio, animo ad pacem conuerso, foedus cum eis, datis acceptis???; obsidibus, fecit. ex quibus qui dati sunt, Aetius praecipuè memoratur. Sigonius lib. 11. Imp. occid. Deditione. Thessali, Xerxe in Graeciam descendente, cùm viderent regionem suam imbecillem, vt quae obstructo vno Penei aluco, in mare sese exonerantis, tota aquis obrui posset, sese Xerxi maturè dediderunt. Herodotus lib. 7. HOSTIVM IMPERATOREM CAPERE AVT OCCIDERE. Ivditha vidua, formam fuam ornatu & comtu auxit, & ad Olofernem Cambysis regis ducem profecta, qui Bethuliam arcta obsidione vrgebat, simulauit sese transfugam venisse. Diuinitùs enim reuelatum sibi, Bethuliam excinde̅dam, propterea quòd fame vrgente ciues à carnibus in lege vetitis non abstinuissent. Commeatum autem sumserat, comite ancilla, ne immuado cibo vti cogeretur: & ab Oloferne obtinuit, vt sibi nocte media in vallem progredi, dei???ue oraculum, quod Oloferni referret, consulere liceret. Quarto die ad coenam inuitata ab Oloserne, lubens paruit: & vino etiam ad eum inebriandum liberaliùs vsa, in tabernaculo eodem permanfit. Olofernes eius amore ardens, vino tamen madidus, pudorem eius non laesit. Illa acinace caput eius amputans, nocte intempesta tanquam ad preces egressa, ad suos redijt. Et sic hostem superbissimum prudentia sua domuit, patriam???ue liberauit. Vide historiam sacram. Cùm bellum exortum esset inter Athenienses & Boeotos, Xanthivs Boeotus Thymotem Atheniensium imperatorem ad singulare certamen prouocauit. Quo recusante, Melanthus Messenius successit, peregrinus, & à Periclymene Nelei oriundus. His igitur singulari certamine dimicantibus quidam à tergo Xanthij nigra pelle caprae indutus, apparuit. Tunc ille, Iniquè eum facere, inquit, quòd ad singulare certamen cum socio accederet. Ac dum respiciens conuertitur, ab aduersario dolo caeditur. Cùm verò Dionysius creditus sit, quem pelle caprae indutum apparuisse autumant, dies festi fuerunt in eius honorem ab Atheniensibus mense Octobri instituti, Apturia dicti, [Greek words]. Natalis Comes Mythol. libro 5. capite 13. Eo bello, quod Mitylenaei de Achiliridis, seu Troadis. vti Strabo, siue Sigaei, vt Polyaenus habet, agro, cum Atheniensibus habuêre Pittacvs Imp. factus, fingulari certamine cum Phrynone Atheniensium duce congressus est. Erat is valido corpore: quippe qui Pancratiastes & Olympionices fuit. Vicit tamen vires corporis animi prudentia. Rete habuisse sertur Pittacus sub clypeo occultum, quo medio certamine hostem, minùs ad tales insidias cautum, subito iactu implicitum peremit. Ex ea pugna exemplum retiariae pugnae in arenam man???memorant, rei vsque ad Romani senatus suggillationem theatralibus spectaculis vsurpatae. Administrauit ille deinceps rempub. decem annos, quam pluribus institutis ornatam spontè restituit. Sabellicus lib. 5. Ennead. 2. ex Strabone lib. 13. & Polyaeno lib. 1. Stenippvs Lacon, multatus pecunijs ab Ephoris fictè, ad Tegeatas transfugit. Quibus eum recipientibus, quasi iustam irae causam habentem: corruptis, qui principi ipsorum infensi erant Aristocli, ijs socijs vsus, inter pompam sacrificare eum volentem adortus, interfecit. Polyaenus lib. 2. Agesilavs in pugna ad Mantineam monuit Lacedaemonios, vt alijs missis omnibus Epaminondam peterent: solos ferens esse prudentes fortes, auctores???ue victoriae solos. Hunc igitur si sustulissent, facilè fracturos alios: nempe insipientes esse & diobolares. Quod ipsum euentus comprobauit. Nam cùm victoria penes Epaminondam esset, & effusi in fugam Lacedaemonij: signa conuertenti & receptui canenti, Lacedaemoniorum quispiam lethale vulnus dedit. Qui vt cecidit, versi à fuga in hostes qui cum Agesilao erant, dubiam fecerunt victoriam: quòd multo Thebani gessissent se ignauiùs, & multò fortiùs Lacedaemonij. Plutarchus in Apophthegmatibus. Phoebiades praefectus Cadmaeae arcis Thebanae, amabat vxorem Epaminondae. Illa marito rem aperuit. Epaminondas ei mandauit, vt erga Phoebiadem amorem simularet, & nectem constitueret, quasi etiam amicis eius alias foeminas adductura. Quibus constitutis, illae venerunt, & vsque ad ebrictatem cum Phoebiade & eius amicis biberunt: mox petierunt copiam exeundi paulisper ad sacrificium quoddam nocturnum, statim???ue se reuersuras pollicitae sunt. Qui permiserunt, mandantes portitoribus, vt iterum eas intromitterent. Illae exierunt. Apud portas verò iuuenes imberbes, mulierum vestibus permutatis, & vnam ex eis assumentes interioris viae ducem, & quae pauca cum portitoribus loqueretur: ita ingressi, tum Phoebiadem ipsum, tum omnes qui circa eum erant, interfecerunt, Cadmeam occuparunt, & à ceruicibus patriae Lacedaemoniorum tyrannidis iugum excusserunt. Polyaenus libro secundo. Sed Plutarchus de Socratis daemonio longè aliter Thebas Archiae tyrannide liberatas scribit. Datamem exercitus ducem Artoxerxes contra Aspim misit, qui Cataoniam, gentem Cappadociae confinem, tenebat. Datames cum paucis in Ciliciam profectus, Taurum???; transgressus, eò quò studuerat breui tempore venit. Aspis cognoscit haud longè abesse, profectum???; eum venatum: quem dum speculatur, aduentus eius causa cognoscitur. Pisidas cum ijs, quos secum habebat, ad resistendum Aspis comparat. Id audiens Datames arma capit, suos sequi iubet: ipse equo concitato ad hostem vehitur. Quem procul Aspis conspiciens ad se ferentem, à conatu resistendi deterritus, sese dedit. Eum Datames vinctum, ad regem ducendum Mithridati tradidit. Probus in Datame. Gelon Siculorum tyrannus, cum Himilcone Carthaginenfium duce, praelio decertare non audebat. Ergo Pediarchum sagittariorum praefectum, sibi forma & aspectu similem, tyrannica veste indutum, è castris progredi, sacrificium???ue in aris facere iussit, & eum sequi sagittarios candidis vestibus amictos, myrtum ferentes, atque sub myrto arcus occultantes. Cùm autem viderent Himilconem etiam ipsum ad eunde̅ modum progredientem, & sacrificantem, tela in eum coniecêre. Itaq; Himilcon nihil tale suspicatus, libans, sacrificans???;, vitam finiuit. Polyaen. lib. 1. Hannibal primo Punico bello Corn. Asinam Coss. spe pacis ad colloquium vocatum, interemit. Volater. lib. 13. cap. 3. Anthropologiae. Carthaginenses, cùm in Sicilia cognouissent Roma [1835] nos maiorem nauium copiam habere, vt eas distraherent ac dissiparent, quibusdam suis ciuibus persuadent, vt transitionem faciant. Qui cùm ad Romanum ducem Cn. Cornelium peruenissent, promiserunt se Liparam insulam Siciliae obiectam ei prodituros. Qui fidem eorum verbis habens, in naues impositis militibus, Liparam versus nauigauit. Carthaginenses contrà soluerunt, Romanis nauibus praetereuntibus, legatos???ue ad Cornelium miserunt: qui suppliciter consulem deprecati de pace, eum???ue conspicati, rogauerunt, vt in nauigium transcenderet, quòd Carthaginensium dux graui morbo conflictaretur, vt iustis conditionibus de pace liquidiùs transigerent. Romanus persuasus, transcendit ad Carthaginensem. Libyci cùm ducem in sua potestate haberent, cum vniuersis nauibus impetu facto, facilè victoriam consecuti sunt. Polyaen. lib. 6. Bello sociali erat Q. Coepioni P. Pompedivs oppositus. Is capiendi hostis gratia huiuscemodi est consilio vsus. Duos impuberes seruos, liberali indole, purpura???; ornatos, se cum pro filijs ad hostes traxit, obtulit???ue plumbi maffas auro & argento oblitas, atque tum ibi: Haec, inquit, Coepio, cum filijs certum meae fidei pignus habeto, tu me sequere: nam in fidem Romanorum rediturus, constitui non sine magno merito redire. Castra, quibus praefui, & totum exercitum, vno tempore in tuam potestatem redigam. Caeterùm maturato opus est, ne qui in castris sunt, meam absentiam suspectam habere incipiant. Coepio hostem protransfuga secutus, in infidias???ue praecipitatus, cum multis incerceptus perijt. Sabellicus libro secundo, Ennead. 6. Svrenas, Parthorum dux, cùm M. Crassus turpiter praelio fugatus discederet, & per montana iter facere conaretur, metuens, ne pugnam ex desperatione redintegraret, legatum ad eum misit, qui in hunc modum referret: Componit tecum amicitiam rex magnus: & cùm furtitudinem suam Romanis ostenderit, nunc humanitatem etiam ostendere constituit. Crassus dolum suspiciens, morem gerere nolebat. Milites, quorum animi essent fracti & defessi, coëgerunt eum complosis armis Barbaro credere. Crassus inuitus pedibus iter faciebat. Surenas summa vsus humanitate, equum aureo freno praeditum ei tradidit, in quo eum sedere iussit. Barbarus autem equorum curator, admotis calcaribus, equi cursum accelerabat, vt Crassum in mediam Parthorum multitudinem conijceret. Octauius vnus ex Crassi legatis intellecta fallacia, frenum apprehendit, & post eum vnus tribunorum Petronius. Sic Octauius extracto gladio equi curatorem interficit: Octauium alius quidam Parthorum: Crassum verò exiliens Parthus occidit, eius???ue caput & dextram abscissam ad regem magnum Parthorum Herodem deportauit. Polyaenus lib. 7. & Plut. in Crasso. Miloes quidam ex militibus Eleazari, Tryballorum ducis, cui Amurates Turcorum Imp. bellum faciebat, vt transfuga ad Amurates Turcorum Imp. bellum faciebat, vt transfuga ad Amuratem profectus, ostendit regem stantem in acie, ad praelium accinctum. Hastam igitur accipiens, nam ei venienti rex cedere exercitum iusserat, Amuratem interfecit: nec non ipse ibidem fortiter hostes praelians, occubuit. Chalcocondylas lib. 1. Sveno Danorum rex, qui oppresso patre Haraldo idololatriam restituerat, contra Iulinenses piratas ad Moën insulam classe vehebatur. Sclavi matutino crepusculo delectos remiges subornaucrunt, qui simulato ab excubijs reditu, lintre ad praetoriam prouecti, esse aliquid dicerent, quod secretò regem nosse oporteret. Rex noctu exploratae rei nuncium afferri ratus, detracto nauigij tegmine, caput exeruit. At ille subitò ceruicem eius violento amplexu corripuit, & apparitorum ope in myoparonem detraxit, & celeri cursu secum auexit. Saxo libro decimo, & Cranzius libro secundo Vandaliae, capite trigesimotertio. Petrvs Laurentanus aduersus Genuenses imperator à Venetis declaratus, classe instucta Ligusticam oram populabundus, Genuenses ipsos ad nauale praelium exciuit, ad Rapalitanum sinum. Quum praelij gerendi tempusiam immineret, simulata fuga retrocedere coepit. Insequentibus Genuensibus, secutus ventorum afflatum feliciorem, conuersis nauinm proris, partim virtute suorum, partim consilio secunda???; aura adiutus, iussit aliquot nauibus praetoriam Genuensium primùm aggredi. Sic triremis ipsa praetoria oppressa, & Franciscus Spinula dux captus est, reliqui Genuenses in fugam conuersi sunt. Egnat. lib. 7. cap. 4. Raix Nordinus (qui regis Zeifadimi nomine Armuziense regnum administrabat) Zeifadimum veneno sustulit: & Zeifadimi liberis exclusis, Terunxam illius fratrem regem creauit, vt regni potestatem & iurisdictionem ipse perpetuò retineret. Cùm autem senio confectus esset, in nepotem suum, Raixhamed nomine, quinque & tringinta annos natum, potestatem eam transtulit, vt ipse regni procuratione liberatus, regni opibus alieno labore frueretur. Raixhamed locum illum apud regem tam firmis praesidijs obsessum tenuit, vt non modò regnum, sed regem ipsum acerbo dominatu premeret. Omnia speculatoribus erant plena, ita, vt rex hiscere non auderet, ne si quid, quod Raixhamedium offenderet, enunciaret, oculis aut vita priuaretur. Hamedius interim clàm Lusitanis aduersari, arcem, quam extruebant, impedire. Praeterea vt regem à fide Emmanuelis auerteret, pileum cum Allis precationibus & institutis ab Ismaële Persarum rege missum, sumere coëgerat: vt eo signo se Ismaëli prorsus addictum ostenderet. Haec omnia cum Alfonsvs Albuquercius, Lufitanorum praetor, explorata haberet, eum occidere decreuit: sed ne graue bellum & intestinum excitaretur, se egregiè in illum animatum simulans, regi sibi illo opus esse. conuento nunciauit, vt arcana quaedam, quae erant è republ. & ad regis Emmanuelis statum pertinebant, cum illo & cum Hamedio communicaret, Locum ipse deligeret, vbi id colloquium fieri posset. Aedes amplae arci, quae aedificabatur, coniunctae, in quibus Simon Andradius habitabat, delectae sunt. Constitutum ab vtraque parte fuit, vt Albuquercius cum solis ducibus, sine vllis armis conueniret, & rex similiter cum certo nobilium virorum inermium numero se in conuentum illum daret. Regi tantùm & Albuquercio permissum fuit, vterque armigerum cum gladio duceret. Reliquis Lusitanis atque Persis, qui in litore consistebant, nec erant in aedes ingressuri, licebat armis accingi. Albuquercius ea nocte, quae diem caedi destinatam praecessit, secretò duces euocauit, quod in animo habebat, aperuit, & vt arma vestibus abderent, ad monuit. Itaque sequenti die cùm Hamedius armis tectus, Albuquercij, quem imparatum eò venturum arbitrabatur, interficiendi ergô in aedes sese contulisset: Albuquercius eum accusare coepit, quòd arma gestaret, & ea vt deponeret, imperauit. Is suorum auxilio fretus gladium strinxit. Albuquercius brachium illius arctè continuit. Duces accurrunt, hominem???ue multis vulneribus concidunt. Rex cùm illum interfectum cerneret, metu propemodum exanimatus est. Albuquercius verò illum hilari sanè vultu complexus admonuit, vt timorem omitteret: Posthac, inquit, & liber & rex eris, & tuo iure vti perpetuo poteris. Rex ab Albuquercio in superiorem aedium partem, vnde ab omnibus posset conspici, deductus, omnes bono animo esse iussit: nullam sibi à Lusitanis iniuriam allatam, sed singulare beneficium tributum. Se tunc & libertate donatum, & in regni possessionem missum, vt suos aequitate & humanitate debita gubernaret. Osorius libro decimo rerum Emmanuelis. In vrbis Plescouiae pertinaci obsidione Ioannes Ostrome rius, &c. fol. 2197. HOSTIVM CONSILIA ET INSIDIAS DETEGERE, PRAEVIDERE. Hic titulus generalis est. In Speciesvarias diuidi potect, quatenus conatus illorum reipsa inanes reddimus, eorum??? consilia eludimus, quacu??? tandem id ratione fiat. Qvid. Nempe Insidias positas. Tisamenvs Orestis F. exercitum ducens, cùm vidisset multas aues supra eum locum volitare, non autem in terra considere, intellexit eas hominum ibi latentium metu non considere: & locum perscrutatus, aggressus???; Iones positos in insidijs interfecit. Polyaenus lib. 2. Archelaidas Lacon cum exercitu per viam suspectam iter facere volens, quod non praesciuit futurum, sed cogitauit fieri posse, id quasi praecognitum indicauit multitudini: & praecepit, vt instructi ad pugnam proficiscerentur, quoniam hostes isidias tenderent. Cùm fortè fortuitò in maximas insidias incidissent, non praeuidentes, hostium apparata, ipse priorimpetum fecit, & facilè omnes occidit, quipositi in insidijs fuerant, quoniam suos antè instrui ac parari iusserat. Ibidem. Iphicrates Sicyonem oppugnabat. Lacedaemonius praefectus ex Lacedaemone auxilium accersens, iussit missos in insidijs collocari. Hinc viam ad vrbem dirigens, transijt insidias. Aliqui feroces ex vrbe minabantur audaciùs: Nunc verò poenas dabis. Iphicrates suspicatus aliquos esse, in quibus illi spem haberent, statim reuertitur per aliam viam difficilem, & compendiosam: atque ipse delectis robustissimis, continuò eos, qui in insidijs latebant, obruit, & omnes morte affecit, confessus se errasse, quòd non antè loca perscrutatus fuisset: suspicione verò repentina optimè vsum esse, quòd extemplò insidiantes adortus esset. Polyaenus lib. 3.
|| [1836]
L. Aemylivs Paulus Coss bello Hetrusco apud oppidum Coloniam dimissurus exercitum in planiciem, contemplatus procul auium multitudinem citatiore volatu è sylua consurrexisse, intellexit illic aliquid insidiarum latere: quòd & turbatae aues, & simul plures euolauerant. Praemissis igitur exploratoribus, comperit decem millia Boiorum, excipiendo ibi Romanorum agmini imminere: ea???ue, alio quàm expectabatur latere missis legionibus, circumfudit. Frontinus libro primo, capite secundo. Avxilia. Hasdrvbal frater Hannibalis, Liuij & Neronis exercitum (quanquam hoc illi non duplicatis castris dissimularent) co̅iunctum intellexit: quòd ab itinere strigosiores notabat equos, & coloratiora hominumex via corpora. Frontinus libro primo, capite secundo. Cvnicvlos. Consule Tit. Vrbes defendere. vbi deprehendendorum cuniculorum exempla aliquot reperies, fol. 620. Literas adulterinas. Pyrrhvs Epirotarum rex bellum inferebat Antipatro Macedoni. Lysimachus cùm studeret Antipatro succurrere, erat implicatus ipse negotijs. Verùm quòd Pyrrhum omnia sciret gratificaturum Ptolemaeo, neq; quicquam denegaturum: misit ad eum literas adulterinas, quasi illam expeditionem peteret Ptolemaeus, vt mercede accepta ab Antipatro trecentorum talentorum, omitteret. Soluta epistola, co̅festim odoratus Pyrrhus est Lysimachi fraudem. Neque enim scriptam habebat consuetam salutationem, Pater filio s. D. sed, Rex Ptolemaeus regi Pyrrho s. D. Plu. in Pyrrho. M. Marcello Coss. exinsidijs caeso, Crispinvs ad vicinas ciuitates montium miserat: quia collega interijsset, & anulo eius potitus esset hostis, à literis nomine Marcelli compositis vt cauerent. Salapiam iam Crispini nun cius venerat, cùm lirerae ab Annibale afferuntur, signifi cantes Marcellinomine se eò proxima nocte venturum. Salapitani cognita fallacia viri, nuncio???; remisso, intentissima cura hostium aduentum expectant. Quarta vigilia Annibal ad vrbem venit. In primo agmine locati ex industria erant perfugae Romanorum, vt Latinè loquentes fidem facerent, Marcellum adesse. Horu̅ cùm ad sexcentos oppidani introduxissent, clausa porta reliquas copias telis repellunt, introductos ad internecionem cae dunt. Auctor vitae Annibalis. Per Qvos. per Dvces ipsosmet. Saladinvs Aegypti Sultanus, audito Chiristianorum principum apparatu ingenti, quo Hierosolyma ipsa recipienda esset: non dubitauit priuati habitu, post habito regio solio, Gallias ipsas, & Germaniam, adde etiam & Hispanias obire. Qu??? quum omnia accuratiùs lustrasset, ad suos incolumis redijt. Quod certè facinus nemo dicere possit non plenum temeritatis fuisse, si quis tamen Saladinum ipsum rectè satis aestimet. Egnatius lib. 9. cap. 8. Sedebat ad Carauagium Franciscus Sforcia Mediolanensium imperator contra Venetos, cùm Albertvs Brandolinus persuadere nitebatur, Carauagio opem ferendam. A qua sententia etsi omnes abhorrebant: ille coloni tandem habitu vuam secum venalem ferens, in Sforciae castra transiuit, omnia???; diligenter explorans, ad suos incolumis reuersus, in sua̅ sententia̅ traxit omnes, sed inselici euentu. Nam praelio Sforciae congressi, memorabili pugna superati fuêre Veneti. Egnat. lib. 9. cap. 8. Mathias Coruinus Vngariae rex, cùm prope Turcos castrametatus esset: pagano amictu, cum vno tantùm comite se cum iumento inter eos, qui commeatus in hostilia castra ferrent, insinuauit. Cùm eò peruenisset, toto die pro tabernaculo Turci hordeum vendidit. Ingruente nocte se incolumem in sua castra recepit. Scripsit ad hostem, se pridie eius castra penitùs explorasse, vendidisse rustici sub persona hordeum, ad tabernaculum eius: & quò maiorem dictis fidem faceret, ferculorum numerum & epularum cuncta genera reculit. Quae cùm hostis accepisset, timore perculsus, postero die castra soluit: veritus Coruinum regem non modò ad vallum sibi occursurum, sed & tabernaculum inuasurum. Bonfinius libro octauo, Decad. 4. Captivos. In obsidione Veiorum, quae integrum ferè decennium durauit, Romanus quidam familiaritatem contraxit cum Veiente quodam veteris disciplinae homine, qui scientia diuinandi praestare dicebatur. Romanus vbi hunc vidit de lacus Albani media aestate exundatione gaudentem, atque obsidionem habentem ludibrio: quasi tractaturus cum eo de alijs quibusdam rebus abditis, longiùs abductum hominem à porta, praeualens viribus sublimem arripit, atque in potestatem suam redactum deducit ad im peratores. Ita oppressus ille, considerans fatum esse ineuitabile sortes, patriae suae occultas aperit, non antè expugnabilem eam, quàm lacum Albanum hostes effusum retrò ab cursu suo deriuarent, atque auerterent à mari. Cui cùm consentiret Delphicum etiam oraculum: sacerdotes sacrisicare, & populus operi se ad auertendam aquam accingere ceperunt. Atq; decimo tandem anno à Camillo Veij expugnati sunt. Plutarchus in Themistocle. M. Cato in Hispania, qui ad hostium consilia alia via peruenire non potuerat, iussit trecentos milites simul impetum facere in stationem hostium: raptum???; vnum exhis in castra perferre incolumem. Tortus ille, omnia suorum arcana confessus est. Frontinus lib. 1. cap. 2. Exploratores. Pompiscvs exploratum misit viros sibi inuicem ignotos, ne conspirationem facerent, & res falsas referrent: ijs???ue interdixit, ne cum aliquo in castris sermones miscerent, ne qui eius inuide̅tes, hostibus futurum illorum aduentum signisicarent. Polyaenus lib. 7. Q. Fabivs Maximus bello Hetrusco, cùm adhuc incognitae forent Romanis ducibus sagaciores explorandi viae, fratrem Fabium Caesonem, peritum linguae Hetruscae, iussit Hetrusco habitu penetrare Ciminiam syluam, antè militi Rom. intentatam. Quod is adeò prudenter atq; industriè fecit, vt transgressus syluam, Vmbros Camertes cùm animaduertisset non alienos nomini Romano, ad societatem compulerit. Frontinus lib. 1. cap. 2. Atila Hunnorum rex, vt quid caeteri in se molirentur, cautiùs experiretur, ad quatuor ferè Imperij sui limites, exploratores, tanquam in specula, collocasse fertur: item, è speculatoribus quenque continuatos cursores habuisse, qui celerrimè ad eum cuncta noua perferrent: alterum in Colonia Agrippina, qui Occidentis: ad Tanaim alterum, qui Orientis: caeteros partim ad Lituaniam, Partim laderae statuisse, qui Septentrionis ac Meridiei res nouas explorarent. Bonfinius libro quinto, Dec. 1. Nulla fuit vrbs Italiae, aut etiam ab Italia remotior, in qua Graecorum Imp. Manvel. Comnenus non vnum coniuratum, & hominem sibi fidelem haberet. Vnde quae in conclauibus Romanorum aduersarij clàm consultabant, ea omnia resciscebat. Nicetas lib. 7. Ferdinandvs Daualus Piscarius affirmabat, Nusquam à sano duce vtiliùs & meliùs poni sumtum, quàm quo certi speculatores pace & bello pararentur. Iouius in Piscario, libro sexto. Similiter Consalvvs Magnus in speculatores immensam vim pecuniae, ad sexcenta millia, supra quadringentos & nonaginta quatuor aureos, absumsit. Paulus Iouius in Consaluo. QVOMODO. SIMVLATIONE Legationis. Cambyses rex Persarum, ad Aethiopes Macrobios, sub specie legatoru̅ cum muneribus misit Aethiopes quosdam Ichthyephagos. Herodotus. Memnon insidias Leuconi Bosphori tyranno ponens, cùm explorare vellet quanta hostium esset magnitudo, & incolentium in ea terra multitudo: Archibia dem Byzantium in triremi legatum ad Leuconem misit, vt de amicitia & hospitio cum eo loqueretur. Misit autem vnà cum illo citharoedum Olynthium, nomine Aristonicum, propter artem celeberrimu̅, & in primis eo tempore apud Graecos: vt in transitu, si appellerent, specimen edente citharoedo, incolis???; in theatra summo studio confluentibus, multitudo hominum nota legato fieret. Polyaen. lib. 5. Carthaginenses miserunt, qui per speciem legatorum longo tempore Romae morarentur, exciperent???; consilia Romanorum. Front. lib. 1. cap. 2. Rependit maior Africanvs Thrasymenam cladem Carthaginensibus in Aphirica, cùm res hostium per legatos, qui citrò vltro???ue induciarum praetextu mittebantur: speculatus, nocte vna bina hostium castra incendit, incensa expugnauit, duos???ue validissimos deleuit exercitus. Sabellicus libro decimo, capite sexto. Idem capta occasione mitten dae ad Syphacem legationis, cum C. Laelio seruorum habitu tribunos & centuriones electissimosire iussit, quibus curae esset, prospicere regias vires. Ex quibus L. Statorium, quia saepiùs in eiusdem castris fuerat, quidam ex hostibus videbantur agnoscere. Occultandae ergo conditionis eius causa, baculo vt seruum castigauit. Hi, vt liberiùs castrorum positionem scrutarentur, equum de industria dimissum, tanquam fugientem persecuti, maximam partem munimentorum cireuierunt. Quae cùm nunciassent, incendio confectum est bellum. Front. lib. 1. cap. 1. & 2. Defectionis. David rex, regno pulsus à filio Absalomo, cùm magnam partem populi defecisse videret, Hierosolymis excessit, negotio [1837] dato Sadoco & Abiathari po̅tificibus, vt sese de omnibus Absalomi consilijs certiorem facerent. Chusaeum quoq; Architam consiliarium suum subornauit, vt defectione simulata, Absalomo sese insinuaret, sua???; prudentia omnia consilia Achitophelis Gilonij, qui apertè à Dauide defecerat, irrita faceret. Id quod & factum est. Nam cùm Achitophel cum XII. millibus Dauidem statim opprimendum censeret, antequam Iordanem traijceret: Chusaeus id dissuasit, fortitudinem Dauidis eius???; comitum exaggerans, quin potiùs cogendum vniuersum Israëlitarum exercitum, & omnibus viribus Dauidem veteranum aggrediendum. Placuit Chusaei consilium Absalomo: & interim per Achimaam Sadoci, & Ionathanem Abiatharis filios, certior factus de ae re Dauid, Iordanem traiecit incolumis, & ab Israëlitis amicè susceptus est. Achitophel aegrè ferens praelatum suo Chusaei consilium, laqueo fibi guttur fregit. 2. Reg. 15. & 17. Elerichvs Bulgarorum princeps, à suis familiaribus prodi se intelligens, in hanc sententiam Constantino Copronymo Imp. scribit: Constitui profugere, & me ad te recipere. Itaque mihi omnia tuta fore, literis missis co̅firma: ac significa quos hîc habeas amicos, vt eorum fidei me credens, vnà cum ipsis adte perueniam. Hac fraude Bulgari Copronymus circumuentus, nomina amicorum perscripfit: quos Elerichus omnes perdidit. Cedrenus. Exilij. Carthaginenses, cùm animaduertissent Alexandri ita magnas opes, vt Aphricae quoq; immineret: vnum ex ciuibus virum acrem, nomine Hamilcarem Rhodinum, iusserunt simulato exilio ire ad regem, omni???; studio in amicitiam eius peruenire. Qua is potitus, consilia eius nota ciuibus fuis fecit. Frontinus lib. 1. cap. 2. Mendicitatis. Amedevs Berengarij, ab Hugone rege Italia eiecti, comes, mendici habitu Italiam ingressus, cum principibus de recipiendo Berengario egit. Hugo certior factus de Amedei stratagemate, eum studiosè in quiri iubet. Amedeus barbam pice adeò defuedauit, capillos subaureos nigredine immutauit, faciem deturpauit, vt inter pauperes, regis in praesentia comedentes, se regi nudum ostenderet, & vestem ab eo qua in dueretur acciperet: & quicquid rex de Berengario & se loqueretur, audiret. Hoc modo cunctis diligentissimè perscrutatis, per inuia loca à nemine custodita ad Berengarium redijt Luitprandus lib. 5. cap. 8. HOSTIVM NVNCIOS, EXPLORATORES, Deprehendere, arcere, circumuenire. Consule Tit. Hostem terrere confidentia. vbi exemplaquaedam exploratorum deprehensorum reperies, qui non violenta, sed blandar atione cir cumueniuntur, vt ad suos reuersi, terrorem illis incutiant, fol. 1873. Chares in exercitu suspicatus exploratores versari, praesidiu̅ foris collorauit, mandauit???ue, vt vnusquisque proximum apprehen deret: neq; antè dimitteret, quàm dixisset quísnam esset, & cuius ordinis. Ita factum est, vt caperentur exploratores, cùm neq; ordinem, neq; manipulum, neq; contubernium, neq; signum indicare possent. Polyaenus lib. 3. Theognis exploratores in castris esse suspicatus, extra vallum praesidio constituto, mandauit, vt quilibet in suis armis permanerent: cum???; diuisi ac distributi essent, facilè exploratores deprehendit. Polyaenus lib. 1. Pompiscvs, quò citiùs exploratores hostium caperentur, paucas vias habebat, ad quas in excelso loco castra ponebat: ijs ???ue qui praedatum exirent, praecipiebat, vt via trita insisterent. Exploratores hasce vias cauentes quasi perspicuas, celeriter capiebantur. Polyaen. lib. 5. Christiani Latini Antiochiam Syriae metropolim oppugnabant. Sed cùm in castra confluerent Graeci, Cappadoces, Armenij, Syri, & aliae praeterea gentes, quae nostrae religionis essent, nec excludi à nostris sacram professi militiam venientes piè possent: Turcae, aut Turcicarum rerum studiosi, periti linguarum earum institutorum???ue, mutato cultu castra ingrediebantur: consilia???ue Latinorum explorata perferebant ad suos: vt nihil iam arcanum foret. Cùm ae de re duces concilium haberent, censerent???ue aliqui constituendum esse sanctius ac magis arcanum pauciorum delectissimorúmque concilium: Boemvndvs Tarentinus dux, Ego, inquit, vos hac cura leuabo. Proripiens???ue se è coetu procerum, produci iussit, quos Turcarum captiuos in custodiam tradiderat. Insolens, ac nescio an ferum inhumanum???ue factum proditur, hos pro castris propalàm iugulatos verubus figi, & subiectis prunis torreri eum iussisse, mirabundis???ue omnibus clara voce dici, id esse Boëmundi obsonium, poenas???ue de speculatoribus exploratoribus???ue sumtas. Atrocitas ea, res Latinorum ignoratiores Barbaris secundum eam diem fecit. Aemilius libro quarto. Christiani Tyrum obside̅tes tabellariam columbam clamore suo intercepêre. Vid. Tit. seq. Auxilia missa occultare. Magnus Tamberlanes siue Temires, exercitum suum in decumas & manipulos cohortes???ue diuisit, & ad nutum decorionum adesse curauit: peregrinos à certo homine hospitio suscipi iussit. Vespera appetente, accipientes milites signum à duce suo magno, singuli maturabant iter ad tentoria, & ad contubernales suos. Vigiles in castris oberrantes, si quem inuenirent extra tentoria, supplicio capitali afficiebant. Si quis explorator in castra venisset: is, vt cui nullus esset adscriptus locus, extra tentoria cubare cogebatur, atq; ita à vigilibus opprimebatur. Chalcocondylas libro tertio. IMPERATORIS HOSTIVM FIDEM SOLLICITARE, MVNERIBUS, GRATIA, &c. Consule Tit. Proditorum, fol. 3573. 3580. Cùm Iones à rege Dario defecissent, Artaphernes praefectus Sardiu̅ cu̅ nauibus sexce̅tis Miletu̅ obsedit. Iones CCCLXIII. triremes habebant. Quibus cùm se impares fore metuerent Persae, conuocarunt lonum tyrannos exules, eos???; hortati sunt, vt cum popularibus suis collocuti, eos à reliquis socijs abducerent, promissa impunitate: sin minus parérent, ipsos praelio victos in seruitutem rapie̅dos, pueros castrandos, virgines in Bactra ad regem tra̅sportandas. Iones his verbis persuasi, maiori ex parte discessêre, Samij scilicet, & Lesbij. At Chij, qui centum naues habebant, virtutem suam & socijs & hostibus testatam reliquerunt, multitudine tamen hostium circumuenti sunt. Herodotus lib. 6. Megarenses duce Spartanorum rege Plistonacte, Atticos fines ingressi populabantur. Pericles manum cum multis & fortissimis militibus conserere noluit. Sed cùm videret Plistonactem admodum adolescentem esse, & consilio praecipuè vti Cleandridae, quem custodem Ephori & consultorem ei propter aetatem adiunxerant, solicitauit eum clàm, breui???ue delinitum muneribus induxit, ex Attica terra vt abduceret Peloponnesios. Exercitu reducto & per oppida dilapso, offensi Lacedaemonij, regi multam pecuniariam dixerunt: cuius summae cùm soluendae non esset, exilio solum vertit. Cleandridam, qui profugerat, rei capitalis damnauerunt. Pater hic fuit Gylippi, qui Athenienses in Sicilia contudit. In rationes expeditionis huius sumtum decem talentorum retulit Pericles vtiliter expensum, [Greek words], inquiens: quod populus, non anxiè perscrutato vel excusso arcano co̅probauit. Sunt qui scriptum reliquerunt, inter quos est Theophrastus philosophus, dena talenta quotannis missitata à Pericle Spartam, quibus omneis qui in magistratu erat auctorans, bellum amolitus est: haud redimens pacem, sed spacium, quo praeparatis per otium omnibus, bellum erat commodum gesturus. Plutarchus in Pericle. Transijt hoc ipsum in prouerb. Sic Aristoph. in Nebulis: [Greek words], Ita vt Pericles perdidi in quod oportuit. Erasmus in Adagijs. Philippvs oppido Samiorum exclusus, Apollonidi praefecto eorum ad proditionem corrupto persuasit, vt plaustrum lapide quadrato oneratum in ipso aditu portae fisteret: confestim deinde signo dato insequutus, oppidanos circa impedita portae claustra oppressit trepidantes. Frontinus libro tertio, capite tertio. Lysimachvs rex Macedonum, cùm Ephesios oppugnaret, & in auxilio haberent Mandronem archipiratam, qui plerunq; oneratas praeda naues Ephesum appellebat: corrupto ei ad proditionem, iunxit fortissimos Macedonum, quos ille restrictis manibus pro captiuis Ephesum introduceret. Hi postea raptis ex arce armis vrbem Lysimacho tradiderunt. Ibidem. Brutiorum praesidiariorum praefectus, scorti, fratrem in Fabij castris habentis illecebris, Q. Fabio Max. Tarentum obsessum prodit. Sabellicus lib. 4. Enneadis 5. & Plutarchus in Fabio, & Liuius lib. 7. Dec. 3.
|| [1838]
Sub Carolo VI. rege stulto, ob Caroli Delphini (qui pòst regno successit, & VII. appellatus est) & Ioannis Burgundiae ducis inimicitias, Gallia miserè afflicta est. Ioannes Villarius Lutetiam cum rege obtinuit, & Burgundo tradidit. Armeniacus M. Eq. & Erix Marla Cancellarius interfecti, aegrè Carolus Delphinus euasit. In conspectu Delphini ad Monterigolum agere volentis de pace, dux Burgundiae occisus est. Philippus Burgundiae dux, cum Henrico Angliae rege iuncta societate, in patris sui vltionem, regem, reginam, Lutetiam, & quicquid suae factionis habebat, in manus ei tradidit, & in Tricassibus Catharinam regis Caroli filiam nubere illi coëgit, ea lege, vt ij eorum???ue liberi Franciae regno succederent, & Henricus interea maritus rex Angliae, & rector Franciae cognominaretur. Delphinus exhaeredatus & proscriptus, cùm intelligeret nihil commodiùs ad victoriam quàm coniunctos hostes diducere: Burgundionem Anglis minimè gratum, ab ijs quae affectabat repulsum, ad se pertraxit. Lutetia ab Anglis vindicata. Villarius quàm perfidiosum in ea capienda, tam strenuum in ea recuperanda se praestitit. Vniuersam Normaniam post annos XXX. ex quo ab. Anglis subacta fuerat, recuperauit. Tandem è Francia omnino expulsi, praeter Calitium & aliquot vicina loca nihil possederunt in Gallia. Chronicon Francorum. IMPERATORIS HOSTIVM FIDEM ELEVARE, & suspectam reddere. Alexander, cùm in Asiam transisset, Memnonem hostium ducem Persis suspectum fecit. Imperabat enim egredientibus ad praedandum Macedonibus, vt à Memnonis agris abstinerent. Polyaenus lib. 4. Cassander Olympiadem conclusam in Pydnam Macedoniae ciuitatem, bello oppugnabat. Polypercon noctu misit pentecontorum proximè appellentem, Olympiadem???ue vt eum conscenderet, per literas hortabatur. Tabellarius captus, & ad Cassandrum adductus, confitebatur qua de causa missus esset. Ille literas obsignatas Polypercontis sigillo, eum introferre iussit, neque dicere quòd Cassander eas Iegisset. Qui cùm introferret, Cassander pentecontorum interceptum de medio remouit. Olympias habita fide Polypercontis sigillo & literis, Sub noctem ex vrbe progressa, cùm pentecontorum no̅ reperiret, insigniter doluit, & se à Polyperconte quoque deceptam existimauit: atque seipsam, vrbem???ue Pydnensium Cassandro tradidit. Polyaen lib. 4. Dionysivs tyrannus obsessus à Dione in arce Syracusis, cùm in sua potestate haberet Dionis filium Hipparinum, eius nomine scripsit epistolam ad Dionem. Quam non permittentibus solui publicè Syracusanis, Dion inuitis illis soluit. Dionysij erat, verbis quidem Dionem, sed re Syracusanos alloquentis. Habebat illa quidem precum & causationis speciem, sed erat ad premendum composita Dionem. Commemorationes complectebatur eorum, quae pro tyrannide gessisset strenuè, minas aduersus charissima pignora, sororem, filium, coniugem, miseras???, admista lamentatione obtestationes: & quod commouit eum maximè, petebat, ne euerteret, sed susciperet tyrannidem: neque infestis ipsi hominibus & praeteritarum iniuriarum memoribus restitueret libertatem, verùm acciperet ipse dominatum, praestaret???ue amicis & necessarijs securitatem. His recitatis non subijt, vt par erat, Syracusanis, infractum animum & celsum obstupescere Dionis, qui pro honesto & virtute renitebatur aduersus eiuscemodi necessitudines: sed suspicionis & formidinis inde fumentes exordium, quasi arctis vinculis ille constringeretur ad parcendum tyranno, verterunt se iam ad alios duces, ac potissimùm ad Heraclidem. Plut. in Dione, & Polyaenus lib. 5. Hannibal Q. Fabium Maximum, cui neque virtute neque artibus bellandi par erat, vt infamia distringeret, agris eius abstinuit, caeteros populatus. Contrà ille, ne suspecta ciuibus fides esset, magnitudine animi effecit, publicatis possessionibus suis. Val. lib. 7. cap. 3. & Plut. in Fabio. Ad Antiochum Syriae regem bello victus Hannibal confugerat, erat???ue apud eum honorificentissimè particeps consiliorum omnium: quoniam Romana bella meditanti, nullus magis idoneus consultor occurrebat. Eò igitur, pendente belli apparatu, Romana legatio profecta est, in qua P. Villivm fuisse traditur. Is periculosissimum ratus, si potentia regis, consilio Hannibalis diutiùs fulta foret, pensata credulitate ac vanitate regia: & existimans, id quod erat, Hannibalem vt externum hominem, inter aulicos inuidiosum ac suspectum fore: ex eo gradu, quem ad regem obtinebat, improuisum deijcere adortus est, fecit???ue ex astu facili. Siquidem assiduè apud Hannibalem versatus, omne quamuis leuissimum verbum auribus eius insusurrans, frequenti nimium???ue domestico colloquio, & aemulis criminandi, & regi suspicandi praebuit materiam. Ita factum est, vt Hannibal è concilio eijceretur: etsi postea in gratiam redierit: quia tamen id nimis serò accidit, & regi grauiorem casum, & Romanis faciliorem peperit victoriam. Front. Plut. in Flaminio. AVXILIA NE MITTANTVR HOSTIBVS, Praecavere. Plataeenses, cùm à Lacedaemonijs oppugnarentur, noctu vallum aggrediebantur. Lacedaemonij, sublatis ignibus hostilibus ad Thebas, auxilium vocabant. Plataeenses ex vrbe contrà ignes amicos excitarunt, vt ignium ambiguitate decepti Thebani, ab ope ferenda desisterent. Sic ignibus contrarijs in dubitationem coniecti Thebani, auxilium ferre intermiserunt. Polyaenus lib. 6. Antigonvs Rhodum oppugnans, filium suum Demetrium Poliorcetem oppugnationi praefecit, promulgans ipsos Rhodios vbiuis locorum extra Rhodum ab omni periculo liberos. Omnibus etiam circa Syriam, Phoeniciam, Ciliciam, Pamphyliam mercatoribus securitatem per mare reliquum concessit, modò ne in Rhodum appellerent: vt sic omnibus ausilijs destitutam Rhodum faciliùs excinderet, cùm missi eis à Ptolemaeo socij non satis virium haberent ad resistendum. Polyaenus lib. 4. Demades orator partibus Macedonum fauens, cùm esset quaestor, populo Atheniensi persuaso, vt ijs qui ab Alexandro desciuerant, triremes auxiliares mitteret, inbenti???ue vt illicò pecunias depromeret: Paratae sunt, inquit, pecuniae, ô viri Athenienses, quas in congios deposueram, vt singuli minae dimidium acciperetis. Verùm si has mauultis in hunc vsum erogari, per me quidem, vt vestris sicubi lubet, vtamini, licet. Hoc sermone fregit impetum populi, nolentis illa distributione spoliari. Plut. in Apoph. Mago dux Carthaginensium, victo Cn. Pisone, & in quadam turri circumsepto, suspicatus ventura ei subsidia, perfugam misit, qui persuaderet appropinquantibus, captum iam Pisonem. Qua ratione deterritis eis, reliqua victoriae consummauit. Frontinus lib. 3. cap. 6. Atila Hunnorum rex, à Genserico Vandalo contra Theodericum Vestgothum euocatus, suapte natura astutissimus, cupiens & Romanum Imperium subuertere, & Gallias occupare: oratores Valentiniano Imp. mittit, qui benignè eum alloquentes nunciarent, se bello accingi contra Theodericum Vestgothorum regem: instituisse???ue delere gentem, publicae pacis turbatricem: nihil sibi cum Romanis esse, & viros eos fortes ac bonos credere: quibus, si vellent, vires & consilia se communicaturum. Similem legationem Theoderico in Gallias misit, sperans separatim se vtrunque collisurum. Aetius Patricius Valentiniani dux, haec longè antè praeuidens, missis legatis Theodericum regem certo foedere Romanis coniunxit. Cuspinianus ex Paulo Diacono. AVXILIA HOSTIBVS MISSA AVERTERE, PRIVSQVAM CONIVNGANTVR INTERCIPERE, Ne aduentantia resciscant occultare. Demetrivs Poliorcetes Salaminem oppugnabat in Cypro, centum & septuaginta triremibus. Ptolemaei dux Menelaus sexaginta nauibus vrbem tenebat ac tuebatur, atque ipsum Ptolemaeum cum centum & quadraginta nauibus venturum expectabat. Demetrius nequaquam aequalis ad pugnandum cum nauibus ducentis, terram supra Salaminem legens, sub praecipitio stationem figens, in insidijs occultabatur. Cùm verò Ptolemaeus ignarus eorum qui post praecipitium latitabant, in portum subductionibus commodum & apertum adpelleret, atque milites iam exponeret, reuersus exer [1839] citus Demetrij superuenit, & sine mora in naues Aegyptias modò subductas impetum facit. Itaque mira celeritate victoria parta est. Ptolemaeus enim repentè se fugae mandabat. Menelaus verò cùm soluisset è Salamine, ad socios periculo liberandos, etiam ipse se fugienti Ptolemaeo comitem praebuit. Polyaen. lib. 4. Antalcidas in Abydo cum maiore classe desidens, cùm Atticas triremes in Tenedo appellere cognouisset: metuentes Byzantium traijcere ad Iphicratem, nunciante quodam, Iphicratem oppugnare Chalcedonios, socios & amicos: praecepit suis, vt ad Chalcedonem naues dirigerent, soluens???ue ad Cyzicenam terram in insidijs delituit. Qui verò in Tenedo erant, erant, audita solutione Antalcidae, confestim ad Iphicratem occultatas venerunt, Antalcidas repentino impetu Atticas inuadens, aliquas submersit, plurimis verò potitus est. Polyaen. lib. 2. Demariti Spartani consilium Xerxi datum de Lacedaemonijs domestico bello vexandis è Cythera insula, ne Graecis reliquis auxilium ferre possent, Herod. lib. 7. descripsit pariter Artemisia Cariae regina consilium de exercitu pedestri in Peloponnesum transferendo saluberrimum dedit: cui si Xerxes relicta classe paruisset, nequaquam tantam cladem ad Salaminem passus fuisset. Herod. lib. 8. Bello Punico secundo consules facti duo peritissimi belli duces, M. Livivs & Cl. Nero, partitis inter se copijs in prouincias profecti sunt: Claudius in Salentinos aduersus Annibalem, Liuius in Galliam aduersus Asdrubalem Barchinum, qui superatis Alpibus, ingentibus peditum equitúmquecopijs iungere se fratri properabat. Claudius non longè à Venusia habebat castra, & interceptis hostium literis cùm Asdrubalem appropinquare cognouisset: dies noctésque agitabat animo, quibus modis efficere posset, netantorum ducum copiae fimul iungerentur. Itaque omni ratione subducta, consilium cepit, periculosum, vt apparebat, futurum, sed forsitan eo tempore necessarium. Nam sub legati custodia castris relictis, ipse cum parte exercitus magnis itineribus in Picenum profectus, sexto die Senam peruenit. Ibi consules ambo iunctis copijs propter Metaurum flumen Asdrubalem adorti, secundissimo praelio conflixerunt. Ad quinquaginta sex hostium millia eo die caesa dicuntur, parem???ue propè aiunt acceptae ad Cannas, redditam hosti cladem. At Claudius Nero post hanc memorabilem victoriam non minùs celeriter quàm profectus erat, Venusiam repetens, caput Asdrubalis propè stationes hostium poni, captiuos???ue dimitri iussit, qui tantae calamitatis nuncium ad Poenum deferrent. Nam eum ignorare compertum est, quae parata primùm occultis cosilijs, quae deinde acta proximis diebus fuerant. In quo mirari libet, callidissimi ducis Annibalis solertiam sic deceptam fuisse à Claudio in tam modico castrorum interuallo, vt priùs caesum cum omnibus copijs fratrem, quàm profectum reuersum???ue in castra consulem Romanum sciret. Auctor vitae Annibalis, & Front. lib. 1. cap. I. & Valer. Max. lib. 7. cap. 4. Cùm Lauronem Hispaniae vrbem obsideret Q. Sertorivs, mouit eò omnibus copijs Cn. Pompeius ad ferendam vrbi opem. Inde Sertorius ad occupandum tumulum, qui erat aduersus vrbem opportunus, alter ad id prohibendum properabat. Cùm praeuenisset Sertorius, Pompeius admoto exercitu gauisus est ita cecidisse, inter vrbem & copias suas Sertorium ratus deprehensum: missis???ue ad Lauronitas nuncijs, bono animo eos esse iussit, atque in muris considere spectantes Sertorium obsideri. Sertorius eo nunciato risit: & se discipulum Syllae (ita enim Pompeium per ludibrium appellabat) ait docturum, debere imperatorem plus respicere quàm prospicere. Simul vt haec dixit, ostendit obsessis sex millia peditum ab se relicta in prioribus castris, ex quibus egressus tumulum illum occupauerat, quo versum in se à tergo aggrederentur Pompeium. Quod admodum serò Pompeius animaduertens, cùm adoriri Sertorium non auderet, quòd metueret, ne circumueniretur, relinquere autem periclitantes socios verecundia deterreretur: praesens & desidens spectator esse cogebatur pereuntium. Deplorata enim re sua, Barbari in deditionem se Sertorij permisêre: quorum vitae pepercit, dimisit???ue cunctos. Vrbem verò incendio nulla quidem ira aut crudelitate (quippe inter imperatores minimè indulsit hic vir irae) sed ad pudorem & opprobrium eorum, qui Pompeium in admiratione habebant: vt increbresceret inter Barbaros fama, eum assidente̅ & tantùm no̅ calefactum socioru̅ incendio, no̅ succurrisse. Plut. in Sertorio. C. Ivl. Caesar in Sequanis Vercingentorigem Gallorum ducem magna strage superauit. Ex illis, qui ex acie refugerant, plerique cum rege receperunt se in oppidum Alexiam. Hanc circumsidenti Caesari, quam altitudine murorum & defensorum multitudine apparebat esse inexpugnabilem, occurrit extrà maius quàm exprimi possit periculum. Nam fortissimi quique Galliae ex omnibus collecti nationibus trecenta millia numero, Alexiam venêre. Armati in vrbe erant non intra centum septuaginta millia. Itaque in medio tanti belli Caesar deprehensus obsessus???ue, duplicem murum obijcere necesse habuit: vnum contra oppidum, alterum ex aduerso illis, qui recèns aduenerant: quae vires si coniungerentur, omnino de Caesare putabatur actum. Hoc ad Alexiam discrimen multis de causis ei haud immeritò gloriam tulit, quòd virtutis & consilij exempla ibi, qualia certè nullo alio ediderit certamine. Mirificum fuit autem inprimis, quòd illos, qui in oppido erant, latuerit, conflixisse cum tot millibus Caesarem, eos???ue superasse: & verò magis Romanos in statione positos obuersi oppido muri. Neque enim victoriam priùs sensêre, quàm eiulatum ex oppido virorum, mulierúmque exaudirent planctum, contemplantium alijs ex partibus multa auro & argento exornata scuta, multas sanguine imbutas loricas, adhaec pocula & tentoria Gallica, quae à Romanis deportabantur in castra. Tam breui momento ad eò immensa manus caesis in acie plerisque, sicut spectrum vel somnium euanuit & dissipata est. Qui Alexiam obtinebant, postquam non parum negocij tam sibi quàm Caesari exhibuêre, tandem venerunt in deditionem. Totius dux belli Vercingentorix, sumtis speciosissimis armis, culto???ue equo, excessit vrbe, Caesarem???ue considentem in orbem circumuectus est. Ablato inde equo arma abiecit, atque ad pedes se Caesaris reponens conticuit, dum in custodiam ad triumphum est datus. Plut. in Caesare. Idem summa vsus celeritate, ex Gallijs Romam properauit, & imparatum adhuc Cn. Pompeium Italia expulit: LX. dierum spacio sine sanguine Italia vniuersa potitus, in Hispaniam traiecit, & copijs quae illic erant, in fidem suam acceptis, Pompeium in campos Pharsalicos, vbi longè à mari esset, nec subsidium à classe habere posset, coniecit. Neque fuit peccatum Pompeij maius, neque consilium callidius Caesaris, quàm quòd tam procul à subsidio nautico praelium retraxerit. Plut. in Pompeio. Cùm Franciscvs Sforcia, Philippi Mediolanensis copiarum dux, sciret, in Pado Venetos plura habere eius generis nauigia, quae in bellicum vsum instructa erant: ipse noctu cum magno equitu numero in Philippi naues conscendit, & ne idem ab Carmaniola Venetorum imperatore ageretur, pro transfugis quoda̅ è peditatu suo misit, qui Carmaniolae nunciarent, Sforcianos in armis esse, vt eum illo ipso tempore adorirentur. Itaque ne suos Carmaniola diuideret, opem nullam classi Venetae misit, & ob eam rem praelio victa classis, ex magna parte incensa atq; capta fuit. Fulgosus lib. 7. cap. 4. & Egnatius lib. 7. cap. 4. Varimundus Antistes Hierosolymorum terra, Veneti mari, Tyrum obfidentes, columbam aduolantem animaduertunt. Eam cùm tabellariam esse cognoscerent, clamorem tantum & terrestres & nauales Latinorum copiae sustulerunt, vt ales in terram delaberetur. Demta epistola Barbarorum literis ad Tyrios exarata. Breui auxilia occursura, bono animo essent, paucos dies obsidionem tolerarent. Christiani contrà alteram epistolam curarunt scribendam manu lingua???ue eorum Barbarorum, quos in fide habebant: volucris???ue cum subdititijs fallacibus???; literis remissa: Sibi ex vsu praesenti obsessi consulere̅t: virtutem eoru̅ fidem???; satis perspectam: fortunam deesse, spem propinquam auxilij nullam ostendi posse, interclusis ab hoste itineribus. Dolo cessêre Tyrij. Aemil. lib. 5. Henricus III. Rom. Imp. in Vngariam suscepta expeditione, Danubianae classi Gebhartum episcopum fratrem praefecit. Andreas Vngariae rex ea parte qua hostis iter facturus erat, eceruos frumentarios ac pabula cuncta comburit, incolas & pecora abducit, ne qua praedae commeatúsve copia foret hosti. Imperator in omnium rerum egestatem incidit. È Iaurino interea praefectus classis tabellarium ad Imperatorem mittit, qui ab Andrea interceptus est. Mox ad Gebhardum, Henrici nomine adulterinae literae remittuntur, classem solueret, & celerrimè Ratisponam rediret, ad incursiones hostium reprimendas. Praefectus ijs literis deceptus, mandata peragit. Imperatorergo & commeatu & auxilijs destitutus, pacem cum Andrea fecit, & nunquam se suósve contra Pannonas militaturos promisit. Bonfin lib. 2. Dec. 2. Barbarussa pirata nobilis, conuocata sociorum classe, Gades expugnare parabat. Andreas Auria Genuensis piratarum hostis summus, cùm alteram classem Algerij esse cognouisset: summa celeritate ad eam opprimendam, priusquam cum altera iungeretur, conuersus, eò desperationis piratas redegit, vt suas ipsi triremes, ne ijs potiretur hostis, demergerent. Auria praeterquam quòd liberauit captiuos Christianos supra octingentos, hoc certè facinore salutem Gadibus attulit. Iouius lib. 27. Histor. Sultanus Othmanidaru̅ cu̅ cerneret se diuersis, &c. Vide f. 1552.
|| [1840]
HOSTES POST PVGNAM, CLADEM, CIRCVMVENIRE. Vel Retinendo, ne fvgiant. Tartari caeso ad internecionem Belae IV. Hung. regis exercitu, inuento???ue ad secretarij cadauer, dum legerent exuuias, regio sigillo: ne caeteri Hungariae populi elaberentur, quosdam iuuenes, quos in bello seruarant, adulterinas literas regis nomine scribere cogunt: quibus vniuersos populos hortantur, ne domos vllo pacto deserant, Deum potiùs exorent pro victoria. Has literas Belae sigillo obsignatas, per Hungariam spargunt. Qui superfuerant, quum literis credidissent, pari immanitate absumti sunt. Bonfin. lib. 8. Dec. 2. Fvgientes capiendo. Iephtha Israëlitarum iudex, Ephraimitas hostes, Galaaditas se simulantes, ex ipsa pronunciatione argutè internouit. Insecutus enim eos ad Iordanem vsq; in ripa fluuij deprehensos, transitum???ue petentes iussit, vt pronunciarent Schiboleth. At cùm illi gentis vitio Siboleth dicerent, suo indicio tanquam sorices detecti, trucidati fuêre. Iudicum cap. 12. Philopoemen fuso Nabide Lacedaemoniorum tyranno, cùm hostes non ad vrbem videret fugam intendentes, sed per agrum alium aliò delabentes (erat autem saltuosus, montosus, & equitatui ob riuos & lacunas incommodus) cecinit receptui, castra???ue luce adhuc metatus est. Quia verò coniectura prospiciebat, hostes ex fuga singulos vel binos per tenebras in vrbem se subducturos, in riuis & collibus vrbi vicinis frequentes Achaeos cum gladijs condit: vbi contigit plurimos Nabidis milites cadere. Quippe non recipiebant se confertim, sed vt quosque conglobauerat fuga, auium more in manus hostiles delabentes, circa vrbem capiebantur. Plut. in Philopoemene. M. Brvtvs, Caesare interfecto, Lyciam petierat, pecuniam & milites poscens. Lycios vehementer repugnantes, coactos intra muros Xanthi obsederat. Illi sub amne vrbem praeterfluente tranantes fugam capiebant. Verùm excepti retibus fuerunt transuerso alueo in altum demissis, quorum in summo tintinnabula appensa illicò irretitum nunciabant. Plutarchus in Bruto. Post cladem Cresciacènsem (qua nulla funestior Francis contigit) cùm matutina caligo exorta in multùm diei lucem obscuraret: Angli quae signa de Francis ceperant, locis editioribus proposuêre. Ad quam illecebram, certiore tandem luce, qui ex Franco exercitu aut per errorem vagabantur, aut vulneribus aut simulata morte retenti fuerant, tanquam ad suos lati, ab hoste sunt oppressi. Aemilius lib. 9. ROBVR HOSTIVM ENERVARE. Hostis robur eneruamus vel Dolore vel Voluptate. Dolorum alij sunt (ex Medicorum sententia) Non naturales, qui in rebus non naturalibus spectantur: nempe in Aëre, ex Calore & Frigore: in Cibo & Potu, ex Inedia: in Somno & Vigilia: in Motu & Quiete, ex Defatigatione. Alij verò Contranaturam, vt qui ex Vulneribus, Morbis, & consimilibus oriuntur. Iam verò Voluptates in ijsdem rebus consistunt, eaedem??? non minus virium resoluendo, quàm dolores absumendo, exhauriunt. Labore, Vigiliis. Iphicrates Atheniensis, quia explorauerat, eodem assiduè tempore hostes cibum capere, maturiùs vesci suos iussit, & eduxit in aciem: aggressus???ue hostem ita detinuit, vt ei nec confligendi nec abeundi daret facultatem. Inclinato deinde iam die, reduxit suos, & nihilominus in armis retinuit. Fatigati hostes non statione magis quàm inedia, statim ad corporis curam & cibum capiendum festinauerunt. Iphicrates rursus incompositi hostis aggressus est castra. Front. lib. 2. cap. 1. & Polyaen. lib. 3. Timothevs dux Atheniensium, cum Cyrensibus alijs???ue socijs contra Lacedaemonios exercitum ducens, naues XX. optimè nauigantes primo loco collocauit: iubens, vt instructo ordine reliquae quietem agerent. Cùm priores nauale praeliu̅ facerent, planè defessis iam hostibus, signum quiescentibus extulit. Qui recentes adhuc & integri, facto impetu defessos in fugam verterunt. Ijdem. Idem, naualem pugnam ad Leucadem initurus cum Nicolocho Spartiata, praecepit vt pleraque nauium implementa supra terram iuxta mare requiescerent: & cum viginti optimè nauigantibus soluens, mandauit trierarchis, ne intra teli iactum cum hostium triremibus congrederentur, sed declinarent & tergiuersarentur de industria, vt hostium remiges defessos redderent. Cùm igitur hae tergiuersarentur, atque illae prae aestu ac labore soluerentur: Timotheus receptui cecinit, & eos qui supra terram quietem egerant, remigibus egredi iussis, in naues imposuit: atq; celeriter hostes defatigatos persecutus, multas ipsorum triremes partim submersit, partim inutiles ad nauigandum reddidit. Polyaenus lib. 3. Chabrias in Laconicam faciens impressionem, noctu fluuium transgressus, multa praeda capta, eam trans fluuium in amicam & sociam terram misit. Ipse verò cum reliquis militibus cibum sumere iussis, remansit vsque ad meridiem, hoc ipsum expectans, quod etiam contigit. Nam Lacedaemonij re cognita, ad praedam in fluuio recuperandam egressi sunt: & cùm summo studio ducenta stadia percurrissent: defessi, inordinati, distracti???ue, ad pugnam inutiles erant. At ille suos milites coenatos, quiete refectos, atque ordinatos adducens, sine negotio multos ex hostibus interfecit. Ibidem. Cratervs, Tyrijs, Macedones in muniendo vallo occupatos adorientibus, mandauit, vt retrocederent. Postquam verò Tyrij longa persecutione vehementer essent defatigati, signum dedit suis, vt conuersi in eos impetum darent: statim???; factum est, vt persequentes fugerent, & fugientes persequerentur. Polyaen. lib. 4. Apaminondas Thebanus, cùm Lacedaemonij ad Athmon vallo ducto Peloponnesum tuerentur, paucorum opera leuis armturae, tota nocte inquietauit hostem: ac deinde prima luce vocatis suis, cùm Lacedaemonij se recepissent, subitò vniuersum exercitum, quem quietum habuerat, admouit: & per ipsa munimenta destituta propugnatoribus irrupit. Front. lib. 2. cap. 5. Virginivs Coss. cùm procurrere Volscos hostes effusos ex longinquo vidisset: quiescere suos ac defixa tenere pila iussit. Tunc anhelantes, integris viribus exercitu suo aggressus, auertit. Front. lib. 2. cap. 1. P. Scipio in Lydia, cùm die ac nocte imbre continuo vexatum exercitum Antiochi videret, nec homines tantùm aut equos deficere, verùm arcus quoq; madentibus neruis inhabiles factos: exhortatus est fratrem, vt postero, quamuis religioso die, committeretur praelium. Quam sententiam secuta victoria est. Front. lib. 4. cap. 7. L. Aemilivs Paulus, vniuersis Liguribus improuiso adortis castra eius, simulato timore militem die continuit: deinde fatigato iam hoste, à quatuor portis eruptione facta, strauit coepit???; Ligures. Front. lib. 3. cap. 7. C. Tiberivs Nero aduersus Pannonios, cùm Barbari feroces in aciem oriente statim die processissent, continuit suos, passus???; est hostem nebula & imbribus, qui fortè illo die crebri erant, verberari: ac deinde, vbi fessum stando & pluuia, no̅ solùm animo, sed & lassitudine deficere animaduertit, signo dato adortus, superauit. Front. lib. 2. cap. 1. Hannibal aduersus Iunium dictatorem, nocte intempesta sexcentis equitibus imperauit, vt in plures turmas segregati, per vices sine intermissione circa castra hostium se ostentare̅t. Ita tota nocte Romanis in vallo, statione ac pluuia, quae fortè continua fuerat, inquietatis confectis???;, cùm receptui signum iam Iunius dedisset, Hannibal suos quietos reduxit, & castra eius inuasit. Front. lib. 2. cap. 5. C. Marivs, aduersus Cimbros ac Teutones constituta die pugnaturus, firmatum cibo militem ante castra collocauit: vt per aliquantum spacij, quo aduersarij dirimebantur, exercitus hostium potiùs labore itineris profligaretur. Polyaen. lib. 8. Idem victis praelio Teutonibus, reliquias eorum (quia nox circumuenerat) circumsedens, sublatis subinde clamoribus, perpaucos suorum territauit, insomnem???; hostem detinuit. Ex eo consecutus est, vt postero die irrequietum faciliùs debellaret. Front. lib. 2. cap. 9. Volsci tertia noctis vigilia Romana castra oppugnare adorti. P. Qvintivs consul sedato tumultu, qui sub primum hostium accessum inciderat, cohortem iubet ante vallum instructam stare, ibi???ue cornicines tibicines???ue equis sedentes, per reliquum noctis canere. Id tempus in castris quieti datum. Interim verò equorum hinnitus concentus???ue tubarum & lituorum tanquam Rom. iamiam in praelium erupturo hostem sollicitum habuit. Vbi autem illuxit, Quintius militem satiatum somno in praelium mittit: missus fessum hostem stando, peruigilio???; noctis affectum, primo impetu fudit. Sabell. lib. 3. Ennead. 3. Helvetii ad Nouariam cum Gallis dimicaturi, tympana tota nocte pulsari & circumferri per vrbem iussêre: vt spe [1841] culatoribus, si qui adessent, exeundi speciem praeberent: ideóque hostes, quos tota die in armis fuisse constabat, etiam nocte eadem instructos in equis distinerent. Imperator interea omnibus cibo & somno corpora firmare, & lucem operiri edixit, vt Gallos vigilijs, inedia & labore confectos, faciliùs opprimerent. Iouius lib. II. Bello Florentinorum contra Pisanos, Franciscus Siccus ad opprimendum Lvcivm Maluetium Pisanorum ducem noctu festinabat. Lucius intellecto eius consilio, hostem suismet artibus circumuenturus, per totam noctem ei obuiam profectus, inalbescente demùm coelo, ad Florentin osperuenit, tarditatem saepè militum castigans verbis, & seipsum incusans, quòd noctis breuitate deceptus, manifesta iam in luce, rei benè gerendae occasionem amisisse videretur. Sed vt in bellicis rebus accidit, in quibus fortunam omni prudentia maiorem saepè experimur: secus ac ipse putauerat, sibi secunda omnia, hosti verò maximè aduersa contigerunt. Siccus ènim cùm paulò antè per speculatores Lucium suos arma capere, paratos???ue esse ad profectionem iussisse cognouisset: instratis frenatis???ue equis tota̅ noctem insomnem duxerat, ne ab inquieto acerrimo???ue hoste imparatus opprimeretur. Oriente autem iam sole, nihil de insidijs ampliùs dubitando, milites corpora simul & equos curare permiserat: sic vt tum primùm Lucij antecursores apparere inciperent, quum Sicciani semisomnes, discincti inermes???ue ad primum vigilum clamorem turbati oppressi???; sunt. Iouius lib. 2. Inedia et Siti. Consule Tit. Commeatum hostium perdere: quatenus hac ratione vires illorum eneruamus. Illic commeatus per se habetur ratio, f. 1903. Nabathaei Arabes sunt libertatis supra modum amantes: & si quando inuadit hostium exercitus, fugiunt in solitudinem. Cùm sit enim expers aquae, alijs est inaccessa: at his, quia parata habent vasa humi defossa incrustata, solis praebet praesidium. Cùm sit enim terra partim argillosa, partim rupem habens mollem, faciunt in ea scrobes ingentes, ostijs admodum paruis, sed in profundo semper dilatando tantae magnitudinis efficiunt, vt singula latera sint vnius iugeri. Haec vasa replent aqua coelesti: deinde ora obstruunt, & ea reliquo solo adaequantes, signa relinquunt sibi equidem nota, sed quae alij animaduertere nequeant. Adaquant autem etiam quae abigunt pecora in triduum, ne in locis aridis & fuga egeant continuis aquis. Diod. lib. 19. Lysander Lacedaemonius vt Athenas caperet, famem illis astutè inuexit. Victor enim ad Aegos flumen, vrbes circumuectus, quoscunq; offendit Athenienses, his imperauit vt omnes Athenas concederent, nemini se parsurum denuncians, quem extra vrbem deprehendisset. Quod ideo fecit, quò breui ingentem famem & arctam annonam ibi efficeret, ne affluente commeatu obsidionem ferentes, eam red derent sibi laboriosam. Vt???ue iam laborari Athenis intellexit fame, in Piraeeum decurrit, compulit???ue vrbem ad deditionem. Plut. in Lysandro. P. Scipio in Hispania, cùm comperisset Hasdrubalem ieiuno exereitu manè processisse in aciem, continuit in horam septimam suos: quibus praeceperat, vt quiescerent, & cibum caperent. Cum???; hostes inedia, siti, mora, sub armis fatigati, repetere castra coepissent, subitò copias eduxit, & co̅misso praelio, vicit. Polyaen. lib. 8. & Front. lib. 2. cap. 1. Obsederant Damascum vrbem tres reges Christiani, Conradus III. Imper. Ludouicus Francorum, & Balduinus Hierosolymorum reges. Fontibus, qui per cuniculos vrbi inuehebantur, facilè interclusis, propè erat vt fame & siti caperentur obsessi: na̅ altissimi & spissi supra modu̅ muri oppugnationem fecêre irritam. Vnicus erat lacus, que̅ foris tenuêre Christiani, vnde etiam non magno labore incisos aquaeductus in vrbem poterant rumpere. Id veriti Damasceni oppidani, hominem Assyrium, ad eum vsque diem Balduino fidum, pecunia corruperunt, vt suaderet regibus, in altera ciuitatis parte oppugnatione̅ tentare, quòd ibi captu facilior vrbs videretur. Exercitu proinde in aliam vrbis partem traducto, egressi oppidani Christianos aquatione intercluserunt, ita vt potens ille exercitus re infecta discedere fuerit coactus. Cranz. lib. 6 Saxoniae, cap. 13 Frigore, Aestv. Tegeatae in sacris Clarij Iouis occupati, cùm Lacedaemonios fines suos inuasisse audirent, eos???ue frigore grauiter laborare, propter copiosam è coelo niuem effusam: clàm illis ignes accenderunt, ijs???; foti, armis arreptis hostes frigore torpentes nullo negotio superarunt. Pausanias libro nono, in Arcadicis. Metellvs in Hispania aduersus Hirculeium, cùm ille oriente protinus die instructam aciem vallo eius admouisset, feruidiss???no tunc tempore anni, intra castra suòs continuit in horam diei sextam: atq; ita fatigatos sestu, facilè integris & recentibus vicit suorum viribus. Front. lib. 2. cap. I. Cimbri à C. Mario ad Vercellas magna sunt affecti strage. Sylla scribit, profuisse Romanis calores, solem???; Cimbrorum oculis obiectum. Qui enim facillimè algores tolerabant in locis aliti opacis, & gelidis, succumbebant aestui. Manabant multo sudore corpora anhelantibus, ac scuta oculis praetendebant. quippe haec pòst solstitium aestiuum commissa est pugna, quem diem festum Romani tertio Cal. Aug. agunt. Vsui quoque ad animum excitandum puluis, qui abscondebst hostes, Romanis fuit: quippe no̅ peruiderunt ex longinquo multitudinem eorum, sed in aduersos cursu quisque delatus, antè dimicauerunt cum hostibus cominus, quàm vlla suissent trepidatione perculsi. Adeò autem obduruerant occalluerant???ue horum corpora ad labores, vt tanto in aestu & acri concursu nec sudare nec suspirare quemquam cerneres Romanorum. Quod ipsum perhibent Catulum in laudem militum suorum scripsisse. Plut. in Mario. Gothi Teruingi, Valentem Imper. in Thracia magna clade effectum interfecerunt, cùm campis circumiacentibus ignem dedita opera intulissent, & militem Romanum calore aestiuo debilitassent, & inedia, in multum diem dilata pugna. Sigonius lib. 8. Imp. occid. Amvrathes III. Turcorum rex, Asiae praefectos rebelles in ordinem coasturus, cùm aestatis esset tempus feruidissimum, Etesiae???ue venti ab Occidente spirarent, suorum ordines ita disposuit, vt ventum à tergo haberent praeliantes. Hinc princeps praelium inibat, vbi hostium acies erat confertissima irruens, & quàm fortissimè pugnans. Tandem post ancipitem martis aleam, fugatis hostibus, victoriam obtinuit. Chalcocondylas lib. 1. Morbis. Vide Tit. Commeatum hostium corrumpere, f. 1903. Naas rex Ammonitarum, vt Israëlitas ad pugnandum redderet inutiles, dextros oculos illis eruere voluit. 1. Regum 11. & Iosephus Antig. lib. 6. cap. 5. Alberto I. Caesare in Boëmiam contra Venceslaum IV. regem ducente, antecursores Germani, qui praedae causa Caesaris castra sequebantur, ad argentifodinas Cuthnenses praedatum abierunt. At Metallarii, corrupto scoria & alijs purgamentis metallicis Pacho fluuio, magnam hominum & aquorum stragem edidêre. Dubrauius lib. 18. Volvptatibvs, Crapvla, Venere. Vide Tit Hostem abitu simulato opprimere securum. f. 1860. Vbi exempla eorum, qui castra alimentis referta hostibus escae loco obiecêre, reperies. Item Tit Hostes ne rebellent in officio continere, f. 1906. ROBVR HOSTIVM IMPEDIRE. Splendore, Pvlvere, Vento, Grandine hortibus officere. Timoleon, Corinthius ventum & grandinem Carthaginensibus opposuit. Plut. in Timoleonte. Hannibal apud Cannas, cùm comperisset Vulturnum amnem vltra reliquorum naturam fluminum ingentes auras manè perflare, quae arenarum & pulueris vertices agerent, sic direxit aciem, vt tota vis à tergo suis, Romanis in ora & oculos incideret. Quibus incommodis mirè. hosti aduersantibus, illam memorabilem adeptus est victoriam. Front. lib. 2. cap. 2. & Val. lib. 7. cap. 4. L. Pavlvs Aemilius cum Perseo dimicaturus, tantisper moratus, dum Sol vergeret in occasum circumactus, ne lumen Solis, quod erat suis ex aduerso matutino tempore, oculos eorum perstringeret, sedens in tabernaculo suo, quod campos & hostium castra spectabat, terebat tempus. Inclinato tandem in vesperum die, cum hoste congressus hora nona, ante decimam eum profligauit. Plut. in Aemilio. Cn. Pompeius contra Mithridatem noctu sic constituit aciem vt Ponticorum quidem oculos aduersa luna perstringeret, suis autem illustrem & conspicuum praeberet hostem. Frontinus lib. 2. cap. I. Cùm Q. Sertorivs Characitanos Hispaniae populos, in antris petrarum Aquiloni obiectis habitantibus, obsideret, nec videret quo pacto eos ex pugnare posset, cùm nulla parte locus praeberet accessum: vim pulueris videt à vento Caecia in illos ex argilloso limo sustolli, qui adulta aestate inualescente, Septentrionali???ue colliquescente coalescens glacie, gratissimus aspirabat, illos???ue & armenta eorum interdiu ref???cillabat. Id Sertorius aduertens, militibus imperat, vt spongiosae & cineritiae telluris auellant [1842] fragmenta, comportata???ue ex opposito colli in tumulum excitent: quem aggeris Barbari in se esse molitionem rati, irridebant eum. Ac tunc quidem, cùm ad noctem vsque in opere perseuerassent milites, reduxit eos in castra. Vbi diluxit, primùm mollis aspirauit aura congestae terrae, leuissimum velut scobem mouens diffundens???ue. Mox acri cum sole increbrescente vento, cùm colles puluere implerentur: intenti milites cumulum ab imo subruerunt, conciderunt???ue limum: aliqui equos sursum deorsum egerunt, ad excitandam rarem tellurem, atque in sublime vento dandam. Qui excipiens quicquid comminutum esset, & ferretur in aëra, in Barbarorum co̅ijciebat aedificia in Caeciam foribus obuersa. Ita Barbaroru̅ oculis citò offusa caligo est, citò suffocante anhelatione correpti sunt, asperam multo???ue commistam puluere haurientes auram. Itaque cùm aegrè duos dies sustinuissent, tertio deditionem fecêre, non tantum viribus Sertorium, quantum gloria cumulantes: quòd armis inexpugnabilia, confecisset consilio. Plut. in Sertorio. C. Marivs contra Cimbros ita ordinauit suorum aciem, vt aduerso sole, & vento & puluere barbarorum occuparetur exercitus. Sciebat enim eos glaciem ac niues perferre posse, aestum & solem non item. Agebatur mensis Augustus. Ceciderunt itaque Barbarorum centum & viginti millia, viui???ue capti ad sexaginta millia. Polyaenus lib. 8. Front. lib. 2. cap. 2. & Plutarchus in Mario. Henricvs Vandaliae princeps Christianus, contra rebelles idololatras viribus longè inferior praelium initurus, auxilijs Saxonum instructus, sole iam occidente, & hostium oculos perstringente, victoriam obtinuit ampliss. Cranzius lib. 3. Vandaliae cap. 20. Lvbecenses Friderici II. Imp. auspiciis Danorum iugum excussère. Ad Mericam in Bornehouede, die festo diuae Magdalenae praelio commisso, victi Dani, cùm Teutonum industria solem aduersum haberent, & radijs hebetati, caecutirent. Aiunt Germanis Magdalenam opposuisse nubem. Cranzius lib. 7. Vandaliae cap. 8. Angli Gallis ad Cresciacum solem obiecerunt, cuius splendore oculi Gallorum sic perstricti fuerunt, vt clade funestissima ab Anglis affecti sint. Aemilius lib. 9. Naualibus praelijs Veneti contra Genuenses viuae calcis corbes ad obtenebrandum visum supernè deiecerunt in hostium naues. Sab. lib. 1. Dec. 3. Igni hostes avertere. Consule Tit. Hostium manibus elabi, ignis interiectu, f. 1778. Illic Effugientis, hîc eorum quos fugit habetur ratio. Alcibiades contra Syracusios aciem instruebat. Erat inter exercitus filix arida copiosa???ue. Vento ingruente procelloso, qui Athenienfibus à tergo spirabat, hostibus à facie, incensa filice, fumo???; & igni in Syracusiorum oculos delato, magna̅ eorum fugam effecit. Front. lib. 2. cap. I. Nicias Atheniensis muro Syracusas circundare parabat. Cùm autem ex renibus grauiter decumberet, Lamachum collegam Niciae equites Syracusani circumuentum trucidauêre: & mox ad murum Atheniensium, in quo destitutus praesidio Nicias erat, citati perrexêre. Is necessitate tamen excitatus, cùm animaduerteret discrimen, iussit illis, qui circa ipsum erant, omnem materiam, quae pro muro ad machinas excitandas iacebat comparata, ipsas???ue machinas subiecto igni incendere. Hoc repressit Syracusanos, Niciam verò & muros & stipendium Atheniensium protexit. Plut. in Nicia, & Polyaen. lib. I. Demetrivs aduersus Lacedaemonios castrametabatur. Vtrosque in medio interpositus mons Arcadiae Lycaeus à se mutuò separabat. Macedones non vacabant metu, quòd eius montis peritiam non haberent. Cùm Boreas secundo flatu in hostes ferretur, Demetrius subiectis ignibus syluam incendit. Flamma cum impetu & fumo in Lacedaemonios irruens, omnes auertebat. At Demetrij milites instantes, furore ac ferro Lacedaemonios superarunt. Polyaen. lib. 4. Oxonienses Angli obsessi à falso Ricardo Eboracense, anno 1498. cùm is portis infringendis studeret, & ignem subijceret, ignem igne arcendum rati, ligna fractis iam portarum claustris ad incendium addiderunt, quò flamma vtrinq; erumpens, ac omnem aditum occupans perinde hostem ingressu, atque suos exitu prohiberet: ipsi interim fossas alias???; intus pro foribus munitiones fecerunt. Polydorus libro vigesimosexto. Aqva hostes circvmvenire. Vide Tit. Castris hostem exuere, f. 1902. Quum Andreas Vngariae rex & Christianae militiae in Palaestinam imperator, expugnata Damiata ad Nilum vrbe, Cayrum & Babylonem quò se Soldanus receperat, obsideret: Svltanvs Melchechelchemel Nilum sub Babylone & Cayro altioribus solito ripis coërcuit, & quum paucis pòst diebus ille opinione citiùs intumuisset, extemplò defossis vtrinque ripis, inundationem amnis in hostium castra deriuauit. Effunditur diluuij more fluuius, & altiùs altitudine cubiti cuncta superat. ex quo intolerabile Christianis detrimentum illatum fuit, vt ad extremas redacti angustias, his conditionibus pacem ab hoste retulerint: vt Damiatam Soldano restituerent, contrà ille Crucis partem Andreae redderet: liberarentur vtrinq; captiui, Christiani: Tyrum & Adonem redirent. Bonsin. lib. 7. Dec. 2. & Aemilios, & Fulgosus lib. 7. cap. 4. Aqvinvs quidam, paternae necis iniuriam persequens, bellum Ingoni Noruegiorum regi intulerat, auxilio & instinctu nepotum Ingonis, regnum ad se pertrahere cupientium. Verùm plurimis praelijs victus, Sueciam petijt. Sub brumam rediens, leuibus saepè praelijs hostem lacessit, glaciali pugna Ingonis polemarcho profugos premente, illi paulatim cedentes in glaciem, quam proxima nocte inciderant, prouocant insequentes: ibi???ue pugnantes, armis & iumentis graues subside̅te glacie periêre. Rex hotes magno exercitu interclusurus, gelato mari sese ausus credere, processit in pugnam. Ibi rursus glacie armatorum pondere subfidente, rex perijt, & omnis flos Noruagiae, vt vix nobilitatis vestigia remanserint, Cranz. lib. 5. Norueg. cap. 9. ex Saxonis lib. 14. Edvardvs Baliolus Scotorum rex castellum in lacu Leuino obsidebat. Caeterùm quia parum proficiebat, os fluminis è lacu prodeuntis aggeribus obiectis obltruxêre, quò retenta tanta aquae vi, inundatione castellum submergeretur. Interea cùm exercitus dux Ioannes Stiruelein religionis gratia, assumta exercitus parte maiori, Dum fermilem profectus, tantummodò ad obsidendum, quantum satis esset, militum relinqueret: Alanus praesidij praefectus, assumtis aliquot socijs, media nocte tribus scaphis ad aggerem appellens, quanto potuit silentio molem perfodit, dicto???ue citiùs inde castellum repetijt. Sensim ex perfluente aqua foramine aucto, sub auroram disiectis aggeribus, omnis in circumiacentes campos, vbi castrametati erant, aqua perfluxit, ac priùs quàm perruptos cognouissent aggeres, pars exercitus cum impedimentis acequis, alijs???ue iumentis aquae impetu in marerapta perijt. Creditur sanctus Seruanus, quòd templum comini eius sacrum foedè paulò antè violassent, aquae vim impulisse, adiutasse???ue ad sumendum de hostibus tantorum supplicium flagitiorum. Alanus vbi cladem hostium vidit, at ad iustam altitudinem alueus fluuij decreuisset: eruptione facta, cum reliquijs hostium manus conseruit, caesis???ue plurimis, ac reliquis in fugam actis, nonnullis quoquecaptis, cum omni praeda commeatu???;, quem in castris plurimum offenderat, ad castellum suum redijt. H. Boëth. lib. 15. Animalivm impetv, avxilio, hostes domare. Nisibenses cùm obsiderentur à Sapore Persarum rege, Iacobvs Nisibensis episcopus, precibus à Deo ex turre quadam innumerabilem multitudinem crabronum & culicum impetrauit, quibus elephanti & iumenta in furorem acta, & totus exercitus hostium in turpem fugam coniectus est. Theodoretus lib. I. cap. 7 & lib. 2. cap. 30, Laqveis irretire. Peplis impedire. Eo bello quod Mitylenei de Achiliridis, seu Troadis, seu Sigaei agro cum Atheniensibus habuêre, Pittacvs Imp. factus singulari certamine cum Phrynone Atheniensium duce congressus est. Qui cùm esset valido corpore, fertur habuisse Pittacus rete sub clypeo occultu̅, quo, medio certamine, hostëminùs ad tales insidias cautum, subito iactu implicitum peremit. Sabel. lib. 5. Ennead. 2. ex Strabone libro 13. & Polyaeno lib. I. Hegesippus scribit, Alanis morem esse, in praelio iacere laqueos, atque ita hostem innectere. Bonfinius libro secundo, Decadis 1. Sagartii Persae equitandi arte celebres, restes è loris secum vehunt. ijs???ue hostes illa queant & conficiunt. Herodotus libro 7. Apud Finnos Septentrionales retiariorum ars contra Moscouitarum latrocinia in vsu est frequenti. Namque retijs in sublime iactis, capita hostium vel equorum inuoluunt, & ad se pertrahunt. Sunt etiam qui resti oblongo lapidem vel globulum plumbeum alligant, eo???ue obliquè contorto, vel pedes vel brachia vel corpus hostis arreptum violenter ad se pertrahunt. Olaus lib. 11. cap. 13. Io. Zisca Boëmorum dux, circumuentus ab hostium equitatu in locis asperis, vbi non nisi certamen pedestre committi poterat: iussit mulieres proijcere peplos in terram: quibus impliciti per calcaria equites, priùs oppressi sunt, quàm pedes expedire valerent. Aeneas Sylu. cap. 40. hist. Boëm.
|| [1843]
Lvbricitate. Hostes adlapsum redigere. Ivdaei in oppugnatione Iotapatae Romanos per scalas ascendentes, mucilagine foenugraeci & similiu̅ viscosarum reru̅ decoctis effusis, praecipites ferri cogebant. Ioseph. de bell. Iud. In portu Veneris, Oppidani ab Aragoniorum classe oppugnati, auctore Frandaia praedone insigni, scopulos saxa???ue de industria, ad exiliendum in litore antiquitùs collocata, multo seuo consperserunt, ita vt milites saltu incitati desilire properantes, labentibus extemplò vestigijs, in mare, inter???ue eminentes petras cum summa propugnantium voluptate & multo omnium risu, praepedientibus armis laberentur. Iou. lib. 1. Hist. Bellis naualibus inter Genvenses & Venetos, demittebantur olim ex summis propugnaculis in hostium naues testae olei bitumine densatae: quibus fractis ita omnia loca redderentur lubrica, vt nemo suo vestigio posset consistere. Sabel. lib. 1. Dec. 3. Scrobibvs, Fossis hostes impedire. Hvnni Albi, cùm bello peterentur à Peroze Persarum rege, profundam fossam calamis constranerunt: fupernè, terra iniecta intra eam se continuerunt, paucis emissis, qui hosti occurrerent, ac mox fuga facta per angustias sibi notas euaderent. Persae eas insecuti, vniuersi cum rege Peroza & filijs in voraginem incidentes perierunt. Cedrenus in vita Zenonis. Henricum ducem Carolus Crassus Augustus cum copijs ad tutandam Franciam Parisios miserat. Normanni Louanio, quod oppidum captum obtinebant, profecti, Lutetiam oppugnant, erumpentem???ue Henricum de industria cedentes longiùs elicuêre. Imprudens in caecas sossas, quas leui materia terra???ue superstrata contexerant, corruens, superuentu hostium oppressus est. Aemilius libro tertio, & Auentinus libro 4. Dornonem Curetum regem Frotho Danorum rex frustra obsidebat. Ad dolum igitur conuersus, profundas fossas intra castra fieri, latenter???ue per corbes humum egeri, & in fluuium deijci iussit, & scrobes crebro cespite texit. Mox fimulato metu castra deserere coepit. Fugientibus imminentes oppidanos, passim???; elusis vestigijs in foueas prouolutos, ingestis iaculis consixit. Saxo libro secundo. LOCI OPPORTVNITATE HOSTES SVSTINERE: NE circumdare nos possint possint prouidere. Consule Tit. Vallo arcere hostes, f. 1778. Illic Securitatis nostrae habetur ratio, hîc Impecus hostilis, quem eludimus. Datis & Artaphernes Darij duces cum CM. peditum, XM equitum in campum Marathona, qui abest Athenis circiter XM. passuum descenderant. Hoc tumultu Athenienses tam propinquo tam???ue magno permoti, auxilium nusquam nisi à Lacedaemonijs petiuerunt: Philippidem???ue cursorem eius generis, qui Hemerodromi vocantur, Lacedaemonem miserunt: vt nunciaret, quàm celeri opus esset auxilio. Domi autem creati decem Praetores, qui exercitui praeessent: in eis Miltiades Cimonis F. Inter quos magna fuit contentio, vtrum moenibus defenderent, an obuiam irent hostibus. Vnus Miltiades maximè nitebatur, vt primo quoque tempore castra fierent. Id si factum esset, & ciuibus animum accessurum, cùm viderent de eorum virtute non desperari: & hostes eadem re fore tardiores, si animaduerterent, audere aduersus se tam exiguis copijs dimicare. Hoc tempore nulla ciuitas Atheniensibus auxilio fuit, praeter Plataeensium: ea mille misit militum. Itaque horum aduentu, decem millia armatorum completa sunt: quae manus mirabili flagrabat pugnandi cupiditate. Quo factum est, vt plus quàm collegae, Miltiades valuerit. Eius enim auctoritate impulsi Athenienses, copias ex vrbe eduxerunt, loco???ue idoneo castra fecerunt. Deinde postero die sub montis radicibus, acie è regione instructa, noua arte, vi summa praelium commiserunt. Nanque arbores multis locis erant rarae, hoc consilio, vt & montium tegerentur altitudine, & arborum tractu equitatus hostium impediretur, ne multitudine clauderentur. Datis, etsi non locum aequum videbat suis: tamen fretus numero copiarum suarum, confligere cupiebat: eo???ue magis, quòd priùs quàm Lacedaemonij subsidio venirent, dimicare vtile arbitrabantur. Caeterùm praelio commisso tanto plus virtute valuerunt Athenienses, vt decuplicem numerum hostium profligarent, adeo???; perterruerunt, vt Persae no̅ castra, sed naues peterent. Qua pugna nihil adhuc est nobilius. Nulla enim vnquam tam exigua manus, tantas opes prostrauit. Probus in Miltiade. Lacedaemonii CCC (duce Leonida) contra innumerabilem multitudinem Persarum Thermopylas occupauerant: quarum angustiae non ampliùs quàm parem numerum cominus pugnaturum poterant admittere: ea???; ratione (quantum ad congressus facultatem) aequati numero Barbarorum, virtute autem praestantes, magnam eorum partem occiderunt: nec superati forent, nisi per proditorem Ephialtem Trachinium circumductus hostis, à tergo eos oppressisset. Fro̅t. lib. 2. cap. 2. & Polyaen. lib. 1. Nectanabis rex Aegyptius, ab alio rege Mendesio in quodam oppido obsidebatur. Agesilavs cum suis merebat apud Nectanabim. Fossam hostes foris altam circumducebant muro, vt vndequaque eos includerent. Vbi fossae in se recurrentis & ambientis in orbem oppidum penè coniunctae extremitates fuerunt, expectauit Agesilaus tenebras: iussis???ue arma capere Graecis profectus ad Aegyptium: Tempus adolescens, inquit, salutis hoc est: quod ego, ne corrumperem id, non antè declaraui, quàm venisset. Qua verò ipsi nobis hostes suis manibus securitatem parauerunt, tanta ducta fossa: cuius quod est absolutum, illorum est multitudini obstaculo, intermissum copiam, faciet pari numero & iusto modo cum ijs dimicandi: Agè nunc, praesta te virum fortem, nos???ue cursu sequens serua temetipsum & exercitum. Neque enim frons nos sustinebit hostium, & caeteri impediti fossa, non laedent. Nectanabis solertiam Agesilai admiratus est: atque inter media Graecorum arma sese collocans in hostes ruit, pepulit???ue facilè eos qui ipsum exciperent. Vt semel fidem accepit apud Nectanabim Agesilaus, eadem fallacia tanquam lucta hostes adortus est. Modò enim subterfugiens attrahens???ue illos, modò infestis signis huc illuc mouens, colluuiem eam coniecit in molem, quae altas habebat inciles, quibus ex vtraque parte praeterfluebat aqua. Huius obstructo medio, & fronte aciei suae occupato, aequauit numero hostes, qui manus erant conserturi, ademit???ue eis circumcurrendi & circunfundendi se facultatem. Itaq; cùm non diu restitissent, profligati sunt. Multi cecidêre. Alij fuga dispersi & dilapsi. Ex eo Aegypti res in bono & stabili ad securitatem statu fuêre. Plut, in Agesilao, & Apoph. & Diod. Sic. lib. 15. Alexander Magnus cùm Granicum transijsset, Persis ex praecelsis & altissimis loci, apparentibus, ipse Macedonibus iuxta fluuium reductis, supra caput eorum euasit. Phalanx autem hostes aggressa, in fugam conuertit. Polyaenus libro quarto. Cleandridas Thurionim dux, superatis praelio Leucanis, post victoriam Thurios ad pugnae locum duxit: ostendens eos, quoniam in eodem loco perstiterint, idcirco victoria potitos esse. Hostibus verò à se mutuò prostratis, ob eam causam hoc accidisse, quòd non in suis locis permansissent, sed distracti fuissent. Haec illo commemorante, apparuerunt Leucani, longè maiorem exercitum habentes. Qui à planicie in arctum & angustum suas copias deduxit, vt multitudinem hostium inutilem reddens, pares & aequales milites in angustia loci ad periculum subeundum efficeret. Atque interum de Leucanis victoriam Thurij pepererunt. Polyaenus lib. 2. Xanthippvs Lacedaemonius, sola loci commutatione fortunam Punici belli conuertit. Nam cùm desperantibus iam Carthaginensibus, animaduertisset Afros, qui equitatu & elephantis praestabant, colles sectari à Romanis autem, quorum robur in peditibus erat, campestria teneri: Poenos in plana deduxit: vbi per elephantos dissipatis ordinibus Romanorum, sparsos milites per Numidas persecutus, eorum exercitum fudit, in illam diem terra mari???ue victorem. Frontinus lib. 2. cap. 2. M. Cvrivs, qui phalangi regis Pyrrhi explicitae resisti non posse animaduertebat, dedit operam, vt in angustijs confligeret, vbi conferta sibijpfi esset impedimento. Frontinus lib. 2. cap. 2. Cn. Pompeivs in Cappadocia elegit locum castris editum: vnde adiuuante procliui impetu militum, facilè ipso decursu Mithridatem superauit. Idem. C. Caesar, aduersus Pharnacem Mithridatis filium dimicaturus, in colle instruxit aciem. Pila ex edito in subeuntes Barbaros emissa, protinùs eos auerterunt. Idem. L. Lvcvllvs aduersus Mithridatem & Titgranem, in Armenia maiore, apud Tigranocertam dimicaturus, collis proximi planum verticem raptim cum copiarum parte adeptus, in subiectos hostes decurrit: & equitatum eorum à latere [1844] inuasit, auersum???ue, & eorundem partem perturbantem insequutus, clarissimam victoriam retulit. Idem. Hannibal, apud Numistronem contra M. Marcellum pugnaturus, cauas & praeruptas vias obiecit à latere, ipsa???ue loci natura pro munimentis vsus, clarissimu̅ ducem vicit. Front. lib. 2. cap. 2. Fl. Fimbria, in Asia apud Hildinacum aduersus filium Mithridatis pugnaturus, brachijs à latere ductis, deinde fossa in fronte percussa, quietum in vallo militem tenuit, donec hostilis equitatus intraret angustias monume̅torum: tunc eruptione facta, sex millia eorum caecîdit. Front. lib. 3. cap. 17. Iberi in Africa, ingenti hostium multitudine excepti, timentes???ue ne circumuenirentur, applicuerunt se flumini, quod altis in ea regione ripis profluebat. Qui ita à tergo amne defensi, & subinde cùm perstarent, incursando in proximos, omnem hostium exercitum strauerunt. Front. lib. 2. cap. 2. Carolvs Martellus contra CCCC. millia Saracenorum pugnaturus ne multitudine Saracenonim circumueniretur, ad Ligerim fl. castra locauit. Aemilius lib. 2. Paganvs Auria Genuensis classis praefectus, quo tempore cum Venetis bellum gesserunt, ne ab hostium classe circumveniretur, & non nisi à fronte pugnare cogeretur, in Bosphorum Thracium nauigauit, victoria???; illustri potitus est. Fulgosus lib. 3. cap. 2. HOSTILEM EXERCITVM LOCO OPPORTVNO includere, inclusos detinere. Vide Tit. Audaces reddere hostes Fuga simulata, quatenus fugienda in loca iniqua hostes praecipitantur, f. 1865. Item Tit. Adiumenta pugnae exoterica, Arbores, Aqua, f. 1817. Selevcvs, Demetrio sub collibus Tauri castrametante, metuens, ne clàm Syriam versus discederet, Lysiam cum magna Macedonum manu in montes Amanidis angustijs impendentes misit, quà profectionem erat facturus: mandans vt plurimos ignes incenderent. Demetrius cùm haec loca praeoccupata esse videret, à profectione destitit. Polyaenus libro quarto. Consules Rom. T. Veturius, & Sp. Posthumius Samniumprouinciam adepti, copias in hosticum eduxerunt. Samnites & ipsi Herennij Pontij ductu arma induerant, qui ad Caudium non multò pòst cum valido exercitu consedit. Mittit inde decem milites pastorali habitu, qui pecus in conspectum Romani praesidij darent, capti???ue Samnitium legiones dicerent Luceriam in Apulia circumsedere. Romani consules castra ad Calatiam fecerant, apparebat???ue ita futurum, vt Lucerina obsidione audita, continuò ad opem socijs ferendam occurrerent. Milites pro pastoribus in castra adducti, quum de statu prouinciae appellati idem omnes dicerent, ficilè fidem fecêre. Duae viae erant, vna per oram superi maris, sed quò tutior, eò magis prolixa: reliqua per Caudinas furcas. Saltus duo sunt praealti, atq; syluestres, iugorum perpetuitate inter se iuncti, iacet inter eos satis patens clausus in medio campus, herbidus, & aquis irriguus, per quem medium est iter. Huc adeuntibus intrandae sunt angustiae: tum si retrò abire velis, aut eadem qua te insinuaueris, via petenda est, aut per arctiorem impeditiorem???ue saltum euadendum. Huc Romani consules temerè ingressi, quum ad vlteriores angustias occupandas citato agmine irent, multa mole arborum???ue deiectu obseptas inueniunt fauces. Tum demùm fraude hostium cognita, praesidium quoque in summo iugo conspiciunt. Conuertit inde retrò cursum miles, eadem qua venerat, in apertum euasurus. Hunc quoque aditum obice & armis occlusum conspicatus, stupore defixus constitit. Romani interim post multos irritos ad erumpendum conatus, quia super alia mala inopia rerum omnium premebantur, ad hostes mittunt, qui pacem percent: quam si aequam impetrare non possent, hostem ad pugnam prouocarent. Pontius debellatum esse respondit, inermes cum singulis vestimentis sub iugum se Romanos missurum, conditiones pacis fore, vt Samnitium finibus Romanus decederet, colonias abduceret. Suis inde legibus Romani Samnites???ue viuerent. Si quid eorum displiceret, vetuit legatos ad se redire. Consules in colloquium cùm Pontio venêre. Ibi negantes foedus vllum fieri posse iniussu populi Romani, sponsione rem transegerunt fore, vt staretur conuentis. Consules spopondêre, Praefecti, Lagati, Quaestores, Tribuni militum. Sponsorum nomina monumentis literarum postea extiterunt. Sexcenti praeterea equites obsides dati, qui capite luerent, si pacto non staretur. Consules lictoribus abire iussis, paludamentis???ue exuti, seminudi sub iugum missi. A'quo indigno spectaculo milites non aliter auerterunt oculos, quàm ab scelere aliquo atrocissimo. Tum vt gradu quisque proximus erat, ita fuit ignominiae subiectus. Ipsae deinceps legiones. Circumstabant armati exprobrantes, conuitium???ue facientes singulis, quibusdam etiam ferrum intentatum, vulnerati etiam atque interfecti nonnulli, qui contumaciore vultu hostem respexissent. Atque in hunc modum Romanos exercitus ad Caudium locorum iniquitate, non virtute hostium, subiugari contigit. Sabell. lib. 5. Ennead. 4. Bello Punico secundo Galli Boij, L. Posthumium consulem hostes per Litanam syluam ducturum, succisis iuxta viam vtrinque arboribus, atque ita libratis, vt minimo impulsu subitam traherent ruinam, vbi ingressum viderunt, impulsis, arboribus miserabili strage cum omnibus copijs oppresserunt. Ex quinque & viginti millibus hominum, vix decem numero, hostium manus effugerunt. Posthumij caput praecisum Galli templo, quod ipsi sanctissimum fuit genti, intulerunt: quo purgato, clauam auro caelarunt, id???ue sacrum vas illis fuit, quo solennibus sacris libarent. Sabell lib. 3. En. 5. ex Liuio, & Front. lib. 1. cap. 6. M. Crasso contra Parthos profecto, Ariamnes Arabs Romanorum sese studiosum fingens, simulans sese via compendiosissima Seleuciam Crassum perducturum, in campos vastissimos, vbi puluere & aestu confecti, ab equitatu circumdari possent, à flumine & montuosis locis deduxit, vbi à Surena duce Parthorum foedè caesus est. Plut. in Crasso. Cantabri quum Medulli montis iuga occupassent, quae faciliter expugnari non poterant, Avgvstvs Caesar ipsum montem fossa & vallo quindecim milliarium obsidione circundedit. Quum verò obsessi extrema paterentur, dietim???ue ferè certarent, certi de suo interitu: quidam qui ferro cum hostibus agere non poterant, veneno sumto, quod ex arboribus taxeis exprimitur (quarum arborum in ipso monte copia magna est) mortem sibi consciuerunt: sic???ue illoru̅ pars maxima obsessorum à captiuitate, quae imminere videbatur, subtracta est. Durauit???ue bellum hoc per annos quatuor, vt placet Orosio, & Lucio Floro. Ivlianvs Caesar, Castellum oppidum, quod Mosafluuius lambit, à Francis occupatum circunsedit, per Decembrem & lanuarium mensem: veritus???ue ne hostes, obseruata nocte illuni, conglaciatum amnem peruaderent, quotidie à sole in vesperam verso vsque ad lucis principium lusorijs nauibus discurrentes flumen vltrò citro???ue milites disposuit, qui crustas pruinarum diffringerent, ne quis erumperet. Atque ita inedia, vigilijs & desperatione ad deditione̅ adegit, eos???; ad comitatum Constantini Augusti misit. Sigonius lib. 6. Imperij occid. Dum Maximus Aquileiae obsideretur, Franci Genobaldo, Marcomere & Sunone ducibus, superato Rheni limite, fertiles pagos depopulati, Agrippinae etiam Coloniae terrorem incussêre. Nannienus & Quintinus militiae magistri, quibus Maximus Victoris filij pueritiam & Galliarum defensionem commiserat, collatis apud Carbonariam signis, plerosque deleuêre. Confilijs inde, num transeundum esset in Franciam, initis, Nannienus, ea re improbata, Maguntiacum redijt. Quintinus cum exercitu circa Niuisium castellum Rhenum transgressus, secundis à fluuio castris casas habitatoribus vacuas, atq; ingentes vicos destitutos offendit (Franci enim simulato metu se in remotiores saltus receperant, caudicibus per extrema syluarum obiectis) atque vniuersis domibus exustis, milites per noctem sub armis tenuit: prima verò luce saltum ingressus, vsque ad meridiem tramitum se erroribus implicans, totum perlustrauit. Tandem cùm ingentibus septis clausa omnia reperisset, in palustres campos, qui syluis iungebantur, euasit. Molientibus hostium rari apparuêre: qui, coniunctis arborum truncis superstantes, velut è fastigijs turrium, sagittas tormentorum more effudêre, illitas herbarum venenis, vt vulnera summae cuti, & non lethalibus locis inflicta, haud dubias mortes adducerent. Inde maiore multitudine hostium circumfusus exercitus, in apertos campos, quos liberos Franci reliquerant, auidè effusus est: ac primi equites voraginibus immersi, permixtis hominum iumentorum???ue corporibus, ruina inuicem suorum oppressi sunt. Pedites autem, quos nulla onera equorum calcauerant, impliciti limo, aegrè explicantes gressum, rursus se syluis trepidantes abdebant. Perturbatis ergo ordinibus caesae legionis, Heraclio Iouianorum tribuno, ac penè omnibus, qui militibus praeerant, interfectis, paucis effugium tutum nox & syluarum latibula praestitêre. Sigonius lib. 9. Imp. occid. Stilicho Honorij Imp. socer, cùm videret, se Radagaiso Scythae ducenta ampliùs millia hominum secum trahenti impunè ac sine ingentis cladis peritulo obuiam ire in campis Venetiae Aemiliaeúe non posse, nullo loco se eis obiecit. Vbi verò ipsum [1845] Hetruriam, quae montibus altissimis & vallibus angustissimis impedita est, ingressum conspexit, cùm ciuicatem Florentiae ei opposuit, tum ipse cum suis à tergo incubuit, ac loci iniquitate paucitatem eorum adiuuit. Habebat Stilicho praeter Italos firmam Alanorum & Hunnorum manum, mercede militari ascitam: quorum duces erant Sarus, & Hudin. Quare cùm Radagaisum Florentiae obsidione implicitum, ac montibus vndiq; septum, in saltibus Apennini teneri audiret, neque copiam habere aciei explicandae & dilatandi ad pugnam exercitus cerneret, continuò ad eum cum suis, licet longè numero inferioribus, aduolauit: ac statim tanta felicitate, atque adeò certa diuini numinis praesentia, dimicauit, vt saluis omnibus suis, barbarorum ampliùs centum millia strauerit. Radagaisus tanta clade accepta pauidus, sese cum reliquijs exercitus in collem Fesularum recepit: quem cùm incultum, & aridum, neque ad tantam recipiendam multitudinem aptum reperisset, statim in magnas rerum angustias lapsus est. Nam Stilicho ad obsidionem conuersus, neque hominem quenquam inde euadere, neque aliquid eò importari commeatus est passus. Itaque vbi se neque praelio confligere, neque diu ibi propter penuriam sustinere, neque aliunde venire subsidium posse cognouit, clàm fugam arripuit: & cùm in manus militum Stilichonis incidisset, captus & cum silijs obtruncatus est. Barbari omnes in deditionem se tradiderunt, &, tanquam pecudes, singuli greges pro multitudine capitum singulis aureis vaenierunt. Verùm & hi, morbo ex inediae diuturnitate, ciborum???ue vitiositate contracto, paucis pòst diebus omnes extincti sunt. Orosius, & Prosper, Sigonius lib. 10. Imp. occid. Bathvs, Tartarorum dux, excisa Vacia oppido, ad Sauum fluuium, conspectis Belae regis Hungarorum copijs, suas ex altera parte ripae opposuit. Interea verò clàm centum millia Tartarorum flumen (reperto vado, longiùs à castris semoto) traiecerunt, Hungaros???ue à tergo inuaserunt. Bathus vicissim nube telorum pulso praefidio, & pontibus transitis, à fronte quoque ingruebat. Sed vtrobique maiore corporis virium???; & animi robore Hungari cominus repugnabant. Redibat Bathus ad arcum, atque vndique per latera quoq; densis agminibus circumfusus, obruere telis Hungaros conabatur, At illi missa spicula, peltis suis, quibus praeter hastas arma̅tur, excipiebant. Bathus ex desperatione hanc tam obstinatam ferociam Hungaris accidere sentiens, quoniam conclusi mortem se euadere desperarent, laxari ordines, dari???; erumpendi illis facultatem iussit. Eam quicunq; nacti erant, omissa pugna, fugae se mandarunt, inter quos Rex ipse. Caesi optimi quiq;. Dubrauius lib. 16. Clyzasthlanes Iconij Sultanus, quum Manuelem Comnenum Graecorum Imperatorem pactionibus in diruendo Doryleo oppido stare non videret, Atabacum ducem cum delecta ex omni exercitu IIII. & XX. millium manu ablegat, vt ad mare vsque omnes vrbe & prouincias vastet, ac nemini parcat: sibi???ue aquam marinam, remum & arenam oportet. Manuel Ioannem Batazem nepotem suum ad reprimendos Persas misit. Is ad Maeandrum fluuium, quem redeuntes Persae transire cogebantur, exercitu in duas diuiso partes, maiorem in insidijs collocat, quà hostes transituri erant: alteram vltra fluuium iuxta veterem pontem dispersam expectare, & turmas Turcarum cum captiuis traiecturas inuadere iubet. Cùm verò Turci ex superiore loco telis petiti, in flumine mergerentur Atapacus cùm fortissima cohorte cum Romanis congressus, vt etiam vltra flumen Romanos stare cognouit, in fugam versus occiditur. Nicetas lib. 6. Anno Christi 1462. Cal. Iulij, Marchio Bade̅sis Carolus, Georgius episcopus Metensis, Ioannes episcopus Spirensis, & Huldricus comes Virtembergensis, ingentem exercitum collegerant aduersus Fridericvm Palatinum Rheni. Ille popularium manu coacta, Heidelberga cum equitatu in vicinam syluam discessit, equorum omnium soleis priùs per fabros inuersis, vt vestigia omnia ciuitatem versus spectarent, nulla retrorsum. Hostes in vrbe inclusum opprimi posse sperabant, & in campum progressi Principes, de vrbe oppugnanda consilium inibant. Eos nihil minus timentes equitatu suo ex improuiso circumdatos cepit: populares ex vrbe procurrentes, vndique disclusos hostes memorabili victoria superarunt. Captos principes, & magna pecuniae vi rodemtos, splendido excepit conuiuio. Obsonia regali luxu illata panis solus deerat. Causam rogatus Princeps, Vastatis vestra incursione segetibus, respondit, quam rusticis meis, eam & mihi iniuriam intulistis. Discite nunc subditorum sudoribus parcere, quorum laboribus victum nostrum constare videtis. Hedio in Chronico, & Nauclerus. Imp. Fridericus III. an. 1473 Christierno Danorum regi gratificatus, Dhietmarsiam concessit, eum???ue extincto comitatus titulo Holsatiae & Sturmariae, Holsatiae & Dhietmarsiae ducem creauit. Dhietmarsi misêre legatum, qui doceret eam terram esse subiectam ecclesiae Bremensi, suos praefectos mittere solitae: effecit???ue nuncius, vt decerneretur citatio cum inhibitione ad regem, de non se intromittendo, priusquam res iudicio decideretur. Sed ea citatione populus, qui exilem pecuniam pro magno commodo effundere nolebat, non prosecutus est. Christierno itaque cùm suecessisset Ioannes, maximis copijs ex Dania, Iutia, Frisia, Hollandia, & praesertim Guardiae militibus Germanis (qui tunc inuicti habebantur) conscriptis, in Dhiethmarsos mouit, ann. 1500. tam certa spe victoriae, vt pecuniam comparandis rebus ex praeda secum in zonis nonnulli portarent, vnà cum sigillis, ad dandas literas, vbi pecunias expendissent. Equites splendidi ex Holsatia Iutia???ue & tota Dania tali luxu ibant in armis, quasi solet ad nuptias properari: omne secum aurum in marsupijs ferentes. Dhietmarsi cessêre in palustria ea securitate, vt in Villa Vvintberg nuptias peragerent, quum primi agminis hostes aduentarent. Cùm ex Frisio captiuo cognouissent, quo itinere hostes ingressuri essent, nocte fodientes, vallum opposuêre per lutosissima itinera venturis. Ibi aliquot hominum millia seruauêre excubias. Praecessêre pedites Guardiae ad tria penè millia, cum ciuibus & agricólis maiori numero. Sequitur agmen equitum, tam certam praesumentium victoriam, vt carros quoque post se venire iuberent. Lutosum ac profundum iter, ex lateribus septum grandibus fossis vsque ad genua, turbauit equites, in solidum & apertum euadere tentantes. Dies erat nebulosa, pluuia grandine mixta, venus saeuientibus. Terra crebris fossis intercisa non sinebat aciem extendere, aut excursiones facere. Regia tormenta iam erant collocata: sed pluuia cum ventis impediente emitti globi non poterant. Sed quum ambiri se ab hostibus cerneret Dhietmarsi, pauci egressi, non plures trecentis (aut ad summum quadringentis) pugnam conseruêre aduersus tot millia, luto, frigore & angusto loco constristorum. Auxêre aquam cataractis apertis, vt fossarum nullum iam videretur discrimen. Multis pereuntibus, primi ex Guardia pedites fugam iniuêre. Tum aucti animis Dhietmarsi, in reliquam sta̅tium manum, collectitiam ex vrbibus & agris, saeuiêre ad internecionem. Equites, à fronte peditibus caesis, à tergo curribus conclusi, vtrinque fossis inclusi, stabant immobilies. Circumfusi Dhietmarsi ex latere, lanceis ac sagittis primùm equos vulnerauêre. Iumenta ex vulnere saeuiunt, proculcant, deijciunt sessores. Principes ipsi cum pauci, incertum quomodo elapsi sunt. Incredibile est, quantam trium horarum spacio caedem Dhietmarsi peregerint. Sed maior pars inuenta est sine vulnere: quae res declarabat aquis demersos quamplurimos. Peditum aliquot millia contumulata à Dhietmarsis, sed equitibus hoc negatum. Inter caesos fuêre duo comites de Oldenborg, Adolphus & Otho, milites pluriml, militares sine numero. Flos ipse Holsatiae militiae perijt. Cranzius lib. 12. cap. 12. & lib. 13. cap. 25. & seq. HOSTES DIVERSIS LOCIS AGGREDI. EX Tit. Audacs reddere hostes fuga simulata, huc quaedam, quatenus in insidias deduci, & circumuenti, à fronte atque tergo pugnare coguntur, f. 1865. Chabrias ad hostilem vrbem appellens, noctu scutatos egredi fecit. Ipse verò prima luce ad portum nauigabat, longè ab vrbe dissitum. Ciues excurrebant, vt è nauibus egredi prohiberent. Scutati verò ex insidijs impetentes à tergo, quosdam ex ijs occiderunt, & quibusdam captis viuis, iterum in natues ingressi soluerunt. Polyaen. lib. 3. Diotimvs sub noctem in hostilem terram nauigans, ab vnaquaque naui plurimis viris expositis, eos in insidijs occultauit. Summo mane iuxta eos, qui in insidijs latebant, natues mouebat, mandans ijs qui erant in catastromatis, vt se ad pugnam accingerent: remigibus verò, vt vicissim nunc infimos, nunc medios, nunc summos remos agitarent: & quasdam scaphas ad terram adducere conabatur. Hostes accurre̅tes, egredi prohibebant. Illo signum, de quo conuenerat, tollente, miltes ex insidijs consurgentes, multos hostium occiderunt, reliquos in fugam pepulerunt. Hoc pacto Diotimus sine periculo milites exposuit. Polyaen. lib. 5. Nicias sub noctem ad nauigans Corinthiae, vbi Solyges collis est, ibi egredi iussit Atheniensium armatos, & mille alijs alibi in insidijs collocatis, abnauigauit. Rursus altero die sub primam lucem adnauigauit. Corinthij summo studio excurrentes, Prohibere voluerunt ne egrederentur. At qui in insidijs latebant consurgentes, maximam partem ex ellis occiderunt. Polyaen. lib. 1.
|| [1846]
Persae ad Thermopylas Leonidam regem cum CCC. Spartanis caecidêre in angustijs: cùm illos etiam à tergo, monstrato per montium summitates calle ab Ephialte Trachinio proditore inuasissent. Herodotus. Q. Fab. Rutilius Maximus, quarto consulatu in Samnio, omni modo frustrà conatus aciem hostium perrumpere, nouissimè hastatos subduxit ordinibus, & cum Scipione legato suo circummisit, iussit???ue collem capere, ex quo decurripoterat in hostium terga. Quod vbi fastum est, Romanis creuit animus, & Samnites perterriti, fugam molientes caesi sunt. Frontinus. Bello Macedonico, quod T. Qvintivs Flaminius contra Philippum gessit, quia montes ad Apsum fluuim Philippus exercitu insederat, & grando vndique in latera Romanorum ingerebatur iaculorum: adierunt consulem quidam, qui eo loco pascebant. Hi circuitum quendam esse ab hostibus praedicarunt neglectum: quà copias ostendunt se ducturos, atque summos vertices, vt longissimè tertio die educturos. Fidei testem & sponsorem Charopum Machatam laudant, principem Epirotarum, Romanorum amicum, & in occulto metu Philippi eo in bello fautorem. Eius fide Quintius tribunum cum quatuor millibus peditum & equitibus trecentis mittit. Duces erant pastores illi vincti. Interdiu dabant se quieti sub cauis & syluestribus locis: nocte iter (& pernox luna erat) faciebant. Dimissis hisce copij, refecit per caeteros dies milites: tantùm leuibus praelijs lacessiuit hostem. Tertio die, vbi igne amico sublato signum dedêre Quintio, Macedonas tripertito agmine aggressus, Tribuno à tergo instante, regem faucibus expulit. Plutarchus in Quintio. Hannibal directa acie ad Cannas DC. equites Numidas iussit transfugere: qui ad fidem faciendam, gladios & scuta Rom. tradidêre: & in vltimum agmen recepti, vbi primùm co̅curri cepit, strictis minoribus (quos occultauerant) gladijs, scutis iacentium assumtis, Romanorum aciem ceciderunt. Front. lib. 2. cap. 5. Iapyges P. Licinio proconsuli pagos quoq; sub specie deditionis obtulerunt. Qui recepti, & in postrema acie collocati, terga Romanorum ceciderunt. Ibidem. Cn. Pompeivs circumsessos ad Dyrrhachium non tam obsidione liberauit suos, verumetiam post cruptionem, quam opportuno loco & tempore fecerat, Caesarem ad castellum, quod duplici munitione instructum erat, auidè erumpentem, exterior circumfusus corona obligauit: vt ille inter eos quos obsidebat, & eos qui extrà circumuenerant medius, non leue periculum & detrimentum senserit. Frontinus lib. 3. cap. 17. C. Marivs cum Teutonibus & Cimbris pugnam conserturus in montium lateribus inaequalibus, Marcellum per noctem iussit cum tribus millibus armatorum per inuia montium circumire, & ad terga hostium euadere. Quod postquam accidit, militibus praeceptum dedit, vt ex montanis paulatim se in campum reciperent, vt hostes fugere eos arbitrati, persequi conarentur, & sic in planiciem descenderent. Qui cùm descendissent, à facie Marius, à tergo Marcellus irruptione facta, hostes conciderunt, victoriam???; splendidissimam reportaru̅t. Polyaen. lib. 8. Gregorivs Scotorum rex, Hibernorum ducem Brenum, ad Banum flumen loco inaccesso considentem, & mora Scotos frangere conantem, noctuper Futum montem circumducta exercitus parte, in hostium castra ex imminente colle molares deijci praecepit: ipse prima luce castra aggressus, ancipiti periculo circumuentos Hiberos oppressit. Brenus dux lapidis ictu comminuto capite mortuus inuentus. H. Boëthius lib. 10. Angli contra Scotorum regem Gulielmum pugnaturi, diuiso exercitu, altera parte summo mane hostes prouocarunt: alteram in valle propinqua latere iusserunt. Sole illucescente. Scoti hostium audaciam mirati, leui negotio eos fuderunt. Vbi verò in vallem deuentum, solutis ordinibus Scoti fugientes secuti, ab Anglis oppressi sunt, rex ipse captus. H. Boëthius lib. 13. Scoti & Picti cum Hengisto Saxonum duce congressi, victores erant. Hengistvs tubae sono tria suorum millia in vicino tumulo ad omnem euentum collocatorum euocauit. Quibus à tergo inrruentibus, circumuenti vndique Scoti magnam cladem sunt passi. H. Boëthius lib. 8. VIRES, COPIAS HOSTIVM DISTRAHERE, DISTRACTAS CONFICERE. Hostilis exercitus distractio triplex est. Aut ne coniungatur prouidendo (De qua sub Tit. Auxilia missa intercipere, f. 1838.) aut posteaquam coniunctus est, partim Auertendo aliò (De qua auersione sub Tit. Metum hosti inijcere, f. 1867.) partim opprimendo in partes diuisum. Et de hac distractione hîc agemus. Consule Tit. Audaces reddere hostes metu aut fuga simulata, f. 1865. Invadentivm. Ivdas Mathabaeus, cùm Antiochi Epiphanis tres duces, Ptolemaeus, Nicanor & Gorgias cum 40. peditum milibus & septem equitum Iudaeam inuasissent, ijs cum paucis se opposuit. Gorgias noctu castra Iudaeorum ex improuiso aggressurus, mille equites & quinq; peditum millia assumserat. Eo cognito, Iudas castra sua reliquit, & Gorgia vacua castra diripiente, ipse Ptolemaeum & Nicanorem repentè aggressus, tria millia occidit. Clade cognita, Gorgias fuga sibi consuluit. I. Machabaeorum 4. Victo ad Salaminem Xerxe, Themistocles cùm eam sibi maritimae rei victoriam vendicaret, ad copias pedestres statim consilia conuertit. Perterrefactis autem Graecis, nec audentibus aduersus tot hominum millia pedestri acie dimicare, paedagogum filiorum suorum ad regem mistit, qui nunciet illi, properare Graecos ad fretum nauigare, pontem???ue dissoluere. Quo rex nuncio perturbatus, ne occupato à Graecis mari, reditu in Asiam intercluderetur, cum parte copiarum traiecit ex Europa in Asiam, relicto ibi Mardoni cum robore equitum peditum???;, qui ad Plataeas oppressus est. Diodo rus lib. 11. cap. 1. Dionysivs, Carthaginensibus cum trecentorum millium exercitu aduentantibus, complures munitiones & castella aedificari curauit. Mox cum Carthaginensibus egit, vt pacem facerent, atque castella reciperent. Id cùm illi libentissimè facerent, & multos ex militibus praesidij & custo diae causa in singulis relinquerent: tum demùm reliquos aggressus profligauit. Polyaen. lib. 5. Q. Fab. Maximus quintò Cos. cùm Gallorum, Vmbrorum, Hethruscorum, Samnitum???; aduersus P. R. exercitus coissent, contra quos & ipse trans Apeninum montem castra communiebat: scripsit Fuluio & Posthumio, qui in praesidio vrbi erant, copias ad Sitium mouerent: quibus assecutis, ad sua defendenda Hethrusci Vmbri???; descenderunt: relictos Samnites Gallos???; Fabius & collega Decius aggressi, viceru̅t. Frontinus lib. 1. cap. 8. Hannibal Imp. delectus, belli contra Saguntinos Rom. sociós occasionem quaerens, populos trans Iberum depraedari cepit. Barbari coacta multitudine inge̅ti, supra CM. Hannibalem redeuntem ex Vacceis prope flumen Tagum adoriu̅tur. Ad quorum conspectum subitò constitêre Carthaginensium signa, toto???ue agmine pauor & trepidatio fuit. Nec ambigitur, quin Poeni eo die infignem clade̅ accepturi essent, si repentino hostium aduentu commoti,. praeda???; onusti, cum ferocissimis gentibus conseruissent manus. Sed Hannibal praelio supersedere statuit, atque ibi castra posuit. Proxima diende nocte quanto maximè silentio potuit, copijs amnem traductis, locum ea parte, qua transitus hosti facillimus dabatur, ab omni praesidio vacuum reliquit, vt partim simulato metu, partim occasione oblata, barbaros ad transeun dum flumen alliceret. Barbari, dum Carthaginenses perterritos esse arbitrantur, magno impetu se in a quam proijciunt. Hos incompositos implicatos???ue, priùs quàm omnino flumen traijciant, equitibus primùm, mox omnibus copijs aggrediuntur Poeni, magno???ue eorum numero interfecto, reliquos in fugam vertunt. Post victoriam cuncti trans Iberum populi deditionem faciunt, praeter Saguntinos. Quos cùm obsidere cepisset, bello secundo Punico occasionem dedit. Plutarchus in Hannibale C. Ivl. Caesar cum Heluetijs bellum gerebat. Hi in Gallorum & Romanorum fines egrediebantur, circiter octoginta millia: quorum viginti millia arma ferre poterant. Caesar vnum diem semper cedebat. Barbari maiori fiducia ob eam rem sumta persequeba̅tur. Cùm autem Rhodanum fluuium transmittere vellent, Caesar non multò antè castrametatus est. Cùm Barbari asperum fluuium magno cum labore transissent, nondum omnes, sed triginta millibus postridie traijcere vellent: qui transierant, defessi quietem captabant. Caesar noctu eos adortus, omnes interfecit, reuertendi per flumen potestate intercisa. Polyaen. lib. 8. Britanni Albionis incolae, hins Scotorum ex Hibernia, illinc Pictorum ex septentrione aduectorum armis, affinitatis insuper vinculo co̅nexis, se impares fore metuentes: Picto co̅tra Scotos instigare, auxilia ijs liberaliter polliceri ceperunt: [1847] quòd caefis Scotis, facilè se pictis victoribus superiores fore sperarent. Fergusius primus Scotorum rex dolum subodoratus, cum Pictis foedere icto, Britannos magna strage affecit. Hector Boëthius lib. 1. Contran Henricvm IV. Anglorum regem proceres conspirauerant. Rex contractis copijs suis ad Screuesberre hostibus occurrit. Volentem autem eodem die decernere, Georgius Scotus Merchiarum comes exul prohibuit, consilium dans vt posceret dilationem conflictus in posterum diem, simulando, si id prim oribus regni videretur, ne tanta ciuium sanguinis profusio fieret, regno se abdicaturum. Quae cùm iuratus ad hostium legatos dixisset, credidêre: duces???; hostium diuisis copijs, vt commeatus facilior esset, in diuersas partes exercitum metari castra iusserunt. Quae quum videret, eos repentè inuasit, & complures coniuratorum principes occidit. H. Boëthius lib. 16. Gvido Montisferrati Comes, in vrbe Foroliuio obsessus à Guidone Appia Romandiolae comite, Martini IV. pontificis auspicio, operam dedit, vt è suorum numero quidam cum hoste de tradenda vrbe paciscerentur. Cùm autem hostium partem ingressam esse in vrbem videret: ipse per auersam portam filentio egressus, eos, qui foris manserant, & vistoriam minimè dubiam esse rebantur, incautos oppressit. Mox in eos, qui in vrbem erant ingressi, conuersus, cùm palantes per vrbem vni tantùm praedae esset intenti, vel occidit, vel cepit omnes. Fulgosus lib. 7. cap. 4. Hugonem Magnum, ducem vti à tutela Ricardi pueri Normannorum ducis abduceret Ludouicus IV. Franciae rex, promisit illi Normanniae ducatum, sola vrbe Rotomago fibi reseruata. Ergo rex, & Hugo, diuisis exercitibus, ferro & igni Normanniam inuadunt. Normanni ab armis imparati, mittunt legationem regi: Veniret Rotomagum, & susciperet gentem deditissimam. Rex, stipatus magna suorum manu, Rotomagum ingreditur, regio apparatu excipitur. Ibi Bernardus quidam ex primoribus: Gratulamur, inquit, rex, tibi nobis???ue. Nam hodie cum vtrisq; bene actum conspicitur, quòd tu potentia, nos etiam honore austi videmur: qui hactenus duci paruimus, deinceps regi obsequuturi. Hugo hoc quaerit, vt te paulatim viribus exuat, nudatum inuadat. Rex Hugonis potentiam veritus, misit illicò, qui Hugoni diceret, quamprimùm regione excederet, quae iam regi pareret. Ille indignatus, quòd rex promissa non seruaret, exercitum reduxit. Et Normanni quidem in praesens regi se submisêre, sed non multò pòst nouis ex Dania & Noruegia auxilijs instructi Ludouico rege capto, Ricardum ducem recepêre. Cranzius lib. 3. Noruegiae, cap. 10. Obsidentivm. Carthaginenses ab Agathoclis F. Archagatho graui obfidione pressi, cùm infeliciter saepe pugnassent, & imperium ferè amifissent: deinceps placuit tripartitò diuisum exercitum emittere: vnum ad oppida maritima, alterum in mediterranea loca, tertium in vlteriorem regionem. Nam si hoc facerent, sperabant fore primùm, vt obsidione & penuria rei frumentariae subleuarentur: nec erat cur vrbi ab obsidione metuerent, cùm esset & propter mare, & propter murorum firmitatem inaccessa. Deinde se socios longè faciliùs in amicitia retinere posse credebant, si plures exercitus foris essent, qui anxilium ferrent: & quod erat omnium maximum, hostes copias diuidere coactum iri sperabant, & procul ab Carthagine distrastum. Quae omnia, quemadmodum opinati fuerant, euenerunt. Diod. lib. 20. Franciscus I. Gallorum rex Papiam graui obsidione vrgebat, quae Maximiliano Sforciae Mediolanensium principi parebat. Sforciae partes sequebatur Io. Iacobus Medices, qui arcem Mutiam ad lacum Comensem tuebatur. Is ad distrahenda à regis exetcitu sex millia Rhetorum arcem Claue̅nae Rheticae capto praefecto ad deditionem compulit. Rheti suos domum reuocarunt: ea???; ratione exercitus Gallorum suo veluti propugnaculo destitutus, magna clade affectus est. Franciscus rex captus 24. Feb. anni 25. qui hoc versu literis numeralibus exprimitur: Captus erat Gallus, coëunt cum rure cohortes. Stumpfius. Obsessorvm. Agesilavs dux Lacedaemoniorum, cùm Phocenses obfideret, & intellexisset eos, qui tunc praesidio illi erant, iam grauari bellimora: castris motis tanquam ad alia quaedam, libe ram occasionem recedendi illis dedit. Non multò pòst reuersus, destitutos praesidiarijs Phocenses superauit. Frontinus lib. 3. cap. 11. & Polyaen. lib. 2. Philippvs Byzantios oppugnabat, non exigua sociorum manu instructos. Eos ad defestionem solicitare machinabatur, missis transfugis qui nunciarent, ipsorum vrbes oppugnari à Philippo, qui alias eò copias misisset. Interea Philippus palàm exercitus partes alias in alia loca se mittere simulabat. Socij ergo, desertis Byzantijs ad suam patriam singuli profecti sunt. Polyaen. lib. 4. Pvgnantivm. Aciem hostivm perrumpere. Pammenes, magnum equitum numerum in exercitu ducens, hostibus scutatorum multitudinem habentibus, paucos qous in suo exercitu habebat scutatos & leuis armaturae milites, ea parte vbi validissimus erat hostium exercitus, opposuit: ijs???ue praecepit, vt data opera se in fugam conijcerent, quo aduersariorum scutatos à reliqua acie distraheret. Quod postquam contigit, assumtis equitibus, ab altero latere obequitans, in eos impetum fecit, & vndiquaque circumdatos superauit, instantibus equitibus, ijs???; qui fugere existimabantur, se conuertentibus. Polyaen. lib. 5. Machanidas Lacedaemoniorum tyrannus Mantineorum fines inuaserat. Cui occurrit Philop oe menes Achaeorum praetor. Milite igitur externo Machanidas iaculatores & Tarentinos, qui ante signa locati Achaeorum fuerunt, pepulit: & dum consectatur effusos, praeterlatus estaciem Achaeorum, qui integris adhuc ordinibus consistebant. Philopoemenes, eo dissimulato, quasi nihil incommodi accidisset, non occurrit neque obiecit se Machanidae fugientes agenti, sed permisit eum praeteruehi. Vbi iam magnum interuallum fecerunt, confestim signa intulit inpedites, quos nudos videbat relictos: cornibus???ue exporrectis ex latere incurri in destitutos duce, nec pugnam expectantes. Hos vt multa caede auertit (quippe supra quatuor millia occubuisse feruntur) contendit in reuertentem cum mercenarijs ad hostium insectatione Machanidam, eum???ue manu sua occidit. Plutarchus in Philopoemene. Hannibal Cannensem P. Romani aciem speculatus, priusquam ad dimicandum descenderet, partem copiarum suarum inter ipsum praelij tempus de industria fugere iussit. Quam cùm à reliquo exercitu abruptam legiò Romana sequeretur, trucidandam eam ab ijs, quos in insidijs collucauerat, curauit. Valer. lib. 7. cap. 4. Regnervs, Danorum rex, Hellespontiorum duorum fratrum Dian & Daxon immensum animaduertens exercitum, equos aeneos ductilibus rotulis superpositos, ac versatilibus curriculis circumductos, in confertissimos hostes maxima vi emisit, & laxauit aduersariorum aciem, altero ducum interfecto, altero fugato. Saxo lib. 9. Henricvs IV. Gall. Rex Druydarum, &c. Vide fol. 1552. Inseqventivm. In fvga. Conon Atheniensis Callicratidem duplo plures habentem triremes in mari fugiens, cùm iam propè Mitylenem esset, Laconicis nauibus inter insequendum distractis, sustulit phoenidem, quod erat pugnae signum gubernatoribus. Qui conuersis proris, in Laconicas naues impressionem faciunt. At illae inordinatae atque perturbatae, inopinata conuersione perculsae, magna ex parte fractae sunt, multae etiam submersae, Polyaenus lib. 1. Phormionem circa Naupactum per maritima nauigantem, duae triremes persequebantur. Stante autem in statione naue oneraria, iam interceptus circa hanc se flexit, & in tardioris triremis puppim impetu facto, eam submersit: atque confestim ad alteram conuersus, sine negotio etiam illam perdidit. Polyaenus lib. 3. Dorothevs Leucadius inter nauale praelium in protum quendam confugit, hostibus non longè insequentibus: & praeterlegens finem portus extremum, nauem conuertit. Prior hostium triremis persequens Dorotheum, impetu delata in portum tendebat. Eam repentè Dorotheus irruptione facta submersit. Altera nauis videns priorem submergi, statim fugam cepit. Polyaen. lib. 5. Tegeatae & Pheneatae diutino bello conflictati, deliberauerunt trigeminos fratres ad dimicandum de victoria mittere. Ac Tegeatae quidem Reximachi filios, Pheneatae Demostrati nominauerunt. Commisso certamine, duo de Reximachi filijs interfecti sunt. Tertius, Critolavs nomine, consilio superauit aduersarios duos. Quippe compositam fugam fingens, insectantes singulatim obtruncauit. Reuertenti gratulantibus alijs, vna non est soror gauisa Demodice: interemerat enim sponsum eius Demodicum. Quod molestè ferens Critolaus, peremit eam. Cùm autem homicidij postularetur à matre, fuit à crimine liberatus. Hoc apud Demaratum est libro secundo rerum Arcadicarum. Plutarchus de Graecorum & Rom. comparatione. Romani & Albani inter se bellantes, trigeminos fratres, qui pro patria dimicarent, legêre: Albani Curiatios, Horatios Romani. Commisso certamine, duos ex aduersarijs Curiatij oppresserunt. Qui reliquus erat Horativs, opem à simulata mutuatus fuga, insequentes singulos occidit. Exultantibus cunctis, sola soror non applausit Horatia interfectori sponsi [1848] sui Curiatij. Ille peremit sororem: quod Aristides Milesius in rebus Italicis memorat. Idem. Rodericus Portundus, Hispanae classis, quae Carolum V. Caesarem ex Hispania in Italiam vexerat, praefectus, Barchinone̅ reuerti iussus, ex itinere praedones se adepturum ratus, qui tum in Balearico mari vagabantur: quum ad Ebusam insulam peruenisset, didicit ibi praedonum quindecim nauigia, quae remis agerentur, ad Colubrariam insulam cousedisse. Itaque euectus in spem opprimendae piraticae classis, ex quindecim suis triremibus validissimas octo tatùm deligit. Et quamuis à filio suo Ioanne, vt cautiùs ageret, moneretur, nihilominus praetoriae suae classis cursum ita intendit, vt reliquas, quae remigio minus valebant, anteiret. Aidinvs igitur Smyrnaeus archipiratavbi inaequalem hostium cursum deprehendit, hoc consilij suscepit, ita diuisis pugnae muneribus, vt validiores biremes rostris hostilem classem rectà ferirent, leuiores autem singulas binae à lateribus aggrederentur. Fauit fortuna praedonibus. Nam Assanes Celebinus & Solymannus audacissimi omnium & pugnacissimi vno tempore, hic à latere, ille rectissimè à prora in praetoriam inuecti, priusquam succurri posset, Portundum, capta praetoria, cum suis omnibus propugnatoribus trucidarunt: pari???ue celeritate reliquae triremes captis omnibus in potestatem Turcarum venêre. Iouius libro vigesimoseptimo. Gamalis pirata Turca, cùm vna tantùm biremi piraticam exerceret, vi ventorum per noctem ita acriter est actus, vt illucescente die Siciliam in conspectu haberet. Illic fortè offsendit Francinum Paruum Catelanum, duarum triremium praefectum. Earum altera statim insequi Gamalim coepit. Quae cum magna vi remorum ageretur, ita vtab altera ampliùs conspici non posset: iam Gamalis biremem rostro penè attingebat. Cùm igitur nautae vela colligerent, Gamalis in triremem ingenti animo prosilijt, remiges???ue ad libertatem vocauit. Dum ergo nauales socij in remiges, quos ad rebellandum libertatis spes inuitabat, arma mouent, vt eos vinctos ad remigationem continerent, Gamalis momento triremi potitus est. À biremi autem sua, in triremem milites, quos habebat, cùm transtulisset, à puppi biremem tanquam captiuam trahebat: iussis???ue tubicinibus ingenti clangore canere, ad aliam triremem dirigere cursum coepit. Quae cùm Turcensem biremem cum Gamali captum arbitraretur: laetitiae plena ceu victoriam gratulatura, venienti obuiam se praebebat. In quam Gamalis, vt in alteram, cum suis insiluit, atque ipsam quoque cùm nihil hostile verentem atque incautam oppressisset, in vinculis omnes ad remigariam seruitutem posuit. Fulgos. lib. 7. cap. 4. HOSTES RETRAHERE, REVOCARE ALIÒ BELLVM TRANSFERRE. Artoxerxes, Persarum rex, posteaquam adductos à Cyro fratre Graecos, quos non minùs elaborauerat in potestatem sua̅ redigere, quàm vincere Cyrum & regnum retinere, non potuit capere: sed imperatore amisso Cyro, ducibus???ue suis, ex ipsapropè emerserunt regia, detegentes & reuelantes Persarum & regisres, vim auri esse & luxum & mulieres, caetera fastum ac minas: cùm tota se erexit Graecia & despexit barbaros, tum Lacedaemonij turpe duxerunt, nisi tunc certè incolentes Asiam Graecos seruitute eximerent, atque ab illorum assererent contumelijs. Ac primùm vbi duce Thymbrone, deinde Dercyllida, arma in Asiam promouentes nihil memorabile gesserunt, praefecêre bello regem agesilaum, qui transportato protinus in Asiam exercitu, rebus gerendis intentus, magnum nomen comparauit, Tissaphernem fudit fugauit???ue, & ciuitates ad defectionem impulit. His actis aduertens Artoxerxes, Cononis suasu, quemadmodum gerendum bellum esset: Tissapherni necato Tithrausten successorem dedit, & Rhodium Hermocratem (Pausanias vocat Timocratem) magna vi auri instructum misit in Graeciam, mandans, vt corrumperet illos, quorum summa esset in ciuitatibus auctoritas, bellum???ue in Lacedaemonios totius Graecia conciret. Id exequente Hermocrate, potentissimis???ue ciuitatibus conspirantibus, atque conturbata Peloponneso, bello exorto Corinthiaco, Agesilaum reuocauerunt ex Asia magistratus Lacedaemoniorum. Quo quidem tempore ferunt decedentem apud amicos dixisse, tribus millibus sagittariorum ex Asia se à rege expelli. Sunt enim numi Persici sagittario signati. Qua quidem proditione & libertas Graecis & Lacedaemonijs imperium maris ereptum est, victis ad Cnidum nauali praelio à Pharnabazo & Conone Atheniensi. Qui pecuniam recepêre, fuisse dicuntur, ex Argiuis Cylon & Sodamas: è Thebanis, Androclides, Ismenias & Amphithemis. Eius etiam participes Athenis fuêre Cephalus & Epicrates: simul è Corinthijs quotcunque cum Argiuis faciebant, sed ipsi inprimis eius factionis duces Polianthes & Timolaus. Bellum apertè geri coeptum est à Locris. Pausanias in Laconicis, & Plutarchus in Artoxerxe, & Polyaenus libro 1. Bello Peloponnesiaco, Lacedaemonij insesto exercitu Atticam vastabant. Populus Atheniensis coram impunè vastari omnia, exuri???; cernens, in aciem descendere, atq; occurrere hostium petulantiae statuerat. At Pericles plebem reuocans, & pollicitus, se propediem sine periculo ex Attica Lacedaemonios eiecturum: centum triremes instrui iubet, praetore Carcino, & confestim in Peloponnesum traijcere iubet. Qui properè deuecti, totam propè maritimae orae partem depopulando vastando???ue agros, excurrunt, nonnulla???ue castella vicapiunt, tumultu reliqua pauore???; concutiunt. Quo metu perculsi Lacedaemonij, quamprimùm ex Attica copias reuocant ad muníendam contra vim hostium Peloponnesum. Hac arte liberauit Atticam Pericles. Et aliquot pòst annis simili ratione iterum. Diod. lib. 12. & Polyaen. lib. 1. Alexander Tigrim traijciens, Persis terram igni populantibus, vt commeatus defectu hostes circumuenirent, misit, qui omni vi & contentione eos persequerentur, vt suae saluti consulentes, regionem intactam relinquerent. Polyaen. lib. 4. Agathocles, Syracusarum tyrannus, cùm vrbem eius Amilcar Carthaginensis obsideret, exercitum suum clàm in Africam traiecit, vt metum metu, vim vi discuteret. Neque sine effectu: nam repentino eius aduentu perculsi Poeni, libenter incolumitatem suam salute hostium redemerunt: pacti???; sunt, vt eodem tempore & Africa Siculis, & Sicilia Punicis armis liberaretur. Valer. lib. 7. cap. 4. & Diod. lib. 20. pro Amilcare Asdrubalem habet. M. Cvrivs aduersus Sabinos, qui ingenti exercitu conscripto, relictis finibus suis, Romanos agros occupauerant, occultis itineribus manum misit, quae desolatos agros eorum vicos???ue per diuersa incendit. Sabini ad arcendam domesticam vastitatem recesserunt. Curio contigit & vacuos infestare hostium fines, & exercitum sine praelio auertere, sparsum???; caedere. Frontinus. Hannibal, cùm videret nullam sibi facultatem relinqui, qua duces Romanos à Capua remoueret, pro sociorum periculo anxius, confugit ad iam multo antè agitatum, & veluti ad extremum reseruatum consilium. Cunctis enim necessarijs comparatis, castra mouet, & quando maximè silentio potest, transmisso Vulturno amne, infestis signis Romam petit: ratus, aut hac via aut nulla alia, solui tam pertinacem obsidionem posse. Quod vbi Romam certis auctoribus nunciatum est, tantus repentèterror inuasit, vt rarò sit vnquam intra moenia vehementiùs trepidatum. In tam trepida replacuit, vt Fuluius Flaccus alter ex ducibus Romanis à Capua accersitus, & consules noui Sulpitius Galba, & Cornelius Centimalus extra vrbem haberent castra, & C. Calphurnius praetor valido praesidio Capitolium tueretur, & hi ciues, qui summos magistratus gessissent, repentinos tumultus auctoritate imperio???; sedarent. Auctor vitae eius. P. Scipio, vrente Italiam Hannibale, ipse in Africam cuexercitu profectus, Carthaginenses eò redegit, vt Hannibalem reuocarent. Maximianvm Imp. Germanicis incursionibus irritatum salutaris illa cogitatio subijt: haud incommodè se facturum, si, quod nemo adhuc tentauerat, vltrò Rhenum transmitteret, atque hostes, in suis quenque agris, opprimeret. sic enim demùm deleri Germanos posse, si in proprijs sedibus peterentur: vt non praedam modò, quam cepissent, amitterent, sed de ipsis etiam liberis, coniugibus, parentibus, & rebus suis carissimis dimicarent. satis se hostilium incursionum hactenus pertulisse, nunc reddere eas barbaris magnis cumulatas incommodis oportere. Hoc igitur consilio explicato, pontem in Rhenum confecit, exercitu???ue transmisso Alemaniam inijt. ac rege eorum inter ipsas, quas moliebatur, insidias capto, ab ipso ponte vsque ad Danubij caput continenter Alemanos praelijs prosperè factis edomuit, ac totam regionem ferro atque igne vastatam, opibus prorsus exhausit. vsque adeò vt Mamertinus rhetor non minùs ad fidem, quàm ad laudem dixerit: Maximianum, primùm omnium Imperatorum probasse, Romani Imperij nullum esse terminum, nisi qui suorum esset armorum. Haec victoria ingentem Maximiano gloriam vel consilij nouirate, vel cladis magnitudine, attulit. Nam trophaeis in media Alemania constitutis, gentem illam ita debilitauit, vt pòst per multos annos à Romanorum bello vacauerit. Sigonius lib. 1. Occid. Imp. Saraceni Siciliam insigniter vastabant. Eorum impetum cùm neque Michaël Imperator, nec Lodouicus Pius à Paschali pontisice per oratores ad id missos rogatus, vt Christianae rei opem ferret, repelleret, ad Michaëlem dictitans eam iniuriam pertinere, cuius Sicilia esset: vnus ea tempestate repert??? est, qui [1849] audacissimos Barbarorum conatus maiore felicitate quàm consilio fregit. Bonifacivs Cyrni comes cum Betario fratre, & paucis Hetruriae comitibus modica classe in Aphricam delatus, inter Vticam & Carthaginem in terram egressus, quatuor praelijs tantamvim hostium caecîdit, vt vi coacti sint Mauri, suos ex Sicilia reuocare. Atque per eum maximè modum Sicilia pestifero bello leuaca est: & Bonifacius ex Aphrica victricem reduxit classem, multa praeda onustam. Sab. lib. 9. Ennead. 8. & Platina. Hadingus, Danorum rex, infestis armis Gothiam & Sueciam premebat. Vffo ergo rex, cuius patrem Asmundum & auum Sibdagerum Hadingus interfecerat, classe in Daniam traiecit, vt hostem ad sua defendenda reuocaret. Ioannes Magnus lib. 2. cap. 11. & Saxo lib. 3. Ericvs, Sueonum rex, ab Haldano in Suecia pressus, ipse vicissim bellum in Daniam transtulit. Ita dum iniuriam inferre quàm repellere maluit, Sueciam armis hostilibus liberauit. Quippe cùm Haldanus Haraldum Danorum regem fratrem ab eo tribus deuictum praelijs, quarto occisum cognosset, amittendi imperij metu relictis Sueonum agris patriam repetere coactus fuit. Saxo lib. 7. Anno 1473. Vladislaus, Casimiri Poloniae regis F. Boëmorum rex factus, ab Hungaris, qui à Mathia Coruino defecerant, accitus, Mathiam Vratislauiae obsedit. Mathias cùm sese hosti videret imparem, intra moenia se continens, mora, fame, eruptionibus assiduis Polonos & Boëmos fatigauit: tandem missa copiarum parte expediss. in Poloniam, ferro igni???ue vastando omnia, ferocissimum hostem obsidionem soluere, & foedus secum inire coëgit. Bonfinius lib. 3. Decad. 4. Quum Barnabas Vicecomes Bononiam ab Olegiano, quem vrbis istius praefectum Ioannes Vicecomes, archiepiscopus Mediolan. constituerat, occupatam, & demùm Aegidio, Innocentij VI. Pp. legato traditam, recuperare niteretur: foederatae ciuitates, ingentes copias Vgolino Gonzaga Imperatore in agrum Insubrum, miserunt: rati Barnabam fratris Galeacij II. periculo adductum à Bononiensi agro trans Padum reuocari posse. Sed Barnabas Vgolinum, traiecto Pado, & Nouaria capta, magnam perturbationem Galeacij rebus afferentem, paribus belli artibus auertit. Infesto enim exercitu Mantuanorum fines ingressus, perruptóque Serrallio, quae est munitio ab amne Pado ad Mutinam perpetuis aggeribus suburbanum agrum complectens, Mantuano duce praesidio???ue nudatos adeò perculit, vt Vgolinus vel in ipso felici speratae ingentis Victoriae cursu, de imperio salute???ue ciuium suorum magnoperè sollicitus, pacem petere cogeretur, cognationem???ue nouo foedere confirmaret. Iouius in Galeacio. Boleslaus, Poloniae rex, Iagail antè dictus, genere Lituanus, vocato in societatem belli Alexandro fratruele suo, duce Lituaniae, arma conuertit in Prussiam. Perunt in exercitu eius fuisse ducenta millia pugnatorum. Fratres Tevtonici viribus & numero impares, ad communiendas vrbes & arces suas conuertuntur. Rex omnem terram Culmensem igne ac ferro vastauit. Interea fratres, exercitu octo millium expeditorum in Poloniam misso, immunita in regno (vt sunt ferè) omnia oppida diripiunt, munitiora expugnant, satis vbique prosperé. Quinque vrbes oppugnatione facta ceperunt. Crone monasterium, quod rex ipse incastellarat, expugnant, caeso cum multis locis praefecto: solo munitionem aequant. Interea rex in Prussia Culmensem vrbem expugnat, firmat???ue suo praesidio imposito: ecclesiam maiorem in castellum communit, per domos Canonicorum castra dispartitur. Magister autem, quantas potuit vires contrahens, regem in ea obsedit vrbe, multitudine sua laborantem: in???ue eam necessitatem breui perduxit, vt prior pacis faceret mentionem. Cranzius lib. 10. Vandaliae, cap. 39. CELERITATE SVMMA HOSTEM OPPRIMERE. Cùm David Achim regem Gethaeorum, patronum suum & hospitem, à quo exulans ciuitate Siceleg donatus fuerat, in expeditione contra Israëlitas sequeretur: interea Amalechitar, qui excursionibus Dauidicis mirum in modum infestabantur, captata occasione, Siceleg vrbem expugnant, igni comburunt, omnes omnium aetatum captiuos abducunt, & inter eos quoque duas Dauidis vxores, Achinoamam Iesraëlensem, & Abigailem viduam Nabalis Carmelitae. Dauid ab Achi dimissus, vbi vrbem vastatam intellexit, tanto dolore cum suis fuit confectus, vt iam & vires &: lacrymae deficerent; parum quoque aberat, quin à militibus suis lapidaretur. At consulto Domino per Abiatharem pontisicem, Amalechitas summa festinatione insecutus, Aegyptij cuiusdam serui ductu, quem in deserto aegrum ante triduum reliquerat quidam Amalechita, hostes incautos adortus, ad internecionem eos cecîdit, exceptis CCCC. qui camelis insidentes effugerunt: praedam???ue omnem cum vxoribus recepit. 1. Regum 30. Antigonvs Attalum & Alcetam duces Macedonum, in Pisidicis angustijs castrameta̅tes, clàm persequebatur. Elephantis clangorem edentibus, atque horrentibus, Antigonum aduentare senserunt. Solus enim hic eiusmodi belluarum apparatum circum se habebat. Alcetas, assumtis secum scutatis, operam dabat, vt asperam difficilem???; per montana viam occuparet. Antigonus omittens Alcetam, obliquatam aciem sub latera montium summa cum celeritate aduersus hostes ducens, eos de improuiso obruit, partim arma circumda̅tes, partim inermes: promissa???; salute ac vita, sine praelio victoriam adeptus est. Polyaen. lib. 4. Demetrivs misso ad Boeotos foeciali, bellum eis denunciabat. Foecialis quidem Orchomeni Boeotarchis epistolam belli nunciam reddidit. Postridie verò Demetrius in Chaeronea castra locauit. Perterruit Boeotos bellum simul annunciatum & praesens. Polyaen. lib. 4. Aristonymvm in Methymna Chares oppugnabat. Misit ad eum Memnon legationem, petens ne quid per vim Aristonymo faciat. Etenim esse sibi patrium amicum & hospitem, & sequenti nocte se cum omnibus militibus ibi affuturum. Chares legatis haec referentibus contemsit: quòd fieri non posse existimaret, vt exercitus tanto numero atque onere sequenti nocte in eum locum peruenire posset. Memnon quinque confectis itinere stadijs, milites ad mille & ducentos in naues imposuit; ijs???ue praeceptum dedit, vt cùm egressi ad arcem venissent, sublato igne signisicationem facerent, & hostes aggrederentur. His factis, adortio in tenebris praeter spem & expectationem accidit. Ignis verò sublatus, in fugam Charetem vertit. Polyaenus. Amage, vxor Medosacci regis Sarmatarum, qui Ponticam maritimam attingunt, videns maritum luxui deditum & crapulae ipsa plerunque iura dictabat, & praesidia regionis disponebat, atque hostium incursiones reprimebat, sinitimis???ue qui iniuria premerentur, auxilium ferebat: sic vt eius fama ac gloria per vniuersos Scythas celeberrima haberetur. Quo fiebat, vt etiam qui Tauricam incolebant Cherronesitae, multis damnis ab rege vicinorum Scytharum acceptis, societatem cum ea coniungere vellent. Illa primùm scripsit, mandans vt à Cherroneso abstineret. Cùm haec Scytha contemneret, illa viris centum & viginti assumtis, & animi & corporis viribus praestantissimis, vnicuique tres equos attribuit, incitato???ue cursu vna nocte & die mille & ducenta stadia confecit: & ex improuiso regiam adorta, omnes in ianuis constitutos occidit. Scythis, vt, in clandestino periculo perturbatis, & existimantibus multò plures accedere: Amage, quo ceperat impetu, in regiam Scytharum irruens, cognatis???ue & amicis, quos rex secum habebat, interfectis, Cherronesitis regionem tradidit: filio autem occisi regnum commisit, mandans vt iustè imperaret, & parentis exitum intuens, & à finitimis Graecis ac Barbaris abstineret. Polyaenus lib. 8. Timoleon, Corinthiorum dux, & Icetes, Leontinorum tyrannus vno eodem???ue tempore ab Adranitis Siculis, cùm factiones haberent, accersitierant. Timoleon, qui MCC. tantùm milites habebat, cùm Icetem castra ponere conspexisset: non refectis militibus hostes dispersos aggressus fudit, castra illorum cepit. Adranitae patefactis portis in Timoleontis partes concessêre: cum honore & stupore nunciantes, fuisse sacra vestibula templi in ipso articulo praelij sua sponte patefacta, visam dei Adriani, quem tota Sicilia religiosissimè colit, hastam, summa cuspide vibrare, faciémque eius largo sudore manare. Haec profectò non eam tantùm victoriam spoponderunt, verùm etiam res consequentes, quibus aperuit illud certamen fores. Etenim ciuitates missis, exemplò legatis coniunzerunt se Timoleonti. Plutarchus in Timoleonte. Datamem Pharnabazo substicutum Artoxerxes contra Aspim misit, qui Cataoniam tenebat, quae gens iacet supra Ciliciam, confinis Cappadociae. Datames etsi longè abetat ab his regionibus, & à maiore re abstrahebatur: tamen regis voluntati morem gerendum putauit. Itaque cum paucis, sed viris fortibus, nauem conscendit, existimans, id quod accidit, facilius se imprudentem parua manu oppressurum, quàm paratum, quamuis magno exercitu. Huc delatus, in Ciliciam egressus, inde dies noctes???ue iter faciens, Taurum transijt, eo???ue, quò studuerat, venit. Quaerit quibus locis sit: Aspis cognoscit haud longè abesse, profectum???ue eum venatum: quem dum speculatur, aduentus eius causa cognoscitur. Pisi das cum ijs, quos secum habebat, ad relistendum Aspis comparat. Id Datames vbi audiuit, [1850] arma capit, suos sequi iubet: ipse equo concitato, ad hostem vehitur: quem procul Aspis conspiciens ad se ferentem, pertimescit, atqu à conatu resistendi deterritus, sese dedit. Hunc Datames vinctum, ad regem ducendum tradit Mithridati. Haec dum geruntur, Artoxerxes reminiscens à quanto bello, ad quam paruam rem principem ducum misisset: seipsum reprehendit, & nuncium ad exercitum acrem misit, quòd nondum Datamen profectum putabat, qui diceret, ne ab exercitu discederet. Hic priusquam perueniret quò erat profectus, in itinere conuênit qui Aspim ducebant. Qua celeritate cùm magnam beneuolentiam regis Datames consecutus esset, non minorem inuidiam aulicorum excepit, quòd illum pluris quàm se omnes fieri videbant. Probus in Datame. Certior factus Alcibiades, Mindarum Spartiatem pergere cum tota classe in Hellespontum, & insequi Athenienses, maturauit ducibus Atheniensibus suppetias ire. Ac fortè fortuna in eo articulo aduenit octodecim nauibus, quò vtrinque classes vniuersae concurrerant circa Abydum: & confligentes altero cornu victrices, victae altero, in serum vsque, acrem trahebant pugnam. Aduentu suo contrariam vtrisque expectationem praebuit, vt erigerentur hostes, Athenienses terrore percellerentur. Moxsigno ex naue praetoria sublato, amicum se esse, magno impetu in victores & insectantes est Peloponnesios inuestus: fugatos in terram expulit, & tergis inhaerens fugientium, naues eorum concidit, peremit???; multos ex ijs qui conabantur enatare: quamuis Pharnabazus ijs terra subueniret, naues???ue eniteretur in litore seruare. Postremò captis de hoste triginta nauibus, suis receptis, trophaeum excitauêre. Plut. in Alcibiade. Alexander Philippi filius, ter decem stadijs continuo itinere confectis, antequam quietem caperet exercitus, cum hostibus conflixit, & eos vicit. Aelianus de Varia historia libro decimo. Bello Punico secundo consules facti sunt. M. Liuius & Cl. Nero. Hi partitis inter se copijs in prouincias proficiscuntur. Claudius in Salentinos aduersus Hannibalem, Liuius in Galliam contendit aduersus Asdrubalem, Barchinum, qui superatis Alpibus, ingentibus equitum peditum???ue copijs iungere se fratri properabat. Claudius non longè à Venusia habens castra, interceptis hostium literis, cùm Asdrubalem appropinquare cognouisset: sub legati custodia castris relictis, ipse cum parte exercitus magnis itineribus in Picenum profectus est, sexto???ue die Senam peruenit. Ibi consules ambo iunctis copijs propter Metaurum flumen Asdrubalem adorti, secundissimo praelio conflixerunt. At post victoriam tantam non minùs celeriter, quàm profectus erat, Venusiam Claudius repetijt: vt Hannibal priùs caesum cùm omnibus copijs fratrem, quàm profectum reuersumque in castra consulem Romanum sciret. Auctor vitae Hannibalis, & Frontinus libro primo, capite primo, & Valerius Max. lib. 7. cap. 4. M. Cato animaduertit in Hispania potiri se quodam oppido posse, si inopinantes inuaderet. Quatridui itaque iter biduo per confragosa & deserta emensus, nihil tale metuentes oppressit hostes. Militibus deinde suis causam tam facilis euentus requirentibus, dixit, Tum illos victoriam adeptos, cùm quatridui iter biduo atripuissent. Frontinus libro tertio, capite secundo. Idem respondit suis militibus Archidamus. T. Qvintivs Coss. victis acie Equis & Volscis, cùm Antium oppidum expugnare statuisset: ad concionem vocato exercitu, exposuit quàm id necessarium & facile esset, si non differretur, eo???ue impetu, quem exhortatio concitarat, aggressus est vrbem. Front. lib. 3. cap. 1. Hannibal Poenus, vt Flaminium consulem, qui in Hetruria erat, improuiso accessu opprimeret: per stagnantia Arni loca tres dies ac totidem noctès peruigil egit exercitum: irrupit???ue repentè in hostilem terram, tanta hostium consternatione, vt no̅ magis Cortonensis saltus & Thrasymeni obices iuuerint Punicam victoriam, quamuis ea parte illata, qua minimè expectabatur. Sab. lib. 10. cap. 6. L. Lvcvllvs aduersus Mithridatem & Tigranem, in Armenia apud Tigranocertam pugnaturus, cùm ipse non ampliùs quindecim millia armatorum haberet, hostis autem, innumerbilem multitudinem, sed inhabilem (Plut. X. peditum M. mille equitum habuisse ait: Tigranem CLM.) nondum ordinatam hostium aciem inuasit, atque ita protinùs dissipauit, vt ipsi quoque reges, abiectis insignibus, fugerint. Frontinus lib. 2. cap. 1. C. Ivl. Caesar Dictator, victo Pompeio in Asiam profectus, Domitium accepit à Pharnace Míthridatis filio fusum, ex Ponto cum paucis fugam cepisse: Pharnacem verò immodicè victoria vtentem Bithynia occupata & Cappadocia Armeniae minori appellatae imminere, omnes???ue illius orae reges & tetrarchas concitauisse. Igitur praelio fugatum Ponto summouit, exercitum???ue eius internecione deleuit. Huius pernicitatem & celeritatem consiictus Romam signisicans, ad amicum quendam Amintium scripsit tria verba: Veni, vidi, vici. Plut. in Caesare. Scipio successibus leuiorum praeliorum elatus, in Africa, relicto seorsum Afranio, seorsum etiam Iuba, qui castra exiguo inde interuallo habebant, institit super lacum praesidium munire prope vrbem Tapsagum, quò id omnibus ad pugnam arx & refugium foret. Dum in eo est, C. Ivl. Caesar loca saltuosa & impedita, incredibili celeritate transmisit; atque alios circumuasit, alios in frontem est adortus, quibus fusis fugatis???ue, occasione & impetu fortunae vsus est: quo momento Afranij castra cepit, momento Iuba sugiente Numidarum castra diripuit. Ita diei vnius exiguo spacio trinis potitus castris, caesis hostium millibus quinquaginta, ne quinquaginta quidem desiderauit de suis. Plutarchus in Caesare. Maximvs tyrannus Valentiniano II. bellum indixerat. Ea denunciatione Valentinianus exterritus, subitò Domninum ad eum Aquileia legauit, postulatum, vt foedus secum redintegraret. Maximus astutè consilium suum occultans, Domninum amicè complexus, insignibus muneribus onerauit: atque, impertito foedere, militarem etiam manum abeunti permisit, qua Valentinianus contra barbaros vteretur, Pannoniae finibus imminentes. Vbi verò eum à se itinere aliquor dierum digressum sensit: relicto in Gallia Victore silio, quem Augusti dignitate ornauerat, vniuersis cum copijs in Italiam iter intendit, custodibus praemissis, ne quis praeuertens aduentum suum Italiae nunciaret. Mox, postquam Domninum iam Alpes superasse audiuit: tum, quanta maxima potuit celeritate, ad Alpes Cottias properauit, ijs???ue sine impedimento traiectis, Aquileiam versus duxit, & fugiente Valentiniano, occupauit. Quo facto, confestim tota Italia ac subinde Africa in fidem eius se tradidit. Sigonius libro 9. Imp. occid. Cùm tempore Basilij Imp. Cretenses Agareni Peloponnesum praedatorijs nauigijs infestarent: Nicetas Oryphas classis praefectus paucis diebus in Peloponnesum delatus, ne insulam circumnauigare cogeretur, ea ipsa, qua primùm applicuit, nocte, per Corinthiacum Isthmum, operarum vsus multitudine, naues per continentem in alterius lateris mare transportauit: impositis???ue classiarijs, hostes subitò adortus caecîdit. Cedrenus. Orchanes Bithyniae princeps Constantinopolim occupare cupiebat. Andronicvs Iunior Imp. subita irruptione audita, delectis viginti nobilibus iuuenibus & XL. gregarijs militibus, adiuncto???ue Cantacuzeno Magno Domestico duce, hos terra mittit. Ipse cum tribus inermibus triremibus contra Barbarorum classem abit: qui cum vigintiquatuor nauibus ex Asiatico Propontidis sinu prope Rhegium appulerant, & praedatum alij aliò excurrerant, priusquam id agrestes resciscerent. Diluculo iam ferè, Magnus Domesticus cum equitibus septuaginta Barbaros dissipatos caecîdit, non secùs ac messores frumentum. Simul etiam Imperator quatuordecim naues hostiles cepit, custodibus earum caesis, reliquis fugatis. Sub auroram verò, cùm & Imperator in terram egressus esset, propemodum mille eorum interfecerunt, trecentos ceperunt, nullo Romanorum occiso. Gregoras libro 10. Caeso Childerico II. Francorum rege, & Theoderico ei succedente: Ebroinvs, magister equitum, à Childerico monasterio inclusus, illud egreditur, contra???ue Theodericum castrametatus, cùm per literas clàm veteres amicos consuleret, Quídnam consilij capiendum videretur? Illi perplexè duobus verbis responderunt: Memineris Fredegundis. Intellexit se hosti contemtui esse: ac in celeritate positam victoriam. Cum delectissimis igitur nocte iter ingressus, Isaram fl. transmisit, hostes???; oppressit. Aemilius lib. 1. Turci Claudiopolim obsidebant. Obsessi, nisi maturè auxilia mitterentur, deditionem se facturos minitabantur. Manvel Comnenus Imp. Graecorum, postridie summa celeritate ad eos contendit, incredibili patientia vigiliarum & laboris diurni nocturni???ue. Vt prope Claudiopolim ventum est, Barbari aduentu eius ex vexillis splendore armorum cognito, fugae se mandarunt, illo quàm longissimè persequente. Nicetas lib. 6. Baiazethes I. Turcorum tyrannus solers in prouidendis ac patiens in expecta̅dis rerum occasionibus, in negotijs exequendis tanta celeritate vtebatur, vt Hildrin, id est, coeli fulgur cognominaretur. Ijs naturae doribus adiutus, totam ferè Graeciam subegit. Iouius in vita eius. Absalon, Lundensis archiepiscopus, Canuti Danorum regis auspicijs contra numerosiss. Bogislai Sclauorum satrapae classem missus, citiùs ad hostem peruenit, quàm exijsse crederetur. Itaque cùm Bogislaus occidentales Sclauos in auxilium sibi aduentantes securè crederet, à paucis Danorum nauibus tam foedè victus est, vt ex quingentis nauibus, quinque ac triginta fuga elapsis, XIIX. depressis, re [1851] liquae omnes in Danorum potestatem venerint: tandem quoque Bogislaus ipse clientelae se Danicae tradiderit. Saxo libro decimosexto. Adelbertus Lucae Marchio, Hildebrando Comite in societatem ascito, occultè aduersus Lambertvm Imper. exercitum comparauit, scilicet ab vxore Berta, inquieti ingenij femina, regni cupiditate accensus. Lambertus autem, cùm per aliquot dies assiduis venationibus intentus, Adelbertum Bardonem montem cum diuersis & infirmis copijs superare cognouisset; ne tempus in acciendo maibre domo exercitu tereret, strenuos centum, quos secum in armis habebat, milites sumsit, ac properè aduersus hostem eduxit. Illi ex monte in campos ad Burgum sancti Domnini degressi, cibo ac potui largiùs indulserunt, ac quieti tradiderunt. Lambertus Placentia silentio noctis profestus, ac raptim agmine acto, alios immobiles, alios semisomnes, plerosque ad arma trepidantes oppressit. Hildebrando fuga elapso, Adelbertus in praesepio, cùm ibi fortè latitaret, est captus. Cui, cùm ad se deductus esset, Lambertus dixit: Nimirum Berta vxor tua diuino tum afflata spiritu fuit, cùm se scientia sua te ipsum aut regem, aut asinu̅ effectura̅ promisit. nam quia regem non potuit, asinum, ne mentiretur, esfecit. du̅ gni Italici. Gasto Foisseius, Galliae regis Ludouici XII. exercitus contra pontisicis Iulij II. copias, Bononiam obsidentes, imperator: repressis Heluctijs, quos pontifex exciuerat, nihil cunctandum ratus, vt Bononiam obsidione liberaret, nulla interposita quiete, quum nullam à milite vel durae hyemis, vel difficilium itinerum, vel pristinae defatigationis excusationem reciperet: eò magnis itineribus contendit, tanta celeritate incitatis ad festinandum omnibus copijs, vt neque viae militares admodum lutulentae, neque inflati amnes, neque longissimae noctes quicquam impedirent, quò minùs tormenta aenea, non modò legionibus in cursu, sed ipsis etiam equitibus aequarentur. Accidit autem id, quo nihil aetate nostra admirabilius in re bellica fortasse contigit, vt nihil prorsus sentientibus Hispanis interdiu, instructa???ue acie, viginti ampliùs cohortes, & sex mille equites, & magnum tormentorum & carrorum numerum trahens, Bononiam sit ingressus: quum Fabricius Columna & Petrus Nauarrus, vigilantissimi homines, tot saepe equitum turmis per agrum Transrhenanum emissis, nihil de eius aduentu vnquam praesensissent. Etenim Foisseius nuncios omnes & literas & totam denique sui famam incredibili celeritate praecurrerat. Iouius in Leone X. libro 2. Solymannus Turcarum Imper. anno 1534. Taurisium regiam Persarum vrbem occupauit. Inde in Mesopotamiam reuersurus, magnam à Persis cladem accepit. Tammas Persarum rex, comparatis copijs Taurisium repetit, ratus hostem Turcam vrbanis delicijs haerentem, repentina irruptione oppressum iri. Sed eo elapso, statuit eum omnino persequi Ibi praecipuus atque fortissimus satraparum Delimenthes se nouissimum agmen adepturum promisit, si sibi expeditorum & electorum ab se equitum tertia pars tribueretur. Eratis è Caramania oriundus, inter pugnacissimos tantam virium & animi magnitudinem in praelijs ostendere solitus, vt non temerè insanus ab inusitata temeritate Delis vocaretur, quod nomen hodie apud Turcas strenuissimis & vitae contemtoribus imponitur. Nec mora, tenuit ille confestim nota indigenis viarum compendia, incredibili festinandi celeritate adhibita. Quum non plus vnius diei itinere ab hostibus abesset, certior factus Turcas ad Bethlim iuxta radices Tauri montis fessos itinere timore???ue omni vacuos, considere: deligit obscurissimam noctem, multa???ue etiam pluuia impeditam, hostes adoritur, custodem Bcthlinae arcis monens, vt & ille signo accepto ab arce descendens, diuersum in hostium castra impetum faceret. Tanta autem fuit atque adeò felix temeritas Delimenthis, vt ipso ingruente consopiti & nihil tale timentes Turcae vndique opprimerentur, ingens???ue eorum caedes fieret, & ipsis penè Bassis ad insternendos & conscendendos equos spacium eriperetur, nec in tenebris summi???ue periculi tumultu praetoriani pedites sclopettos expedirent, & curulia tormenta caperentur. Ferunt nusquam Turcis maius incommodum, vel cruentissima acie fuisse illatum: quandoquidem amissis tormentis atque tentorijs, omnibus???ue spoliati castrensibus vasis & impedimentis, supra dimidiam partem equorum amiserunt. Incidit ea clades Turcis ad tertium Idus Octobris, qui dies ingenti Persarum omnium laetitia postea celebratus est, quum Delimenthes onustus spolijs, & cruentam clauam, qua ea nocte mactandis hostibus plurimum vsus fuerat, elata dextra ostentans, ad Tammasum redijsset. Iouius lib. 3. Hist. Tanta fuit in Caesariano milite duce???ue Borbonio ad occupandam Romam celeritas, in superandis praealtis fluminibus conficiendo???ue itinere, vel per imbres maximè lutulento, vt aliquanto citiùs quàm opinione hominum expectari possent, ad moenia Vaticana peruenerint. Iouius in Pomp. Columna. Cl. Gvisivs rigente hyeme, educto exercitu, ea specie, quasi ad Fanum Quintini paulò antè à Philippo Caroli Caesaris F. captum recuperandum tenderet: de improuiso conuersis itineribus, Caletum versus iter arripuit. Acceperat enim per exploratores, non satis firmo praesidio Caletum ab Anglis teneri. Quamobrem obseruata aestus maris reciprocatione, terra marique oppugnationem aggressus, oppidum munitissimum, & per ducentos annos ab Anglis possessum & defensum, cepit ac diripuit, anno à Christo nato MDLIIX. tertio Non. Ianuarij. Sabellicus supplemen. libro 29. MORA HOSTEM ATTERERE, FRANGERE. Iphicrates, si contra tyrones & inexercitatos aciem instrueret, habens exercitatos milites, non continuò pugnam, faciebat, sed stando tempus consumens, hostes lassabat, minus ad laborem assuetos: atque tum demùm impetum faciebat. Sin cum praeexercitatis conflicturus esset, habens tyrones, statim pugnam inibat, & primum suorum impetum tempestiuè adhibebat. Polyaenus lib. 3. Philippvs ad Chaeroneam, memor sibi esse militem longo vsu duratum, Atheniensibus acrem quidem, sed inexercitatu̅, & impetu tantùm violentum, ex industria praelium traxit: mox???ue languentibus iam Atheniensibus concitatiùs intulit signa, & ipsos caecîdit. Front. lib. 2. cap. 1. Q. Fab. Maximvs non ignarus Gallos & Samnites primo impetu praeualere, suorum autem infatigabiles spiritus, inter moras decertandi etiam incalescere: imperauit militibus, vt contenti essent primo congressu sustinere, vt hostem mora fatigarent. Quod vbi successit, admoto etiam subsidio suis, in prima acie vniuersis viribus oppressum fudit hostem. Ibidem. L. Lvcvllvs mora Mithridatem, Ponti regem, attriuit. Plutarchus in Lucullo. Fridericvs Aragonius, Siciliae rex, cùm in singula momenta expectaret, vt Robertus Neapolitanus rex hostis in Siciliam descenderet, neque plus exploratum haberet, quo in loco defensionem esset facturus, quàm vtrum viribus ei par esse posset: Drepanitanos quosdam ciues coëgit, clàm nuncios obsides???ue ad Robertum mittere, hortantes eum, vt Drepanum primò descendere vellet, affirmantes, si ea potitus esset vrbe, nullo eum labore insula tota potiturum. Quibus cùm Robertus crederet, & diu eum verbis Drepanitani traxissent, quia vrbs natura manu???ue munita erat, & praeterea praesidium in ea validum Fridericus imposuerat: quanquam inuitus imminente hyeme Robertus pacem inire cum Friderico coactus est, atque obsides reddere: quia amissa aestate, nihil erat quod per hyemem illic sperare posset. Fulgosus libro septimo, capite quarto. Petrvs Tarraconensis rex, Siciliae regnum occuparat. Carolus Andegauensis ad illud recuperandum ingentes adduxerat copias. Quibus cùm sese imparem esse videret Petrus, astu procellam procul auertit: & quamuis grauis esset aetate, Carolum, magno & ipsum natu, ad certamen per caduceatorem prouocauit: Si vir, si Dux, si Rex esset, congrederetur. immunem malorum par esse Siciliam praestari: vt ea salua, florens, incolumis, victorem sequeretur: neu euerteretur, de cuius intergrae possessione ageretur. Id verò mirum in modum auditu iucundum Franco accidit. Placuit vt equitibus vterque centenis inter se decertarent: vtri alae Deus victoriam daret, eius, res de qua agitur, praemium esset. De his conditionibus nulla controuersia orta: de loco ambigitur, vbi dimicetur. In Siciliam, quae tota praesidijs classibus???ue Tarraconensibus teneretur, non committent se centum equites Franci, rex???ue Carolus. Petrus Italiam continentem sibi meritò suspectam dicit, quòd in ea propè tota non minùs valeat Carolus, quàm in ea parte Franciae, quae nullum agnoscit Imperium Regémve, nisi Francum. Anglum vtique neutri contra alterum asfuturum: Burdegametu campis ante vrbem eam patentibus posse. Die certamini constituta, Carolus cum ala centenaria praestò affuit: Burdegalae sese suos???ue in armis ostendit. Petrus nullus comparuit, nullus Tarraconensis sese ostendit. Consecutus erat id quod animo proposuerat: praesentem tempestatem deuitarat: auerterat Francorum vires ab ipso freto, à vestibulo propè ingressu???ue ac limine Siciliae. Dimissus semel exerci [1852] tus, non facilè rursus cogetur: nunquam idem impetus ardor???ue renascetur. Francus ad seram vsque noctem loco constituto in armis stetit. Sunt qui scribant, Petrum, vt ignauiae periurij???ue notam effugeret: quia iurauerat, se venturum, priuati hominis cultu vno omnino comite per dispositos equos Praetorem adiuisse, se???ue illi confessum, ac excusatione detracti certaminis ea vsum, quòd Francus Rex cum exercitu iusto appropinquare diceretur: nec sibi aequa conditione centum equitibus aduersus omnes Francorum copias certamen futurum, propiora???ue Carolo Francorum auxilia, quàm sibi Tarraconensium. Pari???ue celeritate Tarraconem redijsse: cùm, id quod praeterea captauerat, se absente, eius Praefecti in Italia res gessissent. Aemilius libro septimo. TEMPVS PVGNAE OPPORTVNVM ELIGERE, quod hosti sitimportunum. Consule Tit. Securitatem hosti inijcere simulatione abitus, quietis, loci, &c. quatenus actiones omnes in tempore fiunt, fol. 1858. Thebani, duce Epaminunda, cùm ad vrbem Spartam accessissent: Spartanos vel in acie pugnam facere hortabantur, vel confiteri, se in feriores esse hostibus. Spartani responsum dedêre, Se de summa rerum bello decernere velle, cùm tempus opportunum nacti fuissent. Hostes ergo vastata Laconia, collecta???ue spoliorum innumerabili copia, reuersi sunt in Arcadiam. Diod lib. 15. Romani, si ipsi bellum inferrent, pugnae diem eligere poterant faustum aliquem. At cùm exciperent, nullus obstabat dies, quo minùs vel salutem suam, vel publicam defenderent dignitatem. Macrob. libro 1. Satur. capite 16. & Gellius libro quinto, capite 17. Boeorix, Cimbrorum rex, cu̅ paucis ad castra prouectus, lacessiuit C. Marivm, vt die & loco praesinito prodiret, & de solo dimicaret. Cùm Marius respondisset, Non esse moris Romani, vt pugnae committendae mutuarentur ab hostibus consilium, id Cimbris tamen se largiturum: diem statuerunt ab illo tertium, locum & campum apud Vercellas: qui Romanorum equitatui opportunus erat, atque ad illorum explicandam multitudinem accommodatus. Praestitutam diem obierunt, acies???ue infestas vtrinque instruxerunt. Plutarchus in Mario. Ariouistus, Germanorum rex, cum magna manu in Galliam irruperat. Germanos vaticinia percellebant fatiloquarum mulierum, quae amnium vorticibus inspectis, riuorum???ue gyris & strepitibus notatis, futura praecinebant. Haec signa conferre antè, quàm illuxisset noua luna vetabant. Quibus nunciatis. C. Ivl. Caesar cùm quiescere cerneret Germanos, optimum factu ratus est, vt cum torpentibus potiùs confligeret, quàm illorum expectans tempora, desidéret. Itaque munimentis eorum & tumulis oppugnandis, quibus consederant, lacessiuit irritauit???ue eos, vt cum furore ad dimicandum descenderent. Fusos ingenti strage triginta septem millia quingentos passus vsque ad Rhenum insecutus, campum cadaueribus & spolijs totum compleuit. Ariouistus percepta fuga Rhenum cum paucis traiecit. Cecidisse dicuntur octoginta millia. Plutarchus in Caesare. HOSTES IMPERATOS AGGREDI. Ex Titulo Securitatem hosti inijcere, huc non pauca exempla transferri possunt, fol. 1855. Dormientes, Corpora cvrantes, Convivantes. Rhesus haud alienus à Priami amicitia, pacta mercede cum magnis Thracum copijs aduentabat. Is incidente iam vespere paulisper moratus apud Oën insulam, quae ante positam ciuitatem continenti eius adiungitur: secundam circiter vigiliam ingressus Troianos campos, explicitis???ue tentorijs, ibidem operiebatur. Quod vbi Diomedes atque Vlysses, vigilias in ea parte curantes, procul animaduertere, rati Troianos à Priamo exploratum missos, arreptis armis, mox presso gradu circumspicientes omnia, pergunt ad eum locum. Tu̅ factgatis ex itinere custodibus, & ob id somno pressis, illi interiùs progressi, in ipsis tentorijs regem interfecerunt. Dein nihil vltrà audendum rati, currum eius & cum egregijs insignibus equos ad naues duxerunt. Dictys. Erythraei Milesiorum socij, bello, quod Neaerae causa Milesij contra Naxios gessêre, praetorem habebant Diognetum. Is cùm arcem, quae eius fidei concredita erat, oppositam Naxiorum oppido teneret, natura & opere munitam, magnam praedam abegerat à Naxijs, feminas???ue ingenuas & puellas ceperat. Vnam ex ijs amabat Polycritam, eam???ue non pro captiua, sed pro vxore habebat. In expeditione cùm solenne Milesijs superuenisset, omnibus ad pocula & epulas conuersis, rogauit Diognetum Polycrita, Licerétne partem bellariorum mittere fratribus? Annuente eo & iubente, libellum plumbeum placentae includit, mandat???ue per nuncium fratribus, quae misisset, ea vt ipsi per se comederent. Qui cùm plumbum reperissent, & scripturam legissent Polycritae, ea nocte hostes somno vino???; sepultos oppressêre. Plutarchus de Virt. mul. M. Fabivs, ab Ausonibus captus, in Sidicinorum vrbe Cales ruptis vinculis ex muro hostium se reste dimisit. Is ad M. Valer. Coruini consulis praesentiam constitutus, auctor illi fuit, vt Calenos vino & epulis festo die sopitos, repentè adoriretur. Quo facto, haud maiore est certamine oppidum captu̅; quàm Caleni acie fuissent nuper victi. Calibus captis ac direptis, consul Romam redijt, Calenum???; triumphum egit. Sabellicus lib. 4. Ennead. 4. M. Marcellvs, cùm Syracusanum quendam Sosistratum ad proditionem sollicitasset: ex eo cognouit remissiores custodias fore die festo, quo Epicydes praebiturus esset epulum. Insidiatus igitur hilaritati, & quae eam sequebatur socordiae, munimenta conscendit: vigilibus???ue caesis, aperuit exercitui Romano vrbem nobilibus victorijs claram. Frontinus libro tertio, capite tertio. Gothi & Taifali, qui Istro transmisso, in Thraciam penetrauerant, occupatis oppidorum agris, tanta cum insolentia vagabantur, vt nemo eis ex praesidijs occurrere auderet. Hos perdendi Theodosio Magno, ad Imperij societatem à Gratiano euecto, talis oblata occasio est. Erat apud eum Modares, regio apud Scythas sanguine ortus, sed propter fidelem nauatam Romanis operam imperio ab eis militari ornatus. Hic cùm, imprudentibus Gothis, magnam militum manum in colle quodam haberet, atque hostes in campis temulentos ac propè securos iacére pee exploratores didicisset, ex improuiso cum suis descendit, atque imparatos adortus, plerosque aut vulneribus aut morte affecit. Viris autem deletis, in mulieres & pueros impetus factus. plaustrorum quatuor millia capta. ex quo quantus aut captiuorum, aut caesorum fuerit numerus, conijci potest. Ita Theodosius eodem tempore Orientem & accepit, & conseruauit. Sigonius libro octauo Imp. occid. Christiani Ptolemaidem obsidentes, tanta fame pressi sunt. vt etiam ab hoste annonam peterent. Saladinvs bene gerendae rei opportunitatem nactus, castra rerum omnium copia referta sine vllo custode dimisit. Ad quae diripienda cùm passim nullo seruato ordine Christiani accurrissent: Saladinus rediens, multos incautos & nil tale opinantes oppressit. Non deseruêre tamen tam grauem & diutinam obsidionem Christiani, licèt ad caetera mala, dysenteria quoque in castris laboratum sit. Platina. Sub Scotorum rege Dauide noue̅ni, regnum à gubernatoribus duobus regebatur. Eduardus Baliolus, Ioannis regis F. ope Eduardi III. Angli regnum repetebat, sex millibus Anglorum datis, etsi Eduardi soror Dauidi nupta esset. Ad Duplyn vicum, haud procul ab Erna fluuio, Scoti consederant, paucitatem hostium contemnentes. Eduardus intempesta nocte castris milite educit, ac per occultissimos tramites ad terga hostium circumducit. nam ibi, cùm in alijs partibus negligentes stationes essent, nullas esse per speculatores suos cognouerat. Ernam fluuium per vadum, quod Andreas quidam, Tulibart cognomento, insixo palo eis ostenderat, transeunt in media castra, ad praetorium penetrant, Donaldum ducem dormientem confodiunt: caeteros in tenebris, ignaros à quibus caederentur, nisi quòd fascia alba brachium Angli induerant, vt à se inuicem internoscerentur, ingenti clade affecerunt, cùm nec deditis nec ampliss. lytra affere̅tibus parcerent. Strages igitur maxima, ac qualis nunquam antea, cùm vulgo tum nobilibus, supra quàm dici potest illata est. Pauci, qui manus fessas euaserant, conglobantes se sine duce, sine ordine, iterum foedisssimè ab hostibus sanguine hostili conspersis caedibus???ue rabidis trucidati fuêre. Pauci admodum [1853] fuga seruati sunt. Caesa fuêre nobilium tria millia: reliqui ex plebe sine numtro. H. Boëthius lib. 15. Fridericus II. Imp. Parmam biennio iam obsessam fame domare instituerat. Sagittarij Germani & Saraceni in magnum coacti numerum, ad Parmae portas fossas???ue conglobati, congredi ausos, aut stantes in propugnaculis quamplurimos vulnerabant. Tum Gregoras Montelongus Pontificis legatus, & Philippus Vicedominus Lombardorum praesidio praefectus, structis in vrbe ordinibus, quanta maximè possunt celeritate erumpunt, vrbem Victoriam ex improuiso adoriuntur. Viam, quae à castris in vrbem recta lata???ue ducebat, otiosi milites Friderici inermes deambulando compleuerant. Fridericus ipre, scortorum gregi per nemora collusurus intererat. Ortus à sagitarijs ad prima eruptionis signa clamor, in viam subitò portam???ue relatus: inermes visendi studio se conculcantes, hostem aduentare conspicati, dum arma arripere properant, portam reliquêre hostibus apertam. Fridericus fugiens praeter dedecus & ignominiam, aurea quoque & argentea, ac penè maiora quàm imperatoria perdidit ornamenta: in quîs corona fuit mirabilis preciosissima???ue iaspidum ornatu, quam pondere ac forma maiorem, quàm quae capitis Imperatorij gestamen sit, ad diuitiarum (quas maximas possedit) ostentationem in cubili semper habebat. Victores, Victoriae vrbem solo aequarunt: nulla re magis alia damnandi, quàm quòd in humani sanguinis, non magis barbari quàm Italici effusione, modum excessêre. Cranzius libro octauo Saxoniae, capite 14. Giselbertus Lotharingiae Dux & Eberhardus Comes contra Othonem I. Caesarem conspirauerant, eum???ue Brisacum obsidentem inuadere statuerant: superato???ue Rheno praedas agebant. Superueniunt Vto Hermanni Sueuorum Ducis frater, & Conradus Sapiens, in auxilium regis: qui vestigia hostium legebant, occasionem insidiarum captantes. Obuius illis sit sacerdos, cui Lotharingi iumentum, quod vnicum habebat, abstulerant: & interrogatus de Comite & Duce, eos dimissis trans Rhenum cum praeda militibus in villa proxima corpora curare respondit. Vto hoc indicio illis improuisus superuenit. Eberhardus occiditur. Giselbertus cum equo Rhenum tranare volens, flumine abreptu s perijt. Sic minimo labore victoria parta maxima. Otho dum sacra adit, nuncium de victoria accipit: statim???; equo desiliens, in genua prouolutus, Deo gratias egit, & cum vniuerso comitatu suo ad templum properauit. Cranzius lib. 3. Saxoniae, capite 19. Lvdos spectantes, concionates. Feriantem aliquando Caesaris equitatum in Africa (nam fortè Afer quidam saltationem ostentabat, simul???ue ad miraculum vsque canebat tibia: quo oblectati milites, considebant, atque equos commiserant pueris) circunfusi repentè Pompeiani, duce Scipione, partim obtruncarunt, partim effusè ad castra fugientibus Iulianis vno agmine irruperunt. Quòd ni Caesar ipse, vna???ue Asinius Pollio suppetias ferentes extra vallum fugam repressissent, transactum erat bellum. Plutarch. in Caesare. Caroli V. Caesaris in regno Neapolitano copiae contra Philippum Autiam, Andreae Auriae Gallicae classis praefecti legatum, profecturae, ad insulam Capreas contenderunt, atque ibi iuxta fontes ex iucundiore mora largiùs epulati, Consaluo etiam Barectae Lusitano cucullato, qui religiosae solitudinis causa illis in rupibus tugurium condiderat, concionanti aures praebuerunt. Dum prolixè atque inflammatè Barecta concionaretur, Biordus Agnesius Neapolitanus non tam Gallicae factioni addictus, quàm Hispanorum arrogantiae infensus, in aduersum insulae litus se demisit, & veloci vectus nauicula ad Philippum aduolauit, primus???; certum nuncium tulit de numero apparatu???; & ducibus Caesarianae classis. Qua occasione Philippus vsus, nobilem à Caesarianis victoriam reportauit. Iouius libro 25. Hist. ACIEI INSTRVCTIONE HOSTEM SVSTINERE. Confer cum hoc Titulum, Loci opportunitate hostem includere, vel sustinere, f. 1843. Hîc Locati, illic Loci habetur ratio. Item Tit. Militum dispositio & ordines, quatenus dispositione apta hostes superantur. Nestor apud Homerum Iliad. [Greek words]. debellandi cum Troianis modum enarratutus. [Greek words] suadet Agamemnoni, vt delectu habito aciem instruat, & in ordines certos segreget, per nationes, tribus atq; classes: [Greek words] Lacedaemonii patria disciplina traditum habebant, ne hostes cupidiùs vrgerent, & prouidentiùs curatent, ne turbarentur ordines, quàm vt fugientes caederent. Paulanias in Messenicis. Iidem, duce Agide Arcades bello aggressi, aciem suam dilatarunt, quò in hostilem aciem omni ex parte frontem obuerterent. Aratus Sicyonius, qui medium agmen Agidi oppositus tuebatur, re ita cum Arcadibus composita, cum sua manu fugam simulat. Ea fugae specie acies in lunae modum curuata est. Agis fugientes vrget, & Spartani à cornibus vtrinque imperatorem suum cupidiùs secuti, à Mantinensibus densa incinguntur corona, & nobili illa clade ad Mantineam affliguntur. Pausanias in Arcadicis. Pavsanias rex Spartanorum prudenti cornuum permutatione cum Atheniensibus ad Plataeas vicit Persas. Plutarchus in Atistide. Pammenes Thebanus, conspesta Perrarum acie, quae robustissimas copias in dextro cornu collocatas habebat, simili ratione & ipse suos ordinauit, omnem???ue equitatum, & fortissimum quemque peditum, in dextro cornu, infirmissimos autem contra fortissimos hostium posuit: praecepit???ue vt ad primum impetum eorum sibi fuga consulerent, & in syluestria confragosa???ue loca se reciperent. Ita frustrato robore exercitus, ipse optima parte virium suarum, dextro cornu totam circuiuit aciem hostium, & euertit. Frontinus libro secundo, capite tertio. Phormio cum nauibus triginta soluens aduersus hostium naues quinquaginta, suas in quinarios ordines disposuit, & in aciem aduersariarum ipsas rectis ordinibus duxit. Aduersarijs verò ob nimiam alacritatem dispersis, ac velocisssimis triremibus à longo caeteras relinquentibus, Phormio intellecta distractione ipsarum, conuertens suam Pentanaiam, in appropinquantes sibi triremes impetum facit: atque his submersis aduersus alias nauigauit. Caetetis triremium praefectis haec eadem facientibus, hostes fugam dederunt. Polyaenus libro tertio. Castronivs Lacedaemonius, cùm in auxilium Aegyptijs aduersus Persas venisset, & sciret firmiorem esse Graecum militem, magis???ue à Persis timeri: commutatis armis Graecos in prima posuit acie. & cùm illi aequo marte pugnarent, submisit Aegyptiorum manum. Persae cùm Graecis, quos Aegyptios opinabantur, restitissent: superueniente multitudine, quam vt Graecorum expauerant, cesserunt. Frontinus lib. 2. cap. 3. At Polyaenus lib. 1. Gastronem vocat. Epaminondas aduersus Lacedaemonios pugnaturus, cùm vtraque acies solum expectaret confligendi signum, ipse ante aciem magnum equorum numerum excurrere iussit, ita vt concitato ingenti puluere, hostium conspectus adimeretur. Per id tempus in acie sua, ordines immutauit, ita vt cùm postea confligeretur, ipse à tergo in hostes, qi id minimè aduerterant, impetum faceret, quae res ei victoriam facillimè peperit. Plutarchus. Philippvs Macedonum rex aduersus Illyrios gerens bellum, vt animaduertit frontem hostium stipatam electis à toto exercitu viris, latera autem infirmiora: fortissimis suorum in dextro cornu collocatis, finistrum latus hostium inuasit: turbata???ue acie tota, victoriam obtinuit. Fulgosus libro septimo, capite tertio. Idem Chaeroneae cùm sciret Athenienses esse celeres & inexercitatos, Macedones autem frequenti vsu exercitatos: in longum acie producta, continuò perturbauit Athenienses, & faciles ad capiendum reddidit, Polyaenus lib. 4. Alexander ad Arbela postremam pugnam cum Dario committebat. Non exiguus Persarum numerus circumibat, & Macedonum iumenta diripiebat. Parmenion hortabatur Alexandrum, vt iumentis opem ferret. Qui, Nequaquam, inquit, phalanx est dissoluenda, sed cum hostibus ipsis praelium faciendum. Nam si victi fuerimus, non indigebimus ampliùs iumentis: sin euaserimus victores, non solùm nostra, verumetiam hostium obtinebimus. Polyaenus libro quarto, & Frontinus libro secundo, capite tertio. Eodem praelio Darius rex medium praelij faciendi spacium tribulis resperrerat. Id conspicatus Macedo, dextrum cornu ducens, rectà iussit sequi, vt circumiret locum tribulis constratum. Persa contrà suos educere ad laeuam conatus, equitatum quem certis ordinibus continebat, distraxit, atq; cum distractis impressionem fecit. Alexander similiter & Parmenion à laeuo cornu tribulos declinarunt, & hostes fugam dare coëgerunt. Polyaenus. Idem in pugna aduersus Porum, partem equitatus in dextro cornu separatim constituit, reliquum in campo reflexo. [1854] Phalangem autem & elephantos in cornu sinistro collocauit. Porus multis elephantis oppositis, ipse à partesinistra in principe fuit elephanto. Reliquos autem elephantos ex interuallo quinquagenûm pedum vsque ad cornu dexterum ordinauit. Spacium verò relictum inter belluas, pedestribus militibus repleuit, ita vt ingentis cuiusdam muri imaginem referrent elephanti turribus similes, pedites verò parietibus inter turres intetiectis. Hîc Alexander mandans, vt pedestres copiae eos inuaderent: ipse in equitatum vehementiorem impetum dedit, volens superare hostium capita. His animaduersis, Porus contrà suis praeceptum dedit. At bestiae non euadentes, multis in locis ordinem interrumpebant. Macedonibus laceras partes aggredientibus, cogebatur se conuertere, & cominus pugnam facere. Interim equites Alexandri circumuenientes à tergo, in vnum Indos cogunt, perfectissimam???ue victoriam consequuntur. Polyaenus lib. 4. Carthaginenses cum rotundis nauibus atque triremibus in Siciliam nauigabant. Dionysius re cognita, in finitas naues eis obuiam duxit. Carthaginenses classem conspicati, turbinatas quidem naues in ambitu quodam & circuitu alteram ab altera satis magno interuallo constituerunt, & in harum medium triremes collegerunt: magno???ue virorum numero in onerarias imposito, se ab impetu hostium defenderunt, per???; relicta interualla cùm triremibus enauigarunt: & in Dionysij, naues incursione facta, partim eas submerserunt, partim armamenta earum planè contriuerunt, & ad nihilum redegerunt. Polyaenus lib. 6. Artoxerxes aduersus Graecos Cyro militantes, qui Persidem intrauerant, cùm multitudine superaret, latiùs quàm hostes acie instructa, in fronte equitem, leuem???ue armaturam in cornibus collocauit: atq; ita ex industria lentiùs procedente media acie, copias hostium cinxit, cecidit???; Frontinus libro secundo, capitetertio. Pyrrhvs rex pro Tarentinis apud Asculum, secundùm Homericum versum, quo pessimi in medium recipiuntur, dextro cornu Samnitas Epirotas???ue, sinistro Brutios atque Lucanos cum Salentinis, in media acie Terentinos collocauit, equitatum & elephantos subsidijs esse iussit. Contrà Coss. aptissimè diuisis in cornua equitibus, legiones in prima acie & in subsidijs collocarunt, & his immiscuerunt auxilia. Vtrinque XL. millia constat fuisse. Pyrrhidimidia pars exercitus amissa, apud Rom. quinque millia desiderata sunt. Frontinus. Hannibal ad Cannas pugnaturus, quod roboris in exercitu esset, ac fortissimos quosque in cornibus locauit: mediam aciem turba repleuit ignauissimorum. Eo vsus est longè ante reliquam aciem prominente cuneo. Edictum praestantissimis erat, vbi hos impulissent Romani, ac pedem referentibus instantes, vacuo medio & sinum dante in mediam aciem irruissent, vt properè reductis alijs transuersos inuaderent, & circunfusi claudere̅t à tergo. Id quod potissimùm tantae fuit stragis causa. Vt enim media acies pedem retulit, atq; incurrentes excepit Romanos, & figuram Hannibalis acies ad modum lunae commutauit, delectorum???ue ductores alis circunductis adorti auersos sunt, cunctos, qui antequam coirent hostium cornua non receperunt se, circumuentos caeciderunt, contrucidauerunt???; Plut. in Fabio. Idem aduersus Scipionem, in Africa, cùm haberet exercitum ex Poenis & auxiliaribus, quorum pars non solùm ex diuesis partibus, sed etiam ex Italicis constabat: post elephantos LXXX. qui in prima fronte positi hostium turbarent aciem, auxiliares Gallos & Ligures & Baleares Mauros???ue posuit, vt non fugere possent, Poenis à tergo stantibus: & hostem oppositi si non infestarent, at certè fatigarent. Tum suis & Macedonibus (qui iam fessos Romanos integri exciperent) in summa acie collocatis, nouissimos Italicos eos constituit, quorum & timebat fidem, & segnitiem verebatur: quoniam plerosque eorum ab Italia inuitos extraxerat. P. Scipio Africanus aduersus hanc formam robus legionis triplici acie in fronte ordinatum, per hastatos & principes & triarios opposuit: nec continuas construxit cohortes, sed manipulis inter se distantibus spacium dedit, per quod elephanti ab hostibus acti, facilè transmitti sine pertutbationè ordinum possent: ea ipsa interualla expeditis velitibus impleut, ne interluceret acies: dato eis praecepto, vt ad impedimentum elephantorum, vel retrò vel in latera concederent. Equitatum deinde in cornua diuisit: & dextro Romanis equitibus Laelium, sinistro Numidis Masinissam praeposuit. Quae tam prudens ordinatio, non dubiae causa victoriae fuit. Frontinus. Xanthippvs Lacedaemonius in Africa aduersus M. Attilium Regulum leuem armaturam in prima acie collocauit, in subsidio autem roburexercitus: praecepit???; auxiliaribus, vt emissis telis cederent hosti: & cùm se intra suorum ordines recepissent, confestim in latera discurrerent, & à cornibus rursus erumperent, exceptum???; iam hostem à robustioribus, & ipsi circumirent. Frontinus lib. 2. cap. 3. Sertorivs idem in Hispania aduersus Pompeium fecit. Frontinus lib. 2. cap. 3. Cn. Scipio in Hispania aduersus Hannonem ad oppidum Indibile, cùm animaduertisset Punicam aciem ita directam, vt indextro cornu Hispani constituerentur, robustus quidem miles, sed qui alienum negotium ageret, in sinistro autem Afriminùs viribus firmi, sed animi constantioris: reducto sinistro latere suorum, dextro cornu, quod validissimis militibus extruxerat, obliqua acie cum hoste conflixit. Deinde fusis fugatis???ue Afris, Hispanos (qui in recessu spectantium more steterant) facilè in deditionem compulit. Frontinus libro secundo, capite tertio. Scipio Aemilianus ad Numantiam, omnibus non cohortibus tantùm, sed centurijs, sagittarios & funditores interposuit. Frontinus lib. 4. cap. 7. Idem aduersus Hasdrubalem ducem Poenorum in Hispania bellum gerens, ita per continuos dies ordinatum produxit exercitum, vt media acies fortissimis fundatetur. Sed cùm hostes quoque eadem ratione assiduè ordinati procederent: Scipio eo die quo statuerat decernere, commutauit instructionis ordinem: & firmissimos, id est, legionarios in cornibus collocauit, ac leuem armaturam in media acie, sed retractam. Ita cornibus, quibus ipse praeualebat, infirmissimas hostium partes lunata acie aggressus, facilè fudit. Frontinus libro secundo, capite tertio. Metellvs in Hispania, eo praelio, quo Hirculeium deuicit, cùm comperisset cohortes eius, quae validissimae vocabantur, in media acie locatas: ipse mediam suorum aciem reduxit, ne ea parte antè cum hoste confligeret, quàm cornibus confligatis medios vndique circumuenisset. Frontinus libro secundo, capite tertio. Livivs Salínator & Cl. Nero, cùm Hasdrubal bello Punico secundo decertandi necessitatem euitans, in colle confragoso post vineas aciem direxisset: ipsi deductis in latera viribus, vacua fronte ex vtraque parte circumuenerunt eum: atque ita aggressi superauerunt. Ibidem. Eo praelio, quo de regno Macedonico Romani cum Perseo decertarunt, videns L. Pavlvs consul Romanos in fuga̅ pronos, quòd phalangem Macedonicam hastarum strue instar valli ingruentem vndiq: sustinere & perfringere non possent, conscidit paludamentum suum. Quia verò loco inaequali non seruabat ob longitudinem suam acies confertam testudinem, aduertit???; Paulus multis locis interruptam Macedonum phalangem esse, ac multa aperuisse interualla; vt fieri in magnis exercitibus solet, varijs pugnantium impressionibus hinc impulsam, hinc instantem: properè aduolans dissolutis ordinibus imperat, quà data interualla essent, & hiabat hostium acies, vt insinuarent se, & pugnarent: non vno loco cum cunctis, verùm cateruatim multa praelia & confusa sererent. Ea vbi Paulus duces, duces docuerunt milites, vt primùm subierunt & penetrauerunt ordines illorum, hinc in nuda latera Macedonum incurrentes, illinc à tergo eos circumuenientes, vis & opus commune diuisa phalange est dissolutum, & Romani victores extitêre. Plutarchus in Aemilio. Apud Vercellas contra Cimbros C. Marivs & Luctatius Catvlvs dimicare parabant. Habebat Catulus sub signis XX. millia trecentos milites. Mario parebant XXXII. millia: qui in cornua distributi, mediam aciem, quam obtinebat Catulus, complectebantur. Marium autem ferunt alis sperantem se & cornibus in phalangem hostium incursurum, quò propria suorum militum victoria, atque exors Catulus praelij foret, neque congrederetur cum hostibus, vt in prominentibus solet frontibus & cornibus productis, media acie sinum faciente, ad eum modum digessisse exercitus. Perinde Catulum quoque ipsum in his se aiunt defendisse, magnam inuidiam aduersus se Marij insectatum. Caeterùm immenso excitato puluere, qui conspectum obtexit vtrinque exercituum, Marius, quò primus eum tulit impetus ad insectandum, trahens secum copias suas, aberrauit ab hostibus, praeuectus???ue aciem eorum, diu in campo errauit: in Catulum verò barbari fortè delati, praelium???ue potissimùm constitit circa illum atque illius legiones, in quibus se ait Sylla stetisse. Plut. in Mario. Archelaus Mithridatis dux aduersus L. Syllam, in fronte ad perturbandum hostem falcatas quadrigas locauit: in secunda acie phalangem Macedonicam: in tertia, Romanorum more, armatos auxiliares, mixtis fugitiuis Italicae gentis, quorum pernicitati plurimùm fidebat: leuem armaturam in vltimo statuit: in vtroque deinde latere equitatum, cuius amplum numerum habebat, circumeundi hostis causa posuit. Contra haec L. Sylla fossas amplae latitudinis in vtroque latere duxit, & capitibus earum castella communiuit: qua ratione ne circumiretur ab hoste, & peditum numero, & maximè equitatu superante, consecutus est. Triplicem deinde peditum aciem ordinauit relictis interuallis, per leuem armaturam, & equitem, quem in nouissimo collocauerat, vt, cùm res exegisset emitteret: tum prosignanis, qui in secun [1855] da acie erant, imperauit, vt densos numerosos???ue palos firmè in terram desigerent: intra???ue eos, appropinquantibus quadrigis ante signa, suam aciem recepit: tum demùm sublato vniuersorum clamore, velites & leuem armaturam ingerere tela iussit. Quibus factis, quadrigae hostium aut implicitae palis aut exterritae clamore telis???; in suos conuersae sunt, turbauerunt???ue Macedonum structuram. Qua cedente, cùm Sylla staret, & Archelaus equitem opposuisset; Romani equites subitò emissi auerterunt eos, consummauerunt???ue victoriam. Frontinus. Cn. Pompeius aduersus C. Caesarem palustri praelio Pharsaliae triplicem instruxit aciem: quorum singulae denos ordines habuerunt in latitudinem. Legiones secundùm virtutem cuius???ue firmissimas in cornibus & in medio collocauit: spacia his interposita tyronibus suppleuit. Dextro latere DC. equites propter flumen Empeum, quod & aluco suo & alluuie regionem impedierat: reliquum equitatum in sinistro cornu cum auxilijs omnibus collocauit, quò Caesarem impellerent, & conciderent legionem decimam, quae habebatur longè fortissima, in qua consistere Caesar, cùm dimicaret, solebat. Aduersus hanc ordinationem C. Ivlivs Caesar, & ipse triplici acie, dispositis in fronte legionibus, sinistrum latus, ne circuiri posset; admouit paludibus. In dextro cornu posuit equitem, cui velocissimos miscuit peditum, & ad morem equestris pugnae exercitatos: sed deinde cohortes in subsidio retinuit, ad res subitas: sed dextro latere conuersas in obliquum, vnde equitatum hostium expectabat, collocauit: nec vlla res ad victoriam plus eo die Caesari contulit. Effusum namque Pompeij equitatum inopinato subindè lati excursu auerterunt, caedendum???; tradiderunt. Frontinus & Flutarchus in Pompeio. In ea strage, qua Venetus exercitus in Foroiulij ad amnem Lisontium à Tvrcis circumuentus, & ferè ad internecionem caesus est, anno Salutis 1476. manifestè perspectum est, Turcas arte magis ac multitudine quàm viribus valere. Nam si Hieronymus Comes, legiones suas inimicorum legionibus non indirectum, sed per latum opposuisset, ipse medius inter primam ac tertiam legiones ab vtroque latere in similitudinem Romanorum cornuum sibi adhaerentes extitisset: sic???ue exercitu velut in vnum corpus redacto. Turcae tam facilè ipsum circundare, ac penetrare haud potuissent, vt fecerunt, ac toties facturi sunt, quoties praepostero hoc ordine cum illis pugnabitur. Ioaius in vita Mahometi II. Eadem sanè lunata acie ad Nicopolim Gallos & Sigismundum Hungariae regem ingenti clade affecerunt anno 1389. Iouius in Baiazete I. Quum ad Papiam in Parco, Caesaris Caroli V. & Francisci Galliae regis copiae congrederentur, Georgius Fronispergus & Sithius admirabili peritia ad includendos hostes exporrecta vtrinque acie legionem in medium sinum exceptam duobus statim expansis & recuruatis cornibus praecinxêre, eam???; pertinacissimè resistentem in medio totam contrucidauêre: ita vt vna tantùm tribus legionibus opposita, & ob id infelici virtute repugnante, nemo penè Nigrorum Germanorum euaserit Gallis militantium. Iouius lib. 6. in Piscario. GENERE PVGNAE HOSTEM SVSTINERE ET DEBILITARE. Cvri Persarum regis in bello semper consilium fuit, vt si hostes tumultuosiùs irruerent, taciti milites impetum excipere̅t: si autem taciturni essent, clamore & strepitu acies inuaderent. Alex. ab Alex. lib. 4. cap. 7. Epaminondas dux Thebanorum, aduersus Laced???monios directurus aciem, pro fronte eius decurrere equitibus iussis, cùm ingentem puluerem oculis hostium obiecisset, expectationem???ue equestris cartaminis praetendisset: circumducto pedite ab ea parte, ex qua decursus in aduersam hostiu̅ aciem ferebat, inopinantium terga adortus cecîdit. frontinus libro secundo, capite secundo. Agesilavs cum Thebanis praelium faciebat. Qui, vt Laconicam phalangem disijcerent & perrumperent, fortiter pugnabant, & vtrinque magna strages edebatur. Agesilaus promulgauit suis: Desinentes à furiosa pugna, in diuersas tantummodò partes disiungamur. Quibus discedentibus, Thebani perrumpentes fugam capessebant. Agesilaus in sine ipsis instabat, neq; ampliùs metus ad vtrosq;, sed duntaxat ad fugientes pertinebat. Polyaen. lib. 2. Antigonvs primus, si fortiorem ac validiorem manum haberet, tranquilliùs & moderatiùs bellum administrabat: sin imbecilliorem quàm vt violentum periculum sustinere posset, impressiones faciebat: viriliter obitam mortem, quàm turpem & ignauam vitam, magis expetendam arbitratus. Poliaenus libro quarto. C. Ivl. in acie Pharsaliae dimicaturus cum Pompeio, & animaduertens magno septum equitatu sinistrum hostium cornu, metuen???ue armorum splendorem, sex cohortes ex secunda acie detraxit, ac ponè decumanos collocauit: praecepit???ue, quieti vt consisterent, ne perciperet eos hostis: vbi inueherent equites, per principia procurrerent, ne pila emitterent, vt solent fortissimi ad gladios stringendos properantes: verùm superiora peterent, hostium???ue oculos & faciem ferirent conuulnerarent???ue, haud substituros cum fuco suo pulchellos istos & floridos saltatores, neque facturos, vt contra appetens oculos ferrum intuerentur. Plut. in Pompeio, & Polyaenus lib. 8. L. Lvcvllvs contra Tigranem regem pugnaturus, conspicatus cataphractos equites sub tumulum collocatos, praecepit equitibus suis, vt in eos maximis incurrerent armis, nihil aliud curaturi, quàm vt gladijs illorum hastas conciderent: quibus concisis, fore vt illi pugnae inutilès omnino redderentur. Conuersus ad milites alios: Non pilis hodie, aut lanceis opus est, inqui: gladijs tantùm res agenda. Itaque strictis simul ensibus, suris, femoribus???ue figendis tantùm incumbendum est, qua parte cataphracti equites exarmati sunt. Quod cùm ab equitibus pedisbus???; vt praeceptum erat, strenuè fieret: in Fugam hostes coniecti, paucis euadentibus trucidati sunt, Pont, lib. 5. cap. 1. de Prudentia. Imp. Caesar Germanicvs, cùm subinde Catti equestre praelium in syluas refugiendo ducerent: iussit suos equites, simulatque ad impedimenta ventum esset, equis desilire, pedestri???; pugna confligere. Quo genere consecutus est, ne quis non locus eius victoriam miraretur. Frontinus libro secundo, capite tertio. Scythae patrio ritu pugnantes, conglobati hostes intrepidè excipiunt, & cùm accedunt, sagittas in hostes conijciunt, & hastis congrediuntur. Paulò verò pòst impetu in fugam conuerso, hostibus ad persequendum irritatis, rursus instar volucrum subitò reuersi, aduersa fronte multò fortiùs dimicant. Quo saepe facto, cùm superiores se esse vident, omissis illis anfractibus, gladios stringunt: & horribili clamore sublato, dicto citiùs in hostes irruunt, & pugnantes & fugientes ex aequo occidunt. Nicetas lib. 2. Hyberni telorum cuspides obuertunt instantibus, mucronum???; acumina insequentibus de industria opponere solent, ac plerunq; post tergum lanceas iaculari, docti fuga superare. Saxo lib. 5. Bello sacto Turci, hortorum aggeribus & fossis, quae crebrae sunt iuxta Iconium occupatis, & macerijs pro muro obiectis, Alemannorum accessum facilè se prohibituros putabant, cùm omnes sagittarij optimi essent, atque vno in loco expediti cum grauis armaturae equitibus pugnaturi. Alemannorvm, duce Friderico Barbarossa, quisque peditem armatum in equi sui tergum recepit: vt ex eo tanquam scala maceria conscensa, comminus cum hoste congrederetur: &, ipsi, quà equis patebat iter, opitulabantur. Ita Turci plerique mali malè perierunt, nonnulli etiam dispersi fuga salutem quaesiuêre. Zonaras & Cedrenus. SECVRVM HOSTEM OPPRIMERE. SECVRITATEM HOSTI INIICERE. Nempe Victoriae confidentia. Victoriae, Avxiliorv???ve spe fretum. Alexander post commissam in Peparetho naualem pugnam, in spem adductus se Athenas capere posse sine custodia, vacuos???ue cara post victoriam agentes: mandauit ijs qui in nauibus erant, vt celeriter in Piraeeum ad Digma naues adpellerent, Athenienses amica, naues esse rati, nullam earum rationem ducebant. Illi egressi, mensas diripuerunt. Polyaenus libro sexto. Artemisia Cariae regina in vrbe Halicarnasso, à Rhodijs obsessa, cùm Halicarnassus duos haberet portus, altero hostes ingredi, & partem vrbis capere permisit: altero autem portu per occultam fossam in eum egressa, quem hostes ceperant, vbi classem nihil tale verentes inanem reliquerant, vt omnes maiore compendio praedae operam dare in vrbe possent, ipsa totam cepit, atque palantes Rhodios, praedáque impeditos, omnes occîdit. Tum Rhodia classe militibus suis instructa, Rhodum nauigauit, nullo???ue obstante, cùm exercitum ac classem, quam Halicarnassum miserant, redire [1856] arbitrarentur, in terram egressa, facilè Rhodum cepit atque diripuit. In cuius facti memoriam duo ligna aenea in foro posuit, vnum vrbis Rhodiae, & alterum quo ipsius effigies formata erat, manum extendens, qua frontem Rhodi stigmate notabat. Fulgosus lib. 7. c. 4. Antigonvs naues habebat centum & triginta, quibus praeerat Nicanor. His aduersus Polychosti classem nauale praelium committebat, quam ducebat Clitus. In Hellesponto pugna conserebatur. Nicanor suis ob imperitiam in aduersos fluctus coactis, septuaginta naues perdidit. Cùm victoriam palàm hostes in manibus habetent, sub vesperam Antigonus aduenit, & eos qui in reliquis essent sexaginta hauibus, paratos & instructos ad pugnam naualem sub noctem esse iussit: diluculo, hostes tum somno nondum solutos, tum recèns excitatos fudit. Polyaen. lib. 4. Sutrium bis eodem die captum est: euenit???; vt Thusci, qui oppidum ceperant, id amitterent: & qui amiserant, opera id recuperarent Camilli: qui summa festinatione, victis acie Latinis & Volscis, Sutrium contendens, hostes securos, vino somno???; sepultos caecîdit. Plut. in Camillo. L. Martivs eques Romanus, qui reliquijs exercitus duorum Scipionum praefuit, cùm in propin quo bina castra Poen orum paucis millibus passuum distarent, cohortatus milites, proxima castra intempesta nocte adortus est: & cùm hoste victoriae fiducia incompositum aggressus, ne nuncios quidem cladis reliquisset, breuissimo tempore militi ad requiem dato eadem nocte, raptim famam rei gestae praegressus altera eorundem castra inuasit. Ita bis simili vsus euentu, deletis vtrobiq; Poenis, amissas pop. Rom. Hispanias restituit. Front. lib. 2. capite 10. Q. Sertorivs, missus in Hispaniam, sub Didio praetore, hybernauit in vrbe Celtiberorum Castulone. Cùm verò milites in abundantia rerum petulantes essent, Barbari auxilium implorauerunt à vicinis Gyrisaenis, facto???ue per domos impetu interfecerunt eos. Ibi Sertorius cum paucis oppido clapsus, co̅tractis ijs qui euaserant, circulauit moenia: & qua porta fue rant Barbari furtim ingressi, cùm patentem eam reperisset, statione apposita, atque occupata omni ex parte vrbe omnes puberes occidít. Quibus trucidatis, imperauit militibus, vt armis & vestibus suis positis, & Barbarorum sumtis, pergere̅t ad vrbem illam, ex qua fuerant missi, qui nocte ipsos oppresserant. Ludificatis armorum specie Barbaris, offendit portas patentès, & multos mortales cepit, qui amicis & ciuibus re bene gesta arbitrabantur procedere obuiam. Vnde multi sunt à Romanis circa portas contrucidati. Reliqui deditione fasta sub corona vaeniêre. Plut. in Sertorio. Michaël Balbus Imper. classem contra Saracenos Cretam obtinentes emisit, ducè Cratero. À prima luce vsque ad meridiem acerrimè dimicatum. Iam vergente ad vesperam die superati demùm Cretenses fugam fecerunt. Romaní cùm postridie nullo negotio se in suam potestatem redacturos sperarent hostes, co̅potationibus somno???; sese dedére. Cretenses, qui excubitorum inopia, ipsi vigilum munere fungebantur, in Romana castra vino somno???; capta media nocte irruerunt, & vniuersos, ne nuncio quidem superstite, interfecerunt. Cedrenus. Ardabvres, Theodosij Imp. dux contra Ioannem tyrannum Italiae, cum Placidia & Valentiniano Caesare Salonam in Dalmatiam venit. Ipse, conscensis cum magna copiarum parte nauibus, Rauennam versus, vt Ioannem ex improuiso adoriretur, iter intendit: Asparem verò filium, Placidiam & Valentinianum, cum altera, terrestri itinere Aquileia iussit contendere. Prospera nauigatione vsus, ad Italiam quidem appulsus est, verùm sub excensionem saeuo repentè suborto vento repulsus, licèt obluctans, in oram Rauennatem eiectus est: vbi à militibus Ioannis accurrentibus captus, ad illum continuò est deductus. Ioannes tanto duce praeter omnem expectationem potitus, quoniam pacem optabat, ipsum humanissimè habuit, ac liberae cusrodiae tradidit. Ardabures, cùm omnes, qui à Ioanne spoliati honoribus fuerant, malè erga illum animatos animaduerteret, per eos Asparem admoneri filium iussit, quem ipse casum subisset, & vt propiùs accederet, cùm Ioannes quasi confecta victoria, omnia studia militaria remisisset, Aspar solus Aquileia cum equitatu in agrum Rauennatem tacitus prodijt. Inde, pastore quodam duce, per paludem, quae vrbi adiacebat, antea quidem inuiam, sed tum Dei beneficio peruiam, magno silentio ad vrbem processit: ac, portis patentibus, vt in summa pace, inuentis nemine non solùm repugnante, sed ne sentiente quidem, intrauit. Ioannes à suis proditus & captus est. Sigonius lib. 11. Imperij occidentalis. Donaldi regis Scotorum ignauia & mollitie Osbretvs Anglorum rex cum Britannis excitus, Pictorum exulibus gratificatus, arma contra Scotos induit. Primo praelio Osbretus victus effugit. Donaldus cum victore exercitu ad Tuedae fl. ostia naues Anglorum commeatu instructiss. expugnat, praedam inter milites partitur. Conuerso interim hoste ad luxum, Osbretus reparatis viribus securos aggreditur, vino somno???ue sepultos obruit, Donaldum regem ebrium capit. Pax vix tandem supplicibus Scotis data, magna agri parte, quam Pictis eripuerant, multatis. Is inter Anglos & Britones diuisus. H. Boëthius lib. 10. Aualassus Danorum dux, & Constantinus III. Scotorum rex, ingentem exercitum contra Athelstanvm Anglorum regem ducebant, viribus longè impatem. Angli ad pacem Dei quatriduano ieiunio impetrandam conuersi, ad Broningfeldum congressi, primo statim insultu victis similes pugnae loco consultò cessêre. Dani & Scoti victoribus similes ad praedam conuertuntur. Angli sensim recollectis ordinibus reuersi, stragem ingentem edidêre: caesa Scotorum nobilitas penè omnis. H. Boëthius lib. 11. Moses tertius Baiazetis F. cùm susciperet praelium aduersus fratrem Mvlsvmanem, Asianum exercitum in fugam compulit, fugientem???ue persecutus est. Mulsumanes se victum simulans, retrò ferebat gradum, Byzantium festinans. Cùm autem venisset ad vrbem, habens secum viros circiter quingentos, concurrentibus etiam alijs quibusdam, vrbis fossaram ingressus est. Fratre autem occupato persecutione & caede hostium, in eius castra irruere statuit. Quod & fecit: castris???; potitus est. À persecutione hostium reuersus Moses, vbi castra cognouit capta esse, fuga sibi consuluit, exercitum???ue deseruit. Chalcocondylas lib. 4. Cùm Methonenses grauissimè à Baiazethe II. oppugnarentur, & in extremis angustijs constitutis quatuor Venetae triremea, auxiliarijs peditibus, atq; alijs necessarijs rebus onustae, aduenissent: ij qui in vrbe erant ob praesens auxilium laeti, omnes ad portum accurretunt, ac moenia sine custodijs & defensoribus reliquêre. Quod vbi Ianizari senserunt, per ipsa moenia in vrbem ingressi, Venetos pedites ad vnum trucidarunt, atq; ipsa demùm vrbe potiti sunt. Anno MD à Christo nato. Iouius in vita Baiazethis II. Carolvs Andegauensis, Siculi regni occupator, aduersus Conradinum Sueuum castra locarat ad Fucinum lacum. Loco ad pugnam delecto constitit: admonitu???ue Alardi veterani ordinum ductoris, qui sub Germanis multos annos meruerat, quas in aciem copias in conspectum hostium eduxit, eis Marescallum siue Magistrum militum praefecit. Hunc regijs insignibus excultum rem gerere iussit: ipse cum delecta manu collepropinquo tectus sedit, se in tempore accursurum dictitans. Apud Sueuum Longobardi, Vmbri, Hetrusci exules simul Ligures Hispani???; in prima stabant acie, Germani in subsidijs. Tres continenter horas pugnatum, ac semper acerrimé. Tandem Magister militum cadit: credunt hostes regem Carolum cecidisse, victoriam conclamant. Redintegrato impetu velut recentes impressionem faciunt, fundunt, fugant, dispalatos persequuntur. Germani, qui ad id tempus quieti steterant, ne victoriae partae gloria Italorum Hispanorum???ue tota fieret, vt ea & ipsi perfruere̅tur, ne segne otium tererent, consurgunt, perinde atque nullo iam metu solutis ordinibus feruntur. Tunc Carolus è latebris repentinus superuenit, omnia???ue subitò mutata. Tanquam miraculo attoniti Germani opprimuntur. Caedes in victores vertit. Ad duodecim eorum millia cecídêre. Finem caedis fecerunt Dux Austriae & Henricus Castulonensis capti, arma???ue abijci coepta. Conradinus detractis insignibus regijs, calonis habitu sumto, longinqua fuga sibi consulens captus, & securi percussus est. Aemilius libro septimo, & Fulgosus libro septimo, capite quarto, & Platina in Clemente 4. Cadanvnus è Tartarorum regibus, qui sub Bela IV. Hungariae rege Pannoniam vastarunt, inter Cumaniam & Ruteniam veniens, per syluas trium dierum itinere facto, ad Rhodanam, in editissimis montibus sitam, vbi fodinae auri & argenti erant, tandem peruenit. Cui Teutones multi, qui montana loca incolebant, lucri gratia, armati obuiam in syluis ocurrêre. Cadan simulata fuga cessit: Teutones veluti fugato hoste, laetabundi rediêre, exutis armis conniuia celebrarunt, multo sese vino impleuerunt. Mox ex improuiso reuersus hostis, pagos munitionibus carentes occupauit. Bonfinius lib. 8. Decad. 2. Lvdovicvs Germanorum rex, Berengario in Longobardia regnum moliente acie victo, apud Veronam voluptatibus indulgens, ab eodem ex insidijs captus & excaecatus est. Cranzius lib. 2. cap. 23. Metropoleos. Otho Vicecomes Mediolanensis archiepiscopus, patriciorum dux, Napvm Turrianum tyrannum, popularis principem factionis, castrum Sepeium oppugnentem, facta eruptione magna affecit clade. Napus verò collectis è fuga suis, nocte intempesta securos ob victoriam Othonianos ita oppressit, vt Otho vix Comum effugerit cum equitatu. Iouius in Othone. Tvrcae Croiam Epiri vrbem obsidentes, eruptione facta à Venetis, magna clade affecti, castris exuti sunt. Hîc dum ductores cosultant, deberéntne pulsis hostibus in eotum castris nocte illa, quae instabat esse, an in sua redire, nondum re [1857] misso praelio? ecce hostes in Venetum militem cum clamore coorti, victores foedissima caede in oppidum vsque persecuti sunt. Sabellicus lib. 10. Dec. 3. An̅o 1594. nono Sept. numero circicer dece̅ millia. Vide f. 1552. Tvrcae cùm Iaurinum obsiderent anno 1594. quatuor millia, &c. fol. 2198. amicitia simvlata. Per Colloqvivm. Avtophradates', Ephesijs eregionè castra figentibus, vide̅s multitudinem otiosam obambulare: principes eorum ad colloquium de communibus rebus habendum euocauit. Qui progressi colloqueba̅tur. Duces equitum & armatorum multò antè praeceptum acceperant, vt colloquentibus principibus impetum facerent in Ephesios, sine ordine dispersos, & curis vacuos. Itaque magnus Ephesiorum numerus, partim occisi, partim viui capti sunt. Polyaenus lib. 7. Dionysivs contra Dionem arcem obtinens, legationen ad Syracusios misit, quae de pace ageret. Illis respondentibus, Si dimittit imperium, accipimus petitionem: sin minùs, inexpiabile bellum esto: Dionysius rursus, misso, praecone, iussit mittere legatos, quibus resignaret imperium. Illi miserunt, & prae nimio gaudio praesidia deduxerunt, quòd tyrannum iam imperium déponere arbitrarentur. At ille legatis retentis, & militibus eductis, Syracusas recuperauit. Polyaenus libro 5. Olauus Noruagiae rex, contra Canutum II. Danorum regem classem ducens, Sialandiam petens, populum ad deditionem sollicitabat. À Sene quodam simulato plebis fauore excipitur. Inter varios sermones speculatorum quidam grandia terris vela propinquare narrabat. At senex, consuetam litoribus mercem aduehi simulauit. Verùm vbi speculator Canuti eam classem esse asseruit, Olauus senem mendacij accusans colloquium soluit. Ille nihilominùs vera se omnia retulisse contendit, eos mercatores aduentare dicens, à quibus Daniam quis ferro comparare posset. Olauus vix fuga euasit. Saxo lib. 10. Anno 1317. regnante Edoardo II. Angl. R. cum multa, &c. fol. 3932. Deditionem. Antigonvs Hierax à Seleuco fratre defectione facta, profugit in Mesopotamiam. Itaque eum Armeniorum montes transgressum, Arsabes, cum quo ei amicitia intercedebat, excepit. Duces Seleuci Achaeus & Andromachus cum infinitis copijs persequebantur, & magno quidem impetu manus conserebant. Tandem Antiochus, accepto vulnere, profugit in mentis colles superiores, exercitu sine ordine sub lateribus montis castrametante: & famam diuulgauit, Antiochum in praelio cecidisse. Exercitus verò non exiguam parte̅ noctu colles montis occupare iussit. Sequenti die legatos miserunt Antiochi milites, Philetaerum Cretensem, & Dionysium Lysimacheum, certis???; conditionibus Antiochi corpus ad sepeliendu̅ postularunt, seipsos atq; arma tradentes. Andromachus: No̅dum, inquit, Antiochi corpus inuentum esse: quaererent interiùs in vinculis, se missurum, qui arma & milites accipre̅t, Venerunt quatuor millia virorum, non ad pugnam faciendam parati, sed ad accipiendos captiuos instructi. Qui postquam ad latera montis venissent, hi qui colles occuparant, desuper effusi, magnam eorum stragem ediderunt. Antiochus verò regio habitu recepto apparuit, & viuentem & vincentem se ostendens. Polyaenus lib. 4. Victo ab Arabibus Romano Argyropylo Imp. Graeco, Arabes Georgivm Maniacum; Teleuchae prouinciae praefectum, vti se dederet, sollicitarunt. Ille se eis obtemperare velle simulans, cibi potus???ue abundè èis ex vrbe misit, quíete se eos iubens reficere: & significans, manè se cum suis discessurum, ipsis???ue vrbem Teleucham & omnia Romanorum bona traditurum. Arabes potationi se & ebrietati dederunt, noctem???; eam securi absque cura exegerunt. Media nocte ebrios barbaros & securè dormientes adortus, ad internecionem deleuit. Cedrenus. Eo bello, quod Magnus, Luneburgensi ditione ob tyrannidem eiectus, ann. 1371. contra Albertum successorem gessit, festa nocte XI. millium Virginum, septingenti milites Magni matutino crepusculo, cùm ciues à peruigilio domum redissent Consulum permissu, scalis moenia superauêre. Consternatis omnibus, & occupato iam ab hostibus foro, stipendiarius quidam miles primus ad hostes perueniens, parcendu̅ ait sanguinis effusioni: dicerent, quas victi leges acciperent: oppidum iam esse in eorum potestate: nuncium se ad ciues iturum, vt sine sanguine faciant imperata. id potissimùm molitus. vt se colligendi tempus ciues haberent. Vbi iam satis armatos putauit, locuturum secum ciuibus polliciens, relaturum???; quid in animo haberent, discessit. Vbi ad eiues venit, hortatur prolibertate pugne̅t, victoriam indubiam habituros. Redit in forum, referens ciues nullis conditionibus assentiri velle. Inito conflictu, duo ex Burgimagistris procubuêre (loca extant hodie insignia) hostes capti, & in vinculà coniecti. Cranzius lib. 9. Saxoniae, c. 2???. Cùm Bassa Turcicus Bosniensis grassaretur, Vide fol. 2198. Defectionem. Cùm Archagathus Agathoclis F. Lyciscum exercitus ducem ob conuitia quaedam in patrem coniecta, & incestu̅ sibi cum nouerca exprobratum, pilo traiecisset: & vniuersus exercitus Archagathum eo nomine de medio colle̅dum censeret, ac ni filium Agathocles traderet, ipsum pro eo ad supplicium rapie̅dum: Carthaginenses occasionem istam arripientes, quosdam ad eos miserunt, qui eos ad defectionem sollicitarent, stipendia ampliora & munera non vulgaria promittendo. Itaque multi ducum ad eos sese cum exercitu descituros pollicebantur. Agatholes autem cùm exuta regia purpura, vili???ue veste induta, oratione pathetica eos mitigasset: aduersus Carthaginenses defectionem Graecorum expectantes exercitum eduxit. Barbari hostes ad se disciscere rati, nihil de eo, quod reipsa acciderat, cogitabant. Agathocles verò iam hostibus proximus classi cum cani iussit, ac eos adortus magnam stragem edidit. Diod. lib. 20. Amorem. Conivgivm. Aduersus Romanos militabant Latini, eorum???; filias ad contrahenda cunm ijs matrimonia postulabant, quemadmodum ipsi Sabinorum virgines rapuerant, si foedus ac pacem constitui vellent. Romani bellum quidem metuebant, filias autem suas tradere non sustinebant. Tum Philotis serua, facie liberalipraedita, consilium dedit, vt se alias???; seruas, quae decora forma essent, ornarent, ac hostib. quasi filias mitterent: inito simul pacto, se, cùm hostes ipsis acceptis quieti se dedissent, noctu igni significationem daturam. Latini cum puellis cubabant. Illa ignem sustulit. Romani reuersi, Latinos dormientes interfecerunt. Polyaenus lib. 8. Habitvm, Cvltvm, Arma, Insignia, Vexilla, Vel Aliena Mutuata, Imitata. Darivs cum Saccis tripartitò diuisis bellum gerebat. Cùm vnam pattem debellassit, Saccarum deuictorum vestib. & armis Persas amicuit, eos???; ad alterum Saccarum exercitum duxit, amicorum specie sensim ambulantes. Saccae vestium & armorum habitu decepti, amicè accedentes, quasi suos salutabant. At Persae (habebant enim hoc praeceptum) omnes occideru̅t: & ad tertiam partem transeuntes Saccarum, eos absq; pugna vicerunt. N???que enim restiterunt, binis copijs antè superatis. Polyaenus lib. 7. Pisistratvs Atheniensis, cùm excepisset Megarensium classem, qua illi ad Eleusinem noctu applicuerant, vt operatas Cereris sacro feminas Atheniensium raperent, magna???ue edita caede eorum, vltus esset suos: eadem, quae ceperat, nauigia Atheniensi milite compleuit, quibusdam matronis habitu captiuarum in conspectu locatis. Qua facie decepti Megarenses, tanquam suis & cum successu ruertentibus, effusè obuij inermes???ue rursus oppressi sunt. Frontinus lib. 4. cap. 7. Cimon Miltiadis cum ducentis quinquaginta nauibus aduersus trecentas quadraginta Persarum naues apud Cyprum pugnauit feliciter. Pleraeque hostium naues discerptae periêre, supra centum cum viris ipsis captae: reliquae incolumes in Cyprum se receperunt, ibi???; milites relictis in statione nauigijs vacuis, in terram confugerunt: ita naues defensoribus vacuae, in manus hostium integrae omnes venerunt. Cimon properè cum tota classe incopias hostium pedestres tendit, quae ad Eurybantem fluuium in castris agebant. Fortissimos quosque ex suis in naues Persicas, quas ceperat, tiaris & reliquo ornatu Persico imposuit. Barbari siguris nauium & ornamentis suis decepti, triremes suas aduentare crediderunt. Cimonis milites pro amicis accepti, repentè in castra Barbarica irrumpentes, obuios quosq; cecidêre, & postera die trophaeum eius rei erexêre, duabus victorijs clariss. altera pedestri, altera nauali certamine potiti. Ad haec vsque tempora est inauditum, res tantas vna de terra mari???ue ab ijsdem confectas. Trecentis triremibus, & nauibus quadraginta hoste̅ pugna̅do Cimon spoliauit. Captiuos supra viginti millia duxit; ingentem praeterea pecuniam. Diod. lib. 11. & Polyaen. lib. 1. & Frontinus lib. 4. c. 7. Aristomachvs triremibus Cardianorum captis, imposuit remiges, suatum???ue nauium insignibus eas ornauit, cum concentu suas naues sub multam vesperam appellens Cardiani ad naues effundebantur ex vrbe, quasi suas & victrices: Aristomachij è nauibus egressi, multos Cardianorum occiderunt. Polyaenus lib. 5.
|| [1858]
M. portius Cato impetu in classem hostium cùm transiliuisset, deturbatis ex ea Poenis, eorum???; armis & insignib. inter suos distributis, malus naues hostium, quos sociali habitu fefellerat, mersit. Frontinus lib. 4. c. 7. Miles Caroli Magni, atque adeò ipse Carolus, cùm ad Visurgim amnem contra Saxones castra mouisset, Teutonico sermone & ornatu, magna exparte vtebatur. Saxones igitur eiusdem cultus & linguae, Francorum pabulatoribus hora diei nona in castra reuertentibus, quasi commilitonibus suis sese commiscentes, in castra Francorum irrepsêre, adeóque dormitantes ac semisomnes adorti, plurimos trucidauêre. Sed vigilantium fortitudine castris repulsi sunt, in fugam???ue versi. Auentinus lib. 4. Annalium Boiorum, & Aemilius libro 2. Barbarossa Tunetanus rex, Balearis minoris portum ita intrauit, vt Caesarianae classis speciem, explicatis Christianorum insignium, vexillis, praeberet, & ab effisis ad spestaculum oppidanis, multis de more tormentorum bombis salutaretur. Adiuuit astum dolosi hominis Lusitana nauis, quae in eundem portum tempestate impulsa anchoras iecerat. Praefectus namq; eius Consaluus Perelia, eadem captus imagine, pila ferreas tormentis eximi, ea???ue inani sonitu ad laetitiae Signum honoris causa displodi iusserat. Sabellic supplem. libro 19. ex Iouio. Sua occultata. Chabrias in Naxo aduersus vrbem nauale praelium gesturus, praecepit trierarchis, vt si in aequali & ancipiti pericolo essent, suarum nauium signis absco̅ditis, insignitas hostiles esse scirent. Hoc facto, Pollidis gubernatores Atheniensium nauibus obuiam facti, cùm non haberent, Atticum signum, dubij &. ancipites praeternauigarunt. Athenienres verò, quemadmodum praeceptum erat, vtrinq; in insignitas naues impressione̅ fecerunt. Polyaenus. Bello Iugurthino Metellvs cum legione vna Vaccam magnis itineribus contendens, posteaquam vrbi appropinquare coepit, militibus mandat, vt tectis armis in hostem ire pergant. Vaccenses amicum id agmen rati, Iugurtham???ue adesse arbitrantes (erant enim in primo agmine Numidae constituti) ex vrbe certatim sese effundunt, regi obuiam ituri. Ibi à Romanis incautè excepti, promiscuè puberes impuberésque caeduntur. Vrbs capta ac direpta. Sabellicus libro secundo, Ennead. 2. Signa. Qvi aduersus Erythraeos bellum gerebant, speculatorem eorum in loco edito deprehensum occiderunt, & vestem eius suo militi dederunt, qui ex eodem iugo Erythraeos signo dato in insidias euocauit. Frontinus lib. 2. c. 5. Magas, occupato Paraetonio, composuit cum speculatorib. vt facem amicam tollerent sub vesperam, atque iterum summo mane eandem. Facium dolo processit in regione vsq; ad eum locum, qui Chius dicitur. Polyaenus lib. 2. Iphicrates in Corcyra Crinippo è Sicilia cum supplementis vndecim adnauiga̅te, speculatoribus eum appellere iam significantibus, cuidam mandans, vt in desertis ignem amicum accenderet: noctu adnauigans, omnia supplementa cepit, vno solùm effugiente. Polyaenus lib. 3. Loci secvritate fretum circumuenire. Consule Tit. Celeritate summa hostem opprimere: quatenus fretus loci distantia hostis, nihil minùs quàm irruptionem timet, f. 1849. Pompiscvs vrbem cinge̅s castris, in maximam regionis partem hostes exire prohibuit. In vnum verò locum continenter venire permisit: ijs???ue, qui ad agendam praedam mitterentur praecepit, vt ab eo solo loco abstinerent. Qui in vrbe erant, fine metu eò commeabant. Ille cùm multos venire ex speculatoribus cognouisset, facto in eos impetu, magnum numerum subegit. Polyaenus lib. 5. Q. Sertorivs sin Hispania cùm apud Lauronem oppidum vicina castra Pompeij castris haberet, & duae tantummodo regiones essent, ex quibus pabulum peti posset, vna in propinquo, altera longiùs sita: eam quae in propinquo erat, subinde à leui armatura infestari, vlteriorem autem vetuit ab vllo armato adiri, donec persuasit aduersariis, tutiorem esse, quae erat remotior. Quam cùm petijssent Pompeiani, Ostauium Graecinum cum decem cohortibus, in morem Romanorum armatis, & decem Hispanorum leuis armaturae, & Tarquinium Priscum cum duobus millibus equitum ire iussit ad infidias tendendas pabulatoribus. Illi in vicina sylua copias abscondunt, ita vt in prima parte leues Hispanos, aptissimos ad furta bellorum, ponerent: paulò interiùs scutatos, in remotissimo equites, ne fremitu equorum cogitata proderentur. Quiescere omnes, silentio seruato, in horam tertiam diei iubet. Cùm deinde Pompeiani securi seruato???ue pabulo de. reditu cogitarent, & hi quoque, qui in statione fuerant quietè inuitati ad pabulum colligendum dilaberentur: emissi primùm Hispani, velocitate ge̅tili in palantes effundu̅tur: & cùm vulnerant confodiunt???ue nihil tale expectantes, priùs deinde quàm resisti his inciperet, scutati erumpunt è saltu, & redeuntes in ordinem consternunt vertunt???: fugientib. equites immissi, vsq; incastra persecuti sunt, Equites praemissi, occurrerunt eis, qui primi fugerant. Ad cuius rei sensum, Pompeio emittente legionem cum Laelio in praesidium suorum, sub ducti in dextrum latus veluti cesserunt equites: mox cùm à fronte, qui pabulatores persecuti erant, incursare̅t: legio quoq; inter duas acies hostium cum legato suo elisa est. Ad cuius praesidium Pompeio totum educente exercitum, Sertorius quoq; è collibus suos instructos ostendit: resfecit???, ne Pompeio expediret. Ita pre???ter duplex damnum, eadem solertia illatum, spectatorem quoque eum cladis suorum continuit. Hoc primum praelium inter Sertorium & Pompeium fuit x. millia hominu̅ de Pompeij exercitu amissa, & omnia impedimenta. Liuius & Front. lib. 2. c. 5. & Plut. C. Ivlivs Caesar Germanos, qui trans Rhenum incolunt, fluminis vallo consisos, primus Romanorum, ponte fabricato aggressus, maximis affecit cladibus. Suetonius. Domitianvs, cùm Germani more suo è saltibus & obscuris latebris subinde impugnare̅t Romanos, tutum??? egressum in profunda syluarum haberent: militibus per centum viginti millia passuum actis, non mutauit tantùm statum belli, sed & subiecit ditioni suae hostes, quorum refugia nudauerat. Frontinus lib. 1. c. 3. Magnentius tyrannus Mursam vrbem, Consstantio Imp. parentem oppugnabat. Vbi verò Constantium sensit aduentare, insidias ei hoc pacto parauit. Erat circus ante vrbem ab omni parte syluis opacus: in eo quatuor Gallorum millia posuit, praecepto dato, vt vbi pugnam commissam vidissent, hostes repentè inuaderent. Quod cùm ij, qui in muris haerebant, conspexissent, certiorem fecêre Constantium: atque ille, imprudente Magnentio, duces quosdam cum selectissimis ex toto exercitu militibus ad eos delendos immisit. Hi, cùm valida manu omnes circi portas obsedissent, in superiorem partem cum ala euecti, tela in Magnentianos, qui in circo erant, iácere instirerunt. Quorum cùm nonnulli, sublatis in capita scutis, ad portas erupturi aduolassent, ijs, qui in statione erant, prohibentibus, omnes ictibus telorum supernè incidentium ad vnum confecti sunt. Sigonius libro 5. Imp. occid. QVIETIS SIMVLATIONE. In Genere. Pammenes, contrario modo tubarum lege vsus, hostes decepit, mandans suis militibus, vt cùm receptui caneretur, impressionem facerent: cùm verò ad pugnam vocarentur, discederent. His vtrisque magnam cladem hostibus inflixit. Polyaenus libro 5. Pompiscvs, hostib 9 ex propinquo signa & promulgationes ipsius obseruantibus, in occulto praecepit militibus, vt manifestò data praecepta & promulgationes semper in contrarium verterent. Polyaen. lib. 7. Atila vastata Germania in Vngariam reuersus, integro quinquennio voluptatib. se dedidit, bellicis curis omnino dissimulatis: vt hac otij simulatione non hostium modò conatus, sed & suorum fidem exploraret. Bonfin. Dec. 1. lib. 5. in Specie. ob Morbum ducis. Philippvs Macedo fortè vulneratus grauiter, ferè mortuus iacuit. Vbi iam conualuit, cùm nihil minùs suspicarentur, diu dissimulatum bellum Athenie̅sibus intulit: Thebanis minimè auxiliantibus metu Philippi. Victi tandem succubuêre, veterem libertatis gloriam amittentes. Philippus verò laetitia̅ dissimula̅s, solito luxu iocis??? abstinuit, captiuos??? reddidit, corpora ad sepeliendum tradidit. Iustinus ex Trogo. Curam corporis, quo ad Cibum, Somnum. Arision Corinthius gubernator, Atheniensibus & Syracusanis nauale praelium committentibus, & vtrisque manentibus, misit ad principes, iussit???ue cibaria in mare transferre. Quae cùm essent allata, versis nauibus in terram recesserunt: egressi???ue, celeriter prandium sumserunt. Athenienses existimantes eos victos discedere, è nauibus egrediuntur, obambulantes??? ad prandium sese instruxerunt. Adnauigaru̅t repentè Syracusij, & pransi, minori negotio hostes famelicos profligarunt. Polyaenus lib. 5. Memnon quinque millia militum ducens, cùm quadraginta stadijs abesset à Magnesia, castra muro crecto cinxit. Parmenion & Attalus erant in Magnesia cum decem millibus. Munitis castris Memnon eduxit eos instructos ad pugnam ad [1859] decem stadia. Hostibus excursionem facientibus Memnon receptui signo dato, intra muros concessit. Similiter etiam hostes discesserunt. Rursus Memnon progressus, cùm hostes aciem instruere cerneret, discessit, atq; etiam hostes, id??? saepiùs eodem die. Postremò cùm exutis armis in faciendo prandio distinerentur, eos instructis ordinibus aggressus est. Polyaenus lib. 5. Telesinicvs Corinthius in portu Syracusiorum aduersus Athenienses nauali praelio confligebat. Cùm ad multum diem obita pupna defatigarentur: celocem in vrbem Syracusiorum misit, ac cibaria in portum deportari iussit. Quae cùm instructa videret, sublato signo, dum anceps adhuc praelium esset, in portum se recepit. Athenienses etiam ipsi in terram discedentes, prandium faciebant, alius aliò dispersi. Ille militibus praeparato victu refectis, soluens continuò cum sagittarijs & iaculatoribus in catastromatis repentinè superueniens, Atheniensibus sine ordine discurrentibus, & cum tumultu egressis, in obuersas triremium proras impetu facto, victor discessit. Idem. Idem, cùm ijsdem signis hostes prandium sumere̅t, & reliqua similiter facerent, mandauit triremium celerrimis, vt ante lucem sumto cibo egressi quiescerent. Cùm tempus instaret prandij, consueto more signum dedit. Qui igitur in reliquis erant nauigijs, prandium faciebant. Reliqui Syracusij progressi, conscensis nauibus in hostes impetum dant, multas???ue triremes eorum perdiderunt, dum ipsi in capiendo cibo occuparentur. Idem. Cleomenes Lacedaemoniorum rex, Argiuis bellum inferebat. Argiui attentè obseruabant, ac speculabantur, quid rerum hostes gererent. Nam omnia, quae vellet, per pre???conem exercitui Cleomenes significabat, atq; illi similia facere semper studebant. His se armantibus, contrà se armabant: exeuntibus, contrà exibant: requiescentibus, se quieti dabant. Cleomenes tacitè & clàm praeceptum dederat; vt cùm prandium ediceret praeco, arma sumerent. Illo igitur proclamante, Argiui ad prandendum se conferebant. At Cleomenes educens armatos, sine negotio nudos & inermes Archiuos trucidauit. Polyaenus lib. 1. Epaminondas exercitum semper oriente sole promouit, suspicionem hostibus praebens, se ex aperto praelium facturu̅. At in Peloponneso noctu consurgens, inopinantes Lacedaemonios, & adhuc dormientes obruit. Polyaen. lib. 2. Selevcvs aduersus Antigonum praelium commiserat, aequali pugna. Ingruente nocte, visum est vtrisq; conflictum in posterum diem disferre. Interea milites Antigoni armis exuti castrametabantur. At Seleucus praecepit suis, vt in armis coenam sumerent, & somnum caperent, atq; aciei siguram conseruarent. Summo mane Seleucij Antigoneos inermes & dissipatos oppressêre. Polyaenus lib. 4. Victo Mithridate, Amisum Ponti vrbem opulentissimam diu obsedit Lvcvllvs. In causa praefectus erat Callimachus, qui scientia apparatus machinalis & omnis vi versutiae, cuius in obsidione vsus sit, vehementissimè fatigauit Romanos. Hic tunc solertia & consilio est vistus Luculli, qui qua diei hora abducere & reficere consueuerat milites, ea adortus est moenia. Quorum cùm modicam partem coepisset: ille, vel quòd praedam innideret Romanis, vel quò facultatem sibi euadendi strueret: deseruit incendit??? vrbem. Plutarchus in Lucullo. Bakdas Durus, Imperium orientis affectans, Petrum spadonem, Basilij Porphyrogeniti Imp. ducem, callidè ad Liparam elusit. Multas instruxit coenas, veluti exercitui epulum daturus. Quo facto imperatorij decepti, eo die pugnam initurum minimè opinantes, ipsi quoque conuiuia agitarunt. At Durus, qui suos ad pugnam instruxisset, deprehenso, quid apud hostes fieret, subitò tuba signo dato, prandentes hostes caecidit. Cedrenus. Cadaueris curam. Philippvs mortuos ab hostibus Illyrijs ad sepulturam postulauit. Quibus concedentibus, cùm extremi apportarentur, dato signo ex improuiso eos obruit. Polyaen. lib. 4. Alexander Scossae orum terram videbat asperam esse, montes???ue praecelsos & inaccessos habere. Nulla igitur capiendi spes osferri poterat. Accedit quidam nuncians, Ephaestionem Babylone diem suum obijsse. Ille communem luctum imperans, ad Ephaestionis exequias properabat. Speculatores Scossaeorum cùm id vidissent, loco mouentes, digredi coeperunt. Alexander missis per noctem equitibus transitum occupauit: & ab itinere deflectens, cùm se coniunxisset equitibus, vnà cum eis Scossaeorum regionem subegit. Hanc rem gestam aiunt Alexandro pro consolatione fuisse mortis Ephe???stionis. Polyaenus lib. 4. Deambulationem. Iphicrates eregionè Lacedaemoniorum socijs castra ponens, noctu vestitum exercitus transtulit, milites seruilibus vestibus induens, seruos verò militaribus. Qui igitur militari habitu amicti erant, procul ab armis ibant, liberorum otium imitantes. At seruiliter instructi apud arma versabantur: quemadmodum moris erat seruientibus. Haec videntes hostes, aemulatione aduersariorum, milites oscitanter extra castra spaciantes otium agebant. Serui necessarijs vsibus erant occupati. Ibi tum signum tollitur. Iphicratij statim sumtis armis, ad hostium castra progressi, ma̅cipiis à ministerio fugientib. militibus armis destitutis, alios occiderunt, alios cantiuos duxerunt. Polyaenus lib. 3. Monomachiam. Cùm Franciscvs Carmaniola, Venetorum militiae dux, aduersus Mediolanensis ducis Philippi Vicecomitis copias apud vicum Maclodium in Brixiano agro castra posuisset: nec longè ab eo loco essent Philippi copiarum duces, Carolus Malatesta, Nicolaus Picininus, Franciscus Sforcia, atque Angelus Pergulanus: accidit, vt Carmaniolae eques quidam, cum vno hostium equitum contentionem haberet. Eam rem Carmaniola arbitratus est posse occasionem rei bene getendae praebere. Itaque eò verbis eam reduxit, vt locum inter vtraque castra deligerent, in quo singulari certamine depugnaretur. Euenit autem, id quod Carmaniola fore praeuiderat, vt è Philippi castris, maior militum pars inermis, cùm insidias abesse putaret, decertantes perduelles spectatum prodiret. Itaq; ipse potiorem exercitus partem armatam in tabernaculis manere iussit, & cùm hostes spectaculo intentos conspexit, in equos conscendere armatos milites suos iussit, atque pleno cursu in hostes tendere. Qui inermes inordinati???ue, priusquam arma induere, aut in aciem ad ordines suos ire possent, fusi fugati???ue sunt. Fugientes autem ipse insecutus, quatour insignes Philippi duces superauit. Fulg. lib. 7. c. 4. & Egnatius libro 7. cap. 4. Negotium aliud simulatum. Iphicrates, cùm aduersus Lacede???monios pluribus diebus castra cominùs haberet, & vtraque pars certis temporibus assiduè pabulatum lignatum???ue procederet: quodam die militum habitu, seruos lixas???ue dimisit ad munera, milites retinuit: & cùm hostes dispersi obissent similia munera, expugnauit castra eorum, inermes???ue cum fasciculis passim ad tumultum recurrentes, facilè aut occidit, aut cepit. Frontinus libro 2. cap. 1. Lysander ad Aegos flumen cum Atheniensium ducibus imperitis pugnaturus, infestis prioris stantes & iam de nocte completas tenens naues, non est euectus in altum: sed actuarias circummisit ad eas naues, quae in prima acie stabant, praecipiens ne mouerent se, tantùm instructae consisterent, nec tumultuarentur vel irruerent in hostem. Ita recipientibus se sub vesperum Atheniensibus, non antè egrediò nauibus permisit milites, quàm duae aut tres naues, quas miserat speculatum, redissent, cùm descendisse vidissent in terram hostes. Idem postero & tertio die vsque ad quartum est actum. Qua re elati Athenienses, coeperunt hostes quasi pauescentes despicere, quamuis Alcibiades exul duces monêret, ne hostem negligerent. Quinto die cùm euecti Athenienses fuissent & redirent, vt soliti erant, solutè contemtim: emisit Lysander nauigia speculatoria, quorum praefectus imperauit, vbi Athenienses descensionem vidissent fecisse, properè, vt recurrenrent: ac cùm ad medium peruenissent cursum, sustollerent exprora clypeum aereum, quod fignum incurrendi esset. Vt Clypeus elatus è nauibus est, & tuba & naui praetoria classicum cecinit: incurrerunt naues, properauerunt copiae terrestres secundùm litus occupare promontorium. Conon praetor Atheniensis, conspecto ex terra classis incursu exclamauit protinus, conscenderent: anxius???ue eo malo hos ciebat, illos orabat, alios cogebat naues complere. Verùm dilapsis militibus, cum octo nauibus in Cyprum euasit ad Euagoram. Et sic horae sapcio, absque sudore, Athenienses & classe & imperio exuit, pro quo tot annis multo cum sanguine decertarant. Plutarchus in Lysandro, & Polyaenus lib. 1. Agesilavs in Acarnanum regionem impressionem fecit. Illis verò in montes refugientibus, non repentinam incursionem fecit, sed ad obliquas regionis oras transmittens, iussit radicitùs arbores euellere. Acarnanes contemta eius tarditate, & circa arbores occupatione, descenderunt ex montibus in vrbes, quae sitae erant in planicie. At ille noctu centum sexaginta stadijs raptim percursis, summo mane, deprehendens in planicie Acarnanes, magnam hominum & pecorum aliarum???ue rerum multitudinem abegit. Polyaenus libro secundo. Posthvmivs Coss. in Sicilia, cùm castra eius à Punicis trium millium passuum spacio distarent, & dictatores Carthaginensium quotidie ante ipsa munimenta Romanorum dirigerent aciem: exigua manu leuibus assiduè praelijs pro vallo resistebat. Quam consuetudinem contemnente iam Poe [1860] no, reliquis omnibus perquietem intra vallum praeparatis, ex more pristino, cum paucis sustinuit incursum aduersariorum, ac solito diutiùs detinuit. Quibus post sextam horam etiam se recipientibus, cùm inedia quoq; laborarent, per recentes suos hostem fugauit. Front. lib. 2. c. 1. Copiarum hostilium defectum, absentiam. Consule Tit. Exercium dissimulanto hostem animare: quatenus quietem simulamus ob exercitus inopiam, paucitatem, f. 1863. Item, Celeritate summa hostem opprimere, f. 1849. Dum Heraclius Imp. contra Persas pugnat, Hunnoru̅ rex Chaganus foedere violato in Byzantinum agrum intrauit: positis???ue ante Longum murum castris, exteriora omnia loca est populatus. Tum patriarcha ciuitatis Sergivs, & patricius Bonus (quos Constantini siuj, omnium???ue rerum publicarum curatores discedens Heraclius reliquerat) coastam manum, contra Barbaros, sub ea opinione, quòd nullus in proximo esset exercitus, negligenter rem agentes, miserunt de improuiso: atque multis millibus interemtis, reliqui cum magna turpitudine intra suos fines se recipere sunt compulsi. Cuspinianus. Dum Albertus dux Brunsuicensis arcem Asseborg obsidet. Tidericus comes de Euersteen, pertracto im armorum societatem archiepiscopo Moguntino, terram inuasit Gottinge̅sem. Religuerat dux in ea Praefectvm cum expedita manu. Is, quòd impar esset viribus, collecta equitum ala, magnam rusticae plebis multitudinem secum traxit leui armatura, & cla̅culo sequutus hostile agmen, obseruabat vbi castra ponere̅t. Prima nocte ad cortem monasterij castrametantibus hostibus Archiepiscopus ipse cortem ingreditur. Praefectus noctu irruens, capit Archiepiscopum & Comitem: quorum ille anno integro captus, vix ta̅dem à Ricardo Anglo imperium Rom. ambiente multo auro redemtus: hic verò perfidiae causa à Duce erecta trabe per pedes appensus fuit. Cranzius lib. 8. Saxoniae, cap. 19. & 21. Mavricivs Saxoniae dux, Philippum Lantgrauium Hassiae socerum suum è duro carcere liberaturus, occultè copias conscripsit. At vt nasutissimo Caesari fucum faceret, sub ornat tabellariu̅, qui literas à filijs Lantgrauij fictitias occultè se ferre simulans, deprehendatur: quibus illi patri in Belgium scribunt, nec exercitum clàm Caesare conscribi posse, nec pecuniam promtè adesse: itaq; ad meliora sese reseruet tempora: se precibus saltem, quando armis non liceat, pro ipso apud Deu̅ intercessuros. Hisce literis ita fascinatus est Imp. vt quantumuis monente Granuellano clandestinum conscribi exercitum, credere priùs noluerit, quàm Oeniponte Villacum fugere sit coastus. Sleidanus. Tempestatem. Cn. Pompeio in Africam contra Domitium à Sylla misso, stabat cum infesta acie Domitius, atque conuallem praetentam habebat transitu arduam & asperam. Ibi largus cum vento imber diluculò exorsus occupauit eos. Ita Domitius illo die non expectans praelium, vasa conclamari iussit. Id suum tempus Pompeius ratus, raptim agmine facto transmisit conuallem. Illi incompositi & tumultuantes, neque vnà omnes, neque pariter impressionem excepêre, ventus??? circumagens se, procellam incussit illis aduersam. Turbauit autem tempestas Romanos quoq; non satis inter se conspicentes, atq; ipse non agnitus penè interijt Pompeius, quòd quaerenti signum militi tardiùs responderit. Fusis magna strage hostibus (feruntur enim ex viginti millibus effugisse solùm tria millia) Pompeium exercitus Imperatorem consalutauit. Quo negante eum honorem se agnoscere, dum stare̅t hostium erecta castra: si ea se appellatione dignarentur, priùs illa conuellenda: igitur ruunt ad vallum. Pompeius prioris calus metu sine galea praeliatur, castra expugnantur, cadit Domitius: vrbes partim extemplò in deditionem concèdunt, partim expugnantur. Plut. in Pompeio. Nicephorvs Vranus, Occidentis pre???fectus, aduersus Samuelum Bulgarorum regem à Basilio Imp. missus, in ripa Sperchij amnis castra ponit, in opposita ripa Samuelo sua castra habe̅te. Ingentes imbres tum deciderant, & fluuius alueo turgente stagnabat: itaq; eo quidem tempore praelium nullum sperabatur. Sed Vranus sursum deorsum??? tentato flumine, vadum inuenit: ea??? intelligens se exercitum in oppositam ripam traducere posse, noctu cum suis amnem transit, Bulgaros???, dormientes oppressit. Cedrenus. Religione simvlata. Athenienses, cùm subinde à Lacedaemonijs infestarentur, diebus festis, quos sacros Mineruae extra vrbem celebrabant, omnem quidem colentium, imitationem expresserunt, armis tantùm & veste caelatis. Peracto ritu suo, non statim Athenas reuersi, sed protinùs inde raptim acto Lacedaemonem versus agmine, eo tempore, quo minimè timebantur, agrum hostium, quibus subinde praedae fuerant, vltrò depopulati sunt. Front. lib. 4. c. 7. Aristomenes Messenius, cùm Lacedaemonij viritim sacrificia Dioscuris persoluerent, cum quodam amico ambo candidos equos conscenderunt, & capitibus aureas stellas ad diderunt, atq; nocte iam ingruente mediocri interuallo, Lacedaemonijs extra vrbem cum vxoribus & liberis festum agentibus apparuerunt. Qui Dioscurorum apparitionem esse rati, liberiùs vino & voluptati indulserunt. At illi descendentes ex equis, strictis gladijs plurimos interfecerunt, atq; sic incitatis equis discesserunt. Polyaenus lib. 2. Adolescentuli duo coniunctissimi Panormvs & Gonipvs Andanienses, in Laconiae fines populandi causa simul excurrere soliti fuerant. Fortè Laced aemonij per festos Castoris & Pollucis dies, post solenne epulum in ipsis castris compotationibus se ac lusibus oblectabant. Ibi Gonippus & Panormus in albis tunicis & purpureis lacernis, equis pulcerrimis inuehentes, hastas manibus tenentes, de improuiso se Lacedaemonijs ostendêre. Illi Castores esse rati, qui sacris interesse suis voluissent, adorabundi occurrerunt, eorum sibi numen precibus implorantes. At iuuenes vbi primùm in medio recepti sunt, tumultum & stragem, modo hos, modò illos hastis ferientes, ediderunt: atque inde, violatis per contemtum & contumeliam sacris, Andaniam impunè reuerterunt. Hinc orta Castorum in Messenios ira. Pausanias lib. 4. Philippvs Macedo, de Scythis subigendis capto consilio, missis ad regem ipsorum Antheam legatis nuntiari fecit, se inter grauia discrimina belli Byzantini vouisse statuam Herculi in ostio Istri collocandam: idcirco se amico & pacato ingressu ad Scythas accedere velle, publicae religioni satisfacturum. Antheas satis intelligens, quorsum haec astuti hominis religio tenderet: iubet, vt si obligationem voti soluere velit, statuam sibi mittat: pollicetur???ue se curaturum, non modò vt ponatur, verùm etiam vt inuiolata permaneat: exercitum autem fines suos ingredi vetat. Si verò inuitis Getis statuam posuerit, eam se sub laturum, versurum??? aes statuae in aculeos sagittarum. His vtrinq; irritatis animis praelium committitur: in quo cùm Getarum virtute Philippus superaretur: ad consuetos dolos, & callida stratagemata reuersus, victor euasit, abactis viginti millibus puerorum & feminarum. Io. Magnus lib. 3. c. 10. Abitv simvlato. Iphicrates in Samo praedatus, in Delum nauigauit. Samij legati venerunt, ea quae capta fuissent, predo redemtum. Qui promittens se eis redditurum, clàm expeditam nauem emisit, & quasi ab Athenis nauigare iussit, ac fictam epistolam ferre, tanquam Atheniensibus ipsum redire iubentibus. Ipse cum Samijs amicè pace constituta, triremium praefectis soluere mandans, & abnauigans in desertam insulam noctes dies???ue contendit. Samij cùm audiuissent Iphicratem abnauigasse, summam??? legatis humanitatem praestitisse, sine metu in ciuitate versabantur, & absque metu in regione passim oberrabant. Quibus dissolutè vagantibus, ille rursus ad Samum appellens, praedam longè maiorem quàm antea diripuit. Polyaenus lib. 3. Alcibiades mouit in Byzantinos, qui defecerant, vrbem??? eorum circumuallauit. Cùm verò Anaxilaus & Lycurgus adiunctis quibusdam alijs vrbem recepissent ei pasta incolumitate tradere, sermonem dissipauit, reb. nouis se circa Ioniam exortis reuocari: ac de die omni cum classe discessit. Nocte reuersus, & cum militib. armatis egressus in terram, tenuit se silentio sub moenibus. Naues in portum inuectae, & impressiont ingentiedito clamore, tumultu & strepitu sacientes, simul re inopinata torpidos Byzantinos defixerunt & cum Atheniensibus liberum spacium, quòd omnes essent in portum & classem intéti, Alcibiadem recipiendi dedêre. Plut. in Alcibiade. Idem ad Cherronesum, cùm sciret Lacedaemoniorum ducem Anaxibium, exercitum pedestri itinere ducere: firmissimane manum militum eduxit è nauibus, & in infidijs collocauite naues autem omnium, tanquam onustas milite, palàm transnauigare iussit. Ita securos & nihil expectantes Lacedaemonios, à tergo ingressus, in itinere oppressit, fudit???ue. Frontinus lib. 2. c. 5. Avtophradates, vole̅s in Pifidas impressionem facere, aditum angustum & praesidijs munitum cernens, adduxit exercitum. Rursus???ue eum retrò ad sex stadia reduxit. Impetente nocte Pisidae, qui custodiam administrabant, discesserunt, existimantes hostium exercitum abijsse. Ille leuis armaturae militibus & armatis expeditissimis assumtis, citato, cursu angustias penetrauit, & Pisidarum regionem vastauit, Polyaenus lib. 7. Tisaphernes in Miletum irruptionem facere, & exules [1861] reducere cogitabat. Verùm imparatus cùm esset, rem in omnes homines diuulgauit, quasi mox iam id facturus, ita vt Milesij omnia ex agris in vrbem deportarent. Paratus autem se ab exercitu decessurum simulauit, eum???ue non longè dimisit. Milesij animi mutatis, cùm exercitum dimissum viderent, in agros redierunt. Ille certo signo collectis copijs, celeriter omnes Milesios extra ciuitatem dispersos interfecit Polyaenus libro septimo. Velvs praesectus Romanorum, arcem Tarentinorum tene???s, misit ad Hasdrubalem legatos, vti abire sibi incolumi liceret. Ea simulatione ad securitatem perductum hostem, eruptione facta, caecîdit. Front. lib. 3. cap. 17. C. Ivl. Caesar per exceptum quendam aquatorem cùm co̅perisset, Afranium Petreium??? castra noctu moturos: vt citra vexationem suoru̅, hostilia impediret consilia, in initio statim noctis vasa conclamare milites, & praeter aduersariorum castra agi mulos cum fremitu & sonitu iussit. Hostes arbitrati castra Caesarem mouere, in eo quo consederant loco remanserunt. Frontinus lib. 1. cap. 8. Mathias Coruinus Vngariae rex, Sciabazium ad Sauum amnem oppidum obsidens, quum longa Turcas oppugnatione defatigasset, necdu̅ oppido potiretur, ab auersa parte maximum agmen in caeca conualle reliquit: ipse cum caetero exercitu à fronte, illucescente die, pugna̅ aggreditur: & tota ferè die, haud intento marte certatur. Paulòante crep usculu̅ certamen dirimit: & amotis castris, desperata victoria, se abire simulat. Oppidani assiduo bello defatigati, se relaxant: pars corpora curat, euagantur sine timore alij, omnes hoste̅ abijsse rati: si quid timebant, à fronte curabant, quae ad proficiscentem hostem spectare videbatur: à tergo nihil mali formidabant. Ingruente iam nocte, qui in insidijs resederant, ex composito ab auersa parte oppidum adorti, priùs moenia conscendêre, quàm oppidani animaduertissent. Bonfinius libro tertio, Dec. 4. Benedictvs Pisaurus Venetae classis praefectus, quia indicio comperisset Turcorum classem in Ambracio sinu sedere, ad eam opprimendam animum adiecit. Caeterùm vt hostem ab omni eorum, quae parabantur, sensu auerteret, parte̅ classis multò maximam Neritum misit, que subito appulsu insulanos tumultuosè inuaderet. Quum de Nerito hostes iam solliciti essent, ipse cum octo triremib. ex omni numero lectis celeri cursu ad hostem contendit. Coëunt Ambraciae & Epiri montes in arctum, relinquunt??? angustias quatuor stadiorum sinu̅ intrantibus, quem Ambracium veteres dixêre, nunc Lartae est. Huc secunda Venetus te̅pestate delatus, sinus angustias ferociter inuadit, inde cu̅ tumultu & accolaru̅ trepidatione latè lo̅ge??? per internos fluctus euagatus, hostilem adcptus classem, triremem vna̅ incendit, igni ad hostiu̅ terrorem iniecto, vndecim triremes armis & commeatu onustas à Venetarum puppibus religat, frementibus??? circa litus Barbaris ac saeuientibus, per densa hostium tela, & crebros tormentorum ictus, in altum abductas, ouanti similis Corcyram pertraxit. Sab. lib. 1. En. II. Adventv occvltato. Gallorum regina Fredegvndis, viru̅ Chilpericu̅ per adulterum Landricum occidi curârat, atq; simul cu̅ adultero Galliarum regnu̅ administrabat. Ei bellum intulerat Childebertus Austrasiae rex, ingenti Longobardoru̅ exercitu adiutus. Cui audax regina, cu̅ impubere filio Lothario, atq; adultero, cum magno exercitu obuiam prodijt. Cùm non longè à Bruniaco (id oppidum est in ea Galliae parte, qua̅ nunc vulgò Campaniam dicunt) hostilibus castris propinqua esset, vt improuisa hostem adoriretur, calliditate mira vsa est. Nam arborum ramos haud paucos frondosos praeparari iussit, quos quadruplici ordine ante agmen praemisit, atque inter eos tintinnabula quaedam immiscuit: quae cùm sensim procederent, speciem armenti in sylua depascentis praebuêre. Syluam in qua armenta agerent hostes rati esse (neq; enim, quia nondum certa lux erat, discerni fraus poterat) castris eorum Fredegundis, priusquam hostes armare̅tur, atque prodire in aciem possent, appropinquauit. Inermes igitur, atque nihil tale verentes adorta fudit, atque in fugam compulit. Fulgosus lib. 7. cap. 4. & Aemilius. Simili stratagemate Magdvffvs Machabeum Scotoru̅ rege̅ oppressit, cùm milites syluam Birnen excisam manib. gesta̅tes, arcem Dounsinnam repentè inuasissent. Vide Tit. Oracula mortis non rectè intellecta. Hako Hamundi filius, fratrum suorum à Sigaro Danorum rege caesorum mortem vlturus, in portum, qui Hervvig, h. e. Exercituu̅ sinus dicitur, militem exponit, & sparsis trifaria̅ copijs, gemina̅ nauium pattem, paucis remigio destinatis, ad Susam amnem praemittit, quae per obliquos aluei flexus ancipiti nauigatione progrediens, peditibus si res posceret subsidiu̅ ministraret. Ipse cu̅ residuis pedestri itinere facto, syluestribus maximè locis, ne cerneretur, in cessit. Et ne progressis inplanum arboreum deesset vmbraculu̅, ramalia ab eis incîdi gestari??? praecepit. Praeterea ne quid properantibus oneri foret, vestium partem ac vaginas abijci, nudos??? gladios deferri iussit. Ob cuius facti memoriam aeternum mo̅ti vado??? cognomen reliquit. Ita binas vigilum stationes noctu frustratus, quum in tertiam incidisset, mox speculator insolitum factum contemplatus, Sigaro regi dormienti stupendae rei nu̅cium attulit, frondes humano more ambulare. Rex ex oraculo fatum sibi imminere sentiens, relicto oppido in planiciem descendit, praelio hostes excepturus. Itaq; apud locum, qui vulgo Vvalbrunna, h. e. Cadauerum vel stragis puteus appellatur, infelici pugna, occubuit. Saxo lib. 7. Thietmarsi, an. 1317. Ioanni Largo Comiti Holsatiae in Vvagria suppetias contra Gerardvm Magnum & Ioannem fratrem comites Stormariae ferebant. Gerardus, primo diluculo iussit singulos ramum prae se ferre virentem, vt latitarent sub specie nemoris. Sic nihil opinantibus Thietmarsis superuenêre Holsati, & ce???sis ad quingentos, caeteros in riuo Brunsingo demersêre. Cranzius lib. 9. Saxoniae, cap. 9. Fvga, Metv simvlato. Confer ea, quae paulò antè sub Loci securitate, in medium attulimus: quatenus simulando metum in loca iniqua perducitur hostis. f. 1858. Maior Cyrvs, cùm trans Araxen fluuium fecisset castra, time̅ti similis, Massagetis in se irruentib. reliquit diripienda: quos cibo potu??? graues, ac somno deditos alta nocte adortus, cum suo rege trucidauit. Sab. lib. 6 Iphicrates in Thracia, cùm hostes propè castra haberent, inter vtrosq; noctu syluam incendit, &; relictis sarcinis, multis??? quadrupedibus, fumo tenebriosiorem noctem efficiente, discessit in locum arboribus densum & vmbrosum. Illucescente die, Thraces ad castra progressi, cùm neminem Graecorum inuenissent, ad sarcinatum & quadrupedum rapinam sese verterunt. Iphicrates distractis superueniens ex eo loco cum instrusta acie, tum hostes profligauit, tum sarcinas vindicauit. Polyaenus libro tertio. Rhodii bellum gerentes cu̅ rege Ptolemaeo, apud Ephesum erant. Chremonides Ptolemaei nauarchus soluit, vt naualem pugnam faceret. Agathostratus Rhodius eduxit ad Melia̅ naues, visus???ue ab adnauigantibus hostibus, retrò naues reduxit. Breui tempore interiecto, ad eundem portum reuersus est. Hostes arbitrati eos non audere praelium committere, clamore sublato, in portum redierunt. Agathostratus reuersus, ex insperato irruptione facta, victoriam est consecutus. Polyaenus lib. 5. Tomyris Cyro aduersus ipsam expeditionem faciente, simulabat se hostes metuere. Cùm in fugam se Amazonu̅ exercitus coniecisset, & sequeretur Persicum agmen, deprehendit in Amazonu̅ castris magna̅ copiam vini, co̅meatus, victimarum: ijs affatim & largiter fruebantur, per totam nocte̅, quasi victoriam consecuti. Cùm multo vino luxu??? obruti iacerent, superueniens Tomyris, Persas vnà cum rege trucidauit. Polyaenus lib. 8. & Iustinus. Tiberiv Gracchus in Hispania certior factus, hostem inope̅ commeatu laborare, instructissima castra omnibus esculentis deseruit: quae adeptum hostem, & repertis intemperanter repletum grauem???ue, reducto exercitu subitò oppressit, Frontinus libro secundo, cap. 5. Grimoaldvs dux Beneuentanus, cum ingenti exercitu in Galliam Cisalpinam mouens, Papia Pertharitem, Mediolano Gundibertum Ariperti filios expulit. Clodoueus Francotum rex copias statim in Italiam misit, quae adolescentes in regnu̅ paternum restituerent. In Transpadana regione castris positis, Longobardi simulata fuga, castra rerum omnium copia, ac vini potissimùm plena relinquentes, haud longè in insidijs constiterant. Galli verò castra ingredientes, epulis & vino replentur. Superuenientibus hostibus, cùm somno etiam grauati passim iaccrent, ab hostibus propè ad internecionem caesi fuêre. Locus cladis prope Hastam vrbe̅ adhuc hodie Fra̅corum riuus dicitur. Platina in Eugenio I. Paulus Diaconus, Sabellicus libro sexto, capite sexto, Bonfinius lib. 8. Decadis primae, & Aemilius. Christiani Ptolemaida obsidebant, in summa rerum omnium difficultate. Milites famis impatientes, ad triginta millia conglobati, ibant, vt, rabidi, vt surore perciti: vel in conatu emori, vel victores ingredi castra hostium in animum inducebant. Barbarus non ausus munimentis fidere, per auersam castrorum portam suos eduxit, relictis tentorijs, publica priuata???ue opulentia, & quod maximè peti sciebat, co̅meatu plenis: vnum venenum ad obruendum capiendúmque improuidos deerat, vinum, quia Saraceni eo non vtuntur. Vacua & aperta ingressi, cibo auidè replentur: vociferantibus ducibus, sed frustra, cauendas callidissimi hostis insidias, ne repentè superueniens incautos opprimat. Sala dinus [1862] longo, vt falleret, circuitu, exercitum compositissimum instructissimum??? duxit: in eum locum, vnde in regredientes impetum facere posset. Nec vanum consilium cecidit. Caecidêre hostium ferro, qui procerum suorum praeceptis parére noluerant. Aemilius lib. 6. Loco irrvptionis dissimulato. Sic frequenter Vrbes capiuntur. De quibus infrà. f. 1889. Cùm Tisaphernes primùm Agesilai formidine pepigisset cum eo, vrbes Graeciae se permissuru̅, vt liberae legib. suis sub rege essent: mox euocatis à rege ingentibus copijs, indixisset ei bellum, nisi Asia excederet: cupidè accepit violatum foedus, ac velut Cariam petiturus castra mouit. Post qua̅ illic exercitum Tisaphernes contraxit, in Phrygiam subitò conuertit agmen, complures vrbes cepit, & magna pecuniae vi potitus est. Plut. in Aphotheg. Front. lib. 1. c. 8. Polyaen lib. 2. pro Phrygia Lydiam habent. Domitianvs, cùm Germanos, qui in armis erant, vellet opprimere, nec ignoraret maiore bellum molitione inituros, si aduentum tanti ducis praesensissent, profectionem suam sensu obtexuit Galliarum. Frontinus lib. 1. c. 1. AVDACES REDDERE HOSTES, ET AD PVGNAM, Eruptionem, Irruptionem, Oppugnationem quacunque ratione elicere. Ininsidias praecipitare hostem. Insidias Latini ab insidendo dixerunt, quoniam occultè loca ab hoste insidentur, exquibus impetum faciat. Graci [Greek words]. Ad quod genus Stratagematis cùm syluae sint aptißimae, Italis no̅ ineptè Emboschade dicu̅tur. Etsi aute̅ Insidiaru̅ nome̅ generale est, huic tame̅ loco potißimùm conuenit, in quo de Eliciendis hostibus agitur, vt in insidias incida̅t: quemadmodu̅ & alteri, vbi de Securitate hostibus inijcienda tractauimus, f. 1855. Qui quide̅ Tituli inter se sic sunt affines, vt ijsdem ferè exemplis illustrari poßint, diuerso tantùm respectu: illic Prudentiae, hîc Fortitudiuis vitiataeratione habita, quarum illam Securitas in non prouidendo, hanc Temeritas in aggrediendo excipit. Svorvm adventvs, Avxilii sociobvm spe. Sevthes Atheniensibus maritimas regiones per Cherronesum populantibus, duo millia Getarum leuis armaturae conduxit, eos??? more hostium irruptionem facere, igniq; regionem vastare iussit, & in cos, qui in muris consistere̅t, tela co̅ijcere. Haec Athenienses conspicati, & hostes esse Thracum ex his, quae patrabantur conijcientes, audacter è nauibus egressi, ad moenia contendebant. Senthes extra muros obuia̅ Atheniensibus prodijt, & Getae, quasi cum illis se coniuncturi, postquam ad tergum euaserunt, interclusis retrò hostibus, hinc Thraces, illinc Getae magnum eorum numerum occiderunt. derunt. Polyaenus lib. 7. Alexander ex Epirotis aduersus Illyrios collocata in insidijs manu, quosdam ex suis habitu Illyriorum instruxit, & iussit vastare suam, id est, Epiroticam regionem. Quod cùm Illyrij viderent fieri, ipsi passim praedari ceperunt, eò securiùs, quòd praecedentes veluti pro exploratoribus habebant: à quibus ex industria in loca iniqua deducti, ce???si fugati sunt. Polyaenus lib. 3. Leptines Syracusanus aduersus Carthaginem vastari suos agros, & incendi villas castella??? quaeda̅ imperauit. Carthaginenses à suis id fieri rati, & ipsi tanquam in adiutorium exierunt: excepti???ue ab insidiatoribus fusi sunt. Idem. Rugiani idololatrae Lubicam obsederant. Henricvs Vandalorum princeps Christianus praefecit populo virum fortissimum, vt obsidionem paucis diebus tolerarent. Ipse nocte media solis duobus comitibus egressus, constituit terminum quatridui, & designauit locum, in quo se videndum cum auxilijs praeberet: sin spes auxiliorum nulla esset ex Holsatia, tum sibi quemque consulere iussit. Ex Holsatia igitur & vicinis locis equitum peditum??? auxilijs instructus ad praefinitum tempus & locum sese ostentans, exhilarauit suos, qui vano rumore Henricum ab hostibus interceptum audicrant. Inde quàm potuit occultissimè exercitum suum circumduxit: & à mari praemissis equitibus admouit agmen. Rugiani à via maris equites conspicati, gratulabundi prodierunt de castris obuiam, vt exciperent tanquam suos. Henricus quadrato agmine lentus inedens, vt pedites fecu̅ traheret, repe̅te̅ irruit in hostes. Seruat mons victoriae memoriam, Raneberg, etiam nunc dictus (nam Rugiani tum Rani dicebantur) vbi caesorum cadauera tumulata fuêre. Dies Kalendarum Augusti sacer proinde haberi cepit. Cranzius lib. 3. Vandaliae, cap. 22. Hostivm defectionis, Proditionis spe. Grutungi Scythae, cùm multitudine abundarent, & necessarijs armis instructi essent, ac robore corporis excellerent, peragratis interiectorum barbarorum agris, ad ripam Istri vencrunt ac transitum sibi concedi postularunt. Promotvs autem, magister militum Theodosij Magni, exercitum flumini admouit, ac transmissionem eorum morati instituit: mox adhibitos nonnullos, qui linguam eorum callebant, ad hostes ire praecepit pollicitatum, si sibi praemium esset, se eis ducem Romanorum atque exercitum prodituros. Profecti rem ex sententia transegerunt. Vbi tempus aduenit, barbari ex pacto nocte intempesta meliorem suorum partem transmit???re inceperunt, ac mox alios priorum auxilio summiserunt. Promotus autem, nauium multitudine ad id instructa, cos flumen superare conantes non solùm ex aduerso prohibuit, sed etiam ex transuerso adortus, viros propè omnes submersit: inde in mulieres ac pueros inuectus, praedam eximiam peperit. Theodosius, qui non longè aberat, ad cam victoriam inspiciendam progiessus, vinculis captiuos exemit eorum opera ad bellum contra Maximum, si opus esset, vsurus. Sigonius lib 9 Imp. occid. ex Zosimo. Cùm Etruscae vibes, magno suo damno, per Guelfam atq; Gibellinam factiones se diuisissent: Florentiae rerum Guelfi potie bantur, Gibellini autem Senas habebant. Gibellini à Ma̅fredo Neapolitano rege, mille quingentorum equitum vsum, in tres menses tantùm sublidio acceperant. Quorumopera vt in tempore vterentur, Provincianvs syluanus, magnae inter Senenses existimationis, cogitauit optimum fore, si cum hostibus praelio decertarent, quòd minimè dubia fore victoria videbatur. Ergo duos Senenses ciues clàm misit Florentiam, qui magistratui Florentino nunciarent, atque simul sictas quorundam ciuium Senensium literas in eandem sententiam perferrent: scilicet, Vrbi toti Senensi graue bellum illud esse, quod cum populo Florentino gereretur, cupereque ei finem imponi: cuius culpa penes Prouincianum esset. Itaque si eo tempore, quo Germani equites Senas praedatum egressuri videbantur, Florentini ciues Senis cum copijs suis appropinquare vellent, permultos Senenses, Florentinatum copiarum praesidio tectos, arma in vrber sumturos esse, atque eis Prouincianum vinctum tradituros. Florentini cum exercitu Senis appropinqua̅t, populi tumultum expectant: repentè Germani equites erumpunt, populus armatus sequitur. Florentini inopinata re territi fugantur. Gibellina factio in vrbem Florentiam reuertitur. Fulgosus libro septimo, capite quarto. Contra Achomatum fratrem Selimvs Turcorum tyrannus exercitum ducebat. Erant in Selimi castris, qui omnia consilia Achomato clàm nunciabant. Selimus interceptis literis, necatis, qui literas conscripserant, gemma eorum ad obsisnandas epistolas vsus, scribit interfectorum nomine ad Achomatem, maturaret proficisci, peditatum???ue relinqueret: fore enim, vt ad datum signum excitato in castris tumultu Selimus interficeretur. Deceptus his literis Achomates, Selimum egregiè dissimulantem omnia aggressus, cum exercitu & imperio vitam amisit. Sabellici supplementum libro quarto, ex Iouio. Praedae, divitiarvm, Thesavrorvm, Alimentorum spe. Consule Tit. Metu abitúve simulato hostem securum reddere. quatenus hostis castra alimentis opibus??? referta escae loco obijcit, quibus famelici vel gulosi hostes capiantur, fol. 1860 & seq. Archebivs Heracleotes, hostibus continenter abeuntibus, piscatoria nauigia contraxit, ea???ue per carinas vinculis insertis immobilia fecit, atque ipse cum aliquibus hostium aduentum in insidijs expectabat. Tubicen, qui in arbore speculandi causa stabat, conspicatus hostes adnauigare cu̅ naui longa, & duabus triconteris, & egressos partim praedam agere, partim nauigiorum vincula soluere, signum tuba de [1863] dit. Archebius ijs quos in insidijs posuerat excitatis, hostes perdidit. Polyaenus lib. 5. Harridas rex Molossorum, bello petitus ab. Ardie Illyrio, maiorem aliquanto exercitum habente, imbellem multitudinem in Actoliae vrbes abire iussit, tanquam vrbes ac res suas Aetolis concederet. Ipse cum his, qui arma ferre poterant, insidias in montibus & locis confragosis distribuit. Illyrij timentes, ne, quae Molossorum erant, ab Aetolis occuparentur, velut ad praedam festinantes, neglectis ordinibus, acce???erare ceperunt. Quos Harridas ex insidijs fudit fugauit???ue. Frontinus lib. 2. cap. 5. Cùm Atheniensibus & Megarensibus de Salamine bellum esset, Solon nauigauit versus Coliadem, vbi mulieres Cereris festum obibant. In ipso mari emittit Solon transfugam ad Megarenses, qui nunciaret: Si in Coliadem nauigaueritis. Atheniensium vxores capietis, choreas ducentes: modò non cunctemini. Megarenses dolo credunt, & eò naues dirigunt. Solon verò mulieres decedere iubet: atque adolesce̅tes impuberes, muliebribus vestimentis amictos, coronis ornatos, clandestinis ensibus armatos, ad litus ludere ac saltare iussit. Megare̅ses imberbium vultu, & vestitu mulierum decepti, egredientes è nauibus, capere tanquam mulieres conabantur. Qui strictis repentè gladijs, pro mulieribus viri apparuerunt, hostes occiderunt, naues conscenderunt, & Salamine potiti sunt. Polyaenus libro 1. & Aelianus lib. 8. Locri, cùm à Sempronio Graccho collatis signis vrgere̅tur, vniuersas copias cinxêre plaustris, quae impleuera̅t sortissimis viris, muliebri veste tectis. Semproniu̅ quoq; tanqua̅ aduersus feminas audentiùs ad obside̅dos hostes consurgentem, hi qui in plaustris erant aggressi fugauerunt. Frontinus lib. 4. c. 7. L. Pavlo Aemilio, cum Perseo dimicaturo, cùm laeta portendissent exta, defendentibus se, non lacessentibus hostem: inclinato in vesperum die, ab ipso Paulo quidam auctores sunt, quò hostes pugnam primi lacesserent, struente, equum fuisse detracto fraeno expulsum, & nonnullos Romanos ad cum retrahe̅dum emissos, atque hinc, dum hi persequu̅tur equu̅, contractum certamen. Alij Thracas, quibus praerat Alexander, in opportantia pabulum Romanorum iumenta impetum dedisse: aduersus hos, septingentos Ligures acriter excurrisse: atque cùm plures vtrisque subsidio venirent, ita commissum praelium. Plut. in Aemilio. Alexius Angelus Byzantinus Imperator, Ibancum rebellem, in ordinem coacturus, misit aduersus eum Protostratore̅ Manuelem Camyze̅, ad montem Haemum. Ibancvs plurimis pecoribus exspeculis in campos agi, & à popularibus suis cu̅ patre Graecorum captiuorum in Haemum ad Ioannem Zogarae principem, cum quo foedus contra Graecos inierat, muneris loco & grati animi ergô duci iussis, Graecis insidias collocauit. Illis enim praedam eripientibus inopinatus aduenit, & Protostratorem cepit. Nicetas libro tertio. Namurcius Gallorum, qui Hispanos Baroli obsidebant, dux, in Apulia pera̅plo subnixus equitatu pastoribus edixerat omne pecus in herbidos Cerignolae campos pascendi causa deducendum, quando ipse eius tractus pastiones ab iniuria hostium dispositis praesidijs esset defensurus. Ea res à speculatoribus delata ad Hispanos, multos eorum ad praedam exciuit: iêre autem eo agminis ordine, vt tertia pars expeditis armis instructa, pecora simul & pastores inuaderet. reliquae porrò duae pattes in insidijs consisterent, & effusum in praedatores Gallorum praesidium aggredere̅tur. Nec dolo composito euentus defuit. Galli enim, vbi primos hostium inuadentes turbantes???ue pecoris greges, & pastores in fuga̅ coniectos conspexêre, in eos extemplò impetum fecerunt, tantáque vi eos refugere simulantes persecuti sunt, vt in insidias inciderent, & plerique eorum caderent, ac multò plures caperentur. Sed id ex voto maximè laetum facinus, Fortuna dolis libenter illudens, è manibus Hispanorum celeriter eripuit: cùm valida Gallorum manus, quae Canusio ad incertam spem praedae fortè exierat, hostibus fessis: & in abigendo pecore cocupatis occurrisset. Improuiso enim superuentu hostium Hispani nequicquam expedire arma, componere???ue ordines & repugnare conati, praeda omni captiuis???ue relictis, in fugam se dederunt. Iouius in Camillo. Pavcitate. Avxilia, Vires Dissimvlando. Exercitvm minorem simulando. Agathocles in Africa filio Archagatho suppetias ferre volens, bellum quod in insula gerebatur administra̅dum ducibus Leptinensibus co̅mittit: ipse adornatis nauibus XVII. nauigandi opportunitate̅ expestat, Carthaginensibus cu̅ 30. nauibus insequentibus. Eodem sanè tempore ex Tyrrhenia octodecim ei naues auxiliares appulerunt, ac noctu clàm Carthaginensibus in portum Syracusanum delatae sunt. Agathocles hanc rei gerendae occasionem nactus, so cios vt se tantisper contineant monet, dum egressus Carthaginenses ad perseque̅dum pelliciat. Ipse, quemadmodum conuenerat, ex portu cum XIIX inauibus confestim soluit: hostes persequuntur. Agathocles vbi Tyrrhenos portum reliquisse videt, exte̅plò naues conuertit, & instructa acie cu̅ barbaris nauali praelio dimicat. Carthaginenses ob rei nouitatem, & quod triremes eorum in medio hostium deprehen debantur, attoniti terga dant. Graeci quinq, nauib. cu̅ ipsis hominib potiuntur: ipse hostium dux iamiam capie̅da praetoria naue sibijpsi manus infert, mortem seruitute imminente potiorem ducens. Itaque Agathocles nunqua̅ se Carthaginensib. in mari superiorem fore sperans, praeter omnium opinione̅ eos nauali pugna deuicit, ac in posterum imperium maris obtinens, mercatoribus securum iter reddidit Diod. lib. 20. Chabrias, cùm naues Laconicae speculatrices duodecim appulissent, neque ampliùs auderent soluere: sic eas, vt soluerent elicuit. Naues duodecim binas & binas coniunxit. duarum vela in vnam contrahens. Hostes ijs contemtis, quasi aduersus sex, ipsi cum duodecim soluerunt. Quibus in mare progressis, Chabrias, velis sublatis, scaphas disiu̅ctas immisit, & dimidias hostium naues vnà cum ipsis hominibus cepit. Polyaenus lib. 3. Iphigrates, si plures hostibus milites haberet, & hoc ab hostibus ignorari vellet, vt eos paucitatem contemnentes ac nihili pendentes caperet: vnum lectum duos milites iussit facere, & in eo vicissim requiescere, atque arma altera alteris imponere. Sin paucos haberet, ne contemnerentur, vnum militem duo strata iussit facere, atque statim in alium locum traduxit. Hostibus verò strata videntibus, & multitudinem admirantibus tum demùm praelium committebat. Ibidem. Cleandridas cum Leucanis bellum gerens, cùm eos superatet dimidia multitudine, ratus si hostibus innotesceret tanta multitudo, eos recessuros expericulo, phalangem in profunditatem deduxit. Cùm autem Leucani (Lycaones vocat Frontinus) tanquam paucos co̅temnentes in longu̅ extenderent ordines, atque includere eos conarentur, sibi???; reditum interclusissent, ad dextrum latus extenta phalange: mandanit vt epistate ad astitem transirent, & acie multò longiùs instructa circumdedit & inclusit Leucanos. Qui intercepti in medio, & vndique prostrati, omnes perierunt: exceptis paucis qui sugam capessentes, turpiter cuaserunt. Polyaen. lib. 2. Front. libro 2. cap. 3. Alcetas Lacedaemonius, vt Thebanorum co̅meatum faciliùs ex inopinato aggrederetur, in occulto paratis nauibus tanquam vnam omnino haberet triremem, vicibus in eam remigem exercebat. Quodam deinde tempore omnes naues Thebanos transnauigantes immisit, & commeatibus eorum potitus est. Front. lib. 4. cap. 7. Thrasyllvs, vt paucas triremes habere hostibus videretur, iussit, vt nautae duas naues in vnam redigerent, & alterius vela tollerent. Hinc ad iugum efficiendum, funiculis astringerent currenti eam quae iuxtà curreret, ne alterius vela in sublimi eminerent. Hoc pacto dimidiam partem nauium occultauit. Polyaenus lib. 1. Memnon Rhodius nauali praelio, cùm haberet CC. nauium classem, & hostium naues elicere ad praelium vellet, ita ordinauit suos, vt paucarum nauium malos erigerent, eas???ue primas agi iuberent. Hostes procul conspicati numerum arborum, & ex eo nauium quoque coniectantes, obtulerunt se certamini, & à pluribus occupati superati???; sunt. Frontinus lib. 2. cap. 5. Diotimvs, cu̅ decem nauibus obuiam ibat Lacedaemonijs, totidem naues habentibus. Hi non audebant confligere, peritiam Atticarum metuenres. Ille, remigio demto, binas inter se coniunxit: vnius???; solùm velis sublatis, in pelagus soluebat. Lacedaemonij quinq; velis appare̅tibus, quinq; duntaxat naues esse suspicati, contemta paucitate, adnauigabant. Diotimus solutis vinculis, se conuertit, & in aduersarios impetum cum decem nauibus fecit: & vsus Attica scie̅tia, sex Lacedaemoniarum nauium submersit, reliquas quatuor vnà cum hominibus cepit. Polyaen. lib. 5. Alcibiades, co̅tra Mindaru̅ Spartanu̅ & Pharnabazru̅, qui Cyzici conuenerant, classe pugnaturus, veritus, ne conspecta nauium suarum multitudine refugerent in terra̅: ducibus iussis, vt lentiùs nauigantes sequere̅tur à tergo, ostendit se cum nauibus quadraginta, hostes???; lacessiuit. Postquam ludificati co̅temta paucitate, quasi cu̅ his solu̅ futurum sibi certamen esset, atq; ita infesti in Alcibiadem iuerunt: co̅festim eo orti in pugnam manus co̅seruêre. At vt reliquae in dimica̅tes iam intulerunt se, perculsi terga dederunt. Multis interfectis spoliatis???;, naues omnes ceperunt: Cyzico etiam capto, no̅ Hellespo̅tu̅ modò co̅firmaueru̅t sibi, verùm etia̅ mari vi expulêre Lacedaemonios. Interceperu̅t scriptas Laconicè de hac clade ad Ephoros literas: Effluxerût praeclarae res. Mindarus interijt, esuriu̅t milites, haeremus, quid facie̅du̅ sit. Plut. in Alcibiade.
|| [1864]
Cùm Galli secundò Romam petentes, XII. anno post Romam captam, haud procul vrbe consedissent ad fluuium Anienem, & essent castra grauia ac referta omnis generis praeda: Camillus V. Dictator metatus est castra in molli tumulo, multis???; partibus cauo, vt maxima pars exercitus extra conspectum esset: qui autem conspiciebantur, ex trepidatione videretur in locum arduum se contraxisse. Eam Gallorum opinionem vt confirmaret Camillus, cùm sub oculis suis agros vastarent, non arcebat, sed castris munitis continebat se, dum Gallos partim ad populadum effusos, partim, qui in castris remanserant, epulis vino???ue largo diem noctibus continuantes, cernit. Ibi ante lucem praemissa leui armatura (quae, vt ne instrui posset acies, impediret perturbaret???ue, subitò impetu in eos facto) grauiorem armaturam deduxit summo mane, ac planis instruxit. Quorum numerus & alacritas vbi Barbaris, qui esse paucos putabant & trepidos, praeter expectationem conspecta est: conciderunt animis ex eo primùm, quòd contemni se, cùm inuaderentur, existimarent. Conserta inde pugna clade affecti sunt Galli maxima. Plut. in Camillo, & Polyaenus lib. 1. Bara (alijs Larta) dux Poenorum in Sicilia, Lilybaeum Rom. terra mari???; obsidentibus, partem classis suae procul armatam iussit ostendi. Ad eius conspectum cùm euolassent Romani, ipse reliquis, quas in occulto tenuerat, nauibus, Lilybaei portum occupauit. Front. lib. 3. cap. 10. Hannibal (cùm inter Fabium dictatorem & Minutium magistrum equitum diuisus esset exercitus, & Fabius occasionibus immineret, Minutius pugnandi cupiditate flagraret) eastra in campo, qui medius inter hostes erat, exposuit, Et cùm partem peditum in confragosis rupibus caelasset, ipse ad euocandum hostem milit, qui proximum tumulum occuparent. Ad quos opprimendos cùm eduxisset copias Minutius, insidiatores ab Hannibale dispositi, subitò consurrexerunt: & deleuissent Minutij exercitum, nisi Fabius periclitantibus subuenisset. Frontinus lib. 2. cap. 5. Idem, cùm explorasset negligenter castra Fuluij Rom. ducis munita, ipsum praeterea multa temerè audere, prima luce, cùm densiores nebulae praestarent obscuritatem, paucos milites munitionum Rom. vigilibus ostendit. Quo Fuluius repentè mouit exercitum. Hannibal per diuersam partem castra eius occupauit: & ita in tergum Romanorum effusus, octo millia fortissimorum militum cum ipso duce trucidauit. Frontinus. libro secundo, cap. 5. Caivs Carthaginensib. apud Tyndatidem appellentibus cu̅ nauibus octoginta, ipse ducentas habens triremes, cu̅ hostes multitudinem nauium veriti, non ad pugna̅ soluerent, centu̅ triremium velis collectis, reliqua ritè adaptauit, ac soluit. Carthaginenses pares naues esse multitudini apparentium velorum arbitrati, sumta fiducia periculum adierunt. Caius cum multis aduersus paucas conflictu facto, nullo negotio superauit. Polyaenus libro octauo. Cùm alterum Italiae latus Hannibal laceraret, alterum inuasisset Hasdrubal, ne duoru̅ fratrum iunctae copiae intolerabili onere fessas simul res Romanas vrgerent, hinc Cl. Neronis vegetum consilium, illinc Liuij Salinatoris inclyta prouidentia effecit. Nero enim com presso à se in Lucanis Hannibale, praesentiam suam (quoniam ita ratio belli desiderabat) mentitus hosti, ad opem ferendam collegae per longum iter celeritate mira terendit. Salinator in Vmbria apud Metaurum flumen proximo die dimicaturus, summa cum dissimulatione Neronem castris noctu recepit. Tribunos enim à tribunis, ce̅turiones à centurionibus, equites ab equitibus, pedites à peditib excipi iussit: ac sine vlla tumultuatione, solo vix vnum exercitum capiente, alterum inseruit. Quo euenit, ne Hasdrubal cum duobus se co̅sulibus praeliaturum priùs sciret, quàm vtriusq; virtute prosterneretur. Ita illa toto terrarum orbe infamis Punica calliditas, Romana elusa prudentia, Hannibalem Neroni, Hasdrubalem Salinatori decipiendum tradidit. Val. Max. lib. 7. cap. 4. Romani, qui in praesidio Panormitanorum erant, veniente, ad obsidionem Hasdrubale, raros ex industria in muris posuerunt defensores. Quorum paucitate contemta, cùm incautus muris succederet Hasdrubal, eruptione facta caeciderunt eum. Front. libro tertio, cap. 17. C. Ivl. Caesar septem millia ducens in exercitu, bellum Gallis inferebat. Is volens opinione̅ hostibus facere, pauciores etia̅ se his habere, vallum angustissimè iussit muniri. Ipse verò cu̅ pluribus militibus, locum sublime̅ asperum???; interim occupauit, ibi???; latuit. Procedebant equites pauci extra vallum, & Barbaros lacessebant. Illi, despecta paucitate equitum, ad vallum accedebant. Alij fossas obruere, alij aggeres reuellere. Interea cùm signum tuba cecinisset, simul eruptionem fecerunt è vallo integri pedites, e???ue superiori loco cum Caesare equites à tergo, vt Barbari in medio intercepti, plurimos ex suis amitterent. Polyaen. libro octauo. Ericvs Disertus, Frothonis regis classem ramis arborum occultans, Sclauos in insidias pertraxit. Saxo libro quinto. Nicolavs Pisanus Venetus in Caralitano Sardiniae insulae sinu cum Antonio Grimaldo, Genuensiu̅ imperatore co̅gressus; die pugnae dicto, Ioanni Sanuto mandauit, vt dece̅ cu̅ nauibus de industria abscedere videretur longiu̅s (quod à Genuensibus ipsis conspici facilè potuit) caeterùm vt in occulto agens in ipso pugnae ardore instructus praestò adesset. Pugna co̅missa superueniente ex improuiso Sanuto, Genuenses memorabili acie sunt victi, Grimaldus vix euasit, vniuersa ferè classe aut capta, aut submersa. Fuit ea pugna Genuensibus adeò infausta, vt tunc primùm libertatem suam Vicecomiti praesuli Mediolanensi tradiderint. Egnat. lib. 7. cap. 4. Mahometus II. capta Co̅stantinopoli, classem ingente̅ ad Callipolim comparabat, in qua vna spem vnam inuadendae Italiae reposuerat. Petrvs Lauretanus Venetae classis Imperator eò profectus, cum paucis nauibus, saepiùs Callipolim inuisens, vt Turcam ipsum in certamen traherer: tandem id assecutus est, vt instructissimus Turcarum praefectus ad eum venire proposuerit. Petrus instructam reliquam classem praecepit se sequi: ita tamen, vt Turcaerem intelligere non possent. Praelio inito quum paulatim reliquae naues aduenissent, veritus Turcarum praefectus, ne plures multò conuolarent, in fugam vertitur: vniuersa classis Turcica tum primùm aut capta aut disiecta est, abrupta spe Italiae inuadendae. Ob eam victoriam Kalendae Iuliae celebres & sacrae Venetis in hunc vsq; diem habentur: tamersi & Carrarie̅sis principis clade insignis. & Andreae Contareni ducis in vrbem aduentu, post receptam Clodiam, grata memoria celebretur. Egnatius libro septimo, capite quarto. Martinvs Rossemius, Gulielmi Geldrorum & Cliuiae ducis copiarum ductor, imminebat Antuerpiae. Renatus Aurantius, Antuerpiensibus opem laturus, domo profectus erat. Vtrisque ad Briscotum arcem via erat, septem millium spacio Antuerpia distantem. Rossemius veterani exercitus robore prior eò venit, & quia propter apertam planiciem Aurantio iuueni pugnandi cupido insidias nectere non poterat, inepta ad id quod perfici posset regionis soli???ue natura, commentum nouitate mirabile à solerti ingenio desumit. Legiones enim toto campo pronis pectorib. procumbere iubet, & equitatum, cui praecrat Longaualles ipsius Cliuiensis equitum magister, ad aduersam castelli partem diligenter occultat: duabus tantùm turmis via militari praemissis, ala???, demùm vna grauis armaturae constituta inter raras ac humiles arbusculas, quae sub oppido ad amoenitatem consitae, otiosis tenue̅ vmbram paraba̅t. Ductabat Belgas equites vit impiger, nomine Libertus. Haud magno spacio ante peditatum prouectus, quu̅ raram & exig???am apud hostes equitum manu̅, ac inter arbusculas non multos equites & pedites versari conspiceret, antecursores tantùm aduenisse, grauiora???; agmina tardiùs sequi ratus, & profligari posse paucos, & castellum praeoccupari facilè iudicauit. Nec mora, à plurib. reipsa, vti conspecta iudicata???; fuerat, ad Aurantiu̅ defertur. Is cohortes ad properandum cohortationib. incitabat. Libertus exte̅plò cum galeatis equitib. ad inuadendos hostes procurrit. Rossemiani primu̅ impetu̅ fortiter excipiunt. Sed mox, v??? fuerat imperatu̅, dant terga tanqua̅ impares. Caeteru̅ in fugam coniectis, exte̅plò fert opem ala grauis armaturae, quae inte??? arbores co̅stiterat, editur???; insignis pugna. Crescentibus verò Belgis, Rossemiani partim consilio, partim necessitate atque impetu vrgentis hostis, laxatis habenis longissimè fugiunt, eodem???; cursu Belgae inte̅peranter terga caedentes ad arbuscula pertrahuntur: eas enim Rossemius hastatis hostiu̅ cataphractis magno impedimento futuras antè prouiderat. Festinabat Aurantius cum peditatu, vt victoriae equitum interesset: quu̅ Rossemio, legiones veluti nouo miraculo terra editae, repentè prosiliunt, attolluntur vexilla, tympana crepitant, & quo maximè terreri hostis potuit, erectarum hastarum ingens sylua conspicitur, prodeunt???; simul cum Longaualle equites ex insidijs, & in terga latera???; hostium alas recuruant. Tum verò Belgae perterriti, ac indagine veluti inclusi, neq; viribus neq; animis pares, vndiq; profligantur. Libertus temeritatis dat poenas, & capitur: cohortes, ne tentato quidem certamine, ad terram arma proijciunt. Aurantius ipse, quum inter confertos hostes versaretur, erumpente equo fuga elapsus, certum suae cladis nuncium Antuerpiam tulit. Sabel supplementum lib. 25 IMBECILLITATE, IGNAVIA, Qviete, Secvritate simulata. Bacchvs, subactis Indis, ipsos Indos & Amazones in agmine auxilij causa ducens, impressionem in Bactriorum terram fecit. Terminat autem Bactriam fluuius Saranges, Ba???trij montes supra flumen positos occupabant, vt in Bacchum, flumen traijcientem, desuper impetum facerent. At ille, positis ad fluuium castris, Amazonas & Bacchas transire iussit, vt [1865] Bactrij, contemtis mulieribus, à montibus descenderent. Atque his traijcientibus illi descendebant, & appropinquantes flumini, prohibere eas conabantur. Quibus pedem referentibus, Bactrij vrq; ad ripam persequebantur. Tum Bacchus eductis contra eos viris, impeditos flumine Bactrios occidit, & sine periculo traiecit. Polyaenus lib. 1. Alcibiades habens quendam Catanensem sibi fidelem, Syracusijs notum, misit eum Syracusas, tanquam à Catanensibus missum, cum quibus amicitia ac societas eis intercedebat, quorum nomina tenerent: & sic nunciauit, Athenienses relictis castris inermes Catanae versari. Quòd si ipsi summo mane castra Atheniensium caperent, posse illos in vrbe clausos & inermes nullo negotio opprimi. Crediderunt Syracusiorum duces, & praeceperunt, vt viritim Catanam versus exirent: atque appropinquantes ad Symmethium fluuium castra posuerunt. Alcibiades cùm sensisset eos aduentare, triremibus instructis, summo studio ad vrbem Syracusiorum contendit liberè & nemine prohibente, eorum???; propugnaculum ab latere conuulsum diripuit. Polyaenus lib. 1. Nvmantini obsessi, ne pro vallo quidem instruxerunt aciem: adeo???ue se continuerunt, vt Popilio Laenati fiducia fieret scalis oppidum aggrediendi. Quo deinde suspicante insidias (quia ne tunc quidem obsistebatur) ac suos reuocante, eruptione facta auersos & decedentes adorti sunt. Frontinus lib. 3. cap. 17. Ascvlani oppugnaturi oppidum Pompeij, cùm paucos senes aegros in muris ostendissent, ob id securos Romanos eruptione facta fugauerunt. Idem. Valdemari regis Danorum auspicijs alterum Sclauiae latus Dani inuaserant, alterum Saxones. Cum???ue Saxonum pabulatores Sclaui per insidias interemissent: Eqvites militiae insignibus occultatis, loricisi???ue familiari ac sordida veste tectis, pabulantium more fruges metere aggressi, Sclauos Nucleto duce ad se opprimendum ex abdito prouolantes, ocyùs ascensis equis, falces???ue gladijs mutantes, trucidauerunt. Caput Nucleti abscissum ac pilo suffixum, sic???ue in castra perlatum, gratum vtriusque exercitus oculis spectaculum praebuit. Quod cùm filio eius Priszlauo (qui ad Danos, Christiani ritus amore, transierat, & Valdemari sororem duxerat) coenitanti nunciatum fuisset, aliquantisper manum ab escis retractam dimisso capiti subijciens, Dei contemtorem sic interire par esse, dixit: reuocato???ue à cogitatione animo, consuetam oris ac mentis hilaritatem exhibuit. Saxo libro decimoquarto. Metv Simvlato. Iphicrates, Abydenis bellum inferens, cùm esset in Cherroneso, locum quendam occupatum muro cinxit, simulans se metuere Anaxibium Lacedaemonium. Abydeni videntes eum aedificare murum, vt timidum contemserunt: & è ciuitate progressi, regioni se committere audebant. Iphicrates conspicatus dissolutos, noctu partem exercitus in Abydenorum terram inducens, & agros ipsorum incursionibus infestans, magno numero hominum & pecuniarum potitus est. Polyaenus lib. 3. Titvrivs Sabinus aduersus Gallorum amplum exercitum, continendo militem iuxta munimenta, praestitit eis suspicionem metuentis. Cuius augendae causa perfugam misit, qui affirmaret exercitum Romanum in desperatione esse, ac fugam cogitare. Barbari oblata victoriae spe concitati, lignis sarmentis???ue cursu castra Rom. in colle posita petiuerunt. Vnde in eos Titurius vniuersas immisit copias, multis???ue Gallorum caesis plurimos in deditionem accepit. Frontinus libro 3. capitei. 17. C. Ivl. Caesar exercitum in Gallia in hyberna diuiserat, & in Italiam discesserat. Itaque omnis de integro conflagrauit bello Gallia. Maxima manus & validissima rebellantium duce Ambiorige Cottam & Titurium cum exercitu deleuêre. Legionem, cui Q. Cicero praeerat, LX. millibus militum arctè obsederunt oppugnauerunt???ue, saucijs???ue omnibus atque animi alacritate magis quàm viribus propugnantibus penè expugnauerunt. Caesar contractis in totum septem millibus militum accelerauit ad eximendum obsidione Ciceronem. Ludificans autem obsidentes, cedit perpetuò, dum loca idonea pugnanti paucis contra multos occupat. Ibi castra munit, suos omni pugna abstinet. Vallum altius educi, portas obstrui timoris simulatione imperat: id agens, vt contemnantur sui, quousque castra dispersa ex ferocia ponentes infesto exercitu adortus fudit, & magna ex parte deleuit. Plut. in Caesare, & Front. lib. 3. c. 17. Idem & Pompeius in Thessalia, hic quidem fugiendo pugnabat, summam copiam habens rerum necessariarum: ille cogitans loco mouere ad comparandum frumentum, manipulos superabat. Pompeiani quasi metu fugientes insecuti, magna sunt affecti clade. Polyaen. lib. 8. T. Labienvs C. Caesaris legatus aduersus Gallos, ante aduentum Germanorum, quos auxilio his venturos sciebat, confligere cupiens, diffidentiam simulauit: positis???ue in diuersa ripa castris, profectionem edixit in posterum diem. Galli credentes eum fugete, flumen, quod medium erat, instituerunt transmittere. Labienus circumacto exercitu, inter ipsas superandi amnis difficultates, eos caecîdit. Frontinus libro secundo, cap. 5. Ioannes Zimisca Imperator, commissa cum Rossis pugna, sentiens loci angustiam virtuti suorum obstare: retrò in planiciem fugienti similis sensim cessit, & hostem longè ab vrbe auocatum, subitò equis conuersis aggressus, magna affecit strage. Cedrenus. Bello, quod gessit Heraclivs Imp. cum Cosrois Persarum regis ducibus, duo Romani ad Persas transfugientes, ijs persuadent, Romanis fugae causam esse metum. Fidem transfugarum sermoni habentes, in propinquo castra posuerunt, vt prima luce manum consererent. Heraclius motis sub vesperam castris, pertotam noctem iter fecit: procul???ue ab hostibus in campum virentem progressus, ibi castra posuit. Quem barbari prae metu fugisse rati, confuso agmine persequuti sunt. Heraclius autem ijs occurrit, pugna???; commissa diuinitùs adiutus eos fudit: insecutus???; per conualles magnam stragem hostium edidit. Idem. Mahometes II. Turcorum Imp. Belgradi muros deiecerat, & per ruinas Ianizaros immittebat. Io. Hvniades muris simulato metu relictis, acie instructa clàm eorum ingressum expectans, vbi securè ingressos vidit, dato repentè signo, eos dispersos oppressit, anno Salut. 1456. Idibus Iunij. Chalcocondylas libro 8. Abitv Simvlato. Alcibiades adnauigans hostili solo, noctu milites egredi iussit: & diem expectans, hostibus non exeuntibus, positis insi dijs, tabernacula incendit, & abnauigauit. Qui in vrbe erant, cùm eum soluisse cernerent, collectis animis procedebant, & perterram vndique spargebantur. Insidiatores consurgentes ceperunt non paucos homines, praedam???; copiosam. Alcibiades cum nauibus reuersus, assumtis tum captis, tum ijs, qui ceperant, ab nauigauit. Polyaenus lib. 1. Fvga simvlata. Iosve insidijs positis iuxta ciuitatem Hai, & fugam simulans, hostes erumpentes caecidit, & vrbem cepit. Iosuae 8. Israelitae pugnantes contra Beniamitas, fugam simula̅tes, eos à ciuitate extraxerunt, & deleuerunt. Iud. 20. Hercvles naui vectus ad Troiam, ipse quidem egressus est, vt in terra pugnaret: gubernatoribus verò mandauit, vt naues in altum traherent. Peditibus igitur fugam simulantibus, equites Troianorum ad naues eursum incitarunt, non tamen capere nauigia supra mare fluctuantia potuerunt. Eos Hercules insecutus, ad vnum omnes trucidauit in litore, cùm fugiendi per mare non esset potestas. Polyaenus libro primo. Tomyris Scytharum regina, Cyrum Persarum ducem, aequo marte certantem, simulato metu elicuit ad notas militi suo angustias: atq; ibi repentè conuerso agmine, natura loci adiuta, deuicit. Herodotus. Aegyptii conflicturi acie in ijs campis quibus iunctae paludes erant, alga eas contexerunt, commisso???ue praelio fugam fimulantes, in insidias hostes vocauerunt. Qui rapidiùs vecti per ignota loca, limo inhaerentes, circumue̅ti sunt. Polyaenus. Gorgias equitatum ducens, pugnam cum Phoebida scutatos habente parabat. Locus erat angustus admodum. Gorgias simulans fugere scutatos, recessit. Hostibus autem incumbentibus pertraxit eos in latam & explicatam planiciem. Ibi Gorgias galeam in hasta protendens, signum dedit suis reuertendi. Cùm verò in latiore loco equitatus se conuertisset, impressionem equitum non ferentes scutati, conuersim ad Thespias fugam dederunt: vnde factum est vt illi inter fugiendum caderent. Phoebidas verò confestim arrepta fuga, e???sit. Polyaen. lib. 2. Alcibiades dux Atheniensium in Hellesponto aduersus Lacedaemonios, cùm amplum exercitum & plures naues haberet, nocte expositis in terram quibusdam militum, suorum, parte quoq; nauium post quaedam promont???ia occultata, ipse cum paucis profectus, ita vt contemtu sui hostem inuitaret, eundem insequentem fugit, donec in praeparatas infidias perduceret: auersum deinde, & egredientem in terram, per eos quos ad hoc ipsum exposuerat caec???dit. Frontinus libro 2. captie 5. Agesilavs, ex aduerso sedentibus Lacedaemonijs & Thebanis, medium intercipiente fluuio, cùm videret Lacedaemonios Eurotam cupere trapfire: metuens plures Thebanos cum socijs, nuncios e???isit, qui rumorem diuulgarent, oraculum prodidisse, eos, qui primi fluuium transissent, occubituros. Ita prope fluuium retentis Lacedaemonijs, pau [1866] cos relinquens socios, mandauit, vt Thebanis fluuium traijcientibus, ipsi celerrimè fugam arriperent: & alios quosdam in locis concauis ad agendas insidias abscondit: ipsos verò milites in muni???m & asperum locum ductos, collocauit. Thebani paucitatem eorum, qui relicti erant animaduertentes, animos sumserunt, ac traiecerunt: & dum fugientes insequuntur, in infidias incidunt, & interficiuntur sexcenti. Polyaenus lib. 2. Philippvs rex, in Chaeronea commisso cum Atheniensibus praelio cedens, quasi ad fugam inclinabat. Dux Atheniensium Stratocles exclamans: In Macedoniam vsq; persequendos, nihil à persequendo remisit. Philippus inquiens, Nesciunt Athenienses vincere: contractam habens phalangem, pedetentim recessit: & cùm excelsiora loca occupasset, militibus confirmatis reuersus, Athenienses caecidit. Polyaenus libro quarto. Onomarchvs, cùm aciem aduersus Macedones instrueret, montem obliquum post tergum occupans, & in cacuminibus vtrinque abscondens saxa, saxorum???ue iactores, produxit exercitum in subiectam planiciem. Cùm Macedones impetentes iacularentur, Phocenses simulata fuga ad medium montem se recipiunt. Macedones incitati furore ac robore, insequebantur. At illi de iugis saxa deijcientes, phalangem Macedonicam conterrebant. Tum Onomarchus Phocensibus signum dat, vt reuertantur, & in hostes incurlionem faciant. At Macedones, posterioribus in se impetum dantibus, superioribus lapides proijcientibus, magno negotio vix fugientes discesserunt. In ipsa fuga regem Macedonum Philippum dixisse ferunt: Non fugerunt, sed recesserunt, quemàdmodum arietes, vt secundò vehementiorem impressionem facerent. Polyaenus lib. 2. Veientes latrocinantium more Rom, agrum vastabant, nec tamen congressum Romanorum expectabant. M. Fabius Consul ad reprimendos latrones cum quaternis millibus Fabijs ad Cremeram fluuium processit. Ibi crescente assiduis successibus Fabiorum audacia, Veientes saepiùs simulato metu ad vrbem refugêre: ea???; ludificatione Fabijs persuasum fuit, nullo tempore locóve sua arma ab hoste sustineri posse ampliùs: peperit???; ea persuasio contemtum & neglige̅tiam, adeò vt pecora de industria ex oppido, haud procul ab Cremera in pabulum propulsa intuiti, inexploratò velut ad certam praedam decurrentes, in insidias à Veientibus positas inciderint. Qui circumuenti ab hostibus, quum telis obruerentur, per medios hostes sibi facta via in collem difficulter euaserunt. At cùm Veiens verticem collis occuparet, & Fabios inferiori loco constitutos telis subinde impeteret, omnes ad vnum caesi fuerunt. Sab. lib. 1. En. 3. Hannibal, cùm ad Trebiam in conspectu haberet Sempronij Longi Coss. castra, medio amne interfluente, saeuissima hyeme Magonem & electos in insidijs posuit. Deinde Numidas equites, ad eliciendam Sempronij credulitatem, ad equitare vallo eius iussit: quibus praeceperat, vt ad primum Rom. incusum per nota refugerent vada. Hos consul adortus temerè, & secutus, ieiunum exercitum in maximo frigore trasitu fluminis rigere fecit. Mox torpore & inedia affectis, Hannibal suum militem opposuit, quem ignibus, oleo???ue & cibo fouerat. Nec defuit partibus Mago, qui terga hostium in hoc ordinatus caederet. Frontinus libro secundo, capite quinto. Idem ad Thrasimenum, cùm arcta quaedam via in radices montis & campos patentes duceret, simulata fuga per angustias ad patentia euasit, ibi???ue castra posuit: ac nocte dispositis militibus, & per collem, qui imminebat, & in lateribus angustiarum prima luce, nebula qouque adiutus, aciem direxit. Flaminius velut fugientem insequens, cùm angustias esset ingressus, non antè prouidit insidias, quàm simul à fronte, lateribus, tergo circumfusus, ad internecionem cum exercitu caederetur. Ibidem. Idem, vt Saguntinos eliceret, rara acie ad muros accedens, ad primam eruptionem oppidanorum simulata fuga cessit: interposito exercitu, ab oppido interclusos hostes à suis in medio trucidauit. Frontinus lib. 3. c. 10. Himilco siue Hamilcar Carthaginensis, apud Agrigentum iuxta oppidum partem copiarum in insidijs posuit: praecepitque his, vt cùm processissent oppidani, ligna humida incenderent: deinde cum reliqua parte exercitus luce ad eliciendos hostes progressus, simulata fuga, persequentes oppidanos lon giùs cedendo protraxit: insidiatores prope moenia imperatum ignem acerbum subiecerunt. Vnde obortum contemplati fumum Agrigentini, incensam ciuitatem suam existimauerunt: defendendae???ue eius gratia, dum trepidè recurrunt, obuijs eis, qui insidiati iuxta muros erant, & à tergo instantibus, quos persecuti fuerant, in medio trucidati sunt. Frontinus lib. 3. c. 10. & Polyaenus lib. 5. Carthaginenses bellum cum Hierone gerentes, noctu ad nauigauerunt Messanae. Prope vrbem Agrigentini in portu naues suas habebant. Magna triremium & turbinatarum nauium copia in ostio subducta stabat, reliquae custodiam agebant. Dux Carthaginensium trierarcho praecipit, vt ad ostium portus appropinquet, & si hostiles ad eas persequendas soluant, altum fuga petat. Trierarchus appropinquat ostio. Agrigentini exploratorem esse rati, nauim summa contentione persequuntur. Interea Carthaginenses cum reliquis nauibus in portum adnauigantes, triremes vacuas incenderunt, onerariarum verò magnam vim extraxerunt. Polyaenus libro sexto. Q. Fabivs Maxímus Coss. auxilio Sutrinis missus aduersus Hetruscos, omnes hostium copias in se conuertit: deinde simulato timore, in superiora loca velut fugiens recessit, effuse???; subeuntes aggressus, non aciem tantùm superauit, sed etiam castris exuit. Frontinus lib. 2. c. 5. Sempronivs Gracchus aduersus Celtiberos metu simulato, continuit exercitum: emissa deinde armatura leui, quae hostem lacesseret, ac statim pedem referret, euocauit hostem: deinde inordinatos aggressus, vsque eo cecidit, vt etiam castra caperet. Ibidem. M. Crassvs bello fugitiuorum apud Catinam bina ca???tra cominùs cum hostium castris vallauit: nocte deinde communitis copijs, manente praetorio in maioribus castris, vt fallerentur hostes, ipse omnes copias eduxit, & in radicibus praedicti montis constituit: diuiso???ue equitatu, praecepit L. Quintio partem Spartaco obijceret, pugna???ue eum frustraretur: parte alia Gallos Germanos???ue eliceret ad pugnam, & pugna simulata deduceret, vbi ipse aciem instruxisset. Quos cùm Barbari insequuti essent, equite recedente in cornua, subitò acies Romana ad aperta cum clamore cucurrit. XXXV. millia armatorum eo praelio interfecta cum ipsis ducibus Liuius tradit, receptas quinque Romanas aquilas, signa sex & 20. multa spolia, interquae quinque fasces cum securibus. Frontinus lib. 2. cap. 4. & 5. C. Cassivs in Syria aduersus Parthos ducens aciem, equitem ostendit à fronte, cùm à tergo peditem in confragoso loco occultasset: dein cedente equitatu, & per nota se recipiente, in praeparatas insidias perduxit exercitum Parthorum, & cecidit. Frontinus. Viriatvs ex latrone dux Celtiberorum, cedere se Romanis equitibus simulans, vs???; ad locum voraginosum & praealtum eos perduxit. Et cùm ipse per solidos ac notos sibi transitus euaderet, Romanos ignaros locurum, immersos???ue limo cecîdit. Ibidem. Cn. Pompeivs in Armenia contra Mithridatem, quia hostes & numero & equitatu praeualebant, iuxta collem in angustijs tegere galeas (ne fulgore earum conspicui fierent) iussit: equites deinde procedere, ac velut praetendere peditibus: praecepit???ue eis, vt ad primum impetum hostium refugerent, & simulac ad pedites ventum esset, in latera discederent. Hac ratione inuectos temerè hostes inopinato praelio caecîdit. Frontinus lib. 2. c. 3. Idem in Hispania, dispositis antè, qui ex occulto aggrederentur, simulato metu, deduxit instantem hostem in loca infesta: deinde vbi res postulauit, conuersis & in fronte & vtrisque lateribus ad internecionem cecîdit, capto etiam duce Sertorianorum Perpenna. Frontinus libro tertio, capite decimo septimo. Bello ciuili dum in Africa Curio tanquam fugientem Saboram praefectum regis Iubae persequitur: deuectus in patentes campos, Numidarum circumuentus equitatu, cecidit. Frontinus lib. 2. c. 5. Ventidivs, cùm Parthis fiduciam ex multitudine peditum videret increscere: ad latus castrorum XIIX. cohortes in obscura valle posuit, equitatu post terga militum collocato. Tum paucos admodum milites in hostem misit. Qui vbi simulata fuga hostem effusè sequentem, vltra locum insidiarum perduxêre, coorta à latere acie, praecipitatis in fugam his, Pharnastanem interfecit. Frontinus libro secundo, capite quinto. Solent Persae acie dissoluta, fuga???; simulata, subitò conuersi, eos, qui persequuntur, caedere, & sagittas à tergo emittere, mox in persequentes insurgere. Nicetas lib. 6. Ioannes Comnenus Imp. Alexij F. Sozopolim Pamphyliae vrbem subacturus, quum & ob militum praesidium & ob loci naturam expugnatu difficilis videretur: Pactiario cuidam, copijs equestribus traditis, ma̅dat, vt subinde ad Sozopolis moenia adequitet: hostibus egredientibus, terga det, ad locum insidiarum eliciat. Persae vrbe effusi, insidijs non praeuisis, dum instantiùs & longgiùs, etiam insidias temerè praeteruecti persequutur; Romani ex insidijs subitò consurgunt, & fugientes conuertuntur. Persae in medio circumuenti, quum nec ad vrbem, ob Romanos ex insidijs ad occupandos aditus progressos, accedere, ne???; à tergo instantes effugere possent: partim capiuntur, partim occiduntur, pauci equorum celeritate euadunt. Sozopolis capitur. Nicetas. Pertharitus Mediolani regno exutus à Grimoaldo duce Beneuentano, in Franciam confugit. Eius misericordia rex [1867] Francorum commotus, aduersus Grimoaldum, maximum in Italiam militum numerum misit. Aduersus quos Gimoaldus progressus, commisso praelio fugam simulatam arripuit, ac quasi trepidans castra omnibus rebus, sed praecipuè vino, referta reliquit, ratus Francos opimae praedae intentos omnem rei militaris industriam remissuros. Neque aliter, quàm putarat, euenit. Franci Grimoaldum vero metu cessisse arbitrati, castris opulentis potiti, vltrà hostem persequuti non sunt: verùm per otium epulas instruxerunt, & cùm auidiùs cibo potu???ue corpora ab omnibus hostium securi insidijs onerassent, quieti se tradiderunt. Grimoaldus post secundam vigiliam, somno vino???ue mersos adortus, tantam eorum stragem edidit, vt ne paucos tantùm reliquerit, qui nuncium cladis domum retulerint. Is locus non procul ab Hasta ab re ipsa Francorum est riuulus appellatus. Sigonius libro secundo regni Italici. Anno Salutis 1476. Tvrcae in Forum Iulij irruperant. Veneti ad Lisontium amnem duce Hieron. Nouello comite castra habebant. Homarbeius Bossinae Saniacus, Genuensis apostaca, intempesta nocte ad mille lectos equites tacito agmine fluuium transnare iubet, atque intentos signum ad erumpendum expectare. Vbi illuxit, expeditissimam equitum alam superato fluuio ad hostium castra mittit, & iniecto certamine cedendo sensim ad insidiarum locum trahere iubet. Peragunt illi negotium impigré. Dum hîc totis viribus Venetus hostem premit, studet???ue praesenti praelio defungi, dato repentè signo, Barbarorum manus ex insidijs coorta, cum terrisico clamore & strepitu in subiectam turmam effusa, magna clade Venetos affecit. Sabellicus libro decimo Dec. 3. & Iouius in vita Mahometi II. Seditionis simvlatione. Memnon Rhodius rex, cùm equitatu praeualeret, & hostem in collibus se continentem in campos vellet deducere: quosdam ex militibus suis sub specie perfugarum misit in hostium castra, qui affirmarent, exercitum Memnonis iam perniciosa seditione furere, & subinde aliquam partem eius dilabi. Huic affirmationi vt fidem faceret, passim in conspectu hostium iussit parua castella muniri, velut in ea se recepturi essent, qui dissidebant, Hac persuasione sollicitati, qui in montibus se continuerant, in plana descenderunt: & dum castella tentant, ab equitatu circumuenti sunt. Frontinus lib. 2. c. 5. & Polyaenus lib. 5. Hannibalis partibus fauebant Nolani, & consilium inierant, cùm fecissent Romani eruptionem in hostes, impedimenta eorum diripiendi. Itaque in vrbe cùm exercitum M. Marcellvs instruxisset, impedimenta statuit prope portas, vetuit???ue edicto Nolanis muros adire. Nusquam arma ex vrbe apparebant, ea???ue re illexit Hannibalem, vt ad vrbem, quasi essent illic omnia tumultus plena, minùs composito agmine moueret. Ibi Marcellus proxima patefacta porta, vti praeceperat, cum flore equitum in frontem irrumpens, confligit cum hostibus. Mox pedites ex altera porta cum clamore accurrunt. Et dum opponit his partem copiarum Hannibal, tertia reseratur porta, ex qua reliqui erumpunt, atque omni ex parte instant trepidantibus re inopinata: nec satis validè resistentibus his, quibuscum manus conseruerant, ob incursum posteriorum. Hîc primùm milites Hannibalis ingenti pauore, multis???ue vulneribus ad castra vsque impulsi, terga dederunt Romanis. Cecidisse dicu̅tur ampliùs quinq; milia. Ex Romanis non plùs quingentis desiderati. Liuius lib. 23. & Plut. in Marcello. Metvm Proprii Damni ex Incendio. Leptines Carthaginensibus ad vlteriorem Pachyni ripam nauigantibus, & in terram egredientibus, & praedam terra mari???; facientibus, sub noctem insidijs collocatis, clàm equites aliquot praemissos iussit eorum stationes incendere. Carthaginenses, igne conspecto, accurrentes, vt quae in statione habebant, exportata conseruarent: ab equitibus insidiantibus fusi fugati???ue, ad triremes vsque, magnum suorum numerum amiserunt. Polyaenus lib. 5. Abigeatu. Scordisci equites (cùm Heracleae duarum partium praesidio propositus esset Lucullus) pecora abigere simulantes, prouocarunt eruptionem: fugam deinde mentiti, sequentem Lucullum in insidias deduxerunt, & octingentos cum eo milites occiderunt. Frontinus lib. 3. cap. 10. Viriatvs, disposito per occulta milite, paucos misit, qui abigerent pecora Socobrigensium. Ad quae illi vindicanda cùm frequentes procurrissent, simulantes???ue fugam praedatores persequerentur: deducti in insidias, caesi???ue sunt. Frontinus. HOSTES COHIBERE, AVERTERE, TERRERE, in fugam vertere, opprimere. Timorem hostium, & per consequens fugam, promouemus & augemus: & vicißim audaciam & alacritatem illorum minuimus, impedimus, reprimimus, modis varijs: qui ipsi tamen materialiter referuntur ad Bona atque Mala vel Nostra vel Hostium. Ad Nostra quidem Bona, vel Interna (sic terremus hostes nostra Vigilantia & Confidentia) vel Externa, & sic Metum inijcimus partim Corporis Robore, Habitu, & armorum genere (Motu, Clamore & strepitu: partim Fortunae bonis, nempe Victoriae nuncio vero simulatóve: item Auxilio tum Diuino (deorum faoure, spectris: tum Humano, seu Ficto (eo??? vel Praesente, Copias maiores simulare: vel Aduentanie, Auxilia noua simulare) seu Vero. Copiarum suarum robore, multitudine. Tum Belluino, Feris hostes terrere. Sic quoque Malis nostris terremus hostes, partim Externis ea dißimulando (Inopiam nostram, in commeatu praesertim, dißimulare: & econtrà, copiam simulare) partim Internis, si talia sint, quibus hostis terreatur: vt puta Desperatione, Crudelitate. Iam respectu Hostilium Bonorum atque Malorum terrendi modi sunt varij: vt puta Spe salutis & effugij facilis, vt fugere malint, quàm inclusi per aesperationem pugnare. (Hostem clausum emittere. Fugae locum hosti dare.) Itidem cohibitione hostis, vt quantumuis victor, ab insequendo desistat (Hostis impetum refraenare) similiter Religione, Periculi & insidiarum metu, Proprij damni, direptionis metu. Sociorum quoque suorum Periculi & damni, aut Perfidiae & desectionis. Item Desperatione victoriae & auxilij: Nuncio denique acceptae cladis, caedis praecipuè ducum, seu vero, seu ficto. Habitv, Armorvm Genere. Vide Tit. Auxilij diuini simulatione terrere, folio 1870. Croesvs Graecorum auxilijs cunctantibus, robustissimos ac maximos Lydorum Graecanicis armis instruxit. Cyri milites inusitatam armaturae Graecanicae speciem extimuerunt: atque etiam hastarum cum scutis collisarum fremitus terrorem Persis iniecit, & aeneorum scutorum splendor Persicorum equorum aciem perstrinxit atque auertit, Itaque Cyrus superatus, trium dierum inducias cum Croeso fecit. Polyaenus lib. 7. Antipater in Tetrachoritarum regione militans, iussit in equorum stramen, quod circum tabernaculum erat, igne̅ inijcere. Quo inflamato, tubicen signum dedit, ac Macedones circa tabernaculum coibant, hastas in altum tendentes. Quo viso, Tetrachoritae perterriti, locum reliquerunt: atq; ita sine praello Antipater victoriam adeptus est. Polyaenus lib. 4. Lacedaeminii comam alebant, & imminente pugna eam concinnabant & discriminabant. Lycurgus dicere solebat. Comam formosos venustiories, deformes horridiores reddere. Plutarchus in Lycurgo. Cùm Lauronem Hispaniae vrbem obsideret Q. Sertorivs, mouit eò omnibus copijs Cn. Pompeius ad ferendam vrbi opem. Inde Sertorius ad occupandum tumulum aduersus vrbem properans, cùm eum occupasset: Pompeius admoto exercitu gauisus est ita cecidisse: missis???ue ad Lauronitas nuncijs, bono animo eos esse iussit, atque in muris considere spectantes Sertorium obsideri. Sertorius eo nunciato risit: & se discipulum Syllae (Pompeium videlicet) ait docturum, debere imperatorem plus respicere, quam prospicere: simul???ue ostendit obsessis sex millia peditum ab se relicta in prioribus castris, ex quibus egressus tumulum illum occupauerat, quò versum in se à tergo aggrederentur [1868] Pompeium. Quod admodum serò animaduertens Pompeius, cùm ad oriri Sertorium non auderet, metuens, ne circumueniretur, relinquere autem periclitantes socios verecundia deterreretur: praesens & desidens spectator esse cogebatur percuntium. Deplorata enim re sua, Barbari in deditionem se Sertorij permisêre: quorum vitae pepercit, dimifit???ue cunctos. Plut. in Sertorio. Britannorvm consuetudo vsque ad Seueri Imperatoris tempora perdurauit, vt in praelium nudi proficiscerentur, arcu tantùm aut scuto lancea???ue armati???: herba glasto ora corpus???ue infecti, vt hostibus trucior eorum esset aspectus. Fulgosus lib. 2. c. 1. Titvs Imp. cùm iam duos Hierosolymorum muros superasset, quatriduo milites suos recensuit, & in Iudaeorum conspectu stip???dia numerauit. Quo spectaculo nihil horribilius fuit. Iudaeis, cùm omnia armis aureis & argenteis plena esse viderent. Iosephus lib. 6. c. 11. belli Iud. Belisarivs, aduersus Cosroëm Persarum regem ab Imperatore Iustiniano missus, ad Euphrati vicinam regionem peruenerat. Cosroës subito illius aduentu territus, Abandazem scribam ad eum mittit, qui exercitum specularetur, sub praetextu legationis. Belisarius sex millia virorum statura praestantium delegit, cum???ue his procul à castris veluti venatum processit. Diogenem porrò stipatorem, & Adulium Armenum cum mille equis amnem transire iussit, qui se vadum eius explorare simularent. Ipse, vt appropinquare legatum vidit, papilion in solitudine fixit, significans nullo cum apparatu eò se venisse: militibus???ue praecepit, vt ab vtraque tentorij parte essent Thraces & Illyrij, Gothi & Heruli, Vandali & Maurusij: neque in campum protinus veluti ad ministeria descenderent, neque confertim: sed vagarentur hinc inde velut otiosi, atque venantium speciem exhiberent. Abandazes, vt in conspectum Belisarij venit, indignari Cosroëm ostendit, quòd Iustinianus legatos de pace non misisset. Belisarius contrà in Cosroëm belli culpam conferre: qui si paci studuisset, domi potiùs suae legatos operiri, quàm in Romanorum ditionem irrumpendo eam quaerere debuerit. Atque hoc responso legatum dimisit. is ad Cosroëm reuersus, refert visum sibi Belisarium, ducem prudentia ac fortitudine singulari: milites quoque mirabili decore vidisse, & compofitione: suasit???ue regi, ne cum eo acie congrederetur, ne victus in Romanorum ditione, cùm fugae locus non esset, regnum Persicum euerteret. Huius monitu persuasus Cosroës, statim ad sua redire cogitauit. Cedrenus. Hvnnorvm arma, thorax & lorica, item arcus & pharetra: nonnulli scuto, lancea, ense???ue falcato vtuntur. Maxima pars corio corpora muniunt, caeteri ferro, gladio longo accincti, & pugione. Hirsutis ad haec se pellibus induunt: & demissae barbae, intonsi???ue crines, villorum instar, feroces toruos???ue aspectus augent, tantum???ue terroris adijciunt, vt solo obtutu, nedum congressu hostes absterreant. Bonfinius libro secundo Dec. 1. Arii, Germaniae populus, super vires, quibus reliquos antecedunt, truces, inusitatae feritati arte ac tempore lenociantur: nigra scuta, tincta corpora, atras ad praelia noctes legunt, ipsa???; formidine atq; vmbra feralis exercitus terrorem inferunt, nullo hostium sustin???te nouum ac velut infernum aspectum. nam primi in omnibus praelijs oculi vincuntur. Tacitus de Moribus Germanorum. Clamore, Strepitv. Gedbeon, dux Israëlitarum trecentorum, contra Madianitaru̅ & Amalechitarum numerosissimum exercitum iussu Domini, nostu explorandi causa cum famulo suo Phara in castra Madianitarum descendit. Cum???; propiùs accessisset, audiuit quendam militum alteri somnium suum narrantem, his verbis: Visus sum mihi in somnis videre, strepentem panem hordaceum, qui sese per castra Madianitarum prouoluens, peruasit ad tabernaculum, quod impulsum & labefactatum à culmine deiecit. Tu̅ alter: Nihil aliud istud est, nisi Gedeonis Israëlitiae, Ioae filij, gladius, cui Deus victoriam tradit in Madianitas atque castra. Hac somnij relatione atque interpretatione audita, Gedeon veneratus Deum, & in Israëlitica castra reuersus, hortatur, vt surgant: nam Iouam eis victoriàm de Madianitarum exercitu concedere. Tum trecentos illos partitus in classes tres, omnibus singulas in manum tubas dat, amphoras???; vacuas, & in amphoris faces, & vt sese imitarentur praecipit. Vbi igitur ipse cum suis comitibus ad extremum castrorum, ineunte media vigilia, peruenit: signo dato, clangere omnes tubis, & quas manibus ferebant amphoras confringere, & sumtis manu sinistra facibus, extra tubis ad clange̅dum, sic exclamare Iouae & Gedeonis gladius: suo quisque loco castra circumstantes. At in castris omnes discursare, perstrepere, diffugere, deniq; clangentibus trecentis illis, hostes (id efficiente Ioua) alij in alios totis castris ense grassari. Caedes maxima hostium facta fuit. Reliqui fugêre. Iudicum 7. Bacchi dux fuit Pan. Is primùm inuenit aciem. Phalangem nominauit: cornu instituit dextrum & sinistrum. Hac de causa ferentem cornua, Pana fingunt. Sed primus etiam hic caedem hostium mutuam excogitauit. Cùm Baccho in concauo saltu nunciassent speculatores, infinitas hostium copias in vlteriori parte castramertari, metus Bacchum incessit. At Pan noctu exercitui signum dedit, vt maximum & in conditum clamorem tolleret. His verò clamantibus, petrae sonum exceptum referebant, & cauitas saltus longè maiorum copiarum fremitum hostibus reddebat. Quare metu perterriti hostes, se in fugam coniecerunt. Propter hoc stratagema, Echo Pani amicam poëtae sunt fabulati, atque vanos nocturnos???ue terrores exer cituum, Panicos appellarunt. Polyaenus libro primo. Indi tubae loco flagella quatiebant, habebant & tympanae horribilem quendam bombum edentia, quae sic confecta erant. In abietis stipitem excauatum nolas ex orichalco inserebant, & ore vasis taurino corio tecto, tympanum sublime ferebant in pugnis. Ac tumultum magnu̅ excitaturi, aut aliquid denunciaturi, vas ligneum in os inuersum concutiebant. Tum quae in eo erant tintinnabula, & multa & magna, in operto???; sonantes, obscurum quendam intrinsecùs edebant bombum, qui ab ignaris non dijudicari facilè poterat, cuius esset instrumenti aut belluae: mugitui enim erat similis. Suidas. Syri in primo hostium congressu solem venerati, immodicis vocibus & cantu exultantes, cursu quàm citissimo in hostes irruunt. Alex. lib. 4. c. 7. Aethiopes belligerantes, cantu & clamoribus dissonis tumultuantur, & sui moris tripudijs exultant. Ibidem. Parthi non cornibus aut tubis classicum canunt, sed clauas ex corio concauas aeramentis intentas resonantibus pulsant vndique. Hae fuscum clangorem & dirum edunt, velut vlulatu belluino & tonitrui asperitate mistum. Ac rectè aduerterunt ab auditus sensu animum turbari maximè, eius???; ocyssimè cieri affectus, ac potissimùm de statu mentem deijci. Alex. lib. 4. c. 7. ex Plut. Crasso. Galli & Germani olim cum hoste congressuri, dissono & truci c???ntu, quem Barritum vocant, cum vlulatu & tripudijs scuta quatientes, praelia inibant. Alexander libro quarto, capite septimo. Ambrones incessu tardo arma pulsantes, rhythmis cum congressu & pulsu armorum consonantibus, suum nomen exprimentes in hostes irruunt. Ibidem. Vbii & Treueri, virorum cantu, & feminarum vlulatu hostem aggrediebantur. Ibidem. Cimbrorvm vxores in ipsis certaminibus, extentas ad carrorum velamina pelles, tantis pulsabant ictibus, vt ingenti cum horrore fragor efficeretur. Strabo lib. 7. Abari in conflictu sonitum excitare confusum & agrestem, vna???; cum fremitu bellico pulsare tympana consueuerant, vt terrerent Romanos. Quod Bonvs praecognitum militibus in dicauit, ne re subita consternarentur: eos???; iussit, pulsatione tympanorum audita, vicissim scuta concutere, & bellicum cla morem tollere, & paeana canere, & ligneas situlas collidere. Suidas in voce [Greek words]. Romani, cùm ad hostem irent in co̅spectu longinquo distantem, gradu lento & silentio vtebantur. At cùm propè ad manus ventum esset, ardentissimu̅ clamorem tollebant, vt & impetu hostis propulsaretur, & clamore terreretur. Gell. Noct. Atticarum lib. 1. c. 11. Cn. Pompeivs contra Mithridatem in Asia pugnaturus, eum (quandoquidem pugna̅ detrectare consueuerat) in valle collibus circumdata, nocte obscura inuasit, exercitu in locis superioribus collocato. Hîc tubicines simul omnes signum canere ceperunt: mox milites caetera???ue multitudo ingente̅ clamorem edere, pars scuta hastis, pars arma ex aere lapidibus percutere. Huiusmodi sonitum concaui montes recipere, receptum???ue reddere multò horribiliorem, vt eo Barbari vehementer perterriti sint. Romani primùm sagittis telis???ue praeliabantur: consumtis telis omnibus, in eos irrueru̅t. Qui erant ad alas, caedebantur, ijs???ue, quòd magna ex parte essent leuis armaturae, vnum ad necem vulnus satis erat. Qui in ipsa acie consistebant, premebantur, propterea quòd ij, qui in alis erant, eò prae timore confugiebant. Et sic Barbari neq; sibi auxilio esse, neq; in hostes quicquam moliri poterant. Dion Nicaeus in Pompeio. Tarsenses Agareni ab Andrea Scytha, Basilij Macedonis Imp. duce, ad exiguum reducti numerum, cùm à Styppiote oppugnarentur, & pugnae sustinendae impares se cognoscerent: multis conductis equis, ab eorum caudis sicca coria suspenderunt, simul???ue eos ad varias castrorum Rom. partes dimiserunt: ipsi à tergo eorum tubis ac tympanis sonitum edentes, strictis cum gladijs in media castra insilierunt. Orta proinde in exercitu Romano trepidatione, & per tumultum viris equis???ue in se concidentibus, Romani maximam cladem passi sunt. Cedrenus. Britannis co̅tra Anglosaxones pugnaturis, anno 492. Ger [1869] manus Altifiodorensis episcopus (qui cum Lupo Trecensium episcopo ad extirpandam Pelagij haeresim in insulam transmiserat) in ipsis Paschae solennibus, non armis, sed fide, sese agminis ducem profitetur. Postridie rem diuinam multo mane facit, poscit à Deo victoriam, idem etiam cunctis orantibus. Mox signum pugnae dat, ter magna voce Alleluia canens: candem vocem toties exercitus repetit, tantum???ue clamoris edit, vt hostes vbi vident in se iri, repentè metu corruant, abiectis???ue armis, in pedes se perinde dent, ac si longo certamine victi desperata iam salute, aliud non sit remedium fuga opportunius. lia diuina ope parta victoria, nulla caedes, nullus captiuus. Polyd. libro tertio, & Bonfinius libro quarto, Decadis primae. Tvrci in praelio non clamore, sed fremitu vtuntur, Bre, Bre, Bre, subinde ingeminantes, hoc est, Defende te. Cuspin. Apud Finnos in Sueonum regnospecus est Smellen vulgò dicta, prope litoralem vrbem Viburgum Moscouitis vicinam: in quam animali viuo proiecto, tam horribilis sonus excitatur, vt audientes instar vehementissimae bombardae interimat, vel debilitet in momento. Hostibus irruentibus praefectus terrae iubet omnium aures concludi cera, & in antris abscondi victuros. Ipse postremus cera obturatis auribus animal aliquod vel hasta, vel fune praecipitat in os speluncae: vnde tam horridus excitatur sonus, vt hostes obsidentes in circuitu, quasi mactanda pecora collabantur, & mortuis similes in potestatem incolarum veniant. Sic saepè Rutheni & Moscouitae multa suorum millia desiderarunt. Caeterùm specus ipsa validissimis muris septa à viro prudente custoditur perpetuo. Olaus lib. 11. cap. 4. & 5. Quum anno 1532. Solymannus Turcarum Imp. numeroso exercitu in Noricum irrumperet, Habraimus Bassaru̅ princeps, cui Solymannus, quod nemini vnquam ab Othomannis datum meminerant, supremi imperij potestatem communicarat, ad Guintium profectus, Nicolizzae oppidi praefecti side̅, promissis & minis pertentat. Sed quum Nicolizza nihil demissum responderet, aguntur tribus in locis cuniculi. Caeterùm quum discisso & proruente muro, Gvintiani praesentibus animis introrsus munitiones extruerent, & cuniculis diligenter vel à feminis obuiam iretur, duo inusitatae magnitudinis propugnacula ante fossam erexit Habraimus, in summam educta altitudinem. Repleta fossa, Turcae in oppidum impetum fecerunt. Cùm iam propè intra murum peruaderent praetoriani, tantus sublatus est clamor cu̅ eiulatu ab imbelli multitudine, vt stupefacti potiùs quàm territi Turcae retrocesserint, cùm integri erumpe̅tis ab arce praesidij strepitum clamorem???ue putassent, equitem???ue districto gladio ipsis subeuntibus comminantem in aëre conspexissent: eam extitisse diui Martini speciem vulgò aiunt, qui Sabarienses conseruasset. Iouius lib. 30. Histor. Impetv. Consule Tit. Milites animare Adhortatione, fol. 1786. Orontes contra Autophradatem pugnaturus, cùm Graeci quos secum habebat pedites in acie condensato agmine starent, equitibus phalangem perfringere non valentibus, ob eam???; causam auersis, iussit, si rursus impressionem facere conare̅tur equites, tribus passibus progrederentur. Quibus progredientibus, equites arbitrati ipsos irruptionem facere, declinantes fugam capesserunt. Polyaen. lib. 7. Themistocles ad Artemisium impetu in hostem incurrendum esse, docuit. Diod. lib. 11. Et C. Iul. Caesar in acie Pharsalica Pompeium hoc ipso peccasse dixit, quòd excipere suos, non inferre impetum voluisset. Plut. in Pompeio. Victoriae nostrae et nostrorum nuncio vel vero, vel simulato. Agesilavs aduersus Boeotos praeliabatur. Erat anceps victoria. Nox praelium diremit. Ille media nocte fidelissimos misit, dato praecepto, vt quos Spartiatas mortuos agnoscere̅t, puluere respersos occultarent. Hostes orto die, cùm suos omnes prostratos cernerent, Spartiatarum verò paucos, quasi victoriam Lacedaemonijs habentibus, cum eis congredi ampliùs non sunt ausi. Polyaenus lib. 2. Pelopidas Thebanus Magnetum duo oppida simul oppugnaturus, non ita longo spacio distantia, quo tempore ad alterum eorum exercitum admouebat, praecepit, vt ex composito ab alijs castris quatuor equites coronati, notabili alacritate velut victoriam nunciantes venirent: ad cuius simulationem curauit, vt sylua quae in medio erat incenderetur, praebitura speciem vrbis ardentis: praeterea quosdam captiuorum habitu eôdem iussit perduci. Qua asseueratione perterriti, qui obsidebantur, dum in parte iam se superatos existimarent, defecerunt. Frontinus libro tertio, capite ostauo, & Polyaenus lib. 2. Athenienses & Thebani ad pugnam instruebantur. Myronides Atheniensibus praecepit, vt cùm ipse signum dedisset, excurrerent in hostes, initio facto à sinistra. Quo signum dante, illi currebant. Cùm verò aliquousque essent progressi, Myronides ad dextrum cornu festinans, magna voce clamauit: Vicimus in laeuo. Athenienses victoriae fama confirmati, promtiùs & alacriùs hostes aggrediuntur. Thebani nuncio suorum cladis perculfi, ad fugam inclinauerunt. Polyaenus lib. 1. & Frontinus lib. 2. cap. 4. Aristomenes Lacedaemonius, Dionysio ferens auxilium, exigua inclinatione facta, videns triremes permixtas, praecepit suis militibus, vt clamarent, Sine fugere. Hostes audita hac voce, in fugam conuersi sunt, rati se omnino superari. Polyaenus libro secundo. Annibal cum Roman. Capuam obsidentibus signa conferens, cùm sui castra Romanorum irrumpere conarentur, misit quendam Latinae peritum linguae, qui iussu consulum alta voce denunciaret Romanis, vt castris iam propè amissis, in proximos montes confugerent. Vox inopinata facilè audientes mouisset, nisi Romani Punicis dolis assueti cognouissent fraudem. Itaque celeriter se inuicem confirmantes, hostem pedem referre, se???ue in castra recipere coëgerunt. Auctor vitae eius. Leotychidas Spartanus ad Mycalem Ioniae classem contra Persas ducens, praeconi, qui vocis amplitudine omnes superabat, mandauit, vti litoribus hostium adnauigans, quanta posset voce, intonaret: Ad Plataeas debellatum esse, Persas ibi profligatos, iam aduentare Graecam iuuentutem, ad reparandam Graecis in Asia ciuitatibus libertatem. Persas proinde falso eo nuncio perculit, vt nec Graecis deinceps seruis ampliùs fiderent. Leotychidas exploratis locis, comparato exercitu copias exponit. Postera die cùm instrueretur acies, rumor verus coepit repentè increbrescere, Persas à Graecis ad Platae as profligatos. & compertum est, vtrasque eadem die acies instructas, & ad Plat???as, & ad Mycalen conflixisse. Diod. lib. 11. cap. 1. Ad Humbrum amnem pugnante Arthuro Britannorum rege contra Pictos atque Scotos, clamatum est per quendam vocalissimum Britannica lingua ad id à Pictis subornatum, Arthurum Britannicae???ue gentis nobilissimos quosque caesos. Vox ea Scotos ac Pictos ingenti affecit laetitia: Britannos autem tanto pauore, vt abiectis armis permulti se in fugam proripientes, nec ducum signis, nec aeneatoribus receptui canentibus obtemperarent. Caesus in eo praelio Arthurus cu̅ XXXM suorum. H. Boëthius lib. 9. Frisones ab Theoderico Flandrensi, Arnulpli Gandauenfis filio, oppugnabantur, ad necem patris (quem oppressera̅t) vindicandam. Imperator Henricus II. illi adiungit Gotfridum Lotharingiae & Brabantiae ducem. Quum congressi manus conseruissent, vox insonuit (incertum vnde) Fugite, fugite. Ducales, qui se diuinitùs admoneri arbitrabantur, illicò in fugam co̅uersi, multi à paucis Frisonibus caeduntur, Dux captus Imperatorem illis reconciliauit. Cranzius libro quarto Saxoniae, cap. 32. Gerardvs Magnus Holsatiae dux contra Christophorum Danorum regem Holsatos candidis indutos ducebat, arcem Gottorp obsidentem. Id de longinquo Dani prospicientes, mulieres in se duci per contemtum asserebant. Conserto praelio acri, Holsati sublatum clamorem tollunt, Fugiunt, fugiunt. Dani fictam fugam, in veram concepta formidine verterunt, soluta???ue est obsidio eo ipso die. Cranzius libro 9. Saxoniae, capite 10. Poloni contra Tartaros ad Legniciam pugnabant aequo marte. Tum Qvidam Tartarus eques ab latere ex improuiso apparens, Polonica lingua, vt fugerent, identidem vociferatus, Polonos conturbauit, & in fugam conuertit, orto fugae initio à Miecislao Oppoliensi, qui vocem illam amici esse, saluti suorum consulentis, quasi iam reliqua agmina à barbaris deleta essent, crediderat. Cromerus lib. 8. Miesco, seu Miecislaus, Polonus, Boëmorum ducem Boleslaum oculis priuaut, comites eius obtruncauit, & Pragam biennio obsessam fame expugnauit. Vlricvs Boëmi frater, ab Imperatore Henrico (huic enim pater eum educandum dederat) clam dimissus, Dieuizum natura & arte munitum occupat: rapitim???ue collecto milite Pragam tendens, per praeconem ciuibus denunciari iubet, victis & fugatis Polonis, adesse cum exercitu principem victorem. Quo nuncio territi Poloni, fugam arripiut: ea???que ratione Vlricus vrbem recepit. Aeneas Syluius capite decimoseptimo & decim ooctauo Boëmicae historiae, anno 1007. Sigismundo Imp. ad Nicopolim cum Turcis signa collaturo, Illyrii qui ab Hungaris defecerant, in iugis montium quosdam è suis occuluêre, qui in medio praelij ardore per decliue ruentes, versos in fugam Hungaros proclamarent. Vngari eo dolo territi, victoriam è manibus elabi sunt passi. Bonfinius lib. 3. Decadis 3.
|| [1870]
Avxilii divini simvlatione, Spectris. Tellias vates Elaeus, cùm Thessali Phocensibus bellum intulissent, sexcentos viros è Phocensibus praestantissimos gypso illeuit, eos???ue sub noctem in Thessalos dimisit, dato praecepto, vt quemcunque albicantem non cernerent, eum obtruncarent. Hos primùm Thesalorum exubitores spectrum esse arbittati, deinde ipse exercitus adeò exhorrueru̅t, vt tribus millibus caesorum atque scutorum Phocenses potiti sint: quorum scutorum dimidium apud Abas, alterum dimidium apud Delphos dedicauerunt: & ex decima pecuniarum huius pugnae factae sunt statuae grandes, quae circa tripodem è regione delubri Delphis visuntur: & alterae eiusmodi, in Abis repositae. Herodotus libro octauo, & Pausanias libro decimo. Aetoli Pellenam oppugnabant. Pro Pellena collis est excelsus, è regione arcis positus: in quem, concursu facto, Pellenenses arma expediebant. Palladis sacerdos consuetam illius diei armaturam habens, & galeam tricollem, pulcerrima maxima???ue omnium virginum, ab arce intuebatur in ciuium sese armantium multitudinem. Aetoli virginem armatam è templo Mineruae procedere conspicati, ipsam Mineruam auxilio Pellenensibus venire existimantes, reuerterunt. Pellenenses verò persecuti, non paruum Aetolorum numerum occiderunt. Polyaen. lib. 8. Pericles dux Atheniensium, initurus praelium, cùm animaduertisset lucum, ex quo vtraque acies conspici poterat, densissimae opacitatis vastum, alioqui & Diti patri sacrum: inge̅tis illic staturae hominem, altissimis cothurnis, & veste purpurea, coma venerabilem, in curru candidorum equorum sublimem constituit: qui dato signo pugnae proueheretur, & voce Periclem nomine appellans, cohortaretur eum, diceret???ue, Deos Atheniensibus adesse. Quo viso penè ante coniectum primi teli hostes terga verterunt. Frontinus libro primo, capite vndecimo. Pisistratvs, cùm ope Megaclis Atheniensis (qui ei filiam suam vxorem dare promiserat) Athenas esset reductus, vt citra sanguinem tyrannidem reciperet: mulierem quandam Phyam nomine, è tribu poeaniaea, tribus digitis minus, statura quatuor cubitorum, formosissimam, Mineruae habitu instructam, currui???ue impositam, ante exercitum in vrbem duxerunt, praemissis praeconibus, qui Palladem Pisistrato praesentem fauere assererent. Ea re audita, Athenienses Pisistrato sese dediderunt. Herod. lib. 1. M. Fabium Ambustum consulem Falisci & Tarquinienses prima pugna fuderunt, Romanis falsa specie & velut phanatica deceptis. Sacerdotes hostium cum facibus incensis, furiali incessu, anguium nodos intendentes, militem spectaculo insueto turbauerunt. Inde vbi à consule & tribunis coeptum est in vanum illum metum reclamari, quòd puerorum more talia expauescerent: pudore affecti milites, ferociter in hostes vertuntur, atque in ea ipsa, quae nuper extimuerunt, velut amentes ruunt. Ibi hostili ludibrio confestim discusso, in armatos cuneos sese inferunt. Fuit???ue tantus Romanorum in praelium impetus, vt ne armato quidem non modò inermi hoste sustineri potuerint. Fusa acie castris Romanus victor cum multa praeda potitus est. Sabellicus libro 3. En. 4. Cornelius Tacitus libro Hist. 14. & in vita Iulij Agricolae, Polyaen. libro primo. Idem Veientes & Fidenates facibus arreptis fecerunt. Frontinus lib. 2. cap. 4. Sub Nerone obtinebat Britannos praesidio Paulinus Suetonius. Is Monam insulam expugnare adortus (erat haec incolis valida, & transfugarum receptaculum) in nouum pugnae incidit discrimen. Stabant mulieres in aduerso litore, furiali habitu ac flammis instructae: stabant & Druidae sacerdotes, diras???; in Romanos fundebant preces, manibus ad coelum sublatis. Caetera multitudo pugnae fuit instructa, quae non tam terrori erat Romanis, quàm muliebre illud oculorum ludibrium. Sed miles dúcis hortatione in litus egressus, confestim insulanos dispulit. Fusi fugati???ue Barbari ad deditionem compelluntur. Praesidium deditis imponitur. Luci euersi, in quibus Druidae diro ritu humanas mactabant hostias. Sab. lib. 2. Ennead. 7. & H. Boëthius lib. 4. Luitprandus, prae eunte lancea Dominica, cui artificiosè claui Christi crucifixi inserti erant, semper hostes suos terruisse, ac in fugam conuertisse Henricvm Imp. scribit libro quarto, capite duodecimo. Copias sive Exercitvm nostrum maiorem simulando. Consule Tit. Elephantos comparare, fol. 1884. Helnes Arcadum rex, vastantibus Tegeam Lacedaemonijs, quotquot vigentem ac floridam aetatem haberent, supra caput hostium misit, praecipiens, vt media nocte in eos immpetum facerent. Quotquot verò aetate prouecti, aut nondum adulti essent, eos iussit eodem tempore ante ciuitatem ignem quàm maximium incendere. Hostes ad visum ignem obstupefacti, in eum oculos conijciebant. Qui verò in cacumine erant, obruentes inopinatos, plurimos ex ijs morte affecerunt, multos etiam captos in vincula coniecerunt. Et oraculum ???nem habuit: [Greek words]. Polyaenus lib. 1. Cùm Boeoti, qui Arnam incolunt, cum Thessalis bellum gererent, Thessalvs noctem obseruans tenebricosam, mandauit militibus, vt dispersi per campum, alius alibi in montium fastigijs faces & taedas incenderent, atque sublimes ferrent, rursus???ue deprimerent. Boeoti conspecto igne, quasi fulmine circumdati, in metum ac terrorem inciderunt, & ad supplicandum. Thessalis & de pace rogandum se conuerterunt. Polyaenus libro primo. Agesilavs per Macedoniam iter faciens, misit ad Aeropum Macedonum regem legatos de transitu ac foedere faciendo. Aeropus foedus non accepit, inquiens, Se obuiam iturum. Cùm audisset paucos equites esse Laconi, suum equitatum instruxit: & vt plures, quàm reuerà essent, equites habere videretur, copias pedestres in prima acie collocauit, in posteriori equites quotquot habebat in duplicem phalangem distribuens, addidit???ue asinos, mulos, & ex equis quotquiot propter senectutem onera ferentes sequerentur. His insidentes viri equestribus armis praediti, conspectum praebuerunt magni equitatus. Aeropus igitur perterritus de transitu, foedus admittebat. Polyaenus lib. 2. Mnasippidas exiguam multitudinem ducebat. Cùm autem hostes noctu impetum facerent, iussit leuis armaturae milites, & tibicines in tenebris circuire, & à tergo impetentium classicum canere, ac iacula mittere. Illi igitur, tanquam inclusi à magna multitudine, confestim discesserunt. Polyaenus libro secundo. Dionysivs pactus cum ijs, qui Naxum prodere instituerant, ipse quidem serò ad muros cum septem millibus accessit. Naxij intellecta proditione, in turres ascenderunt. Proditores è turribus Dionysium vocabant cum vniuersis copijs. Ille verò minabatur ijs qui muros tuebantur, nisi traderent sibi ciuitatem, se omnes eos morte affecturum. Sub idem tempus iussu Dionysij in portum Naxiorum appulit Dionysiaca pentecontorus, quae fistulantes tubicines & hortantes hortatores duxit. Naxij totidem triremes adnauigare putantes, quot hortatores videbant, metu perterriti, spontè Dionysio ciuitatem dedidêre. Polyaen. lib. 5. Antipater in Thessalia volens hostibus plurimorum equitum opinionem praebere: contractos multos asinos atq; mulos turmatim instruxit, in eos???; viros imposuit equestri armatura praeditos. Vnicuique verò turmae primum ordinem verorum equitum addidit. Eos hostes conspicati, & seque̅tes etiam equites esse suspicati, metu perculsi, se fugae mandauerunt. Hoc stratagemate Agesilaus etiam vsus est aduersus Aeropum in Macedonia, & Eumenes aduersus Antigonum in Asia. Polyaenus libro quarto. Evmenes Cardianus cum Argyraspidibus in Gabenorum regione hybernabat. Quos cùm sparsim castra posuisse intelligeret Antigonus, eos ex improuiso per montes via compendiosa opprimere cogitauit. Quo nuncio territis militibus, cùm non longè abesset Antigonus, Eumenes inhibiturum se hostium celeritatem ostendit, vt diebus tribus, quàm expectarentur, tardiùs essent adfuturi. Circummisit enim nuncios imperans, vt copiae ex hybernis & caeteri properè conuenire̅t: simul???ue cum alijs ducibus excurrens, & locum facientibus iter per desertum ex edito conspicuum amplexus, & dimensus, crebras pyras per interualla praecepit extrui. Quos ignes vbi conspexit Antigonus, existimabat hostes explorato suo aduentu sibi occurrere. Itaq; relicta via compendiaria per vicos duxit & oppida, reficiens per ocium exercitum. Plut. in Eumene, & Polyaen. lib. 4. Ptolemaevs aduersus Perdiccam exercitu praeualentem ipse inualidus, omne pecudum genus, religatis ad tergum quae traherent carpentis, agendum per paucos curauit equites. Ipse praegressus cum copijs quas habebat, effecit, vt puluis, quem pecora excitauerant, speciem magni sequentis exercitus praeberent, cuius expectatione territum vicit hostem. Front. lib. 4. cap. 7. & Polyaen. lib. 4. Minvtivs Ruffus cùm à Sordiscis Dacis???; premeretur, quibus impar erat numero, praemisit fratrem & paucos equites, vnà cum aeneatoribus: praecepit???ue, vt, cùm vidisset contractum praelium, subitus ex diuerso se ostenderet, iuberet???; aeneatores concinere. Sonantibus montium iugis, species ingentis multitudinis offusa est hostibus: qua perterriti, dedêre terga. Front. lib. 2. cap. 4. M. Marcellvs, cùm vereretur ne paucitatem suorum militum clamor detegeret: simul lixas calones???ue, & omnis generis sequelas, conclamare iussit: at???; ita hostem magni exercitus specie exterruit. Ibidem.
|| [1871]
C. Marivs circa aquas Saxtias, cùm in animo haberet postera die depugnare aduersus Teutones: Marcellum cu̅ parua manu equitum peditum???ue noctu post terga hostium misit, & ad implendam multitudinis speciem agasones lixas???; armatos simul ire iussit: iumentorum???ue magnam partem instructorum cum contunculis, vt per hoc facies equitatus obijceretur: praecepit???;, vt, cùm animaduertissent committi praelium, ipsi in terga hostium descenderent. Qui apparatus tantùm terroris intulit, vt asperrimi hostes in fugam versi sint. Frontinus lib. 2. cap. 4. & Polyaen. lib. 4. C. Ivl. Caesar Alexiam vrbem Galliae oppugnabat. Gallorum ad eos congregabantur ducenta quinque millia. Ille per noctem armatos ter mille, omnes???ue equites separans, ab obliqua parte vtrinque iussit reuertentes postero die circiter horam secundam à tergo hostium se ostendere, & fortunam tentare. Ipse sub primam lucem exercitum ad pugnam eduxit: quos Barbari, multitudine freti, cum risu excipiebant. Verùm caeteris à tergo apparentibus, & clamorem tollentibus, atque includentibus, desperata fuga in maximam terrorem ac perturbationem inciderunt, & eo tempore maximam stragem Gallorum editam esse dicunt. Polyaenus libro octauo. Idem Dyrrhachium occupatum à Pompeio capere volens, paucos ipse quidem equites habebat. At illi magna equitum multitudine abundabant. Veruntamen multitudinem illam, vsus arte, infugam vertit. Paucis enim equitibus cum incitatis equis impetum facere inssit: ante illos tres manipulos peditum constituit, praecipiens, vt nihil aliud facerent, quàm pedibus excitarent puluerem, quantum maximum possent. Magna nebula sublata, ingentis equitum multitudinis opinionem hostibus fecit. Itaque subitò perterriti, fugam cepêre. Ibidem. Ivlianvs Apostata contra Constantium Imper. mouens, profecturus per maritimas syluas, vias???que iunctas Istri fluminis ripis: veritus, ne paucorum comitatu stipatus contemneretur ab inimicis: agmina ita distribuit, vt alios per itinera Italiae nota Iouius & Iouinus ducerent, alij per mediterranea Rhetiarum magistro equitum Neuita contenderent: vt in varias partes diuisi, maioris numeri opinionem afferrent, atque omnia tumultu ac trepidatione complerent. mandatúmque dedit, vt omnes tanquam cum hoste protinùs occursuro iter conficerent: cum???que ad locum venisset, vbi nauigari posse Danubium didicit: lembis, quàm occultissimè potuit, decucurrit: ob id latens, quòd paucis contentus extra oppida, ciuibus imprudentibus, transibat. Fama tamen praecessit, Iulianum, dimissis regibus, cum ingenti exercitu aduentare. Sigonius lib. 6. Imp. occid. Anno 560. Hunni ex Moesia in Thraciam cùm transissent, capto prouinciae praefecto, magnam caedem fecerunt. Itaque Belisarivs, licèt iam effoetae aetatis, missus est: qui, equis ciuium sumtis, armata multitudine venit ad Chiti pagum: fossa???ue facta, barbaros, quotquot cepit, occidit. palmites etiam arborum postse traxit, vt, excitato puluere, ingentis speciem multitudinis Hunnis praeberet. Qua opinione decepti, vsque ad Arcadiopolim profugerunt, &, cùm naues parati viderent, vt sibi tutus receptus daretur, postularunt. Sigon. lib. 20. Imp. occid. ex Cedreno. Hungari A. D. 938. Germaniam inuaserant & vastauerant. Sacconium vrbem Rauracorum in Rheni insula sitam obsideba̅t diuiso exercitu. Hermigervs Rauracus ducem suis se praebens, noctu cum paucis hostes vltra Rhenu̅ aggressus, in montibus vicinis quosdam faces efferre iussit, vt hostes ancipiti periculo territi, faciliùs in fugam verterentur. Itaque Hungari miserè trucidati, cùm qui cis Rhenum erant, auxilium illis ferre non possent. Hermigerus praedam amplissimam monasterio Sacconiensi dicauit. Stumpfius. Grimoaldvs Longobardorum rex Cacanum Hunnorum ducem contra Lupum Foroiuliensem regem exciuerat. Eo deuicto, Cacanus arma in Longobardorum quoque castella circumtulit. Grimoaldus nuncijs missis Cacanum monuit, vt Lupo vindicato Foroiulienfi regione decederet. Cuirespondit Cacanus, Se haudquaquam terram eam relicturum, quam ipse armis, ac multo suorum sanguine partam teneret. Quo responso Grimoaldus incensus, bullum aduersus eum decreuit, ac copias quàm maximas potuit, comparauit, verùm haudquaquam cum immenso Cacani exercitu conferendas. Aderant fortè legati Cacani, cùm ipse exercitum recensebat. Ibi exiguitatem copiarum occultare, ac maioris speciem praebere exercitus volens, legatos???ue decipere: eosdem milites, diuerso habitu atque armatu instructos, in praesentia legatorum per dies aliquot, quasi nouum semper exercitum, decurrere iussit, atque ad eos conuersus, ita dixit: Cùm hac, quam vidistis, multitudine Cacanum inuadam, nisi protinus Foroiulij finibus cesserit. Quae cum Cacano legati renunciassent, territus extemplò se in regnum suum recepit. Sigon. lib. 2. regni Ital. & Sab. lib. 4. de vetust. Aquil. & Bonfin. lib. 8. Dec. 1. Styppiotes, qui egregium ducem Andream Scytham, aduersus Tarsenses Agarenos victorem, calumnijs in odium apud Basilium Macedonem Imp. adduxerat, in ipsius locum substitutus, Tarso apprópinquans, castra eo loco, qui Chrysobullum dicitur, ponit, neque fossa satis ea, neque excubijs muniens. Cuius incuriam cùm obseruassent Tarsenses, per noctem eum adoriuntur, tali commento vsi. Quia accepta ab Andrea clade ad exiguum redacti numerum, pugnae sustinendae pares non erant, multis conductis equis, ab eorum caudis sicca coria suspendunt, simul???ue eos ad varias castrorum Romanorum partes dimittunt, ipsi à tergo eorum tubis ac tympanis sonitum edentes, strictis cum gladijs in media castra insiliunt. Orta proinde in exercitu Romano trepidatione, & per tumultum viris equis???ue in se confusè incidentubus, factum est, vt barbari vincerent, immensam???ue Romanorum caedem peragerent, plerisq; à suis ingloriè obtritis atque suffocatis. Tarsenses hac inopinata potiti victoria, & strepitu paeanem cecinerunt. Cedrenus. Fridlevvs Danorum rex, apud Britanniam amissis bello militibus, cùm difficilem ad litus reditum habiturus videretur: interfectorum cadaueribus erectis, & in acie collocatis, ita pristinum multitudinis habitum repraesentauit, vt nihil illi ex tanto vulnere detractum videretur. Saxo libro quarto, & Olaus lib. 5. cap. 19. Cùm Britanni, Amlethvm Iutiae regem insecuti, maiore copiarum parte exuissent: Amlethus die postero, ad augendam multitudinis speciem, caesorum cadauera partim subiectis stipitibus fulta, partim propinquis lapidibus affixa, alia viuentium more equis imposita, in aciem digessit, vt ipsae extinctorum imagines lacessentibus Solis radijs immensi agminis speciem darent. Quo aspectu territi Britanni, à mortuis superati sunt, quos viuos oppresserant. Rex dum segniùs fugam intendit, ab imminentibus Danis occisus fuit. Saxo libro quarto. Brvdvs Pictorum rex, contra Alpinum Scotorum regem pugnaturus, nocte quae diem pugnae praecessit, clitellarijs equis mulieres agasones???ue, partim arma, partim linum indutos, contos tenentes & ligna hastarum aemula, insidere iussit. Centum his admiscet equites, duces futuros. Qui cùm in ipso praelij ardore essent conspecti: territi Scoti, ne hostilibus circumdarentur armis, omissa pugna praecipiti cursu fugientes abiêre. Parua in praelio caedes edita, in fuga multò maxima: captus rex Alpinus, securi percussus est. Hector Boëthius lib. 10. Conradus I. Imp. Henricum Saxonum ducem imparatum in vrbe Gruona, obsidere parabat. Praemissis tamen oratoribus obtulit Henrico pacem, fi dederet arcem. Diethmarus orientalis Saxo, militaris rei scientissimus, vbi vidit adesse regis nuncios, clara voce ducem sciscitatur, quánam parte velit castra figi legionibus, quas se adduxisse simulabat. Dux rogat, Quot adduxerit? Triginta, inquit, millia in armis habeo. Nuncij dimissi regem falsa legionum fama sic terruerunt, vt in Franciam suam redierit. Cranzius libro tertio Saxoniae, capite primo. Roberto Brusio Scotorum rege cùm XXXM. contra trecenta M. ab Eduardo II. Anglorum rege conducta pugnante, calones atque lixae audendum aliquid rati, quoniam ferrei thoraces deerant, indusia lintea & candida supra vestimenta induentes, ac mappas hastis alligantes, sumtis baculis longis, decumana porta egrediuntur, ac sese paulum ad montem circunducunt. Mox de monte descendentes, terribiliorem hostibus aspectum praebuêre. Pars alium aduentare exercitum rati, alij angelos de coelo Scotis subsidio venisse arbitrati, terga verterunt, initio fugae à rege facto, quem primum metus perculit. H. Boëthius lib. 14. Franciscvs Sforicia in Piceno cùm manum cum Francisco Nicolai Picinini filio consereret, atque omnibus suis equitum turmis in praelium missis, Picinino adhuc aliquot superessent: veritus, ne ijs in medio pugnae ardore recentibus obrueretur: coëgit omnes calones ac lixas, & in perrara sylua ita condidit, vt inspici quidem, sed non ex toto discerni possent: atque in eorum fronte galeatos statuit, vt speciem magni equitatus praeberent. Picininus eas quae supererant turmas in subsidijs retinens, praelio superatus ac captus fuit. Fulgosus libro septimo, captite quarto. Ladislavs rex Ploniae, Cracouiam oppidum obfessum ad deditionem compulit, opinione castrensis copiae deceptum, quum montes farina integi mandasset. Rauisius. Benedictus Varadiensis episcopus, cum Tartaris, sub Bela IV. Vngariae rege Pannoniam vastantibus, ad Agriam, quam incenderant, congressus, eos fudit, fugauit???ue. Illi continuò fugam simularunt, & quum equos paucos haberent, humana simulacra ex distentis saccis, imposita equis, vt equites viderentur, cum nonullis sub colle reliquêre. Ipsi in campis Hungaros operiebantur. Pugna conseritur. Tartari ex composito terga dant, versus collem fugiunt. Pro [1872] deunt inde socij cum ficto equitatu. Qui fugiebant, quasi resumtis animis, in Hungaros vertuntur. Caesi sunt Hungari ad internecionem. Episcopus cum paucis euasit. Bonfinius lib. 8. Decadis 2. Carolvs IV. Imper. contra Philippum ducem Austriae bellum gerens, multitudinem hostium veritus, tres ex Philippi ducibus magna auri vi persuasit, vt Philippo renunciarent, Caroli exercitum multò maiorem esse, & in fuga omnem salute̅ reponendam. Philippus credulus cu̅ exercitu discessit. Proditores negotio ex sententia confecto, à Carolo promissam accipiunt pecuniam, sed adulterinam, quae vicesimam vix partem iustae haberet monetae. Id grauiter ferentes, cum rege expostulant. Carolus ira feruens, Abite hinc, perfidi proditores, exclamauit: adulterina fi des adulterino auro recompensatur. Hieron. Zieglerus de Viris illust. Germ. ex Cranzio lib. 9 Saxoniae, cap. 37. Quum anno 1532. Habraimus Bassa Guintium Norici oppidum cuniculis actis iam propè cepisset, sed incredibili oppidanorum virtute Nicolizza praefectus fortiter resisteret: Habraimus data fide euocatum ad se in castra praefectum rogauit, vt fortunae periculum facere desineret, oppidum in eius potestate se relicturu̅, si in verba Solymanni iuraret, & in speciem praesidij aliquot Turcae veluti tradito oppido reciperentur. Nicolizza, qui ex octingentis strenuis defensoribus vix tertiam partem, atque eam confectam vigilijs, & vulneribus debilitatam, sibi superesse meminerat, omnino trasigendum existimauit. Quum ex colloquio nullum timorem praeferret, & praesidij vires effusè mentiendo adaugeret Nicolizza, vt etiam callidissimo Barbaro imponeret, pollicitus est se Turcis omnibus, qui illac transirent, amicum fore, eísque quos posset commeatus praebiturum liberaliter, & Othomannicum vexillum in summa turre praefixurum: id verò quod ad Turcas introducendos pertineret, vt dediti oppidi, accepti???ue praesidij species praeberetur, se praestare omnino cu pere, sed plurimum vereri, ne à Germanis ac Hispanis tummultu facto discerperentur: debere eum spontè dediti, & in veterem amicitiam recepti voluntate & fide contentum esse. Ad extremum Habraimus virtute atq; astu Nicolizzae superatus, id tantùm impetrauit, vt Ianizerorum decuriam intra portae limen admitteret. Quibus introductis, & Illyrica lingua ad potandum vinum, cuius ea gens est auida, comiter inuitatis, & sibi & Habraimo cumulatissimè satisfecit, cùm neq; Germanos neque Hispanos in praesidio habuisset. Iouius lib. 30. Historiae. Quum in Mysiam imperante Sigisimundo Hungariae rege Turcae irrupissent: Nicolavs Petri de Macedonia F. Mysiae praefectus, qui Isaacum regem Bofinae fingulari certamine vicit, cùm Turcis se viribus imparem esse intelligeret, agrestes omnes iumentis insidere iubet, & cum armis tympana buccinas???ue sumere, & ingenti clamore hostes aggreditur. Sequenti nocte, Turcas adoritur. Ipse à fronte cum pauco exercitu, à lateribus rusticana turba iumentis infidens. Clamor ingens editur, tympana circumsonant. Turcae se ab innumero Pannonum exercitu circumuentos rati, fugiunt. Nicolaus cum agmine quadrato se inferens, multum sanguinis haufit. Vt sui ab hostibus intempesta nocte dignoscerentur, Christi sanctique Michaëlis symbolum edixerat. Turcae castris pariter ac impedimentis exuti, magna clade affecti sunt. Bonfinius. Cuspinianus paulò aliter: Per exploratores, inquit, certior factus, Turcas in castris dormire, tympana multa equabus, quas vagabundas in campo ceperat, adalligauit, adiunctis suis militibus, qui fistulis canerent. Tesseram dedit duobus verbis voce materna: quorum alteru̅ Turcae intellingebant, alteru̅ ignorabant. Turcae & nocturno tumultu & tesserae ambiguitate territi, quòd magnum adesse coniectarent exercitum, in fugam soluti sunt. Avxilii adventantis simulatione. Cùm Sicyonij comparato exercitu agrum Hyperaesiensium in Achaia inuasuri essent, intelligerent???; Hyperaesienses nullo se pacto pares illis numero futuros: capras omnes quae intra fines erant, in vnum coëgerunt, adligatas???; ad cornua faces, in tempesta nocte accendêre. Hostes ignes eos esse ab auxiliaribus suspicati, retrò agmen egêre. À Capris itaq; mutato veteri nomine Hyperaesia vrbs Aegira est appellata. Quoq; loco ex illis vna eximia specie, quae???; caeteris dux erat procubuerat, ibi templum Dianae Agrestis erexêre, quòd illius propitio numinie in mentem sibi venisse interpretati sunt eo dolo hostem eludere. Pausanias in Achaicis. Cyrvs superatus à Medis, confugit ad Pasargadas. Multis Persis ad hostes transeuntibus, inquit ad eos: Crastino die nobis auxilio venient centum millia, ab hostibus Medorum. Vos igitur ad socios excipiendos singuli fascem lignorum ferte. Quibus ferentibus, transfugae Medis haec enunciauerunt. Cùm nox appetisset, Cyrus imperat, vt quilibet suum fascem incendat. Medi flammam lucentem conspicati, purantes hostium copias aduentare, se in fugam coniecerunt. Polyaenus libro septimo. Orontes magno sociorum numero amisso, quos Autophradates insidijs peremerat, subornauit aliquos qui rumorem spargerent, ac nunciarent, mercenarios in propinquo esse: sic vt etiam is sermo ad Autophradatem perferretur. Nocte verò valentissimos Barbarorum armauit Graecanicis armis, eos???ue prima luce cum reliquis Graecis in acie collocauit, adhibitis interpretibus, qui vtranque linguam callerent, vt hi ea quae praecepta Graecis essent, Barbaris enunciarent. Autophradates arma Graecanica conspicatus, existimans mercenarios venire, de quibus audierat, congredi non ausus, assumtis copijs se fugae mandauit. Polyaenus libro septimo. Atheas rex Scytharum, cùm aduersus ampliorem Triballorum exercitum confligeret, iussit à feminis & pueris, omni???ue imbelli turba, greges asinorum ac boum ad postremam hostiu̅ aciem admoueri; & erectas hastas praeferri: famam deinde diffudit, tanquam auxilia sibi ab vlterioribus Scythis aduentarent. Qua asseueratione auertit hostem. Frontinus libro 2. capite 4. & Polyaen. lib. 7. Phocenses in Parnasso cum armis inclusi, sub multam noctem descendentes, in hostes impetum fecerunt. Illi partim quasi spectrum nouum & inusitatum perhorrescentes, partim etiam alios esse qui aggrederentur existima̅tes, victoriam hostibus dederu̅t, & strages Thessalica contigit ad quatuor millium viroum. Polyaen. lib. 6. Agis Peloponnesijs aduersus Lacedaemonios bellum gerentibus in Lemno, consilium dedit, vt vnam diem iumenta sine pascuis essent. Metum autem hostibus inferre volens, tra̅sfugas misit, qui nunciarent, magnum auxilium Laconibus proxima nocte venturum, & iumentorum ora per integrum diem ligauit. Impetente verò nocte, vincula soluit. Itaque iumenta fame confecta, & vinculis soluta, cùm nacta fuissent herbas & pascua, exilierunt & infremuerunt, magnum???ue strepitum mouerunt, atque simul clamorem exceptum valles referebant. Milites autem iussit, alium alibi dispersos, duplices aut triplices ignes facere. Peloponnesij strepitus magnitudine decepti, repentè fugam capesserunt. Polyaenus libro primo. Alcibiades nauali praelio decertaturus, constituit malos quosdam in promontorio: praecepit???; his quos ibi relinquebat, vt cùm praelium commissum sensissent, panderent vela. Quo facto consequutus est, vt hostes aliam classem in auxilium superuenire ei arbitrati, verterentur. Frontinus libro se cundo, capite 5. Argaevs rex Macedonum, Taulantirum Galaurus. Taulantij contra Macedones exercitum ducunt. Argaeus (erat enim ei manus perexigua) iubet virgines Macedonum, fi hostes agmen suum adducerent, ipsas è monte sese ostendere. Appropinquantibus igitur hostibus, apparuerunt, & è montibus descendebant magno numero virgines, thyrsos???ue pro hastis vibrabant, & sertis faciem obumbrabant. Galauro perterrito receptui signum dante, Taulantij abiectis armis terga verterunt. Argaeus templum aedificauit Baccho Fallaci, atque vt virgines, quas antea Macedones appellabant, deinceps propter virorum imitationem, vocari iussit. Polyaen. lib. 4. Antigonvs cum paucioribus militibus castrametabatur aduersus hostes, qui Eumenem sequebantur. Cùm autem continuis legationibus inter se vterentur, inssit militem quendam procurrere anhelantem, puluere respersum, atque nunciare: Socij praestò sunt. Antigonus hac audita voce laetabundus exilijt, dimissis???ue legatis, postero die longitudinem aciei duplicatam extendit, & è vallo deduxit. Hostes de aduentu sociorum à legatis certiores facti discesserunt. Polyaenus libro quarto. Iphicrates in Epidauro non multum supra mare aciem instruebat. Postquam verò ad nemus profundum & vmbrosum ventum esset, eos, qui intus latenrent, consurgere iussit. Hostes magnas insidias metuentes, reuersi sunt, & celeri fuga se in naues receperunt. Polyaen. lib. 3. Tynnichvs, cùm Theudosia Ponti ciuitas à vicinis tyrannis oppugnaretur, ab Heraclea cum naui turbinata, & vna triremi veniens, assumtis tot militibus, quot poterat, & tribus tubicinibus, scaphis???ue ex vno ligno constantibus, quarum singulae virum vnum capere possent, per noctem adnauigans, cùm ad ciuitatem appropinquasset, eximens scaphas, attribuit singulis buccinatorem vnum, dato praecepto, vt mediocri interuallo à se muntuò distantes, postquam è triremi signum dedisset, ipsi vicissim canerent per interualla temporum. Qui oppugnabant, maiorem aliquam classem adnauigare arbitrati, relictis excubijs, se fugae tradiderunt. Tynnichus autem adductis nauibus, vrbem oppugnatione liberauit, Polyaenus libro quinto. C. Svlpitivs Petreius Coss. contra Gallos dimicaturus, iussit muliones clàm in montes proximos cum mulis abire: & [1873] inde conserto iam praelio, velut equis insidentibus ostentare se pugnantibus. Quare Galli existimantes aduentare auxilia Romanis, cessêre, iam penè victores. Frontinus libro secundo, capite 4. M. Cato, cùm Ambraciam eo tempore, quo sociae naues ab Aetolis oppugnabantur, imprudens vno lembo appulisset: quanquam nihil secum praesidij haberet, coepit signum voce gestu???; dare, quo videretur sebsequentes suorum naues vocare: ea???; asseueratione hostem terruit, tanquam planè appropinquarent, qui quasi è proximo citabantur. Aetoli, ne aduentu Romanae classis opprimerentur, reliquerunt oppugnationem. Front. lib. 2. cap. 7. Evndem vastantem Hispaniam, legati Ilergetum, qui sociorum populus erat, adierunt, orauerunt???ue auxilia. Ille ne aut abnegato adiutorio socios alienaret, aut diducto exercitu vires minueret: tertiam partem militum cibaria parare, & naues ascendere iussit: dato praecepto, vt simulata tantùm profectione, mox in castra redirent. Praecedens interim aduentantis auxilij rumor, vt Ilergetum excitauit animos, ita hostium consilia discussit. Front. lib. 4. cap. 7. Esbernvs, Danorum regis Valdemari dux, apud Oldam insulam Xl. piraticas Valdalorum naues aggressus, & penè circumuentus iussit, vnum è suis accepto silice malum inscendere, in???; summitate excusso igne ostentare flammam. Vandali rati dari signum socijs nauibus, à pugna destitêre. Cranzius lib. 5. Vandaliae cap. 26. ex Saxonis lib. 14. Canis Scaliger, qui Veronae atque Taruisij principatum optinebat, cùm discubiturus esset, atroci nuncio perculsus, Patauinos magno exercitu in prima Taruisinorum tecta ingressos esse, veste mutata in rusticanum iumentum conscendit, vno???ue solo ac fideli comite, magna celeritate Taruisium peruenit. Illic arma induit, atque in bellatore equo antè se hostibus ostendit, quàm venturum eum suspicarentur: fretus id fore, quod accidit: vt hostes ipso conspecto, venisse maiorem numerum aut proditionem duplici fraude molitam arbitrarentur. Itaq; terrore perturbatis ordinibus, fusi sunt, eorum???ue duces à Cane capti. Fulgosus libro septimo, capite quarto. In praelio, quo Poloni Cruciferos ad Groneualdam magna affcerunt clade: Boëmi & Moraui mercenarij Polonorum, cum vno vexillo, cuius signifer fuit Ioannes Zarnouius Boëmus, siue metu, siue auro Cruciferorum corrupti, sub initium pugnae secesserunt. Conspicatus autem eos in sylua Nicolavs Tramba procancellarius, cùm ex acie iussu regis in castra cum caetera imbelli turba reuerteretur, accurrit ad eos: & grauiter obiurgatos, in aciem redire compulit, in ductorem suum Zarnouium culpam omnem referentes. Qui quidem ita deinceps infamis fuit ac desperatus ob id factum, vt ne vxor quidem coniugali thoro eum dignaretur. Hi ergo reuertentes in acie̅, speciem noui exercitus hostibus praebuêre, terrorem???; addidêre. Cromer. lib. 16. Avxilio Bellvarvm. Vide Tit. Serpentum aut Canum auxilia adhibere, fol. 1811. Hispani contra Hamilcarem boues vehiculis adiunctos in prima fronte constituerunt: vehicula???ue, tedae & sepi & sulphuris plena, signo pugnae dato, incenderunt: actis deinde in hostem bobus consternatam aciem perruperunt. Frontinus libro. 2. capite 4. Simili dolo Hannibal Cassinatem saltum, imminente Fabio, euasit. Vide Tit. Exercitum per loca infesta ducere. Copiarvm svarvm vero, non simulato Robore, Firmitudine, Multitudine terrere. Rex Aethiopum Macrobiorum, cùm Cambyses Persarum ex exploratores ad eum misisset Aethiopes Ichthy ophagos: arcum eis dedit laxatum, & si Persae illum intendere possent, tum contra Aethiopes bellum mouerent, monuit. Sin minùs, gratias dijs agerent, qui Aethiopes à bello Persis inferendo arcerent. Arcum illum solus Smerdes frater Cambysis, Persarum omnium robustissimus ad duos digitos trahere potuit. Herod. lib. 3. Xerxes rex speculatores Atheniensium comprehensos per castra circumduci iussit, eos???; mox dimisit. Polyaen. lib. 7. P. Scipio postquam Africam attigit, speculatores Hannibalis in castris deprehensos, & ad se perductos, nec supplicio affecit, nec de consilijs ac viribus Poenorum percontatus est: sed circa omnes manipulos sese militaribus operibus exercentes diligentissimè deducendos curauit. Interrogatos???ue, An satis ea considerassent, quae speculari iussi erant? prandio dato ipsis, iumentis???ue eorum, incolumes dimisit. Quo tam pleno fiducia spiritu priùs animos hostium, quàm arma contudit. Val. lib. 3. cap. 7. Hoc ipsum ter à Scipione factitatum scribit Plyaen. lib. 8. Val. Leuinus Cos. cùm intra castra sua exploratorem hostium deprehendisset, magnam???ue copiarum suarum fiduciam haberet: circumduci eum iussit, terrendi???ue hostis causa, exercitus suos visendos speculatoribus eorum, quoties voluissent, parêre voluit. Front. lib. 4. cap. 7. Ioannes Zimisces Imperator, classe insigni contra Roxolanos egressus, legatos Tauroscytharum (qui explorandi gratia regi occurrerant) circumductos per exercitum omnem vt singula contemplarentur, redire ad suos iussit. Cuspin. Tartarorvm princeps Amorabecus ad Lazarum Seruiae Despotam legatos misit, transitum in Hungariam petentes, minas etiam addens ni pareret: & vt magis permoueret, mulum milio onustum in Despotae conspectu produci, saccos???ue exonerari iussit, quasi acerui grana faciliùs, quàm Tartarorum illuuies numerari posset. Despotes in tertium diem responsum distulit, eo???ue tempore gallos, capos, gallinas fame excruciari curauit. Euocatis inde legatis, gallos emitti iussit. Qui paruo te̅poris spacio vniuersum milium absumsêre. Tum ad legatos conuersus: Renunciate igitur regi vestro, inquit, vt milij grana aduehat innumera, nobis edaces gallos non defuturos. Et certè euentus ita tulit, vt Tartari multitudine confisi, à Seruijs magna sint strageaffecti. Aegidius Corrozetus de Dictis & factis mem. Gvlielmvs Normanniae dux, cùm in Britanniam aduersus Heraldum regem traiecisset: captis hostium exploratoribus, deduci eos per tota castra iussit, & omnia eis ostendi: deinde cibo recreatos, cum muneribus ad suos remitti. Non multò pòst Britannos vicit, Heraldum occidit, & primus Normannorum, illius insulae regno potitus est. Fulgosus libro tertio, capite 7. Vigilantia. Evmenes Cardianus cum Argyraspidibus in Gabenorum regione hybernabat. Quos cùm sparsim castra posuisse intelligeret Antigonus, eos ex improuiso via compendiosa per montes opprimere cogitauit. Eo nuncio territis militibus, cùm non longè abesset Antigonus, Eumenes timorem abstersit, ostendens inhibiturum se hostium celeritatem: vt diebus tribus, quàm expectarentur, tardiùs essent adfuturi. Circummisit enim nuncios imperans, vt copiae ex hybernis & caeteri properè conuenirent: simul???; cum alijs ducibus excurrens, & locum facientibus iter per desertum ex edito conspicuum amplexus & dimensus, crebras pyras per interualla, vt in castris fieri solet, praecepit extrui. Quae vbi administrata sunt, ignibus ex regione montosa Antigoni exercitui apparentibus, dolor Antigonum & moeror inuasit, qui iam dudum existimabat hostes explorato aduentu suo sibi occurrere. Ne igitur fatigatus & confectus ex itinere, cum militibus cogeretur alacribus, qui commodè hybernauerant, dimicare: via relicta compendiaria per vicos duxit & oppida, reficiens per ocium exercitum. Plutarchus in Eumene, & Polyaen. lib. 4. Selevcvs contra Demetrium castra figebat, qui rebus desperatis sub noctem statuerat fortunam tractare. Demetrij duo milites cùm in primas Seleuci excubias incidissent, nocturni hostes praestò essent, quàm suis armandi facultas daretur, tubicines classicum canere iussit: Milites verò inter armandum maxima vociferatione exclamare, & vnumquemque ignem praesentibus sarmentis inijcere. Demetrius cùm igni circumfulgere exercitum cerneret, existimans apparatos ad pugnam esse, non ausus est eos aggredi. Polyaenus libro quarto. Confidentia. Huc etiam referri potest Tit. praecedens, Copiarum suarum robore hostes terrere. quatenus cum confidentia robur ostentatur. Iones atque Aeoles, cùm audissent Lydos citra negotium à Persis victos, legatos Sardis mittunt ad Cyrvm, vltrò postulantes, vt ijsdem conditionibus eos admitteret, quibus & Croeso subiecti fuerant. Verùm Cyrus ad eorum postulata per huiusmodi similitudinem atque apologum respondit: Tibicen quidam vbi pisces in mari conspexisset, canere tibia incipiebat, ratus nimirum eos ad cantus suauitatem in terram progressuros: at spe sua frustratus, misso in mare verriculo, ingentem piscium vim complexus est, atque extraxit. Et cùm palpitantes cerneret in sicco, dixit ad pisces: Temperate nunc mihi quaeso à saltationibus, quando non libuit me canente, saliendo progredi. Quae verba Cyrus Ionibus Aeolibus???ueideo dixit, quòd Iones, priùs ipso Cyro per legatos ad amicitiam eos inuitante, flagitante???ue vt à Croeso rebellarent, constanter recusauerant: ac iam demùm rebus non ex sententia succedentibus, parati essent Cyri imperata facere. Hoc responso eos terrere voluit. Iones his auditis moti, ad suas quique ciuitates reuersi, moenia communiuerunt. Herod. libro primo.
|| [1874]
In expeditione Scythica, cùm bellum traheretur, tandem Darij exercitus inopia rerum laborauit. Id Reges Scytharum tres numero, Scopasis, Taxacis, & Indathyrsus intelligentes, miserunt ad eum cum muneribus caduceatorem, aue, mure, rana, & quinq; sagittes. Persae eum, qui munera ferebat, percontabantur, quid illa significarent? Iste negare sibi aliud esse mandatum, nisi cùm illa tradidisset, celerrimè rediret. Iubere tamen ipsos Persas, si solertes forent, interpretari, quid sibi dona vellent. Darius opinabatur Scythas seipsos ei donare, & terram atq; aquam: quòd mus quidem in terra gignatur, & eodem quo homines victitet: rana autem in aquis nascatur: auis verò sit equo assimilis: sagittis dandis, quòd seipsos tradere videantur. At Gobryas vnus è septem, qui Magos sustulerunt, hoc dicere dona coniectabat: O Persae, nisi vt aues subuoletis in coelum, vt mures subeatis terram, vt ranae insiliatis in paludes, non remeabitis eo vnde venistis, his sagittis co̅fecti. Et Gobryae certè interpretationi cuentus ipse respondit. Omnium namque rerum inopia laborans Darius, turpi fuga sibi consulere suit coactus: & nisi Iones pontem in Istro custodiuissent, per quem effugeret, actum erat de toto illius exercitu. Herod. lib. 4. Darius aduersus Scythas prelium committebat. Fortè accidit, vt lepus iuxta Scythicam phalangem decurreret. Scythae léporem insequebantur. Darius verò: Operaeprecium, inquit, est Scythas fugere, quibus adeò contemtui sumus, vt relictis Persis léporem persequantur. Et receptui signo dato, de discessu consilium cepit. Iustinus, & Polyaen. lib. 7. Xerxes circa Abydum cum nauibus in insidijs latebat. Frumentariae naues Graecorum praeternauigantes, capiuntur à Barbaris, quibus visum est submergere naues onerarias vnà cum ipsis hominibus. Xerxes contrà quaerebat, Quò cursum tenerent? Quibus respondentibus, In Graeciam: Etiam nos, inquit, cò nauigabimus. Itaque frumentum, quod Graecis aduehitur, nostrum est. abite igitur. Illi Graecis hanc rem nunciantes, non exiguum eis metum iniecerunt. Polyaenus libro septimo. Idem Graecos speculatores in castris suis prehensos nihil laesit, sed exercitum vt inspicerent iussit, tum missos fecit. Plutarchus in Apophthegmatibus. Dionysivs tyrannus, Himilcone adnauigante, atque ostium portus Homotylensium muniente: copijs à Motia deductis, castra eregionè constituit, nautas???ue & milites, vt bonum animum gererent, nauibus???ue stationem pararent sub promontorio quod portum continebat, hortatus est. Locus erat planus, & luto coeno???ue plenus, latitudine veginti stadiorum. Hoc milites lignis munito, subduxerunt octoginta triremes vno die. Himilcon veritus, ne Dionysius assumta classe supra promontorium adnauigaret, & Carthaginenses in ostio portus conclusos intus conficeret, spirante Borea, secundis ventis discessit. Dionysius verò & portum & Homotylem & classem recuperauit. Polyaenus libro quinto. Ischolavs cùm in Drye oppugnaretur à Chabria, volente arietes admouere, prioripse muri partem deiecit: vtrumque secum reputans, vt sui milites fortiùs pugnarent, cùm munitionem moetiorum no̅ haberent: & hostes existimarent, suas machinas oppugnatorias esse contemtui. Certè hostes spontaneam moeniorum destructionem meruentes, ingredi in vrbem non audebant. Polyaen. lib. 2. Senatvs Rom. post Cannensem cladem supplementum exercitus in Hispaniam mittere ausus, fecit, ne hostilium locus castrorum, tum maximè Capenam porta̅ armis Hannibale pulsante, minoris vaeniret, quàm si illum Poeninon obtinerent. Val. Max. lib. 3. cap. 7. Romani dum ab Hannibale obsiderentur, & ipsi obsiderent Capuam, decreuerunt, ne nisi capta ea reuocaretur inde exercitus. Front. lib. 3. cap. 18. C. Ivl. Caesar contra Pompeium in Epiro castra posuerat. Ceperat Pompeius commodum castris locum, ei???ue necessaria affatim terra mari???ue subuehebantur: cùm ille non ageret in affluentibus commeatibus, pòst etiam grauiter difficultate necessariorum premeretur, ac radicem quandam (Chara dictam) contunderent milites, ea???ue lacte subacta vescerentur. Panes quoque ex ea confectos prouecti ad hostium stationes intrò miserunt proiecerunt???ue cum hisce verbis: Quousque eiuscemodi tellus ferret radices, non desituros se obsidere Pompcium. At Pompeius nec eos panes nec sermones permisit in vulgus militum efferri, ne flaccescerent, immanitatem ac duriciem milites hostium quasi feratum horrentes. Plutarchus in Caesare, & Sabellicus libro septimo, Enneadis sextae. Tiberivs Gracchus, Lusitanis dicentibus in decem annos cibaria se habere, & ideo obsidionem non expauescere: Vndecimo, inquit, anno vos capiam. Qua voce perterriti quanquam instructi commeatibus, statim se tradiderunt. Frontinus lib. 3. cap. 5. A. Torqvato Graecam vrbem oppugnanti, cùm diceretur iuuentutem ibi studiosè iaculis & sagittis exerceri: Pluris eam, inquit, propediem vendam. Ibidem. Helvetii Nouariae à Gallis obsessi, muris vi tormentorum disiectis, lodices ludibrij causa loco valli obtenderunt, ijs se pilas bombardarum excepturos dictitantes. Quinetiam frustra dehortante eos Maximiliano Sfortia duce, portis apertis, vt via expedita potiùs quàm per ruinas intrarent, Gallos per praeconem incredibili confidentia inuitabant. Iouius. Genvenses ac Pisani graui eo bello, quod inter se anno 1262. gesserunt, cùm vtrique in hostium vrbem, sub aliarum rerum praetextu, inspecturos, qui apparatus fierent, exploratores misissent: vtrique liberè in vrbe sua ijs permiserunt omnia inspicere, & ad suos inspecta scribere. Adeò vterq; populus virtuti suae fidebat. Egnatius libro tertio, capite sexto, & Fulg. lib. 3. cap. 7. Blasivs Axeretus, Genuensis classis praefectus, cùm ab Alphonso Aragonum rege Caietam obfidente legatus esset missus, qui sub praetextu indicendi Genuensibus belli, classem Genuensem diligenter inspiceret: mandauit, vt regi suo omnes eas Genuensis populi naues preciosis mercibus, quae in Orientem mittebantur, onustas esse referret: & propterea si victoria potiretur, sciret praedam se ingentem de Genuensibus acturum. Fulg. lib. 3. cap. 7. Avdacia. Agesilavs Spartiates, non multò pòst quàm regnum adeptus est, cùm Persarum rex diceretur classem ornare & exercitum cogere contra Graeciam, cupidus eius belli depellendi à finibus patriae, pollicitus est, si sibi modicas copias dedissent sui ciues, se liberaturum ipsos omni hoc timore ac malo: in Asiam enim transiturum, bellum???ue illic ipsi facturum. Quam ipsius vocem libenter Spartiatae audiuerunt, vt narrat in ipsius laudatione Xenophon: mirifice???; laetati sunt, venisse in mentem regisuo, quemadmodum Perses olim in Graeciam transisset, ita etiam ipsum in Asiam exercitum comportare multum enim valebat hoc ad Spartae gloriam augendam, magnitudinem???ue animi illius reip. signisicandam. Victorius libro 36. Var. lect. cap. 7. Tyrrheni cum Romanis bellum gerebant. Tyrrhenorum rex erat Porsenna, Romanorum imperator Publicola, tertiùm consul. Q. Mvtivs Romanus, interficiendi Porsennae causain Tyrrhenorum castra venit, habitu Tyrrheno, vocem etiam Tyrrhenorum imitatus. Qui accedens ad tribunal, cùm regem Porsennam non nosset, quínam esset, ex assidentibus, quem maximè regi similem esse putabat, eum stricto gladio interfecit. Comprehensus fatebatur quínam esset. Porsenna ob datam salutem dijs sacrificabat. Mutius autem in focum igne plenum rectam manum iniecit: & dum manus combureretur, stanscum Porsenna loquebatur, hilari & intrepido vultu. Cùm Porsenna supra modum hominis virtutem admiraretur, Mutius: Nequaquam, inquit, mireris. Trecenti Romani eadem tolerantia & virtute praediti, qua ego, in castris oberrant, tempus captantes te interficiendi. Porsenna credens his verbis, metu???; perterritus, bellum cum Romanis composuit. Polyaen. lib. 8. & Liuius. C. Ivl. Caesar cùm videret Germanos tam facilè impelli vt in Galliam venirent, suis quoq; rebus eos timere voluit: cùm intelligerent & posse & audere populi Rom. exercitum Rhenum transire. Victorius lib. 36. Var. lection. cap. 7. Ivl. Agricola, Domitiani legatus in Britannia, Monam insulam rebellantem in potestatem redigere, ne locus profugis superesset, contendit. Quum???ue nauium copia ad traiectum deessee, militum alij biremibus, alij tranando, paruum nacti aestum, ducis opera & constantia, repentè in insulam sunt immissi. Quorum audacia territi insulani, qui Romanam classem expectabant, sese Romanis dediderunt. Hector Boëthius libro quarto. Mathias Coruinus Vngariae rex, cùm prope Tureas castrametatus esset: pagano amictu, cum vno tantùm comite, se cum iumento inter eos, qui commeatus in hostilia castra ferrent, insinuauit. Cùm eò peruenisset, toto die pro tabernaculo Turci hordeum vendidit, & nocte ingruente se incolumem in castra sua recepit. Scripsit id ad hostem: & quò maiorem dictis fidem faceret, ferculorum numerum & epularum cuncta genera retulit. Quae cùm hostis accepisset, timore perculsus, postero die castra soluit. Bonsinius libro octauo, Decadis 4. Inopiae dissimvlatione, & Copiae simulatione. Mygdonivs hostibus obsidentibus fame laborans, aceruos maximos terrae lapidum???; in foro extruxit: eos???ue compingens luto, in alios triticum, in alios hordeum iniecit, & mulos ingenti magnitudine, pinguiffimos???ue alens, extra moenia dimisit. Eos hostes comprehenderunt. Illepraecone [1875] misso iussit, vt mitterent qui de re redemticio precio transigerent. Venerunt legati, quos Mygdonius in foro conuenit. Illi maximos aceruos tritici hordei???; videntes, & ministros alios alibi iubere metiri, reuersi haec hostibus nunciarunt. Qui pinguedinem muloru̅, conspicati, fidem???; deciborum apparatu legatis habentes, longo tempore se ciuitatem capere non posse existimarunt, & ob eam causam discesserunt. Polyaenus libro 7. Thrasybvlvs Milesiorum tyrannus, cùm Halyattes rex Lydorum Miletum oppugnaret, eam???ue legatum de inducijs, donec templum Arsiae Mineruae condidisset: mandauit ciuibus, vt pro se quisq; frumentum omne quod haberet, in forum efferrent, ibi???ue discumbentes conuiuium agitarent. Haec preco nunciauit Halyatti. Is innumerabilem copiam ciborum Milesios habere existimans, oppugnationem remisit. Polyaen. libro sexto, & Frontinus libro 3. capite 15. qui Thrasybium vocat. Bias, cùm ab Halyatte rege patria ipsius Priene obsideretur, duos mulos saginatos probe???ue curatos, in castra regis agi curauit. Quorum habitu rex territus, quòd fame ciuitas capi non posset, in qua etiam muli tam nitidè haberentur. desoluenda obsidione cogitauit. Mulos tamen in vrbem reduci per exploratorem iussit. Cui Bias ingentes arenae cumulos tritico desuper opertos ostendit. Quàm rem cùm explorator renunciasset, obsidionem soluit rex. Laërtius in eius vita, & Suidas. Harmostes Lacedaemonius (id dignitatis nomen est) ab Atheniensibus obsidebatur, duorum adhuc dierum commeatu instructus. Praeco venit Spartiata. Non permiserunt Athenienses, vt intra moenia veniret, sed ante moenia diceret, quae vellet. Omnibus audientibus, praeco inquit: Lacedaemonij bonum te animum habere iubent, & mox venturum auxilium expectare. Harmostes: Ne, inquit, omnino festinetis opem ferendo. Commeatum enim adhuc quinque mensium habemus. Athenienses (nam hyems ingruebat) diuturnam & hyemalem oppugnationem dimittentes, abierunt. Polyaenus lib. secundo. Thraces in arduo monte obsessi, in quem hostibus accessus non erat, collato viritim exiguo tritico aut caseo pauerunt pecora, & in hostium praesidia dimiserunt. Quibus exceptis, occsis???;, cùm frumenti vestigia in visceribus eorum apparuissent, opinatus hostis magnam vim tritici superesse eis, qui in de etiam pecora pascerent, recessit ab obsidione. Frontinus lib. 3. cap. 15. Quo tempore Galli Capitolium obsidebant, Ioui Pistori ara posita fuit, quòd Romanos deus in quiete monuisset, vt ex omni frumento, quod haberent, panem facerent, & in hostium castra iactarent: eo???; facto, soluta est obsidio, desperantibus Gallis inopia subigi posse Romanos. Lactantius libr. 1. Liuius. Frontinus lib. 3. cap. 15. & Val. Max. lib. 7. cap. 4. Athenienses aduersus Lacedaemonios idem fecisse dicuntur. Frontin. lib. 3. c. 15. Hi qui ab Hannibale Casilini obsidebantur, cùm ad extremam famem peruenissent, ita vt etiam herbas pro alimentis vorarent: arato loco, qui erat inter castra ipsius atq; moenia, semina in praeparatum locum iecerunt: & sic sunt consecuti, vt habere viderehtur quo victum sustentarent, vsq; ad satorum prouentum. Reliqvi ex Variana clade, cùm obsiderentur à Germanis, quia destitui frumento videbantur, horrea tota nocte circumduxerunt: captiuos deinde praecisis manibus dimiserunt. Hi circumsidentibus suis persuaserunt, ne spem maturae expugnationis reponerent in fame Romanorum, quibus alimentorum igens copia superesset. Idem. Vespasianus bello Iudaico Iotapatam munitissimum Galilaeae oppidum oppugnabat: obsessi aquae penuria vrgebantur. Iosephvs dux eorum aquam mensura ciuibus submisistrabat. Romani exhaustis puteis deditionem non multò pòst facturos sperabant. At Iosephus iussit suos per murorum ambitum vestes aqua madentes suspendere. Copiosa ex illis destillante aqua Romanorum spem irritam fecit, magnam aquae copiam se habere simulans, Iosephus libro tertio, capite 3. Belli Iud. Bardas Sclerus qui à Basilio II. Imp. defecerat, Bythiniae metropolis Niceam, fame per obsidionem capere studebat. Imperatoris Cvbicvlarivs, arenae cumulos frumenti granis texit, vt maximi acerui iudicarentur, eos???; captiuis ostendit. Cuspinianus ex Cedreno. Ladislavs Vngariae rex, quum Cracouiam Polonorum regiam tertium iam mensem obsideret, magna???ue egestas vtrinque ingrueret: intempesta nocte, regis edicto, quisque miles ocream galeámve effossa terra completam ante vrbis moenia conferre iubetur. Quod vbi factum est, congestae terrae mox tumulus haud mediocris exurrexit, quem farina quamprimùm rex aspergi iussit. Illucescente die, oppidani editissimum farinae montem ante muros arcis aspiciunt, hostium commeatibus inuident, ac pariter admirantur. Quare sequenti die sese cum arce dediderunt. Bonfin. lib. 4. Dec. 2. Pragenses Hussitae, arcem in Boëmia nobilissimam, in qua regia corona asseruatur, Carolosteynam vocant, à Carolo IV. Imp. conditam, cum xxiv. millibus armatorum circumsederant, quadriuariam copijs distributis, & ad singulas stationes sagittarijs atque machinis dispositis. Proiectis in arcem vasis, cadauerum & humanorum excrementorum plenis, obsessis prae grauitate odoris dentes vacillare coeperunt & excidere: praeter id quòd fame grauiss. premebantur. Praefectvs arcis hircùm, qui vnicus superfuerat, exutum pelle, medium diuisit, cruore???ue perfusum, inspersis desuper pilis damae, ex tormento sellae detractis, ad Pragensem praefectum militum misit, qui suo nomine diceret, se recens captam damulam libenter cum illo partiri. Is hoc argumento suspicatus habere obsessos meatum aliquem subterraneum, qui illis venandi quoque facultatem praeberet, hortantibus in primis sellularijs opificibus, qui propter mollitiem animi neq; frigus diutiùs neq; laborem ferre poterant, obsidionem die Martini soluit. Dubrauius lib. 26. Severitate. Consule Tit. Terrere hostes periculi proprij metu, f. 1877. Arnvlfvs Germanorum rex, cùm Beregarium Italiae regem à Vidone pulsum restitueret, & Bergomo à ciuibus murorum munitione confisis excluderetur, oppido capto Comitem eius Ambrosium, prodendi exempli causa, ante portam vrbis suspendio strangulauit. Quo terrore adacti Mediolane̅ses, Papienses & Placentini, confestim ei se praemissis nuncijs tradiderunt. Sigonius lib. 6. reg. Ital. Desperatione salvtis, Devotione. Clearchvs Lacedaemonius exploratum habens, Thracas omnia victi necessaria in montes comportasse, vna quoque ope sustentari, quòd crederent eum commeatus inopia recessurum: per id tempus ???uo legatos eorum venturos opinabatur, aliquem ex captiuis in conspectu iussit occidi, & membratim tanquam alimenti causa in contubernia distribui. Thraces nihil non facturum perseuerantiae causa eum credentes, qui tam detestabiles epulas sustinuisset experiri, in deditionem venerunt. Front. lib. 3. cap. 5 & Polyaen. lib. 2. Tyrtaevs, Lacedaemonijs volentibus cum Messenijs signa conferre, cùm statuissent aut victoriam reportare, aut mortem in praelio obire: & vt quilibet à suis in mortuorum sepultura agnosceretur: scytalis nome̅ inscriberent, eas???ue circa laeuam ferrent: volens, hac re patefacta, terrorem incutere Messenijs, mandauit, vt Helotarum transfugientium nulla ratio duceretur. Nemine igitur obseruante, sensim transfugientes, Messenijs desperationem Laconicam nunciarunt. Atilli perterriti infirmiori robore pugnantes, victoriam non exiguam Lacedaemonijs dederunt. Polyaen. lib. 1. Cùm Aegyptij à Persarum rege Artoxerxe defecissent, & Atheniensium auxilia impetrassent: Artabazus & Megabyzus, summi duces, prudenti consilio, nauibus Atheniensium procul ad insulam Prosopitim coactis, fluuium circum fluentem fossis in aduersum erutis deduxêre, insulam???ue illam aqua subducta siccam vndique continenti restituêre. Aegyptij videntes naues repentè solo insedisse, consternatis animis ad Persas tra̅sfugêre. Athenienses naues subiecto igne omnes concremarunt, necarinis integris in manus hostium venirent: paratis???ue animis aderant ad manus cum hostibus conserendas. Artabazus & Megabyzus conspecta hac audacia, veriti ne cum desperatis pugnantes multa millia amitterent, foedus cum Atheniensibus iniuêre, vti incolumes Aegypto excederent. Diod. lib. 11. Fvgae facilitate, et Spe effugij ad metum & fugam impellere. Hostem clausum emittere, fugientem non retinere. Iphicrates hostibus in fugam versis, pedetentim agmen ducens sequebatur, & praecipiens aiebat: Insidias omni studio cauete: reliquos autem ex fugientibus caedite, vsque ad fluuiorum transitos, & locorum angustias atque fossas. Hîc maximè includi fugientes non oportet, ne cogantur ex desperatione pugnare. Prope munitiones aut moenia persequi, non vtile est, multi enim iam saepe parta victoria, postquam intra teli iactum venerunt, maximis cladibus asfecti discesserunt. Polyaen. lib. 3. Idem noctu capta vrbe, hostibus in forum concurentibus, & conglobatis, portas aperire iussit, fugiendi potestatem concede̅s, vt ipse minori cum periculo ciuitatem obtineret. Idem. Xerxes ingenti praelio nauali ad Salamina à Graecis victus, per aggeres meditabatur traducere in Graecos copias terrestres, [1876] freto, quod erat intersusum, obsepto. Themistocles autem verbis Aristidem pertentans, censere simulauit se, vt classe in Hellespontum profecti, pontem rescinderent: Quo Asiam, inquit, in Europa capiamus. Quod cùm improbaret Aristides, diceret???ue: Hactenus quidem cum barbaro ludente contulimus arma: quem si in Graecia in cluserimus, & metu ad necessitatem adegerimus, virum tam multis subnixum legionibus, non vltra sub vmbraculo sedens aureo pugnam solutè spectabit: sed omnia audebit, & omnibus rebus ipse metu vrgente occurrens, quod titubatum est, corriget, consilium???ue de summa rerum inibit sanius. Non est igitur hic soluendus pons: verùm etiam, si qua fieri queat, parandus alter, quo istu̅ properè ex Europa exturbemus. Assentiens Themistocles, quendam ex regijs eunuchis, quem inuenit inter captiuos, Arnacem nomine mittit, qui renunciet regi, decreuisse mari nunc victores Graecos Hellespontum classe petere, ad pontem, qui ibi constratus sit, intercidendum: Themistoclem au̅t de rege latorantem monere, vt properato itinere ad mare suum contendat, & transimittat, dum moras aliquas ipse socijs nectit & cunctationes ad insequendum. Hoc Barbarus nuncio expauoscens properauit se recipere. Plut. in Themistocle, & Polyaenus lib. 1. Front. lib. 2. cap. 6. Edixit Lycvrgvs, vt praelio fusos fugatos???; hactenus, dum confirmassent victoriam, consectarentur, mox receptui canerent, quòd trucidare terga dantes Graecis neq; dignum, neque conducibile foret. Siquidem certos, quibus cum manus consererent, occidere eos illos, si qui subsisterent, terga vertentibus parcere: fugam capessere, quàm in acie manere, existimaturos commodiús. Plut. in Apopht. Brasidas bello Peloponnesiaco cùm ad Amphipolim clàm exercitum admouisset, cognita ciuium perturbatione, parum tutam ratus ex desperatione susceptam pugnam: Atheniensibus securitatem promulgauit, vt foedere facto discederent, & sua possiderent: Amphipolitanis verò libertatem patriae, si cum Lacedaemonijs belli societatem inirent. Obedientes promulgationi Athenienses quidem discedunt: Amphip olitani verò societatem cum Lacedaemonijs fecerunt. Polyaenus lib. 1. Cùm Lacedaemonij Eram montem, Messeniorum praesidium cepissent, & Aristomenes vxoribus & liberis in medios ordines receptis, eruptione effugium quaereret: Spartani, Hecataeo vate iubente, diuisa acie fugientibus viam dedêre, ad extremumiam desperationis progressos, non esse ampliùs efferendos rati. Pausan. in Messenicis. Lacedaemonij victis Argiuis circumuentos Arcadas occidione delere statuerant: & Agis Lacedaemoniorum rex, primus dimicando cuncta obnixè moliri ac tentare, si qua rerum eos difficultate casúve aut periculo implicitos, omnes obruere posset. Verùm Pharax Spartiata, vnus ex decem regi additis consultoribus, iussit Arcadibus inclusis exitum patefieri, neque in vitae desperatione positos vllo pacto tentandos, aut in eam necessitudinem adducendos, vt virtutis extremum periclitantis, vltima praesidia quaerere experiri???ue cogerentur. Agis ex Pharacis sententia aperuit hostibus exitum, atque ita mille emissi, incolumes abiêre. Lacedaemonij ingenti victoria laeti, trophaeo erecto, domum rediêre. Diod. lib. 12. Agidis dictum refert. Plut. in Apoph. Quî, inquit, si cum terga vertentibus non pugnabimus, pugnabimus cum ijs, qui ex strenuitate locum tenent? Agesilavs Athenie̅sibus ad Coroneam superatis, nunciante quodam, Hostes in templum confugiunt: iussit eos abire quocunq; vellent. Polyaen. lib. 2. Idem aduersus Thebanos cùm acie confligeret, intellexisset???ue hostes locorum conditione clausos, ob desperationem fortiùs dimicare: laxatis suorum ordinibus, aperta???ue Thebanis ad euadendum via, rursus in abeuntes contraxit aciem, & sine iactura suorum caecîdit auersos. Frontinus libro secundo, capite 6. Epaminondas victis ad Leuctra Lacedaemonijs, permisit caeteris Peloponnesijs, vti domum quisq; suam abirent, solos Lacedaemonios ad Leuctra interclusos retinuit. At certior factus, Spartanos suis auxilium ferre, hostibus quò vellent, abcundi potestatem fecit. Pausan. in Boeot. Antigonvs rex Macedonum, Aetolis, qui in obsidionem ab eo compulsi, fame vrgebantur, statuerant???; eruptione facta commori, viam fugae dedit: atq; ita infracto impetu eorum, insecutus auersos caecîdit. Polyaen. Pyrrhvs Epirotarum rex, cùm quandam ciuitatem coepisset, clausis???; portis ex vltima necessitate fortiter dimicantes eos, qui inclusi erant, animaduertisset: locum illis ad fugam dedit. Idem inter caetera praecepta imperatoria memoriae tradidit: non esse pertinaciter instandum hosti fugienti, partim ne fortiùs ex necessitate resistat, partim vt fugae semel assuetus, faciliùs acie cedat. Idem. Cn. Manlius Coss. cùm ex acie reuersus capta ab Hetruscis Romana castra inuenisset: omnibus portis statione circundatis, inclusos hostes in eam rabiem efferauit, vt ipse in praelio caderet. Quod vt animaduerterunt Legati eius ab vna parte remota statione, exitum Hetruscis dederunt, & effusos persecuti, occurrente altero consule Fabio, caeciderunt. Ibidem. Q. Fabivs Ambustus Anxur oppugnabat ab infima parte, qua in paludes vergit. Seruium Ahalam quatuor cum cohortibus circummisit, qui parte superiore moenia ex improuiso inuaderet. Muris superatis diu anceps in vrbe praelium fuit. Hoc cognito, Fabius pronunciari iussit, Ne quis ex hostibus praeter armatos violaretur. Quo edicto, proiectis statim armis & caedes desijt, & vrbs in potestatem Fabij redacta est. Liuius. M. Livivs Salinator, fuso Hasdrubale, hortantibus eum quibusdam, vt hostem ad internecionem persequerentur, respondit: Aliqui viuant & supersint, qui de victoria nostra hostibus nuncient. Frontinus libro 4. capite 7. & Valerius libro 3. capite 7. P. Scipio Aphricanus dicere solitus est, hosti non solùm dandam esse viam fugiendi, sed etiam muniendam. Idem. L. Martivs eques Rom. cui duobus Scipionibus occisis exercitus imperium detulit, cùm circumuenti ab eo Poeni, ne inulti morerentur, acriùs pugnarent: laxatis manipulis, & concesso fugae spacio, dissipatos sine periculo suorum trucidauit. Front. lib. 2. cap. 6. Hannibal cùm ad Thrasymenum inclusi Romani acerrimè pugnarent, diductis ordinibus fecit eis abeundi potestatem: euntes???; sine suorum sanguine strauit. Idem. Gallos, eo praelio quod Camilli ductu gestum est, desiderantes nauigia, quibus Tyberim transirent, Senatus censuit transuehendos, & commeatibus quoq; persequendos. Iisdem posteaper Pontinum agrum fugientibus via data est, quae Gallica appellatur. Idem. C. Ivl. Caesar Germanos inclusos, ex desperatione fortiùs pugnantes, emitti iussit, fugientes???; aggressus est. Totilas Romam ceperat. Paulus Cilix equitum alae prafectus circa Hadriani molem insederat pontem. Insigniter hîc certatum est, Gothis indignantibus, quòd tam pauci victoriam iam partam interpellantes, magnam stragem in victores aederent. Totilas receptui cani iussit, testatus stulti & dementis ducis esse, à victo quae gratis fame cogente assequi posset, velle suorum sanguine redimere. Equites quadringenti fortissimi, suasu Pauli, complexi sese inuicem, & osculati, in proximam Gothorum stationem impetum facere, ac cùm totum exercitum in se vertissent, fortiter dimicando occumbere statuerant. Totilas veritus, nedesperatio paucorum maiorem Gothis cladem afferret, caduceatore ad eos misso conditionem obtulit, Velléntne equis & armis relictis incolumes abire, an omnia retinentes secum militare? Laeti eo nuncio equites (praeter ipsum ducem, qui cum Mundo Isaurico ad Iustinianum, ob coniugis & liberorum affectum, redire maluit) conditionem accepêre. Io. Magnus lib. 14. cap. 8. ex Procopio. Io. Huniades suos ab insequendis Turcis ad Belgradum victis inhibuit, cùm sciret Turcos ancipiti discrimine duplo seipsis fortiores reddi. Chalcocondylas lib. 8. Religione. Ex Tit. Oracula Victoriae, huc quaedam. quatenus his ipsis vt hostes terrentur. sic nostri animantur, f. 1450. Cambyses Pelusium oppugnabat. Aegyptij fortiter resistentes, aditum Aegypti clauserunt, multas???ue machinas immiserunt, catapultis acuta tela mittentes, saxa atq; ignem. Cambyses, quotquot animalia Aegyptij deorum honore colunt, canes, oues, feles, ibides ante suum exercitum collocauit. Aegyptij iaculari destiterunt, metuentes, ne sacrum aliquod animal laederent. Ad hunc mohum Cambyses Pelusio capto, in Aegyptum peruenit. Polyaenus lib. 7. Phoenices, qui insulam Rhodum incolunt, per multum temporis spacium cum Iphiclo Graecorum duce pugnarunt. Erat his responsum, regionem ad id vsque temporis habituros, quo albi corui fierent, pisces???ue in crateribus apparuissent. Sperantes illi hoc nunquam futurum, res bellicas negligentiùs tractare coeperunt. Iphiclus autem cum Larca quodam aquatum profecto conuenit, vt clàm aquae pisces immitteret, eam???ue in vrbem ferens in craterem effunderet, vnde Phalantho Phoenicum duci vinum administrabatur. Mox etiam coruos captos gypso pinxit, & postea dimisit. Quos cùm vidisset Phalanthus, ad crateres accessit. In quibus etiam cùm pisces vidisset, ad Iphiclum praecones misit, qui cum eo agerent de foedere, vt cum suis militibus exire liceret. Athen. lib. 8. cap. 11. C. Ivl. Caesar in Gallia, quia compererat Ariouisto Germanorum regi institutum, & quasi legem esse non pugnandi, decresce̅te luna, tum potissimùm acie commissa, impeditos re [1877] ligione hostes vicit. Polyaen. lib. 8. & Front. lib. 2. cap. 1. & Plut. in Caesare. Iacobus II. Scotorum rex, contra Henricum VI. Anglum expeditionem instituerat. Anglum expeditionem instituerat. Angliam ingredienti, subornatus quidam ab Henrici fautoribus, natione Anglus, sed qui probè linguam calleret Italicam, diplomatibus bullis???; affatim instructus, adiuncto quodam monacho, ingentem pietatem simulantes occurrens mandato summi Pontificis vetuit ne vltrà pergeret. Pontificem namque compositis tota Europa, qua Christi nomen colitur, inter principes bellis, commnibus auxilijs Turcam communem hoste̅ inuadere decreuisse. Venturos autem breuissimè ab eodem Pontifice legatos, qui iniurias Scotis ab Anglis illatas reparare curent. Iacobus mandato obsequutus, confestim ex auctoratum dimisit exercitum. Sed vix dum se receperat, quum technam suisse ab hostibus structam cognouit, ac facti poenitens, nouas copias comparauit. H. Boëth. lib. 18. Populus Romanus ab Vrbano VI. Pp. nescio quid, quod negabatur, petens, armis palatium inuasit, minatus dira, ni fierent, quae poscerent. Ponifex audiens aduentare tumultuantes, iussit parari cathedram pontificalem ad ingressum atrij, reserari???ue portas palatij. Sedet infulatus, ingressos???ue primos magna stipante & à tergo vrgente turba, vultu truculento: Quem, inquit, quaeritis? Illimuti & immobiles constitêre, paucis eius verbis & reuerentia pontificalis adspectus conterriti. Cranzius lib. 10. Metrop. cap. 14. Adrianvs Pontifex ad Desiderium Longobardorum regem episcopos misit, qui ei, si Romanorum fines hostili manu ingrederetur, anathema intentarent. Ergo pudore rex confulus, Ticinum se recepit. Bonfin. lib. 9. Decad 9. rerum Vngaricarum. Pericvli, Damini, Cladis, Insidiarvm imminentium metu. Vide Tit. Hostem vetrahere, auocare, f. 1867. Illic Loci à quae & ad quem auscatur. hic Persomarum, quarum causa retrahitur, habenda ratio. Themistocles vt Xerxem post cladem salaminam è Graecia fugaret, quendam ex regijs eunuchis, Arnacem nomine, ad regem misit, qui nunciaret illi, decreuisse mari nunc victores Graecos Hellespontum classe petere, ad pontem, qui ibi constratus sit, intercidendum: Themistoclem autem de rege laborantem monere, vt properato itinere ad mare contendat, & transmittat, dum moras aliquas ipse socijs nectit ad insequendum. Hoc Barbarus nuncio expauescens, properauit se recipere. Plut. in Thensistocle. Agesilavs in Achaeorum gratiam Acarnanas acie fudit. Instantibus Achaeis, vt illic hybernans impediret, ne facere hostes valerent sementem: contrà ait se facturum. Impensiùs enim formidaturos illos bellum, si consitum agrum in aestatem haberent. quod euenit. Nam mota iterum in eos expeditione, fecerunt cum Achaeispacem. Plut. in Agefilao, & Polyaenus lib. 2. Plataeenses Thebanos aliquot in praelio ceperant. Cùm autem in Plateida impressionem Thebani facerent, legatum Plataeenses miserunt, & se captiuos eorum morte affecturos interminabantur, nisi è terra decederent. Id???; reipsa praestiterunt. Polyaen. lib. 6. Thebani noctu obruere cogitabant Athenas. Iphicrates, recognita, praecepit Atheniensibus, vt noctu signo dato in forum conuenirent: sibi enim proditum iri Thebanorum ciuitatem. Itaque sine tumultu egredi in animo habere, ac sine pugna Thebas ex improuiso obruere. Id cùm Thebanis nunciatum esset, ab opprimendis Athenis destiterunt. Polyaen. lib.3. Idem cùm esset Corinthi, Lacedamonij ciuitatem aggressi sunt. Ille nonprotinùs correptis copijs, in periculum se obtulit: sed cognito quòd essent circa vrbem loca munitissima, clàm ea priùs occupauit, & his qui in ciuitate erant antè promulgauit, vt ad se venirent. Exeuntibus autem omnibus, & in vnum collectis, Lacedaemonij multitudinem timentes, & in munitaloca factam fugam metuentes, sine praelio fugientes discesserunt. Idem. Athenienses duce Nicia in portu Syracusano conclusi à Siculis & Gylippo Lacedaemonio, victi nauali pugna, fugam meditabantur. Cernens autem Syracusanos Gylippus sacrificijs & poculis ob victoriam & solenne immersos, desperauit vel monendo & cogendo excitaturum se eos, vt abeuntes adorirentur hostes. At Hermocrates Syracusanus dolum ex semetipso in Niciam commentus, misit ad eum certos ex amicis suis, qui venire simulabant se ab Leontinis, qui antè consueuerant clàm cum eo colloqui. Hi monuerunt eum, ne se nocte moueret, quòd ipsis locassent Syracusani insidias, angustias???ue quibus transeundum erat, insedissent. Ita circunscriptus Nicias remansit simpliciter: ac veritus est, ce non verè in hostium retia incideret. Siquidem prima luce praecurrerunt, saltus obsederunt, vada fluuiorum munierunt muris, pontes resciderunt, locis planis & campestribus equites locauerunt, nullus vt esset relictus Atheniensibus locus sine dimicatione progrediendi. Plut. in Nicia, & Polyaenus lib. 1. & Diodorus lib. 13. Cùm Ptolemaevs Abubi F. imperandi libidine socerum Simonem ducem & pontificem Iudaeorum interfecisset: vxorem eius cum duobus filijs vinctos abigens, recepit se in arcem quandam supra Hierichunta, Dagon nomine. Hanc cùm Ioannes, qui & Hyrcanus dicebatur, Simonis F. oppugnaret exercitu: Ptolemaeus productam matrem cum filijs in moenia flagris in conspectu omnium caedebat, minitans se praecipitaturum cos, nisi frater ab oppugnando desisteret. Hyrcanus pietate erga matrem & fratres motus, quamuis viribus longè superior esset, ab oppugnando tamen destitit. Existimabat enina tantum se gratificari suis charissimis, quantum ab oppugnatione desisteret. At nihilo minùs eos Ptolemaeus occidit, & ad Zenonem Philadelphiensem tyrannum profugit. 1. Maccab. 16. & Iosephus lib. 13. cap. 15. Antiq. Centobricenses Hispani à Q. Metello oppugnati, machinis quibus muros disiecturus erat, obiecerunt transfuga??? Rhetogenis filios. Quibus ille humanitate potiùs quàm victoriae laude motus, ne pueri in conspectu patris crudeli mortis genere consumerentur, ab obsidione discessit. Quamuis hoc ipso clementi facto id effecerit, vt omnes Celtiberi Romanorum se potestati subiecerint. Val. lib. 5. cap. 1. Narsete eunucho reliquias Gothici belli persequente, praesertim cùm Francorum lxxii m. in Italiam misissent, Lucenses obsidibus datis iureiurando promiserunt, se dedituros, si intra triginta dierum spacium sibi à Francis non fuisset subuentum. neque tamen, illo exeuntetempore, licèt à Francis deserti, fidem praestiterunt. Itaque iratus Narses obsides. eorum religatis manibus, & capite demisso produxit, ac ciuibus eorum ostendit: denuncians, se in eorum capita, ni se dederent, saeuiturum. Vbi verò imminenti suorum morte non permoueri, sed in pertinacia permanere cognouit: cauens eos violare, à quibus nulla iniuria lacessitus fuisset, crudelitatis eos specie voluit deterrere. Quippe tacito imperio iussit, vt carnifices ictum sine illorum pernicie ligno infligerent, quod collo eorum submissum veste contexerat, ne Lucenses rationem perspicere doli possent. Quo facto, illi tamen, vt edocti fuerant, speciem morientium imitantes, proni ad terram de industria ceciderunt, ac pedibus, vt assolet, calcitrare coeperunt. Lucenses, rei veritate, vt ex longinquo, non exactè perspecta, suos tanquam mortuos complorarunt (nam nobili loco nati erant) & Narseti crudelitatem exprobrare coeperunt. Quibus inclamantibus, ita Narses respondit, vt eos causam dedisse tanto facinori diceret, qui sacramentum fidei neglexisent. quòd si vellent ad fidem redire, obfides se in vitam reuocaturum. Lucenses se illudi putarunt, cùm illum loquentem de excitandis mortuis audierunt: sed tamen, vt aequitatis laudem aucuparentur in eo, quod effici non posse credebant, se illius arbitrio permissuros, si illos superstites cernerent, promiseru̅t. Tum Narses surgere omnes vno tempore iussit, atque integros valentes???ue suis ostendit. neque tamen propterea Lucenses ad fidem praestandam adduxit. Itaque tam vaecordi pertinacia cognita, à magnitudine animi consilium petijt, ac sine vlla merdede obsides eis remisit. Illis autem mirantibus, & causam facti quaerentibus, Non esse consuetudinis suae dixit, vt vana quaedam ad gloriam reuocaret, sed sine obsi dibus se effecturum, vt armis in ditionem concederent. Obsides in vrbem reuersi, Narsetem eximijs laudibus extulerunt, & se ab eo comiter & liberaliter habitos esse dixerunt: eúmque virum esse, qui ad summam aequitatem incredibilem animi magnitudinem adiunxisset, asseruerunt. neque tum tamen ciues perpellere ad eius amicitiam potuêre. Vix tandem tertio pòst mense se dedidêre. Sigonius libro 20. Imperij occidentalis. Carolvs Magnus Budam Vngariae oppugnans à Danubio nauibus, ab altera parte aciem instruxit ex Vngaris iam captis. Cùm autem oppidani in suos vererentur tela mittere, Franc??? propiùs ad muros accedentes, & conscendentes, vrbem coepêre. Regino lib. 2. Sigebertus, Bonfin. Dec. 1. lib. 9. Auent. lib. 4. Cranzius lib. 2. Saxoniae, cap. 16. Chagano Auarum duce cu̅ infinita multitudine Thraciam ingresso, Romanorum dux Priscus territus, in castello quodam se conclusit. Mavricivs Imp. Barbarum obsidionem parantem, tali solertia circumuenit. Literas ad Priscum scribit, mone̅s, vt obsidionem toleret: nam Barbarum intra exiguum tempus cum ignominia recessurum. Missis enim in regionem eius triremibus, domibus eorum direptis, vxores & liberos captiuos abduci. Eas literas cuidam tradit, ac mandat, vt in itinere de industria se Barbaris offerat. Chaganus lectis literis suis timens, pacem cum Prisco fecit, paucis???; muneribus accoptis domum redijt. Zonaras, Cedrenus, Cuspin.
|| [1878]
Henricus III. Imp. suscepta in Vngariam expeditione, Danubianae classi Gebhardum episcopum fratrem praesecit. Andreas rex intercepto legato, Gebhardi ad Imp. mox ad Gebhardum Henrici nomine adulterinas mittit literas, classem solueret, & celerimè Ratisponam rediret, ad incursiones hostium reprimendas. Praefectus ijs literis deceptus, mandata peragit. Imperator ergo & commeatu & auxilijs destituts, pacem cum Andrea fecit. Bonfin. lib. 2. Dec. 2. Boemi in arce Carlostenij obsessi ab Hussitis, Hussitam captum in turris culmine ligarunt, dato per irrisionem in manum flabello, quo lapides balista missos quasi muscas abigeret, hostim oppugnationem hac ratione inhibituri. Parsuros enim conciui suo Pragenses arbitrabantur. Diem integram cùm intactus ibi perseuerasset, hostium magis misericordia quàm ciuium suorum humanitate seruatus est. Aen. Syluius cap. 44. hist. Petrvs Rubrius Parmensium princeps, à Mastino Scaligero arcta pressus obsidione, à Venetis, qui contra Mastinum cum Florentinis conspirarant, euocatus, per medios hostes elapsus, à Venetis accepto exercitu Patauium & Taurisium cepit, & mastinum alienis inhiantem, pacem iniquissimam accipere coëgit. Sabellicus lib. 2. Dec. 3. Perfidiae svorvm metv. Vide Tit. Suspectos facere hostes. Hîc Terroris qui inijcitur, illic Perfidiae habetur ratio, f. 1879. Philippus Pulcer Gallorum rex, cùm grauem cladem à Belgis rebellibus illatam, vlcisci decreuisset: Edvardvs I. Anglorum rex, Philippi incrementum veritus, simulat apud vxorem, quae Philippi soror erat, graui se molestia affici, ob periculum quod Philippo immineret, & vix tandem precibus illius & obtestationibus se victum singens, certò fibi constrare ait, Gallos principes multos, in ipso conflictu aduersus rebelles, regem deserere statuisse. Philippus à sorore monitus fidei suorum diffidens, re infecta sese recepit. Fulg. lib. 7. cap. 4. Romani, qui Comneno Palaeologo Despotae parebant, cùm propiùs Michaëlem Angelum Aetoliae & Epiri Despotam castra mouissent: quendam mittunt, qui noctu per speciem transfugae ad hostes transiret, & clàm cum Michaële congressus, generos eius, Achaiae principem & Siciliae regem, clàm per legatos de pace cum Romanis agere diceret. Michaël re paucis suorum clàm indicata, ante Solis ortum fugit. Manè socij, fuga Michaëlis cognita in fugam vertuntur, se ab eo proditos rati. Eos aggressi Romani, maxima ex parte caeciderunt: caeteros viuos coeperunt: inter quos & Peloponnesi & Achaiae princeps fuit. Siciliae verò rex cum paucis suorum clàm effugit. Gregoras lib. 3. Cladis et Caedis. Dvcvm sociorvm've nvncio, indicio, simulatione. Postero die à Leuctrica calamitate, cùm Lacedaemonij suorum cadauera ad sepulturam, misso ad Thebanos caduceatore, poscerent: Epaminondas sciens maximè in dissimulandis calamitatibus suis callidos esse Spartanos, socijs se priùs eorum cadauera tollendi facultatem daturum respondit, ac deinde se facilè suos à Lacedaemonijs humari passurum: Quod cùm ita constitutum esset, sociorum alij neminem: alij quàm paucissimos desiderarunt. Lacedaemonijs confiteri necesse fuit, suorum illam stragem fuisse maximé. Pausan. in Boeot. & Plut. in Graec. regum Apoph. Val. Leuinus aduersus Pyrrhum, occiso quodam gregali, tenens gladium cruentum, exercitui vtrique persuasit Pyrrhum interemtum. Quamobrem hostes, destituos se ducis morte credente, consternati à mendacio, se pauidi in castra receperunt. Frontinus libro secundo, capite quarto. Mago, cùm Locri obsiderentur à Crispino, classis Romanae praefecto, diffudit ad Romana castra rumorem, Hannibalem caeso Marcello ad liberandos obsidione Locros venire: clàm deinde equites emissos iussit à montibus, qui in conspectu erant, se ostendere. Quo facto effecit, vt Crispinus Hannibale̅ adesse ratus, conscenderet naues ac fugeret. Front. lib. 4. cap. 7. Cl. Nero, victis Poenis, quos afdrubale duce in Italiam ex Hispania traijcientes exceperat, caput Asdrubalis in Italiam ex Hispania traijcientes exceperat, caput Asdrubalis in castra Hannibalis eiccit. Quo factum est, vt Annibal luctu (nam frater occisus erat) & exercitus desperatione aduentantis praesidij affligeretur. Front. lib. 2. cap. 4. L. Sylla his qui Praeneste obsidebant, occisorum in praelio ducum capita hastis praefixa ostendit: atque ita obstinatorum peruicaciam fregit. Idem cap. 9. Arminivs dux Germanorum, caesis legionibus tribus Romanis, capita eorum quos occiderat similiter praesixa, ad vallum Rom. admoueri iussit. Peterculus. Domitivs Corbulo cùm Tigranocertam obsideret, & Armenij pertinaciter viderentur toleraturi obsionem, in que̅dam ex Megistanis, quos ceperat, animaduertit: caput???ue eius balista excussum in munimenta hostium misit: id fortè decidit in medium concilium, quod tum habebant barbari. Ad cuius conspectum consternati, ad deditionem festinauerunt. Frontinus. Ivgvrtha in Numidia aduersus C. Marium, cùm Latinae quoq; linguae vsum ei conuersatio pristina castrorum dedisset: in primam aciem procurrit, & occisum à se C. Marium tum Latinè clarè praedicauit, atque ita multos Rom. auertit. Frontinus lib. 2. cap. 4. Quum in edito loco ante vrbem Albam Graecam Salomon vngarorum rex cum principibus accum beret, eo die quo cum Bessis, qui Albensibus auxilio venerant, praelium consertum est, milites parta victoria, caesorum capita, item equos & hostium spolia, ante me̅sam regis traduxêre, per diem integrum, vt hoc spectaculo oppidanos auxilijs destitutos ad deditione̅ traducerent. Bon fin. lib. 3. Dec. 2. Avxiliorvm desperatione. Consule Tit. Hostium nuncios deprehendere, f. 1837. item, Propugnacula capere: quaternus sictis literis auxilia denegantur, f. 1889. Deditione, Svbmissione, Hvmiliatione. Hus pleraq; exempla ex Tit. Milites periclitantes conseruare, referantur. f. 1770. illic Patientis qui Conseruantur, hîc Agentis qui Impediuntur ratio habetur. Ludouicus XII. Gallorum rex, & Maximilianus I. Imp. cum Iulio II. Venetos magna clade affecerant. Matthaevs Priolus prude̅tissimè Venetis consuluit. Quemadmodum gubernatores boni atq; industrij solent, qui cùm vim tempestatis ferre nequeunt, naufragijque periculum propter mercium, quas in naui habent, naufragij???ue periculum propter mercium, quas in naui habent, pondus grauitatem???; imminet, iacturam partis earum faciunt, vt naui è fluctibus emergente, ipsam reliquas???ue res, & vitam vnà suam tueantur: sic in reip. turbulentis temporibus faciendum, vt quando Venetorum exercitu fortunae magis turbine quàm telis hominum disiecto, populi municipia???ue omnia, quibus praesidia mitti non poterant, arma hostium timerent: dederent ipsi per se Patres, tradirent???ue vltrò hostibus ea, quae captui essent propiora at que opportuniora, vt ea re illorum cursum atque impetum sisterent potiùs quàm frustrà suas vires iam infractas opponentes, tamen illa ipsa vnà cum libertate imperij amitterent. Bembus lib. 8. historiae Venetae. HOSTIVM AVDACIAM PRVDENTER DECLINARE. Cvm desperatis pugnare nolle. Consule Tit. Terrere hostes desperatione item, Hosti fugae poetstatem faciendo metum inijcere. Eat enus nam??? nostrorum quo??? saluti consulimus, f. 1875. Ioras Israëlitarum rex cum Iosaphato Iudaeorum rege, Moabitarum regiam vrbem longa obsidione fatigabat. Quum haud procul ab eo esset, vt vi caperetur: tentauit Moabitanus Rex cum quingentis fortibus viris per hostium stationes erumpere. Caeterùm vi hostium in vrbem compulsus, desperatione actus, filium maximum natu, qui ad regni succsionem alebatur, in fastigio murorum, vnde ab hoste conspici posset, pro hostia mactauit. Id spectaculum intuiti reges, miseratione commoti, admoniti???ue quàm incerta sit omnis humanarum rerum conditio, confestim obsidionem soluunt. Credibile est Iosaphatum animaduersa hostis desperatione, satiùs duxisse mitioribus conditionibus pace illi reddita bellum componere, quàm labore & periculo hostem ad mortem compellere. Sabell. lib. 1. Ennead. 2. Mempsis, Aribaeo bellum inferente, ne intra moenia concluderetur, omnia protulit extra murum, & pro ciuitate collocauit vxores, liberos, pecunias: portas autem ciuitatis destruxit. Aribaeus apparatum eorum desperationi similem veritus, metuens???ue ne ad mortem vsq; praelium facerent, exercitum abduxit. Polyaen. lib. 7. Agesilavs Spartanorum rex, instructa acie aduersus Boeotios profectus, postquam ad hostes appropinquasset, primùm quidem leuis armaturae milites hostibus obiecit, periculum facturus, quàm essent ad pugnam hostes instructi. At cùm facilè Thebani hos è locis superioribus deiecissent, vniuersum exercitum contra eos duxit. Ibi tum Chabrias [1879] Atheniensis mercenariorum dux militibus suis praecepit, vt hostes cum contemtu excîperent, in acie intrepidè persisterent, & demissis ad genua clypeis, stantibus lanceis manerent. Quibus iussum facientibus, Agesilaus admiratus hostium & constantiam & contemtum, non tutum existimauit in iniquum locum niti & cogere aduersarios ad virtutem sua̅ exerendum in praesenti periculo. cum???ue expertus esset eos ausuros esse, si cogerentur certare pro victoria, in planiciem eos prouocabat. Non descendentibus Thebanis, peditum suorum phalangem abduxit: equitibus verò & leuis armaturae militibus emissis, agrum eorum vastauit, & magna spoliorum copia potitus eius, partim duces, admirabantur, quòd cùm tanto semper successu vsus esset Agesilaus, & exercitum multò maiorem potentiorem???ue haberet, non tamen praelium cum hoste commisisset. Quibus Agesilaus respondit: Nunc quidem Lacedaemonios sine periculo nimirum vicisse: non enim ausos fuisse Boeotios deuastatae regioni succurrere. Si autem hostibus victoria cedentibusper vim eos periculum sustinere coëgisset, sicri propter fortunae inconstantiam potuisse, vt Lacedaemonij in periculum caderent. Tunc igitur propter solers illud iudicium visus est aprè coniecisse, quid contingere possit. Postea aurem propter effectus qui secuti sunt, visus est non humanam vocem, sed diuinum oraculum protulisse. Lacedaemonij enim cum ingenti exercitu aduersus Theobanos profecti, cùm eos certare pro libertate coëgissent, magnam cladem passi sunt. primùm in Leuctris grauiter afflicti: postea ad Mantineam auibus delati, prorsus perierunt, & imperio suo, cùm minimè putassent, exciderunt. Diodorus libro 15. Idem in Messeniam exercitum ducens, misit exploratorem. Quo nunciante, non solùm ipsos Messenios ex vrbe prodire, sed etiam vxores ipsorum & liberos, atque serous in libertatem vocatos, discessit: quòd eos de vita desperasse videret, atque idcirco fortiùs pugnaturos. Polyaen lib. 2. & Frontin. libro 2. cap. 1. Onomarchus Phocensis, cùm Elatia à Boeotis oppugnaretur, educto exercitu & portis clausis, liberos & vxores, & matres atq; patres ordine constituit. Ante hos autem, armatos collocauit. Pelopidas, cùm apparatum desperationis cognouisset, eos aut mortem obire, aut victoriam auferre velle, non commisso praelio discessit. Polyaen. lib. 2. Scythae in Asia bellum gerebant. Interea Scythiades ex seruis liberos procreauerant. Serui reuersos dominos recipere noluerunt, bellum???; conflatum est. Serui instructa acie dominis obuiam progrediebantur armati. Scytha quidam metuens ne ex desperatione praelium committerent: suis consilium dedit, vt arma & arcus deponerent, flagellis???; protensis obuiam seruis irent. Qui cùm extensis flagellis impetum facerent, illi conscientia seruitutis stimulati, repentè se fugae mandarunt. Polyaen. lib. 7. & Herod. lib. 4. Thucydides in 7. lib. Hist. laudat consiliu̅ Syracvsanorvm, qui cominùs cum Atheniensibus, profligatis iam, pugnare nollent, tantum???; iter eorum leuibus certaminibus morarentur: inutile enim periculosum???; esse cum hominibus, vitam suam desperantibus, congredi. Caeso Hasdrubale, à M. Liuio & Cl. Nerone Coss. in Piceno, quum nunciatum esset Liuio, Gallos Cisalpinos, Ligurésque, qui aut praelio non interfuissent, aut inter caedem effugissent, vno agmine abire sine certo duce, sine signis, sine ordine vllo aut imperio, atque posse omnes deleri, si vna militum ala mitteretur. Sinc (ait) vt supersint aliqui nuncij & hostium cladis, & nostrae virtutis. Io. Gerund. libr. 5. Paralip. Hispaniae. Metellvs iunctis cum Pompeio eastris aduersus Sertorium in Hispania, cùm saepè instruxisset atiem, hoste (qui imparem se suobus credebat) pugnam detrectante, quodam deinde tempore Sertorianos millites animaduertisset magno impetu deposcentes pugnam, humeros???; exercentes, & lanceas vibrantes: existimauit ardori cedendum in tempore, recepit???; exercitum, & Pompeio idem faciendi auctor fuit. Frontin. lib. 2. capite 1. C. Ivl. Caesar bello ciuili cùm exercitum Afranij & Petreij circumuallatum siti angeret, is???ue ob hoc exasperatus, interfectis omnibus impedimentis, ad pugnam descendisset, continuit suos: arbitratu alienum dimicationi tempus, quod aduersarios & ira & desperatio incenderat. Idem. Capta à Totila Gothorum rege Roma iam secundùm, Paulus Cilix cum Diogene custos vrbis à Belisario constitutus, tum equitibus quadringentis ad molem Hadriani confugit, ponte, qui fert ad templum sancti Petri, praeoccupato. Postridie autem sub lucem Gothi in ponte cum Romanis pugnam commiserunt, & licèt, Romanis acriter praeliantibus, superiores erant, tamen propter angustias, cùm confertipressi???ue pugnarent, multi cadebant. Qua re cognita, Totilas receptui cecinit, & suos quietem capere iussit, hostes se fame domiturum existimans. Paulus inde tum quadringentis equitibus inedia laborans, eam noctem insomnem traduxit: postridie equos interficere, atque eorum carne se sustentare decreuit, sed statim insoliti cibi nausea affectus, rem in serum diei distulit. Pòst autem, cùm varia consilia volutassent, hostem inuadere statuerunt, ferro potiùs mori, quàm fame, cupientes. Qua re percepta, Totilas veritus, ne desperatione adacti insignem aliquam sibi cladem afferrent, has conditiones obtulit, vt, relictis equis, armis???ue, conditiones obtulit, vt, relictis equis, armis???ue, Constantinopolim incolumes irent, neque arma posthac Gorthis inferrent: aut, ijsdem retentis, sibi vnà cum Gothis stipendia facerent. Secunda conditio est accepta, quòd insidias in itinere Constantinopolitano timerent. Paulus tantùm, & Mindus Isaurus, vxorem, liberos???ue se Constantinopoli habere affirmantes, viatico à Totila commeatu???ue donati, abiêre. Sigonius libro decimono Imperij occidentalis, & Cranzius libro quarto Sueciae, capite decimooctauo. SVSPECTOS SIBIINVICEM REDDERE HOSTES. Cùm Graeci ab Artemisto, vbi classem habebant contra Xerxem, fugissent, posteaquam Leonidam cum CCC. Spartanis ad Thermopylas cecidisse cognouerunt: Themistocles Atheniensis ad aquas potabiles cum velocissimis nauium se conferens, in lapidibus literas incidit: quas postero die Iones ad Artemisium venientes legerunt in haec verba: Viri Iones, haud iustè facitis, militantes aduersus patres, & Graeciam redigentes in seruitutem. Sed quod praecipuum fuerit, state à nobis. Sin hoc facere non potestis, saltem neutrae parti adhaereatis, & Cares vt idem faciant obsecrate. Quòd si horum neutrum agere licet, & maiori necessitate estis obstricti, quàm vt possitis desciscere, dum pugnam conserimus, spontè agatis instrenue (id quod in pugna ad Salaminem Iones praestiterunt) memores à nobis vos esse oriundos, & inimicitiarum nobis cum Barbaro principium à vobis extitisse. Haec Themistocles ancipiti consilio scripsit: vt si literae regem laterent, Ionasin duceret ab rege ad se deficiendum: sin ad eum deferrentur, infi dos eidem redderet Iones, vt à praelijs naualibus summouerentur. Herod. lib. 8. & Plut. in Themistocle, & Polyaen. lib. 1. Cùm ad Mycalem Ioniae Graeci cum Persis praelio nauali decertaturi essent, Levtychides Lacedaemoniorum dex Ionas cupiens à Persis abducere, per praeconem eos sic affatus est: Viri Iones, vbi pugnam conseruerimus, debetis ante omnia reminisci libertatis: deinde tesserae Hebes. Quibus verbis efficere tentauit, vt si haec verba laterent Barbaros, inducerent ad osbequendum Ionas: sin delata essent ad Barbaros, red derent Iones suspectos, Herod. lib. 9. Agesilavs spectatos, & multorum amicitijs praeditos captiuos, sine precio suis red dere solebat, vt ipsis fide̅ apud suos cines derogaret. Polyaen. lib. 2. Idem in legationibus petebat ab hostibus, vt maximè potentes ad se mitterent, cum quibus de communi vtilitate sermones conferret. Cum his plurimum habens consuetudinis, & communicans focum ac cineres, seditiones in vrbibus excitabat, propter vulgi suspiciones. Idem. Idem cùm Mendam, quae Atticorum partibus adhaerebat, clàm noctu venissent: munitissima vrbis parte occupata, cùm Mendenses indignarentut, & in concionem summo studio conuenirent, astans: Quid, inquit, tumultuamini? Dimidia enim pars vestrûm proditionis est particeps, qui mihi ciuitatem occupandam tradiderunt. Mendenses cùm se mutuò suspectos haberent, à tumultu destiterunt. Idem. Iphicrates Mitylenae famam emsit, breui multa scuta co̅parari oportere, quae Chiorum seruis mitterentur. Hoc audito, Chij mancipiorum conatum metuentes, euestigiò miseru̅t ei pecunias, & societatem fecerunt. Polyaen. lib. 3. Cleandridas optimates Tegeatarum, Laconicis partibus fauere suspectos, reddidit suspectiores. Nam illorum agris duntaxat non vastatis, reliquorum omnem terram perdidit. Tegeatae igitur magna cum ira homines proditionis reos in sudicium petraxerunt: qui cùm damnationem metuerent, calculum praeuertentes, vrbem prodiderunt, falsam suspicionem veram efficere metu coacti. Polyaen. lib. 2. Archidamvs Corinthum oppugnabat. Erat in vrbe seditio inter diuites & pauperes: quòd illi oligarchiam, hi proditionem moliri viderentur. His cognitis, Archidamus remisit aliquantum de vi ac vehementia oppugnationis: non machinas ampliùs admouit, non ampliùs fossas egit, non ampliùs terram vastabat. Diuites metuentes, ne pauperibus ciuitatem prodentibus gratificaretur, praeuertentes legationem miserunt, & vrbem Archidamo dediderunt, in poste [1880] rum securitatis gratia foedus cum eo facientes. Polyaenus libro primo. Tiribazvs Persa Cadusiorum duos reges, contra quos Artoxerxes bellum gerebat, suspectos sibijnuicem reddidit. Ipse enim ad alterum profectus est, ad alterum clàm filium misit. Vterq; vtriq; imposuit, alterum demonstrans missis ad Artoxerxem legatis amicitiam & societatem soli sibi quaerere. quare, si saperet, faciumdum ei, vt praeuertat, adiutorem se ei in omnibus fore. His ambo fidem habuêre: & sic alter cum Tibazo legatos, cum TIribazi filio alter misit, & cum Artoxerxe pacem composuêre. Plut. in Artoxerxe. Dionysivs bellum gerens cum Messenijs, apud quos aliqui in proditionis suspicionem veherant, vt eis terrorem ac perrurbationis inijceret, cùm reliquorum omnium fundos depopularetur, ab eorum praedijs abstineri iussit, in quos calumnia & crimen conferebatur. Dionysius verò praeter haec militem etiam in vrbem misit, qui auri talentum ijs, ad quos suspicio pertinebat, adferret. Hunc Messenij cum auro deprehenderunt: cum???; cognouissent quibus illud ferret, indicatos proditores supplicio afficiendos censuerunt. ij verò cum potestate erant, atq; Dionysio vehementer resistebant. Itaq; seditione concitata, factum est vt Dionysius Messana potiretur. Polyaenus lib. 2. Idem Carthaginensium captiuos magna mercede redemtos reddidit, Graecos verò sine precio. Carthaginenses tyrannum adductum humanitate ac beneuolentia hoc facere arbitrari, mercenarios Graecos, quos habebant, dimiserunt. Ibidem. Hieron bellum cum Italis gerens, si quos cepisset, qui cognatione aut opibus, florerent, postquam multos dies apud se retinuisset, & larem honores???ue primarios eis communicasset, tum acceptis redemtorijs muneribus, homines dimittebat. At illi in suspicionem apud suos ciues venerunt, quòd Hieronis amicitia vsi fuissent. Polyaenus lib. 1 Q. Metellvs Iugurthae missos ad se legatos corrupit, vt sibi proderentregem. Cùm etiam alij venissent, idem fecit. Eodem consilio vsus est & aduersus tertios. Sed de captiuitate Iugurthae res parum processit (viuum enim tradi sibi volebat) plurimum tamen consecutus est. Nam cùm interceptae fuissent epistolae eius ad regios amicos scriptae, in omnes eos rex animaduertit: spolitatu???ue consilijs, amicos postea parare non potuit. Frontinus lib. 1. cap. 8. Andronicus Lapardas Adrianopolitanus, legionum contra Hungariae regem Belam dux, ab Andronico Comnenotyranno defecit. Andronicus cùm sciret quantum ille vir auctoritate posset, callido consilio epistolas dedit ad primarios Orientalium prouinciarum praesides, quibus asseuerabat, Lapardam à se in Asiam missum esse: qui quicquid acturus esset, certis de causis, aliter, quàm plerique suspicarentur, pro stabiliendo ipsius imperio acturus esset. Quae eò pertinebant, vt vulgi impetum reprimeret, suspicantis subesse dolum, quòd Lapardas se pro Andronici aduersario gerens, manum faceret: Andronicus verò desertoris fidem praedicaret, atque vt à se missum suscipi iuberet. Nec multò pòst Lapardas rtaiecturus Adramyti, à quodam Cephala, viro potenti captus, Andronico comneno traditur: à quo oculis effossis in Pantepopti monasterium coniectus est. Nicetas libro primo. Maximilianus I. Imper. ad recuperandum Mediolanum ingenti exercitu in Italiam descenderat, ei???ue Sedunensis Cardinalis cum delecta Heluetiorum manu sese coniunxerat. Trivvltivs, qui cum Carolo Borbonio Medio lanum defendebat, vti Caesarem ab Heluetijs, quorum ope inuictum fore certò sciebat, alienaret, talem dolum commentus dicitur. Nactus clientuem suum Heluetiae peritum linguae, literas suo nomine perscripsit sua manu, suo???ue signo notatas, ad Stapherum & Goldilum primores Heluetionrum duces, vt Caesari in eo momento rerum suspecti redderentur. His literis postulabat, vt quae secum pepigissent, eo biduo perficere maturarent, se enim ad condictum instructa parata???ue omnia habiturum. Nuncius praemiorum spe oneratus, Caesarianis excubitoribus vltrò se capiendum obtulit. Quum interrogaretur, Cur sine tessera in eum locum venisset? probè confessus est, se Triuultij literas, fi sibi parceretur, ad Heluetios duces deferendas prolaturum. Nec mora, veniae fide data, calceo insutas literas promit, extemplo???ue eae ad Caesarem deferumtur. Eas anxiè perlectas, Sedunensi Caesat ostendit. Neque enim duces tantae inter Heluetios auctoritatis, sine perturbatione periculo???ue rerum omnium, vel accusari ex Triuultij literis, vel (vti oporteret) comprehendi posse censebat. Itaq; suspicaci ingenio Heluetiorum insidias veritus, retrò castra repentè vertit, praesertim cùm aliam Heluetiorum manum contra Sedunensem ab aemulis euocatam aduentare audiuisset: affirmans sibi per quietem ea nocte apparuisse Leopoldum Austriae archiducem, atauum, & Carolum ducem Burgundiae, socerum suum, ea torui oris specie, ac eo cruento armaturae cultu, quo hic ad Nanceium, ille ad Sempacum trucidati fuissent, acri quidem sermone & gestu vetantes ipsum diutiùs morati, & vt se periculo statim eriperet, seuerè imperantes. Atq; ita motis castris, ad Abduam reuersus, ad Alpess iter intendit, tanta omnium, Gallorumq; praesertim admiratione, vt qui dudum inaestimabili metuendo???; copiarum hostilium numero, apparatu???; tormentorum maximo territi, & propè amentes erant, inopinati euentus gaudium vix perciperent. Sab. Supplem. lib. 6. ex Iouio. SEDITIONEM INTER HOSTES EXCITARE, ATQVE FOVERE. Erytion rex Lacedaemoniorum, videns bellum aduersus Arcadas susceptum protrahi, praeconem misit qui nunciaret: Lacedaemonij à bello desistunt, fi reos ac nocentes expuleritis. Eos autem esse, qui Aeginam cepissent. Rei caedis, ne à populo ob pacis cupiditatem ad supplicium raperentur, cum gladijs venientes, quotquot potuerunt, interfecerunt: multos etiam socios adsciuerunt, promissa libertate. Qui pacem concupierant, victi ad partem quandam moeniorum confugientes, apertis portis Lacedaemonios recepêre. Sic per factionem mantineam obtinuerunt, quam bello non potuerant capere. Polyaenus lib. 2. Cleonymvs Lacedaemoniorum rex, Troezenem oppugna̅s, ad multas vrbis partes circumcirca expeditos iaculatores collocauit, & emittere iussit, iaculis inscribens: Venio, vt ciuitatem in libertatem asseram. Troezenios etiam, quos captiuos habebat, sine redemtionis precio dimisit. Captiui in vrbem reuersi, faustum nuncium adferebant. Cùm intus illi inter se dimicarent, Cleonymus appositis scalis, euertit ciuitatem, atq; diripuit, & Spartiatam praefectum cum praesidio imposuit. Idem, & Front. lib. 3. cap. 6. Philippvs, cùm Thessaliam suae ditionis facere cuperet, ipse quidem nullum apertè bellum Thessalis intulit: sed cùm Pellenenses cum Pharsalijs bellum gererent, & Pherenses cum Larissaeis, alij???ue alterutrorum partibus adhaererent, semper auxilio veniebat ijs qui eius opem implorarent. Victoriam verò hactus, excisionem aut vastitatem nullam victis inferebat, arma non eripiebat, muros non demoliri, factiones magis alere quàm dissoluere, imbecilliorum curam gerere, pote̅tiores affligere, atq; de medio tollege, populis amicus esse, tribunos plebis & oratores colere. His stratagematis Thessaliam subegit. Polyaen. lib. 4. Artoxerxes rex bellum inter Graecos serens, victorum partes semper fouebat. Semper enim eam partem quae deficeret, aequalem hostibus reddens, victoris robur ac vires atterebat. Polyaenus lib. 7. C. Martivs Coriolanus exul cùm Volscos contra Romanos excitasset, ipse promtissimo quoque sine delectu inducto, vt voluntarij sequerentur se, in fines Romanos repentè praeter omnium expectationem inuasit. Vnde tantum praedae actum, vt auferre eam & in castris non valerent consumere. Atqui nihil minus illa in expeditione, quàm praedam & agri vastationem morabatur: verùm cuius grtia haec agebat, id magni ducebat, nobilitatem vt committeret cum populo. Quippe foedatis & proculatis omnibus alijs, illorum praedia diligenter tutatus est, nec laedi vel attingi permisit quicquam, quod esset eorum. Vnde querelae inter eos & seditio exorta maior. Plebem criminata nobilita est, quòd virum tantum in exilium egissent iniqué. Contrà populus accusauit illos, quòd odio inducti Marcium accersiuissent: & dum pars altera vexatur bello, ipsi spectatores desiderent, qui opum & bonorum foris hostem suum habeant custodem. Eo Martius patrato, cùm multum Volcis momenti ad audendum & despiciendum hostes fecisset, saluum reduxit agmen. Mox omnes Volscorum vires magna alacritate coiêre. Plut. in Coriolano, & Front. lib. 1. cap. 8. Erant quaedam contentiones de finibus imperij inter Masinissam & Carthaginenses exortae, ad quas componendas P. Scipio Africanus, duo???ue alij legati à senatu missi, cùm causam discordiae cognouissent, rem totam integram suspensam???ue reliquerunt. Atq; eo consilio id factum dicunt, vt Poeni domesticis contentionibus occupati tenerentur, néve alij negotijs vacare, vel ad spem nouarum rerum erigere animos possent. Vigebat enim cu̅ eo erat, qui nunquam cessabat in populum Rom. Vereres hostes concitare, nouos acquirere. Auctor vitae eius. Cùm Vespasianvs Iudaeae & Galilaeae oppida omnia occupasset & expugnasset, ad Hierosolyma omnem belli impetum transferre differebat, quoniam seditione ciuili eos con [1881] fici vtilius putabat, quàm hostilibus armis, praesertim cùm ta̅ta rabie efferati essent, vt cum desperatis bellum non videretur committendum. Ioseph. lib. 5. c. 2. Belli Iud. Cum Petrvm Fulgosum, Genuensium ducem, eodem tempore premerent externae vires Alphonsi regis Siciliae atq; Neapolis, & ciuium Genuensium pars aduersa, ac Flisca gens cum ea coniuncta: cùm solus tantam hostium molem sustinere no̅posset, arbitratus hostes, dum extra vrbem manerent, concordes fore, eosdem??? vt deuictum esse Petrum inspexissent, quòd vnusquisque vrbis principatum vendicare sibi nitetetur, arma in seipsos conuersuros: in Genuensi arce vxorem cum liberis, fratrem??? cum trecentis peditibus ac viginti equitibus praesidio reliquit, & Genua apertis portis profectus est. Hostes, qui prae timore fugisse Petrum arbitra bantur, cùm ad priuati commodi spem studia conuertissent, statim orta inter ipsos discordia, decertate armis inter se coeperunt. Petrus tertio die, posteaquam Genua abierat, ad vrbem regressus, ac suis qui in arce erant coniunctus, hostes, qui circiter decem millium numerum excedere dicebantur, fudit. Fulgosus libro 7. capite 4. Sa???n ciuitas mauritaniae Tingitanae, extra fretum Gaditanum, opulenta, ad quam vndique mercatores quaestus gratia commeabant. Fuit longo tempore in ditione Regis Marrochiensis. Sed tandem familia quaedam nobilis, cognomento Farhomia, ab Imperator desciuit, & tyrannidem occupauit. Huius familiae princeps abdearus Rhamanus, vt ciuitati imperaret, patruo suo, Hameduci vitam eripuit. deinde specie libetalitatis & humanitatis plebis animos sibi conciliauit, ita, vt ciuitasis imperium facillimè teneret. Erat ei filia eximia specie, quam adolescens nobilis Haliadux amabat, & illius concubitu, matre puellae non inuita, fruebatur. At Rhamanus necem adolescent afferre constituit. Haliaduxre cum iuuene sibi amico, quem Iehabentafufum appellabant, communicata, in templo Rhamanum confodit: & aduocata concione, cùm se hominem maleficum & parricida̅ de medio sustulisse prositeretur, populi consensu cum Iehabentafufo ciuitatis moderationi praeficitur. Post biduum cùm cerneret cognatos Rhamani & amicos sibi atq; socij perniciem moliri, Iacobum Azambugium qui vicinam vrbi arcem ab Emmanuele Lusitaniae rege aedificatam tenebat, aduocat: qui leges pacis scripsit, & foedere Haliaducem & socios Regi Emmanueli deuinxit. Emmanuel Garsiae Melio, qui cum classe fretum Gaditarum tenebat, negotium dedit vti sese cum Azambugio coniungeret. Caeterùm Safinenses foederis obliti ad ingenium rediêre. Visum igitur ducibus discordiam inter duos illos tyran̅os artifiocio serere: vt viribus vtriusq; diuisis, faciliùs vrbe potirentur. Garsias morbo laborans medicum Iudaeum ex vrbe arcessoiot. Hunc pecunia facilè persuaseru̅t, vt literas ad vtrumq; vrbis praefectum perferret, ita tamen, vt eorum neuter posset odorari, literaas ad alterum scriptas esse. Literae autem erant scriptae nomine Garsiae Melij, quibus Haliaducem admonebat, vt insidias praecaueret. Sibi namq; exploratum & cognitum esse, vitae illius insidias intendi. Ad eas autem propusandas opem suam pollicebatur, se???ue officio suo minimè defuturum confirmabat. Interim verò admonebat, nullas esse capitaliores insidias illis, quas imperij communio comparabat. Idem ad Iehabentafufum scribebat, & admonebat, vt vitam suam contra Haliaducis occultas fraudes & insidias muniret. Quoties medicus Melium inuisebat, manum intra vestem stragulam, quaespondam contexerat, immittebat, quasi tentaret, an febris aliqua ex parte quid quam de solita vehementia remisisset. Et interim literas accipiebat, ne posset quispiam, quod gerebatur, aliqua ratione suspicari. Vterque igitur, altero imprudente, Azambugium & Melium admonet, vt se in vrbem conferant. Quinquaginta militibus stipati, in vrbem ingrediuntur, & aedes, quae Rhamani fuera̅t, quia amplae & munitae videbantur, & erant propius mare sitae, sibi ad habitandum delegêre. Clanulùm verò varia armorum genera arcis & dolijs inclusa domum comportari faciebant. Aucti interim submissis subsidijs tyrannos admonent, se minimè passuros, vt ambo simul vrbem gubernarent. Eos namq; animo inter soinimico & infesto dissidere, & vtrumque eorum de alterius exitio cogitare. Compararent igitur inter se, vter eorum esset ciuitatem ellam Regis Emmanuelis nomine moderaturus. Illi cùm cernerent eam sibi necessitatem impositam, vter eorum cam prouinciam susciperet. Summa moderatione, quod vix credibile videreturei, qui vtriusque mentem cognosceret, vterque eorum alteri imperium concedebat. Tandem peruicit Haliadux, vt Iehabentafufus eam ciuitatem regendam susciperet. Is autem Imperij aemulo amoto, multò liberiùs fraudes in Lufitanos concinnabat. Ergo vbi Azambugius Haliaducem, quem sciebat valde moderationis, qua regnum socio co̅cesserat, poenitere, admonuit, vt Iehabentafufum ex improuiso obtruncaret. Se opem, vbi opus esset, confestim allaturunt. Iehabentafufus in aedes Rhamani, in quibus arx extruebatur, se fuga proripiens à Iacobo Miranda, ipsius Azambugij nepote: qui ignorabat, eum aui consilio in illud vitae discrimen inductum, in fidem receptus, ab Azambugio in Lusitaniam vinctus missus, tandem ab Emmanuele vitam impetrauit, & praefecturam equitum, obtinuit. At Haliadux, vrbis imperium adeptus, multò insolentiùs, quàm Iehabentafufus Lusitanis aduersabatur. Azambugius interim se arcem extruero dissimularis, sed amplas aedes aedificare dice̅s, in quibus Christiani mercatores merces imponerent: Fenestras in quibus erant tormenta collocanda, luto atq; tenui materia tegebat, & tectoriu̅ calcis inducebat, ne ab hostibus, quod in animo habebat, animaduerti posset. Praeterea nocte in muro portam aperuit, qua ex classe Lusitanis aditus in arcem facilè pateret. Portam autem vtrinq; secundùm vtriusque viae latus, quae in portam serebat, vallo muniuit. Erat autem arx in tantam altitudinem excitata, vt facilè defendi posset. Sequenti die Aza̅bugius expostulauit per nuncium cum Haliaduce, quòd fidem violaret. Haliadux respondet, se valde hominis dementiam admirari, qui non videat, se neque vnde cibum, neque aquam compararet, habere, nisi is eius copiam suppeditare velit, & tamen adeò magnificè loqueretur, quasi illi omnia, quae ad vitam sustentandam opus essent, abundè suppeterent. Ad ea Azambugius respondet, Lusitanis hostium carnibus famem, & eorundem sanguine sitim explere, facillimum fore. Hoc dicto Haliadux minabundus digitum momordit. Azambugius, videns opus esse festinatione, ne fi dem violare videretur, si priùs iniuriam afferre putaretur, quàm esset hostis iniuria lacossitus, hoc excogitauit. Maurus quidam lanio colaphum inflixerat in macello homini Lusitano, qui erat ex Regis familia. Eam Azambugius euocat, vt Maurum, à quo fuerat affectus iniura, interficeret. Clamore confestim & vlulatu orto: Saraceni vndique ruunt, & Lusitanos adoriuntur, arcem maioribus tormentis admotis quatiunt per integram nocte, sed frustrà: Lusitanis se continentibus & metum simulantibus. Vbi diluxit, Azambugius animis religione expiatis, & corporibus cibo refectis, aciem magno silentio instruxit, & equum album sibi soli afferri praecepit (Erat enim valde senex, & claudus) Omnibus???ue rebus ritè paratis, cùm esset meridies, erupit, & re inopinata magnum terrorem hostibus iniecit. Nec enim suspicari poterant, in tantam hostium multiudinem impetum facturos. Itaque sese in fugam dederunt, & Haliadux in oppidum, nomine Targam, se recepit. Reliqui, qui in vrbe manserunt, pacem ab Azambugio postularunt, quam ille concessit, & leges illis scripsit, & tributum, quod quotannis pénderent, imperauit. Osorius libro 5. rerum Emmanuelis. AD PRODITIONEM ET DEFECTIONEM SOLLICITARE ATQVE ELICERE Hostium milites. Cyrvs Sarditbus potius, cùm arcem Croesus teneret, praestolans auxilium è Graecia, necessarios ac familares eorum, qui arcem cum Croeso obtinebant, vinculis affecit, & ijs qui in oppugnatione erant, ostendit: praecone iusso proclamare, sitraderent arcem, se quoq; familiares & consanguineos ipsis redditurum: si dedere riollent, se omnes suspendio necaturum. Illi vt domesticos incolumes seruarent, arcem tradiderunt, nequaquam secuti rannas Croesi spes de Graecorum auxilio. Polyaenus lib. 7. Bello Lamiaco cùm ad Peneum Graecos vicisset Antipater, illis de pace agentibus respondit, vt singulae ciuitates legatos mitterent: nullo errim pacto se communem compositionem facturum. At Graecis compositionem singularum eiuitatum non admittentibus: Antipater & Craterus Theffalicas vrbes obsident, & vi capiunt, non valentibus Graecis ferre suppetias. Itaque perterritae ciuitares, priuatim mittunt singulae legatos de compositione. Quibus Antipater omnib. pacem concedens comiter vtebatur: eam???; ob causam commotis ciuitatibus ad quaerendam priuatim salutem, celeriter omnes pacem adeptae sunt. Aetoli & Athenienses Macedonib. in fenfissimi, cùm essent à socijs destituti, cum ducib. de bello co̅sultabant. Antipater cum hac arte dissoluisset Graecorum conspirationem, duxit vniuersas vires aduersus Athenienses, eòsque subegit. Diod. lib. 18. Corcyrenses nauali praelio victores, Corinthios custodiri iussere, reliquos ad vnum obtruncauêre: non tam vete [1882] ris necessitudinis rationem habentes, quàm vt eo exemplo Graeciae populos à Corinthiorum societate alienarent, si scirent, sibi de vita dimica̅dum, qum interim ij, pro quibus bella adirentur, essent extra periculi sortem. Sabellicus lib. 5. Enneadis 3. Mentor Rhodius contra Nectenabum Aegyptium pro Artoxerxe rege militans, Bubastum & complures alias vrbes occupauit. Cùm in earum vnaquaque praesidium mixtum Graecorum & Aegyption militum esset, eiusmodi verba in castris suis palàm habuit: Artoxerxem statuisse eos, qui sibi vltrò vrbes dederent, humanissimè tractare. Qui rursus vi superarentur, eos non mitiùs quàm Sidonios tractare. Iniunxit post id custodibus portarum, liberè permitterent egredi, qui àse vellent transfugere. Ita nullo impediente captiui Aegyptij, breui per omneis Aegypti vrbes verba illa disseminarunt. Inde???ue inter mercenarium militem & indigenas dissensiones exortae sunt: & in omnibus vrbibus seditiones coeperunt vigere. Vtrique enim per quandam aemulationem studebant seorsum prodere loca quibus praeessent, vt soli aliquod emolumentum consequerentur. Diodorus libro 16. Antigonvs circa Gabienam praelium cum Eumene committebat. Erat campus tenui terra atque arenosa. In eo congredientibus maximis copijs, excitato puluere, tenebrae pugnantibus offundebantur. Antigonus cùm intelligeret Eumeniorum militum impedimenta remansisse, in quibus vxores erant & liberi, ac pellices & serui: delectas turmas iussit ea in sua castra compellere. Quinque millia ceciderunt ab Antigoni partibus: ab Eumenis solùm trecenti. Eumeniani magnos spirius gerentes ob victoriam, postquam abrepta viderunt impedimenta, in moerore luctu???ue esse coeperunt. Antigonus promulgauit se gratis redditurum ea quae rapuisset. Itaque ad hanc promulgtionem continuò transierunt non solùm Macedones, verumetiam Persarum decem millia, quibus praerat Peucestes. Tanta denique mutatio animorum & fortunae facta est, vt Argyraspides comprehensum Eumenem ac vinctum tradiderint: Antigonus verò totius Asiae rexproclamatus fuerit. Polyaenus lib. 4. Idem cùm nauali praelio in Hellesponto vicisset, naues Phoeniciam versus nauigare iussit: nautas quidem coronis redimitos, puppes verò spolijs & captiuarum triremium acrostolijs ornatas. Gubernato ribus autem praecepit, vt omnibus portubus per mare, cunctis???; ciuitatibus appropinquarent, vt victoria per vniuersam Asiam innotesceret. Phoenicum naues in Rosium Ciliciae portum appellentes, & grandem Eumenis pecuniam vehentes, Sosigenem nauarchum elegerunt. Sosigenes in Orthiomago tempus terebat, & aestum pelagi speculabatur. Phoeniciae verò naues cùm vidissent victrices splendidissimis ornamentis praeditas, direptis pecunijs ad Antigonum defecerunt. Polyaenus lib. 4. Anthiochvs Antiochi filius oppugnabat Cypsela, Thraciae vrbem, multos???; secu̅ habebat Thraces nobili genere natos, quibus praerant Tiris & Dromichaetis. Hos ornauit torquibus aureis, & armis argenteis, atque sic ad pugnam faciendam prodijt. Hostes cùm viderent ciues & propinquos suos fic ornatos, Antiocho se dediderunt. Idem. Selevcvs Sardensium arcem oppugnabat. Inea Theodotus praerat custos thesautorum Lysimachi. Cùm arcem capere non posset, proclamari iussit, se centum talenta daturum ei, qui Theodotum occidisset. Theodotus metu proditionis prodire non audebat: vulgus verò molestè ferebat, sibi sidem non haberi. Ergo Theodotus praeuertens noctu portam aperuit, & introducto Seleuco, thesauros ei tradidit. Ibidem. Idem, cùm Demetrij milites admodum timidi essent, fortissimos ex satellitibus delegit, & elephantos octo in fronte praeposuit, & per angustum secessum ad latus hostium incedens, abiecta galea, magna voce exclamauit. Quosq; tandem insanitis, praedonum???ue dominum fameconfectum sequimini? cùm apud regem diuitijs affluentem stipendia merere possitis, & regno non in spe posito, sed praesenti perfrui. His audits, pleriq; hastas atq; enses abiecerunt, complosis??? manibus Seleuco accesserunt. Idem. Gelon Megaricum imperium tollere volens, colono: vocabat, qui vellent, ex Doriensibus. Diogneto verò Megarensium principi pecunias supra vires imperauit: ille ciuibus. Qui tributum recusantes, in Syracusanam coloniam concesserunt, & se Gelonis imperio ac ditioni subiecerunt. Polyaenus libro 3. Papyrivs Cursor Cos. apud Tarentum, Miloni, qui tum praesidio Epirotarum vrbem obtinebat, saluten ipsi & popularibus, si per illum oppido potiretur, pollicitus est. Quibus praemijs ille corruptus, persuasit Tarentinis vt se legatum ad consulem mitterent. À quo plena promissa ex pacto referens, in securitatem oppidanos resoluit. atque ita incustoditam vrbem Cursori tradidit. Frontinus libro tertio, capite tertio. C. Corn. Sylla quò corrumpere & ad transitionem pelliceret alioru̅ milites, prolixus & profusus fuit in suos. Itaq; cùm pariter alios ad proditionem, & suos peruerteret ad luxuria̅, grandi pecunia opus habebat. Plut. in Sylla. Idem ex Asia in Italiam reuersus, bello ciuili vrgente, multis exercitibus & ingentibus copijs hostium circunfusum se videns: omnibus impar viribus, dolo inuitauit alterum consulem Scipionem ad pacem. Non aspernante illo, congressus & colloquia crebra siebant. Sed semper moram aliquan Sylla & causam inijciendo militibus suis, ad omnem fraudem & praestigias, sicut ipse erat dux, compositis, exercitum Scipionis corrupit. Nam ingressi in hostium castra, ijs???ue admisti, alios pecunia, pollicitis alios, nonnullos blandimentis & suasionibus pellexêre. Postremò Syllam viginti cohortibus castris admotum salutarunt, se???ue ei coniunxerunt. Scipionem, in tabernaculo desertum cùm cepisset, dimisit. Sylla cohortibus viginti quasi auibus cicuribus quadraginta in laqueum illectas aduersarias abduxit omnes in castra sua. Quo tempore Carbone̅ ferunt dixisse, bellum se cum vulpe & leone in animo Syllae habitantibus gerentem magis infestari à vulpe. Idem. Cùm Eudo Aquitaniae dux Saracenorum CCCC. millia ex Hispania aduersus Carolum Martellum Gallorum regem euocasset: Martellvs ad Eudonem misit, qui admonerent, quantum in se suos??? ac numen sceleris conscisceret: satius esse reconciliationem gratiae fieri, simultatum???ue memoriam patriae Galliae religioni??? condonare, quàm secum cuncta in omne tempus euersum ire. His motus Eudo, cùm ad Turonun vrbem signa contulissent, & iam aequo pugnarent marte, cum suis castra Saracenorum diripuit. Qua clade Saraceni territi, fugam effesam fecêre, & ad CCCLXXV. millia Barbarorum cecidêre. Aemilius lib. 2. Sub belli Anglici initia, Iacobvs Arteuilla, quem Flandri pulso Comite suo, ducem delegerant, cùm Anglis vnicè faueret, neque suis vt aperè à Franco rebellarent, persuadere posset: metuentibus ne fortè reconciliata inter reges pace, ipsi deserti omnem iram Francorum exciperent: persuasit Eduardo III. vt rex non Angliae modò, sed & Franciae scriberet: vexillis, parmis, signis liliatis etiam vteretur: ita forte, vt spem pacis cum Philippo Valesio rege Francorum iungendae respicere Vltra non posset, tantae rei controuersia tam illustribus monumentis, gentilitijs???ue ac immortalibus restata: simul Flandris nullam poenam, nullam sponsionem commissum iri, si Franco regi verbis deuincti, Eduado regi & Angliae & Franciae scribenti, dicto audientes fuerint. Hoc commento ab Iacobo fides elusa. Anglus nullam dum terrae Salicae partem nactus, rex Franciae ab suis Plandris???ue salutatur. Atque ita scribendi signandi???? initium fecit, ac invexilla lilia transtulit. Aemilius lib. 8. In obsidione Pragensi, principes ciuitatis, qui Sigismvndvm Imp. odissent, populares, vt obscena & petulantissima in eum verba iactarent, astu atque arte procurabant: sie enim futurum arbitrabantur, vt irritatus hostis, crucem & quaeuis duriora supplicia minaretur obsessis: illi verò poenae metu, obsidionis incommoda constantiùs tolerarent. Quod cùm intelligeret Imperator, impunitatem omnium, quae in se dicerentur, per praeconem promisit. Aeneas Sylu. com. de Alfonso lib. 3. Vix Mathias coruinus regnum Hungriae iniuerat, cum Nicolaus Vilachus, Paumkircherus, Helderbonus, Sigismundus de S. Georgio, caeteri???ue Alemanicae factionis sectatores, à rege ad Fridericum III. Imperatorem, cum tota ferè citeriore Hungaria defecêre. Bello exorto, magna clade affectus est Mathias à Friederici exercitu. Sigismundus & Nicolaus pietate moti, cùm gentiles suos à Germanis trucidari videreht, Mathiae reconciliationis mentionem inijcienti aures praebuere. Nicolaum Mathiae competiorem, genere opibusque pollentem, vt à rege deficeret, ambitio impulit: Sigismundum Austriae vicinitas, qua à Caesarea voluntate non sine periculo dissentire posse videbatur. Mathias Nicolai ambitionem, promissa Bossoniensis regni corona, accendit: Sigismundum praefectura superiori Pannoniae sibi conciliauit: Ioanni verò fratri prouinciam Transsyluaniae cum imperio promisit. Detractis ita duobus praecipuis, restaurator exercitu, cum Caesarianis congressus, eos profligauit. Bonfinius libro 10. Decad. 3. Eqves Moldauus fugiens tyrannidem Stephani Vayuodae Moldauiae, Ferdinandi Imp. partes secutus, occidendi Moldaui consilium promissis ampliss. cepit. Quo detecto, in Poloniam aufugit. Inde Ioan. Baptistam Castaldum, Ferdinan [1883] di archistrategum in Transsy luania, monet, vt literas scribat ad duos Vayuodae intimos, & simulanter hortetur, vt negotium summa fide & celeritate perficiant, praemia amplissima expectent. Illi acceptis literis obstupuêre, & cùm inter se de stratagemate dissererent: puer quidam Stephani cognatus id ad Vayuodam detulit. À quo vocati, literas osten dunt. Vayuoda homo suspicax dignitate illos priuat. Qua rei in dignitate moti, suasu equitis (id quod priùs in mentem nunquam venerat) tyrannum in tentorio nihil tale metuentem confo diu̅t, & Moldauiae imperium legitimo Vayuodae, equitis illius cognato, tradunt, anno mdlii. Ascanius Centorius lib. 5. Com. de Bellis Transsy luaniae. EQVITATVM HOSTIVM INVTILEM REDDERE, in fugam vertere. Eqvos vel Cvrrvs inhibere. Hercvles bellum aduersus Minyas gerens (erant autem Minyae ad equestres pugnas in planicie obeundas exercitatissimi) conserere manus non audens, fluuium immisit Cephisum, qui duos montes Parnassum & Hedylium terminat: Boeotiam verò mediam discludens, antequam se in mare exoneret, in vastum hiatum euanescit. Eum hiatum Hercules magnis lapidib. ob struens, flumen in campum auertit: eo???; stagnante, Minyis inutilis erat equitatus. Hercules parta victoria rursus aperuit hiatum. Poliaenus lib. 1. Cyrvs Harpagi Medi consilio vsus, aduersus Croesi Lydum equitatum, cui Persicus haud dubiè impar erat, vim camelorum ingentem in fronte collocauit, his peditem subiecit, post pedites equitatum omnem stare iussit. Conflixêre vtrinque acies, primo???; concursu penè decretum est. Nam Lydorum equi, insueto camelorum odore aspectu???; territi, confestim in fugam versi sunt. Sabellicus lib. 6. Ennead. 2. ex Herod. lib. 1. & Polyaen. lib. 7. Nullus in Scythia neque asinus neq; mulus gignitur, ac ne vllus quidem visitur, propter frigora. Itaque in expeditione Darii regis contra Scythas, rudentes asini perturbabant Scytharum equos, & cum Scythae saepenumerò Persas adorirentur, eorum equi exaudita asinorum voce, consternati auerte bantur, arrectis auribus stupefacti: vtpote insole̅tia tum vocis, quam priùs non audissent, tum formae quam nunquam inspexissent. Herod. lib. 4. Phocenses ante Persarum in Graeciam irruptionem cum Thessalis bellum gerebant. Ad Hyampolim igitur, quà intra ipsorum fines inuasurum Thessalorum equitatum exploratu̅ habebant, suasu Telliae vatis vrnas fictiles defodere, quas terra superaggesta operuerunt. Hostes, vt qui eas insidias non prouiderant, citatis equis excursione facta, incauti in eas vrnas in ciderunt. Ibi cùm eo casu fracti & debilitati fuissent equorum pedes, viri ex equis prolapsi passim caesi sunt. Pausan. lib. 10. & Polyaen. lib. 6. &c Herod. lib. 8. Clearchvs armatos ducens in campo, incum bentib. hostiu̅ equitibus, & equestri praelio vincentibus, instruxit exercitum, octonis in profun ditatem dispositis, & rariores quàm pro figura plinthij collocauit: atque praecepit, vt gladio demisso sub scutum maximam foderent foueam. Qui cùm fodissent, ille armatos adduxit supra foueas in anteriorem campi partem. Hostium autem equitibus incide̅tibus, redire iterum iussit vsque ad foueas. Hostes nihil prospicientes, & admouentes equitatum, duriter???; impingentes in foueas, supra se mutuò ruebant. Clearchij verò equos humi stratos occiderunt. Polyaenus lib. 2. Iphicrates ex Odrysiade multam vndiquaque praedam egit. Persequebantur Odrysenses Thraces magna multitudine. Ille cùm paucos equites haberet, dedit eis ardentes faces, & in hostes inuadere iussit. Odrysiorum equi insolitum aspectum ignis non ferentes, in fugam agebantur. Polyaenus libro tertio. Nicias, castrametantibus Athenien sibus circa Olympium, in planiciem quae pro castris erat, tribolos iussit spargere. Cùm postridie dux equestris Syracusiorum Ecphantus equites produceret, in turpem fugam conuersi sunt, tribolis in equorum pedibus in fixis: ita vt multi ex ipsis ne progredi quidem possent, & à scutatis solidos calceos indutis interficerentur. Polyaenus lib. 1. Cleomenes Lacèdemonius aduersus Hippiam Athenie̅sem; qui equitatu praeualebat, planiciem, in qua dimicaturus erat; arboribus prostratis impediuit, & inuiam equiti fecit. Frontinus lib. 2. cap. 2. In tantum deliciarum studium deuenerant Sybaritae, vt equos etiam ad tibiam in symposijs tripudiare assuefecerint. Quod cùm Crotoniatae cognouissent, vbi cum his pugnarunt, saltandi concinnitatem illis pararunt, vt asserit Aristoteles in eorum Republica. Aderant enim illis tibicines in acie militari, quorum cùm tibiarum sonum equi audiuissent, non exilieru̅t solùm, verumetiam sessores habentes ad Crotoniatas tra̅sfugerunt. Athen. lib. 12. c. 6. Idem scribit Charon Lampsacenus Bisaltas contra Cardianos designasse. Onaris enim Bisaltarum dux tibicinam Cardianam Bisaltas in arte erudire fecit. Vbi ergo pugna fuit coepta, tibias inflare, modulos???; canere iussit consuetos. Eos vbi equi audiuerunt, in postremos pedes erecti in tripudium sunt co̅uersi. Cardianorum vis omnis in equitatu posita erat, atq; idcirco victi superati???; fuerunt. Idem. Alexander Macedo, cùm Thraces ita paratos esse didicisset, vt magnam vim curruum in Macedones immitterent: praecepit eis, vt quos possent deuitarent: sin interciperentur, demissi ipsi in terram scuta proijcerent, vt ea currus incitati illiderét. Sic Thracibus inutilem curruum apparatum effecit. Polyaenus lib. 4. Pyrrhvs Epirotarum rex pro Tarentinis aduersus Rom. equitatum elephantis ad perturbandam aciem vsus est. Porni aduersus Romanos idem fecerunt frequenter. Frontin. libro 2. capite 4. Obsidente Capuam Ful. Flacco procoss. Romano, bello Punico secundo, quum assiduis hostium eruptionibus crebra praelia fiere̅t, essent???; equestria certamina hostibus plurimùm secunda: consules Q. Navii centurionis inuento, ex omni militari iuuentute agillimum quenque eligunt, qui septenis iaculis atq; breuiore parma instructi, equorum clunib. post equites sedentes in aciem deserrentur, atque vbi ad iactum teli propè hostem euecti essent, equis protinùs desilientes, in Campanum equitatum impetum facere̅t. Primo itaq; congressu ijdem pluribus telis alijs super alia in aduersum hostem coniectis, confestim praelio auertunt, auersum Romani equites ad portas vsque cum caede & strage persequuntur. Atque ita equestri pugnares Campana deterior facta. Milites ita instructi Velites sunt dicti, & hastae, quibus illi vsi sunt, Velitares, longitudine quaternûm pedum, vt Liuius prodidit. Sabell. lib. 4. Ennead. 5. ex Liuio, & Val. lib. 2. cap. 1. Frontinus Q. Naeuium vocat libro 4. cap. 7. C. Iv L. Caesar in Britannia ingentem fluuium traijcere conabatur. Rex Britan norum Cassouellaunus cum multis equitibus & essedis eum transitu arcebat. Caesarem maximus elephas sequebatur, animal Britannis priùs non visum. Itaque & Britanni supra modum territi sunt, & equi eorum fugam ceperunt: Romani sine periculo flumen transmiserunt. Polyaenus libro 8. Idem Gallorum falcatas quadrigas palis defixis excepit, inhibuit???;. Front. lib. 2. c. 3. Constantinvs Magnus contra Maxentium tyrannum ducens, Segusione in Alpibus capta, in campum Taurinorum descendit, vbi exercitum hostium specie terribilem reperit. Hi erant clibanarij: nempe equi homines???; pariter ferri operimento septi, quos supernè tectos, equorum pectorib. demissa lorica, & crurum tenus pendens, sine impedimento gressus, à noxa vulneris vindicabat. Quibus contemtis Constantinus equites cataphractos maximi in praelio roboris opposuit. His disciplina pugnandi erat, vt cùm aciem arctassent, tenorem impressionis seruarent, & tuti à vulneribus occurrentia omnia sine haesitatione perrumperent: atque inde auxilium ab industria sumsit. Quippe aciem in hostes eduxit, eos???ue in se ruentes reductis repentè agminibus clausit, atque in medio interceptos, clauis inuasit: quae grauibus ferratis???ue nodis maximè capitibus inflictae, quos ictu attigissent, ruere compellebant. Interfectis ad vnum omnibus, saluis Romanis, horror armorum ad victoriae miraculum est translatus, quòd qui inuulnerabiles habebantur, sine hostium vulneribus interissent. Sigonius libro secundo Imperij occidentalis. Normanni cùm Louanio digressi Parisios ob si derent, Henricus Caroli Crassi dux castra corum speculaturus excurrens, incidit in foueas, quas hostis effo derat, & paleis compleuerat: itaq; trucidatus est, anno Domini DCCCLXXXVII. Sigebertus, & Regino lib. 2. & Aemilius lib. 3. Catelani à Thessalis in Boeotiam traducti, cùm à principe Athenarum transitus illis negaretur, instructa acie hostiu̅ aduentum expectantes, omnem illam terram aratro proscidêre, in qua pugnam committere decreuerant: deinde ob ducto vallo, & fossis è fluuio ductis, totam planiciem ita irrigarunt, vt stagnaret. Dux Atheniensis cum equitibus contra hostes fertur, qui extra campum immoti in procin???tu stabant, eius impetum expectantes. Sed priusquàm ad mediam [1884] planiciem peruenirent, propter lubricitatem vlteriùs progredi nequiuêre. Catelani, omni telorum genere circumuentos ad internecionem deleuerunt: atq; eum equitatu Thebas vsq; & Athenas fugientes persecuti, ipsas vrbes facilimè ceperunt. Gregoras lib. 7. Hussitarum dux in Boëmia Ioannes Zischa, circumuentus ab hostibus equitatu praeualentibus, cùm loca essent aspera, nec certamen committi nisi pedestre posset: vt desiliêre ab equis aduersarij, mulieres, quae de more suum exercitum sequebantur, proijcere peplos in terram iussit: quibus impliciti per calcaria equites, priùs extincti sunt, quàm pedes expedire valerent. Aeneas Syluius c. 40. hist. Boëm. Sigismundus Imp. contra Zisconem Thaboritarum ducem in montibus Cuthnensibus praelio decertaturus erat. Cum???; in equitum vi ac numero spem victoriae positam haberet: illorum frequentiam vt adaugeret, bobus, quorum greges secum ex Hungaria adduxerat, post aciem collocatis, in speciem equorum vsus est. Auxit vicissim & Zisco carrorum plaustrorum???; numerum, quibus suos circumdedit, ne ab equite circu̅funderentur, protererentur???;. Ad tres horas anceps fuit praelium, cu̅ insigni vtriusq; partis clade. Cùm interim caeco Zisconi indicatur, non esse omnes equites, quos Sigismundus in acie ostentaret, sed boues quoq; plurimos ibi adesse. Iubet ille omnes suos ab vltimis etiam subsidijs cum sagittis & flagellis euocari, plaustris???; à laterib. prouolutis, in ipsos equites emitti. Is nouus terror additus, vertit retrò equites Hungaros: quibus turbatis, peditu̅ mox acies vsq; ad castra impulsa fuit. Rex abiecta spe fortunae melioris, extinctis nocte ignibus inde discessit. Zisco cu̅ Thaboritis abeu̅tem Brodam vsq; Teutonicam persecutus est. Ibi complures Hungari sunt submersi, dum omisso prae trepidatione pontis transitu, flumen traijcere festinant. Dubrauius libro vigesimosexto. Edoardvs Angliae rex, cùm magna strage in portu Flandriae Gallos affecisset, audiret verò Boëmorum regem Ioannem cu̅ Carolo F. in subsidium à Philippo VI. Gallorum rege euocatu̅ aduentare: ab obsidione Lutetiae Parisiorum discedens, lentè exercitum per Galliam populabu̅dus duxit, praelium cum aduersarijs non commissurus, nisi per occasionem. Circummissis exploratoribus, vbi comperit Gallum multitudine equitum, quàm se, robustiorem esse: locum in conualle quadam nemoribus circumfusa, eo???ue ad pugnam equiti inepta, occupat, aciem???; in illo dirigit, oppositis in fronte sedecim millibus sagittariorum. Galli à descensu abhorrebant, loca superiora tenebant. At Ioa̅nes rex caecus multis verbis ad descendendum in hostes, tanquam feras per metum in fouea conclusos, suos animauit, se???ue in primo ordine constitui voluit. Attelis vndique circumuo lantibus, ac plerisque eminus cadentibus, admonitus rex, vt retro cederet: respondit, Tergáne hosti Boëmiae rex vertet? Aut ego hodie victor euadam, aut letho insigni regiè cadam. Itaque ad Cressiacum anno 1346. 26. Augusti cum flore Gallicanae nobilitatis Ioannes etiam rex perijt. Dubrauius lib. 21. Presbyter Ioa̅nes Indorum rex, Saracenorum equitatu circundatus, statuas hominum aeneas equis imponit, intus concauas, materia ad ignem fouendum apta plenas. Adhibet singulis virum: qui vbi ad hostes ventum est, per forame̅ immisso folle ignem fumum???ue excitat. Quo astu equi hostiu̅ turbati, in fugam effunduntur. Vincent. lib. 31. c. 10. Spec. hist. Immo Henrici Imp. dux obsessus à Giselberto Lotharingiae duce, irru̅pentes equites obiectis aluearib. apum inhibuit: quarum aculeis in furorem versi equi, sessores vel excussêre, vel ad pugnandu̅ inutiles reddidêre. Vitichindus lib. 2. gest. Sax. ELEPHANTOS HOSTIVM INVTILES REDDERE, TERRERE. Polysperchon Megalopolim deiectis muris cum elephantis expugnare parabat. Megalopolitanorum dux Damis, qui fuerat in Asia cum Alexandro, & naturae vsus???; elephantorum peritiam habebat, complura magna ostia densis clauis confixit, & in humilibus foueis constrauit, tectis quae extabant cuspidibus, atq; ita per ea aditum in vrbem reliquit. Et à fronte quidem nullum militem collocauit, sed obliquè à lateribus multitudinem constituit iaculatorum & sagittariorum & catapultarum, quibus tela iaciuntur. Iam Polysperchonte totum ruinae locum expurgante, & vniuersis belluis per eum locum adicum parante, accidit hoc inopinatum elephantibus. Nemine enim à fronte occurrente beluis, Indi in vrbem irrumpere cogebantur. Elephantes verò magna mole incede̅tes, incedebant in confixa stimulis ostia. Cum???ue eorum pedes clauis vulnerarentur, & propter corporum grauitatem stimulis perforarentur: neque vlteriùs progredi, neque reuerti propter mouendi difficultatem poterant. Cum???ue simul omne telorum genus in eos ex obliquo ferretur, Indorum pars moriebantur, alij vulnerabantur, atq; ita ad negotium inutiles reddebantur. Beluae verò partim propter telorum multitudinem, partim propter naturam ictus clauoru̅, cùm dolore cruciarentur, per amicos reuertebantur, eorum???; multos conculcaba̅t. Tandem earum fortissima ac terribilissima cecidit. Reliquarum pars prorsus inutilis reddita est, pars multis suorum mortem intulit. Diod. lib. 18. Antipater Macedonum rex Megarenses bello adortus, elephantorum copia hostibus facilè superior erat. Megarenses porcospice oblitos, & igne iniecto ardentes, in elephantorum agmen immiserunt. Qui partim grunnitu (quo naturaliter perterrentur animalia vastissima) partim incendio turbati, in fugam versi, Megarensibus praeclaram peperêre victoriam. Obseruatum deinceps vnà cum elephantorum pullis porcos alere, vt consuetudine naturam vincerent, & grunnitui porcorum assuescerent. Aelianus libro 16. capite 36. de Animalibus. At Polyaenus libro 4. hoc tribuit Antigono. Q. Metellvs Cos. in Sicilia bellum gerens, aduersus Asdrubalem, ob eius ingentem exercitum & CXXX. elephantos intentior, diffidentia simulata, intra Panormum copias tenuit, fossam???ue ingentis magnitudinis ante se duxit. Conspecto deinde exercitu Asdrubalis, qui in prima acie elephantos habebat, praecepit hastatis tela in beluas iacere: protinus???ue se intra munimenta recipere. Ea ludifi catione rectores elephantorum concitati, in ipsam fossam elephantos egerunt. Quo vt primùm illaqueati sunt, partim magnitudine telorum confecti, partim retrò in suos acti, totam aciem turbauerunt. Tunc Metellus hanc arripiens occasionem, cum toto exercitu erupit, & aggressus à latere Poenos cecîdit, ipsis???ue & elephantis potitus est. Frontinus libro secundo, capite quinto. ARMA HOSTIBVS ADIMERE. Pisistratvs Atheniensibus arma volens adimere, mandato promulgauit, vt omnes cum armis in Anaceum venirent. Qui cùm venissent, ipse prodijt verba facturus, & exigua humili???ue voce sermonem ordiebatur. Illi verò cùm exaudire non possent, iusserunt in vestibulum progredi, vt omnes dicentem exaudire possent. Qui cùm remissè loqui pergeret, & illi attentis auribus ascultarent: socij prodeuntes, & arma auferentes, in templum Agrauli detulerunt. Polyaenus libro septimo. Theocles Megarenses, cùm sex menses Chalcidensibus cohabitassent, eiecit ex vrbe hoc astu. Dicebat, se belli tempore votum nuncupasse, si vrbe potiti sine periculo fuissent, duodecim dijs sacrificia peracturum, pompam???ue armis ornatam celebraturum. Megarensibus nihil suspicantibus mali, Chalcidenses ad obeundam pompam ab ijs arma mutuati, dum sacrificium perageretur, ipsi in morem pompae gradientes, postquam in foro armati constitissent: Theocles praeconem iussit proclamare, Megarenses ante Solis occasum ex vrbe discedant. Illi ad aras supplices confugerunt, & ne se in exilium pelleret, rogauerunt, aut cum armis ex vrbe emitteret. Theocles consilio cum Chalcidensibus habito, non tutum esse censuit tot hostes armis munitos eijcete. Itaque inermes Megarenses à Leontino pulsi, Troilum inhabitauerunt, vnam duntaxat hyemem. Tamdiu enim permiserant Chalcidenses. Polyaen. lib. 5. Phalaris vt Agrigentinis arma eriperet, ludos gymnicos splendidissimos extra ciuitatem se facturum affirmauit. Cúmque vniuersa multitudo ciuium ad spectaculum egrederetur: clausis portis, mandauit satellitibus, vt arma ex aedibus auferrent. Idem. Favnvs, cùm Diomedes in Italia è vita decessisset, funebres ludos instituens, primo die Graecorum armatorum pompam duxit, secundo Barbarorum: & praecepit, vt Barbari à Graecis arma mutuarentur. Qui cùm eis accommodauissent, à Barbaris, proprijs armis sunt interfecti. Polyaenus libro octauo. Campani foedus cum hostibus pepigera̅tea lege, vt eis dimidiam armorum partem traderent. Dissectis igitur armis dimidium eos recipere iusserunt. Polyaen. lib. 6. Vixtandem Pompellonem Hispaniae vrbem Carolvs Magnus expugnarat, & Saraceni acriter se defendebant. In vrbe ingens caedes strages???ue tenuit. Praeconium ab rege circummissum, vt inermi parceretur, finem cruoris fecit. Abiectis telis dextras inermes supplices???ue tendebant, ad eam diem assueti potiùs mori, quàm, dum arma suppeterent, se dedere. Aemilius lib. 2.
|| [1885]
Alexander III. pace cum Friderico I. Imper. firmata, concilium in Laterano celebrauit: tum vt mores curiae iam nimia licentia labefactatos componeret, tum vel maximè, vt decerneretur sub anathematis poena, ne quis ferrum, ligna, armáve infidelibus & à religione nostra alienis importaret. Platina. ARMA ET TELA HOSTIVM INVTILIA REDdere, nobis???; innoxia. Alexander Macedo in pugna ad Arbela contra falcatos currus remedium tale excogitauit. Pedites omnes phalangis commonuit, quando propiùs impulsi fuissent currus, vt clypeos coniungerent, satissis???ue eos vehementer pulsarent, eo strepitu consternatos equos quadrigas retrorsum rapturos. Quòd si quae nihilominùs incitato cursu impetum fecerint, tunc vti aciem aperirent, locum???ue excurrendi illis, ita nihil detrimenti illaturis, darent. Diodorus lib. 17. Cleonymvs Aedesam oppugnans, cùm moenia cecidissent, & hostes exirent sarissigeri (quaelibet sarissa cubitorum sedecim erat) suam phalangem in profundum condensauit. Antesignanos autem, & horum astites, sine hastis collocauit, dato praecepto, vt si sarissigeri aggrederentur, ipsi vtraque manu sarissam apprehen derent, atq; tenere̅t: at sequentes ad vniuscuiusque latus procederent, & pugnam facerent. Qui cùm manibus arriperent sarissas, hostes retrahebant. Posteriores verò accedentes, ceperunt sarissigeros, & Cleonymus ostendit sua solertia, magnitudinem sarissae nullo vsui esse. Polyaenus libro secundo. Clearchvs Cyro suppetias ferens, agmen Graecorum ab initio quidem tardè duxit, rectis ordinibus perterrens Barbaros. Cùm verò intra teli iactum venisset, cursu citato in Barbaros ferri iussit, ne à telis laederentur. Et hac re Graeci Persas vicerunt. Idem. L. Pavlvs aduersus Persem Macedonum rege̅, cùm is phala̅gem suorum duplicem, mediam in partem direxisset, eam???; leui armatura cinxisset, & equitem in vtroq; cornu collocasset, triplicem aciem cuneis instruxit: inter quos subinde velites emisit. Quo genere cùm profligari nihil videret, cedere instituit: vt hac simulatione perduceret hostes in confragosa loca, quae ex industria captauerat. Cùm sic quoq; suspecta calliditate reced entium, sequeretur ordinata phalax equites à sinistro cornu praeter ora phalangis iussit transcurrere, citatis equis tectos, vt obiectis armis ipso impetu perfringerent hostium spicula. Quo genere telorum exarmati Macedones, soluerunt aciem, & terga verterunt. Front. lib. 2. c. 3. Parthi M. Antoniu̅ ex itinere adorti, vt descendentes ex decliuibus tumulis adorti sunt Romanos, & lentè digredientes telis instituerunt figere: conuersis signis legionarij leue̅ armatura̅ texerunt armis suis, atq; ipsi submitte̅tes in genu se obijciebant scuta sua. Qui à tergo horu̅ staba̅t, arma tenebant super hos, ac super illos pari modo alij. Ea figura tecto assimilis speciem praebet theatri & munimentu̅ est ad iacula arcenda, quò delabantur, densissimu̅. At Parthi procu̅bentib. in genu Romanis, fatigatione̅ & lassitudine̅ esse arbitra̅tes, deposuerunt arcus, hastis???; arreptis incurreru̅t in eos. Ibi Romani sublato clamore subicò exilierunt, pilis???; cominùs ferientes trucidauerunt antesignanos, ac caeteros verteru̅t omnes in fugam. Plut. in Antonio, & Dion in Augusto, & Fro̅t. lib. 2. c. 3. Ventidivs aduersus Parthos non antè milite̅ eduxit, quàm illi quingentis non ampliùs passibus abessent: atque ita procursione subita adeò se admouit, vt sagittas, quibus ex longinquo vsus est, cominùs applicitus eluderet. Quo consilio (quia quandam fiduciae etiam speciem ostentauerat) celeriter barbaros debellauit. Front. lib. 2. cap. 2. Tiberivs Imp. II. contra Hormisdam Persarum regem bellum gerebat. Persae quoad magnam sagittarum vim coniecerunt, visi sunt habere meliores partes, Romanis sub clypeorum tegmine se ipsos tenentib. neq; progredi ausis. Sed postquam pharetras Persaru̅ telis exhaustas cognoueru̅t, iunctis pariter clypeis, bellicum inclama̅tes Romani, eos inuaserunt, gladijs???; cominùs re̅ agere coeperunt. Illi nec breui quidem impetum sustine̅tes, fusi fugati???; sunt. Facta igitur ingenti caede, eorum castra victores diripuerunt. Tabernaculu̅ Hormisdae & totus apparatus regius 30. elephantis ad Tiberium deuectus est. Reliqua militibus permissa sunt. Cuspinianus. Septentrionales quando hostium sagittis desuper in naues insidentibus vrgentur, velis laxis naues obtegunt: quorum molli resistentia sagittae suscipiuntur, earum???ue impetus infringitur. Olaus lib. 10. cap. 11. Hungari è Saxonia magnam puerorum ac mulierum praedam agebant, viris caesis. Henricvs II. Imp. cum exercitu, licèt aegrotus, illis occurrens, hoc stratagemate suos munit, vt aequo gressu, iu̅ctis simul clypeis, sagittas hostium excipiant: dehinc celeri cursu, sed aequali, in hostes lanceas suas vibre̅t, antequam arcus denuò extendant Itaq; rapido impetu Saxones in Hungaros irruentes clypeis cooperti, sagittarum ictus exceperunt, & ingenti edito clamore, Kyriceleison, Kyriecleison, vociferantes, Hungaros incredibili caede fuderunt. Cusp. Eo praelio nauali, quo Olauus Noruagioru̅ rex co̅tra Suenone̅ Danorum regem conflixit, Enarus quida̅ Noruagius artificioso arcus genere tanta visagittas torquebat, vt obuia quaeque perrumperet. Sveno certatim in vnu̅ Enarum tela torquere suos iubet, vt confertim iacta vel artifice̅ vel arcum pessundarent. Ergo cùm telu̅ fortuitò contortu̅ arcu̅ ingenti cu̅ strepitu dissilire fecisset, Olauo admira̅te, Enarus eum disruptae Noruagiae sonitu̅ esse dixit. Ominosa vox fuit. Victi enim Noruagi: Olauus ipse, ne viuus in hostium manus veniret, semetipsum in mare praecipitem dedit. Saxo lib. 10. Castellum sancti Angeli Laudensi via ad Lambru̅ amne̅ positu̅, in potestate̅ redegit Lvdovicvs Balbianus, cum delecta parte copiarum eò missus ab Antonio Leua imperatore copiarum Caroli V. Imp. co̅tra Maximilianu̅ Sforcia̅. Obseruans enim nocte̅ plenissimo imbre turbulentam, Sforcianis & Venetis praesidiarijs frustra repugnantibus, muri corona potitus est, quum imber omnem penitùs sclopettoru̅ vsum, extinctis funiculis, defensoribus eripuisset. Edita est non parua caedes, quum sclopettis abiectis, ad hastas & gladios re̅ deduxissent, iniqua propugnatorum conditione quando pauci, amisso tormentorum praesidio, cui maximè confidissent, tanquam deserti à fortuna, inopinato???, timore praepediti, sternerentur. Iouius libro 27. Historiarum. Tvrcae Albam regia̅ oppugna̅tes, propugnaculu̅ vnu̅ ceperant. Germani densata acie, desce̅sum Turcaru̅ expecta̅tes, ita per accliue̅ aggere̅ inclinatas hastas continebant, vt extantes earum cuspides in summa munitione co̅spicerentur. Idcirco mirabili astu Barbari, ne temerè desiliendo itrue̅do???; sese hastis induere̅t, oblonga tigna capitib. ferentes, euadentes???; in summum aggere̅, transuersa ea supta hastaru̅ seriem in subiectos Germanos prouoluerunt, casu vsqueadeò repe̅tino infesto???;, vt primorum ordinum milites contusis manib. & brachijs hastas deserere cogerentur. Tum verò clamore sublato, praecipiti agmine saltu???; prorueru̅t: nec quisquam fuit qui ingrue̅tium impetum sustineret. Sab. Supplem lib. 26. ex Iouio. MACHINAS HOSTIVM VEL DESTRVERE, vel inutiles reddere. Timothevs oppugnabat Toronam Toronenses altissimas moles contrà erigebant sportas arena plenas. Ille longioribus machinis comparatis, ex malis nauiu̅, cuspides imponens, & falces in summitate mali cuspidib. affige̅s, hostium opera disrupit. Falcibus. n. sportas dissecabat, ita vt arena difflueret. Quod cùm vidissent Toronenses, ad foedus faciendum impellebantur. Polyaenus lib. 2. Athenocles oppugnatus, aduersus arietes ae terebra, trabes plu̅beas co̅parauit, eas???; tra̅suersas in propugnaculis opposuit. Quib. irruentes hostiu̅ machinae co̅fringeba̅tur. At illi tormentu̅ aliud adducere machinaba̅tur, quod extremitate trabis concussa, ea̅ per vim de propugnaculis recta̅ deijceret, ita vt neminem in terra consistente̅ laederet. Rursus hostes testudinib. admotis, quassa ba̅t moenia. Illi è moenibus liquefactu̅ plumbu̅ aereis vasis desuper effundeba̅t, quo testudo dissolueretur. Hostes testitudini è turrib. ad ductis acetum infundebant, plumbu̅???; & quaecunq; alia candentia de muris demitterentur, restinguebant. Etenim ad extinguendum ignem aptissimum esse acetum videtur. Optimum verò impedimentum ignis, inunctum acetum: minimè enim ignis in eo potest haerere, & spongia aqua plena appe̅sa. Quidam verò aduersus defusum plumbum, in???; machinas intectu̅, puluerem ac lutum permixtè ad duxerunt. Polyaen. lib. 6. Alexander Magnus Tyru̅ obside̅s saxa in muru̅ torqueti, & ex ligneis turrib. per scorpiones ingente̅ teloru̅ vim in oppidanos, qui moenia summa tuebantur, conijci faciebat. Tyrii contrà orbicularibus machinis conuersis, catapultarum tela aut confringebant, aut aliorsum auertebant. Consuta etiam coria ad excipiendum missorum lapidum impetu̅, muro praeten debant, & eosdem vi illa molliente dissoluebant, vt nihil ictu suo offenderent. Diod. lib. 17. Diogneto Rhodio architecto, de publico quotannis certa merces pro arte tribuebatur ad honorem. Eo te̅pore quidam architectus ab Arado, nomine Callias, Rhodum cùm venisset, acroasim fecit, exemplu̅???; ???tulit muri, & supra id machina̅ in carchesio versatili co̅stituit, qua Helepolim ad moe [1886] nia accedente̅ corripuit, & transtulit intra muru̅. Hoc exe̅plar Rhodij cùm vidissent, admirati ademerunt Diogneto, quod fuerat ei quotannis constitutum, & eu̅ honore̅ ad Callia̅ transtuleru̅t. Interea rex Demetrius Poliorcetes co̅tra Rhodu̅ bellum co̅parando, Epimachu̅ Atheniensem nobile̅ architectum secu̅ adduxit. Is aute̅ comparauit Helepo lim sumtib. immanibus, industria labore???ue summo, cui us altitudo fuerat pedum 125. latitudo pedu̅ 60. ita eam cilicijs & corijs crudis co̅firmauit, vt posset pati plagam lapidis balista immissi pondo 360. Ipsa autem machina fuerat millia pondo 360. Cùm aute̅ Callias rogaretur à Rhodijs, vt contra ea̅ Helepolim machinam, pararet, & illam, vti pollicitus erat, transferret intra murum, negauit posse. Non enim omnia eisde̅ rationib. agi possunt. Sed sunt aliqua, quae exemplaribus no̅ magnis, similiter magna facta habent effectus. Alia aute̅ exemplaria non possunt habere, sed per se constituuntur. Nonnulla verò sunt, quae in exemplaribus videntur verisimilia, cùm autem crescere coeperunt, dilabuntur. Terebratur tetebra foramen semidigitale, sesquidigitale: si eadem ratione voluerimus palmare facere, non habet explicationem: semipedale autem, maiúsve, ne cogitandum quidem videtur omnino. Sic item quemadmodum in no̅nullis paruis exemplaribus factum apparet, in non valde magnis fieri posse videtur, no̅ tamen eode̅ modo maiorib. id consequi potest. Haec cu̅ anima duertissent Rhodij, eadem ratione decepti, qui iniuriam cu̅ contumelia Diogneto fecera̅t, posteaquam videru̅t hostem pertinaciter infestum, & machinationem ad capiendam vrbem comparatam, periculum seruitutis metuentes, & nil nisi ciuitatis vastitate̅ expectandam, procubuerunt, Diognetu̅ rogantes, vt auxiliaretur patriae. Is primò negauitse facturum: sed posteaqua̅ ingenuae virgines & ephebi cum sacerdotib. venerunt ad deprecandu̅, tunc est pollicitus his legibus, vt si eam machina̅ cepisset, sua esset His ita constitutis, quà machina accessura erat, ea regio ne muru̅ pertudit, & iussit omnes publicè & priuatim, quòd quisq; habuisset aquae, stercoris, luti per eam fenestra̅, per canales effundere ante murum. Cu̅ ibi magna vis aquae, luti, stercoris, nocte profusa fuisset postero die Helepolis accedens, antequam appropin quaret ad muru̅, in humida voragine acta consedit, nec progredi nec regredi postea potuit. Itaque Demetrius cùm vidisset sapientia Diognetise deceptu̅ esse, cu̅ classe sua discessit. Tunc Rhodij Diogneti solertia liberati bello, publicè gratias egerunt, honoribus???; omnib. eu̅ & ornamentis exornarunt. Diognetus aute̅ ea̅ Helepolim reduxit in vrbem, & in publico collocauit & inscripsit, Diognetus è manubijs id populo dedit munus. Vitruu. li. 17. c. 22. Archit. Vespasiano Iotapatam Galilaeae vrbe̅ munitissima̅ oppugna̅te, Iosephvs dux vt arietis impetum hebetaret, saccos palea confertos ex muro demisit, vt ijs arietis ictus exciperetur, & muro innoxius esset. Romani vicissim contis praelo̅gis falces affixêre, quib. saccos abscin derent. Ioseph. li. 3. c. 8. Belli Iud. Idem sudibus in muro defixis, ijs boum tergora recentia extendit, quae tormentis missos lapides & tela exciperent sinuata, & ignes humiditate eluderent. Hoc tanquam vallo muniti fabri, die noctu???ue murum ad xx. cubitorum altitu dinem erexerunt. Idem cap. 7. Idem Romanis muro deiecto per ruinas subeuntibus, oleum feruens testu dini hostium confertissimae infundi praecepit, ita vt Romani de pontibus deturbarentur plurimi. Quinetiam soeni graeci decocto pontes perfudit, cuius lubricitate firma ponere vestigia prohiberentur. Idem cap. 10. Vitiges Gothorum rex Romam obsidens, turres ligneas construxit, quae murorum altitu dinem adae quabant, atque eis ad angulos rotas subiecit, à bobus quocunque ipse vellet addu cendas: scalas multas parauit, quae ad pinnas vsque pertinerent: arietes ingentes expediuit, quibus admotis muros vehementiùs verberatet. ligna, arundines, & caetera eiusmodi co̅gessit, vt fossas aequaret, & per eas ad muros machinationes adduceret. inde post viginti dies has promouere machinas coepit: ac Romanos conspicantes ipsarum nouitate ac magnitudine obstupefecit. Belisarivs verò instructam acie̅ cum machinis aduentantem prospectans, in risum prorupit, ac quiescere milites, donec signum accepissent, praecepit. Postquam illi fossae appropinquarunt, ipse primus in armatum quendam hostium ducem arcum intendit, ac, gutture iaculo traiecto, ad terram strauit: inde in alterum iaculatus, pariter morte affecit. Ex quo animus Romanis, & spes futurae victoriae ex tam felici principio accessit. Inde, signo dato, sagittas iácere exercitum innuit vniuersum. Itaque, cadentibus repentè bubus, machinae constiterunt. Ex quo Gothorum consilium ludibrio fuit, qui se boues impunè ad muros putarunt posse ad ducere. Sigon. lib. 18. Imp. occid. Carolus Magnus Pompell onem vrbe̅ Hispaniae Saracenis parentem obside̅s, turres ex materia mobiles excitarat, duas sublimiores vrbis propugnaculis, non modò vt telis nudarent defensoribus muros, sed vt in moenia transcenderetur. Quae vbi primu̅ diuersis partibus propiùs agebantur, tu̅c missilem ignem ad primu̅ earum conspectum praeparatu̅ torme̅tis inijciebant, qui motu ipso maiore flamma co̅cepta, & oculos perstringebat, & quocunq; incidisset, alibi incendium, alibi insanam trepidatione̅ faciebat. Vna turriu̅ propiùs admota, terrore micantis flammae euestigiò deserta: altera non satimunito itinere, simul suo ac superstantium pondere, pontium???ue mole, tumultu???; priorib. rotis depressiore in altu̅ orbita sedentibus haesit, magno hostiu̅, velut numini salus eoru̅ cordiforet, mitaculo, & Francorum co̅sternatione. Aemil. l. 2. Quum in expugnatione Romae an. 1527. à Caroli V. exercitu peracta, iam multi ingentis tormenti pila, è summis collibus in latera densissimi agminis emissa, discerpti essent, rapta???ue in praealta moenium parte duo Hispanorum vexilla, signiferis è muro praecipitatis: repentè nebula crassior palustri exorta campo, ita hostium aciem intexit, vt tormentorum vsus dirigendis ictibus fatali Romanorum incommodo penitùs eriperetur. Irrupêre itaque facilè Hispani per coniunctas muro ignobiles casas, vbi exercitus dux Borbonius amissa voce inguina glande traiectus defecerat. Iouius in Pompeio Columna. Obsessa à Gallis & Venetis Verona, an 1516 cui Caesaris Maximiliani nomine M. Ant. Columna praeerat, Qvidam agricola Veronensis, Columnae pollicitis inescatus, cùm saepres vaenales & hortensia in primis in castra deferre consueuisset: simulatione spectandi, ad tormentorum locum, vbi & omnis eorum erat apparatus, minimè id curantibus custodibus, processit: funiculum???ue igne succensum, vt antea edoctus fuerat, idonea in parte reliquit. Nec mora, vt primam statim paleae & proxima cadis stramenta flammam corripuêre, tantus repentè incenso puluere ignis obortus est, vt quicquid sulphurei pulueris ad oppugnandam vrbem magna impensa, & multo labore paratum conuectum???ue fuerat, id totum vno temporis puncto conflagrarit: tanta???ue flammatum violentia atq; rapiditas fuit, vt omnia concursantis & restinguere conantis exercitus remedia, vna mali velocitate praeuerteret. Id solum in graui atq; insperata iactura solatio fuit: incendiarius du̅ se reciperet, in ipso statim ince̅dij saeuie̅tis initio deprehensus. Qui postea ad eruenda̅ veritatem tormentis excruciatus, & viuus eodem igne co̅crematus, dignas scelere atque audacia poenas persoluit. Sab. supplem. lib. 8. ex Iouio. MVNIMENTA CORRVMPERE, EVERTERE. Garsia Cottignius arci Armuzij, nomine regis Lusitanorum Emmanuelis, praefectus, à rege Armuziense arcta obsidione premebatur. Is murum aedificauit, ea mente, vt ad tantam altitudinem perduceret, vt arci immineret, eam???ue propugnatoribus nudaret. At Lusitani crebris duorum tormentorum ictibus murum quatiunt, eum???ue lata rima findunt, multis???ue locis pertundunt: deinde galeas fustibus sublatas inter pinnas statuunt, armatorum speciem praebeant, & choreas ducunt, maximam???; recentis laetitiae significationem dant, vt hostes opinarentur recens auxilium aduenisse. Ea verò nocte, quae sequuta est, Cottignius Emmanuelem Vetulum, & Rodericum Varellam, cum vasis puluere tormentario refertis, in murum immisit. Hi magno silentio ad murum accedunt, & per rimas atq; foramina vasa intra murum collocant: deinde sparsum puluerem tenui quodam limite ab aduerso muro ad arcem continuant. Postquam in arcem recepti sunt, ignem deijciunt. Flamma repentè in muri ruinas temporis momento discurrit, vasa corripuit, incendium cum horrendo quodam strepitu concitauit, quod stationem, quae intra murum erat, absumpsit: in aedes deinde regias impetu peruasit. Ventus erat ea nocte vehemens, & ita euenit, vt cùm omnes accurrerent, nemo posset incendium restinguere. Neque solùm aedes regiae, sed magna etiam ciuitatis pars incendio illo consumta fuit. Hoc facto regis spes incisae fuerunt. Osorius libro duodecimo rerum Emmanu elis. classem disiicere, naves invtiles reddere. Thesevs è Creta victo Minotauro, Ariadnae ope, fugiens, carinas nauium Creticarum excidit, ne Minos insequi posset. Plut. in Theseo, ex Pherecyde. Pugnaturus aduersus Xerxis innumeras copias Themistocles, non secus tempus atque loci angustiam animaduertit & captauit, neq; priùs aduersam barbaris aciem explicuit, quàm consueta hora adfuit, qua ventus ex mari increbrescens fluctum per fretum impelleret: cuius impetus Graeco [1887] rum nauibus non oberat compactis & humilioribus: barbaricas verò editioribus puppibus foris???ue excelsioribus & ob pondus minùs agiles retorquebat, ac Graecis acritet incurrentibus, & ad Themistoclis, vt qui maximè videret, quid è re esset, iussa intentis, transuersas obijciebat. Plutarchus in Themislocle. Aegyptij à Persarum rege Artoxerxe defecerant, & Atheniensium auxilia impetrarant. Artabazvs & Megabyzus summi duces, non collatis signis, sed arte debellare conabantur. Nauibus itaq; Atheniensium procul ad insulam, quae Prosopitis dicitur, coactis, ibi???ue in statione positis, fluuium circumfluentem fossis in aduersum etutis deduxêre, insulam???ue illam aqua subducta siccam vndique continenti restituêre. Simulac naues repentè solo incidisse conspectae sunt, Aegyptij re penitùs desperata, consternatis animis destituerunt Athenienses, & ad Persas transfugierunt. Athenienses praesidio sociorum destituti, cùm naues suas ad bellicos vsus prorsus incommo das cernerent, igne subiecto concremarunt omnes, ne carinis integris in hostium manus venirent: tum nulla circumstantis se periculi difficultate aut terrore perculsi, paratis aderant animis ad manus cum hostibus conserendas. Artabazus & Megabyzus, conspecta omnium incredibìli audacia, veriti, ne cum obstinatis iam salute abiecta ad morte̅ pugnando viris, multa nequicquam suorum millia amitterent, foedus cum Atheniensibus certa co̅ditione iniueru̅t: permissum???;, vti absque periculo incolumes Aegypto excederent. Diod. lib. 11. Calliades gubernator interceptus à naue celeriore, gubernaculum frequenter inhibuit, à quacunque parte esset incursura, vt persequens allisis ad gubernaculum remis impressionem facere non posset, quae ferè primis remis sessilibus fieri consueuit. Polyaen. lib. 5. Syracusijs bellum gerentibus contra Athenienses in Sicilia, suasit Ariston quidam Corinthius nauta, vti nauium proras & breuiores & depressiores facere̅t. Quod consilium in posterioribus deinceps maris periculis magno praesidio extitit, ac persaepè ea causa res à Syracusis bene gesta est. Triremibus nanque Atticis infirmiores ipsa figura, prorae compagibus excelsiùs suspensae eminebant. quam ob rem fiebat, vt earum rostra in concursu, eminentia tantùm suprà mare loca vulucrarent: inde leui damno premebant hostem. Syracusiae verò compages ad proram corroboratas depressas???ue ferientes, incursu rostrorum vna persaepè inflictione triremes deprimebant Atheniensium. Diod. lib. 13. Heraclides Tarentinus architectus Philippo Persei patri promisit, se solum Rhodiorum classem incensurum. Atque tum ficta arte progressus ex aula Philippi, signa iniuriae ferebat, & ad aram supplex confugít, & à populo misericordiam flagitabat. Erant nonnulli Macedones, quibus haec indigna viderentur. Ita conscensa cymba, Rhodum venit, inquiens: Supplex venio ad vos, iniurijs affectus, quoniam Philippum impediui ne vobis bellum inferret. Vt autem fidem his quae dico adhibeatis, epistolam Philippi ostendo, scripta̅ ad Cretas, qua bellum aduersus Rhodios suscipere instituit. Rhodij credentes literis, Heraclidem recipiunt, eum???ue sibi vsui fore contra Philippum arbitrantur. Ille noctu anima duertens ventum procellosum nauibus incumbere, naualia Rhodiorum incendit. Tredecim naualia perierunt, & quotquot triremes in ijs fuerunt. Ille coniecto igne, mox scapham consce̅dit, ac soluit: traijciens???ue in Macedoniam, primum locum inter amicos Philippi Heraclides tenuit. Polyaenus libro 5. Carthaginenses cum Xerxe confoederati, ad debellandos, vti inter eos & regem conuenerat, Graecos, qui Siciliam incolebant, ducem belli delegêre Himilconem, admirabili ingenio, rerum???ue peritia bellicarum praestantem. Exercitum pedestrem ducebat, haud trecentis millibus pauciorem: naues longas supra duo millia, exceptis onerarijs, & his quae ad vectigalia portanda statutae erant, quarum multitudo plus tribus millibus habebatur. Gelo dux Syracusanorum peditum quinquaginta millia, equitum ad quinque millia, habebat. Is cùm naues hostium incendio absumere vellet (in eo nanque rerum summa belli???ue fortuna vertebatur) accidit vt eodem tempore Amilcar res de more nauticas procuraturus Neptuno magnis hostijs peragere sacra pararet: & exagris nuncius quidam fortè interceptus, adduceretur, qui epistolas ab Amilcare ad Selinuntios gerebat, in quibus continebatur, vti ad quem diem scripserat, ad eum sine vlla mora equites procinctos mitterent. Cùm dies qua Amilcar erat sacrificaturus illa esset, eadem misit Gelo equites suos, iubet???ue vti noctu per loca circumuecti proxima, simul ac dies illucesceret, ad nauales hostium munitiones accedant, tanquam Selinuntiorum socij sint, & simulac intra vallum fuerint admissi, cùm primùm obtruncare properent Amilcarem, mox ad naues incendendas irrumpant: signum inde sibi è specula rei ex sententia gestae edant. Successit dolus ex voto. Amilcar inter, sacra caesus, naues omnes, xx. exceptis, conflagrauêre. Gelo facta irruptione, supra ce. millia hostium Caecidit: non minor numerus captus. Viginti illae, cùm ex profligata acie multi ad eas confugerent, quantum quaeq; numerum capere poterat fugientium, repletae viris, in patriam reuehebantur. Has medio in cursu tempestas atrox irruens, discussit atque hausit omnes: ex quo naufragio pauci admodum, parua quadam scapha erepti tempestati, Carthaginem petuehuntur: ciuibus suis affatu breuissimo nunciant, copias, quae in Siciliam traiecerant, funditùs perisse omnes. Nullum ducem, memoria proditum est, ante eum vnquam tam callido consilio rem gessisse, neque in vna acie tantum hominum numerum cecidisse, tantum???ue eadem captum. Quapropter nonnulli scriptores ha̅c illi pugnae haud imparem existimarunt, quae à Graecis est ad Plateas decertata, Gelonisque fallaciam consilijs Themistoclis minimè posthabendam. Diod. lib. 11. Lysander, ad Aegos flumen cum Atheniensium ducibus imperitis pugnaturus, infestis proris stantes & iam de nocte completas tenens naues, non est euectus in altum, sed quatuor diebus continuis actuarias circummisit ad eas naues, quae in prima acie stabant, praecipiens ne mouerent se, tantùm instructae consisterent, nec tumultuarentur vel irruerent in hostem. Ita recipientibus se sub vesperam Atheniensibus, non antè egredi è nauibus permisit milites, quàm naues speculatoriae redissent, cùm vidissent descendisse in terram hostes. Qua re elati Athenienses, coeperunt hostes quasi exterritos despicere. Quinto demùm die, cùm euecti Athenienses fuissent & remearent vt erant soliti sanè quàm solutè & contemtim: tum confestim iussu Lysandri omnes incurrerunt naues, properauerunt???ue copiae terrestres secundùm litus occupare promontorium. Interuallum inter duas continentes quindecim stadiorum cito studio & alacritate remigum est confectum. Milites partim dilapsi, partim caesi. Sic horae spacio, absque sudore, Athenienses & classe & imperio Lysander exuit, pro quo totannis multo cum sanguine decertarant. Plut. in Lysandro, & Polyaenus lib. I. Alexander Thessalus nauale praelium initurus, multis conscensoribus magnum missilium lapidum numerum in catastromatis dispertiuit, eis???ue praecepit, vt cùm hostium nauis appropinquasset, his in nautas iaculis vterentur, vt plurimi eorum nullum vsum praestare nauibus possent. Polydorus lib. 6. Cn. Scipio bello nauali amphoras pice & teda plenas in hostium classem iaculatus est: quarum iactus & pondere foret noxius, & diffundendo quae continuerant, alimentum praestarent incendio. Front. lib. 4. cap. 7. Cassivs oneratias naues, non magni ad alia vsus, accensas, opportuno vento in classem hostium misit, & incendio eam consumsit. Ibidem. Q. Fabivm ferunt, cùm à rege Antiocho, quem bello superauerat, ex foedere icto, dimidiam partem nauium accipere deberet, medias omnes secuisse, vt eum tota classe priuaret. Val. Max. lib. 7. cap. 3. Libvrni cùm vadosa loca obsedissent, capitibus tantùm eminentibus, fidem fecerunt hosti alti maris, ac triremem, quae eos persequebatur, implicatam vado ceperunt. Front. libro 2. cap. 5. C. Dvillivs cùm videret graues suas naues mobilitate Punicae classis eludi, irritam???ue virtutem militum fieri, excogitauit manus ferreas: quae vbi hostilem apprehenderant nauem, superiecto ponte, transgrediebatur Romanus, & in ipsorum ratibus cominùs eos trucidabat. Frontinus libro 2. capite 3. Bello Punico primo cùm Rom. classem primùm extruxissent, erant Carthaginenses in magna spe victoriae, quando cum eo hoste res futura esset, qui nullam rei naualis calleret peritiam. Vt autem classes inter se propinquare coeperunt, Corui in Romanorvm nauium proris conspecti, hostes nouitate rei perculsos, cursu inhibuêre: mox quaecunque ea ars esset contemta, facto impetu, pugnam capessunt. Romani machinarum iactu confestim, quae primo loco congressae fuerant, tenaciter innectunt, innexasque magno animo pontibus irrumpunt. Erant corui velut pontes quidam sex vlnarum in gradus sua longitudine digesti, ligneae???ue columnae, qui circa nauium proras stabant, summo???ue loco impositi, libramentis quibusdam remissi, praecipiti rotae volubilitate, in aduersam nauim cadentes, quacunque parte incidissent, tenaci nexu alligatam, quasi per gradus euntibus peruiam faciebant. Caeduntur itaque Poenorum pleriq; ferocissimo Romanorum incursu, sed plures subito stupore depressi, sese turpiter dedunt. Fuitid certamen terrestri multò quàm nauali similius. Triginta Carthaginensium naues, quae principio praelium iniuerunt, ad vnam in hostium potestatem venêre, & in his praetoria septiremis, quae Pyrrhiregis fuisse ferebatur. Sab. lib 9. En. 4. Rom. Carthaginem bello tertio Punico obsidentibus, & classe in apertum educta, quum ventus à terra spirare coepisset, [1888] Carthaginenses scaphas sarmentis plenas, eas???ue ex improuiso incensas, in Romanorum naues plenis velis immisêre. Quo contigit, vt tota penè classis vno tempore deflagrarit. Sabell. lib. 9. En. 5. Vitalianus Thrax instinctu populi insurrexit in Imperatorem Anastasium, propter Eutychianam haeresim: & captis Anchialo & Odyssopoli ciuitatibus, ipsam quoque Constantinopolim classe obsedit: sed arte inde pulsus est non vi aperta. Proclvs enim philosophus specula ex aere vstoria fabricasse fertur, ea???; de muro eregionè hostilium nauium suspendisse: in quae cùm solares radij impegissent, ignem inde fulminis instar erumpentem, classiarios ipsas???ue naues hostium combussisse. id quod olim Archimedem excogitasse, Romanis Syracusas obsidentibus, Dion refert. Tandem Vitalianus Romanis exercitibus in duobus praelijs superior, à Mariano Syro in fugam vertitur, vbi postea spontè quieuit. Eua grius lib. 3. cap. 43. item Paulus Diaconus lib. 15 Zonaras tomo 2. Russi, duce Ingero, mille nauibus ingressi mare, Constantinopolim petierunt. Hos Romanvs Imperator Constantinopolitanus, non multis nauibus instructus, arte vicit. Nam aliquot expeditis nauibus obuiam hostibus processit. Isti conspicati tam paucas naues, viuos putant se homines comprehensuros esse, ac propiùs accurrunt agminatim. Verùm Graeco igne in naues Russorum iniecto, periêre flammis miserrimè, & plurimi capti sunt. Luitprandus. Pipinus Italiae rex, iussu patris Caroli Magni, vt Obelerium & Valentinum Duces reduceret (quos Beatus frater Constantinopoli reuersus, tanquam Francis amicos, vrbe Ducatu???ue depulerat) naualibus terrestribus???ue copijs expeditis Rauenna profectus, in aestuarium Venetiae annos 810. venit, ac statim Brondulum, Clodiam, Pelestrinam & Albiolam oppida, litora???ue, quae aestuario praetenta sunt, occupauit, atque inde rectà Metamaucum, quae tum Ducum regia erat, perrexit. Qua re perculsi Metamaucenses, coniuges, liberos, omnem???ue preciosiorem supellectilem in lembos raptim im posuerunt, atque in Riuum altum, & Oliuolam, cum Beato ipso Duce se receperunt, rati eas insulas ab hostili impressione, magno intercedente canali fore securiores: quorum exemplum sequuti alij quoque ex alijs insulis tribuni, populos & ipsi suos ad communem tuendam libertatem eò continuò traduxerunt. Pipinus cùm Metamauci nihil, nisi domos vacuas, reperisset, eas diruit, ac litore toto percurso vsque ad portum peruenit. Ibi cùm omnem belli summam ad Oliuolam & Riuoaltum constitisse, omnes???ue Venetorvm copias ad eum locum tenendum collatas esse audiret, eum inuadere statuit. Verùm maioribus nauigijs eò penetrari non posse à peritis regionis edoctus, ex proximis amnibus lintres omnes contraxit. Ad quos, quia satis multi non erant, rates ex trabibus compactas adiecit, ac castellorum in modum munitas affatim armis viris???ue repleuit: atque eas aduersus hostes, Obelerio facilem victoriam pollicente, immisit. Rates partim accessu aestus, partim remulco lintrium, partim longis militum pilis impulsae, aliquanto spacio cursum prosperè confecerunt: vbi verò in altiorem aquam sunt prouectae, neque contis ampliùs impelli, neque propter grauitatem suam remulco trahi longiùs potuerunt. Id cùm Veneti sensissent, atque aestu decedente, iam???ue in contrarium rapiente Francos laborantes vidissent, continuò leuibus lintribus, quibus abundabant, se intulerunt, ac remulcis incisis rates à lintribus separarunt. Quo facto lintres ipsos adorti, plerosque aut fluctibus submerserunt, aut in potestatem adductos pessimè habuerunt. Inde rates, quae in paludes ab ipso aestus impetu abreptae subsederant, vsqueadeò vrgere coeperunt, vt Franci tenui vado confisi in aquam se demitterent, quò pedibus ad litus perfugerent. Verùm opinione sua decepti, mox obruti limo, caesi omnes, aut capti sunt. Pipinus, qui cum paucis Metamaucum felicem rei exitum opperiens se retulerat, vbi tantam suorum cladem audiuit, moestus, Obelerio & Valentino secum ductis, Rauennam repetijt. Sigonius libro quarto regni Italici. Hvgo Italiae rex arma aduersus Saracenos, qui Alpes omnes infestas è Fraxineto reddebant, conuertit: missis???ue ad Imperatorem legatis, triremes ignem???ue Graecum sibi dari postulauit: cuius ea vis erat, vt nisi liquore aceti infuso nequiret extingui. Itaque anno 941. nauibus Graeco igne combusti Saraceni plerique Fraxinetum reliquerunt. Sigonius libro sexto regni Ital. Quum Henricus III. Rom. Imp. Petri Hungaroru̅ regis ab Andrea excaecati mortem vlturus, Pisonium obsideret, vir quidam inter Hungaros nandi arte peritissimus, cui Zothmvndo nomen aerat, intempesta nocte praefecti iussu nando clàm hostium naues subit, sensim eas tenui terebro suffodit. Ergo non modò proprio onere, sed machinis etiam onustae, secunda ac tertia hora diei imo desidere occepêre. Hac igitur arte elusae Alemannorum vires, obsidio???ue soluta, quando ex oppidanis & centurionibus plerique quotidie facta eruptione in hostium castra saeuiebant. Bonfinius libro secundo, Decad. 2. In oppugnatione Damiatae vrbis Aegypti, cûm vna Latinaru̅ nauium constrata ripae, quam hostes obtinebant, per tel??? volantia vesano impetu appelleretur, in eam???ue ex turri lateritia Barbari vt intercepturi se demisissent, ac Latinorum caedem facere coepissent: Vnvs ex propugnatoribus in imam partem iam captae nauis carinae???ue descendit, raptim??? fundum eius perforauit, aqua???; largo ingressu recepta, se, suos. atque vnà hostes submersit: continuo???; turrita Latinorum nauis magna fiducia admota turrim lateritiam Barbarorum occupauit, illis eo casu velut miraculo perculsis, existimantibus???ue sibi cum nouo atq; inusitato efferatissimorum mortalium genere certamen esse. Aemilius lib. 6. Vetus Genvensivm Venetorum???ue maritimis praelijs assuetorum inuentum, in praelijs naualibus. Demittuntur ex summis caueis propugnaculis???ue in aduersas naues testae olei bitumine densati: quibus fractis ita omnia in nauibus lubrica red duntur, vt nemo suo vestigio possit consistere. Viuae calcis corbes ad obtenebrandum visum supernè deijciuntur. Sabellicus lib. 1. Dec. 3. Aloysivs Lauretanus, Venetae classis contra Alfonsum regem Neapolitanum praefectus, classem hostium in Messanae portu perditurus, onerariam sarmentis & sulphureo puluere refertam cum triginta fortissimis viris (quos magnis pollicitationibus ad id facinus audendum compulit) vento & fluctibus secundis in portum immisit: violentiss. illa ventorum spiritu cathenae vallo???ue impacta, nihil obstitit quò minus stupentibus nouitate rei hostibus ad internas naues peruenerit. Hîc dum eam subita trepidatione Ligur & alij circumsistunt, qui intus erant, materia repentè incensa in actuariam (quam ad hunc vsum eò petraxerant) desiliunt: remis???ue fortiter innixi, ad suos incolumes euasêre. Interim verò vehemens flamma quae subitò ex Veneta emicuit, proximas naues corripuerat: neque vlla ope improuisae cladi occurri potuit. Absumtae itaque incendio antè oculos ciuitatis, praeter caeteras ingentes, aliae multae, quae tum in portu naues fuêre: multi quoque mortales subito igne absumti, qui siue opem nauibus ferre ausi sint, siue alijs operibus intenti essent, improuisam declinate flammam non potuerunt. Sabellicus lib. 7. Dec. 3. A Syfrido Saxonum duce & Tostone Iutiensium tyranno terrestri praelio superatus Hadingvs Danorum rex, cùm victoris classem inter fugiendum repertam perfossis lateribus nauigationi inutilem reddidisset, scapham in altum direxit. Quem Tosto occidisse ratus, cùm diu inter necatorum cadauera quaesitum reperire non posset: ad classem regressus, animaduertit eminùs myoparonem medijs maris aestibus fluctuantem. Quem cùm adductis in altum nauigijs persequi statuisset: naufragio facto aegrè litus repetijt: conscensisque alijs insequi perrexit. Hadingus occupari se videns, percontari comitem coepit, An nandi vsum calleret? negante???ue co, fugae diffidentia spontè euersi nauigij concauas partes amplexus, mortis fidem insequentibus fecit. Securum deinde Tostonem inopinatum???ue & spoliorum reliquijs auidiùs incubantem adortus, in fugam egit. Saxo. lib. 1. Frotho Danorum rex in Trannonem Rutenae gentis tyrannum mouens, hostiles naues terebro perforauit, clauis ligneis foramina obturauit. At vbi fora minum copiam mergendae classi sufficere credidit: demtis obstaculis, promtum aquis aditum patefecit, hostilem???ue classem inuasit, & ancipiti periculo, hinc aqua, illinc ferro consecit. Saxo libro secundo. Noruegiani & Sueones cum Canuto Danorum & Anglorum rege bellum gerebant. Vlpho Sueonum dux accinxit se cum CD. nauibus ad praelium nauale, in ostio Helgae fluminis, non longè à Calmarnia. Et cùm praesentiret Danicarum nauium aduentum, aggerem praeualidum aquarum cursui obijciens, eas prorsus à soluto impetu cohibuit, donec subeunte vifluminis ostium Danica classe, easdemrursus rupto aggere relaxaret, simul???; rates vario ignium fomento accensas dimitteret. Quo euenit, vt ferè tota Danorum classis, praeter duas naues, quae Dracones vocabantur, aqua & flamma penitùs submersae sint. Io. Magnus lib. 18. cap. 3. Contra Oddonem piratam Danum, cùm Ericus Sueciae, & Rollerus, qui Noruegiae rex postea fuit, fratres bellum gererent, & viderent, periculosum esse pugnam cum eo conserere, qui ventos arte magica commoueret & vndas, per exploratores instructi, quo modo Oddo naues suas lapidibus ad iaciendum aptis onerasset: missis clàm iuuenibus, earum tabulas aquis vicinas, sub medio noctis sile̅tio, terebro perforari fecerunt. Sic paulatim Oddonis classem exceptae rimatim aquae depresserunt, nullo superstite, qui acceptam cladem nunciaret Io. Magnus lib. 4. cap. 19. ex Saxonis lib. 5.
|| [1889]
Ericvs Noruegus, Frothonis Danorum regis insidias metuens, noctu cum Gunuara sponsa, regis sorore, fugiens, classem regiam, diffissa laterum parte, nauigationi inhabilem reddidit, insertis???ue rursum asserculis sarsit, quò minùs ab intuentibus laesio nosceretur. Deinde nauigium, quo se comites???ue receperat, haud procul à litore depelli curat. Quem rex laceratis insequi nauibus parans, mox fluctu foros aequante, quanquam armis admodum onustus existeret, enatare inter alios coepit. Praecipitatis in altum proris, sedibus suis remiges stagnans introrsum aestus excussit. Quo Rollerus Ericus???ue fratres conspecto, natabundi fluctuantem excepêre regem. Iam???ue eum superfusa ter vnda subruerat, quum Ericus caesarie comprehensum eripuit. Caetera naufragorum turba, aut aquis obruta, aut aegrè litori restituta est. Saxo libro sexto. Lvbecenses cum orientalibus vrbibus contra Danum bellum gerebant, circa an. Sal. 1422. Rex Hollandinorum magnas naues, quae ad anchoram stabant in portubus regni, armare constituerat, & ciuitatum classi opponere. Praeuenientes Germani, anchoris, velis & funalibus eas naues priuauêre, vt inutiles regi essent. Cranzius lib. 10. Vandaliae cap. 38. Occupata Clodia, imminebant Venetis Genuenses, & captis circumquaque castellis, ingredi vrbem parabant. Quos post longam pugnam Ioannes Barbadicus armatis lembis quibusdam perfacilè repulit, cùm progredi vlteriùs in aestuarijs illis triremes Genuensium non possent. Hac etiam arte Barbadicus vsus est. Inuenta tum primùm à quodam Teutonico bombarda fuit, à sono & tonitru sic dicta: nulla erat scapha Venetorum, nullus lembus, qui non duas bombardas & eò ampliùs haberet: quibus multi Genuenses, vt à re insolita, oppressi sunt. Platina in Vrbano VI. Antonivs Siculus cognomento (ex ea enim insula oriundus erat) Venetijs ortus educatus???ue, maritimis artibus à primis annis imbutus, quum apud Chalcidem ageret, captus à Turcis, diu cum illis seruitutem passus erat, omnia???ue eorum publica priuata???ue munia diligentiùs explorarat. Liberatus igitur à tam graui iugo, laetus Mocenicum tunc classis Imperatorem adit, pollicetur???ue illi, sese paratum ad naualia incendenda, quae Calipoli amplissima instructissima???ue erant. Versatum sese iu ijs locis ad aliquot annòs ea mente & animo, vt Christianae pietati, & Veneto nomini in primis prodesset: petere igitur se ab illo, vt paratis, quae tantae rei necessaria essent, sese dimitteret. Qua re cognita imperator structo statim nauigio vaenalibus???ue pomis referto (sic enim illi placuerat) superato facilè Hellesponto Calipolim appulit: mercatoris???ue personam simulans, qui ea poma venderet, aliquot dies cuncta perlustrans, tandem noctu perfracta naualis ipsius porta ignem secum & picem deferens, magnam partem armamentarij eius incenderat, quum vigiles Turcae tectorum fragore flammae???ue sonitu exciti, eò conuolant. Quod quum ille cognouisset, statim correpta fuga ad nauigium redijt, in aduersam Hellesponti ripam nauigaturus. Caeterùm imprudens correpto nauigio picis incendio, enatando euasit, in proxima???ue sylua se abscondit. Interim quum Turcae incendij auctorem perquirerent, facilè è natantibus pomis nauigij???ue reliquijs conijciunt hunc vnum fuisse, qui tantum facinus patrasset. Quem statim secuti per proximam syluam vestigijs extantibus, captum ad Subbassam adducunt Calipolim: quem ille ad Othomannum principem deducendum quamprimùm curat, ratus non muneris esse sui, vt in hunc ipsum animaduerteret. Ad hunc igitur adductus, interrogatus???ue, Cur tantum facinus ausus esset? magna animi constantia respondit, Mirari sese, qui ex Christiano homine hoc quaerat. An nescis, inquit, te vnum esse, quem Christiani homines meritò summo odio persequantur omnes? an verò dissimulare potes acerrimum tuum in nos odium? pietatem nostram tot annos crudelissimè insectere? qui tot regna, tot vrbes nobis ademeris? qui tot populos, tot gentes interemeris? qui denique nostrae pietatis finem vnum tantùm cogitas? in tuos quoque ipsos summa immanitate. Princeps eius orationis vim iam non ferens, tantam???ue indolem in vno iuuene admiratus, dissectum medium interfici, in publicum???ue proijci iussit. Hac re cognita senatus Venetus, & superstiti fratti annuum stipendium statuit, & sorori, quae Venetijs agebat, dotem in primis honestàm annumerari voluit. Egnatius libro tertio, capite quarto & libro quarto, capite 8. Angelus Triuisanus, Venetae classis contra Alfonsum Atestinum Ferrariae ducem aduerso Pado anno 1519. subuectae Imperator, quum ad Pulisellam ascendisset, propugnaculum in hostili ripa vtrinque erexit, & transuersa classe amnem veluti perpetuo ponte iunxit, vt omnes copias in suburbanu̅ agrum emitteret, magno Ferrarien sium metu periculo???ue. Ibi Hippolytvs Cardinalis, qui omnis laboris atque periculi comes Alfonso fratri operam nauabat, inusitatum facinus ad parandam de hoste victoriam felici ingenio excogitauit. Perpetuum namque Padi aggerem locis idoneis ad libramentum profluentis aquae ea ratione terebrauit, vt fenestellas perforato toto aggere passim apériret, per quas maiora tormenta sedulò collocata in aduersam classem ineuitabili cum clade hostium disploderentur. Arrisit dolo fortuna, puncto???; temporis nihil tale timente Veneto tanta vis ingentium pilarum contorta est, vt maiora minora???ue nauigia cum innumerabili nautarum & militum multitudine mergerentur: Padus cruentas vndas traheret, Veneti???ue miserrimo casu circumuenti oppressi???ue in fugam verterentur, & Triuisanus praefectus classis aegrè sese explicaret, vix???ue integra praetoria recundo amne elaberetur. Captae sunt triremes quindecim, biremium verò, minorum???ue nauigiorum Magnus numerus: & ingens multitudo omnis generis tormentorum cum toto nauali apparatu in potestatem Atestinorum deuenit. Relata sunt vexilla supra quadraginta, quae cum rostris triremium & antennis in templo maximo suspensa sunt: vt eius victoriae decus atque triumphum posteris testarentur. Triremes autem captiuae aduerso Pado per alterum diuisi amnis cornu Ferrafonso Atestino. In Punicis litoribus Bernardvs Cicoria eiusdam generis nauibus, quae ad mercaturam proficiscuntur, à Venetis praefectus, Perucam piratam ingenio magis quàm viribus expugnauit, anno Salutis 1497. Erat vterque ad Tuneta in portu: atque ille nauem onerariam permagnam habens, vt exirent Veneti̅ expectabat, illos in mari aggressurus, se???ue id conaturum palàm antea prae se tulerat, multa minaciter oblocutus. Interim Dalmatae, qui sub imperio Venetorum degebant, nauem non magnam eundem in portum adducunt. Id vt est Ciconiae nunciatum, nocte ex suis nauibus homines complures in illam imponit, naues???ue aptari ad pugnam imperat. Ea re, tametsi furtim fiebat, tamen à piratis animaduersa, confestim Peruca relictis ob celeritatem anchoris è portu sese eripit. Ciconia illum cum triremibus sequitur: tranquillitate???ue oborta, remigum labore assecutus, oppugnans???ue cominus, vbi propter suos facilè vulnerari de superiore loco videt, fabros in nauis scapham iubet descendere, eos???ue suae puppis pluteis armamentis??? contegens, ex piratae naui stuppas inter tigna constipatas paulùm sub aqua extrahere imperat. Ea re hostibus imprudentibus effecta, impleta??? naui aqua, Peruca illi deditur. Bembus lib. 4. Venetae Hist. Alfonsus Siciliae & Aragonum rex, Bonifaciam vrbem in Corsica insula (quem olim Syracusanum portum vocabant) Genuensium coloniam aracta premebat obsidione. Genuenses suis auxilia misêre, anno MCCCCXXI. In portu ipso acre praelium nauale committitur. Alfonsi nauis vna, Caput rotundum dicta, arcis instar, Genuensibus plurimum negocij exhibebat. Andreas igitur Mergus, Genuensis, cui profundum maris petere, & si quid pessum cecidisset, sursum referre, ludus ac iocus erat, Ioannis Campofulgosi ducis iussu, in medio pugnae ardore, galea tectus, & breui cultro accinctus, clàm se in mare praecipitem dedit, & ima petens, illius maximae regiarum nauium funes anchorarios nullo negocio praecîdit. At vasta illa moles, quam duae hostiles naues ita vrgebant, vt vix sisti anchoris posset, vbi omni retinaculo soluta est, fluitare primùm, deinde proram aliò vertere, postremò semel mota alias quoque naues secum trahere coepit, ita vt Alfonsus retrocederet, & Genuenses Bonifaciam tutò ingrederentur. Iacobus Bracellus libro primo belli Hispanici, & Fulgosus libro 7. cap. 4. Anno 1588. Philippus Hispaniarum Rex, vide fol. 1907. VRBES, PROPVGNACVLA, ARCES, ET QVAEVIS ALIA LOCA, SIVE ARTE, SIVE NATVRA MVNITA, Expugnare, capere, occupare. Vrbes & Propugnacula tum per se, tum ratione propugnatorum hosti officiunt. & proinde etiam duplex est expugnandi ratio. Altera quidem respectu Loci, ipsius scilicet propugnaculi: alter arespectu Personarum. Priore quidem modo muri, quibus arcemur, vel deijciuntur (Muros quacun??? ratione deijcere, demoliri: putà Igne, Aqua, Machinis, Cuniculis, Tormentis) vel super antur per aditum modò Vsitatum & consuetum portaru̅ (Portas astu aperire) modò Inusitatu̅, siue is priùs extiterit, vt pote per Alueos, per Aquaeductus, Rimas, Cloacas, per Muros, per Praecipitia & loca ardua, natu [1890] ra munita, quomodocun??? superata, siue priùs non extiterit, sed nunc demùm fiat (Cuniculis vel veris vel simulatis vrbem capere) Posteriore verò modo Personas consideramus eorum, qui vrbem defendunt: siue Dijsint, siue Homines. Ergo Dijtutelares euocantur. Homines autem varijs modis abducuntur & expugnantur, quo ad Animum simul, & que ad Corpus. Quo ad Animum, aut per Securitatem, quam concipiunt, ex Amicitiae, Foederis simulatione, Imbecillitate Quietis, Abitus & fugae simulatione: aut per Religionem, seu potiùs superslitionem. aut per Temeritatem, euocati varijs technis, vt vrbs propugnatoribus vacua capiatur aut per Timiditatem, territi Circumuentione, Auxiliorum desperatione, Incendio. aut per ignorantiam irruptionis, cùm ad aliam auertantur, aliâ irrumpant hostes. Quo ad Corpus verò, Coacti per varia incommoda, Corporis praecipuè (Propugnatorum robur impedire & debilitare.) Mvros Deliciendo. Igne. Atila Aquileiae muros igne ex ephippijs equorum accensis labefactatos, tormentis facilè deiecit. Nic. Olaus in Atila. Aqua. Lacedaemonij, duce Agesipolide, Pausaniae filio, Mantinensium fines hostiliter ingressi, hostes praelio superatos intra moenia compulerunt: neq; multò pòst oppidum ceperunt. Ophin enim fluuium ad muros detorserunt: quo factum, vt muri, cùm essent è crudo laterculo extructi, ea alluuie resoluerentur. Vt enim structura haec tormentorum impetum debilitet (duriores enim lapides concussi infringuntur, & è suis dissiliunt compagibus) ita tamen aquis diluitur, vt cera igne vel sole liquescit. Hanc expugnandi artem non primus excogitauit Agesipolis, sed eam antè vsurparat Cimon Miltiadis filius, in Eione ad Strymonem amnem obsidenda, propugnante Boë Medo homine cum Persarum praesidio. Hoc illius factum, cùm ex Pellenen sibus audissent, imitatus est Agesipolis. Pausanias in Achaicis. Suidas Agidi hoc tribuit in dictione. Machinis. Equum ligneum Mineruae sacrum, armatis onustum, Graeci reditum simulantes Troianis in vrbem ducendum reliquerant. Sinon Aesimi Anticliae fratris F. & inde Vlyssis exadelphus, perfugae habitu Troianis vt id facerent persuasit. Laocoon sacerdos solus obstitit, & hastile ligneum in equum immisit. Ob quod facinus Porcis & Charibaea, dracones duo, ab Calydnis insulis, in quas coniecerant se Graeci, enatantes, Laocoontem cum filijs peremêre. Sinon ipse, noctu face sublata, vrbem Graecis prodidit. Caelius libro 8. Antiq. Lect. cap. 13. ex Leschete, & Dicty Cretensi lib. 5. Homerus Odyss. Aeneidos 2. Virgilius: Instar montis equum diuina Palladis arte Aedificant. -ipse doli fabricator Epeus. De quo fusiùs Calaber lib. 12. Equum, qui nunc aries appellatur, in muralibus machinis Epeum ad Troiam inuenisse dicunt, inquit Plinius libro 7. cap. 57. cum quibus disceptat Vitruuius lib. 10. cap. 19. arietem à Carthaginensibus excogitatu̅ memorans, & Tertullianus in libello de Pallio. Nos Pausaniae in Atticis & Hygini auctoritate septi (nam Dictys & Palaephatus firmame̅ti non satis habent) equum Troianum, oppugnatorium machinamentum fuisse credimus, quo conquassatis perforatis???; moenibus, in vrbem penetrarent Graecorum copiae. Brodeus in 1. Epigramm. Christianis Hierosolymam oppugnantibus, praecipua cura Genvensibvs fuit, procul à conspectu hostium ingenti mole turris fabricandae, quae plicatilis esset, ac soluta per partes noctu comportari in castra posset, vt cùm dilucesseret, suis coagmentata compagibus vrbi admoueretur. Turris repentè excitata, ac ne igni corrumpi posset, à fronte corijs recentibus ac percrudis inducta agebatur, vrbem despiciens, multiplici tabulato, vnde tormentis tela ingeri possent. Hostes aduersus Genuensium turrim malum in muro erexerant, trabem???ue transuersam suspenderant, vt eius interiore capite reducto, ac mox magna vi remisso, exteriùs in appropinquantem machinam velut aries incuteretur. Contrà Ligur se falcibus muralibus instruxerat, ac ex propinquitate retinaculum trabis cum horrendo sonitu ingruentis abscidit, & humistratam in tabulatum sustulit, in muros??? hostiu̅ porrexit. Fors, consilium, ars iuuit. Frons turris ita scitè structa fuerat, vt superior eius pars paruo molimine inclinari, ac tanquam pons protendi, cùm res postularet, in hostem posset. Firmitudo trabis pondus illud superimpositum facilè sustinuit, vt ausus fuerit, primus Godofredus in muros hostium transcendere, miraculo virtutis etiam caeteris nostroru̅ attonitis. Insecutus eius frater Eustathius, ac deinde alij atque alij. Ita ea regione muri occupati, refracta???ue porta & omnes intromissae copiae. Caedes barbarorum tota vrbe facta. Aemilius libro 4. Cuniculis subruendo. Tormentarij pulueris in cuniculum positi vi in euertendis muris primi omnium in Italia Genvenses vsi sunt: quibus, vt quidam aiunt, tunc tanquam gregarius miles Petrus Nauarrus militabat, quum anno MCCCCLXXXII. ad Seresanelli arcem, quam Florentini possidebant, castra posuerunt: vbi cuniculo simili ratione acto, muri partem aperueru̅t. Sed arce, quia cuniculus quantum necesse fuisset muri fundamenta no̅ subierat minimè capta, tunc eius rei exemplum nemo est secutus. Guicciardinus lib. 6. Narcissvs Ethruscus mirabilium operum machinator, & agendorum maximè cuniculorum artificio insignis, ingenium suum prosternendis muris Cittadellae Neapolitanae arcis, quam Galli praesidij loco ab Carolo IIX. rege suo ibi relicti, tenebant, atque acriter defendebant, Ferdinando II. Neapolitano regi obtulit. Nec multò pòst sinuosos cuniculos subter ima fundamenta, occulto multorum agrestum labore per noctem excauauit, plurimo??? sulphureo puluere repleuit. Quibus perfectis operibus, quum Aragonij quotidiana consuetudine ad munitiones successissent, & Gallos ad locum defendendum suo impetu procurrentes in summum murum elicuissent: Narcissus opportunè cuniculis ignem intulit, extemplo???; horribili fragore edito, totus ab radice murus cum miserabili superstantium Gallorum clade reuulsus atque diffractus, in interiorem partem procubuit. Tum verò Aragonij per ruinas signa intulerunt, & Gallos tantae atque inopinatae cladis miraculo perculsos, instando caedendo???; in fugam verterunt: statim???; omnibus in opere versantibus munitiones proferri coeptae: ac tantum spacij intra hostium septa occupatum est, quantum temporario aggere, priusquam Galli à timore se reciperent, tornienta???; dirigerent, complecti potuerunt. Iouius lib. 3. Hist. Petrvs Nauarrus Hispanus dux, primus cuniculos tormentario puluere replere, & horrendo motu arces & propugnacula funditùs difijcere docuit. Ob quam rem vulgò dictus est, Turrium arcium???; eruersor. Sic arcem Oui Neapolitanam miserabili Gallorum strage euertit anno 1503. sic nouennio pòst Bononiam oppugnans, ductu Iulij II. Pp. & regis Ferdinandi Neapolitani, eam muri partem, qua sacellum est Baracanum appellatum, subdito ignicuniculo, vnà cum sacello adeò in altum sustulit, vt per illud spadum, quod inter solum muram???; sublatum relinquebatur, ab ijs qui foris erant, interior ciuitas, milites???; ad propugnandum parati apertè conspecti fuerint. Sed illicò subsidens integer murus, in eundem locum, vnde ignis impetu diuulsus fuerat, recidit: itaque coagmentatus iterum est, ac si nunquam motus fuisset. Quocirca cùm ab ea parte inuadi iam non posset: duces ab altera tantùm parte oppugnationem non adoriendam censuerunt. Bononienses prodigio eam rem tribuerunt, fieri non posse existimantes, vt penitùs ijsdem fundamentis sine diuino numine coniungi iterum potuisset. Quamobrem sacellum id pòst magnificentius extructum fuit, nec parua populi religione frequentatum. Guicciardinus lib. 6. & 10. & Iouius in Leone X. Tormentis deijciendo. Neapolitana arce noua in potestatem redacta, Galli, quos ad subigendum Neapolitanum regnum Carolus IIX. Galliae rex contra Aragonios duxerat, ad oppugnandam alteram arcem, quae ab Ouo nomen ducit, omnem tormentorum apparatum conuerterunt. Ea est rupi imposita, quam L. Lucullus quondam continenti ac Pausilypo monte, vt Euripum immitteret, multo seruorum labore abscidit. Contra eam altera est rupes aliquanto excelsior, quae à continenti in mare porrigitur, in cuius summitate terrenum erat propugnaculum, antiquitùs pro specula ab Aragonijs regibus aedificatum, quod Piccifalconium appellatur. Ex eo loco in subiectam Oui arcem erat despectus modico intercedente maris tractu. Quod vbi à Gallis est animaduersum, singulari celeritate in summu̅rupis verticem maiora torme̅ta contulerunt, tan???ue vi oppugnare coeperunt, vt cùm à superiore loco pilae conijcerentur, nemo in muro consistere auderet. Quibus adductus difficultatibus Antonellus Picciolus custos, tametsi Aragonio nomini fidus habebatur, cùm nihil durius sibi sustinendum arbitraretur, arcem dedidit. Iouius lib. 2. So Lymannvs Turcorum rex, Selymi F. quum post Belgradi Hungariae propugnaculi expugnationem per integrum annum quieuisses, contra Rhodum arma sumsit, Pyrrho ac pluribus Saniacis minimè id probantibus. Verùm Solymannus, qui ex parte audierat, victorias, nisi Imperatoris manu pareutur, non esse omnino integras: per seipsum tandem petere insulam decreuit. Sic???; anno Salutis MDXXII, sub Iunij mensis [1891] finem cum quadringentis nauibus, ac ducentis Turcarum millibus illuc se contulit, aereas???ue quamplurimas machinas secum duxit: quibus deinde super duos montes dispositis, omnem defendendae vrbis commoditatem abstulit. Hosautem montes (quod incredibile ijs etiam, qui viderunt, penè fuit) ipsi Turcae construxerant, terra per spacium duorum à ciuitate milliariorum ligonibus atque eius generis instrumentis contra vrbis fossas proiecta, & in eam altitudinem coaceruata. Rhodij spe omni destituti, Philippo Villa damo militiae magistro auctore, sese Turcae dediderunt: cum illo tamen priùs pacti, vt & viuere, & res proprias possidere, demtis aereis machinis, vnicuique concederet. Iouius in Solymanno. Odettvs Lotrechius Gallus Ticinum oppugnaturus, animaduerso vrbis situ, edoctus???ue de his munitionibus, quas Ticinenses periculosa in parte moenium oppugnaturis Gallis opposuissent, incredibile oppugnationis consilium suscepit. Conuersis siquidem ad ipsam arcem omnibus tormentis, tanta vi turrim quadratam quatere est adortus, vt ea cum adiuncto arcis muro adaperta, perforata???ue vndique, penè integra concideret. Balbianus arcis praefectus tantis ex improuiso territus ruinis, auxilij atque omnis consilij inops, quum seruare vrbem non posset: luctuosa Ticinensibus pactione se dedidit, edustus???ue per ruinas ad Lotrechium, sese impetrata salute conseruauit. Tum verò Galli milites, facto impetu per easdem ruinas, nullibi acriter reiecti, per arcem, quod nemo crediderat, in vrbem irruperunt: miserabilem???ue in modum, caeso magna ex parte praesidio, & ciuibus captis, vniuersam diripuerunt, vsqueadeò, vt nec templis, sacratarum???ue virginum septis parceretur. Sabell. supplem. libro 10. ex Iouio. Per Portas Intrando. Moses, diuino responso à Pharaone aduersus Aethiopes creatus Aegyptij exercitus dux, vrbem Sabam, quam postea Cambyses à sorore Meroe̅n appellauit, obsidere coepit. Cùm autem oppugnationi difficultas ingens inesset, Tharbis Aethiopis regis filia, veluti alia Nysi Scylla, à muris Mosem adhuc in iuuentae flore pubescentem conspicata, adeò eius amore incaluit, vt per secretos nuncios polliceretur, se vrbem daturam, si se vxorem duxisset, ne???; vltra Aethiopem aliquem occideret. Assensus Moses, atque vrbem ingressus, in Aethiopes magna peracta caede Tharbim postea in matrimonium duxit, neque post desponsationem factam vltrà quenquam occidit: tempus quo caedes praefiniebatur, arbitratu suo interpretatus. Ioseph. lib. 2. Antiquit. Diaetas Achiuorum dux, cùm Heraeensium vrbem aperta vicapere non posset, occultè cepit, quibusdam Heraeensium grandi pecunia corruptis: qui saepe venientes ad portas, cum his, quibus portarum claues erant commissae, sermones conferebant, atque conuiuia agitantes, clàm expresserunt claues, & effigiem Diaetae miserunt. Qui similes & aequales claues publicis comparans, misit ad eos, vt noctem constituerent, qua portas aperire vellent. Diaetas cum paucis militibus intrauit, clauium stratagemate patefaciens ipsis introitum. Ingressus verò, vsus est alio. Postquam enim Heraeenres re intellecta prosilierunt magno numero, locorum vrbis periti: metuens eos Diaetas, tubicines in multis vrbis partibus iussit distantes classicum canere. Herae enses ex omnibus locis multas tubas audientes, cùm circumsonarentur, omnia plena hostibus existimantes, vrbem deseruerunt. Et interdiu legationem ad Diaetam miserunt, supplicantes, vt sibi patriam recipere liceret, se in posterum Achiuorum imperata facturos. Polyaen. lib. 2. Alexander Lysimachi & Mecridae filius, volens clàm ijs qui se quebantur in Cotilium Phrygiae castellum peruenire, noctu exercitum in cauum locum iuxta ciuitatem abdidit. Ipse verò prima luce diploidem Phrygiam asperam, sordidam???ue indutus, pileo capiti imposito, duobus???ue pueris adiunctis, vtrique lignorum onus imposuit, ensem???; sub axillam dedit. Introiuit per portam, agresti & rustica specie, deceptis hostibus. Ingressus pileum deposuit, cognoscendum???ue se praebens, omnium dextras prehensabat, quasi ad salutem ciuitatis vindicandam aduenisset. Occultati verò, quemadmodum constitutum erat, apertis portis irruentes, Cotilium occuparunt. Polyaenus lib. 6. Charidemvs, Iliensibus vrbem eius depraedantibus, seruum Iliensem progressum ad praedam comprehendit, eum???; magnis propositis muneribus, ad prodendam vrbem adduxit. Verùm quò maiorem ei fidem haberent portarum custodes, multas oues mancipia???ue bis térve dedit, vt ad duceret. Custodes verò partientes haec, saepiùs illi per noctem exeundi potestatem fecerunt: cum???ue eo homines complures, qui praedam agerent. Charidemus socios eius comprehensos in vincula coniecit. Horum autem vestibus quosdam ex suorum numero armatos induit, dedit???; eis tum aliam praedam, tum equitatum quasi captiuum. Custodes ad recipiendum equitatum totam portam aperuerunt. Milites cum equ???tibus irruentes, custodes trucidauerunt: reliquam???ue ma um recipientes, vrbe potiti sunt. Itaque si quid ludendum est, secundò equi expugnatione captum est Ilium. Polyaen. lib. 3. Consimilidolo Annibal Tarentum cepit, cùm ciuis quidam noctu venationis specie egrederetur & ingrederetur. Epaminondas Thebanus in Arcadia, die festo effusè extra moenia vagantibus hostium feminis, plerosque ex militibus suis muliebri ornatu immiscuit. Qua simulatione illi intra portas sub noctem recepti, ceperunt oppidum, & aperuerunt. Front. lib. 3. cap. 2. Eivsdem vxorem amabat Phoebidas, custodiens Cadmeam arcem Thebanam. Illa marito rem aperuit. Epaminondas ei mandauit, vt erga Phoebidam amorem simularet, & noctem constitueret, quasi etiam amicis eius alias feminas adductura. Quibus constitutis, illae venerunt, & vsque ad ebrietatem cum Phoebide & eius amicis biberunt: atque petierunt copiam exeundi paulisper ad sacrificium quoddam nocturnum, statim???ue se reuersuras pollicitae sunt. Illi permiserunt, mandantes portitoribus, vt iterum eas intromitterent. Expectabant apud portas iuuenes imberbes: ijs???ue mulierum vestibus permutatis, & vnam ex eis assumentes interioris viae ducem, & quae pauca cum portitoribus loqueretur, ingressi, tum Phoebidam ipsum, tum omnes qui circum eum erant, interfecerunt, Cadmeam occuparunt, & à ceruicibus patriae, tyrannidis Lacedaemoniorum iugum excusserunt. Polyaenus libro secundo. Nicon pirata, à Pheris Peloponnesi frequenter eruptione facta, multis iniurijs Messenios afflixit. Eum Agemachus Messeniorum dux per insidias captum, produxit in concionem Messeniorum, vt supplicium de ipso sumeretur. At ille promisit, se traditurum eis Pheras, si se incolumem ac saluum relinquerent. Morem gerentibus Messenijs, noctem expertem lunae obseruans, iussit multitudinem paruo interuallo sequi: paucos verò secum ire, & ingentia stipularum onera portare. Accedens autem ad murum secunda vigilia, vocauit custodes, prodito signo. Quibus tum voce̅ eius, tum signum agnoscentibus, & portas aperientibus, qui portabant onera, his abiectis, & euaginatis ensibus, portarum vigiles trucidarunt. Polyaenus lib. 2. Aristippvs Lacedaemonius, festo die Tegeatarum, quo omnis multitudo ad celebrandum Mineruae sacrum vrbe egressa erat, iumenta, saccis frumentarijs palea refertis onusta, Tegeam misit, agentibus ea militibus: qui negociatorum specie inobseruati, portas aperuerunt suis. Front. lib. 3. cap. 2. Hannibal apud Tarentum, quae à praesidio Romano duce Liuio tenebatur, Eoneum quendam Tarentinum, quem ad proditionem sollicitauerat, eiusmodi fallacia instruxit, vt ille per causam venandi noctu egrederetur, quasi id per hostem interdiu non liceret. Egresso ipsi apros subministrabat, quos ille tanquam ex captura Liuio offerret. Id???ue cùm saepiùs factum esset, & ideò minus obseruaretur, quadam nocte Hannibal venatorum habitu Poenos comitibus eius immiscuit. Qui cùm onusti venatione quam ferebant, recepti essent à custodibus, protinus eos adorti occiderunt. Tunc fracta porta admissus cum exercitu Hannibal, omnés Romanos interfecit, exceptis his, qui in arcem perfugerant. Frontinus libro tertio, capite 3. Alaricvs Gothotum rex, cum Honorio Imp. pacem fecerat, ea conditione, vt socius Honorij esset, & in Gallia sedes sibi suis???ue locaret. Interea Sarus, Alarici propter Ataulfum hostis, captata occasione Honorio sese adiunxit, & Gothos improuiso aggressus est. Ea perfi dia Alaricus acce̅sus, dissimulata iracundia, Romam eadem via regressus, se in Galliam ex foedere proficisci velle ostendit, ac tanquam amicus trecentos robustissimos Gothicos iuuenes Romanis principibus dono dedit, diligenter, quid ipsos agere in tempore vellet, edoctos. Hi in vrbem accepti, humile omne ac promtum dominis obsequium obtulerunt: inde certa, quae constituta fuit, nocte, dum Romani somno mersi languerent, ad portam Asinariam alacres prouolarunt, oppressis???ue repentino impetu stationibus, portam Alarico patefecerunt: qui ad vrbem, alia atque alia sibi ad iter deesse quotidie causans, praedictam occasionem attento animo expectabat. Ita Kal. Aprilis anno 410. cum toto exercitu vrbem ingressus est. Sigonius lib. 10. Imp. occid. Totilas, Gothorum rex, Romam obsidens, à quatuor Isauris militibus inuitatus, primis tenebris vniuerso exercitu armato ad portam Asinariam prodijt: & quaternos Gothos praeualidos viros, Isauris ducibus, per funem in muros iussit ascendere. Hi, cùm eadem nocte, qua Isauris ipsis custodia obuenerat, euasissent, dormitantibus caeteris, ad fores Asinarias a periendas descenderunt, & ferreis claustris refractis, aditum patefecerunt, & patentibus portis Totilam cum vnìuerso exercitu in vrbem receperu̅t, eo die, qui 16. Kal. Februarij fuit, anno 546. vt Marcellinus adiecit. Sigonius libro 19. Imp. occid.
|| [1892]
Sub Carolo VII. Franci ab Anglis Carnutas arte recepêre: nocte propè vrbe̅ abditis opportuno loco militibus, praemisso???ue sub lucem agitatore cum curru: qui tanquam in macellum pisces importans, cùm in porta per speciem promendi donandi???ue custodipiscis, consisteret: antequam cataracta demitti posset, aduo lauêre insidiatores, occupata???ue porta, maioribus???ue mox ex composito sub signis accurrentibus copijs, vrbe potiti sunt. Aemilius lib. 10. Arx Edimburgensis huiusmodi stratagemate à Gulielmo Douglas Dauidis Scotorum regis duce, capta est. Vvalterum Turris, virum opulentum admodum sibi deuinctum Douglas habebat. Is naui sua in Forthiam proficiscitur, fingens mercatorem se, vina???ue è Gallijs adferre (& ex composito dolia quaedam secum attulerat) ac postridie depromtis aliquot lagenis ad arcem Edinburgensem pergit, oeconomum prodire iubet, venienti lagenas dat, vinum???; gustandum. Quum non parum placuisset, postero die dubia etiamnum luce vasa duo earpento adferuntur: portae aperiuntur. In medio portarum, per fraudem soluto axe carpentum concidit, ac mox Douglas (qui haud procul iam inde à conticinio cum expedita militum manu illic consederat) superueniens, arcem occupauit, caesis???; Anglis, Eduardo Baliolo regni aemulo eiecto, regnum Dauidi restitutum fuit. H. Boëth. lib. 15. Henricvs, Magdeburgensis archiepiscopus plaustris impositos armatos, quasi fruges veherentur, circa latera agnis & anseribus appensis velauit, & in oppidum Schonenbeke, cui erat iustis de causis infestus, conuehi curauit. In media porta rota ab axe soluta, ruit plaustrum, exiliunt armati, occupatur oppidum, & diripitur. Cranzius libro octauo Metropolis, capite 53. Scampetta Ordelaphus Foroliuiensis, captus à Roberto rege in Castricari arce custo diebatur, cùm Forumliuij quoque vrbem idem rex obtineret. Cichvs Scampettae fratris captiuitatem dolens, vt eum liberaret, vase vinario latens curru in vrbem, bubulcorem ignorante deductus est, amicorum???ue ope adiutus, per hunc modum vrbe potitus, magno auri pondere fratrem redemit, atque ei statim vrbis principatum restituit. Fulg. lib. 5. cap. 5. Audreas Grittus occupandi Patauij anno 1509. consilio capto, cum execcitu propè oppidum ante lucem substitit. Interim carri aliquot frumento imposito, quos legatus ad id praeparauerat, cum bubulcis ante portam se contulerunt, atque, vt sibi aperiretur, paulisper expectauerunt. Apertis portis, quae ad priorem Medoaci fluminis alueum sunt, quo tum alueo naues permeabant, acdemisso ponte, & carris in transmissu commorantibus: legati pedites leuissimi adueniunt, portam???ue capiunt paulo???; pòst legatus cum reliquo agmine in oppidum irrumpit: profectus???ue ad interiorem oppidi portam, qua murus item alter postremo longè altior atque solidior, vnà cum altera Medoaci alueo tanquam circino circumductus vrbem reliquam tuebatur: ea refracta ad forum omnes magno cum clamore ac tubarum sono rectà contendunt. Quibus obuiam progressa gens Parmensis (id erat fratrum illorum ac Centurionis familiae nomen, quae se ad hoc ea nocte comparauerat) armata cum legato laeta atque hilaris se coniunxit. Ita paruo temporis spacio Patauium recipitur eo ipso die, quo primò de Carrariense captum fuerat, cùm binos & quadragenos dies in Maximiliani Imp. partibus fuisset. Bembus lib. 8. Hist. Ven. Caesar Maxius Neapolitanus, Taurinum belli arcem Gallis eripere cupiens, & Carolo V. Caesati tradere: quatuor agrestes carros, per quos venale foenum in vrbes conuehitur, adeò solerti ingenio concameratos fabricarat, vt quum exteriùs virentis foeni speciem praeberent, interiùs seni loricati milites conderentur. Qui demùm ingressis portam carris, in medio aditu laxatis machinae fibulis repentè prosilirent, hastis???ue hostium correptis, quae ad parietem per rastella dispositae ad manum essent, custodes confoderent, & tamdiu angusto in aditu carris???ue occupato locum tuerentur, donec instituta ad succurrendum vna atque altera validorum atque pernicium sociorum manus adcurreret. Cùm primus carrus ab ignaris doli bubulcis, feliciter esset introductus, erumpentibus???ue armatis insidiae nudarentur, cataracta à fabro ferrario, qui fortè aderat, opportunè dimissa subsequentes exclusit. Ita primi frustrà socios expestantes, à Vasconibus sunt interemti. Sabellici supplementum libro 25. ex Iouio. Erat in Benedicti Pisauri classis Venetae contra Baiazerem Imperatoris trireme, miles fignifer Demetrivs quidam Methonensis. Is amicum Epirotam item militem in Pyli praesidio cùm haberet, ad eum bis térve amicitiae nomine vbi venit, hominem spe pollicitationibus???ue impulit, sibi vt socius magni facinoris vellet esse. Reconstituta ad Pisaurum reuertitur. Pisaurus ei milite quinquaginta ex omni classe deligendi potestatem facit: eos ei milites attribuit. Ille cum ijs trireme impositus Pylon noctu proficiscitur: expositus???ue clàm in Epirotae domum oppidi muro vicinam se atq; milites occuluit, quo ad die illucescente portae oppidi aperirentur. Apertis portis Demetrius cum suis in oppidum irrumpit, & Turcas, qui in oppidi erant praesidio, imparatos obtruncat circiter quinquaginta, paucis elapsis, qui se muro deiecerunt. Bembus lib. 5. Hist. Ven. Anno 1388. Angli cum Gallis in Aruernia bellum gerentes, cum expeditis equitibus noctu Montferandum accedunt: & quia oppidum à praesidio vacuum esse sciebant, nihil cunctati, propè portas consistunt. Hîc oppidanum quendam casu eo noctis tempore domum redeuntem capiunt, quem ad vnam portarum accedere cogunt, admonent???ue, vt custodes excitet, illi???ue dicat, Secum esse aliquot mercatores, eos???ue cum oneratis iumentis ad nundinas venire, quae illic breui futurae erant, & propterea roget, vt ex itinere fessis aperiant portas, quò in diuersorium se recipere possint. Oppidanus cùm Angli mortem intentarent: vti doctus erat, custodes excitauit. Sic Angli oppidum ingressi diripuêre. Polydorus lib. 20. Erat sub Mathia Dembiuio ex Rvsticis Lotfinis, folio 2198. Per Alveos Derivatos: Exiccatos. Nabvcodonosor cùm oppugnaret Tyrum, & arietes, machinas, vineas???;, eò quòd cincta esset mari, muris non posset adiungere: infinitam exercitus multitudinem iussit saxa & aggeres comportare, & expleto medio mari, imò freto angustissimo, vicinum litus insulae fecit continuum. Tyrij, quicquid pretiosum in auro, argento, vestibus???; & varia supellectili habuêre, impositum nauibus ad insulas asportauêre, ita vt capta vrbe, nil dignum labore suo inueniret Nabucodonosor. Hieronymus lib. 9. in Ezechiel. cap. 29. Alexander apud Babylonem quae media flumine Euphrate diuidebatur, fossam pariter & aggerem instituit, vt in vsum eius aestimarent hostes egeri terram. Atque ita subitò flumine auerso, per alueum veterem (qui siccatus ingressum praebebat) vrbem intrauit. Front. lib. 3. cap. 7. Semiramis aduersus eosde̅ Babylonios eodem Euphrate auerso, ide̅ fecisse dicitur. Front. lib. 3. cap. 7. Similiter Cyrvs eande̅ vrbem cepit. Herod. lib. 1. Polyaen. lib. 7. P. Scipio Carthaginem nouam in Hispania, vrbem munitissimam oppugnaturus, compertum habebat stagnum, quod haud procul abest à Carthaginis moenibus, aestu maritimo decrescere, & vado ea parte transiri posse, vnde ad murum facilior esset accessus. Tali occasione, qua nulla maior ad capiendam Carthaginem dari poterat, vtendum ratus, cùm tempus commodum visum est, expediri acies, & distributis copijs vrbem vehementiùs quàm vnquam antea oppugnari iubet. Ipse interim fortissimorum virorum manum deligit, quibus imperat, vt superato stagno, in murum ab ea parte, quae minimè suspecta erat, euadant. At hi quibus negocium datum est, prosperè traiecto stagno cùm ex alia parte vrbs acerrimè pugnaretur, locum quem petebant, neglectum inueniunt, celeriter???ue scandentes murum hostes à tergo adoriuntur. Oppidani & externi praesidij milites, quibus tantum repentini periculi praeter opinionem acciderat, extemplò moenia deserunt, ancipiti???ue pauentes malo se in fugam conijciunt. Instant tergis Romani, subito???ue vrbem capiunt, diripiunt???ue: vbi ingens praeda, & omnium rerum quae ad bellum vsui erant, summa est facultas inuenta. Sic ergo Scipio secutus deum, vt dicebat, vrbe potitus est. Auctor vitae Scipionis, & Front. lib. 3. cap. 9. Cùm mortuo Honorio occidentis Imp. Ioannes Amanuensium Imperialium praefectus, dignitatis insolentia per legatos à Theodosio peteret, vt in Imperij consortium reciperetur: Theodosius Arcadij F. Ardeburium ducem in Occidentem ad reprimendam insolentiam Ioannis misit. Qui cùm infelici nauigatione in manus tyranni venisset: Theodosius ad orationem confugiens, miraculosam eius à Deo liberatione̅ eiusmodi impetrauit, vt deductus ab angelo in pastoris specie Aspar Ardeburij captiui F. cum exercitus parte per stagnum Rauennae adiacens, in qua ciuitare Ioannes agens, ducem captum tenebat, inuium planè & à nemine vnquam transitu superatum, tyrannum vicerit & patrem liberarit. Socrates lib. 3. cap. 23. Paulus Diaconus lib. 14. Frotho Danorum rex, victis Rutenis, ob legatos Rustiam exigendi tributi causa, incolarum perfidia caesos vrbem Rotalam arcta obsidione premebat. Caeterùm ne fluuij interstitio prohibente tardiùs potiretur, vniuersam aquae molem noua riuoru̅ diuersitate partitus, ex ignotae profunditatis alueo meabilia vada perfecit: & exercitum in nudatam aqueo propugnaculo vrbem introduxit. Saxo lib. 2. Per Aqvaedvctvs, Rimas, Cloacas. Theodorus custodiens Sestum, amicus Cleonis, rem cum quadam muliere habens in suburbio, aquae ductu per muros angusto penetrante, lapidem vnum ???uellens, sub hoctem [1893] exibat, & intrans, lapidem reponebat, id???; clám. Quam rem Cleoni fassus est per iocum. At ille enuncians Abydenis arcanum, noctem???; expertem lunae obseruans, per aquae ductum, cùm lapidem Theodorus reuellisset, & adulterio districtus esset, milites clàm introduxit: qui custodibus interfectis, & portis intus reseratis, omnes copias acceperunt, atque Sestum facilè obtinuerunt. Polyaenus lib. 2. Ivstinianvs II. ope Trebellij Bulgarorum regis, Constantinopolim per aquaeductum noctu ingressus cepit. Odesillus à Gvndebaldo Burgundionum rege fratre Viennae obsessus, ne commeatus deficeret, quoad Clodoueus rex, perspecta Gundebaldi perfidia, occurrere posset, inerme̅ turbam ex vrbe eijcit: in qua erat aquaeductus curator, qui se per iram ad Gundebaldum in castra contulit, pollicens se furto Viennam in eius potestatem radacturum. Fides ei habita est à cupidissimo vel cum periculo confestim debellandi rege. Erant in editiore vrbis parte, quorum nunc quoque vestigia extant, spiracula, specus???ue abditi, ac immissaria: quibus ex longinquis fontibus aqua operibus deriuata, intra moenia recipi solita fuerat, haec???ue tunc suis obicibus clausa obstructa???ue ac imperuia visa, nisi ars, ac indignatio, ingenium???ue omnia domans peruaderet. Aquaeductus curator à Gundebaldo delectissimos Burgundionum accepit: eósque, silentio noctis occultum iter ingressus, paruo molimine amotis quae intersepiebant, in vrbem duxit: hi???ue refractis portae quae proxima erat foribus, reliquas copias iam praeparatas recepêre. Odesillus, cùm in extrema spe ad tutelam templi confugisset, ipse cum Episcopo occisus est. Aemilius libro primo. Belisarivs Neapolim Gothorum firmatam praesidio obsidebat, & nulla expugnandi spe relicta abire parabat. Tum Isauricus quidam miles, dum intelligeret ducem desperata vrbis expugnatione obsidionem soluere velle: decreuit ante discessum considerare, qua arte aquaeductus ille, quem antea Belisarius obsessis interceperat, aquam ciuitati subministraret, forsan vt ad suos reuersus, similem aquaeductus commoditatem aliquando demonstraret. Proinde aquaeductum iam ob aquae deriuationem arefactam ingressus, vsque ad moenia vrbis penetrauit. Erat autem in ea patre, qua moenibus inferebatur, petra quaedam non arte, sed natura posita, per cuius foramen aqua in vrbem influere consueuerat. Hoc foramen prudens miles contemplatus, intellexit, si petra illa magis aperiretur, aditum in vrbem haud difficulter accommodaturam. Haec cùm Belisarius intellexisset, curauit petram illam confestim latiùs aperiri, id???ue adeò occultè, ne quisquam hostium audiret. Quo facto, quadringentos ex omni exercitu delegit, qui per saxeum aquaeductum in vrbem noctu ingrederentur, clam???ue ad eam muri partem, quae aquaeductui supereminebat, scalas admoueri fecit. Ipse interea cum reliquo exercitu diuersa parte oppugnationem simulans: vrbem, qua minimè parte putabatur, cepit. Procopius. Svlaimanes, Amuratis Turcorum Imp. frater, Hadrianopolim graui premebat obsidione. Adolescens quidam clàm egredi solebat vrbe per rimam quandam occultam, & per eandem frumento onustus reuertebatur. Obseruauit id Turcus miles, loco???; Explorato, cum socijs in vrbem penetrauit. Chalcocondylas lib. 6. Alfonsvs, Aragonum & Siciliae rex, Renatum Lotharingiae ducem, regem Neapolitanum, arcta obsidione Neapoli premebat, & fame passim in vrbe laborabatur. Anellus faber quidam cementarius, quem fames Neapolim exire compulerat, ad Alphonsum profectus, vrbem paruo militum periculo capi posse demonstrauit. Sic Syluius. Bracellus verò tradit, mulierculam ex infima plebe Renatum adiuisse, orantem vt sibi paruulis???ue filijs fame pereuntibus succurreret: eam toruo ab rege vultu repulsam, ad Alfonsum misisse, qui indicarent, esse veterem aquaeductum, multorum seculorum vetustate adeò neglectum, vt cùm eum supercrescens terra contexerit, non viuentium modò, sed auorum quoque memoriam effugerit: posse eum, si velit, hoc veluti cuniculo in vrbem penetrare. Esse mulieri iuxta domum puteum, in quem is aquarum ductus exitum habeat. Polliceri, daturam se cum fide operam, vt quicunque ea intromissi milites fuerint, in sua domo sine periculo lateant. Alfonsus oblatam spem haud con temnendam ratus, vbi monstrato loco, effossa???; altiùs humo, cryptam in spexit, paucis Centurionum rem aperit. Ita trecenti fermè milites (secundùm Syluium C C.) praemoniti ab rege quid fieri vellet, clàm ad mulierem peruenerúnt. Syluius milites X L. tantùm è puteo ascendisse, & in ea domo vetulam cum filia deprehendisse: filium à statione redeuntem cùm non possent comprehendere, desperation adactos, quòd deprehensi essent, eruptione facta turrim negligenter custoditam cepisse scribit. Bracellus verò, Rex, inquit, orta luce, diuersam vrbis partem magno clamore aggreditur, vt conuersis illuc omnium oculis, vacuam defensoribus regionem, latebris egressi, faciliùs caperent. Oppugnatur interim acerrimè vrbs, haud aliter quàm si subruendus murus, & per ruinam irrumpendum foret. Et iam extracta in aliquantum diei pugna, subindignari sibi Alfonsus ceperat, quòd ignotae mulierculae nimis pueriliter fidem habuisset: quòd rex iam multa expertus, ferminae dolis circumuentus esset. Ferunt tanquam receptui cani iuberet, dixisse eum, Nolo vltrà homines caedi: cùm ecce in destinata parte murorum clamor tollitur, signa???; Aragonia latè fulgentia conspiciuntur. Ita eò cunctis accurrentibus, reuulsa porta, exercitus omnis in vrbem irrupit. Hoc maximè modo capta Neapolis est, anno à natiuitate Christi 1442. (at secu̅dùm Syluium 1440.) octauo Idus Iunij, postquam in eam Renatus peruenerat, anno quarto. Renatus cum principibus Gallis in arcem nouam confugit, inde Massiliam abijt. Iacobus Bracellus lib. 5. belli Hisp. Eodem planè modo, annis mille antè per Belisarium è Gothorum manibus erepta fuerat. Aen. Syluius cap. 65. Europae. Per Mvros. Vel Cvstoditos. Vide paulò antè, Muros deijciendo, fol. 1890. Sub Alexio Angelo, Ioannes Mysiae princeps capta Constantia, insigni vrbe Rho???opaei territorij, Varnam moenibus dirutis sexto die Passionis dominicae oppugnabat. Sed cùm ij, qui vrbem tenebant, plerique Latini generis summa ope resisterent: quadrilateram machinam fabricat, quae longitudine latitudini fossae: & altitudine fastigio moenium responderet, & ea rotis subiectis proximè fossam collocata, & deinde euersa, vtrosque fines apprehendit: eadem???; machina, & ad explendam fossam, & ad conscendenda moenia pro scalis vsus, Varna potitus est. Nicetas lib. 3. Rotis vrbes capiebat Tamberlanes Tartarorum dux. Hae erant circuli, & intrà scalas habebant, quibus ascendebatur in muros. Et quando in fossam dirigebantur, recipiebant viros ducentos separatim positos, donec singuli rotas intrarent. Postea veniebant in alteram, quae ex aduerso erat, fossae partem, satis muniti & tecti à rotis. Quò cùm venissent, scalas conscendebant, & eo modo capiebant vrbes. Deinde reliqui, qui erant in castris, vrbem vallo cingebant, aggeres???ue fundebant, qui facilè murum superarent: ex quibus deinde muro facilè potiebatur. Praeterea fossores habuit circiter decem mille, qui suffossum murum sustentabant excelsis lignis, quae deinde accendebant: quibus concrematis, muri, nemine impellente procidebant: per nudata inde muro loca milites rueba̅t in vrbem. His tribus modis Temires in oppugnatione vrbium vtebatur. Chalcocondylas lib. 3. Neglectos. Vide infrà, Stulta in diuersum locum abstractione, fol. 1899. Philocles Ptolemaei dux ad Caunum posuit castra, & pecunijs annonae praefectos corrupit, insidias???ue parauit. Qui promulgarunt in vrbe, se frumentum militibus daturos. Illi relictis murorum custodijs, frumentum metiebantur. Interea Philocles nudatam praesidijs vrbem adortus, cepit. Polyaenus libro tertio. Hipparivs, cùm in Leontinorum vrbe degens, Syracusas audiret vacuas esse defensoribus, quòd ciues in Locum quendam cum Calippo profecti ex vrbe dicere̅tur: statuit ab Leontinis Syracusas versus exercitum ducere: noctu per portas aliquot ciuitatis mercenarios introduxit, & ciuitatem occupauit. Polyaen. lib. 5. Q. Fabivs Maximus, Cunctatoris filius, apud Arpos praesidio Hannibalis occupatos, considerato situ vrbis, sexcentos milites obscura nocte misit, qui per munitam eo???; minùs freque̅tem oppidi partem scalis euecti in murum, portas reuellerent. Hi adiuti decidentium aquarum sono, qui operis strepitum obscurabat, iussa peragunt. Ipse dato signo ab alia parte aggressus, cepit Arpos. Front. lib. 3. cap. 9. M. Marcellvs Syracusas oppugnans, cùm ab Archimedis machinis vinceretur: aggredi moenia non ampliùs audebat. Ad tempus autem oppugnationem omisit, & longè pòst Damippum Spartiatam Syracusis enauigantem cepit, ab eo???; cognouit, turrim quandam in muris esse, in qua negligenter custodiae administrarentur: eam multos homines capere posse, murum???ue in ea parte non difficilem ascensum habere. Qua re cognita, scalas ad altitudinem eius congruentes fabricauit: & Syracusijs festum in honorem Dianae obeuntibus, & vino indulgentibus, turrim occupauit, ac sub auroram hexapylis effractis, vrbe potitus est. Polyaenus libro octauo, & Plutarchus in eius vita. Baiazethes II. ad expugnandum Methonem profectus, exercitu in tres partes diuiso, machinis aereis moenia diutiùs impetiuit, propugnacula diruit, domos???ue quamplurimas in vrbe mortarijs (vt vocant) perforatas destruxit. Methonensibus igitur ferè extrema patientibus quatuor Venetae tritemes [1894] auxiliarijs peditibus atque alijs ad bellum necessarijs rebus onustae adueneru???t. Quo cognito ij, qui in vrbe erant, ob praesens auxilium laeti, omnes ad portum cucurreru̅t, ac moenia sine custodijs, & sine defensoribus reliquêre. Quod vbi Ianizari senserunt, per ipsa moenia in vrbem ingressi, Venetos pedites ad vnum trucidarunt, atq; ipsa demùm vrbe potiti sunt. Et huiusmodi quidem clades, quo die diui Laurentij festum celebramus, facta est, anno qui à Christo nato M D. numeratur. Turcicus autem Imperator Methonensem episcopum, aliósque complures coram se decollari praecepit. Mox inde profectus, & Iuncum & alia multa Peloponnesi loca obtinuit. Iouius in vita Baiazethis II. Comes VVILHELMVS Nassouius cum octo signis peditu̅, &c. fol. 1552. per Praecipitia. Herodes Antipatri F. rex à Rom. Senatu declaratus, contra Antigonum Aristobuli F. regem pugnans, simul etiam contra latrones in speluncis degentes duxit militem. Erant autem hae speluncae sitae in praeruptis montibus, angustis tramitibus accessibiles, & acutis cinctae rupibus. In harum cauernis illi cum totis habitabant familijs. Rex autem arcas in hunc vsum compactas de vertice montis per machinas demittebat catenis ferreis: eò quòd nec infernè contra eos derepere. Hae arcae completae erant militibus hastas falcatas gestantibus, ad attrahendos repugnantes, & deturbandos per praeceps. Haec tamen arcarum demissio periculosa erat, propter immensam altitudinem: & in speluncis non deerant victui necessaria. Vt verò demissae sunt arcae ad earum ostia, & nemo prae metu audebat progredi, quidam scutatus accinctus gladio, manu vtraque apprehensa catena, qua arca sustinebatur, demisit se intra fauces. Morae impatiens, illis exire cunctantibus, ad quandam cauernam accedens, primùm iaculus multos intùs confecit: deinde refistere conatos falcata hasta attractos dabat in praeceps: deinde penitùs reconditos inuadens iugulauit multos, ac tum demùm in arcam se recepit: caeteros verò eiulatum audientes pauor corripuit, & salutis desperatio. Eos tamen conatus impediuit nox interueniens, multi???ue rege per praeconem pollicente veniam, deditionem fecerunt. Sequenti verò luce eodem vsi sunt oppugnationis genere, magis etiam ex arcis exeundo & pugnando in foribus, & subiecto igne antra incendendo. i???erat enim intus multa materies. Senex autem quidam deprehensus intus cum vxore ac septem filijs, rogatus ab eis, vt se fugere hostem permitteret, stans antè ostium, primum quemque exeuntem iugulabat, donec ad vnum omnes confecit, & vxorem vltimam. Deinde praecipitatis cadaueribus, postremò seipsum superiecit, mortem seruituti praeferens. Primò tamen in obscuritatem Herodis multa eiecit conuicia, licèt rex è specula quadam dextram porrigeret, & polliceretur veniam. Speluncae igitur omnes hoc modo expugnatae sunt. Iosephus lib. 14. cap. 27. Ninus, rex Asiyriorum, Bactriam Zoroastris regiam obsidebat. Menon Syriae praefectus, regem seque̅s, protracta longius obsidione, SEMIRAMIDIS vxoris desiderio flagrans, vxorem accersit. Quae perspicax, magni???ue vltra muliebrem sexum animi, tempus nacta quo virtutem ostenderet, viam multorum dierum ingreditur, induta eiusmodi forma stola, vt vir???ne an mulier esset, nequiret perspici. Tuebatur ea ab itineris aestu corporis colorem, agilis ad omne opus. Cuius tanta erat commoditas, vt postmodum Medi, cùm Asiae imperarent, Persae???ue, stola Semiramidis vterentur. Cùm venisset in Bactriam, perspecta obsidione, tum locis, vrbis???ue situ, qua???ue adoriri posset, animaduersis, arcem, quia loco natura munito difficili???ue erat, & quem nullus antea tentarat accessu, custodijs vacuam conspexit, intentis omnibus, veluti arce ab hoste tuta, vt inferiori parti campestri subsidium ferrent. Sumtis igitur qui per loca petrosa abrupta???ue ascendere soliti erant, per aditum vallis praecipitem superata loci asperitate, partem arcis cepit: magno???; ad terrorem excitato tumultu, signum captae arcis obsidentibus dedit. Qui intra vrbem erant, arce missa obstupefacti, derelictis moenibus fuga saluti consuluerunt. Diod. lib. 2. cap. 2. Alexander Macedo in Sogdianorum regionem exercitum inferebat. Ea est vniuersa aspera & inuia. In medio petra surgit, & in altum tendit, solis volucrum alis peruia. In ambitu sylua densa crebra???ue, inaccessos anfractus magis impenetrabiles reddebat. Petram ariomazes cum magna valida???ue Sogdianorum manu occupauit, intus???ue scaturientes aquae fontes habuit, & commeatus non mediocrem copiam. Alexander obequitans, & naturam petrae, opportunitatem???; perspiciens, iussit trecentis delectis adolescentibus, quorum opera atque ars in scandendis praecipitijs erat posita, vt inermes post petram per syluam densam ascenderent, tenuibus???; se funibus attraherent. Postquam verò iuga superassent, albis cingulis, quae habebant solutis, contos bene longos implicarent, eos???; supra syluam extenderent, vt confertim splendida cingula frequenter quassata, à superioribus Barbaris, & ab inferioribus Macedonibus conspicerentur. Praecipitiorum scansores magno labore in iugis oriente sole cingula vibrabant. Macedones magnum clarum???; ex inferiore loco clamorem tollere. Ariomazes perterritus, quòd omnem exercitum ascendere, & iam se in summitate captum existimaret, se & petram Alexandro tradidit, diuinam ratus eius esse potentiam atque fortunam. Polyaen. lib. 4. Erant Corinthi fratres quatuor, origine Syri, quoru̅ vnus nomine Diocles in arce stipendia faciens degebat. Tres alij intercepta regia pecunia Sicyonem se ad argentarium contulerunt Aegiam, cuius opera vtebatur in scriptura Aratvs Sicyonius, qui patriam à tyrannide liberandi occafionem quaerebat. Vnus eorum Erginus factus Aegiae familiaris, atque ab eo in sermonem deductus de arce, narrauit, dum ad fratrem ascendit, animaduertisse se obliquum incisum rupi vndique abscissae callem, qui duceret ad certum locum, quà humillimus arcis murus inaedificatus esset. Cùm deridens illum diceret Aegias: Et vos, homo praeclare, ob modicum auri labefactatis regia negotia, cùm vnam horam valeatis ingenti pecunia vendere. An non furibus item vt proditoribus deprehensis mors est semel proposita? Arridens Erginus in praesentia, tentato priùs fratre Diocle, promisit Aratum se ad murum ducturum, quà fastigium eius pedes quindecim non excederet, atque ad reliqua operam cum Diocle praestiturum. Aratus igitur omnibus paratis, reliquas copias iussit in armis excubare. Delectos quadringentos assumens, neque hos, paucis demtis, quid pararetur, conscios, duxit ad arcem, eam???ue occupauit, & Macedonas eiecit. Plutarchus in Arato, & Polyaenus lib. 6. C. Marivs bello Iugurthino apud flumen Mulucham, cùm oppugnaret castellum, in monte saxeo situm, quod vna & angusta semita adibatur, caetera parte velut cum saltu praecipiti: nunciato per Ligurem que̅dam ex auxilijs gregalem militem, qui fortè aquatum progressus, per saxa montis cochleas legens, ad summum peruenerat, eripi posse castellum: paucos centuriones, quibus perfectissimos cum velocissimis militibus aeneatores immiscuerat, misit, capite pedibus???ue nudis, vt prospectus visus???ue per faxa facilior foret, scutis armis???ue à tergo aptatis. Hi Ligure duce & telis & clauis, quibus in ascensu nitebantur, adiuti, cùm ad posteriora, & ob id vacua defensoribus castelli peruenissent, concinere & tumultuari, vt praeceptum erat, coeperunt. Ad quod constitutum, Marius constantiùs adhortatus suos, acrius instare castellanis coepit. Quos ab imbelli multitudine suorum reuocatos, tanquam capti à tergo essent, insecutus, castellum cepit. Frontinus libro tertio, capite nono. C. Ivl. Caesar Gergobiam oppugnabat, vrbem & moenibus admodum firmam, & natura munitissimam. Sita enim vrbs erat in colle munitissimo, verticem aequalem habente. Ad sinistrum latus syluae humiles atque densae collem attingebant: ad dextram praeceps erat, angustum???ue aditum habebat, que̅ Gergobienses cum magna manu obsidebant. Caesar promtissimos & tolera̅tissimos ex suis militibus armauit, eos???ue in syluis occuluit: mandans, vt breuia iacula, conuenientes???ue gladios assumerent, ne per humiles syluas adhaerescerent: ipsi???ue non erecto corpore graderentur, & demissis poplitibus sine tumultu peruaderent. Qui prima luce per nemus repentes, in collem à laeua parte ascenderunt. Caesar reliquas copias à dextro latere ad ducebat, & exercitum in ipsos barbaros immittebat. Illi propulsare palàm aggredientes conabantur. Interim occulti è syluis ascendentes colle potiti sunt. Polyaenus lib. 8. Per cvnicvlos intrando. Eos, qui muros deijciunt, cunicutis actis, superiùs posuimus, fol. 1890. Hic eos, qui citra murorum incommodum sub muris in vrbem intrant. Darivs Carthaginem oppugnabat. Carthaginenses murorum firmitudine, & ciborum apparatu freti, parum de oppugnatione solliciti erant. Darius exercitum quidem moenibus non admouit, sed r???liquam omnem regionem populabatur: simulans???ue se maiores copias auxiliares expectaro, quietem agebat. Carthaginensibus moenia custodientibus, à colle, nomine Aphasio, qui abest ab vrbe decem stadijs, subterrancum meatum Persae fodere coeperunt: cum???ue ad forum vrbis opus produxissent, coniectura sumta de radicibus oliuarum, quae in foro nascebantur, noctem expectantes, aperto meatu ascenderunt in forum, & vrbem sine praelio per vim ceperunt, Carthaginensibus in muris excubias agentibus. Polyaenus libro septimo. M. Furius Camillvs decimo obsidionis Veiorum anno Dictator dictus, ad obsidionem conuersus Veiorum, cùm difficilem murorum oppugnationem cerneret & arduam, cuniculos egit. Quod vbi ex voto successit, vt ad muros elice [1895] ret hostem, vrbem propalàm aggreditur. Alij per caecos cuniculos clàm Iunonis aedem, quae in arce erat, multò omnium amplissimam eius vrbis celebratissimam???ue occupant. Quo tempore ferunt, rege Hetruscorum sacrificante, aruspicem extis intentum exclamasse, qui hostiae eius exta prosecuisset, ei victoriam deos spondere: eam???ue vocem, qui in cuniculo erant, Romanos excepisse, ac proruto pauimento, cum clamore ac crepitu armorum prosilisse, hostibus???; expauescentibus ac fugientibus corripuisse exta, & Camillo obtulisse. Plutarchus in Themistocle. TAMBERLANES, Scytharum Imp. x. millia fossorum pro cuniculis habuit. Chalcocondylas lib. 3. Deos Evocando. Romani cùm obsiderent vrbem hostium, eam???ue iam capi posse confiderent: certo carmine euocabant tutelares deos: quòd aut aliter vrbem capi posse non crederent: aut etiam si posset, nefas existimarent, deos habere captiuos. Nam propterea ipsi Romani & deu̅, in cuius tutela vrbs Roma est, & ipsius vrbis Latinum nomen ignotum esse voluerunt. Alij Iouem crediderunt, alij Lunam. Sunt qui Angeronam, quae digito ad os admoto silentium denunciat. Alij autem, quorum mihi fides videtur firmior, Opem Consiuiam esse dixerunt. Ipsius verò vrbis nomen etiam doctissimis ignoratum est: cauentibus Romanis, ne quod saepe aduersus vrbes hostium fecisse se nouerant, idem ipsi quoque hostili euocatione paterentur, si tutelae suae nomen diuulgaretur. Macrob. lib. 3. cap. 9. Saturn. Arnobius verò contra Gentes, caput hominis in fundamentis arcis inuentum, genij tutelaris fuisse ait, eum???ue Tolum dictum. Vnde Capitolium pòst quasi caput Toli nomen habuit. Caeterùm id non nisi Auguribus notum erat. Prostituto demùm per Christianam religionem ethnicismo, superstitiosum quoque nomen euulgatum fuit. Secvritate Hostem, Vrbibvs, Propugnaculis exuere. Siue iam securus fiat Simvlatione Pacis. Phormio Atheniensis dux Chalcidenses expugnauit, simulata pace noctu reuersus, vt Polyaen. libro tertio & Front. lib. 3. cap. 11. testantur. Philippvs, cùm Amphipolim ab eo repeterent Athenienses, eodem tempore bellum gerens cum Illyrijs, non red didit, sed liberam dimisit. Athenienses hoc ipso contenti fuerunt, quòd libertate esset confirmata. Philippus superatis Illyrijs, maiores vires adeptus, rursus Amphipolim, contemtis Atheniensibus occupauit. Polyaen. lib. 4. Colloquij. Philippvs in hostium Thracum vrbem legatos misit. Conuocata co̅cione, cùm omnium animi essent intenti ad audiendum quid afferrent: Philippus nec opinantes adortus, vrbem cepit Polyaen. lib. 4. Alcibiades, dux Atheniensium, cùm ci???itatem Agrigentinorum egregiè munitam obsideret: petito ab eis consilio, diu, tanquam de rebus in co̅mune pertinentibus disseruit in theatro, vbi ex more Graecorum locus consultationi praebebatur: dum???; consilij specie tenet multitudinem: Athenienses, quos ad id praeparauerat, incustoditam vrbem ceperunt. Frontinus lib. 3. cap. 2. Idem, nauigans in Siciliam, cùm venisset Corcyram, exercitum in tres partes diuisit, vt commeatus faciliùs suppeteret, si vicissim ad vrbes aduentarent. Postquam verò ad Catanam appropinquauit, non accipientibus eum Catanensibus, legationem misit: petens, vt sibi soli accedere, & in commune consulere liceret. Quibus permittentibus, & in concionem concurrentibus; praecepit suis, vt quotquot essent moenioru̅ portae minùs firmae, per eas effractas irrumperent. Et simul accidit, vt Alcibiades concionari inciperet, & Athenienses Catanam tenerent. Polyaen. lib. 1. Societatis, Auxilij. Isidas Lacon post Leuctricam calamitatem, cùm Thebani in Gythio portu Lacedaemonis praesidium haberent: assumtis centum aequalibus, oleo iussit eos vngi, & oliuae sertis redimiri, atque ensem sub ala gestantes sequi. Ipse nudus egrediebatur magno cursu. Aequales verò nudi vnà currebant. Thebanis autem habitu deceptis, & nudos ludentes???ue recipientib. Lacones strictis gladijs, alios ex ipsis occiderunt, alios eiecerunt, & sic Gythium obtinuerunt. Polyaen. lib. 2. Cratesipolis Acrocorinthum Ptolemaeo tradere volens, quae stipendiariorum praesidijs tenebatur, cùm persaepè ei suaderent, eum locum esse custodiendum, collaudatis ijs ta̅quam fortibus & fidelibus viris, à Sicyone quoque se inquit socios euocaturum, qui cum ipsis tutiùs eam tuerentur. Misit palàm ad Sicynios, clàm ad Ptolemaeum: eius???ue milites per noctem venientes, quasi à Sicyone socios recepit, atque Acrocorinthum Ptolemaeus, inuitis custodijs, occupauit. Polyaenus libro octauo. Barthol. Liuianus, cui senatus Venetus praefecturam equitum aduersus Florentinos tradiderat, castris, quae in Foroliuiensi erant, magno silentio profectus cum equitibus leuis atmaturae ducentis quin quaginta, militibus octingentis, per Cesenae agrum & Solliani fines noctu itinere confecto, ante lucem ad fanum Camaldulense, quod est in valle angusta magnis montibus circundata, dum sacerdotes nocturnas preces facerent, peruenit: vocatis???ue qui portas aperirent, esse se reip. Florentinae milites, qui ad imperatorem mitterentur, dixit. Patefactis portis, fano capto, & quoniam arcis vicem turri praealta parietibus???ue solidis praebebat, praesidio in eo collocato, ac refectis cibo potu???; militibus Bibienam oppidum eadem vsus celeritate contendit: praemissis???; paucis equitibus, Leonis nomen antiqua eorum appellatione clamantibus (ea est enim significatio Florentinae ciuitatis, quae voce accipitur, & redditur) magistratum item???; arcis praefectum ad speciem imperatoris iussu ad se vocatos retinuit, oppidum???; cepit. Bembus lib. 4. Hist. Ven. Mavritivs Nassouiae comes singulari, &c. Vide fol. 1552. Transfugij. Cùm Darius Babylonem obsideret, quòd ea ciuitas ab ipso desciuerat, atque eius potiundae ratio difficillima esset: ZOPYRVS Megabyzi F. sibijpsi nasum, aures atq; labra desecuit, atque noctu ad Darium se contulit, ac consilium aperuit, quo impulsus id egerit: statim???ue inde ad Babylonios proficiscitur: eis sermone ad id composito narrat, ita se à Dario affectum, quòd eum de soluenda obsidione admonuisset. Babylonij, quia Zopyrum ingentis virtutis virum norant esse, quarundam copiarum curam ei demandarunt. His copijs Zopyrus saepè cum Persis manu conserta, victor è praelio excedebat. Tandem dux omnium copiarum ab eis creatus, noctu Darium in vrbem recepit. Fulgosus lib. 7. cap. 4. Polyaenus libro tertio, Iustinus lib. 1. Front. lib. 3. cap. 3. Aelianus Risacis equisonis, qui Saccas à Persis liberauit, imitatione hoc designasse Zopyrum scribit. Antigonvs Cassandriam oppugnabat, vt Cassandrensium tyrannum Apollodorum euerteret. Cùm ad decimum mensem oppugnatio produceretur, ipse quidem discessit. Amyniam verò archipiratam subornauit, qui societatem cum Apollodoro iniret: & missa legatione, sibi curae fore promitteret, vt Antigonus placaretur. Tyrannus Amyniae societate fidens, & absentiam Antigoni contemnens, non exacta cura moenia custodiebat. Amynias scalis aequantibus muri altitudinem aedificatis, prima luce raros in muris dispositos milites conspicatus, muris potitus est. Antigonus properè reuersus, occupata Cassandria, tyrannidem Apollodori sustulit. Polyaenus libro quarto. Sextvs Tarquinius, Superbi filius, indignè ferens quòd patris viribus expugnari Gabij nequirent: valentiorum armis excogitauit rationem, qua interceptum id oppidum Romano imperio adijceret. Subitò nanque se ad Gabios contulit, tanquam parentis saeuitiam & verbera, quae voluntate sua perpessus erat, fugiens: ac paulatim vniuscuiusque fictis & compositis blandicijs alliciendo beneuolentiam, vt apud omnes plurimum posset conseruare, familiarem suum ad patrem misit, indicaturum quemadmodum cuncta in sua manu haberet, & quaesiturum quidnam dari vellet. Iuuenili calliditati senilis astutia respondit. Siquidem re eximia delectatus Tarquinius, fidei autem nuncij parùm credens, nihil respondit: sed ducto eo in hortum, maxima & altissima papauerum capita baculo decussit. Cognito adolescens silentio patris simul ac facto, causam altiùs argumenti peruidit: nec ignorauit praecipi sibi, vt excellentissimum quenque Gabinorum aut auxilio submoueret, aut morte consumeret. Ergo spoliatam bonis propugnatoribus ciuitatem tantùm non vinctis manibus ei tradidit. Valerius Maximus libro septimo, capite quarto & Frontinus lib. 3. cap. 3. Marcianvs Cononis Graeci ducis miles, cùm à Belisario ad Totilam Gothorum regem simulata defectione transisset, ab eo benignè acceptus, Spoletum cum alijs nonnullis est missus. Gothi, Spoletum ab Herodiano sibi proditum cùm cepissent, muros diruerant, atque amphitheatrum, quod erat in vrbe, ita munierant, vt omnes aditus obsepirent, praesidiúmq; ex Gothis Romanis???ue perfugis imposuerant. Marcianus autem, contracta cum nonnullis praesidiarijs militibus amicitia, persuasit, vt illustre aliquod facinus aduersus barbaros molirentur, atque, opera bene nauata, ad Romanos reuerterentur. Ita re composita, Perusiam ad eius praesidij ducem Oldigam Hun num mittunt, eo???ue de consilij sui ratione commonefacto, vt Spoletum milites mitteret, rogant. Profectos vbi Spoleto appropinquare Marcianus cognouit: cum militibus quindecim, quos sibi adiunxerat, ducem praesidij occidit, atque apertis [1896] portis, Romanos intra oppidum recepit. Sigonius libro 19. Imp. occid. Sgismundus Imperat. Hussitis arcem Pragensem eripuerat, & in montibus Cuduis castra habens, parabat ducere in caeteros fidei desertores. Venerat eò ad regem vir militaris Zeucho; probatae apud regem fortitudinis: qui, quòd Hussitas secutus esset, à rege veniam postulauit: receptus???ue in gratiam, cum literis & mandatis mittitur à rege ad custodiendam arcem Pragensem, in qua multa erant congesta ecclesiarum & monasteriorum preciosa ornamenta, facrae vestes ac vasa. Ille itinere medio magna manu perfidorum collecta exhibitis literis regis intromittitur, e???jcit custodes, sanctorum reliquias igne co̅cremat, aurea & argentea vasa, vestes sericas, & quicquid erat preciosum, inter suos diuidit: arcem???ue tuetur aduersus regem, pro quo credebatur aduenisse. Sed fraus fraude compensatur. Abierat aliquando Zeucho, relictis arcis custodibus, quibus fidebat. Io. Polentz de Lusatia, arma, vestes, equos, signa eius militaria imitatus, pro rege recepit arcem. Crantzius lib. 10. Vandaliae, cap. 31. Ab Eugenio IV. Pontifice, Basiliensis concilij, nonnullorum???; aliorum principum ímpulsu, cíues Rom. desciuerant, atque is se clàm Florentiam contulerat, à Romanis Eugenij nepote magno Camerario capto, obsessa???ue sancti Angeli arce, quae in Adriani mole constructa est. Per id tempus Hispanus quidam, gregarius miles, nomine Ricivs, belli fama permotus, Romam cum aliquot comitibus est profectus. Vbi cùm conditionem è sententia sua non inuenisset, magno atque nouo astu vti cogitauit. Persuasit quibusdam è Romanorum primoribus, si tanquam transfuga in arcem recipere se posset, breui, quia in ea multorum amicitia vteretur, se curaturum, vt in potestatem Romani arcem redigerent: atque sub hoc praetextu in arcem cum quatuor comitibus profugit. Illic quo consilio venisset, praefecto arcis Antonio Ridio statim patefecit. atque ad constitutum tempus, clamore sublato, tanquam qui in praesidio erant inter se pugnarent, haud multô pòst, ceu victor Hispanus diploidem ac caligas praefecti arcis stuppa repleuit, ita vt veri praefecti simulacrum appareret: idem de quibusdam alijs effecit: atque vt ex composito erat, ad murorum pinnas eos, veluti arcis imperium adeptus, suspendit. Romani impetu facto ad arcem, cùm enecato arcis praefecto fraudem abesse putarent, aditum in arcem quaerebant: quos Ricius se non permissurum ingredi dixit, priusquam promissa sibi praestarentur: aliquot quidem ex primoribus interim accepturum in arcem. Qui cùm ingressi essent, eos in carcere condi iussit, aliam multitudinem ab arce tormentis repulit: his, quos in arce ceperat, pro Camerarij liberatione restitutis. Astuti consilij sui Ricius praemia ingentia ab Eugenio pontifice retulit. Fulgosus libro septimo, capite tertio. At Platinà in Eugenio sic scribit: Romani contra Eugenium IV. Pp. grauiter commoti, quòd incursiones Nicolai Fortebrachij in agrum Rom. factas non curaret, ad arma & libertatem conclamarunt, & septem Gubernatores instituerunt. Pontificem fugientem naui, lapidibus & sagittis tamdiu distinere cupiebant, quoad arce S. Angeli potirentur. Praefectus arcis dolo agendum cum Romanis ratus, adiuuante Baldesare Aufida, viro sagacissimo, qui inferiorem arcis partem tuebatur, vni ex militibus suis in certamen prodeuntibus negotium dat, vt captus de industria ab hoste, Castellani saeuitiam & auaritiam criminetur, polliceatur???ue eis, si velint pactam mercedem praestare, & mortem praefecti & arcis proditionem. Fecit ille mandata diligenter. Captus, nullo non genere maleficij in Antonium Ridium coniecto (ita enim arcis praefectus vocabatur) fidem dat, se cum socijs omnia transacturum. Dimissus itaque arcem ingreditur, vestes Antonij ac caligas, addita etiam capitis forma, suspendit: à longè idem videbatur. Clamabat Baldesar, de scelerato sumtum esse supplicium, ingrederentur aliquot ex optimatibus, & enumerata pecunia iam pacta arcem reciperent. Credidêre miseri nullam subesse fraudem: ingressi aliquot, statim capiuntur. Fit clamor exultantium in arce, conijciuntur in populum Romanum missilia, bombardae???ue. Derisi hoc modo Romani, de redimendis captiuis cogitantes, Camerarium Eugenij nepotem, quem in vinculis habebant, dimittunt, suos, qui in arce erant, recepturi, & demùm in Eugenij potestatem veniunt, quinto post libertatem adeptam mense. Platina. Mortuo Alberto Estensi, Accius Estensis exul, adiuua̅tibus Cunij comitibus, redire in patriam instituerat. Sed tutores Nicolai pueri, Alberti filij, sumtis armis Accium Ferraria summouentes, Lucam & Concilicae oppida IOANNI Cunio promisêre, si Accium interficeret. Ioannes virum, Accio persimilem, interfecit, & acceptis oppidis, verum Accium in publicum produxit. Platina in Bonifacio IX. Domingvellvs Hispanus, mimus astutissimus, cùm sciret Lupum Arenem equitem, Zorithae arcem furtim Alphonso octauo Castulonensi regi eripuisse, atque eius loci praesidio regionem propinquam infestam facere, & ob eam rem Lupum regi vehementer esse inuisum: veluti alius Zopyrus Alphonso clàm ostendit, se rationem inuenisse recipiendae Zorithae arcis, modò equitem inueniret, qui ficta contentione vulnus sibi in os inferri pateretur. À rege requisitus Petrus Didacus, coram Alphonso cum Dominguello verbis contendere cepit, ac Lupum proditionis infamia criminari. Dominguellus primò humanè tueri Lupum, atque hominem excusare: sed cùm acerbiùs eum Petrus vrgeret, Dominguellus stricto gladio os Petripercussit, statim???; ad Lupum Zoritham profugit. Homini narrat, quomodo Petrum coram Alphonso famam eius lacerantem vulnerârit. Cùm etiam per alios de eo Petrus esset certior factus, adeò mimo blandiri, eum in delicijs habere cepit, vt vnus ante alios arci praeficeretur. Per hunc modum cùm se insinuasset Dominguellus, per occasionem Lupum occidit, atque à muris se demisit, vt cum eius rei nuncio ad Alphonsum aduolaret. Haud multò pòst Lupi nepos secutus, Zorithae arcem Alphonso restituit. Fulgosus libro 7. capite 4. Legationis. Anno VI. Michaelis Paphlagonis Imper. Parabatzem Iberum, Edessae praefectum, accedunt ARABES primarij viri XII. cum equitibus D. & totidem camelis, arcas portantibus, in quibus duo armatorum millia latebant, se???ue ad Imper. munerum offerendorum causa ire aiunt. Statuerant verò arcis in vrbem illatis noctu milites promere, & vrbem occupare. Parabatzes principes comiter accipit, & conuiuium praebet: equites tamen & impedimenta in vrbem non admittit. Fortè quidam Armenius mendicus cùm accessisset vbi Saraceni com morabantur, quendam eorum, qui in arcis latebant, audit, Vbínam essent? quaerentem (nam eorum linguam norat) stastim???ue ad vrbis praefectum accurrens, id nunciat. Is in conuiuio relictis principibus, cum suis armatis exit, direptis???ue arcis, inuentos Saracenos milites ad vnum omnes vnà cum equitibus & agasonibus occidit. Inde in vrbem reuersus, de principibus vnum praecipuum, reliquis interfectis, manibus, auribus ac naso mutilat, domum???; rei gestae nuncium remittit. Cedrenus & Zonaras. Mortis. Frotho, Danorum rex, vrbem Ruthenorum Peltiscam petens, paucis admodum conscijs ignotae opacitatis latebras petiuit, extinctu???; se, quò minus hosti terroris afferret, vulgo nunciari praecepit. Additae in fidem exequiae, tumulus???ue con structus. Sed & milites conscio fraudis moerore, simulatum ducis obitum prosequuntur. Qua fama rex vrbis Vespasius perinde ac victoria potitus, tam languidam ac remissam defensionem egit, vt hostibus irrumpendi potestate facta, inter lusus ac otia necaretur. Saxo lib. 2. Atibus, fugae. Exempla aliquot pete ex Tit. Hostem securum opprim???re Abitu simulato. quatenus hostem opprimendo etiam vrbes simul occupantur, Fol. 1860. Cyrvs inducijs factis cum Croeso, exercitum per id tempus abduxit. Ingruente verò nocte, compendio reuersus ad Sardes duxit: & adortus moenia de improuiso, scalis applicatis Sardes occupauit. Herod. lib. 1. & Polyaen. lib. 7. Idem Babylonem oppugnans, cùm suffossiones Euphratae per vrbem labentis effecisset, exercitum abduxit longissimé. Babylonij existimantes eum de expugnatione desperasse, mul tum de custodum diligentia remiserunt. Ille verò auerso flumine, copias instructas per alueum pristinum adducens, clàm in vrbem cum militibus peruenit, & Babylone potitus est. Ijdem. Thrasyllvs cum reliquis ducibus instabat Byzantijs. Duces Byzantiorum veriti, ne per vim vrbs caperetur, tempus co̅stituerunt, intra quod Byzantium traderent: & in eam rem obsides dederunt. Thrasyllus posthaec soluit versus Ioniam. Ipsa verò nocte reuersus, cepit vrbem Byzantiorum improuisam & incustoditam. Polyaen. lib. 1. Pompiscvs fimiliter vrbem quandam cepit, misso transfuga, qui ciuibus eum discedere diceret, reuocatum ab Arcadibus. Polyaen. lib. 5. Alcibiades Byzantium obsidens, ab Atheniensibus se reuocatum simulans, vela dedit. Noctu partem militum in terram exposuit, qui occultis itineribus ad vrbem penetrarunt. Ipse manè reuersus, cum classe vrbem adortus est. Cui cùm Byzantini occurrerent, milites alij vrbem ingressi sunt à tergo. Front. lib. 3. cap. 11. & Diod. Sic. lib. 13. Antiq. Alexander, ad Tyrum obsidione relicta, in Arabiam proficiscebatur. Tyrij contemta eius absentia, progressi extra moenia, cum???ue Macedonibus manus conferentes, persaepe vincebant. Parmenion dux Alexandri reuocatur. Qui subitò reuersus, cùm fugientes Macedones conspiceret, non victis auxilio venit: sed in vrbem inanem viris impetum fa [1897] ciens, per vim Tyrum cepit. Tyrij captam vrbem conspicati, mox semetipsos & arma Macedonibus tradiderunt. Polyaenus libro quarto. Cassander ab Illyride reuertens, cùm abesset vnius diei itinere ab Epidamno, copias equestres pedestres???ue descripsit, ijs???ue missis incendit vicos excelsos, positos in finibus Illyridis & Atintanidis. Illi discessisse Cassandrum arbitrati, progrediebantur ex vrbe, colendo???ue ruri operam daba̅t. At ille occultis copijs excitatis extra vrbem non minus bis mille viris, cepit: cum???ue portas vrbis patefactas reperisset, ingressus Epidamno potitus est. Polyaen. lib. 4. Demetrivs Piraeum obtinuit, non omnibus copijs naualibus ad???ductis, sed plurimis triremibus ad Sunium latitare iussis, viginti optimè ad nauigandum instructas delegit, eas???ue incitatis remis non ad vrbem, sed quasi Salaminem versus contendere iussit. Atheniensium dux Cassandripartibus fauebat. Is conspicatus ab arce, viginti naues hostiles esse suspicabatur, atq; Corinthum versus cursum habere. At ij qui vigintina ues agebant, rectà ad Piraeum connitentes, eum obtinuerunt. Confestim autem intellecta re, caeteri classem etiam vniuersam appulerunt, ita vt multitudo exposita turres occuparet, & portum. Praecones proclamabant: Demetrius Athenas liberat. Athenienses libertatis praeconio, Demetrium acceperunt. Poliaenus lib. 4. Pyrrhvs, Epirotarum rex, aduersus Illyricos, cùm ciuitatem, quae caput gentis erat, redigere in potestatem suam vellet, eius simulata desperatione caeteras vrbes petere coepit: consecutus???; est, vt hostes fiducia velut satis munitae vrbis eius ad tutelam aliarum dilaberentur. Quo facto, ipse rursus reuocatis omnibus suis, vacuam eam defensoribus cepit. Frontinus lib. 3. cap. 6. Cornelivs Ruffinus Cos. cùm aliquanto tempore Crotonam oppidum frustra obsedisset, quod inexpugnabile faciebat assumta in praesidium Lucanorum manus, simulauit se coepto desistere: captiuum deinde magno praemio sollicitatum misit Crotonam, qui (tanquam ex custodia effugisset) persuafit discessisse Romanos. Id verum Crotonenses arbitrati, dimisêre auxilia, destituti???; propugnatoribus, inopinati & inualidi capti sunt. Front. lib. 3. cap. 6. Viriatvs Lusitanus, cùm tridui iter discedens confecisset, idem illud vno die remensus, securos Segobienses, & sacrificio tum maximè occupatos oppressit. Front. lib. 3. cap. II. Armorum, Habitus, Signorum. Artemisia Cariae regina in vrbe Halicarnasso à Rhodijs obsessa, cùm Halicarnassus duos haberet portus, altero hostes ingredi, & partem vrbis capere permisit: altero aute̅ portu per occultam fossam in eum egressa quem hostes cepera̅t, vbi classem nihil tale verentes inanem reliquerant, vt omnes com modiùs in vrbe praedari possent, ipsa totam cepit, atq; palantes Rhodios praeda???ue impeditos omnes occidit. Tum Rhodia classe militibus suis instructa, Rhodum nauigauit: nullo???; obstante, cùm classem suam redire arbitrarentur, in terram egressa, facilè Rhodum cepit atque diripuit. Fulgosus libro septimo, capite quarto. Antiochvs in Cappadocia ex castello Suenda, quod obsidebat, iumenta frumentatum egressa intercepit: occisis???; calonibus, eorundem vestitu milites suos, tanquam frumentum reportantes, submisit. Quo errore illi, custodibus deceptis, castellum intrauerunt, admiserunt???ue milites Antiochi. Frontinus lib. 3. cap. 2. Timarchvs Aetolus, occiso Charmide, Ptolemaei regis praefecto, chlamyde interemti & galero ad Macedonicum ornatus est habitum. Per hunc errorem pro Charmide in Samniorum portum receptus, occupauit illum. Front. lib. 3. c. 2. Memnon Cyzicenos aggrediens, causiam Macedonicam capiti imposuit, tum ipse, tum qui eum sequebantur. Duces Cyziceni eos accedentes conspicati è moenibus, arbitrati Chalcum Macedonem amicum & socium auxilio venire, portis apertis eos expectabant. Quem cùm propiùs accedentem cognouissent, portas clauserunt. At Memnon agris vastatis reuertebatur. Polyaen. lib. 5. Cùm Philippus, Amyntae F. Eleorum proceres pecunia corrupisset, & altera factio regi, altera Lacedaemonijs faueret: MESSENII mille suorum Laconico habitu Elidem miserunt. Qui ab ijs, qui Lacedaemonijs fauebant, tanquam auxiliares recepti, vrbem occuparunt. Pausanias in Messen. Aristocrates Atheniensis Laconica naui sumta, cum ea in vrbem quandam societate Lacedaemonijs deuinctam nauigauit, habens in naui plurimos viros occultis ensibus armatos. Qui portui praeerant, nauem quasi sociam & amicam receperunt. Illi autem egressi, ex improuiso deambulantes adorti, decem ex eis trucidarunt, & vigintiquinque captiuos abduxerunt, quos Aristocles multis pecunijs redemit. Polyaenus libro quinto. Pharacidas Carthaginensibus Syracusas contendentibus, incidens inter nauigandum in Carthaginenses, triremes cùm ex his nouem cepisset, induxit suos remiges & milites. Carthaginenses sua nauigia agnoscentes, adnauiga̅tes eos in Syracusiorum portum non impedierunt. Polyaen. lib. 2. Arcades Messeniorum castellum obsidentes, factis quibusdam armis ad similitudinem hostilium, eo tempore quo successura alia praesidia his explorauerant, instructi eorum qui expectabantur ornatu, admissi???ue, per hunc errorem vt socij, possessionem loci strage hostium adepti sunt. Frontinus libro tertio, capite secundo. Hannibal in Italia multas vrbes cepit, cùm Romanorum habitu quosdam suorum ex longo belli vsu Latinè quoq; loquentes praemitteret. Front. lib. 3. c. 2. Q. Sertorivs tribunus militum in Hispaniam sub Didio praetore missus, hybernauit in vrbe Celtiberorum Castulone. Cùm verò milites in abundantia reru̅ petulantes & ferè mero profligatos contemnerent Barbari, auxilium implorauerunt à vicinis Gyrisaenis, facto???ue per domos impetu interfecerunt eos. Ibi Sertorius cum paucis oppido elapsus, contractis ijs, qui euaserant, circulauit moenia: & qua porta fuerant Barbari furtim ingressi, cùm patentem eam reperisset, non idem ac illi fecit: verùm statione apposita, atque occupata omniex parte vrbe omnes puberes occidit. Quibus contrucidatis imperat militibus, vt armis & vestibus suis positis, & Barbarorum sumtis, pergant ad vrbem illam, ex qua fuerant missi, qui nocte oppresserant ipsos. Ludificatis armorum specie Barbaris offendit portas patentes, & multos mortales cepit, qui amicis & ciuibus re bene gesta arbitra bantur procedere obuiam. Vnde multi sunt à Romanis circa portas contrucidati. Reliqui deditione facta sub corona vaeniêre. Hinc Sertorij ingens in Hispania nomen fuit. Plut. in Sertorio. Angelus Pergulanus Pisanis graui obsidione pressis auxilio veniebat. Sforcia Magnus Florentinorum stipendia merens, incredibili celeritate Angelum circumuenit, fudit, fugauit???ue. Ad eam victoriam memorabile facinus adiunxit, quum detracta hostibus saga equites suos induere, praelatis???ue Pergulani vexillis ad proximi oppidi portam procedere felici dolo praecepisset. Id erat Castellionum, ab Aprili piscoso lacu Piscarium appellatum, in ora maris saxeo tumulo impositum. Nec mora, oppidani eo terrore decepti, hostes pro socijs gratulanter excepêre. Atque ita irrumpente occupatam à primis portam toto exercitu, oppidum captum direptum???ue est. Ob eam rem à Pergulano malè gestam, desperatis rebus, Pisani Florentinis deditionem fecerunt. Sforciae autem, dum vita maneret, Senatus vti de Republica bene merito, millenos quotannis aureos liliatos donatui nomine decreuit. Iouius in eius vita. Hariadenvs Barbarussa à Carolo V. Caesare regno Tunetano pulsus, ab Algerio, quò profugerat, oram soluens, in Magonis, portum Minoris insulae Balearis (Barchini Magonis, vt credi par est, vnde nomen acceperit, morte & tumulo nobilem) se intulit, Punico???ue ad fallendum vsus dolo, ita intrauit, vt Caesarianae classis speciem, explicatis Christianorum insignium vexillis, praeberet, & ab effusis ad spectaculum oppidanis, multis de more tormentorum bombis salutaretur. Magnum enim numerum huiusmodi vexillorum, Barbari varijs casibus, Portundo???ue praesertim Hispanicae classis praefecto super Sardiniam aliquot ante annos oppresso, Christianis ademerant. Adiuuit etiam astum dolosi hominis Lusitana nauis, quae in eundem portu̅ tempestate impulsa anchoras iecerat. Praefectus nanque eius Consaluus Perelia, eadem captus imagine, pilas ferreas tormentis eximi, ea???ue inani sonitu ad laetitiae signum honoris causa displodi iusserat. Agnito tandem dolo, serò sese atque nauigium strenuè tutari conatus, à Barbaris cruento certamine expugnatus, trucidatus???ue est, iniquiore etiam eius sorte, quòd nauigium reticulato ex funibus velamento contegi muniri???ue solitum, tum fortè, tanquam tutissimo in portu minùs necessario, eo munimine careret. Capi enim non posse videbatur, nisi certa cum pernicie insilentium, quum inferiùs per castella & foros parata essent venabula, quibus conscendere ausi transfoderentur, & validis colubrinarum ictibus rostratas facilè perfringi demergi???ue posse appareret, nisi Perelia earum globos pernicioso adulationis officio incautus eximi iussisset. Eo modo Lusitanis ad vnum interfectis, Barbarussa ad oppugnandum oppidum tormenta conuertit. Praefectus vxoris & liberorum pactus incolumitatem, oppidum dedidit. Iouius libro trigesimoquarto Historiarum. Mavritivs Nassouiae Comes, summus, &c. Videfol. 1552. Literarum. Mentor Rhodius, Asiae maritimae praefectus, expeditionem cepit contra Hermiam Atarnensium tyrannum, qui ab Artoxerxe defecerat, & loca complura bene munita ac vrbes tenebat. Huic pollicitus se inducturum regem ad remittendam culpam, persuasit, vt secum veniret in colloquium. Ibi ex insidijs facto impetu, eum prehendit: potitus???ue ita eius anulo, scripsit literas ad vrbes, ta̅quam Hermias diceret sibi pacificatio [1898] nem initam esse cum Artoxerxe, intercedente Mentore: signatas???ue rapto anulo literas misit per quosdam, qui oppida & arces pro rege acciperent. Populi, quibus literae sunt redditae, fidem praestantes, & quòd à pace non abhorrerent, facilè arces & vrbes dediderunt. Diodorus libro decimosexto & Polyaenus. Hannibal M. Marcello interfecto ex insidijs, eius anulo potitus, plurimas vrbes fictis literis in suam redegisset potestatem, nisi à Romanis monitae fuissent. Fridericvs Montisferrati comes, Vrbini dux, cùm Verrucalae arcem contra Sigismundum Malatestam Ariminensem principem obsideret, fictas literas, ita vt omni exparte Sigismundi viderentur esse, noctu ad praesidij praefectum in arcem misit: monens se auxiliares copias mittere paratum, si ipsi opus esse videretur. Cùm autem ipse verum Sigismundi nuncium ac literas arbitratus, respondisset, accepturum: Fridericus militibus suis hostrli habitu ornatis, omni???; alia re necesfaria compositis, ea nocte missis, arcem in potestatem suam redegit. Fulgosus lib. 7. cap. 4. Dissimvlatione Irruptionis. Temenvs cum caeteris Heraclidis Rheium capere volens, misit Locros transfugas, qui Peloponnesijs nunciarent, Heraclidas in Naupacto clàm naues habere: & prae se ferre quidem nauigatione ad Rheium, verùm expeditioné eos in Isthmum suscepisse. Credentes id Peloponnesij, ad Isthmum copias traduxerunt. Temenus nullo negotio cum suis Rheium occupanit. Polyaen. lib. 1. Epaminondas, obsidens Mantineam, cùm Lacedaemonios in subsidium hosti venisse animaduerteret, ratus posse Lacedaemonem occupari, si clàm illò profectus esset: nocte crebros ignes fieri iussit, vt specie remanendi occulraret profectioné. Sed à transfuga proditus, subsecuto exercitu Lacedaemoniorum, ab itinere quidem quo Spartam petebat destitit: idem tamen consilium conuertit ad Mantinenses: aequè enim ignibus factis Lacedaemonios, quasi maneret, frustratus, per 40. millia passuum Mantineam reuertitur, eam???ue auxilio destitutam occupauit. Front. lib. 3. cap. 11. Iphicrates, ad vrbem accedens (fluuium enim ab regione per mediam vrbem labentem transire necessum erat) vesperi cum exercitu transijt, vt quod ex transitione multitudinis turbidum factum esset, noctu inscijs ciuibus dilueretur. Atque sic ignoratus, postero die nihil tale expectantes adortus est. Polyaenus lib. 3. Archidamvs noctu ex improuiso oppidum Carras adortus cepit, magnis summa celeritate per viam asperam & aquosam consectis itinerbius. Polyaenus lib. 1. Cleomenes Spartanus intra Laconiam ab Antigono compulsus, Megalopolim vrbem clariss. & Achaeorum simul atque Antigoni auxilijs munitam, diripere certus, quinque dierum cibaria secum ferre iussas copias versus Selasiam duxit, tanquam fines Argolicos incursurus. Inde descendit in agrum Megalopolitanum, coenatus???ue apud Rhaetion confestim perrexit per Helicona ad illam vrbem. A' qua cùm non longè abesset, praemisit Pantea cum duabus Lacedaemoniorum cohortibus ad occupandum murum inter duas turres, quam partem esse Megalopolitanis intelligebat desertissimam: cum caeteris copijs lento agmine secutus est. Vt Panteus non illum modò locum, sed & magnam illius muri partem offendit neglectam, cuius partim statim dissipauit, partim diruit: & vigiles, in quos incidit, omnes interfecit: maturauit Cleomenes irrumpere: ac priùs, quàm sentirent Megalopolitani, suit cum exercitu intra muros. Plutarchus in Cleomene. Iason, cùm in animo haberet, vrbem quandam Thessalicam aggredi, iussit prorsus ignaros oppugnationis ad habendum delectum, accipiendum???ue salarium armatos conuenire. Qui cùm omnes armati adessent, nuncij citato cursu superueniunt, & hostes in agros impressionem fecisse nunciant, tanto???; spacio abesse, quanto distaret ciuitas, quam oppugnare in stituerat. Milites ad pugnam parati, rogare, vt sine mora se aduersus hostes ducat. Iason ad vrbem copijs adductis, & irruptione facta, praeter omnium expectationem ea potitus est, nemine praesciente, neque ex victoribus neque ex victis. Polyaenus libro sexto. Antiochvs Seleuci filius, volens Damascum in suam potestatem redigere, quam Dinon Ptolemaei dux cum praesidio tenebat: praecepit exercitui atque vniuersae regioni, vt conuiuium Persicum summa celebritate obirent: mandauit???ue omnibus principibus, vt copiosum adferrent co̅uiuij apparatum. In quo celebrando cùm prorsus occuparetur Antiochus, cum omnibus suis: etiam Dinon audito celebritatis luxu, aliquantum de excubiarum diligentia remisit. Antiochus autem imperans, vt incoctum frumentum ad quatuor dies secum portarent, duxit exercitum per solitudinem, & vias obscuras ac praecipites, atque eximprouiso irruptione facta, cepit Damascum. Polyaen. lib. 4. Demetrivs, ex improuiso Sicyonem adoriri volens, secessit in Cenchreas, atque ibi plurimos dies in luxu atque luxuriae consumsit. Cùm verò iam omnem suspicionem deposuissent Sicyonij, mandauit, vt mercenarij milites cum Diodo̅ro sub noctem impressionem facerent apud eas portas, quae Pallenem versus spectabant: naualis autem exercitus in portu se ostenderet. Armatos ipse in ciuitatem adduxit. Sic omnibus locis irruptione facta, ciuitate potitus est. Ibidem. C. Dvillivs Coss. subinde exercendo milites remiges???ue, consecutus est, vt securis Carthaginensibus vsq; in id tempus innoxiae consuetudinis subitò admota classe murum occuparet. Frontin. lib. 3. cap. 2. Domitivs Caluinus cùm obsideret Liucam oppidum Ligurum, situ non tantùm & operibus, verùm etiam propugnatorum praestantia tutum, circuire muros frequenter omnibus copijs instituit, easdem???ue reducere in castra. Qua consuetudine inductis ita oppidanis, vt crederét exercitationis id gratia facere Romanum, & ob hoc nil ab eo conatu cauentibus, morem illum obambulandi in subitum direxit impetum: occupati???ue moenibus ita oppressit, vt seipsos dederent & oppidum. Frontin. lib. 3. cap. 2. Q. Metellvs Pius, cùm in Hispania aduersus Celtiberos bellum gerens, metropolim Contrebiam viribus expugnare non posset, aliam viam inuenit. Itinera namque magno impetu ingrediebatur, deinde alias atque alias regiones petebat: modò hos insidebat montes, paulò pòst alios, cùm???rim tam suis quàm hostibus ignota esset causa h???natae mutationis. Interrogatus quoque à quodam sibi amicissimo, Quid ita sparsum & incertum militiae genus sequeretur? Absiste (inquit) istud quaerere: nam si huius consilij mei interiorem tunicam consciam esse sensero, continuò eam cremari iubebo. Postquam verò & exercitum suum ignorantia & totam Celtiberiam errore implicauit, cùm aliò cursum direxisset, subitò ad Contrebiam reflexit, eam???ue inopinatam oppressit. Valerius Maximus libro septimo, capite quarto, & Frontin. lib. 1. cap. 1. M. Cato animaduertit in Hispania potiri se quodam oppido posse, si inopinantes inuaderet. Quatridui itaque iter biduo per confragosa & deserta emensus, nihil tale metuentes oppressit hostes. Militibus deinde suis causam tam facilis euentus requirentibus, dixit, Tum illos victoriam adeptos, cùm quatriduiiter biduo arripuissent. Frontin. lib. 3. c. 2. Constantinvs Magnus Maximianum tyrannum Massiliae obsidebat. Milites eius vrbem tanta fiducia inuaseru̅t, vt muros statim occupaturi fuerint, nisi parandis, quas admouerent, scalis coniecturam oculoru̅ altitudo moenium fefellisset. Multi tamen breuitate scalarum decepti, quod ad ascendendum supererat, extensis consequebantur corporibus, & succedentium humeris subleuati iam interualla pinnarum inuaserant, cùm Constantinus signum receptui dedit, ac paulisper inde recessit. Post noctem autem militibus ad vrbem repentè reductis, hostes re inopinata sic exterruit, vt se tueri posse diffisi, vrbem dediderint. Maximianus in potestatem Constantini adductus, iussu eius strangulatus, pares merito poenas inuenit. Sigonius lib. 2. Imp. occid. Stephanvs V. rex Hungariae, Bela patre mortuo, rupto foedere ann. 1276. bellum aduersus Othogarum Boemorum regem per incursiones in Morauiam renouauit. Qua de iniuria quum per caduceatoré egisset Othogarus, ac rogasset, vt prohiberet populationes à suis in Morauia fieri: responsum ab illo: Nondum se conductum ab Othogaro esse, vt curam tuendae Morauiae recipiendam putaret: sibi rem suam curae fore, vicissim suam curaret Boemus. Ergo Othogar???, rumore sparso de sua in Morauiam profectione, quasi inde Stephano occursurus, quocunque in loco euminueniret, subitò agmen in Austraim conuertit, terra???; & aqua Posonium, in ripa Danubij positum, in cuius arce bona gazae regiae pars à Bela reposita fuerat, deditione recepit. Dubrauius lib. 16. Solymannvs, Turcorum tyrannus, maxima clade à Persis affectus, arma in Mysiam, Bulgariam & Bosnam transferre cogitabat. Hungari sub rege Ludouico iuuene in omnem licentiam effusi, quasi vno praelio tota Turcarum virtus concidisset, securi agebant. Intereà cum Mariam Maximiliani Caesaris neptem, sponsam, Ludouicus adduci curat, nihil minùs quàm de hoste cogitans, Solymánus copias paulatim collitgit, ab omnibus excursionibus abstiner, expectans nuptiaru̅ témpus, Bellegrado potissimum imminens, quòd id quoque compertum haberet, arci praepositum esse adolescentem, Valentinum Turcam, quem Hungari in patris locum sub stituerant. Is per causam petendi stipendij Budam abijt, mansit???ue ibi vsque ad nuptias, quaestore tam diu illum frustrante, & ad extremum nihil adnumerante. Constat plerisque, centum tantummodò aureis pro stipendio adnumeratis Bellegradum retineri potuisse, ne in potestatem Turcae veniret. Sed cùm praefectus absque nummis regredi ad suos non auderet, & illi sine duce inter se diuersi ac discordes agerent, deditioné fecerunt. Ad hunc modum Bellegradum, alloru̅ quoq; regnorum [1899] praeter Hungariam propugnaculum, ad conslue̅tem Saui Danubij???ue situm, turpissimè est amissum, anno 1521. 21. Augusti. Dubrauius lib. 33. Cl. Gvisivs, rigente hyeme, educto exercitu, ea specie, quasi ad Fanum Quintini paulò antè à Philippo Caroli Caesaris filio captum, recuperandum tenderet: de improuiso conuersis itineribus, Caletum versus iter arripuit. Acceperat enim per exploratores, non satis firmo praesidio Caletum ab Anglis teneri. Quamobrem obseruata aestus maris reciprocatione, terra mari???ue oppugnationnem aggressus, oppidum munitissimum, & per ducentos annos ab Anglis possessum, cepit, anno MDLIIX. tertio Non. Ianuarij. Sabellici supplementum libro 29. Mortis Ducis. Obsidebat Bauarum rebellem Rodolfus Boëmiae r???x in oppido Horasditio, cùm repentè dysenteria correptus moritur. Ergo statim illius anulo literis obsignatis, data fide, Bauarus ad colloquium inuitabatur. Qui nullam fraudem suspectans, in tabernaculum regis venit, aulaeis ita obtentum, vt praeter lectuli, in quo Rex iacebat, modicam portionem nihil aliud videri potuerit. Ibi Henricvs Rosensis, qui Zuicouam arcem oppugnare iussus erat, interpretem se Regis tanquam adhuc viuentis assimulans, petit à Bauaro arcem Zuicouam: qua reddita, caetera pro voto Bauari conuentura pollicetur. Accipit conditionem Bauarus, & ita arcem restituit. Dubrauius libro 19. Contemtv Hostivm Imbecillitatis. Lycvs dux Lysimachi, cùm Aenetus Demetrij dux Ephesum custodiret, multis???ue piratis sinitimorum terram insestaret: archipiratam Andronem pecunijs corrupit, & Ephesum occupauit. Archipirata Lyci milites inermes, tunicis ac pailijs amictos, vinctos???ue quasi captiuos in vrbem induxit: cum???ue arci appropinquasset, iussit, vt ensibus vterentur, quos sub axilla ferebant, absconditos. Trucidatis ianitoribus & custodibus, qui arcem tenebant: signum ijs, qui cum Lyco erant, ostenditur. Qui per vim ingressi, Aenetum ceperunt, & Ephesum obtinuerunt, piratas???ue, persoluta eis mercede, ex vrbe confestim emiseru̅t, perfidiam eorum in prioribus amicis non tutam esse rati. Polyaenus lib. 5. Andreas Brachius Perusinus, turres inter Auersam vrbem ac Capuam positas astu occupauit, quo tempore aduersus Martinum quartum Pontificem, ac Sfortiam eius militarem ducem, ipse Ioannae Neapolitanae reginae auspicijs bellum gerebat. Audacem enim iuuenem femineo habitu ornauit, quem ad turres ipsas, veluti deuium & errantem iter facere iussit. Ab ijs, qui in turrium praesidio erant, captus, dum tanquam femina esset, non obseruatur, in turrem conscendit, ad se???ue sublatis scalis, ijs annuit, qui cum eo à Brachio missi, haud longè in insidijs rei exitum morabantur. Per eum igitur Brachius turribus potitus, excursione totam regionem infestam reddidit, magnam???ue inde praedam abegit. Fulgosus libro 7. capite 4. Morbi. Callicratidas Cyrenensis, ab eo qui arcem Magnesiae curtodiebat, petijt, vt quatuor ex suis aegrotantes reciperet. Quo permittente, singulos thoracibus indutos reclinauit, enses???ue desuper chlamyde tectos apposuit. Cùm, qui lectos quatuor portabant intra portas venissent, viginti simul iuuenes armati, custodibus trucidatis, arcem obtinuerunt. Polyaenus lib. 2. Tempore. Decimo anno belli Messenici, Emperani clari inter Spartanos hominis seruus pastor, cùm quotidie boues ad Nedam fluuium agerer, in Messenij cuiusdam vxoris amorem, quae eò etiam aquatum venire solebat, incidit: feminam???ue cùm donis corrupisset, ad stuprum quoque pellexit. Accidit fortè, vt marito eius nocturna vigilia cum praesidiarijs militibus esset obeunda: per effusissimos verò ea nocte imbres stationem deserere cogere̅tur. Cùm ergo domum redijsset, inopinatò, mulier occultato amatore percontatur virum. Quam obre̅ spe sua celeriùs domum veniret. Hîc ille: Tempestatis vi, respondit, non se magis, quàm socios omnes è praesidio pulsos. Pastor hoc audiens, euestigiò in castra Lacedaemoniorum effugit, docet???ue appositum illud esse ad Eran capiendam tempus. Ergo seruum itineris ducem secuti Spartani, via perdifficili per densissimas tenebras, nihil imbre remittente, ad arcem peruenêre, & Era capta, secundo bello Messenio finem imposuêre. Pausanias in Messenicis. C. Ivlivs Caesar Gallicum quoddam castellum oppugnabat: cum???ue Barbari longo tempore restitissent, imber procellosus ingruit, ita vt qui custo diendis tuendis???ue moenibus praerant, custodias & propugnacula relinquere̅t. Caesar suis mandat, vt se armis accingant, eos???ue confestim ad muros adduxit: ac defendentibus vacuos occupans, facilè superauit, & castellum excidit. Polyaenus lib. 8. Religione Vrbes Capere. Consule Tit. Superstitionis, qua tacti vrbes non defendunt, f. 3118. Clisthenes oppugnabat Cirrham. Oraculum habebaht Cirrhenses, inuictam vrbem fore tantisper, donec mare sanctam terram attingeret, quae procul à mari dissita erat, Cirrha sacram terram attingente, & ad mare porrecta. Clisthenes raculo percepto, tum vrbem, tum regionem Cirrhensem deo consecrauit, vt vniuersa sancta sacta, secundùm oraculum mare contingeret. Cùm id fecisset, superauit, terram???ue deo dedicauit. Polyaenus lib. 3. Gaos, qui Persarum classem duxerat in Cyprico bello, à rege Artaxerxe deficiens, ad bellum Persis inferendum non tam Lacedaemonios, quàm Aegyptiorum regem cohortabatur. Dolo aurem à quibusdam occisus, voti sui compos factus non est. Post mortem eius Tachos negotio eo suscepto, vrbem prope mare in loco quodam sublimi aedisicauit, quam Leucam nominauit, in qua templum fuit Apollini sacrum. Paulò pòst mortuo illo, Clazomenij & Cylliraei de vrbis eius possessione contendere. Et primò quidem bello dirimere litem eam conatae sunt: postea verò, quodam admonente, oraculum consuluerunt, Vtra ex ciuitatibus ijs Leucae deinceps dominari deberet. Quibus respondisse oraculum fertur: Hanc Leucae praeficiendam, quae prior in eo sacrificasset: sed ex suo cuique oppido proficiscendum esse simul oriente Sole. Die igitur ad id praescripto, Cumaei quidem victuros se credebant, eò quòd vrbs eorum propior esset. Clazomenii autem, quia longiùs à loco distabant, tali ad vincendum dolo vsi sunt: electis sorte quibusdam ex se colonis, oppidum prope Leucam extruxerunt, ex quo simul oriente Soie profecti, sacrificio suo Cumaeos anteuerterunt. Hoc dolo Leucae domini facti, nominis eius festum quotannis celebrandum instituerunt, nominantes id Praeuentum. Dio dorus lib. 15 Cneivs Pompeius Hierosolyma potitus, templum oppugnaebat munitissimum. Erigebant Romani aggerem, vt fossa com pleta templi murum machinis quaterent. Verùm Iudaei opus egregiè impediebant, & nisi patrius mos Iudaeis fuisset, perottium septimum quemque diem exigere, non potuissent absoluere aggerem: prohibere enim vim inferentes lex permittit, sed opus facientem hostem impedire non sinit. Quod vbi animaduerterunt Romani, sabbatis neque eminùs incesseba̅t telis Iudaeos, neque manus cum eis conserebant: tantùm erigebant aggerem & turres, machinas???ue admouebant, vt eis postridie aduersus Iudaeos vti possent. Sic tandem concussa turri maxima, machinis è Tyro aduectis, ea???ue collapsa, templum tertio mense captum est, die ieiunij, 179. Olympiade, C. Antonino, M. Tul. Cicerone Consulibus. Iosephus libro 14. cap. 8. Dion, Strabo. Vespasianvs Iudaeos Saturni die (quo eis nefas est quicquá seriae rei agere) adortus superauit. Front. lib. 2. cap. 1. Cambyses, Pelusium oppugnans, cùm Aegyptij fortiter resisterent, catapultis in hostes tela iacientes obiectis animalibus, quae Aegyptij tanquam deos colunt, occupauit. Polyaenus libro 7. Artemisia Cariae regina, cùm Latmum oppugnaret, armatas copias occultauit: ipsa verò cum eunuchis, mulieribus, tibicinibus ac tympanistis in lucum Matris deorum, qui septem stadijs ab vrbe distabat, sacra peragens, accessit. Latmijs autem aduenientibus, & pietatem eius contemplantibus admirantibus???ue, ij, qui latebant consurgentes, vrbem inuasecunt, obtinentes eam fistulis ac tympanis, quam armis no̅ poterant obtinere. Polyaenus lib. 7. Arcem Vordenstein Principes Brunsuicenses occuparant, Bremensi Archiepiscopo ademtam. Praeualuerat in eo oppido superstitio magna. Pastor quidam Otbertus, vanam sanctitatis speciem prae se ferens, putabatur sancta reddere quae cunque tangeret. Ingens hominum concursus fit: felicem se reputabat, quisquis Otberti audire murmura, aut contingere ma nus sineretur. Hanc superstitionem aluit arcis praefectus, quòd oblationis nomine multa congererent, qui accurrebant. Hac occasione captata ministri Archiepiscopi, specie peregrinoru̅, visendi hominis sancti gratia venientium, ab arcis custo dibus intromissi, arcem receperunt, & Otbertum ad stiuam redire compulerunt. Cranzius lib. 7. Metrop. cap. 49. Stvlta in diversvm locum abstractione Vrbes capere. Thebani cùm portum Sicyoniorum nulla vi redigere in potestatem suam possent: nauem ingentem armatis compleuerunt, exposita super merce, vt negotiatorum specie fallerent. Ab ea deinde parte murorum, quae longissimè remota erat, ap [1900] parere paucos disposuerunt: cum quibus è naue quidam egressi, inermes, simulata rixa, occurrerunt. Sicyonijs ad dirimendum id iurgium aduocatis, Thebanae naues & portum vacantem & vrbem occupauerunt. Frontinus lib. 3. cap. 2. De Mosthenes, cùm Pylus Laconum praesidio teneretur, nauigauit ad Acram. Lacones Pylo relicto, ad Acram contenderunt, sperantes se iam egredientes deprehensuros, cùm Demosthenes reuersus, Pylum inanem virorum obtinuit. Polyaenus lib. 3. Pericles Peloponnesioru̅ castellum oppugnaturus, in quod duo omnimò erant accessus, alterum fossa interclusit, alterum munire instituit. Castellani securiores ab altera parte facti, eam solam, quam munire videbant, custodire ceperunt. Pericles praeparatis pontibus, iniectis???ue super fossam, quâ no̅ cauebatur, subijt castellum. Front. lib. 3. cap. 9. Idem, Atheniensium dux, cùm oppugnaret quandam ciuitate̅, magno consensu desendentium tutam, nocte ab ea parte murorum quae mari adiacebat, classicum cani, clamorem???; attolli iussit. Hostes penetrari illac in oppidum rati, reliqueru̅t portas, per quas Pericles destitutas praesidio irrupit. Idem. Alcibiades, dux Atheniensium, Cyzicum oppugnandi causa nocte improuisus accessit, & ex diuersa parte moenium cornicines canere iussit. Sufficere propugnationi murorum poterant ad id latus, à quo solo se tentari putabant. Verùm cùm festinarent, quâ non obsidebantur, muros transcendit. Idem. Thrasybvlvs, dux Milesiorum, vt portum Sicyoniorum occuparet, à terra subide oppidanos tentauit: & illò quò lacessebantur conuersis hostibus, classe inexpectata portum cepit. Idem. Iphicrates, noctu locum quendam affectans, tubicines in diuersas partes dimissos, classicum iussit canere. Hostibus ad sonitum tubarum alijs aliò discurrentibus, ille paucis qui relicti fuerant interfectis, facilè loco potitus est. Polyaenus lib. 3. Philippvs, in obsidione euiusdam maritimae vrbis, binas naues procul à conspectu contabulauit, superstruxit???ue eis turres. Alijs deinde turribus adortus à terra, domibus propugnatores distrin xit, turritas naues à mari applicuit, & quâ non resistebatur, subijt muros. Front. lib. 3. cap. 9. Alexander Thebas cepit, maxima copiarum occultata parte, quibus Antipatrum ducem praefecit. Ipse apertè duxit ad loca munitiora. Thebani aduersus Alexandrum non instrenuè pugnabant. Antipater in medio praelio circumueniens moenia, qua maximè erant infirma, ciuitatem occupauit, signum???ue sustulit. Thebani in fugam sese coniecerunt. Polyaenus libro 4. Demetrivs noctu Corinthum proditam ingrediebatur, proditoribus portas ad Coryphen patefacientibus. Metuens autem, ne, qui era̅t in vrbe, ex insidijs irruptionem facerent, abstraxit eos, multas???ue copias portis ad Lechaeum adduxit. Quae cùm ingentem clamorem tollerent, Corinthij ad vociferationem vniuersi concurrebant. Interim proditores apertis portis ad Coryphen, hostes receperunt. Idem. Antiochvs aduersus Ephesios, Rhodijs, quos in auxilio habebat, praecepit, vt nocte portum magno strepitu inuaderent: ad quam partem omni multitudine cum tumultu decurrente, nudatis defensore reliquis partibus, ipse aggressus ex aduerso, ciuitatem cepit. Front. lib. 3. cap. 9. Amilcar in Libya vrbem capere nitebatur, ad quam duae viae difficiles & arduae ferebant. Eas Libyes impositis praesidijs custodiebant. Amilcar transfugam ad eos misit, qui diceret, hostes alteram viam esse munituros aggere, vt effet ad ingrediendum idonea: alteram obesepturos, ne ab hostibus per eam venientibus includerentur. Haec fieri hostes conspicati, & fidelem transfugam existimantes, ad eam viam quae muniebatur, concursum fecerunt, vt hostium conatum & opus impedirent. At ille noctu, praeparatis ad eam rem lignis, auersam viam ponte constrauit: per eum???ue copijs, adductis, dum hostes alteram summa cura tuerentur, vrbem cepit. Polyaenus lib. 5. Hannibal, cùm obsideret ciuitatem Himeram, castra sua capi de industria passus est, iussis recedere Poenis, tanquam praeualeret hostis. Quo euentu Himeraeis ita deceptis, vt gaudio impulsi relicta vrbe pro currerent ad Punicum vallum, Hannibal vacuam vrbem per eos, quos in insidijs ad hanc ipsam occasionem posuerat, cepit. Frontinus. Q. Fabivs Maximus Tarenti per proditionem recipiendi ratione inita, vt Hannibalem interea distineret, mandauit per literas militibus, qui Rhegij in praesidio erant, vt Brutiorum agrum depopularentur, & Calauniam obsiderent, summa???; vi oppugnarent. Erant octo millia hominum, perfugae magna ex parte, & eorum, qui deportati ex Sicilia à Marcello fuerant ignominiosa militia notati, ignauissimi: quorum iactura minimè luctuosa vel damnosa Reipublicae foret. Existimauit enim hanc obiectam sicut escam, à Tarento Annilem, id quod euenit, abstracturam. Quippe statim captans eam Annibal, mouit eò cum copijs. Et sexto die quàm obsidere Tarentum coeperat, noctu occupauit, hoc modo. Habebant Tarentini Brutiorum praesidium in vrbe, cuius praefectus perditè amabat indigenam puellam, erat???; puellae frater in Fabianis castris. Qui à sorore per literas factus certior de suo cum nobilissimo Brutiorum congressu, permissu Consulis ille pro perfuga in vrbem transijt, ibi???ue per sororem praefecto infinuatus, quum tempestiuo alloquio, tum sororis illecebris eò hominem perpulit, vt de vrbe Consuli tradenda nuncium in castra miserit. Fabius silentio noctis cum parte copiarum haud procul ab ea murorum parte, quam Brutij praesidio obtineba̅, quietus constitit: inde ab arce & à portu ex composito nocturnus est clamor sublatus, velut ea parte Romanus esset impetum facturus. Multitudine in eum tumultum auersa, Romanus miles scalis diuersa regione admotis, Brutiorum auxilio in vrbem transce̅dit. Hannibal audita Tarenti expugnatione, perculsus animo dixisse fertur: Habent & Romani suum Hannibalem. Amisimus Tarentum ea arte, qua cepimus. Sabel. lib. 4. Enn. 5. & Plutar. in Fabio, & Liuius lib. 7. Decad. 3. Totilas, Gothorum rex, Romam secumdò, obsidens, Isaurorum militum, qui ad Capenam portam excubabant, proditione, huiuscemodi dolum molitus est. Tiberim prima noctis vigilia naues duas longas immisit, his???ue viros acresimposuit, monitos, vtaduerso flumine nauigare̅t, & vbi quàm proximè muros venissent, quanta vi possent, clangorem buccinis ederent. Ipse interea hostem frustratus ad portam Capenam paratum exercitum duxit, atque alios in insidijs collocauit, ad eos, qui noctis tenebris tuti euaderent, capiendos, quos iussit interfici, Qui in nauibus erant, postquam muro appropinquarunt, tubis canere coeperunt. Cuius rei nouitate Romani attoniti, & metu periculi maioris exterriti, temerè custodijs relictis, omnes eò conuolauêre, eam muri partem ab hostibus inuadi arbitrati. Soli Isauri in sua statione mansêre, atque hostibus portas aperuê. Sabel. lib. 4. Ennead. 8. & Sigonius lib. 19. Imp. occid. ex Procopio. Pavlvs Exarchus ope Venetorum recipiendae Rauennae consilio capto, quasi à Venetis repulsus, aliquot contractis copijs Imolam accessit, & quasi eam vrbem premere oppugnatione vellet, ibi exercitum quàm maximum potuit comparauit: ac die cum Venetis composita, castris inde Rauennam versus mo tis, vrbem à terra repentè inuasit. Pridie verò Veneti cùm simulata in Orientem nauigatione euecti è portu essent, non dum orto Sole in anchoris constieterunt, atque eadem propè, qua Paulus, hora classe ad litus appulsa, nauales vrbi milites admouerunt. Dum ad muros pugnatur, Veneti porta, quae ad mare vergebat, effracta, vrbem intrarunt. Sigonius libro 2. Regni Italici. Kennethvs, Scotorum rex, Camelodunum, regiam Pictorum obsidebat. Picti extrema sibi instare scientes, pertinaciter repugnabant. Scotus DC. milites, in proxima sylua latentes, dum ipse manè vrbem aggreditur, auersa parte adoriri iussit. Et sic vrbe potitus est. H. Boëthius lib. 10. Henricvs Bauariae dux, Lothario Imperatore Innocentium II. Papam reducente, Beneuentum Rogerio Siciliae regis parens oppugnabat. Rogeriani milites ad triginta millia sese ex oppido effudêre, copiam???ue pugnae fecêre: neque Henricus praelium detrectauit. Signis collatis cùm Henricus Germanos in prima acie stantes, terga dare animaduerteret, reliquis imperat, vt traiecto amne collem, in quo situm est oppidum, occupent, vrbem???ue à porta Aurea adoriantur. Id vbi fieri vidêre Beneuentani, actum de victoria rati, statim è pugna se subdexêre, & fuga sibi praesidium parauêre. Quos Germani insequuti, vrbem simul cum eis effuso agmine introiêre Beneuentum receptum Innocentio est concessum. Henricus Campania in ditione̅ adducta, victore̅ inde in Apuliam exercitum introduxit. Sigonius lib. 11 Regni Italici. Necessaria In Diversum locum abstractione. Hadingvs, Danorum rex, Handuanum Hellespontiregem in Duna vrbe obsidens, diuersi generis aues, loci illius domicilijs assuetas, capi iussit, earum???ue pennis accensos ign??? fungos suffigi curauit. Illae propria nidorum hospitia repetentes, vrbem incendio compleuerunt. Cuius extinguendi gratia concurrentibus oppidanis, vacuas desensoribus portas reliquerunt. Itaque Handuanum cepit, ei???ue redemtionis nomine corpus suum auro rependendi potestatem fecit. Saxo libro 1. Fridlevvs, Danorum rex, dum Dufflinum Hyberniae oppidum. obsideret, murorum???ue firmitate expugnationis facultatem negari conspiceret: hirundinum alis inclusum fungis ignem affigi praecepit: quibus propria nidificatione receptis, subitò slammis tecta luxeru̅t. Oppidanis concurre̅tibus, maiorem???ue sopiendi ignis, quàm cauendi hostis curam praestantibus, Dufflino potitur. Saxo lib. 4.
|| [1901]
Georgivs Poggiebrachius, bellicis artibus clarus, ab Hussitis Boëmis dux creatus, occupandae Pragae consilium inijt. Coniurati incendium in parte vrbis admodum remota excitant, concurritur ad restinguendum ignem. Interea Georgius exaduersa parte cum copijs murosinuadit: proditores portas aperiunt: trucidantur passim resistentes. Mainardus gubernator regni in eo tumultu captus, in carcerem coniectus, ibi tandem obijt, siue taedio diutini carceris, siue hausto veneno. Ex illo tempore Praga in potestate Georgij fuit, quoad mortuo Ladislao rex creatus est. Aeneas Syluius capite 58. Historiae Boëmorum. Temeraria Evocatione Vrbes Occvpare. Ios Va Haim vrbem munitissimam Amorraeorum sic cepit. Noctu quinque millia ab occidente in insidijs collocat. Ipse manè à septentrione castra locat, in media valle. Haienses eruptione sacta, Israëlitas dedita opera fugientes persequuntur, apertis portis relictis. Qui in insidijs erant, vrbem intrant, & incendunt. Mox conuersi in Haienses, eos vtrinque conclusos ad internecionem ceciderunt. Iosua cap. 8. Israelitae, cùm duobus praelijs 40. millia suorum contra Beniamitas amisissent: cósulto Domino, insidias circa vrbem Gabaam posuêre. Inde explicata acie egressi, persequentibus eos sugam simulantes Beniamitis, vrbem praesidio destitutam, qui ex insidijs erant cepêre. Iudic. 21. Polydorvs, Lacedaemonijs aduersus Messenios viginti annos bellum gerentibus, simultatem erga Theopompum alterius familiae regem simulans, transfugam misit, qui Messenijs nunciaret, inimicitijs seditione Spartanos laborare. Messenijs rem obseruantibus, Theopompus castra mouit, & non procul inde copias occultauit. Haec videntes Messenij, Polydoro spreto confertim egredientes ex vrbe, praelium inierunt. Theopompus signum edentibus speculatoribus, ex infidijs circumducens, vrbem inanem ac vacuam cepit. Polyaenus libro 1. Solon, cùm de recuperanda Salamine auctor fuisset Atheniensibus, ad Coliadem templum nauigauit cum Pisistrato. Ibi cùm omnes feminas offendisset solennia sacra Cereri facientes, hominem fidum transfugae specie misit Salamina, qui moneret, si primarias Athenienses matronas redigere cuperent in potestatem suam, secum vt quàm ocyssimè nauigarent ad Coliada. Postquam pellecti Megarenses viros aliquot naui impositos miserunt, ac Solon eam aduertit ex insula aduehi: imperauit vt mulieres facescerent: adolescentes autem adhuc imberbes earum stolis, mitris, & calceis ornati, pugionibus???ue sub veste abditis muniti lusitarent, & saltarent in litore, dum hostis descendisset, & nauem ipsi haberent opportunam. Dum haec ad eum modum aguntur, Megarenses ea falsi specie, cùm propè applicuissent, effuderunt certatim se, velut feminas capturi. Ita nemo effugit, sed occubuerunt omnes & profecti Athenienses in insulam. illicò sunt ea potiti. Plutarchus in Solone. Chares dux Athenien sium, ciuitatem aggressurus litori appo sitam, post quaedam promontoria occultè habita classe, è nauibus velocissimam praeter hostilia praesidia ire iussit. Qua visa, cùm omnia nauigia, quae pro custodia portus agebantur, ad persequendam euolassent: Chares indesensum portum cum reliqua classe inuectus, etiam ciuitatem occupauit. Frontinus lib. 3. cap. 10. Cimon dux Atheniensium in Caria insidiatus cuidam ciuitati, religiosum incolis templum Dianae, lucum???; qui extra muros erat, noctu improuisus incendit: effusis???ue oppidanis ad opem aduersus ignes fere̅dam, vacuam defensoribus cepit vrbem. Front. lib. 3. cap. 2. Gylippvs vt prae occupatum ab Atheniensibus collem reciperet, ex multis triremibus implens viginti, crebras exercitationes obibat. Conscriptis supplementis, noctu eas in pelagus dimisit, imperans, vt oriente die adnauigarent. Cùm hostes adnauigantes cernerent, contrà soluerunt. Illis verò in fugam conuersis, summo studio Athenienses insequebantur. At Gylippus, reliquis nauibus impletis, soluebat. Interea temporis Atheniensibus in nauali certamine occupatis, pedites Gylippi instructa acie, deiectis Atheniensium custodibus, nullo negotio collem obtinuerunt. Polyaenus lib. 1. Chabrias Atheniensis. cùm adire portum Samiorum obstante nauali hostium praesidio non posset, paucas è suis nauibus praeter portum missas, iussit transire: arbitratus eos, qui in statione erant, prosecuturos. His???ue per hoc consilium euocatis, nullo obstante, portu̅ cum reliqua adeptus est classe. Frontinus. lib. 1. cap. 4. Diognetvs Atheniensis ciuitatem quandam capere volens, clàm sub noctem expositis militibus, insidijs???ue collocatis, interdiu palàm ipse naues adpulit. Ciues vndique proruentes, ex vrbe ad naues decurrebant. Qui in insidijs latebant, invrbem impetum faciunt, eam???ue sine labore occupant. Diognetus adnauigans, & appellons, expositis his, qui in nauibus erant, eos qui ad defendendum excurrerant domuit. Polyaenus lib. 5. Nicias, Atheniensium praetor in Sicilia, classe Syracusas inuasurus, misit perfugae specie certum hominem ex Catana, qui nunciaret Syracusanis, si capere vacua militibus castra, atque Atheniensium arma vellent, vt stata die Catartar cum omnibus copijs adessent: & quia agerent ferè Athenienses in oppido, statuisse Syracusanorum amicos, vbi aduentum eorum intellexissent, simul portus occupare, & classem incendere. Mutos iam conspirasse, atque illorum operiri acceam. Id vnum ille in Sicilia rectè gessit: quippe vires omnes elicuit hostium, desolata???ue penè viris vrbe, soluit ex Catana, potitus???ue est portubus, & locum cepit castris. Plutarchus in Nicia. Frontinus libro 3. capite 6. hoc astu occupatas ab Alcibiade Syracusas scribit, memoria lapsus. Romvlvs ab vrbe Fidenatum, circiter decem stadijs, castra fixit. Per noctem è vallo copias eduxit, dimidijs???ue manipulis ad frontem explicatis, reliquos rectis ordinibus collocauit, & ducibus seorsim praecepit, quid fieri vellet. Ipse paucos expeditos, bipennibus armatos ducens, ad moenia accessit, reliquis copijs in propinquo insidias agere iussis. Aurora iam sublucente, portas bipennibus effringere iussit. Fidenatibus improuisa audacia parturbatis, portas???ue aperientibus, & in hostes irruentibus nullo ordine, Romani paulatim retro cesserunt. Fidenates eos, qui in fronte consistebant videntes, posteriores non conspicati, contemtis ijs, qui videbantur, vehementer vrgebant, eos se facilè vincere posse existimantes. Cùm longiùs processissent, duces rectos manipulos post eos, qui in fronte stabant collocarunt, eósque vnà sedere iusserunt, ne ab hostibus conspicerentùr. His factis, qui in fronte erant tergiuersantes, circumibant manipulos in profundum explicatos, & persequentibus ex ad uerso obuiam veniebant. Qui autem latebant consurgentes, cum vociferatione & tumultu in hostes inuadunt, persequendo defatigatos, cum???ue his manus conserunt: & qui fugere videbantur, Fidenates in fugam conuersos occidunt, eorúmque vrbe potiuntur. Polyaenus libro octauo, & Frontinus libro secundo, capite quinto. L. Cornelivs Consul compluta Sardinae cepit oppida, dum fortissimas partes copiarum noctu exponit, quibus praecipiebat vt delitescerent, operirentur???ue tempus, quo ipse appelleret: Occurrentibus deinde aduentanti hostibus, & ab ipso per simulationem fugae longiùs ad persequendum auocatis, illi in relictas ab eis vrbes impetum facerent. Frontinus libro tertio, capite nono. P. Scipio, Hannibale in Africam reuerso, cùm plura oppida, firmis praesi dijs obtinerentur, subinde aliquam manum submittebat ad infestanda ea, nouissimè etiam tanquam direpturus ciuitates aderat: deinde simulato metu refugiebat. Hannibal ratus veram esse eius trepidationem, deductis vndique praesidijs, tanquam de summa rerum dimicaturus, insequi cepit. Ita consecutus Scipio quod petierat, nudatas propugnatoribus vrbes, per Masinissam &Numidas cepit, Frontinus libro tertio, capite sexto. L. Scipio, in Sardinia cuiusdam ciuitatis per tumultum relicta oppugnatione, quam instruxerat, speciem fugientis finxit: insecutis???ue temerè oppidanis, per eos, quos in proximo occultauerat, oppidum inuasit. Frontinus libro tertio, capite decimo. M. Cato in conspectu Lacetanorum, quos obsidebat, reliquis suorum submotis, Suessanos quosdam ex auxiliaribus, maximè imbelles, aggredi moesnia iussit. Hos cùm facta eruptione Lacetani facilè auertissent, & fugientes auidè insequuti essent, illis, quas occultauerat, cohortibus oppidum cepit. Frontinus lib. 3. cap. 10. Timore Hostibvs iniecto Vrbes occupare. Meta scilicet Cvnicvlorvm. Philippvs Demetrij filius, Rhodiorum vrbem in Piraea parnassum oppugnabat. Muros insigni firmitudine praeditos statuit suffodere. Cùm autem inter sodiendum solidissima p???tra se offerret, & fossorijs instrumentis nequaquam cederet: Philippus interdiu ad fossionem iussit descendere. Eos verò, qui opus faciebant, etiam tegumentis extensis occultabat, vt putaretur velle eos occultare. Haec autem omnia manifestò hostes intuebantur, vt nullo modo eos clàm esse possent. Noctu verò imperauit, vt milites à stadijs octo seu decem ex prosundo quodam specu puluerem adferrent, & pro fauce fossionum conijcerent. Multo autem puluere aceruatim excitato interdiu, qui muros defensabant, idipsum conspicati, ciuitatem infernè soffossam esse crediderunt. Is metus eos impulit, vt vrbem Philippo dederent. Postea verò cognito dolo, multis lacrymis suam amentiam deplorauerwnt. Polyaenus libro 4. Frontinus libro 3. capite 8. Triasssum Castel lum haben.
|| [1902]
Anno Christi 1285. Aegyptii Marmem vrbem Phoenicum, defendentibus Hospitalarijs, obsederunt, oppugnarunt???ue. Armis, aperta???ue vicapere non poterant: cuniculis suffo dêre tam vastis specubus, vt tota vrbs pensilis esset, ruitura???; mox videretur. Cuius rei ignari, clausi muris se tutabantur. Holtis vltrò exciuit: ac fide data oppidanorum aliquem prodire, & rem ad suos deferre iussit. Cognito certo periculo, vrbem dediderunt, pacti, vtemigrarent. Aemilius lib. 8. Carolvs I. Neapolitanorum rex, astutè Matronium arcem munitissimam Pisanis ademit, ac Florentino populo tradidit. Namn cùm impeditissimis paludibus circum septa adiri no̅ posset: finxit, se per cuniculos, quos effo dere coeperat, ad arcis muros penetrare velle. Et vt rei fidem faceret, à locis, quae effodiebat, rudera tanquam diruti muri aliundeilluc aduecta, vt deductae ex cuniculis materiae speciem praeberent, in tumulo, vt spectari à longè possent, collocabat. Ea re, qui in arcis prae vt spectari à longè possent, collocabat. Ea re, qui in arcis praefidio erant rudes homines, ignorantes, quòd paludibus ad arcem appropinquare Carolus prohiberetur, ceu iam eò penetrasset, attoniti, quibus voluit Carolus conditionibus, deditionem fecerunt. Fulg. lib. 7. cap. 4. Riciv simpiger dux, cùm in agro Sorano, vico???; Albo arcem natura & manu munitam obsedisset: magnam vim lapidum sub ipsius rupem nostu à militibus comporta̅dam curauit. Interdiu interstrepi festinari???; iussit, aequè ac magna manus esfodiendo cuniculo occupata esset. Idem inseque̅te etiam nocte faciendum curauit. Vbi verò dies alter illuxit, magnis sublatis, clamoribus, omnem lapidum vim praecipitari per rupem imperauit: & sic, incussa Formidine aduesarijs, arcem occupauit. Pontanus lib. 1. cap. 10. de Bellica fortitudine. Incendii. Rvstici Septentrionales in arcibus praefectorum crudelium expugnandis, destituti machinis, hoc vtuntur compendio. Fasces virentes pice illitas, betulino cortice intermixto, in struem altam turris instar congerunt, quam Veltam vocant, centum virorum viribus promouendam, sua densitate tormenta omnia sustinétem. Eam vento opportuno ingruente accendunt, & arcibus admouent. Flammarum itaque globi in arcem delati, ad deditionem hostes cogunt, vel certè misera morte interimunt. Olaus lib. 7. cap. 18. Desperati Avxilii. Christiani, obsessa Ptolemaide, tabellariam columbam à Sultano obsessis missam, spe auxiliorum, interceperunt: & alias literas, quae vrbem dedere iuberent, effinxerunt, columba???ue dimiserunt. Mox ciuitas Christianis tradita est. Sabellcus lib. 6. cap. 6. S. Desi derij oppidum munitissimum Sanserrius Gallus, cùm grauissimam oppugnationem diu pertulisset: Ferdinando Gonzagae Caroli Caesaris polemarcho dedidit, falsis deceptus literis Claudij Guisij, quas Granuellius confecerat, & exemto cerae sigillo ex veteribus Guisij literis, vsqueadeò arguta falsarij manu exarârat, vt pro veris agno scerentur. His siquidem literis guisius Sanserrio respondere fingebatur, tan quam intempestiuè ferri sibi opem postulanti, regem graui de causa alienum esse à cogitatione ferendae opis: ne sese, & liberos fortunas???ue omnes regni in vnius pugnae non necessarium discrimen adduceret. Proinde ipsum si vrgeretur acriùs, non indecorè facturum, si sese atque praesidium honesta pactione conseruandum exstimaret. Quibus literis à Gallo lixa praesenti pecunia corrupto in oppidum delatis, qui eas calceo insutas ad simulandam periculi dilige̅tiam afferebat, & in corona à Sanserrio perlectis, nemo militum fuit, qui à deditione dissentiret. Sabel. supplem. lib. 27. ex Iouio. Alfonsvs Vastius Caroli V. nomine Moteuicu̅ vrbem Gallorum subalpinam frustra oppugnans, dolo cepit. Implorabat opem Carolus Drosius prefectus per literas à Buterio, qui summum rei Gallicae imperium apud vrbem Taurinum obtinebat. Quibus interceptis, Vastius literas à Buterio, qui summum rei Gallicae imperium apud vrbem Taurinum obsinebat. Quibus interceptis, Vastius literas Buterij nomine, Gal lica conscriptas lingua effingit, quibus gemmae eiusdem sigillum apponit, exemtum ex veteribus literis: vt sibi co̅suleret, neque opem expectaret, quoniam rex Belgico bello occupatus, supplementa cohortium in Italiam submittenda non putaret. Has literas Vastius resignatas, tanquam ab se interceptas, Drosio mittit, hortatur???ue vt pertinaciae finem faciat, se enim deditionem extemplò facienti ea omnia integra fide, quae honesta conditione tribui possent, concessurum. Drosius Buterij signum agnoscens, multum???; in Vastij hostis clementi ingenio reponens, deditionem fecit. Sabell. supplem. libro vigesimoseptimo. Iniquae conditionis. Ferdinandvs II. Aragonius, in regnum Neapolitanum, quo ab Carolo IIX. Galliae rege erat pulsus, receptus: supra cladem fusi caesi???ue ad Sylarim amnem exercitus, ingenti suspensus cura magnoperè timebat, ne eius acceptae cladis fama, victoris???ue simul exercitus aduentus, Gallis in Citadella arce Neapolitana obsessis, & iam de deditione verba facientibus, animos ad deret. Ob id omnem adeò vrgentis metus dissimulationem compositus, quod maturè facto opus erat, Mompenserio arcis praefecto earum rerum penitùs ignaro denunciauit, si intra praesentis diei spacium, in eas, quas obtulisset, conditiones de dedendis arcibus ex aequo pacisceretur, se cuncta, quae obsignatis tabulis promitteret, regia fide praestiturum. Porrò si ad extrahendum tempus impudenter eludendo fallacibus colloquijs vteretur, nullam Gallos postea impetrandae veniae facultatem habituros. Obsidibus datis, statuitur colloquio locus in Argonia trireme. Erant suspensi omnium animi expectatione tantae rei: ipse???ue ante alios Ferdinandus maximis incertae mentis fluctibus agitabatur, vt qui nec rem maximae spei, festinatione sua impedire ac conturbare vellet, nec vllam moram animus inquies omninò pateretur: quum Gallica castra non procul abesse putaret, eorum???ue fremitum auribus propè percipere videretur. Morae impatiens, Franciscum Capuanum astuto ingenio iuuenem scaphae impositum ad suos duces mittit, vt regio nomine Prosperum Columnam ac caeteros coarguat, quòd se inanibus verbis ac ambagibus distineri, ac longiùs abduci paterentur: simul???ue imperet, nisi Galli intra horae spacium de dededitione pepigerint, tabulis???ue subscripserint, vtieos confestim abire iubeant, ijs???ue omni spe vel colloquij, vel pacis in posterum sublata, perpetuò cuncta hostilia, & quàm maximè saeua denuncient. Quibus auditis Galli fortunae suae prorsus ignari, quum quisque de propria salute sollicitus calamitosum diuturnae obsidionis exitum demisso animo formidaret, in has conditiones de dedendis arcibus pepigerunt: vt intra certum diem, arces omninò dederent: ipsi???ue per id tempus quotidianis cibarijs impenso precio iuuarentur. Interea datis decem obsidibus, quos Ferdinandus deligeret, terra ac mari manerent induciae, ne vllum omninò telum vtrinque mit teretur. Iouis lib. 3. Histor. Vvlnervm. Belisarivs Iustiniani dux Siciliam subigebat. Panormus, quòd muntione, praesidio???ue valido teneretur, difficiliorem habuit expugnationem: ad extremum tamen & ipsa egregio ducis consilio venit in ditionem. Nam classe intra portum inuecta, & muro à parte maris, qui propugnatoribus erat vacuus, oppugnato, cùm, iactis anchoris, naues firmasset, sagittarios ad malorum fastigium sustulit, qui altitudien sua vrbis propugnacula superabant. vnde ex alto hostes sagittis vndique icti, atq; languidiores & timidiores desperationetuendae vrbis effecti, vrbem, nulla mora interposita, dedideru̅t. Ita insula breui in potestatem Iustiniani concessit. Sigonius libro 17. Imp. occid. Damni, Laesionis Svorvm. Carolvs Magnus Budam veterem, quam Sicambriam priùs appellabant, vbi erat aula Chabae regis Hungarotum, oppugnans à Danubio nauibus, ab altera parte aciem instruxit ex Hungaris iam captis. Cùm autem oppidani in suos vererentur tela mittere: Franci propiùs ad muros accedentes, & conscendentes vrbem cepêre. Chabas in vincula coniectus, sibi mortem consciuit. Regino libro secundo, bonfinius libro nono Decadis primae. CASTRIS HOSTEM EXVERE. Theron cum Chalcedonensibus pugnabat. Hostibus autem terga vertentibus, Siculi irruentes in caltra, quasi direpturi tabernacula superuenie̅tibus Iberis interfecti sunt. Theron cùm magnam stragem videret, misit qui circumirent, praecipiens vt à tergo ignem in tabernacula conijcerent. Magna verò oriente flamma, hostes no̅ habentes tabernacula, ad naues confugerunt. Quos Siculi persecuti, plurimos ad ipsas naues morti dederunt. Polyaenus lib. 1. Diephontes co̅stituit cum Doriensibus, vt Argiuos prouocarent ad pugnam. Ipse verò conscensis nauibus, ad collem quendam appulit, in quo speculator co̅stitutus nunciabat: Dorienses praedam agunt. Argiui relictis castris, aduersus eos egrediuntur. Diephontes cum socijs è nauibus excurrentes, castra vacua & inania capiunt: Argiui parentibus, liberis & coniugibus captis, vt illos & regionem seruarent, vrbes Doriensibus tradiderunt. Polyaenus lib. 2. Dictator tertiùm Camillvs dictus, nunciato legiones cu̅ tribunis militu̅ à Latinis & Volscis obsideri, delectum est: ac longo flexu Martium montem exercitu circumducto, castra à tergo hostium clàm est metatus. Multis in de accensis ignibus, significauit aduentum suum. Ea re confirmati, qui obsidebantur, inuadere hostem & manus conferre adoriuntur. Latini & Volsci recipiunt se intra vallum, eum multa materia sepiunt, castra???ue vndique muniunt ancipiti ab hostibus trepidatione: certi alteras copias ad domos expectare, simul???ue auxilia respicientes Hetruscorum. Hoc Camillus animaduerso: veritus, ne quod ipse fecerat, qui hostes cinxerat, in se verteret, [1903] praeripere maturat occasionem. Erat sepes, qua se munierant, lignea, & vis magna venti deferebatur à montibus simul atq; dilucesceret. Igitur multo ligno parato, copias summo manè eductas distribuit, vt alij in hostem missilia iacularentur, & magnum clamorem ex altera parte tollerent: alios, qui flammam iniecturi erant, qua potissimùm incumbere in vallum ho stium solebat ventus, duce̅s, horam operiebatur. Vbi iam commissa pugna Sol exortus est, & increbuit ventus: signo aggrediendi dato, grandinem telorum ignitorum ingessit vallo. Flamma vt materiam contextam, & vallum illicò amplexa, ligneum in proxima se vndique dissipauit: Latini qui nihil haberent ad manum, quo arcerent, restinguerent???; incendium, cùm tota castra iam depasceretur ignis, angusto conglobati loco, in armatos & in structos pro vallo hostes compulsi sunt effundere se. Pauci horum euasêre. Qui in castris restirerunt, flamma omnes absumti, dum igni restincto praedam Romani diripuerunt. Plut. in Camillo. Tarqvinivs Romanorum rex, bello Sabino priusqua̅ cum hoste confligeret, arte aliqua opus esse ratus, vt hostem, quo numero militum erat inferior, ingenio superaret, ad terrorem illi incutiendum, ingentem vim lignorum incensam, secundo fluuio, paulò ante lucem in scaphis & ratibus ad hunc vsum quaesitis, dimisit. Quae sublicis eius pontis impactae, quem Sabini à tergo habebant, vt commeatum ex pacato acciperent, confestim superimpositas phalangas corripuit. Miraculo fuit primò antelucana illa flamma Sabinis. Mox vbi pontem deflagrare animaduerterunt, multi ex proximis castris ad restinguen dum ignem temerè decurrunt. Inuasit illicò Romanus structa acie hostium vallum haud vno loco, vt qui in aduersa erant castrorum parte, subita oppugnatione occupati, lateri, quod erat in flumen obuersum, quod???ue magna fuit ex parte militibus nudatum, ob co̅cursum ad amnem factum, opitulari nequirent. Modico igitur negotio Tarquinius castris est potitus, caedes & consternatio ingens secuta, multi metu in flumen temerè ruentes, aquarum impetu superati perierunt. Sabel. lib. 4. Enn.2. Saepè in quibus locis hostes castrametati fuerant, inibi Romani exercitus, eadem castra operibus septa habuêre, tunc praecipuè, quum hostium vestigijs inhaerendo, illos haud facilè assequi poterant. Quod ne fieret, salubri consilio prouisum fuit, vt abituri Milites vetera tabernacula & munitiones incendant, ne quando illa hostium receptus forent. Alexand. libro 1. capite 12. Publ. Scipio Africanus, cùm aduersus eum in Africa Asdrubal & Syphax ingentes exercitus duxissent, sub praetextu tractandae pacis, saepiùs ad Syphacis castra oratores mittendo, pro seruis tribunos cum eis delegebat, vt Syphacis castra atque eorum formam diligentiùs specularentur. Quae posteaquam vt erant satis intellexit, Vticam se proficisci simulans, nocte clàm in insidijs aliquot cohortibus inter duo castra positis, curauit, vt ignis in Syphacis castris clàm inijceretur. In quibus, quoniam tabernacula stramentis, frondibus atq; cannis confecta erant, quae nimijs caloribus in ea regione facilè aruerant, paruo temporis spacio, incendium castra penè tota peruasit. Barbari autem cùm arbitrarentur non dolo, sed fortè excitatum esse incendium, inordinatim inermes???ue ad extinguendum ignem concurrebant. Quo tempore adortus eos Scipio, in tanta perturbatione facílè deleuit. Ex alijs quoque castris, Afri, qui conspecto igne audito???ue clamore ad opem ferendam armati inermès???ue aduolabant, cùm in eos inciderent, quos inter vtraque castra Scipio in insidijs posuerat, aut occidebantur, aut capiebantur. Et hoc astu duos Scipio praepotentes exercitus nocturno incendio deleuit. Fulgo. lib. 7. cap. 4. & Sabel. lib. 6. cap. 6. ex Plut. Scipione. L. Metellvs in Hispania citeriore, in castra hostium in humili loco posita, fluuium ex superiore parte immisit: & subita inundatione turbatos, per dispositos in hoc ipsum in si diatores cecîdit. Front. lib. 3. cap. 7. Fvlvivs Imp. Cimbrico bello collatis cum hoste castris, equites suos iussit succedere ad munitiones eorum, lacessitis???; Bar baris, simulata fuga regredi. Hoc cùm per aliquot dies fecisset, auidè insequentibus Cimbris, animaduertit castra eorum solita nudari. Itaque per partem exercitus custo dita consuetudine, ipse cum expeditis post castra hostium consedit occultus, effusis???ue eis ex more repentè adortus, & desertum proruit, & vallum ac castra cepit. Front. lib. 2. cap. 5. C. Ivl. Caesar nullum vnquam hostem fudit, quem non castri??? quoq; exueret: ita nullum spaciu̅ perterritis dabat. Suetonius. Est Danorum regio cauernosa, mare???ue interfluit, obicibus tamen arcetur. Hos cùm Cimbri reiecêre, ad miserê???ue vndique aquam, castra Germanorum aquis operta sunt, & Germani vndis obruti, vt ne vnus quidem, qui cladem nunciaret, euaserit. Auent. lib. 4. Annal. Boiorum. Scoti atque Picti cum Saxonum duce Hengisto decertare parati, cùm ille in castris se contineret, colles castris proximos occupant, ingentem vim fasciculorum cythisi ijs in locis abundantis incensorum, secundo vénto è monte in hostium castra demittunt. Facularum mulcitudo sub conticinium è coelo in castra delapsa, Hengistianos ingenti terrore percussit. Auxit terrorem, virgularum ac stramentorum, quae super solum quiescendi gratia milites sibi substrauerant, ab igne serpente incendium. Itaque rem potiùs pugnae committendam rati, si hostiles adessent copiae, quàm miserè à flamma perire, ruptè aggeribus, in proximum campu̅ armati prosiliunt. Hengistus & ipse, quum plura ad suos in castris continendos frustra attentasset, communi vrgente periculo, valida septus Saxonum manu, in proximum tumulum abiens, signum dedit militibus, se ad signa recipiendi. Scoti & Picti in planitiem descendunt noctu, hostium castra adorituri. At vbi Hengisti copias ritè instructas comperêre, diem expectauêre. Commisso praelio, cruenta victoria potiti sunt Saxones. H. Boëthius lib. 8. Andreae Hungariae regis castra à Soldano Aegyptio Nili aquis deleta. Aemilius. Florentini per Auseris fluminis effusionem, quod prope vrbis Lucae moenia alluit, posse ad deditionem impelli Lvcenses arbitrati, aggerem, quâ amnis cursu secundo ferebatur, in altitudinem ingentem extruxêre, fossam???ue pari ferè altitudine, in quam deriuatum amnem auerterent, perduxêre. At Lucenses aduerso huic aggere extructo, ac per noctem eruptione facta, aggerem interscidêre. Ita amnis aggere interrupto vim aquarum ingentem in subiectos campos, quâ Florentini castra habebant, effudit, & Florentinos à ciuitate auertit. Brutus lib. 1. Historiae Florentinae. COMMEATV HOSTEM LAEDERE. Commeatui hostium dupliciter ebesse possumus, velquoad Quantitatem, vt nullum habeant, aut vt citò absumant: velquoad Qualitatem, vt corrumpantur alimenta, tumper se, tum veneficio. Consule locum Hostium robur debilitare fame, siti, fol. 1840. Corrvmpendo. In Genere. Celtae expeditionem aduersus Autariatas susceperunt. Cùm diu bellum duceretur, Celtae cibaeria & vinum herbis venenosis infecerunt: & ipsi noctu, relictis castris, abierunt. Autariatae credentes eos metu profugisse, castra inuadunt, & vino cibarijs???ue largiter fruuntur, statim???; immoderato ventris profluuio corripiuntur. Celtae superuenientes prostratos occiderunt. Polyaenus. In Specie. Videlicet Patbulum, Cibum, Commeatum. Affecturus Samson Philistaeos, quos infensè oderat, clade subita & inopinata, & quae vniuersam gentem attingeret, esset???; interim omnis alieni auxilij expers: rem commentus est specie ridiculam, sed euentu hosti calamitosam. Multas enim numero venatus vulpes, in Philistaeorum agros maturesce̅tibus iam segetibus immisit, igni ad caudam appenso. Quarum ancipiti fuga adeò flamma diffusa est, vt vniuersa hostium regio vno tempore cum segetibus deflagrarit. Sabel. lib. 10. cap. 6. Phalaris tyrannus in eo bello, quo Sicanos Agrigentini oppugnaba̅t, cùm eos excindere nulla ratione posset, multo frumento comportato, finem belli fecit: ad haec frumentu̅, quod in castris habebat, eis reliquit ea conditione, vt eius loco reciperet, quod pòst meteretur. Gratis animi receperunt Sicani. Phalaris effecit, vt qui frumento praeerant, pecunijs corrupti, tecta aedificiorum dissiparent, quò faciliùs frume̅tum computresceret. Quod verò metebatur, ipse ex pacto accepit. Itaque quum omnem à regione fructum dedissent Phalaridi, eum verò, qui in vrbe tenebatur, corruptum inuenirent, necessitate compulsi, ob frume̅ti inopiam ei se dediderunt. Polyaenus lib. 5. & Frontinus lib. 3. cap. 4. Cnopvs ex Codridarum genere oriundus, cum ijs qui Erythram incolebant, cùm Ionica colonia in Asiam deduceretur, bellum gerebat. Deus oraculo prodiderat, vt ducem itineris à Thessalis sumeret sacerdote̅ Hecates. Missa ad Thessalos legatione, sententiam oraculi eis indicauit. Illi sacerdotem ei deae miserunt Chrysamen. Ea cùm pharmacorum magnam peritiam haberet, taurum de grege sumsit maximum, & pulcerrimum, eius???ue cornua inaurauit, & corpus ornauit seritis auro???ue intertextis purpuris, atque cum pabulo furiosum pharmacum miscens, comedendum ei proposuit. Pharmacum hoc cùm ipsum taurum in furorem adegit, tum [1904] omnes qui eius carne vescerentur, in rabiem poterat conuertere. Hostes eregionè castra locabant. Illa in conspectu & oculis hostium extructa ara, omnibus???ue rebus quae ad sacrificium pertinerent paratis, taurum iussit adducere. Ille propter pharmacum furens, & oestro percitus, exilijt, magnis???ue mugitibus editis, fugit. Hostes videntes inauratis cornibus, & coronatum, ab hostium sacrificijs in sua castra ferri, quasi bonum signum ac faustum omen suscipiebant: comprehensum???ue dijs immolabant, ac de mortuo quilibet partern arripuit, vt numinis & diuini sacrificij participes fierent. Continuo???; vniuersus eorum exercitus furore & amentia corripiebatur. Omnes exiliebant, discurrebant, saltaba̅t, custodias relinquebant. Chrysame haec conspicata, Cnopum summa celeritate iubet exercitum expedire, & contra hostes ducere, qui defendendi facultatem non haberent. Ita Cnopus omnibus interfectis, Erythrensium vrbe magna florentissima???ue potitus est. Polyaenus lib. 8. Hannibal, cùm sciret sua & Romanorum castra in eis locis esse, quae lignis deficieba̅tur, ex industria regione deserta plurimos armentorum greges inter vallum reliquit. Qua velut praeda Romani potiti, in summis lignationis angustijs, insalubribus se cibis onerarunt. Hannibal reducto nocte exercitu, securos eos & in semicruda graues carne, maiorem in modum vexauit. Frontinus lib. 2. cap. 5. Ioannes Hierosolymorum, item Andreas Hungariae reges, cum permultis alijs Germanis atq; Gallis principibus in Aegyptum profecti, Cayrum vrbem obsederant. Melchechelchemel Sultanus, timorem simulans, eousque rem traxit, donec adauctus amnis Nilus, totam regionem inun dauit. Christianus exercitus corruptis commeatibus, atque omni pabulationis materia, pacem, quam Sultanus voluit, accepit. Fulg. lib. 7. cap. 4. Bonfinius & Aemilius. Potum. Amphictyones in oppugnatione Cirrhae abstrusum aquaeductum inuenerunt copioso latice è Plisto amne fluentem, & de consilio Eurylochi magnam ellebori multitudine̅ ab Anticyra collectam aquae permiscueru̅t. Cirrhenses aquam bibentes, ventris profluuio enecti iacebant. Amphictyones, sine labore prostratis hostibus, vrbem ceperunt. Polyaenus lib. 4. Suidas Solonis inuentum hoc fuisse scribit. Clisthenes Sicyonius ductum aquarum in oppidum Criseorum ferentem rupit. Mox affectis siti restituit aquam elleboro corruptam, & dysenteria laborantes sibi subiecit. Frontinus lib. 3. cap. 7. Hamilcar Carthaginensis (alij Maharbali tribuunt: Frontinus verò libro 2. ipsi Hannibali) non ignorans Libycorum in vino luxuriem, multa vini vasa mandragora corrupit: ijs???; depositis in suburbijs, cùm illi accederent, in vrbem redijt, quasi vim adhibentibus resistere cum suis copijs non posset. Illi gaudio elati, quòd Carthaginenses intra moenia conclusissent: inuentis vasis, largissimè se vino ingurgitanu̅t, statim???, in somnum grauissimum incideru̅t. Polyaenus lib. 5. & Caelius libro 17. capite 24. Scribit Strabo libro duodecimo Heptacometas gentes feroces super arboribus ac turribus habitare, ex carne ferina & arborum fructibus viuentes. Ex arboribus desilientes, peregrinos adoriuntur iter agentes. Tam???ue potentes fuerunt, vt tres Pompeij cohortes armis & dolis obtruncarent, dum mon tana pertransire̅t. Miscentes enim crateras insani mellis, quod rami arborum ferunt, potos & mente alienatos adorti, facillimè interemerunt. Sueno, Noruegiorum rex, Dvncanvm Scotorum regem in oppido Bertha obsidebat. Banquhonis consilio Maccabeum consobrinum cum nouis copjjs aduentantem ad Tulinam clàm subsidere iubet. Ipse per foecialem cum Suenone de deditione agit: & victoris irae mitigandae causa se corameatum libenter subministraturum pollicetur. Grata ea fuit conditio Danis, extrema laborantibus inopia. Vinum igitur & ceruisiam solatro maniaco infectam in castra deuehi curauit. Ijs se ingurgitantes Dani, de deditione postero die facienda securi, in soporem vnà cum rege Suenone soluuntur Interea Maccabeus exercitum traiecto Tao flumine per ligneam pontem ducit in Bertham, ac inde aduersa porta egressus, ducente Banquhone ad castra hostium perueniunt. Tum maximo edito clamore ad terrorem, si qui fortassis adhuc vigiles superessent ac sobrij, caedem ingentem edunt. Pauci quidam, decem numero, quòd dona hostium suspecta habuissent, sobrij regem veluti exanimem ad Tai ostia, vbi nauium statio erat, scapha piscaria deferunt: & vnica naue conscensa, cum nautis in Noruegiam nauigaru̅t. Maxima ea Noruegis clades fuit: vt proinde quisquis eques auratus deinceps fieret, sacramento astringeretur, eam Scotorum contumelian, quantum in se esset, vindicaturum. Naues reliquae in aestuario vacuae nautis relictae, post triduum Euro vehementiùs flante, collisae, fractae, ac submersae sunt, fundo???ue haerentes, affluente arena aggeribus accumulatis, refluente mari etiamnum nonnihil extant: vulgò Drounlou, id est, Montes mergentes, appellantur. Hector Boëthius lib. 12. Petrvs Roseus, Venetarum copiarum dux, Venetorum auspicijs, Boguolentae in Patauino agro arma intulerat, vna???; erat Marsilius Carrariensis. Cùm in eum Mastinus Scaliger exercitum ingentem duxisset, Petro???ue necessitas iniecta esset inde egrediundi, quòd eo in loco commeatum difficultate premebatur: cùm hostes ad eundem amnem, sed inferiore parte tenderent, neque aliunde aquationis faculcatem haberent: glasto herba amnem infecit, ita vt homines iumenta???ue propter amaritudinem eius aquas gustare nollent. Ea re coactis mutare castra hostibus, qui congredi & dimicare cum eis non audebat, astu inde, nullis armis vsus, ex rei suae commoditate depulit. Fulgosus lib. 7. cap. 4. Consvmendo, Absvmendo, Eripiendo. In Genere. Dromichaetes rex erat Thracum, Lysimachus Macedonum. Macedo Thraciae bellum inferebat. Thrax Macedonem dolo circumuenit. Dux eius Aethis transfugae specie ad Lysimachum transire se velle dicebat. Qui cùm fidelis esse crederetur, Macedones in locorum difficulrates coniecit. Ibi conflictantes fame siti???ue Dromichaetes adortus, cùm ipsum Lysimachum, tum omnes qui eum sequebantur, interfecit. Erat Lyfimachiorum, qui ceciderunt, numerus ad centum millia. Polydorus lib. 7. Cùm Darius Persarum rex, Scythiam inuaderet, Scythae aperto Marte cum illo congredi noluerunt, praesertim cùm Agathyrsi, Neuri, Androphagi, Tauri & Melanchlaeni illis subsidia denegassent: sed puteos & fontes obstruxerunt, & pabulum omne regionis attriuerunt, & fugiendo Darium ita fatigarunt, vt nil potiùs habuerit, quàm retrocedere. Herodotus libro 4. Darius aduersus Saccas expeditionem suscepit. Reges Saccarum Sacephares, Homarges, Thamyris, in loco deserto de praesentibus rebus consilium capiebant, Equiso quidam, nomine Risaces, eos accersit, promittens, se Persarum copias ad nihilum redacturum, si iuramento confirmarent, se liberis & nepotibus suis equos ac pecunias daturos. Quibus iurantibus, ille stricto cultro nares & aures suas abscidit, ac reliquum corpus mutilauit, transfugiens???ue ad Darium, sic à Saccarum regibus se tractatum clamabat, sed non diu impunè laturos, modò sibi vtilia suadenti parére Darius vellet, Saccas sequenti nocte castra moturos. Quòd si Persae per compendia viarum se ducem sequantur, Saccas imparatos debellari posse. Assumtis ergo septem dierum commeatu, per vastas solitudines Risacem comitantur. Tandem Chiliarchus Rhanosbates dolum subodoratus: Quamobrem, inquit, decipere regem magnum statuisti, & in locum omni aqua carentem Persas deducere, vnde neque progrediendi, neque reuertendi potestas conceditur? At ille, complosis manibus, in cachinnum effusus: Vt à Saccis ciuibus meis periculum depellerem, inquit, siti ac fame Persas enecaui. Chiliarchus confestim Risaci caput abscidit. Darius autem ascendens in excelsum quendam collem, sceptrum candy ac tyara inuolutum, colligato adhaec diademate regio, in terram defixit: precatúsque est Apollinem, vt aquam coelitùs praeberet. Audiuit preces Deus, imber???ue copiosus decidit. Hunc excipientes pellibus ac vasis Persae, ad Bactrum fluuium euaserunt. Quemadmodum autem equisonis dolo penè vniuersus exercitus interijt, sic in posterum Zopyrus imitatus equisonem, mutilata facie deceptos Babylonios subegit. Polyaenus libro 7. & Iustinus ex Trogo. Cùm Iulianus Imp. apostata co̅tra Persas exercitum duceret, & iam vsque ad Ctesiphontem vrbem peruenisset, neque tamen satis rebus suis fideret: à sene quodam Persa (qui se dedita opera capi permiserat, & pro patria deuouerat) persuasus est, vt tridui viatico assumto se ducem sequeretur: esse enim compendiosam per montes. & syluas quasdam, arduam tamen & difficilem viam, sed à Persarum insidijs tutam. Iulianus paret. Et cùm iam tertia die in valta solitudine fame atque siti exercitus conficeretur: senex dolum fassus, ex edito colle splendidum Persarum exercitum ostendit. Romani animis & corporibus fracti, ab hostibus caeduntur. Iulianus ipse à quodam suorum militum (Christiano nimirum, quem Mercurium aliqui appellatum volunt) in femore ictus sceleratam euomuit animam. Nicephorus lib. 10. cap. 34. In Specie. Nempe Pabulum, Cibum. Alex. Magnus oppugnaturus Leucadiam commeatibus abundantem: priùs castella quae in confinio era̅t, cepit, omnes???, ex his Leucadiam passus est confugere, vt alimenta inter multos celeriùs absumerentur. Front. lib. 3. cap. 4. Eodem consilio Iudaeos ex tota regione Hierosolymam fugientes Vespasianvs, inde Titvs eius filius oppressêre, teste Iosepho.
|| [1905]
Dionysivs multis vrbibus captis, cùm Rheginos aggredi vellet, qui copijs abundabant, simulauit pacem: perijt???ue ab eis, vt commeatus exercitui suos subministrarent. Quod cùm impetrasset, exhausto oppidanorum frumento, aggressus vrbem alimentis destitutam superauit. Idem & aduersus Himereos fecisse dicitur. Ibidem. Antigonvs rex, vt Athenas caperet, sub finem autumni pacem tum eis pepigit. Athenienses frumentum hinc inde seminantes, sperabant priùs abiturum, quàm fruges videre coepissent. Cùm ad maturitatem iam fruges peruenissent. Antigonus cum exercitu impressionem in Atticam fecit. At illi cùm frumentum partim consumsissent, partim conuehere prohiberentur, Antigonum intra moenia receperunt, omnibus???ue eius mandatis morigeros sese praebuerunt. Polyaenus lib. 4. & Frontinus lib. 3. cap. 8. Numantia obsidione clausa, quum famem hostes sentire coepissent, pabulatores in agris captos occidi P. Scipio, vetuit, quin permisit incolumes in vrbem abire, vt aliquanto citiùs fames inualesceret. Sabellicus libro nono, Enneadis quintae. Q. Fabivs Maximus, vastatis Campanorum agris, ne quid eis ad fiduciam obsidionis superesset, recessit sementis tempore, vt frumentum, quod reliquum habebat, in sationes conferrent. Reuersus deinde, renata protriuit, & ad famem redactis potitus est. Frontinus libro tertio, capite octauo. C. Ivlivs Caesar dicebat, idem esse sibi consilium aduersus hostem, quod plerisque medicis contra vitia corporum, fame potiùs quàm ferro superandi. Frontinus libro quarto, capite septimo. Arverni, suasu Vercingetorigis ducis, vno die XX. vrbes suas cum vicis, minùs munitas, incenderunt, vt Iulium Caesarem pabulandi inopia fatigarent. Sabellicus libro sexto, Enneadis 6. Romani; duce Tito, Hierosolymam obsidebant. Cum???ue fames crudelissima Iudaeos vexaret, vt multi morerentur, ijs, quos ferrum reliquos fecerat, Romani iuxta murum stantes, alimentorum copiam Iudaeis oste̅tantes, famem illorum magis accendebant. Iosephus libro sexto, capite decimo quarto belli Iud. Belisarivs, cùm magnam vim frumenti Rauennae, quam oppugnabat, in publicis horreis adhuc recondi cognouisset, ex in colis quempiam pecunia corrupit, vt horrea cu̅frumento clàm concremaret. Procopius. Henricus III. Rom. Imp. in Vngaria̅ suscepta expeditione, Danubianae classi Gebhardum episcopum fratrem praefecit. Andreas ea parte, qua hostis iter facturus erat, aceruos frumentarios ac pabula cuncta combussit, incolas & pecora abduxit, ne qua praedae commeatúsve copia foret hosti. Imperator in omnium rerum egestatem incidit. E`Iaurino interea praefectus clasiis tabellarium ad Imperatorem misit, qui ab Andrea interceptus est. Mox ad Gebhardum, Henrici nomine, adulterinae literae remittuntur, classem solueret, & celerrimè Ratisponam rediret, ad incursiones hostium reprimendas. Praefectus ijs literis deceptus, mandata peragit. Imperator erg??? & commeatu & auxilijs destitutus, pacem cum Andrea fecit, Sophiam filiam Philippo Henrici Gallorum regis F. desponsatam matrimonio iunxit, & nunquam se suós ve contra Pannonas militaturos promisit. Bonfinius lib. 2. Dec. 2. Stephanvs Palatinus Valachiae XXX. millibus suorum CXX. millia Turcarum, anno 1475. profligauit. Permagnum atitem cùm ad victoriam, tum ad maiorem hostium stragem momentum ipsi attulit, quòd omnem circumcirca regionem longèlate???ue in primo Turcarum ingressu ipse exusserat. Hinc enim factum est, vt in magna commeatus & pabuli penuria, Turcae iuxtà ac equi ipsorum debilitarentur. Cromerus lib. 28. Florentini antequam à Carolo V. obsiderentur, quaecunque in agris poterant vsui hostibus esse, omnis generis commeatus, pabuli???ue praesertim, in vrbem conuexerunt: quae transferri nequibant, vltrò incendij corruperunt. Iouius lib. 27. Hist. Aldefonsvs, Asturum & Castellae rex, Toletanam vrbem populosissimam oppugnaturus, quatuor annis continuis agros vastauit. Quinto demùm obfidionem admouit, septenis castris illam circumdans. Itaque fame coacti ciues, sed & tyrannide & ignauia regis sui Hiaie moti, vrbem dedidêre. Rodericus Toletanus libro sexto rerum Hispanicarum, capite 23. Potum. Cyrvs Babylonem oppugnabat. Babylonij cùm frumentum in multos annos haberent, oppugnationem deridebant. Cyrus Euphratem, qui per mediam vrbem fluebat, interceptum in vicinam paludem deduxit. Babylonij, cùm aquae bibendae copiam non haberent, confestim se Cyro dediderunt. Polyaenus libro 7. P. Servilivs Isauram oppidum, flumine (ex quo hostes aquabantur) auerso, ad deditionem siti compulit. Frontinus libro 3. cap. 7. C. Caesar in Gallia Cadurcorum ciuitatem amne cinctam, & fontibus abundantem ad inopiam aquae redegit, cùm fontes cuniculis auertisset, & fluminis vsum per sagittarios arcuisser. Frontinus lib. 3. cap. 7 HOSTIVM FORTVNIS INCOMMODARE. Videlicet qvo ad Praedam. Tvm Agendo. Consule Tit. Commeatum comparare, introducere. quatenus nostras fortunas ex hostium depraedatione augemus, fol. 1823. Immo, Henrici Imp. dux contra Giselbertum Lotharingiae ducem, cùm subulci hostium, gregem porcorum ante portas vrbis ducerent, porcellum aperta porta ad grunnitum coëgit. Grex audito clamore repentè aduolat, & cum impetu intra portas irrumpit. Vitichindus Saxo lib. 2. Io. Zischa, Hussitarum dux, hostium armenta balatu vitulorum ex aduersa ripa per medium fluuium ad Castra sua tranare fecit. Dubrauius. Eripiendo. Habuit David rex, cohortem vnicam ex collectitijs suae gentis viris, quamdiu extorris fuit patria, Sauli regis saeuitiam declinans: edidit???ue cum his praelara aliquot facinora. Sed illud praecipua memoria dignum, quòd Amalechitas, qui absente se Sicilechum (erat is vicus, quem inhabitandum Dauid acceperat ab Achi Philistaeorum rege, cùm Getheorum agrum incursarent) diripuerant, omnibus fortunis, cum duabus vxoribus, spoliatus, irrequieto cursu assecutus: improuiso accessu incautos, cùm iam nihil minùs quàm hostis expectaretur, adortus fudit, fugauit???ue, vniuersa???ue praeda exutos, à prima diei hora ad vesperam caecîdit. Sabellicus libro sexto, capite septimo. Pecvniam. Eam Eripiendo, Emungendo. Tamberlani Scytharum imperatori potentissimo praedae oriens extitit. Emporia, frequenti mercatorum conuentu celebria, & pecunijs opulenta, aurum metu impendente defoderant, ne auaro tetro???ue hosti expositum ad diripiendum foret. Ea is nouo & inaudito ad eam diem astu circumuenit. Antequam aduentum eius remotae vrbes formidarent, in eas misit, qui specie commerciorum, partas direptione vrbium magni precij merces, ingenti mole camelis inueherent, vili???;, sed praesenti pecunia diuenderent, quae tenebris occuli, telluréve obrui aequè non poterant. Auro accepto, veterem quoque praedam repentè irruens recipiebat. Ea ratione ditissimae ciuitates, in quibus Damascus, & Caphata Ponti vrbs, Genuen sium colonia, ludibrio, direptioni, caedifuêre. Aemilius libro 10. & Cuspinianus. Adulterando. Cùm Lacedaemonij Samum graui obsidione premerent, Polycrates tyrannus monetam plumbeam auro induxit, eam???; Lacedaemonijs dedit, vt obsionem soluere̅t, quadragesimo die post ceptam obsidionem. Herod. lib. 3. Obsides Recipiendo. Vide Tit. Obsides reciperes, f. 2007. Illic Nostrorum receptionis, heic Hostium incommodi ratio habetur.
|| [1906]
MILITVM NOSTRORVM DIMISSIO. Consule Tit Seditionem castrensem ob non soluta stipendiane oriatur prohibere, aut etiam iam ortam sedare fol. 1808. Illic enim exempla quaeda̅ huic loco conuenientia reperies, quatenus confecto bello in dimittendis militibus prudentia opus est, ne tumultuentur. Differt hic Titulus ab eo, cuius superiore loco mentionem fecimus, fol. 1769. Illic enim Dimißionem Admißioni seu Receptioni opposuimus, vt modus Exauctorandi & Dimittendi constaret. Hîc verò bello iam confecto militum veluti onerum abijciendorumrationem tractamus. Carolus V. Francorum rex, facta cum Anglis pace, vt militum exauctoratorum excursionibus & latrocinijs, irrito praesertim & contemto Vrbani V. Pp. interdicto, liberaretur: expeditione̅ sacram in Hispania̅ contra Saracenos indixit. Bertrandvs Guesclinius polemarchus dictus, exercitum Auenionem duxit, vbi Pontifex id te̅poris residebat, & Cardinali causam adue̅tus quaerenti, In numerum Christianorum, inquit, à quo auctoritate pontificis excidimus, recipi: & aliquot aureorum millibus in sacrum bellum adiuuari petimus. Vrbanus in solentiam petitionis admiratus: Noua enimuerò haec est & militaris poenitentia, dixit. Absolutionem alij pecunia redimunt. Hi verò absolutioni pecuniam corollarij loco adijci postulant. Aegid. Corrozetus de Dictis & factismem. Maximilianvs I. Imp. exhausto diuturanis ijs???; grauissimis bellis aerario, milites dimittens, rusticis eos immisit, potestatem???; fecit, passim in Germania vagandi, & à rusticis alimenta absque vllo mendicitatis probro exigendi. Genus hocsycophantiae Garten vulgò dicunt, fortè ab Italica voce Guardar, quasi obseruatores nouorum motuum. HOSTES VICTOS IN OFFICIO ET FIDE RETInere, ne nouas res attentent. Consule Titulum, Defectionem & Proditionem nostrorum ne fiat, prohibere, fol. 1800. Illic sanè Finem eundem spectauimus: heic Personarum diuersitatem. Benevolentia. Puta ob Benignitatem. Priuerno capto, quum Priuernatium causa in curia cognosceretur, legatorum vnus à quodam infestissimo senatore rogatus, Ecquídnam Priuernates meriti essent? respondisse fertur, Quod & illi, qui se dignos libertate censerent. Tum à Consvle rogatus, Quòd si vobis poenam remittimus, qualis à vobis pax expectanda est? Perpetua, inquit, & fidelis, si bonam dederitis: si malam, haud diuturna. Apparuit vt liberè, ita verè id dictum, quando pax nusquam fida, nisi vbi fuerit volontaria: vbi sit seruitus, fidem sperari non oportere. Atq; ita ex auctoritate consulis, latum est ad populum, vt ciuitas Priuernatibus daretur. Sab. lib. 4. En 4. Clotharivs II. Francorum rex, è medio sublatis hostibus, Theoderico & Theodeberto, vniuersi regni potens, nihil antiquius duxit, quàm vt affestis rebus quies ab omni motu metu???; daretur. Aut exatiato, aut deposito in omnes odio, parentis veriùs, quàm regis animum induit, obliuionem???; iniuriarum & praestitit, & exegit. Austrasia, qui Theodeberto paruerant, Magistrum equitum, rerum???; ad ministratorem dedit Rhadonem virum bello pace???ue bonum: Burgundionibus Theoderico subiectis Varnarium, magni in eorum, cùm florerent regnarent???ue, aula nominis: Transiuranis verò Herponem. Habitis???; harum trium separatim gentium co̅cilijs, quod è re dignitate???; cuiusq; esse videretur, co̅stituit: nec quicquam quod dari honestè posset, petentibus denegauit: quousq; Magistrum equitum illis praeficiebat propalàm, persancte???; iurauit eis se magisterium illud non abrogaturum. Ea benignitas comitas???; adeò Austrasianorum Burgundionum???ue animos in illum confirmauit, vt nullus vnquam rex maiori fi de religione???; cultus obseruatus???; ne ab suis quidem fuerit, nec vltrà desiderio regum suorum tenerentur, sub regibus nati, regiam???; domi habere soliti, quae illos honoribus commodis???; cumularet. Aemilius lib. 1. Stvdia Pacis. Cn. Pompeivs, summus Imperator à populo Romano, praeter senatus auctoritatem, contra piratas electus, cùm eos magna virtute superasset, eorum post victoriam magnam curam gessit: & ne rursum inopia coacti eiusmodi scelera committerent, loca deserta eis distribuit, vrbes dedit, & eam praecipuè ciuitatem, quae eò Pompeiopolis dicta est. Dion Nicaeus. Civitatem Datam. Romvlvs Ceninenses, Crustuminos & Atennates, qui ex Sabinis hostiliter Rom. agrum inuaserant, bello victos, in vrbem traductos, ciues ex hostibus fecit. Sabellicus libro sexto, capite quarto. Id Romuli exemplum caeteri Reges Rom. secuti (praeter Hostilium, qui Albam diruit) pro non paruo negotio habuêre, quo bello vicissent, Romam incolumes traducere, traductos eius ciuitatis participes facete, in quam infesto & plùs quàm hostili nuper animo fuissent. Idem. Privilegia cóncessa, restituta. Lvdovicvs Pius Imp. coronatus est Aquisgrani à Stephano Pontifice maximo, profecto in Galliam ad impetrandum exulibus Romanis in patriam reditum. Nec Romanis modò, sed & Saxonibus, quos traduxerat in Galliam pater, redeundi domum ius dedit. Quo???ue veterem patriam magis appeterent, nec studio nouarum sedium tenerentur, simul vt prouinciae Francorum per belli mala solitudine vastae, frequentarentur: illis in patriam redeuntibus, testamenti factionem restituit, quam Carolus Magnus ademerat, & in Francia remanentibus nullum supremae voluntaris testandae ius reliquerat. Saxones hanc noui Augusti in se liberalitatem tam grato animo accepêre, vt magis pro Francorum gloria ex eo tempore pugnauerint, quàm antè pro libertate sua aduersus eosdem decertassent. Auctore Ludouico bellum Danicum confecêre, Harioldo Daniae rege à popularibus pulso, in patriam opes???; restituto. Aemilius lib. 3. Nomen servatvm. Victo Desiderio rege, quidam Carolo Magno suadebant, vt omnes Longobardos Italiâ expelleret. Verùm cùm id nequaquam tutum videretur, quòd multis Italiae populis sanguine & affinitate coniuncti essent, censuêre simul & Carolus & Leo III. Longobardorum nomen ibi tantummodò remaneret, vbi ea gens praecipuè sede̅ habuisset. Platina. Vi, Coactione. Per Securitatem iudicum. Victi à Carolo Magno Saxones: Transalbiani in Franciam translati, Cisalbianorum decimus quisque migrare iussus. Relictis dati magistratus ad ius propalàm dicendum, vnde prouocaretur ad Augustum. Sed & sanctius arcanum???ue delectissimorum integerrimoru???ue virorum concilium sine prouocatione institutum, delecti???ue pari sancitate veluti speculatores, qui caeteris omnibus ignaris, Vestfaliae & Saxoniae oppida vicos???ue ac conciliabula circumirent, mores???ue & dicta cuiusque facta???ue notarent, ac quemcunque periurij, perditaeve religionis reuersi in concilio coarguissent: sine intercessione primo quoque tempore, vbicunque comprehendi posset, necaretur. Nemini sua dignitas suffragabatur: summi infimi???ue priùs laqueo suspensi conspiciebantur, quàm rei fuisse audiebantur. Quem quisque tam ignominioso genere supplicij affectum videbat, Hic fi dei violatae poenas dat, dictitabat. Hic noui exempli metus eam gentem & numinis & Augusti reuerentiotem effecit. Indices speculatores???ue (quos Conscios, die Wissenden vocabant) rem totam, notas???ue, quibus reus coargueretur, tam sanctè occuluêre, vt cùm Carolo Augusto defuncto idem institutu̅ viueret, nullis vnquam minis, nullo malo adduci potuerint, vt enunciarent. Aemilius libro 2. & 3. & Auentinus lib. 4. Priuilegia ademta Armorum, Exercitiorum. Cauerunt Philistini victores, ne faber ferrarius inueniretur in terra Israëlitarum. 1. Reg. 13. Cyrvs, Lydis, & praecipuè Sardijs, post Croesi captunitatem iterum deficientibus, ipse Babylonem versus profectus, Mazarem Medum cum praecepto mifit (ex Croesi consilio) vt cùm regionem subegisset, arma pariter & equos adimeret, vestitum???; muliebrem gestare eos cogeret, ac neq; ad ia cula̅dum, aut equitandum ampliùs exerceri permitteret, sed omnes [1907] texere ac psallere ac cauponam exercere co̅pelleret, vt his nimirum studijs eorum animi mollescerent, & effeminarentur. Sic deinceps omnium Barbaroru̅ inutilissimi ad bellum euaserunt Lydi, cùm antea bellicosissimi extitissent. Polyaen us lib. 7. & Herod. lib. 1. Xerxes iratus Babylonijs, quòd à se defecissent, posteaquam illos in potestatem suam redegerat, interdixit, ne ferrent arma, sed psalterijs tibijs???; canerent, scorta alerent, cauponas haberent, ac sinuosis tunicis vterentur: quò voluptatibus euirati, non molirentur denuò defectionem. Plutarchus in Regum apoph. Leontinos Siciliae populos quum expugnasse Phalaris, ademtis armis ad compotationes & voluptates eos reiecit, ne rebellionem pararent. Hinc adagium, Semper Leontini iuxta pocula. Erasmus in Adagijs. Philopoemen Megalopolitanus, Achaeorum dux, Lacedaemonij bellum ciuile molientibus, vrbis muros demolitus est, & puberibus omnibus ijs exercitationibus, in quib??? ex Lycurgi lege versabantur, interdixit: contrà verò, vt eas Achaeorum puberes susciperent, edixit. Sed postea patria instituta Spartanorum pueris Romani restituerunt. Pausanias in Arcadicis. Theodericvs, Ostrogothorum rex in Italia, edicto imperauit, ne Romanus quisquam, nec paterno genere Italus, militaret, aut arma cuiusquam generis domi haberet. Qua lege videtur voluisse euenire, quod certè euenie, vt quicquid Romanae indolis, veteris???; disciplinae militaris adhuc reliquum erat, idipsum longo otio, desuetudine???; armorum extingueretur. Caeterùm quia nouitates temporum crebri???; terrores; multos Italici nominis ex vrbibus in agros compulerant, vt ignobiliter villicari mallent, quàm in luce hominum cum periculo versari: vt vrbes frequentiùs colerentur, recentiore edicto vetuit, ne quis ingenuus in agris commoraretur, praeterqua̅ messium & vindemiarum causa. Quo contigit, vt tota sit Italia in antiquum velut statum restituta. Sabel. lib. 2. En. 8. Carolvs Magnus rebellantibus subinde Vestfalis, & Saxonibus, concitatore Godefrido Danorum rege, vt paulatim extingueretur Saxonum nomen, ipsi???; sponte sua alijs aequioru̅ legum gentibus se adscribendos curarent: graues genti illi leges imposuit, ac testamenti factionem, ius???ue intestatis, praeterquam inter agnatos, succedendi, ademit. Honores magistratus???; ge̅tis alienigenis, & in primis Scotis, mandauit, quorum egregia fide virtute???; vtebatur. Aemilius lib. 2. & 3. Translationem in alium locum. Eo, quod contra Fidenates & Veientes commissum est, praelio, perierant Albanorum defectione, nisi virtute sua se defendissent Romani. Post victoriam de Albanae perfidiae: vitione inter patres consultatum, variatum???; no̅nihil opinionibus. Demùm in sententiam Tulli regis frequenter itum: vt Alba dirueretur, parceretur ciuibus, supplicium de Metio sumeretur. Ergo M. Horatium, qui Curiatios vicit, cum centurijs aliquot peditum, maiore tame̅ equitatu, Albam misit, qui parte vrbem ingressus, vbi ciues iri potestatem redegisset, oppidum à fundamentis diruit, pepercit templis, multitudinem omnem Romam traduxit. Tullus inde conuocata concione, Albanis iussis propiùs tribunal accedere, extremam concionem armis sepsit, ne quis tumultus oriretur, & Albanis stupentibus Albam euersam indicauit, Romam migrare iussit, Metium Dictatore̅ quadrigis dilaniari curauit. Sabel. lib. 4. En. 2. Victi à Carolo Magno Saxones & Vestfali, cùm nec veniae facilitate reconciliari, nec armis victi frangi, nec consortione religionis placari, nec aequis legibus flecti, nec iniquis domari, nec obsidibus oppignorari possent: & in tot Francorum occupationibus fortuna nouas semper rebellandi occasiones cupientibus praeberet, vt vix XXXIV. post ceptum bellum anno penitùs edomari potuerint. Transalbiani omnes in Franciam translati sunt. Citra Albim decimus quisq; migrare iussus: in Germaniam X. millia hinc inde dispersa. Aemilius libro tertio. Regionis diuisionem. Memoriae proditum est, naturam situs munitionem???ue Aegypti Alexandrvm admiratum, eam in plures praefecturas, nomos vocant, diuisisse: haud tutum esse ratum, imperij curam vni modò iniungere. Ac mihi quidem videntur (inquit Arrianus lib. 3.) Alexandri consilium Romani esse imitati: nam eade̅ ducti ratione instituêre, vt nemini ordinis senatorij prouincia Aegyptus, sed equestri tantùm viro, decerneretur. Caelius lib. 16. c. 3. A. L. Munimentorum deiectionem. Nemo est Tvrcarvm omnium, aut Christianae professionis veterum incolarum, qui vel oppida, vel arces, vel denique pagos more Persarum possideat, aut paulò munitiores domos aedificet. Vetere enim edicto cauetur, ne quis villam pinnato muro circumdet, nec aedificium supra primam contignationem, columbaria turricula altiùs, condat. Propterea Thraces, Graeci, Macedones, Mysij, Epirotae. Illyrij, caeteri???ue populi barbarico subiecti iugo, neque firmis opibus valent, ???que si Christiana arma alicunde perstrepant, ad oblatam excutiendae seruitutis occasionem sese commouere possunt. Singulae namque praefecturae suos equitatus eo ordine in aestiuis atque hybernis pagatim dispositos continent, vt vbique contra vim subitum???, tumultum parati, instructi??? armis, praestò adsint aduersus exarmatos & inopes, qui oppressi, celeriter teterrimi supplicij poenam subeant. Sabellici supplementum lib. 4. ex Iouio. Obside. Alexander domita Thracia petens Asiam, veritus ne post suum discenssum sumerent arma, regulos & praefectos, omnes???ue reliques, quibus videbatur inesse cura detractae libertatis, secum velut honoris causa traxit: ignobiles autem relictis, plebeios???ue praefecit. Itaque principes beneficijs eius obstricti nihil nouare conabahtur: plebs verò ne poterat quidem, spoliata principibus. Frontinus libro secundo, capite vndecimo. Idem victis Persis Indiam petiturus, ex omnibus prouincijs triginta millia niniorum legi imperauit, perduci???ue ad se in castra iussit, veriùs obsides, quàm milites, ne quid à tergo moueretur. Sabellicus libro 6. Enneadis 4. Mainvs Rex Scotorum III. pace cum vicinis confirmata, domi sublatis facinorosis, sacrorum ritus diligenter Aegyptiaco more subeundo, tanram sibi iustitie & pietatis opinionem parauit, vt eum laedere summum nefas tam ciues, quàm peregrini existimarent. Vitam finijt & magnum sui desiderium apud omnes bonos reliquit. A. M. 3703. regni 29. H. Henninges in Geneal. Ad fol. 1606. Anno 1588. Philippus Hispaniarum Rex, inirentem centum & quinquaginta nauiu̅ clasle̅ in Anglos en. ittit: que sub ipsis initijs in Lusitanico mari tempestate naufraga aliquot triremium iacturam facit. Cum Anglis congressa aliquoties & infelici morte & aduerso ve̅to depugnauit: vt maxima strage affecta, tandem ad Galliae littora sese recipien. in Caleti portu anchoras fixerit: auxiliares Parmensis ducis copias praesto latura. Angli fuco anima duerso stratagemate insigni dispellunt hostem. Etenim septem ex vilioribus naues intrinsecus pice, sulphure, Igne, ferreis laminis & hamis instructas, vento à tergo spirante, in classem Hispanorum ferendas emittu̅t. Illi nauibus his visis ardentibus, horrendo clamore excitato, anchoras tollunt, rudentes dissecant, velis expansis in fugam se conijciunt. Quo repentino tumultu accidit, vt Centurionalis Galeatia, quam illi Capitaneam voca̅t, in Anglorum potestatem redacta sit, quaedam malis & antennis deiectis in socias detrusae, Plures luxatis à tormentis carinis, in profundum maris depressae, duae Flissingam ictibus planè conquassatae ab ductae, alis alibi vi tempestatis appulsae, fuerint interceptae. Reliqua classis, persequentibus Anglis à tergo fugiens petita, vix tandem huc illuc iactata, in Hispaniam rebus infelicissimè gestis reuersa est. Ad f. 1889. Donaldvs Scototum Rex cùm Bertham obsidere vellet magnam vim panis, vini & zythi, solani somniferi succo infecti in castra Danorum Noruegianorum???ue misit, qui auid??? vorantes & bibentes in somnum versi ac oppressi sunt à Scotis. H. Henninges in Geneal. ad fol. 1904.
|| [ID00362]

LIBRI QVARTI TITVLORVM DISPOSITIO.
[arrow up]

|| [1909]
Voluminis Septimi Liber IV. De Ivdicio cùm Politico tum Bellico Prvdentia [Greek words]. IS est Prudentia partium omnium interse consensus, ea conspiratio, vt Iudicium veluti effectus quidam esse videatur Inuentionis, & vicissim Inuentio Iudicij. Nam & qui inuenit, inter plura falsa id quodrectum est eligendo iudicat: & qui iudicat, is iudicij sui firmamentum inuenit. Optimus ergo Consultor, optimè iudicat: & Iudex optimus, optimè consulit. Proinde pleraque exempla Inuentionis Iudicio quoque accommodari poterunt, & econtrá. IVDICES VEL ARBITRI PRVDENTES IN FORO. Ivdicia forensia prudentum. Forum hîc intelligimus non publicum tantùm, sed & priuatum locum, in quo de iure inter se disceptant homines??? siue coram Magistratu & Iudicibus, siue coram delectis quibusdam Arbitris (qui temporarij cuiusdam magistratus personam ex contendentium voluntate videntur sustinere) causa proponatur, disceptetur, dijudicetur. Huc confer Tit. Humano iudicio absoluti, quatenus Prudentia in absoluendo spectatur, fol. 328. Ivdices Israëlitarum, grauiores & difficiliores controuersias ad sacerdotes referebant: vt quibus cum Deo omnis iustitae fonte quotidie res esset, cuius oraculum caperè possent. Deut. 18.
|| [1910]
Solomon Iudaeorum rex, XII. annorum puer, cùm mulieres duae, vtraq; puerpera, ancipitem partum sibi vendicarent, protribunali interfatus, ceu res aequius decerni non posset: Dimidiatum, inquit, puerum habete. Assensa est, quae calumniam de puero alteri inten derat. contrà, quae co̅scia sibi erat sui partus: Quin viuat, inquit, potiùs puer, & illa totu̅ habeto. Quem mulieris affectum secutus Solomon, puerum huic, cuius erat, restituit. Sab. lib 4. c. 4. ex 3. Reg. 3. Babylone Seniores duo Iudaei Susannam Ioacimi coniugem, vt pulcerriman, ita castissimam ad stuprum sollicitarant. Ea repugnante, interminati sunt ei, clamore sublato sese eam in iudicium protracturos, tanquam in adulterio cum iuuene quodam deprehensam. At illa satiùs sibi esse respondit, in manus hominum, quàm Dei incidere. Protrahitur in iudicium: Seniores duo testes in eam insurgunt: condemnatur. Tum Daniel puer etiamnum, seuerè obiurgatis Israëlitis, qui quaestione nulla habita, insontem morte plectere cogitarent, permissu illorum tribunal conscendit: & singillatim de senioribus quaestionem habuit. Cum???ue alter sub lentisco, alter sub ilice Susannam se cum iuuene adulterantem conspexisse dixisset: perfidia illorum cogníta, populo lapidibus obruendos tradidit. Danielis 13. Cùm esset controuersia inter Calydonios & Eleos, vtriq; rem ad arbitrium Bvn ae cuiusdam Atheniensis detulerunt. Conuenerat autem, à manibus temperarent, donec ille de negotio pronunciasset. Quod vbi sensisset Bunas, de industria audiebat quidem vtranque partem, caeterùm per fictas occasiones rem in longum distulit, nec vnquam de lite voluit pronunciare. Hinc prouerb. Bunas iudex est. Mnaseas apud Zenodatum. Erasmus in Adagijs. Cùm quidam meretricem Aegyptiam Thonidem amaret, proposcit illa ingentem pecuniae summam. Adolescens inde, cùm in somnis sibi visus esset cum illa concumbere, liberatus est libidine. Ob id mercedem ab illo institit Thonis iudicio exigere. Cognita causa, iussit Bocchoris illi, quantum postulauerat Thonis arge̅ti, in vase numeratum huc atq; illuc manu iactare, ac meretrice̅ vmbra frui: quòd veritatis opinio vmbra sit. Hanc sententiam censuit Lamia, quam Demetrius Poliorcetes deperibat licèt vetulam. iniquam esse. Neq; enim, inquit illa, ademit meretrici vmbra pecuniae cupiditatem: somnium verò amore adolescente̅ expediuit. Plut. in Demetrio. Apud Persas lex erat humanitatis plena, vt si quis de crimine aliquo conuictus esset, non priùs condemnaretur quàm tota eius reliqua vita probè à iudicibus expensa esset. Nam si caetera probus, in hoc tantùm facinore peccasset, humanae ???ragilitati veniam dabant, & quamuis noxium absoluebant. Sin verò multis alijs vitijs vita eius obnoxia foret: omnium calculo damnabatur, quòd no casu, sed habitu dedita???ue opera malus esse videretur. Aktaphernes patruus Darij filiorum, constitutus iudex inter Arthemenem & Xerxem Darij filios, Xerxi ob dona innata regnum adiudicauit. Herodotus libro 7. & Plutarchus in Artoxerxe. Satyrus, Eumelus & Prytamis, Parysadae Bosphori Cimmerij reigis filij (horum enim nomina sequenti seu historiae seu fabulae quidam veluti laruas induxêre) de regno contendebant, quod sibi & virtute & patris defuncti beneuolentia deberi pro se quisq; asserebat. Ariopharnis Thracum regis consilio vsi, patris cadauer ex sepulcro eruunt, arbori alliga̅t, arcu co̅ tendunt, vt qui parentis cor sagitta transfixisset: verus regni haeres iudicaretur. Maior medius???; natu, directis arcubus, ille quidem guttur, hic verò pectus medium, illaeso adhuc corde, transfigit. Natu minimus Eumelus etsi spes adhuc scopum attingen di superesset: crudelitatem & impietatem tantam detestatus, regno se fratribus cedere malle dixit, quàm in patris cadauer impiè saeuire. Hoc audito, rex ille Barbarus dignum esse iudicauit, qui solus patri in regno succederet: cùm & virtute & paterna beneuolentia caeteris duobus se fratribus duobus hoc iudicium reprehendentibus, Eumelum armis suis eo vsq; iuuit, quo ad Satyro & Prytami interemtis, regno potitus est. Ne exemplum hoc [Greek words] esset nominibus ex Diodoro mutuatis cohonestauimus, qui de horum fratrum bellis lib. 20. fusè tractat. Apud Athenienses, cùm puer laminam, quae ex Dinae corona deciderat, sustulisset: in iudicium adductus est. Areopagitae igitur, crepundia, talos & laminam auream proposuerunt puero. Qui cùm ad aurum inclinaret, plexus est, tanquam sacrilegus: neque aetati veniam dederunt, sed flagitium & scelus vindicarunt. Aelianus lib. 5. de Varia historia. Iidem puerum, qui oculos omnibus cornicibus, quos habere poterat eruere solebat, indolis improbitatem detestati, è medio sustulêre. Quintilianus lib. 5. cap. 9. Eripuerant Athanienses Megarensibus Salaminem. Caeterùm Megarensibus insulae obsessioni adhuc incumbentibus, post multas & varias vtriusque ciuitatis clades, apud Spartiatas iusicio est vtrinque certatum, in quo maior adhuc gloria Soloni quaesita est. Fertur in Salamine vendicanda Homeri testimonio vsus. Poëtae carmen fuit in Boeotia siue Catalogo nauium: [Greek words]. Bissenis Salamine Aiax cum nauibus ibat, Cecropidum quo castra loco posuêre phalanges. Peleum praeterea & Eurysace̅ Aiacis filios ciuitate ab Atheniensibus donatos, & ab his insulam dono acceptam: & illud ad ditu̅, quòd Salaminij Atheniensium morem secuti, de functos, cùm humi conderent, ad occidentem, non ad orientem, vt Megarenses ora verterent. Pythium praeter caetera oraculum Atheniensium causam iuuisse fertur, cuius voce Ionica Salamis appellata est. Sab. lib. 5. En. Arrhachion Phigalensis ex Arcadia, in pancratio Olympico, cùm victis alijs aduersarijs, vnus, quo cum de oleastro certaret, relictus esset: ille eodem impetu & pedibus Arrhachionem incinxit, & manibus collum obstrinxit. Eius digitum Arrhachion pedis infregit, & dum strangulatus iam animam ageret, prae digiti dolore aduersarius eódem temporis momento corruit. Elei itaq; Arrhachionis cadaueri victoriam praeconis voce adiudicarunt. Statuam ei in foro Phigalenses posuêre. Pausanias in Arcadicis. Nemeis ludis, cùm Creugas & Damoxenus Syracusanus diem pugilatu ad vesperum exemissent: inter eos ita conuenerat, audiente tota corona, vt vicissim alter in quam iussus esset, corporis partem, singulas alterius plagas acciperet. Tunc quidem Creugas prior Damoxeno in caput plagam inslixit. Iussit hic illum manum immotam sustinere. Quo facto, Damoxenus infestis digitis partem alui petijt, quae infra costas est. Ea verò fuit, cùm vnguium duritia, rum incursionis impetus, vt immissis vtrinq; manibus viscera apprehe̅derit, eaq; dilaniata extraxerit. Expirauit statim Creugas. At Argivi Damoxenum, quòd pactis non stetisset, quippe, qui non vno, sed pluribus vulneribus aduersarium confecisset, exilio multarunt: Creugae iam mortuo palmam detulerunt, eidem???ue statuam Argis posuerunt. Idem. Erant Milesiorum res domestica seditione concussae. Postremò malorum, quae inuicem perpessi fuerant, satietate capti, Parios domesticarum contentionum arbitros Milesij fecerunt. Hi quum Miletum venissent, omnia???ue ruinis oppleta cernerent, campestrem regionem perlustrare se velle pronunciarunt. Ibi si qua praedia nitidiore cultu oculis occurrebant, eorum, qui possiderent nomina perscripsêre: mox in vrbem reuersi, populo???ue ad concionem vocato, vrbem his ministrandam commisêre, quorum fundos optimè cultos inuenissent: praefati, videri sibi eos ita publica, vt sua curaturos. Caeteri quorum res incultae repertae sunt, quia seditionum studiosi pròpria neglexissent, melioribus parêrent. Atque in hunc modum Parij Milesiorum ciuitatem, vtili ad ciuilem vitam instituendam exemplo, composuisse dicuntur. Sad. lib. 8. En. 2. ex Herod. lib. 5. Alexandridas roganti eum quid causas capitales Senes pluribus diebus disceptent: atq; vt noxa quis liberatus fit, nihilominùs maneat reus? Multis, infit, diebus disceptant: quòd si in re capitali titubent, non sit ad poenitentiam regressus. legibus autem obnoxium esse oportet, quòd hac ex lege liceat etiam rectius consilium capere. Plut. in Apoph. Cùm Lacedaemoniis lex esset, vt hostias nisi ad sacrificium quoddam redemtor praebuisset, capitale esset: hostias, is qui redemerat, cùm sacrifici dies instaret, in vrbem ex agro cepit agere. Tum subitò magnis commotus tempestatibus fluuius Eurotas, is qui propter Lacedaemonem fluit, ita magnus & vehemens factus est, vt eò traduci victimae nullo modo possent. Redemtor, suae voluntatis ostendendae causa, hostias constituit omnes in litore, vt qui trans flumen essent, videre possent. Cùm omnes studio eius subitam fiuminis magnitudinem scirent fuisse impedimento: tamen quidam eum capitis accersierunt. nam vtut sit, quia factum non sit, quod lex iubet, eum supplicío dignum esse. At quia crudele est, casus, qui vel à sapiente praeuideri non possunt, hominibus imputari: mea quidem sententia, reum absolui placet. Sufficit enim Ciceroni genus controuersiae proposuisse, non etiam quid in re certè non ficta placuerit, in medium adducere. P. Aerodius ex Cic. lib. 2. de Inuent. Psammi filio Psammetichi apud Aegyptum regnante, nuncij Heliorum è Graecia dimittebantur, iactantes à se in Olympia iustissimum ac maximum inter mortales propositum esse certamen, rati, ne Aegyptios quidem hominum sapientissimos aliquid vltra haec esse inuenturos. Isti vbi in Aegyptum peruenerunt, ea???; exposuerunt, quorum gratia venerant: Rex conuocat ex Aegyptiis eos, qui sapientissimi haberentur. Qui cùm co̅uenissent, & Helios audissent omhla commemorantes, quae par erat ab eis fieri in eden do tertamine, & se venisse dicentes sciscitatum, Nunquid possent Aegyptij reperire iustius. habito inter se consilio, interrogabant Helios, Nunquid apud eos certarent ciues? Et illis respondentibus, [1911] sine discrimine & suorum & caeterorum Graecorum cuicunq; volenti certare fas esse: Atqui, inquiunt, illos, cùm tale certamen proponant, ab omni iure excedere. Nullo etenim pacto posse fieri, quin conciui pugnanti ciues fauere̅t, facientes iniuriam hospiti. Sed si uellent iustum proponere certamen, & si eius gratia venissent in Aegyptum, iuberent hospitibus ponere certamen, nullo Heliorum certare permisso. Herodotus libro 2. Lex apud Rhodios fuit, vt si qua rostrata in portu nauis deprehensa esset, ea publicaretur. Cùm igitur magna in alto tempestas esset, vis ventorum, inuitis nautis Rhodiorum, in portum nauim coëgerat. Quaestor nauim Populi vocauit. nam rostratam in portu deprehensam esse. Nauis dominus negabat publicari oportere: quia vi maiore ac necessariò in portum coacti essent: itaq; non videri contra legem, quid fecisse, cuius si, vt in omnibus, voluntatem spectari placet, mens ea certè nunquam fuisse dici potest, vt qui culpa careat, supplicio ac fraude no̅ careat. nam hoc nihil indignius esse: nisi ex suo quoq; nomine placeat commuem omnium hominum infirmitatem condemnari. Quaestor rursus, nullam non relinqui peccandi potestatem, si semel institutum sit, vt non de facto, sed de facti causa quaeratur. Nauem [Greek words] in portum eijci, & si tum fortasse prohiberi non potuit, id tamen antea euitari ac multis rationibus praecaueri potuisse. Attamen ex Alfeni Vari sententia, ad similitudienem nauis onustae cotibus, quae ante Idus Martias ex portu Cretae profecta, & à vento in portum relata, iterum post Idus Martias aduersus legem profecta fuerat: nos quoque à Rhodijs ita iudicandum esse interpretabimur, Nauim commissam esse non videri, inquit P. Aerodius ex Cic. lib. 2. de Inuent. Aestiuo tempore adolescentes vrbani, cùm Hostiam venissent, litus ingress???, piscatore trahentes rete adierunt: pacti???; iactu̅ retis quanti emerent, precium numerarunt. Hi cùm diu expectassent dum retia extraherentur ta̅dem nullus quidem piscis apparuit, sed sporta auri obsuta. Hunc emtores bolum suum dicere, piscatores suum. Hanc sanè controuersia̅ ex veritate ac re, quae recens accidisset (vt aliàs plerunque) è medio foro in scholam traductam esse, & ibi saepiùs agitatam, scribit Suetonius Tranquillus: sed quid in ea aut visum aut iudicatum sit, omnino praetermittit. Fuisse verò iurgium hoc ambigui iuris atque indifficilis, ex Milesiorvm decreto facilè cognosci potest. Nam cùm antea genus idem causae apud Coos accidisset: nempe vt cùm Ionici adolescentes iactum retis à piscatoribus comparassent, extracta magni ponderis aurea mensa siue tripode, Coi propter nouitatem rei & magnitudinem pecuniae ad Miletum Ionum metropolim negotium reiecissent: vix quid in eo sequerentur Milesij habuerunt. Itaque consuli placuit Apollinem Delphicum. Respondit, neutri: sed ei, qui in tota Graecia sapientia praestaret, dandam esse. Ergo omniu̅ consensu Thaleti concessa est: ille contrà cessit ea Bianti, Bias Pittaco, hic???; alijs, sicut deinceps per septem sapientum ordinem ad Solonem perueniret. Is rectè affirmans Deum solum sapientem esse, Apollini consecrauit. Suetonius de illust. Rhet. Val. Max. lib. 4. c. 1. Laërtius lib. 1. Senatvs Romanus Tiberium Gracchum tribunum plebis Agrariam legem promulgare ausum, morte multauit. Ide̅ tament, vt secundùm legem eius per Triumuiros ager populo viritim diuideretur, egregiè censuit. Siquidem grauissimae seditionis eodem tempore & auctorem & causam sustulit. Valer. Max. lib. 7. c. 2. Idem Senatus, cùm ob nimis asperè actam censuram à Cn. Bebio Tribuno plebis, Cl. Nero & L. Salintor Coss. pro Rostris agerentur rei, causae dictione decreto suo liberauit, vacuum omnis iudicij metu eum honorem dedde̅do, qui exigere deberet rationem, non reddere. Ibidem. C. Caelius iudex absoluit iniuriarum reum, qui Lucilium poëta̅ in scena nominatim laeserat: existimauit enim inter eos quibus propria maledicentia & inuidia est, hanc nominationem non ad iniuriam, sed ad aemulationem pertinere: deniq; qui solitus est maledicere, vt idem de se dicatur priùs, iure tolerare posse. At P. Mvtivs co̅trà, mimum, qui Lucium Accium Poëtam in scena nominauerat, cùm nihil aliud defenderet, nisi licere eum nominare. cuius nomine scripta de̅tur in vulgus: hoc ipso condemnauit: habita videlicet personae, temporis atque loci conditione: quae à mimo, & de scena atq; in copspectu totius Populi Romani, du̅ res non seria, sed ludicra agitur, que̅quam eximium virum nomine compellari non patiuntur. Na̅si plures in instrumentis legi sua nomina molestè ferunt, qua̅tò magis ea à mimo pronunciari? Paulus Aerodius ex auctore ad Herennium lib. 1. & 2. Ex paruulorum interrogatione, nedum minorum viginti an̅is, quos vel citari in testimonium prohibemus, certa nihilominus plerunque probatio inducta est, quamuis nullis extrinsecùs argumentis accusatio impleretur: atq; (quod maius est) id aetatis vno teste reum peragi aliquando accidit. M. Cl. Marcellus, cùm aedilis curulis esset, filium habebat Marcum cùm forma in flore aetatis insigni, tum moribus & eruditione rara, vt eum ciues admirarentur. Hunc lasciuus & audax homo amore deperiens, collega Marcelli Capitolinus atte̅tauit. Cuius tentationem adolescens primùms per se reijcit. Vbi ille eum iterum appellat, defert rem ad patrem. Id iniquo animo ferès Marcelius, accusat homiem in senatu. Qui appellatis tribunisplebis, varia diuerticual, varias praescriptionos molitur: neque hic prouocationem recipientibus, inficiatione reijcit crime̅. Quia verò tentatio Capitolini remotis arbitris fuerat, placuit senatui pueru̅ accersere. Cuius ruborem & lacrymas praesentis, mixtum???; flagrantissima ira pudorem cùm cernu̅ Patres: nullo vltrà quaesito iudicio, damnant Capitolinum, litem???ue pecunia aestimant: ex qua mensam argentariam fecit Marcellus, quam dijs dicauit. Plutarch. in Marcello. Attilii Calatini in lite de iure triumphandi dirime̅da prudentiam inter Luctatium consulem & Q. Valerium praetore̅, pete ex Tit. Qui triumphare possint, aut debeant. Liuia Augusta, haerede Tiberio, H-S. Qvin. hac nota, Sergio Galbae legauerat. Sergius petebat ex testamento H-S. quinge̅ties. Haeres ex aduerso allegabat quinquaginta duntaxat legato contineri. nam ex notata atque imperfecta summa non perscripta, quod minus est, accipiendum esse. Pro Galba hoc afferebatur, quod dicimus, huiusmodi legata ex modo facultatum quas testatrix reliquisset, ex legatarij dignitate, caritate & necessitudine co̅siderari: quemadmodum & in dotis repomissione, non demostrata re & qua̅titate, quinetiam arbitrio detracto, & patre & marito digna dos dicta esse intelligitur. Vicit Tiberii si non causa, certè auctoritas. ita enim mihi placet locum illum potiùs interpretari, quàm vt Tiborium pro hac nota L. hanc D. fecisse arguamus. P. Aerodius ex Suetonio. Cùm Nonius, homo Augusto principi pernecessarius, veneficij causam diceret, dubitasse dicitur Octavivs, quae essent suae partes: veritus, ne si reo superesset sua auctoritas, legib. reum eriperet: contrà, ne à se destitutum praedamnare videretur: amicis ita co̅sentie̅tibus, sedit in subsellijs aliquothoras, veru̅ tacitus, ne iudiciali quidem laudatione vsus: ne princeps plus velle videretur, quàm ciuitatis iura postularent. Sab. lib. 4. c. 4. ex Suetonio. L. Cloelius Terracinensis, cùm coenatus cubitum in idem conclaue cum duobus adolescentibus filijs isset, inuentus est mane iugulatus. Cùm neque seruus quisquam reperiretur, neque liber, ad quem ea suspicio pertineret: id aetatis autem duo filij propter cubantes, ne sensisse quidem se dicere̅t: nomina filiorum de parricidio delata sunt. Nusquam verosimile videbatur, ausum esse quenquam se in id co̅claue committere: eo potissimùm tempore, cùm ibidem essent duo filij, qui & sentire & defendere facilè potuissent. Tamen cùm planum Ivdicibvs esset factum, aperto ostio dormientes eos repertos esse: iudicio absoluti adolescentes, & suspicione omni (qua solae iudicium agebatur) liberati sunt. Nulli enim visum quenquam esse, qui cùm omnia diuina atque humana iura scelere nefario polluisset, somnum statim capere potuerit: propterea, quòd qui tantum facinus commiserunt, non modò sine cura quiescere, sed ne spirare quidem sine metu possunt. Paulus Aerodius ex Cicerone pro Roscio, & ex Valerio Maximo lib. 8. cap. 1. Clavdivs Caesar feminam non agnoscentem filium suu̅, dubia vtrinque argumentorum fide ad confessionem compulit, indicto matrimonio iuuenis. Suetonius. Galba Africae procoss. in iure dicendo, cùm de proprietate iumenti quaereretur: leuibus vtrinque argumentis & testibus, ideo???ue difficili coniectura veritatis, ita decreuit, vt ad lacum, vbi adaquari solebat, duceretur capite inuoluto: atque ibidem reuelatio eius esset, ad quem spontè se à potu recepisset. Idem. M. Syl. Otho, qui postea imperauit, cùm adhuc priuatam ageret vitam, à duobus de finibus arbiter electus, agrum emit, de quo orta erat controuersia, & alteri co̅tendentium dono dedit: atq; ita inter ipsos litem sustulit. Idem. Egnatius Marcellinus Quaestor in Prouincia, scribam, qui sorte obtigerat, ante legitimu̅ salarij tempus amisit. De eo, quid acceperat scribae daturus, cùm intelligeret subsidere apud se no̅ oportere: in Senatu quaesitum est, quid fieri de salario vellet. Haeredes scribae, id residuum sibi: Praefecti, aerario populo???; vindicabant. Caelius Strabo aerario censuit inferendum: Baebius Macer haeredibus dandum. Obtinuit Strabo. Sanè à Leone Imperatore tandem id solis fisci aduocatis concessum est, vt totius anni commoda atque stipendia ex quo hoc officium peragere ceperint, si moriantur, deferant haeredib. Plin. Nepos lib. 3. Epist. Bithynae ac Ponticae ciuitates, apud C. Plinium Proconsule̅ aiebant, in exigendis pecunijs, quae sibi velex locationibus, vel ex venditionibus, alijs???; causis deberentur, priuilegium competere: eo iure vsos esse se longissimo tempore, sibi???ue id nec alios antea Proconsulos denegasse: quod ius [Greek words] appellare solent: & esse huiusmodi, vt omnibus alijs chirographarijs creditoribus anteponantur: hoc in omni sua re [1912] gione pro lege valuisse. Creditores contrà, solum Principem aut Rempublicam Romanorum, eámve, quae principum instar, fiscum, aerarium, publicam pecuniam habet, isto vti priuilegio, quasi suo quodam iure ob communem vtilitatem, videlicet, vt chirographarijs non etiam hypothecarijs praeferantur, alias omnes ciuitates esse loco priuatorum: ideo???ue à caeteris creditoribus, qui personalem actionem habent, causam eorum separari non oportere. Frustrà opponi à Bithynis & Ponticis ciuitatibus, eo se antea iure vti consueuisse: quia tale ac tantum priuilegium nulla ciuitas alijs modis in bonis debitoris sibi acquirere debeat, quàm si id nominatim à Principe non à Proconsulibus acceperit, aut specialiter in vnoquoq; negotio sibi fortè de eo iure prospexerit. C. Plinivs Secundus ex sententia Traiani Imperatoris pronunciauit, vsum in his rebus atque consuetudinem citra legem totius Reipub. aut Principale beneficium, non valere. P. Aerodius ex Plin. Nep. libro 10. Epist. Cùm de iurgio quodam Senatoris Equitis???; Romani, Vespasianvs Augustus ipse cognosceret: ac pro Senatore diceretur, tanti ordinis homini quoquo modo factam iniuriam ferri non oportere, etsi ab eo ceperit, non vltrò Eques intulerit: ita pronunciauit, Non oportere maledici Senatoribus: remale dici, ciuile fas???; esse. P. Aerodius ex Suetonio. Maritus quidam haeres vxoris suae, petebat à Suro pecuniam, quam apud eum deposuisse defunctam se tum marito absente affirmabat: & in eam rem vnum testem liberti sui filiu̅ produxerat. Apud Procuratorem desiderauerat & quaestionem haberi de ancilla defunctae. Surus negabat se accepisse, & testimonium non oportere vnius hominis admitti: nec solere à quaestionibus incipi, etsi aliena esset ancilla. Procurator quaestionem de ancilla habuerat. Cùm ex appellatione cognouisset Alexander Seuerus Imp. pronunciauit, quaestione illicitè habita, vnius testimonio non esse credendum: ideo???ue rectè prouocatum. P. Aerodius ex Paulo libro 3. Decretorum. Camelia Pia ab Hermogene appellauerat, quòd diceret iudicem de diuidenda haereditate inter se & cohaeredem, non tantùm res, sed etiam libertos diuisisse, & alimenta, quae dari testator certis libertis iussisset: nullo enim iure id eum fecisse, vt libertos quasi mancipia quaedam aut haereditaria bona diuideret. Nam adeò quoque libertorum omnium haeredes omnes aequè patrono esse, vt & si pater ipse testamento per epistolam, aliisve modis vni ex filijs libertum assignauerit, non desinat alterius filij libertus esse: quare & assignationem, nec quasi legatum, nec quasi fideicommissum percipi. Ex diuerso respondebatur, haeredes consensisse diuisioni, & multis annis alimenta secundùm diuisionem praestitisse. Placuit Alexandro Seuero Imp. nullam esse libertorum diuisionem: quia quod est natura indiuisum, eius partitio facta nullis modis confirmari possit: sed illud adiecit, standum esse alimentorum praestationi. Nam id fieri solet, vt quoties plures sunt haeredes, ex causa alimentorum liberti diuidantur, ne à singulis haeredibus nominatim alimenta petentes, distringa̅tur. Paulus lib. 1. Decretorum. Quidam pupillum filium suum haeredem instituit, & si haeres no̅ esset, aut intra pubertatem moreretur, quosdam substituit. Pupillus haeres patri extitit: post item alia bona ei obuenêre: deinde verò mortuus est antequam in tutelam suam veniret. De hac haereditate, quae pupillo aliundè obtigit, inter eos, qui patris pupilli haeredes secundi sunt, & inter agnatos pupilli controuersia mota est apud Centvmviros. Atqui haeredum secundorum certè possessio fuit. Et quamuis duae sint quodammodo haereditates, quia tamen separari non possunt, propterea quòd vnum sit testamentum patris & filij, meritò arbitror secundùm haeredes pronunciatum esse. P. Aerodius lib. 1. Decret. ex Cic. lib. 2. de Inuent. Manius Curius à Coponio haeres institutus erat his verbis: Si mihi post mortem meam in decem mensibus proximis filius natus erit, haeres esto. Quòd si is antequam in tutelam suam veniat, moriatur: tunc in locum partem???; eius M. Curius haeres esto. Cùm neque natus esset posthumus, Curius secundus haeres, apud Centumuiros & iudicante Manilio, petebat haereditatem. Q. Mutius Scaeuola pro M. Coponio agnato, negabat nisi posthumus & natus, & antequam in suam tutelam veniret, mortuus esset, haeredem eum esse posse, qui esset secundùm posthumum & natum & mortuum haeres institutus: itaque M. Curium haeredem esse non posse, quia conditione desicitur. At contrà L. Crassus dicebat, voluntatem, non verba valere oportere. Hunc testatorem, qui sub hac conditione Curium haeredem esse voluerit, si posthumus moriatur, hoc voluisse, hoc sensisse, quoquo modo filius non esset, qui in suam tutelam veniret, siue non natus, siue antè mortuus, Curius haeres, vt esset. Vicit L. Cràssvs, ac facilè sententiam suam probauit omnibus. Quare secundùm Manium Curium pronunciatum est: & ideo Paulus libro singulari de secundis tabulis respondit, cùm à posthumo ita legetur, si haeres erit, & non nato posthumo substituti adeant: legata eos debere, quae ille, si viueret, debiturus erat. P. Aerodius ex Cic. libro 2. de Inuent. & lib. 1. & 2. de Orat. & in Bruto, in Topicis, & pro Caecin. Titianus Primus praeposuerat seruum mutuis pecunijs dandis, & pignoribus accipiendis. Is seruus, etiam negotiatoribus hordei, solebat pro emtore per intercessionem suscipere debitum & soluere. Cùm fugisset postea seruus, & is cui delegatus fuerat dare precium hordei, conueniret dominum nomine institoris: negabat co se nomine conueniri posse, quia non in eam rem praepositus fuisset. Cùm autem & alia quaedam gessisse, & horrea co̅duxisse, & multis soluisse idem probaretur: praefectus annonae contra dominum dederat sente̅tiam, & is ad Imperatorem Alexandrvm prouocauerat. Dicebant, Vlpianus, Paulus, alij???; Iurisconsulti, qui in co̅silio aderant, quasi fideiussorem eum videri, cùm pro alio solueret debitum: non solere autem ex ea causa in dominum dari actionem, nec videri hoc dominum mandasse: & quòd alia quaedam gessisse probaretur, ne horum quidem gratia dominum, si nolit, obligari. Sed quia videbatur, in omnibus quae & soleret ipse agere, quale hoc vnum fuit, seruum suo nomine sub stituisse: sententiam conseruauit Imperator. Paulus lib. 1. Decret. Pudente & Pollione Consulibus, in cognitione M. Antonini Augusti haec controuersia mota est. Val. Nepos Viuium, Zenonem & Leonem haeredes instituerat: ijsdem etiam multa praelegauerat: manumiserat quosdam, & alijs quoque legat??? dederat. Postea cùm haeredum vnius???; se ui, quem liberu̅ osse iusserat, nomina induxisset, neque essent, qui ab intestato haeredes esse possent, bona vt caduca, fisci aduocati vindicabant. Certè ab Imperatore pronunciatum est, haereditatem ad eos, qui scripti fuera̅t, & quorum nomina Valerius induxisset, pertinere non posse: caeterùm vt eam aduocati fisci apud suos iudices peterent, Procuratorem Fisci aut Rationalem, si caducam esse intenderent. Sed de legatis dubitatum est, & maximè de ijs legatis, quae adscripta erant Zenoni & Leoni, quorum institutio fuerat inducta. Dicebat Calphurnius Longinus aduocatus fisci, non posse vllum testamentum valere, quod haeredem non haberet. Zeno contrà & Cornel???anus Priscianus aduocatus Leonis dicebant, Valerium Nepotem nomina haeredum tantùm induxisse. Id iure ipso perimi duntaxat, quod inductum sit. Antoninus Caesar, remotis omnibus cum deliberasset, & admitti rursus eosdem iussisset, ita secu̅dùm Marcelli sententiam pronu̅ciauit: Causa praesens admittere videtur humaniorem interpretationem, vt ea duntaxat existimemus Nepotem irrita esse voluisse, quae induxit. Caeterùm eum nihilominùs liberum fore, cuius nomen induxerit. P. Aerodius lib. 1. Decret. ex Marcello lib. 29. Digestorum. Referebatur de liberis Afranij Dextri Consulis, incertum sua, an suorum manu, scelere an obsequio peremti. Hos alij post quaestionem supplicio liberandos, alij in insulam relegandos, alij morte puniendos arbitrabantur. Atq; in ea erant co̅ditione sententiae, vt singularum nulla pars alia maior esset. Itaq; in id iri quod mitius est, videbatur oportere, eam???ue numero sententiam praeualere, quae absoluendos esse censuisset. Contrà, puniendos esse dicebatur: etenim eoru̅, qui vindicent, duas partes esse: vnam duntaxat eorum, qui absoluant: si in genere poenae differant, in eo certè conuenire, quòd ambae animaduertant. Sed postquam summa aequitate in singulas sententias iri placuit, singulas???ue separatim considerari, in eamquisq; partem eundo quà sentiret: propterea, quòd nihil magis commune habet occidere & relegare, qua̅ relegare & absoluere: ideo???ue, vt ij, qui puniunt, ab alijs discrepant: sic illi inter se pugnent: imò verò aliquanto propior sit sententiae relegantis, ea quae absoluerit, quam quae occiderit. quare iungi sententiae non possunt tam diuersa censentium: lex enim ait, Qui haec sentitis, in hanc partem: qui alia omnia, in illam partem ite qua sentitis. ij qui occidebant omissa sententia, relegationi accesseru̅t. Itaq; relegati sunt liberti. P. Aerodius ex Plinio Nepote lib. 8. Epist. Brasidas, quidam Lacedaemonius vir Praetorius, cùm filijs suis ab vxore diuortio separata fideicommissum relictum esset, hoc modo, Si morte patris, sui iuris facti essent: eos emancipauerat. Filij post emancipationem, fideicommissum petebant. At conditio certè non extiterat: aut verò videbatur mors patris expectanda esse, nec haeredes antè fideicommissi nomine conueniri posse. Tamen M. Antoninvs Imp. in auditorio de hac ipse cognoscens, intellecta matris voluntate, quae quia non crediderat patrem filios emancipaturum, distulerat in mortem eius fideicommissum, dilatura id in mortalitatem, si eum emancipaturum sperasset: decreuit fideicommissum eis repraesentandum. Aerodius ex Vlpianilibro 5. Disputat. Fabius Antoninus impuberem filium Antoninum & filiam Honoratam relinquens, exhaeredatis his, matrem eorum Iuliam Valerianam haeredem instituit: & ab ea trecenta & quasdam res filiae reliquit: reliquam omnem haereditatem filio Antonino, cùm ad annum vicesimum aetatis peruenisset, vo [1913] luit restitui: quòd si ante annum vicesimum decessisset filius, eam haereditatem Honoratae resticui praecepit. Mater intestata decessit, vtrisque liberis legitimis haeredibus relictis. Postea filius annum agens plenum nonum decimum, & ingressus vicesimum, necdum tamen eo expleto, decessit, filia haerede Flauia Valeriana sua relictae à qua amita fidei commissum, & ex testamento patris portionem haereditatis petebat, & apud praesidem obtinuerat. Tutores Valerianae filiae Antonini, egestatem euis praetendebant, & recitabant diui Hadriani constitutionem, in qua quantum ad munera municipalia, iusserat eum annum, quem quis ingressus esset, pro impleto numerari. Imperator autem Alexander motus & aequitate rei, & verbis testamenti, Si ad annum vicesimum aetatis, quae hanc interpretationem pati possunt, vt is ad annum vicesimum aetatis peruenisse dici possit, qui illum annum attigit, licèt propriè viginci annorum natus non sit: contra petitricem pronunclauit. P. Aerodius ex Pauli libro secundo Decretorum. In Italia cùm mulier defuncto marito secundas nuptias amatori spopondisset, & conditionem addidisset, filium domo eiecturam: questus est filius de matre apud Theodericvm regem Gothorum. Negabat constanter mulier, eum suum esse filium, suppositum dicebat. Multis hinc atque hinc argumentis contendebatur. Rex ingenio sagax, Claudij Imp. imitatione, vt veritatem erueret: Atqui, inquit, ô mulier, potes, si me eudis, facilè ista te molestia liberare: quin tu iuuenem istum, qui filium tuum se facit, maritum accipe: minor est aetate, & facie liberaliore. Mulier omnino commota, primùm substitit, quid responderet. Quum aliquandiu se collegisset, multis cauillationibus eam rem subterfugere, neq; sibi constare cepit, sed omnia ambagibus inuoluere. Theoderico maior orta est suspicio. Itaq; finxit se poenam addere, nisi consentiret. Tunc adacta mulier sceleris horrore, suum esse filium confessa est. Io. Magnus lib. 9. c. 29. ex Iustiniano Veneto. Decommisso homicidio suspectus erat pater, erat & filius: factum vterque negare, nec vllis tormentis fateri. Carolvs Magnus veritatis confitendae causa vtrunq; ad suspendium condemnat. Tum pater amore filij motus, sese reum, filium culpae expertem pronunciauit. Barb. in cap. in praesentia de Probat. Contendebant inter se fratres duo, Emanuel & Andronicus, vter eorum patrisuccederet, qui Caloianes dictus, Byzantij tu̅c rerum potiebatur. Andronicus quidem ad certam imperij spem alendam Genuensibus praecipuè fauebat, quibus Tenedum insulam dono dari à patre omniope studebat: contrà Emanuel in Venetorum gratiam maximè adnitebatur, vt arcem à se constructam obtineret. Quum inter se in primis fratres dissiderent: Aymonem Sabaudiae ducem supremum arbitrum delegête. Qui prudenter omnia agens, fratribus quum persuadere nihil omnino posset: sinem tandem suo arbitrio imposuit, ita vs Veneti arce diruta domum recederent, nec Genuenses insulam vllo modo retinerent. Egnatius & Fulg. lib. 8. cap. 2. Sigismvndvs Imp. componendae pacis causa inter Francos & Anglos, Lutetiam venerat. In curia praesedit, causae actae, orationes habitae. Ambigebatur in primis de praefectura Bellocarensi. Erat inter duos contentio. Eorum alter caeteris omnibus superior vna re vincebatur, quòd equestri baltheo donatus non erat, quo insigni alter decoratus, ea maximè fiducia nitebatur. Causa vtrinque perorata, ne virtute superior, insignium virtutis expers, praefectura deijceretur: vocatum eum ad se, ense baltheo???ue Caesar donauit. Constituebat etiam comitem Sabaudiae, magna celebritate ducatus insignibus exornare. Intercesserunt regij magistratus, ne in regno Francico quicquam pro imperio agere decerneréve posse viderentur Augusti. Permodestè id tulit Caesar. Aemilius lib. 10. Ad Fridericvm III. Imperatorem cùm rusticus venisset, & indicasset, equorum alterum in caupona ex biga subtractum esse furto: Imperator reum indicari sibi iussit. Rusticus autem cùm hoc nequiret: Miror, inquit Fridericus, cur etiam alterum equum non amiseris: multi enim sunt hodie in hac vrbe equites, qui equis indigent. Tum agricola, Equa est altera, ô Caesar, quae belligerantibus nulli est vsui. Tu ergo, ait Fridericus, equae insidito, atque in omnes vrbis vicos discurrito: subtratius equus in aliquo stabulo latitat, qui cùm iugalem equam senserit, mox hinnitum dabit. Paruit homo, eo???ue pacto furtum compertum est: rusticus, quod suum erat recuperauit, & sur poenas dedit. Aeneas Syluius lib. 2. Commentariorum de Rebus gestis Alfonsi. Mercator Germanus ad mercatum Francofordësem profectus circa annum Christi MCCCCVI, vino madidus hippoperam octingentis aureis onustam in itinere amisit. Die festo pro concione iacturam eam proclamari fecit, & indici centum aureos se daturum promisit. Tum faber lignarius, pauper ille, sed integrae vitae, mercatorem adit, & à se repertam hippoperam affirmat. Laetus mercator, certis indicijs sium illa esse ostendit. Cum???; ea coram testibus in medium prolata esset: mertator astu fabrum circumuenire studens, octingentis aureis numeratis, quinque honorarij causa ei obtulit, centum ab illo clàm suppressos dictitans, cùm nongenti in hippopera in clusi fuissent. Faber negare factum: mercator instare Read Ivdices delata, cùm mercatoris versutiam perspicerent, iureiurando vtrique dato, cùm alter octingentos tantùm se reperisse, alter nongentos se amisisse, Deo teste aduocato profiteretur: decreuêre, vti faber octingentos illos seruaret, quo ad is, qui eos amisisset, repeteret: nongentos verò mercator ab eo peteret, qui se nongentos reperisse aliquando fassurus esset. Io. Paulus in Iocoserijs. Accusabat stupri per vim oblati adolescentem puella. Adolescens factum fatebatur: vim negabat. Ivdex stato die vtrumque redire iubet. Subornat interim famulura, qui puellam in itinere ad stuprum cogat. Illa manibus & clamore sedulo repugnare. & iudicem de iniuria noua sollicitare. Tum iudex, Si nunc repugnando euasisti, etiam priùs si voluisses incorrupta mansisses. Ergo teipsam iudicasti. Siue fabula est, fieri potuit: siue historia, digna est, quae annotetur. Ioan. Paulus in Iocoserijs. Alfonso adhuc adolescente, regnorum Siciliae & Hispaniae gubernacula in Aragonia suscipiente, accidit, vt cuiusdam seruula ex domino praegnans facta, mox pariens, ad libertatem proclamaret, ex lege Hispaniensi fiue Catalanensi (quae est, Serua, ??? ex domino liberos rusceperit, libera esto.) Dominus autem veritus seruam amittere, negabat ex se filium procreatum: ratus hoc pacto se seruam non amissurum, & filium simul habiturum. At illa acriùs instante, & natum ex domino conceptum asseuerante, cùm eius rei difficilis probatio & véritatis periculosa coniectura eset in ancipiti: Alfonsi prudentia iam inde ab adolescentia statim resplenduit. Decreuit ergo, vt infans sub licitatore venundaretur. Cum???; vni, qui maius precium attulisset, infans traderetur: pater pietate victus, à lacrymis temperare nequiuit, & suum esse filium fassus est. Quare rex & patri filium & seruae libertatem non cunctanter adiudicauit. Panormitanus li. 2. de Rebus gestis Alfonsi, & Fulg. lib. 7. cap. 3. Alfonsvm regem Neapolitanum legimus, cùm pater filium suum negaret esse, mandauisse, vt mercatori Afro vaenum daretur filius. Tum filium à patre receptum esse. Ita praesumtione lis fuit sublata. Bodinus lib. 4. Daem. c. 4. Alexander Medices dux Florentinus, cùm quidam amissa bursa cum xl. aureis, promisisset se duos aureos indici daturum: at rustico bursam afferenti, quicquam dare negasset, quòd duo coronati de summa deessent (XLII. enim in bursa fuisse, nunc XL. tantùm reperiri) improbitate hominis cognita, bursam cum XL. rustico restitui iussit, & alterum illum, qui amiserat, expectare, donec veniret, qui bursam cum XLLII. illi offerret: hanc enim, quae XL. tantùm contineret, illius non esse. Idem, sui cuiusdam consiliarij fraudë in conductae domus precio persoluendo intellecta, viduam, cui iniuria fiebat, manè frequente sen. adesse iubet, & de iniuria conqueri, ac supresso nomine ex Ducis tantùm familiaribus vnum esse dicere. Ergo vbi postera die causam suam peregit, Dux prudentiam eius collaudare, quae sui reuerentia summo iure contra suum consiliarium vti noluisset: vicissim verò iubere, Huic tali, quisquis tandem ille esset, suo nomine diceret, nisi solutionem maturaret, malè cùm illo actum iri. Et metu & pudore adactus consiliarius, qui praesens huic intererat actioni, quam primùm ad se redijt, viduae cumulatè satisfecit, id vnum praefatus, Infelicem te, nisi nomen meum subticuisses. Caupo cum peregrino, qui nidore carnis loco obsonij vsus fuerat, contendebat. Litem dissoluit Rvsticvs, non Aegyptij illius Bocchyris imitatione, sed naturae solius instinctu: De qua re sic Henricus Stephanus: Nidorem ad carnis, quae torrebatur, edebat Quidam. opsonandicopia nulla fuit. Cuius erant carnes, hunc flagitat improbus aera: Hic autem multò denegat improbiús. Ad pugnos res ducta foret: sed transijt illac Rusticus in media est arbiter is platea. Respondet, Si nil nidorem acceperit vltrà, Praeter numorum det nihil ille sonum. Constantinopoli Iudaeus Christiano egenti certam auri summam mutuò dederat, vti constituto tempore & sortem & vsurae loco duas carnis eiusdem Christiani vncias reciperet. Christianus sortem reddit, vsuram negat. Solymannvs Imp. Iudaei crudelitate, Christiani necessitate animaduersa, nouiculam afferri iubet, & ad Iudaeum conuersus: Age verò, inquit, ius tuum persequere, quacunq; voles parte carnem exime, nec plùs nec minùs duabus vncijs. Erroris poena capitilis erit. Iudaeus periculo territus, foenus spontè remisit. Aegidius Corrozetus de Dictis & factis mem. Agricola quidam ex Marchiae comitati, armëto numeroso locuples, cuius vaccae solito minùs lactis aliquantisper reddi [1914] dissent, ad ariolum confugit, capturus consilium. Qui sine mora se lamiam eius iacturae auctorem ostensurum pollicetur. Hinc ad villici huius aedes comitatus, filiam ex priori eius coniuge adhuc virginem apprehendit, huic lactis maleficio imminuti crimen impingens. Haec mox à daemone inducta, verum esse fatetur: sed se non satis esse maleficij peritam subiungit, feminas sedecim alias accusans, quas ea in arte absolutè doctas esse affirmabat. Gvlielmo principi Cliuensi haec illicò significantur à satrapa, qui eas omnes carceribus mancipari oportere consuluit. Ne tamen alicui hic manus inijceret, grauiter inhibuit princeps: strictè etiam mandans, vt quocunque modo aut insidijs in vincula pertraheretur ariolus ille. Puellam verò ab ecclesiae ministro acciri voluit, & in praecipuis fidei Christianae articulis examinari: deinde ab hac daemonis illusione doctrina saniori ad mentem reduci: eam???ue cautiorem ea ratione à satanae strophis redditam, fideiussoribus constitutis, si modò eos consequi posset (vt magis in officio contineretur) sin minùs, tum propria fide interposita, cum bona gratia dimitti. Alias autem matronas hoc falsae criminationis cauterio à corruptae mentis virgine inustas, nulla omnino re grauari permissum est. Ac prudentissimo hoc consilio desijt hic fabulae actus, & lac vaccarum, qua solet, copia fluxit. Vierus libro quinto, capite decimotertio de Praestigijs daemonum. IVDICIA ET SENTENTIAE PRVDENTES de suis aliorúmve bonis malísve, extra forum. Ex loco Consiliorum prudentium non paucu huc tranferri possunt, praesertim ea, quae in Veritatis enunciatione, Defendëdo, Retorquendo, Reprehendëdo collocauimus, fol. 1636. Mutuas sibi operas praestant Inuentio & Iudiciu̅. Qui Defendit se contra aliorum accusationem, Inuenit primùm argumentum, quo se defendat: subinde tanquam rectum approbando Iudicat, iudicando Pronunciat. Idem de Reprehensione sentiendum. De Rebvs. Tvm In Genere. De Felicitate vniuersim. Apud Thraces Trausos???ue ac Cesias & Causianos, puero in lucem edito, cognati affines???ue puerum lamentabantur, recësentes calamitates & vitae incommoda futurae. Ijdem in funere iubilabant, defuncto???; gratulabantur, cui ex hac luce & imminentibus malis, atq; omni saeuitia fortuna, tandem excedere datum esset. Gymnosophistae pariter & Brachmanes, castè & piè viuentibus, mortis diem natalèm vitae ducebant. Herodotus lib. 5. Strabo lib. 7. Solinus cap. 17. Mela lib. 2. Val. Max. lib. 2. c. 1. Iidem calculos colore distinctos pro experimento cuiusque diei in v???nam condunt, ac supremo die separatos dinumerant, atque ita de cuiusque vita pronunciant. Plinius libro 7. cap. 40. Athenaeus ex Philarcho Scythis hoc tribuit. Horatius eam consuetudinem Gretensivm fuisse innuit, quando inquit: Cressa nec careat pulcra dies nota. Hinc prouerbio receptum olim, vt dicerent, Bonum diem è pharetra esse, si quid ex animi sententia accidisset. Erasmus. Cùm Gyges, occupato regno Lydiae, armis & diuitijs abundan tissimo, inflatus animo Apollinem Pythiu̅ sciscitatum venisset, An aliquis mortalium se esset felicior? deus ex abdito sacrarij specu voce missa, Aglaum Psophidium ei praetulit. Is erat Arcadum pauperrimus, sed aetate iam senior, terminos agelli sui nunquam excesserat, paruulituris fructibus ac voluptatibus contentus. Verum profectò beatae vitae finem Apollo, non adumbratum, oraculi sagacitate complexus est. Quocirca insolenter fulgore fortunae suae glorianti respondit, Magis se probare securitatè ridens tugurium, quàm tristem curis & solicitudinibus aulam: paucas???ue glebas pauoris expertes, quàm pinguissima Lydiae arua metu referta: & vnum aut alterum iugum boum facilis tutelae, quàm exercitus, & arma, & equitatum, voracibus impensis onerosum: & vsus necessarij horreolum nulli nimis appetendum, quàm thesauros omnium insidijs & cupiditatibus expositos. Ita Gyges, dum adstipulatorem vanae opinionis deum habere concupiscit, vbínam solida & sincera esset felicitas, didicit. Val. lib. 7. cap. 1. Pittacvs Mitylene templis scalam fecit, ad nullum alium vsum, quàm vt esset dedicitum donum, adumbrans fortunae repentinos ascensus atque descensus. ascendentibus quodam modo his, quibus fortunas aspirat, descendentibus verò, qui miserijs premuntur. Aelianus libro secundo de Varia historia. Solon aiebat, Si vnum in locum cuncti mala sua contulissent; futurum, vt propria deportare domum, quàm ex omni miseriarum aceruo portionem suam ferre mallent. quo colligebat, non oportere nos, quae fortuitò patiamur, praecipuae & intolerabilis amaritudinis iudicare. Valerius Maximus libro 7. cap. 2. Croesus, Lydorum rex, cùm Solonem Sardibus commorantem ad se vocasset, & thesauros omnes ostendisset, interrogauitillum, Annón meritò, in tanta bonorum omnium abundantia, felix & beatus diceretur? Solon Tellum, item Cleobin & Bitonem Cydippes filios multò beatiores fuisse respondit: quorum primus cùm suos vicisset hostes, in illa clarae victoria è vita migrarit: duo verò posteriores, dum matrem grauiter decum bentem ad Iunonium duxissent fanum, precibus matris, bona filijs precantis, etiam co̅tinuò mortem obierint. Causam huius iudicij interroganti regi respondit: Neminem ante mortem beatum dici debere. Nec multò pòst Cyrus Croesum victum pyrae imposuit, vt combureretur. Ibi tunc, O'Solon Solon, alta voce Croesus inclamauiti Cyrus admiratus ignotum nomen, quisve deorum aut hominum esset, quem infelix rex in extremo discrimine inuocaret: posteaquam causam didicit, Croesi inconstanti felicitate motus, eum liberari iussit, & in posterum honorificè apud se haberi voluit. Herod. lib. 1. Croesvs consultus à Cyro de bello suscipiendo contra Tomyrin reginam Massagetarum: Si tibi, ait, esse videris immortalis, nihil est opus, vt meam tibi sententiam dicam. Si verò te quoque agnoscis hominem, illud inprimis discito, talem humanarum rerum circum esse, qui rotatus, eosdem semper fortunatos esse non sinat. Cyrus imperandi libidine accensus, Croeso non paruit. Itaque in eo bello perijt. Brusonius lib. 2. c. 37. ex Herod. lib. 1. Polycrates, Samiorum tyrannus, cùm summa frueretur felicitate, admonitus ab Amasi Aegyptioru̅ rege, vt aliquo saltem, quamuis leui incommodo, tantam interrumperet fortunae tranquillitatem: anulum in mare proiecit, quem habebat carissimum, eius???; iactura vehementer se dolere simulabat: cùm piscator quidam captum piscem Polycrati dono obtulit. Quo exenterato, anulus in visceribus repertus est, quem Polycrates abiecerat. Ibi tunc Amasis Polycrati amicitiam renunciasse dicitur, cùm videret apertè, fortunam ad grauiores casus eum reseruare. Nec defuit euentus. Ab Oroete enim Darij regis praefecto, in summo Mycalensis montis vertice, cruci affixus est, Herodotus. Philippvs Macedoniae rex, cùm vno eodem???; tempore tria nuncia accepisset, equestri cursu quadrigas suas Olympia vicisse, Olympiam vxorem Alexandrum filium peperisse. Parmenionem denique ducem suum Dardanos vicisse: sublatis in coelum oculis: At tu, inquit, Fortuna pro tot bonis leui aliquo nos affice malo. Alexander Magnus in dolio cubantem Diogenem Cynicum tantùm admiratus est, vt nisi Alexander esset, Diogenem se esse optaret. Hinc Iuuenalis Sat. 14. Sensit Alexander, testa cùm vidit in illa Magnum habitatorem, quanto felicior hic, qui Nil cuperet, quàm qui totum sibi posceret orbem. Theramenes, cùm è quadam domo egrederetur, & illa subitò corruisset, exclamauit: Ò Iupiter, cui me iam infortunio reseruas? Nec multò pòst à triginta tyrannis Atheniensium fuit interfectus. Aelian. lib. 9. Var. hist. Olympicis Iudis, cùm victores Diagoras vidisset coronari filios, atq; ex filia filio???; nepotes, ea???; re multùm laetaretur, Lacon quidam dixit: Ò Diagora, nu̅c pulcerum moriendi tempus esset. Plutarchus. Timothevs, filius Cononis, dux Atheniensium, gloria & victorijs clarus, in Platonem incidit extra moenia, cum quibusdam discipulis obambulantem: eum???ue videns grauem & corpulentum, caeterùm vultu benignum: disserentem verò audiens non de pecuniarum contributione, neque de triremibus aut nauticis rebus, neque de supplementis, aut quemadmodum auxilium esset ferendum, neque de tributo sociorum, siue insulahis, neque de similibus nugis aut in eptijs: sed de philosophia, & rerum pulcerrimarum cognitione: exclamauit, Ò vitam, & verè felicitatem. Aelianus de Varia histor. libro 2.
|| [1915]
Leotychidas primus quaerenti, Quî retineatur praesens felicitas? Si non, inquit, vndequaque fortunae credas. Plutarch. in Apophtheg. Socrates requirente ex eo, ni fallor, Gorgia, Quam existimationë haberet de rege magno, & haberét ne eum pro beato? Haud scio, inquit, quàm sit vir bonus, quàm doctus. Plut. de Instit. liberis. Antisthenes ait, Qui esse velit saluus, ei opus esse vel sinceris amicis, vel inimicis ardentibus. Hi enim lacerando, illi deterrent offensantes castigando. Plut. de Vtil. ex inim. Diogenes ei, qui salutem desideret, quaerendum esse vel sedulum amicum, vel flagrantem inimicum dicebat: quò increpatione vel curatione animi vitia exuat. Plutarchus de Virtutis prouectu. P. Scipio quum Censor de more notum carmen, scriba ex publicis tabulis praeeunte, pronunciaret, ventum???ue esset illuc, Iupiter auge Rempublicam: nunquam sic precari animum induxit, monente multum scriba atque hortante: sed sic, Iupiter conserua Rempublicam: satis esse auctam dicens, modò conseruaretur: ac protinùs in publicis tabulis ad hunc modum carmen emendari iussit. Qua votorum verecundia deinceps Censores in condendis lustris vsi sunt. Valerius Maximus lib 4. c. 1. Cato maior mirari alebat se, quemadmodum salua possit esse ciuitas, in qua pluris piscis vaeneat, quàm bos. Plut. in Apoph. C. Ivl. Caesar Dictator, cum hoste quinquagies collatis signis (quoties Romanorum ducum nemo) conflixit. Verùm iam exacta aecate modum adhibere voluit, veritus (vt credere est) ne fortunam quam toties secundam habuisset, aduersam semel experiretur. Sabellicus lib. 1. cap. 6. Echnicorum exemplum de Senectute. Demonax, Hadriani tempore summus philosophus, viros fortunatos saepe admonere solebat, ne obliuiscerentur, quàm citò desituri essent. Ambrosivs episcopus Mediolanësis, cum apud diuitem quëdam hospitandi gratia diuertisset, & ille se nihil vnquam in vita aduersi passum iactaret: euestigiò cum suis recessit, dixitque, ideo se inde fugere, ne vnà cum homine perpetuis prosperitatibus vso simul pereat. Haud ita procul excesserant, & respicientes, videntaedes illas cum omnibus, qui ibi erant, terrae hiatu iam absorptas. Marul. lib. 5. c. 3. Fuit Saladinvs princeps Aegyptius, dum vixit, longè clarissimus. Namque imperij sui fines in primis auxit, & felicissimè diu rerum potitus, Christianorum quoque opes ita in Oriente oppressit, vt Hierosolymis captis Christianum nomen in hunc vsque diem ex Syria eiecerit. Ille moriens in summa rerum felicitate, testamento suo praecipuè cauit, vt interuda tunica linea, quam gestare solebat, praelongae hastae affigeretur: proclamaret???ue is, qui lanceam gereret, hanc vnam esse reliquam tunicam, quae illi ex tantis opibus, tantóque imperio superfuisset. Egnatius libro 7. cap. 2. &: Fulgosus lib. 7. cap. 2. Sesostris rex Aegyptiorum victorijs illustris, curru̅ aureum preciosissimis gemmis ornatu̅ sibi construxit: cui insidens, à quatuor regibus deuictis plaustra subeuntibus se trahi passus est. Cùm festo quodam die, regum Vnvs oculis conuersis continuè retrospiceret, rotae volubilitatem intuens: Sesostris???; causam respectus percontaretur: respondisse fertur: Cum stupore admiror rotam, cùm eam instabili modo ferri, atq; aliàs aliter volui, & nunc quidem sublimia demittentem, rursus demissa sublimantem conspicio. Serostris vbi dictum id intellexit, statuit, ne illi posthac currum traherent. Paulus Diaconus de rebus Rom. lib. 17. Cum Hugolinus Girardescus, ciuis Pisanus, Guelfarum partiu̅ princeps, contraria factione partim pulsa, partim perculsa, eò potentiae domi peruenisset, vt pro nutu omnia administraret, patriae???; dominus & esset, & haberetur: in festo natalis sui celeberrimo conuiuio, ad quod suos omnes vocauerat, dum fortunam suam ipse fando effert, quendam ex intimis amicis Marcvm, Quid tandem sibi deesse arbitraretur, interrogauit. Ille, Sola, inquit, ira Numinis procul diu???; abesse à tam secundis rebus non potest. Nec multò pòst Guelforum viribus consenescentib. Gibellini armis arreptis aedes eius expugnarunt: vnum è filijs & nepotibus vim arcere conatos occideru̅t: ipsum, cum duobus filijs & tribus nepotibus comprehensum, & in turrim conclusum, fame necarunt. Aemilius lib. 8. Platina in Nicolao III. Vtilißimo. Niloxenvs ille sapiens rogatus, Quid esset vtilissimum? respondit, Rex. Id esse proprium veri principis iudicans, vt qua̅tum in ipso sit, nemini noceat, prosit omnibus, sit???ue magis optimus, quàm maximus. Quanquam non alia ratione potest esse maximus, nisi vt sit quàm optimus, hoc est, beneficentissimus in omnes. Erasmus in Adagijs. Dissicillimo. Thales philosophus, vt auctor est Laërtius, interrogatus Quidnam esset difficillimum? respondit, [Greek words], id est, Nosse seipsum. Quid facillimu̅, respondit, [Greek words], id est, Alteri consilium dare. Erasmus in Adagijs. De iis qvae ad Animi bona maláve pertinent. Vt de Ingenio & Moribus bonis malísve. Heic Iudicij in praesens habetur ratio. At qui Indolem explorant aliorum, Tomo primo respectu Subiecti fuerunt enumerati: heic etiam, quatenus Prudenter iudicant, enumerandi. Qui verò ingenij argumenta in futurum captant, inferiùs recensebuntur, sub Titulo, Prudentis praecognitionis futurorum, f. 2929. Cyrvs apud Herod. lib. 9. dicit, natura sic comparatum esse, vt è mollibus regionibus molles viri existant, néve ex eadem terra admirandae fruges & egregij bello viri gignantur. Plistarchvs Leoniedae, quaerenti cuidam, qua de causa non à primis regib. nomen mutuarentur? Quòd illi duces, inquit, esse, Quàm regere malebant? posteriores minimé. Plutarchus in Apophthegmatibus. Rogatus Spartiates, Tutá ne via Spartam foret? Qualis, inquit, accesseris. Nam ingredientes leones eiulant, lépores in cubilibus venamur. Plut. in Laconicis. Simonides quaerenti: Quid solis non imponeret Thessalis? Nempe tardiores sunt, quàm vt à me capiantur. Plut. de Audiendis poëtis. Isocrates thetor de Atheniensium ciuicate dicere solebat, eam scortis simillimam esse. Etenim, qui illarum venustate caperentur, velle quidem omnes rem cum ipsis habere: neminem tamen esse tam suijpsius contemtorem, qui matrimonium cum illis iungere dignetur. Atq; Atheniësium ciuitatem ad peregrinandum in ea iucundissimam esse, omnibus???; totius Graeciae ciuitatibus praestantiorem: ad inhabitandum verò, no̅ item securam ac tutam. Innuebat his verbis, domesticos in ea sycophantas, atque eorum, qui populares videri vellent, insidias. Aelianus de Var. hist. lib. 12. Amabat rex Philippus mulierem Thessalam, quae suspecta erat, quòd eum incantaret. Ha̅c studuit Olympias in potestatem suam redigere. Quae vt in co̅spectum eius venit, & liberali forma visa, ac sermocinata cum ea est non ingenerosè neq; insipidè: Valcant calumniae, inquit, Olympias, venena tu in teipsa habes. Plut. in Praeceptis connubialibus. Agesilavs seu Callicratidas, Asiae incolas memorauit liberos improbos, seruos esse bonos. Plut. in Apoph. Celebrantibus no̅nullis Antipatri frugalitatem, cuius esset, durus victus & austerus, Foris, inquit Alexander, est candidus Antipatri amictus, intus totus purpureus. Idem. Demosthenes ijs, qui improbitatem deposuisse existimabant Demadem: Nunc enim, inquit, cernitis sicut leonem saturum. Plut. de Cupiditate diuitiarum. Eteocles Lacedaemonius dicebat, duos Lysandros Spartam ferre non posse: & Archestratvs Atheniësis dicebat, duos Alcibiades in ciuicate Atheniësium tolerari non posse. Aelian. de Var. hist. lib. 11. Gyrtias, cùm Acrotatus eius ex filia nepos aliquando ex quadam puerorum pugna multis acceptis plagis pro exanimi domum relatus esset: plorantibus familiaribus & necessarijs: Non tacebitis? inquit. demonstrauit certè, cuius stirpis esset: neque deplorari debent boni, sed curari. Plut. in Lacenarum apophtheg. Lacaena, filium nunciato in acie fortiter pugna̅tem cecidisse: Erat verò, inquit, meus. De alio audiens, ignauiter euasisse saluum: Sanè, insit, meus non erat. Idem. Lacaena supplicationem publicam celebrans, vbi filium in acie vicisse, sed vulnerib. concisum intellexit expirare: non detracta corona, sed exultans, proximis feminis ait: Multò praeclarius est, amicae, in acie vincentem occumbere, quàm viuerè Olympijs victorem. Idem. Plinius lib. 7. refert Catonem Censorium velut ex oraculo prodidisse, Senilem iuuentam praematurae mortis esse signum. Dionysivs Syracusanus senior, cùm intellexisset duos adolescentes multa de se sua???; tyrannide petulanter loquutos, ad coenam vtrunq; vocauit. Quorum cùm alterum ad ebrietatem bibentem, alterum in potu sese moderatè continentem contemplaretur: illum quidem dimisit, quòd natura contumliosus esset, & ob ebrietatem maledixisset: hunc autem è medio sustulit, qui dedita opera, vt maleuolus & hostis, idem perpetrasset. Plut. & Caelius lib. 22. c. 17. Cor. Ruffinus, vir bellicosus, verùm rapax, consulatum opera C. Fabricii contra multos alios, viros quidem probos, sed belli imperitos, obtinuit: quia se rapinis imminui, quàm venundari malle, Fabricius asserebat. Plut. Quum Eumenes rex Roma̅ venisset, & Senatu honorificè exceptus, clarissimorum ciuium frequentia stiparetur: M. Cato Censorius non dissimulabat, tantum Romanoru̅ erga illum studium sibi suspectum esse, ipse vitans regis consuetudinem. [1916] Hoc quibusdam admirantibus, ac dicentibus, Eumenem viru̅ esse probum, ac amico in populum Rom. animo: Sint ista vera, inquit: attamen ista bellua, natura ferox est. Sentiens, omnes reges, vtcunq; pro tempore simulent, natur à Democratiae infensos esse. Erasmus lib. 5. Apoph. Cato plus sibi praedicauit placere erubescentes, quàm expallescentes. rectè assuesaciens ac docens, probrum potiùs, quàm reprehensionem vereri, ac suspicionem magis, quàm periculu̅. Plut. de Immodia verecundia. Cicero dicebat in alijs C. Iul. Caesaris ceptis & actionib. considerare se omnibus ingenium tyrannicum: sed cùm comam eius, inquit, ita videam compositam accuratè ipsumque vno digito caput scabentem: contrà non videtur iste mihi tantum mali animo concepturus, vt Romanam Remp. euertat. Plut. in Caesare. C. Ivl. Caesar Antonium & Dolabellam suspicientibus no̅nullis, vt caueret sibi ab eis, monentibus: hos negauit timere se pingues & nitidos: verùm macilëtos illos & pallidos, Brutum Cassium designans. Plut. in Apoph. Mavricivs Imp. ex insomnio edoctus, Phocam percussorem fore, quaerit ex Philippico, quónam is esset ingenio? Respo̅dit ille, Hominem esse timidum & ferocem. Tum Imp. Si, inquit, timidus, etiam homicida est, Cedrenus. Io. Coletus Anglus, decanus ad D. Paulum Londini, familiaris Erasmo Roterodamo, vir doctiss, & innocentiss. dicere solebat, Se nusquam reperire minùs corruptos mores, quàm inter coniugatos: quòd hos affectus naturae, cura liberorum, ac res familiaris, veluti cancellis quibusdam ita distringeret, vt non possint in omne genus flagitij prolabi. Prodinde etia̅ curae collegij, quod Londini maximis sumtibus puero Iesu sacrum ex truxit non sacerdotes, non episcopos, sed ciues aliquot coniugatos praefecit. Roterod. in eius vita. Giro Oronius regulus, vti erat vir acuto, & hac in re diuino praeditus iudicio, dixisse fertur, sibi Consaluum Magnum, ex regno Neapol. in Hispaniam splendido cum comitat veniëtem, ingenti onerariae naui persimilë videri, quae praelto mari indigeat, vt aequora sulcet: aliter necesse sit, vt humilibus in vadis haereat. quasi diceret, tantae moli ferendae Hispaniam Ferdinando regnante minimè suffecturam. Hinc non multò pòst percontante Girone à quodam, cum Consaluus ad regia̅ venisset, qua̅ altè oneraria illa in Loxae vadis subsideret? id???; Consaluo referretur: Oronio dic, inquit, nauem firmis lateribus aestum maris expectare, vt attollatur, & vela det ventis, qui non semper aduersissimi perslare consueuerunt. Nec perurbano responso euentus defuit: non toto enim vertente anno, quum Rauennatis cladis nuncius regem Hispaniae Ferdinandu̅ magnoperè perculisset, vnus ante alios omnes Cosaluus, qui res perditas restitueret, vocatus est. Sed ea expeditione ad nihilum relapsa, fertur suspenso ore dixisse ad astantes: Ergo Gironus Oronius praeclarus vates euadet: quando meam nauem secu̅do aestu mirificè subleuata̅, obortus opportunè ventus, qui iam vela inflabat, repentè concidens, sulcantem mare destitit. Iouius in Consaluo. Doctrina & Sapientia. Plato eo differre doctum ab indocto dicebat, quo beneualentem ab aegro. Mentis enim sanitatem ac, lumen à doctrina persaepe, ab ignorantia autem aegritudinem, manifestis rationibus proficisci. Themistocles rogatus, Achillésne an Homerus esse mallet? Et tu, infit, ipse victor malles Olympijs, an proclamans victores esse praeco? Plut. in Regum apoph. Stilpon, philosophus Megarensis, cùm Megaram Demetrius captam solo aequasset, atque Stilponem esset percunctatus, ecquid amisisset. Ille, Nequaquam, inquit. Neque enim praedam facit bellum virtutem. Plutarchus de Instit. liberis. Bias euersa patria Priene ab hostibus, alijs alia efferentibus, nudus absq; impedimentis egressus est: Bona mea mecu̅ porto, respondens. pectore nimirum, non humeris, animo, non oculis visenda. Val. lib. 7. c. 2. Qvidam, cùm Diogenem Cynicum in dolio recumbentem vidisset, [Greek words] dixit. Mox alius quidam subiecit: [Greek words]. Eustathius in. [Greek words]. Iliad. Oratione. Cùm quaestionem Xenocrates explicasset, finem???; dicëdi faceret, aderat Evdamidas. Vt dixit ex comitibus eius quidam: Postquam nos adsumus, abrupit sermonem: Rectè, inquit: si quidem dixit iam ea, quae voluit. Illo subijciente: Operaeprecium erat audisse. Num etiam, inquit, ad coenatum si veniremus, postularemus vt iterum coenaret? Plutarchus in Apophthegmatibus. Zeno Cittieus eleganter ac politè loquentium sermones, aiebat esse similes pecuniae Alexandrinae, oculis blandienti, ac vndique scripturam habenti, more nomismatis, nihilo tamen esse meliorem. Rursus, qui magis studerent vtilia dicere, quàm nitida, similes esie dicebat tetradrachmis, temerè ac ruditer percussis, quae saepe picturatis illis numis praeponderarent. In numo non spectatur elegantia scripturae, sed pondus ac materia: ita non refert, quàm sit elegans oratio, sed quàm grauis & vtilis. Idem dicere solebat, Satiùs esse labi pedibus, quàm lingua: eóque conuiuia quantum poterat vitabat, quòd ibi solutus vino, & aliorum fabulis prouocatus, faciliùs labi posset. Erasmus lib. 7. Apoph. Theophrastvs Eressius dicere solitus est, potiùs esse fidendum effreniequo, quàm verbo incomposito. Nemo non metuit insidere equo infreni: at plus est periculi à lingua petula̅ te & effreni. Laërtius. Puerorum institutione. Agesilavs requirente quopiam, quae addiscenda sint pueris? Haec, inquit, quibus etiam, quando euarerint viri, vta̅tur. Plut. in Apophtheg. Artibus mechanicis. Gorgoni cùm praecepisset aliquando pater Cleomenes, rex Spartanoru̅, vt cuipiam pro mercede daret frumëtum, adij???ret???, Docuit me vinum bonum facere: Ergo pater, inquit, & plus vini exhaurietur, & qui bibent, delicatiores deteriores???; euadent. Plut. in Lacenarum apoph. Alexandridas roganti, Quid agros permitterent Ilotis, no̅ ipsi eum colerent? Quia, inquit, maiorem nostri, quàm agri curam habemus. Idem. Virtute in genere. Apud Gellium libro 18. capite. 1. Peripateticus cum Stoico, &c. fol. 2036. M. Cato Censorius vocem saepenumerò emittebat plenam siduciae sui, Oportere alij s veniam dari, si peccassent: sibi non itë. Nam in illis, quae deliquissent, vel inscitiae, vel impotentiae affectuum debere videri imputanda. in quorum potestate adhuc essent: se verò. si peccasset, malitiae esse, non ignorantiae, aut animi concitati. Plut. Asclepiodotvm, memoriae proditum est, Athenis. inita in Syriam peregrinatione, eo consilio plerasque adijsse ciuitates, vt mores hominum perspiceret. Caeterùm in tota periodo illa tres modò comperisse, qui modestè ac planè ex formula viuerent, Ilapium apud Antiochiam philosophum: Laodiceae verò Maren, omnium eius aetatis iustissimum: item philosophum Domninum, cognomento Aristidem. Caelius lib. 14. c. 3. A. L. ex Suida. Albertvs I. Imperator tria potissimùm genera hominu deamabat. ac venerabatur: Feminas pudicitia illustres & claras. Clerum deuotum & religiosum; Milites strenuos & forte. Ioan. Cuspinianus in euis vita. Antonivs Panormita de lectione fessus, in vestibulo Pliniani sui sedebat, quae villa est haud procul Neapoli. Cum???ue inter eos, qui aderant, esset de virtute quaestio, dixisset???ue Antonius, Splendidissimum eius lumen esse: praeteriens villicus: Nescio quam, inquit, virtus ista, quam dicis, splëdeat. Sed certè scio, me diutiùs illius contemplandae desiderio captum, intueri eam nunquam. Ad quem Antonius: Haec quidem de asello, quem per imprudentiam amissum nondum reperisti, dicere poteras. Tu verò dicas, quid putes esse in orbe splendidissimum? Solem, inquit ille. Atqui solem caeci nam vident? Non vident, respondit. Multò ergo splendidior est virtus, quam etiam caeci quàm apertissimè vident. Pontanus de Principe. Virtute Imperatoria L. Pavlvm Aemilium imperatorem perhibent, cùm deuicto Perse magnificè apparatum praeberet epulum, &caetero ordine mirificè digesttum, dixisse, Eiusdem esse aciem quàm horendissimam instruere, & conuiuium quàm iucundissimum. Vtrunq; enim in ordine seruando consistere. Et propterea optimos quosq; & regno dignissimos Instructores ab Homero populorum appellari. Plut. lib. 1. Quaest. conuiuialium 2. Prudentia. Affirmabat Cato, insanos de prudentibus longè meliùs mereri, quàm econtrá. Quippe sapientes, stultorum erratis in spectis vitam in meliùs mutare. At amentes, cùm discendi capaces non sint, ex sapientium benefactis fructum percipere nullum posse. Stultitia. Alfonsus Aragonius Neapolitanus rex, Scvrram in aula habebat, qui censoria virgula singulorum dicta facta???ue notabat, & tabellis descripta principi stato tëpore offerebat, iudicio ascripto, quódnam sibi ex omnib. stultissimum videretur. Accidit, vt Rex Maurum seruum fidelissimum cum magna vi auri in Africam ablegaret, equorum comparandorum causa. Id factum scurra literis mandatum, nil minùs expecta̅ti regi in haec verba recensuisse dicitur. Alfonsus rex Christianus Mahumetanu̅ Poenum aliquot aureorum millibus onustum. ornatum, [1917] ad Mahumetanos dimisit. Exitus acta probabit. Ego verò si bona fide reuertatur, Maurum stutissimum, Alfonsum sapientissimum: si non reuertatur, quod probabilius est, Alfonsum stultissimum, Maurum sapientissimum, pro ea, qua polleo, censoria auctoritate, pronunciare non verebor. Aegid. Corrozetus de Dictis & factis mem. Auctor vitae Plebani Arlotti Florentini, dicterium hoc Arlotto tribuit. Fortitudine. Themistocles rogatus, Achillésne, an Homerus esse mallet? Et tu, infit, ipse victor malles Olympijs, an proclamans victores esse praeco? Plut. in Apophth. Leonidas rogatus, Cur optimus quisq; nobilem mortem ignobili vitae praeferat? Quoniam, inquit, illud naturae proprium, hoc sui ipsius putat esse. Idem. Zevxidamvs Aetolo, qui dixerat ijs, qui student esse viri fortes, potius bellum pace esse: Bona verba, inquit: verùm potior his mors est vita. Idem. Agesilavs interrogatus, Vtra virtus praestaret, fortitudo an iustitia? Fortitudinis demonstrauit, vbi abest iustitia, nullum esse vsum. Quòd si omnes iusti essent, fore vt non requireretur fortitudo. Idem. Temeritate. Avgvstvs eos, qui leuem ob causam periculis se exponerent, similes aiebat esse, aureo hamo piscantibus, qui plus damni amisso semel hamo acciperët, quàm multorum piscium captura posset reparari. Polyaen. lib. 8. Erat in aula Mathiae regis Vngariae Polonus miles, qui saepe Vngaros ad luctam, ad pugnam euocaret, multos?? saepe vicerat: sed iactantia nimia odiosus. Stabat in ferratis claustris immanis leo. Quis est, inquit Polonus, qui famelico leoni ausit carnem auferre, quam ore comprehenderit? Quum nemo auderet: Cernetis, inquit, quod dico. Illi fame per diem excruciant leonem: postea die ouem obijciunt quadripartitam. Leo immurmurat, apprehensae carni incubans. Polonus ingreditur, & leone: niam vorantem, diuaricatis cruribus constrictum, pugno ferit in rictum, dicens, Offam dimitte canis. Vocem intrepidam leo exhorruit, exeuntem???ue visu solo sequutus est. Audax facinus quum ad regë perferretur, non probauit: euocatum???ue Polonum, pro more donatum, domo sua iussit excedere: eum qui venalem ita vitam circumferret, non necessariò, sed ad solam iactantiam obijciens se periculo, nihil non ausurum proposito praemio ratus. Physici tradunt leonë ad nullius nisi impauidi hominis vocem contremiscere. Cranzius lib. 9. Saxoniae cap. 24. Vitae cupiditate. Diogenes Cynicus Corinthi Dionysium Syracusanum intuitus, à Timoleonte Corinthio principatu deiectum, magis???; praesentium voluptatum, quàm pristinae fortunae memorem: Viuis, inquit, ô Dionysi, tanquam multùm vitiae indigus. Sab. lib. 9. cap. 11. Tiberivs Caesar dixit, Manum medico porrigere eum, qui annum excessit sexagesimum, turpe esse. Plutarchus An seni tract. resp. Voluptatibus Aristotelis est vtilissimum praeceptum, vt voluptates abeuntes consideremus, quàm turpes & abiectae, quo minùs cupidè repetantur. Val. lib. 7. cap. 2. Lupanaribus. Bohvslavs Hasisteynus, genere & doctrina praecellens, cùm Pragenses audiret lupanar publicum incendisse: Hoc non est, inquit, tollere vitia veneris, sed totam vrbem malo veneris ardore implere, ex vno igne scintillis per singulas domos dispersis. Dubrauius lib. 31. Auaritia. Dionysivs senior ad Dionysium F. fortè ingressus, vbi conspexit poculorum aureorum & argenteorum magnam vim, exclamauit: Non es ad dominatum natus, qui tam multis, quae à me accipis, poculis amicum tibi nullum comparasti. Plut. in Regum Apoph. Prodigalitate. Recitabatur ad mensam Mathiae Pannonum regis historia de Alphonso Rege Hispano & Neapolitano, auo Reginae Beatricis, eiusmodi. Viuebat Alphonsus Tyburi: Oeconomus autë regius subinde comeabat in forum Romanum: vrbs inde millianbus sedecim Italicis non magnis distat. Quodam autem die orta est nobilis & ambitiosa altercatio inter Oeconomu̅ Regis & Pontificis, qui simul ad forum conuenerant. Exposita erat vaenum in macello vnica murena, ea???; pro natura piscis, qui quatuor libras nunqua̅ excedit, satis grandis. Expetebat eam vterq; Oeconomus. Piscator ansam hanc arripiens: Auferat, inquit, murenam, qui plurimum numorum offert. Pontificius obtulit aureos tres, Regius sex: rursus Pontificius decem, Regius viginti. Crescente altercatione, inquit piscator: Tollat piscem qui numerauerit triginta aureos. Obmutuit Pontificius: Regius verò data pecunia, murenam abstulit. Laudauit factum Oeconomi sui Alphonsus, illi???; munera dedit. Mathias finita narratione subiecit: Noluissem ego Oeconomum, si meus fuisset, magnificentiam in tali re ostendere: quòd si omnimo fecisset, laudassem, si murenam emtam donasset Pontifici: ea???ue re docuisset, Regem suum nec gulae nec auaritiae esse deditum. Ioach. Cureus in annalibus Silesiae. Luxu Aedificiorum. Megarenses olim, cùm eam curiam, in qua Timalti tumulus fuit, inter mira & memoranda ducerent, tanquàm quid visendum & mirificum, propter maximas substructiones, M. quoq; Antonio ostendisse dicuntur. Mox???; sciscitantes. Quid de illa sentiret? arbitrati miris illam laudibus eius testimonio celebrandam, futilem & nullius pensi esse iudicauit. Alex. ab Alex. lib. 1. cap. 16. Chij cùm ex Chio marmore versicoloribus maculis, vrbis muros, tanquam quid mirum, Ciceroni ostentarent: Magis mirum futurum, dixit, si ex Tiburtino marmore illos construxissent. Plutarchus. Magnanmitate. Q. Fabivs Max. iam annis grauis ad filium consulem pro tribunali sedentem, assistente magna caterua, equo vehens accedebat. Cui cùm iuuenis misso lictore iussisset, vt descenderet ex equo: erubuerunt alij. At Fabius ex equo desiliens praeter aetatem, properauit ad filium, eum???ue complexus: Macte consilio, inquit, fili. Sentis, quibus imperas, & quantae maiestatis imperium teneas. Plut. in Apoph. Clementia. Fratris filium Lycurgi Charillum vel Charilaum, qui Spartae regnabat, mitem virum ac lenem, cùm laudibus nonnulli ferrent, collega eius Archidamidas: Qui verò, infit, probus sit Charillus, qui ne peruersis quidem est insestus? Plut. de Inuidia & odio. Cùm Caesar deiectas Pompeij statuas reponi iussisset: Cicero, Dum Pompeij, inquit, statuas erexisti, tuas fixisti. Plut. de Emolumento ex inimicis capiendo. Iracundia. Cato maior irascentem à furioso putabat diuturnicaec tantum differre. Plut. in Apoph. Minis. Polydorvs Alcamenis, cùm hostibus quidam multum minitaretur: Non intelligis, inquit, maximam partem exhausisse te suppliciorum? Plut. in Apoph. Testimonio. Dicebat Adrianvs Caesar, credendum esse testibus, non testimonijs. Iudex enim exercitatus in suo munere, prudens & consideratus, de testimonio iudicium faciet, conspecto teste, ex vultu, constitutione, & circunstantijs alijs innumeris. Bodinus lib. 4. Daemon. cap. 2. Reprehensione, Castigatione. Demaratvs, cùm asperiùs egisset cum ipso Orontes, dixisset???; quidam, Tractauit te Orontes asperè: Nihil, inquit, in me peccauit. Nam qui blandiuntur, laedunt: non qui agunt acerbé. Plut. in Apoph. Dionysivs rex, cùm audiuisset duos adolescentes multa co̅tumeliosè de ipso & tyrannide eius inter compotandum dixisse, vtrunque vocauit ad coenam. Cùm videret autem alterum ex temulentia petulantem, & multa nugantem, alterum verò modestè & caute bibentem: illum vt natura ebriosum & stolidum dimisit: hunc verò interfecit, tanquam ex animi proposito maleuolum & inimicum. Antonius in Melissa, part. 1. Serm. 53. & Plut. Hippolytvs Cardinalis Ferrariensis, &c. Vide fol. 1933. Inuidia, Aemulatione. Agis Archidami filius dictitantibus, Certos cum eo ex alterae familia regia aemulari. Igitur, respondit, torquebunt istos propria mala, atque insuper mea meorum???ue amicorum bona. Plut. in Apoph. Iuuenis etiamnum Themistocles, Nihil agere dixit se praeclari, nondum enim inuidia laborare. Plutarchus de Inuidia & odio. Mendacio. Epaenetvs omnium ait, mendaces noxarum & maleficiorum architectos esse. Plut. in Apoph. Impudentia. Albertvs dux superioris Saxoniae Lubecam venerat. Placuêre illi cuncta, praeterquam laruatus ille discursus feminarum. Senatum ergo commonefecit, vt abusum illum antiquaret: qui vt multis alioqui pudicis feminis praestaret audaciam, sic impudicis stultitiae incrementum. Senatus proinde, interdixit illum laruatotum discursum. Cranz. lib. 12. Saxoniae cap. 23. Calumnia. Recipienti cuidam calumniosa probra: Desine, inquit Lacon. aures aduersus me praebere. Plut. in Apoph.
|| [1918]
Thearidas gladium acuminans, & An acutus esset? rogatus: respondit, Calumnia acutior. Plut. in Lacon. Modestia. Cato maior minimè esse inuidiosos, qui fortuna ciuiliter & modicè vtantur, asserebat. Neq; enim nobis, sed ijs, quae nobis adsunt, inuideri. Plut. in Apoph. Scurrilitate, Nugacitate. Cato maior eos, qui in ridiculis essent serij, in serijs dicebat esse rididiculos. Plut. in Apoph. Scitum est Senis cuiusdam dictum: Non quòd filius ludit meus, malè me habet: sed quòd reparare damnum studet, vehementer excruciat. Illud enim qui conantur & faciunt sedulò, nunquam, dum quid superest, desistunt. Rectè Horatius: Non lusisse pudet, sed non incidere ludum. plerunq; enim aleatores id, quod spera̅t, no̅ quod fieri potest, spectantes, captando capiuntur. Pascasius Iustus lib. 1. de Alea. Loquacitate. Persae nihil fide sanctius, nihil pulcrius silentio, nihil lo quacitate deformius esse arbitrabantur. Illud vel morte custoditum, hanc morte castigari voluerunt. Chilo Lacedaemonius sapien dicebat, non committendum vt lingua praecurreret animumt: admonens priùs cogitandum, quid loquaris, quàm lingua prorumpat in verba. Idem praecipiebat, linguam cùm aliàs semper, tum praecipuè in conuiuio continendam: quòd illic cibus ac potus inuitet ad nitemperantiam. Porrò vbi plus est periculi, ibi maior adhibenda est ratio. Rogatus, quid esset difficile: Arcanum, inquit, reticere. Erasm. lib. 2. Apoph. Vide fol. 1690. Archidamidas carpenti sophistem Hecataeum, fol. 2833. Theophrastvs Eressius dicebat potiùs esse fidendum effreni equo, quàm verbo incomposito. Laërtius. Zeno dicere solebat, Satius esse labi pedibus quàm lingua eo???; conuiuia qua̅tum poterat vitabat, quòd ibi solutus vino, & aliorum fabulis prouocatus, faciliùs labi posset. Idem. Hiero Syracusanorum tyrannus, arcana qui enunciarent, hos iniuriam arbitrabatur inferre etiam illis, quibus ea proderent. Veniunt enim nobis odio non modò hi, qui enunciant, sed & qui, quae nolumus, audiuerunt. Plut. in Apoph. Taciturnitate. Simonides poëtain conuiuio quopiam cùm hospitem recumbentem conspexisset tacitum, neq; cum vllo fabulantem: Heus tu, in quit, si stolidus es, prudens, stolidé. Plut. lib. 3. Quaest. conuiualium 1. Religione. Scribens ad Antipatrum Aristoteles: Gloriandum Alexandro, inquit, quòd in mortales imperium habeat: sed non minus illis, de dijs qui sentiuntrecté. Plut. de Tranquil animi. Xenophanes Aegyptios monuit: Osirim, si mortalem arbitrarentur, ne pro deo colerent: sin deum, ne lugerent. Plutarchus Sermone amatorio. Tertvllianvs in Apologetico dicit, satius fuisse deos fieri, sapientiae Socratem, iustitiae Aristidem, militiae Themistoclem, eloquentiae Ciceronem, felicitates Syllam, opum Crassum, sublimitatis Pompeium, grauitatis Catonem. Hi enim dijs ipsis praestabant hiscerebus. L. Viues in lib. 1. Augustini de Ciuitate Dei, cap. 32. Conscientia. Audita est Maximiliani ï. Imp. preclara ad Olomucensem antistitem Guilhelmum voxhaec: Nullum peccatum grauius esse quàm conscientijs velle dominari. Addidit etiam hoc qui in conscientias sibi imperium sumunt, eso coeli arcem inuadere. Quod rex etiam Nauarrae Henricus confirmasse fertur: religionis Christianae praeceptis passim traditum esse, inquiens, vim conscientijs non esse faciendam. Matth. Dress. Millen. 6. Votis. Solomon Iudaeorum rex. Vide fol. 3047. Socrates nihil vltrà petendum à dijs immortalibus arbitrabatur, quàm vt bona tribuerent: quia demùm scirent, quid vnicuiq; esset vtile. Val. lib. 7. cap. 2. Platonis conuersatione cicuratus Dionysivs minor Syracusanus, cùm in sacrificio publico praeco imperij aeternitatem tyranno precaretur: An no̅ tu desines, inquit, nobis mala imprecari? Plut. in Dione. P. Scipio quum censor ludum conderet, & praeco carmen pronunciaret, vti Iupiter imperium p. r. augeret: satis amplum incepspetendum esse putauit, & tabulas publicas ad hunc modum emendari iussit. Val. Max. lib. 4. cap. 1. Iustitia. Agesilavs de fortitudine & iustitia, Vtra praestaret, rogatus: Nihil fortitudinem, inquit, requiramus, omnes si iusti simus. Plut. in Apoph. Quibusdam Eleos hoc nomine laudantibus, quòd in certaminibus Olympiacis quouis quinquennio celebrari solitis essent iustissimi: Quid, inquit Agis, magni miríve faciunt, si intra quinq; annos vno tantùm die se iustos praestant? Non putabat, in eum co̅petere iustitiae laude̅, nisi quiper omnem vitam in omnibus actionibus iustitiam coleret. Plut. in Laconicis. Agesilavs cùm de rege Persaram, quem [Greek words] vulgò appellabant, quaestio incidisset, inquit, Quídnam melile est maior, nisi etiam iustior? Plut. de Virtutis prouectu. Legibus. Pittacvs Croeso, Quódnam imperium maximum esset, interroganti: [Greek words], ligni varij, respondit: in quo scilicet incisae essent leges. Laërtius. Plato leges quàm paucissimas promulgandas esse putauit. Magistratus enim si suo munere fungatur, multitudo legum superuacanea erit: si no̅ fungatur, molesta & perniciosa. Alex. ab Alex. lib. 6. cap. 4. Cleonis fuit opinio, satius esse malis legibus assuetam ciuitate̅ non facilè mutari, quàm bonis inconstanter vti. Thucyd. Apud Ae Ginetas cautum erat, vt qui nouae condendae legis causam daret, inuisus omnibus & execrabilis foret. Alex. Anacharsis eludens studium Solonis in vita conscribendis legibus (quemadmodum refert Plutarchus in vita Solonis) [Greek words] id est, Leges aranearum telis adsimiles esse dixit, propterea quòd in illas si quid leuius aut imbecillum incurrerit, haeret: sin maius aliquid, dissecal ac fugit: Sic his humiles & pauperes constringi, diuites & praepotentes non alligari. Val. lib. 7. cap. 2. Charillvs rogatus, Quid leges Lycurgus adeò paucas tulisset? Quia pauca loquentibus, inquit, etiam paucis legibus est opus. Plut. in Apoph. Agesilavs interrogante quopiam, Quid contulissent Spartae Lycurgi leges? Fastidium, inquit, voluptatum. Plut. in Apoph. Reipublicae studio. Refert Macrobius, Caesarem Avgvstvm aliqua̅do venisse in aedes, in quibus habitauerat Cato. Hîc quum Strabo in gratiam Augusti incusaret Catonis peruicaciam, quòd sibi necem consciscere, quàm Iulio victori se submittere maluisset: Augustus respondit: Quisquis praesentem ciuitatis statum mutarri non vult, is & ciuis & vir bonus est. Eodem dicto & Catonis memoriam tutatus est, & sibi consuluit, ne quis in posterum affectaret res nouas. Erasmus in Adagijs. Supplicijs & Poenis. David rex, propter numeratum contra Dei mandatum populum poenam meruerat, quae in totum populum redundatura erat. Proposito itaq; triplici genere supplicij, Fame, Bello & Peste, postremum elegit: satius esse indicans, in manus misericordis Domini incidere, quàm inimicorum. 2. Reg. vltimo. Persidia. Astyages Medorum rex, quum proditione Harpagi à Cyro ex filia nepote esset victus, & ad victorem nepotem adductus, Harpagum ibi vidisse crudelitatem sibi exprobrantem: quaesiuit, An ipse auctor fuisset Cyro suscipien di belli, & à Medis desciscendi? Quod quum Harpagus etiam gloriabundus asseuerasset: Ne, inquit senex, aut stultum te esse homine̅, aut impium oportet. Illud, quòd alterum quàm te malueris esse regem: hoc verò, quòd Medos ciues & populares tuos, nihil dete malè meritos, regno priuatos ac libertate, Perssaru̅ seruituti subiecisti. Lud. Viues de Concordia & discordia libro 3. Antipater, quum audiuissett Parmenionem ab Alexandro interfectum, dixit: Parmenio struxit insidias Alexandro, cui fidendum est? Si non struxit, quid agendum? Erat Parmenio velut alter Alexander, in rebus militaribus. Si tantus amicus fefellit, non est tutum cuiquam amico fidere: si Alexander nihil commeritum sustulit, praestat à regum negotijs abstinere. Plut. in Apoph. Regum & Impp. Aetius Patricius Romanus à Valentiniano III. occisus est, imperium quasi affectasset. Miles quida̅ interrogatus auerbach Imp. Vtrum iure caesus sibi videretur? respondit: Hoc quidem nescio, caeterùm id tibi affirmarim, tua te sinistra manu dexteram gibi amputasse. Egnatius lib. 2. cap. 2. Iniuria. Cato maior iniuriam aiebat, quamuis non creet periculum facientibus, tamen omnibus creare. Plut. in Apoph. Socrates, cùm affari videretur accusatores Anytum & Melitum valere, detrimento afficere non valere. Plutarchus de Tranquil. animi. Periuria. Agesilavs rex Spartanoru̅, cùm Tissaphernes co̅tra data̅ fidedem illi insidias tenderet, laetari se dicebat illius perfidia, eò ??? peierando deos redderet infestiores. Aelianus lib. 14. Var. hist. De iis, qvae ad Corporis bona maláve pertinent. Nempe de Partibus corporis. Pittacvs, cùm victimam ei rex Aegyptiorum misisset, prae [1919] cepisset???ue, vt optimam & pessimam carnem auferret: victimam excisa remisit lingua. quòd tam bonorum ea quàm malorum organum sit summorum. Plutarchus de Garrulitate. Bias iussus Amasidi victimae pessimam simul???; optimam carnem mittere, exectam linguam misit: quòd fraudes & compendia afferret oratio summa. Idem de Audiendo. Forma. Archelavs, complectente in conuiuio Euripide formosum Agathonem, atque deosculante iam pubescentem, ad amicos ait, Ne miremini: quippe pulcrorum etiam autumnus pulcer est. Plut. in Apoph. Morbis. Socrates, cùm decrepitam iam aetatem agens, in morbum incidisset, quidam interrogaret, Quomodo se haberet? Rectè inquit, vtroq; modo. Nam si fuero superstes, plures aemulatores habebo: sin vitam excessero, plures laudatores. aelian. lib. 2. de Var. hist. Damnatus erat magicae artis villicus quidam, nomine Bernardus, alioquin vir simplex ac frugi, ob id???ue demino percharus. Sed quia nec minis, nec persuasionibus adduci poterat, vt poenitere vellet, ad ignis poenam poscebatur à iudicibus. Dominvs, qui principi Mediolanensi gratus erat, obtinuit, vt sideiussione data, liceret hominem apud se viginti diebus habere. Coepit ergo illum alere non vt medicus, sed vt rusticum nobilis amicus: quatuor oua recentia manè, totidem vesperi, tum vinum dulce atque iucundum administrabat, carnes quoque & iura pinguia. Postmodum vt vidit hominem ex longo veterno resipiscere, hortatus est, vt omissis falsis atque absurdis periculosis???ue persuasionibus, Ecclesiae adhaerere vellet. Sed paucis opus fuit: resipuit, optimus???ue Christianus factus, liberatus???ue, vsque ad mortem absque querela perseuerauit. Cardanus de Rerum varietate lib. 15. cap. 80. Vulneribus. Nicolaus Maltrauersus, Lucij Comes, Patauinus, homo potens. qui DCC. milites armatos quandocunque vellet habere poterat, comitatu militum & sicariorum, vulneribus praesertim in facie deformatorum, delectabatur quòd eos fortitudinis suae signa circumferre diceret. Id cùm Tonsori suo obiter inter radendum iactitaret: is verò contrarium sibi viderirespondisset, quòd no̅ qui pateretur, sed qui alijs vulnera inferret, maiorem fortitudinis laudem mereretur: sibi persuaderi passus est, vti deinceps nullos cicatricosos in suo comitatu ampliùs esse vellet. Hic Nicolaus cum Cane Scaligero conspiratione inita, belli cruentiss. inter Patauinos & Veronenses, in quo supra centum millia periêre, auctor fuit. Bern. Scardeonus lib. 3. classis 13. Exercitatione corporis. Alexander Magnus cùmpedum pernicitate aequalibus omnibus iuuenibus praecelleret, atque sodales eum ad certamen Olympicum accenderent: quaesiuit, An reges certaturi essent? Negantibus illis, iniquam ostendit concertationem esse, in qua palmam relaturus esset de priuatis, vincendus rex. Plut. orat. 1. de Alexandro. Aeschylvs, cùm apud Isthmum ludos pugilum spectaret, vbi icto altero conclamatum est à theatro, pungens Ionem, Chium: Vidén, inquit, quantum valeat consuetudo? pulsatus silet, spectatores vociferantur. Plut. de Virtutis prouectu. Philopoemenes Megalopolitanus dux clariss. fuit iam inde à puero ad rem militarem pronus, atque eò quae conducerent, assectabatur nauiter: in armis se exercens & equitans. Cùm verò luctari etiam scitè videretur, suaderent???ue ei aliqui amici & curatores, vt se ad exercitationem athleticam conferret: rogauit eos, Ecquid ea exercitatio militi adferret detrimenti? Qui cùm id, quod erat, athleticum corpus cum militari omnibus partibus referrent pugnare, praecipuè viuendi rationem & exercitationem aliam esse: quòd illi multo somno, perpetua saturitate, statis motionibus, & quiete augerent tuerentur???ue habitum, qui ex quolibet momento & excessu consuetudinis esset ad conuersionem lubricus: hiomnem debeant variationem callere & inaequalitatem, maximè verò assuefacti esse, vt facilè inediam tolerent, facilè etiam vigilias. Quo intellesto, non solùm ipse eam rem fastidiuit & derisit Philopoemenes, verùm etiam disciplinam, omnem athleticam pòst praetor, quantum in ipso erat. omni exegit genere contumeliarum & probrorum, quòd appositissima corpora necessarijs certaminibus redderet inhabilia. Plut. in Philopoemene. De Indis, in nostrum orbem deductis, narrant, cùm saltantes vidissent Hispanas feminas, territos fugisse, quòd illas dicere̅t nouo & insolito sibi furoris genere concitati. Lud. Viues de Christiana femina lib. 1. Legatvs Turcae ad Mathiam Regem Pannoniae missus, de hastiludijs hanc tulit sententiam. Neque seriò, neque ludo satis consuluisse auctorem illius pugnae: minùs enim negotij quàm serium exigit, & plus periculi quàm lusus postulat, concursionem illam hastarum exhibere. Ad haec Rex (nam & ipse saepiùs in hanc arenam descendebat) Te, ait, tua tuos???;, nos nostra delectant. Dubrauius lib. 11. Gemes Othomannus, audiens Ferdinandum regem Neapolitanum commen dari à corporis agilitate, saltando, currendo, equitando: At haec, inquit, corporis exercitia brutorum imitatione apud Turcos seruorum sunt propria: principum verò, liberalitatis, iustitiae, prudentiae???; opera. Aegid. Corrozenus de Dictis & factis mem. Alimentis. Cambyses Persatum rex, Aethiopes quosdam Ichthyophagos exploratum miserat ad Aethiopes Macrobios cum muneribus. Rexsumto purpureo amiculo (quod vnum ex muneribus erat) rogauit, Quídnam esset, & quomodo confectum? Et cùm Ichthyophagi veritatem de purpura de???ue tincture dixissent: Dolosi, inquit, homines, dolosa sunt vestimenta. Secundo loco sciscitatus de tortili monili atque armillis, ornatum eius rei exponentibus Ichthyophagis, risit, atque existimans vincula esse, inquit, Robustiora apud se vincula esse. Tertiò sciscitatus vnguentum, cùm illi de confectura, vnguenti??ue ratione dixissent, idem dixit, quod de vestimento. Vbi ad vinum peruenit, eius???ue conficiendi rationem audiuit, maiorem in modum delectatus potu, percontatus est, Quibúsnam rebus vesceretur rex, & quod longissimum tempus vitae Persis esset? responderunt, Vesciregem pane, exponentes tritici naturam: perfectissimum???ue diu viuendi spaciu̅ apud Persas esse octoginta annos. Ad haec Aethiops, Nihil se mirari, inquit, si stercore vescentes paucis viuerent annis. Nam netot quidem annis victuros, nisi hoc potui acceptum referrent. Herod. lib. 3. Archidamvs, Zeuxidami F. pollicenti suaue vinum: Quò, inquit? Siquidem & exhaurietur largiùs, & animos strenuos labefatabit. Plut. in Apoph. Quod ipsum quoq; Gorgoni Cleomenis F. tribuitur. Socrates aiebat, Improbos comedendi & bibendi gratia viuere: bonos verò, vt viuant, comedete & bibere. Plutarchus de Audiendis poëtis. Conuiuijs. Chilo Lacedaemonius, vocatus ad coenam, non antè condicebat, quàm vnumquemque inuitatorum intellexisset. Aiebat enim conuictorem & contubernalem, quibuscum nauigandi & militandi necessitudo imponitur, ferendum esse importuhum. At conuiuis seipsum commiscere temerè, hominis esse amentis. Plut. in Conuiuio. Vestitu. Xanthippe Socratis, cùm nollet eius vestem induere, atque sic ad spectandum pompam prodire: dixit ille, Vt quam non vt spectes, sed vt specteris habeas. Ael. lib. 7. de Var. Hist. Cultu, Vnguentis, Fuco. Philippvs Macedo quendam ex Antipatri necessarijs in album iudicum retulerat: quem inde vbi barbam sensit & capillum inficere, expunxit eum: Infido, fatus, in crinibus nihil putare se fidendum in negotijs. Plut. in Regum Apopht. Aiebat Socrates inter vnguenta nullum oleum meliùs olere, quam quo vngebantur athletae: Amaràcinum & foliatum feminis esse relinquenda. Rogatus, Quid deceret olere sense? respondit, Probitatem. Dein rogatus, Vbi hoc vnguentum venderetur? Theognidis hemisteichio respondit: [Greek words]. id est, Qui bonus est, ab eo bona discito. Erasmus in Adagijs, ex Xenophonte. Morte. Epaminondas, Mortem, quae obireturin bello, esse dixit pulcerrimam. Plut. in Apoph. C. Ivl. Caesar, paulò antè quàm à coniuratis interfi ceretur, sermone super coenam, Quae nam mors optima foret, moto: Inopinata, inquit, Plut. in Apoph. Mortalitate. Philippvs cùm in palaestra cecidisset, & conuersus corporis vidisset in puluere vestigium: Papae, inquit, quàm exiguam terrae portionem occupamus, qui appetimus orbem vniuersum. Plut. de Exilio. Alexander Macedo, sagitta eius crure icto, vt confertim concurrerunt, qui frequenter erant eum deum salutare soliti, gestienti vultu: Hic sanguis, inquit, est, non ichor —dijs vt solitus manare beatis. Plut. in Apoph. Idem dicebat, Mortalem se esse, intelligere se potissimum ex somno & concubitu: quòd ab eadem imbecillitate naturam incessat lassitudo & voluptas. Plut. in Alex. & de Disc. adul. Epicharmvs aetate iam prouesta, cum quibusdam aequalibus redens confabulabatur. Hîc vno ex illis dicente, Mihi satis est quinque annos viuere: alio, Mihi tres: tertio, Mihi quatuor: suscipiens ille, O optimi viri, dixit, quid litigatis de [1920] paucis diebus? Quotquot hîc conuenimus, fati lege propinqui sumus morti. Adeo???; tempus est nobis hinc ocyùs discedendi, antequam senectutis molestias grauiores experiamur. Aelian. lib. 2. Var. hist. Antigonvs rex paruo languore correptus, vt ex morbo assurrexit, Haud malè, inquit, actum est nobiscum, commonuit enim morbus nos, nespiritus, cùm mortales simus, sustollamus. Plut. in Apoph. Hormisda Persa Constantio Imp. vrbis Romae magnificentiam admiranti, & quid de ea sentiret petenti, respondit: Ex ijs quae vidisset nihil sibitam mirum videri, quàm illud verum, in vrbe quoq; Roma, non minus quàm in caeteris orbis terrarum locis, homines mori. Platina. Messolanvs vir spectatae sanctitatis, ac iam senio co̅fectissimus, ad insequentis diei conuiuium: Quid (ait) me inuitatis? ego quidem a multis annis crastinum non habui. De Fortvitis bonis malísve. De Diuitijs & Opulentia, cùm publica, tum priuata. Timandridas Lacedaemonius, cùm post longam peregrinationem domum reuersus, rem familiarem longè auctiore̅, quàm reliquerat, à filio factam vidisset: multos ab illo deos & homines iniuria affectos esse, & ex rapinis opes istas aggestas fuisse, dixit. Liberi enim ciuis esse, ea quibus domi abundes, in deorum cultum & hospitalitatem conferre: qui secus faciat, iniustum esse. Ael. lib. 14. Var. hist. Bias, cùm patriam eius Prienem hostes inuasissent, omnibus, quos modò saeuitia belli incolumes abire passa suerat, preciosarum rerum pondere onustis fugientibus, interrogatus, Quid ita nihil exbonis suis secum ferret? Ego (inquit) verò bona me???; mecum porto. Pectore enim illa gestabat, non humeris, tis inclusa, nec mortalium, nec deorum manibus labefactari queunt: & vt manentibus praestò sunt, ita sugientes non deserunt. Val. Max. lib. 7. cap. 2. Potitus Megarensium vrbe Demetrius Poliorcetes, rogauit Stilponem, Ecquid rerum ipsius in praedam versum esset? Cui Stilpo, Neminem, respo̅dit, sua se vidisse rapientem. Plut. de Tranquil. animi. Cùm quispiam Lampen Aeginetam laudaret, quòd multa possi deret nauigia. Lacon quidam, [Greek words], id est, Nihil, inquit, moror felicitatem de funiculis pendentem. Plut. in Lacon. Constantivs Imp. post susceptum imperium, Romam cum triumpho via Flaminia ingressus aureo carpe̅to, ciues obuiam factos mira benignitate inspexit & veneratus est, dictitans illud Cineae Pyrrhi legati verum esse, tot se videre reges in vrbe Roma, quot ciues. Campum Martium cum admiratione inspiciens, sepulcrum Augusti Caesaris tot simulacris marmoreis & aeneis ornatum, forum Romanum louis Tarpeij delubra, thermas, porticus in prouinciae modum auctas, amphitheatrum Tiburtino lapide extructum tantae altitudinis, vt eam vix humanus oculus assequi posset: Pantheon mira altitudine spaciosis molibus sormatum, templum Pacis, Pompeij theatrum, Circum maximum, Septisolium. tot arcus triumphales, tot aquaeductus, tot statuas per vrbem ad ornarum positas: obstupuit, ac tandem dixit, Naturam vires omnes in vnam vrbem effudisse. Stabat Traiani equus aeneus in foro, cui similem se facere posse Constantius affirmabat. Hormisda Persa, At stabulum priùs tale condas oportet, si voles equum latè succedere. Plat. Ladislavs. II. Hungariae rex vbertate soli Pannonici degustata, dixisse sertur ad Boëmica. Mox per triclinia commeans, conspectaq???ue pro foribus Mathiae regis effigie: Verè bonus hic fuit pastor, inquit: multas enim oues praepingues nobis reliquit. Tum quidam ex Baronibus Hungarica lingua, Nempe Marcus, non Lucas fuit Mathias rex, subintulit. non ignauum bouem, sed leonem fuisse fortem & animosum significans. cumq???ue rex, Quid Baro dixisset? interpretem interrogaret: is, Vt periculum à Barone auerteret, ait: Teputat meliorem, vel certè non fore deteriorem. Io. Sambucus in appendice Bonfinij. Fridericvs III. Caesar cùm Romam profectrurus Florentiam transiret, videret???; Cosmi Medicis florentissimas opes, qui aliquando pauper fuisse dicebatur, exclamasse fertur: Ò quàm multa conuitia & contumeliosa verbapertulit, surda???; aure transiuit, donec ita locupletatus est. Ioannes Petros. in Conuiu. quaest. Vrbiumsitu. Megabyzvs Persa, Dariani exercitus praefectus in Europa, cùm apud Byzantium agen audisset Chalcedonios decem & septem annis ante Byzantios vrbem condidisse, Caecos appellauit, quòd sterili & importuno loco vrbem condidissent, quum ante oculos opportunissimum habuissen, quem vtiq; Byzantij post septemdecim annos muniuêre. Sab. lib. 8. Ennead. 2. ex Herod. lib. 4. At Strabo lib. 7. Delphico oraculo monitos scribit Spartanos, vt contra caecos locarent sedes, id est, Megare̅ses, qui Chalcedone̅ sterili solo, omisso locuplete litote in quo Spartani Byzantium condiderunt, aedificara̅t. Antiquis monumentis. Alexander Magnus transmisso Hellesponto lustrauit Troiam, gesta heroica animo reuoluens. Vbi cùm ex prouincialibus quispiam ei Paridis lyram, si vellet, oste̅deret se daturum: Nihil, inquit, illam requiro: quando Achillis teneo, ad quam ille recreabatur, & —cantabat decora illa virorum. Plut. orat. 1. de Alexandri fortuna. Aelianus lib. 9. optasse illum Achillis lyram scribit. Gloria & Honore in genere. Theopompvs, cùm Pylij maiores honores ei sciuissent, rescripsit: Moderatos dies alit, immodicos obliterat. Plut. in Apophthegmatibus. Agesilavs rogatus à quodam, Qua ratione magnum nomen sibi parare posset? Si mortem, infit, contemseris. Idem. Socrates expedita & compendiaria via eos ad gloriam peruenire dicebat, quiid agerent, vt quales videri vellelit, tales et am essent. Qua qui???em praedicatione apertè monebat, vt homines ipsam potiùs virtutem haurirent, quàm vmbram eius consectarentur. Val. lib. 7. cap. 2. Demosthenes oratione de Corona hoc luculentissimum & dissertissimum fecit, quòd iuramento testatus est eos, qui in Marathone pro Graecia decertauerant, quàm in scholis iuuentutem rudimenta docuerunt (atq; in his Isocrates, Antiphontas, & Isaeos) de Repub. praeclariùs meritos esse. Plut. de gloria Atheniensium. Cato maioreos, qui virtutem spoliarent honore, spoliare virtute iuuentutem dixit. Plut. in Apoph. Galenvs de gloria populari & laude apud multos ita sentiebat: nonnullis viuentibus eam aliquando commodum ceu instrumentum esse, mortuis autem nilhil omnino prodesse: imò verò nec viuentium quibusdam: quum eis, qui plurimum philosophiae indulgerent, non paruo impedime̅to esset apud vulgus fama, ipsos videlicet à rebus pulcerrimis plus iusto trans???ersos auferens. Gesnerus in eius vita. Laudibus & Praeconijs. Agestlavs si quando vituperantes vel laudantes audiret, no̅ secus existimabat inspiciendos dicentium, quàm eorum, de quibus dicerent, mores. Plut. in Apoph. Aristoteles de semetipso in neutram partem loqui debere praedicabat: quoniam laudare se, vani: vituperate, stulti esset. Val. lib. 7. cap. 2. Titulis magnificis. Agesilavs Asiae cultoribus regem Persarum de more Magnum nuncupantibus: Quíd me ille est, inquit, maior, nisi sit iustior & tempera̅tior? Plut. in Apophthegmatis. Quod ipsum Socrati quoq; tribuitur. Alexander in Ammonis delubro appellatus à vate Iouis filius: Non, ait, mirum esse: patrem enim esse natura Iouem omnium: adoptare autem sibi optimum quemq;. Idem. Statuis & Imaginibus. Agesilavs moriens amicis praescripsit, ne vllam sui fictam vel pictam imaginem facerent. Nam si quod meum rectè factu̅ extat, erit monimentum hoc meum: si nullum, ne si omnes quidem statuae. Plut. in Apoph. Cùm C. Iul. Caesar Victor deiectas Pompeij statuas honorificè erexisset, loquens de illo Cicero: Caesar, inquit, Pompeij statuas erigendo suas stabilit. Idem. Cato maior compluribus positas cernens statuas: De me, inquit, praeopto vt quaerant homines, cur posita statua Catoni nulla sit, quàm cur posita. Idem. Dignitate. Georgius Fiscellus iurecoss. à Sigismundo Caesare equestris militiae insignia suscepit. Exin cùm Basiliensem synodum adisset, consultante de rebus arduis Sigismvndo, dubius erat, legúmne doctoribus in vnum locum coniunctis, an equitibus item in separatis, sese coniungeret. Cum???; tandem ad equites inclinaret: Stultè agis, inquit Sigismundus, qui literis militiam praefers. Nam ego milites mille vna die fecerim, doctorem vnum in mille annis non fecerim. Doctrinam militiae praetulit Imperator: quòd vt ipse linguarum ac literarum peritiam amauit, ita viros eruditione praestantes semper ornare & prouehere studuit. Aeneas Syluius lib. 4. Comment. in res gestas Alphonsi, & Dubrauius lib. 25. Republica. Demosthenes vrbe pulsus dicebat, Si mihi quis duas vias monstraret, alteram ad infernum ducentem, alteram ad tribunal, multò libentiùs ingrederer eam quae rectà ad infer [1921] num tenderet. Aelian. lib. 9. de Var. histor. & Plut. Melanthivs, siue ioco siue seriò, ciuitatem Atheniensem auerbach oratorum ait dissensione & discordia conseruari. Neque enim inclinare in eundem parietem omnes, sed fieri in remp. tractantium distractione aliquod momentum, quod prauum retrahat. Plut. de Audiendis poëtis. Archidamvs Zeuxidami filius, quaerenti de ipso, Qui Spartae tae praesint? Leges, inquit, & iuxta leges magistratus. Plutarch. in Apoph. Theopompvs dicenti, Spartam per reges stare imperandi artifices: Minimè, inquit, sed per ciues magistratibus audientes. Idem. Leon Eucratidae interrogatus, Quali in vrbe habitare queat quis securè? Vbi, inquit neque plura neque pauciora possidebu̅t incolea, atq; vbi iustitia vigebit, & languebit iniustitia. Ide̅. Charillvs interrogatus, Qua̅ rempub. optimam putaret? In qua, inquit, pleriq;, qui remp. tractant, de virtute inter se sine seditione certant. Idem. Lysander Persae interroganti, Quam potissimùm remp. co̅mendaret? Quae, inquit, viros fortes & ignauos pro merito tractat. Idem. Marivs Maximus, Meliorem esse rempub. & propè tutiorem referebat, in qua princeps malus esset, quàm in qua amici principis praui existere̅t. Quandoquidem vnus malus possit à pluribus bonis corrigi: multi autem auerbach von nequaquam. Cuspinianus in Consulibus. Imperio, Regno, Magistratu. Croeso percontanti, Quódnam maximum esset imperium? Pittacvs Mitilenaeus respondit, [Greek words], id est, Varij ligni. leges innuens. Nam olim in tabulis ligneis leges inscribebantur. Vbi summa legum est auctoritas, ibi est minimum tyrannidis. Laërtius. Dionysivs iunior sciscitanti, Quî pater eius tenuis & vnus de plebe, imperium Syracusis quaesiuisset: & ipse, cùm id teneret, & tyrann esset filius, perdidisset? Pater meus, inquit, displicente populari ditione rerum potitus est, ego tyranni de inuisa. Ab alio interrogatus idem: pater mihi, inquit, tyrannidem suam, non fortunam reliquit. Plutarch. in regum Apoph. Aelianus li. 12. Var. hist. posterius responsum Philippo Amyntae datum scribit. Aristoteles ad Antipatrum scribens de Alexandro, Non modò illi par esse, ait, quia imperium in multos habeat, animos attollere: verùm non minùs, siquis de dijs sentiat recté. Plut. de Virtutis prouectu. Theopompvs Lacedaemoniorum rex adiecit regnantibus Ephoros. Hinc cùm eum vxor insectaretur. Quòd imperium filijs relicturus esset, quàm accepisset, angustius: Imò amplius, inquit, quanto firmius. Scilicet vbi vim eius immodicam remisit, simul cum inuidia declinauit periculum. Plut. ad Principem indoctum. Idem quaerenti, Qua ratione quis fidele seruaret regnum? Si amicis, inquit, iustam admonendi libertatem concedat: ac subditos, quatenus efficere possit, non negligat laedi. Plutarchus in Apoph. Agasicles Lacedaemoniorum rex, quaerenti, Quemadmodum quis sine satellitio imperare tutò queat: Si ita, inquit, popularibus imper, vt liberis genitores. Idem. Mortuo Philippo, ac perturbatis tumultuantibus???ue prouincils, cùm amici suaderent, Omittendas Graeciae res, qui???; desciuissent barbari comitate illos clementia???; reconciliandos: At, inquit Alexander, audacia potiùs regnu̅ & animi magnitudine tutandum est. Idem. Regem quendam ferunt traditum sibi diadema, priusquàm bilem magis quàm multis sollicitudinibus & periculis & miserijs sit refertus, ne humi quidem iacentem tollere vellet. Val. Max. lib. 7. cap. 2. Cn. Pompeivs, vt auerbach eo Parthorum rex per legatos postulauit Phraates, vt terminus ipsis Euphrates esset: Imò, inquit, vtetur populus Romanus termino cum Parthis iustitia. Plut. in Apoph. Diocletianvs adhuc priuatus dicere solebat, Nihil esse difficilius, quàm imperare. Id Flauius Vopiscus in Aureliano tradit se audiuisse à patre suo. Addit causam: Colligunt, inquit, se quatuor aut quinque, simul consilium ad decipiendum imperatorem capiunt, dicunt quid probandum sit. Imperator qui domi clausus est, vera non nouit: cogitur hoc tantùm scire, quod illi loquuntur. facit iudices, quos fieri non oportet: amouet à Rep. quos debet retinere. Itaque bonus, cautus, optimus venditur imperator. At vulgus ad imperatoris titulum satis esse putat nasci, aut eligi: nasci vtcunque, eligi emtis suffragijs, ac solennibus caerem onijs confirmari. Erasmus lib. 6. Apoph. Victoria & Clade. Cùm fudissent Athenienses eorum???e socios Lacedaemonij, atq; numerum intellexisset Corinthi hostium interfectorum: Heu Graeciam, inquit Agesilavs, quae tot ipsa perdidit, quot ad barbaros domandos satis satis cunctos. Plutarch. in Apoph. Theodosivs I. Imp. vbi de successibus Maximi tyranni, qui orthodoxus erat, & de Valentiniani Imp. iunioris, qui Arianos sequebatur, fuga cognouit, putauit non mirandum esse, quòd in tanto metu Imperatoris esset: tyranno autem tantum suppeteret virium, vt Imperatorem in fugam verteret. Ille enim, inquit, rectae sententiam oppugnat, contra Deum bellum mouet. Et tu quidem coelesti armatura nudatus, fugae te commisisti: ille autem recta opinione munitus, superior est, & herum suum vincit. Prorsus enim verae pietati, auctor & legislator eius adesse solet. Atque haec quidem, cùm longè adhuc abesset, Theodosius ad Valentinianum scripsit. Nicephorus lib. 12. cap. 21. Bulgari Abares vi subactos funditùs sustulerunt. Captiuos autem Abares Crem ita rogauit: Vnde censetis ducem vestrum, & totam gentem perijsse? Illi sic responderunt: Causa prima fuit, quòd plerique inter sese accusarunt, & fortissimos ac prudentissimos quosque occiderunt. Deinde homines iniurij & furor, socij iudicum euaserunt. Deinde ebrietas: magno enim vini prouentu omnes facti sunt ebriosi. Deinde corruptela munerum. Deinde negociatio: facti enim omnes sunt mercatores, & alios alij deceperunt. His auditis Bulgaros omnes Crem conuocauit, leges???ue huiusmodi constituit: Si quis aliquem accusarit, non audiatur priùs, quàm vinctus examinatus fuerit, publicus esto. Furi crura confringi, vineas omnes radiri, sed quod satis esset, dari iussit, ne denuò egeret. Qui secus fecerit, publicus esto. Suidas. Patria, Regione, Finibus. Cyrvs rex, contendentibus Persis montosam suam & aspera̅ regionem campestri & molli commutare, non indulsit dicens: Et plantarum semina & hominum mores solum aemulari. Plut. in Apoph. Epaminon das agrum, qui campestris esset & laxus, belli orchestram nuncupauit: quòd tenere eum, nisi insertam loro scuti haberent manum, non valerent. Idem. Archidamvs Agesilai rogatus, Quantum agri Spartiatae possideant? Quantum, inquit, lancea assequuntur. Idem. Agesilavs interrogatus, Quousq; pertinerent Laconiae fines? vibrata lancea: Quousq;, inquit, haec pertingit. Idem. Vt Parthorum rex Phraates per legatos postulauit auerbach Cn. Po̅peio, vt terminus ipsis Euphrates esse: Imò, inquit, vtetur populus Romanus termino cum cum Parthis iustitia. Idem. Exilio. Cùm Olympijs Alexander per praeconem pronunciari iussisset, vt omnes ex???. les, Thebanis exceptis, domum redirent: Miserum, inquit E: Damidas, Thebani, gloriosum tamen edictum. Solos enim formidat vos Alexander. Plut. in Apoph. Libertate & Seruitute. Idathyrsvs Scytharum rex, in quem exercitum duxit Darius, consuluit Ionum tyrannis, vt ponte Istri dissoluto reciperent se, abnuentes, ob fidem in Darium, frugi mancipia nec fugitiua appellauit. Plut. in Apoph. Agis interrogatus, Quemadmodum quis permaneat liber? Si mortem, inquit, contemnat. Plut. in Apoph. Callicratidas (siue Agesilavs) interrogatus, Qui homines Iones essent? Liberi, inquit, mali, serui boni. Plutarchus in Apoph. Philippvs rex Macedoniae dixit Graecis, qui ab eo deficiebant, & associabant se T. quintio, quòd catenam priorem politiore quidem, sed longiore commutarent. Plutarchus de Herodoti malignitate. Diogenes Cynicus de Aristotele, Alexandrum Philippi F. instituente, sic loqui solebat: Aristoteles, quando videtur Philippo, prandet: Diogenes, quando Diogeni. Plut. de Exilio. Amicitia & Inimicitia. Chilo Lacedaemonius, cùm audiret quendam iactantem, Nullum se inimicum habere: Ergo ne amicum quidem, intulit. necessariò amicitiam & inimicitiam se mutuò consequi existimans. Gell. lib. 1. cap. 3. Noctum Atticarum, & Plut. de Vtil. ex inimicis, & de Mult. amic. Cùm ab Agesilao quaesitum esset, Quî potissimùm hominibus se quis probaret: Si dicat, inquit, optima, & honestissima agat. Plut. in Apoph. Antalcidas cuidam rogitanti, Quî potissi mùm hominibus placere posset? respondit: Si quàm iucundissimè cum eis sermocineris, & quàm plurimùm commodaueris. Idem. Themistocles, Atheniense ipsum referebat non habere in honore vel admiratione, sed sicut sub platanum sub se [1922] tempestate coorta & ingruentibus periculis refugere: cùm disserenuerit apud eos, castrare & rescindere ramos suos. Plut. in Themistocle. Socrates dixit, Malle Darium se habere amicum, quàm Daricum (scilicet numum) Plut. de Pietate erga fratres. Alexandrvm Magnum monebant quidam, vt Graecis tanquam amicis, Barbaris velut hostibus vteretur. Quibus ille: At non genere, sed virtute hominum sut statuenda discrimina. Complures enim Graecos improbos reperias, Barbaros econtrà probos. Strabo lib. 1. ex Eratosthenen. Idem ex primis & summis amicis in praecipuo supra caeteros honore Craterum habere videbatur, sed diligere Hephaestionem. Craterus enim, inquit, regis, Hephaestion Alexandri est amans. Plut. in Apoph. Antipater dicebat, Ex amicis duobus, quos haberet Athenis, neq; Phocionem inducere se, vt quicquam acciperet, neq; Demadem dando explere potuisse. Idem. Antigonvs II. Zenone Citieo defuncto, quem prae caeteris philosophis suspiciebat, theatrum dicebat actuum suorum sublatum. Idem. Demonax, nihil potius habuit inter morta???es amicitia, atque mutua caritate, omnem???ue sibi hominem familiarem existimando. Lucianus. Alphonsvm Aragonum regem quum quidam accessisset, & in laudem commendationem???ue inimici sui capitalis verba ita fecisset, vt ijs maximè, qui simultatem eorum probè cognorant, admirationi esset: rex ad suos conuersus: Haec benedicentia, inquit, mihi credite, erumpettandem in calamitatem inimici. Nec eumfefellit opinio. Sex enim continuos menses benedicendo ille protraxit, vt è benedictis fidem adeptus, opportuniùs inimicum opprimeret. At eius malitia, regis prudetia detecta est, & insons ille à calumnia seruatus. Panormita lib. 2. de rebus Alfonisi. Coniugio. Dolon rectè iudicat de coniugio rustici cum nobilioribus. Vide Tit. Mechaniciprudentes. Olympias, cùm adolescens quidam aulicus vxorem duxisset formosam quidem, sed famosam: Hic, infit, consilio destitutus est: alioquin oculis vxorem non duxisset. Siquidem non oculis decet neq; digitis ducere: quomodo no̅nulli supputant, quantum dotis afferat: at quemadmodum secum victura sit, non reputant. Plut. in Praecept. con. Exillis, qui filiae suae nuptias ambiebant, probum cùm pecunioso praetulisset Themistocles, ait, Virum se quaerere potiùs, pecunia qui egeret, quàm pecuniam, quae viro. Plut. in Apoph. Lacon, qui pusillam vxorem duxerat: Ex malis, ait, quàm minima eligenda. Plut. de Pietate erga fratres. Sobole. Senatum Persarum (cui intererat Croesus) aliquando interrogarat Cambyse, Qualis ipse videretur esse vir ad patrem Cyrum? responderunt illi, Eum patre esse praestantiorem: qui & omnia illius haberet, & Aegypti ac maris accessi onem adiecisset. Sed Croesvs, qui aderat, ad Cambysem inquit: mihi tu quidem. Cyro genite, no̅ videris videris adae quandus esse patri: quippe cui nondu̅ est filius, quale̅ ille te reliquit. Hoc audito Cambyses delectatus, Crdoesi sententiam approbauit. Herod. lib. 3. de Personis, in qvasbona maláve cadunt, iudicium prudens. Prudenter iudicare de Magistratibus sacris. Carolvs Magnus quendam ob pontificatum collatum gestientem, & auerbach humo in equum, absq; adminiculo, vno impetu subsilientem, reuocauit: Vales, inquit, vt video, viribus, & eques haud malus es: tua opera in bellis, vbi tua virtus enitescat, indigeo. Proinde ignobili & imbecilli oues & gregem pecudum relinque. Auent. lib. 4. annalium Boiorum. Lavrentivs Iustinianus, Patriarcha Venetus, dicere solebat: Tanto faciliùs esse munus imperatoris aut ducis quàm episcopi, quantò difficiliùs esset. quae non videas regere, quàm quae videas. videas. Bern. Iustinianus in vita eius. Regibus, Principibus, Magistratius, profanis. Cleomenes ciue quodam ferente, Regem esse omnibus modis debere mansuetu̅: Nempè hactenus, inquit, dum ne sit contemtui. Plut. in Apoph. Agesilavs, cùm Asiae cultores regem Persarum magnum appellare in more haberent: Quo ille, inquit, me est maior, nisi iustior & temperantior? Idem. Idem perpetuò dicebat, Principem non mollitia & delicijs praestare priuatis, sed virtute debere. Idem. Aristo (& ante illum Socrates) extollenti Cleomenis responsum, quòd interrogatus, quódnam sit boni regis officium? dixerit: Benè de amicis vt mereatur & malè de inimicis: Quanto verò, inquit, homo praeclare, praestantiùs est benè mereri de amicis, & inimicis conciliare? Idem. Plato inter complures, qui Athenis magni habiti, & celebres fuêre, vnum censet Aristidem memorabilem. Themistoclem enim & Cimonem & Periclem porticibus, pecunia, multis???ue quis quilijs refersisse cinitatem: Aristidem verò actiones suas ad virtutem direxisse. Plut. in Aristide. In duobus regibus praecipuam animi virtutem Alexander Macedo miratus dicitur, in Semiramide & Cyro, atq; ob eam rem amboru̅ memoriam semper veneratus est. Sab. lib. 5. En. 4. Selevcvm dicere solitum scimus: Si satis norint homines, quàm operosum, quam???; molestum, vel modò tantarum reru̅ adeò numerosas epistolas aut scribere aut legere, diadema proiectum neminem excepturum. Cael. lib. 8. cap. 1. A. L. Antigonvs rex cùm quidam dixisset, Esse honesta & iusta regibus omnia: Certè, inquit, barbarorum regibus. Nobis verò honesta sola, quae honesta, & sola iusta, quae sunt iusta. Plut. Avgvstvs Caesar mirari solebat Alexandrum Macedonem non magis cogitasse, quemadmodum parta regna administraret, quàm quemadmodum noua alia partis adiungeret. Lud. Viues de Concordia & discordia lib. 4. Lvcanvs libro x. Alexandrum Magnum, Pellaeum iuuenem, felicem terrarum praedonem vocat: & Terrarum fatale malum, fulmen???;, quod omnes Percuteret populos pariter???;, & sidus iniquum Gentibus—. Rhodivs quidam ad ducis Romani lictorem vociferantem & ferocientem: Non laboro, tu quid dicas, sed quid ille taceat. Plut. de Non irascendo. Cato maior, Pessimum esse dicebat reip. rectorem, qui regere seipse non posset. Plut. in Apoph. Homvlivs senator Traiano dixit: Maiori rationi malum principem optari posse, qui permultos bonos baberet amicos quàm bonum, qui malorum multorum amicitijs vteretur. Lampridius. Ioannes Ducas Imp. Constantinopolitanus filium consortem imperij viuens facere nolnit, dicen: Adolescentiam perse lubricam, in regibus etiam periculosam, propter adulatorum voces, & acclamationes: quibus dementati, idem paterentur quod homo ebrius, si ad magnae gubernacula nauis adhibeatur. Gregoras lib. 3. Historiarum. Lavrentivs Iustinianus Patriarcha Venetorum, cùm de rectoribus ciuitatum secularibus loqueretur, quasi illorum laboribus condolens, non sine clementia Dei fieri dicebat, vt Virtutis comes esset gloria, & quasi laborum curarum???; delinimentum aliquod. Tantisper autem gloriae cupiditati ignoscendum, dum virtutem velut ancillam sequeretur, non autem quasi domina praecederet. Bern. Iustin. in vita eins. Tria esse praedicabat Leo X. Pont. vti à Lavren tio patresaepiùs audisset, quae magno principi in gerendis rebus & laudem & felicitatem parerent. Cum amicissimis iudicij atque prudentiae opinione praestantibus diffusè consultare, statim???; auerbach ipso animi decreto maturare ad perficiendum: Nunquam obliuisci absentium amicorum: & Nullam omino suspicionem superfluam putare, quae vitae principatus???ue salutem respiceret. Summae verò esse popularitatis, ad opulentiam vrbis, annonae commercia nullis praescriptis precijs aut legibus violare, sub Iatis???ue monopolijs omnia, sicuti & ora hominum, libera & vacua metu, priuatis negociatorum arbitrijs relinquere. Iou. in vita eius lib. 4. Maximilianvs I. Rom. Imp. dicere solebat, Turpe quidem esse magno principi nescire literas, sed longè turpissimum, his eum moribus atque virtutibus omnino caruisse, quae populis & gentibus imperantem, cum eximia pietatis at???; excellentiae laude, contra superbiam atq; libidinem, & reliquas immoderati animi cupiditates, inuictum penitùs & incorruptum praestarent. Iouius in Hadriano VI. Subditis. Lacedaemoniorum rex Theopompvs ei, qui stare iactabat Spartam regibus imperandiscientibus: Imò, inquit, popularibus parendi scientibus. Haec efficiuntur per se mutuó. Plutarchus in Praeceptis politicis. Agesilavs Asiae cultores, liberos ferebat malos esse, feruos bonos. Idem in Apoph. Ateas ad Philippum scripsit: Tu regnum in viros bellandi peritos obtines Macedonas: ego in Scythas, qui cum fame & siti pugnare valent. Ibidem. Iudicibus. Cùm commendarentur, quòd Olympia ritè celebrarent Elij: Quídnam, inquit Agis rex, miri edunt, si quarto quoq; anno iustitiam exercent? Cùm pergerent eos laudare: Quid miri, inquit, si recta rectè vtantur iustitia. Plut. in Apoph. Cato maior potestatem aut iudicem debere negauit permittere, vt aut quis ipsum ad ius suum obtinendum precaretur, aut ad obtinendam iniuriam deprecaretur. Plut. in Apoph.
|| [1923]
Consiliarijs. Vt ciuitatem Atheniensium Leosthenes praecipitem in bellum egit ingenti spe ad libertatis & imperij nomen arrectam, orationem eius Phocion cupressis assimulauit. Hae namq;, infit, pulcrae sunt & excelsae, sed non ferunt fructum. Idem. Homvlivs senator Romanus, cùm à Traiano Imp. Audiuisset, Domitianum pessimum fuisse Imperatorem, amicos tamen optimos habuisse: dixisse fertur, Melius erat vnum malum pati, quàm multos. Multi enim mali non possunt ab vno, quamuis bono, vlla ratione superari. Lamprid. in Alex. Sigismvndvs Imp. Beatos esse in terris dicebat reges, si exclusis superbis, viros mansuetudinis & misericordiae cultores, in curia assessores & consiliarios haberent. Aen. Sylu. de Gestis Sigism. Imp. Alfonsvs Aragonum rex, interrogatus, Quibus consiliarijs maximè delectaretur? Libris, respondit: à quibus sine metu, sine gratia, quae nosse cuperet, fideliter audiret. Panorm. lib. 3. de Rebus gestis Alfonfi. Catalanis optimum factu fore censentibus, si Alfonso Aragonum regi adhuc adolescentulo septem viri ad gubernandam Rempubl. adiungerentur, qui deum timerent, iustitiam colerent, cupiditates tenerent sub freno, neque donis neque muneribus tangerentur: Alfonsvm laudasse consilium, atque ita respondisse ferunt: Si horum non dico septem, sed vnum tantùm dederitis, continuò illi & regimen & regnu̅ ipse facilè concessero. Pulcrè innuit, paucos bonos regum esse consiliarios. Idem. Cùm vocarentur in curiam senatores, Fridericvs III. Imp. Vtinam, inquit, duas res consiliarij mei in palatij vestibulo deponant. Sic enim & ipsi rectè consulerent, & mihi inter consilia dijudicare facilimum foret. Interrogatus, Qúaenam res illae essent? Simulatio & dissimulatio, respondit. Aeneas Syluius libro tertio Com. in Panormitam. Legatis. Alfonsvs Aragonius ad Concilium Basiliense nobiles & magnificos legatos mittere noluit, sed prudentes & eruditos, Ludouicum Pontanum I. C. clariss. & Nicolaum Siculum Archiepiscopum Panormitanum Canonici iuris peritiss. Illic enim iuris & religionis, non nobilitatis & splendoris certamen fore sciebat. Panormita. Agebatur de mittendo ad Venetos legato. Proponebatur quidam multis titulis illustris, episcopatus, abbatiarum, dominiorum. Tunc Lvdovicvs XI. Gallorum rex, Vt plurimum, inquit, titulorum copia literarum iunctam habet inopiam. Sed Gallicè melius, La ou il ya tant de tiltres, Ilya a peu de letres. Corrozetus de Dictis & factis mem. Matronis. Arigevs (al. Argeus) commendantibus nonnullis non suas, sed certas aliorum coniuges: Non debent sanè, inquit, de bonis & honestis matronis temerè verba fieri: imò, quae sint, nisi domesticis, prorsus ignorari. Plut. in Apopht. Evboidas, cùm nonnullos audiret alienam vxorem commendantes, non probauit: de indole dicens muliebri nullum omnino apud extraneos haberi sermonem debere, Idem. Equis. Scítè ab Eqvisone quodam dictum, Nihil perinde saginare equum, atq; regis oculum. Plut. de Instit, libris. Quod ipsum M. Cato ad agrum transtulit. Gallis. Cleomenes pollicenti gallos gallinaceos dare fibi, qui in pugnando expirarent: Minimè verò hos, inquit: caeterùm da mihiillos, qui in pugnando interficiunt. Plutarchus in Apophthegmatibus. IVDICIA BELLICA PRVDENTIA, PVBLICÈ, Privatim. Consule Tit. Prudentiae bellicae in explorandis hostium consilijs, fol. 1758, item, Deprehendendis proditoribus aut exploratoribus, fol. 1803. 1837. Illic Modus inueniendi: hîc Iudicium de rebus aliorum consideratur. De Rebvs svis prvdenter iudicare. Nempe de Bello svscipiendo, persequendo, deponendo. Ob Pausaniae tyrannidem Graeci à Lacedaemonijs ad Athenienses, duce Aristide Iusto, defecerant. Eam rem veluti maiestatis diminutionem aegerrimè ferebant Spartani, & illud vetus oraculum esse putabant, quo deus iubebat eos cauere, ne claudum imperium gererent: at claudum tum maximè imperium geri, quòd duo imperandi iura terra mari???ue cùm habere soliti essent, maris imperio iam priuati, veluti membro mutilatae maiestate, reliquum ferrent claudicando. Cùm ab omnibus ferè in hanc sententiam iretur, senator quidam Oetimarides, ex genere Herculis, magna propter singulatem virtutem auctoritate, contrà consulere ac suadere ingressus est: rei maritimae curam atque imperium Atheniensibus permittendum, Spartanis nequaquam vsui esse. Cum???; in hanc, tametsi aliena principiò penitùs ab re & omnium opinione videretur, multas atque ipsam rem explicantes disserendo rationes attulisset, praeterquam cuipiam credibile videretur, senatui populo???ue persuasit, vt coeptum de bello Atheniensibus mouendo consilium relinquerent. Diodorus libro vndecimo. Evdamidas interroganti, Qua de causa cùm ciues eius decernerent aduersus Macedonas bellum, ipse quiescendum decernat? Quòd nolim, inquit, eos arguere mendacij. Plut. in Apophthegmatibus. Epaminondas postremo certamine ad Mantineam vulneratus ac relatus in tabernaculum, acciuit Daiphantum, mox post illum Iollidam. Quos vt accepit cecidisse, componere Thebanos, quòd duce carerent, iussit cum hostibus bellum. Atque res ipsa dicto eius astipulata est, quòd optimè perspectos habuisset ciues. Idem. Cùm rumor afflauisset incerto auctore de Alexa̅dri obitu, prosilientibus???ue extemplò in suggestum oratoribus, neq; cunctandum, sed bellandum iam suadentibus: Phocion praestolandum censuit, & certum cognoscendum. Nam hodie, inquit, si mortuus est, & cras erit & pòst mortuus. Idem. Hanno Carthaginensis senator nobilis, Barchinae???ue factionis aemulus, secundi belli Punici euentum suae ciuitati calamitosum praeuidit. Cùm Magone Annibalis Poenorum ducis fratre in curia referente, caesa intra biennium CC. millia hostium, ab Annibale quatuor consulares exercitus deletos, magnam Italiae partem à Rom. ad Poenos defecisse, & vt maior fides ijs quae dicerentur, accederet, cùm treis anulorum modios in curiae vestibulo effudisset: interrogatus Hanno ab homine Barchinae factionis, An belli, quod in Italia gererent, adhuc poeniteret? percunctatus Magonem Hanno dicitur, Ecquis ex vrbe Roma post tot clades acceptas ad Annibalem venisset pacem petiturus? an Romae vlla pacis mentio facta diceretur? Cùm ille vtrumque negasset: Bellum, inquit Hanno, tam integrum & periculosum hodie, quàm à principio fuit, cum Romanis habemus. Variatum diu est circa Siciliam priore bello: verùm qualis fuerit exitus, nemo est vestrûm qui non aut viderit, aut fando audiuerit: & nunc maximè vereor. Nam si (quod nolim) fortuna variare coeperit, frustra pacem imploremus, quam nobis vincentibus nemo detulit. Sabellicus libro quarto, capite octauo, & Valerius libro septimo, capite secundo. Appivs Claudius crebrò dicere solebat, Negotium populo Rom. Melius quàm otium committi. Caelius lib. 11. cap. 1. Antiquarum Lectionum. Metellvs deuicta Carthagine, Nescire se, illa victoria bonineplus, an mali Reipubl. Attulisset asseuerauit. quoniam vt pacem restituendo profuisset, ita Hannibalem submouendo, nocuisset. Eius enim transitu in Italiam, dormientem populi Rom. virtutem excitatam dicebat: metui???ue debere, ne acri aemulo liberata, in eundem somnum reuolueretur. In aequo igitur malorum posuit vri tecta, vastari agros, exhauriri aerarium, & prisci roboris hebetari neruos. Valerius Maximus libro septimo, capite secundo. Avgvstvs praelium aut bellum suscipiendum omnino negabat, nisi cùm maior emolumenti spes, quàm damni metus ostenderetur. Nam minima commoda non minimo sectantes discrimine, similes aiebat esse aureo hamo piscantibus, cuis abrupti damnum nulla captura pensari posset. Suetonius. Lvdovicvs XI. Galloru̅ rex (cuius pòst filius Carolus IIX. regnum Neapolitanum tam leuiter amisit, quàm facilè acquisiuit) à multis saepe nec leuibus de causis ad res Neapolitanas impulsus, à Genuensibus insuper ad suae patriae, à patre suo Carolo possessae, dominatum euocatus: semper Italicarum rerum curam recusauit, ratus rem esse sumtus infiniti, molestiarum plenam, ac deniq; regno Galliae perniciosam: affirmans semper, exercitus trans Alpes mittere, aliud esse nihil, quàm molestias & pericula infinito regni Galliae auro & sanguine comparare. Guicciard. lib. 1. Rodolfus Saxoniae dux Carolvm IV. Imp. potentiss. & omnibus acceptiss. ad Hierosolymam recipiendam hortabatur, maximè cùm pestilentiae vi Orientem propè hominibus exhaustum esse constaret, Occidentis verò vires illum vnum [1924] concordibus animis secuturae viderentur. Cui ille: Praeclarum quidem institutum hoc fore, sed à multis ante se principibus infeliciter tentatum, ab alijs feliciter quidem, caeterum propter successorum ignauiam magno sudore parta breui ab impijs denuò recepta fuisse. Neque vllam vel recup era̅dae vel retinendae Terrae sanctae rationem fore, nisi priùs id agatur, vtimperium Orie̅tale à perfido Graeculo possessum, Occidentali iungatur. Dubrauius lib. 22. Sigismvndvs I. Polonorum rex, cùm animaduerteret, caeteros principes feralibus odijs inter se digladiari, ac totum penè orbem Christianum plus quàm ciuibus bellis ardere: omni honesta ratione semper Turcicum bellum declinauit: & Ludouico, fratris Filio, Vngarorum & Boëmorum regi sedulò idem suasit. Non quòd à pia contra barbaros ac deuotos Christiani nominis hostes expeditione abhorreret: sed quòd suas illorum???; vires iusta lance metiretur. Sic enim iudicabat, neq; suum esse, neq; vnius planè cuiusquam principis, tam validum hostem, qui Asiae, Aphricae, Europae???; magnam partem ditione teneret, florentissimum Graeciae imperium euertisset, Caramanos, Cilicas, Syros, Aegyptios, & nescio quas praeterea gentes vna aestate subiugasset, denique latissimè dominanti Persaru̅, regigrauis esset, rebellare. Coniungenda esse Christianis principibus arma, si hostem illum à ceruicibus suis vellent depellere. Cromerus. Pactio nulla fuit vn quam inter Gallos & Anglos, fol. 2346. Societate bellica. Archidamvs Agesilai, cùm non audirent eum Graeci, abnuerent???; initum cum Antigono & Cratero Macedonibus foedus dirimere, ac se in libertatem vindicare, quasi duriores futuri Lacedaemonij quàm Macedones essent: Ouis vocem, inquit, mittit semper eandem, multas homo & varias, dum quod visum sit, effecerit. Plut. In Apopht. Succensente Byzantijs populo Atheniense, quòd non accepissent vrbe Charetem, quem miserant ijs cum copijs aduersus Philippum suppetias: ostendit Phocion, non esse diffidentibus succensendum socijs, sed infidis, ducibus. Ibi creatus dux, habita ei à Byzantijs fide, coëgit Philippum re infecta se recipere. Idem. M. Catoni maiori, res gerenti aduersus Baeticam incolentes, terrorem incussit multitudo hostium. ibi Celtiberis societatis mercedem ducenta talenta postulantibus, Romanis verò indignantibus mercedem barbaris promitti: errare ostendit eos. Siquidem si vicissent, depensuros se non de suis, sed de hostium facultatibus: sin essent victi, non fore neque qui exigerent, neq; à quibus exigeretur. Idem. Bellis ciuilibus profecto in Hispaniam Caesare, Cicero nauigauit extemplò ad Pompeium. Ac caeteri quidem gauisi aduentu eius sunt. M. Cato, vbi eum vidit, obiurgauit eum grauiter remotis arbitris, quòd esset Pompeium secutus. Sibi quidem parum honestum fore, si quas à principio probasset, eas reliquisset Reipub. parteis. Ipsum verò, qui plus profuturus patriae & amicis esset, si domi manens medius rebus ad euentum moderaretur, temerè nunc nulla compulsum necessitate hostem factum Caesari esse, & ad tanti discrimnis illuc venisse societatem. Plut. in Caesare. Atila Hunnorum rex, orbis terror, Romanorum ditiones inuadere cogitans, Theodericum Ostgothorum regem in Gallia, simulatis contra Valentinianum Imp. inimicitijs, in suas partes pertrahere studuit. Verùm Aetivs Patricius, dux Valentiníani clariss. astutia eius cognita, Theoderico fraudem detexit. Itaque coniunctis viribus in Catalaunicis campis Atilam profligarunt, vt turpi fuga vix euaserit. Paulus Diaconus. Lvdovicvs Sforcia Mediolanensis princeps, cùm quis ei suorum, consensuros cum rege Galliae Venetos contra illum diceret: Bono es animo, inquiebat, nunquam id Senatus decernet: nunquam Veneti maiorem se sinitimum sibi rege̅ statuent esse. Itaque in Rempublicam quos volo, meo iure ludos facio, eius rei non dubius, quin me malit, ita vt sum, quàm regem Galliae mei regni dominum. Bembus libro quarto Venetae historiae. Obsidebat Nussiam vrbem Carolus Burgundiae dux. Ludouicus XI. Gallorum rex per legatos Fridericvm III. ad foedus contra Burgundum sollicitabat, his conditionibus, vt eo victo Gallis Flandria, imperatori Burgundia cederet. Fridericus acceptis Galli mandatis: Fuit, non procul, inquit, à quadam vrbe Germaniae, ingens aliquando vrsus, qui totam vicinam regionem multum infestabat. Eius oppidi tres quidam iuuenes veniunt, vt consueuerant, ad cauponem, rogant prandium sibi praeberi: fore, vt intra biduum persoluant omne debitum, sese capturos vrsum illum vastatorem: eius pellem magno posse vendi, & futurum, vt aliquo praeterea munere cohonestentur à ciuibus, ob interemtam beluam, quae tantum dederit damni. Caupo conditionem accipit. Pransi contendunt ad latibulum ferae. In quam quum opinione citiùs incidissent, perterrefacti, subitò occursu, in fugam abeunt. Ex ipsis in arborem vnus conscendit, alius ad vrbem, quantum potest, fugit: tertium vrsus comprehendit, & prostratum pedibus conculcat, rictum deinde propiùs ad aurem admouet. Interea miser ille mortui praebet speciem & hominis exanimati. Ea enim est vrsi natura, vt si, quod cepit animal, mortuum esse puter, non infestet ampliús. Itaque cùm & istum crederet extinctum, relinquit, in???ue speluncam redit. Ille tandem vbi consurrexit, vrbem petit. Qui in arborem confugerat, incolumem illum esse videns, accurrit, & valde cupidè rogat, quid in aurem immurmurasset bellua. Hoc, inquit ille, mihi praeceptum dedit, ne vnquam vrsi pellem deinceps vendam, nisi capta primùm fera. Praeter hanc fabulam, nihil tum aliud legato respondit, obliquè significans regi, vt cum exercitu, quem promiserat, veniret: atque coniunctis viribus hostem, si possent, caperent: ac ipsius deinde facultates inter se partirentur. Phil. Comineus libro quinto Commentariorum. Ducis delectu, officio, praestantia. Archilochvs Iambographus de duce militiae sic scribit: Non diligo magnum ducem, Stupido nec animo praeditum, Nec gloriantem pendula Caesaria, & ad nasum vndique: Magis sed incuruum probo, Tuto???ue qui ponit gradum, Et qui pilosus mente sit, Conducat vt quid cogitet. Haec Dion Chrysostomus in Tarsica priore. Pelopidas, Epaminondae collega, orante vxore ad praelium progredientem, Vt se seruaret: Id alijs, inquit, est subijciendum: imperatori verò & duci, vt seruet ciues. Plutarchus in Apophthegmatibus. Pavsanias Plistonactis roganti, Quî frangere valerét Thracas: Si optimum, inquit, designauerimus ducem. Idem. Agesilavs ducem vti dixit debere aduersus hostes audacia, erga pacatos benignitate. Idem. Pavsanias Cleombroti F. requirenti, Cur poëtam Tyrtaeum ciuitate donassent? Ne, inquit, peregrinus vnquam videatur esse dux noster. Idem. Themistocles se comparabat platanis, sub quas tempestate coorta resugiant homines: vbi disserenuit, eas praetereuntes lacerant & vellicant. Idem. Sed Aelianus libro nono quercub. Sese comparasse ait. Lysander, quemadmodum in eius vita memorat Plutarchus, irridere solitus est, qui velut ab Hercule prognati, bellum apertis viribus, citra???ue dolum gerendum esse censebant: cùm ipse magis existimaret boni ducis officium esse, quò leonina non attingeret, eò assuere vulpinam. Chabrias dicere solebat, Exercitum terribiliorem ceruorum duce esse leone, quàm duce ceruo leonum. Plutarchus in Apophthegmatibus. Quod ipsum Stobaeus Philippo quoque adscribit. Idem summum esse dixit ducis officium habere explorata hostium consilia. Idem. Cùm oratores Athenis cum Timotheo & Iphicrate Charetem Theocharis filium compararent corpore florentem & robustum, ac talem esse dicerent debere Atheniensium imperatorem: ibi Timothevs: Minimè gentium, insit: sed eiusmodi esse eum, qui stragula imperatori est portaturus: imperatorem verò eum, qui simul à fronte & à tergo negotia videat, & cuius salubria consilia nullo animi motu protelentur. Plut. An seni tract. resp. & in Apopht. Pyrrhvs interrogatus, Python an Caphisius tibicen melior foret? Polysperches, respondit, dux. Plutarchus in Regum apophthegmatibus. Claudius Quadrigarius annalium scriptor, Acilianos libros, vt Liuiui ait, secutus, P. Scipionem in legatione Rom. ad Antiochum fuisse tradidit, in qua opinione & Plutarchus quoque fuisse videtur: ibi???ue duces ipsos in colloquium venisse, rogatum???ue Hannibalem à Scipione, Ecquem omnium imperatorum maximum fuisse arbitraretur? praelatum ab eo caeteris ducibus Alexandrum Macedonem, qui cum modicis copijs immensos vicisset exercitus. Mox Pyrrhum regem secundo loco nominatum, quòd optimè omnium castra fuisset metatus. Rogatus quem tertium existimaret, Seipsum respondit. Tum Scipio: Quid si me vicisses Hannibal? Praetulissem me, inquit, omnibus. Quibus verbis laetatus Scipio, ita sit hostis responsum interpretatus, tanquam tacita eius confessione ipse omnium praestanissimus iudicatus esset. Sabellicus libro sexto, Ennead. 5. P. Scipio Africanus turpe esse aiebat in re militari dicere. Non putaram: videlicet, quia explorato & excusso consilio, quae ferro aguntur, administrari oportere arbitrabatur summa ratione. Inemendabilis enim est error, qui violentiae martis committitur. Val. lib. 7. cap. 2. L. Pavlvs Aemilius, deuicto Perseo, cùm conuiuia exhiberet victorialia, eiusdem esse dixit peritiae, aciem quàm horrendis [1925] simam simam hostibus, & conuiuium instruere amicis quàm iucundissimum. Plut. in Apoph. Apud Florum in libr. Titi Liuij 49. quum Scipio rem in Africa fortiter ac feliciter gereret, Cato in senatu reliquos, qui milltarentin Africa, vmbris militare dicebat, Scipionem vigore. M. Cato, qui à Pompeio dissenserat in violenti ???eius cum Caesare actionibus, vt exarsit inter eos bellu̅, auctor fuit. Vt Pompeio imperium permitteretur: addens, Eorundem esse facere magna mala, & comprimere. Plut. in Politicis. Avgvstvs nil minus perfecto duci, quàm festinationem temeritatem???; conuenire arbitrabatur. Crebrò itaq; illa iactabat: [Greek words] Et: Sat celeriter fieri, quicquid fiat satis bene. Sueton. Admiratione dignum est, quòd omnes quoscunque duces Vàlerianvs Imp. fecerat, postca militu̅ testimonio, dum Galienus popinatur, & balneis ac lenonibus reputat vitam, ad imperium peruenerunt, lub XXX. tyrannorum nomine. Vt appareat, senem imperatorem in deligendis Reipub. ducibus talem fuisse, qualem Romana felicitas, si continuari fataliter potuisset, sub bono principe requirebat. Sed Galienum fortuna diutiùs, quàm oportebat, reseruauit. Ad quintum decimum enim annum peruenit cum Valeriano patre, qui septem, captus inde à Sapore Persarum rege, ipse verô solus octo annos regnauit. Cuspinianus. Coram Eduardo III. Anglorum rege, variè inter se disceptantibus primoribus, quaestionem inuidiosam ac difficile̅ Principi Heraldorum (ij sunt emeriti milites, magno apud Anglos honore) rex proposuit, vt videlicet tres ea aetate praeclarissimos virtute bellica nominaret. Is qui non solùm eos, cum quibus ipse versatus fuerat, nouerat, sed etiam externa omnia bella, duces???ue diligenti cura peruestigatos memoria tenebat: primum se Henricum Imper. nominare aiebat, quòd cùm tria regna, tres???ue reges subegisset, ad extremum vsque vitae perpetuo felicitatis cursu dignitatem suam tutatus fuerit. Secundo loco Aegidium Argentinensem equitem auratum, qui tribus aciebus contiguis Saracenos (quod antea visum non fuerat) vicisset, duos???ue eorum duces occidisset. Tertium locum, si cum pace regis hostem laudare esset integrum, Roberto se Brusio Scotorum regi concedere. In eachinnum tunc assidentes soluti, quòd non veritus fuisset coram rege tanto hostem dignari honore. At is: Nisi tantus esset Robertus, quanta nostra foret ignominia, qui ab illo tories victi sumus? Imò verò ipsi Henrico Imp. praeferendu̅ censeo: cùm ille consilio auxilio???ue suorum instructus fuerit: hic autem externus & inops occupatum à potentissimo ac bellicosissimo rege Euardo II. regnum Scotorum, recuperarit & stabilirit. Ea si cui falsò dicta viderentur, singulari se certamine confirmaturum, vir magnianimi professus est. H. Boëthius libro decimoquarto. De Nicolai Picinini ducis bellici clariss. rebus gestis coram Alfonso Aragonio disserebatur. Laudantibus plerisque, aemulorum vnus mirari se dicebat, quî lanij filium tot praeconijs extollere non erubescerent. Tum rex, Ego verò malim lanij esse filius talis, qualis est Nicolaus, quàm regis potentissimi filius, similis multis in orbe Christiano regibus. Panorm. & Lud. Dominicus lib. 1. Var. hist. Militibus, Exercitu. Venit Agamemnon in suspicionem quòd largitione redemtus diuiti cuidam commeatum dedisset: Aethram qui dederat dono, ad Troiam ne sequatur Se excelsam, sed ibi sese oblectans resideret: Namq; huic diuitias donârat Iuppiter amplas. Verùm rectè atque ordine sanè fecit, vt ait Aristot. qui bonam equam tali homine habuit potiorem. Plut. de Audiend. poët. Hector expugnaturus castra Graecorum, cùm arduum opus illud esse intelligeret, desiderio???; ipsius efficiendi arderet, secum duxit Cebrionem aurigam: cùm cognosceret maiorem virtutem in ipso esse, quàm in proprio illius ministerio requireretur. Illa igitur vti voluit in re, quae tunc premebat: alteri???ue muneri destinauit alium viliorem hominem. Victorius lib. 29. Var. lect. cap. 10. Agis rex quodam sciscitante, Quotsint Lacedaemonij? Tot, inquit, qui ad propulsandum sufficiant malos. Idem quaerenti alij: Multi tibi, inquit, esse videbuntur, si eos pugnantes contempleris. Plut. in Apopht. Idem negauit quaerere Lacedaemonios, quot sint, sed vbi sint hostes. Idem. Aristo requirenti, Qui numerus Spartiatarum esset? Tantus, inquit, qui satis sit ad summouendum hostes. Idem. Polydorvs Alcamenis interrogatus, Quid Spartiatae in bello pericula forti animo capesserent? Quòd vereri, inquit, didicerint duces, non timere. Idem. Antalcidas murum Spartae iuuentutem esse: fines, lanceae cuspidem. Idem. Cyneas cognita Romanorum multitudine, identidem post acceptam cladem copias instaurantium, dixit, Pyrrhum sibi videri aduersus lernaeam hydram pugnare. Erasm. in Adag. Hannibal profugiens, apud Antiochum regem agebat. Is ostendit illi suum exercitum barbarico apparatu magnificè instructum, sed ad praedam magis quàm ad bellum. Haec omnia quum diligenter esset contemplatus Hannibal, rogauit Antiochus, Num haec omnia satis essent futura Romanis? Tum Hannibal: Planè satis arbitror, etiamsi auarissimi sint Romani. Lusit Poenus ab inexpectato. Rex de praelio sciscitabatur: iste respondit de praeda. Quid enim aliud est miles imbellis, auro, argento, caeteris???; rebus ad praedam inuitantibus instructus? Plut. & Gell. Lib. 5. cap. 5. P. Scipio Africanus, cùm miles scutum ei egregiè exornatum ostentasset: Scutum quidem. Inquit, adolescens, bellum est: at decet militem Romanum spem in dextera potiùs quàm in sinistra reponere. Qui vallum gerebat, cùm oppidò se diceret degrauari: Meritò, infit: nam ligno huic plus quàm gladio fidis. Plut. in Apopht. M. Cato in Hispania maximis minimis???ue rebus obeundis, in nullum acerbiùs quàm in seipsum exercebat imperium, parsimonia, vigilijs, & labore cum infimis militum certabat: saepiùs dicere solitus, non placere sibi militem, qui magis stertendo audiretur, quàm hostibus inclamando: nec qui in itinere manus, in praelio pedes agitaret. Sabellicus lib. 6. Enneadis quintae. Idem nolle militem se dicebat, qui inter eundum manus, in pugnando moueret pedes: qui sterteret altiùs, quàm in praelio fremeret. Plut. in Catone. Mathias Hungarorum rex suspectus fuit, quasi pecunia sua coniurationes in Boëmia aleret, contra Vladislaum regem, vt vel per illas regno Boëmiae potiretur: crebrò dicere solitus, hoc sibi ad deterrendos quoslibet in orbe hostes deesse, quòd Boëmos Hungaris adiunctos sub regno suo non haberet. Vratislauiae certè obsessus à Casimiro Polonorum rege & Vladislao filio Boëmorum rege, co̅specto Polonorum & Boëmoru̅ exercitu, fremebundus dixit, Se totius orbis imperio potiturum, si tanti exercitus imperator esset. Dubrauius lib. 31. Iustitia & Pietate. Lysander Argiuis, qui de controuerso agro adferre videbantur quàm Lacedaemonij aequiora, districto gladio: Qui hoc, inquit, potiatur, hic de agri finibus dicet optimé. Plut. in Apophthegmatibus. Ferdinandvs Daualus Piscarius, dicere saepiùs solebat, Nihil ijs, qui in bello versarentur, esse difficilius, quàm Martem simul & Christum pari disciplina coluisse. quando mos bellicus, in hac corruptela militiae, à iustitia & religione penitùs auersus esse videretur. Iouius in Piscario lib. 2. Proditione, Defectione, Desertione. In eo bello, quod Cyrus minor aduersus Artoxerxem fratrem susceperat: Arbaces priùs, dum praeualere Cyrum viribus existimaret, ab Artaxerxe ad Cyrum defecerat: rursus???; Cyri accepto interitu, ad regem se conuerterat. Accusatus, poena desertionis, capite videlicet, puniendus videbatur. Sed cùm rex ipse cognosceret, religiosissimè iudicauit, ha̅c variam & incertam partium in bellis contentionem & mutabile studium, magis è pusillanimitate, mollitie & ignauia, dubio???ue discernentis animo nasci, quàm prodere & machinari quid mala mente & dolo malo cupientis. Iussit igitur Arbacem notari duntaxat, humeris???ue nudam meretriculam (quae summa apud Persas ignominia fuit) in via publicè tota die ferre. Plut. in Artoxerxe. Agis Archidami filius, cùm Ephori aliquando ei edixissent: Perge trahens tecum iuuentutem ad huius patriam: ducet te hic ipse in arcem: Quî conueniat, inquit, tantam pubem ei, qui suam ipsius patriam prodit, credere? Plut. in Apopht. Agis minor, Ephoris, vt milites traderet proditori, praecipie̅tibus: negauit credere alienos se ei, qui proderet suos. Idem. Cùm Darius rex contra Scythas expeditionem instituisset, & ponte sublicio Bosphorum Thracium iunxisset, & iam trans Istrum exercitum transmisisset per rates: cùm Iones ex praecepto regis pontem ex ratibus soluturi essent, Coes Eryxandri F. Mitylenaeorum praefectus dissuasit, & potem integrum relinquere iussit: quoniam verebatur, ne Scythae more suo fugerent, & expeditio irrita sieret. Id quod & factum est. Herod. libro quarto. Demaratvs rogatus, Cur ijs, qui clypeum proijcerent, dedecus imprimeretur: illis, qui galeam vel thoracem, non item? Quia haec, inquit, suijpsorum causa sumunt: clypeum communis aciei gratia. Plut. in Apopht. Belli statu. Cùm Tomyris Massagetaru̅ regina Cyro Persarum regi optionem dedisset, vt vel ipse tridui itinere in Massagetarum regionem progrederetur: vel se tam lo̅gè in Persarum ditione̅ excurrere sineret, vt de summa reru̅ vnico praelio decertare possent: caeteris satrapis hortantibus vt Tomyrin cum exercitu in Persidem progressam exciperet: solus Croesvs rex Lydoru̅ [1926] contrarium suasit, vt scilicet Cyrus in Massagetarum ditione̅ progrederetur, ne si in Perside victus esset, totum regnu̅ amitteret: si victor esset, faciliùs regnum Tomyridis subigeret. Quòd nisi Cyrus paruisset Croesi consilio, non modò vitam amisisset, vt amisit praelio victus, verumetiam regnum omne Massagetis occupandum dedisset. Herod. lib. 1. Xanthippvs Lacedaemonius vir impiger, & in armis diu exercitatus, qui bello Punico primo Carthaginensibus saepe ia̅ à M. Attilio Regulo victis, auxilio venit: audito Carthaginensium cum Romanis congressu, & quàm parum vtiliter fuissent castra in arduum tra̅slata, quum per plana & aperta loca ob elephantos & equites, quos tum Poeni habebant, in hostem iri oportuisset: nihil obscurè iactabat, non Romanorum virtute, sed suorum ducum stultitia, Carthaginenses calamitoso praelio superatos. Quae hominis asseueratio in curiam delata, in causa fuit, vt in senatum Xanthippo accersito, quum eadem constanter affirmaret, spem???; faceret Punicae rei breui tempore in integrum restituendae, si consilio & ratione bellum administraretur, totius rei summa̅ patres decreuerint. Continuò cum ipso duce mutati animi. Mox vbi apparuit quanto tutior salubrior???; disciplina ab eo quàm à prioribus ducibus adhiberetur: omnis militaris multitudo adeò restituta est, vt nihil magis optaret, quàm praelium. Itaq; commisso praelio, Romani victi, Attilius ipse captus est, & verum esse Euripidis illud ostendit, Vnius rectum consilium magnam vincere militum multitudinem. Superauit ille sua prudentia exercitum ad eam diem inuictum, restituit???; Poenis ciuitatem multis cladibus afflictam, collapsos???ue virorum animos in spem pristinam erexit. Ipse optimè sibi consulens, Punica re in pristinum statum restituta, priusquam parta gloria in inuidiam verteretur, in Pe loponnesum abijt. Sab. lib. 9. Ennead. 4. Demosthenes Antipatro Lamiae obsesso à Graecis, Atheniensibus???; laeti nuncij causa dijs honorem habentibus, cuidam ex familiaribus Agesistrato ostendit, non esse in eadem sententia se cum alijs, de ijs quae gererentur. Siquidem noui, inquit, stadio quidem Graecos bellum gerere & scire & valere, dolicho verò non item. Plut. in vita Demosthenis. Michael Attendulus, Venetarum copiarum dux, Francisco Sforcia Mediolanensis populi militari duce, Carauagium obsidente, cùm Veneti Legati, siue, vt vulgò vocant, Prouisores eum ad ferendam obsessis opem hortarentur, eis respondit: Longè satiùs esse Carauagium amittere, quàm temerè cum hoste manum conserere. Itaq; cùm legati omnino vrgerent, vt opem ferret: priùs ex scripto obtestatus est, se id facturum, quia iubebatur, & non quòd ita agi debere sentiret: rationésque attulit, propter quas, si praeliu̅ iniretur, necessariò Venetae copiae superarentur: contrà autem, si cunctando abstineretur à praelio vtiliùs Venetis consultum iri. Itaq; cùm coactus esset dimicare cum hoste, Venetus exercitus, vt praedixerat, superatus fuit: ipse autem Venetias profectus, ex ijs quae antè ex scripto praedix erat, eam cladem excusauit. Fulgos. lib. 8. c. 13. Victoria. Archidamvs Agesilai celebrantibus ipsum, cùm Arcadas praelio vicisset: Praestaret, inquit, si prudentia eos quàm lacertis vicissemus. Plut. in Apophthegmatibus. Pyrrhvs cùm signis collatis Romanos bis fudisset, multis desideratis amicis & praefectis suis: Si vna, in quit, adhuc pugna pepulerimus Romanos, actum de nobis fuerit. Idem. Vicerat Hannibal Romanos ad Cannas. Caeterùm cùm victoria parta frigidiùs vteretur, vir nobilis Barcha, Vincere scis, inquit, Hannibal, victoria vti nescis. Sab. lib. 9. c. 11. Vrbe, Muris, Munitionibus. Agesilavs quaerenti, Cur muris careret Sparta? ostendens armatos ciues: Hi, respondit, sunt Lacedaemoniorum muri. Alij idem quaerenti: Non lapidibus, inquit, sepiendae nec lignis vrbes sunt, verùm incolarum virtutibus. Plutarchus in Apophthegmatibus. Lycvrgvs requirentibus de muro, negauit expertem muri vrbem esse, quam virorum non laterum corona ambiret. Ibidem. Panthoedas in Asiam legatus, monstrantibus ei muru̅ munitum, ait: Pulcrum, inquit, hospites gynaeceum. Idem. Theopompvs (al. quoque Agesilavs) in oppido quodam ostendenti sibi muros roganti???;, An' ne pulcri & excelsi videantur? Pulcri sanè, inquit: atnon vt viri, sed vt eos incolantfeminae. Idem. Pericles Aegina̅ iussit Atheniensibus à Piraeeo velut lemam auellere. Idem. Demertriadem in Thessalia, Chalcidem in Euboea, Corinthum in Achaia, Philippvs, Macedonum rex, compedes Graeciae vocitare solebat. Sabel. lib. 6. Ennead. 5. Castrametatione. Philippvs Macedo castra loco amoeno metaturus, cùm acciperet non esse iumentis foenum: Quae est, inquit, vita nostra, eam si accommodare & ad asinorum tempora debemus? Plut. in Apophthegmatibus. Armis. Lychi & Amphitryonis elegans disputatio apud Eurip. in Hercule furente: illo Herculis nudi arma, arcum scilicet & clauum, vt viri ignaui & timidi, sugillante, hoc verò defendente, & armaturam grauem minùs vtilem & honoratam esse ostendente. Archidamvs Agesilai filius telo conspecto catapultico, quod tunc allatum ex Sicilia primum erat, exclamauit: Papae perijt viri virtus. Plut. in Apoph. Agis minor, cùm diceret Demades, Deuorari à praestigiatoribus ob breuitatem gladios Laconicos: Atque his ensibus inquit, hostes maximè attingunt Lacedaemonij. Idem. Pecunia, Stipendijs. Demades iubentibus aliquando deduci & compleri naues Atheniensibus, cùm inopia pecuniae laborarent: Panis confectio, inquit, prior est proreta. Plut. in Cleomene. Archidamvs Agesilai, socijs bello Peloponnesiaco, quantu̅ stipendij satis futurum esset, requirentibus, postulantibus???ue tributa definiri: Non habet, inquit, bellum definitum pabulum. Plut. ibidem, & in Apoph. Commeatu. Rodolfvs I. Imp. contra Bisuntinum ducem rebellem arma mouens, cum satrapis ceperat consiliu̅ de finiendo manè conflictu: tum ex militibus quidam, Si vicerimus, vnde nobis veniet commeatus? Et Rodolphus: Si vicerimus, eorum commeatu vtemur: si victi fuerimus, ipsi nos alent. Cuspin. de Rebvs hostivm prvdenter ivdicare. Putà de Prudentia. Apud Plut. in vita Syllae Carbo dixisse memoratur, quum Sylla non solùm aperto Marte, sed dolis bellum gereret, [Greek words] id est, quòd bellum gerens cum vulpe ac leone, quorum vtrumq; habitaret in animo Syllae, à vulpe vehementiùs angeretur. Erasmus in Adagijs. Tradit Posidonius, fuisse Q. Fabium Maximum clypeum, M. Marcellum ensem populi appellatum. Ipse certè confitebatur Annibal, timere se, vt paedagogum Fabium, Marcellum vt aduersarium: ab illo, ne quid mali inferret, prohiberi se: ab hoc etiam accipere. Plut. in Marcello. Stultitia. Caesar, vt signis collatis victor Pompeius no̅ institit fugientibus, sed receptui cecinit: Hodie, inquit, penes hostes victoria fuit: verùm non habent, qui vincere norit. Plut. in Apoph. Hungaris ad Mugacium trucidatis, & rege ipso Ludouico ad foedum interitum palustri lacuna submerso, victor Solymannvs Budam rectà contendit. Vrbe, regia???ue potitus, ad Danubium posuit castra, inuisit???ue regiam arcem: ita tamen, vt in ea minimè pernoctaret, quòd antiqua Othomannorum lege cautum sit, vt imperator nusquam muris, sed suae tantùm custodiae munimentis confidat. Ibi ad eum delata sunt occisorum antistitum & procerum cruenta septem capita, quum purpurati ea singula ligneo in gradu collocata, simulanter honoris causa, inclinata ceruice, & dextris ad pectus compositis nominatim salutarent, Papas???, strenuos per iocum appellarent. Sed Solymannus graui fronte, quum singulorum nomina indicarentur, vehementer detestatus fuisse ferebatur, vnum prae caeteris Ladislaum Salcanium, Strigoniensem antistitem potentissimum, obiecto foedae auaritiae probro, quòd is regem suum in tanta vrgentis belli difficultate aurum mutuo deposcentem, quum multa pondera in eius thesauris laterent, adiuuare recusasset. Paulum Tomoraeum Collocensem archiepiscopum stolidae temeritatis incusauit, quòd vir conficiendis sacris dicatus, alienae functionis munus arroganter vsurpasset. Ex aduerso Franciscum Perenum Varadiensem antistitem, serae prudentiae nomine laudauit, quòd imminentis publicae cladis nequaquam falsus vates, in consilio non insulsè dixisset, quum Tomoraeus de committenda pugna importunè decerneret, Postquam eius fatali sententiae obsisti non posset, se prouidere quid cucullatus imperator postridie esset facturus. Eum namque tanto ansu nihil omnino aptius praestiturum, quàm vt celeberrimum diem Christiani Calendarij fastis insereret, à caede triginta millium Hungarorum martyrum, pro tuenda religione à barbaris iniquissima praelij conditione concisorum. Reliquos, tyrones audaculos appellauit. Quum verò ei Ludouici, & Mariae vxoris simulacra ostenderentur, generoso oredixit, se adolescentis regis calamitatem misereri, qui vsque adeò malè sobrios in re grauissima consiliarios nactus, pugnam absurda ratione committere prorerasset: & se non ea de causa, vt ei adimeret regnum, sed vt acceptas ab Hunga [1927] ris contumelias vltore gladio vindicaret, in Pannoniam venisse affirmauit. Iouius lib. 28. Hist. Confidentia, Robore. Croeso Lydorum rege in expeditione contra Cyrum Persarum regem, Lydus quidam Sandanis sic consuluit: Aduersus tales viros expeditionem paras, rex, qui coriacea subligacula, qui???; è corio reliquam vestem ferunt: Qui non quibus volunt cibis vescuntur, sed quos habent, vtpote regionem asperam incolentes. Adhaec potu non vini vtuntur, sed aquae: non ficos ad comedendum, nec aliud quicquam boni habentes. Quibus cùm nihil sit quod eripias victor, victus animaduerte quot bona amittes. Vbi enim gustauerint illi nostra bona, circumsistent nos, nec abigi poterunt. Equidem dijs habeo gratiam, qui non induxeruntin animum Persis, vt Lydos inuaderent. Croesus, sic agentibus eum fatis, à Cyro capcus regno???; exutus est: Herod. lib. 1. Cùm quidam actos de Persis triumphos commemoraret, acueret???; ad bellum contra Athenienses: Ignorare mihi quidem, inquit Evdamidas, videris, idem esse, ac si mille victor ouium cum quinquaginta lupis decertet. Plut. in Apopht. Cùm Xerxes rex cum classe ad Histiaeam esset, ad cum Arcades quidam victus inopes & operam suam praestare cupie̅tes perfugerunt: qui interrogati à quodam, Quidnam Graeci agerent? Responderunt eos agere Olympia, & spectare certamen gymnicum atq; equestre. Rursus eo dem percontante, Quódnam illis praemium esset propositum, propter quod certarent? Oleaginam coronam, inquiunt, esse, qua donarentur. Ibi Tigranes Artabani filius, audiens praemium illis corona̅ esse, non pecuniam, silentium tenere no̅ potuit, quin coram omnibus diceret: Papae, Mardoni, in quos viros induxisti nos ad pugnandu̅: qui non pecuniarum certamen agite̅t, sed virtutis? At Xerxes eius sententiam pro timida habuit. Herod. lib. 8. Obsidione. P. Scipio Africanus cùm teneret muros, propugnantibus ex arce Carthaginensibus, auctor fuit ei Polybius, vt in mare interiectum non admodum altum murices ferreos dispergeret, aut taleas disseminaret aculeatas, ne illac transmeantes adorirentur hostes aggeres. Cui ille, Ridiculum ait esse, cùm teneant moenia, & in vrbe sint, iam hocagere, ne cum hostibus dimicent. Plut. in Apopht. Acie, Congressu, Pugna. P. Scipio Africanus negabat aliter cum hoste confligi debere. quàm aut si occasio obuenisset, aut necessitas incidisset. aequè prudenter: nam & prosperam gerendae rei facultatem omittere, maxima dementia est: & in angustias vtique pugnandi compulsum abstinere se praelio, pestiferae ignauiae affert exitium: eorum???; qui ista committunt, alter beneficio fortunae vti, alter iniuriae nescit resistere. Val. Max. lib. 7. cap. 2. Apud Pharsalum cum aciei Cn. Pompeius digestae, ne se moueret, sed exciperet hostes, edixisset: C. Ivl. Caesar errare dixit eum, quòd militum vim & impressionem, quae ex incursu furioso infertur, resoluisset. Plut. in Apopht. Literis, Nuncijs. Idanthyras (Herodoto Indathyrsus) Scytharum rex, ad Darium Persarum regem, qui Istrum traiecerat, literas quide̅, quibus ei minaretur, misit nullas: sed pro literis symbolum hoc, murem, ranam, auem, sagittam, & aratrum. Cum???ue haec in Darij castris alius aliter interpretaretur: Orontopagas tribunus militum censuit significari, cos omnium rerum ditionem esse facturos, quae symbolis hisce exprimerentur: mure domos, rana aquas, aue aërem, sagitta arma, aratro terram. At Xiphrodes longè alio modo interpretatus, multo???; veriùs: Nos verò, inquit, quantum haec symbola ostendunt, nisi aut terram subeamus, vt mures: aut aquam, vt ranae: aut euolemus, vt aues: non effugiemus ipsorum tela: neque enim terrae, qua̅ ipsi arant, domini sumus. Clemens Alexandrinus ex Pherecyde Syro. Herodotus tamen in Melpomene ha̅c historiam paulò aliter recenset. Tresenim reges numerat Scopasin, Taxacin & Indathyrsum. Deinde pro aratro & sagitta, quinque sagittas ponit. Tertiò pro Orontopago tribuno militu̅, Darium ipsum: & pro Xiphrode, Gobryam vnum è septem, qui Magos sustulerunt. Herod. lib. 4. Patroclus Ptolemaei dux Antigono regi pisces & ficus per aenigma misit, vt lib. 3. Historiarum narrat Plutarchus: admirantibus???; omnibus huiusmodi dona: subridens Antigonvs qui tum potabat, dixit ad amicos, se quid dona significent cognouisse. Vel maris, ait Patroclus, oportere nos esse dominos, vel ficus comedere. Athen. lib. 8. cap. 2. Ciuitatibus, Arcibus, Propugnaculis expugnandis, euertendis. Philippvs Macedo arcem munitam capere volens, vt renunciarunt speculatores, asperam vndiq; esse atque inexpugnabilem: Itáne, rogauit, aspera foret, vt nec onustus auro asinus eo posset accedere? Plut. in Regum apopht. Alexander rupem Aornum appellatam apud Indos cùm acciperet praesidium inexpugnabile esse, sed eum, qui teneret illam, hominem imbellem: Ergo nunc est, inquit, expugnabile praesidium. Plut. in Apoph. Agesipolis Cleombroti, cùm narraret quidam, Philippum paucis diebus Olynthum deleuisse: Ille herclè, inquit, aliam talem vrbem multò longiore spacio non excitauerit. Idem. Lacedaemonij quandoque quum vi vrbem quandam cepissent, Ephori qui scirent quantum militari disciplinae conferret assidua exercitatio, dicere no̅ dubitarunt, [Greek words] Perijt luctatio iuuentutis. neq; enim dehinc aduersarios habebit. Rursum pollicente rege, vrbem quandam funditùs euersurum (nam ea Lacedaemonijs negotia plurima exhibuerat) haudquaquam permiserunt illi, quum dicerent, minimè subuertenda̅ [Greek words] id est, iuuentutis cotem. Caelius lib. 27. cap. 1. A. L. ex Plut. Lacon. Agebatur Romae occultè niter patres de Carthagine funditùs delenda, exijt???; ea consultatio in longam & difficilem disceptationem: maiore Portio Catone, cui antea Prisci fuit nomen, censente, Carthaginem delendam, vt Roma incolumis esset: multi???; pedibus iêre in eam sententiam. Tum P. Scipio Nasica identidem testatus, viderent illi, qui tam cupidè vellent Carthaginem excisam, nepop. Rom. aemulae & inimicae vrbis metu liberacus, in domesticam laberetur discordiam. Quod malum multò priùs prospexit Nasica, sed fatali necessitati ire obuiam non potuit. Sabell. lib. 4. cap. 8. Florus lib. 49. & lib. 3. cap. 15. Appianus in Libyco. Plut. in vita Catonis Censorij. Orosius lib. 4. cap. 22. Plinius cap. 18. de Vir. ill. Spolijs. Lycvrgvs roganti, Cur mortuos hostes interdixisset spoliare? Ne, inquit, detrahendis incum bentes spolijs negligant pugnam: verùm vt paupertatem quoque cum loco in acie teneant. Plut. in Apophthegmatibus. Cleomenes quaerenti ex ipso, Quare dijs Spartiatae hostium spolia non sacrarent? Quòd detracta, inquit, ignauis sint. Si quidem de possessoribus ob eorum ignauiam capta, neque iuuentutem videre bonum est, neq; dijs dicare. Idem. Pavsanias Cleombroti F. demirantibus quibusdam in manubijs barbarorum vestes: Satius esse, ait, vt laudati ipsi sint, quàm vt possideant laudata. Idem. CONSILIIS ALIORVM BONIS PARERE, Tvm extra bellum, tum in bello. Qvi Qvibvs paruerint. Putà Probi Improbis. Deliberabant Lacedaemonii de summa rerum. Exurgit quidam turpitudine vitae defamatissimus, sed facundia insigni, & consilium prudens proponit, omnibus???ue persuadet. Tum vnus Ephororum stomachabundus: Et quaé nam haec dementia est, ô ciues, quaé vespes, remp. hanc diutiùs incolumem fore, si huiusmodi consiliarijs vtemur? Quòd si proba isthaec & honesta sententia est, non sinamus eandem dehonestari turpissimi auctoris contagione. Hoc vbi dixit, viro forti atque iusto, sed infacundo, praecepit eandem sententiam quibus posset verbis dicere. Sic bona sententia mansit, turpis auctor mutatus est. Gell. lib. 18. cap. 3. ex oratione Aeschinis contra Timarchum recitat. Principes Consiliarijs. Tiberivs Caesar de minimis quibusq; rebus referebat ad Senatum, cum eo???ue communicabat omnia, & consiliarios admittebat, vt Augustus quoq; consueuerat. Cum???; ipse suam ???ntentiam dixisset, non mudò dabat potestatem omnibus, vt contra se dicerent: sed etiam, factis saepenumerò decretis in contrarium, aequo animo ferebat. Interdum co̅trà disserebat: saepèita dicebat, ne libertatem eis eripuisse videretur. Dion. Nerva Imp. nihil vnquam de suo arbitrio statuit, semper principes viros co̅silio suo adhibe̅s, dum Reip. consuleret. Cuspin. M. Antoninvs Pius nihil vel in bellicis, vel in ciuilibus negotijs agebat, de quo non priùs conferret cum grauibus viris, dicens: Aequius est, vt ego tot talium???; amicorum consilium sequar, quàm vt tot tales???; amici meam vnius sequantur voluntatem: Multum abhorrens à quorundam ingenio, qui consulto pileo suo, dicunt: Vos sedulò consulitis, sed aliud mihi suadet pileum meum. Iulius Capit. & Sab. lib. 4. Ennead. 7. Sigismvndvs I. Polonorum rex, cùm acri & solido esset cu̅ in iudicando, tum in consultando iudicio, & neque gratia, neque odio facilè deduci se ab aequo & bono pateretur: tamen nihil ferè maius vnquam sine consilio senatus fecit, aut statuit: ac nonnunquam de recta sententia sua consensu senatus adductus decessit, ne pertinax esse videretur. Cromerus. Exercitum duxerat Carolvs Burgundiae D. &c. Vide fol.
|| [1928]
Duces Militibus. Selimvs Turcorum Imp. contra fratrem Achmatum in Bithynia pro imperio pugnaturus erat. Erat in castris Selimi Christianus quidam miles, ex Germanis captiuus, Imp. ob singularem prudentiam charus: qui Selimo persuasit, vt largisfimo donatiuo animos militum sibi conciliaret, ne voluntate mutata, deficerent ad fratrem victorem. Cui Selimus obsequutus, nunc XX. millia, nunc XL. millia numûm sparsit inter milites, eos???ue ita sibi deuinxit, vt Achmatus absque praelio fuerit superatus. Cuspinianus. Subditi Principibus. Posteaquam deuicto Astyage auo Cyrus regnum Medorum ad Persas tra̅stulit, Artembares Persa suadebat popularibus suis, vt ex Perside, regione angusta & aspera, in fertiliorem & planiorem aliam migrarent. Cyrus eo audito, non impediuit, sed tantùm monuit, vt se posthac praepararent non ad imperandum alijs ampliùs, sed ad parendum. Naturà enim comparatum esse, vt è mollibus regionibus molles viri existant, néve ex eadem terra admirandae fruges & egregij bello viri gigna̅tur. Persae Cyro obtemperantes, maluerunt sterile & exiguum solum incolendo imperare alijs, quàm fertile & spaciosum alijs seruire. Herodotus lib. 9. Collegis. Postquam ab Dario missus Datis, verbo ad persequendam à populo. Atheniense poenam, quòd Sardeis inflammassent, reuera ad subigendam Graeciam, appulit cum tota classe ad Marathonem, & agros vastauit: atque inter praetores, quos bello gerendo praefecerat populus Atheniensis, summae auctoritatis erat Miltiades, dignitate verò & potentia Aristides secundus. In sententiam tunc de praelio committendo Miltiadis descendendo, non parum Aristides momenti fecit. Cum???ue ad singulos praetores vicissim singulis diebus summa potestas circumferretur, vbi ad ipsum vices rediêre, tradidit imperium Miltiadi: collegas docens, non esse audire & sequi prudentes turpe, sed amplum & salutare. Ita compressa contentione hortatus eos, vt vno in consilio acquiescerent optimo, eo???ue vterentur, confirmauit Miltiadem, qui perpetuo imperio pollens fuit. Quippe destiterunt tum singuli singulis diebus imperare, atque illi dicto fuerunt audientes. Plut. in Aristide. Post pugnam ad Salaminem, cùm Xerxis classis quae supererat fugam adornaret, Themistocles quidem insequendam arbitrabatur, & pontes in Hellesponto soluendos, ne in Asiam rex posset redire. At Eurybiades Spartanus classis imperator hosti fugienti viam non claudendam, sed aperiendam potiùs censebat, ne ex desperatione pugnam redintegraret. Eurybiadi assenserunt omnes. Themistocles quoque de sua sententia cessit: & vt regem magis ad fugam incitaret, misit ad eum clàm Sicinum suum eunuchum, qui simulata beneuolentia Xerxi indicaret, Graecos statuisse pontes in Hellesponto soluere: se???; id regi indicare ex beneuolentia. Xerxes eo nuncio audito, XLV. dierum spacio ex Thessalia in Hellespontum fugit, relicto in Graecia Mardonio cum XXX. mytiadibus hominum. Herod. lib. 8. Aemulis. Graecis ad Salamina classem habentibus, cùm Themistocles omnino pugnandum censeret, & in concilio ducum diceret Themistocli Corinthius Cleocritus, nec Aristidiplacere consilium ipsius, quòd praesens sileret: occurrit Aristides, Nisi optimam sententiam Themistocles dixisset, non fuisse se taciturum: tacere autem nunc non hominis studio, sed quia comprobaret consilium. Vox sanè iustissimo Atheniensium digna. Plut. in Aristide. Amicis. Commota ciuitate Ephesina, Pavlvs prudenter acquieuit consilio amicorum, qui rogauerant eum, ne prodiret in theatrum. Actorum 19. Hostibus. Croesus postquam acie fuit à Cyro victus, amissa???ue vrbe viuus venit in potestatem eius, & cremandus fuit, vinctus???; pyrae extructae, inspectantibus Persis omnibus, & assistente Cyro, est impositus: quantum intendere valuit vocem, exclamauit: Solon, Solon, Solon. Id miratus Cyrus, misit quaesitum ex eo, Quísnam deorum vel hominum esset Solon ille, quem in rebus perditis vnum inuocaret? Croesus nihil dissimulans: Hic vir, inquit, in sapientibus Graeciae vnus fuit. Quem ego accersiui, non quidem vt quicquam audirem, aut, quibus habebam opus, discerem: verùm vt praesens spectator esset, & illius tantae meae abiret testis felicitatis: cuius mihi amissio profectò plus attulit mali, quàm boni adeptio. Nam verbo fuit & opinione eius bonum praesentis, sed inclinatio in calamitates mihi reuerà euasit graues & lugubres. Atq; vir ille ex ea fortuna praesentem augurans, finem monuit me vt vitae spectarem, neque volubili elatus fiducia ferocirem. Quibus ad Cyrvm relatis, vt qui sapientior esset Croeso, & exemplo videret testatum sermonem Solonis, non modò liberauit Croesum, sed &, dum vixit, honore est eum prosecutus. Retulit autem eam Solon laudem, quòd duorum regum vno dicto alterum seruasset, alterum erudiuisset. Plut. in Solone. Capta Roma Gothorum rex Totilas vrbis partem tertiam disturbauit: Pulcriora etiam & magnificentiora aedificia ince̅dio delere eum impetus cepit. Quod vt Belisarius audiuit, ad eum literas misit, & inter caetera etiam haec: Ex his duobus alterum necessariò sequetur, vt ipse hoc bello aut victus, aut victor discedas. Si viceris, Romam deleueris, non alterius vrbem, sed tuam excideris. Si victus eris, gratiam apud vistorem, eam???; non mediocrem iniueris. & qui in caeteros clemens fueris, faciliùs clementiam consequeris, & iniquas illas hominu̅ voculas deuitabis, meritas te pro tam egregia vrbe deleta poenas dedisse, dicentium. His liceris semel atq; iterum lectis, tota???; re diligenter ad rationem reuocata, demùm Totilas vrbi parcendum constituit, & remissis legatis, Belisarij consilio se pariturum respondit. Sigonius lib. 19. Imp. occid. Parentes Filijs. Jacob Patriarcha, licèt inuitus, permisit tamen abduci Beniamin filium dilectu̅, propter necessitatem commeatus, ita suadentibus reliquis filijs. Gen. 43. Mariti Vxoribus. Ex Tit. Prudentes Mulieres huc quaedam, fol. 1637. Orosius B. Hieronymi testimonio scribit, Barchilonensem virum nobile̅ narrasse, quòd concupiuerit aliqua̅do Athavlphvs Visigothorum rex, capta & euersa Roma, alteram aedificare vrbem, Gothiam dictam, & abrogato Augustorum nomine, posteris imperij cognomen ex se relinquere. Sed intercedente Galla Placidia, Honorij Imp. sorore, co̅siderauit rem Romanam creuisse & ad ea tempora stetisse legibus ac bonarum artium disciplinis, à quibus Gothica barbaries abhorreret. Ideo???; mutauit sententiam, vt Romanae dignitatis, cuius esse nequiret imitator, optaret esse restitutor. Cranzius lib. 2. Sueciae, cap. 32. Adulti Pueris. Vide Tit. Pueri prudentes, quatenus consilijs illorum parent Seniores, fol. 1638. Assyriorum regis F. sub venationis specie Mediam dep opulabatur. Astyages Medorum rex illi cum equitatu occurrit: sed peditatu destitutus, in depopulatores mouere verebatur, ne ab equitatu Assyriorum in certo loco quiescente inter ciperetur. Dum auxilia expectat, Cyrus adhuc puer iniussu aui armatus aduolat, & quia immotam vtrinq; aciem stare videbat, regionem interim ab inimicis vastari, consilium dedit auo, vt emitteret turmam equitum in populatores: ipse interea obseruaret equitatum hostium, & si loco se moueret, impetum in illos faceret. Astyages pueri consilio parêre no̅ dubitans, Cyaxarem F. cum lectis equitibus in praedam agentes emisit. Cyrus insigni alacritate prae caeteris euolans, populatores in fugam coniectos persecutus, hostium quoque equitarum tanta audacia obstupentem perculit, & insignem victonam equestrem retulit. Xenophon lib. 1. Paediae. Cùm Aristagoras Mileti ryrannus, cupiens Spartanos ad societatem contra Darium inducere, sumto oleae ramo, ad domum Cleomenis se contulisset, eam???; ingressus, precabundus iuberet ad se audiendum dimitti illius filiam, quae ipsi astiterat, octo aut nouem annos nata: Cleomenes autem iuberet dicere quae vellet (filiolae enim tenellae rationem non esse habendam) Aristagoras incepit polliceri illi vndecim talenta, si precibus suis annueret. Abnuente Cleomene, subinde adijcie̅do eò peruenit, vt quinquaginta talenta polliceretur. Tum Gorgo puella: Pater, inquit, hospes te corrumpet, nisi hinc abis. Consilio puellae delectatus Cleomenes, in aliud conclaue abijt: & Aristagoras è Sparta protinùs discessit. Herodotus libro quinto. Alcibiades cùm adhuc puer ad Periclem auunculum suum venisset, eum???; secretò tristem sedentem vidisset, interrogauit: Quid ita tantam in vultu confusionem gereret? At illo dicente: Mandato se ciuitatis Propylaea Mineruae, quae sunt ianuae arcis, aedificasse: consumta???ue in id opus ingenti pecunia, non inuenire quo pacto ministerij rationem redderet, atque ideo conflictari: Ergo (inquit) quaere potiùs quemadmodum rationem non reddas. Itaque vir amplissimus, & prudentissimus, suo confilio defectus, puerili vsus est: atque id egit, vt Athenienses, finitimo implicati bello, rationibus exigendis non vacarent. Valerius libro 3. capite 1. & Sabellicus libro primo, capite tertio. Sacris hominibus. Cùm Antiocheni ob tributum extraor dinarium sibi impositum statuam aeream Placillae reginae demoliti essent: Theodosius Imp. & libertatem ciuitati eripuit, & caedes magnas cogitans, executores eò praefectos misit. Quo cognito, Macedonivs eremita in media vrbe praefectos Imp. suo nunciare iussit: Meminisset se hominem esse, & à Dei opt. max. nutu pendere, eius [1929] benignitatem imitaretur: neq; propter aeream statuam, Dei imaginem hominem, crudelissimè interfici curaret: maximè cùm statuae multae pro vna reponi possen ???at ne pilum quidem Imperator interfecto homine restituere posset. Praefecti Theodosio rem indicant. Ille Macedonio paruit, & Antiochenis pepercit. Theod. lib. 5. cap. 26. In grauiss. Constantinopolitanae vrbis terraemotu, qui an Sal. 1509. 14. Sept. accidit, Baiazetes Imp. monitus à quodam Caligero monacho Graeco, sene, quem familiariùs diligebat, secum???; crebrò detinebat, in hortos descendit, & à ruina seruatus est. Vaticinatus est hic senex, venturum terraemotum, interituram???; Turcorum sectam, prope???ue esse illorum ruinam. Intrepide???; saepe Caesari hoc dixit. in Qvo. Parere Extra bellvm. Narrant poëtae, & Prodicus sophista, Hercvli ex ephebis iam egresso, acid aetatis agenti, quando de tota vita deliberatio sume̅da est, quum in solitudinem secessisset, dubitans???; multum ac diu secum cogitaret (vt est ea aetas imbecilli iudicio consilio???;, quam viuendi viam, virtutis an voluptatis ingrederetur, hoc est, cui potissimùm vitae generi semet accommodaret: astitisse duas matronas, Virtutem scilicet & Voluptatem, comtam???; hanc nitido laeto???; ac hilari vultu: at subtristem illam, & sordido habitu. Quum???; iocos illa & delicias, omnem???; bonorum affluentiam, si se praeligeret, polliceretur: haec verò famem & sitim, aestus & frigora, & quicquid triste, durum horrendum???; excogitari posset: sed horum tandem gloriam ac felicitatem finem esse futurum: altiore ipse salubriore???; vsus consilio, reiecta Voluptate, Virtutis viam, licet duriorem asperiorem???;, sequutus est. Cognatus lib. 2. Narrat. Defuncto Lysandro, cùm factionem deprehendisset. Agesilavs frequentem, quam ille, simulatq; ex Asia regressus fuerat, conflauerat in Agesilaum: studuit ostendere, qualis ille in vita ciuis fuisset. Ac cùm orationem legisset in volumine relictam, quam à Cleone Halicarnasseo scriptam habere memoriter statuerat Lysander in concione de rebus nouandis & Reip. muta ione: in stituit eam in publicum proferre. Quam vbi legit quidam ex senibus, & veritus orationis neruos, suasit, ne Lysandrum refoderet, sed potiùn vnà cum illo orationem defoderet, paruit acquieuit???;. Plutarchus in Agedilao, & Lysandro, & Apophthegmatis. Alexander Mammeae in animo habebat omnibus officijs genus vestis proprium dare, & omnibus dignitatibus, vt ex vestitu dignoscerentur, & omnibus seruis, ne ingenuis miscerentur, néve seditiosi essent. Verùm Vlpianus & Iulius Paulus consultores Principi dissuaserunt, plurimarum rixarum causam fore dicentes, si abiesti homines per vestitum proditi, iniurijs exponerentur Sab. lib. 6. Ennead. 7. ex Lampridio. Argadvs, Argatheliae princeps Scotici regni gubernator, coniecto in vincula Conaro rege sceleratiss. dictus, cùm sensim austoritate abuti, & Pictorum affinitate contracta ad maiores opes aspirare videretur: seuerè à proceribus correptus, veniam supplex cum lacrymis petijt & impetrauit, suo???ue deinceps officio cum laude & salute Reipub. functus est. H. Boëthius lib. 5. in bello. Cùm Darius rex, contra Scythas expeditionem instituisset, & ponte sublicio Bosphorum Thracium iunxisset, & iam trans Istrum exercitum transmisisset per rates: cùm Iones ex praecepto regis pontem ex ratibus soluturi essent, Coës Eryxandri F. Mitylenae orum praefectus, dissuasit, & pontem integrum relinquere iussit, quoniam verebatur, ne Scythae more suo fugerent, & expeditio irrita fieret. Id quod & factum est. Darivs laudato Coë ob consilium, sexaginta nodis lorum innodauit, eum???ue Ionum tyrannis dedit, iubens, vt pontem custodirent, & ipso in Scythiam profecto, singulis dieb. singulos nodos soluerent. Quòd si intra id tempus non redijsset, ipsi soluta rate domum nauigarent. Vtile fuit consilium illud Dario: nam sexaginta diebus nondum elapsis, si Iones ratem soluissent, & abijssent, Darius cum suis ad internecionem fuisset caesus. Herod. lib. 4. Cùm ob Pausaniae tyrannidem Graeci à Lacedaemonijs ad Athenienses duce Aristide Iusto, defecissent: eam rem veluti maiestatis diminutionem aegerrimè ferentes Spartani; bellum Atheniensibus inferre proponebant. At senator quidam Oetimarides, ex genere Herculis, propter singularem virtutem magna apud eos auctoritate, contrà consulere ingressus est: Rei maritimae curam atque imperium Atheniensibus permittendu̅: Spartanis nequaquam vsui esse. Cum???; in hanc partem multas rationes attulisset, senatui populo???; persuasit, vt coeptum, consilium de bello relinquerent. Diodorus libro 11. Caeso Bambergae Philippo rege aemulo, Otho IV. iam aduenisse tempus ratus, quo inimicos vlcisceretur, prohibitus est à principibus, praesertim archiepiscopo Magdeburge̅se, & Bernardo duce Saxoniae, rectè rem coniectantibus, meliùs clementia, quàm virem firmandam. Nam si violentus institeris, inquiunt, alium surrogabunt aemulum: sin mansuetè ages, vnus in te omnium aderit consensus. Sequutus rex iusta pacis consilia, Halberstadij indixit regni conuentum omnibus principibus, de communi pace acturus. Cranzius libro 7. Saxoniae, cap. 29. MALIS CONSILIIS NON PARERE. Consule Tit. Non facere iniusta, fol. 3271. & seqq. Neque enim subiecto differunt, sed habitudine tantúm. Illic Inaequalitatis, heic Imprudentiae fuga in considerationem venit. Phocion iubentibus Atheniensibus, vt moueret in hostes: vbi renuit, timidum mollem???; appellantibus: Neq; vos, inquit, facere me audacem potestis, neq; vos ego timidos. Attamen nouimus nos inter nos. Plut. in Phocione. Cùm Sopater Syrus, singularis eruditionis atque eloquentiae vir, fana deorum toto orbe celebratissima iussu Constantini Magni videret euerti, rem iniquo animo passus, ad aulam Imperatoris, auctore Eunapio, venit, vt ipsum à proposita ratione deduceret. Verùm nihil profecit: à Constantino tamen eximiè prudentiae opinione cultus, apud eum mansit. Sigonius lib. 4. Imp. occid. Ladislaum, Hungariae ac Boëmiae regem, adhuc puerum, cùm Fridericvs III. Romanorum Imp. apud se educaret, sanguine sibi coniunctum: non defuerunt ex consiliarijs, qui puerum clàm perdendum Caesari persuaderent, cuius mors opes maximas plurima???ue regna allatura esset. At Imperator: Quî fit (inquit) quòd me diuitem potiùs quàm pium erga meos esse cupitis? Ego sanè diuitias non ita amo, vt impijs consilijs persuasus, propter eas indignum facinus perpetrare velim. Aeneas Syluius libro 3. Comment. de Rebus gestis Alfonsi. Fridericvs III. Saxoniae Dux multis ab Erfordensibus iniurijs affectus, comitijs populo indictis, de bello suscipiendo deliberabat. Erat eques magnae auctoritatis, qui bellum summo studio suadebat, & à dedecore & à facilitate victoriae ductis praecipuè argumentis. Ei Dux, Praec larè tu quidem, Sigismunde Listi, pro te ipso, cuius interest bella ex bellis seri, concionatus es: pro???ne non item, cuius gloria & incolumitas ex subditorum commodis potiùs, quàm ex hostium ruina & interitu pendet. Concione in praesens dimissa, non multò pòst, conuentu Vormaciense, Erfordenses coram Imp. Carolo V. grauiter accusatos, insperato suo dignatus patrocini???, ex inimicis amicissimos reddidit. Has artes si reliqui im???tarentur, plures principes, quàm tyrannos haberemus. Ioan. Agricola in prou. German. Velox consilium velox malum. PRVDENS EXPLORATIO, PRAECOGNITIO, ROVIdentia, Praedictio futurorum bonorum vel malorum, tam suorum, quàm alie???rum. Praecognitio duplex est: altera Theorica, tum naturalis (quales sunt Physicae & Medicae [Greek words]) tum diaina, (de quibus in Metaphysicis egimus) altera Practica, quae ???uius loci propria est, & experientia potißimùm nititur. Si??? prudentis hominis esse dicimus, ex praesenti temp orum conditione, tam priuatim quàm publicè, mutationes futuras conijcere & praeuidere. Quae quidem altera species est Iudicijprudentis. in Genere. Apud Aeschylum Promethevs ita loquitur: [Greek words] [Greek words] [Greek words]. id est, Quanquam quid aio?cuncta praenoui optimè Futura, nec ventura calamitas mihi Inopina quae quam est. Muretus lib. 5. Var. lect. c. 12.
|| [1930]
Virgilius Aeneae suo, quem omnis virtutis exemplar esse voluit, vt caeteras laudes, ita prouidentiam quoque tribuit: cùm eum his verbis de se loquentem fecit: —non vlla laborum, Ò virgo, noua mî facies, inopináve surgit, Omnia praecepi, atq; animo mecum antè peregi. in Specie. Praecognitio prudens eorum, quae pertinent ad Bona Maláve Animi, ad Virtvtes & Vitia. Consule Tit. Indolis exploratio, fol. 3744. Illic Subiecti ratio habetur: heic Habitus, circasubiectum versantis. Cùm Darius rex, ob seruatam in Istro ratem, Histiaeo Milesiorum tyranno locum quenda̅, nomine Myrcinum, prope Strymonem fl. Thraciae, dono dedisset, vt in eo vrbem conderet: Megabyzvs praefectus copiarum Darij in Europa, videns loci commoditatem, & Histiaei industriam, ne regnum Thraciae aliquando contra Darium occuparet: suasit Dario, vt eum Susa ad se vocaret, neq; vnquam in Graeciam reuerti sineret. Darius paruit, & Histiaeum vocauit, quòd eius consilio se opus habere diceret. Herod. lib. 4. In seditione populari inter Pediaeos, quorum dux erat Lycurgus, & Paraliorum, quibus praeerat Megacles, & Diacriorum, quos ducebat Pisistratus, Solon Athenas regressus, propter senectutem ad dicendum vel agendum nec aptus, nec alacris, Pisistrati tamen cognouit ingenium, fraudem???; primus introspexit: non suscepit tamen odium eius, verùm demulcere nitebatur eum & corrigere. Cùm iam mouere Thespis cepisset tragoediam, & retineret reinouitas multitudine̅ (necdum enim ad certaminis contentionem euaserat res) quòd audien di & disce̅di Solon studio teneretur, magis???; in senectute in otium ludum???; se, & verò etiam in conuiuia atq; musicam remitteret: ipsum agentem, vt mos erat veterum, spectauit Thespin. Mox sub ludis conuenit eum, quaesiuit???;, Ecquid ipsum puderet in tanta corona tanta proferre mendacia? Vbirespondit Thespis, Non esse indignum ea per ludum vel dicere vel facere: Solon terra baculo grauiter percussa: At breui, inquit, qui nunc probamus & amplectimur hunc ludum, reperiemus eum in contractibus & negetijs. Vt verò semetipse Pisistratus consauciauit, atq; ita rheda in forum delatus, populum, tanquam insidijs inimicorum Reip. causa esset circumuentus, inflammauit, multi???; vicem eius indignarentur, fremerent???ue propiùs accedens Solon assistens ei: Parum rectè, inquit, agis, fili Hippocratis, Homericum Vlyssem. Eadem enim designas ad fallendum ciues, quibus hostes ille flagris à semetipso multatus elusit Inde praestò plebs fuit ad protegendum Pisistratum, & ad co̅cionem venit populus. Vbi cùm ferret Aristo, vt quinquaginta stipatores stationarij ei assignare̅tur: surrexit Solon ad id dissuadendum. At cùm inopes cerneret studiosos Pisistrati & tumultum cientes, locupletes verò ob metum fugae consulentes: recessit, dicens: His se fortiorem, illis esse prouidentiorem. Pisistratus occupauit arcem. Inde tumultuante ciuitate, confestim Megacles cum Alcmaeonidis caeteris profugit. Plut. in Solone. Elegi autem Solonis de tyrannide Pisistrati hi sunt, quos Laërtius lib. 1. recitat: [Greek words], [Greek words]. [Greek words] [Greek words]. L. Corn. Sylla, deposita Dictatura, aduertit quendam praeter sententiam suam audacem hominem & hostem suum consule̅ designari M. Lepidum, non per se, sed fauore populari, ob Cn. Pompeium eius studiosum & pro eo prensantem. Quare cum exultantem victoria videret Pompeium Sylla, accersiuit digredientem, dixit???;: Praeclaram verò rem adolescens gessisti, quipriorem Catulo Lepidum omnium optimo stolidissimum fecisti consulem. At tu fac vigiles, cùm in te ipsum effeceris aduersarium tuum valentiorem. Sanè illud Sylla quasi vaticinatus est. Breui enim oppugnauit in insolentia̅ erumpens Lepidus Pompeium. Plut. in Sylla. Cùm Pompeius & Crassus, Caesaris subnixi studijs Coss. creati, & frustra repugna̅te Catone, prouincias partiti essent: cúmque mox alia lex de Caesaris prouincijs & legionibus in quinquennium promulgaretur: non iam ad populum M. Cato, sed ad ipsum conuersus Pompeium, testatò denun ciauit, non intelligere ipsum nunc, recipere in humeros suos Caesarem: vbi verò grauari coepisset & opprimi, nec deponere posset, nec sustineret ferre, facturum ipsum, vt secum onus conijceret in Rempub. ac tunc Catonis admonitionum memorem fore, non minùs Pompeio salutarium, quàm honestaru̅ atq; iustaru̅. Ea Pompeius cùm crebrò audiret, felicitate tamen sua & potentia fretus contemsit & transmisit, non credens futurum vt se immutaret Caesar. Plutarchus in Catone. Avgvstvs Germanicum Drusi F. pro concione palàm Reipublicae, causa sese adoptare iurauit, de eo??? saepe illum Ennij versiculum pronu̅ ciauit: Vnus homo nobis vigilando restituet rem. Caeterùm Tiberij insidijs sublato Germanico, Augustus ia̅ animam agens digrediente Tiberio, cum quo longum & arcanum sermonem habuerat, exclamauit: Miserum P. R. qui sub tam lentis maxillis edet. Suetonius. Tiberivs C. Caligulam habebat supra fidem obsequentem, omnia etiam aspera & grauia aequanimiter tolerantem, adeò vt res in prouerbium versa sit: Nullus seruus Caio melior, nullus peior dominus, & tamen saepè dicere solebat: Illum suo & omnium exitio viuere: &, Venenosum & mortiferum mundo animal Romae ali. Idem. Dux Tridentinus Alahis, victoria parta de Comite Baioarioru̅ inflatus, Pertharitum Longobardorum regem despiciens, validis se Tridenti aduersus eum praesidijs communiuit, vrbe???; subitò egressus, castra regis inuasit, atq; eum cum suis fugae se mandare coëgit. Cunipertus Perthariti F. iam inde ab adolescentia magna cum eo familiaritate coniunctus, veteris necessitudinis memor, patrem precibus exorauit, vt eum in gratiam reciperet, licèt castris ab eo exutus, atque in fugam compulsus esset. quin etiam eodem erga illum studio incitatus, patrem pòst saepè illi insidias molientem ab incepto non solùm deterruit, sed etiam fidelem sperans fore, Ducem Brixiae creandum curauit: Pertharito saepe monente, videret, quid pararet. non enim sibi ipsi amicum beneficio deuincire: sed inimicum in exitium suum praesidijs haud modicis confirmare; regnum illum nouo Brixianorum, quorum maximae semper inter Longobardos copiae fuerunt, auxilio tentaturum. Nec vana fuit praedictio, cùm pòst mortem Perthariti regno Cunipertum exuerit. Sigonius libro secundo regni Italici. Aleonsvs XI. Hispaniae rex in obsidione Gibralterrae peste moriens, non tam morte propria doluit, quàm, quòd Petrum filium discolum successorem relinqueret, cuius ingenium crudele perspectum habebat. Rodericus Santius parte 4. hist. Hispan. cap. 13. Carolus priceps Vianae, Ioannis Aragonum regis F. cùm ad se prandentem Ferdinandvs Catholicus frater, puer annorum ferè quinq;, venire nunciaretur, ei confestim surgens obuiam descendit: & suis quibusdam dicentibus, Vt eum, quonia̅ puer erat, expectaret in mensa: At ego hunc puerum, in quit, prospicio Principes omnes, quos Hispania nostra peperit, omni genere virtutum superaturum. Nec vana fuit coniectura. Marineus lib. 19. rerum Hispan. Ferdinando, Hispaniae rege, in regnum Neapolitanum veniente festi dies acti Neapoli: remotis mensis choreae à iuuenibus nobiliss. ductae. Eo in ludo Ferdinandus Daualus Piscarius sextumdecimum aetatis annum tum agens, ante alios, tanta arte, omnes saltationis modos adimpleuit, vt rex ipse palàm diceret ad proceres: Ille adolescens ex gestu certa???; oris indole supra hos omnes, magnus quidam imperator esse videtur: & si me opinio nequaquam fallit, omnium euadet longè praestantissimus. Iouius in Piscario lib. 1. Henricvs VI. Anglorum rex, cùm Henricum Edmundi fratris vterini Richemondiae comitis F. vidisset, aliquantum tacitus illius altam indolem contemplatus, principes, qui aderant, sic affatus dicitur: Iste nempe iste est, cui nos ac nostri aduersarij rerum possessione cedemus. Ita vir sanctus praedixit futurum, vt Henricus quandoque regno potiretur. Caeso namque ab Edouardo IV. Henrico VI. & principibus omnibus interemtis, solus Henricus iste euasit ad Britannum. Qui cùm auro Anglico expugnatus hospitem dedere pararet. Io. Chenletti Britanni principis consilio seruatus est. Tandem cùm mortuo Edouardo Ricardus frater regnum, inuasisset, coniuratione principum reuocatus Henricus, Edouardi filiam vxorem duxit, & ad regnum peruenit. Polydorus libro quarto. Quum nunciatum esset Andreae Gritto absenti, Constantinu̅ Cauaciam, vnum ex quatuor scribis, à decemuirali consilio delectum, qui locus honestissimus in primis sit, summae???; interplebeios dignitatis: Vtinam, inquit, patres ipsi maturiùs Reip. consuluissent. nam laqueum video Constantini collo hoc ipso decreto appensum esse. Quod sanè illi contigisset, nisi exilio suo pessimè de Venetis meritus, fugam arripuisset Egnatius lib. 6. cap. 4. Lavrentivs Medices saepenumerò inter amicos suos de Petri F. imprudentia atq; arrogantia questus est, quam dicebat suae domus ruinam aliquando parituram. Nec falsus fuit vates. Nam cùm Caroli IIX. arma in se imprudenter concitasset Petrus, & serò tandem perspecto periculo, iniquissimis conditionibus pacem peteret, à Florentinis vrbe pulsus est. Guicciardinus lib. 1. Hieremias Caldenacij comes Patauinus locupletissimus, filiorum suorum ingenijs diffidens, abbatiam Carcerum con [1931] struxit, & multis reditibus dotanit, ea lege, vt si filij vel nepotes sui aliquando egerent, de alimentis, vestimentis & equis, etiam ad militiam necessarijs, illis prospiceretur. Nec inanis fuit timor. Mortuo eni??? patre, Beltrandus & Theobaldus opibus amplissimis in ludos, aleam, atque scorta profusis, ad egestatem redacti, ab Abbate armis & equis instructi, in militiam ad Dalmatas abiêre. Bern. Scardeonus libro 3. classis 13. hist. Pat. Corporis. Providentia Mortis. Cùm Maximo & Balbino iudicio Senatus delatum esset imperium, fertur Maximvs Balbino dixisse: Quid tu Balbine & ego merebimur, cùm hanc immanem belluam, hoc est, Maximinum, exitio dederimus? Cum???ue Balbinus dixisset, Senatus Populi???; Romani feruentissimum amorem, & orbis terraru̅: subiunxisse dicitur Maximus, Vereor ne militum odium sentiamus, & mortem. Et ita euenit. Nam cùm annum vnum imperassent iustissimè & clementissimè, à praetorianis interfecti sunt in Palatio. Cuspinianus. Periculi. Otho I. Caesar, numquam se discrimini praeliorum commisit, nisi priùs testamento legitimè facto, de rebus omnibus, & de filiorum successione. Cranzius lib. 3. Saxoniae, c. 24. Fortvnae. Praevidere Victoriam. P. Scipio Africanus in Hispania oppidum & situ & defensoribus munitissimum obsidebat, nulla???; eius potiundi spes esse videbatur. Quodam die in castris ius dice̅s, cùm à militibus litigantibus interrogaretur, in quem diem locum???; vadimonium promitti iuberet? Scipio manu ad arcem oppidi protenta, Perendie in illo loco vos sistite. Die tertio, in quem vadari iusserat, oppidum captum est. Eode̅ die inarce ius dixit. Gell. lib. 7. c. I. ex Hygino & C. Oppio. Regni succeßionem. Henricvs VI. Anglorum rex, Henricum VII. Edmundi fratris vterini filium, aliquantum tacitus illum contemplatus, ad principes, qui aderant, conuersus dixit: Iste nempe iste est, cui nos ac nostri aduersarij rerum possessione cedemus. Id quod Edouardo mortuo, qui patrem eius interfecerat, ducta Edouardi filia, euentus comprobauit. Poly d. lib. 4. Tyrannidem. L. Sylla deposita dictatura, cùm domum rediret ab adolescentulo conuitijs exceptus, nemine interea reperto, qui illius intemperiem castigaret: tulit patienter aetatis intemperiem. Caeterùm vbi domum ventum est, siue coniectura siue diuinatione quadam futurorum, ad eos, qui propè aderant, connersus, dixisse fertur, Intempestiuam illam in sectationem in causa fore, vt quicunque post se dignitatem illam inuaderet, nunquam nisi cum morte deponeret. quod haud multis inde pòst annis, in C. Iul. Caesare euenit. Sabellitus libro tertio, Enneadis sextae. Locorum celebritatem, Occasionem felicem velinfelicem. Epimenides Phaestius, in numero Sapientum septimus ponitur ab ijs, qui Periandrum excludunt. Hic Athenas à Solone accersitus, cùm Munychiam arcem inspexisset, diu???ue contemplatus fuisset, dixisse fertur. Quàm caeci sunt homines in praeuidendis rebus futuris? Si scirent Athenienses, quanta hic locus mala est vrbi olim daturus, dentibus profectò suis eum eroderent, & vnguibus demolirentur. Plutarchus in Solone, & Laërtius lib. 1. Chilo Lacedaemonius de Cytheris insula Laconiae praedixit, Vtinam haec nunquam fuisset: aut certè, simul ac nata est, submersa esset. Demaratus enim Lacedaemone fugiens, Xerxi co̅suluerat, vt in ea insula naues subduceret. Cui consilio si rex paruisset, Graeciae dominus fieri poterat. Nicias pariter Peloponnesiaco bello occupata insula, Lacedaemonios grauissimis afflixit cladibus. Laërtius in eius vita. In Dipnosophistis Athenaeus Demadem oratorem scribit solitum dicere, Aeginam esse Piraei lemam (quoniam maris imperio potita, cum Atheniensibus aemulatione certauit) Samum autem ciuitatis [Greek words]. Caelius libro duodecimo, capite 6. Antiq. Lect. Pyrrhvs, cùm spe lapsus potiundae Siciliae inde solueret, respectans retrò ad amicos: Qualem, inquit, Romanis & Carthaginensibus palaestram relinquimus? Plutarchus in regum Apophtheg. Bella & Seditiones. Alexander Macedo Babylone è vita discedens, in extremo halitu interrogatus ab amicis, cuinam regnum relinqueret? dixit, Optimo, Praeuideo enim ingens mihi futurum sepulcrale certamen amicorum. Id quod re ipsa euenit. Cùm duces eius clarissimi de primatu dissidentes, bella ingentia excitarunt. Diodorus lib. 18. Simon Grynaeus philosophus summus, ex corruptissimis moribus diuinae vindictae flagellum prae foribus Germaniae excubare praeuidit, praedictionem & hanc eleganti carmine complexus est, cui Somnij titulum fecit, in quo Libertatis Germanicae interitum (qui decennio pòst sub Carolo V. contigit) nimiùm veris lacrymis deplorauit. Inimicitias. Dionysius tyrannus Platonem Syracusas acciuerat, Archyta Tarentino sponsore & intercessore. Caeterùm cùm de Dionis reditu subinde ageret, & tyrannus procrastinaret omnia: Aristippvs Cyrenaeus ludens apud alios philosophos inquit: Helicon Cyzicenus (qui Platonis erat familiaris) eclipsin praedixit: ego verò non minùs admirabilem rem praenuncio, Platonem & Dionysium breui inimicos fore. Plutarchus in Dione. Cicero ab initio Cn. Pompeium monuit, ne coniun geret se cum Caesare. & postea, ne se disiungeret. Coniunctione frangi Senatus opes, disiunctione ciuile bellum excitari videbat: atque vtebatur familiarissimè Caesare, Pompeium faciebat plurimi: sed erat eius consilium cùm fidele Pompeio, tum salutare vtrique. Testis ipsemet libro sexto Epistolarum famil. ad Caecinam. Fridericus II. aduersus Othonem IV. Imp. electus, resuscitauit antiquam de Italiae prouincijs, de???ue inuestiendis episcopis, controuersiam: de qua Henrici duo, IV. & V. pater & filius, inde Fridericus I. huius auus, & deinde Otho IV. grauissimè, sed frustra, contra Pp. contenderunt. Papa anathemate persequebatur Imperatorem: ille carnalem gladium distringebat in omnes, qui parerent pontifici, clericos, sacerdotes, episcopos: Cardinales vrbem petentes cepit: itinera obsedit, ne quis Romam peteret. Post longam duorùm annorum sedis apostolicae vacationem, Sinibaldus, Innocentivs IV. dictus, papatum accepit. Currebant, qui nunciarent Imperatori, Sinebaldum ei amicissimum esse factum pontisicem. At Fridericus, qui nosset hominem, fertur respondisse, Bonum se amicum cardinalem cum infestissimo po̅tifice permutasse. Nec eum fefellit opinio. Veritus enim pontifex, ne pacis conditionibus à Friderico propositis assentiri cogeretur, Genua in Galliam profugit, Lugduni concilium indicturus. Ibi solen ni quauis die ad populum verba faciens, Fridericum alta voce inclamabat, vt ad indictum Lugduni concilium veniret, & de iure, quod in Ecclesiam sibi vendicaret, respo̅deret. Cranzius lib. 7. Vanclal. cap. 21. Calamitatem impendentem. Hugolinus Girardescus Comes, Pisanorum tyrannus, cùm die suo natali co̅uiuio excepisset numerosam filiorum, nepotum, amicorum turbam, & Marcvm Lombardum, virum prudentem, quo familiariter vtebatur, interrogaret, Ecquid sibi de hoc apparatu videretur? liberè respoudit: Tu verò inter omnes Italiae regulos mihi videris ad miseriam pulcerrimè paratus. Mirante Hugolino, Quoniam nihil tibi, praeterquam iram & iudicium diuinum, deesse video. Neq; ita multò pòst ab irato populo in turri cum filijs & nepotibus conclusus, fame sublatus fuit. Io. Villanus lib. 7. c. 120. Galeacio Maria Sforzia Mediolani à coniuratis interfecto, Bona vidua, Ioannis Galeacij adhuc pueri mater, imperium administrabat, Francisci Simonetae Calabri hominis prudentissimi consilijs. Hic cum Ludouico Sforcia pueri patruo simultates exercens, Bonae persuasit, vt senatus decreto interposito, illum extra vibem cum Octauiano fratre & Ascanio, ablegandum curaret. Exules, cùm armis patriam atque adeò principatum repetere conare̅tur, Bona ancipiti perculsa metu, Antonij Tassini Ferrariensis cubicularij sui, quem forma illi conciliatum quidam suspicabantur, suasu, Ludouicum cum fratribus reuocauit. Sperabat enim Tassinus, deiecto Simon eta, facilè se principe̅ locu̅ apud Ludouicum obtenturu̅. At Simoneta cùm impendente̅ sibi calamitate̅ ab exulu̅ reditu prospiceret, Tassino praedixisse fertur, Ludouicum & Ascanium impetrato reditu sibi quidem certum exitium, sed minimè dubiam ei ignominiam atq; exilium allaturos. Nec falsus fuit vates. Nam Simoneta securi percussus est: Tassinus ob recens benefi cium vita donatus, ob vetus odium in exilium pulsus est. Brutus lib. 7. hist. Flor. Cladem. Soebidas ante Leuctricum certamen, cùm dicerent nonnulli, Ostensurum diem hodiernum virum fortem: Magni, ait, faciundum diem, si virum forte̅ monstrare valeret incolumem. Plut. in Apoph. Q. Fabivs Maximus, qui cunctando fregit Punicos in Italia successus, Varronis consulis. ferocia animaduersa, multùm diu???ue precatus dicitur collegam eius L. Paulum Aemilium, ne temerè quippiam. fieri ab eo pateretur: praeuidere se, nisi [1932] illius eonatibus iretur obuiam, breui fore, vt aliquis in Italia locus supra Trebiam & Thrasimenum Romana insigniretur clade. Sab. lib. 4. c. 8. Idem, cùm collega Minutius aliquanta manu hostium caesa in omnium ore esset, vt vir verè Romanus: Magis, ait, secundam fortunam se, quàm aduersam timere Minutij. Breui pòst insidijs circumuento, ac penè cum exercitu oppresso succurrens, & magnum hostium numerum caecîdit, & illum eripuit. Quare Hannibalamicis: Nónne praedixi, inquit, vobis ego saepiùs, illam, quae sederet in montibus, nubem imbrem aliquando in nos daturam? Plut. in Apoph. Quum Vladislaus Vngariae rex, violato foedere Turcis bellum faciens, cum exercitu, haud longiùs quàm quatuor millibus passuum à Varna consedisset, in consultatione, qua alij recedendum, alij progrediendum censebant, inter Simonem Agriensem episcopum, & Ioannem Coruinum oborta est altercatio. Nam quum Simon ad munitiora loca confugiendum esse censeret, & à Coruino desidiae & deliciarum argueretur: Ego verò (inquit) non fugiam, & si vincere non dabitur, hîc moriar: te autem terga versurumscio, & ad meliora te tempora seruaturum. Augurium exitus confirmauit. Eo enim die inito praelio Simon caesus est. Coruinus fuga elapsus, tandem ad regni Vngarici gubernationem euectus est. Bonfinius lib. 6. Dec. Rhodum insulam Solymannus Turca oppugnabat, adeò obsurdescentibus caeteris Christianis, vt ne per sex quidem menses exaudire voces auxilium implorantium voluerint. Tandem ope humana destituti milites Rhodij, concedere de insula Turcis coacti sunt, an. 1522. 25. Decembris. Ibi tunc Qvidam statim ex hoc Rhodiorum fumo incendium Hungaricum diuinarunt. At Hungari animo torpentes, otio praesenti perfrui, quàm metu futurorum torqueri maluerunt. Nec multò pòst Ludouicus Hungariae rex, ad Mohazium vicum à Turcis foeda strage caesus est. Dubrauius lib. 33. Excidium. P. Scipio, vbi Carthaginem penitùs excisam vidit, vrbem olim praepotentem, quae tantum terrae, maris, insularum, imperio tenuisset, maritimis opibus, terrestribus???; nulli antiquaru̅ vrbium secunda, audacia & promtitudine longè cunctas superasset, quae demùm armis, praesidio, auxilijs destituta, vix trium annorum spacio, fame, flamma, ferro occubuisset: illacry masse dicitur, rerum???; humanarum haud immemor, Homericum illud cum fletu protulisse: Iam???; dies aderit, quo concidat Ilion ingens, Et Priamus, Priami???; ruat plebs armipotentis. Astabat tum forté illi Polybius, eius studiorum comes ac praeceptor, qui ab eo familiariter sciscitatus, Ecquid poëticum illud sibi vellet? Romam, respondit: De qua, humanis rebus pensatis, non possum, inquit, non esse sollicitus. Sabellicus lib. 9. Enn. 5. Arconenses Rugiani, sancti Viti cultu, cum Christiana religione, post Caroli Magni obitum excusso, pro eo Suantouitum idolum quadriceps coluêre. Eos cùm Valdemarvs, Danorum rex obsideret, singulari quadam prudentia praedixit, S. Vitum redeunte solennis festi tempore moenia illorum, alioqui insuperabilia, deiecturum, à quibus tam impiè deformatus esset. Nec vana fuit praedictio. Saxo libro decimoquarto. IVDICII SVSPENSIO PRVDENS. DE INCER tis iudicare nolle, siue in iudicio, siue extra iudicium. [Greek words] Academiciin disputationibus philosophicis adhibendam esse censebant, quandoquidem in vtran??? partem proba biliter de quauis re ferè disseri posset. Sunt etiam talia quaedam in vita practica vs??? adeò ambigua & incerta, vt in quamcun??? partem te verteris, sit, quod assensionem iudicium??? tuum impediat. In quibus ipsis [Greek words] retinere, iudicium??? susp endere. Prudentis: liberè assentiri, Stalti hominis est, & Temerarij. de Qvibvs. Suspendere iudicium de Rebvs. Pvta de Probitate. De maratvs Spartanus, cùm ab improbo quodam importuniùs interrogaretur, Quémnam de Spartiatis optimum iudicaret ciuems? id???; saepiùs se iudicaturum recusasset, expugnatus tandem illius importuna improbitate: Illum, inquit, qui tui sit, quàm dissimillimus. Plut. in Lacon. Multa incidunt, quae indecisa & intransacta relinqui à iudicibus satiùs atque vtiliùs est, quàm iudicio terminari. Huiusmodi est illa coram Licinio Fimbria viro consulari à M. Lucta tio equite Romano sanè honesto, Ni vir bonus esset, facta sponsio cum aduersario. Sapienter enim iudex pronunciauit, Se illam rem nunquam iudicaturum, ne aut spoliaret fama probatum hominem, si contrà iudicasset: aut statuisse videretur, virum bonum aliquem esse, cùm ea res innumerabilib. officijs & laudibus contineretur. P. Aerodius ex Cicerone, lib. 3. Officiorum: & Valerio Maximo lib. 7. c. 2. Religione. M. Varro de Romuli natalibus agens, & de vulgato illo Rheae Syluiae cum Marte concubitu, quum neque factum affirmaret, neque de suae vrbis origine malè opinari videri vellet, operaeprecium id esse, ciuitatibus???ue conducibile testatus est, si etiam falsum sit, suam originem ad deos referre, vt eo modo humanus animus, velut diuinae stirpis fiducia, res magnas audaciùs aggrederetur, fortius???ue gereret, ipsa???ue securitate transigeret feliciús. Sab. lib. 2. En. 2. Gallio Achaiae proconsul, Paulum à Iudaeis accusatum damnare noluit, quòd legis & religionis ipsorum iudex esse non posset, cùm ea non intelligeret. Actorum 18. Cl. Lysias, tribunus militum Hierosolymis, Paulum à Iudaeis de lege & religione accusatum condemnare noluit, sed eum ad Felicem praetorem Caesaream misit. Cui cùm Festus successisset, is Romam ad Caesarem misit. Act. 23. & seq. Lodovicvs Pius Imp. cùm quadraginta diebus ferro ac flamma Britanniam vastasset, acceptis obsidibus Rhotomagum petit. Vbi Michaëlis Constantinopolitani Imp. oratores audit, eum consulentes, Quid de sacris imaginibus faciendum censeret, abolendae ne, an restituendae viderentur? Hos Imp. ad Pontificem reiecit, cuius maximè interesset ea de re decernere. Platina. Romani in constituendis religionibus, dijs???ue colendis, cautissimi fuêre. Itaque cùm moueri terram senserant, ferias eius rei causa edicto imperabant. Dei tamen nomen, ita vti solet, cui seruari ferias oporteret, non edicebant, ne alium pro alio nominando, falsa religione populum alligarent. Eas ferias si quis polluisset, hostiam immolabat. Id???ue ita ex decretis pontificum obseruatum M. Varro dicit, quoniam & qua vi, & per quem deorum dearúmve terra tremeret, incertum esset. Gellius lib. 2. cap. 28. Noct. Att. Posseßionibus. Georgivs, Neocaesariensis episcopus, cùm depiscoso lacu, qui admodum fructuosus erat, duo inter se contendentes fratres digladiarentur, multi???; iam in ea contentione homines essent interemti: fratrum ipsorum voluntate iudex creatus, ad lacum, de quo erat contentio, cùm ambae partes adessent, profectus est: & extensis in orantis morem ad Deum manibus rogauit, vteum lacum exiccaret, qui inter fratres tantarum contentionum materiam praeberet. Nondum autem huius precationis verba ex toto protulerat, cum vtraq; inspiciente parte, exiccatus lacus, & aquae & liti simul finem imposuit. Fulgosus, & Egnatius lib. octauo, capite secundo. Haereditate. Cùm quidam de turba Christvm rogaret, vt litem inter se & fratrem obortam haereditatis causa dirimeret: Quis me co̅stituit iudicem aut diuisorem super vos? respondit. Non quòd non posset, sed quòd hoc officij genere vti nollet. Lucae 12. Absolutione, Condemnatione. Ptolemaeus, cùm ad talos sederet, & alea luderet, assistens quidam, condem natorum ipsi nomina recitabat, & crimina in eos collata referebat, vt ille, Quínam mortis supplicium commeruissent, decerncret. Berenice verò vxor eius accepto libello è pueri manibus, non permisit, vt ad finem vsq; legerentur: dicens, Non sic obiter aduertendum esse, cùm de hominis salute disceptatur: sed diligenter cogitandum, & relinquenda ludicra. Non enim similem esse casum talorum, & corporum. His auditis, delectatum Ptolemaeum ferunt, neq; postea vnquam inter ludendum capitales causas audiuisse. Aelianus de Var. hist. lib. 14. Apud M. Popilivm Laenatem praetorem, quaedam, quòd matrem percussam fuste interemerat, causam dixit: de qua neutram in partem latae sententiae sunt: quia abundè constabat, [1933] eandem veneno necatorum liberorum dolore commotam, quos auia filiae infensa sustulerat, parricidium vltam parricidio esse: quorum alterum vltione, alterum absolutione dignu̅ iudicatum est. Val. Max. lib. 8. c. 1. Materfamiliâs Smyrnae virum & filium interfecit, cùm ab ijs optimae indolis iuuenem, quem ex priore viro enixa fuerat, occisum esse comperisset. P. vel Cn. Dolabella Proconsul in Asia, quia vt M. Popilius Laenas, neq; liberare duabus caedibus co̅taminatam, neq; punire iusto dolore impulsam facilè posset: haesitans quid inter vltionem & scelus statui oporteret: rem ad se delatam reiecit Athenas ad Areopagi cognitionem: quorum Senatorum aequitas, Deorum quoque iurgia dicitur terminasse. Sed Areopagitae quòq; non minùs sapienter, quàm Dolabella mansuetè, inspecta causa, & accusatorem & ream in centum annos vadatí sunt: hac mora, & damnandi atq; absoluendi dilatione, ablegantes à se, & sequentibus iudicibus, extincta morte accusatione, adimentes obscurum ac difficile iudicium. P. Aerodius ex Valerio Maximo lib. 8. c. 1. Aulo Gellio lib. 12. c. 7. Ammiano Marcellino lib. 29. A. Gellivs Romae à praetoribus in iudicem lectus, de causis priuatis in ambiguo casu pronunciare noluit. Petebat quidam spectatae fidei homo pecuniam datam numeratam???ue: verùm neque tabulas neque testes producerepoterat. Alter, à quo petebatur, vir erat notae improbitatis, qui debitum negabat, & apud iudicem priuatum de pecunia agi dicebat, non apud ce̅sorem de moribus. Hîc cùm nulla probatione allata caeteri absoluendum eum, à quo petebatur, censerent: Gellius Phauorinum philosophum amicum suum consuluit. Is ex M. Catonis oratione ita moribus maiorum obseruatum respondit, vt si quid inter duos actum est, neq; tabulis neq; testibus blanum fieri possit: tum apud iudice̅, qui de ea re cognosceret, vter ex ijs vir melior esset, quaereretur. Et si pares essent, tum illi vnde petitur, crederetur, ac secu̅dùm eum íudicaretur. Gellius qua̅uis ei consilio acquiesceret, tamen ne de moribus non de probationibus rei gestae condemnasse videretur, iurauit sibi non liquere, atq; ita íudicatu illo solutus est. Recenset ípsemet libro 14. Noct. Att. c. 2. Personis. Nempe de Sacris hominibus, Pontificibus, Episcopis. Constantinvs Magnus in Chalcedonensi concilio libellos oblatos de mutuis episcoporum accusationibus legere noluit: sed intactum se Deo eorum iudicum reseruare velle, respondit. Idem si quid Episcopi in synodis pium & vtile constituissent, id confirmauit, & infringi à praesidib: prouinciarum noluit: dicens, Sacerdotes Deo quouis iudice probatiores esse. Eusebius. Sedit Carolus Magnus Gallorum rex in Barionae basilica, Leonis III. Pp. causam cogniturus, quem Campisus & Paschalis primícerius pulsatum in vincula coniecerant. Congerere duo illi multa in pontificem crimina, ad leuandam sui sceleris inuidiam. Placuit Popvlvm, qui circumfusus stabat, rogare, quid de pontifice statuendum censeret? Reclamatum est: non esse priuati cuiusquam, de eo, qui sacram teneret sedem, iudicare: traditum???; morem à maioribus, vt pontifex à nullo praeterquam à seipso iudicaretur. Qua voce rex sui officij admonitus, causam ampliauit, ac mox damnauit capite accusatores. Sed Pontificis rogatu capitalis illis remissa est poena, ambo???ue in Galliam relegati. Sabellicus libro 10. capite 4. & Aemilius. Ducibus bellicis. Epaminondas Thebanorum dux interrogatus, Quem arbitraretur ducem praestantissimum: seipsúmne, an Chabriam, an Iphicratem? Id, inquit, iudicatu perdifficile est, donec viuimus. Plutarchus in Graecorum Apophtheg. Liberis aliorum. Hercvles iudicium, contra Idaeam reginam, Phinei regis Thraciae vxorem secundam, quae falsis accusationibus duos priuignos, quasi sibi vim intulissent, eò redegerat, vt viui à patre iussi fuerint defodi, ab Argonautis latum, suspendit, & patri Scythae, Scythiae regi, delegauit. Ille eam morte condemnauit. Diod. lib. 4. Cvr. Svspendere ivdicivm cavsa Imperitiae, Ignorantiae: quia non liquiet. Exempla quaedam praecedentia huc facere possunt. Constantivs Augustus Amphilochium tribunum de insidijs Imperatori factis accusatum, cùm res non constaret, diuino damnandum iudicio reliquit. Nec multò pòst ruina ille in conspectu Imperatoris obrutus est. Religiosae pietatis. Moses abbas in deserto Scythi, cùm accerser???tur, vt sententiam diceret in fratrem, qui peccauerat: venit saccu̅ arena plenum in tergo baiulans: & rogatus quid illud esset? Peccata sua esse dixit, quae vix ferre praeualeret, nedum aliena iudicare posset. Quod praepositi monasterij audientes, fratri poenitenti veniam indulgere, quàm poenam infligere maluerunt, dum considerant, ne se quidem sine peccato esse. Marulus libro 5. capite 1. Eiusdem loci presbyter Pastor, monacho, qui se de coenobio discessurum dixerat, quòd se cum fratre manere, de quò malè audisset, pigeret: Ne facilè malum credideris; inquit, quod audisti. Cum???ue ille id sibi à viro fideli relatum asseueraret, respondit: Si sidelis esset, non tibi dixisset. Postremò proposuit ei trabem & festucam ex Euangelio, vt semper aliena peccata festucam putaret, sua trabem: se priùs condemnans, quàm alios iudicans. Quo tandem consilio ipse vsus, ibidem habitauit, vnde recedere decreuerat: malè de altero obloquentibus credere destitit, malè agentes sibi praeferre coepit, & si quis etiam manifestò deliquerat, non iam ei iudicandi occasionem, sed magis humiliandi praebebat. Ibidem. D. Ioannes episcopus, illos etiam, qui publicè peccauerant, absentes carpi prohibuit. Fieri enim posse, vt peccatum poenitendo diluerint, & iniquum esse id ab homine petulanter exprobrari, quod à Deo clementer esset condonatum. Itaq; domesticos suos grauiter increpuit, cùm que̅dam virginis raptorem morte dignu̅ dixissent. Et qui scitis, inquit, si ille iam peccare destitit, cùm vos fortasse non cessetis? Ibidem. Beatus Franciscvs, cùm pauperculo quodam sibi obuiam facto nuditatem eius dolens identidem ingemisceret: & frater, quo cum vnà iter agebat, dixisset: Pater etsi ille rebus pauper est, fortasse rerum co̅cupiscentia diues est: continuò ipsum tunicam suam exuere, & pauperem operire iussit: vt quem lingua laeserat, ei beneficio satisfaceret. Ibidem. Accusationis deficientis. P. Scipio Africanus posterior, centurias recognoscens equitum, postquam C. Licinium Sacerdotem citatum processisse animaduertit: dixit, Illum se scire verbis conceptis peierasse: proinde si quis eum accusare vellet, vsurum testimonio suo. Sed nullo ad id negotium accedente: Traduc equum, inquit, Sacerdos, ac lucrifac censoriam notam, ne ego in tua persona & accusatoris, & testis, & censoris, & iudicis partes egisse videar. Val. lib. 4. c. 1. Venerationis. Vide Praecedentia, de Sacris hominibus. Henricvs Burbonius, dux Co̅daeus ad arcem Angers, quam miro ingenio in suum obsequium traductam, Cleremontius fignifi carat, cum exiguo exercitu profectus, Ligerim tra̅smittit, nauali ponte, de reditu parum sollicitus. Arce̅ verò suis denuò ereptam cùm reperisset, reuersurus???ue scapharum inopia Ligerum transmittere non posset, vndiquaq; ab hostibus cingitur. Non opprimitur tame̅ quod illi fortunae incertae se nollent committere, rati occultas subesse fraudes, tantae metuentes audaciae. Aliam ergo, sed longiorem viam ingressus Princeps cùm in minutissimas manus distractum militem dimisisset, ipse in Angliam per Grenezam Insulam euadit, & inde tuto Reginae comitatu Rupellam redit. Ad fol. 1713. Vehementer vituperare ac reprehe̅dere solebat Hippolytvs Cardinalis Ferrariensis, sententiam Plauti de amici officio: neq; vn quam audiebat hos versus: Amicum castigare ob meritam noxiam Immane est facinus: quin propè excandesceret, diceret???; nihil potuisse stultius, aut à veri amici natura, ac co̅suetudine alienius cogitari. Vix enim vllum esse aut viri boni, aut amici hominis maius, ac praeclarius munus, quàm amitum vel peccare parantem retinere, atq; impedire, vel cu̅m iam peccasset, reprehendere atq; increpare: du̅ tamen constaret id non alio animo fieri, quàm ad incutien du̅ ei pudorem, ne quid postea tale committeret. Ad fol. 1917.
|| [ID00388]

LIBRI QVINTI TITVLORVM DISPOSITIO. ???
[arrow up]

|| [1935]
???
|| [1936]
???
|| [1937]
??? Voluminis Septimi Liber V. De Calliditate & Astvtia in Inueniendo simul & Iudicando. PRvdentiam sequitur Vitium in excessu, eò periculosius, quò Prudentiae similius existit. An verò potest quis nimiu̅ prudens esse? Potest certè, si iustitiae limites egrediatur. Justitia enim ea est, quae vera̅ Prudentia̅ à simulata Prude̅tia, seu potiùs à Calliditate separat. Quare vatio eade̅ est generatim in Prude̅te & in Callido: specie differt, quòd ille iustitiae terminos obseruat, recta??? [1938] ratione, quaehonestatem solam spectat, nititur: hic verò peruersa ratione inductus, lucrum, voluptatem, honores, honestati praeponit. Peruersio aute̅ ista rationis non defectum arguit, sed excessum: quoniam in illis ingenij sui acume̅ excercet, quae extra verae prudentiae limites positasunt, videlicet extra honestatem. Vt enim virtutes duaesunt omnium communißimae, Prude̅tia & Justitia: ita quoque mutuas operas sibijnuicem tradunt, vt vnam absque alia reperire non liceat: id quod Aristot. circafinem sexti Ethicorum manifestè declarat. Porrò vitium hoc Calliditatem Latini nominant, Graecoru̅ imitatione, qui [Greek words], callidè factum dicunt. Caloris est, omnes actiones corporis humani promouere: atque etiam, si veheme̅tior fuerit, praecipitare. Hoc in calida cerebri temperatura videre est, quae teste Philosopho insecundo Rhetor. ingenia [Greek words] parit, hoc est, acuta & subtilia: & si magis inte̅datur, in [Greek words] degenerare facit. Prudentes ferè [Greek words] habe̅t ingenia, aut [Greek words]: at Callidi, [Greek words], quoniam consilia sua propter nimium calorem sic praecipitant, vt iustitiae limites egrediantur. Sed & à falso Fallacia dicitur, suo???ambitu Me̅dacium comprehendit, quatenus mentiendo alios decipit. Quod ipsum propter veritatis defectum ad locum Veritatis referendum est. Etsanè pleraque Mendacij exempla ad Calliditatem, & vicißim Calliditatis ad Mendacium referti possunt atque debe̅t, diuerso respectu. Idem iudicium esto de Suspicione (quemadmodum in Stultitiae prooemio ostendemus) idem de Calumnia, Obtrectatione, Delatione, quatennus his ipsis alios circumuenire student callidé. Jamverò hoc idem vitium Astutiam & Astum [Greek words] appella̅t, cùm apud vrbanos veteratores potiùs qua̅ apud simplices agricolas reperiatur. Dolu̅ Graeci simul & Latini nuncupant, illi tamen magis generali significatione. [Greek words] enim [Greek words] seu [Greek words], ab inescando, dici opinantur: eum??? duplicem faciunt, alterum cum iustitia (qui [Greek words] dicitur: quandoquidem, si prouerbio credimus, [Greek words]. Hoc doli genere Vlyssem extollit Hom. & in omni bellica actione non referre inquit, [Greek words], armis an stratagemate vincantur hostes) alterum absque iustitia, quem Latimi propriè Fraudem appellasse videntur, & fortasse etiam Dolum [Greek words]. Homerus [Greek words] freque̅ter appellat. Dolus bonus praesentis no̅ est instituti, sed malus, quo alij iniustè quocunque genere fraudis circumueniuntur. Hunc in contractibus C. Aquilius, rogante Cicerone, esse definiuit, cùm aliud esset actum, aliud simulatum. Constet igitur Calliditatem, Astum, Fraudem, Dolum malum, Fallacia̅, Fraudulentiam, seu quocunque tande̅ nomine appelletur, Prudentiae excessum esse: eò deteriorem, quò longiùs à iustitia recedit. In exemplis acribologiam obseruare difficile est. Nam propter personarum, loci, temporis varietatem, actiones saepenumerò vsqueadeò perplexae dantur, vt quam prudentiam alij statuunt, alij calliditatem esse interpretentur: Proinde nemini mirum videatur, sub Prudentiae loco, Calliditatis interdum exempla descripta fuisse.
|| [1939]
ASTVTIA CONSIDERATA RESPECTV PERSONARVM ERGA QVAS. ERGA Tyrannos. Exempla pete ex Tit. Tyrannicidarum. quatenus astutè caeduntur, f. 2115. Amasios, Amasias, Conciliando, Insinvando. In amore conciliando magica deliria recenset Vierus lib. 4. cap. 8. de Praestig. daem. Atalantam Hippomenes cursu superauit, sed arte, proiectis inter currendum malis aureis: in quibus sublegendis du̅ puella subinde remoratur, praecessit ac vicit iuuenis, & ex pacto victor illius nuptijs potitus est. Consule Metamorphosin Ouidij. Oenomao narrant Pisae regi filium fuisse, Levcippvm nomine, qui puellae amore captus, cùm eam si vxorem sibi palàm peteret, operam se lusurum pro certo haberet, quòd illa omnino à marium consuetudine abhorrebat: ad eam fallenda̅ huiusmodi excogitasse astum dicitur. Alebat adolescens Alpheo amni comam. Eam ille cum quo virgines more sole̅t religasset, cum muliebri veste ad Daphnen venit, filiam se Oenomai simulans, quae socia venationis esse cuperet. Cùm itaque virgo esse ex corporis habitu. facilè crederetur, anteire verò caeteras comites generis dignitate, ac venandi peritia, & in primis obsequentem se illis maximè praeberet, miro sibi Daphnen amore deuinxit. At qui de Apollinis amore fabula̅ vulgarunt, hoc ampliùs addunt. Apollinem grauiter ferentem Leucippi in amore felicitatem, effecisse, vt Daphne eum suo comitatu virginum natandi causa in Ladonem amnem descende̅s, ipsum etiam Leucippum recusantem & inuitum illuc pertraheret. Ac mox veste detracta, cum virginis ementitum habitum deprehendissent, impetu facto, ipsae Daphnes comites illum iaculis & pugiunculis tra̅fixum interemerint. Pausanias in Arcadicis. Ctesylla Iulide Cei iusulae vrbe nata fuit, filia Alcidamantis. Hanc cùm Hermochares Atheniensis, choream agere vidisset Pythijs ad aram Apollinis Cartheae (vrbs ea est insulae eiusdem) amore eius est correptus. Itaque in malum inscripsit iuramentum, quo per Dianam iuraret virgo, se Hermochari Atheniensi nupturam. Id malum abiecit in fanum Dianae, sublatum???; id Ctesylla legit, lecto???ue iuramento, prae pudore abiecit, neque aequiore tulit animo, quàm Cydippe ab Acontio decepta. Caeterùm Hermochari petenti nuptias pactus est Alcidamas, laurum???ue tangens Apollinem iurauit. Exacto autem Pythiorum tempore, oblitus iuramenti, filiam alteri despondit. Cùm autem Ctesylla rem sacram faceret in fano Dianae, repulsae impatiens Hermochares eodem irrupit. Ctesylla cum nutrice composita, noctu clàm patre Athenas nauigauit, nuptiae???; cum Hermochare sunt perfectae. In partu autem Ctesylla decessit, propter patris periurium. Cuius cadauer, cùm ad sepulturam efferretur, colomba è sandapila euolauit, corpus???; mortuae nusquam apparuit. Co̅sulenti porrò oraculum Hèrmochari, respondit deus, Vt apud Iulitas te̅plum poneret, sacrum Veneri Ctesyllae. Ceis etiam oraculum datum est: hi???; etiamnum Veneri sacrificant, Ctesyllam eam appellantes, alij Ctesyllam Hecaërgam. Antoninus Liberalis ex Transfor. Nicandri lib. 3. Potivndo Inuitis. Ionadabvs Semaae fratris Dauidis regis F. Amnoni Dauidis F. qui efflictim Thamarem sororem suam deperibat, consiliu̅ dedit, vti morbum simularet, & à patre impetraret, Thamare̅ edulij parandi causa ad se mitti. Sic enim facilè ea potiturum. 2. Regum 13. Apud Ilienses in terra Troiana mos erat patrius, vt quae virgines eo anno nupturae essent, hae ad Scamandrum fluuium accederent, ibi???ue lotae, haec verba veluti sacra, solennia atque legitima pronunciarent: Cape ô Scamander meam tu virginitatem. Ergo inter alias quaedam virgo, nomine Callirrhoë, illustri orta familia, ad fluuium venerat lauandi causa. Sed interea Cimon, qui Callirrhoës pudicitiae iamdudum insidiabatur, se, clàm alijs omnibus, in frutice Scamandri occultauerat, caput arundinibus redimitus, vt fuco facto, deus esse videretur. Itaque cùm ex more, Callirrhoë verba illa recitasset, hoc ornatu prosiliens è fruticibus Cimon, respondisse dicitur: En Scamander, accipio lubens, tibi Callirrhoë carus atq; amantissimus: eo???ue dicto, puellam rapuisse & occultasse. Verùm quatriduo pòst detegitur scelus. Nam cùm Veneris pompa duceretur, atque recèns factae mulieres, huic, pro instituto, interessent: Callirrhoë cum nutrice ambulans, Cimonem itidem cum alijs spectantem fortè cùm vidisset, honorem ei, vt deo praebuit: nullius???ue mali sibi conscia: Ecce, nutrix (inquit) hic Stamander, ciu meam virginitatem dono dedi. Nutrix itaque exclamauit. Hac ratione diuulgato facinore, cùm turba accessisset, vt Cimonem apprehenderet, is fuga supplicium elusit. P. Aerodius, ex Aeschine in epistolis. Valentinianvs III. Imp. vxorem Petronij Maximi perditè deperibat. erat autem Maximus senator, idem???ue Patricius, nepos illius Maximi, quem Theodosius Magnus Gratiani vlciscendi causa sustulerat. Hanc igitur forma excellentem cùm miserè amare cepisset, blanditijs primùm ad sui obsequium allicere nixus est: vbi verò pectus eius munitum pudicitia reperit, ad artem se contulit: quippe Maximum ad se accersiuit, & de industria ludere cum eo talis instituit, certo???ue auro proposito, anulo eius ludi victor potitus est: quem statim Maximi nomine clàm ad illius coniugem misit, eam???ue iussu mariti, signo accepto, properare in Palatium ad salutandam Eudoxiam Augustam praecepit. Mulier, anulo mariti conspecto, nulla de re suspicans adijt, ac statim in gynae ceum à paratis ad id mulieribus deducta est. Neque ita multò pòst Valentinianus, Maximo relicto, libidine ardens, accessit, atque amorem testatus, castissimae mulieri stuprum nefarium intulit. Dimissa inde mulier, vt iniuriam violatae pudicitiae vindicaret, viro rem prodidit, ipsum???ue, vt qui tanto probro occasionem aperuisset, propè detestabunda increpuit: ac mox rei indignitate per se satis accensum, quibusdam quasi furiarum facibus ad tantam persequendam contumeliam incitauit. Maximus inde, cùm se Valentiniano vitam eripere sine certo periculo non posse, viuente Aetio duce fortiss. animaduerteret, ipsum antè de medio sibi tollendum existimauit. Itaque rem aggressus, ennuchos regij corporis custodes, spe praemijs???; corruptos, induxit, vt Valentiniano persuaderent, Aetium rebus gestis inflatum nouas res in Gallia meditari. Quod cùm princeps credidisset, continuò cogitare de illius delendiratione instituit. Cùm autem in hanc curam animum intendisset, fortè ex amico quodam quaesiuit, Num Aetij mortem vtilem fore reip. iudicaret? Cui ille: Minimè verò, inquit: immò si illum sustuleris, tu tibi dextram manu altera desecabis. Qua voce haudquaquam deterritus, Aetium Romam acciuit, & satellitibus in Palatio collocatis, vbi accessit, per eos incautum vnà cum Boëtio amico foedissimè trucidauit. Maximus inde Ostilam & Transilam fidos quondam Aetij satellites, indignitate domini necis iniecta, ac muneribus & pecunia in praemium periculi ostentata, impulit, vt Valentiniano Imperatori ingratissimo, parum ab eis cauenti, manus afferrent. Illi hominem inermem, in campo Martio pro tribunali concionantem nacti, circumsteterunt, & per Ocillam Aetij bucellarium ex aduerso venientem gladio confoderunt, ac vita exuerunt. In eo tumultu Heraclius eunuchus cécidit, cùm pro domini salute suum caput offerret, fidem???ue in extremo etiam casu praestare contenderet. Tota inde non solùm regia, sed etiam vrbe tanti facinoris magnitudine consternata, nemo extitit, quì se Maximi conatibus aduersarium exhibuerit. Sigonius libro decimotertio Imp. occid. Othinvs magus, cùm Balderum F. Danorum regem, ab Hothero Suecorum rege caesum cognouisset, diuinos & aruspices, ad mortem filij persequendam, solicitauit. Rostiophus Phinnicus, alium ex Rinda Ruthenorum regis filia suscitandum praedixit, qui fraternae cladis poenas exigeret. Othinus ergo dissimulato habitu Ruthenorum regem accedit. À quo magister militum effectus, pulcerrimam ex hostibus victoriam retulit. Quem rex, ob pugnam strenuè editam, inter primos habuit. Non multò pòst, solus hostium acles in fugam vertit, mirificae???ue cladis idem auctor ac nuncius fuit. Hac ratione regi insinuatus, eundem amoris sui conscium facit. Sed dum à puella osculum peteret, alapam recepit. Postero anno aurifabri Rosteri nomine & veste sumta, regis cômillam anulos???; complures puellae praebet. Eum Rinda basiu̅ sibi porrigere cupientem, colapho percussit. Ad tertium dolum conuersus, iuuenili habitu assumto, inter expeditissimos obequitare, & varijs cursuum ludicris puellae animum sibi conciliare tentabat. Inde cùm discessurus osculo petere vellet, ita ab ea repulsus est, vt mentum terrae nutabundus impingeret. Quam protinus cortice carminibus adnotato contingens, lymphanti similem reddidit, receptam toties iniuriam modesto vltionis genere insequutus. Tandem muliebri veste sumta, Vvecham se medendi peritam profitebatur: adeo???ue in reginae famulitium adscitus, puellae pedissequam egit, eiusdem???ue pedes vesperè abluere solebat. Commodùm interea graui morbo puella corripitur, medi [1940] cae???ue artem implorat. Is supremo remedio vtendum esse docet, sed cuius vim nisi vinculis constricta perferre nequeat. Pater filiam vinctam ad omnia medicae praecepta patientiam praestare iussit. Ergo mutato curationis officio, pro medico maritum egit. Aiunt alij, cùm rex laborantem amore medicum tanto animi ac corporis impendio nihil proferisse cognosceret, ne bene meritum debita mercede fraudaret, clandestino filiae concubitu potiri permisisse. Inde natus est Bous, qui Hotherum tandem acie victum occidit. Saxo libro tertio. Volentibus. Smyrna filia Theiantis, Beli F. & Orithyiae nymphae, diro amore patrem deperibat. Quem cùm prae verecundia aliquandiu dissimulasset, victa tandem, Hippolytae nutrici rem aperit. Haec pollicita remedium se malo inuenturam Theianti significat, puellam esse parentum fortunatorum filiam, quae in ipsius cubile clanculùm venire cupiat. Theias approbata re, domi suae in lectum se in tenebris composuit. Nutrix Smyrna̅ veste occultatam ei adduxit. Is cum ea rem habuit, donec vterum ferre coepit. Cùm verò Theiantem cupido incessisset cognoscendi puellam, quae nam esset: in domo ignem abscondit, & veniente ad eum Smyrna subitò igne allato eam agnouit. Quae abortu̅ cùm fecisset, & sublatis manibus optasset, vt neque viuis, neque mortuis interesse sibi daretur, in arborem cognominem à Ioue conuersa est: Theias autem sibijpsi manus intulit. Antoninus Liberalis in Metamorph. & Natalis Comes Mythol. lib. 5. c. 16. Mater Periandri Corinthij filij amore capta, eum valdè iuuenem adhuc allocuta fertur: esse feminam quandam formosam planè, quae eum immodicè amet: suadere se ne illam despiceret. Periander, si non esset coniuncta viro, facturum recepit. Postquam nox statuta venisset, admonuit ipsum, ne lumen ad thalamum iferret, neq; cogeret eam ad colloquium, atque id illius pudori condonaret. Qui cùm omnia se facturum pollicitus esset, pulcerrimè ornata, ad filium ingreditur: ac priùs quàm aurora illucesceret, clàm rursus exit. Id???ue multoties repetijt, donec etiam Periandrum libido eam cognoscendi incesseret. Quod cùm à matre impetrare non posset, ipse aliquem ex ministris lumen in cubiculo occúlere iussit: illud???ue, cùm ea pro consuetudine accederet, producens, matrem esse agnouit. Ex quo tempore mente perculsus insaniuit, in crudelitatem???; incidit. Mater seipsam interemit. Parthenius de Amat. c. 16. P. Clodivs fuit nobili genere ortus, diuitijs & facundia praecellens, sed insolentia & audacia nulli improbissimorum secundus. Hic vxorem Caesaris Pompeiam amabat, neque inuitam. Verùm mulierem Caesar acri sepserat custodia, eius???ue mater Aurelia, femina honesta, perpetuò lateri adhaerens Pompeiae, arduum & periculosum eis cogressum efficiebat. Est apud Romanos dea, quam Bonam dicunt, sicut Graeci Muliebrem. Hanc Phryges sibi asserentes peculiarem, Midae regis autumant matrem esse, Romani nympham Dryada Fauno nuptam, Graeci Liberi patris eam matrem, quam nefandum est nominare: vnde pampinis tentoria festum diem agitantes mulieres contegunt, ac sacer draco ex fabula ad pedes deae iacet. Eò virum fas non est accedere, neque dum sacra aguntur, in domo, vbi aguntur, esse. Solae feminae multa Orphicis germana memorantur in solenni peragere. Vbi festus dies instat, celebratur in aedibus consulis vel praetoris: ipse autem domo omnes???ue viri cedunt. Vxor sola domum parat, peragitur???ue ferè nocte, per lusum peruigilio commistum, inter magnum concentum. Hunc festum diem id temporis agitante Pompeia, Clodius imberbis etiamnum, ideo???ue fallere se existimans posse caeteras, vestitu & cultu sumto psaltriae, accessit eò, iuuenculam facie referens. Cùm fores offendisset patefactas, ab ancilla conscia est citra impedimentum introductus. Dum autem illa properat, vt id Pompeiae nunciet, mora interueniente, operiri vbi relictus erat non sustinenti Clodio, laxis???ue in aedibus erranti, lumen???ue declinanti, occurrit pedissequa Aureliae, atque, vt femina feminam, prouocat ad lusum. Detrectantem in medium rapit: quae sit & vnde, percunctatur. Cùm respondisset Clodius, Auram expectare se Pompeiae ancillam (nam id nominis ei erat) voce est detectus. Ibi repentè pedissequa prosilit cum clamore ad lumen & coetum, virum vociferans se deprehendisse. Obstupefactis mulieribus, sacra deae Aurelia inhibet & obuelat. Mox iusso obserari fores, ad faces domum lustrat, Clodium quaerens. Refugerat ille in ancillae tabernaculum illius, cum qua congressus fuerat, atque ibi deprehenditur. Cognitus à mulieribus, exigitur foras. Plut. in Caesare. Decivs Mundus, antiquae nobilitatis adoloscens, cum Paulinae matronae honestissimae atq; pudicissimae, qua̅ vxorem duxerat Saturninus, misero amore caperetur: ac nihilum suis pol licitationibus, caeteris???ue alijs amatorijs artibus, in adeò rara feminae castitate proficeret: de salute sua desparebat. At anus liberta (quam Idem appellabant) nimiùm de patroni sui filio sollicita, cùm certò sciret, nunquam pecunia Paulinam expugnari posse: eandem autem prae caeteris dijs omnibus Iisdem colete, neq; alia sacra, aliósve sacerdotes frequentiùs adire, suspicere: putauit libertina, sibi sacerdotum lenocinio vtendum esse: qua sciret eos esse auaritia, nullum non ius religionis ab ijs violari posse. Nec opinione sua decepta est. Itaque sacerdotes mercede adducti, seniori delegant facinus. Hic credulae atque religiosae mulieri, suo fastu atq; auctoritate sua facilè persuadet, deum Anubim forma illius captum, ea̅ ad coenam & amplexum appellare: itaq; vt in templo pernoctet, ei necesse esse. Paulina quid deo denegaret? id verò in summo bono collocat. Igitur cùm & ea de re multos sermones cum marito habuisset: Saturninus hoc tribuit tandem siue religioni, siue vxoris suae pudicitiae, vt dei mandatis obtemperaret: in templo Isidis vna nocte obdormiret. Ergo Paulina in templum venit: paratur ei lectus à sacerdote: sed deus ille fuit Decius. Res denique ita comparatur, vt Paulina sese crederet à deo complexam, atque id non celabat vel maritum, vel alias sibi notas atque familiares vicinorum matronas. Tenebat omnes summa admiratio: sola???ue fidem faciebat eximia, probata & experta Paulinae pudicitia. Itaque magis credere, quod de Alcmena & Rhea Syluia narratur. Verùm triduo pòst, cùm Decius Muncus insultans mulieri, fucum factum obijceret: res ad Tyberium defertur. Qui cognita veritate, diu???ue discussa, postremò conscios omnes sacerdotes cruci affixit, item???ue libertinam tantae impietatis artificem: templum (quod maius est) subuerti ad dirui, atque Isidis imaginem in Tyberim proijci: caeterùm adolescentem relegari iussit, quem iudicabat aetate & amore impulsum magis, quàm certo animi iudicio, deliquisse. Aerodius ex Iosephi Antiq. lib. 18. cap. 4. MESSALINA cuiusdam saltatoris amore capta, cùm ei persuadere non posset, vt secum coiret, petiuit à Claudio Imp. viro suo, vt illum sibi obsequi iuberet, tanquan ipsi in quibusdam alijs rebus opera eius necessaria foret. Is, posteaquam ei Clauidius praecepit, vt ominia, quae Messalina imperaret, libenter faceret, cum illa rem habuit, tanquam id quoque sibi imperatum fuisset. Id quod Messalina etiam in multis alijs fecit. Nam quasi Claudio conscio, sinente???ue ei petulanter viuere, moechabatur, Xiphilinus. Zonaras Mnesterem vocat saltatorem hunc. Alexandriae sacerdos Saturni, Tyrannvs nomine, quasi ex responso numinis, adorantibus in templo nobilibus quibusque & pirmarijs viris, quorum sibi matronae ad libidinem placuissent, dicebat Saturnum praecepisse, vt vxor huius vel illius pernoctaret in templo. Tum is, qui audierat, gaudens quòd vxor sua dignatione numinis vocaretur, exornatam co̅ptiùs, insuper & donarijs onustam, ne vacua scilicet repudiaretur, coniugem mittebat ad templum, in conspectu omnium conclusa intrinsecùs matrona. Tyrannus clausis ianuis, & traditis clauibus, discedebat. Deinde facto silentio per occultos meatus & subterraneos aditus, intra ipsum Saturni simulacrum patulis irrepebat cauernis. Erat autem simulacrum illud à tergo concauum, & parieti diligenter annexum: ardentibus???ue intra aedem luminaribus, intentae supplicanti???ue mulieri vocem subitò per simulacrum aeris concaui intonabat, ita vt pauore & gaudio infelix mulier trepidaret, quòd dignam se tanti numinis putaret alloquio. Posteaquam verò, quae libitum fuerat, vel ad consternationem maiorem, vel ad libidinis incitamentum disseruisset numen impurum, arte quadam linteolis obductis, repentè lumina extinguebantur vniuersa. Tum descendens, obstupefactae & consternatae mulierculae adulterij fucum prophanis commentationibus inferebat. Haec cùm absque stultorum maritorum Zelotypia suspicione gererentur, accidit quandam pudicae mentis feminam horruisse facinus, & attentiùs auscultantem cognouisse vocem Tyranni, ac domum regressam, viro de fraude sceleris indicasse. Ille de iniuria coniugis, immò gentis potiùs inflammatus, Tyrannum ad tormenta deduxit. Quo conuicto atq; confesso, laterbris???ue fraudis reuelatis, pudor omnis & dedecus Paganorum peruasit domos, adulteris matribus, incestis patribus, liberis spurijs deprehensis. Eusebius lib. 11. cap. 25. hist. eccles. & Vierus lib. 2. cap. 41. de Praestig. daem. Snio Danorum rex, siliae Holstani Gothorum regis mutuo amore captus, conueniendae eius copiam clandestinis nuncijs tentauit. Illi intercepti suspendio???ue necati, improuidae legationis poenas dederunt. Snio Gothiam hostiliter ingressus, duello perathletas victor, Gothiae regnum obtinuit. Cùm verò puella interim Sueonum regi nupfisset, quendam mendicum ad eam tentandam misit. Qui visa fortè regina, stipis praetextu exili vocula succinens: Amat, inquit, te Snio. Illa vocem dissimulanter excipie̅s: Amantem, inquit, me redamo. Idem die postera foribus rursus assidens: Locum, ait, voto suppetere conuenit. Illa Bocheror breui se peruenturam asserit, locum fugae destinatum. Tertio ta̅dem die opportunum [1941] tempus cognoscere studuit. Illa quàm breuissimè potuit hyemis initium defignauit. Ergo Snio reginam lauandi simulatione cum magnis opibus egressam, loco & tempore constituto, auehendam curauit. Ea???ue de causa pòst saepenumerò inter ipsum ac Sueciae regem, ancipiti euentu, dimicatum est. Saxo libro octauo, & Cranzius libro secundo Sueciae, capite 25. REGNERVS, Danorum rex, cuiusdam puellae, quam deperibat, patrem omni genere honoris & beneuolentiae prosequi coeperat. Is quum ob amorem filiae suae hanc principis liberalitatem prouenire cognouisset: filiam tanto impensiùs obseruandam curauit. Verùm Regnerus puellae consensu villam, in qua asseruabatur, accessit: & rusticae habitu fila ducentis eam adiens, nocte virginem amplexatus est. Pater stupratorem ex ipsa cognoscere volebat. Illa se neminem praeter pedissequam lecti participem habuisse pertinaciùs affirmante, rem regi cognoscendam mandauit. Ille proprij sceleris professione, alienae innocentiae fidem facere non erubuit: natum???ue Vbbonem vocauit. Qui etiamnum puer matris dilectionem, quòd excellenti setoro miscuisset, amplexus: venerationem patris, quòd ad obscuriorem iusto copulam descendisset, abiecit, nec multò pòst regnum patri eripere conatus, praelio victus atque captus est. Saxo lib. 9. Albertvs, Minoritanus monachus, quum ad eum Elisa Quirina, matrona nobilis Veneta, confessionis nomine, marito absente in Anglia, venisset: in amorem illius incidit. Nec multò pòst eam adit, iussu archangeli Michaëlis ad eam se missum praedicans, qui prae caeteris Venetis matronis eam diligat, noctem???; vnam condicat, qua ad eam venturus sit, ipsius Alberti & vestitu & corpore. Quod cùm illa libenter accepisset, praescripta adue̅tus sui die ad eam monachus venit: mox???; semel & iterum in eodem versatus negotio, res praedicatione mulieris ipsius palàm facta est, data???ue opera à cognatis, vt Albertus deprehensus graui supplicio afficeretur. Egnat. libro primo, capite tertio. Florentina quaedam sterilis quaesiuit saepiùs à sacerdote confessore suo, An sciret aliquam medelam ad liberos concipiendos? Ille postremò annuit, ac mandauit, vt die Iouis ad se veniret. Cùm accessisset filiorum cupida mulier: Vtar ille, inquit, incantatione, quae inducit multas varias???ue illusiones, ita vt quae non fiunt, fieri videantur. Itaque constantia & firmitate animi opus est, ne res incassum euadat. Videbor tibi te tangere, osculari, amplexari: attamen nihil eorum erit reuerá. Consensit mulier. Sacerdos multis peractis signis, id quod suum erat egit, simplicitate mulieris in tempore vsus, seu potiùs abusus. Poggius in Facetijs. Occvltando. Habebat Henricvs dux Brunsuicensis in matrimonio, Virtembergici ducis Huldrici sororem Mariam. Huius erat in gynaeceo puella quaedam eleganti forma, genere nobilis, Eua Trottina. Coepit hanc ille deperire, & cùm persuasisset, proles aliquot ex ea procreauit. Deinde, quò minus res deprehenderetur, & vt eius frueretur consuetudine diutiùs, consilium ei dat, vt domum ad parentes velle redire simulet: currum, equos, & quicquid esset, ad profectionem necessarium, ipse subministrat. Abit illa, cum???ue domum ire putaretur, in quandam illius arcem abducitur. Huius arcis praefectus iam antè doctus erat ab eo, quid fieri oporteret: adhibentur etiam vna & altera muliercula, quibus ipse maximè fideret. Eua, paucis pòst diebus, quàm eò venisset, in lectulum sese componit, & morbum simulat. Ille iam antè curauerat fieri simulacrum ligneum, quod hominis mortui caput, ceruicem atque pectus repraesentaret: reliquae corporis partes erant expressae linteo quodam. Id effarciebant mulierculae cinere velterra, sic vt solidum videretur. Pòst, ligneum caput atque pectus ei linteo sic effarto superimponunt & accommodant: linteum verò sic erat formatum, vti etiam obduceretur capiti. Compositum ergo corpus ad hu̅c modum & obuolutum, humi reponitur, vt in mortuis fieri consueuit. Statim ex mulierculis altera venit ante coenaculum praefecti, nunciat Euam esse mortuam: mox ille iubet parari thecam ad reponendum corpus: deterrendi verò causa, ne quis propiùs accederet, fingunt interijsse pestilentia, & iuniperi granis alijs???ue rebus odoratis faciunt suffitum. Postea funus effertur, & cum pompa deducitur ad Franciscanos, qui suo more per totum annum deinceps pro concione populum hortantur, vt pro mortua Deum deprecentur. Idem fit in arce primaria Vuolfebutelo, quae non procul abest vrbe Brunsuico. His exequijs aderat Ducis vxor cum pedissequis & coetu virginum, omnes cultu lugubri. Interim Eua, cuius mortem adeò multi deplorauera̅t, rectè valet in arce Stauffeburgo, vbi subinde reuisit ipsam Henricus, ab eo???ue tempore proles ex ea sustulit ad VII. vxori quoque persuadet, vt Euae parentibus atque propinquis mortem illius nunciet. Cùm autem illam superesse, & Stauffeburgi detineri, fama deinde spargeretur: vxor vehementem suspicionem co̅cepit, & quoad viueret, in animo defixam hahuit, & subinde datis ad eum literis, miseriam suam deplorauit. Hoc eius factum inter alia fuit à Protestantibus principibus Caesari in Spirensibus Comitijs anno 1544. indicatum. Sleidanus lib. 15. Discipvlos. Athenienses olim Sophistae, non eloquentia tantùm, sed & miris artibus inescabant & alliciebant auditores. Habebant singuli suarum partium studiosos naucleros, caupones, addo etia̅ meretrices; & è naui egressos studiosos captabant ad hu̅c vel illum professorem adducere. Sicuti Eunapius in vita Proaeresij & Vlpiani docet, Vlpianum insidijs Diophanti auditorum à schola Proaeresij abductum asserens. Collvsores. Cardinalis quidam amplissimus singularum ludum exercebat (vulgus Primeram vocat, quòd inter omnes fortunae ludos primas obtinere passim videatur, cùm & solertiae & audaciae & temeritatis & stultitiae, vbique autem spei locum habeat) Qui collusor erat, ordine prior, heptada monadáque primis quatuor tabellis, quae septem & triginta numeros complent, eiusdem notae sortitus erat. Mox post primam sponsionem, quae duabus porrectis tabellis fieri solet, vt fit, illam quinquaginta aureis adauxit. Quam quidem auctionem Cardinalis, heptada & senionem nactus, hoc est, numeros triginta nouem, non solùm admisit, verumetiam, iam tum alijs insuper centum maiorem fecit. Quod cùm alter, quamuis dubius principiò, tamen admitteret, deiectis tum vtrinque binis chartulis, ac totidem sortitis: protrahens ex more, prior, senionem suis tabellis accessisse conspicit, eo???ue maximum adimpleuisse se numerum. Itaque vniuersam quam habebat in ludo pecuniam, circiter trecentos aureos, omnes in medium protrudens, eos sorti adiunxit. Quod cùm Antistes videret, suas protrahens chartulas, & nunquid sors ferret respiciens, quaternionem suis adiunctum esse chartulis comperit, numeros???ue quinquaginta & tres nactum esse. Valde tamen adhuc propter ingentem auctionem dubius, nihil ad auctionem factam respondens, prolatis tabellis: Eccum (inquit, subita???ue voce, annuentis simili) numeros quinquaginta & tres. Cui mox alter, At eccum quinquaginta & quinque: putans, quod adduxerat precium, omne se accipere. cui tum Antistes: Scilicet, bone vir, auctionem non admitto. Ille verò instare, atque ad arbitros rem deferte. Qui quidem omnes, quo iure, qua iniuria, pro Antistite sententiam tuler???nt: nec defuerunt, qui ingenium laudarent. Pascasius Iustus lib. 1. de Alea. Defectores, Proditores. Tradunt quidam, Regem quendam Aegyptiorum priscum animalium cultum, in singulis ferè vrbibus peculiarem, lupi, crocodili, ichneumonis, accipitris, introduxisse: vt populum temerarium, & ad res nouandas promtum, diuersitate religionis distraheret, & multitudini alioqui inuictae occasionem perpetui dissidij daret. Siquidem cùm animantes illae infestè ac hostiliter se mutuò peterent, earum cultores in factiones quoque sensim distracti sunt. Soli Aegyptiorum Lycopolitae oue vescuntur, quando & lupus, quem pro deo habent. Oxyrinchitae, cùm oxyrinchum piscem Cynopolitae manderent, canes eorum captos & immolatos vt victimam vorauerunt. Hinc bello commissi, cùm se inuicem cladibus affecerunt, tum postea ab Romanis malè multati, pacem composuêre. Plutarchus de Iside. Xerxës Babylonijs ob eorum defectionem infensus, postqua̅ eos recepit, ne arma ferrent, imperauit: sed psallerent, tibia canerent, lenocinia & cauponas exercerent, & tunicas ferrent sinousas. Plut. in Apophthegmatibus. Leontini, ne res nouas molirentur, à Phalaride conuiuijs & vinolentiae relicti sunt. Cyrvs Lydis superatis, cùm essent infidi & damnosi, imperasse fertur, vt dimissis armis, iocis & nequitiae vacarent, talares???; tunicas ferrent. Ideo Lydius ornatus, mollis & parum virilis habitus. Aristodemvs tyrannus Cumensium optimatum filios, ne quid contra se moliri possent, calamistratos incedere, & tortis crinibus ornari, talares pictas???; tunicas induere iussit. Lysimachvs, cùm Antariatae suis impedimentis spoliati essent in pugna aduersus Demetrium Poliorcetem facta: metuens, ne quid nouarum rerum inciperent Barbari omnibus possessionibus exuti, productos sexcentos extra vallum, tanquam ad frumenti distributionem, dato signo omnes ad vnum interfecit. Polyaenus lib. 4. Polycrates Samiorum tyrannus, metuens, ne à suis ciuibus proditus, in exulum potestatem veniret: liberos & vxores ciuium inter naualia coactos tenebat: si eum ciues exulibus prodidissent, vnà cum ipsis naualibus conflagrarent. Herod. libro tertio. Agathocles, cùm audisset, principes Syracusiorum nouis [1942] rebus studere: Carthaginensibus deuictis, gratulatoria dijs sacrificia peragens, quingentos viros, quos suspectos habebat, ad co̅uiuium conuocauit. Erat sanè magnificentissimum, & supra modum opiparum conuiuium. Ipse verò tyrannus, cùm omnes iam largiùs vinum hausissent, in medium eorum ingressus, crocotum???ue indutus & amictus, Tarentina fistula cecinit, cithara???ue lusit atque saltauit, ita vt è nimia voluptate tumultus strepitus???ue consequeretur. Interim dum omte tumultus strepitus???ue consequeretur. Interim dum omnes indulgent genio, ipse è conuiuio se subduxit, quasi defatigatus, & se vestem mutaturum simulauit. Circumdederant eum locum, vbi conuiuium agitabatur, magnus armatorum numerus, & ex ijs mille districtis gladijs bini singulos aggressi, discumbentes ad vnum omnes peremerunt. Polyaenus libro quinto. Dionysivs, cùm vrbem cepisset, cuius ciues partim mortui, partim in exilium erant acti, & vrbs amplior esset, quàm vt modicum praesidium ad eam tuendam sufficeret: paucos quidem ibi in praesidio reliquit: captis verò seruis, dominorum silias in matrimonium dedit: vt summas inimicitias aduersus eos gerentes, fideliter ciuitatem custodirent ac defenderent. Polyaenus lib. 5. Antigonvs illi, qui praesidio obtinebat Munychiam, cùm eam muniuisset, scripfit praefecto, ne collare tantummodò validum, sed vt canem etiam strigosum faceret, detrahendis populo Atheniensi facultatibus. Plut. Sermone amat. Tiberivs Caesar hostiles motus per legatos compescuit, nec per eos quidem, nisi cunctanter, & necessarió. Reges infestos, suspectos???; comminationibus magis & querelis, quàm vi repressit. Quosdam per blanditias atq; promissa extractos ad se, non remisit: vt Maraboduum Germanum, Thrasypolim Thracem, Archelaum Cappadocem: cuius etiam regnum in forman prouinciae redegit. Suetonius. Edvardvs I. Anglorum rex subacta Scotia, omnes consuetudines veteres Scotorum ab olere statuit: vt vnà cum moribus etiam animi cum Anglis coalescerent. Historias omnes Scotorum, omnia sacrarum iuxtà & prophanarum rerum volumina concremari vbiq; praecepit, magna decreta poena, qui praeceptum contemsisset. Libros sacros Anglico ritu conscribi iussit, eos???ue solos haberi edixit. Quotquot verò eruditionis era̅t vsquam nomine clari, quorum haud paucos tum Scotia alebat, Oxonium relegauit: ne illorum institutione effecti sapientiores, iugum reijcerent. Eregionè Cameloduni, quae olim regia fuerat Pictorum, conspecto Claudij Caesaris Victoriae???ue peruetusto templo, quod ad Caronam amnem à Vespasiano olim aedificatum adhuc stabat, vetustate conspicuum, vel hoc boni Scotis inuidens, delere praecepit. Sed in colis antiquitates suas adamantibus, neque extemplò praeceptum perficientibus, mutato statim cosilio, parietibus & tecto templi vitam dedit. Caeterùm monumenta Caesaris omnia deleri voluit, & ablato lapide, vbi Claudij Victoriae???ue insculptum nomen erat, Arturi olim Anglorum regis nomen sicribi iussit, atque illius vocari regiam, quod & in hanc vsque nostram memoriam tenet vernacula Scotorum lingua, Arturi Hof appellantium. Iam in Angliam reuersurus, ne vllum deletis historijs regni vsquam vestigium permaneret: cathedram lapideam, quibus insidentes coronari Scotorum reges consueuerant, è Scona Londinum secum attulit, atque in Vestmonasterio, vbi etiam hodie visitur, collocauit. Hector Boëthius lib. 14. Cavpones Viator quidam esuriens, cùm diuertisset ad cuaponu̅lam, ventrem cibo potu???ue farciuit. Petente pecuniam caupone, ait nullos sibi esse numos, sed cantilenis se satis esse facturum. Tabernarius non cantu, sed precio sibi opus esse respondit. Tum alter, Si eam cantionem dicam quae placeat tibi, num ea pro pecunia contentus eris? Annuente caupone, cepit viator canere, & an ea placeret interrogauit. Cùm abnuisset caupo, vnam, & deinde alteram cecinit. Nullius cantu sibi satisfieri ille testatus est. Hîc viator: Dicam ergo nunc, inquit, eam quae tibi sit placitura. Et arrepto marsupio, dissoluenti similis, cepit cantionem, qua viatores vti consueuerunt, Metti mano alla borsa, & paga l'hoste, hoc est, Immitte manum bursae, & satisfac hospiti. Hac dicta, Nunquid illa placeret? rogat. Placet haec, inquit hospes. Tum viator: Satisfactum est igitur tibi ex pacto. Ego abeo. Poggius in Facetijs. Mendicos. Cardinalis Barensis, Neapolitanus genere, tenebat hospitale Vercellis in Gallia citeriori, ex quo parum percipiebat emolumenti, propter impensas quae in pauperes ibi fiebant. Misit ergo de suis quendam Petrillvm nomine, ad còlligendum pecunias. Ille habitu medici hospitale ingressus, cùm omnes conuocasset. Ex pinguedine, inquit, hominis conficiendum est vnguentum. Itaque inter vos hodie sortem iaciam, qui pro salute caeterorum viuus in aqua elixari debeat. Illi his verbis territi, clàm xenodochium reliquerunt. Poggius in Facetijs. Hostes. Opprimendo, Invadendo. Vide Tit. Vlcisci astutè, f. 1958. Athenienses cùm expeditionem aduersus Corcyrenses exules Istones montem tenentes suscepissent, illi arma tradiderunt, deferentes Atheniensium populo de se statuendi potestatem. Quòd si qui ipsorum fugam parare deprehenderentur, irritum esse foedus debere. Corcyrenses veriti, ne nimis humaniter Atheniensium populus de eis statueret, clàm ad Argiuos miserunt, suadentes vt se in fugam conijcerent: nauémque suppeditauerunt, vt si morem gessissent ac fugissent foedus dissolueretur. Athenienses eos quasi foederum ruptores Corcyrensibus tradiderunt. Qui eos receptos, ad vnum omnes morte multarunt. Polyaen. lib. 6. Pyrrhvs in Peloponnesum expeditione suscepta, Spartiatis omnibus per Arcadiam legatos de pace mittentibus perhumaniter eos recepit, suos???ue filios ad Spartiatas missurum pollicebatur, vt Lycurgeis disciplinis imbuerentur. Haec legatis Spartam renunciantibus, Pyrrhus cum exerciu infesto accesit. Incusantibus Spartanis, cum alia, quàm praedixerat, facere, ridens ait: Neq; enim vos consueuistis praedicere, si cui bellum vultis inferre. Itaq; ne vos malè habeat, si contra Lacones vsus sum Laconico stratagemate. Polyaen. lib. 6. Corcyrenses bello Peloponnesiaco seditione agitati sunt, cùm plebs Atheniensibus, optimates Spartanis fauerent. Pulsi inde optimates, Histone monte occupato, plebem assiduis excursionibus infestabant. Athenienses cum classe eos subitò adorti, ea conditione in fidem receperunt, vt traditis armis, in Ptychia insula tamdiu sub custodia essent, quoad Atheniensis populus de exulibus, quod fieri placeret, suffragio decreuisset: interim fides violari videretur, si quis inde moliretur fugam. Corcyrenses veriti, ne quid Athenis mitius de exulibus statueretur, subornarunt qui eos occultè adirent, ibi???ue, velut hospitali iure impulsi monerent, vt fuga sibi salutem quaererent: compertum habere se, Athenis latum suffragium, vt exules, qui in Ptychia insula sub custodia essent, Corcyrensibus ad supplicium dederentur. Res in tanta animorum consternatione credita est: nauigium???ue temerè adepti, quum custodia elapsi naui in altum abijssent: ab ijs, qui ad hoc ipsum praemissi fuerant, intercepti, ab Atheniensium ducibus, nullo alio ex vrbe decreto expectato, Corcyrensi populo, quia fidem violassent, ad necem dediti fuêre crudelissimam. Sabell. lib. 6. & 7. En. 3. Maximvs Romanorum legatus in Britannia, cum Pictis, quibus socijs Scoti bellum aduersus Romanos gerebant, foedus icit, vt Scotorum primò, deinde Pictorum gentem perderet. Eugenium regem Scotorum praelio victum occidit, eiusq; gentem multis incommodis profligata̅ Albione expulit, totiusq; insulae regnum occupauit. Pictos inde co̅tra fidem sacramenti in foedissimam adegit seruitutem. H. Boëthius lib. 7. Elvdendo. Vide Tit. Astus in Foedere, Inducijs, Pactis, f. 1951. Andronicvs Comnenus tyrannus Nicaeam, quae defecerat, oppugnabat. Caeterùm quia ciues duce Isaacio Angelo, qui pòst imperium occupauit, fortiter resistebant: matrem Isaaci Angeli Euphrosynam, Byzantio accersitam, nunc vt propugnaculum machinis opposuit, nunc ea arieti imposita moenia ferijt. Ciues tela aequè ac priùs, sed tanta cautione iaciebant, vt illaesa nobili muliere, quasi illa nutibus & manibus iacula à se auersa in hostium corda refigeret, hostes & ferirentur & terrerentur. Mox noctu machinas incenderunt, & mulierem fune in vrbem attraxerunt. Nicetas lib. 1. Terrendo. Hvngari diem praelij auidissimè expectant: & vt magis hostibus terriculamento sint, interfectorum sanguinem bibunt. Luitprandus lib. 2. cap. 1. Poloni Tartaros anno 1240. ad Legniciam commisso praelio, grauiter vrgebant, & fugientibus instabant. Erat in extremo Tartarorum agmine inter alia signa vexillum insigne, cuius pictura X. literae figuram praeferebat: in cuspide verò imago erat tetra nigra???; capitis humani barbati. Id vexillum cùm signifer vehementiùs quateret, fumum atque nebulam densissimam & foetidissimam exhalabat. Ea nebula non modò aspectum barbarorum Polonis adimebat, verumetiam odore teterrimo eos enecabat. Incantationibus id quibusdam Tartari effecerant: quibus iuxtà ac ariolationibus atque diuinationibus caeteris, cùm aliàs, tum in bello plurimùm vtuntur, ex humanis etiam extis de futuris euentibus co̅iectare soliti. Barbari, vbi Polonos trepidare senserunt, cohortati sese inuicem, impressionem in eos faciunt: in qua Pompo magister Cruciferorum cum fortissimis quibusq; suorum occubuit. [1943] Tantus eo praelio interfectorum Christianorum numerus fuit, vt singulis singulae auriculae à Tartaris praecisae, nouem ingentes saccos explerent. Cromerus lib. 8. Tamberlanes Scytharum Imperator saeuissimus, cùm vrbes obsideret, prima die tentorio albo vtebatur, secunda rubeo, tertia nigro: vt hac ratione ad deditionem hostes compelleret. quod si prima die se dederent, clementem habituri essent hostem: si ad secundam vsq; pertinaces resisterent, sanguine suo poenas daturi essent: si ad tertiam quoq; perdurarent, vltimo excidio omnia fumo ac igni vastaturus esset. Cuspinianus. Caroli IIX. Galliae regis exercitus aduersus Aragonios ductus, ad Montem sancti Ioannis, Piscariae Marchionis oppidum, regno Neapolitano finitimum, & situ & arte munitissimum, neque defensoribus minus instructum, progressus eo paucis horis tormentorum globis petito, tanta vi ac pertinacia, rege, qui Verulis eò se contulerat, spectante oppugnauit, vt omnibus difficultatibus superatis, id vi eodem die expugnauerit: vbi cùm insito à natura furore, tum vt hoc exemplo alios à resistendo deterrerent, ingentem stragem edidit. Cùm omni reliqua barbara feritate vsi essent Galli, flammis quoq; in aedifi cia saeuierunt, qui belligerandi mos multis retrò seculis inauditus in Italia, totum regnum incredibili terrore compleuit, vt nemo deinceps ausus fuerit se Gallis opponere. Guicciardinus lib. 1. Ferdinandvs Neapolitanus rex., procerum Gallicae factionis studiosorum cadauera siccata & condita adseruari & ostentari vóluit, vt eo exemplo paria timerent qui seruire nollent. Iouius libro primo. ASTVTIA CONSIDERATA RESPECTV RERVM circa quas occupatur. Puta circa Religionem. astvtè Religionem Alienam impvgnare, coërcere, euertere. Nero Imper. vt Rom. populum concitatiorem in Christianos redderet, tale facinus comminiscitur. Seu deformitate veterum aedificiorum offensus, siue, vti quidam ferunt, cupidus Troiae ardentis simulacrum videre, magnam vrbis partem incendit. Sex continuos dies ac totidem noctes ignis per aedificia sacra & profana peruadens, multas ciuium fortunas absumsit. Ad leuandam igitur sceleris atrocitatem subornauit, qui Christianos eius incendij auctores criminarentur. Corn. Tacitus. Diocletianvs Imp. cùm vniuersam Christianam religionem simul extinguere sibi proposuisset: persecutionem atrocissimam in Oriente (vti Maximianus in Occidente) insidiosè admodum & dolosè orsus est. Periculum enim primùm in proprijs fecit castris, in quibus lustrator exercitus, vt Euseb. scribit lib. 8. cap. 4. optionem militibus Christianis eam obtulit, vt vel imperatorio mandato, quo iubebantur sacrificare, obsequentes, dignitates retinerent, & ordines ducerent: vel recusantes militiam deponerent. Seruis pietatem abiurantibus, praemium proponebatur libertas. Primo persecutionis tempore, pauci tormentis & supplicijs tentati sunt: paulatim deinde magis ac magis eò progressum est, vt ad enumeranda supplicia nullius sermo sufficere possit. Sub Galerio Maximino Christianorum persecutore, erat Athenis Theotecnvs quidam, incantator, & Christianorum hostis infensissimus. Is omnem tum mouit lapidem, vt Christiani apud Imperatorem deferrentur & accusarentur. In qua̅ fraudem idolum Iouis, incantationibus ac praestigijs suis haec verba sonare fecit: Edicere Iouem, vt Christiani exilium extra ciuitate̅, ac ciuitatis agros, tanquam sibi inimici, expellantur. Impij magi astus sub impiò principe effectum suum facilè obtinuit. Eusebius lib. 8. Sub Decio & Valeriano persecutoribus, quo tempore Cornelius Rômae, Cyprianus Carthagine, damnati sunt, multas apud Aegyptum & Thebaidem ecclesias, tempestas saeua populata est. Voti tunc Christianis erat, pro Christi nomine gladio percuti. Verùm hostis callidus tarda ad mortem supplicia conquirens, animas cupiebat iugulare, non corpora: & vt Cyprianus ait volentibus mori, non permittebatur occidi. Perseuerantem in fide martyrem, & inter eculeos laminas???; victorem iussit melle perungi, & sub ardentissimo sole, ligatis manibus post tergum, resupinari, scilicet vt muscarum aculeis cederet, qui ignitas sartagines antè superasset. Alium iuuenili aetate florentem, in amoenissimos hortulos praecepit abduci: ibi???; inter lilia candentia & rubentes rosas, cùm leni iuxtà murmure aquarum serperet riuus, & molli sibilo arborum folia ventus perstringeret, super extructum plumis lectum resupinari, & ne se inde posset excutere, blandis serico nexibus irretitum relinqui. Quò cùm, recedentibus cunctis, meretrix speciosa venisset, cepit delicatis stringere colla complexibus, & quod dictu quoq; scelus est, manibus attrectare virilia, vt corpore in libidinem concitato, se victrix impudica superiaceret. Quid ageret miles Christi, & quò se verteret, nesciebat. quem tormenta non vicerant, superabat voluptas. Tandem coelitùs inspiratus, praecisam morsu linguam in osculantis faciem expuit: ac sic libidinis sensum succedens doloris magnitudo superauit. Hieronymus in vita Pauli Eremitae. Maximinus Sacerdotes idolorum & pontifices summos per singulas ciuitates constituit, vt nihil non contra Christianos ad suam voluntatem & gratiam facerent: ac nouis aduersus eos excogitatis accusationibus liberrimè quoscunque possent, quouis modo interficerent. Illi igitur acta quaedam Pilati & Seruatoris blasphemiae plena consinxêre, & in vniuersum Maximini imperium misêre, literis mandantes, vt vbiuis illa locorum proponerentur: ludimagistris deniq; exhiberentur, vt ad ea memoriae mandanda pueros adigerent, vti testatur Niceph. lib. 7. cap. 26. Eccles. hist. Praefectus quidam Castrorum, quem ducem Romani vocant, Damasci Phoeniciae infames aliquot è foro raptas mulierculas, partim tormentis, partim minis eò adduxit, vt scripto tradito publicè dicerent, fuisse se aliquando Christianas, ac nosse, quas scelestas & lasciuas actiones Christiani dominicis diebus inter se exercere solerent. Praefectus ea verba in acta relata Imperatori exhibuit: is publicari ea per singulas ciuitates mandauit. Eusebius libro 8. Narrat Nicephorus lib. 7. cap. 35. Graecos idololatras Constantinum Magnum, quòd filium suum manu propria occidisset, calumniatos esse: & Sozomenus lib. 4. c. 10. indicat, Ethnicos Athanasium criminatos esse, quod incantationibus vsus futura praesciret. Et Theodoret. lib. 3. c. 5. Gentes scurtilitate & dicterijs in pios inuectos esse, neq; vllis in pompis sibi à con uicijs temperasse: verùm Christianos non conuitijs cum illis certasse, sed apertè errores eorum redarguisse, commemorat. Criminationes verò has ferè contexebant. Christianorum religionem nouam esse, & nuper admodum natam, quam maiores omnes ignorarint. Eius inuentores & assertores esse homines desperatae factionis. Coetus Christianorum esse collectos ex vltima faece imperitorum & mulierum, qui nocturnis congregationibus & ieiunijs solennibus, & inhumanis cibis confoederarentur, in publico muti, in angulo garruli. Eos sese occultis notis noscere. Inter eos quandam libidinum religionem misceri, & se promiscuè fratres appellare & sorores, & intercessione sacri nominis committere incestum. Vulgò fer ri, eos asini caput consecratum venerari. Alios dicere, eos sacerdotis colere renitalia, & quasi parentis sui adorare natura̅. Hominem supplicio affectum colore. Initiandis apponi farre contectum, quem occultis vulneribus occida̅t, & sitientes sanguinem eius lambant. Ad epulas solenni die coire cum omnib. liberis, sororibus, matribus, sexus omnis homines, & omnis aetatis. Post multas epulas, canis, qui candelabro nexus est, iactu offulae vltra spacium lineae, qua victus est, ad impetum & saltum prouocatur. Extincto conscio lumine, impudentibus tenebris, nexu infandae cupiditatis inuolui per incertum sortis, & si non omnesopera, tamen conscientia pariter, committere incestum. Religionem eorum obscuram esse & nullas aras habere, nulla templa, nulla nota simulacra. Doctrinam eorum planè monstrosam esse & absurdam. Nam de Deo eos sentire, quod omnium mores & actus, verba deniq; & occultas cogitationes diligenter inquirat, & vbiq; discurrat & praestò sit: cùm id Deum non deceat, vt molestias sustineat, & inquietus sit, & curiosus. De mundo eos docere, quòd incendio sit conflagraturus. Culpam vel innocentiam eos Deo attribuere, vt qui spontaneos non cupiat, sed electos: eo???; Deum iniustum iudicem fingi, qui sortem in hominibus puniat, & non voluntatem. De rusurrectione aniles fabulas eos adstruere, cùm tamen planè sit absurdum, astris denunciare interitum, & sibi aeternitatem repromittere: & cùm nulla ratione possit explicari, siue fingatur resurrectio cum corpore, siue sine corpore, siue alio corpore, quod resuscitatio mortuorum fieri possit: & cùm in tot seculis quae effluxerunt, nullus ab inferis remeauerit, vt exemplo credi possit. De vita aeterna eos fabulari, quòd ipsi sint bonis fruituri, alijs iniustis in aeternas poenas abiectis: cùm tamen neq; in hac vita bene habeant, sed sint omnium calamitosissimi. Vnde constet, Deum ipsorum aut non posse ijs opitulari, aut non velle: atq; ita eum vel inualidum, vel iniquum esse. Sacram scripturam esse perplexitatibus & contradictionibus plenam, ideo???; incerta omnia. Hac calumnia vsum Iulianum & Porphyrium, Socrates indicat: Christianismum omnis generis calamitates publicas secum afferre. Deos enim eos punire, quòd hominem credant esse deum: eum???ue [1944] post crucis supplicium adhuc superessè dicant, & adorent. Eusebius, Sozomenus, Socrates. Has criminationes omnes Arnobius in libro contra Gentes praeclarè diluit. Ivlianvs Imp. Apostata, cùm crudelitate Christianam religionem extirpari non posse videret: blandis artibus eam oppugnare aggressus est. Primùm igítur Galilaeorum filijs (quo nomine Christianos vocitabat) interdixit, ne poëtarum aut philosophorum scripta legerent, in ore illud habens: Proprijs pennis vulneramur: ex nostris enim armati conscriptionibus, contra nos bella mouent. Ludos igitur literarum illis solis, qui deos deas???; colerent, patére permisit. Ruffinus lib. 1. cap. 32. Deinde callidissimo commento, omnia quae in paganismo essent, ad Christianorum cultum, mores, actiones, ritus, consuetudines attemperauit: templa sedibus & processionibus ornauit: lectores, qui coetus docerent & monerent, instituit: horas certas precationibus destinauit: mulierum pariter atq; virorum in sacris suis habere curam iussit: peregrinorum diuersoria & pauperum habitacula instruxit, collationes praecepit, peccantibus poenitentiae leges ordinauit: & post eam, mediocrem correptionem & receptionem. Notas deniq; & formas literarum, quas episcopi Christianoru̅ pauperibus & peregrinis dabant, ipse quoq; imitabatur persuadens sibi, his artibus & nouo fucose effecturum, vt pagani breui omnes fierent. Eutropius lib. 11. Sozomenus lib. 5. cap. 16. Exornauit & imagines imperij sui, deorum simulacris. In publica munerum & consueta exhibitione, ad manus suas thus adolere, munera accepturos, instituit: non religionis nomine, sed in gratiam Imperatoris munera benignè exhibentis. Eutropíus, Theodoretus lib. 3. cap. 16. & Sozomenus lib. 5. cap. 17. A tormentis & atrocioribus coactionibus abstinendum putauit, quòd supplicijs & tormentis Christianorum res ante se magis fuissent amplificatae, ipsi???; gloriosiores facti: quod ex Diocletiani extrema persecutione didicerat. Socrates lib. 3. c. 13. Theodoretus lib. 3. cap. 8. Iudaeos Christianorum hostes pertinacissimos ad templum Hierosoly mitanum rursus aedifi candum hortatus est, vt mendacij Christum opt. max. argueret, qui lapidem supra lapidem non mansurum asseruisset. Nicephorus lib. 10. cap. 32. & 33. Habdallas Saracenorum Amiras Christianos sub suo principatu degentes, literas discere prohibuit. Paulus Diaconus libro vigesimo secundo. Orthodoxi confessores, ab Hvnerico rege Vandalorum Ariano crudelissimo, ad certum locum vocati, iussi fuêre iurare in chartam inuolutam & complicatam: proposito praemio restitutionis ecclesiarum, familiarum & opum suarum. Verùm vno ore & spiritu vniuersi exclamabant: Et diximus, & dicimus, & Deo dante dicturi sumus, esse nos Christianos, ecclesiae ministros, qui fidem Apostolicam vnam & solam nouímus veram, eam???; confitemur. Sed & Hortulanus & Florentinianus episcopi, reliquorum omnium nomine ad diderunt: Nunquid mentís vsq; adeò parum sanae videmur, vt in rem nobis ignotam iuremus temerè? Quibus verò à rege negotium datum fuerat, coetui fu cum facere volentes, partem eius scripti publicè recitarunt, eam nimirum, quae minùs habebat offensionis, quòd esset quiddam politicum: eam verò quae doctrinae fidei insidias parabat, occultabant. Hoc artificio nonnullis imposuerunt, qui iurare velle visi sunt, pia quadam simplicitate decepti, ne in ipsis haereret culpa, quò minùs Ecclesijs suis redderentur pastores: & satiùs esse arbitrantes, aliquam, quàm prorsus nullam esse ecclesiam. Nonnulli verò, quòd fraudem subesse animaduerterent, iurare omnino recusarunt. Victor. Leo V. Imp. monacho cuidam, qui multò antè fibi regnum praedixerat, dona misit regia. Nuncius qui detulit, aliu̅ quendam, locum illius iam defuncti occupantem, reperit, imaginum acerrinum hostem. Qui & dona spreuit, & nuncium abs se reiecit: Abi, inquiens, & regi tuo nuncia, nisi idola venerari desinat, & regno & vita mox priuatum iri. Rex ad religionem alioqui mobilis, Meliseno Theodoto, sibi familiarissimo, negotiu̅ communicat, qui & ipse imagines persequebatur. Is regi persuadet, vt monachum quendam, virum religiosum & sanctum, habitu mutato, adeat atq; consulat. Monachus mox vt regem vidit: Noli, inquit, me simplicem virum fallere, qui tuam regiam agnosco dignitatem, licèt habitu eam celes. Idololatriam abs te dimoue: alioqui imperio decides summa cum ignominia, & gehennae supplicio cruciaberis perpetu 6. Rex quia ignorabat Theodoti commentum, & sanctitatem monachi suspiciebat: verbis eius motus, statim contra sanctorum imagines edictum proposuit, & abolitionem earundem decreuit. Cuspinianus. Tvrcae, vt Christianos ad apostasiam impellant, conuersis sacerdotibus & religiosis Christianorum ad se, multa largiun tur, vt caeteris exemplo sint. Sic multi videntur religiofi, Minores, Praedicatores, & caeteri, qui fide Christi abnegata Mahometem adorant, miseram???ue plebem seducunt. Cuspinianus. Svam propagare. Balaam docuit Balachum regem, quomodo per mulieres pos set Israëlitas ad idolatriae peccatum trahere, & Dominum co̅tra illos ad iram prouocare. Num. 23. & 24. Sacerdotes Bethel, imò fanatici Bethauen, temporibus Paschae & Pentecostes, & Scenopegiae, quando per Sichem, quae hodie Neapolis appellatur, eundum erat Hierosolymam, vbi solùm licebat victimas immolare, ponebant in itinere latrones, qui insidiarentur peregrinantibus, vt potiùs vitulos aureos in Dan & in Bethauen, quàm Hierosolymis templo adorarent Deum. Hieronymus lib. 2. in Oseae c. 7. Septuaginta Beli Sacerdotes sub Cyro rege, cùm Belo idolo quotidie siligínis artabas 12, oues 40, vini metretas sex proponerent: clauso inde & obsignato templo, per occultum aditum sub ara ingrediebantur, & omnia cum suis liberis & vxoribus absumebant, deum ea comedisse dicentes. At dolus ille per Danielem, qui pauimentum cinere consperserat, in quo vestigia seniorum & iuniorum apparuerunt, detectus fuit. Daniel. 14. Qui apud Graecos, id est, homines profanos & Christianae religionís ignaros, simulacra instituunt, quò terrorem hominibus incutiant: statuas [Greek words], id est, à Ioue missas esse, omni humano artificio & sumtu praestantiores dicunt: eam???ue fama̅ spargunt statuarijs vel relagatis vel occisis, ne eas manu factas dicant. Eadem ratione vrbem Ephesiorum etiam esse deceptam, vel Alexandrinum simulacrum argumento esse potest. Prolemaeus etiam artificibus ad conficiendam Dianae statuam co̅uocatis, opere perfecto, magna spelunca effossa, dolóque occultato, ibi eosde̅ coenare iussit. Qua in coena ruina oppressi perierunt, dignam laboris sui mercedem consecuti. Suidas in voce [Greek words]. Aesculapium dicunt quidam non ex Nympha Coronide natum, sed ex ouo corniculae: quia [Greek words] vtrumque significat, & Nympham ita vocatam, & corniculam, vt asserit Lucianus in dialogo de falso Vate. Fertur Qvidam ex antiquis sacerdotibus serpentem perexiguu̅ in ouum vacuum corniculae inclusisse, cera???ue studiosè oblitum luto in loco quodam occultasse, mox ara extructa populum in concionem ad eum locum aduocasse, cùm nunciaret omnibus palàm, se deum esse ostensurum. Post concionem incognitis quibusdam vocicibus vsus, Apollinem & Aesculapium inuocauit, vt dexter ac felix illi ciuitati accederet. Deinde phiala aquam hauriens in profundum demersa, ouum illud vnâ cepit, quòd praesentibus multis fregit, pullum???ue recentem serpentis inueniens, cunctos homines in admirationem rei induxit. Postea verò serpentem insignis magnitudinis paucis diebus elapsis in loco subobscuro ostendens, artificiosè se mouentem, illum ita creuisse aiebat, ac deum esse Aesculapium Apollinis filium. Inde verò serpentes in eius tutela crediti sunt, & eius gestamen putatus suit baculus serpente inuolutus, vt scripsit Dercylus, & Ouidius lib. 15. Metamorph. Natalis Comes Mythol. libro 3. capite 11. Nvma Pompilius, vt populum Romanum sacris obligaret, dicebat, Sibi cum dea Aegeria congressus esse nocturnos, eius???; instinctu & monitu se, quae accepta dijs immortalibus essent, instituere. Liuius libro 1. Dec. 1. Plutarchus Numa, Cicer. libro 1. de Leg. Ouid. lib. 3. Fast. & 15. Metamorph. Lactant. lib. 1. capite 22. Plinius capite 3. de Vir. illust. Val. Max. libro primo, capite tertio. In templo Serapis apud Aegyptios sumtuosissimo erant quaeda̅, ad stuporem admirationem???; videntiu̅, dolis & arte composita. Fenestra perexigua ab ortu Solis ita erat aptata, vt die, qua fuerat institutum simulacrum Solis ad Serapin salutandum introferri, diligenter temporibus obseruatis, ingrediente fimulacro, radius Solis per eandem fenestram directus, os & labra Serapis videretur à Sole. Erat & aliud fraudis genus huiusmodi. Natura lapidis magnetis huius virtutis esse perhibetur, vt ad se rapiat & attrahat ferrum. Signum Solis (quadriga scilicet ferrea) ad hoc ipsum ex ferro subtilissimo manu artificis fuerat fabricatum, vt lapis, cuius naturam ferrum ad se trahere diximus, desuper in laquearibus fixus, cùm temperatè sub ipso radio ad libram fuisset pofitum fimulacrum, & vi naturali ad se raperet ferrum, assurrexisse populo simulacrum, & in aëre pendere videretur. Et ne hoc lapsu propero proderetur, ministri fallaciae: Surrexit (aiebant) Sol, vt vale dicens Serapi discedat ad propria. Ruffinus libro secundo, capite 23. & Prosper in tertia parte Promissionùm & praedictionum Dei, promiss. 38. & Suidas in voce, Magnes lapis. Ivlianvs Apostata fontes omnes, quibus in ipsa Daphne & contigua Antiochia homines vtebantur, sacris suis abominandis inquinauit: vt sic abominatio cum illis communicaretur, qui aquis eorum fontium vterentur. Quin & eò impietatis processit, vt quae esui essent, & in macello venderentur omnia, panes scilicet, carnes, fructus, olera, ac si quid ampliùs quotidiana victus ratio exigit, lustratione pollue [1945] ret. Quod Christiani magno cum dolore spectarunt, & vt facinus infinitis modis impium & nefandum execrati sunt: vti tamen pollutis illis rebus non dubitabant, quia Paulus edere iussisset absque discrimine propter conscientiam, quicquid in macello vaenale esset. Theodoretus lib. 3. c. 15. Haebetici quò faciliùs vtriusq; sexus simplices homines in errorem ducerent, socias mulieres sibi adiunxerunt, quarum consilijs & oraculis sese vtiprofitebantur. Simon magus Helenam (quàm Ennaeam & Selenen aliàs vocabat) Carpocrates, Gnosticorum princeps, Marcellinam, Apelles & Severvs Philumenam, atq; alij alias. Haereticorvm diuersae fuerunt species, sed ratio ferè vna, vt ab eodem auctore diabolo omnes manasse vel hinc colligi possit. Nam cùm id ageret astutissimus daemo̅, vt sub Christianismi praetextu antichristianismum constitueret, id vnum sategit, vt quaecunq; ipse suis instillaret discipulis impietatis & perfidiae dogmata, ea à paracleto spiritu, quem Christus se suis missurum promiserat, viderentur profecta omnia. Sic certè Montanvs, teste Eusebio lib. 5. Eccles. hist. ca. 18. Paracletu̅ se profiteri non erubuit: eodem???ue argumento Manes suis Manichaeis haeresin suam persuasit, quemadmodum Augustin. lib. 32. cap. 6. contra Faustum docet. Horum furores pari audacia, maiore successu imitatus Mahometvs, no̅ modò se Mosaicae & Christianae legis correctorem professus est, sed blasphemiam quoq; mendacio addidit: in omnibus locis Euangelij, vbi Paracleti nomen legatur, quem à Patre sese impetraturum Christus pollicetur, qui pios in omnem veritatem deducturus sit, ibi Mahometi nomen fuisse pronunciatu̅ à Christo dictitans, & ab Euangelistis bona fide scriptum. Caeterùm Christianos Graecos inuidentes tantam gloriam Arabibus, Mahometi nomine eraso, passim Paracleti substituisse. S. Cypriani martyris solet omne Epistolarum corpus in vno codice scribi. Huic corpori Haeretici quidam, qui in Spiritum sanctum blasphemant, Tertulliani libellu̅ de Trinitate malè scriptum inserentes, & quamplurimos codices exscribentes, per totam Constantinopolim distrahi precio viliori fecerunt, vt exiguitate precij homines allecti, ignotos & late̅tes dolos faciliùs compararent. Quidam tamen ex catholicis admissi sceleris commissa retexerunt, & quos potuêre, ab erroris huius laqueis reuocarunt. Etsi quamplurimi Cyprianum eius fidei, quae à Tertulliano non rectè scripta est, asseclam fuisse crediderint. Ru ffinus in Apologia pro Origene. Damasus Romanus episcopus, cùm de recipiendis Apollinaristis deliberatio haberetur: editionem ecclesiasticae fidei, cui subscribere deberent, conscribendam pro more mandauit cuidam amico suo, presbytero. Necessarium visum est dictanti, in ipsa editione de incarnatione Domini, Hominem dominicum dici. Offensis hoc sermone Apollinaristis, & nouitatem sermonis incusantibus ille auctoritate scriptorum catholicorum eos confutauit, praesertim libello Athanasij episcopi. Tu̅ aduersariorum vnus, quasi persuasus iam, rogauit sibi dari codicem, quò & alijs ignorantibus & contradicentibus satisfaceret. Accepto codice locum ipsum, in quo sermo iste erat scriptus, rasit, & verba rescripsit quae raserat. Codex red ditus fimpliciter receptus est. Mouetur iterum pro eodem sermone quaestio. Ad probationem codex profertur: inuenitur sermo, de quo erat quaestio, ex litura in codice positus. Fides proinde codici derogata fuit, eò quòd litura illa corruptionis ac falsitatis videretur indicium. Ruffinus in Apologia pro Origene. Cùm inter Graecos & Latinos Theologos in concilio Florentino disceptatio suborta esset de processione Spiritus sancti: & à Patre Filio???; eum procedere conuincendi essent Graeci, suisipsorum Theologis, Athanasio, Cyrillo, Didymo, Chrysostomo, & inprimis Basilio Magno: cùm à nostris eorum exemplaria proferrentur, Byzantio allata, vbi legebatur ab vtroq; Spiritum sanctum procedere: Graeci exemplaria vitiosa esse dictitabant. Sua ipsos nostri promere iubebant: aliquot proposuêre, sed ea variae lectionis: alia à Patre Filio???; procedere testabantur, alia à Patre, nec praeterea quicquam addebant. Caesar???; Palaeologus multa se in Graecia eiusmodi habere dicebat. Aemilius lib. 10. Constantia, Licinij vxor, cùm à fratre Constantino Magno morbo oppressa iterum ac saepiùs viseretur: Presbyterum illi quendam Arianum, quo cum sibi magna familiaritas intercesserat, insignis pietatis & egregiae fidei nomine commendauit, atq; inde vitam destituit. Presbyter Constantiae co̅mendatione Constantini familiaritatem adeptus, Eusebij Nicomediensis episcopi impulsu, ipsum monere Constantinum non dubitauit, Arium insigni iniuria fuisse affectum, quòd, cùm rectè sentires, Ecclesiae communione secretus esset. Mirante autem Constantino, ac dicta eius nutu magis, quàm oratione, reijciente, professus est, ipsum, si ad colloquium eius admissus esset, planum facturum, quàm minimum à Nicenis decretis ac sententijs discreparet. Quo audito Constantinus: Atqui, si Arius, inquit, cum Concilio sentiet, non modò meum illum in conspectum admittam, verùm etiam ad ecclesiam suam dimittam atq; ita aduocari Arium iussit. Arius ad eum Constantinopolim venit, ac secum Euzoium diaconum, quem eadem de causa Alexander episcopus Alexandrinus abdicarat, adduxit: rogati???; ambo, vt formulam fi dei suae cum Nicena congruentem proferrent: Christum Dei filium ex ipso ante omnia secula genitum, verbo Consubstantiali omisso, confessi sunt. Qua professione audita, Constantinus eos tanquam minimè à Concilij sententia dissidentes, Alexandriam iussit repetere. Sigonius lib. 4. Imp. occid. Ariminensis synodus sub Constantio Imp. Ariano ex 400. episcopis coacta, anno imperij Constantij 22. In qua Ariani Orientales ab Occidentalibus orthodoxis petierunt, concordiae causa, vt [Greek words] vocabulo abolito, Filium Patri per omnia similem esse dicerent: & [Greek words] nome̅, vtpote quod in Scripturis nuspiam reperiretur, omnino abijceretur. Consensêre orthodoxi, pacis studio, praesertim cùm Christi diuinitati nihil hoc detrahere videretur. Omnes ergo tanquam Ecclesiae concordia restituta, laeti in prouincias abeunt: sed tandem Ariani malitiam detexerunt. Valens enim Mursorum episcopus, & Vrsacius, Ariani, ceperunt palmas suas iactitare, dicentes, se Filium non creaturam negasse, sed similem caeteris creaturis. Esse itaq; Filium creaturam (abolito [Greek words] vocabulo, quod soli Deoperse competat) sed similem penitùs Patri: & propterea Deum creatum, non autem per essentiam, Ingemuit totus orbis, & [Greek words] vocabulo abolito, Nicena̅ fidem damnatam doluit, se???; Arianum esse miratus est. Nec multò tamen pòst sub Damaso Romana synodus indicta, in qua Nicena fides consirmata fuit. Socrates lib. 2. cap. 37. & Theodoretus lib. 2. cap. 20. & 21. In persecutione Christianorum sub Hunerico Va̅dalorum rege, cùm episcopi celebres orthodoxi, Eugenius, Vindemialis & Longinus, virtutibus & donis sanationum clarerent: inuidens eorum famae & auctoritaeti, quam venerabantur omnes, Cyrola Arianorum episcopus, ne non & se celebrem facto aliquo mirando redderet, hominem conduxit quinquaginta aureis, qui innatam se praetereunte caecitatem simulans, opem eius in hanc sententiam imploraret: Quaeso te, beatissime Cyrola, religionis nostrae antistes, vt respiciens edas exemplum gloriae ac virtutis tuae, meos???; adaperias oculos. Accedit ad eum Cyrola haereticus, fucum sibi successurum confidens: & admotis manibus ad oculos caecum sese mentientis: Secundùm fidem, inquit, nostram, qua rectè in Deum credimus, aperiantur oculi tui. Ad quae verba dolortantus oculos illius inuasit, vt digitis vi comprimere eos, ne creparent, cogeretur. Prodita itaq; ad omnes Cyrolae composita fraude, haeresi???; damnata, precibus orthodoxorum Vindemialis, Longini & Eugenij, dolore liberatus fuit. Gregorius Turonensis libro 2. capite tertio. Narrat Nauclerus generatione 14. duos rabinos Iudaeorum, nimirum Rabinam & Rabassam, cùm vidissent legem suam indies deficere, & fidem Christi proficere: consensu omnium Iudaeorum, Talmud librum maiorem decem Biblijs, plenum inextricabilibus mendacijs, contra omnem legem diuinam, naturae, & Scripturam sacram, conscripsisse: ac sub poena capitis edictum, ne quis neget quicquam eorum quae in eo dicantur. Factum sub Honorio, anno Domini 402. licèt 10. Picus Mirandulanus ad Commodi imperium, & annum Domini circiter 182. aut paulò ampliùs referat, in Annotationibus suis. Quidam Monachi Graeci Romam venientes, nocturno silentio iuxta Ecclesiam sancti Pauli corpora mortuorum in campo iacentia effoderunt atq; eorum ossa recondiderunt. Deprehensi, confessi sunt, quòd illa ossa in Graeciam fuerint tanquam sanctorum reliquias portaturi. Gregorius Epistolarum lib. 3. cap. 30. Heraclius Imp. imprudens Monotheletarum haeresi est imbutus. Hierapoli agens, Athanasium patriarcham, vt vocabant, Iacobitarum, à quo conuentus erat, rogauit, vt Concilium Chalcedonense de duabus Christi naturis acciperet: pollicitus, si in osficio fuisset, se illum patriarcham Antiochiae creaturum. Athanasivs conditione accepta, dixit, Libenter se in eius auctoritate futurum, vt duas in Christo naturas assereret: verùm illud astutè de Imperatore quaerere institit, Num vt duae naturae, sic duae item voluntates atq; actiones inessent? Heraclius quaestionis nouitate permotus, vt responsum, cuius ipse incertus erat, eliceret, rem ad Sergium patriarcham Constantinopolis, & Cyrum episcopum Phasidis retulit. &, cùm constans ab vtroq; responsum accepisset, vt vnam naturam, sic vnam in Christo voluntatem haerere: imprudens eorum opinionem suscepit. Sigonius lib. 12. regni Ital. Mahometvs, vt faciliùs incautos sua lege decipiat, nunc Christianam probat legem, summis???; praeconijs effert, nunc Mosaicam. Atq; vt his laudibus enescet Christianos, in albo vestitos nominat, ac vnumquemq; in sua secta saluari planè asserit. Haereticos quosdam in componendis legibus imitatus, à sacris codicibus & Euangelij multa excerpens, Alcoranum composuit. Simoneta libro quarto, capite 34. 38. Atque [1946] eum duoru̅ haereticorum profugoru̅, scilicet Sergij & Ioannis Antiocheni, & duorum Iudaeorum apostatarum opera in Alcorani conscriptione vsum esse, Biblianderin Apologia indicat. Vt autem plus auctoritatis Alcorano suo compararet, finxit coelitùs eum esse sibi datum. Iurat enim sese in coelum raptum, didicisse sua mysteria, in Azoara 63. Perstellam vespertinam cliens noster, nullatenus errans, nil ex proprio velle, nisi tantum diuinitùs sibi mandatum, loquitur: qui subleuatus ad Orizo̅tis celsitudinem, ad Deum ipsum instruentem illum atque docentem efficaciter, accessit: tanti tamen spacij interuallo, quantum sagitta arcumissa bis transcurreret. Qui tunc praecepta Deum sibi dicentem audiens, animum minimè dubitantem in de tulit, vti nec vos eum de diuina visione calumniemini. Et Azoara 27. fingit Deum testari, quòd Mahometum ad templum longinquum noctu transtulerit, & de virtutibus & mirabilibus edocuerit. In legum promulgatione columba arte assucsacta aduolauit, & humeris eius insidens, grana ex aure eius legit: qua re dementati homines, Spiritum sanctum cileges dictare nugati sunt. Edictum promulgauit, quo sub poena capitis vetuit, ne quis de suis legibus disputaret, ambigeret, aut contenderet: ac iussit omnes in auctoritate dictatoris acquiescere. Vincentius lib. 23. Creuitsecta Saracenorum licentia vitiorum: placuit vxores ducere quot vellent, easdem???ue dimittere cùm displicere coepissent: habere concubinas quàmplures, & in omne libidinis genus posse prouolui: indulgere ventri cuncta quae vellent, & ori, praeter vinum: vniuersis immergi voluptatibus. Etsi enim aliqua ieiunia in lege Mahometi praecipiuntur, id etiam ad irritandam voluptatem factum est. Nam Saraceni diem ieiunantes, nocte quàm longa est epulantur & bibunt. Nec aliam ob causam vini vsus interdictus est, nisi quia noceret in ardenti terra, qualis est Arabia, & maior esset, in frigidis voluptas poculis. Hoc vnum ergo Mahometi inuentum fruit, vt legem propagaret suam, ea praecipiens quae grata essent auditoribus, & maximè plebibus, quae iumentis similes existunt. Nec fefellit eum opinio in hac parte. Placuit noua lex, & breui tempore ita coaluit, vt in multis populis, gentibus ac linguis reciperetur, cuius fundamenta in voluptate iacta fuerunt. Verùm sicut agricola non imprudens postquam vineam pla̅tauit, fossam circumducit sepem, ne destruatur à feris: ita & Mahometus suam legem conseruare ac munire statuit. Animaduertit homo sagax duobus modis suum dogma conuelli posse, atque confundi, auctoritate scilicet & ratione. Ergo auctoritati hoc axioma, Antiquam Mosis & nouam Christi legem deprauatam esse, nec quicquam veri restare, nisi quòd Alcoranus haberet. Rationi arma obiecit, iubens ne quispiam de sua lege disputaret, néve rationem quaereret: in eum qui contra niteretur, ferro vindicandum esse. Atque huiusmodi vallo suam legem callidus veterator communiuit. Aeneas Syl. epist. 396. ad Mahometum tyrannum. Cùm Hussitae in montem Tabor ad quintum à Praga lapidem ex viris mulieribus???; & pueris turba miscellanea, ad quadraginta millia hominum secessissent, facta ibidem mentio Regis noui creandi à ceremonijs ipsorum minemè dissentientis. Sedillam mox Coranda eiusmodi verbis discussit. Regem Venceslaum, inquit, habemus, & non habemus: vocabulo quidem Rexest, qui modò regnat, potestate autem tantidem valet, quanti pictum in pariete simulacrum. Id???; vtrumque rationibus nostris maximè conducit, si modò confirmare sectam nostra̅ cu???imus. Primùm enim ex titulo Regis Romanorum magnum roburnobis accedit aduersus factionem Romanam, quae nihil contra Boëmos attentare audet, quoad videt Regem stare à religione ipsius. Nobis autem qua̅tulum obesse potest Rex, qui viuens mortuus est? At si nobis ex priuatis Rex aliquis existat, & interim aliquid vel domi, vel foris ingruat, talis, neque rebus suis neque nostris, propter virium imbecillitatem, consulere poterit. Dubrauius lib. 23. Vlphilas Vestgothorum in Thracia primus episcopus Arianus à Valente Imp. factus vt suam impietatem stabiliret, primùm omnium diuinarum literarum thesaurum in Gothicam linguam transfudit, immixto quod imbiberat pernicioso veneno. Serpsit hoc perniciosum dogma in omnem Gothicam nationem. Enimuerò Vestgothi Ariani effecti, Ostrogothos & Gepidas congentiles suos fermento, quod exuxerant, corruperunt. 10. Magnus lib. 15. cap. 1. In Persidis regno tyrannus quidam Alaodim, Senex de mo̅tanis dictus, Muletam regionem occupauit, & multos sicarios (quos vulgò Assassinos dixêre) sibi adiunxit, eos???ue ad maxima facinora patranda obedientissimos reddit, tali astu. In valle quadam amoenissima, & praeruptis cincta montibus, paradisum omni deliciarum genere (qualem impius Mahumedes suis sectatoribus proposuit) instruxit: in faucibus, per quas solas patebat aditus, arcem extruxit munitissimam, ne cui accedendi potestas esset, praeterquam conscijs. Affirmabat interim, claues se Mahumedici paradisi habere, & cùm libitum esset, potione soporifera quibus vellet clàm oblata, dormientes in eum locum deferendos curabat. Experrecti, cùm omnibus delicijs affatim fruerentur, reuera se in paradiso esse credebant. At captata opportunitate, iterum medicato poculo sopitos rursus extra paradisum efferebat. Cùm euigilassent, summo moerore voluptates quas perceperant, secum repetebant, & earum desiderio mortem exoptabant, vitam floccipendebant, & ad omnia quae tyranno placebant, patranda paratissimos sese offerebant, de paradisi gaudijs, si principi obedirent, securissimi. Caeterùm anno Domini mcclxii. Allau rex Tartarorum Senem hunc in paradiso triennali obsidione obsessum, inopia alimentorum deditionem facere coëgit, locum aboleuit, asseclas omnes interemit. Marcus Paulus Venetus lib. 1. c. 28. Orient. hist. Soporiferae cuiusdam potionis veneficio laicum dementaba̅t, velut???; stupidum reddebant quatuor ordinis Praedicatorum Monachi Bernates, anno Christi 1509. vt aquam causticam siue ardentem absq; sensu tolerarit, qua Christi quatuor vulnera pedibus, manibus & lateris se imprimere simularat laruata Maria, adornatus scilicet in hanc tragedia̅ monachus. qui antea clauum quoq; per alteram illius manu̅ transegerat, nihil???; non in D. Virginis specie persuaserat laico, vt eius simplicitate & amentia abuteretur, cum tribus suis fratribus religiosis figmenti conscijs, ad sui instituti confirmationem. Quo nomine potionatus ille, altari quoque in D. Virginis sacello imponebatur: vbi velut catalepsi correptus, in turbae conflue̅tis conspectu imnobilis ad stuporem vsque genibus flexis perdurauit: dum interea temporis Doctor Stephanus fabulae huius actor, per canalem in Christi, & D. Virginis simulacris proximis mutuum colloquium mentiretur. Fraude tandem detecta, artificium confessi sunt monachi quaestionibus subiecti, exusti???ue ciusdem anni die postremo Maij. Vierus lib. 2. cap. 35. de Praestig. daemonum, ex Seb. Franco. Anabaptistae, cùm fcriptis virorum doctorum manifestati in Germania, maiori numero vix possent coalescere, ta̅dem in Vestphaliae vrbe Monasterio, valde munita, locum atq; sedem occupaueru̅t. Venit eò Ioannes Leidensis Hollandus sarctor, Anabaptista vehemens, deinde Hermannus Stapreda, Bernardi Rotmanni, qui in ea vrbe Eua̅gelium docebat, collega: qui Rotmannum occultè venenum fouentem facilè ad noua induxêre consilia. Primùm enim Pontificios Euangelici expulêre, mox hos Anabaptistae, tali astu. Quidam ipsoru̅ velut afflarus numine, per vrbem discurrit, & Poenitentiam, inquit, agite, & rebaptizamini: sin minùs, iam ira Deivos obruet. Híc ceptum est vulgò tumultuari & quicunq; rebaptizabantur, eade̅ quae ille, eodem???; modo declamaba̅t. Multi quòd ira̅ Dei metuerent, simplicitate circumuenti, homines alioqui non mali, morem ijs gereba̅t: alij etiam quò suas fortunas co̅seruarent. Aduersarios etiam Anabaptistae malè multatos possessionib deijciebant. Rotmannus interim & Bern. Cnipperdollingus, facilè primus eius factionis occultè missis literis in oppida vicina, sui generis homines moneba̅t, vt fortunis omnib relictis, ad se quamprimùm aduolare̅t. Oppidani ij praesertim, qui erant re lauta, cùm viderent externis homibibus vrbe̅ compleri, subducu̅t se quàm possu̅t co̅modissimè, relictis Anabaptistis & promiscua plebe. Ad hunc modu̅ debilitatis alterius partis viribus, Anabaptistae nouum deligunt senatum, suaefactionis omnes: crea̅t quoq, consules, & in his Cnipperdollingum: templa omnia diripiunt: per omnes vias confertim discurrunt: & primò quidem: Poenitentia̅, inquiunt, agite: mox verò, Migrate hinc euestigiò impij, nisi vitae discrimen subire vobis propositum est. Simul???ue armati concurrunt, & quicunque non essent ipsorum sectae, statim ex vrbe propellunt, nulla necaetatis, nec sexus habita ratione: continuò pòst, eiectorum bona occupant. Sleidanus lib. 10. Leges astvtè Sanciendo. Ex Titulo, Legislatorum huc quaedam, f. 966. Tiberivs, contra Libonem per seruorum quaestiones vt inquireret, fraudem legifecit, quòd illos emancipari, & deinde pertormenta inquiri iussit. Alex. lib. 3. cap. 20. Interpretando. Cùm Daniam grauissima fames inuasisset, rex Snio conuiuioru̅ vsum abrogauit, & ne qua ex fruge potio pararetur edixit. Tunc Qvidam publicam continentiae legem ridiculi operis acumine elusit. Cereuisiam enim pitissando & liguriendo, non bibendo, defiderium ebrietatis expleuit. A rege aute̅ no̅ modò bibere, verumetiam pitissare prohibitus, consuetudine̅ tamen imperare non potuit. Madefactis enim potione crustulis vescebatur: non esum, sed potu̅ cereuisiae lege interdictum asserens. Tum rex deos obtestas, tale quid deinceps audentem se capitali supplicio affecturu̅ minatus est. Ille morte̅ temperantia leuiore̅ ratus, cùm nulla̅ vlteriùs excusandae cupiditatis defensione̅ excogitare posset, palàm potioni indulsit. Àrege vehementer obiurgatus, no̅ hoc luxus, sed pietatis [1947] causa à se factum respondit: scilicet vt regi, quem primum omnium fame periturum ex insolito isto pauore colligeret, pro more lautissimo epulo parentaret. Rex acumine dicti ictus, ne grauius animos subditorum offenderet, edictum reuocauit. Saxo lib. 8. Fridericus III. Imper. cùm in Virtenbergensi ducatu ex solennibus ecclesiarum consecrationibus, ad quas tanquam ad praelium armati proficiscebantur rustici, plurimas caedes oriri conspiceret: edixit, ne quis arma in posterum sacra accessurus gestaret. At Rvstici rotulos horarios inusitatae magnitudinis, funibus no̅ lineis exceptos; è collo demisêre: quibus gladiorum loco, orto tumultu vtebantur. Plures itaque rotulis, quàm priùs ensibus interficiebantur. Ioannes Paulus in Iocoserijs. Anvs quum vehementi febri conflictaretur, hoc voto se Ioui obstrinxit, si eius ope ab hoc morbo liberaretur, se per centum soles, id est, dies, tantùm puram aquam bibituram, & abstemiam victuram. Voti rea, ipso die manu cribrum sustulit, per???; eius foramina plusquam centum Soles inspexit, atque hoc commento Ioui se satisfecisse putauit. Cognatus libro primo Narrat. ex 2. Graecor. Epigram. [Greek words]. Sobolem. astvtè liberos acquirere, cùm aliâs, tum per suppositionem. Liberi supposititij. Consule Tit. Liberorum acquirendorum cupiditas, fol. 75. Si Parentes, Astutia est supponentis, Stultitia eius cui ignoranti supponitur: si spectes Filios, Fortuita est parentum acquisitio. Thamar cùm videret Selam iam adoleuisse, neq; tamen Iuda̅ socerum (cuius duos filios Erem & Onanim maritos habuerat) Selam filium sibi iungere, qui fratribus defunctis semen excitaret, quod vereretur, ne illi morerentur: habitu meretricio in via, quae itur Thamnam, sedens, Iudae praetereunti sese prostituit & arrhabonis loco ab eo accepit anulum, vittam & baculum, donec hircum ei domum mitteret. Tribus pòst me̅sibus, cùm Iudae nunciaretur, Thamarem esse praegnantem, Iudas igni cremandam praecipiebat. Arrhabonem illam ostendens, praesenti se periculo liberauit, & perfidiam Iudae coarguit, qui sibi Solam ex pacto non copulasset. Genes. 38. Philaenivm, stultum amatorem persuadens, sex dierum interstitio feminam & masculam peperit. De qua sic Nicarchus in primo Graecorum Epigr. [Greek words]: [Greek words]; Ferunt Vxorem Philippi Macedoniae regis Perseum, qui à L. Paulo victus est, post partum sustulisse à matre sartrice quada̅ Argolica, Gnathaenia nomine, & clàm sibi subiecisse. Hinc potissimùm videtur metu Demetrium fratrem peremisse, ne legitinum habens filium domus, suam aperiret ignobilitatem. Plut. in Aemilio. Sic & Evtropia Syra, vxor Maximiani Herculij Imp. cùm ma riti animum cuperet sibi retinere deuinctum, ac ipsum enixè optare prolem intelligeret, simulauit se grauidam: vel cùm reuera grauida esset, ac filiam enixa, subiecit filium Maxentiu̅: quo partus primus per se marito gratus, fieret ob prolem masculum longè gratissimus. Sex. Aurelius, & Cuspinianus. Henricvs F. Friderici Barbarossae, rex Siciliae institutus fuit à Celestino III. Pont. vt haec haereditario iure illud videretur obtinere, Constantiam F. Gulielmi II. regis (qui circa annum 1107. obijt absq; haerede) monialem iam sexagenariam ei in vxorem dedit, medicorum consilio, qui etiam vetulam párere posse asserebant. Intumuit paulò pòst Constantiae vterus: incertum quibus de causis. Creditum est à multis, praegnantem esse reginam: credidit etiam, cuius maximè intererat, Imperator. Ordinatum igitur est, vt in publico poneretur ad pariendum, auleis ad pudorem circumpendentibus. Prouisum ferunt, vt in horam partus alienus supponeretur, quem enixa regina videretur. Tres vno tempore mulierculae non longè à reginae domo praegnantes, non longo interuallo omnes peperêre, physici, molendinarij, aucupis, vxores. Vnius ex tribus, incertum cuius, infantulus affertur & supponitur (vt aiunt) reginae, vt ab illa progenitus à caeteris putaretur. Auito nomine pater illum vocare Fridericum, mater suo de nomine dici cupiebat Constantinum. Sed demùm vocatus est Fridericus: qui ad virilem aetatem perueniens, orbis se Malleum esse praedicauit. Albertus Cranzius libro. 7. cap. 38. Metropoleos. Cùm Gvido Montis Ferrati Vrbinatium comes, grauiter ferret, se legitimos non habere liberos, vt in principatu successorem inueniret, stabiliret???ue: concubinae, quam habebat, tanquam ex se ortum, supposuit Bernardini Vbaldini Cardae filium, quem postea Fridericum nominauit. Sed ei haud multò pòst ex vxore verus natus est filius, cui Odoni Antonio nomen indidit. Eum ob scelestam vitam cùm Vrbinates interemissent, Fridericus populi assensu, tanquam naturalis filius Guidonis, ad principatum conscendit. Atque vt Vrbinates Odonis scelus in se irritauerat, ita propter virtutis magnitudinem Fridericum veluti numen coluerunt: sub eo quieta atque aequa omnia non minùs quàm Romani sub Numa, assequuti. Fulg. lib. 9. cap. 15. Matrimonivm, Conivgium astutè Contrahere, Conciliare. Consule Tit. Raptorum, fol. 3565. Laban Bathuëlis F. cùm pro septennij seruitute Iacobo patriarchae Rachelem promisisset: eo exacto, noctu Liam ei supposuit clàm, hoc praetextu vsu, quòd non esset moris, iuniores antè collocare, quàm grandiores. Itaque altero septennio pro Rachele seruiuit. Gen. 29. Sex alios pro pecore. Cùm interea mercedem ei vel decies mutarit. Gen. 31. Amasis Aegyptiorum rex, cùm Cambysi Persarum regi filia̅ suam negare non auderet, propter illius potentiam, neque tamen dare vellet, quòd sciret eum loco pellicis tantùm habiturum: Nitetim, filiam vnicam Aprijs superioris regis à se interemti, grandem & speciosam, vestibus & auro ornatam, Cambysi misit. At Nitetis dolum Cambysi indicans, regem ad bellum Aegypto inferen dum impulit. Herod. lib. 2. Cambyses Persarum rex sororis nuptias ambiens, ne propter rei insolentiam malè audiret, accersit regios iudices, eos???ue percontatur, Numqua lex sit, quae sinat volentem cum sorore contrahere matrimonium. Iudices negant vllam eiusmodi se: legem inuenire: quandam tamen aliam inueniri, qua liceat: regi Persarum facere quicquid libeat. Ergo Cambyses eam duxit vxorem, & aliquanto pòst etiam alteram natu maiorem, Atossam nomine. Herod. lib. 3. Ariston Spartae regnum obtinens, cùm è duabus vxoribus liberos non susciperet, neque in se culpam eius rei esse agnosceret, tertiam duxit vxorem, hunc in modum. Erat ei amicus quidam intimus, Agetus Alcidis F. qui speciosissimam habebat vxorem. Cuius amore illectus, cum Agetosic egit, dono sese illi daturum vnam è suis rebus, quamcunque ille optaret: & vicissim iussit illum simile munus sibi dare. Agetus nihil de re vxoria suspicatus, cùm videret Aristoni quoque vxorem esse, accepit conditionem: & in eam rem iusiurandu̅ interposuit. Cui mox Ariston è suis rebus preciosis donauit, quàm ille elegit. Ipse vicissim, postulauit vxorem Ageti. Qui, licet inuitus, iureiurando tamen adactus, eam Aristoni concessit: quae illi, repudiata altera, septimo mense genuit Demaratum. Ariston, cùm ei sedenti in basilica cum Ephoris quidam famulus nuncium nati filij attulisset, sciens quo tempore duxisset vxorem, deductis in digitos mensibus, dixit iureiurando, Hic non est filius meus. Quod audientes Ephori, haud magni fecêre in praesentia. Sed posteaquam puer adoleuit, poenituit Aristonem dicti, opinantem vtiq; filium suum esse Demaratum: cui ideo nomen impositum est Demaratus, id est, à populo votis petitus, quòd ante eum natum omnis pupulus vota fecit, vt Aristoni omnium ante id tempus regum probatissimo filius gigneretur. Interiecto deinde tempore, Aristone vita functo, Demaratus obtinuit regnum. Herodotus lib. 6. Antiochvs, Seleuci F. regis Syriae, amore deperiens Stratonices nouercae, Demetrij Pohorcetis F. quae puerum iam ex Seleuco patre ediderat, perpendens dira se libidine teneri, & aegritudine affligi deplorata, rationem quaesiuit vitae deponendae, corpus???ue institit sensim curationis negligentia atque inedia conficere, morbum simulans. At medicus Erasistratvs facilè amorem eius deprehendit. Verùm, vt cuius amore flagraret, quod coniecto erat arduum, exploraret: agebat assiduè apud eum in cubiculo. Si quis formosus adolescens vel femina ingrederetur, obseruabat. Antiochi vultum & membra, quae potissimùm solent affectibus animi consentire, ac corporis inspiciebat mortus. Cùm igitur ad caeterorum ingressum nihil moueretur, Stratonice verò & sola & cum Seleuco subinde eum inuisente, illa Sapphûs in eo omnia existerent, vocis compressio, rubor vultus igneus, tectus oculorum, vocis compressio, rubor vultus igneus, tectus oculorum coniectus, sudores praecipites, confusio & perturbatio pulsus, denique vi victo animo perplexitas, stupor & pallor: his verisimilibus coniecturis reputans Erasistratus, in nullam aliam exardescentem regis filium in silentio ad mortem vsque perseuerare, graue hoc putauit enunciare & detegere. Attamen indulgentia fretus in filium Seleuci, tentauit aliquando aperire ei amore adolescentem affligi, sed deplorato amore incurabili???ue. Obstup efacto & rogante rege, Quemadmodum incurabili? Quia herclè, inquit Erasistratus, meam amat vxorem. Et tu, infit Seleucus, ne [1948] ges, Erasistrate, qui amicus noster es, hasce filio meo nuptias? d???ue qui vnum hunc certis reru̅ nostraru̅ sacra̅ anchoram esseine tu quidem, inquit ille, id facias pater, si Stratonicem Antiochus adamaret. Vtina̅ verò, inquit, amice, deus aliquis vel homo eò traducat morbum. Nam equidem vel regnum, modò retineam Antiochum, cupia̅ dimittere. Ita commoto Antiocho multis cum lacrymis, dexteram Erasistratus iniecit, &, Nihil eu̅ Erasistrato, ait indigere: na̅ cùm pater, vir, & rex esset, ipsum simul medicum domus suae optimum fore. Hinc Seleucus concione militum aduocata, nuptias Antiochi & Stratonices promulgauit. Plut. in Demetrio. Romvlvs vrbem cùm videret refertam aduenis, quorum haberent pauci coniuges, reliqui ex egenis co̅flati & obscuris contemnerentur, neq; putaretur consensus eorum duraturus, nisi cum sinitimis Sabinis, qui tamen exulum & perfugarum connubia auersabantur, amicitiam contraxissent: primùm diuulgauit, dei cuiuspiam defossam se sub terra ara̅ reprisse, Consum vocabant deum: siue consilioru̅ ille praeses, à consilio vel consulibus dictus, siue Neptunus equestris fuit. Haec ara in circo maximo est, aliàs operta, ludis Circensibus aperitur. Alij dictitant, quia planè arcanum debeat esse & tectum consilium, rectè deo aram, quae sub terra esset abdita, sacratam fuisse. Ob eam inuentam, magnificum sacrificium, ludos, & spectaculum solenne finitimis indixit & co̅celebrauit. Multi mortales conuenêre: ille cum principibus trabea amictus praesedit. Signum dederat adoriendi, cùm ipse exurgens co̅plicasset trabeam, rursus???; indueret. Multi gladijs accincti oculos tenebant in eum intentos. Dato signo stringu̅t enses & magno clamore ad capiendas Sabinarum filias discurrunt. Fulgentes omiserunt Sabinos, nequesunt eos secuti. Raptas aiunt hi tringinta tantùm, & ab eis nominatas curias: Valerias Antias quingentas viginti septem: Iuba, octoginta tres supta sexcentas virgines. Id Romulum subleuauit potissimùm, quòd matronam nisi vnam non rapuissent Hersiliam, id???ue imprudentes. Quippe quos non libido, non iniuria ad rapiendum instigauisset: sed vt co̅miscerent coniungerent???ue vtranq; gentem arctissimis vinculis. Inter virginum raptores fuisse aiunt plebeiorum globum, qui puella̅ longè ante allas insignem specie & statura ducebant: quam ijs cùm quidam eripere ex primoribus conarentur: Talasio ferri, illi clamitauerunt, iuueni claro probo???ue. Quo audito gratulatione & plausu eos collaudasse: fuisse etiam qui regressi comitarentur gratia & fauore Talasij, Talasio conclamantes. Inde Romanis in hunc vsque diem vox nuptialis facta, vt Hymaeneus Graecis. Nam prosperè Talasio cessisse hoc matrimonium, aiunt. Sextius Sylla Carthaginensis retulit, eam vocem pro signo dedisse Romulum ad raptum. Itaq; qui virgines abducebant, conclamabant omnes Talasio: atque hinc relictum hunc morem nuptijs. Plerique, inter quos est Iuba, adhortationem & incitationem ad laboris sedulitatem & lanificium, quod Graeci [Greek words] dicunt, censent: nondum id temporis Italicis verbis cum Graecis confusis. In foedere quod Sabini post bellum pepigerunt cum Romanis, conuenit, ne aliam operam viris, quàm circa lanificium praestarent vxores qui mos secutis nuptijs permansit, vt qui elocarent puellas, vel deducerent, vel praesentes essent, omnino Talasio acclamarent per lusum: testantes ad nullum aliud quàm lanificium munus, sponsam adduci. Seruatur hinc etiam hodie, ne limen sponsa ipsa transcendat in domum, sed sublata inferatur, quòd vi tunc illatae, non ingressae essent. Addunt quidam, quando sponsae capillos hastae discriminent cuspide, primas nuptias denotare vi & hostiliter contractas. Admissus hic raptus est octauo decimo die Sextilis, quem nunc vocant Augustum, quo Consualia celebrant. Exorto inde bello, victor Romulus victos in ciuitatem transtulit, ea???ue ratione Romam amplificauit. Plut. in Romulo. Q. Hortensivs, magna vir auctoritate, & probatis moribus. M. Catonis gestiens non familiaris modò & amicus esse, sed omnen semel necessitudine & consortio familiam & genus suum cum eo consociare: non dubitauit cum eo agere, vt filiam Porciam, Bibulo napta̅, cui partus duos ediderat, sibi inuicem velut frugiferum agrum collocaret ad sere̅dam stirpem. Nam esse hominum quide̅ illud opinione nouum, natura tamen pulcrum & ciuile, Muliere̅ in aetatis flore non vacare, vel foecunditatem extinguere: neque maiore quàm necesseesset, primogenita sobole onerare, & obruere domum non requirentem. Communicationem autem inter probatos viros inuicem mulierum, tum virtutem prorogare, & dilatare stirpibus, tum ciuitatem matuis necessitudinibus conglutinare. Quòd si retinere Bibulus omnino vellet coniugem: simul atque peperisset, vbi arctiore communiu̅ liberorum vinculo esset Bibulo & Catoni conglutinatus, restituturum se eam. Cùm respondisset Cato, Hortensium se charum habere, probare???ue necessitudinis socium, verùm alienum arbitrari, ipsum de filiae nuptijs verba facere alteri collocatae: mutato ille sermone non dubitauit ei aperire, ipsius Catonis se petere vxorem, licèt iam praegnantem, quòd iuuenis etiamnum esset, & Catonis satis magna esset proles. Animaduertens ergo Cato Hortensij desiderium & studium, non praescidit ei: Sed oportere, respondit, Philippum quoque hoc probare Martiae parentem. Vt igitur appellatus Philippus concedere id cognouit Catonem, non aliter despondit ei Martiam, quàm praesente illo & sponsalia comprobante. Plutarchus in Catone minore. Alexij Graecorum Imp. defuncti Vidvam, principes & alij ad nouum hortabantur connubium: vt ex omni procerum nobilitate sibi quem vellet, in maritum legeret. Tenebatur haec interim consuetudine domestici cuiusdam exoleti, Grifonis nomine, qui post occupatum imperium Emanuel dici voluit. Huic clàm ad se vocato nefarium aperit consilium: Est, inquit, mihi in animo, ne nouo matrimonio locata fructu nostrae consuetudinis caream, te, si vir verè sis, ad imperij fastigium promouere: sed intelligetu, qua id ratione confici possit. Audio te multos tuae familiae viros habere, in agris omnino agentes: hos omnes tectis armis in vrbem diuersis itineribus diuerso???ue tempore inducas volo: inde quum tempus aderit, in parte aedium ad caedem paratos esse oportebit. Tum procetibus Imperij vocatis, stipulari ab eis incipia̅, velint ???beant???ue me nubere, cui velim: sint ne, cui nupsero, pro Graeciae Imperatore habituri. Si se id fasturos (quod non dubito) dixerunt: tu̅ ego te & meum co̅iugem & Imperatore̅ salutabo in tua verba cogam iurare omnes. Quod si facere recusabunt: tum hominib. tuae factionis ad vnu̅ trucidandos obijciam. Probat ferox & amans iuuenis mulieris consilium: atque omnibus, vt inter eos conuenerat, comparatis, auersati principes tam sordidas nuptias, ad vnum ferro caesi sunt: atquec ita eo die ab ijs qui ex Constantino procreati erant, desitum est in Graecia imperitari. Sab. lib. 7. Dec. 1. Evdocia Constantini Ducae Imp. vxor, iureiurando marito morituro promiserat, è secundis nuptiis se temperaturam: ac in syngrapham iurauerat: quae patriarchae Ioanni Xiphilino custodien da data est. Sed Romani Diogenis amore inflammata, cùm eum & imperatore̅ & maritum expeteret: callidè syngrapham à patriarcha recuperauit: Eunuchum quendam subornans, qui diceret, Imperatricem illius è fratre nepotis amore captam esse, nihil???; restare, quàm vt chirographum reddat, quo iureiurando soluatur. Annuit pontifex, & persuasis senatoribus, iurisiurandi chirographum Imperatrica̅ restituit. Quo illa accepto, nupsit Diogeniz. onaras. Andronicvs Comnenus, vnà cura Alexio Porphyrogenito, Manuelis Imp. regnum administrans, filiam suam Irenen, ex consobrina Theodora Comnena contra leges susceptam, Alexio, Manuelis ex incesto concubitu Theodorae filio, despondere cùm vellet: breui scripto ad procerum concilium misso deliberandum proponit, An locum habere posset matrimonium, insolens quidem, sed quod ad Orientis & Occidentis coniunctionem & captiuorum redemtionem pertineret, ac plura alia commoda Reip. allaturum esset? Homines auari, & res diuinas cauponari soliti, eas personas inter se cognatas esse negabant: propterea quòd ex illicitis nuptiis procreatae, nihil cum iu e cognationis commune haberent. Alij verò nuptias istas incestas detestabantur, pauci numero, patriarchae Theodosij studio incitati: qui vbi se nihil proficere cerneret, è sacro Palatio in insulam Terebinthum, vbi sibi diuersorium, & sepulchrum struxerat, discessit. Andronicus nuptias perfecit: Bulgaroru̅ episcopo, qui tu̅ fortè in vrbe erat, ceremonias matrimonij peragente. Nicetas. Vlvo cognomento Sprochaleg, natione Suecus, Vrsi semiferi nepos, Thrugilli F. Canuti II. Danorum regis, tunc in Anglia commorantis, miles, Suecos in Scaniam assiduè irrumpentes reprimendi consilio, à Canuto ad sororem Estritam literas accipit, quibus quicquid Vluo peteret, facere iubebatur. Persuaserat enim Canuto, se (acceptis ab eo militum copijs) bellum aduersus Noruegianum regem S. Olaum, & eius confoederatum Amundum Sueonum regen, gesturum. Cùm ad Estritam peruenisset, Vluo eius nuptias facilè impetrauit, cùm ipsa crederet, fratris consensu fieri. Peractis nuptijs Canutum metuens, cum coniuge in Sueciam redijt, dedit???ue Amundo & Olao consilium Caniae inuadendae. Saxo lib. 10. & Io. Magnus lib. 17. Rossa serua, Solymanni Turcarum Imp. concubina, vt in matrimonium Imperatoris veniret, suis???; liberis ex ipso co̅ceptis imperium astrueret, hoc dolo vsa est. Mupletu̅ sacrorum principem certiorem facit, constituisse se in honore̅ Dei & Mahometi prohetae templu̅ cum xenodochio exstruere: dubitare, an Deo gratum hoc ipso factura esset. Respondit ille, Gratum quidem Deo id fore, non tame̅ in Rossae, sed in Solyma̅ni, cuius sumtu ipsa vtpote serua edificaret, salutem cessurum. Hîc illa sortem suam detestari, cibo potu???; abstinere, aeternas poenas metuere cepit. Solymannus cùm incredibili amore eam prosequeretur, diplomate misso liberam esse voluit, iussit. Illa templum aedificat & Solymannu̅ ad se, vt antè, co̅mea [1949] re cupientem, libertatis obiecto priuilegio deterret. Neq; enim cum libera Turcis extra oniugium rem habere licet. Amore ardens Imp. eam sibi matrimonio iungit quinq; aureorum ducatorum millibus annuis, dotis nomine, assignatis. Ascanius Centorius lib. 6. com. bellorum Transyluaniae Quidam nomine Martinus Guerre, relicta iuuene vrore, in militiam proficiscitur. Elapso demùm octauo post eius discessum anno, quidam Arnaldvs Tillius (sed sibi illius Martini Guerre nomen afferens, quòd ei omnibus oris lineamentis assimilis esset) ad illam cùm venisset, ab ea pro marito reciptur: quippe quem esse Martinum Guerre, non ipsa solùm, sed quatuor ipsius Martini sorores, alij???; nonnulli propinqui, & cum his amici vicini???; omnes, persuasissimum haberent. Nam praeter illam oris similitudinem, qua potissimùm fretus hoc facinus aggrediebatur, indicia omnia, quae à vero marito afferri poterant, afferebat: & varia superioris temporis facta dicta???; illi in memoriam reuocans, ad arcanos vsq; sermones ab illa & marito habitos, dum prima in nuptiali thalamo vestigia ponerent, & alia quorum nox conscia sola est, progrediebatur. Ea autem partim ex vero marito resciuisse, cum quo illi ex commilitio summa familiaritas intércesserat, partim magicae artis auxilio diuinasse, creditus fuit. Sed cùm per tres annos cum illa consueuisset, duobus iam susceptis ex ea liberis: quarto tandem ineunte anno, cùm eius imposturae suspicio mulieri oborta esset, actionem???; in eum intendisset, in carcere̅ conijcitur. À iudice secundario damnatus, cùm ad curiam Tolosanam prouocasset, sic ad infinitas propemodum eius interrogationes respondit, tot???; probabilibus argumentis innoce̅tia̅ suam tueri visus est (praeterquam quòd tot eum testes, aut circiter, suo testimonio subleuabant, quot erant ij qui suo eunde̅ testimonio premebant) vt vocatis ad calculum omnib. coniecturis, nec damnare illum, nec absoluere curia Tolosana auderet. Haesitantibus in ea re tam perplexa iudicibus, verus maritus Martinus Guerre aduenit: mox???; quam sibi facta̅ videt iniuriam, iudicibus exponit, eorum???; opem implorat. Verùm ille alter supposititius maritus, postquam cum hoc vero commissus fuit, tot eum obiectionibus oppugnare cepit, vt aliquandiu suspensos, sicut & antea, iudices tenuerit: donec tandem ille paulò post reditum, ab vxore veniam poscente agnitus, nec non sororum aliorum???; multorum palinodiam canentium testimonijs comprobatus verus maritus, suae vxori suae???; domui redditur: alteri autem suae imposturae praemium, domicilium in patibulo datur. Alij sua fallacia in principum imperia aut in aliorum bona inuolarunt: at hic in alienae vxoris possessionem inuolauit, & fabulosum Plauti Iouem non fabulosè imitatus est, vt testatur sententia, quam aduersus eu̅ curia Tolosana tulit, litè primùm apud eam intendi cepta, anno MDLIX. vnde hanc narrationem excerpsit Hen. Stephanus in Apologia pro Herodoto. Dissolvere, Elvdere. Evbates Cyrensis Olympionites, Laidi, quae nuptias eius vehementer expetebat, sese assentiri simulauit, & finitis ludis eam se ducturum asseruit. Mox victor, Laidis pictam imagine̅ secum auexit, vt pactis staret, & à meretricis interim amore liberaretur. In alterutro peccauit, vel in promitte̅do, vel in promisso astutè interpret indo. Aelian. lib. 12. de Var. hist. Lex erat à Pontificibus Romanis lata, ne vir eius feminae vel vxoris potiretur concubitu, quae baptizandae sobolis commater extitisset. Fredegvndis pellex Chilperici Francorum regis, gnara huius decreti, exosam cupiens marito reddere vxorem legitimam Audoueram, insidiosè ei persuadet, vt pro recèns nata filia baptizanda absente marito, ipsa fideiuberet. Audouera nihil mali suspicata, obtemperat, propriae???; filiae testis in baptismo existit. Fredegundis reuerso regi mox negotium totum aperit. Rex iratus, vxorem repudiat: & episcopum, quòd baptizandae filiae matrem testem admiserat, exilio damnat. Adon aetate quarta sub Iustino iuniore: Robertus Guagninus lib. 2. de Chilperico. Olaus Triggonis, primus apud Noruegianos Christianus rex, vt iniurias, quas pridem Dani Noruegianis intulerant, vindicaret, Suenonem???; Danorum regem in suam redigeret potestatem: in societatem belli Suenonum regem Olaum pertrahere studuit. Ergo missis ad Olai matrem Sigritham vel Syritham, Sueciae reginam, Erici Victoriosi viduam, legatis, effecit, vt ipsa in suum coniugium consentiret. At Sveno Danoru̅ rex sibi metuens, implacabile odium inter Sueciae & Noruegiae reges suscitare cogitauit, ne ipsis pariter Daniam impugnantibus opprimeretur. Itaq; duos satellites subornauit, qui trans fugarum specie ad Olaum Noruegianum supplices peruenerunt. À quo benignè excepti, ceperunt Suenonem regem calumniari, & simul eius filiam Thyram eximia laude extollere. Olaus persuasus, filiam Suenonis per legatos sibi desponsari impetrauit: Sigritham verò ad se sub colloquij simulatione in nauigium, quò vectus aduenerat, inuitauit. Quae cùm nauem ascensura pedem pensili ligno, quod in eum vsum affixum erat, imponeret: praeceps in mare decidens, difficulter suorum auxilio à morte liberatur, & in litus semianimis reportatur. Posteaqua̅ ad se redijt, perfidiam hominis detestata, Suenoni Dano nupsit. Sueno filiam Thyram Olao derponsata̅ denega uit. Ita Olaus duobus illustrissimis coniugijs destitutus, dum alteru̅ stolidè contemnit, ab altero turpiter repulsus est. Cùm verò armis iniuriam vindicare conaretur, bello nauali à Suenone Dano, & Olao Gotho superatus, è puppi in mare sese praecipitem dedit. Olaus Gothiaa regno Noruegiam adiunxit. Io. Magnus lib. 17. cap. 17. ex Saxonis lib. 10. Ericvs Disertus, Frothonis Danorum regis sorore Gunuara in vxorem ducta, à Frothone ad Gotari Noruagiorum regis filiae Aluildae nuptias impetrandas ablegatur. Gotarus Gunuarae amore captus, Erico suadet, vt Aluilda ducta sibi Gunuaram relinquat. Ericus mente Gunuarae erga se confirmata, Aluildae quoq; clàm persuadet, ne cuiquam alteri quàm Frothoni nubat. Dies proinde simulatis nuptijs indicitur. Sub eodem tecto, contiguis triclinijs, in altero Gotarus cum Gunuara, in altero Ericus cum Aluilda conuiuabatur: medium aute̅ parietem exemtili assere peruium fecerat Ericus. Gotarus ergo cùm post epulas Erici triclinium peteret, Gunuara, sicut antè iussa fuerat, peruium transgressa parietem, proxima Erico assedit. Gotarus, qualiter & quare eò venisset, percontari impen siùs cepit. Illa sororem se Gunuarae, regem???; formarum falli fimilitudine memorabat. Cuius cùm rex cognoscendi causa triclinium suum repetiuisset, Gunuara per eundem locum properè regressa, pristino in loco consedit. Qua visa Gotarus paru̅ sibi credens, ad Ericum reuersus, Gunuaram vidit. Ita quoties aularum aditus permutauit, toties vtrobique quam quaerebat offendit. Soluto tandem conuiuio, filiam & Ericum nuptiali in cubiculu̅ vsq; comitate prosequitur. Ericus Aluildam Frothoni destinatam seorsum cubare permittit, Gunuaram ad se recipit. Gotarus noctu percussores Erico & Gunuarae immittit. Quibus repulsis, Rolleri fratris ope Ericus regem fugat, direpta???ue regia praedam nauibus impofitam cum Aluilda ad Frothonem producit. Saxo lib. 5. Contractvs. Fravs in Contractibus. Consule Tit. Perfidiae in contractibus voluntarijs, f. 3546. Illic Fidei non seruata, hic Astutiae ratio habetur. Subiecto quidem conueniunt, at consideratione subiecti differunt. Emtio, Venditio Fravdvlenta. Extant Alexidis iocosi versus, quibus negat meracu̅ bibi, quòd vinum in ipsis, quibus aduehitur plaustris, iam dilutum vendatur à Cavponibvs, non quòd ea ex re quaestum captent illi quidem, sed vt emtorum capitibus consulant, quibus alioqui periculum esset à crapula. Eius verba sunt haec: [Greek words] Pythivs quidam, cùm audiuisset, C. Cannium equitem Romanum Syracusas otiandi causa, non negotiandi (vt ipse dicere solebat) se contulisse, vt hortulos emeret, quò inuitare amicos, & vbi se oblectare sine interpellatoribus posset: dixit, se quidem hortos non habere vaenales, sed licere vt Cannio (si vellet) vt suis, & fimul ad coenam hominem in hortos inuitauit in posterum diem. Cùm ille promisisset, tum Pythius, qui esset, vt argentarius, apud omnes ordines gratiosus, piscatores ad se conuocauit, & ab his petiuit, vt ante suos hortulos postera die piscarentur: dixit???; quid eos facere vellet. Ad coenam tempore venit Cannius. Erat opiparè à Pythio apparatum conuiuium: cymbarum ante hortulos multitudo, pro se quisq; quod ceperat, afferebat, ante pedes Pythij pisces abijciebantur. Tum Cannius: Quaeso, inquit, quid hoc est, Pythi? Et ille, Quid mirum, inquit, hoc loco est, Syracusis quicquid est piscium: hîc aquatio, hac villa isti carere non possunt. Incensus Cannius cupiditate, contendit à Pythio, vt venderet. Emit homo cupidu & locuples tanti, quanti Pythius voluit. Inuitat sic Cannius postridie familiares suos. Venit ipse maturé. At scalmum nullum videns, à Pythio se fraude deceptum esse cognouit. Cicero lib. 3. Officiorum. Romae, cùm in arce augurium Augures acturi essent, iussissent???; illi T. Cl. Centimalum, qui aedes in Celio monte habebat, demoliri ea, quorum altitudo officeret auspicijs: Claudius proscripsit insulam, vendidit: emit Publius Calphurnius Lanarius. Huic ab Auguribus illud idem denunciatum est, Itaq; Calphurnius cùm demolitus esset, cognouisset???; Claudium aedes postea proscripsisse, quàm esset ab Auguribus demoliri iussus, ad arbitrum illum adegit, quid sibi de re ea facere oporteret, ex fide bona. M. Cato sententiam dixit, Cùm in venundando rem eam scisset, & non pronunciasset, emtori damnum praestari oportere. Ibidem.
|| [1950]
M. Crassvs facultates suas maximas ex igne & bello ciuili conflauit. Siquidem cùm Sylla capta vrbe bona ab se interemptoru̅ subhastaret, praedam eam suam & censens & appellans, id???; agens, vt quàm plurimis ex potentissimis ciuib. illud inureret piaculum: nullum donum vel sectionem repudiauit. Iam considerans aedificiorum, propter molem & frequentiam, incendia ac sedimenta, seruos comparauit architectos & fabros. Quibus ad quingentos paratis emtitabat inflammata & vicina inflammatis, quae domini metu & incertitudine casus, vili precio dimittebant. Ita pars vrbis maxima in illius recidit mancipium. Qui cùm manum tantam haberet artificum, nisi propriam domum nihil ipse aedificauit, cupidos dicens aedificandi à semetipsis euerti sine aduersarijs. Ciuibus verò, qui aedificare vellent, operas seruorum locabat mercede, ac simul areae spacium cuiq; pro suo arbitrio ad aedificandum vendebat. Multas possidebat argentifodinas, agrum preciosum, multos???;, qui eum exercerent. Plut. in Crasso. Societas Fravdvlenta. Cùm olim in sacrificijs mos esset solidas hostias igne absumere, nec possent ob sumtus magnitudinem pauperes sacrificare: Promethevs Iapeti & Aliae F. egit cum Ioue, vt media tantùm hostiae pars igni daretur sacris, altera media cederet in vsus hominum. Ipse ergo duos tauros Ioui immolauit, vtriusque ossa pingui operuit, & corio vnius, carnes verò corio alterius: dedit???; Ioui optionem, vt quem illorum taurorum vellet, eligeret. Iupiter simplex deus, nihil suspicatus inesse fraudis, quem primum habuit ad manum, cepit, ossa videlicet. Dolo deprehenso ignem remouit ab hominibus, ne sacrificare possent. Prometheus verò ignem ferula exillo Ioueo & coelesti surripuit communicauit???; cum mortalibus. Ideo Caucaso affixus est, aquila eius iecur subinde renascens depascenre. Hyginus. in Deposito fravs. Apud Aeginenses in Achaia, in foro conspiciebantur olim duo aenea signa, in cella quadam Neptuno & Herculi dicata, Argeos nuncupant. vel quod (vt Argiui dicunt) Argis fabricata fuerint: vel (quod Aegienses ipsi vulgarunt) deposita illa apud se ab Argiuis asseruarint. Quibus cùm iussi essent quotidie sacra facere, quò id sine publica impensa fieret, excogitasse, vt ea ipsa, quibus postea in epulationibus vescerentur, dis???ue rem diuinam facerent, consecrarent. Sed enim cùm depositum aliquando repetissent Argiui, se quoq; repetisse, quam in sacra erogassent pecuniam: illos cùm soluendo non essent, signa reliquisse. Pausanias in Achaicis. Ancilla quaedam Atheniensis pecuniam depositi nomine à duobus Hospitibvs acceperat, ea conditione, vt illam simul vtrisque redderet. Horum alter interiecto tempore tanquam mortuo socio, squalore obsitus, deceptae omnes numos abstulit: superuenit deinde alter, & depositum potere cepit. Haerebat misera. At Demosthenes, vt ei in aduocationem venit: Mulier, inquit, parata est depositi fidem soluere: sed nisi socium adduxeris, id facere non potest. quoniam, vt ipse vociferaris, haec dicta est lex, ne pecunia alteri sine altero numeretur. Iudices pro rea prudenter pronunciarunt. Val. Max. lib. 7. cap. 3. Emisenorum ecclesia à Mamiano patricio ante multos annos haeres erat instituta. Priscus Emisenus, in alienis literis imitandis solertiss. cùm ciuium opulentiss. annotasset, eorum ma ioribus accuratè peruestigatis, antiquas eorum literas nactus, libellos multos, quasi ab illis scriptos composuit, qui confiterentur, se Mamiano pecuniam magnam reddituros, quam ab eo depositi nomine accepissent. Ac pecunia fictitijs istis libellis comprehensa, non minus centum centenarijs confecit. Eas literas procuratoribus Emisenae ecclesiae tradidit, partem huius pecuniae ipsis pollicitus. Caeterùm lex obstabat, causas omnes ad annorum XXX. praescriptionem redigens, paucas verò quasdam & hypothecarias omnes XL. annorum spacio excludens. Byzantium profecti, & Imperatori Iustiniano pecuniam largiti, impetrarunt, vt appellationum causaec C. annorum spacio concluderentur. Suidas. Synesius in epistola ad fratrem, meminit Evthalii cuiusdam impostoris insignis, qui binas crumenas concinnarat, adeò sibi mutuo similes, vt non potuerit magis: earum alteram aureis numis impleuerat, alteram aereis: ac priorem quidem, abstrusa altera, apud publicanos produxit. mox eius loco, adnumerata iam & ad bilancem appensa pecunia: alteram supposuit clanculùm, acceptis interim publicis tabellis consignatis, quae acceptum aurum testabantur. Similis imposturae rudimentum experta est nostra regio, inquit Iunius, vbi pari arte fraus vsurario facta est, pro coriaceo inuolucro, quo paterae argenteae continebantur, supposito altero, quod stanneae capiebat. Hadrianus Iunius centuria 8. Adagiorum. Io. Iacobvs Schutz, à Traubach, Argentinae hospiti cuidam cathenam orichalceam magni ponderis seruandam dedit pro aurea. Mox ab hospite mutuam pecuniam petijt. Hospes non grauatim dedit, pignore deposito fretus. Schutzius cùm locu̅, in quo cathenam hospes deposuerat, obseruasset, clàm eam abstulit, & in cloacam proiecit. Depositu̅ inde repetijt. Hospes nil de fide illius suspicatus, à fure quoda̅ sublatam credebat, Co̅modùm interea falsi crimine conuictus Schutzius, cùm ia̅ ceruice̅ carnifi ci secanda̅ praeberet, fraude̅ contra hospite̅ commissam fassus est. Beatus Rhenanus lib. 3. rerum German. Hvldricvs Vagner, caupo Villissouiensis in Heluetia, Egidium Spilmannum, ciuem Bernensem locuplete̅, hospitio exceperat. Ei loculos suos Egidius bona fide seruandos co̅mittit. Caupo perfidus apertis loculis sigillum reperit, eo???; chirographum Egidij nomine scriptu̅, magnam pecuniae vim sibi à caupone co̅missam, in trium testiu̅ praesentia fatentis, obsignat. Aliquot annis pòst, cu̅ testes duos (nam tertius ia̅ obierat) pecunia corrupisset, Egidium in ius vocat, depositi reddendi causa, literas profert, testes producit. Egidius cogentibus amicis, cum eo paciscitur, & moram solutionis vix impetrat. Interea caupo Lucernae Archigrammatei ancilla̅, ipso absente, occidere aggressus, vt domum inde compilaret, ictu aberrans, ancillae clamore proditus & captus, postquam perfidiam suam erga Egidium detexit, rotae supplicio affectus est. Testes falsi Bernae bullienti oleo immersi perierunt. Stumpfius. lib. 7. Heluetiae. Locatae operae fravs. Latomvs quidam apud Batauos stabula ingressus, lupi stercus clàm in praesepibus abscondebat. Cuius odore, vt voracis sui hostis praesentia, ob antipathia̅, veluti malefico actu, territae pecudes, vltrò citro???; exultare, & in solito concitari furore videbantur: vnde turbati rustici incantamentum esse conijcerent. Quocirca ad fabulae actorem, velut è specula haec obseruante̅, atq; sanandi maleficij nomine celebrem concurrebatur: qui tecta fascini materia, lupi nimirum excremento, occultè ablata, ocyùs malum amoliebatur. Sublata enim causa, tollitur effectus. Sic rem qualemcunq; ex hac professione faciebat. Vierus lib. 4. c. vlt. de Praestig. daemon. in Aere alieno fravdvlenti. Cùm apud Rom. calendarij potestas penes pontifices tantùm esset: saepe fraude Sacerdotvm, qui publicanis proferri vel imminui consultò anni dies volebant, modò auctio, modò retractio dierum proueniebat: & sub specie obseruationis, emergebat maior confusionis occasio in calendario. Quam postea C. Iul. Caesar magna ex parte sustulit & correxit. Macrob. lib. 1. Saturn. cap. 14. Debitvm, Creditvm, Mercidem vel Stipendium astutè differre aut negare. Memnon Rhodius à militantibus auferebat solutiones & stipendia sex dierum in anno, quos dicebat exemtos: dicens, his diebus neq; custodiam illis vllam esse, neq; itineris expeditionem, neq; se impensas facere. Ante id tempus dabat militibus stipendia, secunda die à nono mense. À primo quidem mense praeteribant dies tres, à sequenti quinq;, & ita vsq; ad tricesimum diem: sic???ue in anno mensem vnum à militibus iterum auferebat. Arist. in Oecon. Corax primus apud Syracusas, mortuo Hierone, Rhetoricen instituit mercede profiteri. Lysias adolescens pactus est cum eo dimidium iam tunc daret, reliquum dimidium tum solueret, quo primo die causam apud iudices orasset, & vicisset. Verùm vbi artifex iam factus, praemium cunctaretur, neque causas reciperet, à praeceptore in ius vocatur. Sed quum quaereretur, qui finis litis esset futurus? Lysias ait: Si persuasero iudicibus, me nihil debere, non tradam sapientissimo praeceptori quicquam, quia iam vici: sin non persuasero, etiam non dabo, quia artem persuadendi à te non didici. Tum Corax: Imò, inquit, si persuaseris, dabis, quia artem calles: sin minùs, dabis etiam, quia non vicisti. Et tum iudices subiecerunt, [Greek words], id est, Mali corui malum esse malum esse ouum: causam???ue in diem longissimam distulerunt. Vide Prolegomena in Hermogenis rhetoricen: & Gellium libro 5. capite 10. qui simile quiddam de Protagora Abderite sophista, huius discipulo Euathlo narrat: Brusonium lib. 5. cap. 2. L. Apuleium in Floridorum libris: Erasmum Roter. in prouerbio, Mali corui malum ouum. Cleomenes Spartanus appropinquante nouilunio, cùm ingrueret necessitas stipendia militibus persoluere, nauigauit, ex industria. Procedente autem mense, stipendia persoluit, ac resumsit nauigationem. Postea nouo ineunte mense, solutionem differebat vsque ad lunam silentem: milites antem quia nuper recepissent stipendia, quietè se habebant. Sic in anno mensem vnum prorogans, semper mensis mercedem auferebat. Aristot. in Oeconomicis. Stabellivs Mison militibus stipendia debens, conuocans duces, dixit illis: Nullo pacto se priuatis indigere militibus, sed ducibus. Cùm verò sibi opus esset, mitteret eos, dans eorum cuilibet argentum ad colligendos externos. Stipendia autem, quae illis debebat, ducibus ipsis pollicebatur se dare. [1951] Praecepit igitur vnumquemque dimittere extraneos è regione. Duces itaque arbitrantes pecuniam illam suam fore, remiserunt milites, vt praeceperat. Paruo autem exacto tempore, cùm mercedem poscerent, eos conuocans, dixit: Neque tibicinem sine chorea, neg; duces sine militibus ad quicquam vtiles esse. Quare praecipiebat, vt è regione discederent. Ibidem. Hanno Carthaginensis, cùm sciret quatuor millia Gallorum equitum, propter retenta aliquot mensium stipendia, decreuisse ad Romanos transire, quibus cum eo tempore Hanno in Sicilia bellum gerebat: pacatis miti oratione aliquantisper Gallorum animis, repraesentata etiam pecuniae parte, ordinauit, vt vnus ex ijs, qui ipsius pecuniam eurabant, veluti administratae pecuniae rationem reddere non posset, à se profugeret, atque Octacilio consuli Romano significaret, Gallos, qui cum Hannone essent, in expeditionem profectos esse, tempus???ue ac locum, vnde abijssent, & quot essent, indicaret. Eos igitur incautos ac nihil tale verentes Romani inuaserunt. Galli autem etsi, dum se tuerentur, Romanorum permultos occiderunt, tamen à pluribus circumuenti, omnes ad vnum interierunt. Hanc tantis Gallorum impedimentis pecuniam, quam vt eos placaret dederat, magno foenore redemit, tria haud leuia ea calliditate consecutus. Nam & permultos Romanos per Gallos interemit: & transfugas ad vnum vltus est: & pecuniam quam malè apud eos, qui transitionem moliebantur, locauerat, recuperauit. Fulg. lib. 7. cap. 4. Dionysivs citharoedum accersiuerat, vt sibi caneret in nustijs: atque cum eo his pactus est legibus, vt quò dostiùs melius???ue caneret, hoc copiosiorem ferret mercedem. Annius est omni artificio cirharoedus, vti quàm scitissimè caneret, sperans amplissimum praemium. At postridie pactam mercedem reposcenti mufico, qui conduxerat, ait, Iam persoluisse sese quod esset pollicitus: nempe par pari retulisse, pro???; voluptate reposuisse voluptutem, spem lucri significans: quae quidem hoc maior fuerat, quò magis ex arte cantasset. Verùm negat Arist. lib. 9. Ethicorum par pari relatum: propterea quòd alter id, quod volebat, accepit: altereo, quod expetebat, frustratus est. Erasm. in prouerb. Par pari. Amator quidam Clodiam P. Clodij sororem decepit, aereis quadrantibus loco argenteorum in loculos eius immissis. Vnde postea Quadrantula dicta fuit. Plut. in Cicerone. Testamenta. Consule Tit. Perfidi in testamentis, f. 3486. item, Testamenta iustè rescissa, f. 3267. 4318. Illic Perfidia, hîc Astutia notatur. Olim Charonitarum cognomen apud Romanos populari ioco tributum est ijs, qui ex defuncti commentarijs tuebantur quod perperam agebant. Hinc ortum. Quum M. Antonivs oratione funebri, prolata???ue C. Caesaris veste, populum in eius interfectores incitasset, arripuit Caesaris Commentarios, in quibus acta illius continebantur, ijs???ue asscripsit quae libuit. Atque horum auctoritate se facere simulabat quicquid agebat, alijs tribuens magistratus, alios ab exilio reuocans, alios è vinculis liberans. Hi omnes quoniam se defuncti commetarijs excusabant, vulgari ioco dicti sunt [Greek words], vt refert Plutarchus in vita M. Antonij. Simili artificio quidam abutuntur testamentis. Serg. Galba obseruauit ante omnes Liuiam Augustam, cuius & viuae gratia plurimùm valuit, eius???; opera ex palatio processit ad Consulatum, & mortuae testamento penè ditatus esset, ni fraude Tibdrii fuisset impeditus. Cuspinianus. Obscurae mulieris non obscura perfidia. Ab agricola decrepito manto bonorum omnium ex asse haeres relicta Mvlier, ea lege, vt bouem aratorem venderet, & pecuniam pauperibus erogaret: altero die à funere bouem in forum producit, gallum gallinaceum eius tergo imponit: hunc 20. illum aureo vno licitantibus proponit, vt qui bouem emeret, galum quoque emere cogeretur. Inuento emtore, precium bouis pauperibus impendit, galli verò seruauit. Ioannes Paulus in Spudopaedia. Foedvs, Indvcias, Pacta, Aitvtè contrahere, seruare, interpretari. Vite Tit. Perfidiae erga hostes, f. 3540. Illic Fidei non seruatae, hic Doli ratio habetur. Extorsit Sennacheribvs, Assyriorum rex, ingens auri & argenti pondus, tributi nomine, Ezechiae Iudaeorum regi, iureiurando interposito, fore, vt auro appenso confestim Hierosolyma obsidioue solueret. Sed impius rex, ceu sibi, non hosti iuratus esset, ex sua sententia religionem interpretatus, ipse cum parte vna copiarum digressus, in alias porrò gentes conuertit bellum: parte tamen exercitus multò maxima ad obsidionem relicta, tanquam multum referret, per se, an per alium, suis armis hostis premeretur: est???ue scelus id expiatum memorabili Assyriorum caede, centum octoginta quinq; millibus hominum nocte vna ab angelo interfectis, Sab. lib. 10. cap. 5. Exemplorum. Darivs, rex Persarum constitutus, quum populo iureiurando affirmasset, Se nullum ex septem principibus (qui coniurauerant aduersus Magos) veneno, ferro, aut inedia oppressurum, vt religione solutus videretur, locum parietibus cinxit cineribus plenum: super???ue suspensum imposuit lignu̅, cui principes ipsos benignè cibo & potione exceptos insidere iussit, vt somno sopiti deciderent in insidiosos illos cineres. Rauisius. Cùm octo menses Persae Barcen vrbem obsedissent, & multi vtrinque caderent, nec pauciores ex Persis: Amasis dux peditatus animaduertens Barcaeos vi non posse superari, latam fossam per noctem depressit, ei???ue fragilia superstrauit ligna, & super ea humum induxit, reddens solum caetero aequabile. Simul atque illuxit, Barcaeos in colloquium euocat. Illi libenter obtemperauêre, quòd eis cordi erat ad pactionem deuenire. Pactionem autem in formulam ineunt, ferientes foedus super occultam fossam. Quo ad humus ea ita haberet, tandiu foedus in ea regione ratum foret: Barcaeris quod aequum foret se pensuros regi promittentibus, & Persis se nihil rerum nouarum aduersus Barcaeos esse molituros. Barcaei dehinc foederibus freti, & ipsi ex vrbe prodibant, & ex hostibus cuicunque libebat intrandi vrbem faciebant potestatem, patefactis omnibus portis. At Persae rescisso ponte occulto, in vrbem proruperunt. Ideo autem pontem quem fecerant resciderunt, vt foedus soluerent, quod cum Barcaris percusserant, tandiu ratum fore foedus, quamdiu maneret terra, vt tunc manebat. Refracto enim ponte, non manere foedus in ea regione ampliús. Herodotus lib. 4. Polyaenus verò lib. 7. hoc stratagema erga Barcaeos tribuit Aryandi. Agnon Atticam coloniam deduxit, ad inhabitandum eum locum ad Strymonem, qui nouem viarum nomen habet. Ex oraculo viros aliquot Troiam misit, qui Rhesi monumento per noctem effosso, eius ossa sustulerunt, & in chlamydem purpuream coniecta, ad Strymonem deportarunt. Barbari flumen transire prohibebant. Agnon factis trium dierum inducijs, noctu Strymonem cum exercitu traiecit, & ossa defodit, locum fossa ac vallo muniuit ad lunam: tota???ue munitio tribus noctibus perfecta est. Barbari post triduum reuersi, cùm murum aedificatum cernerent, Agnonem violati foederis accusarunt. At ille: Conuenisse inter ipsos de tribus diebus, se verò tribus noctibus murum erexisse respondit. Hoc pacto Agnon nouem vias condidit, vrbem???; Amphipolin appellauit. Polyaen. lib. 6. Inter Lycurgi maiores clarissimus Sovs fuit, sub quo Ilotas Lacedaemonij in seruitutem redegerunt, latum???ue agrum summotis Arcadibus adiecerunt finibus suis. Fama est Soum, cùm in loco aspero & arido circunsideretur à Clitorijs, pactum fuisse, Si ipse totus???; exercitus suus ex propinquo fonte bibissent, agrum se, quem ijs ademerat, bello redditurum ipsis. Cùm esset id foedus iureiurando sancitum concione aduocata suorum, pronunciasse, regnum se ei, qui non bibisset, dare. Vbi nemo se temperare potuit, sed biberunt omnes, ipsum descendisse omnium postremum: atq; cùm co̅spersisset aqua se, hostibus adhuc praesentibus, discessisse: itaq; agrum, quòd non potassent omnes, retinuisse. Quem etsi ea de re magno in honore haberent, non ab eo tamen familiam, verùm à filio eius Eurytionidas appellauêre: quòd nimium dominatu̅ regni princeps Eurytion, ambitione & populari aura ductus, relaxasset. Plutarchus in Lycurgo. Cleomenes, Lacedaemoniorum rex, cùm septem dierum cum Argiuis inducias fecisset, tertia noste, cùm Argiui securi omnino agerent, incautos adortus, magnum eorum numeru̅ cecîdit, atq; cepit. Cùm autem perfidiae Argiui eum arguerent, septem dierum se inducias dixit pepigisse: nostium nullam prorsus fecisse mentionem. Plut. in Apopht. Pericles Atheniensis proclamauit, Incolumes futuros hostes, si deponerent ferrum. Eis???; obsecutos conditionibus, vniuersos, qui in sagulis ferreas fibulas habuissent, interfici iussit. Front. lib. 4. cap. 7. Thybron in Asia castellum oppugnans, praefecto custodiae persuasit, vt ad faciendum foedus prodiret, iurans, etiam non icto foedere sese illum in castellum restituturum. Ergo processit, & in colloquium venit: custodes autem castelli, spe pacis dissolutiùs agebant. Interea Thybronij impressionem facientes, vi munitionem ceperunt. Thybron verò praefectum custodiae reductum in castellum, quemadmodum iusiurandum habebat, iussit eum intùs morte affici. Polyaenus libro secundo Stratagematum. Paches Notium oppugnans, Hippiam ducempostulauit, ut è munitione ad colloquium exiret: fide data, se illaesum & viuum eum remissurum. Postquam verò processit, custodia penes illum relicta, Notium vi cepit: atque tum Hippiam [1952] viuum in vrbem induxit, quemadmodum in foedere promiserat, sed mox iaculo peremit. Polyaen. lib. 3. Thraces praelio cum Boeotis facto ad Copidem paludem victi, in Heliconem confugerunt, & inducias cum Boeotis ad dies aliquot fecerunt: in quibus Boeoti inito consilio discedunt, freti vistoria & inducijs confidentes, atque immortali Eteoniae pro victoria sacrificantes, conuiuia celebrabant. Thraces per noctem in sacrificantes & conuiuantes impetu cum armis facto, multos interfecerunt, multos???ue viuos ceperunt. Boeotis eos violati, foederis incusantibus, responderunt Thrace, Se nullo modo foedera esse transgressos. Dierum enim inducias certis conditionibus factas esse, de noctibus sibi nullum foedus cum eis intercessisse. Polyaenus libro 7. & Strabo lib. 9. ex Ephoro. Ea res prouerbio locum fecit, [Greek words], id est, Thracia sutela. Erasm. in Adag. ex Zenodoto. Chalcedonii cum Byzantijs bellum gerentes, inducijs aliquot dierum constitutis, vtrique viros ad captendum de pace consilium miserunt. Tres dies consilium agitabant. Quarto Chalcedonij sibi discedendum esse dicebant, ob incumbentia quaedam negotia. Concedentibus Byzantijs, ille per noctem ex improuiso Byzantios obruerunt. Polyaenus libro sexto. Dercyilidas iusiurandum dedit vrbis tyranno, si procederet ad colloquium, eum statim iterum in vrbem reuersurum. Itaque processit tyrannus. Dercyllidas portas aperire iussit: sin minùs, se mortem ei allaturum. Postquam verò metu impulsus aperuisset: Nunc, inquit, in vrbem te dimitto (hoc enim iuraui) atque etiam ego cum exercitu meo ingredior. Polyaen. lib. 2. Alexander Magnus, castellum Indiae valde munitum obsidebat. Indi metu compulsi transegerunt vt sibi cum armis liceret egredi. Egressi collem alium occupauerunt, custodias???; effecerunt. Alexander exercitum adducens, Indis foederis religionem implorantibus: De exitu duntaxat se fidem dedisse, inquit, de dimissione nihil à se promissum fuisse. Polyaenus lib. 4. Cavnitae cum hostibus iusiurandum inierunt, & foedus de pace constituerunt, ea conditione, vt nihil aliud quàm lapidem per vniuersum murorum circuitum eximerent. Quibus eam rem tolerabilem existimantibus, hostes infimos lapides è moenibus eruerunt, sic vt facilè moles vniuersa collaberetur. Polyaen. lib. 6. Locri Italici foedus cum Siculis facientes, alij capita sub tunicis super humeros imposuerunt, & terram iniectam calceis sub pedibus habentes, iurarunt. Se firmam ac solidam ipsis Rempub. conseruaturos, donec eam terram calcarent, & capita in humeris ferrent. Iureiurando fidem habentes, Siculos omnes postridie Locri interfecerunt, quasi iam non ampliùs in eadem terra ingredientes, neque capita in humeris ferentes. Polyaen. lib. 6. Timoleon oppugnabat Milarchum tyrannum, qui multos dolis circumuenerat, & neglecta iurisiurandi religione innumeros trucidauerat. Tyrannus simulabat se iudicium apud Syracusios subiturum si Timoleon non accusaret. Ille iurauit, se non accusaturum. His intercedentibus conditionibus. Milarchus Syracusas venit. Timoleon, cùm eum in concione̅ protraxisset: Nequaquam, inquit, eum accusabo: sic enim pactus sum: verùm interfici celerrimè lubeo. Nam aequum est, qui multis verba dedit, eum aliquando simli ratione circumueniri. Polyaen. lib. 5. Iphicrates in Thessalia, & Iason tyrannus prope fluuium foedus componere volente, per internuncios sese mutuò scrutabantur, & corpora armis nudabant: atq; ita sub pontem conuenientes, colloquium inierunt. Postquam verò per victimas iuramentum esset sanciendum: Iphicrates in pontem ascendit. Iason pecudem absenti pastori ereptam immolare in fluuium cepit. Tum Iphicrates desiliens, apprehendens gladium, à caede quidem abstinuit: in conditiones autem, quae sibi placerent, consentire adegit. Polyaen. lib. 2. [Greek words], Phoenicum foedera, in prouerbium abiêre. Phoenices, qui Carthagine̅ condiderunt, cùm ad Libyam apulissent, rogarunt incolas loci, vt se reciperent noctem & diem. Hoc verò impetrato, noluerunt discedere, quasi pepigissent noctium & dierum mansionem. Similia Demon de Metapontinis narrat. Suidas. Arci Romanae praeerat Sp. Tarpeius. Huius filiam Tarpeiam virglnem magnis promissis corrupit Tativs, rex Sabinorum, vt quum petitum aquam exiret, armatos in arcem admitteret. Ipsa se facturam promisit, si quod in laeuis omnes gestarent, sibi daretur. Accepit conditionem rex, & quum intus iam essent, virginem scutis obrutam interemerunt: haec enim in laeuis gestabant quum illa de aureis armillis sesisset, quas in finistris brachijs habebant. Plutarchus in Parallelis hoc Albanis, non Sabinis, contigisse scribit, ex Aristide Milesio. Sed ego Latinis, scriptoribus Liuio, Fabio, Pisoni, Cincio, etiam Dionysio Graeco magis accedo. L. Viues in libro tertio August. de Ciuitate Dei, cap. 13. Romani, Celtis robur ac vires sumentibus, foedus cum eis fecerunt, his conditionibus, vt tributa eis penderent, portam???ue apertam omni tempore praeberent, & terram exercendam concederent. His factis, Celtae castrametabantur. Rommani, tanquam amici, multa hospitalia munera miserunt, vini???; magnam copiam. Barbari (naturà autem Celtica gens ad vinum procliuis est) hausto vino, prae nimia ebrietate prostrati iacebant. Romani impetu facto, eos omnes occiderunt. Vt autem ex foederum conditionibus omnia viderentur agere, in saxo inaccesso portam apertam ardificarunt. Polyaenus libro octauo. Bauarorum rex Cacanvs, cùm in Carniam atque alia Venetiae loca cum ingenti exercitu venisset: primo praelio Gisulfum Longobardorum eius regionis ducem occidit, atque vrbem, vbi Gisulfi vxor erat, Romilda nomine, obsedit. Ea de muris hostes conspicata, vt Cacanum aetatis flore conspicuum forma???ue insignem vidit, eius capta amore, pepigit, si se vxorem duceret, vrbem ac Giulfi liberos daturam. Cacanus accepta conditione, vt fidem quam dederat praestaret, prima nocte in lectum suum eam admisit: mox ijs, qui adire eam vellent, potestate facta, adacto per muliebres locos palo, spectandam omnibus proposuit, vrbem???; Forumiulij euertit. Fulg. lib. 7. cap. 3. ex Paulo Diacono. Gregorivs, Romanus patricius, in Foroiuliensi regione inuitatos Caconem & Tasonem Longobardos fratres, Foroiulienses duces, vt ad ponendam apud se primam barbam (quod priscis Longobardis amicitiae vinculum erat) Opitergium (quae vrbs Vderzum nunc appellatur) venirent: vt eos in vrbem accepit, clausis portis interimi iussit: delatis???ue ad se ipsorum capit???us, vt fidem praestarer, vtrisque manu sua barbam abrasit, ita ne cultri rasorjj molestiam vllam sentirent. Ibidem. Ebroinvs, equitum magister, super corpora sanctorum iuramentum facturus, quòd Martino Austrasianorum Duci non offuturus esset: ea priùs loculo eximi curauit, hostem???; improuidum excipiens, interemit. Aemil. lib. 1. Capvani, muneribus corrupti ab Alberico Marsorum episcopo, vt abbatem Cassinensem oculis priuarent, abbatem in vrbem iuris dicundi causa inuitant. Is dolum sentiens, venire recusabat. Instantilli, interposito iuramento, saluum & incolumem se ipsum ad S. Benedicti monasterium (non Cassinense, sed Capuarum intelligentes) perducturos. Itaque abbas cum ipsis Capuam contendit. In monasterium autem S. Benedicti, quod Capuae erat, honorificè introducto abbati (sic enim fidei surae satisfactum putabant) vincula inijciuntur, oculi???ue effodiuntur: ij mox linteolo inuoluti per legatos ad Albericum ferri curantur. Chronicon Cassinense libro secundo, capite quarto. Friderico I. Imp. tertiùm in Italiam descendente, ciuitates Italicae Laude illum adiêre, & tyrannidem praefectorum eius, dum abesset, miserabili oratione sunt prosecuti. At Fridericus in vnum Alexandrum III. Pp. intentus, bellum ex omnium suorum sententia aduersus eum decreuit, legatos principes???ue superbè repudiauit, & Paschalem III. Pp. Romam duxit. Interea Italici indignum esse, Germanicam vltrà pati arrogantiam, arbitrati, de vindicanda libertate & foedere feriendo egerunt. Hi fuêre Veronenses, Vicentini, Patauini & Taruisini, item Cremonenses, Brixiani, Bergomates, Mantuani, Perrarienses, Bononienses, Mutinenses, Regienses, Parmenses & Placentini. Inde vbi constirura inter eos dies venit (ea verò ante quintum Kalendas Maias fuit) omnes armati praestò Mediolanensibus afferunt: eos???ue veterem in patriam, quanquam desertam atque deletam, restituerunt. Et quoniam, vt inquit Choniata, muris eam nunquam se munituros iurarant: fossis, aggeribus???ue ingentibus confirmarunt, ita vt egregiè defendi aduersus quemcunq; impetum hostium posset. Addit ide̅ Choniata, haec omnia, pecunia à Manuele Imp. suppeditata esse confecta, qui Friderici potentiae inuidebat, atq; Italicorum aduersus eum animos irritare non desinebat. Sigonius lib. 14. regni Italici. Hatto, Moguntinus episcopus, cùm Ludouici III. Imperatoris nomine, Alberto Franconiae comiti, quem Ludouicus in vrbe Bamberga obsidebat, promisisset, si ad colloquium cum Ludouico ab vrbe descendisset, in Bambergam se eum incolumem restituiturum: post eaquam vrbe Albertus est egressus, Hatto, quia hora tardior videretur, Satiùs esse prius prandere, dixit, mox???ue ad Ludouieum ab arce descendere. Pransi igitur, cùm ad Ludouicum descendissent, Albertus captus est, & securi percussus, propter Conradi Ludouici patris mortem, qua eum Albertus affecerat. Cùm autem incusaret Albertus, non seruari sibi pactam fidem: Hatto, respondit: Se eum incolumem reduxisse in vrbem, cùm pransum cum eo profectus esset: & quia semel tantùm promiserat eum serestituturum, id???ue seruasset, iniustè eum queri de violata fide. Fulg. lib. 7. cap. 3. Rodericvs Gutherius Comes, in praelio captus à Ferdinan [1953] do Castulonensi rege, hac conditione dimissus est, vt iuraret, se fratre Aluaro, qui in praelio ceciderat, sepulto rediturum. Fratris itaq; corpus aromatibus condîtum, atq; capsae plumbeae inclusum, quocunque proficisceretur, secum tulit, neque antè sepeliuit, quàm Ferdinandum regem decessisse intellexit. Ea arte, ad Ferdinandum non redcundo, sacramenti religione se solutum putauit. Idem. Inducijs inter Edoardum Anglorum, & Ioannem Francorum reges stantibus, Angli dolo vrbem munitissimam occuparant. Conquerente Ioanne, Edoardvs respondit, Armorum no̅ mercimoniorum eas esse ferias. Armis vrbes occupare non licere, pecunia proditoribus data licere. Aegid. Corrozetus de Dictis & factis mem. Cùm Philippvs Hassiae Landgrauius Halam Saxoniae deprecaturus veniam à Carolo V. Imp. venisset, & victori Caesari se dedidisset ex pacis formula, in qua cautum erat, Ne in aliquam captiuitatem (Einige gefencknuß) co̅ijceretur: exhibetur ei pacis formula, vti subscribat. In ea cùm additum esset, Caesaris esse interpretari singula eius capita (quod in priore illa, quam Mauricius & Brandeburgensis obtulerant, perscriptum non erat) sibi non integrum esse subscribere, Atrebatensi renunciat. At tandem persuasus vt subscriberet, ad coenam ducis Albani cum Mauricio & Brandeburgensi vocatur. Qua finita, cùm duo isti discessuri essent, custodibus ad motis retentus esst. Is cùm Caesaris sidem imploraret, de perpetuo tantùm carcere ei cautum fuisse, Albanus respondit. neque Alicuius (Einige) sed Ewige, duabus literis i & n, in vnum digamma Germanicum contractis, hoc est, Aeternae captiuitatis, rationem in formula pacis habitam. Itaque prosodia aulica miserum Landgrauium multorum annorum carceri mancipauit. Molinaeus Tom. 1. Consiliorum, consilio 8. & Sleidanus libro decimonono. Edicto à Carolo IX. Gall. rege promulgato. vide fol. 2011. Baiazethes. II. inito clam foedere cum Ludouico Mediolanensi principe, bellum Venetis inferre decreuerat: consilia tamen sua tegens, Andream Zancanium Venetorum legatum benignè excepit, & cum eo etiam foedus renouauit: sed foederis capita Latinis scripta literis ei dedit. Eit autem in eorum legibus, vt quae suae linguae verbis scripta non sunt, ea praestari non sit necesse. Erat tum Byzantij ciuis Venetus Andreas Grittus, qui mercaturam ea in vrbe annos complures exercuerat. Is quòd omnia Turcarum instrituta callebat, ea de re Zancanium admonuit, atq; vti foedus verbis barbaris conscriptum haberet, pro sua in patriam charitate illum est hortatus. Zancanius re tentara, cùm nihil efficere potuisset, cum foedere Latinis scripto literis ad vrbem redijt: néve nihil videretur attulisse, id quod ab Gritto ea de re Byza̅tij accepisset, Senatui reticuit. Grittus Senatum ea de re admonuit, ne imparati à tyranno obruerentur. Eam ob causam à Baiazethe in vincula coniectus, de vita etiam periclitatus est: sed tandem liberatus, summam aliquot pòst annis dignitatem in patria obtinuit. Bembus lib. 4. Historiae Venetae. Personam, Ortvm, Familiam, Genvs, Natales Astvtè Inentiri. Magus quidam, nomine Smerdes, propter similitudinem Smerdem, Cambysis Assyriorum regis fratrem (quem Cambyses metu, neregno insidiaretur, interfici iusserat) se finxit esse, atq; aduersus Cambysem regnum occupauit: & nisi fraus detecta fuisset, quia desectas habebat aures (id quod Othanis filia palàm fecit, dum cum eo cubans, caput pertractasset) acquisitum fraude regnum quietè possedisset. Sed eum postea Darius, fraude detecta, cum regno, vita etiam priuauit. Fulg. lib. 9. c. 16. ex Herod. lib. 3. Cùm Antiocheni à Demetrio Sotere Seleuci filio rebellassent, à Ptolemaeo Philometore, Aegyptirege adiuti, Prompalvm Antiochi Epiphanis filium finxerunt esse, indito???; Alexandri Baliatis nomine, ad regnum aduersus Demetrium Soterem erexerunt, iustius quàm Demetrio regnum ei deberi asserentes. Prompalus ob populòrum in Demetrium odij magnitudine̅, rebellante reliqua Syriae parte, quemadmodum antè Antiocheni fecerant, Demetrium praelio superatum interemit. At cùm insolenter nimis malè partum administraret regnu̅, post aliquot annos à Demetrio Nicatore, Soteris Demetrij filio, quem ipse occiderat, Syria pulsus, in Arabiam effugit, vbi interemtus fuit. Idem. Haud multò pòst simili fraude, Aegyptivs iuuenis, mercatoris Protarchi filius, cùm se Alexandrum Zebennam appellaret, Antiochi Soteris Syriae regis adoptiuum filium, quem Parthi in praelio occiderant, à Ptolemae o Physcone Aegypti. rege, aduersus Demetrium Nicatorem Syriae regem adiutus, tam multis, quas appositè fingebat, lacrymis Antiochi corpus sepeliuit, ficta???ue hac pietatis specie populorum gratiam sibi conciliauit, vt postea ad Demetrium Nicatorem superandum, & ad parandum ???otius Syriae regnum multùm ei laborandum non fuerit. Verùm postea, variante fortuna, regno depulsus est ab Antiocho Crispo, siue (vt non nulli voca̅t) Grypho, qui Demetrij Nicatoris filius fuit. Nam cùm Antiochiae auream Iouis statuam furtim rapere vellet, ea re detecta populus arma cepit. Inde mari fugiens, aduersa tempestate actus, cùm in maritimos latrones incidisset, captus, atq; hosti suo deditus, fraudis atq; ficti nominis, in alieni regni occupatione, acerbas moriendo poenas luit. Idem. Archelavs, Mithridatis se filium fingens, gener atque idem succesior Ptolemaei Aegyptij regis factus, in Asia quoque magnis vrbibus potitus est. Caeterùm tandem à Gabinio praelio superatus, vitam simul ac malè partum regnum amisit. Ibidem. Andriscvs, homo obscuro loco natus, se Perseo rege ex pellice ortum praedicauit, ac sub id tempus, quo pater cum Romanis bellare coepit, Cyrthesae cuidam occultè alendum datum, vt si aduersa esset fortuna praesenti bello vsus, aliquod veluti semen regiae stirpis extaret: mox capto Perseo & extincto, Adramiti Phrygiae oppido, vsq; ad duodecimum aetatis annum apud Cyrthesam pro filio educatum, ob id???ue existimatum se illius esse filium, à quo tam clementer educaretur. Illum verò, cùm è vita migraturus esset, veram pueri originem coniugi aperuisse, tradidisse???ue ei libellum, Persei regis anulo signatum (quo ille filium alendum commendauerat) sed vt illum in occulto vsque ad pubertatis annos haberet, vltimis precibus fuisse obtestatum. Itaque tum demùm se iam adultum libellum suae originis indicem ab ea accepisse, duplicem???ue à patre thesaurum sibi relictum ex codicillo didicisse monitum???ue ab anu, vt Adramito excederet, priusquàm res ad Eumenem regem deferretur, qui fuerat Persei inimicus, in Syriam ad Demetrium venisse, vt ipsius auxilio ad paternum regnum restitueretur. Haec ille quu̅ vulgò praedicaret, tantum abfuit vt Demetrium ad aliquid in Romanos agendum impellere potuerit, vt ob hoc ipsum, nequid ab eo moueri posset, Andriscum captum Romam miserit. Vnde quum postea ille profugisset, multis vanam nominis famam secutis, &, quia Philippo facie perquam similis esset, Philippum appellantibus, breui totam Macedoniam occupauit. Obscura hominis fortuna effecit, vt senatus M. Iuuencio praetori eam cum legione vna prouinciam decreuerit, tanquam maiore imperio indignam. Ille, non Macedonicis modò, sed Thracum etiam fretus auxilijs, Iuuencium praelio congressum cum tota legione trucidauit. Atque ita pòpulus ille, qui ad id tempus veros reges vicerat, dum alienas sordes securiùs contemnit, ab imaginario est & scenico rege victus: Secutus in de Q. Caecilius Metellus, qui tum consul erat, qui iusto exercitu Andriscum vicit. Septem & viginti millibus suorum amissis, Andriscus in Thraciam fugiens, fidem cum fortuna mutatam inuenit: ab regulo enim, ad quem se contulerat, est Romanis tradicus. Macedoniam inde receptam Metellus seruitute multauit, & ex ea victoria Macedonici cognomen adeptus, de Pseudophilippo triumphum egit. Sab. lib. 9. Enn. 5. C. Iul. Caesar barbarum quendam, ob eximiam similitudinem Cappadociae regnum affectantem (tanquam Ariarathes esset, quem à M. Antonio interemcum luce clarius erat) quanquam penè totius Orientis ciuitatum & gentium credula suffragatione suffultum caput, imperio dementer imminens, iustum dependere supplicium coëgit. Valerius Maximus libro 9. capite 16. Eqvitivs, Firmo Piceno natus, Tiberij Gracchi filium se esse finxit, tanto populi applausu, atq; etiam Tribunorum assensu, vt nisi fraus haec detecta fuisset, magnum Respub: vulnus accepisset. Idem. Herophilvs equarius medicus, C. Marium septies Consulem auum sibi vendicando, ita se extulit, vt coloniae veteranorum complures, & municipia splendida, collegia???ue ferè omnia, patronum ad optarent. Quinetiam cùm à C. Caesare Cn. Pompeio adolescente in Hispania oppresso, populum in hortos suos ad misisset, proximo intercolumnio penè pari studio frequentiae salutatus est. Quòd nisi Caesaris vires huic erubescendae procellae obstitissent, simile vulnus Respub. excepisset, atque in Equitio acceperat. Caeterùm decreto eius extra Italiam relegatus, postquàm Caesar interfectus est, in vrbem redijt, & consilium interficiendi Senatus capere sustinuit. Quo nomine iussu patrum necatus in carcere, seras pro̅ti animi ad omne moliendum scelus poenas pependit. Idem. Hunc verò Liuius libro 6. Decad. 12. & Florus Chamacen vocant. L. Sylla Republ. potiente, Qvidam in domum Cn. Assidionis irrupit, filium???ue eius patricijs penatibus expulit, vociferando, non illum, sed se, Assidione esse procreatum. Verùm postquam à Syllana violentia Caesariana aequitas reduxit gubernacula Romani imperij, iustiore principe obtinente Rempub. in publica custodia spiritum posuit. Valerius Maxinaus lib. 9. cap. 16. C. Iul. Caesare praeside Reipublicae, cùm Mediolani se pro Ru [1954] bria Qvaedam, perinde falsò credita esset incendio perijsse, nihil ad se pertinentibus bonis insereret, nec ei aut tractus eius splendidi testes, aut cohortis Augusti fauor deesset: propter inexpugnabilem Caesaris constantiam irrita nefarij propositi abijt. Idem. Mortuo Herode Iudae orum rege, Ivvenis quidam Iudaeus genere, educatus Sidone apud quendam Romani ciuis libertum, ad optauit semetipsum in Herodis familiaum, per occasionem similitudinis, qua referebat Alexandri filij ab illo extincti effigiem, atrestantibus omnium quotquot vtrunque viderant oculis: atque hac via grassari coepit ad regium fastigium. Itaque ascito tribuli quodam fraudis socio, qui totius regiae rerum gnarus, alioquin etiam astutus erat, & natus ad excita̅das turbas egregias, illius institutione fingebat, se Alexandru̅ illum, Herodis filium, morti subtractum cuiusdam beneficio, cui demandatum sit eius interficiendi negotium. Suppositis enim necis ipsorum vicarijs, & se ereptum & fratrem Aristobulum. His nugis inflatus, alijs quoque non desinebat fucum facere: com???ue Cretam appulisset, quotquot Iudaeornm venerunt in eius colloquium, omnibus rem persuasit, & auctus ab eis pecunia, traiecit in Melum insulam: vbi magnam pecuniae vim quaesiuit praetextu regiae prosapiae. Et iam sperans recepturum se paternum principatum, remuneraturum???ue beneficos, Romam properat suis hospitibus deduce̅tibus. Cúmque adnauigasset Puteolos, ibi quoque à deceptis Iudaeis simul fauore exceptus est, concurrentibus tanquam ad regem qui Herodi vel hospitij iure coniuncti, vel aliquo erant obstricti beneficio. Eodem applausu à Iudaeis etiam Romae exceptus fuit. Verùm Augustus Caesar cùm eum & manus opere duratas habere, & corporis illa gratia, quae bene natis & educatis adesse solet, carentem videret, fraudem suspicatus, seducto ad olescente: Tibi, inquit, si non me quoque coneris fallere, merces erit impunitas, quod ad tuam salutem attinet: nunc age dicito quisnam sis, & quis te ad haec audenda impulerit? neque enim istius aetatis est tam insidiosa malitia. Ibi ille, cùm non posset aliud, totum commentum indicat, quibus modis, & à quo sit compositum. Caesar autem Pseudalexandrum, vt pollicita seruaret, in temigum ordinem allegit, quòd esset valido corpore: doctorem verò eius affecit supplicio. Caeterùm Melijs abundè magna multa fuit, quae in fictitium Alexandrum frustra impenderant. Iosephus libro 17. cap. 14. Antiq. Adolescens quidam in Graecia & Ionia se Drusum esse iactans, cupidè à ciuitatibus est susceptus: ac in Syriam vsque progressus, legiones etiam accepisset, nisi agnitus à quodam & captus, ad Tiberium Caij Caligulae nuptias Antij celebrantem perductus esset. Zonaras. Augusti temporibus Qvidam sororis eius Octauiae vtero se genitum finxit: propter summam autem imbecillitatem corporis, ab eo, cui datus erat, perinde atque ipsius filium retentum, subiecto in locum suum proprio filio dicens. Sed cùm plenis impudentiae velis ad summum audaciae gradum fertur, imperio Augusti remo publicae triremis affixus est. Val. lib. 9. cap. 16. Repertus est etiam, Qvi se diceret esse Q. Sertorij filium: quem vt agnosceret vxor eius, nulla vi compelli potuit. Idem. Trebellivs Calca, asseueranter se Clodium tulit: & quidem dum de bonis eius contendit, in centumuirale iudicium adeò fauorabilis descendit, vt vix iustis & aequis sententijs constérnatio populi vllum relinqueret locum. Illa tamen quaestione neq; calumniae petitoris, neq; violentiae plebis iudicantium religio cessit. Idem. Barbarivs Philippus, seruus fugitiuus, ta̅quam cuis Romanus, Romae praeturam gessit. Cuius praeturae administratione postea Iureconsulti vehementer laborarunt, dum de his, quae in praetura Barbarius gesserat, Ratáne esse deberent, ageretur. Illa tamen rata pronunciaru̅t esse ob fraudem haud à iure absonam, qua nimis multi comprehendebantur. Fulgosus lib. 9. cap. 16. Imperante Othone Syluio, magni motus in Graecia atque Asia fuerunt, propter Citharoedvm, qui se Neronem fingebat. Is cùm vultu atq; voce ei persimilis esset, aiebat, quo tempore Romae disseminatum fuit, Neronem sibi vim attulisse, alium pro eo fuisse mortuum. Quamobrem, cùm seditiosis permultis eum prosequentibus, Syriam aut Aegyptum petere contenderet: quò si peruenisset, minimè dubium erat, quin Oriens totus tumultuaret: aduersa tempestate ad Cythum insulam inter Cycladas delatus est. Vbi cùm veluti verus Nero, in milites, qui ab Oriente veniebant, imperio vtreretur, impulit vt parêrent, atqne Sisenna centuno à militlbus desertus, profugere ab insula cogeretur. Qua re audita, cùm Asia penè tota nutaret, missis ab Othone duabus triremibus, nauis, qua is falsus Nero ferebatur, oppugnata est, atque in eo praelio is interemtus fuit, corpus???ue eius Romam missum. Alivs quoque XX, anno post Neronis mortem, cùm se Neronem fingeret, in Oriente tantum nominis atq; existimationis peperit, vt vix, nisi post aliquod tempus à Parthis pop, Rom. deditus fuisset, reprimiposse videretur. Fulgosus libro 9. capite 16. Nero, quemadmodum alios multos, ita etiam Scribonianum senatorem occiderat: & tamen imperante Vitellio inuentus est in Illyrico seruus, nomine Geta, qui se Scribonianum esse fingeret. Qui magna seditiosorum atque seruorum coacta manu, omnia in Illyrico turbabat, vbi olim Scribonianus in magna gratia fuerat. Sed breui Geta ad Vitellium perductus, atque à patrono agnitus, vt fugitiuus multatus est. Fulgosus libro 9. cap. 16. Nymphidivs Sabinas, sub Galba praetorij praefectus, fortasse quia ad imperium aspirabat, se Caligulae filium esse dixit: matri enim meretricis notam inussit, vt se Caesarum sanguini insereret, quanquam id longè à vero abesset. Fulgosus libro 9. capite 16. Qvidam post mortem Commodi Romanorum imperatoris, Sextum Clodium Quintilium se esse dicebat (qui olim Commodi crudelitatem fugiens, multos annos in latebris ignotus hominibus latuisset, atque iamdudum mortuus falsò iudicaretur) quem similitudine formae referebat. Recuperare autem cupiebat facultates Sexti, & omnem dignitatem, quam olim amisisse se fingebat. Respondebat interro gatus de omnibus scité. Attamen post quam eum Pertinax Graecè, cuius linguae Sextus peritissimus fuerat, interrogauit, errauit maximè, dum non posset intelligere id quod à Pertinace quaereretur. Dion Niceus, & Xiphilinus in vita Commodi, & Suidas. Childibivs, genere Antio (his populis vicinus, qui sub Sclauinorum nomine, Iustiniano imperante, regionem trans Danubium incolebant) dum inter Antios Sclauones???ue bello contenderetur, à Sclauone captus, quia corporis robori animi vigor respondebat, magnam audendo famam sibi comparauit. Hunc Antius quidam à Sclauone redemit, Romani captiui hortatu, libertatis ansam quaerentis & asserentis, hunc Childibium (quia & virtus & nominis similitudo fidem faciebat) eum esse, qui ad Danubium sub Iustiniano Thraciam feliciter rexerat, praelio???ue cum Sclauonibus edito, interijsse credebatur. At Childibius cùm id verè negaret, Romanus constanter tamen hero persuasit, verum certè illum esse Childibium, sed prae timore dissimulare. Childibius partim metu, partim spe amplioris fortunae, aliorum insaniam sua affirmatione fouere coepit. Iam cùm Iustinianus Sclauonibus atque Antijs spem fecisset, Turrim vrbem inhabitandi, quae olim à Traiano condita, per id tempus continuis bellis à populo exhausta ac deserta erat: de ea incolenda vtraque gens conuenit, si eis Childibius praeficeretur. Existimabant enim, quemadmodum Thraciam olim virtute defenderat, ita ipsos nunc quoque defensurum. Missus proinde Childibius ab vtraque gente ad Iustinianum orator, cùm in Narsetem eunuchum incidisset (qui Childibium primum in praelio mortuum norat) quanquam Latinè loqueretur, & multa primi Childibij signa daret, tamen is esse, qui verè erat cognitus, vinctus ad Imperatorem missus est. Fulgosus libro 9. cap. 16. Anno à Virginis partu MCXXXVII. in Germania apud vrbem Solum aureum, ab eremo profectus Qvidam, se Henricum IV. Imp. defunctum esse palàm affirmabat. Cùm multi ad eum transirent, graues ortae sunt contentiones. Sed tandem re cognita, relegatus est in Cluniacense monasterium. Fulg. lib. 9. cap. 16. Alexivs quidam Constantinopolitanus adolescens, se Manuelis Comneni Imp. filium tanta dexteritate repraesentauit, vt & comam eius flauescentem, & linguae balbutie̅ exprimeret. Aiebat, se quide̅ iussu Andronici Comneni tyranni in fundum maris abijciendum fuisse: sed misericordia ministrorum, qui patri suo iureiurando obstricti fuissent, conseruatum esse. Iconium profectus, senem Sultanum Clizasthlanem adit: & vt verus filius Manuelis, ab amico patris simulati subsidia accipit, sic vt Isaacio Angelo Imp. terrori esset, nec paucas vrbes Maeandrias occuparit. Tandem Pseudalexius iste viribus auctus, post largiorem potationem dormiens, à sacerdote quodam suo gladio iugulatus est. Non multis diebus pòst, alius Qvidam idem nomen, eundemq; patrem sibi vendicans, in Paphlagonia extitit. Sed eum Sebastus Theodorus praelio victum occidit. Nicetas lib. 3. Tempore Romani Lacapeni Imp. Basilivs quidam Macedo se Constantinum Ducae F. esse iactans, multos libi adsciuit: & hinc inde vagans, vrbes ad defectionem mouit. Comprehensum hunc quidam Elephantinus turmae praefectus ad Imperatorem perduxit: is eum altera truncatum manu dimisit. Dimissus aeream manum substituit abscissae, ingentem???; accinctus ensem, Opsicium peragrat, simplicionbus persuadens se esse Constantinum Ducam. Ita magna manu co̅tracta, defectione facta, castellum occupauit: cui Latum saxu̅ est nomen. Imperator misso exercitu eum cepit, & in Amastriano cremauit. Cedrenus. Philippo Flandriae Comite ad Ptolemaidem sine liberis defun [1955] cto, soror Margarita successerat. Balduinus Margaritae F. natu maximus, Flandriae & Annoniae comitatum sub Philippo Augusto Francorum rege occuparat. Mox sacra expeditionesuscepta, reducentibus Latinis Alexium Isaacij F. & capta Constantinopoli, Graecorum Imp. à Latinis salutatus, nondum exacto anno, dum Adrian opolim oppugnat, insidijs circumuentus exulum, atque à suis pro mortuo deploratus est. Vigesimo pòst ann. Sal. MCCXXIV. cùm Augusto Ludouicus F. successisset, extitit repentè, qui se reducem Balduinum Caesarem esse praedicaret: quem Fulgosus Bernardvm Remensem fuisse inquit. Femina rebus Flandricis Annonicis???ue praeerat Ioanna Ferdinandi vxor, Balduini veri filia. In Annonia res iam mouerat, quòd id natale solum Balduini, ac paternus dominatus foret, taederet???ue feminei dominatus. Ipse grauitatem aspectu insignem prae se ferebat. Ioanna eum in conspectum admittere noluit: tantùm ei sanctius concilium datum est. Cui qui praeerat, cùm velut quaesitor eum grauibus fatigare percontationibus auderet: ille ingenti fiduciae ostentatione, non vt respondere iussus, sed velut castigans increpitans???ue, vel magnitudinem suam vel audaciam tegebat: & duodeuiginti annos ab hostibus in custodia habitum, elapsum inde & venundatum, serui habitu à Germanis mercatoribus redemtum fuisse. Concilio dimisso, & indicio dubio existente, non parua Flandricae nobilitatis manus hominem Comitem Augustum???ue salutantes, iura ab eo petebant, quòd ille fidem maiestatis suae faciebat, nomina commemorans, nobilitatem que, ac egregia facinora maiorum natu, stemmata???ue familiarum, à quo quisq; progenitus foret. Ioanna siue exploratum habens patrem Balduinum Augustum fato functum, siue imperio delectata, nec illud nisi morte depositura: ad regem Francum oratores supplices misit, vt Balduini auunculi augustam sanctam???ue memoriam ab ignoti hominis audacia vindicaret: sibi???ue benefi ciariae & rex & amitimus, opem ferret. Dies igitur homini dicta. Praestò fuit magno comitatu. Simul atque introductus est, cùm regem salutasset: Rex, Breuis percontatio, inquit, te eundem & testem & iudicem tanta in causa faciat. Interrogo, Téne pater meus Rex beneficiarium vocitarit, Flandriae???ue iure vestierit? quo loco, tempore, ritu, teste? Baltheóne te, militiae???; insigni donarit? Tibi quae nam femina ex Francia nobilitate, quo conciliante, quibus auspicibus, quo loco, qua celebritate nupserit? Haec de se ignorare verus Balduinus non potest. Tunc haerere visus, nec responsa explicare. Fide publica venerat. Dimissus ab rege, cùm in Annoniam rediret, à Ioannae ministris comprehensus reste suspensus fuit, fama ancipiti, iuréne, an iniuria. Aemil. libro 7. & Fulgos. lib. 9. c. 16. Cranzius lib. 7. c. 41. Metrop. haec ad dit: Venit Coloniam ad Engelbertum archiepiscopum, auxilium rogaturus: sed Leodiensis episcopus eum suis literis insectatus est, Trutanium & Ribaldum appellans. Ille verò se Comitem Flandriae & Imperatorem Constantinopolitanum affirmabat, hanbens sigillum eodem titulo insignitum. Rogauit ergo archiepiscopum, vt Leodiensem vocaret. Vocatus venit, & Missae officium peregit. Ante perceptionem corporis & sanguinis Dominici, accessit archiepiscopus, & ait: Adiurote, frater episcope, per mysterium Dominici corporis & sanguinis, quod percepturus es, si veritatem dixeris, ad salutem, si mendacium, ad damnationem: vt mihi dicas, quis sit ille, quem tu dicis Trutanium & Ribaldum in Flandriam venisse, & qui se Comitem dicat Balduinum. Episcopus stupefactus, fertur respondisse: Comes Flandriae Balduinus est. Tum archiepiscopus Balduino consuluit, vt Romam iret, & Pontificis auxilium imploraret, testimonijs multorum Flandriae praelatorum & baronum instructus. At studio comitissae & Arnoldi de Aldennardi, cum quo comitissa dicebatur consuescere, captus apud Insulam ciuitatem Flandriae, suspendio necatus est. Abbas sancti Ioannis in Valentia, sepeliuit eum in monasterio: sed iterum comitissa mortuum in furcam rapi iussit. Verus nécne fuerit, Flandri diu certarunt. Cranzius ibidem. Svervs quidam, fabro patre genitus, sacerdotio, quod in Ferogia aliquandiu gesserat, relicto, Noruagiam petens, religionis munus militia mutauit: Osteni cuiusdam, ab Erlingo victi, occasione adductus: cuius agmini per deserta fugienti fortuitò obuius, ducem se praebuit, res???ue aduersum victores nauare cepit. Et ne generis titulo carere videretur, originem mentitus, Haraldum Hyberniensem, regem Noruagiorum, auum sibi vendicando, Siuardo eius notho se procreatum confinxit, se???ue Magnum appellauit. Quod mendacium totius Noruagiae cruentissimae vastationis occasionem dedit. Saxo lib. 14. Cùm Henricus IV. Ricardum II. fratrem patruelem, Britanniae regem, in vincula coniecisset, ac regnum occupasset: Salesberitanus Comes, ex matre Ricardi frater, vt eum liberaret, aut saltem vlcisceretur, regia veste Sacerdotem exornauit (qui olim in Ricardi musicorum numero fuerat, atque ei facie persimilis erat) & Ricardum hunc esse, & effugisse è carcere, disseminauit. Ad eam samam cùm multi conuenissent, supposititium???ue regem sequerentur: Henricus valido exercitu cum eis conserta manu, in fugam omnes conuertit, nec longè pòst verum quoq; Ricardum in carcere sustulit. Fulgosus lib. 9. c. 16. Edouardus Comes Varuicensis, Georgij Clarentiae Comitis F. à Ricardo III. Anglorum rege patruo post caedem patris in carcerem coniectus, ab Henrico VII. qui Ricardum interfecit, similiter asseruabatur. Interea Ricardus Simondus presbyter, humili loco natus, sed astutus, procerum quorundam instinctu, qui Henrico regi inuidebant, Lambertvm Symenellum discipulum suum Oxonij regalíter instituere cepit: tempus fore praeuidens, quo puerum suum de regia ortum prosapia mentiri, & eos, qui Henrici successibus inuidebant, in societatem sceleris pertrahere posset. Non multò pòst cùm fama falsò passim dissipasset, Edouardum in carcere interijisse, mutat ad olescentulo nomen, vocat eum Edouardum, ac in Hyberniam traijcit, ibi???; secretò conuenit nonnullos Hybernorum principes: narrat, Se seruasse filium ducis Clarentiae à morte, ac duxisse in eam terram, quam audierat semper vnicè amasse nomen & genus Edouardi regis. Thomas Gerardinus insulae cancellarius specie veri deceptus, puerum vt regia stirpe procreatum accepit hospitio. Hyberniae ciuitates confestim in fidem pueri veniunt: Principes dimittunt nuncios in Angliam ad eos, quos sciebant Ricardi III. regis partes secutos esse, & in Flandriam ad Margaritam sororem Edouardi IV. regis, quae nupta fuerat Carolo duci Burgundiae, rogatum auxilium. Quae etsi non ignorabat domum suam Eboracensem à Ricardo fratre funditùs euersam esse, tamen non saturta odijs, quibus omnis ferè Henrici VI. progenies extincta esset, nec memor affinitatis, quòd Henricus VII. neptem suam Edouardi filiam in vxorem duxisset: non cessabat omnia tentare, vt Henricum Lancastriae factionis caput opprimeret. Henricus vt errorem hunc ex animis hominum euelleret: per mediam vrbem ex turri educi iussit Edouardum filium ducis Clarentiae, ad templum diui Pauli. Hîc adolescens, sese omnibus ostendens, interfuit in supplicatione, in caeteris???ue sacris, ac simul collocutus est cum multis principib. & praesertim cum ijs, qui coniurationis participes habebantur: quò illi faciliùs intelligerent, Hybernos ex re vana nouos dementer facere motus. Sed animis malè sanis nihil haec profuit medicina. Namque Ioannes Comes Lincolniensis, Ioannis Polaeducis Suthfolchiae, & Elizabethae Edouardi regis sororis filius, Hybernorum corroborandorum causa clàm in Flandriam ad Margaritam venit, & accepto ab ea exercitu duorum circiter millium Germanorum, in Hyberniam traijcit, & Dublini Lambertum puerum, perinde quasi regia stirpe ortum, regem creandum curat. Post haec, Hybernorum coacta ingenti multitudine, cu̅ nouo rege in Angliam nauigat. Henricus rex cum exercitu illis obuiam profectus, pugnam commisit, in qua hostium quatuor millia, & in his duces quinque, in eo ipso loco omnes interfecti sunt, quem viui pugnando ceperant, anno Salutis MCCCCXXCIX. Lambertus puer cum Ricardo praeceptore capitur, sed vitae vtriusque parcitur, quòd ille innocens per aetatem videretur, hic sacerdos esset: qui aeternis tenebris vinculis???ue demandatus est. Lambertus ex rege accipitrum domitor factus, postquam aliquantisper in coquina regia veru verterat, alia???ue viliora munera obiuerat. Margarita vt aliud quodpiam grauius negotium Henrico regi facesseret, iuuenem quendam Tornacensem; forma non ineleganti, ingenio acuto, vafro???ue (cui nomen erat Petrus Varbechus sed postea ob vaecordiam appellatus est ab Anglis Perychinus) Anglicam nonnullas???ue alias callentem linguas, à pueritia vagari per diuersas nationes & gentes solitum, confinxit esse Edouardi IV. regis sui fratris filium, ducem Eboracensem, cui nomen fuit Ricardus (quem Ricardus III. rex patruus Londini in carcere necandum curarat) eum???ue apud se aliquandiu occultè habitum, docuit ita diligenter derebus Anglicis, de???ue Eboracensis domus institutis, atque genere, vt ille postea omnia memoria teneret, facilè narraret, mores repraesentaret, faceret???ue apud omnes fidem per ea, se in Eboracensi familia procreatum: quia hoc generi hominum natura quasi datum est, vt qui sunt eius stirpis, cupidè suorum maiorum laudes consequi nitantur. Ergo vbi Henricus rex aduersus Carolum IIX: Gallorum regem pro liberandis Britannis bellum comparabat, Margarita misit Petrum clàm in Hyberniam, vt ibi inter Syluestres homines nouae factionis semina iáceret. Petrus breui tempore sua astutia tantum gratiae cum illis hominibus iniuit, vt bene multi principes eum, tanquam regis silium, sequi ceperint. Fama eius rei ad Gallos perlata, Carolus vocauit ad se Petrum, vt illum armaret in Henricum, contra se venientem. Petrus statim ad Carolum se contulit. Verùm haud multò pò st, facta cum Anglo pace, Carolus hominem ab se ablegauit: qui ita de tanta spe deiectus, ad Margaritam in Flandriam redijt, Margarita, vt fictum gaudium suum a [1956] pud omnes notum faceret, congratulabatur palàm nepotisalutem, maximis???ue, hoc est, regijs afliciebat honoribus. Flandri principes eum omnibus prosequebantur officijs. Fama rei in Angliam diuulgata, principum quoque aliqui fidem commento dedêre, & ex populo improbissimi quiq; in Flandriam transmisère. He̅ricus in Galliam legatos misit, qui de ficti huius Ricardi natalibus diligenter in quirerent. Dum alij alia loca peragrant, quidam Tornacum perueniunt, ibi???ue intelligunt, Ricardum patre tonsore natum, nomen???ue à primo habere Petrum, cognomento Varbechum, id???ue multorum testimonio constare. Henricus patefactam fraudem primo quoque tempore per omnes partes diuulgandam curauit, & proposita impumtate, liberum ijs, qui iam defetcissent, reditum concessit Itaque Ricardus in Scotiam confugit. Iacobus IV. Scotorum rex, vt hoc praetextu belli Anglis inferendi occasionem haberet, affinem suam illi in vxorem dedit, Northumbriam latè vastauit. Ricardus verò animaduertens nullos ad se fieri Anglorum concursus, & veritus, ne ob id do lus eluceret, fertur inclamasse: Ò me ferreum, qui meorum calamitate non moueor: atque rogasse regem, vt ne vltrà suam patriam perderet, perinde quasi patriae amore victus, iam misereri cogeretur. & rex respondisse, Sibi videri eum non suam, sed alienam vicem dolere, qui appellaret Angliam suam patriam, suam???ue gentem, ex qua tamen nemo omnium bellum eius causa & nomine susceptum iuuaret. Tandem pace inter reges facta, Ricardus à Scoto destitutus & eiectus, ad Cornubienses se contulit. At Henrico cum exercitu accedente, metu perculsus, in asylum Belli loci confugit, & inde impunitate promissa Londinum ductus, & in liberiore custodia seruatus, deceptis custodibus, se fugae mandauit. Sed insequentium clamore territus, peruenit ad Bethleemense coenobium monachorum Carthusianorum, ac praefecti loci se fidei commisit, suppliciter rogitans, vt à rege sibi vitam deprecaretur. Praefectus à rege eius salutem multis precibus impetrat. Ita???ue Petrus in aulam ad Vvestmonasterium reductus, compedibus vinctus, in ipsius aulae vestibulo integrum diem, nullo non ludibrio à turba petitus, exploditur: postridie eius diei Londinum per omnium oculos traducitur, aliquotque horas in foro paribus probris exponitur, ac postremò in turrim conijcitur. Sed neq; hîc turbarum finis. Namq; vt Petrum fato quodam turbandae Angliae natum scires, quando ipse tetro conclusus carcere seditioni fomitem praestare nequibat, illius saltem persona simulata nouis motibus occasionem dedit. Monachus quidam Augustinianus, nomine Patricius, Discipvlvm quem habebat subornare, eius???ue auribus instillare coepit, se illi regnum facilè paraturu̅, si suum vellet sequi consilium. Discipulus non modò id se facturum non renuit, sed iteru̅ atq; iterum rogauit, vt quod destinasset, maturè tentaret. Itaq; subtiliter communicato consilio, confide̅ter etiam in Cantium ambo proficiscuntur. Ibi ad olesce̅s primò clàm nonnullis indicat, se Edouardum Varuici comitem esse, & nuper ope & arte Patricij ex turri Londinensi aufugisse: & quìa dictis habita fide, dein palàm id ipsum praedicat, cunctorum???; auxilium implorat. Verùm re detecta, euestigiò praeceptor cum discipulo in vincula raptus, & hic necatus, ille aeternis tenebris mandatus, quòd monachus esset. Polyd. libro 26. & Fulg. lib. 9. c. 16. À Virginis partu MCCXLIII. in. Asia minore, quidam fuit nobili inter Turcas genere ortus, qui Cotherinvs nuntupabatur. Hic quorun dam Turcensium praefectorum opera, qui Baiothum Sulthanum inuisum habebant, cùm in publico cum matre ex composito contendens, minis cum ea ageret, vt quo patre esset ortus, declarare vellet, ipsa???ue reluctaretur: arreptam capillis, grauiter calcibus pugnis???ue multauit. Ita que cùm filij vim vltrà ferre se non posse simularet, palàm affirmauit, Cotherinum Baiothi Sultani fratrem esse. Quam rem cùm populi ingenti gaudio accepissent, ad eum circiter viginti millium hominum manus conuenit: atq; vrbs Iconium iam deditionem fecerat, cùm inde profectus, vt Ca̅delorum occuparet, vbi regij thesauri custodieba̅tur, per fraudem à quodam Turcensi principe captus, vnà cum fratre suspendio vitam finiuit. Fulg. lib. 9. c. 16. Gondevaldvs quida̅ Burgundus, cùm eiusmater, quae corpus vulgauerat, Clotharij Burgundiae regis filium esse diceret, à Clothario atque Childerico eius fratre repulsus, veluti declinandi dedecoris causa, Hierosolymam profectus fuit. Mox audita Clotharij morte, cùm in Burgundiam redijsset, eum???; populi excepissent, à Gunthrano Clotharij filio superatus, atque occisus fuit. Idem. Sub Rodolfo Habspurgense quidam Fridericvs Stuphius magus (Cranzio Holstuch cognomine, alijs Tilekolup dicitur) Fridericum II. Imp. se esse dicens, multas ad se vrbes pellexit, in Vvezeslaria copias habens. Erant enim qui Fridericu̅ II. Imperatorem in Apulia mortuum, nullo pacto mortuum crederent, sed viuere suspicare̅tur, qui peracta gestorum perperàm poenitentia, nunc se redderet principibus. Fecerunt fide̅ aliquantum praeter corporis linea menta non abhorrentia, permulta quae nouerat eius secreta: quippe seruierat diu Imperatori, & penitiora quaedam intellexerat. Sed vbi detecta est eius fraus, Nussiae captum, & tormentis conuictu̅, Rodolphus igne cremauit. Columbarienses, qui eum fouerant, quatuor millibus marcarum argenti multati sunt. Cuspinianus, & Auentinus lib. 7. Cranzius lib. 8. c. 16. Metropol. & li. 7. Vandal. c. 39. sub ann. Sal. 1283. Non longè pòst alius Qvidam nebulo venit Lubeca̅, primùm quidem secretò, deinde palàm praedicans se esse Fridericu̅ Imperatorem: venisse in vrbem, quam ipse creasset Imperialem. Persuasit credulae plebi, ita vt equo vectum ducerent per ciuitatem. Erat vir industrius inter proconsules, Henricus Steneken, qui in legationibus crebriùs alloquutus Imperatorem, multa de persona, multa de statu curiae eius viderat. Secretò coepit super multis compellare hominem: ille ad omnia vacillabat. Comperto mendacio euanuit, nemine sciente quò abisset. Cranz. lib. 7. Vandal. c. 39. Ludouicus Marchio Brandeburgensis, Lodouici Bauari Imp. F. Carolum IV. regem Rom. agnoscere nolebat. Rodolphus dux Saxoniae (Boëmo fortasse conscio) Molitorem quendam rusticum similem inueniens Valdemaro Marchioni Brandeburgensi defuncto, sine liberis mortuo (à quo Lodouicus Marchionatum sortitus erat) persuasit illi, vt diceret, se olim causa poenitentiae peregrè abijsse, mortuum???ue simulasse: multa???ue signa ostendens, populum eò perduxit, vt Ludouico luxuriam vxoris & filiarum obijcerent, liberos???ue eius illegitimos indignos???ue tanto principatu clamatent. Ob id multas ciuitates Marchiae amisit, quas Boëmus occupauit. Sed mox Carolus Lud ouicum principatu Brandeburge̅si, Bauariae & Carinthiae feudalia dando, Norimbergae condecorauit, Marchionem???; fictum proscriptione imperiali execratus est. Cuspin. & Cranz. lib. 9. Metrop. c. 35. Mortuo in praelio aduersus Mauros in Hispania Aldephonso rege, Hispanvs, qui ei facie persimilis erat, se Aldephonsum esse finxit, ostendens, propter acceptae cladis dedecus, ignoto habitu, velle orbem terratum peragrare. Quibus rebus apud multos (nam praeter similem effigiem, multis quoque alijs signis, se verum Aldephonsum ostendere videbatur) tantum profecit, vt magnus hominum numerus Aldephonsum esse eum putaret. Itaq; cùm ob eam rem multi hominem sequerentur: veritus Alpho̅sus, qui in regno successerat, ne inde grauius sibi negotium oriretur, comprehendi eum, atque suspendi iussit. Fulg. lib. 9. c. 16. Thesavros Condendo. Maros amnis Hercynijs saltibus effusus praecipiti cursu in Tybiscum euoluitur. Hunc plerique Sergetiam antiquis vocatum asseuerant, in cuius auersi & mox reducti vado, Decebalvm Daciae regem, vrgente victricibus armis Traiano Caesare, thesauros co̅didisse ferunt, quum Barbarus in ea rerum de speratione seipso crudelior, ne latebrae secreta proderentur, artifices atque operas ad vnum omnes in vestigio perfecti operis necauisset. Expilando. Consule Tit. Fures astuti, f. 1976. Illic Res perse, hîc respectu hominis, cuius bonum est fortuitum, perpenditur. ASTVTIA IN IIS, QVAE AD ANIMVM pertinent, occupata. Siue iam considerentur Habitvs animi. Bonos Habitus impedire, euertete: Malos introducere. Putà Virtvtem astutè promouere. M. Varro vtile esse Rebvspvbl. dicit, vt se viri fortes, etiam si falsumsit, ex dijs genitos esse credant: vt eo modo animus humanus yelut diuinae stirpis siduciam gerens, res magnas aggrediendas praesumat audacius, agat vehementiùs, & ob hoc impleat ipsa securitate felicius. Augustin. libro 3. de Ciuitate Dei, cap. 4. Castitati aliorvm astvtè insidiari. Huc pertinet Tit. Astutiae erga Amasios, f. 1939. item in Co̅iugijs conciliandis vel dissoluendis, quatenus libidini hoc ipso consulitur, f. 1947. & seq. Valerianvs Imp. in pietatem Christianam (cui primu̅ fauit) [1957] saeuiens, ad olescentem quendam Christianum in amoenissomis hortulis. super lectum extructum plumis, resupinum poni iussit: & ne se inde excuteret, blandis serico nexibus irretiri. Amotis omnibus arbitris, speciosum scortum iussu praetoris aduenit, delicatis stringit colla complexibus, manibus???ue, quod dictu scelus est, in libidinem concitat iuuenem Christi. Miles Dei praecisam morsu linguam in oscula̅tis se faciem expuit: ac si victor extitit. Auentinus lib. 2. Annal. Boiorum, ex D. Hieronymo. Florentivs monachus & presbyter, singularis osor & persecutor Benedicti erat. Itaque aliquando meretriculas septem de prostibulo euocatas, in hortum monasterij ad duxit, quae nudae illic inter se ludendo & cantando monachos ad libidinem accenderent. Quas insidias intelligens Benedictus, locum mutauit, & paucos fratres secum abduxit. Vincentius lib. 21. cap. 56. & Leo Hostiensis lib. 1. cap. 1. & Marulus libro 5. cap. 2. Prodigos reddere. Evtrapelvs quidam inimicis suis blanda quadam ratione nocebat. De eo sic Horat. in 1. Epist. 18. —Eutrapelus cuicunque nocere volebat Vestimenta dabat preciosa. Beatus enim iam Cum pulcris tunicis sumet noua consilia & spes, Dormiet in lucem, scorto postponet honestum Officium, numos alienos poscet: ad imum Thrax erit, aut olitoris aget mercede caballum. Effectiones. hvivs svnt loci, Astutè Explorare, expiscari aliorum Voluntatem, Consilia, Dicta, Facta. Samson, descendens cum parentib. Thamnatam ad ducendam vxorem, in vinetis occurrentem leonem discerpsit, perinde ac si hoedum discerperet: neque tamen id factum parentibus indicauit. Caeterùm cùm aliquanto pòst iterum Thamnatam proficisceretur, ad visendum leonis cadauer deflexit. Ibi cùm animaduertisset in eius corpore examen apum cum melle: vola sua mel exceptum, coepit inter eundem comedere, suis???; de eo parentibus edendum dedit. At cùm venisset Thamnatam, instructo pro more conuiuio, triginta Sodalibvs, qui ad se venerant, hoc aenigma proposuit, Ex edace cibus, & ex feroci exijt dulcedo. Vt istud, si intra septem conuiuij dies explicassent, triginta lintea ab se acciperent, totidem???ue vestes elegantes. Sin autem explicare nequluerint, ipsi triginta lintea, totidem???ue sibi vestes elegantes darent. Quod aenigma, cùm illi per triduum explicare non possent, die septimo petierunt à Samsonis vxore, vt à viro suo aenigmatis sententiam eblandiretur, quam eis indicaret: alioquin sese & eam & eius domum paternam igni crematuros. Ergo Samsonis vxor apud eum flere, & sese ei odio esse, non amari, dicere, qui aenigma propositum popularibus sibi non patefaceret. Institit???ue sic apud eum flendo per septem dies. Septima tandem die peruicit, vt declararet aenigma, id???ue ipsa popularibus exposuit. Itaque die septima ante Solis occasum sic illi dicunt: Quid melle dulcius, & quid leone fortius? Et ille: Nisi vitula mea arauissetis, meum aenigma non peruestigassetis. Iudicum 14. Idem vbi deperisset Dalilam Gazensem, Palaestini, multis ab eo dam nis affecti, ad ea̅ veniunt, persuadentes, vtà Samsone per olanditias discat, in quo posita sit tanta eius fortitudo, & qua ratione possint eum vincere & ad subigendum co̅stringere: ei???; MC. argenteos singuli paciscuntur. Illa apud Sa̅sonem in stat. Et, cùm tribus vicibus fefellilset, indignabunda petit, quo pacto constringi valeret. Tum ille improbitate mulieris taedio enectus, omnem suum animum ei aperit, & suo capiti nouaculam non admotam fuisse ostendit, quoniam Deo à ventre matris sit deuotus: quòd si tondeatur, abituras à se vires, se???; infirmum & caeterorum omnium similem fore. Dalila, accersitis Palaestinorum optimatibus, Samsonem in genibus suis consopit, detonsis???; de capite eius septem cincinnis cepit eum viribus destitutum vrgere, & ei Palaestinos instare, dicere. Ille à somno experrectus, nesciens à se Iouam discessisse, cùm putaret se sicuti solitus erat euasurum, à Palaestinis captus Gazam???; perductus, in ergastulum effossis oculis ad molendum detrusus fuit. Iud. 16. Narrant Midam, vtpote tyrannum, corycaeos ac subauscultatores dimittere solitum, per quos quaecunque per omnem regionem vel fierent, vel dicerentur, cognosceret, nimirum illis vtens aurium vice. Proinde cùm vulgus ad miraretur, ab illo resciri etiam ea, quae clàm ac procul fierent, occasionem fabulae dederunt, vt Midas diceretur auriculas asini habere. Vel quòd nullum aliud animal acrius audiat quàm asinus, excepto mure: vel quòd aures habeat omnium longissimas. Erasmus. Cùm Lysander Thasios cepisset, & illi, qui Atheniensiu̅ partes secuti fuerant, sese occultarent, euocatis ciuibus in templu̅ Herculis, humanissimam orationem habuit: oportere veniam dare his, qui latêrent in commutatione rerum, & eos bonum animum gerere iussit: quippe cùm eam orationem in templo haberet, id???; in ciuitate Herculis aui. Ergo fidem habentes orationis benignitati, prodierunt. Lysander paucis pòst diebus eos interfici iussit. Polyaen. lib. 1. Pericles in Repub. Atheniensium potentiss. erat. Inimici cùm eum apud populum accusare vellent: priùs periculum feceru̅t, quale populus de ipso iudicium laturus esset, & Phidiam statuarium, Periclis intimum, falso crimine futri accusarunt. Phidias in carcerem conijcitur, & veneno innocens necatur. Pericles Phidiam defenderat, & iam infestiore̅ populum habebat. Sed bello contra Lacedaemonios gliscente, cum Periclis opera egeret Resp. accusatio fuit dilata. Plut. in Pericle. Agathocles Syracusanorum tyrannus, Carthaginensibus terra mari???; debellatis, dijs sacrificauit, amicos???; opiparis co̅uiuijs excepit, deposito???; in comessationib. regio ornatu, cuiusuis priuati hominis tenuitatem prae se ferebat. Qua via hoc consequebatur, primùm vt multorum beneuolentiam sibi co̅ciliaret: deinde cuilibet inter pocula loquendi libertate concessa, quo quisque animo esset, verè cognosceret, vino veritatem detegente. Diod. lib. 20. Dionysivs maior, cùm pecunia̅ à Syracusanis exigeret, mox eiulantes cerneret deprecantes???;, ac non esse sibi allegantes: iussit iterum extorqueri, ac bis vel ter ide̅ egit. Vt verò plurib. indictis ridentes audiuit, ac dicteria inter deambulandum in foro iacientes, iussit desistere: Nunc enim nihil, inquit, habe̅t, quando nos contemnunt. Plut. in Reg. apoph. Idem, vt cognosceret, quid de se dicerent subditi, musicas feminas & meretrices conuocari iussit. Quae cùm magnis praemijs se donatum iri putarent, ille nihil eis donauit: sed meretrices singulas explorauit, ad hibitis tormentis, quídnam ab amatorib. audirent de tyrannide. Ita cognitis obtrectatoribus, eos partim morte affecit, partim in exilium misit. Polyaenus libro 5. Idem expeditionem suscipiens, Androniarcis ac pecuniarum custodiam commendauit. Eum Hermocrates hortabatur, vt sibi operam suam accommodaret, ad obtinendam arcem atq; pecunias. Postquam verò saluus Dionysius post paucos dies redijt, cùm nihil audiret ab Androne, dixit se ab alijs audiuisse omnia: verùm ab ipso quoque se velle cognoscere, quísnam potissimùm occasionem arripere voluerit. Andron deceptus, prod dit Hermocratem. Dionysius Andronem quidem interficiendum curauit, quòd non confestim sibi post reditum hoc in dicasset: Hermocratem verò in custodiam dedit, quia sororem eius in matrimonio habebat, in cuius gratiam eum postmodum in Peloponnesum dimisit. Idem. Idem, cùm scire cuperet, quinam iniquo animo tytannidem ferrent, nauigauit ab Italia in occultum nauale famam???; sparsit, Dionysium à proprijs militibus interfectum esse. Qui aegrè imperium eius tulerant, concurrunt cum summo gaudio, sibi???; mutuò casum narrant. Ille comprehensis ijs quibus ea res laetitiae erat, omnes trucidauit. Idem. Idem morbum simula̅s, rumorem diuulgauit, regem in extremo periculo versari. Cùm multis ea fama gaudiu̅ faceret, ipse cum satellitib. progressus, omnibus conspiciendum sese praebuit, gaudentes???; ad mortem rapi imperauit. Idem. In Avgvsto Caesare adulteriorum consuetudinem leginus Hoc & inimici eius exprobrant, nec amici factum negant, sed excusant: multis periculis iactatum principem, insidijs???ue tam domesticis quàm externis, ad id non voluptate turpi, sed solerti consilio ductum asserentes, quò facilius scilicet, familiaritate feminarum, quid eoru̅ viri aduersarij sui vel sibi suspecti, agerent molirentur???;, deprehenderet. Co̅stat siue hinc siue aliunde, coniurationes contra eum omnes ferè surgentes oppressas esse. Petrarcha, ex Suetonio. Cùm Tiberium, vt luxuriosum & homicida̅ criminaretur Caligvla, alij quoq; se illi gratum facturos rati, liberiùs sunt in eum inuecti. Tum ille eu̅ dem laudauit & celebrauit, & poenas de ijs sumsit, qui illi maledixerant. Malè de eo loquentes vituperabat: lauda̅tes oderat, vt amicos eius. Magnam turbam eorum, qui Tiberium contra patrem, matrem & fratres eius irritarant, occidit. Zonaras. Occvltare, Caelare, sva aliorúmve Consilia, Dicta, Facta. Nempe Institutum. Datames bellum gerens cum Sinopensibus classem habentibus, cùm ipse naues fabricare vellet, & fabri deessent, amicitiam cum eis fecit, promittens se Sestum expugnatam cis traditurum, quam omnium infestissimam habebant. Crediderunt Sinopenses, & hortabantur, vt quibuscunque rebus opus ad bellum haberet, ab ipsis acciperet. Ille se nulla re a [1958] lia dixit indigere, cu̅m haberet summam facultatem pecuniarum, atque hominum: verùm qui machinas, arietes & testudines fabricarent, se nullos habere, quae res maximum vsum praestarent oppugnantibus. Sinopenses omnes ex vrbe fabros & architectos ei miserunt. Ille eorum artificibus vsus, cùm magnam copiam nauium & tormentorum aedificasset, oppugnationem à Sesto ad Sinopem conuertit. Polyaenus libro 7. Auarum princeps Chaganvs, à Tiberio II. Imp. fabros sibi pro struendo balneo mitti petijt. Quos, cùm venissent, vi compulit, vt pontem super Danubium struerent, quò facilis sibi esset aditus populandi agros Romanorum. Cusp. Odium. Philippvs Macedonum rex in Epist. ad Athenienses, cùm in animo haberet nihil eorum facere, quae legati ipsorum postulabant: nec tamen nimis durus videri vellet, affirmauit, Se auditis oratoribus eorum assentiri omnibus rebus, quas illi petebant: se???ue paratum esse inducias facere, si tamen Athenienses missis ad se auctoribus malorum consiliorum, iusto supplicio illos affici passi sint. Literae regis recitatae à Demosthene in actione pro Ctefiphonte, illic nunc inclusae leguntur. Eodem etiam pacto M. Antonivs texit odium suum contra eos, quos Mutinae obsidebat, doce̅s se omni poena eos liberaturum, si imperatorem suum prodidissent, quod illi commissuri nullo modo erant: in epistola enim quam misit Hersio & Caesari, inquit: At militibus inclusis opem fertis, nihil moror eos saluos esse, & ire quò lubet: si tantummodò patiuntur perire eum, qui meruit. Victorius lib. 2. Variarum lectionum, cap. 13. Magiam. Gvl. Luranus Theologiae Doctor, concionator celebris, ob crimen Magiae Pictauij damnatus est, anno MCCCCLIII. die XII. Decemb. testimonijs & confessione propria conuictus, quòd mutuo obligationis instrumento cum Satana confecto, penes eum deprehenso, renuncians Deo & sacrificans diabolo, promisisset se praedicaturum (vt fecit) fabulas esse quicquid de Magis dicitur, crudele factum esse ad morte̅ damnari Magos. Bodinus in Confut. opin. Vieri. Adulterium. David rex suspicionem adulterij cum Bethsaba commissi astutè effugere conatus, nouo scelere homicidij idipsum aggrauauit. Vocatum enim è castris Vriam, simulato colloquio de negotijs bellicis, iussit eum domum suam descendere, eo consilio, vt à coniuge blandè susceptus, cum ea concumberet, & sic adulterij suspicio dilueretur. At Vria, licèt inebriato à rege, id recusante, cùm videret hoc pacto consilium suum non succedere rex, Vriam cum literis amandat ad Ioabum, efficeret, vt Vrias ab hostibus in oppugnatione Rabae à suis desertus, occideretur. Quod Ioabus diligenter executus est. 2. Regum 11. Mvlier prope Florentiam publici hospitis vxor, admodum liberalis, cum quodam, cuius vsu tenebatur, cubabat in lecto. Accessit interim de improuiso & alter, idem quod prior facturus. Quem praesentiens scalas ascendentem mulier, atque obuiam facta, acriter eum obiurgare, & vlteriore aditu arcere coepit, asserens non esse tempus quo ei satisfieri posset, rogans???ue vt euestigiò abiret. Renitendo altercando???ue cùm aliquandiu tempus tereretur, superueniens vir, quid sibi vellet ea concertatio, quaesiuit. Femina ad fallendu̅ promta: Hic, inquit, irato animo in aedes nostras irrupit, supplicem qui huc confugit persequens. Alter qui latebat his auditis verbis, prosilijt, se vlturum iniuriam clama̅s. Vir de causa dissensionis interrogans, cum ambobus collocutus, pacem composuit, eiúsque firmandae causa ad communes epulas vtrunque admisit. Poggius in Facetijs. Tyrannidem. Tiberivs Caesar C. Caligulae ideo imperium reliquisse dicitur, quò memoriam scelerum suorum maioribus Caij sceleribus obrueret: vt???ue maxima atque nobilissima pars senatus post mortem suam necaretur. Dion Nicaeus in eius vita, & Zonaras. Abolendo rumori de incensa vrbe Nero subdidit reos, & exquisitissimis poenis affecit, quos vulgus Christianos appellabat. Auctor nominis eius Christus, qui Tiberio imperitante, per procuratorem Pontium Pilatum supplicio affectus erat. Igitur primò correpti, qui fatebantur: deinde indicio eorum multitudo ingens haud perinde in crimine incendij, quàm odio humani generis conuicti sunt: & pereuntibus addita ludibria, vt ferarum tergis contecti, laniatu canum interirent, aut crucibus affixi, aut flammandi: aut vbi defecisset dies, in vsum nocturni luminis vrerentur. Hortos suos ei spectaculo Nero obtulerat, & Circense ludicrum edebat, habitu aurigae permistus plebi, vel circulo insistens. Vnde, quanquam aduersus sontes, & nouissima exempla meritos, miseratio oriebatur, tanquam non vtilitate publica, sed in saeuitiam vnius absumerentur. Haec Tacitus lib. 15. Persidiam. Israelis filij, cùm propter inuidiam fratrem Iosephum Madianitis mercatoribus vendidissent XX. argenteis: ne Iacobus pater id rescisceret, sanguine hoedi versicolorem eius tunicam cruentarunt, & ad patrem miserunt, simulantes sese eam reperisse, & dubitare Iosephi ea esset, nécne. Ille ea agnita, Iosephi dixit esse tunicam, & filium suum tanquam ab agresti fera dilaniatum, multis lacrymis prosecutus est. Gen. 37. Alcibiades salutatum profectus Periclem, vt audiuit, ei non vacare, sed quemadmodum Atheniensibus Propylaeorum aedificatorum rationes daret, cogitare: Ergo, inquit, in id potiùs ne dare cogaris, incumbito. Plut. in Apopht. Othocarus Boëmorum rex, dum apud Morauia in domo priuata spaciaretur, nihil mali veritus, obtruncatus est. Deprche̅ditur homo Turingus cruento gladio: & priusquam de coniuratis, de???; modo rerum institutarum ac omni scelere patefaceret, à populo laceratus est, caedem eius festinantib. conscijs, ne proderentur. Cranz. lib. 7. Vandal. c. 31. Lvdovicvs Sforcia dux Mediolanensis, postquam Carolum IIX. Galliae regem ad inferendum Neapolitano regi Ferdinando bellum concitasset: rem arte tractare, ac tegere cupiens, subtilissimo artisicio, nunc regis Galliae ad res Italicas propenfionem quasi Italis omnibus periculosam damnans: nunc Genuae, quam regis beneficio teneret, veteris???; cum Galliae regibus foederis necessitatem excusans, qua illius regis (vt ipse dicebat) postulata audire impulsus fuerat: iam Ferdinando, interdum Pontifici Alexandro VI. separatim, Petro???; Medici pollicendo, se pro sua virili Caroli ardorem restinguere conaturum: eos in hac spe consopitos retinere nitebatur: ne priusquam res in Gallia benè compositae ac stabilitae forent, aliquis in ipsum motus ex citaretur. Atq; haec quidem ei faciliùs credebantur, propterea quòd consilium de rege in Italiam adducendo, erat vel ipsimet Ludouico ta̅toperè periculosum, vt fieri haud posse videretur, quin tandem (periculo diligentiùs expenso) ab incepto pedem esset relaturus. Totam aestatem anni 1493. in huiuscemodi negotijs consumsit Ludouicus, sine vlla regis suspicione, vt nec Ferdinandus, nec Pontifex, nec Florentini, de ipsius promissis omnino desperarent, nec eis planè confiderent. Guicciard. lib. 1. Habraymvs Bassarum princeps apud Solymannum Turcicu̅ Imp. occultè fauens Christianis, Marcu̅ Nicolai Venetu̅, ignobilem mercatorem, qui ab Italia mutatis ad celeritatem iumentis, ad eum Babyloniae agentem cum secretis mandatis ac literis percurrisset, redijsset???ue: enatis non temerè paulò pòst his de ipsius perfidia suspicionibus, Byzantij pro speculatore comprehendi, noctu???; iugulari, & in mare proijci iussit, scilicet vt detegendo crimini certius indicium tolleretur: nec inde totius institutae atque obitae legationis causa iudicio nosceretur. Iouius lib. 33. Hist. Sepulcrum. Periander Corinthiorum tyra̅nus, cùm vel diuinitatis affectatione, vel metu, ne quid grauius à suis post fata pateretur, sepulcrum suum ignorari vellet: duos iuuenes intempesta nocte per semitam quandam ingredi, obuium primum necare, atq; clàm sepelire iussit. Pòst quatuor alios mifit, qui duos illos interficerent & sepelirent. Pòst quatuor octo. Inde sexdecim. Sic effectum vt cùm ipse solus primis duobus obuius factus esset, & ab illis interfectus atq; sepultus, loco incerto, sepulcru̅ illius nemo vnqua̅ inuenire potuerit. Laërt. in eius vita. Thesauros. Vide suprà, Thesauros astutè condere, f. 1956. Vlcisci. Vltio astvta, ratione habita Offensae, quam vlciscitur. Putà Caedis. Cùm Alboinus Longobardorum rex Veronae in conuiuio exhilaratus vxori porrexisset poculum è Cunimundi soceri capite fabrefactum, vt cum patre biberet: Rosimvnda dolore correpta, Peredeum virum fortissimum multis pollicitationibus in viri caedem allicere nititur. Quod quum assequi non posset, artibus eum circumuenit. Peredeus vestiariam reginae noctu adire solebat. Regina se in lecto Peredeo supponit. Mox vbi se patefecit: Peredee (inquit) aut te Alboinum interficere, aut ab eo te interfici opus est, regalem quando thorum incestasti: ni parueris, paternam???ue mortem vltus fueris, te adulterij postulatum, dira morte scito moriturum. Ille timore perculsus, se regem interfecturum pollicetur: eum???; meridia̅tem, ope Elmichi co̅iurationis auctoris adortus obtruncauit. Bonfinius lib. 8. Decad. 1. Liuorum regis filius Bicco Iarmericum Danorum regem, à quo olim fratribus spoliatus fuerat, accessit, & ab eo benignè habitus, arcanorum omnium arbiter euasit. Hunc vt suis per omnia monitis parere sensit, ad scelera flagitia???ue [1959] committenda compulit, praecipuè aduersum sanguine iunctos. Eiusdem suasu rex Sclauorum rebellantium duces, traiectis fune tibijs, equis in diuersa raptantibus praebuit lacerandos. Alio item tempore optimates eorum primò tibias loris traiectos, & taurorum cruribus alligatos, molossis incessentibus raptim in coenum voragines???; pertractos absumsit. Broderum regis filium falso crimine incestus cum nouerca insimulatum, suspendio necandum curauit. Suauildam nouercam calcibus equorum protriuit: mox Hellespontios fratres ad Suauildae sororis vocem indignam vlciscendam impulit, à quibus Iarmericus in arce munitiss. obsessus, ea tandem occupata, artub. detruncatis perijt. Saxo lib. 8. Frouini ducis Slesuicensis ab Atislo II. Suecorum rege caesi filij duo Keto & Vvigo, in Sueciam profecti, perfugarum specie, inter milites admittuntur, & à rege interrogantur, An meminissent pugnae superioris anni, quando duo congressi de vita certassent? Meminisse fatentur, ducem???ue suum tum prostratum ab illo, qui rex gentis ferebatur. Haec, inquit, dextera protriuit virum alioqui fortissimum. Quaerit deinde, Filiósne superstites haberet dux ille? Reliquisse aiunt geminos, proceritate corporum ferè, pares sibi. Estne illis, inquit, paternae necis aliquis dolor? Tum Keto, Quid prodest multa in ventum verba fundere, vbi nullus est exigendae vltionis locus? Consueuerat rex sine comitatu exire, apricandi gratia. Fratres illi velut comitaturi sequuntur: ac iam solum nacti, verbis his aggrediu̅tur: Nuper sollicitè perquisistide nece Frouini, iactabundus???; dexteram extulisti. Ecce astamus in conspectu tuo gemini fratres, vt vindices in te paternae necis simus, aut occumbamus. Interritus rex: Parcite, inquit, adolesce̅tes sanguini vestro, vita dignos iudico, quos dolor in vindictam paternae necis armauit. Aeris non contemnenda̅ summam accipite: & proprij lucrum sanguinis, militia mea in reliquum vsuri, accepto ferte. Frustra, inquit Keto, ista iactas: morituri venimus, aut vindicaturi. Tum ille, Ergo iunctis viribus concurrite. Indecorum est his annis atq; viribus, vtrique seorsim concurrere. Absit, inquiunt, dedecus & generis & patriae, vt vni duo concurramus. Si quid tibi virium est, ait Keto, exere, spectator frater assistat: aut si illum mauis excipere, me pugnae spondeo spectatorem. Circo designato Keto regem inuadit. At ille ictus deuitans, ludificando magis pugnam extrahit, fratrem quoque ad arma vocans, vt plenis vti viribus posset in hostem. Vbi verò Keto pertinaciùs regem vrget, rex magno impetu galeam Ketonis decussit, vulnus???; capiti inflixit. Tum Vigo oblitus promissi, in pugnam ruit violentus, & vnà cum fratre, regem occidit. Amputato inde capite illud ad proximam villam perferunt & Ketonem atq; Vigonem, germanos fratres, Frouini patris, ab Atislo rege caesi, mortem vltos esse apertè profitentur. Mox ad regem suum regressi Vermundum, praemia magna retulerunt: tum quòd patrios manes vindicassent, tum quòd accerrimum Danorum hostem sustulissent. Cranzius lib. 1. Sueciae, cap. 23. Stupri. Simeon & Levi Iacobi FF. vt vlciscerentur stuprum à Sichemo illatum Dinae sorori, simulant sese illi sororem in matrimonium daturos: ea tamen lege, si priùs cum patre Hemore principe Sichemitarum & omnibus ciuibus circumcideretur. Sichem amore puellae conditionem accepit. Tertio die pòst, cùm illi in dolore essent, oppidum inuadunt, mares omnes trucidant. Reliqui Iacobi filij ad caedem superueniunt, & oppidum diripiunt. Genes. 34. Repulsae amatoriae. Bellerophontes propter occisum Bellerum Argos exilio mutans, Tirynthem peruenit, Proeti???; regis hospitio est vsus. Interim Antea regis vxor, adolescentis amore correpta, coepit illius animum ad stuprum sollicitare, & sui copiam obtulit. Ille vbi flagitium recusasset, videlicet hospitij religione permotus, illa prior occupans, verso???ue in odium amore muliebri, Bellerophontem apud maritum occultè defert, tanquam ab illo fuisset de stupro interpellata. Quod vbi persuasisset, quoad poterat regis animu̅ in perniciem iuuenis instigabat, semper ad aurem occinens illud Homericum: [Greek words]. id est, Aut morere Proete, aut interfice Bellerophontem. Phaedra Minois & Pasiphaës filia, Thesei vxor, spreta ab Hippolyto priuigno, laqueo se de trabe suspendit, absente peregtè Theseo marito. Is reuersus, cùm pendentem adhuc solueret. inuenit tabulam vnà suspensam & obsignatam, in qua Phaedra Hippolyti insidias pudicitiae suae structas accusabat. Id autem ideo finxerat, vt honestam causam necis habuisse videretur: & vt hoc pacto vlcisceretur Hippolytum, qui amori ipsius grat: ficari noluerat: Venus quoq; quod pridem contra Hippolytum se spernentem conata fuerat, absolueret. Fidem ergo Theseus scriptis contra Hippolytum innocentem confictis cùm haberet, iubet eum quamprimùm exulem, post multas grauissimas accusationes, patria terra è conspectu suo discedere: cùm eum ciris & execrationibus deuouisset, ac patrem Neptunum rogasset, vt Hippolytum malè perderet. Eius preces exaudiuit Neptunus, & immisso terrore equis, à quibus in curru vehebatur, cùm per loca deuia stipites & saxa amentes & caeci currum raperent, Hippolytum saxis allisum, vulnerato & lacerato ipsius foedè corpore, miserè perdiderunt. Euripides in Hippolyto. Cleoboea, Phobij Nelidae Milesiorum principis vxor, cùm multa frustra machinata esset, quibus Antheum regij generis ex Halicarnasso adolescentem, Phobio obsidem datum, ad stuprum alliceret: temporis progressu, amore̅ in se extinctum simulans, perdicem cicurem (alij vasculum aureum) in profundum puteum demittens, Antheum rogauit, vt descendens extraheret illam. Mox ingentem super eum deiecit petram, atque occidit. Parthen. in Erot. cap. 14. De Vergilio mago proditur historia à recentioribus, &c. folio 2198. Damnationes. Theodorvs episcopus Caesariensis, indignè ferens Origenem post fata damnatum esse, damnationem in Theodorum Mopsuestenum episcopum mortuum, atq; à Catholicis Concilio Chalcedonensi laudatum, hoc modo molitus est. Subscribente Iustiniano contra Acephalos pro Concilio Chalcedonensi, accedens Caesariensis dixit, Posse eum Acephalos ad Ecclesiae co̅munionem adducere, si Theodorum Mopsuestenum, Theodoretum Cyrensem, & Ibam Ed essenum à Concilio Chalcedonensi receptos damnaret: nam hoc pacto eos sine detrectatione Chalcedonense Concilium tanquam purgatum approbaturos. Cui Iustinianus assensus, libello edito, eos damnauit: atq; episcopos, qui tria capita Co̅cilij Chalcedonensis respuerent, omnibus muneribus affecit: qui dissentirent, in exiliu̅ egit, vt Liberatus literis prodidit. Quae res tantu̅ in Ecclesiam tumultu̅ inuexit, vt post aliquot annos generali disquirenda Concilio fuerit. Sigonius lib. 19. Imp. occid. Modi, quo vlciscitur. Nempe Consilio malo. Reliquis Centauris expugnatis ac confectis ab Hercule, Nessus vnus omnium suffugerat. Is peruenit ad flumen Euenum, & in eius ripa versans, solitus erat adeuntes transmittere. Deinde euenit, vt Hercules in Trachinem ad Ceyce̅, vnà cum Deianira proficisceretur. Posteaquam igitur ipse iam fluuium transmisisset: Nesso mandauit, vt Deianiram transferret. At is inter transuehendum vim coepit adferre mulieri. Hercules, Nessi praecordia iaculo perfodit. At is sentiens lethale vulnus, ad mulierem inquit: Si vis tibi amatorium efficacissimum parare, quo possis Herculem inflammare in amorem tui, & si quando deperibit aliam, in tui cupidinem reuocare, fac illum meo sanguine perungas. Atq; ea persuasa, Nessi sanguinem è vulnere fluentem apud sese seruauit. Itaq; postquam Trachinem adijsset, ac rursum inde profectus Oechaliam adortus ciuitatem: cepisset: Iolen puellam captiuam secum abduxit. Immolaturus autem Ioui parenti victimas ob res benè fortunatas, ad Deianiram mittit, iubens vt sibi vestem aliquam magnificam mitteret. Illa certior facta de Ioles raptu, vestem Nessi cruore tinctam imbutam???; mittit, philtrum se mittere rata. Hanc indutus Hercules, rem diuinam peregit. Caeterùm vbi calefacta veste, venenum excitatum corpus grauiter adurere coepisset, auellere conatus est: verùm iam ita penitùs adhaeserat, vt non sine carnibus ipsis reuelli posset. Ergo in mon te Oeta rogu̅ extruxit, eum???; co̅scendit. Erasm. ex Zenodoto. Bicco fratrum suorum mortem de Iarmerico interfectore pessimis consilijs vlciscitur. Vide paulò anté. Fridericus II. Imper. hostis Alexandri III. Pont. Petrvm de Vineis secretarium certis de causis lumine priuauit. Deinde poenitentia ductus, asciuit eum in secretius consiliu̅. Caeterùm cùm Imp. angustia rei pecuniariae Pisis premeretur, consuluit ei Petrus, vires Ecclesiae suismet opib. conterendas: conflanda esse in vsum belli ecclesiaru̅ omniu̅ ornamenta, aurea atq; arge̅tea: inter quae Zona illa, quae cingebat templu̅, memorabilis erat. Placuit co̅siliu̅ Friderico, & spolijs ecclesiaru̅ exercitu̅ parauit. Tu̅ Petrus, Imperator (inquit) iniuriam abs te iniustè mihi illatam vltus sum: tu tibi hominu̅ odia co̅parasti, ego tibi Deum ex sacrilegio reddidi inimicum. Poggius in Facetijs. Commiseratione. Caesaris funere in forum delato, laudauit eum de more M. Antonivs, Qui cùm moueri oratione sua cerneret populum, flecti???ue ad commiserationem correptam Caesaris vestem cruore oppletam explicauit, & vt dilacerata esset vulnerum multitudine, ostendit. Ibi alij interficiendos homicidas vociferabantur: pars subsellia & mensas ex officinis corripientes & coaceruantes, grandem pyram succenderunt, impositum???; in rogum cadauer, in medio frequentium locorum sacrorum, frequentiu̅ etiam inuiolatorum atq; intactorum, combussêre. Vt flamma eluxit, accurre̅tes alius aliundè, &titiones arripientes semiustos, ad tecta discurrerunt interfectorum Caesaris inflammanda. Verùm illi obsepti an [1960] tè, periculum propulsauerunt. Plut. in Bruto & Cicerone. Caede. Vide Tit. Vitae aliorum astutè insidiari, f. 1963. Adulterio, Stupro. Seiano, qui iniuriam acceptam à Druso vlcisci cupiebat, cuncta tentanti, promtissimum visum ad vxorem eius Liuiam se conuertere, quae soror Germanici, formae initio, aetatis in decorae, mox pulcritudine praecellebat. Hanc vt amore incensus, adulterio pellexit: deinceps quoq; ad coniugij spem, consortium regni, & mortem mariti impulit. Victorius lib. 32. Var. lect. cap. 15. ex Tacito. Reprehensio, Accvsatio, Calumnia Astuta. Cvivs rei. v. g. Verbi insolentis. Cùm Rullus legem agrariam ornaret, vtilitatem???ue eius exponeret, Vrbanam plebem nimium in Rep. posse, dixerat, exhau riendam???; esse. Id verbum, quamuis rei narrandae, vel antè oculos potiùs ponendae, valdè aptum foret, notatum Cicero in concione illi exprobrauit, inde???; magnam inuidiam ipsi conflauit: de se enim tanquam de sentina aliqua verba fecisse tribunum iniquo animo ferre debuit populus Rom. nam quin translatio elegans sit, dubitari non potest. Ipse certè Cicero ita postea locutus est in epistola quadam ad Atticum, cùm de eadem re ageret. Victor. lib. 2. Var. lect. c. 11. Haereseos. Hilarius Pictauiensis episcopus, cùm ad emendationem eorum qui Ariminensi perfidiae subscripserant, librum instructionis plenissimae conscripsisset: eum librum, corrupto notario, nacti aemuli, multis in locis corruperunt. Mox eum ad concilium episcoporum, secundùm ea, quae se in libello ipsius nouerant corrupisse, vti haereticum arguere coeperunt, & ex ipso autographo, sed adulterato, redarguerunt, & haereseos notam incesserunt. Ille verò dolo cognito, assertionibus, satis factionibus, & omnibus, quae viuentes pro se facere possunt, suam innocentiam tutatus est. Ruffinus in Apologia pro Origene. Tyrannidis. Sosis quidam, homo improbitate & audacia apud Syracusanos clarus, dum Dioni Dionysium tyrannum in arce obsidenti parat insidias, primùm in concione surgens, multa probra ingessit Syracusanis, qui non intelligerent vaecordi se & vinole̅ta explicatos tyrannide, Dionysij vigilantem & sobrium dominum Dionem accepisse. Inde cùm ita se hostem exprofesso declarasset Dioni, in praesenti ex foro digressus est. Postridie curens per vrbem, conspectus est nudus, capite & facie cruore foedatis, quasi aliquos profugeret consectantes. Tali specie in forum se conijciens, ab externis militibus Dionis docuit insidias sibi structas, & caput suum saucium ostendit. Multi vicem eius dolebant, & cooriebantur in Dionem, frementes eum rem indignam & tyrannicam agere, qui caedibus & periculis extorqueret ciuibus liberam vocem. Quanquam autem confusa erat & turbulenta concio, perrexit eò tamen Dionad se purgandum, Sosim???ue demonstrauit vnius Dionysij satellitum esse fratrem, atque per eum impulsum, vt solicitaret & concitaret ciuitatem. Iam cùm praeter alia indicia accessissent serui illius, testimonio eum prementes, multa nocte nouaculam tenentem egressum solum fuisse. Populus Sosim rei capitalis damnauit, & Dioni est placatus. Plutarchus in Dione. Bonifacius Africae Comes, virtute & auctoritate florebat, sub Honorio & Valentiniano III. Aetivs eius gloriae inuidens, vt ipsum aulica machinatione subuerteret, apud Placidiam Valentiniani matrem accusauit, quòd tyrannidem in Africa moliretur, eam???ue ad euocandum illum ex Africa incitauit. contrà verò literas ad Bonifacium, tanquam amici fungens officio, misit, monens, ipsum apud Augustam fuisse perfidiae postulatum, atque, vt Romam eo nomine euocetur, futurum: proinde caueret, ne accederet, si capiti suo consulere vellet. Igitur Placidia Bonifacium accersiuit. Ille verò in timorem salutis adductus, licèt omnino innocens, fideli, vt putabat, Aetij consilio parendum sibi esse duxit, neque Africa pedem extulit. Quamobrem Placidia eò magis fidem eius suspectam habuit, & dignum hominem, qui bello vindicaretur, existimauit. Guntharius & Gensericus, Gunderici Vandalorum regis in Hispania filij, à Bonifacio euocati contra Romanos, Vandalos & Alanos fretum Herculeum traiecerunt, ac nullo negotio Mauritaniam iuris sui fecerunt, anno nonodecimo, postquam ex Scythia cesserant. Bonifacius assumtis ex Mauritania Vandalis, Sigeuulti Comiti summa vi in se ruenti occurrit, atq; omni mole, ne Africa eijceretur, contendit. Cùm autem Bonifacij perniciosa reip. virtus assiduis hominum maledictis laceraretur, Bonifacij amici ipsum in Placidiae gratiam restituere sunt annisi. Quippe mirantes, hominem alioqui officij pietatis???; plenissimum, de fide tam temerè decessisse, voluntate Placidiae Carthaginem adierunt, ac de re cum eo colloquuti sunt. Ille se excusare, & iusti doloris sui testes ipsas Aetij literas proferre. Quas vbi legerunt, rationem se reconciliandae inuenisse gratiae rati, confestim cum ijs Romam ad Placidiam redierunt, ac Bonifacium no̅ sua, sed Aetij culpa lapsum esse docuerunt. Illa animo perturbata, dolore tamen suppresso, nihil cum Aetio expostulauit, ne summum ducem exercitu̅ habente, & rem praeclarè gerentem, alieno tempore irritaret: verùm cum Bonifacij amicis omnia contulit, atque Aetij fraudem detestata, iurauit, se aequam Bonifacio futuram, si ille pro re Romana stare in animum induxisset, & barbaros, quos acciuerat, ex Africa dimisisset. Bonifacius ab amicis de fraude Aetij, & animo Placidiae erga se certior factus, summa voluntate se facturum, quod illa postulabat, promisit, atque ita ab armis reip. inferendis discessit, animum???ue ad Vandalos ex Africa dimittendos, sed frustrà, conuertit. Inde ex Africa Romam, Placidia vocatus, magistri militum dignitatem obtinuit. Mox Aetium veterem suae laudis obtrectatorem singulari certamine fidei suae probandae gratia prouocauit, commisso???ue Placidiae permissu praelio superauit. Quam ob causam Aetius dignitate nudatus in agrum se contulit. Tertio inde pòst mense Bonifacio lethifero morbo tentatus, cùm se morti proximum cerneret, Pelagiam vxorem, mulierem locupletem, vt Aetio nuberet, obsecrauit. Sigonius libro duodecimo Imp. occid. Insidiarum. Theodorvs Santabarinus monachus magus, cùm Leonem Caesarem Basilij Imp. F. sciret virum esse probum: veritus ne apud patrem technae suae detegerentur, Leoni simulata amicitia insidiari coepit, eum???; tanquam insidiatorem clàm apud Basilium accusare. Id???ue, inquit, vt credas, ecce cùm in venationem prodibis, ensem sub filij veste deprehe̅des. Mox seorsim suasit imprudentiadolescenti, vt enchiridion sub veste in venationem gestaret: Aut enim feram prosternens pater, tuo egebit auxilio: aut si quid insidiarum ei paretur, genitorem defendes. Cùm itaq; pater in venatione ensem sub veste Leonis deprehendisset: carceri inclusit, & insignia imperatoria ademit: effossurus eidem oculos, nisi à primoribus & patriarcha fuisset prohibitus. Cuspin. ex Zonara & Cedreno. Stupri. Gregorius Agrigentinus episcopus aemulos habuit Sabinvm & Crescentivm diaconos. Illi vt è medio eum tollerent, noctu inhonestam mulierculam in eius lecto occultarunt: qua postea producta in publicum, curarunt, vt Gregorius in vincula coniectus transmitteretur Romam. Verùm correpta muliercula à daemone, prodidit dolúm, quòd pecunia ab accusatoribus fuisset corrupta, vt tantum crimen in virum sanctum confingeret. Absolutus igitur ille, loco???; suo restitutus, accusatores verò in exilium acti. Metaphrastes in eius vita. Furti. Dioxippus athleta fortiss. Corrhagum Macedonem militem singulari certamine congredi ausum superauerat. Macedones eius gloriae inuidentes, phiala aurea stragulis eius clàm inserta, furti reum peregêre. Ille doli infamiam non ferens, gladio suo incubuit. Curtius lib. 8. Cùm Paphnutius inter fratres Scythioticae solitudinis persanctè versaretur, Qvidam inuidiae stimulis agitatus excogitauit, quo pacto eum delicti insimularet: & captata occasione, dum dominico die Paphnucius cùm caeteris ad ecclesiam conuenisset, cellam eius clanculùm adiens, codicem suum inibi absconditum reliquit. Cum???; mox & ipse ingressus esset ecclesia̅, precatione solenni peracta, questus est codicem sibi esse furto sublatu̅. Mirantibus cunctis, ipse qui detulerat petijt, ne quis antè ab ecclesia discederet, quàm missis fidelibus viris cellulae singulorum excuterentur. Missi seniores, codicem inter palmeas Paphnucij fiscellas inuentum referunt. Diu attonitus stetit Paphnucius, neq; ausus est negare, quod tam aperto affirmabatur indicio: & vt sibi poenam, qua satisfaceret, imponerent, rógauit. At demùm Dei iudicio factum est, vt eius igno miniae auctor à daemone arreptus, nequitiam suam ac dolos confitendo proderet. Qui postea Paphnucij solius oratione iterum curatus est. Marulus lib. 5. cap. 2. Veneficij. Drvsvs tribunus plebis traditur caprinum bibisse, cùm pallore & inuidia veneni sibi dati insimulare Q. Cepionem inimicum vellet. Plin. lib. 28. cap. 9. Qvomodo. Literarum imitatione, literis falsis. Syluanus, cùm Galliae à Germanis assiduis rapinis atque incendijs vexarentur, peditum magister ad ea mala prohibenda missus, egregiè se gerere cùm coepisset, multorum in se inuidia̅ concitauit. Ob eam re̅ Dynamivs prasectus, vt ipsum euer [1961] teret, insidias ei parauit: quippè literas eius commendatitias ad amicos quosdam nactus, eas incolumi subscriptione deleuit, atq; hanc sententiam reposuit: Rogare amicos agentes intra palatium, vt se altiora molientem, ac propediem solium principis aditurum iuuarent: literis verò prolatis, idem Dynamius praefectus est, vt haec pro Imperatore inquireret. Ita consistorio habito, omnes, quos ille nominauit, comprehenduntur, & cum literis ad eum euocandum Apodemius mittitur, qui nullis redditis literis, in Gallia substitit. Interim Dynamius alias his consentientes co̅finxit nomine Syluani, & Malarichi ad tribunum fabricae Cremonensis: à quibus vt conscius monebatur, parare properè cuncta: qui lectis literis non intelligens, quid id rei esset, literas ad Malarichum misit, obsecrans, vt diceret apertè, quae vellet. Malarichus suam & Syluani vicem solicitus, adhibitis Francis, quorum magna in Palatio multitudo florebat, erectiùs loqui in apertis insidijs coepit. Cùm autem Constantius Imp. rem cognosci iussisset: Florentius agens pro magistro officiorum, animaduersis in literis priorum verborum lituris, rem aliter esse, quam dictarat Syluanus, Constantium docuit. Ea de causa Dynamius in tormentis est habitus, sed tamen absolutus conspiratione multorum. His rebus cognitis, Syluanus veritus, ne propter mollem Constantij animum absens damnaretur, Francis magna mercedead se adductis, Agrippinae insignia Augustalia sumsit. Sigonius lib. 6. Imp. occid. Acriter dimicauit contra Leonem & Constantinum Imp. Ioannes Damascenus, ob defensionem cultus imaginum, & cum episcopis Orientis Imperatorem excommunicauit. Leo per falsarium literas scribi curat, tanquam ad se à Ioanne scriptas, quibus se vrbem Graecis proditurum polliceretur. Eas literas Saracenorum regi Leo mittit, vt sibi à Ioanne caueret. Ioannes patriarcha de vita Damasceni. Auctor tamen sermonis de Conuersatione Damasceni, haec à paedagogo eius esse facta dicit. Saracenus itaque ei brachium praecidit, seu (vt alter narrat) digitum, quem imago Mariae inuocata ipsi dicitur restituisse. Io. Iacobvs Schutz, à Troubach, patre scriba natus, cùm Melchiori Engersheimio Consuli Selecestadiensi infensus esset, clàm nomine eius, manum & sigillum eius egregiè imitatus, literas fingit ad Ensisheimensem Senatum, quibus sese paratum aiebat noctu praesidium in vrbem accipere, & Selecestadium Rom. regi prodere. Literas illas non quidem Senatui transmisit, sed eas ciuibus quibusdam seditiosis priuatim ostendit, sibi à Materno Bartio Ensisheimensi tabellario clàm transmissas dictitans. Hac???; ratione plebem ita concitauit, vt & Melchior Consul & Maternus de vita sint periclitati: donec pater Materni (à quo sese literas Schutzius accepisse dixerat) consultò in medium productus Colmariae, & à Schutzio minimè agnitus, non obscurum fecisset indicium fraudis contra Melchiorem commissae. Ob quam Argentinae capite plexus & in quatuorpartes dissectus fuit Schutzius: Melchior & honori & bonis restitutus. Beatus Rhenanus libro tertio rerum Germanicarum. Literarum subiectione. Pharnabazvs Persarum regis praefectus in Asia, Lysandrum apud Spartanos accusauerat, quòd prouinciam suam vastaret. Ephori scytala missa eum reuocauerunt domum. Lysander allata ad eum in Hellespontum scytala perculsus, & Pharnabazi potissimùm formidans crimina, affectauit ad dirimendam controuersiam cum eo congredi. In colloquio orauit eum, vt literas de se ad magistratus alteras, nulla ipsum iniuria affectum esse, neq; quicquam scriberet queri. Pharnabazus omnia recepit se facturum: atq; in propatulo quidem, qualem flagitabat Lysander, epistolam conscripsit, clàm verò alteram habebat iam exaratam, & inter signandum commutauit codicillos nihil inter se specie discrepantes, tradidit???ue Lysandro illum occultè scriptum: Reuersus Lacedaemonem Lysander, atque, vt moris est, ad curiam profectus, reddidit Ephoris Pharnabazi literas, pro certo habens maximum crimen suum esse sopitum. Pharnabazum enim Lacedaemonij, quòd inter regios praefectos fuisset in bello promtissimus, carum habebant. Vt verò lectas literas Ephori ostenderunt Lysandro, & hicanimaduertit, Non vnum Vlyssem scilicet esse callidum: necessarium sibi iter esse ad Ammonis delubrum, & sacrificia, quae ante praelium vouerat, reddenda, simulans, ab Ephoris aegrè dimissus est. Plutarchus in Lysandro, & Polyaenus lib. 7. Scripti, Styli imitatione. Anaximenes Lampsacenus philosophus, cùm ingenio vafro esset, & sophistarum orationem aptissimè imitaretur, suscepta cum Theopompo Damafistrati filio simultate, historiam conscripsit, maledictorum in Athenienses, Lacedaemonios, & Thebanos plenissimam. Ad vnguem verò cùm Theopompi stylum expressisset, supposito eius nomine, per Graeciae ciuitates librum diuulgandum curauit. Quae res Theopompo magnam apud omnes Graecos inuidiam concitauit. Pausanias lib. 6. Chirographo falso. Theophilvs Alexandrinus episcopus, cùm rescisset, nobilem matronam Alexandrinam Isidòro presbytero mille aureos numerasse in pauperum vsus distribuendos: sibi non traditos grauiter ferens, post duos menses synodu̅ cogit, & prolata charta fingit eam sibi ab annis 18. à quodam contra Isidorum oblatam: verùm se multitudine negotioru̅ obrutum, actori iudicium dare neglexisse: nunc verò conscientiae stimulis adactum, de sodomiae vitio Isidoro crimen intentare. Subornat quinetiam puerum XV. aureorum precio, qui coràm Isidorum accusaret. Qui tamen metu perculsus, aufugit. Isidorus quamuis innocentiam suam declarasset, inuidia tamen Episcopi in exilium eiectus est. Antoninus Tit. 10. cap. 9. & Palladius. Confeßione culpae. Chilpericvs Francorum rex, Meroueo filio, ob ductam Brunechildim patrui Sigeberti Mediomatricum regis vxorem, & regnum attentatum, in monachum attonso, coacto Episcoporum concilio, Praetextatum Rotomagensium episcopum accusauit, crimini dans, ab eo omnium gnaro iunctam Meroueo Brunechildim, largitione???ue solicitatos quosdam, vt à patre deficerent, filium???ue regem salutarent. Dolo victus est. Praetextatus, submissis qui velut vicem eius soliciti, per speciem amicitiae monerent, è periculo per vera per falsa se eriperet. Regem animo pacatum, ac probè scire eum insontem, sed causa inuictum videri velle: fatendo culpam, veniam ac gratiam insuper regis promeriturum. Patribus iam compertam innoce̅tiam, collusionem futuram deinde, non iudicium. Igitur postridiè in patrum consessu praesente rege, Meroueum, inquit, quòd è sacro delubro eum exceperam, impuli vt regnum appeteret: quem etiam angelum coelestem facere optassem. Tunc rex testatus patres quid ipsi coràm audissent, postu labat, ne voce sua damnatum absoluerent: & reum, ne quid vltrà effari posset, regij irrumpentes obuoluto capite abstraxerunt. In insulam Oceani Constantiensis dioecesis relegatus est. Aemilius lib. 1. Testimonio falso. Methodius patriarcha Constantinopolitanus, ob cultum imaginum ab Adversariis summo habebatur odio. Corruperunt hi publicum scortum multa pecunia, effecerunt???; vt hunc stupri accusaret coram totius Senatus primoribus quae omnia Methodius aequo animo tulit, donec eò impulerunt virum sanctum, vt coram Manuele magistro, multis???ue primoribus Senatus, nulla alia purgatione vteretur, sed paucis verbis praefatus, limbo vestis subducto, membrum virile tabidum & eneruatum ostenderet. Ibi cùm Manuel mulierculam accersit, & acriùs instat, vt verum fateatur. Scortum sceleris auctores indicat, & se pecunijs ac promissionibus illectam profitetur. Methodius accusatores à poena suis precibus liberauit. Cuspinianus. Sabinvs & Crescentinvs, Gregorij Agrigentini episcopi sanctissimi diaconi, quòd grauiùs ab eo essent reprehensi ob facinora sua mala: inito foedere, in eius perniciem conspirant: mulierem impudicam subornant, eam???; pecunia corruptam in eius thalamum clàm, ipso???; inscio, abdunt. At cùm ad eam esset ingressus episcopus, in cubile irruunt, omnia clamoribus ac tumultu implent, comprehensum per totam vrbem trahunt: ac tandem custodiae, inclusis ligno pedibus, tradunt. Cùm autem per Eparchum, vrgentibus accusatoribus, causa non posset componi, Romam vinctus ad Pontificem deportatur, ibi???; similiter carcere in tertium vsq; annum excruciatur. Sed in Synodo innocentiam eius Deus patefecit. Meretrix etenim à daemone correpta, accusatorum improbitatem detexit. Gregorius igitur absolutus, illi in exilium acti sunt. Simeon Metaphrastes in eius vita. Laudatione simulata. Aristoxenvs, cùm indoctum Socratem pariter???; rudem & lasciuum appellasset, subiecit: Caeterùm nullo scelere fuit contactus. Plut. de Herodoti malignitate. Imaginibus. Qvidam Athanasio patriarchae Constantinopolitano infensi, cùm in Xerolophi cellis versaretur, è patriarchico solio scabellum furati, Christi Seruatoris, & altera ex parte Imperatoris Andronici Palaeologi imaginem frenos in ore gerentis, quos Arsenius alter patriarcha vt sessor equi moderaretur, in eo depinxêre, & in loco suo reposuêre, & in loco suo reposuêre. Quidam eam fabulam vulgarunt, & Patriarcham apud Imperatore̅ impietatis reum egerunt. Ille conuictos calumniatores durissimo mancipauit carceri. Gregoras lib. 7. Qvando. Plinius in praefatione Historiae mundi scribit, Asinivm Pollionem parasse in Plancum orationes, quas post mortem eius esset editurus, ne respondere posset. Plancum vbi hoc [1962] resciuisset, Cum mortuis non nisi laruas luctari, dixisse. Quo dicto ita esse orationes illas repercussas, vt apud eruditos nihil impudentius haberetur. L. Viues in librum 5. August. de Ciuitare Dei, cap. 27. Defensio, Excvsatio Astvta. Cvivs. Pvta Adulterij. Isabella Fusca, metu, ne adulteria, quae Venetijs cum Vgolino Gonzaga & Dandulo Veneto ducepatrauerat, vindicarentur, Luchinum maritum Vicecomitem veneno sustulit. Iouius in Luchini vita. Perfidiae. Vide Tit. Iusiurandum callidè interpretari. Pace Antalcidia, ab Antalcida Spartano proditae sunt Graecae vrbes à Spartanis Artaxerxi Persarum regi. Quod cùm quida̅ Agesilao regi cum gemitu, obijceret, dicens: Miseram Graeciam, vbi Lacones nobis cum Medis sentiunt: Minimè, inquit, sed sentiunt cum Laconibus Medi. Atqui maculam rei non detersit illius dicti festiuitas: sed imperium improspera pugna apud Leuctra perdidêre, gloriam???; insuper Spartae illo effudêre foedere. Plut. in Artoxerxe. Scribit Thucydides, Phrynichvm ducem Atheniensium Sami, cùm milites Alcibiadem ab exilio reducturi essent, nauarcho Lacedaemoniorum nunciasse, Se velle illi prodere exercitum. Cùm autem Alcibiades eas literas accepisset, & Atheniensibus misisset: Phrynichus, qui penè interfectus fuerat, denuò scribit nauarcho, quid accidisset: expostulans, & denuò pollice̅s, Se proditurum illi exercitum, si aggrederetur. Quod cùm significasset, praedixit militibus, Alteram venturam esse epistolam contra se, ab alcibiade: & monuit, vt hostium sequentium impetum cauerent. Quae cùm sic accidissent, tum literis allatis, tum facta impressione, milites omnia & nunc, & priùs, contra Phrynichum ex odio ab Alcibiade facta esse crediderunt. Hinc prouerbium ortum, [Greek words]. Suidas, & Polyaen. lib. 3. Amvrates III. Turc. Imp. Padolouium. Vide fol. 2011. Latrocinij. Cleomenes Praedoni (qui populatus fines & comprehensus dicebat: Cùm non haberem vnde militibus commeatus expedirem, ad eos, qui abundabant, ne vltrò praebebant, per vim rapturus, me conuerti) Concisa, inquit, malitia. Plutarchus in Apophtheg. Furti. Caecvm & pedibus captum accusabat olitor ingressos fuisse hortum, & fructus eius comedisse. Respondenti caeco, At nihil video, nec hortu̅, nec arbores: capto pedibus dicenti, Non sunt mihi pedes quibus iuerim. regessit Olitor, caecus captum pedibus baiulauit, hic duxit illum. Sic coniuncti fecera̅t, quod nunquam seorsim potuissent. Haereseos. Petrvs Pomponatius Mantuanus monachus, de animae mortalitate ex professo scripsit, & miris sophismatibus impietatis suae patronum Aristotelem introducere conatus est. À legato ergo Bononiense ob impium dogma accitus, &, Vtrum immortalem esse animam crederet? interrogatus, Non credo, respondit. Ibi exclamantibus vniuersis, renidens subintulit, Immortalem esse non credo, sed scio. Itaque re in iocum versa impunè dimissus est. Meminit illius quoque Io. Vierus lib. 5. de Daemonum praestigijs. Belli iniusti. Quum è sociorum literis, varijs???; rumoribus, Sigismundus Vngariae rex accepisset, Turcos Mysiam inuasisse, in diuina humana???; saeuire, omnia igni ferro???; vastare, ad Baiazethem continuò legatum misit: monens, vt & prouincia, in qua ius nullum se habere nouisse, & alienis rebus manum abstineret, si quid fas, quid aequum foret, rectè sciret. Distulit ille responsum, donec vniuersam ferè prouinciam occupauit: deinde quum domos armis instruxisset, accito legato, Sat sibi iuris esse, respondit, quando parietes etiam sua iura praeferrent. Bonfin. lib. 2. Dec. 3. Qvomodo. Nempe Negatione. M. Antonivs orator, Idcirco se aiebat nullam orationem scripsisse, vt si quid superiore iudicio actum, ei, quem postea defensurus esset, nociturum foret, non dictum à se, affirmare posset. Qui facti vix prudentis, tolerabilem causam habuit. Pro periclitantium enim capite, non solùm eloquentia sua vti, sed etiam verecundia abuti erat paratus. Valer. Max. lib. 7. cap. 3. Testimonio falso. Advocatvs quidam cùm summa vi contenderet, Asinum inter bestias non haberi, neque tex. ad hoc sciret, allegauit commentitiam Rub. de asinis & bestijs, C. lib. 12. & hac mendaci auctoritate Montanum iudicem decepit. Math. Mathesilanus sing. suo 96. Ioco, Risu. Andreas Mantinea, Patauinus, pictor excellentissimus, Innocentio VII. Pont. Max. augustissimum delubrum in palacio Vaticano pinxit: vbi quum sacerdotium aliquod dari vni ex filijs suis diu frustra???; sperasset: iussus aliqua̅do à Pont. septe̅ vitia capitalia pingere, de industria fecit, vt vacaret locus, in quo expressit Ingratitudinem. Interrogatus autem à Pont. Cur, cùm septem sint tantùm vitia, octauum addiderit? respo̅dit, Et quia locus vacabat, & quia nullum vitium ingratitudine magis inuisum est. Tum Pontifex subridens: Rectè tu sanè, inquit. Sed quoniam ex hoc latere octo vitia apparent, quamuis septem tantùm sint: ita quoq; è regione in altero latere septem illis virtutibus, extra ordinem addes Patientiam. Bern. Scardeonus lib. 3. hist. Pat. Maximilianus I. Imp. clementissimus in nobiles, qui decoxerant, cuidam iuueni opitulari volens, mandauit illi vt à ciuitate quadam peteret centum millia florenorum. Quicquid impetratum esset dexteritate legati, pro lucro ducebatur. Legatus igitur millia quinquaginta extorsit, ac Caesari triginta reddidit. Quaestores olfecerunt plus acceptum fuisse, quàm exhibitum, & Caesarem ad exigendam rationem non semel hortati, nobili subinde tergiuersante, vt ipsis tandem praesentibus rationem redderet obtinuêre. Tum Nobilis, Non, vt multi suspicantur, peculatus conscientia, sed ignorantia impedior, quò minus acceptae pecuniae rationes iamdudum reddiderim. Hi verò, qui tibi assident, Caesar, cùm vsu haec sibi familiaria reddiderint, tuo iussu exemplum edant: vt quàm in accipiendo facilem, tam quoq; in reddendo acutum imitatorem me esse reipsa intelligant. Caesar ingeniosam libertatem iuuenis admiratus, rationes in aliud tempus se dilaturum simulauit. Ioan. Peregr. Petroselinus. ASTVS IN CORPORIS BONIS AVT MALIS PROMOuendis velimpediendis. Nempe Vitam svam astvtè Conseruare Adulatione. L. Vitellivs, clarus propter Syriam, quam prouinciam obtinuerat, cùm cognouisset odium in se concitatum esse apud Caligulam Imp. propterpraeclara sua in Syria & contra Artabanum facta: vocatus à Caesare, simulare coepit se longè minorem esse opinione. Ad pedes igitur ex mera assentatione prouolutus Caij, profundere magnam lacrymarum vim coepit, diuinos honores tribuit, se ei sacra facturu̅ pollicitus est. Vnde Imperatoris iram adeò placauit, vt non solùm viuere, sed ex intimis amicis etiam haud postremum esse vellet. Xiphilinus ex Dione. Haeredis nuncupatione. Romani, duce Tito, templum Hierosolymitanum obsidebant. Iudaei ignem porticibus iniecerunt, & Romanos exusserunt. Eorum autem, quos ignis obsederat, Artorivs quidam, calliditate seruatus est. Appellato enim clara voce Lucio quodam, commilitone & contubernali suo: Haeredem te, inquit, relinquo totius patrimonij mei, si me exceperis. Cùm autem ille promto animo accurrisset: ipse quidem, qui se in eum proiecerat, vixit: Lucius verò pondere oppressus, constrato???ue lapidibus solo allisus, continuò perijt. Iosephus lib. 7. cap. 6. belli Iudaici. Pietatis simulatione. Narrat Theodoretus lib. 3. cap. 2. Ivlianvm in adolescentia sua metu tyrannidis Constantij, qui propinquos suos iugulari curabat, pietatem simulasse, & in Lectorum coetum sese abdidisse, & in eo sacros libros populo recitasse, ac tandem aedem Maximae martyris extruere coepisse. Verùm fundamenta eius templi, antequam consecraretur, imitata animi eius mutabilitatem, collapsa esse. Literis adulterinis. Cùm in pugna ad Salaminem Artemisia Cariae regina, quae à partibus Xerxis pugnabat, videret Attica̅ nauim, cuius trierarchus Aminias Palleneus, sibi instantem, neque vllum effugium superesse: in nauem sociam, quae erat virorum Calyndensium, impegit, qua rex Calyndensium Damasithymus vehebatur (cum quo simultates iam inde ex Hellesponto ei in [1963] tercedebant eam???ue consultò demersit, prospero casu vsa, & duplex hinc bonum adepta. Nam trierarchus Atticae nauis eam conspicatus incurrisse Barbarorum nauem, existimans hancaut Graecam esse nauem, autè Barbaris profugisse, & à Graecis pugnare, ab hac ad alias se conuertit. Xerxes verò conspecto hoc facinore, & nauim demersam Graecam ratus, praecipuè cùm nemo ex ea naui seruatus sit, qui Artemisiam accusare posset, exclamauit: Viri quidem mulieres, mulieres verò viri mihi extiterunt. Herodotus libro octauo, & Polyaen. lib. 8. Quum Heraclius Imp. Cosroëm Persarum regem bello persequeretur: quidam Persa Cosroae per calumniam significat, Sarbarvm siue Baram ducem suum rebus Romanis studere. Rex collegae eius Cardarichae, qui tum apud Chalcedonem erat, mandat, vt Sarbarum occîdat, exercitu???; recepto in Persidem contendat. Tabellarius in finibus Galatiae à Romanis interceptus, Byzantium ad Imperatoris filium abductus est. Is Sarbaro accito, literas monstrat. Sarbarus literis Cosroae adulteratis, alios CCCC. satrapas, principes ac tribunos militum inscribit, quasi eos secum interfici rex iussisset. Tum toto exercitu & Cardaricha conuocatis, epistolam recitat. Ergo Cosroae regnum abrogant: & cum Heraclio pacem faciunt, ea conditione, vti absque maleficio domum discedat. Cedrenus. Zonaras verò sic scribit: Hormisdas Persarum rex, vt Baram ducem suum victum esse cognouit, abrogato illi imperio vestem muliebrem misit, ac legato per literas mandauit, vt eum occideret. Baras, literas ab Hormisda ad se missas esse comminiscitur, quibus toti exercitui minitaretur, eas???ue militibus omnibus praelegit. Subitò igitur Hormisdam aggressi, captum in carcerem coniecerunt, oculis erutis, & Cosroëm regem elegerunt. Is patri aliquandiu omnem cultum praestitit. demùm verò, cùm nihil, quod à filio proficisceretur, gratum haberet, eum latera. fustibus tundendo occidi iussit. Erat Aurelianus Imperator, quemadmodum caeteris in rebus virtute admodum praestans, ita humani sanguinis plus quàm bono principi aequum esset, auidior. Is cùm ad Persicam expeditionem iter facere coepisset, & propter quaedam errata, Mnesteo liberto, quem à manu habebat, non sine interminatione succensuisse videretur: libertus qui optimè sciret, principem leuiter nec comminari, nec parcere solere: vt eo se timore liberaret, literas tanquam Aureliani manu scriptas co̅finxit, atque in eis quorundam nomina notauit, quos aut parum gratos principi, aut eis non multò antè ipsum esse interminatum norat, inter ea nomina suum quoque scripsit. Cùm autem non sine timoris significatione, adactis antè iuramento, rem in occulto seruaturos, has literas eorum quibusdam, qui inscripti erant, ostendisset, à se casu inuentas dixit, cùm principi excidissent, qui eas Tribunis daturus erat, vt nominati interimerentur. Illi vt Aureliani mortem suae anteuerterent, eum postero die occiderunt. Ex Vopisco & Eutropio, Sab. lib. 7. Enn. 7. Io. Iacobus Medices, qui posteà ad Marchionatus Marignani dignitatem peruenit, stipabat Hieronymi Moroni Mediolanensis latus. Ab eo conductus ad necem illustris viri Hectoris Vicecomitis, peracto facinore, amandatus est in arcem Musi, eo consilio, vt tegendi facinoris causa, ipse cum alijs conscijs illic interficeretur. Caeterùm vt suspiciosa est improbitas, cùm nesciret literas, apertam epistolam à socio legi iubet. Insidijs cognitis, sublato sigillo alias fieri curat, quibus imperatur, vt praefectus arce commissa ei, statim se Mediolanum conferat. Qua fraude occupata arce, & praefidiarijs in suas partes pertractis, eam aduersus Noricos, Mediolani ducem, ipsius quinetiam Caesaris praefectos sic tutatus est, vt summi ducis, strenuissimi militis, maximi imperatoris nomen & opinionem meruerit. Inde multis praeclaris victorijs Caesari reconciliatus, Prorex in Boëmia creatus est. Demùm alijs expeditionibus interfuit, non sine maxima auctoritate, & rerum gestarum gloria: quae in fratrem quoque ita redundauit, vt inter purpuratos primùm adlectus, tandem ad pontificatum ascenderit sub Pij IV. nomine. Hier. Cardanus Genitura sexta, & Ascanius Centorius volum. 2. libro 3. com. de bellis Europeis sui temporis. Vitae aliorvm astvtè insidiari. Ratione Loci, Temporis. Nempe In Conuiuio. Absalon, vt Thamar sororis stuprum vlcisceretur, Ammonem fratrem cum reliquis ad conuiuium vocatum, in ipso conuiuio interfecit, exconsilio Ionadabi filij Semnae. 2. Regum decimotertio. Apud Aegyptios olim mulierem regnasse aiunt, cui fuerit nomen idem quod reginae Babylonicae, Nitocri: eam???ue vltam fuisse fratre̅, ab Aegyptijs, apud quos regnabat, interemtum: qui, vbi hunc interemerant, regnum ad Nitocrim detulerant. Vlta autem fratrem est dolo, multis Aegyptiorum absumtis. Extruxit enim magnum aedificium subterraneum, & conuocatis ad conuiuium multis, quos praecipuè nouerat fraterna caedis auctòres, per occultum quendam specum immisit flumen discumbentibus. Vbi hoc fecisset, conspersit multo cinere aedificium, ne fluminis immissi vestigia apparerent. Herod. lib. 2. Cùm victis Thracibus à Persis, Megabyzi ductu, legati Persarum in Macedoniam venissent, petitum ab Amynta rege aquam & terram: Amyntas regi se dedens, conuiuio???ue liberali legatos excipiens, petentibus id ex suo more Persis, concubinas introduxit. Quas cùm illi attrectarent & oscularentur, indignè eam rem ferens Amyntae F. Alexander, patrem dormitum ablegauit. Ipse postea data optione Persis cum quacunq; liberet concumbendi, iuuenculas dimisit lotum: & mox sub earum specie introduxit adolescentes ephebos, ijsdem amictos vestime̅tis, & pugionibus clàm instructos. Quos simulac Persae attrectarunt, ipsi pugionibus eductis eos interfecerunt. Herod. lib. 4. Mortuo Cassandro, Antipater & Alexander FF. Macedoniae reges, inter se dissidere ceperu̅t. Et Alexander euocans ex Epiro Pyrrhum, ex Peloponneso Demetrivm Poliorcetem, cùm hic vnà cum exercitu aduenisset, formidare eum coepit adolescens ob auctoritatem eius & dignitatem: eum???; ad coenam inuitatum, inter pocula obtruncare conabatur. Huius rei certior factus Demetrius, comitibus & ministris, quotquot eum sequebantur, vt in triclinium se comitarentur, ibi???; dum exurgeret remanerent, praecepit. Hos veriti Alexandri ministri, non fuerunt ausi eum aggredi. Postridie orauit Alexandrum Demetrius, vt de maturiore abitu sibi ignosceret, aliâs, vbi vacaret, futurum secum eo diutiús. Gauisus Alexander vltrò ex ditione sua illum digredi, in Thessaliam vsq; eum prosecutus est. Dum Larissam venit Demetrius, ad coenam vocat Alexandrum: coena???; media surgentem Alexander trepidus vnà sequitur. Vt ergo peruenit Demetrius ad fores, vbi stipatores eius stabant, hoc solum locutus, Caede sequente̅, egressus est. Alexander igitur ab ijs trucidatus est, vna???; qui opem ferebant amici eius. Plut. in Demetrio. Agathocles Syracusiorum tyrannus, Carthaginensibus terra mari???ue debellatis, dijs sacrificauit, amicos???ue opiparis conuiuijs excepit, deposito???ue in comessationibus regio ornatu, cuiusuis priuati hominis tenuitatem prae se ferebat. Quae via hoc consequebatur, primùm vt multorum beneuolentiam sibi conciliaret: deinde cuilibet inter pocula loquendi libertate concessa, quo quisque animo esset, verè cognosceret, vino veritatem detegente. Cùm per eam, quae in conuiuijs existere solet, vrbanitatem eos, qui eius imperium alieno animo ferrent, deprehendisset, eosdem aliquando priuatim ad conuiuium rursus vocauit, ad hibitis vnà Syracusanorum magnificentissimis, numero ad quingentos, quos omnes trucidauit. Vehementer enim metuebat, ne postquam in Africam profectus esset, eius imperium detrectarent. Diodorus libro 20. Perpenna cùm Q. Sertorij ducis sui gloriae inuideret, cum Aufidio, Antonio & Manlio, in medio conuiuio ex composito iurgijs seinuicem lacessere coeperunt. Ibi ille, vel quòd ista licentia offenderetur, vel quòd me̅tem eorum ex loquendi tarditate & insolita dissolutione aduerteret: figura mutata accubitus, supinum se collocauit, quasi non attenderet neq; exaudiret ea. Vt verò phialam meri plenam inter bibendum è manibus demisit, Perpéna vnde strepitus ortus est, quod illis pro signo fuit: Antonius, qui supra Sertorium recumbebat, ferit eum pugione. Cum???; ille se vellet defendere, nec posset, multis eum caedentibus, est trucidatus. Plut. in Sertorio. Primislavs rex Boëmiae, simulans se iam confectum senio, admiratione virtutis, regnum Valascae Amazonum Boëmorum reginae traditurum, modò filium consortem regni esse pateretur: virgines duce Milada à Valasca missas ad accipiendam arcem Vissegradensem in conuiuio obtruncauit: Valascam nihil tale metuentem repentè adortus, Dieuizo arce occupata, cum suis ad internecionem deleuit, & insepultas abiecit. Aeneas Syluius in historia Boëmica, & Dubrauius libro secundo. Scotorum Principes, Dvrsti regis tyrannidem perosi, contra illum coniurauerant. Rex simulata poenitantia, iureiurando???ue solenni interposito, pacem cum illis fec???mox in arcem Berigonium ad conuiuium vocatos, ex insidij immissis percussoribus trucidauit. Ob sessus inde à populo, er???ptione facta, regnum simul cum vita amisit. Hector Boëthius libro secundo. Svertingvs Saxones à Danorum regis Frothonis IV. iug??? liberaturus, cùm conuiuij simulatione exceptum regem incendio consumere statuisset, ab eodem, etsi non inultus, occisus est. Saxo lib. 6. Vitsercus, Regneri Daniae regis F. Russiam armis subegerat. Daxon Orientalium Russorum princeps (quos Hellespontios [1964] vocant) cùm Vitsercum armis superare diffideret, ad dolos conuersus, pacem cum eo fecit. A Vitserco ad conuiuium inuitatus, habitu mercatorum multos suorum secum introire iussit. Vbi vespertinum tempus aduenisset, confestim Daxon & sui arma, quae occultè inuexerant, corripiunt, Vitsercum adoriuntur. Vitsercus multis hostium prostratis, & hostilium corporum cumulo circunsusus, non nisi scalis supernè admotis comprehendi potuit: duodecim quoque comites eius pariter ab hoste capti, facta sibi repetendae patriae potestate, regem deserere noluêre. Daxon egregia Vitserci forma permotus, ei non tantùm salutem, sed & filiam dimidioregni sui dotatam in matrimonium obtulit. Ille verò precariae vitae vsum floccipendens, beneficium respuit, & eligendae tantùm mortis libertatem sibi dari petijt & obtinuit: vinctum???ue se cum socijs cremari iussit. Saxo lib. 9. & Ioan. Magnus libro 17. capite 10. In Balneo. Minos classe potens, cognita Daedali in Siciliam fuga, statuit eum bello persequi. Praeparatis nauibus è Creta profectus, in Acragantinam appulit: quae nunc ab eo Minoa vocatur. Expositis copijs, per nuncium à Cocalo rege tradi sibi Daedalum ad poenam poposcit. Cocalvs Minoë ad colloquium accito, quod postularet se facturu̅ pollicitus, domireceptum, cùm in balneis lauaretur, adeò in longum tempus in thermis detinuit, vt nimio aestu suffocaretur. Eius deinde corpus Cretensibus reddidit, praelata obitus causa, quòd in lauacro lapsus in aquam calidam perijsset. Eius corpus milites magnificè sepeliuerunt, sepulcro ei duplici constructo: vno, in quo posita sunt occultè Minois ossa: alio, palàm aedificato Veneri templo, quod multis seculis posteri vt templum Veneris coluerunt. Postea cùm Acragantini regnante apud eos Therone vrbem conderent, repertum sepulcrum, ossibus in Cretam missis, demoliti sunt. Diod. lib. 4. cap. 13. Olo Scaniae praefectus Danorum regnum occupauerat. Ob crudelitate̅ conspirauêre in eum proceres, & CXX. auri libris Starcathervm ei percussorem immiserunt. Ille in balneo lauantem regem aggressus, acri ipsius visu luminúmque continua mobilitate vibrantium fulgore perstrictus, pedem retulit, & qui tot ducum, tot pugilum arma protriuerat, vnius inermis viri aciem ferre non potuit. At Olo vultus sui conscius, obtecto ore accedere eum propiùs, & quid afferret edere iussit, quippe quem longa familiaritatis experientia ab insidiarum suspicione alienissimum faciebat. At ille districto mucrone transuerberauit regem, nitentis???ue assurgere iugulum ferijt. Poenitentia inde ac pudore perculsus, tanta animi acerbitate commissum facinus luxit, vt quandocunque mentio eius incidisset, à Iacrymis temperare non posset. Aliquot etiam ex his, quorum instinctu vsus fuerat, in sceleris à se commissi vindictam occîdit, praesertim verò Lennonem. Tandem cùm prae senio & debilis & caecus esset, hoc ipso auro percussorem sibi parauit Hatherum Lennonis F. quòd ignaua morte defungi parum virile arbitraretur. Saxo libro 8. In Cubiculo, Lecto, Iacobi filij, Sichemitis persuaserunt, vt circumciderentur. Mox eos incautos adorti, vsq; ad internecionem occiderunt. Genesis 34. Heirgvstvs, Pictorum rex, Scotorum regi Fethelmaco inimicus, quum Scotos, qui Picticas regiones hostiliter inuasera̅t, aperto marte superare diffideret, duos Pictos Scotico habitu, in regis caedem, mercede corruptos subornauit. Ij spiculi iaciendi periti (qua arte Fethelmacus frequenter sese exercebat) ei familiares facti, opportunitatem quotidie ipsius regis trucidandi captabant. Erat fortè Caractonij Fethelmacus, ea quae ad instans bellum vsui forent, contra hostes, magnis impendijs comparans. Et quum in seram noctem, sermonem publicis super negotijs cum gentis suae maioribus qui tum aderant protraxisset, summotis omnibus in cubiculum sese recipiens, citharoedum iubet (vt tum nobiliorum erat mos) citharam leniter pulsando, dulcem cantilenam edere, qua citiùs in somnum solueretur. Quum???ue altiori caperetur somno, subormati in caedem per citharoedum (vt conuenerat) in cubiculum admissi, dormientem regem iugularunt, ad infli???tum vulnus altius gementem. Eum strepitum moribundi regis audientes stationarij milites ante cubiculi fores, re???omperta, fugientes percussores in proximum montem ocyùs sunt insecuti: qui timore illicò in audaciam verso, ingentem saxorum vim in eos deiecerunt: vnde plurimi sau???ati. in profundam vallem descendere praecipites cogebantur. Comprehensi tandem à militibus, montem magna superantibus vi, vbi quaestionibus adhibiti commentum omne fuissent confessi, equis alligati, illis???ue in diuersum actis membris discerptis, sceleratam exhalauerunt animam. Citharoedus quoq; captus, admissi criminis conuictus, suppliciu̅ haud dissimile subiuit. H. Boëthius lib. 6. In Foro, Iudicio. Anci Martij Rom. regis Filii, aegrè ferentes ereptum sibi à L. Tarquinio tutore regnum, aegerrimè verò, quòd Tarquinio successurus videretur Seruius Tullius gener: duos suae factionis viros occultè subornarunt, qui agresti habitu, rusticanis ambo ferramentis accincti, tanquam ab intermisso opere nuper auersi, in regem altercantes irrumperent, hîc mutuo se uicio incessentes, fidem???; regis implorantes, multitudinis in se oculos verterent. Tum verò ad regem vocati, iussi???; inuicem dicere, vnus rem ex composito orditur. In quem dicentem quum totus rex auersus esset, alter claram securim in eius caput deiecit, telo???; in cadentis vulnere relicto, ambo sese foras eiecerunt. Sab. lib. 4. Enn. 2. In Venatione. Attilus II. Suecorum rex, Frouinum Danici exercitus ducem ex prouocatione occiderat, & Veremvndvm Danorum regem tributarium fecerat. Veremundus Rethonem & Vigonem Frouini filios subornat, vt supplicum habitu ad Attilum confugiant. À quo benignè suscepti, & de Frouini occisore interrogati, Magnum illum & fortem virum esse praedicarunt. Tum Attilus, Ego (inquit) sum ille, qui in publico duello tam egregiam laudem hac mea dextra promerui. Mox???ue de Frouini liberis, de eorum aetate, & animo in paternae necis auctorem, multa percontatus est. Ad quae illi callidè respondentes, paucis pòst diebus regem in venatione solum circumueniunt, & se Frouini filios esse clamantes, cùm nullis muneribus flecti possent, perfidè occidunt. Ob quam infamem victoriam Dani à Teutonibus sugillati, Semiuiri dicebantur, quòd non auderet vnus eorum vni congredi, nisi alterius praesidio munitus & suffultus. Hoc patrato facinore, ad regem Veremundum reuersi, summis ab eo honoribus affecti fuêre. Ioannes Magnus libro secundo, capite 30. ex Saxone. Thomas dux Glocestriae, ignauiam fratris sui Ricardi II. Anglorum regis aegrè ferens, cuius culpa res Anglica in continente pessum iret, iactarat se coniecturum Ricardum in aliquam arcem, vbi sine reipublicae iacturapro suo libito otium traheret. Rex cum Thoma Mombraio, equitum magistro, co̅silium opprimendi ducis capit, composito???; dolo, ambo venatum eunt. Mombraius in medio itinere se in syluam abstrusit: rex verò venando ad ducem cum paucis venit, ibi???ue sumto cibo, negotium simulat, quamobrem sibi Londinum actutum redeundum sit, eum???; rogat, vt festinandi causa, paucis contentus comitibus, secum Londinum eat. Vbi ad locum insidiarum ventum est, rege de industria praecedente, dux insidijs excipitur, & à Mombraio ad Thamesim trahitur, Caletum perducitur, quo loci postridie illius diei strangulatus est. Polyd. lib. 20. Findocus Scotorum rex Donaldum Hebridium rebellem in Ila insula vicerat. Donaldvs Donaldi F. quod virtute non poterat, dolo aggreditur: Nobiles duos subornat, qui se transfugas simulent, regi???ue familiares redditi, eum obtruncent. Parent illi, & Carantij, qui regis frater erat, gratia & auctoritate ad summas euehuntur dignitates. Cum???ue Carantium regno inhiare viderent, sua illi consilia aperiunt. Ille negotium maturare iussit. Ergo tum Carantij pollicitationibus adducti, tum Donaldi mandato, qui ad id eos subornauerat, ac vindicandae caedis in Hebridianos perpetratae studio incitati, cùm Findocus ad luporum venatione̅ cum paucis progressus, in monticulo quodam consedisset, vnde venatores, canes???ue venaticos, commodiùs spectaret: affuêre illi ex more coniurati, venabula gestantes. Et vbi ad canum venatorum???; clamorem, stipatores paulùm ab rege abscessissent, spectaculi videndi cupidi, coniuratorum alter, regi stationarijs penè nudo, ex composito fabellam quandam de Hebridianorum in eum odio narrare est orsus. Dum intentus in eum se rex totum conuerteret: alter venabulo regi pectus transfodit: relicto???ue in vulnere telo, ambo sese fuga eripere periculo conantur. Caeterùm comprehensi, quaestionibus???ue adhibiti, Donaldi Hebridiani, Carantij???ue consilium patefacientes, capitali supplicio sunt affecti. Carantius spontè exulauit, & in Italiam cum militibus Romanis dissimulata persona abijt. Vbi sub Aurelio Probo, Caro atque Diocletiano Imperatoribus merendo, percelebre rei militaris adeptus est nomen. H. Boëth. libro sexto. In Expeditione. Clearchvs Ponticus tyrannus, ciues de medio tollere cupiens, delegit eos, qui essent ab anno sedecimo vsque ad duodecimum, ad expeditionem sub Caniculae ardoribus, quasi vrbem Astacum oppugnaturus. Postquam verò appropinquauit Astaco, ciues quidem in palustri loco & quieto, atque pleno stantium aquarum, iussit castra ponere, & animaduertere, ne Thraces è regione apparerent. Ipse verò quasi summam oppugnationis molestiam toleraturus, cum mercenarijs excelsa loca & vmbrosa, aquis affluentia, cepit, & in ijs castra metatus, vsque oppugnationem extendit, donec suos [1965] ciues perdidisset: quia aestiuo te̅pore palustria morbosa sunt. Postquam autem omnes perierunt, tunc cum mercenarijs etia̅ mouit, pesti???ue causam ciuium interitus assignauit. Polyaen. lib. 2. & Sab. lib. 8. En 4. Modi. Verbi gratia Colloquij simulatione. Mithridates, Ariobarzanis praefecti Ioniae filius, pollicitus est regi Artoxerxi, Se Datamen interfecturum, si ei rex promitteret, vt quocunque vellet, liceret impunè facere, fidem???ue de ea re, more Persarum, dextram dedisset. Hanc vt recepit à rege, copias parat, & absens amicitiam cum Datame facit. Defecerat autem à rege Datames, & Paphlagonia occupata, omnibus praelijs superior fuerat. Ergo Mithridates regis prouinciam vexat, castella expugnat, magnas praedas agit: quarum partem suis dispertit, partem ad Datamen mittit. Pari modo complura castella ei tradit. Haec diu faciendo, persuasit homini, se perpetuum aduersus regem suscepisse bellum. Interea quoque, ne quam suspicionem illi praeberet insidiarum, neque colloquium eius petiuit, neque in conspectum venire studuit. Sic absens amicitiam gerebat, vt non beneficijs mutuis, sed odio communi, quod erga regem susceperant, contineri viderentur. Id cùm satis se confirmasse arbitratus est: certiorem fecit Datamen, tempus esse maiores exercitus parari, & bellum cum rege suscipi: de qua re, si ei videretur, quò vellet, in colloquium veniret. Probata re, colloquendi tempus sumitur, locus???ue quo conueniretur. Huc Mithridates cum vno, cui maximam habebat fidem, ante aliquot dies venit, compluribus???ue locis separatim gladios obruit, ea???ue loca diligenter notat. Ipso autem colloquendi die vtrique, locum qui explorarent, atque ipsos scrutarentur, mittunt: deinde ipsi sunt congressi. Hîc cùm aliquandiu in colloquio fuissent, & diuersi discessissent, iam???ue procul Datames abesset: Mithridates, priusquam ad suos perueniret, ne quam suspicionem pararet, in eundem locum reuertitur, atque ibi vbi telum erat impositum resedit, vt si lassitudine cuperet acquiescere, Datamen???ue reuocauit, simulans se quiddam in colloquio esse oblitum: interim telum quod latebat protulit, nudatum???ue vagina, veste texit, ac Datami venienti ait, digredientem se animaduertisse locum quendam, qui erat in conspectu, ad castra ponenda esse idoneum. Quem cùm digito monstraret, & ille conspiceret, auersum ferro transfixit: & priùs quàm quisquam posset succurrere, interfecit. Ita ille vir, qui multos consilio, neminem perfidia ceperat, simulata captus est amicitia. Probus & Plutarchus in Datami. Polyaen. lib. 7. Mithridates Ponti rex, aduersus Ariarathem nepotem, Cappadociae regem bellum susceperat. Sed cùm Ariarathis vires opinione maiores offendisset: vt in colloquium venire vellet, ab Ariarathe petijt, missis vtrinque, qui explorarent, ne occultè in colloquium arma ferrent. Cùm is qui Mithridatis corpus praetentabat, manum sub veste ad baltheum poneret, Mithridates subridens dixit: Caue, ne si inferiorem partem manu petieris, alium quàm quem quaeris pugionem inuenias. Is virilia dici arbitratus, quaerere vltrà abstinuit. Remansit igitur in ea parte penes Mithridatem paruus pugio, quo nepotem, dum alloqueretur, interemit. Fulgosus libro septimo, capite tertio. Radamistvs, Pharsamanis Hyberiae regis filius (quae regio his temporibus Georgiana appellatur) simulata cum patre discordia, quòd ei nouercam superinduxerat, ad auunculum Mithridatem, Armeniae regem profugit. Ab eo benignè exceptus, filiae quoque matrimonio dignus factus, clàm Mithridatis populos subornauit, ac fingens se cum patre in gratiam redijsse, ad eum profectus, omnia quae egerat detexit. Itaque paratis ingentibus copijs, sub eo praetextu, vt in Albanos arma moueret, in Armeniam aduersus auunculum signa ferri iussit, eum???ue ab omnibus suis destitutum, in arce Gorneas obsedit. Sed cùm non omnia pro voto succederent, noua proditione primam cumulare volens, data fide auunculum ad colloquium traxit. Hîc cùm gentis more amborum pollices colligandi essent, vt haustum ex eis sanguinem vterque gustaret: is cui vinciendi munus erat iniunctum, fingens ad terram funes concidisse, illis Mithridatis pedes implicuit. Radamistus eum cum vxore ac liberis cepit: & quoniam neque ferro, neque veneno eos se laesurum promiserat, culcitris oppressos, praeclusa anima necauit. Fulgosus libro nono, cap. 6. Mithridates Ponti rex à Lucullo frequenter superatus, insi dijs eum appetijt, per Adathanem quendam. Receptus ille tanquam transfuga à Lucullo in gregem equitum, cùm frequentibus excursionibus, promtam & enixam operam praestaret, fide acquisita, tempus elegit, quo missa principia quietem omnibus castrensibus dabant, praetorium???; secretius praestabant. Casus adiuuit Lucullum. Nam qui ad vigilantem vsque admitti solebat, fatigatum nocturnis cogitationibus, illo tempore quiescentem inuenit. Cùm deinde, tanquam nunciaturus aliquid subitum ac necessarium, intrare vellet, & pertinaciter à seruis valetudini domini consulentibus excluderetur: veritus ne suspectus esset, equis, quos ante portam paratos habebat, ad Mithridatem refugit irritus. Front. lib. 2. cap. 5. & Plut. in Lucullo. Constantinvs Diogenes, à Constantino Imper. ad Sermonem Sirmij dominum legatus missus, interposito iureiurando affirmauit, cupere se ipsum conuenire, ac de rebus necessarijs colloqui: quòd si ipse insidias vereretur, tribus tantùm famulis stipatum se ad ripam profluentis ibi amnis accessurum: idem ipse quoque faceret. Obtemperat Sermo, atque hoc modo cum Diogene congreditur. Ibi cùm iam collocuturi essent, Diogenes pugionem, quem in sinu abditum gestabat, subitò in latus Sermonis adegit, eum???ue interfecit. Cedrenus. Clothario III. Francorum rege mortuo, Magistri equitum, simulatione regiae maiestatis regendae, de administratione rerum pro opibus quisque suis maiore audacia decertarunt. Ebroinvs mortuo Ercembaldo valida factione subnixus, praeterito Childerico Austrasiae rege, Theodericum fratrem eius natu minorem, Franciae regem salutat, ab illo Magister equitum dictus. At armis victus à Childerico, cùm se in Burgundiam recepisset, deinde Childericus in venatione occisus esset, Theodericus quidem in solio reponitur, atpro Ebroino Franci Leudesium Ercembaldi filium Magistrum equitum creauêre. Ebroinus relicto monasterio, cui inclusus erat, summa celeritate vsus regem cepit, atque ab eo Magister equitum dictus, Leudesium simulato colloquio circumuentum occidit. Cum???ue ab Austrasianis mortuo Vlfoaldo Martinus & Pipinus fratres patrueles, Duces salutarentur, victi sunt ab Ebroino in Laudunensium finibus. Martinus euocatus ab Ebroino in colloquium, nullum pignus postulauit, nifi sanctissimi iurisiurandi supra Sanctorum corpora concepti. Nec ille conditionem aspernatus, ad conditoria sanctorum, priùs exemtis clàm corporibus, adiurauit, Se illi minimè offuturum: sin fidem falleret, in caput suum detestatus terrores, perniciem???ue ac exitium, inferorum???ue poenas. Sic diuos eludens, hostem improuidum excepit, interemit???ue, donec ab Ermenfredo è Francica nobilitate etiam ipse occideretur. Aemilius lib. 1. Canvtvs Erici II. Danorum regis F. bellica virtute clariss. Sclauis domitis, Nicolao Danorum regi patruo formidabilis, cùm se sincerè purgasset, à Magno Nicolai F. quòd eo viuo se patri nunquam successurum putaret, cum coniuratis oppressus est Consilij huius laqueos, humi decumbentes, nectebant, vt si rem casu detegi contigisset, nunquam stando, sedendóve saluti ipsius insidiatos se esse, tutò iurare possent. Magnus inde contracta apud Sialandiam nobilium frequentia, Canuto???; circa diuinum natalis solenne conuiuandi gratia Roskildiam vocato, Sacrae sibi peregrinationis amorem incessisse dixit: coniugis ipsum ac liberorum tutorem constituit, ei???ue plenissimam rei familiaris suae custodiam mandat. Ingiburga Canuti vxor virum, vt praeparatas capiti suo vitaret insidias, missis literis monuit. Ille se non minus fidei in Magni quàm vxoris praecordijs reponere dixit. Interea magnatibus apud Roskildiam quatuor solennium dies continuò feriatis, Canutus ac Magnus, publico iam conuentu soluto, sacri temporis residuum diuiduo peregêre contubernio. Nocte qua facinus peragendum erat, conscijs se sequi iussis, iureiurando obstrictos fidem facere compulit, silentio se cuncta tecturos. Inde Canutum apud oppidum Haralstadium, per coniuratorum quendam, genere Saxonem, arte cantorem, sine arbitris, sibi obuium venire iubet ad proximum villae nemus. Ille nihil doli suspicatus, duobus tantùm militibus totidem???ue equisonibus in comitatum assumtis, inermis equum conscendit & vix monitus gladium sumsit. Tunc cantor, quòd Canutum Saxonici & ritus & nominis amantissimum scisset, cùm iurisiurandi religio, quò minùs eum apertè moneret, obstaret, sub inuolucro rem prodere conatus, Grimildae erga fratres perfidiam memorare adorsus, famosae fraudis exemplo similium ei metum inijcere tentabat: quinetiam loricae, quam sub veste gestabat, summa detexit. Sed ne eo quidem suspicionis irritamento refertum fortitudine pectus mouere potuit. Canutus in primo syluae aditu à Magno fictis osculis excipitur. Quem vt loricatum agnouit, Quid hoc sibi vellet? quaerit. At ille, Se rustici cuiusdam domum inuadere velle, respondit. Tum Canutus, Ne priuata ira solenne Epiphaniae festum macularet, orabat. Quo, neque se vltionem remissurum, neque proposito cessurum iurante, ipse satisfactionis iusta promittere, suam???ue pro eius correctione sponsionem offerre coepit. Obstrepentibus deinde ijs, qui in insidijs latebant, quid sibi militum haec manus velit, interrogat. Cui Magnus, Iam de regni successione & rerum summa agendum, respondit. Tum Canutus, patre eius viuo actionem hanc & superuacuam & impiam esse respondit. Haec dicentis verticem exiliens Magnus obiurgantis more corripuit. Canutus gladio manum admouens, capite à Magno ictus con [1966] cidit, & à reliquis confoditur. Eo ipso loco fons largissimus scaturire cepit. Cadauer eius rex Roskildiam inferri vetuit, ne populi animos, eius mortem indignissimè ferentis, contra filium magis accenderet. Itaque tenui funere Ringstadium elatus est. Ibi concio populi Magnum Reip. hostem pronunciat, & regno excedere iubet. Quod cùm Nicolaus rex indignè ferret, eo etiam deserto, Ericum Canuti fratrem regem designarunt. Is Lotharium Imp. contra Nicolaum exciuit, sed inani conatu. Inde ad Magnum Noruagiorum regem confugit. Cuius insidias fugiens, à Lalandensibus susceptus, reparatis viribus Magnum Nicolai F. acie victum occidit. Nicolaus fugiens Slesuici populari tumultu oppressus est. Saxo lib. 13. Eiecto Erico Pomerano rege, Suetici regni gubernator Carolvs Canutus constituitur. Huius gloriae Ericus Pukeinuidebat. Venit res ab armis ad colloquium. Carolus in eo loco, vbi proceres regni conuenerant, clàm ingratos odores excitari curauit, ea???ue occasione domum illam vtpote pestiferam relinquendam monens, in arce vicina reliqua negotia expediri suasit. In quam cùm peruentum esset, Carolus Ericum captum, & Stocholmiam missum, capite plecti curauit. Olaus autem Vpsalensis, & Thomas Strengenensis pontifices, qui fidem Erico pro Carolo dederant, tantum doluerunt se illis comitijs interfuisse, vt nunquam postea sacra obire, aut comitijs regni interesse voluerint. Io. Magnus lib. 22. cap. 14. Herluimum quendam ex Franciae proceribus, Arnolphvs, Flandriae comes, bello premebat, arcem???; Monstreoli ei abstulerat. Ille apud Hugonem magnu̅ ducem implorat opem. Sed illo aures clausas habente, Herluimus Normannorum ducem Gulielmum, patrem afflictorum, refugium oppressorum adit. Ille statim pro Herluimi causa bellum indixit Flandriae comiti, & arcem Monstreoli expugnatam Herluimo restituit. Arnulfus simulata amicitia per legatum Ducis colloquium petit. Vbi dies aduenit, dux cum copijs in pagum proficiscitur Ambiacensem: ad Sumae fluminis ripam castra collocat. Ex aduerso Corbeiae tetendit Arnulphus. Erat in Sumae fluminis medio insula. Hanc petit Arnulphus, quatuor solis comitatus: orat???ue ducem, vt duodecim stipatus, dignetur adesse. Arnulphus Herluimo ignoscit, in Gulielmi clientelam se committit, & quia liberis careret, eum sibi successorem optat. His atq; huiusmodi in aliquot horas producto sermone, amplexati discesserunt. Arnulphum duo ex suis in nauiculam manibus deportabant, quia podagricus erat. Gulielmus duodecim comites ire iussit in vnam, ipse cum solo remige concessit in alteram scapham. Cùm iam medium amnem teneret, accurrunt quatuor Arnulphi milites, gladijs sub veste contectis: acclamantà ripa, Quod praecipuum foret, id omissum esse: ab Arnulpho se missos indicatum. Credidit ille, & flexit in insulam: duodecim militibus medium amnem tenentibus. Vbi propiùs dux accessit, eductis gladijs confodiunt virum incomparabilem. Stabant agmina eius armata in ripa, sed flumine disclusa, adesse principi non poterant. Latrones cum domino ad cohortes suas reuersi sunt, anno Salutis 943. Cal. Ian. Cranzius libro secundo Noruegiae, cap. 35. Societatisspe. Oroetes Sardium praefectus, cùm in animo haberet Polycratem Samiorum tyrannum capere, & auarum esse sciret: simulat se à rege Cambyse velle deficere, & Polycrati sese coniungere. Implet igitur octo scrinia lapidibus, superficietenus aurum insternit, & Maeandrio legato Polycratis ostendit. Polycrates re comperta, quamuis multis eum dehortantibus & oraculis & somnijs, ad Oroetem spe auripotiundi profectus, captus, & in crucem susfixus fuit. Herodotus libro tertìo. Halyattes, Lydorum rex, vt Colophonios equitatu spoliaret, societatem cum eis inijt, semper???ue ex militibus equites maioribus muneribus affecit. Postremò Sardis splendidum eis commeatum & duplex stipendium pollicitus, cùm equites, extra ciuitatem castra habentes, equisonibus equos traderent, & in vrbem festinarent, ad duplicatum stipendium, Halyattes clausis portis, eos ad vnum interfecit, atque eorum equos suis armatis concessit. Polyaen. lib. 7. Agathocles cùm superasset Leontinos, Dinocratem ducem suum misit in vrbem, qui diceret, Ei cum Dionysio gloriae contentionem esse, quòd vellet eos conseruare, quemadmodum ille conseruarit Italos ad Eleporum fluuium praelio deuictos. Crediderunt Leontini, pecunias???ue dederunt. Agathocles ingressus, iussit eos in concionem inermes conuenire. Dux interrogabat, Cui videretur idem, quod Agathocli, is manum tolleret. Agathocles igitur: Mihi, inquit, placet omnes occidere. Decem ergo millia militum, qui circumsistebant, omnes in concione trucidarunt. Polyaenus libro quinto. Mainardvs Nouae domus princeps, cùm suis artibus abalienata nobilitate, Hussitas memorabili praelio superasset, multa millia cepisset: omnes eos perdere statuit, qui aetate in castris exacta, caedibus & rapinis assueti, nunquam quieturi viderentur. Sed metuens, ne simul quoque innocentes interficeret, qui ex agris coacti ad pugnam venerant: voce praeconis edici iubet, Nondum bellum peractum esse, fugisse Coapchonem, Thaboritarum equitum praefectum, Coloniam expugnari oportere, vicinas???ue per circuitum gentes, quae regnum popularentur, armis domandas. Ad eam rem necessarios, qui sub Procopijs militassent, viros fortes & in bello exercitatos: decretum eis ex publico stipendium donec regnum pacaretur. Proinde omnes qui stipendia facere vellent, in horrea sese proxima reciperent, cauerent, ne rudes inexpertos???ue belli secum admitterent: illos sua rura, suas???ue lares repetere posse. Introiuerunt horrea (quae apud Boëmos in villis ex maceria culmo tecta frequenter sunt) Thaboritarum & Orphanorum aliquot millia, homines nigri, ad folem & ventum indurati, aspectu tetri atque horribiles, & qui circa fumum in castris vixissent, aquilinis oculis, impexo crine, promissa barba, corporibus proceris, membris hispidis, cute adeò dura, vt ferrum quasi lorica repulsura videretur. Clausa sunt confestim ostia, & ignis immissus horreis, colluuiem illam hominum exussit. Aeneas Syl. cap. 51. hist. Boëm. Iacobus Picininus à Ferdinando rege Neapolitanorum accersitus, ceu magno stipendio inauctorandus, Francisco Sforcia Mediolanensium duce, qui illi filiam desponderat, auctore, Neapolim magno comitatu prosiciscitur. Hic captus custodiae???ue traditus, quo genere sit mortis sublatus, parum conuenit. Fuêre qui crederent fuisse Franciscum Sforciam eius consilij haud ignarum, blanditum???ue Picinino nouam affinitatem, vt magis obsequentem haberet. Horruêre ambo (vt fertur) Picinini nomen, quum Mediolani, tum caetera Italia, ob patris memoriam, militarem???ue ipsius gloriam populare, ob id???ue in eius mortem conspiratum. Sabellicus libro septimo En. 10. Reconciliationis simulatione. Ferdinandvs Neapolitanorum rex, confecto bello Neapolitano, exulibus ex foedere reductis in praesentia ignouit: paulò pòst autem de omnibus praeter Salernitanum principem & Biasmianensis liberos, qui vix astu euaserant, victa foederis religione supplicium sumsit. Ioannem Ant. Marcianum, qui trigesimum iam & quartum annum in carcere asseruabatur, trucidauit, crudelis tyrannus & immanis. Brutus libro octauo hist. Flor. Caesar Borgia Valentinus Vrsinos, qui à se defecerant, simulata reconciliatione captos trucidauit. Sab. lib. 1. En. 10. Honoris, Adorationis simulatione. Herodes Iudaeorum rex, cùm à Magis cognouisset, natum esse Iudaeorum regem Bethlehemae: praecepit illis, vt Bethlehemam profecti, diligenter de eo inquirerent, sibi???ue eum adoraturo id renunciarent. In animo enim habebat Christum è medio tollere. At cùm Magi angeli monitu alia via domum profecti essent: ira percitus Herodes, pueros omnes intra bimatum constitutos Bethlehemae inter fici iussit, sperans se hac ratione etiam regem natum extinguere posse. Verùm hanc quoque versutiam illius Angelus elusit, admonito in somnis Iosepho, vt cum Maria & puero in Aegyptum fugeret. Matthaei 2. Persa quidam, simulans se velle adorare Haumar Amiram Saracenorum, infixo in ventrem eius gladio peremit eum. Sigebertus in Chronicis. Proditionis spe facta. Per eos dies, quibus Galli in arcem, ab Neapolitanis ciuibus recepto rege suo Ferdinando II. Aragonio, compulsi, continenti tormentorum ictu grauiter vexarentur, atq; obsessi magna rerum necessariarum penuria premerentur: cùm Aethiops seruus, qui tum apud Gallos erat, se incensurum Gallicam ciassem, & aditum Aragonijs in sanctae Crucis templum statuta nocte praebiturum polliceretur: Ferdinandus Daualus Piscarius, summae virtutis dux, in ipso aetatis flore, eius nefarij hominis fingulari perfidia crudeliter est interfectus. Nanque illi peregregius proditor, perfidia planè seruili & plusquam Punica, quum doli ac insidiarum ordinem Gallis detulisset, & ab his opimo praemio ditaretur, Piscarium intempesta nocte ad colloquium euocauit, euadentem???ue militariscala in summam hortorum maceriem, & in caput exporrectum, sagitta lunata repentè emissa iugulauit. Corruentem familiares, qui aderant, quum frustra erigere conati essent, ipsum iam exanimem scuto impositum extulerunt. Tantus verò mox luctus eius viri morte per vrbem multorum planctu ac lacrymis enunciata, ciues aequè ac milites occupauit: vt ea nocte spes omnis partae iam propè victoriae amissa esse, ac deinceps ipsa Neapolis ab hostibus capta videretur. Iouius lib. 3. & Guicciardinus lib. 2.
|| [1967]
Coniugij spe. Hecvba moesta, quòd duo filij fortissimi Hector & Troilus ab Achille interfecti essent: Alexandrum filium accersit, hortatur vt se & suos fratres vindicaret, infidias Achilli faceret, & eum nec opinantem occideret. Quoniam rogauerit sibi Polyxenam dari in matrimonium, se ad eum missuram Priami verbis, vt pacem foedus???ue inter se confirmarent. In fano Apollinis Tymbraei, ante portam, Achilli sub speciecolloquij insidias collocari posse. Noctu eliguntur de exercitu fortissimi, & in fanum Apollinis collocantur, signum accipiunt. Hecuba ad Achillem, sicuti condixerat, nuncium mittit. Achilles laetus, Polyxenam amans, postera diecum Antilocho filio Nestoris ad constitutum locum venit. Ex insidijs erumpit Paris. Achilles brachio sinistro chlamyde inuoluto, multos occidit. Alexander Antilochum interemit, ipsum???ue Achillem multis plagis confodit. Dares Phrygius. Antoninvs Caracalla Artabanum Parthorum regem frequentibus literis & muneribus pellexit, vt sibi filiam matrimonio locaret: ex ea affinitate futurum praedicans, vt duobus mundi imperijs Parthico & Romano, foedere & necessitudine coniunctis, omnes gentes in terris quietem agerent, ac si quae minus pacatae essent, fore, vt non multò pòst imperio subiugarentur. Abnuit primò Artabanus, causatus non licere Romano homini externarum gentium sectari connubiu̅. Verùm studium & charitatem rei vxoriae iureiurando Roman. Imperator pollicitus, eò regem perpulit, vt filiam se locaturum promiserit. Hanc ansam ille nactus, Artabanum socerum, se???ue generum vocat. Barbari eo connubio laeti, tanquam sempiternam cum Rom. Pop. pacem habituri, quàm maximo poterant rerum apparatu Romanum venientem expectabant. Vbi igitur appropinquare dictus est, rex cum magno procerum comitatu extra regiam genero prodit obuiam: Parthi???ue cum eo indigenis floribus coronati, auro???ue & purpura vestiti, ad tibiarum tympanorum???ue cantum choreas agentes, quibus gens ipsa supra modum delectatur, ac tum maximè quum sese largiùs vino inuitarunt. Romani armis instructi, inermes Parthos ex composito inuadunt. Foeda ibi caedes edita: vix Artabanus à suis in equum sublatus celeri fuga seruatus est. Ingens hominum multitudo in vestigio caesa, sed multò maior in fuga. Sunt inde Romana arma longè late???ue per Parthicos fines cum vicorum & villarum incendio, multa???ue hominum caede ad libitum euagata, multiplex???; praeda parta. Nulla vnquam expeditio maiorem suggillationem Romano nomini attulit, vt multò satius fuerit vinci, quàm perfidia plusquam Punica Romanam indolem foedare. Sab. lib. 5. Ennead. 7. ex Herodiano. Gurmundo in Galliaru̅ partibus interfecto, & Barbaroru̅, &c. fol. 3933. Stupri spe. Agathocles, Ophellam Cyrenensem cum ingentibus copijs militantem, audiens amantem esse puerorum, obsidem ei proprium filium misit Heraclidem, egregia forma praeditum: praeceptum???; dedit puero, vt paucos dies rem perferret. Venit puer. Cyrenensis elegantia ac speciositate victus, eum amplectebatur, omni???ue studio colebat. Agathocles repentè Syracusis adductis, Ophellam occidit, omnem???; exercitum eius ad se traduxit, & filium nulla iniuria affectum aut corruptum recepit. Polyaen. lib. 5. Boemae Amazones, duce Valasca, Boëmiam tributariam sibi reddiderant, & vt nobiles adolescentes amoris specie circumuentos trucidarent, talem astum excogitant. Fingunt se virorum amore teneri, amatorias epistolas nobilibus adolescentibus mittunt, detestantur insolentiam Valascae, simulant fugam, rogant, vt in syluam potenti manu veniant, ac sese rapiant. Iuuenes qui puellarum facinora magis admirarentur quàm odissent, victi blanditijs, capti???ue nonnullarum specie, impetrata faciunt. Sed ingressi syluas, insidijs circumuenti trucidantur. Alij noua fraude in arcem Dieuizum vocantur, Valascam velut per proditionem comprehensuri. Qui mox intromissi, ad vnum necantur. Sarca erat inter puellas admodum honesta facie, sed animo impuro, & ad omne scelus parato. Hanc in altissimo nemore strictis pedibus ac manibus arbori alligant, tubam???ue venatoriam, ac vasculum medone plenum iuxtà ponunt. Ipsae in infidijs haud procul delitescunt. Siradus siue Stiradius nobilis eques, cùm syluam venaturus intrasset, puellamque vinctam conspicatus esset, miserabundus, Quid sibi ea res vellet percontatur. Sarca se de fuga suspectam arbori à Valasca alligatam, iam iam???ue telis configendam fuisse dixit, sed strepitu canum territas Amazones, se relicta aufugisse. Siradus eius misertus Sarcam soluit, ea propinante medonem medicatum, quo mente alienaretur, bibit. Mox tubam inflans Sarca signum dat suis. Quae properè accurrunt, Siradum, comitibus interfectis, inspectantibus Boëmis, qui arcem Vissegradensem tuebantur, rotae supplicio afficiunt. Sed non multò pòst. Valasca simili astu cum suis capta est. Aeneas Syl. in hist. Boëm. Alexander Medices Florentinorum dux, Caroli V. Caesaris gener, leuitate iuuenili in venerem vsqueadeò procax erat & praeceps, vt Laurentij patris exemplo, nouis semper stupris ac adulterijs obnixè gauderet. Ea de causa noctu per vrbem cum armatis saepe ita vagabatur, vt nonnunquam contracto cum obuijs cruento certamine, summum vitae discrimen adiret. in eius intimam familiaritatem sensim sese miro astu insinuarat Lavrentivs Medices, Mediceorum omnium Alexandro sanguine maximè propinquus, aetate fermè aequalis, ipsis???ue paternae domus cubiculis adeò coniunctis, vt secretiore ostio ad commeandum committerentur, communicatis scilicet serae clauibus: quibus, quum vtrique luberet, sine arbitro conueniendi facultas daretur. Nam vnde facilè capi princeps poterat, amatoriarum cupiditatum, quibus ille insatiabilis & vagus semper arderet, vnus ipse Laurentius & conscius & arbiter erat effectus. Quibus illecebris se incautum facilè oppressurum, & patriam tyrannide liberaturum, aduersae factionis hominibus pollicebatur. Cum???ue per certos homines haec eius verba princeps rescisset, & Laurentio exprobrasset: ad ea ille absolutae simulationis proditor, composito vultu subridens ita respondit, vt cuncta ea quae Strozza dixisset, vera esse fateretur: verùm non inepto artificio iampridem ab se instituta, vt hac subtili simulatione secreta omnia è praecordijs inimicorum eruantur, & saluti dignitati???ue prospiciatur principis. Erat in vicinia matrona pernobilis, sed inexpugnabilis pudicitiae. Hanc ad tendendas insidias idoneam ratus, conciliando eius amori operam suam atque ingenium amanti obtulit, ea???ue nocte, quae Ianuarias nonas anni 1539. antecessit, postquam coenatum est, Laurentius in aurem Alexandri insusurrans, dicit in adamata muliere, expugnatum esse pudorem persuasionibus atque promissis, eadem???ue nocte eam in complexum eius deuenturam: ea tamen conditione, vt totum id religioso silentio contegat, & quae eius nomine ex sua fide praemia pepigerit, liberaliter praestet. Annuit Alexander, statim???ue coenaculo exiens in domum attiguam ipsius Laurentij (vti saepe aliàs) deducitur, ablegare???ue ab se cubicularios duos qui aderant iubetur, ne illi quicquam ex re composita instanti???ue subodorari possent. Sistitur ergo incautus princeps in cubi culo, ipsóque etiam proditoris lecto, vt vbi tantisper conquiescat & expectet, donec intempesta nox adsit. Tum verò compositis è sententia insidijs, iuuenem Scoruncunculum nomine, sibi à pedibus famulantem, cui ipse homicidij reo vitam à principe impetrarat, quem famulus planè confecit, & in eodem lecto reposuit. Nec quisquam ad tantae rei strepitum è familia accurrit, quòd Laurentius multum antea ad fallendos familiares, cum sodalibus eo in cubiculo multa cum vociferatione scabellis & scutis, hastis???ue colluctari, ad imaginem???ue iocosae exercitationis perstrepere consuesset, vt in eam diem dolum pararet. Ipse impetratis equis publicis, & aperiendae vrbis portae tessera, cum sicarijs suis Venetias profugit. Iouius. Libertatis spe euocando. Mahometvs II. Turcorum tyrannus capta Constantinopoli, vt omnem nobilitatem extingueret, iussit praeconis voce nunciari, Quisquis senobilis aere persoluto vellet redimere, id ei liberum fore. Erupêre de latibulis miseri, sperantes libertatem. Detecti principes ciuitatum, suo proditi indicio, omnes gladio caesi fuêre. Cranz. lib. 12. Vandaliae, cap. 18. Ludi simulatione. Otho de Vitlisbach, comes Palatinus, cùm intimos quosdam regis amicos occidisset, hoc???ue ipso à se Philippum regem Rom. auertisset, illius???ue filiae nuptijs desperatis, filiam ducis Poloniae deposceret: in???ue eam rem literas à rege commendatitias peteret, exemplar proferens, quo sibi profuturas speraret literas: rex verbo assensus, quòd feroci viro vt filiam, sic cognatam, putabat esse negandam, literas alias subiecit. Otho dolum veritus, resignatas scribam iussit sibi interpretari, cùm ipse literas ignoraret. Scriba se excusare, & ne se in vitae apertum discrimen conijceret obtestari. Ergo pepercit precanti, & reperit alium qui literas interpretaretur. Mox stratis equis reuersus in palatium, certis locis disponens, qui abitum eius tuerentur, nudato gladio ludibundus regij triclinij fores petens intromittitur: ibi quoque ludens gladium versabat. Increpitus à rege, & neque locum neque tempus digladiandi esse dicente: respondet ille, Et locus & tempus ensem poscunt. Hoc???ue dicto regem confodit, Bambergae anno 1208. Dum stupent qui aderant, ille dispositis per media custodibus, gladium versans, eques abiuit. Otho IV. Philippi aemulus rerum potitus, & Philippi filia in vxorem ducta, proscriptione publica damnauit homicidam: qui non longè pòst ab Henrico Caladino, & Vlfonis filio (quem ille quoque occiderat) obtruncatus est ad Danubium, [1968] desectum???; caput in profluentem proiectum. Cranzius lib. 7. Saxoniae, cap. 28. & 29. Permutationis armorum simulatione. Frotho Danorum rex Noruegiae regem Frogertum, aliàs Frogerum, ad singulare certamen prouocarat. At cùm lege duelli cautum esset, ne alter alterum extra circum pugnae destinatum impeteret, Frotho maiorem vitae, quàm legis rationem habens, postulat, vt Frogertus ante ingressum pugnae arma secum permutet. Quod cùm Frogertus annueret, atque à se gladium arma???ue permutandi causa ablijceret, à Frothone Dano dolosè transuerberatur. At Gotharus Gothorum & Sueonum rex, eius gener, acie victum Frothonem interfecit, à robore corporis Virgetum dictum. 10. Magnus libro quarto, capite tertio. Foedere. Claudio imperante, Pharasmenes Iberis imperabat: frater eius Mithridates Armenijs. Radamistus Pharasmenis F. simulata aduersus patrem discordia, tanquam nouercae odijs impar, ad patruum fugiens, prímò res Armeniorum ad res nouas excitauit: deinde spe reconciliationis ad patrem reuersus, paratas infidias aperuit. Pharasmenes bellum Mithridati indixit, causas confingens, quòd sibi aduersus regem Albanorum & Romanos noluerit opem ferre, copias???; filio tradidit. Qui subita irruptione Mithridatem campis exutum in castellum Gorgoneas compulit, militibus & loco tutum. Caelius Pollio, qui militibus praeerat, obsidionis impatiens, milites corrupit, vt pacem flagitarent. Compulsus Mithridates diem locum???; foederi accepit. Hîc cùm gentis more amborum pollices colligandi essent, vt haustum ex eis sanguinem vterque gustaret: is cui vinciendi munus erat iniunctum, fingens ad terram funes decidisse, illis Mithridatis pedes implicuit, atque ita eum cum vxore & liberis cepit: & quoniam neque ferro neque veneno eos se laesurum promiserat, culcitris oppreffos necauit. Fulgosus libro nono, capite sexto, & Aeneas Syluius cap. 39. Asiae, ex Strabone. Pacto, Promisso. Herodias aegrè ferens Ioannis Baptistae reprehesionem, Herodem de eo tollendo instigare non dubitabat. At is cunctabatur, seditionem metuens, cùm populus omnis Ioannem veluti prophetam coleret. Herodias die natali Herodis, cùm rex conuiuijs indulgeret, filiam Herodiadem ex composito in triclinium ingredi, & coram rege saltare compulit. Ea re delectatus Herodes, petere eam iussit, quicquid vellet, vel dimidium regni: se optata praestiturum. Illa à matre instructa, caput Ioannis Baptistae petijt. Rex igitur, quamuis poenitentia ductus, quia tamen fidem suam in dubium vocari nollet, Ioannem in carcere securi percussit, & caput saltatticulae dedit. Sed sceleratam hanc astutiam pòst regni exilio vterque luit. Matthaei 14. Marci 6. Iouem ferunt amore Semeles Cadmi F. Thebis Boeotijs captum, cum ea saepiùs concubuisse. Ivnonem zelo & ira motam, sumta vnius ex Semeles ancillis forma, ad vlciscendum iniuriam, suafisse illi ab Ioue petere, vt ea maiestate honore???ue secum concumberet, quibus cum Iunone consuesset. Quod postulatum annuens Iupiter, cum tonitru acfulmine ad Semelen descendit. Quae insolita re territa, & fulguris splendore oppressa, fulminis ardore afflata, expirans aborsa est. Editum ante tempus filium, Iupiter absconditum in femore cùm tenuisset, partus tempore editum in Nysam Arabiae vrbem tulit: vbi à Nymphis educatus infans, à patre loco???ue appellatus à Graecis Dionysius est. Diodorus libro tertio, capite quinto. Parysatis Artoxerxis mater, indignè admodum ferens, Cyrum F. quem potius quàm Artoxerxem regnare cupiebat, in praelio caesum, omnes eos, qui eius percussores fuerant, crudeliter persecuta est. Mithridatem, qui secundùm tempora Cyrum vulnerauerat, Scaphae supplicio affecit. Carem, quipoplitem iaculo confixerat, per dies decem excruciauit, inde oculis effossis in aures feruens aes instillauit, dum expiraret. Caput & manum Cyri praecîderat Mesabates regis eunuchus ex more Persarum, regis iussu. Hîc vbi ansam dedit ipse aduersus se nullam, hanc technam est in caput eius Parysatis commenta. Fuit caetera ingeniosa sua spo̅te mulier, & alea ludendi artifex. Quare ante bellum crebrò cum rege ludebat alea, & post bellum restituta in gratiam, eam familiaritatem non declinabat regis: vt & cum eo luderet, atque armorum conscia ad ministra???ue in ijs & adiutrix esset: ac planè minimam eius fruendi, & cùm eo consuetudinem habendi Statyrae faciebat copiam, cùm supra omnes illi infesta, tum plurimùm ipsa affectans apud regem posse. Igitur cùm captasset aliquando languentem otio Artoxerxem, prouocauit eum ad aleam in mille Daricos ludendum: ac vincere iactu ei permifit, repraesentauit???ue argentum. Simulans autem dolere ac pungi victam se, petiuit, vt de integro aleam iácerent de eunucho. Gessit ei morem ille Pacti, vt quinos vterque reciperet fidissimos: ex reliquis, quem victor legisset, vt daret victus: hac lege luserunt. Cùm intenta esset atque in ludum incubuisset, praeterea cecidisset ei feliciter alea, victrix Mesabatem sumit (neque enim de exemtis erat) & priùs, quàm quid ageretur, odoraret rex, tradidit eum carnificibus, viuum???ue praecepit excoriari, ac corpus transuersum in tres sustolli cruces, & pellem seorsum palo suffigi. His actis cùm accensus rex in eam stomacharetur, illa cum risu cauillata: Hominem iucundum, inquit, & egregium: qui senis improbi eunuchi excandescis gratia, ego mille alea perditis Daricis taceo & acquiesco. Ita rex impositum sibi esse dolens obticuit. Plutarchus in Artoxerxe. Religionis obiectu. Persarvm satrapae de perdendo Daniele propheta astutum captarant consilium sub Dario, ne videlicet quisquam spacio aliquot dierum à quoquam deo quid peteret, quàm ab rege ipso: qui secus fecisset, capitalem subiret poenam. Erant enim conscij, Danielem quotidie tribus vicibus ad Deum suum orare consueuisse. Dan. 6. Quemadmodum sub Nabucodonosoro multò antè Medi ad perdendos eunuchos Iudaeos tres, aureae statuae erigendae auctores fuerant. Daniclis tertio. Sortitione. Othinus magus Noruagiensium regi Vicaro tales insidias molitus est. Starcatherv inusitata granditate conspicuum, non solùm animi fortitudine, sed etiam condendorum carminum peritia illustrauit, quo promtiore eius opera vteretur, & ternis aetatis humanae curriculis donauit, vt in histotidem execrabilium operum auctor euaderet. Qui mox Vicarum adiens, in???ue eius contubernio diuersatus, infidias obsequio texit, tandem piraticum cum eo opus ingreditur. Cum???ue quodam in loco tempestate vexaretur, vt maiorem anni partem quiescere cogerentur: deos humano sanguine propitiandos duxerunt. Itaque coniectis in vrnam sortibus, regiae necis victimam deposci contigit. Tunc Starcatherus facto ex viminibus laqueo regem inuasit, poenae specie̅ duntaxat exiguo temporis momento daturum. Sed nodi rigot suum ius exequens, supremum pendentis halitum rapuit. Starcatherus adhuc palpitanti ferro spiritus reliquias exhausit. Saxo lib. 6. Persona dißimulata. Andragathivs praefectus classis, socius & dux Maximi, quem odio Gratiani milites crearant Imperatorem, lectica g???status, iussus est occurrere Gratiano vt eum iugularet. Inter im rumor spargitur, aduentare vxorem Gratiani, quae Lugduni Galliae maritum operiebatur. Gratianus verum esse rumorem arbitratus, insidias minimè timuit, & ad vehiculum quasi vxoris accurrit: è quo Andragathius prosiliens, armatus & callidus, Gratianum nihil tale timentem occidit, nouem & viginti annos aetatis habentem. Maximus corpus Gratiani feddere Valentiniano noluit, ne exuuiarum redditu militibus dolor renouaretur: licet saepenumerò per oratores id Valentinianus exposceret. Cuspin. Ioannes Russus, dux Ciartoriensis, & alij quidam Russi & Lituani proceres, apud Trocos interfecerunt Sigismundum ducem Lituaniae. Vrsam habebat Sigismundus cicurem, quam ad mensam & ad cubiculum familiariter admittebat. Ea vel non venerat illo eunte cubitum, vel de more emissa exiuerat, & à coniuratis alicubi conclusa erat. Eius igitur vnguium scalptura ad ostium cubiculi assimulata, coniurati intromissi, ducem nihil tale suspicantem trucidarunt. Cromerus libro vigesimoprimo. Accusatione falsa, Criminis falso obiectu, suspicione mendaci. Seniores duo astutè Susannam, quia libidini illorum parêre noluisset, condemnarunt, testimonium aduersus eam ferentes, tanquam eam cum iuuene in adulterio deprehendissent. Qui tamen dolus à Daniele puero mirè detectus fuit. Daniel. 13. Superbissimus Aman, videns quòd Mardochaeus ipsum adorare nolebat, persuasit regi Artoxerxi per mendacia, vt totus Iudaeorum populus deleretur. Craetorùm fraus in caput auctoris redundauit. Esther 3. Vlysses Palamedem in iudicio Graecorum vicit, subiecto in eius tabernaculu̅ auro barbarico. Ita sapientissimus ille Graecorum proditionis damnatus est per dolum ac stratagema. Polyaenus lib. 3. Cùm aliqui sacrifieium Apollini offerrent, Delphi per insidias eos circumuenerunt, & thuri placentis???ue clàm iniecerunt sanctas pecunias: atq; sic eomprehensos eos, tanquam sacrilegos abductos, èpetra, iuxta legem Delphicam, praecipites dederunt. Aelian. lib. 11. de Var. hist. Quod etiam Aesopo volunt accidisse, qui sacrilegij nomine praecipitatus est, aurea phiala in stragulis eius deprehensa. Heraclides.
|| [1969]
Anytvs & Melitvs, Socratis neci inhiantes, cùm periculum essent facturi, quomodo accusationem illius populus Atheniensis excepturus esset: Aristophanem, poëtam petulantissimum, precibus & precio ad [Greek words] in theatro exhibendas induxerunt, in quibus Socratis persona, habitus, mores nominatim accusabantur. Drama istud cùm Athenienses summo cum applausu excepissent, animos accusatoribus addiderunt, vt virum sanctissimum falsis criminibus confictis cicutam bibere cogerent. Aelianus libro secundo Variae historiae. Philippo Macedonum regi duo erant filij, Perseus & Demetrius. Persevs cùm indies magis ac magis Demetrij fauorem atque dignitatem apud Macedonum multitudinem, gratiam atque potentiam erga Romanos amplificari animaduerteret: Demetrium apud patrem de proditione primò latenter insimulat & accusat, quasi dum Romae obsidis loco commoraretur, multa verba de regno cum Tito Quintio habuisset. Deinde quòd noctu armatus ad suas aedes venisset, interfecturus eum, si intromissus fuisset. Philippus vt priùs expiscaretur, sub specie legationis Romam mittit Philoclem & Apellem: sed, quod eum latebat, erant hi legati Perseae fraudis ministri atque participes. Demetrius has insidias sibi à fratre parari animaduertens, fugam ad Romanos meditari coepit. At interea legati redeunt. Qui cùm praemeditata in Macedoniam è Roma attulissent, sed & falsas literas T. Quintij Philippo reddidissent, in quibus deprecabatur, si quid adolescens, regni cupiditate prolapsus, secum negotij habuisset: hae literae fidem perfidae accusationi attulerunt. Quamobrem à Dida, quem ei comitem Perseus à patre dari antea curauerat, immissis percussoribus strangulatus est. P. Aerodius, ex Liuij Dec. 4. lib. 10. Tarqvinivs Superbus bellum Sabinis illaturus, ob ruptum foedus cum Tullo Seruio percussum, cùm principibus Latini nominis conuentum deliberandi de bello ad lucum Ferentinae in certum diem indixisset, sed ipse ad Solis occasum vsque eò non venisset, expectantibus eum frustra proceribus, tandem superueniens se purgauit, quòd transactione inter patrem & filium impeditus fuisset. Ibi Turnus Herdonius Aricinus indignabundus subiecit, Nullam esse breuiorem cognitionem, quàm quae inter patrem verteretur & filiu̅, vno verbo potuisse, parendum esse patri: quod ni fieret, infortunium esset filius habiturus. Quae licèt tum aequiùs ferre videretur, confestim tamen de nece Turni cogitauit. atque sub noctem ex eius seruis vnum per Aricinos homines aduersae factionis corrupit, vt magnam vim gladiorum in domum Herdonij occultè inferret. Qua illata, Tarquinius, priusguam illucesceret, Latinorum principibus ad se vocatis: Diuina, se ait, prouidentia hesterna luce domi retardatum. compertum se habere, ab Turno sibi & principibus Latinorum capitales imminere insidias, vt Latinorum imperium solus teneat. Mittuntur, qui arma domi recondita scrutentur. Quibus inuentis, Turnus iniectis catenis in concione indicta causa damnatus, ad caput aquae Ferentinae, crate supernè iniecta, saxis???ue congestis, necatus est. Sabellicus libro sexto, Enneadis secundae. Asiaticus apud Claudium Imp. accusatus, cùm negaret factum, se???ue neminem ex ijs, qui contra se testim onium dixerant, nosse, confirmaret: miles qui se vnà cum eo dicebat fuisse, interrogatus, Quis esset Asiaticus? caluum quendam, qui tum fortè aderat praesens, ostendit. Nam id signum eius tantummodò didicerat. Quamobrem cùm magnus risus concitatus esset, Claudius???; eum liberare statueret: Vitellivs (quò Messalinae rem gratam faceret) se ab Asiatico rogatum esse dixit, vt sibi mortis genus liceret eligere. Quod cùm Asiaticus audiuisset, ratus se iam condemnatum esse, mortem sibijpsi consciuit. Xiphilin. in Claudio. Andronicvs Comnenus tyrannus, summa rerum in se translata, matrem Imperatoris Alexij Porphyrogeniti, falso proditionis crimine obiecto, quasi cum Bela Hungariae rege sororis marito per literas egisset, in carcere suffocandam curauit. Nicetas. Sub Constantio Gallo Imperatore, cùm motus exortus esset in Gallia: Syluanus Deuius pedestris militiae rector, id imprimis Artebione magistro equitum atque praefecto cubiculi suadente ac procurante, in Galliam ab Imperatore cum imperio atque exercitu delegatus est. Aemulus enim & inuisus Artebio, putauit se illo absente faciliùs aliquid in perniciem eius posse comminisci & exequi. Curauit igitur vt agente res in Gallia Syluano, illius actuarius quidam (Dynamium appellabant) Romam rediens, literas ab eo commendatitias impetraret. Id ei non negauit. Quare dum venit in vrbem Dynamius, interim Artebio per Lampadium Praefectum & Eusebium Excomitem rei priuatae, atque Aedesium Magistrum memoriae, quorum opera ad calumniam vtebatur, dispargit hos sermones de Saluiano, quòd imperium sibi arrogaret, se???ue ab exercitu Imperatorem renunciari postulasset. Caeterùm rei confirmandae causa, postquam in vrbem Dynamius aduenisset, resignatis literis ijs quas ad plures summae auctoritatis viros à Saluiano attulerat, notis abstersis, sola???ue incolumi relicta subscriptione, ea transcribi iussit, quae ad Imperium occupandum pertinerent. Postea recitantur in intimo consistorio. Itaque iussit Imperator eos quorum nomina literis continerentur, si qui essent in prouincia, adduci: vocari item Syluanum. Sed cùm optimi quinque, & Franci potissimùm, quorum ijs temporibus in palatio magna erat frequentia & auctoritas, aegrè ferrent ea de Syluano alijs???ue Tribunís tam incredibilia falsò accusari, per eos maximè qui virtuti ac fortunae illorum inuiderent: ab Imperatore alioqui credulo, crudeli ac timido impetrarunt, vt de re ampliùs quaereretur, & Iudices daret. Itaque accidit vt Florentius iudex tum agens pro magistro officiorum, literas inter iudicandum diligentiùs inspiciens, animaduerterit apices qui apparebant, non ei quae tum legebatur, sed alteri ac priori scripturae conuenire. Quamobrem discussa nube falsitatis, quaestionem haberi placuit. Lampadius itaque praefectura destitutus est. Eusebium confessum ea se conscio facta, Florentius suspendi iussit. Aedesium demisit, quia nihil non semper in ficiatus est. Artebio non tam quòd ab alijs sermones acceptos detulisse bona fide se diceret, nec sua manu falsum commisisset, quàm commendatione amicorum ipsius???ue etiam Imperatoris absolutus est. Caeterùm indignitate motus Syluanus se innocentem accusari, neque calumniatorem supplicio affici, reuera se eius criminis conscium postea praestitit, de quo accusabatur. P. Aerodius ex Ammiano Marcellino libro decimoquinto. Rex Bintami regem Camparensem Abedallam generum suum ob foedus cùm Lusitanis perditum volebat. Abedallam Alfonsus Albuquercius Indiae praetor anno 1515. Malacae idololatris praefecerat. Caeterùm cùm eum nec ferro, nec veneno tollere posset (erat enim propter aequitatem & mansuetudinem omnibus egregiè charus) suis negotium dedit, vt aliquot Malacensium naues caperent, & in Bintamum adducerent. Illi impigrè quod imperatum fuerat exequuntur. Is tunc suos, qui iussa confecerant, asperis verbis accipit, quòd iniuriam ciuibus suis intulissent: An, inquit, ignoratis me Regem esse Malacae, & hos, quos captiuos ab duxistis, mihi subditos esse, neque secus à me diligi, quàm si eos omnes genuissem? Spero equidem Abedallam, quem ego non generum, sed filium arbitror, propediem in meam potestatem, Malacam vt constituit, redacturum, & tunc apparebit, quantum inter Lusitanorum tyrannidem, & mei imperij moderationem intersit. Captos inde cibo & potu benè acceptos, & muneribus affectos, missos fecit, omnia???ue illis bona restituit, suis???ue ducibus atrociter minatus est, si quid simile in posterum contra ciues vrbis Malacae designarent. Id homines verum esse credidetunt: & vbi Malacam reuersi fuêre, sermo primùm occultus inter nonnullos haberi de eadem re coepit. Deinde sparso latiùs rumore, res ad Georgium Albuquercium vrbis praefectum delata. Is Abedallam accersit, sceleris insimulat, testimonia, quae hostes in illum dixerant, exponit. Abedalla fidem Albuquercij implorat, & obtestatur, ne se hominem innocentem, summè in Lusitanos officiosum, tegis???ne Emanuelis studio flagrantem, hostium crudelitati dedat. Tempus sibi dari postulat, dum Regis Bintamensis fraudem, & inimicorum calumniam, & suam innocentiam testibus & argumentis apertè demonstret: se ex vinculis velle causam dicere. Caeterùm vehementer vrgente Bartholomeo Perestrello, quaestore regio, in gratiam Ninachetuensis filiorum (cui ab ea dignitate deiecto Abedalla successerat) homo innocens, regio splendore praeditus, in forum deductus, inspectante populo, cum multorum luctu & querimonia securi percussus fuit. Qui tamen dum ad supplicium ducebatur, manus in coelum tendebat, & numen implorabat, vt in eos, quorum calumnijs ipse contra ius & fas interimebatur, animaduerteret. Post decimum & septimum diem Perestrellus celeri morte absumtus fuit: quod multi ad numinis vindictam retulêre. Abedallae verò supplicium tantam multis offensionem attulit, vt multi mercatores & ciues Malaca excederent: atque passim, quacunque se conferebant, omnes homines à Lusitanorum commercio deterrerent. Osorius libro decimo rerum Em. Confeßione falsi criminis. Cùm multa Auxitani populi quererentur in se auarè & crudeliter gesta esse, sub administrationem Bituricensium Dvcis, qui Caroli VI. Gallorum regis patruus erat: à regio Senatu capi iussus erat Bethisachus, per quem duxille omnia gessisse videbatur, quia ducem ipsum compellare non audebat. Bethisachus omnem culpam in dominum reijciebat, cuius imperio quae fecerat gessisse se osten debat. Iam???ue vt innocens habebatur, cùm per fraudem ei significatum fuit, iudicio ipsum, vt vel strangularetur, vel combureretur, damnatum iri. Ea re attonitus, ab ijs Qvi illud nunciarant, monitus est, si se [1970] haereticum dixisset (nam ita aliud tribunal causa requirebat) fore, vt Auinionem ad Pontificem mitteretur, è cuius manu dux Bituricensis facilè eum postea recepturus esset. Bethisachus ergo haereticum se, & qui iam multos annos in Christu̅ non crederet, fassus, adeò ira atque indignatione omnem Senatum mouit, vt statim, publico decreto cremaretur. Fulgosus lib. 8. cap. 1. Singulari certamine. Sub initia regni Roberti III. Scotorum regis, anno 1396. duae tribus montanae Clankay & Clankquhete, ducibus Stratberge & Christe Makian, dissidio laborantes, agros inuicem suos hostili saepè modo depraedabantur. Thomas Doumbar Morauiae comes, & Dauid Lindesayus Craufurdiae comes creatus, cùm regijs ipsos viribus propter locorum difficultatem conficere vix possent, astu sunt eos aggressi. Conuenerunt enim factionum duces, & vt tandem finem discordijs imponerent, hortati sunt. Responderunt illi, Sibi pacem placere, si altera alteri tribus subijci vellet. Tum thomas, Ergo ex vtraq; tribu triceni in campum inermes procedite, gladijs duntaxat accincti: & qui illic victores extiterint, illi imperent. Constituunt diem quo de imperio duarum tribuum decernatur. Campum autem ad Aquilonarem Perthi oppidi partem elegerunt: Iudices editiore loco sedent. Alterius tribuum vnus duntaxat iusto deerat numero, metu territus: cuius in locum immani corpore rusticus quidam, ad quem res nihil prorsus attinebat, ne partium numero haud conueniente praetermitteretur, aut saltem intermitteretur pugna, exili mercede accepta, arrepto ense vltrò pugnaturus subijt. Ordinantur vtrinque acies non infestioribus animis, quàm si duorum populorum exercitus magnis acceptis iniurijs, ac vicissim illatis starent, iamiam concursuri. Signo à iudicibus dato impetum vtrique faciunt. Neutri se tuentur dum modò hostem feriant: acre aliquandiu certamen est neutrò inclinante victoria. Verùm à Clankay plures cadunt, ex aduersa parte omnes vulnerantur: nec cessêre pauciores pluribus, donec omnibus caesis, vnus ex Clankay duntaxat integer superesset, aduersarij vndecim, sed grauiter vulnerati, vt vix ad gladium manu tenendum sufficerent. Verùm tot suorum ante se occisorum corporibus, ac numero hostium territus, ille fuga arrepta Taum amnem celerrimè nando traiect. Ita quum ij??? qui imperium affectarant perijssent, seditiones finem inuenêre. H. Boëth. lib. 16. Personarvm. Tollere per Filias. Iason suasu Peliae Thessalorum regis, patrui sui, cum Argonautis ad vellus aureum profectus erat. Sperabat enim Pelias, illum in ea expeditione occubiturum. Diuulgata inde fama, omnes qui cum Iasone in Pontum nauigarant, occidione occisos: Pelias primò Aesonem fratrem, Iasonis patrem sanguinem tauri bibere compulit. Fratrem Promachum adhuc puerum occidit. Alcimede mater, cùm ad interiora regiae confugisset, orans deos vt tantae impietati, merita praemia darent, ense pectus transsixit. Iason in Thessaliam reuersus, Argonautis suam operam ad tantum scelus vlciscen dum pollicentibus, vrbem oppugnare volebat. Medea pollicita est suis se Peliam necaturam dolis, regiam???ue se illis sine periculo tradituram: simul quae actura esset, singulatim cùm praedixisset, à regia maritimae speculae custodibus signum perfectae rei se daturam asseruit, fumum die, noctu ignem. Parata igitur caua Dianae imagine, varia venenorum genera in ea abscondit. Deinde capillos suos quibusdam medicamentis canos reddens, itafaciem corpus???ue rugosum effecit. vt aspicientibus anus videretur. Sumta deinde Dianae statua, in vrbem profecta, omnes ad superstitionem commouit, tanquam ab Hyperboreis venisset, & regis & ciuitatis bono. Cùm singuli deam sacris venerarentur, vniuersus tanquam debacchatus populus, Medeam in regiam deduxit. Haec res & Peliae superstitionem iniecit, & filiae in tantum stuporem, Medeae praestigijs, deductae sunt, vt persuaderentur, praesentem deam felicitatem regiae praebituram. Asserebat enim, Dianam à draconibus per aërem delatam, magnam orbis partem circumisse: vt autem perpetuò coleretur, elegisse omnium regum pijssimum Mandasse insuper sibi deam, vt senectam Peliae quibusdam pharmacis ablatam, in ad olescentiam verteret, multorum???; annorum vitam beatam dijs???ue acceptam praeberet. Ad quae verba cùm rex obstupesceret, iussit Medeam in seipsa, vt fides ei haberetur, quod dixerat, experiri. Illa petens, vt pura ab vna ex filiabus afferretur equa, cùm se in thalamo inclusisset, vn xisset corpus, herbarum viribus in priorem aetatem restituta est. Fecisse quoque asserunt eam quibusdam incantationibus, vt draconum specie dea per aërem ab Hyperboreis vecta, aput Peliam diuertere videretur. Pelias plurimi Medeam faciens, diligenter filias obsequi eidem imperauit, quicquid circa sui corporis curam mandaret. Sequente nocte cùm Pelias dormitum isset, aiunt dixisse Medeam, Necesse esse, vt Peliae corpus in vase aeneo coqueretur. Quod cùm acturae essent virgines, vna experimento aliquo fidem verbis suis fieri postulauit. Aries aderat multis annis domi nutritus: quem virginibus pollicita est, si illum priùs decoxisset, in agnum se postea restituturam. Cùm virgines annuissent, ferunt Medeam arietis decoxisse corpus in frusta diuisum, ac medicamentis quibusdam ex lebete agni speciem eduxisse. Quo facto, fide Medeae habita, reliquae omnes patrem pulsando occiderunt. Sola Alcestis ob insignem pietatem à genitore abstinuit. Tum Medeam dicunt, ne Peliae corpus aut inciderent, aut coquerent, edixisse. Simulans verò priùs votum Lunae esse faciendum, virgines supra culmen regiae cum lampadibus ascendere secum iussit. Ibi Colchorum lingua longa ad tetendum tempus oratione habita, signum dedit Argonautis, rei conficiendae tempus adesse. Illi igne è specula conspecto, existimantes regem defunctum, cursu vrbem petentes, moenía???ue ingressi, strictis enfibus ad regiam profecti sunt, vigilibus qui obstiterant interfectis. Virgines, quae antea ad decoquendum patrem è tecto descenderant, Iasone caeteris???ue Argonautis in regia praeter spem conspectis, cùm sibi mortem consciscere vellent: Iason carum misertus, à proposito reuocauit, solatus, non spontè eas errasse, sed errore deliquisse. Deinde Acasto Peliae filio patrium regnum tradidit: filiarum quoque regis curam pro dignitate gessit, & omnes primarijs viris nuptum dedit. Alcestim natu maximam Admeto Phereti Thessalo, Amphinomen Arobremoni Leontei fratri, Euadnen Oeneo Cephali tunc Phoceorum regis. Diod. lib. 4. cap. 3. Amicos, Familiares. Alboinus Longobardotum rex, quum Veronae in conuiuio exhilaratus, vxori porrexisset poculum è Cunimundi soceri capite fabrefactum, vt cum patre biberet: Rosimvnda dolore correpta, Peredeum virum fortissimum multis pollicitatio nibus in viri caedem allicere nititur. Quod quum assequi non posset, artibus eum circumuenit. Peredeus vestiariam reginae noctu adire solebat. Regina se in lecto Peredeo supponit. Mox vbi se patefecit, Peredee (inquit) aut te Alboinum interficere, aut ab eo te interfici opus est, regalem quando thonrum incestasti: ni parueris, paternam???ue mortem vltus fueris, te adulterij postulatum, dira morte scito moriturum. Ille timore perculsus, se regem interfecturum pollicetur: eúmque meridiantem, ope Elmichi coniurationis auctoris, adoritur, & obtruncat. Elmiches cum Rosimunda & Albifinda regis filia, regia???ue gaza Rauennam ad Exarchum Longinum confugit. Longinus Rosimundae persuadet, Elmichum interficiat, se???ue virum capiat, vt Rauennae dominatu frui possit. Annuit inconstantissima femina: Elmicho in balneis venenum propinat: quod ille bibens, vbi se veneno petitum intellexit, reliquum quod in poculo superfuerat, districto gladio vxorem haurire coëgit. Quod quum illa vi adacta fecisset, venenum vtrique vitam pariter intercepit. Bonfinius lib. 8. Decad. 1. Eqves Moldauus, fugiens tyrannidem Stephani Vayuodae Moldauiae, Ferdinandi Imperatoris partes secutus, promissis amplissimis occidendi Moldaui consilium cepit. Quo detecto, in Poloniam aufugit: & cùm non nisi domestica perfidia Moldauum è medio tolli posse videret, Ioannem Bapt. Castaldum Ferdinandi Archistrategum in Transyluania monet, vt literas scribat ad duos Vayuodae intimos, quibus simulanter eos hortetur, vt negotium ceptum summa fide & celeritate perficiant, praemia amplissima expectent. Illi acceptis literis, omnium rerum ignari, obstupuêre, & cùm inter se de hoc stratagemate dissererent: puer quidam Stephani cognatus, sermones illorum exceptos ad Vayuodam detulit. A' quo vocati, sibi???ue nullius sceleris conscij literas ostendunt. Vayuoda homo suspicax dignitate illos priuat. Qua rei indignitate moti, suasu Equitis, id quod priùs in animum nunquam induxerant, tyranni opprimendi consilium capiu̅t, eum???; in tentorio nihil tale metuentem confodiunt, duo millia Turcarum corporis custodum interficiunt, & Moldauiae imperium legitimo Vayuodae, equitis illius cognato, tradunt, anno Salutis 1552. Ascanius Centorius lib. 5. Com. de bellis Transyluaniae. Hostes, Hostibus obijciendo. Savlvs rex inuidens gloriae Dauidis, qui Goliathum Palaestinum singulari certamine interfecerat, cùm daemone correptus per aedes baccharetur: & Dauid suo more fides pulsaret, hastam in eum iaculatus est. Quam tamen Dauid bis declinauit. Eum quoq; tribunum militum fecit, honoris specie: at reuera, vt eum Palaestinis interficiendum obijceret. Denique filiàm suam Michol, quae Dauidem amabat, ei se nuptui locaturum promisit, si centum Palaestinorum praeputia reportasset. Dauid nil moratus, cum suis militibus Palaestinos inuasit, caesis???ue ducentis, praeputia eorum reportauit. Ea???ue [1971] propter Michol regis filiam in matrimonium accepit. 1. Regum 18. At Iosephus lib. 6. Antiq. cap. 11. sexcenta capita Palaestinorum eum reportasse, inquit. David rex Vriam, cuius vxorem constuprauerat, è medio tollere volens, literis eum commendat polemarcho Ioabo, vt in prima acie locatum, desertum de industria à subornatis militibus, hostibus trucidandum obijciat. Proetvs Tirynthiorum rex, falsa persuasione Anteae vxoris (quae Bellerophontem ad stuprum pellicere tentans, ab eo reiecta fuerat) quasi & pudori suo illius regno insi diaretur: velut officij causa Bellerophontem ad Iobaten hospitem mittit, additis literis, velut in illius commendationem scriptis. In his mandabat Iobatae, vt iuuenem quoquo pacto tolleret è medio. Bellerophon, vt est minimè suspicax innocentia, literas acceptas red dit vt fuerant, obsignatas. Quas vbi perlegisset Iobates, quo Proeto gereret morem, aggreditur adolescentem honesto titulo perimere. Nam hic fermè malorum principum mos. Animum iuuenis suapte sponte ferocem, ad periclitandas vires, gloriam???ue parandam inflammat. Ac primùm persuadet, vt cum Chimaera congrediatur. Id erat monstrum triforme: Prima leo, postrema draco, media ipsa Chimaera: id est, capra. Hanc Bellerophontes equo insidens alato Pegaso, telo confixit confecit???ue. Pòst alijs atque alijs periculis obiecit iuuenem. A' quibus omnibus quum ille victor rediret: rex & vires admiratus, & ex euentu coniectans innocentiam, literas Proeti ostendit, generum adsciuit, ac moriens eidem imperij successionem tradidit. Erasmus. Instrvmenti. Tollere Igne. Iason Corinthi commoratus Glaucam Creontis regis Corinthi filiam vxorem duxit, omnium beneficiorum, quae à Medea acceperat, oblitus. Id grauiter ferens Medea, Glaucam postea & Creontem combussit, ac proprios filios Mormyrum & Pheretem, quos ex Iasone susceperat, ferro absumsit. Alij dixerunt peplum fuisse venenis infectum à Medea ad nouam nuptam missum, quo statim induta conflagrarit, vt ait Apollodorus lib. 1. Bibliothecae. Alij dixerunt scrinium perexiguum cum igne inextincto incluso missum fuisse ad filias Creontis per paruulos Medeae filios: quod cùm illae aperuissent, tanta euolauit vis ignis, vt totum palatium conflagrarit, vt testatur Dailochus in Cizyci euersione. Alij putarunt id non scrinium fuisse, sed vestem & coronam auream naphtha perunctas, quibus igne ex vicinae ara concepto vniuersa regia conflagrarit. Nam quae naphtha vncta fuerint, vel igni vel Solis feruore concepto, omnia comburunt vicina. Huius pharmaci cùm auctor fuisset & inuentrix Medea, iure ignis Medeae pharmacum illud dicitur, quod ardorem per membra epotum diffundit, ita vt nulla arte possit leniri: de quo meminit Nicander in Alexipharmacis. Plutarch. in Alexandro ait fieri pharmacum id, quo pallium coronam???; Medea perunxit è bitumine praecipuè, cuius magna copia apud Babylonios nascitur in Ecbatanis: cuius illa est natura, vt ignem longinquum attrahat, medium???ue aëra inflammet. Fama est apud non nullos Mormyrum ac Pheretem Medeae filios, quòd illa munera attulissent, fuisse à Corinthijs lapidibus obrutos: quorum sepulcrum apud Odeum vocatum ostendebatur, vt ait Pausan. in reb. Corinthiorum. Fuerunt tamen qui illos incolumes ad matrem reuertisse memorent, sed Iasonis odio, qui Glaucam duxisset, fuisse discerptos. Scriptum fuit à Staphylo, Iasonem eiusdem consilio denique occidisse. Haec enim illi nescio quo pacto persuasit, vt sub puppe nauis Argus dormiret, quam illa sciebat breui solutum iri. Qua supra Iasonem delapsa, ille occisus est. Natalis Comes Mithol. lib. 6. cap. 7. & 8. Gramengivs baiulus vinarius Bononiensis, à Iosepho Giselero Canonico leuem ob causam pugno percussus, dissimulata in praesens iniuria, cùm facto tyrocinio Bononiam reuersus esset, & vario insidiarum genere Iosephum hominem potentem & nobilem incassum tentasset: tandem re eum paucis communicata, sacculos tormentario puluere plenos in cellam vinariam Iosephi noctu deijcit, fenestram obturat, fune incendiario per cannam transmisso, euentum rei è longinquo spectat: & quia mora omnis scelerato longa erat, dolum irritum fore metuens, duos è socijs exploratum mittit. Qui cùm vestem fenestrae obductam amoucrent, flamma aëre concepto erumpente suffocati sunt, tota???ue domus simul in vestigio concidit, vicinis aedibus illaesis. Res ad miranda visa. Indici impunitas & mille coronatorum praemium promissum. Gramengius elapsus Mirandulam, literis praetorem Bononiensem admonet, de vita sibi ipsius decreto prospectum, promissa impunitate: de honore verò, ne in alium per ignorantiam conferatur, suum esse prouidere. Sese igitur tam praeclarae vindictae consultorem, inceptorem, perfectorem fuisse. Sua opera praetori quando vbicunque volet, licere vti, modò quàm in decretó facilis, tam in honore asserendo suo diligens esset. Bassiano Lando Placentino, Medico excellentissimo, Theoricam Medicinam in gymnasio Patauino profitenti, cùm multi inuiderent: inuenti etiam sunt nebulones Qvidam, qui vitae illius insidiarentur, anno Christi LXI. Vrnulam puluere incendiario replent, eam???ue sub cathedra, è qua singulis diebus publicè declamare solebat, ciàm reponunt, funem longum, qui extra auditorium per occultas quasdam rimas protenderetur, vrnulae adaptant, eo consilio, vt fune extra auditorium accenso, ignis sensim prorepens, puluerem in vrnula contentum attingeret, & Bassianum cum summo anditorum suorum atque adeò extremo periculo collegae sui Iunij Pauli Crassi, qui eadem hora in superioris contignationis aula profitebatur, è medio tolleret. Et sanè voto suo potiebantur, nisi Bassianus non emunctae tantùm naris homo, sed exquisiti quoque odoratus, vbi cathedram conscendit, fumosum quendam halitum sensisset. Eum primò ex vicinis aedibus exurgentem suspicatus, cùm nihil remitteret, famulo imperat, vt quid hoc rei esset, inuestigaret. Reperitur igitur funis accensus, cuius ductum secuti, vrnulam sub cathedra sepositam vident, quae cum puluere vitam simul & mortem Bassiani post sextantem horae clausisset. Venetias Bassianus proficiscitur, de insidijs conqueritur. Senatus illum bono animo esse iubet, & vt ad professionem reuertatur, obsecrat. Indici duo millia librarum, & vnius exulis reuocandi potestas, decreta fuerunt. Nec tamen, quamuis amplissimis propositis praemijs, auctor sciri potuit. Gilb. Cogn. lib. 8. Narrat. Aqua. Navplivs Palamedis pater, dolens filium suum factione interemtum, cùm videret Graecos tempestate laborare, montem Caphareum, aut Zaraca vel Opheltam ascendit, eleuata???ue facula signum dedit vicini portus. Qua re decepti Graeci, ad asperrimos scopulos (quos [Greek words] vocant) naufragium fecerunt. Veneno. Ex Tit. Veneno necatorum, f. 505. item Veneficorum huc non pauca, f. 3584. Reliquis Centauris expugnatis ac confectis ab Hercule, Nessvs vnus omnium suffugerat. Is peruenit ad flumen Aetoliae Euenum, & in eius ripa versans, solebat adeuntes transmittere. Deinde euenit, vt Hercules in Trachinem ad Ceycem, vnà cum Deianira proficisceretur. Posteaquam igitur ipse iam fluuium transmisisset, Nesso mandauit, vt Deianiram Oenei regis F. transferret. At is inter transuehendum, vim cepit adferre mulieri. Quod simul ac Hercules intellexisset, videlicet illa vociferante: Nessi praecordia iaculo perfodit. At is sentiens lethale vulnus, neque se posse mortem effugere, mulierem accersit: Si vis, inquiens, tibi amatorium efficacissimum parare, quo possis Herculem inflammare in amorem tui, & quando deperibit aliam, in tui cupidinem renocare, fac illum meo sanguine perungas. Atque ea persuasa, Nessi sanguinem è vulnere fluentem apud sese seruauit. Itaque postquam Trachinem adijsset, ac rursum inde profectus Oechaliam adortus ciuitatem cepisset, reliqua populatus: Iolen puellam captiuam secum abduxit. Immolaturus autem Iouiparenti victimas ob res bene fortunatas, ad Deianiram mittit, iubens vt sibi vestem aliquam magnificam mitteret. Illa certior facta de Ioles raptu, verita???ue ne Hercules illam pluris quàm sese faceret, vt est zelotypum mulierum genus, vestem Nessi cruore tinctam, imbutam???ue mittit, philtrum se mittere rata. Hanc indutus Hercules, rem diuinam peregit. Caeterùm vbi calefacta veste, venenum excitatum corpus grauiter adurere coepisset, auellere conatus est: verùm iam ita penitùs adhaeserat, vt non sine carnibus ipsis reuelli posset. Proinde in monte Oeta rogum extruxit, eum???ue conscendit. Porrò cum illo iubente, nullus ex Herculis comitibus auderet ignem subdere, videlicet metucontagij, pastor quidam fortè repertus (Poeantem Apollo dorus fuisse vult. Etsi alij Philocteti dona data asserant) qui ignem immitteret, atque huic officij praemium sua tela dono dedit. Ardente iam rogo ferunt nubem non sine tonitru obsepsisse Herculem, atq; ita sublatum ad deorum consortium. Erasmus ex Zenodoto. Arnulphus Imp. Guidonem Italiae regem fugarat, & Firmum vrbem, vbi Guidonis Vxor degebat, obsidebat. Illa corrupto pecunia intimo Augustalis aulae ministro, clàm ad so deducto, Caesaris, inquit, animum in me immerita ira succensum placare cupio. Haec potio (poculum manu gestabat) tristitiam discutit: laetitiam, amores, festiuitatem, ludos, iocos???ue & omnia gaudia menti affert, eo viri mei animum furentem ad sanitatem reuocaui, & vt sine noxa sumi scias, experire. Simul seruo vel aegro, vel aegrum agenti introducto poculum porrigit. Quod cùm is ebibisset, intra horae spacium validus vigens???; extitit. Illa Germano alteram & aliter me [1972] dicatam potionem, vim???; auri tradidit Arnulfus epoto veneno, correptus lethargo graui, per triduum excitari in clamantibus suis vellentibus???;, non potuit. Eulgilans tandem soluta obsidione domum reuertit, ac aliquanto pòst phthiriasi decessit. Aemilius lib. 3. & Cuspinianus. Ladislavs Caroli F. rex Neapolitanus, pacem Florentinis anno MCCCCXVII. dedit, ea lege, vt virginem formosiss. omnium indigenarum, in vxorem sibi darent. Pater virginis medicus insignis, filiae pudori metuens, pannum venenatum, quo in geniali thoro regem abstergeret, tradit. Quo illa paru̅ cautè vsa, & regi & sibi mortem accersiuit. Chalcocondylas lib. 5. Tyrrhenos vocat, & regem Lantilaum. Bonfinius lib. 2. Dec. 3. & Sabellicus lib. 9. Ennead. 9. & Collenucius, Florentinorum in gratiam vel precio inuitatum, vel spe praemij allectum patrem, id facinus in filiam, quam iuueni regi substrauerat, nescientem, designasse scribunt. Thomas Ranulfus, Scotici regni gubernator à Roberto I. rege institutus, dum Dauid filius adolesceret, vir belli pacis???ue artibus clariss. Scotiam à furibus, latronibus, histrionibus purgauit, & florentiss. reddidit. Edvardvs III. Anglorum sex, Scotiae regno inhians, Thomam è medio tollere aggreditur. Monachum subornat medicinae peritum, qui in Scotiam proficiscens, quosdam simulato calculi affectu laborantes potione exhibita curaret. Rumore sparso, Ranulfus hominem accersit, suam???ue illi salutem committit. Monachus ergo veneno lento poculum mixtum Ranulfo propinat: & pertinaciam morbi praetexens, validiore remedio opus esse causatus, reditum in Angliam mox reuersurus impetrat: Eduardum exercitum parare iubet, quòd non diu superfuturus esset gubernator. Interea Ranulfus tormina quaedam ventris, sed leuiuscula sentiens, quum exercitum in Anglia comparari audiuisset, nec monachus ad praestitutum diem rediret: suspicari nonnihil coepit elusum se esse: morbo???ue in dies grauescente, venenum tandem esse cognouit: exercitum tamen maximum parari, & quoniam equi quassationem ferre non poterat, lectica se deferri iubet. Praetextus belli illati Anglo erat, quòd qui finibus Angliae Scoti adiacent, incursione pacem violasse diceret. Sed vbi praeter expectationem obuiam Scotos venire videt, foecialem ad eos mittit, quasi de pace tractaturum. Ranulfus veste ornatus preciosa, dissimulata???ue aegritudine, in cathedra regia foecilem audit, ei???ue, vbi iniqua quaedam postulasset, respondit, Se breui ostensurum quid iuris ad iniquas eas petitiones Angli haberent, nisi foederi antiquo staretur: ac ita foecialem magnifi centissimè eo ornatu, in quo tum consederat, donatum dimisit. Eduardus vbi praeter expectationem ad pugnam alacrem gubernatorem intellexisset, diffidens copijs suis, in Angliam redijt, ac monachum, quem falsa asseruisse putabat, viuum circundato igne cremauit. Ranulfus in itinere Mussilburgi quatuor inde millibus passuum, morbo est abumtus. H. Boëthius lib. 15. Arca lignea. Osiris Solis & Rheae F. Aegyptios ab angusta & fera vita abduxit, fruges monstrauit, leges sancuit, & deos docuit venerari: pòst agrum mansuefaciendo lustrauit nec armis habuit opus, sed blandimentis plerosque facundia???ue cum omnis generis cantilenis & modulatione permulsos induxit. Hinc Graeci eundem Libero patri hunc esse autumant. Typhon Saturni & Rheae F. cum absente eo nihil noui moliri posset, obstante Iside sorore & vxore Osiridis, quae cauere & praeuidere potentia sua valebat: regresso dolu̅ nexuit, adscitis duobus & septuaginta coniuratis, cùm haberet etiam sociam reginam Aethiopiae praesentem, Azo dictam. Etenim clàm dimensus staturam Osiridis, pro eius magnitudine affabrè factam & eleganter instructam arcam in conuiuium intulit. Eius spectaculo oblectatis stupentibus???ue conuiuis, ludibundus ostendit Typhon, quicunque inclusus magnitudinem eius implesset, ei se dono arcam daturum. Te̅tantibus sigillatim omnibus, cùm nemini congrueret, subiens eam decubuit Osiris. Ibi conscij aduolantes operculum iniecêre, atque hinc clauis eam extra obsepsêre, hinc feruidum plumbum infudêre, atque ita in amnem extulêre, ac per ostium Tanaiticum in pelagus demisêre, quod propterea inuisum nunc est, atq; execrabile vocatur ab Aegyptijs. Haec gesta regni Osiridis anno XXIIX. Plutarchus de Iside. Cathedra. Simon Turcus Lucensis mercator, à Ioan. Baptista Deodato populari suo vulnus, in facie acceperat. Simulata reconciliatione vindictam meditans, cathedram confici curat, quae sessorem arctissimè constringeret. Inuitatus in viridarium Deodatus, & sellae affixus, multis vulneribus à Simone confossus est. Tandem deprehenso scelere, miro casu, Simon publicè in eadem cathedra, totidem vulneribus confectus est, sub annum Christi MDLV. Cardanus libro 11. cap. 1. de Var. rerum. Statuis. Cùm Chennethus II. Scotorum rex Cruthlinthum, Cruthnethi praefecti Angusiae ex Fenella F. nepotem, ob interfectum auum suum, occidisset, tum etiam Malcolmum Duffum regem & affinem Fenellae: illa statuam mira arte fabricari iussit, in cuius manu pomum aureum gemmis nobilioribus refertum erat, quod quicunque tetigisset, statim multis iaculis confodiebatur. Eo regem post multos annos in arce Fetirca hospitaliter exceptum occidit, & in Hiberniam euasit. H. Boëthius lib. 11. Edricvs Stratonius Anglus, consilio & auctoritate pollens, occupata à Dacis Anglia, & exulante Ethelredo rege, cum Edmundo Ethelredi F. contra Canutum Suenonis F. missus pro recuperando regno, ad hostes defecit. Cùm verò post singulare certamen inter reges commissum, Edmundus in regni societatem Canutum admisisset, miserè Edrici insidijs perijt. Quidam tradunt, filium Edrici, impulsore parente, regem corpus purgantem furtim adortum, ac ferro ventrem & inguina perfodisse. Alij perhibent ipsum Edricum ita domi suae aptasse in manu cuiusdam imaginis mucronem, vt quoties vellet, accedentem ad eam feriret. Itaque post coenam, dum ille contemplaretur imaginem, eo mucrone Edmundum esse confossum. Ac statim post interfectum eum, Edricum salutasse Canutum totius Angliae regem, caput???; interemti obtulisse. Quod tamen facinus Dacum detestatum, proditorem Edricum merito affecisse supplicio. Polydorus lib. 7. Belluis. Ex Tit. A' belluis interemtorum, huc quaedam, f. 457. Narrat Ludouicus Guicciardinus in suis iocis, Narbonensem quendam, virum alioqui literatum, vxoris, propter impudicitiam suspectae, è medio tollendae tale consilium cepisse. Mulum triduana siti excruciatum, summo mane rus profecturus, rusticationis praetextu, vxori subiecit. Vbi ad Rhodanum ventum est, mulus concitato cursu in flumen sese praecipitem dedit, simul???ue & suam & domini sui in adultera coniuge punienda sitim extinxit. Ex caecare fravdvlenter. Hecvba captiua à Graecis abducta, Polymestora Thraciae regem, interfectorem Polydori F. sub specie occultos thesauros ostendendi, introductum in gynaeceum oculis priuauit. Euripides in Hecuba. Capvani ciues, pecunia corrupti ab Alberico Marsorum episcopo, vt oculos Cassinensi abbati eruant, fraude eum circumueniunt. Quidam enim ex eis abbatem, vt Capuam venire, ibi???ue lites minuere dignetur, orant: interposito etiam iuramento, saluum & incolumem ad diui Benedicti monasterium se eum reducturos. Credit abbas promissis, ac cum eis abit. Quem cùm Capuam ad coenobium diui Benedicti (cui & Cassinense & Capuanum sacrum erat) saluum perduxissent, suae fidei satisfactum putabant Capuani: mox???ue manibus ei iniectis, oculos eruerunt. Leo Hostiensis lib. 2. cap. 16. Mvtilationem astvtè effvgere. Qvidam nebulo furti & periurij damnatus, cùm lingua praecidenda sibi iamiam foret, fori iudices orauit, vt poenae supplicium mitigarent: nam se pro vnica lingua, geminas aures malle amittere. Postquam exorauit, carnifex ad executionem accingitur. Sed dum detegit caput, auribus priuatum reperit. Corona populi spectantis risum emisit. Ipse etiam scelestus suis ridens dolis, impunis ex tanto euasit periculo. Gilbertus Cognatus lib. 1. Narrat. Formam astvtè conservare, commendare. In Fabvllam Martial. Epigr. lib. 8. sic ludit: Omnes aut vetulas habes amicas, Aut turpes, vetulis???; foediores: Has ducis comites, trahis???; tecum Per conuiuia, porticus, theatra. Sic formosa, Fabulla, sic puella es.
|| [1973]
Astvs in bonis malis've fortvitis promouendis aut impediendis. Cvivsmodi svnt, Felicitatem Aliorvm impedire. Cùm in Tarpeio fodientes delubro fundamenta, caput humanum inuenissent, omissis ob id à senatu legatis Hetruriae celeberrimus vates, Olenvs Calenus praeclarum id fortunatum???ue cernens, interrogatione in suam gentem transferre tentauit, scipionepriùs determinata templi imagine in solo ante se: Hoc ergo dicitis, Romani, hîc templum Iouis optimi maximi futurum est? hîc caput inuenimus? constantissima annalium asfirmatione, transiturum fuisse fatum in Hetruriam, nipraemoniti à filio vatis legati Romani respondissent: Non planè hîc, sed Romae inuentum caput dicimus. Iterum id accidisse tradunt, cùm in fastigium ciusdem delubri praeparatae quadrigae fictiles in fornace creuissent: & iterum simili modo retentum augurium. Plin. lib. 28. cap. 2. Statua Romae in Comitio posita Horatij Coclitis de coelo tacta est. Ob id fulgur piaculis luendum Arvspices ex Hetruria acciti, inimico in pop. Rom. animo, institueranteam rem contrarijs regionibus procurare. Atq; illam statuam suaserunt in inferiorem locum perperam transponi, quem Sol oppositu circum vndique aliarum aedium nunquam illustraret. Quòd cùm ita fieri persuasissent, delati ad populum proditi???; sunt. Et cùm de perfidia confessi essent, necati sunt. Gellius libro 4. cap. 5. Pecvnias et Stipendia astvtè comparare, sive in bello, siue extra bellum, tam politicè quàm oeconomicé. Tribvto. Vide exempla aliquot sub Tit. Auaritiae in exigendis pecunijs, f. 2494. Item Titulum sequentem, quatenus Venditione quodammodo tributum exigere videntur. Condalvs Mausoli praefectus, sciens Lycios comae studiosos, simulauit epistolas venisse à rege, quae iuberent, mittendas esse comas ad proscomia, sibi???; iniunctum esse Mausolo, vt detonderet eos: veruntamen si vellent capitatim tributum aliquot dare, se è Graecia comas transmissurum. Illi libenter dederunt. Sic plurimam pecuniam à numerosa turba collegit. Arist. in Oecon. Dionysivs tyrannus cùm ciues propter tributum pecora non nutrirent, dixit sibi tot sufficere: volentes autem nunc acquirere, immunes fore à tributo. Multis ergo citò multa comparantibus armenta, tanquam habituri ea essent absque tributo, nouum imposuit tributum. Hacigitur deceptione indignati ciues, illa iugulantes clàm vendebant: ille verò contra id statuit, vt interdiu tantùm occiderentur. Atilli iterum in sacrificijs immolabant. ille verò vetuit, ne feminam sacris immolavent. Idem. Charidemvs Orites edixit in ciuitatibus, quibus dominabatur, neminem domi arma tenere, alioqui multari argento. Quod subinde negligere visus est, & nullam eius rei curam gerere. Homines autem arbitrati edictum illud nullum esse, habebant singuli per regionem arma quae priùs possederant. At ille repentè explorationem domorum faciens, apud quos arma reperisset, multam ab ijs exegit. Aristoteles in Oeconomicis. M. Antonio Athenas intranti, quum ciues vrbis obuiam processissent, dixissent???ue, esse sibi Mineruam nubilem, quam Libero patri (ita enim eum vocabant assentandi studio) despondere vellènt: arrepta occasione, ducturum se respondit: sed oportere futurae nuptae mille dari talenta nomine dotis. Plut. in Antonio. C. Caesar Caligvla vectigalibus indictis, neque propositis, cùm per ignorantiam scripturae multa commissa fierent, tandem flagitante pop. Rom. proposuit quidem legem: sed & minutissimis literis, & angustissimo loco, vti ne cui describere liceret. Ac ne quod non manubiarum genus experiretur, lupanar in palatio constituit: distinctis???ue instructis pro loci dignitate compluribus cellis, in quibus matronae ingenui???ue starent, misit circum fora & basilicas nomenclatores ad inutandos in libidinem iuuenes, senes???ue: praebita aduenientibus pecunia foenebris, appositi???ue qui nomina palàm subnotarent, quasi adiuuantium Caesaris reditus. Ac ne ex lusu quidem aleae compendium spernens, plus mendacio atque etiam periurio lucrabatur. Et quondam proximo collusori, demandata vice sua, progressus in atrium domus, cùm praetereuntes duos equites Rom. locupletes sine mora corripi, consiscari???ue iussisset: exultans redijt, glorians???ue nunquam soprosperiore alea vsum: Vtyos, inquit, de paucis drachrais laboratis? Ego verò interea centies quinquagies millies mille coëgi. Haec summa facit decies quinquies millies mille aureos. Suetonius & Zonaras. Vespasianvs instituerat è lotio vpctigal. Super hoc à filio monitus, dissimulauit, donec prima pensio esset soluta. Eam pecuniam admouit ad fi lij nares: sciscitans, Num ex odore dore offenderetur? negante illo: Atqui haec, inquit, è lotio est. Suetonius. Berengarivs Italiae rex non sua, sed ecclesiarum & pauperum pecunia, XII. numorum modijs à Taxi Vngarorum rege pacem redemit, non populi spectans salutem, sed suae auaritiae consulens. Omnes enim vtriusque sexus homines, ne lactentibus quidem exceptis, singuli numum pendere cogebantur. Reliquam pecuniae partem, quae supererat ex tributo, & quicquid ex ecclesijs ab stulerat, sibi retinuit. Luitprandus lib. 5. cap. 15. Henricvs IV. Imp. passim in omnibus collibus Thuringiae arces extruxit. Cùm autem necessarijs victus deesset illis, quibus earum custodiam demandabat, cum Sigfrido archiepiscopo Moguntino egit, vtis decimationes Thuringiae seuerius, quàm vnquam antea, exigeret: se??ue auctoritate & armis eum se adiuturum promisit, praedae partem stipulatus. Moguntinus ne occasionem oblatam è manibus dimitteret, Synodu̅ Erfordiae indixit, in qua vix tandem quod petierat impetrauit, anno Christi MLXXIII. Anno XVI. Gvlielmvs Conquaestor in Anglia censum habuit, hoc est, quicquid gentium suo parérer imperio, cunctas simul vrbes, oppida, vicos, papos, episcopatus, coenobia, item quantum quisque terrae possideret, quantum quotannis vectigalium acciperet, milites insuper qui stipendia facerent, ac singula iuga boum passim omnibus locis recenseri, in nouas???ue tabulas referri iussit. Quod negotium vbi confectum est, facilè cognouit, aliquid adhuc Anglicis ouibus velleris superesse, quod tonderi posset. Quocirca imposito nouo tributo, persingula iuga boum, exegit senos Anglicos solidos. Polyd. lib. 9. Christina Vladislai II. Polonorum regis vxor, cùm ali??? quaedam auarè & crudeliter instituit, tum verò illud excogitauit, vt homines oppidani & rusticani statis & solennibus ferijs honoraria quaedam munera, nempe pullos & gallinaceos??? anseres, oua, mel, auenam, porcos, triticum in cellam principis inferrent. Quod cùm semel atq; iterum ac tertium in gratiam principis non inuiti fecissent, lege regia, vt id perpetuum deinceps esset, sanxit. Cromerus lib. 6. Bonifacivs IX. Papa, Neapolitanus, è Tomacellorum familia, vectigalpraediorum sacerdotalium, quod Annatam vocant, instituit. Nonnulli verò id tribuunt Ioanni XXII. Anno MCCCC. Volat. in Anthrop. Alfonsvs Neapolitanus rex vt magnam auri summam à sacerdotibus exigeret, traiecturum se cum exercitu in Graeciam aduersus Turcassolenni voto, facta etiam re diuina, publicè professus est. Pontanus cap. 9. de Liberal. Antonivs Leua à Carolo V. Caesare Mediolano praefectus, a Galiis, Venetis & Sforcianis in magnas difficultates rei numariae redactus, vtmiliti necessaria persoluto stipendio praestaret, vectigal excogitauit Mediolani, quo omnium pecunias abraderet, & singularum familiarum fortunas euerteret. Seuero namque edicto vir imperiosus & saeuus, à quoquam ciue cererem coqui vetuerat, quum venalis tancùm ederetur, constitutis eius monopolij tabernis, vnde esurientes magno precio panem coëmerent, tanta edicti atrocitate, vt plerique inopes laquei metu fame passim interirent. Molendi vtique tritici percoquendi???ue panis vetantes leges, pauidum vulgus perhorrebat, ita vt Antonius clarissimam paugenti luctu, iongè omnium miserrimam redderet. Tanta scilicet acerbitate atque saeuitia crudelissimae legis auctoritatem tuebatur, vt vel ab egentibus mulierculis, quae desiderio panis subcinericias conficerent offulas, & in sartagine placentas oleo suffrixissent, contuso???ue in pila tritico farinam exprimere conarentur, praegraues poenas exigeret: sic vt non infacetè, quanquam amarissimè, M. Antonius Canicula, quaestonij ordinis ciuis, in corona diceret. Peramplam, vti reor, ciuis hic noster Antonius à Caesare gratiam proculdubiò referet, quando ei supra tot clara cognomina summae maiestatis, nouae nobilitatis ergô, Furnarij titulum adiecerit. Nam & tabernae furnariae & venales panes Caesareae aquilae nota signati, vulgò imperiales vocabantur Verùm neque Antonius, neque Caesar ipse ab ea esecrabili diuinarumatque humanarum rerum labe, fidelium???ue Insubrum miserijs, vllam omnino infamiam ad se redituram putabant, modò opes suas aduersus conspirantium hostium potentiam confirmarent. Iouius lib. 26. Hist.
|| [1974]
Exactionibvs, Mvltis. Mavsolvs Cariae rex, simulans regem Persarum sibi infensum, equos in amicorum conspectu produxit, thesauros, auru̅, argentum, vestem, alia???; eius generis regi se missurum dictitans, ne patrio principatu spoliaretur. His Mausoli verbis amici fidem adhibentes, eodem die infinitam pecuniarum multitudinem ei miserunt. Polyaen. lib. 7. Idem, in concionem vocatis Mylassensibus, inquit, metropolim ipsorum muris munitam non esse, regem autem aduersus, eos bellum decernere. Qua de causa iussit vnumquenque Mylassensium afferre pecuniam, asserens se, & eos qui attulissent, & reliquia eorum bona seruaturum. Quae vbi oblata fuêrs, multam coarceruauit pecuniam, & inquit: Deo non videtur in praesenti, moenia aedificandà esse. Arist. in Oecon. Condalvs Mausolipraefectus, quando ei per regionem proficiscenti offerebat quispiam aut ouem, aut porcum, aut vitulum: describebat dantem, & tempus, praecipiebat???ue vt domum reduceret, nutriret???ue quousque reuerteretur. At verò cùm satis te̅poris illi essluxisse videbatur, computans & quod nutriendum dederat, & quicquid fructus inde prouenerat, repetebat. Idem. Iason Thessalus, cùm stipendium ab eo milites flagitarent, neq; esset soluendo: Cucurrit ad matrem intrò, quasi persequentibus militibus: quorum duo trésve veluti persequentes eum, simul irruebant. Mater, quae multis pecunijs abundabat, lytron proeo dissoluit. Polyaen. lib. 6. Idem, capta vrbe pecunijs affluente, multa splendida???ue spolia consecutus, misit ad matrem, omnes famulas mittere iubens, quotquot variae magnisicae???ue vestis experientiam & artem haberent, quae ipsi pulcerrima quaeque deligerent. Illa famulas omnes quotquot habuit, ad vestes eligendas misit. Iason ijs comprehensis, mercedem pro redimendis ipsis à matre postulauit. Idem. Idem ad matrem, in loco eo, vbi famulae textoriam arte̅ exercere consueuerant, commorantem, ingressus cum vno ex fratribus, quasi in consilium eam de rebus imperij necessarijs adhibiturus, eas remouere iussit. Satellitibus imperatum erat, vt omnes eas abducerent. Ipse post longum colloquium egressus, ac subridens, matri praecepit, vt pro famulis argentum sibimitteret. Idem. Dionysivs tyrahnus, cognoscens quòd nautae quamplutima haberent, edixit, vt quisque dimidium eorum quae haberet, deferret ad se, aliud dimidium seruaret: non afferenti autem, statuit pro multa mortem. Credentes nautae, si ferrent dimidia, reliqua se habituros, securè attulêre. Posteaquam verò illa accepit, praecepit rursus, vt alia afferrent dimidia. Arist. in Oeconom. Cleomenes Alexandrinus, praesectus Aegypti, transfretans Nomon, vbi crocodilus pro deo habetur, cùm quendam puerorum crocodilus rapuisset, aduocans sacerdotes, dixit: se, vlturum pueri necem: itaque praecepit ab aquis extrahi crocodilum. Sacerdotes verò, ne deus eorum haberetur contemtui, congregarunt quantum auri potuerunt, & illi dederunt. Idem. Alexandro rege mandante Cleomeni, vt construeret vrbem ad Pharon, & emporium quod priùs erat in Canopo, illuc transferret: ipse nauigauit Canopum ad sacerdotes, & eos qui diuitias haberent: atque se venisse dixit, vt eos deduceret colonos. Sacerdotes & accolae offerentes pecuniam, dederunt illi, vt eos & emporium in regione relinqueret. Accipiens autem tunc quoq;, discessit. Prrò transfretans, cùm essent sibi parata quaecunq; erant necessaria ad aedificationem, petijt ab eis pecuniam maximam: quam cùm dicerent se dare non posse, trasmigrare eos fecit. Idem. Idem simulans se sacrificiorum multitudinem aboliturum, partim à sacrisicis, partim ab alijs pecunias accepit. Illi quidem vt sua officia tuerentur: hi verò, vt sumtu superfluo liberarentur. Idem. Philoxenvs quidam Macero, praefectus Cariae, pecunijs indigens, Dionysia se celebraturum simulat, scribens ad eos qui maximè fructibus abundabant, vt festi essent apparatores, praecipien quae essent apparanda. Videns autem eos id grauiter ferre, misit aliquos, interrogans, quid dare vellent, vt absoluerentur ab huiusmodi ministerio. At illi multò plura quàm se censebant exposituros, velle dare dixerunt, ne vexarentur, & à proprijs abesse non cogerentur. Ab his igitur sapiens quod dederant, ad alios rursus scribebat, donec corrasit quantum volebat ex ijs, quae apud illos erant. Ibidem. Aristoteles Rhodius Phoreae princeps, videns duas esse factions Phoreorum: alteram secretò allocutus, dixit, alios sibi velle pecuniam dare, vt illis negotia ciuitatis committeret, se autem malle ab ipsis accipere, atque eis ciuitatis administrationem tradere. Qui audientes, illicò ostendit quae ab his acceperat: qui dixerunt se non minus daturos. Sumens autem ab vtrisque, conciliauit eos inuicem. Idem. Idem conspiciens ciues multas inter se agitare lites, magnásque longo ex tempore iniurias, quaeper bellum illis obtigerant: iudicium statuens edixit, quicunque definito tempore ius suum non obtinuissent, lege lata non ampliùs assecuturos, neque vlteriùs fore praeteritorum delictorum iudicia. Multis itaq; offerentibus pecuniam propter breuitatem temporis, & obtinendam iustitiam, multis etiam vt produceretur tempus: à singulis suscipiens, immodicam congessit pecuniam. Idem. Evages Syrus, Aegyptiorum praefectus, sentiens Nomarchas, qui sub ipso erant, rebellare velie: vocauit eos ad tribunalia, & omnes suspendio necauit: praecepit???;, vt familiaribus eorum diceretur, eos incarcere detineri. Vnusquisque igitur afsinium pro vnoquoque sollicitus etat, vt captiuos pecunijs redimeret. Ille pro vnoquoq; paciscens, & quae pacta erant accipiens, singulis mortuum reddidit. Idem. Quidam è charis Vespasiani ministris, apud ipsum pro quodam, quem fratrem esse suum simulabat, intercedebat, vt illi procuratio committeretur. Id sentiens Caesar, candidatum solum ad se vocauit, exegit???ue pecuniam, quam ille suffragatori suo pepigerat: ea accepta, mox ordinauit. Huius rei minister ignarus, rursum interpellauit pro fratre: cui Vespasianus: Alium, inquit, tibi fratrem quaere, hic quem esst tuum putas, meus est. Initinere quodam mulio desilijt, quasi calceaturus mulas, sed reuetà, vt adeundilitigatori spacium moram???ue praeberet. At Vespasianus dolum suspicatus, interrogauit mulionem, quanti calceasset: pactus???ue est lucri partem. Hoc si fecit, vt suos corrigeret, ciuilitas fuit: sin, vt eo emolumento fieret ditior, sordidum erat. Legatis nunciantibus decretam illi publicè non mediocris summae statuam, iussit, vt eam continuò ponerent: & vacuam ostendens manum: Ecce, inquit, parata basis, significans vt eam pecuniam, quam in statuam decreuissent impendere mortuo, vino darent in manum. Erasmus libro 6. Apophtheg. ex Suetonio & Dione. Henricvs VII. Anglorum rex, cùm iam senilem agere inciperet aetatem, & ante id tempus domesticarum seditionum tumultuum???ue periculis agitatus, morte magis bellum ciuile horretet: vt omnis talis futuri mali materia tolleretur, suos ciues, praesertim locupletiores, aliquantulum attenuare voluit, optimè gnarus, homines ob rerum copiam facilè insolentiores fieri, nihil???ue opibus ferè charius habere: cùm eas vel amittendimetu, vel acquirendi spe adducti, plerunque soleant pacem aut bellum amplecti. Sed vt ne diceretur facere iniuriam, cuius ipse esset publicus vindex, cogitationem suscepit. quo id modo fieri posset honesto. Cuitalia cogitanti venit in mentem, suos Anglos consuesse acceptas leges sic negligere, vt si de ea re quaestio haberetur, non dubium, quin permulti cumprimis magni viri, item mercatores, artifices, oratore, pecuarij, illarum violatores deprehenderentur. Hoc capto consilio, coepit recognoscere leges, & qui non obseruassent, eos multare. Recognitio non tam mirabilis, quàm miserabilis & iniusta, talis erat. Vocat quis alterum interdum imprudentem, nec opinantem, inscientem apud iudices in ius. Reus statis diebus nominatim in foto à nomenclatore inclamatur. Qui demùm si non respondeat (quomodo respondere potest omnis negotij ignarus, & saepè procul à foro ampliùs centum ducentisve passuum millibus) condemnatur, priuatur???ue omnibus bonis, & vt patriae hostis perpetuis demandatur vinculis. Caeterùm bona non actori, sed principi cedunt. Qui ita condemnatisunt, vulgò dicuntur Extra legem esse, hoc est, omni iure patriae per legem homini dato priuati. His technis bene magnus mortalium numerus circumuentus est. Polydorus rus libro 26. Robertvs Comes de Monfelde, Magdeburgensis archiepiscopus creatus, profestus est Romam, vtpallium acciperet. Reuersus quum ingentem impendisset pecuniam, Iudaeos???ue cerneret per Magdeburgum & Hallensem ciuitatem opibus florescere, captos insigni aere multauit. Centum millia feruntur intulisse aerario eius, praeter aurum & argentum, quod in vestibus & poculis erat. Hallenses, sepro Iudaeis opponentes, obsedit, & eò adegit, vt cogerentur sibi Iudaeos opponentes, obsedit, & eò adegit, vt cogerentur sibi Iudaeos permittere: data etiam pro contumacia & rebellione sua non mediocri pecunia. Ita de iniquo Iudaeorum mammona locupletatus, impleuit verbum Euangelicum, Habenti (fidem) dabitur: non habenti, quod habet, auferetur. Cranzius lib. 8. cap. 23. Metropol. Avlicvs quidam ducis Mediolanensis, cùm malis artibus plerorque aulae procerum ditescere videret: quamui improbitatem primò exosus, tandem tamen vrgente fame, pro fideli seruitio à duce impetrauit, vti Pastoris principalis titulo insigniretur. Mox principis diplomate instructus, simulabar se cum regio pecore vicinorum agros ingressurum, & missis literis pascua purgati imperabat. Vicini suis metuentes pecudibus & armentis, precibus & precio eum deliniebant. [1975] Hac arte breui tempore magnas corrasit opes. Dux repentinam eius opulentiam admiratus, rationem quaesiuit. Cui ille, Probitatem bona conscientia, versutiam lucrum perpetuò sequitur: nec vllum est tam vile officium, in quo non liceat, si Velis, cum aliorum damno, quaestum facere. Io. Paulus in Spudopaedia. Prancicvs I. Gallorum rex, vt pecunias ab Ecclesiasticis exigeret, iussit pontificio decreto, vt omnes ij, qui sacris addicti essent, barbas raderent. Non tulit Ecclesiasticus ordo hanc pilorum calamitatem, sed prosusè vnusquisque pro barba redimenda loculos exonerauit, aut certè se totum aere alieno obstrinxit. Extat Pierij Valeriani pro sacerdotum barbis elegans declamatio. Rapina. Iezabel, Achabi vxor regis Israëlitarum, crudeli astutia vsa est, vt vineam Nabothiacquireret. 3. Reg. 21. Mentor filius Hermiam capiens, & praedia eius obtinens, permisit eosdem curatores in regione, qui fuerant ab Hermia constituti. Cùm ergo securi iam essent, quaecunq; absconderant, secum accepêre. Mentor verò omnes capiens, diripuit vniuersa quae habebant. Arist. in Oecon. Charidimvs Orites habens quaedam praedia in Aeolide, cùm aduersus eum militaret Artabazus, pecunijs indigebat ad militares copias. Primùm quidem exhibuerunt illi, postmodum verò se non ampliùs habere quod exhiberent, dixerunt. Charidemus autem conijciens praedium esse opulentissimum, praecepit, si quid haberent pecuniae, aut supellectilem preciosam, mitterent in aliud praedium custodienda. Simul & ipse hoc fecit. Obsequentibus igitur illi hominibus, postquam non procul ab vrbe abfuerunt, excussit omnes, & bonis exutos in vrbem remisit. Idem. Iason Thessalus fratrem habuit Merionem. maximis opibus praeditum, sed tenacem. Ispuero nato, ad imponendum ei nomon principibus Thessalorum comuocatis, aduocauit etiam fratrem, vt primas in eo negotio partes ipse susciperet. Merione in his rebus occupato, Iason venationis specie ad Pagasas vsque egressus est, vbi Meriones habitabat, vim???ue dispensatoribus adhibuit: & abreptis viginti argentitalentis, summo studio ad coenam redijt, ac fratri litationum principatum concessit, ei???ue potestatem nomen puero indendi dedit. Meriones cùm domum vastatam esse à nuncijs accepisset, nomen imposuit infanti Porthaon, quod est vastator. Polyaen. lib. 6. Nabis Lacedaemoniorum tyrannus T. Quinctio Flaminio pollicitus auxilia aduersus Philippum. Lacedaemonem inde reuersus, vxorem Argos misit, vt quemadmodum ipse viros, ita illa matronas spoliaret. Egregia mulier Argiuarum nobilissima̅ quamq; nuc blandè appellando, nunc instando minaciter, omni ornatu cultu???ue corporis auarissimè spoliauit. Sabell. lib. 6. Enn. 5. Lytro. Dionysivs tyrannus cùm cepisset Rhegium, conuocato populo, exposuit causam, quare ab eo iustè capti essent: tamen si impensas belli, & viritim minas tres darent, se illis libertatem concessurum. Rhegienses quaecunque abíconderant, in apertum produxerunt, & egeni à ditioribus & peregrinis mutuò accipientes, conflarunt summam quam praeceperat. At nihilominus omnium corpora vendidit & cunctam supellectilem, vniuersa???ue bona diripuit. Aristot. in Oeconomicis. Alexander praefectus ijs praesidijs, quae oppida Aeolidis & munitiones tenebant, conductis ex Ionia Iudionibus praestantissimis, tibicinibus Theandro & Philoxeno, histrionibus verò Callipede & Nicostrato, spectaculum indixit. Ad famam & celebritatem ludionum omnis vicinarum vrbium multitudo confluebat. Cùm plenum iam esset hominibus theatrum, immissis militibus ac Barbaris, cum quibus oppida tenebat, spectatores omnes vnà cum liberis & vxoribus comprehendit: magno???ue accepto precio, eos liberos dimisit. Polyaenus lib. 6. Magnus Ladalaos, Sueonum & Gothorum rex, Erici Danoru̅ regis ope fratrem Valdemarum regno expulerat, neque tamen promissa stipendia dabat. Vnde graue bellum exortum est. Eo composito, ad Magnum quidam nobilis exul, Petrvs Porse, perueniens, nonsolùm regiorum arcanorum particeps effectus est, sed credita est illi arx fortissima. In qua̅ inuitatus rex cum paucis se contulit. Tum Danus regem inter hospitalis mensae sacra cepit, nec eum inde egredi permisit, donec argentum Danorum militibus ratione stipendij debitum, persolueret: se???ue iureiurando astringeret, nunquam sese hoc factum vindicaturum. Rex libertatem à fugitiuo & perfido mancipio redimere coactus, arcem Lodosiensem eidem eum omnibus regalibus prouentibus assignauit, nihil???ue de solito ergaipsum fauore, ne iusiurandum violaret, imminuit. Ioannes Magnus lib. 20. cap. 3. Sub Lud ouico Bauaro, Pontificis partes in Friderico Pulcro Austriae duce ad imperiun euehendo; sequebantur quaedam Germaniae vrbes. Nobilis Bauaro addictus bello ceperat quendam Austriaco misitantem, nec nisi datis vadibus domum pro [Greek words] conficiendis redire passus. Ille negligentibus salutem eius amicis, sponsorem dedit Deum opt. max. menstruo spacio se stiturum coram nobile, & pecuniam redemtionis ergô allaturum. Consensit ille: & mense elapso, cùm alter propter difficultatem aeris contrahen di diutiùs abfuisset, fotrè per agrum equitans, abbatem quatuor equis comitatum iter facere conspicit. Aduolans cum suis, Nunquid Die famulus esset, rogauit. Illo affirmance: Ergo cùm is, qui libertarem à me interposita fideiussione domini tui consecutus est, nondum redierit, neque fidem suam liberarit, tuum erit pro domino tuo satisfacere. Abbas maioris periculi metu mille aureos nobili numerauit. Non multò pòst captiuus reuersus, diuturniorem moram excusans, pecuniam numerare parabat. At nobilis, Abi, inquit, & sponsori tuo quod videbitur numera: is mihi per abbatem quaestorem suum multo cum foenore satisfecit. Mvneribvs. Cùm Croesus Lydorum rex Alcmaeonem Atheniensem accersiuisset, ad remunerandam ipsi benesicentiam, quam suis legatis Delphos ad oraculum proficiscentibus exhibuerat: donauit eum tanto auro, quanto semel corpore suo ferre posset. Alcm aeon igitur pergrandem tunicam amictus, ingenti in ea sinu relicto, cothurnis???ue laxissimis calceatus, ad thesaurum, quo ducebatur, perrexit. ibi in aceruum ramentorum procumbens, primò cothurnos auro refersit. Deinde omnem sinum suum, atque etiam crines ramentis subigens, & parte in os desumta, è thesauro processit, aegrè trahens cothurnos. Videns hunc Croesus, in cachinnum erupit, omnia???; illi donauit. Herod. lib. 6. Mercimoniis, Nvndinationibvs tàm sacris quàm profanis. Iuxta mandata legis, augustissimo in toto orbe tempio Domini Hierosolymitano, & de cunctis pene regionibus Iudaeorum illuc populo confluente: innumerabiles immolabantur hostiae, festis maximè diebus, taurorum, arietum, hircorum: pauperibus, ne absque sacrificio essent, pullos columbarum & turtures offerentibus: accidebat plerunque, vt qui de longè venerant, non haberent victimas. Excogitauerunt igitur Sacerdotes, quomodo praedam de populo facerent, & omniaanimalia, quibus opus erat ad sacrificia, vendebant, vt & venderent non habentibus, & ipsi rursum emta susciperent. Hanc stropham eorum crebra venientium inopia dissipabat, qui indigebant sumtibus, & non solùm hostias non habebant, sed ne vnde emerent quidem aues & vilia munuscula. Posuerunt itaque & numularios, qui mutuam sub cautione darent pecuniam. Sed quia erat lege praeceptum, vt nemo vsuras acciperet, & prodesse non poterat pecunia foenerata, quae commodi nihil haberet, & interdum sortem perderet: excogitauerunt & aliam technam, vt pro numularijs colybistas facerent. cuius verbi proprietatem Latina lingua non exprimit. Colyba dicuntur apud eos, quae nos appellamus tragemata, vel vilia munuscula: verbi gratia, frixi ciceris, vuarum???ue passarum, & poma diuersi generis. Igitur vsuras quia non poterant accipere colybistae, qui pecuniam foenerati erant, pro vsuris accipiebant varias species, vt quid non numo licebat, in his rebus exigerent quae numis coëmuntur. quasi non hoc ipsum Ezechiel praedicauerit, dicens: Vsuram & superabundantiam non accipietis. Hosce autem ementes & vendentes & numularios Christus diuina virtute è templo eiecit. Diuus Hieronymus capite vigesim oprimo in Matthaeum. Dionysivs tyrannus tributum ciuibus imperauit. Qui cùmsaepè iam se contulisse dicerent, vim eis adhibendam esse non existimabat. Intermissis verò paucis diebus, mandauit principibus, vt anathemata (quibus Aesculapij templum erat exornatum, quae multa fuerunt ex auro & argento confecta) è fano deportata, quasi profana in foto proscriberent. Ea summo studio coëmebant Syracusij, ita vt magna vis pecuniae colligeretur: quibus potitus Dionysius, edictum proponere iussit: Si quis anathema ad Aesculapium pertinens emisset, mox in templum reportaret, deo???ue restitue ret, aut morte poenam lueret, illi deo sua reddiderunt. Dionysius pecunias obtinuit. Polyaenus libro 5. & Aristoteles in Oeconomicis. Cleomenes praefectus Aegypti Alexandrinus, cùm triticum vaeniret decem drachmis: conuocatis agricolis, Quanti vendituri essent, rogauit. Illi cùm longè minoris quam mercatoribus, se ei daturos respondissent, eodem tamen precio sibi afferri iussit. & ipse mox triginta duobus drachmis vendidit. Ibidem. Condalvs Mausoli praefectus, arborum quaecunque porrigetentur aut deciderent in publicas regias???; vias, vsumfructum vendebat. Aristot. in Oeconom.
|| [1976]
Idem militum, si quis moriebatur, elationem corporis drachma vendebat: neque eum fallere duces poterant, cùm quispiam militum è vita emigraret. Idem. Hippias Atheniensis eminentias superiorum tabulatorum in vijs publicis, & ascensus & praestructiones, & portas, quae aperiebantur foris, vendebat. Comparabant igitur ij quorum possessiones erant, sic???ue collectae sunt pecuniae multae. Quicunque etiam nauis praefecturam habere, vel tribunatum, vel impensas suppeditare, aut aliquam aliam pub licam curam getere deberent: ijs precium Hippias ponens moderatum, praecipiebat, vt is qui vellet id precij persoluere, describeretur inter pubilicos administrators. Idem sacerdoti Palladis, quae degebat in Acropoli, praecepit, pro quolibet mortuo mensuram afferre ordei, & alteram mensuram tritici, & obolum vnum, atq; similimodo pro quolibet puerulo nato illud idem fieri iubebat. Idem. Ioannes Giscaleus, Giscalae patriae suae in Galilaea paefectus, latronum fautor, quaestus causa talem fraudem excogitauit. Oleum omne, quod non à gentilibus Iudaeis expressum esset, tanquam immundum extra fines exportari, & diuendi praecepit. Ipsesubornatis quibusdam, numo Tyrio (qui quatuor Atticos facit) quatuor amphoras emit, eodem???ue precio amphorae dimidium Iudaeis iterum venundabat. Eo astu magnam pecuniae vim corrasit. Iosephus lib. 2. cap. 26. Belli Iudaici. C. Graccho interfecto, eius caput à Septimvleio L. Opimij coss. amico relatum, septendecim libras & semissam appendit: quod fraude accidit, plumbo in caluam cerebro exinanitam infuso. Tantundem namque auri edisto consulis propositum erat huic, qui Gracchi caput retulisset. Sab. lib. 1. Enneadis 6. Apud Plautum Leno quidam in Pseudolo consulit: Eme die Caeca herclè oleum, id vendito occulata die: iam Hercule vel ducentae fieri possunt praesentes minae. Hoc est, eme non praesente pecunia, sed in diem pacta: reuende pecunia praesente. Helii cuiusdam astum, qui è loquacitate sua quaestum faciebat, detegit Martialis Epigram. lib. 1. Quòd clamas semper, quòd agentibus obstrepis, Heli, Non facis hoc gratis, accipis vt taceas. Gvlielmvs Conquaestor Angliae rex, cuitates, episcopatus, coenobia immunitatibus priuauit, vt eas pòst ab se cariùs redimerent: ac inter caetera sanxit, vt tempore belli, arbitrio principis, auxilium ferrent. Et quia per vim, & iure belli regnum ceperat, illius statum idcirco deintegrò collocare suo iure voluit. Itaque legem tulit agrariam qua se possessionum multarum similiter vrbanarum ac rusticarum dominum dixit, quò priores domini eas postea redimerent: quarum bonae partis proprietatem retinuit, sic, vt qui in posterum tempus possiderent, velut fructuarij in singulos annos, aliquid vectigalis sibi & deinde successoribus, dominij causa persoluerent. Sed excepit praescripto casus aliquot, quibus eiusmodi fundi ad se tanquan dominum redirent. Et id iuris voluit alios dominos in suos habere fructuarios, quos Tenentes vocant. Ex hoc nempe fonte res agraria manauit, quae adeò aucta est, vt paulatim magnam imposuerit fundis seruitutem. Vnde sit, vt nihil hodie penè incertius fit in Anglia ipsa agrorum possessione, nec aliunde plus litium existat. Polydorus lib. 9. Circiter annum Salutis humanae MCCLXXIX. Edovardvs I. Anglorum rex pecuniae egens, rem ex suo vsunouam excogitauit. Nam quotquot possessiones vrbanas rusticásve Angli habent, aut colunt, ex instituto à Gulielmo Normanno Angliae rege introduco, perpetui vel ad tempus fructuarij censentur, qui vsumfructum capiant, quando ipsarum possessionum proprietas ad certos pertinet dominos quibus in annos fingulos possessores, vt proprietatis signum, nescio quid ant soluunt, praestántve, seu pensionem reddunt: sic, vt possessiones aliae ad tempus locatae, vel in perpetuum datae, nonnullis de causis, quae municipalibus legibus excipiuntur, crebrò ad pristinos dominos redeant, ac abillis deinde vel alijs colonis locentur, vel venditentur, seu prioribus ponessoribus soluta redemtione confirmentur: quod praediorum genus Anglicè Acopyholde dicitur. Si verò possessiones liberae sint, ea seruitute carent, pro quibus pensio iure tantùm dominii debetur domino. Igitur rex cùm esset bene multarum possessionum princeps dominus, & non ignoraret tabulas fine syngraphas, quas vulgò Euidentias aut Copias votant, partim ob temporis longinquitatem, partim ob assiduas bellorum iniurias, aut consumtas aut amissas esse: publico edicto iussit, vti omnes praediorum vrbanorum siue rusticorum possessiones docerent, quo iure, quóve nomine illa retinerent: vt per hunc modum, possessi ones ad se dominum pertinentes constiruta auctione, aut venderentur, aut redimerentur. Visum est omnibus edictum eiusmodi post homines natos longè acerbissimum. Nonnulli de plebe homines nequaquam contra regia iussa venire audentes, quibus poterant rationibus suarum iura possessionum comprobabant: quae eò minus admittebantur, quòd nulla ex tabella constarent. Est ita cum multis de tali negotio disceptatum, donec Ioannes Varanius Comes Surrae; vnus de multis homo popularis, videns regem ad praedam faciendam iam expanderere rete, & neminem vnum esse, qui reclamaret, sibi astioni tam acerbae intercedendum statuit. Itaque citatus coram magistratibus, quos Iustitiarios dicunt, comparuit: interrogatus???ue, Ecquo iure possessiones retineret? educto repentè gladio: Hoc inquit, iure prae dia auita possideo, hoc quoque eadem defendam. Non nemo, quod non abhorret à vero tradit, commissa rixa, Comitem occidisse Alanum vnumex magistratibus. Caeterùm vbi id facinus rex resciuit, veritus ne seditio fieret, ab incepto destitit. Polydorus libro decimoseptimo. Nundinationum ecclesiasticarum exempla aliquot Volaterranus lib. 22. Anthropologiae recenset. Artivm occvltarvm venditatione, ostentàtione, pollicitatione. Est Magnetis genus quod dam, quo illita acus, citra omnem dolorem vulnus facit. Eius rei periculum in seipso se fecisse Cardanus testatur lib. 7. de Subtilitate. Addit & illud, Alexandrvm quendam Veronensem circumforaneum, pueros seruos???ue suos absque sensu gladijs hoc lapide perfrictis vulneratos noctu, mox coram populo oleo oliuarum, cui sarcocollam permiscuerat, vel thus, vel aloën, ne simplex oleum esse videretur, infuso, maximum fecisse quaestum, quòd plebs oleo tan???as inesse vires crederet, cùm id tamen ex natura vulneris esset, quod hac rationeinflictum per se etiam coit, oleo nihil vel parum conferente. Ernestus Marchio Badenlis Chymicis magnoperè delectabatur: sed imposturis Chymistarum saepè circumuentus, artem vti vanam & sophisticam odisse coeperat: iuramento etiam interposito, nunquam sese ampliùs vtique Chrysopoeo quicquam crediturum. Chymistae duo societate inita sic inter se paciscuntur, vt alter auri conficiundi rationem se habere profiteretur: alter sub circumforanei mercatoris specie inter caetera exotica, scobem auri nigerrimam pro lunariae cuiusdam puluere venderet. Prior Marchionem conuenit, promissis magnificis, licèt dira minitantem, ni vera proderet, circumuenit. Paratur fornax carbones, crucibula, mercurius. Marchio praesens ad est, circumit, circumspicit, fraudem aliquam deprehendere satagit. Constitutis ritè omnibus, Chymista, inquit, Res nobis deest vnica, quam nisi tu, princeps, in promtu habes, à pharmacopoeo quouis, vel rhizotomo circumforaneo petas licet. Quid id esset, interrogante principe: Res, inquit, à doctoribus appellatur, voce vt videtur Arabica. Nihil hîc monstri alo: si quis in vicinia sit circumforaneus, non repugno, ab eo sanè petatur. Commodùm interea socius sub rhizotomi habitu ad portas arcis merces suas exposuerat. Accurrit principis iussu puer, puluerem Res dictum petit. Expromit alter ex obsoleta pyxide puluerem pro vno solido, tanquam rem vilissimam, addito etiam superpondio. Eum puluerem mercurio inspergit Chymista. Princeps colorem admiratur, obstupescit, prae gaudio exilit. Massa eximitur, auri momentum habere deprehen ditur, quantum videlicet pulueris impostor ille iniecerat. Princeps solus remotis arbitris ipse suis manibus denuò facit periculum, necdum dolum deprehen dit. Tandem Chymista dementato principi redire pollicitus, & non spernendo donatus munere, discessit. Marchio ad suam reuersus chrysopoeiam, puluere propè absumto, cùm eum frustrà in omnibus vicinis pharmacopolijs quaesiuisset, residuo ad ignem explorato auri scobem eam esse, atq; adeò à callidissimo nebulone sibi egregiè illusum, non sine rubore cognouit. Hieremiae Mederi Acroama. Latomvs quidam Batauus lupi stercus clàm in praesepibus abscondebat. Pecudes eius odore territae, veluti in furorem agebantur. Ille, cùm se incantationum remouendarum artificem profiteretur: remoto clàm stercore, malum amoliebatur, & quaestum inde faciebat. Vierus lib. 4. cap. vlt. de Praestigijs daemonum. Stipe. Mendici astvti. Exercuerat Ivdaevs quidam sub Arcadio impostor eiusmodi fraudem, vt cùm rebus necessarijs indigetet, Christianismum subitò simularet, & baptisterium peteret: qua impostura pecunias multas à Christianis extorquebat. Cum ???ue hac arte pluribus imposuisset haeresibus, tandem etiam ad Paulum venit, Nouatianorum episcopum Constantinopoli, obsecrans vt baptismatis lauacrum sibi impertiret. Paulus post traditam Iudaeo doctrinam de fide, & completos ieiuniorum dies, in quibus omnibus praeter animi sui sententiam episcopo Iudaeus obsequebatur, paratis quae ad baptismum necessaria erant, coëmta etiam splendida veste, ad baptisterium eum ducit, tanquam baptizaturus. Sed miraculoso planè modo, aqua infusa in colymbethram subitò euanuit. cum???ue ad canalem inferiorem, per quem & alias [1977] aqua emitti solebat, descendisse ab episcopo & adstantibus omnibus putaretur, iterum canali & meatibus diligenter ob structis, infusa aqua euanuit. Tum Paulus: Aut imposturam, inquit, committis homo, aut baptismum iam antea consecutus es. Facto itaque miraculi gratia concursu, Iudaeum quispiam cognouit, & vidisse se eum baptizari ab Attico episcopo confirmanit. Socrates lib. 7. cap. 17. Meminit miraculi eius Sigebertus sub anno Christi 416. Ioannes Alexandrinus patriarcha, Eleemosynarius dictus, cùm aliquando mendico, sibi obuiam facto, sex numos dispensatorem dare iussisset: Ille acceptis diuertit paululùm de via, & progredientium praeuertens vestigia, gestu habitu???; alium mentitus, alios sex accepit, quòd talem nactus esset datorem, qui etiam deprehensa fraude manum poscenti subtrahere nesciret. Et iam tertiò pari astu vso, cùm patriarcha duplicatam pecuniam numerari praecepisset, succlamare dispensator in malitiam hominis cepit. Conuersus verò Ioannes: Tace, inquit, fili: nam fortasse hic dominus noster est Iesus Christus, periculum nostri faciens, an tandem offensi crebris repecitionibus, cessaturi simus misereri. Simeon Metaphrastes Tomo 5. in vita Ioanndis. Neomagi apud Celdros quidam mendicus nomine Ivstvs, vt iusta occasione pecuniam emendicaret largiorem, ante templi fores decubuit, daemonij in se dominium simulans. Nam perpetua inquietudine exiliebat, concidebat???ue iacenti venter: interdum & fugam minacem, insultum violentum, & toruam faciei inuersionem fingebat. Custodes latus vtrinque claudebant, eius coniunx & scortum: quae profilienti renixae, ferramentis appositis eum coërcendum mentiebantur: interea oratione mendicorum rhetorica oppidò instructae, strenuam nauabant operam, vt eleemosynam à populo die Dominico elicerent vberiorem. Tandem in dolosi machinamenti opinionem venit magistratus. Adhibiti lictores, qui à coemiterio discedenti, sub prandio, quo tempore ab hominum frequentia hic tutus est locus, manus inijcerent. In vinculis artem confessus est, qua ventrem, vt pro suo nutu exundaret subitò, relaberetur???ue continuo vortice, coëgisset. Priùs obice altiùs podici indito, & multo butyro simul deuorato, quo antea obliniebantur praemuniebantúrque ventriculus & intestina aduersus vim hydrargyri deleteriam, argentum viuum deglutiebat, quod suo pondere ex ventriculo per pylorum in intestina ferebatur, vbi ob pessum ostio obditum, praecisa erat exitus via. Quare quum vehementer id humidum sit, & tenuium valdè partium, ac cognita mobilitate inquietissimum, quanquam à calore naturali excitatum, non tamen ob intestinorum butyro inunctorum anfractus euaporare (etiamsi ea fuisset caloris vehementia) potuit. Hinc ciebatur valida illa ventris perturbatio, & iactus inaequalis, quam augebat vehemens & voluntaria ventris succussatio, illaesis interim ob praesumtum butyri antidotum partibus interioribus. Stipe autem collecta, & arbitris semotis, inquietum daemonem, captiuum quippe Mercurium, extracto pessulo liberabat. Decimo post editum hoc spectaculum die, propter latrocinium quater patratum, Germanica punitione rotae impositus, horis duabus pòst descendit, eodem tamen repositus die, strangulatus???ue. Vierus libro 3. cap. 24. de Praestigijs daemonum. Ioannes, Pater nomine, Germanis Hans Vatter dictus, natus in pago Mellingen, medium milliare dissito à Thuringorum Vimaria, bubulcus, triennium per celebres aliquot Germaniae ciuitates vagatus est, simulans se ipsis diui Ioannis ferijs hora matutina, quum boum curam gereret, à Nicolao Gottel, postea ob sua flagitia Vimariae exusto, incantatum, pane assumto cyaneo ex sextuplici sanguine confecto, nimirum infantis nondum baptismo initiati, serpentis, bufonis, echini, vulpis ac lupi, vt duodecim annis atrociter à diabolo diuexaretur. Hoc Nicolaum in carceribus confessum asseuerabat. Hinc daemonem excruciasse ipsum multiuariam ait, ac tam strictè momento colligare manus saepè in tergo vinculis ex pilis equinis, & sericeis lacinijs intortis, vt nisi mox eorum incisione laxaretur, sanguinis subsequeretur eruptio. Coarctabatur enim singulari artificio ligaturae nodus inexplicabilis. Ac antea prae angore sanguinem è sinistra aure atque ore frequenter effluere querebatur: & inter reliqua, semel Mansfeldiae in aëra euectum se, & valido vento Halam vltra muros translatum, ibi???ue catenis argenteis colligatum fuisse narrabat: item Bornae, vbi in turre inclusus, vt nonnihil à diaboli torturis leniretur, atq; ab eius laqueis tutus conseruaretur, per foramen angustum crassi fornicis à diabolo perruptum, se indusio solummodò tectum, à daemone extractum fuisse, atque in vastam traductum solitudinem: sed quomodo, se nescire: atque ibi tres noctes sine vlla cibatione humana peregisse. Addidit quoque, se catenis ferreis crebrò à daemone constrictum fuisse circum corpus, pedes & collum: ac semel ita in patibulo ad hoc spectaculum à satana ex ingentibus lignis constructo, in quodam horreo alligatu̅ fuisse. Admiranda quoque phantasmata, apparitiones & spectra ctra annexuit, nec omnia enarrare breuibus se posse inquit: sed cuncta ordine, velut seriem historicam, conscripta esse, tandem???ue per typographiam lucem visura, vt mundo innotesceret, quanta crudelitate pluriuariam à daemonio excrucietur, dilanietur???ue. Nec praetermisit suum in orando, concionibus sacris audiendis, & communicatione sacrame̅ti corporis & sanguinis Domini singulis quatuor septimanis, studium. Ad resipiscentiam quoque vt populum hortaretur, se impelli affirmabat. Post diutinam huius tragoediae ostentationem Norimbergam tandem venit: vbi ijsdem vsus technis, à Senatu obseruari, semotis custodijs solitis, iubebatur. Et licèt primùm abitionem vrgeret, desperationem deinde simularet, & nedcio quae non comminisceretur ad artis suae fucum: eò tamen ad extremum redactus est, vt se nunquam à diabolo ligatum fuisse, sed sibijpsi laqueos à se paratos, celeriter semotis arbitris inie ???isse, vbi item eorum materiem suffuratus fuisset, fateretur. Vinciendi etiam specimen ostendebat liberè: & suctu sanguinem ex gingiuis extractum fuisse narrabat, quem quoque manu quàm ocyssimè in aurem seorsum instillabat. Reliqua item enarrata ???iracula, mera fuisse mendacia fassus est: vniuersamam???ue huc spectasse fabulam, vt inde rem faceret. Quapropter ob facilem, nec extortam confessionem, sententiam Senatus mitigauit, reum???ue Publico palo in spectaculum & irrisionem ad horae dimidium alligatum, exilio puniuit, nono Maij, anno 1562. Vierus lib. 3. cap. 24. de Praestigijs daemonum. Mvtvo, Deposito, Fideicommisso. Dionysivs tyrannus iussit apud se describi pecunias, quotquot essent familiae orphanorum. Descriptis autem cunctis, illorum bonis vtebatur, quousque ad aetatem quisque peruenisset. Aristoteles in Oeconomicis. Solon cùm in animo haberet aes alienum tollere, ac tabulas nouas (ea enim speciosa appellatio erat incisi aeris alieni) ferre, consilium suum ad Amicos retulit: qui rem iniquissimam perpetrarunt. Siquidem praeuerterunt grande aes alienum conflare. Ita lege breui pòst promulgata, palàm fuit, splendida hos aedisicia & agros ex nominibus, quae fecerant, comparasse. Interim malè audiuit Solon, quasi circumueniret ciues, cùm esset ipse circumuentus. Plutarchus in Praeceptis politicis. Cùm Alexander Magnus, victa Asia, vno die de suo aes alienum exercitus creditoribus dissoluisset: Antigenes luscus obaeratum se simulans, falsò nomen dederat, adducto???ue certo ad mensam, qui affirmaret, se ei dedisse mutuò, repraesentauit ei pecuniam. Sed comperto mendacio rex exarsit, summouit???ue eum aula, atque praefecturam ademit. Plutarchus in Alexandro, & Diodorus lib. 17. Galli neminem in ciuitates suas admittebant, nisi qui pecuniam mutuò dedisset, quae apud inferos redderetur. Val. Maximus libro 2. capite 1. Chii, cùm illis esset lex, describi debita in publico, & pecunia indigerent: statuerunt, vt debitores quidem ciuitati debita assignarent, ciuitas verò de reditibus vsuras foeneratoribus dissolueret, quousque ad antiquum ditesceret morem. Aristoteles in Oeconomicis. Iason Thessalus fratrem Polydorum ad ciuitatem iam capiendam adduxit, vt spolia diuenderet: cum???ue tempus esset balnei, fratrem monebat, vt vehementer sibi corpus fricaret, & exerceret. Qui cùm ritè & aptè fricare conaretur, Iason simulans anulum, quem frater digito gestabat, sibi molestum esse, eum inter fricandum iussit deponere. Polydorus abstractum è manu, viro cuidam fido ex ijs, qui fortè aderant, conseruandum dedit. Huic autem iniunctum erat, vt festinanter ad vxorem Polydori curreret, datoque anulo decem auri talenta ab ea postularet. Illa mariti anulo fidem habens, confestim aurum dedit: cum???ue is, qui anutum à Polydoro acceperat, redisset, tum demùm Iason fricari desijt. Polyaenus libro sexto. Idem, cùm bellum dextrè confecisset, dixit ad matrem, Dioscuros manifestissimum sibi auxilium praestitisse, & ob eam causam vouisse, se post victoriam deos hospitio recepturum. Vocasse autem ad conuiuium duces exercitus, & manipularios atque tribunos militum, omnes???ue, qui aliquam dignitatem gererent. Illa fidem habens eius verbis, quicquid habebat ornatus, poculorum, craterum, mensarum ex argento & auro, omnia misit. Ex ijs ille salarium mercenarijs persoluit. Polyaenus libro 6. Licinius libertus Avgvsti, operibus patroni pecuniam largiter in subsidium praestare consueuerat. Coepto opere, certam pecuniam scripto ei promisit, literis numeros repraesentanribus. Animaduertit Caesar, aliquantulum spacij vacantis. Illud propria manu similibus additis literis, impleuit, duplicauit???ue summam, tam solerter, vt nulla suspicio inesset. Agnouit tamen libertus, & promissi duplum soluit, tacuit???;, misso tantùm chirographo, in quo scriptum erat: Confero tibi Domine ad noui operis impensam quod videbitur. Petrarcha.
|| [1978]
Castrvcivs Castracanis tyrannns Lucensis, cùm dispensatorem suum, Lippum nomine, de suo locupletatum nosceret: non paruam pecuniam ab eo per ludum exigere cupiens, submisit qui ad eum tunc absentem pergeret, & domini verbis pecuniam flagitaret. Stetit in dubio dispensator, litoras Castrucij non videns, quamuis id varietate negotiorum, quod in illo viro verisimillimum erat, omissum diceretur. Statuit tandem inconsulto Domino nihil agere. Cuius voluntatem cùm per literas exquireret, ille scripsit tam ambiguis, tam???ue supplicibus verbis, vt licèt superficie affirmationem claram continere viderentur, introrsus tamen ad vtrumlibet fiecti possent. In fine verborum addidit: Vt petitam antè pecuniam numeres, omninò volumus. Hoc autem tanta primae literae confusione scriptum erat, vt non magis Nolomus, quàm Volumus legi posset. Lippus literas domini iubentis, cum verbis nuncij petentis conferens, pecuniam numerauit. Interiecto tempore cùm rationem redderet, negabat Castrucius iussu suo traditam pecuniam. Lippus literas manu eius scriptas proferebat. Castrucius illas relegens, suas quidem non negare, sed omnía aduersus illius sententiam interpretari. Et cùm ad finem peruenisset, sine vlla haesitatione Nolumus legit, & non Volumus. Intellexit ludum Lippus, & subridens siluit. Petrarcha. Friburgenses in Nuithlandia, Austriacorum ducum tyrannide oppressi, cum Bernensibus se coniunxerant, & iam ad foedus Helueticum spectare videbantur. Nobiles in vrbem ingressi, ducem aduentare simulabant, eum???; se magnifico suscepturos epulo profitebantur. Mutuò igitur à ciuibus vasa & pocula argentea sumentes, ea clàm asportarunt. Mox ducis aduentu nunciato, extra vrbem egressi, & ab equitatu suorum excepti, conuersi ad ciues: Vos vrbem Heluetijs pro arbitrio tradite, inquiunt, nos argentum vestrum duci. Qua iniuria irritati Friburgenses, Heluetiorum foederi sese coniunxêre, anno Domini. 1481. Stumpfius. Tres nebulones, interuersis patroni mercibus, Senas confugerant, & trapezitae ad octo millia aureorum commiserant: quos non nisi praesentibus tribus, cùm vellent, numeraret. Vnus illorum socios pecunia omni exuere studens, trapezitam adit, & de emendo praedio consilium suos cepisse ait. Hinc socios monet (quos animi causa rus profecturos summo mane nouerat) opus esse septuaginta aureis in communes expensas. Illi cùm tempore vrgerentur, manè trapezitam pecunias socio tertio depromere iubent, de septuaginta intelligentes: cùm trapezista de tota summa intelligeret. Qua accepta, illicò se subduxit tertius. Reuersi duo, trapezitam ipsum in ius vocant. At Arlotti Plebani Florentini solertia à iudicibus absolutus fuit, pronunciantibus ex pacto trapezitam non nisi tribus praesentibus pecuniam creditam restituere debere. Auctor vitae Arlotti. Monetae advlterio. Hippias numum, qui Atheniensibus in vsu erat, fecit improbum: & precium ponens, iussit ad se ferri. Cùm autem conuenissent ad signandam pecuniam nouo charactere, dedit idem argentum. Aristoteles in Oeconomicis. Dionysivs Syracusanus, numum percussit è stanno, & concionem vocans, multa super laudato numo dixit. Illi verò decreuerunt, quamuis etiam nollent, vt quisque haberet tanquam argentum, non autem tanquam stannum. Ibidem. Idem à ciuibus accipiens pecunias, ea lege vt illas restitueret, cùm ab eo repeterent, iussit ad se afferri, quantum quisque possideret argenti, alioqui mortis multam indixit. Delato argento, numum percussit nouo charactere, dedit???; drachmam duarum drachmarum valore: sic???ue debitum penes ipsum remansit. Ibidem. [Greek words], Aera minutissima dicuntur à Graecis. Cùm argentarij staterem aureum ducentis & decem obolis, quos pholles vocant, co̅mutarent: Ivstinianvs Imperator priuati emolumenti studio tantùm centum octoginta iussit dari, sexta stateris aurei parte subtracta. Suidas. Anno Saluti 1451. Gedanensis quidam patria, vir specie honestus, ciuis Lubecensis, longè extra prouinciam, etiam vltra Rhenum, falsum curabat excudi numisma, quod in Prussiam deuehebatur. Hoc in Hungarico auro, hoc in argento deprehensum. Atroci perijt supplicio, bullienti caldario immissus. Cranzius lib. 12. Vandaliae, cap. 15. Zocolinvs quidam Mediolanensis tabellam ex vero lapide (veluti pro carbunculo ex carbunculo, pro smaragdo ex smaragdo) nitidam ac vilem ob tenuitatem ac coloris diluti accipiebat, cui coaequalem ac crassam ex crystallo subijciebat, glutino???; quàm tenuissimè iungebat, interposito colore proprio, vt rubro splendido pro carbunculo, viridi pro smaragdo, caeruleo pro sapphyro: & vt rima lateret, auro claudebat, quò etiam suspicio doli tolleretur. Vetitum enim est in vrbibus nobilioribus gemmam adulterinam auro claudere. In hac fraude nihil, praeter venditoris auctoritatem, desiderabatur. Rima latebat auro abdita, & ob tenuitatem color illustrem fa ciebat: summa superficies, cùm ex genere esset verae gemmae, nitorem proprium reddebat. Ita mirificus hic artifex, gemmarijs etiam ipsis imponebat. Donec agnita fraude, cùm fuga sibi consuleret, exlio ab omnibus nobilioribus vrbibus damnatus fuit. Gemma trium aureorum coronatorum, trecentis, persaepè etiam longè pluris vendebatur. Agnita fraude, cùm deesset lucri immoderati & absque labore modus, ad adulterinae monetae inuentionem se conuertit, eo???ue poenas dedit, frustra intercede̅tibus pro eo gemmarijs & artificibus, magno cum opificum Mediolanensium dedecore. Cardanus de Subtilitate lib. 7. de Lapidibus. Advlterio literarvm. Notarivs quidam Florentinus, adolescente̅ quendam adijt, petens, Nunquid ei satisfactum esset de quingentis florenis, qui olim patri per quendam iam defunctum mutui causa debebantur? Inscius ille, negauit id debitum in nominibus patris esse. Notarius id instrume̅to constare ab se facto asserens, iuuenem perpulit, vt numis redemto instrumento, apud praetorem debitum peteret. Citatus filius eius, qui debitor dicebatur, negauit parentem vnquam mutuò quicquam ab alio sumsisse, cùm nihil de ea re (vt mos est mercatoribus) libris suis constaret. Statim???ue ad notarium profectus, vt falsum hominem arguere cepit, qui quod nunquam esset actum, scripsisset. Tum notarius: Nescis, fili, temporis illius acta, inquit, cùm nondum natus esses. Pater quondam tuus eam summam mutuò sumsit, sed post paucos restituit menses. Eius rei ego contractum feci, quo liberatus est pater. Ille pecunia data instrumentum redemit, & ea molestia liberatus est. Ita ab vtroque numos bella fraude contraxit. Poggius in Facetijs. Pecvlatv, Fvrto, Fvres, Piratae, Praedones astuti. Scriptum reliquit Lucianus in dialogo Apollinis & Vulcani, Mercvrivm insignem fuisse furem. Nam cùm paruulus esset infans à Vulcano susceptus, instrumenta fabrilia illi surripuit ex officina. Cupidinem eodem die natus palaestra superauit. Veneri, quae ipsum ob victoriam complexa fuerat, cingulum furatus est. Ioui sceptrum abstulit, fulmen quoque surrepturus, nisi vim timuisset flammarum. Aiunt praeterea hu̅c eodem die natum boues Admeti regis, pascenti Apollini surripuisse, & irato eidem ob furtum, sagittas???ue in eum paranti, pharetram euacuasse, vt ait Homerus in his: [Greek words], [Greek words]. Editur hinc mane, hinc citharam pulsauit: & idem Surripuit Phoebo vaccas mox Sole cadente. Fabulantur Batto pastori cuidam Mercurium vaccam largitum esse, vt taceret, qui solus furtum illud cognouerat. Deinde cùm hominis fidem vellet experiri, mutatis vestibus, duplici praemio pro indicando furto proposito, inconstantiam ac perfidiam Batti cognouit: eum???ue in saxum indicem conuertit, vt ait Ouid. lib. 2. Metam. Eum quia surripuisset arme̅tum, tanquam pastorem deum coluerunt antiqui, vt asserit Pausanias in Corinthiacis, quem & greges seruare, & augere posse putabant. Homerus in Hymnis: [Greek words], [Greek words]. Hunc superos inter posthaec retinebis honorem, Latronum princeps dicêris tempus in omne. Natalis Comes Mythol. lib. 5. cap. 5. Memoriae prodidit Zezes histor. 202. Chil. 8. Avtolycvm Laërtis patrem, qui fuit auus Vlyssis, omnium mortalium pauperrimum, artem furandi à Mercurio didicisse: quare ditissimus postea euasit. Cùm optimum equum furatus esset, asinum scabie corrosum pro illo restituit, effecit???ue vt eum recipientes minimè id sentirent. Alteri pulcerrimam sponsam rapiens, anum edentulam restituit. In commutandis mercibus eandem seruabat rationem. Natalis Comes Mythol. libro quinto, capite quinto. Belesis Babylonius sacerdos, Arbaci Medo praedixerat, fore, vt Sardanapalum regno Assyriorum eijceret. Id cùm ita euenisset, Arbaces praemij loco Belesidem Babyloniae praefecerat. Sed & quidam olim Sardanapali eunuchus, clàm ad eum ex regia magnam copiam auri argenti???ue detulerat: quam vt auerteret, ac nauibus transportaret, quod sine suspicione facere non poterat, finxit dum res adhuc in incerto esset, vouisse se, si regia simul cum Sardanapalo conflagrasset, cineres ex ea se Babyloniam delaturum, aggerem???ue propter Beli templum erecturum, quò regni deleti Assyriorum perpetuum monumentum ab omnibus per Euphratem nauigantibus conspiceretur. Arbaces, qui putabat omnia simul cum Sardanapalo consumta, facilè concessit Belesidi, vt naues praepararet vehendís cineribus, atque vt omni ad eam rem immunitate vteretur. Sed cùm hoc praetextu innumeram auri argenti???ue summam eum transuexisse, Arbaci denunciatum esset: iudices ei constituit, qui de hoc facto cognoscerent. Belesis nihil negare ausus est. Quare à iudicibus capite damnatus est. Vtique enim regiam praedam, ad regem pertinere: neque ipsum Belesidem, quòd eam furtim subduxit, a [1979] liter iudicasse. Babylonia praefectura abundantiùs ei satisfactum, quàm vt etiam per fraudem & machinationem alijs & tantis muneribus inhiaret, quibus vt neruis totum diu Imperium sustineri potuit. Regem praeterea circumuenire & fallere, sacerdoti praesertim ac religioso viro, vel hoc solùm capitale esse. Attamen rex magni vir animi, cupiens regni principia humanitate ac clementia firmiora reddere, no̅ modò Belesidi poenam remisit, sed & asportatum aurum argentúmve dono dedit: Praefecturam, quam ei anteà dederat, habere iussit, cùm diceret: Maiora illius esse erga se beneficia, quàm malefacta, sed iustitia priùs, tum misericordia vti voluit. Aerodius ex Diodoro lib. 2. cap. 7. Rhampsinito II. Aegyptiorum regi post Proteum, narrant ingentem pecuniarum vim fuisse, quam nemo regum, qui deinceps secuti sunt, superare potuerit, ac ne proximè quidem accedere. Et cùm in tuto eam pecuniam collocare vellet, aedificium extruxisse lapideum, cuius parietum vnus in exteriorem aedium partem pertingebat: sed structorem insidiantem, vnum è lapidibus ita struxisse, vt è pariete facilè tolli à duobus viris, atque adeò ab vno posset. Aedificio absoluto, rex in eo pecuniam reposuit. Interiecto tempore, Architectvs ille, cùm esset vita excessurus, vocauit ad se filios duos, eis???ue narrat, se illis prospicientem, vt affluenter vitam degerent, astutè aedificasse regis aerarium: denique omnia illis exposuit planè, mensuras???ue ad lapidem amouendum docuit. Patre vita functo, filij rem aggressi, multas pecunias expilaru̅t. Rex cùm integra signa cerneret, & aerarium obseratum, laqueos aptè disposuit, vt si quis manus immitteret, caperetur. Fures redeunt, immissa manu capitur vnus. Is alterum rogat, vt caput sibi abscinderet, eo???ue ablato cadauer solùm relinqueret. Paruit ille. Vbi dies illuxit, ingressus in aedificium rex, corpus furis in laqueo sine capite inuenit, & aedificium incorruptum. Verùm vt cuiúsnam hoc cadauer esset cognosceret, cadauer è muro suspendi curauit: custodes???ue illic apposuit, vt si quem plorantem aut miserantem animaduertissent, eum ad se perducerent. Suspenso cadauere, mater indignè tulit filij mortem: allocuta???ue filium, qui supererat, impetrauit, vt quacunque ratione machinari posset, corpus fratris solueret, asportaret???ue. Id si negligeret, minabatur se regem esse adituram ad eum indicandum, quòd pecunias regias haberet. Filius asinis vtres vino plenos imposuit, & eo loci, vbi custodes ageba̅t, dedita opera vtres soluit, ita vt vinum in terram proflueret. Iratus ille asinos caedebat. Custodes accurrunt, & vinum excipiunt. Quod cùm ille sese indignè ferre simularet, tandem tamen mitigatum sese finxit, atque adeò vino ex integris vtribus illos donauit. Custodibus vino somno???ue obrutis, nocte intempesta fratris corpus matri suae domum retulit. Rex interim spe sua delusus, cupiens quoquo modo inuenire, quísnam esset ista machinatus, filiam suam domi prostituisse dicitur, iussam omnes indifferentes excipere: sed priusquam coirent, adigere ad sibi dicendum: Quídnam in vita esset actum à se solertissimum & scelestissimum? & quae narraret quae circa furem acta essent, eum comprehenderet, neque exire permitteret. Cùm itaque filia patris imperia faceret, fur cupiens eludere versutiam regis, hoc egit: Recentis mortui amputatam ex humero manum sub pallio ferens, ingressus ad filiam regis, cùm interrogatus esset eadem, quae caeteri, enarrauit, scelestissimum se perpetrasse, quòd fratris in aerario regis laqueo capti caput amputasset: solertissimum autem, quòd cadauer fratris suspensum resoluisset, custodibus priùs ebrijs factis. Illa cùm haec audisset, manum iniecit. At fur in tenebris manum mortui porrexit. Quam mulier cùm apprehendisset, manum se furis tenere rata, fur per fores se proripuit, muliere delusa. Postquam & haec renunciata sunt regi, tum astutiam, tum audaciam hominis stupuit. Ad extremum dimissis per omnes vrbes nuncijs, edixit non modò veniam, sed etiam magna munera manere furem, si in conspectum ipsius veniret. Fur fide habita, ad eum venit. Rhampsinitus igitur magna viri admiratione ductus, filiam suam ei locauit, tanquam ex omnibus mortalibus plurima scienti: quòd Aegyptij quidem caeteris, hic autem Aegyptijs omnibus calliditate superior esset. Herodotus lib. 2. Apud Ninum Assyriorum vrbem Fvres quidam magnam vim pecuniae Sardanapali, qui Nini rex erat, in thesauris subterraneis abstrusam, compilare cùm constituissent, à suis domibus fodere exorsi sunt, dime̅si viam sub terra ad regias aedes, eámque humum è cuniculis effossam, vbi nox aderat, in flume̅ Tigrim (qui Ninum praeterfluit) exportabant, donec id quod optabant, perfecêre. Herod. lib. 2. Trophonivs & agamedes, Ergini Minyorum regis filij, solertia in deorum templis & hominum regalibus tectis aedificandis praestantes, erexerant Delphis Apollini templum & Hiryeo aerarium. In eius pariete lapidem vnu̅ ita collocarant, vt extrorsum eum, cùm vellent, adductum eximerent. Quoties itaque libitum esset, clàm introe̅untes aliquid repositae pecuniae auferebant. Hiryeum ea res vehementer solicitum habebat: praesertim cùm & claues & signa caetera incorrupta cerneret, pecuniae tamen numerum quotidie imminui animaduerteret. Ad vasorum igitur ora, in quibus erat reposita pecunia, laqueos disposuit, vel aliud quid eiusmodi, quo simulac pecuniam quis esset attingere conatus, captus teneretur. Ingressus itaque Agamedes, in vinculis haesit. Trophonius fratris caput statim praecîdit: veritus nempe, ne cùm illuxisset, per tormenta quaestione habita, & ipse ab illo, quòd furti fuisset socius, indicaretur. Trophonius eo ipso in loco terrae haustus est hiatu, quo extat in luco, qui est Lebadeae, specus, qui Agamedis dicitur, columna supereminente. Trophonio diuini honores propter diuinatione̅ sunt habiti. Pausanias in Boeoticis. Ferunt Evrybatem furem, dum in carcere custodiretur, iussum à custodibus compotantibus specimen edere suae solertiae in aedibus conscendendis: initiò recusasse, ac vix tandem assensum, spongijs & retinaculis ferreis expeditis, per muros cursim ascendisse: dum???ue illi mirabundi suspiciunt, superato tecto, priùs quàm illi circundare aedes possent, desilisse de aedibus. Suidas. Corycus mons est Pamphyliae praecelsus ac portuosus, atq; ob id Piratarvm insidijs opportunus, quos ab eo monte Corycaeos vocabant. Hi nouam insidiandi rationem excogitarant. Siquidem dispersi per portus Coryci montis, miscebant sese negotiatoribus, vt quisque fortè appulerat, subausculcantes, & quid rerum portarent, & quò nauigare destinassent, denique quo tempore decreuissent soluere. Quae simul atque cognouerant, renunciabant piratis, cum quibus societatem maritimorum latrociniorum exercebant. Atque ita per occasionem simul adorti, nauigantes spoliabant. Quae res vbi mercatoribus esset comperta, pleraque occultabant, ac dissimulabant, insidiarum metu. Sed cùm ne sic quidem laterent, subodorantibus omnia Corycaeis, res in prouerbium abijt: [Greek words], id est, Hunc Corycaeus auscultauit: de re vehementer dissimulata, deprehensa tamen. Suidas ait, Corycon Pamphyliae promontorium esse, cui subiecta sit vrbs Atalea. Eius vrbis ciues, ne vexarentur ipsi à praedonibus, qui sese in promontorij arcem receptabant, per alios portus dissipatos subauscultauisse, quínam appulissent, & quò tenderent, ea???ue praedonibus renunciasse. Erasmus in Chiliadibus. Lysander Lacedaemonius, captis Athenis, pecuniam ingentem coe̅git. Xenophon quadringenta septuaginta argenti talenta fuisse prodidit. Plutarchus auctor est, ante suum reditum per Gylippvm, qui in Sicilia paucis antè annis Athenienses vicerat, domum ab Lysandro missam. Qui sacculos haud resignare ausus, ne confusis signis manifesti peculatus conuinceretur, latera dissuit, atque ex singulis parte aliqua ademta, multa diligentia resarsit. Id furtum praeter chirographum, quo significabatur, quantum pecuniarum in singulis esset, serui quoq; indicio est proditum. Praedicabat ille, flagitij conscius, sub herili tecto plurimas noctuas cubare. Constituit sibi sceleris conscius Gylippus voluntarium exilium. Sabellicus lib. 9. Ennead. 3. Tres Germani Milites hyeme iter facientes, Fuldensis coenobij procuratorem obuium de honorario munere pro more suo interpellabant. Ille sanctè deierare, nullas se in tam breue iter pecunias domo extulisse. Illi hominem equo detrahunt, flexis???ue genubus secum ad Deum orare compellunt, vt egenis militibus aliquid largiretur. Finitis simulatis precibus, hippopera̅ procuratoris aperiunt, & ex grandi pecunia illic inue̅ta, quartam partem procuratori, sibijpsis tres reliquas attribuunt: vt qui sanctè affirmasset, nullas se pecunias habere, periurij poenas daret, & ne eos tanquam praedones accusare posset, vrbano praetextu prohiberetur. In Raceburgensi dioecesi circa annum Salutis 1480. Sacerdos deprehensus est furandi arte insignis, digesta habens per vrbes singulas nomina locupletum, quos debitorum loco inscribebat libro suarum rationum. Vbi furta expleuerat, eos soluisse signabat, numero adiecto. Omnis generis supellectilem & vestimenta comportauit. Vuismariae diu commoratus, tam integrè, vt pastor ecclesiae illi nonnunquam concionis & Missae officium publicè commiserit. Deprehensus in Schonenberg carceri inclusus perijt. Cranzius libro duodecimo Metropol. cap. 18. Hispanvs quidam Venetijs patricij cuiusdam scortum ambiebat. Illa procax & superba, sexaginta coronatis noctem paciscebatur. Accepit ille conditionem. Ad dominam cum loculis venit, mercedem numerat. Nocte intempesta surgit, & obseruato loco, in quem meretrix margaritas (quibus vice monilium Venetae vti solent) maximi precij reposuerat, eas singillatim deuorat, & in lectum redit. Summo ma ne Thais margaritas non inuentas ab Hispano repetit, & vi etiam per suos lenones hominem excutit. Implorat ille popularium fidem, & vix tandem liberatur, hoc solo innocentiae signo, quòd neque in vestibus, neque in loculis eas vspiam haberet. Sic auara meretrix suis artibus à callido Hispano delusa, pro sexaginta coronatis trecentos amisit. An [1980] dreas Vesalius in Anatomia oesophagi & ventriculi. Sacrilegio. Vide Tit. Sacrilegorum, fol. 602. Illic Impi???tas, hîc Astutia consideratur. Phocenses non habentes, vnde multam Amphictyonibus persoluerent, hortatu Philomeli Delphicum fanum spoliarunt. Diodorus lib. 16. Artayctes Persa, praetor Chersonnesi, cùm sciret in Eleunte Chersonnesi Protesilai sepulcrum esse, & ei fanum circumiectum, vbi inerat ingens vis pecuniae, nec non phialae aureae, argenteae???ue, & aes, & vestis, alia???ue donaria: Xerxem regem contra Graecos proficiscentem dolosis verbis circumuenit, in quiens: Here, est hoc in loco domus viri Graeci: qui cum militum copijs terram tuam adortus, meritas morte poenas dedit. Eius mihi domum dato, vt discant alij non militare aduersus regionem tuam. Enimuerò sentiebat, Protesilaum in prouinciam regis militasse, quòd videlicet Persae omnem Asiam suam esse arbitrabantur, & eius semper, qui potiretur regno. Itaque regem non intelligentem negotium facilè persuasit. Quibus postquam pecunijs donatus est, eas ab Eleunte ad Seston exportauit, fanum???ue seuit & coluit. Herodotus libro septimo & nono. Dionysivs concione indicta, dixit, apparuisse sibi Cererem, iussisse???ue vt mulierum ornatum in templum deferret. se verò mulierum suarum ornatum obtulisse: atque hoc idem facere caeteros hortabatur, ne qua fortè indignatio à dea exoriretur: qui autem negligeret, reum fore sacrilegij. Afferentibus cunctis quae habebant, metu simul & religione, deae ornatum abstulit, tanquam à dea mutuans. Aristoteles in Oecon. Idem, cùm mulieres rursus ornatum ferrent, praecepit, vt ea quae vellet aurum ferre, munera quaedam in templo offerret. Ibidem. Idem sacella circuibat: sicubi videret positam [Greek words] mensam auream aut argenteam, eam auferri praecipiebat, bonitate illius se opus habere dicens: & quaecunque statuae quippiam praetendere videbantur, auferebat, dicens: Quod vltrò offerunt accipio. Vestimenta aurea & coronas aureas statuarum tollebat, dicens, Se & leuiora & accommodatiora daturum. & subinde illis laneos amictus, albiculas???ue circumponebat coronas, ne pondere grauarentur. Ibidem. Idem in Tyrrheniam centum nauibus nauigans, accepit è sacello Leucotheae aurum & argentum multum, alium???ue apparatum. Ibidem. Giselbertvs quidam procerum sub Arnulpho Imperatore apud Othonem Galliae occidentalis rectorem locupletissimus, ex composito sacrilegij condemnatus, & de industria ad monasterium diui Dionysij prope Lutetiam deportatus, ibi???ue à Monachis receptus, vbi satis fidei se habere videt, dubiam coenam Monachis & contubernalibus omnibus monasterij, regio luxu apparat, in noctem protrahit conuiuium: illis???ue omnibus vino somno???ue sepultis, Dionysium Gallorum tutelarem coelitem, & librum auratum atque gemmatum, iussu Imperatoris Caroli Calui aureis literis scriptum, suffuratus est. Arnulphus haec pietatis monumenta ab Othone accepta, Ratisbonae in templo diui Heimerani tutelaris Boiorum numinis condidit. Auetinus libro quarto Annalium Boiorum. Quum Florentini à Caroli V. Caesaris, Mediceos in patriam armis reducturi, exercitu diutúrna arcta???ue obsidione anno 1530. premerentur, quòd instantia ad certum diem stidendia, nisi ingratè, viris fortibus, & de Republica benemeritis protrahi nequirent: dictator Raphael Hieronymus ab inopia aerarij, & quòd iam esculentarum rerum grauis penuria sentiretur, perturbata mente, elisa???ue penitùs religionis & pietatis ratione, ad decretum inuidiosum atque nefarium descendit, quo è fanis cuncta donaria tolli atque diuendi iubebantur: inter quae, praeter auream crucem praegrandibus gemmis ornatam, quae erat in delubro diui Ioannis, etiam fuit mitra illa insignis, preciosissimis redimita gemmis, à Leone X. Pontifice pari liberalitate templi maximi altaribus dicata consecrata???ue. Sed nemo ferè reperiebatur, qui ea ornamenta profanis manibus attrectare vellet: & Barnardus Baldinus, gemmarum aestimator peritissimus, id impij nominis officium se praestare posse pernegabat, nisi alienis manibus violato sacrario detractae gemmae ipsi aestimaturo proferrentur. Sed in mo ra non fuit Leonardus Bartholinus ad id à Raphaële missus, qui impia voce, vti erat omnis religionis contemtor, sacrarij armaria, sublatis auidè donarijs, vel inhorrescente trementéque aedituo, perfregit. Iouius lib. 28. Histor. Partv simvlato. Lepida Romana facto diuortio partum simulabat ex P. Quirinio marito diuite atque orbo, haereditatis causa. P. Aerodius ex Corn. Tacito lib. 3. Annal. Pecvnias, vel qvaevis alia, astutè conseruare. Respectv Svbiecti. Fravs in Tributo. Carthaginenses, quum argentum stipendij nomine imperatum Romam aduexissent, id???ue probum non esse, quaestores retulissent, pars explorantibus decocta est. Ob eam rem pecuniam Romae mutuò accipere sunt coacti, vt intertrimentum explerent. Sabel. lib. 6. Ennead. 5. Vectigali. Agricola quispiam, nomine Levcon, vtres, melle plenos, storeis obuoluens, rogatus ab exactoribus vectigalium, Ordeum exreportare, respondebat, quò minùs pecuniae persolueret. Sed cùm euenisset aliquando, vt???lapsus in terram asinus onus effudisset, accurrerunt exactores, in reponendis sarcinis auxilio futuri. Verùm vbi interim cognouissent, mel in vtribus esse, non ordeum, Leuconem obtorto collo abduxerunt: illud ridendo addentes, Alia Leucon, alia portat asinus. Ea voxpostea versa est in adagionem. Ex Zenodoto, & Diogeniano, Erasmus. Pharos insula ab vrbis Alexandriae litore mille passus distans, no̅ alto mari, sed stagnantibus vndis cuncta, Rhodiorum obnoxia erat vectigali. Quod cùm nimiùm importunè efflagitassent, Cleopatra M. Antonij, solennium specie feriarum, publicanos secum ad suburbana perduxit. Interea septem dierum spacio, irrequietis laboribus, stadia septem continenti iactis molibus coniunxit. Mox carpento Pharon ingressa, continentem eam esse, non insulam affirmauit, adeo???ue à Rhodiorum vectigali, quod ab insulanis exigere consueuissent, liberam. Marcellinus lib. 22. Venalitii, cùm Brundusij gregem venalium è naui educerent, vt formosi pueri vectigal interuertere̅t, liberi habitu eum induerunt. P. Aerodius ex Suetonio, de Illustribus rhetoribus, & Quintiliano, Declam. 340. Multa. Postquam Lacedaemonii pugna illa nobili Leuctrica à Thebanis deuicti sunt, ab eisdem, vt ingentem soluerent pecuniam, in Amphictyonum iudicio sunt damnati, ob occupatam arcem Thebarum Cadmeam. Itidem & Phocenses, quòd magnam partem Cirrhaei agri, qui Apollini est sacer, depopulati fuerant, multorum talentorum condemnationem subiuerunt. Sed neutris multam exoluentibus, agitatum est rursus de eis inter Amphictyonas, & primò de Pho censium peruicacia. Fuerunt qui censerent, ni deo pecunia iudicata persolueretur, vti Phocensium agri consecrarentur, & iuris diuini fierent. Pariter dictum est, alios omneis Amphictyonum dicto audientes esse oportere (inde autem Lacedaemonij notabantur) qui minùs id fecissent, eos vniuersae Graeciae indignationem mereri. Haec sententia cùm ab omnibus comprobata esset, videretur???ue imminere, vt regio Phocensis deo addiceretur: Philomelus Phocenses suos longa oratione docuit grauissimam multam haudquaquam persolui posse. Rursus omnium ipsorum agros consecrari, non tantùm turpe, sed etiam periculosum esse: quòd vnde victum haberent, eis auferretur. Persuasis ciuibus statim Spartam se con tulit, secretos???ue cum rege Archidamo sermones habuit: non minùs ei, quàm sibi laborandum esse, vt Amphictyonum iudicationes irritae redderentur, cùm & in ipsos Lacedaemonios grauem & iniquam sententiam valdè dixissent, Se Delphos inuadere decreuisse: quibus potitus, Amphictyonum decreta rescinderet. Archidamus clanculùm & stipendio & militibus eum iuuit. Philomelus igitur mercenarios milites conduxit, templum Delphicum occupauit, è columnis Amphictyonum decreta excîdit, damnationum quae conscripta erant monumenta prorsus extinxit: palam???ue illud promulgauit, se nec Oraculi diripiendi, neque alicuius iniqui facinoris perpetrandi animum habere, sed maiorum suorum iura vindicantem, iniquo Amphictyonum iudicio rescisso, patrias leges confirmare voluisse. Boeotij interim, Locrenses, alij???ue populi, templi violati iniuriam vlturi, Sacrum bellum excitarunt, quod per nouem integros annos durauit, Atheniensibus & Lacedamonijs Phocensium partes sequenticibus. Diodorus lib. 16. Emtione. Florentinvs Romae emturus equum, pactus est cum venditore, qui vigintiquinque aureos supra conueniens precium postulabat, se quindecim daturum in praesentia, reliquorum verò se debitorem esse velle annuit. Venditor postridie cùm residuum peteret, solutionom recusando, Serua conue̅ta, emtor inquit, Pepigimus quidem vt debitor tuus sim: si satisfecoro, non ero ampliùs debitor. Poggius in Facetijs. Mutuo. In Gellivm Martialis Epigram. lib. 9. sic scribit:
|| [1981]
Gellius aedificat semper, modò limina ponit, Nunc foribus claues aptat, emit???ue seras: Nunc has, nunc illas mutat reficit???ue fenestras: Dum tamen aedificet, quidlibet ille facit: Oranti numos vt dicere possit amico Vnum illud verbum Gellius, Aedifico. Furto. Fvr quidam abstulerat piscatori piscem, & socio suo, qui propè stabat, dederat. À piscatore cu̅prehensus iurauit, se neque piscem habere, neq; alium, qui piscem sustulisset, nosse. Socius econtrà, neque se piscem sustulisse, neque alium qui haberet, nosse. Sic vterque euasit. Eustathius Odysseae T. Tremellivs Rom. cum familia atque liberis in villa erat. Serui eius, cùm de vicino scropha erraret, surreptam confecerant. Vicinus aduocatis custodibus, omnia circumuenit, ne qu??? haec efferri possit: is???; ad dominum appellat restitui sibi pecudem. Tremellius qui ex villico rem comperisset, scrophae cadauer sub centonibus collocat, super quos vxor cubabat: quaestionem vicino permittit. Cùm ventum est ad cubiculum, verba iurationis concipit, nullam esse in villa sua scropham, nisi illam, inquit, quae in centonibus iacet: lectulum monstrat. Ea facetissima iuratio, Tremellio Scrophae cognomen dedit. Ma crobius lib. 1. Saturnal. cap. 6. Modi. Videlicet Mentiendo. Sapphyra vxor & Ananias mentiti sunt Petro agri precium: sed illorum mendacium fuit per Petrum grauissimè punitum. Actor. 5. Deponendo. Alcameni & Theopompo, regibus Spartanorum, datum erat oraculum, [Greek words]. teste Plut. in Laconicis. Itaque cùm aurum & argentum in vrbem inferre non auderent Spartani, illud apud vicinos Arcades deposuêre. Ea occasione Arcades hostes illis sunt facti, frauda̅di depositi ergô. Athenaeus lib. 5. Dipnosoph. Occultando. Boso Tusciae Marchio, quotidianis vxoris Villae furijs instigatus, non bono esse aduersus Hugonem fratrem Italiae regem animo cepit. Qua re comperta Hugo vtrunque iussit com prehendi, & ad se adduci, in primis???; baltheum preciosissimu̅ inter omnes mulieris thesauros exquiri. Re vtraq; confecta, cùm baltheus excussis arcis omnibus non inueniretur, mulier iussa est vestibus exui. Quo facto ex dependente taenia apparuit, eam cupiditate gemmarum eius accensam in occultissimis corporis partibus abdidisse. Vnus prae caeteris vt impudentior, sic oculatior, ligula arrepta: Ò egregium obstetricationis munus, exclamauit: Iuno Lucina fer opem, obsecro: duos si tales vxori meae pueros dederis, beaueris me. Luitpra̅dus lib. 3. cap. 5. Rerum in Europa gestarum, & Sigonius libro 6. Regni Italici. Terrendo. Zisco (quod monoculum significat) natus in Boëmia loco equestri, sed re & censu tenui, cùm Pragae in noua ciuitate apud hospitem diuertisset anxium & sollicitum, causam praesentis curae eius interrogat. Illo respondente: Iussi, inquit, sumus, arma omnia in arcem ad Regem deferre. Si iussa facimus, praesidio domestico nos nudamus: sin imperium detrectamus, regem in nos concitamus. Ad haec Zisco: Bono esto animo, inquit: si vnusquisque vestrûm arma induerit sua, se???; coram Rege in armis repraesentauerit, non audebit ille postulare vt arma exuatis, sed satis ei erit, vt armati inde quàm primùm discedatis. Atque ita res cecidit, eadem???ue Zisconem Pragensibus mirificè commendauit. Dubrauius lib. 23. Regiones, Agros, Praedia, Ciuitates, Arces astutè Acqvirere. Ratione Modi. Sortitione dolosa. Cresshontes & Temenus atque Aristodemi filij cùm Peloponnesum partirentur, visum est in tres partes regione̅ distribuere, in Spartam, Argos, Messanam. Cresphontes Messanam aut Argos obtinere cupiens, sententiam pronunciat: Cui prima sors ceciderit, & cui secunda, Spartam accipiat, aut Argos: Messana tertij esto. Paruerunt, ac sortes dimiserunt. Illi quidem calculum album in vrnam plenam aqua, Cresphontes verò glebam albam similem lapidi. Gleba igitur statim liquefiebat. Lapidis verò sortes prodeuntes dederunt Argos Temeno, Spartam Aristodemi filijs. Cresphontes dolo sortitus, Messanam per fortunam accepisse visus est. Polyaenus libro primo. Vide sub Titulo, Iniusti iudices, paulò aliter, ex Pausania. Pacto fraudulento. Lampsaceni & Pariani de agrorum finibus litem habentes, constituerunt sub primum belli cantum viros ex vtraque ciuitate emittere: & vbicunque sibi missi obuiam fierent, eum terminum regionis fore. Quod cùm omnium sententijs esset approbatum, aliquos in ijs locis per mare opus facientes persuaserunt, vt cùm Parianos viderent praeterire, maximam piscium copiam in ignem imponerent, & circumcirca vinum libarent, quasi Neptuno sacra facientes, eos???ue faustis auspicijs vocarent ad honorandum deum. Illi piscatoribus morem gerentes, simul epulabantur, & bibebant, remittentes aliquantum ex itineris contentione. Itaque Lampsaceni ad Hermaeum vsque venerunt, quod à Pario septuaginta stadijs distat, à Lampsaco autem ducentis. Tantum???ue soli per fallaciam ademerunt. Polyaenus lib. 6. Phoenices, qui Carthagine potiti sunt, cùm primùm ad eam appulissent regionem, postularunt ab ijs, qui id temporis Libyam incolebant, vt sibi liceret diem & noctem hospitio terrae vti. Quod cùm impetrassent, iam???ue exacto concessi temporis spacio, iuberentur excedere finibus, recusarunt, affirmantes se pactos, vt sibi fas esset illic noctes???ue ac dies commorari: videlicet ambiguitatem vocum ad suum commodum detorquentes. Vnde prouerbium esse natum aiunt, de pactis insidiosis & astutis, Phoenicum pacta. Auctores Suidas ac Diogenianus. Cùm Hvnni ad inuadendam denuò repetendam???ue Pannoniam, quam à morte Atilae annis trecentis destituerant, impetum cepissent, legatos Vesperinum ad Suatoplucum Morauiae regem, citra & vltra Danubium latissimè regnantem praemisêre, cum munere & precibus. Munus erat, equus candidus, freno, sella, faleris auro radiantibus instratus. Preces verò erant, vt Hunnis domo extorribus, aliquis in tam amplo regno angulus, quem incolerent, attribueretur. Rex multitudinis Hunnorum ignarus, ratus???ue pastores esse, qui sibi locum aliquem ad pascendum in Pannonia, campis spaciosissima, quaererent, accepto equo, precibus legatorum annuit. Petunt rursum legati, vt pro tam precioso equo ipsis liceat auulsum terrae Pannoniae cespitem secum auferre, atque ad suos illum perferre. Ad haec subridens Rex: Quídni liceat, inquit, vili cespite preciosum mutare equum? At Hunni septem exercitibus (quos singuli triginta millia habebant) ingressi fines Pannoniae, vniuersam Pannoniae terram à Suatopluco repetere cepêre, tanquam ab ipsius vnius equi precio emtam: eius???ue rei apud se extare pro arrabone ???spitem iactabant. Suatoplucus maiore nobiliore???ue parte regni ab Hunnis spoliatus, quanquam reliquam Pannoniam inter Vagum & Danubium positam, adhuc retineret, apud Morauos tamen in oppido Velegrado, regiam sibi & posteris constituit. Dubrauius lib. 4. Mortuo Alberto Estensi, Marchione Ferrariensi, Actius & ipse Estensis, sed exul, spe principatus Nicolao Alberti filio impuberi bellum intulit, ope Ioannis Comitis Cunij adiutus. Ioanni tutores Nicolai promiserunt, se Lugum atque Consilicem oppida donaturos, si Actium interfecisset. Ioannes con ditionem non abnuit, & cùm virum mortuum Actio persimilem, qui ex composito ob eam rem latebat, ostendisset, oppida quae promissa fuerant, accepit. Itaque seruata amico fide, pro scelere non patrato munus, tanquam si scelus patrasset, assecutus est. Fulg. lib. 7. cap. 3. Hengistvs Anglosaxonum dux, à rege Vortigerno in Britanniam contra Pictos & Scotos vocatus, re benè gesta, magnam Londisiae regionis partem (est ea regio hodie pars Eboracensis agri) simul cum arce & loci natura & arte munitissima, cui postea Tuuhancastriae nomen fuit, obtinuit. Sunt qui scribant Hengistum, vbi obtinuisset agri quantum corrigia clauderet, ad arcem condendam: immensum bouis tergus, in gracile duxisse instar fili pitacium: eo???ue in monticulo natura penè inexpugnabili circumducendo dolosè vsum, basim tyrannidis constituisse. Munitionem postea ibi conditam, Tuuhancastell à corrigia nomen tenuisse. Addunt in rei fidem Tuuhancastell Saxonum lingua Pitacij castrum significare. Saxones certè ibi primas posuisse sedes in Britannia con stat. H. Boëthius lib. 8. Carolvs IIX. Galliae rex, Florentiam ad subigendum Neapolitanum regnum transiturus, vt victoris modo vrbem ingredi videretur, armatus ipse equus???ue ipsius hastam erectam femori???ue innixam gestans, in vrbem est inuectus: vnde Florentiae dominatum ex eo, quòd armatus esset in vrbem ingressus, militaribus regni Galliae institutis sibi deberi affirmabat. Guicciardinus lib. 1. Iudicio iniquo. Q. Fabivs Labeo arbiter à Senatu finium constituendorum inter Nolanos & Neapolitanos datus, cùm in rem praesentem venisset, vtrosque separatim monuit, vt omissa cupiditate, regredi controuersia, quàm progredi mallent. Id???ue cùm vtraque pars auctoritate viri mota fecisset, aliquantulum va [1982] cui in medio agri relictum est. Constitutis deinde finibus, vt ipsi terminauerant, quicquid reliqui soli fuit, populo Romano adiudicauit. Caeterùm si circumuenti Nolani ac Neapolitani queri nihil potuerunt, secundùm ipsorum demonstrationem dicta sententia: improbo tamen praestigiorum genere, nouum ciuitati Romanae vectigal accessit. Valerius Maximus libro septimo, capite tertio. Amicitiae simulatione. Nearchvs Cretensis Telmessum in suam potestatem redegit, cùm Antipatridas eam anteà tenuisset. Nauigauit in portum Nearchus. Cùm Antipatridas pro veteri amicitia ad eum ab arce descenderet, & eum, qua de causa venisset, interrogaret: Cres, inquit, se mulieres quasdam & vinctos seruos apud eum velle deponere. Concessit Antipatridas. Serui vincti vasa mulierum musicarum portabant. In tibiarum arculis exigui quidam inerant enses: in cistis verò pila. Cùm in arcem ventum esset, ij qùi mulieres ac pueros duceba̅t, gladijs arcem occuparunt. Polyaenus lib. 5. Dionysivs, vt Himeram suae ditionis faceret, amicitiam cum Himerensibus iunxit. Propinquís autem oppidis bellum intulit, castris???ue non procul ab Himera positis, legationem amicitiae petendae causa misit ad eos qui in castellis habitabant. Himerenses per longum tempus militibus eius commeatum suppeditauêre. Postquam verò procedente tempore nihil rerum gerere eum viderent, suspectum habentes tantum exercitum in proximo castra habente̅, res ad victum necessarias mittere desierunt. Dionysius ab inopia commeatuum exordium sumens inimicitiae, ad Himeram copias adduxit, & ciuitatem per vim cepit. Polyaenus. Caesarem Borgiam Alexandri VI. Papae filium augendi regni cupiditas magnum in scelus & proditionem impulit, anno 1502. Nam cùm Guidi Vbaldi Metaurensium ducis regnum, propter mirificum populorum in illum amorem, aggredi aperto bello non auderet, neque Venetos sibi permissuros, vt illum expelleret, arbitraretur, neque vllam haberet suscipiendi belli causam (Guido Vbaldo omnibus in patrem suum obsequijs, in se officijs beneuolentissimi coniunctissimi???ue hominis planè functo) velle se bellum Camertibus inferre simulauit, vt ad fines Vrbinatium, quà iter erat ei faciendum, sine Guidi Vbaldi suspicione, tanquam aliò tendens, cum exercitu accederet. atque vt bono se in illum esse animo fidem ei maiorem faceret, & suis eum opibus exueret, ne tueri sese posset communitior: à Guido Vbaldo, vt auxiliare??? ad id bellum copias cúm tormentis muralibus ad se mit teret, pro amicitiae iure per legatos postulauit. Iis impetratis, atque missis, cùm ad fines regni venisset, repentè in illos hostiliter irrupit: & magna celerïtate adhibita, quòd neminem obuium habebat, Vrbinum contendit, parum???ue abfuit, quin Guidum ipsum caperet. Bembus libro 6. Historiae Venetae, & Guicciardinus lib. 5. Oliveretvs Firmanus, sub Paulo Vitellio, eius???ue fratre Vitellocio stipendia meruit. Mox facinorosorum ciuium conspiratione inita, Ioanni Folliano patruo, viro optimo scribit, sese patriam animi gratia videre cupere: atque vt ciuibus magnificentiam suam testatam faceret, cum centum equitibus comitatum ingredi velle. Ioannes nihil mali suspicatus, Firmanis ciuibus persuadet, vt conciui suo atque nepoti tantum honoris exhibeant. Excipitur ergo splendidissimè ab vniuersa ciuitate. Aliquot pòst diebus primores vrbis cum patruo ad conuiuium inuitatos, dato signo à militibus trucidari curauit, & Firmum occupauit. Anno tamen vixdum exacto, à Caesare Borgia Alexandri sexti filio, vita & imperio priuatus est. Augustinus Niphus capite sexto de Regnandi peritia. Pacis simulatione. Arsames Barcaeos oppugnabat. Quibus legatos ad eum mittentibus de pace, concessit, dextram???ue eis misit Perfica consuetudine: & oppugnationem soluens, hortabatur Barcaeos, vt cum rege se coniungerent, in expeditione aduersus Graeciam suscipienda, ei???ue curruum auxilia mitterent. Illi Principes suos miserunt, qui cum eo de societate consilium caperent. Arsames opiparo conuiuio parato, Principes inuitauit omnibus???ue Barcaeis forum abundans rebus omnibus aperuit. Quibus ad emendum progressis, signum dedit Persis. Qui ensibus armati, portas occuparunt, & irruentes vrbem diripuerunt, interfectis omnibus qui resistere conarentur. Polyaenus lib. 7. Dionysivs Syracusiorum tyrannus, missis ad Rheginos legatis, vnam aliquam ex optimatum virginibus vxorem sibi dari postulauerat. Rhegini publicum legatis responsum dedêre, Plebeium non nisi plebeij filiam ducere debere. Carthaginensibus victis, & Sicilia ferè tota potitus, exercitum contra eos duxit. Qui cùm se impares esse viderent, per legatos de pace agunt. Dionysius constituta multa trecentorum talentorum, & nauibus eorum omnibus ablatis, quae numero erant septuaginta, centum insuper obsides dari sibi iussit: non quòd tanti eorum societatem & amicitiam faceret, sed vt classe sublata vrbe faciliùs potiretur. Sequenti igitur anno deductis ad mare copijs, primùm quidem à Rheginis commeatum petebat: se enim quicquid dedissent, prima quaque occasione ex Syracusis redditurum pollicebatur. Hoc propterea faciebat, vt si dare ei detrectassent, iustam eos obsidendi occasionem habere videretur. Sin darent, vt facilè eos deinceps propter penuriam obsidione expugnaret. Illi primùm quidem liberaliter quotidie alimentum suppeditabant. Quum verò diutiùs illic moraretur, nunc aduersam valetudinem, nunc verò alias res praetexens, tandem alimentu̅ exercitui eius dare ampliùs noluerunt. Ob quam rem indignari se simulans Dionysius, obsides confestim Rheginis reddit: vrbem eorum obsidione cinxit. Illi Phytone duce fortiter restitêre. Dionysio autem vndecimum iam mensem obsidente, & omne eis auxilium commeatum???ue intercipiente, graui rerum omnium necessariarum penuria pressi, vrbem Tyranno tandem dederunt. Diodorus lib. 14. Nuptiarum simulatione. Phalaris ad Teutum Vessae principem, quae florentissima maxima???ue inter omnes Sicanorum ciuitates habebatur, misit, qui sibi eius filiam in matrimonium peterent. Eo consentiente, Phalaris milites imberbes in curribus collocatos misit, cum habitu vestitu???ue muliebri, quasi famulas, quae puellae munera ferrent. Qui cùm domu̅ occupassent, gladios distrinxêre. Phalaris autem extemplò superueniens, Vessam in suam potestatem redegit. Polyaenus lib. 5. Auxilij simulatione. Lysimachvs Aristonem, Autoleontis filium, ad Paesonas in paternum regnum deduxit, vt cognito regio iuuene, beneuolè & amicè eum exciperent. Vbi verò Aristonèm regio lauacro in Aristibo fluuio lauissent, & mensam regiam more patrio apposuissent: Lysimachus signum suis dedit, vt sese armarent. Ariston correpta fuga ad Sardenses equo euasit: Lysimachus Paeoniam obtinuit. Polyaenus lib. 4. Lysander amicis suis, quos Mileti habebat, pollicitus se ad populum euertendum & opprimendum eis adiumento futurum, venit Miletum: & in eos qui nouas res molirentur, acerbissimè verbis inuectus, populo suam operam ad tuendam libertatem promisit. Interea verò dato signo, in plebem impetu facto, Miletum occupauit. Polyaenus lib. 1. Anno millesimo quingentesimo quadragesimoprimo Ferdinandus rex Budam oppugnabat, in qua tum erat Vayuodae Ioannis vxor, vidua, cum filiolo Stephano. Tutores infantis & regni proceres Turcicum auxilium implorauerant. Legatum ergo Solymannvs misit cum copijs, ipse cum reliquo exercitu non multò pòst secutus est. Ita Ferdinandici reiecti, ingenti accepta clade, Pesto etiam amisso, oppido contra Budam. Turca sub exitum Augusti munera misit infanti Stephano, vestes auro textas, & equos speciosos: ac matri nunciauit, cupere se puerum videre, petijt???ue vt eum in castra mitteret. Mulier hortatu procerum eum misit vnà cum nutrice, comitatum turba nobilium. Eum ille perhumaniter excepit: ac deinde per suos reginae consiliarijs ostendit, velle sibi Budam tradi. nam ipsos non illam posse ab hoste defendere, & sibi subinde redeundum huc esse cura exercitu, quod valdè sit & molestum, & sumtuosum: itaque multò praestare, vt ipse teneat. & statim Ianizarorum praefecto negotium dedit vrbis occupandae: tum demùm ad matrem remissus est filius. Mox etiam arce̅ sibi tradi postulauit, & reginam cu̅ filio in Transsyluaniam ablegauit. Sleidanus lib. 14. Venationis simulatione. Hasdrvbal subigendorum Numidarum causa ingressus fines eorum, affirmauit ad capiendos se venisse elephantos, quibus ferax est Numidia: & fi hoc permitterent, securitate̅ promisit. Ex ea persuasione auocatos adortus, sub leges redegit. Frontinus lib. 4. cap. 7. ???egationis simulatione. Sub Michae̅le Paphlagone Arabes dolo Edessam aggressi sunt. Duodecim primores quingentos camelos adducunt: quorum singuli duabus arcis onerati duos armatos intus habebant: simulantes se ituros ad Michae̅lem cum muneribus. Petunt itaque in vrbem recipi. Interea mendicus Armenius Arabicae linguae peritus, stipem ab eis petens, qui forìs manebant, audiuit ex arca quendam interrogantem, Vbínam esset: & vrbem ingressus, praefecto dolum aperuit. Qui mox duodecim primores splendido conuiuio accepit, ac in vrbe detinuit. Ipse cum suis vrbem egressus arcas perrupit, omnes???; armatos occidit: primores gladio trucidauit: vnius manus praecîdens, nasum???; cum auribus trunca̅s, domum remisit, vt cladis nuncius esset. Et sic Edessa est liberata. Cuspinianus. Sepulturae simulatione. Anno Christi 857. Norma̅ni Ligusticum mare ingressi, Lunam ciuitatem Italiae primam habuêre in conspectu. Ibi quum [1983] Romam se videre pucaret Haddingus dux, incredibili desiderio illius euertendae ardens, in vrbem misit oratores, commeatum petentes & hospitium: simul etiam praetexentes principis sui morbum, qui ante obitum Christianis sacris initiari cuperet. Nec mora, benignè à Lunensibus suscipiuntur. Paratis omnibus, aduenit princeps Haddingus, baculo innixus, morbum simulans. Magnus ordo praeibat iuuenum honesta facie ac veste: maior stipabat numerus militum & praefectorum. Ventum est ad baptisterij locum. Ibi sole???i ritu sacris initiatus est. Speculàtus vrbem, redit ad naues, manibus deportatus famulorum. Proxima luce fama spargitur, morte functum principem, simulatur luctus in toto exercitu, locus poscitur sepulturae in templo, viro principi, qui praeclara legata ecclesijs fecerit, arma & equum cum auro plurimo & gemmis. Parantur in vrbe regio more funeralia. Feretro armatus imponitur: omnis exercitus principem suum ad tumulum consequitur. Pontifex sacris indutus, diuinum peragere parabat officium. Feretrum deponitur auro fulge̅s, operimentum detrahitur. Armatus exurgit Haddingus, dat signum militibus. Primus ipse gladio ferit astantes. Direpta ciuitate, captiui in naues cum praeda deferuntur: vrbs incenditur. Haddingus praeda onustus reuersus est in Fra̅clam: inito cum rege Francorum Carolo Caluo foedere, Carnotum cum vicinis agris accepit habitandum, vt in reliquum regi militaret Christianis sacris initiatus, vsque ad tempora Rollonis: qui pòst, omnem Neustriam de suo ac suorum nomine Normanniam appellauit. Cranzius libro secundo Noruagiae, capite quarto. Abitus simulatione. Graeci simulato discessu, Mineruae donum reliquêre Troianis [Greek words]. Quem cùm religione tacti Troiani demolitis muris in arcem protraxissent, noctu ex eo Graecorum proceres prosilientes, vrbem armis inuictam dolo cepêre. De eo Homerus Odyss. [Greek words]. [Greek words]. id est, Fatum enim erat perituram vrbem, simul ingrederetur Durateus praecelsus equus, qui clauserat omneis Primores Danaûm, luctum???; necem???; ferentes Troianis—. Edvardvs I. Anglorum rex, Beruicium Scotiae vrbem obsidens cùm parum proficeret, abitum simulat. Mox Scoticis vexillis sublatis, & transfugis quibusdam praemissis, Ioannem Baliolum Scotorum regem aduentare, cùm certatim per omnes portas veluti regi suo obuiam procurrerent: serò tandem cognito dolo, vnà cum fugientibus vrbem intrauit. Horrenda ibi caedes aedita, nulli sexui nec aetati parcitum, supra septem hominum millia trucidata, sic vt molae, quae priùs ob defectu̅ aquae otiosae stabant, accessione sanguinis circumagi inciperent. H. Boëthius lib. 14. Proditione. Alaricvs, Gothorum rex, cùm Romanam vrbem diu obsessam expugnare vi non posset, ad dolum vertitur. Profectionem in Galliam simulat, trecentos???ue iuuenes corporis & animi vi praestantes deligit, quos Romanis principibus dono dat, instructos priùs, vt omni obsequio dominos suos promereri studeant: & ad certam diem circa meridiem, cùm Romaniprincipes somno vel otio vacarent, ad Asinariam portam aduolent: interfectis???ue improuiso insultu custodibus, portam Gothis praestò futuris aperiant. Interea Gothi cùm reditum alia atque alia deesse sibi simulantes differrent, trecenti illi iuuenes occasione egregiè vsi, portam stato die suis aperiunt. Intromissus Gothus maiore ignominia quàm damno vrbem omnem populatus est. Sunt qui Probae illustris feminae & opulentissimae opera patesactam Gothis portam existime̅t, cùm plebem Romanam passim fame & morbis, pecudum more cadentem, miseraretur. Egnatius, ex Procopio. Domingvellvs Hispanus, mimus astutissimus, cùm sciret Lupum Arenem equitem, Zorithae arcem furtim Alfonso octauo Castulonensi regi eripuisse: veluti alius Zopyrus ostendit, clàm se rationem inuenisse recipiendae arcis, modò equitem inueniret, qui ficta contentione vulnus sibi in osinferri pateretur. Àrege persuasus Petrus Didacus, coram Alfonso cum Dominguello verbis contendere cepit, ac Lupum proditionis infamia criminari. Dominguellus primò humanè tueri Lupum, atque hominem excusare: sed cùm acerbiùs eum Petrus vrgeret, tandem stricto gladio os Petri percussit, statim???ue ad Lupum Zoritham profugit. Lupus vnum hunc arci prae alijs praeficit, in delicijs???ue habere cepit. Dominguellus hoc modo insinuatus, per occasionem Lupum occidit, atque à muris se demisit, vt cum rei nuncio ad Alfonsum aduolaret. Haud multò pòst Lupi nepos secutus, Zorithae arcem Alfonso restituit. Fulg. lib. 7. cap. 4. Edovardvc III. Anglorum rex, Guinas oppidum, non procul à Caleto situm, cum arce occupauit, proditione praefecti, induciarum tempore. Ioanne rege Franco postea iniuriam expostulanti, Anglus respondit, De rerum emtione nihil induciarum religione esse exceptum. Polyd. lib. 19. Exclusione. Mavsolvs, vt Latmium vrbem munitam caperet, amicitia simulata, Latmijs obsides reddidit, & quotquot bello ceperat Hydriaeus: sed stipatores quoque corporis legit Latmios, quasi solos fideles. Inseruiebat eis promto animo quacunque in re vellent: cum???ue eos summa beneuolentia obstrinxisset, petijt ab ijs viros trecentos stipandi corporis causa, ad Pygela iter habens, quasi meruens Phytum Ephesium. Illi confestim delectos miserunt. Mausolus his acceptis, alias etiam copias habens Latmium transibat, proficiscens ad Pygela. Ciues omnes egrediebantur, ad spectandas transeuntes copias. Interim magna militum multitudo per noctem in insidijs collocata, occupauit vrbem vacuam hominibus. Polyaenus libro septimo. Onesilvs, Gorgi Salaminiorum regis frater natu minor, cùm saepenumerò antea Gorgum sollicitasset ad rebellandum ab rege Dario, audiens Ionas duce Aristagora Miletityranno rebellasse, vehementiùs vrgere Gorgum institit. In quo quia nihil proficiebat, obseruato tempore, cùm Gorgus oppidum egrederetur, vnà cu̅ suis militibus eum portis exclusit. Gorgus oppido exutus, ad Medos transfugit. Eo potitus Onesilus, omnibus Cyprijs vt rebellarent suasit. Herodotus libro quinto. Ericus dux inferioris Saxoniae quinque filios reliquit, Ericum, Magnum, Othonem, Bernardum, & Ioannem. Maior natu Ericus patri in ditione succedens, cùm videret angustam esse, terram multis alendis principibus, de amplificanda ea cogitauit. Pater eius arcem Bergerdorp, magna accepta pecunia, Lubecensibus in pignus dederat. Illi eam fide militari commiserant Othoni Ritzerovu, acceptis de more ab illo sacramentis, viro probatae virtutis, sed ad astus militares non satis cauto. Ericus oppidum ingressus, Othonem arcis custodem iussit euocari, percontatus quomodo ageret. Ille mediocriter sibi omnia esse pro modulo respondit. Eamus, inquit dux, visum vbi habites. Ille nihil mali subesse veritus, vt qui nosset arcem non vi captam, sed aere commodato oppignoratam, facilè passus est principem in arcem ascendere. Tum ille: Bene, inquit, omnia communisti: satis diu asseruasti. Absoluo te cura & labore isto, vade quò libet: ego patrimoniu̅ deinceps meum asseruabo. Otho fidem eius obtestatus, iam se delusum sentiens, Lubecam properat, & facilitatem suam accusans, prae moerore breui mortem obijt. Dux occupatam arcem quaqua fide tenuit. Cranzius libro decimo Vandal. cap. 3. & lib. 10. Saxoniae, cap. 19. Distractione. Hippocrates ad occupandam Ergetmorum vrbem animum intendens, quos quidem Ergetinos secum stipendiarios habebat, his semper maximam praedae partem distribuit, ampliorem???ue mercedem dedit, ac summis eos laudibus ta̅quam ad subeunda pericula promtissimos affecit: in primis???ue operam dedit, vt plurimos ex hac vrbe in exercitu suo haberet. Haec ciuibus in vrbem nunciabantur. Qui aemulantes militantium fortunam, omnes vrbe relicta, ad stipendia sub Hippocrate merenda exierunt. Hippocrates amicè susceptis hominibus, eadem nocte copijs assumtis, per Laestrygonium campum eas duxit, Egertinis???ue ad mare collocatis, reliquo exercitu in continente, praemissis equitibus, vrbem eorum praesidijs nudatam occupauit: praeconem???ue misit, qui bellum ipsis indiceret: & Gelois atque Camarinaeis signum dedit, vt audacter Egertinos ad vnum omnes conciderent. Polyaenus libro quinto. Iuanus, siue Ioannes, magnus princeps Moscouiae optimates vrbis Nouguardiae metropolis Russiae, per speciem conuiuij, quum nihil hostile timeretur, euocauit: egressos, quum nihil suspicarentur, abduxit in Moscouiam. Quum???ue paratas haberet copias, & vrbem euertere minaretur, nisi se dederent, se illius gratiae permiserunt. Ille primores, qui remanserant, iam dedita ciuitate, cum familia misit post alios in Moscouiam: inde verò transtulit alios, qui eius vice vrbem pro se tuerentur. Crantzius lib. 13. Vandal. c. 15. Peruanas prouincias Hispani, commissis in pugnam de principatu duobus potentissimis Regibus, Atabaliba & Guascare, fratribus: in suam potestatem, illis artificiosè de medie sublatis, redegerunt Io. Metellus. Temporis. Puta Die festo. Cylon quidam, Atheniensis genere, qui duxerat Theagenis Megarensium tyranni filiam vxorem, oraculo fretus, quo monitus erat, vt die, qui Ioui esset praecipuè festus, arcem ad tyrannidem sibi comparandam occuparet, Olympiorum diem significari interpretatus, tota Graecia celebri [1984] sacro intenta, cum ea hominum manu, quam à socero acceperat. Athenarum occupauit arcem. Obsessus ibi, post longam famem, cum fratre, socijs & hostibus deceptis, fugam fecit. Sabellicus lib. 6. Ennead. 3. Noctu. Agnon Atticam coloniam deduxit ad inhabitandum eum locum ad Strymonem, qui Nouem viarum nomen habet. Ex oraculo viros aliquot Troiam misit, qui Rhesi monumento per noctem effosso, eius ossa sustulerunt, & in chlamydem purpuream coniecta ad Strymonem deportarunt. Barbari flumen transire prohibebant. Agnon factis trium dierum inducijs, noctu Strymonem cum exercitu traiecit, & ossa defodit, locum fossa ac vallo muniuit ad lunam: tota???ue munitio tribus noctibus perfecta est. Barbari post triduum reuersi, cùm murum aedificatum cernerent, Agnonem violati foederis accusarunt. At ille, Conuenisse inter ipsos de tribus diebus, se verò tribus noctibus murum erexisse respondit. Hoc pasto Agnon Nouem vias condidit, vrbem???; Amphipolim appellauit. Polyaenus lib. 6. In Nuptijs. Antigonvs Macedoniae rex, cùm Acrocorinthum arcem munitissimam (quam Philippus Compedes Graeciae solebat appellare) dolo adimere obtinentibus cuperet (nam tentare apertè vanum erat) Alexandro, cuius in manu erat arx, sublaro ab eo, vti fama tenebat, venenis, Nicaeam vxorem eius, quae res administrabat, & stationem in Acrocorintho habebat, illicò Demetrium filium ad eam submittendo, aclaetam spem ostentando regiarum nuptiarum & co̅nubij (nec ingratum hoc erat mulieri aetatis prouectioris colloquiu̅) cepit, filio in eam quasi esca aliqua adhibito. Caeterùm quia locum illa non dimittebat, sed acri sepiebat custodia, floccifacere hunc fingens, nuptias Corinthi celebrauit, ludos???ue edidit, & conuiuia agitauit quotidie. Vbi tempus fuit, vt cantaretur in theatro carmen Onoebaeum, ipse Nicaeam ad spectaculum in lectica regaliter adornata deduxit, exultantem eo honore, & remotissimam ab eo, quod impendebat. Vt ad diuerticulum peruenit viae, quae ad arcem fert: iussit illam praeire ad theatrum. Ipse Acrocorinthum praeter aetatem connitens scandit. Vbi obseratam offendit portam, baculo pulsans, aperiri praecepit eam. Statio obstupescens aperuit. Ita loco potitus Antigonus, non potuit sibi moderati, quin inter tibicinas in vijs & foro exultans prae gaudio potaret, coronas???ue in capite gestans senex & tantis rerum versatus voluminibus comessaretur, complecteretur???ue & salutaret obuios. Plutarchus in Arato, & Polyaenus libro quarto. Recvperare. Mortuo ad Neapolim ex pestilentia Lotrechio Gallorum duce, Capvani, qui reliquias Gallici exercitus primùm amicè receperant, mox de Gallorum victoria desperantes, praesidiarijs suis persuasêre, vt delectis robustissimis quibus???ue, exire praedatum vellent, quòd nihil iam Capuae pecoris superesset. Mox egressis, & non multò pòst redeuntibus, portas occlusêre, & ad Caesarianos defecêre. Sabellici supplementum libro vndecimo, ex Iouio. Conservare. Fama est Soebidam, cùm in loco aspero & arido à Clitorijs obsideretur, pactum fuisse, si ipse totus???; exercitus suus ex propinquo fonte bibissent (nam seruabant eum hostes) agrum se bello partum eis redditurum. Cùm id foedus iureiurando sancitum esset, concione aduocata suorum, pronunciasse, regnum ei se, qui non bibisset, dare. Vbi nemo sibi temperare potuit, sed biberunt omnes, ipsum descendisse omnium postremum: cum???ue conspersisset aqua se, hostibus adhuc praesentibus discessisse: itaque agrum, quòd non potasset, retinuisse. Plut. in Apophthegmatibus. Divitiis et opibvs aliorvm astutè incommodare. Consule Tit. Furum astutorum, quatenus quae sibi comparant, alijs adimunt, fol. 1976. Ioannes, Anglorum rex, subditis pariter exosus & infensus, cùm iam instaret messis, omnia septa, quibus cerui atque damae inprimis continentur, sepimentis nudari, atque fossas circunductas oppleri iussisse fertur, quo ipsae ferae latè currentes, frugum dulcedine allectae arua depascerentur. Polydorus libro decimoquinto. Exules Florentini, qui contra Petrum Medicem infeliciter conspirarant, Romae Medices ampla quidem negotia, sed haud satis explicata habere scientes, vt eodem tempore nomina à cred toribus exgere̅tur, curarunt: futurum sperantes, vt quando ingens pecuniae vis, cuius magnam partem in nomin bus, perexiguam, numeratam haberent, à Petri procura???ribus exigeretur, neque eam subitò expedire possent: Petri fides & existimatio Romae tanqua̅ in specula labefactata, apud exteros quoque malè audiret, & ita sensim opes illius corruerent. Et multum certè hoc astu effecerunt, vt Petrus aegerrimè tueri in ciuitate & apud exteros sidem potuerit. Brutus lib. 3. Historiae Florentinae. Amicitiam politicam pvblicè vel priuatim astutè comparare, conseruare. Qvorvm. Nempe Principum. Pigres & Mastyes fratres duo Paeones, Darij regis gratiam venantes, obseruato tempore, dum in suburbanis Lydorum Darius praesideret, sororem recum adductam, & quàm optimè poterant exornatam, ad aquam mittunt, vas capite continentem, equum è brachio trahentem, linum???; nentem. Quam vt vidit Darius, misit quosdam suorum satellitum iussos obseruare in quam rem vteretur mulier equo. Quem cùm adaquare vidissent, renunciant regi. Is coràm adduci feminam iubet. Fratres qui non procul aberant, interroganti Dario, Cuias illa esset? aiunt se Paeones esse, & illam suam sororem, se???; venisse Sardis, vt sese Dario donarent. Paeoniam autem Teucrorum coloniam esse ad flumen Strymonem sitam, non procul ab Hellesponto. Interroganti iterum Dario, Nunquid omnes illic feminaetam laboriosae essent ? affirmarunt promté. Itaq; Darius literas ad Megabyzum dat, quem in Tracia praefectu̅ reliquerat, iubens è sedibus suis Paeones ad se transferri, cum liberis pariter & vxoribus. Herod. lib. 5. Bardas Durus, Cosrois Saraceni principis carcere liberatus, quum audiret, Bardam Phocam hostem suum Imperatorem esse nominatum, contra Basilium Porphyrogenitum, dubitans vtri se adiungeret, tandem statuit sibi vtrumque conciliandum, vt alterutro successu carente, apud alterum locum haberet & auxilium. Ergo literis ad Phocam missis, societatem cum eo Imperatoris Basilij opprimendi, imperij???; partitionem se cupere mirè significat. Occultè autem Romanum filium, simulato eum transfugisse, ad Imperatorem mittit: callidissimè hoc meditatus, vt siue Phocas vicisset, silio ipse veniam impetraret: siue Imperatoris res praeualuissent, filij deprecatione periculum euitaret. Id???ue ita factum est. Mortuo enim Phoca, reconciliatus Imp. Basilio, benignè ab eo est habitus. Cedrenus. Sociorum. Theopompus historicus, apud Theodorum Metochitam, aculeata Lacedaemonios oratione perstringe̅s, improbarum eos mulierum caupona̅ exercentium similes esse dicebat, quae hospitibus ad se diuertentibus vinum initiò & gustatu suaue, & vsu salubre praebent, callidè id astute???; facientes, vt argentum ab eis eliciant: postea verò aliud infundunt vile, & corruptum, & acidum, eo???ue ipsos vti cogunt. Sic enim & Lacedae monios initio eius belli, quod aduersus Athenienses gesserunt, callidè fecisse, vt caeteros Graecos, tanquam suauissimo poculo oblato, allicerent: cùm quasi tabellis publicè propositis profiterentur, ac promulgarent, cupere se Graeciam à dominatu Atheniensium vindicare. Pòst autem eis amarissima & insuauissima pocula miscuisse, refertae vndique molestijs vitae, & negotiorum acerbissimos dolores inurentium: cùm praeficerent ciuitatibus x. viros, & praesides importunissimos, qui eas tyrannico imperio premerent, agerent???; ea, quae asperrima perpessu, plane???ue intolerabilia essent. Muretus lib. 7. Var. lect. cap. 17. Qvomodo. Pvta Libidine, Lenocinio. L. Lvcvllvs cum M. Cotta Consul, indignè tulit, sibi Galliam cisalpinam prouinciam obtigisse, quae materiam non habebat rerum magnarum. Praecipuè verò gloria eum Cn. Pompeij ex rebus in Hispania gestis, vt nullius alterius, stimulabat: qui omnium opinione, si patratum bellum Hispanicum esset, dux designabatur contra Mithridatem. Quare cùm stipendiu̅ postularet, & ni mitteretur, relictis Hispania & Sertorio, deportaturum se in Italiam scriberet legiones: praestò ei fuit promtissimè Lucullus, vt pecunia mitteretur, & ne vlla occasione in suo co̅sulatu ille reuerteretur, totam enim rempublicam in manu eius, si cum tanto adesset exercitu, existimabat fore. Medio temporis, Octauij, qui obtinebat Ciliciam, mors adfertur. Gliscentibus compluribus eius prouinciae cupiditate, & Cethegum, vt qui eam conficere cui vellet, posset, assectantibus: ipsius quidem Ciliciae Lucullus non magnam ducebat rationem: verùm quòd existimaret, si eam esset assecutus, quia adhaerebat ei Cappadocia, neminem alium ad bellum cum Mithridate gerendum missum iri: omnem lapidem mouit, ne ad alium deuolueretur haec prouincia. Caeterùm quia simultas ei intercedebat cum Cethego, qui illius detestabatur vitam, infamibus amotibus lustris???ue atque omni improbitate deli [1985] butam, eum sibi tali ratione conciliauit. Mulier quaedam Praecia nomine erat, forma & facetijs in vrbe nobilis, impudenti scorto caetera nihilo melior. verùm quòd vteretur ijs, qui cum ipsa consuetudinem & rationes habebant, ad amicorum voluntates & negotia, cum reliqua gratia hanc comparauit existimationem, vt amicorum studiosa & negotiosa haberetur. Vnde plurimùm polluit. Ad quam (vt ea florentem auctoritate tunc & in ciuitate dominantem pellexit Cethegum, atque cum eo viuebat amante) opes reipub. semel omnes recidêre. Nihil enim gerebatur publicè, nisi interueniente Cethego, nec nisi ex Praeciae apud Cethegum auctoritare. In huius ergo gratiam vt donis se Lucullus & blandimentis insinuauit, illicò Cethegum habuit laudatorem ambientem???ue ei Ciliciam. Quam vbi semel est assecutus, nihil iam Praeciam vel Cethegum opus fuit adhibere patronum, sed omnei ei pariter bellu̅ Mithridaticum decreuerunt. Plut. in Lucullo. Otho, antequam ad imperium peruenit, libertinam aulicam gratiosam, quò efficaciùs coleret, etiam diligere simulauit, quamuis anum, ac penè decrepitam. Per hanc insinuatus Neroni, facilè summum inter amicos locum tenuit congruentia morum: vt verò quidam tradunt, & consuetudine mutui stupri: ac tantum potentia valuit, vt damnatum repetundis consularem virum, ingens praemium pactus, priùs quàm planè restitutionem ei impetrasset, non dubitaret in Senatum ad agendas gratias introducere. Suetonius. Largitione. Pleriq; asserunt, Atheniensem populum primum ad agrarias diuisiones, ad sportulas theatrales, & mercenarias largitiones accipiendas à Pericle deductum, eo???; prauo more profusum, luxu???ue solutum istis actionibus redditum, frugi cùm fuisset antè, & operis tolerauisset se suis. Causa huius rei haec fuit. Cùm offerret gloriae se Cimonis aduersarium, prensauit populum. Sed quòd superaret ipsum Cimon diuitijs & pecunia, quibus fouebat inopes, ad coenam quotidie egenos ciues inuitans, senes vestiens, sepes amouens praediorum, quò sumerent quibus liberet poma: hac popularitate inferior, Demonidis consilio Iensis, vt tradit Aristoteles, conuertit se Pericles ad publica dilargienda: breui???ue theatralibus & iudicialibus sportulis, atque alijs praemiationibus largitionibus???; corrupta plebe, vsus est aduersus Areopagi curiam, in qua ipse non erat: quòd nec archon, nec thesmothetes, nec rex sacrorum, nec polemarchus sorte cooptatus fuisset, hi enim magistratus sortitò antiquitùs creabantur: qui???ue in ijs specimen dedissent sui, aspirabant ad curiam Areopagi. Quare cùm plus apud populum polleret Pericles, factione sua oppressit hoc consilium, ei???; opera Ephialtis pleraque ademit iudicia: ac Cimonem, vt Lacedaemoniorum fautorem, infestum???; populo, vrbe pepulit, opibus & nobilitate nulli secundum: qui victorias de barbaris pulcerrimas retulerat, opulentia???; grandi ac manubijs expleuerat ciuitatem. Tam validae opes apud populum erant Periclis. Plut. in Pericle. Otho, spe sibi facta imperij post Galbam à Seleuco mathematico, nullo officij aut ambitionis in quenquam genere omisso, quoties coena principem acciperet, aureos excubanti cohorti viritim diuidebat, nec minus alium alia via militum demerebatur. Cuidam de parte finium cum vicino litiganti, adhibitus arbiter, totum agrum redemit, emancipauit???;: vt iam vix vllus esset, qui non & sentiret, & praedicaret, solum successionis Imperij dignum. Suetonius. Blanditia, Obsequio. Cicero pro Caelio dicens, de ingenio L. Sergij Catilinae, & quanto artificio ille captaret voluntates hominum, disputans, ait: Versare suam naturam, & regere ad tempus, atque huc & illuc torquere & flestere, cum tristibus, seuerè: cum remissis, iucundè: cum senibus, grauiter: cum iuuentute, comiter: cum facinorosis, audacter: cum libidinosis, luxuriosè viuere. Patientia. Aristippvs à Dionysio consputus, patienter tulit. Eam autem iniuriam quum quidam aegrè ferrent: Piscatores, inquit, vt gobium capiant, marinam patiuntur asperginem. Laërt. lib. 2. cap. 8. Immunitate. Smerdes Magus cùm Persarum regnu̅ occupasset, per septem menses (quibus regnauit) immunitatem tributorum ac vacationem militiae omnibus gentibus tribuit: ea???; ratione effecit, vt grauiter illius mortem Asia tulerit. Herod. lib. 3. Abolitione tabularum. Eleazarvs Ananiae pontificis F. Hierosolymitanus, sub initia ludaici belli, seditiosorum dux, ignem archiuo vrbis iniecit: vt nominibus omnibus abolitis, magnam eo beneficio aere alieno oppressorum sibi adiungeret multitudinem aduersus locupletes. Ioseph. lib. 2. c. 17. belli Iud. Impunitate. Henricvs VII. Anglorum rex, morti proximus, aliqua gratuita liberalitate sui desiderium apud populum relicturus, edicto toto regno deuulgato, omnibus poenam remisit, qui leges generatim violassent: in ijs tamen esse noluit, neque homicidas, neque fures, quòd ea facinora non ipsum, sed alteru̅ laesissent. Propter acceptum munus, publicè supplicationes pro salute principis decretae. Ille interim morbo iam consumtus, èvita discessit, anno Salutis m dix. Ex testamento ipsius tota Anglia edictum propositum est, vt si quis esset violatus, bonísve priuatus per indices fiscales, accederet ad regem, résque suas repeteret, qui omnibus de iniurijs satisfacere paratus foret. Itaque multis accurrentibus, & sua repetentibus, ne populi fieret seditio, Iudices fiscales duo iniustarum exactionum damnati, securi percutiuntur. Accusatores autem delatores???; ignominia per vrbem notati, partim moerore animi periêre, partim multati, vel vinculis aeternis???; tenebris mandati sunt. Polydorus lib. 26. & 27. Ascanivs Sforcia Cardinalis, cùm videret Iuliani Cardinalis factione Ioannem Borgiam nepotem Alexandri VI. galero donatum iri: quem ab ae dignitate artibus suis prohibere non poterat, eum ficta beneuolentia fibi conciliare statuit: tanto???; studio in Ioanne promouendo vsus est, vt maiorem se Ascanio, quàm Iuliano gratíam debere, Ioannes fateretur. Garimbertus lib. 4. de Vitis Pontificum. Amicitiam oeconomicam astutè conciliare. De Coniugio astutè conciliando suprà actum, fol. 1947. Inimicitiam, Odivm, pvblicè vel priuatim astutè excitare, fouere. Ex Tit. Accusationis astutae hus pleraqus transferri possunt, fol. 2960. Ad Qvam, Qvalem. Impellere, Permouere ad Defectionem, Rebellionem. Bello Africano, quo Carthaginensium opes stipendiarij milites, Mathone Afro, Spendio Campano, & Autharico Gallo ducibus, grauiter afflixêre, Hamilcar Carthaginensium dux mansuetudine & popularitate sua etiam hostibus gratus erat. Spendivs ergo & Avtharicvs veriti, ne benignitas ista suis rebus officeret: atrox facinus commenti, velut literae ex Sardinia & Tunete vno tempore significarent, vt Spendius & Autharicus sua corpora custodirent compertum indicio esse, in castris vagari. qui à Carthaginensibus subornati, ipsorum ducum capitibus insidiarentur: multa pro concione questi, eò militarem multitudinem perpulêre, vt Gisconi viro clarissimo, qui in custodia erat, & septingentis cum eo Carthaginensibus captiuis, extra vallu̅ deductis, manus praeciderint, membra???ue laniarint, postremò fractis cruribus, viuos in scrobem ad id factam coniecerint. Hoc illi scelus machinati, vt Hamilcar, suum exemplum secutus, in captiuos saeuire cogeretur. Miserunt Carthaginenses legatos ad repetenda proiectorum cadauera. At non id tantùm negatum est, sed responsum etiam, ne caduceator quisquam aut orator ad se ex vrbe veniret ampliùs: futurum, vt si qui eò venissent, pari supplicio affecti, vt illi, insepulti abijcerentur. Hamilcar hostium crudelitate irritatus, quoscunque captiuorum tunc babuit, aut postea cepit, bestijs laniandos obiecit. Sabel. lib. 9. Enn. 4. Pacvvivs Calanus Capuanus, iam inde, ex quo Romani ad Trasimenum victi sunt, ad Poenorum societatem animum adiecerat. Ad quod facinus exequendum, vt totius ciuitatis studia conciliata haberet, noua arte in reconciliandis ordinibus est vsus. Senatum primò docuit quantum illi periculi à plebe immineret, si nouandae rei occasio alicunde affulsisset: hauddubiè, nisi maturè obuiam iretur, fore, vt non multò pòst pauci à pluribus subita vi obtruncarentur. Verùm habere se consilium multitudinis reconciliandae, si suae fidei senatus negotium permittat. Omnes ad vnum metu perculsi, Pacuuium orant, vt ex sua fide vniuerso ordini consuleret. Senatu itaque in curia clauso, Pacuuius in concionem processit: vbi multitudinem affatus: Multum diu???ue, inquit, optastis, ciues Campani, vestros senatores tollere: at certò scio, quando optatae caedis potestas fiet à me vobis (clausi enim omnes in curia, vt opportuniores ad iniuriam haberetis) nolle vos sine senatu esse, neque etiam expediret ciuitati, publica consilio carere. Legendi igitur vobis noui senatores erunt. Conijciam proinde singulorum nomina in vrnam, ac quotus quisque eorum fuerit sorte ductus, de eius capite, vt libi [1986] tum fuerit, statuetis. sed priusquam de sonte sumatur supplicium, in damnati locum alius est vobis senator cooptandus. Atq; ita vno tempore inimicos vlciscemini, & nouum ex sententia senatorem habebitis. Assensa est multitudo, nomen???ue vnius sorte eductum omnes detestati, dignum supplicio conclamabant. Video, inquit Pacuuius, quae sit vestra de homine sententia: agite nunc, & priusquam supplicio afficiatur, vnum aliquem in huius locum cooptate. Tum verò quum vnus atque alter nominari coeptus esset, eorum???ue nomina vulgo sorderent, nec quisquam existeret, cmi non ignauia aut obscutitas generis aliúdve sordidum obijceretur, essent???ue plerique non tam ad dignitatem, quàm ad audienda probra nominati: sensim ex concione & cum rubore plebs dilapsa est, notissimum malum maximè tolerabile esse dictitans: remisso???ue odio senatum custodia educi iussit Senatores & ipsi iam inde obsequentiores in plebem facti, facilè eum ordinem sibi beneuolentia deuinxêre. Fuit Pacuuius ob haec in magna celebritate, ac ciuitatis longè princeps, ciues???ue mutuo inter se studio deuincti, vnà omnes à Romanis ad Poeuos inclinarunt. Facta defectione, illi idem foederis cum Hannibale ineundi auctor fuit, & tertiò Perollae filij manibus, qui Hannibalem interfecturus fuerat, gladio excusso, Campanam perfidiam contra Romanos stabiliuit. Sabellicus libro tertio Enneadis 5. Soldanvs Agarenorum, Longobardiam infestantium dux, captus à Ludouico II. Imp. astutia sua adduxit Capuanos, vt ab Imp. rebellarent. Eius enim sortem miseratus, quòd esset vir cordatus & prudens, sibi familiarem fecit, adeò vt saepe cum illo consilia sua communicaret. Barbarus regisuasit, vt si Capuam & Beneuentum firmissimo dominio possidere vellet, nobiliores vrbis aliò migrati faceret, & sic plebem sine labore posse facilè domari. Rex consilium ex animo suo arbitratus fore, clàm vincula fabricari & compedes iussit. At Soldanus omnia nobilibus patefecit: & in maiorem rei fidem, compedes ostendit & manicas ferreas. Populares regem in venationem progredientem vrbe excluserunt: & Soldano precij loco libertatem donauerunt. Is egressus, nouo exercitu collecto, longa obsidione Capuam & Beneuentum cinxit. Obsidione pressi regem adeunt, facti veniam petentes: causantur, Barbari se astu deceptos. Rex legatos non admittens, sed poenas interminans, effecit, vt à Basilio Imp. Constantinopolitano opem peterent. Cuspinianus, ex Zonara & Cedreno. Gotricvs, Danorum rex potentissimus & astutissimus, Refonem quendam (qui iuxta nominis sui interpretationem astuta vulpecula erat) in Sueoniam sub transfugae titulo misit, vt seminatis inter Sueonum & Gothoru̅ proceres odijs, viam aperiret, qua seipsos perderent. Refo in aula regis Sueonum Biorni indulgentiùs habitus, deinde regiorum secretorum particeps effectus, nobilibus perfidè omnia indicauit: & breui regem proceribus, proceres regi infensissimos reddidisset, nisi quidam deprehensis eius dolis, eum publico iudicio conuictum, suspensis ad collum lapidibus, in mari submersissent. Io. Magnus lib. 17. cap. 1. Carolvs IV. Imp. Ludouico Marchioni Brandeburgensi, Ludouici Bauari Imp. defuncti F. indignum iudica̅s, cum quo ipse co̅tenderet, aemulum excitauit, qui se Valdemarum Marchionem Brandeburgensem diceret, rumorem???ue de morte sua an. 1323. sparsum, non solùm peregrinationis praetextu, sed aetate, forma???ue & statura insuper refelleret. Ei namque sine liberis mortuo Ludouicum filium Caesar successorem dederat. Is à Brandeburgensibus tanto fauore exceptus est, vt ei complura castella & municipia sua sponte aperuerint. Accessit mox frequens nobilitas, postquam Albertus & Ioannes, comites Megapolenses, à Carolo ad principalem honorem euesti sunt, vnam hanc beneficij gratiam tacitè exigente, vt Valdemaro in asserenda Marchia adiutores se praeberent. Quod quidem Albertus sedulò praestitit, vt Ludouicus à Rege Daniae affine suo auxilium cogeretur implorare. Carolus vicissim Alberto opem tulit. Iam???ue magnis vtrinque viribus praelium instruebatur, cùm duces Ludouici, à Carolo, Christiani sanguinis effusionem abhorrente, neque tamen causam vel iniustam prodere volente, muneribus corrupti, Ludouico auctores fuêre, ne summam rerum praelio incerto committeret. Is ergo fratri suo Ludouico, Romano dicto, Marchia resignata, in Bauariam redijt: nec multò pòst Rodolfi iunioris Palatini opera Caesari reconciliatus est. Consueuerant Caesares insignia Caesarum cum sanctis quibusdam reliquijs apud successores deponere: quae tu̅c omnia Ludouicus post obitum. patris sui Ludouici Bauari in potestate habebat. Gladius magni Caroli erat, lancea Christi, dextra portio S. Crucis, cum vno clauo & mappa, qua vltima mensa Domini strata fuit. Consilio igitur Palatini Ludouicus reliquias has pro rediméda pace, quieta???ue Marchionatus Brandeburgensis possessione, permutauit se???ue Carolo comitem in Italiam adiunxit. Valdemarus tandem à rege Danoru̅ Valdemaro omnibus fortunis exutus, in exilium pulsus fuit. Dubrauius lib. 22. Desertionem. Atila Hunnorum rex, in Galliam irrupturus, vt Romanoru̅ ac Gothorum opes atque auxilia separaret, legatos alios ad Valentinianum III. Imp. misit, per quos se in Galliam aduersus Gothos (quod salua ipsius amicitia facere posset) contendere velle ostendit: alios verò ad Theodericum Gothorum regem in Aquitania, per quos se statuisse Romanos adoriri significauit. proinde se vtrique magnoperè suadere, vt alter ab alterius auxilio abstineret, neq; alieni periculi causa suas fortunas in dubium deuocaret. Valentinianus autem iampridem in omnem Atilae actionem atq; orationem intentus, fuco verborum se decipi veritus, subitò per fidos nuncios Theoderico legationem Atilae, atque occultum, vt rebatur, eius consilium demonstrauit: eum???ue, vt in communi periculo communia arma susciperet, inuitauit. Theodericus igitur foedus aduersus Atilam haud inuitus percussit. Sigon. lib. 13. Imp. occid. Bernardvs, Comes Bardulus, vt suorum animos à Francis alienaret, Bardulos quosdam seruitute Saracenorum elapsos Francis obiecit necandos. Qua iniuria irritati, Francos ex insidijs adorti, magna strage affecerunt. Aemil. lib. 3. Seditionem. Paulo Apostolo Ephesi multa miracula faciente, Demetrivs argentarius, faciens aedes argenteas Dianae, conuocatis artificibus, lymphatis similes procurrere, & Magnam Dianam Ephesiorum inclamare iussit. Quo ipso seditio in ciuitate inge̅s excitata fuit, & in magno periculo Paulus & socij eius fueru̅t. Actorum cap. 19. Qvomodo. Videlicet Honorum delatione. Primos honores, quos humanum sanè capiebat fastigium, cùm Cicero C. Iul. Caesari Dictatori in senatu decreuisset, alij immodicis certatim adijciendis Caesarem vel apud placidissimos inuidiosum reddidêre & odiosum, ob tumorem & nouitatem decretorum. in quibus non minus Inimicos Caesaris quàm adulatores putant elaborasse: quò pluribus ex occasionibus & offensionibus maximis in eum viderentur insurgere, quando caetera bellis explicatis ciuilibus praestitit sese irreprehensibilem. Plut. in Caesare. Haereditate. Berchtholdvs, Dux Zeringiae, vt sereret inimicitias inter propinquos suos post mortem suam, moriens pecuniam omnem signatam & vasa aurea & arge̅tea in vnam conflari massam iussit. Fulgosus. Fridericvs Tocenburgius Comes, Tigurinos & Suicenses vtrisque confoederatus, pernicioso bello inuoluit, cùm suis subditis permisisset, vtriusuis gentis societatem, post suum obitum, quando liberis careret, amplesti. Stumpfius libro 13. Heluetiae. Oraculis falsis. Cùm Athenis multa dira à sacerdotibus aduersus susceptam expeditionem Siculam obnunciata essent: Alcibiades eius belli suasor, ex vetustis quibusdam vaticinijs magnum decus praenunciauit Athenienses ex Sicilia deportaturos. Legatos quoque subornauerat, qui ab Ioue Ammone reuersi fuerant cum sortibus, quibus signifi cabatur capiendos ab Atheniensibus omnes Syracusanos. Illud oraculum siue sincerum fuit, siue fictum, cauillo ansam dedit. Nam profectis in Siciliam Atheniensibus, cùm cepissent nauem hostilem, ea portabat tabellas, in quas nomina sua Syracusani tributim perscripsera̅t. Hae procul vrbe in aede Iouis Olympij fuerant depositae: tunc autem ad conquisitionem & delectum iunentutis deportaba̅tur. Quae vt captae ab Atheniensibus & ad duces sunt delatae, atque ingens numerus conspectus est nominum: torsit tes vates, ne fortè fatum hîc impletum esset oraculi, quod dicebat, Athenienses capient omnes Syracusanos. Verùm enimuerò alio id actu aiunt consummatum Atheniensibus fuisse, quo tempore Calippus Atheniensis, postquam interfecit Dionem, tenuit Syracusas. Plut. in Nicia. Cùm Blachi seu Mysi à defectione ab Imperatore Isaacio Angelo, ad quam à Petro & Asane fratribus inducebantur, rei difficultate territi, abhorrerent: fratres, vt populanbus suis eum metum adimerent, aedem nomine martyris Demetrij aedificarunt, in eam???ue multos daemoniacos vtriusque sexus coëgerunt, qui cruentis & peruersis pupillis, effusis???; crinibus caetera omnia exquisitè exprimebant, quae id genus hominum propria habet: eos???ue docebant in furore proloqui, Deo visum esse, vt gens Bulgarorum & Blachorum, diuturno iugo excusso, libertatem consequatur: ea???ue de causa Christi martyrem Demetrium, relicta metropoli Thessalonica & aede, Romanorum???; consuetudine, ad ipsos peruenisse, adiuturum id opus. Igitur vaecordes isti hommes paulùm morati, & subitò maiore spiritu collecto rursus alienati exagitabautur, & clàm voce quasi numine afflati clamabant, Non ampliùs desi [1987] diae esse locum, sed arreptis armis Romanos inuadendos esse: & qui in bello caperentur, non conseruandos aut vendendos, sed inclementer occidendos esse, & prece & precio repudiato, neque magis vlla obtestatione moueri oportere, quàm adamantem. Tota igitur gens à talibus vatibus concitata, ad arma concurrit, & vt initia defectionis auspicata fuerunt magis etiam credidêre Deum libertati fauere. Nicetas libro primo. Mendacio. Nicias Atheniensis, vir opt. post pugnam ad Amphipolim Athenienses & Lacedaemonios conciliauerat. Alcibiades verò nec ad otium appositus, &: infestus Lacedaemonijs, quod adhaererent & attenderent Niciae, se verò despicerent, contemnerent???ue: mox à primo fuerat aduersatus, & repugnauerat paci, verùm nihil profecerat. Breui pòst cernens non perinde iam satisfacere. Atheniensibus Lacedaemonios, sed facere videri fraudem, quòd societatem iunxissent cum Boeotijs, nec Panactum integram tradidissent, nec Amphipolim: has arripuit causas, inflammauit???; ad singula populum. Tandem euocatis legatis Argiuorum, sociare eos molitus est cum Atheniensibus. Vt verò legati Lacedaemoniorum cum libera potestate aduenerunt, ac primo in curia auditi, mandata visi sunt aequissima habere: veritus Alcibiades, ne eadem oratione in animum populi influerent, circumuenit eos fallacia & iureiurando, ostendit???ue se praestò ipsis futurum, si dissimularent & inficias irent liberam potestatem habere. Ita enim, quae cuperent, facillimè obtenturos. Cum populo enim superbo arroganter & dissimulanter esse agendum, ne humanitatem pro timiditate interpretetur. Legatos igitur vbi induxit, atq; ad se ab Nicia traduxit, producens eos in concionem quaesiuit primo loco, Haberéntne solutam de omnibus potestatem? Quod cùm negarent, praeter expectationem eorum varians, curiam dictorum restem aduocauit, monuit???ue populum, ne tam apertè mentientibus, & modò hoc, modò illud eadem de re dicentibus, aures praeberent, vel fidem adhiberent. His non immeritò attonitis, cùm non haberet Nicias quid diceret, sed esse stupore & rei nouitate defixus: institit confestim populus Argiuos accire, societatem???ue cum ijs sancire. Et sic denuò ex pace in bellum praecipitata fuit Athenarum vrbs. Plutarchus in Nicia. Alexander Magnus vt Asiaticum bellum à patre in choatum faciliùs exequeretur, in Triballos mouit, ne post se gentem vllam Macedonum rebus infestam relinqueret. Sedes habuit ea gens ad Istrum. Cuius regem Syrmium, quum praelio vicisset, pr???meret???ue eam terram armis: repentè ex Graecia affertur Thebanos, Athenienses & Lacedaemonios ad Persas defecisse. Demosthenem clarum Athenis oratorem, & qui Philippi patris rebus semper fuerat infestus, auro à Persis corruptum, auctorem fuisse tam subitae defectionis. Qui praeter eloquentiam, qua plurimum polleret, mendacio vsus diceretur, quòd in concione quendam produxisset, qui affirmaret, interfuisse se praelio, quo Alexander in Triballis perijsset, se quoq; vulneratum diceret, esse Macedonum copias ibi occidione occisas. Plutarchus nunc puerum, nunc adolescentem, inter agendum à Demosthene in contemtum appellatum scribit. Sabel. lib. 4. Ennead. 4. Saturninus Romae factus tribunus, legem agrariam tulit, in qua erat hoc adiectum, vt senatus iuraret in concione, se id, quod populus iussisset, comprobaturum, neque vlla in re impugnaturum. Hoc legis caput in senatu improbare C. Marivs Consul VI. subdolè singens, negauit, se in legem iuraturum, neque arbitrari alium, qui saperet. Hoc ille non, quod ita sentiret, dixit: verùm vt impostura inuolueret Cecilium Metellum collegam inexplicabili, quem virum sciebat constantem, vt cùm nollet iurare, in odium populi inexpiabile conijceretur. Cùm itaque affirmasset non iuraturum se Metellus, mox senatus dimissus est. Paucis pòst diebus compellebat vocatus in Rostra patres Saturninus iurare in legem. Ibi procedens Marius, silentio facto, negauit, se hoc sibi arrogare, vt semel tanta de re praeiudicaret, iuraturum???; & legi pariturum, modò lex esset. Hanc enim cautionem pro impudentiae colore adiecit. Laetus populus, quòd iurasset, excepit eum plausu & laetis acclamatio nibus. Principes verò ingens pudor & odiu̅ cepit Marij variationis. Itaque populi metu omnes ordine iurauerunt, quò vsque ventum est ad Metellum. Qui, quamuis obsecrantibus & orantibus vt iuraret necessarijs, ne in poenas grauissimas incurreret, quas in detrectantes comprehenderat in lege Saturninus, non decessit de gradu suo, verùm moribus suis seruiens, atque omnia acerba priùs pati, quàm vllam in se maculam admittere paratus, discessit ex foro. Mox fert rogationem Saturninus, vt Metello aqua & igni interdicerent consules, & ne quis recto eum reciperet. Et fex plebis adhaerebat eis, interficere Metellum parata. Cùm fieret optimatium vehementer anxiorum ad Metellum concursus, vetans, seditionem ipsius causa mouere: sapienti consilio vrbe cessit, & Rhodum profectus, philosophiae vacauit: Aut enim melioribus, inquit, rebus & populo ad poenitentiam adducto, reuocabor domum, autpraestabit abesse hoc in statu manentibus. Marius interim, cùm principes vereretur, & assentaretur plebi: facinus prorsus illiberale & vetera???orium admisit. Nam cùm sub noctem eum principes ciuitatis, adijssent, in???ue Saturninum concitarent, his inscijs admisit illum altera ianua. Mox alui profluuium apud vtrosque causans, modò ad hos, modò ad illum in aedibus transcurrit, eósque inter se commisit atque inflammauit. Tandem senatu & ordine equestri conspirantibus frendentibus???ue, impleuit forum armis, illos???ue in Capitolium compulsos siti cepit, quòd interscidisset aquaeductus. Itaque confecti euocauerunt illum, ac fide publica accepta, sese ei permiserunt. Qui, vt eos conseruaret, cùm in omnem se vertisset speciem, nihil profecit. Verùm simulatque descenderunt in forum, necati sunt. Plut. in Mario. Aloysivs Soderinus, ciuis Florentinus, legatus Bononiam ad Pontificem Clementem VII. antequam ab Carolo V. Caesare obsiderentur, missus, impudenti mendacio retulit, in firmissimas esse Caesaris vires, atque adeo exhaustum Pontificis aerarium, vt non diu ali, contineri???ue exercitus eorum posse, periti rerum homines existimarent: consternatos esse Germanos, nec procul abesse à seditione, frustra vtique expectatis stipendijs: Hispanos autem ducibus nequaquam parentes, rapto viuere, diuagari???ue per Etruriam manipulatim. Quibus falsis euulgatis rumoribus populum ab omni concordiae consilio deterreri, retardari???ue posse sperauit, propterea???ue Foianum cucullatum acerbissimas in templis habentem conciones, vt eadem populo nunciaret, hortatus fuit. Iouius libro 29. Hist. Calumnia. Accivs Tullius, Volscorum rex, qui C. Martium Coriolanum profugum excepit, de???ue communi consilio Romam suos Volscos ad ludos ire suasit, clàm Consules allocutus, monuit, vt Volscos vrbe eijcerent: dubitare enim se, ne sicuti olim Sabini, in similibus ludis tumultum excirent. Consules ergo Accij consilium secuti, Volscos eo die vrbe exire iusserunt. Volsci perfidiae regis sui ignari, indignabundi discedunt, ius hospitalitatis violatum vociferantes, quòd nulla causa eijcerentur. Accius suos magis co̅tra Romanos accendit, donec ad manifestum bellum, quòd odio Romani nominis cupiuerat, res peruenit. Liuius lib. 2. Andronicus Ducas, in expeditione aduersus Agarenos Himerio Logothetae socius datus, à quodam familiarium, instinctu Samonae perennis Ducicae familiae hostis, monitus fuit, ne cum Himerio proficisceretur, qui ei (cùm tamen commentum id esset Samonae) iussu Imp. Leonis oculos esset effossurus. Himerius solus hostem aggressus vicit. Andronicus autem castellum Cabalam occupauit. Hinc arrepta occasione Samonas non desijt Imp. aduersus Andronicum concitare. Leo exercitum contra Andronicum mittit. Ille ad Agarenos profugit. Imperator reputans quantum ducem amisisset, & qualem esset habiturus hostem, animi angebatur: tandem Andronicum promissa omnium impunitate per literas reuocat. Literae cereo inclusae, Saraceno cuidam è praetorianis captiuis in Syriam Andronico perferendae traduntur. Discedentem Samonas seorsim compellans: Cera, quam gestas, inquit, Syriae est exitium: & tu, si qua tibi gentis tuae cura est, eam Vzeri hospiti Andronici in manus trade. Promittentem ita facturum, donis preciosis ornauit. Dolo deprehenso, Andronicus cum suis in carcerem coniectus, ibi post magnas miserias tandem perijt. Cedrenus. Camathervs Dromi Logotheta, quum fortunae benignitatem erga Theodorum Styppiotam, & propensissimam Imperatoris Manuelis Comneni Ioa̅nis F. voluntatem ferre non posset, amicitiae simulatione virum circumuenit. Styppiotam apud Imp. vt impostorem & dolosum criminatur, & Siculae proditionis accusat. Cùm verò Imperator adhuc in Cilicia agens, fidem sibi fieri postularet, eum sub velo stare iubet: ipse Styppioram tanquam arcani aliquid dicturus, eò seducit, vbi Imperator occulebatur: & ab alijs rebus exorsus, tandem in Siciliae mentionem fraudulenter delabitur: data???ue illi occasione acta illa Imperatoris reprehendendi, magnam Imperatori suspicionem iniecit. Nec multò pòst literis adulterinis in Styppiotae codices immissis, & coram Imperatore excussis, Styppiota perfidè circumuentus, ab Imperatore excaecatus est. Nicetas lib. 3. Stephanus secundus Hungarorum rex, adhuc iuuenis, susceperat in Boëmos expeditione̅. Proceres detestati temerè motum bellum, Boëmorum ducem, ad colloquium inuitant, vt absque sanguine res transigeretur. Boëmus citò adfuit ad Orsonam amnem. Eum Soltha Hungarus sequebatur exul: qui occasionem communis exitij non praeter mittendam ratus, ad regem Stephanum clàm scribit, Boëmos eum, inermem ad colloquium venientem, capturos. Contrà ducem Boëmu̅ admonet, ne regem inermis adeat: paratas enim esse insi [1988] dias. Boëmi, ducis edicto, arma capiunt. Interea Soltha regem clàm edocet, vt sagittariorum cohartem ad Boëmica castra praemittat, quae eorum aduentum intercipiat. Monitis rex facilè credens, cohortes aliquas praemisit. Quibus conspectis Boëmi, verissima Solthae dicta rati, eas in fugam vertunt. Rex ipse quoque fugit: Boëmi castra diripiunt. At Ianus, Brosae F. Palatinus comes, cum cataphractorum equitatu Boëmos in castris adortus caecidit, eo solo in felix, quòd Soltham huius cladis auctorem capere non potuit. Bonfinius libro sexto, Decadis 2. Inimicitiam astvtè tollere. Reconciliatio astvta. Antigonus, Antipatri dux, cùm ob receptum Alcetam, Perdicae fratrem, Pisidas bello pereret, Alcetam???ue posceret, senioribus vt dederetur consulentibus, coniurarunt iuniores, quos varijs beneficijs inescauerat, quodlibet subire periculum propter eius salutem. Seniores itaque clàm facta conspiratione, miserunt noctu legatos ad Antigonum, pollicentes, se Alcetam aut viuum tradituros, aut mortuum. Petebant autem, vt per dies aliquot vrbem oppugnans, & paruulis praelijs oppidanos eliciens, se tanquam fugiens inde reciperet, hoc enim dum fieret, & iuniores in pugna extra vrbem occuparentur, capturos se occasionem conata perficiendi. Antigonus illis obsequutus, velitationibus iuuenes extra vrbem prouocat. Seniores Alcetam desertum, delectis seruorum fidelissimis quibusque, & vegetorum ciuium ijs, qui cum Alceta non militabant, conata perfecerunt absentibus iuuenibus. Et cùm viuum capere non possent (seipsum enim interemerat, ne viuus veniret in manus hostium) corpus eius in lectulo positum, vili???; lacerna contectum, inscijs velitibus, Antigono tradiderunt. hoc???; suo commento belli periculum à patria sua depulerunt. Diod. lib. 18. Existimationem, Avctoritatem astutè Comparare. Tvm Diuinitatis. Ex Tit. Haereticorum & Pseudoprophetarum, hue quaedam, fol. 1317. 4076. Ivpiter in Olympo monte plerunque versabatur, omnes???ue propofitis praemijs, qui nouum aliquod inuentum humano generi vtile excogitassent, inuitabat, vt ad se primùm deferrent: cuius ipse inuentor postea creditus est: & idcirco huic, vt multis praeterea rerum vtilium inuentoribus, diuini honores sunt tributi. Natalis Comes Mytholog. lib. 2. c. 1. Isis, soror & vxor Osiridis, Aegyptiorum regis, à Typhone fratre interemti & discerpti, partes omneis dispersas (praeter pudenda: quae cùm coniuratorum nullus habere vellet, in fluuium proiecta, inde postea exemta, & diuinis honoribus affecta fuêre) cùm inuenisset, cupiens incertum esse viri sepulcrum, ab Aegyptijs aute̅ ac singulis hominibus in honore haberi: ex aromatibus ac cera singulas eas partes in formam hominis, viro similem, composuit. Conuocatis deinceps Aegypti sacerdotibus, singulis dedit Osiridis imaginem: asserens, eis solis corpus illius creditum: atque adiurans, vt nunquam apud se esse sepulturam Osiridis vlli panderent: vt???; illum in abditis seruatum, vt deum colerent: ei???ue animal ex suis, quod malle̅t, dicarent, quod & colerent veluti Osiridem, dum viueret, & post obitum simili ceremonia obseruarent. Vt aute̅ maiori beneficio sacerdotes ad haec sibi promtiores faceret, tertiam eis agrorum partem ad deorum cultum & sacra concessit. Hi tum meritorum Osiridis memores, tum beneficio Isidis allecti, eius man data perfecêre: qua ex re etiam nunc sacerdos quisque testatur, penes se Osiridem sepultum esse. Animantia quoque à principio ei dicata in honore habent: & cùm moriuntur, in eorum funere renouant Osiridis luctum. Diod. lib. 1. cap. 2. Glavcvs, Anthedonius piscator, natandi peritia longè omnium primus, quo magis esset miraculo, enatabat è portu spectantibus Anthedonijs, donec iam extra prospectum esset. Ibi reuersus in terram, in loco aliquo semoto dies complureis co̅morabatur. Deinde cùm videretur, redibat nans in portum, spectantibus ijs qui stabant in litore. Mirantibus autem amicis ac sciscitantibus, Vbinam gentium tam diu commoratus esset, adsimulabat in marinis fluctibus interim versatum esse sese. Auxit miraculum altero commento. Hybernis mensibus, cùm caeteri piscatores nihil piscium capere possent, ille ciues rogabat, Quósnam pisces adduci vellent? Quos???; iussissent, aduehebat, videlicet iam ante paratos in hunc vsum, atque alibi conclusos. Tandem à bellua marina deuoratus, cùm non rediret ex more, populari fama iactatum est, eum gustata heba factum immortalem, & in mari vitam agere. Erasmus in prouerbio, Glaucus deus. Narrant, in Libya fuisse quendam, nomine Psaphonem: qui diuinitatis opinionem affectans, quamplurimas aues cepit vocales, humani sermonis dociles, eas sonare docuit haec verba, [Greek words], id est, Magnus deus Psaphon: atque ita doctas emisit in montes. At illae quae didicerant, canebant: ac reliquas item aues sonare docebant. Porrò Libyes cùm ignorarent commentum, credentes id diuinitùs accidere, Psaphoni rem diuinam facere instituerunt, ipsum???ue in deorum numerum retuleru̅t. Prouerbium hinc in collectaneis Apostolij. Erasmus & Caelius lib. 3. cap. 5. A. L. At verò Aelianus hoc commentum Annoni Carthaginensi tribuit, & aues libertatem adeptas, & ad consuetum victum reuersas, naturalem quoque cantum edidisse, & Annonem delusisse scribit, lib. 14. de Var. hist. Hermippus refert, Pythagoram, cùm in Italiam venisset, subterraneam fecisse domum, matri???ue Theano mandasse, vt quaecunq; contingerent, tabulis inscriberet, tempus???; adnotaret: deinde illuc descendisse, ac dum rediret, id matrem fecisse. Anno autem exacto, ascendisse Pythagoram ex specu squalidum, ac macie confectum, aduocata???ue concione dixisse, ex inferis se ascendere: atq; vt fidem faceret, recitasse quicquid euenisset. Ciues igitur ijs, quae dicebantur, affecti, in lacrymas eiulatus???ue proruperunt, Pythagoram???ue iam diuini quippiam habere existimantes, vxores suas illi in disciplinam commiserunt, quae postea Pythagoricae fuerunt appellatae. Laërtius lib. 8. Alexander Magnus, cùm Ammonis oraculo Iouis F. salutatus esset, omnino aduersus barbaros inflatus erat, mirè prae se ferebat probatum sibi ortum & stirpem suam diuinam. Ad Graecos verò diuinitatem vsurpabat modicè & parciús. Postea sagitta ictus atque ingenti pressus dolore: Hic, amici, inquit, qui fluit, sanguis est humanus, non talis, qualem Iliad. 5. scribit Hom. Dijs vt solitus manare beatis. Cùm aliquando per magna tonitrua omnibus consternatis sophista Anaxarchus, qui apud eum erat, diceret ei: Num quid tu tale Iouis filius? Ridens ille: Nolo verò, inquit, formidolosus esse, sicut in mensis, amicis: qui coenam fastidis meam, quòd pisces videas in mensis, non satraparum capita apposita. siquidem vera fama est, Anaxarchu̅ missis à rege Ephestioni pisciculis dictum illud iactasse: quasi contemnentem deridentem???; eos, qui magnis laboribus & periculis venantur speciosa: cùm nihil aut parum in delicijs & voluptatibus habeant prae alijs praecipui. Ex his ergo liquet, nihil sibi illum persuasisse vani aut inflatum fuisse: verùm intendisse diuinitatis opinione reddere sibi obnoxios alios. Plut in Alex. Evndem scribit in historijs Zonaras, quum iaceret conclamatus planè, voluisse clàm in Euphratem se demergere. vti opinionem post se relinqueret, quasi integer ad deos abijsset. Caelius lib. 3. cap. 5. Antiq. Lect. Heraclides Ponticus Tragoedias & Pyrrhichas composuit. Draconem aluit: quem, cùm sibi mortem imminere sentiret, iussit cuidam fidissimo pro se in lecto collocari, vt deus factus videretur. Quod cùm propinquus ille fecisset, serpens, dum iusta agerentur, è lecto prorepsit, & praesentes perterrefecit: eius???ue ambitio patefacta fuit. Laërtius. Spanus Lusitanus, ruri degens, incidens in ceruam, quae recèns pepererat, & venatorem fugiebat, non est illam assecutus: sed hinnulum, coloris raritate obstupefactus (totus enim erat candidus) insecutus cepit. Agebat fortè illis in locis Q. Sertorivs, exul Rom. à Lusitanis, qui defecerant à Rom. dux creatus. Cui, cùmquicquid sibi ex venatione aut exagri foetibus offerretur muneris, exciperet comiter, & benignè remuneraret se colentes, donauit ille hinnulum: & accepit eum Sertorius. Fuit hic ei primùm modicè gratus: quem cùm tempore cicurasset & domasset adeò, vt audiret vocantem, & pergentem aliquò sequeretur, turbam???ue & strepitum omnem ferret castrensem: traxit rem paulatim in religionem, donum Dianae ceruam ferens, multa???ue arcana iactabat ab ea se edoceri. Quippe barbaros sciebat natura in superstitionem esse procliues. Attexebat ille insuper talia. Cùm incurrisse hostes occultè resciuisset aliquò in prouinciam suam, aut oppidum ad defectionem solicitasse: ceruam fingebat se in somnis allocutam monuisse, vt paratas haberet copias. Aliàs intellecta legatorum suorum victoria nuncium abscondebat, ac ceruam producebat ob faustum nuncium coronatam, gratulari iubens, & dijs honorem habere, quòd breui aliquid essent audituri boni. Ita mansuefactis vsus est vbique obsequentioribus: quòd arbitrarentur non ab hominis se consilijs poregrini, sed regi à deo. Quod confirmabant res ipsae, stupendo virium incremento. Iam cùm Cn. Pompeium ad Sucronem fugasset, erat tamen maiorem in modum perculsus, quod nusquam co̅pareret cerua. Mira enim aduersus barbaros orbatus erat machina, qui tunc vel maximè confirmandi erant. Mox tamen nocte quidam fortè certantes offendunt eam, & à colore agnitam capiunt. Quibus Sertorius, vt ad eum delatum est, grandem summam, si id non vulgassent. ostendit se daturum. Ceruam autem cùm paucis diebus occultasset, processit in concionem vultu admodum remisso, barbarorum praefectis rem laetissimam in somnis sibi à deo [1989] exponens praenunciatam. Hinc tribunal conscendit. Dum ad cuntibus vacat, cerua à custodientibus eam in propinquo dimissa est. Quae cernens Sertorium, cursu hilaris ad tribunal fertur, assistens???; caput genibus eius imponit, dextram???; ore (quod facere etiam antè solebat) attrectat. Quam demulcente vicissim in speciem Sertorio, manantibus quoq; nonnihil lacrymis, stupor primùm defixit spectatores: deinde plausu & acclamatione, vt sanctum virum Sertorium & dijs charum, ad tabernaculum eius prosecuti sunt, & bona spe erecti. Plut. in Sertorio, Polyaenus libro octauo, & Gell. libro decimoquinto, capite 22. Plinius libro septimo, capite 32. Eutropius lib. 6. Val. lib. 1. cap. 3. Mariccvs quidam è plebe Boiorum ex deorum genere satu̅ se esse mentiebatur. Vnde cum sibi quoq; Dei nomen arrogasset, & non spernendam perditissimorum hominum manum adsciuisset, quos ingentibus promissis corruperat, ita vt in Romanos ferrent arma: postea captus & occisus, falsi inditi nominis condignas poenas dedit. Alex. ab Alex. libro 2. cap. 11. ex Cornelio Tacito. Barchochaba Iudaeus, astu euomendi ab ore flammas, cùm praeterea Stellam se à Deo missam nuncuparet: Hebraeos ad tumultuandum exciuit, fretos, per eum se Romani imperij iugum excussuros. Caeterùm ab Adriano Caesare domiti, seditioso propheta occiso, diuersa omnia ab ijs quae sperabant, retulerunt. Fulg. lib. 7. c. 3. Seruus quidam Syrus in vrbe Apamea natus, Evnvs nomine, magicis incantationibus & circulacorijs praestigijs deditus, seruiebat apud Ennenses in Sicilia. Hic se futura praedicere instinctu afflatu???; deorum ipsi in somnis apparentium simulabat. Mox etiam non solùm ex somniorum vifis futura praenunciabat, sed & vigil cernere se deos, & ex ijs res fucuras audire fingebat. Quum autem in multis vaticinationibus mendax comperiretur, interim tamen casu euentus quarundam rerum verè praedictionibus eius responderent; & falsa quidem eius vaticinia nemo coargueret, vera aute̅ cum applausu diligenter notarentur, hominum opinio de eo indies augebatur. Postremò artificium excogitauit, quo flammam ex ore cum quodam fanatico furore emittebat, & cum flamma simul vaticina verba Phoebadum in morem fundebat. Ignem enim in nucem aut aliquid huiusmodi vtrinque perforatum, simul???ue materiam quae illum alere posset, imponebat: deinde ori indens & afflans, modò scintillas, modò flammam accendebat. Hîc ante defectionem iactare consueuerat, apparentem sibi in somnis, Syriam deam dignitatem regia̅ polliceri, & hoc non alijs solùm, sed & suo ipsius domino Antigeni Ennensi assiduè dictitabat. Quum autem risu res haec exciperetur, Antigenes ex hisce prodigiosis mendacijs voluptatem capiens, in conuiuijs Eunum asseclam habebat, eúmque sibi super regno interrogabat, & quomodo erga vnumquemque eorum qui in coetu illo erant, gerere se decreuisset Cùm autem ille ita ijs responderet, vt in suis sermonibus minimè vacillaret, polliceretur???ue fore, vt dominos suos leniter clementer???ue acciperet, omnibus risum mouebat. Hunc Eunum serui rebellionem molientes, adeuntes interrogant, an suum ipsorum inceptum à dijs concederetur? Hic illis assentiens, vt primo quoque tempore illud aggrediantur, persuadet. Statim igitur coacta CCCC. conseruorum manu, in vrbem Ennam irrumpunt, ducem habentes Eunum. Domos autem ingressi stragem magnam edunt, ne lactentibus quidem infantibus parcentes. Et hoc fuit initium belli Seruilis per Siciliam crudelissimè grassantis, vix tandem à Rutilio con fecti. Diodorus lib. 34. Selvrvs homo ignotus planè, se Aetnae silium mentiens, cùm loca circa Aetnam cum perditissimis & facinorosis praedaretur: à Romanis captus, in ludo gladiatorio ictibus bestiarum occisus est. Alex. ab Alex. libro 2. cap. 11. Ivlianvs Imp. apostata, cùm lethali vulnere percussus, incerto auctore, in Perside ad Euphratis ripam iaceret: consilio cum sacerdotibus inito, se clàm in fluuium praecipitare voluit, vt diuinitùs raptus videretur. Quidam tamen ex eunuchis impetum hunc inhibuit, & impius nebulo spe sua frustratus est. Niceph. lib. 10. c. 37. Sapor Persarum rex, vt à suis coleretur, se Solis & Lunae fratrem esse dixit. Alex. ab Alex. lib. 2. c. 19. Mahometes pseudopropheta, quum ex victus intemperantia, continua???ue ebrietate in morbum comitialem, (quem epilepsiam medici vocant) incideret frequentiùs: vxore hanc aegritudinem egrè ferente, Gabrielis nuncij Dei splendorem, à quo secretiora in ecstasi positus hauriat, sese ferre minimè posse mentiebatur, morbum???ue dissimulabat. Diuulgatur fama, ac Propheta vulgò acclamatur: quam noua arte, nouo???; dolo ductu praeceptoris sui Sergi monachi Constantinopolitani auxit. Columbam enim (quam Spiritum sanctum callidissimus deceptor vocabat) assuefecit in aure sua parci. Hanc sibi secretissima Dei consilia nunciare iactitabat mendacissimus nebulo, quoties ad aures pro nutrimento auis simplex volabat. Vtautem gentem ventri ac somno deditam, homo subdolus, quibus posset versutijs ac pestiferis cogitatibus falleret: taurum quendam nutriuit, qui consueuit è manibus solius Mahometis pabulum suscipere. Huic intra cornua Alcoranum colligauit, & astante plebe misera ac simplici, altiore quadam voce ex abdito euocauit. Cùm igitur iam multa de his legibus diuinis homo loquacissimus declamasset: erupit insperatò taurus, multos in itinere prosternens, volumen???ue legis intra cornua ferens in manus Mahometis deponit, veluti coelitùs missum munus. Hoc commento se regem, Sergium prophetam fecit. Columba enim literis aureis schedam sic inscriptam attulit in collo suo: Quicunq; tauro iugum imponet, rex esto. Sergius iugum afferens, Mahometi detulit, qui tauro imposuit facilè, & mox rex à stulta plebe vocatus est. Et vt propheta conseruator haberetur vtriusque testamenti, blanditus est Christianis: cùm se à Sergio monacho baptizari curaret, crebras???ue lotiones suis indiceret, pro delictorum expiatione: Iudaeis verò, cùm circumcisionem & abstinentiam carnis porcinae institueret: cùm tamen ab vtroque manifestè deficeret. Nam circumcisio, quae octaua fieri die praecipitur, in adultam protenditur aetatem. Baptismus autem quum iterari non debeat, quum spirituales immundicias tollat, quotidie ab eis repetitur. Quum ergo vtriusque testamenti se Apostolum assereret, vtriusque fuit corruptor: vbique enim inseruit corporis voluptates, quibus miseram plebeculam facilè allexit. Moriens praedixit se iturum in coelum. Quod diu expectantes, tandem tetro coacti odore, ferrea arca, quam sibi viuus pro monumento extrui iusserat, sepelierunt: cùm homines magnete lapide in tholo templi extructo fallere cogitasset, vt videlicet sepulcrum è ferro pendere in aëre videretur. Cuspinianus. Antonivs quidam Picens, Eremitarum sectae, XL. dierum & noctium ieiunijs vniuerso orbi imposuit. Angelorum sese colloquio & cibo frui fingebat, tanta dexteritate, vt vel oculatissimos custodes, cellam diligentissimè perlustrantes, & excutientes falleret. Cerei crassiores interiùs pulpa phasianorum & caponum saccharo conditorum refarcti erant: cingalo fistulato aromaticum nectar continebatur. Phthiriasi tandem correptus, impietati suae laruam detraxit, & horrendo exemplo Deum blasphemans, seipsum diris deuouens, sceleratam cum multo crueiatu euomuit animam. Alfonsus Aragonius, Neapolitanus rex dignam hypocrisi poenam esse dicebat, vt qui deos homines???ue simulata religione luderet, ab vtrisq; tandem reijceretur. Panormita lib. 2. de Dictis & factis Alfonsi. Eruditionis. Calliphanes dictus Parabrycontis, cùm poëmatum multorum principia exscripsisset, ea???ue ad tertium vsq; vel quartum carmen memoriter didicisset: multae scientiae nomen sibi vendicauit. Athen. lib. 1. c. 1. & Suidas. Dionysivs iunior, tyrannus Syracusanus dictitabat, Se multos quidem alere liberalium artium doctores, non quòd illos admiraretur: sed quia per illos ipse alijs admirationi esse vellet. Plut. in Apopht. regum. Simili arte hodie fortassis Principes quidam alunt in palatijs suis viros eruditionis & sancticatis opinione venerabiles, tanquam aulaea viua, vt populus arbitretur horum consilijs geri pleraq; Sophocles in Aiace Locro rectè ait: [Greek words]. Quem versum Plato in Theaeteto Euripidi tribuit. Arcesilavs auctormediae Academiae, cùm contrarias rationes animo videret, assensiones cohibere coepit: & nouam illam suam rationem, ne exploderetur, veritus, fulcire etiam voluit auctoritate veterum philosophorum: ostendit???ue priscos illos physicos eodem pacto sensisse, ac saepe testatos esse obscuritatem naturae: appellabat autem grauissimos viros, & quorum magnum fuisset sapientiae nomen in Graecia: in quo tamen aduersarij ipsum accusabant, falsum???ue id totum esse, quod ille aiebat, affirmabant: quòd neq; conferenda esset ipsius calumnia cum Democriti verecundia, & aliorum etiam, qui de rebus difficilibus obscuris???ue timidè caute???; loquerentur. Illi enim tantum rarò, cùm haerent in aliquibus salebris, affirmant abstrusa esse omnia, ac magnis tenebris inuoluta. Itaq; Cicero in Lucullo, cùm contra rationem illam dissereret: Primum mihi videmini, inquit, quum veteres physicos nominatis facere idem, quod seditiosi ciues solent, quum aliquos ex antiquis claros viros proferunt, quos dicant fuisse populares, vt eorum ipsi similes esse videantur. & infra: Similiter vos, quum perturbare, vt illi Remp. sic vos philosophiam bene iam constitutam velitis, Empedoclem, Anaxagoram, Democritum, Parmenidem & Xenophanem, Platonem etiam & Socratem profertis. Victorius libro 24. Var. lect. capite 16. Magia fraudu lentissima artium, plurimum in toto terrarum orbe, plurimis???; seculis valuit. Auctoritatem ei maximam fuisse nemo miretur, quando quidem sola artium tres alias imperiosissimas humanae mentis complexa in vnam se redegit. Na [1990] tam primum è medicina nemo dubitat, at specie salutari irrepsisse velut altiorem sanctiorem???ue quàm medicinam. Ita blandissimis desideratissimis???ue promissis addidisse vires religionis: ad quas maximè etiamnum caligat humanum genus. Atque vt hoc quoque successerit, miscuisse artes mathematicas, nullo non auito futura de sese sciendi, atque ea è coelo verissimè peti credenti. Ita possessis hominum sensibus triplici vinculo, in tantum fastigij adoleuit, vt hodie???; etiam in magna parte gentium praeualeat, & in Oriente regum regibus imperet. Plinius libro trigesimo, capite primo Natur. historiae. Seneca vt Neronem Imp. discipulum in sui admiratione diutiùs detineret, à veterum oratorum cognitione eum auertit. Suetonius. Basilides haereticus mysticum nomen suis discipulis commendabat, [Greek words], quod Graeca supputatione CCCLXV. numerum exprimeret: tot enim coelos esse, non à Deo conditos, sed à trecentissimo sexagesimoquinto coelo. Vtebatur quinetiam barbaris vocibus Armagil, Barbelon, Balsamum, Leuseborá, ad imeritorum & muliercularum animos percellendos, vt quod non intelligerent, plus mirarentur. D. Augustin. in lib. ad Quod vult Deum, & D. Hieron. in Epitaphio Luciani. De quodam Poetastro sic scribit Henr. Stephanus: Carmina quum sua sit sibi conscius haud bene nata, Miscet amicorum deteriora suis. Sic malè formosi mulier sibi conscia vultus, Ancillam formae deterioris habet. Potentiae. Themistocles designatus à populo nauarchus, nulli rei publicè vel priuatim vacauit sigillatim: verùm quaecunq; res esset ad ipsum delata, illam in eum reiecit diem, quo erat conscensurus: quo vno tempore multis rebus intentus & à diuersis appellatus hominibus, magnus esse & summae videretur austoritatis. Plut in Themistocle. Rerum gestarum. Peruenerat Alexander Macedo continuo victoriarum cursu ad Hypanim vsque, & iam victis Indis Gangaridum quoque opibus inhiabat, cùm Macedones vlteriùs se profecturos negarunt. Alexander, quia nec castigare obstinatos poterat, nec iratos mitigare, amenti similis, ex concione se in regiam proripuit, ea???ue clausa, biduum mitigandae irae indulsit. Postremò in publicum egressus ex quadrato lapide XII, erexit aras, monumentum suae expeditionis in omne aeuum, castrorum???ue metas làtiùs propagari iussit, vt vel molitiones ipsae hostibus terrori essent, maior???ue suarum rerum in posterum maneret fama. Quin & arma aliquanto ampliora quam milites gestarent, relinqui iussit, & frena multo grandiora, vt maiorem sui admirationem apud locorum indigenas relinqueret. Sabellicus libro sexto, Ennead. quartae ex Diod. lib. 17. Operum quorumcun???. Medicorvm imposturam Mimnermus his verbis taxat: [Greek words] Sicut medici solent dicere leues affectus maiores & grauiores quàm timendum sit, vt seipsos extollant, atq; muniant. Hip. in [Greek words] appellat [Greek words], morbum qui verbis magnus fit, cùm reipsa sit paruus. Nisi fortè illic morbos principum virorum intelligit, quorum vel leuissimae affectiones propter personae dignitatem grauissimae videntur, & in omnium ore versantur. C. Ivlivs Caesar venationes ludos???; & cum collega M. Bibulo & separatim edidit. Quo factum est, vt communium quoque impensarum solus gratiam caperet. Nec dissimulauit collega eius M. Bibulus euenisse sibi, quod Polluci. Vt enim geminis fratribus aedes in foro constituta, tantùm Castoris vocaretur: ita suam Caesaris???; munificentiam vnius Caesaris dici. Suetonius. Natalium, Familiae, Generis. Paulò antè in Astutia circa Res occupata, eorum habita est ratio, qui Genus suum dissimulando, alienum mentiuntur, fol. 1953. Illic Generis per se, hîc propter comitantem Gloriam vel ignominiam consideratio instituitur. Asserere, conservare. Aristoteles Theodecti discipulo libros Rhetoricorum dono dedit, vt suo nomine publicaret. Ipse interim, vt tacitè gloriolam hanc sibi assereret, in 3. Rhetoricorum astutè fatetur, de ijs rebus in Theodectijs pleniùs sese disputasse. Valer. lib. 8. cap. 15. De Tiberio, vox Augusti per cubicularios excepta est, Misorum pop. Rom. qui sub tam lentis maxillis erit. Aliqui tradidêre, Avgvstvm palàm nec dissimulanter morum eius diritatem adeò improbasse, vt nonnunquam remissiores, hilariores???; sermones superueniente eo abrumperet: sed expugnatum precibus vxoris, adoptionem non abnuisse: vel etiam ambitione tractum, vt tali successore desiderabilior ipse quandoque fieret. Suetonius. Lvdovicvs IV. Landgrauius Turingiae, Vide fol. 2153. Existimationi et Honoribvs aliorvm astvtè obsistere. M. Val. P. Valerij consulis frater aegrè ferebat, non ab homine suae familiae dicari tam magnificum Capitolij templum. Nunciauit ergo M. Horatio Puluillo, cui dedicatio Capitolij sortitò obtigit, filium obijsse, vt funesta familia Horatius à dedicatione absisteret. At is nuncium eu̅ ita co̅temsit, vt eum etiam proijci insepultum iuberet. Sic in eo orbitatis dolorem gloriae cupiditas vicerat. D. August. libro quinto de Ciuit. Dei, capite 18. Cn. Pompeius cùm in comitio Catoni pro libertate imperij sese imparem esse videret: ne in suffragia iretur, tonitru sibi auditum si mulauit, & concio dissoluta est. Nefas enim Romani putant, tonante Ioue aliquid agere priuati, ne dum publici. Plut. in Catone minore. Infamiam astvtè effvgere, beclinare. Ex Tit. Defensio, Excusatio astuta, huc quaedam: quatenus defensione Ignominiam criminis cuiuscunq; amolitur, fol. 1962. Propter qvid. Infamiam debitam Impudicitae. Thesei & Helenae, Ioue natae, filia fuit Iphigenia, quam soron Helenae Clytaemnestra Agamemoni se dixit peperissen nam Helena virginem se à Theseo discessisse aiebat. Antonius Liberalis ex lib. 4. Alteratorum Nicandri. Villa, Berengarij regis Italiae vxor impudicissima, Bosonis Thusciae marchionis F. Dominicum presbyterum amabat. Qui cùm nocte quadam ad consuetum cubile veniret, canum latratu proditus, laniatu retentus est & deprehensus. Villa tegendi sceleris causa acerbè hominem, quòd gynaeceum suum attentasset, accusare coepit. Ille minoris criminis confessione, maius effugiendi viam sibi à Villa astutè ostendi arbitratus, vnius è pedissequis amplexus se petijsse fassus, testibus exectis, poenam stupri loco adulterij luit. Luitprandus lirbo 2. capite 5. rerum in Europa gestarum, & Cuspinianus in Othone Magno. Matrona quaedam Auenionensis, plures habens liberos, cùm moribunda in lecto esset, ijs accersitis: Filij, inquit, mei, priusquam ex hac vita migrem ne animae meae iacturam patiar, sum vobis quiddam relatura. Vnus vestrûm est mihi non ex coniuge conceptus, & proinde rem mariti iniustè possidet. Eum vobis nuncupabo, nisi vos nolueritis. Tum filij, cùm quilibet de se metueret: Quin inquiunt, mater ab hoc onere nos te absoluimus, & mutuò nos liberamus, Hac ratione & filij nothi rebus nonsuluit, & conscientiae scrupulo semetipsam liberauit. Alciatus lib. 9. Parerg. c. 12. dum Auenione doceret, rem gestam scribit. Minorita quidam matronam morbum simulantem remotis arbitris, tanquam confessionem auditurus, accesserat: & relicto subligaculo, deprehensus à marito aufugerat. Maritus Primarivm conuentus fratrum accedit, facinus aperit. Ille, ne quid infamiae in collegium redundaret, magnis pollicitationibus rem dissimulare persuadet, & ta̅quam subligaculum illud D. Francisci foret ad mulierem aegrotam sanitatis recuperandae ergô illatum, solenni pompa repeti, & inter diuorum reliquias deponi curauit. Pogg. in Facetijs. Crudelitati. Astutus vir Diocletanvs, & quum natura esset in saeuitiem propensus, animum suum explebat, reiecta in collegam inuidia. maximianus barbarus, & ingenio inciuili, asperitatem animi etiam vultu ostendebat, minister saeuitiae Diecletiani. Tyrannidi. Incusantibus Dionysivm maiore̅ quibusdam, quòd improbum hominem & ciuibus inuisum honoraret & pròueheret: Ego verò, inquit, esse volo aliquem, qui plus me sit inuisus. Plut. in Apoph. regum. Tiberivs Caesar C. Caligulae ideo imperium reliquisse dicitur, quo memoriam scelerum suorum maioribus Caij sceleribus obrueret: vt???ue maxima atque nobilissima pars se [1991] natus post mortem suam necaretur. Saepe enim senarium illum fettur vsurpasse: [Greek words]: Me mortuo, terra igni misceatur. Dion Nicaeus in eius vita, & Zonaras. Ignobilitati. Ex Tit. Astutiae circa genus & natales, hue quaedam. quatenus infamiae proprij generis splendorem alienae inducunt, f. 1953. Cynosarges Gymnasium Athenis fuit extra vrbem, Herculi dicatum (qui inter deos non legitimus est, mortali scilicet matre nacus) in quo spurij tantùm conuenire solebant. Themistocles tum, qui spurius erat, etiam nobilibus adolescentibus persuasit, vt ibi vngerentur: eo???ue facto callidè discrimen spuriorum & legitimorum sustulit. Plutarchus in eius vita. Illegitimis natalibus. Ignobilis Thraciae vicus Maximino Imp. fuit patria. Tam humili loco natus, omenes domesticarum sordium conscios princeps factus occidit, ne obscuritas generis parentúmve humilitas illorum indicio proderetur. Fuerat ab initio pastor, mox prima stipendia sub Seuero fecerat. Sabellicus lib. 6. Enneadis 7. Qvam. Nempe Sepulcri. Psevdopropheta Bethelensis sepulcro suo Iadone̅ prophetam verum intulit, vt confusis ossibus, cadauer suum à Iosua rege erui, & igne comburi nequiret (id quod Iadon praedixerat) propter reuerentiam cadaueris Iadonis. 3. Regum 13. & Iosephus lib. 8 cap. 9. Antig. Isis Osiridem maritum mortuum tuto loco sepelitura, ne à Typhone hoste raperetur, & contumelia afficeretur, varios tumulos diuersis in locis effodit, vt in certitudine sepulcri hostiles conatus auerteret. Strabo lib. 17. Periander Corinthiorum tyrannus, cùm vel diuinitatis affectatione, vel metu, ne quid grauius à suis post fata pateretur, sepulcrum suum ignorari vellet, duos iuuenes intempesta nocte per semitam quandam ingredi, obuium primum necare, atque clàm sepelire iussit. Pòst quatuor alios misit, qui duos illos interficerent & sepelirent. Pòst quatuor, octo. Inde sexdecim. Sic effectum, vt cùm ipse solus primis duobus obuius factus esset, & ab illis interfectus atque sepultus, loco incerto, sepulcrum illius nemo vnquam inuenire potuerit. Laërtius, & Herod. lib. 5. Famae, Obtrectationis. Nero Rom. Imperator, cùm post infinita crudelia facinora matrem quoque Agrippam occidi fecisset: à multis pessimè audiuit, qui tamen priuatim magis quàm publicè hominem damnabant. Nam culeum in quadam ipsius statua de nocte suspenderunt: vt ex eo significarent, Nerone̅ in culeum conij oportere exposuerunt???ue puerulum in foro, alligata ad eum tabella, in qua scriptum erat: non te tollo, ne matrem occidas. Legebatur in plerisque locis scriptum, Nero, Orestes, Alcmaeon matricidae. Audire licebat eos qui ita dicerent: Nero matrem interfecit. Cuius tamen rei nullam poenam Nero reposcebat, ne fama magis omnium sermone percrebresceret, vel quòd sermones habitos de ijs rebus contemneret. Xiphilinus in eius vita. Infamiam aliis astvtè Irrogare. Consule Tit. Accusatio astuta, fol. 2960. Illic Accusatio tanquam Effectus animi maleuoli, hîc coxsequens accusatione̅ Infamia perpenditur. Item Tit. Personam astutè simulare, fol. 248. illic id quod simulatur, hic Finis simulationis perpenditur. Potentiam astvtè Comparare. Ex Tit. Tyrannidem astutè comparare, exempla petantur. Hîc Potentiae, illic Regni habetur ratio, fol. 1992. Infringere, Coercere. C. Gracchus in secundo Tribunatu legem promulgauit de colonijs Tarentum & Capuam deducendis, & de adsciscendisin ciuitatem Latinis. At senatus veritus, ne prorsus euaderet insuperabilis, viam ad multitudinem auertendam molitus est nouam & insolitam, malo exemplo blandimentis erga populum eum Caio & obsequijs certans. Erat enim ex collegis Caij vnus Livivs Drusus, vir neque indole vlli Romano, neque tyrocinio secundus, adhaec eloquentia & diuitijs inter primos celebris atque pollentibus horum praesidio par. Ad hunc igitur vertunt se primores, hortantur???ue, vt Caium adoriatur, atque in eum conspiret secum, non vi agendo neque incurrendo in plebem, sed mulcendo in magistratu concedendo???ue tanta, quorum causa vel lacessenda esset honesté. Itaque tribunatum suum Liuius ad fenatus voluntatem aggregans, leges promulgauit, non vllam in rem honestam aut frugiferam, sed id modò, superare Caium sicut in concordia blandimentis & popularitate enitens & certans. Quo apertissimè declarauit senatus, non actionibus offendi se Caij, sed illum ipsum tollere aut conculcare modis omnibus in animo habere. Huic enim de duabus promulganti colonijs deducendis, rogationem & honestissimos ciues in eas scribenti, lenocinari eum multitudini obijciebant: Liuio de duodecim colonijs deducendis legem ferenti, & de ternis millibus in sngulas inopum scribendis erant auxilio. Illi, quod agrum partiretur pauperibus, indicta singulis pensione, quam inferrent aerario, succensebant vt plebis assentatori: Linius, qui etiam pensione hac agrorum possessores leuabat, erat ijs probatus. Adhaec ille, quòd Latinis suffragij ferendi ius faceret, cruciabat eos: huius, ne quem Latinum militem virgis multare duci liceret, ferentis legi praestò erant. Et quidem Liuius ipse in concionando assiduè iactabat, haec ferre se ex senatus de plebe soliciti sententia: quod sanè in actionibus eius vnum extitit vtile. Placatior enim euasit erga senatum populus: qui cùm principes antè suspectos & inuisos habuisset, diluit & molliuit hanc simultatem & iram Liuius: ostendes auspicari se illis auctoribus popularis esse, & plebi indulgere. Summam verò sibi Drusus beneuolentiae in polulum & iustitiae fidem eo quaesiuit, quòd nihil sibi aut in vsum suum videretur promulgare. Etenim triumuiros deducendis colonijs misit alios, neque ad pecuniam tractandam accessit: cùm eiuscemodi munera pleraque & maxima sibi quaereret Caius. Cùm Carthaginem coloniam deduceret Caius, Drusus liberiorem campum deuinciendae sibi plebis nactus est: tandem L. Opimius Coss. leges eius antiquare aggressus, eum repugnantem occidit. Plut. in Caio. Aetivs, Valentiniani III. Imp. equitum Magister, quum Atilam, exercitu vehementer attrito ad Aureliam in campo Maurico in castra compulisset: astutè Thurismundum, patris Theoderici regis Gothorum, qui in acie ceciderat, mortem vlturum, ac in castra Atilae impetum facturum auerit. Gothos enim & Francos non minus, si sublatis & excisis Hunnis inualuissent, perniciosos Reipub. Romanae arbitratus, suasit Thurismundo domum rediret, ne audita morte patris, fratres, quos domi reliquerat, regnum praeriperent. Thurismundus haec ex animo & syncerè dicta credens, Tholosam contendit, ibi???ue rex à Vestgothis appellatus est. Auentinus libro secundo Annalium Boiorum, & Bonfinius libro quarto, Dec. 1. Post captam direptam???ue à Mahometo II. Constantinopolim, Albani & Peloponnesiaci funestis dissidijs res Graecorum turbabant. Missus ad hos motus compescendos à Mahometo Tvrachanes, arte reges Graecorum tractans effecit, vt vires eorum magis magis???ue languescerent. Dum enim ad concordiam principes cohortatur, & vt subditos colant, monet, simul ad iustas poenas infligendas, & bene factorum remuerationem incitat: eò rem deduxit, vt dum vterque Palaeologorum, Lucanus Peloponnesiacus, & Emanuel Cantacuzenus, ad suos colendos, & beneficijs deuinciendos esset pronior, vsque discordias inter sese fouerent. Hinc factum est, vt & duces vilescerent, & subditi attererentur. Chalcocondylas lib. 8. Cùm Brugenses Francos praesidiarios omnes, vna nocte interemissent, Philippus Pulcer Francorum rex, anno reparatae Salutis millesimo ducentesimo nonagesimonono, eam vlturus iniuriam, ad octoginta bellatorum millia coëgerat, suimet ductu bellum illud gesturus. Edvardvs primus Anglorum rex, ita Franci regis amicus erat, vt tamen Flandros euersos nollet. Proinde simulatione caritatis misericordiaeque, vxori, O'mea, inquit, fratris tui incauti capiti pestem propinquam metuo: à quo enim minimè suspicatur, domesticis insidijs hosti miser prodetur. Credula anxiáque de fratre muliere, hoc celeriter Pulcro enunciatur. Ita rex. nemine nominatim à sororis nuncijs insimulato, omnium aequè fide viliore suspecta???ue, cùm iam in Aduaticos peruenisset, causatus hyemem appropinquare, ac beneficio temporis annil, cùm virtute non possent, se hostes tutaturos: re infecta ipse domum cum longè maxima exercitus parte redijt: praesidijs, vt quisque postulabat locus, relictis, ne hostes excursiones impunè in regiae ditionis fines facerent, praedas???ue abigerent. Aemilius libro octauo.
|| [1992]
Magistratvm. Dignitatem qvamcvnqve, sacram profanámve, astutè Inuadere, Comparare. Recuperare. Eorvm qvi imperant Depulsione, Exclusione per Caedem. Aiunt Semiramidem initio vernae cuiusdam regij ancillam ac concubinam fuisse. In quam cùm aliquando incidisset rex Ninus, forma ipsius & lepôre captus, amare coepit. Obsecuta regi mulier, ita eum sibi paulatim stupri consuetudine adstrinxit, vt nihil esset tantum, qod aut à rege petere non auderet Semiramis, aut petenti rex auderet negare. Ergo cùm aliquando iniecisset in sermone, teneri se magno cuiusdam rei desiderio: rex???ue eam, quicquid tandem illud esset, apertè ac liberè proferre iussisset: Cuperem, inquit, hoc mihi à te tribui, vt vnum modò diem sedere mihi liceret in solio tuo, & ius dicere, vt???ue omnes toto illo die, quemadmodum tibi faciunt, ita mihi obtemperarent. Risit rex: & quod petebatur, concessit. Nec mora edicitur, vt certo quodam die omnes Semiramidi dicto audientes sint: ita regi placere, eam illo die, regio imperio ac potestate praeesse omnibus. Vbi ille aduenit dies: mulier regio cultu in solio assedit. Fit concursus maximus. Illa de principio, experie̅di causa, quaedam haud magni momenti imperat. Vbi seriò omnes sibi omnibus in rebus parére vidit, iubet satellitibus ac stipatoribus corporis regij, vt regem ipsum comprehendant. comprehenditur. vt vinciant, vincitur. vt interficiant, interficitur. ita imperium ex diurno diuturnum efficitur. Haec est, quae Babylonem muris lateritijs cinxit: cuius horti illi pensiles tantam admirationem habuerunt: quae cum equo co̅cubuisse dicitur: quae primò cùm filij quoque sui concubitum petijsset, ab eo trucidata memoratus. Muretus lib. 6. Varlect. cap. 17. Alij quinque eam dies imperasse scribunt: adeo???; obsequio & munificentia se Assyriorum primoribus insinuasse, vt viro in custodiam coniecto, bona omnium venia in regno perseuerarit. Sabellicus lib. 1. Ennead. 1. Gyges (vti traditum est à Platone in 2. de Repub.) cùm terra discessisset magnis quibusdam imbribus, in hiatum quendam descendit, aeneum???ue equum animaduertit, cuius in lateribus fores essent: quibus apertis, hominis mortui vidit corpus magnitudine inusitata, anulum???ue aureum in digito: quem vt detraxit, atque ipsi induit (erat autem regius pastor) tum in concilium pastorum se recepit, ibi cùm palàm eius anuli ad palmam coneurterat, à nullo videbatur, ipse autem omnia videbat: idem rursus videbatur, cùm in locum anulum inuerterat. Itaque hac opportunitate anuli vsus, reginae stuprum intulit: eaque adiutrice regem dominum interemit, sustulit???ue quos obstare arbitrabatur. Nec in his quisquam eum facioribus potuit videre. Sic repentè anuli beneficio rex exortus est Lydiae. Cicero lib. 3. Offic. Artabanvs, qui plurimum apud regem Xerxem poterat, stipatorum???ue eius princeps erat, inijt consilium Xerxis necandi, regni???ue in se tra̅sferendi. Rem hanc Mithridati eunucho & cubiculario regio communicat, in quo summam fidem habebat positam. Qui Artabani cognatus, alioquin etiam amicus, insidijs eius assensus est. Ab hoc itaque Artabanus clàm intra cubiculum regium noctu admissus, Xerxem obtruncat: tum eodem animo fraude parata, regis filios petit, qui ea tempestate tres supererant: Darius natu maior, & Artaxerxes, qui ambo in regia versabantur: tertius Hystaspes, qui tunc absens Satrapiam Bactrianorum gerebat. Artabanus noctu adhuc ad Artoxerxem properat: ei???; nunciat à Dario fratre parentem necatum, regnum???ue occupatum iri: hortari, antè quàm frater principatum adeat, rex???ue declaretur, reisuae maturè consulat, fratris parricidae scelus vlciscatur: tum se ad id facinus perpetrandum regios stipatores pollicetur adhibiturum adiutores. His adductus Artoxerxes, cateruis satellitum stipantibus, fratrem repentè incautum adoritur, atque interimit. Quod cernens Artabanus, per insidias coepta consilia vbique sibi succedere, liberos suos ad se accersit, docet???; iam tempus adesse, quo regnum audendo sibi vendicent: tum gladio stricto inua dens Artoxerxem, vulnerat. Ille percussus, cùm non lethaele vulnus esset, sese ocyùs fuga subripit: nec quicquam vulnere impeditus, re commutata, Artabanum insectari, & meritis supplicijs affligere pergit: quem per opportunas torturas discerptum necat. Ita tantis praeterspem ominium insidijs liberatus Artoxerxes, vltus???ue parentis necem parricida scelestissimo crudelissimo???ue necato, Persarum potitus est regno. Diod. lib. 11. At Trogus auctor est, Xerxem ob res in Graecia infeliciter gestas adeò inter suos euiluisse, vt Artabanus spem nactus occupandi regni, septem filijs stipatus eum in regia trucidauerit, mox Artoxerxem amarit in Darij fratris interitum. Quo sublato, etiam Artoxerxem dolo necare volens, assumsit in consilij societatem Bacchabassum quendam, qui praesenti rerum statu contentus, rem omnem ad Artoxerxem defert, docet???ue insuper patrem ab Artabano & filijs interfectum, fratrem???ue falsa caedis suspicione peremtum. Postremò quae ab ipso caedis auctore pararentur, ordine explicat. Artoxerxes natorum Artabani gregem veritus, noui belli inferendi specie inge̅tem contrahit exercitum. Tum ibi, tanquam copias recogniturus, armis tectus in medium processit, Artabanum???; familiariter compellans, se???; breuiorem habere ioricam, quàm vt sine taedio gestari posset, questus: Vellem, inquit, tua̅ mecum commutare. Paruit Artabanus, confestim???ue suam ibi coràm exuit, Rex hominem iniuriae opportunum ferro transfugit, filios???ue simul vinciri imperat. Sabellicus lib. 3. Enn. 3. Hanno Hamilcaris Carthaginensium ducis F. regnum affectans, scelectum facinus excogitauit. Desponderat filiam suam egregiio iuueni: cuius insignes nuptias celebraturus, sub porticibus opiparum epulum populo praeparari iussit. Senatum verò omnem in domo proprialexcepit, infecta???ue veneno pocula conuiuij ministris tradidit: arbitratus, amoto Senatu, Remp. consilio destitutam, occupari posse facillimé. Cùm autem Senatui res detecta esset, non respondit eue̅tus proposito. Hanno igitur impulsus acriori rabie, quod veneno nequiuerat, id agendum ferro proposuit, Cuius ausui temerario cùm exitus non satis responderet, à ciuibus captus, & varijs tormentorum generibus enecatus fuit cum omnibus filijs & cognatis. Guido Bituricensis. Philippus rex Macedonum duos filios habuit, Persevm &c Demetrim. Perseus cùm in dies magis ac magis Demetrij fauorem atq; dignitatem apud Macedonum multitudinem, gratiam atque potentiam erga Romanos amplificari animaduerteret, sibi spem nullam praeterquam in scelere superesse, opinione ductus, Demetrium (quem alioqui Philippus non ignorabat, vnde antea Romae pro obside fuisset, cognita Romanorum virtute, à bello contra Romanos suscipiendo abhorrere) imprimis apud patrem de proditione latenter insimulat, accusat, eum multa verba, cùm Romae moraretur, de regno, cum Tito Quintio habuisse. Sed post ludicrum certamen (in quo pars ea, quae à Demetrio steterat, lo̅gè superior fuit, ideo???ue ad coenam vocatus Perseus no̅ venit) Demetrius à coena (in qua de certamine multa iocos è dicta erant in aduersarios) ad fratrem noctu iuit, illius irae, si quam ex praelio concepisset, leniendae causa. Ignaurus inter aliquot de suis ferrum abscondisse, vt sese defenderent, si qua vis eis afferretur (ob id quòd missum à fratre conuiuij sermonum???ue speculatorem malè multauissent) Hoc argumento Perseus arrepto, palàm falsò Demetrium accusare incepit: noctu eum venisse armatum eo consilio & animo, vt se fratrem interficeret, neq; aliud quàm clausis foribus se parietum praesidium habuisse. Philippus Dem etrium vocari iubet. Duobus filijs duntaxat in consilio adhibits, sedet miserrimus pater iudex inter liberos, accusatorem parricisij, & reum, seu conficti seu confecti criminis labem apud suos inuenturus. Re cognita, ita pronunciauit, vt facilè appareret, vis nocturnae crimen reiectum ac remotum: suspecta̅ verò esse Demetrij nimiam gratiam cum Senatu Populo???; Romano: nempe, Non verbis, nec vnius horae disceptatione causam eorum se dijudicaturum, sed in vtriusque vitam inquirendo, mores dicta facta???; in magnis paruis???; rebus obseruando. Itaq; sub specie legationis Romam mittit Philoclem & Apellem, spectatum inquisitum???; de ijs sermonibus, quos Perseus frater cum Tito Quintio habuisse insimulauerat. Sed, quod Philippum latebat, erant hi legati Perseae fraudis ministri atq; participes. Itaq; Demetrius cùm interim nullam spem haberet patrem sibi placari posse, cuius obsideri aures à fratre cognosceret, fugam ad Romanos meditari coepit. Quod cùm Philippo nunciatum esset, Herodotum Demetrij perquàm familiarem apprehendi, Demetrium verò obseruari iussit, dum legati redijssent. Hicùm praemeditata in Macedonia è Roma attulissent, sed & falsas literas T. Quintij Philippo reddidissent, in quibus deprecabatur, si quid adolescens, regni, cupiditate prolapsus. secum negotij habuissetl: hae literae fidem perfidae accusationi attulerunt. Quamobrem Herodotus diu excruciatus, moritur. Aduersus Demetrium nihil palàm pronunciari, sed dolo interfici placuit, ne publica poena consilia Philippi aduersus Romanos aperiret. Itaque à Dida, quem ei comitem Perseus à patre dari antea curauerat, immissis percussoribus strangulatus est. Tandem cùm legatorum fides coepisset esse suspecta, & vulgò in curia fremeretur, falsas ab ijs literas allatas esse: Xychus legatoru̅ minister, rem omnem indicat: Apelles fuga sibi consulit: Philocles interficitur. Perseum, quia tum nimiam pote̅tiam adeptus erat, Philippus exhaeredat, Antigonum instituit. P. Aerodius ex Liuij Dec. 4. lib. 10. Macrinus vnus ex copiarum Antonibi Caracallae praefectis, quum fascem literarum, quae ab vrbe principi perfereban [1993] tur, ipsius iussu perlegisset (nam sub tabellarij accessum Imperator aurigatu̅ properabat) incidisset???; ni Materniani procutatoris literas, quibus ille significabat, Mathematicorum responso comperisse, se Macrinum principis vitae & imperio insidiari, hortari???; proinde, vt primo tempore hominem è medio tolleret: rei periculo territus Macrinus, suppressit literas, quae sibi exitium afferebant, perpulit???; multis suasionibus Martialem ad Imp. necandum. Quod ille, in caedis fraternae vltionem, libens praestitit. Sab. lib. 5. Enn. 7. Philippvs Arabs, cùm viam ad imperium affectaret, primùm Misitheum socerum Gordiani Imp. pharmaco à medicis curauit intersiciendum. In cuius locum ipse successit, à Gordiano & praefectus & parens appellatus. Sed immemor omnis fortunae ac pietatis, mox insidias etiam Gordiano struxit. Vt enim in odium militum eum duceret, naues frumentarias abduxit, quas Misitheus priùs in exercitum aduexerat: dehinc exeicitu in loca sterilia deducto, artibus milites circumuenit, vt Philippum Imperatorem poscerent, quòd iu uenis Gordianus nimiùm esset, nec regere tantum exercitum posset. Imperium igitur Philippo ma̅datum est, iussum???; à militibus, vt quasi tutor eius Philippus cum Gordiano pariter imperaret. Suscepto autem imperio, breui in cam superbia̅ venit, vt Gordianum nec in Imperatoris, nec in Caesaris, nec in praefecti, nec in alicuius ducis loco habere vellet. Et cùm se viuere tantu̅ precaretur, quod ei concesserat, tande̅ ta̅tum amorem populi & Senatus circa Gordianum considerans, cùm irae militum famis causa vehementes essent, clamantem ante conspectum duci iussit, ac spoliari & occidi. Ita Philippus impiè imperium assequutus est, cùm Gordianus regnasset annis sex, aettatis anno XX. Cuspinianus. Mortua Placidia matre, Valentinianus III. à Maximo senatore, tyrannidem affectante, cuius vxorem stuprauerat, est inductus adiuuantibus ipsum eunuchis, vt Aetium imperij columen, quasi nouis rebus studeret, iugulari mandaret. Idem. Clodovevs, Francorum rex, Vestgothorum rege Alarico caeso, regulis Francorum, qui secum Galliam obtinerent, remouendis animum, vt solus imperio potiretur, adiecit. atque ita ad Clodoricum Sigeberti Coloniae reguli filium misit, inquiens: Patertuus aetate confectus, & pede captus est. (claudus enim erat ex vulnere) si ille vita cesserit, ego tibi regnum & amicitiam meam impertiam. Quibus verbis iuuenis regni cupiditate incensus, Sigebertum patrem Colonia egressum, ac traiecto Rheno, Burconiam syluam ingressu̅, ac somnum meridie in tentorio capientem, immissis satellitibus, interfecit: atque ipsi nunciari Clodoueo iussit, patrem suum mortem oppertijsse, se???uethesauros eius in potestate habere; si ad se ministros suos mitteret, se illi partem esse daturum. Cui Clodoueus respondit: Mitto nuncios meos. tu fac, vt illis omnia patefacias, & vniuersa habebis. Paruit Clodoricus, & legatis venientibus penetralia aperuit. atque ita ibi, dum thesauros inclinatus erueret, securi elata percussus interijt. Qua re excepta, Clodoueus populum eius ita est alloquutus. Dum ego per Scaldem fluuium nauigarem, Clodoricus patrem suum insequebatur, verbo prae se serens, me illi eripere vitam velle. cum???ue ille per Burconiam syluam fugam arripuisset, immissis percussoribus interemit, neq; ita multò pòst ipse quoque, dum thesauros eius aperit, vitam amisit. Quorum ego criminum insons sum: vobis autem suadeo. vt ad me trauseatis, quò sub meo patro cinio sitis. Qua re audita, illi animis vocibus???; plaudentes, Clodoueum super clypeum extulerunt, ac regem sibi esse iusserunt. Huius compos votifactus Clodoucus, inde aduersus Cararicum, qui bello contra Syagrium fidem ex fortuna suspenderat, castra mouit, ac dolo circumuentum vnà cum filio in potestatem adduxit, atq; ambos vinctos totondit. Patre verò diram fortunae suae acerbitatem suppliciter co̅querente, cùm filius ferociùs aliquid procaciúsve loquutus esset, vtrumque plecti capite iussit, ac ditionem eorum sibi vindicauit. Inde aduersus Ragnacharium apud Camaracum agentem processit, hominem libidine perditum: & proditoribus comparatis, qui hostilem exercitum aduentantem socialem esse persuaderent, ad manum temerè conserendam attraxit, ac summo praelio pulsum, in fugam coniecit. inde comprehensum, & ad se manibus post terga religatis cum Richario fratre adductum, ita rogauit: Cur hanc generi nostro maculam attulisti, vt te vinculis alligati permitteres? satius enim suerat, mori. ac statim percuti imperauit. Tum conuersus ad Richarium dixit: Si tu fratri tuo opem tulisses, in vinculis non h???reres. atque ei similiter caput ampurari praecepit. Inde tertius frater Rignomeres apud Coenomanotum ciuitate̅, tanquam tertia victima, est mactatus, regnum???; & thesauri eorum adiuncti. Tum, regulis alijs propinquis suis, à quibus sibi metuebat, deletis, regnum per omnem fermè Galliam prolatauit, Sigonius lib. 16. Imp. occid. Aripertus rex Longobardorum, Pertharito & Gundeberto silijs regnum reliquerat, vt Pertharitus Mediolani, Gundebertus Papiae consideret. Gundebertus fratris regno inhians, Gatibaldum Taurinatium duce̅ ad Grimoaldum Beneu entanum petitum auxilium misit, sororem???ue se, si enixè ab eo iuuaretur, nuptui daturum spopondit. Garibaldvs profectus, egregiè legationem est ementitus. siquidem Grimoaldum non ad opem, vt iussuserat, ferendam acuit, sed ad regnum sibi ex opportuna fratrum discordia vindicandum. Ergo Grimoaldus, Romualdo filio duce Beneuenti instituto, Papiam versus profectus, vbi Placentiam venit, Garibaldum misit, qui praesentem suum regi aduentum praenunciaret. Is à Gundeberto de ratione Grimoaldi ex dignitate recipiendi consultus, auctor ei fuit, vt honoris causa illum in regiam suam acciperet: quippe qui & auxilio sui veniret, & mox sororem eius sibi copulaturus matrimonio esset: quòd si de illius fortasse erga se animo dubitaret, lorica sub veste indutus occurreret. Quod cum Gundeberto probasset, tum ad Grimoaldum profectus, persidè ipsum, vt sibi à Gundeberto caueret, ad monuit: nam se compertum habere, illum occidendi ipsius causa cum lorica futurum. Credidit id Grimoaldus. ltaque cùm in regiam receptus per mutuam salutationem regis in amplexum venisset, vere???; eum, vt Garibaldus docuerat, lorica munitum esse sentiret, id ad caedem sui paratum criminatus, ipsum confestim gladio stricto consodit, ac ditionem eius inuasit. Pertharitus ad Cacanum Hunnorum se recepit. Garibaldus pòst Taurini ab amico Gundeberti in Paschate interfectus est. Sigonius lib. 2: regni Ital. Tempore Cindasuindi regis ex Graecia venit Ardauastus, ab imperatore suo pulsus. Eum rex Cindasuindus suscepit, & consobrinam suam ei matrimonio copulauit, ex qua suscepit Ervigivm. Is mortuo Cindasuindo regem Bambam medicata potione de mentis statu deiecit. Cùm ergo Quiricus Episcopus Toletanus & optimates intelligerent, regem memoria destitutum, & causam penitus ignorarent: ne sacramentis fidei fraudaretur, statim confessionis & poenitentiae antidotum obtulerunt. Rex religionis habitum postulauit, & ad monasterium conuolauit, in villa quae Pannisplica dicitur. Vixit in regno annis nouem, & in monasterio annis septem. Rodericus Toletanus lib. 3. rer. Hisp. cap. 11. Obtruncato à sicarijs Constantino Britannorum rege, Vortigernvs magnae inter Britannos auctoritatis Constantium Constantini filium, maiorem natu (quem pater, quòd ad publicum regimen ineptus esset, monachum secerat) coenobio extractum, maioribus Britanniae suffragantibus, regem fecit: scilicet vt monacho, rerum imperito, imperitante, ipse domesticas primùm augeret opes, regnum inde occuparet. Icto cum Scotis ac Pictis foedere, centum Pictos, Scotos???; totidem, muneribus amplis, maioribus???ue longè pollicitationibus ad se accitos, Constantij regis corporis adhibuit custodiae: Eosdem aliquot post annos, clàm in regis necem armauit, qui illum noctu obtruncarunt. Vortigernus repentè percussores prehensos, nese insidiarum auctorem proderent, strangulari praecepit. Reliquos inde Pictos atque Scotos, qui Londini negotia habebant, facinoris ignaros, gentilis odij nomine pro concione populi accusatos, in crucem rapuit. Populo inde Ambrosium, Constantini F. impuberem pro regni haerede offert. Populus aetatem causatus, Vortigernum regem esse iubet Scotorum & Pictoru̅ armis pressus, Saxones ex Germania euocauit. Qui cùm non obscurè regno insidiarentur, à Britannis proceribus Vortigernus in ordinem redactus, Vortimerus filius substitutus. Cuius virtute Saxones è Britannia pulsi. Caeterùm extincto Vortimero, Vortigernus è carcere eductus, & regnare iussus, à Saxonibus maiore cum exercitu reuersis persidè captus, regno???; exutus, in Cambriam (quae nunc Vualia est) ablegatus est. Illic ab Aurelio Ambrosio & Vtero Constantini regis filijs, Constantij (quem Vortigernus interfici curauerat) nepotibus ex Armorica regnum repetentibus. victus, in arce subiecto regni crematus est. H. Boëthius lib. 8. Quum Alexivs, Isaacij Graeci Imp. filius, contra Alexim patruum suum, regni inuasorem, Francos in Syriam classe transmissuros, & Venetos exciuisset: Franci terra, & Veneti mari, Graecos magna caede superauêre. Alexis Constantinopoli clàm aufugit. Constantinopolitani Isaacium custodia & vinculis liberarunt: qui reuocatus in solium, aëris repe̅tinam mutationem non ferens, decessit. Alexis filius, vt fidem Francis & Venetis datam solueret, Constantinopolitanis tributum indicit. Ciues id indignè ferre, & seditionem excitare. Alexis Latinorum polemarcho Bonifacio Ferratensi vrbem noctu prodere voluit. Quod vbi sensit Myrtilvs, quem Murzuphlum alij appellant, Caesareae stirpis, & regni percupidus: populo Alexij conatum detexit, & ad vindicandam Gr???ciae libertatem animauit. Itaque ab insana plebe Caesar salutatus, Alexio puero manu sua in latebris, quò se receperat, spiritum oppressis saucibus interclusit. Aemilius libro sexto.
|| [1994]
Rvdolfvs Imp. creatus, principes omnes, & inter eos Othocarum Boëmiae regem indicto conuentu Norimbergam, ad exhibendum iuramentum, euocarat. Othocaro non comparente, Rudolphus de principum sententia, primu̅ Austriam ab eo, tanquam Imperij prouinciam, quam Margarita vxor Othocari dotis titulo alienare non potuerit, repetit: Carinthiam quinetiam, atque Stiriam, quas Vdalrico principi, sine Caesaris assensu, vendere minimè lieuerit: quum vtraq; ad Imperij scudum pertineret. Insuper, vt in verba sua more maiorum iuraret, admonet. Vehementissimè ad singula excanduit Othocarus: Ipsa re, inquiens, verum experior, de quo aliqua̅do subdubitaui: insolentius nihil esse humili cùm surgit in altum. Hic Rudolphus, fieri seruus noster, hodie Germanorum Caesar, vt veteri domino suo insultat? Sed propediem sentiet, vter magis valeat, dominus an seruus. Iratus denique respondet; nihil se Rudolpho debere, nihil etiam velle ei reddere. Ita vtrinque exacerbati ab vtraq; parte copias ingentes educunt. De pace agi ceptum, in insula parua Danubij, quam Kambergam appellabant, ijs modò, qui à consilijs essent, admissis Rudolphus simulata beneuolentia, prior ci cum salute & complexu occurrit, patrem & patronum ex veteri fortuna consalutat, cum Othocaro affinitatem contrahit, filia desponsa filio eius Venceslao octauum annum agenti, vicissim???ue Rudolpho filio Othocari filia. Mox vt arrogantiam eius infringeret, & Austriam illi adimeret, speciosissimis inuitat verbis, vt si palàm pudeat, saltem secretò intra te̅torium, paucis coram arbitris, Caesari iuraret. Proceres, non minùs Caesarem ob veterem Familiaritatem, quàm Regem suum respicientes, vt se fidei Caesaris committat, hortantur. Paret ille: sed dum quinque vexilla Caesari de manu sua offert, restituit duo ille duntaxat, ac sibi tria, Austriae videlicet, Carinthiae & Stiriae nomine retinuit, quae tutelae interim titulo possideret, dum Venceslaus gener adolesceret. Tentorium ita concinnatum erat, vt laxatis funibus confestim decideret. Dum igitur ante tribunal Caesaris procumbit, repentè tentorium dissolutum est, atque vtriq; exercitui in ripa stanti Othocharo spectandum praebuit, Germanis applaudentibus, Boëmis verò factum deuouentibus. Dubrauius lib. 17. Carolus IV. Imp. cùm armis Gvnthero Schvuartzenburgense Comite, Rom. Rege electo, inferior esset, dolo eum opprimere tentauit. Gunthero igitur leuiter aegrotanti, cùm insignis medicus Fridancus comitibus de Nassavu antiqua iunctus familiaritate, potionem, quam mirum in modum laudabat, porrigeret: Guntherus praegustare medicum iussit. Qui etsi inuitus faceret, gustauit tamen, reliquum Guntherus ebibit. Medicus statim faciem mutans, in terram prostratus concidit, ac tertio die moritur. Guntherus vomitu quantum potuit venenum eiecit, sed non totum: reliquiae enim corpus eius inslabant, inutilem???ue ad arma reddebant tractanda. Ferebatur autem famulus medici iussu Caroli venenum potioni miscuisse. Marchio interim Brandeburgensis sine exercitu veniens pro concordia tranctanda, multa cum Carolo, plura etiam cum Gunthero loquutus est. À quibus arbiter constitutus, decreuit, vti Carolum Guntherus resem salutaret, se???ue regno abdicaret. Vicissim Carolus Cunthero eius???ue haeredibus, XXII millia marcarum argenti daretmense proximo, ac duo Thuringiae oppida imperialia, dum viueret. Guntherus licèt indignatus, inualidum tamen se videns & lethaliter aegrum, inuitus consensit tandem. Cuspinianus, & Cranzius lib. 9. Metrop. cap. 29. Solymannus Turcarum Imp. ex Circassa serua primogenitum Mustassam suscepit, omni virtutum genere praeditum iuuenem, quem prouinciae Amasiae praefecit. Ex Rossa verò siue Roxolana serua quatuor filios, Mahometum, Baiazetem, Selimum, & Zeangirum gibbosum, filiam Chameriam, quam Rostano Bassae primario elocauit. Rossa suis liberis imperium astruere cupiens, mirabili dolo vsa est. Mupletum sacrotum principem apud Mahometanos certiorem facit, constituisse se in honorem Dei & Mahometi prophetae templum cum xenodochio extruere: dubitare, an Deo gratum hoc ipso factura esset. Responditille, Gratum quidem Deo id fore, non tamen in Rossae, sed in Solymanni, cuius sumtu ipsa vtpote serua aedificaret, salutem ceslutum. Astuta mulier suam sortem detestari, cibo potu???ue abstinere, aeternas poenas metuere coepit. Solymannus cùm amore incredibili eam prosequeretur, diplomate misso liberam esse voluit, iussit. Illa templum aedificat, & Solymannum ad se, vt antè commeare cupientem, libertatis obiecto priuilegio deterret. Turcis enim cum serua licet, cùm libera extra coniugium rem habere, piaculare est. Amore ardens Imp. (contra more̅ Othomannorum principum, qui societatem imperij vitantes, vxores non ducunt; sed seruas stantùm è toto orbe forma elegantissimas petitas, & in gynaeceo Constantinopolitano, quod Serraglium Italis dicitur, educatas sibi pro libito adsciscunt) eam sibi matrimonio iungit, quinque aureorum ducatorum millibus annuis dotis nomine assignatis. Conuertit inde animum Rossa ad Mustassam opprimendu̅: quo vluo nunquam ad filios suos peruenturu̅ imperium suspicabatur. Itaque cùm ille in summa gratia apud Ianizaros esset, astuta nouerca de Solyma̅ni vita se sollicitam fingens, Selimi exemplum crebrò adducebat, qui Baiazetem Solymanni auum regno pellere conatus esset. Iam???; & Rostanus gener virtutum Mustaffae elogio, seni suspicioso metum amittendi imperij inijcere non desinebat. At cu̅ Solymannus remissiùs ageret, Rossa veneno Mustaffam tollere frustrà conata, adulterinas literas, Bassae Amasiensis Mustaffae praeceptoris nomine vsurpato, Solymanno ostendit quibus nunciabatur Mustaffam Persaru̅ regis filiam ambire. Solymannus id affectati imperij signum euidentissimu̅ esse iudicans, Rostanu̅ sub specie Persas aggrediendi cum exercitu in Amasia̅ mittit, reuerà aute̅ comprehendendi Mustaffae causa. Is dolus quia no̅ processerat, propter Mustaffae potentiam, Solyma̅nus ipsemet eò proficiscitur, & filium ad se vocat. Qui licèt Achmothi Bass??? literis de insidijs certior factus esset, innocentiae tamen fiducia cum exercitu ad patrem profectus est. Rostanus Ianizaros honoris causa obuiam misit. Qui cùm incredibili alacritate festis???; plausib. Mustaffam excepissent: Rostanus id iniussu suo factum dicens, Solymanni suspicionem auxit. Triduo antè somniauerat Mustaffa, se à propheta quodam in paradisum primò deductum, locum virtuti & pietati debitum conspexisse: inde verò ad laeuam duo flumina pice nigriora, perpetuis flammis ebullientia, in quib. impiorum regum animae cruciarentur. Quod somnium non patum comites eius deterruit. Ipse verò magno animo patri obediendum esse dictitans, praesertimvbi cu̅sulto magistro suo mortem honestam vitae aeternae portam, totius mundi imperio anteponendam audiuisset: veste candida indutus, solus ad patris tentorium accessit. Ibi priusquam in partis conspectum venisset, à septem mutis, quos vocant (qui throno Imperatoris semper assistunt, nutus???; solos illius obseruant) indicta causa comprehensus, cùm se manibus fortiter defenderet, acclamante tandem per cortinas Solymanno, proditorem è medio tollendum, qui sibi multarum noctium vigilias peperisset, corda arcus strangulatus est. Solymannus confestim Zeangirum F. cuocat, & Mustaffam fratrem in tentorio salutare per iocum iubet. Zeangirus vbi horrendum spectaculum vidit, prouinciam & opes Mustaffae sibi à patre oblatas detestatus, diris???ue prosecutus, pugione semetipsum confodit. Solymannus mox thesauros Mustaffae fisco inferendos curat. Quos cùm delegati homines per vim auferre vellent; cruento praelio Mustaffiani, sui domini, que̅ mortuu̅ ignorabant, opes defenderent, vt supra duo millia ceciderint, & porrò cruentissimo praelio acies vtrinque concurrissent, nisi Achmethi Bassae industria intercessisset. Morte Mustaffae publicata, Ianizari furore perciti, ad tentorium Solymanni currunt, vindictam innoxij sanguinis exposcunt. Itaque Rostanus bassa dignitate priuatus vix effugit. Imperator ipse multa largitionevix impetrauit, vti Aleppum deduceretur, quò cognitionem causae reiecerat. Mustaffae & fratris cadauers Prusiar Othomannorum monumento illata. Solymannus facti poenitens, sed & Rossae supplicium in aliud tempus differens, Mahometum puerum Mustaffae filium complecti coepit, ei???ue praefecturam Prusiensem commisit. Selimus Caramaniae pr???fectus, intellecta fratris morte, nuncium, euangelij loco, secuti percussit. Itaque illi quorum causa mater Rossa priuignum è medio tollendum curauerat, Mustaffae morte̅ sceleratam fraterna pietate deplorarunt. Circa annum Sal. MDLIV. Ascanius Centorius libro 6. Commen. bellorum Transsyluaniae. Mutilationem. Antigonvs Antipatri F. Tetrarcha, in Iudaeam à Pacoro rege Parthorum reductus, Hyrcanum patruu̅ regem, & Phasaëlum Aristobuli F. vinctos accepit. Veritus deinde, ne populi fauore Hyrcanus in regnu̅ restitueretur, ??? à Parthis asseruabatur, amputauit ei auriculas, ne ???pter hoc vitiu̅ ad recipiendu̅ pontificatu̅ esset idoneus: qua̅do lex hunc honore̅ no̅ concedit, nisi ei, qui integro sit corpore. Ioseph. l. 14. cap. 25. Antiq. Calumniam. Menesthevs Petei (qui filius fuit Ornei, & nepos Erechthei) primus, vt fama est, inter mortales auram popularem captare aggressus, & blandiri plebi: hinc primores Atheniensium solicitauit, & incendit, iam pridem pertaesos These??? (ob Helenam raptam bello à Tyndaridis petiti) atque existimantes illum, imperio & regno singulis per populos nobilitate praecellentibus extorto, in vnam ipsos conclusos vrbem pro subiectis prorsus & seruis habere. Hinc vulgus concitauit exprobrauit???ue libertatis obiecto somnio, reuera patria & sacris spoliatos esse, vt multorum bonorum loco & iustorum regum, vnum respicerenta duenam & hospitem dominum. Sunt qui planè dicant, ab illo Tyndaridas inuitatos [1995] bellum mouisse. Itaque tandem Theoseo, & mortuo in Scyro insula, ipse regnum obtinuit. Plutarchus in Theseo. Leutychides Demarato regi Spartanorum, Aristonis F. inimicus, ob hanc praecipuè causam, quòd cùm Percala filia Chilonis, filij Demarmeni sibi desponsata esset, Demaratus insidiosè hominem coniugio priuarit, vxore retenta Cleomene itaque vrgente, Leutychides contra Demaratum iurauit, negans eum ritè Spartanorum esse regem, quòd Aristonis filius non esset: deinde quod iurauerat, institit confirmare: quòd Ariston rex Sparciatarum aliquando, cùm ei nunciasset famulus suus, filium ei natum, & menses conferens, iureiurando negasset, illum esse filium suum. Huic verbo insistens Leutychides, pronunciabat Demaratum neque Aristonis filium esse, neque ritè Spartae regnare: eisdem Ephoris adhibicis testibus, qui Aristoni assidentes tunc haec ab illo audierant. Tandem re in contentionem deducta, visum est Spartiatis oraculum, quod Delphis est, consulendum. An foret Demaratus Aristonis filius? nécne. Ibi Cleomenes subornat Cobonem quendam Aristophanti F. maxima apud Delphos auctoritate, vt persuadeat Periallam mulierum vaticinantium antistitem, dicere ea quae Cleomenes volebat dici. Ita Pythia sciscitantibus ijs qui ad oraculum erant missi negauit Aristonis filium esse Demaratum. Quae tamen res se que̅ti tempore palàm facta est, & Cobon è Delphis profugit, & Perialla honore abdicata fuit. Demaratus nihilominus regno deiectus & substitutus Cleomenes. Herod. lib 6. Cùm agrariae legi, quam Agis Eudamidae promulgauerat, Leonidas rex aduersaretur, eam???ue abrogasset, nobilium studio: Lysander Ephorus institit Leonidam arcessere lege quadam vetusta, quae Heraclidem liberos vetat ex muliere alienigena tollere & in eum, qui aliò ex Sparta demigrauerit, poenam fancit capicalem. Haec cùm obijcere alios docuisset Leonidae, ipse cum collegis signum obseruauit. Id huiuiscemodi est: Nono quoque anno, captata ephori serena nocte & intermestri luna, consident silentio in coelum intenti. Quòd si aliqua ex parte stella in aliam traiecerit, reges iudicant deos offendisse: ijs???; regnum eò vsq; abrogant, dum suerit Delphis vel Olympa oraculum allatum, quod damnatos subleuet reges. Hoc signum oblatum sibi Lysander inctans iudicium dictauit Leonidae, ac testes edidit, ex muliere eum Asiatica, quam quidam Seleuci praefectus ei collocauerat, duos filios tulisse, ingratum & inuisum vxori domum inuitum reuertisse, & successore orbum rapuisse regnum. Simul dum eum accusat, impellit Cleombrotum ad regnum asserendum, generum Leonidae, & stirpis regiae. Trepidus igitur Leonidas supplex ad Chalcioecum refugit. Fuit Vnà cum parente in sordibus filia, diuertit???; à Cleombroto. Citato ad iudicium, cùm non stetisset, regnum abrogantes contulerunt id Cleombroto. Plutarch. in Agide. Gylippvs, vt imperator Syracusij exercitus crearetur, congregatis Syracusiorum ducibus, ait, Oportere collem quendam inter vrbem & Atheniensium castra munire. Quibus morem gerentibus, noctu transfugam ad hostes mittit, qui haec nunciaret. Illi re cognita, praeuertentes collem occupauerunt. Gylippus autem indignabatur, tanquam arcanis proditis ac promulgatis. Igitur in posterum ne fieret hoc ampliùs, principes Syracusiorum summam belli Gylippo detulerunt. Polyaenus. Cùm Michaël Curopalates Imp. in Thracia cum Bulgarorum rege Chrumno signa collaturus esset: Leo Orientalis exercitus dux, ad imperium aspirans, nunc longa oratione exercitum, nunc conuicijs in odium Caesaris commouit: eo???ue perduxit, vt si salui esse velint, se ducem, dum hora conflictus veniat, sequantur. Pugna igitur inita, Leo primus turpiter fugit: quem totus exercitus sequutus, praeter omnem necessitatem castra Caesaris ac tentoria reliquit. Chrumnus Romanorum fugam videns insidias suspicatus suos continuit, quoad Romanorum fugam perdisceret. Hac explorata, subsequutus cum suo exercitu, maximam cladem Romanis intulit: vix cum pauculis Imperator euasit, ac Constantinopolim delatus est. Leo audacior hoc successu factus, quosdam subornat, qui inhabilem Imp. ad regendum coram plebe insimulent: opus esse rege magnanimo, experto multarum rerum, ac strenuo, qualis esset Orientalis exercitus dux Leo. Excitata igitur seditione, Leo in castris Imperator appellatus, regium nomen, huiusce conspirationis velut ignarus, detrectauit. Sed Michaël Traulus cum caateris quibusdam, ensibus nudis ceu inuitum coëgerunt, vel potiùs suaserunt, regium nomen ferre. Cuspin. Pipinvs, Caroli Martelli F. magister Equitum, Saracenos iam tertiùm in Franciam redeuntes, obse crationibus habitis, copijs???ue contractis, suramouit trans Pyrenaeos saltus. Adeo???ue formidabile impijs esse coepit Pipini nomen, vt deinceps inter se Galliam???ue, Pyrenaeum limitem statuerent sanctum, quem transgredi nefas ducerent. Hinc regium nomen non dissimulanter affertare coepit. Childericus enim III. rex, mente stupens, vita ignauus & effeminatus, videbatur regio nomine indignus, solij???ue dehonestamentum. Vna ca res Pipinum deterrebat, quòd regium nomen in quocunque ac qualicunque foret, sanctum augustum???ue semper fuerat. Quémnam tantae ceruicis tam???ue sublimi vertice inueniri posse, qui de Regno transferendo à magni Clodouel stirpe, verba facere audeat? Nimirum hanc tantam tam???ue noui exempli rem alibi tentandam esse, quàm in Francia, quae sacramento regi dicto deuincta, religione teneretur. Vbi autem meliùs, quàm in vrbe Roma, tunc virtutis sanctitatis???ue seminario, rationem virtutis haberi posse???quam vnam vmbrae regis imaginario???ue sceptro ac stupido Childerico staruebat opponendam: & beneficia patris erga Po̅tificem Romanum, sedem???ue Petri à Longobardorum rege socio amico???ue defensam, non patum ponderis habitura confidebat. Ergo Burcardum Visiburgensium episcopum ad Zachariam Po̅tificem maximum oratorem misit, vt Franci soluerentur iurisiurandi religione, qua se Childerico III. deuinxerant. Zacharias initio minimè audebat tam magni momenti cogitationem suscipere. Deinde cùm Francos proceres mira consensione animorum Pipino adesse cupere???ue, compertum exploratum???ue habuisset: vnum???ue Childericum regem reliquam esse Magni Clodouei sobolem, sine liberis, sine ingenio, cui???ue ingenuo dolori amissum regnum ipsi futurum non esset, nec vsquam esse qui eius vicem quererentur: Francos sacramento regi Childerico dicto soluit. Qui conuentu habito Pipinum regem salutauêre, anno 751. In decimum tamen ab inito magisterio Equitum annum tantae molis res protracta est. Stephanus, qui Zacha???ae successit, in Galliam, opis contra Aistulsum Longobardum implorandae causa profectus, Pipinum ad Dionysij Parisiorum coronauit, sacra???ue vnctione imbuit, Childericum???ue regem detonsum coenobio sacrauit, nulla cuiusquam querela, sed non sine admiratione. Sigebertus scribit Pipinum à Bonifacio Moguntinorum episcopo sacris regijs initiatum anno Salutis 701. eundem anno post à Stephano ipsum filios???ue, Carolum & Carolomannum inunctos, toti soboli eorum benedicente, omnia???ue fausta selicia???ue in omne tempus sacris ceremonijs apprecante: simul diris detestatione???ue insectante, si quis quid contrà moliri auderet. Ita prius acceptum ius regnandi, tunc quasi confirmatum, & immortale factum in ea familiavidebatur: vt in Pipino non magis inuictas vires formidarent mortales, quàm religionem reuererentur. Aemilius lib. 2. Educationem vitiosam. Cùm post obitum Marci, Commodus adhuc a dolescens Imperator à patre relictus esset: is Perennem Italicum hominem, militaris alioqui disciplinae peritissimum, Praetorianis praefecerat. Hic vt sibi omnem auctor tatem atque Imperij vim assumeret, abutens Imperatoris adolescentia, delicijs ganeis???ue hunc corrumpi facilè patiebatur: quia dum voluptatibus indulgeret, necesse esset imperij summa̅ in alium reijci. Sed & antea nobilissimis, locupletissimis & Imperatori coniunctissimis omnibus perfalsas accusationes supplicio affectis, vbi qui sacinus suum impediret, reliquum esse neminem existimauit: tum de imperio cogitare coepit. Itaque hoc inprimis Commodo persuasit, vt filium suum adolescentem Illyricis exercitibus pr???ficeret. Ipse magnam vim pecuni??? co̅trahebat, qua cùm opus esset, corruptis Pr???torianis, vteretur. Interea certè quidam philosophi habitu cùm insidias prodidisset, neque id alijs argumentis quàm autsorte quidam aut diuinandi ratione confirmare videretur: Perennis ipse comprehe̅di hominem, atq; profurioso & vaniloquo, egne combunri iussit. Sed cùm postea clàm Perenni filio, atque ignaro etiam patre, quanquam erat praefectus, nonnulli milites aliquot numos de recenti sub illius factos imagine, Commodo attulissent: omni denique insidiarum ordine pàtefacto, illi quidem maximis muneribus affecti sunt: caeterùm missi, qui noctu Praetorianorum praefecto nihil tale minùs cogitanti, & horu̅ omnium inscio, caput obtruncare̅t: deinde in Illyricum ita ad filium accurrerent, vt eorum diplomate famam, quae Romae accidissent, anteuerterent. Hi Commodi literas perquàm familiariter ad eum scriptas afferunt: iubent vt magna proposita spe Romam reuertatur. Is vt attigit oram Italiae, ab ijs quibus imperator negotium dederat, occiditur. Postea Commodus duos Praefectos sapientissimè constituit: quia tutius sit omnino, tantam illam potestatem non vni committere, sed dissectam in partes, imbecilliorem eo pacto efficere, si quid aduersus Principem nefariè suscipitur. P. Aerodius ex Herodoti libro primo. Oracula ementita. Ex posteritate Herculis, qui confusi cum Dorijs fuerunt, & in Peloponnesum remeauerunt, magna & clara gens floruit Spartae. Non admissi tamen ad regni successione̅ omnes sunt, vrùm haesit id penes duas solùm familias, qui Eurytion [1996] tidae & Agiadae appellabantur. Caeteri ex generis dignitate praerogatiuam in republica nullam habebant. Virtutis verò decora patebant omnibus, qui obtinere poterant ea. Lysander, vt rebus gestis inclytum nomen comparauit (nam captis Athenis patriae imperium peperit, & bello Peloponnesiaco, quo 27. annos durauerat, finem imposuit) iniquo ferebatanimo, quòd illa in vrbe, quam ipse amplificauerat, alij, qui nihilo se essent natalibus illustrioribus, regnarent: cogitauit???; ex duabus familijs regnum tra ducere, & conferre in medium ad omnem Herculis progeniem: vel, vt quidam aiunt, non ad Herculis posteros, sed ad Spartiatas: ne praemium id stirpis Herculis esset, sed eorum, qui similes essent Herculi virtute: qui illum quoq; ad deorum honores euexisset. Sperabat autem fore, cùm de regno ita disceptaretur, neminem prae se designatum iri Sparuatem. Ac primùm inducere ciues ipse institit & molitus est, atq; orationem edidicit à Cleone Halicarnasseo compositam. Hinc vbi rei, quam nouabat, importunitatem & molem consilia vidit audaciora flagitare: quasi in tragoedia machinam in ciues attollens, fortes Delphicas atq; oracula contexuit concinnauitque: nihil habiturum se ratus ex Cleonis artifico praesidij, ni metu aliquo dei & superstitione priùs ictos occupatos???; ad oratione̅ illam ciues sub dolè deduxisset. Itaq; refert Ephorus eum, vbi Pythiam aggressus est peruertere, ac mox solicitauit per Phereclem Dodonidas, & reiectus ab his est, ad Ammonis templum profectum, ostensa magna mercede, cum sacerdotibus egisse: quos ex indignatione Spartam certos ad accusandum Lysandrum legasse. Alius verò Pythiam precio delinitam cum illo fecisse asserit, in hunc modum. Mulier erat in Ponto, quae praegnantem ferebat se ex Apolline. Cùm filium peperisset, complures & nobiles magnam nutrimentorum eius atq; educationis egerunt curam. Nomen puero Sileno est inditum. Hoc sumto Lysander exordio, reliqua de suo assuit & atrexuit. Alium praeterea vulgauerunt & dissipauerunt Spartae Delphis petitum rumorem, oracula peruetusta à sacerdotibus in arcanis tabulis conseruari, neq; attrectare has vel legere fas esse, nisi longo aeuo natus ex Apolline venisset & generationis suae indicio, quod notum custodibus esset, edito ijs, tabulas, quibus sortes continebantur, accepisset. His praestructis veniendum sicut Apollinis filio Sileno erat ad posce̅da oracula. Sacerdotes conscij singula sedulò rimare de natalibus eius & percontari debeba̅t. Postremùm his adducti scilicet libellos tanquam Apollinis filio ostendere, atque hic in magna corona cùm alia recitare oracula, tum cuius causa hoc institutum commentum fuerat, de regno: praestare & satius esse Spartiatis, vt ex optimis ciuibus legere̅t reges. Vt iam adoleuit Silenus, atque ad rem agendam veniebat, ecce Lysander à fabula excidit vnius ignauia histrionis & administri: qui cùm admouenda operi manus esset, obtorpuit & tergiuersatus est. Nihil tamen, dum superstes Lysander fuit, patefactum est, sed post obitum eius. Decessit enim ante reditum ex Asia Agesilai, cùm in bellum Boeoticum incidisset, vel potiùs Graeciam coniecisset. Eo mortuo, ait Ephorus, cùm disceptatio quaedam sociorum Spartae esset: & scripta, quae apud se asseruauerat Lysander, essent inspicienda, domum eius Agesilaum profectum. Quem, vt codicem reperit in quo descripta illa de republ oratio erat, regnum Edrytiontidis & Agiadis eripiendum, atque in medio esse ponendum, legendos???ue reges ex optimis: instituisse orationem in lucem pro concione proferre, & Lysandrum aperire, qui ciuis in operto fuisset. Verùm Lacratidam prudentem virum & principem Ephororum retinuisse Agesilaum, mounisse???ue, ne refoderet Lysandrum, sed orationem cum eo defoderet ita artificiosè & astutè concinnatam. Plut. in Lysandro, & Diodorus Siculus lib. 14. Quum Constantinopoli imperaret Leo Magnus: Timothevs, cognomento Aelurus, magicis impostaris vtens, cellulas monachorum obiuit Alexandriae noctu, nominatim que̅que vocans. Qui cùm responderent, ita dixit: Ego sum angelus, in hoc missus, vt omnes iubeam abstinere societate Proterij & Chalcedonensium rerum, Timotheo autem Aeluro episcopatum Alexaudrinum tradere. Porrò cùm cateruam hominum turbulentorum mercede parasset, per tyrannidem solio episcopali potitus est. Cedrenus, & Theodorus lector libro primo. Benedictvs Caietanus, Cardinalis, vir in iure ciuili & canonico peritissimus, cùm primùm locum apud Celestinum V. Pontificem teneret: ei, vt se pontificatu abdicaret, sua dere coepit, ne Ecclesia Dei ob imperitiam gubernantis periclitaretur. Hac leuitate & superstitione Celestini motus Carolus, Siciliae rex hominem amicissimum Neapolim perducit, eius???; animum à tanta foeditate rei amouere conatur, clamante vbique locorum populo, se nolle alium Pontificem quàm Celestinum: id???ue ab eodem Pontifice precibus & obsecrationibus contendente. Cui Pontifex respondit, Nil aliud se esse facturum, quàm quod Deus vellet, quod???ue ipse è rep. Christiana esse censeret. Tum verò Cardinales abdicationem homines quaerentes, vehementer instant, vt id quàm primùm agat, proposito reip. Chiristianae discrimine: affirmantes omnia mala tuum accidentia, die iudicij, eius imperitiae imputatum iri. Motus his verbis vir sanctus & simplex, suturum se in eorum potestate dixit, modò id iure fieri posset. Quare constitutio omnium consensu facta est, licere Pontifici abdicare se magistratu. Quam quidem constitutionem Bonifacius IIX. eius successor postea confirmauit, quemadmodum libro sexto Decretalium apparet. Tum verò Celestinus ad priuatam vitam rediens, alterius subrogandi Pontificis cardinalibus ex instituto potestatem dat, pontificatus sui mense sexto. Atq; ita Benedictus Caietanus po̅tifex creatus sub nomine Bonifacii IIX. Celestinum ad eremum abeuntem ex itinere retraxit, & praefecto arcis Fumonis, quae in Hernicis est, custo diendum tradidit, hoc praetextu, ne auctores seditionum aliquam calamitatem, hoc duce ecclesiae aliquando inferrent. Homo ingratissimus & callidissimus: quippe qui ambitionis causa & virum sanctum decepit, dum eum magistratu se abdicare compulit: & captum vitam eremiticam appetentem, in arce Fumonis dolore animi ante tempus mori coëgit anno vno, mense quinto post initum pontisicatum. Sunt qui scribant, Bonifacium immisisse subornatores clanculùm quosdam qui noctu demissa quasi coelitùs voce in cubiculum Celestini, ei peesuaderent, vt pontificatum dimitteret, si saluus fieri vellet. Platina. & Egnatius lib. 4. cap. 1. & Cranzius lib. 8. Metrop. cap. 48. Nuptiarum spem. Roluo Danorum rex Suecia subacta. Hiarthuarum quendam sorore Sculda in matrimonium data, annuo???ue vectigali imposito, Sueciae praefectum constituit, libertatis iacturam affinitatis beneficio leniturus. Sculda maritum atrocissimis nouarum rerum consilijs imbuit, plus vnumquemque libertati, quàm necessitu dini debere testata. Igitur arma diuersi generis tegminibus obuoluta, tributi more per Hiarthuarum in Daniam perferri iussit, ad Lethram oppidum, à Roluone constructum, eximijs???ue regni opibus illustratum. Rex Hiarthuarum regio conuiuio excipit. Sueones nocte intempesta cubiculis egressi, regem cum proceribus vino somnoq; sepultum obtruncant, nemine ex toto eius comitatu praeter vnicum Viggonem superstite, qui postero die Hiarthuarum in triumphali conuiuio & vita & ephemero regno exuit. Saxo lib. 2. Cranz. lib. 1. Sueciae cap 20. Noruagiae rex Olauus, Syritham Sueciae regis viduam coniugio sibi sociare voluit: quò Sueciae vires suis adiungeret. Sveno Danorum rex subornauit ex suis duos, qui specie perfugarum Olauum peterent, multa mala in caput Suenonis congererent: Caeterùm filiam eius Thiram, auiae nomen referentem, insigni laude celebrarent. Quorum vocibus Olauus accensus, missis ad Suenonem oratoribus, filiam eius coniugem depoposcit. Cùm autem Sueno legatos spei plenos à se dimisisset, Olauus Syritham, vt aetate disparem, ludibrio habens, specie colloquij accersiuit, & (vt gens illa nauibus ferè omnia peragit) in suam nauim euocauit: re ita co̅posita, vt pons cui inscenderat solueretur, & regina cum comitibus in mare delapsa, no̅ sine perieulo ex traheretur. Cùm igitur Olauus à se Syritham tali indignatione repulisset, tum Sueno filiam ei dare negauit, & Syritham ipse duxit. Olauus tantam vlturus iniuriam, expedita classe mouit in Danos. Sed Sueno accitis in opem Suecis, quibus priuignus eius praeerat Iacobus, oppresso???; Olauo, Noruegiam subegit. Cranz. lib. 4. Daniae, cap. 24. Literas adulterinas. Tryphon monachus, ea conditione sede Constantinopolitana potitus, vt post certum tempus Theophylacto Romani Laca peni Imperatoris filio, qui tum ob aetatem tanto muneri impar erat, vltrò sede cederet: eo elapso cedere noluit. Cesariensis Patriarcha, vt Imperatori gratificaretur, cu̅ simulata amicitia compellat, ac quibus artibus ipsum Imperator oppugnare aggrediatur, indicat, deniq; ait: Hoc te ariete expugnatum iri considunt aulici, quòd literarum rudem te esse iactitant. Quare vt hoc etiam te crimine purgare possis commodè, nolo tibi meo deesse consilio. Scribas, inquit, multis praesentibus nomen tuum, & pontifi catus dignitatem, eam???; chartam ad Imperatorem curato perferri. Paret Typhon, dolum fraudulenti hominis non olfaciens, & assumta charta h???c scribit: Trypho̅ ex Dei misericordia archiepiscopus nouae Romae, & oecumenicus, & patriarcha. Eam chartam Caesariensis Imperatori offert: ac mox per aulicos Tryphonis nomine subijcitur, quasi sua si functione abdicarit. Hoc artificio sede sua ciecto Tryphone, Theophylactus Imperatoris F. designatus fuit pontifex. Zonaras. Nuncium falsum. Obsidebatur Manfredvs Tarentinus dux à Pontificis [1997] Alexandri IV. exercitu Nueeríae. Praelio decertare no̅ ausus, consilio se obsidione eximit. Emissi clàm ex vrbe nonnulli pari atque ille erat calliditate, cùm paulò longiùs processissent, subornarunt quosdam alios non minori audacia astu???ue, qui lugentium habitu ex Sueuia cum literis, quas ipsi conscripserant, adulterino???ue anulo signarant, venire se dicerent, simulatis???ue cum lacrymis falsò nunciarent, Conradinum Sueuum Conradi Imp. F. obiuisse. Res & nunciata, & credita. Captus dolo Legatus Pontificis vltrò soluit obsidionem. Bauari tutores Conradini, perinde ac nullo pupillo, cuius tutelam gererent, procul è regno Siculo delusi abiêre. Manfredus velut pro defuncto rem diuinam magna religione amplissime???ue faciendam atratus ipse curauit, iusta???ue persoluit, gaza???ue Panormo ad se transferri iussa, ac largitione veteranis sibi conciliatis, nouo???ue ex Africa milite barbaro mercede conducto, quasi nulla iam iusta regiae Siculae stirpe, rex salutatur: prius???ue regnum opes???ue firmauit, quàm fieret fides à quoquam, viuere Conradinum, animis hominum errore occupatis. Cum rege Tarraconensium affinitatem contraxit, collocata illi filia Constantia. Aemilius lib. 7. Eorvm qvi imperivm dare possunt Conciliationem. Siue ea fiat Sapientiae studio. Bardas Theodorae Augustae, Theophili Imp. viduae, frater, cùm imperium affectaret, Michaëli Imperat. adhuc puero suasit, vt regnum assumeret: Theoctistum patritium Michaëlis praeceptore̅ ex insidijs obtruncari curauit, Theodorum Palatio exegit, Michaëlem aurigationibus & popinis detinuit. Ipse interim in tanta regis desidia, cùm neglecta essent penitùs philosophiae studia, vt sibi famam aucuparet, scholas scientiarum triuiales vbique instituit, ac publicum doce̅di locum, professoribus???; annua stipendia & publicam prouisionem constituit: his???ue communem praeceptorem Leonem conduxit, cui celebre in philosophia nomen erat, quem Theophilus Imp. magnis muneribus affecerat, & pontificem Thessalonicensem creauerat: at quia nullum honorem imaginibus censebat exhibendum, eiectus vrbe fuerat. Leges ciuiles restituit, cùm quotidie ipse iudicijs praeesset, vt leges amissae & obliuioni datae pristinum vigorem resumerent. His artibus aditum sibi ad imperium iam fecerat, nisi à Basilio Protostratore, per aemulationem, in conspectu C???saris caesus fuisset. Cuspin. Ioannis VII. Pontificis maximi astus, omnia in fallendo ingenia, quae vnquam viderim aut legerim, superauit. Nam cùm femina esset Britannica, Agnes appellata, domo fortassis ob impudicitiam profuga, femineo amictu in virilem mutato, data studijs diligenti opera, Athenis, ad eam doctrinae magnitudinem peruenit, adeo???ue virum effingere sciuit, vt Leoni quarto in pontificatu succederet anno Saluti DCCCLIII. Quem cùm biennium obtinuisset, in facra processione ad Colosseum partus dolore absumta est. Fulgosus lib. 7. cap. 3. & Egnat. lib. 7. cap. 3. & Caelius lib. 14. cap. 1. A. L. & Cranzius lib. 2. Metropol. Prodigalitate, profusione. Iason misit per Menelavm pecuniam Antiocho regi: Menelaus verò sibijpsi redemit summum sacerdotium, interuertens Iasoni talenta argenti trecenta. 2. Mach. 4. Anno V. C. 313 Proculo Geganio Macerino, & L. Menenio La nato Coss. annonae caritas Romam inuasit: dubium, deserto agrorum cultu, an coelo frugibus aduerso. Tum Sp. Melivs ex equestri ordine homo praediues, rem specie, vtilem, sed libertati praecipuè inimicam est aggressus. Emerat hic per clientes & hospites penè quicquid frumenti fuerat ex Hetruria aduectum, emtum???; multitudini gratis in grauissima annona distribuit. Conciliauit ea largitio homini tantu̅ fauoris, vt quacunque incederet, frequens circa illu̅ ciuium multitudo conspiceretur, futurum consulatum haud dubio consensu repromittens. Quoniam autem consulatus erat patribus non sine certamine extorquendus, de regno agitare coepit. Creantur interim consules, T. Quintius Capitolinus, & Agrippa Menenius. Ad hos & patres Minutius detulit, se manifesto indicio compertum habere, in Sp. Melij domo secreta consilia agitari, ingentem vim armorum eò collatam, corruptos ex Tribunis quosdam, qui ad prodendam libertatem cum Melio conspirent. Tum quia à consulibus prouocatio erat, visum est ad id malum opprimendum, Dictatore opus esse. Quintius Cincinnatus dictus est. Is Seruilium Halam magistrum equitum dixit. Qui Melium ad Dictatorem venire nolente̅, & populi fidem implorantem occidit. Placata inde Dictatoris oratione multitudine, Questores iussi sunt Spurij bona vendere, pecuniam???; inde exactam in publicum redigere. Domus diruta, monumentum nefariae spei oppressae vt esset area, Aequimelium appellatum. L. Minutius boue aurato, vel, vt alij tradunt, statua axtra portam Trigeminam est donatus. Sabellicus libro 5. Enncadis 3. Cùm Galba defecisset à Nerone, primus Otholegatus Lusitaniae accessit ex ducibus ad partes Galbae: & quantum auri argenti???ue habebat in poculis, argentario id omne dedit, vt inde numi fierent, quos ministris Galbianis enumerauit, fecit???ue iter multos dies cum Galba; eodem???; momento & ipse spem imperij concepit, tum ex conditione temporum, quae tumultuosa erant, tum ex praedictione Seleuci mathematici, qui illi denunciabat, vt Tranquillus scribit (Plutarchus & Tacitus mathematicum Ptolemaecum appellat, nisi idem sit qui Ptolemaeus Seleucus dicebatur.) Omni igitur officio atque ambitione vsus, militum animos demerebatur, atq; beneficio deuinciebat; affabilitate???; ac militari promotione militibus sese ita insinuauit, vt palàm omnes praedicarant, hunc solum successione imperij dignum. Sperabat autem adoptionem à Galba, ad quam T. lunius, qui magnae potentiae apud Galbam erat, pro viribus Galbam induxerat. Sed postquam Piso praelatus ei est, ad vim conuersus, conspirationem inijt: ad quam & magnitudo aeris alieni eum impulit, qui se nisi principem, viuere non posse, asserebat. Cuspinianus. Cùm mortuo Anastasio Imperatore Amantius spado palatij praefectus ingentem pecuniarum vim ad Ivstinvm Comitem excubitorum detulisset, vt eam inter milites partiretur, seruata tamen quantum ipse vellet pecunia, modò ductoribus exercitus persuaderet, Theocretianum sibi longè samiliarissimum vt legerent Imperatorem, maius???; promitteret persingula capita donatiuum, quàm priores vnquam fecissent: Iustinus quidem satis integrè pecuniam inter milites partitus suffragia pro se cautè emit. Itaque ab vniuerso Senatu toto???ue exercitu, Iustinus electus ac pronunciatus est Princeps: sella???ue curuli exceptus, ac dia demate ornatus, ab omnibus salutatus Imperator, Amantium & cubicularios ob insidias paratas è medio sustulit. Cuspin. Comnenus Michael Palaeologus accepta ab Arsenio patriarcha tractandae regiae pecuniae potestate, totis modijs eam in manus nobilium & militum effudit, eorum???; etiam, qui eloquentia populum demulcere norant. Atque ita paulatim animos omnium deliniuit, vt eum solum & prudentia & vsu rerum tantae Imperij moli sustinendae parem iudicarent, dum Imperatoris Theodori Lascaris filius Ioannes ad maturam aetatem perueniret. Hac via primum sibi ad imperatorium fastigium gradum fecit, ex quo secundis ventis & plenis velis in imperij portum est inuectus. Gregoras lib. 3. Blanditia, Adulatione. Absalomvs Dauidis F. populum blandae alloquens, & manè ad portam stans si quis ad regem ad ius petendum adibat, eius causam bonam iustam ???; esse, at patrem suum malos habere consiliarios, dictitabat: si ad se regnum perueniret, sese ius aequabiliter omnibus esse reddirurum. Quinetiam si quis ad eum venerandum accessisset, ille eum porrecta manu prehensum osculabatur. Currus quoq; equitatum & L. satellites sibi comparauerat, ita vt omnes magnisi centiam illius, adde etiam corporis pulcritudinem admirarentur. His igitur artibus per quatuor annos vsus, tandem simulatione voti Hebronem profectus est, ibi???; à suis asseclis in regem creatus, per emissarios suos in tota Iudaea tubae sonitu signisi ca̅dum curauit, Absalomum Hebrone regem creatum: atq; ita Dauidem patrem regno expulit, cum???ue eius concubinis publicè concubuit Herosolymis. 2. Regum 15. Agathocles, Carcini Regini exulis F. Syracusanorum dux contra optimates, sexcentos expulit. Post haec concione conuocata, criminatus sexcentos & paucorum principatum, afferens???; se ciuitatem perpurgasse ab ijs qui principatum affectarent, & sinceram libertatem populo peperisse, ac cupere aliquando liberatum à laboribus priuatam vitam degere: suum paludamentum dilacerauit, pallio???; assumto abibat, se spestandum praebens tanquam vnum è multis. Haec agebat, se popularem simulans, & cettò sciens complures ex concione participes fuisse flagitiorum nefariorum, & ob id nunquam consensuros, vt cuipiam alteri imperatoris dignitas demandaretur. Confestim igitur qui oppressorum bona compilarant, vociferabantur, ne se desereret, sed omnium curam susciperet. Is principiò obsistere: deinde multitudine vehementiùs vrgente, dixit acquieturum se, si soli liceret imperare, absq; collega. Concedente idipsum populo, denunciauit debitorum immunitates, & agrariam legem. Interea neque dia dema assumsit, neq; stipatores habebat, neque difficilem aditum ad se patere voluit: quae quidem omnes ferè tyranni sibi parare solent. Curam verò habuit redituum & praeparandorum armorum atque telorum. Sic sensim tyrannidem inuasit. Diod. lib. 19. A. Vitellivs à Galba in Germaniam missus, tota via caligatorum quosque militum obuios exosculabatur, per???; stabula ac diuersoria, mulionibus ac viatoribus praeter modum comis: vt manè singulos iámne ientassent sciscitaretur, se???ue [1998] fecisse ructu quoq; oste̅deret. Castra ingressus nihil cuiquam poscenti negauit: atque etiam vltrò ignominiosis notas, reis sordes, damnatis supplicia demsit. Quare vixdum mense tra̅sacto, neq; diei neq; temporis habita ratione, ac iam vespere, subitò à militibus è cubiculo raptus, ita vt erat in veste domestica, Imperator est consalutatus: circumlatus???; per celeberrimos vicos, strictum diui Iulij gladium tenens, detractum delubro Matris, atq; in prima gratulatione porrectum sibi à quodam: nec antè in praetorium redijt, quàm flagrante triclinio ex conceptu camini: tum quidem consternatis, & quasi omine adueeso anxijs omnibus, inquit; Bono animo estote, nobis alluxit: nullo sermone alio apud milites vsus. Consentiente deinde etiam iam superioris prouinciae exercitu, qui priùs à Galba ad Senatum defecerat, cognomen Germanici delatum ab vniuersis cupidè recepit: Augusti distulit: Caesaris in perpetuum recusauit. Suetonius. Iustitiae simulatione. Diocles Medus hoc pacto Medorum tyrannidem occupauit. Medi sparsim habitabant, nullam???ue ciuitatem habe̅tes, sine legibus aciudicijs vitam agebant: & agebant, rapiebant???; sese mutuó. Diocles vicinis iura dabat, cos???; aequalitatem seruare docebat. Eo delectabantur indice, cuius nomen statim celebre apud Medos euasit, factus???; est ad eum concursus, tanquam ad aequabilem ac iustum iudicem. Cùm omnium beneuolentiam sibi fama & gloria conciliasset, praesidia comparauit: ijs???ue vsus, per noctem lapidum ictib. domum suam oppugnari curauit: mane facto apud Medos de nocturnis insidijs conquestus, quasi eorum causa in mortis periculu̅ adductus esset, quòd inter eos ius diceret. Multitudo indignabatur, & ad corporis securitatem decernebat ei locum munitissimum inhabitandum, arcem Ecbatanorum, & corporis stipatores quos ipse delegisset, ei???ue victum de sacris pecunijs suppeditandum constituit. Hanc ille consecutus stipatorum multitudinem, indies his plures adiecit, & pro iudice rex factus est. Polyaen. lib. 7. Gelon Dinomenis filius, Syracusius, in bello aduersus Himil conem Carthaginensem suscepto, creatus summus dux, cùm egregiè pugnasset victor, prodiens in concionem, rationes???ue reddens imperatoriae dignitatis, impensarum, temporum, armorum, equorum, triremium: & ob haec vniuersa collaudatus, tandem exuit vestem, atque stans in medio nudus: Sic inquit, ego vobis nudus sto, vos autem armati. Itaque si quid à me gestum est intolerabiliter, proferte contra me. Tum ferro, igni???ue & lapidibus populus auxilium tulit, tanquam optimum ducem collaudans. Quid respondens inquit: Et in posterum igitur talem ducem eligite. Iterum populus: At alium talem non habemus. Ita creatus secundò dux belli, pro duce tyrannus Syracusiorum cuasit. Polyaenus libro primo. Tamberlanes Scyta pastor, pastoralibus ludis rex creatus, animum ad maiora adijciens, pastores, vt iureiurando imperata se facturos pollicerentur, impulit. Pecora igitur venundare eos, atque vt à tam inopi vita se vindicarent, arma equos???; comparare iussit. Hoc numero (ad quingentos enim peruenerant) quasdam mercatorum societates, quae per eas regiones magno numero praesidij gratia commeare solent. & vulgò Carauanae dicuntur, armis deuicit: atque in partienda praeda adeò se inter comites iustum liberalem???ue praestitit, vt mutatae conditionis pastores non modò non poenireret, sed fide amore???ue enixiùs ei deuincirentur. Ad compescendam praedonum audaciam mille equitum dux in eius regionis sines, vbi haec aduersus mercatores gesta erant, à Persarum rege missus: cùm à latronum duce in colloquium vocatus esset, latronis arte verbis???ue delinitus, ex hoste comes ei factus est. Interim inter Persarum regem fratrem???ue eius orta controuersia, fratris causam latronum duces susceperunt: cui postquam regnum asseruêre, maiori exercitus parte ab co impetrata, illius auspicijs fingunt sese in exteras gentes imperiu̅ propagare velle, co̅pulsis ad rebellandum populis breui se. qui antè latronum princeps erat, Persarum regem fecit. Quòd autem ischia debilitatus erat, eius nomini Temir (quod Scytharum lingua semur significat) lang Persae addiderunt, quod verbum prisca lingua ischia debilicatum ostendit, coniunctis???ue ambobus verbis Temirlang nuncupatus fuit. Hic Persico regno Armeniam, Syriam. Babylonem???ue, atque multas alias gentes addidit, vrbem???ue Samarcandam ambitu maximo in Persis co̅ditam, innumerabili hominum multitudine repleuit. Egnatius lib. 3. cap. 4. & Fulgosus eodem. Roboris ostentatione. Erant Pigres & Mastyes, P???ones, qui postquam Darius transmisit ex Scythia in Asiam, Sardis venêre, cupidi tyrannidis apud Paeonas potiundae, ducentes vnà sororem procera statura atque speciosam. Hi obseruato tempore, dum in suburbanis Lydorum Darius praesideret, talem rem sibi agendam putarunt. Sororem quàm optimè poterant exornatam, ad aquam mittunt, vas capite continentem, equum, è brachio trahentem, linum???ue nentem. Eam praetereuntem Darius attentè considerans, quòd neq; Persica erant illa quae ageret mulier, neque Lydica neque vllarum ex Asia feminarum, misit quosdam suorum satellitum, iussos obseruare, in quam rem vteretur mulier equo. Istis obsequentibus, femina vbi peruenit ad flumen, equum adaquauit, vas aqua impleuit: eadem???; via regressa, aquam capite ferens, equum è brachio trahe̅s ac fusum versans. Admiratus Darius, adduci coràm feminam iubet. Ea adducta, adolescentes fratres qui aderant, non procul rem ipsam speculantes, interroganti Dario, Cuias illa esset, aiunt se Paeones esse, & illam suam sororem, se???; venisse Sardis, vt sese Dario donarent. Paeoniam autem Teucroru̅ coloniam esse ad flumen Strymonem sitam, non procul ab Hellesponto. Interroganti Dario, nunquid omnes iliic feminae tam laboriosae essent? affirmarunt promtè, id ita habere. Itaque Darius literas ad Megabyzum dat, quem in Thracia praefectu̅ reliquerat, iubens èsedibus suis Paeones ad ipsum transferri, cum liberis, pariter & vxoribus. Herod. lib. 5. Reconciliatione. C. Ivl. Caesar ex Hispania reuersus, quia triumphum postula̅tibus manendum extra vrbem, candidatis consulatus petendus eratin vrbe: his legibus conflictatus contrarijs, cùm ad tempus comitiorum consularium occurrisset, contendit per amicos à senatu, vt ab sentis sui ratio haberetur. Contra cuius postulata insistenti legi Catone, mox vt multos aduertit à Caesare delinitos, tempore rem excludente, ac diem dicendo eximente: constituit dimisso triumpho Caesar incumbere consulatui, ingressus???ue illicò vrbem suscepit actionem: Considerans autem in M. Crassi à Cn. Pompeio alienatione, si ad alterum se applicasset, alterum habiturum se inimicum, ad ambos reconciliandos conuertit animum, rem praeclaram alioquin & ciuilem, sed ex causa praua caute???ue ab illo & insidiosè commentatam. Quippe vires reipubl. quae sicut in naui propensiones ad aequilibrium redigebant, vbi coiêre, & vnitae sunt (quod quidem eam oppressit & euertit funditùs) inexupetabile reddiderunt momentum. Vnde M. Cato eos, qui ab insecuto Pompeij cum Caesare dissidio rempubl. praedieabant profligatam, errare dicebat, qui reprehenderent nouissima. Neque enim dissensionem vel simulcatem, sed coitionem eorum & consensionem primum reipubl. vulnus & maximum fuisse. Inito Coss. extemplò leges non consuli, sed audacissimo tribuno plebis rogauit congruentes, in gratiam plebis legem de colonijs deducendis, & leges agrarias promulgans. Ibi cùm aduersarentur ei in senatu optimates, quòd diu occasionem quaesisset, vociferatus testatus???ue inuitum se transire ad populum, quem necessariò & iniurijs in sesenatus adductus cogeretur obseruare, prosilijt: cinctus???ue hinc Crasso, illinc Pompeio, rogauit eos, Ecquid leges suas probarent? Cùm probare dicerent orauit, vt contra aduersarios, qui gladio minitarentur, essent sibi auxilio. Id illi sunt polliciti. Adiecit insuper Pompeius, contra gladios cum gladio se venturum, & scutum quoque allaturum. Haec vox optimatum aures offendit, indigna eius pudore, atque ab eius erga senatum obseruantia abhorrens, imò insana & temeraria: populus verò exultauit. Cui cùm M. Bibulus consul repugnaret, pompeius vrbem militibus compleuit, rem???ue publ. vitotam occupauit. Quippe consulem Bibulum, qui cum Lucullo & Catone in forum descendebat, repentè adorti, fasces fregêre. Quidam cophinum stercotis plenum in ipsius caput Bibuli effudit. Duo tributi, qui Bibulum deducebant, vulnerati sunt. Ita aduersarijs foro eiectis lex perlata agraria est. Plebe legibus agrarijs delinita, ei prouincia Illyrlcum & tota Gallia, adhaec quatuor legiones in quinquennium decretae sunt: praecinente Catone, in arce suis ipsos decretis collocare tyraunum. Interea Caesarem bella Gallica euexêre. Qui cùm remotissimè ab vrbe abesse, & Belgis, Sueuis, Britannis???ue putaretur implicatus: clàm astutia sua medio in populo & praecipuis rebus Pompeij potentiam labefactabat: Siquidem aurum, argentum, reliquam???ue praedam & opes ex tot hostibus superfluentia in vrbem mittendo, labesactando???ue largitionibus, & praebendo aedilibus, praetoribus, consulibus, atq; horum coniugibus auctorabat sibi complures. Itaque ad eum, postquàm Alpes transmisit, Lucae hybernantem cùm ingens visorum simul & mulierum certatim confluxit agmen: tum senatores, inter quos Pompeius & Crassus fuêre, ducenti. Conspecti fuerunt pro Caesaris fotibus proconsulum & praetorum centum viginti fasces. Ille alios omnes spe & numinis fatiatos dimisit. Crassus verò & Pompeius cum co pacti sunt, illi vt consulatum peterent, Caesar ad comitia frequentes milites suffragandi causa mitteret. Si designati essent, quamprimùm vt curarent prouincias & legiones sibi decerni, Caesari verò suas [1996] prorogari in quinquennium. Caeso à Parthis Crasso, Pompeius Romae rerum potiebatur solus, Caesaris tamen legiones metuebat, exercitum dimirtere nolentis, cùm Pompeio in quadriennium decretas prouincias audiuisset, sui verò absentis nullam rationem habitam. Proinde in vrbem milites assiduè mittebat ad comitia, multos ex magistratibus numis sibi parabat & redimebat: in quibus consul fuit Panlus, qui ad partes eius trecenties sexagies H-S. precio desciuit: & Curio tribunus plebis immenso aere alieno ab eo liberatus, simul???ue M. Antonius ob curionis amicitiam ijsdem obstrictus nominibus. Compertum est vnum ex missis à Caesare centurionibus pro curia stantem, cùm audiret negari à senatu Caesari prouin ciae prorogationem, gladium manu concusisse, ac dixisse: Atqui hic dabit. Plut. in Pompeio in Caesare & Catone. Insectatione. Ioannes Baluus Verdunensis, humili loco natus, thesaurarius primùm, inde Ludouici XI. regis fauore episcopus Andegauensis, Paulum II. acerrimè impugnando apud regem, effecit, vt Paulus eius conciliandi causa galerum illi offerret. Postea etiam praeter ecclesiasticas dignitates, Comitis & Baronis nomen assecutus est. Garimbertus libro quarto, de vitis Pontificum. Nobilitate ementita. Consule Tit. Natales simulare: quatenus claris sese familijs per dolum inserendo, principatum quoq; acquirere conantur, f. 1953. Paphlagonum reges Pylemenes dici consueuêre. Hinc periocum Nicomedes Bithyniae rex, cùm subactam Paphlagoniam cum Mithridate diuisisset, eam iussus in integrum restituere, suis viribus diffisus, Se iusto regi restituere velle, dixit, atq; Philomenem filium, Pylemenem nuncupauit, regno???ue imposuit. Sabel. lib. 3. En. 6. Nymphidivs Sabinus praetorio praefectus, qui Neronem prodidit, Galba Imper. electo, ad imperium & ipse aspirans, non detrectauit C. Caesaris, qui post Tiberium imperauit, filius nuncupari. Consueuerat enim, vt fama erat, admodum adolescens Caius genitrici eius, quae erat forma non illiberali, ex sartrice meritoria & Caesaris liberto Callisto genitae. Caeterùm fuit eius cum Caio consuetudo Nymphidij ortu recentior, ac suspicabantur ex Martiano gladiatore, cuius amore proprer magnum nomen deperibat Nymphidia, quem potiùs videbatur oris lineamentis referre, eum fuisse susceptum. Plut. in Galba. Suffragijs. Venetijs inclinabant non paucorum studia in Franciscvm Foscarum, qui vniuersae Reipublicae praeesset; sed eius aetas multorum vota retardabat (alterum enim & quinquagesimum aetatis nondum agebat annum) quae res maiorem quadragintauirûm partem ab hoc proposito auocabat, multis longè senioribus, qui Mocenico principi succederent, adhuc extantibus. Effecit tamen Foscarus, vt voti sui compos tandem esset. Nam quum in quadragincauirûm numero aliquot essent, qui illi vni praecipuè studerent, effecit cum ijs, vt in suffragando minimè sibi fauerent, nisi quum ille annuisset. Quare conuersus in alios omnes, hoc vnum sese ab illis petere agebat supplex, vt suo tantùm suffragio dignum illum censerent, qui summae rei praeesset, turpe enim & ignominiae plenum sibi videri, si diui Marci procutator, semper???; de Repub. optimè meritus vix tria aut quatuor suffragia referret, quum in nomen eius iretur. Quòd si semel supra dena numerare posset, sese id aequissimo animo laturu̅. Quod quum illi ex animi sui sententia obtigisset (nemo enim rem tam aequa̅ negare ei poterat) nactus opportunam, vt sibi videbatur, occasionem, annuit fautoribus suis, ne deessent, sed omni opera ac studio sibi adessent. Euntibus igitur omnibus in Francisci nomen, astu & arte id adeptus est, vt quinque & viginti suffragia sortiretur, qui numerus tunc temporis in eligendo duce satis esset. Quapropter stupentibus omnibus dux salutatus fuit. Ibidem. Fridericus Sueuiae dux, vir religiosus, prudens & fortis, Henrici V. Imper. ex sorore nepos, commendata habuit ab auunculo insignia Imperij: & ideo multi praeiudicio decessoris hunc eligendum regem putabant. Alij verò, quòd imperij iura nimis imminuta viderentur, fortem & acrem principem requirebant. Ita pro se quisque recusare, & ad alium potiùs transferre contendit. Id quum ex composito inter principes fieret, procurante Alberto Moguntino archiepiscopo, qui domum Henrici non amabat, Saxones autem haberet in precio: Fridericus etiam ipse, nihil subesse doli veritus, & penè cercus de se eligendo, vt moderationis suae specimen daret, & insignia Imperij principibus restituit, &, vt caeteri, imparem se illi oneri fassus est. Nec mora, qui cum Moguntino senserant: Quandoquidem, inquiunt, recusant imperium, quibus videbatur deferendum: Luderus siue Lotharius Saxoniae dux implorandus, ne patiatur Imperij dignicatem iacere contemtam. Itaq; vnanimi consensu illum elegêre, nihil recusantem. Cranz. lib. 5. Saxoniae, cap. 1. Post Rodolfi Habspurgensis obitum, anno Christi 1291. Adolphus comes Nassauiensis Caesar electus est Francofordiae, astu Gerlaci Moguntini archiepiscopi, consanguinet sui. Gerlacus enim principum Electorum discordia inter se perspecta, clàm singulos conuenit, & de eligendo Caesare egit. Simulat igitur apud Venceslaum Boëmiae regem plerosque consentire in electionem Alberti Austriae ducis, cui infensus erat Venceslaus. Rex votum suum Gerlaco dat: eligeret quemcunque alium, quàm Austriae ducem. Apud Saxonem similiter fingit, principum vota in ducem Brunsuicensem Saxonis hostem inclinare. Saxo suffragium suum Gerlaco committit, ea conditione, ne eligatur Brunsuicensis. Apud Palatinum simulat, vota Electorum in Venceslaum hostem eius propendere. Palatinus ergo vocem suam Gerlaco dat, modò ne Boëmorum rex creetur. Sic principum ferè omnium vota assecutus, praeter omnem expectationem Adolphum regem Romanum electum nunciauit & proclamauit. Cuspin. in Adolphi vita. C. Marivs Consul III. exercitui contra Cimbros, quiaduentare dicebantur, praefectus, exacto tempore annuo, vrgentibus comitijs, cùm defunctus collega eius esset, relicto ad exercicum M. Aquilio, contendit Romam. Ibi multis & insignibus viris consulatum ambientibus, L. Saturninus (qui praecipuè inter tribunos impellere valebat plebem, & quem in se circumegerat Marius) monuit eam pro concione, vt consulem illum crearent. Cum???ue Marius in speciem detrectare consulatum nec cupere iactaret: proditorem eum patriae Saturninus appellauit, qui periculo tanto impendente, bellum suscipere gerendum abnueret. Populus videns tempus requirere illius virturem & fortunam consulem quartum eum designauerunt, collegam???; ei Luctatium Catulum addiderunt. Plut. in Mario. Sortitione fraudulenta. Sordida magorum dominatione in Perside oppressa, Darius rex adiutoribus eiusdem dignitatis assumtis pactum cum praeclari operis consortibus fecit, vt equis insidentes, Solis ortu, cursum in quendam locum dirigerent, is???; regno potiretur, cuius equus in eo primus hinnisset. Caeterùm maximae mercedis competitoribus fortunae beneficium expectantibus, solus acumine equisonis sui Oebaris prosperum exoptatae rei effectum assecutus est, qui in equae genitalem partem demissam manum, cùm ad eum locum ventum esset, naribus equi admouit, quo odore irritatus ante omnes hinnitum edidit: audito???; eo, sex reliqui summae potestatis continuò equis delapsi candidati (vt est mos Persarum) humi prostratis corporibus Darium regem salutauerunt. Quantum imperium quàm paruo interceptum est vaframento? Val. Max. lib. 7. c. 3. ex Herod. lib. 1. Polyaen, lib. 7. & Iustinus, paulò aliter narrant. Equu̅ enim Darij in constituto loco equae admissum ab Oebare, postridie eodem in loco amoris desiderio commotum primum hinniuisse. De modo ambigunt, de re constat. Temeni fraudem in Messeniae regno Cresphonti adiudicando, pete ex Titulo, Regiones astutè comparare. Syracusis lex erat de sacerdote Iouis in annos singulos sortitò capiendo ex tribus generibus. Quòd si suffragijs tres crearentur, res reuocabatur ad sortem, nimirum vt qui sorte è tribus prodijsset, is sacerdotio potiretur. Verres autem Siciliae pr???tor cùm Theomnestum renunciari, & legem tamen retinere videri vellet, tres sortes in vrnam conijci iussit, in quibus omnibus scriptum esset nomen Theomnesti. Cicero Verrina quarta. Postquam Acacius Constantinopolitanus episcopus à Romano Pont. excommunicatus est, & alius in eiusdem locum substituendus esset: tum Zeno Imper, vt tolleret occasiones turbarum, quae in electionibus plerunq; oriri solebant, chartam puram obsignatam in altari reposuit, & in alia scripta Deum orat, vt ipse in mundam illam notis designaret, quémna̅ Constantinopolitanae Ecclesiae praefectum vellet. Astutè igitur Flavitas presbyter, homo summae audaciae & impietatis, aedituo pecunijs corrupto, fecit vt suum nomen papyro inscriberetur. Hac fraude episcopatum adeptus, quarto me̅se perijt. Niceph. lib. 16. cap. 18. Lesco primo Polonorum principe sine liberis defuncto, placuit principibus, indicto ad certam diem maculusorum equorum cursu, qui primus ad metam peruenisset, eius dominus vt princeps esset totius Poloniae. Figitur meta apud Prandinicu̅ amnem in aperta planicie ad septentrionalem plagam Cracouiae. Ibi Lescvs quispiam, procerum & competitorum vnus, cùm stadium vafro consilio stratis clàm in sabulo ferreis hexagonis, siue stylis caecis, quibus currentium equorum pedes laederentur, impediuisset, ipse obliquo & minimè impedito tramite primus, caeterorum equis in cursu offendentibus ac cespitantibus ad metam peruenit. Munierat etiam equi sui [2000] calces soleis ferreis, vt ne offenderet in stylis, si fortè cum impetu currens in eos incidisset: cùm omnes omnium aliorum equi de more illius temporis soleas nullas haberent. Attonitis omnibus & iam victorem atque principem diuinitùs sibi oblatum conclamantibus, techna deprehenditur: protrahitur Lescus in medium, conuincitur, damnatur, concerpitur. Cromerus libro 2. Eorvm, qvi imperivm impedire possunt, coactionem, oppressionem, retardationem Caede. Midas, simulans se dijs magnis rem diuinam facturum, per noctem Phryges cum tibijs, tympanis ac cymbalis eduxit, quibus enses occultè gestandos dederat. Ciues è domibus egrediebantur ad spectaculum. Illi tympana cymbala???; pulsantes, spectatores trucidaueru̅t, & in aedes apertas impetu facto, Midam tyrannum constituerunt. Polyaen. lib. 7. Theron, Selinuntijs praelium aduersus Carthaginenses committentibus, cùm multi ex his qui occubuerant insepulti iacerent, & hostes instarent, atque illi sepelire mortuos non audentes, neque tamen insepultos relinquere sustinentes, consilium, quid agendum foret, caperent: Theron recepit, Si triginta sibi darentur serui, qui ligna secare possent, se cum ipsis accessurum, & cadauera igni traditurum, ac polyandrium erecturum. Quòd si ab hostibus ipsi vincerentur, non inde magnu̅ periculum ciuitati futurum, si vnum ciuem amitteret, & triginta mancipiorum precium. Laudarunt Selinuntij sententiam, ei???ue concesserunt. vt seruos quos vellet, sumeret. Qui robustos & florentes deligens, eduxit cum falcibus, bipennibus & ascijs: vt ad combustionem mortuorum ligna secarent. Cùm exiuissent, persuadens eis Theron, vt dominis insidias struerent, sero vespere in vrbem reuersus est. Quos moeniorum custodes agnoscentes acceperunt. Theron ipsis custodibus trucidatis, & plurimis ciuibus in lecto interfectis, ciuitatem occupauit, & Selinuntiorum tyrannus euasit. Polyaen. lib. 1. Dinias Telesippo natus, Pherensis, in vrbe Thessaliae Cranone in paludibus & fluuijs auiculas aucupio venabatur. Ab eiusmodi vita ascendit ad tyrannidem, talibus machinis. Cranonij custodiam vrbis precio locabant. Dinias eam conditionem accepit, & vsq; ad triennium summa cura diligentia???; excubias egit, vt noctes longè securiores essent diebus, his qui intempestiuè ambularent. Eam ob rem laudatus, plures sibi vigiles conduxit, vt maiorem laudem adipisceretur, si custodiam munitiorem efficeret. Cùm verò ciuitas frumentorum decimas mercede locaret, fratrem suum iuniorem ab omnibus officijs immunem subornauit, vt eas conduceret, summè extollens & amplisicans reditus. Sic, cùm fratrem suum decimarum collectorem in vrbe constituisset, & multos ei iuuenes florenti aetate praeditos tradidisset, iuxta agrorum numerum ad colligendos decimatos fructus, cùm festum celebraretur, quod Taenia nominatur, in quo omnes Cranonij ludunt: coniunge̅s cum vrbis custodijs publicanos ab vrbe, & cum sobrijs obruens temulentos, ampliùs mille ciuibus morte affectis, Cranoniorum tyrannus euasit. Polyaen. lib. 2. Phidon quidam qui Peloponnesiorum imperium affectabat, quòd patriam suam Argos principatum tenere in reliquas vrbes vellet, primùm Corinthijs insidias struebat. Depoposcit ab eis per legatos mille ex eorum pube, qui flore aetatis & virtute praecellerent. Illi mille miserunt: quibus ducem dederunt Dexandrum. Quia verò obruere illos Phidon deliberatum habebat, quo Corinthiorum vires debilitaret, atque ciuitatem sibi faceret obnoxiam (arcem enim opportunissimam hanc fore totius Peloponnesi) negotium transigendum amicis nonnullis delegauit: in quibus Abron erat Dexandri hospes. Illius indicio adolescentes, Corinthum in columes profugêre. Sed & Abron tyrannum metuens, in Melisso vico agri Corinthiorum consedit: vbi natus est ei filius, que̅ imposita ex loco appellatione Melissum appellauit. Plut. in Amatorijs. Byzantini intestinis agitati seditionibus, à Spartanis decem viros pro constituenda pace petiêrc. Missus ergo Clearchvs. Qui vbi summam rerum imperij???ue ad se delatam vidit, contracta mercenariorum manu, magistratus vrbis ad quedam sacra inuitatos necauit. Mox triginta viros, qui Boeotae appellabantur, corripuit, laqueis???ue guttura eorum perfregit. Inde ex reliqua turba opulentissimos quosque per falsa crimina circumuentos partim necauit, partim vrbe fugauit. Magna inde contracta pecunia, ingentes mercenariorum cateruas co̅duxit, dominationem???ue sibi vndique firmare ac munire non destitit. Lacedaemonij exercitum in eum mittunt duce Pantoeda. À quo acie victus, ad Cyrum Artoxerxis fratrem confugit. Diod. lib. 14. Childericvs Merouei F. Francorum rex, cùm pudicitiam illustrium foeminarum attentare diceretur: coniuratione procerum sibi longinqua fuga consulere coactus, in Turingiam ad paternos amicos se contulit, expectaturus fortunam aliqua̅ redeundi: datis???; occultis mandatis amico Vidomaro, acerrimi ingenij viro, numu̅???; aureum cùm duas in partes diuisisset, alteram sibi retinuit, alteram illi dedit, vt nulli nuncio fides haberetur, nisi qui partem numi deferret. Franci Aegidium ciuem Romanum, Suessionum praefectum regem suum salutant. Nec procerum vlli videbatur cedere Vidomarus odio in Childericum: non maior verior???ue amicus, quàm amicitiae dissimulator. Octo annos Francis iura dixit Aegidius: in amicorum cohortem recepto Vidomaro ob solertiae fama̅, assiduitatem???; Quo temporis spacio, eorum qui in Childericum coniurarant, alij fato obiuêre, aliorum irae resedere, alios Romani externi???; Imperij taedere coepit: alios fictis criminibus falsis???; suspicionibus apud Aegidium largiter potens Vidomarus insectatus, cùm tollendos curasset, ac paucos superesse videret: tunc cum parte numi mittit nuncium omnium in Turingiam ad Childericum. Is à maxima suorum parte secundissimis animis receptus, congressum Aegidium fudit fugauit???;. Aemilius. Potentia. Philomedvs Phocensibus, qui à Thebanis ac Thessalis bello petebantur, promittens, se bellum feliciter confecturum, cùm dux esset creatus, belli praetextu mercenarios collegit: affatim???; sacris pecunijs ad eam rem abusus, ductum belli in tyrannidem conuertit. Polyaen. lib. 5. Theron Agrigentinorum mercenarios in occulto paratos & instructos habens, cùm ei pecuniae ad stipendia persoluenda non suppeterent, & ciuitas Mineruae templum magnificentissimum extrueret; suffuratus eas pecunias quas opificibus distribuere debuerat, suasit, vt summatim operum merces ad extremum solueretur, in eam???ue rem vades dignos acciperent, certum???ue tempus definirent, quo templi aedificationem absoluere vellent. Visus est non inutilem sententiam adferre, & ei ciuitas assensa, opus persi ciendum locauit, Postqua̅ igitur argentum ciuitatis Gorgus, Theronis filius accepisset: neque architectos, neque lapidicidas, neque alios opifices conduxit: sed satellitibus mercede conductis, & Agrigentinos suis pecunijs in tyrannidem redegit. Polyaenus libro sexto. Sosistratvs Syracusanis persuasit, vt eos quibus cum Agathocle necessitudo aliqua intercederet, qui???; ad tyrannidem assequendam suam operam ei praestitissent, communi decreto cum omni familia in exilium mitterent. Qui cùm extra ciuitatem exiuissent, mille viri comitantes eos interfecerunt. Sosistratus inde exulum bonis potitus, conductis militibus Graecis ac Barbaris, ijs???; qui in lithotomijs vincti tenebantur solutis, imperium in Syracusios tenuit. Polyaen. lib. 5. Phalaris, Agrigentinus publicanus, cùm ciues Iouis Gubernatoris templu̅ aedificare decreuissentin arce, quòd ea firmissima existimaretur, & alioquin etiam religiosum putarent, in celsissimo loco deum constituere: ipse promisit se operi curando praefuturum, & fabros optimi generis habiturum, materiam???ue vtiliter suppeditaturum, ac pecuniarum certos arbitros daturum. Credidit populus, quòd eum ob genus vitae, qui esset publicanus, harum rerum experientiam habere putaret. Acceptis igitur publicis pecunijs, magnum numerum conduxit mercenariorum multos???ue captiuos coëmit, & materiam non paucam in arcem comportauit lapidum, lignorum atque ferri. Cum???ue iam aedificarentur fundamenta, subornauit quendam promulgantem: Quicunque significarit eos qui lapides ac ferrum in arce subtrahunt, is tantundem argenti accipiet. Populus indignè ferebat materiam per furtu̅ subduci. Ille igitur, inquit: Concedite muniret, vallo???; circu̅daret. Ille captiuos vinculis liberauit, eos???; Iapidibus, bipennibus ac securibus armauit. Cum???; Cereris se stum celebraretur, ex insperato ciues adortus, magnam virorum stragem edidit: & ipse mulierum ac puerorum dominus factus, tyrannidem in Agrigentinorum Rep. exercebat. Polyaenus. Pisistratvs, vt ad principatum, quem animo conceperat, commodiorem sibi faceret gradum: inopum causam aduersus diuites, quorum princeps Megacles erat, suscepit tuendam. Nouissimè quasi ab hominibus aduersae factionis insidijs exceptus, curru in publicum delatus, vulnera populo ostentat, quae ipse sibi intulerat, ibi???ue multa questus, quòd ob suum in plebe subleuanda studium capitalibus petitus esset insidijs: nec homines aduersae factionis insidiari desituros, quandiu ipse de multitudinis commodo cogitaret. Commendare igitur salutem suam populo, pro quo capitales subijsset simultates, certò scire se nisi aliquo publico praesidio staret, breui futurum, vt inimicorum fraude opprimeretur, nihil minùs affirmans tutum homini, quàm inter eos viuere, qui & nocerepossint, & velint. His ille facilè obtinuit, vt circa se praesidij causa I. armatos haberet viros. Hi ab ipso armoru̅ genere Corynephori sunt nominati. Ea Pisistrato materia data est tyra̅nidis sibi stabiliendae. Ferunt, Solone̅ [2001] diu multum???; obstitisse, quanquam iam grandis nitus, ne viro dominandi cupido latus armis communire̅t. Permissum Pisistrato est, vt non solùm Corynephoros publicè decretos haberet, sed si maiore adhuc opus ei esset praesidio, ad libitum sibi compararet. Huiusmodi illè occasione fretus, arcem armis occupat, apertam???; exercet tyrannidem. Fit continuè ac Alcmeonidis fuga, qui diuersae erant factionis. Solon clarè vociferari, esse libertatem armis repete̅dam: faciliùs dictitans potuisse adolescentem tyrannidem opprimi, sed multò pulcrius fore adultam restingui. Quu̅ his ille parum omnino proficeret, expublico domum reuersus, in angiportu arma, quaecunq; domi habuit, ordine disposuit, deos homines???; testatus, nihil à se, quod ad ciuium libertatem attineret, praetermissum. Monitus ab amicis fore, nisi vrbe excederet, vt Pisistrati iussu interfigeretur, in ea esse perseuerauit: rogatus???;, Qua fretus vi in sententia permaneret? Senectute, inquit, audacior fio. Caeterùm tantum abfuit, vt Pisistratus illi aliquo modo noruerit, vt in summo etiam honore sit ab eo habitus. Nec in ea re solùm popularem prae se animum tulit tyrannus, sed & leges quas Solon tulerat, magna ex parte custodiuit, nouas aliquot adiecit. Sabellicus libro quinto, Enneadis secundae, & Polyaenus lib. 1. Dionysivs Hermocratis F. Syracusanus, humili loco ortus, tyrannidem affectans, praetores Syracusiorum accusare coepit, quòd illorum culpa Agrigentum à Carthaginensibus captum esset & euersum: populo???; persuasit, vti non locupletissimos, sed fortissimos crearet in posterum praetores. Paret populus, & inter alios etiam Dionysium decernit, cuius virtus erga Carthaginenses spectata erat. Postquam magistratum inijt, neq; vsquam cum collegis consedit, neq; consilia simul agitare voluit, nec commune quicqua̅ gerere. Ea arte sibijpse pollicebatur fore, vt collegis sensim potestas auctotitas???; adimeretur, sibi vero ius omne reipub. administrandae committeretur. Posthaec studens exules omnes sibi obnoxios reddere, nempe viros rerum nouarum cupidos, & ad parandam sibi dominationem aptos, quibus sciebat fugam caedem???; inimicorum, à quib. olim pulsi essent, iucundo spectaculo fore: auctor fuit populo exulum reducendorum. Missus inde Gelam, milites omnes humanitate & liberalitate sibi deuinxit, sic vt Geloi legatis Syracusas missis Dionysium vnicè laudare̅t. Reuersus inde Syracusas, collegas suos grauiter accusare coepit: Himilconem praeconem ad se misisse, simulata occasione captiuos redimendi, per quem se, qui collegis superior euaserit, hortetur, vt eorum, quae agantur, nihil curiosiùs inuestiget, neq; impediat, postquam adiuuare non statuerit. Itaq; se non ampliùs velle esse ducem, sed aduenisse, vt se magistratu abdicet, Neq; enim tolerandu̅ esse, caeteris patriam impunè vendentibus, se non solùm cum ciuibus in eodem excidij periculo versari, sed etiam in proditionis culpam trahi. His dictis accensa plebe, sermone per exercitum diuulgato, nonnulli in concione, vt erant ad eam occasione̅intenci, proclamare coeperunt, ducem eum vnicum dictatorem???; dicendum esse. Ad hanc vocem multitudine inclinata, Dionysius imperator creatus, vbi rem sibi videt ex sententia successisse, per decretu̅ militibus duplicatum stipendium co̅stituit. Exinde meditari coepit, quónam consilio custodes corporis per legitimas causas sibi constitui posceret. Hoc namq; impetrato, facilè sibi patriae vendicaturum dominationem. Igitur simulata ad Leontinos profectione, statione noctu in agris posita, insidias sibi factas simulans, repe̅tè exclamare ad arma coepit, & magnum cum domesticis tumultum miscere: mox trepidè in arcem co̅fugit, ibi???; pernoctando facibus incensis, ducta???ue ad custodiam vigilia, militum clarissimos quosq; ad se accersit simul ac dies illuxit, cuncta iam ad Leontinos congregati multitudine, multa de insidijs sibi instructis conqueri, variè disceptando suadendo???; figmentis quibusdam ad specie̅ veri compositis, turbam adduxit ad permittendum, vt custodes ipse sibi, quos vellet, eligeret ex millibus ad sexcentos (Ferunt hoc à Dionysio factum Pisistrati Atheniensis exemplo) Illicò igitur quoscunq; rerum inopia, aut aere alieno grauatos, alioquin audaces ac facinorosos nactus fuisset, eos inprimis delegit, quorum coacta supra mille capita optimis armis munit, magna???; spe implet. Tum mercenarios aduocatos perblandè humane???; allocutus, sibi obnoxios reddidit. Ordinum quoq; ratione habita, dispositiones mutauit, submotis???ue illis loco, quorum ambiguam fidem habebat, aduersam???; voluntatem fidissimum quemque ex suis in magistratu constituit. Postremò ob quodcunq; scelus aut facinus extorres profugos???; excipit: quo flagitio impietate???; maiore quis notatus esset, eo inter cariores habuit. Stipatus enim huiusmodi incertae spei hominum cateruis, dominium sibi munitissimum fore putabat. Hac itaq; turba circumuallante, Syracusas regressus, intra nauale armamentarium apparatus maritimae facultatis tentoria sibi posuit, vt eo primùm ausu sese haud dissimulanter iam dominum ciuibus ostenderet. Interea Dionysius, Hermocratis eius, qui debellauerat Athenienses, filiam vxorem ducit, simul Polyxeno sororem dat fratris vxoris Hermocratis, vt ad iuncta sibi per affinitatem clarissima familia, dominationis statum firmiorem haberet. His peractis, conuentu habito, Daphnaeum & Democratem, quos inprimis aduersarios habebat, viros inter primores vrbis, è medio tollit. Ita Dionysius vir penitùs indoctus & illiteratus, priuato praeterea humili???; loco progenitus, vrbis Graecarum maximae florentissimae???ue dominium sibi parauit, omnium, quae vlla scripta memoriae prodiderint, amplissimum, diuturnissimum???ue, cùm XXXIIX. annis imperarit. Non multò pòst direpta Gela Himilco praeconem Syracusas mittit, hortatum, vti se victos confessi, pacem secum componere vellent. Quod laetabundo animo Dionysius excipiens, confirmandae tyrannidis causa his conditionib. rem composuit: sub Carthagine̅sium ditione tenerentur prisci eorum coloni, praeterea Sicani. Caeterùm Selinuntijs, Acragantinis, item Himerensibus, ad haec Gelois & Camarinis, vrbes liceret suas cuique, modò nullis moenibus munirentur, incolere, vectigales???; essent Carthagine̅sium: Leontinis, Messanis & Siculis omnibus permissum esset, iure cuique loco, legibus???ue patriae vti pro arbitrio. Syracusios imperio Dionysij subditos regi: praedam, captiuos, naues???ue redderent, qui haberent, his qui amisissent. Carthaginenses abiêre. Dionysius tyrannidem firmatam habuit. Diodorus lib. 13. & Polyaenus lib. 5. Stilico Vandalus, praefectus militiae Honorij Imp. & socer per vtramque filiam, imperium in filium suum Eucherium transferre volens, vt bella de bellis serendo, in perpetua omnium admiratione & obsernatione esset ob rei militaris peritiam: persuadet Imperatori, vti Gothis stipendia denegentur. Sueuos quinetiam, Burgundos, Alanos & Vandalos magnis praemijs sollicitat, vti Rheni ripas occupent. Sic enim fore sperabat, vt Honorij rebus in arctum coactis, facilè imperio potiretur. Rhadagaisus Gothorum rex, cùm CCM. ea iniuria excitatus, Thraciam, Illyricum, Noricum valta̅s, Italiam ingreditur. Caeterùm Fesulis à Romanis & Hunnis inclusi, fame victi sunt Gothi & subacti. Vixdum ea tempestas quieuerat, cùm Alaricus Vestgothorum rex Constantinopoli relicta, in Italiam venit, & Honorio legatos mittit: Daret sibi suis???; quantum satis esset agri ad habitandum, se à populationibus cessaturos. Honorius ergo Gallias & Hispanias, à Sueuis & Vandalis miserè afflictas, illis concessit. Alaricus conditione accépta, Galliam petit. Stilico virò, praeter foedus, exercitum Vestgothorum insequitur; ipso???; Paschatis die, quo religionis ergô ab armis cessaba̅t Gothi, incautos aggreditur, duce Saulo Iudaeo, magnam???; stragem edit. Ea perfidia excitus Alaricus, Italiam repetit, omnia caedibus & incendijs replet, Romam ipsam biennio obsessam fame tandem expugnat. Honorius cognita tandem Stiliconis perfidia, eum cum filio ab exercitu trucidari curauit. Orosius, Paulus Diaconus. Gesta sunt haec circa annum Christi CCCCXII. vt Prosper annotauit. Bonfinius lib. 2. Decadis primae. Minis. Irene Augusta, Alexij vxor, consuetudine Tryphonis (qui Manuel postea dictus est) vsa, cùm principes eam ad nouum connubium hortarentur, vt ex omni procerum nobilitate, quem vellet, sibi maritum deligeret: vocato ad se adultero, nefarium aperit consilium. Audio, inquit, te multos familiae tuae viros habere in agris agentes: hos omnes te̅ctis armis in vrbem diuerso tempore inducas volo. Inde cùm tempus aderit, in parte aedium ad caedem esse paratos oportebit. Tum proceribus imperij vocatis stipulari ab eis incipiam, velint iubeant???ue me nubere cui velim, sint'ne cui nupsero pro Graeciae Imperatore habituri? Si id se facturos (quod non dubito) dixerint, tum ego te & meum coniugem & Imperatorem salutabo, in tua verba cogam iurare omnes. Quod si facere recusabunt, tum hominibus tuae factionis ad vnum trucidandos obijciam. Probat iuuenis mulieris consilium, atque hominibus comparatis, auersati principes tam sordidas nuptias, ad vnum omnes ferro caesi sunt. Cuspinianus. quamuis fabulam esse putet. Exclusione, Ablegatione. Cypselvs, cùm clarissimos ex Bacchiadum familia Delphos misisset, qui de communi salute Corinthiorum oraculum consulerent, interdixit eis, ne Corinthum ingrederentur: atque in posterum nobilissimis eiectis, securè tyrannidem obtinuit. Polyaenus lib. 5. Solyson, Callitelis filius, popularis viri opinionem apud Samios habens, in ducem electus est, cùm Samij aduersus Aetolos bellum gererent, neque solenne feltum celebrarent in templo Iunonis longiùs ab vrbe remoto, Solyson inquit Se in eo magistratu nequaquam commissurum, vt honor deae negligeretur: quo stuporem etiam hostibus incutiens, eos ad patrium conuentum pelliceret. Samij collaudata ducis pietate & fortitudine, venientes ad Iunonis templum, scenas, omnia???;, quae ad festi celebritatem pertinerent, summa alacritate parabant. Solyson per noctem in vrbem ingressus, à triremibus [2002] nautas intrò vocauit, & Samiorum imperium occupauit. Polyaenus lib. 6. Thermvsa, Phraatis Parthorum regis concubina primùm, deinde vxor, cùm Phraataci filio suo cogitaret regnu̅ astruere, nihil verò se effecturam intelligeret, nisi ablegarentur legitimi Phraatis filij: persuasit marito, vt Romam eos obsides mitteret. Quod illis sine cunctacione faciendum fuit, patre voluntati Thermusae ob insignem formam obnoxio. Interea Phraataces solus domi ad regnum educabatur: qui taediosum ratus expectare, dum à patre decedente principatum acciperet, cum matre contra eum conspirauit & interfecit. At priusquam co̅firmaret opes suas, ob parricidium exosus popularibus, per tumultum pulsus interijt. Iosephus lib. 18. c. 3. Antiq. Distractione, Inimicitijs mutuis. Cùm Thusci, qui in regnum Tarquinium Superbum reponere volebant, arma inferrent populo Romano: missus fuit Aristodemvs Cumanus ob bellicae disciplinae peritiam, vt eis opem ferret. Hac in expeditione, quae longa fuit, ciuium militantium licentiae plurimum indulgens, inseruiens???; eis magis quàm imperans, concitauit eos in senatum, vt principes & factiosissimos in exilium agerent. Hinc assumta tyrannide, violandis feminis & pueris ingenuis nihil reliqui fect ad summam improbitatem. Si quidem pueris memoriae proditum est eum, vt comam ferrent, atq; auro redimerentur, imperasse: feminae caput orbiculatim raderent, & amicirent se chlamydibus, qualibus ephebi vti solent, breuibus???; supra crura tunicis. Plut. de Virtutib. mulierum. Graecae vrbes mutuis inter se bellis exhaustae dum adhuc in suu̅ exitium ruunt, Macedonica arma in sua viscera adegerunt, quibus oppressae, foedum seruitium seruire coactae sunt. Philippvs Macedoniae rex harum libertati velut ex proxima infidiatus specula, mutua populorum certamina ab initio aluit, minùs potentibus auxiliando, mox victos victores???ue vnà adortus facilè subegit. Fuerunt???ue Thebani malorum omnium causa, qui rerum nouissimè in terra Graecia potiti, victos armis Lacedaemonios & Phocenses, velut parua supplicia caedibus & rapinis luissent, in communi Graecorum concilio superbè accusarunt. Lacedaemonijs crimini datum quòd Thebanam arcem induciarum tempore occupassent: Phocensibus, quòd essent Boeotiam depopulati. Vtrique victorum arbitrio tanta sunt pecunia damnati, vt quum Phocenses agris, liberis & coniugibus priuarentur, desperatione adacti, Philomene quodam duce, Delphici Apollinis templum, tanquam deo irati, auro & pecunia spoliarint: mercenario deinde milite conducto, bellum Thebanis intulerint. Thebani de euentu belli soliciti, Philippum ex Macedonia cum exercitu accerfiuerunt: atq; ita se externo imperio subiecêre, qui id in Graecis tantoperè auersabantur, Philippus velut sacrilegij non Thebanorum vltor, militem lauro coronatum in aciem producit. Phocenses Apollinis fronde territi, tanquam manifestum numen exaduerso staret, abiectis armis fugam capessunt, poenas???ue violatae religionis sanguine & multa strage vno tempore expendunt. Incredibile est, quantam ea victoria Macedonibus, apud externas etiam gentes, virtutis famam conciliauerit. Athenienses audito pugnae euentu, veriti ne Macedonum arma in Graeciam penetrarent, Thermopylarum angustias, vt olim aduersus Persas, occupant. Philippus interea nihilo in socios pacatiore fuit, quàm in eos, quos vicerat, animo. Ciuitates, quarum paulò antè dux fuerat, non solùm captas diripuit, sed coniuges etiam & liberos omnium sub corona vendidit, non deorum templa veritus, non aras, non deos penates publicos priuatósve, quos, vt hospes, non hostis, ab initio subierat: vt non tam pietatis vltor extitisse, quàm impiè delinquendi occasionem quaesiuisse videretur. Sab. lib. En. 4. Svatoplvcvs, Othonis marchionis Olomucensis F. principatum Boëmiae affectans, submisit Hyruinum quendam ad Boriuorium patruelem, Boëmiae regem, qui carcere & vinculis se vix elapsum simularet, & propterea suam contra Suateplucum operam polliceretur, simul???ue occultae proditionis metum ei incuteret. Boriuorius credulus, Versouicenses iam antea suspectos de falsis insidijs accusari audiens, dum illos comprehendi iubet, ijs ad Vladislaum Boriuorij fratrem consugiendi occasionem dedit, & cum Suatopluco coniurandi. Coniuratio tanta fuit, vt Boriuorius in Poloniam fugere cogeretur, nec quantumuis multum annitente Caesare reduci potuerit. Itaque spontè in Poloniam exul redijt. Dubrauius libro decimo. Armorum ademtione. Priùs quàm tyrannide potiretur Polycrates, lectos magnificos comparauerat, pocula???; vel nuptias vel maiora aliqua conuiuia facientibus, vt vterentur, accommodabat. Athen. lib. 12. c. 19. Hunc in modum captata ciuium beneuolentia, cùm Sanij publicum sacrificium facere in templo Iunonis vellent, in quo cum armis pompam agëbant, plurimis armis per causam solennitatis collectis, fratres Sylosontem & Pantagnostum Vnâ pompam ducere iussit. Post pompam verò cùm sacrificium obire Samij insticuerent, plurimi arma deposuerunt ad altaria, partim occupati votis, partim libationibus. At qui cum Sylosonte & Pantagnosto erantarma tenentes, vir virum ad ortus, omnes ordine trucidarunt. Polycrates in ciuitate congregatis ijs, qui insidiarum participes essent, praeoccupabat opportunissima loca, accurrentib. è templo omni studio fratribus cum armis, & auxilium ferentibus, & arcem muniebat, Astypalaeam nomine, accersitis à Lygdamide Naxiorum tyranne militibus, Sic Samiorum imperium obtinuit. Polyaenus lib. 1. Panaetivs, cùm Leontini bellum aduersus Megarenses gererent de finibus agrorum, dux belli creatus, primùm egenos & pedites aduersus mercatores atq; equites irritauit, quòd illi longè deterrima conditione in bello vterentur, hi verò commodissima. Deinde pro portis armorum numerum atq; delectum habere instituit. Equos aurigis traditos pabulatum ducere iussit. Sexcentos verò scutatos habens, idoneos & expeditos, ad eruptionem horum principi recensionem armorum permisit. Ipse verò sub arbores captaturus vmbram concede̅s, aurigis persuasit, vt impetum in dominos facerent. Illi conscensis equis incursionem in eos fecerunt, atq; armis direptis, nudos & inermes trucidauerunt. Scutati in eam caede̅ consentientes, citato cursu vrbem occupauerunt, & Panaetium tyrannum constituerunt. Polyaenus lib. 5. Archinvs, cùm Argiui arma cunctis ciuibus publico sumtu fabricarent, procurator eius officij designatus, singulis ciuibus noua arma largiens, vetera quasi dijs suspensurus accipiebat. Etenim hoc decrecum fecerant Argiui. Postquam omnium vetera arma solus collegit, armatis mercenarijs inquilinis, infamibus & egenis, Argiuoru̅ tyrannidem occupauit. Polyaenus libro tertio. Areis extructione, Occupatione. Clearchvs Heracleotes arcem aedificare volens, constituit, vt mercenarij noctu clàm exirent, raperent, agerent, iniuriam, inferrent, vulnerarent. Ciues id indignè ferentes, Clearchi auxilium implorauerunt. Qui neminem aliter desperationem eorum cohibiturum, dixit, nisi quis ipsos moenibus circundaret. Permittentibus Heracleotis, locum ciuitatis muniuit. Arce facta, non illos arcuit, sed potentiam ad iniuriam omnibus inferendam comparauit. Polyaen. lib. 2. Archias, Leontidas & Philippvs. Thebani homines, paucorum ditionis cupidi, locupletes, ambitiosi???ue, egerunt apud Lacedaemonium Phoebida̅, vt traducens illac exercitum, occuparet ex improuiso Cadmiam, expulsis???; aduersarijs, remp. paucorum principatu Lacedaemoniorum iuri obnoxiam redderet. Qui impulsus, nec opinantes Thebanos, vtpote socios, festo Cereris adortus est, capta???; arce, Ismenias vinctus ac raptus Lacedaemonem, paulò pòst est necatus. Pelopidae, Pherenico, Androclidae, qui multis cu̅ alijs fugae consuluerant, indicitur exilium. Epaminondas verò, quòd ob philosophiae studium velut quietus, & ob paupertatem contemneretur velut inops, domi se continet. Postquam abrogaueru̅t Lacedaemonij Phoebidae imperium, multam???; dixerunt centum millium drachmarum, nihilo tamen minùs Cadmiam cu̅ praesidio tenuerunt: reliquis per Graeciam omnibus, quid hoc monstri esset, mirantibus, quod auctorem punirent, factum comprobarent. Plut. in Pelopida. Dißimulatione cupidit atis imperandi. Agathocles cum Melea inducias fecit. Itaque hic in Lybyam discessit. Ille verò congregata Syracusiorum concione: Hanc, inquit, horam semper omnibus votis optaui, qua ciues viderem libertate praeditos. His dictis, deposita chlamyde & ense, seipsum priuatum esse declarauit. At post diem sextum, multis interfectis ciuibus, Syracusiorum imperium obtinuit. Polyaenus lib. 5. Mortuo Romano III. Imp. regno???; ad filios deuoluto, Nicephorvs Phocas Creta capta Constantinopolim triumphans ingreditur. Metuebat hunc Iosephus Bringas, & suspectum habebat, ne inuaderet imperium. Sed Nicephorus eum callidè elusit, hoc commento. Assumto vno suoru̅ stipatorum, sub horam prandij, ad domum Iosephi se confert: pulsatis foribus ianitori mandat, vt se adesse domino indicet. Admissus, Iosepho seorsim abductu indusium ex pilis contextum ostendit, iuramento???; confirmat, se vitae monasticae cupidum iampridem fuisse: eam huius seculi curis repudiatis initurum, nisi fuisset studio & fide in Constantinum & Romanum sua impeditus. Sed se paulò post desiderium suum impleturum. Submissè contendere ab ipso, ne frustra de se alienum quid suspicetur. Hoc viso, Bringas statim Phocae ad pedes accidit, & veniam Hagitauit: pollicitus, nemini se quicquam de eo deferenti crediturum. Posteaquam verò Phocae in Cappadociam reuersi astum intellexit, praeproperè literas [2003] ad Ioannem Zimiscen, qui exercitui praefuit in Oriente, misit, & ad Romanum Curbicam Orientis praetotem, vt Nicephorum è medio tollerent; pro mercede accepturi honores maiores. Illi literas Phocae ostendunt, eum???ue hortantur, vt regnum arripiat. At Phocas vehementer hoc recusabat, quòd impotens esset, & viribus impar: siue id fingeret, siue seriò faceret. Illi strictis ensibus comminati sunt mortem, nisi imperium arripiat. Ita vi penè coactus, Imperatpris nomen accepit, ab vniuerso Orientis exercitu Imperator consalutatus. Culpinianus. Blanditijs. Magnentivs comes Iouiorum & Herculiorum in Gallia, Constantis Imp. ignauia inductus, imperium inuasit. Marcellinus sisci praefectus, natalem filij sui se celebrare velle in vrbe Augustoduni simulans, eo nomine primores ciuitatis, ac Magnentium etiam ipsum ad epulas inuitauit, quosdam consilij fui participes, nonnullos etiam prorsus, quid animo moliretur, ignaros. Producto inde ad mediam noctem conuiuio, ex composito Magnentius, quasi rei necessariae causa surrexit, &, cùm in cubiculum secessisset, regium habitum induit, ac mox cum satellitibus eorum se conspectui reddidit: atq; oratione ad eos, quos animo consternatos rei nouitate videbat, ad tempus habita, alios verbis, alios vi ad suas partes traduxit: atq; Imperator ab eis salutatus, eisdem comitantibus regiam ingressus, pecuniam dilargitus est: ac custodibus portis vrbis appositis, ingredi omnes, exire neminem passus est. Sigonius lib. 5. Imp. occid. Reconciliatione simulata. Post Iulij Caesaris mortem, cùm Romae grauis orta esset seditio, in qua Lepidus armatis militibus forum, M. Brutus verò & C. Cassius Capitolium occupauerant: posteaquam Cicero populum ad concordiam reuocasset, M. Antonivs huic reconciliationi operam & studium suum nauauit, non vt pacis auctor esset, sed quia per id tempus priuatus ciuis & dominandi cupidus, nolebat in illa seditione & tumultu dominationem ab alio comparari. Xiphilinus Dionis abbreuiator in Iulio. Religione. Pisistratvs ab Euboea expeditionem fecit in Atticam. versus Pallenidem: & in primas copias hostium incidens, eas occidione occîdit. Progressus, alijs pluribus obuiam factus, praecepit suis, vt sertis coronentur, neque aduentantes occidant, sed affirment se cum primis foedus icisse. Illi ergo pacem ineunt, & vrbem Pisistrato concedunt. Conscenso curru, feminam magnam & venustam propter constituit, nomine Phya̅, armis Palladis ornatam: quasi Minerua ducem Pisistratum sine periculo immisisset. Atq, sic Atheniensium tyrannidem occupauit. Polyaenus lib. 1 & Valerius lib. 1. cap. 3. Imperivm, Regnvm, Magistratum astutè Confirmare, Conservare, ampliare. Caede & interitu aduersariorum. Thrasybvlvs Periandrum docuit confirmare tyrannidem. Consule Tit. Tyrannorum. Agathocles Syracusiorum tyrannus, cùm pecuniae inopia laboraret, pupillorum facultates à tutoribus ablatas ad se recepit: longè satiùs esse dicens, se eorum tutorem esse, & sideliùs iam adultis restituiturum affirmans. Praeterea à mercatoribus pecuniam mutuò sumsit, & quaedam templorum donaria abstulit, ac mulieribus ornatum ademit. Quae cùm locupletissimis quibusque displicere, & ab se eorum animos maximè abalienatos animaduerteret; concionem conuocat, in qua nuper acceptam cladem & imminentes calamitates deplorans, se quidem (vtpote, qui esset in ferendis quibuscunque laboribus iam exercitatus) facilè obsidionem sustinere posse dicebat: ciuium autem misereri, si conclusi obsidionem pati cogrentur. Hortatus est itaque eos, vt suae saluti cum suis facultatibus consulerent, quicunque dubiam belli fortunam experiri nollent. Cùm autem ex vrbe discederent hi, qui opibus maximè pollebant, & odio in principem flagrabant: eos immissis quibusdam mercenarijs neci dedidit, & eorum facultates in fiscum suum redegit. Ex quo tam scelerato facto pecuniam nactus, & ab ijs, quibus ipse inuisus erat, vrbe purgata, seruos ad militiam aptissimos libertate donauit. Diodorus lib. 20. Lacedaemonij deuictis Atheniensibus Triginta viros imposuêre, qui remp. eorum regerent. Hi primò coepêre pessimum quemque & omnibus inuisum indemnatum necare: ea re populus laetari, & meritò dicere fieri. Pòst vbi paulatim licentia creuit, iuxtà bonos & malos libidinosè interficere, caeteros metu terrere. Ita ciuitas seruitute oppressa, stultae laetitiae graues poenas dedit. Petrus Victorius lib. 26. Var. lect. cap. 3. ex Sallustio. Herodes Iudaeorum rex, vt sibi regnum stabiliret, Antigonum Aristobuli F. regno exutum, vt à M. Antonio Antiochiae securi percuteretur effecit, ne vnquam Iudaei eo viuo res nouas moliri possent. Quinetiam Hircanum socerum suum, à Parthis captum, verùm à Iudaeis Babylone pro rege & pontifice habitum, blandis ad se literis, & alijs etiam ad Phraatem Parthorum regem scriptis euocauit, quasi participem regni facturus. Dimissum à Partho, & ab Iudaeis hónorificè adiutum viatico, cùm excepisset, in summo honore habuit: primum???ue in conuentibus locum ei tribuendo, & in conuiuijs semper honoratiorem cedendo, patrem???ue appellitando, lactabat hominem, quo minùs suspicaretur insidias. Tandem cùm Romam ad Caesarem proficisceretur, ne Hircanus res nouas moliri posset, eum interfecit. Quinetiam cauens, ne quis illustrium crearetur pontifex, accito Babylone non obscuri generis sacerdote Ananelo, huic summum sacerdotium dedit. At Alexandra non tulit hanc contumeliam, Hyrcani filia, vxor olim Alexandri Aristobuli regis filij, ex quo liberos habebat, alterum formosissimum, nomine Aristobulum, alteram Mariammen Herodis coniugem, insigni pulcritudine feminam. Haec iniquissimè ferebat contemtum filium, quòd eo superstite aliunde vocatus pontisicatum vsurparet. Herodes vt domesticas discordias sedaret, Aristobulo iuueni pontisicatum concessit, deiecto Ananelo & eundem non diu pòst in piscina natantem à coaequalibus per lusum suffocari curauit. Iosephus libro decimoquinto, capite 13. Tiberivs, mortuo Augusto, ex Illyrico Romam reuersus, senatum conuocauit iure tribunitiae potestatis: perlecto???ue testamento Augusti, maximos gemitus ac dolores simulauit, principatum pluribus recusans, multis precantibus senatoribus, plerisque ad genua procumbentibus, onerosam sibi iniungi seruitutem conquerens. Quod quidem (vt Aurelius Sextus scribit) astu fecerat, vt disceret, quid singuli sentirent: atrociter explorans animos omnium: quae res bonos multos pessumdedit. Existimantes enim ex animo eum longa oratione Imperialis molestiae magnitudinem declinare, dum sententias ad eius voluntatem promunt, incidêre in exitia postrema. Suetonius. Severvs Imp. à Pannonicis legionibus dictus, ordinatis rebus in vrbe, triginta circiter dies amicos Iuliani proscribendo, causas plurimas audiendo, accusatos à prouincialibus iudicando, rei frumentariae prouidendo, ad Orientis statum pacandum profectus est, vt cunctantem Pescennium Nigrum, qui à Syriacis legionibus Imperator salutatus fuerat, & delicijs Antiochenis vacantem, imparatum opprimeret. Clodium verò Albinum, qui ab exercitibus Britannicis Caesar creatus erat, summis delicijs innutritum, Ieuem alioqui & simplicem, spe quadam honoris inescare statuit, Caesarem appellando, ne Romam ipse, dum Orientis bello implicitus esset, cum exercitu veniret. Instructo igitur exercitu, mira celeritate in Africam profectus est, cùm iam & in Senatu quasi participem imperij Albinum declarasset: cui statuas erexit, alijs???ue honorib. fidem gratiae suae fecit. timebat enim, ne Niger per Libyam & Aegyptum Africam occuparet, & penuriam rei frumentariae faceret. Nigro inde ad sinum Issicum victo, & Antiochiae caeso, mox in Galliam mouit, & circa Lugdunum fuso fugato???; Albini exercitu, direpto incenso???ue Lugduno, Albino caput abscidit. Cuspinianus. Victo & interfecto à Mauris Roderico vltimo Gothorum rege in Hispania, rex primus Saracenorum Bellazis Muzae F. dictus, non multò pòst, à suis est interfectus. Post illum regnarunt in Hispania quindecim Reges intra viginti annos. Tandem Acabat, filium Laget, Saraceni in Regem elegerunt, apud Hispalim. Hic vt imperium stabiliret, & praeteritorum regum interfectores puniret: ea die, qua Rex electus fuit, proceres spectaculis occupauit: interea apparitorum & stipatorum & amicorum turba & precibus & precio persuasa, vti sibi in vita tuenda adesse vellent, procerum singulos aut binos ad se euocatos, vnius horae spacio trecentos interfecit. Quo facto caeteri de regno perterriti fuêre, nec in eum conspiraruit. Regnauit autem longo tempore, & plurimas clades Christianis intulit. Rodericus Santius parte 2. hist. Hispan. cap. 37. Popiellvs II. Polonorum princeps, pupillus relictus sub patruorum tutela, qui XX. numero erant, vxoris Teutonicae stimulis incitatus, vt liberè tyrannidem exercere posset, simulato morbo, eos veluti moriturus acciuit, & vt vnum ex filijs suis sibi succedere paterentur rogauit. Interea regina poculum medicatum pro sanitate regis circumtulit, & ijs se praebibere simulauit. Illi ex ordine extremum vale in principis & nepotis gratiam bibentes, dimissi à tyranno, eadem nocte omnes interiêre. Cadauera illorum in lacum Goplo (quasi regi insidias struentes diuinitùs extincti essent) inhumata proijci vxor imperauit. Ex quibus putrefactis enati mures inusitatae magnitudinis, impium parricidam cum scelerata vxore atque liberis duobus fugientem, quoquò versus per a [2004] quam flammain???ue persequuntur, nec claustra prosunt, aut abigentium satellitum praesidia. Ad extremum diffugientibus omnibus, absumtis priùs filijs, deinde vxore, postremus ipse infelix miserabiliter lenta morte co̅sumitur in arce Crusuicia. Ita non cassae ceciderunt partis eius Popielli maioris imprecationes. Fertur enim is subinde solitus esse murium deuorationem sibi suis???ue imprecari. Cromerus lib. 2. & Guagninus in vitis regum Poloniae. Depreßione maiorum, nobilium, ingenuorum. Habuerunt certos annales Iudaei, quos Verba dierum appellabant, quibus singulatum tribuum genealogiae describebantur (sicut ex 1. lib. Esdrae cap. 2. & tertij lib. 5. colligere est) quos rex Herodes nato Christo, vt verum regiae stirpis ordinem confunderet, sustulisse creditur. Nicephorus lib. 1. historiae Ecclesiasticae, cap. 11. Dionysivs iunior, expulso in exilium Dione, posteaquam audiuit cum in Poleponneso manum comparare, sibi???ue bellum facere conari: Areten Dionis vxorem alij nuptum dedit, filium???ue eius sic educari iussit, vt indulgendo turpissimis imbueretur cupiditatibus. Nam puero priusquam pubes esset, scorta adducebantur: vino epulis???ue obruebatur, neq; vllum tempus sobrio relinquebatur. Is vsque eò vitae statum commutatum ferre non potuit, postquam in patriam redijt pater (namq; appositi erant custodes, qui eum à pristino victu deducerent) vt se superiore parte ae dium deiecerit, atque ita interierit. Probus in Dione. Mortuo Gulielmo Normanno Siciliae rege, Emmanuel Gr???cus Imperator legatos ad Pontificem misit, qui ei pollicerentur, & magnas copias in Fridericum I. Imp. & vnicam mentem omnium Graecorum cum Ecclesia Romana conuenientem, vt Orientalis cum Occidentali eadem fieret, si pateretur imperium Romanum antea diuisum in vnum corpus redigi. Ijs Alexander III. Pp. respondit, se nolle id in vnum coniungere, quod olim de industria maiores sui disiunxissent. quibus id vnum curae fuisset, vt distractis imperij viribus, à potentiore cogi non possent. Platina. Cùm Manfredus, Friderici secundi Caesaris filius nothus, ecclesiam Rom. vexaret armis, Clemens IV. pontifex, qui pr???fuit, anno Salutis MCCCLXV. vt illum reprimeret, fecit id, quod eius antecessor Vrbanus IV. erat facturus, & Carolum prouinciae Galliae ac Andegauiae comitem, cùm in Italiam vocatus venisset, Siciliae regem atq; Neapolis pronunciauit: ea conditione tamen, primùm vt accepti benesi cij nomine, quotannis ecclesiae Romanae persolueret aureorum millia XL. deinde, ne Romani Imperij dignitatem vllo tempore vel ambiret, vel oblatam vltrò susciperet. Videbat enim Imperatoriam dignitatem Pontificum conatibus plurimum obstare. Proinde cùm mortuo Maximiliano I. imperij dignitatem ambiret Carolus Austriacus, Leo X. pontifex eum apud electores hoc nomine conatus est impedire (fauebat enim Francisco I. Gallorum regi) quòd rex Neapolitanus esset, & Rom. po̅tificis beneficiarius. Rodolso Habspurgenses Italicis ciuitatibus libertatem pecunia vendente, Honorivs IV. pontifex venditionem hanc, licèt indignam tanto principe, non improbauit: quòd ea ratione Ecclesiastica ditio futura securior videbatur, cùm nihil ampliùs iuris Imperator in eas haberet, & seipsam sua sponte vili delinitus auro Italia eijceret. Platina. Henricvs Carinthius, Boëmorum rex, Anna Venceslai V. regis sorore in vxorem ducta, proceribus ob tyrannidem exosus, ne Elizabetha virgo, vxoris suae soror, legitima regni haeres, cuiquam externorum principum se potentiori elocaretur metuens, Hinconem à Quercu, iuuenem nobilitate & opibus clarum, sponsum offert. At illa mori se malle, quàm impares nuptias subire, & in carcerem arcis Vicegradensis ire, quàm ab instituto dimoueri maluit. In ea arce frater virginis, sed nothus, praepositum agebat. Huius cura & opera virgo custodes frustrata, inde Nymburgam auecta est. Procerum auxilio Ioanni, Henrici Lucemburgensis Caesaris F. nupsit. Is Praga occupata Henricum in Carinthiam redire compulit. Dubrauius. Tvrcorvm Imperator ita liberis hominibus dominatur, vt non alijs ferè quàm fortium seruorum consilio & viribus tanti imperij fortuna constet: quòd alienas occupanti terras nihil magis expediat, quàm ignobilium seruientium???ue voluntates & studia, propositis praemijs promereri: quoniam id vnum ferè genus hominum, à spectata virtute ad opes amplissimas summos???ue honores ex tuto prouehi, extra???ue tumultum & inuidiam pro libidine plecti possit. Qua de causa homines Turcas, antiquae stirpis nobilitatem referentes odit, quum eos tanquam imperij aemulos planè metuat. In his sunt quatuor insignes familiae, vetustate originis Othomannorum domuipares. Michalogli, Ebrenes, Turacani, atque Malcoccij: è quibus vel summae virtutis homines, neque purpurati, neque magistri equitum vnquam euadunt, ne immodica virium freti potentia, ad imperium aspirent. Sed magnos redditus ex antiqua agrorum diuisione, superioribus???ue victorijs consecuti, quòd multo pecore & frumentarijs possessionibus abundent, perpetua???ue stipendia percipiant, caeteris opulentiores existimantur, secùs ac liceat Christiano sanguine progenitis, siue militiae ascripti serui sint, siue incolae liberi. nam non alios habent fundos, quàm quos à principe agrorum domino ad annum vectigal impetrarint. Magnus tamen his familijs habetur honos. Nam Michalogli peculiari praerogatiua voluntarijs equitibus praeficiuntur, hos Acanzes, hoc est, antecursores vocant: & plerumque centum millium equitum numerum implent, quòd eis ad spem praedae Tartari è Taurica, & Getae ex Valachia gregatim misceantur. Reliqui ex his familijs nobilioribus praefecturis ornantur, quae nunc quadraginta octo sunt, aequa ferè portione in Europa atque Asia constitutae. Verùm ex Asiaticis digniores imperatoris filijs obueniunt, sicuti Amasiae in Cappadocia, Iconij in Lycaonia, Magnesiae in Ionia. In Europa autem ad parandum militiae decus potiores conceduntur, Peloponnesiaca, quae Morea dicitur, Turacanis: Bosnensis in Illyrico Malcoccijs: Ebrenibus Samandrica in Triballis. Nec vlla est tam exigua aut tenuis praefectura, quae binasaltem millia equitum non alat, quum ampliores sena & septena contineant. Quibus omnibus ex descriptis regionum vectigalibus, stipendia argento & certis lignorum & pabuli supplementis, singulis quoque mensibus persoluuntur. Huius generis equites scripti in alas Sanzachorum, Timarriotae vocantur, à Timarro, quae vox stipendium ab incolis contributum sonat. In hoc equitatu praecipuum Othomannorum robur consistit: nam ad repentinum edictum paucissimis diebus septuaginta ampliùs equitum millia in vnum locum à praefectis adducuntur. Sabellici Supplem. libro quarto ex Iouio. Ablegatione suspectorum. Gelon Syracusiorum tyrannus, cùm Megarenses in Sicilia vicisset, locupletissimos quosque, qui bellum ei intulerant, & ob id se interfectum iri putarent, Syracusas traduxit, ac ciuitate donauit. At plebem Megarensem, quae belli mouendifuerat expers, quae???ue nihil mali se passuram spectabat, Syracusas adductam venundedit, ex Sicilia asportandam. Idem hoc fecit Euboeis, qui sunt in Sicilia, proceres à plebe distinguens. Hoc ideo de vtrisq; fecit, quòd arbitraretur contuberniu̅ plebis rem esse molestissimam. Ea ratione potens tyrannus effectus est Gelon. Herod. lib. 7. Parthi priùs Romanorum amicitiam colebant: postea M. Crassum, qui belli initium fecit, vlti sunt. M. Antonius Armenij regis consilio proditus, malè pugnauit: at Phraates, qui Pacoro successit, tantum circa Caesaris Augusti amicitiam studuit, vt etiam illi trophaea remitteret, quae Parthi de Romanis erexerant. Et vocato in colloquium Tito, qui per id tempus Syriae praeerat, quatuor ei filios legitimos obsides tradidit, Saraspade̅, Ceropasdem, Phraanem, & Boonem, & duas eorum vxores, & filios quatuor, seditionem metuens, & ne sibi insidiae struerentur. Intelligebat enim, neminem aduersum se praeualiturum, nisi, qui ex Arsacio genere esset, propterea quòd Parthi valde Arsaciorum sunt amantes. Filios itaque eminùs ablegauit, vt omnem conspirandi occasionem suis adimeret. Strabo lib. 16. Dissociatione, Conuersatione interdicta. Smerdes Magnus, cùm regnum Persarum inuasisset, tanquam si Cyri filius esset, mortuo Cambyse omnes illius vxores & concubinas obtinuit. Metuens autem, ne à mulierculis deprehenderetur, quòd falsus esset Smerdes, segregauit eas à se inuicem, ne consilia possent conferre: maximè cùm in gynaeceo esset quoque Atossa Cyri F. soror veri Smerdis, quae fratrem suum proculdubiò cognoscebat. Herodotus libro tertio. Tyranni pueriles amores grauibus edictis prohibuerunt, non turpitudinem exosi, sed societatem ipsam: exemplum veriti Harmodij & Aristogitonis, qui Hipparchum sustulêre: item Charitonis & Menalippi, qui Phalaridi insidias tetenderint. Athen. lib. 13. cap. 27. Vt Theophrastus scriptum reliquit, legem de otiosis non Solon, sed Pisistratvs tulit, qua agrum redderet cultiorem, & in frequentiorem vrbem, ne ciues conspitare possent. Plut. in Solone. Dionysivs maior atrociter in alios sontes animaduertens, furibus vestium parcebat: vt desinerent Syracusani, vnà coenare & conuersari. Plut. in Regum apoph. Agathocies in Africam contra Carthaginenses nauigaturus, ne Syracusani se absente nouis rebus studerent, cognationes alias ab alijs segregauit: maximè autem fratres à fratribus, & parentes à natis, quos partim in vrbe reliquit, [2005] partim secum abduxit. Certum enim erat, eos, qui Syracusis relicti essent, etiamsi animo erga cum essent alienissimo, nihil tamen propter amorem erga natos grauiùs in Agathoclem ausuros. Diodorus lib. 20. Polycrates Samiorum tyrannus gymnasia & palaestras omnes sustulit, ne quam occasionem ciues haberent coëundi, & familiariratem inter se contrahendi. Athenaeus libro decimotertio, cap. 2 7. Herodes Iudaeorum rex, regni confirmandi causa iussit sua quemque agere negotia, vetitis per vrbem conuenticulis & frequentioribus conuiuijs, apposiris???ue etiam speculatoribus & grauissimis poenis, qui contra facerent propositis. Dispositi erant tam in vrbe, quàm per itinera, qui obseruarent conuenientes cuiuscunque rei gratia. Saepe etiam ipse plebeio cultu noctu miscebat se vulgo, vt experiretur, quid dese sentiret populus: & quotcunque pertinaciter improbarent eius studia, in omnes inclementer animaduertebat: reliquam verò multitudinem sacramento obstringebat, iusiurandum exigens, quòd non discessuri essent à fide & officio. Iosephus libro decimoquinto, capite decimotertio. Metuhostili. Ninvs, Nini & Semiramidis F. omni armorum studio abiecto, ad otium se & voluptatem contulit. In eo si non fortiter, callidè tamen praesenti fortunae consuluit: vt ad populos in fide retinendos, quotannis ex toto regno accuratiorem haberet delectum, noua communiret castra, quasi subitum aliquod moliretur bellum. Sic iuuentutem ratus ad militaria munera obeunda promtiorem fieri, si frequenti delectu ad signa reuocaretur: & si qua defectionis consilia occultè in populis mota essent, praesentium copiarum metu opprimi posse. Sabellicus lib. 1. En. 1. Carthaginenses, Syracusas obsidentes, terra mari???ue superati, clàm legatos ad Dionysivm tyrannum misere, orabant???ue eum, vt superstites sineret in Libyam deuehi, trecenta, quae in castris habebant, talenta polliciti. Dionysius omnes quidem nequaquam posse aufugere, respondit: caeterùm Carthaginenses ciues solos clàm abire noctu permissurum. Intelligebat enim Syracusanos ac socios minimè in id consensuros. Haec agebat Dionysius, ne, funditùs euersis Carthaginensibus, Syracusani otium ad capessendam libertatem nanciscerentur. Itaque Himilco, aduecta noctu CCC. in arcem talenta, dispositis in insula per tyrannum, tradidit: ipse triremes XL. ciuib. expleuit, relicto???; omni exercitu fugere instituit. Emissa in messem Syracusana plebe, singula cuiusque domicilia iam vacua scrutabundus peruasit. Inde arma quaeque, quocunque loco deprehensa, absentibus ignaris???; subtraxit. Diodorus lib. 14. Gensericvs Vandalus, Leonis Imp. Constantinopolitani arma formidans, Ostrogothos ad vtrumque imperium inuadendum, magna spe praemiorum ostentata, solicitauit. Quibus inductus Theodemirus, eorum rex in Pannonia, Glycerium tenuissimis opibus Italiae regnum adeptum audiens, Vindemiro fratri negotium dedit, vt arma Italiae inferret, ipse Illyricum, vt ad expugnandum difficilius, sibi affumsit. Vindemirus populabundus in Italiam venit: verùm, repentè morbo oppressus, interijt, filio sibi cognomine Vindemiro relicto. Glycerius Imperator missis obuiam legatis, hominem donis peruicit, vt exercitum in Galliam abduceret. Paruit voluntati eius Vindemirus, ac sese Visgothis adiunxit: ex quo mirè eorum in Gallia atque Hispania opes adauctae. Theodemirus bellum Sarmatis Limigantibus intulit, neque vllum prae metu obuium habuit. Thessalonicam Clarianus Patricius cum exercitu obtinens, legatos ad regem cum muneribus misit. Noua Gothis loca ad incolendum in Illyrico Orientali concessa. Sigonius libro decimoquarto Imp. occid. Arcibus. Herodes, Iudaeorum rex, cùm propter mutatos à se patrios ritus populum tumultuari, & à seditione & defectione non procul abesse cerneret: cùm duas arces munitas in vrbe haberet, vnam in qua ipsius erat regia, alteram verò iuxta templum Antoniam à se communitam, visum est tertiam quoque munire Samariam, mutato nomine Sebasten, quae foris totam gentem contineret in officio. Abest à Hierosolymis itinere vnius diei, ad vrbanos etiam tumultus compescendos opportuna. Aliam etiam toti genti ceu arcem imposuit. olim Stratonis turrim dictam: ipse Caesaream appellati maluit. In magno etiam, quem vocant, campo, sorte lectis equitibus, castellum condidit, & in Galilaea Gabalam, Esthmonitim in Peraea. His arcibus ad tutelam regni per totam regionem opportunè dispositis, ademta est vulgo, leuissimis quibusque causis mobili, tumultuandi materia, parato ad quoscunque clancularios conatus remedio, dum in propinquo semper sunt, qui vel praecaueant, vel recèns ortos compescant. In primis autem Samariam cincturus moenibus, dedit operam vt tam è milite auxiliari, quàm è finitimis gentibus plurimos in eius ciuitatis corpus congregaret, partim propter templum, quod ibi dedicare statuerat, partim, quò illustriorem eam faceret, sed maximè, quia praetextu magnificentiae securitatem rebus suis hoc pacto procurabat. Ita omnibus ordinatis ex sententia, nullos ampliùs in regno suo motus timuit, duobus potissimùm modis subditos in officio continens: timore suppliciorum, quae nemini remittebat, & liberalitate qua prouidebat publicis necessitatibus. Iosephus libro decimoquinto, capite decimotertio. Religione. Hieroboamvs à decem tribubus Israëlitarum in regem electus, deserto Roboamo Solomonis F. metuens, ne Israëlitae Hierosolymam sactorum causa in festo Vmbraculorum profecti, ad meliorem mentem redirent, & religionis causa ad Roboamum se conferrent: duos aureos vitulos conflauit, alterum Bethele, alterum Dane, eos???ue deos esse Israëlitatum dixit, à quibus essent educti ex Aegypto, manu sua factos, non secus atque templum, quod Hierosolymis tantoperè coleretur, à Solomone esset extructum. Et hac religionis immutatione effecit, vt decem tribus in perpetuum à Iudaeis & Beniamitis fuerint separati. 3. Regum 12. & Suidas. &: D. Aug. lib. 17. de Ciu. Dei, cap. 22. Sunt qui existimant, Aegyptiorvm reges, ad subditorum ingenia temeraria & ad res nouandas prona, in plures Nomos diuisa regione, superstitionis diuersitate distrahere voluisse: vt quando animantes, quas alij alias colunt, infestae inter se sunt, earum quoque cultores in factiones distracti, minùs contra regem conspirarent. Plutarchus de Iside, & Diodorus lib. 1. cap. 7. Rotharis rex Longobardorum, Romani pontificis & Exarchi & Orthodoxorum consensum, ad suae gentis opes euertendas arbitratus pertinere, edicto publico iussit, in singulis Longobardorum ecclesijs duos esse Antistites, quorum alter Arianam, alter Orthodoxam traderet doctrinam. Effectum ergo est, vt penè in omnibus Italiae oppidis duo diffentientes essent antistites, & regia auctoritate muniti Ariani, suam haeresin longè late???ue spargerent. Vnde totus orbis ea lue infectus est. Rotharis autem hoc pomo discordiae consultò Ecclesiam turbauit, vt eo minùs ad Longobardorum vires opprimendas otij Christianis daretur principibus. Sabellicus Enn. 8. lib. 6. In Persidis regno tyrannus quidam Alaodim, Senex de mon tanis dictus, Muletam regionem occupauit, & multos sicarios (quos vulgò Assassinos dixêre) sibi adiunxit, eos???ue ad maxima facinora patranda obedientissimos reddidit, tali astu. In valle quadam amoenissima, & praeruptis cincta montibus paradisum omni deliciarum genere (qualem impius Mahumedes suis sectatoribus proposuit) instruxit, in faucibus per quas solas patebat aditus, arcem extruxit munitissimam, ne cui accedendi potestas esset, praeterquam conscijs. Affirmabat interim, claues se Mahumedici paradisi habere, & cùm libitum esset, potione soporifera, quibus vellet, clàm oblata, dormientes in eum locum deferendos curabat. Experrecti, cùm omnibus delicijs affatim fruerentur, reuerà se in paradiso esse credeba̅t. At praestigiator ille captata opportunitate, medicato poculo sopitos rursus extra paradisum efferebat. Cùm euigilassent, summo moerore voluptates, quas perceperant, secum repetebant: & earum desiderio mortem exoptabant, vitam flocci pendebant, & ad omnia, quae tyranno placerent patranda sese paratissimos offerebant, de paradisi gaudijs, si principi obedirent, securissimi. Itaq; Christianis contra Sultanos bellum gerentibus, multa intulêre mala, nec paucos Christianorum principum insidijs circumuentos trucidauête, de salute sua minimè curiosi, modò hostibus damnum inferrent. Hac démùm arte multas gentes sibi tributarias fecit tyrannus iste, cùm Assassinorum insaniae religiosae nemo resistere posset. Caeterùm anno Domini MCCLXII. Allau rex Tartarorum senem hunc in paradiso triennali obsidione cinctum, in opia alimentorum, deditionem facere coëgit, locum aboleuit; asseclas omnes interemit. Marcus Paulus Venetus libro primo, capite 28. Orientalis historiae. Blanditia. Cùm Avgvstvs perpetuum imperium stabilire vellet, victo ad Actium M. Antonio, mirabiles artes excogitauit, orationi quam habuit in Senatu planè contrarias. Verbo quidem imperium pertinaciter recusabat; vacationem à Repub. petebat: ad extremum victus eorum precibus, quos subornarat, deos obtestatus est, se post decennium pacatis rebus imperio cessurum. Hinc vota illa Decennalia, quibus imperiu̅ in annos quadraginta quinque sibi prorogauit. Bodinus Methodi historicae capite 3.
|| [2006]
Occiso Caracalla Imp. & electo Opilio Macrino, cùm milites lugerent Antoninum, Macrinus veritus, ne in aliquem Antoninorum (qui multi ex affinibus Antonini Pij erant inter duces exercitus) inclinarent, filium mox suum, Diadumenum aliàs dictum, Antoninum iussit appellari. Erat enim eo tempore tam amabile nomen Antoninorum, vt qui eo nomine non niteretur, mereri non videretur imperium. Mox Antoniniana in castris signa fecit, simulacra Bassiani ex auro finxit, ipsum inter diuos retulit, corpus Romam remisit sepulcro maiorum inferendum: & munus instituit, vt honorificentissimè sepelitetur. Tum militibus stipendium dedit solito vberius, vt pecunia imperium, cùm innocentia non posset, seruaret. Cuspinianus. Coniugio. Lybvssa Crocci F. cùm Boëmos muliebre imperium auersarivideret, Premislaum rusticum in thori regni???ue consortium accepit. Caeterùm cùm magicis artibus vterque excelleret, ijsdem & marito auctoritatem & sibi securitatem conciliaut. Nam cùm in concione Premislaum nemo cognosceret, illa decem legatos equo suo comites addi iussit, qui illum sequerentur, donec ad agricolam in mensa ferrea prandentem peruenissent, eum???ue purpura & calceis indutum rectâ in arcem Vicegradensem deducerent. Legati parent. Cum???ue paulò minùs quinquaginta millia passuum pedibus emensi essent, vt ventum est ad ripam fluuij Belinae (quo loco pagus Stadicius visitur) equus subitò se de via in agrum conuertit recens magna ex parte proscissum, pergit???ue rectâ ad Premislaum aratorem, ac poplites ei vnà cum ceruice, quasi venerabundus, submittit. Sedebat immotus arator in stiua, atrúmque panem & caseolum de vomere, mensae vicem fungente, tollens rodebat, tantisper, dum legati mandata Lybussae exequerentur, eum???ue Principem consalutarent. In de confestim exurgens, stimulum colurnum, qui iuxta aratrum iacebat, arripit, & boues suos, qui proximè pascebantur ambo candidi, nisi quòd maculis fuluis aspersi erant, stimulo illo agitat: Facessite hinc, dicens, sudoris laboris???ue socij, & eò vnde venistis redite. Atque illi repentè ambo ex oculis euanuêre. Mox stimulum ipsum plantae modo in terram pangit, qui puncto item temporis in corylum coaluit, ternis ramis frondentem, quorum duo illicò exaruerunt, at tertius nuces etiam auellanas ostendit. Hinc ad legatos versus: Cedamus, inquit, pareamus???ue numinibus, ab aratro nos ad solium principale vocantibus. Mox vestitum rusticanum deponit, ac se purpura & calceis à Lybussa missis induit, & equum conscendit, Vicegradum iturus ad celebra̅das nuptias, & ad capessendum in Boëmos imperium. Cùm paulùm processisset, manticulam quoque, in qua obsonium inerat, & carbatinas, quibus calceatus fuerat, sibi afferri iussit, vt ijs moniti successores principes, minùs intumescerent. De bobus, stimulo???ue rogatus: Illud, respondit, ad gloriam suam pertinere, quòd à bobus ad equos, vt dicitur, transcenderit: hoc ad filios, quos habiturus esset. Vt enim duo rami ex stimulo prognati statim aruissent, sic duos sibi filios fore è Lybussa minimè vitales. Tertium Nezamyslium non solùm ad laetas frondes, verùm etiam ad vberes fructus prouectum iri. Et nisi vestro, inquit, interue̅tu aratio fuisset interrupta, stirps mea nunquam apud Boëmos defijsset. Nunc multa quidem secula durabit, ad postremum tamen occidet, cùm nepos vltus fuerit auum. Dubrauius libro secundo. Henricvs Friderici Barbarossae F. rex Siciliae institutus fuit à Celestino III. Pont. & vt haereditario iure illud videretur obtinere, Constantiam F. Gulielmi II. regis, monialem, iam sexagenariam, in vxorem accepit, medicorum consilio, qui etiam vetulam párere posse asserebant. Intumuit paulò pòst Constantiae vterus: incertum quibus de causis. Creditum est praegnantem esse reginam, id???ue etiam ab Imperatore. Ordinatum igitur est, vt in publico poneretur ad pariendum, aulaeis ad pudorem circumpendentibus. Prouisum ferunt, vt in horam partus alienus supponeretur, quem enixa regina videretur. Tres vno tempore mulierculae non longè à reginae domo praegnantes breui pòst peperêre. Vnius ex tribus, incertum cuius, infantulus affertur, & supponitur reginae. Auito nomine pater illum Fridericum vocauit: qui ad virilem aetatem perueniens, orbis se Malleum esse praedicabat. Albertus Cranzius lib. 7. cap. 38. Metropoleos. Tyrcorvm Imp. societatem imperij vitantes, vxores non ducunt, sed seruas tantùm forma praestantiss. è toto orbe petitas assumunt. Ascanius Centorius libro sexto com. bellorum Transsyl. Prole supposititia. Gvido dux Vrbinas, grauiter ferent, se legitimos non habere liberos, vt in principatu ex se successorem haberet, concubinae suae supponi iussit Bernardi Vbaldini Cardae Filivm, quem Fridericum nominauit: quem etiam populi assensu, tanquam naturalem filium, ad principatum euexit. Fulgosus libro 9. cap. 15. Conciliatione inimicorum. Cùm C. Ivl. Caesar largitione immodica cum M. Bibulo Coss. creatus esset: veriti potentiam & ambitionem illius Patres, operam dedêre, vt prouinciae futuris consulibus, minimi negotij, id est, syluae calles???ue decernerentur. Qua maximè iniuria instinctus Caesar, omnibus officijs Cn. Pompeium assectatus est, offensum patribus, quòd Mithridate rege victo cunctantiùs confirmarentur acta sua, Pompeio???ue M. Crassum reconciliauit, veterem inimicum ex consulatu, quem summa discordia simul gesserant. At societatem cum vtroq; inijt, ne quid ageretur in Rep. quod displicuisset vlli è tribus. Suetonius in Caesare. Regno, Imperio, Dignitate, Magistratv qvocvnqve Alios astutè priuare. Consule Tit. spraecedentem, Dignitate̅ astutè comparare, quatenus is, qui sibi suisve comparat magistratum, alijs eundem astutè extorquet, f. 1992. Inopia. Dionysivs tyrannus no̅ suas tantùm, sed & alienas opes consumendas censebat, vt adimeretur occasio insidiantibus. Hanc ob causam Reges Aegyptiorum pyramides extruxêre, Cypselvs Corinthiorum tyrannus aureum colossum Scillunte Iunoni dedicauit. Suidas ex Theophrasti libro 2. de Temporibus. Mortis dißimulatione. Antiochus, qui Deus appellabatur, Laodicen vxorem duxit, ex qua natus est ei filius. Seleucus. Secundam duxit Berenicen, Ptolomaei regis filiam, ex qua relicto filio infante mortem obijt, successorem???ue regni Seleucum designauit. Laodice operam dabat, vt is, qui ex Berenice genitus fuerat, circumuentus per dolum, è medio tolleretur. Berenice supplex ad multitudinem prodijt, misericordiam & auxilium à subditis flagitans. Qui verò interfecerant puerum. alium quendam interfecto simillimum produxerunt in populum, eum???ue vt ille esse videretur, regio satellitio stipauerunt: Berenicae verò praesidium stipendiariorum Gallorum dederunt, locum???; ei regiae firmissimum tradiderunt, & iusiurandum atq; foedus iniueru̅t. Aristarcho medico, quem secum Berenice habebat, suadente, vt pacem cum eis faceret, credidit. At illi iuramento quasi stra ragemate vsi, Berenicen statim adorti iugularunt. Quae verò circa eam erant mulieres, defensionem parantes, plurimae ceciderunt. Panariste autem, Mania, & Gethosyne, corpus Berenices obruentes terra, aliam quandam in lectum collocarunt, quasi illam adhuc viuentem, & vulneris curam accuratè simularunt: ac tantisper subditis persuaserunt, donec accersitus ab ipsis Ptolemaeus interfectae paren veniret: & circummittens occisi filij & peremtae Berenices quasi superstitum adhuc nominibus inscriptas literas, à Tauro vsq; ad India̅ absq; bello populos in deditionem accepit, vsus Panaristes stratagemate. Polyaenus lib. 8. Victoriam astvtè parare, Conservare, Ampliare. Apud Lucianum Alexander vtile sibi ad res gerendas dicit fuisse, quòd filius Iouis Ammonis sit habitus. Timebatur enim, nec aliquis ipsi repugnare audebat, nempe quem crederet deum: [Greek words]. Anno Sal. 1378. fratres Teutonici vndecunque contractis auxilijs, duxerunt in Lituanorum regem Allegertvm. Is dolo submissis oratoribus inducias postulauit, ostendens inter alia, se non habere animum alienum à Christianismo. Facilè credidêre fratres Teutonici, quod verum esse cupiebant: concessêre inducias. Eo tempore simulans rex, se de legibus pacis acturum, inuitat praecipuos, fide publica interposita, intentorium, vt apud se epularentur. Non detrectant illi, sperantes fine sanguine rem omnem transigere. Dum illi sedent ad mensam, rex iam submissa valida manu, intercepit omnem hostium commeatum. Venerat, qui se dentibus ad mensam fratribus nunciaret, inducias esse ruptas à Lituanis. Rex iram in suos simulans, hoc se nec iussisse, nec ratum habere, exclamauit. at fratres illusi, intercceptis omnibus co̅meatibus, & esculentis, cum rubore reduxêre exercitum. Cranzius libro nono Vanda liae, cap. 3.
|| [2007]
LIBERTATEM abrentem comparare, recuperare. Servitvtem praesentem depellere. Huc pertinet È Carceribvs, elabi. Cabades Persarum rex, Perocis F. Vide fol. 762. Captus erat ab Imp. Lodouico II. Soldanvs Agarenorum Longobardiam infestantium, vir cordatus & prudens (Adalgisum vocant) Eius sortem Imp. miseratus, sibi familiarem fecit, adeò vt saepe cum illo consilia sua communicaret. Barbarus callidus insidias regi moliri incipit: suadens, vt si Capuam ac Beneuentum firmissimo dominio possidere velit, nobiliores vrbis aliò migrare faciat, vt sic plebs sine labore possit facilè domari. Rex co̅silium ex animo suo arbitratus fore, clàm vincula fabricari & compedes iubet. At Soldanus omnia nobilibus patefacit: & vt verum illis dicere credatur, compedes ostentat, & manicas ferreas. Populares regem in venationem progredientem, vrbe excludunt: & Soldano precium, libertatem scilicet captiuitatis, donant. Qui egresrus, nouo exercitu collecto, longa obsidione Capuam & Beueue̅tum cinxit. Obsidione pressi, ad regem redeunt, facti veniam petentes: causantur, Barbari astu se deceptos. Rex legatos non admittens, eos ob delicta meritò poenas luitutos est protestatus. Basiliu̅ itaque Imp. Constantinopolitanum adeunt, & opem petunt: qui auxilia promisit. Cuspinianus in Basilio, ex Zonara & Cedreno. At Sigebertus narrat, Adalgisum à Graecis seductum, Ludouico rebellasse, & multas Italiae vrbes ab eius fide abduxisse: quamobrem Imperatorem Beneuentum & Capuam cepisse: sed dolis eius circumuentum, dimisisse exercitum, & postea coactum iurare, quòd nunquam fines Beneuentanorum ingredi vellet; ideo???ue Senatum Romanum, eum maiestatis reum & hostem publicum iudicasse. Verùm illum, cùm bellum contra se decretum cognouisset, in Corsicam aufugisse, anno Domini 873. Chronicon Cassinense lib. 1. cap. 38. Regino libro 2. Iacobus Borbonius, ducta in vxorem Ioanna Neapolitanorum regina, à Neapolitanis contemtus, Tarentinorum principatu ac geniali. duntaxat Ioannae thoro contentus, caeterarum rerum administratione tegio???; nomine abstinere iubebatur. Is ratus de vxotis sententia haec agi, Ioannam in ordinem redactam, in arcem inclusit. Illa per dissimulationem doloris gratias etiam marito agit, quòd seditiosos coërceret, se???; cura rerum agendarum leuaret, quae virtutem summi viri postularent: sibi tranquillitatem animi, quietem???ue à fluctib. & externis & domesticis praeberet. Ita recondita indignatione muliebri, se aulicis lusibus ludis???ue, ac delicijs & amplexui mariti dedit. Appellata etiam de coniuratione in Iacobum facien da ab his, qui non ex vultu praesente, sed ex fallaci eius ingenio non dubitabant illam ita flagrare, rem ad maritum detulit, auctor???ue fuit, sontes capite luerent. Nulla iam vxor fidelior visa, liber quocunque egressus illi permissus, libera cum quibusuis colloquia. Tunc certiore validiore???ue coniuratione facta, è custodia eductus Sforcia, & Iacobus, quam in arce̅ vxorem clauserat, in eam compulsus & obsessus, pòst Tarentum emissus, nulla spe regnise ostendente in Franciam redijt. Aemilius lib. 10. Heraldvs Goduini F. Anglorum rex, quasi non esset, quod domi ageret, animi recreandi causa in Flandriam traijciens, impetu ventorum in Normaniam eiectus, cui tunc imperabat Gulielmus Nothus, quem ipse ob Alfredi nepotis caedem, à patre suo Goduino olim factam, pro hoste habebat: caduceatore ad ducem praemisso, Rothomagum venit: honorifice̅tissime???; exceptus, aiebat, Se non vulgari regum more per caduceatores, sed praesentem cum Duce agere voluisse: filiam se eius in vxorem postulare, pacem???; perpetuam ac foedus facere. Gulielmus nihil fraudis suspicatus, vera???ue, quae narrabantur, arbitratus, laetus tanti regis affinitate, libenter, quae peteret, facturum se respondit. Nec mora interposita, solenni ritu nuptiae celebrantur, magno & Ducis & populi gaudio. Omnibus autem peractis, aliquot post dies Heraldus cum noua nupta in Angliam, magna comitante nobilium Normaniae caterua, redijt. Vbi iam in tutum euasisset, extemplò edictum dedit, ne quis Normanus post triduum in Anglia moraretur, poenam alioqui subiturus capitis. Sponsam suam turpissimè agasonibus suis prostituit, ac naso auribus???; praecisis, foedissimè violatam piscatoria naue in Normaniam remisit. Sic veteres. Alij non vltra sponsalia progressum tradunt, illis???ue Heraldum non stetisse. Gulielmus ira percitus, ob eam contumeliam Heraldum bello persequitur, commisso???; praelio ad To̅nisorigum, regno eum vita???; spoliauit, ac regium sibi ipse nomen vendicauit. H. Boëthius lib. 12. Circa an. Sal. 1426. venit Roma in Saxoniam Marcellvs quidam hospitalis sancti Ioannis, professione Minorita: religiosa veste abiecta, literas praeferens apostolicas, indulgentias plenarias pollicitus dantibus pro redemtione captiuorum pro rege Cypri. In dioecesi Zvverine̅se multum fecit qu???stum. Episcopus Lubecensis diligenter illum examinans, & falsi accusans, coëgit praestare iusiurandum, ne nisi re per Po̅tificem discussa abiret. Erat tum Cardinalis Anglicus in legatione causae Boëmicae per Germaniam, cum potestate de latere. Scribit illi Papa, vt falsariu̅ examinet, & iure agat. At Marcellus interea clàm euaserat Coloniam: qui Venetijs ob similem causam è carcere astu elapsus fuerat. Simulans enim se vehementer aegrotare, vt erat medicae artis peritus, iussit sibi in apotheca somniferum vehemens parari: mox rogauit ad se mitti fratrem ordinis Minorum, vt coram Deo sinceram faceret moriturus confessionem. Aduentantem ad se in carcere̅ fratrem blandè inuitat, vt de suo potu gustare non detrecter. Simplex ille nihil veritus mali, bibit: nec diu pòst in somnum incidit grauissimum. Marcellus eius vestem indutus euadit, & in Germaniam venit. Ibi à Cardinali, cui nota erat fabula, honorificè inuitatus, vincitur, & Coloniam perducitur. At ib??? quoque custodes fesellit. Praemio centum aureorum proposito indici, extrahitur ab satellite inter moniales latitans: & diligentùs inde asseruatus, publico iudicio conuictus, damnatur ad scalam & carcerem perpetuum. Inscalatus deducitur in Brule archiepiscopi arcem. Quum verò Theodericus archiepiscopus, nescio quid incommodi pateretur, specie comparandae eidem medicinae elapsus est: & inde in regna perueniens Aquilonis, episcopatum ambiuit, incertum quo exitu. Cranzius lib. 11. Saxoniae, c. 16. Lvdovicvs II. Saltator (al. der Springer) cognominatus, comes Turingiae. Cùm Fridericum III. Palatinum Saxoniae, fraude propriae coniugis, occurrentem sibi ex balneo, in venatione, venabulo traiecisset A. C. 1065. accusatus etiam à fratre Friderici Alberto Archiepiscopo Bremensi A. C. 1070. & iussu Henrici IV. Imp. comprehensus in dioecesi Magdeburgensi, dustus???ue in arcem Gibdensteiniam ac per biennium ibidem captiuus detentus fuisset, iussit sibi longas praeparari vestes, quibus indutus, vt faciliùs ab aura & vento sustentaretur, per praeceps de conclaui opera ministri in fluuium Salam silijt (inde Saltatoris nomen accepit) vbi à piscatoribus exceptus, per equos ad ripam ductos, euasit. H. Henninges in Geneal. Fernandus Roderici, à Castellanis ad Saracenos defectione facta, & in campis Gothorum pugnans contra Comites Castellanos, socerum suum Osoriu̅ interfecit, cum multis alijs: Comitem Nvnivm & Rodericvm Guterrij captos hac lege dimisit, vt Nunius statuto tempore, Rodericus autem postqua̅ sepelisset Aluarum Roderici, se carceri restituerent. At Rodericus fratre̅ suum in sarcophago posuit, & tamdiu distulit sepelire, donec Fernandus vitam finiuit. Nunius autem assumtis secum sexcentis militibus, die co̅dicto venit Donias, & in pr???sentia omnium Fernando se obtulit, dicens, Ecce adsum, in carcerem me conijce. Sed cùm Fernando non essent tantae vires, nemo manus in eum iniecit. Ergo protestatus coram omnibus fidei se datae satisfecisse, abijt. Rodericus Toletanus lib. 7. rerum Hisp. c. 22. Dux Nemvrivs à Lugdunensibus in vincula coniectus, fol. 1552. ab Exilio redire. Democedes Crotoniensis medicus, ab Oroete praefecto Sardium cum Polycrate Samiorum tyranno captus, & ad Darium regem missus, ob artis peritiam beatus erat, nisi quòd in Graeciam reuerti non licebat. Ergo huiusmodi astum excogitauit. Atossam Cyri F. Darij vxorem curabat in mamilla. Ab ea praemij loco petit, vt Darium ad bellum Graeciae inferendum instiget. Vxori obsequitur rex, & cum delectis Persis Democedem ta̅qum ductorem itineris exploratum mittit. Cùm Tarenti Persae detinerentur, tanquam exploratotes, Democedes Crotonem abijt, & Milonis luctatoris celeberrimi filiam duxit, neq; ad regem redire voluit. Herod. lib. 3. Fugatis Graecis à Persis apud Malenam regionis Atarnitidis, Histiaevs Milesius, qui à rege Dario defecerat, fugiens, capiebatur à quodam Persa, vt???; ab eo erat transfodiendus, sese Milesium Histiaeum esse lingua Persica indicauit, sperans hoc pacto se vitam redemturum. At ne id co̅tingeret, néve fuga elapsus apud regem magnus existeret, Artaphernes Sardiu̅ praetor & Harpagus, Sardis perductum, in crucem sustuleru̅t. Herod. libro 6. Antistivs Sosianus in Neronem carmina componens, ea celebri conuiuio, apud Hostorium Scapulam, vulgauit, & post Pisonianam coniurationem in exilium missus est: malis tamen artibus redijt. Nam cùm Neronem facilè delatoribus aures praebere intelligeret, Parmenis Chaldaei genethliaci amicitiam inijt, ad quem Romanorum literae de futurarum rerum euentu crebrò deferebantur. Itaque Antaei literas inrercepit, simul etiam Parmenis libellos clàm furatus est, quibus dies genitalis eius & euentura occultabantur, atque Hostorij etiam Scapulae. Neroni mox scripsit, habere se quae saluti eius conducerent, si breuem exilij veniam impetrasset. Quam rem Nero facilè concessit, eum???ue per Liburnicas aduehi praecepit: eiúsque verbis fidem habens, Anteum & Hostorium perdidit. Suetonius.
|| [2008]
Obsides recipere. Bello Punico quaedam Civitates, quae à Romanis deficere ad Poenos destinauerant, cùm obsides dedissent, quos recipere antequam desciscerent studebant, simulauerunt seditionem inter finitimos ortam, quam Romanorum legati dirimere deberent: missos???ue eos velut contraria pignora retinuerunt: nec antè reddideru̅t, quàm ipsi recuperarent suos. Frontinus lib. 1. c. 8. Ragnerivs, qui Tarento praeerat, cùm mortuo Totila Teiam factum regem, Francos???ue in societatem venturos audiuisset: poenitentia ductus, quòd ad partes Iustiniani transisset, ad Gothos redire constituit. Vt verò obsides reciperet suos, ab Macurio Hydrunti praefecto auxilium poscit aduersus Gothorum copias, quas contra se venturas simulabat. Macurius, nihil fraudis suspicans, quinquaginta milites misit. Eos Ragnerius in potestatem redactos custodiri iussit, misit???ue ad Macurium, vt sibi suos obsides restitueret, si milites quos Tarentum miserat, cuperet esse incolumes. Sensit ille sibi grauiter illusum, ac simul ira accensus, paucis???ue militibus in praesidio Hydrunti relictis, ipse cum caeteris copijs aduersus Ragnerium profectus est: quem etiam in pugnam descendere ausum, in fugam conuertit. Milites tamen suos à periculis eripere nequiuit: omnes enim à Ragnerio ante congressum trucidati fuerunt. Ioannes Magnus libro decimoquarto, cap. 19. Tyrannidem excvtere. Cùm remp. Sami secundùm Demotelis caedem illius???; oppressum dominatum Geomori tenerent: Perinthiis Samiorum colonis Megarenses arma intulerunt: ac vincula, vti fama est, ad constringendos captiuos attulerunt. His Geomori maturè suppetias miserunt. Itaque superauerunt Megarenses, & sexcentos viuos ceperunt. Hac elati victoria Perinthij, Geomororum in ciuitate factionem obterere constituêre. Materiam suggesserunt illi, qui praeerant reip. dum scribunt ijs, vt Megarensium captiuos deportarent suis ipsorum vinculis constrictos. Eas literas Perinthij, clàm Megarensium captiuis osten derunt: eos???ue ad duxerunt, vt conspiratione secum facta ciuitatem in libertatem assererent. Deliberantibus in commune de re agenda, visum vinculorum anulos dissecare, atque ita circumiectos Megarensium cruribus deligare loris ad baltheos, ne defluerent, neque eis se illi in progrediendo laxatis explicarent. Postquam ad eum modum istos adornarunt, & cuique gladium dederunt: Samum decurrerunt, atque exscensione facta duxerunt eos medio foro in curiam, vbi Geomori omnes ferè considebant. Mox signo dato adorti eos sunt Megarenses, contrucidauerunt???;. Ita liberata ciuitate, Megarenses, quibus placuit, in ciuitatem asscripserunt, atque magnifica extructa domo vincula, quae [Greek words] vocant Graeci, consecrarunt, atque inde domus illa est Pedetes appellata. Plutarchus in Quaestionibus centuriatis Graecis. Libertatem astutè conseruare: Servitvtem imminentem declinare. Tum Captivitatis, Carcervm. Philippi regis Macedonum legati in Italiam ad Hannibalem, cùm Capuam iter intendissent, in media Romanorum praesidia inciderunt: deducti???ue ad M. Valerium Leuinum praetorem, qui circa Nuceriam castra habebat, Xenophanes legationis princeps, intrepidè praetorem affatus, se à Philippo rege in Italiam missum ad senatum & Pop. Rom. dicit, vt amicitiam & societatem cum eo iungerent. Leuinus tanti regis amicitia laetus, legatos hospitaliter complexus, mittit qui eos per tuta loca in pacatum traducant. Caeterùm Macedo, qua proximum sibi fuit, ducibus relictis, ad Hannibalem in castra contendit, cum quo foedus percussit. Legati ad Lacinium redeunt, cum Bostare & Gisgone, qui vnà cum his ad sanciendum foedus ab Hannibale ad Philippum mittebantur. In alto deprehensi à Romanis, qui cum classe Calabriae litoribus haerebant, ad Valerium Flaccum praefectum classis retracti. Xenophanes in suas artes versus, se à Philippo ait ad Romanos missum, ad Leuinum praetorem peruenisse, inde Campaniae oram hostibus insessam superare nequiuisse: fefellisset???; fortassis aliquanto feliciore mendacio Flaccum quàm Leuinum, nisi Punicus cultus inter comites conspectus, continuò rem suspectam fecisset. Tum comitibus seductis, ac metu territis, res vt acta erat, cognita est, & Hannibalis literae ad Philippum deprehensae. Flaccus Xenophanem & caeteros Romam misit sub custodia, vt nihil iam inde inter se colloqui possent. Sabellicus tertio, Enneadis quintae. Petrvs Luna, genere Catalanus, delectus papa Benedictus XI. Auenione post Clementem, praeter si dem ac iusiurandum quod dederat, ad tollendum schisma nunquam animum applicuit: verùm vt Franciae duces infensos sibi reconciliaret, vnius anni decumas illis concessit. Tandem in Tarraconensiu̅ fines patriam suam se recepit, & quò tutior esset, primus Eucharistiam ante se ad sui custodiam gestari semper voluit. Auctor Chronici Francorum. Ivdicii, Condemnationis. Condemnationem qui effugit, Seruitutem iudicatam effugit. Quam comitatur, vt Vitae conseruatio, sic etiam Opum. Quo respectu etiam ad alios locos referri poterit. Qvidam Athenis vniuerso populo inuisus, causam apud eum capitali crimine dicturus, maximum honorem subitò petere cepit: non quòd speraret se illum consequi posse, sed vt haberent homines, vbi procursum irae, qui acerrimus esse solet, effunderent. Neque eum tam callidi consilij ratio fefellit. Comitij enim clamore infesto, & crebris totius conciones sibilis vexatus, nota etia̅ denegati honoris perstrictus, eiusdem plebis paulò pòst in discrimine vitae clementissima suffragia expertus est. Quòd si adhuc ei vltionem sitienti, capitis sui periculum obiecisset, nullam partem defensionis odio obseratae aures reciperent. Val. Max. lib. 7. c. 3. Alcibiades è Sicilia soluens, ad iudicium de Mercurialibus statuis, & mysterijs, cùm in iudicio apparere nollet, & non nulli eum monerent, debere ipsum patriae fidere: respondit: In his, quibus hominis vita contineatur, se ne matri quidem crediturum: ne fortasse cùm suffragium suum datura esset, errore ducta, nigrum pro candido calculum porrigeret. Itaque custodibus deceptis, Lacedaemonem profugit, ijs???ue suasit, vt repentè Syracusijs opem mitterent, & Deceliam munirent, alioquin non ampliùs cessuros ipsis neque terrae neque pecuniae reditus. Athenienses bello pressi, re praesertim in Sicilia pessimè administrata, Alcibiadi reditum ab exilio decreuerunt: quòd eius opera in bello, quod oriebatur, conficiendo, carere non possent. Polyaenus libro 8. Aliter tamen Plut. in eius vita. Athenienses ad maritimi imperij summam aspirantes, per licentiam quandam depositam communi contributione Graeciae in Delo pecuniam ad bellum contra Persas persequendi inde ablatam comportarunt Athenas, eam???ue Periclis fidei & curae custodiendam crediderunt. Qui cùm magnam pecuniae eius partem priuata auctoritate expendisset, peteretur???; deinde vti populo rationem redderet: moerore animi incidit in morbum. Alcibiades sororis filius, qui apud eum educabatur, conspiciens auunculi moerorem, percunctari coepit, Quae???nam tantae molestiae causa accidisset? Retulit ille, Diem sibi dictam, qua de pecunia accepta sese defenderet: id nunc quaerere atque meditari se, qua via rationem posset reddere. At ille: Ergo, non quò reddas rationem, sed quò non reddas, est ineundum consilium. Quam pueri vocem Pericles complexus, exinde meditari cepit, atque eniti summa ope, quo pacto populum Atheniensium aliqua graui implicaret expeditione. Sic namque opinabatur, curis ciuium à reliquis negotijs ad belli terrorem & trepidationem conuersis, se facilè subterfugiturum calculum rationem???ue pecuniae. Huic consilio casus quidam accessit, rem???ue prouexit ex sententia, his causis. Sepulcrum Palladis conficiendum Phidiae fabro locatum fuerat: cui tum operi exequendo curando???ue praefecêre Periclem Xanthippi. Quidam verò ex ministris & cooperarijs Phidiae subinstructi, & ab inimicis Periclis adducti, ad aras deorum confugêre. Cum???ue propter rei nouitatem prouocarentur, dixerunt se ostensuros, ingens pecuniae sacratae aes à Phidia sacrilegio subreptum teneri, id???ue patratum adiutore tum locati operis praefecto Pericle. Conuentu itaque ob eam rem congregato, Periclis aduersarij populo suadent, vt Phidiam comprehendi iubeat: tum ipsi Periclem sacrilegij indicati insimulant. Adhaec Anaxagoram, quòd Periclis praeceptor esset, calumnijs lacessere ac criminari, quòd de dijs impiè sentiret. Quibus calumnijs Periclem, eadem disciplina imbutum, & eidem impietati obnoxium ostendêre. Decretum iampridem Atheniensibus erat, foro, commeatibus & portubus arcere Megarenses. Qui eius rei difficultate compulsi, ad Spartiatarum auxilia confugêre. Lacedaemonij legatos misêre, qui iuberent abrogari decretum, quod contra Megarenses tulissent: sin id recusaretur, bellum detrectantibus indicerent denunciarent???ue. Pericles in concionem prodiens, populo suadet, decretum nullo pacto abrogari, re populi maiestatéque vrbis seruata. Connumeratis etiam ordine viribus & opibus Atheniensium, ad bellum Peloponnesiacum insanam plebem animauit. Vt rectè Aristophanes scribat, Periclem veritum, ne Phidiae sacrilegio inuolueretur, excussa Megarici decreti parua scintilla, tantum incendisse bellum, vt eius fumo Graeci omnes illacrymarint. Diodorus libro 12. & Plutarchus in Pericle.
|| [2009]
Andocydes orator Atheniensis clarus, vinctus in custodia tenebatur, quasi & ipse mutilatorum Hermarum socius fuisset Alcibiadi. Ei consulit amicus quidam Timaeus, semetipse cum paucis alijs vt deferat. Confitenti enim concedi ex plebiscito impunitatem: exitum incertum iudicij, potentibus maximè terribile esse. Satius esse, vt per mendacia incolumis sit, quàm eodem ex crimine pereat ignominiosé. Qui si commodum publicum spectet, conducere, vt paucis condonatis & dubijs, multos & bonos viros eximat irae populi. His Timaei verbis & monitionibus inductus Andocides, cùm de semetipso & caeteris confessus esset, veniam habuit ex lege. Quos detulit, nisi, qui profugissent, necati omnes sunt. Ac maioris fidei causa, adiecit ijs Andocides proprios seruos. Plut. in Alcibiade. Licinivs Iulij Caesaris libertus, quem Augustus Gallis praefecerat, homo nequissimus, cùm ex illicitis tributis atque exactionibus nouis magnam pecuniam sibi collegisset: à Gallis eo nomine accusatus apud Augustum, cùm vitae periculum sibi ob tantam iniustitiam imminere non dubitasset: cogitauit, quibus artibus euadere, atque à mortis se periculo liberare posset. Augustum igitur Caesarem in domum suam introduxit, ei???ue thesauros omnes ostendit, mox???ue ait: Domine, haec omnia quae coràm vides, coaceruaui, tua atque populi Romani causa, & ne reb. abundantes deficerent. Sic se, eo titulo, quasi in Augusti & reipubl. gratiam Barbarorum vires eneruasset, liberauit ab omni vitae periculo. Dion in Augusto. Gessivs Florus Iudaeae praeses, crudelitatibus & rapinis notissimus, quibus potuit artibus Iudaeos ad seditionem excitare non destitit, vt defectione facta, Iudaeis eum apud Neronem accsaturis locus nullus superesset. Tantum???ue profecit, vt miseri Iudaei arma coacti ceperint. Vnde malorum omnium seminarium, quibus adhuc hodie affliguntur. Vide Iosephum lib. 2. belli Iudaici. Nobilis Qvidam Nouogrodiensis captiuus à Moscho tenebatur. Cùm de tyrannide principis, quàm in Nouogrodienses exercuerat, quaedam coram hospite suo inter pocula effudisset, & Dei vindictam inuocasset: de vita sua actum certò sciens, si haec Ioan. Basiliadi tyranno indicarentur: ipse literas ad principem hospiti suo deferendas tradit, quibus eundem falsò accusat. Credulus tyrannus, multum se purgare conantem aulicum obtruncat, Nouogrodiensem scelestum libertate cum vxoribus & liberis donat. Alex. Guagninus in Moscouia. Militiae. Apud Aristophanem tum in Pluto, tum in Ecclesiazusis Qvispiam inducitur, loquens in hunc modum, vt dicat sefingere mercatorem esse, quoties ad bellum ire iubetur, quòd negotiatores non cogerentur exire: quoniam expediebat illos relinqui, quò de commeatu prospiciant. In Pluto sic habet locus: [Greek words]: id est, Num cultor agries? Méne sic furere putas? Negotiator? Simulo, si quando est opus. Alter sic habet: [Greek words]: id est, Quasi sim negotiator, ita memet gero. Erasmus in Adagijs. Libertati aliorvm Astutè insidiari. Nempe in Carceres coniicere, Capere. Vxor Putipharis, cùm Iosephum apprehensa veste ad concubitum sollicitaret, & ille relicta veste aufugisset, clamore sublato, sese ab Hebraeo seruo sollicitatam asseruit, eius???ue rei indicium vestem protulit. Eo indicio Putiphar co̅motus, innocentem carceri mancipauit. Gen. 39. Cùm exercitus Graecorum magna lue affceretur à Diana, ob transfixam iaculo capream ab Agamemnone, Aulide, vbi Graeci conuenerant ad Troiam nauigaturi: nec dea aliter placari posset, quàm si auctor tanti sceleris filiam natu maximam victimam immolasset: illud autem Agamemnon renueret: Vlysses simulato reditu domum profectus, Mycenas, nullo consilij participe, falsas leteras tanquam ab Agamemnone ad Clytaemnestram pertulit, quarum sententia haec erat: Iphigeniam, desponsam Achilli: eum???ue non priùs ad Troiam profecturum, quàm promissi fides impleretur. Festinaret igitur, eam???; & quae nuptijs vsui essent maturè mitteret. Clytaemnestra tum propter Helenam, tum maximè propter tanti viri connubium laeta, Iphigeniam Vlyssi committit. Is paucis diebus ad exercitum reuersus, atque ex improuiso in luco Dianae cum virgine conspectus est. dictys lib. 1. & Euripides Iphigenia Aulide. Thesevs in Pontum Euxinum nauigauit, vt Philochorus & nonnulli alij referunt, Herculem ad bellum aduersus Amazonas secutus, & praemium virtutis ergô accepit Antiopam. At maior pars, post Herculem aiunt cum propria classe nauigasse Thesea, & captiuam duxisse hanc Amazonem dolo captam. Quippe cupidas virorum Amazonas, neque refugisse delatum ad oram illam Thesea, imò & munera ei misisse: illum verò inuitasse eam, quae hospitalia munera afferebat, vt nauigium conscenderet: & postquam illa conscendit, soluisse. Plut. in Theseo. Philippvs petebat, vt sibi in Sarnusiorum concione verba facere liceret. Clàm imperauerat militibus, vt lora sub axillis ferrent: & dextra extensa, quasi concionaturus, id signum militibus dedit, vt omnes vinculis co̅stringerent. Hoc modo Sarnusij vincti, ducti fuêre in Maced oniam, plus decem millibus. Polyaenus lib. 4. Leonidas regno Spartae recepto, Agidem Eudamidae F. è Chalcioeco, quò confugerat, blanditijs elicere frustra nitens, summisit tandem, qui ficta beneuolentia eum inde extraherent. Amphares & Demochares, Arcesilaus???ue Agim ducebant secum extemplò ad balneum, lotum???; reducebant in te̅plum. Amphares Ephorus vestes quoque & & pocula preciosa ab Agesistrata Agidis matre acceperat commodato. quae vt no̅ redderet, prodere liberauit regem, & feminas eius parentes. Agidi à balneo reuertenti occurrerunt & salutauerunt eum, comitati???; sunt colloquentes & iocantes sicut cum familiari & iuuene. Diuortium obliquum via ad carcerem habebat: ad quod cùm peruenissent, Amphares iure magistratus manibus Agidi iniectis: Duco te, inquít, Agi, ad Ephoros, vt rationem reip. gestae reddas. Demochares autem homo valens & eminens statura, obuoluens collum pallio traxit illum in carcerem, vbi indicta causa stra̅gulatus est cum matre & auia. Plut. in vita Agidis. Rhadamistvs regis Iberiae filius, dum sumulat cum Mithridate Armeniae rege foedus inire, & ob id (vt gentis mos erat) colligandi pollices forent, lorum ad terram callido astu decidere simulauit, quo Mithridatis pedes vinculo inuasit. Fulgosus lib. 9. c. 6. Saes à Cosroë Persarum rege cum magno exercitu contra Romanos missus, Heraclium Imperatorem simulata pacificationis spe ad colloquium de pactis inuitauit. Imperator Sais fallacibus verbis deceptus, mittit cu̅eo LXX. de proceribus suis legatos ad Cosroëm: quos Saës vinctos cum contumelia in Persidem adduxit. Sed Cosroës, Sai, quòd Heraclium vidisset, neq; cepisset, cutem detrahi, legatos Romanos in custodiam dari male???; tractari iussit. Cedrenus. Theodorvs Santabarenus, monachus, magus, veritus ne à Leone Caesare Basilij Macedonis F. technae suae apud patrem detegerentur, Leoni sumulata amicitia insidiari coepit: Id???ue, inquit, vt credas, ecce cùm in venationem prodibis, ensem sub filij veste deprehendes. Atque simul imprudenti adolescenti, vt enchiridion sub veste in venationem gestaret: Aut enim feram prosternens pater, inquiebat, tuo egebit auxilio: aut si quid insidiarum ei paretur, genitorem defendes. Cùm itaque pater in venatione ensem sub veste Leonis, indicio monachi, deprehendisset, sibi parari insidias à filio certò credens, carceri inclusit, & omnia illi insignia imperatoria ademit: effossurus eidem oculos, nisi à primoribus & patriarcha fuisset prohibitus. Cuspinianus, ex Zonara & Cedreno. Anno 1223. Valdemarus rex Danorum, venationibus deditus, in rustica domo pernoctabat. Id obseruauit Henricvs Zvve rine̅sis comes, homo Saxonici generis, qui ob Ioanne̅ Gantzarce Grabovv exactum, vicissim iussu regis ab Alberto de Orlemunde Comite quibusda̅ arcibus exutus fuerat, sed sub publica fide ad placandum regem venerat in Daniam. Ibi quum duras illi conditiones rex obtulisset, & omnes regij stipatores regum in tentorio cum vno vel altero reliquissent, noctu ingressus Henricus regem vinxit cum suis, & obturans ora captorum perduxit in nauim, & clàm in Saxonia̅ vectum in Da̅nenberge graui custodiae mancipauit. Post biennium tandem XLV. millibus marcarum argenti sese redimentem liberum amisit. Cranzius libro septimo Saxoniae cap. 38. & libro 7. Daniae, cap. 19. Albertus comes de Bamberga, Henrici Othonis filij, ducis Saxoniae ex sorore nepos, Conradum Francorum ducem, fratrem Ludouici III. Imp. oppresserat. Hatto archiepiscopus Moguntinus in gratiam Imp. suasit Alberto, vt descenderet ad placandum Imperatorem, se mediatorem pollicitus ad reconciliationem ineundam: interposito iureiurando, se incolumem reducturum Albertum in arcem. Iam iter ingressis, Hatto, vt Albertum incolumem in arcem ex pacto reduceret, per dolum ad Albertum conuersus: Non satis, inquit, nobis prudenter consulimus, qui impransi descendimus in castra: quin redimus ad ientandum? Albertus facilè assensit, & redijt cum illo. Vbi veniunt in castra, abreptum iussit Imperator gladio feriri. Archiepiscopus vbi proditionem perfe [2010] cit, se sub duxit ex oculis morituri. Cranzius libro secundo Metrop. cap. 25. Idem Henricum ducem Saxoniae regi Conrado in manus traditurus, aurifi ci fertur familiari torquem ex argento inaurandum commisisse, & dum opus inspicit, ingemuisse. Aurifice suspirij causam interroganti, respondit Hatto, Formidare se, ne torques, qui nunc auro, paulò pòst sanguine tingeretur. Aurifex, secretò inde scrutatus, cùm cognouisset torquem hunc Henrico Saxonum duci muneris loco destinari, Ducem monuit, caueret sibi à dono inauspicato. Dux inuitanti se per solennem nuncium pontifici iussit responderi: Vade, renuncia pontifici tuo, non habere Henricum Alberto ceruicem duriorem. domi de illius seruitio tractabo. Et reuersus in Saxoniam, omnia, quae Hattonis fuêre in Saxonia & in Thuringia, peruastauit. Cranz. lib. 2. c. 25. & lib. 3. c. 4. Metropoleos. Christiani Edessae captae Balduinum Belgam praefecerant. Balas Turca, de quo Sororgia vrbs recepta fuit, dictitabat se suis inuisum, quòd Amicitiam Latinorum amplecteretur: periculum???ue esse, ne popularium fraude víve interimeretur: id se vno modo vitare posse, si arcem, quam reliquam haberet, fidei Latinorum committeret, ipse cum coniuge liberí???ue Edessam traduceretur. Si videretur, veniret Balduinus ad arcem recipiendam, se???ue ex insidijs popularium eripiendum. Profectus Balduinus, cùm ingressurus arcem inuictam esset, absterrentibus amicis, ne inexpertae se fidei crederet, duodecum suorum nobiles intromisit. Comprehensi, ac continuò in vincula coniecti. Tam prope perniciem Balduinus fruit. Negabat Balas se Belgas redditurum, nísi restituta sibi Sororgia. Fremens moerens???; Edessam reuertit Balduinus. Sed inde Turcarum nobilibus captis, permutatio cum pari numero eorum, quos Balas comprehenderat, facta. Caeteros sex in custodia barbarus retinuit. Ex his quatuor elapsi: qua ira incenso Bala, duo reliqui securi percussi. Aemilius lib. 4. Ladislaus Huniadis F. Comitem Cilíae Vlricu̅ in comitatu Ladislai regis Albae interfecerat. Eam iniuriam rex licèt grauiter ferens dissimulauit, & Budam repetens ad oppidum Huniadum peruenit. Ibi coniunx Huniadis obuiam facta est, ob mortem mariti lugubri veste induta, puellae???ue quae circa eam erant, deiectis in terram vultibus, pullis amictibus moerorem prae se ferebant. Rex matronam complexus: Indigna sunt, inquit, haec vestimenta, quae ob mortem viri tui deferas: Ioannes Huniades heros clariss. de morte tra̅siuit ad vitam. Ad Imperatorem suum perrexit fortis miles, cu̅ Christo regnat, qui pro Christo tot periculis se obiecit. Diuinitate fruentem lugere in dignum. Congaudere gaudenti aequius est. Absit omnis moeror, atque inprimis lugubres habitus, pullas???; vestes exuite. His dictis, purpureas tunicas auro distinctas afferri iussit, eas???ue viduae ac fi lijs Ladislao & Mathiae dono dedit. Puellas quoque sua dignitate donatas, mutare habitum coëgit, tutum???ue diem laetitiae dari. Conuiuia demùm splendidè apparata, inter epulas & vina saltatum cantatum???ue, quasi celebres nuptiae per lusum & iocum actae. His blandimentis allecti Huniadis filij, nihiliamdudum ex caede comitis in caput suum verti posse confidebant. Itaque posito metu, regem Budam vsque secuti sunt. Rex designata hora, qua filij Huniadis ambo in regiam concesserant, armata manu portas claudi iubet, adolescentes???ue captos in carcerem rapi: cum quibus & plerique alij comprehensi sunt, tanquam caedis Comitis & insidiarum, quae regi pararentur conscij. Ladislaus quatuor & viginti natus annos, flauis crinibus super humeros passis, reuinctis post tergum manibus, talari atque aurea veste indutus, qua paulò antè à rege donatus fuerat, productus est. Vbi ad locum supplicij ventum est, iussus genua flectere, pauca priùs pro sua excusatione locutus carnifici paruit. Praeco cui damnatorum crimina publicare mos est, imperato silentio, nihil aliud dixit, nisi eo modo corrigi, qui domino suo infideles essent. Carnifex religata Ladislai coma, ne collum impediret, iussus percutere, nutans librans???ue, vix tandem quatuor ictibus candidam ceruicem abscidit. Aeneas Syluius capite 68. hist. Boëm. Iaropelcus Kiouie̅sium princeps Russos ad defectionem à Boleslao III. Polonorum rege compulerat. Petrvs Vvlostouicius Iaropelcum astu se comprehensurum promittens, perfugam se simulans, & Boleslaum vlciscendi ansam quaerens, in intimam Iaropelci familiaritatem sese insinuauit. Itaq; Iaropelcus communicato cum caeteris principibus consilio, maturare rebellionem statuit. Rus fortè secesserat cum paruo comitatu. Secutus illum Petrus, & obseruata bene gerendae rei occasione, cum paucis securè prandentem, signo dato comitibus suis, comprehensum, ad Boleslaum perduxit. Maximo auri & argenti pondere à Basilisco, siue Vasilco, fratris sui filio, redemtus, ad principatum suum, data Boleslao fide, reuersus est. Cromerus lib. 5. Barnabas Vicecomes, Mediolanensis princeps, Ioanni Galeacio, Galeacij II. fratris F. opulentioris imperij fortunam inuidens, quacunque ratione eum è medio tollere studebat. Galeacius verò graui callido???ue ingenio, audita explorata???; dissimulans, aduersus insidias sese domi foris???ue praemuniuit: donec communicato cum paucis consilio, edicens, se Mariae virginis templum in mo̅te supra Varesium oppidum, soluendi voti causa, profecturum, è Ticino Mediolanum contenderet. Cui Barnabas honoris causa occurrit, quanquam improuiso aduentu perturbatus. Vercellensi porta prodeuntem Barnabam dato signo armati milites inermem & mulo vectum comprehenderunt, & in proximam portae Iouis arcem cum Marco atque Rodulpho filijs deduxerunt. Iouius in vita Barnabae. Anno Sal. 1551. cùm nihil minus quàm bellum Carolus V. Caesar expectaret, ac suis, vt essent pacati, ma̅dasset: Gallicum ducem Polinvm in naues aliquot Belgicas ferunt incidisse, & quasi reginam Scotiae veheret, nunciasse illis, vt honoris causa, pro more antiquo atque recepto, ponerent antennas, vela demitterent, eam???; tormentorum tonitru salutarent. Id cùm fecissent, inermes per fraudem circumuentae, & abductae fuêre. Quae noui belli fuit occasio. Sleid. lib. 22. Philippus Hassiae Lantgrauius, qui cum Io. Frid. Saxone contra Carolvm V. Imp. anno Sal. 1546. arma cepit, victori Caesari ex pacis formula se dedidit, in qua cautum erat, Ne in aliquam captiuitatem (Einige gefencknuß) co̅ijceretur. Venit ergo Halam Saxoniae oppidum ad Caesarem, Mauricij ducis generi sui, & Brandeburgici Electoris magnificis pollicitationibus. Exhibetur ei pacis formula, vti subscribat. In ea cùm additum esset, Caesaris esse interpretari singula eius capita (quod in priore illa, quam Mauricius & Brandeburgensis obtulerant, perscriptum non erat) episcopo Atrebatensi renunciat, non sibi esse integrum subscribere. Is scribae negligentiae hoc imputat. Lantgrauius tandem morem gerit. Verùm quia sibi de religione caueri petebat: Ergo tu vicissim, Atrebate̅sis ait, Caesari promittas, te pariturum concilio Tridentino. Lantgrauio autem indignè ferente, huius rei nunc demùm mentione̅ fieri: cùm diu super eo disceptatum esset, minae quoq; fuerunt adhibitae: consedisse iam in aula Caesarem, & ipsum operiri, moleste???; ferre dilationem: maturet ergo, ne quid ille fortasse grauius in ipsum statuat. Tandem in haec verba subscribit Lantgrauius: Liberi, pij & generalis co̅cilij decretis, quo quidem in concilio non minùs reformetur caput, quàm reliqua membra, velle se parére: sicut Mauricius & Brandeburgicus fecerant, qui se ab Augustana confessione non esse discessuros, apud Caesarem protestati fuerant. Eo facto, Caesari genubus aduolutus, erratorum veniam petit. Ei Caesar vitam condonat, proscriptionem & multam, praeter eam, quae in formula pacis sit definita, remittit. Interpretem tamen formulae Caesarem futurum, ne quid aliter, quàm par esset, acciperet. Lantgrauius, qui salua putaret omnia, Caesari gratias agit, & cum diutiùs eum Caesar insidere genibus pateretur, iniussus consurgit. Pòst aliquanto Brandeburgicus accedit, & ipsum atque Mauricium vnà secum apud Albanum ducem esse coenaturos dicit. À coena Lantgrauius custodibus admotis retentus est: & cùm fidem Caesaris imploraret, de perpetuo tantùm carcere ei cautum fuisse, Albanus respondit: neque Alicuius (Einige) sed (Ewige, duabus literis i & n, in vnum digamma Germanicum w contractis) Aeternae captiuitatis rationem in formula pacis habitam. Itaque prosodia aulica Lantgrauius multorum annorum carceri mancipatur. Cùm fidem suam principes per Caesarem liberare non possent, inito foedere cum rege Gallorum Henrico II. arma contra Imp. sumsêre, ita vt quas minimè voluit pacis conditiones Patauiae admiserit, Lantgrauium???ue liberum dimiserit, anno Sal. lib. 1552. Sleidanus lib. 19. Molinaeus Tomo 1. Consiliorum, co̅silio 18. num. 16. & 17. Et Auila lib. 2. belli Germanici ad finem, licet obscurè admodum. in Exilivm eiicere. Erat Athenis Hyperbolus quidam Perithoedes, cuius Thucydides quoq; lib. 8. vt hominis tetri meminit, & materiam Comicis penè omnibus perpetuam dicteriorum in theatris praebuit: homo perfrictae frontis, & gloriae incuria probri contemtor. Hic nemini quidem erat probatus, verùm ad sugillandos perstringendos???; principes vtebatur eo populus frequenter. Huius impulsu decennale exilium, quod vocant Ostracismon, erat populus irrogaturus vni alicui ex ijs, qui tu̅c populi principes esse videbantur: erant autem tres potentes, Alcibiades Cliniae, Phaeax Erasistrati, & Nicias Nicerati. Alcibiades ergo consociauit factiones in vnum, ac re cum Nicia communicata, damnationem in ipsum vertit Hyperbolum. Vt alij volunt, non cum Nicia, sed collocutus cum Phaeaco, illius adiuncta secta, Hyperbolum eiecit ciuitate, nihil minùs cogitantem. Atque id tum quidem iocum & risum excitauit in populo. Postmodum verò tulerunt molestè, quòd eam rem per hominem foedatam arbitrarentur indignum. Esse enim aliquam & huius dignitatem poenae. Imò verò poenam ducebant decennale exilium Thucy didi, Aristidi, & similibus esse: Hyperbolo verò honorem atque occasionem iactantiae: quòd esset ob improbitatem similiter atq; summi viri multatus, vti de eo Plato comicus quodam loco dixit:
|| [2011]
Quamuis quidem sit moribus dignum malis Passus, tamen non digna se & notis suis. Nam non repertum istius est causa ostracum. Tandem post Hyperbolum nemo omnino, sed postremus ille hoc exilij genere est punitus. Primus fuit Hipparchus Cholargensis propinquus tyranni. Plut. in Alcibiade, & Nicia. Theocles Chalcidensibus ab Euboea adductis, Leontinorum ciuitatem inuasit, obtinuit???; cum Siculis, qui antea sedes in ea habuerant. Cùm verò Plataeenses ex Megaris coloniam deducere in Leontinorum ciuitatem vellent, ad eam???; venissent: se quidem iuramenti religione impediri dicebat, quo minùs inhabita̅tes Siculos expellere posset: ipsis verò portas noctu patefacturum: itaq; ingressi, Siculos pro hostium consuetudine tractarunt. Qui cùm portas aperuisset, Megarenses occupato foro & arce, Siculos armati ad oriebantur. Qui cùm inermes obrutos se viderent, relicta ciuitate, fugam capesserunt. Megarenses verò pro Siculis societatem cum Chalcidensibus inierunt. Polyaenus lib. 5. P. Clodivs Trib. pl. cùm Ciceronis cons???latum ex sententia asfligere non posse speraret, praesente Catone: vt primùm inijt magistratum, accersiuit Catonem, ac cum eo sermocinatus est, Romanorum omnium putare se illum innocentissimum, id paratum esse facto probare. Cùm enim multi sint, qui prouinciam Cyprum ambiant, eo???; petant mitti, solum ipsum existimare se dignum, atque hoc beneficium ei libenter dare. Vociferante Catone, insidias illas & Tuggillationem, non beneficium esse: arroganter Clodius & ferociter: Igitur si gratum non est, inquit, ingratis ibis. Ac profectus extemplò in concionem, legem pertulit de Catonis legatione. Proficiscenti non nauem, non milirem, non ministrum attribuit, extra quàm duos duntaxat scribas: quorum fur & improbissimus alter, alter cliens erat Clodij. Quasi autem leue munus ei Cyprum & Ptolemaeum imposuisset, insuper Byzantinorum exules imperauit ei reducere, moliens vt in tribunatu suo abesset Cato quàm diutissimé. Ei implicatus necessitati, Ciceronem, qui iam exagitabatur, mónuit, ne seditionem concitaret, neu ciuitatem conijceret in bellum & sanguinem ciuilem, sed cedens tempori, conseruaret iterum patriam. Itaque Cicero à Pompeio dostitutus in exilium pulsus est. Plut. in Catone. CALLIDI IVDICES, SIVE PVBLICI, SIVE PRIVATI. Cresphontes & Temenus, atque Aristodemi filij, cum Peloponnesum partirentur, visum est in tres partes regionem distribuere, in Spartam, Argos, Messanam. Cresphontes Messanam aut Argos obtinere cupiens, sententiam pronunciat: Cui prima sors ceciderit, & cui secunda, Spartam accipiat, aut Argos: Messana tertij esto. Paruerunt, ac sortes dimiserunt: illi quidem calculum album in vrnam plenam aqua, Crespho̅tes verò glebam albam similem lapidi. Gleba igitur statim liquefiebat. Lapidis verò sortes prodeuntes, dederunt Argos Temeno, Spartam Aristodemi filijs. Cresphontes dolo sortitus, Messanam perfortunam accepisse visus est. Polyaenus lib. 1. ex Pausania. Q. Fabivs Labeo arbiter à senatu finium constituendorum inter Nolanos & Neapolitanos datus, cùm in rem praesentem venisset, vtrosque separatim monuit, vt omissa cupiditate, regredi controuersia, quàm progredi mallent. Id???ue cùm vtraque pars auctoritate viri mota fecisset, aliquantulum vacui in medio agri relictum est. Constitutis deinde finibus, vt ipsi terminauerant, quicquid reliqui soli fuit, populo Romano adiudicauit. Caeterùm sic circumuenti Nolani ac Neapolitani, queri nihil potuerunt, secundùm ipsorum demonstrationem dicta sententia: improbo tamen praestigiarum gènere, nouum ciuitati Romanae vectigal accessit. Valerius Maximus lib. 7. c. 3. CALLIDIS ET FRAVDVLENTIS Consiliis qvi parvere. Fraudulentis consilijs parent alij scientes mala & dolosa esse, quae huius sunt loci: alij, bona & salutaria esse credontes: & hi ad locum stultitiae in iudicando pertinent, f. 2026. Cn. Pompeius ex acie fugiens Pharsalica, in Aegyptum ad Ptolemaeum co̅fugit, cuius patrem Pompeius in regnum restituerat. Cùm autem Ptolemaeum accepisset Pelusij cu̅ exercitu sedere, & bellum gerere cum sorore sua: eò decurrit. Praemittit certum, qui aduentu̅ suum regi supplicibus verbis nu̅ciet. Erat admodum adolescens Ptolemaevs. Qui in regni procuratione erat Pothinus (Comment. Caesaris Photinum habent) consilium coëgit eorum, qui summam obtinebant auctoritatem: plurimùm autem poterant, quos ille volebat. Hic iussit, vt suam quisq; expromeret sententiam. Iam erat miserum, de Pompeio Magno consultare Pothinum eunuchum, Theodorum Chium mercenarium Rhetoricorum magistrum ascitum, & Aegyptium Achilla̅. Hi enim inter cubicularios & nutritios alios erant principes consilij. Istius decretu̅ consessus Pompeius in anchoris procul à terra stans operiebatur, quem incolumitatis gratiam Caesari in dignum erat debere. Aliorum eatenus discrepauerunt sententiae, quatenus hi reijcie̅dum, alij vocandum & recipiendum censebant. At Theodotus facundiam & declamandi ostenrans facultatem, neutrum esse oste̅dit explicatum: sed si recepissent eum, hoftem Caesarem ipsos habituros, & Pompeium dominum: sin abegissent, in culpa futuros apud Pompeium, quòd ipsum repulerint: apud Caesarem, quòd non sint persecuti. Optimum ergo factu esse, vt accitum interficiant: siquidem & illi rem gratam facturos, neq; hu̅c formidaturos. Adiecisse aiunt arridente̅, Mortuu̅ no̅ mordere. Postquam in eam sententiam itum est, rem exequendam delegauerunt Achillae. Plutarchus in Pompeio. Edicto à Carolo IX. Galliae rege promulgato, quod vtriq; parti aduersantis religionis fauebat: ex eo Pacis Sole apricati Hugonothi quiescerent, dabantur Cardinalis Lotharingi opera & Reginae imperio secreta ma̅data idoneis hominibus, vt qua parte possent edictum violarent, in damnum fidelium. Quibus de illatis iniurijs querelas mouentibus, respondebatur, Regis esse voluntatem suum de religione edictum vbiq; conseruari: qui illius violati reus comperiretur, grauissimas poenas daturu̅, sed viderent ipsi ne qui de iniurijs acceptis conquerere̅tur, edictum violarint, dum alios calumniosè criminarentur. Itaq; conquerentium maxima ferè pars minùs perterrebatur, maxima & in vincula conijciebantur, tanquam falsarum accusationum auctores, & seditio sarum turbarum operae. Status religionis Galliae. Ad folium 1953. Amvrates III. Turc. Imp. Padolouium nobilem Polonum missum à Stephano rege in Anatoliam, vt eos sibi emeret, co̅tra saluum conductum, in reditu, cùm audisset Cosakos nouiter impressionem in Turciam fecisse, per Zausium reuocatum, cum 34. famulis in syluam ductum occidi iussit, & equos Co̅stantinopolim duci. Mustapham Zausium postea misit ad Reg. Poloniae, qui factum excusaret, iniussu videl. Sultani legatum necatum, autores caedisvix triobularios nebulones, qui fortè aliàs ob maleficium capitis damnati erant, ipsi vicissim obtulit. H. Henninges in Geneal. Turc. Imp. Ad folium 1962.
|| [ID00466]

LIBRI SEXTI TITVLORVM DISPOSITIO. ???
[arrow up]

|| [ID00467]
Voluminis Septimi Liber VI. De Prvdentiae defectu, hoc est, de Stvltitia. Allidit atem in excessu, Stultitia in defeclu sequitur, quaenihil estaliud, quàm priuatio quaedam prudentiae: & propterea eliam minore dignareprehensione. Eustathius [Greek words], dictum putat, Prudens omnia videt atque nouit (quod Homerus sub Nestoris persona, [Greek words]: & Latini sub bifrontis Iani imagine expresserunt) At stultus nec praeterita obseruat, vt ex illis consequentia deducat, necfutura prospicit, sed in id, quod praesens est, tantùm fertur, nectamen quid subsit intelligit. Reliqui Exemplorum soriptores Titulos hîc ponunt, de Sulpicione. item, Quantum valeat Error. Nos Svspicionem, quoniam opinatio esteius, de cuius veritate nondum constat, inter mentis humanae effectiones primo Volumine recepimus, quibuscun??? habitibus inseruiat, & qualiscun??? sit, Vera scilicetvel Falsa. Vera suspicio, si Rem spectes, ad Veritate̅: sin Habitum coniectantem & conformantem serebus, ad Iudicium in praeuidendo & praecognoscendo referenda erit: Prudens illud, quando iustitiae coniungitur, Callidum, quando iniustitiae. Licet enim vera prudenter, licet & callidè opinari: quam opinationem euentus confirmat. Falsa autem Suspicio & mater & filia est Erroris. Mater quidem, si errorem profacto siuereipsa sumas: filia, sipro habitu interno errante velcirca finem, vel circaea, quae tendunt ad finem. Proinde respectu Rerum, de quibus falsò concipitur, ad Mendacij locumreleganda est: atrespectu Habitus vitiosi & diminutae rationis, in inueniendo aut iudicando eo quod factum est, fieríve debet, Stultitiae propria erit. Iam verò Simplicitas quo??? huc aliquo modo pertinet. Quatenus enim perse consideratur, id quod sentit apertè & ingenuè profitendo, Veritatis propria est: quatenus verò respectu alterius, hoc est, opportunitatis haec profue̅di perpe̅ditur, sic vel ad Prudentiam releganda est, quando prudenter fit (& proinde Prudens simplicitas à Martiale commendatur) vel ad Stultitiam, quando stulté. Quemadmodum verò in Prudentiae speciebus Inuentioni Iudicium, & vicißim Iudici operam praestabat Inuentio: ita quo??? Stultitia [Greek words] saepè in vnam eandem??? actionem cadunt: à praestantiore tamen fit denominatio. Qui stultè inueniunt, stultè priùs iudicant: qui stultè iudicant, malè sibi aliísve consulunt.
|| [2014]
STVLTITIA IN INVENIENDO CONSILIA STVLTA. Consiliarii stulti & inepti, publicè, priuatim: pace, vel bello. Error consilij. Stultum consilium à Malo differt: illud ex Imprudentia oritur: hoc ex Calliditate, quando scientes id quod malum est, pro bono obtrudunt, vt vel sibi suíveprosint, vel alterinoceant. Prudentiae in Inueniendo campus est amplißimus: nec angustier Stultitiae in Inueniendo: cùm vt illa in omni virtutum genere, sic haec in omnibus vitiorum speciebus conspiciatur. In Fortitudinis stadio stultè declinat Timidus, stultè propulsat Temerarius. In Temperantia stultè amores sequitur Libidinosus, stultè à moderatis abstinet is, qui propter raritatem nomine caret. Sic in Iustitia, stultitiae species est Superstitio, item Poenitentiasera, item Promißio eorum quae vel praestare omnino, vel sine grauituo tuorúmve damno nequeas. Ex locis igitur Vitiorum praesens locus mirum quantum illustraripoßit. Possunt autem Consilia ex subiecti varietate distingui: id quod in loco Prudentiae ostendimus. Extra bellvm. hvivs svnt loci Arcanorvm exploratio stulta. Arcana euulgata imprudenter. Ibyci Percvssores considebant in theatro, apparentibus???ue obiter gruibus susurrabant cum risu inter se, Ibyci adesse vltrices. Quod excipientes, qui iuxtà assidebant, cùm iam diu non comparuisset & requisitus esset Ibycus, vocem illam arripuerunt, atque ad magistratus detulerunt. Ita conuicti cùm essent, abrepti fuerunt: ac non à gruibus, sed ab sua ipsorum multati immodica lingua, veluti furia, vel vltricibus diris coacti fuerunt caedem enunciare. Plutarchus de Garrulitate. Cleomene Spartano Alexandriae in vincula coniecto, à rege Philopatore, Ptolemaevs Chrysermi fulius petentem adijt, leni???ue oratione suspicionem eleuauit, & regem excusauit. Digrediens rursus ex aedibus, cùm prosequentem à tergo vsque ad ostium Cleomenem non animaduertisset: castigauit acriter custodes, quòd saeuam feram captu???ue diffcilem seruarent segniter & socorditer. Hoc Cleomenes ipse excepit, & prius, quàm sentiret Ptolemaeus, recepit se, & narrauit amicis. Mox omnes, quam antè habuerant, spe in iram versa, deliberauerunt Ptolemaei iniuriam & co̅tumeliam vlciscentes, vt dignum Spartiatis esset, mortem occumbere: neque operiri, donec sicut victimae saginatae mactarentur. Itaque facta eruptione, cùm populum nequicquam ad libertatem vocassent, suis ipsi manibus cecidêre. Plutarchus in Cleomene. Obsidente L. Sylla Athenas, in Ceramico fama est verba à quibusdam excepta fuisse colloquentium Senvm, & tyrannum Aristionem in sectantium, quòd accessum & aditum ad Heptachalcon, qui vnus facilè hostibus superabilis esset, non sepsisset statione: illos autem haec Syllae renunciasse. Qui non contemnens id, contulit se eò noctu, contemplatus???; capi locum posse, rem aggressus est. Plut. in Sylla. Dion lib. 55. refert de Avgvsto, eum notatum fuisse, quòd impudicitiam filiae suae Iuliae diuulgasset. nam eum sibijpsi & infamiam & orbitatem attulisse: quia filiam relegare tum necesse habuit: quam alioqui, saluis hominum linguis, potuisset imperio domestico, cura ac diligentia priuata, compescere. Chararicvs magnae cognationis vir, minus reuerens regis Francorum Clodouei, cum pubescente filio, monachum se profiteri coactus est Adolescens lanuginem suam, abrasum???; caput contrectans: Mi pater, inquít, hae frondes in virenti florente???ue arbore strictae, sua maturitate succrèscent. Deus faxit, vt auctor putandae comae tam citò arescat, ipse, stirps???;, quàm felici vere hae reuiuiscent. Cellularum arcana minimè surda mutáve fuêre. Gnarus ferocis dictí Clodoueus, patri filio???ue mortem indixit. Aemilius lib. 1. Alachis dux Tridentinus Iuniperto regi Longobardorum rebellauit, iunctis sibi Aldone & Gransone de Brixia, eum???ue intra lacum Larium compulit. Occupata tyrannide, socios etiam sceleris suspectos habere cepit. Accidit vt cùm manu pecunias teneret, tremissis in terram caderet. Eum filius Aldonis, qui fortè aderat, exceptum regi reddidit. Ille ad puerum ait, Pater tuus multos eius generis habet, quos breui reddet. Puer ad parentem rediens, apud regem in palatióne fuisset, & quid ibi egerit, dixerítve, per iocum interrogatur. Ille verba regis de tremissibus repetit. Aldo igitur properè fratrem Gransonem docet, tyrannum insidias meditari. Ergo Iunipertum reuocarunt. Alachis bellum inferens, in praelio caesus est. Cranzius lib. 3. Daniae, cap. 30. Rodulfus Burgundiae & Italiae rex, Burcardum socerum suum Ducem Sueuorum ad arma secum socianda exciuit, & cum eo, antequam Hugo Comes Arelatensis, quem Italici principes anno 926. vocauerant, mouere se potuisset, in Italiam redijt. Eporaediam vsque cum exercitu progressus, Burcardum explorandae vrbis Mediolanensis gratia legatum ad Lambertum Archiepiscopum misit. Bvrcardvs Mediolanum profectus, antequam vrbem iniret, ad aedem sancti Laurentij rei diuinae causa deslexit, locum???ue arci fabricandae oculis destinauit, qua non solùm Mediolanenses, sed omnes etiam Lombardiae principes coërceret. Inde verò egressus, cùm moenia vrbis obequitaret, Germanica lingua ad suos conuersus dixit: Nifi effecero, vt Italici vno tantùm calcari vtantur, & informibus equabus vehantur, non sum Burcardus. Neque enim ego firmitatem altitudinem???ue huius muri, quo confidunt, magni admodum facio. Erat fortè in turba homo pannosus atque despectus, Germanicae, quod ille non animaduerterat, linguae gnarus: qui verba eius audita extemplò ad Lambertum detulit. Lambertus Burcardum comiter ac benignè accepit: verùm interea Papienses nonnullos???ue alios Italiae principes ad necem eius occultè inuitauit. Ita eum, cùm Mediolano egressus Nouariam peruenisset, summo mane Eporaediam properantem infesti Italici inuaserunt, atque in fossa vrbis Nouariae, in quam sub tumultum ab incitato metu equo abreptus fuerat, oppressum interemerunt. Comites eius, quia aliò non potuerunt, cùm in templum D. Gaudentij confugissent, disiectis aedis foribus sunt confossi. Qua re cognita, Rodulfus regno Italiae cessit. Sigonius lib. 6. regni Ital. Post victoriam Mediolanensem de Heluetijs partam, & Maximilianum Ducem captum, Galli cum Venetis Brixiam obsidebant, & cuniculis actis iam propè in vrbem penetrarant: cùm Miles quidam, vt linguam iactantiam???ue Hispanorum, iniecta cuniculi suspicione, reprimeret, Hispanicè loquutus: Commilitones, inquit, qui extremis etiam rebus vestris tam securè iocamini, cauete, ne à vobis contumeliarum rationem reposcamus, quum Gallina pede scalpere ac fodere humum aliquando desierit. Ex ijs verbis Hispani, hostem specus cuniculos???ue moliri, ab suae gentis milite perlusum cautè sibi significari iudicarunt. Nec mora, alij passim omnibus silentibus strati, vt terrae motum notarent, aurem solo applicabant: alij tympana militaria solo deposita, si concussis leuiter membranis, vel tenuissimè personarent, contemplabantur: alij capacissimas pelues, vasa???ue aenea omnis generis aqua repleta, si tremulis motibus agitarentur, intentissima cura omnibus locis obseruabant. Quibus argumentis subterranei operis motiones deprehensae, & multorum dierum labores contrarijs operibus dissipati fuêre. Iouius. Petrvs Crao, amplissimae familiae vir, Andium Britannorum???ue proceribus propinqua cognatione iunctus, in aula Francica plurimum poterat, & inprimis apud Caroli VI. regis fratrem Ludouicum, mortuo Philippo Mediolanensium duce, omisso Aurelianensi ducatu, Mediolanensem ducem creatum. Sed nihil incertius aura aulica: perleui momento ea gratia circumagitur. Aurelianensis non contentus Mediolanensi thoro, Parisiensibus formis capiebatur. Non fefellerunt externi amores anxiam vxorem. Ea muliebriter indignante, nec quicquam dissimulante, cognouit dux, Craonem extitisse indicem arcanarum deliciarum: adeo???ue exarsit & iuuenis praepotens, & amator, vt eo apud regem item iuuenem agente, praeconis voce regia vrbe aula???ue interdiceretur Craoni. Is ignarus se à Valentina proditum, ratus???ue hanc sibi iniuriam ignominiam???ue iniunctam ab Olíuerio Crissono magistro equitum, cum quo nobilem simultatem exercuerat: secessit in Andes, atque inde in Britanniam. Vtrinque aliquot delectis summae audaciae hominibus, noctu Lutetiam ingressus, magistrum equitum ex aula redeuntem adortus, cùm ille se sua suorum???ue virtute tutaretur, grauibus tandem vulneribus affectum pro mortuo reliquit, in Andes???ue properè redijt. Vulneribus aegrè percuratis, magister equitum impleuit noua regem ira, non in Craonem modò, sed & in britannum ducem, quo auctore scelus perpetratum existimabat. Aedes, quas Lutetiae Crao magnificas habebat, solo adaequatae. Coemeterium diui [2015] Ioannis in glarea eam aream vocitant. Aemilius libro 10. Veneti, Sebastiani Ziani ducis auspicio, ex Constantin opolitana vrbe Architectvm insignem accerserant, ad extruendam auream D. Marci aedem. Praeter amplissima munera etiam marmoream statuam in augustissimo templi loco sibi poni Graecus homo postulabat. Assenserunt patres. Iam ferè absoluto opere, nimia leuitate coram patribus imprudens fassus est, se quidem multò celebrius templum ipsum suisse extructurum, nifi inter ipsum opus occurrissent plura, quae illum prudentiorem fecissent. Ad quem subridens dux: Ergo nos quoque de statua ponenda prudentiores reddemur. Illi itaque in vestibuli fronte marmoream statuam collocarunt, manu ad os obiecta, quasi illum dicti sui poeniteret. Egnat. lib. 6. cap. 5. Investigatio, Exploratio stulta. Eumenes Cardianus, cùm Alexandro Magno petenti trecenta talenta, ipse non nisi centum dedisset, dixisset???; ea se aegrè & difficulter per procuratores coëgisse: Alexander certis ministris occultè imperauit, ignem vt Eumenis tabernaculo subijcerent, scilicet vt in exportanda pecunia manifestè mendacem comperiret. Caeterùm slamma praeualente, auri & argenti per ignem conflati erutum fuit plus mille talentis. Plut. in Eumene. Heliogabalvs Imp. eò vesaniae interdum prouectus est, vt decem millia pondo aranearum colligeret, qua ex re dicebat magnitudinem vrbis Romae comprehendi posse. Exhibuit praeterea decem millia murum, mille mustelas, mille sorices. Spartianus. Est hoc, inquit Caesar in Com. Gallicae consuetudinis, vt & viatores etiam inuitos consistere cogant, & quid quisque eorum de qua re audierit aut cognouerit, quaerant, & mercatores in oppidis vulgus circumsistat, quibus ex regionibus veniant, quas???ue res ibi cognouerint, pronunciare cogant: & his rumoribus atq; auditionibus permoti, de summis saepè rebus consilia ineant: quorum eos euestigiò poenitere necesse est, cùm incertis rumoribus seruiant, & pleriq; ad voluntatem eorum ficta respondeant. Cn. Pompeio contra Domitium cum sexlegionibus in Africam à Sylla misso, prope Carthaginem aiunt rem accidisse ridiculam. Inciderant Milites aliquot in thesaurum, ac magna vi argenti erant potiti. Re vulgata locum eum alij omnes existimauerunt argenci plenum esse, per superiores Poenorum clades ibi re conditi. Nihil igitur vti Pompeius militibus potuit permultos dies thesauros scrutantibus, sed obambulauit ridens, cùm contemplaretur tot millia in fodiendo & vertendo campum occupata, quo ad deposita spe dixerunt Pompeio, Duceret quò liberet, satis se poenarum dedisse stultitiae suae. Plut. in Pompeij vita. Heliogabalvs Imp. vt Rom. vrbis magnitudinem inusitato argumento declararet, aranearum telas magno impendio per omnes domos conquirendas curauit, & ad multa millia pondo collegit. Lampridius. Scythae quoniam ab ingenio se deseri sentiunt, supra modum suspiciosi euadunt. Aiunt in hospitijs publices speculatores & [Greek words] in Gothia latere, oritur enim suspicio ab inopia consilij. Itaque Sueci & Gothi non nisi ieiuni cum Australibus contrahunt: cum???; se deceptos sentiunt, calculum reducunt, aut plerunque decipiendo praeoccupant, aut deniq; vim afferunt. Io. Bodinus Method. hist. cap. 5. Imitatio stvlta. Heliogabalvs Canes quaternos ingentes iunxit ad currum, & sic est vectatus intra domum regiam, id???ue priuatus in agris suis fecit. Processit in publicum & quatuor ceruis iunctis ingentibus. Iunxit sibi & leones, Matrem magnam se appellans. Iunxit & tigres, Liberum sese vocans, eodem???; habitu agens, quo dij pinguntur quos imitabatur. Lampridius in Heliogabalo. Consvltatio stvlta. Athenienses in tanta sapientiae optimarum???; rerum abundantia ob imperitiam vulgò traducebantur, ita vt inconsulta eorum temeritas in prouerbium abierit. Aristophanes in Nubibus inquit: [Greek words]. Laeua consilia ferunt huic adesse ciuitati. Et Demosthenes ipsis exprobrat, quòd alij homines consultare priùs, deinde rem aggredi soleant: Athenienses verò post rem factam consultare. Demades dicebat, Athenienses nunquam nisi pullis indutos vestibus pacem decernere, iuuenes eos bellandi cupidos, non nisi accepta clade mitescere, teste Plutarcho. Poëtae vitium hoc excusaturi, in Neptunum reijciunt, quasi is à Minerua victus, cùm ea regione potiri non posset, iratus [Greek words] immiserit: neque id Mineruam immutasse, sed quod ipsi malè statuerent, in bonos semper euentus vertisse aiunt. Vnde illud Aristophanis repetitum à Suida: Est sermo quidam ductus à maioribus: Fatua licet statuamus ac vaecordia, In melius attamen omnia nobis cedere. Vnde semper in concionibus vota priùs concipiebant, vti populo bona consilia suggererent dij. Causam huius rei in popularem statum reijciunt alij, quòd improbissimos ciues ad Remp. admitterent, qui aut per imperitiam stulta, aut per odium & inuidiam reip. perniciosa consulebant, Malum enim ingenium magnam potestatem adeptum, magnum est ciuitati malum. Sunt qui hoc maximè ipsorum leuitati tribuant. Nam Isocrates: Ea, inquit, temeritate sumus, vt eiusdem de rebus, eodem die, non eadem decernamus: quae domo egressi damnabamus, ea ípsa in concione probemus: & domum regressi, quae hîc decreta sunt, cauillemur. Egregium est Antisthenis illud apud Laërtium libro 6. qui cùm Athenienses admoneret, vt asinos non minùs ad agriculturam eligerent, quàm equos, illi verò animal ad arandum ineptum esse responderent: Quid refert? inquit, quia in vestra Repub. duces sunt, qui nunquam didicerunt administrandi rationem, sed satis est, quòd à vobis eligantur. Hanc illorum dementiam [Greek words] fouebant & incendebant. Propterea Macedonum rex Philippus tunc demùm se cum Atheniensibus in gratiam rediturum aiebat, si priùs decem oratores sibi dederentur: vt Plutarchus testatur. Intelligebat enim, Athenienses pro éorum voluntate aut amicos, aut inimicos fore. Iac. Middendorpius de Academijs, & Erasmus in Adagijs. Legislatio stvlta. Solon, qui de rep. pronunciauit, aequalitatem non párere seditionem, more plus satis plebeio arithmeticam & populare̅, loco elegantis geometricae, inuexit proportionem. Plutarchus de Pietate erga fratres. Cùm apud Amycleos (est id oppidum Italiae, inter Caietam & Terracinam) subinde nunciaretur hostium aduentus, id???ue falsò, & ob eam rem ciuitas frequenter inani terrore quassaretur: lata lege cautum est, ne quis vnquam hostis nunciaret aduentum. Atqui pòst euenit, vt verè iam aduenirent hostes. Quod cùm nemo nunciaret, propter legis interdictum, ciuitas de improuiso capta est. Qui casus, populari ioco dedit occasionem yt dicerent, Amyclas silentio perijsse, si cui sua taciturnitas suisset incommodo. Erasmus in Adagijs. Haraldvs V. Danorum rex creatus, aduersum prouocationem restipulandi ius edidit, priores???ue defensionis partes quàm accusationis instrumenta constituit. Reo siquidem actoris ius in refellenda accusatione concessit, quam antea testium fide subnixam defensionis praesidio repellere non licebat. Quod ius vsurpatione firmatum, vt familiare libertati, ita religioni pestiferum euasit. Ipsa nanque defendendi potestas non armorum, non testium vsu, sed sola sacramenti fide subnixa, multorum conatus votorum cupiditate periurio polluit, sed & funditùs singularium congressionum vsum euertit. Posteris nanque susceptas causarum controuersias satius iureiurando visum est expedire, quàm ferro. Saxo libro 11. Reip. Administratio stvlta. Cleon Atheniensis, vt primùm animum adiecit ad suscipiendam rempub. amicos coëgit, eis???ue renunciauit amicitiam: vt quae magnoperè rectum & verum institutum emolliat & peruertat in repub. tractanda. Rectiùs fecisset, si auaritiam animo & peruicaciam eiecisset, sibi???ue inuidiam & maleuolentiam detraxisset. Nunc amicos quidem abegit, sed centum in orbem consceleratorum adulatorum capita, vt ostendunt comici, circa eum ligurierunt: asper???ue ac durus aduersus probos viros, rursus mancipauit seipsum plebi, secectutem suam ad gratiam eorum aucupandam componens, eam???ue venalem faciens, fecem???ue & sentinam plebis in sodalitium suum aduersus optimatum capita decuriauit. Plutarch. in Praeceptis politicis. Pyrrhvs Epirotarum rex egregius in acquirendo imperio, at in conseruandis ijs quae acquisiuisset imprudens fuisse dicitur. Auctor vitae Annibalis. Galli, qui duce rege suo Carolo IIX. regnum Neapolitanum occuparant, Neapolitanis delicijs deliniti atque eneruati, Aragonios ex paucis locis, quae adhuc tenebantur, exigere minimè institerunt. His de causis eorum existimatio ac multò magis etiam gratia paulatim elanguit. Rex etsi populis ac ciuitatibus se facilem ac benignum priuilegijs atque immunitatibus per totum regnum concedendis, ex quibus quotannis aureorum numûm vltra ducenta millia percipere poterat, praeberet: reliqua tamen regni negotia, eo ordine ac prudentia, quam poscebant, nequaquam gerebantur. Nam à querelis & postulatis hominum audiendis alienus, negotiorum pondus omne in suos prorsus reiecerat: qui partim ignorantia, partim auaritia, omnia corru [2016] perunt: nobilitas nec humanitate nec praemijs delinita: aditus ad regem, atque ad eius familiares, difficilis, hominum personarúmve nulla distinctio, nulla meritorum, nisi casu, gratia: animi eorum qui ab Aragonijs erant alieni natura, minimè confirmati: in restituendis in suum statum regni proceribus, multae difficultates ac dilationes interpositae: Andiouinae factionis atque aliorum primae nobilitatis hominum, quos senior Ferdinandus eiecerat, bona ijs qui ea donis, alijs???ue inusitatis artibus ambirent, condonata: in alíos temerè, in alios sine causa multa profusa: omnia ferè totius regni munera magistratúsve, & multorum fortunae Gallis attributa: oppida & ciuitates, quae nullum praeter reges dominum agnoscere consueuerant, magno cum ciuium suorum dolore, maiorem partem Gallis dominis parere iussae. Itaque Neapolitani verso in amorem odio, Aragonios reuocandi occasionem, reuertente in Galliam Carolo, auidè feliciter???; arripuerunt. Guicciard. lib. 2. Svbscriptio stvlta. Theodosii iunioris nimiam in subscribendis codicillis facilitatem, cùm etiam literis saepiùs non lectis subscriberet, indignè ferens soror Pulcheria, curauit conscribi literas, in quibus vxor ipsius Eudocia (quam mirificè deamabat) petita in seruitutem tradebatur. Eas non lectas cùm subscriptione confirmasset: paulò pòst recitata scriptura, graui obiurgatione fratris oscitantiam correxit. Socrates lib. 7. cap. 22. Theodoretus lib. 5. cap. 36. Nicephor. lib. 4. cap. 23. & Suidas. Nvptiae, Conivgia stvltè inita. Olympias, cùm Adolescens quidam aulicus vxorem duxisset formosam quidem, sed famosam: Hic, infit, consilio destitutus est: alioquin oculis vxorem non duxisset. Siquidem non oculis decet neque digitis ducere. quomodo nonnulli supputant, quantum dotis afferentem accipiant, nec quemadmodum secum victura sit reputant. Plutarchus in Praeceptis connubialibus. Caroli Sapientis Francorum regis sapientiam in re vxoria multi desiderarunt: qui cùm initiò optionem habuisset, vtrum siliam ducis Borbonij for mosissimam, an Margaritam Flandram, pulcram quidem, sed multò minoris venustatis, vxorem duceret: amores affectus???ue suos communi vtilitati antetulerit: cùm Flandra Ludouici Comitis vnica filia, nobilissimis Comitatibus dotalibus adeò adauxerit postea Philippum Audacem Caroli fratrem, maritum suum, vt soboles eius formidolosa regibus, ac propè exitio extiterit: aemulatione rerum administrandarum, ac ingenio mortalium ita ferente, vt pro opibus quisque spiritus gerat, animos???ue. Aemilius libro nono. Oeconomia stvltè administrata. Vladislavs, Boëmiae & Hungariae rex, senecta & valetudine, qua ex podagra saepiùs, nonnunquam etiam ex apoplexia tentabatur, lentus, tardus???ue, & rerum suarum incuriosus factus: summa importunitate eorum, qui iniustè petere non desinebant, quod iustè eis negabatur, factus est sine modo profusus, vt vel per haec modum se molestantibus imponeret. Itaque res familiaris eius mirè afflicta fuit, in Hungaria simul atque Boëmia, nunquam saturis, qui se annona regis ex montibus censibus???ue aurea & argentea saturabant, tantam???ue auctoritatem sibi assumebant, vt pro libidine sua honores, magistratus, officia, inscio plerunque & ignaro rege, quibuscunque placuisset, distribuerent, vt eò procliuius aerarium exhaurirent. In Hungaria, tam diuite, & omni commeatu regio abundante, ad eam non semel penuriam peruenit, vt nihil in penu esculenti, nihil in cella vini haberet, cogeretur???ue aliunde sibi prandium emendicare. Videram Budae, inquit Dubrauius lib. 32. quando ministri aulici cum aliquot lagenis vacuis ad domum Georgij Episcopi Quin queecclesiensis currerent, vinum pro regis prandio impetrat. Interrogatum Episcopus, An vinum in arce non haberent? Et verò ne obsonium quidem, respondent. Indignitate rei ille concitus, ad regem properat: accersito???ue mox quaestore, cum illo, rege coràm, grauissimis verbis expostulat, quòd prae quaestu officium suum turpissimè deserat, regnum???ue ad indignam tum infamiam, tum inuidiam adducat, quasi non haberet vnde regem suum aloret, cùm ipsius quaestoris tam plena sint promtuaria, vt ex hoc in illud quotidie eructent. iussit???ue protinus complura vini vasa de domo sua in arcem transuehi. Vota stvlta. Midas rex Phrygiae, cùm à Baccho iussus esset petere quicquid vellet, mox accepturus: petijt, vt omnia quaetangeret, in aurum verterentur. De eo Ouidius libro 11. Metamorphoseôn, sic scribit: Huic deus optanti gratum, sed inutile, fecit Muneris arbitrium, gaudens altore recepto. Ille malè vsurus donis, ait, Effice, quidquid Corpore contigero fuluum vertatur in aurum. Annuit optatis, nocitura???; munera soluit Liber, & indoluit quòd non meliora petisset. Laetus abit, gaudet???; malo Berecynthius heros. Polliciti???; fidem tangendo singula tentat. Tum verò siue illa sua cerealia dextra Munera contigerat, cerealia dona rigebant: Siue dapes auido conuellere dente parabat, Lamina fulua dapes admoto dente rigebant. Miscuerat puris auctorem muneris vndis, Fusile per rictus aurum fluitare videres. Attonitus nouitate mali, diues???; miser???; Effugere optat opes, & quae modò vouerat, odit. Copia nulla famem releuat, sitis arida guttur Vrit, & inuiso meritus torquetur ab auro. Nero Caesar sub exitum vitae palàm vouerat, si sibi incolumis status permansisset, proditurum se parta victoria ludis, etiam hydraulam, & choraulam, & vtricularium, ac nouissimo die histrionem saltaturum Vergilij Turnum. Et sunt qui tradant Paridem histrionem occisum ab eo, quasi grauem aduersarium. Suetonius. Imprecatio, Devotio stulta. Cùm Christus rex sub Pilato est Hierosylymis affixus cruci, & Rom. praeses cunctanter & religiosè de Christo statueret, publicè testatus nihil infandum illud iudicium ad se pertinere: Ivdaei, vt propositum tenerent, vniuersi acclamarunt: Super nos sanguis eius, & filios nostros. Nec impunè id cessit, poena iusti per omnem posteritatem in hunc vsq; diem viritim sparsa. Sabell. lib. 4. cap. 9. Petitio stvlta. Vide Tit. Legati stulti, f. 1649. Fridericus I. Romam cum exercitu proficiscebatur, vt Hadrianum IV. reduceret, & imperij coronam susciperet. Romani, qui iam inde sub Innocentio II. iugum pontificium respuerant, & Senatum, & Consules, & Patricium creauerant, insolentia plus iusto euecti, ad tentandum Friderici animum legatos miserant cum absurdis mandatis, vel stolidae potiùs superbiae plenis. Qui, cùm in conspectum eius venissent, copia dicendi facta ita exorsi sunt: Senatus, populus???ue Romanus, Rex optime, felicem hunc tibi aduentum gratulatur, se???ue coronam Imperij tibi traditurum pollicetur, si pacem praestiturus, & iura sua conseruaturus accedis. Caeterùm postulat à te duo: vnum quidem, vt iniustum à se clericorum dominatum depellas, ac ciuitatem in antiquam reipublicae formam restituas: neque enim te fugit, quanta fuerit quondam huius Vrbis maiestas, cùm senatorio atque equestri ordine vigente, ipsa per consules, praetores ac tribunos plebis gubernabatur. Quod eò te studiosiùs facere oportere existimat, quò plus ab ea, quàm quisquam alius, accepisti: cùmtransalpinus homo ad regnum Italiae, Imperij???ue Romani culmen euectus sis. Alterum verò, vt ad seruandas antiquas consuetudines magistratibus suis, à quibus tibi mox in Capitolio acclamabitur, vsque ad quinque millia librarum argenti dilargiaris, iniurias???ue à republica vsque ad effusionem sanguinis arceas. & haec priuilegijs munias, tua???ue manu corrobores. Ad quae Fridericus respondit, vt magnifica illorum de vetere republica oratione irrisa, dixerit, Floruisse quondam in eis illam, quam ipsi tantoperè verbis efferrent, virtutis & reipublicae indolem: nunc verò ita exaruisse, vt ne vestigia quidem vlla prorsus extarent, à Carolo primùm, deinde ab Othone labefactatam. Qua verò ipsi glorientur reipublicae disciplinam, iampridem ad Germanos cum Imperio esse translatam: nam apud se consules, apud se senatum, apud se equites esse: procerum Germanorum consilio rempublicam regi, iuuenum Germanorum robore eam defendi. Falliporrò eos, qui se Imperium à Romanis accepisse dicerent: non enim Romanorum beneficio datum, sed Caroli & Othonis armis esse quaesitum, quos constaret à Romanis in Italiam fuisse non voluntate, sed necessitate vocatos, vt aduersus Desiderium & Berengarium, à quibus grauiùs premebantur, libertatem salutem???ue defenderent. De iure autem, quod poscerent, haud aequum esse, populum leges principi suo praescribere, neque eum de aliquibus, siue iusta siue iniusta sint, admonere: exigere verò aliquid ab eo tanquam à captiuo audere, id verò non solùm indignum, sed etiam intolerandum esse. Quamobrem se omnia iniustè postulantibus iure optimo denegare. Quibus dictis quidam ex astantibus legatos rogauit, Nunquid aliud dicere vellent. Quibus illi, Se haec, quae audissent, antè domum renunciaturos, deinde cum nouis mandatis reuersuros. Helmoldus autem auctor est, respondisse eos, Nisi morem senatui gereret, ad Vrbem adeunti claustra portarum obiectum iri. Fridericus vi in vrbem irrupit. Sigonius libro duodecimo regni Italici.
|| [2017]
Promissa stvlta. Sol Phaëthonti silio facturum se vouit, quicquid optasset. Optauit vt in currum patris tolleretur. Sublatus est, atq; is, antè quàm constitit, ictu fulminis deflagrauit. Cicero libro tertio Officiorum. Thesevs exegit promissum à Neptuno, cui tres optiones Neptunus dedisset. Optauit ergo interitum Hippolyti filij sui, cùm is patri suspectus esset de nouerca. Quo impetrato, Theseus in maximis fuit luctibus. Idem. Herodes rex, Galilaeae Tetrarcha, cùm in natalitio conuiuio Herodiadis filia, in conspectu conuiuarum coram mensa satis lepidè saltasset, rex ei quodcunque petijsset, daturum promisit. At cùm ex matris suggestione caput Ioannis Baptistae puella postulasset, stultus rex promissum retractare non ausus, viri sanctissimi sanguine sese contaminauit. Sabell. lib. 4. cap. 5. ex Marci 6. Cùm ad Pharsalum Thessaliae Cn. Pompeius cum Caesare dimicaturus esset, Labienvs Pompeij potentiam laudibus ad coelum ferre, & Caesaris imbecillitatem oratione deprimere insolenti cepit: & ne quid deesset insaniae, iurauit se nisi victorem nunquam è praelio reuersurum, caeteros???; ad id iusiurandum verbis incitauit: nec minùs exemplo Pompeius dictu̅ laudans, iurauit similiter: & sic omnes pariter iurauerunt, vt necesse fuerit multos ibi fieri periuros. Ioan. Gerund. lib. 9. Paralip. Hisp. Mvnera, Dona stvlta. Antioches Epiphanes erat, quod ad donatiua spectat, stulto simillimus: his siquidem astragalos dorcadeos, illis palmae fructum, alijs aurum donabat: nonnullis, quos nunquam antea viderat, obuius factus, improuisa munera largiebatur. Athen. lib. 5. cap. 4. Cùm ex Helmogaudo legato Caroli Magni audiuisset, Nicephorvs Graecus Imp. in Germania esse pacata omnia, solos Saxones fines Francorum infestare: excepit Imperator: Cur filius meus contra hostes paucos numero, virtute & fama ignobiles, frustrà tanto tempore laborat? Ego qui imperium orbis teneo, & coelesti numine electus sum rerum dominus, te ducatu harum gentium dono. Quod cùm Helmogaudus reuersus domum in Franciam Imperatori Carolo renunciaret, is subridens ait: Melius tecum actum fuisset, si te feminalibus suis rex Graecus donasset. Auentinus lib. 4. Leyrvs Britannorum rex viuus haereditatem diuisit inter filias & generos. À quibus, mortem eius longum expectare censentibus, regno spoliatus, & ad extremam paupertatem redactus est, donec à Cordilla minima natu filia interfectis generis in regnum restitueretur. Quam tamen antè in dotata̅ reliquerat, quòd interrogata, An parentem multùm diligeret? respondisset: Se patrem ferre in oculis, semper???; laturam: licet deinde contingeret, vt quempiam alium (de marito intelligebat) ardentiùs amaret. Polyd. lib. 1. Sanctius Hispani regis frater, cùm Romam à Pontifice accersitus, Hierosolymitanae expeditionis Polemarchus in consistorio declaratus, & à Pp. Aegyptij Sultani titulo condecoratus fuisset: omnibus illi de tam liberali voluntate pontificis gratulantibus, cùm admirabundus, quid sibi tantus applausus vellet, ex interprete causam cognouisset: Surge, ait, & sanctiss. Papam pronuncia Calypham de Baldaco, hoc est, pontificem Babylonium. Petrarcha. Vltio stvlta. Aedem Vulcani Romvlvs extra moenia aedificauit, vt quidam fabulantur, quoniam ob fabulosam cum Marte Vulcani aemulationem, Veneris causa, ille, qui filius Martis habitus est, non donare eum ciuitate, neq; vrbe recipere voluit. Plutarch. in quaest. Romanis. Carolvs VI. Francorum rex, cùm personatus in Ioannae Borboniae reginae viduae aedibus ad D. Marcellum propè conflagrasset, domum funditùs demoliendam curauit, vt locus regis stultitiam lueret. Corrozetus in Antiq. Paris. Quidam Florentinvs cùm vxori grauiter iratus esset, poenas???ue ab ea capere improbitatis ipsius vellet, se non solùm eunuchum fecit, verumetiam acuto cultro membrum procreationi aptum abscidit. Idem videtur antiquitus alius simplicis ingenij homo, vel nullius potius, fecisse: quem autem, vt ex tribus ipsius versibus perspicitur, qui apud Nonium testimonij loco citantur, Lucilius in VI. lib. Satyrarum contemsit, & vt ab alijs etiam irrideri posset, fecit. Victorius lib. 17. Var. lect. cap. 17. Accvsatio stvlta. Agide regnante, Alcibiades exul ex Sicilia venit Lacedaemonem. Necdum in vrbe diu haeserat, cùm stupri cum regis vxore Timaea fit suspectus: & filiolum ab ea editum negauit Agis agnoscere se, sed esse ait ex Alcibiade susceptum. Atque reliquo tempore suspectus Agidi fuit, neq; iusti filij apud eum habuit locum. Posteaquam verò morbo implicitus ex Arcadia domum reportaretur, apud Heream, testes fecit, qui cum eo erant omnes, nihil se dubitare, Leotychidem ex se genitum esse, totam???ue eam multitudinem multis cum precibus & lacrymis rogauit, vt hoc apud Lacedaemonios testimonium dicerent. Pausanias in Lacon. & Plutarch. in Agesilao. Item Athen. lib. 12. cap. 16. Ariston Spartanorum rex, cùm ex Ageti vxore septimo me̅se filium suscepisset Demaratum, deductis in digitos me̅fibus, dixit iureiurando, Hic non est filius meus. Quod audientes Ephori, haud magni fecêre in praesentia. Sed posteaquam puer adoleuit, poenituit Aristonem dicti, opinantem vtiq; filium suum esse Demaratum: cui ideo nomen impositum est Demarati, id est, à populo votis petiti, quòd ante eum natum omnis populus vota fecit, vt Aristoni omnium ante id tempus regum probatissimo filius gigneretur. Herod. lib. 6. Defensio, Excvsatio stvlta. Iason ingratitudinem & perfidiam suam erga Medeam stultè excusati apud Euripid. in Medea: Si quid mihi boni fecisti, rependi tibi gratiam: ex barbara terra te in Graeciam ducens, vbi sapiens habita es. [Greek words]. Si in extremis terrae terminis habitares, non esset respectus tui: fuerit verò mihi neq; aurum domi. Aepivs arroganter de pugilatione & insole̅ter locutus, vt obstrepitum apertè est ei: An ne satis est, inquít, quòd ad pugnam sum ineptus? ridiculè satis ostentationem athleticam ignauiae & languoris molliens confessione. Plut. de Sui laude. Stilpo Megarensis in iudicio Areopagitarum se purgans, cùm argueretur, in disputatione quadam negasse Mineruam Phidiae deum esse, confessus est: dixit???; à se id rectè & ordine factu̅, cùm dea illa femina???; esset. Tum Theodorus Cyrenus, Quomodo hoc tam certò asseuerat Stilpon? an tunica sublata hortum ipsius conspexit? [Greek words]; Communi autem genere deos olim appellari solitos notum est: vnde magis eum irrisit Theodorus, ipse???; ille eo nomine ab Areopagitis ex oppido eiectus est: nam Athenis id protulit, ex Laërtio. Victorius lib. 25. Variarum lect. cap. 10. Omnium populorum alioqui praestantissimus is, qui Rom. Quiritium fuit, cùm saepe aliàs, tum Senonico tumultu parum sapere visus est, qui tribunitijs actionibus temerè assensus, Fabios à Gallis ad supplicium petitos, quòd contra ius gentium, cùm legati essent, in se arma induissent, non solùm non dedendos censuit, sed exercitibus praefecit, aduersus eam gentem, quam illi laeserant. Per quae supplicium paucorum ciuium in seipsum vertit, & foeda illa tempestas, quae Clusinis imminebat, in totius ciuitatis dedecus & cladem redundauit. Sab. lib. 4. cap. 9. Animadversio, Correctio, Condemnatio stulta. Athenienses aiebant se purgare ciuitatem, cùm ex illustribus viris vnum aliquem ostracismo ex vrbe eijciebant. Caeterùm rogati ab Aristide, Quo suo merito se tali afficerent ignominia? responsum est, Quia ferre non possumus te vbiq; bonum praedicari. Stultum iudicium, sed iudicij defensio adhuc stultior. Vbi enim virtutis laus grauis est & molesta, virtus illic grata esse non potest. Fuit illud non vitium eijcere, sed alere, omni praemio laudis repudiato, quo in primis gaudet honestior vita. Sabel. lib. 4. cap. 9. Aristidem Iustum Themistoclis factio in decennale exilium ostracismo expulit. Dum autem in testulis singuli nomina inscribunt, dicitur illiteratus Qvidam & planè rudis, Aristidi, vt vni de plebe, testulam tradidisse, petisse???; vt inscriberet Aristidem. Admirante eo ac rogante, Nun quid in eum Aristides admisisset? Nihil, inquit, neque est mihi ille notus: verùm stomachor, quòd passim Iustum dici audiam. Quo audito, nihil Aristidem ferunt respondisse, sed inscripsesse testulae nomen suum, atq; ei illam reddidisse. Plut. in Aristide. Quum Alexander exhausto aerario ab Eumene Cardiano postulasset trecenta talenta, nec ille nisi centum duntaxat dedisset, ea???ue assereret difficulter se per procuratores suos coëgisse: rex certis ministris imperauit, vt ignem Eumenis tabernaculo subijcerent: quò in exportanda pecunia manifestè mendacem comperiret. At celeriùs, quàm potuit exportari, tabernaculum incendio haustum fuit: poenituit???ue eius Alexandrum, quòd monumenta sua fuissent absumta. Auri verò vel argenti per flammam conflati, erutum fuit plus mille talentis. Plut. in Eumene. Inivria stvlta. Corinthii non stulti solùm, sed dementes etiam habendi, qui non suam, non Romani populi virtute̅ metientes, sed praesentem animi affectum, Romanorum legatos stercoris iniectu, pro concione violarunt. Peperit itaq; iniuria illa Corinthijs excidium: ijs verò, in quos immissa est, laudis incrementum & imperij propagationem. Sab. lib. 4. cap. 9. Defectio stvlta. Imprudenter admodum, & stolidè sibi exitium pepererunt Iv [2018] daei, non magis periculosa defectione à Romanis, quàm non necessaria. Ea res opes gentis, & vrbem Orientis clarissimam funditùs euertit. Furiae scelerum execrabilem ciuitatem in eam dementiam adduxerunt, vt vrbs quae casura erat, aliqua̅to citiùs caderet: esset???; eò atrocior lapsus, quò maior fuit delinquentium culpa in Christi proditione. Sab. lib. 4. cap. 9. Gloriae affectatio stvlta. Consule Tit. Astutè existimationem comparare Diuinitatis. Modus astutus: Conatus stultus, f. 1988. C. Caligvla in Galliam profectus, primo accessu Bellini Britanniae regis filium à patre pulsum in deditonem recepit: mox deficiente belli materia, paucos de custodia Germanos traijci, occuli???ue trans Rhenum iussit, ac sibi post prandium quàm tumultuosissimè adesse hostem nunciari. Quo facto, proripuit se cum amicis & parte equitum praetorianorum in proximam syluam: truncatis???ue arboribus, & in modum trophaeorum adornatis ad lumina reuersus, eorum quidem, qui secuti non essent, timiditatem & ignauiam corripuit: comites autem & participes victoriae, noue genere ac nomine coronarum donauit, quas distinctas Solis ac lunae siderum???; specie, Exploratorias appellauit. Rursus obsides quosdam à literario ludo, clam???ue praemillos, deserto repentè conuiuio cum equitatu insecutus, veluti profugos ac reprehensos in cathenis reduxit. Repetita coena renunciantes coactum agmen, sicut erant, loricatos ad discumbendum adhortatus est. Monuit etiam notissimo Vergilij versu, Durarent, secundis???ue se rebus seruarent. Atque inter haec absentem Senatum populum???ue grauissimo obiurgauit edicto, quòd Caesare praeliante, & tantis discriminibus obiecto, intempestiua conuiuia, circum, & theatra, & amoenos recessus celebrarent. Quasi perpetraturus bellum directa acie in litore Oceani, ac balistis machinis???ue dispositis, nemine gnaro ac opinante, quídnam coepturus esset, repentè vt conchas legerent, galeas???ue & sinus replerent, imperauit: spolia Oceani vocans, Capitolio Palatio???ue debita. Et in indicium victoriae altissimam turrem excitauit: ex qua, vt ex Pharo, noctibus, ad regendos nauium cursus, ignes amicarent: pronunciato???ue militi donatiuo, centenis viritim denarijs, quasi omne exemplum liberalitatis supergressus: Abite, inquit, laeti, abite locupletes. Suetonius. Electio stvlta. Fuit Clavdio principi velut ingenita stultitia. Sed nihil vnquam stolidius fecit, nec tota vita inconfideratius aliquid, quàm quòd Domitium Neronem adoptauit, cùm Britannicum legitimo thoro natum haberet, quem imperij haeredem potuit instituere. Verùm pellectus osculis Agrippinae co̅iugis, facem illam adoptione accendit: qua non soùm propria ipsius domus, sed Roma & totus orbis conflagrauit. Sab. lib. 4. cap. 9. ex Suetonio. Imperii affectatio stvlta. Otho, post caesum Galbam, fecerat sacrum, in quo exta inauspicatos exitus portendebant. Itaque poenitens sumtus & operae frustrà insumtae, fertur dixisse: [Greek words]: quae verba deinde in vulgi fabulam abierunt. Quid longis tibijs vti volui? à sacris translata metaphora ad sacrum imperium. Olim in sacris longis tibijs cani solitum est: qui mos postea sublatus, auctore Plutarcho. Suetonius eum in augurando tempestate orta, grauiter prolapsum, identidem obmurmurasse scribit: [Greek words]: id est Quid mihi cum longis tibijs? An fortè poenitebat eum imperij per vim parati? Libertas stvltè repvdiata. Romanorum gens Cappadocibvs amicitiae causa libertatem beneuolè concessit: eam tamen recusarunt Cappadoces, dicentes, Illam se ferre non posse, rogarunt???; vt sibi rex daretur. Admirati Romani, quòd inuenirentur qui libertatem recusarent, permiserunt, vt quem vellent, regem eligerent. Illi statim Ariobarzanem elegerunt. Extrvctio, Aedificatio stvlta. Memorabilis cataclysmidades, recens???ue memoria, diu mortales tenuit in montibus. Postea verò quàm ad ima est descensum, Nembrodvs Chami nepos, vir facinorosus, turrim eminentissimam est aedificare adortus: vt si subita vis aquarum iterum terram operuisset, paratum haberet cum suis profugium. Quum aliquot stadia opus in arduum creuisset, numerosa illa operantium manus, quae erigendae moli fuerat adhibita, linguarum conuersione facta, continuò dissidium passa est: sublato sermonis commercio, non quod praeciperetur satis quisquam intelligere, neq; ob id dicto obtemperare: atque ab ea re nomen intermisso operi datum, vt Babel, quae vox apud Chaldaeos confusio est, iam inde sit turris nominata. Quidam existimare videntur, in Mesopotamia id fieri contigisse: vt non omnino ineptum sit credere, à memorabili illo tempore Babylonem, quae his postea locis condita est, fuisse nomen adeptam. Sabell. lib. I. Ennead. I. Cùm Byzantij conditores Spartani, duce Pausania, post aedificatam à Megarensibvs Chalcedonem, Apollinis oraculu̅ consulerent: responsum accepêre, vt è regione caecoru̅ vrbem condere̅t. Cecos Chalcedonios vocauit, ??? omisso locupletiore litore Europaeo, Asiaticum sterillius elegissent. Strab. lib. 7. Roma à Romvlo & Remo loco incommodissimo contra hostiles impetus aedificata est, vel quia alium non habebant co̅modiorem, vel quia fortitudini suae consisi, se & conditores & propugnatores moeniorum videri volebant. Colles vicini vrbem prima̅ incursionibus hostium opportunam reddeba̅t, adeò vt T. Tatius primo insultu Quirinali fuerit potitus. Reges inde colles moenibus includere sategerunt. Strabo lib. 5. in Bello. Tvmin Genere. Videlicet Bellumstultè Suadere. Atossa Cyri F. Darium regem & maritum ad bellum Graeciae inferendum hortata fuit, suasu Democedis Crotoniensis medici, qui vlcus eius in mamilla curauerat, & hac ratione se in Graeciam redire posse sperabat. Atossae Darius paruit, & non minus suas quàm Graeciae opes affsixit. Herod. lib. 3. Cùm Aristagoras Mileti tyrannus Lacedaemonios ad inuadendam Asiam inducere vellet, & Cleomeni regi omnibus id rationibus persuadere conaretur: Cleomenes in triduum responsionem distulit. Vbi verò dies responsioni praesticuta affuit, & ad locum de quo conuenerant, ventum est, interrogauit Aristagoram Cleomenes, Quot dieram ab Ionio mari ad regem sic iter? Aristagoras alioqui solers, & valde illum antecellens prudentia, in hoc tamen lapsus est: qui cùm non deberet rem, vt se habebat, illi aperire, volens Spartiatas in Asiam educere, dixit trium mensium esse iter. Cleomenes respondit: Hospes Milesie, abscede è Sparta ante Solem occidentem, qui Lacedaemonios trimestri itinere à mari abducere conaris. Herod. lib. 5. Fvlvia vbi comperit M. Antonium Cleopatrae consuetudine teneri, L. Antonium fratrem mariti impulit, vt otium vrbis & Italiae abrumperet: futurum rata, vt eius belli causa vir à se alienatus in Italiam reuocaretur. Sab. lib. 7. En. 6. Suscipere. Helena à Paride rapta, Graeci non secùs, ac si tota Graecia vastata fuisset, indignati sunt: & Barbari ita superbierunt, quasi Graecos omnes superassent. Neque verò obscurum est, quibus animis vtriq; fuerint. Nam cùm antè malta inter eos crimina intercessissent, propter alia nihil mouerunt: sed ob hanctantum bellu̅ concitarunt, non solùm irae magnitudine, sed & longitudine temporis, & multitudine apparatuum, quantum ad eum diem nullu̅ fuerat vnqua̅. Etsi aute̅ potestas dabatur alteris Helena red dita vrgentibus malis liberari: alteris, ea neglecta, omne deinceps tempus aetatis domi securè degere: neutri tame̅ haec voluerunt: sed illi & vrbes excindi, & agros vastari siuerunt, ne Graeci ea potirentur: hi peregrè co̅senescere, & suos nunqua̅ intueri, quàm hac relicta domu̅ reuerti maluerunt. Et haec egerunt, non quòd vel Alexandrum, vel Menelaum tanti facerent: sed alteri pro Europa, ateri pro Asia dimicabant: existimantes, in vtra corpus eius incoleret, eam regionem feliciorem fore. Isocrat. in Helena. Anno 1464. Episcopvs Cretensis nuncius apostolicus, cum mandatis venit in ciuitates Vandalicas, vt exiret popalum in expeditionem, quam papa Pius II. instituerat, societate inita cum duce Burgundiae Philippo, & Venetis in Turcas. Inconsulto feruore multi suscepêre profectionem, sine commeatu, sine armis: stabant ad aedes sacras, stipem publicam petentes. Feruebant in eam rem omnes, sacrilegium ducebant, si quis verbo interposito conaretar quenquam auertere. Ipsi monitos se per visionem dicebant crucem sumere: in vestibus, in cute impressam crucem se reperisse, mentiebantur. Deterrimi quique, desperatione melioris fortunae, eò contenderunt, quasi aut locupletandi in terris, aut in coelo locandi. Cùm Romam venissent, miratus Papa colluuiem inermium pauperum, risit inscitiam & simplicitatem: & vt vrbem exoneraret, dedit illis remissionem peccatorum. Ancona itidem, quò iam se Papa deferri curarat argrotantem, quum expectaret ducem Venetorum (nam Philippum Burgundiae iam senescentem frustra expectabat) armatos & inermes abire iussit: benedictione accepta: nec multò pòst, cùm in portu nauigantem ducem Venetorum vidisset, febre exanimatus, obijt. Ita magno molimine coepta expeditio cessit in vanum. Alemani ridicali fuêre Italis, quòd pannosi, inermes, pauperes, Turcum debellare statuissent. Cranz. lib. 12. Vandaliae, cap. 30. Solymanno Turcorum tyranno post captam Rhodum, occupato Belgrado, Hungariae imminente, anno 1526. Hvngari proceres, cùm sana externorum consilis admittere nollent, ipsi inter se de alijs quibuslibet friuolis, quàm de regni ar [2019] duis rebus consultabant, nullo ferè consultandi die paetermisso: & quocunque die Turee incidisset mentio, ille dies aliquot missus de prandio Regis detrahebat, sic vt sublatis lancibus maioribus, modicis patellis cibum sumere absque vllis conuiuis cogeretur: vt ita fucus populo fieret, tanta sollicitudine tractari negotia regni, vt ne prandere quidem prae cura liceret: cùm nullus interim eiusmodi curae conatus appareret, non commeatus prouisus, non stipendium promtum, non miles delectus, non tormenta comparata essent. Paulum Tomoreum, arcis olim Budensis praefectum, qui habitum Franciscanum assumserat, è coenobio extractum, archiepiscopum Colocensem crearunt, & summae rerum praefecerunt, odio Ioannis Trencinienlis, Transsyluaniae: Vayuodae, euius potentiam ferre non poterant, cùm vnus XLM. equitum in hostem. ducere posset. Tomoreus verissima excusatione vsus, cur ducis partes assumere detrectaret, quoniam parere tantùm, & manu strenuè facere vt miles didicisset, sed nullas vnquam legitimi ducis artes attigisset: cùm excusando nihil promoueret, consilium dedit, vt externa properè auxilia quaererentur, ex Boëmia, Morauia, Silesia. Milites interea sese ad pocula inuitantes, hic pro caede quinq; Turcarum, ille alter pro decem alteri praebibebat: cùm nulli interim temulentorum in mentem veniret, qua ratione hostes superari deberent. Dubrauius lib. 33. Gerere. Io Boëmos Martinus V. Pp. indulgentijs concessis, inuitauit omnes Christianos. Conuenerant frequentes principes: solus Sigismundus Romanorum rex expectabatur, mora̅ excusans in Hungaria erat. Dum in concilio deliberatur, de belli gerendi ratione, tentoria principum arsêre, incerta causa. Dum trepidant arma & equos educere, hostes ex vicino oppido Sachs superuenêre, & imparatos oppressere. Ita dum caput desideratur, periêre impensae & operae plurimae. Cranzius libro 10. Vandaliae, cap. 36. Cùm Solymannus Hungariae immineret victore de Rhodijs exercitu, & Ludouicus rex deproceru̅ sententia Pavlvm Tomoraeum archiepiscopum Colocensem polemarchum creasset. exercitu sparsim per vias diuersas proficiscente, Turca iam Bellegradi cum incredibilibus copijs comparente: vocatis raptim ad concilium Hungaris, consulitur, expectandúmne sit, dum auxiliares copiae conuenirent, an occurrendum sit in via hosti, ne ab illo velut ignaui, moenibus Budae inclusi deprehe̅derentur? Conclamant, Obuiam hostibus eundum esse, locum???; praelio futuro idoneum occupandum: hortantur???ue regem ad celerem profectionem. Quem Pontifices, Proceres, equites, per se quisq; cum suis sequebatur. Sic enim mos exigit, vt, Rege in castris degente, tota nobilitas capite suo militet. Qua necessitate Georgius quoq;, Ioannis Trencinij frater natu minor adductus, Regem comitabatur vsq; ad vicum Mohazium, iuxta quem locus pugnae destinatus fuit. Ibi fatis iam vrgentibus de duce rursus inter illos, de???; operiendis auxilijs certamen ortum fuit, Paulo nonnullis Georgium praeferentibus Georgius adeò se bellorum esse inexpertum fassus, vt nunquam gladium aduersus hostem strinxerit, nihilo secius Paulo adiunctus est, cum quo moribus & voluntate dissentiebat. Sed nec illi auditi sunt, qui dilationem maximè esse necessariam dicerent, vt peditum atq; equitum grauioris armaturae copiae augerentur. Reiectu̅ deniq; co̅silium saluberrimu̅ Ambrosij Sarcani, de prohibendo traiectu Draui fluminis. Vbi ad locu̅ pugnae ventum est, duces aciem instruebant promiscuam confusam???;, omnia videlicet in vnum permiscentes, equites, pedites, lixas, calones. Cum???; Turca in tertio demùm nilitu̅ agmine à suis constitueretur, isti in Prima acie, ad quintum equitum ordinem, Rege̅ cum Pontificibus stare iusserunt. Tormentis primum res agi coepta. Multi fumi benefico, ante hostem visum, fugam arripuerunt. Fumo discusso, tam ingens metus ex hac fuga alios inuasit, vt & illi nondum tentato certamine passim dissiparentur, extra mercenarios pedites ad vnum caesos. Pauli Tomorei caput à ceruice desectum, ad Turcam est perlatum. Omnis nobilitas aut in fuga trucidata, aut sua sponte submersa. Georgius Trenciensis, & Ladislaus Archiepiscopus Strigoniensis à Danubio hausti, Ludouicus rex in palude. Dubrauius lib. 33. Iouius in Solymanno Tomoreu̅ monachum Franciscanum, virum manibus promtum, ac ingenio nimiùm audaci, consilia omnia pugnae auiditate interturbasse scribit: qui se iam posse belli ducem agere existimaret, propterea quòd semel aut iterum cum Turcis, leuioribus quibusdam pugnis ac tumultuarijs incursionibus, feliciter congressus fuereat. Pacem stultè Suadere. Epaminondas liabuit in Repub. aduersarium Meneclidem quendam satis exercitatum in dicendo, vt Thebanum scilicet: namq; illi genti plus inest virium quàm ingenij. Is quòd in re militari florere Epamino̅dam videbat, hortari solebat Thebanos, vt pacem bello anteferrent, ne illius Imperatoris opera desideratetur. Huic ille: Fallis, inquit, verbo ciues tuos, quòd hos à bello auocas. Ocij enim nomine seruitutem concilias: nam, Paritur pax bello. Itaque qui ea diutina volunt frui, bello exercitati esse debent. Quare, si principes Graeciae esse vultis, castris est vobis vtendum, non palaestra. Probus in Epaminonda. Repudiare. Benadadvs Syriae rex Samariam oppugnabat. Achabus rex Israëlitarum se sua???ue omnia in eius potestate futura asseruit. At Benadadus eo non contentus, postero die legatos misit, qui regiam omnem & singulorum domos perscrutarentur. Eares indigna populo visa: & vates quidam Achabum animauit, ne timeret, sed CCXXXII. praetoru̅ calones sub meridiem contra Syros in vmbraculis perpotantes educeret. Paruit: & diuinitùs fusis Syris, Benadadus ipse vix euasit. Ineunte Vere cùm nouum exercitum comparasset, iterum victus, centu̅ millia suorum in acie amisit: XXVII M. ruina muri in Apheca vrbe, quò confugerant, oppressa periêre. Benadadus ipse captus est. 3. Reg. 20. Troiani tot iam acceptis cladibus, vix decimo demùm anno de restituenda Helena consultare coeperunt: quam si statim initio reposcenti Menelao reddidissent, innumerabilibus sese ealamitatibus subduxissent. Hinc Prouer. Serò sapiu̅t Phryges. Demades dicere solebat, Athenienses nunquam decernere pacem, nisi pullis vestibus indutos. Innuens eos esse bellandi cupidiores, quàm sat esset, nec nisi clade suorum admonitos, de pace cogitare. Plut. Interfecto Stilichone Honorij Imp. iussu, cùm milites in barbarorum quoque vxores & bona seruirent, propinqui eorum ad XXX M. ad Alaricum Gothum in Noricu̅ se receperunt. Alaricus tamen pactas sibi cum Stilichone inducias serua̅das putauit, ac legatos de pace ad Honorium misit, pecuniae summam quandam ac pacis obsides postulans, promittens???; se contrà nobiles quoq; ex suis quosda̅ daturum, atq; ex Norico exercitum in Pannoniam reducturum, Quam conditionem Honorivs stolidè à suis inflatus repudiauit, ita vt neque pacis, neque belli studijs, prout oportuit, inseruierit. Nam vulgò ita constitit, si paci studeret, eam modica mercede redimere, ac bellum in aliud tempus auertere potuisse: si bellum praeoptaret, omnes, qui vbiq; essent, exercitus in vnum cogere, ac Saru̅ Alanum duce̅ belli deligere debuisse, qui & rei militaris summè peritus erat, & numerum ingentem barbarorum habebat. Quibus rebus omissis, equitatui Turpillionem, peditatui Varanem, Scholae domesticorum Vigilantium, homines artis bellicae rudes praeposuit. atq; hoc demùm apparatu Alaricum, si irruptionem fecisset, se excepturum constituit. Alaricus nemine resistente Rauennam versus progressus, legato ad Honorium misso pace̅, sedes???; sibi ac suis in Italia postulauit: promtum fidei atq; operae militaris obsequium offerens, si eius sibi vti beneficio licuisset. Honorius Rauennae vrbis munitione, & Oriantalium copiarum expectatione, caeteris???; Italiae praesidijs, inprimis???; vrbis Romanae consisus, magnificè respo̅dit, nihil eorum se, quae postulabat, dare posse, ipsum???; vt prioris meminisse expeditionis vellet, & quem exitum habuisset, monere. Quo responso audito, Alaricus incensus, subitò, castris motis, Ariminum, atque inde in Picenum, & ex Piceno in Vmbriam transijt, oblata omnia oppida populans, ac miserabili strage vastans, & ad Romam oppugnandam se ire ostendens, vt terrore illo Honorium ad aliquam pactorum aequitate̅ adduceret. Cùm autem ne ita quide̅ Honorius cederet, Narniae, quam in speciem instituerat, obsidione relicta, Romam fame domitam ad pacem redimendam coëgit. Ab Honorio Galliae occupandae potestate accepta, cùm in itinere insidijs exceptus esset, Roma̅ proditione cepit, spoliauit: post triduum in Galliam abijt. Sigonius lib. 11. Imp. occid. Irrumpentibus in Italiam Vngaris, rex Berengarius, nuncijs in omnes regni partes dimissis, ac ciuitatibus de imminenti periculo monitis, ingentem ex tota Italia vltrò nomina dantem exercitum conuocauit. Vngari triplo maioribus se peti copiis, quàm quas ipfi ad duxerant, ex insperato cernentes, cùm haerentibus assiduè in tergo Italicis ad amnem Abduam effusè fugiendo eadem, qua venerant, via perlati essent, atq; in eo festinenter ac tumultuosè tranando multos amisissent: desperatione debilitati petierunt ab Italis, vt se, vniuersa praeda recepta, viuos abire permitterent. Eam verò petitionem Italici superbè, vniuersos deposcentes in vincula, respuerunt. In campos Veronenses delati, cùm primum Italicorum agmen extremum esset Vngarorum adeptum, leue praelium est commissum. Quo cum superiores fuissent Vngari, mox vniuerso superueniente Italicorum exercitu territi, rursus coeptae se fugae mandarunt. Postquam ad Brentam amnem est ventum, equis cursum fugam???; prae lassitudine denegantibus consistere coacti, trans amnem castra locarunt: ac nuncijs ad Berengarium, qui cis amem consederat, missis postularunt, vt supellectile̅ omnem sua̅, captiuos, arma, equos omnes, praeter eos, quibus vtere̅tur, acciperet, & se abire incolumes sineret, iuran [2020] res, se datis in fidem obfidibus filijs suis, nunquam ampliùs praedae causa Italiam ingressuros. Ad haec Italici responderu̅t, stulti hominis esse, muneris, aut conditionis aliquid à mortuo aut planè iam profligato accipere. Qua re audita Vngaros indignatio acris incessit. & qui antè fugere decreuerat, iam summo in quemcunque casum contendere praelio statuunt: atque ita insidijs bifariam dispositis, rectà amne traiecto, in hostes se medios inferunt. Italici responso expectando defessi, interim se corporibus curandis, vt victoriae certi, tradiderant. Itaque Vngari irruptione facta incautos adorti, partim epulantes interemerunt, partim equis ademtis fuga interclusos prostrauerunt. Auxit etiam Italicorum cladem, quòd nonnulli non solùm non pugnauerunt, sed proximos etiam, vt soli superstites dominarentur, à manu conserenda deterruerunt: quos???ue in alijs casus cum voluptate spectarunt, in eos ipsi haud ita multò pòst inciderunt. Hac victoria elati, inde Taruisium, Vicetiam & Patauium popolati sunt, cùm omnes munitis locis insessis victori se obijcere hosti metuerent. Inde Venetos aggressi paratis lembis, à Petro duce naualibus cum copiis acriter resistente repulsi, sese ad mediterranea contulerunt: atque ad Apenninum populando progressi, obuia omnia loca vastarunt, neque ecclesijs aut monasterijs temperarunt. Tandem, cùm se Italia non excessuros, nisi certa pecuniae summa accepta, ostenderent, Berengarius, vt primo quoque tempore ea pestle Italiam liberaret, summo studio eam collegit, atque, vt quamprimùm abirent, effecit. Sigonius libro sexto, regni Ital. Sultanus Iconij Clizasthlanes per legatos ab Imperatore Manvele Comneno pacem petijt, ijs conditionibus quas ipse praescriberet. Verùm ille, neglectis seniorum consilijs, cognatis suis in consilium adhibitis, qui classicum nunquam audierant, forma tantùm & auro gemmisque conspicui erant, legatis se Iconij responsurum dixit. Sultanus ergo in angustijs, per quas Romanis transeundum erat, suas phalanges abdit. In quas praecipitatus Imperator, maximam partem exercitus amisit. Nicetas lib. 6. Obsidebat Eduardus III. rex Angliae Calisium, quod tum in Gallorum potestate erat. Legatos Philippus rex in Scotiam mittit ad Davidem regem, vt ex foedere cum exercitu Angliam ingrediatur, ac hostem ab obsidione reuocet. Eodem tempore legati Eduardi inducias petebant, reddituros se Beruicium cum Eduardo Baliolo regni aemulo, cuius gratia tanta iam bella sustinuissent, pollicentes. Dauid verò praetextu foederis Gallicani, reuera autem cupiditate vindictae contra Eduardum inflammatus, bellum Anglis indicit, sacra & profana loca omnia caede & incendijs vastat. Eduardus Comite̅ Northumbriae obuium mittit. Anno 1348. pugna commissa, victi Scoti, Dauid rex captus est. H. Boëthius lib. 15. Henricvs Galletus Patauinus, Francisco iuniori Carrariensi principi fidiss. & multis legationibus clarus, cùm is Brixia capta, arcem XX. millibus aureorum ab vltrò sese dedentibus redimere posset, dissuasit eos pecunia comparare, quos armis cogere posset. Verùm non multò pòst Pontificijs subsidijs firmati Brixienses, iugum excussêre, Veronenses item defecêre: Patauium Veneti occupauêre. Bern. Scard. libro tertio, classe 13. Hist. Pat. Gerardvs Magnus Holsatiae Comes, an. 1322. in Thietmarsos auxilia vndiq; contraxerat. Thietmarsi in medio regionis bis hostibus cessere primo praelio, caesique sunt ex illis mille septingenti. Fugientes ecclesiam in Olden vuorden, in morem castelli, communierunt. At quum ignem inijcere pararent hostes, Thietmarsi deditionem obtulerunt, sub ditos se Gerardo fore in reliquum pollicentes. Ille versutiam gentis veritus, iussit propiùs ignem admoueri. Vbi iam stillante plumbeo tecto periculum sensêre, turmatim proruunt, obsidentes inuadunt (aderant etiam aliunde socij) & ad internecionem delent. Solus Gerardus Comes & Henricus de Magnopoliprinceps, qui ad signa pro more militiae agmen tenuerant, euaêre cum suis: reliqua nobilitas, ad numerum duorum milllum, caesa. Cranzius lib. 9. Saxoniae, cap. 9. in Specie. Stvltè scilicet Ducem deligendo. Strabo in 7. lib. Geographiae, Tarentinos non rexisse ciuitatem suam sapienter docens, affirmauit satis etiam certam notam eius esse, quòd vsi fuerant exercituum suorum ductoribus, peregrinis viris: quorum etiam partim enumerat, Alexandrum Molottum acciuisse illos ostendens contra Messapios & Lucanos: & superioribus etiam temporibus Archidamum Agesilai filium: postea???; Cleonymum & Agathoclem: deinde Pyrrhum, cùm susceperunt bellum contra Romanos. Isocrates quoq; subtiliter disputat in libro de Pace, aduersus milites mercenarios: vitia???; eius militiae monstrat. Victorius lib. 8. Var. lect. cap. 17. Societatem respuendo. Messen II, cùm cupidissimi pacis essent, vnius???; rei inprimis studiosi, in maxima saepè discrimma patriae statum adduxerunt. Quippe qui quum inter Arcades & Lacedaemonios bellantes se medios gererent, neutrius partis gratiam promeriti, alterutrius ciuitatis iniurias saepiùs sunt experti. Sab. I. 2. En. 5. Anno 1512. Iulius II. Pp. Hispaniae rex Ferdinandus, & Veneti, de Galliae rege Ludouico XII. Italia pellendo, foedus inter se percusserant. Florentini, ciuilibus discordijs à meliori parte eligenda impediti, neque regi Galliae, neq; alijs adhaeserunt: semper???; ambiguis interruptis???; co̅silijs, neutros se profitentes, nunqua̅ vnà omnes deliberantes, neq; vtru̅ in ea sententia perseuerare vellent declara̅tes, Galliae regis, qui sibi ab initio multa de illis promittebat, animu̅ non mediocriter offenderunt, Pontificis odiu̅ non mitigarunt, & Aragoniae rege̅ nullo accepto praemio, suae ambiguitatis fructu frui permiserunt, cuius fruendi gratia cupidè cum ipsis co̅uenisset. Sic dum nullorum ex professo amici esse volunt, omnium inimici facti, reductis Mediceis libertatem amisêre. Guicciard. lib. 11. Societatem ineundo. Amurathes II. Mahometis F. cùm regni aemulum haberet Mustaffam, qui Baiazethis filius credebatur, ad Graecorum regem Ioannem, adhuc iuuenem, misit oratum, vt neutri suppetias ferret. Verùm ille contra patris voluntatem Mustaffae se adiunxit, ac rem Graecorum in maximum discrimen adduxit. Chalcocondylas lib. 5. Auxiliarios accersendo. Arnvlfvs Imp. contra regem Morauiae Zuentebaldum potentissimum ducens, cui tum paruêre Boëmi, Poloni, Slesitae, laxauit claustra Vngaris, quae erant illis obiecta fortissima. Quibus laxatis, primam in subigendis Morauis Vngari Imperatori operam nauarunt. Sed ea magno pòst constitit Christiano orbi. Nam grauissimi incubuerunt Sueuis, Bauaris, Francis, & penetrarunt in vltima Saxoniae, Bremam vrbem & ecclesias eius incendio perdiderunt: nec quieuêre, donec ab Henrico I. Caesare caesi, se in Pannonijs continerent. Cranzius lib. 3. Saxoniae, cap. 3. Auxilia repudiando. Cùm Galli nefandum latrocinium Ptolemaei Cerauni Macedoniae regis in duos Arsinoës sororis, è Lysimacho susceptos filios, quos nuptiarum praetextu cu̅ sorore in matris gremio interficere curarat, vindicaturi essent: vt stultiùs periret, XX. Dardanorum millia per legatos in auxiliu̅ missa repudiauit, actum de Macedonia dicens, si quum totum Orientem eius terrae viri domuissent, Dardanoru̅ barbara ope ad se tue̅dos indigerent. Habere se filios eorum, qui cum Alexandro maiorem terrarum partem armis subegissent. Venerunt interim à Belgio Gallorum duce legati ad Ptolemaeum, pace̅pollicentes, si eam certo auri pondere redimeret. Tum ille audientibus legatis testatus est, metu perculsos pacem à se petere: quam se Gallis haud quidem daturum respo̅dit, nisi armis traditis suos sibi regulos obsides dedissent. Riserunt Galli vanam hominis fiduciam, paucis???ue interiectis diebus commisso praelio, Ptolemaeus multis vulneribus confossus viuus capitur. Ipsius inde caput busto ademtum atque hastae assixum Galli tota acie ad hostium terrorem circumtulerunt. Macedones & ipsi ad vnum propemodum caesi. Sab. lib. 8. En. 4. Auxiliarios dimittendo. Aetivs Valentiniani III. Imp. dux, victo in campis Catalaunicis Atila Hunnorum tyranno crudeliss. veritus, ne, deletis, vt opinabatur, Hunnis, Gothi, quorum fido auxilio vsus erat, nimia insolentia efferrentur: Thorismundo Theoderici regis in acie caesi F. suasit, vt domum repetens, regnum, quod fuerat patris, adiret, ne illud fortè minor natu frater arriperet. Ita ille, Hunnico bello relicto, rex à suis acclamatus, in Aquitaniam, est reuersus. Pariter etiam Sangibanus cum Alanorum, & Meroueus cum Francorum reliquijs domum dimissi. Quod vbi Atila audijt, dolum parari putans, sese per aliquot dies intra castra continuit. At verò postquam exploratam rem habuit, laetitia summa perfusus, bene de se sperare instituit, ac Romanum dissolutum iam cernens exercitum, è castris excessit, Rhenum traiecit, atque per Germaniam in Scythiam retrò incolumis abijt, non multò pòst reparatis viribus Italiam repetiturus. Sigonius lib. 13. Imp. occid. Aciem instruendo. Ex Tit. Hostem Aciei instructione sustinere, exempla huc transferantur, f. 1779. 1853. Illic Prudentiam eius qui instruit, hîc Imprudentiam alterius, contra quem instruitur, consideramus. Franciscvs Mantuanorum princeps, Venetorum imp. cùm Carolum IIX. Franciae regem instructa acie procedere cognouisset, copias omnes ita disposuit, vt ex ijs nouem acies efficeret: quarum quinq; equitum cataphractorum essent, tres militum, equitum leuis armaturae vna. Quae res impetum exercitus imminuit: nulla enim earu̅ satis virium ad hostem propellendum habuit. Bembus lib. 1. Venetae hist. Praelio ad Cunaxa commisso, in quo Cyrus ab Artoxerxe Per [2021] sarum rege fratre victus & caesus est, videtur Clearchus Lacedaemonius omnia perturbasse. Nam si Graecos XIII M. in media acie regi opposuisset, Graecorum impetum Barbari non sustinuissent. At cùm, vt securè dimicaret, dextrum cornu flumini applicat, Barbaros quidem fudit, at Cyrum victoriae suae fructu priuauit. Plut. in Artoxerxe. Vires distrahendo. Consule locum Stratagematum, Hostium exercitum distrahere. Illic Agentis, hic Patientis habeturratio, fol. 1846. 3297. P. & Cn. Scipiones in Hispania duos exercitus coniunxerant, vt Hasdrubalem, quem censebant in Italiam transiturum, impedirent. Ad hoc credebatur satis virium, quum ad eorum exercitum & potentias accessissent viginti millia Celtiberorum, qui transacta hyeme ad arma fuerant concitati. Duces Poenorum erant duo Hasdrubales, quorum alter maximus erat Poenoru̅ dux in Hispania, Amilcaris filius, & frater Hannibalis, alter Hasdrubal Gisconis filius, & Mago Amilcaris filius, qui etiam tres exercitus iungere statuerant. Propior Romanis erat Hasdrubal Amilcaris, ad vrbem Astorgum, qua̅ imperatores Romani maximè obtinere cupiebant, & Hasdrubalis Amilcaris filij exercitum delere: rati, si illum frangere possent, facilè alterum Hasdrubalem & Magonem per deuia & saltus fugere compulsuros. Itaque copias in duos exercitus diuisêre, vt scilicet P. Scipio duas Romani exercitus partes assumeret dimicaturus cum Magone & Hasdrubale Gisconis filio: Cn. verò Scipio cum reliqua tertia parte adiunctis Celtiberis bellum aduersus Hasdrubalem Amilcaris silium gereret. Hasdrubal quum conspexisset imminutum exercitum Romanorum, solam???ue vim exercitus Cn. Scipionis consistere in Celtiberis, quorum duces ex diuturno bello atque consuetudine linguae cognitos habebat, cum eis paciscitur, vt in patriam reuerterentur, atque copias inde abducerent. Cn. quum nec ibi tutus esse posset, net etiam fratri ob distantiam se coniungere, retrò exercitum duxit. Interea Masinissa re??? Numidarum, socius Carthaginensium factus, valido Numidarum exercitu, P. Scipionem diebus ac noctibus premebat. P. ergo cùm propemodum obsideretur, audax consilium coepit, & noctu hostem, sed minimè imparatum, agressus, dum strenuè rem gerit, lancea traiectus occubuit. Nec mora, victoriam prosecuti hostes, Hasdrubali Amilcaris se conuingunt, & Cn. triplici exercitu adoriuntur. Ferunt aliqui ipsum Cneum in primo congressu ac impetu mortuum fuisse: quidam verò, eum in propinquam turrim cum paucis effugisse: quam circundatam quum nulla vi possent superare, igne soribus succenso, cum ipso imperatore omnibus???ue qui intus erant, crematam dicunt. Sic???ue Cn. tricesimo die post Publij fratris obitum interfectus est. Io. Gerund. libro quinto Paralip. Hispan. Pugnando, Inuadendo. Callicratidam regem Spartanorum cùm vates oraret, vt mortem declinaret, quam denunciarent exta: Non in vnius anima, respondit, positam Spartam. stultè admodum. Siquidem cùm pugnaret, vnus erat, & cùm nauigaret vel stipendia faceret Callicratidas: sed cum dux esset, vim erat in se complexus vniuersorum. Ita vnus iam non erat, qui cùm tam multa simul corruerent. Plut. in Pelopida. Gilimer rex Vandalorum, posteaquam Belisarius in Africam exercitum duxit, extemplò Ammatam fratrem, qui Carthagine erat, per literas monuit, vt Hildericum regem à se deiectum occideret, ac sese cum Vandalis aduenienti Belisario ad Decimum suburbanum obijceret. Gibamundum verò fratris filium cum alia manu a latere iussit adoriti. ipse sibi cum suis impressionem à tergo adsciuit. Itaq; Belisarius, postquam ad Decimi angustias peruenisset, facilè Gilimeris copijs intercipi, ac deleri consilio potuit, nisi Ammatas ante pugnandi horam, deteriore militum parte assumta, cum Ioanne Belisarij duce praecedente immaturè congressus, partam victoriam, ac propè praesentem interpellasset. Nam eius casu perterriti milites, no̅ ipsi solùm praecipiti se fugae mandarunt, sed reliquos etiam, qui subsequebantur, terga dare maioris mali timore perculsos compulerunt. Quam cladem Gibamundus etiam cumulauit. qui cum Hunnis congressus, omnibus suis amissis, aufugit. Cùm autem eodem tempore Belisarius & Gilimer cum suis vterque copijs diuersis è partibus ad Decimum accessissent, Gilimer vbi in campum degressus, Ammatae fratris cadauer est conspicatus, ingenti dolore ictus, animum ab hoste ad sepulturam auertit, ac, spacio Romanis ad se comparandu̅ concesso, pulcerrimam alteram rei bene gerendae occasionem amisit. Inde cùm in campum Bulae Numidiam versus abijsset, Belisarius Carthaginem occupauit. Praelio ad Tricaranu̅ victus, in monte extremo Numidiae Puppua obsessus atq; captus est. Sigonius lib. 17. Imp. occid. Pateonvzivs Iauae maioris regulus 300. nauium classe Andradium Lusitanorum ducem, 16. tantùm naues habente̅, an. 1513. adortus, commisso praelio cùm classis suae magnam partem dissipatam cerneret, quatuor naues maximas ita cum sua conuinxit, vt cùm binae vtrinq; consisterent, ipse medium locum tueretur. In cas, quod roboris erat exercitus, traduci iussit. Reliquas deinde, quae integrae restabant, in ordinem copi, & inter se coniungi praecepit, vt ita faciliùs Lusitanoru̅ impetum à se reprimerent. Statuit deinde, vt reliquae naues eas quinq;, quae in mari munitissimae arcis instar habere videbantur, circumirent, & quoties vrgerentur, in illud sirmissimum, vt existimabat, pugnae illius propugnaculum se reciperent, vnde rursus possent in Lusitanos erumpere. Hoc tamen, quod Pateonuzius existimauit sibi salutem allaturum, exitio fuit. Primùm enim reliquae naues fortium hominum robore nudatae, periculum arcere minimè poterant. Praeterea cùm se arctissimè coniunxissent, praelio naues hostiles partim depressae, partim vulnerate & mutilatae, partim in fugam conuersae sune, Osorius lib. 8. rerum Emmanuelis. Inuadendo. In acie Pharsalica vbi Cn. Pompeius hostes vidit consistentes, & signum in ordinibus suis expectantes: contra suos maxima ex parte no̅ tranquillos, sed imperitia fluctuantes tumultuantes???ue: timuit ne mox commisso praelio prorsus distraherentur. Itaq; imperauit antesignanis, vt in procinctu atq; in vestigio starent, atq; sic exciperent hostem. Id consilium reprehendit Caesar: quippe eum ictum ostendit ex incursu vehementiam remisisse: ac dum infestum aufert impetum, qui in primis milites in concurrendo cum hostibus ardore & alacritate implet, cum clamore & cursu incitat, languorem & teporem induxisse suis. Plut. in Pompeio. Constantinvs Scotorum rex contra Danorum duce̅ Hungarem pugnaturus, suis mandauit, ne ruerent praecipites in hostes, red hostem in se incurrere paterentur: ratus eo Danorum vim citato gradu, vt ingentibus erant spiritibus, effractum iri, distractos???; ita & lassitudine confectos, disperros???; adoriundos. Fregit id consilium Scotorum alacritatem & impetu̅: cùm alioqui ingenti clamore & sibi animos & hostibus terrorem inijcere consueuerint. Dani in medio spacio cursum repressêre, inde lento passu in hostem mouere. Captus Constantinus rex, & securi percussus: x. Scotorum millia caesa. H. Boëthius lib. 10. Fugam impediendo suorum. Expugnata ab Mahometo VII. Turcarum rege Constantinopoli. Graeci fuga in portum ad Venetorum & Genuensium naues ferebantur. Id conspicati vrbis Ianitores, vt eos ad pugnam redintegrandam cogerent, claues de muro extra vrbem proiecerunt. Hoc consilij suggerebat oraculum quoddam in vrbe decantatum, fore videlicet, vt cùm hostes venissent vsq; ad ciuitatis locum Tauri dictum, oppidanos tu̅ conuersos, necessitate sic vrgente, hostem expulsuros. Viri, mulieres, liberi???; in magnum Sophiae templum confluentes, miserè ibi trucidati sunt. Chalcocondylas lib. 8. Sigismundi Austriaci exercitu, ob non numerata stipendia dilapso, Veneti occasione vtendum rati, Tridentum occupare cogitarant. Tridentini adiuncto Georgio Petraeplanae principe, illis maturè occurrunt, atq; ingenti caede vtrinque facta vrgentibus Germanis, cum suorum globo ducem Robertum Seuerinatem in flumen deijciunt, perimunt???; reliquos perterritos in fugam agunt, & vt pontem Athesi fl. impositum petant, compellunt. Id conspicatus Andreas Burgius, praefectus militum, sperans, si pons rercindatur, fore vt milites equites???;, ablata fluminis transeundi facultate, continere̅tur se???; in hostes necessariò conuerterent, accurrens solutis retinaculis pontem propulit. Quae res in contrarium, atque ipse existimauerat, vertit. Qui enim semel fugae se mandauerant, ea spe, vt si flumen transire possent, in tuto sese crederent futuros, vbi pontem sublatum viderunt, pleriq; omnes se in flumen praecipitaueru̅t, & armis equis???; depressi atq; impliciti perierunt. Bembus lib. 1. Venetae hist. Non aggrediendo. Ivlianvs Apostata, suadentibus proximis, vt aggrederetur saepè fallaces ac perfidos Gothos, Hostes se quaerere meliores, dixit. Illis enim sufficere mercatores Galatas, per quos vbiq; nullo conditionis discrimine venderentur. Sigonius libro 6. Imp. occid. Terrendo hostem. Xerxes vt terrorem sui Graecis inijceret, Hellespontum ponte iungi, Athon montem perfossum nauigari iussit: vt de natura rerum victor, de hominibus mox triumphum ducturus videretur. Diod. lib. 11. Hostes non persequendo. Apolloniae in Epiro Cn. Pompeius C. Iul. Caesaris castra oppugnabat. Fugientibus Caesarianis, adeò res deploratae Caesaris erant, vt cùm Pompeius siue suspicione aliqua, siue fortuna [2022] non esset tam eximium actum prosecutus, sed compulsis intra vallum ijs, qui fugiebant, receptui cecinisset, diceret discedens Caesar ad amicos: Hodie penes hostes victoria erat, si haberent vincentem. Ergo mutato consilio, instituit in Macedoniam contra Scipionem ducere, vt Pompeium quàm longissimè à mari traheret, ne à classe subsidiu̅ habere posset. Sic tandem in campis Pharsalicis victor, bello finem imposuit. Plut. in Caesare. Hostibus nimiùm instando. Huc etiam Tit. Pacem stuliè repudiare, referri potest, quatenus hostis nimiùm vrgetur, fol. 2019. Contra Antigonum Asiae regem, & Demetrium Poliorcetem eius F. qui rebus maximis gestis Graeciam à Cassandro liberauerant, & successibus elati reliquos omnes prae se contemnebant, co̅spirarunt reges omnes Alexandri successores, Ptolemaeus Aegypti, Seleucus Babyloniae, Cassander Macedoniae. Lysimachus Hellesponti. Demetrivs, qui plurimos & delectissimos equites ducebat, concurrit cum Antiocho Seleuci filio: atque vsquedum profligauit hostem, praeclarè certauit, sed hostium tergis insolenter & ambitiosè instando labefecit victoriam. Neq, enim regressus co̅iungere se peditatui valuit, elephantis interiectis. Cernens autem aciem Antigoni Seleucus nudatam equitatu, no̅ irrupit in eam, sed irruptionem minitans circumuectus est, ac potestatem militibus fecit transeundi ad se: quod euenit. Magna enim pars abrupta transitionem voluntariam ad illum fecêre. reliqui dederu̅ terga. Petente Antigonum ingenti hostium globo, cùm quidam ex ijs qui circa eum erant, diceret ei: In te hi rex: Quo verò proposito isti, inquit, me petunt? at Demetrius suppetias veniet. id???; vsque ad extremum expectans, & respectans filium, grandine in eum coniecta telorum, occubuit: alijs???ue comitibus & amicis eum relinquentibus, solus apud cadauer Larissaeus Thorax remansit. Ita praelio decreto victores reges totum imperium, quod Antigono & Demetrio parebat, sicut magnu̅ corpus discerptum, diuiserunt inter se, illorum???; prouincias coniunxerunt suis, quas antè tenebant. Demetrius quinque millibus peditum & quatuor equitum fugam cepit. Plutarchus in Demetrio. Vrbes oppugnando. Philippvs rex Macedonum, cùm proditione ciuitatem Melitaeorum occupaturus esset, dupliciter errauit. Nam & scalas non satis longas attulit, sicut necessitas requirebat: deinde & tempus non seruauit. Cùm enim circa mediam noctem venturum se constituisset, ante tempus exercitum è Larissa mouit, & in agrum Melitaeorum maturiùs venit: cum???ue scalarum commensuratione̅ non haberet, nec per portam ingredi posset, quòd coniurati, quos in ciuitate habebat, tempore exclusi opem illi ferre nequirent, multis suorum amissis, cum dedecore reuersus est. Polybius Hist. lib. 9. Flumina deriuando. Henricvs Saxonum dux, Diminum Sclauorum oppidum obsidens, cùm expugnationem dubiam difficilem???; animaduerteret, amnem, qui castra sua à moenibus diuidebat, transuerso deduxit alueo. Quo facto hostium muris summam defenfionis opem conciliauit, praesidium eius longiore licèt cursu pro oppugnatione molitus. Ea re essectum est, vt actam aestate obsidionem autumno inglorius solueret. Saxo libro decimoquarto. Pontem rescindendo. Andreas Burgius pontem Athesinum rescindens, Venetos magna affecit clade imprudens. Vide Tit. praecedentem, Stulti in fuga suorum militum impedienda. STVLTITIA IN IVDICANDO EXTRA BELLVM. Ivdices stulti, tam priuati quàm publici. Svspicio stulta. Error iudicij. Ex Tit. Suspicionis huc ea, quae falsum de alienis bonis malísve iudicium continent, fol. 136. Respectv rervm consideratarum Per se. Ivdicivm stvltum de Controuersijs, Litibus, Sententiijs. Iudices stulti. De Iudicibus stultis primo libro huius Voluminis egimus generatim, fol. 1650. Hîc ea tantùm, quae ad Senatus vel Fori vel Concionis controuersias pertinent. Apud Persas pueri varias inter se lites in Iustitiae schola exercent. Acciderat tale quid. Puer grandis, cui tunica parua erat, puerum alium paruum, cui magna erat tunica, exuit: ac suam quidem illi circumdedit, illius autem ipse vestem induit. Iudex his Cyrvs etiamnum puer datus, vtrique melius esse pronunciauit, si quisq; tunica libi conueniente vteretur. At híc eum verberibus magister cecîdit, quum diceret, ita cognoscendum esse, si quando de eo, quod cuiq; conueniret, iudex constitueretur: quum verò iudicandum foret, vtrius sit tunica, tum nimirum spectandum esse, quae possessio iusta sit, eúmne, qui vi rem abstulit, an qui fecit emítve, aequum sit possessorem esse. Deinde subijciebat, id esse iustum, quod legibus co̅sentaneum foret: quod autem legibus aduersaretur, violentum putari debere. Quare iudicem secundùm legem sententiam ferre iubebat. Xenophon de Instit. Cyri, lib. I. Id Atheniensibvs fato datum erat, vt abusi ingenio, si quid publico concilio decernendum foret, in deteriorem partem plerunque statuerent, semper???ue quod in discrimen adduceret, consilium sequerentur. Quare verbum Anacharsis fuit, Sapientes in concionibus sententiam dicere apud Graecos, stultos verò dijudicare. Alex. lib. 4. cap. 11. Vrbium excidio. Tam crudele fuit Constantinopolis excidium, vt Ilij vltionem, diruti Byzantij calamitatem multi crediderint, Graecis Barbarorum vi pereuntibus. Romani quidam constanter asseuerant, vltionem apprehendisse Graecos, propterea, quae Barbaris fecerunt in Ilij destructione. Chalcocondylas lib. 8. Absurditatem verò iudicij quis non miretur? Grammatico potiùs impio, quàm Christiano historico conuenientis? Metallifodinis. Fama aliquando sparsa est apud vulgus Atheniense, in Hymetto multa ramenta auri conspecta esse, quae formicae pugnaces custodirent. Illi verò arreptis armis, contra eas excurrerunt. Cùm verò re infecta redijssent, frustra???; afflictati, alij alios deriserunt, dicentes, [Greek words] hoc est, Tu putabas ramentis multis collectis, te aurum fusurum, ac euasurum diuitem. Deriderentur itaq; à Comicis. Eubulus ait: Nos aliquando Atheniensibus persuasimus, vt armis arreptis in Hymettum exirent. Suidas. Epistolis. Fama est, cùm grauissimae res de Catilinae coniuratione, quae penè Remp. euertit, tractarentur in senatu, dissentientes sententijs M. Catonem & Caesarem commissos fuisse: interea paruum epistolium foris allatum cùm Caesar submissè legeret, exclamasse Catonem, Indignam rem esse, quòd ab hostibus Caesar nuncios & literas acciperet. Cùm multi obstreperent ei, atq; ideo tabellas Caesar, vt acceperat, traderet Catoni: illum lectam sororis Seruiliae (quae Bruto nupta erat) lasciuam epistolam abiecisse ad Caesarem, ac dixisse, Cape temulente: mox ad sententiam & orationem deintegrò fuisse reuersum. Vsqueadeò Seruiliae fuit in Caesarem peruagatus amor, vt M. Brutum Caesar Dictator charissimum habuerit, quòd eum ex se natum arbitraretur. Plut. in Bruto. Linguis addiscendis. Qvidam quum à parentibus missus esset in Galliam, vt Gallicè disceret, quum illic egisset quatriduum, querebatur apud suos, quòd nondum loqueretur Gallicè: putans hanc vim habere solum ipsum, vt quisquis adisset Galliam, illicò Gallice loqueretur. Erasmus in Adagijs. Caedis causa. Raguelis Ancilla, Saram eius filiam septies viduam, & adhuc virginem, virorum suorum interfectricem ausa est appellare. Quos tamen Deo volente à daemonio praefocatos tradit Scriptura, vt illa tandem Tobiae Deum timenti integra inuiolata???; seruaretur. Marul. lib. 5. cap. 1. Mirum in modum superstitiosus scriptor Pavsanias penè putat C. Caligulam, saeuissimum principem, necatum, quòd Cupidinem illum fama celebrem, propter quem Thesbiae visebantur, sustulerit (Quae res etiam exitium attulerit Neroni, qui in suas sedes illum reportatum, iterum demolitus inde sit) Etenim deum illum mentem dedisse stultissimo imperatori, vt Cassium Chaeream tribunum contumelia irritaret, cùm semper signum illi petenti daret obscenum, cum ludibrio quodam & contemtu. Vnde ille tantam contumeliam ferre non potens, vltus est iram suam nece Imperatoris. Victorius lib. 18. Var. lect. cap. 21. Vitibus. Lycvrgvs Thraciae rex, Dryantis F. cùm multos ex vino in [2023] sanientes videret, circumiens vites securi excidit. Quod eius factum Plato 6. de Legibus improbat. Neque enim vites excindere debebat, cùm ex vino vtilitas maxima percipi queat, sed fontes potius propius ducere, [Greek words]. Plutarchus in libro de Audiendis poëtis. Auium garritu. Psaphon despectissimus & vltimae notae homo, quòd vocales aues haec verba eloqui docuisset, Magnus deus Psaphon, apud rudes Popvlos in deorum numerum relatus est. Alex. ab Alex. lib. 6. cap. 4. Qvo ad Hominis Animum. De Hominum Moribus, Ingenio. Vide Tit. Indoles non cognita, fol. 3746. A. Vitellius cùm ventri esset deditissimus, à Galba inferiorem Germaniam prouinciam adeptus est, contra omnium opinionem. Cogitabat enim Galba, nullos minus metuendos, quàm qui de sole victu cogitant: cùm epularum largitas minimè cum sapientia copuletur. Et quemadmodumaliena virtus regibus est formidolosa, ita desidia minimè metuenda. Putabant plerique Vitellium à T. Iunio adiutum, qui sub Galba potentissimus erat, adeò vt magis contemtu quàm gratia esset electus. Caeterùm opinione longè falsus est. Suetonius. Solymannus, Selimo patre mortuo, imperium suscepit. Videbatur mitis agnus rabido leoni successisse, quòd ipse iuuenis rerum imperitus, ac natura (vt ferebatur) quietissimus esset: quae tamen falsa opinio multos, atq; inter eos Gazellem Syriae praefectum praecipuè fefellit: qui defuncto Selimo, cui se iuramento deuinxerat, veluti iam liber, Syriam sibi subijcere proposuit. Iouius in Solymanno. Quidam in libro, quem de Piscibus inscripsit (an is P. Iovivs est) de Adriano VI. prodidit, hominem sicuti in administranda republica hebetis ingenij, ita in esculentis insulsissimi gustus fuisse. Sic scilicet de viris bonis censent, qui affectus in consilium, non rem ipsam adhibent. Auctor vitae Adriani. Prudentia, Astutia, Stultitia. Herodes rex Iudae orum stultus, demens & delirus, pro stolido Christum à se dimisit, cuius vita absolutissima fuit virtutis idea, qui???; aeterni Patris sapientia dictus est. Sed omnium temeritas & stultitia mala, regum verò pessima: vel quia impunè peccent, vel quòd ad exemplu̅ multò efficacior sit, quàm priuata. Sab. lib. 4. cap. 9. Est sibijpsa exitialiter oblucinata Attica ciuitas, à Pisistrato decepta. Diuerberauit se ille domi, vt crederetur iniuria ab inimicis affectus. Quo astu tenuit, vt praesidio septus in publicum prodiret. Sed dum priuatae, saluti studiosè cauet credula miltitudo, publicae oblita est. Vsus concessis armis est Pisistratus, non vt ciuis, sed vt hostis: non vt se tegeret, sed vt patriam affligeret: dubium, maiórne fallendi artifex, an carnifex crudelior. Sab. lib. 4. cap. 9. M. Bruti insaniam fictam Tarqvinii dijudicare non potuêre: nec prius sapientem illum cognouêre, quàm regno ab eodem fuêre exuti. Fortitudine, Audacia vel Timiditate. Consule Tit. Confidentiae nimiae. quatenus suis viribus suo???; vobori plus quàm deceat, aliorum minus quàm deceat, tribuunt, fol. 3855. Sybarita mollis homo, cùm Lacedaemonem venisset, & in publicas illas coenas vocatus esset, cùm & ipse in robore accumberet ( [Greek words]) vt reliquí, inquit, Se antea obstupuisse, audita Lacedaemoniorum fortitudine: nunc verò cùm in stituta ipsorum videret, nulla re alijs meliores iudicare. nam ignauissimus etiam quisque optaret mori potius, quàm vitam illam ducere, atq; in tot malis perdurare. Athen. libro duodecimo Dipnosoph. & Plut. in Pelopida. Quantum Romana ciuitas in Q. Fabio Maximo oblucinata est, tantum nec minus in Minutio: in hoc temeritatem pro fortitudine complexa, in illo prudentiam pro timiditate grauiter auersata. Vna tamen hora docuit, multitudinis esse proprium nihil sapere, temere???ue iudicare: vt vbi consilio ópus est, euentum requirat. Sab. lib. 10. cap. 2. Castitate, Libidine. Consule Tit. Zelotypiae. quatenus alienae pudori improbè diffidit, fol. 112. Item Tit. Astus amatorij, fol. 1939. Quis de Lupo Senonum episcopo non malè opinaretur, si eum praecessoris sui filiam virginem, iam adultam (quam iuxta se educabat) tenerrimè diligere conspexisset, & quanta ille sanctitate polleret, ignorasset? Sed profectò, neq; nota sanctitas obstitit, quin aliquando Domestici eius ipsum nimij in puellam amoris inter se taxarent. Quod ipse resciens, coram omnibus euocatam osculo excepit, dicens: Non offendunt obloquentium verba, quem propria non inquinat conscientia. Quoniam autem virginis animum in Dei amore propensum cognouerat, eam ardenter quidem, sed corde sincero diligebat. Nihil prauum??? de ipso conijcere debuerunt, quem irreprehensibilem totius reliquae vitae institutio testabatur. Marulus lib. 5. cap. 1. Qvidam Alexandriae Vitali monacho de prostibulo egredienti obuiam factus, alapam incussit, quòd ab eo libidinis causa infamem locum frequentari diceret. Et statim ille à daemonio correptus malè torqueri coepit. Assiduus quippe ibi erat Vitalis, non libidinis causa, sed vt quae se libidini prostituerant, à tam turpi vitae proposito reuocaret. Ad singulas enim penetrans, oblata pecunia noctem paciscebatur: neque quicquam tota ea nocte aliud quàm dolenter ingemiscere. & Deum pro salute perditae mulieris deprecari. ita alias ad Deum conuertere, alias saltem eo tempore, vt à scelere cessarent, co̅pellere, Quae res tunc clariùs patuit, cùm post vindictae diuinae in percussorem miraculum, illae ipsae mulieres, apud quas aliquando pernoctauerat, palàm confiterentur: atque idem percussorem suum miseratus, oratione sanitati restituisset. Ioannes Alexandrinus episcopus delatotibus ita fidem adhibuit, vt sanctum virum ne in lupanaribus quidem impudicè versari crederet. Idem, & Sabellicus lib. 10. cap. 2. Claudia & Tutia Vestales, parùm sanctè suam tueri virginitatem vulgò creditae. Verùm vbi & haec nauim vado remolita est, cingulo???; aduerso Tyberi pertraxit, illa aquam hausit cribro, co̅cidit fama mendax, & quàm stultè multi ex pop. Rom. iudicarunt, tam dolenter & afflictim suae temeritatis poenitentiam egêre. Sabell. lib. 10. cap. 2. Herodes rex Iudaeorum accersitus à M. Antonio ad dicendam causam de obiecto necis Aristobuli summi pontificis crimine, quem per lusum in piscina natantem submergi curauerat: commissa regni cura Iosepho patruo, clàm ei mandauit, vt si Antonius in se grauius aliquid statuisset, confestim Mariammen interficeret. Sic enim se affectum erga vxorem, vt etiamsi post ipsius mortem aliquem potiri contingat illius pulcritudine, ad suam id iniuriam pertinere existimet. Iosephus id Mariammis detegit, hoc ipso summum Herodis amorem ipsi commendaturus. Quod cùm Mariamme Herodi reuerso inter complexus aperuisset, suspicatus rex id secretum stupri consuetudine proditum, ipsum Iosephum ne in conspectum quidem suum admissum interfici iussit. Nec multò pòst ipsam etiam Mariammen falsis criminibus adulterij & veneficij circumuentam interemit. Iosephus libro 15. capite 4. & 11. Antiq. Devtera Gallorum regina, suspicione falsa inducta, propriam filiam interemit, quòd eam à Theodeberto marito amari suspicaretur. Fulg. lib. 5. cap. 8. Florentinvs ciuis peregrè profectus, cùm post annum, qua die domum redijt, vxorem parturientem deprehendisset, quaesiuit à vicina matrona, An filius sibi duodecim mensium nasci posset? At illa stultitia hominis conspecta, Certè, inquit. Nam si mater ipso conceptus die asinum fortè viderit, more asinae per annum integrum gestabit vterum. Poggius in Facetijs. Sobrietate, Ebrietate. Dominus noster Iesus Christus Ivdaeorvm in iudicando malitiam arguens: Venit, inquit, Ioannes Baptista, neq; manducans panem, neque bibens vinum: & dicitis, Daemonium habet. Venit filius hominis manducans & bibens: & dicitis, Ecce homo deuorator, & bibens vinum, amicus publicanorum & peccatorum. Tales sunt, qui de omnibus malè sentiunt, & quicquid egeris, vitio vertunt. Marul. lib. 5. cap. 1. Germana, monasterij Thebaidis soror, sorori Euphraxiae per hebdomadam interdum perducta ieiunia, quae admirari debuerat, vitio dedit: ausa dicere, ijs ab illa nihil aliud quàm viam affectari, vt caeteris praeesset, eò quòd hoc ieiunij genus nulla antea praeter abbatissam attentasset. Tantam in iudicando temeritatem abbatissa nequaquam impunitam dimisisset, nisi Euphraxia de se obloquenti protinus veniam suis precibus exorasset. Idem. Cultu, Luxu. Ephrem eremita columnam ignis ad coelum vsq; porrectam viderat, audierat???ue talem esse magnum Bafilium episcopum: & hac visione illectus, Caesaream venerat, vt tantae existimationis hominem oculis quoque consideraret. Sed cùm solenni Epiphaniae die pontificali pompa in magno clericorum cortu fulgentem conspexisset, ipsum elatae superbiae columnam esse censuit, non ignitae charitatis. Vocem postea è coelo delapsam audiuit, Multò plus ipsum voluptatis capere, felem, quam in cella sua habebat, manu demulcendo, quàm Basilium episcopum sacris vestibus sese ornando. Mox [2024] à Basilio accitus, cùm eiusmodi cogitationis errorem sibi obijci audiuisset, cognouit Deum in eo esse, qui aliorum arcana ei reuelaret. Prostrauit ergo se, & peccatum confitens, veniam petijt: atque ita iam deinde, vt erat, de ipso definire coepit, quantò scilicet exteriori apparatu elatior videretur, tantò interiùs humiliorem esse. Marulus lib. 5. cap. 1. Carthusiensis coenobij Praepositvs Bernardo Clareuallensi abbati, cùm ille ad ipsum visendum equo vectus aduenisset, ephippij nimis elegantis vsum exprobrauit. Attamen qui Deum magis quàm equi phaleras animo voluebat, quale ephippium illud esset, cui insidens à Clareualle iter egerat, penitùs ignorabat, & ab ijs, qui secum, venerant, Quale esset? quaerere cepit. Idem. Diogenes Cynicus ad philosophicum Platonis conuiuium ingressus, aulaea & peristromata Milesia in terram deiecta pedibus conculcans: Calco, inquit, Platonis fastum. Tum ille, Calcas, respondit, sed fastu maiore. Laërtius, & Plut. Pietate, Cultu Dei. Annam Helcanae coniugem Domino in Silo ardentiùs deuotius???; supplicantem, cùm considerasset Heli sacerdos, temulentam putauit: Vsque quò ebria eris, inquit, digere paulisper vinum, quo mades. At ipsa à Domino exaudita, sterilitatis opprobrium foecunditate deleuit. Marulus lib. 5. cap. 1. Micholvxor Dauidis, cùm regem Ephod lineo accinctum, & prae gaudio subsilientem coram arca Domini vidisset, despexit atq; contemsit: leuitati adscribens, quod humilitatis erat, & magnae in Deum pietatis. Ille ergo quantum se humiliauerat, tantum gloriae adeptus est. Ipsa verò perpetuae sterilitatis contumeliam tulit, vt se eius coniugio indignam cognosceret, quem scurris comparandum existimauit. Idem. Idololatria, Superstitione. Rubenitae, Gadini & dimidia tribus Manassis, cùm subacta iam terra sancta cis Iordanem, à Iosua domum, dimitterentur in Galaatidem trans Iordanem (eam namque terrae portionem ex Iouae mandato à Mose obtinuerant) posteaquam ad ripam Iordanis, quae est in Chananaea, peruenerunt, illic ingenti mole aram extruxerunt. Quod vbi reliqui Israelitae intellexerunt, rati eos sacrificiorum causa eam aram extruxisse, contra Domini praeceptum, Silunte conuenerunt, vt expeditione contra eos suscepta, propter idololatriam eos excinderent. Praemisêre tamen legatos. Phineem Eleazari pontificis F. sacerdotem, cum decem principibus singularum tribuum. Quibus cùm causam arae erectae Transiordanini exposuissent, non sacrificij, sed memoriae aeternae causa extructam, ne Cisiordanini illis aliquando obijcerent, nihil illis commercij esse cum religione Israëlitarum: acquieuerunt huic responso Israëlitae, & à bello inferendo abstinuerunt. Itaque eam aram vocarunt Rubenitae Ed, id est, Testem, quòd ae testis esset inter ipsos & Dominum. Iosua capite vigesimosecundo. Cambyses rex Persarum, cùm contra Aethiopes Macrobios exercitu ducto, magnam partem militum inedia amisisset, & Memphim reuersus, omnes Aegyptios festu̅ diem agere propter Apis apparitionem vidisset: ratus id in suam fieri contumeliam, quasi insultarent ei ob rem malè gestam, sacerdotes flagellari, Aegyptios feriantes interfici curauit, ipse gladio Apim lethaliter vulnerauit. Herod. lib. 3. Haeresi. Ioannes Hussus Boëmus, ob haereseos crimen ijsdem iudicibus & accusatoribus in Constantiensi concilio ad flammas condemnatus, cùm Rvsticvm misellum, fascem lignorum magna contentione & studio rogo inijcientem videret, in haec verba prorupit: O' sancta simplicitas. Stumpfius. Perfidia Exempla plurima petantur ex Tit. Suspectos sibi inuicem reddere hostes: quatenus suspicione iniecta decepti hostes suis diffidunt, fol. 1879. Hannibal à Petilia Africam classe repetens, freto appulsus, dum tam paruo spacio Italiam Siciliam???; inter se diuisas non credidit, veluti insidiosum cursus rectorem interemit. Postea diligentiùs inspecta veritate, tunc absoluit, cùm eius innocentiae nihil vltra sepulcri honorem dari potuit. Igitur angusti atque aestuosi maris ex alto tumulo spectatrix statua, tam memoriae Pelori, quàm Punicae temeritatis, vltra citra???ue nauigantium oculis collocata indicium est. Valerius libro nono, capite octauo. Ioannes Damascenus Hebraeus, captus in litore maris à piratis Saracenis, & à Theodosio Imp. redemtus: cùm in suspicionem proditionis venisset, dextra ei ablata est. (receptus enim erat in epistolarum magistrum à Theodosio) Verùm postqua̅ deprehensus fuit, qui literas proditorias stylo Damasceni probè expresserat, in honore apud Inperatorem fuit. Volat. libro decimosexto Anthrop. Corpus. De Forma. Paris Priami F. iudex formae inter tres deas, Mineruam, Iunonem & Venerem, à Ioue constitutus, pomum aureum Veneri dedit, Helenae formosissimae connubio pellectus. Quae priuata seu stultitia seu iniustitia Troiano excidio ansam dedit. Sic Euripides in Hecuba: [Greek words] Exercitatione. Vettones Hispaniae pop. barbari, cùm primùm Romanorum castra intuentes, quosdam centuriones deambulationis causa in via progredientes reflecti cernerent, insanire homines suspicati sunt. Itaque eis viam ad tabernacula commonstrabant, quasi semper aut quiescere aut pugnare necessarium arbitrarentur. Strabo lib. 3. Indi occidentales, vbi saltantes conspexêre Hispanos, attoniti eos tanquam furiosos inspexêre: multo???ue ampliùs eos tam citò ad sese redire sunt mirati. P. Cieza. Fortunas. De Felicitate, Calamitate. Chvssaei simplicem illum & rectum, Deo???ue probatum virum Iobum, eò quòd calamitatibus opertus fuerat, iudicarunt iniustum. Ipsi Dominus inter aduersa patientiae meritum exaegerat, sed falsi rerum existimatores, non habentes in quo eum manisestò arguant, occulti criminis reum putant, quia in miserijs vident. Marul. lib. 5. cap. 1. Opulentia, Diuitijs. M. Crassvs neminem censebat vel praedicabat diuitem, qui suis fructibus exercitum alere non posset. Atqui bellum, vt ait Archidamus, certum modum non habet pabuli. Itaq; opes ad bellum definiri nequeunt. Sed diues ille, cui in suo vitae genere necessaria suppetunt. Plut. in Crallo. Dignitate ordinum. Sigismundus Imp. dum concilio Basiliensi praeesset, habuit in aula sua iureconsultum Georgivm Fiscellinum, quem paulò antè ad ordinem equestrem prouexerat. Is caeteris, vt in consilio fit, in partes deliberandi gratia per ordinem discedentibus, dubitabat, an ad doctores, an ad equites transiret. & tandem ad equites se contulit. Quod intuens Sigismundus: Nae tu, inquit, Georgi, nimis ridiculus es, qui militiam literis anteponis, cùm scias, ex idiotis me vel sexcentos vno die equites creare posse: at ex eodem genere, ne vnum quidem per totam vitam meam doctorem. Dubrauius lib. 25. & Aeneas Syluius lib. 4. Com. in Res gestas Alfonsi. Fama nominis. M. Tvllivs Cicero, cùm Romae multos adolescentes nobiles, quòd se contra disciplinam militarem gessissent accusatos, egregiè defendisset: elatus eo, è Sicilia Romam contendens, in Campania incidit in quendam ex primoribus, qui cùm sibi existimabat intercedere gratiam: Qui???ue sermo esset inter ciues de rebus suis gestis, & quid sentirent? quaerit. respondente illo: Tu verò, Cicero, vbi hoc spacio fuisti? Animo planè concidit, quòd mentio sui in vrbem tanquam in vastum incidens pelagus, nihilo se ad gloriam reddidisset conspectiorem. Auebat enim supra modum celebrari, tenebat???ue eum perpetuò cupiditas immensae gloriae: quae multa eius praeclara consilia frequenter interpellauit. Plutarchus in Cicerone. Amicitia. Cn. Pompeius, cùm in tractanda Rep. M. Catonem sibi aduersum fore videret: neptes eius sibi & filio in matrimonium dari petijt, quo mitigaret Catonis animum. Verùm Cato simpliciter hanc familiaritatem repudiauit, timens, ne si conglutinatus cum Pompeio fuisset propinquitate, etiam in ambitionis suspicionem veniret, ea???ue aspergeretur. Sed ex euentu apparet in totum errasse Catonem, qui affinitatem hanc non inierit, sed permiserit illum deuolui ad Caesarem, & conciliare nuptias, quae Pompeij & Caesaris opes in vnum contrahentes penè euerterunt Romanum imperium, Rempub. certè extinxêre: quorum fortasse accidisset nihil, nisi leuia veritus Pompeij offensa Cato, in maximis conniuisset, vt adiungeret se aliorum potentiae. Plut. in Catone, & Pompeio. Respectv personarvm. Ivdicivm stvltvm de Deo. Simon pharisaeus, apud quem Iesus O. M. discubuerat, eum non esse prophetam, inde suspicabatur, quòd se à peccatri [2025] ce muliere tangi permitteret. At misericors Dominus secretas eius cogitationes in medium proferens, mulieri peccata palàm dimisit, vt se non solùm prophetam, sed etiam Deum esse probaret. Dijs. Alexandro magno Tyrum obsidente, quidam visum huiusmodi sibi apparuisse narrauit, tanquam Apollo dixisset, Tyriam vrbem sibi deserendam esse. Id ipsum cùm ab eo homine in Alexandri gratiam confictum fuisse plebs suspicaretur, iam???ue lapidibus eum impetere iuniores quidam vellent: à magistratibus subtractus ille è medio, in Herculis templum confugit. Sed nihilo magis Tyrii eius rei superstitione se exoluerunt, qui catenas aureas Apollinis signo iniecerunt: ita impeditum non ampliùs ex vrbe posse eum demigrare censentes. Capta vrbe, Apollini catenas aureas & compedes à Tyrijs iniectas Alexander detraxit, atque Philalexandrum appellari iussit. Herculi magnificentissimum sacrificium peregit. Diod. libro 17. At Plut. in Alex. catenas statuae iniectas, & clauis basi affixam fuisse, & per contumeliam Alexandri fautorem appellatam affirmat. Decius Mundus adolescens Rom. Pavlinae matronae honestissimae amore captus, per anum quandam sacerdotes Isidis corrupit, vt mulieri persuaderet, deum Anubim forma eius captum, eam ad coenam & amplexum appellare. Paulina, cùm ea de re multos sermones cum marito habuisset, ab eo impetrauit laeta, vt in templo Isidis vna nocte obdormiret. Venienti in templum paratur lectus à sacerdote. Superuenit Decius. res deniq; ita comparatur, vt Paulina sese crederet à deo complexam: atq; id non celabat vel maritum, vel alias sibi notas atq; familiares vicinorum matronas. Tenebat omnes summa admiratio: sola???; fidem faciebat eximia, probata & experta Paulinae pudicitia: donec triduo pòst Mundus insultans mulieri, fucum factum obijceret. Iosephus Antiq. lib. 18. cap. 4. Alexandriae sacerdos Saturni, Tyrannus nomine, quasi ex responso numinis, adorantibus in templo, nobilibus quibus???; & primarijs viris dicebat, Saturnum praecepisse, vt vxor huius vel illius pernoctaret in templo. Tum is qui audierat, gaudens, quòd vxorsua dignatione numinis vocaretur, exornata̅ & donarijs onustam coniugem mittebat ad templum. Tyrannus clausis ianuis & traditis clauibus, discedebat: mox per occultos meatus intra Saturni simulacrum irrepebat. Per hoc alloquebatur varijs modis mulierem supplicantem, & arte quaedam repentè extinctis luminibus descende̅s, consternatam mulierculam comprimebat. Eusebius libro 11. capite 25. hist. Eccles. Populis. M. Cato ad filium sic scribit: Dicam de istis Graecis suo loco, Marce fili, quid Athenis exquisitum habeam, & quòd bonum sit eorum literas inspicere, non perdiscere. Vincam nequissimum & indocile genus illorum, & hoc puta vatem dixisse: Quandocunq; ista gens suas literas dabit, omnia corrumpet. Tum etiam magis, si medicos suos huc mittet. Caeterùm vanum hoc ipsius praesagium fuisse, euentus docuit. Nam tunc primùm Roma ad rerum culmen euasit, cùm omni se Graecae eruditioni dedisset. Plutarchus in Catone, & Plin. libro 29. capite primo. Principibus. Agrippina Neronem filium deterruit à studio philosophiae, quòd existimaretur inutile gesturo principatum. Suetonius. Gothorvm fuit institutum, ne literis imbuerentur reges, quòd ille longo ab fortitudine interuallo abessent, ac magnanimitate: quin item effeminari potius animos, remollitos???; ad timiditatem dilabi. Caelius lib. 8. cap. 1. A. L. Eaproter Amalasuentam reginam suam, Theoderici regis Italiae F. Feminam doctissimam, impensè oderant, quòd Atalaricum F. studijs literarum effeminaret. Leges quibus vtantur Mosci, &c. Vide fol. 2650. Mortuo Henrico VI. Imp. principum Germanorum alij Othonem IV. alij Philippum elegêre. Otho in Pictauia militabat Ioanni regi Anglorum, auunculo suo. Euocatus per legatos Coloniam deducebatur. Tum Philippvs Augustus Francorum rex fertur irrisisse transeuntem, & dixisse, Si mihi det designatus iste suum quo vehitur gradarium, ego illi postqua̅ regno potitus erit, tres ciuitates in Francia dabo, Parisios, Stampes, Aurelios. Qui sermo quum ad Othonem peruenisset, regi misit equum optimum, ceu arrhabonem promissi. Mul tis vtrinq; praelijs varia fortuna gestis, tandem caesus Bambergae per Othonem Vitlispachium Philippus, Otho solus rerum potitus est Cranzius lib. 15. & 29. Edixerat Henricus Leo, Saxoniae dux, prouincialem in Erteneborg conuentum Vandalis, & verba fecerat ad regulos super Christianismo suscipiendo. Ad quem Niclotvs regulus Obotritorum ait: Sit Deus (quem nos quoq; in coelis regnare credimus) deus tuus: tu verò esto deus noster, & sufficit nobis. Cole tu illum quem voles religiosissimè: nos te venerabimur. Arridens corripuit eum dux de verbo ftultitiae pleno. Etsi hoc videbatur etiam Niclotus velle, immanitatem tributorum relaxandam esse: ijs relaxatis, facilè religioni ceruices submissuros Vandalos. Cranz. lib. 4. Vand. cap. 24. & 25. Baiazetes Turcicus Imp. dicebat, Ferdina̅dum Hispaniae regem, qui Christianorum prudentissimus haberetur, minimè sibi sapientem posse existimari, quòd Iudaeos Christianismum amplecti recusantes, suis regnis expulisset, quos ipse in Graecia cupidissimè reciperet: quando vna hominum frequentia ditescere amplificari???; regna viderentur. Nec multum ad Rempub. referre, si coloni inter se religionibus dissentirent, modò quisq; ad commune aequissimi iuris honesti???; moris officium tuendum, colendam???; iustitiam summi Dei rerum omnium opificis numen adoraret: qua vna in re ipsi Mahometani cum Iudaeis & Christianis praeclarè consentire credereatur. Iouius in Consaluo. Pijs hominibus. Ivdas Iscariothes vnguentu̅ quo perfunditur Dominus, perditionem vocat. Vt quid perditio haec facta est? inquit. Poterat vnguentum istud venundari plus quàm trecentis denarijs, & dari pauperibus. Marulus lib. 5. cap. 1. Melitenses pendentem videntes de manu Pauli ad ignem astantis viperam, scelestum hominem esse iudicarunt, quem ex mari seruatum fata viuere non sinerent. At cùm is excussa in ignem bestia nihil mali passus esset, mutati protinus, Deum esse dicebant. Actor. 28. Machetes abbas in Aegypto (sicut à Ioanne Cassiano traditum est) fratres incusare solebat quòd vuam in faucibus tumentem tolerare non possent, sed praeciderent: quod in cellulis sagum haberent: quod seculacibus hominibus oleum pro medicamento consecrarent. Duo prima ad impatientiam referebat doloris & paupertatis: tertium quandam arrogantiam, virtutis???; ostentatione̅ prae se ferre, aiebat. At verò quod in alijs reprehenderat, mox ipse egit inuitus. Nam in morbum vuae incidens, prae dolore eam praecîdi non solùm passus est, sed rogauit. Deinde corpore ex valetudine frigescente sagum admisit. Postremò secularium hominum molestijs victus, oleum benedixit. Et confessus est, suopte iam exemplo se didicisse, monachum in quo alios labi iudicauerit, ipsum in eo lapsurum vel nolentem. Veram enim esse Domini sententiam, dicentis: In quo iudicio iudicaueritis, iudicabimini. Nam si nosmetipsos (vt Apostolus inquit) iudicaremus, non vtiq; iudicaremur. Marul. lib. 5. cap. 1. Per Fortunatum Tudertinae ciuitatis episcopum daemon ab homine expulsus, peregrini formam assumsit, & cum clamore incedens passim queri cepit, quod Fortunatus episcopus (qui ab omnibus hospitalis ac pius existimatur) se ab hospitio suo cum iniuria exturbasset. Hunc Qvidam, malignis rumoribus nimis credulus, ac simul vt se munificentiorem episcopo oste̅deret, domi suae accepit. Sed dum vnà cum illo ad ignem sedens (frigus enim erat) Fortunato licentiùs detraxisset, animaduertit confessorem suum nusquam comparere, & filium paruulum vertiginoso volutatu in prunas praecipitari vidit. Marulus lib. 5. c. 1. Sacerdotum sanctimonia. Apud Mahvmetanos secta est eorum, qui Elauted, hoc est Trunci appellatur: & vilissimo habitu Africam circumeunt, stellas vnum deum esse asserentes, & nullam legem, neq; fide̅ erroneam: cuiq; enim adorare licere, quod sibi videatur. Horum vnum in foro Alcairi se palàm cu̅ primaria femina è balneo egressa congredi vidisse Ioannes Leo lib. 3. c. 43. Africae affirmat: omnes mox accurrisse, & vestes mulieris tanquam sacrosanctas manibus tetigiffe. Maritum, cognito facinore, deu̅ benedixisse, solenni???; conuiuio & eleemosynis gaudium suum testatum, qui dignus habitus esset, cuius vxorem propheta simulato concubitu diuinis repleret charismatis. Legatis. Ammonitarum rex Hanon, Dauidis regis legatis ad se de obitu patris sui consolandum missis: obiecto quod terram sua̅ exploratum venissent, partem barbae abradi fecit, vestes???; ad nates vsq; succidi, & hac ignominia affectos abire iussit. Peruersa hac de amico suspicione in suam abreptus perniciem, pro barbis rasis capitis diadema amisit: pro succifis vestibus, regnum. Marul. lib. 5. c. 1. & Sab. lib. 10. c. 2. ex 2. Sam. c. 10. Philosophis. Epicuri libro, cuius index erat, [Greek words] cuius Laërti??? quoq; meminit, cùm plurimu̅ tribuerent Epicvrei, atq; eum inprimis suspicerent: non humano ingenio, sed diuino confectum, ac de coelo delapsum ostendere ipsum volentes, [Greek words] appellabant. Cicero in I. lib. de Nat. deor. coelestem dixit. At Epicureorum aduersarij contemnebant eos, qui tantoperè admirarentur id opus, tam???; grandi nomine appellare̅t, vt Plut. in com. aduersus Coloten Epicureum. Victorius lib. 19. Var. Lect. c. 16. Mendicis. D. Franciscus dum iter ageret, incidit in hominem, cuius vestimenta diutino vsudetrita, vix pudenda corporis operuerant: [2026] & nulitatem eius dolens substitit, suspirauit, ingemuit. Frater verò qui illum comitabatur: Quid, inquit, ita tristaris, pater? etsi hic indumentis eget, frosan abundat concupiscentijs. Tunc Fanciscus iussit protinus, vt ille sua se tunica exue̅s, pauperem tegeret: & quia de ipso perperam opinatus fuerat, ab eodem veniam rogaret: ac tandem disceret, nefas esse, miserorum mores suggillare, indigentiam negligere. Marul. lib. primo, cap. 2. Infantibus. Henricvs Goritiae Comes, muliere corruptior, filios impuberes noctu vinum respuentes. spurios esse suspicatus est. Aeneas Syluius de Europa, cap. 20. Cadauere. Non longè à Turonibus vrbe Gallica, sacellu̅ erat, cuidam cadaueri dicatum. Cuius quanquam ignoraretur nomen, tamen vulgò homines Martyrem appellabant. Illic vota Homines suscipiebant, atq; persoluebant. Marrinus Turonensium episcopus ad sacellum cum paucis profectus, orare Deum enixè cepit, vt veritas detegeretur. Clarè ab omnib. audita vox fuit, affirmantis ipsum, qui eo in loco coleretur, latronem fuisse, qui propter grauia scelera suspensus fuerat. Quamobrem ex eo sacello corpus erutum fuit, proposito posteris eius dicti exemplo, ??? apud Augustinu̅ legitur, Multoru̅ in terris corpora honorari, animas in inferno cruciari. Fulg. & Egnat. lib. 9. c. 9. IVDICIA BELLICA STVLTA. STVLTITIA IN IVDICANDO BELLICA Qui Stratagematum locos euoluet, sexcenta buius generis exemplareperiat. S. tratagemate vti, prudentis est Imperatoris: eodem vinci, stulti, & aliter quàm deberet de hostium conaiu iudicantis. Iphicrates certè, interrogatus, Cur absente hoste castra vallo cingeret? Turpißimam in Imperatore vocem esse, respondit, Non putaram: eo??? magis, quoniam in bello bis peccare non liceret. Qui volet. locos illos percurrere poterit, ne eadem saepè repetere cogamur. Reliqui exemplorum scriptores Titulum habent, Error in bello quantum poßit, qui idem est planè praesenti. de Rebvs svis, et svorvm, Ducis, Militum, Sociorum, Auxiliariorum. Vtputa de Victoria adipiscenda. Confidentia victoriae nimia. Consule Tit. Cosidentia victoriae, f. 3855. Illic Perturbatio, beic rationis per???rbatae ratio habetur. Persae Atheniensium opes contemnentes, cùm in Marathone̅ irrumperent, Parium marmor, ac si hostem iam vicissent, trophae erigendi causa, Ramnuntem vsq; deportandum curarant. Caeterùm Nemeseos ira, afflictis ad Marathonem Persis, Phidias ex eo marmore Nemesis signum fecit. Pausanias in Atticis. Heruli Italia pulsi ab Oltrogothis, rege eorum Odoacre cum oprimatibus Rauennae caeso, in Pannonias reuersi, antiquas sedes repetiuêre. Quas etsi Lo̅gobardi occupara̅t, remansit tame̅ in latissima prouincia locus, qui reliquias caperet Herulorum. Venerat Rodvlphi Herulorum regis germanus negotij causa ad Tantonem regem Longobardorum, & ab illo perb enignè acceptus erat. Quum peracto negotio iam redire constituisset: à proceribus Longobardis deductus, iter agebat, quâ regis filia demorabatur. Procaxpuella, quum videret peregrinum hominem honoris gratia à suis deduci proceribus, misit ex suis, qui illum ad colloquium dominae inuitaret. Ille non grauatus venit. Salute accepta ac red dita, quu̅ staturam hominis pusillam inter suos petulans puella contemneret, & ille ferociùs militariter???ue nescio quid responderet: orta (vt fit) rixa, à multis opprimitur. Herulorum rex, gentis suae robur & exercitationem in armis sciens, missis ducibus suis, copias illis commisit: ipse alea ludebat. Hominem in specula constituit, qui pugnae exitum & victoriam renunciaret: capitis periculum denuncians, si fugientes Herulos significaret. tam sibi certus videbatur de suorum victoria. Sed congressi Heruli vincuntur. Speculator exclamat, Vae tibi infelix Herulia. Rex audiens, Quid est? inquit, fugiunt Heruli? At ille, Non hoc ego, sed tu dixisti, rex. Secuti Longobardi victores, regem oppressêre, & gentem ad internecionem caecidêre. Tanto vexillum & galeam Rodolfi deinceps semper in praelio sibi praeferri curauit. Cranzius lib. 3. Daniae, cap. 2. Littorivs Valentiniani III. dux, in spem Gothorum ex Gallia pellendorum erectus, exercitum ad vrbem eorum Tolosam adduxit: tantum???ue Theoderico regi metum expugnationis iniecit, vt pacem supplex per episcopos postularit. Qua praefiducia virium denegata summo illum praelio proucauit, sperans, se pulsis eo certamine hostibus vrbe nullo negotio potiturum. Rapiebatur autem partim aemulatione gloriae Aetij (nam cùm secundas ab illo partes teneret, rerum illum magnitudine vincere contendebat) partim etiam insita quadam animi temeritate, quia aruspicum responsis, & daemonum significationibus, non Dei ope fidebat. Itaque pugna cupidè magis quàm prudenter commissa, infelicem exitum habuit: siquidem magna parte suorum amissa, ipse etiam in potestatem hostis concessit: accaptiuus & vinctus in eam vrbem ductus est, in quam se victorem & triumphantem initurum sperarat. Hostium tamen haud in crue̅ta victoria fuit, vt nisi captus dux fuisset, dubitandum fuerit, ab vtra parte statuta victoria fuerit. Hanc cladem, ducis ac Romanorum superbia Deum immisisse contendit Saluianus Massiliensis per hoc tempus episcopus. Sigonius lib. 12. Imp. occid. Vitiges Gothorum rex an. 537. cum vniuerso exercitu equitum, peditum???; centum quinquaginta millibus iter Romam intedit, tanta vrbis potiundae fiducia, vt obuios rogaret, Nu̅ Belisarium Romae deprehensurus esset? neque enim illum se expectaturum putabat. Caeterùm frustrà in annum integrum ducta obsidione, maioribus acceptis quàm illatis cladibus, in timorem Rauennae amittendae adductus: castris omnibus (sena enim fecerat) incensis, abijt. Sigonius lib. 18. Imp. occid. Contra Othonem I. Caesarem conspirauerant Henricus frater, Giselbertus Lotharingiae dux, sororius, & Everhardvs Comes, Conradi I. Caesaris frater. Vnusquisque horum ad regnum aspirabat. Euerhardus cùm vxorem in gremio haberet: Gaude nunc, inquit, in sinu comitis: mox gauisura in complexu regis. Caeterùm non procul à Brisaco, ab Othonianis in taberna, dum corpus curat, interfectus est. Cranzius lib. 3. Saxoniae, cap. 19. Cùm Parmam vrbem Fridericvs II. maximo exercitu obsideret, castra fossa vallo???ue munitissima, in vrbem aedificare constituit, vt Parma funditùs diruta, haec in eius ???ocum succederet: nomen???ue nouae vrbi Victoria indidit, & tutelarem sanctum martyrem Victorem in basilica cathedrali constituit, Victorinos???ue in ea vrbe numos cudit. Gestum est postea per duos fermè annos bellum atrox varium???ue, & Lombardiae ac omnium Italiae perniciofissimum, omnibus, quos per Italiam partium Gibellinae & Guelphae labes infecerat, auxilia non magis militum quàm pecuniarum contribuentibus. Ei fuit vrbs Victoria vario gentium & rerum inusitatarum commercio ac multitudine frequentata. quòd per singulos ferè dies ex Africa, Asia, Aegypto homines confluerent. Caeterùm cùm securi vrbem paulò pòst fame dedendam obsideret Imp. ab obsessis ex improuiso erumpentibus capta vrbs, solo adaequata est. Imper. vix effugiens, supellectilem preciosiss. amisit. Cranzius libro octauo Saxoniae, capite 13. & 14. Carolo IV. imperante, magna manus nobilium cum Bremensibus caesa est à Rustringis Frisonibus in Blexen. Mauricius administrator Bremensis, Gerardus, Christianus, Conradus, Comites de Aldenburg, cum septingentis armatis ibi ceciderunt. Capitaneus terrae Blexen, pollicebaturse terram hostilem in eorum potestatem daturum, si modò ditioni suae parceretur. At renuerunt Nobiles: & licèt in itinere auxilia plurima illis aduentarent, expectare noluerunt. Diuisae erant copiae, medio flumine interfluente, ideò faciliùs oppressi fuêre. Vix euasit vnus, qui factum nunciaret. Auro instructi erant nobiles illi, cùm preciosa quaeq; ex praeda coëmere constituissent à gregarijs militibus. Cranzius libro 10. capite 26. Metrop. Hubba & Hungar, Gadani Danorum regis fratres, in Scotiam cum classe profecti erant, Pictorum excidium vlturi. Scoti, Constantini regis auspicijs, Hubban à fratre seiunctum praelio superauerant. Eo successu elati, duos insequutos dies choreis & tripudijs consumserunt, tanta insolentia, vt inter se palàm de praeda diuidenda contenderent, sortibus???ue disquirerent, An Danorum duces extemplò pòst partam victoriam forent necandi, an viui reseruandi ad ludibrium? Super his tanta fuit controuersia, alijs alia asserentibus, vt iuniores cu̅ maioribus natu ad grauissimas contumelias descenderint: his aetatis praerogatiuam ostentantibus, illis iactantibus labores & pericula in praelio subeunda. De captiuis quinetiam, de pecunia, armis hostiu̅, exuuijs???; diuidundis, multi ac varij sermones habiti: at de instruenda acie, de hoste superando prorsus nulli. Praelio iterum commisso, Hungar magna strage Scotos vicit, Co̅stantinum captum securi percussit. H. Boëth. li. 10. Edvardvs II. Anglorum rex, exercitu CCCM. triginta Scotorum millia, Roberto Brusio duce, ad fl. Baunafborn aggres [2027] surus, victoriae spe tumidus, cum proceribus consultare cepit, quo supplicij genere Robertum esset affecturus: sed & Carmelitanum monachum maximo stipendio conduxit, qui victoriam Anglorum & Scotiae excidium decantaret. Victus ingenti strage, vix scapha effugit. Monachus cùm in manus viuus venisset, iussu Roberti, stylo conuerso, Scotorum victoriam carmine posteritati prodidit, barbaro quidem illo, sed illi seculo haudquaquam contemnendo. H. Boëthius lib. 14. Robore svorvm. Xerxes à CCC. Lacedaemonijs ad Thermopylas vexatus, cùm vix eos confecisset, hoc se deceptum aiebat, quòd multos quidem homines haberet, viros autem disciplinae tenaces nullos. Front. lib. 4. cap. 2. Perfidia svorvm. Adelberto Eporediae Marchione mortuo, duobus filijs Berengario & Anscario relictis, Ermengarda secunda vxor, Adelberti Tusciae Marchionis & Bertae filia, cùm mariti ditionem vidua administraret: fauore principum Italicorum muliebribus illecebris sibi conciliato, tantas opes quaesiuerat, vt etiam Rodvlfo Burgundo, Italiae regnum eripere cogitarit. neq; cogitationem euentus fefellit. Siquidem anno 925. Papiam, firma contracta militum manu, quippe Hungarorum bello attritam, adorta occupauit. Ea re per motus Rodulfus Verona statim accurrit, atq; Lamberto archiepiscope adiuuante exercitum ad Papiam exmanibus hostium recuperandam adduxit, ac castra quinq; millibus passuum ab vrbe ad Padi & Ticini confluentem locauit. Dum vrbs lenta obsidiene vrgetur, Ermengarda regem nuncio per fluuium misso admonuit, se, si perdere eum voluisset, iampridem potuisse: in ijs enim eum locis sedere, in quibus captus iampridem esset, si amicorum eius consilijs paruisset, qui eum deserere & ad se transire discuperent. His Rodulphus verbis exterritus, remisso nuncio gratias egit, & se acturum quod illa vellet ostendit, ac concubia nocte, imprudentibus suis omnibus, lecto strato in tentorio relicto, parato lintre ad eam se deuehi iussit. Prima luce principes, vt soliti erant, ad regis tabernaculum conuenerunt, quod magno silentio à militibus seruabatur: & cùm aliqua̅tulum expectassent, mirati, quòd illa hora somnum caperet, consultò strepitum ad eum excitandum ediderunt. cum???ue ne ita quidem quidquam proficerent, ipsum tentorium inierunt, & nemine ibi reperto, raptu̅ alij, alij occisum existimaru̅t. Dum autem incerti sententiae fluctuant, allatus est nuncius, Rodulfum apud hostes versari, ac repentinam in suos impressionem moliri. Quare perculsi principes, extemplò se inde proripuerunt, ac Mediolanum, vt tutum in locum se contulerunt, & Hugonem comitem Arelatensem ad occupandam Italiam inuitarunt. Sigonius lib. 6. regni Italici. Fvga svorvm. Belisarivs, subsidio Romanis à Totila obsessis veniens, pontem Tiberi impositum à Gothis resciderat. Ponte inflammato, iamaditus in vrbe̅ erat patefactus, cùm rumor ad Portus oppidum perfertur, Belisarium Gotho superasse, & cathenam in flumine recidisse, & pontem cum turri succendisse. Quo permotus Isaaces, ne tantae expers victoriae esset, spreto Belisarij imperio (qui eum illic consistere iusserat, vt haberet quo ab hostibus fortè pressus refugeret) in alteram ripam cum equitibus centum traiecit, & ad hostium castra profectus, Rodericum ducem & Gothos repentè adortus, sic exterruit, vt castra relinquerent. Qui mox animo collecto reuersi, Romanos praedae colligendae intentos inuaserunt, ac pluribus caesis Isaacem cum paucis viuum ceperunt. Hac re audita Belisarius confusus, ac Portum vnà cum vxore Antonina in potestatem venisse hostium credens, tanto dolore affectus est, vt ne hiscere quidem posset. Itaq; exercitum protinus reduxit, atq; ad Portum ire contendit, vt hostes imparatos opprimeret, & locum recuperaret, quem amissum putarat. Vbi verò se opinione deceptum tantam victoriae amisisse occasionem cognouit, graui repentè febri oppressus est, quae illum diuturnitate sua vsqueadeò macerauit, vt ad mortis quoq; discrimen adduxerit. Nec multò pòst Totilas proditione Isaurorum militum Romam cepit. Sigonius lib. 19. Imp. occid. ex Procopio. de Rebvs hostivm. Consule Tit. Securitatem, Audaciam vel Timiditatem hosti inijcere & similes alios, f. 1855. 1862. 1867. Nam in his cùm duae sint personae, Angens & Patiens: Agentis respectu ad Stratagemata, respectu Patientis, qui deluditur, ad hunc locum pertinent. de Transfvgis. Gabini in Italia se & sua perdidêre, dum stultè nimis tyranni & hostis filio credunt. Nudauit Sextus Tarquinius, vt transfu ga, & patri iratus, foeda verberibus terga Gabinis, pro concione: sed callidum consilium pressit, quod latebat sub pectore. Ex hoste igitur imperator est factus, & qui praesidio & saluti futurus credebatur, excidio fuit Gabinis & exitio. Sabellicus lib. 4. cap. 9. & lib. 10. cap. 2. de Timiditate. Consule Tit. Hostis contemtus, f. 109. Item, Confidentia victoriae nimia, fol. praecedenti. Xerxes, cùm numerosissimum contra Graecos exercitum duxisset, Demaratum Aristonis F. Spartanum exulem, interrogauit: Num quis Atheniensium aut Lacedaemoniorum contra se exercitum ducturus videretur? Demarato autem id affirmante, à Xerxe irrisus fuit. Verùm non multò pòst Xerxes contemti hostis poenas dedit, turpi fuga sibi consulere coactus. Herodotus lib. 7. Conradvs I. Imp. contra Henricum Saxoniae ducem mouens cùm vrbi Eresburg appropinquaret, id vnum se vereri dixit, ne hostis sui copiam aperto marte faceret, sed in vrbibus obsidionem expectaret. Vix dum verbum protulerat, cùm Saxones ei occurrrunt tanto cum impetu, vt vulgò admirabundi dicerent, Vbínam infernus ille esset, qui tantam hominum multitudinem recepturus esset. Cranzius lib. 3. Saxoniae, cap. 1. de Clamore. Arnvlfvs, Germanorum rex, anno 896. Vbi Romanos imperium suum detrectantes cognouit, ira percitus Vrbem oppugnare instituit: neque per aliquot dies Romanis strenuè se tuentibus quidquam profecit. Caeterùm, dum Vrbs varijs frustrà perrumpendi conatibus sumtis obsideretur, oblata est egregia, praerter opinionem, ipsius occupandae fortuna. Lepusculus fortè inaudito exercitus clamore perterritus ad Vrbem fugit, eum???; militaris quasi ludi causa militum manus auidè insequi cepit. Quod vbi stationes vidêre Romanae, re ignota vniuersis se peti viribus arbitratae, metu repente de muris se proiecerunt. Hac re conspecta Germani locum sibi datum aggrediendae Vrbis rati, subitò sarcinas muris admouerunt, eis???; ad iustam altitudinem coaceruatis, extemplò alij muros conscenderunt, alij portam ariete perfregerunt: atq; Vrbem defensorum inanem ingressi, vt Transtiberini sese dederent, effecerunt. Sic Arnulfus Vrbe primus per vim post Gothica̅ tempestatem potitus est. Sigonius lib. 6. regni Italici. Holsatiae cominis, Henricus in Stormaria, & Ioannes in Vagria praesidentes, Dhiethmarsiam suo imperio, à quo subtracta esset, subijcere volebant. Populus libertatem defendens, Bremensis ecclesiae archiepiscopum inuocabat, cuius se ditioni subesse affirmabat. Accepit Giselbertus archiepiscopus populi confessionem: & misit eò viros belli gerendi peritos, qui populum in ordinem digererent. Comites terram hostilem pleni fiducia petentes, léporem viderunt per viam transuerso itinere discurrere: & sublato venatico clamore, bestiolam exagitarunt. Holsati, qui in postremo erant agmine, ab hostium incursu excitum clamorem arbitrati, fugam primi inierunt. Hostes interim turbatum inuasêre exercitum. Caesis captis???; plurimis, maior sibi numerus fuga consuluit, anno 1289. Cranzius lib. 8. Saxoniae, cap. 33. de Gestibvs. Edvardvs II. Anglorum exercitum CLM. ad amnem Bannafborn contra Robertum Brusium Scotorum regem ducebat. Angli Scotorum paucitate contemta (nam XXXM. non excedebant) solo conspectu se hostes in fugam versuros credebant. Quae opinio sorte quadam aucta est. Robertus etenim, quum omnes pariter pedites equites???ue relictis equis (vt aequato periculo inuicem magis fidentes cohaeprerent) pedes pugnare iussisset, procedens ante signa Mauricius Abbas, arrepta duabus manibus cruce, ostentans???ue eam militibus, vt in eo???ue solo confiderent, ad pugnam eduxit: ac vbi aliquantum adhuc acies vtrinque abessent, Deo sese cunctos in terram prostratos commendare mandauit. Quod vbi hostes vidêre, deditionem eos supplices facere clamauêre vniuersi. Sed mox vbi consurgentes maximo impetu sibi instare videre, in fugam repentè sunt versi. H. Boëthius libro 4.
|| [2028]
BONIS CONSILIIS NON PARERE. Exempla aliquot Titulus Super biae suppeditabit, eoru̅, qui reprehensiones & monita aliorum aegrè ferunt, f. 2863. Nam quat enus non intelligunt id, quod optimum est, Imprudentes habendi sunt: quatenus verò maiores sibijpsis esse videntur, quàm vt à quopiam admoneri debeant, Superbi. Ita??? non omnis superbus est imprudens: sape enim id, quod deterius est, sciens agit, ne alteri obediendo, imprudentior extitisse videatur: & sic dum opinationem ??? conseruat, veritatem ??? Prudentiae respuit, hoc est, vitium vitio celare nititur. Extra bellvm. Consule Tit. Inobedientiae, tum religiosae, tum profanae, quatenus Consilÿs bonis non obediunt, f. 3498, Illic Iniustitiae, hîc Imprudentiae habetur ratio. Angeli Lotho suarerant, vt exiens Sodomis, generos suos secu̅ duceret, neq; post tergum respiceret. At Generi eius, quibus filias responsarat, eum veluti delirum irridentes, cum Sodomitis periêre. Vxor eiusdem retrò respiciens, versa est in statua salis. Sed & ipse Lothus, quia iuxta consilium angeli noluit statim in montem ascendere, cum proprijs filiabus co̅cubuit. Genefis 19. Roboamvs Solomonis F. ex Naama Ammonitide, cùm patri in regno successisset, & Israëlitae Sichemae congregati postularent, vt impositum eis à patre seruitutis iugum leuaret: senes in consilium adhibuit. Qui populi precibus eum in praesentia obsecundare iusserunt: fore enim, vt eos in posterum semper obedientes haberet. Mox verò iuuenes, cum rege vnà educati, suaserunt ei, vt ita populo respondeat: Meorum digitorum minimus crassior est, quàm patris mei medius corporis truncus: si Pater scuticis in vos animaduertit, ego scorpionibus in vos animaduertam. Placuit Roboamo iuuenum consilium: populo???; eo modo respondit. Qua voce tyrannica decem tribus à Roboamo desciuerunt, & leroboamum Solomonis seruum, regem elegerunt. 3. Regum 12. Pilatvs vxori consulenti, Ne quid negotij haberet cum iusto illo magis timens Caesarem, quàm pietatem offendere, parare noluit. Matth. 27. Iupiter iratus Prometheo, propter ignem furto sublatum è coelo, ac mortalibus redditum, Vulcano negotium dedit, vt è luto puellae simulacrum fingeret, eidem???; singulos deos deas???; suas quemq; dotes adiungere iussit. Vnde & virgini Pandorae nomen datum. Hanc omnibus formae, cultus, ingenij, linguae???; dotibus cumulatam, Iupiter pyxide pulcerrima, sed intus omne calamitatum genus occulente, ad Prometheum mittit. Is recusato munere, fratrem admonuit, vt si quid muneris sese absente mitteretur, ne reciperet. Rediens Pandora, persuaso Epimetheo, pyxidem donauit: ???. Accepit: tactus???, malo tum deniq; sensit, inquit Hesiodus. Quapropter idem in Theogonia: ???, Prometheum vafrum nominat, ac varjjs instructum consilijs, Epimetheum post erratum sapientem. Pindarus in Pythijs appellat ???, quasi serò sapientem. Euseiro, Neptuni & Eidotheae nymphae Othreidis F. Terambvs fuit filius, in Melinensium terra domicilium habens, ad montis Othrys radices. Is pecus, quod ei obtigerat copiosissimum, pascebat, adiuuantibus nymphis, quòd eas in montibus canendo oblectabat. Pana beneuolentia adductum, monuisse hominem aiunt, vt Othry relicto, greges in campo pasceret: inusitatum enim & incredibile frigus instare. At Terambus Dei monita contemsit, & nymphas etiam ipsas conuitijs affecit. Paruo pòst tempore subitum gelu incidit, & oues Terambi vnà cum vijs ac arboribus perdidit. Nymphae eu̅, iratae ob maledictum, mutauerunt in cerambicem, quae est auis ligniuora, curuis dentibus, malas semper mouens, nigra, oblonga, solidis alis, adsimilis magnorum ca̅tharotum. Vocatur Bos ligniuorus, & apud Thessalos Cerambix. Hunc pueri pro ludo habent, caput???; amputantes circumferunt: quod simul cum alijs similitudinem gerit lyrae è testudine confectae. Antoninus Liberalis, ex Nicandri libro de Immutatis 1. Croesvs Lydorum rex, cùm à Solone audiuisset, neminem mortalium ante mortem beatum dici debere, Solonem tanquam stultum hominem, qui praesentem felicitatem parui faceret, à se dimisit. Mox expeditione contra Cyrum, Persarum regem, suscepta, cùm se hominem non esse recordatur, captus: regno???; exutus, & iam pirae vt cremaretur impositus, saluberrimum Solonis consilium fuisse, serò tandem agnouit. Rectiùs Cyrus, qui cùm Solonis hanc voce̅ ex Croeso audiuisset, Croesum ab incendio liberauit, & apud se toto vitae tempore honorificentissimè habuit, humanae inconstantiae memor. Herodotus lib. 1. Tyrannidem affectante Pisistrato, Solon, qui propter aetatem ad dicendum & agendum ineptus erat, monuit tamen Athenienses conatus tyrannici. Interea cùm stipatoribus è publico acceptis Pisistratus tyrannidem inuasissee: Solon etsi nullum haberet subsidium, in forum progressus, habuit ad ciues concionem, qua partim stultitiam eorum & ignauiam est in sectatus, partim accendit & incitauit eos, ne desererent libertatem. Quo tempore etiam hoc celebre dictum commemorauit: Fuisse antè ipsis exorientem reprimere tyrannidem expeditius: nunc grandius esse & illustrius, constitutam iam & adultam excindere & euertere. Vbi verò nemo ob pauorem audiuit eum, domum discessit, sumtis???ue armis, atq; pro foribus in vico positis: Ego quidem, inquit, quantum potui, patriae & legibus succurri. Ac deinceps tenuit se in otio, neque amicis, vt solum verteret, monentibus audiens fuit, verùm carminibus scriptis improperauit Atheniensibus: ???. Si vestra fletis culpa ???ot tristia passi, Ne velis irasci noxia turba dijs: Hos auctos ipsi vos euexistis in arcem: Nunc ergo domini vos iuga ferre decet. Plutarchus in Solone. At Laërtius eum ait spontè in exilium abijsse: ciuibus tamen suis ista rescripsisse, stultitiam illis exprobrando. Aristoteles Callisthenem auditorem suum ad Alexandrum mittens, monuit, vt cum eo aut quàm rarissimè, aut quàm iucundissimè loqueretur: quò scilicet apud regias aures vel silentio tutior, vel sermone esset acceptior. At ille dum Alexandrum Persica salutatione gaudentem obiurgat, & ad Macedonios mores inuitum reuocare beneuolè perseuerat, spiritu carere iussus, seram neglecti salubris consilij poenitentia̅ egit. Valerius Maximus lib. 7. c. 2. Cùm Dionysius maior, Syracvsanorvm praetor, simulans sibi à collegis factas insidias, custodiam corporis à populo peteret: quidam ciuium astutiam illius animaduertens, metu tamen populi apertè non audens accusare, suasit, vt darent quidem, sed tot numero, quot facilè rursus in ordinem redigere possent. Caeterùm cùm prudenti huic consilio populus non obtemperasset, Dionysius mille sicarios legit, eorundem???ue opera tyrannidem occupauit. Aristoteles libro tertio Politic. capite 15. & Diodorus libro decimotertio. Coierant fortè in symposium idem Ceus Simonides lyricus, & Lacedaecmonius Pavsanias. Institit à Simonide is efflagitare, quippiam promeret graue, & quod omnino sapientiam resiperet: qui ridens, ???, inquit, ???: id est, Esse te hominem, ne exciderit tibi. Spreuit id euestigiò Pausanias, esse???ue prorsum nihil, est opinatus: tumidior iam ob partam de Persis victoriam Platae ensem, in???ue Medicos procliuiter degenerans mores ac sibi nimiùm placens, & altiora meditans, quòd regi foret hospitio iunctus. Forsan & vino permulctus satis. Verùm posteà quàm omnium inops in Chalcioeco se occlusum animaduertit, fame (quod miserrimum est) moriturus paulò mox, tunc demùm resipiscens, Simonidae dictum perpendere ampliùs cepit: sed ita, vt inter aestuantis animi conuulsiones, ter in eam prorumperet vocem, ???, id est, Ò Cee hospes, magnu̅ igitur quiddam oratio erat tua: sed prae amentia, esse nil ipse opinabar. Caelius lib. 13. cap. 10. Antiq. Lect. ex Aeliani lib. 9. Var. Hist. Hieronymvs Siciliae tyrannus, patri Geloni successit admodum puer. Cui pater metuens, relictis tutoribus sedecim, mandauit moriens, vt fidem erga pop. Rom. annos 50. ab se cultam, inuiolatam seruaret. Hic verò patri inobediens, abiecta tutela, contemta???; patris disciplina ac moderatione, luxuriosiùs ac arrogantiùs agendo à Romanis desciuit: cum???; superbè nimis in ciues sese haberet, ab eisdem interfectus est. Liuius lib. 4. secundi belli Punici. Androcydes sapientia clarus ad Alexandrvm Magnu̅ scripsit, intemperantiam eius cohibens: Vinum potaturus rex, [2029] mementote bibere sanguine̅ terrae: ???cut cicuta homini venenum est, sic cicutae vinum. Quibus praeceptis si ille obtem perasset, profectò amicos in temulentia no̅ interemisset. Plin. lib. 14. cap. 5. Sed hoc alibi Anaxarcho tribuunt. Harmonides à Timotheo Milesio lyrico petijt, Quónam modo citò posset ex arte musica innotescere? Ei Timotheus respondit, Si peritioribus & optimatibus placeret. Cùm verò id consilium spreuisset, & intentissimè tibias inflasset, vt ita omnibus innotesceret, cum spiritu & vitam amisit. Lucianus in Harmonide. Hanno Carthaginensis, vir apud suos spectatae prouidentiae, praeferuidum Hannibalis ingenium ab infantia contemplatus, semper suasit continen dum domi sub legibus docendum???ue ex aequo cum ciuibus suis viuere, abstrahendum ab exercitibus, ne intempestiuo assuefactus imperio, postquam ciuem dedidicisset, tyrannum ageret. Cui si Carthaginenses paruissent, patriae saluti optimè consuluissent. Petrarcha. Cùm Pyrrhus, Epirotaru̅ rex, vouisset Palladi in Atheniensi arce rem sacr a̅facere, & Athenienses liberè eum in vrbem atq; arcem recepissent: vrbe egressus vehementer quidem eorum sidem praedicauit: caeterùm suaderese, si saperent, in posterum nulli regi portas aperirent. Cuius consilium no??? secuti Athenienses, cùm postea Cassandru̅ quoq; in vrbe̅ accepissent, magna atque innumerabilia mala ex eo tulerunt: re ipsa experti, à Pyrrho sapientissimè monitos fuisse. Fulgos. lib. 7. c. 2. ex Plut. Pyrrho. Antigonus rex, quum renunciatum esset, filiu̅ Alcyonaevm in acie cecidisse, demisso vultu cogitabundus, mox erupit in hanc vocem: Ò Alcyonaee, seriùs quàm oportuit vita̅ morte commutasti, qui tam audacter in hostes insilieris, neq; tuae salutis neque meorum monicorum vllam habens rationem. Putauit non esse deflendum, qui sua culpa perisset, sibi???; calamitatem accersisset. Plutarchus. Spurina aruspex admonuit C. IVLIVM Caesarem caueret discrimen ingens, quod vltra Calendas Martias non proferretur. Eo die quum iret in senatum, Spurinae fortè obuio, Quid ais? inquit, nónne venêre Calendae Martiae? Venêre, inquit, sed nondum praeteriêre. nam eodem die caesus est Caesar. Suetonius. Maximvs Iuuauiensium episcopus, cùm S. Seuerini monitis non paruisset, qui eum duobus nuncijs monuerat, vt vrbe excederet cum omnibus quotquot salui esse cuperent, imminere enim vrbi extremum fatum nocte sequenti: vrbe à Barbaris excisa, in crucem actus ipse, symmystae eius numero LV. è saxo praecipitati. Vide Tit. Doctorum Ecclesiasticorum, sub nomine Seuerini. Ptolemaevs Aegypti rex ex certa offensa cum ciuibus suis Alexandria relicta Romam venit, vt à Pompeio & Caesare reduceretur: Eum Caro liberè reprehendit, quòd relicta tanta felicitate, ingentibus sese subijceret indignitatibus, laboribus, largitionibus, & auaritiae principum Romanorum, quos redacta in argentum Aegyptus vix expletura esset: cousuluit autem, vt cum ciuibus rediret in gratiam: comitem etiam se obtulit, & in reconciliando adiutorem. Et instituit quidem Ptolemaeus illius vti consilijs: caeterùm auersus iterum ab amicis, vt primùm ad fores vnius accessit, in magistratu positi, defleuit inconsulta sua coepta: quòd non viri boni verba, sed dei fastidisset oracula. Plutarchus in Catone. Alaricus Gothus, Roma discedens, petebat ab Honorio Imper. vt in annos singulos certa pecuniae atque annonae summa sibi erogaretur, & suis ad habitandum Venetia, Noricum, & Dalmatia traderentur. Quae postulata Iouius praefectus praetorio ad Honorium misit, separatim hortans illum perliteras, vt Alaricum magistrum militiae constitueret, vt ille hoc honore lenitus, aliquid de condit???onum asperitate remitteret, & pacem legibus aequioribus faceret. Quibus acceptis, Honorius vehementer Iouij temericate damnata, respondit, Auri & annonae modum eum statuere pro magistratu posse, vt qui praefectus praetorio esset, & publicorum tributorum potestatem haberet: illud verò nunquam à se impetraturum, vt dignitatem aut praefecturam Alarico, aut genti eius impertiat. Haec epistola à Iouio audiente Alarico temerè recitata iram eius accendit, vt statim milites suos Romam iter expedire ad insignem vlciscendam iniuriam iusserit. Sigonius de Imp. occid. D. Martinus Avrigae petenti, An ea vespera Lutetiam peruenire posset? prudenter & propheticè respondit: Si festines, excludêris: sin lento passu in cedas, vt bem hac vespera ingredieris. Auriga indigna bundus, tanquam à sancto viro irrideretur, currum concitato impetu agere cepit. Rota igitur fracta impeditus, Lutetia excluditur, ac verum Martini praesagium fuisse reipsa cognouit. Constantinvs Scotorum rex, impurus & ignauus, regni initio, cùm ad eum frequentes conuenirent Scotorum nobi les, suaderent???; Dongardi regis caedem vlcisceretur: Satis sescire, quid in publica administratione foret optimum factu, respondit: aliorum consilio minimè indigere. eo se esse ingenio, vt cuncta agenda sua exequi posset sententia, alienis suasionibus nihil. H. Boethius lib. 8. Duodeuiginti annis interregnum in Germania durauerat, contendentibus interim de Imperio, Henrico Thuringo & Gulielmo Batauo, qui in praelio apud Frisios cecidit: Alphonso item Castellae Rege, & Richardo regis Angliae fratre. Ad Othocarvm tandem Boëmorum regem mittitur Conradus Coloniensis archiepiscopus, qui ei imperium deferat. Consultatione habita, Ioannes Pragensis praesul Regem vltrò oblatam dignitatem vtroq; brachio complecti iussit, honoris & gloriae studio: idem Georgius Drasitius, Pater Praesulis, qui summam praefecturam arcis obtinebat, suasit. At Andreas Ricianus, Camerarius regius, repudia̅dum potiùs, quàm amplectendum munus, quod offerretur, censuit, tanquam nec regno vtile, nec Regi valde decorum. Ea namque fortuna & dignitate regem instructum esse, vt Caesari inuidere non debeat, terrori certè esse queat. Qua oratione Othocarus inflatus, cùm se potentia Caesarem anteire putaret, imperium vltrò delatum repudiauit. Germani principes vicissim in contemtum eius Caesarem sibi delegerunt, Rudolphum Habesburgi Comitem, bellicis artibus clarum, qui paulò antè praefectus aulae Othocari fuerat. Dubrau. lib. 17. Viator à sene rustico compendium itineris sibi monstrari petebat. Rusticus duas semitas ostendebat, alteram longiorem, sed breuiorem: alteram breuiorem quidem, sed longiorem esse dictitans. Viator stultitiam senis irridebat, donec homonymiam dicto subesse cognouit: & breuitatem partim ad itineris difficultatem, partim ad temporis quantitatem referri audiuit. Io. Dubrauius Olomuzensis episcopus Boëmus (qui Boëmiae historiam scripsit) extruxerat in praedio suo ex recèns desectis roboribus, & adhuc virus ex cruditate redolentibus, viuarium, in quo pisces velut in penore reconderet, ac vetuerat, ne Villicvs vllos pisces viuario, nisi benè antè permadefacto, concrederet. Impatiens illae morae, non paruum Cyprinorum numerum crudo viuario credere audet: postridie???; Cyprinos ad vnum omnes, ex aqua corrupta, mortuos esse vidit. Dubrauius de Piscinis lib. 3. c. 2. In bello. Post scelus perpetratum in vxorem Leuitae, conuenerunt Israëlitae, & milerunt nuncios ad Beniamitas, qui dedi sibi postularent flagitij auctores. Illi cùm nollent obedire, ad internecionem prope sunt caesi. Iudicum 20. Ex reliquijs Iudaeoru̅, qui in Iudaea superfuêre, reliquis Babylonem abductis, Ioannes Careae F. princeps fuit. qui, interfecto Godolia praefecto Iudaeae ab Ismaële per dolu̅ Nabucodonosoris iram metuens, cum omnibus reliquijs in Aegyptum migrare constituit, frustrà reuocante illos Hieremia propheta, quem etiam inuitum cum Baruch scriba fecum abduxerunt. Praedixit autem illis Hieremias captiuitatem. Nam quinquennio pòst Nabucodonosor subacta Aegypto reliquas etiam Iudaeorum omnes abduxit Babylonem. Iosephus lib. 10. cap. 11. Antiq. Holofernes, cùm consilium Achioris contemneret, cum exercitu caesus est. Iudith 6. Profectus in Galaad Iudas Machabaeus, reliquit Iosephvm & Azariam duces populi, & praecepit eis dicens: Nolite praelium committere aduersus gentes, donec reuertamur. Illi cùm vellent sibi parare nomen, perdiderunt vitam cum nomine. 1. Machab. 5. Ducebat Ivdas Machabaeus octingentos viros contra hostiu̅ viginti duo millia. Monebant eum socij, vt auxilia expectaret: sed cùm parêre nollet, commisso praelio cecidit. I. Machabaeorum 9. Troiani tot iam acceptis cladibus vix decimo demùm anno de restituenda Helena consultare coeperunt. Quam si statim initio reposcenti Menelao reddidissent, & Antenori id suadente paruissent, innumerabilibus se calamitatibus sub duxissent. Hinc prouerbium, Serò sapiunt Phryges. Croeso Lydorum in expeditione contra Cyrum Persarum regem, Lydus quidam Sandanis sic consuluit: Aduersus tales viros expeditionem paras, rex, qui coriacea subligacula, qui???; è corio reliquam vestem ferunt: qui non quibus volunt cibis vestuntur, sed quos habent, vtpote regionem asperam colentes. Ad haec potu non vini vtuntur, sed aquae: non ficos ad comedendum nec aliud quicquam boni habentes. Quibus cùm nihil sit quod eripias victor, victus anima duerte quot bona amittes. Vbi enim gustauerint illi nostra bona, circumsistent nos, nec abigi poterunt. Equidem dijs habeo gratiam, qui non induxerunt in animum Persis, vt Lydos inua derent. Croesus sic agentibus eum fatis, à Cyro captus, regno???; exutus est. Herodotus lib. 1, & Sabellicus lib. 6. Enneadis secundae.
|| [2030]
Croesus consultus à Cyro de bello suscipiendo contra Tomyrin reginam Massagetarum: Si tibi, ait, esse videris immortalis, nihil est opus, vt meam tibi sententiam dicam. Si verò te quoq; agnoscis hominem, illud in primis diseito, talem humanarum rerum circum esse, qui rotatus, eosde̅ semper fortunatos esse non sinit. Cyrus imperandi libidine accensus, Croeso non paruit. Itaq; in eo bello perijt. Brusonius lib. 2. cap. 37. ex Herod. lib. 1. Cùm suasu Histiaei Milesij, & Aristagorae impulsu, Milesii à rege Dario rebellare vellent, Hecataeus ??? initiò dissuadebat bellum aduersus regem Persarum, enumerans cunctas nationes quibus Darius imperaret, omnem???; illius potentiam. Sed cùm hoc persua dere non posset, secundo loco suadebat, vt classi mare occuparent, negans se videre, qua alia ratione victoriam essent consecuturi. Scire enim se Milesiorum vires esse imbecillas: si tamen pecuniae amplissimè è templo, quod est in Branchidis, tollerentur, quas Croesus Lydus reposuisset, multum spei esse maris potiundi, atq; ita pecuniam & ipsos habituros ad vtendum, nec hostes spoliaturos. Neutrum tamen persuasit. Herod. lib. 5. Cùm Xerxes Persarum rex, contra Graecos expeditionem suscepturus esset, Mardonius quidem Gobrys F. adhuc iuuenis gloriae???; cupidus, omnibus modis id suadebat. Artabanus verò Hystaspis F. Xerxis patruus iam senex longa???; doctus experientia dissua debat. At Xerxes, sic trahentibus fatis Mardonium secutus est. Herod. lib. 7. Rursus idem Artabanus in campis Abydenis conspecto vniuerso exercitu, cùm classis vno portu recipi non posset, neq; terrestribus copijs commeatus suppeditari, periculosam expeditionem fore dicebat: Rege id negante, consuluit, ne Iones contra Athenienses (à quibus orti essent) duceret. At rex neque in hoc parére voluit: sed vt in consultando nimis timidum, Susa ad regni administrationem abire iussit. Hero dotus lib. 7. Post funestam illam victoriam ad Thermopylas, cùm Xerxes rex Demaratum Spartanum, qui apudse exulabat, consuleret, quánam ratione reliquos Spartanos minimo cum negotio subigere posset? suasit Demaratus, vt classe sua insulam Cytheram Laconiae adiacentem, occuparet, & ex ea Spartanos territaret. Sic enim futurum, vt Lacones domestico bello occupati, reliquae Graeciae subsidium ferre non possent. Qua subacta, Lacones per se inualidos futuros. Praeuidisse hoc Chilonem Lacedaemonium, virum sapientissimum, qui co̅ ducibilius esse Lacedaemonijs dixerit, eam insulam obrui mari, quàm extare. At Xerxis frater Achaemenes classis praefectus, classem non diuidendam censuit, praesertim cùm illa eadem naufragio ad Chalcidem passo debilior esset, & time̅ dum foret, ne distracta superaretur. Cuius quidem sententiae Xerxes acquieuit. Si Demarato paruisset, Graeciam totam sine negotio subegisset. Herod. lib. 7. Cùm Xerxes ad Salaminem cum Graecis praelium nauale committere vellet, caeteri omnes regis voluntatem in id inclinare videntes, pugnare iuberent: sola Artemisia Cariae regina dissuasit, eò quòd in loco angusto cum Graecis in re nautica exercitatissimis, quamuis numero inferioribus certare, classe afflicta pedestrem quoque exercitum in periculum conijcere, minimè consultum videretur: quin potiùs classem in statione continendam, & pedestri exercitu in Peloponnesum traijciendum. Verùm Xerxes consilio feminae saluberrimo non acquiescens, turpissimè ad Salaminem superatus fuit. Herod. lib. 8. Mardonivs Persa post Salaminiam pugna̅ à Xerxe rege in Graecia relictus erat, vt eam subigeret. Thebani, cùm à regis partibus stare̅t, suadebant, in Thessalia manendu̅, & missa pecunia Graecos ad factiones & seditiones sollicitandos. At Mardonius fastu tumens, summo???ue desiderio Athenas occupandi, aperta vi Graecos aggressus, vitam cum exercitu, qui ex 300. hominum millibus constabat, amisit. Herod. lib. 9. Idem cùm contra Graecos ad Plateas pugnaturus esset, & sententias ducum rogaret: Artabazus Pharnacis F. vir expertae virtutis inter Persas, suadebat, satius esse Thebas Thessaliae cum exercitu petere, vbi multum pabuli & commeatus esset, & interim missis muneribus Graecorum animos corrumpendos, neque aperta vi oppugnandos. At Mardonius, cùm eum sua fata traherent, in proposito pertinax, exercitum cum vita amisit. Herodotus lib. 9. Praefecti, & duces Persarum, cùm tardi fuissent ad prohibendum Macedonum transitum in Asiam, conuenerunt gratia consultandi, qua ratione bellum contra Alexandrum Magnum gerendum esset. In ijs Memnon Rhodius, qui militari prudentia valde aestimabatur, censuit rem initiò in discrimen deduci non oportere, sed agros vastando, necessariorum inopia debere hostem prohiberi, ne vlteriùs progrederetur: simul???; in Macedoniam nauales & pedestres copias traduci, vt bellum totum in Europam transferretur. Optimè prorsus vir ille consulebat, vt ex rerum euentu postea cognitum est. Sed Dvces caeteri haudquaquam asseritiri voluerunt: tanquam diceret ea, quae ingentes Persarum animos parum dec???rent. Dimicatio placuit. Verùm acie victi, Darium regem de summa rerum periclitari fecerunt. Diod. lib. 17. Darivs rex Persarum, Memnonis Rhodij, cui reru̅ summam commiserat, morte audita, concilium amicorum habuit, retulit???ue ad eos, Vtrùm duces cum exercitu ad res maritimas mittendos censerent: an magis expedire videretur, regem, adductis omnib. copijs belli fortunam experiri? Tunc quibusdam suadentibus ipsum in aciem prodire, quòd Persae om, nes cupidissimo animo decertaturi essent: Charidemus Atheniensis, virtute & omnibus artibus imperatorijs praestantissimus, qui sub Philippo rege meruerat, & in omnibus rebus obeundis princeps & consilio optimus erat, Darium admonuit, ne temerè imperium suum in aleam committeret: sed illud ipsum, quòd longè & latè patebat, in officio contineret: ducem autem, cuius prudentia explorata haberetur, contra Macedones mitteret. Ad quam expeditionem centum millium peditatum sufficere dicebat, vt eorum tertia pars essent Graeci stipendio conducti. Quò verò dictorum magis fidem faceret, pollicebatur sese bellum illud confecturum. Mouerant regem eiusmodi Charidemi verba: sed regis amicis diuersa, quae plus dignitatis habere videbantur, censentibus, atque eam de Charidemo suspicionem Dario inijcientibus, quod belli administrationem sibi demandari cupiebat, vti res Persarum Alexandro proderet: concitus ira Cha ridemus, Persis ignauiam & timiditatem apertè cepit exprobrare. Rex offensus, Charidemum zona co̅prehensum (quod est moris Persarum) apparitoribus interficiendum tradidit. Qui quum ad supplicium traheretur, exclamauit, Breui regem poenitentia affectum iri, atque iniuriae sibi factae amissione regni poenas daturum. Rex postmodum sedata ira, quum mentem recepisset, grauiter seipsum facinoris impotenter commissi incusauit. Itaquesecum, quanta Macedonum fortitudo esset, coniectans, circumspiciebat, quémnam idoneum ducem in Memnonis defuncti locum sufficeret. Quum???ue nullum inueniret, coactus est ipse ad periclitandam regni sui fortunam descendere. Diodorus lib. 17. & Sabellicus lib. 4. Ennead. 4. Idem, vt Macedones intra Ciliciae angustias opprimeret, quinque dierum spacio Euphrate superato, in eam terram ire pergit. Erat in Persicis transfuga quidam Macedo, nomine Amyntas: is vbi Alexandrum conualuisse allatum est, & iam sese pugnae comparare, Darium monuit, ne ita ad hostem properaret, nec pergeret velle in Ciliciae angustijs dimicare, vbi locorum natura omnia hostibus meliora fierent, camporum vastitate opus esse, vt hostis Persicis viribus vinceretur. Probabat id consilium Darius, sed vereri se dicebat, ne Alexander & hostes inde effugerent. Mitte, inquit Macedo, istud timere: Alexander, si rectè eum noui, non modò no̅ fugam molitur, sed certum etiam habeo, ita fore, vt cunctanti tibi sit haud multò pòst cum omnib. copijs affuturus. Darius Macedonis verba aspernatus, nihilo secius in Ciliciam iro pergit. Et iam Darius erat Ciliciam ingressus, quu̅ Etymocles, qui à Pharnabazo Graecos milites acceperat, regem vt antea Amyntas monuit, ne inuictum alioqui exercitu̅ in arctum conijceret, quin retrò conuersus in Mesopotamiae campis hostem operiretur, vbi Macedonum paucitas circumueniri à pluribus posset. Non tam regi quàm purpuratis ea sententia displicebat, criminari???ue Etymoclis & Graecorum qui cum eo erant, apud Darium fidem. Corruptos eos dicere ab Alexandro, vt Persarum victoriam quoquo modo possent, remorarentur. Censebant proinde Graecorum phalangem cum ipso duce statuendam in medio, atque ab vniuerso exercitu telis configendam. Negat Darius se id scelus admissurum, vt milites suam fide̅ secutos tam foedè trucidaret, neminem affirmans stolidum consilium capite luere oportere. Sabellicus lib. 4 Enn. 4. ex Plut. Alexandro. Cùm cerneret Pericles Tolmidem Tolmaei ob superiores victorias, & laudem ex reb. bello gestis insignem, incursionem alieno te̅pore moliri in Boeotiam, atq; induxisse fortissimos quosque ex iuuentute & animosissimos, vt voluntarij ad mille, praeter reliquum delectum, nomina darent: retinere tentauit eum, & pro concione orauit, illud tritum dictu̅ referens, Si non crederet Peticli, at non erraturu̅ tamen, si prudentissimum consiliarium operiretur, tempus. Atque in praesentia quidem laudem ex hoc dicto co̅secutus est mediocrem. Paucis pòst diebus, cùm cecidisse nunciatum est Tolmide̅ ipsum apud Coroneam aciefusum, multos???ue & fortes ciues occubuisse: tunc verò magnam prudentiae & amoris in ciues ex ea re cum beneuolentia retulit laudem. Plut. in Pericle. Cineas philosophus, Pyrrhvm Epirotarum rege̅ cu̅ Italico bello imminere cerneret, ad securiota consilia traducere frustrà conatus est. Consule Tit. À bello inferendo dehortari. Cùm Pyxodorus Ce̅dyensis Mausoli F. Caribus, qui à rege Dario defeceant, consulu isset, vt transmisso Maeandro flumen [2031] à tergo habentes, cu̅ hoste demu̅m congredere̅tur, vt sublata spe introgrediendi, redderentur animosiores: Cares no̅ obsecuti, sed vt Persis potiùs à tergo Meander esset ne Persae fugam facientes euaderent, castra posuêre. Superato autem à Persis Meandro, ad amnem Marsyam Cares magna strage victi sunt Herod. lib. 5. Alcibiades Clazomenas nauigans, classem anchoris sirmata̅ ad Ephesum Lysandro Lacedaemonio oppositam, Antiocho praefecto commisit, seuerè interdicens, ne ante suu̅ re ditum manus cum hoste quacunque oblata occasione conscrat. Ipse verò Alcibiades assumtis militaribus nauigijs cum summa festinatione Clazomenas adnauigat, qua̅ vrbem in societatem Atheniensiu̅ perstante̅, nonnulli exules grauiter infestabant, cuncta praeda, rapinis, depopulationibus???ue vastantes. At Antiochus gloriae cupiditate suis auspicijs aliquot praeclarum facinus edere gestiens, contemto Alcibiadis mandato, decem naues, quae expeditissimae robustissimae???ue viderentur, militibus complet, praetoribus mandat, expeditas omnes suam quisque teneat, ad pugnam intenti, si fortè necessitas aliqua conserere cum hoste manus contigerit. Lysander per transfugas certior factus Alcibiadem abesse, vniuersa classe instructa aduersus hostem ire pergit, vnam???; ante caeteras decem prouectam qua vehebatur Antiochus, ipso impetu suppressit, reliquas in fugam versas insectari non destitit, donec à reliquis Atheniensium praetoribus ac tumultuosè suis auxilio properantibus, reliquae triremes militibus completae è statione educerentur. Eductis mox, priusquam instrueretur acies, pugna per succurrendi festinationem agmine incomposito confusis ordinibus accensa, consertis haud procul à terra nauibus, Athenienses propter ordinum perturbationem victi, duas & viginti naues amisêre, in quibus pauci admodum viui capti, reliqui in terram enatarunt. Diodorus lib. 13. Quum apud Aegos flumen Philocles praetor Atheniensiu̅ classem haberet, neque longè abesset Lysander praetor Lacedaemonioru̅, qui in eo erat occupatus, vt bellu̅ quàm diutissime duceret quòd ipsis pecunia à Rege suppeditabatur, co̅trà Atheniensib. exhaustis, praeter arma & naues nihil superesset. Alcibiades licet exul ad Atheniensium venit exercitum, ibi???; praesente vulgo agere cepit, si vellent, se coacturum Lysandrum dimicare, aut pacem petere. Etenim Lacedaemonios eò nolle co̅fligere classe, quòd pedestribus copijs plus quàm nauibus valere̅t: sibi aute̅ esse facile, Regem Thracu̅ deducere, vt eos terra depelleret. quo facto necessariò aut classe co̅flicturos, aut bellum composituros. Id etsi verè dictu̅ Philocles animaduertebat, tame̅ postulata facere noluit, quòd se̅tiebatse, Alcibiade recepto, nullius momenti apud exercitum futurum: & si quid secundi euenisset, nullam in ea resua̅ partem fore: contrà, si quid aduersi accidisset, se vnum eius delicti futurum reum. Ab hoc discedens Alcibiades: Quoniam, inquit, victoriae patriae repugnas, illud moneo, iuxta hostes castra habeas nautica. periculum est enim, ne immodestia militum nostrorum occasio detur Lysandro, nostri opprimendi exercitus. Neq; ea res illum sefellit. Nam Lysander cùm per speculatores comperisset, vulgus Atheniensium in terram praedatum exisse, naues???; penè inanes relictas: tempus rei gerendae non dimisit, vnoque impetu totum bellum confecit. Probus in Alcibiade. Cùm praetores Tydevs, Menander & Adimantus, Alcibiadi salsis circumuento criminationibus surrogati, cunctas, quae tunc Atheniensibus erant, naues, in Aegos flumine tenerent, atq; id haberent instituti, vt quotidie infesti peterent Lysandrum, qui stationem habebat apud Lampsacu̅, sub luce̅ lacessentes eum, inde retrò redirent, diem???; solutè & supinè traducerent per contemtum hostium: Alcibiades, qui in propinquo agebat, quamuis noua iniuria ab ingrata esset affectus patria, haud flocci pependit id vel neglexit, sed equo aduectus incommodam stationem docuit eos delegisse locis importuosis, & oppido carentibus: è longinque autem necessaria Sesto petere, & sinere socios nauales, cùm in terra̅ descendissent, quo, cuiusq; animus ferret, vagos palari: cùm classis ipsis obiecta staret ad vnius iussum imperatoris omnia facere obsequenter assueta. Haec monenti Alcibiadi & ad traducendam Sestum classem hortanti, non oscultauerunt praetores: Tydeus insuper contumeliosè, vt facesseret, imperauit: neq; enim penes ipsum, sed penes alios esse imperium. Verùm non multò pòst poenas suae imperitiae dederunt. Siquidè cùm subitò eos adortus Lysander esset, octo naues cum Conone solae effugerunt: reliquae paulominus ducentae captae atq; abstractae. Tria millia capitum cepit atq; trucidauit Lysander. Athenas quoq; breui pòst in potestatem redegit, naues inflammauit, longos muros diruit. Plut. in Alcibiade, & Diod. lib. 3. Samnites inclusis duob. Coss. Romanorum exercitibus ad Candium, Herennij Pontij salutare consilium neglexerunt, qui auctoritate & prudentia caeteris praestans, ab exercitu & duce eius filio fuo co̅sultus, Quidnam fieri de legionibus Romanis apud Furcas caudinas inclusis deberet? Inuiolatas dimittendas, respondit. Postero die eadem de re interrogatus, Deleri eas oportere, dixit, vt aut maximo beneficio gratia hostium emeretur, aut grauissima iactura vires co̅fringerentur. Sed improuida temeritas victorum, dum vtranque partem spernit vtilitatis, sub iugum missas in perniciem suam accendit. Val. lib. 7. cap 2. Victis ad Cannas Rom. Maharbal praefectus equitu̅ Hannibalem monuit, vt nulla quiete militibus data, ex Cannis Romam contenderet, vt priùs perculsa ciuitas videret hostem quàm venturum putaret: sic fore, vt quinto pòst die in Capitolio epularetur. Laudasse id consilium Hannibal dicitur, sed viam maiorem esse dixit, quàm animo facilè concipi posset. Tempore opus esse ad id deliberandum. Tum illud à Maharbale subiectum, Non omnia eidem dij dedêce. Vincerescis Hannibal, sed victoria vti nescis. Plut. Bilium quendam Barcham nomine fuisse ait, à quo ea sint verba in Hannibalem dicta. Sab. lib. 1. En. 5. & Plut. in Fabio. Hannibal cùm desperatis rebus, & ne Romanis dederetur veritus, ad Antiochvm in Asiam profugisset, eum de bello in Italiam transferendo solicitare cepit. Cuius consilia nisi regij adulatores euertissent, Romanis de Italia retinenda denuò timendu̅ fuisset. Quod non multò pòst, cùm rex bello Thessalis illato, à Romanis victus, serò tandem, Vnu̅ Hannibalem quid facto opus fuisset, praeuidisse, fassus est. Plut. Liuius & Probus. Cùm M. Antonivs in Cleopatrae gratiam classe cu̅ Octauio ad Actium decernere pararet: quendam ordinum ductorem pedestrium certamina???scientem, qui complura praelia sub Antonio decertauerat, corpus???; cicatricibus habebat concîsum, Antonio praesenti ferunt eiulantem dixisse: Quid imperator hisce diffisus vulneribus & gladijs, spem tua̅ profligatis in lignis reponis? Aegyptij & Phoenices in mari praelientur: nobis permitte terram, in qua assueuimus stantes occumbere vel vincere hostes. Ad ea nihil respondit: manu tantùm & vultu quasi excitans eum, vt bono animo esset, praeterijt omni bona spe deposita. Plut. in Antonio. Bellis ciuilibus quod M. Cato antè Pompeio, ide̅ Vticae quoq; consulebat P. Scipioni, ne cu̅ Caesare homine bellatore & acri signa conferret: sed traheret tempus, quò omnis viriditas, qua valet tyrannis, emarcescat. Haec Scipio ex peruicacia floccifecit: ac Catoni semel ignauiam impropera̅s scripsit: Satísne esset ei, quòd in vrbe & intra moenia Vticae desideret, nisi etiam prohiberet alijs consilio pro tempore vti audacter? At euentus Catonis consiliu̅ bonu̅ suisse osten dit. Nam cituùs, quàm expectabat, accurrit quidam, qui tertio die venerat ex castris, annuncians, ingenti praelio ad Thapsum co̅tracto omnia perdita esse, Caesarem castris potirum, Scipionem & Iubam cum paucis effugisse, omnem caesum reliquum exercitum. Plut. in Catone. Alphvs & Algerus, Danorum regis Sigari FF. cum Hagbarto, Amundo, Hachone & Heluino fratribus Amundi Sueonum regis filijs post atroxnauale praelium, foedus simul percusserant. Quod cùm Boluesius quida̅, muneribus corruptus, iterum dissoluere conaretur, Biluisius aulicus co̅trà co̅suluit, vt inuiolatum conseruare̅t. At cùm spreto huius co̅silio, Boluesio parerent, secuta est inprimis regiorum liberorum clades & occisio, filiae violatio & infamis exitus, ac tande̅ regis Sigari mors: omnes???; Daniae nobiles vnà cum omnib. regij sanguinis reliquijs penitùs extincti fuerunt, necem fratrum periequente Hachone Suecorum rege, qui Sigarum occidit, & Daniam miserè afflixit. Ioan. Magnus lib. 7. cap. 5. & seq. Nicolaus, Eugenij III. Pp. legatus, Suenonem III. Danorum regem, ob raptas à Ioanne Suerconis regis F. matronas quasdam Sueticum bellum meditantem à proposito reuocaro conatus, priùs ei cum immanibus scopulis, quàm cum hoste certandum dicebat. At Cùm regis peruicaciam superare nequiret, Araneam eum aemulari dixit, quae telarum figmentis cum discrimine vitae & viscerum suorum egestiono consertis, nil nisi muscas & vilia animalia venaretur. At ille suam occupandae Sueoniae opportunitatem, tum ob senium imbelliam???ue Suerconis regis, tùm ob factiones inter euudem & plebem recenter ortas (nam Ioannem filium concionantem occiderant) arbitrabatur: spe quoq; tam rata victoriam complectebatur, vt ante militiae exordium inter milites suos Sueticarum iura prouinciarum tanquam belli praemia, partiretur. Cùm duo ex proceribus Sueticae cuiusdam virginis aemulatione inter se contenderent, Rex beneficij sui id fore dixit, capta Suecia fortiori connubium pollicitus. Suerco crebras ad eum de pace legationes misit: sed nullis conditionibus eam impetrare potuit. Igitur frustra fatigari se videns, ignotos locorum recessus quaesiuit, summam???ue billi Sueonibus credidit. Sueno igitur media hyeme Suecia̅ ingressus, dum neque decedentibus se parcit, frigoris veliementiam non ferentibus militibus, ab exercitus magna pra [2032] te desertus, infecta re discedere coactus fuit. Saxo lib. 14. Ad compescendos Vandalos arcem???ue Gnosdecam muniendam, Vratislaus II. Boëmorum rex filium Bretislaum cum Alexio duce miserat. Haud procul à Gnosdeco vicus erat, Kylebus dictus, frequens habitato ribus, qui ante alios munitionem arcis impediebat. Hunc cùm duo iuuenes Boëmi equestri genere nati, sine vllo maleficio praeterequitarent, coorti in illos vicani, ambos crudeliter interfecêre. Misnenses proinde Saxones, Lusacijs finitimi, clàm exercitu conscripto, obseruabant Boëmorum itinera, vt securos inua derent, ad flumen, quod illi traijciebant, praemissis curribus praeda onustis, solutis???; ordinibus, & interim Bretislao per aestu̅ in flumine natante. At Alexius monuit illum, Non esse isthic Boëmiam, sed Lusaciam, in qua inermem apparere haud expediret Ferociter ad haec iuuenis, Se hostem non timere: Alexium senecta exanguem seniliter loqui, oblitum domestici prouerbij, Qui sibi ab strepitu timet, ab ingressu syluae temperet. Vix haec renunciata sunt Alexio, cùm ecce tibi turma equitum hostilis à tergo irrumpens, metu simulato, Boëmos ad locum insidiarum pertraxit. Ibi caedes magna quoad Bretislaus cum caeteris cohortibus subsidio venit, interfecto iam Alexio. Dubrauius lib. 9. Cùm Scoti atq; Picti Britanniam, viris à Maximiano tyranno exhaustam, à Romanis frustra implorato auxilio destitutam, inuaderent: Conanus Camber, ex regio Octauiorum genere ortus, pacem suasit. Caeterùm fatis vrgentibus, cùm populus bellum praetulisset: Conanus insaniam hanc publicè detestatus, à circumstantibus crudeliter interfectus est. Nec multò pòst temeritatis poenas dedêre, foedissima strage à confoederatis regibus affecti, & tributarij Scotorum facti. H. Boëthius lib. 7. Expugnata Ptolemaide à Philippo Francorum, & Richardo Anglorum regibus, inter captos erat quidam, Characux nomine, prudentiae fama nobilissimus: cuius consilio vsus Saladinus Sultanus ad tantas opes peruenisse dicebatur, specie deformis, vulcu illiberali, corpore pusillo. Custodiae prae fectus submotis arbitris per interpretem obtestari obsecrare???ue cepit, vt induceret in animum fidele consilium dare ea de re super qua illum consulturus esset. Tunc ille, nulla, inquit, obtestatione opus erat: consultoris nomen sanctum est, vt eum magis fidem quàm prudentiam praestare coleréque conueniat. Caeterùm antè quam referas qua de re expromere me quid censeam, velis: vt omnia piè rite???ue fiant, sinas me, oro, operari. Cum???; aqua petita sese purifi casset, procu̅bens???: coelum veneratus esset, tunc Francus, Pro sapientia mente???; pectori tuo data, edoce quánam ratione Latini parare tueri???ue perpetuò sacrum regnum possimus? Ille continuò velut inopinata re perculsus, sublatiore voce: Proh dolor, inquit, hic dies excidium afferet genti nostrae, petebat???; vt consilij dandi religione solueretur. Francus nihil remittebat. Ille iussus sententiam dicere. Terram ergo, quae vobis sancta est, etiam vt nunc omnem in potestatem redigatis, nunquam iure vestram vocitari posse denuncio, nisi Aegypti imperio euerso, Aegyptiorum spiritus ferociam???; coërceatis, Nilum frenetis: nec in equitatu peditatúve (vt hactenus) omnem virtutis spem reponatis. Naualis gloria terrestribus copijs addita, victoriam incruentam dabit. Damiata terra marique maximè opportuna arx, est doma̅da in primis, vt Hierosolymitanum regnum quando id maximè vobis cordi est, quaerere tueri???ue possitis. Haec tunc Characux surdis narrabat, quibus si paruissent Latini, Oriens omnis Christi iugum postliminiò magna cum Latinorum gloria subijsset. Aemilius lib. 6. Constiterant aduersus Anglos Franci ad Cresciacum. Ioannes Dux Luceburgensis, Boëmiae rex, Philippum Valesium regem admonet, optimum factu esse, peditatum, qui subsequebatur, cuius???ue pars non contemnenda Ligures sagittarij erant, in prima acie opponi hosti habenti maximam spem in sagitta: & priùs quàm cum recenti integro???; hoste dimicetur, ieiuna fessa???; corpora reficere firmare???; Pedites laeti consilio Luceburgensis, solutis ordinibus ad cibum capiendum se expediunt. Qui Eqvitvm in extremo agmine relicti erant, affirmant sibi nullum vitae finem antè futurum, quàm posteriores pedes suorum equorum prioribus antesignanorum vestigijs institerint. Qua alacritate caeteri moti, exorta???; aemulatione, & ipsum regem & duces permouent peruincunt???;, vt dum calerent animi, pugna committeretur. Licèt igitur plurimus imber arcuum neruos laxasset, & repentè ex turbida minaci???; tempestate, nitidissimus sol Francorum oculos perstringeret: caeca tamen pugnandi cupiditate, rabie, Franci pugna commissa, clade funestissima affecti sunt. Aemil. lib. 9. Carolvs iunior Siciliae rex contra Petrum Aragonium classe decertans, victus est atq; captus, temeritatis poenas luens, quòd Gerardo Parmensi legato Apostolico, eum à certamine deterrenti, non paruisset. Na̅ paulò pòst pater Carolus cu̅ ingenti classe superuenit, qua etiam cum hoste non dum victore decertare potuisset. Platina. Sigismvndvs Imp. in Vicegradum arcem ab Hussitis obsessam commeatum inuehere volebat. Obijciuntse Hussitae munitionibus extra portam excitatis, densis???; flagellantium stationibus instructis. Tum Henricus à Crauar Morauiae praefectus regem adit, à pugna illius diei eum dehortaturus, quando nulla ex arce Vicegradensi subsidia adesse videret, inquiens: Noui ego rex, flagelliferos istos rusticos flagellis praeferratis instructos, ac nimis metuo, ne multum vapulemus, si intempestiuam cum illis pugnam iniuerimus. Commotus hoc dicto rex: & ego, inquit, noui, vos Morauos esse meticulosos, non ideò tamen deterrebor, quo minus rusticos illos cum fortibus viris hodie aggrediar. Tum Henricus, & praeterea duodecim insignes Morauiae proceres, equis desilientes: Hic dies, inquiunt, testis erit cuiusq; fortitudinis. & mox in primam aciem progressi, fortissimè dimicantes cecidêre, cum CCCC. alijs, caeteris omnibus fuga elapsis. Arce capta, prophanarunt Hussitae templa, vastauerunt altaria, polluerunt palatia, denique desertam reliquerunt arcem in pomorum custodiam, Rege cum Hungaris ad nouam arcem confugiente. Dubrauius libro 26. Vladislao Hungariae rege contra Amurathem Turcarum Imp. violato foedere bellum gerentem, ad Nicopolim, Dracula Valachiae princeps occurrit, & militum paucitate visa, eum continuò obtestari cepit, ne vltrà contenderet: exploratas se Turcae vires habere: quippe qui cum longè maiore seruorum manu venatum prodire soleret, quàm Hungaricae tunc forent copiae: quaerenda cum supplementis externorum auxilia. Verùm cùm Iulianus Caesarinus Pontificius legatus quotidie magis iter vrgeret, Dracula auxiliorum loco filium cum quatuor millibus equitum expeditissimorum cum eo misit, item duos strenuos iuuenes locorum peritissimos, & in digressu, ad belli vsum duos mirae pernicitatis equos dono dedit, quorum opera effugeret. Bonfinius libro 6. Decadis 3. In praelio ad Nicopolim seu Varnam commisso, traditur Turcorum Imp. Amurathes in vno cornu Asiae, in altero Europae Bassam collocasse: in medio ipse cum Ianizaris, & tribus equitum expeditissimorum millibus: suum agmen fossa vallo???ue praemuniuisse, vt si quid aduersi accideret, veluti in tuta castra se reciperet: intra vallum onerarios camelos, & iume̅ta loco muri, simul perpetua catena coniunxisse. Contrà, apud Hungaros, dextro Io. Coruinum, sinistro cornu Michaëlem Nigrum praefuisse, regem Vladislavm in medio constitisse. Antequam collatis signis congrederentur, in castris fuisse deliberatum, vt Coruinus &. Michaël cum duob. Bassis eo dem tempore praelium intrent, & regium cum regio agmen, si necesse foret, congredetur. Ex composito pugna conseritur. Michaël Asiaticum Europicum Bassam Coruinus adorti fundunt. Rex gloriae cupidus, vt veluti duces cum ducibus, sic rex cum rege congrederetur, morae impatiens, quadrato in Amurathem agmine contendit, intra munitiones ac vallum cum Ianizaris se continentem, & coruini monitorum immemor, vix cum equitibus septuaginta per aditum intra castra irrumpens, à Ianizaris equo suffosso captus, & interfectus, caput hastae praefixum vallo impositum. Quod vbi conspexêre sui animo consternati, terga vertêre: quicunque cum eo castra inuaserant, pari fato oppetierunt. Chalcocondylas lib. 7. & Bonfinius lib. 6. Dec. 3. Genvenses, classe Veneta ad Polam ingenti clade victa, ad Fossam Clodiam expugnandam se conuertêre. Quòd si Francisci Carrariensis Paduae principis consilio paruissent. & Clodia dimissa, mare Venetorum vrbi clausissent, & commeatus auertissent, de Venetis actum fuisset. Blondus lib. 10. Dec. 3. Iam verò capta Clodia, eiusdem suasu Venetias inuadere negligentes, spacium recolligendi hostibus dedêre. Platina in Vrbano VI. Iulius II. Pontifex Venetoru̅ copijs & Neapolitani regis subnixus, contra Alsonsum Ferrariensem ducem, cui Ludouicus XII. Gallorum rex duce Gastone Foisseio auxilia miserat, tribus à Rauenna milliaribus ad Roncum amnem praelio commisso, anno 1512. 12. Aprilis tanta strage victus est, quantam vix aliam in Italia sub ea tempora contigisse memorant, vnius Petri Nauarri ducis alioqui clarissimi pertinacia. Nam cùm transeuntib. flumen Gallis, Fabritius Columna, octingentis equitibus praefectus Italicis, infestis eos signis adoriendos censeret, Nauarrus, qui se vel solum cum Hispanis suis peditibus hostes vincere posse superbè gloriabatur, ne quod illis effugium pateret, transire permisit. Iam cùm tormentorum ictibus à Ferrariensi equitatus Columnae grauiter affligeretur, neque tamen Nauarrus signum pugnae dare vellet tum Fabritius clara voce exclamans, Est ne nobis omnibus vnius Marrani pertinacia & peruersitate turpiter moriendum? an Hispani??? Italiae???ue decus vnius Nauarri gratia interire patiemur? nihil???ue proregis Raymundi Car [2033] doni vel signum vel imperium moratus, suos equites vltra fossam impulit. Quem cùm reliquus equitatus sequeretur, Nauarrus peditibus suis signum dare coactus fuit. Sed tormentorum iniuria diuulso equitatu victores Galli, Foisseium ducem amisêre, maiore quàm victi detrimento, cum quo martius illius exercitus vigor planè concidisse visus est. Guicciardinus libro decimo. Galliae rex Ludouicus XII. capto Ludouico Sforcia, & penè sine vulnere Insubrum principatu potitus, eum tamen auctoritare Caesaris corroborandum existimauit. Igitur cum Maximiliano Caesare numerata pecunia transactum est, procurante eius negotij tabulas Georgio Ambosio Rotomagensi cardinale in hanc formulam, vt Ludouicus, eius???; gener ex Claudia filia Franciscus, Angolismorum regulus, liberi???; demùm eius posteri successores, beneficiario iure, Mediolani duces appellarentur. Verùm Germani Caesaris consiliarij in ipso concepti diplomatis contextu, particulam trium verborum inserebant, quae concessionem sine praeiudicio alieni iuris factam ostenderet, quòd Caesar, pudore incolumi, prioris diplo matis, septennio antè Ludouico Sforciae eius???ue liberis concessi, penitùs obliuisci non posset. Aderat tum Georgio cardinali Godofredus Carlius, senatus Mediolalensis praeses, iuris intelligentia clarus. Is auertendas serendae litis occasiones egregiè cautus, eam trium verborum sententiam nequaquam ex vsu regiae petitionis esse disserebat, quòd non extincta omnino, sed rediuiua Sforcianorum iura non obscurè denunciaret. Sed Georgius vt quoquo modo transigeretur, constantibus in id Caesaris consiliarijs, ea verba generosè contemsit. Neque Godofredus in praesentienda lite falsus omnino vates fuit, quando ea demùm ambigui ac ideo funesti iuris particula non Italiam modò, sed Europam omnem inuecto exitiali bello maximè conturbarit. Siquide̅ Ludouico XII. post subactos Ligures, Venetos???; terrestri imperio penitus exutos, ad co̅uellendam Iulij pontificis auctoritate̅ consiliu̅ Pisis indicente, non aliunde Iulius pontifex quàm ex his tribus verbis tuendae dignitatis occasionem arripuit, vt Maximilianus Sforcia in paternum principatum reduceretur. Et Leo X. Pp. octo post annos, eandem belli causam secutus, vt Parmam Placentiam???; recuperaret Mediolano Gallos depulit. Iouius in narratione Mediolanensis haereditatis. Ludouicus XII. Galliae rex, ducibus suis in regno Neapolitano per Literas scripserat, vt defensioni incumbentes pugnam euitarent: mox enim vel pacis con???mationem, vel magna auxilia habituros. Sed cùm exercitus vtrinq; validi essent & propinqui, Gallorvm ardorem temperare, & vt bellum produci paterentur, efficere, difficile erat: imò fatis, vt de rerum summa nulla ampliùs interposita mora decerneretur, trahebantur. Itaq; cùm ad Gioiam Calabriae oppidum Hispanos flumen superantes, incompositè Galli adorirentur, victi sunt: multi duces capti, ipse Obigninus dux exercitus, quamuis in Angitolae arcem confugisset, in ea inclusus, sese dedere fuit coactus in ijsdem locis debellatus & captus, in quibus paucis annis antè tanta cum laude Ferdinandum regem & Consaluum Magnum superauerat: vsqueadeò mobilis est fortunae blandientis aura. Nec ei viro, qui fuit ex praestantissimis ducibus, quos Carolus IIX. Galliae rex in Italiam duxerit, libero???; & nobili ingenio, aliud quidquam obfuit, quàm nimio impetu ad victoriae spem properare. Guicciardinus lib. 5. Odettvs Foisseus Lotrechij regulus, Gallorum Neapolim obsidentium dux, natura obstinatus & pertinax, vt qui ingenio suo indulgens errare mallet, quàm alienis vti consilijs: ne quisquam ipso melior militiae???; peritior existimari posset, pestilentia ob castrorum insalubritatem oborta vniuersum exercitum absumi, quàm Rentij Ceretis, qui in circumiectas vrbes & oppida transportandum exercitum salubri consilio censebat, sententiam approbare maluit. Qua pertinacia & sibi praestantissimis???; ducibus mortem accersiuit, & iam propè parram victoriam amisit. Iouius lib. 26. Histor. Consaluus Agidarius Magnus voluisset expugnata Cephalenia, Chalcidem decreto petere, & Turcis trepidantibus circa Peloponnesum arma Veneta ostentare: praemissis iam, qui ea loca diligentiùs explorarent, Iacobo Agidario itineris duce, viro solertissimo. Sed Nic. Pisavrvs, Venetus imperator, certo quodam consilio obstitit, maius id facinus ratus, quàm vt ex sententia rem cessuram speraret. Sabellicus libro 10. capite 13. Rodericvs Portundus, Hispanicae classis, quae Carolum V. Caesarem ex Hispania in Italiam vexerat, praefectus, Barchinonem reuerti iussus, summum foedae calamitatis infortunium subijt. Commisso namq; nauali praelio cum Turcis praedonibus, classe exutus est, atq; interfectus. Ex itinere enim praedones se adepturum ratus, qui tum Balearico in mari vagabantur, quum ad Ebusum insulam peruenisset, ibi didicit praedonum quindecim nauigia, quae remis agerentur, ad Colubrariam insulam co̅sedisse. Itaq; euectus in spem opprime̅dae piraticae classis, ex quindecim suis triremibus validissimas octo deligit, eas???; caeterarum remigibus & epibatis complet. Quum Ioannes eius filius hostilium nauigiorum classem numerasset, ideo???; admoneret patrem, ne properaret congredi numero impar: vehementer eum acerbe???; ignauia increpita obiurgauit, vsqueadeò insolenter, vt diceret, Eum non esse ipsius Portundi filium, qui hostem reformidaret, biremibus tantùm ex speculatorijs myoparonibus instructum: quando ipse vel sua tantùm praetoria trireme, cuncta ea barbarorum leuiora nauigia esset demersurus.Tum filius qui cùm virtutis, tum prudentiae praecellentis erat: Dij faxint Pater, inquit, vt nos concepti timoris dispudeat potiùs quàm doleat. Eo modo Portundus suae praetoriae ita cursum intendit, vt reliquas quae remigio minùs valebant, anteiret. Aidinus Smyrnaeus archipirata, cui Cacciadiabolo cognomen fuit, vbi inaequalem hostium cursum deprehendit, quòd longa & intercisa serie nullam conserturi frontem cum praetoria videbantur, hoc co̅silij suscepit, ita diuisis pugnae muneribus, vt validiores biremes rostris hostilem classem rectà ferirent, leuiores autem singulas binae à lateribus aggrederentur. Fauit fortuna praedonibus aequa, nostri verò infestissima. nam Assanes Celebinus, & Solymanus, audacissimi omnium & pugnacissimi, vno tempore, hic à latere, ille rectissimè à prora in praetoriam inuecti, priusquam succurri posset, Portundum, capta praetoria, cum suis omnibus propugnatoribus trucidarunt, ita, vt vexillum repentè, quod magnoperè caeterorum animos imminuit, sterneretur: pari???ue celeritate reliquae triremes, captis omnibus, in potestatem Turcarum venêre. Iouius lib. 27. Florentini, Cosmo Saxeto senatori bellum contra Clementem VII. Pp. Romae à Caesarianis obsessum dissuadenti, non parentes, non multò pòst temerarij cepti poenas dederunt, libertate ipsis erepta. Siquidem post annuam obsidionem, annona absumta, aerario exhausto, Clementi se dedidêre, & Caesaris voluntate Alexandrum Medicem, Clementis nepotem, Caroli V. generum, ducis nomine suscepêre, anno 1531. Sab. supplem. lib. 10. & ex Iouio. Selimvs Turcorum tyrannus contra Amurathem nepotem in Armeniam ducebat. Verùm ob itineris difficultatem, & pericula Chendemus Bassa summae auctoritatis suadere cepit, vt in Cappadocia subsisteret, exercitum ab labore viae reficeret, atq; illinc hostium aduentu̅ operiretur. Selimus, qui, vt erat asperi atq; immitis ingenij, cuncta consilio atq; auspicijs suis ad ministrari volebat, praetorium dimisit, testatus se iturum per pacata infesta???ue, & victoriam omnino relaturum, postquam senex tantoperè de vita solicitus, honestissimam mortem timeret. Haec dicentem regem excepêre statim alij duces, assentari soliti, qui propter aemulationem Chendemi gloriae atq; opibus inuidebant, eius???; fidem suspectam tyranno red debant. Eum Selimus praepropera crudelitate praeceps, inauditum, ac vera monentem interfici iussit, vt caeteros ab simili dicendi libertate deterreret, doceret???ue, ea esse optima consilia, quae imperator diuina veluti ratione reperisset. Sed euentus docuit, tutius fuisse Chendemi consilium, & id tyrannus ipse facilè agnouit. Nam XXX. millibus suorum amissis, & tormentis bellicis relictis, quibus solis victoriam licèt dubiam reportarat, fugienti similis Persarum finibus excessit. Sab. supplem. lib. 4. Lavrentivs Almeida, Francisci Praetoris Lusitani apud Indos F. victorijs clariss. tandem in portu Chaulense contra classem Campsoris Aegyptij pugnans, sagitta confixus fuit, Qui cum illo erant, eum hortabantur, quando aestus aduersus esset, & ideò minimè posset in hostium nauem inuehi, regrederetur. Quod consilium ille iuuenili audacia motus, accipere nolens, alia rursus sagitta vulneratus, à praelio tamen non destitit, donec quinque hostium triremes cepit, reliquas fugauit. Nauarchi cùm illum viderent saucium, magnam???ue militum partem vulneribus impeditam, eum hortabantur, ne cum hostium rostrata naue congrederetur, sed eam & alias tormentis eminus vsq; eò verberaret, dum omnes deprimeret. Id consilium Laurentius aspernatus est, cùm diceret, Naues hostiles esse magnas, & omnibus rebus instructas, adeo???ue melius esse eas omnes capi, quàm demergi. Sequenti die cùm hostium classis se collegisset, Lusitani post mediam noctem clàm vela faciunt. Hostes insequuntur, praetoriam???ue nauem, quae agmen cogebat, emissis telis remorantur, eam???ue vnam multae circumueniunt. Tormenti praeterea vnius ictu perforata, aquae magnam vim intra sentinam admisi: cuius pondere grauata, clauo dirigi haudquaquam poterat: atque tandem in piscatorum munitionem, quaesub aqua latebat, incidens impegit. Fuit Laurentius à suis admonitus, vt in paronem, ad eam rem paratum, summa celeritate praeditum desiliret, vt posset ad suos confugere. Quo confilio grauiter offensus: Minimè sibi decorum fore, dixit, id periculum deuitare, in quo commilitones suos desareret. Praeterea confidere, tandiu se posse cum illo praesidio quod sibi fuerat reliquum nauem tutari, dum aestus reciprocatione possent rursus reliquae naues ad opem ferendam accedere. Erant nunc in naui septuaginta homines vulnerati, & triginta tantùm sani hostes cùm cernerent, quàm acri a [2034] nimo Lusitani se ad resistendum pararent, eminus tantùm re̅ gerebant: crebris tormentorum ictibus omnia personabant. Laurentius hortator & spectator aderat, & omnibus rebus occurrebat, optimi???ue imperatoris officio fungebatur. Tandem cùm femur illius pilae ictu dilaceratum fuisset, se in cathedra ad nauis malum collocari praecepit, & inde animo maximo imperabat, eos???; vt virtutem factis egregijs ostenderent, hortabatur. Haec maximis vocibus admonentem alia pila in pectus emissa interemit. Nauis iam maxima ex parte armamentis nudata, at multis in locis dissoluta, & aquis oppleta, tandem capta est. Osorius lib. 5. rerum Emmanuelis. CONSILIIS STVLTIS, MALIGNIS, FRAVDVLENTIS PARERE. Superioris Tituli exemplaquaedam huic loco conuenient, quatenus consilijs bonis non parentes, consilijs malis parent. Versatur ita??? locus vter??? in comparatione mutua bonorum & malorum consiliorum. Ex Tit. Ignauorum & stultorum Principum quaedam huic loco inseruient, fol. 1647. Extra bellvm. Adamvs siue illecebris Euae persuasus sciens, siue humana fragilitate interdicti diuini oblitus, ignorans de fructu vetito comedit, sua???; culpa & iustitiae Dei horrendae, & misericordiae in aeternum celebrandae campum aperuit amplissimum. Genesis tertio. Sedecias Iudaeorum rex, Hieremiae prophetae monitis non inuitus paruisset: sed consiliarij & principes eum corrumpeba̅t: quibus vt morem gereret, Hieremiam in vincula conijci passus est. Iosephus lib. 10. cap. 10. Antiq. Paulus Apostolus Romam vinctus ducebatur. Diuinitùs aute̅ periculosam nauigationem fore cognoscens, in Creta insula subsistendum putabat. At cùm Centvrio plùs nautis quàm Paulo crederet, tandem ad Melitam in Mari Adriatico grauissimum sunt passi naufragium. Actor. 17. Cùm cognouisset Iuno, Iouem cum Semele Cadmi F. saep iùs rem habere, zelo & ira mota, sumta vnius ex Semelae ancillis forma, suasit illi, à Ioue petere, vt ea maiestate honore???; secu̅ concumberet, quibus cum Iunone consuesset. Quod postulatum annuens Iupiter, cum tonitru ac fulmine ad S emelem descendit. Quae insolita re territa, expirans aborsa est. Diodorus lib. 4. cap. 5. Atheniensibvs fato datum est, vt abusi ingenio, si quid pu blico concilio decernendum foret, in deteriorem partem plerumq; statuant, semper???; quod in discrimen adducit, consiliu̅ sequantur. Quare verbum Anacharsis fuit, Sapientes in concionibus sente̅tiam dicere apud Graecos, stultos verò iudicare. Alex. ab Alex. lib. 4. c. 11. Post cladem à Pompeio ad Dyrrachium acceptam C. Ivl. Caesar Apolloniam profectus est. Eum secutus Pompeius, solitis artibus bellum trahere cunctando erat intentus, vt ceperat: principes verò ipsius ambitionem in prorogando bello arguebant. Tot vocibus consilijs???; superatus, vnus omnibus cessit inuitus, decreuit???; pugnare: adhuc tamen rem trahebat. Caesar verò dilationem oderat, neq; sperabat Pompeium posse vllo ingenio ad pugnandum induci. Hac difficultate perplexus, vltimum belli genus elegit, vt motis castris in perpetuò motu esset, neq; vnquam ampliùs quàm vnum diem vno ageret in loco. Hoc sibi consilium vna ratio suggerebat: nouerat enim exercitum suum fortem, duratum???; laboribus, Pompeianum verò molliorem, versatum in vrbibus, & discursibus insuetum: itaq; circunducendo illum posse fatigari. Praeterea mutatione locorum, quòd frumenta iam in agris essent, victurum vberiùs exercitum confidebat. Illa autem spe potissimùm mouebatur, si forsitan se vagante hostis etiam moueretur, & sic inter eundum casus aliquis atq; occursus exoptatae pugnae tribueret facultatem. Ex his enim omnibus hoc vltimum euenit, vt sine ampliore discursu pugnae daretur occasio, quum ab Apollonia Caesar castrametatus esset, in Thessaliam regionem vicinam. Collatis aciebus, quantumuis numero lo̅gè maior, victus est Pompeius. Io. Gerund. lib. 9. Paralip. Hisp. Clavdivs Caesar libertis vxoribus???; addictus, non principe̅, sed ministrum egit. Compendio cuiusq; horum, vel etiam studio ac libidine honores, exercitus, impunitates, supplicia largitus est: & quidem insciens plerunq;, & ignarus. Suetonius. Sergius Galba maiore fauore & auctoritate adeptus, quàm gessit Imperium: regebatur trium arbitrio, quos vnà, & intra palatium habitantes, nec vnquam non adhaerentes, Paedagogos vulgò vocabant. Hi erant T. Iunius legatus eius in Hispania, cupiditatis immensae: Cornelius Laco, ex assessore praefectus praetorij, arrogantia socordia???; intolerabilis: libertus Icellus paulò antè anulis aureis, & Martiani cogno mine ornatus, ac iam summae equestris gradus candidatus. His diuerso vitiorum genere grassantibus, adeò se abutendum permisit & tradidit, vt vix sibi ipsi constaret: modò acerbior parcior???ue: modò remissior ac negligentior, quàm conueniret principi electo, atq; illius aetatis. Suetonius. Missus contra Gothos, qui superato Istro in Thracia̅ Moesiámque sese effuderant, Sebastianus eum CCCM. peditu̅, Hadrianopoli eos profligauit. Sed & Gratianus Augustus exercitum, parta de Lentiensibus Germanis victoria clarum adducebat: & Valentem Imp. qui illi obuiam proficiscebatur, vt se expectaret, nec solùm tanto se periculo obijceret, obsecrabat. Sed vicit eorum sententia, quibus Gratianum non expectandum esse placuit, ne victoriae iam penè partae particeps adolescens Germanica victoria gloriosus euaderet. Interea presbyter quidam Christianus, à Fritigerno Gothorum duce legatus ad Valentem accessit, ac nomine Fritigerni petijt, vt sibi suis???ue patria pulsis habitanda Thracia cum omni pecore traderetur, & pax cum Gothis perpetua firmaretur: proprio verò, tanquam amicus, monuit, nunquam Gothorum populum ad has conditiones descensurum, nisi armatum eis exercitum ostentaret, & terrore Imperatorij nominis intentato, eos pernicioso pugnandi studio deterreret. Ergo Valens exercitu̅ instruit. Gothi strepitu armorum perterrefacti, iterum legatos de pace miserunt. Quorum vilitatem Imperator aspernatus, optimates ad se mitti postulauit. moras autem illi de industria inijciebant, vt equites sui ad tempus redirent, & miles Romanus calore debilitatus aestiuo liquesceret, ardentibus circùm campis, quibus dedita opera ignem intulerant. quod malum grauis etiam hominum iumentorum???ue inedia onerabat. Praelio inito, victi magna strage Romani, vt vix tertia pars exercitus euaserit. Cladi nox modum imposuit. Valens primis tenebris lethali sagittae ictu saucius ex acie cessit, neq; postea apparuit. Fama obtinuit, eum cum candidatis & spad onibus paucis ad agrestem quandam casam esse delatum, ibi???; ab ignorantibus hostibus, quis esset, circunsessum, &, quòd introrumpere non possent, admotis sarmentis, & subiecta flamma ipsum cum domo esse combustum. Sigonius lib. 8. Imp. occid. Isaacivs Angelus Imp. aliorum, & quidem ineptorum hominum consilijs gubernandum se permisit, summa reru̅ Theodoro Castamonitae auunculo mandata. Eum Logothetam secretorum designauit, illius???; arbitratu huc atq; illuc instar mancipij trahebatur, & quicquid ille vellet, agebat, nusquam iudicio suo in adolescentulum quendam, cui adhuc literatore & tabella opus erat, translata est. Eo quoq; extincto, paruus puer, qui non ita pridem à calamo & atramento discesserat, propter facetias suas summa rerum administrauit, ita non Imperatorem duntaxat, sed militares etiam catalogos tractaret. Nicetas lib. 3. Alexivs Angelus Graecorum Imp. initio principatus proclamari iussit, se magistratus non venditurum, sed delectu ex optimis habito, gratuitò mandaturum. At cùm nimia facilitate amicis suis omnia concederet, Resp. praefectorum auaritia pessundata est. Nicetas lib. 2. Cabolvs Canutus, rex Sueonum & Gothorum, auarissimorum praefectorum culpa regno pulsus à Ioanne Vbsalensi archiepiscopo, ad Casimirum regem Poloniae fugere volebat. Dispositis nauibus, cùm iam sola anchora leuanda restaret, quidam ex praefectis regem interrogat, An quicquam in terra neglexisset? At is suspirans respondit: Neglexi profectò ante plures annos te, & tui similes, in furcam suspendere: quod si tunc fecissem, nunc quietus in tranquilla repub. remanerem. Io. Magnus lib. 23. cap. 7. Mistiuoius Vandalorum princeps, postulauerat in coniugem neptem quandam Bernardi ducis Saxoniae. Duxspem fecerat poscenti. Instante tum expeditione Henrici I. Imp. in Italiam, Mistiuoius, vt futurum matrimonium aliquo in ducem obsequio demereretur, cum mille equitibus Ducem comitatus est: qui in prima semper pugnantes acie penè omnes periersit. Reuersus in patriam, puellam deposcebat. Tum Theodericus Marchio Brandeburgensis, consanguineam ducis clamabat non esse dandam cani. Quo ille audito vehementer indignatus discessit. Dux metuens rebellionem, Mistiuoium reuocauit, vt optatis nuptijs potiretur. At ille respondit: Magna nobis gratia rependitur pro obsequio, vt iam canes, non homines iudicemur. At canis ferox magnos dabit latratus & morsus. Reuersus in Vandaliam, ad Rebellionem concitauit populares omnes, à quib. Saxonia miserè discerpta est. Theodericus exutus à Vandalis omni suo principatu, praeben darius fact??? Magdeburgi, miseram vitam in calamitate finiuit. Mistiuoius tame̅ sub finem vitae ad se reuersus, pulsus patria Bardeuicum con [2035] cessit, ibi???; piè consenuit. Cranzius libro 2. Vandaliae, capite 41. & 42. Ponevaldvs Foressensis arcis in Morauia praefestus, quòd Duffus Scotorum rex quosdam adolescentes sibi necessarios ob rebellionem extremo affecisset supplicio, vxoris suasu & hortatu regem hospitio exceptum crudeliter necauit. H. Boëthius lib. 11. in Bello. Adrastvm regem Argiuorum obiurgat Theseus apud Eurip. Supplicibus, quòd iuuenibus obsecutus, duxerit exercitum co̅tra Thebanos: [Greek words]. In militiam omnes Argiuos ducens, vatibus interdicentibus, diuina tamen dicta negligens, vi, negligens deos, perdidisti ciuitatem, à iuuenibus inductus: qui in honore positi gaudent, & bella promouent absq; iustitia, perdentes ciues: hic quidem, vt Imp. sit: alter, vt pro libidine agat imperio in manus suscepto: alius propter lucrum, non respiciens populum. Sed & paulò antè dixerat: [Greek words]. Alacritati nimirum studuisti potiùs quàm bonis consilijs. Hoc sanè multos perdidit Imperatores. Cùm Cares à rege Dario defecissent, & ad Columnas albas, ad amnem Marsyam conuenissent, consulturi quomodo Persis repugnare possent: multae sunt à multis dictae sententiae, sed optima omnium à Pixodoro Mausoli, viro Cendyensi: vt transmisso Maeandro Cares flumen à tergo habentes, ita demùm cum hoste congrederetur, vt sublata spe retrò fugiendi, redderentur animosiores. Verùm haec sententia non peruicit, sed illa, vt Persis potiùs à tergo Maeander esset, ne Persae fugam facientes euaderent. Superato à Persis Maeandro, ad amnem Marsyam Cares praelium conseruêre, victi???; sunt magna strage. Herod. lib. 5. Phocenses ob multam ipsis ab Amphyctionibus irrogata̅, quòd Xerxis in Graeciam irrumpentis partes, licèt necessitate coacti, secuti essent: Philomeli consilium de inuadendo Delphico fano amplexi, se suos???; perdiderunt. Quandoquidem ob id factum omnes Phocidis vrbes dirutae & ad formam vicorum redactae fuerunt à Philippo rege Macedonum. Pausanias in Phocicis, & Diod. lib. 16. Aristagoras Milesius tyrannus, cùm instinctu Histiaei Milesij à Dario rege defecisset & societatem belli habere cuperet: primùm Spartam venit, vt Cleomenem regem persuaderet, proposita facilitate Asiae potiundae. At Cleomene id prudenter renuente, Athenas profectus, id quod Cleomeni soli non poterat, triginta millibus Atheniensivm persuasit. Miserunt igitur viginti naues Ionibus auxilio. Quae classis initium omnium malorum Graecis extitit & Barbaris, & Darium ad subigendos Graecos impulit. Herodotus lib. 5. Nicias Nicerati F. Atheniensis, Alcibiadis ambitioni sese acriter opponens, à bello Syracusano populum dehortabatur. At cùm Alcibiadis rogationem Athenienses approbassent, & Niciam Alcibiadi atque Lamacho collegam adiunxissent: aduocata concione à ceptis eos testato deterruit. Inuitus inde ad bellum pertractus, cum Syracusanos extremè vrgeret, Gylippo tandem Lacedaemonio superueniente, in portu Syracusano inclusus, classem amisit: terra fugiens, se fimul & exercitum hosti vinciendum obiecit, ad amnem Asinarum, non culpa sua, sed fatali necessitate: quam vti praeuidit, ita Atheniensibus, ne in eam ruerent, persuadere nequiuit. Plutarchus in Nicia. Athenienses à Syracusanis magna clade affecti, & à socijs bello Peloponnesiaco derelicti, imperium maris amiserant. Alcibiadis tamen licèt exulis ope sese paulum recolligentes, Lacedaemonios in Hellesponto non paruis cladibus affecerant. Lacedaemonij Endium legatum Athenas misêre pacis causa. Modestissimi Atheniensium ad pacem inclinabant. Caeterùm qui bellis assueuerant, & popularibus tumultibus suas opes sustentabant, bellum fremere omnes. Quam sententiam secutus comprobauit Cleophon, cuius tum maxima erat apud populum auctoritas & gratia. Huius consilij Athenienses tum demùm frustrà poenituit, quum nulli prorsus ipsum poenituisse vsui esse potuit. Adulamentis enim & compositis ad gratiam serm onibus pellecti, adeò ex summo propè rerum fastigio corruêre, vt nunquam pòst ampliùs afstictis resumere vires, priscam???ue vendicare dignitatem licuerit: capta tandem vrbe à Lysandro, & XXX. tyrannis impositis. Diodorus lib. 13. Nero Romanorum Imp. natura crudelis, consiliariorum insuper suorum in stinctu multa contra dignitatem fecit. cùm crebrò ab illis audiret: Tu haec pateris? tu hos times? ignoras te Caesarem esse? te???; illorum potestatem habere, non illos tui? Xiphilinus in Nerone. Victus ab Aetio Vale̅tiniani III. Imp. duce & Theoderico Vestgothorum rege, Atila, in campis Catalaunicis, nisi fuga elapsus, in plaustrorum munimenta se conferens, vitae suae consuluisset, de Hunnis actum erat. Thorismvndvs enim Theoderici patris caedem capite Atilae rependisset, nisi Aetius consuluisset ei, expedire paternum regnum defendere, quàm hostem persequi: veritus, ne profligato Atila, impetum Gothi in Romanos verterent. Atila, vbi retrò abijsse hostes intellexit, reparatis in Pannonia viribus, inuasit Italiam. Cuspinianus. Andronico Palaeologo Imp. consiliarij auari suaserunt, vt classis sumtus, quibus fiscum Imperatorium exhauriret, tolleret. Quo facto Romanorum maritima potentia imminuta est, & hostium firmata, adeò vt piraticae triremes Byzantium vsq; per ludibrium ac cesserint. Gregoras lib. 6. Petrus de Vineis Friderici II. Imperatoris secretarius fuit. Is cùm hostis esset Alexandri III. pontificis, Petrum certis de causis lumine priuauit. Deinde poenitentia ductus adsciuit eu̅ in secretius consilium. Cùm Imperator angustia rei pecuniariae Pisis premeretur, consuluit Petrus: Vires ecclesiae suismet opibus conterendas, conflanda esse ad vsum belli ecclesiaru̅ omnia ornamenta, aurea atq; argentea, inter quae zona illa, quae cingebat templum, memorabilis erat. Placuit consilium Friderico, & spolijs ecclesiarum exercitum parauit. Tum Petrus: Imperator (inquit) iniuriam abs te iniustè mihi illata̅ vltus sum: tu tibi hominum odia comparasti, ego tibi Deum ex sacrilegio reddidi inimicum. Poggius in Facetijs. Algervs & Alphus Dani reges, contra foedus cum Amundi Sueonum regis filijs pactum, Boluesio aulico muneribus aduersariorum corrupto, bellum???; suadenti, paruêre. Victi proinde, cum tota familia excisi fuerunt. Ioan. Magnus lib. 7. cap. 5. & sequent. Franciscus Turrianus, Mediolani à fratre Napo, eius vrbis prin cipe, contra Othonianos patricios Mediolano eiectos exercitum ducente, ad res vrbanas tutandasrelictus, quum victoriae nuncium accepisset, rogatus sententiam de captiuis: rescripsit, Cuncta simul Hydrae capita ense recidenda, ne renata venenum rursus effundant. Napvs, licet multum dissuadente Cassono filio, ad Galaratum oppidum duo & viginti insignes patricios securi percussit, ceruicibus ad plaustri temonem appositis, atq; ibi repetitò saepe ictu saeuissimè detruncatis. Sed id facinus nobilissimos quosq; aduersus Turrianos concitauit, adeò vt non planè exacto triennij spacio, parem omnino cladem Turrianis rependerint. Iouius in vita Othonis Vicecomitis. Carolvs IIX. Gallorum rex, à Ludouico Sforcia euocatus contra Aragonios, ad Neapolitanam expeditionem temerario accessit consilio: cùm illum neq; aerarij inopia, neq; procerum indignatio, neq; Ludouici insidiae propositae ab incepto abducerent: Iuliani Rouerei Cardinalis Ostiensis, fatalis calamitatum Italiae in strumenti, auctoritate & consilijs accensum. Guicciardinus lib. 1. Fr. Almeida Indiae praetor, rerum gestarum gloria clariss. domum reuocatus, cùm à promontorio Bonae spei non procul abesset, aquationem facere constituit. Quidam è Lusitanis in oppidum, quod inde quatuor millibus passuum aberat, concessit. Hi hominem benè acceptum dimiserunt, & ingenti ariete in amicitiae signum donârunt. Almeida illum cum alijs XII. hominibus in oppidum remisit, vt oues & boues coëmerent. Incolae eos ad epulas inuitârunt, & muneribus, quae tellus illa fundit, affectos, cum gregibus, quos emerant, dimiserunt. In via factus est illis obuiam homo quidam cum arietibus, vt eos cum muneribus commutaret. Hic quidam ex Lusitanis: Hunc, inquit, per vim abducamus ad Almeidam, vt cùm vestibus excultus ad suos redierit, eos nobis arctior??? familiaritate conglutinet. Is cùm impeteretur, clamorem ingentem sustulit. Oppidani festinanter accurrunt, hominem è Lusitanorum manibus extorquent, eos saxis & lapidibus caedunt, male???; multatos eijciunt, & egregibus etiam spoliant. Hi reuersi, ne id eis fraudi esse posset, rem longè aliter atq; acciderat Almeidae retulerunt, eo???; rem adduxerunt, vt Almeidam cum ea gente bellum suscipere coëgerint. Itaq; de media nocte in scaphas desiliens, in terram cum CL. milicibus nudis, quoniam gentem contemserant, egressus, in oppidum ante lucem peruenit. Oppidani continuò opem sublatis clamoribus implorant. Accurrunt vndiq; permulti cum sacculis è corio crudo confectis, in quibus vim lapidum congesserant, vt Lusitanos, qui iam cum praeda redibant, obruerent. Gestabant praeterea iacula innumerabilia non longa, quibus erant cuspides hamatae trium palmorum longitudine praefixae. Cum???ue essent summa celeritate praediti, facillimè po [2036] terant coniectis saxis & iaculis cursu sese à clade proripere, & rursus eadem celeritate in Lusitanos incursare. quos aestus adurebat, lassitudo conficiebat, ita vt vix plantas in arena ardentissima altiùs impressas euellerent. Almeida iaculo guttur tra̅sfixus procubuit, genibus in terram flexis, & oculis sublatis manus in coelum tendens, vir probitate, & liberalitate, & rebus gestis immortalitate dignis admirandus: memorabili vitae exitu, quòd cuius in bello Granatensi tam clara virtus extiterat, qui maximos in India exercitus fuderat, qui Campsonis Aegypti Imperatoris opes fregerat, qui multis Regibus fraenum iniecerat, temerario suasu & suasu suorum inductus, à paucis hominibus, inermibus & nudis, non multum à belluaru̅ feritate distantibus occisus & eorum pedibus proculcatus sit. Quinq; & sexaginta Lusitani simul in ea pugna interfecti sunt: in quibus erant Duces vndecim, maximis in rebus cogniti. Creditum est illos, eò quòd sese insolentiùs in prosperis successibus extulissent, & victoria nimis crudeliter vsi fuissent, eas poenas diuino iudicio pertulisse. Anno Salutis 1510. Osorius lib. 6. rerum Emmanuelis. CONSILIARIOS NON ADMITTERE. IN CONSILIVM alios non adhibere. Monita, Consilia, Indicia aliorum spernere. Si Confidentiam spectes horum, qui sibijpsis per se satis videntur sapere, vt aliorum consilio non opus habeant, ad locum Superbiae pertinent: sin Imprudentiam, qua occaecati quid expediat, videre nequeunt, aut saltem diutiùs quàm expediat negocium differunt, praesentis erunt loci. Monitus fuerat Godolias praefectus Iudaeae à rege Babylonio, vtisibi ab Ismaële Nathaniae F. caueret. At quia indici credere noluit, septimo pòst mense ab eo oppressus est. Hieremiae 40. & Regum 25. Xerxes Persarum rex, in cuius nomine superbia & impotentia habitat, suo iure tam insolenter vsus est, quòd Graeciae indicturus bellum, adhibitis Asiae principibus: Ne viderer, inquit, meo tantummodò vsus consilio, vos conuocaui. Caeterùm mementote, parendum magis vobis esse, quàm suadendum. Arroganter etiam, si victori ei petere regiam contigisset: tam deformiter victi, nescias vtrum insolentius dictum, an imprudentius. Val. Max. lib. 9. cap.5. Cùm eadem die, qua M. Brvtvs incampis Philippicis aduersus Octauium victoriam reportauit, eius etiam classis ingentes copias ex Italia missas oppressisset: viginti diebus, victoria ista Brutum latuit. At pridie, quàm secundò cum Caesare & Antonio dimicaturus erat, ad eum transfugit Clodius, nunciauit???; Caesaris classem ab illius classe profligatam: ideo???; properare ad certamen. At ipsi fides non fuit habita, neq; in Bruti venit conspectum, despectus prorsus, quasi nihil certi audiuisset, aut fana fauoris conciliandi gratia adferret. Secundo igitur praelio commisso Brutus circumuentus ab hostibus, fuga vix elapsus est. Plutarchus in Bruto. Sigibertvs Occidentalium Saxonum in Anglia rex, cùm suos non libenter audiret consiliarios, vnum ex ijs Cumbranum interfecit. Qua re indignati reliqui, facta coniuratione, eum primo imperij anno regno deturbarunt. Tum Sigibertus sese in loca syluestria abdidit, & ibi à vilissimo Cumbrani seruo, qui porcos pascebat, trucidatus est. Polyd. lib. 4. Andronicvs iunior Imp. nullius consilium admittebat, sui vnius sententiae & scientiae insistens. Gregoras lib 11. Baiazethes VI. Turcoru̅ rex adeò praefractus & temerarius erat, vt neminem monentem sequeretur, sed sibi soli confideret, quando eundum erat in hostes. Chalcocondylas lib. 3. Ivstinianvs II. Imp. sexdecim natus annos, imperium adeptus, proprijs consilijs vsus, maxima incommoda Romano nomini attulit. Cuspinianus. Iacobvs III. Scotorum rex, homo acris ingenij, non facilè bene admonentes audiebat: & cùm nollet reprehendi, homines nouos ad consilia capienda adhibebat. Nobiles ta̅dem coniuratione facta, ne viderentur contra patriam facere, filium eius nomine Iacobum, etsi nolentem, sibi ducem constituerunt: vociferantes passim, se malum regem, non regnum euersuros. Patre in praelio interfecto, filius rex creatus est. Anno 1490. Polyd. lib. 24. & 26. Botvildvs Suenonum rex, ob auaritiam, & ignauiam omnibus esorus, vrgentibus hinc Rutenis, illinc Danis, clasle ad sugam ad Curetes comparata, priusquam anchons de velis eleuatis vento se committeret, thesauri eius cullos, Storblmdus in aures eius susurrans, quailiuit, An alicuius rei in terra. oblitus esset? Cui rex, Enimuerò, inquit, nimis diu oblitus sum procerum meorum consilia audire, cuius obliuionis poenas nunc do. Io. Magnus lib. 2. Campobachius post mortem Nicolai Calabriae ducis egenus & exul à Carolo Burgundo Duce liberalissimè exceptus, & equitatui etiam Italico praefectus, beneficiorum immemor, cum Renato Lotharingo & nonnullis ducibus, quos in Campania rex Ludouicus XI. habebat, consilia communicauit, & Caroli vel ex insidijs trucidandi vel capiendi curam suscepit, xx. millium aureotum & ditionis alicuius in Gallijs idoneae precio. Obsidebat tum Carolus Nanceium, & nobiles aliquot Lotharingos in oppidum ingredi conantes ceperat. Ex ijs prouincialis quidam Cisronius coniurationis conscius, cùm ad suspendium duceretur, se quaedam ad Caroli salutem pertinentia habere dicebat, petere se Ducis congressum. Carolus fatali obstinatione, quid vellet, iubet sibi per alios nunciari. Negante id Cifronio, Campobachius sceleris proditionem metuens, Carolum in sententia confirmat, Cifronij necem maturat. Atque ita Carolus proditionis contra se initae cognoscendae oecasionem pulcerrimam neglexit. Sic enim & Gallorum insidias pacis simulatione testas, & Campobachij perfidiam intellexisset: atq; adeò & vitae & imperio suo consuluisset. Nam superuenientibus Heluetijs, Carolus in Nancei obfidione pertinax, cùm vicinis locis insessis fame ad deditionem hostes compellere potuisset, temerè praelium co̅misit: vbi deficiente Campobachio cum flore equitatus, Heluetiorum manibus c???sus est. Cominaeus lib. 7. Com. In Tvrcia suos quisq; natales, suam fortunam, quam fingat pro arbitrio, in manu habet. Qui rerum primas à principe tenent, ferè sunt pastorum aut bubulcorum filij: de quo, tantu̅ abest vt eos pudeat, etiam inter se gloriantur, eo???ue plus sibi tribuunt, quominus maioribus aut natalium fortunae debent. Neq; enim aut nasci aut propagari traducíve, virtutem puta̅nt: sed partim à Deo dari, partim bona disciplina, multo???; labore & studio comparari: vt???ue paternam artem nullam, non Musicam, non Arithmeticam, non Geometriam, sic nec virtutem ad filium aut haeredem transire, nec animam ex semine paterno suscitari, vt filium patris similem nasci necesse sit, sed coelitùs in corpus infundi credunt. Igitur ae in genre dignitates, honores, magistratus, virtutum & meritorum praemia sunt: improbitas, ignauia, inertia nullo honore pensantur, iacent, contemnuntur???; ergò illi rebus benè gestis florent, dominantur, imperij fines quotidie proferunt, Apud nos alijs viuitur moribus. Virtuti nihil est relictum loci: omnia natalibus deferuntur: opinione natalium omnes honoris aditus occupantur. Augerius Busbequius in Itinerario. Ad fol. 1680. Apud Gellium lib. 18. c. 1. Peripateticus cum Stoico de vita beata disputat. Stoicus solam virtutem vrget, Peripateticus etiam externa bona requirit, per quàm festiuè: Rogo te, inquit, cum bona venia respondeas, an existimes esse vini amphoram, cùm abest ab ea congius? At Stoicus: Minimè, inquit, vini amphora dici potest, ex qua abest congius. Tum Peripateticus: Vnus igitur congius amphoram facere dici debebit: quoniam cùm deest ille vnus, non sit vini amphora: & cùm accessit, fit amphora. Quòd si id dicere absurdum est, vno congio solo fieri amphoram, itidem absurdum est, vna sola virtute vitam fieri beatam dicere: quoniam cùm virtus abest, beata esse vita nunquam potest. Tum phauorinus philosophus respiciens Peripateticum: Est quidem, inquit, argutiola haec, qua de congio vini vsus es, exposita in libris: sed, (vt scis) captio magis lepida, quàm probum aut simile argumentum videri debet. Congius enim cùm deest, efficit quidem, ne sit iust??? mensurae amphora: sed cùm accedit & additur, non ille vnus facit amphoram, red supplet. Virtus autem (vt isti dicunt) non accessio, neq; supplementum, sed sola ipsa vitae beatae instar est, & propterea vitam beatam ipsa sola vna cùm adest, facit. Ad. sol. 1916. VOLVMINIS SEPTIMI FINIS.
|| [ID00491]

Theatri Hvmanae
[arrow up]

Vitae Volumen Octauum DE Fortitvdinis, & contrariorum Vitiorum, Avdaciae scilicet & Timiditatis, speciebus QVINQVE LIBRIS disserens.
|| [ID00492]
Sacram hanc Humanae vitae ancoram Fortitvdinem Quinq. libris Octavo Theatri huius Volvmine delineatam Qvorvm I. Generalis consideratio Fortitvdinis & contrariorum Vitiorvm instituitur. II. Gravitas & Moderatio in rebus Secundis explicatur. III. Fortitudo Declinans mala proponitur. IV. Fortitudo Propvlsans mala explicatur. V. Fortitudo Tolerans mala declaratur. Cùm magnos magna, fortes deceant fortia Cratonibvs Vratislaviensibvs à Craftheim Ioanni Asclepiadae elegantiss. trium aaa. Medico & Consiliario Io. item Baptistae, paternae gloriae ac virt. haeredi Theodorvs Zvingervs constantis amicitia ergô
|| [ID00493]
TOMI OCTAVI LIBRORVM DISPOSITIO. Fortitvdo inter Ethicas virtutes, quae affectuum insolentiam cohibent, splendidissima, qua imperia parantur atque conseruantur, apud Romanos Virtutis nomen excellenter meruit: à Graecis pari ratione [Greek words] dicta, quòd viros maximè deceat. Versatur autem circa [Greek words], circa ea scilicet obiecta omnia, quae motus primos in animo, [Greek words] scilicet & [Greek words], excitare, hominem???; modò diffidentem, modò confidentem in quotidiana vitareddere possunt. Haec si per se spectentur, varia sunt Bona Mala???ue, Animi, Corporis, Fortunae ve: sin respectu eius motus, quem animo imprimunt, conueniunt inter se, quòd vel confidere faciunt vel diffidere. Hos motus primos recta excipiens Ratio, confidentiam vel diffidentiam confirmat, dirigit, moderatur. Et haec Moderatio Fortitudinis formam constituitin vniuersum (vti immoderatio Vitiorum extremorum, Audaciae scilicet & Timiditatis genus est) quae alioqui merito subiecti non pauciores admissura videretur species, quàm Voluptatis moderatio, in Temperantiam, Liberalitatem, Magnani mitatem & consimiles alias diffusa. Eius certè differentias Ethici exactè persequuntur, tum singillatim à Forma, quòd Vera alia sit, alia Adumbrata: à Materia, quòd Propria alia, in sum mis malis elucescens, alia Impropria. tum Coniunctim, à Materia simul & Forma, quando scilicet moderatio perpenditur, modò in Vtraque fortuna, modò in Secundis rebus tantùm, modò in Aduersis. quam quidem Grauitatem appellant, metaphora desumta ab ijs, quae grauia cùm sint, non facilè loco mouentur, loco???; mota, ad suum centrum rectà feru̅tur. Quando verò Moderatio in specie perpe̅ditur, tunc [Greek words], quia bona sunt esséve videntur, duplicem Fortitudinis rationem postulant, partim in Amplectendo, partim in Repudiando: [Greek words] verò, quoniam mala, & naturae inimica, triplicem, nunc Declinando, nunc Abigendo & Propulsando, nunc Perferendo Tolerando???;. In Exemplis digerendis acribologiam sequi, ob miram actionum humanarum incertitudinem, nec decuit semper, nec licuit.
|| [ID00494]
???
|| [ID00495]

LIBRI PRIMI TITVLORVM DISPOSITIO. ???
[arrow up]

Voluminis Octaui Liber I. De Fortitvdine & contrariis Vitiisingenere. FORTITVDINIS MAGISTRI ET DISCIPVLI. Qvi. Co̅sule Tit. Magistri militaris disciplinae, f. 1651. ite̅ Tit. Fortes duces, f. 2080. Quales. n. sunt in castris principes, tales queque reliqui solent esse milites. Et rectè Chabrias, Exercitum ceruorum duce leone, quàm leonum duce ceruo, formidabiliorem esse dixit. Quinetiam Tit. Ad bellum animare suos, quaedam huic loco opportuna suppeditabit, f. 1785. Reges. Spartaniante Cleomenem Leonidae P. qui Lycurgi leges reduxit, vsqueadeò fuerunt degeneres, & ad semetipsos enerues tuendos, vt quinquaginta millia mancipiorum incursantes in Laconiam ab duxerint Aetoli. Quo tempore senem Spartiatem dixisse memorant, profuisse ipsis hostes, quòd exonerassent Laconiam. At tempore interposito exiguo, auctore Cleomene, gustantes tantùm veteres leges, & in vestigium reducti disciplinae Lycurgi, tanquam praesente illo, & vnà tractante rempub. egregium virtutis documentum & obedientiam erga magistratus praebuerunt, recuperando Lacedaemoni imperio Graeciae, recipienda???ue Peloponneso. Plut. in Cleomene. Evenvs Scotorum rex, vt imperium virtute stabiliret, adolescentes parcè & duriter à pueritia educari, noctu duro super assere quiescere, arcu & missilibus, palaestra, atque cursu exerceri, armis???; assuescere, ab omni autem mechanica arte, quòd ad effeminandos animos facere videretur, abstinere voluit. H. Boëthius lib. 2.
|| [2042]
Duces. Vide sub loca Stratagematum, Milites suos animare varijs modis, f. 1785. & seqq. Cùm Corinthij à Spartanis d???sciuissent, accedens???ue ad muros Lysander, Lacedaemonios segnes cerneret ad oppugna tionem: lepus autem transi lire fossam esset conspectus: Ecquid pudet vos, inquit, Spartiatae eos formidare hostes, quorum propter ignauiam moenibus indormiunt lépores? Plut. in Apophtheg. Sempron. Tuditanus, & C. Octavivs, Tribunis mil. omnibus fusis ad Camas, cùm circumsiderentur, suaserunt commilitonibus, vt stringerent gladios, & per hostium praesi dia erumperent secum: id sibi esse animi, etiamsi nemini ad erumpendum audacia fuisset, affirmantes. Frontinus lib. quarto, capite 5. De Q. Fabio Maximo sic scribit Silius lib. 10. --Fabius deforme docebat Cladibus irasci, vulgum???; arcebat ab ira. Aduersis etenim frangi non esse virorum, Qui Martem inscribant genti, non posse dolores Condere, & ex poena solatia poscere luctus. In Plescouiae obsidione Ioannis Samoscij consilium manendi, &c. fol. 3725. Philosophi, Oratores, Poëtae. Secundo bello Messenico, responsum fuit Lacedaemonijs, Delphicum Apollinem de belli exitu consulentibus, vt Atheniensem hominem rerum gerendarum auctorem accerserent. Ea res animi dubios tenuit Athenienses. Nam & periculosum nimis fore reip. suae iudicabant, si Lacedaemonij parte Peloponnesi optima, Messene scilicet, potirentur: & rursus diuinis vocibus non parére nefarium censebant. Consilium vt in re dubia anceps capiunt. Erat Athenis Tyrtaevs quidam ludimagister, qui neq; satis mente valere credebatur, & aliter claudicabat pede: hunc ad Spartanos misêre. Ibi ille modò ciuitatis principes, modò plebem proinde vt locus aut tempus tulisset, elegos & anapaestos decantans, quid facto opus esset, edocebat. In pugna ad Apri sepulcrum (qui vicus est Steniclerij agri) commissa ad extremos ordines circumiens, suis cohortationibus ad pugnam accendebat. Iam cùm graui clade à Messenijs affecti ad pacem spectarent, eos Tyrtaeus de sententia versibus deduxit, & milites, qui in cohortibus desiderabantur, de Ilotarum seruorum delectu suppleuit. Pausanias in Messenicis. Leonidam proin de Priscum ferunt rogatu̅, Qui ei Tyrtaeus poëta fuisse videretur? respondisse, Bonus ad accendendos iuuentutis animos. siquidem quasi afflati carminibus eius ruebant in praelia. Plut. in Agide & de Compar. anim. At in Laconicis Laconi incerto tribuit. Zeno Eleates Agrigentum videns miserabili Phalaridis seruitute obrutum, nec apud tyrannum confilij salubritaté quicquam valere, ciues ad tyrannicidium excitauit. Valerius Maximus lib. 3. c. 3. Sphaervs, Zenonis Cittiaei auditor, Cleomenem Leonidae F. videtur inflammasse ad gloriam, vt Agidis vestigia secutus, cuius vxorem duxerat, Ephoros interfecerit, & aequalitatem à Lycurgo introductam Spartam reduxerit. Plutar. in Agide. Vbi Panegyricae orationis, quam Isocrates Graecis exhibuit, fama in Macedoniam peruenit, primùm quidem Philippum aduersus Asiam extimulauit: illo verò mortuo, Alexandrum filíum eius, haeredem paternae virtutis, ad bellum susceptum consiciendum adhortata est. Sabellicus lib. 1. cap. 6. Exemplorum. Dionysius tyrannus Corinthi exulans, cuidam insultanti ob exilium, & interroganti, Quém nam ex Platonis sapientia cepisset fructum? Nihil ne (inquiens) tibi prouectus videmur à Platone assecuti, qui ita vices feramus fortunae? Plutar. in Timoleonte. Artiochvs Cilix, Cynicam sectam prae se ferens, ea re militibus plurimum in bello profuit. Nam eos magno gelu afflictos con firmabat, in niuem se abijciens, ibi???ue volutans. Vnde & opes & honores à Seuero & Antonino est consecutus. Suidas, & Dion. Parentes. Archidamvs Zeuxidami filius, cùm filium videret praecipitantiùs & inconsiderantiùs pugnantem cum Atheniensib. [Greek words], id est, Aut adde viribus, aut detrahe animo, inquit. Plut. in Laconicis. Mulieres. Vide Tit. Mulieres bellicosae, quatenus vel exemplo vel oratione etiam sua animant viros. f. 2073. Persae cum Medis praelium committebant, duce Cyro. Satrapa Cyri Oebares fugam incepit, & quantum is praeibat, omnes Persae sequebantur. Tum Persides sugientib. obuiam processerunt, sub latis tunicis: &, Quò, in quiunt, conte̅ditis? Vnde egressi estis, eò introire rursus vultis? Haec mulieru̅ verba pudorem attulerunt Persis. Itaque reuersi ad pugnam, Medos in fugam conuerterunt. Polyaenus lib. 6. Lacaena claudum filium ad aciem prosequens: Inter eundum, fili, inquit, virtutis memento. Plut. in Lacaenarum apoph. Altera tradens scutum filio: Hoc, inquit, pater tibi semper seruauit: quare tu quoq; id serua, aut noli viuere. Ibidem. Tertia porrige̅s filio scutum: Aut hoc, inquit, fili, aut in hoc. [Greek words]. Ibidem. Quod sic expressit Ausonius: Mater Lacaena clypeo obarmans filium, Cum hoc, inquit, aut in hoc redi. Lacaena dicenti filio, Paruum gladium sibi esse: Adde, inquit, gradum. Plut. Lacaena quaedam, cùm fugientes ex praelio filij ad ipsam redissent: Quo, inquit, recurritis fugitiui, improba mancipia? nu̅huc, vnde emigrastis, subituri? detectum???; monstrauit eis ventrem. Plut. in Lacaenarum apophtheg. Cùm memoraret Laco quidam Matri strenuum fratris obitum: An non foedum, inquit, est ab eo comitatu te excidisse? Idem. In feminis Graecis solas Corinthias praeclarum illud ac diuinum votum fecisse, vt viris desiderium Venus dimicandi cu̅ barbaris infunderet, testatus est Simonides epigram mate inciso simulacris aereis, in templo Veneris positis, quae sacrasse ferunt Medeam, vel viro orbatam, vel vt reuocaret à Thetidis amore Venus Iasonem. Epigramma hoc est: Pro Graecis posita haec validis & ciuibus ampla Sunt, quae diuinae vota dedêre Cypri. Quippe sagittiferae Veneris causa haud voluere Arcem Graiorum prodere barbariae. Plutarchus de Herod. malign. Childebertus Mediomatricum rex, Burgundionum Austrasianorum???ue coacto exercitu in Suessionum, qui in Clotarij adhuc pueri fide erant, finibus castra posuit. Dux Clotariani exercitus erat Landricus Magister equitum, cuius opera Chilpericum Fredegundis vxor occidi curarat. Sed viriles animos gerens Fredegvndis Clotarij mater, ordines ipsa circumibat, circumferens???ue puerum filium regem, illum eorum fidei virtuti???ue commendabat: pueritiam eius contemtui esse, quasi exercitus sine suo rege, & rex sine fido milite foret: ostenderent, reges Francorum Burgundionibus Austrasianis???ue inuictos esse, non aetatis flore, roboréve vllo suo, sed nominis ipsius maiestate, suorum???ue armis. Tantum ardorem animis & aetas regis, & vox feminae militaris visa subdidit, vt collatis signis ad viginti millia hostium Fra̅ci interemerint, paucis suorum desideratis. Vulgus scriptorum tradit, ipsam Fredegundem copiarum ducem iter sub noctem ingressam, equorum collo crepitaculis suspensis, tinnientis ac pascentis temerè armenti speciem praebuisse: cúmque hosti appropinquaret, frondosis ramis ab antesignanis praelatis, quod syluae instar, vbi iumenta pasci viderentur, procul visentes falleret, manè hostem incautum oppressisse. Propius fidem est, Burgundiones Austrasianos???ue, quòd Francorum dux femina esset, ac puer rex, nimia virum suarum siducia, & contemtione hostium, per negligentiam apparatum belli, ardorem???; pugnandi remisisse, atq; ideò facilè oppressos. Aemilius lib. 1. Hundingus Sueciae & Noruegiae rex, ex prima coniuge sustulit Regnerum atque Toraldum. Ea mortua, filijs nouercam superin duxit: quae illos mortuo rege ablegauit ad pastores. Svanita, Had dingi Danorum regis Hundingo amicissimi filia, ad eos profecta, ad maiorem natu Regnerum inquit: Accipe gladium iniuriae vltorem, & virum te memineris: tuae reductionis praemium non aliud paciscor, quàm legitimas nuptias. Ergo Regnerus auctus breui viribus, paternam ditionem caesa nouerca recuperauit, & ex Suanita filium procreauit Hotbrodum, paterni regni successorem. Cranzius libro 1. Sueciae, c. 17. Cùm Iacobus II. Scotorum rex, in oppugnatione Roxburgi arcis Anglicanae tormenti fracti ictu perijsset, Maria. regina, Ducis Gelriae filia, assumto properè paruulo filio (septimum enim annum agebat) in castra contendit, sui???ue sexus oblita, duces regis casu perterritos ad obsidionem perseque̅dam animauit. Nec diu pòst deditionem hostes fecêre. H. Boëthius lib. 18. Ataidius Lusitanus, Emmanuelis regis praefectus in vrbe Azamora, Arabes eximprouiso aggressus fudit. Cùm verò Marochio quatuor passuum millibus abesset, Rahus Ben xamutius dux Arabum fortissimus, cum septuaginta equitibus primùm, deinde cum multis alijs, qui ad opem illius conuenerant, castris obequitauit. Tum Arabas cum Lusitanis foederatos nominatim compellaus, admonuit, vt religionis memores, eius violationem Lusitanorum sanguine expiarent. Lusitani eo ordine, quo instructi fuerant, progrediebantur. Foederati nullum responsum dabant, imò cum praeda ad primu̅ agmen se conferebant, vt à periculo longiùs abessent. Vxor quaedam illius, Hota nomine, singulari pulcritudine femina, qua̅ is perditè amabat, capta ferebatur, quae illu̅ nominatim inclamauit. Is continuò substitit. Illa à ducib. facultatem postulauit cu̅ viro collo quendi. Cùm id impetrasset: Rahe, in [2043] quit, Benxamutie, quoties mihi dixisti, te, ne me captiuam duci conspiceres, maximum vitae discrimen aditurum? Captiuam modò duci vides, & id tamen pateris? Is ad haec: Dies, inquit, longa est: Victoria in numinis diuini beneficio, virtus in brachij mei robore co̅fistit. Illa verò puluere̅ manu in altum proiecit: tum addidit, Verborum tuoru̅ fidem aura dispellit. Is sibi continuò calceum detraxit, eum???; in illam coniecit. Quo signo more gentis, se fidem minimè violaturum, confirmauit. Deinde ad equites suos conuersus, multa cum lacrymis & luctu disserens, eos ad certamen incitauit, & in agmen postremu̅ inuectus, praeliu̅ atrocissimum iniuit, ita vt Lusitani illius impetum aegrè sustinerent. Ataidius sic hostes sustinebat, vt ordinem minimè perturbari permitteret: ita deinde agmen cogebat, vt interdum esset opus, acie co̅uersa in hostes impetum dare. Hoc cùm non semel fieret, Rahus guttur illius nudatum (lorica namq; ea parte dissoluta fuerat) pilo maxima vi coniecto transfixit: & ita vir egregiè fortis, qui tam multas clades hostibus intulerat, vno ictu concidit. Mauri foederati, cum hostibus se, vt Rahus admonuerat, coniun xerunt, vt tantae praedae participes fierent. Itaq; Lusitani fermè omnes aut caesi, aut captisunt. Rahus cum insigni victoria & decore, & maxima praeda, & quod ille rebus omnibus anteferebat, cum vxore carissima discessit, ita vt eum omnes admirarentur, & virtutem illius in coelum laudibus efferrent. Vxor tamen illi amoris gratiam exemplo memorabili retulit. Nam post hanc victoriam, cùm Xerifius cum Fessae Rege praelium commisisset, Rahus ab hoste, quem fugientem persequebatur, occisus fuit. hostis enim conuersus, equo concitato, Rahum hasta transfixit. Hota viri funus cum multis lacrymis & eiulatu procurauit. & corpus illius in sepulcrum magnis sumtibus extructum intulit. Deinde nouem se diebus à cibo & potu co̅tinuit: & sic tandem spiritum edidit: & suis mandatum dedit, vt se cum viro sepelirent. Osorius lib. 10. rerum Em. Cùm Veneti circa annum Salutis 1471. Attalia̅ Pamphyliae vrbem oppugnarent, ferunt medio certamine Feminam Illyrici generis, quae diu inter Barbaros seruiuerat, ex superiore parte clamoribus, nutu, hortatione, Christianos iuuare ausam: quum ex proximis quida̅ ei flagra minaretur, composita priùs veste summo muro desiluisse, mox???ue suo pondere solo afflictam, inter suorum complexus expirasse. Sab. lib. 9. Dec. 3. Bruta. David pastor & puer etiamnum, Leonem & Vrsum greges patris inuadentes inermis interfecit. Eo???; deinceps argumento à brutis ad hominem brutum traducto, cu̅ Goliatho Philistaeo congressus, dedecus Israëlitarum funda sua deleuit. Sinopensis Diogenes, vt ad philosophiam appulit, cùm solenni quodam spectaculo conuiuia inter se agitantes in lasciuiam & ludos nocturnos soluti essent Athenienses, in angulo fori contrahens se, tanquam somnum capturus, in cogitationes incidit, quae grauiter eum exagitarunt: quòd nulla necessitate in aerumnosam & tristem vitam se demittens, bonis semetipse cunctis orbasset. Hîc cùm mus arrepens offae eius micas captaret, velut castigans se reprehendens???; Hunc conuiuio accipiunt reliquiae tuae, Diogenes, & tu aegrè fers, quòd no̅ accumbens in mollibus & pictis stragulis ingurgites te temeto? Plut. de Virtutis prouectu. Brasidas cùm murem in carycis cepisset, morsus???ue ab eo, dimisisset: Papae, inquit apud se, vt nihil est adeò pusillum vel debile, quod non victurum sit, si se ab iniuria defendere audeat. Idem. Pyrrhonem ferunt, cùm nauigaret, & periculosa tempestate iactaretur, porcellum monstrasse, qui obiecto hordeo oblectaret se, ac dixisse familiaribus: Qui à rebus fortuitis conturbari nollet, ei ex doctrina & philosophia eiuscemodi comparandam indolentiam esse. Ibidem. Eliezes, Barizae Ianizarorum ducis F. cum Biteze Pannonio singulari certamine congredi ausus, Leporem fortitudinis huiusce monitorem se habuisse, Amurathi Turcorum Imp. affirmauit. Vide Tit. Fortitudo contra hostes in Monomachia Victoriae causa. Qvomodo. Nempe Legislatione. Christvs ad seruandam patientiam nos compellit, dicens: Ab eo, qui aufert tibi vestimentum, etiam tunicam noli prohibere: qui aufert, quae tua sunt, ne repetas. Noli prohibere, inquit, ne scilicet prohibendo magis irrites raptorem, & illum ad necem tui accendas, cui ne rem auferat obsistis, atque ita & tibi maioris damni, & illi grauioris peccati causa fias. Ideirco etiam oblata postea repeti Dominus vetat, vt potiùs patientia sustinendo violentum vsurpatorem ad miserandum prouoces, quàm vlla repetendi molestia ad iram. Marulus lib. 5. cap. 3. Cretum leges, à Minoe traditae, inquit Cicero, item???; Spartanorum à Lycvrgo, laboribus erudiunt iuuentutem, venando, currende, esuriendo, sitiendo, algendo, aestuando. Lycurgo certè legibus suis id effecit, vt honestam mortem Lacedaemonij omnes turpi vitae longè anteponerent. Xenophon in Laconum republica. Thebani legislatores Sacrae cohortis institutione suorum fortitudinem accenderunt. Plut. in Pelopida. Frotho III. Danorum rex edixit, vt quisquis militiae deditus, spectatae virtutis titulum affectaret impeteret vnum, exciperet duos, tres modica pedis retractatione vitaret, quatuor fugere non erubesceret. Saxo lib. 5. Institutione. Vide paulò antè, Philosophi doctores fortitudinis. Adolescentulus quidam Eretrievs Zenonis scholam literarum causa lo̅go tempore frequentauerat. Reuersum pater interrogauit, Quíd nam sapientiae didicisse? Qui cùm se ostensurum dixisset, indignatus pater, verbera ipsi inflixit. At ille modestè patienter???; ferens: Hoc ipsum (inquit) didici, vt iram patris moderatè feram. Aelianus de Var. hist. lib. 9. Aedesivs Cappadox mercaturae causa in Graeciam à patre ablegatus, philosophiam amplexatus est. Pater reuertentem, vt inutilem domo exegit, his verbis: Ecquid tandem emolumenti affert philosophia? Tum ille conuersus, Hoc ipsum, inquit. & supplex ad genua patri accidens, furorem illius mitigauit. Eunapius in Sophistis. Educatione, Assuetudine. Nato Sesostri, Pater eius, Aegyptiorum rex, ex tota Aegypto omnibus, qui eodem die, quo filius, nati erant infantib. congregatis (qui fuêre ampliùs mille septinge̅ti) nutriri, educari; ac omnes eadem disciplina exercitio???; erudiri fecit: existimans hoc pacto simul educatos atq; instructos, tum amiciores inuicem, tum audentiores meliores???; in bello fore. Hos continuò vsu ad malorum patientiam exercebat. Non enim licebat alicui cibum, priusquam cursu centum octoginta stadia consecisset, capere: quo exercitio omnes viri euaserunt & robusto corpore, & animo praestantes. Primùm Sesostris in Arabiam, cum eorum, qui simul nutriti erant exercitu à patre missus, assuetus???; venatui, ac cibi potus???; abstinentiae, omnem eam gentem subegit, liberam antea, & seruitio insueta̅. Deinde in Libyam profectus, maiorem eius partem in ditionem adhuc adoles ce̅tior redegit. Defuncto patri cùm in regno successisset, rebus à se gestis elatus, adiecit animum ad imperium orbis. Diod. lib. 1. c. 4. Nobiles ac fortunati pueri apud Antiqvos impusiti arietib. primùm equitare discebant, vt artem necessariam sibi (quae tamen periculi multum rudibus afferret, si in equis tractaretur) illo pacto attingerent ac degustarent. Id autem veteres grammatici apud Hesychium putarunt significare etiam potuisse Homerum, cùm [Greek words] cecinit in 13. lib. Odysseae: [Greek words]. Eustathius minùs aptè pastorem ouium interpretatur, quòd heroum aetate regij liberi greges pascere solerent, Victorius lib. 8. Var. lect. cap. 9. Lvcani liberos suos à prima statim infantia veste & ministerio seruili, in duritie, & summa frugalitate educabant in syluis: quibus praeda venatica erat cibus, potus verò fontium liquor. Alex. ab Alex. lib. 2. cap. 25. Exposuit diligenter Virgilius instituta priscorum Latinorvm, & qua disciplina imbuere pueros suos illi solerent commemorauit: finem autem illa omnis habebat fortitudine̅ militarem, & scientiam rerum bellitarum. Vnde poëta idem fecit alio in loco eius gentis hominem magnificè illa praedicantem, vt hostibus metum in cuteret. Prius autem inquit: Ante vrbem pueri & primaeuo fiore iuuentus Exercentur equis, domitant???; in puluere currus, Aut acres tendunt arcus, aut lenta lacertis Spicula contorquent--. Victorius lib 30. Var. lect. c. 6. Eadem studia fuêre Troianorvm, vt ex Euripidis loco intelligitur in fabula, quae à captiuis Troianis feminis inscribitur. Spartani filios suos ephebos ex Lycurgi instituto in Ephebaeo campo dicto, qui euripo vndique cingebatur, insulae instar, in ipsis ferè Therapnes vrbanis exercebant. Vtraq; epheborum classis Marti Enyalio caninum catulum mactat. Committunt inde ad pugnam apros cicures duos. Mox ita pugnant inter se, vt in festis manibus & calcibus insultent, morsibus etiam corpora foedent, & oculos lii plerunq; illis eruant, atquè totis agminibus impressionem faciendo, vna acies alteram in aquam detrudere contendat. Pausanias in Laconicis. Postquam biberunt Lacones in conuiuijs mediocriter, domum se sine face recipiunt. Neq; enim permitt???tur neq; tunc, neque aliàs ad lumen incedere: quò discant in tenebris & nocte fidenter commeare & intrepidé. Plut. in Institutis Laconicis, & in Lycurgo.
|| [2044]
Honorii Imp. institutionem probam Claudianus libro 3. explicat: Mox vbi firmasti recto vestigia gressu, Non tibi desidias molles, nec marcida luxu Otia, nec somnos genitor permisit inertes: Sed noua per duros instruxit membra labores, Et cruda teneras exercuit indole vires. Frigora saeua pati, grauibus non cedere nimbis, Aestiuum tolerare iubar, transnare sonoras Torrentum furias, adscensu vincere montes, Planitiem cursu, valles & concaua saltu, Nec non in clypeo vigiles perducere noctes, In galea portare niues, nunc spicula cornu Tendere, nunc glandes Baleari spargere funda. Hic mos apud omnes Rvthenos & Moschovitas quotannis certis diebus obseruatur. Adolesce̅tes pueri, plurimi???; viri vxorati, extra ciuitatem pagúmve in locum amplum & eminentiorem confluunt, vnde ab hominum congregatione videantur, ibi???; quibusdam sibilis & vociferationib. (secundu̅ gentis more̅) signo dato concurrunt, manus???; absq; vllo armorum genere conferunt, certamen pugnis, pedibus, magno cum impetu faciem, pectus, ventrem & genitalia vtrinq; percutientes ineunt, saepe???; inde semiuiui, plerunq; etiam mortui exportantur. Guagninus in descriptione Moschouiae, c. 4. Religione. Galli olim Drvidarvm institutione de immortalitate animorum persuasi, ad morte̅, cùm aliàs, tum praesertim in bello obeundam, tanquam aeternitatis ianuam, inflammabantur. Charillus roga̅ti, Cur deoru̅ signa armata omnia apud Spartanos posita sint? Ne probra, inquit, quib. homines proscinduntur ob ignaniam, in deos conferamus: neq; iuuentus deos inermis precetur. Plut. in Apophtheg. Occa Anglorum rex, in societatem pertracto Lotho Pictorum rege, contra Vterum Britanniae regem, nouis ex Germania copijs auctus, exercitum ducebat. In castris erant po̅tifices duo, D. Germanvs & Seuerus, è Gallia euocati, ad ethnicismum & Pelagianismum extirpandum. Ipso Paschatis die Occa sacris operantes aggrediebatur. Lota baptismo exercitus pars, aduersus Christiani nominis hostes procedebat. Germanus se sacerdotibus inermibus primae aciei ducem profitebatur, omnes admonens, voci suae vno clamore responderent, Appropin quantibus hostibus, Alleluia ter repetitum, sacerdotes exclamant. Sequitur vnus clamor omnium: repercusso???; aëre, cùm ex montibus cauernosis vehementer multiplicatus redderetur, hostile agmen, ac si coelum rueret, proster nitur. Passim fugiunt, arma proijciunt, gaudentes vel nuda se corpora tanto eripuisse discrimini. Plures etiam timore praecipites, vicinum flumen deuorauit. H. Boëthius lib. 9. Expurgata ab idolis Polonia, anno DCCCCLXV. Miecislavs I. princeps, ad euidentius signum Christianitatis instituit, vt infra offi cium Missae, dum Euangelium praelegeretur, singuli virorum ad medium gladij enses è vaginis depromerent, quo testarentur, se propter Euangelium Christi ad mortem vsque certare paratos esse. Guagninus in vitis regum Polonorum. Consilio. Pelopidas Thebanus, quamuis captiuus, Theben, Iasonis filiam, ad occidendum Alexandrum Pheraeum tyrannum, maritum eius, instruxit. Plutarchus in Pelopida. Appivs Clavdivs, Vide fol 3862. Monitione, Acclamatione. Vide Tit. Milites suos animare Adhortatione, fol. 1786. Cùm Apollo serpentem Pythonem sagittis aggrederetur, Latona mater, supra saxum confugiens, filium hortabatur, [Greek words], id est, Caede fili. Eam vocem Delphi quoque iterabant, vt puero animum addere̅t: & hinc primum carmen hexametrum ex sex spondeis factum, [Greek words]. Nam syllaba [Greek words] ad imitationem vocis è longinquo factae adiecta videtur. Victo dein serpente, ijdem praelaetitia canere coepêre, [Greek words]. Terentianus, & Clearchus Solensis, Gyraldus Dialogo 2. de Poëtis. Cleomenes, Leonidae F. cum quinq; millibus Spartanorum, XXM. Achaeorum occurrens, commonuit suos veteris cuiuspiam regis, qui dixerat, Nun quam quaerere Lacedaemonios de hostibus, quot essent, sed vbi essent. Plut. in Cleomene. Amyntas Macedo, ab accolis sinitimis???; Barbaris victus, regnum perdiderat, statuebat???; regionen, etiam in vniuersum relinquere, tantùm vt vitam seruare posset. Verùm Cvivsdam dicto monitus, non cedendum tyrannide, nisi pedibus quis extrahatur, collectis militibus recuperauit imperium. Aelianus lib. 4. de Varia hist. Dionysius tyrahnus à Carthaginensibus pressus fugam meditabatur. Verùm cum ex familiaribus quidam Hellopidas nomine diceret, Ò Dionysi, quàm speciosum sepulcum estipsa tyrannis? pudore suffusus, animum recepit, & cum paucissimis multa hostium millia superauit. Idem, & Plut. Cato maior cohortans adolescentes, vt audacter pugnarent, subinde addebat, Sermone̅ citiùs quàm ferrum, ac voce̅ quàm manum emollire & obstupefacere hostem. Plut. in Apophth. Kennetho III. Scotorum rege, cum Danis dubia acie confligente, Haivs plebeius homo, vnà cum duobus filijs agrum cole̅s, iugo coërcuit fugientes ex acie Scotos, & vt hostem aggrederentur hortatus est, clamans auxilium nouum adesse. Quo audito territi Dani terga dederunt. Ipse Haius ob rem tam praeclarè gestam, in numerum nobilium assumptus est, ei???; insignia data, scutum argenteum, in quo tria scuta rubricata picta fuerunt. H. Henninges in Geneal. Dedecore, Pudore. Vide Tit. Milites animare Pudore, fol. 1794. Honore, Lauae. Apud Cattos Germaniae populos, nefas erat barbam ponere, aut capillum secare, aut alio modo exornari, nisi ex praelio occisi à se hostis caput retulissent. Fulg. lib. 2. c. 1. ex Tacito. Macedones in more habent, vt nullus discumbat inter co̅uiuas, nisi extra retia aprum interfecerit. Athenaeus lib. 1. c. 11. Historijs, Poësi. Lacedaemonii, etsi à poëticis studijs alieni erant, lege tamen constituerant, vt quoties cum hostibus dimicaturus in procinctu constitisset exercitus, conuocarentur milites in tabernaculum regium: ibi??? audiendis Tyrtaei carminibus ad spernendam pro patria vitam incitare̅tur. Muretus lib. 6. Var. lect. cap. 6. Apud Spartanos erat orationis genus simplex & affectatu̅, nihil habens molle ac delicatum: nec in alijs versabatur argumentis, quàm vel in laudibus eorum, qui fortiter ac generosè vitam exegissent, qui???; pro Sparta occubuissent, & ob id ab omnibus vt beati celebrabantur: vel in vituperandis his, qui metu periculorum nihil egregij gessissent, & qui ob ignauiam à morte cruciabilem infelicem???; vitam viuerent: vel in pollicitatione, per gloriae studium accendente anim os ad virtute̅, ad cuiusq; aetatem accommodata. Itaq; tres erant apud illos chori, iuxta triplex aetatum discrimen: quibus in festis simul constitutis, Senum chorus incipiens canebat: [Greek words]. Nos quondam eramus inclyti bello viri. Iuuenum verò chorus succinebat: [Greek words]. Nos ij sumus: fac, si velis, periculum. Puerorum, denique sequebatur: [Greek words]. Nos fortitudine plurimùm praestabimus. Rectè nimirum atque ordine legislator propinqua domestica???; exempla iuuentuti per ipsos ob oculos posuit auctores. Plut. de Laude suijpsius, & in Laconicis. Bello piratico co̅tra Rugianos à Danis suscepto, Lvcas Christophori Valdemari Danorum regis F. scriba, natione Britannus, literis quidem tenuiter instructus, sed historiarum scientia apprimè eruditus: cùm fractos Danorum animos videret ob aduersam pugnam, memoratis veterum virtutibus, eos ad exigendam vltionem concitauit. Saxo lib. 14. Supplicio, Poenis, Periculo Apud Ordacos, Albionis incolas, latrocinijs victitantes, siquis militiam detrectasset, vel in acie terga vertisset, ab vxore necabatur. Qui viuus in hostium venisset manus, domum reuersus, vxoribus (quod etiam Dacis in more erat) tamdiu seruiebat, donec egregio facinore contractam deleuisset ignominiam. H. Boëthius lib. 1. Templarii milites, Vide fol. 776. Spectaculis. De Gladiatoriorum ludorum origine & causa, Iulius Capitolinus in vita Maximi & Balbini haec commemorat. Multidicu̅t, apud veteres Rom. hanc deuotionem contra hostes factam, vt ciuium sanguine litato, specie pugnarum, se Nemesis, id est, vis quaedam fortunae, satiaret. Alij hoc literis ???adunt, quod verifimilius credo, ituros ad bellum Romanos debuisse pugnas videre, & vulnera, & ferrum, & nudas inter se cohortes, ne dimicantes in bello armatos hostes timere̅t, aut vulnera & sanguine̅ perhorrescerent. Hinc mos tractus videtur, vt Imperatores ad bellum proficiscentes munus darent gladiatorum. Conuersatione. Impetrauit, ab Athanasio vrbis antistite Alexandrina mulier tam diues quàm nobilis, vt ex viduis, quae ecclesiae sumtu alebantur, daretur sibi vna aliqua alenda. Data est illi mulier, miti & suaui ingenio, cuius facilitate auctum est matronae studium in pauperes. Poposcit sibi alteram dari. Casu an consilio, non facilè dixerim, data est peruicax & inhumana mulier: ex qua cùm ex pio hospitio probra & saeua verbera reportaret, gratias egit Athanasio, quòd talem dedisset, per quam ad patientiae cultum exerceretur. Sab. lib. 9. c. 1.
|| [2045]
AVDACIAE, TEMERITATIS MAGISTRI. Campanis à Rom. grauiter obsessis, cùm de legatis in castra ad Rom. duces mittendis agerent: Vibivs Virius, defectionis ad Poenos auctor, dicere sententiam iussus, Expedire affirmauit sibi & alijs, voluntariam mortem occumbere, quàm in hostium potestatem redactos, per varios & exquisitos cruciatus extinctum iri. Paratae sunt, inquit, apud me epulae, quibus si qui mecum se imminentibus malis subtrahere volent, adhibebo: poculum postremò omnibus circum feretur: ea potio corpus à cruciatu, animum à contumelijs eripiet. Haec vna via & honesta & libera ad mortem: & ipsi virtutem admirabuntur hostes. & Hannibal fortes à se socios desertos ad huc magis dolebit. His dictis septem fermè & xx. cum eo curia egressi, mentibus vino & epulis alienatis, venenum ordine hauserunt, nocte???; proxima omnes extincti sunt. Sab. lib. 4. En 4. Eleazarvs sicariorum dux, in arce Massada à Fl. Sylua Syriae praeside obsessus, Iudaeos ad mutuam caedem potiùs, quàm vt Rom. victores ferrent, hortatus est. Iosephus libro 7. capite 28. belli Iud. Rex Angliae Edoardus II. cùm celebrasset festum Pentecostes, &c. Vide fol. 3933. TIMIDITATIS, IGNAVIAE MAGISTRI. Lacones poëtam Archilochvm, cùm Lacedaemonem commeasset, eadem hora expulerunt: quòd satius esse arma proijcere quàm occumbere, scripsisse eum in poëmate cognouissent: Vir Saius clypeo quidam nunc gaudet, ego quem Egregium dumis, cùm fugerem, occului, Dulcem conseruans animam. Malè perditus ille Sit, mihi forsan eo pòst melior dabitur. Plutarchus in institutis Laconicis. Phrynichvs Tragicus, cùm Miletum à Persis euersam lugubri & planè effeminato carmine in scenam produxisset: ab Atheniensibus multatus, & in exilium eiectus est, quòd populi animos miserabili spectaculo & oratione emollire conatus esset. Hinc prouerbium natum, Vesparum examen metuit Phrynichus, velut gallus gallinaceus. Aelianus lib. 13. de Varia historia. Cleopatra regina M. Antonium magnum illum imperatorem dubio adhuc marte cum Augusto ad Actium pugnantem, suo exemplo ad turpissimam fugam incitauit. Conspecta enim fuga Cleopatrae, desertis illis, qui pro ipso certabant, quinquiremem conscendens, insecutus est eam. Plutarchus in Antonij vita. GRAVITAS ET MODERATIO IN Vtraqve Fortvna. Grauitas duplex esse videtur: altera Interna, altera Externa. Interna animi Grauit as non mouetur ab ijs, quae homine̅ à mentis tranquillitate possunt possunt deijcere: eadem???; Generatim quamlibet virtutem ethicam co̅prehendit secundùm quam rectae rationi appetitus paret. Respectu proinde Rationis, qua̅ in suasede conseruat, [Greek words] dicitur, [Greek words]: respectu verò Appetitus, qui non potest rationem deijcere, [Greek words] appellatur, metaphora à grauibus sumta corporibus, quae non facilè loco mouentur Verùm in specie, Grauitatis est & moder ationis, non moueri ab Vtilibus, & confidentiam excitantibus: quae quidem Grauitas ad Fortitudinem spectat, de qua nunc agimus: non moueri item Iucundis, quae voluptatem afferunt vel Corpori (& haec Grauitas propria est Temperantiae) vel Animo, tum [Greek words], sic Voluptatem affert axterna Opulentia (& Grauitas ista ad Liberalitatem pertinet) item Gloria (quae ad Honoris studium referenda est) tum [Greek words], in conuersatione quotidiana [Greek words] (quae Grauitas Clementiae propria est) & [Greek words], respectu quidem Rerum (in Veritate amplectenda Grauitas) respectu verò Personarum, Grauitas: tum Popularis, tum Vrbana. Iam verò Externa Grauitas ad Corporis mores refertur, in quibus tanquam in speculo animi affectus elucescunt. Sic quaelibet virtus suos videtur habere mores externos, quorum moder atio [Greek words], immoder atio [Greek words] videtur constituere apud Aristotelem lib. 2. Rhetoricorum. maximè tamen in Magnanimitate, Veritatis studio, Popularitate & Vrbanitate mores isti elucescu̅t: sic vt ex ijs homines magnanimos, superbos, populares, vrbanos, vel co̅trà denominemus. Ergo non de qualibet Grauitate, sed de interna ta̅tùm animi Confidentiam ijs, quae vtilia sunt & inutilia, & eatenus vel [Greek words] euadunt, occupata, in praesens agimus. Consule Tit. Affectibus animi non obnoxij, f. 37. Illic solius primi neotus ratio habetur, hîc secundi, quando ratio appetitum moder atur. Maria, mater Domini, benedicta semper virgo, in omni vita constantissima fuit. Primò quidem in continendo gaudium, quod habuit de filij conceptione, natiuitate, Magorum adoratione, & ipsius educatione, praedicatione, miraculorum operatione, resurrectione: rursum, sustine̅do dolorem, quem passa fuit in ipsius filij passione. Aristippvs neq; praeteritorum memoria, neque futurorum cura aut spe mouebatur: animum in diem intendebat, id tantùm, quod praesens est, in nostra manu positum esse dictitans: vt Aelianus libro 14. Var. hist. refert. De eo sic Horatius in primo Epistolarum: Omnis Aristippum decuit color, & status, & res, Tentantem maiora, ferè praesentibus aequum. Socrates Apollinis oraculo sapientissimus iudicatus, eundem in vtraq; fortuna vultum semper retinuit. Neq; ridentem neq; plorantem quisquam Atheniensium temerè Phocionem vidit, neq; in balneo publico lauantem, vt tradit Duris: neq; extra pallium, cùm amictus esset, manum eius exertam. Plut. in Phocione. Hircanvs Iudaeorum rex & pontifex, quòd esset miti ingenio, toto vitae suae tempore nullis se admiscuit negotijs, omnia fortunae permittens, & quancunq; illa conditionem attulisset, ea bene contentus. Iosephus lib. 15. c. 9. Antiq. P. Rvtilivs magis ordinum dissensione, quàm vlla culpa sua reus factus, nec obsoletam vestem induit, nec insignia senatoris deposuit, nec supplices ad genua iudicum manus tetendit, nec dixit quicquam splendore praeteritorum annorum humilius: effecit???; hoc aliàs, vt periculum hoc, non impedimentum grauitatis eius esset, sed experimentum. Atq; etiam cùm ei reditum in patriam Syllana victoria praestaret, in exilio, ne quid contra leges faceret, remansit. Val. lib. 6. c. 4. Numidicus Metellvs populari factione patria pulsus, in Asiam secessit: in qua cùm ei fortè ludos Trallibus specta̅ti literae redditae essent, quib. scriptum erat, Maximo Senatus & Populi consensu reditum illi in vrbem datum: non ètheatro priùs abijt, quàm spectaculum ederetur. Non laetitiam suam proximè sedentibus vlla ex parte patefecit, sed summum gaudium intra se continuit. Eundem constat pari vultu & exulem suisse, & restitutum: adeò moderationis beneficio, medius semper inter secundas & aduersas res animi firmitate versatus est. Val lib. 4. c. 1. Q. Sertorivm ducem fortiss. perhibent, neq; laetitiae neque timori patuisse, in vtraq; pariter fortuna eodem habitu semper constitisse. Plutarchus. Scribit Sex. Aurelius, M. Antoninvm imperatorem ab vitae initio tranquillum fuisse adeò, vt ab infantia vultum nec gaudio mutarit, nec moerore, philosophiae studens, ac literis imbutus Graecis. Caelius lib. 23. c. 24. A. L. Henricvs VII. Imp. ea fuit animi tranquillitate, vt nulla vnquam prosperitate efferretur, nulla deijceretur aduersitate, quanquam plures quotidie experiretur aduesitates. Cuspinianus. Robertvs Brusius, I. Scotorum rex, vtramq; expertus fortunam, amissum regnu̅, perditis amicis, occisis fratrib. (praeter vnum Eduardu̅) omnib. minima spe, ex potentissimoru̅ manib. eripuit, ac Scotorum libertati restituit: id???; dum potentissimi regni Scotiae primates summè illi aduersare̅tur. H. Boëth. li. 14. Aleonsvs Aragonum rex, ob magnas insperatas???; victorias nu̅quam omnino mutatus dicitur, cui in omni fortuna vultus idem, idem habitus, sermo idem fuit. Panormita lib. 4. Stephanvs Contarenus, creatus in Petri Zeni locum Senatus iudicio, qui maritimae rei rectè peragendae in Benaco lacu praeosset: domum è Senatu profectus, euocata de superiore aedium parte vxore: Scias, inquit, me Benacensi orae praefectum, Senatu ita iubente: tu igitur ominia domi parato, curato???ue vt praestò sint, quaecunq; mihi necessaria futura sunt, Atque intra paucos dies aut laetum à me partae victoriae nuncium expectato (id quod campani aeris sonitus ex Marciana turri tibi significauerit) aut mortis meae literas, quib. tu cadauer hoc sepuiturae mandes. Egnat. lib. 6. c. 4. & lib. 3. c. 2.
|| [2046]
Antonivs Grimanus, classis Venetae imp. praeclaris reb. in Apulia gestis, procuratoria dignitate donatus, iterum???; declaratus imperator, quasi sua culpa Methonem alia???; Peloponnesi oppida amisisset, in ordine̅ publico decreto redactus, carceri???; etiam inclusus, & mox perpetuo exilio damnatus, neq; verò multò pòst reuocatus, rursus???; procuratoria dignitate donatus, deniq; princeps factus, semper eandem animi moderationem prae se tulit. Egnatius lib. 4. c. 1. Matthaevs Magnus Vicecomes ita corpus pariter atque animum exercuit, vt vtrunq; viriliter aduersus rerum omnium contumelias indomitum, inuictum???ue voluptatibus praestaret, & duris atq; asperis gaudere, nec aduersis vnquam frangi, nec secundis efferri videretur: quòd nihil vnquam aut demissum aut insolens ore gestu???ue eius excideret, praealta???; semper atq; ardua ad imperium & gloriam intentus agitaret. Iouius in eius vita. IMPOTENTIA ANIMI IN VTRAQVE FORTVNA TVM SECVND???M Excessvm. Lvdovicvs Sforcia Mediolanensium dux, non minùs timidus in aduersis, quàm in secundis insolens fuit, vt ferè insole̅tia cum timiditate coniungi solet. Guicciard. lib. 2. In Petro Medice Florentino principe neq; animus maior, neque constantia rebus aduersis, quàm aut moderatio aut prudentia in prosperis fuit. Guicciard. lib. 1. Defectvm. Agatharchides Cnidius refert, gentem Aethiopvm, qui extra Arabicum sinum habitant, & absque passione viuunt, nullo vti potu, vt quem non appetant natura: neque nauigantium sermone, aut appropinquantium externorum aspectu moueri: sed respicientes tantùm, immobiles stare, absque vllo, perinde ac si neminem viderent, sensu. Si quis ense educto eos percusserit, non diffugiunt, & verbera & iniurias perferentes: neque quisquam alterius vulnere aut damno mouetur: sed saepiùs silios aut vxorem ante oculos interfectos absque vlla passione respiciunt, nullum neque irae neq; misericordiae signum ostendentes. Deniq; omnia mala quieto animo perferunt, aspicientes solùm percutientem. ac ad singula mouentes caput. Ferunt eos praeterea sermone carentes, nutu manibus???; significare quibus egeant, & quae v???lint. Quod verò quis miretur magis, marini vituli inter hos versantur, piscium capturae velut homines intenti. Simili studio cubilia partus???ue & natorum tutelam hae gentes vnanimi consensu pace???ue curant, nullo externo animanti infestae. Quod vitae genus, licèt mirabile, à priscis olim temporibus eagens deruauit, siue ita longo tempore assueta, siue coacta necessitate. Diod. lib. 3. c. 3. FORTITVDINIS OCCASIO VEL SPONTÈ arrepta, vel ab alijs suppeditata. Fortes ob Amorem. Aristogiton Atheniensis, cùm magni animi vir, fortis???ue foret, publicas iniurias lentè admodum tulit: & cùm ciuitatem ab iniusto homine vexari, omni???; dignitate spoliari cerneret, sua nihil interesse putauit, quid de illis rebus fieret. Idem tamen postea, cùm Hipparchum ipsum tyrannum amores ac delicias suas te̅tare, Harmodium???; cuius amore flagrabat, conciliare sibi velle intellexit: suam hanc priuatam???; iniuriam non tulit, sed adhibito socio illius consilij puero illo quem amabat, dolorem suum vltus est, ipsum???ue mecauit. Victorius lib. 20. Var. lect. c. 22. Antileontem Metapontinum & Melanippvm Agrigentinum narrat Cicero ex Hortensio, non aduersatos esse tyrannis, cùm omnes fortunas ciuitatis, omnia???ue furore quodam animi permiscentes, vidissent. Postquam verò ad amores pueros???; suos animum adplicantes viderunt, vt aris ac focis ipsis opem ferentes, salutis capitis???; sui nullam rationem habuisse tradit. Vict. lib. 20. Var. lect. 21. Pharsalius Cleomachvs venit suppetias Chalcidensibus, bello cum Eretriensibus gliscente Thessalico. Ac firmos esse apparebat à peditatu quidem Chalcidenses sed equitatum hostium operosum erat profligare. Itaque Cleomachum socij, virum impigrum, vt prim??? impressionem daret in equites, orarunt. Hic quaesiuit ex amasio, An esset certamen spectaturus? Annuente adolescente, atq; amicè eum amplectente, cassidem???ue ei imponente: Cleomachus exultans, fortissimos Thessalos circa se conglobauit, inuectus???ue strenuè & adortus hostes, equitatum eorum turbauit auertit???;. Hinc cùm etia̅ pedestres copiae terga darent, egregiam victoriam Chalcide̅ses obtinuêre. Cecidit tamen Cleomachus. Eius monimentum monstrant in foro Chalcidenses, in quo ingens locata columna fuit, quae etiam nunc extat. Ac qui antè puerorum amorem duxerant infamem, hi tunc eum supra alio modo mortem oppetisse tradit Cleomachum, cùm signis collatis Philisto accepit, ex Chalcidensibus fuisse Thraciae, missum Chalcidensibus Euboeae subsidio. Hinc cani apud Chalcidenses: Veneres pueri patres???; sortiti bonos Formae ne consuetudinem abnuite probis. Nam fortitudo & amor per Chalcidensium Vrbes vuget. Plut. Sermone amatorio. Alfi filia Gyuritha, ex Aluilda Gothoru̅ regis Syuardi filia suscepta, cùm intestinis bellis caeso Sigaro auo, Danorum rege, Daniae regiam stirpem ad se solam redacta̅ animaduerteret, neminem???; cui nuberet, nobilitate parem haberet: concubitu carere, quàm ex plebo maritum adsciscere satius duxit. Quinetiam cauendae iniuriae causa conclaue suum electo pugilum agmine tutabatur. Quam quum Haldanvs, Borcari Dani ducis F. ex Drota Noruegiorum regis filia natus ambiret, abessent???; pugiles, quorum ipse fratrem impubes extinxerat: Gyuritha non modò generis obscuritatem ei exprobrauit, verumetiam oris deformitatem, quod foedis vulneribus notatu̅ erat. Haldanus non priùms se postulandae eius gratia rediturum asseruit, qua̅ vtranq; notam parta armis claritate abstersisset. Obsecrat interim, ne cui nuberet, antequam reditus interitúsve sui certum nuncium accepisset. Athletae, discedentem equis insectari conantur. Ille, commilito???ibus secedere iussis, quercu in clauae modum excisa, solus cum duodecim manum conseruit, eos???; interfecit. Nec tam praeclari operis titulo contentus, maioris ede̅di facinoris gratia auitos à matre gladios recepit, quorum alter Lyusingus, alter Hvvytingus ob collimati acuminis nitorem dicebatur. Ijs instructus, Ruthenis contra Suecos operam suam addixit. In Sueonum castris militabat Hildigerus, Gunnari Sueonum regis ex Drota F. qui cùm Ruthenorum pugiles ad singulare certamen prouocasset, & Haldanum fratrem vterinum prodeunte̅ videret: ne fraterno sanguine manus pollueret, certamen detrectauit, sibi qui lxx. pugilum morte nobilitatus esset, Haldanum etiamnum tyronem imparem esse praetexens. Eius igitur loco alium Haldanus athletam deposcens, exhibitum iugulat. Postera die duobus in pugna̅ petitis, ambos obtruncat: tertia die ternos: quarta quatuor superat: quinta quinos. Cùm ad octauam similibus pugnae & victoriae incrementis peruentum esset, vndecim simul admissos prosternit. Hildigerus tandem, quòd operum suorum titulos virtute eius aequatos videret, cum eo congredi voluit, non modò robore inuictus, sed magica vi aduersarij ferrum hebetare doctus. Conserta manu, Haldanus obducto linteis gladio ad eludendas praestigiarum vires mortiferum Hildigero vulnus inflixit. Is moribundus, se vterinum eius fratrem esse fassus, idcirco personam dissimulasse dicebat, ne aut pugnam detrectan do ignauus, aut committendo, scelestus existimaretur. Post haec Gyuritha, quum à Siuaro Saxonicae ge̅tis nobilissimo peteretur, sed illi clàm Haldanum praeferret: conditionem ei proposuit, vt priùs Danorum regnum diuulsum in integrum restitueret. Id frustra tentante Siuaro, omnibus arbitris pecunia ab ipso corruptis, tandem ei despondenda conceditur. Haldanus è Ruscia sub ipsum nuptiarum tempus aduentans, cùm conuiuis parum cognitus coram virgine costitisset, & obscuro carmine, voluntatem eius explorasset: sponsum ferro transuerberauit, & maiorem conuiuarum partem obtruncauit, & sic Gyuritha potitus est. Saxo lib. 7. Castitatem, Pvdorem. Vide Tit. Prudentiae in conseruanda castitate, item, Vltio pudoris violati, f. 1681. 2329. Iram, Vindictam. Alcippus ciuis Lacedaemonius ex vxore Damocrita filias duas habuit: cuius cùm ciuitas optimo consilio & opera multis in rebus esset vsa, in inuidiam est ab hominibus diuersarum partium in rep. raptus: qui falsis delationib. obstrepentes ephoris moliri res nouas Alcippum, consciuerunt ei exilium. Atq; ille quidem ex vrbe profugit. Damocritae verò eius coniugi sequi cum filiabus virum paranti vetuêre. imo verò ne dos suppeteret virginibus, etiam patrimonium eius publicauerunt. Sed & inimici, cùm nonnulli puellas ob virtutem paternam iungere sibi connubio cuperent, interdixerunt lege, nequis puellarum nuptias sibi conciliaret, praeten dentes votu̅ fecisse frequenter matrem eius Damocritam, vt quàm citissimè gignerent filiae liberos, qui illatae patri iniuriae poenas per [2047] sequerentur. Cùm iam vndiq; Damocrita agitaretur, captauit festum quoddam publicum, quod feminae cum virginibus, propinquis, & infantibus celebraba̅t: coniuges autem eorum qui in magistratu erant, seorsum magno in Androne pernoctabant: ac gladio sub veste accincta, trahens???; secum filias, noctu penetrauit in delubrum, tempus obseruans, quo omnes in Androne sacris arcanis operabantur, occlusis???ue aditibus, materiae magnam vim, quae ad solenne sacrificium ab illis parata ad manum erat, succendit. Co̅currentibus ad opem ferendam viris, filias Damocrita iugulauit, & post illas seipsam. Cùm iam Lacedaemonij, in quos effunderent iram, non haberent, extra fines Damocritae filiarum???; eius corpora proiecerunt. Qua de causa infenso deo magnum illum terraemotum Lacedaemone traditum est memoriae extitisse. Plutarchus in Amatorijs. Gavdivm. Demosthenes nunciata Philippi regis morte, prodijt sple̅didè amictus & coronatus septimo die, quàm defuncta eius filia esset, vt refert Aeschines, qui ei hoc improperat, odium obijciens liberorum. Plut. in Demosthene. Religionem. Vide Titulum, Martyrum, fol. 3015. Getae, secundùm Strabone̅ barbara & fera gens est, viribus atq; animo immani mortis contemtore, quòd persuasum habeant redire animas, sicut Mela scribit: aut si non redeant, no̅ tamen extingui, sed in meliores sedes immigrare: quòd si neutrum contingat, praestare certè vitae mortem. Viues. Turcorum dux Sultanus Iathatines, magnitudine & robore corporis superbus, Theodoru̅ Lascarim Graecoru̅ Imp. in praelio grauiter vulnerauit, sic vt vertigine oborta, ex equo delaberetur. Theodorus inde veluti furore concitatus, praeter omnem opinionem stricto ense, Barbarici equi pedes anteriores demetit: pstrato???; Sultano, caput amputauit: eo???; hasta in altu̅ elato, & Barbaris exercitibus ostentato, Romanorum victoriae auctor extitit. Gregoras lib. 1. FORTITVDINIS CERTAMINA. Tvm Tolerantis. Spartae pueri ad aram verberibus fic accipiuntur, vt plerisque sanguis è visceribus exeat: nonnunquam etiam, vt cùm ibi essem audiebam, ad necem. Quorum non modò nemo exclamauit vnquam, sed ne ingemuit, quidem. Hosce pueros Sernius grammaticus [Greek words], veluti dicas, superaris de victoria contendentes, appellari scribit. Concertatio ea Diamastigosis vocabatur, hoc est, difflagellatio, quis plura posset verbera sustinere. Plut. in Lycurgo: Puerorum multos, inquit, in ara augurij caesos verberib. mori vidimus. In Apophthegmatis Laconicis, in ara Orthiae Dianae id solitum fieri scribit. Cui sententiae succinit & Papinij interpres. Hinc in Plauti Captiuis, festiuè Lacones leguntur Plagipatidae. Ex Graecorum obseruatum commentarijs, Ornithiam fuisse lusum apud Athenienses, in quo euerberarentur pueri. In Aristidis vita Plutarchus auctor est, in pugnae memoriam cum Mardonio caedi ad aram Ephebos, quòd quum sacrificanti Pausaniae incurris sent Barbari, virgis loris???; sunt reiecti ab inermibus: ex quo & Lydia pompa difflagellationem consequebatur. Caelius lib. 18. cap. 1. A. L. Propvlsantis. Vide Tit. Monomachiae, fol. 1041. 4347. item Bellorum, folio 924. & seq. FORTITVDINIS FRVCTVS. Dignvs. Huc eorum exempla, qui propter quodcunq; tandem Fortudinis genus praemia & honores sunt consecuti. Quòd si eum spectes, qui tribuit, ad Distributiuam Iustitiam referendi erunt. Sin ipsa praemia, ad Volumen Fortuitorum pertinebunt. Vide locum Statuarum, Encomiorum, Triumphorum, & similium, folio 987. 1009. 3711. Apud Graecos seruatum diu est, vt qui imperator hostem fugasset, trophaeo donaretur: qui occidisset, aut funditùs euertisset, triumpho, vel encomio & peplo. Fuisse autem peplum velum sacrum, in quo qui facinora gesserant fortia, singula egregiè gesta, atq; acerrima praelia, & maxima effingere, illud???; pro immortali memoria exponere pala̅, & templis dicare assueuerant, scriptores produnt: in quo deorum imagines saepe clarissimorum virorum gesta effingebant. Quare Athenienses, Antigoni & Demetrij imagines cum Ioue & Pallade effinxêre in peplo. Nonnulli peplum eximij candoris vestem sine manicis, aureis distinctam clauis, fuisse autumant: quam quinto quoq; anno apud Hylen, mulieres sex & decem Iunoni contexebant. Alex. lib. 1. cap. 22. Miltiadi Cimonis F. qui victo Dati & Artapherne Darij ducibus in campo Marathone, Athenas totam???; Graeciam liberauit, talis honos tributus est in porticu, quae Poecile vocatur, cùm pugna depingeretur Marathonia: vt in decem Praetorum numero, prima eius imago poneretur: is???; hortaretur milites, praelium???; committeret. Probus in Miltiade. Themistocles Atheniensis, quia non fuisset honore affectus ab ijs, qui ad Salaminem dimicassent, Lacedaemonem se contulit. Eum Lacedaemonij & splendidè exceperunt, & magnificè honorauerunt. Et primas quidem partes rei bene gestae Eurybiadae, solertiae verò ac dexteritatis Themistocli dederunt, & vtriq; oleaginam corona̅ donarunt: Praeterea hunc biga (quae apud Sparta̅ erat) praestantissima, laudatum???; verbis ampliss. trecenti ex primoribus Spartiatarum, qui Equites vocantur, discedente̅ ad Tegeaticos vsq; fines comitati sunt. Hunc solum ex omnibus, quos nouimus, hominib. Spartiatae abeuntem deduxerunt. Herod. lib. 8. Leocritvs Atheniensis, Protarchi F. cùm Athenienses duce Olympiodoro Piraeeum (quem Demetrius Antigoni F. praesidio tenebat) oppugnarent, primus muros ascendit, primus???; intra Musaeum (propugnaculi nomen erat) irrupit. Ei in pugna caeso & alij honores habiti sunt, & clypeum illius Ioui liberatori dedicarunt, cum inscriptione nominis, & praeclari facinoris indice. Pausanias lib. 1. Cùm Xerxes apud Sciathum tres praesidiarias Graecorum naues Troezeniam, Aeginetica̅ & Atticam cepisset. Pythivs Ischenoi F. miles praestantissimus, qui in Aeginetica fuerat, eousq; pugnando etiam naui capta restitit, donec totus dilaniatus est, Quem collapsum, adhuc tamen spirantem, Persae admiratione virtutis seruanint, vulneribus myrrha mede̅tes, sindone???; byssina & fascijs obligantes: atq; in castra sua reuersi, homine̅ vniuerso exercitui ostentabant admirabundi: cùm alios, quos in eadem naui ceperant, tanquam mancipia adseruarent. Herod. lib. 7. Cùm in pugna ad Salaminem gesta Theomestor Androdamantis & Phyllacvs Histiaei, trierarchi Samij, Graecas naues demersissent: Theomestor quidem à Xerxe tyrannus Sami creatus: Phylacus verò inter bene de rege meritos adscriptus est, & mulco tractu soli donatus. Benemeriti autem de rege Persica lingua Orosangae vocantur. Herod. lib. 8. Archidama, Lacedaemoniorum regi, Agesilai filio, statua posita est Olympiae in Alti. Ante hunc nulli cuiquam extra fines statuam à Lacedaemonijs erectam comperi. Archidamo verò, & ob alia merita, & mortis causa staruam in Olympia dedicandam censuerunt: quòd & inter Barbaros occubuit, & vnus ex omnibus Spartanorum regibus sepulturae honore caruit. Pausan. lib. 6. Graeciae. Timocleo ob interfectum in puteo Alexandrum Macedonem, praefectum alae Thracum, suae pudicitiae corruptorem, ad Alexandru̅ Magnum rege̅ ducta, cùm rem sic vti gesta erat narrasset, neq; recusaret mortem vt quisq; humanissimus fuit, illacry mabatur. Alexander verò mulierem praestantiorem, quàm quae deploranda esset, putauit: virtutem???; eius & orationem admiratus, imperauit praefectis, curarent & prouiderent, ne deinceps vlla illustris domus afficeretur pari contumelia. Timocleam ipsam omnesq;, qui ei propinquitate reperiebantur coniuncti, liberauit. Plut. de Virt. mul. Romani cum Tyrrhenis bellu̅ gerentes, constituto foedere, obsides eis dederunt nobilissimorum virorum filias virgines. Quae obsidum loco datae erant, accesserunt ad fluuium Tybrim loturae. Ex his vna Cloelia reliquas omnes hortabatur, vt tunicas circu̅ capita religarent, & fluuij cursum ob profundos gurgites difficilem transitu tranarent. Cùm transissent, Romani virtutem quidem earum & fortitudinem admirabantur, sed tamen eas Tyrrhenis remiserunt, vt religionem foederum inuiolatam conseruarent. Porsenna rex sciscitabatur, Quaenám esset, quae huius facinoris eis auctor extitisset? Cloelia reliquas praeuertens, confitebatur. Porsenna virilem admodum virginis animum admiratus, equum ei splendidè ornatum dono dedit, omnes???; virgines collaudatas Romanis remisit. Polyaenus lib. 8. Gallus Imp. primus Rom. Scythis tributum pèpendit. At cùm Scythae contenti precio non essent, Aemilianus limiti Sarmatico praefectus pro concione suis Militibvs id tributum pollicitus est, si hostes vicissent. Romani praemio accensi, ad conserendas cum Barbaris manus incitatiores facti, magna strage hostes vicêre. Reuersus in Moesiam, praemia militibus perso luit, adeo???; gratus exercitui fuit, vt ab eo sit Imperator appellatus. Cuspinianus. Lampridius Alexandrum Seuerum Imp. ait, Sola, quae de hostibus capta essent, limiraneis Dvcibvs & Militibvs donauisse, ita vt eorum essent, si haeredes eorum militarent, nec vnquam ad priuatos pertinerent: dicens, Attentiùs militatutos, si etiam sua rura defenderent.
|| [2048]
Cùm rex Aragonum octauus Iacobus Valentiam Mauris parentem obsideret, conuocatis ducibus & cuiusq; ciuitatis praefectis, constituit, vt quae ciuitas primùm intra Valentiae muros oppugnando irrumperet, ea in suae virtutis & honoris memoriam Valentiae colonias mitteret, & po̅dera, mensuras, & monetae signum conferret. Cùm igitur Ilerdae ciues primi Valentiae muros diruissent, expugnatam ciuitatem Mauris fugatis & occisis ingressi, ei, prout Rex imperauerat, cultiores adolescentes numero mille totidem???; puellas virgines tradiderunt, & cum mensuris & ponderibus florem lilij vnum, quo monetam insignirent. Nam priùs Ilerda quatuor in suis armis & insignibus lilij floribus vtebatur, nunc verò tribus duntaxat. Quamobrem Valentia in literis, quas ad Ilerdam scribit, eam matrem semper appellat, & in magnis rebus non secus ac parentem carissimam consulit: & vicissim Ilerda Valentiam filiam vocat. Marineus lib. 10. rerum Hispan. Indignvs. Hucij, quibus Fortitudo sua malè ceßit. Ex Titulo, Crudelitatis erga hostes, huc quaedam, f. 2747. TEMERITATIS FRVCTVS. Dignvs. Erat in aula Mathiae regis Vngariae Polonvs miles, qui saepe Vngaros ad luctam, ad pugnam euocaret, multos???; saepe vicerat: sed iactantia nimia odiosus. Stabat in ferratis claustris immanis leo. Quis est, inquit Polonus, qui famelico leoni aufit carnem auferre, quam ore comprehenderit? Quum nemo praesumeret: Cernetis, inquit, quot dico. Illi fame per diem excruciant leonem: postera die ouem proijciunt quadripartita̅. Leo irrugit apprehensae carni incubans. Polonus ingreditur, & leonem iam vorantem, diuaricatis cruribus inclusum, pugno ferit in os, dicens, Offam dimitte canis. Vocem intrepidam leo exhorruit, exeuntem???; visu solo sequutus est. Audax facinus quum ad regem perferretur, no̅ probauit: euocatum???; Polonum pro more donatum, domo sua iussit excedere: qui vaenalem ita vitam circumferret, non necessariò, sed ad solam iactantiam obijciens se periculo, nihil non ausurum proposito praemio ratus. Physici tradunt leonem nullius alterius quàm impauidi hominis vocem co̅tremiscere. Cranzius libro nono Saxoniae, cap. 24. Sinanem Bassam, de clade Turcarum Tiphlisio oblesso, interrogatum à Sultano, & respondentem temeraria quadam audacia: Mederi huic rei no̅ posse, nisi Schachus Schacho opponatur, ex consilio matris Musale̅ Sultanus pronunciat, hoc est, honoribus omnibus & praesertim dignitate supremi Vezuris exuit, & in exiliu̅ pellit. H. He̅ninges in Geneal. Turc. Imp. Veneti anno 1509. XIV. Maij ad Vailam siue Giaradadda à Ludouico XII. magna strage victi, Bartholomaei Aluiam ducis temeritate, continentis imperium amisêre. In cuius memoriam, rex eo in loco, in quo pugnatum fuerat, sacellum, cui sanctae Mariae Victoriae nomen indidit, aedificari iussit. Guicciardinus lib. 8. Edoardvs Angliae Rex cum Ludouico XI. Gall. Rege, & 1. folio 2346. Indignvs. Huc ij, qui Audacia sua ampliß. praemia vel honoresunt consecuti. TIMIDITATIS ET IGNAVIAE FRVCTVS. Dignvs. Ex loco Iustitiae Correctiuae, in puniendis Timidis, huc quaedam, fol. 3462. L. Calphurnius consul, Praefectvm equitum, quòd arma hosti tradidisset, lacinijs abscissis, discincta tunica, & nudis pedibus ad principia per omne tempus militiae adesse iussit. Valer. Max. lib. 2. cap. 2. Q. Servilivs Caepio consul à Cimbris ad Rhodanum victus, cùm ex fuga Romam certissimus cladis nuncius peruenisset, abrogato imperio, bonis???; publicatis (cùm quòd eius temeritate tanta clades accepta crederetur, tum ob spolia tum auro Delphico templum Tolosanum) in carcerem ductus est, necati???; pòst cadauer ad scalas Gemonias abiectum. Ferdinandus IV. Castellae rex, Alfonsum filium haerede̅ & successorem instituit, Iacobo primogenito abdicato, quòd contra Sardos rebellantes in Sardiniam à petre missus, expeditionem Sardiniae, simul & regnorum successionem recusasset. Tarapha de regib. Hispan. Indignvs. Huc ij, qui Fortitudini debita praemia ipsi quantumlibet Ignaui praeripuerunt.

LIBRI SECVNDI TITVLORVM DISPOSITIO. ???
[arrow up]

|| [ID00503]
Voluminis Octaui Liber II. De Moderatione & Immoderatione circa res Prosperas. GRAVITAS ET MODERATIO IN SECVNDIS REBVS. TVM IN Genere. Secundae res quatenus Vtiles, sic [Greek words] faciunt, & ad hunc pertinent Titulum. At quatenus Voluptatem pariunt, ad varios alios locos referri debent. Cantacvzeno Magno Domestico cùm res feliciter succedercent, fortunam non lacossiuit, neque immodicè supercilium erexit: sed retenta animi grauirate intra modestiae limites immotus mansit. Nunc verò, inquit, me sobrium esse oportet, cùm alij non ebrij esse non possunt. Prosperi enim successus humana ingenia cum primis explorant, & vaecordes tàm insolentes reddunt, quàm cordatos constantiae & grauitatis laudibus cumulant. Gregoras lib. 9. Specie. Vtpvta, Non Nimivm Tribvere, Confidere Honoribvs, Magistratui, Potentiae. Philippvs Macedo, Graeciae potitus imperio, ad refraenandum animi fastum, puero delegauit hoc officium, vt singulis diebus manè ter acclamaret: Philippe memento te hominem esse. Aelianus lib. 8. de Varia historia. Plotina Traiani Imp. vxor, cùm post Traiani electionem primùm in Capitolium iret, multi???; essent qui imperij felicitatem omnibus modis precarentur: cùm adhuc in gradibus esset, conuersa ad multitudinem: Talis, inquit, huc ingredior, qualem me exire cupio. Et certè talem se in principatu gessit, vt insta reprehensione caruerit. Xiphilinus. Lvdovicvss XII. Gallorum rex, quo die Carolo IIX. vxoris suae fratri in regno suffectus est, amicorum vni, petenti dono sibi dari fortunas Aurelianensis ciuis, qui in Ludouicum hostili animo semperfuerat: strenuè id negauit, atq; alia maiora pollicitus est, inquiens: Ridendum meritò Gallorum regem, si Aurelianensis ciuis iniurias vlcisceretur. Quinetiam omnes eos, qui Carolo paruerant, eodem loco apud se tenuit: ita vt excepta regis persona, quae mutata erat, nihil in Caroli aula mutatum videretur: mirum???; omnibus esset, Ludouico eos regi stipatores esse, qui olim captiuum ex praelio duxera̅t: & eidem in honore illos astare, qui vt in custodia tam diu seruaretur consuluerant: atque ipsos qui in carcere eum asseruarant, ea vultus laetitia, his???ue animis, quibus Carolo operam dedera̅t, inseruire illi, quem antè vt hostem, captiuum habuerant. Fulg. lib. 4. cap. 1. Clemens IV. Pontifex, quum ad eum duae, mortua iampridem vxore, peruenissent è Gallia filiae, petentes pro patris ipsius dignitate maritos sibi dari: nonnulli???ue alij propinqui praestò essent, qui grandia sacerdotia & dignitates tribui sibi exposcerent: ita omnibus respondit, vt quamprimùm à se abirent, paternae???ue rei quod sibi reliquum superesset, aequis portionibus inter se diuiderent. Egnat. lib. 4. cap. 3. & Fulgos. lib. 4. cap. 3. Quum Romae Hadrianvs VI. Pontifex renunciatus esset, tabellarij cum priuatis literis ad Victoriam Vellicam, Cantabriae vrbem, vbi tum erat Hadrianus à Carolo V. in Germania comitia celebrante praefectus regni relictus, tertiodecimo die peruolantes, aedium scalas conscendendi ad pedes prouoluuntur, eum???ue porrectis literis pontificem salutant. Ille nihil ad tanti nuncij nomen vultu animóve commotus, paulùm substitit: & cùm tabellarios ab osculo pedum auerteret, conuersis ad amicos oculis: Si vera sunt, inquit, quae nunciantur, mibi profectò plurimùm est dolendum. Nec mora, exultantis & salutantis populi turba atrium, porticus, atq; ipsa etiam superiora conclauia replentur. Ingruente verò nocte nobiles equites vti in publica laetitia decuit, Maurorum habitu vibratis funalibus decurrerunt. Verùm Hadrianus nihil propterea aut de corporis cultu, aut de pristina vitae consuetudine sibi mutandum esse iudicauit, quum priùs expecta̅das à senatu literas arbitraretur, quàm quicquam vel muneris vel habitus de pontificia maiestate, vti praepropero leui???; similis, vsurparet. Neq; verò multò pòst nuncios ab vrbe Roma literas deferentes tanta animi tranquillitate suscepit, vt perlectis literis, atq; his, quòd honestè conscriptae viderentur, pacata voce & leni capitis nutu laudatis, nihil plus sit locutus, quàm vt nuncios tanqua̅ de via fessos ad quietem hortaretur. Adeò vt in eo sedati animi habitu frigidiore???; laetitia Vianesius Albergatus, qui à Leone X. antecessore missus, sacerdotum defunctorum haereditates in Hispania colligebat, indignanti similis, non obscura voce dixerit: Renuatur ergo hic summus pontificatus, postquam tam lenta hilaritate suscipitur. Iouius in Hadriani vita. Victoriae. Victores Moderati. Gravitas in victoria. Victoriae moderatio subiecti ratione vna videtur esse: at si formaliter consideretur, hoc est, respectu eius habitus à quo profluit, multiplex. Quatenus enim vtilis est victoria, & confidentes reddit: sic Grauitas victoriae huius est loci. Quatenus verò voluptatem iunctam habet, si quidem Corporis, Temperamiae est propria, & Victores complectitur Temperantes: sin Animi, ad varias virtutes referenda erit. Ex victoria enim percipitur voluptas partim [Greek words], partim [Greek words] voco eam quae in perpeßione posita videtur. Sic ad Victorem redit tum Opulentia, & Victorem Liberalem alieni???; adstinentem exhibet: tum Gloria, Victorem???; parit Magnanimum. [Greek words] alteram [Greek words] constituo, qua victor victum sua potestati subiectum benignè tractat, & Clementem Victorem ex se denominari facit: alteram [Greek words], quae ratione habita Rerum, Victorem non superbum efficit, sua bona nimiùm extollentem, hostium non nimiùm deprimentem: respectu verò Personarum, Victores Populares & Vrbanos gignit. Spartani vsqueadeò vsitatum ducebant & competens ipsis opus, vincere hostes, vt nec immolarent victoriae causa in vrbe dijs, praeterquam gallum gallinaceum: nec gloriarentur milites, nec exultarent qui audiebant. Imò verò commissa ad Mantineam pugna, quam descripsit Thycydides, primò victoriae nuncio magistratus, quòd laeta attulisset, carnes ex co̅uiuio, praeterea nihil misêre. Plut. in Agesilao. Agesilavs rex Spartanus, allato nuncio, illustrissimos viros praelio cirea Corinthum commisso occubuisse in acie, Spartiatas autem cecidisse perquàm paucos, multos verò ex hostibus: nullam laetitiam vel exultationem prae se tulit, sed ingenti edito gemitu: Heu Graeciam, inquit, quae tot viros ipsa perdidisti: quot si incolumes sint, profligare acie cunctos queant Barbaros. Plut. in Agesilao, & Probus. Epaminondas, quum aliàs solitus esset vncto corpore hilari???; vultu prodire in publicum: postridie eius diei, quo feliciter pugnatum est ad Leuctra, processit squalidus ac summissus. Amicis autem sciscitantibus, Ecquid illi molesti accidisset? Nihil, inquit: sed heri sensi, me plus aequo mihi placuisse: eius gaudij intemperantiam hodie castigo. Plut. in Apophth. Philippvs Macedonum rex, victis ad Chaeroneam Atheniensibus & Thebanis, qua pugna vniuersae Graeciae libertatem ademit, mirum qua arte praesentem laetitiam texerit. Neq; [2050] solita sacra eo die fecisse dicitur, neque de more conuiuatus: non coronas, non vnguenta sumsisse, ne risisse quidem: & qua̅tum assimilare potuit, ita vicit, vt victorem sentiret nemo: nec se regem Graeciae appellari voluit, sed ducem: demùm ita inter suorum laetitiam & hostium dolorem temperauit: vt neq; victoribus assultate sit visus, neq; victis insultate. Atheniensibus, quos infestissimos habuit, captiuos gratis restituit, & peremtorum corpora sepulturae reddidit. Alexandrum filium, quem iam inde à Byzantina obsidione duodeuiginti annos natum in castra accersiuerat, vt prima militiae rudime̅ta apud se deponeret, & qui primus in sacram Thebanorum cohortem irruperat, Athenas cum Antipatro misit, qui cum ea ciuitate pacem iungeret. Sab. lib. 3. En. 4. Praelio ad Gaugamelam inter Darium & Alexa̅drum co̅misso, quo victus tandem est Darius, cùm Persae Macedonum impedimenta inuasissent, & captiuos soluissent, in???; his matrem Darij Sisingambim, Darium victorem esse affirmantes: illa, etsi multi hortarentur, vt bono esset animo, immobilis & sine voce nullum laetitiae signu̅, prae se ferens stabat, siue quia rem tantam non temerè crederet, siue quòd fortunam post tot clades arridere incipientem, irritare non fuerit ausa, adeò vt quid mallet, eam intuentibus incertum fuerit. Sad. lib. 5. Enn. 4. Demetrivs Poliorcetes non elatus victoria ducem & amicos eius magnificè donatos remisit. Plut. in Demetrio. Dion liberatis à Dionysij tyrannide Syracusis, nullu̅ priùs ex praesenti felicitate capere fructum voluit, quàm gratiam amicis, socijs praemia, praecipuè familiaribus ciuib??? & externis militibus esset munificentiam & honorem impertitus, magnificentia excedens facultates suas, cùm tenuiter & frugaliter sese vulgati toleraret cultu. Vnde erat in admiratione: quòd cu̅ no̅ Sicilia modò & Carthago, verùm vniuersa quoq; Graecia oculos intentos haberet in eius felicitatem, neq; quicqua̅ illius aetatis homines adeò arbitrarentur magnu̅, neq; virtus & fortuna in alio duce videretur illustrior fuisse: in tantu̅ se vestitu & famulitio & mensa moderatum praeberet, vt si cum Platone ageret in Academia, non cu̅ mercenario milite & ducibus eorum viueret, qui crapulam & delicias quotidianas pro laborum & periculorum habent solatijs. Plut. in Dione. Ricardus Edvardi III. Anglorum regis F. praelio victum Ioannem Francorum regem captum ducens in Angliam, cùm adesse cum nobilissimo totius Europae rege captiuo diceretur patri, is nihil vultum mutans, quasi parum secundis moueretur rebus, filium probè rem administrasse aiebat, si modò rectè omnia egisset: ac quò intenderat venatum in syluam perrexit. mandans, vt regem Ioannem quanto possent maximo honore festiuitate???; exciperent. H. Boëthius lib. 15. Franciscus I. Galliae rex, in pugna Papiensi à Caesaris Caroli V. exercitu victus captus???ue, ad Pisleonem in custodiam est deductus. Eò tum demùm ipse Ferd. Daualus Piscarius Caesareus dux venit, non planè obducta oris cicatrice, regem???; inuisit non in purpurea aurea???; veste, vt caeteri, qui ab ea victoria in pompae morem sese Gallicis spolijs exornarant, sed ad singularem animi modestiam, laneo & nigro in sagulo, quasi non victoris, sed victi habitum praeferret, & miserari regiae conditionis sortem nequaquam ficto dolore videretur. Eum venientem, ac insignium ducum turba, veluti praetoria cohorte, circumseptum, Franciscus adeò humaniter & auidè complexus est, vt aliquandiu animum atq; oculos in eius viri admiratione defixos teneret. Iouius in Dauali vita lib. 6. Carolvs V. Barchinonae nuncios victoriae de Francisco Galliae rege, quae ipso natali eius die parta fuerat, nulla cum hilaritate suscepit: sed singulari pietate indictis tantum trium dierum supplicationibus, vt is secundus belli euentus Reipubl. Christianae commodo verteretur, publicam laetitiam festis ignibus & tormentorum bombis celebrati vetuit. Iouius in Ferd. Dauali vita. Henricvs Nauarrae Rex, tanta moderatione vsus est ea victoria, quam aduersus caesi Ioyosij ducis copias, omni alia maiorem obtinuit, vt sanatos priùs captiuos ab omni lytro immunes dimiserit, Montigneo, & alijs signa restituerit, vltrò etiam Regis Henrici animum ad pacis ineundae & firmandae consilium missis legatis permouere, quamuis incassum conatus sit. Morti Inimicorvm. Benedictvs abbas à Florentio presbytero non veneno tantùm tentatus, sed & loco pulsus, cùm repentino pauimenti collapsu elisum expirasse, eo???ue nuncio Maurum discipulum suum laetari videret, grauiter Maurum increpauit. Marulus lib. 5. cap. 2. Ad Pompeij Columnae Cardinalis mortem, Clemens VII. nullum omnino laetitiae signum vultu praetulit, licèt illius opera direpta Roma à Caesariano milite fuisset: verùm seuerè contraxit frontem. vel ob id, quòd Pompeius eodem anno mense???ue, quo ipse natus, immaturè atque hominum opinione celeriùs è vita discessisset, quum praesertim tanta vis spiritus, & ea quidem aduersus morbos indomita, robusto in corpore vigere videretur. Magnoperè enim Clemens ex alienis fatis omine concepto, mortem timebat: quum alioqui nihil saluti molliter indulgendo, vitam contemneret. Prorupit tamen in longos sermones de Pompeij moribus, ex animo iudicium ferens, quum honestissimi viri quitum aderant, amore vel odio mortui famam diuersis sententijs excuterent: & ipse ante omnes Pompeium ab eximijs ingenij naturae???ue dotibus verè magnum fuisse testaretur, sed aculeatè subiungeret, Poeni Annibalis exemplo, vel maximas eius viri virtutes ingentibus vitijs adaequari. Iouius in Pompeij vita. IMMODERATIO IN REBVS SECVNDIS, SIVE SECVNDVM Excessvm. Insolentia. Consule Tit. Superborum, f. 85. Illic Mendacij in suis bonis dijudicandis habeturratio: hic verò Confidentiae nimiae. De Tantali insolentia ex rerum successu haec leguntur apud Pindarum Ode 1. Olymp. [Greek words]. Si quenquam hominum mortalem coeli custodes dij in precio habuerunt, hic Tantalus fuit. Sed concoquere ingentem felicitatem non potuit: ex saturitate nanq; assecutus est incommodum exuperabile, quod pater Iupiter super ipsius caput suspendit: durum nempe lapidem, quem perpetuò cogitans à capite repellere, laetitia priuatur. Multi, bello Punico secundo Romanis legionibus ad Thrasymenum & Cannas caesis, falsò crediti sunt perijsse: erat???ue nonnullorum vita iam temerè deplorata, cùm repentè Matribvs oblati, tantam laetitiae molem illarum animis offudêre, vt velut subita ruina oppressae inter oscula & complexus expirarint. Sad. lib. 3. cap. 4. ex Liuij lib. 2. Dec. 3. C. Ivl. Caesar, Galliam prouinciam consequutus, magno gaudio elatus, non temperauit, quin paucos post dies frequenti curia iactaret, inuitis & gementibus aduersarijs adeptum se quae concupisset: proinde ex eo insultaturum omnium capitibus. Ac negante quodam per contumeliam, facilè hoc vlli feminae fore, responderit, quasi alludens, in Assyria quoque regnasse Semiramim, magnam???; Asiae partem Amazonas tenuisse quondam. Suetonius. L. Aelius Seianvs apud Tyberium tanta fuit auctoritate, vt ei pro collega in imperio haberetur. Sed elatus coepit Tyberium prae se nihili facere, Praetorianos alios???; omnes sibi conciliare. Tyberius re cognita, cautè ac pedetentim depressit hominem. Dion. lib. 58. Constantinvs Magnus Imp. cùm ex omnibus bellis victoriam reportaret, semper prospera vsus fortuna, sui ipsius immemor, quemad modum optimis principibus aequandus ab initio, ita vltimo imperij tempore medijs conferendus fuit. Videlicet decem primis annis praestantissimus, duodecim sequentibus latro ob crudelitatem, decem nouissimis pupillus, ob profusiones immodicas. Cuspinianus. Methonenses à Baiazethe II. obsessi, moenij???ue nudati, cùm quatuor Venetas triremes onustas auxilijs & commeatu aduentare intellexissent, ob praesens auxilium laeti vrbem & moenia sine custodijs & defensoribus relinquentes in portum excurrebant. Ianizari hoc videntes, per ipsa moenia in vrbem ingressi, Venetis peditibus ad vnum trucidatis, vrbe potiti sunt. Iouius in vita Baiazethis II. Defectvm. Stvpiditas Et deiectio animi. Huc illi, qui Rebus secundis non modò non confidunt, sed quò magis fortuna arridet, tantò magis ipsi animo deijciuntur.
|| [ID00505]
LIBRI TERTI TITVLORVM DISPOSITIO. ???
|| [2052]
??? Voluminis Octaui Liber III. De Fortitvdine Declinante aduersa. DECLINATIO MODERATA MALORVM QVORVMLIBET. Mala, quia naturae hominis inmica, fugienda sunt, ea moderatione, vt nec plus quàm oportet fugiendo timidi, nec minus quàm oportet, stupidi dicamur. Recta ratio moderatur hos motus: & proterea respectu efficientis ad Prude̅tiam, respectu verò [Greek words] ceu materiae subiectae, ad Fortitudinem pertinent. In ascensu montium calcaribus, in descensu freno indiget equus: vtrobi??? certè robore opus est. Sic quo??? in toler ando & propulsando animi praesentia opus est: at non minùs in declinando. Prima certè haec est Fortitudinis ratio, vt mala, si honestè fieri poßit, declinet: si id nequeat, secunda vt propulset: si ne??? istud, tertia vt toleret. In Declinatione malorum ratio habenda tum Materiae subiectae, hoc est, eius mali quod declinamus (& de hac Declinatione nunc loquimur) tum Formae siue modi, quo declinamus. Qui quidem partim Internus est, partim Externus. Internus à Pradentia prouenit. Ita??? sub loco Prudentiae exempla multa reperias declinandae mortis, exilij, &c. no̅ propter id quod declinatur, sed propter prudentia̅ declinandi. Externus verò à fortitudine pendet tum Toler ante minora mala, vt maiora decline̅tur (de quo sud Tolerantia) tum Propulsante mala, cui accidit, vt simul ea declinet (de quo sub Propulsatione) Finis deni??? propter quem haec mala declinamus, qualiscun??? sit, huius est loci. Declinantur autem mala tum Perse, quia mala, qualiacun??? tandem: tum Propter aliud, cùm vel Bona alia impediunt, vel Mala alia afferunt.
|| [2053]
Dolores, Morbos, Vvlnera Modestè Declinare. Demonax, quum aliquando in balneis refugeret ingredi aquam feruentiorem, & alius illum appellaret meticulosum: Quid, inquit, an hoc pro patria passurus essem? Sentiens, temeritatis esse, non fortitudinis, subire periculum, ni ob causam grauem & honestam fiat. Eras. lib. 8. Apoph. C. Marivs varices habebat in vtroque crure, quos praebuit medico exsecandos non alligatus, ac sine gemitu vllo, & vultu non contracto, sectionem pertulit. Verùm ad alterum crus cùm transiret medicus, reiecit eum, negans tanti esse curationem, vt tolerandum eum dolorem existimaret. Plut. in Apophthegmatibus. Condemnationem In Ivdicio Modestè Declianre. Huc refer exmpla Asylorum, quatenus per haec vim matorem euitant, f. 3997. Demosthenes in propria causa dicturus, aufugit Calauriam in templum Neptuni, potentiam Antipatri veritus. Plut. in eius vita. Alcibiades, quum sacra triremi ad causam dicendam è Sicilia vocaretur ab Atheniensibus, obtemperare noluit: Stultum est, inquiens, iudicium quaerere, cùm fugere possis. Et cùm quidam diceret: An non credis teipsum patriae? respondit: Imò ne matri quidem: Timerem enim, ne fortè per imprude̅tiam nigrum calculum pro candido submitteret. Dictum Graecis sonat iucundiùs, ob vocum affinitatem, [Greek words]. Graecis autem [Greek words] dicitur, qui iudicum sententijs absoluitur: [Greek words], qui vitat aut fugit. Plut. in vita Alcibiadis. Aelianus lib. 13. de Varia historia. Aristoteles philosophus, quum iudicium veritus Athenis profugisset, scitante ex eo quopiam, Cuiús nam modi videretur ei Atheniensium ciuitas? [Greek words], inquit, [Greek words]: Pirus super pirum, ficus super ficum consenescit. quod de Alcinoi hortis Homerus refert. Sycophantas nimirum innuens iusto plus inibi pro germinantes. Rursum quaerente, Quid ita Athenas reliquisset? [Greek words], respondit, [Greek words]: Ne in philosophiam bis delinquant Athenienses, qui Socratem priùs cicuta sustulerant. Caelius lib. 17. cap. 34. Antiquarum lectionum. Mortem Extra Ivdicivm Modestè Declinare. Prophetae centum ab Abdia procuratore domus regis Achabi, absco̅diti fuêre, cùm Iezabel regina sceleratissima prophetas Domini persequercetur. 3. Reg. 18. Vrias Semeiae F. propheta, Iudaeis excidium denuncians sub Ioacimo rege, metu mortis in Aegyptum profugit. At regis iussu è fuga retractus, interfectus est, eius???; corpus in publicum sepulcrum proiectum. Hierem. 26. Ezechias rex Iudaeorum fleuit fletu magno, orans Dominum pro morte, quam sibi immine à propheta Esaia audiuerat. 4. Reg. 20. Iesvs Christus Seruator noster, à Nazarenis indignantibus, quòd in vrbe ipsorum, in qua educatus fuerat, nulla miracula facere vellet, in montis verticem ductus, vt inde praecipitaretur, diuina vi transiens per medium illoru̅ iuit. Quod ipsum vt contra corporis naturam fuit, ita diuinicatis, quae humanitatem comitabatur, argumentum euidentissimum. Lucae 3. Idem Hierosolymis, festo Renoualium, à Iudaeis in porticu Solomonis deprehensus, cùm lapidibus eum obruituri essent, è manibus illorum exiuit, & trans Iordanem abijt. Matthaei 19. Marci 10. Ioannis 10. Idem suis Discipvlis praecepit, vt à persecutoribus malè habiti, de ciuitate in ciuitatem fugiant, non tàm metu mortis, quàm studio diutissimè in ea, quam à Domino obtinuerant, euangelizandi prouincia versandi. Matth. 10. Post Stephani Protomartyris nocem Fideles omnes in Iudaeae & Samariae fines (exceptis Apostolis) dilapsi sunt. Act. 8. D. Pavlvs insidias euitans Iudaeorum, de ciuitate in ciuitatem fugiebat: non timore mortis, sed quia furori malorum cedens, pluribus se vtilem reseruabat. Act. 25. Idem & Silas Thessalonicae periclitantes, à fratribus noctu Berrhoeam dimissi sunt. Cum???; Thessalonicenses Iudaei etiam Berrhoeenses concitare vellent, Athenas abijt. Act. 17. In grauissimis persecutionibus sub Antoninis, sub Decijs, Diocletiano, Maximino, Christiani homines solitudines petiêre: non quòd pro Christo pati recusarent, sed quòd spontè animas profundere nollent, melioribus te̅poribus semetipsos conseruantes. Haec origo primorum fuit Eremitarum. Vide Tit. Monachorum & Eremitatum. Pavlvs primus eremita, anno aetatis XV. orbus vtroque parente, metuens ne à sororio suo (qui bonis eius inhiabat) proderetur, quòd Christianus esset: in persecutione sub Decio & Valeriano in solitudinem concessit. Diuus Hieronymus in eius vita. Avvs Basilij Magni, in persecutione Christianorum sub Maximino, cum cognatis ac paucis ministris in montis specum sese abdidit per septennium, & solo pane sustentatus est. Ad postremum tamen martyrium constantissimè passus est. Nazianzenus testis. D. Cyprianvs, cùm populo Carthaginensi se inuisum esse sentiret, secedere maluit & latêre, quàm inuerecunda praesentia sua seditionem magis augere. Quae latebrae sub Decio & Gallo fuisse videntur. Postea enim ad Ecclesiam suam redijt. Cyprianus lib. 3. Epist. 5. Athanasivs ille Magnus, Alexandriae episcopus orthodoxus, à Constantio Imper. Ariano proscriptus, muneribus etiam propositis, qui vel viuum vel mortui caput afferret, per sexennium in subterraneo puteo delituit. Proditus autem ab ancilla, latebras diuino monitu mutauit. Inde ad Constantem profugiens, eius beneficio reditum impetrauit. Post quinquennium Constante à Magnentio tyranno interfecto, Constantius eum demùm expulit, ita vt per decennium, vsque ad mortem Constantij, Alexandriae apud sacram quandam virginem delituerit: & audita morte Constantij repentè suis cum gaudio sese restituerit. Sub Iuliano iterum latêre coactus est. Sub Iouiniano restitutus, anno Christi CCCLXVII. Sed Iouiniano opt. principe post octo imperij sui menses in Cilicia morte sublato, successoribus Valentiniano & Valente: Valens Arianis fauens, etsi propter Athanasium Aegypto pepercit, Athanasius tamen praefectorum turbas metuens, per quatuor menses in paterno latuit monumento. Populo id aegrè ferente, edicto Valentis ecclesias suas repetere iussus, non multò pòst obijt, anno Christi CCCLXXVII. cùm episcopatum Alexandrinum gessisset annis XLVI. Socrates libro 4. capite 20. & Sozomenus libro sexto, capite decimonono. Cupiebat nimirum sanctissimus vir dissolui, & esse cum Christo: verùm ecclesiae causa diutissimè viuere optabat, ne sua morte vera religio damni aliquid pateretur. Dionysivs Alesandrinus episcopus, qui Heraclae in episcopatu successit, sub Decio & Valeriano Ecclesiam persequentibus, diuina voce monitus, fugit in Mareotidem Libyae, & ibi latuit. Eusebius lib. 7. cap. 11. Gregorivs Thaumaturgus ingruente persecutione, considerata fragilitate humanae naturae, quòd plerique non possent vsque ad mortem pro pietate decertare, auctor Ecclesiae fit, vt terribilem illum impetum atque incursum paulisper declinaret: satiùs esse ducens, per fugam animam eorum conseruari, quàm stantes in acie certaminum, atque periculorum, fidei fieri desertores. Ac quò maximè hominibus persuaderetur, nullum animaae periculum adferre, si vel per fugam quis fidem conseruaret, suo exemplo auctor secedendi fit, ipse ante alios secedendo periculi impetum deuitans. Greg. Nyssenus in eius vita. D. Fridolinvs, cùm ab idololatris tutus esse non posset, precibus ad Deum, Rhenum veteri relicto alueo nouum accipere coëgit, vt eo veluti propugnaculo contra iniurias Ethnicorum muniretur. Victor Mauritanus Maximini Imper. miles & aulicus, Mediolani post varias poenas è vinculis fugiens latitauit. Mox deprehensus propè eandem vt bem in hortis principis, capite plexus fuit, octauo Idus Maij. Volaterranus libro vigesimo Anthropologiae. Achilles cùm annum aetatis suae nonum expleuisset, pronunciasset???ue Calchas vates, Troiam sine Achille capi non posse: quia responsum tulisset à matre, Sibi in eo bello moriendum fore: puellari habitu indutus, in Scyron, quae vna est Cycladum, inter filias Lycomedis regis se abdidit. Hîc tamen inter puellas ab Vlysse agnitus est. Natalis Comes lib. 9. Mythol. cap. 12. Cleomenes Spartanorum rex, victus ab Antigono, cùm in Aegyptum fugeret, & Therycion amicus consuleret, vt morte seruitutem anteuerterent: non sibi, sed patriae se superesse dictitabat: mortis metu mortem sibi vltrò consciscere, insani hominis esse, non fortis. Plut. in eius vita. Lacon, quum voto se obstrinxisset, quòd se de Leucade praecipitem daret, conscendit montem, & conspect altitudine, sese auertit. Id cùm illi probri gratia obijceretur: Non putaram, inquit, illi voto, maiore voto opus esse. Nempe qui facinus arduum concipit animo, priùs à dijs optare debet animum facinori parem. Plut. in Lacon. Tribus annis Romae versatus Galenvs, ingruente magna peste, confestim ex vrbe in patriam properauit, annum iamagens tricesimum septimum.
|| [2054]
Insidias Vitae Moderatè Declinare. Consule Tit. Prudentiae in vitandis insidijs: illic respectu Rationis Prudentiae declinantis, hîc respectu Timoru Fortitudimis moderantis habetur ratio, f. 1713. David Isaei F. Sauli regis insidias summo studio euitauit. Ab vxore Michol per fenestram demissus, Ramathan ad Samuelem confugit. 1. Reg. 19. In persequente Saulo, Nobam ad Achimelechum pontificem, à quo panes apposititios accepit, & ensem Goliathi. Mox ad Achim Gethae regem, apud quem insaniam simulauit, vt tutus esset. Idem cap. 21. Tandem in speluncam Odollamam, vbi manum circiter quadringentorum virorum coëgit, obaeratorum, & fugitiuorum, & Maspham Moabitarum se recepit. Inde monente Gado vate, in Iudaeae fines concessit, in Haretham syluam, & Palaestinos Ceilam oppugnantes cecîdit. Saulum postea aduentare cum exercitu audiens, Ceilam reliquit, & saltus Ziphi munita loca tenuit. Persequente Saulo, in Maone saltu vndique circumsessus tenebatur, cùm Saulus ad Palaestinos, qui incursionem fecerant, reprimendos, copias reducere cogitur. Vnde locus ille Rupes diremtoria vocata est. Occupauit inde Dauid Engadinorum arces. Mortuo Samuele in saltum Pharanem se contulit, & inde ad Achim Gethae regem, à quo oppidum Siceleg ad habitandum cum suis obtinuit, è quo excursiones faciebat in Gessuraeos, Gerzaeos & Amalechitas. 1. Reg. 27. Cùm discipuli Ioannis Baptistae, Domino Iesv nunciassent, quòd ab Herode rege in carcere obtruncatus fuisset: Iesus secessit ex illa regione, ne Herodi occasionem maioris flagitij committendi daret. Matth. 14. Post suscitatum Lazarum cùm Iudaei consilio indicto de comprehendendo Iesu congitarent, Iesvs è Bethania in desertu̅, in ciuitatem Ephraim abijt, ad festum vsque Paschae. Ioan. 11. Iudaei Christvm Dominum, propter curatam Sabbato manum aridam, cum Herodianis persequi cogitabant. At ille furori illorum cedens, cum discipulis suis ad mare secessit. Matthaei 12. Marci 3. Lucae 6. Pavlvs Apostolus, cùm Damasci conuersus Christum praedicaret, insidiantibus ei Iudaeis, & portas omnes obseruantibus, à discipulis laxata sporta per murum demissus, Hierosolymam peruenit. Vbi cùm Graecanici eum interimere conarentur, Caesaream à fratribus deductus, Tarsum???ue dimissus est. Act. 9. Neque mortis reprehendenda fuga sit, siquidem vitam non turpiter appetas: neque commendanda expectatio, si coniuncta cum odio sit viuendi. Vnde fortissimos quosquè & bellicosissimos Viros educit vbique ad certamen Homerus accuratè armatos. Apud Graecos etiam legissatores eum, qui clypeum proiecit, puniunt, non eum, qui gladium vel hastam: docentes, ne quid mali patiatur, priorem cuique curam ducendam, quàm vt hostibus inferat, praesertim magistratui aut duci. Plut. in Pelopida. Mithridates Ponti rex, dilige̅tissimus vitae fuit. Id ex eo intelligi potest, quòd vnus quotidie venenum bibere excogitauit, praesumtis remedijs, & inter ea nobili illa antidoto, quae nomen ab eo accepit, vt consuetudine ipsa innoxium fieret. Plin. lib. 25. cap. 2. Idem insidiarum metu venationes secutus, per septem annos neq; vrbis, neq; ruris tecto vsus est, sed per syluas vagatus, diuersis montium regionibus pernoctabat: ignaris omnibus, quibus esset in locis assuetus feras persequi. Sic & insidias vitauit, & corpus suum ad omnem virtutis patientiam indurauit: exercitum quoq; hyeme media fortiter haec tolerare docuit. Iustinus lib. 37. Cùm legati ad Tvrcorvm reges introducuntur, singulos bini purpurati in medio arreptis brachijs, quadam honoris specie sustentantes, ad dextrae osculum perducunt: neque externos homines ad tyrannum aliter admittunt, quàm vt sinum scrutentur, an ferrum sud veste lateat, implicatis???ue eo modo brachijs, commouendae manus potestatem facinus ausuris dissimulanter eripiunt: quanquam & assidenti in thoro circumposita parata???ue ad manum clypeus cum acinace claua???ue ferrea, ac item arcus & sagittae conspiciantur. Sab. Supplem. lib. 24. & Iouius lib. 28. Anno MDXXXVI. Hungaris ad Mugacium trucidatis, & rege ipso Ludouico ad foedum interitum palustri lacuna submerso, victor Solymannvs Budam rectà contendit. Vrbe, regia???ue potitus, ad Danubium posuit castra, inuisit???ue regiam arcem, ita tamen, vt in ea minimè pernoctaret: quòd antiqua Othomannorum lege cautum sit, vt Imperator nusquam muris, sed suae tantùm custodiae munimentis confidat. Iouius lib. 28. Hist. Henricvs VII. Anglorum regno pulcrè constituto, tamen praeteritis malis doctus, sibi adhuc inimicorum insidias pertimescendas ducebat, quòd mortales ad incunabulis odio factionum imbuti, non facilè soleant virus ex animo expuere. Itaque primus omnium Angliae regum, stipatores corporis habere coepit, quod à Francis principibus sumsisse fertur. Polydorus lib. 26. Rodvlphvs Habspurgensis Imp. Italorum infidias declinans, Romam inaugurationis à Pontifice suscipiendae causa proficisci renuit: - quia me vestigia terrent, inquiens. Cuspinianus. Ferd. Piscarius lorica, quae iugulum tantùm atq; humeros muniret, in tumultuarijs expeditionibus vtebatur, nec sine ea somnum capere erat solitus. Iouius in Piscario lib. 3. Hostivm Vim Et Insidias Modeste Declinare. Fvga honesta. Declinamus hostes vt mala per se: per accidens etiam, quatenus vel libertati vel vitae vel gloriae nostrae insidiantur. Ne eade̅ bis repetere cogamur, de hostium Fuga simpliciter hic loquimur, quamcunq; ob causam fiat. Consule Tu. Stratagematum, Imperator ne pugnet, quatenus hostium congressum euitat, f. 1763. Item, Cum desperatis non pugnare, Hostem clausum emittere, f. 1875. 1878. David rex audiens filium Absalomum Hebrone contra se regem creatum, excessit Hierosolymis, suos???; omnes praemisit, ne in cauti ab Absalomo opprimerentur, ipse Iordanem trai???cit, & in loca tuta se recepit. 2. Reg. 15. Quidam aiunt Molinidas adortos aliquando Hercvlem ex infidijs: atque illum hominum multitudien territum, non ausum contrà resistere, sed fuga saluti consuluisse, id???ue in vulgi sermonem abijsse, Ne Hercules quidem contra duos. Erasmus. Oraculum Graecis datum fuerat, Qui primus in terram Troianorum exilisset, fatali morte periturum. Achilles igitur, quamuis Graecorum omnium fortissimus esset, manifesto tamen & ineuitabili periculo sese exponere noluit, sed vltimus omnium in terram egressus est. Protesilaus verò iuuenili audacia prosiliens, in terra primus fuit, & quoq; primus in Orco. Eustathius Iliad. ???. Veteres Spartani murorum oppugnationes declinabant, vbi non solùm à viro abiecto, verùm etiam contingatà puero & femina vulneratum cadere vel fortissimum: quomodo à Paride Achillem aiunt interemtum in porta. Plut. in Lysandri & Syllae comparatione. Quum Antigonvs secundus rex, aliquando cederet hostibus imminentibus, aiebat, Se non fugere, sed opportunitatem à tergo sitam persequi. Fugere & Persequi sunt contraria. At ille se persequi magis quam fugere profitebatur. Persequimur enim hostem, & persequimur id, quod studiosè expetimus. Plutarchus in Regum apophthegmatibus. Stobaeus Serm. 52. Meton astronomus, Atheniensibus in Siciliam nauigaturis, posteaquam futura pericula cognouisset, neque inueniret honestatis praetextum, insanum & furibundum se esse finxit: & ad verisimilem morbi opinionem domum etiam incendit. Insanus igitur à belli principibus iudicatus, liberè dimissus est. Aelianus lib. 13. de Var. hist. Postaequam M. Crassus infeliciter contra Parthos pugnauit, alijs alio fugientibus, Cassivs retulit se Carras. Ducibus itineris (Arbes hi erant) vt operiretur monentibus eum, dum esset Scorpionem Luna praeteruecta: At qui Sagittarium ego, inquit, magis quàm hunc, exhorresco. Ita cu̅ equitibus quingentis abriquit se in Assyriam. Plut. in Crasso. Herodes Antipatri F. à Parthorum rege Pacoro Hierosolymis obsessus, cùm Hircanum socerum regem & Phalaëlum fratrem perfidè à Barzapharne satrapa, ad quem legati fuerant missi, captos audiuisset: militibus assumtis, tota???ue familia iumentis imposita, comites inter eundum singillatim accedens hortabatur, ne moerori succumberent, hunc enim fugae officere, in qua sola salutis spes sit reposita. Quibus verbis accensi conabantur calamitati resistere. Interim minimum abfuit, quin ipse sibi manus inferret, euerso vehiculo, & matre adducta in mortis periculum, adeò & casus hic eum terruit, & metus, ne inter has moras superueniret hostis insequens. Iam???ue gladium strinxerat, volens se percutere, cùm interuentu proximorum est prohibitus, obtestantium, ne suos inimicorum iniurijs relinqueret. Igitur refota matre, & pro tempore adhibitis remedijs, pergebat institutum cursum, petens castellum Massadam quàm maximis compendijs. In quo itinere non semel impugnatus à Parthis persecutoribus, semper victor discessit. Iudaer sexagesimo ab vrbe stadio illum aggressi, profligati sunt. Eo loci pòst regiam condidit cum primis memorabilem, adiuncto etiam oppido, quod Herodium vocari voluit. Depositis tandem suis in eastro Massada, ipse etiam media hyeme Romam properauit, & à Senatu rex declaratus, regnum tandem, victo Antigono, cui Pacorus regnum concesserat, obtinuit. Iosephus libro 14. capite 25.
|| [2055]
Massiliensivm oppidum intrare nulli cum telo licet: praesto???; est, qui id custodiae gratia acceptum, exituro reddat: vt hospitia sua quemadmodum aduenientibus humana sunt, ita ipsis quoq; tuta sint. Val. lib. 2. cap. 1. Maximo tyranno contra Valentinianvm II. ducente, Valentinianus, quòd vires pares ad tantum excipiendu̅ impetum non haberet, suorum monitu repentè Aquileia se cum Iustina matre proripuit, ac naui conscensa, Thessalonicam accessit, ac raptim Theodosij Magni auxilium implorauit. Sigonius lib. 9. Imp. occid. D. Hilarion ad quosdam fratres sibi notos in Bruto diuertit, haud procul ab Alexandria. Qui cùm miro gaudio suscepissent senem, & iam vicina nox esset, repentè audiunt discipulos eius asinum sternere, illum???ue parare proficisci. Aduoluti pedibus, rogabant ne hoc faceret. Quibus ille respondit: Non multò pòst cognoscetis, me non sine causa subitò discessisse. Die sequente affuêre Gazenses cum lictoribus, eum comprehensuri: quando quidem à Iuliano Apostata, & Hilarionis & Hesychij mortem impetrauerant. Hieronymus in vita Hilarionis. Conradinvs dux Sueuiae, mortuo patre Conrado, dum Siciliae regnum fibi vendicare nititur haereditario iure, contra Carolum Andegauensem comitem (quem ex Gallia euocarat contra Manfredum Clemens IV. Pontifex) apud Beneuentum dubio marte tres horas pugnauit. Tandem victus, dum fugae consulit, Asturam peruenit, cum Friderico duce Austriae, agasonis habitu: ibi à quodam comice Casertano (cuius vxorem adamans, vt ea pociretur, virum sub honoris specie ablegauerat) Carolo prodicus, securi percussus est. Cuspinianus. Concubia nocte Manuelus dum excubias obit, Persas quos secum in exercitu habebat cum Saracenis ipsorum lingua sentit colloqui, pacisci???ue cum ijs de prodendo Romanorum exercitu, & repetenda patria. Id statim aperit Theophilo Imperatori: eum???ue hortatur, vt cum delectis fuga sibi consulat, ne in hostium perueniat manus. Respondenti Imperatori, Fieri hoc vix posse, praesertim perituris, qui nunc sui causa secum mansissent: Tibi modò, inquit, Deus salutem concedat, reliqui mox rebus suis consulent. Imperatore sub diluculum fuga elapso, & ad Chilocomum perlato, milites, qui ordinibus desertis terga dederant, occurrerunt, fassi???ue, Se vita dignos non esse, qui Imperatorem in pugna prodidissent, iam ferrum in seipsos stringebant: cùm Imperator spectaculo illo perculsus, se diuinitùs seruatum, proinde ipsos quoque saluos fore dixit. Cedrenus. Anno 1396. Sigismvndvsrex Vngarorum, cùm Turcae, duce Baiazethe Amurathis filio, Thracibus, Graecis, & Macedonibus deuictis, Mysos, hoc est, Bulgaros & Rascios vexarent: congrepto è varijs gentibus Christiani nominis ingenti exercitu, infeliciter pugnauit apud Nicopolim: elapsus tamen, traiecto naui Danubio, Constantinopolim fuga delatus est: & inde aliquanto pòst Rhodum, ac deinde in Dalmatiam & Vngariam reuersus est. Sciborivs Sciboricius Polonus, fugiens cum rege & Vngaris, cùm nauim ingredi non posset, insequentibus Turcis, ita vt erat armatus, in Danubium se proiecit, & enatauit, carus???ue postea Sigismundo regi fuit. Cromerus libro 15. Bonfinius libro secundo, Decadis 3. Cuspinianus. Post cladem Varnensem cùm Ioannes Huniades, dux fortiss. regis Vladislai occisi corpus recuperare nequiret: acceptis secum Valachis, fuga salutem quaesiuit: vt superesset aliquis post regis interitum, qui acceptam cladem vlcisci posset. Superato Danubio, citatissimo itinere per Valachiam (quae olim Dacia dicebatur) dum in Hungaria̅ properaret, ne malè rei gestae fama seditionem tumultúm ve exuscitarent, à Dracula Transalpinae gentis Vaiuoda captus est, sed pòst cum muneribus dimissus. Similiter post cladem in campis acceptam Cassouijs Huniades celeri equo fuga sublatus est: abiectis???ue armis grauioribus, in manus duorum Turcorum, qui eum non cognouerant, deuenit. Ab ijs expoliatus, dum de quodam amuleto, quod in collo gestabat, inter se certarent, alterum ense strauit, alter fuga elapsus euasit. Solus in syluam cum equo delatus, inuenit Rascianum quendam, à quos Sinderouiam est deductus. Sed cùm Belgradum peteret, à Georgio Despoto Seruiae captus, vix filio suo Ladislao ma???ore natu in obsidem dato, assequi potuit, vt incolumis emitteretur. Cuspinianus. Peruaserat metus Boëmorum Hussitarum omnes Germaniae prouincias, quando nihil erat inuium tantae ferocitati. Vnde factum est, vt omnes vbique Vrbes nouis se fossis & propugnaculis communirent, Erphordia, Iena, Magdeburgum, Brunsuicum, Luneburgum: in???ue eam rem desumsêre vicinos in suburbijs hortos, & vineas, cuiuscunque essent ditionis, monasticae, ecclesiasticae, aut iuris priuati. Cranzius libro 11. Vandaliae, cap. 23. Lvdovicvs XI. Gall. R. prudenter & consultò, &c. fol. 2330. Pavpertatem Modestè Declinare. Cùm maximo terraemotu Rhodus conquassata esset, ac muri ciuitatis magna ex parte, naualia???ue corruissent, nec non colossus ille magnus euersus esset: tanto consilio artifico???ue Rhodios vsos calamitate illa instauranda. Polybius lib. 5. narrat, vt damnum hoc illis quaestuosum fuerit. Missis enim legatis ad reges & ciuitates, magnitudinem illius infortunij exposuerunt: atque ita animos eorum affecerunt, vt certatim illi amplissima munera Rhodum miserint: & non tantùm ipsos opibus suis subleuarint, verumetiam se obligatos illis esse confessi fuerint. Victorius lib. 17. Var. lect. cap. 5. Ignominiam, Dedecvs Fortiter Declinare. Lacon quidam puer (sub tempus, quo furari moris erat ingenuis pueris, quod quisque valeret, & non fesellisse infame) vt pueri, qui eum comitabantur, viuam surripuerunt vulpeculam, ei???ue custodiendam tradiderunt, superuenientibus qui vulpeculam amiserant, ad eam quaerendam, abdiderat fortè illam sub pallio suo. Saeuiente bestia, ac latus eius vsque ad interanea laniante, continuit se, ne deprehenderetur. Inde digressis illis, vt spectarunt factum pueri, incusauerunt???ue eum, praestitisse dicentes vulpeculam detexisse, quàmvsq; ad mortem occultasse: Apagete, inquit: nam satius est doloribus immori, quàm furti manifestum per ignauiam, vt turpiter viuam, esse assecutum. Plut. in Laconicis. Excidia Domvs, Vrbis, Rigni Modestè Declinare. Abygail, cùm virum suum Nabalem petulanter respondisse nuncijs Dauidis audiuisset, festinauit, & tulit diuersa xenia, & Dauidem iratum placauit. 1. Reg. 25. Ezechias rex Iudaeorum, prophetae voce monitus, Fore, vt diuitiae, quas insolentiùs ostentasset, Babylonem transferrentur: nihil oraculum auersatus, ita occurrisse fertur: Bonus est sermo, quem Dominus locutus est: sit pax (oro) & veritas diebus meis. Haec ille, & poena in posteros dilata est. Sabellicus lib. 5. cap. 7. Oenicynvs Scytha, Zanclaeorum rex, cùm ad Darium ascendisset in Asiam, omnium hominum, qui ex Graecia venerant, existimatus est iustissimus esse, eò quòd in Siciliam ad regem profectus esset, pacis exposcendae causa, rursum???ue ex Sicilia retrorsum ad regem iter fecisset. Aelianus libro octauo de Varia historia. Nicephorvs Imperator, cùm Aronem Ammiram cum trecentis millibus ascendentem vidisset: pacem cum eo, licèt parum aequis conditionibus admittere, quàm temerè cum suis interire maluit. Sigebertus in Chron. Servitvtem, Carceres Modestè Et Fortiter declinare. Consule Tit. Prudentiae in carceribus effugiendis, fol. 1744. Legati Lacedaemoniorum Philippo Macedoni intolerabilibus oneribus ciuitatem eorum implicanti: Si quid morte grauius imperare perseueraret, mortem se praelaturos, responderunt. Val. Max. lib. 6. cap. 4. Pulsus regno Tarquinius Superbus, varia ad recuperandum imperium mouit bella. Postremò Tuscorum regem Porsenam, vt adoriretur Romam cum ingenti exercitu, impulit. Romani simul & bello pressi & fame, cùm Porsenam audirent non bello solùm, sed iustitia etiam & integritate clarum esse, controuersiae cum Tarquinio capere eum arbitrum volebant. Id abnuit Tarquinius, nec Porsenam, fi societatem parum coleret constanter, aequum iudicem ostendit fore. Ita eo Porsena omisso, hoc studebat, vt amicus Romanorum discederet: agro, quem Thuscis ademerant, & captiuis receptis. In haec obsidibus acceptis decem pueris & totidem puellis, inter quas Poplicolae consulis filia Valeria erat, quamuis pactis nondum impletis, omnem apparatum belli dissoluit. Puellae ad fluuium paulò longiore à castris spacio descenderu̅nt sicut loturae. Earum vna nomine Cloelia adhortante, tunicis circum capita religatis coniecerunt se in rapidos fluctus, praealtos???ue gurgites continua serie magno labore aegrè tranauerunt. Alij Cloeliam memorant equo, qui ad manum erat, insidentem sensim transisseac munete fuisse functam ducis, natantes cohortantem & adiuuantem. Romani virtutem & robur animi earum laudauerunt, non probauerunt reditum, datis???ue ducibus remiserunt puellas. Quibus, cùm amnem traiecssent, posuit insidias Tarquinius, virgines???ue penè circumuenit. Ibi filia Poplicolae consulis Valeria, tribus comitata seruis in castra Potsenae profugit. Reliquas raptim succurrens Porsenae fillus [2056] Aruns eripuit hostibus. His in co̅spectu positis iussit profiteri Porsena, quae dux & consilij auctor fuisset. Vbi caeterae, Cloeliae timentes, stelerunt tacitae, ipsam se Cloeliam professam admiratus Porsena, equum insigniter ornatum adduci iussit: quem cùm Cloeliae donasset, omnes comiter & humaniter remisit. Hoc signo contendunt plerique Cloeliam equo amnem transmisisse. Id negant alij, sed audaciam puellae & animum supra sexum mitatum, dono eam, quod tribui vito bellicoso decet, honorasse. Posita fuit via, quam Sacram vocant, equestris statua huic puellae, quam Cloeliam, illi Valeriam referunt fuisse. Plutarchus de Virtutibus mulierum, & in Poplicola. P. Fvrivs, fratris T. Quintij consulis legatus, cùm aduersus Equorum gentem pugnaret, & cum paucis ab eorum moltitudine circumuentus, hortantes eos audiret: vt abiectis armis vitam seruaret, mori pugnando maluit. Fulgosus libro tertio, capite secundo. Constantinvs Palaeologus Imp. oppugnantibus Constantinopolim Turcis, vbi Barbarum irrumpentem sustineri non posse vidit, sibi manum inijcere voluisse creditur. Inde, quia id parum Christiani hominis esse succurrit, suos hortatus est, vt se ferro transfigerent. Quibus facere recusantibus, Imperatorijs insignibus depositis, stricto ferro in irrumpentium Barbarorum cuneum irruit, fortiter???; pugnando hostili manu concidit, caden???;, nobilissimi Imperij excidio Imperatorium miscuit cadauer. Illi postea media caesorum strage reperto caput, Mahometi II. iussu est abscissum, tota???ue vrbe ac castris circumlatum. Sunt qui dicant, eum ad Romanam portam fugientium strage aedita cum multis in ea trepidatione exanimatum, ac paludamento postea cognitum. Sabellicus lib. 7. Dec. 3. Anno 705. Ferdulfus dux Foroiuliensis Sclauos incursantes temerè aggressus, se cum tota Fotoiuliensium nobilitate pessundedit. Ex ingenti numero solus Mvnichis, Petri Foroiuliani, & Vrsi Cenetensis Ducum pater, euasit. Is cùm de equo deiectus esset, manibus licèt vinculis impeditis, lanceam ei, qui se viuxerat, abstulit, atq; eo vulnerato se per aspera ac praerupta loca deiecit. Sigon. lib. 2. regni Ital. DECLINATIO MALORVM INHONESTA REPVDIATA. Mala non declinare, quae honestè declinari nequeunt. Hîc Declinationem solam consideramus neglectam. Quam cùm sequatur vel Propulsatio vel Tolerantia, videbuntur saepe eadem exempla diuersis locis inseruitura. Mortem, Mortis Pericvlvm Non Declinare. Consule Tit. Martyrum, fol. 3028. Item, Mortui in acie, fol. 593. Isaacvs Abrahamo patri loco victimae sese obtulit, Dei voluntati, quam pater sequebatur, quantum in se erat, satisfacere cupiens. Sed angeli interuentu dilata est victima, cùm piaculum esset, aliam Deo offerte hostiam humanam, quàm ipsummet Messiam benedictum. Gen. 22. Sidrach, Misach & Abdenago pueri, aetatem animi magnitudine supergressi, cùm regis Nabucodonosori statuam adorere nollent, in fornacem ardentem proijciuntur, & inter furentes flammarum globos laudes Deo decantant. Daniel leonibus deuorandus datur. Sed nec illos adussit ignis, neque hunc leones attigerunt: vt omnibus manifestum fieret, verae religionis virtutem potentissimo tyranno fortiorem esse, & fideles, nisi Deo permittente, nulla vi occidi posse. Dan. 3. Macaria Herculis F. apud Euripidem in Heraclidis pro salute patriae mactanda in quit: [Greek words] [Greek words]. Inuentum hoc, non vitae cupida ego, honestissimum inuoni, gloriosè mori. M. Attilivs Regulus ad Senatum missus de pace impetranda, eam dissuasit: & Carthaginensium torturis sese offerre, quàm decus patriae contaminate maluit. Extat oratio eius luculenta apud Silium lib. 6. De eo item Horat. 3. Carmimum 5. Fertur pudicae coniugis osculum Paruos???; natos, vt capitis minor, Àse remouisse, & virilem Toruus humi posuisse vultum: Donec labanteis consilio patres Firmaret auctor nunquam aliàs dato, Inter???; moerenteis amicos Egregius properaret exul. Atqui sciebat, quae sibi barbarus Tortor pararet: non aliter tamen Dimouit obstantes amicos, Et populum reditus morantem, Quàm si clientum longa negotia Dijudicata lite relinqueret, Tendens Venafranos in agros, Aut Lacedaemonium Tarentum. Magnvs Sforcia pestilens contagium in visendis fratribus non metuit. Iouius. Insidiatores Non Declinare. Noadia mulier fatidica, Nehemiae muros Hierosolymae instauranti Samaritanorum insidias detexit, consulens, vt sese in fani proximi cellam mediam tanquam asylum reciperet. Quod ille renuens, Non eum se esse respondit qui fugeret: vel Dei praesidio tutum, fani latibulis opus non habere. 2. Esdrae 6. Hostes Non Declinare Sive Pvgnando. Vide Tit. Duces & Milites fortes, fol. 2080. 2103. Leonidas Alexandridae, dicentibus Ephoris, Paucos ipsum ad Thermopylas ducere: Multos, inquit, ad quem pergimusactum. Exquirentibus iterum, Nihílne statuisti aliud agere? Transitum Barbarorum, infit, verbo arcere, reuera pro Graecis mori. Vt peruenit intra Thermopylas, ad commilitones ait: In propinquo ferunt esse barbarum. quare non est tempus terendum. Iam enim aut vincendi barbari, aut nobis est moriendum. Alexandridae dicenti, Prae barbarorum sagittis nec solem videre licebit: Bene habet, inquit, quòd in vmbra cum ijs decertabimus. Alteri dicenti: Propinquant nobis: Ergo, inquit, & nos illis. Plut. in Apoph. Ab hostibus iam circumdatus Leonidas à Persis, cùm Dvos ex magna familia seruare vellet: alteri, vt eum dimitteret, dedit epistolam: quam ille non accepit, cum stomacho respondens: Bellator te, non tabellarius, sum secutus. Alteri aliquid Lacedae moniorum magistratibus nunciare praecepit. Ille factis respondit, ac capto clypeo in ordinem suum iuit. Plutarchus de Herodoti malignitate. Alexandridas percunctanti cuidam, Quid per bella Spartiatae intrepidè pericula adirent? Quòd soliciti, inquit, esse de vita, non, vt alij, timere meditamur. Plut. in Apoph. Agis rex, Mantineae, cùm interpellaretur signa cum hostibus, quòd plures essent, conferre: Cùm multis inquit, dimicandum est ei, qui imperare intendit multis. Ibidem. Paedaretvs dicenti, Multos esse hostes: Igitur decus, inquit, referemus maius. plures enim interfi ciemus. Ibidem. Damidas armis à Philippo illatis Peloponneso, iactanti cuipiam, Graues calamitates Lacedaemonijs impendere: Effeminate, inquit, quid mali patiamur, si mortem contemserimus? Ibidem. Aristacridas, cùm diceret ei quispiam fuso iam in pugna aduersus Antipatrum apud Megalopolim Agide: Quid agetis Lacedaemonij, seruietísne Macedonibus? Quid, num valebit, inquit, Antipater, quò minùs pugnantes pro Sparta occumbamus, impedire? Ibidem. Dercyllidas ad Pyrrhum, qui in finibus Spartanis exercitum ductabat, imperantem, vt regem suum reciperent Cleonymum, aut coguituros, nullis alijs ipsos praestantiores esse: occurrens ait: Si Deus est, non timemus hunc (nihil enim est à nobis in illum profectum iniuriae) sin homo, nihilo profectò nobis praestat. Ibidem. Bias insi dijs ab Atheniensium duce Iphicrate circumuentus, cùm rogaretur à militibus, Quid faciundum esset: Quíd nam infit aliud, quàm vt vos euadatis incolumes, ego verò dimicans cadam? Ibidem. Pelopidas milite quodam dicente: Incidimus in hostes: Quid magis, inquit, quàm in nos illi? Ibidem. Catonis Vticensis F. in Philippis contra Octauium Caesarem & Antonium pro libertate decertans, cùm inclinata acie neque fugere, neque latebras sustineret quaerere, hostes lacessiuit: coram???ue ijs, qui esset declarans, ac stantes adhuc in acie incitans cecidit, magna virtutis suae apud inimicos relicta admiratione. Plut. in Catone. Ordelaphvs Falerius, Venetorum dux, post non pauca egregia facta, ad Iaderam vrbem aduersus Hungaros, qui eam oppugnabant, fortissimè pugnans, in prima acie contra illos occubuit. Cadauer Venetias relatum, vniuersa ciuitas magna pompa in aede Diui Marci, marmoreo sepulcto sepeliendum curauit. Egnat. lib. 3. cap. 2. Occvrrendo. Senex Antigonvs, cùm nauali praelio esset ad Andrum decertaturus, & quida̅, Longè plures diceret esse hostium. naues: At me ipsum, infit, quàm multis oppones? Nempe maiestatem [2057] meritò extollit, imperantis peritia & virtute succinctam: cuius primum munus est, vt seruet eum, qui conseruat omnia. Plut. in Pelopida. D. Martinvs, cùm esset annorum duodeuiginti, ad baptisma conuolauit. Nec statim militiae renunciauit, Tribuni sui precibus euictus, qui & ipse transacto tribunatus sui tempore, renunciaturum se seculo pollicebatur. Qua Martinus expectatione suspensus, per biennium ferè, posteaquam est baptisma consecutus, solo scilicet nomine militauit. Interea irruentibus in Gallias Barbaris, Iulianus Caesar coacto in vnum exercitu apud Vangionum ciuitatem, donatiuum cepit erogare militibus, & vt est consuetudinis, singuli citabantur, donec ad Martinum ventum est. Tum verò opportunum tempus existimans, quo peteret missionem (neque enim integrum sibi fore arbitrabatur, si donatiuum non militaturus acciperet) Hactenus, inquit ad Caesarem, militaui tibi, nunc patere, vt militem Deo: donatiuum pugnaturus accipiat. Christi ego miles sum, pugnare mihi non licet. Aduersus hanc vocem tyrannus infremuit, dicens, Eum metu pugnae, quae postero die erat futura, no̅ religionis gratia detrectare militiam. At Martinus: Si hoc, inquit, ignauiae adscribitur, non fidei, crastina die ante aciem inermis adstabo, & in nomine Domini Iesu, signo crucis, non clypeo protectus, aut galea, hostium cuneos penetrabo securus. Retrudi ergo in custodiam iubetur, facturus fidem dictis, vt inermis Barbaris obijceretur. Postero die hostes legatos de pace miserunt, sua omnia se???ue dedentes. Vnde quis dubitet, hanc verè beati viri fuisse victoriam? Neq; enim aliam pro milite suo Christus debuit praestare victoria̅, quam vt subactis sine sanguine hostibus nemo moreretur. Seuerus Sulpitius cap. 4. de vita Martini. Quum Emericvs Belae III. Vngarorum regis F. mortuo patre, Vangariae regnum beneficio primogeniturae obtinuisset, id???; frater Andreas iniquo animo ferens contra eum exercitum duxisset, fratris exercitui solum sese offerens, omnes eos ad meliorem mentem reuocauit. Bonfin. lib. 7. Dec. 2. Gvlielmvs Gondisaluus, Galliciae comes, cùm diu Legionem vrbem in Hispania defendisset, & muris ab hoste perfossis honestè saluti consulere posset (quòd graui morbo affectus ferre arma prohibebatur) maluit in ea vrbe mori, quàm susceptam eius tuendae curam omittere. Itaque arma indutus, cùm inualido corpori vix ad incessum vires sufficerent, ferri se ad locum iussit, vbi plus erat periculi: illic???; iacens (neq; enim consistendi facultas erat) inuictus animo, hostium telis confossus parta fama, qua semper nomen eius viuet, vitam amisit. Fulgosus lib. 3. cap. 2. Specvlando, Explorando, Nvnciando. Sub Tolerantiae loco vide Tit. Pericula vitae subire Explorando, fol. 2170. Cùm victorum ad Alliam Romanorum reliquiae M. Fur. Camillum dictatorem creassent: is verò non nisi consensu Senatorum, qui Capitolium obtinebant, eum magistratum se suscepturum professus esset: ibi tum C. Pontivs, cùm prouinciam suscepisset, militum sententiam in Capitolium nunciandi, periculo se ingenti obiecit: quòd transeundum per medios esset hostes, qui stationibus arcem & vallo vndique sepserant. Hic vt ad amnem, tenebris venit, incubans suberibus latis, corpus???ue leuitati permittens vehiculi, leni???ue & placido flumine delatus, tenuit tutò aduersam ripam. Postquam in terram euasit, perrexit qualumina non cernebat, ex tenebris silentio???; solitudinem conijciens. ac scandens praeruptum saxum, qua vestigium admittebat & prehendi poterat mollior deuexitas, anfractibus & asperitatibus rupis affixus innixus???; in verticem euasit, receptus???; ab excubijs, exposuit obsessis mandata: accepto???; decreto, ad Camillum regressus est. Cùm diluxisset, quidam ex barbaris, qui illac fortè transibat, vt aduertit, hinc summa pedum vestigia & instabilium graduum notas, hinc obtritam & conuulsam, qua terram vestiebat, herbam, tractus etiam corporis & obliquos nixus: rem alijs indicauit. Hi monstrari ab hostibus sibi viam rati, in rupem eluctari aggressi sunt: nocte???;, qua infrequentissimi vigiles erant, captantes conscenderunt: fefellerunt???ue non solùm stationes, verùm etiam canes excubitores, vigilum???ue comites somno mersos. Haud defuit tamem fortunae Romanae, quae tantum discriminis enunciare & significare valeret, vox Sacri anseres apud templum Iunonis in honorem eius alebantur. Hoc animal sua natura facilè ad omnem tumultu̅ & strepitum expauescit: & tunc, quòd in magna dissicultate cibariorum versantibus obsessis negligerentur, tenui ex fame somno tenebantur: quare statim hostes perccperunt verticem rupis superantes, elato???ue clamore eos audacter petiuerunt: mox armorum fulgore magis excerriti, locum valido clangore aspero???ue complerunt: quo Romani exciti, & quid ageretur odorantes, impulerunt & praecipites dederunt hostes. Ob huiusce casus memoriam ostentat se in hanc vsque diem fortuna celebri pompa: canis in crucem actus, & anser in amplo & splendido grabato & ferculo transferuntur. Plutarchus de Rom. fortuna. Tyrannos Non Declinare. Vlysses, apud Eurip. Cyclope, immanem aduentantis Polyphemi staturam formidantibus socijs, fugere noluit, inquiens: [Greek words] [Greek words]. Si moriendum est, moriemur gloriosè: aut viuentes laudem pristinam seruabimus. Pelopidas captus praeter foedus à tyranno Pheraeorum Alexandro, ac vinctus, probris lacerauit eum. Qui cùm diceret: Festinas mori? Ego verò, inquit, quo magis inflammatis in te Thebanis poenas pendas maturiús. Plutarchus in Apophthegmatibus. Cùm Lysimachus rex Cyrenaeo Theodoro crucem minaretur: Istis, quaeso, inquit, ista horribilia minitare purpuratis tuis: Theodori quidem nihil iuterest, humine, an sublimi putrescat. [Greek words]; Lepos in praepositionum affinitate, [Greek words]. Cicero libro primo Tuscul. Aristotimus Eliensium tyrannus Mvlieribvs DCCC. exulum, qui Amymonem occuparant, dira multa minatus, imperauerat, vt scriberent viris, vt praesidio excederent. Pleraeque diu vrgenti, & an morem geisturae essent, expromere iubenti, nihil responderunt: sed tacito & blando inter se nutu paciscebantur, vt forti essent animo, minas???ue contemnerent. Timoleontis vxor Megisto, quae & viri dignitate & sua virtute principem locum inter eas obtinebat, non est assurgere dignata, nec permisit alias: sed sedens respondit tyranno: Tu si mentem haberes, de viris non ageres cum vxoribus, sed ad illos, qui in nos his habent, misisses meliore excogitato consilio, quàm quo nos circumuenisti. Si verò, quod hos tibi diffidas sidem habituros, per nos eis statuisti imponete: noli sperare iterum sucum te nobis facturum. Neque illi tam sint amentes, vt infantibus & feminis parcendo patriae libertatem prodant: neque nostri amittendi, quibus ne nunc quidem fruuntur, tanta illis iactura sit, quantum fructus ciues abs tua immanitate & contumelia vindicasse. Haec cùm illa diceret, impar irae Aristotimus, filiolum eius arripi ad caedem sub eius oculis intentans imperauit. Quem dum ministri in coetu reliquorum lude̅tium & colluctantium quaerunt, mater eum nomine compellans: Huc ades, inquit, fili: priùs hac tetra tyrannide, quàm sentias & intelligas, liberare, mihi certè indigna oppressum seruitute acerbiùs est aspicere, quàm expirantem. Hîc Aristotimo irirato, eam???ue stricto ferro petente, quidam eius familiaris, Cyloni nomen fuit, quem fidum fibi putabat, cùm odisset ille tyrannum, esset???ue in Hellanici coniuratione, intercessit, ardorem???ue eius precibus repressit, admonuit???; turpe id esse ac muliebre atq; à principe viro, qui in magnis rebus versatus esset, alienum. Ita vix sui compos factus Aristotimus discessit, non multò pòst à coniuratis oppressus. Plutarchus de Virtutibus mulierum. DECLINATIO NIMIA MALORVM, SIVE vera sint, siue imaginaria. In nimia declinatione rationem itidem habemus tum Materiae, siue eius quod declinamus (& sic huius est loci) tum Formae siue modi quo declinamus (cui quidem inseruit & Interna Stultitia, & Externa Tolerantia simul & Audacia vaesana) tum ipsius Finis: si quidem declinamus tum Per se, quia malum, tum Per accidens, quia aliud malum secum inuehit. Iam verò Declinatio nimia mali impendentis, Tolerantiam ferè nimiam mali praesentis iunctam habet. Si vt Declinet maius malum, malum Tolerat, laudabilis est Declinatio & Tolerantia. Sin malum maius Tolerat, vt minus malum Declinet, vtraque vituperabilis est. Proinde exempla è loco Tolerantiae nimiae, quae Declinationem nimiam iunctam habet, huc transferri possunt.
|| [2058]
Respectv Rervm Malarum, quae declinantur, siue pertineant ad Animvm. Nimivm Declinare, Fvgere Peccata. Patriciani haeretici carnem à diabolo factam asserentes, eam ita fugiebant, vt sibijpsis interdum mortem inferrent. Testis Philaster, & D. August. Conscientiae flagella. Consule Tit. Desperationis, & eorum, qui Manus sibijpsis inferunt, quatenus conscientiae stimulis agitati, impurum corpus à scelerata anima depellunt, fol. 78. 458. Ivdas Iscariotes desperans, laqueo vitam finiuit. Matthaei capite 27. Corpvs. Nimivm Declinare, Fvgere Vitae incommoda. Gaunoduri, vbi Rhenus ex lacu Podamico fluit, A. D. 1220. Qvidam obscurae sortis homo vitam odisse cepit, inquiens, Et quid est aliud viuere, quàm edere, bibere, mingere, cacare, dormire, vigilare? Liberemur ergo hac molestia. Itaq; de po̅te se praecipitem dans, in Rheno submersus est. Stumpfius. Morbos. Cato Maior, celebrantibus quibusdam hominem temerariae & proiectae in bello audaciae, Interesse ait, magni, virtutem an vitam vili pendas. Et rectè dixit. Siquidem Miles Antigoni ferox quidem, sed affecto corpore & habitu, palloris causam regi requirenti, dicitur reconditum morbum detexisse. Verùm cùm magna cura rex, si quod remedium esset, nihil summae opis iussisset medicis praetermittere: restitutus ita sanitati, strenuus ille non obiecit deinceps se discrimini, neq; praeceps ruit in certamina. Quam conuersionem cùm Antigonus exprobraret ei, & miraretur, non celauit ille causam, ac, Tu me, inquit, reddidisti rex timidiorem, qui ijs me malis explicuisti. ob quae non laborabam viuere. Plut. in Pelopidae prooemio. Stilpo Megarensis philosophus, extremo deficiens senio, merum hausit, vt celeriùs moreretur. Caelius Rhodiginus libro 28. cap. 36. Gregorius III. hortatur Bonifacium Episcopum Moguntinu̅, vt doceat Germanos, ne adeò pauidè pestilen tiam fugiant, quasi è manu Dei quis effugere queat. Nauclerus generatione 25. Mortem, Interitum. Puta Supplicatione indecora. Iudaeae gentis sacerdotes, vtbe magna ex parte à Vespasiano capta, templo direpto & incenso, cùm nil superesset ampliùs, quod cum vita optari posset, suppliciter sunt vitam à Romani exercitus imperatore Tito, salutem???; precati. À quo illud tulêre responsum: Non esse opus venia sacerdotibus, templo & sacris amissis. Sab. lib. 4. cap. 7. Evgenivs tyrannus, cùm Arbogastis copiarum ductoris ope, Valentiniano occiso, in Gallia imperium occupasset, in praelio, quo cum primo Theodosio decertauit, inclinare aciem suam conspiciens, ne tunc minùs vili, quàm antè scelerato animo cognosceretur (minimè Arbogasten imitatus, qui inclinante fortuna sibijpfi mortem consciuit) vt paucas horas vitam prorogaret, ad Theodosij pedes, abiesta imperatoria veste, se prostrauit: à quo occisus est. Fulgosus libro nono, capite 13. Officij intermißione. Nicephorvs Phocas Imp. Antiochia potiri cùm posset, eius recuperationem distulit, territus rumore, quo recepta Antiochia Imperator statim moriturus dicebatur. Iccirco & Petro & Michaëli Burzae ducibus mandauit, ne eam oppugnarent. Burzas verò aeternam sibi paraturus gloriam turris cuiusdam altitudinem clàm mensus, paratis scalis, nocte illuni & niuosa tacitè moenibus vrbis successit, & cum CCC. ascendit. Petrus ne collegam perfidè deseruisse videretur, cum omnibus copijs vrbem inuasit, atque cepit. Zonaras, & Cedrenus. Idololatria. Christianis rebus Diocletiani saeuitia afflictis, abolitis???; sacrarum rerum monumentis, & vt Christi nomen aboleretur, vrbiu̅ antistitibus supremo supplieio affectis, septemdecim piorum millibus, paucoru̅ dierum spacio, alijs alio supplicio peremtis: vnus omnium Marcellinvs Romanus pontifex ad simulacra daemonum, metu mortis, sacrificauit. Sed poenitentia, quam egit, non solùm illi Christianum nomen, sed & dignitatem restituit. Sab. lib. 4. cap. 7. Perfidia. M. Anneus Lvccanvs poëta sub Nerone Caesare comprehensus (velut Pisonianae coniurationis conscius, de qua audacter nimis loquutus erat) vt tormenta adhiberi sensit, totus prae nimis viuendi desiderio immutatus, Neroni, incolumitatem pactus, promisit magna se detecturum: atque vt ei aliquid diceret, quod credi posse videretur, matrem suam Acciliam innocentem accusauit. Verùm pro tanto scelere, vt gratiam, qua dignus, acciperet: intra paucos dies inter alios coniuratos occisus fuit, vita ingenti scelere aliquot dies produsta. Fulg. lib. 9. cap. 13. ex Suetonio. Mora, Dilatione. Cn. Carbo, Marianarum partium dux haud ignobilis, in Sicilia captus, cùm ad supplicium traheretur, tempus petijt ad ve̅ trem exonerandum, moram supplicio quaerens: ignarus scilicet, non in morte esse cruciatum, sed in via, quae ducit ad mortem. Sab. lib. 4. cap. 7. Perpenna, in Hispania Sertorio interemto, cùm à seditioso exercitu fugisset, à Pompeianis deprehensus, cùm inter arbusta latêret, timens ne tunc occideretur, vt aliquantisper vitam produceret, exclamauit, vt se ad Pompeium deducerent: detecturum enim se omnia, quae ipsius hostes Romae molirentur. Ò animum vilem & abiectem, vitae pusillum momentum sibi amicorum proditione ac sanguine veluti precio velle concedi: cuius tamen compos non fuit, priùs sinteremtus, quàm eum Pompeius videret. Fulgosus libro nono, capite 13. Fugaturpi. Lacedaemonii post Lycurgi mortem, cùm se Arcadibus praestantiores esse arbitrarentur, consultò oraculo, at non rectè intellecto, bellum intulêre Tegeatibus, ferentes secum co̅pedes, tanquam ipsi essent Tegeatas redacturi in captiuitatem. Verùm congressi praelio, ac fugati, quicunq; eorum viui sunt capti, eisdem quas ipsi attulerant. compedibus indutis, campum Tegeatem metiti fune coluerunt. Herod. lib. 1. Alcaevs poëta, abiectis armis, aufugit, quae hostes in templo Palladis suspenderunt. Gyraldus. Nero Caesar, nunciata, praeter Gallos & Hispanos, etiam reliquorum exercituum defectione, literas prandenti sibi redditas concerpsit, mensam subuertit: duos scyphos gratissimi vsus, quos Homericos à caelatura carminum Homeri vocabat, solo illisit: ac sumto à Locusta veneno, & in auream pyxidem condito, transijt in hortos Seruilianos. Vbi praemissis libertorum fidissimis Hostiam, ad classem praeparanda̅, Tribunos, Centuriones???ue Praetorij de fugae societate tentauit. Sed partim tergiuersantibus, partim apertè detrectantibus, vno verò etiam proclamante: Vsque adeóne mori miserum est! varia agitauit, Parthósne an Galbam supplex peteret, an atratus prodiret in publicum, pro???; Rostris quantaposset maxima miseratione veniam praeteritorum precaretur: ac ni flexisset animos, vel Aegypti praefecturam concedi sibi oraret. Inuentus est postea in scrinio eius hac de re fermo formatus. Sed deterritum putant, ne priùs, quàm in foruni perueniret, discerperetur. Sic cogitatione in posterum diem dilata, ad mediam ferè noctem excitatus, vt comperit stationem militum recessisse, prosiluit è lecto, misit???que circum amicos. Et quia nihil à quoquam renunciabatur, ipse cum paucis hospitia singulorum adijt. Verùm clausis omnium foribus, respondente nullo, in cubiculum redijt: vnde iam & custodes diffugerant, direptis etiam stragulis, amota & pyxide veneni Ac statim Spicillum Mirmillonem, vel quemlibet aliu̅ percussorem, cuius manu periret, requisiuit. Atnemine reperto: Ergo ego, inquit, nec amicum habeo, nec inimicum? procurrit???ue quasi praecipitaturus se in Tyberim. Sed reuocato rusus impertu, aliquid secretioris latebrae ab colligendum animum desiderauit: & offerente Phanonte liberto suburbanum suum inter Salariam & Numentanam viam circa quartum milliarium: vt erat nudo pede atque tunicatus, penulam obsoleti coloris superinduit: adoperto???; capite, & ante faciem obtenso sudario, equum inscendit, quatuor Solis comitantibus, inter quos & Sporus erat. Statim???; tremore terrae, & fulgure aduerso pauefactus, audijt ex proximis castris clamorem militum, & sibi aduersa, & Galbae prospera ominantium: etiam ex obuijs viatoribus quendam dicentem, Hi Neronem persequuntur. alium sciscitantem, Ecquid in vrbe noui de Nerone? Equo autem odore abiecti in via cadaueris consternato, detecta facie agnitus est à quodam Missitio praetoriano, & salutatus. Vt ad diuerticulum ventum est, dimissis equis inter fruticeta ac vepres, per arundineti semitam aegrè, nec nifi strata sub pedibus veste, ad aduersum villae parietem euasit. Ibi hortante eodem Phaonte, vt interim in specum egestae arenae concederet, negauit se viuum sub terram iturum: ac parumper commoratus, dum clandestinus ad villa̅introi [2059] tus pararetur, aquam ex subiecta lacuna potaturus manu hausit: Et haec est, inquit, Neronis decocta. Deinde diuulsa sentibus penula traiectos surculos rasit: atque ita quadrupes per angustias effossae cauernae receptus in proximam cellam, decubuit super lectum, modicella culcitra, vetere pallio strato instructum. Fame???ue, & iterum siti interpellante, panem quidem sordidum oblatum aspernatus est, aquae autem tepidae aliquantulum bibit. Tunc vnoquoque hinc inde instante, vt quàm primùm se impendentibus contumelijs eriperet, scrobem coràm fieri imperauit, dimensus ad corporis sui modulum: componi???ue simul, siqua inuenirentur, frustra marmoris, & aquam simul ac ligna conferri curando mux cadaueri, flens ad singula, atque identidem dictitans: Qualis artifex pereo. Suetonius. Vitellio Imp. vbi nunciatum est, Vespasianum hostem cum exercitu appropinquare: continuò abstrusus gestatoria sella, duobus solis comitibus, pistore & coquo, Auentinum & paternam domum clàm petijt, vt inde in Campaniam fugeret. Mox leui rumore, & incerto, tanquam pax impetrata esset, referri se in Palatium passus est. Vbi cùm deserta omnia reperisset, dilabentibus etiam qui simul erant, zona se aureorum plena circundedit, confugit???ue in cellulam ianitoris, religato pro foribus cane, lecto???ue & culcitra obiectis, Irruperant autem iam agminis antecessores: ac nemine obuio rimabantur, vt sit, singula. Ab ijs extractus è latebra, sciscitantes, Quisnam esset (nam ignorabatur) & vbi esse Vitellium sciret? mendacio elusit: deinde agnitus, rogare non destitit, quasi quaedam de salute Vespasiani dicturus, vt custodiretur interim vel in carcere: donec religatis post terga manibus, iniecto ceruicibus laqueo, veste discissa seminudus in forum tractus est, inter magna rerum verborúmque ludibria, per totum viae Sacrae spacium, reducta coma à capite, ceu noxij solent, atque etiam mento mucrone gladij subiecto, vt visendam praeberet faciem, néve submitteret, quibusdam stercore & coeno incessentibus, alijs incendiarium & patinarium vociferantibus, parte vulgi etiam corporis vitia exprobrante (erat enim in eo enormis proceritas, facies rubida plerunque ex vinolentia, ventre obesus, alterum femur subdebile, impulsu olim quadrigae, cùm auriganti Caio ministratorem exhiberet) tandem apud Gemonias minutissimis ictibus excarnificatus est, & inde vnco tractus in Tyberim. Suetonius. Heliogabalvs tumultu militari exterritus, non solùm non obtulit sese irato militi, vt eum motum auctoritare sedaret (quod saepè Caesar Dictator & alij fecisse dicuntur) sed cu̅ matre foetidam cloacam subijt, vbi multis vulneribus confossus, turpem vitam turpissima morte finiuit, Sabellicus libro quarto, capite 7. Morte violenta. Ex Tit. [Greek words] huc quaedam. Item ex Titulo Desperatorum, fol. 78. 458. Sub initia belli Iudaici, cùm tota Syria contra Iudaeos efferata esset: Scythopolitae quoque Iudaeos inquilinos in syluam eiectos noctu adorti ad vnum interfecerunt, supra XIII. millia. Inter quos vnus fuit Simon iuuenis robustissimus, Sauli F. qui in Scythopolitarum gratiam, vt se amicum illis ostenderet, multos contribulium suorum leuissimis de causis occiderat. Is insidijs animaduersis, magna voce tempus diuinae vindicte suorum scelerum adesse exclamauit, neque verò se dignum qui hostili pereat gladio, sed manu propria, qua toties in gentilium gratiam contra suos ciues abusus esset. Itaq; productum primò patrem manu sua confecit, inde matrem, mox vxorem cum liberis, singulis penè occurrentibus gladio, & hostes praeuenire cupientibus. Tandem caesis omnibus superstans, elata dextera in viscera sua ensem demersit. Iosephus lib. 2. cap. 19. belli Iud. Ivdaei, expugnato Gamala Galilaeae oppido à Vespasiano, salutis desperatione, quandoquidem Romanos in prima oppugnatione grauissimè laeserant, cum liberis & coniugibus ex atce in profundissimam vallem se praecipites dederunt, ad v. millia, cùm quatuor millia hostilis ensis hausisset. Duae tantùm sorores in spelunca latentes cladi superfuêre. Iosephus libro quarto, capite tertio belli Iud. Isavrei à Perdicca obsessi (eò quòd viuente etiamnum Alexandro, Balacrum Nicanoris F. satrapam interfecerant) videntes sibi certum supplicium imminere, nec vires habentes ad propugnandum pares, noctu liberis & vxoribus & parentibus in domos conclusis ignem iniecerunt, communem mortem & sepulcrum ab igne eligentes: ac flamma subitò in sublime elata, omnes suas opes in ignem coniecerunt. Perdiccas factum admiratus, copias vrbi vndique admouet, & omnibus Iocis irruptionem facete conatur. Sed oppidanis ex muris propugnantibus, multos???ue Macedonum deijcientibus, Perdiccas adhuc magis attonitus, causam quaerebat, cur qui domos reliqua???ue omnia igni tradidissent, studiosè muros custodirent? Tandem cùm perdiccas & Macedones ab vrbe recessissent: Isaurenses in ignem seipsos coniecerunt, atque ita in domibus vnà cum suis sepulti sunt. Perdiccas vrbem militibus diripiendam dedit: illi extincta flamma multum argenti auri???; inuenerunt, quippe cùm vrbs fuisset longo tempore beata. Diod. lib. 18. Cùm Himilco Carthaginensis Agrigentu̅ cepisset, ferunt Gelliam ciuium omnium opulentissimum, cuius benignitas & modestia prae caeteris summa habebatur, cùm studeret extremo se excidio eripere, cum nonnullis socijs in templum Palladis confugisse: ratum se in eo loco numinis tutela & religione incolumem fore, Carthaginensium???ue crudelitati deorum reuerentiam & pietatem obstaturam. Verùm animaduersa illorum impietate, ignem templo subiecisse, ibi???ue intra dedicata dijs munera conflagrauisse. Eo facinore effecit, ne delubra multis opibus ornata diriperentur, corpus???ue suum contumelijs hostilibus subripuit. Diodorus libro decimotertio. Capta à Rom. Carthagine, erat Aesculapij templum in arce opulentissimum. Hinc supplices ad Scipionem venêre, qui rogarunt, vt ijs qui ex Byrsa (nondum enim recepta erat) excedere statuissent, salutem donaret. Concessit id Romanus imperator omnibus, praeterquam transfugis. Quinquaginta millia promiscuae multitudinis ex Byrsa exierunt. Hasdrubal dux cum vxore & liberis & noningentis transfugis desperata venia templum nonnihil tutati sunt. Demùm omnibus fame, vigilijs, labore fessis, Hasdrubal occulté ad Scipionem transfugit. Quem vbi, qui in templo erant, ante pedes ducis constitutum viderunt, eius perfidiam execrati, aedem incenderunt, sic meliùs quàm per varios cruciatus perituri. Hasdrubalis Vxor, quum sese, quantum in eo rerum tumultu & vltima desperatione potuit, exornasset: ex aduerso hostium summo fastigio templi constitit, duobus filijs ante pedes constitutis. Ibi alta voce Hasdrubalem, vt patriae, coniugis, liberorum proditorem insectata, ambos filios in conspectu patris & Romani exercitus obtruncauit, se???ue cum illis in subiectam deiecit flammam. Fuerunt qui scriberent Hasdrubalem, vxoris & natorum casu consternatum, vitrò mortem oppetisse. Liuius in triumpho ductum significare videtur. Sabell. lib. 9. Enneadis 5. Nicanor, Antiochi Eupatoris dux, Iudaeorum odio Razimsenatorem Hierosolymitanu̅, virum alioqui sanctissimu̅, quingentorum militum manu capere volebat & interficere. Razis gladio incubuit, ne in hostium manus veniret. Verùm cùm ob trepidationis aestum vulnus parum rectè inflixisset, turba iam irrumpente, in murum cucurrit, & seipsum praecipitauit in mediam turbam. Mox in praeruptum saxum euadens iam exanguis, intestina prouoluta ambabus manibus in turbam proiecit, & Deum vt ea sibi redderet precatus, vitam finiuit. 2. Machab. 14. Alij religiosae, ego verò mortis prosanae & immodicae declinationi tribuere malim. Campani à Rom. grauiter obsessi, cùm de legatis in castra ad Romanos duces mittendis agerent: Vibivs Virius, qui defectionis ad Poenos factae auctor fuerat, dicere sententiam iussus, expedire affirmauit sibi & alijs, qui apud Romanos inuidia eminerent, voluntariam mortem occumbere, quàm in hostium potestatem redactos, vrbe direpta, matronis & virginibus ad stuprum raptis, per varios & exquisitos cruciatus extinctum iri. Paratae sunt, inquit, apud me epulae, quibus, si qui mecum se imminentibus malis subtrahere volent, adhibebo: poculum postremò omnibus circumferetur. Ea potio corpus à cruciatu, animum à contumelijs eripiet. Haec vna via & honesta & libera ad mortem: & ipsi virtutem admirabuntur hostes, & Hannibal fortes à se socios desertos adhuc magis dolebit. Plures id Vibij consilium probarunt, quàm secuti sint. Septem fermè & XX. cum eo curia egressi, mentibus vino & epulis, quantum fieri potuit, alienatis, venenum ordine hauserunt: inde cum lacrymis sese complexi, suam patriae???ue vicem familiariter flentes, diuersi domum abierunt. Nonnulli apud Vibium extingui maluerunt, vt cum eo vnà sepelirentur. Nocte omnes extincti, pauci in sequentem diem spiritum traxerunt. Sabellicus libro quarto, Enneadis quintae. Nero fugiens, vbi perlatos à cursore Phaontis codicillos praeripuit, legit???ue se hostem à Senatu iudicatum, & quaeri, vt puniatur more maiorum: interrogauit, Quale esset id genus poenae? Et cùm comperisset, nudi hominis ceruicem inseri furcae, corpus virgis ad necem caedi: conterritus, duos pugiones, quos secum tulerat, arripuit: tentata???, vtriusq; acic, rursus co̅didit, causatus nondum adesse fatalem horam. Ac modò Sporum hortabatur, vt lamentari ac piangere inciperet: modò orabat, vt se aliquis ad mortem capessendam exemplo iuuaret: interdum segnitiem suam his verbis increpabat: Viuo deformiter ac turpiter: [Greek words] Iam???ue equites appropinquabant, quibus praeceptum erat, vt viuum eum attraherent. Quod vt sensit, trepidanter effatus: [Greek words],
|| [2060]
ferrum iugulo adegit, iuuante Epaphrodito à libellis: semianimis???; adhuc, interrumpenti Centurioni, & penula ad vulnus apposita, in auxilium se venisse simulanti, non aliud respondit, quàm, Serò: &, Haec est fides? atque in ea voce defecit, extantibus rigentibu???; oculis, vsq; ad horrorem formidinem???; visentium. Nihil priùs ac magis à comitibus exegerat, quàm ne potestas cuiquam capitis sui fieret: sed vt, quoquo modo, totus cremaretur. Promisit hoc Seius Galbae libertus, non multò antè vinculis exolutus, in quae primo tumultu coniectus fuerat. Suetonius. Circa annum Salutis 1266. Guelfi Florentini, castellum S. Hilarij vi ceperant. Ivvenis quidam Gibellinus ex Vbertorum familia, ne in hostium manus veniret, de turri campanaria sese praecipitem dedit. Io. Villanus lib. 7. cap. 19. Victo à Danis Bogislao Sclauorumduce, naualipraelio ingenti, cuiusdam Sclavi ridicula formido extitit, qui nexo ex rudentibus laqueo, suspen diò se consumere, quàm hosti necandum praebere maluit. Saxo lib. 16. Ea in pugna, in qua Lvdovicvs II. Vngariae rexin campo Mohach cum Turcis congressus occubuit, infantes viui, ne vagitu proderentur, ab infelicissimis matribus in terram defossi sunt, & miserè suffocati. Ioannes Sambucus in appendice Bonfinij. Capta à Caroli V. classe anno 1532. Naupacto, Tvrcae quidam crudelitate Christianorum territi, media inclusi turre, seipsos & turrim, totum???ue penè castellum, non sine nostrorum clade, succenso tormentario puluere concremarunt, tanto ruentium murorum crepitu, vt litora veluti terraemotu pertremerent, & triremes, quae suberant, ad sagittae iactum, lapidum fragmentis penè obruerentur. Iouius libro trigesimoprimo Histor. Qvidam cùm Ferdinandun, Gonzagam prodere vellet, & hostium in manus tradere, captus, multis se confodit vulneribus. Sed diligentia militum seruatus ne occideretur, impetrauit ab ijs, cùm ad principem equo insidens duceretur, vt quoniam frigeret, pallium vultui obducerent. Quo facto, dentibus linguam praecidens, fanguinis copia mortem asciuit: sibi non solùm moriendo cauens, ne proderet complices, sed etiam si nolens superfuisset. Cardanus de Rerum varietate libro 8. capite 40. Fortvnae. Nimivm declinare Regni, Imperij amissionem. Abrahamvs Marocirex, pugna victus à seditioso quodam Elmahelo, & vrbe exclusus, cùm nullam salutis vel regni recuperandi spem superesse videret, vxorem carissimam à tergo vehens, equum ex altissima rupe praecipitem egit. Ioannes Leo lib. 2. cap. 45. Africae. Philippo Vicecomite à Venetis Fr. Carmaniolae ductu victo, & ad pacem inclinante, Mediolanenses promisêre, Si vrbis vectigalia ciuibus exigenda permitterentur, daturos sese, quoad debellatum esset, equitum decem millia, ac totidem peditum. Philippus id concessurus fuerat, nisi formidolosum natura principem ex aulicis quidam admonuisset: Videret ipse quid ageret: nil aliud fore, vectigalia vrbium ciuibus permittere, quàm ad libertatem illis gradum facere: sanè periculosum esse, cum duobus liberis populis, Venetis & Florentinis, atque eisdem potentissimis, bellum gerere, ac suos libertate, qua nihil dulcius mortalibus esse soleat, imbuere. Cessit ergo eiusmodi monitionibu Phlippus. Sabellicus libro decimo, Dec. 2. Vrbis excidium, direptionem. Iaphenses Galilaei, bello Iudaico cum Romanis congressi, & profligati, cùm iam in primum murorum ambitum irrupissent: euestigiò consecutis Romanis, qui ciuitatem custo diebant, metu, ne Romani vrbem caperent, portas interiores suis clausêre. Atque ita inter duos muros miserrimè ad XIIIM à Romanis fuêre caesa. Iosephus libro tertio, capite vndecimo belli Iub. Ferunt Emanvelem Graecorum Imp. in diuinorum carminum libellum incidisse: quem quum fortè euolueret, exhorruit vehementer fatidicum carmen, quo significabatur, Fore quandoque, vt ex Hadria venirent, qui Byzantlum occuparent. Coniectoribus diuinationum???ue peritis hominibus abhibitis inter omnes constitit, eos Venetos esse, Hadriatici sinus accolas, quod ipse quoq; per se coniectando iam antea propemodum assecutus fuerat. Ac inde odium illud Emanuelis in Venetos originem habuisse ferunt: qui breui fore ratus, vt illorum armis Byzantium premeretur (quod sanè no̅ multò pòst accidit) insidijs (quando aperta vi non poterat) Venetum imperium perdere aggressus est. Sabellicus libro quinto, En 4. & lib. 7. Dec. 1. Cladem imminentem. Gallograeci aduersus Antigonum Macedoniae regem acie dimicaturi, quum ex auspicijs cognouissent magnum sibi periculum instare, non in metum, sed in furorem dira religio versa est. Expiandi ominis gratia filios & vxores promiscuè trucidant. Tanta tum Gallos rabies inuaserat, vt ne aetati quidem parcerent, cui victor hostis hauddubiè fuerat parsurus: bellum???ue internecinum cum liberis liberorum???ue matribus secuti, pro quibus bella suscipi à caeteris gentibus solent, quasi victoriam scelere redemissent, vt domestico erant cruore respersi, haud meliore euentu quàm omine pugnam capessunt. Scelerum furiae, ac peremptorum manes oculis obuersantes, multò faciliorem Antigono victoriam fecêre, vt dij homines???; & omnia in parricidarum exitium coniurasse credantur. Antigonus hac victoria vsus, in caeteros hostes impetum deflexit. Sab. lib. 9. En. 4. Seruitutem, Captiuitatem imminentem. Consule Tit. Astutiae in seruitute effugienda, fol. 2007. Phocensibvs inexpiabile bellum cum Thessalis intercedebat, ita vt Thessali decretum facerent, à nemine, qui aetatem haberet, abstinendum: liberos verò & coniuges in seruitutem redigendas. Cùm Phocenses pugnam facturi essent, Phocides sic statuerunt: In syluam ingentem nos conferemus: cùm viros superatos esse senserimus, ipsae quoque in rogos cum liberis ascendemus, syluam???ue comburemus. Hoc mulierum decretum effecit, vt Phocenses animosiùs pugnarent, & praelio commisso victoriam adipiscerentur. Poliaenus libro octauo. Abydeni à Philippo Macedone obsessi petierant, vt praesidio incolumi dimisso, libi cum vxoribus & libens, singulisque vestimentis, vrbe excedere liceret. Caeterùm legatis nihil pacati ab hoste renunciantibus, Abydeni in rabiem versi matronas omnes in templo Dianae, pueros & virgines cum nutricibus & infantibus in gymnasio claudunt, aurum & argentum omne in forum deferunt, mox in vnum collectum, in Rhodias naues imponunt. Ipsi eo consilio in hostem exeunt, vt non nisi victores redirent: delectis, nisi consilium processisset, dira execratione interposita, qui confestim omnem imbellem turbam obtruncarent: aurum & alia in naues congesta, in mare deijcerent. Pugnatur acriter vtrinque. Verùm Abydenis maiore ex parte interfectis, postridie vrbs paucorum consensu deditur, sacerdotibus ad eam dedendam missis. Vbi hostis intra moenia est conspectus, qui praelio superfuerant, iurisiurandi memores, subito velut furore correpti, stricto ferro suos conficiunt. Saeuiunt inde in seipsos. Quo hostium furore rex perculsus, militem à caede reuocauit, professus, Se tridui spacium Abydenis dare ad mortem sibi consciscendam. Quo tempore plura in se victi facinora ediderunt, quàm vel ab irato hoste pati debuissent. Sabellicus libro sexto, Enneadis 5. Ad extrema Ciliciae, rupem quandam munitissimam incoleba̅t Marmares nuncupati. Horum pleriq;, faciente illac iter Alexandro Magno, nouissimum eius agmen adorti, compluribus interfectis, magnum hominum & iumentorum numerum abegerunt. Qua iniuria rex irritatus, loci illius oppugnationem instituit. Marmares fortiter resistentes, cùm se pares Alexandro esse non posse viderent, simul cum libertate omnes interire volebant. Ideo???; ex senum consilio, pueros, feminas, senes???ue ad bellum ineptos, iniecto ipsorum domibus igne, combusserunt: iuuenes verò ipsi circiter sexcenti, durante adhuc nocte, per hostium castra euade̅tes, inpropinquum montem se contulerunt. Diod. lib. 17. Syracusani Olymp. 85. Siculas vrbes omnes, excepta Trinacia, vrbium Sicularum principe, ditioni suae subiectas tenebant. Hanc quoque sibi iungere statuentes, copias ad id comparant. Trinaciorum enim opes habebant admodum suspectas, veriti, ne aliquando tum vitium magnitudine, tum communi eiusdem generis nomine & studio, Siculorum gentis sibi cognatae vendicarent imperium. Trinacii socijs, externo???, praesidio destituti, caesa hostium magna turba heroicè dimicando, mortem omnes oppetiêre: nec minus pleraque sociorum pars, animis inuictis, propria manu vitam effudêre, ne captiuitatis contumelias, vistoris???ue per licentiam ludibria experiri cogerentur. Syracusij victores prostratis iam penitus???; profligatis his qui antea habebantur inuicti populo inde omni, incolsi???ue in praedam & seruitutem abductis, vrbem euerterunt: ex praeda verò & manubijs optima quae???ue Delphos miserunt, eas deo gratias pro victoria accepta referentes. Diod. lib. 12. Astapa ciuitas Hispaniae semper Carthaginensibus fauit, praecipuum???ue gerebat in Romanos odium. In quorum nomen quum implacabili esset animo, & Poeni à P. Scipione iam eiecti essent, filios & vxores, & omnem imbellem multitudinem cum preciosa supellectile in forum contulêre ciues: collatam arida lignorum materia in speciem grandioris pyrae circumuallant: quinquaginta inde iuuenibus mandant, dira [2061] execratione adhibita, nisi imperata fecissent, si (quod nollent) se ad pugnam egressos superari contigisset, consestim ferro in multitudinem grassati, pyrae ignem inijcerent, nequid carissimarum rerum ad hostes perueniret. Ipsi subita eruptione in Romanorum stationes facta, militem inopinata re turbatum in castra compellunt, vallum inde subeunr, vertunt???ue omnem in se exercitum. Cercatum nonnihil est ancipiti marte: postremò Hispani multitudine victi, ad vnum caeduntur. Qua suorum clade animaduersa, iuuenes, qui in vrbe erant, imbellem multitudinem ferro conficiunt, pyram incendunt, ince???sae se ipsos cum armis inijciunt. Superuenit Romanus Victor crudelissimo spectaculo. Multi, qui cupiditate inter fulgentis auri proximè rogum adiêre, vrgentis à t???rgo multitudinis impulsu partim igni correpti sunt, partim insigniter ambusti. Hunc Astapenses ???xitum habuêre. Sabellicus lib. 5. En. 5. Cleomenes Leonidae F. Spartanorum rex, victus ad Selasiam ab Antigono, cum amicis in Aegyptum fugiebat. Vnus ex amicis Therycion nomine, vir spectatae fidei & fortitudinis, Cleomeni consuluit, vt viros se praestarent, nec victorem Antigonum fugientes, Ptolemaeo spontè seruirent, sed gladijs suis sibijpsis manus inferrent. At Cleomenes non sibi, sed patriae se superesse dictitans, & mortis metu mortem sibi vltrò consciscere, non fortis, sed insani hominis esse iudicans, Therycionis institutum grauiter reprehendit. Therycion, vt primùm opportunitatem habuit à Cleomene digrediendi, deslexit per litus, ibi???ue semetipse confodit. Cleomenes ad ptolemaeum abijt, & ab eo benignè susceptus fuit, Eo mortuo, Philopator filius circumuentum calumnijs Cleomenem carceri inclusit liberiori. Id aegrè ferens Cleomenes, facta cum amicis tredecim eruptione, cùm frustrà ad libertatem Alexandrinos vocasset, & aliquot amicos regis interfecisset, auctor socijs fuit, vt sese mutuò interimerent. Plut. in Cleomene. Axiothea, Nicoclis regis Cypriorum vxor, magna multitudine militum veniente ab Ptolemaeo Aegypti rege, ad occupandum regnum, cùm Nicocles vitam laqueo finijsset, sratres???ue eius sibijpsis mortem consciuissent, ipsa mortuorum virtutes aemulata est: sorores???ue eorum ac matres, vxores???ue conuocauit, & ijs persuasit, ne quid indignu̅ genere committerent. Quae persuasae, fortiter ianuas muliebris aulae concluserunt: recurrentes???; ad tecta, multitudine ciuium confluente liberos quos in vlnis ferebant, interfecerunt, & igne tectis iniecto, aliae gladijs semetipsas occiderunt, aliae confidenter in flammam insilientes, perierunt. Axiothea verò duce??? se in periculis optimam praestabat. Cùm enim videret omnes egregiè iacere, tum etiam ipsa summisso gladio per caedem se in flammam coniecit, vt ne mortuo quidem corpore hostes potirentur. Polyaenus lib. 8. Theoxena mulier Thessala, cuius maritum Philippus Macedoniae rex Persei pater interfecerat, cum sororis filij à Philippo ad carcerem & ludibrium deposcerentur, molita mulier cum pueris fugam, vbi se & suos venturos esse vidit in hostiu̅ potestatem, quos fallere non potuit, sibi & pueris morte̅ consciuit. Sab. lib. 5. En. 5. Sarnii Galli Alpium accolae, à Q. Martio Rege obsessi (à quo postea Narbona condita, Narbo Martins dicta fuit) cùm nullam libertatis spem superesse viderent: interfectis liberis & co̅iugibus, se cum omnipraeda igni absumendos obiecerunt, anno V. C. 636. Eutropius lib. 4. Orosius lib. 5. Theogenes Numantinus, perditis & afflictis rebus Numantinorum, cùm omnes eius ciues nobilitate, pecunia, honoribus???ue superaret: vicum suum, qui in ea vrbe speciosissimus erat, incendit, protinus???ue strictum gladium in medio posuit, ac binos inter se dimicare iussit, vt victus, incisa ceruice ardentibus tectis superiaceretur. Qui cùm hac ratione mortis omnes absumsisset, ad vltimum seipsum flammis immisit. Val. lib. 3. c. 2. Carthagine capta, Vxor Hasdrubalis, exprobrata marito impietate, quòd à Scipione soli sibi impetrare vitam contentus fuisset, dextra laeu???ue tres communes filios mortem non recusantes trahens, incendio se flagrantis patriae obiecit. Idem. Fusis à C. Mario Cimbris ad Athesin, cùm Romani eos ad castra persecuti essent, inciderunt in horrendissima spectacula. Feminae consistebant in plaustris pullatae: fugientes???ue, hae viros, illae fratres, parentes aliae interficiebant: infantes suis strangulabant manibus, & sub rotas iumentorum???ue pedes proijciebant, mox trucidabant semetipsae. Vnam memorant ex summo dependisse temone, quae pueros ex cruribus suis annexos laqueis hinc inde suspenderat. Viros arborum inopia cornibus boum, alios cruribus adalligasse colla, mox eos stimulasse, quò exilientibus bobus raptati & obtriti interirent: qui quanquam ita sibi conciliarent mortem, capti sunt plus LX. millia. Cecidisse bis totidem referuntur. Plut. in Mario. Cantabricae mulieres bello Cantabrico silios, ne in hostium manus peruenirent, necauerunt. Puer quidam, cùm parentes ac germani captiui, vinculis adstricti iacerent, eos oinnes neci tradidit. Ita enim pater iusserat, oblato ferro. Idem fecit mulier ijs, qui secum capti suerant. Quidam intra vinosorum conuiuium inuitatus, supra rogum sese coniecit. Strabo lib. 3. Bello lugurthino Thalavrbs, vbi Iugurthae thesauri erant, à Metello Coss. quadraginta ampliùs dies oppugnata est. Oppidani fessi, vbi disiectis muris apparuit oppidum paulò pòst captum iri, omni auro preciosaque veste in regiam domum comportata, vino & epulis grauati, subiecto igni sese cum tota domo, & omni gaza incendio consumserunt, atque poenas, quas ab hostibus metuebant, ipsi volentes pependerunt. Sabellicus. lib. 2. En. 6. Obsidebat M. Brutus Lycios intra Xanthi muros, posteaquam Caesarem interfecit. Xanthit machinas quasdam adorti nocte sunt, ignem???ue eis ingesserunt: sed reiecti sunt, re ab Romanis animaduer sa ad muros. Ventus verò acrior in pinnas muri concitauit flammam, quae proxima comprehendit aedificia. Hîc timens vrbi Brutus, imperauit militibus, vt ignem extinguerent, & opem ferrent vrbi. At Lycios ingens subitò inuasit & incredibilis ad desperationem ardor, quem maximè mortis desiderio compares. Nam cum pueris & mulieribus liberi & serui omnis aetatis hostes petebant ex muris eos, qui ad reprimendum succurrebant incendium. Ipsi arundinem, materiam, & omne igni aptum fomentum ingerentes trahebant in vrbem flammam, ei???; quamuis materiam subijciebant, atque eam omnibus modis excitabant augebant???ue. Postquàm diffusa flamma & vrbem vndique amplexa ingens eluxit: anxius ea re Brutus, circumuectus foris muros est ad opitulandum, manus???ue ad Xanthios porrigens precabatur, vrbi vt parcerent, eam???ue conseruarent. Verùm nemo auscultabat ei, imò perdebant omnibus modis semetipsi: non viri modò & feminae, sed parui etiam pueri cum vociferatione & vlulatu partim insiliebantin ignem, partim nudos osferebant iugulos, hortabantur???ue ad hauriendum eos, Conspecta est vrbe absumta dependens ex laqueo mulier, quae mortuum puerum ex collo suspensum haberet, & ardenti face niflammaret domum. Quod cùm spectaculum appareret tragicum, non sustinuit id Brutus contemplari: sed vbi nunciatum ei est, illacry mauit, praemium???ue pronunciauir militbus, quisquis hominem Lycium seruasset. Centum quinquaginta duntaxat memorant fuisse, qui non refugêre salutem, teste Plut. in Bruto. Bis antea Xanthij libertatis causi à seipsis consumti dicuntur: semel quum ab Harpago Medo Cyri praefecto subacta Caria (vt Herod. lib. 1. testatur) oppugnati sunt: mox verò cùm Magni Alexandri armis premerentur, tantum regem, & cui se postea totus oriens submisit, aspernati. Sab. lib. 8. En. 6. P. Scipio, infeliciter Cn. Pompeij generi sui defensis in Africa partibus, classe Hispaniam petens, cùm animaduertisser nauem, qua vehebatur, ab hostibus captam, gladio praecordia sua transuerberauit: ac deinde prostratus in puppi, quaerentibus Caesarianis militibus, Vbinam esset Imperator? respondit, Imperator bene se habet: tantum???ue eloqui valuit, quantum ad testandam animi magnitudinem satis erat. Valerius lib. 3. c. 2. P. Cnassvs eo praelio, quo infeliciter M. Crassus pater contra Parthos pugnauit, collem quendam fugiens occuparat. Erant cum eo Graeci duo, qui eo in tractu Carras colebant. Hieronymus & Callimachus. Hi suadebant ei, vt cum ipsis subduceret se & confugeret Ischnas oppidum partiun, Romanarum, quod non procul aberat. Verùm ille nullam ait tam acerbam occursuram sibi mortem, cuius ipse metu deserturus esset illos, qui sua causa occumberent, iussos???ue, vt suara ipsi salutem expedirent, complexu dimisit eos. Mox quòd impotens manus esset telo traiecta, latus armigero praebuit, & haurire iussit. Pari fato aiunt cecidisse Censorinum virum Senatorium. Megabacchus vir fortiss. semetipse interemit, similiter nobilissimi quique. Residuos, subeuntes barbari collem, contis confodere pugnantes. Viui non ampliùs quingenti dicuntur in eorum potestatem venisse. Capite detruncato Publij, contenderunt illicò in Crassumpatrem. Plut. in Crasso. M. Brvtvs acie victus ab Octauio & M. Antonio ad Philippos, in proximos se montes proripuit, magna armatorum manu stipatus, per noctem, quae instbat, milites coacturus. Sed vbi omnia hostium praesidijs teneri sensit, loco concauo, & magnam petram habente resedit, coelum???ue & stellas intuens, carmen illud protulit: Ista Ioue haud lateant, qui???ue horum est causa malorum. ad Antonium alludens, qui quum libertatem tueri potuisset cum bonis, Octauio indulgere maluit. Satis constat idem carmen ab Antonio, posteaquam ab Octauio est victus, & in discrimen vitae ad ductus, cum gemitu repetitum. Mox sitienti Bruto aquam ex proximo flumine miles galea detulit. Sed exijs, qui aquatum [2062] iuerant, Volumnius & Dardanus, audito strepitu aliquanto vlteriùs processère, explorabundi, ne subito holtium aduentu opprimerentur. Ad Brutum inde reuersi, quum aquam requirerent, tum Brutus paululùm subridens. À Volumnio, dixit, consumta est: sed vobis alia, inquit, afferetur. Vnam spem Brutus alebat, quòd non multos ex suis ea pugna caesos arbitrabatur. Ad quod explorandum in castra hostium Statilium misit. Is ab hostibus interceptus perijt. Appianus quatuor legiones Bruto superfuisse ait, quas quum ad aliquid praeclarè agendum per noctem impelli non posse vidit, quin apertè praedicarent, non esse vlteriùs periclitandum. Haud, inquit, patriae ampliùs vtilis sum, resedit???ue nonnihil tacitus: inde ex familiaribus quodam admonente esse iam de fuga cogitandum, quum tutò ibi diutiùs commorari non possent: Certè, vt ais, fugiendum est, inquit Brutus, sed manibus, non pedibus. Mox se attollens, dextram???ue singulis superimponens, Magnum solamen, ait, attulit mihi in his malis amicorum fides: patriae fortunam accuso. Ego conscientia meorum operum me beatiorem existimo ijs, qui vicerunt, quòd patriam in libertatem asserere sum conatus. Opus certè fuit perpetua gloria dignum, quae illis ne victoribus quidem poterit contingere. Etenim mali istos vincunt, & optimos ciues pessimi perdunt, contra fas & leges dominantur. Inde eos hortatus, vt salutem sibi quaererent, paululùm ab his secessit, gladio ambabus manibus perstricto fortiter incubuit. Appianus auctorest Stratonem rhetoricae magistrum, quo Brutus comite vtebatur, ei latus aperuisse, ne à seruo occideretur, quem in hunc vsum ab illo admotum viderat, quum ipse aliquandiu tam triste ministerium amico denegasset. Perijt Brutus iam quadragenarius. Sabellcus lib. 8. En. 6. ex Plut. M. Cato minor cùm Vticae frustrà contra Caesatem copias parasset, quando Caesarem ad Thapsum vistorem de Scipione, cum exercitu aduentare audiuit: suasit suis, vt sibi fuga quisque consuleret. Ipse Vticae subsistens, cùm mori statuisset, circa vespenrum vertit se ad balneum, lotus???ue Inter fre???uentes coenault. Neque enim nisi somni causa decumbebat. Coenauerunt cum eo amici & magistratus Vticensium. Sub coenam multa fuit inter pocula erudita confabulatio & festiuitas, alias???ue ex alijs disputationes philosophicas versarunt. Dum disputat, deuenit ad Stoicorum paradoxa, Solum bonum virum liberum esse, omnes malos seruos. Ibi iam insurgenti Demetrio Peripatetico acriter obijciens se Cato, contenta & aspera voce produxit in longum disputationem, ac mirificè pugnauit: neminem, vt falleret, statuisse vitae eum finem imponere, se???ue ex praesentibus explicare molestijs. Ita soluto conuiuio, vbi solennem à coena deambulationem cum amicis absoluit, & praefectis excubiarum, quae tempus requirebat, imperauit: recipiens iam se in cubiculum, filium & amicorum quemque arctiùs quàm assueuerat, amplexus est & salutauit: qua re suspicionem de integro mouit consilij sui. Ingressus cubiculum vbi decubuit, Platonis dialogum de Animo sumfit in manus, libro???ue propè euoluto, suspexit supta caput. Vbi non vidit suspensum gladium (filius enim coenante adhuc patre subtraxerat eum) sermum vocauit, rogauit???ue, quisnam ensem abstulisset? Conticescente illo, repetijt librum, paruo???ue interposito interuallo, quasi non instaret, neque vrgeret, sed fortuitò requireret gladium, praecepit eum adferri: inde per pusillum puerum introfertur gladius. Quem vt accepit, distrinxit & considerauit eum. Vbi mucronem directum vidit, atque aciem integram, prolocutus, Nunc mei iuris sum: posuit ensem, & librum ex integro relegit. Bis eum referunt totum prouolutasse. Moxalto somno dormiuit, vt qui foris erant, perciperent stertentem. Experrectus inde, stristum gladium sub pectore impressit. Animam agens decidit c???bili, & strepitum edidit, deiecto abaculo quodam geometrico, qui iuxtà locatus erat. Quod sentientes ministri sustulerunt clamorem, filius???ue & amici confestim ingressi sunt ad eum. Qui conspicientes sanguine foedatum, & intestina pleraque procidisse, spirantem eum tamen adhuc & intuentem, omnes ingenti perfusi sunt dolore. Medicus Cleanthes accurrens intestina conabatur, quia manserantillaesa, reponere, & vulnus consuere. Vt autem recreari Cato cepit atque ad se redire, repulit medicum, interanea manibus lacerauit, diuulso???ue expirauit vulnere, annos natus duodequin quaginta. Caesar, qui Vticam cito agmine pergebat, vt fatum eius audiuit, tantùm fertur dixisse? Inuideo tibi Cato mortem, quando salutem mihi tuam inuidisti. In his libris quos ipse postea in Catonem scripsit, victoriam sibi illum inuidisse prodidit, ob eam???; rem sibi morte̅ consciuisse. Statilius, qui Catonem aemulaturum dixerat se, inuitus id temporis man??? prohibitus à philosophis sibi inferre, insignem postea fidem & operam praebuit Bruto, atq; in Philippensi acie occubuit. in Catone. Victo ad Thapsum in africa Scipione à Caesare, Ivba rex & Petreius, postquam ex acie excesserunt, nocturnis itineri bus (interdiu enim latitabant) ad Zamam peruenerunt, vbi erant vxores regis, & liberi. Huc fama aduersae pugnae regis aduentum praecesserat: quo contigit, vt ab oppidanis sit rex portis exclusus: cùm ab initio eius belli ingentem pyram co̅struxisset, in quam Zamenses, liberos, vxores, omnem regiam supellectilem, postremò seipsum praecipitaturum, si victus praelio fuisset, publicè praedixerat. Multis igitur precibus contendit, vt sibi liberos & vxores restituerent. Sed quum nihil impetraretur, in villam suam cum Petreio & paucis comitibus concessit. Nec multò pòst Caesar à Zamensibus accersitibus, cum expedito equitatu eò occurrit. Iuba & Petreius, vt ambo vnà perirent, mutuis vulneribus concurrerunt. Petreius tame̅ priùs concidit validiore regis ictu. Ipse quum sibi manum inferre non posset, à seruo petijt, vt se ferro traijceret. Liuius Iubam à Petreio confectum scribit, ipsum???; sibi manum intulisse. Sab. lib. 7. En. 6. Cùm Herodes contra latrones, in speluncis cum totis familijs habitantes in praeruptis montibus pugnaret: Senex quida̅ deprehensus intus cum vxore ac septem filijs, rogatus ab ijsdem, vt se fugere hostem permitteret, stans ante ostium speluncae, primum quemque exeuntem iugulabat, donec ad vnu̅ omnes confecit, & vxorem vltimam. Deinde praecipitatis cadaueribus, postremò seipsum superiecit, mortem seruituti praeferens. Iosephus. Metvlii Iapides ab Augusto obsessi, per legatos deditionem paciscuntur, quingentis obsidibus datis. Romani in partem vnam vrbis recepti, quum ijs, qui superiora oppidi loca obtinebant, sibi arma tradere iussissent: consternati animo oppidani, mulieres & pueros in senatu sub custodia clauserunt, vt continuò, vbi se in discrimen adductos vidissent, locum incenderent. Vbiprimùm igitur vis est à Romanis admota, continuò subiecta à custo dibus flamma, omnis imbellis multitudo igni consumta est, viri & ipsi occidione occisi sunt. Ita Metulium priùs direptum fuit, mox igni consumtum ac dirutuin, vt ne vestigia quidem vlla tam clarae nuper vtbis extarent. Caeteri Iapides Metulina clade exterriti, certatim deditionem fecerunt, ac tum primùm Iapides transalpini Romanae sunt ditionis facti. Sabellicus libro nono, Ennead. 6. Fl. Sylua Syriae praeses, ad conficiendas Iudaici belli reliquias in Iudaeam missus, Eleazarvm sicariorum ducem (qui genus suum ad Iudam Galilaeum, Zelotarum sectae auctorem, referebat) in Massada arce munitissima obsedit, & aggere altitudinis immensae excitato, murum arietibus perfregit. Eleazarus concione aduocata, multa de libertatis dulcedine, seruitutis miseria, animorum???ue immortalitate praefatus, auctor suis fuit, vt in libera patria mori, quàm Romanis supplices viuere vellent. Qua eius oratione ita commoti sunt vniuersi, vt alius alium in morte oppetenda praeuenire cuperet. Simul itaque vxoribus vltimum vale cum amplexu dicentes, ac liberos deosculati, vltrò in mucrones incurrentes conficiebant. Mox congestis in vnum opibus, quas habebant, carissimis, ignem subiecerunt. Inde decom percussoribus sorte lectis, vxorum cadauera complexi, vniuersos se iugulandos praebuerunt. Nec mora, percussores quoque sortitione facta, mutuis cecidêre vulneribus. Decimus, qui ex omnibus supererat, caesis diligenter inspectis, ne quis semiuiuus euaderet: ignem regiae immisit. & gladio tandem proprio incubuit. Periêre nongenti numero & sexaginta, cum mulieribus simul & pueris. Euasêre hanc cladem (quae die XV. Aprilis mensis accidit) duae tantùm mulieres, & quinque pueri, qui omnium mentibus in caede occupatis cuniculum cisternae subingressi, Romanis in oppidum irrumpentibus, fide accepta, haec omnia narrarunt, desperationem & insaniam hominum admirantibus & detestantibus. Iosephus lib. 7. cap. 28. belli Iudaici. Iotapateni optimates XL, qui in speluncam qua̅dam bello Iudaico confugerant, mutuis vulneribus, sorte ducta, sese intersecêre. Vide Titulum, Captorum ab hostibus, sub exemplo Iosephi. Cùm Romani templum Hierosolymitanum incendissent, multi, qui deditione seruari potuissent, obstinatione perire malueru̅t. Duo quidam nobilium, Meirvs Belgae & Iosephvs Dalaei F. semetipsos in ignem inijcientes, cum templo concremati sunt. Ioseph. lib. 7. c. 11. belli Iud. Dacarum rex, Decebalvs, secundo praelio Traiani Augusti viribus ita attritus, vt ampliùs spes non superesset: ne hosti laetiorem faceret victoriam, si captus vinctus???ue in triumpho victorem antecederet, sibijpsi vitam ademit. Fulgosus libro 3. capite 2. Atila Hunnorum rex, post Catalaunicam cum Romanis pugnam, desperata ferè salute, dum veretur ne viuus in hostium potestatem veniat, aut mortuus sepultura careat, strue̅ in rogi speciem in medijs castris èiume̅torum clitellis congeri iussit, familiaribus???ue mandat, si quid aduersi acciderit, continuo interficiant, & impositum pyrae comburant: ne Romanu̅ triu̅phum regio corpore honestare cogatur. Bonfinius lib. 4. Dcc. 1. & Auentinus lib. 2.
|| [2063]
Adragathivs Comes, vt intellexit Maximum tyrannum, cuius partes sequebatur, ingenti strage à Theodosio Imperatore superatum, in mare se praecipitauit. Fulgosus libro 3. cap. 2. Arbogastes Eugenij tyranni copiarum dux, ad Theodosium Imp. inclinare victoriam videns, ensem, quem hostium sanguine cruentauerat, pectori suo condidit, vt ita se seruitutis foeditate liberaret. Idem. Cùm Cruciferi Germanorum quorundam principtim auxilijs adiuti, agros Litvanorvm infestarent, & arcem Pullen obsedissent: barbari, qui erant in praefidio, desperatione retinendae arcis inducti, pyram in medio accenderunt, & facultates, liberos, & vxores suas, ac seipsos ad extremum in eam coniecerunt, ne viui in potestatem hostium venirent. Anno 1338. Cromerus lib. 11. Dedecus, Infamiam, V. G. Adulterij, Stupri. Spartana quaedam, quum fuisset clàm compressa, foetúmque perdidisset: sic nulla emissa voce se constantem ac tolerantem praestitit, vt eliso conceptu reiecto???ue, parentes aliósque latuerit proximos: quippe dolorum magnitudinem, quibus (vt assolet) lancinabatur subinde conuellebatur???ue, vicit ignominiae timor. Tantum erat vel in muliebri ingenio tolerantiae robur, vt non immeritò Horatius Carminum primo, appellet Lacedaemona patientem. Caelius libro 18. cap. 1. A. L. ex Plut. Laconicis. Perfidiae. Bello Macedonico Argiui, Achaeorum praesidio eiecto, Macedones in vrbem acceperant. Aenesidemvs praesidij praefectus, vbi Macedones receptum iri vidit, & Argiuorum aciem in se dirigi: pactus, vt incolume praesidium ex vrbe mittere liceret (erant enim quingenti numero iuuenes ex tota Achaia delecti) ipse cum paucis clientibus, obiecto hostibus scuto, locum retinere perseuerauit: professus malle se ibidem mori, quàm commissae vrbis praesidio decedere. Atque ita coniectis in vnum telis non inultus concidit. Sabellicus lib. 6. En. 5. Inimicitiam, Odium. Gvndobadvs, fratre Gondigisilo Viennae caeso, totius Burgundiae regno potitus, cùm Arianos in fide labi sensisset: ad Auitum episcopum Viennensem accessit, & Christum filium Dei, ac Spiritum sanctum patri aequalem confessus, salutari se aqua tingi ritu catholico, in nomine Patris, & Filij, & Spiritus sancti poposcit. Verùm ad seditionem populi deuitandam id clàm populo fieripetjjt. Cui Auitus respondit; Si verè credis, quod nos Dominus edocuit, exple: id est, coram hominibus ipsum confitere, ac vulgi voculas despice. tu enim es caput populi, non populus tui. Quod ille vt faceret, in animum inducere non potuit, atq; ita in errore suo perseuerauit. Sigonius lib. 16. Imp. occid. Bellum. Huius est generis Militiam indecorè detrectare. Aristogiton, Atheniensis rhetor, sola lingua bellicosus, cùm intellexisset exercitum parati, baculo in nixus in publicu̅ prodit, clauditatem simulans. Quod vbi conspicatus est Phocion, exclamauit, Scribe etiam Aristogitonem, eum???ue claudicantem. Plut. Cn. Vatienvs sinistrae manus digitos sibi amputauit, ne bello Italico militaret. Georgivs Hemus & Pavlvs Capellus ad exercítum legati lecti à Venetis, post cladem à Ludouico XII. inflictam anno 1507. legationibus renu̅ciatis propter alios magistratus, quos obibant, ex quibus magistratibus ad alia munera inuitos euocari non licebat, magnam Senatus, magnam totius ciuitatis inuidiam subierunt: neq; eorum loco quisquam sublectus postea fuit, quòd iam de priorum legatorum diligentia, quae Senatus vellet, nunciarentur. Rogatio tantùm in Decemuirûm collegio lata, Necui deinceps vlli vllam ob causam aduersis reip. rebus cuipiam sibi delato muneri reijciendi facultas esset. Bembus lib. 8. Hist. Ven. Pacem turpiter redimere. Vide Tit. Paxturpis, f. 1036. Illic externa Turpitudo, heic interna Deiectio animi consideratur. C. Mancinvs omnium Romanorum ducum ignauissimus, sua timiditate eò venit, vt cùm Numantiam in Hispania obsideret, tanquam obsessus & victus ignominiosam sibi & populo Romanopacem, domum reportarit. Sabellicus lib. 4. c. 7. Exemplorum. Macrinvs Romanorum Imp. ab Artabano rege Parthorum debellatus, conatus est, missis ad eum legatis atque captiuis etiam, quos habebat, molli???; oratione placare eius animum, & à proposito abducere. Sed cùm ille insuper peteret, vt Macrinus vrbes euersas ab Antonino, restitueret, decederet???ue ex Mesopotamia, & damnum, quod illatum erat monumentis regum resarciret: nullum tempus ad deliberandum sumsit, sed ei, quòd iam ad Nisibim venerat, occurrit, ibi???ue victus est: ita vt iterum legatos ad illum de pace mittere, eámque vicies centenis aureorum millibus redimere coactus sit. Dion. Nicaeus. Caesis Decijs, fraude Galli, armis Scytharum, Gallvs à legionibus reliquis Imp. creatus, cum Scythis ignominiosum foedus percussit. Tunc primùm diuturno & libero potentatu Pop. Rom. tributa pependit, tunc primùm Respub. iugum Seythicae seruitutis accepit. Adrianus quidem ab alijs occupata restituit, quod principis liberalitate videri actum potest: sed, qui tributo pendendo obnoxiam fecerit vrbem, praeter Gallum, fuit nemo. Drachmarum aurearum CC. fuit tributum. Cuspinianus. Sub Ioviniani imperio, quod tantùm octo mensium fuit, hoc memorabile accidit, quòd Imperator ob caedem Iuliani, & exercitus Romani in Perside conclusi, angustiam & famem, ac ob metum, ne quis alius sibi Imperium in Occide̅te arriperet: pacem à rege Persarum redemit in XXX. annos, resignato Syriae principatu, & Nisibi, & Singara, cum magna Mesopotamiae parte, anno Christi 367. Hieronymus in Chronico: & Socrates lib. 3. c. 22. & lib. 4. c. 2. Theodoretus lib. 4. cap. 2. Paulus Diaconus lib. 11. ante eum diem, ex quo Romanum imperium conditum fuerit, nunquam accidisse dicit, vt mutatis finibus, & parte Imperij tradita, pacem redemerint. Nicephorvs Imperator, cùm Aronem Amiram cum trecentis millibus ascendentem contra se videret: turpe foedus inijt, pactus se ei daturum annuè trecenta millia aureorum in tributum capitis imperatoris, & tria pro capite filij sui. Sigebertus in Chronicis. Respectv Personarvm. Nimium declinare Insidiatores Religionis. Eusebius lib. 8. cap. 13. narrat, Christianos aliquot sub Diocletiano, priusquam ab insidiatoribus caperentur, è sublimi praecipites se dedisse, ne quid comprehensi contra pietatem delinquerent. Pudoris. In persecutione sub Diocletiano Antiochenae duae virgines, forma corporis & venustate conspicuae, cum matre, à qua ad pietatem ab ipsis incunabulis studiosè informatae fuerant, quaesitae diu, ac tandem inuentae, à custodibus obseruatae, cùm ad lupanar ducerentur, à custodibus obseruatae, in fluuium, cùm se secessuras paulisper custodib. dixissent, praecipites sese dedêre. Eusebius lib. 8. c. 13. Sophronia Romana, Christiana Lucretia, mortem sibijpsi intulit, ne Decij tyranni paréret libidini: hoc est, ne alienam pateretur iníuriam, sibijpsi potiùs inferre voluit. Vitae. Ratione habita Modi Vniuersim. Dionysivs prior, qui duodequadraginta annis Syracusis tyrannidem obtinuit, fuit manu promtus & fortis, & (quod in ea fortuna perrarum est) minimè libidinosus, non luxuriosus, non auarus, nullius rei deniq; cupidus, praeterquam singularis perpetui???ue imperij: atque eo nomine immitior crudelior???; Metum & violentia̅ adamantina appellabat vincula se???; adamantinis vinculis principatum filio relicturu̅ praedicabat. Veritus, ne si Dionysio filio animi creuissent, & consuetudine esset vsus hominum cordatorum, insidiaretur sibi, & dominatu spoliaret: inclusum asseruauit in conclaui. Ibi vsu destitutus alio, & rerum imperitia, vti dictitant, parua plaustra, candelabra, sedes ligneas & mensas fabrïcabatur. Vsqueadeò enim diffidebat, & aduersus omnes mortales erat suspiciosus atq; proiectae timiditatis, vt nec capillum cultris tonsorijs tonderet, sed ad mitteretur quispiam ex plastis, qui carbone capillu̅ adureret. In cubiculu̅ eius non frater, no̅ filius admittebatur amictus: verùm òportebat quem priùs, quam ingrederetur, posita stola sua aliam sumere, atq; excuti ab satellitibus nudum. Cùm Leptines frater eius, situ̅ loci cuiuspia̅ declarans, ei aliquando accepta à stipatore hasta delinearet eum, excanduit in illu̅ veheme̅ter: alteru̅ verò, qui dederat hastam interfecit. Amicos solertes dicebat suspectos sibi esse, quòd sciret eos dominari ipsos malle, quàm domino parêre. Marsiam quendam, que̅ euexerat, & praefectura donauerat, quòd ipsum secu̅dùm quiete̅ visus esset interficere, interemit: existimans ex cogitatione diurna & meditatione hanc visionem fuisse ei per somniu̅ oblata̅. Adeò ille, qui Platoni infensus fuit, quòd non omnium mortaliu̅ ipsum pronunciasset fortiss. pauida̅ & ma [2064] lis me̅tem iam multis habebat refertam. Summotis amicis, eorum loco ferocissimarum ge̅tium hommes, & à familijs locupletum electos praeualidos seruos, quibus latera committeret, substitit. Tonsorum metu tondere filias suas edocuit. Quaru̅ ipsarum, postquam adultae aetati appropinquabant, manibus ferrum non ausus committere, instituit, vt candentium iugla̅dium, aut nucum putaminibus, barbam sibi & capillum adurerent. Nec securiorem se maritum egit, quàm patrem. Duaru̅ enim eodem tempore Aristomaches Syracusanae, & Locrensis Doridis matrimonijs deuinctus, neutrius vnquam nisi excussae complexum petijt. Atq; etiam cubicularem lectum perinde, quasi castra, lata fossa cinxit, in quem se ligneo ponte recipiebat, cùm forem cubiculi extrinsecus à custodibus operta̅, interiorem claustro ipse dilige̅ter obserasset. Plut. in Dione, Val. Max. lib. 9. c. 14. Caelius lib. 22. c. 20. A. L. Alexandrvm Pheraeorum in Thessalia tyrannu̅ ferunt nunquam cum vxore Thebe congressum, nisi priùs à satellite barbaro fuisset excussa, ne ferrum sub veste inferret cubiculo. Eius lectum modico po̅te peruiu̅ fuisse: quo sublato, velut arx quaedam, ab omni insidiantium tutus esset incursu. Distulit ille quide̅ exitium, quod ab vxore imminebat, sed tollere non potuit, tribus fratrib. ad eum dormientem inductis. Quu̅ iuuenes iacentem inuadere non auderent, minata dicitur Thebe, nisi eum confestim obtruncarent, excitaturam se illum clamore, sic???; sibi & fratrib??? vno tempore exitio futuram. Qua illi voce perculsi, opus inter se partiti, hic caput, ille pedes, ne in percussorem consurgeret, inuadunt, tertius ferro co̅fecit. Hic tyrannorum primus fraude coniugis perijt, vt Plutarchus existimat. Eius corpus à Phereis volucribus & feris est obiectum. Cic. 2. Offic. & Val. lib. 9. c. 14. & Sab. lib. 2. En. 4. Tiberivs Caesar quàm non modò inuisus ac detestabilis, sed praetrepidus quoque vixerit, multa indicia sunt. Aruspices secretò ac sine testibus consuli vetuit. Vicina verò vrbi oracula etiam disijcere conatus est: sed maiestate Praenestinarum sortium territus, destitit, cùm obsignatas deuectas???; Romam no̅ reperisset in arca, nisi relatas rursus ad templum. Vnum & alterum consulares, oblatis prouincijs, non ausus à se dimitrere, vsqueadeò detinuit, donec successores post aliquot annos praesentibus daret: cùm interim manente officijtitulo, etiam delegaret plurima: assidue???; illi per legatos & adiutores suos exequenda curarent. Seianum res nouas molientem (quamuis iam & natalem eius publicè celebrati, & imagines aureas coli passim videret) vix tandem, & astu magis ac dolo, quàm principali auctoritate, subuertit. Nam primò, vt à se per speciem honoris dimitteret, collegam sibi assumsit in quinto consulatu, quem longo interuallo absens ob idipsum susceperat. Deinde spe affinitatis ac Tribunitiae potestatis deceptum, inopinantem criminatus est pudenda miseranda???ue oratione: cùm inter alia P. C. precaretur, mitterent alterum è Consulibus, qui senem se & solum in conspectum eorum cum aliquo militari praesidio perduceret. Sic quoque diffidens, tumultum???ue metuens, Drusum nepotem, quem vinculis adhuc Romae continebat, solui, si res posceret, ducem???ue constitui praeceperat. Aptatis etiam nauibus ad quascunq; legiones meditabatur fugam, speculabundus ex altissima rupe ide̅tidem: signa???ue ne nuncij morarentur, tolliprocul, vt quid???; foret factum, mandauerat. Verùm & oppressa coniuratione Seiani, nihilo securior aut constantior, per IX. proximos me̅ses non egressus est villa, quae vocatur Iouis. L. Scribonius Libo vir nobilis res nouas clàm moliebatur. Eum Tiberius, ne quid in nouitate acerbius fieret, secundo demùm anno in Senatu coarguit, medio temporis spacio tantùm cauere contentus. Nam & inter Pontifices sacrificanti simul, pro secespita plumbeum cultrum subijciendum curauit: & secretum petenti non nisi adhibito Druso filio dedit: dextram???ue obambulantis veluti incumbens, quoad perageretur sermo, continuit. Suetonius. Clavdivs Caesar nihil aequè quàm timidus ac diffidens fuit. Primis imperij diebus, quanquam iactator ciuilitatis, neque conuiuia inire ausus est, nisi spiculatores cum lanceis circumstarent, milites???ue vice ministrorum fungerentur: neque aegrum quenquam visitatuit, nisi explorato priùs cubiculo, culcitris???ue & stragulis praetentatis, & excussis: reliquo aute̅ tempore salutatoribus scrutatores semper apposuit, & quidem omnibus, & acerbissimos. Serò enim, ac vix remisit, ne feminae, praetextati???ue pueri & puellae contrectarentur, & ne cuiuis comiti aut librario calamariae aut graphiariae thecae adimerentur. Motu ciuili, cùm eum Camillus, non dubitans etiam citra bellum posse terreri, contumeliosa & minaci & co̅tumaci epistola cedere imperio iuberet, vitam???ue otiosam in priuata re agere: dubitauit, adhibitis principibus viris, an obtemperaret. Quasdam insidias temerè delatas adeò expauit, vt deponere Imperium tentauerit. Quodam cum ferro circa sacrificantem se deprenso, Senatum per praecones properè conuocauit: lacrymis???ue & vociferatione miseratus est conditionem suam, cui nihil tuti vsquam esset, ac diu publico abstinuit. Messalinae quoque amorem flagrantissimum, non tam indignitate contumeliarum, quàm periculi metu abiecit, cùm adultero Silio acquiri Imperium credidisset: quo tempore foedum in modum trepidus, ad castra confugit, nihil tota via, quàm Essét ne sibi ne sibi saluum imperium, requirens. Suetonius, Dion, Zonaras, Cuspinianus, & Sabellicus libro 2. Ennead. 7. Cùm Domitianvs principum ciuium olim curiosissimè natales dies atque horas exploraret, multos???; & ne sperantes quidem se ad vllam potestatem prouehendos occideret: Nerua ab Astrologis per calumniam delatus, vix mortem effugit. Mathematicus Neruae amicus mortem eius instare testatus, eum liberauit. Metium Pompusianum interfecit, quòd habere imperatoriam genesim vulgò ferebatur. Cui Vespasianus tamen antè consulatum ob hoc dederat, dicens: Sic successor est futurus, quandoque memor erit tanti beneficij. Annum diémque vltimum vitae iampridem suspectum habebat, horam etiam, nécnon & genus mortis. Adolescentulo Chaldaei cuncta praedixerant. Pater quoq; super coenam quandam fungis abstinentem palàm irriserat, vt ignarum sortis suae, quòd non ferrum potiùs timeret. Quare pauidus semper, atque anxius, minimis etiam suspicionibus praeter modum commouebatur: vt edicti de excindendis vineis propositi gratiam facere non alia magis re compulsus credatur, quàm quòd sparsi libelli cu̅ his versibus erant: [Greek words]. Eadem formidine oblatum à Senatu nouum & inexcogitatu̅ honorem, quanquam omnium talium appetentissimus, recusauit: quo decretum erat, vt quoties gereret consulatum, equites Rom. quibus sors obtigisset, trabeati, & cum hastis militaribus, praecederent eum, inter lictores apparitores???ue. Tempore quoque suspecti periculi appropinquante, solicitior in dies, porticuum, in quibus spaciari consueuerat, parietes Phengite lapide distinxit: è cuius splendore per imagines quicquid à tergo fieret, prouideret. Et nec nisi secretò atque solus plerasque custodias, receptis quidem, in manu catenis, audiebat. Vt???ue domesticis persuaderet, ne bono quidem exemplo audendam esse patroni necem: Epaphroditum à libellis capitali poena condemnauit, quòd post destitutionem Nero in adipiscenda morte manu eius adiutus existimabatur. Suetonius. Armorum ademtione. Dionysivs maior, cùm arma ciuibus eripuisset, quo tempore aduersus hostes periculum erat subeundum, cùm eos ad centum stadia ex vrbe produxisset, arma ijs reddidit. Post pugnam, antequam in vrbem reuerterentur, & portas aperirent, rursus eos deponere arma iussit. Polyaenus lib. 5. Exploratione, Excußione, Praetentatione. Mos est apud Tartaros, vt legati, antequam eorum Imperatori commissa proponant, inter duos ignes ire cogantur, ea potissimùm causa, vt si venenum portauerint pro intoxicando Principe, ardore ignis in portatorum necem priùs dissoluatur. Nolunt???ue aliter eosdem legatos audire, nisi munera ferant, flexis???; genibus commissa loquantur, caetera???; coelicolis debita homini mortali impendant: & haec facere recusantes, vix sine vitae periculo dimittuntur. Vincentius in Speculo historiarum lib. 31. c. 21. Munitione, Defensione. Artemon (quem Heraclides Ponticus celebrauit, Anacreontis poëtae testimonio) claudus fuit, & adeò timidus, vt domi plurimùm vixerit, duobus seruis supra caput aereum scutum tenentibus, ne quid supernè caderet. In aperto lectica non nisi adoperta, ea???; humili, metu ruinae vehebatur: qui mos Periphoreti cognomen illi dedit. Plut. in Pericle. Hasdrvbal Carthaginensium dux, aliquando in panoplia purpura marina indutus, cum Gulussa Numidarum rege congressurus, decem gladiatoribus comitatus aduenit, & ad XX. pedes ab eo recessit, fossa & vallo obiecto: regi???; i̅uit, vt propiùs accederet, quò alter alterum audire posset. Caeterùm Gulussa homo simplex, more Numidico, solus accessit, rogauit???;, Quémnam timens armatus adesset? illo respondente, Romanos: Non igitur, inquit Gulussa, te in vrbem contulisses, nulla vrgente necessitate. Suidas. Masinissa rex Numidarum, pop. Rom. amicissimus, parum fidei in pectoribus hominum reponens, salutem suam custodia canum vallauit. Quò tam latè patens imperium, quò ta̅tus liberorum numerus? quò deniq; tam arcta beneuolentia constricta Romana amicitia? si ad haec tuenda nihil canino latratu ac morsu valentius duxit. Val. lib. 9. c. 14. Lvdovicvs XI. Gallorum rex, non satis ducens, quadringe̅tos milites in armis ad palatij custodiam semper habere, voluit in eo numero ducentos esse Scotos: plus fidei in his, quàm in Gallis reponens. Praeterea imam fossae partem, qua [2065] circumsepta erat arx Turenensis, serreis spiculis totam compleuit. Latera fossae rastris ferreis acutissimis circumsepsit, quae frequentes lima acui iubebat. Fulg. lib. 9. c. 14. Post Nouariensem obsidionem Carolus IIX. legatos misit ad Lvdovicvm Sforciam principem Mediolanensem, vt secum in colloquium veniret. Ludouicus siue insidiarum metu, siue ambitione, quasi nequaquam inferior ipso rege eò ad duci vellet, petebat, vt is congressus in cuiuspiam fluminis medio fieret: vbi pons aut nauibus, aut alia ex materia ita factus esset, vt inter vtrumque ligneum vallum firmum ac robustum intercederet: quomodo Galliae atque Angliae reges, alij???ue principes occidentales in colloquium aliquando descenderunt. Id rex quasi sua indignum persona recusauit. Guicciardinus libro 2. Corporis curae. Commodvs Imperator, cùm tonsori nulli sidem haberet, sibijpse barbam comam???ue candenti carbone adurebat. Herodi???nus. Inedia, Abstinentiae. Carolvs VII. Gallorum rex, cùm à filio Ludouico, qui Delphini dignitatem obtinebat, venenum vereretur: sex dies co̅tinuos omni cibo abstinuit. Et cùm postea medici, atque is, cui Christiano more crimina sua fatebatur, eum monerent, si ita pergeret, vita̅ animam???; simul amissurum: cùm extenuatis viribus transmittore per fauces nihil posset, inedia mortuus est. Fulg. lib. 9. cap. 14. Occultatione, Latebris. Clearchvs Ponticus tyrannus, quieturus abdebat se serpe̅tis more in arcam. Aristodemvs Argiuorum tyrannus in coenaculum, quod scalam habebat pensilem, supra quam lectulum locauerat, in qua dormiebat cum amica: cuius mater scalas infrà retrahebat, inde diluculo iterum apponebat. Plut. ad Principem indoctum. C. Iulius Caesar lege agraria promulgata, obnunciantem collegam M. Bibvlvm armis foro expulit. ac postero die in Senatu conquestum, nec quoquam reperto, qui super tali consternatione referre aut censere aliquid auderet, in ea̅ coëgit desperationem, vt quoad potestate abiret, domo abditus nihil aliud quàm per edicta obnunciaret. Vnus ex eo tempore omnia in Republica, & ad arbitrium administrauit: vt no̅nulli vrbanorum, quum quid per iocum testandi gratia signare̅t, non Caesare & Bibulo, sed Iulio & Caesare Coss. actum scriberent, bis eundem praeponentes, nomine atque cognomine: vt???; vulgò mox ferrentur hi versus: Non Bibulo quicquam nuper, sed Caesare factum este Nam Bibulo fieri consule, nil memini. Suetonius. Fuga. Ciuitatis Mediolanensis principes veriti, ne diriperentur à Ludouici XII. regis Galliae exercitu, simul quòd nouis rebus studebant: agrestes homines in oppidum adduxerunt, seséque munierunt. Quibus rebus cognitis, Lvdovicvs Sforcia, dux incitatae plebis studia, omnium???ue planè hominum in se inuidiam pertimescens, liberos & concubinam (nam vxor Beatrix mortem obierat) & Ascanium Cardinalem fratrem alios???ue oppido eductos Comum misit. Sic???ue suis rebus diffidens, causam deditionis oppidanis fecit. Bembus lib. 4. Hist. Ven. Abnegatione. Abramvs, metu mortis vxorem Saraim Pharaoni regi permisit, vrorem suam esse negans, sed sororem. Gen. 12. Discipvli Iesu Christi, Saluatoris nostri, cùm vidissent Dominum in horto capi & ligari, relicto eo fugerunt omnes: maximè verò Petrvs apostolus, qui tam fortiter prima aut altera hora noctis pro suo steterat rege, mox captum, ter ante gallicinium negauit, Iudaeorum saeuitiam veritus. Verùm non Bariona, quem tam ardenter defenderat, negauit, sed Barionae humanitas: corpus Iudaeos timuit, amentia ex metu orta ter locuta est, no̅ mens, quae proposito auerti non potuit. Sab. lib. 4. c. 7. ex. Matth. 26. Superstitione. Theagenes fuit adeò superstitiosè timidus, vt domi haberet Hecates simulacrum, nec vsquam pedem moueret, nisi illo consulto. Alexander Magnus posteaquam Babylonem venit, obscuris quibusdam mortis indicijs territus, dijs diffidere, amicos habere suspectos coepit: tanta???ue superstitione obstrictus est, tumultuante & trepidante animo praeditus, vt nulla res insolita & aliena tam oblata exigua sit, quam non verteret in prodigium & ostentum: sacrifi cantium denique expiantium & vaticinantium erat regia referta. Adeò res est horrenda incredulitas & contemtio deorum, horrenda item superstitio, quae aquae modo vergit ad demissa, implet???; absurdis opinionibus & metu mortales. Plutarch. in Alexandro. Supplicio iniuste. Avgvstvs Caesar, in Triumuiratus potestate Pinarium equi???em Rom. cùm co̅cionante se, admissa turba paganorum (hoc est, non militantium, licèt vrbani essent) apud milites subscribere quaedam animaduertisset: curiosum ac speculatorem ratus, coram se confodi imperauit. Et Tedium Afrum Cos. designatum, quia factum quod dam suum maligno sermone carpsisset, tantis perterruit minis, vt is se praecipitauerit. Et Quintum Gallum Praetorem, in officio salutationis, tabellas duplices veste tectas tenentem, suspicatus gladium occulere, nec quicquam statim, ne aliud inueniretur, ausus inquirere, paulò pòst per centuriones militum raptum è tribunali, seruilem in modum torsit: ac fatentem nihil, iussit occidi, priùs oculis eius sua manu effossis: quem tamen scribit colloquio petito insidiatum sibi, coniectum???ue à se in custodiam, deinde vrbe interdicta dimissum, naufragio vel latronum insidijs perijsse. Suetonius. Famae. Calumniatores nimiùm declinare. Paches Atheniensis, parto patriae Lesbi insulae imperio, cùm domum redijsset, rationem in senatu omnium rerum red didit, quas eo bello administrauerat: atq; eo ipso tempore, gladio quo cinctus erat, vt aduersariorum calumnias vitaret, seipsum traiecit. Plut. in Nicia. Nicias Atheniensis, vir optimus, in agro Lauriotico argentifodinas tenebat fructuosas. ac cùm non pauci sectarentur eum, non secùs improbis ob metum quàm probis ob virtutem largiebatur. Cùm ita timeret sibi à calumniatoribus, apud neminem ciuium coenabat, non confabulationibus, non conuersationibus ad tempus fallendum dabat se, nec omnino eiuscemodi vacabat oblectamentis, sed archon haerebat ad noctem vsque in praetorio: curiam primus ingrediebatur, nouissimus egrediebatur. Nihil si haberet in publico negotij, difficilis aditus ad eum erat & conueniendi copia: domo autem inclusus desidebat. Amici alloquebantur eos, qui ad fores ventitabant, precabantur???ue, veniam vt darent, quòd distentus etiam tum Nicias esset publicis negotijs curis???ue. Plut. in Nicia. Hostes indecorè declinare. Declinantur hostes fuga, si propulsari nequeant. Proinde hîc Bellica Fuga locum habet, quatenus turpiter declinat. Quatenus verò non propulsat, sic ad Timiditatem in propulsando per???net. Consule locum Affectuum, quatenus Timoris inhonesti exempla continet. Praesentes hostes vel Auertendo. Mesa, Moabitarum rex, à Ioramo Israëlitarum, & Iosaphato Iudaeorum regibus in vrbe Harasetha obsessus, tentata priùs incassum per noctem fuga, in vrbis muris, spectantibus hostibus, dijs suis maiorem natu filium immolauit: fretus, hoc sacrificio hostium manus se euasurum, quemadmodum à magis ei promissum fuerat. Id quod etiam ei successit, soluta ab hostibus, tam crudeli desperatione territis, obsidione. 4. Reg. 3. Fugiendo. Sennacheribvs Assyriae rex, Hierosolymitanam obsidionem soluere coact??? (cùm vna nocte ex illius exercitu 185. millia angelus Domini occidisset) cum reliquijs exercitus Niniuen fugit. 4. Reg. 19. Darivs rex Persarum cùm Scythis bellum intulisset, tandem turpi fuga sibi consulere coactus est. Quòd nisi Iones qui po̅tem ex nauibus factum in Istro fluuio custodieba̅t, sidem seruasserit, actum fuisset de Darij exercitu. Cùm ad Istrum peruenisset Darius; & pontem solutum inuenisset, nam de industria Iones partem soluerant, vt Scythae abituros existimarent, animo planè concidit, donec magno clamore ab Ionibus exauditus est, qui pontem statim refecerunt. Herod. libro 4. Xerxes Persarum rex multis myriadibus Graeciam infestans, ter à Graecis turpisssimè victus est. Ipse metu, ne in Europa caperetur Asia, h. e. includeretur, praecipiti fuga per Hellespontum in Asiam contendit. Plut. in Themistocle. Exercitu Persarvm ad Plataeas profligato, atque in diuersa per fugam dissipato, Graeci pariter, quacunq; fugièntem viderunt hostem, diuifis in partes totidem copijs, insectari properarunt. Atheniensium, Plataeensium, ac simul Thespiensium acies, eos, qui Thebas profugerant, persequuntur: Corinthij, Sicyonij, Phliasij???;, nonnulli praeterea alij eas premebant copias, quae cum Artabazo fugiebant ad XL. millia. Lacedaemonij cum reliquo exercitu vallum & munitiones adorti expugnarunt. Diod. lib. 11. Artabazvs Pharnacis F. praefectus 40. millibus Persarum sub Mardonio, cùm sibi non placerent ea quae à Mardonio fiebant, post victum ad Plataeas Mardonium, cum suis omnibus ad Hellespontum profugit. Herod. lib. 9.
|| [2066]
In eo bello, quod Mitylenaei cum Atheniensibus gesserunt, Alcaevs poëta, vincentibus Atheniensibus, ipse quidem fugae se mandans euasit: sed armis eius potiri sunt Athenienses, quae apud templum Mineruae in Sigaeo suspenderunt. Hanc rem Alcaeus carmini mandans, in Mitylenem reposuit, indicans Menalippo sodali suam calamitatem. Herodianus libro 5. Demostheni probro datum est ab inimicis, quòd in eo praelio, quo Philippus Macedonum rex Athenienses apud Chaeroneam vicit, clypeo abiecto fugerit: nec inscriptionem, vt dixit Pytheas, veritus clypei, cui fuit literis inscriptum aureis, [Greek words], Bona fortuna. Ea???; causa [Greek words] ignominioso cognomine vocatus est. Verùm id probri Demosthenes, homo non admodum verecundus, prouerbiali notissimo???; versiculo legitur eludere solitus: [Greek words]. Plut. in eius vita. Atheniemsis quidam longè ante signa prouectus, mox timore perculsus occurrentis sibi hostis, retrò ad ordinem suu̅ recepit se: ibi, Non te pudet, inquit Phocion dux, ad olescens, duos deseruisse ordines? & quo positus à duce fueras, & iteru̅, vbi temet collocasti ipse? Plut. in Phocione. In pugna ad Salaminem contra Persas, ferunt Adimantvm Corinthiorum ducem, statim inter initia concursus nauium perterritu̅, sublatis velis fugae se dedisse: Corinthios???; inspecta fuga nauis imperatoriae itidem abijsse. Cùm fugiendo venissent ad templum Mineruae Sciradis, quae est in Salamine, occurrisse eis celocem diuina cum pompa: quem quísnam misisset cùm non constaret, scirent???; neminem suae classis ad ipsos misisse, eos ob id co̅iectasse rem diuinam esse: & illos, qui in celoce erant, vbi propiores fuerunt, ita locutos fuisse: Adimante, tu quidem co̅uersis in fugam nauib. discedere vis Graecorum proditor: at illi quantum votis conceperunt, victores hostium euadent. Et cùm his verbis fidem non haberet Adimantus, haec iterum dixisse: ipsos posse pro obsidibus ductos mortem obire, nisi constaret, Graecos esse victores. Ita conuersanaui, Adimantum cum caeteris ad classem suorum, re iam ab alijs nauata, venisse. Hic de illis apud Athenienses rumor extitit. At Corinthij se inter primos pugnatores extitisse affirmant, pro quibus testim onium dicit reliqua Graecia. Herod. libro 8. Victus ab Alexa̅dro ad Issum rex Perfarum Darivs, cùm propter cadauera caesorum, haud facilè currum flectere & peruadere valeret, amissis CXXM. hominum: curru armis???; relictis, equam, vt ferunt, recèns enixam conscendens, effudit se in sugam. Plut. in Alexandro. Perseo regi Macedonum, cùm eum L. Paulus Aemilius persequeretur, inopinato hostiu̅ ingressu terror iniectus est, vt velut sibi minùs constare coepisset, pecuniam in mare mergi iusserit, ne periret, classem???; incendio absumi, ne ab hoste incenderetur. Sab. lib. 8. En. 5. Tigranes Armenius potentissimus Asiae rex, contra Lucullu̅ Romanum (quem ob militum paucitatem contemserat) pugnans: etsi militum multitudine longè praestaret, attame̅ turpiter fugam adornauit, diadema abiecit, ne agnitus veniret in hostium manus. Dion Nicaeus, & Xiphil. in Pompeio. C. Iulius Caesar Pharnacem Ponti regem primo adue̅tu suo fudit, & incredibili celeritate castra hostium cepit. Quo contigit, vt hostibus primo congressu fugatis exclamarit, Hi sunt, qui te magnum fecêre Pompei. & ad senatum scribe̅s, his verbis victoriae celeritatem significarit, Veni, Vidi, Vici. Sab. lib. 7. Enneadis 6. Horativs Pompeio Varo commilitoni suo gratulatur, qui quum M. Bruti & Cassij partes secutus fuisset, apud Philippos fuso exercitu, euaserit secum, non sine Mercurij numine: Ode 8. lib. 2. sic scribens: Tecum Philippos, & celerem fugam Sensi, relicta non bene parmula: Quum fracta virtus, & minaces Turpe solum tetigêre mento. Sed me per hosteis Metcurius celer Denso pauentem sustulit aëre: Te rursus in bellum resorbens Vnda fretis tulit aestuosis. Caesar in Africa contra Scipionem praelians, fugientem Aqvilifervm collo dicitur corripuisse ac conuertisse, dicens: Hîc hostes sunt. Plut. in Caesare. In Pharsalica pugna Cn. Pompeius vt equites conspexit ab altero cornu effusè fugientes, non vltrà idem ille fuit, nec meminit Magnum se Pompeium esse: verùm non secus ac si dous ei mentem ademisset, vel clade diuinitùs immissa expauesceret, tacitus se recepit in praetorium: ibi???ue sedens euentum expectauit pugnae, quousque omnibus in fugam consternatis adorirentur hostes vallum, & cum statione praeliarentur. Tunc quasi ad mentem reuersus, cùm vnam hanc, vti ferunt, vocem misisset, Etiam in castra? depositis insignibus imperatorijs, sumta???; fugie̅ti congrua veste, eiecit se clàm ex castris. Plutarchus in Caesare. Ad Actium Ambraciae promontorium M. Ant. cum D. nauibus contra CCL. naues Augusti pugnabat. Communi adhuc marte, repentè sexaginta Cleopatrae naues conspectae vela ad discessum in altum dare, ac per medios fugam arripere pugnantes. Ea namque hoc potissimùm consilio, vt classe depugnaretur, obtinuit ab Antonio, contra omnium sententiam, vt maturè effugere posset. Hostes obstupefacti, petentes viderunt secundo vento Peloponnesum. Hîc verò patefecit se Antonius, nec ducis, nec viri, nec omnino suo duci consilio: sed quod ludens quispiam dixit, amantis animam in alieno viuere corpore, raptus à femina est, vt si conglutinatus ei foret, vna???ue moueretur cum ea. Nam simulatque nauem contemplatus est illius vela facientem: omnium oblitus, proditis & desertis illis, qui pro ipso certabant, atque animam profundebant, conscendit-quinquiremem, Alexandro Syro & Scellio solis comitibus, secutus???ue est perditam iam & perdituram insuper ipsum. Illa percipiens eum venire, signum sustulit ex naui. Ita ad eam Antonius delatus & acceptus naui, neque aspexit illam neq; aspectus ab illa est. Solitarius transijt in proram, atque ibi tacitus cogitabundus???ue consedit, ambabus manibus caput tenens. Cùm classis Antonij diu fuisset Caesari obluctata, atque grauissimè ab insurgentibus in proram infestata fluctibus, tandem hora decima succubuit: neque plus quinque millia cecidêre. Naues captae sunt trecentae, vt ipse in Commentarijs tradidit Caesar. Haud multi senserant Antonij fugam: atq; audientibus res primò visa incredibilis, nouendecim legionibus peditum integrorum adhuc, & duodecim millibus equitum relictis, capere eum fugam. Postquam praesectum copijs African is desciuisse cognouit, institit sibi manus inferre: verùm interpellatus ab amicis, delatus???ue Alexandriam, Cleopatram offendit opus aggressam audax & grapde. Isthmum, qui mare Rubrum dirimit ab Aegyptio, qui etiam distinguere Asiam & Africam putatur, qua maximè ab vtroque stringitur pelago, & coarctatur, vt non plus trecentis stadijs pateat in latum, adorta est traijcere classem, demissis???ue in sinum Arabicum cum magna pecuniae vi copijs & nauibus, sedes quaerers remotas, seruitutem & bellum refugiens. Caeterùm quia primas naues, quae subuehebantur, Arabes Petraei inflammauerunt, & Antonius exercitum terrestrem Actiacum existimauit adhuc integrum esse: destitit coepto, atq; ostia Nili stationibus sepsit. Plut. in Antonio. Magnentivs ad Mursam Pannoniae victus à Constantio Imp. vbi suos in fugam actos concidi vidit: purpura abiecta & ipse fugam iniuit, equo suo regijs insignibus ornato dimisso, vt qui in illum incidissent, regem interfectum credentes, curam sui quaerendi omitterent: ac quanta maxima celeritate potuit, in Italiam se recepit, & Ticinum iniuit. Sigonius lib. 5. Imp. occid. Galerius Maximianvs Caesar tertium cum Narse Persarum rege commisit praelium inter Callinicum, & Carras oppi???um, Crassi quondam ducis Romani clade nobilitatn̅. Verùm cùm temerè exiguas copias maximis obiecisset, vniuerso amisso exercitu vix ipse sibifuga consuluit. In ijs rerum angustijs positus, iter ad Diocletianum, qui in Syria erat, intendit. Quem vt Diocletianus confusum moestum???ue ad se venientem prospexit, ratus id, quod erat, subita concepta ira illum tanta arrogantia excepit, vt neglecta Caesaris dignitate, per aliquot millia passuum, purpuratum pedibus vehiculum anteire permiserit. tandem in co̅spectum admisso, ac partim fortunam incusanti, partim magna omnia, si noui daretur praelij materia, pollicenti, veniam dedit, ac nouas ad instaurandum bellum copias conscribere permisit. Itaque Galerius bellum Persicum maxima felicitate confecit, quod per aliquot annos cum aliqua Impetij ignominia gerebatur. Sigonius libro primo Imp. occid. Rhadagaisvs Scytha, ducentis millibus Gothorum terrorem vniuersae Italiae grauissimum incussit. Thraciam enim, Illyricum, Noricum, & loca ad oram Italiae sita, ferro, igni, ac praeda crudeliter vastabat: iam???ue Apen ninum transgressus, Fesulis consederat. Eo terrore exciti Romani, Vldinum & Sarum, Hunnorum & Gothorum duces, in auxilium voca̅t qui egressi, Rhadagaisi exercitum in Fesulanis iugis includu̅t, & obsident. Commeatu itaq; destituta tanta hominum multitudo, (cùm ferox ille dux clàm fugam adornans deprehensus & strangulatus esset in potestatem hostiumvenit, tanta???; repentè mancipiorum extitit vilitas, vt integri hominum greges singulis aureis, vt Orosius scribit, venderentur. Qui fuga elapsi sunt, ad Alaricum se receperunt, Vestgothorum regem. Paul. Diaconus. Syualdus Danorum rex, & Regnaldus Sueonum dux, delectis vtrinque fortissimis militibus, apud Sialandiam triduo integro depugnarunt. Othari tandem, qui Syualdi gener erat, fortitudine, caeso Regnaldo, quadraginta Sveones fortissimi terga fugae dederunt, & inter eos quoque Starcathervs, quem nunquam alioqui sol fugientem viderat. Saxo libro 7.
|| [2067]
Britanni Guinderio regnante Romanis vectigal soluere negabant. Claudius Imper. in insulam cum exercitu profectus est. Britanni vix conspectis Rom. signis, turpiter fugêre, & manus vinciendas muliebriter protendêre: ita vt in prouerbium & derisum longè late???; efferretur, Britanni non sunt in bello fortes, nec in pace fideles. Polyd. lib. 2. Edvardvs II. Anglorum rex exercitum CCCM. ex suis & vicinis populis contra Robertum Brusium Scotorum regem exciuerat, XXX. tantùm millibus instructum. De victoria nihil dubitans, quo supplicij genere Robertum esset affecturus co̅sultabat. Caeterùm ad fl. Bannafborn victus profligatus???;, ad castellum Doumbar à comite Merchiarum receptus, vna aut altera scapha vix in Angliam summo cum periculo euasit. H. Boëthius lib. 14. Rex Noruagiensium Magnvs, cùm Sueones adortus, in Hallandenses etiam arma proferret, inopinata eorum irruptione perculsus, vt erat calcoamentis nudus, probrosum ad naues recursum habuit, eius???ue fugae deformitatem etiam cognomine vsurpauit. At Sueo num rex Ingo, pacis gra???a filia Margarita ei in matrimoninm tradita, periculum be???io repulit. Saxo lib. 13. Henricus Dandulus Venetorum dux, Constantinopolitanis quòd mercatores suos saepiùs facultatibus exuissent, modum???; in exigendis vectigalibus excessissent, Venetis???ue subiecta loca crebrò armis infestassent, bellum intulit: & Gallos ad sacram expeditionem magnis agminibus contendentes, belli socios sibi adsciuit: inter quos erant maximè insignes Bonifacius Montisferrati marchio, & Balduinus Flandriae comes. Horum opem in se restituendo, Alexius Isaacij Angeli caeci F. exul, Romani pontificis & Philippi Germanorum regis affinis instructus literis, implorauit: contra Alexivm Comnenum imperij vsurpatorem. Ergo ducentis & quadraginta nauibus, terra mari???ue vrbs imperatoria obsidetur. Vulgi conuitijs tandem excitus Alexius, cùm instructissima acie egressus esset, primo hostium aspectu territus, pedem retulit, noctu???ue cum mulieribus quibusdam, conscensa nauicula, Debeltum fugit. Nicetas. Otho II. Othonis primi silius, aduersus Basilium & Constantinum Imperatorem pugnans classe, ac superatus: turpi fuga solus scapham conscendit: & à piratis pro ignoto captus, in Siciliàm???ue ductus, à Siculis redemtus est. Volaterranus libro 23. Anthrop. Carolvs Burgundus, contra quem Fridericus III. Imper. Heluetios instigarat, Granceij amisit opes suas, decies centenis millibus aureorum aestimatas: ipse cum LXM. turpiter fugit, anno MCCCCLXXVI. Reparatis inde viribus in Sabaudia, cum CM. Moratam obsedit, & illic à Confoederatis victus, fuga turpiter elapsus, mutatis subinde equis Geneuam vsque, per multos dies congressu hominum abstinuit, ad insaniam modò non redactus. Viginti millia in acie caesa, decem millia in lacum prae timore effusa, miserè trucidata fuêre, vnico equite cataphracto, qui cum equo & armis lacum summa omnium cum admiratione transmisit, euadente. Comes Rotundi montis non expectatis hostibus, fuga sibi cum suis consuluit. Stumpfius. Sigismundi Austriaci exercitu, ob non numerata stipendia dilapso, Veneti occasione vtendum rati, Tridentum occupare cogitabant. Tridentini adiuncto Georgio Petraeplanae principe, illis maturè occurrunt, atque ingenti caede vtrinque facta, vrgentibus Germanis; cum suorum globo ducem Robertum Seuerinatem in flumen deijciunt, perimunt???ue: reliquos perterritos in fugam agunt, & pontem Athesi fl. impositum petere compellunt. Id conspicatus Andreas Burgius praefectus militum, sperans, si pons rescindatur, fore vt milites equites???ue ablata fluminis transeundi facultate continerentur, se???ue in hostes necessariò conuerterent: accurrens solutis retinaculis pontem propulit. Quae res in contrarium atque ipse existimauerat, vertit. Nam qui semel fugae se mandauerant, ea spe, vt si flumen transire possent, in tuto sese crederent futuros, vbi pontem sublatum viderunt, plerique omnes se in flumen praecipitauerunt, & armis equis???ue depressi atque impliciti peierunt: pauci ripam tenere potuerunt, quòd flumine maximo & vorticoso impediebantur: vt essent omnes, qui ab hostibus pugnantes interfecti sunt, qui???ue vi fluminis rapiente interierunt, circiter mille. Bembus lib. 1. Venetae historiae. Veronae oppugnatione frustra tentata, Venetoru̅ dux Barth. Liuianus vsqueadeò festinanter reductis tormentis & signo profectionis dato è conspectu vrbis discessit, ne ab erupturo hoste distineretur, vt aliquot notos milites, qui ad proximum puteum ardentissimo sole, potandi causa, ex acie diuerterant, crudeli manu confoderet: frustra deprecante Paulo Baleono, qui in fessos siti???ue confectos à mucrone tempèràndum esse disserebat. Sab. Supplem. lib. 1. ex Iouio. Moriendo. Cimon Atheniensis accolas Strymonis Thracas, sedibus expulit, totam???; regionem stationibus cingens, ad eas redegit obsessos difficultates, vt regius dux Bvtes Persa, rebus deploratis flammam subderet oppido, se???; cum amicis & rebus omnib. co̅cremaret. Plut. in Cimone. Poly. lib. 7. Borgen vocat. Bis Xanthii in Lycia parentes, liberos & vxores ira & desperatione interfecerunt, vrbem???; insuper cremarunt: primò bello Persico: inde post aliquot aetates ciuili bello, quod Bruto & Cassio ducibus est aduersus Triumuiros Antonium & Octauianum in Asia & Europa gestum. Sabel. lib. 9. cap. 3. Perdiccas, penes quem mortuo Alexandro Magno regiarum copiarum potestas erat, Ariarathem Cappadocum regem obnoxium subito bello adortus, victum???ue praelio & obsidione fatigatum, ad eam desperationem redegit, vt auro argento???ue cum preciosa veste, caetero???ue ornatu de industria corrupto, coniugibus & liberis, alijs super alios interfectis, ipsorum corpora, se???ue ipsum in accensos ignes deiecerit. Nihil igitur ex eo bello praeter vulnera adeptus est. Sabellicus lib. 7. Enneadis 4. Aduentantes hostes non expectando, sed fugiendo Circumtulit extra primos fines arma primus omnium Vexores Aegyptius. Is plurimarum gentium victor, quum in Pontum peruemisset, bellum Scythiae indixit. Scythae non multum inde commorati, obuiam hosti ire pergunt. Vexores tot gentium terrarum???; ad eam diem victor, vbi primùm Scythae appropinquare dicti sunt, florentissimo exercitu cum omni bellico apparatu relicto, paucis comitatus pro victo in Aegyptum abijt. Scythae victoriam secuti, spoliassent haud dubiè hostem regno, nisi palustri difficili???ue aditu, Aegypti fines transcendere prohibiti, aliò impetum auertissent. Victoriae itaq; cursu in alias gentes deflexo, bella bellis serendo, haud prius quieu???re, quàm omnem Asiam armis domitam sibi vectigalem fecissent, modico tributo gentibus imposito: non regni, non imperij nomen, sed vt monumentum id esset inclytae victoriae. Sabellicus lib. 1. Ennead. 1. À Caesare Arimino capto, tanquam porta bello in omnem terram & mare pariter patefacta, legibus???ue ciuitatis cum prouinciae confusis terminis: non viros diceres mulieres???; vt alias attonitos per Italiam palari, verùm ipsas sedibus suis excitas fuga inter se discurrere ciuitates: Romam verò quasi fluctibus circumiectorum populorum fuga & migratione impletam, quam neque magistratus sedare facilè, neque verbis vllus valeret reprimere: vt parum abfuerit, quin magnis in vndis & iactatione, propè à semetipsa fuerit euersa: quippe diuersi aestus motus???ue omnia graues tenebant. Neque enim quae exultaret, pars quiescebat: sed cum perterrita & moesta passim concurrens in magna vrbe & insultans, conflictabatur cum ea de euentu: ipsum???ue per se obstupefactum alius aliunde solicitabat Cn. Pompeium: cùm hi obijcerent, quòd Caesarem contra se & rempub. ???uexisset, luere eum poenas: alij quòd de iure suo cedentem atque aequas offerentem pacis conditiones, Lentuli permisisset contumelijs. Fauonius terram iussit ei pede pulsare, quòd iactabundus aliquando in senatu dixisset, ne laborarent patres, neque de belli apparatu essent soliciti: se, vbi tellurem pede percussisset, Italiam legionibus impleturum. Attamen superabat tunc quoque Caesarem Pompeius copiarum numero: verùm nemo eum suis permittebat vti consilijs. Ita multis nuncijs, mendacijs & terroribus, quasi ingruente iam hoste & omnia tenente; cedens, communi est impetu impulsus, decreto???ue tumultu vrbem reliquit, senatum sequi iubens, nec remanere quenquam, qui tyrannidi anteferret patriam & libertatem. Ac consules, ne solennib. quidem ante profectionem peractis sacris, fugam arripuêre. Fugerunt & senatores plerique, raptura quodammodo de proprijs, quod ad manum erat, vt de alienis sumentes. Vrbis verò miserabilis facies tanta ingruente tempestate erat: que nauis modo à gubernatoribus deploratae in id, quod sors obtulisset, videbatur impactura. Quae quanquam tam fuit calamitosa fuga, hoc exilium homines tamen ducebant Pompeij causa patriam esse: Romam verò, vt Caesaris castra, deserebant. Plut. in Caesare. Mavricivs Imp. cùm ab exercitu Phocam Imp. salutatum audiuisset: assiduis concionibus populum in officio continere conatus, vbi labare hominum studia vidit, & tumultuantem multitudinem sisti haud posse cognouit: ignoto habitu cum vxore & filijs ingressus naues celeres, abijt. Theodosium verò filium, quem die festo Paschatis regem publicè appellauerat, ad Cesroën Persarum regem misit, vt memor beneficij abs se accepti; pari officio filium regno pulsum prosequeretur. Interim Phocas faustis acclamationibus exceptus, ac in regia à patriarcha coronatus, astante populo Augustus dictus, Mauricium è fuga retractum occidit. Cuspin. Suenonem III. Danorum regem à Canuto & Valdemaro pulsum, Henricvs Saxoniae dux reducere studebat. Ast vbi Valdemarum instructo exercitu obuium prodire audiuit, metu territus, occasionem à tempore mutuatus est. Ne enim ob piscium raritatem solenne ieiunium solueret: simulata [2068] alimentorum inopia, ignatiae studium religionis nomine colorauit. Iter sanè, quod semestri spacio venientes confecerant, triduo remensi sunt, multis impedimentis relictis. Saxo libro decimoquarto. Ericvs Canuti Vandalorum regis, à Magno Nicolai Danorum regis F. perfidè caesi frater nothus, à populo rex salutatus, propter crebras fugas, à Saxonibus militari ioco Hasenuoëth, hoc est, Pes leporinus dictus, varia fortuna vsus, tandem vno praelio victor, Magnum vita, Nicolaum regno exuit. Caeterùm longè dispare fortuna contra Sclauos bellum gessit. Infimi cuiusq; in soluenda mulitia arbitrium sequebatur: saepè ad lixarum clamorem receptui cecinit, milites classem???; dimisit. Eius itaq; mollitie animati barbari, non solùm impetum eius sustinuêre, sed vltrò etiam domi considentem inuasere. Saxo lib. 14. Fama de aduentu de???; successu rerum Caroli IIX. Franciae regis ad Tvrcas perlata, proterea quòd rex palàm dictiauerat, Neapolitano regno capto se in Turcas profecturum, eis???; bellum terra mari???ue illaturum: tanta fuit eius rei opinio, tan tus???ue omnes eas gentes terror inuasit, vt in Illyrico, Epiro, Acarnania, Macedonia, qui maritimas earum regionum oras atque portus incolebant, se introrsus reciperent, atque in longinquas à litoribus, & remotas latebras abderent. Literae etiam ab Antonio Grimano classis Venetae Imp. ad Senatum venerunt, cùm ad Naupactum Aetoliae litora nauibus longis praeterueheretur, Turcos, eam esse classem Gallicam verentes, omnes aufugisse, vacu???; litora custodijs reliquisse. vt quilibet existimare potuerit, si se modò Carolus illis in locis ostendisset, paruo eum negotio omnes eas regiones in suam potestatem redigere potuisse. Baiazethes quidem rex Turcorum, iam inde cùm primùm Flore̅tiam Carolum esse ingressum cognouit, veteres triremes reficere, nouas instituere coepit: militibus???; suis & equitibus edixit, se compararent, vt cùm vellet, fibi praestò esse possent. Bembus lib. 2. Venetae hist. Ladislavs Vngariae & Boëmiae rex, audito Turcarum ad Albam Graecam oppugnandam aduentu, vsqueadeò consternatus est, vt simulata venatione Buda egressus, Viennam continuò se receperit. Budinam quoq; arcem omni praesidio destituram reliquit, quae diebus circiter triginsa etiam hosti patuit. Bonsin. lib. 8. Decad. 3. Alfonsvs II. Neapolitanorum rex, vbi Carolum IIX. Galliae regem Romae à pontifice Alexandro VI. susceptum, & filium suum Ferdinandum vrbe iussum excedere cognouit, anno MCCCCXCV. famae & gloriae, quam longo vsu, in multis Italiae bellis sibi pepererat, oblitus, sese regno abdicare constituit, nomen???ue fegium atq; maiestatem in Perdinandum transferre: fore sperans, vnà secum odio tam acerbo remoto, summae???ue expectationis iuuene, à quo nemo fuerat laesus, qui???; per se gratia apud omnes pollerat, ad regiam dignitatem euecto, desiderium Gallorum in suis fortè imminutum iri. Itaq; conscientiae stimulis agitatus, cùm neq; dies, neque noctes animo quietem inueniret, in somno???; eorum nobilium, quos occiderat, vmbrae obuersarentur: populus item poenas ab eo reposcens turbulentisseimè concitaretur: re tantùm cum regina sua nouerca communicata, cuius precibus ne fratri quidem aut filio suum co̅silium aperire voluit, nec duos trésve dies, quo sui regni annum vertentem terminaret, supersedere, quatuor triremibus preciosa supellectile oneratis, Neapoli discessit: tantum in ipso discessu pauorem prae se ferendo, vt quasi in se coelum atq; elementa conspirasse suspicaretur, ad omnem strepitum pauidè respectans, Mazarim oppidum, ipsi à Ferdinando Hispaniae rege donatum, in Siciliam fuga se receperi. Manauit rumor in vulgus, voluisse eum votu̅ exoluere, quòd in nouitate quadam suarum rerum Deo religionem vouisset, si sibi & patri regnum incolume mansisset. Guicciardinus lib. 1. & Sab. lib. 9. Enn. 10. Antequam discederet, Ferdinandum filium ab exercitu reuocauit: & introductum in intimam Nouae arcis partem, adhibitis amicorum praecipuis, prolixa oratione ad defendendum regnum cohortatus, regem imposito diademate designauit. Perorante Alfonso, omnibus obortae sunt lacrymae, patrem???ue ipse Ferdinandus & caeteri non aliter ac fato functum luxerunt: inter???; fingultus translati imperij tabulae, dictante Iouiano Pontano, conceptae confectae???; sunt. Iouius lib. 2. Hist. Capto. S. Desiderio cùm Carolus V. Caesar infestis signis Lutetiam Gallici regni caput peteret, anno Sal. MDXLIV. tantus timor Parisienses inuasit, vt cuncti fugam capesserent: neque ipse Medonius cardinalis, qui Lutetiae regio nomine cum imperio praesidebat, tantum valebat auctoritate, vt fugam perterriti populi vsquam fisteret. In eo tamen tumulen peregrini omnes, qui ibi per gymnasia liberalibus studijs operam dabant, arma sumserunt, praebente se eis ducem Caracciolo, Sergiani Melphitani reguli filio, qui Lutetiae sacerdotium inter cucullatos opulentum liberalitate regis fuerat consequutus. Sabellici Supplem. lib. 27. Carolvs V. Imp. qui anno Salutis MDLVI. armis capto Ioan. Frid. Saxone, dolis Philippo Landgrauio Hassiae, vniuersam tenuerat Germaniam, & tormentis bellicis tanquam trophaeis Italiam, Flandriam, Hispaniam repleurat: sexennio pòst à Mauricio Electore Saxone, cuius opera hoc ipso bello feliciter vsus fuerat, Oeniponte (vbi concilij Tridentini curis distinebatur) de improuiso ferè oppressus, cùm arcem Erebergum in Alpium faucibus sitam, de improuiso captam audiuisset: Villacum Carnorum oppidum tumultuaria fuga sese recepit, cum Saxonem toto iam quinquennio captium paulò antè dimisisset. Sleidanus lib. 24. Aldana Hispanus, Ferdinandi regis archistrategus in Transsyluania, Mahumetum Bassam Budensem, ne ad Lippae oppugnationem accederet, metuens, consilium ignauissimum vrbis & arcis euertendae cepit. Missi speculatores duo, cùm pacata omnia renunciaturi, laxatis habenis accurrerent, sequente grege armentorum, qui aduentantis exercitus hostilis specien praebebat, metu exanimatus Aldana, tormenta, turres, arcen puluere pyrico disiecit, detestante vniuerso exercitu, & fugienti similis in Transsyluaniam contendit. Mahometus rudera Lippae occupauit, & Solimon arce̅ inexpugnabilem pa???; ignauia derelictam à nostris, quae sola à Lippa Turcos auertere potuisset, obtinuit: desertores incredibili celeritate assecutus trucidauit. His ceu cornibus apprehensam Transsy luaniam facilè subiugauit. In vincula coniectus, causam dixit: ita quidem, vt ignauia sola perfidiam excusare posset. Capitis igitur Viennam missus damnatur. Verùm Mariae Boëmiae reginae, Maximiliani II. vxoris, Caroli V. filiae intercessione, quòd Hispanus esset, vita donatus, eiusdem???; opera è perpetuis carceribus, ad quos damnatus erat, liberatus est. Ascanius Centorius lib. 5 7 6. Comment. Belli Tranffyluaniae. RESPECTV Modi. Exempla ex praecedentibus deducantur. quatenus in ijs Modus perpenditur. Morte. Cùm Romani Annibàle viuo nunquam se sine infidijs futuros existimarent, legatos in Bithyniam miserunt, in his T. Q. Flaminium, qui à rege Prusia peterent, ne inimicissimum suum secum haberet, sibi???; dederet. His Prusia negare ausus non est. illud recusauit, ne id à se fieri postularent, quod aduersus ius hospitij esset: ipsi, si possent, comprehenderent: locum vbi esset, facilè inuenturos. Annibal enim vno loco se tenebat in castello, quod ab Rege datum erat muneri: id???; sic aedifica̅rat, vt in omnibus partibus aedificij exitus haberet, semper verens, ne vsu veniret quod accidit. Huc cùm legati Romanortim venissent, ac multitudine domum eius circum dedissent: puer ab ianua prospiciens, Annibali dixit plures praeter consuetudinem armatos apparêre. Qui imperauit ei, vt omnes fores aedificij circumiret, ac propere sibi renunciaret, num eode̅ modo vndiq; obsideretur. Puer cùm celeriter quod esset renunciasset, omnes???; exitus occupatos offendisset: sensit id non fortuitò factum, sed se peti, neq; sibi diutiùs vitam esse retinendam. Quam ne in alieno arbitrio dimitteret, memor pristinarum virtutum, venenum, quod semper secum habere consueuerat, sumsit. Probus in eius vita. Fvga tvrpi. Mortem declinare fuga, fol. 37. respectv Temporis De Qvodam, qui ducebatur ad patibulum, sic scribit Henricus Stephanus: Ad mortem trahitur dum qiudam, dum superest???; Par spacium vitae, par spacium???; viae, Peste infestatur platea haec, quantum audio, dixi Pertransire illam non ego sustineam. Alea de dulci subeaturcur mihi vita? Cur adeam totrae certa pericla luis? In curce post vnam moriendum cui fuit horam, Post paucos metuit peste perire dies.
|| [2069]
INCONSIDERANTIA, TEMERITAS VEL STVPIDITAS in malis non declinandis. Non declinare maia, temeré. Non declimare mala imminentia, Tolerare praesentia, eiusdem sunt habitus. Eaapropter ex Tit. Toler antiae nimiae, exempla plera???; huc transferri possunt, respectu tantùm diuerso: quò hîc Declinandi defectus, illic Tolerandi excessus consideratur, f. 2182. Mortem, Pericvla non declinare. Oraculo cognouerant Graeci ad Troiam profecturi, primo, qui in litus egressus esset Troianu̅, mortem oppetendam esse. Posteaquam appulerunt, cunctantibus caeteris, Protesilavs Iphicli F. Thessalus audacter prosilijt, & ab Aenea vel Hectore interfectus est. Achiles licet omnium fortiss. fatali peritulo se exponere noluit, cùm sciret quantum damni ex sua nece tota Graecia perceptura esset. Eustath. Iliad. 6. Homerus ait: — [Greek words] [Greek words]. Callicratidas Spartanorum rex, à vate monitus, vt mortem declinaret, quam denun ciarent exta: Non in vnius anima repositam Spartam, temerè respondit. Non in vnius anima repositam Spartam, temerè respondit. Plut. in Pelopida. Celtae, qui ad subeunda in bello pericula promtissimi semper habiti sunt, adeò ducunt ignominiosum fugere, vt è corruentibus & incidentibus aedibus saepe non effugiant, sed ne ardentibus quidem, sed incendio igni???; circu̅ueniantur. Multi etiam fluctuans mare sustinent. Quidam enim in fluctus se inijciunt, & eorum impetus excipiunt, protensis gladijs euaginatis, & hastis vibratis, perinde atq; si vel terrere vel vulnerare possent. Aelian. lib. 12. Var. hist. & Arist. in Ethicis. Cicero in 2. lib. de Finib. docet, extare nonnullos, etiam idiotas Homines, qui penitùs metu mortis liberi sint, ipsam???ue omnino co̅temnant, & illud in ore habea̅t ex Hymnide Mena̅dri (quam Latinam fecit Caecillius) Mihi sex menses satis sunt vitae: septimum Orco spondeo. Victor. lib. 1. Var. lect. c. 11. Vim apertam non declinare. Cyrvm, contra fratrem Artaxerxem Persarum regem dimicaturum, cùm ante praelium monerat Clearchus Spartanoru̅ dux, vt pone Macedonum ordines se teneret, neq; conijceret in aleam semetipsum, ferunt resondisse: Quid ais Clearche? túne iubes mihi, qui regnum affecto, regnome vt ostendam indignum? Praelio ad Cunaxa commisso, cùm innumerabiles Barbarorum copias Graeci, quorum XIII M. Cyrus habebat, pro fligassent: vehabatur Cyrus genero equo, sed effraeni & feroci, Pasaca nomine, vt est auctor Ctesias. In eum praefectus Cadusioru̅ Artagerses inuectus est. Atiaculo Cyrus ingesto, fixit eum, collum???; secundùm clauiculam cuspide traiecit. Inde equum in regem permisit, & hic in illum, silentio vterque. Regem intorto per loricam iaculo, in pectore vulnere duos geret. Victoriam iam sibi pollicens, dum incautus per medios hostes volitat, à Mithridate Persa in tempore vulneratur iaculo, & ex equo elapsus, eunuchis eum sustinentibus, à Carequodam iaculo à tergo in poplite vulneratus, animam exhalauit, & victoriam iam certam, Graecis vndiq; victoribus, Regi concessit. Plut. in Artoxerxe. Constantinvs Magnus in Veronensium campis ducem Ruricium, Maxentij partib. addictum, magno praelio vic tandem superauit. Parta victoria Constantinum sui corripuerunt lacrymantes, amplexique totum sanguine hostili perfusum, grauiter, quòd se tanto periculo commisisset, & parum sibi consuleret, obiurgarunt: quo pereunte, satis constaret totam esse remp. perituram. Sigonius lib. 2. Imp. occid. Carolvs Andegauensis ad Beneuentum contra Manfredum pugnabat. Laboranti suorum turmae intentiùs succurrens, ex equo consternatus, hostium animos auxit. Manfredvs spe victoriae elatus, dum extra ordinem incautiùs pugnat, interficitur, & apparente subitò Carolo, fortuna belli statim mutatur. Carolus tanta victoria potitus, Beneuentum mouens, vrbë dedentibus vltrò ciuibus ingreditur. Platina in Clem. IV. Ioannes Boëmiae rex Philippo VI. Gallorum regi auxillium contra Anglos ferebat Cressiacum, quantumuis caecus, atque adeo in primo ordine constitui voluit. At telis vndique circumuolantibus, ac plerisque eminus cadentibus, admonitus rex, vt retrocederet: respo̅dit, Terga ne hosti Boëmiae rex vertat? Aut ego hodie victor euadam, aut letho insigni regiè cadam. Dubrauius lib. 21. Alfonsus Albuquercius Indiae praetor Adenam vrbë munitiss. in sinu Arabico oppugnabat. Garsias Sousa cum suis turrim quandam occuparat, sed ab hostibus circumuentus valde premebatur. Albuquercius funes ijs, qui in turri decertabant, praeberi iussit, vt per illos se è turri demitterent. At cùm Sousa indignum reb. à se gestis esse diceret, per funes ex eo loco, in quem virtute conscenderat, demitti: hostes verò lapidibus eos & missibibus vrgerent: Sousa sagitta secundùm frontem vulneratus, occubuit: reliqui per funes demissi periculum effugerunt. Osorius lib. rerum Em. Certamine illo, quo Florentinus populus apud Campaldinum Aretinorum copias fudit, cùm Gvlielmo Aretino episcopo nonnulli suaderent, vt saluti suae consuleret, quòd tuendi Aretinos spes nulla superesset: petijt, An recipi ex praelio Aretini possent? Cùm negaretur fieri posse, vt ampliùs se ex acie reciperent, dixit, Se cum eis mori malle, quàm sine eis incolumem vitam seruare. Itaq; in praelium reuersus, in medios hostes irruit, & fortiter pugnans interijt. Fulg. lib. 3. c. 2. Insidias. M. Marcellvs quartùm consul cum Q. Crispino, in insidiad temerè à semet praecipitatus, magnus dux, manu???; promtus, & consilio optimus, occisus est, anno vndecimo Punici belli fecundi: qui vndequadragesies collatis signis dimicauerat. Liuius, & Plinius lib. 7. Temerè Africanvs superior ex Hispania duab. quinqueremibus ad Syphacem traiecit, in vnius Numidae infidi praecordijs suam pariter & patriae salutem depositurus. Itaq; exiguo momento maximae Reip. casus fluctuatus est, vtrum interfector, an captiuus Scipio Syphacis fieret. Val. Max. lib. 9. c. 8. Malcolmvs Scotorum rex Anglum quendam castelli Aluuick claues hasta praetextu deditionis offerentem securè admittens, oculo sinistro ab eodem transfixus continuò expirauit. Boëthius lib. 12. Malcolmvs III. Scotorum rex, cùm coniurationé quorumdam contra se factam deprehendisset, ea dissimulata, auctorem coniurationis in venatione in altam syluam duxit, atq; sie locutus est: Sumus hîc ambo armis & viribus propè pares, & neuter nostrûm à suis auxilium expectat. Age igitur, vt fortem virum decet, cape arma, atque cum eo nunc manum consere, quen tu per insidias netare statueras. Haec fatus, stricto ferro hominem aggreditur. Ille ad pedes subitò procidit, rogitansne sibi id sociisve fraudi esset. Quod ipsum rex concessit. Polydorus lib. 10. Mortuo D. Eduardo Anglorum rege, etsi inclinati ferè omnium in Edgarum Eduardi nepotem effent animi, Heraldvm tamen Godouini, ex filia Canuti II. Danorum & Anglorum tegis filium huic praetulêre, ob metum belli Danici. Haraldus accepto regno Edgarum, & martrem, sorores???ue eius, liberè Londini viuere permisit, raro???ue exemplo à vero regni haerede manus cohibuit. H. Boëthius lib. 12. Mathias Hungarorum rex, clàm vitae Vladislai Boëmiae regis insidiari dicebatur, regni causa. Et tamen Vladislavs vsq; adeò remotus ab omni mala suspicione fuit, vt se fidei ipsius committeret, veniret???ue Iglauiam, quam tunc Mathias possidebat, sine vlla publica fide, ibi???ue reliquas controuersias, de quibus prius Olomucij decidi non potuit, componeret. Dubrauius lib. 21. Lvdovicvs Gallorum rex XI. alioqui astutissimus, vitam suam bis temerè proiecisse visus est. Semel quidem cùm regni proceres eum in Parisiorum vrbe obsiderent, etsi norat hostes nihil aliud magis quàm ipsum quaerere, vt ex ipsorum arbitrio regno atq; ipsi administratores darentur, ad eos in syluam Vicennarum Parisijs propinquam se contulit, & cum illis transegit. Iterum verò, quando consiliariorum hortatu, qui mox cum hostibus sentire sunt deprehensi, ad Carolum Burgundiae ducem, quo cum graues inimicitias gerebat, vltrò Peronam venit: deinde, dum nimiùm inconsultè progreditur. Leodium in eius castra proficisci, ac primus ad incendendam amicam vrbem, cui opem ferre cupiebat, manum inijcere coactus est. Nondum procreatis liberis, eius fidei se credidit, qui ad regnum aspirabat. Fulg. lib. 9. c. 8. Cùm dux Burgund. Carolvs, & Gall. R. Ludouicus XI. fol. 2346. Ivlivs II. Pontifex, cùm 10. Paulum Ballionum tyrannum Perusinum ad officium redire, & malè occupata restituere cosium inermis venit, & se cum tota aula potestati atq; fidei tyranni temerè commisit. Guicciard. libro. 7.
|| [ID00524]

LIBRI QVARTI TITVLORVM DISPOSITIO.
[arrow up]

???
|| [2071]
??? Voluminis Octaui Liber IV. De Fortitvdine Propulsante & contrarijs Vitiis. ABinterno animi robore Fortitudo propriè dicta, quaen in propulsandis malis versatur, ortum ducit. Satellitem habet irascibilem animae partem. Ira igitur huic virtuti famulatur: at Seueritati, de quain sequentibus agemus, subijcitur. Exempla eadem possunt esse, differunt tantum habitudine. Nam quatenus irascuntur, vt propellant mala, neque in malis diffidunt, sic Fortitudinis erunt: quatenus verò voluptatem ex eo capiunt, quòd irascuntur quantum, quibus, quomodo & quando oportet, Virtutis [Greek words] erunt, quam nos Seueritatem appellamus. Fortitudini enim non ira, sed [Greek words] subijciuntur, quibus ira famulatur propulsando. Proinde exempla eadem diuersis locis inseruire possunt.
|| [2072]
FORTITVDO PROPVLSANS CONSIDErada secundùm personas Agentes. Popvli fortes et bellicosi. bellicosae Gentes, Nationes, Vrbes. De populari fortitudine vnius gentis heic agimus. At sub Tit. Milites fortes, militum delectorum ex vna, vel etiam pturibus nationibus, habeturratio, fol. 2103. Vnum modò Scythicvm gehus à condito aeuo exterarum gentium iuga nescit, Romana???; illos arma, quibus omnia co̅cutiebantur, audisse potius, quàm sensiffe, constat. Darium temerè assultantem foedissimè assultantem foedissimè reiecerunt. Cyrum vel cum manipulis, quod dicitur, deleuerunt. Alexandri ducem Zopyriona ita prostrauêre, vt ne pyrphorus quidem reliquus fieret. Caelius lib. 18. cap. 24. A. L. Romani semper militari disciplina alios superarunt. Ideóque Pyrrhus Epirotarum rex, cùm apud Heracleam elephantorum nouitate vicisset; atque aduersa occisorum vulnera vidisset: Ego, inquit, talibus militibus orbem terrarum breui tempore subigere potuissem. Plinius de Viris illustribus, cap. 35. Cantabri & Astvres, vltimi omnium Hispaniae populorum Romani imperij iugum accepêre: ijdem Gothicis temporibus nouissimi omnium ab eo alienati sunt. Pari ferocia, Sa racenis eam bello terram subigentibus, interfecto rege Roderico, soli omnium inuicti manfere, nulla Saracenorum labecontacti. Caetera Hispania non tantùm eius gentis imperio cessit, sed in fide etiam fecit iacturam. Sabellicus lib. 7. En. 8. & Aemilius lib. 2. Nvmantia, quantum Carthaginis, Capuae, & Corinthi opibus inferior, tantum virturis nomine & honore par, simulque, si viros aestimes, Hispaniae decus: sine muro, sine turribus, modicè edito in tumulo apud flumen sita, quatuor millibus Celtiberorum quadraginta millium exercitum per annos quatuor decim sola sustinuit, nec sustinuit modò, sed saeuiùs aliquanto perculit, pudendis???ue vulneribus affecit. Liuius. Cimbrorum (vti etiam Celtiberorvm) fortiudo celebratur, qui in acie gaudio exultabant, tanquam gloriosè & feliciter excessuri: lamentabantur in morbo, quasi turpiter & miserabiliter perituri. Cicero lib. 2. Tusc. quaest. Valerius Maximus libro 2. capite 1. de Instit. antiq. & Aelianus libro 12. Variae historiae. De Cimbris sic scribit C. Iul. Caesar in Commentarijs. Quum iter in Italiam & prouinciam nostram Galliam facerent, ijs impedimentis, quae secum agere & portare non poterant, citra Rhenum flumen depositis, custodiam ex suis ac praesidia sex hominum millia vnà reliquerant. Priusquam tamen Italiam per Alpes attingerent, longo circuitu sub ipsis Alpibus transeuntes, Macedoniam vastauerunt. Ibi Papirius Romanus consul cum exercitu fusus. Inde verò Aurelius Scaurus, consulis alterius legatus, cùm exercitus eius deleretur, ipse viuus in manus Cimbrorum peruenit, & cùm in concilium ab his euocatus, deterreret eos, ne Alpes eisdem Cimbris C. Manlinus & Q. Seruilius Caepio proconsules victi praelio, castris???ue binis exuti sunt. LXXX. millia militum ceciderunt, calonum atque lixarum XL. millia. C. Mario propter Cimbricum bellum consulatus per plures annos prorogatus est: secundo & tertio consulatu absens creatus est: quartum consulatum dissimulanter consequutus est. Cimbri vastatis ommnibus circa Rhodanum, per Pyrenaen saltum in Hispania̅ sunt transgressi: sed à Celtiberis repulsi in Galliam, Teutonibus se coniunxerunt, priùs tamen vastata Hetruria: cùm Romani interim transmarinis impliciti bellis, Italiam defendere ab Cimbris nequirent. Sed & Corn. Tacitus sic scribit: Sexcentesimum & quadragesimum annum vrbs nostra agebat, cùm primùm Cimbrorum audita sunt arma, Caecilio metello ac Papirio Carbone consulibus. Ex quo si ad alterum Imp. Traiani consulatum computemus, ducenti fermè & decum anni colliguntur. Tamdiu Germania vincitur: medio tam longi aeui spacio multa inuicem damna non Samnis, non Poeni, non Hispaniae, Galliaeve, ne Parthi quidë saepiùs admouere: quippe regno Arsacis acrior est Germaniae libertas. Quid enim aliud nobis Oriens obiectarit? At Germani Carbone, & Cassio, & Scauro Aurelio, & Secruilio Caepione, M. quoque Manlio fusis vel captis, quinque simul consulares exercitus populi Rom. abstulerunt. Sed huius tam indomitae virtutis hic tum fuit exitus, vt cùm diuisis copijs Teutones cum Amburonibus ex Gallijs, Cimbri verò seorsim per Vindelicos in Italiam penetrant, Teutones victi sub Alpibus ad Aquas Sextias à Mario, Cimbri verò, cùm postulatas à Romanis sedes non acciperent, apud Athesim pugnantes, duorum consulum iunctis copijs, Romanae virtuti concesserint. Strabo sub Augusto pacem petentes testatur impetrasse. Cranzius libro primo, capite 11. Saxoniae. Getaesunt, qui circa Istrum fluuium habitant: vt auctores sunt Strabo, Mela, Plinius, & alij: late???ue regionem possident incultam magna parte, & rigoribus immitem: tenent???ue vlteriora Istri ad Scythiam, & citeriora ad Thraciam, tum & mediterranea occupant Germaniam versus & Istri fontem, ques Strabo libro septimo Dacos & olim Dauos nominatos esse ait, cùm viciniores Ponto dicerentur à Graecis Getae, eundem???ue vtriusque populis sermonem esse. Quanquam Plinius non aliud inter hos populos videtur significare discrimen effe, quam quòd Getae Graecis sunt, qui Romanis Daci. Pòst verò aiunt quidam, Getas Ostrogothos esse dictos: Dacos verò Vestgothos, patrijs nominibus: quòd hi ad Occidentem, ad Orientem illi magis spectarent. Confunduntur tamen plerunque hae cognominationes. Eos tradunt iam olim, flo̅rente cum plurimùm Romana re, impetum in prouinciam populi Romani Mithridatico fecissebello: quos Lucullus è Mysia expulerit. Pòst verò Boerebista duce, cùm ab eo ad militarem disciplinam essent assuefacti, Istro traiecto Thraciam, Macedoniam, & Illyrium latè depopulatos esse. Boerebista mortuo, Augustus legionibus decem eorum opes vsque adeò attriuit, vt ex ducentis millibus militum ad quadraginta millia copias eorum redegerit. Numero rursus post ali quot annos aucti, fines Romanos Ingressi, Oppium Sabinum consularem virum cum exercitu caeciderunt. Tandem à Cornelio Fusco, Domitiano principe, post varia praelia compressi sunt. Traianus Imperator multum cum ijs magna???ue cum gloria belligerauit. Antonius Caracalla per occasionem nihil tale suspicantes vehementer afflixit: Gordianus quoque iunior compescuit. Philippo imperante, trecentis millibus in Thraciam Musiam???ue irruerunt. Decius rem parum plerunque prosperè tentatam & ipse infectam reliquit. Gallus deinde pater, & Volusianus filius, conditionibus iniquis pacem cum illis fecerunt: quam Gothi non admodum diuturnam seruarunt, ignauia & socordia Galieni principis freti. Non iam Thraciam Mysiam???ue, sed Asiam ipsam minorem tentare adorti, Birthyniam vexatam spoliauerunt: reuersi???ue in Europam, Thraciam Macedo niam???ue peruastarunt. In Achaiam venientes Macrinus vicit, ac intra fines suos compulit. Claudius CCC. millia eorum partim deleuit, partim cepit. Non multos post annos sub Aureliano ad arma redierunt, primo???ue praelio sunt ad Danubium superati. Fl. Constantinus tanta illos caede affecit, vt tandem multos per annos quieti essent. Sub Valente ab Hvnnis sedibus suis eiecti, per lagatos à Valente Mysiam citra Danubium flumen incolendam obtinuêre, spondentes se omnes Christianam pietatem accepturos, futuros???ue bonos fideles???ue Romanorum stipendiarios. Valens Lupicinum & Maximum velut duumuiros agris diuidundis ad eos misit, qui sedes Visogothis distribuerent. Hi cùm auarè crudeliter???ue haberent gentem, & malignè commeatus partirentur, Gothi Romanis praesidijs caesis, Mysiam & Thraciam inuasere, Valentem cum exercitu trucidauêre, Constantinopolim obsedêre, sed frustra. Valentis frater Valentinianus Theodosium Hispanum adoptauit, participem???ue fecit imperij. Is Gothos multis praelijs fregit, & supplices pacem coëgit petere. Rex eorum Athalaricus Byzan titum veniens, morbo ibi perijt. Toto imperij Theodosij tempore sub Romanis militarunt: nec rogem habuerunt alium, nec ducem, nisi quem Romanus dedisset Imperator. Theodosius, Mediolani moriens, filios suos Arcadium quidem Byzantino & orientali praefecit imperio, Honorium verò occidentali Romanae???; vrbi. Tutores educatores???ue testamento assignauit: illi Ruffinum, huic Stiliconem. Ruffinus sibi, Stilico filio Eucherio imperium affectabat. Cùm haec vterque co̅silia agitaret, bello opus erat ad eas res perficiendas, vt tempestate turbatis rebus, minùs eorum desideria deprehenderentur. Quocirca Gothos ingentis praedae spe vterque solicitat, vt suo principi bellum faciant. Gothi, rege ex Balthorum familia Alarico creato, fines suos egrediuntur. Huic se paulò pòst Radagaisus cum ducentis Gothorum millibus coniungit: sed commeatus causa, diwersis profecti vijs, per Pannoniam, Illyricum, Noricum???; Italiam petunt. Radagaisus in Hetruriae montibus fame consectis suis, dum fugam cum paucis tentat, à Romanis interceptus necatus???; est. Post hanc Gothorum Cladem Alaricus in Italiam venit, maiorib. ad huc miscens [2073] omnia terroribus. Stilico Honorij socer Byzantio per oram Superi maris cum viribus peditatus equira???is ???ue ad hostes peruenit propè Rauennam, eos???ue compulit in arctum quendam locum, vbi sedens conficere poterat bellum, si voluisset: verùm cum exercitu esse decreuerat, quousque populares sui Vandali in Galliam venissent. Alaricus Galliae partem suae multitudini petebat: victuros se legibus Romanis, nullis???ue prouincialibus vel fide vel obsequio cessuros. Imperator in partem ditionis Gothos recipere voluit: sed Stilico ipso Paschatis die Gothos per Saulum Iudaeum aggressus, caesis aliquot millibus, irritabilem populum ad foedus rumpendum impulit. Ergo Gothi per mediam Italiam ad vrbem ferre signa pergunt. Oppresso interea Stilicone, Alaricus simulato in Galliam discessu, Romam cepit diripuit???;, inde in Gallias abijt. Viues in Augustinum de Ciuitate Dei. Ab Hvnnis pulsi veteribus suis sedibus Visgothi, Alani, & Vandali, Istro, Rheno???ue traiecto, primùm Orientem, deinde Occidentem inuaserunt. Ab Hunnis in de reliqui fermè, qui in Scythia erant, barbari bello fracti, vt sedes suas, quarum tene bantur studio, conseruarent, libenter eorum se imperio subiecerunt. Itaque bellis, victorijs???ue continuatis totam propè Scythiam siue in ditione, siue in fide, siue in auctoritate habuêre. Inde arma cis Istrum Rhenum???;, produxêre: maximè cum regnum ab Optaro ad fratres duos Mundzucci fratris filios Atilam Bledam???; deuenit, homines non tam manu egregios, quàm acerbo quodam odio aduersus humanum genus imbutos. Hi trans Istrum in Scythia, diuisis inter se locis ac populis, considentes, cognito, Theodosium II. & Valentinianum III. Impp. bello Vandalico periculosissimo impeditos: transmisso Istro, immensas Hunnorum, reliquorum???ue ex ipsa Barbaria populorum copias in fines ac prouincias Imperij transduxerunt, ac castella in limitibus Istri ad tutelam Imperij posita deleueru̅t, anno Salutis CCCCXLI. Aditu patefacto, Atila in Moesiam, Bleda in Thraciam productis copijs penetrarunt, ac passim populari ac vastare agros atque oppida institerunt. Theodosius pacem redemit, sex millia pondo auri in praesens pro recessu, mille autem minas, si suis finibus in posterum foret contentus, se quotannis praebiturum sponde̅s. Hunni sese vltra Istrum cum socijs retulerunt: multa gaza parta, ac centum viginti millibus hominum captis. ita vt satis con stet, nullam vnquam nationem maioribus Illyricum maleficijs affecisse, teste Procopio. Post Bledae caedem Atilae ductu vniuersam Europam suis armis obruerunt. Sigonius lib. 13. Imp. occid. Galli sub regibus primùm diutissimè floruerunt, vt Caesar lib. 6. Liuius lib. 5. testantur: quibus temporibus vniuersam penè Europam & Asiam minorem armis domuerunt, colonias doduxerunt, vrbes condiderunt, victis regionibus gentilia Celtarum & Gallorum nomina dederunt. Inde Celtiberia, Celtoscythia, Portogallia, Gallitia, Galatia, Gallia Transalpina, Gallia Britannorum: hinc multae à Boijs & Heluetijs, quos Tacitus Gallos vocat, regiones subactae. Post Christum, Franci Carolo magno duce, magnam Germania̅, Pannonias, Saxoniam, Italiam, & Hispaniae partem cum imperio totius Galliae coniunxêre: Syriam vtramque & Cyprum crudelissima seruitute liberatam, annos XC. gubernauêre, Longobardorum imperium fregêre: Pontificibus Romanis bonam Italiae partem dono dedêre: Venetis Cretam & Peloponnesum concessêre, cùm imperium Graecorum inuasissent, cui annos 50. praefuerunt. Ioannes Bodinus Methodi historiae capite sexto. Helvetiorvm fortia facta pete ex Tit. Tyrannicidarum, & Fortitudinis in libertate defendenda. Agricolae fortes. Danis oppidum Bertham arctè obsidentibus Kennethus II. Scotorum rex, milites pro concione affatus, regij census immunitatem in quinquennium cunctis proponit: ei quinetiam, qui Dani caput attulisset, argenti minas decem, aut agrum qui tanti esset, promisit. Pugnatum aliquandiu fortuna neutrò inclinante: neque aliud Scotoru̅ victoriam morabatur, quàm quòd milites multò magis in Danorum capitibus amputandis, quàm in victoria consequenda occuparentur. Quod animaduertentes Danorum duces, per vocalissimos inclamant, nulli sperandam post eam diem vitam, nisi victor exercitus in castra redijsset. Dani ad hanc vocem tanta sunt rabie in Scotos inuecti, vt vtrumque cornu in fugam verterint. Interea Hay senex agricola cum duobus filijs operi rustico intentus, cùm regem Kennethum potiori cum nobilitatis parte, media acie alis nudata, in pugna perstare, ab hostibus tamen penè oppressum conspicaretur: aratri arrepto iugo, filios vt idem facerent admonens, simul cum tot fortissimis mortem pro patria obiturus, procurrit. Locus erat in pugnae vicinia veteribus fossis vallis???ue ex cespitibus longo tractu angustus: per quem Scoti fugientes transibant. Illuc Hay cum filijs se conferens, quemcunque obuium, siue hostis esset siue amicus, aratri iugo pro armis vsus, ingenti ferocia trucidauit: ingenti clamore sublato, Scotis redeundum in aciem, praelium???ue redintegrandum: nouas copias pugnae expertes adesse. Scotis animus additus, Danis insidias metuentibus ereptus: ita vt victores Dani magna sint caede superati. Kennethus Hay optimam praedae partem tribuit, & toto exercitu comitante, lictoribus signiferis & caduceatoribus praeeuntibus, in oppidum Bertham cum Hay patriae liberatore profectus est. H. Boëthius libro vndecimo. Fortes et Eloqventes. Consule Tit. Duces eloquentes, fol. 1121. Fortes, non Prvdentes, non Elo???ventes. Apud Eurip. Supplicibus Adrastus de Tydeo sic loquitu???: [Greek words] Tydei laudem in breui oratione ponam magnam. Non in loquendo erat clarus, sed in armis acer sophista, & ad multa inuenienda scitus: prudentia verò fratre Meleagro inferior, aequale obtinuit nom???n per artem hastae, nactus exactam musicam in re bellica: ambitiosum ingenium, diues ingenium in rebus, non in sermonibus. Et apud Hom. Agamemnon cùm Tydei fortitudine̅ enarraffet, obijcit Diomedi filio eius, quasi patri dissimilis, lingua quàm manu fortior esset: [Greek words] Apud Hom. Iliad. ???. Polydamas ad Hectorem inquit: [Greek words]. id est, Hector non potis es deflectere pectora dictis. An quia dij donant factis praecellere belli, Vis in concilio reliquos praecedere sensu? At non cuncta potes vnus simul omnia ferre. Quippe deus dedit huic virtute excellere belli, Huic laudem choreae, citharam illi, de carmina blanda, Rursum alij mentem praeclaram in pectore, magnus Iuppiter inseruit. Erasmus in Adagijs. Philosophi fortes. Ad Tanagram praelio victi Athenienses, effusa fuga terga verterunt. Inter fugiendum Socrates philosophus, miles pedester, Xenophontem Grylli filium discipulum suum conspicatus ex equo prolapsum, humi???ue iacentem, cùm equus longè abijsset ab oculis, eum sublatum humeris complura per stadia exportauit tutum in locum. Strabo lib. 9. Idem Alcibiadem adolescentem in praelio strenuè defendit, armis???ue suis eum conseruauit. Plutarchus in Alcibiade, & Plato in Symposio. Mvlieres fortes In Bello. Bellicosae Mulieres. Debora mulier vates, Lapidothi coniux, post Aodum Israëlitis ius dicebat, habitans sub palma Deborae, inter Hormam & Bethel, in monte Ephraimitico. Haec Baracum Abinoami F. Nephthalensem cum XII. millibus popularium suorum Nephthalensium & Zabuloniorum armauit, & Sisarae ducis Iabini Chananaei regis exercitum ab eo caedendum, Sisaram à femina Iaële interficiendum praedixit, Iudic. 4. Per id tempus, quo magna pars Asiae Scythis (sic Iustinus. Iordanes ex Dione & Ablabio Gothos intelligit) tributum pependit (cuius postea reddendi Ninus Assyriorum rex finem fecit) Plinos & Scolpythus regij iuuenes per optimatium factiones domo pulsi, ab Thermodoonta fluuium in Cappadociae ora, cum ingenti popularium manu consedêre. Hi deinceps rapto viuere assueti, post aliquot annos in finitimorum insidias lapsi, cum toto exercitu periêre. Mulieres illorum ipsa viduitate efferatae, se???ue suos???ue fines validè aduer [2074] sus omnem hostilem iniuriam tueri, vltrò quinetiam vicinis bellum inferre coeperunt. Connubium velut seruitium auersatae, quic quid virorum clades illa sibi reliquum fecerat, communi consilio obtruncarunt. Cuius nefariae caedis argumento, à Scythis Acorpata, id est, Viricidae postea nominatae sunt: nam aeor illi virum dicunt, pata obtruncare, teste Herodoto libro quarto. At Stephanus Byzantius scribit, Amazones Sauropatidas à Graecis fuisse appellatas, quòd lacertis vescerentur, quas illi Sauras vocant. At, ne tota gens interiret, lectissimos iuuenes, ex finitimis gentibus accitos, noctu, loco ad id constituto, adibant, eos???ue ad congressum inuitabant, quoad vterum se ferre sensissent. Tum virilem stirpem, si qua orta esset, aut interficere, aut procul ablegare: puellas in successione̅ generis alere, eas ab ineunte aetate sagittis, cursu, equorum agitatione exercere. Caeterùm quò arma commodiùs tractarent, dextram mammam inurere: vnde Graeca voce nomen genti datum videri potest, Amazones, quasi [Greek words], siue [Greek words]. Incredibile dictu, quàm longè late???ue illarum sint fines postea propagati. Illustres Ioniae vrbes Ephesus & Smyrna, ab his conditae creduntur. Trogus austor est, magnam Europae partem Amazonicis armis domitam, praeterea & Asiae nihilo minorem occupatam. Sed vulgatior fama est, quae Amazonicum regnum Asiae finibus circumscribit, id???ue magna ex parte à Marthesia (alijs Marpesia) & Lampedone sororibus, quae in totam gentem imperium habuêre, bello quaesitum. Marthesiam subito Barbarorum incursu interfectam aiunt, quum parte copiatum Themiscyram cum sorore remissa, ipsa Asiae oram praesidio obtineret. Orithyia exilla gemta regno successit. Cuius praater caeteras rei bellicae virtutes, eximia seruatae in omne aeuum virginitatis admiratio fuit. Per haec illa tantum famae sibi suis???; popularibus peperit, vt Herculi, qui bissena Eurystheo debebat stipendia, pro magno sit negotio edictum, vt ad Orithyiam Amazonum reginam armis spoliandam nauigaret. Is cum delecta Graeciae iuuentute, nouem???ue longis nauibus, per Hellespontum & Bosphorum Thracium in Pontu̅ egressus, ad Thermodo ontis ostium applicuit. Copijs inde ad Themiscyram Cappadociae vrbem admotis (totius haec gentis fuit caput) ex prouocatione, cum nobilissimis Amazonum dimicauit: Aella???;, Asteria, Parthoë, Eurybia, & illustres aliae pleraeque ab eo singulari certamine superatae dicuntur. Menalippe, cuius tum erat imperium, suarum casu perculsa acie excessit. Atque in hunc maximè modum Amazonum gentem Diodorus libro secundo, capite vudecimo deletam arbitratur. Trogus quatuor tum sorores fuisse ait, quarum duae Orithyia & Antiope regnum administrarent: atque ita accidisse, vt Orithyia tum procul domo cum parte copiarum abesset, quum eò Hercules classe appulit, Antiopen???ue cum tumultuaria manu illi occurrisse, ibi???ue leui certamine Amazonibus victis, magna???ue caede edita, Menalippen & Hippolyten in fuga captas, Hippolyten à Theseo in Atticam ab ductam, ex qua Hippolytus est illi postea genitus, vt Diodorus libro quarto, capite tertio testatur. Menalippen Hercules Antiopae sorori restituit, pro???; ea remissa, reginae arma praemium accepit. Herodotus auctor est, plurimas Amazonum à Graecis abductas, quae quum medio mari veherentur, atque vna duntaxat naui, victoribus insidiatas, incautos ad vnum iugulasse: mox sine remigio & velificatione vlla, ad Maeotidis praerupta delatas, equarum armenta temerè pascentia diripuisse: hîc???; sedentes patrio more Scytharum fines incursare ausas. Cum his proximi Scytharum accolae praelio congressi, posteaquam ex earum cadaueribus mulieres, non viros, esse cognouêre, dant adolescentibus negotium, vt cum ea gente bellum gererent. Hi, vt iussi fuerant, illarum carpunt vestigia, arcent????ue hostem à praeda, mox castra castris conferunt. Hîc colloquio à paucis orto, haud multò pòst adolescentibus nubunt, ac cum his traiecto Tanai trium dierum itinere à Maeotide consederunt: atque hi Sarmaticae gentis auctores crediti. Iam verò Orithyia vbi de ijs quae domi acciderant, facta certior est, quoniam res domi plus nimio accisae era̅t, ad Sigillum Scytharum regem mitit, qui motus iusta Orithyiae ira, sed magis adhuc domestica gloria, Peazagoram filium cum ingenti equitatu ad eam in Pontum misit. Caeterùm vbi in Atticam ventum est, seditione, vt dicitur, in castris orta, priusquam vlla commissa sit pugna, Scytharum secessione destitutae Amazones, praelio vincuntur. Victis autem id modò fuit praesidio, quòd in Peazagorae castra patuit effugium. Atque ita sine maiore vlla gestae rei fama, sese in Pontum receperunt. Antiope à Theseo & Pirithoo rapta fuit, teste Pindaro. Hegias verò Troezenius scribit, Herculem non priùs Themiscyram vrbem ad Thermodontem amnem, quam diu oppugnarat, cepisse, quam Antiope, Thesei amore capta, oppidum tradiderit. Eius sepulcrum prope Athenas spectatur. Aiunt enim Athenienses, cùm ad vrbem Amazones aduentarent, sagitta confixam à Molpadia Antiopen, Molpadiam à Theseo occisam. Pausanias in Atticis. Orithyiae successit Penthesilea: quae dum Troianis suppetias ferret, ab Achille interfecta est. Qua mortua reliquae iam aegrè se tutantes, ad Alexandri aetatem durauerunt. Huius Minythia concubitum per dies tredecim obtinuit, vt filium haberet paternae virtutis haeredem. Hanc alij Thalestrin, alij Minotheam vocant: & cum trecentis millibus contra Alexandrum profectam, pacis causa iugum illius corpore suo tulisse asserunt. Sabellicus libro quinto, Enneadis primae ex Diodoro Siculo, & Q. Curtij libro quinto & Iustino, Strabo lib. vndecimo fabulosa esse putat omnia. Vide etiam Bonfinium libro recundo, Dec. 1. & Ioan. Magnum lib. primo Gothicae hist. qui Gothos ait à Scandia insula egressos, Scythiam occupasse, anno post diluuium DCCCXXXVI. agitatos???; intestinis bellis, post mortem Tanausij regis, Filino & Solaphito ducibus Cappadociam Ponticam inuasisse, & in Themiscyreis campis ad Thermodo ontem ad internecionem caesos insidijs incolarum. Vxores superstites coniugum occisoribus trucidatis, fines imperij sui longè late???; extendisse, & post mortem Filini & Solaphiti reginas dixisse Lampedam & Marpesiam, siue Marthesiam, defunctoru̅ iuuenum coniuges, quae Martis & Harmoniae nymphae filiae ducebantur, teste Eustatli. Iliad. ???. & Strabone. Nomen ipsum Gothicum videtur esse, siue Germanicum. Nam Germani etiamnum hodie Mazas & Metzas vocant viragines, & per [Greek words] quoque meretrices, vt Auentinus libro tertio ingeniosè notauit. Eo bello, quo Aurelianus, qui equitibus tum temporis sub Claudio II. Imp. praeerat, in Illyrico Gothos, interfesto eorum duce Canabaudo, deleuit, decem Mulieres virili habitu pugnantes captae sunt, & in triumpho ductae, quas ex Amazonum genere nonnulli fuisse putant. Volaterranus lib. 23. Anthropologiae, & Cranzius lib. 1. Sueciae, cap. 7. Apud Iaxametes Scythicam gentem, virgo nisi quae hostem confecisset, nulli nuptui dabatur. Alexander ab Alexandro lib. 1. cap. 24. In Europa genus hominum est Scythicum, circa paludem habitans Maeotim, quod à reliquis gentibus maximè differt: Savromatae appellantur. Horum feminae equites sunt, arcubus vtuntur, ac sagittas iaculantur ex equis, cum hostibus congredientes, dum virgines existunt: neque deuirginantur priùs, quàm hostium tres confecerint: neque priùs maritis cohabitant, quàm sacra deo patrio more fecerint. Quòd si qua sibi virum acceperit, ab equitatu libera est, nisi necessitas cogat communi expeditione omnes arma sumere. Dexteram autem mammam non habent. Nam puellis adhuc infantibus matres aereo instrumento in hunc vsum parato, igne???ue candefacto, eam auferunt ac exurunt, ne iterum succrescere contingat, atque vt omnis vis ac robur in dextrum humerum & brachium deferatur. Hipp. de Aëre, aquis, locis. Ne quid monstri Africae desit, Amazonas quoque illi tribuit Diodorus Siculus lib. 3. cap. 4. in hanc sententiam: Fuit ea gens in extremis terrae finibus ad occidentem sita, instituto vitae multum à caeteris mortalibus dissimili, primo tuendae virginitatis studio nonnihil bellicis rebus exercitatae, post militiae annos prolis gratia connubia celebrant. Principatum inter se feminae obtinent, publica???ue obeunt munera, viri contrà muliebria domestica???ue curant, prolem intra parietes alunt. Feminis mammas adurunt, ne rei bellicae sint impedimento. Insulam, quam ea gens coluit, ad extremum ait occasum esse sitam, Hesperam???ue nominari, eam???ue in Tritonide palude esse, quae proxima sit Oceano, & à flumine, quod se in eam exonerat, nomen sortitam. Harum regina nomine Myrina exercitum triginta millium peditum, duorum millium equitum confecit, maxima spe victoriae in equitibus posita. Tegmenta corporum pro armis habuêre serpentum magnorum coria. Vtebantur longis ensibus, hasta, & arcu, quo non solùm ex aduerso pugnantes vulnerabant, sed fugiendo feriebant insequentes. Haec tamen fabulosa esse putat. Sabellicus lib. quarto, Enneadis 1. Gorgonidas Libycas mulieres bellicosas Myrina Amazonum Libycarum regina primùm domuit. Mox cùm vires auxissent, iterum à Persseo Iouis filio expugnatae, cùm earum esset regina Medvsa, Postremò ab Hercule, & ipsae, & Amazonum gens, quo tempore ad occiduas partes transiens columnam in Libya posuit, deletae fuêre, rem indignam existimante, quum pro communi salute hominum pugnaret, aliquibus gentibus feminas imperare. Diodorus libro tertio, capite quarto, Medusam (vt sabulas omittamus) aiunt Phorci filiam fuisse: patre???ue mortuo acceptum ab illo regnum eorum populorum, qui Tritonidem paludem accolunt, tenuisse: solitam in venationes & pugnas exire cum Afrorum, quibus imperabat, manu: cùm Persei copijs, quas ille lectissimas ex Peloponneso adduxerat, acie occurrisset, noctu per insidias oppressam. Mortuae pulcritudinem admiratum Perseum, praecisum caput, vt spectaculo esset, in Graeciam reportasse. At Proclus Carthaginensis Eucratis filius verisimiliorem historiam literis mandauit. In Africae desertis bestias gigni multas mirabili specie, atque inusitata, feros inter eas viros & feminas, ac virum se Romam illinc deportatum vidisse testatur. Conijcere itaque se, ex illis feminis vnam fuisse [2075] Medusam, quae cùm à suis gregibus aberrans venisset ad Tritonidem paludem, eius accolas malè mulctasse, vsque dum à Perseo est occisa. Adiutricem verò Perseo Mineruam fuisse iccirco proditum, quòd qui stagnum illud accolunt homines Mineruae sacri sunt. Pausan. in Corinth. Pingitur Liber muliebri & delicato corpore, propter Mvlteres in suo exercitu militantes: nam patiter ad arma viros & feminas adalligabat, vt Philocaerus loquitur. Eusebius. Palaephatus, Harmoniam Cadmi vxorem, cùm esset à Cadmo repudiata, obsedisse ait Sphinga montem Boeotiae, inde insidijs Boeotios cepisse, ac trucidasse. Porrò Boeotij [Greek words] vocant insidias. Oedipus Corinthius hanc vicit & occidit. L. Viues in lib. 18. Aug. de Ciuit. Dei. Maxyum Poenorum confines sunt Zabeces, vbi feminae aurigantur currus in bellum. Herod. lib. 4. Tirgatao mulier bellicosa, Hecataei Indorum regis vxor, cùm à marito, Satyri Bosphori tyranni iussu, occidi deberet, quò is Satyri, qui eum regno eiectum restituerat, filiam duceret: at Hecataeus prae amore non posset, in custodia tamen vitam iuberet agere: illa clàm custodibus aufugit, perueniens???ue ad Ixomatas cognatos, bellicis incursionibus Hecataei regionem infestauit, Satyri???ue regnum vastauit: sic vt vtrique missis, qui suppliciter rogarent, obsidem Satyri filium Metrodorum darent, ac pacem peterent. Polyaenus libro octauo. Semiramis inter lauandum de Siracum defectione cognouit: & repentè sine calceis, nondum compositis crinibus, ad bellum exiuit. Columnae autem eius haec inscripta sunt: Me natura quidem mulierem sinxit, at ego rebus gestis nullo fortissimorum virorum inferior extiti, Etonij???ue regnum tenui, ad Orientem terminans flunium Hinamamen, ad Meridiem eam terram, quae thure ac myrrha abundat: ab hyeme, Saccas & Sogdos. Mare antea nemo Assyriorum vidit: ego verò quatuor, quibus propter longin quitatem appropinquare nemo potest. Quis enim ea impetus continet? Fluuios coëgi fluere, quocunque vellem: volui autem, quò conduceret. Terram sterilem foetam reddidi: fluuius enim meis eam temperaui. Munitiones inuictas constitui. Inuias petras ferro domui. Vias meis pecunijs straui, quas ne ferae quidem priùs ambulauerant. Sed & à rebus gerendis satis mihi superfuit temporis, quod mihi & amicis impertiui. Ibidem. Sc???harum, seu potiùs Massagetarum regina Tomyris, amisso exercitu & filio, victorem Cyrum regno iussit excedere per legatos. Quod mandatum quum nihilifecisset Cyrus, non priùs suos hortari, & ad profligandum barbarum desijt animare, quàm simulata fuga, hostem in meditullium regni sui pellexerit, pellectum numerosa militum caterua circumsepserit, circumseptum vicerit, victum interfecerit, interfectum con iecerit in vtrem plenum sanguinis, vt eo se saturaret, quem tan toperè sitiuerat. Herodotus. Rhodogvne lauans crines abstergebat. Venit quidam nuncians subditam gentem defecisse. Illa non abstersis capillis, sed ita ve erant reuinctis, equum conscendit, & exercitum eduxit, iurauit???; non antè se crines purgaturam, quàm à defectoribus victoriam reportasset: longo???; tempore bellum ducens, tandem victoria potita est. Post victoriam lauit, & crines collegit: vnde Persarum regum sigillum etiamnum imaginem impressam habet, Rhodogunen disiectis capillis praeditam. Polyaen. lib. 8. Phedalia Byzantis Thracis vxor, Stroebum viri sui fratrem, quum ciues abessent, vrbi struentem insidias, coacta feminarum manu, ad portum vsque, qui in de Mulierum dictus est, ad Leosthenem sinum, insectata fudit. Caelius lib. 14. cap. 1. Antiquarum lectionum. Aetolis longo tempore cum Acarnanis bellum gerentibus, ad extremum per proditionem in vrbem irruentibus, viri in subito periculo fortiter dimicarunt. Feminae in tecta ascendentes, partim lapidibus, partim lateribus iacientes, multos ex hostibus interfecerunt. Viros autem caedentes, & penè victos, ipsae tum cohortando, tum exprobrando, nonnunquam etiam supplicando, ad pugnam reuocarunt. Postquam verò rursus animosè pugnantes caperentur, mulieres in tantùm adhaerescebant corporibus maritorum, parentum item & fratrum, vt eas in complexibus haerentes, hostes auellere non possent, & cum ipsis viris occidere cogerentur. Polyaenus libro octauo. Lacaenae mulieres virorum obibant munera, sese in gymrasio, in bello, in venatione exercentes. Hae cum viris in certamen aduersus Messenios foreiter descenderunt. Quotquot audiuissent filios suos in pugna cecidisse, abire solebant, & inspicere vulnera tam cominùs quàm eminùs inflicta: & si plura ex aduerso essent facta, cum gaudio, magnáque grauitate, & aspectus toruitate, in maiorum auita monumenta filios deferebant. Sin alio loco vulnera accepissent, pudore suffusae, lacrymis???ue confectae, quàm maximè poterant, clandestina fuga discedebant, relictis mortuis, vt in communi sepulcro humarentur: aut furtim surreptos in domestica sepulcra deportabant. Aelianus de Varia historia libro duodecimo. Est in Laconico agro vicus Aegila nomine, in quo templu̅ Cereris veteri religione consecratum. Huc cùm M atronae Spartanae per festos dies more maiorum, ludos vt facerent, conuenissent: Aristomenes Messenius, bello Messenico secundo, opprimere eas conatus est. Sed illae numinis ope fretae, gladijs quibus ad hostias immolandas vsae fuerant, armatae, & verubus, tostis iam extis, hostem inuaserunt, multis???; grauiter saucijs, ipsum quoque Aristomenem facibus percussum, ac malè multatum, in vincula coniecerunt. Sed eadem nocte dimissus, ad suos redijt. Dimisisse eum dicitur sacrorum antistita Archidamia, non precio, sed amore adducta. Illum enim multò antè amare coeperat. Simulauit verò effugisse exustis vinculis. Pausan. in Messenicis. Laconico bello cùm primùm Charillus Lacedaemoniorum rex cum exercitu in Arcadum fines inuasisset: feminae Tegeatarum arreptis armis sub collem subsederunt, quem postea Phylactriden, ac si Praesidiarum dicas, vocarunt. Congressis verò ad pugnam exercitibus, cùm viri vtrinq; praeclara, & memoratu dignissima ederent facinora, postremò feminae subita eruptione ex insidijs facta, in fugam Lacedsmonios verteru̅t. Virtute quidem feminas anteisse caeteras praedica̅t Marpessam, cui Viduae cognomen fuit. Captus Charillus, dimissus est gratis, cùm se iureiurando obligasset, bellum nunqua̅ ampliùs Tegeatibus illaturum, cùm tamen postea minimè quod fuerat iuratus, seruasset. Sed tunc feminas aiunt, Marti seorsum victoriam gratulatas, exta cum viris co̅municare noluisse, & Martis signum Gynaecothoeam in foro dedicasse. Pausan in Arcadicis. Cùm Pyrrhus Epirotarum rex, à Cleonymo rege accitus, Spartam obsideret: Lacedaemonij primis tenebris Feminas primò deliberauerant in Cretam mittere: caeterùm ipsae repugnauerunt. Archidamia etiam gladium tenens venit in senatum, castigauit???ue nomine mulierum viros, quòd viuendum sibi euersa putarent Sparta. In de fossam statuerunt ex aduerso hostium castris ducere, cuius ex vtraque ora plaustra collocare, ea???ue vsque ad medias rotas defodere: quò validè depacta distinerent elephantos. Hoc opus aggredientibus adiungunt se virgines & matronae: quae partim tunicas succinxerant sindonibus, partim solis amictae tunicis erant, eam operam vnà cum senibus subiturae. Illos, qui praeliaturi erant, quietem iusserunt capere, sumto???ue modo perfecerunt hae per se tertiam partem fossae. Fuit ea lata cubitos sex, quatuor alta, longa octo iugera, vt Phylarchus tradit: vt Hieronymus, minus. Vbi diluxit, cùm mouerent se hostes, subministrauerunt arma iuuenibus, fossam???ue tradiderunt horrantes, vt eam defenderent & tuerentur. Pulcrum esse in conspectu patriae vincere, & in matrum coniugum???ue manibus occumbere gloriosum, cadentes, vt deceret Spartiatas. Chelidonis Leontychidis F. Cleonymi vxor, de medio recesserat, sola???ue agebat, & restim collo iniecerat, ne vrbe capta in potestatem veniret Cleonymi. At Pyrrhus primo diluculo exercitum admouet vrbi. Lacedaemonij impigrè & supra vires defendunt se. Praestò sunt feminae, tela suggerunt, cibum & potum petentibus administrant, vulneratos excipiunt. Illinc Macedones complere moliuntur fossam, materiam affatim congerunt: qua iniecta arma & cadauera contecta sunt. Eò dum occurrunt Lacedaemonij, cernunt Pyrrhum fossam superasse & plaustra, atque irrumpere equo in vrbem. Cùm clamorem, qui ea parte erant locati, ederent: mulieres???; discurrerent, & vlulatum tollerent: perrumpente Pyrrho & resistentibus instante, equus eius sagitta Cretica infra ventrem ictus est. Quo vulnere concitus, doloris magnitudine Pyrrhum in fastigium lubricum & pronum effudit. Tumultuantibus, qui circa eum erant, amicis accurrerunt Spartiatae, telorum???ue vi omnes exegêre. Pyrrhus receptui cecinit, & mox inde Argos auocatus perijt. Plutarchus in Pyrrho. Pyrrhus Epirotes in Argiuorum solum expeditionem faciebat, vocante eum Aristeo Argiuo. Argiui cum armis in forum concurrerunt. Mvlieres eorum tectis praeoccupatis, Epirotas desuper iacientes, retrocedere coëgerunt, ita vt etiam Pyrrhus, ducum omnium fortissimus, incidente in caput latere occumberet. Argolides verò insignem gloriam inter Graecos adeptae sunt, quòd Pyrrhus vir bellicosissimus non à viris, sed à feminis Argiuis confectus cecidisset. Polyaenus libro octauo. Taulantijs contra Macedones exercitum ducentibus, Argaeus Macedonum rex iussit Virgines Macedonum, si hostes agmen suum adducerent, ipsas è monte sese ostendere. Appropinquantibus igitur hostibus, apparuerunt, & è montibus descenderunt magno numero, thyrsos???ue pro hastis vibrabant, & sertis facies obumbrabant. Galaurus Taulantiorum rex perterritus, viros esse virgines existimans, receptui signum dedit. Taulantij abiectis armis, impedimentis???; relictis, terga verterunt. Argaeus sine praelio victoriam adep [2076] ptus est: Virgines???ue quas antea [Greek words] Macedones appellabant, ipse propter virorum imitationem, vt [Greek words] dicerentur, decreto iussit. Polyaen. lib. 4. Cynane Philippi filia, bellica negotia tractabat, exercitúsque ducebat, & cum hostibus manum conserebat. Cum Illyrijs signa conferens, reginam eorum Caeriam in collum inflicto vulnere prostrauit, multos???ue Illyriorum fugientes interfecit. Nubens autem Amyntae F. Perdiccae, cùm eum subitò amisisset, noluit secundò maritum experiri. Sed cùm vnam ex Amynta filiam haberet Eurydicem, eam in artibus militaribus exercuit. Alexandro verò Babylone vita defuncto, & successoribus nouas res molientibus, ausa est ipsa Strymonem traijcere. Eam cùm Antipater impediret, per vim transmisit: & omnibus quos obuiam habebat debellatis, transiuit in Hellespontum, vt se cum Macedonum exercitu coniungeret. Vbi cùm Alcetas cum infestis copijs obuiam ei procederet, Macedones conspicati Philippi filiam, & sororem Alexandri, pudore affecti, animum mutarunt. Illa exprobrans Alcetae ingratitudinem, neque multitudinem hominum, neque armorum apparatum reformidabat: sed animosè caedem tulit, mortem potiùs oppetere statuens, quàm Philippi genus regno priuatum & exutum videre. Polyaenus libro octauo. Arcesilaus, Batti Cyrenensium regis filius, per seditionem exactus à multitudine, tandem imperium recuperauit: cum???ue acerbissimis supplicijs inimicos suos puniret, à finitimis Barbaris interfectus est. Pheretima mater ad Aegypti principem Aryanden confugiens, & quaedam sua in Cambysen merita commemorans, magnis copijs terrestribus ac naualibus coactis, intolerabilem se Cyrenensibus praebuit, sic vt etiam filij mortem persequeretur, & genèri imperium restitueret. Idem. Telesilla poëtria illustri nata domo, cùm valetudinaria esset, deos de recipien da sanitate consuluit. Responso dato, vt Musas coleret, deae consilium secuta, carminibus se & harmoniae dedit. Ita morbo citò leuata, & ob artem poëticam apud mulieres in honore fuit. Cùm autem Lacedaemoniorum rex Cleomenes multis necatis, non tamen, vt quidam fabulantur, septem millibus septingentis septuaginta septem, infestis signis vrbem peteret: ardor & audacia incessit feminas aetate florentes incredibilis, vt aduersus hostem pro patria propugnarent. Duce Telesilla arma capiunt, in pinnaculis???ue stantes, muros corona cingunt, attonitis miraculo hostibus: Cleomenem multis amissis re pellunt. Alterum regem, vt trad t Socrates, qui iam vrbem inuaserat, tenebat???ue Pamphyliacum, Demaratum expellunt. Hac ratione cùm conseruata vrbs esset: mulieres, quae pugnantes ceciderant, via Argiua humauerunt. Incolumibus concessum, vt virtutis monimentum Marti signum ponerent. Nunc etiam quando Hybristica, id est, Probrosa celebrant (ipso Numeniarum die, teste Polyaeno libro octauo) induunt tunc feminas tunicis virilibus & chlamydibus, peplis & calyptris muliebribus viros. Vt virorum infrequentiae mederentur, non seruis, vt est Herodotus auctor, sed praestantissimis ex finitimis oppidis in ciuitatem allectis mulieres elocarunt. Verùm cùm & hos in concubitu viderentur contemnere & aspernari vt indignos: lege sanxerunt, vt barbam nuptae haberent, quae cum viris essent concubiturae. Plutarchus de Virtutibus mulierum. Ptolemaeus cum Cyrenensibus bellum gerebat. Illi ducem ex Aetolia Lycopum euocantes, ei summam omnium rerum potestatem permiserunt. In pugnis Cyrenenses priores pericula subibant. Mvlieres verò eorum valla munire, fossas ducere, tela adferre, lapides apportare, vulneratorum curam gerere, cibaria comparare. Ast vbi Lycopus tyrannidem inuasit, tantis eum blasphemijs affecerunt, vt exasperatus plurimas earum interficeret, sponte sua ad caedem accurrentes. Polyaenus lib. 8. Artemisia Lygdamis filia, paternum genus ex Halicarnasso, maternum è Creta ducens: Mausoli regis Cariae vxor, marito mortuo, pupilli filij tyrannidem obtinens, nulla necessitate coacta, spontè cum quinque nauibus Xerxem in expeditionem contra Graecos secuta est. Herodotus libro septimo, Suidas, Iustinus libro secundo, Orosius libro secundo, capite decimo, vbi Artemidoram vocat. Bocacius de Claris mulieribus capite 55. Huic primam palmam naualis pugnae ad Salaminem factae rex detulit. Cum???; videret eam strenuè pugnare, viros autem timidiùs, exclamauit: Ò Iupiter, ex viris mulieres fecisti, & ex mulieribus viros. Polyaenus libro octauo. Rhodios classe exuit, insulam domuit, erecta in vrbe statua, quae ciuitati stigmata videretur inurere, quem locum obseptu̅ mox Abaton dixêre: quoniam trophaea mouisse, religio est. Caelius lib. 13. c. 33. A. L. Philippus Demetrij filius Chiorum vrbem obsidens, foedè ac super bè per praeconem pronunciari iusserat, Siqui serui ad se transfugissent, libertatem se eis & dominas in matrimonium daturum. Chiae ergo mulieres, lacessitae atque exacerbatae, vnà cum seruis, id aegrè ferentibus, ad mosnía accurrunt, lapides telaqué suggerunt, adhortantur pugnantes & obtestantur. Itaque propugnando & petendo hostes Philippum reiecerunt: neque planè seruus ad cum defecit vllus. Plut. de Virtutibus mulierum. Tania, Zenidis Dardaniarum vrbium in Aeolide principis vxor, defunctao marito, regnum ipsa Pharnabazi auxilio gubernauit. Ad pugnas curru vehebatur, & praecepta pugnantibus dabat, ordines???ue instruebat, victoriae???; praemia pro dignitate militibus distribuebat. Nullus hostis eam vnquam superauit. Medias cùm filiam eius in vxorem duxisset, clàm eam confecit. Polyaen. lib. 8. Caelius lib. 13. cap. 33. Antiq. lect. Maniam vocat. Candace Aethiopum regina, imperauit virili animo contrae Petronium Aegypti praefectum & alios, licèt altero capta oculo. Volat. lib. 18 Anthrop. Tevca Illyricorum regina viris fortissimis imperauit, & Romanorum vires fregit saepenumeró. Cunabula Camillae Volscorum reginae manifestum futurae vittutis lumen promiserunt. Nam ab ipsa iam tum infantia, non molliculis inuoluta est pannis, non à blandientibus nutriculis educata, sed à patre Metabo in medijs syluarum latebris ferino lacte parta est. Relictis demùm crepundijs paulò prouectior facta, neque tractan dis insueuit lanis, nec fusos aut pensa manibus accepit: sed ferinis amicta pellibus, fundas coepit circumagere, complicare arcus, sagittas torquere, ceruos & capreas lassare cursu. Cui virtuti adiecit studium virginitatis: Orto demùm inter Turnum & Aeneam bello, Rutilis adhaesit, fuit???; ductrix copiarum. Vergilius libro septimo Aeneidos. Amage, vxor Medosacci regis Sarmatarum, mulier fortissima, videns maritum luxui & crapulae deditum, regnum ita administrauit, bella???ue gessit, vt eius fama ac gloria Cherconesitae, Tauricam incolentes, exciti, cùm multis damnis à rege vicinorum Scytharum affecti essent, societatem cum ea uinxerint. Illa primùm scripsit, mandans, vt à Cherroneso abstineret. Cum???ue hoc Scytha contemneret, illa, viris C. & XX. fortissimis assumtis, vnicuique tres equos attribuit, incitato???ue cursu, vna nocte & die M & C C. stadia confecit: & ex improuiso regiam adorta, omnes in ianuis constituto??? occidit. Scythis existimantibus, multò plures accedere: Amage, quo coeperat, impetu, in regiam Scytharum irruens, cognatis???ue & amicis, quos rex secum habebat, interfectis, Cherronesitis regionem tradidit: filio autem occsi regnum commisit, mandans vt iustè, imperaret, parentis exitum intuens, & à finitimis Graecis & Barbaris abstineret. Polyaenus libro octauo. Hannibali Barchino priùs, quàm arma Romanis inferret, amplam Hispaniae vrbem Salmanticam oppugnanti, ciues primùm trepidi imperata se facturos polliciti sunt, Hannibali???; daturos trecenta talenta argenti, & trecentos obsides. Remissa mox oppugnatione non steterunt poenitentia ducti promissis. Ita reducto ad vrbem exercitu milites, conce??? eis omni praeda, ad muros adorien dos cohortatus est. Tum barbari exanimes pepigerunt, vt ingenui cum singulis vestibus excederent, armis, pecunia, mancipijs, & vrbe relictis. Hîc feminae Salmantides abditis intra vestem gladijs vnà cum viris excessêre. Omnibus egressis Hannibal praesidium relinquens Masaesulorum, asseruabat eos in suburbio. Caeteri milites tumultuariè irrumpentes vrbem diripuerunt. Masaesuli cùm multa agi ferri???ue cernerent, non vltrà continuerunt se, sed relicta statione irarum pleni recesserunt, ve partem praedae ferrent. Ibi mulieres sublato clamore ense, viris dant: quaedam etiam ipsae praesidium aggrediuntur. Vnae Ha̅noni interpreti eripiens hastam ipsum ferit, cùm esset thorace armatus. Reliquis partim fusis, partim fugatis, vno agmine cum feminis viri eruperunt. Quos re cognita Hannibal persecutus, corripuit aliquot moratores. Reliqui per montes fuga in praesenti elapsi sunt. Pòst legatis supplicibus missis sunt in vrbem ab eo reducti: nec fuit id modò eis impune, sed & benignè culti fuerunt. Plut. de Virtutibus mulierum, & Polyaenus lib. 7. Fvlviam Antonij vxorem accingi ense solitam, scribit in Augusti rebus Dion, quin militibus ??? dabat, id est, tessram, inter???; illos saepiùs est concionata. Cleopatra Aegypti regina, Ptolemaei Auletis filia, quum mortuo Caesare M. Antonium in amorem sui pellexisset, praeter Syriae & Arabiae regnum ausa est Romanum quoque imperium sperare. Quum ergo magis ac magis in dies cresceret libido dom nandi, imperium ipsum ab Antonio petere non dubitauit. Quod quum exorasset, sumtis cum eo armis, in Augustum, eius???; generum Agrippam copias duxit, mouit???; belum: cuius fortuna anceps aliquandiu pependit. Victis ad extremum Antonianis, effraenata mulier cecinit receptui, ac se in pedes dedit cum adultero. Quos secutus victor Augustus ita oppressit, vt neglecta pacis conditione, Antonium ad inferendam sibi mortem compulerit. Quo extincto, vbi nullum [2077] rebus afflictis subsidium vidit Cleopatra, brachium aspidi mordendum praebuit, ne in triumphu̅ captiua raperetur. Plutarchus in Antonio. Germani, vt ex Cornelio Tacito Auentinus 1. lib. Annalium Boiorum recitat, aliquid sanctu̅ prouidum inesse mulieribus putant: ad matres, ad coniuges vulnera ferunt: nec illae numerare aut exigere plagas pauent, cibos???ue & hortamina bellantibus gestant. Memoriae proditum, quasdam acies inclinatas iam & labantes à feminis restitutas. Dotem quinetiam non vxor marito, sed maritus vxori offert. Munera non ad delicias muliebres quaesita, nec quibus noua nupta comatur, sed boues & frenatum equum, & scutum cum framea gladio???;. In haec munera vxor accipitur: atque inuicem ipsa armorum aliquid viro adfert, ne se mulier extra bellorum casus putet. Ipsis incipientibus matrimonium auspicijs admonetur, venire se laborum periculorum???; sociam. Idem in pace, idem in praelio passuram, ausuram???;. Narrat etiam Lucius Florus in eo bello, quod Caesat Augustus cum Germanis eorum???ue finitimis gessit, feminas, deficientibus telis, infantes ipsos humo afflictos in ora militum aduersa misisse. Nostro etiam tempore mulieres castra sequuntur, militum numerum aliquando aequantes, damnosae magis, quàm viri. M. Antoninus Philosophus cùm Favstinam vxorem secum in aestiuis haberet, matrem Castrorum appellauit. Cuspin. Quum Valerianus Imp. apud Persas captiuus teneretur, eius???; filius Galienus, Romae lasciuijs difflueret: in diuersis Romani Imperij prouincijs, Tyranni, triginta numero fasces imperatorios arripuerunt. Inter quos duae mulieres sese hostibus opposuerunt, diutius???; cum suis, vsque ad Aurelianum Imp. rerum potitae sunt. In Occidente apud Rhenum Victorina, Mater castrorum cognominata, Agrippinae Coloniae Augustalem induit purpuram: cum filijs & affine Tetrico Gallias & Hispanias à Germanorum direptionibus liberauit, possedit???;. In Oriente verò Zenobia, animi magnitudine summis Impp. conferenda, Graecis, Latinis & Aegyptiacis literis instructissima. Haec cùm aegrè ferret Herodem priuignu̅, hominem ignauissimu̅, à marito Odenato (quiè decurione Pal mirenorum rex factus, Rom. imperij dignitatem contra Persas sustinuit) in regni consortium ex paterna indulgentia assumtum fuisse: vt Herenniano & Timolao FF. regnu̅ astrueret, in Odenaci & Herodis necem Maeonium Odenati consobrinum excitauit. Imperium adepta, filios purpuratos circunduxit, expeditionibus omnibus interfuit galeata, cum limbo purpureo, gemmis dependentibus. Zenobiam vrbem ad Euphraten condidit inter Saracenos, teste Procopio lib. 2. Belli Persici, & Trebellio. Tandem ab Aureliano Imp. victa, in triumpho ducta, Tybure in Zenobijs agris, vbi visebatur locus Conche, vti honestam matronam decet, consenuit. Cusp. & Cael. lib. 13. c. 33. & Auentinus lib. 2. Valens Imp. habuit vxorem Dominicam Augustam, rarae pudicitiae feminam: quae coeso Valente, Hunnis, Alanis & Gothis victricibus signis Constantin opolim obsidentibus, viriliter restitit, cùm ex aerario publico pecunias & arma ciuibus largita esset. Cuspin. Amalasvntha Gothorum regina, in Italia, Burgundiones & Alemannos Liguriam populantes, ex Italia expulit, adiuuante Theodato, que̅ regni consorte̅ susceperat. Volaterran. Wavvia Saracenorum regina bellicofissima, ruptis post mariti obitu̅ cum Valente Imp. Rom. foederibus, Palaestina̅ & Syriam infestare coepit. Rom. duces saepiùs fudit neq; pacem facere voluit, nisi Moses Saracenicus eremita (qui ab Arianis proscriptus, circa Alexandriam & Palaestinam solitarius degebat) gentis suae episcopus crearetur. Ruffinus lib. 2. c. 6. Socrates lib. 4. c. 36. Theodoretus lib. 4. c. 23. Sozom. lib. 6. c. 38. Belisarius Antoninam vxorem suam expeditionum suarum comitem ferè semper habuit. 10. Magnus lib. 14. ex Procopio, Blondo, Sabellico. In obsidione, qua Imp. Zimisca Rossos Dorostoli premebat, Romani, cùm Barbaris spolia detraherent, inter cadauera etiam Mvlieres inuenerunt, virili habitu tectas, quae cum maritis contra Romanos pugnauerant. Cedrenus. Mortuo Crocco Boëmoru̅ duce, Lybvssa filia, magica diuinandi arte patri persimilis, imperium suscepit, & ad Albim fluuium arcem Lybus, vbi nunc Colonia est, extruxit, eam???; virginibus Martijs custo dien dam tradidit. Boëmis auté muliebre imperium auersantibus, Lybussa Premislaum rusticum in regni thori???; societatem accepit, vt penes maritum nomen, penes se administratio regni tota esset. Moriens Vlastae (qua̅ Syluius Valascam vocat) & arcem & gynaeceum totum commendauit. Illa ad fortitudinem exhortata socias, pharmaco quinetiam quod virorum odium conciliaret oblato, in viros passim grassari, & vt noua omnia placere solent, non modò virgines, verumetiam matresfamiliâs, quibus cum maritis parum conueniebat, ad se petrahere, easdem???; ad tollendos vna eadem???ue nocte maritos permouere. Iusto inde exercitu viros agpressa, septem Suapte manu intersectis, acic victrix, ad Vultauiam flumen è regione arcis Vicegradi, colle aggeribusmunito, asylum muliebre illic aperit, arcem???ue Deuìnam (sic lingua Boëmica Puellam vocant. Syluius Dieuizam vocat) nominat, agros vastat, Stiradium Sarcae proditione cum lectiss. iuuenibus necat, infantibus maribus passim dextros pollices amputat, dextros???ue oculos eruit. Tandem Premislaus simulata deditione arcis Vicegradensis, Miladam Vlastae legatam cum comitibus conuiuio exceptam oppressit. Vlasta per ancillam ad custodiendos equos relictam cladis huius admonita, viribus licèt inferior in aciem descendit, fortiter???ue pugnans interfecta est. Sic muliebri dominio, septimo quo ceperat anno, Boëmia liberata. Dubrauius lib. 2. & Aeneas Syluius in Hist. Boëm. Ad Aquas Sextias Caius Marius cum Ambronibus & Teutonibus conflixit. Ambronum Mvlieres securibus & gladijs temerè arreptis, mixto agmini ferociter occurrunt, terribili clamore instantes, suos conuicio incessentes, in hostes truci aspectu & fremitu, ferarum ritu irruentes. Nonnullae per vulnera & crebra tela sese expedientes, gladios & scuta ex illoru̅ manibus extorsere. Sabel. lib. 2. Enn. 6. Apud Danos feminae pleraeq; virili habitu, militiam adibant: perosae???; delicias, corpus & animum patientia ac labore durabant, bella pro basijs intentabant, manus telorum, non telarum obsequijs acco̅modabant. Saxo Grammaticus lib. 7. Post natum Christu̅ anno circiter C C. aut suprà, quum in Noruagia rex Danorum Omundus rerum potiretur; Sticla & Rvsla, virgines armis innutritae, cum Trondo fratre assiduum bellum gessêre. Omundus in dignè ferens tantum posse feminas in viros, insecutus classe puellas, aggressus alteram post alteram, expugnauit & oppressit. Testantur portus, quibus à victis puellis nomina in dita. Cranzius lib. 1. Noruegiae, cap. 27. & 33. ex Saxonis lib. 8. Eo bello, quod Haral dus Danorum rex co̅tra Ringonem Sueonum regem gessit, Danis militaru̅t mulieres bellicosiss. VVisna Sclauorum ductrix in medio agmine, cui Starcatherus in praelio dextram amputauit: item Hetha virago, virorum ductrix, quam victo Haraldo Danis praefecit Ringo. VVethbiorg pugilem Soth in acre strauit, à Thorkillo Thelemarcho sagitta confixa. Saxo libro octauo & Cranzius libro primo Vandal. cap. 12. Alvilda Siuardi Gothorum regis F. pulcerrima, ab incunabulis tantae verecundiae fuisse perhibetur, vt os peplo iugiter obnuptum haberet. Alphus quidam, Sigari Danorum regis filius, trucidatis serpentibus, qui virginis conclaue tutabantur, ipsam in coniugem postulabat. Consentiente autem virgine, mater tamen ipsam à virili eonsortio deterruit: ita vt porrò non modò regis filium, verumetiam omnes viros auersaretur, Vestem pr???inde femineam, animum???; muliebrem in virilem commutauit: & piraticam exercere coepit, cùm multas virgines ad idem militiae propositum pertraxisset. Interea cùm victrices turmas longè late???; per mare Gothicum circumferret: in quodam portu piratae confluentes, eam ob formae pulcritudinem, & res praeclarè gestas, in piraticae Principem elegerunt. Alphus fama militiae eius comperta, se quoque ad piraticum opus accingit, & tandem in extremis Finningiae, siue Finlandiae recessibus, tempore algidissimae hyemis ipsam assequitur, pertinaciter repugnantem, sed tandem pactis coniugalibus consentientem. Genuit ex ea filiam Gyritham, vnicam regij sanguinis in Dania reparatricem, quae ex Haldano pugile fortiss. Haraldum suscepit. Ioannes Magnus libro septimo, capite decimo. Rex Sueciae Syuardus Fro, interfecto Noruagiensium rege Syuardo, coniuges necessariorum eius publicè constuprandas proposuit. Regnerus Daniae rex, auitae vltionis studio Noruagiam petiuit. Matronae complures, pudicitiae vel seruandae vel vlciscendae studio, virili habitu sumto ad illum confluxêre. Inter quas affuit & Landgertha virago, sparso per humeros capillitio, inter primos dimicans. Regnerus aui interfectore caeso, vnius feminae virtute victoriam sibi co̅stitisse professus, eam per internuncios ambire coepit. Illa consensum simulans, vrso atque cane contra omnem amatoris vim suum conclaue muniuit. Regnerus emensus fretum, comitibus apud Golerdal (id valli nomen est) subsistere iussis, solus puellae penates petens, ibi???ue exceptus à belluis, alteram telo traiecit, alteram faucibus apprehensam strangulauit, virginem???ue victi periculi praemium habuit. Ex ea geminas filias filium???ue Fridleuum suscepit. Cui licèt Thoram Herothi Sueonum regis filiam superinduxisset: bello tamen quod contra Haraldum tyrannum gessit, fidelem operam Regnero, à quo repudiata erat, praestitit, CXX. nauibus in subsidium adductis: cuius vnius virtute Dani iam in fugam versi restitêre. Saxo lib. 8. Cranzius lib. 5. Succiae, cap. 1. & lib. 4. Daniae, cap. 6. & Ioan. Magnus lib. 17. cap. 4. Caractacus Scotorum rex, contra Romanos pugnaturus, exercitum ex suis & auxiliaribus contraxerat hominum millia quadraginta: quem ad praelium ita instruxit, vt praeterfluentem amnem sine vado, à tergo haberet, ne suorum quispiam fuga salutem speraret. Mulieres Scotae natu grandiores [2078] ad latera exercitus locauit: quae ad pugnam magnis sublatis clamoribus excitarent, lapides iacerent in hostes, iugularent illicò prostratos: iuuenculas verò iussit mixtas viris pugnare. Caeterùm conatu irrito fusus captus???ue fuit. Hector Boëthius libro tertio. In defectione Britannica sub Nerone, Voada Aruiragi Britannorum regis vidua, quinque millia mulierum armauit, in prima acie stetit, strenui ducis officio functa est. Magna clade à Suetonio Paulino victis Albianis, ipsa sibijpsi manus intulit. Idem libro quarto. Dum Petiliun Cerealis, Vespasiani legatus, Scotorum regem Corbredum II. magna strage vicisset, Vodicia Aruiragi regis Britannorum & Voadae filia, minor natu, contractis cohortibus ex Monae incolis, vbi exulauerat, atque Brigantibus, violatae pudicitiae maternae???ue caedis vlciscendae animo, Romanos, nihil minus quàm hostem à tergo timentes, noctu pugna est aggressa: actum???ue fuisset de Romano exercitu, atque excussum Vodiciae opera seruitutis iugum à Brigantibus, nisi Petilius acceusis facibus, pice, resina, sulphure & seuo conflatis, quas in nocturnos vsus paratas habebat, occur risset. Vodicia citato gradu contendit Epiacum: ciuitatem magna vi occupatam incendit, praesidijs Romanis inclementer caesis. Capta inde, cùm superbè responderet, ad occidendos hostes vires sibi defuisse, non animum: nihil???ue quàm felices Romanorum successus aegriùs ferre, qui deuicto patre, matre caesa, Aruiragi domui Britanniae ademissent regnum, à militibus, qui Petilio proximi stabant, gladijs obtruncata interijt. Idem. In eo praelio, quo Mogallus Scotorum rex, L. Antenoum legatum Adriani Imper. Magna strage superauit, Mvlieres. quarum magna manus in Scotorum erat exercitu, vbi incredibilem lapidum multitudinem iecissent in Romanos, arreptis armis, nullum veritae armorum genus, nullum periculum, vulneribus magis irritatae, militibus ipsis effectae sunt longè immaniores. Idem lib. 5. Dux Gelriae Eduardo III. Anglorum regi auxilium contra Scotos ferebat. In Scotiae ingressu victus fugatus???ue. Cùm spolia legerentur occisorum, inuenta est Mvlier quaedam, ingenti corporis mole, quae ante alios initio pugnae procede̅s, singulari certamine cum Richardo Schavv congressa, eum deiecerat, ac fortissimè inter primas pugnas multa edita caede ceciderat. Hector Boëthius lib. 15. Margarita, Valdemari III. Danorum regis vnica filia, Aquino Nocuagiae rege, ex quo paruulum susceperat Olauum, mortuo, pariter duo regna rexit, animo & consilio plusquam mulier. Anno Salutis reparatae MCCCXXCIX. Albertus dux Magnopolensis, rex Sueciae, munitionem erexerat opportuno loco, vnde posset Danorum in sua transitum arcere. Regina aduersus nouam regis arcem in suo solo erexit aliam, vnde commeatus possent intercipi. Bello indicto, in transeunda palude capitur rex cum filio, & in arctissimam custo diam recludi???ur per septem annos. Multa mari praelia, multa sunt Daniae per Vitalianos (sic appellabant milites absque stipendio militantes) irrogata damna. Liberatur tandem, dimissi onem regni pactus, cuius maiorem iam partem regina occupauerat: vt vna femina tribus imperitaret regnis. Redijt in Magnopolim suam cum filio Erico, ad spem regni enutrito. Cranzius libro nono Vandaliae, capite vigesimo secundo & libro septimo Daniae capite septimo, & Fulgosus libro tertio, capite secundo. Sacra expeditione Hierosoly mitana, quae à Latinis suscepta est, anno Salutis humanae MCXLVI. cuius tuba fuit diuus Bernardus Claraellensis Abbas, etiam Mvlieres quaedam, Amazonum ritu, virorum more equis insidentes armatae conspiciebantur. Frisingensis lib. 1. cap. 34. de gestis Friderici. Occuparat Anglus rex Philippi Burgundionum regis auxilio Lutetiam, Carnutes, Tricasses, Normanniam totam, sub Carolo VI. Francorum rege. Eo mortuo, cum Carolo VII. eius F. debellare conatus, ad Ligerim vsque imperium protenderat, Aurel anura grani obsidione premebat, Carolum Biturigum regem per ludibrium vocans. Interea Ioanna, Iacobo Arco patre orta, inope pastore, in Lotharingorum pago, qui Dampremum dicitur, cùm nondum XV. annum superasset, propter admirandas visiones fatidica putabatur. À Carolo igitur Lotharingorum principe, ad Robertum Baudiricurtum in Vallicore Gallorum ducem, & ab ipso ad Carolum regem missa fuit. Huic cùm largè victoriam polliceretur, non antè fides habita fuit, quàm in multis, quae futura praedicebat, verax inuenta est. Ita fidem adepta, tandem Gallici exercitus imperium suscepit, ingenti equo insidens, voce gestu???; à vero duce non differens, Aurelianum arcta obsidione liberauit, vulnus in humero accepit. Trecas contra omnium sententiam adorta cepit, Carolum???ue diademate, vt moris erat, Rhemis insigniri iussit, Salutis???ue anno MCCCCXXIX. Parisiorum vrbem oppugnans, prima muros conscendit: sed crure sagitta traiecto, ab incoepto destitit. Recepto fano D. Petri Mosteriensis, frustra???; tentato Caritatis Fano, obsesso Compendio opemlatura, in oppidum quidem irrupit: sed eruptione postea facta, in potestatem hostium venit. Rotomagum ducta, ab Anglis superstitionis falsae???ue religionis insimulata, igne cremata est, hoste iudice, nemine eo loco pro captiua contrà hiscere auso. Aurelianen ses puellae statuam posuêre. Eam summis Galli efferunt laudibus. Pius Pontifex maximus, ac Antoninus archiepiscopus Florentinus eam admirantur. Aemil. lib. 10. Bonfinius libro octauo, Dec. 3. & Polydorus libro 23. Mathildis, Henrici I. Anglorum regis F. Henrici V. Imp. vxor, eo mortuo, Godofredo Andegauensi nupsit, & à patre haeres regni in stituta, cum Stephano Blesensi, qui regnum inuaserat, vario eue̅tu dimicauit, mulier vltra sexum bollicis artibus animi???; robore insignis. Polyd. lib. 13. Mortuo sine liberis Morinorum duce (quos vulgò Britones nuncupant) Ioannes Montisfortis comes in ducatu successit: inira???; societate cum Eduardo III. Britanniae rege, qui etiam Gallici regni titulum sibi adsciscebat, in Nannetensi vrbe, à Philippo Valesio Gallorum rege captus, Parisios perductus obijt. Hîc cum Ioannes Blesensis comes, agnationis iure, Britonum ad se pertinere ducatum assereret, eius???ue possessionem tentaret: Ioannis defuncti Conivx, armis arreptis, terra mari???; Blesensi comiti obstitit: neque antè destitit, quàm eo in praelio occiso, filijs suis liberum Britonum ducatum reliquit. Fulgos. lib. 3. c. 2. Bona Longobarda, floruit anno MCCCCIXIIX. Nupsis Brunorio Parmensi, egregio bellatori. Àteneris annis lustrabat syluas, venatricibus stipata canibus: maritum in omni discrimine comitabatur. Quem quum Alphonsus rex Siciliae aliquando certa de causa in vincula coniecisset, miserta captiui femina, ad diuersos principes instar pegasarij cursoris cucurrit, vt ab eis literas & patrocinium obtineret pro viri salute. Idem. Mortuo Ioanne Huniade, Huniadis filius Ladislaus perduellionis insimulatus, cùm Vlricum Ciliae comitem insidiatorem suum interfecisset, capite poenas luit: Mathias Coruinus frater eius minor natu captus, & Viennam à Ladislao Vngarorum rege ductus. Mater Ladislai & Mathiae, Graeca natione magnanima mulier, non fletibus & lamentis indulsit, sed arma contra regem Ladislaum pro filijs sumsit: maius???ue facinus ira suadente ausura, ac Turcas in auxilium accitura erat, ni res interuentu aliorum procerum composita fuisset. Mortuo tandem Ladislao rege, Vngari Mathiam annos decemseptem natum, auctore Michaële Zilagio, regem crearunt. Cromerus lib. 23. Franciscus Petrarcha in Epist. scribit, se vidisse Puteolis, haud longè Neapoli, virginem Mariam nomine, abiecta muliebri veste, propter seditiones, quibus ea regio erat infesta, virilem amictum arma???ue induisse: belli adeò studiosam, vt quocunque in loco cum hoste manus conserendae essent, prima praelium iniret, neque nisi editis antè claris facinoribus, acceptis???ue multis vulneribus, ex acie se reciperet. In militari exercitatione sudem ferream iaculando, alios viros robore superabat, om nes???ue in sui admirationem conuertebat. Et tamen in summa viuendi libertate in columem pudicitiae laudem seruauit. Fulgosus libro 3. capite 2. & Egnatius libro 3. capite secundo. Cùm Catalusij Mitylenis in Lesbo rerum potirentur, Amurathes Turcarum Imp. ingenti classe Molagum oppidum oppugnare coeperat. Ibi Orieta Auria, Genuensis, Lucae praesecti vxor, sola cum tribus comitibus, sumtis armis, non modò pugnando pericula omnia subijt, verùm confirmandis eorum animis: qui iam attoniti de deditione consilia inibant sapientis ducis munia impleuit: agendo???; atque hortando tantum effecit, vt Turcas ab oppido magna cum strage repelleret. Fulgos. lib. 3. cap. 2. Bello Venetis à Mahometo Turcarum rege moto, cùm classis ingens Mitylenas adorta esset, Coccinum???; oppidum oppugnare coepisset, anno MCCCCLXXIV. virgo Marvlla, vt patrem inter pugnantes occubuisse conspexit, ciuium???ue aci???m ad fugam spectare: paterno clypeo gladio???ue arrepto, hostes iamiam irrupturos à muris repulit. Ob haec ab Antonio Lauretano Venetae classis imperatore maiore pecunia, à legatis verò singulis???ue nauium praefectis aureo numo donata est. Caeterùm data illi optione, vt ex fortibus viris sumeret in maritum quem vellet, pollicente Lauretano, fore vt mox dotem ex publico acciperet: respondisse dicitur, habere oportere se rationem non fortitudinis solùm, sed etiam probitatis: nulli itaque se priùs nupturam, quàm plané exploratum haberet, qualis ille, quem optasset, futurus maritus esset. Sab. libro 10. Dec. 3. & lib. 7. Ennead. 10. & Aen. Syl. cap. 74. Asiae, & Cael. libro 13. cap. 33. A. L. Oppugnante Brixiam Philippo Vicecomite, ciues in fide Venetorum constanter perstitêre. Quantum interdiu crebri bombardarum ictus demoliebantur, tantum noctu oppidani subitis aggeribus reponebant. Enituit eo opere non minùs feminarum quàm virorum opera: in quibus in centurias decurias???ue distributis Braida, Aduocarae gentis matrona, [2079] tam praestantia animi, quàm domestica nobilitate illustris, diligentem Venetae Reipubl. operam nauasse dicitur. Sabellicus lib. 3. Decad. 3. Hieronymus Riarius à Xysto quarto Pontifice, cuius nothus erat, Foroliuiensibus praefectus, tyrannidem occuparat. Franciscus Vrsus ciuis nobilissimus contra eum conspirauit, & coenante familia sub specie colloquij seductum interfecit, populum spe libertatis ad arma vocauit, & Pontificis (Innocentius octauus tunc sedebat) erexit insignia. Catharina Sforcia Hieronymi vxor, cum liberis custodiae tradita, furenti multitudini subtrahitur, vt per eam recipi arcem liceret valido militum praesidio occupatam, qui negabant se arcem tradituros, ni sibi ab ea imperatum esset. Id illa se facturam recepit, si sibi in arcem ingredi, & cum militibus colloqui liceret, liberis obsidum loco relictis. Qua re impetrata, iam è tuto loco coniuratos compellendo, arma ponere iubet, & nisi pareant, grauissima supplicia illis denunciat. Coniurati expectatione sua frustrati, se liberos excruciatos in eius conspectu interfecturos minabantur. At illa, vt sibi liberos haberent, respondit: sibi à natura ita prospectum esse, vt amissorum liberorum iacturam facilè resarciret. Interea Ludouicus Sforcia Medio lanensium Princeps patruus illi auxilia misit. Coniurati relicta vrbe se in Tifernates receperu̅t. Catharina a̅missum viri morte principatum consilio & audacia recuperauit. Brutus lib. 8. Historiae Florentinae. Valentinus dux Caesar Borgia Foroliuium cepisset, nisi Catharina virili animo ex arce sese defendisset: ea tandem per vim expugnata, Valentinus maiore in illa fortitudinis quàm sexus habita ratione, captiuam Romam misit: vbi in Angelica arce custodita fuit, quamuis non multò pòst in Iuonis Alegrij gratiam libertate sit donata. Guicciardinus libro quarto. Bellovacae mulieres à Carolo Burgundiorum duce longa obsidione fatigatae, moenia fortiter defenderunt, & obsessorem è scalis in fossas vrbis detruserunt, reportatis ad suos vexillis. Rauisius. Vrsina, Guidonis Taurelli, primi Guastallae Comitis coniunx, cùm viro absente, Guastallum Venetorum armis oppugnaretur, facto in hostes impetu, oppidum multis hostium, atque inter eos aliquot manu sua occisis, defendit. Fulgosus libro 3. capite 2. In ea pugna, qua Selymus Hismaëlem Sophum Persaru̅ regem in campis Calderamijs Armeniae magna strage fudit, tradunt inter cadauera interfectorum nonnullas Persarum Vxores repertas fuisse, quae more virorum armatae, maritos in quemcunque fortunae euentum sequebantur. Eas Selymus honorificè sepeliri iussit. Iouius in Selymo. Maria Paceca, Tendilij Mendocij filia, eruditi ingenij, & virilis animi mulier, Padilliae coniugis, à praefectis Caroli V. Imperatoris in Hispania, quòd seditiosorum dux fuerat, securi percussi, vexillum, ne concitatae multitudini deesset dux, gerendo bello sustulit. Iouius lib. 19. Histor. Anno Salutis 1535. cùm dux Allobrogum Geneuenses vicinos premeret, voluntarium militem ex Heluetijs ad CCCC. conduxêre. Hos ad Neuisium Sabaudi md. imparatos dolo adorti, virtute superantur. Caesis Sabaudorum supra cd, septem tantùm è suis desiderarunt, cum duobus calonibus & vna Mvliere, quae quatuor hostium caede necem suam vlta est Stumpfius. Oppugnantibus Albam regiam Turcis, excelsae staturae Hungara Mvlier, conscenso inter milites aggere, praegran di foenaria falce, scandentibus duobus Barbaris vno ictu colla secuit. Sabel. supplem. lib. 26. ex Iouio. Mahometus Bassa Budensis Solymanni nomine Agriam Hungariae vrbem obsidebat 1552. quò sese circiter duo millia Hun garorum fortissimorum cum liberis & vxoribus contulerant. Illi iureiurando sese obstrinxerunt, de deditione mentionem facere, hostibus praeterquam armis & sclopetis respondere, capitale fore: famem ad [Greek words] vsque tolerandam: proditionis vitandae causa non plures tribus pri???atim coire debere: mulieres quoque Agrienses militaribus munijs vacare: alimenta pondere & mensura publicè singulis distribuenda: gallinas, columbas in aegrorum vsum conseruandas: spolia ab hostibus parta viritim confecto bello diuidunda. His animis confirmati, ad deditionem sollicitanti Mahumeto nihil responderunt, sed in murorum pinnis pheretrum inter duas hastas nigro panno opertum collocarunt, quo symbolo vt vitae, ita & mortis locum patriam sibi futuram, Vngarico more significabant. Quadraginta diebus obsedit, tredecies oppugnationem aggressus hostis, octo millibus suorum amissis, turpi fuga discedere coactus fuit. Arx bombardarum ictibus disiecta, vrbs non magis propugnaculis, quae exilia erant, quàm ciuium fortitudine defensa est. Contra innumerabilem Turcarum multitudinem pauci numero pugnabant, viris permixtae feminae, sex horarum circuitu fessis integri succedebant. Memoria dignum est Ivvencvlae facinus. Ea cum matre marito pugnanti assistebat. Interemto illo, hortabatur mater filiam ad sepeliendum maritum. Tum filia: Exequiae alteri???s erunt temporis, inquit. & arrepto mariti scuto & gladio, trium Turcarum morte marito parentauit, eundem???ue mox in humeros sublatum terrae mandauit. Alia quaedam ingens saxum capite gestabat, vt in confertam hostium multitudinem illud deijceret. Molienti pila ferrea caput abstulit. Filia matri proxima, saxum sanguinolentum, vindicta ardens, in hostes deiecit, duos interemit, aliquot alios gladio trucidauit, passim???ue circumcurre̅s, ad defendendam patriam heroica voce omnes hortabatur. Accidit & illud, vt cùm in acie pro muris starent, pila ferrea tres mulieres miserandum in modum lacerauerit, & cruore mortuarum reliquas asperserit: quae tanto furore populares suas sunt vltae, vt bellicosissimi Turcae desperata expugnatione non magis virorum quàm Amazonum robore se victos turpi discessu faterentur. Ascanius Centorius libro 5. comment. belli Transyluaniae. In obsidione Blienbelcae, & eius oppugnatione. Vide fol. 2198. Extra Bellvm. Iael. vxor Hebris Cenaei, qui fuit ex cognatione Hobabi soceri Mosis. Sisaram ducem exercitus Iabini regis Chananaei, à Baraco duce Nephthalensium caesum cum suis, & fugientem hospitio blandè excipit, lodice operuit, lac ad biben dum dedio, atque dormientem clauo per tempora adacto interfecit. Iudícum capite 4. Cùm Aethiopum reges Persis arma inferrent, & rex Xerxes expeditionem contra illos suscepisset, Iudaei ad defectionem spectabant: eo???ue contemto, Hierosolyma reuertebantur. Ille vero victis Aethiopibus, Iudaeis bellum infert, Holopherne duce. Quo Hierosolyma oppugnante, mulier quaedam nomine Ivditha, amore illius simulato, noctu caput ei dormienti amputauit: eo???ue in moenibus de trabe suspenso, in fugam coniecit Persas. Sic obsidione soluta, Iudaei metu liberati sunt. Iudaeorum verò sacerdos Neemias, quum gratia valeret apud regem ab eo impetrauit, vt pacem cum illis faceret, & eos instaurare Hierosolyma pateretur, Esdra duce. Iulius autem Africanus Nabucodonosorem Cambysis, Cvri filij F. aut archiducem, ab ea interfectum tradit: quae quidem omnes manubias consecrauerit Deo, domúmque reuersa, exercitationi virtutis dedita, anno aetatis cl. sit defuncta. Suidas. Themisto fuit Critonis Oeanthij filia. Ha̅c deperibat Phricodemi tyranni filius Philo. Tyrannus postulauit in matrimonium virginem. Pater contradicebat. Tyra̅nus filios Critonis abstractos in conspectu parentum feris esurientibus obiecit: irgine???ue abrepta, nuptias perfecit. Themisto necessitate compulsa, dissimulans ensem sub tunica importauit, & sponsum dormientem in thalamo collum perens interemit, vt ne vox quidem occisi audiretur. Polyaenus lib. 8. Thebe, Alexandri Pheraei tyranni coniux, metuens hominis perfidiam, & crudelitatem exosa, coitione cum tribus fratribus suis facta, Tisiphono, Pytholao, Lycophrone, eos de die in conclaue quoddam inclusit, cubiculo tyranni propinquum. Inde sopito tyranno fratres gladijs accinctos ad thalamum adduxit: quibus pro foribus relictis, ingressa est ipsa. Ensem qui supra caput eius suspensus erat detractum, in signum, recubuisse eum somno stratum, ostendit fratribus. Hîc adolescentes terrore exanimatos & torpescentes illa lacerans probris, ac frendens, deierauit, Alexandrum se excitaturam, consilium???ue ei aperituram. Ita pudore simul & metu perfusos introduxit, lumen???ue admouens circumiecit eos cubili. Quorum vnus apprehen dit pressit???ue pedes, illius, caput alter crinibus correptum retorsit, tertius ense feriens obtruncauit eum. Plut. in Pelopida. Magnus Sforcia inuidorum calumnijs à Iacobo Martiae comite, Ioanne reginae Neapolitanae marito, in carcerem ob suspicionem stupri cum regina detrusus fuerat. Margarita illius soror, Tricarici domina, cùm per Michelinum Rabinianum maritum hostes Tricaricum obsidentes (Sforciani enim milites eò tanquam in asylum se receperant, & Neapolitanos agros infestos faciebant) cum nobilissimis hostium de inducijs agere coepisset, & illi colloquij causa in vrbem venissent, arrepto venabulo loricata illos adorta, ad deditionem compulit, & ea ratione fratrem è vinculis liberauit. Iouius in Sforcia. Pveri, Adolescentes Fortes. David puer Goliathum Gethaeum superauit. 1. Reg. 17. & Iosephus lib. 6. Antiq. c. 11. Item duodecim Pveri Dauidici totidem Isbosethianos prouocantes, mutuis concidêre vulneribus. Vide Tit. Monomachiae. Thesevs Neptuni & Aethrae filius, secundùm poëtas, Plutarcho Aegei, cùm puer esset, quo tempore Hercules Troezenem ad Pitheum venit: leonis pellem, quam gestabat Hercules, videns, securim è manu serui extorsit, caesurus leonem, cùm reliqui Troezeniorum pueri visa pelle aufugissent. Na [2080] talis Comes Mythologiae libro septimo, capite nono. Bello Peloponnesiaco Carcinus Atheniensium praetor, Methonam vrbem Lacedaemoniae, praeda ex agro vndique acta, oppugnare adoriebatur. Brasidas Spartanus, adolescenti quidem adhuc aetate, verùm viribus corporeis & audacia plus quàm virili praeditus, Methonam conspicatus in expugnationis periculum adductam, assumtis secum quibusdam Spartanis, agmine stipato per medias hostium acies & stationes viam manu fecit: multis???ue qui obsistere irrumpenti conarentur, caesis, intra oppidum euasit. Perstantem deinde in obsidione Atheniensium exercitum. Brasidas in dies magis strenuè dimicando, nullis???ue periculis vsquam cedendo, spe victoria???ue frustrari, donec amissa loci per vim capiendi fiducia, Athenienses intra naues se recepêre. Itaque virtute & fortitudine sua, liberata periculo Methona, apud Spartanos gratiam auctoritatem???ue sibi comparauit: tum illius egregiè fortissime???ue ausi facinoris memoria & laude elatus, persaepè in posterum ad mirabili audacia dimicando, ingentem fortitudinis gloriam retulit. Praetexta inter insignia Rom. magistratuum olim connumerabatur. Postea cùm Tarquinius Priscus rex de Sabinis ageret triumphum, Filivm suum annos quatuordecim natum, quòd hostem manu percusserat, & pro concione laudauit, & bulla aurea praetexta???ue donauit: insigniens puerum vltra annos fortem, praemijs virilitatis & honoris. Macrobius libro 1. Saturnal. cap. 16. M. Manlivs, Capitolinus dictus, ob defensum Capitolium, ante aetatis annum decimumseptimum, bina ex hoste spolia cepit. Plinius lib. 7. cap. 28. Publ. Scipio Africanus maior, XVII, aetatis anno patrem P. Cornel. Consulem ad Ticinum equestri praelio cum Hannibale pugnantem, hosti eripuit. xxiv. annorum, Proconsul in Hispaniam missus est, gemina licèt suorum clade funestatam. Liuius & Plutarchus. Probvs Imperator Syrmiensis patria, impubes etiamnum, Valeriani Imperatoris iudicio Tribunus militum ob spectatam fortitudinem creatus est. Cuspinianus & Bonfinius libro primo, Decadis primae. Sub Adonio rege, Longobardi, superato Danubio, inferiores Pannoniae partes occuparunt. Thorismundus Gepidarum rex in superiore Pannonia ei se obiecit. Eo in praelio Alboinvs, Adonij filius, ephebus, Thorismundum, Gepidarum regis filium, in acie occidit. Cùm Adonius, filium propter aetatem mcnsa sua dignaretur, sed inter famulos iuberet accumbere: Proceres regem admonu???re, vt eum, qui penè victoriam solus peperisset, honoratiore loco ad latus suum sibi adiungeret. Quibus Rex: Necdum, inquit, filius hoc meruit: cùm opima ex hoste spolia nondum retulerit. Id audiens Alboinus, per inducias regem Gepidarum conuenit, & filij à se caesi arma poposcit. Miratus rex iuuenis audaciam, illum mensae suae adhibuit, eo loco quem Thorismundus occupare solebat: mox mero incalescens, cum alto suspirio: Locum, inquit, hunc regis filius tenet: sed alium oculi mei requirunt. Tum alius quidam filiorum, non ignorans quid pater loqueretur, iuuenili ardore excanduit: coepit???ue inter milites rixa, quòd Longobardi ob periscelides candidas irriderentur à Gepidis, quasi iumentorum more candore pedum probari vellent. Ad quam vocem quidam ex Longobardis acerbiùs respondens: Ille, inquit, campus, qui Gepidarum ossibus exalbuit, qui viri sunt Longobardi, ostendit. Quum ad ar ma consurgerent, rex medium se inferens, gladios stringere prohibuit, ne hospitales deos incitarent: adeo???ue Alboino arma filij donauit, laetum???ue remisit ad suos. Adonius filij robur, eum???ue deinceps mensae suae adhibuit. Cranzius libro 3. Daniae, capite 3. Poloni duodecim adolescentes ingenui, Adrianopoli, cùm. ab Amurathe Turcorum principe, post interfectum ad Varnam Vladislaum regem, ex omni captiuorum numero propter eximiam formam delecti, vt circumcisi pro catamitis & cinaedis essent, in cubiculum tyranni deducti fuissent: in necem eius coniurarunt. At proditi à Bulgario quodam, vbi rem palàm esse cognouerunt, netyranni libidini, siue crudelitati essent obnoxij, obditis ostio pessulis, armati inter seconcurrerunt, & mutuis vulnetibus fortiter concideru̅t. Cromerus libro 21. Petri Mendozae adolescentis industria trecenti Christiani praeda onusti, in monte à Granatensibus Saracenis obsessi, liberati fuerunt, sub Ferdinando rege Hispaniae, postquam is ad Anticheram Granatae vrbem Mauros magno praelio vicerat. Valla lib. 1. Historiarum. Gasto Foisleius Galliae regis Ludouici XII. ex sorore nepos, imberbis adolescens, antè imperator quàm miles, antè triumphator, quàm ab exercitu acclamatus imperator. Iouius. Pontifices, Episcopi Bellicosi, Fortes. Gregorivs Montelongus, Pontisicis legatus, vtbem Victoriam fortiter contra Fridericum II. Imp. defendit. Cranzius lib. 8. Saxoniae, cap. 14. Olauus Haraldi filius regnum Daniae co̅tra Valdemarum inuadens, noctu Sialandiae episcopum Ryronem in cubiculo obsidebat. Rykoreligione saluti postposita, aditu, hostem prohibuit: clericis interim, qui & episto larum eius & anuli curam habebant, conuulsas penè ianuas admoto puluinorum cumulo defendentibus. Olauus, quia armis non poterat, ignem cubiculo admouit. Ryko collo quium cum Olauo petens, benigna???ue eius promissione firmatus, exserto foribus capite trucidatus est. Saxo lib. 14. Conradvs Episcopus Argentinensis, anno Christi 1273. sub quo inchoata est, &c. Vide fol. 2198. Ivlivs II. natione Ligur, patria Genuensis, vir acri & versuto ingenio, animo???ue minimè abiecto, plurima & varia toto vitae curriculo expertus. Cui fortuna nunc nouerca, nunc indulgentissima mater videri potuit. Patrimonium Petri nemo animosiùs tutatus est Pontificum, neque callidiùs quisquam multorum iudicio amplificare instituit. Rauennam à Venetis occupatam grauissima cinxit obsidione: quam tandem expugnatam fortiter sedi Romanae restituit. Simili virtute, Imolam, Fauentiam, Foroliuium, & alia nonnulla ijsdem è manibus eripuit. Praeterea alia non pauca ab alijs cùm tenerentur, recepit: subinde noua parta victoria, sed non sine multo sudore & sanguine. Vt enim laborum patientissimus, ita iniuriarum erat impatiens, erat???ue ingenio non solùm ardenti, sed & iracondo. Bononia eiectis Bentiuolis insigni triumpho inuectus est. Res Gallotum rege Ludouico XII. grauiter affecit, grauiùs etiam affecturus, si per mortem licuisset. Conradvs de Falkenstein Archiepiscopus Treuirensis, &c. Vide fol. 2198. Dvces, Reges, Imperatores, bellicosi, bellis victorijs???ue clari. Victoria inter Fortunae bona connumerari debet. At vespectu modi, quo comparatur, ad Fortitudinem pertinet. Vtigitur sub Prudentiae loco Reges prudentes, sub Iustitia Reges iustos: ita sub Fortitudine bellica, Reges & Principes & Duces fortes, multis???; insignes praelijs complectimur. Peculiaria Fortitudinis exempla in se defendendo, vel hostibus laedendis, separatim tam regum & ducum, quàm militum, paulò pòst enumerabuntur. Hebraeorvm, Ivdaeorvm, Israelitarvm. Moses miro modo ex aquis conseruatus, & in aula Pharaonis educatus, cùm adoleuisset, & Aegyptij Aethiopum armis pressi ducem Hebraeum ex oracolo deposcerent: omnium consensu exercitui praefectus, Meroën proditione cepit, Aethiopum regiam, filia regis in vxorem ducta. Domum reuersus, vt gloria sic & inuidia auctior, caedis etiam reus, ad Madianitas con fugit, ibi???ue ducta vxore, in monte Sina siue Orebo Dei optimi max. colloquio vsus, ad liberandos Israëlitas in Aegyptum missus est. Atque ita ex ea domo, vnde genti vninersae Israëlitarum exitium propter hunc vnum impendebat, & puero salus, & genti vindex quaesitus est. Sabel. lib. 2. Enne ad. 1. Iosva filius Nuni, Efraimites, minister Mosis, summo duce & propheta dignus discipulus. Explorator missus in terram hostilem, periculum non horruit, & magnifica certa???ue renunciauit: socios suos proditionis se arguentes spreuit, populum terrore perculsum animauit, fremitus iniquorum non sine vitae periculo compescuit. Mosis factus successor auctoritate diuina, insignia accipit ab Eleazaro: haereditatis promissae terram è sexcentis hominum millibus superstes, ingreditur solus, vno socio Calebo adiuncto. Temporibus aduersis inuocat Dominum excelsum: ad preces eius fluuius stetit Iordanes: ad imperium Sol & Luna cursum tenuit. Iordane traiecto, populum circumcîdit, & necatis vno & triginta regibus, vrbes eorum sorte diuidit. Sacerdotibus per Tribus singulas dispertit domicilia: fugitiuis tuta constituit asyla. In vita sua, de sempiternis Dei in populum beneficijs perpetuò, & ante mortem grauissima oratione concionatur: vir ingenti fide, praesentissimo animo, tolera̅tia maxima spectatissimus. Obijt anno imperij sui secundo & trigesimo, aetatis decimo & centesimo. Othoniel Cenezi, fratris Calebi filius, de tribu Iuda, adolescens animi excelsi, qui Iosuae successit in imperio. Post expugnatas vrbes Gigantum, cùm sola Debira restaret, Calebus ei praemium proposuit, qui eam vrbem expugnasset. Othoniel cùm nihil inexpugnabile viro forti existimaret: sua virtute Debiram subegit, & belli mercedem filiam Calebi Achsam, accepit vxorem. Cui cùm dotem adiecisset socer vicos montanos, & agros steriles, propter aquae inopiam: Achsa patrem marito suadente orat, vt etiam loca campestria & irrigua daret: id ipsa commodè petens, patre lubente [2081] & facilè exorat. In suo imperio Chusanem regem Mesopotamiae compescuit, & iugum externae dominationis à populi ceruicibus fortiter auertit. Anno suae gubernationis octauo est mortuus. Samgarvs Anathi filius, populo Dei à Philistinis oppresso, forté in agro armenta sua duxit, & cùm cohortes Philistinorum praedae causa excursiones focissent, & agros spoliarent: Deus magnos eis spiritus immittit, ita vt ipse solus pedo pastorali, armis videlicet pro tempore oblatis, latrones sexcentos Dei auxilio prosterneret, praeda potiretur, gentisuae modo miraculoso quietem páreret. Baracvs Abinoami filius, Nephthalensis, duce Debora muliere vatidica, cum duodecim millibus suorum Nephthalensium & Zabuloniorum, Sisarae ducis Iabini regis Chananaei exercitum ad internecionem cecîdit. Ea victoria Israëlitae, qui Iabino vigintiannis seruierant, in libertatem sese asseruêre. Iudicum quarto. Gedeon, Ioae filius, Manassaeus, homo rusticanus, dum frumentum in horreo excutit, populi dux ab Angelo designatur, & confirmatur coelitùs miraculo. Initio imperij aram & lucum Baalis in domo patris euertit, vnde Ierobaal, cognominatur: tum contra Madianitas, per Tribus vicinas classicum canit. Habito copiarum delectu, viros trecentos eligit, reliquos dimittit, & castra hostilia vno comitatus socio, ipse explorat. Nouo autem quodam modo praelium inchoat, & clangoretubarum, strepitu fictilium, lampadum fulgore, clamore militum, hostes ita terret, vt mutuis se conficerent vulneribus, & vt eorum centum & trigintaquinque millia oppeterent. Duces Madianitarum Orebum & Sebum comprehensos Efraimitae interficiunt: Zebem & Salmanam captos trucidat Gedeon. Post eam victoriam Sochotenses & Phanuelitas, qui ipsum irriserant, spinis tribulis???ue conterit. Regium nomen atque sceptrum ad se delatum, spontè detrectat. Ex praeda autem hostili conflat idolum, id???ue in patria sua dedicat: quae prophanatio diuini cultus ipsi liberis???ue eius cessit in perniciem & ruinam. Populo praefuit singulari virtute & moderatione annos quadraginta. Iephtha Iairis ciuis & tribulis, è matre natus infami, domo paterna propter matris turpitudinem à fratribus eijcitur: desertus & spretus à suis, consuetudine latrociniorum & robur militare, & nomen celebre comparat. Ammonitis contra Galeaditas arma sumentibus, ciuium suorum consensu, belli dux creatur. quo honore suscepto, ad regem Ammoniticum legatos mittit. Ab eo cùm nihil aequi impetraret, ciues suos armat, pugnam init, side vincit, ciuitates viginti subigit. Voto temerario filiam vnicam mactat, & luctum ingentem propter puellam omni populo excitae. Idem Efraimitas semper insolentes & importunè molestos coërcuit: qui cùm ei bellum non necessarium indicerent, duo & quadraginta ex ijs prostrauit hominum millia. Rerum potitus est annos tantummodò sex, consilio & fortitudine non minùs hostibus, quàm socijs metuendus. Samson Manoae filius, à Tribu alio nomine Bedan appellatus, praedicitur ab Angelo futurus vindex populi. Robore giganteo fuit. Sed qui armis vinci, & vinculis constringi nullis potuit, victus voluptate est. Vxorem ducit Philistinem. Illusus à sponsa triginta. Ascalonitas occidit: repudiatus à socero, segetes Thamnatensium, caudis vulpium colligatis incendit: moenibus Gazensium inclusus, portas vrbis cum vectibus asportat. Leonem inermi sibi occurrentem, manibus discerpit: asini maxilla mille viros interimit. Amore Dalilae insanus, eius blanditijs effeminatur, insidijs frangitur, auaritia proditur. Captus, priuatur oculis: vinctus, in pistrinum truditur: factus seruus, à Gazensibus asseruatur. In conuiuium, in quo cum vxoribus & liberis satrapae accubuerant, spectaculi causa productus, fide Deum inuocat, prehensis???ue columnis, quibus porticus innitebatur, eas euertit, moriénsque plures secum occîdit, quàm viuens anteà occiderat: perierunt enim illa ruina nobilissimorum sexus vtriusque hominum tria millia. Fuit cum auctoritate annos viginti: vnus sese Philistinis omnibus opposuit: neque armis aut exercitu, sed manu sua solus pugnauit, & victorias miraculosas retulit, omnibus formidabilis. David adolescens cum leonibus lusit, & vrsis, tanquam cum hoedis & ouibus: anno aetatis vigesimo ad regnum accersitur, populi suffragijs trigesimo demùm confirmatur. Musicus & armiger regis factus est: & Goliado gigante armis pastoralibus victo, tantum gloriae meretur, quantum decem militum millia. Saulus odio & inuidia flagrans, ipsum, adhuc musicum suum, hasta petijt: tribunum hostibus obiecit: generum interficere in lecto voluit: fugientem in omnibus agris & vrbibus quaesiuit. In suo exilio Dauid non laesus à barbaris regibus, ad quos diuerterat: inter suos homines deseritur à Ceilensibus, proditur à Ziphaeis. Tradito in manus suas Saulo, cum reuerentia parcit: in spelunca laciniam chlamydis praescindit: in castris scyphum & hastile dormienti transportat. Manus sociotum incensa Sicelecha, qui lapides in eum tollebant, vix effugit. Occiso Saulo annos ???citer quinque exagitatur ab eius praefectis, deinceps regno integro potitus, Philistinos, Moabitas, Ammonitas, Syrios, Idumaeos, Amalechitas domuit, & familias gigantum aliquot praelijs deleuit. Partis tot victorijs Deum toto corde lauda???, & Ecclesiam quibus potuit ornamentis, decorauit, domicilium & templum Spiritus sancti. Statu rerum florente rapit Bersabeam, Vriam in manus hostium tradit, populum denique suum per prouincias numerat: propter quae facinora à silio Absalone regno exuitur, & lethali lue pestilentiae punitur, & ab Adonia filio iam senex affligitur. Dominus peccata eius abolet, & virum secundùm cor suum appellat. Moritur placidè anno aetatis septuagesimo, regni quadragesimo. Sanctissimus propheta, potentissimus rex, doctissimus musicus, exercitatissimus scriptor. Redemtorem mundi è sua oriturum posteritate, è Nathane propheta audit, regno???ue sempiterno Christi gratia & benesicentia perfruitur: nam filius Abrahae & Dauidis in historia Euangelica Christus praedicatur. Ioabvs, filius Zaruiae natu maximus, Dauidis auunculus, & summus copiarum dux, vir animo ferox, ingenio callidus, & vindictae cupidus. Externa pro Dauide bella gessit, contra Syros, Ammonitas, Philistinos: domestica, contra Saulum, Absalonem, Sebam: quibus omnibus victor fuit. Durante bello ciuili, manu sua interficit viros praestanres, Abnerum durum ducem Sauli, & Amasam ducem Absalonis, consobrinum suum: sed vtrunque per insidias: ipsum denique Absalonem hasta traiecit co̅tra regis voluntatem. Quibus factis Dauidem ita alienauit, vt prae aegritudine verbis illum tristissimis deuoueret. Hoc vnum egit salutariter, quòd regi populum numeraturo, vera & graui sententia contradixit. Cum Adonia tumultuante conspirans, mandato Solomonis, in ipso sacrario, ad quod confugerat, in terficitur. Ioas, Iehu nepos, aui sui successibus vsus est. Regem Iudae Amasiam temerè se prouocantem capit, & nobilitatem praecipuam secum abducit. Vrbem sacram spoliat, muri partem demolitur, nobiles templi thesauros asportat. Elisaeum aegrota̅tem cùm inuiseret, certis signis instituitur, quas esset habiturus victorias. Latrones Moabitarum reprimit: Azahelem, anteà inuictum, superat. Benadadum eius???ue filium praelijs tribus frangit. Oppida & vrbes vi ademtas, armis recuperat. Ideò seruator populi cognominatus est, & regnauit cum dignitate & finitimorum terrore, anno sedecim. Ieroboamvs, Ioae filius, animo & felicitate patre no̅ inferior, regiam Syriorum vrbem Damascum capit, pulsis???ue & fugatis hostibus, veteris Israëlis fines ac terminos restituit, multisque modis crudelitate̅ & superbiam Syrorum vlciscitur. Aures autem praebens hypocritis, Deum ex animo se eutus no̅ esc. Regnauit annum vnum & quadraginta. Cùm Antiochus Epiphanes Iudaeos à patria religione abducere conaretur, & iam pleriq; metu territi paruissent: Matathias Ioannis filius, qui fuit Simeonis ex Assamonaeo geniti, sacerdos Hierosolymis, ortus à Ioaribo, Modinum incolens, cum quinque filijs fortissimis, Ioanne Gaddo, Simeone Thassi, Iuda Machabaeo, Eleazaro Abaran, & Ionathane Appho cognominatis, regis edictum spreuit: Iudaeum ad aram idoli accedentem, cum Apelle regio praefecto occidit, in & so litudinem cum suis relictis facultatibus confugit, manu???ue & societate Asidaeorum, qui erant Israëlitarum fortissimi, c???llecta, hostes ex improuiso adortus caecidit, pueros per vim circuncidit. Moriens filijs quinque praecepit, vti vestigia sua secuti, legem Domini contra regem defenderent. Mortu??? anno regni Graecorum, centesimo quadragesi mosexto, principatus sui primo. Modinipatrio sepulcro illatus, & ab omnibus Israëlitis deploratus. 1. Machab. 2. Ivdas Matathiae tertius filius, alio nomine Machabaeus, robore leoni, armis giganti, impetu flammae grassanti fuit comparatus. Suscepta legis diuinae & populi afflicti defen sione, semper ad orandum priùs, quàm ad praeliandum accessit. Cum regibus Syriae Antiocho & Demetrio, item cum eorum legatis, praelia fecit secunda. nam Apollonium caecîdit, Seronem vicit, Gorgiam fugauit, Lysiae copias fudit, Timotheum ter repulit, Nicanori denique restitit. Praeterea contra Idumaeos, Ammonitas, Galaaditas, Galilaeos, Arabes, Philistinos bella grauia gessit. Vrbes item nobiles Ephronem, Samariam, Hebronem, & alias plurimas populatus est. Hostes saepè multos deleuit, ne vno quidem milite suo aut amisso, aut vulnerato. Templu̅ Hierosoly mitanu̅ purgauit, statuam inde Iouis eiccit, alias abominationes sustulit: anno secundo, mense sexto, postquam captum fuerat. Tot rebus intra annos paucos cum laude gestis, foedus cum Romanis init. Vocatus à Nicanore ad colloquium, insidias sentit, & declinat: cum Bacchide praelio congressus, magis fatigatus, quàm victus est, & desertus à suo milite, stationem ipse non deferens oppetit fortissimé. À Simone & Ionatha fratribus Modinum defertur, ad maiorum suorum monumenta: vir nulli veterum aut gloria, ??? felicitate inferior. Ionathas, quintus & vltimus Matathiae filius, cognomi??? [2082] Apphus, contra Galaaditas à Iuda fratre missus, octo millia hostium vincit, vrbes aliquot expugnat, mares in ijs omnes interficit. Post Iudae obitum dux electus, valdè diminutis Iudaeorum viribus, populi reliquias colligit, & inter Iordanem ac lacum Aspharem castra figit. Bacchides die Sabbatho in ipsum irruens, mille suorum occisis, pedem refert: nec procul abfuit, quin manu Ionathaeinterficeretur. Iambrios, qui Ioannem fratrem eius oppresserant, stratagemate vlciscitur: insidiatores à Bacchide immissos quinquaginta occidit. Cum rege Syriae Alexandro init amicitiam, Ioppen expugnat, Azotum sapit armis, Ascalonem deditione, Accaronem munere. Cultus est ab Alexandro regé & Demetrio, item à Spartanis & Romanis. Rursus ab eodem Demetrio deceptus dedemùm à Tryphone circumuentus, interficitur, cum duobus filijs: quorum ossa Simon Modinum tra̅sfert ad sepulcrum patriu̅, ad quod septem tam excelsas pyramides erexit, vt praeternauigantibus prospectum longè praeberent. Asinaevs & Anilaevs Iudaei, à matre ad textrinum opificium adhibiti in vrbe Babyloniae Neerda, ab officinae magistro, quòd aliquantò seriùs ad operandum accessissent, castigati verberibus, detractis armis de pariete, contulerunt se in quendam locum vbere̅ pascuis, & frugum fertilem. Ad eos mox confluxit iuuenum quisque egentissimus: quorum armis stipati, iam pro ducibus sese gerebant, & arce constructa, cum satrapa Babyloniae, die Sabbathieos aggredi parante, feliciter dimicarunt. Artabanus Parthorum rex eorum virtute delectatus, data fide in suum conspectum venire iussit, multis???; donatos muneribus Babyloniae curam habere, & Populum in officio continere praecepit. Creuerunt sensim opes Asinaei, adeò vt Mesopotamia tota ab illius penderet nutibus In hac felicitate florentior in dies exegit annos quindecim. Iosephus lib. 18. cap. vlt. Antiq. Hierosolymorvm. In expugnanda Hierosoly mitana vrbe, quam Christiani Principes anno mxcix. instituêre, praecipua fuit virtus Godofredi Bolionij, qui primus murum conscendit, & Balduino fratri auctor fuit, vt portas recluderet. Capta vrbe, cùm Christiani humeris in regiam delatum, regem crearunt. Is regni quidem titulum non abnuit. coronam verò auream reiecit, indignum arbitratus, illic aureo diademate hominem vti, vbi rex regum Christus spineam coronam pro redemtione humani generis tulisset. Clementem, regis Babyloniorum Solymanni militiae principem, cum quinquaginta millibus hominum Ascalonem venientem, classe frumento & ma chinis onusta, praelio vicit, & ad triginta millia hominum interfecit. Inde mira felicitate victoriae vsus, Ioppen & Ramulam expugnauit, quae impedimento Christianis erat, quò minùs tutò ab Ascalone Hierosolymam proficiscerentur. Obsedit & Caipham, quae alio nomine Prophoia dicitur, ad Carmeli radices sitam. Verùm durante adhuc obsidione Tiberias Galilaeae vltrò sese obtulit, Caipha non ita multò pòst ex foedere recepta. Anno pòst febri correptus moritur, Salutis 1101. Platina in Paschali II. Aegyptiorvm, Aeihiopvm. Thearcho, Aethiopiae rex maximus, externas gentes subegit, Europae???; populos, vsque ad Herculis perueniens columnas: vt auctor est Strabo, ex Megasthenis historia. Sesostris Aegyptiorum rex, orbis imperium affectans, bello multas gentes subegit. Diodorus lib. 1. cap. 4. Syraconus Medus, summus bello dux, Sauarem Chairensem Sultanum occidit, regnum???ue Iosepho nepoti ex fratre reliquit: qui Chairensem Calipham per simulationem adorandi, claua interfecit: ea???; de causa Caliphae Baldacensi gratissimus: Saladini, hoc est, correctoris legis Mahumetanae nomen obtinuit, quod schisma inter duos Caliphas sustulisset. Ardebat cupiditate imperij, gloriae???ue, nec ei fortunae, nec ipse fortunae deerat. Acer, impiger, solers, audax, liberalitate mira, in acie ferox, in victoria mitis: nulla cordi voluptas, nisi dominatus auge̅di: animo veriùs magno quàm pio. In primis Orienti vniuerso iura vt daret, id contendebat, id elaborabat. Christianis Hierosolymam eripuit, multis???ue victorijs illustris decessit: interiorem tunicam suam in castris circumferri, & hoc solum ex tantis trophaeis sibi in morte superesse proclamari iussit. Aemilius. Fuit Caytbeivs Aegypti Syriae???ue Sultanus, natione Cercassius, & conditione seruus, caeterùm bello acer, & virtute magnitudine???ue animi maximorum regum nemini secundus. Is Mamaluchorum suffragijs regnum adeptus, plurima ac dissicillima bella singulari felicitate confecit. Nam & Baiazetis Turcorum Imperatoris ingentes copias, Cherseogle eius genero fortissimo duce capto, ad Tarsum latè caecîdit: & Assimbei regis, qui è Mesopotamia, Birtha vrbe in Euphratis ripis occupata, Syriam inuadebat, conatus infregit: domuit vtramque Arabiam, & seruile bellum oppressit, quo nullum periculosius fuit, quum innumerabiles subserui Aethiopes, coniuratione facta, captis armis ad delendos Mamaluchos in vnum ex repentina fuga coiuissent. Iouius libro primo Historiae. Assyriorvm, Medorvm, Persarum, Parthorum. Ninvs, primus Assyriorum rex (cùm principiò rerum, gentium nationum???ue imperium penes reges esset, quos ad fastigium huius maiestatis non ambitio popularis, sed spectata inter bonos moderatio prouebebat, quibus fines imperij magis tueri quàm proferre mos erat) primus omnium veterem & quafi auitum gentium morem noua imperij cupiditate mutauit: primus bella finitimis intulit, ad Libyae terminos vsque perdomuit, magnitudinem quaesitae dominationis continua possessione firmauit. Domitis proximis (cùm accessione virium fortior ad alios transiret, & proxima quaeque victoria instrumentum sequentis esset) totius Orientis populos subegit. Diodorus Siculus libro secundo, capite primo, ex Ctesia Gnidio. Iustinus libro primo, ex Trogo: Sabellicus libro primo Enneadis 1. Cyrvs filius Persarum regis Cambysis, ex Mandane filia Astyagis Medorum regis, exigua cum Persarum manu rem aggressus, Medis quidem Hircanijs???ue lubentibus imperauit: Syros verò & Assyrios, & Arabes, & Cappadoces, & Phryges vtrosque, & Lydos, & Cares, & Phoenices, & Babylonios vi subegit: atque etiam Bactrianos, Indos, Cilices, Saccas item, Paphlagones, Megadinos, & nationes alias permultas, quarum ne quidem nomina quis commemorando recensuerit, imperio suo complexus est. Idem Graecos Asiaticos & Cyprios, Aegyptios???ue, factis per mare expeditionibus, suam in potestatem redegit. Harum ille gentium dominatu potitus est, quibus neque cum ipso, neque inter se lingua communis erat. At verò nihilominùs metu sui tantum terrarum ita poterat obire, vt omnibus formidine perculsis, nemo aduersus ipsum aliquid moliri auderet. Idem tantam in hominum animis cupiditatem excitare poterat ad praestandum ea, quae ipsi grata forent: vt omnes perpetuò regi ex ipsius arbitrio cuperent. Tot nationes, vt ex ipso penderent effecit, quas etiam enumerando referre difficile fuerit, quaquâ versum à regia quis ordiatur: siue ad orientem, siue occidentem, siue septentrione̅, siue meridiem. Xenophon de Institutione Cyri, libro primo. Cambyses, filius Cyri, cùm bellum gereret cum Arphacsado rege Medorum, & auxilia ab omnibus gentibus vsque ad Aegyptum postulasset, ea???ue negata illi essent: victor bellum intulit eis qui auxilia non miserant, misso Holoferne cum magnis copijs, qui omnes subegit. Cùm Bethuliam Iudaeae vrbem obsideret, dolo Iudithae occisus est. Suidas. Megasthenes in quarto Indicorum declarare contendit Nabvcodonosorvm Magnum regem Babyloniorum Herculem fortitudine, & rerum gestarum magnitudine praecessisse, eum???ue maximam Africae partem, & Hispaniam subiugasse. Iosephus lib. 1. contra Apionem. Datames, patre Camissare, natione Care, matre Scythissa natus, primùm è militum numero fuit apud Artoxerxem, eorum qui regiam tuebantur. Pater eius Camissare, quòd & manu fortis, & bello strenuus, & regi multis locis fidelis erat repertus, habuit prouinciam Ciliciae iuxta Cappadociam, quam incolunt Leucosyri. Datames militare munus fungens primùm, qualis esset apparuit bello, quod rex aduersus Cadusios gessit. Namque hîc, multis millibus regiorum interfectis, magni fuit eius opera. Quò factum est, cùm in eo bello cecidisset Camissares, vt paterna ei traderetur prouincia. Pari se virtute postea praebuit, cùm Andophradates iussu regis bello prosequeretur eos, qui defecerant. Namque eius opera, hostes, cùm castra iam intrassent, profligati sunt, exercitus???ue reliquus conseruatus regis est. Qua ex re maioribus rebus praeesse coepit. Thyum Dynastem Paphlagoniae, qui à rege defecerat, viuum cepit. In locum Pharnabazi suffectus, Aspim regulum Cataoniae, quae Cappadociae finitima est, regi infestissimum hostem cum paucis summa celeritate cepit. Interea aulicorum inuidia circumuentus, Pandatis gazae regiae custodis monitu insidias sibi fieri sentiens, à rege cum paucis defecit, Cappadociam & Paphlagoniam. occupauit, Pisidas superauit, Andophradatem missum à rege cu̅ centum millibus peditum, viginti millibus equitum profligauit. Tandem à Mithridate Ariobarzanis filio simulata amicitia perfidè necatus est, vir fortissimus, maximi???ue consilij omnium Barbarorum, exceptis duobus Carthaginensibus, Hamilcare & Hannibale. Probus in Datami. Arsaces Parthus, Macedonibus, qui Persicum regnum annos CCXCIII. tenuerant, eiectis, Parthis regnum peperit. Hinc Arsacidae dicti sunt Parthorum reges. Suidas. Vsvncassano Persatum regi fuit priùs nomen Asimbeco (alij Asimbeum scribunt) tenuit???ue Armeniae portiunculam à principio. Sed quò minor fuit fortuna, eò maior vis animi, modicis copijs saepè praepotentes fudit exercitus. Zenzae Persarum regis legatos quadam de causa ad se missos pa [2083] rùm comiter acceperat. Id insolens factum rex vindicaturus, ingentem exercitum in Asimbecum comparat. Is maiore animo quàm opibus fretus, intrepidè cum rege conflixit, regémque suapte manu occidit. Venit Zenzae extincti filius in victoris potestatem. Hunc tantisper apud se Asimbecus in summo honore habuit, regiam???ue appellationem tribuit, donec Persarum rebus per ocium pacatis, regni???ue gubernaculo recepto, imaginarium regem interfecit. Persarum imperio potitus, omnibus coepit esse formidini & admirationi: vnde scriptorum quidam recentium Vsuncassani appellationem tradunt esse factam, quae vox magnum sonet virum. Sustulit animum ad tam insperatos successus Cassanus, Syriae???; & Aegypto imminebat, quum Callistus III. Pontifex ad eum misit, sua???ue auctoritate mouit, vt bellum in Turcos verteret. Trapezuntem inuasit, & Mahometum Imperatorem duplici praelio cruentissimo vicit. Tandem foedus & affinitatem inter se iunxerunt. Sabell. lib. 7. Enn. 10. Ad Arsengam dum tertiò summi certaminis fortuna̅ periclitatur, multitudine tormentorum expugnatus, infelici exitu superiores victorias corrupit, relicto filio Iacuppo, qui impudicae vxoris fraude perijt, vt regnum Hismaëli Sopho sororis filio, qui demùm terrarum orbem nominis sui fama compleuit, inuade̅dum relinqueret. Iouius lib. 1. Histor. Asiae, Syriae, Ponti. Benadadvs Syriae rex sui seculi potentissimus, cum duobus regibus Iudae, Abia & Asa confoederatus fuit: cum tribus regibus Israëlis, Baasa, Achabo, Ioramo, ferro dimicauit: Baasam vicit vna incursione: cum Achabo tria bella gessit. Primo secum educit reges duos & triginta, sed in fugam conijcitur: altero centum millia peditum amittit, qui gladio occubueru̅t: septem & viginti millia, qui ruina vrbis cuiusdam interierunt: tertio demùm victor fuit, quo & Iosaphatus rex fugatus est, & Achabus sagitta traiectus. Iorami temporibus obsidione & fame pressit Samariam: à qua mirabiliter exercitum eius Deus depulit, ita vt metu & terrore castra opulentissima desereret. Damasci aetate decrepita in morbum incidens, Elisaeum consuluit: sed mox à praefecto suo Azahele, quem ad prophetam miserat, in lecto suffocatur. Selevcvs Nicanor Antiochi filius, vnus ex claris Alexandri ducibus, regnum in Asia adeptus, quatuor clarissimas ibidem vrbes condidit. Seleuciam suo nomine iuxta Tygrim trecentorum stadiorum circuitu: & à patris Antiochi nomine Antiochiam apud Daphnem. In Pieria Laodiceam & Apameam: hanc ab vxoris nomine, illam à matre nuncupatam. Principiò castrorum Tribunus ab Arideo & alijscreatus, pòst in Macedoniam digressus, Babylonem occupauit, Bactrianos vicit, & Indorum gentes, quae post regis interitum, praefectis subita defectione caesis, à Macedonibus defecerant. Sabellicus lib. 7. Ennead. 4. ex Trogo. Mithridates rex, cognomento Eupator, qui sextusdecimus fuit à Dario vltimo Persarum rege, à primo Mithridate, qui à Macedonibus defecit, Pontum???ue occupauit, octauus. Vixit annos duodeseptuaginta, septem & quinquaginta rex fuit, circiter quadraginta cum Romanis bellauit. Paternum regnum longè late???ue auxit, in Graeciam vsque arma protulit, obtinuit???ue mare à Cilicia ad Ionium. Fimbriam vicit, Murenam, Cottam virum consularem, Fabium & Triarium. Eius opes Sylla cohibuit, afflixit Lucullus, Pompeius euertit. Crudele homini ingenium ac saeuum. Vxorem, tres filios, & filias totidem interfecit, occidit & fratrem, & sorores duas. Fuit alioqui inuicto animo, statura ingenti, vt ex eius armis, quae postea Delphis dedicata sunt, potuit intelligi: adeò laboris patiens, vt equis per interualla dispositis, mille vno die stadia conficeret. Sexiuges equos, nonnunquam etiam decemiuges agitasse fertur. Vino & veneri supra modum deditus. Adeò natura interdum in vno vitia virtutibus miscet. Sabellicus libro 4. Enneadis 6. Aderant ei naues quadringentae, ex quibus cataphractae centum fuêre, dicrotae centum: sic enim naues dicunt, quae duobus gubernaculis pariter à prora reguntur & puppi. Habuit equitum quinquaginta, peditum ducenta &: quinquaginta millia: machinarum verò, ac omnis bellici instrumenti, par potentiae eius summa. Depugnabant cum eo reges, dynastae???ue Armeniae ac Scytharum, qui circa Pontum incolunt, supra???ue Maeotidem paludem, & cum Celtis foedus inierat. Caelius libro 29. capite 17. Antiq. Lect. Macedonvm. Philippvs Amyntae filius, annos quatuor & viginti Macedonum rex fuit, minimis???ue occasionibus se ei offerentibus, omnium quae in Europa essent, maximum regnum constituit, & acceptam Macedoniam Illyrijs parentem, multarum ac no bilium gentium & vrbium dominam reddidit. Ob suam denique virtutem ab vniuersa Graecia imperator electus, populis ei vltrò obsequentibus, & raptores Delphici templi, vnde oracula petebantur, vltus, meruit vt inter Amphictyonas nominaretur. In eiusdem pietatis suae mercedem assequutus suffragiorum ius, quod habuerant Phocenses ab eo deuicti. Post Illyrios, Thraces, Paeonas, Scythas, & conterminas eis gentes expugnatas, ad Persarum imperium extinguendum se accinxit. Iam???ue praemissis copijs, Graecas aliquot vrbes in libertatem vindicauerat, cùm fati violentia interceptus, tantos post se reliquit apparatus, vt Alexandro ad eandem expeditionem contra Persas alienis auxilijs haud opus fuerit. Nec tantae res fortunae ipsius potiùs quàm virtuti adscribendae sunt, quòd plurimùm in re bellica, & vi & industrua, magnanimus hic rex excelluerit. Diodorus lib. 16. & Iustinus lib. 7. & seq. Alexander Philippi filius, qui ex rebus gestis Magni cognomen meruit, praelio aduersus Graecos ad Chaeroneam primus sacram Thebanorum cohortem incurrit. Philippo caeso, annos natus viginti, regnum magna inuidia, graui odio pressum accipiens, ad Istrum excurrit, & Syrmum Triballorum regem praelio fudit. Thebanos rebellantes audiens, atque cum eis conspirare Athenienses: quò virum se ostenderet, confestim exercitum per Thermopylas traduxit, dicens: Demostheni, qui puerum se, dum in Illyrico & Triballis ageret, appellauerat: & adolescentulum, cùm Thessaliam inisset: velle sub Atheniensium moenibus virum se monstrare. Thebas itaque excidit, & inflammauit. A'Graecis Isthmia celebrantibus dux Graecorum contra Barbaros declaratus, peditum triginta millia, equitu̅ quinque millia in Asiam profectus, ad Granicum fluuium de Darij Persarum regis ducibus insignem retulit victoriam, caesis Barbarorum peditum, viginti, equitum duobus millibus quingentis. Pisidas oppressit, Phrygiam subiugauit. Dario rege ad Issum in Cilicia memorabili praelio victo, plus centum viginti millibus interfectis, vxorem, matrem, filias, sorores eius cepit: eas tamen neque???attigit, neque decem millia talentûm offerenti Dario reddere voluit. Tyrum septimo mense expugnauit, Gazam cepit, Alexandriam condidit. Ad Ammonis oraculum profectus Aegyptum subiugauit. Arabas Antilibani accolas domuit. Ad Gausamela (non apud Arbela, vt alij volunt) prope Euphratem, Darium cum decies centenis millibus militum occurrentem fudit, & Asiae rex salutatus, in Babyloniam mouit. Susis potitus, Ecbatanis & Persepoli, vt vinctum à Besso Darium accepit, itinere incommodissimo insecutus, mortem eius aegrè tulit, cadauer honorificè sepeliuit. Sagitta in crure ictus, vt os radij infractum excideret: rursus, lapide secundùm ceruicem afflictus, vt caligo oculis eius offunderetur, quae non paruo spacio tenuit eum: nusquam tamen parcebat sibi in periculis. Sed & transmisso Orexarte amne, quem ipse esse arbitrabatur Tanaim, fusos fugatos???ue Scythas, quamuis ventris fluore infestaretur, ad centum stadia est insectatus. Descendit inde in Hyrcaniam, mox superato Hydaspe in Indiam. Taxilem amicum fecit: Porum acie victum liberaliter habuit. Gangem timiditate suorum victus non transiuit, sed nauibus paratis secundo flumine in Oceanum descendit. À Mallis Indorum bellicosissimis, quorum vrbem oppugnabat, cùm sese è muro in medios hostes proiecisset, penè interfectus est. Gymnosophistas superauit. Classe in Oceano parata, Nearchum ei praefecit. Ipse per Oritas pedestri itinere maximis periculis sexaginta diebus in Gedrosiam peruenit. Cussaeorum gentem, vt Ephaestioni parentaret, ad internecionem deleuit. Ex Perside Babylonem moue̅s, prodigijs quibusdam tetris turbatus, dijs simul & amicis diffidens, Babylone ex febre, siue, vt alij suspicantur, ex veneno perijt, tres & triginta annos natus, vir supra quàm dici possit animi magnitudine excellens. Cum nullo vnquam hostium est congressus, quem non vicerit: nullam obsedit vrbem, quam non expugnauerit: nullam gentem adijt, quam non calcauerit. At qui caeteros vicerat, suorum fraude, vel, quod plures probant, fatali est necessitate victus. Sabel. lib. 6. Ennead. 4. ex Plutarchi vitis, & de Alexandri fortuna: item Diodori lib. 17. Hunc Seneca furiosum iuuenem appellat: Lucanus autem Terrarum fatale malum, fulmen???ue quod ipsum Percuteret populos pariter, & sidus iniquum Gentibus—. Demetrivs Poliorceres dictus, Antigoni Asiae regis ex Alexandri successoribus potentissimi filius, annos natus XXII, ad vrbem Gazam à Ptolemaeo fusus, non multò pòst eundem magno praelio superauit, & Syria eiecit. Conuertit sese inde ad Graeciam à tyrannide Cassandri & Ptolemaei liberandam. Ptolemaeo Cyprum & Salaminem ademit. Post eam victoriam ptimùm Antigonus & Seleucus reges vocari, eorum???ue imitatione caeteri quoque Alexandri successores diadema vsurpare coeperunt. Machinis bellicis & nauibus extruendis omnes reges superauit. Prospero rerum cursu sublati, cùm caeteri reges contra eus conspirassent, magno victi praelio in Asia, Antigonus pugnans octogenario maior cecidit: Demetrius ex LXX. millibus peditum, X. millibus equitum, elepha̅tis LXXV, quinque tantùm millibus peditum, & quatuor millibus equitum receptis, cursum in Graeciam direxit, regno Asiae amisso, quod inter se victores reges diuisêre. Caeterùm cùm filiam Stratonicen Seleuco despondisset, ipse Ptolemaidem [2084] Ptolemaei filiam duxisset: sese recolligens, Athenienses, qui eum profugum ex acie suscipere noluerant, fame deditionem facere coëgit. Lacedaemoniorum regem Archidamum vicit. Alexandro Cassandri filio per dolum occiso, rex salutatus est Macedoniae. Thessalia simul potitus, facta pace cum Pyrrho Epirotaru̅ rege, cùm regna paterna repetere instituisset: exercitu XCVIII. milliu̅, equitum XII. milliu̅, nauium D. conscripto, tribus in illum regibus conspirantibus, Seleuco Babyloniae, Ptolemaeo Aegypti. Lysimacho Hellesponti, & quarto contra foedera irrumpente Pyrrho: Macedonia primùm à suis desertus, & ad Pyrrhum transeuntibus, exutus, in qua annos septem regnauerat, in Asiam nauiga̅s, Seleuco genero ad portas Amanidas sese dedidit, & in Chersonneso Syriae arcta custodia per triennium septus, cùm voluptatibus sese totum man cipasset, ex crapula perijt, annos natus liv, & à filio Antigono magnisica pompa Demetriade Peloponnesi vrbe tumulatus est. Plut. in Demetrio. Evmenes Cardianus, Alexandri Magni scribarum princeps & amicus, defuncto eo Cappadociam & Paphlagoniam obtinuit À Perdicca contra Neoptolemum missus, Macedonibus suis Macedonas magna affecit strage, & Cratero duce post Alexandrum fortissimo caeso, sua manu Neoptolemum confecit. Inuisus ob occisum Craterum Macedonibus, cùm interfecto in Aegypto Perdicca Antigonus contra Eumenem dux delectus esset: in Capadocia dictus ab Antigono per proditione̅, summa virtute & prudentia in Noram arce̅ Lycaoniae perfugit. Ibi obsessus ab Antigono, cùm Antipater in Macedonia decessisset: facta cum Antigono pace, ab Olympiade & Philippo, exercitui, qui in Cappadocia erat, praefectus, contra Antigonum feliciter pugnauit. Verùm Argyraspidae, virtuti & gloriae eius inuidentes, vinctum Antigono prodiderunt À quo fameprimùm maceratus, mox immisso, percussore obtruncatus est, dux & fortitudine & prudentia clarissimus, eo???ue solo fortuna iniquiore vsus, quòd Cardiani imperium & incrementa Macedones aegrè ferrent. Plut. in Eumene., Epirotarvm. Pyrrhvs Aeacidis filius, Molossorum & Epirotarum rex, regno pulsus à Neoptolemo, & ad Ptolemaeum in Aegypto confugiens, reuocatus à suis, cùm Neoptolemo primùm aequauit imperium, mox insidias struentem ad aras obtruncauit: regno???ue potitus, contra Demetrium mouens, cum Pantaucho Demetrij duce singulari certamine congressus, eum primùm vicit, mox & exercitum magna strage affecit. À Macedonibus, qui à Demetrio defecerant, rex salutatus, Lysimachi???ue fraude denuò regno exutus, Tarentinis contra Romanos tulit suppetias: eos???ue ad Sirin flumen, & iterum ad Ascalum magnis cladibus superauit. Sicilia Carthaginenses expulit, Erycis oppidum munitissimum primus conscendit, & expugnauit. In Epirum reuersus, Antigonum insigni praelio superauit. À Cleonymo ad Sparta̅ expugnandam vocatus, cùm id nequicquam ter attentasset, Argos contra Antigonum profectus, cùm vrbem ex insidijs noctu aggressus esset, post magnam caedem caput desuper tegula ictus, ex equo praeceps, caput Zopyro Macedoni amputandum dedit, cùm eum aliquandiu vultus toruitate absterruisset: omnium sui temporis ducum fortissimus & bellicosissimus, verùm nimia siti illorum quae nondum habebat, nihil eorum quae habebat conseruare solitus. Cùm manibus & corpore intentus in praelium esset, & cum ijs, in quos incidisset, dimicaret strenuè, non turbabatur animo tamen, neque destituebatur mente: verùm vt si extra pugnam esset, gubernabat bonis consilijs certame̅, atque accurrebat ipse, vbicunque laborari videret, ad ferendum auxilium. Plutarchus in Pyrrho. Georgivs Castrioto Ioannis filio Epirotarum Principis Amurathi Turcorum tyranno obses datus,, omine futurae gloriae Scanderbechus, hoc est, Alexander dominus, siue magnus, à Turcis appellatus, cùm pro Turcis multa strenuè gessisset, & brachio dextro semper nudo pugnans saepè victor redijsset: tandem occasione captata, Croiam Epiri, caput occupauit, & regno potitus, Christianam libertatem contra Turcos incredibili & animi & corporis robore defendit. Extat de rebus illius gestis commentarius Marini Barletij Scodrensis. Atheniensivm. Fuêre inter Athenienses celeberrimi nominis Imperatores quatuor, Pericles, Miltiades, Cimon, Themistocles, qui gestarum rerum fulgore per quandam exochen Quatuoruiri nuncupantur à Caelio libro 14. capite 12. Antiquarum Lectionum. Pericles centum triremium classe in Peloponnesum aduectus, haud maritima duntaxat est loca populatus, sed in mediterranae quoque transgressus, alios metu intra moenia com pulit: Sicyonios, qui venientem praelio exceperunt, in Nemea fudit, vbi & trophaeum, ex fuso hoste monumentum victoriae statuit, hic???ue supplememto accepto in continentis oram Peloponneso oppositam nauigauit: Acheloi???ue hostia praeteruectus, Acarnaniam excursionibus vastauit. Illud penè incredibile, & ob id ipsum, vt arbitror, memorabile, quòd in tamlonga expeditione contigit, quum opulentam ille ageret classem, siue fortuna ducis, siue prudentia sit factum, nullum aduersum casum Atheniensium quisquam est interea expertus. Sabellicus libro 5. Ennead. 3. Cimon Miltiadis cùm nec fortitudine concedat Miltiadi, nec Themistocli prudentia, vtroque fuisse eum constat innocentiorem. Ac cùm virtute bellica ne tantillo quidem esset illis inferior, mirum quantum pacis artibus antecelluit ijs, id???ue iuuenis etiamnum & scientiae militaris rudis. Praecipuè autem euexit eum Aristides Lysimachi, quòd indolem perspiceret in moribus eius probam, & quò tanquam aduersarium eum The mistoclis ingenio & audaciae obijceret. Cùm Pausanias Spartanorum rex ob tyra̅nidem socijs ciuitatibus exosus esset, Cimoni ob humanitatem & iustitiam sese dedidêre. Et sic Lacedaemonij imperio Atheniensibus cessêre. Dux in Thraciam profectus, Eione oppido capto, fudit acie Persas: Scyron insulam occupauit, & Thesei ossa Athenas deportauit. Liberalissimus fuit, suos???; agros volentibus vtendos fruendos concessit. Nemo ante illum Persicos spiritus magis co̅tudit. Namque ad Eurymedontem circa Pamphiliam terra mari???ue victor, ex sexcentis nauibus ducentas cepit, reliquis oppressis, aut elapsis. Et sic tria confecit Reipubl. suae omnium difficillima, apud hostes pacem, imperium inter socios, cum Lacedaemonijs concordiam. Vt insignis athleta praelijs vno die duobus victor, ac decus Salaminu̅ terrestri pugna nauali Plataeense transgressus institit victorijs, naues???ue Phaenissas LXXX. quae non interfuerant praelio, ad Hydrum eximprouiso aggressus confecit. Hoc factum adeò animum fregit regis, vt nobilem illam pacem iniret: vt semper à mari Graeco curriculum equi abstineret, neque intra insulas Cyaneas & Chelidonias longam nauem vel rostratam haberet. Calisthenes vetò negat ita foedere pactum barbaru̅: sed re id illius metu victoriae praestitisse, ac tam procul à Graecia se remouisse, vt quinquaginta nauibus Pericles, & Ephialtes triginta Chelidonias superuecti, nihil viderint classis barbaricae. Conuertit sese inde ad vrbem aedificijs nobilitandam ex praeda bellica. Nec multò pòst Persas ex Chersonneso Thracia eiecit. In omnibus actionibus suis populi nimiam libertatem contra optimates, quamuis renitente multùm Pericle, cohibere studuit. Lacedaemonem terraemotu concussam, & bello seruili Ilotarum pressam, liberauit. Virtuti eius inuidentes aduersarij, praetetu quòd La cedaemonijs plus aequo addictus esset, eum ostracismo vrbe eiecerunt. Caeterùm ad Tanagram à Spartanis victi, reditum ei decreuerunt. Bellum à Peloponnesijs imminens composuit, & Graeciae salutis simul atque decoris causa, nauibus ducentis ad inuadendam denuò Aegyptum & Cyprum profectus (iam enim Themistocles ad Persam transfugerat) cùm maximum terrorem Persis incussisset: in obsidione Citij vel morbo vel vulnere perijt. Ossa eius in Atticam relata. Ab illius satis nihil vltrà contra barbaros praeclari ab Graeco duce est vllo editum: sed à concionatoribus & belli facibus in se mutuò versi, cùm intercederet nemo, in bellum exarsere: ac laxamentum rebus regis dederunt, exitium verò opum Graeciae inuexerunt, supra quàm dicendo exaequaris, graue. Diu pòst quidem Agesilaus armis in Asiam promotis bellum cum ducibus regijs, qui prouincijs maritimis praeerant, breuelibauit, nec re magnifica vlla vel memorabili gesta Graecorum seditionibus & tumultibus abreptus deintegrò exortis recepit se. Plutarchus in Cimone. Miltiades Cimonis filius, superioris pater, Apollinis oraculo ad deducendam in Chersonnesum coloniam ab Atheniensibus missus, eam subegit, Lemnumsimul & Cycladas insulas inpotestatem redegit, & dignitate regia, quamuis careret nomine, ijs praefuit. Qua̅do Darius co̅tra Scythas profectus est, ponte̅ in Istro rescindi suasit, vt Darius interclusus reditu à Scythis interficeretur, & Graecia metu liberaretur. Verùm Histiae o Milesio repugnante, Athenas redijt. Datidem & Artaphernem Darij duces cum centum millibus peditum & decem millibus equitum in Marathonio campo Atticae cum decem millibus suorum caecîdit, & Graecia excedere coëgit. Classe septuaginta nauium insulas, quae cum Medis senserant, subegit. Parùm cùm frustrà obsedisset, ab ingrata ciuitate proditionis falsò insimulatus, cùm multa quinquaginta talentorum soluere nequiret, in carcere obijt. Reuera autem suspectam habebant potentiam eius ciues, & gloriae inuidebant. Probus in Miltiade. Themistoclis vitam Plutarchus prolixè descripsit. Laudes eiusdem eleganter Diodorus Siculus lib. 13. persequitur. Nicias Nicerati filius Atheniensis, inter Thucydidem Milesij & Theramenem Agnonis, viros optimos, ab Aristot. numeratus, munificentia sua Atheniensem populum deliniuit. In ipso impetu rei gerendae impiger & strenuus, verùm ad audendum cunctatior erat & timidus, atque superstitiosior quàm par esset. Fortunae omnia sua referebat accepta. Cythera insulam cepit, Thraciae multa subiugauit, Minoa insula potitus est, Corinthios vicit, Thyream cepit, Laconiae oram populatus est. Tandem inter Athenienses & Lacedaemonios pacem & societarem firmauit: quae pax Nicaea dicta est, nisi eam Al [2085] cibiades sua astutia corrupisset. Cùm rogante Alcibiade bellum Syracusanum populus sciuisset, vehementer ab ea expeditione populum deterruit. Verùm cùm surdis caneret, Alcibiadi & Lamacho collega vel inuitus additus fuit, vt illorum praecipitantiam maturis consilijs suis refraenaret. Alcibiade autem rei capitalis accusato, relictus cum Lamacho, cunctationenimia occasionem rei bene gerendae videtur amisisse. Portum tame̅ Syracusanum occupauit, & muro cinctis Syracusanis, eos ad deditionem compulisset, nisi Gylippus Lacedaemonius hostibus venisset subsidio, qui Niciam classe superauit. Demosthenes cum LXXIII. nauibus auxilio missus est Niciae. Cuius temeritate cùm fusi essent Athenienses, de fuga cogitans Nicias, & vndiqueinclusus, bello nauali bis victus, cùm terrae sese commisisset, cum toto exercitu captus, & à Syracusanis lapidibus cum Demosthene obrutus est, Atheniensibus detrusis in latomias. Plut. in Nicia. Phocion Atheniensis quadragies quinquies cum imperio praefuit exercitui, & potuit gregarij militis vita illustrari, si quis tot stipendia fecisset, quot ille obiuit imperia. Sabell. de Senectute decrepita lib. 1. cap. 7. Conon Atheniensis, Peloponnesio bello accessit ad rempublicam: in eo???ue eius operae magnus fuit vsus: nam & praetor pedestribus exercitibus praefuit, & praefectus classis res magnas mari gessit, omnibus???ue vnus insulis praefuit. Pheras cepit colonia̅ Lacedaemoniorum. Extremo Peloponnesio bello, cùm apud Aegos flumen copiae Atheniensium à Lysandro sunt deuictae, cum octo nauibus in Cyprum effugit. Contulit inde se ad Pharnabazum Ioniae & Lydiae satrapam, ei???ue se coniungens missum à Lacedaemonijs Agesilaum, quo minus Asiam Tauro tenus subiugaret, impedimento fuit. Legatus à Pharnabazo ad regem missus, tantum effecit, vt rex Tisaphernem hostem iudicauerit, & classis contra Lacedaemonios comparandae negotium dederit. Lacedaemoniorum classem, cui Lysander praeerat, apud Gnidum adortus, magno praelio fugauit, multas naues cepit, complures depressit. Qua victoria non solùm Athenae, sed etiam cuncta Graecia, quae sub Lacedae moniorum fuerat imperio, liberata est. Conon cum parte nauium in patriam venit, muros dirutos à Lysandro vtrosque & Piraeei & Athenarum reficiendos curauit, pecuniae???ue quinquaginta talenta, quae à Pharnabazo acceperat, ciuibus suis donauit. Cùm magnam auctoritatem sibi pugna illa nauali comparasset, clàm dare operam cepit, vt Ioniam & Aeoliam restitueret Atheniensibus. Id cùm minus diligenter esset celatum: Teribazus, qui Sardibus praeerat, Cononem euocauit, simulans ad regem eum se mittere velle. Magna festinatione huius nuncio parens, cùm venisset, in vincula coniectus est. In quibus aliquandiu fuit. Nonnulli eum ad regem abductum, ibi???; perijsse, alij effugisse scribunt. Probus in Conone. Eius certè fortitudini tritum testatur adagium, Bellum Cononi curae fuerit. Iustinus lib. 5. Timothevs Cononis filius, Atheniensis à patre acceptam gloriam multis auxit virtutibus. Fuit enim disertus, impiger, laboriosus, rei militaris peritus, neq; minus ciuitatis regendae. Olynthios &. Byzantios bello subegit. Samu̅ cepit: in qua oppugnanda, superiori bello, Athenienses mille & ducenta talenta consumserant. Hanc ille sine vlla publica impensa populo restituit. Aduersus Cotyn bella gessit, ab eo???ue mille & ducenta talenta praedae in publicu̅ detulit. Cyzicum obsidione liberauit. Ariobarzani simul cum Agesilao auxilio profectus est: à quo cum Laco pecuniam numeratam accepisset, ille ciues suos agro atq; vrbibus augeri maluit, quàm id sumere, cuius partem domum suam ferre posset. Itaq; accepit Erichthonem & Sestum. Idem classi praefectus circumuehens Peloponnesum, Laconicam populatus, classem eoru̅ fugauit. Corcyram sub imperium Atheniensium redegit, socios???ue idem adiunxit Epirotas, Athamanas, Chaonas, omnes???ue eas gentes, quae mare illud adiacent. Quo facto, Lacedaemonij de diutina contentione destiterunt, & sua sponte Atheniensibus imperij maritimi principatum concesserunt, pacem???ue his legibus constituerunt, vt Athenienses mari duces essent. Quae victoria tantae fuit Atticis laetitiae, vt tum primùm arae Paci publicae sint factae, ei???ue deae puluinar sit institutum. Cùm Iphicrace iam senex ad subigendam Samum missus, à Chare proditionis falsò accusatus, & ab ingrata ciuitate centum talentis multatus, Chalcidem abijt, ibi???; obijt. Probus in eius vita. Chabrias Atheniensis, cùm Boeotijs subsidio venisset, fugato Agesilai conductitio milite, reliquam phalangem loco vetuit cedere: obnixo???ue genu, scuto, proiecta???ue hasta, impetum excipere hostium docuit. Id nouum Agesilaus intuens, progredi non est ausus, suos???; iam incurrentes, tuba reuocauit. Hoc vsque eò Graecia fama celebratum est, vt illo statu Chabrias sibi statuam fieri voluerit, quae publicè ei ab Atheniensibus in foro constituta est. Ex quo factum est, vt postea athletae, caeteri???ue artifices, his statibus, statuis ponendis vterentur, cùm victoriam essent adepti. Multa in Europa bella administrauit, cùm dux Atheniensium esset. In Aegypto Nectenabum adiutum profectus, regnum ei constituit. Fecit idem Cypri, sed publicè ab Atheniensibus Euagorae adiutor datus: neque priùs inde discessit, quàm totam insulam bello deuinceret. Bello inter Aegyptios & Persas conflato, Athenienses cum Artoxerxe societatem habeba̅t, Lacedaemonij cum Aegyptijs, à quibus magnas praedas Agesilaus rex eorum faciebat. Chabrias Aegyptiae classi praefuit, pedestribus copijs Agesilaus. Praefecti regis Persae legatos miserunt Athenas, questum, quòd Chabrias aduersum regem bellum gereret cum Aegyptijs. Athenienses diem certam Chabriae praestituerunt, quam ante domum nisi redisset, capitis se illum damnaturos denunciarunt. Hoc ille nuncio Athenas redijt, mox in Cyprum abijt. Bello sociali oppugnabant Athenienses Chium: erat in classe Chabrias priuatus, sed omnes, qui in magistratu erant, auctoritate anteibat, eum???ue magis milites, quàm qui praeerant, aspiciebant. Dum primus studet portum intrare, caeteris non secutis, circumsusus hostium concursu, cùm fortissimè pugnaret, nauis rostro percussa cepit sidere. Hinc cùm refugere non posset, nisi se in mare deiecisset, quòd suberat classis Atheniensium, quae exciperet natantem, perire maluit, quàm armis abiectis nauem relinquere, qua vehebatur. Id caeteri facere noluerunt, qui nando in tutum peruenerunt. At ille, praestare honestam mortem turpi vitae existimans, cominùs pugnans, telis hostium interfectus est. Probus in eius vita. Iphicrates Atheniensis, non tam magnitudine rerum gestarum, quàm disciplina militari nobilitatus est, CI. Olymp. Fuit enim talis dux, vt non solùm aetatis suae cùm primis compararetur: sed ne de maioribus natu quidem quisquam anteponeretur. Multum vero in bello est versatus: saepè exercitibus praefuit, nusquam culpa malè rem gessit: semper consilio vicit, tantum???; eo valuit, vt multa in re militari partim noua attulerit, partim meliora fecerit. Seuthen socium Atheniensium in Thraciae regnum restituit. Artoxerxi contra Aegyptiu̅ regem auxilio missus est cum mercenario milite. Lacedaemonijs subsidio fuit contra Epaminondam. Senex in patria obijt. Probus in eius vita, & Diod. lib. 15. Callistratvs Empedi filius, in Sicilia ad Asinarum Amnem, Atheniensium, & eorum, qui eius expeditionis socij fuerant, copijs propè ad internecionem deletis, per medios hostes equitibus, quorum ipse dux erat, viam fecit: ac deinde Catanen cum magna suorum parte incolumis elapsus, mox eadem via Syracusas pergens, eos opprimere est conatus, qui castra Atheniensium diripiebant. Ibi quinque ex hostium numero caesis, ipse equo saucio aliquot lethalibus vulneribus acceptis, parta & Atheniensibus, & sibi insigni gloria, seruatis???ue, quibus imperarat, equitibus, mortem oppetijt. Pausanias in Achaicis. Spartanorvm. Ad Thermopylas missus Leonidas, Spartiatarum rex, contra Xerxem, mille solùm ex omni exercitu delegit. Ephoris admonentibus, paruam admodum ab eo aduersus tantas copias nauium vim delectam, imperantibus???ue vti maiorem assumeret, perplexè respondit. Ad prohibendos ab ingressu Barbaros eum vtique numerum satis esse: ad eam verò rem, quam paratum irent efficiendam, haud pluribus indigere. Significans, ad muniendum aditum sese tirulo tenus proficisci: re vera autem ad oppetendam pro communi libertate mortem. Quòd si mille soli, quos delegerat, secum proficiscantur, Spartam eorum caede fore clariorem: sin vniuersi Lacedaemonij eò contendere perrexerint, nomen Lacedaemonium funditùs periturum: neminem enim eorum ausurum fugere. Eò profectus, innumeras Xerxis copias in angustijs sustinuit, neque superari potuit, priusquam Trachinius Ephialtes Persis per montem circunductis, suos prodidit. Quod factum cùm rescisset Leonidas, alijs fugam suadentibus, ipse immortali gloria animo concepta, reliquos omnes discedere iubet, sese ad meliora patriae tempora, maiores???ue fortunae impetus cum alijs Graecis reseruent: sibi cum Lacedaemonijs loco perstandum, neque vlla ratione creditum praesidium deserendum. Decere enim duces ac principes Graeciae, praestantius aliquid & difficilius caeteris aggressos, fortiter occumbere. Hac sententia habita, reliqui omnes sese inde mox proripiunt. Leonidas accensos spontè ad facinus iam conceptum milites pro voto nactus, iubet vti properè ita prandeant, ta̅quam sint apud inferos coenaturi. Mox hortatur, vt se sequuti, in castra hostium irrumpant, quoscunque obuios obtruncent, inde sese ad regis praetorium conferant: sibi nanque regis primum opprimendi (si fortuna faueat) consilium esse. Caedesper noctem Barbarorum maxima. Xerxes in loca tuta se recepit. Die facto, paucitate Graecorum perspecta, multitudine sua eos obruerunt Barbari vniuersos. Horum virtutem nemo satis vnquam profectò poterit admirari: quibus vna mens extitit adeò ad mortem vsque obnixa, ne patria instituta desererent, quibus???ue sua sponte offerre animas intrepidè pro communi Graeciae salute summa voluptas fuit, ac fortiter & honestè interire, quàm turpi [2088] seruitute ignauam vitam trahere. Diodorus libro vn decimo. Tisameno Antiochi filio, Eleo, consultanti vaticinium apud Delphos de prole, respondit Pythia, Quinque ipsum maximas palmas è certaminibus reportaturum. Oracula non intellecto, Tisamenus gymnasijs operam dabat. Cum???ue se exerceret ad quinque certamina, in vno dum currit Olympia, venit in contentionem victoriae cum Hieronymo Andrio. Lacedaemonij interpretantes non ad gymnica certamina spectare Tisameni oraculum, sed ad bellica, eum mercede conduxêre, vt vnà cum Heraclidis bellorum dux regibus foret: eúmque ciuitate donauêre, cum Hegia fratre. Itaque Spartiate effectus, quinque maxima certamina ex oraculo obtinuit. Vnum contra Persas ad Plataeas. Alterum, in Tegea cum Tegeatis atque Argijs. Tertium, in Dipaeensibus cum vniuersis Arcadibus, praeter Mantineos. Quartum, cum vniuersis Arcadibus, praeter Mantineos. Quartum, cum Messenijs ad Isthmum. Vltimum, in Tanagra cum Atheniensibus & Argijs. Herodtus lib. 9. Brasidas Sprtanus, cùm Pylum Demosthenes Atheniensis occupasset, & inde tanquam ex arce Laconibus omnia faceret infesta, & terra mari???ue Pylum adorti essent Spartani, neque tamen ex triremium praetoribus vllus carinam terrae primus appellere auderet, ob litoris asperitatem: ipse nautam suum è prora inclamans, iubet, vt nihil de carina prorsus curando, quantis adniti viribus posset, triremem in terram contorqueat. Turpenamque esse Spartanis, quibus animam pro victoria semper effundere promtum sit, nunc in eadem necessitate positos, parcere malle carinis, quàm vincere: ac coràm spectando, pati Athenienses per vim Laconica potiri. Nauta appellere coacto, simulac triremis ad terram stetit, ille in descensu collectis armis adstans, hostium agmen in se irruentium immoto corpore excepit: plerosque primo congressu ante alios celeriùs audacius???ue occursantes necauit. Deinde multitudine ingruente, cùm multa in vnum vndique tela conijcerentur, crebris ictibus sauciatus, nihilominus contrà perstitit. Postremò, iam languentibus viribus concidit: clypeus sinistra elabitur, quem hostes abstulêre. Ipse inter aceruos cadauerum, semianimis à suis excipitur: tantum caeteris virtute audacia???ue praeferendus, quantum omnium iudicia, disciplinae???ue ipsius militaris maiestatem legem???ue superauit: vt quod caeteris capite luebatur, si quis in pugna clypeum amisisset, huic in eadem causa deprehenso non supplicij modò censuram illam attulerit, sed ad summam propè gloriam adscriptum suerit. Post eam cladem exercitu accepto Megarenses obsidione liberauit, Chalcidenses ab Atheniensibus deficere curauit. Amphipolim in Thracia subegit, Toronam quoque. Tandem acie congressus cum Cleone Atheniensium duce ad Amphipolim qui fortissimè ante omnes pugnans, inter stratos à se hostium aceruos, heroicè vitam tradidit: interfecto pariter inter dimicandum altera ex parte Cleone. Nunciata Lacedaemone victoria, simul & morte Brasidae, matrem eius percunctatam à nuncijs ferunt, qualem Brasidas in acie se praebuisset: respondentibus illis, omnium longè Lacedaemoniorum apparuisse, fortissimum, fortissime???; dimicasse: subintulit, Brasidam filium suum bonum sanè fortem???ue virum fuisse, plerosque tamen alios longè se virtute praestantiores & habuisse antea, & reliquisse conciues. His verbis passim per vrbem diuulgatis, Ephori publicis honoribus ac laudibus ornarunt mulierem, cui patriae laudes & maiestas, publica filij sui gloria chariores extitissent. Diodorus lib. 12. Pavsanias Lacedaemoniorum dux, Mardoniu̅ cum CCCM. Persarum ad Plataeas vicit: classi praefectus Hellespontum & insulas in potestatem redegit. Caeterùm tyrannidem & libidinem eius socij exosi, ad Athenienses defecerunt. Ipseprospero rerum cursu elatus, Byzantio capto, Persas nobilissimos regi remisit, & per literas coniugium filiae regis pactus, Graeciam sese illi proditurum pollicitus est. Spartam reuocatus, cùm per puerum Argilliu̅ proditus esset: in Chacioeci templo, quò confugerat, fame perijt. Probus in eius vita. Agis iunior Spartanorum rex, Graecia in spem recuperandae libertatis erecta, Lacedaemomijs auctoribus, copias Alexandro absente in Macedones parauit. Sed medio belli apparatu, cum Antipatro, qui ad primos Spartiatarum motus cum valido exercitu occurrerat, manum conserere coactus, adeò ferociter in hostes dimicauit, vt inclinante suorum acie intrepidè omnem Macedonum impetum solus exceperit, atque ibi cominus eminus???ue petitus, multis???; vulneribus confossus, tandiu ex aduerso stetit, quoad fluuio sanguinis exhaustum corpus supra arma corruit ad terra̅. Inde à suorum globo (non enim adhuc tota acies ad fugam inclinarat) sublatus in pedes, quum paululùm quieuisset, in hostem ferociùs quàm antea conuersus, suos ad praelium instaurandum hortatus est. Fuit???; deinde certamen acerrimum, Spartanis vetera decora intuentibus praesentia & multò maiora Macedonibus: his pro gloria & imperio, illis pro libertate dimicantibus. Locorum angustiae effecerant, vt ad multum diei sit dubio marte dimicatum. Demùm Spartanorum fortuna inclina̅te, Agis, vbi res perditas vidit, se à quibus gestabatur, deponi iussit. Ibi cum dolore vulnerum pedibus consistere non posset, poplitibus innixus, vt spacium daretur suis ad euadendum, clypeum hostibus obiecit, ferrum vibrans ab hostibus quaerere; Ecquis eorum iacenti sibi spolia detraheret. Nemo erat, qui cominus lacessere auderet, sed multa in vnum tela vno tempore cadebant, quae impunè excepta in hostem remittebat, donec pectore lancea traiecto, moribundus in clypeum procubuit, minor felicitate, viribus & animi praestantia nihilo Alexandro inferior. Sabellicus libro quinto, Enneadis quartae, ex Diod. lib. 17. Post Leuctricam cladem cùm Thebani quadripartito agmine Laconiam inuasissent: Ischolas Spartanus, Sciritae regioni praefectus, Arcadum incursionem illic excepturus, cùm videret omnes, qui se praelio crederent, propter hostium multitudinem occubituros: simul quidem deserere aciem in introitu constitutam, indignum esse Spartana ciuitate iudicabat: simul permagni interesse ad vtilitatem patriae, milites incolumes saluos???ue conseruari ratus: mirabiliter vtriusq; rationem habuit, & Leonidae regis fortitudinem, quam olim ad Thermopylas declarauerat, cum quadam aemulatione repraesentauit. Separatos enim iuniores remisit Spartam, vt de summa rerum periclitanti adiumento essent: ipse verò cum veteranis in acie perseuerans, cùm plurimos hostium letho dedisset, circumdatus ab Arcadibus, cum omnibus interfectus est. Diod. lib. 15. Agesilavs Archidami F. Lysandri opera Leontychidem Agidis fratris filium, quòd nothus esset, regno deiecit: Ephoros obsequio, ciues reliquos humanitate sibi deuinxit. Lysandri astu à ciuitatibus Graecis Asiaticis contra Persas dux euocatus, biennio integro contra Tissaphernem, Tithraustem & Pharnabazum res amplissimas designauit, ita vt iam cu̅ regede imperio dimicare in animo haberet, & classi quoque à Lacedaemonijs praeficeretur: quod ante eum diem nulli contigerat. Caeterùm Persa missis in Graeciam legatis, vrbes muneribus corrupit, vt contra Spartanos bellum susciperent. Spartani bello implicati domestico, Agesilaum ex Asia, missa scytala reuocant. Per Hellespontum & Thraciam iter faciens, nemini supplex cum exercitu transiuit. In Graeciam reuersus Pharsalos fudit, Boeotiam vastauit, Acarnanas superauit. Cùm autem implacabili odio Thebanorum arderet, Spartam in ea videtur coniecisse mala, vt à Pelopida & Epaminonda ad Leuctra primum, inde ad Mantineam superatis Spartanis, Laconiam (quod nunquam antè per dc. annos, quibus Dorij Peloponnesum tenuerunt, contigerat) hostes incursarint, & Spartam bis obsederint cum LXXM. hominum: quam tamen Agesilaus vt in bellum coniecit, ita quò minùs expugnaretur, sua virtute conseruauit. Caeso ad Mantineam Epaminonda, & pace facta, cùm à bello feriari non posset: inuitatus à Tacho Aegyptio, qui à rege Persarum defecerat, conscripto exercitu, in Aegyptum nauigauit. Indignè autem ferens, Chabriam Atheniensem classi, se mercenarijs tantùm praefectum, rerum summam penes Tachum esse: ad Nectanabim Tachi patruelem defecit. Tacho fuga elapso, regem Mendesium cum cm. Aegyptiorum, qui Nectanabim obsederat, facta opportuna eruptione caecîdit, & Nectanabi regnum confirmauit. À quo liberalissimè tractatus, ad bellum domesticum festinabat. Verùm tempestate per hyemem orta, cùm terram iam nauibus teneret, in ora Africae delatus ad locum desertum, quem Menelai portum, nuncupant, decessit: postquam annos vixit quatuor & octoginta, Lacedaemone regnasset vnum supra quadraginta. ex quibus ampliùs triginta maximus & potentissimus fuit, totius???ue penè Graeciae Imperator & rex vsque ad pugnam Leuctricam habitus. Plutarchus in Agesilao. Cleomenes Spartanorum rex, Leonidae F. vxore ducta Agiatide, Agidis regis à Leonida in carcere strangulati vidua, partim obsequio vxoris, partim gloriae cupiditate conatus Agidis à patre Leonida impeditos, denuò mouere aggressus est. Bello igitur Achaico de industria excitato, & hostibus saepefusis, relicto Spartanorum exercitu in Arcadia, ipse cum mercenarijs Spartam profetus, Ephoros occidit: patrimoniu̅ suum primus in medio posuit, agrum???ue aequaliter diuisit, & quantum eius fieri potuit, ad Lycurgi leges Spartanos reduxit. Aratum Sicyonium Achaeoru̅ praetorem vicit, & Achaeos imparata facere coëgit. Eius gloriae inuidia inflammatus Aratus, Antigonum regem Macedonum in Graeciam euocauit, cùm iam Argos Cleomenes cepisset, Corinthum sibi adiunxisset, & Megalopolim ex improuiso captam diruisset. Verùm Antigono vt virtute superior, sic copijs inferior, magno praelio ad Selasiam victus, ciuibus vt sese Antigono dederent, suasit: ipse ad Ptolemaeum Aegypti regem confugit. À quo in magno primùm honore fuit, ita vt spem quoque ei faceret pecuniae & classis. Verùm à filio eius Philopatore, calumnijs aulicorum circumuentus, in vincula coniectus, facta contra Ptolemaeum conspiratione, Alexandrinos ad libertatem vocauit, amicos quosdam regis interfecit. Sed cùm nemo prae [2089] metu ei se adiungeret, eius exemplum secuti reliqui (erant in vniuersum numero tredecim) manus sibijpsis intulerunt. Eius cadauer excoriatum in crucem eleuari praecepit Ptolemaeus. Plut. in Cleomene. Thebanorvm. Pelopidas Thebanus, patriam à tyrannide, & Cadmea arce recepta, à seruitute Lacedaemoniorum liberauit: Lacedaemonios inuictos antè, vinciposse docuit: ad Tegyras ab hostibus circumuentus, cùm quidam diceret, Incidimus in hostes: Quid magis, inquit, quàm in nos illi? manu???ue conserta, tanta affecit strage Lacedaemonios, caesis eorum polemarchis, vt in tam multis praelijs, quae cum Graecis & barbaris inierunt, nunquam ante eam diem Lacedaemonij à paucioribus victi plures fuerint vnquam: imò ne vbi pares quidem signis collatis cum paribus decertauerunt. Et hoc praelium prolusio quaedam Leuctrici fuit. Pace enim cum omnibus Graecis Lacedaemonij pacta, solis arma Thebanis intulerunt, ac decem millibus peditum & mille equitibus rex irrupit in fines eorum Cleombrotus. Egrediens domo Pelopidas, praefectus Sacrae cohorti, cùm vxor in prosequendo ad lacrymas effusa eum, vt se seruaret, admoneret: Id mulier, inquit, priuatis semper suggerendum: imperatoribus verò, vt seruent alios. Cùm in castra venisset, & Boeotarchas offendisset dissentientes: primus assensus est Epaminondae, qui dimicandum censebat cum hostibus. Itaque signis collatis, memorabili illa strage Leuctrica Spartanos affecit Pelopidae & Epaminondae consensus. Ambo hinc Boeotarchae creati Peloponnesum iniuerunt, plurimas???ue gentes retraxerunt à Lacedaemonijs, sibi???; adiunxerunt, Elim, Argos, totam Arcadiam, ipsius pleraque Laconiae. Et quanquam tempestas in ipso esset articulo brumalis solstitij, atque vltimi mensis vergentis pauci reliqui essent dies, ac mox ineunte primo mense successuri alij, morte indicta ijs, qui magistratu non abirent: ideo???ue Boeotarchae caeteri cùm legis metu, tum hyemis effugiendae causa reducere exercitum contenderent domum: princeps Epaminondae assensus tamen Pelopidas accensis militibus Spartam petijt, superato???ue Eurota multis potitus est eorum oppidis, fines???ue omnes ad mare vsque vastauit. In illa expeditione omnem Arcadiam fecerunt vnius corporis. In agrum Messenium expulsis Spartiatis, qui tenebant eum, veteres Messenios reuocauerunt, reduxerunt???ue ad Ithonem habitandam. In reditu per Cenchream Athenienses, qui in faucibus eos tumultuosè adoriri moliebantur, & transitu prohibere, fuderunt. Vterque sub reditum est in iudicium capitis vocatus: quod, cùm primo mense, quem Bucation vocant, summo magistratu cedere ex lege alijs debuissent, quatuor solidos adiecissent menses: quibus res illas ad Messenen, Arcadiam & Laconiam gesserant. Postulatus prior Pelopidas est: quo maiore est periculo iactatus, vterque tamen noxae exemtus fuit. Thessalos ab Alexandri Pheraeityrannide liber uit, Macedoniae seditionem compescuit. Captus per insidias ab Alexandro, magno animo carceres sustinuit. Liberatus denuò ab Epaminonda, in Asiam legatus ad Artoxerxem missus, regi acceptissimus fuit. Reuersus inde, à Thessalis denuò contra Alexandrum vocatus, cùm Thebani ob conspectam eclipsim egredi formidarent: solus cum Thessalis profectus, tyranno ad fanum Thetidis occurrit. Cùm Pelopidam autem moneret quidam, magna manu tyrannum adesse: Bene habet, inquit, plures enim vincemus. Cùm fortiter sua manu pugnasset, & Thessalos erexisset: incautiùs tandem & audaciùs tyrannum ad monomachiam prouocans, globo militum circundatus in decimatertia Boeotarchia, victoria Thessalis parta, occubuit. Nullo vnquam praelio, cùm ipse praeesset exercitui, superatus. Plut. in Pelopida. Ciuibus suis adeò fuit gratus, vt à quo tempore ciues reuersi sunt Thebas, vsque ad mortem suam, Boeotandriae dignitatem & officium nunquam deponeret, cùm interim nemo alius ciuis hoc honore dignus haberetur. Diod. libro decimoquinto. Epaminondas Polymni F. Thebanus, non minùs animi quàm corporis dotibus insignis, liberatis à tyra̅nide Thebis, Pelopidae & exulum virtute: contra Lacedaemonios, qui Cadmeam arcem tenebant, fortiter dimicauit. Leuctrica inde & Mantinea victoria Spartanos imperio exuit, & patriae principatum inter liberas vrbes Graeciae acquisiuit. Vulneratus est fortissimè dimicans ad Mantineam à Gryllo Atheniensi, patre Xenophontis: nec priùs ferru̅ sibi extrahi permisit, quàm Boeotos victores esse audiuisset. Omnes in eo consentiunt, Thebas & ante Epaminondam natum, & post eiusdem interitum, perpetuò alieno paruisse imperio: cùm ea, quandiu ille praefuerit reipublicae, caput fuisset totius Graeciae: ex quo intelligi potest, vnum hominem pluris quàm ciuitatem fuisse. Atque vt hic prima, sic Pelopidas, altera fuit persona gloriae Thebanae, sed tamen secunda ita, vt Epaminondae proxima. Probus in Epaminonda. Hunc gloria praestantibus apud Graecos imperatoribus iure optimo parem potiùs, quàm inferiore̅ quouis ducas. Nam cùm Lacedaemoniorum & Atheniensium ducibus priscus patriae splendor magno fuerit ad res magnas capessendas adiumento, milites???ue ipsi ducum magnitudini virtute sua facilè responderint: Epaminondas Thebanos, quos rebus suis maximè diffidentes nactus fuerat, & aliorum Graeciae ciuitatum imperijs assuefactos, ad principatus gloriam euexit. Pausanias in Arcad. Argivorvm, Achaeorvm. Aratvs Sicyonius, Cliniae F. interfecto patre ab Abantida tyranno, puer septennis Argos confugit. Ibi educatus, cùm tyrannorum odio flagraret, cum paucis amicis Sicyonem noctu occupans, pulso tyranno Nicocle, absq; sanguine patriam libertati restituit, eam???ue Achaeorum concilio, praesidij causa, adiunxit: seditionem ciuilem, eò quòd exules possessiones suas, quibus L. annis priuati fuerant, repeterent, Ptolemaei regis liberalitare sedauit. Achaeorum praetor iam secundùm creatus, Acrocorinthum ab Antigono Macedone occupatum astu cepit, & Corinthum Achaeis coniunxit. Iunonis fanum, Heraeum dicitur, & Lechaeum in potestatem suam redegit, nauibus XXV. regijs potitus est & quingentis equis. Syros quadringentos sub hasta vendidit. Hoc Plutarchus gestorum à Graecis extremum & nouissimum dicit designatum, quà audacia quà successu praestantissimis comparandum. Nam desciuerunt ab Antigono Megarenses, & Arato asscriauerunt se. Troezenij cum Epidaurijs inter Achaeos asscripti???sunt. Argiuorum tyrannum Aristippum eruptione facta Cleonis interfecit. Lysiadi Megalopolitano tyrannidis deponendae auctor fuit. Achaeis Aetolos foedere iunxit. Demetrio rege vita functo Athenienses à Macedonum praesidio liberauit. Aristomachum Argiuorum tyrannum, vt priuatus viueret, restituta vrbi libertate, persuasit. Tandem cùm Spartam quoque Achaeis iungere conaretur, à Cleomene rege saepiùs fusus, & sibi & Graeciae malè consuluit: & quia Graecum ex Herculis posteritati sibi praeferri dolebant, Antigoni Macedonis iugo Peloponnesum subiecit. Antigonum igitur Acrocorinthi mercede contra Lacedaemonios euocauit, Cleomenem regno profugum in Aegyptum confugere coëgit, Mantineam excidit, & Antigoniam vocauit. Mortuo Antigono, à Philippo eius filio quoque in honore habitus, tandem tamen à tyranno, lento veneno sublatus est Aegij, cùm XVII. praeturam Achaeorum gereret. Corpus eius honorificè Sicyonem relatum est. In vniuersum autem astu & calliditate plus potuit, quàm aperta vi: cum???ue natura timidus esset, si quando apertè res gerenda esset, praeclaras occasiones victoriae, interdum amisit. Plut. in Arato. Philop oe menes Megalopolitanus, Crausis F. (quem vltimum Graecorum ducum Romani perhibent, quasi nullum Graecia exinde inclytum virum genuerit) militiae & literarum studiosus ab ineunte aetate, contra Cleomenem Lacedaemonium, qui Megalopolim occuparat, cum Antigono militans, victoriae auctor extitit: & femur vtrunque iaculo amentato traiectus, incessu & alternatione crurum fracto iaculo per medium, iussit vtrunque fragmentum seorsim recipi, eo???ue educto pugnam repetiuit. Cùm Antigono, licèt precibus sollicitatus, militare porrò noluit, impatiens superioris alicuius. Achaeorum praetor constitutus, militarem disciplinam correxit, Damophantum Eliorum praetorem exprouocatione occidit, Achaeorum concilium instituit, Machanidam Lacedaemoniorum tyrannum pugna victum, sua manu confecit. In Cretam mercede conductus, astutia nulli inferior fuit. Reuersus inde, Nabidem tyrannum, qui Machanidae successerat, profligauit: Spartam???ue tyrannide liberam Achaeorum concilio adiunxit. À pecunia inuictus fuit. Septuagenarius praetor Achaeorum octauùm designatus, cùm Dinocrates Messenius Messenen ab Achaeis alienare diceretur, quamuis febre confectus, equites in eum eduxit. Vbi dum incautus in medios sese hostes effundit, equo prolapso humi afflictus, & semianimis, à Dinocrate captus, in carcere venenum bibere coactus fuit. Plut. in eius vita. Syracvsanorvm, Sicvlorvm. Agathocles Syracusanorum tyrannus, dux fortissimus. Sabellicus. lib. 8. En. 4. Timoleon Corinthius, Timodemi & Demaristes F. fratrem Timophanem tyrannum è medio tolli curauit. Siculis auxilium à Corinthijs contra Dionysium iuniorem petentibus, MCC. militum classi diuino quodam instinctu praefectus, inuitis Carthaginensibus in Siciliam veniens, Icete Leontinorum tyranno, qui Dionysium Syracusis obsidebat, fuso, arcem Syracusarum obtinuit, Dionysium nauigio Corinthum misit. Messanam occupauit, Magonem Carthaginensium praetorem Sicilia excedere, Icetem Syracusis pulsum foedus secum inire coëgit: Corinthios de ducenda noua colonia Syracusas sollicitauit. Cùm LXM. ciuium haberet, & Carthaginenses LXXM. militum contra eum, duce Annibale & Amilcare, ducerent, ipse ex tanto suorum numero cum [2090] sex millibus hosti ad Crimesum amnem occurrens, decem millibus eorum caesis, pacem petentibus dedit, vt tractum intra Lycum tenerent, societati tyrannorum renunciarent, & liberum facerent Syracusas cum familia commigrandi. Hipponem Messanensium, & Mamercum Catanensium tyrannos sustulit. Leptinem, Apolloniatatum dynasten Corinthum misit. Tota denique insula pacata, & tyrannis eiectis, oculis amissis, in summo honore Syracusis consenuit. Plutarchus in eius vita. Gelonem Syracusanum, victo Hamilcare, Carthaginensium duce, caesis supra CL. millia hostium totidem captis, Themistocliconferre, atq; etiam praeferre audet Diod. Siculus lib. 11. Eum certè, parta victoria, assiduis clarioribus;ue indies muneribus ac meritis à Syracusano populo ornatum, in regno consenuisse, magna;ue in omnium admiratione habitum, mortem obijsse constat: atq; adeò gratia apud suos ciues memoria???; valuisse, vt tribus deinceps per successionem ducibus, perinde ac haereditario iure constitutis, ex ea familia imperium ciuitatis continuatum fuerit. Carthaginensivm. Hamilcar, Annibalis filius, cognomine Barchas, Carthaginensis, primo Punico bello, sed temporibus extremis, admodum adolescentulus, in Sicilia praeesse cepit exercitui. Cùm ante eius aduentum, & mari & terra malè res gererentur Carthaginensium: ipse vbi adfuit, nunquam hosti cessit, neque locum nocendi dedit: saepe???; econtrariò occasione data, lacessiuit, semper???ue superior discessit. Quo facto, cùm penè omnia in Sicilia Poeni amisissent, ille Erycem sic defendit, vt bellum eo loco gestum non videretur. Victis à Catulo Carthaginensibus ad Aegates insulas, facta???; pace, Carthaginem venit, cùm tantum exarsisset intestinum bellum, vt nunquam pari periculo fuerit Carthago, nisi cùm deleta est. Primò mercenarij milites, qui aduersus Romanos fuerant, desciuerunt, quorum numerus erat viginti millium. Hi totam abalienarunt Africam, ipsam Carthaginem oppugnarunt. Quibus malis adeò sunt Poeni perterriti, vt auxilia etiam à Romanis petiuerint, ea???; impetrauerint. Sed extremò, quum propè iam ad desperationem peruenissent, Hamilcarem imperatorem fecerunt. Is non solùm hostes à muris Carthaginis remouit, quum ampliùs centum millia facta essent armatorum: sed etiam eò compulit, vt locorum angustijs clausi, plures fame quàm ferro interirent. Omnia oppida abalienata, in his Vticam atque Hipponem, valentissima totius Africae, restituit patriae: neque eo fuit contentus, sed etiam fines imperij propagauit. Rebus his ex sententia peractis, fidenti animo atque infesto Romanis, quò faciliùs causa bellandi reperiretur, effecit vt imperator cum exercitu in Hispaniam mitteretur, eo???ue secum duxit filium Hannibalem annorum nouem. Posteaquam in Hispaniam venit, magnas res secunda gessit fortuna, maximas bellicosissimas???ue gentes subegit: equis, armis, viris, pecunia totam locupletauit Africam. Hinc cùm in Italiam bellum inferre meditaretur, nono anno, postquam in Hispaniam venerat, in praelio pugnans aduersus Vectones, occisus est. Huius perpetuum odium erga Romanos, maximè concitasse videtur secundum bellum Punicum. Namque Hannibal, filius eius, assiduis patris obtestationibus eò est perductus, vt interire, quàm Romanos non experiri mallet. Hamilcare occiso, Hasdrubal Hamilcaris gener exercitui praefuit, res???; magnas gessit, & princeps, largitione vetustos peruertit mores Carthaginensium: eiusdem???; post mortem Hannibal ab exercitu accepit imperium. Probus in eius vita. Hannibal ab Hamilcare patre nouem annorum puer in castra perductus, cùm 17. annis militiae interfuisset, mortuo tande̅ Hasdrubale à legionibus in Hispania Imp. creatus est. Occasionem igitur quaerens belli contra Rom. Hispaniam trans Iberum vastat, Saguntum excindit. Mox infestis signis Alpes superans, in Italiam venit. Superato Pado, P. Corn. Scipionem Coss. (quem tum filius Africanus vix pubescens in acie seruauit) equitatu vicit: eundem???ue ad Trebiam flumen secutus, T. Sempronium Longum, contra collegae voluntatem temerè educto exercitu pugnantem, magna strage affecit. Descendit inde in Hetruriam, & ad Thrasymenum lacum C. Flaminium Coss. cum XVM. Romanorum interfecit, sex cepit, quatuor equitum M. insidijs circumuenit. Quibus cladibus moti Romani, Dictatorem creauêre Q. Fab. Maximum, qui cunctando Hannibalis artes elusit. Cum???ue M. Minutius, magister equitum, prae temeritate insidijs circumuentus esset, à Fabio liberatus est. Nouis inde creatis Coss. ad Cannas Apuliae C. Ter. Varronem, contra voluntatem collegae L. Pauli Aemilij temerè in aciem prodeuntem, maxima clade vicit. Caesa peditum XLM. equitum MMDCC. & inter hos Paulus Coss. & Seruilius prioris anni Coss. Qua strage nulla maior ab Hannibale Rom. inflicta est. Decem millia ad Canusium vix euaserunt. Hannibal in reficiendo exercitu tempus terens, spacium victis dedit ad respirandum. Nam si extemplò finita pugna, victorem exercitum Romam duxisset, proculdubiò aut succumbendum omnino, aut extremum subeundum discrimen Romanis erat. Huius postea tarditatis saepe pertaesum Hannibalem tradunt, palam???; conquestum, quòd consulentibus quieti militum magis eo tempore credidisset, quàm Maharbali praefecto equitum, qui subitò Romam caput belli petendum censuit, cunctanti???ue Poeno illud vulgatum protulisse dicitur, Vincere scis Hannibal, sed victoria vti nescis. Capuae, quae sese vltrò dediderat, in hybernis exercitum habuit, vbi luxu emolliti milites robur pristinum amisêre. Hannibal nihilominus post haec Tarentum cepit, in Lucanis M. Centenium cum copijs caecîdit, in Apulia Fuluium praetorem cum XIIX M. deleuit. Obsidentibus Capuam Coss. vt eos auerteret, Romam mouit, eam???; obsedit. Verùm tempestatibus & procellis obsidione̅ soluere coactus est. Ad Herdoneam Fuluium procos. magna copiarum parte trucidauit. Cum M. Marcello varia fortuna pugnauit, donec eum tandem infidijs circumuentum occidit. Hasdrubale à Coss. occiso cum Lvm. hostium, priusquam se fratri coniungeret, Hannibal in Brutios se recepit. Inde Scipione Carthagini imminente in Africam reuocatus: post sextum & decimum secundi belli annum Italiam reliquit, multum priùs de senatu Carthaginensi, multum etiam de seipso questus. De senatu quidem, quòd se tam diuturno tempore in hostili commorantem terra, parum supplemento, pecunia & caeteris rebus, quae ad vsum belli expetebantur, adiuuisset: de se verò, quòd toties Romanis legionibus fusis caesisque, moram semper post victoriam trahens, spacium dedisset hosti ad respirandum. Memoriae quoque proditum est, eum priusquam classem conscenderet, prope Iunonis Laciniae templum arcum condidisse, Punicis Graecis???ue literis insculptum, in quo res à se magnificè gestae summatim continebantur. Posteaquam in Africam venit, mutatam Carthaginensium fortunam videns, de pace agere cepit. Quam cùm P. Scipio respueret, commisso ad Zamam praelio, victis???ue Carthaginensibus, auctor illis fuit pacis accipiendae. Desperatis inde rebus, & ne Romanis dederetur veritus, in Asiam ad Antiochum profugit, eum???ue de bello in Italiam transferendo sollicitare cepit. Cuius consilia nisi regij adulatores euertissent, Romanis de Italia retinenda denuò timendum fuisset. Nec multum tempus praeterijt, cùm rex bello Thessalis illato, à Romanis victus, serò tandem vnum Hannibalem, quid facto opus fuisset, praeuidisse fassus est. Europa pulso Antiocho, classi praefectus Hannibal, Apollonij collegae temeritatem sua virtute emendare non potuit. Victo denuò ad Magnesiam Antiocho, & Rom. Hannibalem sibi dedi postulantibus, ad Prusiam, Bithyniae regem, confugit, & Eumenem Pergami regem praelio nauali superauit. Cùm autem Prusias eum Rom. dedere vellet, veneno clàm sumto iam LXX. sibi mortem consciuit. Ex Probo, Liuio, Plut. & alijs. Romanorvm Reipublicae. L. Q. Cincinnatvs, ex agro vocatus, & Dictator dictus, Minutium in Algido monte obsessum, obfidione liberauit, à quo corona aurea obsidionali donatus est. Vicit hostes, duces eorum in deditionem accepit, & in triumpho ante currum egit. Iterum post annos XX. dictator contra Fidenates dictus, fortiter pugnauit. Magistrum equitum Cornelium Cossum habuit, qui & Lartem Volumnium ducem sua manu interfecit. Quintius verò Sp. Melium, regnum largitione frumenti adfectantem, in exercitu suo à Seruilio Hala magistro equitum necari iussit. Liuius lib. 3. & 4. M. Cvrivs Dentatus triumphauit de Samnitibus, iterum de Sabinis, tertiò de Lucanis ouans vrbem ingressus est. Pyrrhum, Epirotarum regem, Italia expulit. Legatis Samnitum aurum offerentibus, respondit se malle imperare aurum habentibus, quàm accipere. Rauisius. C. Svlpitivs Potitus, dictator creatus, reliquias Brenni apud Praeneste stratagemate vicit: multis agasonibus in insidijs collocatis, vnde triumphum egit. Deinde consul Soram expugnauit, Samnites???ue apud Maleuentum superauit, caesis ex eis ad XXX. millia. Front. lib. 2. & Liuius lib. 7. Cùm caeteri Rom. coss. & impp. à clade Cannensi penè omnes vna arte, ne manus consererent cum Hannibale, vterentur: neque satis animi ad conferenda cum eo signa, aut ad congrediendum acie haberet quisquam, M. Marcellvs IV. coss. diuersam inijt rationem: existimans, quod consumturum Hannibalem videbatur, eo accisum ab illo pedetentim iri Italiam: & Fabium, qui nimium cautus erat, dum expectat vt vnà cum tabescentibus viribus extingueretur bellum, timidorum & pauidorum more medicorum, qui medicinam adhibere vere̅tur, morantes dum morbum inclinatio virium tollat: parum rectè censens patriae morbo mederi. Itaq; pro consule Cn. Fuluio in Apulia ab Hannibale cum vndecim tribunis militum caeso, atq; exercitu etiam magna ex parte contrucidato, per literas populum bono animo esse iussit: ire se [2091] iam in Hannibalem, vt pellat eum ea regione. Neq; vllus tanto vllius desiderio rei inflammatus quisquam fuit, vt vir ille ad decernendum acie cum Annibale. Id nocte in somnis obuersari, id cum familiaribus & collegis vnum agitare, deniq; votum apud deos id esse vnum, vt deprehendere in praelio posset Hannibalem. Et certè magnis cladibus Hannibalem affecit, magna alacritate, pari???ue fortuna & prudentia. Nam quintùm co̅sul sexagesimum iam excesserat annu̅, quando insidijs ab Hannibale circumuentus, dum speculatum proficiscitur, caesus est. Plut. in Marcello. Fregit Q. Fabii Maximi prudentia non minùs Poenum, quàm Marcelli inuictus animus: ac nescio an salubrior etiam fuerit Fabiana maturitas iacenti & afflictae patriae, quàm Marcelli ferocia. Hic Punicas vires primus fregit, ille ludificatus est: traxit hic quò voluit, ille quà hostis noluit, ire coëgit: vicit hic saepe, est???ue aliquando & ipse victus, ille citra cruorem, exercitum, quò voluit, egit. Felicior euentu Fabij, quàm Marcelli virtus: hic in insidias praecipitatus concidit, ille pace parta vniuersae Italiae consensu, graminea est corona donatus, & postmodum altissimo senio naturae concessit. Val. Max. lib. 3. cap. 2. Fabium Romani populi scutum, Marcellum verò ensem, militari ioco vocare solebant. Q. Ceditivs Tribunus militum, cùm in Sicilia Romanum exercitum Attilio Calatino Coss. in eas angustias deductum videret, vt certa pernicies ante oculos obuersaretur: magno animo ad Consulem conuersus, Exercitus totius salus quadringentorum sanguine redimenda est. Ad verrucam illam (locum montis editum asperum???ue digito notans) occupandam milites mitte. Poeni hostes vbi id viderint, fortissimus quisq; occursabit: pugna committetur: quadringenti illi trucidabuntur: tu interea occupato hoste exercitum per angustias educes. Tum Consul, Fidum quidem consilium: sed iftos CCCC. milites ad eum locum in hostium cuneos quisnam eritqui ducat? Si alium (inquit Tribunus) non habes, me vtere. Nec mora, assumtis militibus ad certam mortem profectus, fortissimè pugnans cecidit, suis omnibus caesis. Eum adhuc spirantem omni ferè exhausto sanguine hostes sustulêre, cum???; miraculo quodam nullum penitùs in capite vulnus accepisset, curatus conualuit, saepe???ue pòst operam suam Reip. fortem atq; strenuam exhibuit. Cl. Quadrigarius lib. 3. Annalium Laberium vocat. Frontinus etiam Calphurnium dici asserit. Gell. lib. 3. cap. 7. Noct. Att. ex M. Catonis originibus recenset, eum???; à Catone Leonidae Lacedaemonio, qui ad Thermopylas cecidit, conferri testatur. P. Decivs Murena, tribunus militum, inducto ab A. Cornelio incautè in cauam vallem exercitu, circa???ue insessam ab hoste, cùm omnia metus plena, ipsum???ue consulem consternatum cerneret: ductis secum legionis vnius hastatis, euadens in cacumen hosti imminens, pauentibus re inopinata Samnitibus, spacio Consuli ad subducendum agmen in aequiorem locum dato, sua exercitum virtute seruauit. Nec hoc facto contentus: Macti virtute, inquit, milites estote: qui alios seruastis, vosmet ipsos seruate: digni, qui quòd pauci pluribus salutem peperistis, nullius ope indigeatis. Pontanus libro primo, capite 31. de Fort. bell. & Frontinus libro quarto, capite quinto. L. Pavlvs Aemilius, Aemilij Pauli ad Cannas interfecti F. in Hispania motibus concitatis, missus eò praetor, non cum sex fascibus, quot praetores habent, sed additis sex alijs. Ita huius praetura dignationem accepit consularem. Bis Barbaros acie fudit, triginta millibus caesis. Videtur ea victoria planè prudentiae attribuenda ducis, qui loci opportunitate & amnis cuiusdam transitu procliuem militibus dedit victoriam. Ducenta quinquaginta oppida vltrò venientibus in fidem incolis, in potestatem redegit. Prouincia pace & fide composita decedens, Romam est reuersus, ne teruncio quidem ex bello opulentior. Consul factus, octo millibus Ligures subalpinos cum XLM. domuit. In secundo consulatu repulsam tulit. Bello inde Macedonico grauissimo ingruente, inuitus ad consulatum pertractus, & in Macedoniam missus, victo & fugato ad Pydnam Perseo, Macedoniam duobus diebus in potestatem redegit: Perseum Samothracae cepit, Graecorum libertatem redegit: Perseum Samothracae cepit, Graecorum libertatem confirmauit, & speciosissimo triumpho Romam ingressus, duobus filijs amissis, orbitatem suam magno tulit animo. Censor inde creatus, placida morte exspirauit. Plut. in eius vita. M. Attilivs, Glabrio consul bello Macedonico, M. Portium Catonem, & L. Valerium Flaccum, consulares ambos secum duxit: & Antiochum & Aetolos eius auxiliares insigni clade apud Thermopylas, auxiliante Philippo, bello nauali vicit. Liuius de bello Macedonico. M. Attilivs Regulus consul, fusis Salentinis triumphauit. Primus Rom. ducum in Africam classe traiecit. Quassata Amilcaris classe naues longas LXIII. oppida CC. ac totidem hominu̅ millia cepit. In Africa portentosae magnitudinis serpentem occidit. Captus demùm insidijs Xanthippi Lacedaemonij, miserabili exitu ab inimicis enecatus est. Liuius. T. Q. Flaminivs (eius Flaminij filius, qui ad Thrasymenum Hannibali inauspicatè congressus cecidit cum exercitu) Philippum Macedoniae regem praelio fudit, castris exuit. Thessaliam iuuantibus Aetolis & Acarnanibus, vexauit. Ciuitates, quae sub Philippo erant, per praeconem liberas esse pronunciauit. Demetrium obsidem accepit, quem postea pecunia multatum in regnum restituit. Nabin Lacedaemoniorum tyrannum subegit. Legatus in Graeciam contra Antiochum & Aetolos ad confirmandas in fide Rom. ciuitates missus est. Plut. & Plinius de Viris illust. Post duorum Scipionum interitum, cùm Hispaniae propè amissae, Romanae legiones fusae fugatae???ue essent: vnus L. Martivs Romanus eques, collectis duoru̅ exercituum reliquijs, praeter omnium spem exultantes victoria hostes contriuit, bellum???; in Hispania aduersus tres Poenorum duces incredibili virtute industria???; sustinuit. Auctor Scipionis vitae. P. Corn. Scipio, qui ob tributariam redditam Carthagine̅, Africani nomen primus meruit, 17. aetatis anno patrem P. Corn. Coss. ad Ticinum equestri praelio infeliciter cum Hannibale pugnantem hosti eripuit: Canusij nobiles adolescentes de non deserenda rep. iureiurando astrinxit: post Cannensem cladem in Hispania caesis Scipionibus, nemine eam prouinciam suscipere audente, sese spontè obtulit: eo???; 24. annorum proconsul missus, Carthaginem nouam expugnauit. Hispanos temperantia, liberalitate & humanitate sua sibi deuinxit. Hasdrubalem & Carthaginenses Hispania penitùs eiecit. Romam reuersus, consul creatur, & classem 45. diebus instruens, in Siciliam primùm, mox in Africam traiecit. Et Syphace rege capto, Hasdrubale & Hannone victis, in eas redegit hostes angustias, vti Hannibalem ex Italia reuocarent. Quo cum omnibus viribus ad Zamam signis collatis, victor duras pacis conditiones Carthagine̅sibus imposuit, & bello secundo Punico finem imponens, de ijs triumphauit. Romae inde Censor & Senatus princeps creatus, fratri???ue Lucio ad Asiaticam expeditionem comes additus, eo bello feliciter confecto, accusatus Romae à Tribuno pl. quòd Asiatica̅ pecuniam omnem in aerarium non retulisset: magnitudine rerum gestarum nitens, in voluntarium exilium Linternum, vbi villam habebat, secessit, ibique mortuus est, annos natus quatuor supra quinquaginta. Auctor vitae Scipionis, ex Liuio & Plut. Romani cùm aduersus Cretenses bellum gererent: Q. Metellvs in Cretam missus, totam insulam cepit: ac etiamsi à Pompeio Magno impediretur (qui per id tempus habebat totius maris imperium, & continentis) tamen eo inuito bellum hoc magna animi fortitudine confecit: de hostibus triumphauit, & à rerum gestarum gloria Creticus cognominatus est. Dion & Xiphilinus in Pompeio. L. Lvcvllvs eloquentiae & philosophiae deditus, bello Mithridatico à Sylla monetae in Peloponneso praefectus, Cyrenaeis leges scripsit, Neoptolemum Mithridatis ducem circa Lecton Troadis classe profligauit. Temporibus Syllanis caede omni abstinuit: consul creatus, exacto anno prouinciam Ciliciam sorte obtinuit, & contra Mithridatem violata pace bellum reparantem pugnauit, & paruis copijs, Barbarorum ingentes fudit copias, ad Thyndacum amnem, mox ad Granicum fluuium, caesis CCCM. hostium. Fugato Mithridate, & Amiso vrbe opulentiss. capta, Asiam foeneratorum crudelitate pressam releuauit, & vsuras summa aequitate mitigauit. Bello inde contra Tigranem Armeniae regem, generum Mithridatis suscepto XI. millibus CCLXM. Barbarorum caecîdit. Reparatis viribus instantem, ad Amnem Arsamiam, occisis & captis nobilissimis quibusq;, fudit. Militari inde seditione & ciuili inuidia agitatus, cum regibus debellare non potuit. Missus est enim Cn. Pompeius non successor prouinciae, sed triumphi praereptor, cùm res maximas designasset. Namque Taurum cum exercitu Romano superauit primus, Tigrim traiecit, regias Asiae ante regum oculos, Tigranocerta, Cabira, Sinopen, & Nifibin expugnauit in flammauit???ue. Tractum Septentrionalem ad Phasim vsque, Orientalem ad Mediam, Australem vsque ad mare Rubrum & regna Arabiae subegit. Vires regum obtriuit. Sola ei elapsa corpora sunt, quasi in deserta inuias???ue & inaccessas aufugientium syluas. Neque Tigranis & Mithridatis post Lucullum factum aliud extitit vllum. Verùm hic eneruatus iam ac praelijs fractus priribus, ne semel quidem Pompeio ostendere extra vallum sustinuit aciem, sed in Bosphorum fuga delatus expirauit. Tigranes ad genua se Pompeij nudum & inermem abiecit, detractumque capiti diadema ad pedes eius deposuit: Pompeio non ornamentis blandiens suis, sed illis de quibus triumphauerat Lucullus. Quare putauit actum secum praeclarè, cùm insignia regia redderentur sibi, velut antè ijs exutus. Romanorum peritissimi duces, & diutissimè in bellis versati, Lucullum in eo celebrabant praecipuè, quòd duos clarissimos & maximos reges rationibus duabus pugnantissimis, celeritate & tarditate, superauerit. Siquidem Mithridatem tempore & mora florentem attriuit, Tigranem obtriuit accelerando: inter rarissima omnium imperatorum exempla cunctatione [2092] strenua & audacia ad securitatem vsus. Romam reuersus, triumphauit, & factionem Pompeij metuens, deseruit abdicauit???ue remp. otio & quieti indulgens, conuiuiorum splendore, villarum magnificentia, liberalitate & humanitate erga viros doctos clariss. vt eum Tubero Stoicus Xerxem Togatum appellare no̅ dubitauerit. Cicerone in exilium pulso, à liberto Callisthene philtro potionatus, mente???ue paulatim motus, ita vt viuentis quoque facultates procuraret frater, decessit summa cum gloria & felicitate, quòd bella ciuilia exitu suo praeuenit. Corpus eius frater Marcus in Tusculano funerauit. Plut. in Lucul. C. Marivs Arpinas, ignobili ortus genere, Caecilij Metelli fauore (cùm prima stipendia sub Scipione ad Numantiam fecisset) cuius cliens fuerat, ad remp. accessit. Metelli legatus bello Iugurthino, falsis criminationibus eum circumuenit, & à populo consul creatus, Iugurtham captum in triumpho duxit. Cùm Teutones & Cimbri Italiam inuasuri dicerentur: metu consternatus populus, secundò, tertiò & quartò consulem renunciauit. in quarto coss. Teutonas primum ad Aquas Sextias profligauit. Mox cùm honoris ergô quintus ei coss. decretus esset, coniunctis cum Catulo viribus, Cimbrorum ad Athesim ad CXXM. caecîdit, LX. cepit, sic vt post Camillum & Romulum, tertius Romae conditor fuerit appellatus. Sextum consulatum inde adeptus, Metellum collegam in exilium egit. Sociali bello, cùm propter aetatem corpore esset imbecilliore, magistratu spontè cessit. Interim L. Syllae iuuenis successibus inuidens, cùm Sulpitij Tribuni opera dux contra Mithridatem declaratus esset: à Syllae exercitu Roma pulsus, varijs erroribus actus, Minturnis in palude captus, & dimissus, Octauij & Cinnae factionibus cognitis, ex Africa redijt, & cum tumultuaria manu Cinnae sese coniunxit. Vocatus inde in vrbem à patribus, in optimates quosque crudelissimè saeuijt. Redeunte Sylla à Mithridatico bello, consul VII. creatus, terroribus nocturnis agitatus, pleuritide intra septem dies absumtus perijt. Plut. in Mario. L. Corn. Sylla, quaestor C. Marij bello Iugurthino, Bocchi regis opera vinctum Iugurtham Mario tradidit. Legatus in Cappadociam Romanis Parthorum regem adiunxit. Bello sociali factis multis eximijs nomen comparauit ducis apud ciues magni, apud socios maximi, fortunatissimi apud hostes. Annorum L. Consul creatur. Bello orto Mithridatico, cùm Sulpitij Trib. pl. opera Asia prouincia C. Mario decrepito delata esset, Sylla cum exercitu Nola Romam occupauit, vrbem incendit, Marium expulit: & Cinna creato consule, contra Mithridatem profectus, ad Chaeroneam primùm, inde ad Orchomenum regios duces, Archelaum, Taxilem & Dorylaum maximis affccit cladibus, & supra CXXM. Barbarorum interfecit. Athenas, belli sedem, expugnauit, Aristionem tyrannum captum, veneno necauit. Pace Mithridati petenti data, & classe ab eo accepta, mille ducentis nauibus ex Dyrrhachio traiecit Brundusium: & summa felicitate atque virtute clarissimos duces, Norbanum, Carbonem, Marium, Telesinum, postremò Samnitem superauit. Conuertit inde sese ad ciuium caedem, & indignam proscriptionem: & Dictaturam perpetuam sibi arrogauit. Triumpho de Mithridate peracto, Felicis cognomen sibi arrogauit, cùm fortunae omnia sua referret accepta. Depofita inde dictatura, priuatus vixit, neque post tot caedes à quoquam laesus est. Ad extremum phthiriafi correptus, Puteolis decessit, relicto rerum à se gestarum commentario XXII. libris comprehenso. Cadauer illius matronae aromatibus contexerunt. Itaque & viuus & mortuus fortuna vsus est secundissima. Plutarchus in Sylla. Q. Sertorivs ortu Sabinus, pòst Lusitanorum contra Romanos L. Syllae arma contra C. Marium fouentes, dux inuictus, perhibetur neq; laetitiae neq; timori patuisse, fuisse natura in periculis imperterrirus, & secundam fortunam moderatè tulisse: ad dimicandum signis collatis nemine sui temporis ducum timidior: vbi verò in bello quid praeripiendum esset ex occulto, aut praeoccupanda loca munita, aut transeundum cum celeritate, aut cum dolo & impostura, artifex in loco astutissimus. In tribuendis ob praeclara facta honoribus prolixus extitit, & in supplicijs ob delicta exigendis moderatus. Duobus millibus sexcentis, quos nominabat Romanos: collectitijs Afris septingentis, qui eum sunt in Lusitaniam secuti: cetratorum Lusitanorum quatuor millibus adiunctis, & equitibus septingentis: bellum gessit cum quatuor Romanis imperatoribus, qui sub signis habebant centum viginti millia peditum, sex millia equitum, sagittariorum & funditorum duo millia: cum vrbibus innumerabilibus, cùm viginti solùm in vniuersum ipse initio teneret. Attamen viribus tam auspicatus infirmis & exiguis non modò magnas gentes domuit, & vrbes multas redegit in potestatem, verumetiam ex aduersarum partium ducibus Cottam in freto apud Mellariam pugna nauali contudit: Aufidium, qui Beticam cum imperio obtinebat, fudit fugauitque, caesis duobus millibus Romanorum: Domitium & L. Manlium, alterius Hispaniae proconsulem per quaestorem suum superauit: Thoranium, Metelli legatum cum exercitu oppressit. Ipsum Metellum summum illius memoriae virum & clarissimum, non paucis implicatum offensionibus ad eas redegit angustias, vt L. Lollius è Gallia Narbonensi cogeretur suppetias ei venire, ac Pompeius Magnus illuc cum exercitu ab vrbe properè mitteretur. Aquationibus enim arcebat eum, frumentationibus prohibebat, progredienti obsistebat, infestabat sedentem, obsidenti alios imminens inuicem obsidebat eum commeatus inopia, vt milites fatiscerent: & Sertorio Metellum, vt co̅grederetur vnus secum, prouocante occlamarent iuberent???ue: Dux cum duce, Romanus cum Romano vt congrederetur, probris???ue proscinderent detrectantem, quos meritò derisit Metellus. Ducis enim, vt ait Theophrastus, obeunda mors duci est, non gregarij militis. In Pompeij conspectu Lauronem vrbem excîdit miro stratagemate, discipulum se Syllae docturum inquiens, debere Imp. plus respicere quàm prospicere. Eundem???; ad Sucronem praelium committere festinantem, ne adueniens Metellus palmae consors esset, magna strage vicit. At vbi Metellum propè esse sensit, cecinit receptui, ac castra mouit, dicens: Puerum hunc ego, nisi anus illa superuenisset, verberibus castigatum Romam dimisissem. Senatores Rom. exules penes se appellabat Senatum, quaestores legatos???ue ex illis creabat: & licèt armis, pecunia & oppidis vteretur Hispanorum, illis tamen praefectos dabat Romanos. Mithridates cum eo foedus inijt, & naues XL. tria millia talentûm dare pollicitus, quando Perpenna eius gloriae inuidens cum coniuratis eum in conuiuio nihil tale metuentem interfecit. Plut. in Sertorio. Cn. Pompeius Strabonis F. tam populo gratus, quàm pater exosus, Cinna à militibus caeso, in Picenum se contulit, annos XXIII. natus: tribus???ue legionibus conscriptis, & tribus Marianorum ducibus fugatis, L. Syllae sese coniunxit, à quo Imperatoris nomine salutatus est. Suppetias inde Metello in Galliam tulit, eius???ue vigorem senio marcescentem denuò excitauit. Missus est inde in Siciliam contra Perpennam & Carbonem: mox in Africam contra Domitium: fusis???ue magna strage hostibus, diebus quadraginta, annum agens XXIV. regna regum???ue negotia composuit. Romam regressus, Magniappellationem à Sylla obtinuit, eo???ue vel inuito & renitente de Africa triumphauit, quamuis nec Consul, nec Praetor, nec Senator esset per aetatem. Mortuo Sylla, Lepidum coss. bellum ciuile resuscitantem contra Syllanos, in Sardiniam profugere coëgit: Brutum Mutinae domuit. Missus in Hispaniam contra Sertorium, Perpennam & Herennium legatos Sertorij fudit, & ampliùs XM. hostium occîdit. Sertorio per insidias à suis occiso, Perpennam cepit, & Hispaniae rebus compositis, in Italiam sub belli seruilis finem redijt: quod etsi M. Crassus confecit, Pompeius tamen quinq; millia, belli reliquias, quae ex acie fugerant, deleuit, & secundùm ex Europa triumphauit. Primum consulatum cum M. Crasso gessit. Piratas, cum summa potestate missus, trium mensium spacio mari expulit, rostratas nonaginta cepit, debellauit. Nec mora, successor Lucullo datus, Mithridatem fudit, Tigranem Armenium in deditionem accepit, Iberos & Albanos vicit, Syriam in prouinciae formam redegit, Hierosolymam expugnauit, Arabiae Petreae regem suscepit. Ex Asia reuersus, contra opinionem hominum exercitum dimisit, posteaquam tertium triumphum ex Asia duxisset, cùm annum ageret XL. Cùm Lucullo optimatu̅ partibus fauenti par esse non posset in foro, Clodio Tribuno pl. nequissimo sese praeter dignitate̅ coniunxit, & in illius gratiam Ciceroni qua̅uis amico non tulit auxilium. Caesaris opera M. Crasso reconciliatus, coniunctis viribus inimicos facilè è foro exegerunt. Caesari Gallia & Illyricum prouinciae decretae. Frumentariae rei praefectus, incredibili celeritate ex summa inopia summa̅ abundantiam inuexit. Secu̅dum inde consulatum cu̅ M. Crasso vi consecutus, Hispaniam prouinciam sortitus, per legatos omnia administrauit. Mortua Iulia coniuge, Caesaris filia, & Crasso à Parthis interfecto, Caesaris in Gallia rebus gestis inuidens, eius???ue potentiam metuens, vt ad Interregnum deueniretur, studuit. Mox solus consul electus, ei???ue prouinciae in quadriennium dec;etae, & annuum stipendium tributum. Aegrè id ferentibus Caesaris amicis, & absentis quoque, vtpote de repub. optimè meriti, rationem habendam asserentibus, cùm nihil impetrari posset, neq; Caesar legiones dimittere vellet: Marcelli & Le̅tuli Coss. iussu delectu̅ militum habuit Pompeius contra Caesarem. At postqua̅ Caesarem occupato Arimino vrbem petere fama fuit: Po̅peius Brundusium primùm fugit, mox insequente Caesare (qui LX. diebus totam Italiam fine sanguine occuparat) in Graecia classem nauium bello aptarum D. Liburnicarum & speculatoriarum imme̅so numero contraxit. Caesar interea Hispanijs subactis in Graeciam cum exercitu venit. Eum secutus Pompeius, in campis Pharsalicis, praelio commisso, magna strage affectus, Mitylenen fugit: inde in Aegyptum contendit, vbi Ptolemaei regis iussu perfidè ab Achilla caesus, & capite truncato, in litore reli [2093] ctus,à Philippo liberto suo marcidis scaphae piscatoriae reliquijs funeratus est. Cineres ad Corneliam coniugem relati, & in Albano humati sunt. Plut. in Pompeio. De eo sic Plinius: Pompeius non modò Alexandri magni rerum fulgorem, sed etiam Herculis propè ac Liberi patris aequauit. Nam Sicilia recuperata, Africa tota subacta, & in ditionem redacta, Magnique nomine spolio inde capto, eques Rom. (id quod antea nemo) curru triumphali reuectus est: & statim ad Solis occasum transgressus, excitatis in Pyrenaeo trophaeis, oppida DCCCLXXVI. ab Alpibus ad fines Hispaniae vlterioris in ditionem redacta, victoriae suae asscripsit, & maiore animo Sertorium tacuit: bello???ue ciuili (quod omnia externa conciebat) extincto, iterum triumphales currus eques Rom. induxit, toties imperator antequam miles. Postea ad tot maria & deinde Solis ortus missus, hos retulit patriae titulos, more sacris certaminibus vincentium. Neque enim ipsi coronantur, sed patrias suas coronant. Hos ergo honores vrbi tribuit in delubro Mineruae, quod ex manubijs dicabat. Cn. Pompeius Magnus Imp. bello XXX. annorum confecto, fusis, fugatis, occisis, in deditionem acceptis hominum vicies semel centenis LXXXIIIM, depressis aut captis nauibus DCCCXLVI, oppidis, castellis MDXXXVIII. in fidem receptis: terris à Maeotis lacu ad Rubrum mare subactis, votum merito Mineruae. Hoc est breuiarium eius ab Oriente. Triumphi verò quem duxit ad tertium Calend. Octobres M. Messala, M. Pisone Coss. praefatio haec fuit: Cùm oram maritimam à praedonibus liberasset, & imperium maris populo Romano restituisset, ex Asia, Ponto, Armenia, Paphlagonia, Cappadocia, Cilicia, Syria, Scythis, Iudaeis, Albanis, Iberis, insula Creta, Basternis, & super haec de regibus Mithridate atq; Tigrane triumphauit. Summa summarum in illo gloria fuit (vt ipse in concione dixit) cùm de rebus suis dissereret, Asiam vltimam prouinciarum accepisse, eandem???; mediam patriae reddidisse. Plin. lib. 7. cap. 26. C. Ivl. Caesar, Syllae fugiens tyrannidem, à piratis ad Pharmacusam insulam captus, & Mileti redemtus, eosdem Pergami captos in crucem sustulit. Quaestor, deinde Appiae curator viae, largitionibus populum deliniuit, vt quamuis etiam tum regnum videretur affectare, ob inopiam tamen & aes alienum contemneretur. Praetor in Hispaniam missus, sponsore intercedente M. Crasso aeris causa alieni, Gallaecos & Lusitanos domuit, & vsque ad Oceanum gentes antè non pacatas imperio adiecit. Imperator itaque à militibus salutatus, triumphum neglexit, vt consularibus comitijs interesse posset. Crassi & Pompeij opera consulatum inijt cum Calpurnio Bibulo, & Pompeio Iuliam filiam despondit. Galliam prouinciam cum Illyrico in quinquennium cum quatuor legionibus obtinuit. Ac bellorum quae deinceps gessit expeditionum???ue quibus domuit Galliam, tempus, nullo eum vel laudatissimorum atque summorum imperatorum inferiorem bellatorem & ducem ostendit: sed siue cum illo Fabios, Scipiones, Metellos, coaeuos???ue eius aut paulò superiores Sylla̅ & Marium, ambos???ue Lucullos, vel ipsum etiam Pompeium (cuius ex omnis generis bellica virtute superabat gloria coelos) conferat, res gestae Caesaris antecellunt: alium locorum, quibus bellum gessit, asperitate: alium prouinciae, quam subiugauit, amplitudine: multitudine alium & ferocitate quos superauit hostium: alium morum, quos cicurauit, feritate & immanitate: alium clementia & lenitate in deuictos: alium in co̅militones munificentia & beneficijs: omnes verò praeliorum & hostium interfectorum immenso numero. Quippe annis non totis decem gesto in Gallia bello, oppida plus octingenta vi cepit, gentes subegit trecentas, signa diuersis temporibus contulit cum tricies centenis millibus, ex quibus decies centena millia in acie interfecit, alterum tantum cepit. Heluetiorum CCCM. in Galliam irrumpentia profligauit, ex ijs plus centum millia cepit, & sedes pristinas repetere coëgit. Ariouistum Germanorum regem, caesis ex illius exercitu XXC. millibus, ad Rhenum vsque insecutus est. Neruios Belgas rebellantes domuit, ex LXM. quingentis tantùm relictis incolumibus. Confirmatae sunt ei denuò in aliud quinquennium prouinciae. Vsipetes & Tenchteros Germanos in Galliam irrumpentes fudit, caesis CCCCM. Sicambros, Rhenum ponte iungens, inuasit. Britanniam primus Rom. classe bis intrauit, regem tributarium fecit. Galli rebellantes, Cottam & Titurium cum exercitu deleuêre, duce Ambiorige. Caesar cum septem millibus, hostium LXM. superauit. Iterum defecêre Aruerni, Carnutes & Hedui, duce Vercingentorige. Heduos in Lingonum finibus vicit. Reliqui in Alexiam vrbem confugêre, non intra CLXX. millia. Quos dum Caesar obfidet, CCCM. superuênere. Caesar inclusus, muro duplici hostes auertens, incredibili celeritate & prudentia vtrosque caecîdit, Vercingentorigem cepit. Occiso à Parthis M. Crasso, secundum petebat consulatum. Pompeio repugnante, & legiones repetente, infesto exercitu Romam petijt, Arimino occupato. Pompeius vrbe relicta, in Epirum fugit. Eum Caesar insecuturus, cùm classe destitueretur, sexaginta dierum spacio Italiam sine sanguine sibi subiecit. In Hispania Afranio & Varrone Pompeij legatis victis, exercitum accepit. Reuerso ad vrbem socer Piso consuluit, vt de pace mitteret ad Pompeium. Ei Isauricus, venditans se Caesari, repugnauit. Dictator ab senatu dictus exules reduxit, & proscriptorum sub Sylla liberos famae restituit, forma???ue aliqua tabularum nouarum obaeratos vsuris subleuauit, atque alia eiuscemodi non multa delibauit instituta. Diebus autem vndecim dictatura abdicauit se: ac postquam se & Seruilium Isauricum consules declarauit, ad bellum conuertit animum. In Epirum transmittens, quàm longissimè à mari & classe Pompeium trahens, in Pharsalicis campis hostes mira dexteritate fudit, castra cepit, sex millia interfecit, captos suis legionibus immiscuit. In Aegyptum transmittens, Ptolemaeum sorori Cleopatrae concil auit. At posteaquam insidias sibi à rege fieri intellexit, commissa ad Pharum pugna, desilijt ex aggere in acatium, subuenit???ue certantibus. Quia verò vndique inuehebantur in eum Aegyptij, proiecit se in mare, summo???; cum labore enatauit. Dicitur tunc libellos, quos manu tenebat, cùm iaculis peteretur & demergeretur, non amisisse: sed eos supra caput tenens altera manu natasse. Acatium illicò depressum est. Praelio victor Cleopatram Aegyptijs vel inuitis reginam dedit Pharnacem, Mithridatis F. rebellantem, qui Domitium legatum magna clade affecerat, ad vrbem Zelam victum Ponto summouit, exercitum eius internecione deleuit. Romam regressus & consul III. creatus, contra Scipionem & Catonem in Africam mouit, & ad Tapsagum vrbem vnius diei spacio, trinis hostium castris potitus, Iubae scilicet regis, Afranij & Scipionis, millibus quinquaginta caesis, ne quinquaginta quidem desiderauit de suis. Triumphum duxit Alexandrinum, Ponticum & Africanum de Iuba. Quartùm consul Pompeij filios in Hispania ad vrbem Mundam vicit, hostium triginta millia caecîdit, mille ex suis desideratis. Triumphum egit inuidiosum. Inde Dictator creatus perpetuus, cùm erga hostes clementissimus foret, à M. Bruto & Cassio, caeteris???ue coniuratis in Senatu XXIII. vulneribus confossus est, annos natus non plus sex & quinquaginta, Pompeio superstes non multò annis quatuor ampliùs, cùm Parthicum bellum animo concepisset, & per Hyrcaniam Scythis superatis, per Germaniam & Galliam regredi in Italiam cogitaret. Plutarchus in Caesare, & Suetonius. Vnus omnium qui omni memoria fuerunt, Alexandrum Magnum gestarum rerum magnitudine propemodum aequauit: cùm tamen ille & patrem regem habuerit, & eundem tyrocinij magistrum, hic verò priuatus virtute sola omnia sibijpsi pararit. In eo certè maior habendus, quòd quinquagies collatis signis cum hoste dimicauit, solus M. Marcellum transgressus, qui vndequadragies dimicauerat. Nam praeter ciuiles victorias, vndecies C. & XCIIM. hominum occisa praelijs ab eo, confessus est ipse, bellorum ciuilium stragem non prodendo. Plin. lib. 7. cap. 25. & Sabellicus lib. 1. cap. 5. M. Brvtvs Catonis ex Seruilia sorore nepos, philosophiae studiosissimus, Cn. Pompeij castra ob amorem patriae secutus (nam priuato alioqui odio Pompeium prosequebatur, quòd is mortuo Sylla Brutum, Lepidi ducem, Marianas fouentis partes, data fide interfecisset in Gallia Cisalpina) & in acie captus Pharsalica, à Caesare Dictatore humaniss. tractatus, Galliae Cisalpinae praefectus, Praetor inde creatus, sua intercessione plurimos Caesari reconciliauit. Eum verò libertatis alioqui studiosum C. Cassius impulit, vt contra Caesarem secum conspiraret: neque enim aliter Cassius amicos mouere poterat, nisi Bruti auctoritas intercederet. Ergo Idibus Martijs Caesarem in Senatu confodere: ijs???ue honores à populo & prouinciae decretae sunt. Caeterùm cùm Brutus Caesarem honorificè efferri, & à M. Antonio funebri oratione laudari permisisset: commotus populus rei indignitate, percussores ad necem inquirebat. Brutus ergo & Cassius Italia relicta, ille ex Macedonia, hic ex Syria maximum exercitum coëgêre: Romae interim à Triumuiris M. Antonio, Octauio Caesare, & Lepido rei capitalis damnati, quòd Caesarem interfecissent summum virum indicta causa. Cassius Rhodum occupauit, Brutus Lycios subegit. Sardeis conuenêre, & coniunctis viribus vsque ad mare Thasium processêre, & in campis Philippicis dictis, castris positis, cum Antonio & Octauio de summa rerum dimicauêre. Ibi praelio primo victor, secundo victus, proprio gladio incubuit. Plut. in Bruto. M. Antonivs sub Gabinio proconsule Syriae Aristobulum Iudaeorum regem vicit & cepit, Hierosolymae muros primus transcendit, Pelusium occupauit, Ptolemaeu; in regnu; reduxit. Tribunus plebis & Augur, pro C. Iul. Caesare in Senatu egregiè decertauit: sed Pompeianis inferior, cum Q. Cassio ad Caesarem confugit: qui Roma cum exercitu potitus, Lepidum praetorem vrbi, Antonium Tribunum pl. legionibus & Italiae praefecit. In pugna Pharsalica sinistro cornu praefectus, & parta victoria, à Caesare Dictatore Magister equitum creatus est, Caesare à coniuratis interfecto, populum concione fune [2094] briita accendit, vt Brutus & Cassius vrbe profugere cogerentur. Ipse pro libidine omnia egit, & Octauio Caesari è Graecia reuerso sese opponens, Ciceronis factione oppressus, ex vrbe fugit, hostis???ue à Senatu iudicatus, & Mutinae obsessus, fugit trans Alpes; & Lepidi exercitum sibi qua prece qua pollicitationibus coniunxit. In Italiam reuersus, Octauio, qui à Cicerone, libertatis studioso, iam defecerat, sese coniunxit. Et sic Triumuiratu constituto, trecentos proscripsêre: & in campis Philippicis Brutum & Cassium oppressêre, virtute potissimùm Antonij. Caesare Romam redeunte, ipse in Orientem profectus; Cleopatrae in Cilicia sese commiscuit, cuius postea illecebris & amoribus perditus est. Interea cùm Fuluia vxor eius, à Caesare Italia pulsa, Athenis obijsset, orbem terrarum sic inter se sunt partiti, vt Oriens Antonio ad mare Ionium, Occidens Octauio cederet, Africa Lepido: & firmioris vinculi gratia Octauiam sororem suam Antonio Caesar despondit. Ventidium Antonius contra Parthos misit: qui de ijs ter victis primus triumphauit. Eiusdem legatus Sossius multa in Syria patrauit, Canidius Armeniam domuit, Iberos quoque & Albanos ad Caucasum vsque. Contra Parthos Antonius cum LXM. peditum Rom. equitum XVIM. caeterarum nationum XXXM. quanto apparatu nullus antè Romanorum Parthiam intrauerat, bellum ânte tempus mouens, cuncta???; administrans abruptè, vt cum Cleopatra hybernare posset: Phraata Parthorum vrbem frustrà obsedit, & exercitum vix reduxit, cùm Parthos XIIX. praelijs fudisset, verùm equitatu expedito destitutus, eos persequi non posset: amissis suorum XXM. peditum, & IVM. equitum, quorum supra dimidium morbo perijt. Hinc cùm Octaniam, quae Athenas venerat, domum redire iussisset, quòd Cleopatrae amoribus penitùs esset d;mentatus: hostis à Senatu iudicatus, classe D. nauium, peditum CM. equitum XIIM. ad Actium Octauio occurrit. Cum???ue eum ad fingulare certamen nequicquam prouocasset, & in Cleopatrae gratiam contra ducum suorum monita classe confligeret: illam sub pugnae initium cum LX. nauibus fugientem, amore stimulatus persequens, integris & otiosis legionibus terrestribus relictis, Octauio victoriam concessit, non plus quinque millibus amissis. Alexandriae tandem à Caesare obsessus, & primùm à classe, mox ab equitatu suo ad Caesarem deficiente desertus, fuso???; equitatu, manus sibi intulit, & inter Cleopatrae amplexus expirauit, annos natus LVI. posteaquam annos ampliùs XIV. cum Cleopatra vixisset. Plutarchus in Antonio. Ventidivs M. Antonij III. viri legatus, Labienum, qui ad Parthos defecerat, & summum Herodis Pathorum regis ducem Pharnapatem interfecit. Praeterea Pacorum Parthorum regis filium ingenti exercitu Parthico iterum Syriam inua dentem fignis collatis in Cyrrestica fudit, multos???ue concîdit. Inter primos cecidit Pacorus. Hoc factum, quod in celebratissimis fuit, abundè vindicauit populi Romani acceptàs sub Crasso clades, Parthos???ue denuò intra Mediam & Mesopotamiam redegit tribus ordine certaminibus profligatos. Eum Antonius pro meritis honoratum ad triumphum misit. Hic de Parthis ad hanc memoriam triumphauit solus, vir obscuro natus loco: sed peramicitiam Antonij magnarum rerum gerendarum accepit materiam: qua pulcerrimè vsus, dictum de M. Antonio & Octauio Caesare confirmauit, feliciùs res eos per alios quàm per se gerere. Quippe Antonij legatus Sossius multa in Syria patrauit, Canidius???ue ab eo in finibus Armeniae relictus hanc domuit, Iberorum???ue & Albanorum regibus subiugatis vsque ad Caucasum progressus est. Quibus rebus nomen & fama inter barbaros Antonij potentiae est amplificata. Plutarchus in Antonio. Imperij Orientalis, & Occidentalis. Avgvstvs Imperator Cantabros, Aquitanos, Rhaetos, Vindelicos, Dalmatas, Romano subiecit imperio. Sueuos, Cartosque deleuit. Sicambros in Galliam transtulit. Pannonios stipendarijs adiecit. Getarum populos, Basternas???; lacessitos bellis ad concordiam impulit. Obsides accepit à Persis, creandiq; regis arbitrium. Ad eum Aethiopes, Indi, Scythae, Garamantes legatos cum donis miserunt. Bella ciuilia quinq; gessit, Mutinense, & Actiacum aduersus M. Antonium: Philippense in Brutum & Cassium: Perusinu̅ aduersus L. Antonium, Triumuiri fratrem: Siculum aduersus Sextum Pompeium, Cn. Pompeij filium. In bello Mutinensi non modò ducis, sed etia̅ militis functus est munere. Nam aquilifero legionis suae grauiter vulnerato, ipse aquilam humeris subiens diu portauit. Volat. lib. 23. Anthrop. ex Suetonio. Drvsvs Germanicus, pater Claudij Caesaris, in Quaesturae Praeturae???ue honore dux Rhetici, deinde Germanici belli, Oceanum septentrionalem primus Romanorum ducum nauigauit: trans Rhenum fossas noui & immensi operis effecit, quae nunc adhuc Drusinae vocantur. Hostem etiam freque̅ter caesum, ac penitùs in intimas solitudines actum, non priùs destitit insequi, quàm species Barbarae mulieris humana amplior, victorem tendere vltrà sermone Latino perhibuisset. Quas ob res ouandi ius, & triumphalia ornamenta percepit: ac post praeturam confestim inito consulatu, atque expeditione repetita, supremum diem morbo obijt, in aestiuis castris, quae ex eo Scelerata sunt appellata. Suetonius, & Dion. Titvs Vespasianus, patre iam Imperatore declarato, ad bellum conficiendum relictus; cùm ad Hierosolymorum muros inermis speculatum cum paucis processisset: subita oppidanorum eruptione circumuentus, & à suis interclusus, gladio sibi per medios hostes viam fecit, & diuinitùs, mille petitus telis, illaesus ad suos euasit. Mox cùm castrametantibus Romanis, Iudaei desperabundi eruptionem ex improuiso fecissent, Titus bis à militibus desertus, solus sua constantia totam legionem periculo liberauit, & castra muniendi copiam militibus dedit. Iosephus lib. 6. cap. 2. & 3. belli Iud. Traianvs Hispanus à Nerua adoptatus imperium accipiens, militari gloria, vrbanitate & moderatione omnes principes superauit. Nam fines imperij longè & latè diffudit, Germania̅ transihenanam in pristinum statum reduxit, Daciam & multas trans Danubium ge̅tes imperio Romano subegit, Parthos recepit, Albanis regem dedit, Euphratem & Tigrim prouincias fecit, Armeniam, Assyriam, Mesopotamiam, Seleuciam, Cresiphontem, Babylona vicit & tenuit, vsq; ad Indiae fines, & mare rubrum accessit, in quo etiam classem constituit, qua Indiae fines vastaret. Persecutione in Christianos omnia praeclara facinora deformauit, cùm alioqui ita se aequalem omnibus praebuerit, vt vsque ad Iustiniani tempora in creatione principum sit acclamatum, Feliciorsit Augusto, ac Traiano melior. Platina. Alexander Seuerus Imperator ingenti apparatu in Persas profectus, de Artaxerxe rege pote̅tissimo triumphauit: tum???; Persae primùm serui apud Romanos fuerunt, vt Lampridius narrat, anno Christi 225. Severvs Afer natione, clarissimus Imperatorum bellicis operibus. Neq; enim aut ciuiles quisquam aduersus inimicos, aut externas aduersus Barbaros totidem alius victorias reportauit. Cuspinianus. Gordianvs Persas freque̅tibus praelijs vicit: ad Antiochiam, quae in Persis tum tenebatur, Saporem regem Persarum fugauit. Antiochiam, Carras & Nisibin, quae omnia sub Persarum imperio erant, recepit. Itaq; factum, vt totum Orientem respub. Romana teneret. Iulius Capitolinus. Eusebius & Laetus, de magnitudine imperij Romani sub Diocletiano haec tradunt. Ab Ortu, ad Iudaeosvsq; propagari Imperij fines, non Euphrates, non Tigris vetuêre, non superbae regum Persarum minae. A Meridie, Aethiopes per legatos accessêre. Ab Aquilone, Barbarae ferae???; nationes Sarmatarum domitae. Ab Occasu Gensoriacus Oceanus, admirabilis victoriae testis est, simul & Britannicus. Toto igitur terraru̅ orbe vndique Romana arma victorias illustres assecuta sunt. Persae armis Rom. cedere confessi, intra positos terminos se tenuerunt. Post tot victorias, maximus à Senatu triumphus Diocletiano decretus est. Quum Valerianus à Sapore captus esset, Odenatvs Palmyrenus decurio (qui inter triginta tyrannos co̅numeratur) collecto exercitu, agrestium???; manu, rem Romanam tutatus est. Regis Saporis thesauros, regias???; concubinas cepit. Nisibin & Orientis pleraq; cu̅ omni Mesopotamia recepit: ad Ctesipho̅ta vsq; profectus, Saporem cum liberis in fugam vertit. Composito Orientis statu, à tonsobrino suo Maeonio, insidijs Zenobiae vxoris, regnum filio astruere conantis, imperium affectante, interemtus est cum filio Herode. Cuspinianus. Cùm Gothi, Scythae, & vniuersae Sarmatarum gentes, impetum in Rom. ditiones facerent, Fl. Clavdivs Imp. Barbarorum supra CCCXX. millia superauit ac contriuit, vt paucissimi in patriam reuerterentur. Nauali pugna bis mille naues eorum depressit: reliquos in Haemi montanis fame & pestilentia confecit. Scythae, qui Cretam ac Cyprum vastare nitebantur, fame peste???; repulsi sunt. Cuspinianus. Avrelianvs Imp. Gothos apud Danubium graui praelio vicit. Zenobiam, haud longè ab Antiochia terrore magis quàm praelio victam, in triumphum vnà cum Tetrico duxit: quo apud Catalaunos superato, Gallias receperat. Firmo Seleucio, qui sibi Aegyptum vendicabat, occiso, ad pacis opera conuersus, templum Apollinis, & muros vrbis magnificentissimisoperibus extruxit. Platina ex Vopisco. Probvs (qui postea Imp. factus est) impubes etiamnum Valeriani Imp. iudicio tribunatum adeptus, bello Sarmatico, transmisso Danubio, multa fortiter & strenuè gessit. Valerium Flaccum è Quadorum manu liberauit. Vnde illi corona ciuica à Valeriano donata est: sed & pro concione laudatus, dono accepit hastas puras, coronas vallares, ciuicas, vexilla, armillas, torquem aureum ac pateram, ob res praeclarè gestas. Sub Aureliano & Claudio, murum conscendendo, diripiendo vallum, interimendo cominùs hostem, plurima dona meruit. Aurelianus illi Decumanos exercitus tanquam fortissimo tradidit, vt si sibi scienti contratium aliquid eue [2095] niret, Probum principem faceret. Et Tacitus in Senatu fertur dixisse, cùm ei imperium offerretur, illud Probo deberi. In Aphrica contra Marmaridas fortissimè dimicauit. Carthaginem à rebellione vindicauit Aradionem quendam in Aphrica singulari duello prostrauit. Multa in Aegypto fecit insignia opera, pontes, templa, basilicas. Pugnauit etiam contra Palmyrenos feliciter. Creatus Imp. vel muitus, Gallias à Germanis recuperauit, receptis LX. vrbibus. Cùm securi in Rom. solum irruerent Germani, caesis CCCC. millibus, reliquias vltra Nicrum & Albim fluuios remouit. Trans Rhenum in hostico castrametatus, in eam redegit necessitatem Germanos, vt non modò nouem reguli supplices ad pedes eius procumberent, sed etiam obsidum loco XVI. millia tyronum Probo darent: quibus auxiliaribus exercitum suum validiorem reddidit. Pacata Rhetia in Illyricum venit, & nullo bello exclusis Sarmatis, cuncta recepit quae illi abstulerant. In Thracia Gothos ita terruit, vt illos aut in deditione̅, aut in amicitiam reciperet. Ciliciam ac Isauriam latrocinijs perpurgauit, ac Pamphyliam. Parthos ita terruit, vt ad eum legatos mitterent de pace. In Thraciam reuersus, Bastarnas in solo Rom. constituit, qui in fide permanserunt, cùm alij Barbari longè late???ue vagarentur, quos & fudit & fugauit. Saturninum, qui Orientis Imperium arripuerat, diuersis praelijs superauit. Proculum & Bonosum imperium in Britannia, Hispania atque Gallia affectantes, interemit. Bellum Persicum parans, in Illyrico à militibus est occisus, quòd eos nunquam otiosos esse sineret. Constantinvs Magnus, Chlori F. sub Galerio Maximiano miles, ducem Sarmatarum catenis vinctum adduxit, leone̅ quoq; in theatro superauit. Insidias tyranni fugiens, ad patre̅ in Britanniam, iam animam age̅tem, confugit: & regno Galliarum, Hispaniarum atq; Alpium, Eroci regis Alemannorum opera ex patris testamento potitus, contra Maxentium à Senatu aduocatus, crucis signum praeferens, Romae illum oppressit. Licinio, quem Galerius adoptarat, sororem Constantiam dedit, & imperij fecit consortem. Quem victo Maximiano Daza superbientem, post multa praelia tandem Nicomediae priuatum viuere coëgit. Vicit Sarmatas atque Gothos Thraciam infestantes, & propter rerum gestarum magnitudinem Maximus dictus, expeditione contra Persas suscepta, ab Eusebio praesule Nicomediense in Iordane baptizatus, Sotiropoli veneno à perfidis ministris, iam antè aeger, extinctus est. Cuspinianus. Ivlianvs à Constantio Imp. adoptatus, in campis Argentoratenfibus, cum paucis militibus, infinitas hostium copias deleuit: quadraginta millia Romanorum, qui iure belli seruiebant, ab Alemannis recepit. Eorum regem Badomarium cepit. Hac strage Barbarorum vrbem Arge̅toratum insigniorem reddidit. Proinde bellorum successu Traiano, clementia Antonino, moderatione M. Aurelio comparatus est. A militibus inde salutatus Augustus, licèt inuitus, cùm frustrà se Co̅stantio excusaret, contra illum ducto exercitu, in Illyrico Constantij mortem intellexit. Ab eo successor dictus, Persica expeditione perijt. Stilicho Vandalus, à Theodosio Magno Honorio F. tutor datus, Serenae neptis ex fratre Theodosij coniugio cohonestatus, Honorio filiam primùm Mariam, inde Thermantiam elocauit: eundem ab Alarici primùm Gothi, deinde à Radegaisi Scythae non dubia seruitute eripuit: vir domi, militiae???ue insignis, acer consilio, manu promtus, principibus carus, sed militibus carior: & qui ad caeteros titulos praeturam in exercitu per annos viginti tres gesserat, & cum potestate propè Augustali post Theodosij mortem in Occidente versatus erat: tandem Olympij praetorio praefecti calumnijs circumuentus atque caesus est. Sozomenus & Zosimus. Alij alijs de causis necem Stilichoni allatam scribunt. Iornandes & Marcellinus, quòd Vandalos in Galliam immisisset: Numatianus autem, quòd Gothis Italiam prodidisset. Sigonius lib. 10. Imp. occid. Constantivs Comes Romanus, vnicum Honorij Imp. propugnaculum, Constantinum tyrannum Arelaticum cum Iuliano F. in potestatem redegit: Iouinum, qui in Auernia purpuram sumserat, repressit: Maximum in Hispania coërcuit: Burgundionibus pacem dedit: Ataulfum Gothorum regem è Narbonensi Gallia in Hispaniam fugere compulit: Attalum tyrannum cepit: cum Vallia, qui Ataulfo successerat, foedus fecit: Placidam Honorij sororem, Alarici viduam, recepit: eius???; matrimonio voluntate Honorij potitus, ab Honorio tandem in imperij societatem acceptus, sex tantùm menses superuixit, relicto Valentiniano III. F. qui Honorio successit. Sigonius lib. 11. Imp. occid. Aetij pater Gaudentius, primoris in minore Scythia loci, militiam à domesticatu exorsus, vsq; ad magisterij equitum culme̅ ascenderat. mater Itala, nobilis ac locuples femina. Aetivs ipse è Dorastana Mysiae à puero praetorianus, tribus annis Alarici obses, deinde Hunnorum: pòst Carpilionis gener, ex Comite domesticorum curam palatij sub Ioanne tyra̅no post mortem Honorij gerere cepit, ab co???ue in Pannoniam cum ingenti auri pondere ad accersenda Hunnorum auxilia missus est, qui erant ei noti, & familiari amicitia iuncti ab illo tempore, quo apud eos obses egerat. Caeterùm victo capto???; ante eius aduentum Ioanne Rauennae, ad partes Valentiniani III. transit, ei???ue Placidia Augusta non solùm veniam dedit, sed etiam Comitis dignitatem impertijt, quòd Hunnos sine tumultu extra Italiam dimisisset. neq; enim erat obscurum, quantum illi alere incendium potuissent, si eorum vti opera perrexisset. Theodericum Gothorum regem ab Archillarum oppidi Gallici obsidione auertit, Clodionem Francorum regem repulit. A Bonifacio Africae comite, que̅ per calumniam perdere studuerat, ex prouocatione victus, dignitate nudatus in agrum se contulit, inde ad Hunnos confugit, eorum???; opibus ius interpolatae potestatis recepit. Gundicarium Burgundionum regem Belgica expulit. Atilam orbis terrorem in campis Catalaunicis auxilio Theoderici Gothorum regis an. 453. profligauit: subinde in Italia debacchantem sustinuit, & foedere icto pedem referre coëgit. Maximi senatoris calumnia à Valentiniano III. Romam euocatus, per insidias caesus est. Quo extincto, simul omne Occidentalis Imperij praesidium cóncidit. tanta fuerat in eo virtutis indoles, tanta auctoritas, atque ad omnes res consulendas atque agendas consilij promtitudo, animi???; alacritas. Sigonius lib. 13. Imp. occid. ex Paulo Diacono. Gratianvs Imp. religione ac pietate omnes penè qui antè fuerunt principes, superauit. Vsu armorum strenuus, velox corpore, cursu, palaestra, saltu, ceruos superabat. Circa Argentariam oppidum, triginta millia Alemannorum Gallias infestantium fudit. Vnde & Germanicus & Alemannicus dictus est. Cuspinianus. Theodosivs Magnus, Hispanus genere, à Gratiano Imp. contra Hunnos & Alanos in Thraciam missus, Barbaros mira celeritate superauit, & trans Istrum abegit: & propterea XXX. aetatis anno à Gratiano purpura in dutus, & Orientis imperio praefectus fuit. Gothos Rom. consociauit. Maximum tyrannum, Gratiani interfectorem, & Victorem eius F. oppressit, & Valentinianum iuniorem regno restituit. Fugenium tyrannum, & Arbogasten Valentiniani parricidam, acie vicit. Dum Mediolani ludos pro victoria celebrat, morbo correptus obijt, Imp. opt. in omnes homines munificus ac liberalis, potissimùm tamen in bonos. Diligebat ingenia simplicia, mirabatur erudita, literis ipse mediocriter eruditus: multum tamen sagax, & veteru̅ gestorum diligens inuestigator, sed qui superba ac crudelia facta improbaret. Cuspinian. Heraclivs Imp. cùm ob Phocae ignauiam in tempora incidisset turbulentissima, Persis Africam & Asiam, Hunnis Europam vastantibus, & legiones omnes ferè Barbarorum impetu absumtae essent, aerarium denique penitùs exhaustum foret: pacem cum Hunnis fecit, ipse contra Cosroën crudeliss. tyrannum vel inuitus bellum suscepit, tyrones conscripsit, in armis exercuit, thesauros ecclesiae in stipendium militibus conuertit, & tribus praelijs cruentiss. Sarbarum, Saim & Razatenem Cosrois duces vicit: Cosroën vita & imperio exuit, cum Siroë eius F. pacem firmauit: felix nimiùm, nisi in Monothelitarum haeresin incidisset, & incestis nuptijs filiae fratris Martinae sese polluisset. His nanque vitijs infecto auxilium diuinum deinceps defuit, & Saraceni Asiam occupauerunt. Paulus Diaconus lib. 18. Zonaras Tomo 3. Iuo in Chron. Otho Phrysingensis lib. 6. cap. 9. Ivstinianvs I. Imp. vbi à Iustino auunculo suscepit imperium, Belisarij ductu Persas superauit, & veteres imperij limites reformauit. Illyricum ab Herulis & Bulgaris vastatum recuperauit. Hypatium & Pompeium, Anastasij Imp. nepotes ex filia, imperium aucupantes occidit. Vandalos in Africa domuit, Gilimere eorum rege capto. Stozam res nouas in Africa molientem oppressit. Bello Gothico in Italia per nouem annos, finem imposuit, anno imperij sui XIIX. capto rege Vitige per Belisarium, caeso Totila per Narsetem eunuchum. Proptertot victorias appellatus est Alemanicus, Gothicus, Alanicus, Vandalicus, Africanus. Paulus Diaconus lib. 28. rerum Rom. & Cuspinianus. Belisarivs dux Iustiniani Persas vicit, Vandalorum regnum in Africa sustulit, capto Gilimere eoru̅ rege, trium me̅sium spacio. Bello inde Gothico datum initium, anno Sal. 534. Iustiniani IIX. quod per XIIX. annos varia fortuna durauit. Ad id missus Belisarius, Siciliam primò subegit: mox Campaniam. Romam contra Vitigem Gothorum regem tutatus est, eum???; non multò pòst Rauennae obsessum, cum vrbe cepit, & Constantinopolim in triumpho duxit. Reuocato Belisario ad Parthicum bellum, cùm Gothi rege Totila animos resumsissent, & omnibus ferè recuperatis, Romam vastassent: Belisarius redijt, at febri affectus, Totilae obsistere non potuit. Mox cùm conualuisset, ob metum belli Persici à Iustiniano reuocatus est, ei???ue successit Narses eunuchus. Sabellicus lib. 3. Ennead. 8. Blond. lib. 6. Dec. 1. ex Procopio, de bello Gothorum.
|| [2096]
Narses Eunuchus, primò bibliopola fuit. Hunc cùm in cubiculum suum accepisset Imp. Iustinianus, cognita hominis virtute, eum in ordinem patriciatus asciuit. Narrant coluisse illum magnoperè Deum, & virginem Deiparam ipsi manifestè apparuisse, mandasse???; quando pugnandum esset, quando non. Is reuocato Belisario Constantinopolim ob metum belli Persici, anno XVI. belli Gothici in Italia icto foedere cum Longobardis, qui duci Alboino Pannoniam inferiorem occuparant, cum magnis copijs Italiam ingreditur: Rauennam petit, Totilam apud Brixellum occidit, Theiam in eius locum suffectum, non longè à Nuceria oppressit, anno Sal. 554. Atque ita secundo & septuagesimo anno posteaquam Theodericus eorum rex primò Italiam ingressus est, Gothorum nomen regno exuit. Reliquias Gothorum sustulit, anno post inchoatum bellum decimooctauo Romam instaurauit. Mauritaniam tributariam fecit. Buccilenum Theodebaldi Francorum regis ducem, qui magnam Italiae partem occuparat, interfecit, & 16. annis in Italia imperauit. Mortuo Iustiniano cùm ei successisset Iustinus iunior, anno eius tertio ab inuidis quibusdam accusatus tyrannidis, & à Sophia Augusta ad telam faciendam amarulenta ironia reuocatus, respondit, se talem telam orditurum qualem Imp. dum viueret, non posset detexere. Neapolim secessit in Campaniam, inde???ue mox per legatos, Longobardos ex Pannonia ad Italiam occupandam euocauit. Platina, Sabel. lib. 4. Enn. 8. Blond. lib. 7. Dec. 1. Procopius lib. 3. Carolvs Pipini F. cognomine Magnus, grauissima bella & maxima gessit. Primum Aquitanicum, à patre quidem inchoatum, & viuente fratre Carolomanno susceptum, sed sine eius auxilio finiuit. In quo Hunoldum, qui Vaifaro successit, strauit fugauit???ue. Longobardicum inde bellum, precibus Adriani pontificis suscepit. Aistulphum regem ad restituenda Italiae oppida, & reddendos obsides compulit. Desiderium eius F. longa obsidione fatigatum Papiae in deditionem accepit. Desiderij filium Adalgisum, in quem spes omnium inclinare videbantur, Italia excedere compulit, omnia Romanis erepta restituit, liberam???ue Italiam Adriano pontifici tradidit, Longobardis pulsis. Tertium bellum Saxonicum est, caeteris quidem laboriosius & per interualla gestum, vtpote à patre eius inchoatum, quod tandem trigesimotertio anno absoluit: quo ferocissimas gentes atque toties rebelles compulit, vt Christi assumerent religionem. Domuit & Hispanos. Sed dum per Pyrenaeos montes egreditur, à Vasconibus in insidijs delitescentibus, exercitus cladem passus est: quo Rolandum ex sorore Bertha nepotem, Britannici limitis praefectum, virum strenuum, cum aliquot ducibus, amisit. Britones, qui ad Occidentem in extrema Galliae parte in Oceani litore habitabant, quòd dicto audientes non erant, imperata facere coëgit. In Italiam cum exercitu veniens, coëgit Aragisum Beneuentanum gentis ducem filios obsides dare, & iugum ferre. Bellum Boioricum vxor Tassillonis ducis, filia regis Desiderij Luitburga, vel Lutberta excitauit, patris exilium vlcisci cupiens, aduocatis Hunnis, quibus cum foedera iunxit. Carolus bis victor vitam concessit Tassilloni & filio, sed tonsis capillis in coenobium detrusit. Natum ex hoc aliud grauius bellum, Auaricum cognominatum, cum Hunnis, qui & Auares dicuntur, per octo annos gestum, qui tum Pannoniam incolebant superiorem magna ex parte. Eorum regiam Ringum Carolus expugnauit, totam penè Hunnorum nobilitatem sustulit, congestos thesauros diripuit. Nec vllo vnquam bello Franci magis ditati sunt. Gessit & alia multa bella, Sclauonicum, Normanicum, quibus Danos & Sueones perdomuit: Boëmicum & Limonicum, quibus & Abodritas in suam ditionem redegit. Haec bella annis quadragintasex administrauit, partim per se, partim per praefectos ac filios suos. Aquitaniam, Vasconiam, totum???ue Pyrenaei montis iugum vsque ad Hiletum amnem: totam???ue Italiam ab Augusta praetoria vsque in Calabriam minorem, vbi Graecorum ac Beneuentanorum erant confinia, possedit: Saxoniam, quae magna pars Germaniae est, & vtranq; Pannoniam, cum Histria, Liburnia ac Dalmatia imperio adiecit. Cu̅ Constantinopolitanis Caesaribus foedus iunxit: gentes Barbaras inter Rhenum & Vistulam, Oceanum & Danubium perdomuit. Cranzius lib. 2. Saxoniae. Lvdovicvs Pius Imp. Britones à Francorum fide deficientes, in suam potestatem redegit, eorum rege occiso. Vascones per filium compescuit. Pannoniorum tyrannum Aquilelam bello prementem, occîdit: piratas ex Dacia in Aquitaniam irrumpentes, arcuit. Italicum tumultum per filium Lotharium sedauit. Bulgaros pacauit, Normannos ad fidem adduxit, & lauacro baptismatis ablui fecit: Frisiam illis donauit, vt tutiores ab infidelibus essent. Sarracenos Italia expulit. Cuspinianus. Otho I. Imp. à rebus gestis, Magni cognomen sortitus, Henrici Saxonis F. Eberhardum Francorum ducem, Henricum Saxoniae ducem fratrem suum, & Gisilbertum Lotharingiae ducem sororium suum, qui contra se conspirarant, domuit. Boëmos XV. annis sibi subiecit. Hungaros Franconia expulit. Burgundiam subegit. Ludouicum Franciae regem, ab Hugone Ruperti F. regno pulsum, restituit. Italiam ingressus, Berengarium regem cepit, Adelhaidam, viduam Lotharij regis Italiae, vinculis liberauit, & vxorem duxit. Conradum ducem Sueuiae & Luitolfum F. armis victos, ad petendam veniam adegit. Hungaros, vastata Gallia in Bauariam irrumpentes, illustri victoria ad Lycum superauit, vt CC. propè annis nullus regum parem sit assecutus. Berengarium denuò in Italia tyrannidem exercentem domat: Romam ingressus, Ioanne pontifice deiecto, Leonem creat, & Romanos iureiurando adigit, ne nisi consensu Imper. pontificem eligant. At Romani Leone deiecto Benedictum eligunt. Otho vrbem fame capit, Leonem restituit. Eo mortuo, Ioannes Marmensis episcopus, Imperatoris iussu Papa creatur. Quo à Rom. pulso Romam reuersus Imp. XIII. Romanorum principes suspendit, & Ioannem restituit. Calabriam depopulatus est. Obijt tandem apoplecticus Magdeburgi. Cuspinianus. Henricvs II. Imp. non minus vitae sanctimonia, quàm fortibus gestis insignis fuit: vt mirum sit, hominem ita religioni deditum, potuisse imperij terminos & ab hostili incursu reddere tutos, & regnum suum locupletare ac augere. Quae enim caeteri reges ensibus & humani sanguinis effusione, non sine magna multorum calamitate perfecerunt: hic pietate, religione, ac bonis virtutibus peregit, & imperialem dignitatem decore, gloria ac maiestate exornauit. Sic Boëmiam subiugauit, sic Burgundiam in deditionem recepit, sic Pannoniam fidei catholicae & Romano imperio coniunxit: & magis precibus ad Deum quàm armis triumphauit. Cuspinianus. Henricvs III. Imp. Boëmos rebelles imperata facere coëgit. Petrum Hungariae regem caeso Aba restituit. Romanum schisma trium pontificum sedauit. Calabriam à Saracenis purgauit. Cuspinianus. Henricvs IV. Imp. puer relictus à patre, & malè sub matre primùm, mox etiam sub Annone Coloniensium episcopo institutus, vitijs suis omnibus odio cepit esse, & à Gregorio VII. anathemate notatus est. Principum quidam Rodolfum Sueuiae ducem regem crearunt. Quem grauissimis bellis persecutus tandem occidit. Hermannus nobilis Saxo à Saxonibus electus, & post illum Egbertus Marchio quidam, oppressi sunt. Conradus patri rebellis, Italiae regnum occupauit. Sed iniquissimè à filio Henrico V. quem Caesarem appellarat, tractatus, tandem Leodij ex animi moerore perijt: princeps alioqui facundus, liberalis, pius, ingenio acer & bellicosus, & re militari fortunatus, vtpote qui sexagies & bis aciecollata pugnauit, M. Marcello & C. Iulio superior: quum iam regnasset vndequinquaginta annis. Cuspinianus. Fridericvs I. vulgò Barbarossa vel Aenobarbus, à rubea barba cognominatus, filius Friderici duci Sueuorum, manu strenuus, animo fortis. Conrado rege patruo defuncto, Francofordiae rex ab vniuersis Germaniae principibus designatur, mox Aquisgrani ab Arnoldo Coloniense archiepiscopo coronatur, in sedem???ue Caroli collocatur. Tribus primis annis pacem inter Germaniae principes ob ducatum Bauariae & Saxoniae, multo admirando???; labore composuit. Italiam cum exercitu ingressus, ab exulibus Apulis inuitatus contra tyrannidem Gulielmi Siciliae regis, qui patri Rogerio successerat, Mediolanum expugnat, atque incendio consumit: Astam diruit, Derthonam rebellem solo aequat, Papiae triumphat, ac ferrea corona insignitur. Dein transcenso Apennino, & peragrata Tuscia, Romam ingreditur, & imperij coronam accipit ab Adriano IV. Senatores id aegrè ferentes, seditionem in vrbe mouent. Imperator immisso exercitu eos compescuit, Spoletum euertit. In Germaniam regressus, bella ciuilia inter Hermannum Palatinum & Arnoldum Moguntinum archiepiscopum sedauit, & propterea Pater patriae dictus est. Polonos rebelles superauit. Iterum cum CM. armatorum Italiam ingressus, Mediolanenses rebelles subiugauit, & per Burgundiam reuersus est. Rebellantibus tertiò Mediolanensibus cum confoederatis, Mediolanum funditùs euertit. Reliqui Longobardi, Placentini & Brixienses sese Imp. dediderunt. Orto inde schismate inter Victorem & Alexandrum III. Imp. Victori fauens, Romam obsedit, sed pestilentia abire coactus, quartò rebellantibus Mediolanenfibus, & Venetis Alexandrum suscipientibus. Vix tandem pax facta est. Imperator suscepta contra Saladinum Babylonium expeditione, cùm in Serra Armeniae fluuio per aestum abluitur, vorticibus rapidissimi fluminis absorptus, Tyri sepelitur. Cuspinianus. Fridericvs II. Imp. Henrici VI. Imp. & Constantiae monialis F. vtriusque Siciliae & Hierosolymae rex, Sardiniae & Italiae dominus, dux Sueuiae, Friderico I. auo similis, militaris laudis appetentissimus. Corpus laborum patientissimum, plurimum audaciae ad subeunda pericula, non minus tamen consilij inter ipsa discrimina: nullo vnquam labore fatiga [2097] tus, nullis casibus victus. Othone IV. deiecto ab imperio, XX. annum agens, Francoforti electus, Aquisgrani consecratur, Romae ab Honorio III. coronam sumit. Interea cùm pontifex comites Tusciae rebelles suscepisset, aegrè id Imp. ferre, & hinc principia bellorum. Mortuo Honorio, successit Gregorius IX. qui Fridericum diris deuouit. Suscipit Imp. & pietatis & placandi Papae gratia expeditionem contra Soldanum, & rebus prosperè gestis, inducias decennales paciscitur. Interea pontifex Apuliam subigit. Fridericus reuersus omnia recipit, & pacem cum pontifice componit. Caeterùm pontifex absentem in Germania denuò proscribit. Reuertitur Fridericus, & miserè affligit Italiam. Mortuo Gregorio, & Celestino, successit Innocentius III. qui Lugduni Imp. anathemate notauit, & principes à iuramento fidelitatis absoluit. Tandem in Apulia veneno potionatus, & à Manfredo spurio suffocatus est. Cuspinianus. Arnvlfvs Imp. Sclauos dissidentes compescuit, Normannos Lotharingiam vastantes ad internecionem vsque caecîdit. A Berengario rogatus, Lombardiam contra Guidonem ingressus, Bergomum armis cepit: & Ambrosium vrbis Comitem in arbore suspendit. Iterum Italiam ingressus, Romam cepit, multatis vltimo supplicio seditionis auctoribus contra Formosum pontificem. Tandem à Guidonis vxore medicato poculo potionatus, phthiriasi perijt. Cuspinianus & Aemilius lib. 3. Conradvs I. Imp. Franconiae dux, animo corpore???ue validus, adeò vt plerisq; timorem, multis iniecerit obedientiam. Potentissimi principes eius aetate florebant in Germania, Arnulphus Malus in Bauaria, Burcardus Strenuus in Sueuia, Eberhardus Comes potentissimus in Orientali Francia, frater regis Giselbertus dux in Lotharingia: omnium autem praestantissimus Henricus Saxonum & Thuringorum dux. Qui omnes Conrado erant rebelles. Sed eos ille partim consilio ad amicitiam reduxit, partim robore compescuit: tantas???ue illis strages intulit, vt ex maxima occisorum militum multitudine pleriq; in antiquorum philosophorum venirent sententiam, animas post mortem iterum in alia corpora immigrare. Cuspinianus. Rodolfvs Habspurgensis manu promtus, animo fortis, quatuordecies cum hoste conflixit, semper victor. Et propterea Victoriosi cognomen accepit. Cuspinianus. Albertvs I. Austriacus Imp. duodecies collata acie dimicauit, semper victor, à scriptoribus ob id Albertus Triumphator cognominatus. Cuspinianus. Albertvs Friderici Marchionis Brandeburgensis F. vir rei bellicae gloria omni aeuo memorabilis, gessit cum Norimbergensibus graue bellum: quo motu tota penè Germania in partes abijt: est???; interim nouies acie dimicatum: fuerunt???; praelia haec omnia Alberto secunda, praeter vnum. Militauit in Polonia, pugnauit in Silesia, castra posuit in Prusia, hostes in Boëmia fudit: nullus est in Germania locus, cui non suae militiae vestigia impresserit: ad summam pluribus interfuit praelijs, quàm caeteri duces sui temporis aut viderint, aut audiuerint. Saepiùs ex prouocatione dimicauit, ac victor semper, saepe galea duntaxat & clypeo tectus, caetera inermis: XVII. equites sunt ab eo hasta superati, & ad terram deiecti, ipse nunquam ab vllo eiusmodi ludicro certamine victus: quo est factum, vt Teutonicus Achilles sit dictus. Aeneas Syl. in Europa, & Sab. lib. 8. Ennead. 10. Italorvm. Circa annum Sal. 1390. duo erant in familia comitum Cunij praecellentes in armis duces, Ioannes & Albericvs, cuius causa factum est, vt ab externis Italia fit liberata. Albericus enim post captum à nepote Io. Galeacio Bernabouem vicecomitem, cui militauerat, Italos multis in locis arma tractantes, in societatem vnam coëgit, sancti Georgij vocatam. Cum qua Britones, qui sexaginta fermè castella in agro ecclesiae vastauerant, & cum Cardinali Genuensi ad sex millia Italiam ingressi fuerant, & deinde Teutonicos, ac postremò Anglos, Ioanne Haucut mortuo, ac Florentiae sepulto, Italia expulit. Blond. lib. 10. Dec. 2. Franciscvs Carmaniola sordido loco natus, adeò vt etiam porcorum greges puer pauerit, literarum ita prorsus ignarus, vt primas figuras non cognosceret: forma ac viribus corporis, fide alijs???ue virtutibus memorabilis, rei verò militaris peritia vsq; adeò praecellentis, vt bellorum arbiter videri posset (nam ad vtroslibet ille transisset, migrasse cum eo fortuna credebatur) à Philippo Vicecomite praeter meritum Genuae praefectura deiectus, ad Venetos desciuit, & Brixia capta, Philippi equitatum omnem cepit: & partam eo die victoriam persequi voluisset, finis bello imponi potuisset. At cùm hostes captiuos dimitteret, Veneti suspicione ducti, quasi in Philippi gratiam redire cuperet: Venetias euocatum securi percussêre, publicatis etiam bonis eius, quae in sumtus belli haud parum temporis suffecisse perhibentur. Iacobus Bracellus lib. 1. belli Hispanici. Nicolavs Picininus à corporis breuitate dictus, dux clariss. In milites suos indulgens, in amicos liberalis, in hostes durus & asper, dimicandi cupidus, quietis impatiens, gloriae auidus, & in periculis obeundis promtus ac securus, praelium ex occasione protinùs sumsit: hostem celeritate praeuenit, excursione fatigauit. Leuis armaturae equite magis quàm pedite vtebatur. Fortes atque asperos milites amauit, hostium numero deterreri non potuit, diligens & expeditus in exercitu ductando. Quibus rebus cùm plurimos & in Gallia Cisalpina, & reliqua Italia triumphos ex hoste duxisset: haud dubiè rerum gestarum magnitudine, magistro suo Braccio maior euasit. Sforcia eius aemulus fuit, & cùm scientia rei militaris atque auctoritate pares viderentur, diu dubium fuit, vter alteri anteponendus esset. Sed hanc litem, fugatus in Piceno Nicolai exercitus, & ingens victoriarum Francisci cursus, & Mediolanensium fortuna in eum pleno cornu translata, prorsus diremit. Aen. Syl. cap. 59. Europae. Braccivs Montonius, qui sub Alberico Cuniaco prima fecit stipe̅dia, mox eius ductu honestissimum duxit ordinem. Sub eodem duce & militiae magistro pari indole, sed maiore posteritatis successu, Sforcia Magnus illustratus, Cotoniolae (est id Flaminiae oppidum) ortus. Ab his Sforciani sunt & Bracciani Italici militiae factiones inclytae: quarum adeò procedente tempore opes & fama creuêre, vt octoginta & ampliùs annis nihil ferè sit in Italia gestum, quod non hiaut illi, aut vtrique inter se gesserint. Sabellicus lib. 9. Enn. 9. Sforcia septies iusta acie feliciter pugnauit, ter tantùm alteram fortunam expertus, & ea quidem conditione, vt aduersis aliquanto clarior quàm secundis haberetur. Nemo enim eo constantiùs hostilem impetum ferre, pertinaciùs resistere, nobiliùs pedem referre, & denique fortiùs ducis simul ac militis officia implere didicerat: vtpote qui nunquam propinquo & ferienti hosti terga ostenderet, nunquam nisi omnium postremus, & ora ferociter obuertens, & acriter repugnans se reciperet. Iouius in vita Magni Sforciae. Franciscvs Sforcia, Magni F. etiamnum puer Ioannae regnum in Apulia aduersus Aragonios defendit. Mox iussu patris, aduersus Braccium, qui Aquilam vrbem iampridem obsidebat, comparato exercitu est profectus: nec multò pòst vrbis obsidio soluta est, victus???ue Braccius Francisci auspicijs, & caesus. Hinc in Cisalpinam Galliam Martini pont. consilio contendens, ad Philippum Mediolani ducem venit: cuius primo aspectu, grauitate???ue orationis captus Philippus, sic eum amare fouere???ue cepit, vt non multò pòst Blancam filiam illi desponderit, Cremona vrbe illi tradita. Vsus opera illius Philippus aliquandiu, incredibile dictu, quanto Philippi res melior ductu auspicijs???ue Francisci etiam aduersus Venetos sit facta. Mox irato aduersus eum Philippo, vti etiam de generi morte cogitarit, ad Venetos transijt: Veneta???ue signa secutus, rem in Gallia penè collapsam restituit. Philippo mortuo, victis???ue apud Carauagium memorabili praelio Venetis, Mediolani principatum sibi peperit: Alexandro???ue fratri Pisaurum vrbem, cum aliquot castellis oppidis???ue dono dedit. Fulg. lib. 3. cap. 1. & Egnat. lib. 3. cap. 2. Hic denique omnibus bellis victor, omnia sua spe maiora assequutus dubium fecit, vtrùm fortuna virtutem, an virtute fortunam anteierit. Vtraque certè innixus, ita dubijs etiam suis rebus & aduersis alteram semper altera fouit, vt in neutra quidem ad res magnas gerendas, quamuis magnis & claris hominibus, destitutis alterius subsidio, satis momenti futurum probarit. Obijt minimè opportuno tempore suorum, Pauli II. pontificatus anno altero, quifuit Christi 1465. cùm quadragesimum & nonum annum natus, regnum adeptus, XV. rerum Mediolani potitus esset. Brutus lib. 2. histor. Flor. & Egnat. lib. 7. cap. 1. Venetorvm. Henricvs Dandulus, primùm ad Manuelem Byzantium Imp. legatus à Venetis missus, ab eodem penè excaecatus est, quod liberiùs aliquanto cum eo locutus esset, obiecta oculis candenti lamina. Tum verò dux Venetorum creatus, inito foedere & amicitia cum Gallorum aliquot ducibus, qui de Hierosolymis recipiendis inter se conuenerant, rebellantem Iaderam iam quartum, recepit. Alexium puerum, Isacij Byzantini Imperatoris filium, cum classe ducentarum & amplius nauium, patrijs fascibus restituit. Non multò pòst Alexio puero & patre caesis, quum Alexius Murciphlus imperium sibi vendicasset, Byzantium expugnatum, Balduinus Flander Imp. creatus, Thomas Maurocenus Veneti sanguinis, primus patriarcha dictus, Romani pont. dignitas inter Graecos tum primùm asserta, Creta???ue insula Veneto nomini vindicata. Quòd nisi eiusdem principis mors immatura contigisset, Veneti imperij gloria longè maxima, & imperij fines longiùs quoque prouecti forent. Egnatius lib. 3. cap. 2. & lib. 7. cap. 1. Sebastianvs Zianus, dux Venetus, Alexandrum III. Pont. tota ferè Europa exulem, Venetijs excepit. Othonem Barbarossae Friderici filium intra Adriatici sinus fines cum septuaginta & ampliùs nauium classe insultantem, multo minore [2098] nauium numero aggressus, vicit, cepit, Venetias ad Alexandrum deduxit. Is legatus ad patrem missus, pollicitus???; re infecta se ad Pont. rediturum, genitoris animum sic flexit, vt deposito irarum aestu, Fridericus Venetijs Alexandro pont. ad vestibulum aureae aedis sedenti, se submiserit, pedes???; sit osculatus. Mox Romam redeunte̅ ita comitatus est, cum ipso principe, vt nemo reconciliata gratia inter vtrumq; non summoperè laetaretur. Egnat. lib. 3. cap. 2. Andreas Contarenus vaticinio quodam acceperat, fore, vt si dux Venetorum crearetur, patria in graues calamitates incideret. Mortuo Marco Cornario duce, in agrum Patauinum secesserat. Absens dux dictus, vix cognati cuiusdam astu persuaderi potuit, vt vrbem sui visendi cupidam saltem inuiseret, & praesens ipse data dignitate sese abdicaret. Reuersus hoc animo, cùm vniuersam vrbem sibi occurrentem in stagnis animaduertisset, omnes???ue exclamantes eum ducem audiret, vix tandem adduci potuit (magistratuum etiam minis interiectis) vt dignitatem susciperet: in qua non multò pòst Genuensi funestissimo bello tanta animi fortitudine se gessit, vt non victus Pisanus imperator maritima pugna ad Polam, non expugnata ab hoste Ligure Clodia, non acerbissima in vrbe fames, non rei pecuniariae defectus, animum eius vnquam fregerit: quin ipse aliquot familijs in patricium ordinem acceptis, classem conscenderit, maior iam natu, saeuiente???ue hyeme Clodiam obsederit: eam???ue ipsam vrbem, ipsemet expugnarit, triumphans???ue ex hoste in vrbem redierit Calendis Iulijs, quid dies Venetis ob idipsum festus est. Idem. Petrvs Mocenicus, Nicolao de Canali rei maritimae imperator suffectus, Euboea insula iam antè amissa, vniuersam Graeciam Othomanicis armis oppressam, refocillauit, Naupactum Turcarum penè armis expugnatum seruanit, Cypru̅ insulam Veneto nomini, Corneliae???; familiae adiecit: Scodram iam deploratam, incolumem praestitit. Veneto imperio planè constituto, mortuo Nicolao Marcello duce, princeps declaratus est. Idem. Petrvs Zenus, imperator vniuersae classis Venetae, cum pontificio legato aduersus Turcas missus, quum eos vniuersa maris possessione breui eiecisset, mox in continentem cum vniuersis copijs descendens, magnam Aetoliae & Ioniae partem Christianae pietati vindicauit: nec multò pòst recepta Smyrna, quum litatorio sacro interesset, neque discedere inde statuisset, nisi peracto sacro: Turcis occurrens, fortissime???; pugnans, desertus ab omnibus, in eo quem ceperat loco occidit: & retentae pietatis nobile posteris exemplum, & egregiae fortitudinis insigne reliquit monimentum. Egnatius lib. 3. cap. 2. & 6. Carolvs, Petri Zeni filius, primùm ad Methonem Genuensem classem, cui Bucicaldus Francici sanguinis praeerat, superauit: pedem clauo sagitta affixus, sua manu fortissimè belli aleam ad extremum vsque sustinuit, victor???ue euasit. Bichinoniam nauim magnitudinis inusitatae, & militum copia insignem, expugnauit, tanta gaza auro???ue onustam Venetias deductam, vt inde aliquid publicae spei ad rem bene gerendam reipublicae affuerit. Imperator rei maritimae declaratus, Clodiam vrbem munitissimam Genuensium praesidio recepit. Fuso fugato???ue Ligure, re???ue Veneta pristinae dignitati restituta, senex iam Cypri insulae regnum à Genuensibus vindicatum, regi restituit. Egnatius libro 3. cap. 2. & 6. & libro 8. capite 16. Gallorvm. Clodovevs Gallorum rex, Alemannos domuit, Vestgothos Arianos regno suo expulit, Alaricum eorum regem caecîdit, regnum Francorum constituit & ampliauit. Aemilius. Carolvs Martellus, Pipini magistri equitum nothus ex Alpaide pellice, Austrasianorum dux à patre creatus: eo mortuo, è carceribus elapsus, in quos à Plectrude nouerca detrusus fuerat, Chilpericum II. regem cum Ramanfredo magistro equitum cepit, & re contra Saxones bene gesta, bello imminente Aquitanico, princeps Francorum à proceribus salutatus, ad Turonum vrbem CCCC. Saracenorum millia acie vicit. Qui dies gloriosissimus Francis illuxit, celebratáque est in reliquis Christianis imperijs laetitia, quòd deuicta Hispania, Barbari reliquae Europae domandae conatus à Francia tentanda auspicati fuissent. Qua laudis dulcedine semel gustata, Martellus alterum bellum pro religione gessit. Frisij nondum publicè consentientibus???ue omnes animis Christianam pietatem profitebantur. Eos terrestri bello è continenti pulsos Francus, insulis etiam Rheni, quibus se tegebant, classe expugnatis, deditionem facere coëgit, ac euersis deorum aedibus, famulos Christi de religione publicè concionaturos deintegro recipere, audire???ue. Alia parte Visigothicum bellum renatum est, Saracenis operam suam conferentibus. Nam & Ariani in Hispania Gallia???ue reliqui, in Francos coniurarant, & Saraceni ignominiam priorem deleturi foedus cum ijs iunxerant. Iam???ue transmisso Rhodano Lugdunensem Galliam miserè populati erant hostes, cùm Martellus Luitprandi Longobardi, Lanfredi Alemanni, & Odillonis Bauari auxilijs subnixus, Athinum Saracenorum regem, expugnato Auenione, Narbonem, & mox Amoreo rege, in subsidium suis veniente Illiberim, signis collatis ad internecionem caeso, Narbone relicto è Gallia in Hispaniam fugere coëgit. Altero hoc bello Saraceno confecto, Luitprandus Longobardorum rex vrbi Romae infestus erat, quòd Romani proceres Thrasymundum ducem Spoletinum, cùm à se defecisset, copijs iuuissent. Gregorius pontifex maximus imminente Vrbi à Longobardis obsidione, fidem Martelli velut acerrimi religionis defensoris implorauit. Armis opus non fuit. Martelli auctoritati Longobardus suum dolorem condonauit, pace Romae data. His tanta cum gloria rebus gestis Martellus obijt, anno Salutis septingentesimo primo & quadragesimo. Sex & viginti annis rebus Francicis praefuit. Aemilius lib. 2. Pipinvs Caroli Martelli F. magister equitum sub Childerico III. rege ignauissimo, victis Saracenis tertiò in Franciam irrumpentibus & vltra Pyrenaeos montes relegatis, à Zacharia pontifice regium titulum obtinuit, & à Stephano successore confirmatus est, in clericum attonso Childerico. Vt pontifici gratus esset, Aistulfum Longobardorum regem bello adortus, agris multauit, quos pontificatui assignauit, frustrà reclamante Constantini Caesaris Constantinopolitani legato. Saxones & Tassillonem Bauarorum ducem tributarios fecit. Vaifarum Aquitaniae ducem domuit. Obijt annos natus LXIIX. Aemilius. Rolandvm limitis Britannici praefectum, quamuis multa de illo milite fortitudinis edita exempla vulgò referantur, quae fabulis propiora videri possunt, non tamen id in dubium venit, omnibus sui temporis fortitudine praestitisse: Caroli???; Magni, cuius ex Bertha sorore nepos erat, felicitatem & gloriam huius potissimùm lacertis constitisse. Qui demùm in infidias cum fortissimo quoque suorum praecipitatus circa Pyrenaeum saltum, post ingentis fortitudinis patrata facinora, hostibus magno numero interfectis, cecidit, ne nuncio quidem tantae cladis relicto. Sab. lib. 4. cap. 6. & Egnat. lib. 3. cap. 2. & Cuspinianus in Carolo. Odettvs Lotrechius, Insubriae praefectus, à Francisco Gallorum rege, Neapolitanum regnum proculdubio recuperasset, nisi pestilentia in ipsius vrbis obsidione extinctus fuisset: vir certè bello egregiè fortis & pace, aequi pariter & iusti vsque adeò tenax, vt seuerus & inexorabilis haberetur. Sed elatior quibusdam videri poterat, quum aspectu austerae frontis, rarò quenquam familiaribus oculis intueretur. Erat ei facies digna prorsus imperio militari, quòd honestas nec deformes cicatrices. Rauennate in praelio acceptas ostentaret. Hic si cum ducibus suae aetatis comparetur, meritò, vt Demetrius olim, Poliorcetes, appellari possit. Sab. supplemen. lib. 11. ex Iouio. Hispanorvm. Lusitaniparem ducem non habentes, facilè superabantur, bellum cum Rom. gerentes. Postea Viriatvm seu Viriatum adepti, multum Rom. incommodarunt. Erat is ex ea gente Lusitanorum, qui Oceanum accolunt. Pastor fuit à teneris, montanae vitae assuetus, adiuuante etiam corporis natura. Nam & robore & celeritate longè Hispanos antecellebat, cùm seipsum cibo exiguo & multis exercitationibus assuefecisset, & sommo duntaxat, quantum esset necesse. In summa continenter ferrum gestans, & cum belluis & latronibus manus conserens, vulgò celebris euasit, & ab illis dux electus, breui latronum cateruam circum se congregauit, atque in bellis proficiens, non solùm admirationi fuit propter robur corporis, verùm etiam dux excellens visus est. Erat autem in dispertienda praeda iustus, & eos qui egregiè pugnauerant, pro dignitate donis extollebat. Tandem cùm iam non latronem, sed principem sese exhibuisset, bellum gessit cum Rom. multis???ue praelijs superior euasit, adeò vt etiam ducem Rom. Vitellium cum ipso exercitu profligauerit, captiuum???ue ceperit, & gladio necauerit, & alia multa in bello feliciter gesserit: donec Fabius belli aduersus illum dux creatus est. Inde non paulò inferior esse coepit. Deinde recreatus, & Fabio superior factus, eum in pacta descendere indigna Rom. coëgit. Verùm Scipio aduersus Viriatum dux electus, pacta fecit irrita, & superatum saepè Viriatum, deinde ad extremam cladem compulsum, adeò vt pacem spectaret, per domesticos dolo interfecit, & eius imperij successorem Tautamum eius???ue socios perculit, & vt pax arbitrio suo fieret, effecit, atq; illis agrum & vrbem dedit ad habitandum. Diod. lib. 32. Q. Sertorivs Nursia ex Sabinis oriundus, sub Mario bello Cimbrico meruit. Bello Marsico ex vulnere oculum amisit. Bello ciuili Cinnae sese adiunxit. Syllam fugiens, Hispaniam occupauit. Accitus à Lusitanis dux, qui à Rom. defecerant, partim religione simulata Dianae, ceruam candidam secum circumducens, partim virtute & mansuetudine, Barbaros sibi deuinxit. Corpus ei mirificè praeparatum erat ro [2099] bore, agilitate, sobrietate. Vinolentiae ne per orium quidem se dedebat. Inge̅tes labores, prolixa itinera, perpetuas vigilias angusto & vili contentus victu assueuerat perferre. Assiduè vagans & venans, vbi per otium liceret, quemadmodum eludendus fugienti sibi, quemadmodum cingendus insectanti ho stis esset, locorum???; auiorum & patentium comparauerat experimentum. De eodem suprà inter Romanos. Occupata à Saracenis Hispania, Roderico rege caeso, Pelagivs, (qui Vitizae regis Spatharius fuerat, sed ab eodem in exilium iniustè pulsus apud Cantabros exulabat) reliquias Christianorum collegit apud Astures, & in montis Auseuae specu???cum mille fortissimis latuit. Oppa episcopus Hispalensis, Egi???ae regis F. cum Alchamane Mauro eum illic obsedit. Sed Dei manu lapides, sagittae, & iacula in auctores suos vertebantur: adeo???ue XX. ferè millibus Arabum interfectis caeteri quasi vertigine agebantur. Pelagius spiritu fortitudinis roboratus cum suis egreditur, & Alchamanam cum maxima multitudine Arabum interficit. Reliqui ad Auseuae ardua fugientes, ab ijs, quos Pelagius illic reliquerat, caesi periêre. Qui effugerant, ad ripam Deuae fluminis à montis supercilio in fluuium corruente oppressi fuêre. Oppa à Pelagio captus est. Muza Saracenorum princeps eam cladem proditioni Siseberti & Ebae, Vitizis regis filijs, qui cum Iuliano Comite proditore conspirauerant, acceptam ferens, securi eos cum Iuliano percussit. Gothi autem clàm ad Pelagium venerunt, & ciuitatem Legionem, quae in descensu Asturum ab Arabibus tenebatur, primo impetu ceperunt. Aldefonsus Catholicus, filius Petri Ducis Cantabriae, cum Pelagio arma iunxit, ei???; Pelagius in vxorem dedit filiam Ormisindam, & post multa bella apud Canicas anno XIIX. regni sui obijt. Rodericus Toletanus lib. 4. rerum Hisp. Garsias Ximenius Gothus, Christianorum, qui in montes Pyrenaeos confugerant, Mauris Hispaniam vastantibus, dux electus, licèt paucorum viribus (erant enim numero circiter sexcenti) Mauros à Pyrenaei confinibus expulit, & multis ad eum propter victoriae famam confluentibus, magnam quoq; Nauarrae prouinciae partem Christianis restituit. Gerebat autem in vexillis & armis arborem viridem, & super eam crucem rubram in croceo campo. Marineus libro octauo rerum Hispan. Garsias Ennicus eius F. Pampilonem primariam Nauarrae ciuitatem cum multis oppidis breui spacio temporis hostibus eripuit. Idem. Anno 912. Ennicvs Arista dux Christianorum contra Mauros electus fuit, vir in armorum certaminibus ardens (vnde cognomen accepit, quippe qui non aliter visis hostibus ardebat, quà in igne vritur arista) qui ex montibus Pyrenaeis cum exercitu descendens, Maurorum magnas copias deleuit, & victor Nauarram peruenit, vbi princeps à Nauarris & Arragonibus electus fuit. Marineus lib. 8. rerum Hisp. Aldefonsvs Asturum & Galatiae rex, Caroli Magni copijs adiutus cùm Mauri & Saraceni Baleares insulas depopularentur, Vlyssiponem cepit: atque Maurorum ad LXX. millia caecîdit, & de praeda loricas, mulos & Mauros Carolo Magno misit, anno 798. Regino, Adon, Auent. lib. 4. Ritius de regibus Hispaniae. Ferdinandvs Hispaniae rex, è Tarraconensi, vbi tum Ioannes pater imperabat, in vlterioris Hispaniae regnum, quod Elisabellae vxoris dotale fuerat, transgressus Lusitanos aliquot praelijs superauit: Maurorum imperium in Baetica continuis decem annis oppugnatum, sustulit, tanta bellicae virtutis atq; prudentiae opinione, vt nemo illi Christianorum regum conferendus esse videretur. Itaq; ob restitutam Christo Hispaniam Catholici cognomen meruit. Iouius libro 1. Historiarum. Alfonsvs, mortuo Ferdinando Patre, cùm Aragoniam aliquandiu sapienter administrasset: adoptatus in filium à Ioanna Neapolitanorum regina, dissuadentibus amicis, expeditionem in Italiam suscepit, Reginae opem tulit, Ludouicum ducem Andegauensem, qui regnum sibi haereditario iure debitum affirmabat, pluribus praelijs afflictum expulit. Reginam, quae malo vsa consilio ab se defecerat, non tam puniuit quàm coërcuit. Renatum alterum regniaemulum armis victum cedere compulit. Ioannem Vitelliscum Alexandriae Patriarcham, magnis copijs insultantem, regno fugauit. Caietam bis cepit, Neapolim expugnauit: Ioannem fratrem, Nauarrae regem in Hispania laborantem armis adiuuit: Massiliam diripuit. Ab Eugenio Pontifice maximo, quas tandem voluit leges pacis accepit. Franciscum Sforciam ex agro Piceno armis deturbauit, & in Albania & in Oriente per suos duces Turcis infestus, non parua eis damna intulit. Bis Florentinos ob res Gallicas armis afflixit: bis eis pacem petentibus dedit. Sed maius omnibus & admiratione stuporéque dignius, quòd praelio nauali à Genuensibus superatus, & in Philippi Mediolanensium ducis captiuitatem adductus, mox liberatus, potentissimo regno potitus est, & à victoribus victor tributum accepit, & adeò erga Philippum gratus inuentus est, vt ab illo haeres sit nuncupatus. Aeneas Syl. cap. vltimo Europae. Petrvs Nauarrus Hispanus in Mauritania atq; Numidia magnis rebus gestis eximij ducis nomen, ex gregarij militis fortuna est consecutus. Iouius in Leone X. lib. 2. Consalvvs Agidarius, Magnus ob rerum gestarum gloriam dictus, patria Cordubensis, à Ferdinando rege in Italiam missus, Neapolitanum regnum Aragoniae familiae restituit. Atque vt militari laude sua tempestate praestitit omnibus, sic etiam religione ac pietate in Deum, munificentia in duces ac milites, amicitia & caritate erga omnes, vt vel hostes ipsi ab eo sint benignissimè excepti: Ea demùm probitate, vt regnu̅ sibi vendicare potuerit, nisi fidem semel Ferdinando regi datam nunquam violandam statuisset. Vixit in Hispania aliquot annos in summa nominis celebritate. Sexagesimum & alterum vitae annum agens, in quartanae morbum incidens, apud Loxam Granate̅sis regni oppidum mortuus, in Granatensem vrbem praecipua regia???; funeris pompa delatus, & in aede Diui Francisci sepultus. Fulg. lib. 3. cap. 1. & Sab. lib. 10. cap. 8. Antonivs Leua, Hispanus, ex gregario milite per omnes militiae gradus Caroli V. Caesaris exercitus summum imperium adeptus, dux mirus & incomparabilis est visus, vel ob id praesertim, quòd tantis rebus gestis, tot???; partis victorijs, vel occupa̅te totos artus miserabili morbo, animo pariter & corpore indomitus, nunquam à munere militari discesserit. Saepe enim lectica vectus illigatus???ue fascijs, propter acerbissimos neruorum dolores, acie conflixit, expugnauit oppida, diuersorum???; hostium sibi incúmbentium conatus infregit: ita vt si prospera vteretur valetudine non suae modò, sed superioris etiam aetatis duces, fama & laude supergressurus crederetur. Guicciard. lib. 5. & Iou. lib. 27. Hist. Britannorvm, Anglorvm, Scotorvm. Dunuallo Britannorum rex moriens, reliquit regnum Bellino & Brenno liberis commune. Ij statim de dominatu & potestate inter se certare coeperunt: sed hortantibus ad pacem amicis, ad extremum in gratiam reconciliati, regnum inter se partiuntur. Brennus minor natu, haud patienter ferens fratrem potiorem regni partem assecutum esse, in fratrem bellum mouit. Sed maternis precibus victi tam foedum certamen ambo deposuêre. Brennus inde, vt ne sordido otio torpesceret, in Gallias traiecit, illic stipendia facturus. Senones Galli, siue ab Italis accersiti, duce Brenno, cum magna hominu̅ multitudine transcenderunt in Italiam, ac subitò Clusium adorti, legatis Romanis violato gentium iure ad arma procurrentibus, omnem belli impetum in Rom. conuerterunt: Roma???ue capta, à Camillo ex insidijs, dum aurum appendunt, victi sunt. Vrbe inde egressi, Gabina via, ad octauum lapidem, atrociore sunt clade afflicti, castra capta, vt, si Liuio credimus, ne nuncius quidem cladis superfuerit. Polybius verò ait, Gallos ab obsidione vrbis domestico bello auersos, foedere cum Romanis percusso, restituta???; vrbi libertate, domum abijsse. Fuit deinde centesimo decimo anno pòst, alter Brennus, natione Gallus, cuius ductu altera pars Gallorum in Graeciam peruenit. Polyd. lib. 1. Vtherio Britannorum regi successit filius Arthvrvs, qui si diutiùs vixisset, rem propè perditam suis Britannis restituisset. De hoc, propter ingentes pariter corporis vires atque animi virtutes, posteritas miranda praedicauit, quòd tres bello superarit Saxonum duces, quòd Scotiam cum vicinis insulis in potestatem redegerit, quòd Romanos in agro Parisiorum, cum quodam Lucio eorum duce, deleuerit, Galliámque deuastarit, ac demùm gigantes occiderit. Ad extremum, dum vellet Romam petere, domesticis seditionibus euocatus, Mordredum nepotem, qui regnum per tyrannidem in eius absentia occupauerat, interfecit. Dicitur gladium habuisse Caliburnum nomine, quo 460. milites in vno conflictu prostrauit sua manu. Insignibus eius insculpta fuit imago genitricis Christi. Subiecit sibi intra paucos annos triginta regna: & tandem in praelio quodam sauciatus & captus in insulam quandam relegatus est. Sepulcrum eius in Glasconiensi coenobio ostenditur. Polydor. lib. 3. & Nauclerus generat. 17. lib. 2. Edmvndvs Etheldredi F. qui regnum Angliae exul recuperauit, Canuto Daco tamen partem concessit, triennij spacio res contra Dacos gessit amplissimas, & propter bellicam fortitudinem Ferreum latus cognominatus est. Polydorus libro septimo. Ioannes Haucutus Britannus, ab extremis Oceani finibus, traducta in Italiam Anglorum manu, clarus euasit. Quum rebellantem à Gregorio XI. pont. Togatam Galliam circa annum 1375. pacauisset, tulisset???ue in praemium nauatae operae quinq; oppida, adeò mox inclaruit, vt Bernaboui Vicecomiti Italiae principum longè potentissimo gener asciscerearent, & eum Florentini demùm ingentis exercitus ducem cre [2100] arent. Vnde illi, vti de rep. bene merito, imaginem colosseam equestrem, supra repulcrum, in templo maximo posuerunt. Iouius in vita Magni Sforciae. Cadallvs, Brigantinae Scotorum gentis dux, vir fortissimus, patriam ab immani tyrannide Gilli vindicauit, in Hibernia bellum renouantem oppressit, Eueno regi regnum stabiliuit. Mortuo statuam Epiaci in foro Euenus erexit, & diuinis honoribus prosequi iussit, nec multò pòst tanti viri desiderio contabuit. H. Boëth. lib. 2. Britanniae pars Scotia à Iul. Agricola Domitiani legato, rei militaris peritissimo, domita: Galdvs Scotorum rec multis praelijs victus. At cùm Agricolae Romam reuocato successor datus esset Cn. Trebellius, exercitus verò Trebellianum praeferret: contentione inter Romanos oborta, Galdus quantis potuit copijs collectis terna acie Romanos vicit, in castris obsessos ad pacem humiliter petendam orbis dominos adegit, & quinquaginta annorum bello, liberata patria, finem imposuit. H. Boëth. lib. 4. ex Tacito. Kennethvs Scotorum rex, Pictos populum ferociss. cum quo Scoti per annos 1171. varia fortuna, nunc victores, nunc victi, nunc socij, nunc hostes, colluctati fuerant, quòd regnum Alpino patri haereditario iure debitum eripuissent, eundem???; acie victum atque captum securi ignominiosiss. percussissent, funditùs extirpauit. H. Boëthius lib. 10. Alexander I. Rex Scotorum, Vide fol. 2198. Eduardo I. Anglorum, rege post occupatum Scotiae regnum ad Gallicum bellum profeto, Scoti pristinae libertatis desiderio XII. gubernatores elegêre contra tyrannum. Eodem tem pore adolescens quidam, patre equite aurato natus, VVALLAS nomine, corporis proceritate ac pulcritudine cunctos mortales ea tempestate superans, belli peritia tanta, vt nullus illi vel conferendus putaretur, omnium suffragijs dux liberandae patriae creatus est: gubernator sub Ioanne Baliolo rege (ab Eduardo eiecto) vulgò appellatus. Arcem Deidonensem, Forfarium, Brechinum, Montemrosarum, Dounoter recepit: Aberdoniam solo nominis sui terrore Anglos relinquere coëgit. Hugonem Cassingauiensem Anglici regni vicarium iusta acie vicit. Militiam detrectantes suspendio necauit: eaque ratione deinceps obedientiss. habuit caeteros. Eduardus irarum plenus cum exercitu è Gallia redit: per legatos cum Vualla de latrocinio expostulat. Is verò respondet: Eo se iure absentis regnum inuasisse, quo Eduardus regnum Scotiae, dissentientibus proceribus, per dolum in Ioannem contulisset, vt eo eiecto regnaret. Vt verò inquit, sciat Eduardus, meorum me defendendorum gratia in Angliam cum exercitu venisse, hoc illi meis verbis renunciate: me illum, in Anglia ad coenam Paschalem vbi eum cum exercitu meo expectabo, inuitare. Ad dictum diem Anglos numero duplo plures, solo aspectu suo in fugam coniecit. Interea cùm Vuallae successibus clàm proceres incidere coepissent, gliscentibus intereos dissidijs, Eduardus reparato exercitu Scotiam inuadit. Vuallas nihildum mali suspicans, cum suo exercitu obuiam procedit, ad Varium sacellum congressurus. Eò vbi deuentum, inter duces est disceptatum, cui eorum primae aciei regimen deberetur. Stuart enim & Cumein Vuallam vti hominem nouum contemnebant: at is vicissim belli administrandi omnium suffragijs summam potestatem penes se esse asserebat. Dum suum quique ius tuetur infestis armis eos Eduardus inuasit, & magna Strage Scotos, affecit, die D. Magdalenae sacro. Vuallas nusquam nec optimi ducis, nec strenui militis munus omittebat. Caeterùm numero superantibus Anglis, tum terga Roberto Brusio per proditionem caedente, cum paucis relictum sese videns, impetu denuò in hostes facto erupit. Periêre ea pugna clarissimi viri Scoti. Vuallas inuidiae cedens magistratu se sponte abdicauit. Occupato interim toto regno ab Anglis, cùm caeteri manus victori dedissent: solus Vuallas, cum paucis asseclis, per montes & auia peruagatus, in syluis & antris latitabat. Fertur missis legatis ab Eduardo, vt si vellet regi subiectus esse, comitatum ac praedia acciperet, legatis respondisse, Maioris se libertatem, quàm agrorum possessionem facere. Proditus tandem Eduardo, Londini crudeliter trucidatus est: artus hinc inde per Scotiam in cruces acti. H. Boëthius lib. 14. Subacta ab Eduardo I. Anglorum rege Scotia, IOANNES Cumenius comes, & Robertus Brusius inter se de patriae oppressione questi, contra Anglos coniurant. Ioannes Roberto regia stirpe orto regnum defert. Robertus Ioanni cum ampliss praemijs secundas à rege Sacramentum diplomate confirmatur. Interea Ioannes vel metuens indicum, vel vt aemulum regni tolleret, literas coniurationis. ad Eduardum mittit. Eduardus vix credere. Roberto literas ostendere. Is hunc se fructum veteris inimicitiae erga Ioannem animaduertere respondit, literas non agnoscere, & vnius noctis spacium (comitatu interim suo pro abside relicto) ad commentum detegendum perete. Eo imperato, tribus equis delectis pernicissimis, ferreas soleas praeposterè affigi curauit, mediaque nocte per niues euasit in vallem Annandiae. Ibi in societatem accepto Dauide fratre, & Roberto Flemein nobili adolescente, Dumfren profectus, Ioannem Cumenium in choro Minoritarum proditionem negantem interfecit. Mox impetrata violati sacri ac caedis à Pontifice venia auxilio amicorum Sconam profectus, diadema regale sumsit, & quàm potuit, maximas copias aduersus Anglum comparauit. Caeterùm ab Odomaro Valentino Eduardi vicario bis victus, ab omnibus desertus, per syluas & montes vagabatur. Asseclarum illius vxores & liberi proscripti. Duos tantùm in ea fortuna fideles amicos habuit, comitem Lenni & Gilbertum Hay. Solus nonnunquam cum vno aut altero comite per inuia delitescebat, vt neque famuli à contumelijs abstinerent, & herum desererent. Caedes interea per omnem Scotiam eorum, qui se aliquando Roberto adiunxerant, fiebat. Fratres eius Nigellus & Thomas & Alexander capti, cum plurimis alijs capite truncati sunt. Vxor eius à Vuilhelmo Cumein ad Eduardum ducta, in arcta diu custodia Londini est detenta. Quae omnia quum Robertus audiret, nec ipse minora quotidie pateretur, inuicta ad extremum vsque tulit patientia. Humi cubare, aqua pro vino aut cereuisia vti, à pueris didicerat, cum patre in castris ac famulitio regio propè educatus. Et licèt omni auxilio destitutus esset, & familia penè tota eius extincta, tamen nunquam sperare destitit, se regnum sibi aliquando & populo suo libertatem comparaturum. Ad extremum ab Hebridiano quodam vetere amico refectus, exigua militum manu comparata, Aquilonares primùm aliquot arces vi cepit. Maiore deinde concursu ad illum facto, tumultuarij etiam praelij Anglos non semel deficit. Eduardus veritus, ne prospera fortuna elati Scotorum animi, nouam defectionem pararent, maiore cum exercitu ad fines Scotiae accedens, graui morbo repentè perijt. Eduardo successit Eduardus II. F. disparis ingenij & fortunae. Sensim igitur Robertus vires auxit. Ad Henuerute vicum Aberdonensem, Ioannem Cumenium profligauit: oppida, arces cepit & euertit, Monam iusulam occupauit. Eduardus vicinas socias???ue gentes contra Scotos exciuit, victoriae fructum Scoticorum agrorum diuisionem promittens. Confluxêre cum vxoribus & liberis ex Belgis, Celtis, Aquitanis, Anglis, ad C L. peditum totidem???ue equitum millia, diuersorum morum, & linguarum, sine vlla disciplina militari. Eduardus ad Scotiae fines progressus, consilium procerum conuocat, quo supplicij genere Robertum excarnificaret deliberaturus. Carmelitanum monachu̅ secum ducebat, qui carmine Anglorum de Scotis victoriam & Scotiae euersionem decantaret. Robertus ediuerso XXX. millium veteranum exercitum trahebat. Castra in loco plano posuit, audaci consilio contemtum sui hostibus eximens. Fossas circum circa altissimas egit, quà praelium futurum arbitrabatur, impositis sudibus praeacutis, cespite???ue viridi leuiter superiniecto, vt pedes modò, nec multum frequens transire posset; sed vbi omnis multitudo ingrueret, aut eques transire conaretur, tum sustentacula omnia corruerent. Praeterfluebat castra fluuius nomine Bannafborn, praelio hoc celeberrimus. In medio pugnae ardore, Scotorum lixae & calones indusijs candidis supra vestes inductis, ex vicino monte noui exercitus speciem praebuêre. Territi proinde Angli, in turpem fugam praecipites abiêre, caesi ad L. millia. Robertus inde omnium consensu rex confirmatus est. H. Boëthius lib. 14. GOTHORVM. Boerebistas Getarum rex, Augusto imperante, traiecto Istro, Thraciam & Macedoniam diripuit, Boios & Tauriscos funditùs deleuit, magnumque Romanis terrorem incussit. Opera & consilio vtebatur Cenei siue Decenaei cuiusdam magi, auguriorum periti. Priùs autem perijt, quàm Romanorum exercitum ab Augusto missum viderit. Strabo libro septimo. Theodericvs, Theodemiri Ostrogothi ex Aureliana concubina F. obses à patre Leoni Imper. datus, octo annorum puer, optimis artibus in aula Imperatoris XI. annos educatus, patri???ue redditus, eo inscio Babaiam Sarmatarum regem inuasit & occidit. A' Zenone Augusto in filium adoptatus, Gepidas & Bulgaros vicit. Italiam ingressus contra Herulorum tyrannidem, ad Sontium fl. propè Aquileiam Odoacrum primùm vicit, ad Veronam secundò, ad Rauennam tertiò: & tandem triennali obsidione Rauenna capta, Odoacrum sustulit, Herulorum populum Augustam Praetoriam in Alpes deduxit. Pacatam tenuit Italiam, nominis sui terrore, & regum vicinorum affinitate. Insulas Italiae vicinas, item Dalmatiam, Liburniam, eam???ue Illyrici partem, quae ad Hadriam spectat, Narbonensem Galliam in Comata Gallia, circa Rhenum gentes quasdam suo regno adiecit. Pannoniam, quae ad Syrmium vergit, defendit aduersus Bulgaros: qui relictis sedibus, quas circa Istrum propè Pannoniam & Noricum habuerant, Thraciam populabantur. Omnia Alpium claustra, à mari ad Tridentinum sal [2101] tum, Gothorum principibus attribuit, Tridentum???ue muro cinxit. Clodouei Gallorum regis orthodoxi suceri sui victoriam contra Alaticum Vestgothorum regem Hispaniae Arianum aegrè ferens, Almaricum Alarici F. armis in H???spaniam victis Francis restituit. Platina & Sabellicus libro secundo, Enneadis octauae. Totilas Gothorum res in Italia afflictas in integrum restituit, XI. Iustiniani duces primùm profligauit, ipsum Belisarium integro quinquennio satigauit, Romam bis cepit, Siciliam occupauit, Corcyram cum vicinis insulis depopulatus est. Tandem à Narsete eunucho superatus fuit. Io. Magnus lib. 13. & 14. ex Procopio. Gothos ad Vesuuij montis radicem Narses eunuchus in Lacteum montem compulerat. Inde, cùm ciborum satis in monte non inuenissent, vno agmine omnes de improuiso in hostem eruperunt, & equis dimissis, in densiorem phalangem se collegerunt. Quos imitati Romani & ipsi, globo facto, se instruxerunt, atque infestis animis concurrerunt, praelium oriente sole incoeptum. In eo Teias rex, Fridigerni F qui Totilae successerat, praelato clypeo, vibrato???ue telo, primus omnium ante aciem constitit. Quem vt Romani viderunt, in eum omnes vno agmine ruunt, qui sibi virtutis aliquid & virium vindicabant: eum???ue partim telis, partim missilibus certatim petunt: ille clypeo se proteggendo, & tela excipiendo, in Romanos inuadens, multos obtruncat: cumque praefixum vndique telis scutum videret, alterum, eo deposito, proximo armigero porrigente, arripit: sic vsque ad tertiam diei partem pugnans: cùm duodecim iam scuto affixa pila gestaret, nec mouere id posset, neque hostem propellere, haudquaquam loco motus, dextra obuios feriens, laeua in se venientes repellens, aliud sibiscutum dari clamauit: quod dum commutat, parte pedis inferiore nudatus, ea vulnus accepit: quo statim moribundus procubuit: cuius caput nonnulli statim praeciderunt, atque hastae praefixum exercitibus vtrisque ostenderunt, vt Romanis animos adderent, Gothis autem timorem inferrent. Sigonius libro 19. Imp. occid. Germanorvm. Vide suprà, Romanorum imperij, fol. 2094. Vvilhelmvs Victoriosus, dux Bru̅suicensis, comitatus plures suae adiunxit ditioni. Septem iustis praelijs dimicauit victor. Obijt nonagenarius anno 1482. Cranzius libro. 12. Saxoniae, capite 31. Gerardvs Magnus Holsatiae comes in Stormaria, anno 1320. Ioannem Largum Vagriae comitem profligauit, Thiet marsos magna strage affecit, Christophorum Danorum regem vicit, Valdemarum Slesuici ducem nepotem suum è sorore, Danis petentibus regem dedit. Christophoro iterum reconciliatus, cùm ab eo persidè impeteretur, acie victum cepit: eo???ue mortuo filium quoque eius Othonem in vinculis habuit. Tandem cùm Gerardus in Daniam victorem excercitum duceret, à milite quodam perfidè in lecto confossus est. Cranz. lib. 9. Saxoniae. cap. 12. Henricvs Holsatus, Gerardi F. Ferreus dictus, patris interfectorem Nicolaum Iacobi vi captum in quatuor partes dilaniatum puniuit: Suecorum regi militans, Finnos rebellantes subegit. Eduardi III. Anglorum tegis stipendia secutus, eum se praestitit, vt annuo stipendio quadringentorum aureorum maiorum cum posteris sit donatus. In Italia quoque meruit. Magnum Sueciae regem, cuius filio Aquino Noruegiorum regi sororem desponderat, quòd pactis non stetisset, regno deiecit consensu procerum, ei???ue Albertum Magnopolitanum ducem praefecit. Frater eius Nicolaus domum interim seruans, dum Henricus peregrinatur, rusticam plebem ad arma erudiuit: per singulas villas, communibus omnium impensis, vnum armigerum iussit expediri: minoribus villis permisit, vt binae iunctis viribus & equum & arma cum milite promto semper haberent. Tandem multis exantlatis laboribus anno 1381. Henricús obijt, relictis post se tribus filijs, sepultus in Itzeho. Cranzius libro 9. & decimo Saxoniae. Danorvm, Sveonvm. Frotho III. Danorum rex, septem annorum puer à patre Fridleuo relictus, cùm à Vestmaro & Colone patruis regnu̅ malè administraretur, tandem vbi per aetatem potuit, Erici praesertim Diserti Noruegi, cui Gunuaram sororem elocarat, ductu & consilio, res maximas gessit: Sclauos, Noruegios, Sueones subegit, legibus optimis Remp. instituit, pace???ue tricennali, in quam Christi opt. max. ortus incidit, constituta, longaeuus tandem à venefica peremtus est. Saxo libro quinto. Haldanvs, Haraldi Danorum regis F. proceritatis maximae, Frothonem patruum in paternae necis vltionem in regia exussit, Ericum Sueonum regem cepit, Sueoniam occupauit Tokonem & Anandum piratas deleuit. Syualdum cum septem filijs magiae peritissimis, qui Sueonum regnum occuparat, quercu in clauae morem conformata occidit. Hartbenum g gantem cum XII. pugilibus oppressit. Thorildae Hatheri Noruagiorum reguli filiae nuptias iam senex victo Grimmone riuale obtinuit, ex qua Asmundum Noruagiorum stirpis regiae auctorem sustulit. Elbonem piratam, qui roboris confidentia Vnguini Gothensium regis filiam Sygrutham in vxorem postulabat, ipsa nuptiarum nocte singulari certamine interfecit. Sine liberis moriens, regnum Vnguino reliquit Saxo lib. 7. Ericvs Segersel, hoc est, Victoriosus, Gothorum & Su eonum rex, Agnerum Danum acie vicit: Liuones, Finnos, E, stones, Curetes bello sociali profligauit: Haraldum Danum, deinde eius filium Sueonem regno exuit, & toto septennio Daniae ius dixit, amplissimum principatum (quem Tanais fluuius ab Oriente, & Albis ab Occidente terminauit) in pace & magna tranquillitate gubernauit. Io. Magnus libro. 17. capite 14. Normannorvm. Normanni duce Ricardo & Roberto in Italiam profecti, Slernitani ducis stipendijs militarunt circa annum Christi 900. Militia clari continua successione duces sibi crearunt, quoad Gvlielmvs Fierabraccius Altauillae comes à Malocco Graeci Imp. praefecto stipendijs contra Saracenos promeritis frustratus multa loca Calabriae & Apuliae occupauit, seque comitem Apuliae dixit. Successêre huic fratres, & ad extremum Robertvs Guiscardus, pulso Bagelardo nepote, quem Godofredus pater moriens comitem Apuliae dixerat, prudentia & fortitudine insignis, Nicolao II. Pp. reconciliatus, & diris exemtus, cum ea quae Eccl siae ademerat restituisset, dux Calabriae & Apuliae creatus est. Rebelles pontifici domuit. Cyriacum Romani Diogenis Imp. Graecorum superauit. Barletam anno tertio expugnauit Capuam cepit, Beneuentum occupauit, Regium acquisiuit, Panormum in Sicilia obtinuit, anno Salutis 1073. Proditione Bettiminij praefecti Saracenomm Siciliam occupauit, Alexandroi I. de praeda camelos quatuor dono obtulit. Atque adeò Robertus cum fratribus suis XIIX. annorum spacio Apuliam, Calabriam, Siciliam, mirabili victoriarum successu, obt nuit. À Gregorio VII. anathemate perstrictus, Salernum occupauit. Reconciliatus pontifici, quaecunque Ecclesiae abstulerat, reddidit. À Venetis, Nicephori Graeci Imper partes tuentibus Dyrrhachium obsidens, nauali praelio victus, obsidionem nihilominus continuauit. Graecos ad Dyrrhachium ingenti strage vicit, Henricum III. Imper. qui Gregorium VII. Romae obsidebat, obsidionem soluere, sola aduentus sui fama coëgit: Gregorium libertati restituit. Venetorum & Graecorum classem ad Dyrrhachium profligauit. His initijs tam praeclaris Constantinopolitanum imperium animo iam conceperat, cùm Corcyrae anno Salutis 1082. mense Iulio ex causo obijtiam sexagenarius. Pandulfus Collenutius libro 3. histor. Neapolit. Hvnnorvm, Hvngarorvm. Atilae & Bledae fratris ductu, Hunni Thraciam, Mysiam Illyricum???ue foedè populantes, Byzantio imminebant Victi tamen vno parelio à Theodosij Imper ducibus, aliquandiu quieuêre. Atila exercitum summa ope reparat, validis???ue auctus copijs, Valentiniani opes inuadit. Bellum à Bledae fratris nece, quem Budae incautum peremit, auspicatus (qui vt erat mitioris ingenij, periculosas prohibebat expeditones, & reges Ostrogothorum, & Gepidarum, qui copias coniunxerant, & in quorum fide staret tota victoriae spes, vti socios, non vt subditos, ab illo haberi, tractari???ue volebat) in Galliam irrumpens per Germaniam in Catalaunicis campis à Theodorico Vestgothorum rege & Aetio Patritio Rom. Valentiniani Imp. duce profligatus, fugaque vix elapsus, post quinquennium reparatis copijs mortuo Aetio, & Thorismundo Vestogothorum rege per, Dalmatiam in Italiam irrupit, eam???ue miserè vastauit. Leonis pontificis occursu diuinitùs exterritus, in Pannoniam redijt, ducta???ue noua vxore noctu in illuis amplexibus sceleratam euomuit animam. Ioannes Magnus libro. 9. Nic. Olahus eius vitam exprofesso tractauit. Ioannes Huniades, quem & Coruinum à vico in quo natus est, appellauêre quidam, matre, Graeca patre autem Valacho natus est. Nonnulli eum Sigismundi Caesaris nothum putarunt. Ab eo Hunia dum arx in extrema Transyluaniae ora condita est, vnde cognomen ipse accepit Eum Vladislaus rex Transyluaniae ducem declarauit, quem Vaiuodam vocant, Banumque creauit Seueriensem, ac Comitem Themesiensem: ea???ue illi potissimùm oppida, quae Turcis obiecta erant, commisit: & tantum copiarum, quantum res tunc [2102] sinebat, assignauit, vt non solùm sua defendere, sed per occasionem etiam fines hostium transcendere posset. Diuinitùs adeò vir hic videbatur delectus, qui rem Christianam sustineret. Cum exercitu Seruiam ingressus, pluribus cladibus Turcos affecit, eorum???ue duces bis acie strauit, Moldauiam recuperauit. Omnes occultos tramites, quibus Turci erumpere solebant, ita clausit, vt omnem eis praedandi occasionem adimeret. Bassam Amurathis II. cùm LXXXM delectorum militum parua manu fudit. Eapropter tanto hostibus stupori & terrori fuit, vt plorantibus pueris matresfamilâs quoque taciturnitatem non aliter imperarent, quàm Huniadis praesentiam minitantes. Vladislao rege, tertio regni anno, cum Crucesignatis militibus in Bulgariam irrumpente, sex victorias vno die signis collatis assecutus est: sexto praelio XXX. Turcorum millia cecîdit, & Georgium Despotum Seruiae in regnum restituit. Pace interea cum Turco firmata in decennium, cùm eam Eugenius IV. Pontifex per Iulianum Caesarinum cardinalem irritam fecisset, ad Varnam Romaniae centum millia Turcorum primùm profligata, postea verò resumtis viribus Christiani fusi sunt. Vladiflaus caesus, foederis non seruati poenas dedit. Huniades fuga elapsus, Hungarici regni Adiministrator electus, Turcum imparatum aggredi volens, proditus à Georgio Seruiae Despoto, in Cassouio Mysiae campo, quem alij campum Merulae appellant, in Bulgaria atrociter infestis armis toto triduo dimicauit, primùm victoria atque nerum Hungaris cedente: qui etsi numero impares erant, virtute tamen praestabant. At dum Amurathis castra Huniades oppugnat, Mahometus Caesaris filius, proximo quodam tumulo extra aciem quadraginta habens electissimorum equitum millia, Huniadem paternis castris hae???entem, tanta vi est adortus, vt post ingentem aegrè Humades cum paucis sit seruatus. Emta multo sanguine victoria, Amurathes (nam ducenta propè millia militium habuisse dicitur) domum redijt. Fuga clapsus Huniades, Georgij Despoti ingratissimi hominis precibus victus, Fritzebechum Amurathis ducem profligauit, & Seruiam à Tureis liberauit. Mortuo Amurathe, Mahometus F eius subacta Constantinopoli, auctus opibus, quas triennio congesserat, ex omni reono accerlitis proceribus anno Christi 1455. expeditionem in Hangaros instituit, Belgradum, quam Hungari Nandoralbensem arcem, hodie Albam graecam vocant, obsedit Annales Hungarici CCCCM in exercitu pedestri ac nauali habuisse Turcum, tradunt. Latinorum Imperatorem se obruiturum iactitabat, qui iam Graecorum Caesarem neci dedisset. Germaniam atque Italiam direptioni militum spopondit: sese vnum esse dictrans, cui ominis terra cessura esset, si vnus Deus coelo praeesset. Hungari Ioannis Capistrani monach Minoritani concionibus exciti, Huniadem Comitem Bistricensem cum quinque millibus equitum secuti sunt, accedentibus Crucesignatorum XLM. Tam paruum numerum contemnens Turcus, Amurathi patri maledixit, qui septem menses frustrà in obsidione Belgradi consumsisset, se quindecim d???ebus arcem solo aequaturum Inita pugna, hinc Turci, hinc Christian, nunc victi, nunc victores, cruenta caede (duce Huniade) primùm Bassam Natoliae Carazam Thraciae praefectum sternunt, primores???ue exercitus duces occidunt: tum Mahometum sagitta, sub papilla laeua, in pectore vulnerant. Quem mortuum credentes Turci, nocte semiuiuum abducunt, omnes in fugam conuersi, relictis omnibus impedimentis, castris sunt exuti. Mahometus vbi ex dolore vulneris ad se redijt, intelligens suorum cladem (nam in acie supra XIM cec???derant, plures in fuga absumti fuerant) veneno vitam voluti sibi ipsi adimere, ne tanto cum dedecore in patriam inglorius remearet, vix à suis prohibitus. Nunquam pòst de ea clade aut dicere aut audire quenquam voluit: & quoties illius memoria subijt, semper barbam manu vellens, suspiria deduxit cum fremitu, & tunc execratus diem inter atros computauit. Sequenti anno post cladem Huniades morbo correptus, non sine planctu vniuersae Hungariae, imò totius Christianitatis, diem suum obijt. Cuius mortem etiam Turcotum Imperator indoluit vehementer, totum???ue penè diem post nuncium illud obticuisse moestus, fertur vltionis materiam sibi morte praereptam lugens Cuspinianus, & Cromerus libro vigesimoprimo. Cum Turcis decies collatis signis, quaterdecies tumultuario & improuiso praelio f liciter dimit auit. Bis victus, perniciosam hosti victoriam reliquit. Bonfinius libro octauo, Decadis 3. Omnium prosperrimè rem Christianam Mathias Hungarorum rex in Turcos gessit: vt ijs non minori esset terrori, quàm olim Huniades pater. Ingentem exercitum ab initio regni, qui Syrmienses agros vastabat, fudit fugauit???ue, ac arces ab eis occupatas recuperauit, multa felicissimè gessit, Bosnense regnum, quod vulgò hodie Romaniam vocamus, Turcorum manibus eripuit. Castrum Iaycza munitissimum vi & armis subegit: fiuitima loca deditione cepit: captiuos plures cum insigni & nouo triumpho abduxit. Cùm à Mahumeto Baiazetis patre arx Iaycza iterum obsideretur, tam cruento bello repulit Turcum, vt coactus sit impedimenta & machinas omnes post se in praedam & spoliae Hungaris relinquere. Mahometus hunc solum Mathiam inter Christianos duces Principis nomine dignabatur. Sabatiam inde arcem munitissimam, ad litus Saui fluminis sitam, strenuè faucibus Turcorum eripuit. Quòd si potestati Mathiae traditus fuisset Zizimus Baiazetis frater exul, ex tota Europa Turcorum gentem expelli potuisse, multi opinantur. Tandem Viennae anno Christi 1490 in vigilia coenae Domini mortuus est, quum iam Austriam annis penè sexdecim occupasset. Cuspinianus. Gasto Foisseius, Galliae regis Ludouici XII. ex sorore nepos imberbis adolescens, antè imperator quàm miles, antè triumphator, quàm à victore exercitu acclamatus imp. cuius virtutem adeò intemperanter Fortuna extulit & extinxit, vt cum nullo mortalium vtroque vultu velociùs atque vehementiùs lusisse videatur. Hic virtute ac celeritate sua, quindecim dierum spacio, pontificium Hispanicúmque exercitum à Bononiae moenibus discedere coëgit: Ioannem Paulum Ballionem Venetarum copiarum ductorem acie fudit: Brixiam magna militum populique strage recepit, adeò vt communi omnium iudicio, Italiam à multis seculis in rebus bellicis tale aliquid non vidisse confirmaretur. Tandem ab Hispanis, dum in victoria persequenda militis potiùs quàm ducis munia subit, in ipso victoriae & aetatis flore caesus occubuit. Iouius libro secondo in Leone X. & Guicciardinus lib. 10. Sed hic ad Gallos referri debet. Polonorvm, Boemorvm. Boleslavs Criuoustus III. Polonorum rex feliciss. & victoriosissimus, XLVII aperto marte dimicauit, semper victor. Extremo praelio contra Russos ad Haliciam hostium multitudine & Palatini cuiusdam fuga victus, cùm vix euasisset, prae moerore animi intra annum perijt. Cromer. lib. 6. Othocarvs, Praemislaus priùs dictus, Venceslai III. Boemorum regis filius, contra patrem conspirans, marchionatu Morauiae priuatus, in carcetem conijcitur. Liberatus inde & dignitati restitutus, Austriam Bauariam???ue vastauit, Vdalricum Carinthiae principem ab Austriacis captum liberauit, Margaritam Austriae haeredem in vxorem duxit. Patri mortuo succedens, ad equestrem militiam Boëmos assuefecit. Ab Vdalrico liberis carente Carinthiam Istriam???ue redemit, & regnum vsque ad mare Adriaticum extendit. Subinde Prutenis bellum sacrum intulit, victor???ue ad mare Germanicum vsque limites regni promouit. Belam IV. Hungariae regem è Stiria profligauit, cundem???ue ad Taysam fl. memorabili strage vicit, caesis XVI. hostium M. À Stephano V. qui patri Belae successerat, irritatus Posonium cepit. Oblatum ab Electoribus imperium Romanum repudiauit. À Rodolfo I. Imp. dum Carinthiam, Stiriam & Austriam recipere armis tentat, fraude amissas, in acie caesus occubuit. Dubrauius libro. 17. Ioannes Zisca Boëmus, Trosnouiensis, post Venceslai regis mortem, altero oculo captus, quem in paelio amiserat, Hussitarum ducem se praebuit: aedificata???ue Thabor vrbe admodum munita, Boëmiae partem maiorem imperata facere coëgit. Dum Rabi castellum oppugnat, altero etiam oculo sagittae ictu orbatus, aliena manu cibum sumere cogebatur, non tamen alieno ductu pugnare. Sigismundo Impqui Boëmiae regnum haereditario iure repetebat, bis superato, exercitum Crucesignatorum in fugam compulit, Pragam obsedit: & quoad superstes fuit, Boëmiae rerum potitus est. Iure quis igitur illum ob claras victorias, nunquam ab hoste superatum, Hannibali Sertorio???ue, altero tantùm oculo captis praeponat, quantum ipsi monoculi caeco antecellere videntur. Fulg. lib. 3. cap. 2. Inter praesides Boëmos manu & bello praestantissimus, Ioannes à Brandesio, Gis???ra cognomine, cùm ab Elizabetha vidua Alberti II Imp. toti territorio Bistriciensi, in quo aurariae argentariae???ue sunt, praepositus fuisset: non solùm ea salua, quae accepit, praestitit, sed plurima etiam numero municipia, quàm quot tenebat, aduersarijs vi eripuit. Polonorum rege̅ Vladislaum, Hungariae regni contra Ladislaum Alberti posthumum aemulum, crebris praelijs fudit: Ioannem Hunniade̅ castris bis exuit, tanto denique terrori Hungaris fuit, vt auctore ipso quoque Vladislao, pacis conditiones cum Regina Elizabetha intre non abnuerint. Dubrauius lib 28. Rodolphvs mitis rex Boliemiae, vide fol. 2153. Tartarorvm Tamberlanes humili loco inter Scythas natus, bubulcus, ex gregario milite ordinem primò, mox exercitum ductauit, eoque est potentiae euectus, quum solertia tum cor [2103] poris viribus, bellandi???ue promtitudine, vt magno fortunae ludibrio multarum sit gentium imperio potitus. Sunt qui primùm in Parthis regnasse dicant, mox Scythas ab co subactos, Iberos, Albanos, Persas, Medos, inde Armeniam & Mesopotamiam ingressus, vtranque armis subegit: transmisso dein Euphrate, minorem Asiam latè domuit, quadringenta equitum millia, sexcenta peditum in armis habuisse traditur. His fretus copijs, Baiazetem potentissimum Turcorum regem, etsi pari ferè bellatorum numero, cruento tamen praelio superauit, ducentis Turcorum millibus vna acie caesis, regem ipsum in pugna captum, aureis vinctum catenis, omnibus suis expeditionibus prae se egit. Post memorabilem illam pugnam, domitum est Scythicis armis quicquid terrarum est à Tanai ad Nilum. Vicit inde praelio Tamberlanes Memphiticum Sultanum, victum???ue vltra Pelusium intra Nili fluenta compulit: Damascum cepit: cepit & Caphan in Euxini ora, quae tum Genuensium erat. Tota ferè Asia domita, cùm victore exercitu, praeda???ue onusto ad suos reuersus, vrbem condidit ingentem, cui Marchanti, vt aiunt, nomen est: quam omnigenûm captiuorum multitudine refersit, ornauit???ue captarum vrbium spolijs. Regnum moriens duobus reliquit filijs: horum discordia amplissimi regni opes nuper tanta indole quaesiti, retrò abierunt. Potuisset ex Tamberlanis interitu omnis Syria cum Hierosolymis ab impio Mahometi imperio vindicari, si Bonifacius IX. pontifex ad eam rem animum adiecisset. Sabellicus libro nono, Enneadis nonae ex Aen. Syl. capite tricesimoprimo Asiae, & Aemilius libro decimo, & Cuspin. & Dubrauius lib. 25. Tvrcorvm. Anno Christi 1300. Othomannvs Turca, regulis Turcicis passim trucidatis, excusso Caliphae Sultani iugo, Turcarum regem se constituit, Bithyniam & Cappadociam obtinuit. Caput regni fuit Byrsa. Is Othomannicae familiae auctor (quae etiam num hodie magno cum Christiani nominis dedecore regnat) obijt anno Christiano 1328. Orchanes Othomanni filius, anno 1335. Graecis de regno inter se disceptantibus, Prusiam amplissima̅ vrbem occupauit, & paternum regnum per Galatiam ampliauit. Contra Tartaros infaustè pugnans, cum multis suorum interficitur, 1350. Amvrathes I. imperio occupato anno 1363. à Graecis dissdentibus euocatus, primus ex Asia in Europam traiecit, Calipolim & Cherronesum intercepit, Heliesponti angustias ad Abydum superauit: Philippopoli & Hadrianopoli vrbibus in potestatem redactis. Seruia Bulgaria???ue Christianis ademta, Lazaro Seruiae Despota capto in campis Casso. uijs, 1372. Superiorem Mysiam ingressus, à seruo Lazari, qui mortem domini vlcisci voluit, pugione in inguine percussus interijt. Mahometes Calepini F. sublato Mose patruo, solus regno potitur 1405. Seruiam Valachiam, & maiorem partem Sclauoniae subegit. Ex Bithynia in Thraciam regiam transtulit, & Prusiae vibi praetulit Adrianopolim. Primus Danubium traiecit, Macedoniam perdomuit, & ad Ionium vsq; pelagus peruenit. Amvrathes II. obtinuit Epirum, Aetoliam, Achaiam, Boeotiam, Atticam, & Thessalonicam, Venetae ditionis. Ladislaum Poloniae & Vngariae regem occidit Varnae, an. 1446. Ioannem Huniadem Vngarorum ducem, magna clade in campo Merulae profligauit, 1448. Mahometes II. Amurathis F. deorum contemtor, Magnus Turcorum Imperator appellari ex magnitudine rerum gestatum voluit. Nam???ue Asia potitus, auctis paterni regni finibus, in Europam copias ingentes per Hellespontum classe traiecit, Byzantium expugnauit, Mysiam vtramque, Thraeiam, Peloponnesum, Acarnanas, Aetolos, Ambraciam, Epirum atq; Illyricum in potestatem redegit: Asiae minoris regna penè duodecim obtinuit: Pontum denique, Bithyniam, Cappadociam, Paphlagoniam, Ciliciam, Pamphyliam, Lyciam, Cariam, Lydiam, Phrygiam, atque omnem Hellespontum. Cùm annis vnum & triginta saeuissimè regnasset, ab expugnatione Rhodiorum turpiter discedens, Nicomediae colico dolore mortuus est, anno aetatis quinquagesimo octauo, Salutis humanae 1481, quinto Nonas Maij. Eius mors tanta laetitia vniuersam affecit Italiam, (nam capto Hydrunto florem omnem Italiae triennali bello penè absumsit) vt Sixtus IV. Pontifex, qui iam de fuga in Galliam cogitabat, cum patribus totius curiae. Cardinalibus, Episcopis, & omnis dignitatis sacerdotibus, ac cum plebe vniuersa Deo gratias agens, tabernas claudi, iustitium ac triduale sacru̅ indici iusserit, quòd de medio funestissimum dracone̅ sustulisset, late???; manantem flammam rore suae diuinae prouidentiae extinxisset. Baiazethes II. fratre ex tota Asia eiecto, 1482. Methonem vrbem Peloponnesi munitissimam, Naupactum item, & Dyrrhachium, Venetis ademit, 1500. Selimvs, minimus natu ex Baiazethis filijs, patre agente annum aetatis 74. ex podagra decumbente, veneno per medicum Iudaeum sublato, Acomato, & Amurathe fratribus, & ipsorum filijs strangulatis, Turcarum imperium inuasit, 1512. Animi magnitudine leonem aequabat. Nihil sibi vnquam à fortuna pertimuit. Nullum ob periculum, quamuis manifestum, susceptas semel expeditiones vnquam dimisit. Consilia dubia, sed spem aliquam honoris continentia, securis, sed illaudatis praeferebat. Alcairum Aegypti Sultanorum sedem, expugnauit, 1517. Alexandriam totam???; Aegyptum suo imperio subdidit: Damascum Syriae cepit. Tandem vltricibus furijs extinctus est eo loco quo patrem sustulerat, 1520. Patri Selimo Solymannvs successit, Belgradum vrbem munitissimam expugnauit, multas???ue arces & castella in Hungaria diruit, 1521. Rhodum insulam sub Iunij mensis finem 1522. obsedit: quam tandem Rhodij. Christianorum regum. auxilijs destituti, tradidêre, ipsis Christi natalibus, pacti corporu̅ fuorum & rerum omnium iucolumitatem. Cum ducentis minibus Turcaru̅ Hungariam ingressus, Budam regiam vrbem per deditionem occupauit, nobili bibliotheca Mathiae regis priùs incensa, 1529. Gunsium Hungariae etiam deditione recepit, 1532. Pestum eregione Budae sui iuris fecit. Stridonium cepit, Quinquecclesias solo aequauit, 1541. Mustapham filium affectati imperij suspicione strangulauit. Zige???ho expugnato anno 1567. in castris obijt. Haec Gilb. Cognatus, ex Iouio & Cuspiniano. Acomathes Bassa ex Albania oriundus, antiquis ducibus virtute militari aequalis fuit, adeò vt prouinciae omnes quas impeteret bello, vel solum nomen ipsius pertimescerent. Is cùm subacta Valachia Constantinopolim reuerteretur, à Baidzethe II. Imper. Turcorum, cuius fratrem aemulum etiam bis profligauerat, cùm ipsius innumera officia aliter rependere non posset, interfectus est. Cognominatus est, Ghendich, qòud ei dens vnus deesset. Iouius in vita Baiazethis. Moschorvm. Ioannes Moschorum dux, Tartarorum iugum excussit: complures & magnos principatus paruo vel nullo negotio imperio suo adiunxit: cum Stephano Magno Valachorum Palatino, affinitatem & amicitiam contraxit: Casanenses, Permios, Sibiros, Lapos, Iugros, Hungarorum progenitores, Bulgaros Asiaticos partim subiugauit, partim tributarios sibi fecit: cum vicinis Sueonibus siue Suecis, Liuonibus atque Finnis, prospero successu bella gessit: Lituanis supra septuaginta arces & castella ademit. Obijt anno 1506. Cromerus libro 30. Stoslavs, Zonarae Sphendostlabus princeps, Vide fol. 2198 Milites fortes. De totius gentis vel cohortis fortitudine superiore loco egimus. Nunc ad indiuidua descendimus, eos???ue fortes milites complectimur, qui multis praelij interfuêre. Quemadmodum enim Duces fortes à praeliorum & victoriarum multitudine paulò antè enarrauimus, ita hîc Milites fortes consimili ratione intelligi volumus. Priuata exmpla fortitudinis militum, paulò pòst in explicandis Titulis, qui ad finem fortitudinis faciunt, in se defendendo, vel laedendis hostibus, referentur. Consule etiam Tit. Monomachiae: item, Robusto rum, f. 383. 4347. Dauid rex triginta septem in exercitu suo fortissimos habuit. Verùm inter eos quinque maximè insignes. Primus Iasobaamvs Hacmonis F. qui in vno praelio octingentos occidit. Secundum hunc Eleazarvs Dodis F. qui apud Horpam tantam caedem fecit Palaestinorum solus, vt cruore concreta manus in capulo haereret: ab eo profligati hostes, ab Israëlitis persequentibus caesi sunt. Tertius fuit Samma, Ages F. Hararita, qui fugatis Israëlitis solus in medio fundo, qui lente plenus erat, constitit, eum???; contra omnes Palaestinos defendit. Hi tres aliquando, cùm Dauid rex desi derasset de puteo ad portam Bethlehemae posito aquam bibere, per media hostium Palaestinorum castra magno animo penetrarunt, & Dauidi aquam attulerunt. At rex eam Iouae libauit, vt pote hominu̅ vitae periculo emptam. Quartus Abisaevs Ioabi polemarchi frater, vna die trecentos occidisse dicitur hasta sua. Quintus Banaias Ioiadae viri fortissimi F. Cabseelensis, qui Dauidi à consilijs fuit, & duos Moabiticos leones prostrauit, & in puteo leonem rugientem audiens, descendit, & baculo solo interemit. Cum Aegyptio quodam, spectandae proceritatis, congresius, solo baculo fretus, hasta̅ ei extorsit, & occidit. Reliquorum triginta duorum fortissimorum nomina petes ex 2. Regum 23. Sacram cohortem Thebanorvm (quemadmodum dicimus sacram anchoram) princeps Gorgias ex trecentis delectis viris conscripsit. Habebant hi in Cadmia arce castra: v [2104] bi ea, quae ad exercitationem pertinerent, & victus ijs publicè praebebatur: vnde Cohors vrbana nominabatur. nam arces eo tempore vocabant ferè vrbes. Sunt qui ex amantibus hunc globum costitisse referant: ac commemoratur Pammenis festiuum dictum. Quippe Homericum Nestorem nescire ait aciem instruere, qui tribules & curiales vnà centuriare iubeat Graecis: Et tribui tribus, & sua curia curiae vt adsit: cùm amator apud amicu̅ locandus sit. Siquidem gentiles ge̅tilium & tribulium rebus trepidis non magnam ait ducere rationem: indissolubile̅ verò & infractum esse ex amatoria co̅tractum necessitudine cuneum: vbi hi amore dilectorum, verecundia illi amantium, discrimina pro se mutuò perferant. Neque est hoc mira̅dum, si vel absentium horu̅ capiuntur pudore potiùs, quàm aliorum praesentium: vt ille qui, cùm ipsum hostis iacentem esset interemturus, orauit & obsecrauit hunc, vt traijceret sibi gladio pectus: Ne cùm videat, inquit, à tergo me amasius volneratum, suffundatur rubore. Fama est permansisse hanc vsque ad praelium Chaeronense inuictam: atque vt secundùm pugna̅ mortuos Philippus inspiciens eo institit loco, vbi trecenti illi incurrerant infesti in farissas, omnes???ue in arctis vijs at???; in vnum confuli iacebant, obstupuisse. Cùm autem amantium audiuisset eam esse cohortem, illacrymasse, ac dixisse: Malè pereant, qui hos facere quicquam aut pati, quod turpe sit, suspicantur. Sanè huic amantium consuetudini non, vt poëtae autumant, Laij casus originem apud Thebanos dedit, sed legislatores. Qui cùm natiuam eorum ferociam & saeuitiam remittere mox à pueris & mollire studerent, fistulam ferè omni in re seria & ludicra adhibuerunt, ei???ue addiderunt honorem & dignatio nem. Adhaec praeclarum amorem in palaestris aluerunt ad temperandos adolesce̅tium mores. Et rectè ob id deam Harmoniam, quam Marte & Venere ferunt prognatam, vrbi velut tutelarem consecrauerunt: quòd vbi strenuitas & vis bellica venustate condita, & gratia sit commixta, omnia ad decentissimam & moderatissimam remp. concinentia componantur. Caeterùm Sacram hanc cohortem Gorgidas in primos ordines diuellendos, & pro tota peditum acie in fronte collocando offuscauit illorum virorum virtutem, neque ad communem effectum tobur eorum adhibuit: vtpote dissolutum, & magna ex parte confusum cum deteriote. Pelopidas verò, vt virtus eorum eluxit fortiter ad Tegyras circa ipsum dimicantium, non distraxit eos deinceps, neque discerpsit: verùm his sicut toto corpore vsus est, cum quibus primùm incursum in maximis certaminibus fecit. Vt enim perniciùs equi ad currus iuncti, quàm seorsum currunt acti: non quia maiore vi admissi aëra impellant numerosiores atque perru̅pant, verùm quod inflammet mutua haec contentio & concertatio feruorem animi: haud aliter fortes viros aemulatione inter se egregiorum factorum ad connitendum in communem actum aestimabat vtilissimos esse expeditissimos???ue. Plutarchus in Pelopida, & Athenaeus lib. 13. Cohors quae Scirites apud Spartanos appellatur, non cum alijs in acie constituitur, sed proprium locum habens cum rege stat, & semper opem fert alijs partibus quae premuntur. Haec ex selectissimis viris constans, plurimum habet in acie momenti, & vt plurimùm victoriae causa extat. Diodorus libro decimoquinto. Pugna ad Salaminem commissa in angustijs, cùm in serum extraxissent pugnam, Graeci fuderunt fugaueru̅t???ue Persas, atque insignem illam & nobilem victoriam, vt Simonides ait, qua neque apud Graecos ne???ue apud Barbaros clarius decus vllum extitit nauale, retulerunt, virtute & strenuitate communi omnium militum, consilio verò & prudentia Themistoclis. Plut. in Themistocle. Ad Thermopylas missus Leonidas Spartanorum rex cu̅ Trecentis suorum contra Xerxem, mille solum ex omni exercitu delegit. Quibus Xerxis copias innumeras in angustijs sustinuit, neque superari potuit, priusqua̅ Trachinius Ephialtes, Persis per montem circumductis, suos prodidit. Quod cùm rescisset Leonidas, reliquis omnibus sese inde mox proripie̅tibus, accensos spontè ad facinus conceptum milites pro voto nactus, iubet vti properè prandea̅t, tanquam sint apud inseros coenaturi. Mox hortatur, vt se secuti, in castra hostium irrumpaut, quoscunque obuios obtruncent, inde sese ad regis praetorium conferant: sibi namq; regis primùm opprimendi (si fortuna faueat) consilium esse. Caedes per noctem Barbarorum maxima. Xerxes in loca tuta se recepit. Die facto, paucitate Graecorum conspecta, multitudine sua eos obruerunt Barbari vniuersos. Diod. lib. 11. Antigenes Philippi Macedonis miles iuuenis etiamnum, cùm rex obsideret Perinthum, intorto ex catapulta m oculum suum telo non paruit eximere telum volentibus, ne???; pugna̅ remisit priùs, quàm vrgens pepulisset at???ue intra muros redegisset hostes, Plut. in Alexandro, Diod. lib. 17. Q. Pvllo & L. Vorenvs centuriones Ciceronis, legati C. Iul. Ceasaris, bello Gallico, in Aduaticis & Neruijs, co̅tra Ambium regem defectionis Gallorum principem, aemuli erant multis annis ob fortitudinem. At cùm castra eorum à Gallorum rege grauiter oppugnarentur, Pullo Voreno appellato: Hic (inquit) dies Vorene est, qui de nostris controuersijs planè decernet. Atque cum his ex castrorum munitionibus, vbi acrior pugna erat, in hostes desiluit. Nec Vorenus, vt pari virtute videretur, quicquam cunctatus loco desedit, quin cum secutus, hostem secundùm Pullonem ferro hausit Atque ita ambo in hostiu̅ globo aliquandiu praeliati, ad suos sese incolumes receperunt. Sabellicus libro 6. Enneadis 6. Q. Ennius T. Caecilivm Teucrum, fratrem???ue eius fortitudinis nomine praecipuè adimiratus, propter eos sextum adiecit Annalem. Plin. lib. 7. cap. 28. M. Sergivs Rom. secundo stipendio dextram manum perdidit. Stipe̅dijs duobus ter & vicies vulneratus est. Bis ab Ha̅nibale captus Bis vinculorum eius profugus, XX mensibus nullo non die in cathenis & compedibus custoditus Sinistra manu sola quater pugnauit, duobus equis insidente eo suffossis. Dextram sibi fecit ferream, ea???ue religata praeliatus, Cremonam obsidione exemit. Placentiam tutatus est. Duodena castra hostium in Gallia cepit. Caeteri victores hominum suêre. Sergius vicit etiam fortunam. Solinus & Plinius lib. 7. cap 28. qui eum reliquis omnibus anteferre non dubitat, nisi quòd pronepos Catilina aliquantum nomini ipsius detrahere videtur. Pontanus. M. Manlivs Capitolinus ante XVII. annum aetatis bina ex hoste spolia cepit. Eques omnium primus murali corona donatus, sex ciuicis, septem & triginta donis, triginta tribus cicatricibus aduerso corpore acceptis, P. Seruilium magistrum equitum seruauit, ipse vulneratus humerum ac femur: Capitolium Gallis deiectis tutatus: felix, nisi tyrannidem affectasset. Plinius lib. 7. cap. 28. Veientes latrocinantium more Roman. agrum vastabant, nec congressum Romanorum expectabant. Fabius Caeso consul cum gente sua id se bellum suscepturum Senatui promisit. Trecenti & sex fuêre Fabii, teste Liuio. At veriora sunt quae Dionysius prodidit, quaternûm millium hominum agmen, ex amicis & clientibus, à Fabia gente conflatum, nec Caesonis consulis ductu ad Cremeram itum, sed M. Fabij qui superiore anno consul fuerat. Consulem ipsum, quod vero propius est, publico exercitu Fabiorum agmen secutum, nec priùs ab Cremera fluuio abscessisse, quàm ibi praesidium extrema rupa fluminis diuplici fossa & vallo, vt receptaculum Fabijs esset, militari sit opere munitum. Ibi crescente assiduis successibus Fabiorum audacia, Hetruscorum subsidia ad agrorum populationem arcendam missa, saepiùs simulato metu ad vrbem refugere, ea???ue ludificatione Fabijs persuasum fuit, nullo tempore locóve sua arma ab hoste sustineri posse ampliùs: peperit???ue ea persuasio contemtum & negligentiam, adeò vt pecora de industria ex oppido, haud procul ab Cremera in pabulum propulsa intuiti, quanquam rara hostium apparerent arma, inexploratò velut ad certam praedam decurrerint, effuso???ue deinceps curs??? insidiarum locum praeteruecti, dum passim dispalatum pecus tumultuosè agunt, à fronte, à lateribus cum clamore abhostibus circumuenti sunt. Quae improuisa vis Fabiorum animos perculsit, coëuntes???ue in arctum, suam paucitatem insigniorem fecerunt. Hîc pauci, superante hostium multitudine, quum telis obruerentur, facto impetu per corfertum armatorum agmen fecerun ferro sibi viam, denso???ue cunco in collem leniter editum fessi praelio, euasere. Ibi???; quum animum à praesenti consternatione paulùm recepissent, non solùm locum fortiter tuebantur, sed subeuntem etiam hostem procul distincbant, vicisset???ue auxilio loci paucitas, ni iugo circummissus Veiens verticem collis tenuisset, ac superior factus in subiectum & obnoxium ictibus hostem ex superiore loco impetum dedisset. Tum verò ad vnum caesi sunt Fabij, sed haud inulti periêre. Dionysius auctor est, medijs cadauerum aceruis Fabios se tueri perseuerasse, quoad ferri acies facta sit illis inutilis: dentibus inde, & ferina quadam rabie ab eis dimicatum, ita vt non priùs hosti vincere contigerit, quàm tertia pars Hetruscorum circa Fabios occubuerit. Sabellicus lib. 1. Ennead. 3. P. Scipio, qui primus ex Africa cognome̅ reportauit, f. 2030. L. Siccivs admirandae fortitudinis miles, quum in vrbe priùs, inde in castris, quo specie honoris ab Appio Cl. Decemuiro fuerat missus, ad hoc ipsum, vtà collegis quoquo modo tolleretur, colloquia haberet de secessione facienda, suspectus Appio & collegis speculationis praetextu castris ablegatur, negotio ijs, qui cum eo missi sunt occultè dato (centum eos fuisse, Dionysius scribit) vt eu̅ opportuno loco adorti obtruncarent. Is vbi in se impetum fieri vidit, ex equo desiliens, quindecim circa se peremtis, teloru̅ multitudine obrutus concidit. Qui supererant tumultuosè in castsa nunciant [2105] Siccium cum suis in insidias praecipitatum, cum???ue cum quibusdam ab hoste circumuentum perijsse. Credita primò res est: verùm vbi ij, qui ad locum insidiarum missi sunt, ad eos qui ceciderant sepeliendos, Siccium iacentem intuiti, haud quidem ab hoste spoliatum, caeterisque ex aduerso prostratis hostium, neque cadauer vllum, neque abeuntium vestigia extarent: à suis eum interfectum praedicantes in castra retulêre, Romam cadauer relaturi, nisi Decemuiri publica impensa castrensi funere extulissent. Sepultus igitur ingenti militum moestitia, pessima Decemuirorum in vulgus fama. Sabellicus lib. 4. Enneadis 3. Romana iuuentus (C. Sempronio Atracino Cos. cum Volscis apud Vertuginem parum prosperè dimicante) neacies iam inclinata propelleretur, equis delapsa, seipsam centuriauit, atque hostium exercitum irrupit. Quo dimoto, proxi mum tumulum occupauit: effecit???ue vt omnis Volscorum in se conuersus impetus, legionibus Rom. ad confirmandos animos salutare laxamentum daret. Itaque cùm iam de trophaesis statuendis cogitarent, praelium nocte dirimente, victorésne, an victi discederent, incerti abierunt. Valerius Maximus lib. 3. cap. 2. Strenuus ille quoque flos ordinis Eqvestris, cuius mira virtute Fabius Max. Rutilianus magister equitum, bello quod aduersus Samnites gerebatur, malè commissi, praelij crimine leuatus est. Nanque Papyrio Cursore propter auspicia repetenda in vrbem proficiscente, castris praepositus, ac vetitus in aciem exercitum ducere, nihilominùs manus cum hoste, sed non tam feliciter quàm temerè conseruit. Procul enim dubio superabatur. Caeterùm optimae indolis iuuentus, detractis equorum frenis, vehementer eos calcaribus stimulatos in aduersos Samnites egit, obstinata???ue animi praestantia extortam manibus hostium victoriam, & cum ea spem maximi ciuis Rutiliani, patriae restituit. Idem. Scaevola bello Gallico, quo C. Caesar non contentus opera sua litoribus Oceani claudere, Britannicae insulae iniecit manus, cum quatuor commilitonibus rate transuectus in scopulum vicinum insulae, quam hostium ingentes copiae obtinebant: postquam maris aestus regressu suo spacium, quo scopulus & insula diuidebantur, in vadum transitu facilè redegit, ingenti multitudine Barbarotum affluente, caeteri rate ad litus regressis, solus immobilem stationis gradum retinens, vndique irruentibus telis, & ab omni parte acri studio ad inuadendum nitentibus, quinq; militum diurno praelio suffectura pila, vna dextra hostium corporibus adegit. Ad vltimum districto gladio, audacissimum quenque modò vmbonis impulsu, modò mucronis ictu depellens, hinc Romanis, illinc Britannicis oculis incredibili spectaculo fuit. Postquam deinde ira ac pudor cuncta conari fessos coëgit, tragula femur traiectus, saxi???ue pondere ora contusus, galea ictibus discussa, & scuto crebris foraminibus absumto, profundo se credidit: ac duabus loricis onustus inter vndas, quas hostili cruore infecerat, enatauit: viso???ue imperatore, armis non amissis, sed bene impensis, cùm laudem mereretur, veniam petijt. Magnus praelio, sed maior disciplinae militaris memoria. Itaque ab optimo virtutis aestimatore, tum facta, tum etiam verba eius, centurionatus honore donata sunt. Idem. Erat C. Martivs Coriolanus, qualem esse Cato voluit militem, non manu tantùm & gladio, verùm & vocis contentione & obtutu vultus, terribilis aspicienti hosti, atque intolerabilis. Plut. in Coriolano. L. Sicinii vel Siccij (vt Plinius) Dentati opera, honores???; operum, vltra fidem veri excedere iudicari possent, nisi ea certi auctores, inter quos Marcus Varro, monimentis suis testata esse voluissent. Eum namque centies & vigesies in aciem descendisse tradunt, cùm annis XL. militasset, eo robore animi atque corporis vtentem, vt maiorem sempre victoriae partem traxisse videretur: sex & triginta spolia ex hoste retulisse, quorum in numero octo fuisse, cum quibus spectante vtroque exercitu ex prouocatione dimicasset: quatuordecim ciues ex media morte raptos seruasse quinque & quadraginta vulnera in pectore excepisse, tergo cicatricibus vacuo: nouem triumphales imperatorum currus secutum, totius ciuitatis oculos in se numerosa donorum pompa conuertentem. Praeferebantur enim aureae coronae octo, ciuicae tredecim, murales tres, obsidionalis vna, torques centum octoginta tres, armillae centum sexaginta, hastae octo decim, phalerae vigintiquinq;: ornamenta etiam legioni, nedum militi satis multa. Hic Trib. pl. fuit, Sp. Tarpeio & A. Thremo vel Aeternio Coss. non multò post exactos reges. Ob fortitudinem certè Achilles Romanus dictus est. Val. lib. 2. c. 2. & Plin. lib. 7. c. 28. & Gell. lib. 2. c. 11. & Dionysius. Sabell. in Enneadib. Appij Claudij Decemuiri insidijs, tantam virtutem suspectam habentis, sublatum scribit. Praelio ad Dyrrachium Cassii Seuae centurionis scutum est ad Caesarem relatum ducentis & XX. ictibus perforatum. Nec ipse imperator id facinus est ingratè prosecutus, Scaeua viro fortissimo ducentis millibus aeris donato, traductóque ab octauo ordine ad primipilum Caesar. Plutarchus centum triginta ictibus Scaeue clypeum confossum scribit. Tranquillus adhuc decem minus, humero???ue & femore transfixis. Sabellicus lib. 7. Ennead. 6. ex Suetonio. Attilivs, seu Acilius, Caesaris miles, nauali apud Massilia̅ praelio hostilem ingressus puppim, abscissa dextra, vmbonem sinistra retinuit, eò vsque vultibus terrens, vt prostratis omnibus nauem occuparit victor. Plut. in Caesare. Q. Sertorivs prima stipendia, cùm Cimbri & Teutones impressionem fecissent in Galliam, sub Cepione faciens, cùm essent Romani fusi fugati???ue, equo amisso ac conciso vulnetibus corpore, Rhodanum transmisit cum ipsa lorica & scuto aduersis ingentibus vndis natans. Adeò erat robusto corpore, & subacto exercitatione. incumbentibus iterum illis infinita multitudine & terribilibus minis, vt magni operis esset militem Romanum tunc vllum ordines tenere, & dicto audientem esse duci (dux Marius erat) Sertorius suscepit ire speculatum hostes. Vestitu amictus Gallico, & maximè communia linguae ad congressum ex tempore doctus miscuit se barbaris. Vbi praecipuè necessaria partim contemplatus est, partim accepit auribus: ad Marium est regressus, Cuius rei causa donis militaribus est honoratus. Bello exardescente Marsico, iussus delectum habere, & arma parare, studio & festinatione rei adhibita, praeter caeterorum iuuenum lentitudinem & mollitiam, peperit sibi viri impigri opinionem. Atqui non decessit de militari audacia, vbi ad dignitatem aspirauit ducis: sed & manu, praeclara opera edidit, corpori???ue in certaminibus minus parcendo alterum oculum, qui fuit ei erutus, amisit. ob quod etiam gloriabatur perpetuò, alios non semper strenuitatis circumferre secum testimonia, sed deponere torques, hastas, coronas: sibi fortitudinis insignia permanere, quando eosdem virtutis sue & calamitatis habeat spectatores. Plut. in Sertorio. Heros quidam in exercitu Friderici Barbarossae Imp. quo ad Iconium Turcas vicit, & Copatinum filium Clizastlanis cepit, Germanus, ingenti corpore, cùm iter suum sequerentur, post exercitum equum fessum trahens à quinquaginta Turcis circumuentus, non magis se commouit ac gradum accelerauit, quàm si nemo persequeretur: sed gladio vnum ex illis tam facilè in duas partes secuit, à capite simul cum equi strato vsque ad tergum, vt reliqui territi, abstinuerint. H. Henninges in Geneal. In eo bello, quo Vngari, ductu Salomonis regis & Geysae ducis, Boëmorum impetum represserunt, Bathor Opos. Martini F. cum Boëmo, qui gigantis instar erat, singulari certamine dimicauit, eum???; prostratum humi obtruncauit. Qua victoria potitus apud Vngaros ita claruit, vt sibi ac suis perpetuum nomen compararit. Idem eo in praelio, quod inter Salomonem & Geysam in Cemeyensi agro gestum est, cùm Salomoni militaret, Petrum, Geysae equitem audacissmùm, singulari certamine superauit: mox in caeteros adeò saeuijt, vt totus cruore maderet. Salomonem fuga sibi consulente̅ sequutus, quu̅ is Henrici IV Imp. auxilijs instructus Nitria̅ obsideret, praelium???; cu̅ oppidanis co̅mitteret, per medios hostes ad portam vsque peruenit, ibi???ue complures vulneribus affecit: & dum inter confertissimos hostes acerrimè dimicat, equum amisit: ipse tandem, ad suos incolumem se recepit. Alemanni eius fortitudinem Imperatori praedicarunt. Qui Opum confestim acciri iussit, eo???ue laudato & donato, Salomonem interrogauit, An multi milites pari robore corporis & animi apud Ladislaum & Geysam forent? At ille, multos consimiles, ac longè meliores apud Geysam esse respondit. Quibus verbis consternatus Imperator: Si tales (inquit) hostes nactus es, nunquam, mihi crede, regnum recuperabis. Bonfin. lib. 3. & 4. Decad. 2. Starcathervs, Storuerki Dani F. recèns natus senas manus habebat. Sed Thor, magus quatuor rescissis duas ei reliquit, & ne humanae speciei limites excederet, effecit. Othinus verò magus magicis praestigijs eum initiauit, & vt tres hominum aetates viueret, concessit. Vvicarum Noruagiorum regem laqueo strangulauit, Hugletum Hybernorum regem interfecit, aulicos eius adulatores virgis caecidit. Vvisinnum Ruthenum, omne telorum acumen solo oculorum obtutu hebetantem, occidit: Tannam gigantem Byzantinum lucta victum proscripsit: Vvasce Polonum athletam duello superauit: Hamam Saxonem medium dissecuit Ingelli Danorum regis ignauiam luxum???ue detestatus, ad Haldanum Suconum regem sese contulit. Helgam tamen Ingelli sororem. quae aurifabro nupserat, ab inhonestis nuptijs auertit. Angaterum Sialandum cum octo fratribus solus confecit. Syuardo Haldani F. paternum regnum restituit. Ingellum ad Suertingi filios è medio tollendos, & paternam hac ratione caedem vlciscendu̅, impulit. Bello Suetico Ringoni Sueonum regi strenuam operam praestitit, quo Haraldus Dano [2106] rum rex caesus est. Olonem Danorum regem in balneo ex insidijs obtruncauit. Vitae tandem taedio, eo auro quod caeso Olone meruerat, Hatherum ad se trucidandum permouit. Saxo lib. 6. 7. & 8. Eo praelio, quo Haraldus Danorum rex à Ringone Sueonum rege victus atque caesus est, Vbbi Fresicus, promtissimus Haraldi miles, ac prae alijs habitu corporis insignis, praeter vndecim, quos in acie vulnerauerat, vigintiquinque delectorum pugilum Suecorum interfecit. Deinde prima̅ aggressus aciem, confertissimos hostes penè in fugam egerat, cùm Hagder, Rolder, & Gretir cominùs instare veriti, iaculis eminus Vbbonem confoderunt. Centum quadraginta quatuor sagittae priùs pectus praeliantis obsederant, quàm lapsis corporis viribus solo poplitem daret. Idem lib 8. Eo praelio, quo Sueno II. Danorum rex. ab Haraldo Noruagiorum rege victus est in Visza fluuio, Aslaces Skyalmonis Candidi remex, omnibus corporis munimentis praeter scutum abiectis, in confertissimam Noruagiorum ratem insilijt, quercu???ue, quam in gubernaculi priùs colligamentum exciderat, hostium corpora verberans, quiequid obuiu̅ fuerat, obtriuit, ingenti???ue verberum fragore stupentes praeliantiu̅ animos à proprijs periculis ad virtutis suae spectaculum deflexit. Itaque fortiùs fuste, quàm caeteri ferro, rem gessit, cuncta intolerabili modo comminuens. Postremò quum omnem nauis remigem partim fuste, partim fluctib. obruisset, compluribus sed leuibus plagis perstrictus, ex tot hostibus admirabilem solus victoriam retulit. Idem lib. 11. Sivardvs quidam, Magni Noruagiorum regis castra secutus, ab Haraldo Hyberniense, Magni aemulo, interceptus, cùm naui in alto mergendus veheretur, remiges vino onerauit. Quibus exhilaratis, gubernandi potestatem supremi beneficij loco poposcit, adeo???ue nautas remis incumbere hortatus, cùm vehementissimum nauigij cursum animaduerteret, praeceps in vndas insilijt, & enatauit. Mox Haraldum noctu castra latenter egressum, in amplexu pellicis interfecit: dantem poenas Magno, quem regno & virilibus & luminibus priuauerat. Magnum proinde monachalibus septis eductum ad pristinum regni fastigium erigere statuit, aduersus Haraldi filios. Huius auspicijs, cum tribus Haraldi filijs, Ingone, & Siuardo, & Osteno, paternum regnum affectantibus, nauali certamine dimicauit. In quo interfecto Magno, incredibili & praestantiori humanis viribus fortitudine solus aliquandiu nauigium ab hostibus seruauit. Compluribus eorum prostratis, cùm reliqui omnes ad illum vnum opprimendum confluerent, armis militaribus tectus profundo se credidit: loricam cum reliqua armatura sub vndis sibi detraxit. Cùm capessendi spiraculi gratia fluctibus emersisse??? à quodam familiari suo proditus, tunicam, qua se prodi suspicabatur, suum corpus aquis occultando deposuit, ad extremum etiam subuculam. Ad vltimum cùm humanae respirationis necessitate aërem captaret, cuiusdam fortè nauigij gubernaculum apprehendit, ei???ue tacitus adhaesit. Caeterùm hyberni frigoris saeuitia vcluti congelatus capitur, & in concionem hostili sententia damnandus abstrahitur. Vbi nemine sacerdotum adhibito, qui delictorum eius confessionem exeiperet, eam adstantibus modo quo licuit explicauit, praefatus se emendationem ab eis decretam poenitentiae nomine praebiturum: memor sanè, sacerdotali copia non suppetente, etiam ad priuatorum cognitione̅ commissa referre licere. Magno quoq; Noruagiensiu̅ rege quem Haral dus Hyberniensis patre̅ adsciuerat, se genitu̅ memorabat. À cuius generosissimo spiritu etiam inter adhibita sibi supplicia non desciuit. Primò siquidem verberibus affectus, ac deinde malleorum ictibus artuatim contusus, scilicet vt à cunctis corporis partib. poena exigeretur no̅ gemitu̅ edidit, non supplicem aut tristem vocem emisit, nullum doloris indicium praebuit, sed quasi in otio Psalterium relegens, inter sacras preces & solennium verborum nuncupationem, spiritum posuit. Homines vindictae cupidi non contenti in viuum saeuijsse, extinctum patibulo suffixerunt. Idem lib. 14. Obsidente Derthonam, Mediolanensibus amicam, Friderico I. Imp. Strator quidam, vt reliquos ad simile petendum decus accenderet, gladio, clypeo & parua securi sumta, aggerem, qui Rubeae turri altissimae praeiacebat, conscendit, ac via, qua pedem figeret, securi facta, in montem euasit, atq; ad semirutam turrim processit, nullis lapidum telorum???; ictibus territus: ibique viriliter pugnando, militem etiam armatum ad terram deiecit, atque inter tot pericula inuiolatus reuertit ad suos. Cuisus facti admiratione Fridericus affectus, hominem ad se vocari, ac militari cingulo donatu̅ equitem esse iussit. Verùm ille se plebeium esse, atque in eo ordine manere malle respondit. quamobrem liberaliter donatus, ad contubernium suum est remissus. Sigon. lib. 12. regn. Ital. Nihil apud Turcos duarum legionum ex Ianizaris delectarum inuicto robore praestantius atque validius censetur. Instar enim Macedonicae phalangis omnem vim hostium facilè sustinent atque perfringunt. Has ex nouae gentis delectu, vti nomen sonat, primus Othomannorum Amurathes Sclimi proauus instituit, quibus regiae praetorij???; custodiam ma̅daretur. Earum noua felici???ue virtute memorabilem victoriam, caeso ad Varnam Ladislao Polonorum & Hungarorum rege, fuerat consecutus. Nec alia demùm vi quàm Ianizarorum Mahometes Byzantium, Baiazetes Methonem expugnarunt, quum hic pronepos nuper inuictos antea Persas, & equitatu planè victores, horum peditum virtute profligarit. Ianizari peculiari praerogatiua, Exarcolam, hoc est, pileum album aurea anteriore fascia, & cristis insignem, acinaci impenetrabilem, demissaque per tergum lata cauda ceruices munientem pro galea gestant. Lunatos???ue item calceos caeteris vetitos induunt. Arma eorum praeter sclopetos & arcus quibus iam multò maxima corum pars vtitur, sunt hastae Germanicis breuiores, ferro lato, aut triangulari, aut fuscinato, aut in romphaeam adunco praefixae. Praeter haec gladio incuruo parua??? secure, quum expedit, rem gerunt. Breuiores togulas colore cyaneo, aut rubro, aut prasino ab anteriore fimbria in tergum reductas baltheis subcingunt, & terra mari???ue omnium audacissimè & constantissimè pugnant. Sabel. Supplem. lib. 4. ex Iouio. De ijs sic Cuspinianus: Ianizari, inquit, Imperatorem in medio duorum cornuum collocant, ne fortè ipse vertens terga hostibus sit causa internecionis totius exercitus: ineunt???ue pugnam, velut in quib. totum robur exercitus constare videtur, tanta animi promtitudine, vt ad nuptias ituros putes: neque tempus egrediendi praescriptum expectant, sed illud ipsum praeueniunt, plures???ue non vocati spontè veniunt, magnam iudicantes iniuriam, domi otiosos manere: cùm nihil habeant praestantius atque excelle̅tius, quàm inter hostes, enses, ac sagittas in campo mori, non domi inter eiulatus atque lacrymas muliercularum. Tales nanque praelio occisi, veluti victores, beati praedicantur, ac honorantur. Non igitur magni laboris est congregare exercitum Turcorum Imperatori, qui missis tantùm nuncijs prouinciarum praesidibus, exercitum congregandum praecipit. Hi per praeconem in singulis oppidis ad praestitutum diem adesse proclamant milites. Qui dicto audientes, mox cum praeside suo veniunt, sine magno strepitu: non curiosè ornati, simpliciter, cum armis solitis. Mvtpharachae Turcorum equites, admirabili virtute praestantes, toto orbe conquisiti, ea conditione militant, vt quos velint deos impunè colant, praesenti???ue tantum Imperatori operam nauent. Qua liberalitate atque indulgentia inuitati, non modò Indi, Aethiopes, & Tartari extremi gentium, idola priscae & antiquatae religionis, aut coeli maxima sidera pro dijs venerantes, sed ex nostro etiam orbe, Christiani nobilitate illustres in eum ordinem recipiuntur. Sabellici Supplem. lib. 4. ex Iouio. Mamalvchi Aegyptij, viri prolixa barba, & minacib. oculis truces, ipso toto corpore lacertosi atque flexibiles, tanta arte pugnam ineunt, vt post primos statim hastarum ictus, modò sagittis, clypeo in tergum reiecto, modò ferrea claua, interdum falcato ense, vt locus congressus???; poposcerint, admirabili quadam agilitate virtute???; depugnent. Equi corum validi atq; acres, atq; Hispanicis forma celeritateq; persimiles: quod???; supra nostroru̅ hominum opinione̅ esse videtur, tanta ingenij docilitate in primis praestant, vt ad nutus, & ad certas sessorum voces, hasta̅ sagittam???; mordicùs terra subleuatam porrigere, hostem agnoscere, atque appetere dentibus, calcibus cuncta circumsternere, nec horrere proprium cruorem, natura consuetudine???ue didicerint. His frena argentea, aurata ephippia, & squamosi operis ferrea colli & pectoris tegumenta conspiciuntur. Eques lorica, vel thorace ferreis laminis conserto, contentus est. Primorum ordinum equites, & quisque diuitijs clarus, galeas ferunt. Caeteri linteo capitis tegumento, quod pluribus implicatum spiris ad elegantiam intorquetur, se satis munitos aduersus caesim ferientes existimant. Gregarij autem equites villosis purpureis???ue pileis. qui graui gladiorum ictu discindi nequeunt. vtebantur. Sabellici Supplem. lib. 7 ex Iouio. Kosakki ad praedatoriae militiae genus vsu assuefacti, fol. 2198. Militvm Templariorum, Ioannitarum, Teutonicorum & similium apud Christianos exempla pete ex Tit. Militum sacrorum ordines: illic Religionis, hîc Fortitudinis habetur ratio. Duo fratres germani in Moldauia, Strvsoviczii dicti, Equites Poloni, ab exercitu suorum aberrantes cum quinquaginta commilitonibus, inscij in multitudinem Valachorum inciderunt: à quibus vndique circumuenti, in primo congressu vnus occubuit, alter verò strenuè dimicando euasit, sed caedis fratris germani recordatus, in exercitum Valachorum conuersus, acies eorum fortiter disiecit, & quamuis euadendi facultas iterum ei pateret, tamen honestius cum fratre occumbere, quàm effugere maluit. Guagmnus in descriptione Poloniae.
|| [2107]
Anno Salutis reparatae MCCCXCVII. Vitoldus Lituaniae dux ab Aediga magni Tamerlanis duce in campestrib. Tartariae victus est. Ibi Melstinivs Polonus, ne turpiter fugeret, in medios hostes irruens perijt. Guagninus in descriptione Lituaniae. Vascus Fernandius Caesar fretum Gaditanu̅ nomine regis Lusitaniae Emmanuelis anno Salutis humanae MDXXII. hon magno quidem militum numero, sed magna virtute tuebatur. Cùm verò ad illum biremis accederet, nauarchus illum admonuit, quatuor naues Britannas vnam nauem Lusitana̅ cepisse, quam secum è praetoriae nauis puppe alligatam traherent. Caesarsine cunctatione vlla in eas cursum instituit, quas post Calpem montem conspexit: & cùm nauem praetoriam ab alijs disiunctam esse cerneret, in eam nauem suam incitauit. In hoc praelio Caesar septem ex suis amisit, & multi praeterea fragmentis scutorum, quae hostium tormenta dissipabant, erant grauissimè sauciati. Germanvs quidam procero corpore, & animo satis acri ad moriendum, si opus esset, praeparatus, XV. vulnera acceperat, è quibus plurimum sanguinis emanabat: quem Caesar admonuit, vt è pugna tantisper abscederet, dum vulnera obligaret. Ego, inquit, non priùs hinc discedam, quàm aut moriar, aut hostes importunos vela demittere compellam Deinde tormentum humero sustinet, & socium ignem applicare iubet: quo facto nauis armamenta ea parte, qua antenna malo alligatur, dissipauit, mali???ue partem perfregit: & cùm hoc iterum atque tertiò fecisset, magnum Britannis terrorem iniecit. Alius deinde Germanus, globo à prora in puppim immisso, multos interemit, & puppis partem dilacerauit. Osorius lib. 12. rerum Emmanuelis. Garsia Sala, qui Malacae praeerat, nauem vnam armis & munitionibus & valido militum praesidio diligenter instruxerat, illi???ue Emmanuelem Paciecum praefecerat, vt oram, quae inter Pacemensem & Axemensem portum interest, summa vigilantia specularetur, ne commeatum vllum in vrbem Pacecensem, quae Lusitanis rebellarat, importari, néve cuiqua̅ in altum piscandi gratia euehi liceret. Id Paciecus non segniter executus est. Verùm cùm aquae recentis desiderio tenetetur, scapham in terram propius vrbem misit. Ea autem, praeter remiges, quinque Lvsitani vehebantur, qui in fluuium subuecti, aquationem fecerunt: deinde secun do fluuio nauem repetebant: cùm ex improuiso hostes innumerabiles vtramque fluuij ripam occupârunt. Tum lapidum atque sagittarum multitudo, grandinis instar, in Lusitanos decidit ita, vt maximum vitae discrimen adirent: qui tamen parmis tecti, cùm totis viribus scapham incitarent, è ripis emersi, in altum vecti sunt. Sed cùm aestus esset aduersus, & ventus eos deficeret, tres naues humiles quidem, sed valdè longae, multorum militum capaces, quae remis impelluntur (incolae Lancharas appellant) armis & valido militum praesidio munitae, quibus multi nobiles homines vehebantur, scapham consequutae sunt. Lusitani obstinatis animis detreuêre mori potius, quàm seruitutem pati. Deinde cùm omnem suam spem in Christi mimine collocâssent, ad pugna̅ se comparant. Vnus ex quinque viris tonsor erat. Is cùm esset viribus summis & animi singulari alacritate praeditus, nauis praetoriae, quae reliquas antecesserat, & in scapham inuaserat, proram manibus arripuit. Quatuor reliqui in naue̅ conscedêre: quos ipse consequutus fuit. Tanto???ue impetu in hostes irruêre, vt multi se metu in mare deijcere̅t. Dux suis à tergo ense districto ferociter instabat, & mortem illis, nisi fortissimè pugnarent, minabatur. Et cùm nihil ne??? exhortando, neque minitando proficeret, quatuor occiditerant adhuc hostes ancipiti metu districti. Qui enim Lusitanorum impetum sustinebant, ab illis caedebantur: illis qui fugiebant, erat manibus ducis sui mors necessariò subcunda. Tandem postquam aliquo spacio fuit vtrinque dimicasum, omnes hostes aut ferro concisi, aut fluctibus demersisunt. Tantus enim illis terror iniectus erat, vt se in mare demitterent. Ipse???ue dux multis priùs vulneribus acceptis se in mare praecipitem dedit. Erant autem supra centum & quinquaginta, qui naue illa vehebantur. Reliquae duae naues cu̅ primae casum oculis adspexissent, meru perterritae constiterunt. Sed eo tempore Lusitani erant ita labore debilitati, & vulneribus confecti, vt nullas ad resistendum vires haberent. Sed eodem numine, quo fuerant in praelio confirmati, vt tam admirandum facinus ederent, hostes exterriti sunt ita, vt eos aggredi non auderent Nauis hostium capta, remulco ad nauem primùm, deinde Malacam perducta, & in terram subducta, & integumento contecta fuit, vt diutissimè permaneret miraculi stupendi monimentum. Rex Pacemensis huius admirandi facti terrore perculsus, pacem continuò petijt. Nomina quatuor hominum, per quos hoc facinus editum fuit, haec erant: Ioannes Almeida, Antonius Pazagna, Antonius Vera, Franciscus Gramaxus. Tonsoris nome̅ artificium ipsius occultauit. Idem. Galeacivs Sanseuerinus Gallica signa secutus, dum singulari peritia huc & illuc adacto equo hostes Caesarianos in pugna Papiensi submouet, & praeclarè decertat, in conspectu regis cadendo, quòd regiae gratiae & famae iuclyti nominis debebat, honesto vitae exitu persoluit. Cùm procumbente equo laberetur, proximum sibi Gulielmum Langeum illustrem equitem, in supremo casu opem ferre cupientem appellans: Sine me, inquit, fili, fato meo fungi, & quàm celerrimè potes hinc ad protegendum regem recuire, nominis???ue mei & honesti exitus memoriam, si euades, piè amice???ue colito. Iouius in Piscario lib. 6. Quum anno 1540. Ferdina̅di Austriaci copiae, quibus Gulielmus Rogendorfius praeerat, Budam obsiderent, & Turcae obsessis auxilio venissent: equites vtrinque pari alacritate pugnam ciebant, quum promtissimus quisque aut paulò nobilior eques, ad ostentandam virtutem, ex aduersa acie parem sibi cum, qui armis ac insignibus conspicuus obuersaretur, ad singulares concursus prouocaret, vsquea deò iucundo pugnae genere, vt militari comitate per aliquot horarum inducias, cessantibus bona fide sclopetarijs, vt vera virtus emineret, hastis tantùm & gladijs certaretur. Erat inter Germanos duces insignis Raisciacus Sueuus: huius Filivs impiger adolescens, quum ignaro patre in aciem prodijsset, strenue???ue decertans, spectante an???e alios atque admirante virtutem patre, à cunctis vel ignotus effusè laudaretur, priusquam se explicaret, à circumfusis hostibus est interfectus. Tum verò Raisciacus casu equitis vehementer commotus, ignarusque suae sortis, conuersus ad alios duces: Omni, inquit laude perornandus videtur hic quisquis sit equitum longè fortissimus, ac omnino publici funeris honore tumulandus Id quum ab omnibus pari pietate probaretur, infelicis filij ad longè miserrimum patrem cadauer est relatum, verios???ue tum omnibus obortae sunt lacrymae, sed in patre repentinus dolor profundiùs ad vitalia peruasit: atque ita ille paulò pòst, quum rigentibus oculis stetisset, nihil effatus, interijt. Iouius lib 39. Hist. FORTIVM VIRORVM COMPARATIO INTER SE. Egimus hactenus de Ducibus & Militibus fortibus, per se singillatim consideratis. At quoniam rarò soli contra hostes rem gerunt, eorum qui fortitudine inter se eodem loco, atque tempore contra eosdem veluti certant, hîc ratio habenda est. Exccc. ijs, qui ad Thermopylas pugnarunt contra Xerxem. Spartanis, praestantissimus fertui fuisse Dieneces: qui cùm à quodam Trachinio audiuisset, Barbaros sagittis suis sole̅ obducturos: Rectè ais, inquit, ergo in vmbra pugnabimus. Secundo loco palmam meruêre duo fratres, Alphevs & Maron, Orsiphanti Ff. È Thespiensibus verò, qui Spartanis strenuè auxilia tulerunt, Dithyrambvs Harmatidei F. Herod. lib. 7. In pugna nauali ad Artemisium contra Xerxem feliciter gesta, è Graecis praestantissimi extitêre Athenienses, & inter Athenienses Clinias Alcibiadis filius: qui domestico sumtu ac propria naui cum ducentis viris militabat. Herod. lib. 8. In pugna nauali ad Salaminem, è Graecis optimè audieru̅t Aeginetae, secundo loco Athenienses. È viris Polycritvs Aegineta, Athenienses???ue Evmenes Anagyrasius, & Aminias Palleneus, qui naui sua in Artemisiae reginae incurrit: cui implicitus cùm haereret, nec abstrahi posset. ita caeteri venientes auxilio, conserti sunt. Et hoc fuit in itium pugnae. Herodotus lib. 8. In praelio ad Mycalem Ioniae contra Persas feliciter gesto, praeclarissimam inter Graecos operam nauauerunt Athenienses, & ex Atheniensibus Hermolycvs, Euthoeni F. vir in Pancratio celeber: cui postea contigit, vt bello inter Athenienses & Carystios, in pugna apud Cyrnum agri Carystij facta, caesus in Geresto iaceret. Secundùm Athenienses egregij extitêre Corinthij Troezenij ???ue, ac Sicyonij. Herod. lib. 9. In pugna ad Plataeas à Graecis contra Persas commissa, inter Baibaros strenuissimi extiterunt, è peditibus quidem Persae, ex equitibus autem Sacae, è viris Mardonivs Imp. Inter Graecos Tegeatae & Athenienses multum excelluerunt, tum multò plus Lacedaemonij. Inter Lacedaemonios praestantissimus extitit Aristodemvs, is qui solus trecentorum ex Thermopylis, quòd euasisset, dedecus ignominiam???ue acceperat. Secundum hunc nauauêre operam Po [2108] sidonivs, & Philocyon, & Amompharetvs Spartiata. Quanquam cùm sermo haberetur, quísnam praestantissimus extitisset: ij Spartiatae, qui adfuêre, censuerunt, Aristodemum, etsi praeclara facinora edidit, tamen ad eluendam eam, quam contraxerat, inuidiam, ordinem deseruisse, & propalam mori voluisse: Posidonium verò, qui perire noluisset, ob id extitisse fortiorem virum. Idem. In praelio, quod ad Thermopylas Graeci contra Gallos gessêre, Atheniensivm inprimis virtus enituit: ipsis verò Atheniensibus antecelluit Cydias: qui peradolescens, ac planè tyro, prima bello militiae rudimenta posuerat. Eius à Gallis occisi, cum hac inscriptione propinqui scutum Ioui liberatori dicarunt: Cydiae erat parma haec iuuenili corpore clari, Hospes quam sacram conspicis esse Ioui: Huic cubitum inseruit flammato corde sinistrum, Cùm premeret Mauors armipotens Galatas. Mansit ea inscriptio vsque dum L. Syllae milites & alia Atheniensium insignia, & scuta è Liberatoris. Iouis porticu sustulerunt. Pausan. in Phocicis. FORTITVDO PROPVLSANS, CONSIDERATA secundùm personas Patientes. ERGA DAEMONAS. SPECTRA, Larvas, vincendo, repellendo. Daemon varijs modis homines circumuenire studet: nullum est vitij genus ad quod non certis quibusdam illecebris pelliciat: ad luxuriam, ad ambitionem, ad iram, ad mendacium. His resistere singulis, singularum est virtutum. In genere verò hîc de ijs terriculamentis agmimus, quibus hominem terret, cùm aliàs, tum praesertim orationis tempore: quae omnium Christianarum exercitationum difficillima est, vt Agathon, abbas dicere solebat. Has tentationes per fidem constanter tolerat Christianus, & tollerando propulsat: & proinde non magis ad tolerantiam, quàm ad propulsationem exempla haec pertinent, quae ex Maruli libro secundo, capite tertio, & libro quinto, capite septimo huc conferemus. Religiosa exempla. Laudatur à Domino Iob, cui sathanas inuidet, sed nocere, nisi permissus, non potest Vbi verò potestatem nocendi accepit, iustum hominem omnibus afficit aerumnis, postremè & mala corporis valetudine terribiliter vexat. Sed fortis Dei athleta semper inconcussus perstitit: quodque diabolus ad eius animi integritatem euertendam machinatus fuerat, id illi cessit ad gloriam: & patientiae virtute tantò est factus clarior, quantò calamitosiùs oppressus. Marulus lib. 5. cap. 7. & Sabellicus lib. 10. capite 3. Quem hominum omnino intentatum relinquet ille qui Dei filium Iesvm tentare non timuit? Cùm enim dubitaret an ips esset, ieiunum & iam esurientem ad gulae vitium prouocat, dicens: Dic vt lapides isti panes fiant Mox quem consta̅tem in ieiunando cognouit, posse eum mentis elatione cadere credidit, qua sibi iam sanctus videretur, & supra pinnaculum templi constituto ait: Si filius Dei es, mitte te deorsum. Scriptum est enim: Angelis suis mandauit de te, & in manibus tollent te, ne fortè offendas ad lapidem pedem tuum. Cumque etiam humilem esse deprehendisset, adhuc auaritia animum pulsat, ostendensque ei regna mundi & gloriam eoru̅: Haec omnia tibi dabo, inquit, si cadens adoraueris me. Cùm autem & hoc incassum suasisset, iam omni vincendi spe amissa reliquit eum: & angeli accesserunt, & ministrabant ei. Angelico ergo ministerio honorari dignus erit, qui diabolum vicerit, non tam perpotentiam, quàm (Christi exemplo) per Scripturam. Idem. D. Pavlvs apostolus à sathana verbera sustinuit, neque hoc sine Domini voluntate. Sed ne magnitudo reuelationum, inquit, extollat me, datus est mihi stimulus carnis meae, angelus sathanae qui me colaphizet. Propter quod ter Dominum rogaui, vt discederet à me, & dixit mihi: Sufficit tibi gratiam mea: nam virtus in infirmitate perficitur. Qui Apostolo gratiam dederat, dedit & stimulum. Nulla enim potest esse victoria, vbi nulla est pugna. Non coronabitur, nisi qui legitimè certauerit. Rogemus ergo Dominum, non vt submoueat nobis tentatorem, sed magis vt suppeditet vincendi facultatem. Idem. Nathanaei anachoreta, solitudinis pertaesus, cellam sibi proximè pagum constituerat. Ibi daemon forma supra modu̅ foeda terribilique ei apparens, ac flagellum manu concutiens, circumstrepere ferociter coepit, vt pauefactum inde abigeret: insuper iactabundus, quòd etiam prius habitaculum eum deserere compulisset. Quod vt audiuit Nathanaël, ne qua in re de se gloriari diabolus posset, ad desertum reuersus, ita illic postea habitauit, vt de cellulae suae septo annos septem & triginta pedem non extulerit. Sed rursum sathan fraude illum aggreditur: agasonem simulat, & asellum panibus oneratum agens, dum sub onere lapsum attollere nititur, Nathaëlis opem inclamat. Suspensus ille restitit: charitas proximo auxilium ferre stimulabat, propositi ratio exire dissuadebat. Dum autem quid facto opus esset, secum deliberat, venit in mentem, ne fortè id, quod cernebat, diaboli ad fallendum fabrica esset: & vocanti respondit: Si Christianus es, Deum deprecare, & ipse adiuuabit te: sin Christi aduersarius, indignus es cui succurratur. His dictis visio euanuit. Marulus. At diabolus vicissim elenchum inferre poterat: Si Christi amicus, ex fraterna charitate me adiuuabis: si inimicus, eiusdem erga peccatores clementiam imitando mihi benefacies. Antonivm Alexandrinum abbatem ad eremum pergentem daemones primùm verberibus discidêre. Semianimis refectus, ad proximum vicum curandi gratia delatus est. Cúmque aliquantulum conualuisset, rursum eô dem se referri iussit, iterum verberari caedique paratus, si ita Domini ferret voluntas, nec vlla vnquam diaboli iniuria à proposito deterrendus. Hac animi constantia armatum, cùm iam contingere nequissimi spiritus non auderent, monstrosa diuersarum imaginum facie metum illi incutere conabantur: ferarum more in eum rugientes, vlulantesque, ac simul serpentum sibilationibus perstridentes, rictibus ringentes, dentibus infrendentes, toruo oculorum aspectu scintillantes, & flammas ore, naribus, auribusque perflantes, nulla pauoris omissa specie, qua terrere illum possent. Caeterùm vbi fortissimum Christi militem neque ictus curare, neque tam horrendo tetroque spectaculo quicquam commoueri vident: victos se confessi, confusique discessêre. Ille seruiendi Deo semel iam susceptum votum, magno constantique animo prosecutus est. Marulus libro quinto, capite 7. & Sabelliens libro 10. capite 3. ex Vincentij libro 14. qui Athanasium huius rei auctorem facit. Post haec veterator spiritus, ne quid adhuc intentatum relinqueret, cogitationibus Antonii callidè sese insinuans, tantos solitudinis taedio animum eius pulsauit, vt ille quid iam agere deberet dubius, ad Deum exclamaret dicens: En ego Domine Iesu, cupio his in locis tibi famulari, & nescio quo me inuitum subinde rapit violenta mentis meae euagatio. Hęc dicenti, angelus monachali habitu iuxtà apparuisse dicitur: & cùm aliquandiu nunc genibus prouolutus otasset, nunc surgens manibus fiscellas texuisset: ad Antonium conuersus dixisse: Ita & tu Antoni. Et hoc dicto ex oculis euanuisse. Tali ergo precum laborisque vicissitudine deinceps vsus Antonius, diabolicae molitionis tentamenta facilè vicit: & cùm minimè esset ociosus, minimum in eum potuit inanis cogitatus distractio. Idem dum verbera terroresque perferret, lucem diuinitùs apparuisse ferunt, qua expauefacti daemones diffugêre. Antonium verò eò splendore recreatum erexisse se, & quasi praesentem Dominum aspiceret, dixisse: Vbi eras? Responsumque accepisse: Aderam Antoni, sed euentum pugnae tuae pręstolabar: quam quoniam imperterritus immotusque viriliter sustinuisti, manet te victoriae tuae indeficiens in coelo triumphus, immarcessibilisque corona, praemiumque sempiternum. Idem. Macarivs Alexandrinus abbas, multum à malis spiritibus infestatus est. Parem autem eorum terrori extitisse vel inde constat, quòd in gentilium sepulcro, nocte quadam, amoto cippo, decubare ausus sit. Cumque ossa super quae iacebat, in vocem prorupissent, mansit immotus. Vox autem erat alteri respondentis, venire se nunc non posse: quòd eius, quem super se habebat, pondere grauatus esset. Ad quem Macarius: Exi atque abi, si potes, inquit: ego hîc pernoctabo. Marulus ibidem, & Sabellicus lib. 10. c. 3. Aliàs etiam terribilis daemon falcem ferream manu vibrans, ac percussuro similis, EIDEM occurrit. Cumque nec sic eum terrere potuisset, superatum se fateri coepit: supedratum tamen non vigilijs, non ieiunijs, cùm & ipse dormiret, & comederet, sed sola animi semper se submittentis humilitate. Marulus. Iterum Illi apparuit medici speciem praeferens, multasque vitreas ampullulas gerens: & quò pergeret interrogatus, quídve sibi vascula illa vellet? Ad proximum monasterium iter se habere, respondit, vt fratribus singulis singulas offerret potiones: eosque qui hausissent, sibi obnoxios redderet. Non multò pòst Macarius inde reuertentem conspiciens, quid egisset, quaesiuit: atque accepit, vnum duntaxat ex fratribus illis Theotiscum nomine, ampullae veneno delinitu̅: anxius???; [2109] de fratris periculo, protinus monasterium adit, Theotiscum conuenit, inimici in eum captiunculas detegit. Ille his auditis pauidus, quicquid mortiferum diabolo propinante gustauerat, repentè corrigendo sese, totum id euomere curauit. Marulus. Multa expauescenda Hilarionem abbatem in solitudine prope Gazam Palaetinae viuentem à satana m deserto perpessum, Hieronymus in eius vita tradit. Saepè enim nocte intempesta ab eo auditos infantum vagitus, balatus pecorum, mugitus boum, planctus quasi mulierum, leonum rugitus, murmur exercitus, & rursus variarum portenta vocum, & antè sonitu quàm aspectu territus cederet. Denique ipsum fronte crucis signo armata, sollicitè circumspicientem, splendente Luna vidisse currum directis equis super se irruere. Cumque inclamasset Iesum, ante oculos eius in terrae hiatum visus est descendisse. Postremò quoties illi, inquit, nudae mulieres cubanti, quoties esurienti largissimae apparuêre dapes? interdum orantem lupus vlulans & vulpecula ganniens transilijt, psallentique gladiatorum pugna spectaculum praebuit: & vnus quasi interfectus, & ante pedes eius corrue̅s, sepulturam rogauit. Orabat semel fixo in terram capite, & vt natura fert hominum, abducta ab oratione mens, nescio quid aliud cogitabat: insilijt dorso eius festinus gladiator, & latera calcibus, ceruicem flagello verberans: Eia, inquit, cur dormitas? cachinna̅sque desuper, si defecisset, an hordeu̅ vellet accipere, sciscitabatur. Dixerat enim ille qua̅doque corpori suo iratus, quod se ad libidinem prouocaret: Ego te aselle iam non hordeo, sed paleis alam, ne calcitres. Idem, ex D. Hieron. Elphegvs Cantuariensis archiepiscopus, cùm ab infidelibus in carcere teneretur, & à diabolo in angelum transformato eductus, multum iam itineris vnà cum illo emensus esset: ambigere coepit, reprobine an boni angeli opera martyrium fugeret? Dumque id sibi ostendi Deum orasset, diabolus euanuit. Itaque ad carcerem reuersus, coronàm accepit martyrij. Idem. Sozomenus narrat lib. 6. cap. 28. Apellem quendam monachum circa Achorim, in monasterijs Aegypti, multa edidisse miracula: & aliquando cùm noctu operas fabriles fecisset, spectrum daemonis forma pulcrae & exornatae mulieris ei apparuisse, & ad libidine̅ incitasse. Sed illum candens ferrum ex camino arreptum, in faciem daemoni impegisse. atque ita spectrum illud fugisse, & stridore & lamentatione suum dolorem testatum. Ibidem. Ad Evagrivm prcsbvtcrum, amborum quondam Macariorum discipulum, dum solitarius eremum incoleret, tres daemo nes clericali habitu venisse constat: qui se diuersarum haeresium esse simulantes, suum quisque dogma probare nitebantur, vt illum aliquo eorum peruerterent. Caeterùm Euagrius, cùm fidem catholicam aduersus quemlibet eorum acerrimè tueretur ac defenderet: Deo adiuuante omnes facilè superauit, ita vt co̅susi repentè euanescerent: nihil aliud moliri in eum ausi, quem in fide tam firmum cognouerant. Marulus. Martino Turonensi episcopo daemon aureo diademate & purpureo superbus indumento occurrens, regem se Christum esse, & ad iudicandum mundum desce̅disse asseuerabat. At verò Martinus mansuetudinis Domini memor: Haud talem, inquit, venturum se pollicitus est Christus, sed cum omnibus passionis (quam pro nobis sustinuit) signis cum spinea corona, vulnerumque cicatricibus, & ipso victorię suae trophaeo cruce: cùm talis apparuerit, eum aduenisse credam: alioquin hoc ab eo praeceptum obseruabo, Si quis vobis dixerit, Ecce hîc Christus, aut illic, nolite credere. Immu̅dus spiritus verbis veritaris victus disparuit, nihil ibi suum relinquens pręter sui indicem, foetorem. Marul ex Seuero Sulpitio. Nicolavs quidam in sancti Patricij specum apud Hybernos ad purgatorij (vt aiunt) loca descendens, multa ac varia daemonum tentamenta, fraudes, iras, & errores vnus superauit. Nam quoties ad Dominum conuersus dixit: Domine Iesu Christe sili Dei viui, miserere peccatoris: toties ab insidijs liber euasit. Breuis quidem oratiu, sed permultae virtutis, si sideliter, si ardenter, si humiliter exprimatur. Marulus libro 5. capite 7. Dativs episcopus Mediolane̅sis, cùm propter fidei confessionem eiectus, Constantinopolim tenderet: Corinthum appulit, & ibi aedes à diabolo occupatas intrauit, cùm nullas alias famulitio suo aptiores inuenisset. Intempesta nocte cùm daemones fremerent, leonum more rugirent, balarent, Datius expergiscitur, & inquit: Impurissime daemon, tu dixisti, Ponam sedem meam ad Aquilone̅, & ero similis Altissimo. Ecce propter superbiam porcis & asinis similis factus es, quandoquidem Deo obedire noluisti. Hac voce confusi daemones, domum eam deseruerunt. Gregorius Turonensis libro 3. Dialog. cap. 4. Franciscvs, cùm die quodam prolixiùs oraret, audiuit clamantem: Francisce poenitentibus ignoscit Deus, non se tam pertinaci fatigatione conficientibus. Agnouit in verbis dolos, & ficut coeperat, orando perseuerauit, atque etiam ad perferendos pro Christo labores magis exarsit. Nocte quadam dum precationi operam daret, super tectum domus immaniter strepere, atque horribiliter mugire daemones coeperunt. At ille intrepidus exurgens: En adsum, inquit, nequissimi spiritus, venite, exercete in me quicquid vobis permissum est. Quòd si corpus hoc verberibus affeceritis, quid aliud quàm vindicabitis me de aduersario meo? His dictis co̅fusi discesserunt. Ille ad preces Deo persoluendas redijt. Iteru̅ oranti, intimo medullarum titillatu cogitationem libidinis, daemon excitauit. Ille intermissa precatione repentè exurgens, violentum mentis motum dura corporis flagellatione repressit, venarumque calescentium pruritum semet in gelida niue nudum volutans extinxit. Hoc enim est genus illud daemonij, quod non eijcitur, nisi per orationem & ieiuntum. Marul. lib. 5. capite 7. Svlpicivs Bituricensis episcopus, dum nocturnis precibus incumberet, horrendos circa se strepitus, vocesque terribiles audiuit: neque tamen aut loco cessit, aut orare desijt, donec sedatus & tumultus. Qui enim confidit in Domino, sicut mo̅s Sion non commouebitur in aeternum, par terrori erit atque dicet: Si consistant aduersum me castra, non timebit cor meu̅. Si exurgat aduersum me praelium, in hoc ego sperabo. Marul. lib. 2. cap. 3. Maximvs monachus (qui postea Rhegiensis episcopus fuit) cùm noctu ad litus processisset vt oraret (monasterium enim non procul à mari erat) vidit nauem applicuisse, à qua descendentes nautae ipsum reuerenter adierunt, atque laudibus extollere coeperunt, quòd scilicet fama eius vsque ad Syriae fines peruenisset, quodque multi eum videre desiderarent: quòd denique, si illò proficisci vellet, salluti plurimis foret: & si modò socum ire disponeret, se iam in rem paratos esse, pro lucro habituros, si talem virum vehere sibi contigisset. Maximus positis in litore genibus, sicuti proposuerat, orauit. Et statim auersi sunt erubescentes qui dixerant illi, Luge euge. Ibidem. Lavnoniarico abbati Carnotensi noctu oranti, lucernam ter à daemonio extinctam fuisse ferunt, & ter ab angelo rursu̅ accensam. Non enim passus est Dominus illum deridiculi gratia in tenebris derelinqui, qui orando seruiebat luci. Quonia̅ Deus lux est, & tenebrae in eo non sunt vllae. Idem. Leonardo Corbiacensi monacho oranti, serpens à pedibus in sinum vsque sursum versus reptauit. Quem quidem ille vsqueadeò nihil expauit, vt immobiliter per maneret, donec precum finem fecit. Quinetiam peractis precibus vltrò sese pestiferae bestiae ingerebat dicens, ne facere differret quicquid faciendi facultatem aduersus ipsum à Domino accepisset. Sed illa sicuti orantem non terruit, sic etiam omnia pati paratum minimè laesit. Idem. Romae in Auentino, in templo S. Sabinae, quod olim fuit Dianae fanum, saxum nigrum rotundum pendet ab vno arae latere, quo monachi dicunt diabolum petijsse S. Dominicvm, Deo supplicantem: non laesisse tamen, adeò tremebant ei manus & brachia. Vierus libro secundo, capite vigesimonono de Praestig. daem. Vvlstanvs Vigorniensis episcopus cum diabolo luctari co̅sueuerat, eumque non semel prostrauit. Ranulphus lib. 7. cap. 8. in Polychronico. Eadmvndvs, Cantuariensis archiepiscopus, cùm ad multam noctem peruigil, iam tandem somno surrepente supinus decubaret, ita graue pondus impositum sibi sensit, vt experrectus mouere se omnino non posset. Manum leuare voluit ad signandum se crucis signo, & impeditus est. Excutere sese totis viribus conatus, plus grauitatis addi sibi cognouit, atque adeò vt vix iam sufficeret sustinere. Vbi autem spiritum ipsum, v tse dimitteret, per Christi sanguinem adiurasset: statim dimissus assurrexit, & ab eodem à quo dimittebatur didicit, nullum adiurationis genus magis timori esse daemonijs. Marulus. Cùm potentissimus rex Saracenorum Almanzor terras Christianorum inuaderet: Comes Castellae Fernandvs Gundissalui ei occurrit. Visus est ingens draco in aëre volitans, ignesque euomens, atque terribiles vlulatus emittens. Cùm Chri stianus exercitus non parum terreretur: Fernandus eos confortans, illa daemonum esse paestigia, ad terrendos decipiendosque fideles, dixit, & in Deo spem ponere iussit. Commisso sequenti die praelio, Saraceni victi fuêre. Rodericus Santius parte 3. hist. Hispan. c. 21. Vesselvm Gansfortium Frisium virum doctiss. aegrotantem quum quidam doctus amictus inuiseret, vtque valeret, interrogaret: respondit se pro sua aetate & morbi molestia vtcunque valere, sed vnum admodum molestum sibi esse, quod varijs cogitationibus & argumentationibus circumactus, de veritate Christianae religionis subdubitare inciperet. Obstupescebat ille, ac hortari coepit, vt omnes cogitationes suas in Christum seruatorem vnicum reijceret. Sed cùm huiusmodi admonitionem ei molestiorem sensisset, tristis tum abijt. At post vnam vel alteram horam redeuntem ad se cùm [2110] Vesselus vidisset, alacri animo, & quantum valetudo sinebat, exultans dixit: Gratias ago Deo, omnes illae vanae disputationes abierunt, & nihil scio, nisi Iesum, & hunc crucifixum. Et in hac confessione animam Deo reddidit, anno Salutis MCCCCXC. Groningae Frisiorum. Gerardus Nouiomagus in eius vita. Theodora Alexandrina semel tantùm commissi adultetij conscia, se iam indignam maritali thoro iudicarat: & viro relicto, in monachorum coetu, nulli quòd femina esset cognita, sub nomine Theodori latens commanebat, in multa vitae austeritate Deo seruiens, ac peccatum suum lugens. Caeterùm diabolus, vt illam ad desperationem impelleret, ei apparens, adulterij crimen exprobrauit, frustra???; illam fatigari dixit, eò quòd tam grande delictum veniam promereri non posset. Ipsa verò nequaquam de misericordia Dei diffidens, cùm se cruce signasset, tam manifesti mendacij assertorem euanescere vt fumum, coëgit. Rursum ille sumta mariti eius forma, blanditijs assentationibus???; ipsam allicere coepit, impensiùs orans, vel potiùs vrgens, vt domum rediret. At cùm nec sic doli successissent: ferocium eam beluarum imaginibus, vt à monasterio discederet, terrere conatus est. Sed & hoc incassum. At illa Deo humiliter supplicando, talem quoq; visionem repulit. Non multò pòst daemon magno comitatu, mai???statem quandam praeferens, ad illam venit: & cùm ab omni¬bus qui circa eum eraut, honoraretur, ipsam quoq; vt se adoraret, iussit: nolentem verò, & quòd vnus Deus adorandus esset, dicentem, flagellis verberauit. Cum???; illa ne verberibus quidem cederet, ipse fremens & indignans abijt, patientia victus feminae, constantia???; superatus. Postremò, vt saltem vel ad auaritiae, vel ad gulae vitium incautam traheret, hîc auri massam, illic canistrum varijs dapibus plenum ei apparere fecit. Illa autem praesentissimi contra omnia tentamenta remedij memor, crucem designauit, & diaboli laqueus dissipatus est. Igitur quae semel corruerat, ita se erexit, vt nullo deinde aduersarij conatu euerti vnquam potuerit. Qua die vita decessit, in visu Abbati apparuit, ad coelestem thalamum gloriosè sublata: tanto???; splendoris fulgore radians, vt perstringeret oculos intuentis. Marul. lib. 5. c. 7. Pelagiam Antiochenam, & diuitijs & genere & impudicitia quondam nobilem feminam fuisse legimus, & (quod peius est) in idololatriae errore natam atque adultam. Sed postquam ad Christum fuit conuersa, pauperem, humilem, pudicam, & omni inter fideles probitate praestantem. Hanc ergo conuersionis suae initio, Mammonae spiritus ad pristinas reuocare sordes, tali versutiloquio tentauit, noctu illam adiens: Opes, inquit, quibus affluis, ô Pelagia, dij patrij, quorum ego nuncius sum, tibi concessêre: & tu nunc illis relictis, nescio quem Christum sequeris. Illos tamen & crimen tibi remittere, si ad eorum cultum redieris: & hoc insuper polliceri crede, tantum priori opum beneficio addituros, quantò magis ipsa nequeas optare. Facilè deprehendit dolos mu¬lier, quae iam veras diuitias Christum esse nouerat: & cùm cru¬cis in pectore signum dexterae manus ductu impressillet, sufflauit in suasorem impietatis: & tam facilè abegit, quàm solet puluer???m ventus: tanti???ue illius promissa fecit, vt con¬tinuò ea etiam, quae habebat, cuncta indigentibus erogarit. Ibidem. Ivlianae virgini iam poenis pro Christi nomine affectae, & tantùm coronam martyrij in carcere expectanti, diabolus formam angeli gerens apparuit atque dixit: Christum iubere, vt illa potiùs dijs gentilium sacrificaret, quàm in cruciatibus deficeret. Obstupuit Iuliana tali nuncio: mox diuinitùs inspirata, ???anu illum apprehendens, vinculis constrinxit, verberibus???; affecit: volente Domino, vt scelestus Belial ab eadem, cui dissuadere ausus fuerat suppliciorum pro Christo patientiam, supplicia ipse perferret. Idem, & Sabellicus lib. 10. cap. 3. Margaritam virginem post tormenta carceri mancipatam, terribilis draco latè patenti faucium hiatu ferociter inuadens deglutierat. Verùm vbi illa signum crucis edidisset, draco crepuisse visus est, qua???ue crepuerat, virginem viuam sanam???ue euomuisse, sicuti euomitus à pisce Ionas propheta legitur. Iterum eidem in specie humana apparens imponere tentauit. At illa per capillos apprehensum humi allisit, & cùm quaereret, cur tam infensus infestus???ue Christi cultoribus esset? accepit, Cacodaemonum proprium ac peculiare esse, inuidiae odij???ue facibus accendi erga eos qui saluandi sunt: cùm patinon possint, vt ad coelum, vnde ipsi deiecti sunt homines trahantur. Sub haec dimissus euanuit: illa ad martyrij palmam gaudens peruenit, tam diaboli victrix quàm tyranni. Idem. Evphraxia Romana, virgo nobilis genere, sed stirpis nobilitatem mentis humilitate superans, cùm se in monasterio apud Thebaidem inclusisset, ne seruilia quidam opera à se???liena putabat. Inuidens virtuti eius diab olus, vt persecutionis molestia propositum turbaret: ad hauriendam aquam se inclinante̅ in puteum praecipitauit. Sed ipsa inde sana à sororibus educta, crebriùs aquatum ire coepit. Iterum illam, dum coquinam faceret, in bulliente̅ ollam impinxit: sed ipsa nihil laesa, coeptum opus peregit. Rursum ligna findentem in latus impulit & ipsa obliquato securis ictu pede̅ sauciauit: breui ta-me̅ curata, multò promtior ad subeundos labores accessit. Ita victis tandem tentationibus, etiam miraculorum operatione insignis suit. Idem. Ethnica exempla. Ieiunio & orationibus daemones vinci & eijci, Christus testatur: eos videlicet qui nobis, quatenus Christiani sumus, insidiantur, vt nos à vera religione ad idololatriam abducant. At eos, qui vanis terriculamentis homines infestare solent (quales apud Ethnicos plurimi sunt visi) etiam philosophica fortitudine & magnanimitate edomari atq; vinci posse, exemplis quorundam ostendemus. Vlyssem aiunt errantam, euerso iam Ilio, tempestatibus hue illuc ad alias Italiae ac Siciliae vrbes, Temessam etiam appulissie: ibi de naualibus socijs eius vnum virgne per vim vio¬lata, ab oppidanis contumeliam vindicantibus lapidibus obrutum. Vlyssem quidem nulla factum vlciscendi inita ratione profectum: peremti vetò socij manes finem nullum saeuiendiin cuiustibet aetatis homines fecisse, priusquam cogi¬tantes patriam relinquere Temessenses, quo eam pestem effugerent, Apollinis responso heroëm placare iussi sunt, & co̅secratio ei solo templum excitare. Deuouêre ei praeterea quotannis virginum vnam, quae ipsis formosissima visa esset. Quod cùm illi ex oraculo facere pergerent, nihil omnino gra uius dehinc passi sunt. Fortè verò cùm venisset Evthymvs Locrensis, athleta robustissimus, Astyclis F. Temessam, eo ipso tempore, quo solenne sacrum fiebat: re tota cognita, se intromitti in templum postulauit. Ibi virginem daemoni recèns expositam conspicatus, primò misericordia commotus, dein de etiam amore incensus: cùm puella quidem, si ab eo seruata esset, se in eius manum conuenturam fidem dedisset: armis captis cum genio (qui colore vehementer atro, & specie formidabili, lupi pelle amictus fuisse dicitur) congressus illum victum moenibus & agro excedere, & in mare se demergere coëgit. Fuisse memorant, ciuitate vniuersa foedissima calamitate liberata, maximè illustres Euthymi nuptias. De eodem verò Euthymo & illud ex antiquitatis monimentis accepimus, longissimam eum aetatem viuendo implesse, neq; omnino mortuum, sed alio quodam modo hominem esse desiisse. Pausan. lib. 6. Admirationem aedes illae Athenis meruêre, de quibus in Epistolis Plinius scribit. In quibus nocte vmbra ingens ac macilenta, cathenarum stridore, aedes ipsas, quibus vincta videbatur, replebat: propter quam rem cùm habitare eas nullus auderet, ad exiguum precium locatio redacta erat. Itaque cùm Athenodorvs philosophus Athenas profectus, allectu??? precij vilitate plus, quàm terrere eiusmodi posset phantasma, domum conduxit: perspecta???; audacter vmbra eam per aedes secutus, vbi vidit in quo apparere desiuerat, humum effodit, illic???; corpus cathenatum vmbrae simile, quae apparuerat, inuenit: sublato???; cadauere, horrore aedes liberauit. Fulg. libro 1. capite 6. Lacon quidam noctu praeteriens monumentum, quum videret spectrum, accurrit lancea traiecturus: Quò fugis, inquie̅s, anima bis moritura. PIut. in Laconicis. M. Brvtvs Caesaras interfector, transportaturus ex Abido in oppositam continentem exercitum, quiescebat nocte, vt assueuerat, in tabernaculo, insomnis adhuc, vt de belli euentu solicitus: siquidem vir hic inter omnes imperatores perhibetur minimè somno indulsisse, natura???ue fuisse vigilantissimus. Is strepitum sentire ad fores imaginatus est. Intentis autem ad lucernae lumen iam emarcescentis oculis speciem vi¬dit horribilem viri immani magnitudine diro???; aspectu. Perculsus primùm, vbi nihil id tentantem conspexit, neque vocem mittentem, tantùm cubili suo tacitum assistentem: rogauit, quísnam esset? Respondit ei spectrum: Tuus, Brute, malus genius: in Philippis me videbis. Tunc forti animo Bru¬tus: Videbo, inquit. Mox genius ille ex oculis abijt. Postmodum cùm in Philippis infestum exercitum contra Antonium & Caesarem haberet: prima acie victor oppositum sibi cornu profligauit, atq; instans effusis castra Caesaris diripuit. Altera instante pugna, idem se ei noctu obtulit spectrum, neq; est eu̅ allocutum: verùm intelligens Brutus fatum, in periculum demisit se. Non cecidit tamen in praelio: sed pulsis suis refugit ad rupem quandam, admoto???; pectori stricto gladio, simul???; amico quodam, vt fama est, ictum adiuuante, exanimatus est. Plut. in Caesare. Suenonum regis Hadingi coniux Thorilda, cùm priuignos suos Regnerum & Thoraldum, quorum infinito odio tenebatur, vt varijs periculorum generibus implicaret, regio tan¬dem pecori vmbrarum perpetuis laruis circumfusos praefecisset: Hadingi Danorum regis filia Svamhvita sororibus in famulitium sumtis, Sueciam petit, Regnerum ense magico [2111] donat: mox dimissis comitibus aduersum laruas per noctem dimicans, luce reddita varias laruarum formas, & inusitata specierum figmenta passim aruis incidisse cognoscit: inter quas & ipsius Thorildae crebris vulneribus concisa effigies visebatur: quas in struem congestas ingenti pyra accensa cremauit, ne teter obscoenorum cadauerum odor aërem inficeret. Quo fasto, Regnero Sueciae regnu̅, sibi verò Regneni thorum conciliauit. Saxo lib. 2. Hothervs Suecorum rex, contra Balderum Othini magi filium praelio nauali co̅fligebat. Hominibus aduersum deos certatum crederes. Nam Baldero Othinus ac Thoro sacra???ue deûm agmina propugnabant. At Hotherus tunica ferru̅ spernente succinctus (quam à Nymphis acceperat) confertissimos deorum (sic magos vocaba̅t) cuneos irrumpebat. Sed & Tho ro inusitato clauae libratu cuncta clypeorum obstacula lacerabat. Nullum erat armaturae genus, quod impellenti non cederet. At Hotherus inclinata suorum acie celeriùs aduolans, clauam praeciso manubrio inutilem reddidit. Itaque diui subitam dedêre fugam. Idem lib. 3. Erga Hostes Aperta fortitudo. Tum Provocantes, Inter Dvos (quae Monomachia est) plurésve, siue suscipiatur Vltionis cupiditate. Mortuo Saulo Dauid à Iudaeis Hebrone rex creatus est: at Isbosethi filius Israëlitis imperauit. Abner Neris filius Isbosesethi polemarchus, Dauidis Ioabus, apud Gabaoniam piscinam castra Iocarant, Abner duodecim Ivvenes Beniamiticos emisit, qui Dauidicos totidem prouocarent. Commissi igitur inter media castra, prehensis alteri alterorum capitibus, latera sibi mutuò gladijs confoderunt. Locus ille Ager inuictorum nomen obtinuit. Acri praelio commisso, Dauidici Isbosethanos superarunt. 2. Reg. 2. Iesbibenobus gigas Palaestinus Dauidem regem pugnando defessum interemisset, nisi Abisaevs Saruiae filius regi succurrens, gigantem (cuius hastae ferrum trecentos aeris siclos pen¬debat) interfecisset. 2. Reg. 21. Saphus gigas à Sobochae o Husathense, Dauidis regis milite, apud Nobam interfectus. Ibidem. Goliathus alius fuit frater Goliathi à Davide caesi. Eius hastae lignum instar erat iugi texcorij. Apud Gobam ab Elehana Iaarei filio textore Bethlehemita, Dauidis regis milite interfectus fuit. Ibidem, & secundo Paralipomenon, capite vigesimo. Quidam alius Gethaeus, sex cubitos procerus, senos manuum & pedum digitos habens, vigintiquatuor numero, Israëlitis conuitiatus, à Ionathane Samaae Dauidis regis fratris filio interfectus fuit in praelio. Ibidem. Bello Troiano Patroclvs & Lycius Sarpedon, signo inter se dato solitarij certaminis, extra aciem processêre. Mox???ue telis aduersum iactis, vbi vterque intactus est, curru desiliunt, atque arreptis gladijs pergunt obuiam. Iam???ue crebris aduer¬sum se ictibus congressi, neque vulneratus quisquam, multùm diei consumserant. Tum P???troclus ampliùs audendum ratus, colligit in arma sese: & cautiùs contectus, ingressus???; hostem complectitur, manu dextra poplitem succîdens. Quo vulnere debilitatum, atque exectis neruis inualidum propulsat corpore, ruentem???ue interficit. Dictys lib. 3. Post Hectoris & Achillis interitum, Troianorum rebus ad interitum iam vergentibus, Philoctetes Alexandrum siue Paridem omnis mali auctorem ad singulare certamen arcus prouocauit. Consensu vtriusque partis Vlysses atque Deiphobus spacium certaminis definiunt. Primus Alexander incassum sagittam contendit. Philoctetes sinistram manum hosti transfixit, reclamanti???ue per dolorem dexterum oculum perforauit. Et iam fugientem insecutus, tertio vulnere per vtrunque pedem traiecit, fatigatum???ue ad postremum interfecit, Herculis armatus sagittis, quae inf???cta hydrae sanguine, haud sine exitio corpori figebantur. Dictys lib. 4. In eo bello, quod Cyprij & Iones contra Persas gesserunt, cùm terra mari???; dimicaretur, in terra Onesilvs Salaminis Cypriae tyrannus contra Artybium Persarum ducem pugnauit. Vbi igitur Artybius equo in Onesilum inuectus est, Onesilus, vti conuenerat priùs cum satellite, ipse inuadentem Artybium ferit, eius satelles equi sublatos pedes in Onesili scutum iacta̅tis falce percutiens abscidit. Quo ictu Artybius Persarum Im¬perator illic vnà cum equo corruit. Persae tamen superiores extitêre. Herod. lib. 5. Sophanes Eutychidis filius Atheniensis, obsidentibus Aeginam Atheniensibus, Eurybiadem virum Argium quinque certaminum victorem, ex prouocatione interemit. Et idem postea in pugna ad Plataeas multa laude digna gessit. Herodotus libro 9. Alexander Magnus, Mallis Indorum gente victis, sacrum dijs fecerat, & magnificentissimo conuiuio amicos suos acceperat. Ibi Dioxippvm Atheniensem pugilem Alexandro Magno ob virium praestantiam haud mediocriter charum, velut regij conuiuij saginae addictum Horatas Macedo (Diodorus libro decimoseptimo, & Aelianus libro decimo, Coragum vo cant) maledictis insectatus, ad singulare etiam certamen pro¬uocauit. Processit Macedo accinctus gladio, in ???aeua lanceam habens, & aureum clypeum, dextra leuiorem hastam, quam Macedones Sarissam vocant. Dioxippus coronatus, atque oleo nitens, hac manu puniceum gerens amiculum, alte¬ra praegrandem & nodosum stipitem, sese in conspectum dedit. Iniquum ab initio certamen omnibus visum. Nemo non Dioxippum augurari sua temeritate periturum. Contorsit itaque in eum sub primum congressum sarissam Macedo, qua ille paululùm declinata, priusquam lanceam ex laeua in dexteram transferret, eum Dioxippus occupat, hasta???ue stipitis ictu perfracta, gladium exerere conantem amplectitur, nodo???ue cruris implicitum praeualidus pugil grauiter ad terram resupinat, ferro???ue è manibus extorto, iacenti stipitem intentat, nec vltrà in prouocatorem, regis interuentu saeuit. Sabellicus lib. 6. Enneadis 4. In acri illo conflictu, quo Achaei cum Aetolis & Elijs signa contulerunt ad amnem Larissum, Philopoemenem Achaeorum magistrum equitum, magister equitu̅ Eliorum Damophantus ante signa euectus petiuit. Cuius ille impressionem excipiens, praeuertit eum lancea ferire, atque exanimem deturbauit ???quo. Ad cuius lapsum confestim effuderunt se in fugam hostes. Vnde ingens nomen quaesiuit Pilopoemenes: vt qui nec manu vlli iuuenum, nec vlli senum concederet prudentia, sed iuxtà militis & imperatoris parteis optimè obiret. Plutarchus in Philopoemene. Bellum gerebat Demetrius cum Pyrrho Epirotarum rege. Pantauchus virtute & manu & vi corporis inter Demetrij duces longè primus, audax???ue & animosus, prouocauit ad congrediendum secum Pyrrhum. Ex altera parte Pyrrhus for titudine & gloria nulli regum secundus, & qui Achillis lau¬des studeret virtute sibi magis quàm genere asserere, perrexit per antesignanos infestus in Pantauchum. Primùm hastis velitati, inde cominùs non solùm arte, sed & lacertis gladios tractauerunt. Pyrrhus vno accepto vulnere, inflictis duobus, altero in femur, secundum collum altero, pepulit prostrauit???ue Pantauchum, nec tamen occidit eum, quòd eripuerint eum amici. Epirotae regis victoria erecti, & virtutem stupentes, impressione facta propulerunt phalangem Macedonum, tergis???ue inhaerentes fugientium ma¬gnum numerum interfecerunt, ceperunt???ue quinque millia. Plutarchus in Pyrrho. Idem Sicilia relicta, primo in Italiam appulsu in Mamertinorum phalangem incidit: qui non ausi regem à fronte lacessere, extremum agmen adorti, duos elephantos, & eos qui circa belluas dimicabant, priusquam rex succurreret, oppressêre. & iam coeperat turbari extremus ordo, cùm Pyrrhus suorum periculo commotus, in medium sese certamen iniecit. Hîc accepto vulnere aegrè hostem à se propulsabat. Anceps itaque erat pugna. Cùm Mamertinorum Vnvs procera sta¬tura, armis fulgens, atque in medio stans, regem, si viueret, ad pugnam prouocat. Ea demùm co̅tumelia rex inflammatus, ei occurrit: ac tam valido ictu hostem percussit, vt ferrum capiti adactum ita ad ima descenderit, vt magno spectantium stupore dimidiatum corpus in duas partes abierit. Sabellicus lib. 9. cap. 3. ex Pyrrho. Ad Arsiam syluam Tarquinij cum Romanis pugnaturi consederant. Regebat dexterum Romanorum cornu Publ. Valerius, quod Veientibus erat oppositum: in sinistro L. Iun. Bru¬tus procurabat, cui ex aduerso steterant Tarquiniensium copiae, & in his Tarquinij filij. quorum Arvns manu promtissimus, nonnihil aciem praegressus, probrosis verbis Iunium Brvtvm compellans, ad singulare certamen prouocat. Eam contumeliam Brutus haud ferendam ratus, ex aduerso equum concitat. Quem venientem Aruns intuitus, deos regum vltores inuocat, totis???ue in hostem effertur viribus. Infestis itaque hastis congressi, vterque alterum per scutum & thoracem traiecit: equi graui repercussu auersi, tam hic, quàm ille moribundum equitem effudit. Tum demùm clamore vtrinque sublato, pedestris pugna secuta est. Liuius mutuo intuiru se duces conspicatos, temerè aduersos vtrinque in se equos concitasse ait: quibus cadentib???s, equestre sit praelium initum. Nouissimam pugnam peditum fuisse, tanto???ue animorum ardo¬re dimicatum, vt varia sit victoria certamen diremtum. Sabel. lib. 7. Ennead. 2. ex Plut. Poplicola. Q. Fabius, vbi Hannibalem in Apuliam profectum audiuit, exercitu Capuam admoto, agrum vrbi circumiectum militi ferro & igni vastandum tradidit. Campani & ipsi extra vrbem castra muniuêre, fiebant???ue quotidie inter equites praelia, tumultuaria quidem, & qualia ex occasione alterius par¬tis fieri solent. Hîc Iubelius Taureas Campanorum equitum, vt fama erat, fortissimus, prouocat Clavdivm Asellum, [2112] cuius olim hospes fuerat, ad singulare certamen. Procedit ille permissu Consulis ad pugnam, stabati???ue exercitus vtrinque in procinctu spectans. Quum igitur aliqua̅diu libero spacio certamen sine vulnere extraxissent, tum Taureas: Equorum est, inquit, hic, non hominum concursus: quin in viam hanc cauam equos dimittimus, vbi consertis manibus statim praelio defungamur. Ferox Claudius nihil moratus, equum in viam demisit. Vbi Taureas: Minimè sis, inquit, cantherium in fossa, quae vox in rusticum prouerbium abijt. Claudius abeuntem hostem vt ignauum increpans, castra cum gratulatione victor adijt. Quidam memoriae tradiderunt Claudium fugientem hostem ad vrbem secutum, per patentem por tam ingressum, citaro equo, stupentibus miracolo hostibus, per auersam vrbis partem incolumem ad vos euasisse. Sabel¬licus lib. 3. Enn. 5. ex Liuio. Badius Campanus, miles fortissimus, fretus suis viribus, euocari T. Quintium Crispinvm iussit ex toto exercitu, prouocans illum ad singulare certamen. Cui Crispus respondens ait: nec fibi nec illi hostes defore, in quibus virtutem ostendant. Sed postquam tam acriter prouocasset: ne virili animo carere videretur, aggressus illum est, & victor euasit. Li¬uius lib. 5. Dec. 1. Phocas Bardas eunuchus Basilij II. Imperatoris dux contra Bardam Sclerum, qui tyrannidem inuaserat, missus est. Circa Armorium marte dubio pugnarunt. Tandem singulari certamine congredi, & de summa rerum depugnare statuerunt. Cùm itaque Sclerus prior ense stricto in Phocam irrueret, qui ictum declinabatadeò, vt summo mucrone equi, quo Phocas vehebatur, aurem feriret, atque abscinderet: is rursus malleo caput Scleri verberauit, vt vertigine occupatus, collo equi incumberet, cruorem???ue euomeret. Abducto eo ad puteum, vt refocillaretur, & cruor abstergeretur: equus eius, qui Aegyptius vocabatur, & notus erat omnibus, sine insessore saltabundus, peruenit in exercitum, iuba sanguine defoedata, à militibus suis agnitus: qui rati victum ac caesum, in fuga̅ vertuntur. Quos Phocas inseque̅s, partim coepit, partim occidit, mul¬ti verò oppressi sunt, Sclerus cum reliquis ad Cosroën Babylonium aufugit. Cuspinianus ex Zonara & Cedreno. Manvel Comnenus Imperatoris Ioannis filius, in ea pugna, qua Seruios Poeonum & Hunnorum auxilijs instructos superauit, cu̅ Archizupano Bachino singulari certamine congressus est, viro heroica statura & lacertoso: qui cùm faciem Imperatoris percussisset, & ferreum eius velamen è galea deiecisset: ipse vicissim manu ense traiecta debilitatus, viuus in Imperatoris potestatem venit. Nicetas Choniates lib. 2. Duci Curmensi, qui nulla iniuria lacessitus, Boëmiam vastabat, D. Venceslavs dux Boëmorum, cum copijs occurrit, vocato???ue in colloquium, singulare certamen obtulit. Accepta ab aduersario conditione, vbi manus conseri debuit, angeli visi, qui Venceslaum protegentes arma ministrarent. Territus ea nouitate Curmensis, ex equo prolapsus veniam petijt. Boëmus libenter pepercit, monuit???ue ne deinceps aliena cuperet. Aeneas Syluius in Histor. Boëm. Ericvs Disertus, Suecus natione (qui pòst ad regnum Sueco¬rum peruenit) in Frothonis Danorum regis aula multa ingenij & fortitudinis exempla dederat, sic vt in inuidiam multorum incurreret. Quidam Vuestmarus inter supremos regis satrapas, quem sapientia & verbis superare non potuit, viribus incessere non dubitauit, vincentis praemium victi necem constituens: nec Ericus conditione vti abnuit, ne lingua, quàm manu promtior aestimari posset. Erat autem tale certami¬nis genus: Circulus vimine vel fune contextus, magno pedum manuum???ue conatu decertaturis raptim distrahendus exhiberi solebat, fortiori tribuens palmam: quem colluctantium si quis alteri detraxisset, victoria donabatur. In quem modum agonizans Ericus, restem manibus concertantis excussit. Quod Frotho videns: Arduum, inquit, reor contra fortem fune contendere. Et Ericus: Arduum vtique, cùm corpori struma insidet, aut tergum occupat gibbus. Statim???ue propulso pede senem colli ac dorsi fractione contriuit. Olaus libro 5. capite 24. Praefectus Iutiae Horvenditlvs, relicto fratre in cura agrorum, piraticae operam dedit. Rex Noruagiae Collerus, probrosum sibi existimans, si alius se potentior in mari videretur: ar¬mata classe, diu quaesitum in mari, non r??perit. Insulam quandam petit Collerus classe, eandem???ue fortè alio in portu tenuit Horuendillus. Erat opacum in medio nemus. Dulce visum viris diu in salo iactatis, nemoris vmbra frui. Diuerso itinere lustra perquirunt varia. Collerus Horuen dillo soli solus occurrit. Sciscitantur alterna inuicem nomina: redduntur. Ibi Horuen dillus, quo, inquit, pugnae genere mecum decertatis? Tum Collerus, quo voles: sed hac lege, vt victor victum tumu¬lo dignetur: aut si victoria citra mortem, in solo vulnere aut membri truncatione constiterit, eam denis auri talentis victor victus causa victo muneretur. Horuendillus caedendi auidus, clypeo abiecto gladium vtraque manu stringens, regi scutum excussit: pede desecto mutilauit: geminato inde vulnere extinxit, extinctum, regio funere sepeliuit. Normanni regem extinctum audientes in patriam nauigaru̅t. Cranzius lib. 1. Noruagiae, cap. 8. ex Saxonis lib. 3. Agnervs quidam, Ingelli filius, sororem Roluonis Danoru̅ regis, Rutam ducturus, nuptiale conuiuium instruit. In quo cùm pugiles omni petulantiae genere debacchantes, in Ialtonem quendam ossa conijcerent: accidit vt eius assessor Biarco per errorem capite ictum exciperet. Dolore igitur ac lu¬dibrio lacessitus, osse vicissim in iacientem remisso, caput eius resupinauit. Ea conuiuij iniuria permotus sponsus, ferro cum Biarcone decernere statuit. Caeterùm controuersum erat, quis prior ferire deberet. Neque enim antiquitùs in edendis agonibus crebrae ictuum vicissitudines petebantur, sed erat cum interuallo temporis etiam feriendi distincta successio, rarísque, sed atrocibus plagis certamina gerebantur, vt gloria potiùs percussionum magnitudini, quàm numero deferretur. Praelato ob generis dignitatem Agnero, tanta vi ictum ab eo editum constat, vt prima cassidis parte conscissa, supremam capitis cuticulam vulneraret, ferrum???ue medijs galeae interclusum foraminibus dimitteret. Tunc Biarco mutuò percussurus, quò pleniùs ferrum libraret, pedem trunco annixus, medium Agneri corpus, transegit. Sunt qui asserant, morientem Agnerum soluto in risum ore per summam doloris dissimulationem spiritum reddidisse. Cuius vltionem pugiles auidiùs expetentes, simili per Biarconem exitio multati sunt. Vrsum inde eximiae magnitudinis obuium sibi inter dumeta fa¬ctum, iaculo confecit, comitem???ue suum Ialtonem, quò viribus maior euaderet, egestum belluae cruorem ore haurire iussit, ad roboris incrementum. Hoc facin???re regi percharus factus, Agneti victi sponsam victoriae praemium habuit. Saxo li¬bro 2. & Cranzius lib. 1. Daniae, cap. 16. Quum Galli Hispanos Baroli obsiderent, Baiardus Gallus Hispanvm equitem ex nobili Sotomaiore familia ad singulare certamen prouocarat, quum se Gallus ab Hispano graui affectum co̅tumelia quereretur, quòd duriùs ac illiberaliùs quàm deceret, fuisset custoditus. Cognita causa, Consaluus Ma¬gnus Hispanorum dux seuerè hominem increpauit, iussit???ue certaminis aleam subire, vt animi subagrestis ignominiam Marte iudice dilueret: aut victus, quòd gentis atque familiae decus improbo facto defoedasset, meritas turpi vitae exitu poenas daret: in eo certamine fortuna ius dixit, eo euentu vt Hispanum Gallus non obscuro pudore confusum, neq; se promtissimè ad inferendos ictus explicantem, gladij mucrone per summam iuguli loricam coniecto, celerrimè co̅fecerit: Hispanis iure cadentem omni contumeliarum genere onerantibus, vtpotè qui patriae nomen turpi anteà facto, & moxignobili morte dedecorasset. Iouius in Consaluo. In eo praelio, quo Vngari Budensis Bassae exercitum, ad Albae regalis soluendam obsidionem sestinantem, insigni strage affecerunt, res mira & rara accidit. Vnicus cùm Bassa esset inter hostes, & vnicus mutus natura miles eques in Vngarorum ca¬stris: fortè fugiens Bassa, & mutus insequens celeri equo gla¬dijs congrediuntur. atque ex concertatione mutua frangitur gladius Bassae medius: sic???; in carpum brachij lethali per mutum accepto vulnere, iam aegrè se equi praestantia, cui insidebat, Bassa fugiens periculo eripit. Mutus capulum gladij Bassae ex solido auro, cui preciosi rubini & cyanei lapides inserti erant, in castra reduxit. Nicolaus Reusnerus Iurisconsultus in Histor. narrat. Veritatis confirmandae, Mendacij conuincendi, ergô. Adalulfus quidam summo inter Longobardos loco natus, Gundebergam Arioaldi Longobardorum regis vxorem, de stupro interpellare ausus, cùm repulsam conuicium???ue tulisset: veritus, ne ab ea proderetur, regem adijt, & secreti colloquij copiam nactus dixit: Tato dux Etruriae consilia de nec??? tua cum regina communicauit, vt te sublato illam sibi coniu¬gio societ. Quibus verbis rex incensus ira subitò propè ame̅s, coniugem in arcem Amelli coniecit, atque ibi per triennium in arcta custodia habuit. Post tertium annum Clotarius rex Francorum mulieris misericordia motus, legatos ad Arioaldum misit, perperàm fecisse arguens, quòd Gundebergam ex regio Francorum sanguine ortam iniusta causa damnasset, at¬que honore suo dispoliasset. Rege autem se iustam causam ha¬bere dicente, Ansoaldus è legatis vnus: Facilè id sibi assentiemur, inquit, si quem ex reginae familiaribus singulari cum accusatore commisso certamine reginam ipsam permiseris expiare. Haec erat antiqua Longobardorum consuetudo, vt crimina vel maxima singulari praelio purgarentur. quae postea in leges translata, per multa tempora obseruata est. Quibus dictis, Pitto quidam (Carellvm vocat Paulus Diaconus) ab Arriperto reginae consobrino productus, cum Adalulfo est comparatus. Certamine inito, à veritate victoria stetit. Itaque prostrato Adalulfo victus Arioaldus reginam è custodia eduxit, atque in antiquum locum gratiae hanoris???ue restituit. Sidonius lib. 2. Regni Italici.
|| [2113]
Avstregisilvs sub rege Gallorum Guntra̅no in aula versatus, & regi mappam pro abstergendis manibus praebere solitus, falsarij crimine accusatus, cùm monomachia se purga¬re cogeretur, diuinum auxilium priùs implorauit. Cùm in circo hostem expectaret, nuncius affertur, hostem in itinere ex equo deturbatum fregisse ceruicem. Innocentia igitur illius perspecta, episcopus postea Bituricensis creatus est, anno 627. Sigebertus. Occiso Malcolmo tertio Scotorum rege, regno???ue occupato à Donaldo Malcolmi fratre, Edgarus Margaritae reginae frater nepotum suorum capitibus timens, secretis nuncijs eos in Angliam vocat. Venêre ij tres, Edgarus, Alexander & Dauid, cum duabus sororibus: quos quàm potuit occultissimè educauit. Miles quidam, Organus nomine, ex calumnia mercedem opimam spera̅s, Edgarum apud Gulielmum Ruffum Anglorum regem laesae maiestatis accusauit, quòd sese ac nepotes suos, quos in hoc clàm alebat, reges veros regni dixisset. Caeterùm is breui importunae cupiditatis poenas meritas dedit, deuictus ac occisus ab Eqvite quodam, qui suscepta Edgari causa, pro rei veritate decernenda singulare certame̅ susceperat. H. Boëthius lib. 12. Raimvndvs Berengarius, nonus Barcinonae Comes, audiens Imperatoris Germani vxorem à duobus adulterij insimulatam, & nisi quis eam intra annum monomachia liberaret, morti destinatam: re cum Rochabuma Domicello communicata, Minoritae habitu ad Imperatricem venit: cum???ue eam insontem esse ex sacra confessione audiuisset, consilium suum illi detexit, silentij fidem priùs pactus, neante triduum cuiquam quis esset detegeret. Die certamini indicto socium suum Rochabumam frustra expectans, ab Imperatore impetrauit, cum singulis seorsim congredi. Priorem fortiter occidit: posterior sine pugna manus dedit. Victor honorificè ad diuersorium suum deductus, nocte intempesta clàm omnibus discessit. Imperator post triduum ab vxore audiens, Raymundum Comitem hunc fuisse, illam admittere ad se noluit, priusquam virum tam fortem atque iustum coram stetiffet. Ita¬que illa nobili comitatu in Hispaniam vsque profecta, eum in Germaniam perduxit. Cui Imperator praeter ingentia do¬na Prouinciae quoque Comitatum largitus est. Marineus lib. 9. Rerum Hispan. Quum anno millesimo quingentesimo trigesimo Florentia ab Caroli quinti Caesaris, Mediceos in patriam reducturi, exercitu obsideretur, ab insigni generoso???ue certamine Florentinorvm quatuor iuuenum inexpectatae celebritatis spectaculum est edicum, cùm Ludouicus Martellius inter ciues nobilitate insignis, ac corporis & anim??? vigore florentissimus, Ioannem Bandinum, pari virium ac ingenij robore praestantem, quòd in castris apud hostes esset, ex prouocatorio libello, hostem communis patriae compellasset, propterea???ue eum ad singulare certamen deuocasset in arenam, vt ibi, Marte iudice, vter ipsorum honestiorem causam tueretur, ostenderet. Conditionem non abnuit Bandinus, dixit???ue ei: Si Martellius sibi adscisceret in eam dimicationem socium,ei se parem, ijsdem instructum armis, in stadium producturum. Atque ita Martellius Dantem Castellionum praeferocem ex tota iuuentute virum delegit: cui à Bandino oppositus est Albertinus Aldobrandus, vix dum pubescens, immoderati spiritus iuuenis. Aurantius Caesariani erercitus imperator, iuxta castra locu̅ eis sub publica fide funibus circumseptum, trium???ue gentium praesidio vallatum, certantibus praebuit: quum pari numero è Germanis, Hispanis???ue & Italis delectae cohortes, pugnantes simul & spectantes ab omni iniuria defenderent. Arma fuêre singulis singuli militares gladij, neque aliud tegumentum, praeter vnam in dexteris ex lorica ferrea chirothecam. Dantes, cui sorte ducta par Aldo¬brandus obuenerat, quanquam circa brachij dextri neruos primo congressu graue vulnus accepisset, hostem in se insano procursu ruentem, ea impauidi animi firmitate sustinuit, vt ambabus manibus gladium praetendens in os incumbentis insereret, eum???ue euomentem cum sanguine animam extemplò conficeret. Contrario euentu pugnabat Bandinus: nam ???lternante fortuna, Martellio supra oculum vulnus inflixerat, admirabili???ue iudicio & gladiatoriae artis peritia, hostem eludens, adacto supra costas gladij mucrone, victum & deditum fateri coe̅gerat. Sed Martellium elatum intra vrbem, vsqueadeò grauis ex aduersa sorte certaminis occupauit do¬lor, vt angore potiùs animi, quàm vulnerum dolore, mor¬tem accersisse crederetur. Id certamen, sicuti eximiam viri¬lis constantiae laudem Bandino peperit, ita Danti ferè decus attulisse videbatur: quanquam ille detractis spolijs, plane???ue integer, & omnis expers vulneris gloriosus victoriae suae trophaeum praeferret, & spectatores praeclarum totius belli omen acciperent, quòd victis pariter atque victoribus non omninò laetum finem futurum arbitrarentur. Iouius lib. 28. Histor. Sacerdotij ergô. Exul in Italia Hippolytus, patrem Theseum fugiens, Aricinae Dianae templum condidit. Ad quod Qvi singulari certamine dimicarint (dimicare autem soli serui permittuntur) praemij loco Deae sacerdotium accipiunt. Pausanias in Corinthiacis. Regni, Imperij comparandi, propagandi, conseruandi causa. Hercvlem ex Hispania redeuntem aiunt cum Eryce in Sicilia congressum, propositis certaminis conditionibus, vt si ipse vicisset, Erycis finibus potiretur: sin victus esset, Geryone boues Eryci concederet, quas prae se nantes in Siciliam egerat. Victor Hercules Erycem interfecit. Hanc ob causam Lacedaemonij, duce Doriaeo Anaxandridae filio, Siciliam occupare conati, quòd ex Herculis posteritate essent, ab Egestaeis ferè ad internecionem deleti sunt. Pausanias in Laconicis. Tomyris Massagetarum regina, cùm Cyrus ponte Araxem iungeret, ei significauit, vt omissa pontis structura, vel ipse in regionem Massagetarum tridui itinere progrederetur, se retrocedente: vel ipse retrocedens, tridui itinere Massagetas in regionem Persarum progredi sineret: vt nulla spe effugij residua, de summa rerum certare possent. Cyrus Croesi consilij vsus, in Massagetarum regionem progressus, primò quidem victor extitit, postea verò vitam amisit, Herodotus libro primo. Critolavs Graecus, cum duobus fratribus, aduersus alios tres fratres, ea conditione certamen iniuit, vt vtri eorum vicissent, ita vel Tegeates, vel Pheneates controuersiarum ac belli, quibus antè diu inter se certauerant, ius haberent. Occisis tribus aduersis fratribus, singulari Critolaus animo atque industria, cùm ipse duos in eo praelio amisisset fratres, victor euasit. Itaque cùm domum, gloriae plenus, in triumphi speciem rediret, oblata est ei soror, magno planctu omnia perturbans, quòd inter occisos hostes vir eius erat. Indignatus Critolaus, plus à sorore virum, quàm patriam ac duos diligi fratres, qui amissi erant: illic ibi obuiam fa¬cta est, gladio illo, quo accinctus erat, & quo eam pepererat victoriam, sororem interemit. Haud multò pòst ad populum accusatus matris precibus, quae iam duos pro patria filios amiserat, eo iudicio absolutus est. Fulgosus libro 8. capipite 1. ex Plutarcho. Cùm post mortem Eurysthei regis Peloponnesi, Heraclidae, hoc est, Heraclis posteri in patriam redire conarentur: Tegeatae cum Achaeis & Ionibus, qui tunc Peloponnesum incolebant, auxiliarij ad Isthmum profecti sunt aduersus ex???les. Tunc Hylus Heraclidarum dux oratio nem habuit, non expedire, vt vterque exercitus confligendo periclitaretur: sed vt alijs acquiescentibus secum singulari certamine |dimicaret is, quem Pelopo̅nenses iudicarent è suo exercitu praestantissimu̅. Accepta conditione Pelopo̅nenses foedus in haec verba percusserunt: Si vincet Hyllus Pelopo̅nensium ducem, vt Heraclidae in paterna reuertantur: sin victus fuerit, retrò Heraclidae cedant, & exercitum abducant, néve per annos centum de redeundo in Peloponnesum agitent. Omnibus socijs ad eam rem voluntarijs electus est Tegeatarum dux atque rex Echenvs Aaeropi filius, qui singulari congressus certamine Hyllum interemit. Ex quo facto Tegeatae cum alia decora inter Pelopo̅nenses assecuti sunt, tum hoc, vt alteri cornu|praeessent, quoties communiter iretur in expeditionem. Ea???; pro¬pter in expeditione contra Persas ad Plataeas Atheniensibus in sinistro cornu cedere noluerunt, nisi Spartanorum iudicium intercessisset. Herodotus lib. 9. Ephorus tradit Aetolum ex Elide, à rege Salmoneo eiectum, in Aetoliam sese recipientem, regioni nomen à se tribuisse, & vrbibus illis habitatores imposuisse. Post aliquod tempus Aetolis in Epeos Elidis occupatores profectis, occurrentibus???ue cum armis Epeis, ad singulare, de vetusto Graecorum more, certamen processêre Pyraechmes Aetolus, & Degmenus Epeus. Degmenus quidem solo instructus arcu, vt qui armis te¬ctum longinquo sagittae iactu conficeret. Pyraechmes autem fundam tenens, intellecto aduersarij dolo (nuper autem fundae species ab Aetolis reperta fuerat) cùm longinquior fundae iactus esset quàm arcus, occidit Degmenum: & victores Aetoli, eiectis Epeis, terram occupatam tenuêre, & sic Olympiaci curam templi suscepêre, quam priùs habuerant Achaei. Strabo lib. 8. & Pausanias lib. 5. Bellum fuit Atheniensibus aduersus Boeotios de Celaenis ca¬stello vicino. Cùm autem Xanthus Boeotus ad singulare cer¬tamen Thymoetem Atheniensium regem prouocaret, id???ue ille recusaret: Melanthvs Messenius, qui tum fortè aderat, à Periclymeno Nelei filio oriundus, pactus regnum, conditionem accepit. Dum verò inter se dimicarent, vidit Melanthus à tergo Xanthi, quendam nigra caprina pelle indutum. Eum igitur iniustè facere dixit, qui cum comite adueniret. Xanthus conuersus, vt alterum respiceret, à Melantho confixus iaculo est. Athenienses stratagematis dolo victo¬riam adepti, annuum festum Dionysij [Greek words] & in ho [2114] norem Bacchi instituerunt (quod vocant Apaturia, quasi deceptoria) mense vel Iulio, vel Octobri triduo celebrantes. Vocabant primam diem Dorpiam, quòd Curiales vesperi vnà conuiuarentur: alteram Anacrusin, à sacrificando: tertiam Cureotin, eò quòd adolescentes & puellas in curias inscriberent. Suidas. At Polyaenus libro 1. de Melaenis bellum gestum ait, & deum oraculum dedisse Xantho: [Greek words]. Eo bello quod Mitylenei de Achiliridis, seu Troadis, vbi Strabo, siue Sigaei, vt Polyaenus & Plutarchus habent, agro cum Atheniensibus habuêre, Pittacvs imperator factus, singulari certamine cum Phrynone Atheniensium duce congressus est. Erat is valido corpore, quippe qui Pancratiastes & Olympionices fuit, vicit tamen vires corporis animi prudentia. Re¬te habuisse fertur Pittacus sub clypeo occultum, quo medio certamine hostem minùs ad tales insidias cautum, subitò iactu, implicitum peremit. Ex ea pugna exemplum retiariae pugnae in arenam manasse memorant, rei vsque ad Romani senatus suggillatione̅ theatralibus spectaculis vsurpatae. Sabel. lib. 5. Ennead. 2. ex Strabone lib. 13. & Polyaemo lib. 1. & Plutarcho de Herod. malitia. Paeones ad Strymonem fluuium Thraciae, admoniti diurno responso, vt bellum Perinthijs inferrent, & siquidem à Perinthijs ex aduerso considentibus prouocarentur, nominatim compellantibus, eos inuaderent: sin minùs, ab inuadendo abstinerent: ita fecerunt. Considentibus Perinthijs è regione Paeonum in suburbanis, ibi singulare certamen ex prouoca¬tione commissum est, viri cum viro, equi cum equo, canis cum cane. Et cùm victores duobus certaminibus Perinthij prae gau¬dio carmen Paeana cantarent: tunc Paeones hoc ipsum esse responsum dei coniectantes, inter se dixêre: Nunc oraculum dei perfectum est, nunc nostrum est opus. Atque ita in Perinthios canentes impetum fecêre, egregie???ue vincentes, exillis paucos reliquêre. Herod. lib. 5. Lacedaemonii Argiuis agrum, qui Thyrea dicitur, abstulerant. Conuenit inter vtrosque, vt trecenti soli vtrinque pugnarent: & qui superiores extitissent, eorum regio foret. Ex vtrisque delecti viri conflixerunt, nox praelium diremit. Superfuerunt ex Argiuis duo, Alcenor & Chranius, qui tanquam victores Argos cursu contenderunt: ex Lacedaemonijs vnus Orthryades, qui spoliatis Argiuorum cadaueribus, eorum ar¬ma ad suorum castra detulit, trophaeum erexit, suo sanguine Lacedaemoniorum victoriam esse inscripsit: tandem pudore Spartam redeundi absque socijs, se ipsum interfecit. Neque ta-men vel sic à bello cessatum est. Argiui victoriam sibi vindicabant, quòd suorum plures supersfuissent: Lacedaemonij verò, quòd illi fugissent, suus superstitisset, & hostium caesos spoliasset. Concursum rursus vtrinque infestis signis, Lacedaemonij tamen victores euasêre. Ex eo tempore Argiui tonsa coma, deuoueru̅t sese, ne priùs comam alerent, néve mulieres aurum ferrent, quàm Thyreas recupetassent. Lacedaemonij contrà, cùm tonsi essent, in posterum comati esse voluerunt. Herodotus lib. 1. & Plutarchus in Parallelis. Porus Indorum rex, cùm nimiùm tribueret viribus suis (erat enim statura quatuor cubitorum & palmae, auctore Plutarcho) regem Macedoniae Alexandrum priuatu̅ sibi hostem deposcit. Nec Alexander moram pugnae fecit. Porus itaque multis. vulneribus obrutus capitur: & victum se adeò doluit, vt neque cibum sumere voluerit, neque vulnera curari passus sit, aegre???ue sit obtentum vt viuere vellet. Iustinus lib. 12. Romani & Albani bellum inter se turbato foedere gereba̅t. Metius Suffetius Dictator Albanorum, Tullo Hostilio Rom. re¬gi, colloquio dato, persuadet, vt imperij controuersia sine ma gna clade, sine multo sanguine vtriusque populi decernatur. Quaerentibus vtrinque, ratio initur, cui & fortuna ipsa praebuit materiam. Fortè in duobus tum exercitibus erant trigemini fratres, nec aetate, nec viribus dispares. Horatios Curiatios???ue fuisse satis constat, ne fermè res antiqua alia est nobilior: tamen in re tam clara nominum error manet, vtrius po¬puli Horatii, vtrius Curiatij fuerint. Auctores vtroque trahunt, plures tamen inuenio, qui Romanos Horatios vocent. Cùm trigeminis agunt reges, vt pro sua qùisque patria dimicent ferro. Ibi imperium fore, vnde victoria fuerit. Nihil recusatur, tempus & locus conuenit. Priusquam dimicarent, foedus ictum inter Romanos & Albanos est his legibus, vt cuius populi ciues eo certamine vicissent, is alteri populo cum bona pace imperitaret. Foedere icto, tergemini, sicut conuenerat, ar¬ma capiunt. Cùm sui vtrosque adhortarentur, deos patrios, patriam ac parentes, quicquid ciuium domi, quicquid in execitu sit, illorum tunc arma, illorum intueri manus: feroces & suopte ingenio, & pleni adhorta̅tium vocibus in medium in¬ter duas acies procedunt. Consederant vtrinque pro castris duo exercitus, periculi magis praesentis, quàm curae expertes. Quippe imperium agebatur, in tam paucorum virtute, atque fortuna positum. Itaque ergo erecti suspensi???; in minimè gratum spectaculum animo incenduntur. Datur fignu̅: infestis???; armis, velut acies, terni iuuenes magnorum exercituum animos gerentes concurrunt: nec his, nec ilis periculum suum, sed publicum imperium seruitium???ue obuersatur animo, futura???ue ea deinde patriae fortuna, quam ipsi fecissent. Vt primo statim concursu increpuêre arma, micantes???; fulsêre gla¬dij, horror ingens spectantes perstringit: & neutro inclinat??? spe, torpebat vox, spiritus???ue. Consertis deinde manibus, cùm iam non motus tantùm corporum, agitatio???; anceps telorum armorum???ue, sed vulnera quoque & sanguis spestaculo essent: duo Romani, super alium alius, vulneratis tribus Albanis, expirantes corruerunt. Ad quorum casum non conclamasset gaudio Albanus exercitus, Romanas legiones iam spes tota, nondum tamen cura deseruerat, exanimes vice vnius, quem tres Curiatij circumsteterant. Fortè is integer suit, vt vniuersis solus nequaquam par, sic aduersus singulos ferox. Ergo, vt segregaret pugnam eorum, capessit fugam: ita ratus secuturos, vt quemque vulnere affectum corpus sineret. Et iam aliquantum spacij ex eo loco, vbi pugnatum est, aufugerat, cùm respiciens videt magnis interuallis sequentes, vnum haud procul ab sese abesse, in eum magno impetu redijt. Et dum Al¬banus exercitus inclamat Curiatijs, vti opem ferant fratri. iam Horatius caeso hoste victor secundam pugnam petebat. Tunc clamore, qualis ex insperato pauentium solet, Romani adiuuant militem suum: & ille defungi praelio festinat. Priùs itaque quàm alter, qui nec procul aberat, consequi posset, & alterum Curiatium conficit. Iam???ue aequato Marte singuli supererant, sed nec spe, nec viribus pares. Alterum intactum ferro corpus, & geminata victoria ferocem in certamen tertium dabant: alter fessum vulnere, fessum cursu trahens corpus, victus???ue fratrum ante se strage, victori obijcitur hosti. Romanus exultans: Duos, inquit, fratru̅ manibus dedi: tertiam causam belli huiusce, vt Romanus Albano imperet, dabo. Mal??? sustine̅ti arma, gladium supernè iugulo defigit, iacentem spoliat. Romani ouantes & gratulantes, Horatium accipiunt eò maiore cum gaudio, quò propiùs metum res fuerat. Ad sepulturam inde suorum nequaquam paribus animis vertuntur: quippe imperio alteri aucti, alteri ditionis alienae facti. Sepulcra extant quo quisque loco cecidit. Duo Romana vno loco propiùs Albam, tria Albana Romam versus, sed distantia locis, vt & pugnatum est. Liuius Decad. 1. lib. 1. Sub Valentiniano III. Imp. Vandali, morte Gunderici regis tur bati, à Sueuis socijs suis ob dulcedinem praedae premebantur. Vt paucorum clade bellum finiretur, placuit partibus, singulari duorum certamini fortunam aleam???ue committi: vt gens, cuius miles superatus foret, Hispania vltrò cederet victori, popularibus???ue eius eam relinqueret. Vicit Svevvs. Hermenericus igitur rex Sueuorum postulauit, vt Vandali ex pacto Hispanijs cederent. Vandali Genserico fratre Gunderici rege facto, Hispanijs excessêre. Terram eorum, quam reliquêre, Hermenericus inuafit, ac magnam partern Hispaniae, Romanis pul fis, sibi parére coëgit. Auentinus lib. 2. Annal. Boiorum. Theodosio iuniore imperante, cùm in Persas expeditionem fecisset Procopius, Persa ei ha̅c conditionem tulit, vti pars vtraque vnum daret: quibus singulari pugna congressis, victi pars pacta pacis ad annos L. acciperet. Procopius delegit ad hoc Areobindvm comitem Foederatorum. Is Socistrum Persam, arripuit in congressu, & ab equo deiectum necauit. Ex eo inter Romanos & Persas pax ad annos L. composita fuit. Areobindus vrbem ingressu, honorificè ab Imperatore acceptus, ad consulatum euectus fuit. Cedrenus. Cosrois Persarum regis, aliquoties ab Heraclio Rom. Imp. victi, filius, coactis vndiq; copijs, innumeris???; gentium auxilijs, Heraclio in Persidem progressuro ad Danubium occurrit. Quum hinc Persae, hinc Romani constitissent, multa???; antehac calamitosa vtrinq; praelia intercessissent, Impp. ambo supra pontem Danubij, quem Traianus victis olim Dacis erexerat, singulari certamine depugnare decernunt, vt vtriusque Reipubl. saluti hac duntaxat conditione consulerent: victori, quicunque foret, ex composito omnes vltrò cedere̅t, & imperata facere̅t. Quum in pontem dux vterque descendisset, nuncupatis vtrinque votis conserto duello, Heraclius tandem Barbarum interfecit, opima Iesu Feretrio spolia retulit. Persae om¬nes, parta victoria, vltrò paruêre, & orthodoxa fide initiati sunt. Bonfinius lib. 8. Dec. 1. & Fulgosus lib. 3. cap. 2. Grimoaldus Longobardorum rex, quum diu quietè regnasset, Halaris Tridentinorum dux repentina defectione otium eius interturbauit. Tridenti igitur obsessus, Cuniberti Grimoaldu filij opera, regi conciliatur: & paulò pòst eiusdem precibus Brixianam praefecturam assequitur. Mortuo Grimoaldo Halaris duos muneribus subornat, qui Cvnibertvm regem per insidias circumueniant, eius???ue caput ad se referant. Illi contrà faciunt: regi???ue Ticinum circumuaganti scelus aperiunt. Cunibertus coacto exercitu arma aduersus Halarim induit: solenni tandem monomachiae statutus-est dies. Se¬no Diaconus, dum Cuniberto vehementer timet, pro rege in certamen descendit, & ab Halari obtruncatur. Victor dum elata dextra caesi caput ostentat, exuta galea clerici caputesse comperit. Delusum se videns, nuncupatis votis, si verae vi [2115] ctoriae compos fuerit, altissimum puteum clericoruni testibus se completurum exclamat. Adhaec Cunibertus in medium prodiens, se hosti offert: ac instructa vtrinque acie Halarim prouocat ad singulare certamen. Recusat Halaris, quia Michaëlem archangelum supra pila hostium districto ense infestum sibi videre batur. Exclamantibus cunctis, istum prae pauore haec cernere: inter vtramque aciem pugna conseritur: rex cum rege, miles cum milite congreditur. Strages magna committitur: demúm Halaris Cuniberti dextra abscisso capite succubuit. Senonis diaconi corpus magnifico sumtu sepultum est: Cunibertus victor Ticinum reuersus triumphauit. Bonfinius lib. 8. Henrico III. imperante, inter Pomeranos ethnicos, & Polonos Christianos orta discordia est: quia annua vectigalia Pomerani pendere recusabant. Quum vtrinque acies constitissent, vtrique genti visum est, vtambo duces singulari certamine litem didrimerent. Si Pomeranus caderet, postulata tributa penderet: si verò Polonus, ius omne tributorum amitteret. Sed quu̅ Miesco ac filij singulare certame̅ reformidarent: BELA (qui vnà cum fratribus Andrea & Leuenta, moniti ab Vngarie rege D. Stephano morti iam vicino, patruo suo, in Poloniam profugerant) in medium prodiens, subiturum se pro Polonis periculum pollicetur. Accepit Miesco, quod Bela detulerat, ac gratias egit: nec subrogatum quidem perducllionem Pomeranus recusauit. Bela hostem equo deturbat, mox gladio confossum prostrauit humi. Miesco eum multis muneribus affectum, filiae insuper nuptijs, & Pomeranorum ampla prouincia donauit. Bonfinius lib. Decad. 2. GODOFRIDVS Bollionius cu̅ agnato quodam suo de Lotharingij ducatus parte, quam ille petebat, praelio certans, vsque ad capulum, ensem confregerat. Quod conspicati Principes, qui astabant, cu̅m ne vinceretur metuerent, compositionis mentionem intulerunt. Caeterúm ipse obaudiens, omnibus viribus nixus, ita capulo hostem contudit, vt atronitum humi prosterneret. Hinc equo delapsus, hosti ademit gladiu̅, Principesque compellans, à quibus ad res componendas fracto gladio inuitabatur, dixit: Nunc cúm praelio hostem vicisset, posse se sine de decore ad paciscen dum descendere. Fulgosus & Egnatius lib. 4. cap. 5. EDMVNDVS Anglorum rex, cum CANVTO Daco regni occupattore Sabrine ripa dimicaturus de summa rerum rerum constiterat. Suspensis omnium animis, Etricus Stratonius Anglus con silium dedit, vt vtrinque quiescente exercitu, reges ipsi inter se ferro contenderent, & qui vicisset, huic alter victus regni possessione cederet. Erat non procul paruula Sabrinae insula, cui Oluea nomen est. in ha̅c ambo reges armati descen deru̅t, circumstantibus vtrinque ad ripas sluminis copijs. Datur signum, infestisque armis reges concurrunt. Edmundo corpus magnitudine & animoso pectore eximium erat. Canutus mediocri statura, viribus & animo ingenti. Cùm certamen aequo marte ex traheretur, & victorie spes dubia cuaderet: tu̅ Dacus, vt qui omninò viribus impar iamiam terreri coeperat, quàm maxima voce potuit: Ecquae nos, in quit, necessitas, vir fortissime vrget, immaturam pro regno oppetere mortem? Praestat profectò, depositis cum odio armis, pacem inter nos conuenire: vtere tu, prout lubet, Canuto tuo, qui praestò est, vt tibi gratum faciat. His verbis ferox iuuenis lenitus, euestigiò proiectis armis, porrigit adnersario dexteram. Itidem faciunt exercitus, qui eandem patrie fortunam expectabant, quam reges pugnando subijssent. Postea facto in multos annos foedere, inter se regnum partiuntur. Edmundo pars quae in occasum Solis vergit, Canuto reliqua obuenit. Polyd. lib. 7. Vermundus Danorum rex ex senio caecus, cùm filium haberet VFFONEM, ob lingue haesitantiam & stupiditate̅ ad regnum, vti videbatur, penitùs ineptum: à Saxonum regefasces deponere, aut certè filium cum filio suo de regno sigulari certamine decertare iubet. Ad haec obstupefactis Danis, Vffo, qui fortè cum caeteris aderat, responsionis à patre licentiam flagita̅s, subitoque velut ex muto vocalis factus, Nec regifilium, nec regno successionem deesse, respondit: seque non so lùm regis eorum filium, sed etiam quemcunque ex gentis eorum fortissimis simul pugna aggredi constiruisse. Quo audito, legati ridendo irrisêre. Nihilominùs còdicitur pugnae locus. Vermundus interea filio percontanti, Cur vocis vsum tamdiu summo dissimulationis nis studio texisset? respondit, Se paterna hactenus defensione contentum, non priùs vocis officio opus habuisse, quàm domesticà prudentiam externa loquacitate pressam animaduerteret. Rogatus item ab eo, Cur duos quàm và se exoptatum, respondit, vt Atisli Suenonum regis oppressio (nam à Ketone & Vvigone Frovuini Slesuicensium ducis filijs in solitudine caesus fuerat) & quia à duobus illata fuerat, Danis exprobrari solebat, nouo facinore dilueret̅. Arma quelibet Vffonis lacertis imparia erant: paterna lorica fibulis dilatanda fuit. Gladios quoslibet prima agitatione disumpebat. Vermundus ergo Skrep dictum, quem, quòd haerede iusto careret, inuidia posteritatis humi defoderat, erui curat. Eoaccinctus Vffo, in sula Eidori fluminis athletam primò, qui Saxoniae regis filium comitabatur, medium dissecat: mox regem ipsum transuerberat: patre vtriusque ictus sonum laetis auribus obseruante: qui alio qui in ripa se collocari curauerat, vt si quid fi lio aduersi accidisset, semetipsum in fluuium praecipitem daret. Ita que Saxones Danis tributarij facti, Saxo lib. 4. & Cranzius lib. 1. Saxoniae, cap. 6. SCIOLDVS Danorum rex, cum Scato Alemaniae satrapa, Teutonum Danorumq; exercitu inspectante, ex prouocatione dimicauit: interfectoq; eo, & Alemanis, perinde ac ducis sui interitu debellatis, tributu̅ imposuit, & Auildam formosiss. virginem, cuius connubium petebatur, obtinuit. Saxo lib. 1. Syualdus quidam Sueciae tyrannidem inuaserat contra HALDANVM Daniae regem victorem. Hic septem filios habebat, tanto veneficiorum vsu callentes, vt saepè subitis furoris viribus afflati, scuta morfibus peterent, prunas deuorarent, quaeuis incendia penetrarent: nec alio remedij genere quàm aut vinculorum iniurijs, aut caede humana furor cohiberi posset. Is Haldanum sibi imminentem prouocauit, vt si famam factis aequaret, & tantus re esset, quàtus opinione censeretur, Legitimae dimicationis formam duorum numerum excedere nõ debere, respon dente: Nil mirandum, in quit Syualdus, hominem frigidum, & proinde celibem oblatos detrectare congressus: vt qui liberos aut gignere non posset, aut nollet, nesibi timiditate fimiles patri forent. se ac filios vnius hominis loco censendos esse, quibus veluti vnum corpus à natura tributum videatur. Cuius conuitij rubore permotus Haldanus, solus prouocationem obire statuit. Cum???ue per opacum fortè nemus iret, quercum humo radicitùs eruit, solisque spoliatam ramis in clauae speciem efformauit, ea???ue Syualdum cum septem filijs trucidauit. Saxo lib. 7. &. Cranzius lib. 1. Sueciae, cap. 44. Herotho Sueonum rege mortuo, Sorlus tyrannidem inuaserat. REGNERVS Danorum rex indignè ferens, liberis suis auitum regnu̅ eripi, Sueciam inuasit. Sorlus, publicè an priuatim vellet, dimicandi optione oblata, singularem deligenti conflictum, Scarchdum, spectate audaciae pugilem, cum septem filijs opposuit. Cum quibus Regnerus tribus filijs Biorno, Fridleuo & Rathbarto, in certaminis societatem assumtis, vtroque exercitu in spectante congressus, victor excessit. Biornus verò quòd nullum vulnus accepisset, Ferrei lateris agnome̅ assumsit. Sorlus cum vniuerfis copijs caesus est. Saxo lib. 9. & Cranzius lib. 5. Sueciae, cap. 3. Quo tempore in Dania regnabat Roë (is qui Roschildiam Daniae vrbem fun dauit) illius germanus Helgo, maris im perium sortitus, per Albim fluuium ascendens, Saxoniam ferro flammisque vastabat. Hundingus Sifridi filius, Saxonum princeps, tumultuarias vires contraxit. Apud Stadium cùm starent infestae acies, rex Daniae Hundingum prouocat ad singulare certamen: vt victum se sciret exercitus, cuuius dux superatus esset. Conuenêre paribus armis in circum designatum: victoria penes Danum fuit. Iutia proinde cessêre Saxones, & reuersa est Chersonesus Cimbrica in Daniae deditionem: nec post eum diem Saxonibus legitur paruisse tota. Cranz. lib. 1. Sax. cap. 4. Libertatis studio retinendae, Seruitutis depellendae causa. Palaestini contra Israëlitas expeditione suscepta, apud Sochonem Iudeae castra posuerant: vtraque castra vallis dirimebart. GOLIATHVS igitur Getheus, vir immanis, sex cubitos & dodrantem longus (aeream loricam quinque millia sic lorum pen dentem gestans, lancea erat instar textorij iugi, mucro illius ferreus, sexcentos siclos pendebat) ex Palaestinorum castris progressus, ad monomachiam prouocabat Israëlitas: ea conditione, vt si ipse vicisset, seriurent Isaëlitae: sin victus esset, Palaestini. Et cùm hoc quadraginta diebus egisset, neque aliquis Israëlitarum prodire auderet, quamuis Saulus rex filiam suam victori pollicitus esset cum amplissima dote & immunitate vectigalium: DAVIT tandem Isaei filius, Bethlehemita, puer adhuc, atque pastor, Iouae opt. max. numine fretus, armis Sauli repudiatis, quae ei offerebat, pedum pastorale cum funda corripuit, lectis???ue quinque laeuious ex flumine silicibus, & in sacco positis, Palaestinum multa minantem aggressus, frontem eius tanta vi percussit, vt pronus humi co̅ciderit. Mox accurrens, ense illius stricto caput ei amputauit. Palaestini territi, ab Israëlitis ad triginta millia caesi, totidem vulnerati, castra eorum direpta. Dauid verò Goliathi caput Hierosolymam intulit, eius???ue hastam Deo dedicauit. 1. Reg. 17. &. Iosephus Antiq. lib. 6. cap. 11. Saxones defectionem moliti, Frothonem IV. Danorum regem ad duellum prouo carant. Cuius sese propugnatorem quum STARCHATERVS edidisset, Saxones Hamam, qui apud eos gymnicis palmis clarissimus habebatur, molem corporis eius auro se repensuros polliciti, ad campum conflictui deputatum prosequuntur. Is Starcatherum iam senem iuuentae fiducia lucta quàm armis excipere maluit: eundem???ue adortus pugno tanta vipercussit, vt in genua prolapsus Starcatherus [2116] humum mento contingeret. Ast vbisese recollegit, manum???ue expedire, & ferrum stringere licuit, medium Hamae corpus dissecuit. Complures agri sexagena??? mancipia victoriae praemium extitêre. Saxones post Hamae caedem pro cubitalium membrorum quolibet indicem seruitutis stipem quotannis pendere coacti fuêre. Saxo lib. 6. Nuptiarum causa. Monomachiam PARIDIS & MENELAI, item varios ritus eius proponendae & confirmandae, pete ex Eustathio Iliad. 7. CLYTVS & Dryas pugnarunt inter se pro Pallene filia Hodomathum regis Sithonis, victor???; Clytus extitit astu Pallenes, quae Praesyntem nutritorem senem subornauerat, ne Dry antis auriga fibulas rotis obderet. Ergo cùm in Clytum inueheretur, rotae ei de curru deciderunt, eum???ue prolapsum Clytus interfecit. Parthen. de Amatorijs cap. 6. Clisthenis Sicyonij filia Agarista plurimos habuit PROCOS: quorum Syritanus & Damnasus ab Italia ad certamen venerunt. Venerunt eôdem ex Ionio sinu Amphimnestus Epidamnius, Aetolus Meges. E Peloponneso Leocydes, Phidonis Argiuorum tyranni filius, Amianthus Arcas, Laphanes Eleus. Ex Attica Megacles Alcmaeonis filius. Ex Ethruria Lysanias. Ex Thessalia Diactorides Cranonius. Ex Molossis Alcon. Conuenerant autem, vt in Olympico certamine vires suas ostentarent: quoniam pater puellae proclamauerat, ei sedaturum filiam, quem in certamine praestantissimum reperisset. Herodotus. Fabulantur Achelou̅ Aetoliae fluuium & HERCVLEM, ob Deianiram Aetolorum regis filiam certasse. Cum??? Achelous sumta tauri forma in Herculem impetum fecisset: Herculem cornumanibus apprehensum fregisse. Acheloum prae dolore cedentem, suum??? cornu repetentem, pro eo Amaltheae cornu Herculi esse largitum. Ouidius in Deianira: Cornua flens legit rapidis Achelous in vndis, Trunca???ue limosa tempora merst aqua. Natalis Comes Mythol. lib. 7. cap. 2. Icarius Penelopespater, cursus certamen procis proposuit. In quo VLYSSES victor extitit. Pausanias in Laconicis. Propter Lauiniam, Latini regis & Amatae filiam, ortum est bellum inter AFNEAM & Turnum. In quo etsi Turnum ab Aenea interfectum Vergilius dicat, sunt tamen argumenta quae inficiantur: imò verò Aeneam à Turno adactum ad mortem inferunt, sub mersum???ue in Numicio fluuio, dum insequétem Turnum fugeret. Quod apud Vergilium fateri videtur Venus, pro Ascanio Iouem orans, desperato iam Aenea, vbi ait: Aeneas sanè ignotis iactetur in vndis, Et quam cunque viam de derit fortuna sequatur: Incolumem Ascanium liceat superesse nepotem. Quam mortem priùs Dido ei imprecata fuerat, in quiens: At bello audacis populi vexatus, & armis, Finibus extorris, complexu auulsus luli, Auxilium imploret, videat???ue indigua suorum Funera: nec quum se sub leges pacis iniquae Tradiderit, regno aut optata luce fruatur: Sed cadat ante diem, media??? inhumatus arena. Item Iuuenalis de Romulo fulminato, & Aenea submerso loquens: Alter aquis, alter flammis ad sidera missus. Ouidius quoque in Metamorph. sic ait: Littus adit Laurens, vbi tectus arundine serpit In freta flumineis vicina Numycius vndis. Hunc iubet Aeneae quaecunque obnoxia morti Abluere, & tacito deferre sub aequora cursu. Item Tibullus lib. 2. HELGO Noruagiensis Helgam Ingelli Danorum regis sororem ambiebat. Riualem habebat Angateru Sialandum, quem cum octo fratribus prouocarat, in societatem assumto Starcathero, qui tunc apud regem Sueonum viuebat. Eum STARCATHERVS, loco certaminis ac tempore cognito, Daniam cum comitibus repetere iussit, affirmans se eius aditum occulto callis compen dio quaesiturum. Quo discedente, interiectis diebus profectionem orsus, tantum itineris vno die confecit, quantum praecedentes diebus duodecim peregerant: ita vt vno eodem que tempore in regia Ingelli comparuerit. Die certamini indicto Starcatherus prima luce veniens, cùm Helgonem dormientem vxoris amplexibus inhaerere cognouit, solus periculum subire decreuit. Campum, qui Roliung dicitur, ingressus, sub montis cuiusdam iugo sedens, ventis ac niuibus corpus exposuit, ac veluti apricandum esset, deposita veste, legendis operam pulicibus dabat. Purpureum amiculum, quo nuper ab Helga (id erat nomen regiae sponsae) donatus fuerat, sentibus iniecit, ne contra saeuientis grandinis iniuriam corpus texisse videretur. Athletae montem oppositum subeuntes, auersum ventis sedendi locum petunt: accenso???ue igne, frigus depellunt. Speculator in deuexa montis parte senem prospicit, scapulis tenus niue contectum: eum percortatur, An is sit, qui promissas pugnae partes agere debeat. Cum???ue se eum esse Starcatherus assereret, superuenientes caeteri, Paritérne omnes, an singillatim excipere statuisset, interrogant. At ille: Quoties, in quit, mihi canes oblatrant, simul, non sigillatim eos abigere soleo. Inita pugna, sex eorum illaesus prostrauit: tres alios decem ac septem vulneribus affectus, ita vt maior viscerum pars ventre elaberetur, confecit. Cum???ue graui siti premeretur, vt riuum Angateri cruore tabidum animaduertit, ab eius potu abstinuit. Exhausto penè rohore, saxo cuidam genibus aduolutus, incubuit: cuius caua adhuc superficies cernitur, ac si illam decubantis moles co̅spicua corporis impressione signasset. Vix tandem à rustico quodam intestinis repofitis, currui impositus, & in regiam vectus est. Interea Helga: Scire se, in quit, Starcatherum victorem absentiae poenas ab eo sumturum: sed ei tanto aciùs resistendum esse, quòd fortibus parcere, idnauos odisse soleat. Starcatherus ad regiam veniens, ocyus curru desilijt, ac veluti sanus in thalamum irrumpens, pugno valuas perfregit. Tum lecto exiliens Helgo, aduersam eius frontem vulnerauit. Helga senem ab im mine̅ti exitio correpti vmbonis interiectu defendit: quod tamen ab Helgone validiore ferri impulsu medio tenus vmbone dissectum est. Ita generosa femina amicum, quem consilio laeserat, manu seruauit. Saxo libro 6. & Olaus libro. 4. capite 5. Hatheri Noruagiorum reguli filiam Thorildam Grimmo eximiarum virium athleta sub duelli comminatione expetebat. HALDANVS ergo Danorum & Sueonum rex, quan quam ad senecturem celebs peruenisset, athletae petulantia permotus, Noruagiam petit: victo??? Grimmone, & vita donato, victoriae praemium Thorildae nuptias assecutus, filium ex ae Asmundum sustulit, à quo se Noruagiae reges originem duxisse magniaestimant, ab Haldano ortus sui seriem retexentes. Saxo lib. 7. Cùm EBBO pirata Sygrutham, Gothensium regis Vnguini filiam, postularet, ac praeterea Gothici regni dimidium in dote̅ expeteret: consultus HALDANVS Danorum & Sueonum rex, consensum simulare iussit: curaturum se, ne virgine potiretur. Nuptiarum die constituto, ipso mutato habitu regiam intrans quaerit, Quis proximus regiassideat. Hic cùm Ebbo Vnguini generum eius lateri adhaesurù diceret: sordes illi generis obijciens, & stultam audaciam incusans, qui regias nuptias regnique consortium speraret, ferro secum decernere iubet, non priùs voto quàm victoria potirum. Ebbone autem nocturnum certamen lemuribus, diur hominibus congruere respondente: Haldanus lunae splendore diem aequari dixit, & inuitum Ebbonem ad duellum pertractum occidit, nuptias??? exequijs mutauit. Idem, & Cranzius lib. 2. Daniae, cap. 4. Gloriae, Victoriae causa. Roboris declarandi gratia. DAVID etiamnum puer superbum Goliathum, robori & armis fidentem, inermis ipse, iactu fundae prostrauit: cùm priùs auda ciae suae consilium regi Saulo aperuisset: Dei numen, quod sibi contra leonem & vrsum affuisset, nunc quoque certò sibi affuturum, se consranter credere. In nauigatione Argonautarum, cùm ad Bebryciorum regis Amyci Neptuni F. litus appulissent, POLLVX aduerssus Amycum, qui om nes Argonautas prouocauerat, in pugnam prodiuit, eum???ue interfecit. Amycus enim consueuerat omnes peregrinos interimere, cùm illos cogeret secum pugillatu decertare. Theocritus autem exisse aquatu̅ Pollucem scribit, & apud fontem Amycum inuenisse. Natalis Comes lib. 8. cap. 9. Cùm Artaxerxes Ochus rex Persarum contra Cadusios bellum suscepisset, ibi quodam è numero hostiu̅, cuius robur & animi constantia in ore omnium crat, inuitante ad certamen singulare Persarum aliquem, cùm nullus progredi auderet, solus DARIVS Arsanis filius fratris regis, periculo se obtulit, aduersarium???ue victum interfecit. Qua ex re munera ingentia à rege, & à Persis omnibus existimationem eam retulit, vt ei fortitudinis quaedam praerogatiua tribueretur. Regnum itaque, quod strenuè se gere̅do meruisse visus est, Bagoae eunuehi parricidio Darius accepit. Diod. lib. 17. LAMAXHVS, Niciae collega in Sicula expeditione, vir manu strenuus, cum CALLICRATE Syracusano equite ex prouocatione solus congressus, cùm vulnus prior accepisset, & Callicratem vulnerasset, concidisset???ue, vnà cum eo expirauit. Plutarchus in Nicia. Alexandro Magno Arios subigente Satribarzanes transfuga, qui hostibus praeerat, quum fortè acies in procinctu staret, ademta sibi galea in medium processit, alta voce inclamans, An ex hostibus esset, qui secum vellet singulare certamen obire. Tumm ERIGINVS, etsi iam grauis aetate, pulerum tamen ratus cum duce hostium depugnare, capitis & menti caniciem ostentans, dimicaturum se dixit: vt ex euentu vnius senilis pugnae intelligi posset, quantum Alexandri milites, quibus integra aetas esset, Barbaros virtute anteirent. Dato itaque ad concurrendum spacio, equos in se concitant. Eriginus hostis ictu capitis acclinatione vitato, hastam in aduersum barbari guttur defigit: que̅ ad terram deiectum, altero ictu repetitum, [2117] per concauum oris sarissam inserit. Satribarzanes hostilem hastam manu complexus, vt maturiùs expiraret, victoris ictu̅ altiùs adegit. Extinctum Eriginus spoliat. Inde hostium exercitu sua sponte disiecto: Eriginus opima prae se ferens spolia, Alexandro in Bessum eunti sese multa gratulatione obtulit. Sab. lib. 5. Ennead. 4. Ceninensium rex ACRON raptis à Romulo Sabinis, primus bellum intulit, magnis???ue copijs mouit in Romulum. Cùm inm in cospectu essent, prouocauerunt se mutuò ad pugnam, copijs in acie quiescentibus. Ibi Ioui Romulus, si hostem vicisset fudisset???ue, vouit arma illius semetipsum ei dedicaturum. Acronem superat & occidit, exercitum eius signis collatis profligat Mox vt votum Ioui redderet quàm gratissimum & oculis ciuium speciosissimum: quercum quam in castris vidit mirae proceritatis, cecîdit, & instar adornauit trophaei: Acronis armis aptè suspensis ex ea adaptatis???ue, veste ipse incincta, & capite fluente coma, laurea coronatus, feretrum dextro innixum humero directum gerens incessit, carmen victoriale exercitui praeiens in armis sequenti, ciuibus cum gratulatione & laudibus eum excipientibus. Triumphorum fuit haec celebritas in posterum origo & exemplum. Feretrum Iouis Feretrij donum appellatum est à feriendo. Precatus einim deum fuerat, vt Acronem feriret & caederet. Opima spolia dicta sunt, auctore Varrone, quòd diuitias opes appellent. Rectiùs mihi videtur ab opere, nam cùm manu sua dux ducem interficiens, ipse decus parit, permittitur ei opima spolia consecrare. Ac tribus modò Romanis imperatoribus eius fortuna decoris fuit: primò Romulo, interfecto Ceninensi Acrone: secundò Cornelio Cosso, qui Volumnium Tuscorum ducem occidit: postremò Claudio Marcello, à quo Gallorum rex caesus est Viridomarus. Cossus & Marcellus curruiam inuecti sunt, cùm opima spolia ferrent. Romulum fallit Dionysius, qui vsum dicit curru: siquidem Tarquinium, Demarati filium, proditum memoriae est, regum principem, eam in speciem & fastum euexisse triumphos. Poplicolam scribunt alij primum curru triumphantem inuectu̅. Nam Romuli quidem statuas triumphales videre est omneis pedestres. Plut. in Romulo, & Valer. Max. lib. 3. c. 2. A Romulo proximus CORNELIVS COSSVS, Ioui opima spolia consecrauit, cùm magister equitum ducem Fidenatium in aciem congressus interemisset. Magnus initio huiusce generis inchoatae gloriae Romulus: Cosso quoque multum acquisitum est, qui imitari Romulum voluit. Valer. libro tertin, capite secundo. L. Sulpitio & C. Licinio Caluo Coss. Galli ad tertium lapidem Salaria via proximè vrbem accessêre. Dictator T. Quintius Poenus est dictus, omnes???ue iuniores sacramento adacti. Hostes vltra Anienem castra fecerant: erat???ue pons medius inter vtrosque munimenta. Eum vacuum Gallus ingenti statura occupat, alta???ue voce fortissimum prouocat Romanorum ad singulare certamen, vt ex talis pugnae euentu intelligi posset, vtra gens melior bello esset. Silentium aliquandiu inter Romanos fuit, quum & abnuere certamen erubescerent: nec temerè quisquam praecipuam periculi sortem peteret. Tum T. MANLIVS, L. filius, qui patrem à Tribunitia vexatione memorabili pietatis exemplo defen derat, à Dictatore petijt, vt sibi cum hoste tam fercociter insultante liceret dimicare, pollicitus fore, vt eo certamine osten deret, se verè ex ea familia ortum, quae Gallorum agmen ex Capitolina deiecit rupe. Macte, inquit Dictator, Manli esto tua ista in patrem & patriam pietate, perge, Romanum???ue nomen dijs auxiliaribus inuictum praesta. Cum his dimissus, scuto & Hispanico gladio accinctus in hostem ire pergit. Excipit Gallus Romanum, venientem cum derisu, exerta in despectum, vt mox est gentis, lingua. Congressi haud pari habitu. Erat Gallus hostis eximia magnitudine, versicolori veste amicuts, pictis???ue & auro caelatis fulgebat armis. Romano media statura, in armis magis habilis quàm decora species: non cantus, vt illi, non verborum strepitus, vana???ue armorum vibratio, sed pectus tacitae irae plenum. Erant duorum exercituum lumina in vnum ad id certamen defixa. Gallus scuta laeua???ue in Romanum proiecta, caesim gladium, cum ingenti sonitu, in eum deiecit. Contrà ille mucrone surrecto, cùm imum scutum scuto perculisset, hosti insinuatus, ventrem atque inguen vno atque altero hausit ictu: Gallum???ue, quantus erat, moribundum ingenti hausit ictu: Gallum???ue, quantus erat, moribundum ingenti spacio porrexit, iacentem aureo torque spoliat, quem cruore respersum collo circum dedit suo. Inuasit pauor Gallos inopinata clade attonitos. Romani contrà alacres absua statione suum militem cum laetitia & gratulatione excipiunt. Inter iocularia militum carmina Torquati cognomen auditum, victori ipsi & posteris deinceps mansit. Dictator coronam illi auream dono dedit, eum???ue pro concione laudauit. Tanta ex eius pugnae euentu Barbaris trepidatio orta est, vt sequenti nocte, relictis castris, in Tyburtem agrum concesserint. Sabellicus libro tertio, Enneadis 4. & Gellius libro nono, capite decimotertio ex Q. Claudij Quadrigarij primo libro Annalium. M. MARCELLVS ad Clastidium cum Gallis pugnaturus, fertur praestantissima hostium arma Ioui Feretrio vouisse. Ibi Gallorum rex Viridomarus conspexit Marcellum, & ab insignibus conijciens ducem esse, longè antè aciem prouectus est: simlu???ue alta voce lacessens eum, & hastam vibrans, admittit infestus in eum equum, proceritate inter Gallos exuperans, armis???ue ex auro & argento fabrefactis, & varia picturatis tinctura, instar fulguris insignis radiantis. Quae arma lustranti oculis aciem Marcello, vt visa sunt praecellentissima, ea???ue votis se sacrasse dijs existimans, in regem impetum dedit, thoracem???ue eius hasta transfixit: tum libramento equi premens in terram praecipitanit, alterum deinde ac tertium repetens ictum, occidit. Mox desilijt exequo, iniecta??? mortui armis manu, suspiciens in coelum ita fatur: Arbiter insignium factorum ducum, & actuum imperatorum in bello atque praelijs, lupiter Feretrie, te teste dux ducem, consul regem manu mea tertius ego hunc confossum interfeci. Tibi consecro prima & praestantissima ex spolijs. Tu ad reliquias belli pergentibus eundem tribue fortunae cursum. Plutarchus in Marcello. L. Fur. Camillo & Appio Cl. Crasso Coss. Galli ex Albana arce excurrentes, Romanos infestabant. Ex his vnus magnitudine corporis & armis insignis, hastam & scutum quatiens, ex Romanis, qui secum bellum decernat, vnum aliquem alta voce prouocat. Erat in castris M. VAL. Tribunus militum, adolescens, qui T. Manlij exemplum imitatus, explorata consulis voluntate, instructus armis in Gallum contendit. Mirum est, quod in ea pugna accidisse aiunt, coruum Romani militis in certamen euntis galeam insedisse. Tribunus velut omen coelo demissum laetus accepit, precatus???ue est numen, vt quicunque deorum esset, praesentem sibi pugnam secundaret. Fuit deinceps miraculo, quòdillicò consertis manibus, ales alleuans se, rostro & alis diuersum hostem non priùs infestare destitit, quàm Gallus taliprodigio territus, oculos???uesimul & mentem turbatus, ferro sit à Valerio prostratus. Fuerant vtrinque quietae stationes, caeterùm Galli suum bellatorem cadentem conspicati, haud passi iacentis corpus diripi, in Valerium spolia detrahentem decurrunt. Deuolant eo & Romani milites aliquanto celeriùs, committitur???ue atrox praelium. Galli priusquam ad iactum teli veniretur, per Volscos & Phalernum agrum dissipati, in Apuliam & oram superi maris abierunt. Consul Tribunum pro concione laudatum, decem bobus & corona aurea donauit, mansit???ue illi ab eius victoriae enuentu auxiliari???ue alite, Coruini cognomen, est???ue ea appellatio in posteros propagata. Sab. lib. 3. Ennead. 4. ex Gellij lib. 9. cap. 11. Q. COTIVS, propter fortitudinem Achilles Romanus cognominatus, Q. Metello Cos. legatus in Hispaniam profectus, Celtibericum sub eo bellum gerens: postquam cognouit à quodam gentis huius iuuene, se ad dimicandum prouocari (erat autem illi fortè prandendi gratia posita mensa) relicta ea, arma sua extra vallum deferri, equum???ue clàm duci iussit, ne à Metello impediretur. Et illum Celtiberum insolentissimè obequitantem consectatus interemit, detrectas???ue corpori eius exuuias, ouans laetitia, in castra retulit. Idem Piresum nobilitate ac virtute omnes Celtiberos praestantem, cùm ab eo in certamen pugnae prouocatus esset, succumbere sibe coëgit: nec erubuit flagrantissimi pectoris iuuenis, gladium eisuum, & sagulum vtroque exercitu spectante tradere. Ille verò etiam petijt, vt hospitij iure inter se iuncti essent, quando inter Romanos & Celtiberos pax foret restituta. Sabellicus libro quarto, capite sexto. Cùm capta Antonia arce, iam quoque templum ipsum Hierosolymitanum Titus Imp. oppugnaret, quidam ex Iudaeis, vir & corpore breuis, & vultu despicabilis, tam???ue genere quàm rebus alijs vilissimus, Ionathas nomine, progressus ad Ioannis pontificis monumentum, cum alia multa superbè ad Romanos proloquutus est, tum quem fortissimum haberent ad singulare praelium prouocauit. At qui contrà stetêre, multi quidem dedignabantur: erant autem inter eos (vt assolet) etiam qui timerent: quosdam verò non in consulta mouebat ratio, cum mortis cupido non debere confligere: nam qui de salute desperassent, eos neque cautos impetus habere, neque Deum vereri: & cum his in discrimen venire, quos neque vincere magnum sit, & vincicum dedecore, periculosum: non fortitudinis, sed ferocitatis videri. Cùm autem diu nemo prodiret, multa???ue Iudaeus Romanorum timiditati illuderet, Romanus ex ala equitum, nomine PVDENS, insolentiam eius exosus, fortasse autem etiam staturam corporis contemnens, inconsultè prosilijt, & caeteris commissa cum eo pugna risum praebuit, à fortuna proditus. Lapsum enim Ionathas interfecit: deinde pede supra mortuum posito, laeua scutum, dextra???ue cruentum gladium coruscabat: armis???ue cum fremitu concussis exercitui & hosti deuicto in sultans, spectantes Romanos increpabat: donec eum tripudiantem, & vana iactantem, Priscus centurio sagitta transfixit. Iosephus libro septimo, capite quinto belli Iud.
|| [2118]
PROBVS, antequam ad imperium eueheretur, in Africa proconsul, Aradionem fortissimum virum sigulari certamine interemit, & honorificè sepeliuit. Fulg. lib. 3. cap. 2. Ioannes Comnenus, Imp. Alexij F. cùm Baccam, Armeniae castellum, oppugnaret, parum???ue proficeret: nobilis Armenius Constantinus ad singulare certamen Graecorum aliquem delectum prouocabat. EVSTRATIVS ex Macedonica legione delectus, scuto & ense armatus, è castris ad radicem collis abit, & Armenium descendere iubet. Is absque mora Eustratium aggreditur. At Macedo saepè elata manu quasi percussurus, praeter expectationnem eandem retrahebat. Tandem ense diu librato Constantini clypeum medium dissecuit: Armenius fuga salutem quaefiuit. Macedo rogatus ab Imperatore, Quo consilio manum saepe sustulisset, acvnum ictum tantùm intulisset? Sibi propositum fuisse, respondit, vno ictu & clypeum & Armenium dissecare. Quod quum ad exitum perducere non posset, quòd is clypeum corpori non applicatum haberet, noluisse frustrà digladiari. Imperator maximis donis Eustratium prosequutus est. Nicetas Choniates. Sub Michaële Im peratore Theophili F. Bulgari quidam ab Antigono Caesaris Bardae F. inuitati, de athleta quodam suo, quem secum habebant, gloriabantur, neminem esse, qui cum eo manus conferre auderet. Medio conuiuio Theophilus Basilij Macedonis (qui postea ad imperium peruenit) herus, ad Caesarem: Situae, in quit, maiestati placet, famulum habeo, qui cum superbo isto Bulgaro decertet: magnum einim dedecus Romanis fuerit, istum inuictum in Bulgariam reuerti. Probante sermonem Caesare, cum Bulgaro congressus BASILIVS, eum pueruli instar compressum, constrictum???ue sublimem arripuit, & super mensam abiecit. Ab eo die coepit Basilius in ore & ad miratione omnium esse, paulatim ita sibi aditum ad imperium faciens. Cedrenus. Totila Gothorum rege ad Fauentiam cum Romanis praelium inituro, atque acie vtrin que instructa, Vlaris (alijs Vlarus & Valaris) Gothus, vir vt corporis, sic a animi robore nobilis, equo insidens atque armatus, in medium processit, & Romanos ad singulare certamen identidem prouocauit: cui, caeteris quiescentibus, ARTABAZES Armenius (alijs Artauasdes) occurrit. Ita, nulla interposita mora, equis vtrinque concitatis, infestis hastis inter se concurrerunt. Prior Artabazes dextrum Vlari latus transfixit, atque equo labentem, sed hasta se, quae à tergo petrae adhaeserat, sustinentem, adacto saepiùs in viscera ferro, confecit: sed dum incautiùs ferit, cuspide hastae rerrea, quam Vlaris adhuc tenebat, in faucibus vulneratus, sanguine sine intermissione fluente, post triduum obijt. Commisso inde inter exercitus praelio, in ipso tumultus ardore trecenti post terga Romanis apparuêre, ac maioris multitudinis opinione allata, tantum terroris intulêre, vt in fugam se dederint. Quos insectati Gothi, alios promiscua caede strauerunt, alios captos in custo dias coniecerunt, & signa omnia (quod aliàs nunquam acciderat) ademerunt. Sabellicus libro tertio, Enneadis 8. & Sigonius lib. 19. Imp. occid. ex Procopio. Eo praelio, quo de summa rerum ad Apenninum in Tuscia pugnatum est inter Narsetem eunuchum & Totilam Gothorum regem: cùm aliquot horas ex aduerso acies constitissent, neutra tamen ex parte coeptum est praelium, vtrisque ab hoste id primùm iniri expectantibus. Interim exparte Gothorum miles, Ducas nomine, amgnam bellicae industriae famam adptus, equo in hostem incitato, proximè ad Romanos accessit, &, qui viritim secum confligeret, prouocauit: erat autem is ex eorum numero, qui ex Romano exercitu primi ad Totilam vltrò concesserant. Tum ARMENIVS quidam è Narsetis militibus ei se obiecit. Quem vt Ducas vidit, prior equum impulit, vt ventrem illi lancea transfoderet. Cuius impetum Armenius, equo subducto, vitauit: atque in eum conuersus, dextrum in eius latus telum in fixit, eum???ue moribundum ex equo deiecit. Sigonius lib. 19. Imp. occid. Inter phanum Fortunae, & forum Sempronij, Romani Vmbríque, loco syluis im pedito Luitprandum Longobardorum regem magna clade affecerunt. Inclaruit tumultuaris illa pugna RACHISII Foroiuliani virtus. Cogebat is fortè regium agmen, & iam tumultus & trepidatio ad subsidiarios euenerat, multi etiam saucij, praecipiti fuga in extremum agmen inciderant. Vnius itaque voce & conuicio sistitur fuga, mox eiusdem hortatu ex his qui antea fugiebant, qui???ue iam propemodum aequata pugna, quum Spoletinus eques Rachisium primo loco dimicantem nominatim compellat, prouocat???ue ad singulare certamen. Nec homo ferox detrectauit pugnam. Concurrunt ex aduerso infestis hastis, erat???ue pons praecipiti loco impositus, in quo fortè congressi sunt. Caeterùm Rachisius violento lanceae ictu Vmbrum praecipitem ex ponte egit, non sine hostium risu. Infelici eius dimicationis euentu Romani Vmbri???ue perculsi, remissa pugna retrò abierunt. Hic est ille Rachisius, qui postea à Longobardis deiecto Hilprando Luitprandi nepote rex creatus est. Sab. lib. 8. En. 8. Berengarius Italiae rex à Vidone pulsus, ad Arnulfum Germaniae regem se receperat, ac se omnibus in rebus obnoxium illi fore ostenderat, si Vidonem ipsius beneficio expulisset, regnum???ue recuperasset. Itaque Arnulfus Berengario gratificatus Zuendebaldum filium cum haud inualida militum manu in Italiam misit. Is profectus, castra ad Papiam locauit. Post dies XXI. cùm obsidione potiùs, quàm oppugnatione res ageretur, parua res totum belli apparatum discussit. Quippe eques vnus è Baioaria, qui superioribus diebus, quietis vtrin que stationibus in alueum amnis progressus, Italis saepe ignauiam atque equitandi inscitiam arrogantiùs obiectarat, more solito prodijt, atque equitem Italum nactus, hastam ei de manu extorsit. Quo conspecto HVBALDVS Bonifacij, qui postea Spoletanorum marchio fuit, pater, Italicum recuperare decus cupiens, clypeum ac lanceam sumsit, atque in medium equo prouectus, stolidè gloriantem inter suos Baioarium prouocauir. Baioarius quasi victoriae certus impigrè in certamen descendit, eo consilio, vt habili equo crebris cursibus & recursibus circumagendo Hubaldum ad eam rem rudem deciperet. Verùm opinione frustratus est: nam cùm assiduis anfractibus artem suam propè ad fastidium omnium ostentasset: tandem, dum impulso equo, vt de im prouiso in Hubaldum refl ecteret, terga ostendit, Hubaldus in eum repentè inuectus, atque, antequam se conuertere posset, adeptus, lancea ad cor vsque traiecit. Hic casus mirificam Italicis ad pugnandum alacritatem, Germanis contrà maximum torporem iniecit. Itaque Zuendebaldus exterritus, atque, vt quidam scripserunt, pecunia quoque à Vidone corruptus, consilium domum redeundi cepit: atque ita vnao in coepto recessit. Sigonius libro sexto regni Ital. & Cuspinianus. Friderico I. Imp. Mediolanum obsidente, MEDIOLANENSIS quidam, inscitia equitandi Germanis obiecta, fortissimum quenque singulari certamine prouocauit: coepit???ue edoctum egregiè equum modò impetu vehementi propellere, modò adductis habenis in gyrum reflectere, mox varios perplexos???ue per anfractus discurrere. Cùm diu impunè insultasset, & alij alijs de causis, siue timore, siue consilio, certamen eiusmodi abnuerat: ALBERTVS Tirolensis inermis & palefrido insidens, solo clypeo & hasta munitus, obuiam prodijt, ac Mediolanensem insolentiùs se iactantem hasta propulsum equo deiecit. Sigonius libro duodeeimo regni Italici. ALDEBRANSINVS Patauinus nobilis, Germanum Italicae virtuti contumeliosè detrahentem ad singulare certamen in foro prouocauit, & coram Friderico Barbarossa Imp, leui vulnere, quod in brachio acceperat, efferatus prostrauit, & deditionem facere nolentem, cùm duellum Caesar dirimi iussisset, Caesari dono dedit. Eum Caesar & equitem & comitem in ipso creauit vestigio, anno 1165. Bern. Scardeonus libro 3. classe 13. hist. Pat. Conrado II. Imper. Mediolanum arcta obsidione anno 1037. premente, Bauarum Conradi nepotem omnium Germanorum ferocissimum ELIPRANDVS Vicecomes, ingentis staturae ac roboris vir, singulari certamine in conspectu Imperatoris prostrauit. Hic est Eliprandus, à quo Vicecomitum, vt aiunt, familia fluxit, pòst tota Italia genere & virtute clarissima: quem Vicecomitem dictum esse, quòd archiepiscopi vicecomes esset, inuenio. Sigonius libro octauo regni Italici. In Hierosolymorum obsidione OTHO Vicecomes Mediolanensis, Eliprandi filius, insigne fortitudinis suae monumentum reliquit, anno Salutis 1099. Nam ducem Saracenorum Volucem, singulari praelio congressus, occidit, ac galeam nobile hostis spolium in duit: è cuius cono tortuosae viperae, ac puerum expansis manibus euomentis simulacrum extabatridque ipsum & sibi, dum vixit, gestamen asciuit, & posteris insigne laudis gentilitiae prodidit. Ea re pòst domi comperta, Mediolanenses publico decreto sanxerunt, vt ad perennem clarissimi viri memoriam ne posthac castra Mediolangensis exercitus locarentur, nifi signo vipereo antè in aliqua arbore constituto. Sigonius lib. 9. regni Ital. Nuptijs Edouardi 1. Anglorum regis Landini celebratis, Alexander III. Scotorum rex interfuit. Erat in aula Eduardi nobilis quidam Normanus, admiranda corporis virtute, acrei equestris summa praeditus peritia. Hunc, quum omnes certando deuicisset, Scotus quidam, FERQVHARDVS nomine, ex nobili familia ortus, Rossus natione, ad illam solennitatem honoris gratia regem prosecutus, superauit. Eum rex Alexander comitatu Rossiae donauit. Hector Boëthius libro decimotertio. Henricus Perse Anglus, cùm Nouum castrum à Scotis obsideretur, GVLIELMVM Douglas ducem Scotorum ad singulare prouocauit certamen, omnes suae aetatis robore corporis ac vsu bellicarum rerum superans. Vtrinque infestis hastis concurritur: Douglas hostem sub pectus hasta impellens equo deijcit. Angliprolapsum intra portas traxêre. Douglas [2119] accepta hasta pronunciauit, eam se in Scotiam ablaturum, in victoriae monumentum. H. Boëthius lib. 16. Roberto III. apud Scotos regnante, ROBERTVS Morla Anglus eques auratus in Scotiam venit, quemuis ad singulare cer tamen prouocans. Cum eo congressus Archimbaldus Adamstoun vectus est. Hugo Valles eandem fortunam expertus. Tertius THOMAS Trail, Beruicij aduersario de equo deiecto victoria potitus est. H. Boëthius lib. 16. Dominus Vellis Anglus legationem Ricardi III. regis sui in Scotia obiens, in conuiuio solenni, quum multa de vtriusque gentis virtute bellica disceptata essent: Apagite, in quit Anglus, hac verborum concertatione: si cui placet virtutem experiri Anglicanam, nomen suum edat, cum eo enim singulari certamine quouis tempore ac loco decernere paratus sum. Te appello, ad DAVIDEM Lindesay comitem Cranfurdiensem inquit, qui multis erga me verbis vsus es, ac videris te supra caeteros iactare. Ego verò, inquit Dauid, ac lubens id agam, si consentiente id rege fieri poterit. Annuente rege, Anglo loci electio datur (is Londini pontem elegit) Dauidi temporis, qui diem diõ Georgio sacrum sumit. Signo dato vtrique concurrunt. Neuter deiectus: hastae comminutae. Vulgus clamat, Dauidem sellae qui adligatum excuti non potuisse. Ac Dauid protinus equo desilijt, & rursus statim cataphractus in equum insi lijt. Tertiò tandem validioribus hastis infesti concurrunt. Ibi Anglus equo deiectus in terram concidit. Dauid desiliens, iacentem tantisper fouit, quoad medici aduenêre. Aegrotum inde quotidie inuisit, velut sodalem suauissimum. Menses tres rogatu regis in Anglia remansit, non vno honoris genere ab eo affectus. Idem. Eodem tempore aulicus quidam Anglus DONALDVM natione Scotum, oriundum ex Montanis, praefectum stabulis equorum Dauidis, ad monomachiam, solis ensibus, nulla armorum protectione conserendam, prouocauit. Rege & principibus annuentibus, locum Donaldus forum Londinense, alter diem perendinum eligit: spacium, in quo certaretur, chlamyde circumscriptum, vt nec inde ante partam alteruter victoriam exiret, praestituunt. Constituto tempore Donaldus in forum prodit: chlamy dem sternit. Anglus verò audaciam Scoti cernens, certamen detrectauit. Hector Boëthius libro decimosexto. Alarico Sueonum & Gothorum rege contra Rutenos bellum gerente, Hildigernus Suecus pugil Rutenorum aliquem adsingulare certamen prouocabat. Cunctantibus caeteris, HALDANVS praecipuae fortitudinis pugil, qui nuper ad Rutenorum militiam ex Schoningia aduenerat, se ad duellum offert. Erat hic Borchari Schoningiani satrapae filius, ex Drotha Noruegiae regis filia susceptus, quam occiso nobilissimo marito Gunnone Suetico, sibi in coniugem acceperat non in uitam. Nam idem Gunno, occiso antea eius patre rege Regnaldo, ipsam in suum coëgerat coniugium, filium???ue Hildigernum ex ea procreauerat. Quocirca cùm Hildigernus natu maior sciret, hunc Haldanum esse suum vterinum fratrem, recusauit cum eo congredi, praetexendo ipsius in re bellicatyrocinium, fraternam necessitudinem caelans, ne metu id fecisse videretur. Tum Haldanus, roboris ostentandi causa, Gothos prouocat: & primò vnum progressum obtuncat. Deinde duo sunt illi obiecti: quibus occisis, tres secum pariter congressuros postulat: quibus oppressis, numerum per vices adauxit, vsque ad vndecim: quibus demùm congressus, victor euasit. Tum Hildigernus videns ipsum ad parem militiae gloriam secum peruenisse, cum eo congressus, sentiens se mortiferum vulnus accepisse, proiectis armis fratrem se eius esse in dicauit, & in ipsius amplexibus expirauit. Pugna tandem commissa, Ruteni victi tributa pepen derunt. Haldanus ob res fortiter & magnificè gestas, Gyritham, Siuardi Gothorum regis neptem, vnicam Danici regni haeredem, in coniugem obtinuit. Quam cùm sterilem esse anima duerteret, religionis causa Vpsalam nobilissimam Sueonum vrbem petens, responso monitus est, vt suscitandae sobolis causa fraternis primùm manibus parentaret. Itaque filium Haraldum Magnum ex Gyritha suscepit. Ioan. Magnus lib. septimo, Cranzius libro primo Sueciae, capite quadragesimo octauo Hildigerum vocat. Sueones Rorici Danorum regis iugum excutere nitebantur. Praelij praeludium monomachia fuit. Sclauus quidam ad singulare certamen Danos procurabat. VBBO ei se opposuit, & victoriae praemium armillas aureas, quas rex gestabat, depoposcit: sed per locum eas apud sequestrum deponi petijr. Roricus auri cupidine captum ratus, ne praeter regiam consuetudinem reuocaturus donum, aut promissum rescissurus videretur, in nauigio stans, armillas ingenti excussas iactu petitori porrigere statuit. Sed conatum eius fefellit interstitij magnitudo. Itaque fluctibus interceptae sunt, vnde Rorico Slyngebond inoleuit agnomen. Vbbo nihilominus cum Sclauo congressus est: ea fortuna, vt mutuis vulneribus perierint: & rebelles ad officium redierint. Saxo lib. 3. Ingressus erat Taurunen sem agru̅ praedandi studio Turcarum equitum turma. Ijs sese obijcientibus Vngaris, leue inter se certamen aedunt, cum QVIDAM inter Turcas caeteris & nobilitate & virtute praestantior, equo eximio insidens, paulò extra suos prouectus, praefectu̅ turmae Vngaricae nomine compellat, & monomachiam deposcit. Ibi GEORGIVS Scytha, eques satis strenuus, indignabundus tum equi aduersarij potiundi desiderio, procurrens, equo calcaribus incenso, infensa hasta Turcam sibi impigrè occurrentem petit, eius???ue pectore per parmam transfixo, at??? hasta è vulnere euulsa, ex equo moribundum manu impellens deiecir, capiendo hostili equo intentus. Sed dum iacente̅ spoliat, equus Turcae fugam Taurunum versus arripit: & ab hungaris captus, ad praefectum ductus est, Ibi quum Scytha victor, equum hostis ab se interfecti sibi restitui, vt par erat, contenderet, tandem acceptis ??? praefecto trecentis aureis numis, equum praefectum habere permisit. Scytha ratus sibi apud regem Vladislaum hanc pugnam honori simul & emolumento futuram, petit à praefecto Taurunensis praesidij literas ad regem, commeatus???ue abeundi. Qui vbi cum praefecti literis ad regem peruenit: rex??? rem, vti gesta erat, cognouit, quò viri virtutem praemio aliquo affecisse videretur, iussit illi pagum vnum, quadraginta circiter colonis inhabitatum, item ???ue vineisac aruo satis instructum, attribui. Ludou. Tubero lib. 10 Comment. GEORGIVS Castriotus Scanderbechus, cùm obsidis loco apud Amurathem Turcorum tyrannum detentus, pro Turics res maximas gessisset, Scytha quidam ad monomachiam tyranni familiam prouocabat, vt in angusto loco pugione armati, caetera nudi penitùs, concurrerent. Cunctantibus caeteris, Georgius pugnam suscepit, & hostis caput Amurathi obtulit. Non multò pòst in Bithy nia Iaiam & Zampsam equites Persas ex prouocatione, roboris ostentandi causa, victos occidit. & vt omnibus admirationi fuit, ita etiam propter tantam virtutem tyranno suspectus esse coepit. Marinus Barletius in vita Castrioti. Amurathes in campis Cassouijs contra Hunia dem instructa acie constirerat. BITEZES Pannonius, ex ijs, quos Vsaronas vocant, ad singulare certamen Turcum prouocat. Prodit contnuò adolescens ELIEZES, Barizae Ianizarorum ducie olim F. Infestis hastis re gesta, Bitezes cum equo corruit: Eliezes conscisso pectorali, & zona cum ephippio soluta, vix se sustinuit, neque tamen Pannonem interimere potuit. Itaque ad suos quisque reuersisunt. Amurathes tyronis fortitudinem admiratus, Quónam magistro vsus sit? interrogauit. At ille, Lépore, respondit. Magis admiranter rege: In Asia in quit, puer adhuc léporem in suo cubantem nido offendens, XL. sagittis petitum conficere non potui: vltimae stridore experrectus aufugit, cùm fatalis eius vitae terminus nondum adesset. Proinde & ego me nec armis superarim, nec arma euadere, nisi vole̅te fato, persuasum habens, audacter cum Pannonio mannus contuli. Hae audiens, mirum in modum rex delectatus est, & adolescentem donauit veste Syrio opere auro illito contexta. Turci plurimùm alioqui fato tribuunt. Chalcocondylas lib. 7. de rebus Turcicis. NICOLAVS, Petri Macedonis F. Mysiae praefectus, collecto exiguo exercitu, Ikacho Bossenae superioris regulo à Mahumete Turcarum rege constituto occurrens, copias eius profligauit, eum singulari certamine occidit, opima spolia ad Sigismundum Imp. retulit. Bonfin. lib. 3. Dec. 3. LADISLAVS Vngarorum rex, inita cum Chunis in Danubij ripa pugna, eorum regem Acum fingulari certamine aggressus, primo securis ictu trucidauit. Spectata ducis morte, Chuni animo consternati, instantibus Vngaris terga dare coacti sunt. Bonfin. lib. 4. Dec. 2. Bucicaldus, Galliae regis Caroli VI. Marescalcus, giganteae staturae homo, cum GALEACIO Gonzaga, homine paruulo, fingulari certamine congressus, superatus est, se???ue ob id ipsum voto obstrinxit, arma non ampliùs induiturm. Iouius in vita Baiazethis 1. Leonatus Sanseurinas, Elisae filiae Magni Sforciae maritus, dux clariss. ad ostentandam equestris disciplinae peritiam, cum CARAFFELLO Caraffa nobiliss. equite, nulla intercedente fimultate, congressus ex prouocatione, recepta per cassidem hastae cuspide cecidit. Iouius in vita Sforciae. SORDELLVS Vicecomes Mantuanus, qui Salutis anno 1189. natus est, in varijs exteris???ue regionibus de tribus ac viginti equitibus fortissimis viris, cùm singulari certamine cum eis dimicasset, victariam retulit. In Parisiorum vrbe vno die cum tribus, videlicet Iachelino & Leopardo Britannis, de mùm cum Frassato Burgundione pugnauit. Fulgosus libro tertio, capite secundo, & Egnatius libro tertio, capite secundo. GALEACIVS Bardassinus, eques Siculus fortissimus, quemcunque in toto orbe Christiano robore insignem norat esse, eum ad monomachiam prouocabat, semper victor. Fulgosus lib. 3. cap. 2. Cùm Cardinalis Gebennensis, Gregorij pontificis legatus, vrbem [2120] bem Bononiam obsideret, atque in exercitu Britannorum magnum numerum haberet, quo tempore eam vrbem populus Florentinus defendebat: duo Britones virtute atque animo ingentes, accepta fide, Bononiam ingressi, quaesiuerunt, Si illic aliquis esset praestanti virtute vir, qui singulari certamine pugnare vellet? Conditionem acceperunt BETTVS Biffolis, & GVIDO Assianus Florentini: die??? ad praelium constituta, cùm legatus egrediundi Florentinis militibus potestate̅ fecisset, inter castra vrbem???ue ipsam pugnatum est. Biffolis primus Britonem, quo cum pugnabat, ad terram prostrauit: & cùm ad occidendum eum ab equo descendisset, superatum hostem, petenti Legato, dono dedit. Guido Brito ???ue alter, cùm se infestis hastis ambo ad terram ab equo strauissent, tandem victoria penes Guidonem mansit: qui similiter superatum hostem, cùm perdere posset, Cardinali condonauit. Fulg. lib. 3. cap. 2. Franciscus Montanesius Hispanus, quum apud Senas in coronis proloquendo Hispanorum virtutem supra omnes gentes cum iactantia verborum extolleret, nec quenquam mortalieum Hispano habiliùs & ferociùs gladio vti identidem praedicaret: non tulit iniquè atque superbè dictum iuuenis Romanus ex tribu Parrhionia, cui IVLIANO nomen erat: dixit??? se singulari certamine & paribus armis, si Hispanus co̅gredi vellet, ostensurum, neminem externae gentis Italo milire meliorem. Hunc generosè & moderatè respondentem Itali Hispani???ue qui aderant, approbarunt: nec ipse conditionem detrectauit, quam Montanesius ferebat, vt sibi quisque socium, & consortem pugnae deligeret,. & intorta pro scuto sinistris manibus lacinia, Hispanicis gladijs, pro gentis quisque suae gloria decertaret. Gometium à Corduba notum sibi & spectatae virtutis gladiatorm Montanesius assumsit. Nec Iuliano defuit TIRACOXA Tiphernas comiter inuitatus. Con stituta autem die ad edicti spectaculi famam, tota penè Ethruria in vrbem Senas confluxit, praetoriana???ue erea exterior (haec insignis theatri speciem praebet) à decurionibus pro arena concessa est. Tantis verò animis, tantis???ue vtrinque adhortationibus, quum publicum decus in priuatis dextris temerè positum videretur, res gesta est, vt Hispani veterum gladiatorum more depugnantes primi fatiscerent, & decem & septem patentibus glagis susceptis, quum ex aduerso nouem tantùm Itali retulissent, se planè victos, contumelio se???ue loquutos faterentur. Id certamen non celebratu̅ modò est omnis sexus festiua acclamatione, sed eruditè etiam decantatum à poëtis, quorum Ethruria feracissima semper fuit. Iouius in Alfonso Atestino. In Germanorum peditum cum Hispanis congressu, anno 1512. prope Nauarram, duo magni nominis duces memorabile spectaculum praebuerunt, Iacobus Emser Germanus, & ZAMVDIVS Hispanus, qui extra acies progressi, quasi prouocatione dimicarunt. Quo in certamine Hispanus hoste interfecto extitit victor. Guicciard. lib. 10. RODERICVS, Ferdinandi Dauali Piscarij proauus, ingenio excelso, & vi ingenti corporis, quum iuuenis adhuc prouocantem Lusitanum equitem, spectante vtroque exercitu, singulari certamine confecisset, tantum sibi studium ab omnibus militum ordinibus, tantam???ue apud regem Hispaniae beneuo lentiam illo clarissimo facto comparauit, vt non multò pòst Magister equitum sit effectus: qui honos militiae summus vnis antiquae nobolitatis regulis demandari erat solitus. Iouius in Piscario lib. 1. Obsidente Maximiliano Imp. Patauium anno 1513. tres Hispani pedites elati animi, ITALOS ad certamen prouocarunt, nulla quidem priuata simultate, sed vt si essent aliqui Romanae in dolis in Veneto exercitu, contrà progrederentur, & paribus armis pro gloria decertarent. Barthol. Liuianus Venetorum dux, quum ea vox à militibus alacriter excepta fuisset, multi???ue certatim eas partes deposcerent, totidem manipularios expertae virtutis emisit, qui breui vno è tribus Hispanis interfecto, caeteris sauciatis & captis, victoriam cum plausu & gratulatione militum retulerunt. Iouius libro duodecimo Histor. Bello Rhetico à Venetis contra Sigismundum Austriae ducem gesto, duo viri fortes exprouocatione, in Pratalinis campis, circa Athesim ab vtro??? exercitu ad singulare certamen prodiêre, ANTONIVS Maria Roberti Seuerinatis Venetorum polemarchi filius, iuuenis impiger, & Georgius Sonnen bergius Germani sanguinis Comes, militari gloria & aetate florens. Nam cùm ad Sonnenbergium esset allatum, Antonium Mariam Seuerinatem, imperatoris filium, inter suos iactauisse, si ex hostium copia egregius vir quispiam equestri pugna congredi velit, se cum illo decertaturum, pro???ue sua parte ostensurum, quantum belli gloria Itali Germanos antecellant: mittit ad Venetos tubicinem, qui Antonio denunciet, se paratum esse certaminis fortunam experiri. Remissus ad Georgium tubicen refert, expectari cupidè illud ab Antonio: itaque die dicta clausum in campum, atque ad id comparatum, aequo inter hina castra spacio diuersa ex parte vterque armatus atque adornatus sese intulit: & parua interiecta mora, citatis equis concurrunt. Antonius hastam in Germani pectus infringit: thorax aegrè hastae impetum sustinet: tum verò equus Antonij iam incitatior, neque sat habilis contineri, in trabales campi munitiones ita impegit, vt ijs perfractis atque disiectis, ipso humi prolapso, Antonius se eijceret. Itaque pedes ex equite factus, vbi hostem in equo iam conuersum districto in se gladio venientem videt, post tignum trabibus repagulis??? sustinendis solo fixum sese continet: ita Germanum assultantem, atque ictus de superiore loco adigentem, districto item gladio repellebat, qua???ue ipsum poterat, appetebat: nam equum lege prius dicta ferire Antonius non poterat. Sed dum crebris ictibus acriter vterque rem gerit, neque quantum vult proficit, propterea quòd galea, thorace, caeteris???ue ferreis indumentis totum penè corpus protegebatur: Antonius ira cundiae plenus, quòd iniquam subire dimicationem cogeretur, se???ue ipse tacitè incendens, hosti cupidiùs ferienti impetu facto gladium aufert: ille ab ephippijs ferrea, quam gerebat, abrepta claua pro gladio vtitur. Tum verò clara ad Germanum voce: Quid tu autem, inquit Antonius, me cogis vnum cum duobus depugnare, quorum alteri lex, alteri aliena arma sunt praesidio? Si vir es, aequo marte manum consere. Ita Germanus existimationem hominum veritus, & magno praeterea animo, equo & ipse desilit: comprehensi???ue statim inter sese, atque arctè diu luctati, ambo concidunt. Erant vtrisque magna & procera corpora, & vires corporibus pares. Germano tamen cadenti paulùm superincubuit Antonius: sed eius dextrum brachium à sinistro Germani humero, atque adeò armorum corporis???ue pondere sic premebatur, vt eo vti non posset: tum Germanus impedito atque im plicito Antonio, ipse manu dextra liber, abrepta fica, quae femori Antonij erat alligata, nates ei conuulnerat: ea tantùm corporis parte sua illum tegumenta non munierant. Vulnere Antonius accepto, cùm omnino nullam defendendi sese viam sibi reliquam, & facultatem videret, sicae???ue aciem Germanus ictu altero atque tertio adegisset (Vince, in quiens, quando ita voluit fortuna: casu enim, non virtute vincis) gloriam certaminis hosti dedit: quem quidem victor magno apud se honore plures dies ad exercitum habuit, curato???ue vulnere, donis etiam ad ditis ad patrem remisit. Bembus libro primo Venetae Historiae, & Sabellicus libro octauo, Enneadis 10. Anno Salutis 1503. in Apulia memorabilis pugna ex prouocatione pugnata est. Ardebat, vt si quando antea, pars illa Italiae graui bello inter Gallos & Hispanos orto, audita???ue est interim vox Galli militis captiui insolenter praedicantis, nihil inutilius esse Italo milite, nihi ignauius. Quam insignem contumeliam haud sibi ferendam rati EQVITES Italici nominis, qui cum Hispanis militabant, eo ex redemtione dimisso, ad Gallos communi nomine miserunt, qui his significarent, Cupere Italos equites, quando timidi & ignaui essent Gallorum opinione, armis experiri, quid vtrique alteris virtute praestarent. Responsum est, longè aliter Gallos opinari, vt & boni & fortes milites sint Itali, sed si pugnae cupidi essent, paratos ess cum his conditione certare, vt victor centum aureos praemium ferret, victi equitis spolia haberet, & equum quo sederet. Accepit Italus conditionem, lecti sunt vtrinque tredecim viri fortes, dictus???ue pugnae locus inter Adriam & Quadratam. Consaluus Hispanorum dux, peractis sacris, quibus Itali interfuêre, sumto???ue modico cibo, euntes in pugnam paucis hortatus est, Irent, & Italo nomine, quod olim maximum fuisset in terris, ac belli gloria maximè inclytum, fortiter dimicarent: futurum, vt ea res non solùm ad communem laudem gentis pertineret, sed ad infringendam etiam Gallorum superbiam, qui omne genus hominum praese contemnerent. Cùm his illi dimissi locum occupant: processerunt & Galli, sed aliquanto segnius. Caeterùm quia conditione certabatur, vt quicunque siue impulsu, siue casu stadij finibus excessisset, pro victo haberetur, erat???ue locus de industria, ne pugna longiùs traheretur, breuioribus circumscriptus spacijs: substiterunt Galli primo ingressu, futurum rati, vt si Itali, qui in medio steterant campo, temerè in se equos concitassent, suo impetu vltra praescriptum euecti, citra omnem cruorem vincerentur. Sensit Italus inimicorum astum, stetit???ue tamdiu immotus, quoad Gallus, longioris morae impatiens, ex aduerso mouit. Tum quia bipertito inde procursum est, Itali & ipsi vtroque versum concitant equos. Breuis & anceps concursus fecit, vt pauci hastas fregerint. Quinque Galli & duo Itali campo exciderunt, equorum impetu metas praeteruecti, qui pro victis quieuerunt. Fuit inde atrox pugna, gerebatur???ue res gladijs & securibus. Cadunt duo ex Italis, equis ab hoste interfectis, attulit???ue eiusmodi casus Italo victoriam. Enimuerò duo illi quum sese in pedes statuissent, venabulis duobus arreptis, quae tela in hunc vsum fuerant ab initio illata, momento temporis plures hostium equos vnum post alium confossos sternunt, ex equitibus Gallis vnum interficiunt. Tum illi numero & viribus [2121] impares facti, victos se clara voce fatentur. Duo obstinatiùs pugnam traxêre, fuissent???ue hauddubiè à pluribus in vestigio caesi, nisi suorum monitu & hortatione cessissent. Perduxerunt Itali captiuos Gallos Barolum ad tubarum & tibiarum cantum pulsum???ue campani aeris, Hispano exercitu prosequente, ciuibus manu & voce fauentibus, testantibus???ue praesentem latitiam clamore, Hispani Italiam, Itali Hispaniam clamare, manifesto argumento mutui inter vtramque gentem studij & amoris. Ferunt ex captiuis quosdam, quamdiu apud hostes fuêre, obmutuisse, alios lacrymis tacitè manantibus, amentibus & attonits similes sedisse: mille & ter centum aurei numibona fide sunt Italis victoribus repraesentati: fuit???ue id certamen praesagium veriùs quàm pugna, eorum quae non multò pòst Gallis in eadem Italiae parte infeliciter acciderunt. Sabellicus libro secundo, Enneadis 11. Horum nomina quoque Guicciardinus lib. 5. recenset, vt Romanae Italicae???ue virtutis vindicum. Consaluus Italos luculentissimè laudatos, equestris ordinis dignitate traditis de manu ornamentis nobilitauit, ita vt ad ipsorum gentilitia insignia argumentum virtutis atque victoriae, tredecim torques adderentur. Iouius in Consaluo. Quum Galli cum Hispanis de regno Neapolitano, quo Aragonios deiecerant, decertarent, eos???ue Baroli obsi derent: HISPANI singulare certamen, vt pari numero & paribus armis pro gloria pugnaretur, exoptarunt. Non abnuere conditionem GALLI, die???ue constituta, Venetus Tranij praefectus, vti exprofesso nemini socius, & vtrisque pari studio amicus atque hospes locum certamini, Veneto tutum praesidio ad vrbis moenia concessit. Vndecim ex condicto prodiêre Galli, quibus totidem Consaluus Magnus opposuit, ex vrna sorte ductos, quum supra centum equites ambitioso concursu nomina dedissent. Concurrere vtrinque tanta vi, vt nunquam ardentioribus animis, vehementioribus???ue viribus certatum sit. Plures hastarum impetu deturbati, aut suffossis equis destituti in pedes, tanta pertinacia decertarunt, vt quum sex horis continuè depugnassent, omnes ferè cùm suo, tum alieno cruore foedati, nec fatigati quidem sub tanto armorum pondere, in occasum Solis certamen extraxerint, certa iam ad Hispanos vergente victoria: nisi eam quatuor Galli memorabili casu penitùs elusissent. Septi enim equorum cadaueribus, mira constantia, felici???ue virtute, tanquam ex castrensi munitione repugnarunt, frustra Hispanis equos adigere conantibus, quum eorum equi, aspectu olfactu???ue stratorum equorum absterriti, sessores ipsos in diuersum à limine victoriae transportarent. Spectatores, & Iudices ex tribunali in certam victoriam fuisse pronun ciarunt, ea quidem testificatione, vt apud Hispanos expediti roboris nomen, apud Gallos autem inexpectatae constantiae laus manfisse censeretur. Idem. Inferiarum causa. THARACES in optimatum sepulturis monomachias in stituere solent. Herod. lib. 5. PVGNANTES. IN ACIE, Bello. Ex loco Victoriarum huc pleraque, quatenus fortiter agendo victores euadunt, fol. 1047. Item Tit. Fortes milites, duces, fol. 2080. 2103. In genere, Erga Hostes. Cùm Galli caeso Ptolemaeo Macedoniam subegissent, caeteris desperantibus, vnus SOSTHENES repertus est, qui non lacrymis & precibus agendum ratus, contracta iuuentute, Gallos victoria exultantes non solùm sustinuit, sed Macedoniae etiam finibus expulit. Quae res effecit, vt quu̅ multi Ptolemaeo sublato regnum ambirent, caeteris posthabitis, magno totius exercitus consensu, rex sit Sosthenes appellatus. Sabellicus libro 8. Ennead. 4. Datis Persarum satrapa cum tricenis millibus militum in campum terrae Atticae Marathonem irrumpens, castris ibi locatis bellum incolis indixit. Horum barbarorum Athenienses tanta colluuie contemta, nouem millia misêre: quibus duces praefecerunt CYNEGIRVM, POLYZELVM, CALLIMACHVM, MILTIADEM. Signis collatis Polyzelus, cùm speciem humana augustiorem conspexisset, visum amisit, factus???ue est caecus. Callimachus multis traiectus iaculis, etiam cùm expirasset, constitit. Cynegiro recipientem se nauem Persicam detinenti detruncatae manus fuerunt. Eos Isocrates, tan quam sub alienis animabus praedicat dimicasse, audaciam???ue eorum & vitae contemtum miris laudibus commendauit. Plut. de gloria Atheniensium, & in Parallelis. Herodotus in enarrando conflictu ad Thermopylas, summum ipsius LEONIDAE & Spartanorum CCC. factum obscurauit, qui omnes narrauit in faucibus circa iugum montis Colonon cecidisse, cùm res aliter sint gestae. Postquam acceperunt nocte hostium circuitum, exurgentes contenderunt ad castra, acpropè ad tentorium vsque regis, eo animo, vt eum trucidare̅t, & circa eum vitam deponerent. Igitur ad tentorium vsque, occidendo obuium quenque, & alios profligando, progressi sunt. Sed cùm non inueniretur Xerxes, dum quaerunt eum in magnis & vastis castris, vagantur???ue, aegrè à barbaris vndique circumfusis concisi fuerunt. Plutarchus de Herodoti malignitate. In praelio Leuctrico CLEONYMVS Sphodriae, formosus adolescens, cùm ter anteregis Cleombroti pedes concidisset, toties???ue erexisset se, cum Thebanis pugnans occubuit. Plutarchus in Agesilao. Laconico bello cùm primùm Charillus Lacedaemoniorum rex cum exercitu in Arcadum fines inasisset, FEMINAE Tegeatarum arreptis armis sub collem subsederunt, quem postea Phylactriden, q. Praesidiarium vocarunt. Congressis verò ad pugnam exercitibus, feminae postremò subita eruptione ex insidijs facta, in fugam Lacedaemonios verterunt. Virtute autem feminas anteisse caeteras praedicant Marpessam, cui Viduae cognomen fuit. Pausanias in Arcadicis. In pugna à Graecis contra Gallos Delphis commissa, conciderunt è Phocensibus & alij complures, & ALEXIMACHVS, qui in ea pugna, cùm animi egregiam quandam alacritatem ad florentis aetatis vigorem, & corporis robur adiumxisset, magnas ediderat hostium strages. Eius effigiem Phocenses ad viuentis imaginem expressam Delphos ad Apollinem misêre. Pausanias in Phocicis. C. Iul. Caesar in Africam contra Scipionem profectus, tempestate parum prospera vsus, quum alij aliò applicuissent, ipse ad Adrumetum cum tribus millibus peditum & ala vna equitum consedit, loci???ue praesidio frustrà tentato, quia in tanta militum paucitate rutò ibi esse non poterat, suos ad naues coeperat reuocare, quum ex oppido eruptio facta est. Conserta pugna res mira accidisse dicitur, vt XXX. GALLI equites, qui cum Caesare erant, duo millia Maurorum equitum suo impetu auerterint. Sad. lib. 7. Ennead. 6. In acie Pharsalica primus ex Caesaris acie procurrens C. CRASTINVS, qui centum viginti militum manipulum ducebat, pollicitus est Caesari magnificé. Nam vt primùm progrediens Caesar castris aspexit, appellans???ue rogauit, Quid spei depugna haberet? Ille porrecta dextera exclamauit: Praeclaram victoriam Caesar reportabis. Me autem hodie aut viuum autmortuum laudabis. Horum dictorum memor erupit, multis???ue eum sequentibus in medios incurrit hostes. Statim gladijs res geri coepta. Ibi multis interfectis, instantem &n per antesignanos perrumpentem excipiens quidam, gladio per os traiecit, vt mucro transfixus emineret sub occipite. Plutarchus in Pompeio. ACHILLINVS, miles Belisarij, Romam ad portam Pincianam solus impetum Gothorum repressit. Procopius. Vrbem Aruernorum ECDICIVS Comes, Auiti quondam Imperatoris filius, contra Euricum Gothorum regem strenuè defendebat. Quodam die cum duodeuiginti equitibus vrbe meridie egressus, tota ex moenibus semirutis aspectante ciuitate, medio campo aliquot Gothorum millia praeteruectus, hostes sui numeri incertos, noctu in proximum collem sesubducere compulit, ac nouissimi agminis aliquot occisis, incolumis cum omnibus suis in vrbem reuertit, laeto plausu totius ciuitatis exceptus. Priuatis item opibus publici speciem contraxit exercitus, ac liberos hostium discursus populationibus castigatis coërcuit: inde aliquot superuenientibus turmales cuneos strauit, vix binis ternisve ex numero suorum desideratis. Ad extremum Ecdicius, vrbe hostium multitudine circunfusa, ac magna ex parte moenibus nudata, cùm tuendae facultatem non haberet, vltrò tradidit, atque ad loca tutiora se contulit. Quod audiens Nepos Augustus, ipsum ad sevocauit, ac Patricium designauit. Sigonius libro decimoquarto Imp. occid. In pugna ad Characem commissa inter Romanos & Turcos Characenos, PERSICVS quidam sagittarius arduo loco occupato multos praetereuntium Romanorum sagirtis interemit. Hunc multi adorti, & telis eminus & hastis cominus irati feriebant. Verùm ille agilitate corporis & tela in se excussa euitabat, & sub ditis conuersionibus instantes trucidabat: donec Xerus Manuel equo desilijt, obiecto??? scuto, telis eius exceptis, stricto ense iterato ictu caput ei dissecuit. Nicetas libro 6. sub Manuele Comneno. LVDOVICVS Lodronius, peditatui Ferdinandi regis in Hungaria praefectus, vbi ad Exechium circumuenti à Turcis Christiani à Ioan. Cazzianere polemarcho deserti sunt, militum consensu dux declaratus, ad honestam mortem subeundam milites hortabatur. Tum ferunt Germanici nominis veteranum militem comiter, nec insulsè dixisse: Neque verò, Lodroni, vsqueadeò turpis fuga apud te videri potest, quum eam nobili equo euectus circumspectare existimari possis. Intellexit Lodronius veterani militis argutiam, ingenti???ue animo descendens in pedes, stricto gladio equi suf [2122] fragines detruncauit, praeclarè exclamans: Hodie commilitones, me ducem pariter & militem pedibus pari sorte vobiscum pugnantem habebitis. Vos date operam, ne opinionem meam fefellisse videamini, vt victores euadatis, aut non inulti decoro mecum vitae exitu militiam finiatis. Reliquos porrò equos peculiares suos pari humanitate notis sibi militibus, qui languerent ex vulneribus aut morbis, dono dedit. Praelio commisso, cùm frustra diu acerrimè pugnaffent: ipse equitum incursu atque impetu raptus, in palustrem locum adactus est. Ibi quum grauiter saucius, & lubrico praepeditus coeno, supremae virtutis conatum edidisset, ad hortantibus eum Barbaris, vt se dedere quàm interfici mallet, cum tribus cohortibus, quae ei superfuerunt, ita in deditionem est receptus. At quum graui ex vulnere iactationem non ferre, nec viuus cum reliquis captiuis Byzantium perduci posse videretur: à custodibus est interfectus, caput???ue eius postea transmissum. Iouius libro trigesim osexto. Friderici Tocenburgij comitis testamento fraudulenter inter se commissi erant Tigurini & Suitenses, cùm vtrisque fecisset potestatem suae ditioni subiectos in ciuitatem recipiendi. at quia Tigurinis plerique addictiores erant, res ea Suirenses malè habuit. Ergo foedere cum reliquis Heluetijs contra Tigurinos inito, Tigurini vicissim Austriacorum auxilia implorant & obtinent. Tigurum saepe obsessum, Fridericus III. Imp. & Albertus Austriacus cùm propria non possent, aliena auxilia pro Tigurinis emendicant. Mittitur Burcardus Monachus ad Carolum VII. Gallorum regem. Is Lodouicum F. Delphinum cum XXX. millibus in subsidium illis misit, vna eadem???ue opera concilium Basiliense in gratiam Eugenij IV. Pp. disturbaturus. Heluetij Tigurum obsidentes, MD. suorum ad obsidendum Farenspurgum arcem Thomae Falkenstenij Baronis, qui Brugenses Bernensium ditionis igni ferro???ue laeserat, non procul Basilaea miserant: quibus accessêre finitimorum ad bis mille quingentos. Illi de aduentu Delphini certiores redditi à Basiliensibus, suae???ue saluti consulere iussi, non modò non paruêre, sed & tabellarium improbè vrgentem, & minas inconsultè addentem interfecêre. Mille sexcentos delectos Basilaeam properare iubent. Et iam praemiserat Delphinus suorum non exiguam manum. Quos HELVETII ad pagum Bratelam adorti, magna strage per noctem affecêre, & hinc pugnando per medios hostes viam sibi ad leprosorum vsque domum D. Iacobo consecratam aperuêre. Moniti denuò à Basiliensibus ne Byrsam amnem, posteaquam Delphinus iam aduenisset, transirent, sed eo munimenti loco vterentur: alienum id ab Heluetia fortitudine rati, quando per pontem à Gallis obsessum non licebat, per medias aquas hostibus frustrà renitentibus in vlteriorem ripam euadunt. Ibi instructa acie obuius illis fit Delphinus. Basilienses Heluetijs opem laturi egrediebantur: sed animaduersis insidijs hostium, qui desertam vrbem à tergo inuasuri erant, multis vix tandem monitis 10. Roti consulis, ab incepto destitêre. Heluetij interea strenuè hostem inuadunt: sed integris subinde turmis inuestati, generosè mortem oppetunt. Sexcenti in coemiterium leprosorum euaserant, eius sese muro defensuri. Delphinus admotis tormentis oppugnat, & vix tandem sex millibus suorum amissis expugnat, ingenuè praefatus, Hactenus se cum viris, nunc demùm cum heroibus pugnasse. An. D. 1442. 26. Aug. caesi omnes, sedecim fuga elapsi, domum reuersi vix amicorum precibus eripi potuêre, quo minus tanquam desertores punirentur. Burcardus Monachus per campum cadaueribus caesorum plenum obequitans, O??? roseum spectaculum, exclamabat. Heluetius quidam animam agens, in genua erectus, saxo eum in fronte tanta vi percussit, vt praeceps ex equo deuolutus obierit. Qui Farenspurgum obsidebant, audita suorum clade, reinfecta discesserunt. Stumpfius lib. 12. cap. 14. Heluetiae. Deijs sic scribit Aeneas Syluius lib. 1. Epist. 88. qui tunc Basiliensi concilio intererat. Euellebant san guin olentas ex corporibus suis sagittas Suitenses, ac truncatis manibus in hostes irruebant, nec priùs animam exhalabant, quàm occisorem ipsi occidissent. Quidam hastis confossi & onusti telis, necem suam vindicabant. Quatuor Armeniaci (sic Gallos vocabant) Suitensem vnum telis confossum strauerant, & supra corpus grassabantur. Tum eius comes arrepta bipen ni in quatuor illos fertur: ex quibus duos obtruncauit, alios verò in fugam dedit, ac deinde semianime corpus super humeros recepit, & inuitis hostibus portauit ad suos. Erat à tergo Suitensium, murus quidam horti sancti Iacobi (quod leprosorum nosocomium est) quo illi se tutos ab vna parte rebantur, solum???ue in fronte pugnabant. Sed Teutones qui cum Armeniacis erant, intrantes hortum, murum perfodiunt, Suitenses???ue à tergo caedunt. Suitenses quasi leones per omnem exercitum in victores vagantur, cedunt, sternunt???ue omnia, vt qui iam non in spem victoriae, sed in mortis vltionem se pugnare scirent. Praelium à principio diei vsque in finem tractum est. Ad extremum non victi Suitenses, sed vincendo fatigati, inter ingentes hostium cateruas ceciderunt. Victoria lugubris atquecruentissima Armeniacorum fuit, campus???ue liber eis manfit, non virtute, sed multitudine superantibus. Ex Suitensibus qui plures occidisse iurant, quatuor millia: qui minùs, mille & quingentos cecidisse aiunt. Ex Armeniacis longè plures desiderati: magna caedes equorum fuit. Suitenses nulla res magis extinxit, quàm magnanimitas, siue illa temeritas fuit. Nam dum hostes paruipendunt, eò deducti sunt, vnde exire non potuêre. Haec ille. Anno 1513. Genua sub imperium regis Galliae Ludouici XII. redacta, ferè omnia quae superiore anno rex amiserat, recuperauit, praeter Nouariam & Comum: quae duae vrbes solae in vniuerso Mediolanensi imperio Maximiliani Sforciae Ludouici F. nomen tuebantur, Heluetiorum auxilijs fretae: contra quos Gallicus exercitus, duce Tramollia & Ioanne Iacobo Triuultio, Nouariam inge̅ti animo, sed irrito conatu contendit, HELVETIIS adeò illos contemnentibus, vt vrbis portam castris aduersam, nunquam claudi sint passi. Itaque satis magno moenium spacio diruto, Galli valde ferociter impressionem fecerunt. Quam summa virtute qui intus erant propulsarunt: quinetiam prostrato adaperto???ue muro, ita vim tanti instructi exercitus, & Gallorum minas despiciebant, vt nullum introrsus aggerem more militiae, nulla???ue prorssus ad sustinendum inuadentis hostis impetum munimenta se erecturos profiterentur, frustra obsecrante Syluio Sabello, vt transuersam saltem fossam, Italorum militum ciuium???ue labore iuxta ruinas sinerent perduci. Emiserunt???ue subinde tubicinem pacati oratoris tuta insignia praefere̅tem, ad hostium duces, qui mandata ferrent, per iocum, vt iam tandem Galli liberatores ab emittendis tormentis temperarent, vt tantis sulphurei pulueris pilarum??? vanis sumtibus párcerent, postquam non vno in loco aditum irrupturis praeberent, nec vllae intus munitiones, quae vel quadratis ordinibus intrantes morarentur, institutae paratae???ue essent. Si Galli Germani???ue viri essent, arma atque animos expedirent, vt aequissima conditione cum paucis cohortibus congrederentur, antequam maiora suae gentis auxilia, quae iam non procul abessent, importuno ipsis tempore superuenirent. Galli nouos Heluetios eodem die Nouariam ingressos, atque Georgium Altosaxum ducem cum longè maioribus copijs expectari certiores facti, eius expugnandae spe deiecti, sequenti die ad alterum ab Nouaria lapidem recesserunt. Interea Mottinus vnus ex Heluetiorum ducibus, multitudine militum in Nouariae forum conuocata, vt Altosaxi, qui proximo die venturus erat, ope minimè expectata, hostes in castris suis adorirentur, & victoriam soli praecerperent, suos est hortatus. Nun quam neque superbius, neque ferocius gens Heluetiorum consilium cepit: pauci contra multos, absque equitatu, absque tormentis, aduersus exercitum his rebus instructissimum, nulla necessitate impulsi (Nouaria enim periculo erat liberata, & in diem sequentem non paruam militum accessionem expectabant) spontè eam rationem potiùs, in qua esset securitas minor, sed gloriae spes maior, quàm eam in qua maiorem securitatem minor gloria sequeretur, experiri statuerunt. Maximo igitur impetu, post mediam noctem sexta Inuij die, Nouaria numero circiter decem millia hominum eruperunt, hoc ordine distributi, vtseptem millia ad tormenta, circa quae erant Germani pedites, inuademda procederent: reliqui vt hastis erectis aduersus equitatum consisterent. Gallorum castra tum ob temporis exiguitatem, tum quia non tam citò tantus motus expectabatur, communita non fuerant: & primo tumultu quum à vigilibus hostem adesse indicatum fuit, res improuisa, & noctis tenebrae, confusionem terrorem???ue augebant. Germanos primùm non sine clade à tormentis accepta adorti conciderunt. Peditum fugae equitum coniuncta fuit. Pugnatum est circiter duas horas maxima cum vtriusque partis clade. Ex Heluetijs circiter mille quingenti ceciderunt, inter quos Mottinus, tam praeclari consilij auctor, hasta, dum ferociter pugnat, in guttur accepta occubuit: ex hostibus longè plures (sunt qui affir ment decem millia) desi derati. Victores tanquam triumphum ducentes eodem die Nouariam redierunt. Quo facto, tantum sibi apud cunctos mortales nomen conciliarunt, vt multi consilij magnitudine, mortis euidentissima contemtione, in pugnando virtute, & exitus felicitate expensis, hoc facinus omnibus ferè praeclaris Graecorum & Romanorum quae leguntur rebus gestis, anteferre auderent. Hac victoria parta, Mediolanum & reliqua oppida, quae Gallis adhaeserant, legatos ad veniam petendam miserunt: quae illis ea lege concessa fuit, vt magnam pecuniae vim numerarent: quae Heluetijs vniuersa fuit attributa: quibus victoriae ipsorum virtute & sanguine partae merito non minus vtilitas quàm gloria omnis debebatur. Guicciard. lib. 11. & Iouius in Leone X. lib. 3. HELVETII, Maximiliani Sforciae patrocinio, contra Galliaeregem Franciscum Mediolanense imperium anno 1515. subigere cupientem, suscepto, Matthaei Sedunensis Cardinalis co̅cionibus incitati, ad tuendam publicae dignitatis existimationem praelio decertare statuerunt. Inclinante sole Romana porta Mediolano erumpunt, prima Gallorum agmina pro [2123] fligant: non fossa, non munitione, non denique tormentorum, quae in frontem directa erant, periculo deterrentur, quin in castra perrumpant. Dimicatum est in multam noctem nullo ordine, quum inopinati hostes, & nox ipsa conturbatis castris omnem consilij & disciplinae rationem penitùs criprent: adeo vt Heluetij felici audacia progressi, strato equitatu, nobilissimis???ue ducibus aliquot interfectis, ipso???ue etiam Francisco rege, qui impigrè perturbatam suorum aciem reparare contenderat, multis hastarum ictibus pemè oppresso, intra castra hostium consistere quiescere???ue minimè dubitarint. Itaque veluti impetratis vtrinque inducijs (quas lassitudo vulnera???ue, & ab denso puluere enata sitis attulerant) ab armis temperatum, donec oriens Luna, certis ictibus lucem adferret. Eo spacio Rostius Heluetiorum dux summus, quòd is Tigurini pagierat magister, & Sedunenis cohortator egregius, aduecto ab vrbe commeatu, largissimè suos recrearunt, terribili???ue buccinae signo silentibus tympanis renouandi praelij signu̅ dederunt. Rex abolendae ignominiae auidus, per idondeos duces circumductis coaptatis???ue tormentis???ue tormentis, ordinibus???ue Germanorum & Vasconum intra fossas constitutis, ac expanso in recuruas alas equitatu ita irruentes hostes est complexus, vt illi temerè atque insolenter congressi, partim confixi Vasconum sagittis, partim tormentorum pilis discerpti, inuadente etiam confertissimo equitatu, à fronte & à lateribus sternerentur. Peropportunè etiam eorum terga caecidit Barth. Liuianus, qui cum expedita parte Veneti exercitus accurrerat, compulsas???ue in villam cohortes duas, coniectis???ue in eam facibus ferè integras concremarat. Tum Rostius, aperiente suorum cladem non dubia luce, quam Sol occidente Luna statim inuexerat, receptui canere cepit, ne vniuersus exercitus abs??? vlla spe victoriae deleretur: tanta???ue constantia conglobari ordines, & verti signa iussit, vt saucij & continenti quindecim horarum labore fatitum dedecus admitteretur, humeris reportarent: nec quisquam hostium pedites sub signis abeuntes est persecutus: admirabili etenim fortitudine & patientia per aequa pariter ac iniqua depugnarant, vt nequaquam lacessendi viderentur: temeritatem enim virtus aequauit, quando (vti praeclarè spectatum est) nemo ferociam animi vel inclinata praelij fortuna prorsus amiserit. Caecidêre supra septem millia Heluetiorum, & ex his centurionum signiferorum??? promtissimi. Nec inulta Gallis victoria cessit. Iouius in Leone X. lib. 3. Franciscus Pereira Pestana, vir nobilis & acer, à Ioanne Menesio, qui vrbi Mauritanorum Arzilae ab Emmanuele Lusitanorum rege praefectus erat, equites septuaginta obtinuit, quibus stipatus, pagum in monte praecelso & edito situm spoliaret. Nocte egressus, insidias non longè à pago posuit. Vbi diluxit, montani, qui pagum incolebant, greges pecudum & armenta pastum egêre. Pestana illos inopinantes aggressus, greges abegit, & cum ea praeda domum redire instituit. At Mauri signo dato, vicinos excitârunt. Pestana sensim se Arzilam recipiebat: & interdum in hostes impetum dabat. Cùm verò iam octo millia passuum progressus fuisset, & Arzila quatuor adhuc millibus abesset, suos in collem editum subduxit. Hostes cùm suspicarentur insidias post collem latere, substiterunt. Reliquum igitur iter expeditum Lusitanis esse videbatur, vt tutò se reciperent. Sed IA COBVS Viegas eques, magnis vocibus omnes, vt in Mauros in currerent, incitare cepit. Pestana hominem asperis verbis accepit, & inter alia probra, illi cannabeam vestem, qua tunc erat in dutus, obiecit: Et tamen tam demens eris, inquit, vt tale consilium homini bellandi perito dare audeas? Hic Viegas ridens, inquit: Haec cannabea vestis, chalybea tibi confestim apparebit. Tum Pestana: Si adeò fortis es (ait) id videre statim cupio. Eo???ue dicto omnes in hostes impetum faciunt, octoginta interficiunt, triginta viuos capiunt. Interim verò dum praelium committitur, Pestana in Viegam oculos conijcit. Ille autem tanta virtute dimicabat, vt ipsi Pestanae ingentem admirationem commoueret. Ita??? praelio co̅fecto, Pestana ad illum supplex adijt, dixit???ue: Vir fortissime, da veniam temeritati, aut, si lubet, me fuste contunde. Si tales sex equites sub signis haberem, minimè dubitarim Constantinopolim ingredi, & Turcarum Imperatori catens inijcere. Osorius libro quarto rerum Emmanuelis. In specie. Puta Fortitudo Ducis erga Ducem hostium. Exempla heic Congressus extra prouocationem consideramus. paulò antè de Monomachia egimus. In pugna ad Granicum ALEXANDER Magnus Roesace, & Spithridate (Diodorus lib. 17. Spithrobatem vocat) ducibus Darij regis simul in ipsum inuehentibus, hunc declinauit, Roesaci praeuenit lanceam loricato infligere. Ea praefracta gladium strinxit. His commissis adigit Spithridates ex latere equum, atque Alexandrum acriter adortus, copide barbarica ferit, cristam???ue cum altera auellit pinna. Galea probè quidem, sed aegrè tamen restitit ictui, ac mucro copidis supremos capillos eius perstrinxit. Alterum ictum librantem occupauit Clitus Magnus hasta medium transfigere. Simul Roesaces ense ab Alexandro ictus concidit. Plutarchus in Alexandro. Post Alexandri mortem, cùm duces inter se de imperio certatarent: Craterus cum NEOPTOLEMO contra EVMENEM in Cappadociam mouit. Praelio commisso, Eumenes & Neoptolemus pro inueterato odio vbi inter se cognouerunt, protinùs strictis gladijs cum clamore admiserunt equos. Vt infesti equi triremium modo acriter concurrerunt: remissis habenis inijciunt sibi mutuò manus, detrahunt cassides, & diuellunt ex humeris loricas. Dum ita se inuicem lacerant: equis simul subterfugientibus in terram delapsi & connexiprehendunt alter alterum, colluctantur???. Inde Eumenes priori assurgenti Neoptolemo poplite̅ succidit, maturauit??? attolllere se in pedes. Neoptolemus altero innixus genu, altero afflictus, strenuç ex inferiore loco dimicabat, sed vulnera non inferebat lethalia. Percussus autem secundùm collum, co̅cidit elanguit??? Plut. in Eumene. Albanorum regis frater COSIS nomine, signis collatis, in ipsum inuectus CN. POMPEIVM, percussit iaculo loricae eius commissuram. Pompeius illum hasta tra̅sfixit & occidit. Plutarchus in Pompeio. CLODOVEVS Gallorum rex, in Pictonibus Visigothos, à Vasconum vrbibus, quas incolebant, profectos, praelio ingenti fudit: & regem eorum Alaricum inter primos dimicans, manusua occidit. Fulg. lib. 3. cap. 2. CLOTHARIVS secundus Gallorum rex, cùm iam senior in Austrasiam se contulisset, Dagoberto filio aduersus Saxones Germanicam gentem, opem laturus: Saxonum ducem Bertholdum castris suis explorandi causa appropin quare intuitus, solus eum in secutus, manu sua interemit. Fulgosus lib. tertio, capite secundo. ANDRONICVS Comnenus, à Toruse Armenio profligatus, vlciscendi hostes cupidus, Torusem cum satellitibus equo insidentem, & militum ex hostium persequutione redium expectantem conspiciens, equo concitato, hasta directa, percusso???ue scuto, equo deiecit: & per omnem eius comitatum instar volucris aut lubricae anguilae, elapsus est. Neque tamen Torusi, oblongo scuto & ferreo thorace munito, quicquam nocuit. Nicetas lib. 5. FERDINANDVS Consaluus, Castulonis comes, cùm aduersus Celtiberos, quos Nauarrenses hodie appellant, in prima acie pugnaret: infesta hasta Sanctium Nauarrensem regem prostrauit, vno??? ictu at??? vnius morte bellum confecit. Fulgosus lib. 3. cap. 2. Ducum erga Milites hostium. Ex Titulo, Hos???um vitae foriter insidiari, huc exempla Regum & Ducum, fol. 2144. CALLIMACHVS, Atheniensium dux, cùm aduersus Datem Persarum praefectum, quicum tricies centenis millibus militum Marathonem, qui in Attica campus est, irruperat, pugnasset: complurimis tranfixus hastilibus, quanquam vitam efflasset, stetit. Plut. cap. 1. Parall. Ostrogothorum rex TEIAS, cùm apud Nuceriam aduersus Narsetem eunuchum ducem Iustiniani Imp. pugnaret: perfosso sagittis clypeo, ita vt eo commodè ampliùs vti non posset, atque eo in pugna impediretur: non modò ob id locum in acie non deseruit, sed ne retrò quidem aspexit. Clara tantùm voce ministrorum vnum iussit integrum clypeum adse perferrè. Itaque dum clypeum mutat, lethali accepto vulnere, in vestigio vbi erat immobilis manens, in hostem, pectore, vt erat, verso, mortuus corruit. Sabellicus libro quarto, capite sexto. GALEACIVS Vicecomes, Matthaei Magni F. eo bello quo Pelagura Cardinalis oppugnata Ferraria Atestini Actij opes co̅tuderat, multis inusitatae virtutis operibus editis vehementer inclaruit. Constat enim vno praelio per multas horas crescentibus vtrin??? subsidijs saepiùs instaurato, tres equos acerrimè depugnanti fuisse suffossos: eum???ue postremò cùm vexilliferum adacto per inguem mucrone ab ephippio deturbasset, insilijsse in equum sessore vacuum, at??? ita impetu facto, perrupta??? aduersa acie ad suos cùm suo tum alieno cruore oblitum, redijsse. Iouius in eius vita. Militum erga Duces hostium. Cùm Vladislaus Lucensis princeps Neclan Boëmiae ducatu, licet patruelem suum, exuere cogitaret: Neclan Syderium à Chaynouo equitem, facie sibi simillimum, equo & armis suis instruit. Praelium in campo Turscho commissum fuit. Mirabatur simul & indignabatur Vladissaus, vbi vidit Neclan personatum, quoius aliàs lépore pauidiorem, tunc in prima acie [2124] velut leonem versari. Ipsum ita??? infestus hasta petit. Eidem occurrit Syderius, Vladislaum??? cuspide transfixu̅, equo moribundum deturbauit. Strages insignis Lucensium edita. Ipse quinetiam Syderius, perfidia procerum, tantae virtuti inuidentium, cecidit. Dubrauius lib. 3. In clade Varnensi quidam GALLVS, praeualido corpore, animo??? inuicto, medijs Turcorum agminibus cuneo rescissis, ad Amurathem vs??? Turcoru̅ Imp. peruenit, eum??? conto priùs, mox gladio percussit. Caeterùm infesto hostium occursu à suis exclusus, post multa & praeclara facinora, in confertissima hostium strage cecidit. Cuspinianus. OBSIDENTES. Consule Stratagematum locum, Vrbes defendere, fol. 620. 2143. & Per loca infesta exercitum ducere, folio 1770. EVCRATIDES rex Bactrianorum multa & magna bella fingulari virtute gessit: at??? huius est facinus illud memorabile, quòd à Demetrio Indorum rege obsessus, trecentis equitibus fretus, crebris eruptionibus hostilem vicit exercitum, in quo sexaginta fuerunt armatorum millia. Quo successu elatus, magnam Indiae partem subegit. Caeterùm domum reuersus, à filio, quem regni consortem fecerat, interficitur. Nec ipsius filius vno scelere contentus, per cruorem patris currum egit, corpus???ue insepultum abiecit. Is à Mithridate Parthorum rege, bello superatus, regno exutus est. Bonfinius lib. 1. Dec. 1. & Sab. lib. 6. En. 6. ERGA HOSTES OCCVLTA Fortitudo. Tum in AGGREDIENDO. INSIDIATORES FORTES. Consule Tit. Vitae aliorum prudenter insidiari, fol. 1963. item, In insidias praecipare hostem, fol. 1862. item, Religionis hostes per insidias tollere. Cùm Darius rex Oroetem praefectum Sardium ob tyrannicam crudelitatem clam interficiendum curare vellet: triginta Persae sese obtulerunt, singuli promittentes vel viuum vel mortuum Oroetem sese adducturos. Sors tamen BAG AE Artontis F. obtigit, qui Sardis profectus, curauit à satellitibus Oroetem necandum. Herod. lib. 3. Xerxes cum militibus quingentis millibus, postquam decurrit ad Artemisium, cultoribus indixit bellum. Athenienses perculsi speculatorem miserunt Themistoclis fratrem AGESILAVM, quamuis genitor eius in somnijs amisisse eum ambas manus vidisset. Ingressus barbarorum castra, habitu Persico, Mardonium vnum ex regis stipatoribus, Xerxem esse ratus, interemit. Prehensus à corona in vinculis ad regem est raptus. Quo immolaturo in Solis ara, igni dextram iniecit, nullo???ue edito suspirio cùm pertulisset tormenti vim, vinculis solutus est. Tum fatur, Omnes tales sunt Athenienses. si mihi fidem non habes, im mittam laeuam quoque. Qua re Xerxes perculsus, praecepit, vt in custodia haberetur: sicut tradit libro secundo rerum Persicarum Agatharchides. Plut. de Graecorum & Rom. comparatione. Porsena rege Hetruscorum Romam obsidente, C. MVTIVS Scaeuola, cùm constituisset regem opprimere incautum, veste indutus Hetrusca, & assimili lingua vtens, in castra penetrauit. Cùm ambisset tribunal, vbi rex considebat: ignoraret autem regem, & timeret suscitari, qui esset: quem maximè ex consessu arbitratus est regem esse, eum stricto gladio obtruncauit. Ob id factum comprehensus est, & quaestionem de eo habuerunt. Erat ibi accensus ad sacrificium Porsenae foculus: ei dextram inijcit. Dum torretur caro, intuitus Porsenam est truci & imperterrito vultu, donec attonitus miraculo eum dimisit, gladium??? quem porrexit ei ex tribunali, red didit: ille eum protensa laeua accepit. Hinc fama est eum Scaeuolae nomen, quòd est laeuum, inuenisse. Ibi vicisse ait Porsenae se terrorem, victum esse ab eius virtute: at??? indicaturum ei gratis, quod minis non detexisset. Trecenti Romani, in quit, coniurauerunt, & in castris tuis errant captantes opportunitatem. Ego, cuius prima sors fuit, non succenseo fortunae, quòd à bono aberrauerim viro, eo???ue, quem amicum potiùm quàm hostem esse populi Romani deceat. His dictis adiunxit Porsena fidem, propensior??? fuit ad pacificandum: non ita meo quidem iudicio, illorum formidine trecentorum, vt commendatione & admiratione spirituum ac virtutis Romanae. Hunc virum etsi plerique omnes & Mutium & Scaeuolam nominant, Athenaeus Sandon tamen in libro, quem ad Octauiam scripsit Caesaris sororem, fuisse etiam dicit Posthumium vocatum. Plut. in Poplicola. At in Parallelis ex Aristidis Milesij lib. 3. Historiarum, Mutium quadringentos secum sumsisse, & amnem traiecisse scribit. MERCVRIVS Christianus miles, sub Iuliano apostata merens, in conslictu cum Persis Iulianum in femore lancea sauciauit, hac??? ratione Ecclesiam Christi à perniciosissimo hoste liberauit. Quamuis alij diuinitùs percussum, alij à Persa quodam, alij à Saraceno sauciatum asserant. Ipse tamen Libanius Sophista, qui funebrem orationem conscripsit, non ab hostibus, sed à Christiano aliquo milite vulneratum inuidiosè scribit. Nicephorus lib. 10. cap. 34. REPELLENDIS INSIDIIS. INSIDIATORVM oppressores fortes. Consule locum Stratagematum, Exercitum per loca in festa tutò ducere, fol. 1770. Item, Vitae suae prudenter consulere, quatenus insidijs appetuntur, fol. 861. 1668. Cùm DIOMEDES & Vlysses communi opera sublato Palladio redire̅t noctu: Vlysses, quò facti gloriam in sevnum transferret, destinabat occidere Diomedem praecedentem, ac Palladium secum portantem. Ita??? cùm ensem in caput illius à tergo vibrasset: Diomedes, animaduersa ad lumen lunae gladij vmbra, subtraxit se plagae: correptum??? Vlyssem vinctis manibus praecedere compulit, gladio lato subinde caedens illius tergum. Hinc Diomedea necessitas. Suidas, Zenodotus, & Erasmus in Adagijs. DARIO Hystaspis filio inter venandum Aribazus Hircanus insidias ponebat, vnà cum alijs non obscurae famae in persia viris. Quas ille cùm rescisset, non exanimatus metu est, sed iussit eos arma sumere & equos: dein de mandauit, vt intendere̅t arcus, toruum??? aspiciens eos: Quid igitur non exequimini, inquit, id, cuius gratia venistis? At illi cùm intrepidum hominis vultum aspicerent, no̅ solùm impetum remiserunt, verumetiam vs??? adeò terrore perculfi sunt, vt hastas abijcerent, & desilientes ab equis, Darium adorarent, at??? reciperent sese facturos quicquid vellet. Qui disgregauit eos à se mutuò, & alium ad Indiae confinia mifit, alium ad Scythiae. Illi beneficij memores, fideles in posterum & obedientes ei fuerùt. Aelian. lib. 6. de Varia histor. IVSTINIANVS II. Imp. à Leontio pulsus, & ad Auarum regem Caianum delatus, in generum eius adscitus est, ducta Theodora eius sorore in vxorem. Fretum affinitate & regio hospitio per annum, Caianus ab Apsimaro, qui Leontium deiecerat, pecunia corruptus, tradere promiserat. At Theodorae, per seruum de infi dijs marito structis monitae, consilio, percussores duos adse venientes, seorsum vtrumque, fracta gula interemit. Cuspinianus. THORISMVNDVS rex Visigothorum Tolosae, anno regni sui secundo, cùm de vena sanguinem minuisset, fuit à suo cliente consilio fratrum interfectus. Sed paruo cultello, quem manu tenebat, insidiantium aliquot interfecit. Rodericus Toletanus lib. 2. Paralip. Hispan. cap. 8. Mediolanenses à FRIDERICO I. Imp. post defectionem obsessi, sicut Radeuicus prodit, de nece illius cogitarunt, atque hominem, qui per fraudem illum interimeret, Laudem miseru̅t. Is profectus, cùm stultitia simulata castra Imperatoris ad Abduam fita intrasset, quodam die summo mane solum egredientem Fridericum de tentorio co̅spicatus accurrit, & quoniam immani corpore & robustissimis viribus erat, medium arripuit, vt in Abduam derupe deijceret. Verùm dum Imperator renititur, funibus tentorij praepeditus procumbit: ac cubicularijs advocem clamantis Friderici aduolantibus, comprehenditur, & ex eodem loco praecipitatur. Hoc vbi non processit, Mediolanenses octo homines, qui vrbem Laudis in cenderent, subornarunt. quorum vnus cùm intemmpesta nocte opus esset aggressus, à vigilibus deprehensus extremo subitò supplicio est affectus. Sub eosdem etiam dies venit in Italiam Arabs quidam ex Hispania, homo magicis artibus egregiè, vt ferebatur, instructus, aetate senex, facie deformis, quippe altero oculo captus, socios penè viginti secum adducens, eo, vt fama fuit, consilio, vt venenis Fridericum perimeret. Siquidem preciosa munuscula afferebat, anulos, gemmas, frena, calcaria, venenis circumlita adeò praesentibus, vt solo tactu inficere Imperatorem, at??? infectum minimo perdere momento possent. ficam etiam latentem gestabat, vt si quo impedimento venenum non profecisset, ferro negotium cogitatum conficeret. Hunc, cùm in castra venisset, Fridericus fortè venturi hominis multò antè certior factus, è vestigio comprehendi, ac diligenter asseruari iussit, & cuius hortatu ad tantum facinus esset impulsus, quaesiuit: si vera dixisset, impunitatem promittens: si falsa, supplicia omnia intentans. Homini omnia constanter inficianti tormenta admota sunt. Quae ille deridens, denunciauit se, si necaretur, secum etiam Imperatorem esse tracturum. Fridericus autem vanis territamentis eius contemtis, cùm de socijs eius nullum communicati sceleris indicium posset elicere, hominem extremo crucis supplicio interemit. Sigonius lib. 12. Regni Italici. MALCOLMVS III. Scotorum rex, infi dijs per coniuratos petitus, cùm eas praescisset, venatum abiens, principem coniurationis seuocat solum, in vallem vndequa??? syluis septam, ibique increpitum, quòd in se conspirasset, quem maximo ob beneficia amore prosequi debebat, ad singulare prouocat certa [2125] men: vbi non ex insidijs res ageretur, sed vter virtute maior esset, is viueret. Is in genua procide̅s, supplex veniam delicti petiuit: facile???ue vt à miti impetrauit ingenio, ea lege, ne deinceps similia tentaret. H. Boëthius lib. 12. Frotho III. Danorum rex, ingenti classe Britanniam pete̅s, à Britannorum rege cum bis mille quadringentis proceribus benignè ad conuiuium vocatus, non sine insidiarum suspicione comparuit. Regali sumtu excepti Dani, & siccandis certatim calicibus assueti, plurimo se onerauêre vino. Quos Britanni potos admodum conspicati, conuiuio furtim elabi ceperunt, relictis???; intra aulam conuiuis, valuas regiae admotis obicibus obserauêre, deinde tectis ignem inferre ceperunt. At Dani pulsatis nequicquam foribus ab egressu prohibiti, ipsum mox parietem perrumpere studebant. Angli ediuersò molibus extrinsecùs applicatis, nutabundam fulcire congeriem institerunt. Tandem robustiori Danorum manui cedens, quorum quò periculum maius, hoc validior conatus extabat, facilem pressis eruptionem tribuit. Tum Frotho classicum succinere iubet, quo manum in insidijs constituta̅ accerseret. Quae litui sono excita, dolum in auctores retorsit, Britannorum rege extremae cladi cum innumeris suorum copijs tradito. Itaq; Frotho & saluti socijs, & hostibus exitio fuit. Saxo lib. 5. Hungari conspirauerant aduersus Sigismvndvm Imp. armati???; regiam intrauerant, aut capturi regem, aut si id non succederet, occisuri. Quos vt ad se irrumpentes Imperator cognouit, accepto pugione, in medium progressus: Ecquis, inquit, vestrum manus in me inijciet, aut qiudnam feci, quòd me regem vestrum occidere vultis? Prodeat è vobis, si quis audet, & mecum solus congrediatur. Ea voce & audacia obstupuêre coniurati, & sibi quisq; timens abiêre Aeneas Syl. lib. 3. Comment de rebus gestis Alphonsi. Venceslavs Luscus Boëmiae rex, Othoni & Ioanni Marchionibus Brandeburgensibus contra Vilibrandum Magdeburgensem & Ludolfum Halberstatensem episcopos fida auxilia tulerat. Accusatus eo nomine Bambergae coram Caesare Fiderico II. à Vilibrando, vno tantùm comite comitatus à prandio adesse iubetur. Comes eius Vogirius erat: Caesari solus Bambergensis episcopus aderat. Caesarillum, quasi pacis turbatorem, appellat, cuncta???; ab illo repetit, quae quondam patri illius Premislao dono dederat. Ille nulli sese aut in Saxonia aut in Misnia tumultui causam praebuisse relpondit, sed Marchionibus tantùm ad obtinendas illorum fortunas auxilia submisisse: prout merita illoru̅, cognatio???; & vitae à prima aetate in eadem aula consuetudo poscere videbantur. At ego, inquit Caesar, mea mihi redhiberi volo: quod nisi properè fiat, ab inuito per vim extorquebo. Pertinatiùs dein reluctantem Venceslaum Caesar à se manibus pellit. Ambo autem vino haud minus quàm ira aestuabant. Venceslaus retrusus dextram Caesaris manum sua Iaeua arripit, altera???ue stringit gladium, promtè iurans, se illum in corpore Caesaris demersurum, si non sospes omnibus suis fortunis saluis dimissus fuerit. Interim???; Vogirius Praesulem Bambergensem, tanquam viribus valentior, vi retinet, ne cubiculo egredi, néve posset vociferati. Caesar inter sacrum & saxum positus, sanctè promittit, se nihil illi nociturum. Redeunti in hospitium, Abbas Fuldensis humerum eius manu suspensa pulsans, insolenter???, appellans, inquit: Si Caesar essem, tibi???ue ita vt ille vicinus essem, aliter atq; ille audaciam tuam, qua aduersus Germanos Pontifices vteris, retunderem. Vogirius illicò palma os Abbatis praecidit, exclamans: Monache, video te improbo praeceptore vsum esse, qui nescias quem & qualem honorem Regibus habere debeas. Vogirius oppido Belina ab rege donatus est. Non multò pòst Caesar celebraturus cum Machthildi vel Isabella Ioannis Angliae regis F. nuptias, inter praecipuos hospites ad se Venceslaum euocauit, nullum???; comitatis atq; liberalitatis in eum genus praetermisit: & ad postremum curam ei vnà cum principe Bauarorum inuadendae Austriae mandauit. Dubrauius lib. 16. Erga Tyrannos. Tyrannicidae fortes. Consule Tit. Prudentiae in tyrannide amolienda, quatenus prudentia coniunctam habet fortitudinem, fol. 1667. item Tit. Odium principum, fol. 61. item, Poena tyrannidis, fol. 3415. Aodvs Gerae F. scaeua, Israëlitas hoc modo ab Eglone Moabitarum rege, cui octodecim annis seruierant, liberauit. Offere̅s munus regi, Israëlitarum nomine, sicam ancipitem breuem sub verte occultauit. Quo oblato, sese diuinum mandatum ad regem habere dixit. Remotis ergo arbitris, cùm rex de solio surrexisset, Aodus sica ventrem illius obesum capulotenus transuerberauit, ita vt stercus erumperet. Mox clauso coenaculi ostio, ipse per ambulacrum elapsus, Seiratam peruenit. Ibi tubam in monte Ephraimitico sonans, deuocatis de monte Israëlitis, Moabitarum circiter decem millia trucidauit & suegit. Iudicum 3. Othoniel Cenezi fratris Calebi F. Domini spiritu praeditus, Israëlitas liberauit à iugo Chusanrathaimi regis Mesopotamiae, quem occidit, cui octo annis post mortem Iosuae seruierant: & inde otium habuêre annis XL. Iudicum capite tertio. Quo tempore Apollo in terras venit, homines syluestribus fructibus viuentes, ferarum more, mansuefecit: atque id contigit Delphis primum. Mox ad Panopeam vrbem profectus, crudelissimum tyrannum Tityum interemit. È Parnasijs hominibus audiens alium esse tyrannum, Pythonem nomine, cognomine Draconem, sagittis eundein confecit: atque inter pugnandum cùm à Latona matre acclamitatum esset, [Greek words], Feri fili, mansit postea consuetudo, vt in Paeanibus & Victorijs Io. Paean conclamaretur. Natalis Comes lib. 4. c. 10. Mythol. In Melita vrbe Phthiae tyrannus fuit, Tartarus nomine. Is, si qua eius loci virgo ob form??? pulcritudinem celebraretur, vi eam ante nuptias abductam vitiabat. Atque eo tum tempore ministros iusserat adducere sibi Aspalidem, Argaei, non ignobilis viri siliam. Quae rei fama diuulgata, ante aduentum eorum, quibus abducendi sui negotium erat datum, seipsam suspendit. facto adhuc latente, frater puellae Astygites iurat, priusqua̅ sororis corpus deponeret, se in tyrannum vindicaturum. Illicò vestem Aspalidis induit, gladio???ue ad sinistrum latus abdito, quòd adolescens etiamuum esset, nemine sexum è vultu agnoscente, in domum tyranni peruenit, eum???; nudum incustoditum???; interfecit. Melitenses Astygitem corona decorant, Paeanas???; accinendo deducunt: cadauer tyranni in flumen demergunt, quod ab eo vsq; tempore hodie̅que Tartarum vocant. Corpus autem Aspalidis ad honestam sepulturam summo studio requirentes, nuspiam inuenire potuerunt, quòd id Deus de medio sustulisset. Loco autem corporis statua iuxta Dianae stans apparuit: id???; simulacrum inincolae Aspalidem vocant, Ameiletam, & Hecaërgam: & quotannis virgines hoedum intactum in eius honorem praecipitem dabant, quòd Aspalis virgo seipsam suspendisset. Antoninus Liberalis in Transformationibus. Septem Persarum reguli, Otanes, Gobryas, Megabyzus, Intaphernes, Aspathines, Hydarnes & Darius Hystaspis F. Smerdem Magum cum fratre Patizithe obtruncant, & foeda Medorum Magorum dominatione Persas liberant. Diem illum Persae religiosissimè colunt, [Greek words] appellant. Herod. lib. 3. Inter eos Gobryas cùm Magum vnum obscuro loco abiectum corporis pondere vrgeret, praeclari operis socio plagam ei inferre dubitanti, ne dum Magum petit, ipsum vulneraret: Tu verò, inquit, nihil est quòd respctu mei timidiùs gladio vtaris, vel per vtrunq; agas licèt, dum hic quàm celerrimè pereat. Val. Max. lib. 3. cap. 2. Carnabas patrem Triopem Perrhoebaeorum regem ob tyrannidem occidit, acceptis???ue tyrannicidij praemijs, in Troadem secessit, atq; inibi à Troë expurgatus, Zeliam condidit. Caelius lib. 11. cap. 17. A. L. Themisto fuit Critonis Oeanthij silia. Hanc deperibat Phricodemi tyranni silius Philo. Tyrannus postulauit in matrimonium virginem. Pater contradicebat. Tyrannus filios Critonis abstractos, in conspectu patris ac matris feris esurientibus obiecit: virgine???; abrepta, nuptias perfecit. Themisto necessitate compulsa, dissimulans ensem sub tunica importauit, & sponsum dormientem in thalamo collum petens facilè interemit, vt ne vox quidem occisi audiretur. His omnibus per noctem clàm patratis, ad mare progressa, nauiculam inuenit: ventum???; nacta, sola soluens nauigauit in Graecam quandam Achaiae ciuitatem, in qua sacrum erat Neptuni templum: in illud supplex confugit. Phricodemus alterum filium occifi fratrem Heracontem misit, vt ab Elicensibus puellam reposceret, qui eam tradiderunt. Cùm autem soluissent, ingens coorta te̅pestas, nauigium depulit ad Rhium Achaiae: vbi appellentibus superuenerunt biremes duae Arcanorum, summas inimicitias cum tyranno exercentium: qui abreptam nauem deduxerunt in Acarnaniam. Vulgus Acarnanorum re cognita, vinctum Heracontem puellae potestati permiserunt. Tyrannus legationem ad eam pro filio mittit. Illa se, fi parentes receperit, filium red dituram recepit. Phricodemus his promissis credens, transmisit ei parentes. At Acarnanes Heracontem nihilominus acerbissimis verberibus confectum occiderunt. Phrico demo post non multos dies sui ciues mortem intulerunt. Qui verò Elicen incolebant, non longè pòst demersi sunt tum ipsi, tum eorum ciuitas, facto terraemotu, pelago???; procellis exundante. Visum???; est hoc Neptuni indignatione accidisse, quòd supplicem virginem hostibus tradidissent. Polyaenus lib. 8. Heraclea Ponti ciuitas opulenta, domestica seditione agitata, in tyrannidem incidit. Clearchus pluribus senatorij ordinis vi oppressis, alijs in exilium actis, praeter caetera scelera indigna & nefaria in ciues edita, interfectorum coniuges inuitas suis matrimonio satellitibus collocauit, quarum plurimae violentum connubium in viros vltae, vltrò sibi mortem consci [2126] uerunt. Postremò Chion Matridis F. & Leonides afflictum suorum ciuium statum miserati, in tyranni exitium conspirant. Fuerant ambo Platonis discipuli. Quinquaginta igitur cognatorum in insidijs locant, quos sui consilij participes fecerant. Ipsi mutuo se iurgio lacessentes in arcem contendunt. Qui ad regem iure familiaritatis admissi, dum priùs dicentem attentè Clearchus audit, ab altero, qui in eam intentus erat occasionem, ferro opprimitur. Spiculatores, & qui custodiendi regis causa circunstabant, continuò percussores inuadunt, armis???ue priùs obruunt, quàm à coniuratorum manu subueniri potuerit. Perijt Clearchus, sed saeuus dominatus aboleri non potuit. Satyrus tyranni frater principatum velut per manus acceptum inde tenuit, multa???ue deinceps successione fuit Heraclea tyrannorum regia. Sabellicus lib. 8. Ennead. 4. ex Memnone. Familiaris fuit Chion Xenophonti Socratico, vti ex epistola eius, quae Xenophontis operibus praefixa est, intelligere licet. Aristogiton Harmodium amabat Harmodij sorore̅ à canistro Palladi in Panathenaicis deferendo prohibuit Hipparchus tytannus Pisistrati F. Ea iniuria accensi iuuenes, Hipparchum ex insidijs interfecêre. Alij potiorem causam afferunt Amatum ab Harmodio adolescentem quendam, cùm ad Hipparchum se contulisset, Harmodium zelotypia motum, auxilio Aristogitonis tyrannum oppressisse. Plato in Hipparcho. Leosthenes Atheniensis, mortuo Alexa̅dro, Athenas à iugo Aridaei Macedonis liberauit. Cuius intempestiua morte Athenienses à Cassandro rursus subacti fuêre, & à varijs tyrannis oppressi. Quibus per Demetrium Antigoni F. eiectis, cùm Demetrius etiam ipse Piraecum occupasset, tandem Olympiodoro duce electo, habito???; delectu puerorum etiam & senum, Macedonum iugum excusserunt. Pausanias libro primo. Thrasybvlvs Lyci F. Atheniensis, Peloponnesio bello multa fine Alcibiade gessit, ille nullam rem sine hoc. Victis ad Aegos flumen Atheniensibus, cùm triginta Tyranni praepositi à Lacedaemonijs, seruitute oppressas tenerent Athenas, plurimos ciues, quibus in bello pepercerat fortuna, partim patria expellerent, partim interficerent, plurimorum bona publicata inter se diuiderent: non solùm princeps, sed & solus initiò bellum his indixit. Hic enim cùm Phylen confugisset, quod est castellum in Attica munitissimum, non plus habuit secum, quàm triginta de suis. Hocinitium fuit salutis Atticorum: hoc robur libertatis clarissimae ciuitatis. Neque verò hic modò contemtus est primò à Tyrannis, sed eius solitudo, donec in Piraeeum transijt, Munichiam???ue muniuit. Hanc bis Tyranni oppugnare suntadorti, ab ea???ue turpiter repulsi, protinus in vrbem, armis impedimentis???ue amissis, refugerunt. Vsus est Thrasybulus non minùs prudentia, quàm fortitudine: nam cedentes violari vetuit. ciues enim ciuibus parcere, aequum censebat. Neque quisquam est vulneratus, nisi qui prior impugnare voluit. Neminem iacentem veste spoliauit. Nil attigit nisi arma, quorum indigebat, & quae ad victum pertinebant. In secundo praelio cecidit Critias dux Tyrannorum, cùm quidem aduersus Thrasybulum fortissimè pugnaret. Hoc deiecto, Pausanias venit Atticis auxilio, rex Lacedaemoniorum. Is inter Thrasybulum, & eos qui vrbem tennebant, fecit pacem his conditionibus: Ne qui praeter triginta Tyrannos, & decem, qui postea praetores creati, superioris more crudelitatis erant vsi, adficerentur exilio: néve bona publicarentur: Reipublicae procuratio populo redderetur. Praeclarum hoc quoque Thrasybuli, quòd reconciliata pace, cùm plurimum in ciuitate posset, legem tulit: Ne quis anteactarum rerum accusaretur, néve multaritur: eam???ue illi legem [Greek words], Obliuionis, appellarunt. Neque verò hanc tantùm ferendam curauit, sed etiam vt valeret, effecit. Nam cùm quidam ex his, qui simul cum eo in exilio fuerant, caedem facere eorum vellent, cum quibus in gratiam reditum suerat, publicè prohibuit, & id, quod pollicitus erat, praestitit. Sequenti tempore, cùm praetor classem in Cilicia haberet, neque satis diligenter in castris eius agerentur vigiliae: à Barbaris ex oppido noctu eruptione facta, in tabernaculo interfectus est. Probus in eius vita. Dion Syracusanus, qui Aristomaches Dionysij maioris vxoris frater fuit, & Areten eius filiam duxit, cùm Dionysium iuniorem Platonis conuersatione ad frugem reducere, & ex tyranno regem facere conaretur: incurrit in odia aulicirum. Qui Philisti Syracusani hominis docti quidem, sed tyrannorum fautoris, opera & astu, falsis circumuento criminibus Dione, quafi cum Carthaginensibus faceret, vt in exilium pelleretur, auctores tyranno fuerunt. Interea cùm Plato frustrà cum Dionysio de restituendo Dione egisset, & tyrannus insuper Areten Dionis vxorem Timocrati nubere coëgisset: Dion literis Siculorum impulsus, milite conscripto mercenario in Peloponneso non supra octingentos, è Zacynthorum insula nauibus duabus onerarij in Siciliam traiecit, & cùm sese ei Siculi ad quinque millia coniunxissent, & Dio nysius commodum cum XXC. nauibus in Italia ebesset, Syracusas occupauit: & libertatem annis octo & quadraginta exulantem, ciuibus suis restituit: Dionysium ex arce impetum facientem repulit, eum???ue in arce obsedit. Interim Heraclidis Syracusani nauarchi calumnijs circumuentus, vrbe cum suis puisus, & à ciuibus, quos interim hostes eruptione ex arce facta miserè afflixerant, reuocatus, Nypsium Dionysij ducem in arcem compulit, eam???ue deditione accepit, & Apollocratem Dionysij F. ex foedere ad patrem in Italiam nauigare tutò permisit. Sic igitur Dion fretus nontam suis copijs, quàm odio tyranni, maximo animo, duabus onerarijs nauibus, quinquaginta annorum imperium, munitum quingentis longis nauibus, decem equitum, centum peditum millibus, profectus oppugnatum (quod omnibus gentibus admirabile est visum) adeò facilè perculit, vt post diem tertium, quàm Siciliam attigerat, Syracusas introierit. Ex quo intelligi potest, nullum esse imperium tutum, nisi beneuolentia munitum. Iam cùm pro Democratia, mistam quandam ex popolari arbitrio & regno Reipubl. formam introducere Dion cogitaret: à Callippo Atheniense amico, facta conspiratione mercenariorum & Syracusanorum perfidè necatus est. Plutarchus in Dione, & Diod. libro decimosexro, & Probus in eius vita. Timoleonti Corinthio (inquit Probus, qui Thymoleonem scribit) vni contigit, quod nescio an vlli, vt patriam, in qua erat natus, oppressam a tyranno liberaret, & à Syracusis, quibus auxilio erat missus, inueteratam seruiturem depelleret, totam???ue Siciliam multos annos bello vexatam, à Barbaris???ue oppressam, suo aduentu in pristinum statum restitueret. Veriti Corinthij, ne ad idem relaberentur mali, quò antè, cùm per socios amisissent vrbem, decreuerunt quadringentos milites conductitios alere: atque his imposuêre Timophanem, Timoleontis fratrem. Qui omni posthabito honesto & bono, rationem inire protinus cepit, quemadmodum vrbem sui arbitrij faceret: ac magno numero principum ciuitatis indicta causa necato, declarauit semetipse tyrannum. Id grauiter ferens Timoleon, cepit eum monere, vt omissa ista vaesana & importuna libidine, aliquam rationem quaereret eluendorum apud ciues commissorum suorum. Quo repellente & repudiante monitionem suam, adsciscit tandem sibi ex necessarijs fratrem vxoris Timophanis Aeschylum, atque ex amicis vatem, quem Satyrum Theopompus, Ephorus & Timaeus Orthagoram vocant. atque intermissis paucis diebus ascendit iterum ad fratrem: circumsistentes???ue hi tres eum, tunc saltem resipisceret inuerteret???ue se, obsecrauerunt. Sed cùm eos Timophanes primùm rideret, deinde in iram erumperet & indignaretur, recessit Timoleon paululùm à fratre, obuoluto???ue capite constitit lacrymabundus: illi strictis gladijs hominem confestim obtruncarunt. Re diuulgata, Corinthiorum primores improbitatis odium in Timoleonte & magnitudinem animi extulerunt, quòd quamuis mitis & in suos esset pius, patriam tamen propinquitati, honestum???ue & rectum potius duxisset vtili: qui olim praeclarè pro patria certantem seruasset fratrem, eundem postquam insidijs eam circumuenit & oppressit, interemisset. Posteaquam verò matrem iniquo animo ferre intellexit id factum, ac deuouere caput suum, diras???ue imprecari fibi, atque profectum ad ipsam leniendam: illa ne in conspectum quidem admisit, sed praeclusit fores: tum oppressus dolore atque animo perculsus, instituit conficere se inedia. Verùm amicis curam eius gerentibus, varias???; preces & omnem adhibentibus vim, statuit priuatus in solitudine degere: atque à Republ. prorsus remouit se, & viginti propè annis vrbe abstinuit, moerens???ue & vagans in praedijs maximè solis agebat. At cùm Siculi Corinthiorum opem contra Dionysium implorarent, eo decreto Timoleon dux est designatus. Exurgens ergo Teleclides, opibus tunc & claritate princeps ciuitatis, hortatus Timoleontem est, vt illa in prouincia bonum & egregium virum se praeberet. Si enim decertaueris, inquit, praeclarè, tyrannum occidisse te arbitrabimur: sin ignauiter, fratrem. In Siciliam classe traiecta, & Icete Leontinorum tyranno victo, qui Dionysium Syracusis obsidebat: Dionysius legatis missis in fidem eius se arcem???ue Syracusarum, quam solam habebat, permisit. Eum Timoleon vno nauigio cum modico pecuniae Corinthum misit, vbi priuatus postea vixit. Iceten inde à Carthaginensium foedere desciscere coe̅git, Leptinem Apolloniae & oppidulorum quorundam tyrannum sese dedentem Corinthum misit priuatum. Iceten rebellantem cum filio Eupolemo captos necauit. Fuit sane Timoleontis stupenda prosperitas, quippe quinquaginta diebus quàm applicuit in Siciliam, arcem Syracusanam in potestatem accepit, Dionysium???ue in Peloponnesum misit. Hipponem Messanae tyrannum captum, Mamertini fibi traditum, liberis ex ludo in theatrum ad tyranni supplicium velu̅t pulcerrimum spectaculum ductis, flagro caesum necauerunt. Mamercus Catanensium tyrannus vltrò se in fidem Timoleontis permisit, hac lege, vt Timoleonte non accusante [2127] causam diceret Syracusis. Ductus Syracusas & in concionem progressus, orationem, quam iam pridem commentatus fuerat, exorsus est dicere. Verùm obstrepente sibi populo, concionem cernens implacabilem, abiecto pallio, medio se proripit theatro: atque impetu in vnum ex cuneis ad necem sibi consciscendam illisit caput: atqui non obtigit ei hic exitus: sed spirans adhuc abstractus, & more latronum est plexus. Ad eum modum excîdit Timoleon tyrannydes, & bella suftulit. Totam autem insulam, quam calamitatibus deformaeam & inuisam incolis accepit, octo annorum spacio ita pacatam, & omnibus reddidit exoptatam, vt ad incolendum alij aduolarent eò, vnde profugerant antè ciues. Plut. in Timoleonte, & Diod. lib. 16. Alexandri Pheraei tyranni coniugem Theben primùm Pelopidas docuit, ne trepidaret splendorem & apparatum tyrannidis externum, armis vallatum & fugitiuis. Deinde ipsa metuens hominis perfidiam, & crudelitatem exosa, coitione cum tribus fratribus suis facta, Tisiphono, Pytholao, Lycophrone, insidias ei ad hunc modum struit. Caetera aedium tyranni statio excubantium seruabat: cubiculum verò, vbi solebant quiescere, in edito erat, pro quo canis deligatus, omnibus nisi ipfis & vni seruo, qui eum curabat, horrendus, agebat excubias. Quo tempore eum statuerat Thebe adoriri, fratres iam de die in conclaue quoddam abdiderat propinquum. Ea more suo ad Alexandrum sola iam sopitum ingressa, ac mox egressa, seruo foras iussit canem abducere, velle illum dicens quietè dormire. Scalas etiam, verita ne strepitum ederent ascendentibus adolescentibus, constrauit lana. Inde ad thalamum fratres gladijs accinctos adduxit: quibus pro foribus relictis, ingressa est ipsa. Ensem, qui supra caput eius suspensus erat, detractum, in signum, recubuisse eum somno stratum, ostendit fratribus. Hîc adolescentes terrore exanimatos & torpescentes, illa lacerans probris ac frendens deierauit, Alexandrum se excitaturam, consilium???; ei aperturam. Ita pudore simul & metu perfusos introduxit, lumen???ue admouens circumiecit eos cubili. Quorum vnus apprehendit pressit???ue pedes, illius caput alter crinibus correptum retorsit, tertius ense feriens obtruncauit eum. Ac mortis quidem celeritate citiùs fortasse, quàm oportuit, defunctus est. Vno verò hoc, quòd primus omnium tyrannorum à propria sit vxore sublatus, & post obitum cadauer cum contumelia proiectum à Phaeraeis conculcatum???ue, dignum facinoribus suis exitum visus est inuenisse. Plut. in Pelopida. Philopoemen Achaeorum dux Machanidem Spartanorum tyrannum in praelio occidit, Nabin deuicit. Ea propter ob duos tyrannos sublatos statua ei Tegeae posita. Pausanias in Arcadicis. Aratvs dux Sicyonius, collecta coniuratorum manu patriam seruitute liberauit, expulit???, Nicoclem tyrannum. Composito patriae statu dux Acheorum factus, eorum Remp. annis 14. felicissimè administrauit. Locridem & Calydoniam depopulatus est, Acrocorinthum expugnauit. Macedonibus inde repulfis, Argaeorum tyrannos, Aristonicum primò, deinde Aristippum bello sustulit: Aetolos Achaeis inimicos debellauit. Sublatus demùm dicitur veneno à Philippo Macedonum rege, cui erat formidolosus. Plut. in eius vita. C. Caligula Romanorum Imp. homo nefarius crudelis???;, qui qui nunquam humano sanguine satiari potuit, qui post multa horrenda facinora dicere solebat, Vtinam Romani omnes vnam haberent ceruicem, vt vno ictu co̅ficerentur omnes: tandem sensit populo plures manus, sibi autem vnam ceruicem esse. Cùm enim ludos magnificis impensis celebraret, festos???; dies in Palatio ageret, inlocum angustum à Cassio Chaerea ductus, atq; interfectus est. Quo facto, nemo eorum, qui aderant praesentes, manus ab illo abstinuit, sed mortuum co̅fecerunt vulneribus. Nonnulli etiam carnem eius degustauerunt, eius???ue vxorem ac filiam subitò occiderunt. Verùm Praetoriani milites, cùm interfectores armata quaererent manu, eos Valerius Asiaticus vir consularis praeter opinionem sedauit. Ascendens enim in locum excelsum, magna voce clamauit: Vtinam ego interfecissem tantum tyrannum. Quibus verbis obstupefacti, tumultuari desierunt. Xiphilinus Dionis ahbreuiator in Caligula. Cadauer eius clàm est in hortos Lamianos asportatum, & semiambustum leui cespite obrutum. Suetonius. Ad opprimendam Phocae Imp. tyrannidem, multi coniurarunt Senatores & Duces: sed praecipui Heraclonas militum magister in Thracia, cum Heraclio F. propraetore Africae, Priscus praetor Phocae gener, & Gregoras, qui pedestrem ex Africa ducebat exercitum: sic inter se pacti, vt qui prior Constantinopolim cepisset, & tyrannum interfecisset, is imperio potiretur. Ergo praeueniens caeteros Heraclivs, impetum fecit ad portum Sophium: & commissa nauali pugna, victor adiuuante Prisco euasit, qui praefecti honorem obtinere cupiebat. Vnus autem è numero optimatium, Phocivs nomine, cuius vxorem tyrannus vi stuprauerat, coacta magna militum manu, in regiam inuasit, Phocam???; (cuius ministri ac samiliares omnes salutem despondentes ex aula abierant) ab sede regali detraxit, exuta???; purpura fuscum amiculum iniecit, ac vinctum ad Heraclium duxit, qui eum ita alloquutus est: Ad húncne modum, ô miser, Remp. gessisti? Phocas mente alienatus: Túne meliùs, inquit, quàm à me factum sit, eam geres? Ira Heraclius commotus, calce eum percussit, atque capite eum multari praecepit. Traditum est à quibusdam, citò occisum: ab alijs, manibus & pedibus primò, postea ob insignem eius libidinem, & quia multorum vxores corruperat, genitalibus, ac nouissimè capite amputatis, corpus truncum ad Bouem fuisse combustum. Is erat locus, qui ex eo, quòd aeneus esset caminus, forma bouis, quem Pergamo allatum aiunt, bouis appellatione nuncupabatur. Fratres ac necessarij Phocae omnes interfecti sunt. Et ita scelestissimus tyrannus, post octo imperij annos, meritum vitae exitum habuit Cuspinianus. Rege Carolo Canuto pulso, Ioannes Vpsalensis archiepiscopus Christiernum Danum regno Suecoru̅ imposuerat. Christiernus Sueonum vim suspectam habens, Ioannem in vincula coniectum secum abduxit. Catillvs Lincopensis episcopus, Ioannis nepos, visa Danorum tyrannide, pontificalia indumenta, praesente Canonicorum collegio induit, quasi rem diuinam solenniter peracturus: ea???ue rursus & sine mora singillatim exuens, & ad summum in ecclesia Linco, pensi altare reponens, votum vouit Deo, se non priùs ea recepturum, quàm oppressam patriam à tyrannorum seruitute liberasset. Deinde ex eodem loco omnibus militaribus armis instar cataphracti militis ad praeparatam militiam extra ecclesiae septa egressus, comites habuit Canonicos, eam rei nouitatem lacrymis & gemitibus prosequentes. Ad quos conuersus, dixisse fertur illud Psalmi: Propter miseriam inopum, & gemitum pauperum, nunc exurgam, dicit Dominus. Valido exercitu munitus, fugam simulans, Christierni exercitum ad loca insidijs opportuna deduxit, vbi Danos glaciali pugna excepit, & memorabilem victoriam adeptus est, vt hostes fulmine ac turbine disiecti viderentur. Vix aliud praeclarius officium ab aliquo Pontifice in patriam vnquam collatum memoratur. Ea pugna patria in libertatem, & Carolus in patriam, atque archiepiscopus in suam metropolim restitutus fuit. Ioannes Magnus libro vigesimotertio, capite nono. Caeso Donaldo II. Scotorum rege à Donaldo Hebridum tyranno, regno???ue occupato, Crathlinthvs regis caesi nepos ex fratre Findoco rege, dissimulata persona, in regiam familiam se insinuauit, tanta fide apud tyrannum, vt illius arbitrio stipatores delecti, regiae custodiae destinarentur. Tribuit ea res adolescenti, quum aulicorum satellitum???ue nonnullos in suam multis largitionibus traxisset senientiam, coniurandi occasionem. Nactus itaque diutiùs expectatam opportunitatem, quum fortè solis cum coniuratis noctu ex composito regi astitisset, sedentem ferro transfixit. Egressus inde & foribus occlusis, nobilibus vicinis indicat sua manu tyrannum interemtum. Mox cùm in concione populi pater nutritius Crathlinthum magno sacramento, certis???ue argumentis, Findoci regis filium, à se clàm educatum, comprobasset: Crathlintho regnum fuit delatum. H. Boëthius lib. 6. Erici Pomerani tyrannide Sueones & Gothi miserè affigebantur. Tandem Dalacarli rustici, praefectorum crudelitate coacti, Engelbertvm quendam, libertino patre natum, ducem delegêre: qui veluti alter Moses, saepiùs coram indurato rege pro populo Dalacarlorum magnis se periculis exposuit. Eiectus, ad centum millia rusticorum collegit, magna ex parte inermium, quorum ope memorabilia praelia contra tyrannos feliciter gessit. Nec Sueones & Gothorum partem libertati restituisse contentus, totam belli molem in Hallandia̅ & Schoningiam transferens, sola nominis fama tyrannos perculit, vt in solitudines fugerent. Obseruatione autem dignum est, quòd tam numerosus exercitus, nullum penitùs ex incolis, per quorum fines eundo & redeundo discurrebat, laeserit, aut damnum aliquod intulerit, vt in publico prouerbio adhuc commemorati soleat, Engelberti exercitum nec valorem quidem vnius gallinae alicui violenter abstulisse. Ericus cùm regnum recuperare Danoru̅ auxilio niteretur crudelitate Sueonum, quibus spem fecerat iustioris in posterum gubernationis, illud recepit. Sed mox ad ingenium reuersus, à populo, qui Engelbertum regni gubernatorem crearat, pellitur. Engelbertus trium mensium spacio regnum ampliss. pacauit, arces munitissimas expugnauit, verus pater patriae. Quem tandem Magnus Beuctson ex insidijs in insula quadam occidit. Statim autem ad se reuersus, tantum decommisso facinore doluit, vt nisi ab amicis prohibitus fuisset, vim sibiipsi intulisset. Mansit in eo vsq; ad vitae exitum grauissima animi poenitudo, plures???ue ex Danis, quos sceleris auctores habuerat, occîditi sibi???; & toti posteritati suae sempiternum cum Danis odium indixit. Io. Magnus lib. 22. Nunciata Venetijs Baiamondi Teupuli conspiratione saeua in [2128] primis & immani, campani aeris sonitu exciti omnes rectae mentis patricij, cum Petro Gradonico duce in aream Marcianam descendentes, aduenienti Baiamondo ex diuersis locis forsissimè occurrerunt. Quum aliquandiu in eo ipso loco pugnatum esset, caesis principibus, coniuratis in fugam versi sunt. Eo tempore Vgolini Iustiniani Clodiensis praetoris virtus in primis enituit, qui quàm celerrimè audita re nauigijs instructis Venetias aduolauit, magno???; adiume̅to Venetis fuit. Parta victoria decemuirale consilium institutum est, vt Reip. summa eius imperio subesset. Petro ob rem bene gestam tributum, vt eius creationis dies, qui fuit Catharinae dicatus, inter festos Venetijs reciperetur. Egnatius lib. tertio, capite secundo & sexto. Ioannes Andreas Lamponianus delusus saepe ab Galeacio Sforcia principe Mediolanensi, enixè petens possessionem sibi tribui Miramondani sacerdotij, quod à Pontifice iusto titulo acceperat: consilium inijt cum Hieronymo Olgiato, aliquot???ue alijs, de eo interficiendo. Die igitur diuo Stephano dicata, sub Christi seruatoris nostri natalitia, ad sacrum litatorium accedentem, in ipsis templi foribus pluribus vulneribus interemerunt. Lamponianus in templo dum fugit prolapsus, inter matronas cecidit, multis vulneribus confossus. Reliqui coniurationis socij capti, acerbissimis supplicijs omnes affecti. OIgiatus cùm tortor auersus illum torqueret: Esto, inquit, bono animo, & huc te verte. nam quam tu mihi grauem poenam inurere putas, ea mihi maximo solatio est: quotiescunque memini interfectum à me tyrannum, patriaeque libertatem restitutam. Egnat. libro tertio, capite 2. & libro 8. c. 15. Brutus in hist. Flor. Duodecim ingenui adolescentes Poloni Adrianopoli, cùm ab Amurathe Turcorum principe, post interfectu̅ ad Varnam Vladislaum regem, ex omni captiuorum numero propter eximiam formam electi, vt circumcisi pro catamitis & cinaedis essent, & in cubiculum tyranni deducti fuissent, in necem eius coniurarunt: peregissent???; facinus praeclarum, & omnibus seculis memorabile, nisi in ipso articulo à Bulgaro, quem vnum socium consilij adhibuerant, proditi essent. Atq; ij tamen, vbi rem palàm esse cognouerunt, ne tyranni siue libidini, siue crudelitati essent obnoxij, obditis ostio pessulis, armati inter se concurreru̅t, & mutuis vulneribus fortiter conciderunt. Cromerus libro 21. Otho III. Parmensium post defunctum Galeacium tyrannus, Ferrariae ducis Nicolai Atestini imperio inhians, vbi conatibus suis, sustinente vrgente???; Magno Sforcia, acerrimè resisti videt, pacem, vt falleret, se appetere simulauit, sperans Nicolaum praegrauante stipendio Sforcianas copias esse dimissurum, vt demùm ex occasione incautum exutum???ue armis repentinus inuaderet. Postulabat igitur Otho, vt Nicolaus in colloquium deuenire minimè grauaretur, vt coràm de pace liquidissimè agi posset. Id bis abnuerat Nicolaus, ab insidioso astuto???; homine dolum veritus: sed tande̅ assensit, vt eius perfidiam praeoccuparet. Res eo modo composita est, ambo inermes, binis stipati equitibus, pari???; spacio à suorum agminibus prouecti, ad primum à Roberia lapidem militari in via conuenirent. Aderant Othoni Guido Taurellus, & Antonaccius Aquilanus clari duces: Nicolaum verò Sforcia, & Michaletus Attendulus Sforciae frater medium tenebant. Caeterùm vix dum ceptis sermonibus, Sforcia praealto & feroci equo in Othonem repentè concitato, eum per loricam, quam lacinia tactam frustrà induerat, sub costis gladio transfodit, prostratum confecit. Hinc extemplò, promotis castris Parmam contendit, receptus???; à ciuibus, qui liberatori & tyrannicidae insigni studio fauendum existimabant, Othonis filium Nicolaum Guerrerium in arce obsedit. Ea dedita, pari euentu & Regium, & sancti Domini oppidum, cum triginta ampliùs castellis in ditionem Atestini deuenerunt, ita vt fortuna puncto temporis Othonis imperio pariter ac vitae finem attulerit. Sforcia à Nicolao donatus est virtutis ergô Monticulo Parmensis agri oppido, atq; item vexillo, in quo adamas turbinatus aureo inclusus anulo depictus erat: quo infigni postea & ipsum & posteros eius perpetuò vsos fuisse conspicimus. Iouius in vita Sforciae. Perusinorum tyranni Balliones, Bononiensium Bentiuoli: quo rum maiores expriuatis ciuibus, in ciuilibus dissensionibus, factionis vnius duces facti, aduersarijsque partim pulsis, partim caesis, suarum ciuitatum prorsus domini euaserant: nec ab legitimi principis nomine assumendo, aliud quàm Pontificum reuerentia eos cohibuerat. Eos cùm Ivlivs II. pontifex ad officium redire, & malè occupata restituere cogeret, Ioannes Paulus Ballio, Vrbinatium ducis hortatu, cùm se penitùs voluntati Pontificis commisisset, in gratiam redijt. Quo facto, Pontifex Perusiam inermis ingressus est, adeò vt in Ioannis Pauli potestate fuerit (si eam perfidiam, quae eius nomen in tanto minoribus rebus foedauerat, in tanta re per vniuersum orbem celebrem facere nouisset) eum cum tota aula captiuum facere. At Bentiuolus & filij, qui antea pleno ore minitantes, se suam dignitatem fortissimè propugnaturos passim iactauera̅t, animo fracti, sese prorfus eius arbitrio commisêre: id vnum saltem, vt tolerabiles leges sibi imponi curaret, supplices rogantes. Sic ergo transactum, vt Ioanni Bentiuolo cum liberis & vxore Geneura Sfortia tutò Bononia abire, & in quouis Mediolanensis imperij luco manere liceret, omnem suam supellectilem vendere aut abducere: neq; ob reliqua bona, quae iusto titulo possidebant, molestia vlla afficeretur. Guicciardinus lib. 7. Helvetici foederis & libertatis haec fuit origo. Adolpho Nassauiensi Imper. fauebant ex Heluetijs Alpinis, Vria, Suitia & Vnderualdia, contra Albertum Austriacum: & quia à nobilibus grauiter premebantur, eos agro suo expuleru̅t. Quod factum postea Henricus VII. Lucelburgensis Imp. ratum habuit, & porrò inter liberas Imperij vrbes connumerari voluit, ijs priuilegijs, vt caetera liberi, in capitalibus tantùm causis iudicem ab Imp. datum adhiberent, quem sua lingua Rychesuogtum, hoc est, Imperij praefectum vocant. Post Henrici obitum cùm Fridericus Austriacus contra Ludouicum Bauarum, de regno Rom. dissentientibus inter se Electoribus, arma cepisset, anno Christi 1314. & totus Christianus orbis bellis intestinis arderet: tres pagi odio Austriacorum finitimorum, ad quos nobiles plerique exules confugerant, Ludouico constanter adhaesêre: nec quantumuis repugnantibus praefectis ad Fridericum deficere voluêre, quieti interim, & otiosi spectatores tragoediae. Caeterùm quia praefecti, Austriacae nobilitatis freti vicinia, conspirationem quandam inter plebem exortam esse audiebant, vt eam callidè deprehenderent, tale consilium ineunt. Gislerus Suitensium & Vrianorum praefectus in foro galerum suum erigi, & transeuntes aperto capite honorem ei non minus quàm sibijpsi exhibere iubet. Erat Gvlielmvs Tellus Vriensis, vir magno animo, vnus ex omnibus, qui superbo edicto parére nollet. Eum Giflerus comprehensum de coniuratione facta interrogat: & omnia constanter negantem, patrio affectu expugnare nititur. Erat Tello ex tribus filius quatuor annorum infans: eum tyrannus adduci, & pomum vertici eius impositum sagitta ferire, aut certè coniuratos prodere iubet. Tellus primùm deprecari: mox quia tyranni animum nihil moueri sentit, diuinum implorans auxilium, balista arrepta, qua olim in feris perseque̅dis feliciter vti consueuerat, illaeso puerulo pomum sagitta confixit, & re bene gesta ad astantes conuersus: Est quod mihi, sed longè ampliùs praefecto gratulemini. Viuente filio meo viuit: mortuo illo & ipse vtique hac sagitta (quam circa ceruicem è thorace prominentem ostendebat) confixus fuisset. Ijs minis exacerbatus praefectus, Tellum vinctum naui abducit. Vehementi tempestate exorta, cùm nulla salutis spes superesset, Tellum nauigandi peritum solui iubet. Is de libertate magis quàm de vita sollicitus, captata occasione magno cum impetu in scopulum, cui de industria nauim admouerat, exilit, & naui denuò propulsa, remo???ue abiecto, fuga sibi nemine persequente consulit. Paucis pòst diebus praefectum prope Kysnacum ex insidijs adortus sagitta interfecit. Iam cùm praefectus quoque Vnderualdensis inter reliqua stupra & rapinas, rustico cuidam par boum vi abegisset, & vxorem eius in laconico sibi assidere coëgisset: à marito superueniente in balneo caesus est. Hanc praefectorum tyrannidem cùm omnes derestarentur, tres inuenti sunt primùm, qui de ea euertenda consilium ceperunt. Itaque Gulielmus Tellus Vriensis, Stouffacherus Suitensis, & Ernius Vnderualdensis, foedus clàm inierunt. Consilij sui participes fecêre suos quisque populares, ita vt manu facta, nobiles omnes è regione sua eiecerint, & arces quasdam exciderint. A. D. 1314. Ludouicus Imper. alijs bellis occupatus, cùm illis auxilio esse non posset, literis tamen & legatis Paganos ad constantiam hortatus est, & praefectis imperauit, ne quid grauius contra eos molirentur. Interea Leopoldus Austriacus, frater Friderici, cum exercitu numeroso paganos aggressus, caeterùm angusto loco inter lacum Egrum & Morgadam montem inclusus, cùm aciem expedire non posset, & equitatus iniquo loco pugnaret: MD. cataphractis amissis, cum peditatu vix effugit, die D. Audomaro sacra, XVI. Nouembr. A. D. 1315. Hac victoria confirmati pagani Heluetij, aeternum foedus inierunt: quod Ludouicus Imper. auctoritate sua confirmauit, & capitalium causarum iudicium perpetuo priuilegio ijs concessit. Stumpfius in Heluetiae chronico. ERGA SEDITIOSOS. Prudentia dirigit, Fortitudo exequitur. Eapropter sub Tit. Prudentia in componendis seditionibus, tum politicis cum castrensibus, quaedam huic loco accommodanda erunt, folio 1725. Cùm tribunus plebis Saturninus, & praetor Glaucia, & Equi [2129] tius designatus tribunus plebis, maximos in ciuitate Romana seditionum motus excitassent, nec quisquam se populo concitaco opponeret: primùm M. Aemylivs Scaurus C. Marium consulatum sextum gerentem, hortatus est, vt liberatem leges???; manu defenderet, protinus???ue arma sibi afferri iussit: quibus allatis, vltima senectute confectum, & penè dilapsum corpus induit, spiculo???ue innixus ante fores curiae constitit, ac paruulis extremi spiritus reliquijs ne Resp. expiraret, effecit. Praestantia enim animi sui, senatum & equestrem ordinem ad vindictam exigendum impulit. Valer. Max. libro 3. cap. 2. Cùm Tib. Gracchus in tribunatu profusis largitionibus fauore populi occupato, Remp. oppressam teneret, palam???ue dictaret, interemto senatu, omnia per plebem agi debere: in aedem fidei publicae conuocati Patres C. à Cos. Mutio Scaeuola, quidnam in tali tempestate faciundum esset, deliberabant: cunctis???; ce̅sentibus, vt Cos. armis Rempub. tueretur, Scaeuola negauit se q uicquam vi esse acturum. Tunc P. Scipio Nasica: Quoniam (inquit) Cos. dum iuris ordinem sequitur, id agit, vt cum omnibus legibus Romanum imperium corruat, egomet priuatus voluntati vestrae me offere ducem. Ac deinde laeuam manum apertè toga circumdedit, sublata???; dextera proclamauit: Qui Rempub. saluam esse volunt, me sequantur. Ea???ue voce cunctatione bonorum ciuium discussa, Gracchum cum scelerata factione, quas merebatur, poenas persoluere coëgit. Idem. L. Opimivs in consulatu Fuluium Flaccum consularem & C. Gracchum tribunitium oppressit. ERGA LATRONES. Latrones prisco seculo extitêre plurimi. Eorum Hercvles peragrans regiones, excindebat & sustollebat partem. Alij delitescentes eo praesente trepidabant, fugitabant???; & abiecti despiciebantur. Tmolum & Telegonum, Protei filios, qui hospites lucta superatos necabant, lucta suffocauit. Sarpedonem, Neptuni filium, crudelissimum interfecit sagittis, & balcheum Eurystheo portauit. Cacum latronem in Auentino monte oppressit. Lacinum, extremam oram Italiae latrocinijs infestantem trucidauit. Coon insulam diripuit, regem???; Eurypylum cum vniuersa familia obtruncauit, quia exercent caedes & latrocinia aduersus omnes. Albionem & Borgionem, iter suum impedientes, cùm ad Atlanticos montes properaret, de medio sustulit. Cùm ad aprum Erymanthium proficisceretur, à Pholo hospitio perbenignè accipitur. Is vas optimi vini in honorem hospitis aperuit. At Centauri odore vini concitati in Pholum impetum faciunt: quos Hercules statim sagittis confecit. Dum seruiret Lydiae, reginae Omphale, Cercopas Ephesi populos belio profligauit, qui aduenientes hospites suas vineas tanquam seruos fodere cogebant. Cùm boues Geryonis in Libyam per Iberiam abigeret, Percylus & Alebion, Neptuni filij boum pulcritudine allecti, illos surripuêre, & egêre in Ethruriam. Cùm taurus aufugisset, & tranasset in Siciliam, Italiam postea vocarunt. Tyrrhenorum enim lingua taurus Italus dicebatur. Cùm Eryx, Siciliae rex, taurum illum cepisset, neque repetenti Herculi reddere vellet, ad certamen ventum est. Eryx caestu percussus obijt. Multa sunt certamina, quae in itinere ad Hesperidum mala Hercules commisit. A' signo ad fluuium Echedorum ad singulare certamen prouocatus est. At fulmine coelesti fuerunt diremti. Cùm è Pyrenaeis montibus per Illyricam regionem iter faceret, & in Libyam peruenisset, Antaeum Terrae filium obuium habuit, admirandae proceritatis: qui ad sexaginta & quatuor cubitorum longitudinem accederet, in omnes peregrinos inhumanum, quos secum luctari cogebat, & suf focabat. Hic cùm Herculem ad luctam prouocasset, ab eo penè extinctus ter prosternitur. At erat ea virtute, vt quoties Terram matrem attingeret, toties fortior resurgeret. Quod sentiens Hercules, sublimem à terra tamdiu sustinuit, quandiu spiraret, donec expirauit. È Libya in Aegyptum profectus, Busirim Neptuni & Lysianassae vel Libyes filium inuenit, qui aduenas Neptuno patri, vel Ioui immolaret. Cùm easdem insidias Herculi parasset, Busirim, Amphidamante̅ F. & Chalben, praeconem arae illius impurae occidit. Per Arabiam iter faciens, Emathionem Tithoni filium, violentum hominem in omnes peregrinos, obtruncauit. Natalis Comes libro 7. cap. 1. Mythologiae. Melampygus Graecis significat eum, qui nigro sit podice: quo quidem cognomento notatus est Hercvles, quòd eam corporis partem, non Lydorum more vulsam, neque candidam, quemadmodum effeminati solent, sed nigris pilis hirsutam ac syluosam haberet. Nam Graeci, quemadmodum molles & imbelles, fractos???ue delicijs, [Greek words] appellant: itidem è diuerso fortes ac strenuos [Greek words] vocare consueuerunt, vt auctor est Lycophronis interpres. Idem ostendit paroemiam ad hunc quoque modum efferri: [Greek words] id est, Nondum in Melampygum incidisti. Duo quidam fratres erant sceleratissimi, Passalvs & Achemon, siue Achmon. Hos mater, nomine Semnonis, vbi videret atrocia facinora patrantes, iussit cauere ne quando in Melampygum inciderent. Euenit deinde, vt Hercules aliquando sub arbore quadam dormiret, armis in eandem reclinatis. Accesserunt Cercopes siue Perperi fratres (vtruraq; enim scriptu̅ inuenitur) & Herculem dormientem ipsius armis aggredi tentarunt. Ille protinus sensit insidias, & correptos ac vinctos de claua à tergo suspendit léporum ritu, atque ad eum modum gestabat. Illi pendentes capitibus deorsum demissis, cùm Herculis posticum nigris pilis horridum atque hispidum viderent, materni moniti memores, super hac re inter sese confabulabantur. Quod simul audisset Hercules, hoc cognomine delectatus, & in risum effusus, eos vinculis solutos dimisit. Notat hanc histotiam Plutarch. in libello de Discrimine amici & adulatoris, cùm ait Herculem Cercopibus fuisse delectatum. Meminit & Herodotus in septimo, de loco dicto lapide Melampygo, & Cercopu̅ sede. Erasm. in Adagijs. Thesevm iampridem virtutis clàm gloria incenderat Hercualis, eum???ue faciebat plurimi, & promtissimè aures praebebat: qualis esset ille, commemorantib. praecipuè his, qui viderant eum, & eius factis distis interfuerant, ita vt noctu quoque in somnis gesta eius illi occurrere̅t, & interdiu concitaret aemulatio, praesertim cùm genere essent propinqui, ex consobrinis nati. Quippe erat Pithei, Aethra filia, Alcmena Lysidices: Lysidice & Pitheus ex Hippodamia & Pelope germani. Itaque Troezene relicta, vbi ab auo Pitheo educatus fuerat, Athenas ad Aegeum patrem terrestri itinere profectus, primùm in finibus Epidauri Periphetem (Suidas Periphanem vocat) qui pro armis vtebatur claua, ideo???; Corynetes, id est, clauatus appellabatur, apprehendentem ipsum & vetantem progredi, congressus cum eo, interfecit. Oblectatus claua cepit cam pro armis, qua deinceps est vsus, vt pelle leonis Hercules. In Isthmo Sinin Pityocamptem (sic dictum, quòd duas flectens pinus, atque vtriq; alligato hominis brachio, sursum dimittens, dilaceraret) quo modo multos ille peremerat, eodem eum sustulit: non meditatus neq; affuetus, sed virtutem demonstrans cuiuis arti & exercitationi excellere. Erat Sinidi excellentissimae formae & staturae filia, Perigune nomine, hanc peremto Theseus patre fugientem circumquaque requirebat. Ea in locum secesserat frequentibus virgultis, multa???; stoebe & asparagis obsitum. Haec illa admodum simpliciter & pueriliter precans velut sentientia, vota cum iureiurando nuncupauit, si seruassent & texissent se, nunquam laesuram se ea, nec crematuram. Qam cùm alta voce appellaret Theseus, fidem???; daret, egregiam se eius gesturum curam, neque re vlla violaturum: prodijt, atq; Thesei complexu edidit Melanippum, Ea pòst Deioni Euryti Oechaliensis filio, Theseo elocante, nupsit. Melanippo Thesei genitus Toxus, Ornyti socius deducendae in Cariam coloniae fuit, vnd originem ducunt Toxides. Hinc solenne Toxidibus est, neq; spinam asparagi, neq; stoeben comburere: sed honorare haec & venerati. Crommyonia sus, quam Phaeam cognomine dicebant, fera erat non contemnenda, sed pugnax, & haud quaquam promta superatu. Hanc obiter, ne omnia videretur necessitate agere, exceptam occîdit: existimans iuxtà decere fortem virum, homines improbos vt ad vindicandum se aggrediatur, & feras generosas pugna lacessat, & cum ijs de pugnet. Sunt, Phaeam qui mulierem latronem fuisse atrocem & lasciuam referant, quae ibidem habitabat in Croramyone, Suem appellatam ex moribus & vita, quae sit inde à Theseo trucidata. Scironem pro finibus Megaricis sustulit, praecipitauit???ue de saxo, quae ab eo saxa Scironia dicuntur. Hic latrocinatione vtebatur in viatores: &, vt alij aiunt, ex impotente improbitate pedes porrigebat peregrinis iussis eos abluere, mox impelle ??? hos calcibus & deturbabat in pelagus iuxta Chelonem. Eleusine iuxta Cerryona Arcadem lucta victum oppressit: paulum???; progressus Hermione, Damastem, Procrustem dictum, aggressus est, in eo loco Atticae, qui dicitur Curdalus, habitantem. Hic viatores cogebat super lectum aliquem ascendere: quòd si longiores erant, parte supereminente amputabantur: qui breuiores, pedibus distendebantur. À qua re Procrustes cognominatus est. Plut, in The seo, & Diodorus lib. 4. c. 5. Callisthenes in nauigatione, & Hecataeus de Hyperboreis, narrant duos colles fuisse in Phrygia, qui aures Asini vocarentur, super quibus munitissima oppida condita fuerunt, è quibus latrones complures viatores & peregrinos adoriebantur. His locis cùm arma Midas rex Phrygiae intulisset, ac oppidis per vim potitus fuisset: obtruncatis latronibus, dictus est fabulosè aures asini habere. Natalis Comes Mythologiae lib. 9. capite 15. Chimerae fabulam à Bellerophonte interfectae quidam ad latrones transferunt. Vide Titulum, Belluarum domitores. Oblati nonnulli Laconibvs in itinere dixeru̅t: Bona vestra [2130] fortuna modò hine dilapfi sunt latrones. Illi, Mimimè verò, inquiunt, sed illorum, qui non inciderunt in nos. Plutarchus in Lacon. Post bellum Mithridaticum & Syllana tempora Cilices piratae cùm longè late???; omnia infestarent, vt nihil vspiam toto mari ab illorum latrocinio Romanis tutum esset ampliùs: missus est aduersus eos P. Servilivs proconsul, qui Isauros, & aliquot alias eorum vrbes expugnauit. Quo digresso, ipsi validiores insurrexerunt, & ad Caietam vsq; Misenum & Ostiam cum magno Romanorum terrore & dedecore praedabundi peruenêre. Gabinius rogationem tulit ad populum, vt maris imperium Cn. Pompeio demandaretur, quàm longè late???ue patet à Gaditano freto ad Syriam & Pamphyliam, & rursus ab Aegypto Libya???ue ad Hellespontum: ipse???ue ad piraticum bellum conficiendum, quindecim sibi ex senatorio ordine viros legeret, quibus suo arbitrio legatorum nomine vteretur: sumeret???ue sibi tantum pecuniae ex aerario, quantum ad alendam classem satis videretur, vt par eidem potestas esset habendi delectus, & commeatus ad bellum expediendi. Eam rogationem cupidè plebs complexa est: offendit tamen optimum quemque tam insolens imperium, potestas???ue nulli ad id tempus concessa, vt ne à Pisone quidem consule Pompeium tacitum tulisse ferant, per Romuli gradus eundem exitum habiturum. Quae vox effecit, vt parum abfuerit, quin consul sit pro contione multitudinis incursu discerptus. Catulus mitiore via ingressus, parcendum Pompeio censebat, nec vnum tot periculis onerandum: dandum itaque illi collegam, cum quo bellum partiretur. Quae Catuli vox tanto fremitu & indignatione est à populo excepta, vt coruus supernè volans, clamore perculsus, in mediam concionem delapsus dicatur. Pompeius interim incredibili celeritate vsus, classem & commeatum, omnium spe celeriùs comparat. Populi, Dynastae, reges, Rom. nominis socij, auxilia, pecunias, commeatum ad id bellum misêre. Instructae itaque naues CCLXX. numero peditum, equitum???ue: & nequà hostibus patéret effugium, Pompeius legatis partitus est prouinciam. Appianus ne pugnatum quidem scribit, sed Pompeij fama territis hostibus, continuò deditionem fieri contigisse. Dedita sunt ad viginti millia hominum, piraticae naues captae ter centum sex, vt idem auctorprodidit. Plinius multò maiorem numerum posuit. Pompeius proedonum turbam procul mari ablegatam, partim Solis vrbe per id tempus propemodum à Tygrane in solitudinem redacta, partim Dymis Achaeorum oppido collocauit. Solensium vrbs à noua huiusmodi colonia, Pompeiopolis est appellata. Trium igitur aut quatuor, vt quidam tradunt, mensium spacio, difficillimum alioqui bellum, dubium maiore ducis virtute, an felicitate est confectum. Sab. lib. 4. En. 6. Herodes Antipatri F. contra latrones in speluncis degentes duxit militem. Erant autem speluncae sitae in praeruptis montibus, angustis tramitibus accessibiles, & acutis cinctae rupibus. In harum cauernis illi habitabant familijs. Rex autem arcas in hunc vsum compactas de vertice montis per machinas demittebat catenis ferreis. Hae arcae completae erant militibus hastas falcatas habentibus, ad attrahendos repugnantes, & deturbandos per praeceps. Haec tamen arcarum demissio periculosa erat, propter immensam altitudinem: & in speluncis non deerant victui necessaria. Vt verò demissae sunt arcae ad earum ostia, & nemo prae metu audebat progredi: quidam scutatus accinctus gladio, manu vtraque apprehensa catena, qua arca sustinebatur, demisit se intra fauces. Mox ad quandam cauernam accedens, primùm iaculis multos intus confecit: deinde resistere conatos falcata hasta attractos dabat in praeceps: tandem penitus reconditos inuadens, iugulauit multos, ac tum demùm in arcam se recepit. caeteros eiulatum audientes pauor corripuit & salutis desperatio. Sequenti die vsi sunt eodem oppugnationis genere, magis etiam ex arcis exeundo & pugnando in foribus, & subiecto igne antra incendendo. Hoc???; modo omnes speluncae expugnatae fuerunt. Iosephus lib. 14. c. 27. Arngrimus pugil Sueticus sustulit ex Osura Frothonis III. Danorum regis bellicosissimi F. duodecim filios, Bra̅der, Biarbi, Brodder, Hiarra̅di, Ta̅der, Tiruingar, duos Haddingos, Hiorthuar, Hiarthuuar, Rani, Angantir. Hi ab adolesce̅tia piraticae dediti, vno nauigio in Sampso insulam vecti, cùm duas naues Hialmeri atq; Aruaroddi piratarum reperissent, remiges interfecerunt: sed an gubernatores oppressissent dubij, ex numero remorum & caesoru̅ eos abesse cognouerunt. Quippe Hialmerus atq; Aruaroddus, quorum nauigia tempestas lacerauerat, gubernaculi excide̅di gratia nemus ingressi, cùm illud humeris impositu̅ socioru̅ cladis ignari ferre̅t, ab Osurae filijs lacessiti, duo cum plurib. ferro decernere coacti sunt. Caeso Hialmero, Arvarodvs informem adhuc gubernaculi tru̅cum incredibili libratum nisu tanta vi hostium adegit corporibus, vt duodecim vnico eius impulsu contusos eliserit. Saxo libro 5. Fratres XII. Noruegi latrocinio insignes, intra insulam rapidissimo ambitam fluuio praealtu̅ moliti vallum, terrestrem in plano munitionem extenderant: cuius receptaculo freti, crebra vicinos irruptione lacessebant. Excedentes enim insula, continentem extructo ponte petere co̅sueuerant: quem portae munitionis annexum ita moderari solebant, vt quafi volubili aliquo cardine circumuectus, modò trans flumen iter sterneret, modò occulto restiu̅ ductu supernè retractus ianuae deseruiret. Fuêre autem iuuenes hi giganteis trophaeis celebres, spolijs locupletes. Quoru̅dam ex ipsis nomina reliqua sunt: Gerbiorn, Gunbiorn, Armbiorn, Ste̅biorn, Esbiorn, Thorbiorn, & Biorn. Hic equum habuisse traditur miro robore & velocitate, adeò vt, caeteris amnem traijcere nequeuntibus, hic solus obstrepentem indefessus vorticem superaret. Cuius aquae lapsus tam praecipiti cursu deferebatur, vt animalia natantia ???uis abriperet. Canem quoq; ferocissimam habebat, quae saepiùs bissenos sola viros oppressit. Offoti gigantis armentorum custos olim. Fridlevvs Frothonis III. Danorum regis P. antequa̅ patri in regno succederet, exercitu contra eos ducto intra munimentum compulit, & equum Biornonis cepit. Ea nocte intempesta solus per fluuium vectus, in latronu̅ munimentum penetrauit, ponte???; demisso exercitum introduxit, latrones occidit, soli Biornoni pepercit, forti & fideli opera eiusde̅ saepiùs deinceps vsus. Saxo lib. 6. Olo Noruegus, Siuari Noruegiorum regis F. qui pòst in regno Daniae Haraldo auunculo successit, cùm accepisset Gunnonem Thelemarchiae ducem cum filio Grimone nemus Ethascog per latrocinium obsidere, cum cane & equo parabilem à patre armaturam deposcit, & syluam ingressus, hominis vestigia niui altiùs impressa sequitur. Ibi Tokonem seruum Gunnonis ferro opprimere deforme existimans, apprehensum, artuatim???ue co̅fractum, tecto, quo praeceps excesserat, transuersum iniecit. Qua ignominia Gunno ac Grimo ocyùs incitati, diuersis elapsi posticis pariter in Olonem cum contemtu aetatis eius ac virium ruunt. Sed ab eo vulnerati, dum genibus innixi, Olonem perdere cona̅tur eorum: ille alterum ferro, alterum cane confecit. Saxo lib. 7. & Cranzius lib. 2. Daniae, cap. 12. Sueonum rex Gotarus alteram Omundi regis Danorum demortui filiam amore complexus, Ebboni cuidam Sibbonis filio postulandae virginis gratia negotium dedit. Is gratum de puellae consensu nuncium retulit. Iam???ue nihil voto praeter nuptias deerat: quas Gotarus apud alienos agere metuens, per Ebbonem, quo priùs vsus fuerat, sponsam fibi transmitti curat. Is quum parua admodum familia comitatus Hallandiam praeteriret, in vico quodam pernoctauit, in quo duorum fratrum habitationes medius amnis secreuerat, eos, quos hospitaliter recepissent, nocte iugulare solitos. Trabem enim oblongam, ferro munitam, in excelsa domus parte suspenderant, quam nocturno tempore subductis nexibus demittentes, infernè cubantium capita desecare solebant. Ebbo iuxta caminum extructo foco, impendentem capitibus machinam conspiciens, socios simulato somno corpora transponere iussit, praefatus perquam salutarem eis loci variationem existere. Quidam spretis monitis immoti, vt cuique iacendi locus obuenerat, cubauerunt. Intempesta nocte ab infidiarum ministris pendula machina magna vi solo adacta, subiectos exitio tradidit. Mox illato lumine, Ebbonem superstitem pugna adorti, ab eo occiduntur. Ebbo, socijs amissis, ad suos redit. Gotarus id Syuardi instinctu factum iudicans, vindictam armis persecutus est. Syuardus victus: soror ab hostibus capta: Dania vectigalis facta. Saxo lib. 8. Ioannes Henrici VII. Caesaris F. regno Boëmiae potius, eiecto Henrico Carinthio tyranno, cùm in Boëmia tanta vis latronum inoleuisset, vt numeroso equitatu peditatu???ue non itinera solùm ad excipiendos quoscunque viatores complerent, sed loca praeterea tenerent validis praesidijs firmata, ex quib. aperta vi agros etiam & vicos incursabant, omnia illorum latibula perluatrauit, inde???ue per milites extractos, igne, caede, laqueo puniuit, dirutis simul vsq; ad solum latebris. Alteram subinde expeditionem in Morauiam suscepit. Itaq; arx Iani à Boskouice, quam Vngersperg cognominabant, expugnata, & euersa est. Drahotusa item & Deblina, ad quam nullus machinis, sed tantùm cuniculis patebat aditus, cum Friderico possessore intercepta: ipsi, quia serùs deditionem fecerat, caput gladio ademtum. Hoc modo non hominum tantùm saluti & securitati, sed agrorum insuper vinearum???ue culturae prospectum. Dubrauius lib. 20. Alexander Scotorum rex, Fers, id est fortis, ob singularem in latronib. compescendis virtutem cognominatus est. Principio regni eius Moraui & Rossi videntes eum inter aras ac sacella versari parentum more, rati ignauum & tardum ad corrigenda peccata fore, cum magna audacia rapinas exercuêre, eo???ue tandem cupiditas ea euasit, vt velut rabidi nulli mortalium parcerent, caedes???; promiscuas facerent, non feminarum modò & puerorum, sed infantum quoque. Alexan [2131] der duces tumultuum capite multauit. Redeunti verò per Merniam, mulier quaedam flens ad genua accidit, dictitans maritum suum ac filium, quòd illum ob debitum coram iudice conuenissent, à comite Merniae filio caesos. Alexander repentè equo desilijt, nec in equum priùs ascendit, quàm flagitij auctorem in furca suspe̅sum vidisset. Mox Gouream castellum, ab Edgaro fratre aedificari nuper ceptum, perficere constituit, ad latronum receptacula destruenda. Dum operi incentus esset, latrones quidam in Alexandrum conspirant, ac corrupto muneribus promissis???ue cubiculario regio, per noctem clàm in castellum per cloacam intromissi, regem somno vt arbitrabantur oppressum adoriuntur. Is sumto protinùs ense, lecto euolat, ac cubicularium inprimis, & sex alios, qui in cubiculum iam penetrarant, occidit. Reliquiterriti, ne à tergo opprimerentur, fuga sibi consulere nitebantur: sed ab excitis tumultu famulis capti, coniurationem prodidêre. H. Boëth. lib. 12. Anno Domini 1063. in Palaestinam profecti sunt religionis causa Sigfridus archimysta Moguntinus, Gulielmus Traiecte̅sis, Otho Ratisbonensis, Gvnthervs Bambergensis Episcopi: Fridericus Damasiae, Eckardus à Scheuren, Orthulfus ab Hohenuart Dynastae, & alij complures Boiorum proceres. Sauum amnem transgressi multa à latrunculis perpessi sunt. À Byzantio Caesaream Galilaeae Calendas Aprilis, quarto die ante Pascha, duûm itinere dierum ab Hierosolymis, peruenerunt. Postero die Capharsalam vicum intrant, ibi Arabes adsunt. Traiectensis Episcopus semiuiuus & nudus spoliatus relinquitur. Reliqui tres Episcopi Basilicam duas???ue turres occupantes, eas summa vi defendunt. Hostes tandem celeberrimo Paschatis die pacem venalem offeru̅t, octo???; Arabum principes in turrim admittuntur, qui de precio paciscantur. Ibi hostium primarius linteum, quo caput in modum coronae alligarat, collo Guntheri Episcopi, quem principem esse rebatur, innectit: En, inquit, te solo capto, caeteros omnes in potestate habeo, & simul ac iussero, ab arbore cum comitibus pendebis. Guntherus, vbi hoc per interpretem intellexit, pugnum in faciem minantis impingit, ac humi vno ictu hominem sternit: deinde socios cohortatus, caeteros septem Arabes captos nudatos???ue armis, duriter vinculis constrinxit, telis???ue saeuientium popularium opposuit. Arabes eo die socijs parcentes manus abstinent. Postidie Ramulae praeses, quem rex Aegypti vrbi praefecerat, audito periculo Germanorum, ne vectigalia in posterum, si alij horum periculo deterriti, Palaestinam inuisere vererentur, imminuerentur: ad liberandum eos cum magno equitum numero properat. Arabes ad eius aduentum diffugiunt. Germanos autem Aegyptius praefectus incolumes Hierosolymam deduxit. Inde conductis nauibus in Europam nauigarunt. Sighardus & octo redierunt: caeteri interierunt. Auentinus libro 5. Annalium Boiorum. Anno 1505. ob nonnullos mare Aegaeum atq; Ionium, demùm etiam Adriaticum nauigantibus infestum reddentes piratas, Senatus Venetvs quamplurimas triremes non vno tempore armandas curauit: à quib. capti aliquot, latrociniorum poenas dederunt. Bembus lib. 7. Hist. Ven. Duo piratar fratres, qui Tetuanum incolebant, duabus longis nauibus quatuor iam annis Gaditanum fretum, & oram, quae extra fretum in Austrum inflectitur, infestam red diderant. Septae praeerat Gomecivs Syluius Vasconcelius. Vnus ex piratis inter insulas obiectas occultari voluit, vt inde in naues aliquot imparatas inuaderet. Frater interim mare speculabatur, vt fratrem cùm opus esset admoneret. Hoc cùm praefectus per speculatores exploratum habuisset, duas confestim celoces instruxit: vni Andream Vasconcelium, alteri Michaëlem Syluium praefecit. ambo erant illius filij. Michaëli iuniori praecepit, vt prior in hostes incurreret. Dum verò vterq; se supra modum dicto parentis audientem praebet, ambo à parentis consilio deflexerunt. Iunior enim tanta celeritate celocem incitari praecepit, vt grandiorem natu fratrem minimè expecta̅dum arbitraretur: grandior aute̅ frater lentiùs, quàm res postulabat, celocem remis impelli faciebat. Itaq; Michaël Syluius in hostium nauem magno animo inuasit. At hostes, cùm essent numero plures, & ex maiore naue cum minore decertarent, in celocem insiliunt: fit atrox praelium. Lusitani tandem metu perturbati, sese in sentinam celocis abdunt. Gomecius cum certo equitum numero per oram, vt congressum cerneret, discurrebat. Cùm verò celocem ab hostibus occupari conspiceret, alterum filium clamoribus & signis admonuit, vt fratri confestim opem afferret. Sed antequam is adueniret, Syluius hostes è celoce armis expulerat, & se ab hostili naue retinaculis sublatis disiunxerat. Deinde eos, qui se occultarant, increpitos, è latibulis eduxit, & à metu refecit. Tum rursus in hostes inuasit. Nauibus autem arctissimè colligatis, intermissa pugna recruduit. Celocis magister hasta confossus occubuit: Petrus Vieira grauiter sauciatus decidit. Quatuor hostes deinde in celocis proram repentè desiliunt. Syluius hastam in eos magna vi coniecit, & vnum ex piratis fratribus natu maximum occidit. Deinde alia hasta in tres illos, qui adhuc celocis proram tenebant, è celoce praecipites e???ecit, & rursus se ab hostili naue seiunxit. Tum in puppim excurrit, & de magistro quaesiuit, quid faciendum censeret. Ignorabat enim magistrum esse extinctum. Iacebat Vieira concisus vulneribus, & ilia ventre discisso se effuderant: & tamen Syluius vt iunior natu maiorem, & in bellis exercitum, interrogauit, Quid optimum factu uidicaret. At ille: Abi, inquit, & eos, qui se rursus abdiderunt, è latibulis expelle, & remorum vehementi concitatione te, quando solus relictus es, ab imminente clade subtrahe. Is continuò rursus homines metu turpiter exanimatos è tenebris eduxit. At hostes cùm cernerent alios interemtos, alios verò timore necis occultatos, alios postremò vulneribus impeditos, in celocem impetum fecerunt. Interim Andreas Vasconcelius apparuit. Hoste cùm essent pugnando defessi, & ducem amisissent, retrò ceeserunt. At Syluius Vieiram rursus interrogat, Num hostium nauem insequeretur? Vieira eum admonuit, vt ex alto in terram cursum dirigeret, vt hostilem nauem in vadum compelleret. Is consilio paruit. Hostes exterriti, nauem maxima remorum vi, in aduersum litus impellunt: & cùm in mare desilirent, maxima eorum pars flyctib???s hausta fuit: octo in terram enatarunt, qui cùm in praefectum inciderent, ab illo capti sunt. Itaque antequam Andreas Vasconcelius accederet, iam frater illius iuniorrem totam confecerat. In quò nescio quid magis laudandum sit: virtus ne, qua vel solus, vel cum paucissimis, qui vulneribus debilitati illum sequi minimè potuerunt, tam praesenti animo hostibus ferocissimis repugnauit: an modestia, qua in ea trepidatione nihil fine maiorum consilio moliri voluit. Osorius libro vndecimo rerum Emmanuelis. Ann. 1520. Antonis Azeusdia, nupta Iacobo Soueralio, nauem vnam ex ijs, quas Carauelas appellant, conduxit, vt Tingi Arzilam peteret. Eam duo illius fratres patrueles deduceba̅t. Vni Ióannes Coelius, alteri Arivs Coelius nomen erat. Non multùm progressi fuerant, cùm in eos hostium nauis incurrit. Ex hostibus octo in nauem insiliunt. Coelij cum Antonio Grimaldo piscatore, qui ea etiam naui vehebatur, festinanter accurrunt, & cum hostibus, qui ingressi fuerant, acre certamen ineunt: quatuor interficiunt, quatuor reliquos expellunt. Nautae interim ita cursum dirigunt, vt hostilem rauem post se relinquerent. At hostes, cùm ex ijs, qui pulsi fuerant, intellexissent, solos tres viros esse, qui pugnarent, reliquam turbam esse mulierum, atq; nautarum: nauem suam remis, quantum possunt, impellunt, ferreas manus inijciunt: sedecim armati per proram in nauem ingrediuntur. Duo Coelij fratres eis acri animo repugnant, Grimaldus inermis, cum hasta & gausapina veste, qua complicata finistrum brachium armauerat, cum fratribus animo magno coniungitur. Maior pars hostium cadit, reliqui se rursus in nauem suam recipiunt. Dum hoc geritur, alij hostes per puppim insiliunt, qui à nautis repulsi sunt. Grimaldus focum nauis arripuit, & in hostilem nauem coniecit: & hostibus partim inflam mationem intulit, partim multo cinere conspersis, aspectum ademit. Osorius lib. 12. rerum Emm. erga Bellvas. Ferarvm domitores, victores. In domandis belluis vt Prude̅tia opus est, quae machinis quibusdam nititur (quaru̅ sub Tit. Venatoru̅ exempla quaeda̅ refere̅tur, f. 3662. 3674.) sicetiam Robore tu̅ interno (cuius meritò beic de Domitoribus ferarum agimus) tum externo, quod ad Corporis bona pertinet: & propterea ex Tit. Robustorum quadam exempla huc transferri commodè possunt, f. 383. in Genere. David Isaei F. Bethlehemita, cùm patris pecus pasceret, & leo vnà cum vrso gregem adortus, ouem sustulisset: raptores persecutus, vrsum occidit, ei???ue de faucibus praedam extorsit. Tu̅ leonem in se insurgentem, rostro prehensum caecîdit. Hoc veluti secundo omine vsus, Dei???ue omnipotentis auxilio confisus, Goliathum quoq; Palaestinum gigantem, quamuis pue??? singulari certamine aggredi non dubitauit. Si leonem & vrsum (ad Saulum regem inquiens) Dei ope interfeci, quidni & Palaestinum istum, qui blasphemijs suis Dei grauissimam iram in se suos???; concitat? 1. Reg. 17. Quà Thebis rectà Glisantem iter est, regiunculam videas selectis lapidibus circunseptam: Serpentis caput Thebani vocant. Serpentem sanè, quocunque ille fuerit nomine appellandus, è cauerna lustri sui caput exerentem, gladio à Tiresiavate, cùm forte illuc venisset, percussum tradu̅t, atq; ex eo, loco nomen inditum. Pausanias in Boeoticis. Cyrene nympha Maenas fuit appellata, quòd cum saeuissimis bestijs, ne leone quidem excepto, depugnare non for [2132] midarit. Pindarus Pythiorum hymno 8. Idem attigit in Artemidis hymno Callimachus. Hercvles priscus Aegyptius, Osyridis Aegyptiorum regis polemarchus, cùm homines infestarentur à belluarum multitudine in Aegypto praesertim, cuius nunc quoque regiones desertae sunt, & feris immanibus plenae: huius veluti patriae misertus, feris occisis eam reddidit hominibus colendam: eo???ue beneficio coelestium honore donatus est. Diodorus libro primo, cap. 2. Hercvli Iouis & Alcmenae F. nuper nato, à Ioue, Iunonis nouercae fraude, iniunctum, vt Eurystheo paulò antè nato, Argiuorum regi futuro paréret, & duodecim certaminibus confectis, immortalis fieret. Iuno sub mediam nostem duos ferocissimos angues immisit, à quibus ictus nemine praescio interiret. Sed Hercules dicitur ambabus manibus illos compressos elisisse. Ouidius in Deianira. Apollodorus tamen libro 2. iam octo menses natum Herculem hoc defignasse memorat. At Pherecydes ab Amphitryone immissos tradidit, vt experiretur, vter esset Iouis filius: Iphiclum territum cum eiulatu aufugisse, Herculem illos suffocasse. Venit pòst circa XVI. aetatis annum ad Eurystheum, qui primum laborem leonis Nemaei conficiendi ei imposuit. Versabatur is maximè inter Mycenas ac Nemaeam syluam, circa montem quem à casu Tritonem dixerunt. Huius in radicibus aderat spelunca, ad quam diuertebat bellua. Hercules cùm ad locum accessisset, fugientem in speluncam insecutus feram, altero aditus ore obturato, manibus leonem comprehensum suffocauit. Detractam pellem nullis ictibus vulnerabilem corpori tegumentum ad futura pericula circumdedit, vt testatur Euripides in Hercule insano. Mansit postea consuetudo, vt heroës pellibus pro scutis vterentur. Sic Theseus, Ancaeus, qui fuit cum Argonautis, Argus, & alij complures, vt est apud Apollonium. Fuerunt autem tres leones ab Hercule superati, Heliconius, Lesbius, Nemaeus. Secundum ei certamen fuit cum Hydra Lernaea, in Argiui agri palude sub platano ad fontem Amymones excubante. Capita illa C, secundùm Diodorum. Alcaeus L, Simonides X L, Naucrates Erythraeus septem, Zenodotus Ephesus nouem, Heraclides Ponticus quinquaginta habuisse tradidit. Quoties vnum eorum caedebatur, reliquorum numerus duplicabatur continuò, nisi quis collithyrsum igni statim exussisset. Itaquè cùm pars amputata validior redderetur, Iolaum aurigam suum monuit, vt euestigiò incisam ceruicem face lignea, ne efflueret sanguis, inureret. Hoc pacto superata bellua, sagittas suas eius sanguine tinxit, quo illarum vulnus mortiferum redderetur. Cùm ingens cancer hydrae opem tulisset, cùm Hercules conculcauit. Et quia accensos torres Iolaus ad Herculem attulit, crediderunt quidam hunc laborem, quia adiutus fuisset ab Iolao, non fuisse inter duodecim ab Eurystheo receptum. Tertius labor, vt aprum Erymanthium Arcadiae vastantem agros viuum afferret. Phocidis ager vniuersus ob iram Dianae, quia Oeneus illam meritis victimarum honoribus priuarat, ab apro insignis magnitudinis vastabatur, qui in Erymantho monte Arcadiae natus fuerat. Eum Hercules vinstum ad Eurystheum viuum portauit, cùm illum è quodam fruticeto propter altam niuem defessum extraxisset. Quartò mandatum Herculi, vt aureis cornibus ceruam velocitate eximiam Dianae sacram, in Maenalo monte habitantem, Mycenas captam adduceret. Sed cùm neque occidere illam Hercules, vt Dianae sacram, neque vulnerare vellet, annum totum currendo est insecutus. Illa denique fessa in montem Artemisium confugit, & ad Ladonem amnem iamiam tranatura capta est, & Mycenas super humero deportata. Aiunt Eurystheum virtute Herculis perculsum, dolium aeneum sibi ad latibulum comparasse, neque in vrbem Herculem admisisse, omnia monstra ante portam ciuitatis exponi iussisse, per Copreum praeconem omnia illa formidabilia imperasse. Dianae Taygetae ceruam postea ab Hercule consecratam aiunt. Cùm iuxa Stymphalum Arcadiae lacum, apud quem Iuno educata fuit, & celebre Dianae templum, aues essent, quae humanis carnibus vescerentur, ad has cadendas, quintò iussus accessit. Fuerunt, qui dixerint Stymphalidas vocatas aues, non à Stymphalo lacu, vel fluuio, vel palude Arcadiae Stymphali, sed ab Heroë quodam Stymphalo, cuius & ipsius vxoris Auis vocatae, filiae fuerint, vt sensit Mnaseas. Has occidit Hercules, quòd ipsum hospitio non accepissent, acceptis tamen Molionibus. Alij & aues has fuisse memorant, & non sagittis caesas, sed crepitaculorum aeneorum à Pallade acceptorum tinnitu ab Hercule abactas, in Aretiam insulam ex Arcadia conuolasse, vt sensit Pisander Camirensis, & Seleucus in Miscellaneis, & Charon Lampsacenus. Has etiam Ploidas vocarunt, vt ait Apollon. libro secundo Argonaut. Crotalum illud, quo Stymphalides exterruit, à Vulcano factum, Pallas Herculi concessit. Sexto loco in Herculis contemptum praecepit Eurystheus, vt cortem Augiae regis Elidis nemine iuuante purgaret. Haec permultos annos contractis sordibus fimo???ue repleta erat. Is Pignione flumine superinducto. cursu eius cortem pugnauit, vna die opere perfecto. Mox cùm Augeas pro purgato stabulo se mercedem daturum negasset, ab Hercule sagittis conficitur: filius???ue Pyleus, qui Dulichium profugerat, quoniam iniquum esse facinus patris dixerat, in regnum restituitur. Fuit autem Augeas Solis filius, (vt alij putarunt, Neptuni, vel Phorbantis & Hirmines, vel Nyctei, vel Epochi) è cuius oculis radij solaribus similes effluere dicebantur. Eo caeso Hercules è spolijs Elidis certamina Ioui Olympico instituit, quae Olympica appellauit: quae quinquagesimo quoque anno agebantur. ipse???ue prior volentes omnes ad certamen prouocauit. Verùm neque hunc laborem Eurystheus inter duodecim recepit, quia spe mercedis illum obiuisset. Suscepit deinde onus septimum tauri ex Creta, quem Pasiphaë amabat, deducendi. Cùm Minos toti mari, quod Graeciam alluit, imperaret, nihilo maiorem honorem Neptuno, quàm dijs caeteris impartiuit. Quamobrem iratus Neptunus taurum ignem efflantem naribus, Cretae immisit. Fuerunt qui dixerint, Minoëm vouisse quod primum sibi obtigisset. At hunc taurum in sua armenta setuasse. Quare Neiptunus illi furorem immisit, vt omnia deuastaret. Alij dixeru̅t hunc taurum per fraudem Minois in Atticum solum fuisse deportatum, qui multos Athenienses conculcarit, atque inter caeteros Androgeum, Minois filium. Quem cùm ille per infidias obtruncatum putasset, comparata classe bellum Atheniensibus intulit. Hic taurus vt ductus fuit ad Eurysthenm, vt qui esset sacer, ab Hercule dimissus, Marathonium agrum rursus vexauit: eum???ue dicunt Dianae Marathoniae fuisse postea à Theseo mactatum. Apollodorus verò putauit fuisse taurum, qui trans mare portauit Europam. Labor deinceps octauus est ei iniunctus, Diomedis Thracis equos addacendi. Erant equorum praesepia ob equoram feritatem aerea: ferreis catenis equi viribus praeualidi vinciebantur. Alebantur in Tyrida oppido hospitum eò diuertentium carnibus. Hos cupiens Hercules abducere, primò Diomedem cepit, dedit???ue suo exemplo equis comedendum. Mansuetiores deinde factos, ad se???; ad ductos Eurystheus Iunoni sacrauit. Quorum genus vsque ad Macedonem Alexandrum permansit. Alij ab Hercule trucidatos, alij ad Olympum montem in pascua ductos à feris laniatos volunt. Imperauit Herculi nono loco Earystheus, vt Hippolytae Amazonum reginae baltheum pulcerrimum ad se afferret, quem Admetae filiae largiretur. Eum tamen nonnulli non Hippolytae, sed Diilycae esse maluerunt: at Ibycus filiae Briarei. Hercules cùm vna naui ad Amazonas traiecisset, Mygdonem & Amycum fratres iter impedire conantes in Bebrycia obtruncauit. Themiscyram appellens, Amazonibus debellatis baltheum abstulit, Hippolytam Theseo expeditionis socio concessit. Decimus deinceps labor ab Eurystheo Herculi iniunctus, vt Geryonis boues, qui in Iberia loca versus Oceanum sita pascebantur, ad se deduceret. Vulgata erat per orbem fama Chrysaorum (hoc enim è diuitijs nomen traxerat) qui vniuersae Iberiae imperaret, tres habere propugnatores silios, tum robore corporis, tum armis egregios: exercitum praeterea cuique fortissimorum militum esse. Hinc dictus Geryon Chrysaori & Callirrhoës filius triplex corpus habuisse, canem Orthrum duorum capitum in Erythea, septem capitum draconem ex Typhone & Echidna genitum, qui boues custo diret: suae crudelitatis ministrum Eurytionem. Hercules exercitum in Creta coëgit: mox peragrata maiori Libyae parte, ad Oceanum, qui est ad Gades, peruenit: ibi???ue ab vtraque continentis parte columnis positis, in Iberiam cùm exercitu transijt, Chrylaori???; filios tribus magnis exercitibus fidentes, singulari prouocatione sustulit, boues???ue in patriam abduxit. Duas columnas erexit, tanquam suorum laborum terminos: quarum alteram Abinam, alteram Alyben vocauit. De loco non satis conuenit inter scriptores. Dicaearchus, Eratosthenes, Polybius & Graecorum scriptorum complures ad Euripi angustias erectas dixerunt: Hispani verò & Aphricae gentes apud Gades esse putarunt, teste Dionysio de situ orbis. Boues per mare Ionium ad Eurystheum Mycenas deducti. Eos omnes ille Iunoni immolauit. Fabulantur Herculem post ductos ad Tartessum boues poculum suum Soli reddidisse. Nam cùm ad boues contenderet, Solis radijs nimiùm calefactus, arcum vel in ipsum Solem intendit. Sol eius vires & animi magnitudinem admiratus, auream poculum illi donauit, quo Oceanum ad boues capiendos traiecit. Iussit eum deinceps Eurystheus inferos adire, & canem Cerberum adducere, quinquaginta habentem capita, tria canina, reliqua draconis. Hercules initiatus Eleusinijs mysterijs, quibus praeerat Musaeus Orphei F. sacrificijs ritè peractis in Taenato promontorio, antrum subiuit, traiecto???ue Acheronte, Theseum super saxo sedentem & Pirithoum inuenit. Sed quia spontè & consultò Pirithous eò accesserat, illum ibi reliquit: Theseum, quia necessitate coactus fuerat, liberauit. Tum Menoecium Ceuthonymi filium inferorum bubulcu̅, quia capturo Cerberum repugnaret, Iuctando ita constrinxit, vt omnia eius ossa confregerit. Proserpina eum veluti fratrem suscepit. [2133] Cerberus in limine inferorum, viso Hercule ad solium regis inferorum confugit. Eum pelle leonis & thorace tantum munitus Hercules cepit, quamuis nullum esset eius morsus remedium, cùm subita vis veneni vel in ossa continuò penetraret. Fabulantur Herculem, antequam ad inferos descendert, ad Oetam accessisse, atque ex fonte bibisse. Ob cuius vim cùm omnium praeteritorum malorum esset oblitus, fontem illum Lathiu̅ nominauit, vt ait in rebus Aetolis Demophantus. Tradunt eundem ad inferos desce̅dentem in ripa fluminis Acherontis albam populum inuenisse, atque ex ea coronam sibi fecisse, vt testatur Olympionicus in libro de Plantis, cuius pars foliorum exterior ob inferorum locorum caliginem facta est nigra. Mansit postea inde consuetudo, vt sacra arbor Herculi putaretur, & in sacrificijs Herculis coronarentur sacrificantes ramis populeis: &, vt scripsit enarrator Theocriti, praemia etiam victoribus certaminum in coronas parabantur rami populei. Cerberum igitur per Troezenem ad Eurystheum deduxit: Euphorion & Herodotus per Heracleam, quam Acherusiam vocant. Cùm primùm lucem sensisset, vomuit: & ex eo vomitu natum fuit aconitum. Dicunt Eurysthei iussu Cerberum statim fuisse ad inferos reductum. Pausanias in Laconicis inquit: Hercules è Taenaro Laconiae promontorio Cerberum fingitur extraxisse: cùm tamen eo in loco praeter Psamathus in ipso monte templum, speluncae persimile, nulla specus, nedum meatus subter terram vllus conspiciatur. Hecataeus Milesius in ea cauerna immanem serpentem lustra habuisse scribit, & propter virulentiam inferorum canem appellatum, & ab Hercule ad Eurystheum pertractum, fabulae locum dedisse. Homerus primus Ditis canem, posteriores & Cerberum & tricipitem fecerunt. Vltimus ei labor indictus, Hesperidum aurea mala afferendi. Asserunt quidam, in Libya in Hesperidum hortis mala aurea à terribili dracone asseruari. Alij [Greek words], hoc est, pecudum greges exquisita pulcritudine Hesperides habuisse: quae ob decorem à poëtis aureae dictae sint, quemadmodum & Venerem ob egregiam formam auream appellant. Nonnulli eas pecudes colore auro simili fuisse volunt: eo???ue hoc appellatas nomine. Draconem verò extitisse pastorum curam: qui vi corporis fortitudinéque praestantes, custoditis gregibus latrocinia prohiberent. Alij tradunt Iunonem, cùm nupsisset, multas pomos, quae aurea mala producerent, Ioui in dotem dedisse, quae apud Hesperidas nymphas à dracone peruigili custodiebantur. Fuerunt Hesperides Hesperi fratris Atlantis siliae, Aegle, Arethusa, Hesperusa: vel vt alijs placuit, Aegle, Erethusa, Vesta, Erythia. Draco natus ex Typhone & Echidna, centum capita habebat, varijs???ue vtebatur vocibus. Eo interemto Hercules aurea mala decerpsit, & ad Eurystheum detulit. Alij maluerunt illum admonitum à Prometheo fuisse, vt Atlantem ad ea pro se mitteret, ac ipse tam dui coelum, dum rediret Atlas, sustineret. Tandem hic monstrorum domitor in Oeta monte sacrificaturus, veste venenata ab vxore Deianira accepta, veneni vi maximis agitatus dóloribus, pyram conscendit, & exustus est. Ossa disparuerunt. Ei tanquam heroi sacra facta. Diod. lib. 4. cap. 3. plurima alia Herculis gesta recenset: sed [Greek words] nomine duodecim tantùm ab Eurystheo imperata connumerantur. Natalis Comes libro septimo Mythologiae, cap. 1. Cùm Hercvles Hesionem Laomedo̅tis filiam ob patris perfidiam, Neptuni ira scopulo alligatam, ceto???ue immani expositam, vellet liberare: fertur aggerem, vt alij malunt, murum repentinum excitasse, atque ad angustias eius aggeris armatus constitisse. Vbi verò cetus accessisset hians, in eius os Hercules irruit. Ibi cùm per triduum fuisset, ceto disrupto exijt omnibus amissis capillis capitis, vt scriptum reliquit Andraetas Tenedius in nauigatione Propontidis. Caeterùm cùm praestantissimos equos ob id beneficium Laomedon Herculi promisisset, neque tamen dedisset: indignatus Hercules regem obtruncauit, Hesionem Telamoni, qui prior murum Troiae conscenderat, largitus est, concessit???ue Hesione, vt quem vellet è captiuis, emeret. Illa fratrem Podarcim emit, qui postea Priamus ea de causa vocatus est. Natalis Comes. Ad Caucaseos montes & Hyperboreos profectus Hercvles, aquilam, Typhonis & Echidnae filiam, quae iecur Promethei vorabat, sagittis transfixit, & Prometheum solutis vinculis oleastri liberauit. Cum Acheloo, qui tauri formam sumserat, in Calydone colluctatus, cornu eius fregit: pro quo redimendo Achelous Amaltheae Harmodij filiae cornu largitus est. Illud Hercules omnibus fructibus refertum Ioui consecrauit. Idem. Hercvlis XII. labores (quos alij innumeros fuisse perhibe̅t) breuiter complexus est Quintus Smyrnaeus his versibus: [Greek words] Hos sic conuertit Ausonius: Prima Cleonaei tolerata aerumna leonis. Proxima, Lernaeam ferro & face contudit hydram. Mox Erymantheum vis tertia perculit aprum. Aeripedis quarto tulit aurea cornua cerui. Stymphalidas pepulit volucres discrimine quinto. Threiciam sexto spoliauit Amazona baltheo. Septima in Augeis stabulis impensa laboris. Octaua expulso numeratur adorea tauro. In Diomedeis victoria nona quadrigis. Geryone extincto decimam dat Iberia palmam. Vndecimo mala Hesperidum distincta triumpho. Cerberus extremi suprema est meta laboris. Tertius ac decimus labor est durissimus: vna Quinquaginta simul vitiauit nocte puellas. De eodem sic scribit Boëthius lib. 4. c. 7. Herculem duri celebrant labores: Ille Centauros domuit superbos, Abstulit saeuo spolium leoni, Fixit & certis volucres sagittis: Poma cernenti rapuit draconi, Aureo laeua grauior metallo, Cerberum extraxit triplici catena: Victor immitem posuisse fertur Pabulum saeuis dominum quadrigis: Hydra combusto perijt veneno: Fronte turbatus Achelous amnis Ora demersit pudibunda ripis: Strauit Antaeum Libycis arenis, Cacus Euandri satiauit iras: Quos???ue pressurus foret altus orbis Setiger spumis humeros notauit. Vltimus coelum labor irreflexo Sustulit collo: preciumque rursus Vltimi coelum meruit laboris. Thesevs Herculis certaminum imitator, natus Aethra Pitthei filia ac Neptuno, in Troezene, nutritus apud Pittheum maternum auumm ac figna, prout ferunt fabulae, ab Aegaeo sub petra pofita recognoscens, Athenas venit. Deinde mare ingressus, vt Herculis virtutes imitaretur, ad ea certamina adiecit animum, quae laudem & gloriam sibi essent allatura. Et primùm quidem latrones sustulit, de quibus suo loco. Deinde interemit in Crommyone aprum syluestrem, à quo multi interibant virib. ac magnitudine praestantes. Tum Marathonium taurum, ab Hercule è Creta in Pelopo̅nesum traductum, cùm per Isthmum Corinthiacum in Marathoniam Atticae regionem fugisset, ibi???; inter alios etiam Androgeum Minois F. interfecisset, eum in arcem egit, ac Deae mactauit. Minos ex insidijs Athenensium filium interfectum suspican, classe Athenienses coëgit, quotannis septem pueros ac toridem virgines Minotauro in labyrinthum deuorandos mittere. Pausanias in Atticis. Adhuc adolescens in Cretam cum ijs nauigare voluit, qui quotannis pro morte Androgei ad Minoëm regem tributi nomine mittebantur, in escam Minotauro. Fabulantur Asterium siue Minotaurum corpus totum habuisse hominis, caput bouis. hic erat in labyrintho loco amplissimo & inextricabili viarum multarum ambage. ab Ariadna Minois filia Daedali inuentione edoctus, caeso Minotauro ad exitum reuersus est, vbi filum annexuerat. Diod. lib. 4. cap. 5. & Plut. in eius vita. Apollini è Thyria Amphinomi filia natus est Cygn???, facie formosa, moribus inelegantibus & agrestibus, nimio studio venationis deditus, habitabat ruri inter Pleuronem & Calydonem. Multos habuit ob pulcritudinem amatore: quorum cùm prae superbia ad mitteret neminem, mox omnibus inuisus, ab ijs???ue est defertus, solo Phylio apud ipsum perseuerante. Quanquam hunc quoque non mediocribus affecit contumelijs. Extiterat sub id tempus apud Aetolos ingens leo, qui & in ipsos & in pecus grassabatur. Hunc Cygnus iussit Phylium sine ferro interficer???: id???; is in se recepit, leonem???; tali necauit astu. Cùm sciret qua hora leo esset superuenturus, ventrem impleuit multo cibo ac vino. Cum???ue bellua appropinquaret, ea euomit. Quae leo famelicus deuorans, vini vi stupido sopore obrutus est: Phylius brachio, cui vestem suam circumuoluerat, in os inserto leonem susfocauit, sublatum???; in humeros ad Cygnum attulit. Sed Cygnus alium adhuc difficiliorem ei laborem iniunxit. Era???t ea in regione vultures monstrosae magnitudinis, qui mul [2134] tos homines interficiebant. Hos eum viuos capere, & ad se perducere quauis ratione iussit. Dubitante phylio, quomodo hoc mandatum conficeret, euenit vt aquila raptum léporem semianimem???ue eodem deijceret, non perlatum ad nidum. Phylius direpto lépore, sanguine eius se impleuit, & humi procubuit. Itaque vultures ad eum vt mortuum deuolarunt: quorum ille duos pedibus arreptos tenuit, atque ad Cygnum pertulit. Tertium ei hic, prioribus adhuc magis arduum, imposuit laborem: taurum ab armento iubens manu abducere ad aram Iouis. Phylius cùm perficiendae huius rei rationem nullam inueniret, Herculis auxilium implorauit. Voto facto, duo ei tauri appatuerunt, qui propter vaccam, quam vterque ardebat, pugnantes cornibus se mutuò in terram prosternebant. Cum???ue elanguissent, Phylius alterum pede correptum ad aram vsq; attraxit. Mutata inde Phylij voluntate, Cygnus se, quod minimè opinatus erat fore, contemtum videns, prae moerore animi seipsum abiecit in Conopam lacum, videri???ue inter homines desijt: eodem???ue etiam se Thyria mater, filij inter homines desijt: eodem???ue etiam se Thyria mater, filij mortem non ferens, praecipitauit: ambo???; in aues mutati sunt in lacu, Apollinis nutu. Ab ijs lacus Cygnea appellata est: ac tempore arationis multi ibi visuntur olores. Propè extat etiam Phylij monimentum. Liberalis ex Nicandri lib. 3. Alteratorum, & Areo Lacone. L. Priscillianvs insignis athleta, cuius fuit percelebre nomen ob multas iniurias, quas fecerat, & caedes belluarum aliquando cum vrso, pardali, leaena, & leone simul, pugnauit solus, alias???ue bestias complures occidit. Claruit temporibus Antonini Caracallae, & Macrini Impp. Dion. Nicaeus, & Xiphilinus. in Specie. Erga Elephantos. In ea pugna, quam Iudas Machabaeus contra Antiochum Eupatorem commisit, Eleazarvs Iudae frater, conspicatus excellentem elephantum ornatum faleris regijs, & ratus in eo regem inuehi: magno animo in eum fecit impetum, & occisis multis priùs quàm ad eum penetraret, caeteris verò metu cedentibus, succedens sub eius ventrem, confodit belluam, & ipse simul pondere eius illabantis oppressus est. Iosephus lib. 12. cap. 14. Antiq. ex 1. Machab. 6. Clara est Vnivsè Romanis dimicatio aduersus elephantum, cùm Hannibal captiuos Rom. dimicare inter se coëgisset. Namque vnum, qui supererat, obiecit elephanto: & ille dimitti pactus si interemisset, solus in harena congressus, magno Poenorum dolore confecit. Hannibal, cùm famam eius dimicationis contemtum allaturum belluis intelligeret, equites misit qui abeuntem interficerent. Plin. lib. 8. c. 7. Bello ciuili cùm C. Caesar Tapsum operibus circundaret, Veteranvs quidam in elephantem, lixarum vnum genibus proterentem, impetum facere ausus, à bellua proboscide cum totis armis arreptus, quum sublimis rotaretur, proprij periculi admonitus, eius manicam, quantum in ea trepidatione potuit, grauiter ferro consauciauit. Quo vulnere elephas territus, relicto milite in aciem refugit. Sabellicus lib. 7. Enneadis 6. Eo praelio, quo Alfonsus Albuquercius, Indiae praetor, regem Malacensem vicit, & Malacam vrbem expugnauit, Rex castello, quod elephantus ingens tergo sustinebat, cum aliquot è suis domesticis vehebatur. Hunc alij elephanti similiter instrati & armati sequebantur. Tela è castellis frequentia decidebant. Elephanti enses dentibus alligatos gestabant: tanta???ue ferocia in Lusitanos irruebant, vt antesignani pellerentur. Fernandvs tamen Gomecius Lemius, & Vascvs Fernandus Contignus, minimè ea re perturbati, resistunt. Cùm vterque eorum in opposita viae latera, qua elephantus gradum violenter inferebat, concessisset, aditum ei liberum reliquerunt. Vtrinque deinde latera illius hastis perfodiunt. Bellua quamuis in principio certaminis sit immanis & efferata, est tamen doloris impatiens, & facilè in suos quouis vulnere sauciata conuertitur. Itaque cùm elephantus transfixus vtroque latere fuisset, rectorem, qui illi insidebat, proboscide deturbatum proculcat. Exanimari deinde (sanguis enim illi vtrinque profluebat) mirificè cepit. Rex eo metu confestim desiluit. Elephantus in suos conuersus, reliquorum elephantorum aciem perturbauit. Omnes exterriti in fugam versi sunt, neque rursus vllis rectorum monitis aut minis in praelium compelli potuêre. Osorius libro septimo rerum Emmanuelis. Leones. Banaias Ioiadae Cabseleensis F. & Dauidis consiliarius, tres leones prostrauit. 2. Reg. 23. Abisai Hebraeus leonis, qui in fossam conciderat, rugitum sentiens, solo fuste armatus, in fossam intrepidus descendit: statim???ue maioris audaciae opus, quàm quod de Hercule perhibetur, aggressus, leonem occidit. Siquidem maius fuit Abisai in arcto aduersus valentem feram fortè inuentam feliciter re̅ gerere, quàm Herculi spacioso in campo clauo vel vincere vel interimere. Fulgos. lib. 3. c 3. Megareus rex Megare̅sium cùm è duobus filijs natu maiorem, cui Timalco nomen, qui cum Castore & Polluce Aphidnam oppugnarat, amisisset, natu autem minorem leo Cithaeronius peremisset, orbatus filijs, & filiae nuptias, & regnum ei spopondit, qui Cithaeronium leonem confecisset. Alcathovs igitur Pelopis filius ausus cum bellua congredi, ex eo certamine victor discessit, regno???; potitus, Agroterae, id est, Venatricis Dianae, & Agrei Apollinis templum dedicauit. Pausanias in Atticis. Teribazvs Artoxerxem regem Persatum quadam die à duobus leonibus, qui ex quadriga regia duos iam equos discerpserant, liberauit, leonibus ipsis fortiter occisis. Qui deinde propter singularem fortitudinem & prudentiam summae rerum contra Cyprium Euagoram praefectus fuit. Diodorus libro 15. Polydamas Scotussaeus pancratiasta, maximus omnium aetatis suae: hominum, etiamnum adolescens, leonem in Olympo Macedoniae, nullo telo armatus, occîdit. Paus. l. 6. Perdiccas Macedo, qui secutus est Alexandrum, aliquando in speluncam leaenae solus ingressus, leaenam ipsam no̅ deprehendit, sed catulos eius secum exportauit: & magnam hominum admirationem hoc facto meruit. Etenim non solùm apud Gaecos ferocillimum animal leaena putatur esse, verùm apud Barbaros. Proinde dicunt, semiramidem Assyriam, no̅, fi quando leonem cepisset, aut pardalim, similém ve feram interfecisset: sed si leaenam esset nacta, animum extulisse. sibi???; in eo placuisse. Aelian. de Var. hist. l. 12. Lysimachvs Agathoclis filius, leoni famelico Alexandri iussu datus in praedam (quòd Callistheni philosopho captiuo ad remedium calamitatis dedisset venenum) manum amiculo inuolutam in os leonis intulit, arrepta???ue lingua feram exanimauit. Quo illustri facinore conciliatus est Alexandro. Trogus lib. 15. Plin. lib. 8. cap. 16. Pausanias in Atticis. Seneca. At Plutarchus & Arrianus hoc tacent. Quòd leonem, cùm venaretur, excepisset, ac vno vulnere occidisset, fabulam ortam putat Q. Curtius. Val. Max. lib. 9. cùm à leone caesum tradidit. Dion scribit Acilivm Glabrionem consulem in Albanum ab Domitiano euocatum, per Iuuenalium festos dies, quos inibi celebrabat, iussum???; cum ferocissimo leone, ac visendae magnitudinis congredi. Sed prudenter in pugnam prodiens Acilius, feram confecit. Id quod Satyricus poëta doctiùs exequitur. Caelius lib. 13. c. 19. A. L. Constantinvs Magnus, Imp. postea, puer etiamnum in re militari à Galerio Maximiano Orientis praefecto instituebatur. Ab eo, cùm iam adoleret, missus est cum exercitu contra Sarmatas, ferocissimam gentem. In qua expeditione non modò hostes profligauit, sed ducem Sarmatarum catenatum Calerio adduxit. Galerius prae inuidia minimè ea victoria laetatus est: sed vt cum leone in theatro pugnaret, hortatus est iuuenem, gloriae aclaudis alioqui auidum. Superato quoque leone in certamine, cùm miris laudibus spectatores iuuenem efferrent, Galerius maiores meditatus est insidias. Quas vt euitaret adolescens, assumtis fidissimis quibusq; socijs, ad pattrem Constantium Chlorum Occidentis Imp. perfugit. Cuspinianus. Petedevs Rosimundae & Helmichis adulteri consilio Alboinum Longobardorum regem occidit, & Rauennam primùm, inde Constantinopolim fugit. Ibi cùm ingentem leonem in harena confecisset: à Iustino Imp. vires tantas suspectas habente excaecatus est. Caecitatem vlturus, secretum principis colloquium postulauit, vt eorum quae sunt reip. maximè necessaria, commonefaceret: duobus cultris sub vtraq; manu delitescentibus, patricios duos internuncios interfecit. Bonfinius lib. 8. Decad. I. Romanvs Armenus, homo rusticus, sub Leone V I. Imp. classis praefecto seruiebat. Quadam nocte dum exploratum Saracenos abiret, leo ex harundineto prosiliens ceruorum multitudinem in paludem pellens, vnum ex ijs lacerauit. Romanus suspicatus Saracenotum aliquos in harundineto latitare, manè Graeco igne harundinetum exussit, praeterquam in ea parte, qua leo latuit, vento à co̅trario flante. Cùm igitur omnia lustraret Romanus, & aceruum hunc mirareturab igne seruatum, ensem dextra, laeua pallium gestans, cùmsocio confabulabatur. Leone ex harundineto prosiliente, Romanus cùm pallium obijceret, & in illud leo saeuiret, à tergo ense femora eius dissecuit: socijs interim fuga elapsis. Imperator eum donis honestauit: & iam moriturus, ad tuta̅dum palatium eunuchum (vt moris est) dedit Phocam Domesticum scholarum, quem terrestris exercitus ducem constituerat: Romanum aute̅ naualis exercitus principem fecit. Is postea obsequio suo tantum effecit, vt etiam viuo Constantino Porphyrogenito Caesar salutaretur. Cuspinianus. Haraldvs, profligato Olauo fratre viro sancto, Dacorum [2135] rege, ipse quoq; Byzantium aufugit: vbi à Barbaris falsò homicidij infimulatus, obiectus est leoni, quem praeter omnium opinionem occîdit. Quo facto & supplicium remissum, & abcundi facultas data. Domum reuersus, regnum adhuc à nemine occupatum facilè obtinuit. Polyd. li b. 8. Comes quidam Holsatiae, truculentissimum leonem ab aemulis emissum, iuba atripuit, atq; in caueam religandum adduxit, eo???; ferrea catena constricto, illaesus exiuit. Olaus libro 5. capite 21. Admiratus est Mathias rex Vngariae cuiusdam nobilis Poloni facinus, qui escam leoni libero & famelico abstulit, atque eidem tantum terroris intulit, vt rugire non auderet, nec se loco mouere. Olaus lib. 5. cap. 21. Lupos. Ioannes Hunniades, Triballorum ducis stipendia merens, in venatione lupum persequens, equo flumen tranauit, lupum confecit, pellem duci obtulit. Hoc facinore dux admodum delectatus: Det tibi vitam Deus, inquit: multos, quantum video, lupos conficies. Chalcocondylas lib. 5. Vrsos. Skyoldvs, Lotheri Danorum regis filius, immanem belluam subegit, quae futura̅ in eo fortitudine̅ ominata est. Nam quum à tutoribus fortè, quorum summo studio educabatur, spectandae venationis licentiam impetrasset, obuium sibi insolitae magnitudinis vrsum, telo carens, cingulo constrinxit, necandum???; comitibus pr???aebuit. Ferunt, ingenui roboris nobilitatem feras bestias in homine deprehendere, illi parêre, ceruices???; submittere: quas erigunt in degeneres. Cranz. lib. 1. Daniae, cap. 5. ex Saxone. Apros. Fabulantur Oeneum Aetolorum regem & Calydoniae, primitias tum frugum, tum etiam domesticorum animalium Dianae offerre solitum. At cùm sumtui parcere decreuisset, Dianam solitis primitijs defraudauit. Illa indignata, aprum infignis magnitudinis, qui in Oeta monte versabatur, in Calydonium agrum immisit, qui vniuersam regionem deuastaret. Ouid libro 8. Metamorph. Inter caetera damna, quae illi regioni inferebat, cultissimam Oenei vineam, quam Ancaeus multa diligentia plantauerat, populatus est. Homerus in Iliade. Ancaeum seruis asperum & immitem fuisse aiunt, dum eam vineam plantaret. Quare vnus ex ijs dominum eius vineae no̅ gustaturum esse fructum inquit. Ancaeus vbi fructus ad maturitatem peruenit, seruum iussit sibi vinum miscere: & poculu̅ ori admoturus, falsum fuisse eius vaticinium dixit. Cui seruus respondit: [Greek words] Multa cadunt inter calicem suprema???; labra. Ancaeo poculum tenente accurrit quidam nuncians, ab apro vin eam deuastari. Ancaeus deposito poculo, arreptaq??; securi, in aprum irruit, & vulneratus crure, vt sensit Phercydes, interijt. Pausan. in Arcad. Ancaeum, cùm opem ferret Meleagro Oenei filio, à bellua interfectum, memoriae prodidit. Ouidius in ventre vulneratum ait. Venatores ex vniuersa Aetolia conuenerunt ad Meleagrum: Iason, Theseus & Pirithous, Lynceus, Idas, Caeneus, Leucippus, Acastus, Amphycides, Oeclides, Telamon, Phyleus, Eurytion, Lelex, Echion, Hyleus, Hippasus, Nestor, Panopeus, Pollux, Iolaus, Atalanta, Peleus, Prothous, Cometes. Multi mortales periêre ab apro laniati. Scripsit Ouid. libro 8. à Meleagro in armo caesum venabulo, at Isacius in Chiliadibus in fronte: priorem???ue omnibus Atalantam Iasonis, at non Schoenei filiam, sagitta aprum percussisse. Quantae fuerit magnitudinis hic aper vel ex eo patet, quòd teste Plinio vnus eius dens in hortis Caesaris i???n templo Liberi patris haud minor vnius pedis & quadrantis mensura spestabatur. Natalis Comes Mythol. libro septimo, capite 3. Serpentes. Cadmvs Agenoris filius, serpentem interfecit, custodem fontis Aretiades: cuius dentes quum seuisset, nati sunt protinus armati homines, qui mutuis vulneribus se confoderunt, vt fabulantur poëtae. Fratrem Perasi Argiuorum regis dici Pausanias Phorbantem fuisse, filium Argi patrem Triopae. Diodorus autem Siculus scribit Rhodienses, cùm vi serpentum atrociter infestarentur, consulto oraculo Phorbantem accersisse, data insulae parte, quam & ipse, & eius posteri tenerent. Ita liberatos peste illa decreuisse postea Phorbanti vita iam functo diuinos honores: quem tamen Diodorus lib. 5. cap. 12. videtur indicare, non Phorbantem Argiuum, nec Perafi, aut Argi filium, sed Thessalum Lapitho progenitum. Secundus Prolemaeus Aegypti rex cupiens & elephantos & alias mirabiles visu ac viribus belluas ad se adduci, donis ac pecunijs multos ad elephantos alias???ue feras capiendas pellexit. Venatores quidem Aethiopes decreuêre magnum serpentem viuum in Alexandriam ad Ptolemaeum traducere. Cùm res haec grauis difficilis???; esset, fortuna eorum consilio opitulata est. Serpens erat triginta cubitorum longitudine iuxta aquas, qui reliquo tempore immobilis, se in circulum colligens quiescebat: accedentibus ad aquam potus causa caeteris animantibus, insidiabatur, & circumnectens cauda depascebatur. Hunc conspicati homines, cùm longior esset, hebes???ue natura, laqueis & catenis sese illo potituros sperantes, primùm fidenter ad eum accesserunt. Bestiae appropinquantes, vifis igneis oculis, lingua lambe̅te singula, squamarum asperitate, dum moueretur, strepitum ingentem edente, dentibus insuper eminentibus, oris quoq; aspectu horrido, immutato colore admodum exterriti sunt. Itaq; timidè iniectis ad caudam laqueis, ad contractum funibus corpus magnis sibilis conuersa bellua, propinquissimum ore captum viuum deglutiuit: alium fugientem cauda longè apprehensum, atq; ad se tractum occîdit. Caeteri metu perculsi, fuga saluti consuluêre, non tamen omittentes belluae capiendae curam, spe lucri timorem superante. Eum arte & dolo sunt aggressi. Primùm validis spissis???; funibus rete concauum nassae forma belluae capax fecerunt. Tu̅ speculantes serpentis cubile, atque exitus reditus???; notato tempore: vt primùm serpens ad consuetum animalium pastum prodijt, priore aditu ingentibus lapidibus terra???; obducto, in proximo vallis loco latum in primis ingressum, tamen arctiorem interiùs, veluti cuniculum, cubile versus, in quo rete positum est, fecêre. Reuertenti à pastu belluae, coniectis procul telis, equorum item co̅spectu, & latrantium canum multitudine, ad haec tubarum concentu territum serpentem, ad solitum aditum coëgerunt. Que̅ obseptum cùm reperisset, illi insequendo armoru̅ equorum???; strepitu, tubarum insuper clangore, & venantium clangoribus obstupefactam belluam ad praeparatum aditum adegêre. Quem ingressa, in rete incidit. Deinceps reluctantem, rete???; dentibus magnis editis sibilis lacerantem, compresserunt. Eam enim ad terram reposuerunt, & loca caudae proxima pungentes, retraxerunt eius dentium lacerationem ad sensum dolentium partium. Eo pacto irretitum serpentem deferentes Alexandriam regi obtulerunt, mirandum spestaculum, & vix audientibus credendum. Deducto deinde paulatim ad conterendas vires cibo, feritas eius remissior reddita est: ita vt ob illius mansuetudinem obstupescerent. Ptolemaeus venatoribus tributo praemio, serpentem dimenso enutriens cibo, ad regiam venientibus exteris pro mirando spectaculo ostendebat. Diod. lib. 3. cap. 3. Attilivs Regulus Cos. Rom. bello primo Punico apud Bagradam fl. in Africa serpentem balistis atque catapultis cum vniuerso exercitu vix tandem confecit. Eius interfecti corium longum pedes CXX. cum maxilla Romam misit. Gell, lib. 6. cap. 3. & Plinius lib. 8. cap. 14. Georgivs martyr Cappadox, tribunus militum sub Diocletiano, draconem maximum in Africa, exercitum terrentem, interemisse dicitur. Quae tamen historia in Niceno concilio inter Apocrypha est habita. Volat. lib. 16. Antrop. & 22. Syuardus Gothorum rex, filiam Aluildam habuit, peplo semper obnuptam, ne formam suam alienae libidinis irritamentum efficeret. Huic pater in arctam admodum custodiam relegatae viperam anguem???ue educandos commisit, pudicitiam eius reptilium custodia vallaturus. Statuit etiam, vt si quis eius aditum frustra tentasset, protinus amputandum caput, palo???ue refigendum praeberet. Tunc Alfvs, Sigari Danorum regis filius, proci titulum professus, animalia propter virginis conclaue excubantia debellare iussus, vt acriùs aduersum se rabiem excitaret, cruenta corpus pelle contexit. Qua succinctus, mox vt septi valuas subijt, candentem chalybem forcipe comprehensum, hiantis viperae faucibus immersit, eam???ue exanimem prostrauit. Anguem deinde hiantem telo confecit. Cum???ue ex pacto victoriae pignus expeteret, refert Syuardus, hunc sibi generum acceptari, in quem filia solidum optionis arbitrium contulisset. Regina cùm filiam à sponso non abhorrere intelligeret, grauissimis verbis in libidinem eius inuecta, eò deduxit, vt virilem vestem induta, ex pudica puella ferocem pirata̅ agere ceperit. Compluribus quoque eiusmodi voti puellis in commilitium adscitis, eò fortè loci peruenit, vbi piratarum agmen amissi bello ducis interitum deplorabat. A' quibus ob formae pulcritudinem piraticae princeps creata, maiores muliebri virtute res edidit. Quam Alf. insequens, tandem apud Finnos nauali praelio commisso, ex insperato captam, & decussa galea agnitam, virilem cultum in muliebrem conuertere coëgit, ex qua postmodum filiam Guritham procreauit. Sed & Borcarus Alfi miles Aluildae comitem Grò nomine matrimonio complexus, filium ex ea Haraldum suscepit, quem sequens aetas Hyldetan cognominauit. Saxo lib. 7. Rex Sueonu̅ Herothus, repertos in venatione angues duos filiae Thorae nutriendos commisit, integrum bouem quo [2136] tidie absumere solitos. Qui cùm adulti pestilentissimo halitu viciniam vrerent, rex inertis operae poenitens, potiturum filia, qui pestem amouisset, edixit. Tum Regnervs Danorum rex laneum à nutrice sagulum, villosa???ue femoralia, quibus inflictos anguium morsus elideret, sumsit. Cum???ue nauigio in Sueciam appulisset, madefactam vestem, quò minus penetrabilis redderetur, gelu durandam praebuit; ea???ue amictus solus processit ad regiam, & non armis modò, sed etiam amictu virulentos frustratus insultus, cùm morsus clypeo, venenum veste arceret, ad vltimum iaculis vtranque belluam confecit. Cuius cultum rex curiosiùs contemplatus, quum hispidum animaduertisset, praecipuè tamen, in braccarum speciem ludens, Lothbrogeum vocauit, adeo???ue ex laboribus recreatum generum adsciuit. Saxo lib. 9. Haraldvs, S. Olaui regis Noruegiorum frater, magni Noruegiorum & Danorum regis patruus, exul Byzantium fugerat. Caeterùm ibi homicidij crimine damnatus, domestico draconi lacerandus obijcitur. Cui in carcerem eunti fidus seruus vltrò sese comitem obtulit. Vtrunque is, qui custodiae praeerat, curiosiùs obseruatum, per os antri inermem excussum???ue immisit. Vestibus exuto ministro, Haraldum verecundiae gratia linteo tantùm discinctum excepit. Ab eodem clàm armilla donatus, pisciculis pauimentum inftrauit, vt haberet draco, in quo primae famis impetum effunderet, reorum???ue oculi paulatim se in tenebris recolligerent. Haraldus lecta cadauerum ossa telae implicuit, ijsdem???ue in vnum globum coactis veluti clauam effecit. Cum???ue draco in obiestam praedam irrueret: dorsum eius veloci saltu conscendens, cultellum tonsorium, quem secum clàm attulerat, vmbilico, qui solus ferro patebat, immersit. Eum cultellum Valdemarus rex, rubigine exesum, familiaribus saepè monstrare solebat. Seruus interim claua extemporaria belluae caput crebris ictibus contudit. Rex fortitudinis admiratione nauigio stipendio???ue donatos abire permifit, virtutem???ue colere quàm culpam punire maluit. Reuersus Haraldus, mortuo iam Magno nepote, Noruagiam occupauit, & inde arma in Daniam transtulit, victo???ue duplici praelio Suenone, in Anglia̅ euocatus, caeditur. Hinc Mali cognomen traxit. Saxo l. 11. Heluetiae pagus est Transyluania. Cùm primùm coleretur, draco terribilis grauiter incolas vexabat. Vinkelriedvs caedis causa exul, draconem se peremturum professus est, si sibi in patriam redire liceret. Cum dracone congressus, belluam interfecit, & victoriae causa cruentum gladium extulit. Sanguis igitur in brachium destillans, cùm corpus nudum infecisset; reditum in patriam victori concessit, victoriae tamen fructum eripuit. Stumpsius in Heluetiae Chron. Draco ex monte in vrbem Mediolanensem irruens, magnam stragem hominum, qui ad operas & agros pergebant, facere non cessabat. Mulierem nullam, vt interficerent, contra ea̅ ibant: verùm nihil proficientes, extrema quaeq; patiebantur. Tandem Mariangelvs, Mariangelorum familiae princeps, natione Brita̅nus siue Anglus, ministrum suum & semetipsum armatura, quae totum corpus tegeret, armans, obuiam belluae processit. Ministrum igitur cùm bellua voraret, & medium in rictu portaret, nec eum in ilia dimittere, vel euomere posset: securi belluae caput amputauit. Draco in hunc modum perijt, ciuitas???; liberata ab ista bestia, à qua subinde oppugnabatur, Mariangelum ducem elegit, & contra hostes ire iussit. Nec multò pòst, vt sibi Mediolanensem principatum constabiliret, satellites corporis sui custodes delegit. Quo regnante, generatione demùm quarta pòst, principatus in Philippum deuenit, cum quo Veneti bellum gessêre. Chalcocondylas lib. 4. Hic Otho Vicecomes fuit ex comitibus Angleriae, qui barbarum quendam, viperam in armis gestantem, strauisse dicitur, anno Sal. 1096. De quo sub Tit. Monomachiae, Gloriae causa. Ioannes autem postea Galeacij Vicecomitis F. Philippus Maria, Angleriae comitatu donatus, suis Marianglorum nomen reliquit, circa annum 1400. Monstraquaeuis terrestria. Minervam Ammonis Libyae regis filiam scribunt per omnem vitam virginitate seruata, prudentia claruisse: multas???ue cùm ingenio praestaret, ab ea artes repertas. Belli quoque exercitio deditam, cùm robore corporis vigeret, multa fecisse memoratu digna: & Aegidem peremisse, feram stupendam, ex terra natam; & antea, vt quae natura plurimum ignis ex ore euomeret, insuperabilem pugna. Ea primùm in Phrygia apparuit regionem quandam comburens, quae hucusque exusta Phrygia dicta est. Deinde ad montem Taurum transcendens, syluas continuas vsq; ad Indos incendio vastauit. Postmodum per mare in Phoeniciam reuersa, syluas Libani incendit: per???ue Aegyptum in Libyam profecta, ad loca peruenit occidua. Postremò syluis circa Ceraunia destructis, omni???ue incensa regione, cùm homines partim flamma absumti essent, partim timore patriam linquentes, ad remotiora diffugerent loca: Mineruam ferunt, tumsapientia, tum fortitudine ac viribus fretam eam feram necaffe, pellem pectori circumdedisse, tum vestitus tutelae???ue gratia, tum ad virtutis partae???ue gloriae menoriam ostendendam. At verò belluae mater Terra commota, deorum hostes Gigantes peperit, quos postmodum Iupiter Mineruae Bacchi???ue ac caeterorum ope deorum deleuit. Diod. lib. 3. cap. 5. Acrisio de masculis liberis tollendis oraculum consulenti responsum est, È Danaë filia ipsius nasciturum filium, à quo occidendus esset. Itaq; territus, aereum thalamum subterraneum parauit, in quo filiam inclusam adseruabat, ne cum viro quopia̅ rem habere posset. Iupiter aute̅ amore virginis correptus, in auru̅ transformauit sese, atq; ita per impluuium in Danaës gremium illapsus, eam grauidam fecit. Natus est Persevs. Quod simulatq; rescisset pater, ipsam matrem vnà cum infante, scrinio inclusam, in mare praecipitem dedit. Porròs scrinio fortè fortuna ad Seriphum insulam delato, Dictys sublatum ad se Perseum aluit. Polydectes autem, Dictys frater, qui Seriphijs imperitabat, Danaën amare coepit: verùm Perseo iam adulto, non potuit ea potiri. Proinde conuocatis amicis, & inter hos Perseo, ait, Se velle certamen edicere super Hippodamiae Oenomai filiae nuptijs. Perseus autem existimans, fi cu̅ Gorgonis capite pugnaret, neminem posse obsistere, praeter alia postulauit equos, ductu???ue Mercurij ac Palladis peruenit ad Phorci filias, Memphedem, Ennyò & Dinó. Has aiunt statim natas anus fuisse, tum vnicum duntaxat oculum fuissetribus, vnicum item dentem: his vicissim inter se treis vtebantur. Haec cùm Perseus abstulisset, reposcentibus illis, ait redditurum sese, si viam commonstrassent, quae ad Nymphas duceret. Erant his Nymphis alata talaria, & cibifis quaepiam, quam arcula̅ seu peram putant fuisse. Habebant & Plutonis galeam, quam qui gestaret, is quoscunque voluisset videbat, ipse nemini conspicuus. His igitur instructus Perseus, volucer iam ob talaria, ad Gorgonas ipsas deuolauit. Erantautem Gorgones tres sorores, Euryale, Sthenò, Medusa. Erant his capita, draconum squamis obsita, praeterea dentes maximi, suum instar, ad haec manus & alae quibus per aëra ferebantur. Aderat insuper ea vis, vt intuentes sese in saxa verterent. Porrò sola Medusa è tribus mortalis erat. Hanc igitur impetit Perseus: & oculis defixis in clypeum aereum, per quem tamen ipsam Gorgonis imaginem aspiciebat, manum porrigens, quam Pallas in Medusam dirigebat, caput Medusae desecuit. Aduolantes reliquae duae sorores, Perseum quidem insequebantur, verùm cùm illum ob galeam Plutonis videre non quirent, retrò abiêre. Itaq; Perseus reuersus in Seriphum, Poly decten aggressus est, amicorum auxilium implorantem. Quibus ad regiam concurrentibus, Perseus Gorgonis ostenso capite, quotquot obtuerentur, in saxa vertit. Sublato igitur Polydecta, & Dicty in fratris locum substicuto, Gorgonis caput Palladi dedit, galea̅ Mercurio, cúmque hac peram ac talaria: ille rursum Nymphis restituit. Erasmus in Adagijs ex Hygino. Bellerophon, qui Chimaeram interemit, patria fuit Corinthius, Glauci filius, Sisyphi nepos, vt testatus est Dioxippus Corinthius lib. 2. de rebus patrijs, & Pausanias in Corinthiacis. Hipponus antea dicebatur. Ast vbi Bellerum Corinthium, vel, vt maluit Phoenix Colophonius, Deliadem proprium fratrem, vel vt Philemon putauit Prienen, vt verò Dorotheus Sidonius, Alcimenen interemisset, non solùm nomen, sed patriam etiam mutauit. Argis à Proeto perhumaniter expiatus, & in hospitium acceptus est. Paucis interiectis diebus Antea, vel Stheneboea Proeti vxor eius amore capitur. Quem cùm nullis blanditijs posset ad adulterium allicere, apud Proetum tentatae pudicitiae accusauit. At Proetus hunc ipse quidem iure hospitij interficere noluit: sed ad Iobatem generum suum in Lyciam misit occidendum, literas???ue dedit obsignatas, in quibus criminatio continebatur. Cùm verò solennitas quaedam per illud tempus in Lyciae celebraretur, fuit ab Iobate per nouem dies admissus in conuiuium, ac decimo tandem die Iobates literas soceri aperuit. At cùm illum ipse interficere nollet, imperauit vt Chimaeram, Solymos, & Amazonas superaret, teste Homero Iliad. 2. Dij cognita illius innocentia, Pegasum alatum equum, natum è Neptuno & Medusa, vel è sanguine Medusae, dum eius caput à Perseo caederetur, illi dederunt. Eo vectus, primùm Chimaeram occidit, deinde Solymos & Amazonas debellauit. Redeuutem multi è Lycijs in insidijs collocati repentè adoriuntur. Quibus profligatis, incolumis ad Iobatem reuertitur. Eius fortitudinem admiratus Iobathes, Philonoën filiam in matrimonium illi dedit, è qua Isandrum & Laodamiam & Hippolochum suscepit. Proeti vxor cicuta sibi mortem consciuit. Iobates successorem regni Belleropho̅tem instituit. Bellerophon felicitate elatus in coellum quoque ascendere super equo Pegaso voluit. Iupiter oestrum equo immisit. Bellerophon praeceps in terram deturbatus, in Aleam Ciliciae planitiem cecidit, caecus???ue factus interijt. Pegasum nunc sublimem nunc depressum per aëra volantem, Aurora impetrauit à Ioue, vt ab eo vecta quotidianum cursum co̅ [2137] ficeret. Carystius in historicis commentarijs tres populos à Bellerophonte victos ait, id???ue significatum per triplice̅ Chimaerae formam, ait Zezes Hist. 149. Chil. 7. Alcimus in rebus Siculis, & Syracusius Nymphodorus Chimaera̅ Lyciae montem esse dixeru̅t, in quo ignis nasceretur. Eius in summa parte leones dicti sunt habitasse: in medio erant vberrima & amoenissima pascua: ad radices serpentes complures. Quae res locum dedit fabulae, quòd Chimaera monstrum esset è tribus diuersis animalibus compositum, [Greek words] vt inquit Homerus. Cuius caput & pectus esset leonis, ignem???ue efflaret ex ore, venter caprae, cauda Draconis. Hunc locum Bellerophontes cùm fecisset habitabilem, dictus est monstrum illud sagittis confecisse. Scriptum fuit à Theopompo lib. 7. rerum Philippicarum, Chimaeram no̅ fuisse sagittis transfixam, sed hasta petita̅, quae plumbum haberet in summa parte collocatum. Quum partem hastae Belerophon in os Chimaerae [Greek words] intrusisset, plumbu̅ igne colliquefactum in ventrem Chimaerae defluxit, & combussit intestina. Agatharchides Gnidius lib. 3. rerum Asiaticarum, Chimaeram mulierem fuisse Amisodori tradit, qui imperauit Lyciae, quae duos fratres haberet Leonem & Draconem. Hi cùm Lyciae loca incursionibus & insidijs opportuna cum magna manu occupassent, adeuntes ea loca obtru̅cabant. Ob concordiam igitur fratrum & sororis, corpus vnum tria habere illa capita fabulati sunt. Hos Bellerophontes superauit, & in seruitutem redegit. Zezes in Lycophronem. Natalis comes Mythol. lib. 9. cap. 3. Regnante Argis Crotopo, cius filia Psamate puerum, quem ex Apolline pepererat, vt patrem, à quo sibi plurimum metuebat, caelaret, exposuit. Cum???ue ita accidisset, vt à canibus regij pecoris custodibus dilaceraretur, Apollo Argiuis dira̅ quandam belluam immisit, Poenam ipsi appellarunt, quae è matrum gremijs infames rapiebat. Monstrum verò illud Coroebvs Argiuorum misericordia adductus confecit. Verùm cùm dei ira nihil remisisset, & pestilenti morbo ciuitas vexaretur, venit Delphos iuuenis, vt de Poenae caede Apollini satisfaceret. Pythia, cùm illi in patriam reditum negasset, vt è templo tripodem tolleret imperauit, quoque loco excidisset, ibi vrbe condita vt consideret. Cùm itaque tripos illo imprudente lapsus ad Geraniam montem excidisset, in mentem ei continuò oraculi venit, & eo in vico, cui Tripodisco nomen fuit, consedit. Coroebi verò sepulcrum Megaris est, in quo inscripti elegi rem totam de Psamathe & Coroebo testantur. Tumuli insigne est Coroebus Poenam conficiens: quae signa omnium, quae in Graecia è lapide facta viderit, antiquissima esse iudicat. Pausanias in Atticis. In imo Parnassi versus meridiem mons est (vt quarto Alteratorum libro Nicander narrat) Cirphis, pone Crissam, in???; eo etiamnum antrum praegrande, in quo fera degebat olim ingens & monstrosae magnitudinis adeò, qua̅ alij Lamiam, alij Sybarin nominabant. Ea fera singulis diebus in agros grassabatur, pecus homines???; rapiens. Iam???; Delphi de mutandis sedib. cogitaba̅t, & oraculum consulebant de loco in que̅ migrarent. Tum Deus, malo eos isto liberatum iri pronunciauit, si manentes vellent ad antrum exponere puerum vnum de ciuium filijs. Ipsi mandata peragebant. Sorte ad hoc ductus est Alcyoneus, Dionij & Megarinae F. quem vnum pater genuerat, & vultu & indole praeditus eleganti. Eum coronis redimitum, sacerdotes ad Sybaridis speluncam adduxerunt. At verò genij cuiusdam impulsu Evrybatvs Euphemi F. ab Axio fluuio genus trahens, in Alcyoneum, cùm is ad antrum duceretur, incidit: & scitatus causam viae, Alcyoneo, detractas coronas suo imposuit capiti, se???ue eius loco duci iussit. Adductus???ue ad antrum à sacerdotibus irrupit, Sybarin???ue è lecto vi abreptam in lucem protulit, ac de saxis praecipitem egit. Ea capite ad imos Crissae processus alliso, eo è vulnere decessit. Caeterùm isto è saxco fons erupit: qui ab incolis Sybaris dicitur. Inde etiam Locri vrbem Sybarim condiderunt in Italia. Antoninus Liberalis. Marinas belluas. Cùm quaecunq; ad mare agerentur pecora, ex insidijs Triton adoriretur & raperet, inuaderet etiam leuiora nauigia, Tanagraei vini cratere exponunt. Ad eum cùm accurrisset Triton, odore allectus potus, & somno correptus, de litoris tumulo praeceps collapsus est. Mox à Tanacraeo quodam bipenni caput ei à ceruice abscissum. Eo factum, vt eius statua in Bacchi tempio Tanagrae sine capite cernatur. Qui verò tunc eum temulentum videre, à Baccho occisum crediderunt. Pausanias in Boeoticis qui Tritonis monstri marini figuram describit. Alexandri Magni Classis in Oceano Indo cum ingenti thynnorum multitudine, non secus atq; cum hoste legitimo, nauali praelio decertauit. Plinius libro nono, capite tertio. Orca Gaditaui Oceani bellua, in Mediterraneum penetrans, in portu Ostiensi visa est, oppugnata à Clavdio principe. Venerat tunc exaedificante eo portum, inuitata naufragijs tergorum aduectorum è Gallia: satians???ue se per complures dies, alueum in vado sulcauerat, accumulata fluctibus intantum, vt circumagi nullo modo posset, & dum saginam persequitur, in fluctibus propulsa, emineret dorso multum supra aquas carinae vice inuersae. Praetendi iussit Caesar plagas multiplices inter ora portus: profectus???ue ipse cum praetorianis cohortibus, populo Roman. spectaculum praebuit, lanceas congerente milite è nauigijs assultantibus, quorum vnum mergi contigit, reflatu belluae oppletum vnda. Plinius libro nono, capite sexto. erga Inanimata. Fortes in Igne svperando, extinguendo, arcendo. Palladium vetus Troianum, quod ab Aenea in Italiam portatum esse dicunt cum magnis dijs, post Albam deletam collocatum fuit ab Hostilio rege in aede Vestae. Quae cùm deflagraret, Metellvs pontifex max mus Palladium ex incendio rapuit. Ob quod factum magni sunt illi postea honores habiti, id???; sub recentem Rom. & Carthagmensium pacem, primo Punico perfecto bello, ante Fimbriam plus centum & quinquaginta annis. L. Viues inlibrum 3. August. de Ciuitate Dei, capite 7. Aqvasvperanda, Arcenda. Consule Titulum, Exploratores nouarum regionum, fol. 1216. Veterum historijs atque fabulis Argonavtae celebratissimi. Quorum nomina haec referuntur apud Orphaeum: Orpheus, Castor, Peleus, Enchion, Iphiclus, Phalerus, Aglaus, Hercules, Pollux, Aethalides, Actotides, Butes, Iphitus, Areius, Tiphys, Mopsus, Eurytus, Buphagus, Oileus, Admetus, Ancaeus, Amphion, Calais, Periclymenus, Asterion, Caeneus, Idas, Idmon, Phlias, Nauplius, Palaemonius, Asterius, Auchisteus, Meleager, Eurydamas, Lynceus, Canthus, Leodocus, Iphidamas, Erginus, Polyphemus, Actorian, Telamon, Menoetius, Cepheus, Taenarieus, Augias, Zetes, Hylas, Iason. Apollonius verò Rhodius hos recenset: Orpheus, Asterion, Polyphemus, Iphiclus, Admetus, Eurytus, Echion, Aethalides, Coronus, Mopsus, Eurydamas, Menoetius. Eurytion, Eurybotes, Oileus, Canthus, Clytius, Iphitus, Telamon, Peleus, Butes, Phalerus, Tiphys, Phlias, Talaus, Areius, Leodorus, Hercules, Hylas, Nauplius, Idmon, Pollux, Castor, Lynceus, Idas, Periclymenus, Amphidamas, Cepheus, Angeus Lycurgi filius, Augeas, Asterius, Amphion, Polyphemus Neptuni sine Euphemus, Erginus, Angaeus, Meleager, Laocoon, Iphiclus Thestiae filius, Iphitus Nauboli, Zetes, Calais, Acastus. Vasgvs Gama Lusitanorum classis primae ad lustranda Africae litora ab Emmanuele rege missae nauarchus, in promontorio Bonae spei superando singulari fortitudine vsus est. Fluctus erant immanissimi, tempestates perfrigidae & aduersae: tenebrae verò assiduae???ue procellae, cùm semper in illa regionestatis temporibus, quibus Sol Septentrionalem plagam lustrat, valdè horribiles sint, atque pertimescendae, tum illis, qui nondum fuerant eos fluctus experti, tantum tenoris inijciebant. vt omnem spem salutis abijcerent. Naues enim ita iactabantur, vt modò nubes contingere, rursus in imas profundi voragines detrudi viderentur. Ad hoc malum accedebat, quòd vltrà progredi nequibant. Demissis igitur velis, ventis obsequi cogebantur, ita tamen, vt varios flexus atque reflexus inirent, ne retrò cederent, sed tempestatis aduersae finem in fluctibus expectarent. Quoties verò aliquid laxamenti dabatur, homines exanimati metu Gamam circumsistebant, illum???ue orabant & obsecrabant, ne vellet se homines???ue illius fidei commissos tam horrendo genere mortis extingui. Fluctibus diu repugnati non posse: cederet tempestati, & classem, antequam fluctibus mergeretur, in patriam reduci permitteret. Cùm is constanti animo postulata reijceret, multi de nece illius coniurationem habuerunt. Id cùm Gama Pauli fratris indicio cognouisset, insidias summa vigilantia declinauit, & vincula magistris iniecit, ipse???ue per se summi magistri munus obiuit. Tandem cùm multis diebus hanc tempestatis atque perfidiae molem inuicto animo pertulisset, tempestas commutata est, & ipse cum reliquis ducibus ad finem promontorij peruenit, quod omnes, XX. die Nouembris, cum incredibili laetitia flectere inceperunt. Arbitrabantur enim, eo superato, nihil sibi impedimento futurum, quò minùs eò, quò tendebant, felicissimè peruenirent. Osorius lib. I. rerum Emmanuelis. Ferdinandvs Magallanus, quinque nauium classe à Carolo V. Imp. accepta anno 1520. oram prouinciae Brasiliae praeteruectus, ad Austrum vltra aequinoctialem plagam nauigauit. Cùm mense Septembri, tres & quinquaginta gradus, ab aequinoctiali regione ad Austrum nauigando, confecisset, fretum reperit, cui nomen Magallani impositum fuit, vt sem [2138] piternum monimentum fecinoris extâret. Sed tantum frigus Hispanos miseros excruciabat, vt multi foedè perierint. Fretum quadraginta millia passuum in longitudinem patet. Freto superato. rursus in aequinoctialem regionem, & in coelum mitius atque tepidius iter instituit. Varij interim casus hominem exagitârunt. Nam nauarchi cum reliquis Hispanis ab illo desciscere voluerunt, & ei insidias intenderunt: & quidam ex illis capitali supplicio affecti sunt: & ipse tanden in insula quam Matam appellant, cùm opem Regulo, qui ab illo auxilium postularat, attulisset, post bellum confectum, ab ipso Regulo occisus per insidias fuit. Duae tantùm ex illa classe naues (relique namque amissae fuerant) Tidorem, quae insula vna ex Malucis est, peruenêre. Vna ex illis octauo die mensis Septemb anno. Salutis MDXXII. Hispalim appulit. Alteram verò nauem quia dissoluta compage aquam accippiebat, Hispani in insulam subductam refecerunt, & onere accepto profecti, Septentrionem versus iter susceperunt. Cùm verò commeatus illos deficeret, & multi frigore interirent: retrò cursum flectere coacti sunt. Ad Malucas autem appulsi, intellexerunt Lusitanos in insula, quam Ternatem appellant, commorari. Itaque ad illos confestim mittunt, qui diceret, vt hominibus Hispanis, & eadem religione deuinctis opem in rebus desperatis afferrent. Nauem esse laceram, magnam partem hominum, qui ea vehebantur, absumtam, reliquos grauissimis morbis impeditos. Antonius Brittius, qui iam insulis nomine Regis Emmanuelis imperabat. Garsiam Henricum cum nonnullis nauigijs extemplò misit. Ab his Magallani comites fuêre continuò recepti, & singulari humanitate tractati. Nauis fracta fuit, & illi Lusitanis nauibus in Indiam, deinde in Hispaniam rediêre. Hunc exitum classis illa habuit. Osorius lib. II. rerum Em. FORTITVDO DEFENSIVA SVIIPSIVS Svorvm've. VITAM SVAM ALIORVM'VE fortitertueri Exempla pete ex Tit Fortes duces, f. 2080. item, Fortes milites, fol. 2103. Illic Conditionis, hîc Defensionis ratio habetur. Fabulantur Graeci, Hercvlem, cùm in Aegyptum peruenisset, ab Ae gyptijs redimitum, tanquam Ioui immolandum, sub pompa fuisse eductum: ac tantisper quietem tenuisse, dum illi ante aram eum stitissent: ibi ad vim conuersum, omnes interemisse. Quae cùm dicunt Graeci, videntur mihi se & naturae Aegyptiorum, & morum ignaros prorsus ostendere. Quibus enim nullam pecudem fas est immolare, praeter sues, praeter???que boues mares & vitulos, dummodò mundos, & anseres: ij qua ratione immolarent homines? Aut quomodo Hercules, qui vnus esset, & adhuc, vt aiunt, homo, tot millia virorum interemisset? Herodotus lib. 2. Tarquinio Romam redire armis tentante, belli fortuna saepiùs in vtranque partem variauit. C. Martivs Coriolanus strenuè dimicans, in conspectu Dictatoris militem Romanum, qui prope eum fusus humi erat, non deseruit, sed protexit, inferentem???ue se repulit, & interfecit hostem. Itaque vistoria dux potitus, illum inter primos corona quercina donauit. Haec enim ei, qui seruauit ciuem, de more datur, siue quercum potissimùm in honore habuerint causa Arcadum, qui Glandiuori sunt ab oraculo appellati: siue quòd facilis vbique sit ducibus huius copia arboris: siue sacram Ioui vrbium praesidi coronam quercinam ritè dari seruato ciue, censuerint. Plut. in Coriolano. L. Marcellvs, cùm in manus Gallorum imprudens incidisset, circumspiciendae regionis, qua euaderet, causa, equum in orbem flexit: deinde cùm omnia esse infesta vidisset, precatus deos, in medios hostes irrupit. Quibus inopinata audacia perculsis, ducem quoque eorum trucidauit: atque vbi spes salutis vix superfuerat, inde optima retulit spolia Front. lib 4. cap. 4. Sempronivs Tuditanus & C. Octavivs, Tribuni militum, omnibus fusis ad Cannas, cùm circumsiderentur, suaserunt commilitonibus, vt stringerent gladios, & per hostium praesidia erumperent secum: id sibi esse animi, etiamsi nemini ad erumpendum audacia fuisset, affirmantes. Decunctantibus XII. omnino equitibus vel peditibus, qui comitari sustinuerant, repertis, incolumes Canusium peruenerunt. Front. lib. 4. cap. 5. Aemylivs Lepidus admodum iuuenis, apud Ticinum patrem liberauit ab hoste, & hostem interfecit. Liuius. Sub Attilio Calatino consule Laberivs Tribunus militum (quem nonnulli Q. Ceditium, quamplurimi Calphurnium flammam vocitatum scripserunt) cùm demissum in eam vallem videret exercitum, cuius omnia latera superiora hostis insederat: depoposcit & accepit à consule trecentos milites: eosque hortatus, vt virtute sua exercitum seruarent, in mediam vallem decurrit. Ad opprimendos eos vndique descendit hostis, longo???ue & aspero praelio retentus, occasionem Consuli ad extrahendum exercitum dedit. Frontinus libro quarto, capite quinto. Cn. Fonteivs Crassus in Hispania, cum tribus millibus hominum praedatum profectus, locoque iniquo circumuentus ab Hasdrubale, ad primos tantùm ordines relato consilio, incipiente nocte (quo tempore minimè expectabatur) per stationes hostum er???pit. Front. lib. 4. cap. 5. Atila Hunnorum rex, obsessa Aquileia, dum speculatum ad muros accedit, ab hostibus circumuentus, duobus interfectis, reliquos audacia & virtute sua in fugam vertit, qui sacrosanctè affirmarunt, ex illius oculis ignitos radios, fulguris instar, emicuisse Nicolaus Olahus in eius vita. Principivs & Tarvns fratres, Gothicis temporibus ex vrbe Roma ad pugnam egressi, aduersus Vitigen, qui Belisarium obsidebat, inclinata disiecta???ue vrbanorum acie, sua hostibus in caedem ruentibus corpora obiecêre: ac tamdiu pertinaci statu Barbarum remorati sunt, quoad Principius in vestigio concidit: alter vbi suos in tuto esse vidit, defunctus praelio, multis???ue confoffus vulneribus, ad Pincianam portam inter suorum complexus & gratulationes expirauit. Sabellicus lib. 4. cap. 5. & lib. 3. En. 8. & Egnat. lib. 3. cap 2. Vitiges Gothorum, rex contra Belisarivm cum centum quinquaginta millibus armatis Romam venit: ac ponte Tyberino, qui à Belisarij praesidio tenebatur, vltrò fugientibus militibus potitur. Belisarius eius rei ignarus, fortè cum mille equitibus ad Tyberim exspacians, ex improuiso in hostes incidit, ibi???ue vel inuitus cogitur cum hostibus confligerer nec multùm abfuit, quin telorum ac missilium multitudine obrutus fuisset. Agnitus enim à Gothis, omnium iaculis & telismagno impetu petitur. Strenuè tamen pugnando ex eorum manibus elabitur, & saluus Romam redit. Desiderati sunt in illa pugna Gothorum plus quàm mille: ex Romanis verò tantùm octoginta. Procopius. Sabellicus, Eneadis 8. libro 2. Cùm Belisarius Iustiniani dux Carthaginem ex improuiso cepisset: Gilimer Vandalorum rex Afros rusticos multa pecunia solicitat, vt Romanos vbicunque inuenirent dispersos trucidarent, se???ue pro singulorum capitibus aureum daturum pollicetur. Illi vbicunque lixas in pagis victum quaerentes offendunt, clàm capiunt, & eorum capita recifa Gilimeri mittunt, pro quibus pecuniam accipiunt. Ibi memorabile quiddam gessit Diogenes Belisarij eques. Is enim cum viginti duobus scutatis militibus ad explorandos hostes missus, fortè in rusticos incidit: qui cùm suis viribus disfiderent, rem ad regem deferunt. Rex trecentos delectos equites mittit, qui captos & viuos adducerent. Diogenes domum quandam ingressus, in superiore coenaculo cum suis dormiuit, nihil omnino suspicans, quia audijsset hostes procul abesse. Vandali manè domum vndique cingunt. Interim quidam ex Romanis murmurantium voce & armorum sonitu ex somno excitatus, reliquos excitat: qui ad pugnam instructi, vnà erumpunt, & scutis operti certatim hostes repellunt, omnes???ue euadunt, duobus tantùm desideratis. Procopius de bello Vandalorum, lib. 3. In pugna, qua Andronicus iunior Imp. ab Alexandro Bulgarorum principe victus est, strenuè dimicans Caesaris Filivs Porphyrogeniti nepos, multis confixus telis, equo etiam ita vulnerato, vt cerebrum eius patêret, hostibus tergum dare noluit. Equus posteaquam eum domum incolumem reportauit, ante domini fores expirauit. Gregoras lib. 10. Ioanne Zimisce imperante, pugnabant contra Rossos Romani. Dux Romanorum Theodorvs ab Mistheia equo suo lancea confosso excussus, Scytham quendam cingulo arreptum, hac illac peltae instar obuersans, eo coniectas in se hastas excussit, sensim???ue retrò abiens, ad suos reuersus est, donec Romani Scythis vi repulsis eum periculo eripuerunt. Cedrenus. In ea expeditione, quam in Palaestinam suscepit Fridericus Barbarossa, ferunt Alemannvm quendam, corpre ingenti & robore inuicto praeditum, populars suos longo interuallo secutum, pedetentim incessisse, equum trabentem, ex itinere fatigatum. Ismaëlitas verò circiter L. suis stationibus euagatos, illum vndique sagittis petijsse. Caeterùm eum lato scuto tectum, & firmitate thoracis sretum, alacrem perre [2139] xisse mihilo magis Barbarorum telis commotum, quàm si rupes esset: vnum autem caeteris iactantiorem, abiecto inutili arcu, longum ensem strinxisse, & concitato equo, cominùs illum gladio percussisse. Alemannum verò gladio ambos anteriores pedes equi, tanquam foenum amputasse, ensemque in medium Persae caput ita impegisse, vt equite in duas partes dissecto etiam iumenti tergum, sella quoque dissecta, vulnerarit. Eo spectaculo Persae attoniti, non ampliùs ausi fuêre vnum cum lacessere: qui nihil accelerato itinere, pedetentim vesp eri in castra suorum peruenit. Nicetas libro secundo. Sivardvs Noruegianus miles ab hostibus captus, nautas, à quibus vehebatur potu exhilaratos persuasit, vt sibi gubernaculi curam summi beneficij loco concederent. Quo impetrato, nauim magno impetu concitauit, vt retineri ampliùs non posset: mox sese de summa puppi in mare demisit, litus tenuit, Haraldum regem improuisus obtruncauit. Nauali alio praelio interfectis iuxta se socijs omnibus nauim diu solus defendit, inde saltu in mare se deijciens, dum natat, arma sibijpsi detrahit, & vestes, quarum colore prodebatur. Cum???ue diu sub aquis delituisset, respirandi necessitate emergens, ab hostibus captus est & interfectus. Olaus lib. 10. cap. 25. ex Saxone Grammatico. Hemmingvs quidam, Absalonis Roskyldenis episcopi, in Dania armiger, leuibus armis instructus, ad discrimina subeunda promtissimus, contra Valagostenses Sclauos pugnans, gladij, quo cinctus erat, longitudine impeditus, concidit. Ibi derelictus à suis inter crrbras hostium hastas, non tam suo quàm fortunae clypeo protectus, vt primùm ingenua se erigere potuit, districto ferro hostium tibias appetens, illis paulisper cedere compulsis, sociorum tandem accursu oppugnatores vibem repetere coëgit. Ita ad suos regressus, ac toto corpore integer repertus, admirationi visentibus fuit. Neque tamen fortitudini ipsius, sed fortunae potius veneratio tributa est. Saxo lib. 14. Galeacivs Bardassinus, eques Siculus (cuius animi ac corporis robur insigne fuit) praeter alia ingentia facinora, cùm Alphonsus senior Neapolitanus rex Plumbinum obsideret (ita in Tusco litore contra insulam Iluam oppidum vocatur) conspicatus tres hostium equites, cum multis alijs vrbe egressos, ad se venire, qui à suis longè aberat, vltrò illis occurrit, atque eorum vnum gladij capulo in galea percussum, attonitum adterram prostrauit: alium brachijs vinctum ab ephippio extraxit, longe???ue abstulit: tertium fugientem, ad portas vlque insequutus est Fulg. lib. 3. cap. 2. Cùm Maximilianus I. rex Rom. Rhetiam inuasisset, A. D. 1499. in prima velitatione iuxta oppidum Vuerdenbergam Ioannes Valius Glaronensis, solus XX. equitum cataphractorum loco opportuno impetum sustinuit, tres ipsorum equis deiecit, gladio & hasta fretus. Viri fortitudinem admirati hostes, promissa incolumitate Velcuriam deduxêre, & diplomate eius virtutem testati, ad suos dimisêre. Stumpfius. Christophorus Valdemari Danorum regis F. bello piratico contra Rugianos, cùm ad litus nauem appulisset, tanta saxorum vi ab hoste petitus est, vt de se tue̅dis potiùs quàm offendendis hostibus remiges cogitarent. Esbernvs ergo, ne sanguis regius frustra sibi creditus videretur, medijs se iaculantium saxis intulit, iuuenemq; nauigij sui interiectu seruauit: quod protinus Barbati magnis viribus apprehensum in litus pertraxêre. Esbernus cùm se tribus sagittis balista emissis toties ictu fraudatum videret, fracto arcu, à puppi in proram concessit, solus???ue tot hostes aliquandiu sustinuit. Tandem silicibus contusus, telis???ue perfossus, vt pedibus quoque deficeret, aegrè puppi repetita consedit. Iamq; à comitibus desertus (nam cuncti, praeter vnum, profundo se dederant) postquam Barbaros nauigium, cuius iam latera dolabris perfregerant, insilire conspexit, viribus recollectis, semel iterum???ue ac tertiò exceptos fugauit, tela???; in se congesta retorsit: tandem lassitudine confectus, cùm resumendarum virium gratia paululùm retrocederet, Iapidis ictu ante puppim concidit. Eum vnicus eius comes dextera comprehensum erexit, vt aspectu saltem, quando viribus non poterat, hostem terreret. Ad se reuersus, cùm videret hostes imminentes, recollecto vigore, repulsis omnib. in prora̅ co̅cessit, ibi???; rursum semianimis concidit: perijsset???; ni eum Christophori remiges ocyùs naue exceptum seruassent. No̅ multò pòst contra piratas itidë ducës, cùm lorica̅ sumeret, & is qui gubernaculo praeerat, quo se protecturus esset, quaereret, cùm vtraq; manu circa gubernandi officium occupata, neutram necessariae defensionis vsibus aptare posset: illi loricam quam erat sumturus, ei tradidit, seque potiùs quàm gubermatorem inermem esse maluit. Quo facto, vnius hominis corpus ferro, omnium verò mentes audacia instruxit, tantoperè hostes à se contemni demonstrans. Saxo lib. 14. Bello quod contra Philippum Veneti gessêre iussus erat Franciscus Gonzaga trans Abduam bellum transferre. Euaserat Gatta Mellita dux fortissimus in vlteriorem ripam cum equite leuis armaturae, expedito???ue peditatu, eratque pons fluuio propemodum impositus, quum Abdua nocturnis imbribus repentè auctus opus interrupit. Incidit Mellita, diei interuentu à suis exclusus, subito hostium incursu, in apertum vitae discrimen: restitit tamen ille fortiter, etsi loco & viribus inferior: ac tandiu impetum sustinuit, quoad equites pedites???ue fluuio enatato ad suos se receperunt. Plerique vorticoso amne arrepti in suorum conspectu periêre: Mellita, Romani Coclitis exemplum imitatus, omnium vltimus ad suos tranauit. Sabellicus libro tertio, Ennea d. 10. & libro 2. Dec. 3. Anno 1552. Mahometus Bassa Solymanni auspicijs Themesuaram Transyluaniae obsidebat. Stephanus Losanzus Comes Ferdinandi regis nomine, eam fortissimè defendebat. Tandë & multitudine hostiu̅, & subsidij desperatione, & proditione duorum Hispanorum, qui ad Turcas transfugerant, territus, militum vitam & fortunas pactus cum hoste incolumes, vrbe excessit. Mahometus contra datam fidem circumuentos trucidauit: Losanzum captum securi percussit. Vnicus Alfonsvs Perezius Saiauedtensis, Hispanus eques gladio viam sibi aperiens, incredibili fortitudine Lippam versus, D. Turcis frustrà insequentibus, fugiebat, & iam euaserat, cum malo suo fato in paludosam voraginem incidens, equi mole oppressus est & suffocatus. Illius caput Turcae ad Mahometum retulerunt: qui cùm Hispanum esse audiuisset: Nimirum, alius esse non potuit, respondit. Ascanius Centorius lib. 4. bellorum Transyluaniae. LIBERTATEM SVAM ALIORVM'VE fortiter defendere. Servitvtem fortiter amoliri. Consule Tit. Seruitutem fortiter declinare, quatenus Declinatio ista propulsatione nititur, f. 2139. Matronas Spartanas, quae in templo Cereris in vico Aegila dicto, ludos vt facerent, conuenerant, cùm Aristomenes Messenius bello Messenico secundo opprimere conatus esset: illae numinis ope fretae, gladijs, quibus ad hostias immolandas vsae fuerant, armatae & verubus hostem inuaserunt, multis???ue grauiter saucijs, ipsum quoque Aristomenem facibus percussum, ac malè multatum, in vincula coniecerunt. Pausanias in Messenicis. In acie Philippensi M. Catonis Filivs inter praestantissimos & fortissimos iuuenes dimicans, ac labore confectus, non cepit fugam, neque pedem retulit: sed pugnans, significánsque qui esset, atque paterno nominaese appellans, super cumulata hostium cadauera cecidit. Occubuit etiam ex alijs optimus quisque, qui ad eripiendum Brutum obiecerant se hostibus. Plut. in Bruto. Helvetii, qui Alpes incolunt, Imperio Germanico subiecti fuêre, eo???ue nomine Praetorem singulis annis accipiebant. Austriacos principes vicinos habebant, eorum???; potentiam, innumeris nobilium arcibus circundati, verebantur. Iugum imminens excutiendi haecfuit occasio. Ludouicus Bauarus Imp. designatus circa annum Sal. 1314. competitorem habebat Fridericum Austriacum, in???ue factiones diuisa Germania, intestino malo laborabat. Heluetij Ludouico non obscurè fauebant, ea???ue propter à praefectis Imperij, qui vicinis Austriacis plus satis addicti erant, miris modis vexabantur. Tres primùm plebeij homines, Gulielmus Tellus Vriensis, Stoufacherus Suitensis, & Ernius Vnderualdensis, foedus ineunt contra tyrannos, populares quisque suos ad libertatis defensionem adhortantur. Quam historiam sub Tit. Tyrannicidarum executi sumus. Lupoldus Austriacus, Friderici frater, bello coniuratos domiturus, anno 1315. XVI. Nouembris ad Moregardam montem circumuentus, MD. equitibus amissis, summo cum dedecore vix effugit. Eo successu erecti Triumuiri, vt aeterno soedere Vrienses, Suitenses & Vnderualdenses inter se coirent, auctores fuêre. Ludouicus foedus ratum habuit. Austriaci clade tam ignominiosa irritati, quamuis Ludouico per regem Boëmum reconciliati essent, paganos tamen persequi non cessabant, Lucernenses partim insolentia Austriacorum, partim fortitudine paganorum moti, foedus cum ijs ineunt anno 1332. Tigurini XII. viros ob malè administratam Remp. in exilium eiecerant, & matuta R. P. forma XIII. tribus instituerant, è quibus Senatus legeretur. Cùm exules Io. Comitis Habspurgensis auxilio noctu vrbem occupare frustrà tentassent, destituti Tigurini aliorum auxilio, anno 1351. Heluetijs se coniunxëre. Obsessiter ab Alberto Claudo duce Austriae, pro patria fortiss. dimicauëre. Claronenses quoque & Tugienses in foedus recepti, anno 1352. volentes nolentes. Accessëre his Bernenses anno sequenti. Et hoc foedus antiquum octo viroru̅ Heluetiae. Leopoldus III. Alberti F. Anglos ad XXC. millia contra Heluetios excitat anno 1374. Duxillorum nepos Austriacorum, matris dotales vtbes ab Heluetijs occupatas (hoc [2140] enim praetextu eum contra Paganos Austriacus irritarat) vindicaturus, vbi cum tanta colluuie ramenta montium intrauit, eommeatu dustitutus, in aduersas partes distractum exercitum Heluetijs ad syluam Butiam, ad Erlacum, ad Frobrunnam carptim caedendum praebuit, turpi???ue fuga vix elapsus est. Vrbes imperij cum Heluetijs foedus ineunt, quibus Leopoldi suspecta erat potentia. Nouis subinde insolentijs nobilium vicinorum vetere odio exulcerato, cùm Sempacenses suae securitatis causa Lucernensium fidei sese commisissent: Leopoldus interea victis Imperialibus vrbibus, & pace cum ijs facta, victorem exercitum in Heluetios conuertit, omni externa ope destitutos. Anno 1386. bellum ijs indixit perse, sed & Comites, Barones, Nobiles, prout varias inimicitiae causas habebant, singuli turmatim bellum denunciarunt, nimirum vt multitudine hostium terrerentur. Heluetiorum MD. Tigurum profecti, quòd illie Ducem irrupturum putarent, ponsteaquam rectà Sempacum proficisci audiunt, celeritate ineredibili sequuntur. Vixdum aduenerant, cùm nobiles consilio inito, vt victoriae fructum praecerperent, gregarios milites spectatiores tantùm suae fortitudinis esse voluêre: atque vel insolentia quadam sponte, vel loci iniquitate coacti, relictis equis pedes pugnam iniuêre. Quorum temexitatem cùm senex Baro Basenbergius reprechenderet: Oxenstenius leporinum animum illi, ad familiae nomen à monte léporis ductum alludens, cum probro obiecit, & ad ducem conuersus, Manipulum hunc rusticorum nos tibi priùs, quàm Soloccidat, assandum elixandúmve pro libito dabimus. In primo congressu ad LX. inermes Heluetios cataphracti occidunt. At procedente pugna, labore & sudore confecti, praeclaro interim Vinkelriedi stratagemate circumuenti, securibus pulsati concidunt, suisque armis suffocantur. Leopoldi caedes eos etiam qui integri erant ita terruit, vt in fugam turpissimè effusi, memorabilem victoriam Heluetijs concesserint. Caesa supra duo millia Ducum, Comitum, Baronum, Equitum auratorum, Nobilium: Heluetij CC. suorum desiderarunt. Leopoldus IV. Superbus, patris mortem vlturus, ascitis sibi auxiliaribus quàm plutimis, eiusdem imitatione bellum paganis indicit. Varia fortuna per quadriennium hinc inde pugnatum, meliore semper successu Heluctiorum, qui ferarum latibula innumera (sic enim Arces vocabant) expugnarunt, vastarunt, incenderunt. Ciuitares tandem imperij pacis septennalis auctores fuêre, qua Solodurum Heluetiorum foedeti accssit, anno Sal. 1389. eadem???ue pòst in quinquaginta annos confirmata: Concilium interea Constantiense Fridericum Austriacum, propterea quòd Episcopos quosdam in vincula conlecerat, & Ioannem XXIII. pontificatur deiectum contra datam fidem Constantia profugientem adiuuerat, anathemate perstringit: Sigismundus Imp. Heluetios ad occupandas vicinas regiones hortatur, & quodammodo cogit, diplomate etiam testatus, quicquid contra haereticum hominem iussu concilij egissent, id sanctum inuiolatum???ue fore, neque paci L. annorum cum Austriacis paulò antè initae obfuturum: addidit & stipendium, & quicquid eo bello occupaturi essent, praecedentibùsve cepissent, id vt bonorum castrensium loco perpetuum haberent. Itaque Argouiam & Tauracum pagum anno 1415. volente, iubente adiuuante, confirmante Imp. & Concilio, inuaserunt occuparunt???ue. Anno 1468. ob temerè lacessitos Scaphusianos confoederatos suos, Valdeshutam obsidebant Heluetij. Sigismundus Austriacus, in pacis formula à principe Bauaro conscripta, in expensas damnatus, quando apertè non poterat, occulta ratione Heluetios laedere parabat. Carolo Burgundo oppignorat ditiones suas Heluetijs propinquas. Is Petrum Hagenbachium illis praeficit, crudeliss. tyrannum, & Heluetiorum acerbiss. hostem. Ludouicus XI. Gallorum rex ea occasione captata, Heluetiorum amicitiam ambit, hoc veluti fraeno Burgundum sese in officio retinere posse sperans. Sigismuntum Burgundi libidine offensum poenitebat coepti. Itaque Galli intercessione cum Heluetijs contra Burgundum soedus init. Absente in Germania inferiore, Carolo, Hagenbachium Brisacenses, apud quos degebat, in vincula conijciunt, & accusantibus Heluetijs securi percutiunt. Fridericus III. Imp. Heluetios Burgundiam inuadere iuber: ipse instructo exercitu Nussam à Carolo obsessam liberare contendit. Carolus cum Friderico paciscitur: Maria filia Maximiliano filio despo̅sata: neq; verò in soedere illo vllam Heluetiorum rationem habet. Carolus eo hoste, quem periculosiss. iudicabat, liberatus, expulso Lotharingiae duce, Granceium ab Heluctijs occupatum proficuseitur, ad 1. millia expeditorum militum in exercitu habens. Heluetiorum quingentos arcem tuentes desperato suorum auxilio, impunitate promissa persidè circumuenit. Heluetij ad XX. millia. superuenientes castris ducem exuunt, supra CM. aureorum praedam obtinent, destituti equitatu, victoriam periequi nequeunt. Anno 1476. recollectis virib. CM. in exercitu trahe̅s, Moratam Carolous obsidet. Diuiserat ille exercitum. heluetij castra ducis aggrediuntur, imparatos fundunt, XXM. caedunt, XM. in lacu vicino submergunt, Renatus interea Lotharingiae dux exul auxilijs Germanoru̅ corrogatis, regiones suas recuperat. Carolus XLM. Lotharingiam recipit, Nanceio excepto. Renatus Heluetiorum auxilia implorat, XIII. millia obtinet. Hi sexto dic Ianuarij ad Nanccium anno 1477. Burgundi castra, diuersa quàm ille expectarat parte inuadunt, Carolum cum septem millibus suorum obtruncant, belloque Burgundico, restituta Renato Lotharingia, finem imponunt: Ludouico XI. Burgundiam tanquam feudum olim ducibus concessam, certo auri pondere, frustrà licèt Heluetios liberatores appellantibus Burgundis, concedunt. Anno 1431. Solodurum & Friburgum in confoederatorum classem recipiuntur. Virtutis comes perpetuus inuidia. Nam septennio pòst Fridericus III. spe sua Heluetios alienis domandi viritbus non semel frustratus, Sueuici foederis inter principes & ciuitates Imperij anno 1488. auctor fuit, specie quidem in commodum Germaniae, reuera autem vt hoc veluti propugnaculo, Heluetiorum fraenaret potentiam. Moritur interea, & vt regnorum sicodij successorem relinquit filium Maximilianum. Is soedus Sueuicum decennio pòst confirmauit. Animis paratis occasio tantùm deerat. Ea autem oblata est amplissima, posteaquam Rheti Heluetiorum soederi certis conditionibus accessere. Maximilianus Curiam Rhetorum sui iuris esse dictitans, exercitum contra illos duxit. Rheti Heluetios implorant: ille Sueuicum foedus appellat. Varijs inlocis Maximilianus Heluetios adoriri statuerat, vt distracits viribus faciliùs conficerentur. Anno igitur 1499. sexto Feb. crudele bellum cepit, quod Sueuici foederis vocant, Heluetium caeteri, insignibus victorijs nobile: quando octies apetro Marte victores euasere Heluetij. Apud Rhetos ad montem S. Luci primus conflictus, alter ad Treisam. Tertius Hardae ad lacum Acronium, quinque mullibus Germanorum caesis. Quartus prope Basileam, vbi mille Heluetios praedae causa in Alsatiam proficiscentes, Fridericus Caplerus dux Imperatorius octo millia in exercitu habens aggressus, fexcentis suorum amissis, turpi fuga abijt, vnico tantùm Heluetio caeso, sed vulneratis compluribus. Prope Constantiam quintus, In pago Ermatinga praesidiarios CCCC. securè agentes Sucus per noctem trucidarant. Heluetij suorum clade cognita. repentè conuolant, & in vicina sylua Suaderloca, ex insidijs, victores Constantiam repetentes fundunt, fugantque. Eodem die praeda omnis cum auctario recepta, ex octo millibus MMD. caesi: reliqui in lacu submersi. Sextus apud Rhetos prope Rastenzam, in Valgauia. Septem millia Heluetiorum XV. millia Sueuorum fugant, tria millia occidunt, plurimos in ila fluuio demergant, tormentorum supra D. capiunt. Henricus Volebius Vriensis, à tergo circumductis bis millsuorum, niontem occupauit, & victoriae tam memorabilis auctor, pro patria occubuit. Septimus apud Vennones in campis Malsijs. Ex osto millibus Sueuorum quatuor millia caesa à Rhetis, eodem stratagemate quo priùs: in Athesi submersi plurimi. Rheti supra ducentos è suisdesiderarunt. Maximilianus ignauiam suorum detestatus, ipse praesens bellum administrare voluit. Constantiam venit, Heluetios vno consilium capit. Ipse cum Germanici imperij signis Constantia egressus, vbi suorum timidas sententias in aggrediendis Heluetijs, qui Suaderlocam occupabant, cognouit: re infccta properè discessit. interea Rhenani populi propè Basileam, arcem Dornacum Solodurensibus parentem oppugnaturi venerat. Solodurenses MD. silentio in vicinum montem proficiscuntur. Commodùm D. Tigurini accedunt. Castrametantes hostes, & nihil minus quàm Heluetios adesse putantes (cùm omnes illorum vires Suaderlocae coactas crederent) ex improuiso aggrediuntur, primos fundunt. Caeteri acie repentè vtin eo terrore poterat instructa, Heluetijs acriter resistunt, eos???ue suo equitatu circundant. Vigente praelio, M. Lucernates & Tugini superueniunt, suo????; clamore hostes ita terrent, vt ex XV. millib. tria millia ceciderint, plu rimi in Byrsa amne vicino perierint. Heluetij c. suorum amissis praedaque opulenta parta, nuspiam se toto bello acriùs resistentes hostes nactos liberè suntfassi. Tande̅ defessi tot cladib. Imperiales potiùs quàm mitigati aut exhausti pacis cu̅ inuicto populo ineundae co̅silia amplecti cepêre. Basilcae igitur eode̅ anno quo ceperat, 22. Septe̅b. bello Sueuico sinis impo situs, cu̅ ampliss. Heluetiae virtutis teslimonio, qui co̅tra totius Imperij Germanici vires, pro aris & focis, octo mensiu̅ spacio octies cum hoste pote̅tiss. diuersis locis praelio depugnasse̅t, nunqua̅ victi essent, minimo suoru̅ cu̅ sanguine, hostiu̅ vberrimo. Et haec quidem prolibertate. Nam quae pro duce Mediolanense, pro Gallorum rege postea designarunt, magna quidem illa & aeternitate digna facinora, hoc ipso tamen minore digna commendatione, quòd basim Heluetiae libertatis [Greek words], labefactare sunt visa. Et haecex Io. stumpfij Hel.
|| [2141]
In Cimbrica Chersonefo patet septem in longitudinem milliaribus Dithmarsia, pauloque minùs in latitudinem, situ natura???ue loci peregregirè munita. Ab oriente tuetur latus flumen. Eidora, ab occasu mare Britannicum, ad meridiem claudit Albis fluuius, ad Aquilonem cingunt fossae perductae & munitiones. Varios haec ora temporum successione dominos habuit, quorum alios interfecerunt incolae, alios eiecerunt, nonnullos quoque vi subegerunt. Post Saxones (quibus omnium primis vnà cum alijs accolis finitimisque paruit) ex annalibus constat fuisse aliquod tempus, quo eam comites ditione tenuerint. Ex horum numero primus Dedo à colonis interemtus est: cuius post caedem quum vxor eius Ida, genere Sueua (cui Henricus III. Imperator partruus, & Leo IIX pontifex erat auunculus) Etelero comiti, cognomento Albo, nupsisset, is cundem vitae suae exitum nactus est. Tertius ab eo Rodolphus marchio (is tunc eam successione acceptam tenebat) trucidatus. cui non multò pòst filius eiusdem nominis additus est: maiore quidem cum contumelia atque iniuria, quod castello eius Bocelenburgo, inquo caedes fuit perpetrata, euerso & diruto, coniugem Valpurgam, amputatis naribus atque auribus mutilatam, in proximum profluentem abiccerunt, qui etiamnum hodie ab illa demersa nomen retinet. Huic Rodolpho erat frater Hartuicus. Is ius suum vniuersum in ea ditione (quod morte fraterna ad ipsum tedierat) permutatione facta, & recepto in eius locum Stadensi comitatu, antistiti Bremensium tradidit. Subegit postea Dithmarsiam armis Henricus Leo, & pagos aliquot abbati Stadensi dono degit: quorum nomine vt tributum acciperet, quum eò venisset abbas vita spoliatus est, atque obiter alia pagis nomina indita, quò memoria debitae annuae pensionis extingueretur. Adolphus quoque isthoc nomine tertius Holsatiae comes, anno MCXXCVI. armis in potestatem redactam aliquandiu tenuit: sed non multò pòst recedentes à fide Dithmarsi, omnem nobilitatem (quae multa eo loco erat) ditione expulerunt. Assentiente deinde & permittente Adolpho, Hartuicus antistes Bremensis (qui de comitum Hosatiae stirpe fuisse traditur) eos ad deditionem compulit. Verùm dimisso exercitu, nihil ex pacto praestamtes Dithmarsi, neque pecuniam promissam expendere, & abrupta fide ad Daniae rege̅ desciscere, in eius quoque potestate non diu permansuri. Etenim anno Christi MCCXXVII. quum inter Adolphum prioris filium ac Lubecenses, & regem Daniae Valdemarum, iuxta praedium Bornhouede, acre fieret praelium, essent???ue in copijs regijs Dithmarsi (qui pepigerant occultè cum Holsatis, se deserto rege ad ipsos transituros: eius???ue rei indicium fore, si imas clypcorum oras conuertissent) ipsi in extremis collocati, vbi iam pugna ferueret, scutis inuersis à tergo Danos adoriuntur. Quo insperato casu regius exercitus superatus, Otho dux Brunsuicensis, nepos regis ex sorore, captus est, ipso rege regis???ue filio vix ab hoste fugae praesidio seruatis. Ita cum insami singularis perfidiae nota in libertatem sese vindicarunt. Anno autem MCCXXCIX. Henricus Holsatiae ac Stormariae, & Ioannes Vagriae comites, ius suum armis repetituri, in Dithmarsiam exercitum duxerunt, praelióque inito, multis suorum profligatis, fuga saluti suae consuluerunt. Post quam pugnam quum vnus & triginta effluxissent anni, orta inter comites Holsatiae dissensione, Dithmarsi, vt alteri pari pasi suppetias ferrent, in Holsatiam irrumpunt, & ad Chilonium vsque oppidum progrediuntur. Vnde cùm diuersa via onusti praeda domum regrederentur, Gerardus Holsatiae comes eos, non procul Bornhouede, sub lucem aggressus, quingentos ex illis trucidauit. Qua inflati victoria Gerardus eius???ue frater Ioannes, secundo pòst anno, quantas possunt maximas copias cogunt, euocatis???ue in auxilium extraneis ducibus numero quatuordecim, & vniuersis ditionis suae viribus in vna castra contractis, die natali virginis Mariae, Dithmarsiam intrant: & resistente nemine, ad locum vsque, quem Norderstraut vocant, in meditullium Dithmarsiae perueniunt. Ibi Dithmarsi bis in fugam coniecti, mille & septingentis suorum desideratis, in proximam aedem sacram fuga delati, cùm ignem hostis subijcerer, neque vllas deditionis conditiones admitteret, iam???ue laminae plumbeae templi liquefactae ab igne stillare coepissent, in desperationem adacti, facto impetu in hostes prorumpunt, & ex ducibus duodecim, reliquae verò multitudinis ad duo millia interficiunt. Soli Gerardi Holsatiae comes & Henricus Megalopolensis cum paucis incolumes elapsi. Annis pòst aliquot, Nicolaus Holsatiae comes tumultuarijs pugnis saepè cum Dithmarsis conflixit. In pugna ad Tirperslo inita, cùm aequo penè mare vtrique discessissent, res ad inducias & pactiones deducta est. In quibus inter caetera cautum fuit, vt neutri alterius partris hostes receptarent, fouerent aut defenderent. Ergo quum Ericus Saxoniae dux, socer Alberti comitis Holsatiae, anno Salutis humanaae MCCCCIV. abacta è Dithmarsia praeda, per Holsatiam domum effet reuersus: Dithmarsi pacem violatam contedere, quòd permissu comitum eam expeditionem per fines corum susceptam crederent. Publicatis igitur ad principes finitimos & vrbes literis, de Gerardo Slesuici duce & Alberto comite grauiter conqueruntur. Gerardus vicissim & Albertus sese multis excusant, & ob hanc calumniam sibi inustam bellum illis indicunt. Albertus quum per Northamme in Dithmarsiam irrupillet, & copiosam trahen praedam ad suos recipere sese properaret, equo delapsus paulò pòst perijt. Quum deinceps vicinae ciuitates maritimae de pace inter ipsos agerent, & Dithmarsi eam vel precio redimere parati essent, Gerardus plenius fiducia potiundae regionis (quae praesertim fraterno iam funere satis carè emta poterat videri) toto exercitus robore, ea via, quae Suderhamme vocatur, in Dithmarsiam profectus, cum delecta cohorte ad fauces aditus constitit. Milites, dum praedae cupiditate latiùs euagantur, incolae latera angustiarum, pequas transitus erat, arbusculis occultati occupant, & reuertentes improuisò aggrediuntur. Antecedebant agmen pueri armigeri. Ab ijs, quum primus in ipsos impetus fieret, lacrymabilis clamor & eiulatus tollebatur. Quo ad aureis ducis perlato, tumultum inter suos & rixam de praeda ortam ratus, eam sedaturus, nudato galea detracta capite properè aduolat. In eum Dithmarsi ex transuerso sese inferunt, sauciatum???ue grauiter caput equo deturbant, eius???ue copias omaes indagine clausas occidione delent, paucis sutu Slesuicensi Holsatia???ue vniuersa fuit, eo bello interijt, anno Christi MCCCCIV. Renouata inde antiqua foedra. At pòst quum Christiernus I. rex Danorum, Adolphi Holsatiae comitis è sorore nepos, propinquitatis iure ditiones eius omnes ad se transtulisset: in Germaniam ad Fridericum III. Imp. profectus est, & suo maiorum???ue suorum in Dithmarsiam iure demonstrato, obtinuit, vt communistatuum ordinumque imperij consensu, abolito obliterato???ue comitatus titulo, dux Holsatiae crearetur. Cui ducatui, vt legitimis metis ambitu???ue iusto describeretur, Caesarea potestate Stormaria & Dithmarsia regiones inclusaesunt: id???ue diplomate Imperatorio & sigillo confirmatum, anno Salutis humanae MCCCCLXXIV. Quod Imperatoris diploma, anno quinto pòst, quum rex Dirthmarsis Rendesburgum ad se cuocatis exhiberet, vt???ue de more in fidem suam iurarent postularet: Bremensium antistitis magistratum causati, id facere recusarunt. Itaque vim & arma rex comminatus, interuentu procerum annuas inducias dedit, vt eo temporis spacio, quid sibi facto opus esset deliberarent. Eius filius Ioannes in regnis Aquilonaribus successor, quum Sueciam rebellantem biennio antè armis subegisset, anno à natali Christi MD, mense Februario, in Dithmarsiam exercitum duxit: praeter milites equitesque omnis generis sex millia peditum stipendiariorum, quorum forti & efficaci opera in Suecia domanda vsus fuerat, trahens. Ex nobilitate praeterea circiter duo millia ipsi militabant. At Dithmarsi in interiorem palustrem oram cum omnibus suis sese recepêre, cum???ue ab vno exploratorum capto cognouissent, qua via rex irrumpere decreuisset, per lutulentam valde & impeditam fossis viam: per totam noctem vallum ducunt, & iuxtà in excubias praesidium???ue aliquot millia suorum collocant. Rex nullas insidias veritus, cum omni copiarum mole in hostes tendit. Anteibat agmen pedestre, id turmae, equitum consequebantur, extrema claudebant vehicula, quae in spem piaedae vna trahebantur. Vbi piopius vallum sub ictum tormentorum accesserunt cohortes, coloni post aggerem excubantes, displosis repentè tormentis mediocrem militum stragem fecerunt. In loco angusto milites ad pugnam expedire sese minimè poterant. Multò insuper imbre & grandine coelo delapsa, fossae ad imas vsque oras completae excreuêre, neque tormenta, extinctis imbre funiculis, corrupto???ue apparatu omni, vlli vsui esse poterant. Totmalis circumuentas cohortes, quantumuis fortiter resistentes, sed absorbente plantas luto praepeditas, imbre multo madentes, & frigore penè emortuas, Dithmarsi in fugam uertunt, caedunt, in fossas praecipitant. Hinc ad equitatum veniunt: qui loci angustia pressus, luto equos ad genua vsque deuorante, moure vix sese poterat. Post tergum plaustra fugam impediebant: à fronte caesorum acerui hostes???ue obijciebantur: à latere vtroque intercludebant fossae. Ita coarctatos equites circumfusi vndique hostes profligant. Princeps cum paucis per densos cadauerum iacentium cumulos via inuenta vix elabitur. Trium horarum momento haec strages edita, adeò vt ipsis quoque victoribus mirum fueric visum, tantulo tempore ta̅tam hostium turbam prosterni potuisse. Sed inuenti sunt plerique sine vulnere: quae res argumento est, plures vndis suffocatos, quàm gladio caesos esse. Locus, quo pugnatum est Meldorpa̅ & Hemming statium oppida interiacet: vo catur???ue etiammum ominoso & infami [2142] à re gesta nomine, Cacodaemonis opus siue iactus. Post annos aliquot Carolus V. Caesar, in gratiam Adolphi Holsatiae ducis, beneficium Imperatoris Friderici proaui confirmauit fratribus tribus, Christiano III. regi Daniae, Ioanni & Adolpho ducibus, anno MDXLIIX. At Dithmasi, nullius Imperatoris praeiudicio ad parendum audientes esse non modò recusare, sed crebris etiam iniurijs ditionem eorum infestare. Tandem an. MDLIX. Adolphus cum fratre Ioanne subigendae Dithmarsiae consilium coepit. In belli societatem adscitus Christianus III. Danorum rex designatus, ijs quidem legibus, vt si in potestatem Dithmasia veniret, ea vniuersa in aequales tres partes distributa, quam quisq; suam caperet assereretq; forti iudici commiterent: verùm in iudicijs extra???; iudicia iunctis opibus omnem simul defenderent. Dux belli Ioannes Ranzouius. Mensis vnius spacio, in diuersas partes distracti Dithmarsi, profligati saepiùs, victi subacti???ue: superstites, qui arma ferre poterant, numeru vix quatuor millium excedentes, in trium principum verba, nudati omnes capita, & in genua prouoluti, promittentes iurantes???ue, vsitato obsequij & fidelitatis sacramento sese ipsis obstrinxerunt: à quibus mox in fidem sunt accepti. Erat autem solennis eius co̅cionis hic ordo Principes & consiliarij medium quasi centru̅ obtinebant: hos circum prostrati iacebant Dithmarsi: illos equitatus & exercitus vniuersus circumdabat. Auctor belli Dithmarsici. Vascvs Fernandius Caesar cum naue vna fretum Gaditanum regis Emmanuelis iussu peragrabat, & hostes multis inco̅modis afficiebat, anno MDXX. Sex in illum biremes inuectae sunt. Hostes Caesarem capere vehementer optabant, & cùm illum eadere posse minimè crederent, prae laetitia clamores ingentes ediderunt. Deinde sagittis, & glandibus, & globis ingentibus eum obruere conati sunt. Atque primùm Caesar eos, ne ad suam nauem accederent. Atque primùm Caesar eos, ne ad suam nauem accederent, tormentis acerrimè propelle bat: & varijs velificationibus eorum conatus eludebat, & interim multos interimebat: quo factum fuit, vt illi multum de animorum alacritate remitterent. Quod cùm is anima duertisset, in tres naues, quae iunctae consistebant (aliae namq; ventis exclusae, non ita facilè accedere poterant) inuasit. Hostes illum similiter impetum dederunt. At is cùm ingenti tormento ignem applicari praecepisset: vni ex biremibus, maximo globo à prora in puppim secundum latus emisso, remos detersit. Hostos biremem claudam & mutilam intra se recipiunt, & quanta celeritate possunt, in ea trepidatione reparant. Tunc omnes simul iunctae Caesarem circumueniunt, nunc in vtrunq; latus accurreret, & praesidia maguis vocibus excitaret, & crebris tormentorum ictibus maximum damnum inferret: multò difficilius certamen, quàm ho stes suspicati fuerant, effecit. Tandem ormenti vnius ictu magna pars remigum in vna biremi dilacerata fuit. Hostes cùm cernerent multos caesos esse, & duas biremes dissipatas, Caesarem???; nullo modo, nisi cum grauissimo damno, capi posse, certamen omiserunt. Caesar cùm esset ea natura, vt nullo labore frangi posset, eas insequutus est. Verùm cùm nauis illius velis, naues hostiles remis impellerentur, & ventus illum deficeret: eas consequi minimè potuit, & ita voti compos Malacam petijt, vt mortuos sepeliret, & saucios curaret. Osorius lib. 12. rerum Emmanuelis. Naves svas fortiter defendere, conservare. Vlysses Hectore Graecoru̅ nauibus ignes inijciente, in summo totius classis periculo, nihil minùs quàm de sua salute sollicitus, dedecus & ignominiam hanc vel morte redimendam putat, & Diomedem ad pugnam hortatur, apud Hom. inquiens: [Greek words]. Cù Xerxes cum classe ex vrbe Therma solueret, decem velocissimas naues praemisit, quae apud Sciathum tres praesidiarias Graecorum hostium, Troezeniam, Aegineticam, & Atticam repertas ceperunt. In Aeginetica miles erat Pythivs Ischenoi F. vir eo die praestantissimus: qui capta naui, tamen cousq; pugnando restiti, donectotus dilaniatus est. Quem collapsum, non mortuum, sed spirantem, Persae qui nauim ceperant, admiratione virtutis, seruarunt, vulneribus myrrha medentes, sindone???ue byssina & fascijs obligantes: atque in castra sua reuersi, hominem vniuerso exercitui ostentabant admirabundi, probe???; obseruantes: cùm alios, quos in eadem iam naui ceperant, tanquam mancipia adseruarent. Herodotus lib. 7. Cùm classes Venetorum & Baiazethis congrederentur, Vincentivs Polanus Venetus triremem, cui praerat, in classem Thraciam magno animo intulit. Is paruo temporis spacio circumscriptus ab hostium longis nauibus omnis generis compluribus???;, cùm se foitissimè horas duas defendisset, naues???ue cùm se fortissimè horas duas defendisset, naues???ue hostium nonnullas tormentis persorauiset, ipsos audacter in eius saepè nauem conscen dentes interfecisset, aliquot ex suis amisisset: vulnerata parte plurima, coorto fortè vento, velis??? factis sese hostibus eripuit. Bembus libro 5. Venetae historiae. Nauis Veneta longa ex earum genere quae ad mercaturam proficiscuntur, more instituto???; maiorum, conuehendis ijs hominibus, qui aut voto suscepto, aut religione pemoti, Christi Dei filij sepulcrum, quod est Hierosolymis, adire atque inuisere cupiunt, in Syriam quotannis stato tempore mitti solita, cùm anno MCCCCXCVII. ad Maleam iter faceret, in Turcarum regis classem Arige praefecto incidit. Ea erat nauium oneratiarum duatum, triremium item duarum, biremium quinque, quarum biremes duae ad nauem Reip praemissae vela demittere iusserunt. Mos est nauticus eiusmodi, vt qui plus aut viribus aut dignitate pollent, velint, vt quae sibi occurrerint naues, velificationem intermittant, antennas???; demittant, cùm honoris sui causa, tum vt, si quid ab illis quaerere aut petere velint, possint. Id qui nolunt facere, ius est bello cogere vt faciant: saepe???ue accidit, vt ea de causa pugnae maximae existerent, plurimorum???ue hominum caedes consequerentur. Aloysivs Georgius nauis Venetae praefectus, classem esse illam piratarum existimans, antennis no̅ dimissis cursum tenuit. Quod vbi Turcae conspexerunt, ab vtroque illum latere suis triremibus einxerunt, & sagittarum magnam vim in eum mittere coeperunt. Id cùm parum proficeret, nauibus fuis omnibus illum expugnare contenderu̅t. Eo in certamine, Turcae nauis Venetae scalam saepe conscenderunt, alijs???ue à partibus in nauem prosilierunt: saepe ignem iniecerunt, quo & plutei combusti, & praefecti coen aculum ipsa in puppi, & maiora vela conflagrauerunt. Sed ta̅ta remigum & nautarum, atq; inprimis aduenaru̅ virtus suit, vt cùm ab hora diei sexta vtq; ad quartamdecimam pugnauissent, Turcae re ceptui canentes, & signo pacificationis sublato, priores pugnam desinerent: Ariges???ue, missis ad Aloysium ex suis, qui salutem illi decerent, magnum???; atq; fortem virum eum esse testarentur, pacem beneuolentiam???; cum illo inijt. Missi, quadra ginta milites ex ijs, quos Ianizaros appellant, suis in anuibus intersectos esse Aloysio significauerunt. Ex Veneta interierunt quinq; vulnerati complures: in his praefectus quatuor vulneribus acceptis, neq; tame̅ perijt. Idem. lib. 4. Venet. hist. Arma Fortiter tveri. M. Cato iunior, praelio ad Pydnam aduersus regem Persea decertauit sub duce Paulo Aemilio socero suo praeclaré. Cùm verò gladius ei ictu excussus & madore esset manus elapsus, adijt certos familiares suos: quibus adiunctis fecit deintegrò impressionem in hostes. Ac cùm longo certamine magna???ue vilocum vacuum fecisset, tandem iuenit eum in immensis aceruis armorum, & in cadauerum tam sociorum quàm hostium cumulis aggeratorum. quamobrem commendauit adolescentem Paulus Imperator. Et ipsius Catonis extat ad filium epistola, qua supra modum extollit contentionem eius de gladio & curam. Plut. in Catone & Aemilio, & Front. libro quarto, capite quinto. At Val. Max. libr. 3. capite 2. hoc ipsimet Catoni seniori tribuit, eo??? spectaculo attonitos hostes, postero die ad eum supplices pacem petentes venisse asserit. Signa, Vexilla fortiter defendere. Eo praeli, quo Vrrachae Castulonensis reginae exercitus aduersus Alphonsum Aragonium ipsius virum decertauit, cùm vltimum agmen Gometicus comes signis suis clauderet, & incinata ad Aragonios victoria hostes iam ad vltimi agminis Castulonensium signa penetrassent: Eqves, qui vexillum ferebat, diu magna virtute signum defendit: & quanquam ambae manus ab hoste, vt relinquere signum cogeretur, detruncatae essent, brachijs vexillum amplexus. Olea???ue inclamans (id enim pricipis eius erat insigne nomen) non ante vexillum quàm vitam amisit. Fulgos. libro tertio, capite secundo. In conflictu ad Atelam, Hirpinorum oppidum, inter Gallos ac Aragonios commisso, repertus est Germanvs signifer, amputa dextra manu, & laeua foedo vulnere discissa, vexillum mordicùs retinens, ita vt in vest gio inuictae virtutis expirasse videretur. Iouius lib. 4. Hist. Vrbes fortiter defendere. Psammetichus, in Aegypto quatuor & quinquinginta regnauit annos: per quorum vnde triginta magnam Syriae vrbem [2143] obsidens oppugnauit, donec expugnauit. Haec est Azotos, quae diutissimam inter omnes vrbes duntaxat (quas nouimus) sust nuit obsidionem, siue id loci natura: siue, quod probabilius est, militum robore. Herodotus lib. 2. & Sabellicus lib. 4. Enneadis 2. Epaminondas post Leuctricam victoriam, Mantineam oppugnabat. mantineos stupor incesserat vlulantes & discurrentes: qui tantas copias instar vndarum ingruentes non valebant propulsare, nec vllam opem animo concipiebant. Interea Athenienses in fines Mantinicos descenderunt, imprudentes???ue periculi, composito procedebant gradu. Et licèt rari essent, cum hostium multitudine comparati, & ex via defessi, neque vllus adesset ex socijs, in aciem tamen extemplò plerique iêre. Equites raptis armis inuecti sub ipsas portas & muros, duram equestrem pugnam commiserunt, obtentaque palma, ex Epaminondae manibus Mantineam eripuerunt. Huncactum Euphranor pinxit Athenis: atque videre est quasi simulacrum eius conflictus hanc picturam, cum illo certantem, & virturis animorum & spirituum plenam. Plut. de gloria Athen. Argivae mulieres insid entes tectis, Epirotas???ue desuper iacientes, vrbem contra Pyrrhum regem defenderunt, ipsúmque Pyrrhum simul interfecerunt. Poliaenus lib. 8. Telesilla poe̅tria, interfectis in praelio Argiuis supra 7000. Argos vrbem contra Cleomenem Spartanorum regem defendit, Arginas armatas ad pugnam educens, quae in propugnaculis stantes Cleomenem repulerunt. Idem. Cùm Pyrrhus à Cleonymo rege accitus, Spartam obsideret: Lacedaemonij primis tenebris Feminas primò deliberauerant in Cretam mittere. Caeterùm ipsae repugnauerunt Archidamia etiam in senatum venit, gladium tenens, castigauitque nomine mulierum viros, quòd viuendum sibi euersa putarent Sparta. Inde fossam stratuerunt ex aduerso hostium castris ducere, cuius ex vtraque ora plaustra collocarent, eaque vsque ad medias rotas defoderent: quò validè depacta distinerent elephantos. Hoc opus aggredientibus adiungunt se virgines & matronae, quae partim tunicas succinxerant sindonibus, partim solis amictae tunicis erant, eam operam vnà cum senibus subiturae. Illos, qui praeliaturi erant, quietem iusserunt capere: sumto???ue modo, perfecerunt per se tertiam partem fossae. Vbi diluxit, cùm monerent se hostes, subministrauerunt arma iuuenibus, fossámque tradiderunt, hortantes, vt eam defenderent & tuerentur. At Pyrrhus primo diluculo exercitum admouet vrbi. Lacedaemonij supra vires defendunt se. Praestò suntfeminae, tela suggerunt, cibum & potum petentibus administrant, vulneratos excipiunt. Pyrrhus verò cùm invrbem irrumperet, equus eius sagitta Cretica infra ventrem ictus est. Quo vulnere concitus, Pyrrhum in fastigium lubricum & pronum effudit. Tumultuantibus cira eum amicis, accurrerunt Spartiatae, telorum???ue vi omnes exegêre. Pyrrhus receptui cecinit, & mox inde Argos auocatus perijt. Plutarchus in Pyrrho. Cùm bello Peloponnesiaco Carcinus Atheniensium praetor, Methonam vrbem Lacedaemoniae oppugnaret: Brasidas Spartanus adolescens, assumtis secum quibusdam Spartanis, agmine stipato per medias hostium acies & stationes viam manu fecit: multis???ue, qui obsistere conarentur, caesis intra oppidum euasit. Perstantem deinde Atheniensium exercitum in obsidione, indies magis strenuè dimicando, nullis???ue periculis vsquam cedendo, spe victoriaque frustrati, donec amissa loci per vimfiducia, intra naues se recepêre. Diodorus lib. 12. Aetolis longo tempore cum Acarnanis bellum gerentibus, & ad extremum per proditionem in vrbem irruenbibus, viri in subito periculo fortiter dimicarunt. Feminae in tecta ascendentes, partim lapidibus, partim lateribus iacientes multos ex hostibus interfecerunt. Viros autem cedentes & penè victos, ipsaetum cohortando tum exprobrando, ad pugnam reuocarunt. Polyaenus lib. 8. Porsena Hetruscorum rege, Tarquinium reducere conante, commisso ad Sigliuriam praelio, vulnerato grauiter vtroque Coss. Lucretio & Poplicola, perculsi Romani, suga ad vrbem salutem petierunt. Cùm magno Romani, suga ad vrbem salutem petierunt. Cùm magno impetu hostes per pontem sublicium ferrentur, Roma fuit penevi capta. Ibi princeps Horativs Cocles, & duo primae nobilitatis viri Hermenius & Lucretius dictus Cocles cognominefuit, quòd alter oculus ei esset in bello excusus: vt nonnulli dictitant, quòd simus esset naso ita depresso, nullum vt esset inter oculos interstitium, & supercilia haberet commissa. Vnde vocare eum multitudo cùm Cyclopem vellet, labente lingua obtinuit, vt diceretur à vulgo Cocles. Hic positus in statione pontis, quoad eum socij à tergo rescidissent, sustinuit hostes. Inde armatus se in Tyberim misit, atque incolumis ad vlteriorem ripam tranauit, iaculo Hetrusco in natibus iactus. Cuius virtutem Poblicola admiratus, statim tulit ad populum, vt quisque ex Quiritibus cibaria ei vnius diei co̅ferret: deinde quantum agri vno die circumarasset. Adhae statuam aeneam ei in aede Vulcani posuerunt. Eo honore contractam ex vulnere clauditatem leniuêre. Plut in Poblicola. Vnus itaq; tot ciuiu̅, tot hostiu̅ in se oculos conuertit, stupentes illos admiratione, hos inter laetitiam metum???; haesitantes: vn úsque duos acer rima pugna consertos exercitus, alterum repellendo, alterum propugnando distraxit. Deniq; vnus vrbi Romanae tantum scuto suo, quantum Tyberis alueo munimenti attulit. Quapropter discedentes Hetrusci dicere potuerunt: Romanos vicimus, ab Horatio victi sumus. Valerius Maximus lib. 3. cap. 2 & Liuus. Plinius cap. 11. de Viris illustribus, Gellius lib. 4. cap. 5. Florus lib. 1. cap. 10. De illo sic Silius libro 13. - tulit ille ruentem Tybridis in ripas regem, solus???ue reuulso Ponè ferox ponte exclusit redeuntia regna. Cùm se M. Bruto tota penè Lusitania dedidisset, ac sola gentis huius vrbs Cinania pertinaciter arma retineret: tentata redemtione, propemodum vno ore legatis Bruti respondit: Ferrum sibi à maioribus, quo vrbem tuerentur, non aurum, quo libertatem ab Imperatore auaro emerent, relictum, Valerius Maximus lib. 6. cap. 4. M. Scaeva, C. Iul. Caesaris centurio, cùm pro Dyrrachio castello, cui praepositus erat, dimicaret, Cneique Pompeij praefectus, iussu eius summo studio & magno militum numero ad id capiendum mitteretur: omnes qui propiùs accesserant, interemit: ac sine vllo regressu pedes pugnans, super ingentem stragem, quam ipse fecerat, corruit. Cuius corruit. Cuius corpus capite, humero, femore saucio, oculo eruto, scutum centum & viginti ictibus perfossum apparuit. Val. Max. lib. 3. cap. 2. & Sabellicus lib. 4. cap. 6. Quum Mahumetes Turcoru̅ Imp. validissimo agmine instaurato, superata mortuotum strue, quae ruinis excreuerat, in ciuitatem Albam Graeca irrumperet: Turca quidam, vt signa sui regis pinnaculo turris imponeret, turrim altissimam subijt. Vngarvs ilicò subsecutus, quum alio modo id prohibere non posset, se cum Turca exaltissimo vertice praecipitem dedit. Bofin. lib. 10 Dec. 3. Mahumetes Turcarum rex, cùm Rhodum arcta obsidione premeret, tormentorum vi ita quassatis muris, vt nullo labore in eos per ruinas hostes conscenderent: iam in summos muros Turcarum ingens numerus peruenerat. In tam graui periculo Rhodios illa res iuuabat, quòd mtrinsecùs vrbis situs admodum depressus erat: Turcae???ue, qui per ruinas in eam irruere nitebantur, nisi in praeceps se ac manifeslum mittere periculum vellent, vnis tantùm lapideis sealis, quibus in muros Rhodij conscendebant, descendere cogebantur. Cùm eo in loco periculi summa versaretur, Petrvs Davbvsson, Gallus, Rhodiae religionis princeps, tuendum sibi eum desumsit, secum duobus nepotibus ac quatuor alijs militibus adhibitis. Is illic tantis viribus tantosque animi robore pugnauit, vt quanquam è comitibus perplures, alijs suffectis occidissent, & ipse quinque acceptis vulneribus perfossa fracta???ue haberet arma: Turcarum tamen nullum eà in vrbem penetrare permiscrit, sed ingenti repulsos caede soluere obsidionem coëgerit. Fulgos. lib. 3. cap. 2. Quum Austriaci à Friderico III. Imp. Roma coronam petente deficientes, Nouam cinitatem infestis adorirentur. Caesarianos excursione facta tanta vi Austriaci repulerunt, vt parum abfuerit, quin vrbem vnà commixti caperent. Vnus Andreas Baumkircher, donec fugientibus potta occluderetur, hostilem impetum audacter pro moenibus in ponte sustinuit, & ob seruatam virtute sua ciuitatem multis à Caesare honoribus exornatus est. Bonfinius libro septimo, Decadis tertiae. Rex Fessensis Tingitanam vrbem oppughans, Lusitanos, qui eruptionem fecerant, in vrbem reiecerat. Postremus omnium quidam eques, Lvpvs Martinus nomine, vrbe̅ ingressus, vestem ad medias portas induxit. Cùm autem multi illum magnis clamoribus admonerent, vt totam portam clauderet: respondit, Nunquam se tantum facinus admissurum, vt eam Portugalensib. maculam significatione timoris inureret. Se paratum esse, pro illius mediae portae defensione ad extremum vitae spiritum dimicare. Neque solùm hoc dixit, sed factis etiam ostendit. Nam cùm Mauri in illum ferociter inuadere̅t, primum impetum animo magno sustinuit, donec multi opem illi afferient, quorum virtute exclusi moenibus Mauri se in castra contulerunt. Osorius libro 2. rerum Emmanuelis. Cùm Catalusij Mitylenis in Lesbo rerum potirentur, Amurathe Turcarum Imp. inge̅ti classe Molagum oppidum oppugnare ceperat. Ibi Orieta Auria, Genuensis, Lucae praefecti vxor, sola cum tribus comitibus, sumtis armis, non modò pugnando pericula omnia subijt, verùm confirmandis [2144] corum animis, qui iam attoniti de deditione consilia inibant, sapientis ducis munia impleuit: agonndo???ue atque hortando tantum effecit, vt Turcas ab oppido magna cum strage repulerit. Fulgosus lib. 3. cap. 2. Bello Venetis à Mahometo Turcarum rege moto, cùm classis ingens Mitylenas adorta esset, Coccinumque oppidum oppugnare coepisset, anno MCCCCLXXIV. virgo Marvlla, vt patrem inter pugnantes occubuisse conspexit, ciuium???ue aciem ad fugam spectare: paterno clypeo gladio???; arrepto, hostes iamiam irrupturos à muris repulit. Sabel. lib. 10. Dec. 3. & lib. 7. Enn. 10. & Aen. Sylu. c. 74. Asiae, & Caelius lib. 13. cap. 33. Antiq. lect. Cùm mahometus Bass Budensis Solymanni nomine Agriam Vngariae vrbem obsideret an. MDLII. viris permixtae Feminae fortiter aduersus hostem pugnarunt. In his Iuuencula cum matre marito pugnanti assistebat. Interemto illo, hortabatur mater filiam ad sepeliendum maritum. Tum filia, Exequiae alterius erunt temporis, inquit & arrepto mariti scuto & gladio, trium Turcarum morte marito parentauit, eundemque mox in humeros sublatum terrae mandauit. Alia quaedam ingens saxum capite gestabat, vt in confertam hostium multitudinem illud deijceret. Molienti pila ferrea caput abstulit. Filia matri proxima, saxum sanguinolentum, vndicta ardens, in hostes deiecit, duos interemit. aliquot alios gladio trucidauit, passim???ue circum currents, ad defendendam patriam heroica voce omnes hortabatur. Accidit & illud, vt cùm in acie pro mutis starent, pila ferrea tres mulieres miserandum in modum lacerauerit, & cruore mortuarum reliquas asperserit, quae tanto furore populares suas sunt vltae, vt bellicosissimi Turcae desperata expugnatione non magis virorum quàm Amazonum roborese victos turpi discessu faterentur. Ascanius Centorius libro quinto com. Belli Transsyluaniae. Arces fortiter tveri. Galli Capitolium obsidentes, cùm locum praeruptum animaduertissent, per quem Pontius Cominius clàm ascenderat à Camillo ad obsessos missus, eadem via ascendêre noctu, vt nec homo eos nec canis senserit. Sacri anseres ad aedem Iunonis alebantur aliàs liberaliter, tunc parcè, & angusto suppeditante ipsis commeatu neglecti affigebantur. Est autem illud animal alioqui sua sponte acris auditus, & ad omnem streitum expauescens. Hos & inedia insomnes & turbidos minimè Gallo rum ingressus fefellit: sed cursu & clangore delati ad Romanos, omnes excitauerunt. Et iam Barbari quoque vt senseruntse detectos, ingentem sustollentes clamorem, maiorevi intuleruntsese. Romani raptis confestim armis, quae cuiq; obuia erant ex praesenit copia, obijciunt se hostibus. Primus omnium M. Manlivs vir consularis, cum corpore valido tum animo insigni, duobus simul hostibus occurrent: alterius, qui sustulerat securim, quam copida vocant, dexteram eius ense amputat: alterum vmbone in faciem ictum, retrò praecipitat de saxo. Inde muro superstans cum ijs, quos festinatio ei aggregauit, paucos reliquos, qui ascenderant, cùm nihil designassent memorabile, deturbat. Itant de saxo ad ima. Manlio victoriae praemium honore quàm emolumento ampliùs decernunt, cui omnes, quantum quisque in diem commeatus recipiebat, selibras farris vel quartarios vini contulêre Plut. in Camillo. Pontes fortiter defendere. Norvegiensis quidam miles, cùm Haraldus Noruegioru̅rex Tostonem in Angliae regnum contra Haraldum Anglorum regem Tostonis fratrem reducere vellet, ad Deruentam fluuium Anglos pontem transituros solus cohibuit. Quo facto, hostes miraculo fortitudinis stupefacti, vno momento huic vni insidias tendunt, quem vi superare non poterant. Pons ligneus, & eius medius transitus multas rimulas habenent, vnus sub ponte, lintre clàm vectus, telo inguina perfodit. Pilyd. lib. 8. FORTITVDO OFFENSIVA HOSTIVM. Hostivm vitae fortiter insidiari: Occidere, repellere, sustinere. Huc pleraq; ex Tit. Fortes milites, f. 2103. Item Moniniachiae, f. 2111. Ionathan Sauli regis F. solo comitante armigero suo, praesidium Palaest norum vltra machneas in praerupto loco adortus, viginti illorum occidit. Ex quo tantus terror Plaestinos inuasit, vt terra ipsa terrore diuinitùs incusso contremisceret. Saulus rex occasione ista vsus, & Palaestinorum castra aggressus, maximorum illorum stragem edidit, cùm ipsi ferrum in seipsos conuerterent. 1. Reg. 15. Inter multa Davidis Iudaeorum regis admiranda fortitu dinis facinora, illud vnum instar omnium erit, quòd Ammonitas Syros??? longè inferior numero adortus, cùm ipse inter primos fortiter dimicaret. Ammonitarum ducem Chadam, qui Sobachus dicebatur, virum fortissimum manu sua obtruncauit. Fulg. lib. 3. cap. 2. Harmatodij Thespiensis Filivs auxilio veniens Atheniensibus, armis consumtis omnibus nudis manibus contra hostes pugnauit. Aelianus lib. 6. de Var. hist. Aristomenem Messenium trecentorum à se vno praelio caesorum ex Lacedaemonijs, victimas Diti immolasse dictitant. Plut. in vita Romuli, & Sab. lib. 4. c. 6. Brasida sinpraelio lancea per clypeum ictus, eadem ex vulnere extracta hostem peremit. Interrogatus, Quî vulneratus esset? Prodente, inquit, me clypeo. Plutarchus in Apophthegmatibus. Ad Plateas Mardonius dux, cum 300000. Persarum à Xerxe in Graecia relictus, cum Graecis pugnans, ab Aimnesto, viro inter Spartiatas eximio, occisus est: qui aliquandiu post bellum Medicum trecentos viros secum habens, apud Stenycletum cum omnibus Messenij conflixit, vbi ipse & trecenti occubuêre. Herod. lib. 9. In pugna ad Plataeas Sophanes Eutychidis F. Atheniensis, è tribus Decelensi, ancipiti sermone celebratur. Vno fertur gestasse ferream ancoram à baltheo thoracis cathena alligatam: quam quoties aduentantibus hostibus propinquus erat, obijciebat, ne illi irruentes ipsum ex ordine summouere possent. Rursus eisdem in fugam reuert entibus resumta ancora ita fugientes insequebatur. Altero fertur gestasse ancora̅ non ferream ex baltheo alligatam, sed insignitam in scuto, quod nunquam acquiescens assiduè rotabatur. Ibidem. Veientes à Romulo ad Fidenas victi sunt magna strage, vbi victoriam praecipuè vittute partam Romvli fuisse, cuius co̅silium cum pari audacia eluxit, roburque & pernicitas plusquam humana, omnes fatentur. Quod autem iactitant nonnulli, sanè quàm est fabulosum, atq; adeò à fide abhorrens proosus, quatuordecim millium caesorum, suamet manu amplius dimidium interfecisse Romulum. Nam simile commentum iactant de Aristomene Messenij, trecentas eum victimas mactasse, ob totidem caesos Lacedaemonios. Plut. in Romulo. Alexander Magnus terner adhuc annis, memorabili illa pugna ad Chaeroneam à Patre Philippo edita, qua Graeciae opes fund tùs concidêre, primus omnium impetum fecit in sacram Thebanorum cohortem: quae quò insigniùs dimicauit, eò maius buic reliquit nomen, per quem primùm impulsa est. Sab. lib. 1. cap. 4. Longinvs eques ex Rom. acie in Iudaeorum aciem, dum Hierosolyma oppugnatur, irruens, ijs???; disiectis, duos fortissimos interemit, & ad suos incolumis redijt. Iosephus lib. 6. cap. 8. Belli Iud. Vespasiano Iotapatam Galilaeae oppidum oppugnante, duo fratres Galilaei Netiras & Philippvs in decimam legionem Rom. tanto impetu irruerunt, vt & aciem Romanorum petruperint, & omnes insugam verterint. Iosephus lib. 3. cap. 9. Belli Iud. Simon Sauli F. Scythopolita Iudaeus, corporis robore excellens, vt qui bello Iudaico saepè solus integram aciem sustinuerit. Commendandus profectò, nisi hoc robore contra suos contribules vsus fuisset. Iosephus libro 2. capite 19. Belli Iudaici. Avrelianvs Imper. Sarmatico bello. quemadmodu̅ Theoclius prodidit, qui gesta Caesarum scripsit, octo & quadraginta hstes vno die propria manu occidit. Pluribus verò bellis supra nongentos quinquaginta. Militari saltatione, quam bellorum ferijs inter se milites de more celebrabant, illud fuit carmen de Aureliano insertum: Mille viuat annos qui mille occidit. Tantum vini bibit quantum fudit sanguinis. Et aliud in eandem sententiam de eo à militibus ioculariter iactatum: Mille Sarmatas & mille Gallos saepiùs occidimus, mille Persas quaerimus. Sabellicus lib. 7 Enn. 7. ex Vopisco. Bardas Sclervs siue Durus, praetor Orientis, contra Roxolanos sub Ioanne Zimisce Imperat, bellum gerebat. Qvidamè Scythis corporis mole & animi audacia insignis, cernens Durum ordines suos obequitantem, atque adhortante̅, vt animo praesenti essent, in illum iruit stricto ense. Ei Durus tanto impetu plagam intulit in caput, vt Scytham mediu̅ fecaret, ac partes dissectae vtrinque ab equo deciderent. Quo facto, Barbari consternati, in fugam sunt co̅uersi subitó. Quos [2145] Romani insectati, multos trucidarunt, nec non paucos viuos ceperunt. Cuspinianus. In eo praelio, quod ad Formias à Romualdo Grimoaldi Longobardorum regis F. contra Constantem Imp. gestum est, cu̅ ancipiti ab vtraq; parte dimicaretur euentu, Amelongvs quidam, qui regiam hastam ferebat, victoriam ad Longobardos memorabili casu traduxit. Quippe hasta ambabus manibus nixus, Graecum quendam forrè obuium tanta mole percussit, vt ipsum è sella decusserit, atque hasta infixum in subline supra caput exulerit, omnibus ingenti nouae rei admiratione propè attonitis. Quod vbi Graeci videru̅t, metu perterriti in fugam se conuerterunt, ac non dubiam Romualdo victoriam reliquerunt. Sigonius lib. 2. regni Italici. Artvrvs rex Britanniae, congregato exercitu procedens co̅tra Saxones Scotos & Pictos, accinctus gladio nomine Caliburno, & auream galeam fimulacro draconis insculptam capite gestans, clypeum???ue humeris imponens, lanceam quoque, quae Ron vocabatur, assumens, solus gladio suo 470. viros interfecit: caeteros in fugam conuertit, principibus necatis. Sigebertus in Chron. Henricvs III. Anglorum rex, in pugna contra Comites rebelles non minus boni militis quàm imperatoris officio functus, sex & triginta homines eo die confodit, anno 1401. Polydorus lib. 21. Mahometo Turcorum tyranno, Belgradu̅ oppugnante, Boemvs quidam mile, cùm vidisset Turcam cum vexillo Turcico murum iam conscendisse, eo???; metu plerosq; militum perculsos, fugam in arcem parasse, complexus lucta Turcam, ad 10. Capistranum legatu̅ pontificium inferiùs stante̅ clamans, Si, inquit, sponte mea cum cane isto me de muro praecipitauero, illi commoriturus, quid de anima mea erit? Illo respondente, Saluam sine dubio fore: deiecit se protinus, morte???ue hostis & sua socios seruauit. Dubrauius lib. 29. Eo praelio, quod Heluetij contra Delphinum Caroli VII. F. propè Basilem commisêre, cùm Burcardus Monachus, vir nobilis & clarus, qui legatus à Friderico III. Imp. ad Gallum missus, Delphino in Germaniam irrumpenti dux fuerat, post praelium ouanti similis per medios occisorum aceruos equo ferretur, aperta galea, vociferans, Quàm iucundum spećtaculum, quàm roseum pratum obequitamus? Vnvs Heluetiorum iam animam agens, genu vti poterat innixus, non sine numine, saxo arrepto frontem Burcardi tanta vi perculit, vt exanimis equo delapsus, impiae vocis & perfidiae erga patriam poenas dederit meritas. Stumpfius. Libertatem hostibvs fortiter eripere. Capere hostes. Consule Tit. Prudenter Libertati aliorum insidiari, quatenus fortitusdinem prudentia iunctam habet, fol. 1743. In expugnatione Hierosolymitana cùm Iudaei murum: quo vrbem Titus Imp. circumdederat, perrumpere studerent, quidam ex ala equitum, Pedanivs nomine, Iudaeis in fugam versis, atq; in vallem coactis, equo in duersum montem à latere incitato praeteruectus, rapit vnum ex hostibus fugam petetem, iuuenem & grauem corpore, & armis vndiq; septum, talo comprehensum, tantum se inclinauit equo currente, tantam???ue dexterae robur item???ue caeteri corporis, & equestris peritiae demonstrauit. Iste quidem tanquam munus aliquod rapuisset, captiuum ferens, ad Caesarem venit. Titus autem vires eius qui ceperat admiratus, & captiuo, quia murum aggredi tentauerat, supplicio tradito, ipse templi opugnationem curabat, vt???ue aggeres maturè fierent, perurgebat. Iosephus lib. 7. cap. 5. Belli Iud. Excisis Hierosolymis, Lucilius Bassus legatus in Iudaam missus à Vespasiano, Herodium arcem munitissimam obsedit. Oppidani duce Eleazaro iuuene fortissimo, crebris excursionibus Romanos vexabant. Quodam die è pugna rediens, cùm contemtu hostium extra portas mansisset, & cum ijs qui in muro stabant, securè loqueretur: Aegyptius quidam Rvffvs nomine, occasione captata, facto???; impetu, cu̅ ipsis eum armis in castra Rom. portauit. Bassus eum nudatum virgis caedi, & in crucem erigi iussit. Oppidani misericordia moti tam praeclari iuuenis, vt eius vitam redimerent, deditionem fecêre. Iosephus lib. 7. cap. 25. Belli Iudaici. Iphicrates, qui filius habebatur sutoris, nullo loco numerabatur. Verùm tunc primùm est factus celebris, cùm hostem saucium vnà cum armis corripuit, atque viuum in triremem suam vnà cum armis corripuit, atque viuum in triremem suam transportauit. Plut. in Apoph. Romanvs miles in Veiorum obsidione Veientem augurem, cui aliquandiu familiarissimus extiterat, colloquij praetextu longiùs ab vrbe tractum, Romanis castris sublimem intulit. Eum???;, vt Romanis etiam occupandae suae patriae rationem ostenderet, coëgit. Plut. in Themistocle. Simili ratione Christianvs miles. Latinis contra Sultanum Aegyptium rem gerentibus, Characucem Saracenum corpore paruum, sed ingenio magnum, sub specie colloquij sublimem arreptum in castra retulit. Aemilius. Lvponvs Hispanus miles, cursu & viribus tantum valebat, vt ariete etiam humeris imposito velocissimi cuiusq; cursum adaequaret. Hunc Ferd. Piscarius, quum certiora de hostiu̅ Gallorum consilijs, qui Modoetiam se receperant, cognoscere cuperet: proposito praemio impulit, vt ad munitiones Gallorum excurrere, & aliquid ipsius ingenio & solertia dignum referre vellet, quando pernicitati pedum confisus id tutò aggredi posse videretur. Luponus assumto secum fideli sclopetario pedite, duluculò d hostium munitiones est profectus, perspecto???; situ, semisopitum vigilem corripuit, procerum sanè Galum, eum???ue sublato clamore frustra reluctantem, comite in excitos & persequentes sclopetum displodente, ad Piscarium humeris deportauit, vt cuncta sigillatim eo referente proderentur. Excepit id facinus cum multo risu vterq; exercitus. Verùm Picario haud vanum illius indicium fuit, hora???; maximè opportuna, cum delectis cohortibus hostes in opere, quo actis cuniculis sibi in Caesarianorum castra ingressum parabant, occupatos est adortus, tanto Hispanorum impetu, & perturbatione Gallorum, vt multis in fossa oppressis, & caeteris qui in statione erant, cum caede profligatis, tota Gallica castra ad eum tumultum, vt in subita armorum conclamatione, timore & strepitu complerentur. Iouius in Piscario lib. 22. Magnus Sforcia, Magister equitum reginae Neapolitanae Ioannae, clàm ab inuidis apud Iacobum Martiae comitem Ioannae maritum falsò delatus fuit, quasi moechus reginae: conspiratione???ue inita, Beneuenti ex insidijs captus, domus eius direpta, liberi & propinqui ferè omnes nexi fuerunt. Inde deuectus in insulae Megaris arcem, cui ab ouo nomen est, acerbissimis tormentis cruciandus Bernardo barbaro homini traditur. Interea cùm Tricaricum vrbem, Sforcianorum militum agros Neapolitanos infestantium receptaculum, regij milites obsiderent, & Michelinus Rabinianus maritus Margaritae Sforciae (ad quam Tricarici imperium & ditio pertinebat) de inducijs & compofitione agere cum hostibus coepisset, facta???ue potestate impunè commeandi è castris hostium summae nobilitatis homines Tricaricum venissent: illa arrepto ptos ad restituendum fratrem adegit. Itaque legatorum propinqui concursu ad regem facto impetrarunt, vt Sforciae parceretur. Iouius in Sforcia. Naves hostivm fortiter Capere. Consule Tit. Naues prudenter auferre, perdere. illic Prudentiae, hîc Roboris habenda ratio, fol. 1886. Cynigeri Atheniensis gloria magnis est scriptorum laudibus celebrata, qui Marathonia pugna, cùm palantes Medos ad naues compulisset, nauem hostibus onustam dextra manu tenuit. Qua hostium ferro amputata, laeua remorari conatus est. Caeterùm hanc quoque vis hostilis abscidit. Tum ille ad duplicem cladem nihilo remissior factus, mordicùs nauim defixit: caedibus???ue fatigatus, ambabus???ue manibus amissis, ceu fera quaedam rabida morsu & dentibus dimicauit, quando alia vi non potuit. Sabellicus lib. 4. cap. 6. & Iustinus lib. 2. & Val. lib. 3. cap. 2. & Plut. cap. 1. Parall. In pugna nauali à Graecis contra Xercem ad Artemifium commissa, Graecorum primus nauem hostium cepit vir Atheniensis Lycomedes Aeschraei, palmam???ue rei bene gestae retulit. Herod. lib. 8. Qualis roboris illi Milites Rom. qui vehementi ictu remorum concitatam fuga Punicam classem, nantes lubrici pelagi quasi camporum firmitarem pedites, in litus retraxerunt. Val. Max. lib. 3. cap. 2. L. Glavcvs, vir raecipua nobilitate, cùm hasdrubal capta Sicilia aduersus Romanos & Metellum eorum imperatorem pugnaret, Hasdrubalis nauem detinens, vtramque manum amittere quam desistere maluit. Aristides Milesiub lib. 1. rerum Sicularum, & Plut. in Parallelis. C. Attilivs fiue Acillius, miles C. Caesaris, nauali ad massiliam praelio, iniecta in puppim hostium dextra, & abscisa, eam laeua apprehendit, nec antè dimicare destitit, quàm captam profundo mergeret. Val. lib. 3. cap. 2. & Suetonius in vita Caesaris, & Sab. lib. 4. cap. 6. & lib. 7. Enn. 6. Sub annum Christi MDXIV. Gallis, qui reliqui omnium in Italia apud Genuam in arce Phari (quam Liguriae frenum Galli appellabant) obsidebantur, Dalmata quidam, Ludouici regis iussu, qui classem Liguriae litus custodientem fefellerat, naui vna commeatum importabat, spectante Genuensi pop & frustrà indignante. Ibi Emanvel Caballus, inter Ligures rei naualis peritiss. cum CCC. iuuenibus, duce Andrea Auria, nauem conscendit, & statione egressus, modico in altum capto circuitu, quò aura pleniùs vela inflaret, rectà ad hostium nauem contendit: nihil???ue territus crebris pilarum ictibus, quibus continenter ab arce petebatur, iniecto statim harpagone, in eam primus insilijt, & praecisia rudentibus, [2146] quibus propugnaculo arcis alligabatur, momento temporis auulsam in altum abripuit, tanta arte atque peritia inter scopulos hostile???ue nauigium directa prora, vt quod propositi erat in maximo periculo, & nauem excluserit, & abrasis scopulis paratum naufragium euitarit. Dalmatam nauis praefectum, qui in mare se praecipitauerat, vt ad arcis scopulos adnataret, Iustinianus nobilis adolescens per vndas itidem adnatando, euadentem consecutus, crinibus arreptum in proximum litus pertraxit. At Caballus captiuam trahens nauem, regressus ad classem, summa populi gratulatione susceptus, donatus est quingentis aureis, praeda socijs naualibus diuisa. Galli fame coacti deditionem fecêre. Genuenses arcem libertati suae insidiantem, quam impotenti imperio regis victoris in collum proprios???ue humeros erexerant, à fundamentis excidêre. Iouius lib. 12. Hist. Corrvmpere, perdere. Consule Tit. Prudentiae in Nauibus corrumpendis: quatenus prudentiae fortitudo iungitur, fol. 1886. Constante imperante, Mauuias Arabs apud Tripolim magnas instruxit naues, Constantinopolim petiturus. Id cernentes Dvo Christiani fratres, buccinatoris filij, diuino animi feruore exagitati ad carcerem accurrerunt, effractis???ue foribus, & captiuis liberatis, Amiram Tripolitanum, & eos qui ipsi aderant, occiderunt: vniuerso???ue apparatu cremato, effugerunt. Cedrenus. Machinis, Aggeribvs hostivm fortiter insidiari. Cùm Vespasianus Iotapatam Galilaeae vrbem oppugnaret arietibus, Samei F. Eleazarvs, è Saba Galilaeae oriundus, saxum ingens, tanta vi super arietem ex muro demisit, vt machinae caput abrumperet, id???; ex medijs hostibus saltu ad eos delatus auferret, nullo???ue metu reportaret ad murum. Postremò tanquam signum, quò tela mitterent, hostibus propositus, nudo corpore quinque sagittarum vulneribus confixus est: earum???ue nulla resecta, vbi murum ascendit, vnde iam videri ab omnibus poterat, sua audacia ibi constitit, contractus???ue do lore plagrum cum ariete decidit. Iosephus libro 3. capite 9. Belli Iud. Tres Iudaei milites Tephthaevs Garsites, Megassarvs & Adiabenvs Agiras, Tito Hierosolymam oppugnante, stupenda audacia raptis facibus per medias Rom. legiones eurolarunt, & ignem aggeribus iniecerunt. Quibus nec audaciores nec terribiliores vlli eo in bello apparuêre, cùm non secus atq; ad amicos, in agmen hostium irruerent. Iosephus lib. 6. cap. 12. Belli Iud. Castra fortiter invadere. Cùm Hannibal Capuam, in qua Romanus exercitus erat, obfideret, Vibivs Aceus, Pelignae cohortis praefectus, vexillum trans Punicum vallum proiecit, seipsum, suos???ue commilitones, si eo hostes potiti essent, execratus: & ad id petendum subsequente cohorte primus impetum fecit. Quod vt Valerius Flaccus tribunus tertiae legionis aspexit, conuersus ad suos: Spectatores (inquit) vt video alienae virtutis huc venimus: sed absit dedecus à sanguine nostro, vt Romani gloria cedere Latinis velint. Ego certè aut speciosam optaui mortem, aut felicem audaciae exitum, vel solus praecurrere paratus sum. His auditis, Pedanivs centurio connulsum signum dextera retinens: Iam hoc (inquit intra hostile vallum mecum erit: proinde sequantur, qui id capi volunt, & cum eo in castra Poenorum irrupit, totam???ue secum traxit legionem. Ita trium virorum fortis temeritas, Haniibalem paulò antè sua Capuae potiorem, ne castrorum quidem suorum potientem esse passa est. Valerius Maximus libro tertio, capite secundo. Vrbes Fortiter oppvgnare, expvgnare. Consule Tit. Stratagematum in vrbium & castrorum expugnatione, fol. 1889. Postestenimi idem exemplum diuerso respectu vtriq; loco inseruire. Ioabvs Saruiae F. in oppugnatione Iebusae, primus arcem Sionem conscendit. 2. Reg. 4. & Iosephus lib. 7. Antiq. cap. 3. Archias & Lycops Lacones, cùm Lacedaemonij Samum obsiderent, soli cum Samijs ad murum refugientibus irrumpentes, interclusa ad redeundum via, intra vrbem Samum obsiderent, soli cum Samijs ad murum refugientibus irrumpentes, interclusa ad redeundum via, intra vrbem Samiorum occubuerunt. Quòd si caeteri Lacedaemonij pari fortitudine pugnassent, capta eo die fuisset Samus. Herod. lib. 3. Alexander Magnus in oppugnatione Nysae vrbis cùm milites suos in traijciendo amne, quo ab vna parte vrbs cingebatur, segniores videret, ipsius amnis altitudine territos, scuto pectori subiecto, primus fluuium tranauit. In India aliam vrbem oppugnans, primus scalis in vrbis muros euasit. In qubus cùm effractis scalis cum duobus tantùm remansisset comitibus, quanquam multis acceptis vulneribus, nunquam de se hostibus dedendo verbum fecit: sed vt erat confossus, à muris saltu ad suos se recepit. Fulgosus lib. 3. cap. 22. ex Plutarcho. Confugerant in munitissimam quandam petram, cui Aorno erat nomen, Arianorum terrae habitatores, vti ab hostium vi incolumes essent. Ad hanc quoque Alexander Magnus venit, speculatus???ue omnes loci difficultates, desperabat vi se aliquid oisse efficere. Tunc ad eum senex quidam pauperrimus cum duobus filijs accessit, qui cauum quoddam ad radices eius petrae habitabat, excisum hactenus, vt tres lectulos caperet, eum???ue de toto statu suo reddidit certiorem, pollicitus???; est per angustias quasdam ad id loci eum ducturum, vnde Barbaris, qui petram occupauerant, vim inferre posset. Cuius consilio parens, locum occupauit. Diodorus libro 17. Pyrrhvs Epirotarum rex, cùm in Sicilia Erycem arcem muhitissimam oppugnaret, primus scalis in muros conscendere voluit. Ibi hostium, à quibus premebatur, alijs occisus, alijs tonspectus sui atrocitate territis, vi primus in muros euasit: illic???ue tamdiu solus hostium vim sustinuit, quo ad milites qui deorsum erant, receptis animis, ac stimulante praeterea ob ea quae regem gisse viderant pudore, omnes impetu facto muro conscenderunt. Fulgosus libro, capite secundo ex Plutarcho. Captis à L. Sylla Athenis ipse Sylla commemorat in commentarijs primum in murum euasisse M. Teivm: ac cùm hostem, qui se obijciebat ei, feriret, ex violentia ictus, quem cassidi intulit, ensem fregisse: non cessisse loco tamen, sed ibi restitisse, atq; eum retinuisse. Plut. in Sylla. Scipio Aemylianus, cùm in Hispania sub Lucullo duce militaret, atq; Intercacia praeualidum oppidum circumsideretur, primus moenia eius consceridit: neq; erat in exercitu quisquá aut nobilitate, aut animi indole, aut futuris actis, cuius magis saluti consuli & parci deberet: sed tunc clarissimus quisq; iuwenum, pro amplificanda & tuenda patria, plurimum laboris ac periculi sustinebat: deforme sibi existimans, quos dignitate praestaret, ab ijs virtute superari. Ideo???; Aemylianus hanc militiam, alijs propter difficultatem vitantibus, sibi depoposcit. Valerius Maximus lib. 3. cap. 2. Titi Vespasiani in expugnandis Tarichaeis, Galileae vrbe munitissima, fortitudinem & gloriae ftudium, qui cum paucis potius victoriae florem, magno cum periculo, praeripere volwerit, quàm maiores copias & auxilia expectare, vt qui primus cum equo per lacum Genesarensem vrbem intrare fuerit ausus, pete ex Iosepi lib. 3. Belli Iud. In expugnatione Hierosolymorum sub Tito, Ivlianvs centurio ex Bithynia non ignobilis, vbi Romanos, qui Antoniam arcem inuaserant, iam cedere, & malè pugnare conspexit, subitò prosilijt, & Iudaeos victores solus ad interiorem templi angulum persecutus est, cùm vim & audaciam illius nemo sustiheret. ea???; specie nihil Caesari admirabilius, aut alijs horribilius visum est. Verùm calceos habens creberrimis atq; acutis clauis, more militari, suffxos, dum strato saxeis crustis solo curreret, labitur, magno cum armorum sono: & mox à Iudaeis, priusquam surgeret, telis oppessus, magno Rom, omnium cum moerore occubuit. Iosephus libro septimo, capit tertio Belli Iud. In oppugnatione Hierosolymorum Titus milites suos hortabatur, vti Antoniam arcem munitissimam caperent. Caeteris magnitudinem periculi praesentis timentibus, Sabinvs Syrus, gregarius miles, statura pusillus, sed animo heroico praeditus, animam suam se Caesari daturum professus, ad murum properat: sequentibus XI. alijs, virtutis eius aemulis. Etiam summa muri mira audacia prehenderat, hostes???ue in fugam verterat, cùm iactu lapidis cum maximo strepitu pronus decidit, & à Iudaeis sagittis est confectus. Caeteri saucij saucij in castra relati. Iosephus lib. 7. cap. 1. Belli Iud. Sapris cuiusdam militis Rom. fortitudinem in vrbe Persarum Beiudaës expugnanda, & muro post alteram repulsam occupando, pete ex Suida: qui illum corpore quidem Tydeo Homerico confert, animo verò Herculi etiam praefert. Quum Ioannes Zimisca Imp. Persthlabam, regiam Bulgaroru̅ vrbem obsideret, parum???ue proficeret, tandem quidam Miles dextra gladium tenens, laeua???ue scutum ad capitis defensionem elatum gestans, primus per scalam in murum euafit. Scythae se de muris dedêre praecipites. Cedrenus. Godofredvs Bolionius, Lotharingiae dux, & Evstachivs frater, in Hierosolymorum expugnatione laboris atque periculi plena, in qua vtrinq; obsessi atq; obsidentes plurimum sanguinis effuderunt, primi in muros euaserunt, ponte iacto à lignea turri, quam ipsi muris admouerant. Viam enim militibus virtute sua ad capiendam vrbem, vt praestantes duces decet, ipsi strauerunt, nulla ad eam inueniendam rem militum industria vsi. Sabellicus lib. 4. cap. 6. & Aemilius. Ianvs Fulgosus, Genuensium dux, cum sex fratribus patruelibus, patria pulsus, etsi satis norat Bernabam Adurnu̅ aduer [2147] sae factionis principem, qui cum ducis titulo Genuae rerum potiebatur, praeter sexcentos Aragonij Alfonsi milites, magno alio militari numero septum esse: intrepidus vna triremi, anno Salutis 1447. Genuam nauigauit: nocte???; intempesta cum quinque atque octoginta viris vrbem ingressus, ad palatium eruenit. Illic praetorium adortus, cùm penè omnes vulneribus confecti essent, ipse quoque crure atque facie saucius, ducatum Genuensem, & immortalis gloriae famam, ex eo praelio retulit. Fulg. lib. 3. cap. 2. Vladislao Vngaris imperante, Paulus Kinisius infra Sinderouiam castellum Turcicum multa praeda refertu̅ nocte ex improuiso aggraditur. Qvidam Croatus eximiae virtutis murum ascendit: & quanquam vingintiquinq; vulneribus affectus, praesidium de munitionibus deiecit: & succedentibus impigrè socijs, muri partem defensoribus vacuam tradidit. Eum rex murali corona, ducentis aureis numis, purpurea???ue veste donauit. Bonfinius lib. 3. Dec. 5. In eo bello, quod aduersus Nurenbergenses bellicosissimus Albertvs Marchio brandeburgensis eximiè gessit, Grauenburgum ab eo multa vi oppugnatum est. Id oppidum in valle iacet XX. millibus passuum à Nurenberga, muro ac fossa munitum: in quo praeter oppidanos quingenti milites praesidio inerant. Oppugnatio quatuor diuersis locis cepta est. Albertus sibi eam oppidi partem elegit, qua murus altior & fossa profuntior fuit. Insultu facto ab ea parte, qua oppidum captum est, secundus ex omnibus ipse murum ascendit, in oppidum verò primus descendit. Circumuentus ab oppidanis tamdiu pugnam sustinuit, donec alij suppetias tulerunt. Oppidum captum direptum??? est, feminis nulla vis illata. Aeneas Syluius lib. 3. Com. in Panorm. Arces fortiter expvgnare, occvpare. Cùm iam Ferdinando II. Neapolitano regi ad insulam Ischiam, quae antiquis Aenaria fuit, ob suorum perfidiam, & Galliae regis Caroli IIX. successus nauiganti, nihil praeter diffcultates labores???ue obijceretur, cùm arcis praefectus eum vno tantùm comitatum in arcem admitteret: rex vt intromissus fuit, sese in eum tanto impetu coniecit, vt & ferocitate, & regiae maiestatis recordatione, sic caeteros perterresecerit, vt euestigiò tum praefectum ipsum, tum arcem in suam redigeret potestatem. Guicciardinus lib. 1. Hostasivs Rauennas miles, primus Ticinensem arcem, Gallis militans, irrupit: & à Lotrechio in praemium nauatae operae aeneam equestrem statuam Antonini Caesaris impetrauit. Iouius lib. 25. Historiarum. Fortitvdo lvdicra, in svperandis hostibus ludicris. Simulacra pugnae ad corporis exercitia pertinent, sirobur corporis spectes. At si vigorem animi, huius erunt loci: praesertim cùm ad seriam exer citationem referri debeant. Exempla ex Titulis Olympiovicarum, Athletarum, &c. peti possunt, fol. 396. 406. Pedestris. Herodotus est, machlyes & Avses circa Tritonidem habitare, quorum puellae Mineruali sacro velut in turmas diuisae, fustibus sese & lapidibus incessant, fassae se patriu̅ morem seruare. Si quae vulneribus occubuerint, eas negant virgines fuisse. Quae omnium optima fortissima???ue iudicata fuerit, ea Graeco armorum apparatu, & crista Corinthia in currum sublata, circa paludem multo suorum applausu circumuehitur. Sabell. lib. 4. En. 1. Themistoclis filij Neocles & Demopolis, cùm alter stadium, alter dolichum ludis funebribus vicissent, coronati sunt ab ignaris. Quod cùm rescitum esset, inimicis Themistoclis instigantibus & legis de exulibus commonefacie̅tibus parum abfuit, quin lapidarentur. Suidas. Commodvs Imp. gladiatores retiarios???ue circiter mille, aut vicit, aut occidit: trecenties sexagies quinquies, viuo???; adhuc patre, in id certamen descendit. Sab. lib. 5. En. 7. Eqvestris. Fortes in Hastilvdiis. Tempore Theophili Imp. inter captiuos Saracenos quida̅ fuit manu promtus, & manuum agilitate celebris eques praeclarus, ambidexter, inter equitadum duabus vtens hastis, scirè admodum aduersarios deijciebat. Cùm ergo magnus Domesticus in Circo triumphum victoriae eius agere iussus, ante reliquos homine̅ istum duceret: Imperator laudationibus eius inductus, equum conscendere, duabus???; acceptis hastis artis suae ac praestantiae specimen coram vniuersis edere eum iussit. Id cu̅ fieret, & imperitiores spectaculo delectarentur: Theodorvs cognomento Craterus, is qui non multò pòst sanctorum XLIII. Martyrum cohortis princeps est factus, propiùs regi adstans, subsannare Agarenum istum, & affirmare, nihi ab eo forte aut teribile agi. Imperator aegrè id ferre, Craterúmque effeminatum & euiratum increpare, qui tale praestare ipse nihil posset. Contrà Craterus, duabus hastis se nescire vti: neque enim hoc didicisse, quòd his nugis in bello nihil opus foret: sed Dei auxilio fretum, vnica hasta istum equo deturbaturum. Imperator his verbis iritatus, per suum ipsius caput iurare, Cratero se vitam erepturu̅, nifi impleret facto, quod verbis iactasset. Et Theodorus statim conscenso equo, hasta???ue sumta cum Saraceno manum conseruit, cito???; eum equo praecipitem deiecit. Pudore quidem affectus est Imperator, ab eunucho deiectum cernens Saracenum: tamen & virtutem hominis veneratus, & suos reueritus, amicè compellatum Craterum, vestibus honoris causa donauit. Cedrenus. Carolvs Martellus, Pipini Breuis filius (gestis postea contra Saracenos clarissimus) adolescens etiamnum nullo numero, cùm in principum celebri conuentu ludi militares ex more agerentur: atratus totus, tres in clypeo martellos simili colore praeferens, in circo, quoscunque illi sors obiecisset, sine discrimine prostrauit. Versis omnium oculis in atrum militem, quaerebant omnes, Quis ille esset? Cunctis aequè ignorantibus, tandem ad postulata virginu̅ ac diminarum galeam detraxit, & hinc cognomen Martelli traxit. Crazius lib. 4. Sueciae, cap. 40. Tempore regum, Magni Ladalai Gothorum ac Suecorum, & Erici Danorum, in publico principum conuentu, apud Vestogothos in Scaris circa annum Sal. 1278. primum torneamentum siue hastiludium celebratum est. In eo Magnus Dysauald Sueonum nobiles ad singulare certamen prouocans, equum & centum libras argenti puri in praemium certaminis proponebat, si victus pugna excessisset. Eum ex Sueonibus Erengislvs Plata, vir taciturnus, primo impetu, equo deijciens, superauit: equum ???; & argentum in victoriae praemiu̅ reportans, docume̅to Danis fuit, Sueones magis viribus quàm verbis instructos, ad praelia deuenire. Itaq; Dani viso occaso sui Achillis, à torneamentis & verborum iactantia in longa tempora quieuerunt. Olaus lib. 15. cap. 19. In regia vrbe Holmensi, tempore regis Sueonum Christophori, quidam Holsatus de genere Ramsorum, Suecorum singulos magno fastu & contemtu ad singulare certamen prouocabat. Sueci iactantiae eius potiùs quàm viribus satisfacere cogitante, Monachvm quendam ordinis S. Dominici, veteranum equitem, sed militia defunctum, equo valido, armis ornatum, galea???; tectum, ac hasta munitum, in arenam producunt. Is Holsato congressus, eum ab equo deiecit: similiter & reliquos omnes, quotquot occurrere sunt ausi. Pluribus deinde restare no̅ visis, priusquam loco abiret, iussus pro honore suo, detecto vultu gynaeceum salutare, galea deposita, equo???; calcaribs citato, ad monasterium sugiens, cuius miles esset, monachali habitu & vita monstrauit. Idem. Vladislaus Boëmorum princeps hastiludia Pragae instituerat. In eo certamine Sobieslavs frater natu minimus palmam tulit, & ipso eitam principe deiecto monile gemmatum victoriae praemium obtinuit. Quod cùm collo gestaret, inuidis calumniae ansam dedit, quasi principi etiamnum nsultaret. Hinc suspicionibus vtrinq; auctis, cum Vaceconem principem Sobieslaus per infidias trucidare curasset, quasi delatorem sui apud principem ageret, exilio solum vertere coactus fuit. Dubrauius libro 11. Laurentius & Iulianus Medices, ciuilibus artibus exornati, armorum equitandi???; peritia tamtum vixdum pubescentes excellnêre, vt Ivlianvs iuuenilis decoris auidus, proposito ingenti praemio, nobilissimos ac fortissimos quosq; equites è tota Italia ad ludicrum certamen inuitarit. Cui spectaculo, apparatu frequenti???ue hominum valde memorabili, Petrus pater praefuit: annotatum???ue est, Iulianum acclamantibus ac fauentibus cunctis, multò plures quàm quisquam alius hastas triplici ferro praepilatas aduersis concurrentium equitum pectoribus perfregisse aduersis concurrentium equitum pectoribus perfregisse. Eius gloriosi labori praemium fuit triumphus, Politiani diuini poëtae carminibus celebratus. Nec multò pòst Lavrentivs, vt fraternis laudibus aequaretur, nouum spectaculum periculosissimae pugnae edidit: in quo no̅ singuli equites cataphracti de more intermedia erectarum tabularum linea discreti concurrebant, sed conglobati consertis turmis ad veri certaminis imaginem, libero in campo dimicabant. Huius quoq; speciosissimi certaminis memoriam Aloysius Pulcius, ipse Politiani aemulus, periucundo ediro poëmate sempitermam fecit. Iouius in Leone X. lib. 1. In aula Isabellae Hispaniae reginae Consalvvs Magnus, quum spectacula & equestres ludi, vel concurrentium iuuenu̅ hastatorum, vel arundines more Maurisiaco iaculantium ede [2148] rentur, vsqueadeò supra aequales summae bobilitatis adolescentes sese extulit, vt acclamatione spectantis populi iuuentutis Princeps appellaretur. Iouius in Consaluo. Quum Carolus V. Caesar, anno 1530. Bononiae coronaretur, eius vxor Isabella puerum peperit, cui propter aui materni memoriam, Ferdinandi nomen impofitum. Eius nuncij laetitiam celebrauêre insignes hispaniae reguli magnificentissimo opparatu, arte???ue mirabili, ad equestris pugnae simulacrum, Maurorum iaculatorum cultu, in scuta passim coniectis arundinibus decurrentes: quum hinc Osorius Astorgius, illinc Pacecus Astalonius, ornatissimi duces, fingulas turmas spectante Caesare in forum pugnaturas induxissent. Concurrêre etiam quatriduo Itali, Belgae, Hispani???ue equites cataphracti, insignibus amatorijs, & militaribus ornamentio valde conspicui, panno aureo, ac altero item purpureo, à senatu Bononiensi ad virtutis praemium, & in honorem Caesaris, hilari benignitate proposito: tulit???ue praemium Altamirvs ex vlteriore Hispania regulus, quòd plures, quàm quisquam alius, hastas in aduersis concurrentium pectoribus infregisset. Iouius lib. 37. Historiarum. AVDACIA SEV TEMERITAS IN PROPVLSANDO. Quemadmodum Fortitudinis vocabulum omnes species comprehendit: ita quo??? Temeritas excossum, Timiditas defectum huius virtutis indicat. Temerè profectò illud fieri dicitur, quod [Greek words], stultè, inconsideratè & absqueratione, quamuis magno cum conatu atquerobore, fit. Tales fuerunt olim Gigantes, Cyclopes, Laetrygones, & quiuis alij Barbari, deorum immortalium, hoc est, ipsius rationis, per quam à belluis differimus, & ad deorum naturam proximè accedimus, contemtores. Audaciam Latini vocant, detorto fortaßis vocabulo à Graecorum [Greek words]. Est enim [Greek words], vt Eustathius interpretatur, sibijpsi nimiu̅ tribuens, suo robori plus satis confidens: ea??? propter etia̅ Superbia vitio laborat. Iam verò Temeritatis vocabulo in specie inconsultam animositatem in propulsando exprimimus, eam??? Fortitudini propulsanti verae opponimus. Habitus ipse per se & semper vitiosus est: effectius interdum laudabilis, quando rationis erratum saccessus fortuitis emendat. Qvi. Avdaces scilicet Popvli. Athenienses nunquam pacem decernere Demades dicebat, nisi pullis vostibus indutos: innuens eos bellandi plus satis cupidos, nec nisi clade accepta de pace cogitare. Plut. Reges, Dvces. Cùm ad Plataeas Graeci contra mardonium consedissent, post equestre prelium abstinuit diu vtraque parspugna. Propugnantibus enim vates iuxtà Persis ac Graecis victoriam denunciabant ex extis: perniciem, si inuaderent hostem. Tandem Mardonivs, quòd ei in paucos dies superesset commeatus, Graecorum verò quotidie affluentibus aliquibus numerus cresceret, hostes adortus, cum exercitu caesus est. Plutarchus in Arist. Nearchus scribit ab amicis, qui aegrotantem curabant, Alexandrvm magnu̅ obiurgatum, quòd in prima acie dimicaret: militis enim id esse munus, non imperatoris. Quae verba molestè non tulit Alexander, quòd & vera esse interlligeret, & meritò se reprehendi agnosceret. Et tamen ob impetum animi in praelijs, & gloriae cupiditatem, vt ij, qui alia quapiam voluptate vincuntur, pericula vitare noluit. Suidas. Idem Tyrum oppugnans, è turri lignea ponte applicato, vrbis murum solus conscendit, nihil veritus, quòd sibi fortuna facinus tam gloriosum inuidere posset: neq; acerbissimo hostium animo in se commotus, sed rem in Macedorum suorum conspectu geri gaudens, eis subsequi iussis, ipse ante omnes, hostium resistentium quosdam lancea, quosdam ense confihostium resistentium quosdam lancea, quosdam ense conficiebat, nonnullos clypei impulsu deturbabat: quae audacia multùm animos hostium comminuit. Interim cùm alibi ariete pars muri magna fuisset difiecta, atque intra vrbem irruerent Macedones, iam???; multi per pontem Alexandro se adiunxissent: vrbs septimo mense capta est. Diod. lib. 17. Idem quoque in Mallis, quos Indorum perhibent bellicosissimos fuisse, penè concisus est. Ciues enim telis à muris reiecit, positis???ue scalis in murum euasit primus: quae vbi imminutae sunt, atq; à Barbaris infrà stantibus iuxta muru̅ multa tela ingesta, paucis comitato: librato corpore in medios saltu se immisit hostes, & fortefortumà stantibus iuxta muru̅ multa tela ingesta, paucis comitato: librato corpore in medios saltu se immisit hostes, & fortefortunà se pedibus excepit. Cuius vibrantibus armis iubar aliquod & spectrum Barbaris videbatur pro corpore eius obuersari. Vnde primùm in fugam effusi sunt. Caeterùm vt duobus tantùm comitatum armigeris conspexêre: impressione facta alij cominùs gladijs lanceisque traiecerunt arma eius, pugnantem???ue fortiter conuulnerauerunt. Vnus paulò remotior sagittam arcu excussit tanta vi & impetu, vtadacta per loricam in costas eius secundùm mammam defigeretur. Ad ictum remittente Alexandro & inmammam defigeretur. Ad ictum remittente Alexandro & inclinante corpus, ille, qui miserat sagittam, ense districto barbarico accurrit. Assistebant ei Peucestas & Limnaeus (Timaeus, est apud Curtium) qui vulnerati ambo, alter cecidit, Peucestas restitit. Barbarum Alexander obtruncauit. Multis confixus vulneribus, tandem???ue ictus pistillo in collo, corpus moenibus applicuit, directa in hostes acie. Interea circumfundentibus se Macedonibus abreptus, semianimis??? iam in tabernaculum est relatus, ac mox regem vulgatum est in castris expirasse. Ingenti difficultate ac labore sagittam, quae lingne, erat, abscindunt. Tum detracto tandem thorace accingunt se ad euellendum spiculum, quod vni ossi erat infixum. Dicitur tres digitos latum fuisse, longum quatuor. Vnde animo identidem linquente penè exanimis, exemto eo tamen recepit se. Plut. in Alex. Idem Oxydracarum Indorum metropolim, frustra dissuadente Demophonte aruspice, quòd vulnus accepturus esset, oppugnare parabat. Ipse primus vrbem sequentibus copijs aggressus est. Ibi quum seriùs machinae adducerentur, portam vnam adortu perfregit, irrumpens???ue in vrbem, multos interfecit: reliquos in fugam versos, vsque ad arcem est persequutus. Interim verò Macedonum multitudine adhuc in tentandis moenibus occupats, non cunctatus. ipse scalam properè arripuit, & muro arcis applicuit, scuto???ue supra caput praetento, inscendere occepit. Tantam autem his omnibus celeritatem adhibuit, vt priùs quàm excubitores Barbari in muri custodiam venirent, ipse iam in eum summum conscenderit. Non audebant hostes propiùs accedere, vt manus cum eo consererent, sed aminus & iaculatores & sagittarij ita eum grauiter vrgebant, vt vix missilium vim sustineret. Macedones scalis, quas duas apposuerant, frequentes scandere conabantur: sed eis pondere perfractis, omnes in terram deciderunt. Igitur omni destitutus auxilio Alexander, solus & armis oneratur in ipsam arcem desilijt, Indis???ue impetu facto in eum incurrentibus, audacissimè resistebat. Dextra arborem prope moenia positam, laeua murum ipsum, ne circumueniri posset, sibi pro punimento accepit: atque ita cum hostibus manus conserebat, eo animo, vt tanquam rex tot clarissimis rebus gestis, summam virtutem demonstraret, mortem???ue gloriosam oppeteret. Multos galea, multos elypeo ictus sustinuit. Tandem sagitta ei infra mammillam infixa, vi doloris in genua procumbere est coactus. Ibi statim Indus, qui vulnus intulerat, contemtim accedens, ferire eum aggrediebatur, quum Alexandri gladio subter illia transfixus, lethali vulnere concidit. Rex ramo, qui de arbore prope se pendebat, comprehenso adiutus, surrexit, cepítque prouocare ex hostibus, si qui secum vellent decertare. Interim Peucestes vnus è custodibus corporis regij, scala moenibus superatis, primus ad sui principis defensionem peruenit: pos???ue alij plures, qui visi Barbaros perterruerunt, atque à periculo Alexandrum seruarunt. Diodorus libro decimoseptimo. Lysander cum imperio ab Lacedaemonijs ad classem missus, quaternos obolos pro ternis, ex subministrata à Cyro pecunia, nautis dabat in capita. Alcibiades verò cum aegrè iam ternos suggereret, in Cariam ad pecuniam conficien dam co̅tendit. Quem autem praefecerat classi Antiochvs, bonus quidem erat gubernator, caeterùm vaecors & licentior. Cui cùm imperatum ab Alcibiade foret, etiamsi lacesserent eum hostes, nepraelio decertaret: eò prorupit proteruiae & contemtus, vt completa naue sua, & altera praeterea de classe, Ephesum infestusw pergeret, & nauium hostilium proras eum ingenti petulantia factorum dictorum???ue scurrilium praeterueheretur. Hîc primò Lysander paucis prouectus nauibus est, & Antiochum insecutus: Atheniensibus inde tota claffe ei subsidio enientibus, soluit item suas, ac potitus victoria ipsum interemit Antiochum, naues multas simul & capita cepit, trophaeum???, excitauit. Plut. in Alcibiade. Antigonus rex, quum audiret filium suu̅ Alcyonaevm in acie cecidisse: O`Alcyonae, inquit, seriùs qua̅ oportuit, vita̅ tuam morte co̅mutasti, qui tam temerè in hostes insilieris, neq; tuae salutis, neq; meorum monitorum vllam habens rationem. Pu [2149] tauitnon esse deflendum homine̅, qui temeritate potiùs quàm fortitudine, vitam sibijpsi eripuisset. Plut. Terentivs Varro & C. Flaminivs, hic ad Thrasymenu̅, ille ad Cannas, dum Hannibalis artes despiciunt, dum aequales haberent exercitus, denique dum seipsos parum noscunt, nimium viribus suis fidunt, rem Romana̅ penè funditùs subuertêre. Pontanus lib. 1. de Bellica fortitudine, cap. 10. Ser. Caepio consul contra Cimbros in Italiam irruentes temerè pugnans, XXC. millia amisit. Liuius lib. 67. In praelio ad Nicopolim seu Varnam commisso, cùm Io. Coruinus & Michaël Niger, exercitus Vladislai Vngariae regis praefecti, Amurathis Turcorum Imp. duos Basseos fudissent: Rex gloriae cupidus, vt veluri duces cum ducibus, ita rex cum rege congrederetur, morae impatiens, quadrato in Amurathem agmine contendit, intra munitiones, quadrato in Amurathem agmine contendit, intra munitiones ac vallum cum Ianizaris se continentem, & Coruini monitorum immemor, vix cum equitibus septuaginta, per aditum intra castra irrumpens, à Ianizaris equo suffosso captus & interfectus, caput???ue hastae praefixum vallo imposicum fuit. Pari???ue fato oppetierunt, quicunque cum eo castra inuaserunt. Chalcocondy las lib. 7. & Bonfin. lib. 6. Dec. 3. Magnvs Sforcia, ex disciplina, toto???; vìtae ordine, & successu rerum, manu quàm consilio potior censeri potest, quum incauta facilitate vel contumacia subagresti, in ea consilia plerumq; adigeretur, vnde nullus pateret felix exitus, propter simulatas multorum voluntates, & necesse esset, à fatali virtute vel diuina ope subsidia comparare. Maximas enim iniurias quum aequo animo saepiùs ferret, leuem demùm contumeliam tolerare non poterat: ita vt iracundiam plerumque exerceret imparatus: cùm mori praestare diceret, quàm iniuriae indignitate minimè commoueri. Iouius in eius vita. Galliae rex Carolvs IIX. tametsi neque manu neque consilio multum valeret: tamen amplissimis maximi atq; opulenti regni viribus innixus, viginti trium annorum adolescens, & pacem in Italia cuertit, & rem Gallicam armis atq; ausu plurimùm illustrauit. Iouius lib. 1. Historiarum. Ivlivs II. Pp. fuit incredibili audacia atq; constantia praeditus, sed vehemens, qui???ue immensa animo agitaret: quibus quo minùs praeceps rueret, magis po̅tificatus maiestate, principum dissensionibus, & temporum conditione, quàm ipsius moderatione aut prudentia factum est. Guicciard. lib. 2. Ferunt Baiazethem II. Turc. Imp. cùm pugna̅ inter duces suos & filium Selimvm regno paterno insidiantem è curru spectaret, conspecto Selyne in primam aciem euecto, suos???; ad praelium adhortante (erat enim suis armis, & caetero ornatu, ita staturae breuitate insignis, insedebat???; equum rara magnitudine conspicuum) proximos percunctatum esse, quísnam esset ille tam paululus homo, qui tantopere certamen accenderet. Neq; enim filij faciem noscitabat: atq; vt cognouit filium esse iniecta sibi admiratione, paululum velut attonitum filentium tenuisse: mox subridentem dixisse, habitum corporis filij sui, audaciae atq; animi elationi haudquaquam respondere. Nempe Scythae eos maximè magnis rebus gerendis idoneos putant, quos specie corporis exellere vident. Ludou. Tubero libro 9. Comment. Servi. Spartacvs gladiator, ex Capua Italiae ciuitate aufugiens per Atticae regionis fines, multas???; seruorum copias ad rebellionem vocans, qui & ipse seruus erat, ex genere Thracum: exiguo tempore totam Italiam percurrit, multis???; seruis ad eum quotidie confluentibus, nisi occubuisset in acie contra Licinium Crassum, non mediocrem sudorem Rom. praebuisset, sicut Eunus in Sicilia. Athen. lib. 6. cap. 7. Piratae. Esbernus & Vvethemannus Dani duces, in septem piraticos myoparones quatuor incidêre nauigijs. Tunc Mirocvs Vvethemanni se appetentis nauigium virtutis fiducia solus insilit, cedentibus???ue per ignauiam remigibus, neminem in eo praeter Vvethemannum repugnantem habuit. Esbernus ridens praeteruectus est, ne pluribus aduersum vnum opem tulisse videretur. Nec priùs Mirocus vt pedem referret, vrgeri oterat, quàm alterius nauigij superuenientis viribus arceretur. Cuius respectui tantum venerationis à victoribus tributum est, vt cùm captus supplicium mereretur, redemtionem acceperit, potius???; in eo fortitudo honorata sit, quàm facinora punita. Saxo lib. 14. erga Qvos. Puta erga Deos. Gigantes ausi sunt Iouem armis lacessere, & in eum montes iaculari, vt volunt Mythologorum fabulae. Auctor Aetnae: Tentauêre (nefas) olim detrudere mundo Sidera, captiui???; Iouis transferre Gigantes Imperium, & victo leges imponere mundo. Tyrannos. Cùm Thebani Thessalis contra Alexandrum Pheraeum tyrannum auxilia duce Pelopida libentes sciuissent, omnia???ue protinus parata, ac dux iam esset profecturus: sol defecit, & caligo occupauit interdiu vrbem. Hoc ostento cernens Pelopida trepidantem ciuitatem, non putauit pauidos & languescentes extrudendos, neq; periculo obijcie̅da septem millia ciuium: sed solum se dedit Thessalis, trahens???; secum trecentos equites voluntarios & externos, profectus est, obnunciantibus vatibus & reliquis ciuibus inuitis. Magnum enim existimabant de coelo & reliquis ciuibus inuitis. Magnum enim existimabant de coelo & inclyto viro factum portentum. At ille cùm maiore ira, ex prioribus contumelijs, exarserat in Alexandrum (in vincula enim à tyranno iam olim coniectus fuerat) tum spondebat sibi ex colloquijs cum Thebe vxore tyranni habitis, domum se eius affectam & exulceratam reperturum. Potissimùm autem eum splendor facti acuit auentem & annitentem, quo tempere Lacedaemonij Siciliae tyranno Dionysio duces & praefectos mittebant, & praebitorem Athenienses habebant ALexandrum, ei???; aeneam statuam vt benemerenti posuerant: tunc Graecis ob oculos ponere, solos esse Thebanos, qui belligerarent pro oppessis tyrannide, & iniustos per Graeciam & violentos dominatus obtererent. Caeterùm nimia eius audacia, etsi victoriam Thessalis peperit, ipse tamen in acie occubuit. Plut. in Pelopida. bellvas. Exempla quaedam ex Tit. Venatorum peti possunt, fol. 3672. & seqq. Perdiccas Macedo, Alexandrum secutus in bellis, in speluncam leaenae ingressus, laenam ipsam non deprehendit, sed catulos eius secum exportauit, & magnam hominum admirationem hoc facto meruit. Aelianus lib. 16. de Var. hist. Qvomodo. Vbi. v. g. In Monomachiis. Consule Tit. Monomachiae, f. 2111. Illic Fortitudinis victorum ratio habetur: heic verò Temeritatis eorum, qui victi sunt, confidentia virium suarum decepti. P. Scipione Africano patris & patrui memoriam gladiatorio munere Carthagine noua celebrante: Dvo regij iuuenes Corbis & Orsua Ibenses, patrueles fratres, in arenam processerunt, polliciti???; sunt ibi se de regno praeliaturos, quo spectaculum illud illustrius pugna sua facerent. Eos cùm Scipio monuisset, vt verbis contendere quàm ferro dimicare mallent, vter regnare deberet, ac iam maior natu Corbis consilio eius obtemperaret: minor corporis viribus fretus in amentia perstitit, inito???; certamine, pertinacior impietas fortunae iudicio morte multata est. Valerius Max. lib. 9. cap. 11. & Sab. lib. 5. En. Bela rex Pannonia vita decesserat. Duo ab eo filij relictim, henricus maior natu, & Andreas. Huic quia maior multitudinis erat fauor conciliatus, vi ad se regnum trahebat, erat???ue iam res armis decernenda: quum Henricvs arduum facinus ausus, sed à regis indole minimè abhorrens, in aduersam fratris aciem inermis sese immisit, regale sceptrum gerens, clara testatus voce, velle se experiri, ecquis in regiam progeniem auderet manum inijcere. Tum verò accidisse aiunt, vt Henricus vbi ad conspectum venit fratris, trepidantibus cunctis, qui circa illum steterant, magis quàm saeuientibus, maior natu, ac ille nescias maiore animo an felicitate, sibi regnum stabiliuit. Sab. lib. 5. En. 9. & Blondus lib. 6. Dec. 2. Placentini acerbè ferentes, se à Parmensibvs non solùm Burgi S. Domnini possessione nudatos, sed etiam in fugam actos, captos???fuisse, cum Mediolanensibus ad Burgum oppugnandu̅ venerunt: sed Parmensibus cum socijs suis subitò accurrentibus, propositum tenere non potuerunt. Caeterùm collatis signis, praelio???; valido facto, ita vtrinq; discessum est, vt satis appareret, ea congressione non extinctum ardorem esse pugnandi, sed auctum. Praua percrebuerat tum in Italia consuetudo, vt non solùm priuati priuatos, sed etiam populi populos ad contractas controuersias dirimendas indicto certamine inuitarent, quod illi Torneamenti nomine appellabant: quae, vt mortalium generi exitiosa, tribus fuerat iam decretis ab Ecclesia condemnata. Tanta verò tum siue tractandorum armorum, siue virtutis experiendae cupiditas Italicos acuit, vt contemtis legibus alter alteri eiusmodi certamen indixerint, se???ue inter se ad rem summo disceptandam discrimine prouocarint: ratus vterque, se vno praelio Italis ostensurum, non solùm quantum iure controuersiae superaret, sed etiam quantum bellica virtute, gloria???ue militari praestaret. die??? tantae ac tam memorabili pugnae indicta, interim suas quisque vires, copias???ue rebus instruere necessarijs institit. Haec vbi Innocentius III. comperit, anathematis fulmine eos deterrere voluit. At illi spretis pontifi cijs praeceptis, socijs vtrique suis stipati, IV. Idus Octobris, vt condictum fuerat, apud S. Laurentium co̅uenerunt: ac dato extremi praelij signo, magno vtrinque animorum atq; armorum ardore congressi sunt. Pugnatum est aequo marte à prima diei hora [2150] vsque ad vesperam, summa non virtute solùm, sed etiampertinacia: censentibus fiugulis, quiloco cessissent, eos non Burgum, sed vniuersam bellicae virtutis laudem ac gloriam amisuros. Itaq; superueniente nocte, defatigatione magis, quàm satietate pugnandi, ingenti vtrinque clade ex acie recesserunt. Sigonius lib. 15. regni Italici. ex Insidiis. Consule Tit. Insidiatores astuti, fol. 2009. Pavsanias Macedo satelles, ex insidijs interfecit Philippum regem, quòd Attalum, mulionibus se in compotatione comparantem, impunem reliquisset. Dum enim rex Aegis certaminibus, quae illic celebrabantur, interesset, ipse paratis ad portas vrbis equis ad theatri aditum se recepit, cum gallico gladio. Ibi cùm Philippum, speculatoribus procul amotis, solum videret, ad eum cucurrit: per???ue latera vulnere adacto mortuum eum prostrauit, & ad portas, vbi fugae equi parati erant, properè contendit. Diod. lib. 16. Gulielmus Nothus, Anglorum rex, Northumbriae castellum Alvvik occuparat. Malcolmus Scotorum rex illud arcta obsidione recipere cogitabat, redactis ad extremam necessitatem rerum omnium inopia castellanis. Interea miles quidam Anglvs, equo conscenso pernicissimo, depositis reliquis armis, hastam modò, claues portarum castelli praefixas habentem, ferens, deditionis faciendae praetextu à stationarijs laetis ad regem perducitur. Rex clamore excitus è tentorio prodit, visurus quid nouae rei illic tum actum esset. Anglus demissa hasta regi claues porrigit, omnibus???ue in claues animo infixis, telo regis oculum percutit sinistrum, subditis???ue extemplò calcaribus in proximas syluas euasit. Rex inter manus suorum continuò expirauit. Ruffus audito eo viri facinore vocatum illum ad se in Northumbriam praedijs quibusda̅ regijs donauit, ac Persae cognomentum illi indidit, quod per foratorem oculi significat. Ab eo illius familiae originem ductam, quae etiam hodie Northumbriae comitatum possidet, tradunt. H. Boëthius lib. 12. Albertvs Marchio Brandeburgensis (quem Teutonicum Achillem non ab re vocarunt) cùm accepisset Nurenbergenses octingentos equites ac sex millia peditam in agrum eius praedatum misisset, apud fluuium, quem illi transmissuri erant, equitibus atq; peditibus vno duntaxat loco vadabilem, sagittatios inter arbusta ducentos collocat, qui equitatu praetermisso pedites vado arcerent. Ipse cum sexcentis equitibus proximo in nemore latens, hostium equitibus sese ostendit. Steterunt vtrinq; acies medio trecentorum fermè passuum interuallo non sine trepidatione. Tum Marchio cum duobus comitibus apprehensa lancea in hostem aduolat. Occurrunt totidem illi ex hostibus viri fortes. Marchio equitem eum, qui sibi obuius fit, medium transfodit, sternit???;. At comitibus suis, ab ijs, cum quibus congressi fuerant, prostratis, ipse hostium turmam solus inuadit, stragem???ue non paruam efficit, donec ad signa peruadat. Illic centum in eum gladij nudantur. Ille amplexatus vtroque brachio vexillum, Nusquam honestiùs qua̅ hîc moriar, inquit. Interea reliquus exercitus accurrit, & versis in fugam hostibus semianimem ducem apud vexillum reperit. Hostes aut caesi aut capti. Aeneas Syluius lib. 2. Com. in Panormitam. In Acie. Consule Tit. Hostem contemnere: quatenus hostem ex contemtu temerè aggrediuntur, fol. 109. Ciceronis vigilantia vrbe pulsus Catilina, in Malliana castra Fesulas sese contulit: ibi???que C. Antonium Coss. aliquandiu ludificatus, tandem in Piceno acie dimicare coactus, at??? victus, memor generis pristinae???; dignitatis, in aduersum hostium cuneum inuectus, media iacentium strage confossus co̅cidit. Inde reliqua multitudo caesa, haud quidem loco vno, caeterùm omnes aduersis corporibus iacuêre. Catilina procul à suis inter hostium cadauera est repertus, paululu̅ adhuc spirans, ferocia, quam viuus habuerat, in vultu prominente. Nec victoria Pop. Rom. incruenta fuit: fortissimus quisque aut in praelio occubuit, aut grauiter vulneratus acie discessit. Sabell. lib. 5. En. 6. Andronicus Graecus Imp. anno 1389. contra Baiazetem I. Turcorum Imp. auxilia à principibus Occidentis petierat. Carolus VI. Gallorum rex Ioannem Niuernensem Comitem Imperatori adiunxit, cum mille equitibus & flore nobilitatis. Quum in Vngariam peruenissent, Sigismundo regi se coniunxerunt, Nicopolim peruenerunt, atque ipsam vrbem frustrà oppugnare coeperunt. Interea Baiazetes innumerabilem equitum multitudinem adduxit. Galli in anteriori exercitus parte constituti, quum maximam stragem pala̅titum Turcarum, qui exploratum venerant, effecissent: neque monitionibus, neque protestationibus (ne videlicet sine Vngaris, Germanis ac Seruianis equitibus in hoste̅ impetum facerent) contineri potuerunt, quin fugientes persequerentur: quum nonnulli malignitate Sigismundi, qui Gallis primum honorem inuideret, huiusmodi protestationes fieri affirmarent. Interea Baiazetes vnà cum sexaginta millibus equitum in lunarem formam recèns eductorum adueniens, ipsos circum dedit, ac medios, antequam Sigismundus auxilium ferre posset, inclusit. Atque in hunc modum Galli interfecti sunt. Id quod reliquo exercitui tantum terroris incussit, vt absque pugna turpiter ac foedè milites omnes aufugerint. Sigismundus ac magnus Rhodi magister, nauicula Danubium ingressi vix euadere potuerunt, Turcis à fluuij ripa sagittis eos continuò impetentibus. Ex Gallis trecenti equites seruati sunt, in quos ob diuitem vestium ornatum auara crudelitas Turcarum, quo precium redemtionis extorqueret, haud saeuierat. Froissardus Gallus literis mandauit, cornua exercitus Baiazetis in alae curuaturam ad similitudinem nouae lunae sparsa, plus quàm septem milliariorum spacium occupauisse, iudicatum???ue esse in eo exercitu plus quàm trecenti hominum millia, ex omnibus orbis totius nationibus collecta extitisse: Christianos verò vix numerum octoginta millium attigisse, inter quos circiter viginti millia equitum erant. Incidit is conflictus in annum Salutis humanae MCCCXCV. quo die diuo Michaëli vigiliae celebrabantur. Iouius in vita Baiazetis. Ioannes decimus Boëmorum rex, Philippo Valesio Gallorum regi pro affinitatis iure aduersus Britannos opem tulit. Inito???; praelio, in medios hostes cùm se intulisset, quanquam lumine captus, atque senex, deletis apud Cresciacum Gallorum copijs, inter praeliantes occubuit. Fulgosus libro tertio, capite secundo, & Aemilius. Brachivs Perusinus, dux felicissimus, nimiùm temerè audendo, factus est infelix. Nam cùm Aequorum vrbem Aquilam obsideret, sciret??? pontificis exercitum ad ferendam obsessis opem appropinquare, cui mons arduus superandus: veritus, ne propter loci iniquitatem hostes retrocederent, quòd ea via nec seruare ordines, nec in aciem descenderepoterant: vt & vires & animum simul ostentaret, tubicinem ad hostes misit, offerentem: Si ad ferendam obsessae vrbi opem venirent, se à vi temperaturum esse, donec in planicie aciem instruxissent. Accepêre hostes conditionem exoptatissimam. Quorum cùm iam pars descendisset, & à suis Brachius moneretur, vt eos inuaderet, respondit: Nolle se quenquam ex hostibus euadere, omnes simul aut trucidandos aut capiendos esse. Posteaquam ergo aciem explicuissent, & ab alia parte Aquilanus quoq; populus eruptione facta Brachium inuasisset: ancipiti praelio à fronte & tergo circumuentus, graui accepto vulnere, quo intra breue tempus decessit, in hostium venit potestatem: ac temerè nimis oblati hostibus commodi poenas luit. Fulg. lib. 9. cap. 8. Cvr. Cavsa Imperii, Regni. Consule Tit. Regnandi libido: quatenus Audaciam habet coniunctam, fol. 2597. Vlastislavs Lucensis princeps, cùm Neclan patruelem suum Boëmiae reliquae ducem imbellem esse videret, ad extorquendum eidem principatum, animum adiecit, arma comparauit, oppidum de suo nomine Vlastislauiam condidit. Pauore Neclan perculsus, duos ex intimis aulicos ablegat, pacem & mutuam amicitiam oraturos. Quibus ille quasi exploratoribus oculos effodit. Superuenerunt mox alij, qui iratum muneribus haud spernendis placarent. Sed illis Vlastislaus inter caetera respondit: Non muneribus, sed toto principatu misso opus esse, si suam orexim sedare Neclan vellet. Strictum deinde ensem per Lucensem regionem circumferri iussit, Vt mares omnes, qui ensis longitudinem corporis proceritate adaequarent, militatum venirent, alioquin ense illo perituri. Hîc cùm ingens multitudo conuenisset, quasi de victoria futura certus, peditibus iniuuxit, vt nemini parcerent infantes etiam ab vberibus matrum abreptos confoderent, matres in hoc duntaxat seruarent, vt illae pro infantibus suis catellos Lacensium nutrirent. Ad equites inde conuersus: Abijcite, inquit, scuta, quibus in fuga & caede hostium nihil opus est: ac vice illorum, accipitres, falcones, caeteras???; aues rapaces in manus sumite, vt illarum ingluuiem hostili carne saturetis. At praelio inito, à Syderio Chaynouio equite strenuo confossus, poenas temeritatis dedit. Dubrauius libro tertio. Roboris, Victoriae. Qui ludis periculosis sese committunt, & ludendo seria manimè agunt, huius sunt loci. Exempla quaedam ex Tit eorum. Qui in ludis sunt interfecti, petantur, fol. 531. Carolvm Aquitaniae regem Caroli Calui Imp. F. Albuinus militum fortissimus, ignarus, quisnam esset, & nihil minus, quàm filium regis existimans, facientem virium periculum, lucta congressum, tam graui ruina ftrauit, vt inter manus sublatus expiraret, Cuspinianus.
|| [2151]
Defensionis. Petrvs Bariona non viribus corporis (nam quae in homine exactae aetatis esse poterant?) sed sui regis portiùs fretus praesentia, in aduersam armatorum cohortem, quae Seruatorem in Oliueto circumsteterat, ferrum stringere ausus est, eum???ue consauciauit, qui temerè in illum manum iniecerat: conatus ab eo vim arcere, in cuius potestate sunt non solùm res humanae, sed vita & mors hominis. Aut igitur Bariona tum ardentius amauit, vt credere est: aut quem tueri conatus est, parum respexit. Sabellicus libro 4. cap. 6. ex Matth. 26. Marci 14. Lucae 22. Ioan. 18. Ignominiae vitandae. Ivdas Machabaeus contra Demetrij Soteris, ductu Bacchidis, numerosissimum exercitum castramctatus, dissuadentibus amicis, ne & vitam octingentorum, quos secum habebat, virorum fortissimorum in periculum conijceret, néve morte sua remp. Iudaicam in extremum discrimen adduceret: Absit, inquit, vt Sol me fugientem videat. & cum hoste congressus, quamuis mirae fortitudinis exempla ediderit, tamen quia maiorem suae famae, ne vnquam fugisse diceretur, quàm reip. incolumitatis rationem habuit, nec tam diuino auxilio (quod in omnibus reliquis praelijs, isto excepto, implorasse legitur) quàm vsitato robore confidebat, ab hostium multitudine circumuentus & occisus est. Iosephus libro duodecimo, capite 18. ex 1. Machab. 8. Callicratides Lacedaemoniorum dux, cùm in Peloponnesiaco bello à suis admoneretur, vt classem ab Arginusis remoueret, nec cum Atheniensibus dimicaret: respondit, Lacedaemonios classe illa amissa, aliam parare posse: se autem sine suo ac suorum dedecore pugnam detrectare non posse. Cic. lib. 1. Off. Idem, cùm Hermon nauclerus diceret, Bonum esse ab eo loco soluere, eò quòd Atheniensium triremes numero longè plures essent: Quid, tum postea, inquit? fugere non tantùm ignominiosum, sed damnosum etiam Spartanis est: contrà fortiter pugnare & vincere, honestissimum. Plut. in Lacon. apoph. TIMIDITAS ET IGNAVIA IN PROPVLSANDO, Ratione habita eorum qui Propvlsant. Timidi Popvli. Spartani ante Cleomenem, Leonidae F. qui Lycurgi leges reduxit, vsq; adeò fuerunt degeneres, & ad semetipsos tuendos enerues, vt quinquaginta millia mancipiorum incursantes in Laconiam abduxerint Aetoli. Plut. in Cleomene. Mysorvm populus vsqueadeò fuit vilis & contemtus, vt sequenti prouerbio locum fecerit, Mysorum postremus. Finitimorum incursationibus malè vexabantur. Hinc orta paroemia, Mysorum praeda: de his, qui impunè à quibuslibet laeduntur, ac diripiuntur. Eras. in Adagijs. Rhegini in rebus bellicis ignauissimi. Hinc adagium, Rheginis timidior. Alexandri victorias Gentivm victatum luxus & mollities promouit. Diuersa longè futura ratio, si in Occidentem conuersis armis, Romanos hostes habuisset. De qua re elegantem comparationem instituit Liuius, & paucis repetit Sabellicus lib. 5. Enn. 4. Reges. Agamemnoni non omnia dedisse superos, dignitatem quidem regiam, fortitudinem non item, Diomedes, Iliados. asserit: [Greek words] Theodahatvs Gothorum rex perfidè occisa Amalasuenta vxore, Theodorici F. à qua in regni thori???ue consortium acceptus fuerat, à Iustiniano Imp. iccirco bello petitus fuit. Capta proinde à Belisario Neapoli, cùm Petrus Iustiniani legatus instaret acriùs, & Theodahato grauiora minaretur, nisi Iustin. satisfecisset: ille metu perculsus, atque attonito similis, voce amissa, non aliter, ac si bello captus esset, remotis arbitris, Petrum seduxit, & se, si pacem habuerit, haec omnia Iustiniano praestiturum promisit. In primis se Sicilia vniuersa cessurum, illi???ue coronam auream trecentarum librarum in singulos annos daturum: Gothorumtria millia ad eius arbitrium summissurum: ipsius, aut senatus iniussu neminem aut vita aut facultatibus multaturum: neque ad Patriciatum aliámve dignitatem aliquem producturum, sed eam potestatem ab Imperatore postulaturum: pop. Romanum in solennibus acclamationibus priùs nomen Imperatoris, deinde Theodahati in omnibus locis, quibus res tulerit, proditurum: statuam nullam sibi, nisi altera Imperatori ponatur, poni passurum, ita vt dextram Imperator, laeuam ipse obtineat. atque his compositis, Petrum dimittit. Illo inde profecto, metus incessit, ne, si conditiones illas Iustinianus abnueret, bello se protinùs oppugnaret: quare Petrum iam, mare transgressum, reuocauit, ac praesentem, Num conditiones illas Iustinianum accepturum putaret? rogauit. Petro verò ambigere se dicente: Quòd si non accipiet, inquit, qui rerum exitus erit? Tum Petrus: Armis res erit decernenda. Theodahato verò id parum aequum esse innuente: Atqui cur non est aequum, inquit, vt sua quisque studia persequatur, & vt tu mortem hominibus insontibus infers, sic ille imperio suo vicinas regiones adiungat? Quibus verbis Theodahatus permotus, Italiam spontè se dimissurum ostendit, in id???ue & ipse & Gudila vxor eius sacramentum concepit, Petrum???ue iureiurando adegit, vt priùs primas conditiones lustiniano exponeret: deinde, si eas respuisset, ad secundas transiret. Veritus inde, si sine magni viri auctoritate res ageretur, ab Imp. ne sperneretur, in eam legationem Agapetum pontificem destinauit. Recusanti verò, ac difficultates domesticas afferenti, & ipsi & senatui ita scripsit, vt se eos, & vxores, liberos???; eorum gladio peremturum minatus sit, nisi Imperatorem ab exercitu in Italiam traducendo auerteret. Agapetus igitur profectione suscepta in colloquiu̅ cum Imp. congressus, priores conditiones proposuit. Quibus à Iustiniano repudiatis, alteras has cum his literis protulit, quarum Procopius meminit: Ad regnum ego non alienus accessi: si quidem ex rege auunculo natus sum. Verùm rei militaris imperitus, ac bellicorum tumultuum insuetus, vt qui me diu in literarum studijs exercuerim, at???; in eis studium meum omne consumserim. Ex quo mihi turpe esse existimo, pro terrestris imperij possessione dimicationem vitae libertatis???ue subire. Quamobrem si mihi praedia, vnde me alere honorificè possim, elargieris, totius tibi Italiae administrationem remittam: &, cui tu insseris, tradam. Qua conditione accepta, Iustinianus Athanasium & Petrum ad eum legauit, atque ita rescripsit: Sapientem te esse antea fama deferente acceperam, nunc re ipsa doctus intelligo, cùm ancipites belli vitare casus decreueris: quos, qui non horruerunt, plerunq; fortunae ludibrium praebuerunt. Quòd verò nos amicos potiùs experiri, quàm hostes, volueris, haudquaquam tui te consilij poenitebit. nam omnia, quae postulas, impetrabis. Tu cum Athanasio & Petro pacta conficies, Belisario verò possessionem Italiae trades. Legatis praeterea mandauit: vt, pactis sacramento fir matis, Theodahato praedia Imperatoris, quas Patrimonium dicerent, assignarent, eum???ue in manus Belisarij Italiam permittere procurarent. Interea cùm Gothi Mundum Iustiniani duce̅ cum Mauricio F. in Dalmatia victos occidissent, Theodahatus oratores, qui à Iustiniano missi cum acceptis conditionibus venerant, negligere cepit, vel naturali ingenij inconstantia motus, vel à suis spe Italiae retinendae inflatus. Petro autem iurganti, ac perfidiam identidem intonanti, ferociter respondit, Se tamdiu legatis parsurum, dum legatorum officio fungerentur: legatum autem violare tum demùm fas esse, cùm regem contumelia prouocaret, aut alienum cubile iniret Cui legati, quae in rem esse visa sunt, responderunt (nam quodde tentata aliena pudicitia iniecerat, id non ad veritatem, sed ad quaerendam honestae caedis occasionem dixerat) ac mox Iustiniani literas ad Gothorum principes missas, ipsis iubentibus recitarunt, in quibus maximae illesibi curae fuisse significabat, vt eos ad suam remp. mores???; traduceret, qua ex re illos non mediocrem voluptatis fructum capturos confideret, transituri essent. Quibus auditis, Theodahatus omnino se nihil praestare velle promissorum subiecit, ac legatos custodiri cum cura praecepit. Capta inde à Belisario Neapoli Gothi, qui circum Romam erant, mirari primùm, quòd Theodahatus adeò ignauia obtorpuisset, vt nullo modo his tantis malis occurreret: deinde suspicari, ne is Italiam Belisario prodere cogitaret. Itaque, consilio capto, in locum non longè à Circeijs se contulerunt, ibi???; conuocati, omnibus probris in Theodahatum co̅gestis, Vitigem regem sibi depoposcerunt, virum non summo loco natum, sed rebus militiae bene gestis spectatum. Qua re audita, Theodahatus exanimatus repentè Roma Rauennam se contulit. Vitiges autem extemplò Optarum Gothum priuata Theodahato simultate infensum cu̅ parata satellitum manu immisit, qui illum aut viuum ad se adduceret, aut morte afficeret. Is profectus, atqne illum in itinere in solo resupinatum adeptus, tanquam victimam, interfecit. Sigonius lib. 17. Imp. occid. Dvces. Argyrrhivs exercitus dux quispiam effeminatus & cinaedus, nihil habens viri praeter barbam. Eras. in Adagijs.
|| [2152]
Aratvs Sicyonius, vt consilijs palluit, sic in aperta acie timidus fuit. Itaq; aduersarij per ludibrium aluum commemorabant praetori Achaeorum instante praelio moueri: sopore & vertigine eum, simul atque cepissent canere tubae, corripi solitum: cùm aciem instruxisset, & signum dedisset pugnae, rogasset???ue praefectos suos & ordinum ductores, nunquid praesentia sua sit opus (nam iactam esse aleam) secedere praestolaturum procul euentum. Haec fama vsque eò valuit, vt philosophi quoque in scholis quarentes, cordis tremor & coloris variatio in praesenti periculo timiditatis sint, an intemperiei signa, & frigoris natiui: semper appellarent Aratum, vt insignem quidem imperatorem, sed cui haec in certaminibus acciderent semper. Plut. in Arato. Basiliscvs Leonis I. Imp. exercitui contra Gensericum Vandalum Africae occupatorem praefectus, mille nauium classem ducebat. Gensericus contrà Bafilisci siue ignauia siue tarditate, siue improbitate erectus, omnes quas potuit naues armauit, atque alias militibus impleuit, alias in speciem vacuas produxit, vt propè consistentes, munitiones, atq; instrumenta necessaria ministrarent: ac simul legatos ad Basiliscum misit, rogatum, per dies quinque praelium prorogaret, vt interim consilium expediret, cedere ne Imperatori, an repugnare deberet: id???ue, praebita, vt fama fuit, pecunia, impetrauit. Vbi verò sextus dies destinatus illuxit, copia pugnae facta, in aciem prodijt. In ipso certaminis ardore Basiliscus primus cum praetoria naui se dedit in fugam: quo facto, suorum animos, licet pugnandi auidos, ita debilitauit, vt statim exemplo eius pugnam intermittere, ac de fuga cogitare inceperint. Quibus rebus animaduersis, Gensericus eò ferocius in hostes inuectus, plerosque aut captiuos fecit, aut occidionè occidit: praeda nauium, hominum??? atq; instrumentorum ingens parta. Sigonius lib. 14. Imp. occid. Ivlivs Vitellius quum Vrbini, vbi à Laurentio Medice praesidio erat relictus, tria millia peditum exactis ciuibus coëgisset, defensionem???ue contra Franciscum Mariam Feltrium, paterni imperij oppida, quibus à Mediceis deiectus erat, armis repetentem pararet: con currentibus ad arma feminis, & paucis senibus, Feltriano???; milite ad portas clamorem extollente, foedissimè sese atq; vrbem dedidit, Laurentianis militibus vita impetrata, ita vt exuti armis extra fines pelleretur. Iouius in Leone X. Propvlsantvr. Timidi in propulsandis, sustinendis Daemonibvs, Lvdibria et Terricvlamenta illorvm nimium timere. De Tentatisnibus heic agimus, quatenus terrent hominem. Quatenus decipiunt, & ad varia peccata homines impellunt, ad impietatem, ad impudicitiam, ad auaritiam, ad alios locos pertinent. Hostibvs. De Metu hostium, tanquam de Affectu, Volum. I. egimus, fol. 79. Huc eadem exempla transferri possunt. quatenus ratio affectum non moderatur. Sed & ex Tit Victoriae illustris, f. 1047. Ab hostibus capti, f. 798. Monomachiae, f. 2111. Strages memorabiles, f. 541. Metum hostibus inijcere, f. 1867. exempla peti poterunt. Victor enim victi victor est: & vbi victoris illustris exemplum recitatur, ibi etiam victi. Declinatio nimia ad hunc quoq; locum potest referri, quatenus non futura tantùm declinantur, sed & praesentia non propulsantur. Expectare hostem, sed cum timore. Israelitae, quamuis multis à Domino miraculis confirmati essent, tamen cùm persequentes se Aegyptios viderent, vehementer timuerunt. Exod. 14. Achazvs rex Iudaeorum, cùm Razinem Syriae, & Phaceam Israëlitarum reges contra se conspirasse audiuisset, animo non aliter commotus est, quàm vento moue̅tur syluarum arbores: nec quamuis confirmanti Esaiae prophetae credere vohuit. Esaiae 7. C. Martio Coriolano exule, Volscorum exercitum contra vrbem ducente, tanta repentè trepidatio Romanos inuasit, damnarat exilio, reditum ei decreuerit, & contra patritios plebi repugnantes seditionem mouerit. Tandem obsessi à Martio, omni spe abiecta, Volscis ne occurrere quidem sustinentes, legatos ad eum de pace miserunt. Quibus re infecta dimissis, sacerdotes cum sacris Romanis ei obuios misêre. At cùm ne istis quidem moueretur: tandem Romanae matronae cum Volumnia Martij matre, & Vergilia eius vxore, in castra profectae, quod viri armis nequiuerant, lacrymis suis vix obtinuêre. Plut. in Coriolano. Solliciarunt pleraeque gentes Romana arma, nunnulae etiam diu exercuerunt. Soli omnium Galli, seroci & Inuicto alioqui populo, supra quàm dici possit, terribiles extitêre. Id natura gentis in ferrum praeceps, an casus captae vrbis fecerit, haud facilè dixerim. Post captam vrbem, quod satis constat, ad omnes Gallornm motus, non Romae solùm, vt in caeteris bellis, sed tota etiam Italia semper est tumultuatum: habuisse???; Romani dicuntur, quum iam eorum opes longè late???; pollerent, aurum in hos bellorum casus sanctius répositum, & in militaribus vacationibus dandis vel ipsis po̅tificibus (vt in Camillo & Marcello testatur Plut.) semper Gallici tumultus excipi consueuerunt. Nec vanus talis metus. Cum nulla vnquam gente Rom. populus intra extra???; Italia̅ maiore hominum strage, maioribus???ue ducum & exercituum periculis bellauit. Tradunt Rom. rerum scriptores quidam, centu̅ Gallorum millia aliquando vna acie caesa, quo apparet indomita bello ingenia, scire tantùm vincere, aut mori. Nulla itaque gens Italiae formidolosior, nulla maiores ipsi terrae intulit clades. Certarunt Rom. cum finitimis populis deprincipatu, cum Carthaginensibus de imperio, cum Gallis de vita semper, quoad nouissimis temporibus à C. Caesare, qui postea Dictator fuit, multis cladibus fracti, iugum accepêre. Quo saepiùs deinceps excusso, factum est, vt Augusto principe, alijs???; Caesaribus, qui post illum sunt rerum potiti, crebrò in se Rom. arma irritarint. Sabell. lib. 1. En. 4. L. Aemylio, C. Attilio Coss. cùm Galli aduentare dicerentur, ne quid non ad praesens periculum auertendum adhibitu̅ viderentur, Sibyllino carmine moniti Rom. duos Graecos virum & vxorem, duos???ue Gallos viuos in foro Boario defoderunt, dirum sacrorum ritum & Romanae ciuitati insuetum. Sabellicus lib. 9. En. 4. Cùm Hannibal ad vrbem aduentaret, tantus est in Rom. ciuitate terror exortus, vt matronae in publicum effusae, delubra deûm, & sacras aras sparsis crinibus verrerent, subnixae genibus supinas tollerent ad coelum manus, orantes, vt vrbem Romam ciuitatem???ue incolumem seruarent. Sabellicus libro quarto, Enn. 5. Anno 1544. Carolus V. Imp. Imperij & Angeli viribus subnixus, Galliam inuasit. Galliae rex, quòd Heluetij nondum aduenerant, praelium declinabat: & Caesar promotis castris, nemine resistente, Castroteraeum venit, castellum Theoderici vulgò vocant, ad Matronam flumen, ab vrbe Lutetia non bidui via positum oppidum. Et quanquam erant in castris Caesaris legati regis Galliae, de pace missi: Caesar tamen progrediebatur nihilominùs, & quum iam hucusque peruenisset, incredibilis fuit orta Lvtetiae trepidatio, fugieba̅t omnes, qui panlò essent lautiori fortuna: nec regis edictis fugam prohibentis contineri poterant, fex modò hominum manebat: itaque periculum erat, ne ab his vrbs omnium longè maxima & inprimis opulenta diriperetur. Eorum, qui dant operam literis, ingens est ibi numerus, ex omni ferè Europa: hi quoq; fugiebant, & alioqui rex edixerat, vt omnes externi confestim discederent, capitis denunciata poena. Fuit hoc initio Septembris. Sleidanus lib. 15. Non aggredihostem, Non repellere. Raelitae coelestium immemores operum, quia exploratores in Chananaeam terram missi, omnia dura & hostilia referebant, in luctum & moerorem versi, Mosem expeditionis ducem insequebantur, vt vanum & delirum, suam detestantes stultitiam, qui tantum vni credidissent: satiùs fuisse in Aegypto seruire, vbi ad satietatem carnibus vescerentur, quàm inedia & bellorum iniuria in desertis confici, aliena???ue terra extingui. Inuidiosa querela, & execrabilis, in eo praesertim populo, qui toties manifesta coeli prouidentia praesenti esset periculo seruatus. Sabellitus libro quarto, capite septimo ex Deut. 1. Num. 13. & 14. Gedeon Israëlitarum dux, cùm haberet in exercitu suo triginta duo hominu̅ millia, & formidolosis copia daretur remigrandi domum, reuersa sunt ex Popvlo viginti duo hominum millia. Iudicum 7. Post pugnam ad Salaminem, victo Xerxe, contigit, vt neque Barbari supra Samum, Hesperum versus nauigare auderent, metu perterriti: neque Graeci Chiorum rogatu auroram versus vltra Delon. Ita timor medium eorum tuebatur. Herod. lib. 8. Macedonas pugna cum Poro reddidit segniores, repressitque, ne peterent vlteriorem Indiam. Cùm enim aegrè pepulissent illum, qui viginti millia peditum & duo millia equitum in aciem adduxerat: obnixè reluctati Alexandro sunt, superare contendenti etiam amnem Gangem, cuius accipiebant latitudinem duorum & triginta stadiorum esse, & vlnarum centum profunditatem: ripas vlteriores peditum, equitum, elephantorum agminibus coopertas. Siquidem fama tenebat, octoginta equitum millibus, ducentis peditum, curruum octo, & elephantorum bellatorum sex millibus, munitos Gandaritarum & Praesiorum reges ibi eum operiri: neque ea vanè iactata. Androcottus enim, qui non multò pòst regnauit, elephantos Seleuco quingentos dono dedit, [2153] & sexenis millibus militum Indiam peragrans, omnem redegit in potestatem. Hic primùm animi moerore & ira tabernaculo inclusus abiecit se in terram, poenitebat???; eum reru̅ perpetratarum, nisi Gangem superaret, & pro confessione, victu̅ se esse, habebat reditum. At vbi amici eum, prout res erat, suadentes, assistentes???ue foribus cum planctu & strepitu milites supplices orauerunt: infractus parauit se ad reditum, multa??? fucata & commentitia est machinatus, quippe grandiora arma & equorum praesepia, fraena???ue fabricatus ponderosiora, reliquit & disseminauit. Posuit praeterea deorum aras: quas hac quoq; memoria Praesiorum reges traiecto flumine venerantur, immolant???; hostias ibi Graeco ritu. Plut. in Alex. Aratvs Sicyonius ad bellum & certamen timidus atque animo imbecillis apertè committendum, ad vrbes verò & tyrannos clàm surripiendos contechnandos???ue insidiator callidissimus. Quapropter eum, qui praeter expectationem praeclarè multa, quae tentare fuit ausus, confecit: non pauciora apparet, quae effici poterant, minùs audendo deposuisse. Plutarchus in Arato. Brutus & Cassius cùm contra Caesarem conspirassent, Ciceronem tamen, cui cùm fidebant plurimùm, tum diligebant summè, celauerunt de consilio: ne ad insitam timiditatem adiungens ex aetate senilem cautionem, mox singula aestimando ad summam exigens securitatem, alacritatis ipsorum aciem, quae celeritatem requirebat, perstringeret. Plutarchus in Bruto. Adducta in potestatem omni circumpadana Italia, Constantinus Magnus rectà cum toto exercitu Romam versus ire perrexit. Maxentivs autem tyrannus haec audiens, non solùm vrbe, sed etiam parietibus se tenebat, aut prodigijs, aut infaustis fortunae suae praesagijs territus: non in campum ire, non exerceri armis, non puluerem pati studebat: tantum in Palatio ambulabat, aut in hortos Salustianos se conferebat, & his delicijs turpissimam suam formidinem contegebat. Non enim se imbellem, sed beatum, non inertem, sed securum videri volebat. Quoties milites in concionem vocabat, se solum cum illis Imperatorem, alios per limites pro se militare iactabat. Ac ne tum quidem, cùm aduersa suorum praelia ad Taurinum, Brixiam & Veronam audijt, obuiam ire co̅tendit, cùm Pado limite, aut Apennini iugis vteretur, sed literas cladium suarum indices supprimebat. interdum etiam palàm, vt vsque ad portas veniretur, oprabat. Interim Consta̅tinus exercitum ad Tiberim amnem adduxit, atq; ibi castra fecit. Caeterùm nullis hostilibus copijs occurrentibus vehementer animo doluit, verens, ne Maxentius intra vrbem inclusus obsideri se pateretur. nam omni Africa exhausta, omnibus insulis exinanitis, infiniti temporis annonam congesserat. Ipse verò ab obsidione vrbis abhorrebat, ne Romanos, quorum incolumitati consulebat, grauiore aliqua calamitate afficeret. Inter haec Maxentius Palatio migrauit, & cum vxore ac filio in priuatam domum, quasi se abdicaret Imperio, spontè abijt. Post biduum demùm, qui dies erat IIX. Kal. Octobris, pridie, quàm septimum Imperij sui annum iniret, magicis praestigijs ac fallacijs suis fretus, cum CLXX. M. peditum, XIIX. equitum Tiberim traiecit: praelio???; facto, per pontem fugiens, in Tiberim praecipitatus perijt. Sigonius lib. 2. Imp. occid. Belisarius Rauennam obsidere parans, Magnum cum modico exercitu praemisit, vt alteram ripam Padi asseruaret, ne Gothi commeatum subuehere possent: deinde alteram Vitali custodiendam dedit, mox ipse Rauennam accessit. Interim Gothi contractas in Liguria naues rebus necessarijs repleuerunt, vt eas Pado Rauennam adducere̅t: sed deficiente (quod nunquam antè acciderat) aqua, detenti cum oneribus, à Romanis oppressi sunt. Inde flumen nauigabile factum: ea???ue res miraculi loco est habita. Quinetiam cùm horrea plena frumenti Rauennae esse didicisset Belisarius, ciue quodam corrupto, illis incendiu̅ inferri curauit. Fama tamen fuit Matasuentae reginae imperio deflagrasse. Eo facto, Gothi à Deo potiùs se, quàm ab hominibus oppugnatos arbitrati, sese Belisario dediderunt. Sigonius lib. 18. Imp. occid. Albertus Claudus Austriae dux, Tigurinos, qui se Heluetiorum foederi annò 1351. coniunxerant, obsidebat, Caroli IV. Imp. & Sueuorum auxilijs instructus. Res spectabat ad praelium. Svevi ex veteri priuilegio, quod à Carolo Magno Geraldus dux obtinuisset, primae aciei honore̅ sibi vendicaba̅t. Carolus IV. eum sibi ob dignitatem deberi: at Austriacus suum esse dicere, cuius nomine scilicet ea suscepta esset expeditio. Interea vident Heluetios in subsidium Tigurinis venire: & verborum omissa contentione, fuga sibi consulunt. Stumpfius libro 6. Heluetiae, cap. 19. Aggredi, sed timidé. Videns Ivdas Machabaeus, quòd fugisset exercitus suus, perculsus animo, in bello cecidit. Nec legitur idem Iudas aliàs in bellis vel alibi timuisse. 1. Machab. 9. Egregiè expressit Homerus timiditatem Paridis, qui in praelio non solùm eminùs vulnerauit Diomedem, sed in insidijs stans, post columnam???; in sepulcro positam, tectus???; demùm illa, tanquam aggere quodam, iecit in ipsum sagittam. Vnde summus poëta de illo inquit, cognoscente fortissimum virum à se perculsum, [Greek words]: affectus enim laetitia incredibili Paris, intelligens???; sibi ampliùs nocere non posse heroëm illum, tardatum vulnere, se ipsi ostendit, quod certum indicium est ignaui militis ac gloriosi. Victorius lib. 26. Var. lect, capite 20. Neclan Boëmiae dux, ab Vlastislao Lucensi principe patruele suo regni causa bello petitus, pacem demissè per legatos petijt. Illo verò magis magis???; insolescente, vi ad arma pertractus, cùm praesentiam eius omnes desiderarent, & vates etiam victoriam amplissimè pollicerentur, more tamen soricis, in conspectu felis apparere non audentis, in tabernaculo delitescebat. Tandem Syderium à Chaynouo equitem strenuum. qui facie ei similis erat, equo & armis suis instruxit, qui personam & nomen principis gerens, omnes ducis partes in praelio obiens, victor perijt. Dubrauius lib. 3. Victoriam non persequi. In Carolo Simplice praeclara illa Caroli Magni soboles planè degenerauit apud Francos. Vnica Lotharingia recepta clarus, caetera ignauus, cum Germanis magis quàm suis sese crederet, magnam sibijpsi flammam inuidiae apud Francos conflauit, ita vt ad aemulum regni Robertum Magistrum equitum inclinarint, eundem???ue Rhemis inaugurari curarint. In Suessionum finibus commisso praelio, Robertus Victor caeditur. Simplex sublato licèt aemulo, in morem victi animum demisit: oratores???; aliquanto pòst ad hostes, Hebertum??? hostium principem misit propè supplices, ac alteros ad Henricum Germanorum regem, qui Lotaringiam eiredderent, noua???ue auxilia peterent. Hebertus, ad se accersitum in speciem spem??? rei Francicae componendae, Peronae carceri inclusit, anno 924. vt regni iure cedere se in procerum concilio profiteretur, illud???; dono daret Rodulpho Burgundiae regi, Ricardi filio. Aemilius lib. 3. Asprandus, tutor Luitperti regis Longobardorum, pueri, ab Ariperto occisi, cùm aliquot annos in Baioaria exulasset, ad Aripertum regem vlciscendu̅ idoneo exercitu accepto, Papiam progressus, praelium cu̅ eo intrepidè occurrente co̅misit, quod nox magna vtrin???; edita caede diremit. Aripertvs, quanquam constabat, Baioarios eo praelio fusos, victos???; cessisse, tamen non in castra vt victor, sed quasi victus in vrbem refugit. Quare cùm suis metum, hostibus audaciam iniecisse videret, consilium cepit in Franciam abeundi: atq; auro, quantum potuit ferre, è regia sumto, clàm ex vrbe excessit. Verùm in tranando flumine pondere auri & fluminis vnda oppressus, indigna morte occubuit. Cadauer eius postridiè inuentum, & in regiam relatum, in basilica D. Saluatoris sepultum est. Sigonius libro secundo regni Italici. Feris, Bellvis. Consule Titulum, Regiones ferarum incursuinfestae, & desertae: quatenus ab ignauis non propulsantur, f. 4000. Lvdovicvs IV. Landgrauius Turingiae & Hassiae II. adeò humanus, liberalis & humilis princeps, vt contemptui haberetur à suis, quod animaduertens, seuerè eos increpauit verbis. Verùm flocci hoc solito more facientibus, duriter in eos animaduertit, iugo colla eorunde̅ subijciens, vt aratru̅ trahere iumen: oru̅ more coacti sint. Cùm au̅t hinc nobiliu̅ animos in se hostiles animaduerteret, inermis prodire in conspectu̅ illorum non tutum ratus, loricam ferream in duit, inde???; Ferreus cognominatus fuit. H. Henninpes in Geneal. Ad fol. 1990. Rodolphvs mitis, Rex Bohemiae inuestitus à patre, cùm contra Bauaros Zuiconiam arcem munitissimam obsidione cingeret, nimio esu fructuum aestiuorum dysenteriam contraxit. Amicis itaq; suadentibus vt Pragam se reciperet, nequaquam respondit, hoc faciam: malo in tentorio, quàm in cubiculo Regio mori, cadam potius, quàm cedam. Morbo itaque ingrauescente diem obijt [Greek words] A. C. 1307. H. Henninges in Geneal. Ad fol. 2103.
|| [ID00606]

LIBRI QVINTI TITVLORVM Dispositio. ???
[arrow up]

|| [2155]
???
|| [2156]
??? Voluminis Octaui Liber V. De Fortitvdine Tolerante & contrariis Vitiis. TOLERANTIA SIVE PATIENTIA IN ADVERSIS rebus, Doloris cuiuslibet, in genere. Mala, cùm euitari nequeant, ferre, pati & tolerare, Tolerantiae est, seu dicere malis, Patientiae. Graecum vocabulum huic ex aequo respondens fortaßis [Greek words] esset: quam tamen Arist. lib. 7. Ethic. pro dispositione siue imperfecto habitu ponit, quaelibet mala magno perferentis animo, ita tamen vt rectae rationi appetitus repugnet. Atqui vt derebus constet, verba nonmultum moramur. Tolerantiam hîc Fortitudinis speciem in ferendis malis statuimus, tum propriam, in ijs malis, quae euitari nequeunt (& hîc Forma tolerandi, non Materia vitiosa est. Vt qui ad mortem religionis causa ducti, seipsos spontè in ignem praecipitant) tum Impropriam, in ijs malis, quae euitari poterant, in quibus non tàm Formae [2157] quàm Materiareprehenditur. V. G. qui Dijs sacrificare, quàm martyrium obire malunt, maius malum tolerant, idololatriam scilicet, vti minus declinent, mortem: cùm econuersò idololatriam declinare, mortem tolerare oportuerit. Et sic co̅posita est haec species vitij ex Tolerantiae & Declinationis excessu.) Iam verò cùm Mala ista vel corpori dolorem afferant, vel animo: in illis quidem ferendis opus est robore & firmitate corporis, sicut etiam in ijsdem propulsandis. Neque tamen robur idem est, quod fortitudo, non magis quàm ira: licet vtraque fortitudini inseruiat. Toler antia perfert mala, ex animi habitu imperterrito: Robur, ex corporis firmitudine & quadam veluti indolentita: Ira verò omnis doloris oblita, solam vindictam appetit. Sic in digladiationibus vulnera plurimi non sentiunt, propterea quòd animus vindictae intentus, id vnum quod vehementißimè cupit considerat. Caeterùm quia & in Toler antia & in Clementia malum ferre oportet, quae sit horum differentia, videndum est. Exempla eadem vtri??? loco interdum conueniunt, pro duplici respectu, Mali quod infertur, & Auctoris qui infert. Malum tolerare per se, huius est loci: at Inferentem tolerare, illum non vlciscendo, ad Clementiam pertinet. Quae à Deo vel Natura inferuntur mala, Tolerantiam solam in perferendo videntur habere. At quae ab Hominibus, nisi à magistratu, à parentibus, à praeceptoribus inferantur, cùm ad vindictam excitent animum, non tam in perferendo, quàm in non vindicando spectari consueuêre: & propterea sub loco Clementiae ex professo tractabuntur, ne eadem iterare cogamur. Tobiam Nephthalensem, virum sanctissimum, Niniue habitantem, patientiae illius explorandae ergô, Dominus caecitate primùm affecit, & paupertate, ita vt Aquicaris propinqui sui liberalitate aleretur. Anna vxor, aulaea texendo victum aegrè quaeritabat, bono???ue seni exprobrabat, quòd opes suas eleemosynis absumsisset. Idem???ue cognati & affines omnes faciebant. Tobias verò in his malis ad Dominum clamabat. Exauditus igitur est. Nam & filius Tobias argenti decem talenta ex Media apud Gabelem deposita retulit, & Raguelis filiam Saram vxorem duxit, & patrem felle piscis à caecitate liberauit. Tobiae 2. & seq. Iobvs co̅sitendo ait: Non gauisus sum ad ruinam eius, qui me oderat, nec exultaui, quòd inuenisset eum malum. Non dedi ad peccandum guttur meum, vt expeterem maledicens animam eius. Itaq; molliter ferendo inimicos vsqueadeò fortis euasit, vt nullo deinde in calamitatum genere ad aliquod impatientiae signum impelli potuerit. In maximas quidem incidit aerumnas, sed omnibus aerumnis maior in illo tolerationis virtus fuit. Deniq;, qui non est gauisus ruinis inimici, idem nec suis vinci potuit. Marulus lib. 5. cap. 2. Quibus verbis, quo ore Domini nostri Iesv Christi patientiam explicabimus? profectò maior est, quàm vt pro dignitate exprimi queat. Dei filius ab hominibus probris, flagellis, morte afficitur, iustus ab impijs, dominus à seruis: & ab ijs quidem, quos saluare venerat, ac de maledictione, cui addicti ab initio erant, in benedictionem gratiam???ue vindicare. Poterat in vno oculi ictu simul perdere omnes, ne quid mali ab eis pateretur: sed vltrò obtulit sese, vt nos per sui corporis sacrificium conciliaret Deo. Irridebatur itaque, & tacebat: accusabatur, & nihil respondebat: verberabatur, & sustinebat: crucisigebatur, & pro crucifigentibus ad Patrem orabat. Quis tam durus est, vt haec secum confiderans, ad ignoscendum ijs, à quibus laesus fuerit, non mollescat? Indignè ille passus est, quicquid passus est, quia delictum non fecit: nobis nulla prorsus iniuria indignè inferri potest, qui peccatores sumus. Feramus ergo aequo animo quicquid in nos committunt homines, quia nos antè peccauimus Deo. Quicquid patimur, non est offensa, sed vindicta. Idem. Pavla Romana in periculis loquebatur: Qui vult venire post me, abneget semetipsum, & tollat crucem suam, & sequatur me. & iterum: Qui vult animam suam saluam facere, perdet eam. &, Qui perdiderit anima̅ suam propter me, saluam eam faciet. Sed & in tribulationibus & angustijs, Esaiae replicabat eloquia: Qui ablactati estis à lacte, qui abstracti ab vbere, tribulationem super tribulationem expectate, spem super spem: adhuc pusillum propter malitiam labiorum, propter linguam malignam. Et scripturae testimonium in consolationem suam edisserebat: Ablactatorum esse, eorum scilicet, qui ad virilem aetatem peruenissent, tribulationem super tribulationem sustinere, vt spem super spem mereantur accipere. Hieron. in epitaphio Paulae ad Eustochium. Alexivs patricius Romanus, sicut voluntariae paupertatis perpetuus obseruator, ita ad tolerandas iniurias patientiae extitit assiduus cultor. Mendicus (vt Christu̅ lucraretur) spontè factus, cùm in Syria de eleemosynis vixisset, Romam redijt: & in paterna domo pro inope susceptus, annos decem & septem nulli cognitus mansit. Toto eo tempore à seruis patris indigna passus, dure???; acceptus, non se prodidit, neque de aliquo conquestus est. Rideri, verberari, foeda colluuione perfundi à mancipijs, patienter sustinuit, vt Christum suum (cuius paupertatem secutus fuerat) tolerantiae quoque humilitate exprimeret. Quis autem esset, qualiter???; vixisset, diuinitùs tandem reuelatum est, cùm è vita discederet, ne tantae patientiae exemplum ignorata generis claritate in obscuro foret. Marulus lib. 5. cap. 2. Elizabetha vidua, regia Hungariae stirpe, & Thuringiae principis connubio nobilis: defuncto viro propinquis eius regnum occupantibus, cum paruulis liberis eiecta, inops, egens, vaga, aerumnis omnibus obruta, ad ijs quoque, in quos olim beneficia contulerat, contemta: ita omnia constanti animo sustinuit, vt ad patrem rege̅ in Pannonia̅ cùm accersiretur, redire nollet: ne patientia̅ & humilitate̅, qua̅ in miserijs inuenerat, inter regales delicias amitteret, vnamquamq; animi virtutem thesauris omnibus habens cariorem. Marul. li. 5. c. 3. Evstachivs Romanus, aduersis casibus in vita multum co̅flictatus, & semper superior, ita vt non immeritò post Iobum alterum patientiae dicatur exemplar: amissis fortunis, seruis, vxore, liberis, Christum suum (cuius fidem miraculo doctus acceperat) nunquam dimisit. Qua animi constantia meruit post annos aliquot (durè miserabiliter???ue peractos) recuperare, quae amiserat, vxorem scilicet olim à piratis auectam, duos filios, alterum à leone, alterum à lupo raptos: vtrunque enim pastores illo inscio feris eripuerant, atque à pueritia ad adultam vsque aetatem educauerant. Demùm ipsam (quam apud Traianum habuerat) militiae dignitatem recepit. Sed maius his omnibus postremò sub Hadriano assecutus est, cum coniuge simul ac liberis martyrij coronam, vt quos praeter spem viuos in terris reperisse laetabatur, cum ijsdem etiam viueret in coelo. Idem. De Vlysse pleni sunt poëtaru̅ libri. De eo Ouid. li. 4. de Ponto: Exemplum est animi nimium patientis Vlysses, Iactatus dubio per duo lustra mari. Heraclitvs & Diogenes Cynicus nunquam de rigore animi remiserunt, calcatis???; turbinibus fortuitorum, aduersus omnem dolorem & miseriam vniformi durauêre proposito. Solinus cap. 4. Polyhist. & Laërtius. Q. Fabivs Maximus fraudatus à repub. ea pecunia, quam pro captiuis Hannibali numerauerat, tacuit: compluribus etiam lacessitus iniurijs semper eodem vultu mansit. Magnus Sforcia miram animi fortitudinem & patientiam in tolerando omni dolore in aduersis semper ostendit. Ipso in edito colle supra Campanam portam Romano opere vallatis castris Neapolim circumsidente atque oppugnante, priusquam Ludouicus III. Andegauensis classe in eam oram adueheretur: Franciscus filius grauiore veruto maioris scorpionis per duplicem ferreum thoracem penetrante lethaliter vulneratus, ac item Foschinus ex sorore nepos simili telo ictus, penè desperata ope iacebant. Ipse quoque Leonatus Sanseuèrinas Elisae F. maritus, tantae indolis dux, ex prouocatione, ad ostentandam equestris disciplinae peritiam virtutem???ue cum Caraffelo Caraffa, nobilissimo equite, nulla intercedente simultate congressus, recepta per cassidem hastae cuspide, lugente toto exercitu ceciderat. Quem moerorem mirum in modum adauxit funestus ex Brutijs nuncius, qui Polyxenam Ruffam nurum, ac item eius filiolam ex Francisco F. neptem, veneficijs amitae acerbissima morte sublatas attulerat. Suborta & tum Sergiani Caraccioli arte dolóque exitialis fama, totis disseminata castris, insolitum pauorem, & magnam consternationem inuexerat. Ferebatur enim Ludouicus intermisso ad Massiliam nauali apparatu aduentum suum, atq; eius conflati belli maritimam expeditione̅ ad prima veris signa distulisse: ita vt milites iam planè desperatis auxilijs, & aduenta̅te Alfonso Aragonio, quánam belli arte incepto obsistere, se???; incolumi exercitu in pacata loca recipere possent, insigni concepta formidine cogitarent. Sed his tanti priuati luctus & publici moeroris incommodis conflictatus, ea magnitudine animi ac patientia compressit dolorem, vt neq; in tabernaculum se abderet, neque vllo vel tacito gemitu, vel exili suspirio aequabile illud frontis decus immutaret. Eo enim oculorum vigore, eo???; eloquentiae spiritu militum animos erigere, sustentare???; existimationem erat solitus, vt tum maximè, quum à fortuna victus esset, eum proculdubiò vicisse crederes. Iouius in eius vita. Alfonsvs Aragonum rex, bellum Neapolitanu̅ semel ingenti atq; inuicto animo cùm suscepisset: nulla postea vi, nullo periculo, nulla clade, nullis deniq; difficultatib??? euerti potuit ab incepto: quinimò à fortuna proiectus, vel in hostium potestatem perductus, nunqua̅ tristis surrexit, incredibili???; ani [2158] mi fortitudine bellum contra omnium expectationem, post secundum demùm & vicesimum annum, confecit, mortales???; omnes suo exemplo, fortunam ferendo superari posse, docuit. Panorm. lib. 1. cap. 9. de rebus gestis Alfonsi. TOLERANTIA MALORVM QVAE IN ANIMO EXCITANT VEL Terrorem. Vide Fortitudinis propulsantis locum, f. 2072. C. Fabricivs missus ad Pyrrhum ad redimendos captiuos, vim magnam auri, quod ille dabat, reiecit. Postridie maximum elephantum iussit Pyrrhus à tergo inscio Fabricio sonum cum magno stridore edentem offerri. Quo facto conuersus Fabricius arridens???ue: Me, inquit, neque aurum heri, neque hodie haec bellua perculit. Inuitanti eum Pyrrho, vt ipsum comitaretur, teneret???ue primum post se locum: Nec tibi quidem, inquit, hoc conducat. Siquidem Epirotae si ambos nouerint nos, me regnare, quàm te maluerint. Plut. in Apop. Invidiam. Strato Physicus, cum discipulos Menedemo multò esse qua̅ sibi accepisset plures: Num ergo mirum, infit, si plures sunt, qui lauare quàm vngi volunt? Plut. de Tranquil. animi. Infidelitatem. Pavla in te̅tationibus Deuter. verba voluebat: Te̅tat vos dominus Deus vester, vt sciat, si diligatis dominu̅ Deum vestrum de toto corde vestro, & de tota anima vestra. Hier. in epitaph. TOLERANTIA CORPORIS DOLORVM, QVAGVNQVE TANDEM DE CAVSA prouenientium. in Genere. Plato Socratem suum graphicè depinxit in Symposio, Alcibiadis persona substituta. In bello (inquit) quod ad Potidaeam Athenienses gessêre, in primis quide̅ laborum incomparabili patientia, non me solùm, sed vniuersos longè Socrates praecellebat. Et sicubi (vt ferè assolet) commeatu deficeremur, in fame siti???; tolerantissimè perferenda, facilè inter caeteros eminebat. Rursum affluente rerum omnium copia, solus perfrui affatim posse videbatur: & quamuis potum abnueret, si compelleretur, omnes protinus se largiùs inuitando anteibat: nec tamen vino paulò hilarior vnquam est conspectus: quod vtique mirum praecipuè est. Sed id mirabilius, quod hyeme (vt in locis illis) saeua, & rigore intolerando, factitasse illum scimus. Gelu siquide̅ omnia obtinente, ac vniuersis pruina albicantibus, nec quoquam ferè sub dio agente, ni pellibus corpore arctiùs obuallato consepto???;, Socrates ita se cum reliquis promebat in publicum, vt quotidianis indumentis nil omnino accederet, nudis verò pedibus glaciem pruinas???ue premebat faciliùs, quàm calceis obmuniti milites: quod illi conspicati, in ipsorum contemtum fieri interpretabantur. Sedillud satis mirari non est: altior (vti plerunque fit) inciderat cogitatio, stabat???ue à matutino tempore eodem nixus vestigio: cum???; minùs explicaretur, quod agitabat, perrexit in meridiem vsque: senserant milites ac mirabantur: perseuerabat ille nihilominùs ad primam facem: at illi lectulum apposuêre, obseruantes ecquid per noctem decumberet: expectauit is, statu pertinaci nihil immutato, solem sese promentem. Quem vbi consalutasset, deniq; congredi cepit. Sed & familiare fuit illi viro, vt perdius staret acpernox, etiam inconniuens. Caelius lib. 25. cap. 4. A. L. in Specie. Fortiter ferre Famem, Sitim. Famem tolerare posse, Corporis [Greek words] quaedam [Greek words] est. At heic nos Animi firmitudinem consideramus, quae corpus sibi samulari cogit & obsequi, neque ab ijs se vinci patitur, vt turpe quid designet. Similiter quoque Sitis tolerantia, quatenus non diffidit homo, Fortitudinis est: abstinentia à potu praesente, Temparantiae. Vt autem hac eadem alij ad ferendam sitim animantur, Prudentiae bellicae, de qua sub Tit. Animare milites ad laborem, f. 1769. Vide Locos. Cyrvs dux exercitus Persici, Assyriorum mollitiei, suorum militum bellicam opponit fortitudinem laborum, famis & sitis plus quàm virilem tolerantiam, elegantibus his verbis: [Greek words]. Xenoph. 1. Paediae. Morbos. Consule Tit. Exercitationis studium à morbis non impeditum, f. 3849. Item, Quibus morbi profuerunt, f. 3891. Gregorio Magno pontifici, quòd pro Traiano infi deli imperatore Deum precari ausus esset, poenae nomine hanc optionem datam perhibent, vt siue quamdiu viueret, magnis assiduè languoribus agitaretur: siue cùm defunctus esset, bidui spacio ignem purgatorij sustineret: & legisse languores, constanter???; pertulisse. Marul. lib. 5. cap. 4. Petrvs abbas Clareuallensis graui valetudine vexatus, oculum amisit, & se gaudere dixit, quòd è duobus inimicis alterius molestia iam liber esset. Marulus lib. 5. cap. 4. & Sabellicus lib. 5. cap. 7. Pycmenivs presbyter Rom. oculis captus, gaudere se dicebat, ne inimicos ecclesiae aspicere cogeretur. Cùm Iulianus apostata imperator fortè ipsi occurrisset: Gratias, inquit, ago dijs, ô Pygmeni, quòd te video. Eeontrà ille: Gratias Deo meo ago, respondit, quòd te non video. Tandem martyrij corona donatus, videre cepit, quae oculus non vidit: & audire, quae auris non audiuit: & intelligere, quae in cor hominis non ascenderunt. Idem. Maiolvs Cluniacensis monachus licèt caecus, sapientiae ac sanctitatis merito factus est abbas Maticensis. Caecos, surdos, mutos, claudos sanauit, proculdubiò sanaturus & seipsum, nisi multò plus emolumenti ac fructus pertipere se sciret ex eius calamitatis patientia. Itaq; caecus quidem vixit, sed miraculorum fama videntibus illustrior fuit. Ibidem. Ad Vbaldum Eugubinae vrbis episcopum miraculis claru̅ Caecvs quidam venit, opem implora̅s. Is verò cùm illi persuasisset, ne visum sibi restirui expeteret, qui animae cae citatem esset allaturus, incuratum dimisit. Ibidem. Nepotianvs, Heliodori monachi & presbyteri ex sorore nepos, primùm miles, deinde monachus, febri ardentissima correptus, hilari semper vultu conspectus, adeò vt & auunculum suum Heliodorum saepe consolatus sit, & plorantibus ijs, qui assistebanr, solus ipse riserit, ad mortem vsque. Hieron. in Epithaph. eius. Sevvrlvs mendicus, vt in homelijs & dialogis Gregorij refertur, toto vitae tempore paralysi laborauit: in doloris accessionibus Deo gratias agere, hymnos cantare, & concitatiore quodam spiritu, aliquid de Scripturis (quod non legendo, sed audie̅do didicerat) recitare solebat. Meritò ergo moriens angelorum cantus audiuit, meritò mortuus odore suauissimo fragrauit. Marul. lib. 5. cap. 2. Beniamin eremita, quae intercutis morbo laborabat, quialios infirmos oratione sola curauit. Eos, qui sui miserabantur, rogare solebat, ne corporis, sed a nimae curam haberent, veniam???; à Domino sibi exorarent peccatorum, quae dum sanus esset, commisisset. Idem. Pavlvs solitudinis quondam (quae Panephisi Aegypti oppido adiacet) cultor, resolutis (vt Cassianus tradit) paralysi mebris, in lectulo decubans,. caeteris, qui aegrotabant, medcbatur oleo à se benedicto. Aegidivs Atheniensis medicus, deinde in Gallia prope Nemausum eremita, vulneratus à venatore sagitta, Deum orauit vt nunquam vulnus id sanaretur, vt ea ratione carnem suam domaret. Eergomensis lib. 10. & Vincentius lib. 23. & Antoninus tit. 13. cap. 6. Adelberto Hamburgensi metropolitano ex dysenteria decumbenti, ex qua etiam perijt, tanta fuit animi magnitudo, vt nunquam ab aliquo vellet sustentari, nunquam emitteret vocem do Ioris. Cranzius lib. 5. Metropol. cap. 11. Sylvia Ruffini Alexandriae praefecti soror, Deo dicata virgo, cùm malè haberet: medicis consulentibus balnea adire noluit, non medelam contemnens, sed mollitiemcauens: quippe, quae per annos XL. vultum neq; pedes lauisset, neq; aliam corporis partem, praeter summos manuum digitos, cùm capere vellet cibum: non alium ad cubandum lectulu̅ habuisset, quàm nudam humum. Marul. lib. 5. cap. 4. Pavla Romana in languoribus & crebra infirmitate dicebat: Quando infirma sum, tuuc fortis sum: &, Habemus thesaurum istum in vasis fictilibus, donec mortale hoc induat immortalitatem, & corruptum hoc vestiatur incorruptione. & iterum: Sicut superabundant passiones Christi in nobis, ita & per Christum abundauit & consolatio. Ac deinde: Vt socij passionum estis, sic eritis & consolationis. Cùm febri laboraret, & stomachi cruditate cibum non digereret: [2159] vt modico vino vteretur, nec medicorum placitis, nec religiosorum suasionibus compelli potuit, nolens ab instituto vitae monasticae ne in aegritudine quidem declinare. D. Hieronymus in Epitaphio eius. Otilia virgo apud Bauariam caeca nata fuerat, paternas deinde vix effugerat manus, qui eò processerat insaniae, vt propter ipsum corporis vitium ei necem intentaret. Illa verò in omnibus quas patiebatur angustijs, Deo gratias agens, tandem & visum recepit, in gratiam redijt patris: & quod his prarstabilius beatius???ue est, in sanctarum virginum numero recepta est, Marulus lib. 5. c. 3. Galla Romana vidua mammillam vlceribus affectam ita tolerauit, vt iam morti proxima, non vt curaretur rogarit, sed an sibi peccata sua condonata essent quaesierit. Quae dimissa esse audiens, multò plus ex hoc consolationis cepit, quàm ex aegrotatione coeperat doloris. Idem, cap. 4. Elizabetha de Sconaugia, Deo dicata virgo (vt Sigebertus scribit) toto corpore vlceribus tabefacto nunquam ob hoc aliquam animi tristitiam vultu praetulit, multas interim futurorum reuelationes accepit, acceptas???ue prodidit: vt facilè dixerim, & ideo sanctam fuisse, quia patiens erat: & ideo patientem, quia sancta. Idem. Homervs vtroq; oculo captus, ita tamen mentis oculis vsus est, vt non modò poëtis, verumetiam philosophis reliquis???ue doctis hominibus veluti lucernam accenderit. Pontanus lib. 2. c. 8. de Fortitudine. Lycvrgvs, qui leges Lacedaemonijs dedit, non modò aequo animo tulit oculi caecitatem ab Alcandro adolescente temerario illatam: sed ipsum iniuriae auctorem ad supplicium sibi deditum benignè clementer???ue penes se tam diu habuit, quoad longa consuetudine ex improbissimo factus sit omnium frugalissimus. Sabellicus libro nono, capite primo ex Plutarchi Lycurgo. Asclepiades philosophus, cuidam interroganti, Quid incommodi caecitas ipsi attulisset? Vt vno, inquit, puero ambulem comitatior. Significans, sibi minimè molestam caecitatem corporis, quum animo cerneret. Erasmus libro 8. Apophthegmatum. Timoleon Corinthius, Syracusanae libertatis restitutor, cùm aetate iam prouectus esset, sine vllo morbo lumina oculorum amisit. Quam calamitatem ita moderatè tulit, vt neque eum querentem quisquam audierit, neque eo minus priuatis publicis???ue rebus interfuerit. Probus in eius vita. Cato minor incredibili erat in morbis tolerantia cum continentia. Febricitans enim solus secum diem traducebat, nemine admisso, quoad firmam alleuationem & conuersionem sentiret morbi. Plut. in Catone. Q Sertorivs Rom. ducum virtute bellica haud quidem vltimus, cùm bello quodam adhuc priuatus oculum amisisset, non solùm id infortunium fortiter tulit, sed gloriari etiam est solitus, quòd caeteri viri fortes sua virtutis insignia, torques, hastas, coronas domi relinquerent, ipse vbique sua haberet decora. Sabel. lib. 5. c. 7. ex Plut. Tiberivs Caesar ne quam suspicionem infirmitatis daret, castrensibus ludis non interfuit solùm, sed etiam missum in arenam aprum iaculis desuper petijt, statim???; latere conuulso, & vt exaestuarat afflatus aura, in grauiorem recidit morbum. Sustentauit autem aliquandiu, quamuis Misenum vsque deuectus, nihil ex ordine quotidiano praetermittere, ne conuiuia quidem, ac caeteras voluptates, partim intemperantia, partim dissimulatione. Nam Chariclem medicum, quòd commeatu absuturus, è conuiuio egrediens manum sibi osculandi causa apprehen disset, existimans tentatas ab eo venas, remanere ac recumbere hortatus est, coenam???ue protraxit. Nec abstinuit consuetudine, quin tunc quoque stans in medio triclinio, astante lictore, singulos valere dicentes appellaret. Suetonius. Vespasianvs Imp. in morbum quo perijt (laborabat autem dysenteria) etiam iocabatur, Imperatorem stantem mori oportere, dicens. Suetonius. Belisarivs toties dux & victor, tandem iussu Imperatoris lustiniani ob inuidiam excaecatus, eleemosynamà praetereuntibus tuguriolum petere coactus est. Quam fortunam licet grauissimam tam aequo tulit animo, vt nihil diceret aliud, quàm, Viator da obolum Belisario, quem virtus extulit, excaecauit & ad summam paupertatem redegit inuidia. Pontanus lib. 2. c. 8. de Fortitud. ex Suida. Tvrbo praefectus praetorianorum sub Adriano neque morbo laborans domi se continebat, Praefectos rerum stantes mori oportere, dicens. Rauisius. Cosmvs Florentinus podagra grauissimè laborans, nihilominus & Florentinis, & toti Italiae prodesse studuit. Pontanus lib. 2. c. 8. de Fort. domest. Antonivs Panormita multos annos tormina & vrinae difficultatem tam sedatè tulit, vt dissimulare videri posset aegritudinem. Idem. Fridericvs Vrbinas dux tam aequo ferebat animo alterum oculum sibi deesse, vt interdum in deformitatem illam iocaretur. Rauifius. Io. Ant. Campanus, vir doctiss. Tiphernatium episcopus, quam in omni vita exhibuerat fortitudinem & moderatione̅, eandem praestitit & morte. Medicinas omnes, tametsi parùm profuturas cerneret, magno animo, ne sibi defuisse & desperasse crederetur, sorpsit. Non illum febris, non illum dolores, qui in morte incrudescunt, acerrimi deiecêre, non quere Iis, non lamentationibus cubiculum oppleuit, vt ne vnum quidem omni bimestri aegritudine verbum dolentius esfferre auditum sit. Neque quàm diu decubuit interrogatus quàm bene se haberet, secus quàm Bene, vnquam respondit. Michaël Fernus in eius vita. Partvs dolores. Cantabricae vel Iberorum mulieres puerperae, viris in lecto decumbere iussis ministrare solent. Ipsae doloribus partus agitatae ad proximum flumen decumbunt, editum???ue infantem abluunt, & fascijs inuoluunt. Caelius lib. 18. cap. 22. Antiq. lect. Posidonius tradit hospitem suum Charmoleum commemorasse, virum quendam Massiliensem, viros ac feminas in agro Ligustico, data mercede, ad agri fossionem conduxisse: vnam Ligvrem, vt pariendi dolores eam vexare coeperunt, non procul ab opere discessisse: enixam???; co̅festim opus repetisse, ne mercedem amitteret. Ipse verò mercedem exhibens, ipsam abire siuit. Ea tum igitur tollens insantem, fonticuli cuiuspiam lauit aqua: & pannis quos habuit inuoluens, saluum baiulauit ad aediculam. Strabo lib. 3. & Diod. lib. 4. cap. 3. & Arist. de Admirandis auscult. Varro lib. de Re rustica, de duritie corporis mulierum Illyricarvm: In Illyrico, inquit, hoc amplius, praegnantem saepe, cùm venit pariendi tempus, non longè ab opere discedere: ibi???ue enixam, puerum referre, quem non pepetisse, sed inuenisse putes. An fortè in hoc memoria fugit Varronem, vt Illyrias pro Liguribus poneret, qui cùm cos libros scripsit iam octogenarius erat? Victorius libro 34. Variarum lectionum, capite secundo. Isabella Hispaniae regina, Ferdinandi Catholici vxor, non solùm in aduersae valetudinis, sed etiam partus doloribus nec questa fuit vnquam, sed admirabili fortitudine, dolorem vocem???ue supprimebat. Marineus lib. 21. rerum Hispan. Aestvm, Frigora. Robore corporis paßiuo nititur haec Tolerantia, non secus ac Fortitudo propulsatrix robore simul & ira. Eapropter exempla quaedam ex Tit. Roboris corporei, peti possunt, fol. 392. & seq. praeterea ex Tit. Milites ad laborem suo exemplo hortari, fol. 1786. Philosophos Indorum, quos Gymnosophistas vocant, ab exortu ad occasum perstare perhibent, contuentes solem immobilibus oculis: feruentibus arenis toto die alternis pedibus infistere. Plinius lib. 7. cap. 2. & Valerius Maximus libro 3. capite tertio. Agesilavs rex contra Persas in Asia militans, aestus & algoris patientissimus erat, tanquam solus ad varietates anni à deo temperatas comparatus ferendas. Plut. in Agesilao. Phocion ruri ac militiae nudo semper incessit pede, ni illum hyems atrocior ad calceos compulissec. Proinde tradie Plutarchus in eius vita, inter iocabundos milites, nullum fuisse rigoris significandi certius argumentum, quàm si quis affirmasset, Phocionem inductis calceis prodijsse. Plut. Antiochvs Cilix, vti scribit Dion in Seuero & Caracalla, philosophari quidem se [Greek words] assimulabat, inde???; militibus magno fuit emolumento, sed & sibi. Nam algentes frigoris atrocitate corroborabat, ad tolerantiam exemplo prouoca̅s, quum se in niuem prouolueret: quo nomine pecunia & honoribus ampliter donatus abijt, ab Seuero priùs, mox & ab Antonino Caracalla. Auctor Plato est, Aristodemvm Cydathenaeum, corpore pusillo, nudis semper pedibus incessisse. Socratis exemplum ex Platonis symposio paulò antè adduximus, In genere. Severvs Imp. saepe per altissimos montes hyeme saeua, niuibus è coelo ingruentibus, iuit aperto capite, vt milites ad alacritacem patientiam???ue laborum re ipsa cohortaretur. Herodianus. D. Venceslavs Boëmorum dux noctis tempore nudis pedibus super glaciem ac niuem iter agens, vim frigoris minimè sensit. Podius verò eius comes cùm caligatus obriguisset, iussus vestigia Venceslai pedibus suis premere, concaluit. Postera die cruenta sancti viri vestigia inuenta sunt. Aeneas Syluius in Hist. Boëm. XL. Milites sub Licinio Imp. coniecti in stagnum gelu co̅cretum collotenus, in eo vsque ad diem alterum coacti sunt. Thermae propè appositae erant, vt ad eas confugere liceret, [2160] si quis eorum pro Christo pati frigus recusaret. Vnus ex illis algoris impatiens, vt ad thermas peruenit, vita defunctus est. Reliqui in glacie perdurantes, Deo laudes decantarunt. Marul. libro quinto, capite quinto ex Niceph. & Sozom. libro 9. Similis extat historia apud Basilium in oratione de XL. militibus marty ribus. Lambertvs Traiectensis episcopus, cùm inuidorum malignitate episcopatu motus, ad monasterium Scabolanense con fugisset, & nocte quadam ad orandum à lectulo desiliens, percusso pedibus pauimento strepitum fecisset: Abbas eo, quòd silentij ea hora erat, indignans, voce sublata ait, vt quisquis illud culpae commisisset, continuò ad crucem exiret, non ante quàm diei crepusculum esset, reuersurus. Crux autem ipsa extra monasterij septa sub dio erecta stabat. Repentè itaque Lambertus, sicut nudis pedibus adhuc & cilicio tantùm indutus erat, abijt, & hoc quidem brumae tempore: vt multi mirarentur, quomodo algore contractus non expirasset. Manè semiuiuum reduxerunt, & abbas veniam petijt, affirmans nunquam se putasse hoc monachorum aliquem facturum, nedum episcopum. Marul. lib. 4. c. 3. Laborem qvalemcvnqve corporis. Hypsicratea Mithridatis regis pellex, eius???ue fugae, quam cum DCCC. equitibus inierat, cum solis duobus alijs, socia, veste virili Persica amicta, nec corpore ex fugae prolixitate defecit, nec curando regis corpore & equo est fatigata. Eam ob virilem audaciam rex Hypsicratem appellare consueuerat. Plut. in Pompeio. C. Marivs legatus Cecilio Metello ad bellum Iugurthinum adhibitus, cùm, multas haberet id bellum asperitates: nihil tam arduum erat, quod dubitaret subire, neque tam paruum, quod non dignum se putaret: verùm pares dignitate, cosilio & prudentia superando, cum milibus de frugalitate & patientia laboris certando, mirè eos conciliaut sibi. His artibus Marius atque his militum conciliationibus citò Africam, citò vrbem nomine suo & gloria impleuit: quòd milites domum scriberent ad suos, nullum fore belli cum Iugurtha finem, nisi C. Marium consulem fecissent. Plut. in Mario. Cato minor corpus validis exercitationibus subigebat, assuefaciens se ad aestum & niuem aperto capite ferendam, atque ad iter omnibus anni temporibus pedibus faciendum. Amici, quieum comitabantur, vtebantur equis: ac saepe modò huic, modò illi vicissim adiungebat se Cato colloquens, cum vehentibus ipse pedibus ingrediens. Plut. in Catone. C. Ivlivs Caesar armorum & equitandi peritissimus, laboris vltra fidem patiens erat: in agmine nonnunquam equo, saepiùs pedibus anteibat, capite detecto, seusol, seu imber esset. Loneissimas vias incredibili celeritate co̅fecit, expeditus meritoria rheda centena passuum millia in singulos dies, si flumina morarentur, nando traijciens, vel innixus inflatis vtribus, vt persaepe nuncios dese praeuenerit. Sueton. Severvm Imp. Herodianus scribit, iter facere solitum sine intermissione, neque festos dies, neque labores vllos magnoperè curasse, algoris atque aestus iuxtà patientem. Vvlnera, Verbera, Plagas, Ictvs. Quatenus non diffidit ex grauitate & vehementia, huius est loci. Quatenus non vlciscitur, ad classem Clementiae pertinet. Paulum Aegyptium abbatem Cassianus tradit magno monachorum & suorum & alienorum coetu discumbente (qui tunc eo fortè conuenerant) suo Cvidam discipulo adolescenti, quòd tardiùs ferculum apposuisset, colaphum impegisse. At eum, qui percussus fuerat, non vultum demisisse, non colorem mutasse. Omnes tantam adolescentis constantiam admirati, tandem didicerunt, Abbatem patientiae illius conscium, id ex industria egisse, vt tanta patientia caeteris exemplo foret. Marulus lib. 5. cap. 2. Libertinvs Fundensis coenobij monachus, ab abbate irato in faciem scabello grauiter percussus, ne gemitum quidem edidit, sed tacitus in cellam suam se recepit. Postero autem die negotij causa, quod sibi iniunctum fuerat, ad ciuitatem iturus, abbatem adiens, eundi potestatem de more petijt. Ille ob acceptam iniuriam discessurum ratus, cur id peteret interrogat. Sed cùm causam discesset, patientiam eius admiratus, genua submisit, & veniam poposcit. Libertinus econtrà & ipse in terram procidens, se peccasse asseuerauit, & iurè caesum pronunciauit. Sabellicus libro nono, capite primo, & Marulus lib. 5. cap. 2. Agatha virgo & martyr, cùm illi post multos cruciatus mammillam à pectore auulsisset tyrannus, quoniam fidem non poterat, & Petrus apostolus eam curaturus in carcere apparuisset, chirurgum aliquem ad se venisse rata, detrectabat medicinam: dicens, nunquam se pharmaca corpori ad misisse, sed illius medici opera semper vsam, qui solo verbo omnem infirmitatem curaret, hunc autem esse Dominum Iesum. Tunc Petrus apostolum se eius esse, & ab eodem ad illam missum indicans, euanuit, ipsa sana relicta. Idem cap. 4. Capta à Gothis Roma, in Marcellae quoque viduae sanctiss. aedes impij milites irrupêre. Intrepido vultu excepisse dicitur introgressos: cum???ue poscerent aurum, & illa defossa. opes vili excusaret tunica, non tamen fecit sidem voluntariae paupertatis. Caesam fustibus flagellis???ue, aiunt non sensisse tormenta, sed hoc lacrymis, hoc pedibus eorum prostratam egisse, ne Principiam virginem à suo consortio separarent: ne sustineret adolescentia, quod senilis aetas timere non poterat. Christus dura corda molliuit, & inter cruentos gladios inuenit locum pietas. Cum???ue ambas ad Apostoli Pauli basilicam barbari deduxissent, vt vel salutem ostenderent, vel sepulcru̅, in tantam laetitiam dicitur erupisse, vt gratias agetet Deo, quòd Principiam integram sibi reseruasset: quòd pauperem illam non fecisset captiuitas, sed inuenisset: quòd egeret quotidiano cibo: quòd saturata Christo, non sentiret esuriem: quòd & voce & opere loqueretur: Nuda exiui de vtero matris meae, nuda eò redeam. Sicut domino visum est, ita & factum est: sit nomen Domini benedictum. Post aliquot dies, sano, integro, vegeto???ue corpusculo obdormiuit in Domino. D. Hieron. in Epitaphio. Zopyrvm Persam quis non doloris patientissimum fuisse dicat, qui sibi ipsi nares aures???ue amputauit, suum???ue corpus varijs vulneribus deformauit, vt Assyrios & Babylonios Dario singulari fraude & astutia traderet? Historiam copiosè leges apud lustinum lib. 1. Herod. lib. 4. Plutatchus in Apophthegmatibus. Risaces equiso, naribus, auribus & labijs seipsum mutilat, v??? Saccas ciues suos à Darij oppugnatione liberare possit. Polyaenus lib. 7. & Iustinus ex Trogo. Hegesistratvs Heleus fibijpsi pedem praescidit, vt ex vinculis liberaretur. Herod. Orthryades, vnus è trece̅tis delectis Spartanis quiad Thyraeam puguarunt, vulneratus inter mortuos latens, cùm Alcenor & Chromius, qui ex Argiuis superstites fuerant, discessissent; ipse spoliatis Argiuorum cadaueribus trophaeum humano saguine inscriptum erexit, statim???; mortuus est; atque in causa fuit, vt Lacedaemonij denuò Thyraeam sibi vendicare̅t, ac praelio vincerent. Suidas. Adolescens quidam, posteaquam Zenonem aliquandiu audierat, domum reuersus, à patre rogatus, quod tandem operaeprecium fecisset in philosophiae studio? Ostendam, inquit. Quum nihil aliud diceret, pater iracundus, existimans impendium perisse, coepit flagris caedere filium. Eam parentis saeuitiam adolescens aequissimo animo tulit. Ac rursus effla gitanti patri, vt aliquod specimen profectus ederet, expectanti egregium aliquod sophisma: Hoc, inquit, è philosophia fructus retuli, vt patris iram possm commodè perpeti. Erasmus lib. 8. Apophtheg. Tribuit hoc idem Aedesio Cap padoci sophistae Eunapius, qui mercaturae causa in Graeciam à patre ablegatus, philosophus euaserat. Pveri apud Lacedaemonios in ara Dianae, cui ab indeij cibili virtute cognomen Orchia, flagellis ex more totum diem caedebantur: ita???ue frequenter durabant ad mortem vsque hilares ac laeti concertantes inter sese de vistotia, quis ipsorum diutissimè fortissime???ue toleraret verbera, victor cum primis celebris haberetur. Hoc certamnis genus appellabant [Greek words]. Renouabatur autem quotannis. Plutarchus in vita. Aristidis. Lycurgi legibus cùm furta permitterentur, solus???ue qui deprehenderetun, poenas negligentiae daret: Pver quidam Spartanus vulpeculam furatus, aduenientibus qui amiserant ad quaerendum, vestibus occuluit. Feram verò saeuientem, ac pueri ipsius latus ad intestina vsque lacerantem, tantisper tolerauit. Dum autem quaerentes abirent, reprehensus à pueris quibusdam, dicentibus melius fuisse, manifestare vulpeculam, quàm vsque ad mortem occulere: Minimè, inquit puer: sed multò satius est mori, quàm in furto depreheudi. Plut. in Laconicis, & Lycurgo. Alexander Magnus in Oxydracis demoenibus in medio selibrauit hostes, qui lanceis, telis, & gladijs eum excipiebant. Superuenieiltibus Macedonibus cum telo fuit sublatus, pectoris solidissimis ossibus, infixo. lam arundinis quod extabat exsecare non audebant, nequa dissectum laceratione os dolores intolerabiles excitaret, ac sanguinis vis ex interioribus, prorumperet. Vt consilij prorsus inopes ac morantes conspexit, tentauit ipse in summo loricae sagittam pugione excindere: verùm elangui. manus, ac pondere ex vulneris tumore obtorpuit. Itaque iussit, manus admouerent ac timorem deponerent, confirmans eos, qui integri erant: atque hos, quòd flerent & moererent, insectabatur: Illos desertores appellabat, quòd sibi non inducerent in animum succurrere. Clamabat etiam ad amicos: Nemo sit ne mei quidem causa meticuiosusc Nemini probo non formidare me mortem, fi meam vos for [2161] midatis. Plutarchus orat. 2. de Alexand. fortuna. Antigenes Philippi regis miles fortissimus, in obsidione Perinthi catapulta oculum confossus, non priùs eam euelli passus est, quàm hostem fugatum intra moenia compulisset Plut. in Alex. & Diod. lib. 17. In eo praelio, quod Achaei & Arcades ex omnibus vrbibus, cúmque ipsis Antigonus rex ex Macedonia tra̅sportato in Siciliam exercitu, contra Cleomenem & Lacedaemonios commisêre, equitatum Philopoemen Megalopolitanus rexit. Vbi verò summam in peditatu positam vidit, pedes & ipse cum graui armatura, dum periclitatur audaciùs, vtrunque foemur tragula traiectus, in genua se dimisit, tantisper impediente telo progredi conatus, dum infringeretur hastile inter foemora medium. Victis certè hostibus in castra reportato, ex altero foemore spiculum, ex alrero missilis fragmentum extractum est. Viri ingentem virtutem admiratus Antigonus, omni studio vt se in Macedoniam sequeretur, operam dedit. At ille neglecto Antigoni inuitatu, in Cretam, quae tunc ciuili bello ardebat, transmisit, ibi???ue mercenarij ducis munia obijt. Mox Megalopolim reuersum equestribus copijs Achaei praefecerunt. Pausan. in Arcad. & Plut. in Philopoemene. Philippo Amyntae, Macedonum regi. Methonam vrbem oppugnare adorto, sagitta in pratereuntem ex oppido coniecta, dextrum oculum excusserat. Qua clade neque segnior est ad bellum factus, nec aduersus hostes iracundior, vt paucis inde diebus veniam precantibus dederit: in eos???ue deditos non moderatum solùm, sed mitem etiam se praebuit. Sabellicus libro tertio Ennead. 4. Posthvmivs Albinus pugnans aduersus Samnites ad Caudinas furcas, lethali vulnere accepto cecidit. Nocte verò concubia paululùm recepeo spiritu, raptis ex interfectis hostibus clypeis, trophaeum erexit, tincta???ue cruore dextra titulum inscripsit. Aristides Milesius libro 3. rerum Italicarum, & Plut. capite sexto Parall. Liuius lib. 9. Dec. 1. à principio. Plinius capite 30. de Viris illust. Agis iunior Spartanorum rex, cùm aduersus Macedones pro libertate patriae dimicaret, in praelio, inclinante suorum acie, intrepidè omnem Macedonum impetum solus excepit, multis???ue vulneribus confossus, tam diu ex aduerso ftetit, quo ad fluuio sanguinis exhaustum corpus supra arma corruit ad terram. Inde à suorum globo sublatus in pedes, quum paululùm quieuisset, in hostem ferociùs quam antea conuersus, suos ad praelium instrauraudum cohortatus est. Demùm Spartanorum fortuna inclinante, vbi res vidit perditas, se à quibus gestabatur deponi iussit. Cum???ue prae dolore vulnerum consistere non posset, poplitibus innixus, vt spacium daretur suis ad euadendum, clypeum hostibus obiecit, ferrum???ue vibrans ab hostibus quaerere: Ecquis eorum iacenti sibi spolia detraheret. Nemo erat qui cominùs lacessere auderet, sed multa in vnum tela vno tempore cadebant, quae impunè excepta in hostem remittebat: donec pectore lancea traiecto, moribundus in clypeum procubuit. Sabellicus libro quinto Enneadis 4. Q. Ceditivs tribunus militum, cùm in Sicilia Romanum exercitum, Attilio Calatino Coss. in eas angustias deductum videret, vt certa pernicies ante oculos obuersaretur: magno animo ad Consulem conuersus, Exercitus totius salus, inquit, quadringentorum sanguine redimenda est. Cum???; Consul subijceret, Quis CCCC. istos milites ad monstratum locum in hostium cuneos ducturus esset? Si alium (inquit Tribunus) non habes, me vtere. Nec mora, assumtis militibus ad certam mortem profectus, fortissimè pugnans cecidit, suis omnibus caesis. Eum adhuc spirantem omni ferè exhausto sanguine hostes sustulêre: cum???ue miraculo quodam nullum penitùs in capite vulnus accepisset, curatus conualuit, saepe???ue pòst operam suam Reipub. fortem atque strenuam exhibuit. Cl. Quadrigarius lib. 3. Annalium Laberium vocat. Frontinus etiam Calphurnium diciasserit. Gellius lib. 3. cap. 7. Noctium Atticarum. Hierocles Alexandrinus philosophus, Byzantium profectus, offensis potentibus, ad tribunal ductus, & verberibus caesus, caua manumanante sanguine excepto, aspersit iudicem, simul dicens: [Greek words]: Cyclops bibe vinum, post carnes humanas deuoratas. Suid. Porcia Catonis filia, & Bruti vxor, cùm Bruti viri sui consilium, quod de interficiendo Caesare coeperat, ea nocte, qua dies deterrimi facti secutus est, cognouisset: egresso cubiculum Bruto, cultellum tonsorium quasi vnguium resecandoru̅ causa poposcit, eo???ue velut fortè elapso, se vulnerauit. Clamore deinde ancillarum in cubiculum reuocatus Brutus, obiurgare ea̅ coepit, quòd tonsoris praeripuisset officium. Cui secretò Portia: Non est hoc (inquit) temerarium factum meum, sed in tali statu nostro, amoris mei erga te certissimu̅ indicium. Experiri enim volui, si tibi propositum ex sententia parum cessisset, quàm aequo animo me ferro essem interemtura. Valerius Maximus lib. 3. cap. 2. In eo praelio, quod Vitiges rex Gothorum contra Graecos sub moenibus Romae gessit, Graecorum dux Belisarius strenuè se gessit: ex Gothis verò quidam Visivs, quod regem apum lingua Gothica signat. Hic primas in acie partes agens, haud priùs strenuè pugnare destitit, quàm tribus ac decem vulneribus corpore toto exccptis, vt moribundus collaberetur, & pro mortuo à socijs, licèt victoribus, inter caesos relinqueretur. Post tertiu̅ diem cùm iuxta muros vrbis castra Gothi posuissent, quosdam ad mortuos sepeliendos miserunt. Illi Visium adhuc spirantem inuenêre. Quem cùm ex socijs quispiam co̅pellasset, respondisse sat constat, & simul iussisse aquam sibi in potum afferri, atque in os infundi (vt licuit) innuisse. Sic refetum, commilitones in castra protinus retulêre. Cùm diu superuixisset, maximam apud Gothos famam & gloriam sibi comparauit. Io. Magnus lib. 11. ex Procopio. Gormonis III. Danorum regis F. Canvtvs, Duflinam Hyberniae metropolim obsidebat. Rex hostium cum paucis admodum sagittariae artis peritis coniunctum vrbi nemus ingressus, Canutum nocturnis ludorum spectaculis intentum sagitta petiuit mortifera. Canutus dissimulato periculo ludos absque tumultuatione peragi iussit, & conseque̅tertanto maiore studio oppugnationi incubuit, vt priùs quàm moreretur, Hyberniam subegerit. Saxo lib. 9. & Cranzius lib. 4. Daniae, cap. 18. qui Knutonem vocat. Alfonsvs Ferdinandi Aragonum regis primigenius, in venatione à paedagogi equo percussus, dolorem tulit. Vide Tit. Fortitudinis indoles. Circa annum MCCCCXXXIIX. Tartari Podolios acie victos prosligarunt. Ioannes Vulodicus, gente Sulimaaeus, multis vulneribus confectus, cùm inter cadauera iacens à victoribus despoliaretur, ita compressit vitalem spiritum, vt cùm barbaras caligas de pedibus eius non sine vulnere rescinderet, digitum???ue cum anulo praecideret, tamen nullam doloris atque sensus signisicationem ediderit, & incredibili patientia vitam seruarit. Cromerus lib. 21. Chirvrgicas sectiones, Vstiones. C. Marivs cùm haberet vtrunq; crus varicum plenum, & deformitate angeretur: statuit se praebere medico, praebuit???ue non ligatus alterum crus: neq; mouit se vel ingemuit, sed vultu immoto pertulit dolores in secando intolerandos. Cùm inde ad alterum crus medicus transiret, detrectauit illud porrigere, ac, Video, inquit, non tanti esse emendationem, vt eum feram dolorem. Plut. in Mario, & Plib. lib. 11. cap. 46. ex Oppio, & Cic. lib. 2. Tuscul. quaest. Stephanvs Marcotidis regionis anachoreta, cùm verendas corporis partes exulceratas, tabo???; diffluentes haberet, inter chirurgicas vstiones & sectiones nullum emisit eiulatum, nullum gemitum: non intermisit manuu̅ laborem, depalmarum folijs funiculos contorquens: non spiritalis exhortationis curam, semper eorum qui ad se venissent saluti consulens. Marul. lib. 5. c. 4. ex Sozom. lib. 26. c. 29. Sigismvndvs Caesar grauiter pede laborabat: ignis enim, quem sacrum vocant, digitum pedis exurebat. Ne altiùs morbus serperet, medici digitum abscindendum suadebant. Paruit imperator, & quasi alius secaretur, ita immotus chirurgi ferrum spectauit & pertulit, Aeneas Syluius lib. 4. Comment. in res gestas Alphonsi. Ioannes Aragonae rex, candens chirurgi ferrum adeò constanter tulit, vt suprà quàm oportebat, vreretur. Rauisius. Alphonsvs Aragonum rex, cauernosum vlcus cùm haberet, ignito gladio aperiendum medico praebuit, nullo prorsus aut voce, aut gemitu, aut frontis contractione, doloris signo edito. Panorm. lib. 4. de rebus gestis Alphonsi. Sigismvndvs I. Polonorum rex ad sectionem digiti pedis, sacro igne inflammati, nihil est planè commotus. Cromerus. Tormenta. Consule Tit. Martyrum: respectu Tormentorum quae perferunt, fol. 3028. Aristogiton & Harmodius, Hipparchum Atheniensium tyrannum sustulerant. Erat Aristogitoni scortum nomine Leaena initiata mysterijs Cupidinis. Postquam illi irritis ceptis interfecti sunt, Hippias comprehensam Leaenam in quaestionibus examinauit, vt coniurationis socios indicaret. Illa pro virili parte restitit: sed tormentorum vi superata, suam ipsa linguam abscidit. Athenienses honore meretricem afficere volentes, ipsam quidem non in arce statuerunt, sed animal leaenam aeneam fabricantes, consecrarunt. Si quis in arcem ascenderet, in vestibulo statim leaenam aeneam conspiciebat, ad memoriam rei gestae, lingua carentem. Polyaen. libro 8. & Plut. de Garrulitate. Chariton & Menalippus tormenta pertulêre saeuissima, ne conspirationis socios aduersus Phalaridem proderent. Aelianus lib. 2. cap. 4. Var. hist. & Heraclides Ponticus in Amatorijs, & Athenaeus lib. 13. c. 27. Dipnosoph.
|| [2162]
Zeno Eleates (est autem Elea Lucaniae vrbs, iuxta sinum Possidoniatem sita) praeceptorum sidem exemplo virtutis suae explicauit. Patriam enim egressus, in qua frui secura libertate poterat, Agrigentum miscrabili seruitute obrutum venit, tanta fiducia ingenij ac morum, vt sperauerit & tytanno & Phalaridi vaesanae mentis feritatem à se diripi posse. Postquam deinde apud illum plus consuetudinem dominationis, quàm consilij salubritatem valere animaduertit, nobilissimos eius ciuitatis adolescentes cupiditate liberandae patriae inslammauit. Cuius rei fama cùm ad tyrannum manasset, conuocato in forum populo, torquere eum vario cruciatus genere coepit, subinde quaerens, quósnam consilij participes haberet. At ille nec eorum quempiam nominauit, & proximum quenque ac fidissimum tyranno suspectum reddidit: increpitans???ue Agrigentinis ignauiam ac timiditatem, effecit vt subito mentis impulsu concitati, Phalarim lapidibus prosternerent. Senis eius vnius eculeo impositi, non lupplex vox, nec miserabilis eiulatus, sed forcis cohortatio, totius vrbis animum fortunam???ue mutauit. Val. Max. lib. 3. c. 3. Idem (vt Satyrus in Epitome sua prodidit) Nearchum tyrannum deijcere adortus, in coniuratione deprehensus, quum quaestioni suisset adhibitus, omnes tyranni amicos vt coniurationis socios uominauit. Quibus súpplicio affectis, à Nearcho interrogatus quaestionem exercente, An plures supplicio afficiendi essent? Tu solus, inquit, patriae pernicies. Simulans inde se velle quaedam secretò dicere, aurem illi dentibus, vt alij dicunt, nasum lacerauit. Mox abscissa sibi dentibus lingua in eius sinum conspuit. Idem, & Sabellic. lib. 4. Ennead. 3. & Plut. de Garrulitate. In Theodoro philosopho Hieronymus Syracusiorum tyra̅nus tortotum manus frustrà fatigauit. Rupit enim verbera, fidiculas laxauit, soluit equuleum, laminas extinxit priùs qua̅ efficeret, vt tyrannicidij conscios indicaret. Quinetiam satellitem, in quo totius dominationis summa quasi quodam cardine versabatur, falsa criminatione inquinando, fidum lateri eius custodem eripuit: beneficio???ue patientiae, non solùm quae occulta fuerunt, texit, sed etiam tormenta sua vltus est: quibus Hieronymus, dum inimicum cupidè lacerat, amicum temerè perdidit. Val. lib. 3. c. 3. Anaxarchvs, cùm à tyranno Cypriorum Nicocreonte torqueretur, nec vlla vi iuhiberi posset, quo minus amarissimorum eum maledictorum verberibus inuicem ipse torqueret, ad vltimum amputationem linguae minitanti: Non erit (inquit) effeminate adolescens, haec quoque pars corporis mei tuae ditionis, protinus???ue dentibus abscissam, & commandu catam linguam, in os eius ira potens expuit. Multorum autem aures illa lingua, & inprimis Alexandri regis, admiratione sui attonitas habuerat, dum terrae conditionem, ambitum maris, siderum motus, totius denique mundi naturam prudentissimè & facundissimè expromsit. Penè tamen occidit gloriosus quàm viguit, quia tam fori fine, illustrem professionis actum comprobauit: Anaxarchi???ue non vitam modò deseruit, sed mortem reddidit clariorem. Idem, & Sabellicus libro quinto, capite octauo. Aretaphila, Nicocratis vxor, qui Cyrenis tyra̅nidem exercebat, cùm plus eam patriae Charitas, quàm viri amor moueret, vt patriam tyrannide liberaret, aduerso fato detecta est consilium iniuisse, Nicocratem virum veneno tollendi. Itaque varijs ac longis cruciatibus affecta, à Caluia socru (quanquam res penè manifesta esset) adeò constanter tormenta pertulit, atque ita eam rem semper excusauit, vt tanquam innoxia, in primum honoris gradum apud virum restitueretur. quem tamen ipsa haud multò pòst interemit. Fulgosus lib. 8. c. 4. & Egnat. lib. 8. c. 4. M. Attilivs Regulus maiorem in suo ad hostem reditu praestitit fidem, quàm in supplicio constantiam. Duplex itaq; laus hodie hominis memoriam comitatur, iustitiae vna, altera fortitudinis: vtraque virtus, atque eius indolis alumna, per quam. res Romana non solùm creuit, sed etiam in immensum propagata est. Sabel. lib. 5. c. 8. De eodem D. August. lib. 1. de Ciuit. Dei, c. 24. vbi illum Catoni Vticensi meritò praefert, sic scrtbit: Victor saerpe de hostibus tandem captus, & ad eosdem pace infecta reuersus, maluit eos ferre serolendo, quàm eis se auferre moriendo. Proinde seruauit & sub Carthaginensium dominatione patientiam, & in Romanorum dilectione constantiam, nec victum auferens corpus ab hostibus, nec inuictu̅ animum à ciuibus. Nec quòd se occidere noluit, vitae huius amore fecit. Hoc probauit, cùm causa promissi iuris???ue iurandi ad eosdem hostes, quos grauiùs in senatu verbis, quàm in bello armis offenderat, sine vlla dubitatione remeauit. Tantus itaque vitae huius contemtor, cum saeuientibus hostibus perquaslibet poenas eam finire, quàm se ipse perimere maluit, magnum scelus esse, si homo sese interimat, proculdubiò iudicauit. De eo sic Silius lib. 1. Non ignes, candens???; chalybs, non verbera passim Ictibus innumeris lacerum scindentia corpus, Carnificésve manus, penitúsve infusa medullis Pestis, & in medio lucentes vulnere flammae Cessauêre (ferum visu dictu???ue) per artem Saeuitiae extenti, quantum tormenta iubebant, Creuerunt artus, atque omni sanguine rupto Ossa liquefactis fumarunt feruida membris: Mens intacta manet, superat, ridet???; dolores, Spectanti similis, fesso???ue labore ministros Increpitat, domini???; crucem clamore reposcit. Fannij seruus Alexander, cùm in hunc suspicio C. Flacciequitis Romani occisi venisset, septies tortus, pernegauit ei se culpae affinem fuisse: sed perinde atque confessus, & à iudicibus damnatus, à L. Calpurnio triumuiro in crucem actus est. Val. lib. 8. cap. 4. Fuluio Flacco causam dicente, Philippvs seruus eius, in quo tota quaestio nitebatur, octies tortus, nullum omnino verbu̅, quo dominus perstringeretur, emisit: & tamen reus damnatus est, cùm cercius argumentum innocentiae vnus octies tortus exhiberet, quàm octo semel torti praebuissent. Idem. M. Antonius dariss. orator, incesti reus agebatur. Cuius in iudicio accusatores Servvm in quaestione perseuerantissimè postulabant, quòd ab eo, cùm ad stuprum iret, laternam praelatam contenderent. At seruus plurimis laceratus verberibus, eculeo???ue impositus, candentibus???ue etiam laminis vstus, omnem vim accusatoris, custodita rei salute, subuertit. Valer. Max. lib. 6. c. 8. C. Plotinus Plancus, Munacij Planci frater, cùm à Triumuiris proscriptus in regione Salernitana latêret, delicatiore vitae genere & odore vnguenti proditus est. At Servi eius à persecutoribus comprehensi, multum???; ac diu torti, negabant se scire vbi dominus esset. Donec ipse Plancus seruorum misertus in medium processit, iugulum???ue gladijs militum obiecit. Idem. Lygvs femina, quum metu militum filium occultasset, & illi per cruciatus interrogarent, vbinam occuluisset: vteru̅ ostendens, Ibidem respondit latére: nec vllis tormentis cogi potuit, vt constantiam vocis egregiae mutaret. Corn. Tac. In proscriptione Triumuirali Q. Ciceronis F. verbera & tormenta patientissimè tolerauit, ne patrem quem occultara prodere cogeretur. Xiphilinus in Augusto. Liberta, Epicharis nomine, cùm fortè in notitiam venisset Pisonianae conspirationis aduersus Neronem, audentior constantior???ue supra femineum sexum, non satis habuit tantae rei notitiam habuisse, sed inter participes quoque annumerari voluit. Puteolos igitur in Campaniam profecta, miris modis operam dedit, vt praefectum naualium Volusium in coniurationis partem traheret. Caeterùm is longè vilior quàm muliercula, rem omnem Neroni detexit. Quamobrem varijs grauissimis???ue cruciatibus torta Epicharis, quanquam Volusius coràm, quae ab ea accepisset, testaretur, nunquam adduci potuit, vt confessione sua rem vllam aperiret: sed cùm iam tortores defatigasset, & lacero corpore ingratam haberet vitam, se ipsam laqueo suspendit. In fragili enim sexu, quem nullius doctrinae robur armârat, plus inesse virtutis atque pocentiae ostendit, quàm veterum philosophorum permulti fecerint. Fulg. lib. 3. c. 3. At de ea Polyaenus sic: Piso & Seneca insidias in Neronem comparabant. Seneca frater erat Scelai, qui scortum habebat Epicharim. Hanc Nero, quasi participem occultorum consiliorum, in quaestionibus examinauit acerbissimé. Illa verò restitit, neque quenquam prodidit. Nero rem distulit, quasi eam iterum torturus. Post triduum Epicharim in lectica iussit adportari. Illa soluta zona, seipsam in ipsa lectica strangulauit. Quiportabant, ad tormentorum locum appro pinquantes, deposita lectica progredi eam iusserunt. Atill mortua reperta, tyrannus mirum in modum se cruciauit, quòd à scorto victus videretur. Polyaen. lib. 8. Cùm Ptolemaeus per perfidiam socerum Simonem pontificem & Iudaeorum principem occidisset, capta???; Socrv duobus???; liberis, cum eis se in Draconis arcem recepisset: Hircanus Simonis filius, qui Ptolemaei sororis viri vim effugerat, firmato patris imperio, dum vlcisci acceptas iniurias nititur, Pto lemaeu̅ in arce, in quam se receperat, obsedit, & iam eò redegerat, vt in arcto res constituta videretur. Caeterùm Ptolemaeus primo sceleri nouam crudelitatem adiungens, dum ab hostibus oppugnatur, in muris socrum suam Hircani matrem saeuissimis tormentis discruciare coepit. Mulierem autem non sexus imbecillitas, non senium mouit, quin clara voce filium oraret, ne ab oppugnatione propter ipsius tormenta auerteretur: quae ita patienter in senili corpore ferebat, vt ea non sentire videretur. Caeterùm plus in Hircano F. materna pietas, quàm vlciscendi iustus dolor cùm posset, egit, vt ab oppugnations desisteret, fretus ita matris tormento se finem facturum. Caeterùm Ptolemaeus soluta obsidione, effugiendi viam nactus. matre fratribus???ue Hircani occisis, in Philadelphiam ad Zenonem se recepit. Fulg. lib. 3. c. 3. ex Iosepho. Vltima Iudaeorum rebellione, qua ciuitas eorum à Romanis deleta fuit, inter se ea gens societatem iniuit, quam Zelotarvm, id est, amatorum atque obseruantium legis nuncu [2163] pabant. Primarium inter eos erat institutum, vt vnum Deum Dominum agnoscerent. Ex hac gente, quae praeter euersas Hierosolymas miseranda multa in Aegypto pertulerat, cùm magnus propter nouas seditiones motas captus numerus esret, milia vi tormécorum vllus adduci potuit, vt Caesarem dominum suum appellare vellet. Idolorum enim cultum ceu tetram nefandam???ue rem Romanis obstinatè improperabant: magnisicis verbis intrepido???; vulto nihili se tormenta facere ostendebant. Adeò autem huius rei tenax propositum penes omnes fuit, vt nedum firma aetas, verùm muliebris quoque sexus ac pueri, inter tormenta ipsa constanter perseuerantes, ridentium speciem semper praebuerint. Idem. Eodem bello, cùm vrbs Galilaeae lotapata obsidione premeretur, captus à Romanis militibus Iotapatenvs quidam, cùm à Vespasiano de obsessorum statu rogaretur, adhibitis inter tormenta ignibus, nunquam compelli potuit, vt aliquid fateri vellet. Quin ridentis facie in ipsis tormentis mortem, cuius comminarione Romani eum terreri posse putabant, co̅temnere non antè destitit, quàm in crucem sublatus vitam amisit. Idem ex losepho lib. 3. c. 13. belli Iud. Qvintiliae mimae virtus patientia???; non minor quàm Epicharidis fuit, quanquam feliciorem exitum nacta est. Nam licèt theatralibus ludis vsque ad id tempus enutrita, ab omni virtute atque patientia longè videretur abesse debere, tamen à Timidio accusata, quòd Pompidij senatoris animi ac consiliorum aduersus principem Caligulam conscia esset, ignorare se eam rem semper dixit. Dum ad tormentorum locum duceretur, coniuratorum vni qui aderat, dum transiret, pedem pede suo calcans, innuit, vt bono animo esset, quod eum nominatura non erat. Atque inter tormenta in hac sententia fortiter perstans, tandem, vt quae per iniuriam hos cruciatus pertulisset, liberata fuit, permultis ad Ienienda mala, quae pertulerat, collatis muneribus. Idem. Aegyptios patientissimè ferre tormenta, aiunt, & apud eos citiùs mori hominem in quaestionibus tortum examinatum???;, quàm veritatem prodere. Aelianus lib. 8. Var. hist. Qvidam in Hispania seruus vt domini sui necem vlcisceretur, Hasdrubalem clarissimum Carthaginensium ducem obtruncauit. Idem ad supplicium raprus, cùm varijs torqueretur modis, diris???ue cruciacibus afficeretur, non modò vultu, aut querula voce, gemitúve vllo dolore affici visus est: sed ridens gestiens???ue laetitia, in medio dolore expirauit. Sabellic. libro quinto, capite octauo & Val. libro tertio, capite tertio ex lib. 21. Liuij. Ethodius Rex Scotorum occisus à Fidicine ex Hibernia in cubiculo suo pernoctante, in vltionem cuiusdam propinqui sui, quem à rege interemptum causabatur A. C. 104. regni 33. Facinorosus iste fidicen dum ad supplicium duceretur auerso à tormentis animo, speciem gaudentis praebuit, tanquam qui suo munere probè functus fuisset. H. Henninges in Geneal. Quum iussi à Iuliano Christiani sepulcrum Babylae martyris aliò transferre, Psal. 13. audiente principe canerent, cuius est initium: ln exitu Israël de Aegypto, accensus Julianus duci eos frequentes postridie ac torqueri iussit. Salustius ergo praefectus Theodorvm quendam iuuenem arripuit. Varijs tormentorum generibus ad motis, iuuenis fronte alacri atque hilari ab initio lucis ad horam vn decimam perstitit, hymnum psalmum???ue suauissimè cantillans, quem pridie cecinerat ecclesia. Quod vbi Salustius vidit, reddi custo diae imperauit, & ipse ad principem admirabundus peruenit, dehortans ne torquere Christianos pergeret, illis gloriae, ipsi principi ignominiae ac dedecoris plenum futurum: & ordine re audita lulianus ab incepto destitit. Theodorum Eusebius testisicatur se Antiochiae conuenisse, quaesisse???; an in eculeo doleret? Minimè verò, inquit ille: nam ponè me assistebat iuuenis in alba veste, qui subinde frigidam mihi suffundebat, & sudorem sudario candidissimo detergebat, ita vt graue potius fuerit, quum illinc detraherer. L. Viues in lib. 18. August. de Ciuit. Dei, cap. 52. Sivardvs, Magni Noruagiorum regis castra secutus, ab Haralde Hyberniense, Magni aemulo, pulsum Magnum, è monachalibus septis eductum, ad pristinum regni fastigium euehere statuit, aduersus Haraldi filios. Huius auspicijs, cum tribus Haraldi filijs, Ingone & Siuardo & Osteno, paternu̅ regnum affectantibus, nauali certamine dimicauit. In quo captus, in concionem hostili sententia damnandus abstrahitur. Nemine autem sacerdotum adhibito, qui delictoru̅ eius confessionem exciperet, eam adstantibus modo, quo licuit, explicauit, praefatus, se emendationem ab eis decretam poenitentiae nomine praebiturum: memor sanè, sacerdotali copia non suppetente, etiam ad priuatorum cognitionem commissa referre licere. Magno quoque Noruagiensium rege, quem Haraldus Hyberniensis patrem mentiebatur, se genitum memorabat. À cuius generosissimo spiritu etiam inter perferenda supplicia non desciuit. Primò siquidem verberibus affectus, ac deinde malleorum ictibus artuatim contusus, non gemitum non suspirium edidit, non supplicem aut tristem vocem emisit, nullum doloris indicium praebuit, sed quasi in otio Psalterium relegens, inter sacras preces & solennium verborum nuncupationem spiritum posuit. Homines vindictae cupidi non contenti in viuum saeuijsse, extinctum patibulo suffixerunt. Saxo libro decimoquarto. Io. Bonetvs Veronensis, cùm ab Ecelino, quem à Romano oppido Romanum nuncupabant, Veronae ac Taruisinae Marchiae principe (qui omnes crudelitate ceu nouus Phalaris aetate sua anteibat) Patauium ad praetorem Ansedinum ipsius crudelitatis ministrum missus esset: diu promissis primò allectus, deinde tormentis discruciatus, vt initae in tyrannum coniurationis reos nominaret, quos ipse insontes norat: ne fortè doloris magnitudo ad ea dicenda cogeret, quae ipse sponte sua nunquam fassurus erat: in ipsius praetoris conspectu sibijpsi dentibus linguam abscidic, atque haud multò pòst inter tormenta defecit, quemad modum eius pater Thomasinus eadem de causa antè defecerat. Fulg. lib. 3. c. 3. Bardilo Vicentinus, Vide fol. 1694 Ricardvs de S. Cruce, Patauinus nobilis, Acciolino tyranno amicus, in monasterio fratrum Alemanorum roagister, suffectus erat Felici Veronensi, inde ob suspicionem summoto. Verum (vt sunt tyrannis suspecta omnia) & hic paulò pòst illi pari periculo suspectus redditur, quasi cum Felice in tyranni perniciem coniurasset. Comprehensus igitur, quaestionibus & tormentis tamdiu torquetur, donec in eculeo, miserabili supplicio extinctus est. Ex nimio enim pondere, quod pedibus alligatum fuerat, solutis artuum compagibus, ferunt mortuo brachia auulso reliquo corpore in fune suspensa mansisse. Bern. Scard. lib. 3. Hist. Pat. Mavrisivs seruus, cùm à Neapolitano praetore candenti forcipe concideretur (liberum enim hominem domini sui iussu occiderat) traheretur???; per vrbem ad maius supplicium, nullos omnino eiulatus misit, non vultum mutauit, non statum corporis: quin cùm pectus brachia???ue ad neruos ossa???; vstulata & concisa essent, protento collo, ita os carnisici obtulit, ac si secum non ageretur. Omnia enim vicit animi obduratione ac pertinacia. Pont. libro secundo, capite septimo de Fort. dom. Cùm Hermolaus Donatus, Venetus Decemiur, in vinculis adolescentem haberet, impudicitiae reum, qui tormentis nullis, vt crimen fateretur, adduci poterat: adolescentis amator Hermolaum post secundam à Solis occasu horam, à Palatio domum regredientem, vno solo comitatum, extincto eius lumine, vno vulnere occidit. Cùm caedis auctor ignoraretur, coniectura eius facti veritatem disquirere decreuit Venetus Senatus. Ita???ue cùm in mentem redijsset, inter Hermolaum atque Iacobvm Foscarum, qui vnicus Francisci Foscari eo tempore Venetorum ducis F. erat, graues olim contentiones fuisse: arbitratus senatus, lacobum patris honore fretum illius caedis auctorem fuisse, in vincula conijci eum iussit. Qui illic varijs acerbis???ue tormentorum generibus discruciatus, cùm nihil fateretur, tandem in Cretam relegatus est. Cùm autem haud multò pòst lacobus in exilio decessisset, is qui caedem eam patrauerat, cùm se religioni dicasset, morti proximus, rem gesta̅ à se fassus est. Fulg. & Egnat. lib. 8. c. 4. Vercellis, quemadmodum Hieronymus scribit, à viro Vxor adulterij accusata, dum torqueretur, constanter crimen semper negauit. luuenis autem, quo cum adulterasse dicebatur, tormentorum impatiens, quod non patrârat, patrasse se fasssus est: atque ob eam rem, ambobus à consule, in quo rigoris plus quàm iustitia erat, morte damnatis, prodigio veritas detecta est. Iuuenis enim mendax, gladio percussus, caput semel ictus amisit: septies autem cùm femina gladio percussa esset, non caesim modò, verumetiam iugulo punctim petito, ferrum retrò ab eius carne veluti à silice semper resi lijt, praeterquam in extremo ictu. Tunc pro mortua vt sepeliretur elata, viua inuenta est, curato???; vulnere, cùm demùm iudicio absoluta esset, veritas inuenta est. Idem. Hieronymvs Olgiatus Mediolanensis, ex quatuor vnus, qui Galeacium Sforciam Mediolanensem ducem occiderunt, captus atque in custodia acerbè discruciatus, vt eius caedis conscios detegeret, etsi secundum ac vigesimum annum nondum excedebat, effigie molli???ue corpore virgini quàm viro similior, funi quo torquebatur appensus, ac si tribunali insideret, clara voce intrepido???ue animo & suum & comitum facinus commendans, nullum vnquam poenitentiae signum ostendit. Intermissis inde tormentis, soluta oratione carminibus???ue suas & sociorum laudes descripsit. Demùm ad locum vbi excarnificaretur, deductus, Carolum Francionum???ue com tes, qui prae timore exanimati videbantur, cohortatus, carnifices orauit, vt à se priùs inchoare̅t, vt suo exemplo comites patientiam discerent. Nudus in disco protensus, cruribus brachijs???; ad disci pedes deligatis, cùm eos qui astabant praeparatae mor tis species atque horror auerteret, ipse speciosis verbis atque intrepida voce peractum facinus tollens, nequaquam se saeuu̅ mortis genus curare ostendit. À summo humero vsque ad [2164] medium pectus carnificis falce diuisus, nec verbis nec voce mutata, vitam simul cum pia ad Deum oratione finiuit. Fulg. lib. 3. c. 3. & Egnat. lib. 3. cap. 3. Ignem, Flammas. Cùm Themistoclis frater Agesilavs (quo tempore ingenti exetcitu Xerxes ad euertendam Graeciam veniebat) vt pro exploratore in hostium castra proficisceretur, munus suscepisset: conspecto in castris Mardonio, homine Persa, amictu conspectu???ue ante alios insigni, arbitratus Xerxem esse, posse???ue fieri, vt morte eius patriae salurem seruaret: sensim homini appropinquans, eum interemit. Itaque comprehensus, atque ad Xerxem perdustus, qui ea ipsa hora sactificabat, nullo aut vultu aut voce dolorèm perferentis edito signo, ignibus, quibus in ara sacrisi cabatur, dextram iniecit, totam???ue combussit. Cùm autem tanta patientia Xerxes obstapuisset. fertur ei Agesilaus dixisse, Tales Atheniensium animos esse. Atque vt in ea re maiorem faceret fidem, paratum se obtulit, aliam quoq; manum ignibus inijcere. Quod Xerxes prohibuit, tanta virtute motus, & abeundi Agesilao vnà cum supplicij remissione facultatem permisit. Fulg. libro tertio, capite tertio ex Plut. cap. 3. Parall. Vetusto Macedoniae mòre, regi Alexandro nobilislissimi pueri praestò erant sacrisicanti. È quibus vnus thuribulo accerto, ante ipsum astitit, in cuius brachium carbo ardens delapsus est. Quo etsi ita vrebatur, vt adusti corporis eius odor ad circumstantium nares perueniret: tamen & dolorem silentio pressit, & brachium immobile tenuit, ne sactificium Alexandri excusso thuribulo impediret, aut edito gemitu aures regias aspergere. Rex quoque patientia pueri magis delectatus, hoc certius perseuerantiae experimentum sumere voluit: solito enim sacrisi cauit diutiùs, nec hac re eum à proposito repolit. Si huic miraculo Darius inseruisset oculos, scisset eius stirpis milites vinci non posse, cuius infirmam aetatem tanto robore praerditam animaduertisset. Valerius Maximus libro tertio capite tertio. Q. Mvtivs Scaeuola, cùm Porsena rex Thuscorum aduersus Romanos bellaturus trans Tyberim castra locasset, in hosti??? castra mutato habitu se recepit, & satellitem regis pro ipso rege interfecit. Ad Porsenam regem ductus, dextram manum igni imposuit, dolores???ue animosè dissimulans, eam quia errasset exussit, hoc???ue ipse Porsenam ad pacem cum Romanis faciendam impulit. Liuius lib. 2. Decad. 1. Valerius Maximus lib. 3. cap. 3. Syll. Ital. lib. 8. & Sabellicus lib. 5. cap. 8. De eo Martialis lib. 1. Dum peteret regem decepta satellite dextra, Iniecit sacris se peritura focis. Sed iam saeua pius miracula non tulit hostis, Et raptum flammis iussit abire virum. Vrere quam potuit contemto Mutius igne, Hanc spectare manum Porsena non potuit. Maior deceptae fama est & gloria dextrae: Si non erasset, fecerat illa minus. Pompeivs legationis officio fungens, à Gentio rege interceptus, cùm senatus consilia prodere iuberetur, ardenti lucernae admotum digitum cremandum praebuit: ea???ue patientia regi simul & desperationem tormentis quicquam ex se cognoscen di excussit, & expetendae pop. Rom. amicitiae magnam cupiditatem ingenera???it. Val. lib. 3. c. 3. Duo Antiocheni fratres, spectante Diocletiano Imp. ne dijs sacrificarent, dextras flammis absumendas intrepidè obiecerunt. Fulg. & Egnat. lib. 3. c. 3. Rolvo Danorum rex, cùm ad Atislum vitricum Sueciae regem incognitus peruenisset, & in conuiuio de virtute excellentissima quaereretur: Roluo Tolerantiae primas tribuit, Atislus Liberalitati. Roluo nudatum corpus foco luculento admouit, solo clypeo partem, quae igni magis exposita erat, tegens. Quum???; omnium admiratione staret immobilis, aquam rogo iniecêre, qui astabant, patientia eius maxima comprobata. Atislus vicissim liberalitatis exercendae causa monilibus aureis & torque magni ponderis, priuignum donauit. Saxo lib. 2. MORTIS TOLERANTIA, RATIONE HABITA Agentis. Nempe Qvis, Mortem tolerare intentatam à Natura. Moses & Aaron, quoniam in deserto Sine, ad Aquam iurgij in Cade, dixerant, se Israëlitis percussa petra aquam dare posse, neque Domino gloriam tribuerant: eam poenam Dominus ijs inslixit, vt terram Sactam ne ipfi quidem ingrederentur. Illi suum peccatum agnoscentes, tacuerunt, neque Dominum deprecati sunt, vel quia iustè se hoc pati intelligerent, vel quia mortem non metuerent: qui tamen alioqui pro populi sui clade tam feruidè apud Dominum intercedere consueuerant. Mox etiam cùm Aaron in Horem montem ascendere, set: ne verbo quidem restitit. Numeri 20. Sic neque Moses cùm in montem Abarim ascendere, & terram Sactam, quam Israëlitis daturus esset, intueri iussus esset, paulò pòst moriturus, contradixit, sed Dominum tantùm rogauit, vt aliquem loco suo praeficeret populo. Praefecit igitur Iosuam Nunis F. Num. 27. Cercidas ciuis Megalopolita ex Arcadia in morbum incidens periculosissimum, libenter se moriturum esse dicebat: post mortem enim se visurum ex philosophis Pythagoram, ex historicis Hecataeum, ex poëtis verò Homerum. Aelianus lib. 13. de Varia historia. Antipater Tarsensis, vita migraturus, Fortunae gratias egisse fertur, quòd quum semel omnimo se mari credidisset, optima vsus esset nauigatione. Sabellicus libro tertio; Enneadis sextae. Colvmbanvs monachus, columbani abbatis discipulus, quum febri grauiter aestuaret, & ei vir apparuisset dicens, preces & lacrymas Abbatis ipsi obstare, ne mori posset: continuò rogauit Abbatem, vt ab oratione cessando, permitteret se de corporis carcere quamprimùm educi, eò quòd ad aeternam beatitudinem se transferendum minimè dubitaret. Marulus lib. 5. cap. 5. Scribit quidam Graecus, Constantivm Chlorum Imperatorem extrema vocula, cùm esset Eboraci in Britannia moriturus, se???ue de lecto protenderet, vt ambabus manibus filium Constantinum Magnum, qui iam concito gradu aduenerat, amplecteretur, dixisse, Mortem esse immortalitate meliorem. Cuspinianus. Sub Eduardo III. Anglorum rege Svardvs comes Northumbriae, bellicis artibus clarus, cùm prosluuio ventris laboraret, ac sensim deficientibus viribus, haud dubiam mortem praesensiret, seipsum armauit, stetit???ue acerin armis, ac si cum hoste esset congressurus: dictitans, Non decere hominem fortem iacendo iumentorum ritu mori: atque sic è vita migrauit, imitatus in hac patte Nasamonum Libyae populorum institutum. Polydorus lib. 8. Roberti Siciliae regis animi magnitudinem in ipso mortis agone describit Petrarcha sub titulo, de Sapienter dictis & factis. Magistratv, Ivdicisvs, Tyrannis. Canivs Iulius, philosophus maximè constans & grauis, cùm diu cum Caio Caesare altercatus esset, mori ab eo est iussus. Cùm verò ad necem vocaretur, latrunculis ludebat. Tum numeratis calculis, sodali inquit: Vide ne post mortem meam mentiaris te vicisse, & simul Centurioni annuens: Tests, inquit, eris, vno me antecedere. Ceruicem inde percussori praebuit intrepidé. Seneca. Thraseas Paetus, vir consularis, & quindecimuiralis, ac sacerdotio praeditus, dum necis iudicium praestolaretur: vesperascente die in illustrium virorura ac feminarum coetu, cum Demetrio chirurgo de Natura animae, & dissociatione spiritus & corporis, tantisper disceptauit, donec aduenit Domitius Sicilianus, & quid Senatus in gratiam Neronis statuisset, exposuit: datum scilicet sibi esse necis arbitrium: mortem???ue maturandam indixit. Thraseas tunc eodem vultu, & nihil prorsus immutatus, valedixit omnibus: & qui aderant ex intimis amicis flente, & eiulantes, facessere inde iussit. Arriae verò vxori interim paranti ad exemplum Arriae matris suprema marit fata sequi: summa constantia, fletum compescens, vitam retinere suasit, vt Fanniae communi siliae subsidium vnicum, quod in matre restabat, non adimeret. Tunc progressu, in porticum, laetitiae propior videbatur, quòd in his malis audierat. Heluidium Priscum Tarentinum generum suum, Fanniae maritum, non commori secum, sed Italiae tantùm exilio multa tum esse. Itaque mox Heluidium ipsum, & Demetrium chirurgum, quem in omnibus sibi bsum, & Demetrium chirurgum, quem in omnibus sibi obsequentissimum habebat, in cubiculum seorsum duxit: à quo praecisis vtriusque brachij venis, & effuso abunda̅tius cruore: Libamus, inquit, Ioui liberatori. His peractis, haud multò pòst afflictus aliquandiu grauissimo cruciatu, nulla impatientiae voce emissa, extinctus est. Cornelius Tacitus lib. 6. Severianvs Adriani iussu moriens, eò quòd Commodum successorem parum prudenter designatum ab Imperatore dixisset, ignem petijt, & accenso thure: Vos, inquit, dij, testes estote, nihil à me morte dignum esse commissum. Tantùm hocprecor, ne, quum mori velit, possit. Dion Nicaeus. Ascvlani iuuenes, iussu praefecti Sfortiani, qui vrbi praerat, in carcerem coniecti: cùm à custode carceris accepissent, [2165] manè se ad capitis supplicium educendos, lyram sibi afferri ro gauêre, & coenam quàm maximè opiparam. Quibus impetratis, vbi summa cum voluptate coenassent, in cantu choreis ac lusibus reliqua̅ noctem exegêre. Macti virtute, qui no̅ è squallore & lacrymis, sed è conuiuio ad mortem profecti estis. Pon tanus lib. 2. cap. 7. de Fort. dom. Thomas Morus Angliae Cancellarius, quae suprema est post regem dignitas, cùm regis Henrici IIX. matrimonium, qui repudiatae Catharinae alteram superinduxerat, approbare nollet, nec acquiesceret constitucioni editae, in qua rex post Christum supremum caput ecclesiae Anglicae dicebatur: in carcere Londini per quindecim menses maceratus, cùm palinodiam canere nollet, morti adiudicatus est. Forti animo mortis sententiam excepit, & admirabili modestia suam innocentiam detexit, aduersariorum???ue impietatem coarguit, epilogi loco inquiens: Diuinae bonitati confido, fore vt quemad modum olim Paulus Stephanum persecutus est, & tamen ijdem nunc vnanimes sunt in coelo: ita nos qui nunc discordes sumus in hoc mundo, in futuro seculo pariter simus concordes, & perfecta cantate vnanimes. Hac spe fretus precor Deum, vt vos seruet vnà cum rege, ei???ue dare dignetur bonos consultores. Interea Margarita, filiarum Mori natu maxima, eruditione & pudicitia insignis, in paternos ruit amplexus. Morus paucis: Ne te discrucies, mea Margarita, inquit. Sic est voluntas Dei. lampridem nosti secreta cordis mei. Dato???ue osculo dimisit. Illa secundò recurrit, prae dolore elinguis. Cui pater nihil praeter lacrymas. Productus ad supplicium, paucissimis verbis plebem affatus, hortabatur obnixè, orarent Deum pro rege, ve ilii dignaretur impertiri bonum consilium: contestans se mori fidelem regis ministrum, ac Dei in primis. Haec locutus, ceruicem carnifici intrepidus praebuit, anno Salutis 1535. 7. die lulij. Erasmus Rot. in eius vitae & lanus Vitalis his versibus: Dum Morus immeritae submittit colla securi, Et flent occasum pignora chara suum: Immò (ait) infandi vitam deflete tyranni. Non moritur, faciaus qui graue morte fugit. Hostibvs. In praelio ad Plataeas contra Mardonium commisso, Callicrates extra praelium occubuit: quo nemo tunc in castra praestantior venerat, non modò Lacedaemoniorum, sed etiam aliorum Graecorum. Hîc cùm Pausanias sacrificasset, sedens in ordine, sagitta per latera ictus est: & cùm alijs pugnantibus ipse exportaretur, sese morientem miserabatur, ad Aimnestum virum Plataeensem inquiens, no̅ sibi dolere, quòd pro Graecia periret, sed quòd nullam operam nauasset Sparta dignam. Herod. lib. 9. Lacon quidam sagitta consixus, moribundus dixit: Non laboro, quòd mortem oppetam: verùm quòd ab effeminato sagittario interfectus, ac re nulla perpetrata. Plutarchus in Apo phthegmatibus Laconicis. Epaminondas, maxima Thebarum felicitas, idem???ue Lacedaemonis prima clades, cùm vetustam eius vrbis gloriam, inuictam???ue ad id tempus publicam virtutem apud Leuctram & Mantineam secundis praelijs contudisset: traiectus hasta à Gryllo Atheniensi Xenophontis patre, sanguine & spiritu desiciens, recreare se conantes, primùm, An clypeus suus saluus esset? deinde, An fusi hostes penitùs forent? interro gauit. Quae postqua̅ ex animi sententia comperit: Non finis, initium, commilitones meae vitae, sed melius & altius initium aduenit. Nunc enim vester Epaminondas nascitur, quia sic moritur. Thebas ductu & auspicijs meis caput Graeciae factas video: & fortis & animosa ciuitas Spartana iacet, armis nostris abiecta, amara dominatione Graecia liberata est. Orbus quoque, non tamen sine liberis morior, quoniam mirificas filias Leuctram & Man tineam relinquo. E corpore deinde suo hastam educi iussit, eo???ue vulnere expirauit. Quòd si eum dij immortales victorijs suis perfrui passi essent, sospes gloriosior patriae moenia non intrasset. Valer. Max. lib. 2. cap. 2. & Iustinus lib. 6. Probus in eius vita, & Diod. lib. 15. Magna affecti clade Athenienses ad Aegos fl. à Lysandro Lacedaeonio, capti ter mille, & inter eos Philocles praetor, qui populum induxerat pridem ad sciscendum, vt captis bello praecideretur dexter pollex: quo lanceam ferre non possent, remigare possent. Lysander, postquam Athenienses captiui de consilij sententia addicti vltimo supplicio sunt, Philoclem praetorem appellauit, rogauit???ue: Quid meritum censeat se, qui sententiae de Graecis tam atrocis fuisset ciuibus auctor? Ille verò nihil calamitate infractus: Noli obijcere, inquit, crimina, quorum iudex est nemo: sed ea victor age, quae eras passurus victus. Lotus inde ac splendida amictus chlamyde, primus ad ceruicem praebendam, vt tradit Theophrastus, ciues suos antecessit. Plut. in Lysandro. Quum in India res gereret Macedo Alexander, prope Bactrianam, apud Sogdios: producti ad eum sunt Sogdii ad triginta ferè numero captiui, vt facilè apparuit, & nobilitate praestantes, & eorporis robore haudquaquam inter postremos. Iusserat eos ad vltimum ad duci supplicium rex. Id vbi animaduersum ab eis est, putares emissos vinculis domesticum repetere solum, maxima alacritate paeana patrium, adhibito etiam modulatiore corporis motu, more choreas ducentium, recinere adorti sunt, Renunciatur id Alexandro: qui mirabundus, superesse cuiquam tantum animi, tantum???ue elatae mentis, vt mortis horrorem non compauesceret, scitari ab eis pèrrexit, qúaenam laetitiae tam importunae, tam???ue inopinae ratio foret? Atilli: Non alia (inquiunt) ratione gestimus, quàm quòd terrarum principis imperio fatalem destinatum???ue sibi essent subituri diem. Quacunque occasi one alia morarentur, consueta caeteris perturbatione sortem oblatam fuisse laturos. Nunc, vt fortes addecet, mortem esse sibi in, votis: proinde???ue cantu laetitia???ue lasciuire. Tum tanta animi magnitudine versus in stuporem rex: Cupio (inquit) nosse, an sit vobis optabilis vita citra vllas inimicitias meas. At illi, Nunquam inimicos egimus: verum nos, quum hostiliter inuaderes, vrens vastans???ue omnia, hostiliteroccurrimus vim repressuri. Quòd si benignitate potiùs, quàm diuexatione, cer tare nobiscum perrexeris, dabimus operam, ne officiorum vicissieudine superemur. At rex: Verùm quibus obsidibus pollicitationes obfirmatis? Vitam, inquiunt, quam contribueris benesicio tuo, fidei constantiae???ue pignori obijcimus, reddituri, quandocunque reflagitaris. Hisce verò illi conditionibus emissi, quam dederant fidem, obstinatis animis egregiè praestiterunt, populares suos sinceriter Macedonibus conciliantes. aelius lib. 18. cap. 33. A. L. Dionysius Syracusanus, Rheginorum vrbe capta, Phytonem, quem ipsi sibi ducem constituerant, in potestatem suam redegit. Et quidem filium eius primùm in mare praecipitauit. Ipsi verò in loco sublimi omnium spectaculo proposito, nunciari per quendam iussit, silium ipsius Dionysium hesterna die marinis vndis absorptum perijsse. Ad quam vocem intrepidè Phyto respondisse fertur: Fuit igitur vno die patre suo fortunatior. Postea verò per vrbem circumductum flagris caedi, & nulla non contumelia affici iussit, simul comitante praecone, qui proclamaret virum hunc à Dionysio puniri, tanquam auctorem belli Rheginorum. At Phyton animo & voce intrepida clamabat, se, quòd vrbem Dionysio prodere noluisset, poenas nunc luere, quas tamen breui repctiturus à Dionysio Deus esset. Quam viri fortitudinem etiam Dionysij milites admirantes, reprehendere & eexecrari Tyranni crudelitatem coèperunt. Dionysius veritus, ne milites Phytonem ereptum liberarent, mari quoque horribiliter anteà afflictum vnà cum vniuersa cognatione submersit. Sic vir ille praetér virtutis meritum iuterijt. Cuius calamitatem etiam Poëtae quidam carmine defleuêre. Diod. lib. 14. Romam petentibus Gallis, fugienribus Vestalibus, deorum Sacerdotes, senes???ue consulares & triumphales non sustinuerunt vrbem relinquere: sed quae augustissima vestis est thensas dutentibus triumphantibus???ue, ea vestiti, & Pontifice maximo praeeunte verba Fabio, deos precati, quasi pro patria semetipsi deueuentes, in foro eburneis sellis cum eo consederunt ornatu: quod sors ferret, expectantes. Tertio quàm pugnatum fuit die, Brennus signa ad vrbem tulit. Qui postquam non portas clausas, nullam in muris inuenit stationem: insidias primùm suspectas habuit & fraudem: haud credens Romanorum tam deplorata esse consilia. Vbi id, quod erat, cognouit: ingressus porta Collina, cepit Romam, trecentis sexaginta annis & aliquantò ampliùs quàm condita fiusset. Occupata vrbe, Brennus relicto ad Capitolium praesidio per forum descendens, substitit miraculo virorum eo ornatu & silentio considentium: quòd nec assurgerent aduenientibus hostibus, neque vultum colorémve mutassent: sed soluti & intrepidi scipionibus, quos manu tenebant, innixi, & in se mutuò versi quiescerent. Huius rei commoti Galli miraraculo sunt, diu???ue cunctatio eos attrectandi accedendi???ue velut augustiores tenuit: donec vnus ex illis ad M. Papyrium (Valerius C. Attilium habet) propiùs accedens, admota leuiter manu mento eius barbam, quam habebat promissam, demulsit: in cuius captu Papyrius scipionem eburneum ita incussit, vt id comminueret illi. Hunc Barbarus stricto occidit ense. Ab hoc initio, reliquos impetu facto contrucidauerunt, vrbem euerterunt, atque insuper quos ceperunt, promiscuè viros & mulieres, senes pueros???ue interfecerunt. Plut. in Camillo, & Valer. lib. 3. cap. 2. Notaras, siue Leontaras, iudex Byzantinus, à Mahometo Turcorum Imperatote post captam Constantinopolim cum Iiberis & vxore benignè tractatus est, & à Turcis miliribus redemtus, cùm in magna ob prudentiam existimationis esset. At vbi filuim duodecim annos natum tyranno libidinoso dare recusauit, cum liberis ad mortem ductus est. Carnisices rogauit Notaras, vt primò liberos in conspectu suo occiderent, & postremò in se hostili ferro ruerent. At filij precibus fatigabant patrem, vt interfectoribus opes vniuersas, quas in Italia haberet, pernumeraret, ne ipsi perimerentur. Verùm pater liberorum preces auersatus, iussit vt forti animo ad im [2166] minentem mortem irent. Hi quidem primò interfecti sunt. Postea se necandum & ipse interfectotibus praebuit. Chalcocondylas libro 8. Cantabros ferunt iuris hostium factos, ac patibulo affixo, in tanta supplicij diritate nihilominùs perinde ac gestientes, paeana concinere. Caelius lib. 18. cap. 22. Helvetii Granceium arcem tue̅tes, Caroli Burgundi blandis promissis decepti, cùm eius sese fidei concredidissent, trecenti ex arboribus suspensi, ducenti nautico funi alligati, & in lacu submersi, tanta alacritate mortem pertulerunt, vt ipsimet Duci imminentis excidij omen non obscurum facere viderentur. Anno 1475. Stumpfius lib. 8. cap. 14. Heluetiae. Conivratis, Insidiatoribus, Proditoribus. Cn. Pompeius ex acie Pharsalica ad Ptolemaeum Aegypti re. gem fugiens, cùm in nauicula à Septimio primùm, inde à Saluio & Achilla ensibus stritis inuaderetur, ambabus manibus faciem toga intexit, nec quicquam indignura se locutus est, nec fecit, tantùm suspirio edito patienter ictus excepit. Plutarchus in Pompeio. Cùm caeso Caio, lul. Lupus iussu Senatus properaret ad vxorem Caij Caesoniam & siliam infantulam occidendas: in Palatio offendit Caesoniam humi stratam iuxta mariti cadauer. Quem illa cùm caedis causa aduenisse animaduerteret, con festim nudatum iugulum praebuit: miserabiliter suam conditionem deplorans, & vrgens, ne differret inceptae à socijs fabulae extremum actum addere. Atque ita magno animo necem pertulit, cuius comitem habuit etiam filiam infantulam. Iosephus lib. 19. cap. 2. Antiq. Pisone à Galba Imperatore adoptato, Otho conspiratione facta praetorianorum Imperator salutatus est. Galba ad tumultu̅ sedandum in lectica delato, milites in offensi occurrentes ingesserunt vulnera. Ille iugulum offerens: Agite dum, inquit, si hoc ex Republ. est. Cruribus igitur & brachijs eius foedè laniatis, iugulum hausit, vt crebrior fama est, Camurius 15. legionis miles. Plut. in Galba. Cùm iussu Phocae Mavricii Imper. quinque filij mares, spectante patre, necarentur, inuicto animi robore hanc calamitatem pertulit, subinde haec verba repetens: Iustus es Domine, & iudicia tua iusta sunt. Inirepidè tandem etiam ipse ceruicem praebuit. Cedrenus. Cvr. Mortem tolerar??? intentatam ob Religionis profeßionem. Consule locum Martyrum sub Iustitia religiosa, cui Fortitudo in toleranda morte subancillatur. fol. 3015. & seqq. Doctrinam, Philosophiam. Socrates morti destinatus, de cunctis rebus magis, quàm de se defendendo, cogitare videbatur. Quare Hermogenes Hipponici filius, Socrati familiaris: Atqui, ait, par erat, ô Socrate, de tua defensione curam habere. Nónne, ait Socrates, tibi videor, ò Hermogenes, hoc ipsum facere, dum quemadnodum vixerim meditor? Putabat autem Socrates omnem defensionem superuacaneam esse apud eos, qui ex vita benè transacta suam innocentiam non agnoscerent. Quum iam ad mortem damnatus esset, Apollodoro comploranti, dicenti???ue, Innocens morieris: Quid, inquit, num me nocentem mori malles? Ea sanè mors libenter subeunda est, in qua criminis innocentia homo excusatur. Xenophon in Apologia. Stobaeus sermone primo. Tyrannidem. Theramenes Atheniensis in publica custodia mori coactus, triginta tyrannorum iussu porrectam veneni portionem non dubitanter hausit: quod???; ex ea superfuerat, iocabundus illisum humo clarum edere sonum coëgit: reddens???ue seruo publico, qui eam tradiderat: Pulcro Critiae (inquit) propino: vide igitur vt hoc poculum ad eum continuò perferas. Erat autem is ex triginta tyrannis crudelissimus. Prosectò est supplicio se liberare tam facilè, quàm supplicium perpeti. Itaque Theramenes perinde ac in domestico Iectulo morie̅s, vita excessit, inimicorum aestimatione punitus, suo iudicio finitus. Valerius lib. 3. cap. 2. Oppresso per Hellanicum Eliensium tyranno Aristotimo, Vxor eius obserato cubiculo vitam laqueo finiuit. Duas filias virgines eximia venustate, iam adultas, correptas in publicum extrahebant Elienses interemturi, sed antè contumelia & probro eas affcere deliberatum habebant. Quibus Megisto Timoleontis primarij ciuis vxor cu̅ caeteris occurrens, indignam rem perpetrare eos exclamat: si cùm liberi esse vellent, immanitatem hanc conciperent, & petulantiam tyrannorum sectarentur. Suspiciebat populus mulieris corripientis & ad lacrymas effusae dignitatem. Ita contumelia statuerunt abstinere, & puellis mortis relinquere arbitrium. Igitur postquam intrò reductis, vt confestim necem fibi eonsciscerent, edixerunt: natu maior Myro cingulum dissoluit, facto???; laqueo sororem co̅plexa hortabatur, vt attenderet, & quod se facientem videret, sequeretur: Ne abiectè, inquit, & praeter nostram dignitatem, vitam deponamus. Hîc cùm rogaret iunior, hanc vt sibi faceret gratiam, quò mori prior posset, cingulum???ue retineret: Nihil vnquam, inquit, tibi denegaui aliud petenti, & hoc quoque accipe munus. Equidem letho acerbiùs sustinebo & perferam, quod te visura sim charissima soror antè expirantem: simul???ue ipsa, quemadmodum collo laqueum aptaret, docet. Quam vt animam conspicit eam exhalasse, deponit eam, operit???ue. Haec inde Megisto precatur, vt curet sedulò, ne vbi mortua sit, inhonestè abijciatur: vt nemo adesset tam durus vel infestus tyra̅no, cui lacrymae non erumperent, & quem generosi animi non misereret puellarum. Plut. de Virtutibus mulierum. Andronicvs Comnenus tyrannus ab Isaacio Angelo imperio euersus, atque innumera ab insana plebe mala perpessus, tandem pedibus fune alligatis suspensus, generoso tamen animo illata ludibria tolerabat, ac mente integra ad affluentem turbam & iacientem conuersus, nihil dicebat aliud, nisi, Domine miserere: &, Quid calamum contritum infringitis? Nicetas lib. 2. Caedem tyranni. Claudius à praetorianis Caio suffectus, in Caij interfectorem Cassivm Chaeream Tribunum militum, caeteros???ue coniuratos capitalem sententiam protulit. Quamuis enim facinus per se videbatur magnificum, perfidiae tame̅ crimen obiectum est, & exemplum erat staruendum securitati futurorum principum. Ductus est igitur ad Supplicium vnà cum lulio Lupo, alijs???ue compluribus. Chaeream ferunt magno animo tulisse id infortunium, nihil murato vultu ad indecorum habitum, atque etiam Lupo exprobrantem lacrymas. Cum???ue is detracta veste quereretur de frigore, ille cauillatus est, lupum nunquam offendi frigore. Et inspectante corona eorum qui deduxerant, rogauit militem, Num exercitatus esset ad caedes, & num haberet acutum gladium? postulauit???ue eum, quo ipse Caium interfecerat. Deniquevno ictu feliciter perijt. Lupus autem deiecto animo parùm fortiter ceruicem praebens, pluribus ictibus demùm confectus est. Paucis pòst diebus quando solenne parenrandi tempus redijt, populus Romanos dum suorum quisque manes honoraret, eadem opera etiam Chaereae suam partem ia ignem conijciebant, apprecati vt propitius non irasceretur ipsorum ingratitudini. Iosephus libro 19. capite 3. Haereseos suspicionem. Clementis V. assensu, Philippus Gallorum rex fretus, omnes Templarij nominis vno tempore in potestatem redegit, ac quum ingens esset in tota Gallia numerus, per multos & saeuos cruciatus distracti, postremò igni consumti sunt. Caeterùm quum ab initio impunitas proposita esset omnibus, qui ipsam religionem vt parùm frugi damnarent, damnatam repudiarent, nemo in tanto numero repertus est, qui non vsquequo animam efflauerit, vna sit voce vsus, Templariorum religionem sanctè institutam, ac multò sanctiùs ad id tempus custoditam. Nullum à condito aeuo acerbius spectaculum vidit Gal lia, nullum in quo maiora extiterint exempla constantiae. Iacobvs Burgundus Templariae militiae magister cum tribus alijs asseruatus, Lugdunum???ue ad Clementem missus, Pontificis hortatu quaedam de religione confessus dicitur, quapropter res ipsa meritò afflicta videri poterat. Parisios dein retractus, vbi magno mortalium conuentu Templaria religio reprobari coepta est, cùm productus ad supplicium, circumfusa ingenti multitudine, dum pyra extruitur, staret: proposita vitae spe, acimpunitate, si quae in custodia fassus de se suis???ue esset, nunc quoque confessus, veniam publicè peteret: huiusmodi verba fecisse dicitur: Ego nunc supremis rebus meis, cùm locum mendacio dari nefas sit, ex animo vere???ue fateor, me ingens in me meos???ue scelus conscisse, vltima???ue supplicia cum summo cruciatu promeritum, qui in gratium, quorum minimè decuit, dulcedine???ue vitae, flagitia impia scelera???ue ad torme̅ta ementitus sum in ordinem meum, dereligione Christiana optimè meritum, Clementis Pontificis impulsu. Nec mihi nunc vita opus est precaria, & nouo super vetus mendacio retenta. Exin rogo impositum, ac admoto paulatim igne primoribus pedibus ad exprimendam scelerum confessionem, ne tunc quidem, quum reliquo corpore depasto vitalia foedo nidore torrerentur, ab huius orationis constantia desciuisse, aut mutatae mentis vllam signifi cationem praebuisse aiunt, neque ipsum, neque duos cum ipso supplicio affectos nobilissimos eius ordinis viros: quorum altererat Delphini Allobrogis frater. Sabel. lib. 7. Enn. 9. & Aemil. lib. 8. Adulterij crimen. Mariamme regina, Herodis Iudaeorum regis vxor, falsis veneficij accusationibus circumueata, ducta est ad supplicium. [2167] Id conspicata. Alexandra mater, & intellige̅s similem exitu̅ sibi ab Herode expectandum, volens ostendere se non esse consciam eius criminis (cùm tamen eius consilijs Mariamme erga maritum fuisset morosior) coepit filiae conuitium facere, omnibus audientibus, Icelestissimam & ingratam erga virum clamitans, dignam???ue tali exitio. At Mariamme neque verbo vllo eam dignata est, neq; vel tantillum intemperie cius perturbata, excelso animo improbare se illius turpe̅ dementiam vultu significabat, ipsa intrepida specie, ac ne colore quidem metu mortis mutato ibat, generosam indolem extremo quoque suo tempore praeferens. losephus lib. 15. cap. 11. Antiq. Rebellionem. Ioannes Padillia à Toleto, & loannes Brauus à Salmantica, popularis rebellionis in Hispania contra Carolum V. Rom. Imperatorem duces, capti, per ignominiam asinis impositi, per castra circumducti sub voce praeconis, & demùm iugulati sunt, vt caeteri eo supplicij exemplo deterrerentur. Ferunt Padilliam aequo pio???ue animo tulisse eam calamitatem: Brauum verò contumaci ore se proditorem esse pernegasse, ac ob id à lictore virga immaniter fuisse violatum. Ad quem Padillia conuersus dixisse fertur: Heri, inquit, sodes summa virtute nobis depugnandum fuit: hodie autem ea aequo animo subeunda arbitror, quae Fortuna tulit conatibus nostris aduersa: quu̅ nemo nisi parùm pius aut insanus, ad immortalem Deum, in hoc infelici vitae exitu, animum non conuertat. louius in Hadriano VI. Insidias. Cùm Herodes Iudaeorum rex multa contra patrios mores institueret, bonis omnibus exosus erat. Itaque anno regni XIII. decem Cives coniurauerunt, sicas???ue vestibus texerunt: & in bis vnus caecus, ob indignitatem eorum, quae audierat, non tam paratus ad agendum aliquid, quàm ad patieridum, si quid assertoribus patrij moris accideret: cuius exemplo non mediocriter confirmati sunt caeteri. Hi communicatis consiliji in theatrum vadunt, sperantes nec ipsum regem improuisum impetum suum euasurum, aut certè multos ex aulicis eius stipatoribus opprimendos: & vel hoc sibi fore mortis solatium, fi illum violatae religionis ergô in populi inuidiam adducerent. Et illi quidem quasi duces se caeteris praebentes haec facere statuera̅t. Quidam verò ex his, quos Herodes ad perscrutanda & indicanda talia disposuerat, rem totam expiscatus, regi theatrum ingressuro aperit. Is non ignarus, quantum odiorum sibi quotidie concitaret, recipit se in regiam, & nominatim coniuratos accersit. Qui comprehensi in ipso facinore, & scientes nullum esse effugium, decreuerunt praesentem necessitatem ferre forti animo, nihil enim inficiati, interrito vultu sicas protulerunt, profitentes se rectè ac piè coniurasse, non propter priuatos affectus, aut sui commodi gratia, sed pro disciplina publica, quam nemo bonus violare, ne mor te quidem sibi intentata, sustineat. Haec illi cùm magna confidentia pro se attulissent, à regijs abducti, per omnes cruciatus necati sunt. Nec multò pòst delator eorum inuisus omnibus, à quibusdam interfectus, frustatim concisus est, & obiectus canibus, id???ue multis inspectantibus. losephus libro 15. cap. 11. Antiq. Patientis. Tvm Qvis. Mortem perferunt constanter Philosophi. Obijt Pythagoras hoc modo. Cùm in aedibus Milonis familiaribus suis assideret, accidit vt aedes ex inuidia succenderentur à quodam, qui in eum coetum receptus non fuerat. Alij dicunt, ab ipsis Crotoniatis id esse factum, metu tyrannidis. Ac Pythagoram egressum, cùm ad agrum fabis plenum pruenisset, restitisse, ac dixisse: Capi praestat, quàm calcare: intersici, quàm loqui. & sic à persequentibus esse iugulatum, eodem???ue modo plurimos sociorum eius perijsse, qui ad quadraginta essent. Suidas. Reges. Agis rex, Eudamidae silius, ob popularem factionem, & Lycurgi legum conseruationem à Leonida rege, proditione Ampharis Ephori & Democharis, in, carcerem abreptus erat. Ephori reliqui subitò ingressi iusserunt eum actionum suarum causam dicere. Ridente illo dissimulantiam istorum, Amphares haud impunè ait laturum, poenas???ue daturum temeritatis. Hîc alius Ephorus tanquam lenior in Agim, & culpae effugium ostendens, requisiuit: Patrassetne ea Lysandri & Agesilai Ephororum coactu? Vbi respondit Agis, Coactum à nemine, sed aemulatione & exemplo Lycurgi eadem persecutum se instituta: iterum idem rogauit: Ecquid eum poeniteret factorum? Negante iuuene, quamuis extrema pericula ante oculos cerneret, poenitere optimorum consiliorum: damnauerunt eum rei capitalis, imperauerunt???ue lictoribus, vt in Decadem (vel Caiadam) quam appellant, eum auferrent. Is locus in carcere est, in quo iudicatos strangulant. Cetnens autem ministros Demochares dubitantes attingere Agim, comminatus ijs & conuitiatus, rapuit Agim ipse in illam cameram. Iam enim aderant Agidis mater, & auia, vociferantes obsecrantes???ue, vt rex Spartiatarum audiretur, causam???ue diceret ad populum. vnde potisssimùm necem maturauerunt, veriti ne si superuenissent plures, nocte eriperetur. Agis vt conspexit quendam ex ministris flentem & ingemiscentem: Mitte tu me, inquit, deflere. Etenim ego, qui ita nefariè & violenter pereo, praestantior sum intersectoribus. Ita fatus, collum vltrò obtulit laqueo. Amphares ad ianuam progressus, & Agesistratam matrem ad genua sua prouolutam excitans: Nihil, inquit, grauius in Agim, vel atrocius consuletur. lussi: etiam illam, si videretur, ad filium ingredi. Illa matrem quoque ad mitti secum precante: Nihil, inquit, vetat, Amphares. Ambas cùm admisisset. & iterum claudi praecepisset ostium car ceris, priorem Archidamiam iam admodum anum, quae in summa inter ciues dignitate consenuerat, ad mortem tradidit. Ea interfecta, Agesistratam iussit introire. Quae ingressa, vt filium spectauit humi iacentem, & exanimem ex resti pen. dentem matrem: ipsa ministros adiuuit in ea detrahenda, collocatum???ue iuxta Agim corpus eius cooperuit, & velauit. In filium ruens, & faciem eius osculata: Nimia tua, tua te, inquit, fili modestia, lenitas, & humanitas nobiscu̅ perdidit. Ibi Amphares, qui ex ianua speculabatur, quid ageretur, & voces excipiebat, irrupit, frendens???ue Agesistratae dixit: Ergo si silij facta probasti, eadem quoque ratione in te consuletur. Agesistrata autem ad laqueum exurgens: Tantùm sint haec, inquit, ex vsu Reipubl. Spartanae. Eo facinore inter ciues enunciato, tribus???; elatis cadaueribus, non fuit metus tantus, quin prae seferrent ciues grauiter istis angi, Leonidam???; & Amphare̅ detestari, nihil atrocius vel scelestius, ex quo Pelopo̅nesum incoluissent Dorij, admissum Spartae existimantes. Plut. in Agide. Duces. Cùm Diomedon cum nouem collegis praetoribus damnatus esset à populo Atheniensi, quòd in pugna ad Argmusas occisos Athenienses no̅ sepeliuissent, in concione̅ prodit, inquie̅s: Quod à vobis in capita nostra decretum fuit, oro felix & faustum existat huic populo: vota verò quae pro victoria dijs per vos nominata fuerunt, quandoquidem fortuna vos prohibet, vestra potissimùm interesse videtur, vt soluantur curare, Igitur loui liberatori, Apollini, Deabus veuerabilibus persoluite. Horum namque inuocatis numinibus debellauimus hostes. His dictis vir optimus cum reliquis ad destinatum supplicium ductus est, cum maxima optimi cuiusque ciuis commiseratione & Iacrymis. Diod. lib. 13. Phocion, vir de Atheniensium Republ. optimè meritus, cùm suae creditum fidei Nicanorem Cassandri ducem, qui Munychia occuparat, dimisisset, & ad Polypercho̅tem Antipatri ducem secssinsset, missus est à populo Agnonides rhetor, qui eum cum amicis accusaret. Rex Antipatri F. Atheniensibus causae cognitione̅ permisit. Reduxit ergo Phocionem cum amicis Athenas Clitus, verbo ad causam dice̅dam, reuerà capitis damnatos. Species fuit perquàm tristis vecturae. Plaustris vecti per Ceramicum fueru̅t ad theatrum. Optimates ciuitatis Phocione conspecto, qui octogesimum annum superabat, & quinque & quadraginta praeturas cum laude administrarat, rubore perfusi sunt, capite???ue deiecto lacrymas profuderunt. Vnus autem exurgens dicere est ausus: Cùm tanti iudicij populo rex potestatem permiserit, debere seruos & peregrinos concione summoueri. Non ferente id plebe, sed vociferante lapidibus coopcriendos eos, qui paucorum foueant potentiam, populi???ue hostes, nemo vltrà verba facere tentauitpro Phocione. Ille vix tandem auditus: Vtrum, inquit, iure nos, an per iniuriam statuistis interficere? Respondentibus quibusdam, Iure. Hoc quî cognoscetis, inquit, nisi audiueritis? Cùm nihilò magis aures praeberent, accedens propiús. Ego, inquit, fateor peccasse me, atque ob actiones meas rei capitalis me iudico. verùm hos Athenienses, qui nihil co̅miserunt, quamobrem necabitis? Respondente multitudine: Quia amici tuisunt. abscedens Phocion conticuit. Ibi Agnonides recitauit plebiscitum, ex quo laturi erant suffragia, an deliquisse viderentur. Si damnati essent, sume̅dum erat de ijs supplicium. Restato plebiscito, postulauerunt quidam, adderetur, vt Phocion ante supplicium tormentis laceraretur: inferri???; rotam, & tortores iusserunt acciri. At Agnonides etiam Clitu̅ videns indignantem, eam???ue rem barbaricam censens & tetram: Vbi Callimedontem, inquit, verberone̅ Athenienses tenuerimus, eum tum excarnificemus. de Phocione nihil ego fero eiuscemodi. Hîc probus quidam vir succlamauit: Rectè tu sané. nam Phocionem si torserimus, tibi quid faciamus? Comprobato plebiscito, populo???; in suffragia misso, nemo sedens, sed exurgentes omnes, plerique & coronati, damnauerunt illos rei capitalis. Erant cum Phocione Nicocles, Thudippus, Hegemon, Pythocles. Insuper Deraetrium Phalereu̅, Callimedon [2168] tem, Chariclem, nonnullos???ue alios capitis absentes damnauerunt. Postquam igitur dimissa concione illos ad carcerem duxerunt, alij, complectentibus eos amicis & familiaribus, eiulantes & lamentantes ibant. At Phocionis vultum cùm talem viderent, sicut cùm dux solet à condone deduci, stupebant impettetritum & excelsum animum eius. Inimici verò praetercurrentes incessebant eum conuitijs. Vnus etiam inspuit in eum. Ibi Photionem fama est co̅uersum ad archontas dixisse: Nemo huius reprimet petulantiam? Obuius ei factus Emphiletus, siue Emphytius, vt habet Aristides, cùm dixisset, Ò quàm indigna pateris Phocion? respondit, At non inopinata: hunc enim exitum plerique clari viri habuerunt Athenienses. Cùm Thudippus in carcere cicutam cerneret teri, questus est, & deplorauit calamitatem suam, quòd iniustè cum Phocione occideretur: Et tu non praeclarè agi, inquit, putas tecum, quòd sustollaris cum Phocione? Rogante quodam amico, Num quid ad filium vellet Phocum? Maximè, inquit, iubeo, vt iniuriarum populi Atheniensis obliuiscatur. Nicocle, qui amicus eius fidissimus erat, rogante, sibi, vt permitteret priori venenum haurire: Haec quidem, inquit, grauis mihi, Nicocle, & dura est petitio. verùm quia nihil tibi per omnem vitam denegaui aliud, hoc quoque largior. Vbi biberunt iam omnes, defecit venenum, & carnifex aliud negauit se triturum, nisi duodecim drachmae essent sibi numeratae, quanti denarij pondus vaeniebat. Cùm intercederet mora, & tempus traheretur: Phocion accersito quodam amico, ait: An ne gratis quidem mori Athenis liceret? petijt???ue, vt carnifici illud aeris daret. Dies erat mensis Munychionis nonusdecimus, ac pompam loui agentes praeteruehebantur equites: quorum alij coronas detraxerunt, alij fusis lacrymis fores carceris respeitenint. Existimauerunt illi, qui non prorsus erant immanes, rem maximè detestandam: quòd non sustinuisset illo die, neque à caede publica solenne agens abstinusset ciuitas. Atqui, quasi minùs rectè ludos egissent, visum inimicis est, vt etiam corpus extra fines proijceretur Phocionis, ac ne quis Atheniensis rogum funeri in cenderet. Quamobrem nemo amicorum corpus fuit ausus attingere. Conopion quidam tali assuetus ministerio operam locare, exportatum vltra Eleusina cadauer igni ex aede mulieris Megaricae sumto combussit. Ibi mulier Megarica cum ancillis assistens, tumulum honorarium aggessit, atque infenas dedit Phocioni: ossa in sinu collegit, ea???ue nocte domum deportata defodit apud focum, cum his verbis: Apud vos optimi penates has boni viri reliquias depono. Eas vos, cùm Athenienses ad men tem redierint, patrio reddite sepulcro. Plut. in Phocione, & Aelianus lib. 12. Postulatus proditionis Chabrias cum lphicrate, increpabatur ab eo, quòd in tanto discrimine gymnasia nihilominùs inuiseret, nécnon constitutis horis pransitaret. At is: Quid, inquit, aliud? te quidem squallidum & cibi inope̅, me verò pransum vnguentatum???ue Athenienses periment. Caelius libro 9. cap. 11. Antiq. Lect. Virgines. Consule Tit. Martyrum, f. 3028. Polyxena, cùm adduceretur ad mactationem, praesente toto Graecorum exercitu, apud Eurip. in Hecuba sic ait: [Greek words]. Ò meam qui excidistis Argiui ciuitatem, Iubens morior: ne quis attingat corpus meum. porrigam cordatè ceruicem. Liberam verò me, vt libera moriar, per deos quaeso dimittentes occidite. Apud manes enim serua vocari, regina cùm sim, pudet me. Tum mamillas ostendit, & pectora tanquam statuae pulcerrima: & dimittens ad terram genu, dixit omnium commiseratione dignum sermonem: Ecce, hoc siquidem pectus, ô iuuenis, ferire cupis, fento: si verò sub ceruice mauis, adest ceruix expromta haeccine. Matronae, Reginae. Evrydice Macedonum regina ab Olympiade regno exuta, cùm sibi ab ea gladius, laqueus & cicuta mitteretur, optione data, quónam istorum vellet vti ad mortem: comprecata est deos, vt Olympiadi talia rependerent: cingulo???ue se suspendens finijt vitam, nec lacrymis deplorans fortunam suam, nec magnitudine calamitatum abiecta. Diod. lib. 19. Olympias Alexandri Magni mater à Cassandro oblessa, demùm incolumitatem pacta, se hosti tradidit. Eam deditam, quia ob sidem, quam acceperat, violare nefas erat, occultè subornat Cassander, qui Olympiadem apud Macedones crndelitatis & saeuitiae in suos accusarent, & vt sunt multitudinis studia, quae facilè cum fortuna mutantur, magno omnium consensu damnata est. Olympias vbi percussores ad se missos sensit, duabus ancillis innixa, vltrò illis obuiam processit. Qui ad caedem venerant, Philippi & Alexandri memoria animum subeunte, attonitis similes ferrum inhibuerunt. Superueniunt inde alij à Cassandro missi. Illa vbi ferrum in se nudari vidit, non eiulatu & vociferatione, sed virorum fortium more, composita circa corpus veste, vt honestiùs caderet, pluribus vulneribus consossa concidit, vt magni regis vxorem, multò maioris matrem, cadendo facilè agnosceres. Sabellicus lib. 7. Ennead. 4. Cleomenes Spartanus rex, Alexandriae exul, conspiratione con tra Ptolemaeum Philopatorem facta, cùm ea malè processisset, sibijpfi cum socijs manus intulit. Cratesiclea Cleomenis mater, quamuis generosa mulier, demisit ex magnitudine calamitatis animos, liberos???ue complexa Cleomenis, proiecit se in lamentationes. Ex filijs stirpis maior ex fastigio domus, praeter omnium expectationem desiliens, in caput se praecipitem dedit: atque afflictus quidem fuit, non expirauit tamen, sed sublatus est clamans & fremens, quòd interpellaretur mori. Ptolemaeus corpus imperauit Cleomenis excoriatum in crucem agi, necari insuper liberos eius, matrem & feminas eius comites. In his Pantei quoque Vxor erat, qui Cleomeni socius fuerat coniurationis, eximia & ingenua in primis forma. Breui post nuptias in ipso amorum feruore in has inciderunt aerumnas. Eam comitari Pantei fugam per mare cupientem prohibuerant parentes, ac vi inclusam asseruabant. At illa paulò pòst parato equo ac pauculo aere, arripuit nocte fugam. Taenarum???ue citato profecta cursu, nauem, quae inde soluebat in Aegyptum, conscendit, & ad virum peruenit, forti???ue animo & hilari, peregrinationis se viro praebuit sociam. Haee tunc Cratesicleam, dum à militibus ad supplicium rapitur, ma nu duxit, peplum eius subleuans, ac confirmans, neillam quidem mortem trepidantem, verùm vnum mudò petentem, vt ante pueros sustolleretur. Postquam ad supplicij locum peruentum est: pueros primùm sub oculis Cratesicleae, deinde illam intersecerunt. Illa vnam hanc vocem tantis in malis misit: Quò pueri estis profecti? At Pantei vxor stola succincta valens mulier & emine̅ti statura, vnamquamque morientium silentio & sedatè curauit, atq; expraesenti copia velauit. Tandem omnium nouissima semetipsam composuit: deducto???ue amictu, neminem accedere permittens, neque contoeri se, extra vnum, qui adiugulandum ipsam praepositus erat, vitam deposuit fortissimè: neq; eguit quoquam, qui se adornaret, & obnuberet ab excessu. Adeò in morte animi decus vsque retinuit conseruauit???ue, quam viua corpori custodiendo adhibuerat curam. Plutarchus in Cleomene. Nero Imper. percussores matri submisit, qui eam occiderent. Vt centurionem stringentem ferrum vidit Agrippina, vterum protendens, Ventrem feri, exclamat. Hic est, hic est fodiendus ferro, qui monstrum tale tulit: ministrum???ue rogauit, vt vtro dirum ensem conderet. Suetonius & Dion. Cvr. Mortem perferre fortiter ob Reipubl. Patriae salutem, victoriam. Codruvs Atheniensium rex, cùm in bello Peloponnesiaco accepisset oraculo, victricem fore gentem, cuius Princeps bello periret: gregarium se singens militem, inimicis occidendum se praebuit. Herodotus. Risaces equiso mortem spontè subijt, vt patriam à Persarum obsidione liberaret. Mutilatis enim sibijpsi naribus & auribus, ad Persas transfugit, eos???ue in vastas solitudines, vnde neq; progrediendi, neque reuertendi potestas concedebatur, deducens, à chiliarcho capite plexus fuit. Polyaenus lib. 7. & Iustinus ex Trogo. Caelivs praetor vrbanus, cùm ei ius dicenti picus in capite insedisset, & aruspices respondissent, dimissa aue hostium victoriam fore: necata, populum Romanum superiotem, ac Caelium cum familia periturum: auem occidit. Qua occisa, Rom. exercitu vince̅te, ipse cum quatuordecim Caelijs ex eadem familia inpraelio est occists. Hunc quidem non Caelium, sed Laelium fuisse, & Laelios, non Caelios perîsse credunt. Frontinus libro 4. capite 5. P. Decivs, primò pater, postea filius, in magistratu se pro Republica deuerunt: admissis???ue in hostem equis, adepti victoriam patrae contulerunt. Front. lib. 4. cap. 5. Fidei declarationem. Cùm pestifera seditione Syracusaru̅, tota regis Gelonis stirps, euidentissimis exhausta cladibus, ad vnicam filiam Harmoniam virginem esset redacta, & in eam certatim ab inimicis impetus fieret: nutrix eius aequalem illi puellam regio cultu ornatam hostilibus gladijs obiecit. Quae cùm neque ferro petita, cuius esset conditionis, edere vellet, admirata [2169] illius animum Harmonia, tantae si dei supetesse non sustinuit, reuocatos???ue interfectores, professa qúaenam esset, in caedem suam conuertit. Ita alteri tectum mendacium, alteri veritas aperta finis vitae fuit. Valerius lib. 3. cap. 2. Mahumetes II. Turcorum Imperator cùm ad Belgradum infeliciter pugnasset, Chasanem Ianizarorum ducem acriter increpauit, & pugnam repetere iussit. Ille verò vbi saucij non possent, integri pugnam capessere nollent: Ne quid de fide mea dubites, Imperator, inquit, effectum dabo. Et in medios hostes solus irrumpens, non inultus perijt. Chalcocondylas lib. 8. VITAE PERICVLORVM TOLERANTIA. Periculorum metu non exanimari. Respectv Rervm. Qvae impendent à Terraemotv. Alphonsvs Aragonum rex, cùm Vergiliana lectione praecicipuè delectaretur, & terra fortè (cùm in 4. Aeneid. lib. legeret de morte Didonis) moueretur: obstupescentibus alijs dixisse fertur: An mirum vobis videtur, si in morte tam celebris reginae (cuius mortem apud Vergilium diuus Aurelius Augustinus nunquam sine lacrymis legisse fertur) terra intremiscit? Panormita lib. 1. de Rebus gestis Alfonsi. ???dem dum sacro interest, orto terraemotu, comites fugere prohibuit, nec nisi perfecta re diuina discessit: illud ingeminans, Corda regum in manu Dei sunt. Aegidius Corrozetus de Dictis & factis memorab. Navfragio. ???ason & Typhis vitam ventis primi commiserunt, & vias maris, quas natura negat, teste Claudiano, aggressi sunt, Tristes Hyadas, rabiem???ue Noti, Infames scopulos Acroceraunia, & mare turbidum, vt ait Horatius, siccis oculis prospicientes. Pyrrho Eliensis, in tempestate co̅spiciens caeteros animo esse deiectiores, quum ipse nihil moueretur: ostendit porcellum in naui securè edentem, dicens: Oportere sapien: em eam animantis imitari securitatem. Laërt. lib. 9. cap. 11. C. Ivlivs Caesar, impatiens Iegionum tardioris à Brundusio Apolloniam traiectus, per simulationem aduersae valetudinis conuiuio egressus, seruili veste tectus, nauiculam conscendit è flumine, ac maris Adriatici saeua tempestate fauces petijt: protinus???ue in altum dirigi iusso nauigio, multum ac diu con trarijs iactatus fluctibus, tandem necessitati cessit. Valerius lib. 9. cap. 8. & Plutarchus. Gvlielmvs Ruffus Anglorum rex in Normanniam properabat. Erat tum mare, flante Austro, valdè turbatum: quare nautae admonebant, non esse tutum, vt se pelago committeret. Ad ea rexinquit: Date protinùs vela ventis: rarò enim audiui regem alique̅ vndis submersum. Ita soluit, ac repentè quasi diuinitùs mutato vento, pacato???; mari, in Normanniam tanta celeritate peruenit, vt longè famara aduentus sui praecesserit. Polydorus lib. 10. Rvina. Carolvs quintus, anno Salutis 1530. vt coronaretur à Clemente septimo Bononiae per pontem ligneum pensilem in D. Petronij sub vmbella procedens, ad vestibulum peruenerat, cum tabulata pontis, praegrauante praetorianorum turba, fracta sunt, & plerique militibus imixti, foedo casu procidentes, sese pilis atque securibus induerunt, inter quos fuit Albertus Pighius Belga. Intrepidè respectans Caesar, leniter arrisit, ita vt fortunam suam certiùs cognoscere videretur, quae coeptis & votis omnibus benignssimè semper aspirasset. louius libro 37. Veneno. Alexandrvm Magnum in Cilicia grauis detinuit morbus, quem alij eum ex laboribus, alij, cùm in amni Cydno gelidissimo corpus abluisset, contraxisse aiunt. Hîc cùm ex caeteris medicis remedium nemo promitteret, timerent, si titubassent, obtrectationem apud Macedonas: Philippus Acarnan spem salutis quidem in praecipiti videbat esse, verùm amicitia eius fretus, & indignum ratus, si cum rege in disctimine posito non vnà discrimen subiret, nec vltima remedia tentaret vel cum periculo: aggressus est remedium ei afferre, adhortatus???ue eum, vt admitteret id, & hauriret, si festinaret valetudinem recipere, vt ad bellum pergeret. Inter haec à Parmenione accepit ex castris literas, quibus ei denuciat, ne salutem suam committat Philippo: magnis muneribus eum à Dario & nuptijs siliae eius esse ad intersiciendum Alexandrum redemtum. Hic postquam epistolam actepit, nulli eam amicorum ostendit, sed subiccit eam puluino. Vbi dies illuxit, & Philippus cum amicis eius, & poculo, in quo diluerat medicamentum, intrauit: tradidit illi epistolam: ipse medicinam accepit alacriter & intrepidé. Fuit mirificum & visendum spectaculum tum huius bibentis, tum illius legentis: inde simul inter se dispari modo contuentium: verùm Alexandri laeto vultu & exporrecto suam in Philippum beneuolentiam & fidem praeferentis, indignantis illius ob calumniam, & nunc deorum fidem inclamantis, maous???; ad coelum tendentis, nunc in lectum incumbentis, & Alexandrura omisso metu sibi hortantis vt fidem haberet. Medicamen enim superato initiò corpore, quasi impulit & demersit in imum vires, vt vox quoque intercluderetur, atque interueniente insuper animi defectu sensus superessetet exilis & perexiguus. Citò tamen sanitati à Philippo restitutus, viribus???ue recuperatis, in conspectum Macedonum venit. Neque enim priùs à consternarione discesserunt, quàm aspexissent Alexandrum. Plutarchus in Alexandro. Benedictvs abbas Florentium presbytenim vitae suae insidiantem, patientissimè tulit. Panem veneno infectum sibi ab illo muneri missum (licèt dolos diuinitùs cognouisset) benignè accepit, ne recusando scelus hominis proderet. Caeterum abeuntibus, qui pane̅ attulerant, coruo aliti praecepit, vt illum rostro sublatum eò transportaret, vbi contingi à nemine posset: & protinùs volucris illa iussis eius obediuit, cuius sanctitati homo inuidebat. Marulus lib. 5. cap. 2. Cosmus Florentinus, dux magnus & illustris, cùm Alphonso Aragonio dono raisisset Titi Liuij Decades, prohibuerunt medici ne librum attrectaret, ab hoste missum, veneni suspicione. Rex primò simulauit sese illis assentiri. Mox librum ma nibus accepit, legit & euoluit. Subinde medicos adhortans, desinerent ineptire. Regum namque animas non priuatorum libidini subiectas esse, sed sub Dei tutela, sacras laetas???ue agere. Panormita lib. 1. de Rebus gestis Alfonsi. Pestilentia. Adrianvs VI. in atrocissima pestilentiae vastitate, quae omniae Romaae sub annum Sal. 1522. depascebatur, pastor oues no̅ deseruit, sed Germana constantia alijs plerisque magnatibus sibi fuga consulentibus, ipse nec pauidus multùm, nec anxiè pharmacis armatus, in vrbe permansit, eo officio incolis minficè gratificatus. Omnem seueritatem sustulit, quam Libitinae magistratus excrcere consueuerat aduersus eos, qui sese contracto & dissimulato morbo incolumibus miscuissent. Quae libertas & diffoluta euagan di tegendi???ueï morbi licentia, Vrbis faciem multiplicatis funeribiis mirum in modum deformauit. Itaque hortantibus Triumuiris Romani populi conseruatoribus, instaurati sunt magistratus cum officialibus, & reuo catae leges ad veterem formulam puniendae multitudinis, quae edictis minimè paruisset. Iouius in eius vita. Personarvm. Pericvlorum impendentium ab Insidiatoribvs. Insidias sustinere, ferre. Plurima exeplae ex Titulo Clementiae erga insidiatores, peti possunt, f. 2680. Hîc mortis intentatae Tolerantiam consideramus: illic verò clementiam erga insidiatores. Sub loco. Affectuum quoque Titulum [Greek words] & Securitatis tractauimus: illic primos, hic secundos motus considerantes, f. 81. Nvma inito regno protinùs cohortem trecentorm, quibus stipatus Romulus semper fuerat, quos appellauerat Celeres, exauctorauit. Neque enim diffidere fidem sibi habentibus, neque imperare diffidentibus, in animum induxit. Plutarchus in Numa. Suspicionem C. Ivlivs Caesar quibusdam suorum reliquit, neque voluisse se diutiùs viuere, neque curasse quòd valetudine minùs prospera vteretur: ideo???ue & quae religiones monerent, & quae renunciarent amici, neglexisse. Sunt qui putent confisum eum nouissimo illo Senatusconsulto ac iureiurando, etiam custodias Hispanorum cum gladijs inspectantium se remouisse. Alij è diuerso opinantur, insidias vndique imminentes subire semel confessum satiùs esse, quàm cauere semper. Alij ferunt dicere solitum, non tam sua, quàm Romani populi interesse, vti saluns esset: se iampridem potentiae gloriae???ue abundè adeptum: Rempublicam, si quid sibi eueniret, neque quietam fore, & aliquantò deteriore conditions ciuilia bella subituram. Suetonius deferentibus aliquando nonnullis Brutum, cùm esset iam in manibus coniuratio, non praebuit aures: sed corpus manu tangens, ad delatores ait: Haec cutis expectat Brutum. significans imperio quidem ob vinitem Brutum dignum, sed imperij causa non futurum ingratum, neque improbum. Plut, in Caesare.
|| [2170]
Cùm aliquando insidiae Clavdio Caesari detectae essent, eum qui delatus erat, contemsit, nec vlla eius habita ratione dixit: Pulicem non eodem modo, quo belluam, esse vlciscendum. Zonaras. Vespasianvs, monentibus amicis cauendum esse Metium Pomposianum, quòd vulgò crederetur genesim habere imperatoriam: insuper Consulem fecit, spondens quandoq; beneficij memorem futurum. Suetonius. Titvs Imperator cùm duos amplissimi ordinis viros in manifesta coniuratione deprchendisset, vt cogitatum scelus abnuere non possent, deductos in spectaculum, vtrunque sibi assidere iussit: petito???; ex industria gladio Mirmillonum, quasi ad explorandam aciem, vni atque alteri dedit. Quibus perculsis, & constantiam mirantibus, inquit: Videtisne potestates fato dari, frustra???ue tentari facinus, potiundi spe, vel amittendi metu? Fratrem Domitianum, vt Sextus scribit, parantem insidias, militum???ue animos sollicitantem, flens saepiùs obtestatus est, ne parricidio assequi cuperet, quod & se volente esset obuenturum ei, & iam haberet, cùm esset potestatis particeps. Cuspinianus. Pertinax Imperator ab amicis admonitus, vt praetorianorum militum insidias caueret, qui eum conarentur è vita tollere: respondit, Se nequaquam malè sibi conscium esse: non decere imperatoriam maiestatem latebris aut fuga consulere vitae suae. Herodianus lib. 2. Dominicvs Praedicatorum pater, ab haereticis, qui ei insidiabantur, interrogatus, Quid facturus esset, si comprehensum trucidare vellent? Precarer vos, inquit, ne vno ictu mortem mihi inferretis: sed priùs particulatim mutilantes, membrorum meorum frusta ante me numeranda exponeretis: deinde hos oculos effoderetis: & postquam me aliquandiu in meo volutassetis sanguine, tum demùm reliquum corpus caesum dilaniantes, crudeliter extingueretis, pro nomine Domini mei Iesu Christi. Obstupefacti illi tanta viri audacia, intactum dimisêre. Alijs etiam haereticis necem minitantibus, Nondum se martyrij gloria dignum dixit, sed vt dignus euaderet valdè cupere. Igitur neque insidijs inimicorum, neque minis deterritus est, ne vel pergeret, quò necesse erat: vel loqueretur, quod opus erat ad salutem multorum. Marulus libro 5. capite 5. Hilarion cùm adolescens adhuc in solitudine esset, latrones in se grassantes intrepidus excepit. Rogatus ab his, Quid esset, quòd vim non formidaret? Quia nudus, inquit, sum. Cur non vulnera, aiunt, & mortem? Non talia, inquit, ab eo time̅tur, qui paratus est mori. Quam illi in adolescente constantiam no̅ solùm ita mirati sunt, sed etiam venerati, vt petita venia innoxij retrò abierint. Sabel. lib. 8. cap. 5. Alphonsvs Aragonum rex interrogatus à suis, Cur sine satellitibus saepenumerò incederet? Se innocentia associatum incedere, respondit. Panormitanus libro secundo de Alphonsi rebus gestis. Cùm Philippvs Maximiliani Imperatoris filius ex Hispania in Flandriam rediret per media̅ Galliam, incredibile est qua̅ta magnifice̅tia & honore, regis Ludouici XII. iussu, exceptus fuerit: cum???; rex praeter fidem publicam, qua per totum Galliae regnum iter faciens tutus esset, nonnullos ex summis regni proceribus, tanquam obsides in Flandriam, vtibi tandiu donec ipse iter confecisset manere̅t, misisset: Philippus quamprimùm Galliam attigit, vt se penitùs eius fidei co̅mittere ostenderet, obfides liberari iussit. Guicciard. lib. 5. Patris magnanimitatem imitatus Carolvs V. Francisci I. Galorum regis fidei sese concredidit, per mediam Galliam ab eo ductus, quem ipse captum Papiae in Hispaniam ad se ducendum curauerat. Dubitabile est igitur, maiórne Caroli fortitudo, an Francisci fides fuerit. Hostibvs. Ex loco Fortitudinis propulsantis huc non pauca, quandoquidem actioni omni sua iungitur passio, & propulsando etiam tolerare cogitur, f. 2072. Pugnae pericula quaeuis subire. Cyro iuniore conflicturo cum hoste, loco qui dicitur Cunax, Clearchus suasit, vt se post Macedones co̅tineret, nec se in belli discrimen conijceret. Quid ais, inquit, Clearche? Iubésne, vt quu̅ in Regum & Impp. apoph. Amurathe in campis Cassouijs contra Huniadem instructa acie consistente, Bitezes Pannonius, ex ijs quos Vsaronas vocant, ad singulare certamen Turcum prouocabat. Prodit continuò adolescens Eliezes, Barizae Ianizarorum ducis olim filius, & cum Biteze congreditur. Amurathes tyronis fortitudinem admiratus, Quónam magistro vsus sit, interrogauit. At ille: Lépore, respondit. Magis admirante rege: in Asia, inquit, puer adhuc léporem in suo cubantem nido offendens, quadraginta sagittis petitum conficere non potui: vltimae stridore experrectus aufugit, cùm fatalis vitae eius terminus nondum adesset. Proinde & ego me nec armis superari, nec arma euadere, nisi volente fato, persuasum habens, audacter cum Pannonio manus contuli. Chalcocondylas libro septimo de Rebus Turcicis. Consalvvs Magnus, horta̅te illum Diego Garsia Hispano, vt in locum tutum se reciperet: Tibijpsi, inquit, fortiter sanè, mihi parùm prudenter consulis. Quin potiùs quem tibi inho nestum, mihi inhonestissimu̅ fore metum existimes velim. Aegidius Corrozetus de Dictis & factis memorab. Gazelles Syriae praefectus, qui à Tomumbeio Mamaluchorum rege ad Selymum defecerat, eo mortuo, rebellauit, ratus se sacramenti religione solutum, quòd Selymo tantùm, Solymanno verò successori minimè sacramentum dixisse praedicaret: & proinde sibi decorum fore arbitraretur, si coactis in vnum Mamaluchorum reliquijs, Syriam ad veterem Sultanorum imperij conditionem, eiectis Turcis, reuocare contenderet. Ergo Damasco eductis signis, vt honestè caderet, hostes inuasit, eo acerrimae pugnae exitu, vt ipse peritissimè & costantissimè dimicans, cum suis omnibus nihil de fuga cogitantibus interficeretur. Sabellici supplem. lib. 8. ex Iouio. Explorare cum periculo. Cùm Q. Sertorivs aduersus Cimbros cum C. Mario in castris eflet, mutata veste, in Cimbrorum castra penetrauit, vt illic hostium consilia atque ordines exploraret. Nimis magno periculo inter feras gentes id agere aggressus est, quod per alios vilioris fortunae homines, minore reipublicae periculo, assequi potuisset. Fulg. lib. 9. cap. 8. ex Plutarcho. Mithridates Ponti rex, cùm animo Asiae imperium concepisset, vt diligentiùs locorum fitum inspiceret, ipse solus eam peragrauit, periculo???ue se obiecit, vt illuc seruus deduceretur, vbi imperium quaerebat. Cui periculo domestica etiam mala accesserunt. Laodice enim soror eius ac coniux, cùm certò mortuum esse arbitraretur, multis per adulterium se commiscuit: ipsius???ue reditum verita, operam dedit, vt rediens interimeretur. Fulgosus lib. 9. cap. 8. Adlavvs, barbarorum Northumbrorum in Britannia rex, Ethelstani, in propinqua insula regnantis, exercitu pressus, cùm hostium ordines videre cuperet, mimi suscepta persona, ac musici, ad Ethelstani tentoria profectus cecinit, munera accepit, & fortunae felicitate magis quàm ratione adiutus, incolumis domum se recepit. Quanquam dum cantaret, à quodam agnosceretur, qui in eius ministerio fuerat: qui tunc tacuit, quòd eum eum impensè diligeret, re postquam abierat palàm facta. Fulgosus lib. 9. cap. 8. Saladinvs Aegypti Sultanus, Salutis anno centesimo atque octogesimo post mille, cùm accepisset à Christianis populis ingentem exercitum comparari, vt in Orientem aduersus eum traijcerent: cum duobus comitibus, ac tribus ministris, vtapparatum belli videret, in Graeciam, Gallias ac Hispanias penetrauit. Perspectis itaque hostium viribus, prudentior atque audaciorad resistendum fuit. Idem. Cùm Franciscus Sforcia, Carauagium oppidum obsidione, adhibitis tormentis, premeret, Mediolanensis populi auspicio, cuius eo tempore militaris dux erat: Veneti duces obsessis opem ferre contendebant. Tiberivs Brandolinus, militarium praefectorum vnus, corporis atq; animi vigore praestans, caeterùm omnibus in rebus praeceps habitus, ad ferendam obsessis opem, quòd diutiùs obsidionem sustinere non poterant, conserendam cum hoste manum censebat. Cui sententiae cùm quosdam ex magnis Venetorum ducibus aduersos haberet, vt omnia coràm diligentiùs inspiceret, calonis babitu, venali vua onustus, in hoscium castra contendit, omnia???; intuitus, incolumis ad suos se recepit. Idem. Mathias Vngariae rex, cùm Sciabacium oppugnaret, sub habitu gregarij militis cum accenso ac remige tantùm cymbam conscendit, & vt propugnacula propiùs exploraret, sub moenibus in Sauo amne lustrauit omnia. Turci moxin cymbam tormentum aeneum intenderunt. Bonfinius lib. 3. Dec. 4. Iter facere. Pivs II. Papa credidit facilè se omnibus, fiducia tanta, vt profectione Mantuana aliquando per hostilem agrum sine praesidio transierit. Ioan. Ant. Campanus in eius vita. Colloqui, Occurrere. C. Ivlivs Caesar, deuicto in Pharsalia Pompeio, eos insecutus, quos in Asiam Pompeius praemiserat, Hellespontum parua naue traijciens, cùm in L. Cassium hostem decem naues habentem incidisset, rectà illi occurrit: atque tum minis, tum rationibus ad ductis, ita egit, vt Cassius petita venia, ad eu̅ transiret. Plutarchus. Magistratibvs, Ivdicibvs. Chabrias perduellionis cum Iphicrate accusatus, exprobráte ei Iphicrate, quòd reus ad gymnasium vaderet, & hora solita pranderet: Igitur, inquit, si secus de nobis Athenienses statuerint, squalidum te & ieiunum, me necabunt pransum & vnctu̅. Plut. in Apophtheg.
|| [2171]
Clodivs Sabinus declamator cùm reus rogaret, vt in Latomias transferretur: Non, inquit, quenquam nomen Latomiae decipiat: illa enim animo meo lauta res est. vocabulo carceris ad genus pulpamenti translato. Iocabatur in miserijs: in quibus iocari debuisse quis nescit, potuisse qui credit? Seneca in Declamationibus. Leo Armenus Imp. Constantinopolitanus Michaëlem Balbum insidiarum causa in carcerem coniecerat: metu???ue concussus atque animo fluctuans, perrupta, quâ ad carcerem itur, portula, intrauit, speculatum quid ibi gereretur. Vidit ergo alto ac magnificè extructo thoro Michaelem iacere, Papia custode carceris in nudo pauimento recumbente: curiosius???ue aggressus, vt deprehenderet, num Michaël (quod solent anxij, & in vitae discrimine constituti) somnum ancipitem ac curis plenum, an contrà securum atque suauem duceret: sensit eum profundo sopori deditum, adeò vt ne contrectando quidem eum potuerit excitare. Hoc tam insperato spectaculo ira acriùs incensus, discessit: Eadem verò nocte à coniuratis in templo interfectus est. Cedrenus in vita Leonis. TOLERANTIA MALORVM FORTVITORVM: Sive incommodent Opibvs. In Genere. Paupertatem, Fortunarum amissionem ferre. Damna fortunarum ferre, Tolerantiae proprium est: ipsos damni auctores non vlcisci, Clementiae. Nos heic ea tantùm, in quibus simplex tolerantia perspicitur, consideramus. Iob inter omnes orientales magnus (vt scribitur) pecorum vtique copia, & seruorum familiae???ue nobilitate. At verò his repentè amissis, non solùm inter orientales, sed in vniuerso orbe maior fuit. Nam patientia illius in aduersis vbique terrarum praedicatur atq; extollitur. Ò verè magnum & omnibus seculis memorandum virum, cùm die vno tot opibus, tot seruis, tot liberis orbatum se cognouisset, corruens in terram Deum adorauit, &, Nudus egressus sum, inquit, de vtero matris meae, nudus illuc reuertar. Dominus dedit, Dominus abstulit: sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum. In omnibus his non peccauit Iob labijs suis, neque stultum quid contra Deum locutus est. quia certè vel labijs peccare Deo, maius damnum maiorem???ue miseriam esse existimauit, quàm cuncta quae habuit simul amittere. Marulus libro quinto, capite tertio, & Sabellicus libro primo, capite quinto Exemplorum. Ezechias rex Iudaeorum cùm omnes diuitias suas nimis iactanter ostentasset legatis regis Babyloniorum, omnes pariter Babylonem Deo puniente transferendas audiuit. Cùm ergo tantam iacturam se facturum didicisset, non est turbatus: sed quia peccauerat, libenter & peccati poenam admisit, dicens: Bonus sermo Domini, quem locutus est: sit tantùm pax & veritas in diebus meis. Qua patientiae humilitate meruit, vt illa regiae gazae direptio ad successores eius Ioachimum & Sedechiam differretur, quando etiam populus ipse ductus est in captiuitatem. Marulus libro quinto, capite tertio. Sanctissimi Apostoli, caeteri???ue discipuli, vt soli Christo adhaererent, omnia, quae habebant, constanti erecto???ue animo reliquerunt. Neque Matthaeus pecuniosum teloneum dimittere distulit, neq; Zachaeus dimidium bonorum dare pauperibus, & ijs, quibus imposuerat, reddere quadruplum tardauit. Quia multò plus lucri se in vno Iesu facturos confidebant, quàm in omnium quaestu, quae vbique sunt, diuitiarum atq; opum. Idem. Pavla Romana, quando dispendia rei familiaris & euersio totius patrimonij nunciabatur, aiebat: Quid enim prodest homini, si totum mundum lucrifecerit, & animae suae damnum habuerit? aut quam dabit homo commutationem pro anima sua? &, Nudus exiui de vtero matris meae, nudus & redeam: sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum. & illud, Nolite diligere mundum, neque ea quae sunt in mundo. Quoniam omne, quod in mundo est, desiderium carnis est, & concupiscentia oculorum, & superbia vitae huius: quaenon est ex patre, sed ex mundo. Et, Mundus transit, & concupiscentia eius. D. Hieron. in Epitaphio eius. Crates Cynicus, cum pera & pallio sordido ludens ridens???;, sicut in festo, vitam transegit. Plut. de Tranq. animi. Diogenes Sinopensis, desertus ab omnibus hominibus, solus relinquebatur, cùm neque propter egestatem ipse quenquam reciperet, neque ipsum hospitio quisquam acciperet. Omnibus enim inuisa erat eius in reprehendendo acrimonia, deinde in agendo loquendo???ue acerbitas. Proinde tristitia plenus, summas foliorum extremitates manducabat. Mus accedens, decidentibus frustulis vescebatur. Diogenes subridens, animo recepto: Mus hic, inquit, nihil indiget Atheniensium lautitia. Et quid tu, ô Diogenes, aegrè fers, te cum Atheniensibus non coenare? Aelianus libro decimotertio de Var. hist. Aristippvs, quum praedium amoenissimum perdidisset, cuidam deploranti tam miserabilem illius casum: Quid, inquit, an nescis tibi vnicum esse praediolum, mihi verò tres agros superesse? Quum annuisset alter: Quin igitur tuam potiùs vicem deploramus? sentiens, insipientis esse, dolere amissis potius, quàm gaudere relictis. Laërt libro secundo, capite octauo. Specie. Ferre Naufragia. Zeno Stoicus, vt ad eum est delatum nauem, quae vna ei supererat, cum mercibus obrutam fluctibus fuisse: Bene, inquit, fortuna agis, quae ad vile pallium & vitam philosophicam nos redigis. Plut. de Exilio. Lupus Simonius, Durreae dominus, Neapoliproregem agens, cùm per nuncium Alphonso regi Aragonum absenti significasset, nauem alteram ex duabus, quas instar montium rex aedificarat, nautarum negligentia deflagrasse: respondit Alphonsvs: Sat scire se eam nauim: quamlibet magnam atque magnificam, paucis tamen pòst annis aut labe aut teredine perituram fuisse. Proinde secum aequo animo, si sapiat, ferret infortunium. Panorm. lib. 3. de rebus gestis Alphonsi. Furta. Consule Tit. Clementiae erga fures, fol. 2691. Bernardvs Clareuallensis abbas, cùm ducenta argenti pondo sibi ad impensas construendi monasterij missa, à grassatoribus intercepta audisset, gratias Deo egit, quòd magno se onere leuasset. Auctor vitae. Rapinas. Stilpo Megarensis philosophus, quum Demetrius Poliorcetes eos, qui Megaris erant, in seruitutem abduxisset, vrbem solo aequasset, & Num quid amisisset? interrogaret. Nihil profectò, inquit, nam virtus bello spolium esse non potest. Plutarchus de Lib. educatione. Exactionem iniustam. Bello ciuili, cùm L. Sylla Cinnam expulisset, Q. Sertorivs, spe semel abiecta seruandae vrbis, contendit in Hispaniam: quò, si eam obtineret prouinciam, refugium amicis foret in Italia oppressis. Cùm crebris tempestatibus iactaretur, exegerunt ab eo in locis montosis barbari vectigal ac mercedem transitus. Indignantibus comitibus eius, & foedum esse dictitantibus, proconsulem Romanum tributum scelestis barbaris pendere: floccipendens id, quod in speciem erat turpe, & tempus se, quo nihil sit viro grandia affectanti carius, redimere ferens, barbaros argento conciliauit, & Hispaniam maturauit occupare. Plutarchus in Sertorio. Multam. Tectamenes, posteaquam innocenter ab Ephoris damnatus esset, abijt ridens. Rogantibus antem ijs, qui aderant, Ancontemneret Lacedaemoniorum leges? Nequaquam, inquit: quin gaudeo potiùs, quòd haec mihi multa soluenda est, cùm eam nec indixerim cuipiam, nec à quopiam mutuò acceperim. Plutarchus in Lacon. Apoph. Belli Hetrusci cura omni discussa, Aemilivs Mamercus, ne non aliquid in sua dictatura egisse videretur, censuram, quae ab initio quinquennalis fuit, in annum & semestre spacium lege ad populum lata contraxit. Et vt sciatis, inquit, Quirites, quàm mihi diuturna non placeant imperia, dictatura me abdico. Censores eum in ordinem redactum, quia magistratum Pop. Roman. minuere esset ausus, tribu submouerunt, octuplicato???ue censu fecerunt aerarium. Tulit Mamercus eam ignominiam ciuili animo, causam potiùs quàm rem intuitus. Contrà tanta populi in Censores exarsit ira, vt nullius praeter quam ipsius Mamerci auctoritas, ne multitudinis incursu violarentur, Censores protexerit. Sabellicus libro quinto, Enn. 3. Exhaeredationem. Ex Tit. Testamentorum iniustorum, pete eorum exempla, qui quamuis iniustè praeriti, aequo tamen anmo tulerunt, fol. 3556. Honoribvs, Existimatione. Dedecoris, Ignominiae, Infamiae tolerantia: siue inferatur Verbis. Conuitia, obiurgationes, reprehensiones, si considerentur per [2172] se, quatenus Verae sunt, vel falsae, sicillis moueri vel non moueri, ad Studium veritatis pertinet: quatenus verò Ignominiam secum afferunt, sic ipsius ignominiae fuga ad Studium honoris referri debet: at quia Diffidentiam in animo excitat, huius est loci. Sin considerentur respectu obiurgantis, contra quem is, qui obiurgatur, dictis factísve insurgit, & vindictam expetit, ad locum Clementiae spectare videbuntur, è quo plurima exempla transferri poterunt. Reprehensiones ferre. Cùm David puer, fretus Dei auxilio Goliathum Palaestinum aggredi cogitaret: fratres illius, Eliabus, Aminadabus & Samma, viri fortissimi, acerbis verbis cum obiurgarunt: tum quòd improbus esset, qui ouibus relictis in castra venisset, tum quòd audax, qui cum Goliatho, quem omnes metuebant, manus conserere cogitaret. At Dauid eorum obiurgationes aequo tulit animo: nihilo seciùs tamen Goliathum aggressus peremit. 1. Reg. 17. Q. Fab. Max. Dictatorem M. Minutius equitum magister ludibrio habebat, eum???ue milites Magistrum Annibalis appellabant, quòd semper montosis & altis locis castra muniret. Minutius amicos Fabij rogat, num in coelum tanquam terra complorata rapturus sit exercitum: an verò nubes & nebulas, quò recipiat se, hosti obiecturus? Quae cùm ad Fabium referrent amici, suaderent???ue vt periculo subeundo liberaret se ignominia: Nae ego, inquit, quàm nunc videor, timidior sim, si probri & contumeliae metu, à rationibus abducar meis. Atqui pro patria haud turpe fuerit timere: at expauescere ad hominum opinionem, calumnias & opprobria, non taneo digni imperio viri, sed seruientis est illis, quibus imperare ipsum & malè consultos deceat reprimere. Plut. in Fabio. Euentus declarauit, quanto vir ille esset animo, qua prudentia, quo amoxe in patriam & ciues, vt confessione omnium celebrati sint illi de eo versiculi vetusti quidem & rudes, sed magnisici cùm primis elogij & praestantissimi: Vnus homo nobis cunctando restituit rem: Non ponebat enim rumores ante salutem. Ergo magis???; magis???; viri nunc gloria claret. Lud. Viues de Subuentione pauperum lib. 2. L. Crassvs orator, licet saepe iurgijs à Cn. Domitio, cum quo censuram gessit, propter columnas Hymettias, quas in porticu domus habebat, vexatus sit: aequo tamen semper animo iniurias illatas tulit. Plinius, Valerius, & Volat. lib. 14. cap. 2. Apologiae, Macrobius & Aelianus. M. Antoninvs Pius domum homuncionis ingressus, percunctatus???ue, vnde columellas quasdam porphyreticas sibi comparasset? respondit ille: Cùm in domum alienam veneris, & surdus & mutus esto. Quod dictum tantum abfuit, vt molestè tulerit, vt tanquam praeceptum quoddam alijs seruandum tradiderit. Pontanus lib. 2. capite 10. de Fortitudine domestica. Maledicta, Conuitia, Calumnias ferre. Semeis Gerae F. Ieminiensis, è Sauli gentilitate, Davidem regno pulsum à filio Absalomo, eius???ue comites omnes ad Bahurim ex montis latere conuitijs & lapidibus prosecutus est. Abisaeus hominem persequi & interimere volebat. Dauid vetuit: diuinitùs ista fieri asserens: neq; mirum, Absalomo de patris vita cogitante, Semeim Ieminiensem conuitia ista effundere. 2. Reg. 16. Sara, Raguelis filia, ab ancillis probro petita, quòd interfectrix esset virorum, ad Deum preces conuertit: vt sicut crimine se carere nosset, ila infamia liberam faceret. Inde illa quae iam septem maritis orbata fuerat, in octaui Tobiae thalamo feliciter conquieuit, multo???ue inter se rerum successu diu laetati sunt. Marulus lib. 5. cap. 2. & Sabell. lib. 9. capite 1. ex capite 3. Tobiae. Pavlae Romanae, dum Bethlehemae ageret, suscitauerat Dominus Adad Idumaeum, qui eam colaphizaret, & quasi quodam stimulo carnis saepiùs admoneretur, ne magnitudine virtutum altiùs raperetur, & aliarum vitijs feminarum, se in excelso crederet constitutam. Hîc cùm D. Hieronymus diceret, liuori esse cedendum, & dandum insaniae locum (quod fecisset Iacob. in fratre suo Esau, & Dauid in pertinacissimo inimicorum Saul: quorum alter in Mesopotamiam fugerit, alter se allophylis tradiderit, malens hostibus, quàm inuidis subiacere) tunc illa respondebat: Iustè haec diceres, si diabolus contra seruos Dei & ancillas non vbique pugnaret, & ad omnia loca fugientes non praecederet: si non sanctorum locorum amore retinerer, & Bethlehem meam in alia reperire possem parte terrarum. Cur enim non patientia liuorem superem̅? cur enim non humilitate frangam superbiam, & percutienti maxillam offeram alteram? Si quando procacior fuisset inimicus, & vsque ad verborum iurgia prosilisset, illud Psalterij decantabat: Cùm consisteret aduersum me peccator, obmutui, & silui à bonis. Et rursus: Ego autem quasi surdus non audiebam, quasi mutus non aperiens os suum. Et factus sum ficut homo non audiens, & non habens in ore suo ???crepationes. Hieron. in Epitaphio eius. Apud Plutarch̅ in vita Periclis legimus, Elpinicen quandam, quum eum in decoris conuitijs palàm incesseret, nihil aliud responsi tulisse, quàm versiculum illum ex Archilocho: [Greek words]. id est, Vnguento anus quum sis, caueto inungier. Erasmus in Adagijs. Socrates Alcibiadi Xanthippes conuitia ferri posse neganti: At ego, inquit, assueui, quasi trochleam continenter audiuissem. Suidas. Idem Aristophanis [Greek words] patientissimè tulit, in quibus ex professo, expresso etiam illius nomine & habitu, proscindebatur, Anyti & Meliti instinctu. Quinimò cùm drama in theatro ageretur, ridiculum admodum & facetum, & peregrini quaererent, quisnam ille esset Socrates? assurrexit Socrates, vt ab omnibus cognosci & conspici posset. Aelianus libro secundo Var. hist. Plato Xenocratem discipulum suum audiens multa de se impiè locutum, sine vlla cunctatione criminationem respuit. Instabat certo vultu index, quaerens causam, cursibi fides non haberetur? Adiecit, Non esse credibile, vt quem tantoperè amaret, ab eo vicissim non diligeretur. Postremò cùm ad iusiurandum inimici asserentis malignitas confugisset, ne de periurio eius disputaretur: affirmauit, nunquam Xenocratem illa dicturum fuisse, nisi ea dici sibi expedire iudicasset. Valer. Max. lib. 4. cap. 1. Xenocrates Chalcedonius à Bione dictis lacessitus: Non sum, inquit, tibi responsurus: neq; enim tragoedia, quum à comoedia taxatur, dignatur eam responso. Nota est veteris comoëdiae licentia, in qua multa scommata iaciuntur etiam in ipsos poëtas, & fabularum personas: at tragoedia non dignatur vicissim humiles personas attingere. Laërt. libro quarto, capite secundo. Dion Alexandrinus natione, praecipuam in philosophia laudem est consecutus. Huic erat frater luctator, nomine Topsius. Iraq; cùm quidam ex eius concertatoribus Dionem probris incesseret, fanda atq; infanda in eum euomens, multa interim turba ad conuitium, vt fit, affluente: ipse ne verbo quidem respondit maledictis, videlicet philosophiae dogmatum memor. Caeterùm vbi iam intra aedium suarum vestibulu̅ esset (nam conuitiator eo vsq; fuerat prosecutus) nihil iracundiae prae se ferens, hoc tantùm respondit, [Greek words], id est, Ne gry quidem. Iuuenis autem animi impotens, laqueo se praefocauit. Ea res in vulgi fabulam abijt. Erasmus in Adagijs. Arcesilavm Academicum Antagoras poëta probris insectabatur. At ille in forum progressus, vbi quàm plurimos homines stare videret, cum ipsis colloquebatur, vt conuitiator in pluribus sibi ipsi turpitudinem imponeret. Audientes igitur conuertebant sese, & insaniae Antagoram accusabant. Aelianus lib. 14. de Varia historia. Phocionem Atheniensem quum pro concione dicentem quidam interpellaret, multis conuitijs in illum debacchans, omisit quod coeperat, locum???ue dedit maledico. Posteaquam ille vix dicendi fecisset sinem, Phocion reuersus in suggestum placido vultu, perinde quasi nihil esset dictum, ceptam orationem persequutus est: De pedestribus, inquit, copijs audistis, superest vt de velitibus ac leuis armaturae milite dicam. Plut. in Politicis. Demetrivs dicere solebat, Eodem loco sibi esse voces imperitorum, quo ventre redditos crepitus: Quid enim, inquit, mea refert, sursum isti, an deorsum sonent Caelius libro 15. capite 25. Antiq. Lect. Leontychidas Spartanus rex, Aristoni F. cuidam ipfi dicenti, quòd Demarati filij malè de eo loquerentur: Per deos, inquit, nihil miror, quandoquidem nullus illorum dequoquam bene loqui posset. Plutarchus in Laconicis. Nicander, cùm diceret quispiam, maledictis incessi eum ab Argiuis: Igitur debent, inquit, quòd bonos obterant, multam péndere. Plut. in Apophthegmatibus. Cùm improbus quidam Cleomenem regem Laconum conuitijs incesseret: Num ideò, inquit, tu maledicis omnibus, ne fi velimus respondere, otium habeamus vicissim de tua dicendi malitia? Vt è sublimi contemsit maledicum, cui nihil esset praesidij, praeter maledicam linguam. Plut. in Lacon. Alexander audiens maledictis à quopiam se laedi: Regium, inquit, est, cùm benè meritus sis, malè audire. Plutarchus in Apophthegmatibus. Antisthenes cuida̅ matrem Barbaram obijcienti: Et matrem deûm Barbara̅ fuisse, respondit. Idaea enim fuerat. Laërt. M. Cato senior à quodam infami multis nominibus vexatus: Impar mihi, inquit, tecum certamen est. Nam vt tibi & malè audire, & maledicere facillimum ac promtissimum est, ita mihi maledicere insuaue, malè audire insolitum. Erasmus lib. 1. Apophtheg. Mariamme Herodis regis vxor, Alexandriae matris calumnias, scelestissimam & ingratam erga virum clamantis, di [2173] gnam???; tali exitio, quae ausa sit tam immane facinus, quòd maritum veneno tollere conata esset, cùm ad mortem duceretur, magno pertulit animo. Iosephus lib. 15. cap. 11. Antiq. Vitellivs Vespasiani armis Romae circumuentus, religatis post terga manibus, & laqueo ceruicibus iniecto, discissa veste, coma???; à capite reducta, ceu noxijs solet, per magna rerum & verborum ludibria, toto viae Sacrae spacio in forum trahebatur, nonnullis etiam stercore & coeno incessentibus, quibusdam incendiarium patinarium???ue vociferantibus, vitia???ue corporis cauillo exprobrantibus. In totmalis vna vox non degeneris animi illi excidit, tribuno insolentiùs procacius???ue insultanti: Et quum sim talis, inquit, quandoq; tuus Imp. fui. Perductum ad Gemonias scalas minutis ibi ictibus milites excarnificati sunt. Sab. lib. 3. En. 7. Proteo Cynico sine fine Herodem sophistam conuitijs incessante: Conseruimus, inquit, ambo: tu quidem malè loque̅s, ego malè audiens. Sensit immedicab le malum esse, cui ille tandiu assueuerat, & se moderatiùs ferre, quod iam nouum non esset. Erasm. lib. 8. Apoph. Scommata, Irrisiones, Sugillationes ferre. Senex quidam (vt Cassianus tradit) cùm apud Alexandriam ab infidelium turba maledictis agitaretur, & ab eo quaererét, Quid vnquam miraculi fecisset Deus eius Christus? respondit: Vt ijs, quas infertis, atq; maioribus, non mouear neq; offendar iniurijs. Marulus. Pavla Gracchorum stirpe nobilis, sed nobilior vitae humilitate, cùm ne ipsa quidem, quae omnia contemserat propter Christum, morsu hominum carere posset, nihil quicquam molestè ferebat. Cum???; audissot, se quorundam iudicio stultam ac mentis emotae reputari: Theatrum, inquit, facti sumus mundo, & angelis, & hominibus. Et, Nos stulti propter Christum: sed stultum Dei sapientius est hominibus. Vnde & Saluator loquitur ad patrem: Tu scis insipientiam meam. Et iterum: Tanquam prodigium factus sum multis, & tu adiutor fortis. Vt iumentum factus sum apud te, & ego semper tecum. Hieron. in epitaphio eius. Fertur, quòd cùm Platonis dialogum Gorgiam inscriptum Gorgias legisset, ad familiares suos dixerit: Quàm benè Plato maledicere nouit. Hermippus in Gorgia, Gorgiam scribit Athenas profectum fuisse, postea quàm suam ipsius imaginem auream in Delphis posuit. Cùm eum Plato vidisset, dixisse fertur, Bonus ac aureus Gorgias ad nos accessit. Cui respondit Gorgias, Siquide̅ bonum hunc iuuenem??? Archilochum tulerunt Athenae. Dicunt alij, quòd cùm Platonis dialogum Gorgias legisset, dixerit praesentibus, quòd nihil horu̅ dixerit, ac ne à Socrate quidem audiuerit. Athenaeus lib. 11. capite 21. Diogenes, cùm ei quidam diceret, Isti derident te: Ego enimuerò, inquit non derideor, illos derideri solos existimans quos obstupefacerent & terrerent ista. Plut. in Fabio, & de Non irascendo. Cuidam dicenti, Multi te derident, ô Diogenes: Et illos, inquit, fortassis asini. Altero subijciente, Sed illi non curant asinos: Nihilo magis, inquit, ego ipsos. Asinis irrisionem tribuit, quòd subinde nudatis dentibus irrisionis speciem praebeant. Quin & deridentes quempiam, mota ab aure manu imitantur asininas auriculas. Videtur igitur & asinus motis auriculis irridere homines, nemo tamen offenditur. Laërt. lib. 6. Accusationem, Testimonia falsaferre. Paphnvtivs presbyter impubes adhuc, cùm inter fratres Scythioticae solitudinis persanctè versaretur, quidam inuidiae stimulis agitatus, vt illu̅ delicti insimularet, dum dominico die Paphnucius ad ecclesiam venisset, codice̅ suum in cella eius abscondit. Precatione solenni peracta, questus est, codicem sibi esse furto sublatum. Nouum erat id criminis inter eos audire: & cunctis mirantibus, ipse qui detulerat petijt, ne quis antè ab ecclesia discederet, quàm missis fidelibus viris cellulae singulorum excuterentur. Missi seniores, codicem inter palmeas Paphnucij fiscellas inuentum referunt. Diu attonitus stetit Paphnucius, neq; ausus est negare, quod tam aperto affirmabatur indicio: & vt sibi poenam, qua satisfaceret, imponerent, rogauit. Inde verò egressus, per duas hebdomadas ieiunijs ac fletu sese afflixit, nec interim ad communionem accedere praesumsit: sed tandem in limine ecclesiae prostratus, veniam petijt, cùm innocens esset. Tunc demùm Det iudicio factum est, vt eius ignominiae auctor à daemone arreptus, nequitiam suam ac dolos confitendo proderet. Qui cùm diu multum???; vexatus à sanctissimis vitis curari nequiuisset, postremò ipsius Paphnucij oratione curatus est. Marul. lib. 5. cap. 2. ex Cassiano. Athanasivs Alexandrinus episcopus, olim diaconus in concilio Niceno, Arianorum maximas perpessus est insidias: multa ei falsa crimina obiecta, adducto etiam scorto, quòd rem cum ea habuisse crederetur, omnia patienter superauit. Ruffinus. Factis. Ferre Statuarum deiectionem. Demetrivs Phalereus, quum audiuisset Athenienses deiecisse statuas suas, quas illi posuerant: At virtutem, inquit, non euerterunt, cuius gratia illas posuerunt priùs. Laërtius libro 5. capite 5. Athenienses Favorini aeneam statuam deiecerant, vt hominis Caesari Adriano inimicissimi. Id posteaquam philosopho denunciatum est, nihil commotus dixit: Vtilius fuisset Socrati ab Atheniensibus aerea priuari statua, quàm bibere cicutam. Philostratus. Repulsam à conuersatione, Exclusionem, Auersationem. Cananea mulier in Euangelio, cùm repelleretur à Christo, non indignabatur: & canibus comparata, magis se submisit: & sic quod confidenter petierat, efficaciter obtinuit. Marulus lib. 5. cap. 2. Dion Syracusanus patria pulsus à Dionysio tyranno, Megaram petierat. Cùm Theodorum principem eius vtbis domi conuenire vellet, neq; admitteretur, multum diu???; ante fores retentus, comiti suo stomachanti: Patienter hoc ferendu̅ est, ait. forsitan enim & nos, cùm in gradu dignitatis nostrae essemus, aliquid tale fecimus. Qua tranquillitate consilij, ipse sibi conditionem exilij, placidiorem reddidit. Val. Max. lib. 4. cap. 1. Plutarchus in Dione Ptaeodorum vocat. Loci ignominiam. Damonidas, quum à chori magistro postremum in choro locum accepisset: Euge (inquit) chorage, reperisti, quo pacto & hiclocus, cùm per se sit inhonoratus, fiat honorificus. Generosus adolescentis animus, qui fiducia sui non metuit, ne locus abiectior esset dedecori: sed citiùs futurum arbitrabatur, vt per ipsum locus fieret honoratior. Plutarchus in Laconicis. Hoc alij Agesilao tribuunt. Dionysius tyrannus succensens Aristippo philosopho, hominem ad coenam vocauit, & iussit eum in conuiuio infimu̅ omnium accumbere. Hîc Aristippus nihil offensus: Hunc, inquit, locum, ô rex, illustrare vis, ac honorificum red dere. significans, non locum reddere hominem viliorem, sed ex dignitate hominis honorem addi loco. Laërt. lib. 2. c. 8. Dignitati, Magistratvi. Ex loco Honoris contemtus, huc quadam, f. 4165. Illic Voluptatis, quae ex honoribus percipitur: heic Confidentiae, quae honores comitari solet, ratio habetur. Mvneris honesti ferra Repulsam. Xerxes Darij filius, fratri Arimeni, qui secum de regno ambigebat, descendenti ex Bactris, misit dona, iussis, qui ea daturi erant, dicere: Hisce te nunc honorat frater Xerxes. Quòd si fuerit rex renunciatus, omnium eris apud eum primus. Regem consalutatum Xerxem adorauit extemplo̅ Arimenes, & insigni regio reuinxit: cui Xerxes locum à se dedit secundum. Plut. in Apophthegmatib. Paedaretvs cùm in trecentorum virorum ordinem non esset ascriptus, qui honos apud Spartanos primam dignitatem obtineebat, repulsus discessit hilaris ac ridens. Reuo cantibus autem Ephoris, Quid???; rideret? percontantibus: Gratulor, inquit, huic reipublicae, quae trecentos habeat ciues multò meliores. Plut. in Lycurgo, & Laconicis apoph. Valerius Maximus lib. 6. cap. 4. L. Aemilivs Paulus post tres repulsas forti animo perpessas consulatum adeptus est. Plinius de Viris illustribus. P. Scipio Nasica, à rusticis tribubus aedilitatis repulsam magno animo tulit, quòd candidatus dum obuias manus daretl???, & suffragia ambiret, rustico opere daturas manus cuidam obiectasset: At ego nesciebam, in quiens, te manibus am bulare. Alexander ab Alexandro lib. 1. cap. 17. M. Cato minor consulatus repulsam tulit, propterea quòd non prensaret populum, nec per se nec per amicos. Quae res cùm adferre solita esset non ipsis modò praeteritis, sed & eorum amicis familiaribus???;, per multos dies cum aliquo rubore tristitiam ac moerorem: adeò eum casum tulit lentè, yt vnctus pila luderet in comitio, & à prandio rursus in foru̅, more suo, sine calceis & absq; toga, funiculo succincta tunica, descendens, deambularet cum familiaribus. Culpat eum Cicero, quòd cùm respub. talem consulem desideraret, no̅ incubuerit sedulò, nec comiter populum subierit. Plut. in Catonc. Deiectionem. Orontem, Artaxerxis Persici regis generum, legimus quandoque indignatione quadam à socero damnatum, ac honore deiectum, quum se contemtibilem animaduerteret, ac [2174] esse ludibrio inimicis, solitum dicere: Principum amicos videri consimiles arithmeticorum seu computatorum digitis. Nam sicut hi computando nunc myriada, qui numerus decem millia continet, gestu consiciunt, nunc verò monada, id est, vnitatem: pariter & qui regibus conspicui, fumos venditantes: à multis frequentantur, obseruantur, coluntur: plurimorum etiam vitam à principe deprecantur. Mox verò, qui fortunae mos est, deuoluti in imum, derisui sunt omnibus: qui???ue quàm plurimis opitulabantur, vix iam se tueri queunt audiuntur???ue subinde voces, Nunquam, si quid mihi credis, amaui hunc hominem. Quò enim fortuna, eo dem & pronus hominum fauor proclinatur. Caelius lib. 23. capite 11. A. L. ex Plut. Apoph. Epaminondas à Meneclide oratore accusatus, quòd Boeo tarchatum contra leges quatuor mensibus sibijpsi prorogasset, magistratu derectus est. Caeterùm eam calumniam & conatum maleuolorum tulit leniter, magnam partem virtutis & magnanimitatis in rep. moderanda ducens, ciuium tolerare iniurias. Plut. in Pelopida. Franciscvs Foscarus, dux Venetorum, quum Reip. quinq; & triginta annos feliciter praefuisset, quòd senio grauis parùm idoneus tanto videretur imperio, dignitate deiectus, rùm idoneus tanto videretur imperio, dignitate deiectus, principis tamen maiestatem deponere non potuit. Nam principis ornatu, ridenti persimilis, purpurea etiam veste indutus, ex Palatinis aedibus, vniuersa inspectante vrbe, in aedes suas ad diui Pantaleonis cupienti similis descendit. Itaque ab vniuersis qui aderant ita exceptus est (aderat autem ferè vniuersa ciuitas) vt principis in eo priuato crederes. Intra triduum defunctum Paschalis Maripetrus dux suffectus, & vniuersa ciuitas, funebri pompa sic deduxit, vt nihil omnino de ducis dignitate illi ademtum videri possit. Egnat. lib. 2. cap. 5. & lib. 3. cap. 3. & 7. Imminutionem. Q. Fa???. Maximus Dictator, Romae sacroru̅ causa absens, cùm contra ipsius edictum cum Hannibale M. Minutius equitum magister, licèt feliciter pugnasset, in castra ad sumendum de Minutio supplicium properaturus erat. Tum populus, Tribunis instigantibus, Fabio quidem non sustinuit abrogare dictaturam: sed aequato magistri equitum & dictatoris iure sciuit, vt paribus auspicijs gererent bellum. Id quod sine vllo exemplo hîc primùm Romae vsurpatum est. Moderatè Fabius illam iniuriam tulit. Sed angebat eum reip. tamen gratia vulgi temeritas, quòd hominis efferatae ad bellum ferociae tantam fenestram aperuisset. Quare veritus, ne insania hominem ex vana gloria & arrogantia nimium citò ad mali quid designandum auferret, clàm omnibus profectus est. In castra vt venit, offendit Minutium nihil iam modicè praese ferentem, sed tumidum & inflatum, imperium???ue postulantem alternis diebus. Id haudquaquam placuit ei, sed diuisit cum illo copias: praestare enim vt parti solus praeesset, quàm vicissim vniuersis. Primam quartam legionem sibi sumit, secundam & tertiam attribuit Minutio: sociûm item auxilia parinumero partiti sunt. Minutius non multò pòst ab Hannibale circumuentus, & Fabij ope seruatus, errorem suum agnouit & Fabium parentem salutauit, magistratu???ue spontè ab dicato, eidem sese submisit. Plut. in Fabio. Mvneris Inhonesti Impositionem ferre. Epaminondas Thebanorum dux, post Boeotarchiam delato sibi viarum sternendarum ministerio per contemtum ab aemulis: At ego, inquit, illud ex sordidissimo splendidissimum reddam. Plutarchus in eius vita. Regni, Principatvs. Ferre Regni amissionem. Dionysivs tyrannus, cùm Timoleonti se dedisset, cum vna naui & modicis pecunijs Corinthum transmissus est. Eò Graecorum multi illius videndi studio, nauigarunt: alij pristinae fortunae celebritatem, alij priuatum oditum secuti, vt veterem superbiam priuato exprobrarent. Multi fortunae volubilitatem in eo intuiti dolebant, humanarum rerum fragilitatem secum reputantes, quae quò maiores essent, eò sua mole grauiùs ruerent. Ille verò quasi sui oblitus, nunc in vnguentaria sedebat taberna, nunc miscere se mulierculis, & cauponulas frequentare, vt iam vulgò potator diceretur. Interdum & musicos in vijs docebat, enixe???ue dabat operam, vt per contentionem theatrales cantus, & harmonias suauiores red deret. Id credo secuti quidam scripserunt, ludum etiam habuisse: vnde vox illa memorabilis ipsius Dionysij sit audita, se ex tanto nuper principatu deiectum, idcirco ad pueros instituendos potissimùm mente̅ adiecisse, vt in aduersa fortuna haberet, quibus posset imperare. Leucadem delatus, quae colonia erat, sicut Syracusae, Corinthiorum, idem sibi dicebat, quod adolescentibus, qui peccassent vsuuenire. Vt enim illi hilariter versantur eum fratribus, sed ex verecundia patrum conspectum fugiunt: ita rubore se vrbis Corinthiorum, quae auctor originis suae sit, libentem apud illos ibi mansurum. Cùm hospes quidam Corinthi de eius cum philosophis consuetudine, qua capiebatur in domiminatu, asperiùs ei insultaret, rogaretque ad postremum. Quémnam ex Platonis cepisset sapientia fructum? Nihílne, inquit, tibi prouectus videmur à Platone assecuti, qui ita vices feramus fortunae? Plutarchus in Timoleonte. Multa huiusmodi acutè dicta ab eo feruntur, quae dubium faciunt, essétne sordidum ingenium in causa, quòd omnem pristinae personae dignitatem tam breui exuisset, an dissimulatio potiùs animi, ex spe recuperandi adhuc regni pendentis. Sabel. lib. 3. Enneadis 4. Antiochvs rex, à L. Scipione vltra Taurum montem imperij finibus summotus, cùm Asiam prouincia̅, vicinas???; gentes amisisset: gratias agere Pop. Rom. non dissimulanter tulit, quòd nimis magna procuratione liberatus, modicis regni terminis vteretur. Val. lib. 4. cap. 1. Caroli Crassi Imp. (quem Maleferiatum vulgò appellabant) ignauiam pertaesi subditi, quòd & Franciam à Normannis vastari sineret, & Richardam coniugem sanctam probri iniquè insimulasset, Arnulphum illi suffecerunt, regem???ue ac Caesarem elegerunt. Carolus in summa egestate adeò vixit, vt saepiùs quotidiani victus sentiret penuriam: ab omnibus suis derelictus, priuatam vitam miser duxit, adiutus ab Arnulpho certis ex Alemannia redditibus pro victu quotannis, quem supplex rogauerat, ne fame periret: & mortuus est pauper & inglorius, in Augia maiore monasterio prope Constantiam, anno Sal. 888. Imperij decimo vel sexto. À suis strangulatus scribitur. Tradit Regino, eum patientissimè hanc tulisse calamitatem, cum summa gratiarum actione: & totum deditum orationibus, incessanter pro delictis suis orasse. Cuspinianus. Irene à Nicephoro, seruo suo, imperiali dignitate deiecta, inquit: Ego quidem Deo acceptum refero, quòd me orphanam & indignam ad Imperij clauum collocauit. Quòd verò me iam deijci permittit, meis peccatis adscribo: in cunctis autem ac malis omnibus, sit nomen Domini benedictum. Paulus Diac. lib. 23. rerum Rom. Dani, Danorum parentis, filij duo Humblus & Lotherus ex Grytha Germana. Hvmblvm Dani regem designarant post patris fata. Eum acie victum Lotherus expulit. Neque ille inuitus cessit, vitae priuatae securitatem splendidae & turbulentae fortunae praeponens. Saxo lib. 1. Victoriae. Ferre se vinci ab alio in Bello. Cladem, Pvgnam aduersam tolerare. Evmenes in Otcynijs Cappadociae ab Antigono per proditionem fusus, dum consectantur fugientem, non dedit facultatem proditori, vt ex fuga elaberetur ad hostes, sed arreptum suspendit. Fugiens autem contraria ac illi tenebant, qui eum inse quebantur, via, inscijs illis conuertit iter: atque praeteritis hostibus, vt ad locum venit, vbi fuerat pugnatum, castra metatus, mortuos coaceruatos circumiectorum vicorum diruptis foribus cremauit, seorsum duces, seorsum gregarios milites, excitatis???; tumulis recepit se: vt Antigonus, qui pòst eò peruenit, stuperet audaciam atq; immotum eius animum. Plut. in eius vita. Demetrivs Poliorcetes Antigoni F. annos natus XXII. à Ptolemaeo Aegypti rege veterano ad vrbem Gazam fusus est, octo millibus captis, & quinq; millibus desideratis. Amisit simul tabernaculum, stipendium, totum???; quo ad corporis cultum vtebatur, famulitium. Caeterùm remisit ei haec cum amicis Ptolemaeus, generoso & humano adiecto dicto: Non de vniuersis, sed esse de gloria ipsis & imperio decertandum. Quibus receptis, precatus Demetrius deos est, ne eius beneficij diu maneret debitor, sed citò paria referret ei. Neq; fuit iuuenili more attonitus, cùm inrerum gerendarum essee vestibulo prostratus: ses vt constans dux rerum vicibus versatus, militum delectibus armis???; parandis intendit, atq; vtbes institit in potestate retinere, conscriptos???; exercere. Antigonus pugna nunciata, Ptolemaeum imberbes ait nunc vicisse, sed iteratò dimicaturum cum viris. Ne animum autem infringeret aut perstring eret filij, petenti de integro per se praeliari, non prohibuit, sed concessit. Mox magnis cum copijs Ptotemaei dux Cilles, quòd Demetrium ex priore aduerso praelio contemneret, adfuit ad eum tota Syria summouendum. At Demetrius repentino insultu non expectante̅ perculit, atq; castra cum ipso cepit duce. Milites septem millia viuos in potestatem redegit, ac permagna praeda potitus est. Victor exultauitnon horum causa, quae habiturus, sed quae redditurus esset: atque ex victoria non ita opes & gloriam, vt pensitationem munificentiae & gratiae in Ptolemaeum [2175] relationem est amplexus. Neque haec tamen executus est ex suo arbitrio, sed ad patrem scripsit. Quo annuente & mandante, omnibus vt ex libitu suo vteretur, ipsum Cillem & amitos eius magnificè donatos remisit. Hoc naufragium exegit Prolemaeum Syria, & Antigonum victoria ouantem filium???ue auente̅ aspicere exciuit Celaenis. Plut. in Demetrio. Leuctrica clade affectis Spartanis (qua nulla maior certantibus contra Graecos Graecis obtigit) fortè festum diem agitabat Spartana ciuitas, & peregrinis referta erat. Nam ludi gymnici edebantur certantibus in theatro choris, cùm ex Leuctris nuncij cladis adfuerunt. Ibi Ephori, quamuis illicò perspicuum foret, actum de summa rerum, & amissum esse imperium, neque egredi chorum permisêre, neq; formam immutari à ciuitate festi: verùm missis domum caesorum ad propinquos nominibus, ipsi ludos & certamen chororum curauerunt. Postridie mane, cùm iam omnibus constaret, qui incolumes essent, & qui occubuissent: defunctorum genitores, affines & propinqui in forum descendêre, consalutantes inter se vultu exporrecto, animo???; erecto & hilari: superstitum, sicut in luctu, cum feminis domi se continuerunt. Si quem necessitas in publicum cogeret prodire, eum & habitu & voce & obtutu demissum videres contractum???ue. Multò magis inter mulieres cernere & audire erat, hanc, quae saluum filium ex praelio expectabat, moestam & tacitam: ilas verò, quarum perisse dicebantur liberi, publicè in sacris aedibus versantes, hilariter???ue se mutuò & celso animo inuisentes. Plutarchus in Agesilao. Praelio ad Selasiam victi ab Antigono Macedonu̅ rege Lidem libertatem amisêre. Incredibile est relatu, quàm constanter eam cladem tulisse dicantur. Quum nemo in acie propriae saluti pepercisset, non amissum coniugem matronae fleuerunt, filiorum mortem laudarunt senes, filiae caesis parentib. praesentem vicem gratificari, suam dolere, quòd non sibi quoque pro salute patriae mori contigisset, publicam, non priuatam fortunam lamentari. Superuenit his querelis Cleomenes rex, suo hostium???ue cruore foedatus, qui vrbem ingressus non humi sedit, non potum sibi afferri iussit, non cibum, quò haustum labore corpus reficeret, sed vt erat armis septus, stans parieti accliuis, vbi quatuor millia tantùm praelio superfuisse vidit, hortatus ciues, vt se ad meliora Reipub. tempora seruarent cum coniuge & liberis ad Ptolemaeum Euergetem, cuius in bello societate vsus erat, in Aegyptum nauigauit. Antigonus Lacedaemone nullo maiore certamine potitus, praeter spem omnium permisit, vt Spartani suis legibus viuerent. Sab. lib. 1. En. 5. ex Plut. Cleomene. Victo ad Sirin amne̅ Leuino Coss. magna strage, misit Pyrrhus Epirotarum rex Cineam legatum ad Romanos, qui exploraret, ad pacémne animi ipsorum inclinarent. Hic primores conuenit, munera???; his omnibus & eorum coniugibus nomine regis misit: quae tamen admisit nemo, responderunt???ue omnes tam viri quàm mulieres, Si pax publicè conuenisset, suum etiam priuatim ipsos promtum studium & obsequium regi praestituros. In senatu verò cùm multa Cineas blandè & benignè diceret, nihil quicquam libenti vel promto animo acceperunt: tametsi captos in praelio offerret se Pyrrhus sine precio redditurum, atque ad subiugandam Italiam operam suam polliceretur, nec pro his nisi amicitiam eorum & Tarentinis securitatem postularet quicquam. Multi erant tamen euidenter ad pacem propensi: quòd ingenti superati pugna essent, & alteram cum maioribus copijs Italoru̅ Pyrrho adiunctorum expectarent. Ibi Appius Claudius, qui senectutis & caecitatis causa fatiscens Repub. abstinebat, accepta regis legatione & rumore delato, decreturum senatum pacem, non potuit sibi temperare, quin seruis iuberet, vt tollerent se, & lectica per forum deportarent in curiam. Vt ad valuas peruenit, exceperunt eum filij pariter & generi, cingentes???ue latera eius introduxerunt. Senatus autem reuerentia & honore eius conticuit. Ille graui oratione patres reprehendit, & ad bellum inflammauit. Plut. in Pyrrho. Q. Fab. Max. qui ante pugnam Cannensem timidus habebatur & pusillanimis, tunc omnibus immenso luctu inani???; oppressis trepidatione, solus per vrbem placido incedebat gradu, vultu???ue intrepido & benigno alloquio planctus muliebres sedabat, coetus arcebat eorum qui in comploratu familiarum in publicum prorumpebant. Auctor etiam fuit senatui conueniendi: magistratus, quorum in vno eo positum erat robur & opes, quem???ue respiciebant omnes, confirmauit: ad portas posuit custodes, qui prohiberent profugientem multitudinem egredi vrbe: luctus locum & spacium definiuit, domi lugere triginta dies quemque iubens, ijs terminari omnem luctum, & defungi ciuitatem. Cùm sacrum Cereris in eos dies incideret, placuit omnino intermitti sacra pompam???ue, ne cladis magnitudinem paucitas & moeror argueret celebrantium festum. Etenim fortuna vtentium secunda gratiorem dijs cultum esse. Quae ad deos placandos & ad procuranda prodigia iusserant aruspices, sedulò executi sunt. Plut. in Fabio. Mithridates Eupator Ponti rex, qui annos circiter XL. cum Rom. vario euentu bellauit, à L. Sylla pace impetrata, à L. Lucullo motis iterum armis victus, ad Ponti extrema fugiens, Tigranem socerum Armeniae regem in societatem belli pertraxit. Ab eo etiam destitutus, cùm se Cn. Pompeio subijcere nollet, nec supplex pacem petere: Phanagorij, Castoris cuiusdam ductu, à rege defecerunt, expugnata arce, in qua erant quatuor Mithridatis filij, Artaphernes, Darius, Xerxes & Oxatres, & cum his Eupatora regis filia adhuc virgo, quam Mithridates praecipuè diligebat. Secuta inde & Cherronesi defectio, Theodosiae, Nymphaei, & aliorum circa Pontum illustrium locorum. Quibus Mithridates territus, cùm & exercitum suspectum haberet, ob longa̅ & infelicem militiam iam munus detrectantem, ad Scytharum reges misit, qui illis filias in matrimonium offerrent, auxilia???ue post iunctam affinitatem ab eis impetrarent. Quingenti equites sequebantur Eunuchos, qui ad id mittebantur. Hi fide obiter mutata, legatos subinde obtruncant, regias???; ad Pompeium perducunt filias. Nec Mithridates ad praesentem cladem animum remisit, quin caeterarum gentium auxilijs destitutus ad Gallos penetrare co̅stituit, vt iuncta cum his societate, Italiam inuaderet, Hannibalis exemplo. Audita autem Pharnacis F. defectione, venenum miscere cepit, quod ad similes casus in capulo ensis gestabat inclusum. Aderant illi duae filiae, quae reliquae ex omnibus apud illum educabantur, Mithridatia & Nysa, Aegypti & Cypri regibus connubio destinatae. Hae cum lacrymis ad pedes patris prouolutae, suppliciter precabantur, vt si vitae exitum quaereret, sui fati comites amantissimas traheret filias, prius???ue vtranque tolleret, quàm de se aliud statueret. Pater lacrymis victus, exitiale virus ambabus impertiuit. Quae vbi exanimes ante illum iacuerunt, rex contra domesticas fraudes antidotis & medicaminibus ab ineunte aetate assuetus, ad eò corpus aduersus eam vim longa consuetudine muniuerat, vt veneno saepiùs hausto extingui nequiuerit. Bittito itaque vno ex Celtarum ducibus ad se ferro conficiendum precibus adhibito, ne viuus in hostium potestatem veniret, fortiter occubuit. Sabell. lib. 4. En. 6. M. Ter. Varro, L. Pauli collega, Cannensi clade (cuius ipse auctor fuerat) fractis Rom. rebus, non vitae cupiditate, sed Reipub. amore superesse voluit. Itaque ei Romam redeunti senatus obuiam progressus gratias egit, quòd Rempub. non deseruisset. Ille tamen barbam capillum???; submisit nunquam accubans postea coenauit, & honores oblatos recusauit. Frontinus lib. 4. cap. 5. Licinivs consul, cùm aduersus Persam Macedoniae regem bellum gereret, quanquam primo praelio duo millia ac quingentos equites amisisset, de pace à rege Persa compellatus, grauitatem suam retinuit, iussit???; Persam totum Macedoniae regnum Romanis relinquere, se???; eorum arbitrio dedere. Sic ostendit aduersum praelium non animum ei, sed equos ademisse. Fulg. lib. 6. cap. 4. Cato minor ex acie Pharsalica fugiens, Vticam venit, eam???ue vrbem, vt belli promtuarium & sedes esse posset contra Caesarem, muniuit. Quòd nisi Scipio Pompeij gener praecipitantia sua re malè contra Caesarem ad Thapsum gesta omnes illius rationes euertisset, maiore fortassis cum labore & periculo Catonem quàm Pompeium Caesar debellasset. Plut. in Catone. Clades Q. Sertorivs complures accepit in Hispania, nunquam sua, sed ducum culpa. Atqui ex reparandis cladibus supra victores celebratus est aduersariorum duces. Plutarchus in eius vita. Corbredvs II. Galdus dictus, Scotorum rex fortiss. multis praelijs à Petilio Cereali & Iul. Agricola, legatis Romanis victus, infracto semper animo, ad meliora tempora se reseruauit. Tandem cùm Agricolae duci fum mo successor datus esset à Domitiano Cn. Trebellius, milites verò Trebellianum vellent: orta seditione in exercitu, Galdus occasionem non neglexit, sed tribus praelijs victos Romanos ad turpiss. pacem adegit, patria???; liberata, L. annorum bello finem imposuit. H. Boëthius lib. 4. Otho Vicecomes, Mediolane̅sis archiepiscopus, à Turrianorum populari factione vrbe pulsus, quinquies acie victus, tot propinquis & clientibus saeuitia hostium amissis, summa circumuentus inopia, nunquam tamen tot aduersis casibus succubuit, quin reliquias exercitus an nos iam quinq; & sexaginta natus recolligeret, & tandem Turrianis vno praelio superatis, patriam ab eorum liberaret tyrannide. Iouius in eius vita. Pivs II. Pont. Max. visus est erexisse calamitatibus animum. Cùm nunciaretur, deletum in Picenis eius exercitum, & domestici supprimere nuncium conarentur, vbi resciuit, nihil motus: Sigismundus Malatesta, inquit, si decies praelio vicerit, semel victus fuerit, bello vincetur. quod mox instauratis copijs euenit. Ferdinando regi Neapolitano ad Sarnum profligato, insultantibus Gallis: Fortuna, inquit, belli nobiscum est. nam ea quos primùm fouet, postremò destituit. In- [2176] Germania quoque victis infigni calamitate, qui eius auctoritate bellum gerebant: Nostrum, inquit, erit iam vincere, qui victi sumus. Quae tria bella, quamuis principiò deteriori conditione vbiq; fuerint, breui ex sententia confecit. Expugnari neque casibus Fortunae aduersis, neque minis potuisse, ex co constat, quòd post susceptum bellum nemini pacem dedit nisi victor: quanquam & à Sigismundo post victoriam Picenam, & à Gallis post fusas regias copias postularetur ijs conditionibus, vt accipere non dare viderentur. Ioan. Campanus in eius vita. Celebris Venetorum ad Carauagium clades, quam Franciscus Sforcia Mediolanensium imperator illis intulit. Fugatus imperator Venetus, capti legati duo, qui castris praeera̅t, vniuersus exercitus fusus profligatus???ue est paucissimis fuga seruatis. Id quum Venetias nunciatum esset, tantum abfuit vt in consternata ciuitate Franciscvs Foscarus dux, praecipuus Gallici belli auctor, conciderit animo, vt statim aduocato Senatu vestem purpuream indutus, vultu etiam laetiore, magna???; auri vi profusa, patres ipsos sit adhortatus, vt nequaquam humilioribus animis, aurum & argentum domesticum & ipsi in publicum offerrent: fore pollicitus, vt intra triduum Venetae copiae recuperarentur omnes. Qua constantia factum, vt Sforcia victor pacem à Venetis petierit, & Mediolanensium principatum, Venetorum inprimis opera adeptus sit. Egnatius libro 3. cap. 6. Cùm Veneti à Ludouico XII. Gallorum rege, Maximiliano I. Imper. Iulio II. Pp. & Ferdinando I. Hispaniae rege toto continentis imperio exuti essent: omnibus illorum fortunae insultantibus, vni omnium Turcae pacis paulò antè consectae memores, non modò fidem seruarunt, verùm auxilia in id bellum amicè studiose???; obtulerunt. Sed barbaro regi, quòd fidem pacem???; egregiè tueretur, gratias egêre Veneti: quum huiusmodi auxilijs nequaquam è republica vtendum esse, censuissent. Iouius libro nono, & Guicciardinus libro octauo. Eodem certè tempore Leonardvs Iustinianus Venetorum dux, animum Venetum solus retinuit, & patres suo exemplo ad spem erexit. Eius consilium secuti, imperij vires amissas breui recuperarunt. Sed & Aloysivs Molinus D. Marci procurator, primus de Patauio per Nic. Petilianum recuperando sententiam dixit, & sundamenta restituti imperij iecit. Egnatius lib. 3. cap. 6. Ferdinandvs Aragonius Neapolitanorum rex, regno à Gallis exutus, & accepta interim noua clade ad Semeneriam: eosdem propè, ac si vicisset, spiritus gessit, querebatur tantùm se sua opinione deceptum, ac nihil de Fortuna dubitare, quae iam pluribus ostentis, maturum in regnum patriam???; reditum omnino despondisset. Inerat enim eius animo fiducia quaedam fato potiùs quàm vllis humanis innixa rationibus: adeò vt cuncta, quae amicoru̅ animis obuersabantur, pericula despiceret, ac si non modò ciues, sed & deos quoque ipsos terra mari???ue praesenti numine adfuturos arbitraretur. Nec spes, quanquam temerè concepta, rem extremae difficultatis atque dementiae aggredi ausum fefellit. Superato nanq; freto, & collectis Messanae circiter septuaginta nauibus, in quas perpauci praeter ipsos nautas milites erant, secundissimis vsus ventis Neapolim peruectus est, penè priusquam certior fama de praelio ad Semenariam facto in vrbem perueniret. Iouius lib. 3. Hist. Ivlio II. Pontifici idem contigit, quod de Antheo fabularum scriptores posteris memoriae prodiderunt: vt quoties Herculis robore domitus tellurem attigisset, toties maior in eo vis appareret. Nam quò magis deiectus ac prostratus videbatur, eò maiore animi firmitudine ac pertinacia plura sibi in posterum quàm vnquam antea pollicitus, resurgebat: cùm tamen nullo penè quàm se ipso niteretur: & quòd (vt palàm dicebat) cùm nihil priuati commodi gratia gereret, sed vnico puro???; Italiae liberandae desiderio, sibi persuasum haberet, sua consilia, Deo bene iuuante, felicem exitum habitura. Guicciardinus lib. 9. Extra bellvm. Laberivs inter eos, qui Mimos scripserunt, diu clarissimus, victus, tandem est à Publio Syro, cùm à C. Iulio Caesare coactus in certamen descendisset. Victorem corona, victum anulo Caesar donauit, inquiens: Fauente tibi me, victus es, Laberi, à Syro. Hoc Laberius ipse tam aequanimiter tulit, vt victu̅ se sine altercatione fateretur, his sapientiae plenis & memoratu dignis versibus quos Macrobius recenset: Non possunt primi esse omnes omni tempore. Summum ad gradum cùm claritatis veneris, Consistes aegrè, & citiùs quàm descendas decides. Cecidi ego, cadet qui sequitur. Laus est publica. Libertati. ferre Carceres, Vincvla. Megisto Eliensis, Timoleontis vxor, ab Aristotimo tyranno cum multis alijs feminis exulum in carcere seruabatur. Tyrannus fretus posse se exules ad pacem adigere, si vxores filij???ue eorum id per literas petijssent: carcerem ingressus, mulieres captiuas, vt de pace scriberent, humanis verbis hortatus est. Megistò verò minimè tyranni praesentia mota, omnium ore non solùm quod petebatur negauit, sed ne assurrexit quidem, aut alio honore tyrannum dignata est: idem???ue caeterae mulieres fecerunt. Qua re adeò commotus est Aristotimus, vt statim in carcere filium eius occidi iusserit. Megistò sua manu apprehensum carnifici tradidit. Plutarchus de Virt. mul. Alexander Pheraeus tyrannus Pelopidam Thebanum virum clarissimum Phaleris ex infidijs cepit, & secum Pheras abstraxit. Vbi primùm, quòd abiectum in calamitate & infractum existimaret, omnibus permisit eum alloqui. Atpostquam gementes Pelopidas Pheraeos consolatus est, quòd impenderet hauddubiè tyranno vindicta, atque illi nunciari iusfit, absonum esse quòd miseros & innoxios ciues quotidie excruciaret & trucidaret: sibi verò, quem certò sciret, si euasisset, poenas ab ipso persecuturum, parceret: miratus animum & securitatem eius: Quid properat, inquit, Pelopidas mori? Quo audito: Vt tu, inquit, magis quàm nunc execrandus pereas maturiús. De caetero prohibuit, ne quis praeter domesticos eum adiret. Thebe verò Iasonis filia, vxor Alexandri, cùm accepisset de custodibus Pelopiae firmitudinem & celsitudinem animi eius, expetiuit eum videre & conuenire. Vt accessit ad eum, & velut mulier magnanimitatem eius non illicò in tantis aerumnis perspexit, sed ex squallore, sordibus, & maligno victu conijciens acerba eum & indigna illo nomine premi calamitate, illacrymauit: primùm incertus, qúaenam mulier esset, mirabatur Pelopidas, vbi cognouit eam (quòd consuetudo ei & gratia intercederet cum Iasone) compellauit eam nomine paterno. Cùm diceret illa, Miseret me vxoris tuae: Me verò tui, inquit, quae soluta feras Alexandrum. Haec oratio pupugit Theben. Quippe crudelitatem oderat flagitia???ue tyranni, qui praeter caeteram libidinem etiam minmum natu fratrem eius in pellicatu habebat. Quare inuisit Pelopidam frequenter: & cùm liberè euomeret apud eum miserias suas, dedit ille animum ei & spiritus, atque in Alexandrum incendit eam. Pelopidam tandem cum exercitu liberauit Epaminondas. Plut. in Pelopida. Evmenes Cardianus ab Argyraspidibus Antigono proditus. Postquam Nicanor ab Antigono ad eum accipiendun. missus est, petijt, vt per medios Macedonas ducerent se, copiam???ue darent eos alloquendi: non ad supplicandum vel deprecandum, sed quasi de commodis eorum esset dicturus. Facto silentio stans loco edito, & manus vinctas protendens, seuerissimè eos corripuit, quòd impedimentorum recipiendorum gratia ducem suum prodidissent. Antigonus ob superiorem necessitudinem & familiaritatem non sustinuit, vt in conspectum suum veniret Eumenes. Cùm quaererent autem, quibus traditus fuerat, quemadmodum eum custodirent: Ita, inquit, vt elephantum, vt leonem. Paulatim verò ad misericordiam flexus, catenas grauiores ei praecepit detrahi, & puerum ex familia eius ad eum admitti, vt vngeretur: permisit???; amicis, qui vellent, vt eum adirent, & ferrent necessaria. Dum de eo per plures dies consulit, ad mittebat orationes & sponsi ones Nearchi Cretensis, & filij Demetrij, qui conseruare studebant Eumenem. Verùm caeteri ferè omnes suadebant de medio tollendum. Fertur Eumenes ex Onomarcho, qui custodiebat eum, rogasse: Quid tandem Antigonus inimicum, quem in potestate haberet, aut non citò interficeret, aut generosè dimitteret? Cui Onomarchus cùm respondisset co̅tumeliosè: Non in praesentia, sed in praelio debuisse ipsum ad mortem esse imperterritum: Etiam herclè, dixisse Eumenes, tunc fui. Percunctare illos, qui mecum sunt congressi. Verùm in neminem incidi, me qui esset fortior. Cui Onomarchus: Ergo quandoquidem nunc reperisti fortiorem, quin tempora expectas? Vt igitur statuit Eumenem Antigonus, tollere, imperauit cibum ei detrahi: atque ita duos vel tres dies inedia morti admouebatur. Cùm essent autem repentè castra mouenda, missus intrò quidam trucidauit eum. Corpus concessit amicis eius Antigonus, & cremare permisit, reliquias???ue in vrnam co̅ditas argenteam referre ad vxorem & liberos eius. Plut. in Eumene. Ivgvrtha regno amisso Romam captiuus ductus, in carceris ostium etiam iocatus esse dicitur. Sallustius. Decimo anno Leonis Magni Imper. Isocasivs quaestor Antiochiae, idem???ue philosophus, delatus est apud Imperatorem, quòd Graecam religionem teneret. Is eum examinari iussit apud praefectum vrbis Constantinopolis. Cùm ergo manibus post tergum reuinctis adduceretur, ita eum praefectus vrbis Posaeus alloquutus est: Vidésne Isocasi, quo habitu adstes? Respondit ille: Video, neque miror. homo enim in humanam deueni calamitatem, tu verò ita mihi ius dicito, sicut me collega solebas dicere. Haec audiens populus, Imperatorem collaudauit: is???ue re cognita, laetus eum domum remisit. Cedrenus.
|| [2177]
Henricvs VI. Anglorum rex, princeps optimus, bis in vincula ab Edouardo IV. regni inuasore coniectus, sic patiens fuit, vt non vindictam appeteret, sed ob illud ipsum Deo opt. max. gratias ageret, quòd per id sua delicta dilui putaret. Itaq; regno exutus, & filio vnico Edouardo occiso, non quam dignitatem, quos honores, quem vitae statum, quem filium, quos amicos amisisset, magnoperè cogitabat, aut dolore torquebatur: sed in qua apud Deum offensa esset, id curabat, id lugebat, id dolebat. Polyd. lib. 24. Lvdovicvs Bauariae dux fortissimus, ab Henrico eiusdem familiae principe captus, ac in carcerem coniectus, cùm animum infractum & inconcussum etiam faciei lineamentis oste̅disset, partim apud custodes, partim apud Henricum principem, qui varia ex eo interrogabat, tantum auctoritate & maiestate sua potuit, vt hostes non captum, sed liberum esse pronunciarent. Aen. Syl. libro tertio, Com. de reb. gestis Alphonsi. Victor Pisanus, Imperator Venetus, ob Polensem cladem nullo suo merito, aemulorum insidijs carceri inclusus, quanta constantia etiam pertulerit ignominiam, id ipsum declarat, quòd non multò pòst publica vniuersae ciuitatis acclamatione emissus, quum lares suos visens, ad diui Ennini, gratias Duci & patribus egisset, deducente eum populo, ordine???ue patriciorum frequentissimo, pugno nauarchum percussit, hortantem, vt abrogati sibi imperij carceris???; iniuriam vlcisci vellet: eo elogio adiecto, Quacunque occasione bonum ciuem patriae dignitatem & salutem praeponere rebus omnibus debere. Egnat. lib. 2. cap. 5. Antonivs Grimanus, rei maritimae imperator, suffecto illi Melchiore Triuisano, nexus Venetias deductus, dum carceri includeretur: filio Cardinale patrem adhortante, vt hanc ipsam calamitatem forti animo ferret, nec dubitaret, quin in comitijs egregiè defensus dignitatem suam locum???ue retineret pristinum, id vnum respondit: Ego nihil hoc tempore aliud cogito, quàm vt Respub. iure suo & legibus vtatur. in exilium missus, magno animo etiam casum illum tulit: vt tamen violatis exilij terminis, Romam ad filium Cardinalem proficiscens, non multò pòst sit patriae restitutus, & procuratoria primùm dignitate donatus, mox etiam princeps declaratus. Egnat. lib. 3. cap. 6. Captivitatem. Diogenes Cynicus, cùm ei capto latrones malignè cibum praeberent: nec praesenti fortuna, nec illorum immanitate deterricus, dixit, iniquissimum esse, cùm porcelli agni???; venales saginentur diligentiùs, hominem praestantissimum animal inedia macerati, quasi hoc pacto non red deretur vilior. Itaque accepto quantum sat erat, cùm iam esset vendendus, inter caeteros sedit, & prandebat bono animo, impartiens etiam proximis. Philo: Quòd omnis probus liber. Ad Lycum amnem commisso equestri praelio, terga Romani verterunt. In eo Pomponivs non obscurus vir, saucius captus est, atque ad Mithridatem vulneribus grauis pertractus. Quem vbi rogauit rex, An si ipsum conseruasset, amicus sibi esset futurus? Sanè, inquit, si pacem cum populo Romano feceris: sin secus, hostis. Cuius rex admiratus virtutem, nihil eum laesit. Plutarchus in Lucullo. Regina Palmyrensium Zenobia, cùm ab Aureliano Augusto capta esset, Aurelianus ab ea petijt, Qua re freta, aequare se Romano imperatori ausa esset? Ipsa quanquam captiua, atq; in vltima fortuna constituta, respondit: Te qui vincere scis, imperatorem agnosco: sed Calienum, Aureolum, atque alios eis similes, nunquam imperatores duxit. Itaque si optatis meis fortuna respondisset, imperij consors ac socia tibi esse volebam. Fulg. lib. 6. cap. 4. Gilimer Vandalorum rex, ab Belisario Iustiniani Imp. duce victus, per interualla ridebat: vt qui videbant, eum errore mentis affici crederent, ob calamitatis magnitudinem. Sed res aliter se habebat. Nam dum fortunae suae commutationem animo reputaret, humana omnia ridicula esse existimabat: qui ex tenui fortuna regnum occupasset, & nunc rursus variante fortuna esset deiectus. Zonaras. Cùm Ricardvs Anglorum rex, capta Ptolemaide, domum reuersurus, Viennam habitu rusticano Austriae venisset: Leopoldus dux confestim custodes misit exploratum, quales adessent hospites. Ricardus spem fugiendi esse nullam videns, resumto regali vestitu, pristinam animi constantiam militibus ostendens, quaesiuit Ecquid sit, cur armati circumstent? Quibus se ipsum petere vociferantibus respondit, Non decére, vt rex alij nisi duci se captiuum tradat: ac propterea si dux velit ipse venire, eius se fidei vltrò commendaturum. Itaque duci illicò aduentanti obuiam factus, tradito priùs gladio, in illius potestatem venit. Polyd. lib. 14. Carolvs Malatesta captus à Philippi Mariae Mediolanensis ducibus, admirabilem in captiuitate prae se gessit animi firmitatem. Pontan. lib. 2. cap. 7. de Fortuna. Lvdovicvm seniorem Baioariae ducem, cùm captiuum haberet Albertus Marchio Brandeburgensis: non pauca ab eo petijt. Quae cùm ille negasset, tradere eum in manus inimicissimi principis minabatur. Tum Ludouicus, Quae poteris ex me libero impetrare, eadem ex captiuo petito. Si quid ampliùs voles, corpus meum in tua potestate erit, animus minimé. Aeneas Syluius lib. 3. Com. in Panorm. Mortuo Turcarum rege Mahometo, relictis duobus liberis, à maiore natu fratre Baiazethe Gemes armis pulsus, in Petri Daubussonis potestatem venit, qui Hierosolymitanorum equitum primarius, Rhodi rerum potiebatur. Ab eo postea ad Innocentium IIX. Romam missus, etsi aliud fingebatur, reuera tamen Baiazethis fratris arte atque pecunia, vt captiuus custodiebatur. Romam perductus ad pontificem, in Consistorium Cardinalium veniens, pontifici neque pedem, neque manum, sed humerum tantùm deosculatus est: Cardinales autem solo complexu dignatus, inde discessit. haud aliter seruata grauitate, quàm si quietus regni sui possessor esset. Fulgosus & Egnatius lib. 6. cap. 4. Alphonsvs Aragonum rex, ad Caietam nauali praelio à Genuensibus captus, & ad Philippum Vicecomitem, ducem Mediolanensem, qui Caietanis auxilio venerat, perductus, adeò maiestatem suam seruauit, vt non victus, sed victor videretur. Itaque nonnulli dixisse ex hostibus ferunt: In omni fortuna Alphonsum & videri & existimari meritò regem esse. Ductus ad Aenariam insulam, monitus per intenuncium Genuensium classis praefecti, vt insulam in potestatem populi Genuensis dedi protinùs curaret, respondit: Fateri quidem se captum esse, sed nec mandaturum se tale quid popularibus suis: nec si mandaret, illis captiui regis mandata facturos. Persuaderet potiùs sibi, è regnis suis ne saxum quidem obtineri posse. Quo dicto, praefectus regis constantiam admiratus, verbis se apud regem purgauit, & culpam omnem in internuncium reiecit. Mox cùm audisset, quòd statim liberandus esset, renunciauit Philippo, quas pro liberatione sua leges dicturus esset, nullas omnino se recusaturum, praeterquam si ab expeditione regni Neapolitani desistere iuberetur. Malle enim se in perpetuis carceribus mori, quàm ab huiusmodi incoepto desistere. tum vt constantiam in re semel suscepta seruaret, tum vel maximè, ne suarum partium regulos, qui secum captiui essent, deseruisse argueretur. Panormita libro tertio, de Alfonso. Servitvtem. Ad Paulinum Hieronymus scribit, Platonem captum à piratis, atque venundatum, etiam tyranno paruisse crudelissimo captiuum, vinctum, seruum. Tamen quia philosophus, maiorem emente se fuisse. Traditum verò alijs est, adductum Aeginam vaenui propositum, quo nomine ad vltimum petebatur supplicium: quòd inibi sancitum esset, vti Atheniensibus haberetur capitale, in insulam appulisse. At Platoni quendam sic esse patrocinatum, vt astrueret, capite plectendum, sed hominem: Platonem verò esse philosophum. Caelius lib. 16. capite 24. A. L. Diogenes, dum venundaretur, in praeconem humi iacens cauilla iecit, nec ad praeceptum eius exurgere induxit in animum, sed insultans in eum: Quid si piscem, inquit, auctionareris. Plut. de Tranquil. animi. Exilivm, Eiectionem è patria, Vrbe, Domo. Evsebivs Samosatenus episcopus orthodoxus, à Valente Imp. Ariano in Thraciam exulatum mittebatur. Cùm ad eum crepusculo Imperatoris minister cum exilij mandato venisset, monuit eum, vt quamprimùm abiret, ne à ciuibus suis in Euphratem fluuium praecipitaretur. Inde noctu vno comitatus ministro, qui ceruical & librum ferret, vrbem pedes egressus est, & Zeugma prima luce peruenit. Samosateni eum plurimis nauigijs persecuti, vt maneret rogarunt, nec miseras oues lupis proderet. Verùm Imp. decreto paruit, & in exilio mansit vsque ad Gratianum, sub quo redijt. Theodoretus libro 2. capite 31. Tevcer rediens ex Troiana expeditione, quum ob Aiacis fratris mortem Telamoni patri esset inuisus, atque ab eo exilio multaretur, ad socios conuersus, ait: Patria est, vbicunque bene est. Cicero in Tusc. quaest. & Horatius in Odis: -Teucer Salamina patrem???; Dum fugeret, tamen vda Lyaeo Tempora populea fertur redimisse corona. Athenienses, auctore Themistocle, ostracismo Aristidem Iustum expellere volebant. Comitijs indictis, agrestis quidam homo & rudis planè, ac literarum ignarus, in forum properans, in Aristidem, qui Iustus, vt erat, ita appellabatur, incidit, eum???ue testula oblata, vt Aristidis nomen inscriberet, rogauit. Miratus Aristides, cùm quaesisset, Nunquid ab Aristide mali accepisset? Minimè verò, inquit ille, imò homine̅ ne noui quidem: sed vulgatum istud Iusti cognomen aequo animo ferre non possum. Quo audito, nihil Aristidem ferunt [2178] respondisse, sed inscripsisse testulae nomen suum, atq; ei illam reddidisse. Vrbe excedens supinas manus tetendit ad coelum, & diuersa sanè fecit atq; Achilles vota: Ne vllum tempus populo Atheniensi incideret, quo reminisci adigeretur Aristidis ciuitas. At tertio pòst anno Xerxe Graeciam inuadente, reditum ei decreuerunt. Plutarchus in Aristide. Thvcydides historicus, Vide fol. 2665. Cratesiclea à Cleomene F. Spartanorum rege in Aegyptum mittenda ad Ptolemaeum, auxilia contra Antigonum Macedonem pollicentem, obsidis loco, magno animo lubenter patriae causa se exilium istud laturam affirmauit, etiam cum cachinno (cùm filium Ptolemaei postulatum timidè proponentem animaduerteret) adeo???ue Taenari, ne lacrymula quidem emissa, cum puero nauem conscendit. Vt in Aegyptum appulit, & Ptolemaeum accepit mandata Antigoni legatos???ue admittere, intellexit item Cleomenem, inuitatum ad pacem facien dam ab Achaeis, vereri ipsius causa bellum, non assentiente Ptolemaeo, componere, scripsit ei: ageret, quod ex dignitate Spartae atque è repub. esset, neq; vnius gratia anus, & parui pueri, formidaret Ptolemaeum. Plutarchus in Cleomene. P. Rvtilivs magis ordinum dissensione, quàm vlla culpa sua reus factus, nec obsoletam vestem induit, nec insignia senatoris deposuit, nec supplices ad genua iudicum manus tetendit, nec dixit quicquam splendore praeteritorum annorum humilius. Atque etiam cùm ei reditum in patriam Syllana victoria praestaret, in exilio, ne quid contra leges faceret, remansit. Val. Max. lib. 6. cap. 4. Numidicus Metellvs popularifactione patria pulsus, in Asiam secessit: in qua ei fortè ludos Trallibus spectanti literae redditae essent, quibus scriptum erat, maximo Senatus & populi consensu reditum illi in vrbem datum: non è theatro priùs abijt, quàm spectaculum ederetur. Non laetitiam suam proximè sede̅tibus vlla ex parte patefecit, sed summum gaudium intra se continuit. Eundem constat pari vultu & exulem fuisse & restitutum. Val lib. 4. cap. 1. Arsenivs Patriarcha Byzantinus, calumnijs circumuentus & condemnatus, sede???ue cedere iussus, vltrò eos, à quibus in & exilium abducebatur, est sequutus. Gregoras lib. 4. Anitivs Seuerinus Boëthus, Romanus consul, à Theoderico rege Gothorum falsis criminibus in exilium Ticinum relegatus, Ciceronis imitatione librum de Consolatione scripsit carmine & prosa, vti Iul. Martianus Rota in eius vita scribit. Caeterùm Hen. Glareanus, Heluetiae nostrae decus, Boëthi vix esse putat, quando nulla Christi ab homine Christiano in argumento maximè conueniente mentio fiat. Annibal II. Bentiuolius quartum propemodum & tricesimum exilium adeò aequabiliter & egregiè pertulit, vt no̅ modò aduersariorum impotentiam virtute & constantia vel fregerit, vel mitigarit, sed rem quoq; familiarem & patriam contra maledicos & inuidos custodierit, sic vt domus eius bonorum omnium inprimis & exulum perfugium quoddam & hospitium fuisse videatur. Vixit annos 78. Sepultus Ferrariae in aede B. Mariae Angelorum. H. Henninges in Geneal. Amicitiae Politicae. Ferre Alienationem svorum. Puta Indignationem Principum. Philo Iudaeus, cùm à Iudaeis Alexandrinis contra Apionem ad causam agendam ad Caium Imp. missus esset, sed ad Imperatore repelleretur: versus ad Iudaeos assectatores, Nunc, inquit, oportet bono esse animo, quando Caius iratus est: nunc enim Deus nobis contra illum aderit. Iosephus lib. 18. cap. 10. Antiq. Defectionem, Proditionem. M. Antoninvs Imperator, qui Pio successit, ita oblitus dicitur iniuriarum Cassij, qui in Syria rebellauerat, vt & mortem eius doleret, & liberos post patris caedem summa humanitate prosequeretur. Pontanus lib. 2. cap. 10. de Fortitudine domestica. Ferdinandvs Aragonum rex, initio regni, cùm multorum simul procerum ac populorum, nonnunquam etiam integrarum prouinciarum ad Ioannem Andegauensem defectiones nunciarentur, nunquam mutauit vultum, nedum vt animo consternaretur. In ipsos defectores nullo vnquam contumelioso dicto vsus. Nunciata rebellione magni cuiusdam viri, tantum commotus est, vt diceret: Dolere se, quòd talis vir, & ex tanta familia ortus, se???ue maioribus???ue suis indignum fecisset. Caeterùm Christo gratias agere, quòd ne minimam quidem ipse tanti patrandi facinoris causam illi praebuisset. Pontanus de Principe ad Alphonsum Calabriae ducem. Seditiones. Consalvvm Magnum, Tarentum obsidentem, militum suorum stipendia flagitantium furiosa seditione penè oppressum, nulla res magis tutata est, quàm mira oris constantia, verborum???; maiestas. Si quidem militi gregario atrocibus oculis cuspidem intentanti, laeua hastae supposita arridens dixit: Attolle miles incaute, attolle cuspidem, ne me per ludum transfodias: id???ue tam familiari vultu, ac si miles ille alioqui peracerbè dentibus infrendens iocari videretur. Iouius in Consal. Cladem svorvm. Vt Patriae excidium. Mardonius Athenis occupatis, Murichidem quendam Hellespontium Salaminem misit ad Athenienses: ratus, quoniam armis subacta esset Attica, Atheniensium ferociam magna ex parte remisisse, eo???; rerum omnium desperatione adductos, vt iam de pace cogitare inciperent. Is vbi in senatu exposuit, quae essent Mardonij postulata, Lycidas???ue vnus è senatoribus sententiam dixisset, videri sibi de ea re esse ad populum referendum: adeò iniquis animis ea sententia excepta est, vt multitudo facto in Lycidam impetu lapidibus eum obruerit cum vxore & liberis. Sab. lib. 2. Enn. 3. Stilpon Megarensis philosophus, Vide fol. 1920. Clitomachvs Carthaginensis, & ipse forti animo tulir, & ciues cohortatus est ad excidium patriae fortiter ferendum. Idem. Mortem sociorvm. Vide Tit. Fidei erga socios, quatenus suorum mortem telerant, ne perfidi erga socios esse cogantur, fol. 3314. & seq. Amicitiae oeconomicae Ferre. Conivovm Raptum. Maximilianvs I. cùm legatos suos, Annam Britannam sponsam deducturos, à Carolo IIX. Gallorum rege, qui illam sibi retinuit, remissos, Oeniponti audijsset: nullam penitus significationem dedit alicuius doloris ex raptu sponsae, & repudio filiae Margaritae, quam Carolus in Flandriam remisit: sed eo ipso die hastiludio sese exercuit. Cranzius libro. 13. capite 16. Saxoniae. Repulsam, Repudium. Hippoclides Atheniensis, cùm à Clisthene Sicyonio reiectus, neq; dignus filiae nuptijs habitus fuisset: magno animo respondit, Hippoclides non curat. Herod. lib. 6. Mortem. Cleomenes Leonidae F. qui victis Achaeis, captis Argis & Corintho, breuissimo spacio maximas perpetrauit res, & parum abfuit, quin vniuersa vno ambitu potitus sit Peloponneso: puncto temporis rursus ab omnibus excidit, quando Aratus Antigonum Macedonem contra eum in Graeciam induxit. Quippe alij, qui in praesidio eius erant, desciueruns statim ab eo, alij paulò pòst oppida Antigono tradiderunt. Ea fortuna foris icto, domi insuper expirauit vxor eius: cuius amore nec in medio rerum cursu secundissimarum poterat temperare sibi, quin recurreret assiduè Spartam, quòd Agiatidem amaret, & faceret eam plurimi. Itaque non immeritò dolore fuit confectus, vt iuuenis fortissima & castissim orbatus vxore. Haud succubuit tamen moerori, neq; aegritudini magnitudinem animi submisit: sed vocem, habitum & vultum in eodem conseruans tenore, & imperia ducibus dedit, & Tegeatarum salutem curae habuit. Summo mane est Lacedaemonem ingressus, eluxit???ue cum matre & liberis domi: mox ad curas publicas conuertit animum. Plutarchus in Cleomene. Melania, Marcelli Cos. filia, cùm marito nondum humato duos simul amisisset filios, incredibili fortitudine ab omni dolore ita sibi temperauit, vt ne lacrymarit quidem, sed deuoluta in pedes tantùm dixit: Expeditiùs tibi seruitura sum Domine, quia tanto me onere liberasti. Hieron in Chronico. Hedvigis, Vratislauie???̅sium ducis Henrici Barbati vxor, Trebniciense monasterium ingressa, neq; aegrotum maritum visere, neq; mortui funus deducere, aut obuiam ei prodire voluit: ne quo rerum humanarum commercio animus eius à diuinis auocaretur. Quinetiam caeteris viris iuxtà ac mulieribus pla̅gentibus & lamentantibus, sola moderatè coniunctissimi mariti mortem tulit: Impium esse voluntati diuinae aduersari, dictitans. Ac ne viuentem quidem illum saepe adijt, nisi fortè vt egenis & iniuria affectis opitularetur. Cromerus libro octauo. Liberorvm Impudicitiam. Stilponem, quin ex philosophis suae memoriae omnibus laetissimam duceret vitam, Iasciua filia non remorata est. Plut.
|| [2179]
Afflictionem. Mvtii abbatis patientiam scriptis comme̅dans Cassianus, ait: Cùm suscepto religionis voto silium quoque paruulum secum ad coenobium ad duxisset, de industria puer malè à fratribus accipiebatur, coram patre subinde caesus, ac saepe per capillos tractus, ob hoc solum, vt patris in eo constantia periculum facerent. Ille autem neque fratrum verberatione, neque vnici filij iugibus penè lacrymis moueti poterat, vt vultu saltem tristitiam prae se ferret: quin potiùs gaudebat, eum quoque quem genuerat, quotidianis castigationi. bus ad patientiam erudiri. Itaque nunquam cur sic durè attereretur quaesiuit, nunquam ad flentem respexit, nesciebat se eius patrem, quem dedicauerat Deo. Ad haec etiam in proximum flumen illum proijcere iussus, promtè voluit obedire, nihil non faciendum ratus, quod ab abbate esset iniunctum. Igitur post probatam primò tolerantiae, deinde obedientiae virtutem, senior coenobij ipsum cunctis praeponens, succesorem reliquit. Marul. lib. 5. cap. 3. Carceres, exilium. Antonivs Venerius Venetorum dux clariss. Aloysium filium in carcerem missum, criminis???ue conuictum, quòd cornua bubula patriciae puellae ianuis affixerat, quasi exprobraturus illi malè sanos amores, aequissimo tulit animo. Quinetiam laborantem eundem in carcere peste, nunquam educi passus est: tametsi vniuersa ciuitas ad id ipsum hortaretur. Egnat. lib. 3. cap. 3. Celebris est apud Venetos Francisci Foscari principatus, qui suo consilio quum Remp. felicissimè diu foris administrasset, nescio tamen quo fato domi eandem tranquillitatem seruare non potuit. Iacobo enim filio falsò accusato, quòd Hermolaum Donatum decemuiralis consilij praefectum, cùm domum noctu reuerteretur, quasi sibi infestiorem interficiendum curasset: non poterat certè pater, quum tortum in eculeo eum etiam audiret, non aliquantum commoueri: verùm tanta animi constantia, vt ne vultu quidem hunc dolorem proderet. Filium quoque ipsum inde perpetuo exilio damnatum, quamuis innocentem, aequissimo animo tulit. Egnatius lib. 4. cap. 1. Mortem. Consule Tit. Clementiae erga filiorum interfectores. Illic Vltio homicidij, heic mortis Tolerantia spectatur, fol. 2682. David rex ex Bethsaba Vriae Hethaei vxore adultera puerum susceperat. Is septimo die obijt, quemadmodum ei Nathan propheta praedixerat. Dauid, dum aegrotaret puer, humi stratus, flens, orans & ieiunans cubuit, quòd Dominum se hac ratione placare posse confideret. At puero mortuo, statim surrexit, lotus???ue & vnctus cibum cepit, vanas porrò omnes lacrymas fore dictitans, neque enim puerum in vitam reuocari posse: ad illum ego ibo, non ille ad me redibit, inquiens. 2. Regum 12. Petrvs Apostolus Petronillae filiae suae mortem familiariter tulisse fertur. Haec enim cùm febricitans, extremum diem clauderet, interro gatus Petrus!, Cur non filiae sicuti alijs succurreret? Mortem magis quàm vitam filiae prodesse, respondit. Volater. lib. 1. Anthrop. Machabeae, Blandinae, Sophiae, Felicitatis, & aliarum exempla, Martyrum titulus suppeditabit. Harpagvs Medus, cùm ei filium suum puerum adhuc epulandum rex Astyages proposuisset (propterea quòd Cyrum, vt iussus erat, infantem non exposuisset) & post coenam pueri caput ei ostendisset: eo spectaculo co̅sternatus non fuit, sed continuit sese. Percontanti autem Astyagi, Cognoscerétne cuius ferae carnes gustasset? Se agnoscere, respondit, sibíque quicquid rex ageret, placere. Dissimulauit igitur iniuriam aliquandiu, donec occasione captata Cyrum ex Persia in Mediam vocauit, & contra eum dux exercitus Medici ab insipiente Astyage constitutus, Cyro exercitum prodidit. Itaque Astyages captus à Cyro fuit. Herod. lib. 1. Prexaspes à secretis Cambysis regis Persarum, cùm regem ob temulentiam reprehendisset, & ille iratus filium Prexaspis sagitta interfecisset, ea conditione, vt nisi medium cor sagitta penetrasset, ebrius & impos mentis Cambyses diceretur: & mortem filij & vulneris inspectionem tanta tulit moderatione, vt interrogante rege, Ecquémnam hominem tam peritum sagittandi esse sciret? responderit: Here, ego ne deum quidem arbitror tam probè percutere. Hero dotus libro tertio. Tynnichvs Thrasybuli filij mortem perquàm forti animo tulit. Vnde in eum hoc factum est epigramma: Exanimis Pitanen clypeo Thrasybule redisti, Septem ex Argiuis vulnera saeua gerens. Aduersa ostendis tamen omnia. Sanguinolenta Membra ro go imponens Tynnichus haec senior: Plorentur timidi, mî infletus humabere fili, Qui & patre hoc verè dignus es, & patria. Plutarchus in Laconicis. Lochagvs Polyaenidae filius, Sironis pater, nuncia̅ti quòd è filijs ipsius alter interijsset: Olim sciebam, inquit, illi moriendum esse. Plut. in Lacon. apoph. Anaxagoras, cùm inter familiares dissereret de natura rerum, nunciata ei filij morte, vbi paululùm tacitus substitisset, conuersus ad illos: Sciebam, inquit, me genuisse mortalem. Plut. in Orat. consol. Ephorus memoriae prodidit, Xenophontis filium Gryllum Agesilai ductu in ea pugna perijsse, quae ad Mantin eam commissa est, in qua Epaminondas Thebanus occubuit: audito???; eius casu, quum ipse fortè coronatus sacrificaret (fuisse enim imprimis dicitur sacrotum studiosus) detracta capiti corona, quemadmodum occubuisset, percontatum esse. Qui vbi denunciarunt strenuè praeliantem multis hostibus interfectis: aliquantulo interposito spacij, dum aegritudinem animi consilio reprimeret, reposuit denuò capiti coronam, sacrificium???ue absoluit, ac nuncijs dixit: Deos precatus sum, non vt immortalis mihi vel longaenuus esset filius (id enim incertum an conducat) sed quod mihi contigit, vt bonus & patriae amans. Plut. in Orat. consol. Sabell. lib. 2. En. 4. Val. Max. lib. 5. cap. 10. & Aelianus lib. 3 Princeps Atheniensium Pericles intra quatriduum duobus filijs Paralo & Xanthippo spoliatus, his ipsis diebus, & vultu pristinum habitum retinente & oratione nulla ex parte infractiore, concionatus est, & Athenienses ad bellum inflammauit. Ille verò caput quoque solito more coronatum gerere sustinuit, vt nihil ex vetere ritu propter domesticum vulnus detraheret. Valerius Max. lib. 5. capite 10. & Aelianus libro 9. Plutarchus in eius vita sic scribit: Bello Peloponnesiaco, cùm grauissima pestilentia Athenas inuasisset, amisit Pericles Xanthippum F. sororem item, & plerosque propinquos & amicos, quorum in Repub. opera fuerat potissimùm vsus. Non elanguit tamen, neque submisit malis spiritus & animi magnitudinem, nec illacrymauit, neque iusta fecit: imò ne accessit quidem ad cuiusquam funus necessariorum, dum eum, qui vnus reliquus erat ex iustis filijs, amisit Paralum. Plutarchus in Pericle. Lacedaemoniorvm matronae, quotquot audiuissent suos filios in pugna cecidisse, abire solebant, & inspicere vulnera. Si plura ex aduerso essent facta, cum gaudio in auita monumenta eos inferebant. Sin auersa, pudore suffusae & lacrymis, clandestina fuga discedebant, relictis mortuis, vt plebeio sepulcro humarentur, aut furtim surreptos in domestica sepulcra deportabant. Aelianus libro duo decimo, de Varia historia. Dimiserat Lacaena quaedam filios quinque suos ad bellum: Haec in suburbio stabat, euentum pugnae operiens. Vt adueniens quispiam roganti nuncium attulit, filios eius omnes cecidisse: Enimuerò non hoc requirebam, inquit, furcifer: verùm quid patria factum esset. Quo significante, penes eam esse victoriam: Laeta igitur, inquit, filiorum meorum fata accipio. Plut. in Lacaenarum apophtheg. Altera, quum audisset, quòd filius fortiter in praelio se gerens occubuisset: Nimirum, inquit, meus erat. Contrà, quum de altero audisset, quòd ob timiditatem praelium detrectans, saluus esset: Ergo, inquit, non erat meus. sentiens, non esse habendos pro liberis, qui à parentum institutione degenerassent. Idem. Alia, quum audisset filium in praelio caesum: Deponite illum, inquit, vt erat in ordine locatus, eius???ue locum expleat frater. Idem. Alia, quum in solenni pompa audisset, filium victorem ex vulnerum multitudine mortuum, coronam non deposuit, sed glorians comitibus dixit: Quantò pulcrius est, amicae, in acie victorem occumbere, quàm in Olympijs parta victoria viuere? Ibidem. Cùm exponeret quidam sororisuae Lacaenae quàm fortiter filius eius cecidisset: Quantum illius causa exulto, inquit, qui mori quàm vinci maluit, tantùm tua causa doleo, qui comitem tam fortem deserueris. Ibidem. Brasydas cùm fortè cecidisset, dum incolentes Thraciam in libertatem asserit Graecos, missi???ue Lacedaemonem legati matrem eius adissent: primùm requisiuit ea, An cecidisset Brasydas honesté. Celebrantibus ibi eum Thracibus, praedicantibus???ue nullum esse alterum talem: Erratis, inquit, hospites: fuit sanè vir Brasydas fortis: caeterùm habet co̅plures illo Lacedaemon praestantiores. Ibidem. Alia quaedam sepeliebat filium. Ad eam quum vilis anicula quaedam accessisset, dicens: Heu fortunam, ô mulier: illa subiecit: Per Geminos (inquit) bonam equidem arbitror. Siquidem cuius gratia filium peperi, videlicet vt pro Sparta moreretur, id mihi contigit. M. Tullius Tuscul. quaest. lib. 1. Plutarchus ibidem.
|| [2180]
Gyrtias, quum Acroutatus ex filia nepos in puerorum pugna plagis ferè exanimatus esset, plorantibus alijs: Non tacebitis? inquit: facto enim ostendit, cuius sanguinis esset. Eidem, quum è Creta nuncius esset allatus de morte Acrotati: Quum ad hostes, inquit, proficisceretur, nónne futut̅ erat, vt aut ipse moreretur, aut illos occideret? Iucundius autem est audire, quòd mortuus est. vt & ipso & ciuitate & progenitoribus dignum erat, quàm si iners & imbellis per omne aeuum viueret. Plut. in Lacon. Demaeneta Spartana octo filiorum mortem foititer tulit, teste Dioscoride in 3. Epig. [Greek words] [Greek words] [Greek words] [Greek words]. Dion Hipparini filius, Platonis discipulus, publica quaedam & communia negotia tractabat. Eius filius à tyranno Dionysio ignauè & molliter educatus restrictamviuendi formulam non ferens, à tecto delapsus in atrium, vitam cum morte commutauit. Dion eo audito nihil turbatus, constanter in eo, quod inceperat, effciendo perseuerauit. Aelian. lib. 3. de Var. hist. & Plut. in Dione, & in orat. consol. Antigonvs rex, excessu in acie filij Alcyonei allato, animosè ad eos, qui cladem hanc ei nunciduerunt, contuitus, atque aliquantulo interposico spacio moestus, ita locutus est: Serius Alcyoneu occdisti, qui in hostes tam ruebas inconsultè, & cui neque salus tua, neque monita curae erant mea. Plut. in Oratione consolatoria. Phyto Rheginorum dux, audiens Dionysium Syracusanum, filium suum Dionysium occupata vrbe in mare praecipitasse, intrepidè respondisse fertur. Fuit igitur vno die patre suo fortunatior. Diod. lib. 14. Pyrrho rege oppugnante Spartam, Neoptolemum eius F. ab hostibus circumuentum perijsse, Trogus scribit, mortéque patri nunciata, vnam ab eo vocem emissam. Taidiùs quàm timui. Sab. lib. 8. En. 4. Q. Fabivs Max. cùm filium amisisset, vt vir sapiens & humanus parens, casum illum aequissimè tulit. Laudationem verò (quod munus in funeribus propinqui obeunt) ipse primus in foro pro filio recensuit, quam postea scriptam dedit. Plut. in eius vita. Horativs Puluillus, cùm in Capitolio Ioui opt. max. aedem pontifex dedicaret, inter???ue nuncupationem solennium verborum postem tenens, mortuum esse filium suum audisset: neque manum à poste remouit, ne tanti templi dedicationem interrumperet: neque vultum à publica religione ad priuatum dolorem reflexit, ne patria magis quàm pontificis partes egisse videretur. Valer. lib. 5. cap. 9. & Pontanus lib. 2. C. 9. L. Pavlo Aemilio, qui Perseum deuicit, quatuor filij erant: duo in alias familias per adoptionem dati, Scipio & Fabius: duo etiam etiamnum pueri, quos in familia sua retinuerat, ex altera suscepti vxore. Horum alter quatuordecim annos natus, diebus quinq; ante triumphum eius, alter duodecim annorum triduo (in Apoph. totidem dicb. Plut. habet) decessit post triumphum. Neque erat quisquam vllus ex populo Romano, ad quem non petuenerit sensus doloris. At Paulus rectè reputans, fortitudine & animo hominibus non contra arma & hastas tantùm, verùm contra omnes aequè fluctus fortunae opus esse: ita concinnè moderatus est, temperauit???ue res praesentes, vt bonis mala, & domestica publicis obruta, magnitu dinem non deprimerent neque maiestatem commacularent victoriae suae. Namque simul atque extulit priorem filium, triumphauit: ac cùm alterius funus triumphum excepisset, concilio populi aduocato orationem habuit conuenientem viro, non qui consolatione egeret, sed qui consolaretur ciues infortunium dolentes suum. Plutarchus in Aemilio. Orationis clausulam hanc fuisse, Valerius Max. lib. 5. capite 10. refert. Cùm in maximo prouentu felicitatis vestrae, Quirites, timerem, ne quid mali fortuna moliretur, Iouem opt. max. Iunonem???ue reginam, & Mineruam precatus sum, vt si aduersi quid populo Romano immineret, totum in meam domum conuerteretur. Quapropter bene habet se res: annuendo enim votis meis id egerunt, vt vos potiùs meum casum doleatis, quàm ego vestrum ingemiscerem. Cornelia Gracchorum mater, Tiberio quidem in Capitolio, at Caio, in Luco Furinae caesis, perhibetur cùm alia illius cladis forti magno???ue animo tulisse, tum de locis sacris, in quibus fuerunt oppressi, retulisse, dignos mortuis tumulos esse. Haec ad Misenum aetatem egit, nihil conuersa pristina vita. Multorum colebatur amicitia, & ob hospitalitatem patebat mensa eius, semper???ue Graecos & doctos secum habebat, atque reges omnes inui cem munera ab ea accipiebant mittebant???ue. Erat iucundissima haec inuisentibus ipsam & familiaribus, dum patris vitam & instituta domestica Asricani commemoraret: verùm stupendissima, dum filioru̅ faceret sine luctu & lacrymis mentionem: casus???ue acerbos atque actus eorum quasi veterum exponeret requirentibus. Vnde amens ex senio vel ex cladium magnitudine habita quibusdam est euasisse, atque occalluisse ad sensum calamitatum: cùm reuerà illi sensum nullum habuerint, quantum ex praeclara in dole bonis???ue natalib. & disciplina momenti ad pellendum hominibus moerorem accedat. Plut in Caio. Catoni Censorio cùm filius natu maior abijsset, singulari ingenio & summa virtute iuuenis, adhaec praetor iam designatus: nihil tamen hoc casa commotus est, vt Reipublicae negotia segniùs administraret. Plut. in eius vita. Q. Martivs Rex, superioris Catonis in consulatu collega, filium summae pietatis, magnae spei, &, quae non parua calamitatis accessio suit, vnicum amisit. Cum???ue se obitu eius subrutum & euersum videret, ita dolorem altitudine consilij coërcuit, vt à rogo iuuenis protinùs curiam peteret: Senatum???ue, quem eo die lege habere oportebat, euo caret. Quòd nisi fortiter moerorem ferre scisset, vnius diei lucem inter calamitosum patrem & strenuum consulem, neutra in parte cessante officio, partiri non potuisset. Valerius Max. lib. 5. cap. 10. M. Crassvs infeliciter contra Parthos dimicauit. Publium eius filium in cliuo circumuentum, cùm nulla spes superesset, armiger inteifecit. Parthi cliuo potiti Publij caput suffixum hasta ferentes, propiùs aduecti ostentabant id Romanis, ac per ludibrium parentes eius & gentem quaerebant. neque enim oportere Crassi patris ignauissimi & foedissimi tam fortem & virtute praestantem filium fuisse. Hoc specta culum supra reliqua omnia acerba animos debilitauit & infregit Romanorum. Neque enim ira ad vindictam, vt decuerat, sed horror tremor???ue incessit cunctos. At Crassum ferunt, in ea acerbitate supra quàm antè celsum animum prae se tulisse. Vociferabatur enim circumauectus ordines: Meus est, milites, priuatus hic luctus. Inclyta fortuna & gloria vrbis Romae in vestra consistit incolumitate integra & intacta. Quòd si quis meam quoque vicem doler omnium optimo filio orbati, id ira in hostes ostendat. Extorquete his exultationem, vindicate saeuitiam. Nolite obstupescere acceptis cladibus. Aliquid etiam perpetiendum magna affectantibus. Plut in Crasso. Asinivs Pollio eo die, quo filium amisit charissimum, cum amicis conuiuia celebrauit, ne plus aequo charum ereptum sibi pignus lugere videretur. Alex. lib. 3. Cap. 7. Rvtilia ea, quae Cottam filium in exilium sequura fuerat, cùm reducem amisisset, eam firmitatem retinuit, vt post elatum sunus eius lacrymas nemo viderit. Pont. lib. 2. cap. 9. de Fortitud. domestica. C. Ivlivs Caesar, audita filiae Iuliae morte in Britannia, die tertia imperatoria ad munera redijt. Suetonius. Tiberivs filium Drusum fato extinctum non modò non luxit, sed Iliensium legatis paulò seriùs ad consolandum missis, respondit, se quoque Iliensium vicem dolere, qui Hectorem egregium ciuem amisissent. Sab. lib. 1. En. 7. Idem nepote, quem ex Druso habebat, mortuo, uihil consuetorum agere intesmisit: principi curam Reip. proprer priuatum infortunium relinquendam non putans, reliquósque hortans, ne mortuorum causa viuentium quoque officia desererent. Dion lib. 57. Livia, generosissimi filij Drusi posito corpore, finem etiam lacrymis suis posuit. Suetonius. C. Cladivs Caesar, cùm eum amisisset, quem & optauerat & genuerat, ipse tamen pro Rostris cum laudauit, & in conspectu posito corpore, interiesto tantummodò velamento, quod Pontificis oculos à funere arceret, flente cuncto populo Romano, solus non fleuit parens. Pont. lib. 2. cap. 9. M. Antoninvs Philosophus Imp. mortuo filio Vero septenne, desecta post aurem vomica, non modò dolorem ipse non ostendit, verùm attonitos quoque medicos solatus, prohibuit ne vltra quinque dies lugeretur, decreta illi aurea statua, etsi alij è more diutiùs lugebantur. Neque hoc funere tulit, vt ludi Iouiales intermitterentur. Fulg. lib. 5. cap. 10. & Alex. ab Alex. lib. 3. cap. 7. & Cuspinianus. Arria maior, quae virum in ipsa quoq; morte secuta est, cùm Caecinna Paetus maritus eius aegrotaret grauiter, item & filius: obijt filius, inscio parente. Tum Atria tam egregiè dolorem, quem ex filij obitu conceperat, potuit dissimulare, vt Paetus non priùs, quàm conualesceret, resciscere potuerit. Plinius lib. 3. Epist. ad Nepotem. Chrysanthio Sardiano pontifici Lydiae, & aruspici excellentissimo, filius erat Aedesius, fatidico spiritu intra pubertatis etiam annos plenus. Hic postquam morte immatura sublatus est, philosophum se declarauit pater. Nam aut raptus magnoperè extra se animus illum sedauit, & affectibus vacuum reddidit: aut infractus perstitit, quòd filij interitum aequo animo ferret: quin & mater adolescentis maritum aequo animo ferret: quin & mater adolescentis maritum respectans, mulicbrem naturam superauit, quippe quae [2181] supra quàm dolor atque animi perturbatio requirit, plangores, vlulatus???ue femineos posuerit. Eunapius. Timoxena, Plurtarchi vxor, in aduersis consta̅tiam demonstrauit non vulgarem, cùm maximum natu ex filijs amifit: iterum???; quando suauem illum deseruit Charonem. Nam cùm hospites no̅nulli, qui Plutarchum à mari prosequebantur, allato pueri excessu, cum reliquas frequentia domum eius ingrederentur: posteaquam omnia pacata & quieta viderunt, nihil accidisse grauiùs, sed inanem de Charone famam temetè vulgaram existimarunt: adeò moderatè composuerat domum, quo tempore magna confusionis lietntia conceditur. Licet sua ipsius mamma illum nutricasset, sectionem???; vberis tulisset, cùm papilla fuisset co̅tusa. Iam cùm filiam quoq; post quatuor filios susceptam amilisset, neque vestem lugubre̅ sumsit, neq; vllum sibi suis???; ancillis squallorem addidit, vel inflixit suggillationem, neque apparatum fecit in exequijs solennis splendoris: sed adniinistrata omnia moderatè & modestè, neque vltra quàm necesse foret. Plut. in Consol. ad vxorem. Pavla Romana in grauissimis infirmitatib. liberorum, & maximè Toxotijsui, quem diligebat plurimùm, cum virtute illud complesset. Turbata sum & non sum locuta, in haec verba prorupit: Qui amat filium aut filiam plus quàm me, non est me dignus. Et orans ad Dominum, loquebatur: Posside Domine filios mortisicatorum, qui pro te quotidie mortificant corpora sua. Hieron. in Epitaphio eius. Melania, nobilissima Romana, Marcelli consulis filia, cùm marito nondum humato, duos simul amisisset filios, ab omni sibi dolore temperauit, deuoluta in pedes tantùm dixit: Expeditiùs, tibi seruitura sum Domine, quia tanto me onere liberasti. Relicto vnico filio, praetore vrbano, Hierosolymam nauigauit: ibi???ue tanto virtutum praecipue???; humilitatis fuit miraculo, vt Teclae nomen acceperit, circa annu̅ Christi 377. Meminit eius D. Hieron. in Chronico, & in epistola ad Paulam super obitu Blesillae. Conrule Tit. Monacharum. Phoca Imperatore designato, Mavricivs Imperator cum vxore & liberis fugam molitus, nauigio Chalcedonem (oppidum id est contra Byzantium) delatus fuit: vbi captus, cum tota familia, anno aetatis sexagesimotertio, securi percussus fuit. Cùm spectante parente, mascula Imperatori, soboles miserè à tyranno occideretur, in singulorum caede ea verba protulit: Iustus es Domine, & iustum iudicium tuum. Cum???; liberorum nutrix, infante Imperatoris subtracto, puerum ipsa suum lactentem ad caedem protulisset; Mauricius astans, suum requisiuit, & proferri iussit: iniquum esse dicens, in alium, cùm ab ipso Deus poenas expeteret, animaduerti. Filijs quinque gladio truncatis, pater quoq; ipse fortissimè capite resecto occubuit. Deinde verò tyrannus Constantiam Imperatricem, cum fratribus, filiabus, in priuatorum ordinem redegit: & primùm quidem eas vili quadam & exili domuncula inclusit, tandem verò crudelitate ebrius, ferro quoque interimi iussit. Niceph. lib. 18. cap. 38. & Cedrenus. Notaras Byzantius iudex, liberorum mortem, ob negatum Mahometo Turcorum Imp. filium ad libidinem, magno tulit animo. Siquidem caedis eoru̅ spectator ad ferendam forti animo mortem eos quoq; cohortatus est. Chalcoco̅dylas li. 8. Lambas Auria, Genuensis classis praefectus, dum in Adriatico sinu cum Venetis confligeret: vbi magno eos praelio superauit, & in medio praelij ardore ei nunciatum esset, filium pugnando interfectum fuisse: nullo alio doloris edito signo, vt in certamine pergerent, & ad victoriam eniterentur, alios hortatus est. Quod ad filium pertineret, in mare eum proijcerent: quòd nullo nobiliore sepulchro tumulari posset, quàm illic, vbipro patria pugnans, parta à suis victoria mortem oppetijsset. Fulg. & Egnat. lib. 5. cap. 10. Homvlvs iureconsultus Neapolitanus, Romae, cùm in Palatio causam ageret, nunciata filij morte, magna constantia peregit, quae dicenda susceperat. Postea ad clientes atq; aduersarios conuersus orauit, vt aeqno ferre animo vellent, dum vnam tantùm horam paterno affectui operam daret. Atque his dictis, in cubiculum in ipso Palatio secessit. Nec plus quàm horam moratus, ad perficienda quae supererant reuersus est, nulla in parte ab eo mutatus, qui ante filij nuncium visus erat. Fulg. lib. 5. cap. 10. & Pont. lib. 2. cap. 9. Henrico Pio Vratislauiensium duce ad Lignicia̅ à Tartaris caeso, Hedvigis eius mater, monacha, monachas & nurum lamentantes, & pectora plangentes, comiter consolata: gratias egit Deo, quòd eius munere talem filium peperisset, cuius ipsa viuentis pietatem summam in se experta semper esset, qui???ue ad extremum pro religione & populo suo vitam alacer profudisset. Cromerus libro octauo. Amatriciana femella, cùm intellexisset filium nimis demisso animo ad supplicium trahi: filio occurrens sedare illum lacrymas atque abijcere mutem iussit: coelum ac solem vt respectaret, subinde admonens. Quod ille quum faceret: An, inquit, ignoras, sili, consestim te in arces illas emigraturum? ac vix vnius momenti dolorem, perpetuam tibi & quietem & voluptatem pariturum? Pontanus lib. 2. cap. 4. de Fort. dom. David I. Scotorum rex, Henricum filium vnicum, summae expectationis viru̅, tribus filijs totidem???; filiabus relicits, amiserat. Frequentes ad regem legati è toto regno, non modò doloris paterni leniendi, sed & sui, ob successoris tanti iacturam, contestandi ergô, confluxerant. Fos Dauid conuiuio regio excepit, nullum prae se luctum ferens. Quum???ue esset iam cibo fames exemta, quo tempore maximè laetis sermonibus conuiuia exhilarari consueuêre, facto manu silentio, ipse illos vltrò consolari aggressus est. H. Boëthius lib. 12. Carolvs IIX. Gallorum rex, in filij morte, quem vnicum & iam primum habebat, neq; animo perturbatus est, neq; vestem mutauit, aut festos ludos omisit, ne parata ad repetendu̅ Neapolitanum regnum arma remitterentur: sed laeto vultu Deo gratias egit, plus???ue animi quàm antea ad obeundam expeditionem ostendit. Fulg. lib. 5. cap. 10. & Egnat. ibidem. Leonardvs Lauretanus, dux Venetus, ex quatuor liberis iam gra̅dibus natu, quum Bernardum filium, natu minimum, bonae spei adolescentem amisisset, id???; praeter omnem expectationem: adeò constanter funeris acerbitatem tulit, vt quo die elatus est adolescens, Reip. non defuerit, quae Ducis praesentiam in re quadam grauiore tunc in primis exposcebat. Egnat. lib. 5. cap. 10. Lvcas Zenus & Dominicvs Triuisanus, Veneti, D. Marci procuratores, hic quatuor filiorum, ille Maphei filij, vxore nuper ducta in praeclaram posteritatis spem sublati, mortem aequissimo pertulerunt animo. Egnat. lib. 5. cap. 10. Memorabili illa pugna ad Sempacum, qua Leopoldus Austriacus ab Heluetijs caesus est, Vinkelriedi eximia fortitudo emicuit: qui fasce hastarum (vt robustissimo erat corpore) comprehenso, in condensatam hostium aciem irruens, veluti acto cuneo ita diuisit, vt clarissimae victoriae gradu̅suis moriens iecerit. Victores domu̅ reuersi, Vinkelriedi Patrem decrepitu̅ obuiu̅ habent, & lacrymis prae gaudio manantibus filij nomine co̅solari incipiunt. Tu̅ ille, Ecqnid verò mali co̅tigit, quod tanta̅ requirat co̅solationem? Posteaquam illi ordine praeclaru̅ nati facinus edisseruêre, immoto vultu: Rectè factorum, inquit, iucundissima recordatio, conso latione nulla eger. Canis quit, iucundissima recordatio, consolatione nulla eger. Canis hisce meis gratulemini potiùs, qui tanto decori superfuerint. Dei opt. max. benignitatem agnosco ego, qui me patrem eius filij esse voluerit, qui morte sua patriae libertatem confirmarit, superbos hostes domuerit, ciuium suorum vitas & fortunas conseruarit. Fr. Almeida, praetor Indiae sub Emmanuele rege Lusitaniae, nuncio accepto de caede Laurentij F. ducis fortissimi, in portu Chaulense à classe mammalucorum aegyptiorum occisi: cùm multis signis antea varijs in locis, quanto animi robore septus esset, ostendisset, tum eo die eam virtutem maximè declarauit. Cùm enim vnicum filium, virture & moribus excellentem amisisset, ita dolorem vultu compressit, vt illum nullius solatio indigere cuncti perspicerent. Quin ipse reliquos, ne lugerent, admonebat. Se nanque non diuturnam vitam filio, sed virtutem insignem à Deo precatum fuisse. Qui filium meu̅ carum habuit, non lacrymis, sed virtute amorem ostendat. illius enim caedem vlcisci statuo. Qui mihi alacriùs in hoc opere perficiendo opem tulerit, eum existimabo maiore caritate filio meo deuinctum fuisse. Osor. lib. 5. rerum Em. Basilius Amerbachius, Basiliensis Iurecos. magni illius Bonifacij F. Asteriam formosissimam & venustissimam virginem, Iacobi Rudini, Tribuni plebis in vrbe nostra filiam, matrimonio sibi iunxerat. Nondum excto anni spacio, Bonifaciolum ex ea, magna posteritatis, sed maiore adhuc virtutis auitae spe suscepit. Quarto mense à partu colicis cruciata doloribus crudelissimis lecto afigitur Asterie, & tanquam matri compateretur filiolus, parigenere morbi cruciari incipit. Post trimestre spacium succedentibus conuulsi onibus vno eodem???; horae momento, anno Christi 1562. V. Aprilis, circa meridiem, mater & filius in coelestem patriam migrant. Bonifacius senior Iurecos. clarissimus, non tam moerere duplicis funeris, quàm desiderio & spe melioris vitae, post tres hebdomadas, placidissima, & anteactae vitae consentanea morte in Domino obdormiuit, sexagenario maior. Triplex hoc trium hebdomadarum funnus atq; vulnus, Basilius tanta animi constantia tuilit, vt nec dulcissimae co̅iugis amor, nec filioli suauissimi desideriu̅, nec patric sanctissimi viri memoria illum à Christiana grauitate vllo pacto dimourer potuerint. Ne Hercules quide̅ contra duos, vulgò aiunt: ad hic noster contra tres grauissimos hostes simul confertim impetentes sese inuictu̅ praestitit. Fratrvm, Sororvm Mortem. Aemylianvs Scipio ijsdem ferè, quibus patrem triumphantem, diebus funera duorum fratrum spectauit: & quanquam adolescens, tulit tamen aequissimé. Pontanus lib. 2. cap. 9. de Fortitudine domestica. Scipionem Africanum in exilio patientia sic comitata est, vt nunciata fratris morte, animum retinuerit. Ibidem. M. Antoninvs Imp. in fraterna morte admirabilem prae se tulit animi magnitudinem. Ibidem.
|| [2182]
Alphonsvs Aragonum rex, cùm Petrum fratrem, quem propter singulares animi dotes plurimùm amabat, in obsidione Neapolitana interfectum audiuisset, multis primùm lacrymis exosculatus, in arcem, quam Oui vocant, efferendum curauit: & cùm regio more sepulturae mandasset, exercitum eius interitu consternatum erexit ac confirmauit. Ad amicos quoque consolatorias epistolas scripsit. Panormita lib. 3. de rebus gestis Alphonsi. Martinvs V. Pp. cùm duos haberet fratres (quoru̅ alter Iordanus princeps Salernitanus maior natu peste perijt, alter verò minor natu Laurentius, in turri igne casu iniecto, exustus est) nihil ex eo auditum est, nil visum, quod impatientiae aut abiecti animi signum aliquod prae se ferret. Platina. Nepotvm Repulsam. L. Sylla rerum potitus, cùm Marium proscripsisset, Senatum & populum non obscurè offendit. Itaque Nonio Syllae sororis, filio commendatione eius subnixo, & Seruio, candidatis ignominiosè repulsis, alios designauerunt, quorum angi illum arbitrabantur honore. At Sylla haec sibi esse praetulit iucunda, quòd populus pro arbitrio agens, beneficio suo libertate frueretur. Plut. in Sylla. Hospitvm morositatem. Impetrauit ab Athanasio vrbis antistite Alexandrina mulier tam diues quàm nobilis, vt ex viduis, quae ecclesiae sumtu alebantur, daretur sibi vna aliqua alenda. Data est illi mulier, miti & suaui ingenio, cuius facilitate auctum est matronae studium in pauperes. Poposcit sibi altera̅ dari. Casuan consilio, non facilè dixerim, data est peruicax & inhumana mulier: ex qua cùm ex pio hospitio probra & saeua verbera reportaret, gratias egit Athanasio, quòd talem dedisset, per quam patientiae cultum exerceretur. Sab. lib. 9. cap. 1. TOLERANTIAE EXCESSVS. TOLERANTIA NIMIA. [Greek words] haec & [Greek words] quaedam est, cum obstinatione & peruicacia coniuncta, quoniam praeter omnem honestatem & neceßitatem fugienda mala temerè & obstinatè perfert. Ab obstinatione in Non declinando fiffert, quòd illa minus quàm par sit declinet, haec verò plus quàm par sit toleret. Caeterùm quia vsuuenit, vt qui malum aliquod, vt puta seruitutem, nimiùm declinant, perferant ea, quae non erant perferenda: idcirco exempla Declinationis nimiae quo??? huc transferri possunt. Illic eius quod declinatur mali ceufinis ratio habetur: hîc verò eius, quod toleratur, mali, quo tanquam medio effugiant illud, quod maius malum falsò putant esse. mala Corporisnimivm ferre. Nempe Fanem, Sitim. Cretebses obsidione Metelli ad vltimam vsque penuriam compulsi, sua iumentorum???ue suorum vrina sitim torserunt, iustiùs dixerim, quàm sustentauerunt: quia dum vinci timent, id passi sunt, quod eos nevictor quidem pati coëgisset. Valer. libro 7. capite 6. Nvmantini à Scipione vallo & aggere circumdati, cùm omnia, quae famem eorum trahere poterant, consumsissent, ad vltimum humanorum corporum dapibus vsi sunt. Quapropter capta iam vrbe, complures inuenti sunt artus & membra trucidatorum corporum sinu suo gestantes. Nulla est in his necessitatis excusatio: nam quibus mori licuit, sic viuere necesse non fuit. Ibidem. Caligvritani in Hispania, quo perseuerantiùs interemti Sertorij cinneribus, obsidionem Cn. Pompeij frustrantes, fidem praestarent (quia nullum iam aliud in vrbe eorum supererat animal) vxores suas notos???ue ad vsum nefariae dapis verterunt: quo???ue diutiùs armata iuuentus viscera sua visceribus suis aleret, infelices cadauerum reliquias salire non dubitarunt. Ex hoc nimirum hoste tanto duci poena magis quàm victoria petenda fuit: quia plus vindicatus libertatis, quàm victus gloriae afferre potuit, cùm omne serpentum ac ferarum genus, comparatione sui, titulo feritatis superârit. nam quae illis dulcia vitae pagnora proprio spiritu cariora sunt, ea Caliguritanis prandia atque coenae extiterunt. Ibid. Crvditatem. Sustinuit vorare Diogenes crudum polypum, vt ad concoquendum ignis subsidium summouetet. Circumsisten tibus sacerdotibus & magna corona populi, cùm iniecisset capiti pallium, admouens ori carnem: Vestra causa, inquit, discrimini me obijcio, & periculo oppono. Praeclarum verò periculum. Nempe non vt pro Thebanorum libertate, quomodo Pelopidas, vel quomodo Harmodius & Aristogiton pro Atheniensium, obtulit in discrimeu pro alijs vitam philosophus, qui cum polypode crudo, vt vitam humanam efferaret, colluctabatur. Plut. orat. 1. de Esu carnium. Frigvs et aestvm. Lacon quidam, quum videret Diogenem Cynicum in ve hementi frigore statuam aeream amplectentem, rogauit, Num algeret? illo negante: Quid igitur, inquit Lacon, magni facis? Philosophus hoc ipsum existimabat magnifi cum, quòd sic haberet corpus ad omnes iniurias duratum: id Laconi ridiculum videbatur, cùm magno eius incommodo fieret, nec vtilitas inde promanaret ad alios. Plutarchus in Laconicis. Stilpo Megarensis videns Cratetem hybernis mensibus frigore rubentem: [Greek words] inquit, [Greek words]. Lepos, qui est in vocis ambiguo, Latinè reddi non potest. [Greek words] coniunctim, sonat Nouo: & [Greek words] disiunctim, sonat, & mente. Discrimen auribus vixsentiri potest, scripto potest ostendi. Videris, inquit, egere pallio nouo, siue pallio & mente. Nouum requirebat, gelu: mentem, Cynici stultitia, qui vestem non accommodaret tempore. Laërtius lib. 2. cap. 12. Partvs dolores. Virgo quaedam clanculùm corrupta foetum extinxit, tam interim patiens dolorum, vt nullam ederet vocem, adeò vt parturiens & patrem & alios, qui aderant, falleret. Plut. in apophtheg. Lacaenarum. Vvlnera, Plagas, Ictvs Pisistratvs vt vafro ingenio Athenarum dominio potiretur, lubens omnes corporis contemsit dolores: quippe qui deformato corpore ac lacero, pluribus???ue sibi vulneribus illatis, in forum prodijt, & vulnera ab inimicis illata falsò affirmauit, accepto???ue praesidio, populi assensu, tyrannidem inuasit. Alex. lib. 2. cap. 32. Ephori Sciraphidam multarunt, quòd iniuria esset affectus, ac sileret. Interpretabantur enim eius oscitantiam fuisse in causa, quòd complures auderent eundem laedere. Nam qui veterem impunè fert iniuriam, inuitat nouam. Plut. Demetrius Scepsius libro vigesimo sexto Troiani apparatus, Laconem quendam scribit ad conuiuium vocatum accessisse, marinis???ue echinis appositis, cùm vsum eos edendi ignoraret, neque tamen conuiuis, quo pacto comedere oporteret admonentibus, paréret, vnum sumsisse: quem cùm in os vnà cum suo putamine posuisset, echinum dentibus momordisse: quo cibo offensus: Ò scelestum, inquit, edulium, neque te nunc dimittam, neque rursus postea capiam. Athen. lib. 3. cap. 7. Tormenta. Sub Tit. Obstinationis, exempla quorundam, qui tormenta pertinacißimè tulerunt, reperies, fol. 2161. Agesilaus Lacedaemoniorum rex, quum audiret maleficum Qvendam constanter pertulisse tormenta: vt insigniter, inquit, miser est homo, qui tolerantiam & patientiam in res flagitiosas, ac turpes collocat? Dolebat duci egregio, ta̅tu̅ animi robur in re turpi consumtu̅: quod si attulisset ad res honestas, magno vsui poterat esse Reipublicae. Plut. in Apoph. Laconicis Aesopvs Demosthenis libertus, diu discruciatus, nunquam fateri voluit, ad patronum pertinere adulterij culpam cum Iulia: priùs quàm multorum testimonio conuictus Demosthenes ipse, crimen fassus est. Fulg. lib. 8. cap. 4. Agathocles, qui postea in Sicilia regnauit, cùm adhuc priuatus Syracusis viueret; & mari clàm praedaretur, nunquam à Sociis, qui cum eo capti fuerant (quanquam grauiter discruciati essent) accusatus fuit. Itaque etsi crimen exploratum habebatur, constans comitum animus, singularis???ue eorum patientia id in purgando Agathocle effecit, vt in iudicio tanquam innocens absolueretur. Idem. Mortem. Vitam abbijcere, mortem temerè obire, huius sunt propriè loci. Eadem tamen respectu Finis, propter quem suscipiuntur, nimirum vt haec vel illa mala declinentur, ad declinationis excessum referenda veniunt, ex desperatione boni ortum. Vitae autem prodigi fiunt, vel praeteritorum bonorum malorúmve taedio: vel praesentium magnitudine: vel futurorum bonorum desiderio, malorúmve metu. Cur. Mortem nimiùm tolerare causa Immortalitatis. Consueuerunt Galli, sumto cibo, ad verborum, prout ca [2183] sus intulit, concertationem surgentes, ex prouocatione certare inuicem, nulla habita vitae cura. Increuit enim apud eos Pythagorae sententia, qua dixit, animas hominum esse immortales, rursus???ue eas defunctis corporibus post, certum rempus in alia corpora reuersuras. Ob hanc causam in defunctorum pyram epistolas scriptas quidam conijciunt, tanquam eas mortui sint lecturi. Diodorus libro quinto, capire nono. Vitae taedij. Turpe apud Gymnosophistas Indorum sapientes putatur corporis morbus: quem si quis veretur, seipsum per ignem effert. Nam constructa pyra super eam perunctus sedet, & immotus comburitur. Strabo lib. 15. Calanvs Indus Gymnosophista, qui ab Alexandro Magno mulcùm obseruabatur, cùm annos tres & septuaginta omnis prorsus aduersae valetudinis expers vixisset, leui fluore alui tentatus, reputans felicitatis eius, quae à natura aut à fortuna accipi posset, terminum sibi iniectum esse, ex hac vita decedere statuit. Rogauit igitur Alexandrum, vt pyram construi, ac postea quàm à se ea conscensa foret, per apparitores ignem subijci faceret. Conatus est initiò rex à proposito eum dimouere: sed vt in sententia eum permanere vidit, regio iussu pyra est composita, & ingens hominum multitudo ad tam inusitatum confluxit spectaculum. Calanus summa alacritate pyram inscendit, assistentes Macedonas complexus est, rogauit???ue, Iaetum vt illum diem transigerent, & cum rege perpotarent. Illum ipsum breui ait Babylone se reuisurum. Ita fatus, decubuit operuit???ue se, neque se appropinquante igne mouit: sed quo composuerat se habitu, eum conseruans, veteri illorum sophistarum more semetipse immolauit. Hoc multis annis pòst alius Indvs Athenis ex comitatu Caesaris imitatus est: cuius visitur hac quoque aetate monumentum, Indi appellatum. Haec res ab astantibus vario modo excepta est. Hominis aliqui furorem, non nulli inanem fortitudinis ostentationem damnabant. Erant & qui animi magnitudinem in contemnenda morte admirarentur. Alexander summo cum honore eum sepeliri curauit, Calarum potentiores hostes debellasse dicens, quàm se. Nam Alexander cum Poro, Taxila & Dario bellum gesserat: Calanus verò cum labore ac morte. Aelianus libro quinto de Var. hist. & Plutarchus in Alexandro. Megasthenes certè Calanum non verum philosophum, sed adulatorem fuisse ait, & gloriae causa mortem eam subijsse. Strabo libro decimoquinto. Zarmonochaga ex Bargola, Indorum regis legatus ad Augustum, cùm demandatum sibi munus à Poro rege suo feliciter expleuisset, neque vltra vexationem vllam perferre vellet, Indorum more seipsum Athenis extructa pyra combussit, vultu in ridentis speciem semper seruato. Strabo lib. 15. auctoritate Nicolai Damasceni. Venenum cicuta temperatum in ciuitate Massiliensivm publicè custoditur, quod datur ei, qui causas sexcentis (id enim Senatus eius nomen est) exhibuit, propter quas mors sit illi expetenda: cognitione virili, beneuolentia temperata, quae neque egredi vita temerè patitur, & sapienter excedere cupienti, celerem fati viam praebet, vt vel aduersa vel prospera nimis vsi fortuna (vtraque enim finiendi spiritus, illa ne perseueret, haec ne destituat, rationem praebuerit) comprobato exitu terminetur. Quam consuetudinem Massiliensium non in Gallia ortam, sed è Graecia tralatam inde existimo, quòd illam etiam in insula Caea seruari animaduerti, quo tempore Asiam cum Sex. Pomp. petens, Iulidem oppidum intraui. Fortè enim tunc euenit, vt summae dignitaris ibi Femina, sed vltimae iam senectutis, reddita ratione ciuibus, cur excedere vita deberet, veneno consumere se destinarit, mortem???ue suam Pompeij praesentia clariorem fieri, magni aestimarit. Nec preces eius vir ille, vt omnibus virtutibus, ita humanitatis quoque laudibus instructissimus, aspernari sustinuit. Venit itaque ad eam, facundissimo???ue sermone, qui ore eius quasi eloquentiae fonte manabat, ab incoepto consilio diu nequicquam reuocare conatus: ad vltimum, propositum exequi paffus est. Quae nonagefimum annum transgressa, cum summa & animi & corporis sinceritate, lectulo, quantum dignoscere erat, quotidiana consuetudine cultiùs structo recubans, & innixa cubitos: Tibi, inquit, Sex. Pomp. dij magis quos relinquo, quàm quos peto, gratias referant: quia nec hortator vitae meae, nec mortis spectator esse fastidisti. Caeterùm ipsa hilarem fortunae vultum semper experta, ne auiditate lucis tristem intueri cogar, reliquias spiritus mei prospero fine, duas filias, & vnum nepotum gregem relictura superstitem, permitto. Cohortata deinde ad concordiam suos, distributo eis patrimonio & cultu suo, sacris???ue domesticis maiori filiae traditis, poculum, in quo venenum temperatum erat, constanti dexterà arripuit. Tunc defunctis Mercurio delibamentis, & inuocato nomine eius, vt se placido itinere in meliorem sedis infernae deduceret parte̅, cupido haustu mortiferam traxit potionem: ac sermone significans, quásnam subinde partes corporis sui rigor occuparet, cùm iam visceribus eum & cordi imminere esser locuta, filiarum manus ad supremum opprimendorum oculorum officium aduocauit: nostros autem, tametsi nouo spectaculo obstupefacti erant, suffusos tamen lacrymis dimisit., inquit Val. Max. libro secundo, capite primo. C. Albvtivs Silus Nouariensis, senex Roma Nouariam redijt, & conuncata concione, causas propter quas mori destinasset explicauit, & inedia seipsum necauit. Sueconius de Claris oratoribus. Starcathervs gigas Sutecus iam fessus aerate (cum CCC. annos superaret) ne senij vitio pristinum gloriae decus amitteret, egregium fore putauit, si voluntarium sibi conscisceret exitium. Aurum librarum CXX. quod iampridem pro Olonis tyranni interfectione meruerat, collo appensum gerebat, emendi in se percussoris gratia: vt quod pro aliena clade tulerat, damno propriae salutis impenderet. Itaque Hatherum splendido loco natum, cuius olim patrem occiderat, obuium nactus, hortabatur, ne à parentis sui interfectore poenas exigere vereretur: haec facientem auro, quod gerebat, potiturum promittit. Hatherus obsecuturum se spopondit. Cui Starcatherus cupidè ense oblato, pronam post modum ceruicem praebuit: ne timidè percussoris opus exequeretur, aut ferro muliebriter vteretur, hortatus: praefatus???ue, quòd si peracta caede ante cadaueris lapsum caput ac truncum medius intersiliret, armis inuulnerabilis redderetur. Hatherus adacto gladio, senem capite demutilauit: quod corpori auulsum, impactum???ue terrae, glebam morsu apprehendisse fertur. Percussor saltu abstinuit: quem si temerè egisset, fortè cadaueris ruina obrutus, occifi senis poenas proprio funere persoluisset. Corpus eius in campo, qui vulgò Reling dicitur, sepulturae mandandum curauit. Olaus libro quinto, capite nono ex Saxone. Religionis. Huc Martyres haeretici, fol. 2166. Esseni Iudaei, contemrores aduersorum, mortem, si cum decore obeunda sit, iudicant etiam immortalitate meliorem. Prodidit eorum animos, bellum quod gestum est cum Romanis. Tunc siquidem per artuum confractiones, & ignes, ac per tormenta omnigena transeuntes, vt videlicet vel in legislatoris aliquid loquerentur iniuriam, vel ciborum quippiam quod non solent ederent, ad neutrum horum potuerunt compelli: sed neque deprecari suos tortores, aut inter ipsa flere supplicia: in medijs quinimò cruciatibus subridentes, & eis qui tormenta admouerant illudentes, constantes animas cum quadam hilaritate reddebant, quasi qui eas essent denuò recepturi. Iosephus lib. 2. cap. 7. belli Iud. Laudanda profectò horum constantia, si in ea religione, quam à Christo auditam non receperunt, assere̅da eluxisset. Nunc à Machabaeis vt tempore, sic etiam causa vincuntur. Illi veri Martyres sunt appellandi: hi Martyres haeretici. Marcionis haeresis sacrilega eò religiosior habita fuit, quòd plurimos habuerit martyres: imò primi Marcionitae martyres plures ostenderunt, teste Eusebio libro quinto, capite decimosexto. Metrodorvs apud Smyrnam Marcionis errorem sequutus, à persecutoribus Christianorum captus: & cùm presbyter esse iudicaretur, viuus combustus est. Eusebius lib. 4. C. 15. Sub Antonino Vero. Valentiniani haeretici, martyres multos numerant. Evphemitae haeretici, cùm ab Imperatoribus propter errores suos occiderentur, Martyrianos sese vocarunt. Vide Tit. Haereticorum seculi quarti. Donatistae haeretici mortem violentam, quam vel sibijpsis sua manu inferunt, vel ab alijs sibi inferri curant, Martyrium appellant. Priùs autem hoc alijs indicant. Illi ergo eos summo obseruantiae genere colunt, & cibis lautissimis saginant. Aliquanto tempore saginati, in obuios irruunt, & cogunt eos lethalia vulnera sibi inferre. Quod si faccre nolint, se de alto praecipitant. Theodoretus in fabulis haereticorum. Idem de Circvmcellionibvs scribit D. Augustinus. Praxeas haeresiarcha, vir Asiaticus, plures in Trinitate negabat personas: sed eundem Patrem & creasse omnia, & passum fuisse, quòd communicata pluribus monarchia, imperij vim impediret. Haec inani arrogantia dictitabat, eo???; incautè decipiebat, quòd fidei causa martyr extiterat. Huic Tertullianus eleganti lib. respondet. Volat. lib. 18. Anthrop. Gavdentivs Tamugadensis Donatistarum episcopus, libidine martyrium rapiendi adeò furens erat, vt cum quibusdam perditis crematurum se in templo minaretur. August. libro 1. contra Gaudentium. Sub Valente Imp. Ariano irruêre in Romanornm prouincias maxima frequentia Gothi: quorum rex Athanaricus, vbicun [2184] que in Arianos incidisset, in eos atrociter saeuijt, sacrificia dijs facere iubens. At illi magno animo, non viri tantùm, sed & mulieres cum infantibus ad Ecclesiam confugêre, & se viuos concremari sustinuêre. Socrates lib. 4. cap. 33. Soz omenus lib. 6. cap. 37. Orosius lib. 7. Albertus Austriae dux, antequam Romanum suscepisset imperium, in Ivdaeos desaeuiens, eos omnes in sua ditione occidi iussit, qui hollent ad Christum conuerti. Multi igitur cùm metu baptizarentur, ex ijs Vnvm Albertus in cubiculum accepit, & ad Christianam fidem adhortatus est. Verùm is cùm post aliquot annos pecunia co̅ductus ad Iudaicam fidem sese reuerti dixisset, ab Alberto iudici traditus, & ad mortis supplicium ductus, nullis constrictus vinculis (sic enim petierat) vt pyram ardentem vidit, Hebraicum carmen incipiens, in medias flammas intrepidus se coniecit, atque ibi cantans exustus est. Aeneas Syluius libro tertio Comment. de rebus gestis Alphonsi. Innocentae testandae. Lvcretia Romana, Collatini vxor, mortem sibijpsi intulit, ne pudori violato superesse cogeretur. At quid in seipsam innocentem saeuire voluit, cùm iniussu magni Imp. ex hac vita non esse migrandum, vel humana doceat philosophia? Seruitutis amoliendae. Axiothea, Nicoclis regis Cypriorum vxor, magna multitudine militum veniente ab Ptolemaeo Aegypti rege ad occupandum regnum, cùm Nicocles vitam laqueo finijsset, fratres???ue eius sibijpsis mortem consciuissent: conuocatis sororibus, matribus & eorum vxoribus persuasit, vt ianuas muliebris aulae clauderent, liberos???ue, quos in vlnis ferebant, interficerent, igne???ue tectis iniecto, aliae gladijs semetipsas occiderent, aliae confidenter in flammam insilientes perirent. Illa verò cùm videret omnes egregiè iacere, tum etiam ipsa summisso gladio per caedem se in flammam coniecit, vt ne mortuo quidem corpore hostes potirentur. Polyaenus libro octauo. In expugnatione speluncarum latronum ab Herode Antipatri F. Senex quidam deprehensus intus cum vxore ac septem filijs, rogatus fuit ab eis, vt se fugere hostem permitteret. At ille stans ante ostium, primum quemque exeuntem iugulabat, donec ad vnum omnes confecit, & vxorem vltimam. Deinde praecipitatis cadaueribus, postremò seipsum superiniecit, mor tem seruituti praeferens. Iosephus lib. 14. C. 27. Astapenses Hispani ne seruire cogerentur Romanis, seipsos cum oppido perdiderunt. Erumpentes enim viri in Romanorum stationes, omnem in se conuertunt exercitum: at multitudine victi ad vnum caesi fuêre. Qua suorum clade animaduersa, iuuenes qui in vrbe remanserant, imbellem multitudinem ferro confecerunt, pyram incenderunt, incensae se ipsos cum armis iniecerunt. Sab. lib. 5. En. 5. Ignominae vitandae. Cleopatra Aegypti regina, cùm Antonius sibijpsi manus intulisset, ipsa in monumento à Proculeio capta, & ne sica se ipsam confoderet prohibita, ex moerore simul & dolore (nam pectus eius ex verberibus inflammatum & exulceratum fuerat) febre correpta, id velamentum arripuit laeta, quasi ideo temperatura cibo, & vitam liberè positura. Medicum habebat familiarem Olympum: quem, prodita ei veritate, consiliarium & adiutorem ad tabem sibi inducendam adhibuit, vt ipse scriptum reliquit Olympus, qui edidit harum rerum historiam. Odoratus rem Caesar Augustus, obiecit ei minas & terrores de liberis: quibus illa sicut machinis expugnata est, permisit???ue corpus suum omnibus pro arbitrio curare & alere. Venit etiam paucis diebus pòst ipse ad eam appellandam & consolandam. Illa supplex diuertit protinus ad misericordiam exposcendam & ad preces, quasi summoperè concupisceret viuere. Postrem ò numeri thesauri breuiarium, quod habebat, tradidit ei. Cùm Seleucus vnus procuratorum argueret eam, quòd reconderet & supprimeret nonnulla: exiliéns, & in capillum huius inuolans, multis plagis os eius contudit. Subridente Caesare, atque illam reprimente: Ań ne graue, inquit, Caesar est, cùm tu inuisere me hoc in statu & appellare sis dignatus, à seruis me meis deferri? Si quid reposui muliebre, n̅ mihi sanè miserae mundum, sed quò pauca munera Octauiae & Liuiae tuae feram, vt placatum te per illas & clementiorem habeam. His gadisus est Caesar, omninò illam existimans teneri cupiditate vitae. Igitur Caesar, vbi ostendit & haec ei concedere se, caetera???ue supra omnem spem cum ea acturum: digressus, decepisse arbitrabatur se eam. at magis deceptus ipse est. Nam posteaquam sese post triduum in Italiam ad triumphum mitten dam esse subolfecit, obtinuit primùm vt Antonio parentare posset. Inde lota accubuit, & sp???ndidè est epulata. Tum cistam quidam rure veniens attulit. Percunctantibus, Quid ferret? satellitibus: aperiens & auferens folia, cophinum plenum ficorum ostendit. Mirantes speciem & magnitudinem, arridens inuitauit, vt sumerent. Illi nihil suspicati, iusserunt ficos eum intrò ferre. Sub prandium tabulas, quas scriptas & consignatas habebat, misit Cleopatra ad Caesarem. tum omnibus eiectis reliquis, praeter duas illas feminas, obdidit fores. Solutis tabulis Caesar, vt obsecrationes & questus legit precantis, vt apud Antonium conderetur: intellexit illicò, quid gestum esset. Ac primùm institit illuc ipse accurrere: deinde spectatum properè misit, quid rei esset. Verùm momento transactum cum illa fuerat. Nam cursu illuc profecti, & stationem nihil offendentes sensisse, reserata ianua defunctam inuenerunt, & in aureo iacentem lecto, regio cultu exornatam. Ex mulieribus eius Iras nomine ad pedes eius expirauerat: Charmium iam lapsabunda & capite grauata componebat diadema, quo redimitum erat caput ???ius. Ibi cùm quidam fremens dixisset: Haeccine pulcra, Charmium? Pulcerrima sanè, inquit, decentia???ue regum propaginem tam multorum. Nihil ampliùs locuta, iuxta lectum ibi conicidit. Perhibent aspidem inter ficos illos illatam, folijs???; fuisse intoctam. ita enim iussisse Cleopatram, vt ignorantis corpus bestia inuaderet. Vt tollens de ficis conspexit eam, dixisse Cleopatram: Nempe hîc illa est. brachium???ue nudatum morsui praebuisse. Alij inclusam hydriae aspidem, atque ita fuisse autumant asseruatam, fuso???ue aureo ipsam lacessentis & stimulantis arripuisse Cleopatrae brachium. Sed veritatem nouit nemo: quando venenum quoque gestasse proditum est eam in nouacula caua, eam???ue recondisse coma sua. Verùm nec macula in corpore extitit, neque aliud veneni vestigium. Neque verò bestia illa intus comparuit, tractus aliquos eius tantùm iuxta mare, quò cubiculum spectabat, & fenestrae erant, aiunt deprehensos. Nonnullis brachium quoque Cleopatrae notas duas ex punctione visum est habere tenues & exiles: quibus credidisse Caesar videtur. Siquidem in triumpho eius imago translata est ipsius Cleopatrae, & aspidis mordicùs brachio affixae. Plut. in Antonio. À quibus illatam. Puta à Seipsis. Vide locum Mortis, Tit. [Greek words], fol. 458. Illic Mortis efficiens, heic Tolerantia nimia perpenditur. Theoxena mulier Thessala, cuius maritum Philippus Macedoniae rex Persei pater interfecerat, cùm sororis filij à Philippo ad carcerem & ludibrium poscerentur: molita cum pueris fugam, vbi se & suos vidit in hostium potestatem venisse, sibi &pueris mortem consciuit. Sab. lib. 5. En. 5. Magistratu, Iudicibus. Praylvs Troadensis, Timonis Nicaei auditor, tam stupida fuit constantia, vt pateretur se iniustè, tanquam proditorem, affici supplicio, ne verbo quidem innocentiam suam defendens. Laërt. in Timone. Socijs, Amicis. Consule Tit. Eorum qui mutuis vulneribus periêre, fol. 541. Illic Efficiens, heic Effectus consideratur. Ad extrema Ciliciae, rupem quandam munitissimam incolebant Marmares nuneupati. Horum plerique, faciente illac iter Alexandro Magno, nouissimum eius agmen adorti, compluribus interfectis, non paruum hominum & iumentorum numerum abegerunt. Qua iniuria rex irritatus, loci illius oppugnationem instituit, atque omni conatu, vt eam gentem debellaret, contendit. Marmares & fortitudini suae, & oppidi situ consisi, fortiter oppugnationi resistebant. Iam???; biduum integrum riunquam pugna intermissa fuerat: apparebat???ue regem non priùs cessaturum, quàm rupem eam superasset. Ibi Marmarum seniores iuuentuti persuadete tentarunt, ne vim experiri perseuerarent, quòd fortasse negotium cum rege componi posset. Illius huiusmodi sententiam respuentibus, cunctis???ue simul cum libertate interire sibiproponentibus: senes aliud consilium hoc dederunt, vti pueros, feminas, senes???ue omnes interficerent: ipsi, quibus ob corporis firmitudinem haud difficulter salus quaeri posset, noctu per hostes medios in montem proximum effugerent. Comprobato hoc consilio à iunioribus, iussi sunt senes quisque domum suam reuerti, ibi???ue cum cognatis cibo & potu delicatiore refecti, mortem expectare. Visum est deinde iuuenibus, qui erant circiter sexcenti, à caede cognatorum hominum abstinere, sed domibus ignem inijcere, eo???ue facto, portis patefactis discedere. Vt constituerant, peractum est, cuicunque suorum ciuium, vt incensa domus pro sepulcro esset, fecerunt: ipsi???ue durante adhuc nocte, per hostium castra euadentes, in propinquum montem se contulerunt. Dio dorus libro 17. Abydeni à Philippo Macedone obsessi, paulò ante primum [2185] bellum Macedonicum à Rom. gestum, petierant, vt praesidio incolumi dimisso, sibi cum vxoribus & liberis, singulis???ue vestimentis, vrbe excedere liceret. Caeterùm legatis nihil pacati ab hoste renuneiantibus, Abydeni in rabiem versi, matronas omnes in tempio Dianae, pueros & virgines cum nutricibus & infantibus in Gymnasio claudunt, aurum & argentum omne in forum deferunt, mox in vnum colle???tum in Rhodias naues, quae fortè in portu stabant, imponunt. Ipsi eo consilio in hostem exeunt, vt non nisi vistores in vrbem redirent: delectis, qui atrox facinus, nisi consilium processisset, peragerent, dira execratione interposita, nisi impetrata facesserent, vt si Abydenorum acies ad pugnam egressa vinceretur, confestim omnem imbellem turbam obtruncarent: aurum & alia, quae in naues congesta essent, in mare deijcerent. Pugna multò atrocior fuit quàm pro numero dimicantium. Verùm Macedo, Abydenis maiore ex parte interfectis, animaduersa hostium desperatione, sub noctem pugnam inhibuit. Postridie vrbs paucorum consensu deditur, sacerdotibus ad eam dedendam missis. Vbi hostis intra moenia est conspectus, qui praelio superfuerant, iurisiurandi publicae???ue execrationis memores, subito velut furore correpti, stricto ferro suos conficiunt. Saeuiunt inde in seipsos. Quo hostium furore rex perculsus, militem à caede reuocauit, professus se tridui spacium Abydenis dare ad mortem sibi consciscendam. Quo tempore plura in se victi facinora ediderunt, quàm vel ab irato hoste pati debuissent. Sab. lib. 6. Ennead. 5. Poloni XII. adolescentes nobiles, ab Amurathe Turcorum Imp. capti, stupri vitandi causa, mutuis conciderunt vulneribus. Cromerus lib. 21. Mala fortvita. Videlicet Servitvtem Vel Praesentem vel imminentem. Carcerum. Vide Tit. Non declinare temerè periculum Carceris, f. 2069. Tyrannorum. Aristogiton Atheniensis, cùm magni animi vir fortis???ue foret, publicas iniurias lentè admodum tulit: & cùm ciuitatem ab iniusto homine vexari, omni???; dignitate spoliari cerneret, sua nihil interesse putauit, quid de illis rebus fieret. Idem tamen postea cùm Hipparchum ipsum tyrannum amores ac delicias suas tentare, Harmodium???ue, cuius amore flagrabat, conciliare sibi velle intellexit: suam hanc priuatam???ue iniuriam non tulit, sed adhibito socio illius consilij puero illo, quem amabat, dolorem suum vltus est, ipsum???ue necauit. Victorius lib. 20. Var. lect. cap. 21. Dedecvs, Infamiam, Obtrectationem. Ballio in Pseudulo Plautina ad atrocia conuitia, quibus à duobus impetitur, respondet, Vetera vaticinamini. Erasmus in Adagijs. Nero Imp. cùm post infinita crudelia facinora matrem quoque Agrippinam occidi fecisset, à multis pessimè audiuit, qui tamen priuatim magis quàm publicè hominem damnabant. Nam culeum in quadam statua ipsius de nocte suspenderunt: vt ex eo significarent, Neronem in culeum conijci oportere. exposuerunt???ue puerulum in foro, alligata ad eum tabella, in qua scriptum erat: Non te tollo, ne matre̅ occidas. Legebatur in plerisq; locis scriptum, Nero, Orestes, Alcmeon, matricidae. Audire licebat eos qui ita dicerent: Nero matrem interfecit. Cuius tamen rei nullam poenam Nero reposcebat, ne vel fama magis omnium sermone percrebresceret, vel quòd sermones habitos de ijs rebus contemneret. Xiphilinus in eius vita M. Antoninvs Philosophus habuit vxorem Anniam Faustinam, filiam Pij, sic annitente Adriano, vt Marcus Pio gener esset, vt quandoque ad eum imperium perueniret. Capitolinus de nefandis amoribus Faust???nae erga gladiatorem pulcram fabulam narrat. Sed tranquillitas ac boni principis pietas effecit, ne eam repudiaret, licèt eam inter adulteros nonnunquam prandentem deprehendisset, quos inde ad varios honores promouit. Cuspinianus. Defectiones, Cladem. Galienvs Imp. quum accepisset, Aegyptum à Romano imperio desciuisse: Quid, inquit, sine lino Aegyptio esse non possumus? Perdita Gallia ridens: Et non est, inquit, tuta Respub. sine trabeatis sagis? Asia Alemannorum & Scytharum incursationibus vastata: Quid, inquit, sine Aphronitris esse non possumus? Degeneris haec fuerunt animi indicia. Et quid mirum? Cùm eadem leuitate patrem Valerianum à Persis capi, & pro spectaculo circumduci passus fuerit. Trebellius. Capta ab Alarico Vestgotho Roma, quidam Honorio Imp. cum lacrymis Romam captam nunciabat. Cùm autem Honorius mirificè oblectaretur gallina quada̅, cui ob corporis proceritatem nomen indiderat Romae, femur vtraque manu percutiens: Quomodo, inquit, tam subitò capta est Roma, quae paulò ante his meis genibus requieuit? Tum minister, non Romam gallinam, sed vrbem Romam captam proclamauit. At Imperator, Alias, inquiens, vrbes habemus, sus???ue de???ue nobiliss. vrbis excidium tulit. Sicut & quòd Placidia ipsius soror abducta esset captiua, quam in Foro Cornelij Ataulpho Alaricus vxorem dedit. Cuspin. ex Zonara. Insidias, Fravdes. Vladislavs Boëmia & Hungariae rex, molitiones procerum omnes mira patientia aut dissimulauit, aut contemsit. In tanto namque silentio, quo consiliasua obtegebat, difficile erat diuinare, quid secum cogitaret, aut quali animo hoc vel illud ageret: sic videlicet taciturnitatem amplexus, vt à plerisque mutum idolum cognominaretur, quòd aliud proloqui nesciret vel nollet, nisi Bene, aut Dobre. Hunc enim morem habuit, vt Hungaris, quorum linguae ignanis erat, vocabulo Latino, Bene, Boëmis autem vernaculo ipsorum verbo Dobre, quod idem cum priore sonat, responderet: cùm vtrique illi compendio suo studentes, sibi quidem bene, caeterùm regi malè consulerent. Itaque per haec duo verba regnum vtrunque miserè afflictum fuit, amissis regijs oppidis, arcibus, vectigalibus, & quibuscunque alijs reditibus: adeò vt in Morauia rex nullum planè reliquum censum haberet, tenuissimum verò in Boëmia. Dubrauius lib. 32. Deiectionem ab imperio. Iodocus Marchio Morauiae, cùm patruum suum Vvenceslavm VI. Boëmiae: Romanorum???ue regem visitatum venisset, vocauit eum patruus in penitiorem aedium partem, atque in hunc modum allocutus est. Etsi sacis scio, non esse èdignitate mea, quòd Electores imperij me regno Romano abdicauerunt, solatio tamen est, quòd è familia nostra hoc decus non excidit. Egote libens volens???ue successorem mihi datum accipio. Cum???ue lodocus his verbis territus ad regis genua procubuisset, ac sibi nihil imputandum diceret, qui earum rerum omnium ignarus esset: Pone metum, inquit, nepos. Nam neque imperium inuitus depono: neque si retinere illud cupiam, iura sanguinis violare ausim. Bono itaque animo esto, imperium???ue tibi demandatum suscipe. Mihi mea satis est Boëmia: viris, armis, opibus regni mei tanquam tuis vt libet vtere. Laetum???ue & donatum nepotem à se dimisit. Aen. Syl. lib. 3. Com. in Panor. Sed & cùm Norimbergenses soli Iodocum pro rege non agnoscerent, viuente etiamnum Venceslao: Venceslaus spretis XX. millibus aureorum quae offerebant, si à fide data liberarentur, aliquot plaustra vini Rhenensis Baccharacensis ab illis petijt, & liberos esse iussit. Cranzius lib. 9. Vandal. cap. 31. & lib. 10. cap. 1. Excidivm vrbis. Capta ab Alarico Gotho Roma, Romanorvm plurimi Carthaginem fugere. Vrbis direptionem plangentibus orientalibus populis, & maximis ciuitatibus in remotissimis terris publicum luctum moerorem???ue ducentibus, ipsi theatra securi frequentabant, vsqueadeò fabulis dediti, vt ne proprijs quidem calamitatibus ab ijs auerti possent. Aug. lib. 1. de Ciuit. Dei, cap. 33. Mortem svorvm. Demosthenes (sicuti Aeschines memorat) septima die, quàm filia eius decessit, antequam eluxisset, & iusta exequiarum fecisset, coronatus & candido amictus pallio sacrificauit, & morem soluit: cùm vnicam infelix, & eam, quae primùm eum appellauerat patrem, amisisset. Plutarchus in oratione Consolatoria. Galienvs Imp. cùm patrem Valerianum audisset, extinctum, vocem laudatissimam sine laude vsurpauit, dicens: Sciebam patrem meum esse mortalem. Trebellius Pollio.
|| [2186]
PVSILLANIMITAS IN TOLERANDIS MALIS, quae Animvm turbare possunt. Quae animum commouent, varia sunt. Interna quaedaem, Cogitationes, Phantasmata, Somnia. Externa plera???, Corporis Fortunaeúe bonis incommodantia: quibus obiectis ea pars animae, quae perturbationibus obnoxia est, ad Tristitiam, Timorem, Inutdiam, Desperationem, Aemulationem, Iram, & quae horum sunt consectanea, ad Vindictam, Fugam, Abnegationem, Caedem, Indulgentiam, & similia abripitur. Quo quidem considerationis modo omnia ea mala, quae vel corpori vel fortunis incommodando, pusillanimos reddunt, vt respectu̅ primae suae impreßionis ad sequentes Titulos referuntur: sic respectu eius quem in animo concitant motus hic quoque locari possent. Semel monuisse sat est. Priscus Midas ex somnijs exanimatus & perculsus adsò afflicto animo fuit, vt hausto cruore taurino necem sibi vltrò co̅sciuerit. Plut. de Superstirione. Rex Messeniorum Aristodemvs bello, quod aduersus Messenios gerebat, quòd canes luporum more viularent, apud focum paternum suppullularet gramen, auersarentur???ue ea ostenta faridici, summissis prorsus animis, ac spe abscissa, semetipse iugulauit. Idem. PVSILLANIMITAS IN TOLERANDIS MALIS CORPO ris. Non tolerare mala Corporis tolerabilia. Puta Famem, Sitim. Ex Tit. Commeatum hostium intercipere, huc quaedam, f. 1903. Isavs fami nimiùm indulgens, lentis edulio ius primogeniturae magno suo cum malo commutauit. Gen. 25. Lysimachvm memoria prodit, quum fuisset in Thracia praelio victus à Dromichaete, ac siti ferè enestus, se exercitum???ue hosti permisisset, iam desiderio expleto: Ò dij, inquit, quàm pusillae voluptatis gratia in seruitutem me ex tanto rege conieci? Caelius lib. 9. cap. 13. Antiq. Lest. Scodrenses, obsessi à Turcis, quum ad id inopiae aquarum ventum esset, vt vix modicum quid singulis distribuendo tres adhuc dies suffecturae crederentur: abeunte hoste praecipites sitibundum agmen ad subiectum flumen ruunt, desideratam???; multis diebus aquam, tam cupidè hauriunt, vt multi ea repleti, stupidi rigentibus membris statim exanimes conciderint. Sab. lib. 10. Dec. 3. Aestvm, Frigora, Laborem. Artemonem quendam aiunt fuisse mollem adeò, & solutum delicijs, vt nunquam pedibus itaret. Aelianus. Romani sub Tarquinio rege ad Cloacarum opus coacti, taedio laboris plurimi sibijpsis manus intulêre. Plinius. Domitianvs Imp. laboris impatiens, per vrbem pedibus no̅ temerè ambulauit: in expeditione & agmine equo rarius lectica assiduè vectus est. Suetonius. Lvl. Lvpvs cùm vnà cum Cassio Chaerea, Caij Caesaris interfectore, ad supplicium duceretus, veste detracta conquestus est de frigore. Huic Chaerea pusillanimitatem exprobrans, lupum tamen offendi frigore, dixit. Iosephus libro 19. capite. 3. Vt sunt ad conserendas manus, praelia???ue committenda Galli omnium propè hominum paratissimi atque fortissimi: ita ad perferendos paulò diutiùs labores, inediam???; est, omnis???; illa ardens ac vehemens breui tempore virtus elanguescit atq; restinguitur. Bembus lib. 2. Venetae Hist. Imbecillitatem, Morbos. Hercvlem, cuius ingentia duodecim facta numerant, in Oeta monte à seipso incensum produnt, cum ea virtute, qua monstra subegerat, morbum tamen, quo languebat, sustinere non posset. Augustinus de Ciuitate Dei, libro 18. capite 12. & Sabell. lib. 6. En. 1. Diogenes Sinopensis, iam morti proximus, deiecit seipsum de ponte, qui prope gymnasium erat: mandauit???ue custodi palaestrae, vt cùm expirasset, se abijceret in Ilissum. Aelianus lib. 8. de Var. hist. Bion Borysthenites, cùm disputando semper assenuisset, Deum nullum esse, atque omnia casu regi: aeger amuletis & carminibus fidem habuit, dijs supplicauit, vota???ue suscepit: contra ea quae ex sectae suae disciplina ipse praedicauerat. Laërtius. Aelivs, miles Romanus, lethali morbo correptus, vt fortiter interiret, fibijpsi manus intulit. Sic de eo Philippus in tertio Epigrammatum Graecorum: [Greek words] [Greek words], [Greek words] [Greek words] [Greek words], [Greek words]. Dion scribit. Adrianvm Imp. miserabili cruciatu affectum ???aijs, postquam promissa pecunia & data venia nemo ei obtemperaret, Mastorem quendam barbarum nomine, Iazygen genere (quo homine propter robur & audaciam plerunque in venationibus vsus fuerat) & minis & pollicitationibus coe̅gisse, vt caedem sibi inferret: ac circumscripsisse ???ocum sub mammilla, quem Hermogenes medicus demo̅strauerat, quo lethaliter percusso statim sine dolore expiraret. Sed vbi hoc ei no̅ successit (nam Mastor attonitus fugic) multu̅ de se querebatur, quòd nullum percussorem reperire posser. Cuspin. ex Spatriano. Antonius monachus, cùm ab Athanasio Alexandriae episcopo proprer confutarionem haereticorum in vrbem Alexantdriam esser accitus, & isset ad eum didymvs, vir eruditissimus, captus oculis: inter caetera colloquia de Scripturis sanctis, cùm eius admiraretur ingenium, & acumen animi collaudaret, sciscitans ait: Num tristis es, quòd oculis carnis careas? Cùm ille pudore reticeret: secundò tertio???; interrogans, tandem elicuit, vt moerorem animi simpliciter fateretur. Cui Antonius: Miror, ait, prudentem virum eius rei dolere damno, quam formicae & muscae & culices habent: & non laetari illuis possessione, quam sancti soli & apostoli meruerunt. Hieron. ad Castrutium. Senectvtem. Milo Crotoniates, iam senex, quum vidisset athletas alios in curriculo sese exercentes, fertur inspexisse lacertos suos, lacrymans???; dixisse: At hi iam mortui sunt. Cicero. Theognis Megarensis quàm iniquo animo senectutem tulerit, versus isti, quos Gnomis suis inseruit, satis indicant: [Greek words], [Greek words]. Vvlnera, Verbera, Pulsationes. Philoctetes, cui Hercules moriens suas sagittas & arcum commiserat (erat enim insignis iaculator) cum septem nauibus Aeolensibus ad Troiam cum Graecisprofectus, in Lemno insula ad aram Mineruae ab hydro in pede ictus, crudelissimis doloribus exagitatus, à Graecis illic relictus est, vt à Vulcani sacerdotibus curaretur, qui à serpentibus demorsos curare solebant. Meminit illius rei Homerus Iliad. β. [Greek words]. & Arist. lib. 7. Ethicorum, mollitiem illius in ferendis doloribus in Tragoedijs notatam arguit: & Sophocles in Philoctete. Tandem sanitati restitutus, legatione missa à Graecis reuocatus est, quòd in fatis erat, Troiam absq; sagittis Herculis capi non posse. Eustathius Iliad. β. Cùm Herculis sagittas veneno Lerneae hydrae perlitas Chiron Centaurus tractaret, in alterum pedem eius vna illarum cecidit. Is dolore vulneris diu discruciatus, cùm natus esset ex immortali patre Saturno, mori non poterat. Quare deos precatus est, vt ???bi mortali esse liceret: vt testatus est Acusilaus, & Cratinus, qui huius argumenti actum composuit. Id verò cùm Iouis misericordia obtinuisset, inter sidera relatus fuit, vt testatur Hyginus in lib. de Stellis. Natalis Comes Mythol. lib. 4. cap. 12. Mortem. Mortem mollianima iam praesentem ferre, huius est loci. Eius declinatio, quae ferè mollitiem in tolerando praecedit, ad vitiosam Declinationem pertinet. Consule Tit. Vitae cupiditas nimia, f. 37. Contrariorum enim contrarij affectus, in idem ferè coincidunt: vt lucis odium, tenebrarum amor. Lycas, dum furentem fugit Herculem, complexus aras treme [2187] bunda bunda manu, nimio metu exanimatus, mortem non sensisse videtur. Pontanus libro primo, de Heroica fortitudine, capite decimoquinto. Cambyses Persarum rex, cùm suoipsius gladio saucius in Ecbatanis Syriae sibi moriendum esse videret, defleuit omnem suam conditionem, & sera poenitentia scelerum subijt, quòd fratrem Smerdem interfecisset, germanam sororem sustulisset, Apim vulnerasset, Prexaspis filium sagitta interfecisset, multos denique Persarum procerum in iustè occidisset. Persae vt regem lamentantem conspexêre, vniuersi vestimenta resciderunt, & cum insano homine insaniuerunt. Herodot. libro 3. C. Marivs septies consul, moriens crudelem fortunam dixisse fertur, quòd priusquam confilia & vota sua explere potuisset, vita decederet: omnium succenuum & honorum, qui illi in vita contigerant, vt ex ipsius querela apparet, oblitus. Sab. lib. 3. En. 6. Cn. Domitivs praetor, proauus Neronis, in desperatione rerum, mortem timore appetitam ita expauit, vt ad Corfinium principio belli ciuilis à Iuliano captus, haustum venenum poenitentia euomuerit, medicum???ue manumiserit, qui idem sibi prudens ac sciens minùs noxium temperasset. Suetonius. Titvs Vespasianus Imp. inter praeclaras imperij ad ministrandi actiones morte praeuentus est, maiore hominum damno, quàm suo. Sabinos petens, aliquanto tristior, quòd sacrificanti hostia aufugerat, quod???; tempestate serena tonuerat, ad primam statim mansionem febrim nactus, cùm inde lectica transferretur, suspexisse dicitur dimotis plagulis coelum, multum???; conquestus, eripi sibi vitam immerenti. Neque enim extare vllum suum factum poenitendum, excepto duntaxat vno: id quale fuerit, neq; ipse tunc prodidit, neque cuiquam facilè succurrit. Quidam opinantur consuetudinis recordatum, quam cum fratris vrore habuerit. Sed nullam habuisse persanctè Domitia iurabat: haud negatura, si qua omnino fuisset: imò etiam gloriatura, quod illi promtissimum erat in omnibus probris. Suetonius. Ivl. Lupus, qui Caesoniam & filiam Caij principis interfecerat, Senatus iussu, à Claudio Caij successore ad supplicium raptus, lacrymabatur cùm adduceretur ad caedem, detracta???ue veste de frigore conquerebatur. Cùm parum fortiter ceruicem praeberet, pluribus ictibus demùm confectus est. Iosephus lib. 19. cap. 3. Nicomachvs quidam, sub Decio Imperatore, in vrbe Troade, dum à proco̅sule Opimio torqueretur, doloris impatiens, dijs dixit se sacrificaturum. Atq; vbi dimissus, thura ante idolum incendit, illicò à daemonio arreptus, grauiores poenas dedit. Quippe in rabiem versus, propriam linguam dentibus mandens expirauit. Marulus lib. 5. cap. 5. Philippvs Maria, dux Mediolanensis, de morte sermones inuitus audiuit. Tonitrua & fulmina mirum in modum expauit. Aeneas Syl. cap. 49. Europae. Lvdvicvs XI. Francorum rex, sexagesimum aetatis annum vt fatalem sibi semper horruit, quem Francorum regum viuendo iam inde ab Hugone Capeto generis sui auctore nemo transcendisset. Ipse id temporis spacium quindecim diebus excessit, anno Christi MCCCCLXXXIII. Decessit in suburbanis Turonum hortis. Aemil. lib. 10. Lotharivs Francorum rex morti proximus, saepè repetebat haec verba: Eheu quàm magnus est rex ille coelestis, qui reges terrenos lenta morte ad ima deijcit. Aegidius Corrozetus de Dictis & factis mem. Philippvs Strozza, Petripater, qui exulum dux erat contra Cosmum Florentinorum ducem, captus in praelio, ne in dignam natalibus suis necem subire cogeretur: gladio, quem Hispanus carceris custos temerè exiens reliquerat, gutturi apposito, magno nixu & corporis pondere incubuit, quum exeuntem Hispanum adacto statim veste ostio exclusisset, relicto in mensa chirographo, quo testabatur, se qui rectè viuere nesciuisset, generoso animo, vitae & miserijs finem imposuisse. Vir ingenio erudito, apprime???ue liberali, summè gratiosus apud ciues, sed de superis atq; inferis malè sentiens, apertè illusit Christianae disciplinae. Sabellici supplem. lib. 22. ex Iouio. Ioan. Brauus à Salmantica, Hispanus, rebellis contra Carolum V. Imperatorem, cùm per ignominiam asino impositus esset cum socio Io. Padillia à Toleto, & circumduceretur per castra sub voce praeconis, proditorem se esse pernegauit, & ob id à lictore immaniter violatus fuit. Iou. in Hadriano VI. Tormenta non ferre. Tiro veteranus miles, cum filio tortus ab Herode Iudaeorum rege, vt insidias sibi ab Alexandro filio, Tironis summo amico, factas proderet, constantissimè id factum negauit. Filivs tandem tormentis succumbens, & patris miseratione ductus, praesertim cùm nihil salutis etiam non conuictis de crimine superesse videret, veritatem se dicturum asseuerauit, si tormenta remitterentur. Data fide, coniurasse se cum patre & tonsore indice affirmauit (vide sub Tit. Tonsorum, Tryphonis exemplum) & mox productus, cum patre lapidibus obrutus est. Nec multò pòst Alexander hoc falso indicio per tormenta extorto strangulatus est. Iosephus libro 16. cap. 17. M. Agrii argentarij seraus, Alexandrum Titi Fannij seruum occidisse insimulatus est: eo???ue nomine tortus à domino, admisisse id facinus constantissimè asseuerauit. Itaque Fannio deditus, supplicio affectus est. Paruo de??? de tempore interiecto, ille, cuius de nece creditum erat, domum redijt. Val. Max. lib. 8. cap. 4. Pharion Aegyptius, tormentorum metu ea latrocinia fassus, quae nunquam patrârat, Alexandriae ducebatur ad locum supplicij. Ibi in Apollonium Tyaneum incidit. Cùm is magica arte innocentem eius criminis deprehendisset, dedita opera eum remoratus est. Cùm autem caeteri iam à ministris capite multati essent, Pharion reuocatus est: cùm noxij quidam in disquisitione, quae de eis habebatur, ipsa illa hora, innocentem Pharionem eius criminis esse dixissent. Fulg. lib. 8. cap. 4. Philippus Maria, dux Mediolanensis Beatricem vxorem, adulterij suspectam, cùm ictu quaterno viceno???ue crudeliter excussam detorsisset, supplicio affecit. Illa tormentorum impatiens, cùm fidibus arctissimis distringeretur, sese ream dicebat: mox coram sacerdote, innocentem sese profitebatur. Conuicta tamen more iudiciorum, capicali???ue sententia damnata, gladio percussa est. Arlunus hist. Mediol. Sect. 1. PVSILLANIMITAS IN FERENDIS MALIS Fortuitis. Siue ea spectent Divitias. Non Ferre In Genere, Pavpertatem. Menippvs Phoenix, secta Cynicus, cùm habendi cupidissimus esset, amissis bonis, laqueo vitam finiuit. Laërtius. In Specie. Furta. Evclionis pusillanimitatem in aulae suae iactura, Plautus in Aulularia describens inquit: Heu me miserum, miserum, perij malè perditus, pessimè ornatus eo. Tantum gemiti & malae molestiae hic dies mihi obtulit, famem & pauperiem. Perditissimus ege sum omnium in terra. Nam quid mihi opus vita???st, qui tantum auri Perdidi, quod custodiui sedulo? egomet me fraudaui, Animum???; meum, genium???; meum. nunc eo alij Laetificantur meo malo & damno: pati nequeo. Direptionem. Zeno philosophus saepè dixerat, diuitias esse indifferentes. Antigonus rex falsò nunciari fecit, praedia illius ab hostibus esse direpta. Quum tristior effectus esset: Vides, inquit, diuitias non esse indifferentes? Brusonius lib. 2. cap. 26. Tributorum exactionem. Secundo bello Punico victi à Rom. Carthaginenses, annuum stipendium populo Romano vsque ad certum tempus soluere tenebantur. Cùm venisset dies, in quo prima pensio conferenda Romanis erat, & ingemiscerent omnes ad vocem tributi, ferunt Annibalem commotum inutili lamentatione Poenorum, risum effudisse, & increpitum ab Asdrubale Heduo, quòd in communi totius ciuitatis moestitia tam effusè laetaretus, respondisse, Non laetantis hominis illum esse risum, sed deorum inanes lacrymas derid̅tis, quae eo tempore in leuiore malo, quod cuiusque priuati ciuis pecuniam tangeret, potùs manarent, quàm antea cùm Romani ad Zamam victores, classem, arma, & amplissimarum victoriaru̅ spolia Carthaginensibus detrahebant, victis???ue imponebant leges. Auctor vitae Annibalis. Incendia. Ant. Vrceus Codrus, Grammaticus celebris, Foroliuij cubiculum habebat in penitiore palatij parte, varijs quidem ornatum picturis, sed adeò in prima diei parte obscurum, vt nisi lucernae beneficio ne parietes quidem ipsòs discernere posset. Vtebatur itaque lucerna fictili, rarae pulcritudinis: in cuius summitate caelacum erat, Studia lucernam olentia o [2188] ptimè olere. Hanc cùm domi inextinctam reliquisset, incendij causam fuisse crediturm est. Nam matutino tempore cùm negotij causa se in forum contulisset, ignis chartarum fomento coalitus, per omnes cubiculi angulos diuagatus est. Perijt libet ab eo compositus, qui inscribebatur Pastor: periêre & reliqua eius bona. Fama est, ad primum incendij nuncium tantam animo imbibisse iram, vt exclamans, velati furore quodam concitus, ad regiam vsque praecipiti gradu ire pergeret, pro foribus???ue cubiculi astans (neque enim ob incendium ingredi licebat) Quódnam ego, inquit, tantum scelus concepi Christe: quem ego tuorum vnquam laesi, vt ita inexpiabili in me odio debaccheris? Conuersus postmodum ad simulacrum Virginis: Audi Virgo, ait, ea quae tibi mentis compos, & ex animo dicam. Si fortè cùm ad vltimum vitae finem peruenero, supplex accedam ad te opem oratum, ne me audias, néve inter tuos accipias oro, cum infernis dijs in aeternum agere decreui. Qui aderant, verbis quidem quod poterant ipsius iram lenire conabantur, sed clausae erantaures, obstrepente ira: quae adeò opporessit hominem, vt obiurgatis priùs, amicis omnibus, si se sequetentur, extra portam egrederetur, nec antè imposuerit frenos amenti gradui, quàm in vastam seseproripuerit nemus, ingenti???ue cum molestia ibi diem totum egerit. Noctu vrbem petens, cùm portas offendisset clausas, in fimi aceruo prostratus lucem expectauit. Manè verò vrbem iugiter per sex menses, solus, ac sine libris, vitam protraxit. Barth. Bonon. in eius vita. Amißionem animalium. Gergaseni porcorum damnum pluris facientes, quàm benesicium, quo duo homines, & quidem ciues ipsorum, à daemonum legione liberati fuerant, rogarunt Iesum, vt inde à suis finibus discederet. Marul. lib. 5. cap. 3. Honores. non ferre Dedecvs illatvm. Consule Tit. Reprehensiones aegrè ferre, f. 2863. Illic Verita??? odium, hîc Mollities in tolerando spectatur. Vindicta calumniarum, auctoris respectu, ad locum Clementiae pertinet. Verbis. Non ferre Reprehensiones veras. Quòd asperius coram multis Pythagoras Familiarem accepisset, dicitur adolescens laqueo sibi gulam fregisse. Inde Pythagoram referunt, neminem vnquam praesente castigasse alio. Plut. de Discernendis adulatoribus. Cn. Pompeius in campis Pharsalicis Caesarem assecutus, bellum ducere, & hostem inopia commeatus opprimere statuerat. Verùm dum ita Caesarem sensim subsequitur, impetiuerunt eum obtrectationibus: non Caesarem ipsius artibus, sed patriam & senatum circumueniri, quò semper cum imperio sit, neque vnquam defistat illis, qui debetent orbem terrae regere, pro asseclis & satellitibus vti. Domitius Aenobarbus eum perpetuò Agamemnonem appellans, & regem regum, inuidiam ei conflabat. Nec minus erant Fauonij importuna cauilla, quàm aliorum liberè emissae intempestiuae voces. Quirites, clamabatille, toto liocanno non vescemini ficubus Tusculanis. L. Afranius, qui exercitus Hispanienses amiserat, proditionis nota aspersus, cùm Pompeium tunc detrectantem cernoret certamen, demirari se dicebat accusatores suos, cur non ad dimicandum cum prouinciarum mercatore procederent. His & huiuscemodi multis dictis virum impotent̅ gloriae & ruboris erga amicos impulerunt Pompeium, vt relictis consilijs optimis suis, ipsorum obsecundaret spei & motibus. At praelio commisso ingenti pugna victus Pompeius vix effugit. Plut. in Pompeio. Tiberii Caesaris anxiam mentem varia vndiq; conuicia vrebant, nullo non damnatorum omne probri genus coram vel per libellos in orchestra positos ingerente. Quibus quidem diuersissimè afficiebatur: modò vt prae pudore ignota & celata cuncta cuperet: nonnunquam eadem contemneret, & proferret vltrò atq; vulgaret. Suetonius. Diocletianvs, qui Imperio se abdicauerat, & Salonae priuatus viuebat, cùm à Constantino Magno & Licinio Impp. ad nuptias Constantiae sororis Constantini, Licinio elocatae, inuitatus non venisset, vterque aegrè tulit, eum???ue, qui Maxentio tyranno nuper fauisset, tum verò Maximino bellanti studeret, insimulauit. Cuius criminationis dolorem vsqueadeò impatienter tulit, vt veneno epoto fibi mortem consciuerit, cùm esset annos tres ac septuaginta natus: imperasset autem annos viginti: ac nouem postea, vt inquit Victor, egisset priuatus. Singularia haec ei duo contigêre, quòd vltrò se Imperio abdicarit, atque in propofito vsque ad finem vitae permanserit: & quòd priuatus inter Diuos relatus sit: quem honorem ab Augustis admiratione virtutis accepit. Sigonius libro 3. Imp. occid. Maledicta, Conuitia, Calumnias, Obtrectationes. Lycambes Parius cùm ab Archilocho iambographo propter denegatas filiae nuptias virulentissimis iambis esset laceratus, suspendio cum filiabus sese necauit. Cornelivs lacrymas in senatu tenere nequiuit, cùm à Domitio Corbulone Struthiocamelus depilatus vocaretur. Pontanus lib. 2. cap. 10. de Fortit. domestica. Quum praedas egissent Vandali ex Stormaria, Godfridvs ditionis Holsatorum comes, audita hostium incursione, celerrimè insequutus hostes, obuium quendam interrogauit de hostibus. Ille rebus omnibus exutus ait, Si tibi vt mihi haereret iniuria, acriùs insectareris: nunc lentus incedis. expectabat enim maiorem suorum manum, cùm plutes viginti equitibus non haberet. Rustico conuitio vir militaris motus, non expectans suos, hostes consectatus, & in insidias incidens, caesus est. Hic fuit exitus comitis de Stormaria & Holsatia. Luderus dux Saxoniae comitatum illum dedit nobili Adolpho comiti de Scouenborg. Cranzius libro quinto Saxoniae, capite 25. Sveones iniuriarumverbis illatarum impatientissimi, verba verberibus compensare solent. Ioannes Magnus libro 21. historae Gothorum. Hadrianvs VI. Pont. Max. grauissimè ferens, se famosis carminibus apud Pasquilli statuam lacerati, decreuerat Pasquilli statuam, quae erat in Parione, demoliti, atque eam in Tiberim praecipitare: nisi à Ludonico à Corduba, principe Suessano, Caroli V. apud Pontisicem legato, vrbanis verbis placatus fuisset. Iouius in Hadriano VI. Infamiam nominis. Panthites Lacedaemonius, cùm in trecentorum numero esset, qui cum Leonida aduersus Thermopylarum saltum insederant, à Leonida in Thessaliam cum literis missus, cum alijs qui in Thermopylis pro patria pugnando occubuerunt, esse nonpotuit. Cùm postea eum caeteri ciues despectui haberent, arbitrati non in Thessaliam à Leonida missum, sed prae ignauia ex praelio fugisse, quanquam & verè & honestè excusari posset: tamen prae pudore, cùm dedecus sustinere non posset, vltrò seipsum suspendit. Fulg. lib. 4. cap. 5. Tarrias, cùm aes alienum suscipetet Alexander Macedonum rex, dissolueret???ue pro omnibus, obaeratum mentitus se, producto apud mensam, qui se assereret eius creditorem: mox deprehensus, tantùm non manus sibi ipse attulit: nisi re cognita Alexander exemisset eum noxae, & argentum ei condonasset: recordatus, oppugnante Perinthum Philippo, sagitta in oculo ictum, non antè eximi telum praebuisse vel sustinuisse, quàm hostes profligasset. Plutarchus oratione 2. de Alex. fortuna. Herodes Atticus, orator insignis, cùm adolescens quondam in Paeonia coram M. Antonino Imp. perorans prae timore obmutuisset, ignominiae taedio affectus, ad Istrum secessit, quasi iamiam moriturus, cùm vitam eloquentiae posthaberet. Philostratus in eius vita. Helgo Danoram rex in insula pirataru̅ Thoro virgini Thorae stuprum intulerat, & ex ea Vrsam filiam susceperat. Thora nubilem iam filiam patri ad amissae virginitatis vindictam imprudenti meritricio habitu substrauit. Ex eo incestu natus est Roluo filius, qui natalium pudorem virtutis praestantia deleuit. Helgo pudore exprobratae turpitudinis in exilium abijt, & desperabundus, districto gladio incubuit. Saxo lib. 2. & Cranz. lib. 1. Daniae, cap. 15. Anno 1552. Aldana Hispanus, Ferdinandi regis polemarchus, superato Tibisco, ad Segedini obsidionem proficiscebatur. Nauium custodiae praefecerat centurionem Hispanum notae fortitudinis Higveram. Is vbi de clade à Bassa Budense ob ignauiam Aldanae Christianis inflicta rumorem à fugientibus licèt incertum audiuit, solutis nauibus Tibilcum traiecit. Mox recordatione tanti dedecoris exagitatus, cùm ne gladio incumberet, ab armigero prohiberetur, & tamen omnino mori statuisset: iubet armigerum, qui arma illi eripuerat, sub arbore quiescere, donec naturae necessitati satisfaceret. Paret ille, dominum???ue expectant, obdormit. Suspenso igitur gradu centurio accessit, & sclopetto clàm subducto, semetipsum exanimauit. Ascanius Centorius lib. 4. Com. belli Transyluaniae. Factis. Videlicet Accusationemfalsam. Dioxippvs Atheniensis Horatam siue Coragum Macedonem se prouocantem superauerat, specta̅te toto exercitu. Iniquè ferre Macedones popularis sui casum: Rex quoque semper postea ab eo fuit alienatus, omnes???; regis amici & aulici Macedones virtuti eius mirificè inuidentes, id tandem excogitarunt, vt minister quidam poculum aureum Dioxippi puluino [2189] subijceret. Conuiuio inito, conqueri coeperunt de furto patrato: vestigantes???ue poculum ablatum, se inuenisse simularunt, cum magno pudore & probro Dioxippi. Qui Macedonum concursum ad se videns, exijt è conuiuio: & epistola ad Alexandrum de fraude in se commissa scripta, manus sibijpsi intulit. imprudens, qui temerè in certamen cum Macedone descenderit: imprudentior, quòd sibi vim intulit. Propterea obtrectatores eius ad hominis dementiam coarguendam illud passim iactabant: Haud facilè euenire, vt quispiam ingentes corporis vires, & ingenium subtile habeat. Rex grauiter illius obitum tulit: & quem viuentem abhorruerat, mortuum, quando id frustra erat, penes se habere cupiens, quanta fuisset eius innocentia, ex calumniantium scedere cognouit. Diod. lib. 17. & Sab. lib. 6. En. 4. & Aelianus lib. 10. Irrisionem. Dionysivs Syracusanorum tyrannus, cùm ex poesi summam captaret laudem, & poëmata sua in Olympicis certaminibus decantata ludibrio haberi accepisset, in summam incidit tristitiam, mentis???; alienationem. Diod. Sic. lib. 15. Titulorum denegationem. Constantivs Romanus Comes, qui Constantinum Galliae, Maximum Hispaniae tyrannos vicerat, Attalumceperat, Valliam Gothorum regem ad pacem coëgerat, cuius denique virtute Honorius Imper. & dignitatem retinuerat, & Galliam liberauerat, duplici ab Imper. honore asfectus fuit. Nam & Consulem iterum designauit, & sororis Placidiae (post Ataulsi regis caedem) matrimonio decorauit: mox etiam, siue quòd filijs careret, quibus moriens Imperij relinquere curam posset: siue, quòd praesentia reip. tempora duorum Augustorum praesidio egere censeret: solenni pompa adhibita Augustum appellatum, socium sibi adesse Imperij, & curarum omnium, iussit. Inde Valentiniano puero eius Nobilissimi dignitatem impertiuit, &, vt moris erat, imaginem Coustantij Augusti Constantinopolim ad collegam Theodosium misit. Theodolius neq; id factum probauit, neq; imaginem eius accipere voluit. Constantius adeò dolorem non tulit, vt sexto post acceptum Imperium mense moeroris atrocitate confectus obierit. Sigonius lib. 11. Imperij occidentalis. Scriptorum abolitionem. T. Labieni, quia passim omnes lacerabat, libri omnes ex S. C. co̅busti fuerunt. Quae res inusitata fuit, & prorsus mira, supplicium de studijs sumi. Eam contumeliam Labienus non tulit, nec superstes (vt inquit Seneca) ingenio suo esse voluit, sed in monumenta maiorum suorum se ferri iussit, atque ibi includi. Caelius lib. 11. cap. 13. A. L. Vestis ignominiam. Vitellius Romanorum Imper. Iudos Romae gladiatorios fecit: in quibus cùm vrgeret Sporvm, vt puellae ornatu incederet, neque Sporus talem contumeliam ferre posset: sibi ipsi manus inferre, quàm in eo vestitu turpiter se dare maluit. Xiphilinus. Munera pudenda. Sub Boleslao III. Polonorum rege, Palatinvs quidam Polonus, qui bello estremo contra Russos ad Haliciam, sua fuga exercitui reliquo fugae causa extiterat, cùm domum redijsset, rex ei léporis pellem, colum & fusum dono misit. Qua illè ignominia ad voluntarium suspendium adactus est. Cromerus libro sexto. Officium vile. Robertvs Scotus nobilis, cùm factioni Dauidis Brusij regis fauere videretur: in arce Edinburgensi ab Anglis, qui Eduardum Baliolum regem fecerant, lapides humeris quotidie ingentes portare cogebatur. Id quum ferre diutiùs recusaret, praefectus capiti eius baculum adeò saeuè impegit, vt, non sine plurima sanguinis effusione discederet. Ea iniuria irritatus magis, postridie in forum se proripuit, & praefectum, à quo pridie colaphum acceperat, obtruncauit, celeriter???ue oppidum peruadens, conscenso equo euasit. Hector Boëthius libro decimoquinto. Vulnera, Verbera ignominiosa. Porphyrivs philosophus, à Christianis quibusdam Caesareae Palaestinae pulsatus, iniuriam non ferens, Christianismum abiurauit. Niceph. lib. 10. cap. 36. Stephanus IIX. Pontifex, à Romanis per ciuilem tumultum Alberici Coss. factione oppressus, foedis vulneribus affectus fuerat: quonim verecundia in publicum prodire nolens, nimio animi dolore extinctus fuit. Sigon. lib. 6. regni Ital. Magistratvm, Dignitatem. Non ferre Repvlsam. Marcivs Sabinus, post Numae Pompilij mortem (nam cum eo Romam habitatum venerat) cùm praeferri sibi Hostilium in regno videret, sibijpsi mortem consciuit. Fulgosus libro nono, capite tertio. P. Val. qui postea Poplicola dictus est, pulsis regibus L. Bruti primùm, deinde sua opera, sperabat se Bruto in consulatu collegam futurum. At spes eum fefellit. Namque collega Bruto datus inuico est, Lucretiae vir Tarquinius Collatinus: non ille quidem virtute Valerio praecellentior, sed quòd ob acceptam iniuriam implacabilis regum hostis videretur futurus. Id indignè ferens Valerius, abstinuit curia, foro temperauit, & reipub. semel deposuit procurationem. Quare sermonem & metum praebuit vulgo, ne offensione animi cum regibus conspiraret, rem???ue publicam & ciuitatem adhuc nutantem euerteret. Plut. in Valerio. C. Figvlvs, Iurecoss. celeberrimus, consulatus repulsae dolore accensus, eò quidem magis, quòd illum bis patri suo datum meminerat, cùm ad eum postero comitiorum die multi consulendi causa venissent, omnes dimisit, praefatus: Omnes consulere scitis, consulem facere nescitis. Valerius Maxiram lib. 9. cap. 3. C. Martivs Coriolanus, in consulatus petitione cùm populo multas ostenderet cicatrices in multis acceptas praelijs, in quibus annos septendecim perpetuos stipendia faciens tulerat palmam: verecundia eius virtutis, constituerunt inter se eum creare consulem, quantumuis ei ob nobilitatem infensi essent. Postquam verò illucescente die comitiorum, Martius in campum, magne cum fastu deducente ipsum progressus est senatu: plebis inuidia & metu, ne populum libertate exueret omni, tulit Martius repulsam. Hinc ira stimulante, Senatui suadebat, vti insolentiam populi fame edomaret, & Tribunitiam potestatem illis eriperet. Qua oratione moti Tribuni, ad seditionem populum concitarunt: nec priùs quieuêre, quàm suffragijs in perpetuum exilium pulsus est Martius. Plut. in Coriolano. Deiectionem. Cùm Demaratvs rex Spartanorum, inimicorum opera dignitate exutus, adesset spectaculo gymnopaediarum, misit ad eum Leutychides in eius locum rex factus deridendi causa ministrum, qui interrogaret, Qualis esset Praefectura post regnum? Eam interrogationem agrè ferens Demaratus, respondit, Se vtrunque expertum, illum verò non: & eam interrogationem Lacedaemonijs futuram initium plurimae aut calamitatis aut felicitatis. Haec locutus, velato capire è theatro domum abijt, confestim???ue praeparatum Ioui bouem immolauit, inde Zacynthum traiecit, & ad regem Persarum exlatum abijt. Herod. lib. 6. Demetrius Poliorcetes, vniuersa Macedonia, in qua annos septem nemine turbante regnauerat, à Pyrrho nudatus, cùm Cassandriam refugisset: vxor eius Phila, dolore victa non sustinuit iterum priuatum & exulem videre regem aerumnosissimum Demetrium: sed abiecta omni spe, sortuna̅ eius execrata, quae in aduersitatibus esset quàm secundis rebus stabillior, hausto veneno extincta est. Plut. in Demetrio. Carolvs Crassus Imp. & Gallorum rex, anno 888. cùm apud Triburias in festum diem S. Martini conuentum Transalpinis proceribus haberet, atque ad eos de rep. referret: Germani eum accusarunt, quòd siue aetatis (erat enim adolescens) siue naturae vitio, tantis tractandis rebus parum consilij ac neruorum haberet: & communi confilio regnum ei abrogarunt, & Arnulfum Carolomanni fratris filium suffecerunt, qui extemplò regnum occepit. Qua ex re Crassus tantum animi moerorem contraxit, vt mox pridie Idus Ianuarij migrarit è vita. Sigonius lib. 5. regni Ital. Henricvs IV. à filio Henrico V. Leodij obsessus, & imperio deiectus, turbatione & animi angustia obijt. Volater. libro 23. Anthrop. Alfonsvs Albuquercius, Indiae Lusitanorum regi Emmanueli subiectae praetor, Malaca vrbe occupata, mercatores, qui arma Lusitanis non intulerant, vt vrbem incolerent, fauoribus allexit, omnibus???ue libertatem & leges suas restituit. Saracenis Vtetimutaraiam, reliquis gentibus, quae simulacra colenbant, Ninachetuensem praeposuit (dignitas ea Bendara dicebatur) vt tamen ab illis ad Lusitanos magistratus prouocatio esset, instituit. Post aliquot menses, incerta de dallam regem Camparensem, Bendaram creauit. Regnum illius erat angustum, & ad Austrum pertinebat. In munere verò Bendarae tanta dignitas inesse videbatur, vt Camparensis Rex, qui suum regnum eius muneris obtinendi gratia relinquebat, se non mediocri dignitaris accessione cumulatum putaret. Ninachetvensis eam contumeli am minimè ferens, tabulatum editum & oblongum, colum nis fultum, extruxit, illud???ue tapetibus & peristromatis inst???auit, multis???ue floribus & odoramentis aspersit. Se verò vestibus auro fulgentibus & gemmis clarissimis ornatum & ???ultum in hominum conspectum dedit, & per gradus in ta bulatum ascendit. Erat in loco inferiore pyra ex odora??? li [2190] gnis instructa & incensa. Cùm Ninachetuensis hac tam insolita specie ora multitudinis vniuersae in se conuertisset, ignorantis, quorsum illa omnia tenderent, orationem sanè lugubrem habuit. Commemorauit enim merita, quibus Lusitanam gentem, antè, quàm Malacam caperet, obligârat: quae post vrbem captam Regis Emmanuelis gratia gesserat: quanta constantia in fide data permanserat: quanta virtute, ne fidem falleret, maximum multis in locis vitae discrimen adierat. Pro tantis meritis spoliari se iam senem à Lusitanis ea dignitate, qua fuerat à Lusitanis ipsis affectus, & debitis honoribus priuari, dignum???ue iudicari, qui extremam vitae partem in dedecore & ignominia, cum omnium mortalium derisione consumeret. Idcircò nunc libenter, ne in se tantum dedecus admitteret, mortem cum vita commutaturum. Haec cùm diceret, se in pyram praecipitem dedit. anno Sal. 1514. Osorius lib. 9. rerum Em. Imminvtionem dignitatis. Adelbertvs Hamburgensis & Bremensis archiepiscopus, conspiratione principum imperij ab aula Henrici IV. Imper. eiectus, nunquam balneis vsus est, nunquam hilaris visus: rarò processit in publicum, vel ad conuiuium, nisi ad curiam iret, aut diei festi necessitas posceret. Multoties etiam amarissimè fleuit, si quando vastationis ecclesiae recordatus est, siue quum ipsos vastatores Saxoniae duces conspexit. In die Natalis Domini, quum dux Magnus praesens adesset, freque̅ti conuiuio hilares conuiuae, finitis epulis, plausum cum voce leuauerunt: quod non parùm displicuit archiepiscopo. Itaque innuens fratribus, qui simul aderant, praecepit cantori, vt inciperet antiphonam, Hymnum cantate nobis. At verò laicis denuò perstrepentibus, inchoari fecit, Sustinuimus pacem, & non venit. Tertiò verò, quum adhuc in poculis vlularent, iratus valdè, leuari praecepit mensam, magna voce pronuncians, Conuerte Domine captiuitatem nostram: respondentibus fratribus, Sicut torrens in austro. Ita fugiens in oratorium, sequentibus exclufis, fleuit amaré. Cranzius libro 5. Metrop. cap. 9. Victoriam. Non ferre aliorum Victoriam, suam suorúmve Cladem. Hîc solius Immoderationis & Diffidentiae in eo dolore ferendo, qui ex victoria aliorum prouenit, rationem habemus. Huc etiam pertinet Tit. Cladem non ferre, quatenus Clades nostrorum, Victoriam hostium habet iunctam. ixtra Bellvm. Homervs omnis philosophiae pater, & poëtarum princeps, cùm aenigima à piscatorum pueris propositum soluere nequiret, prae dolore in grauissimum morbum incidit. Erat autem aenigma tale: Quaecunq; cepimus, reliquimus: quae verò non cepimus, nobiscum portamus. Paulò pòst ex hac aegritudine extremum diem claufit. Herodotus in eius vita. Calchas indignè ferens, se in arte diuinandi à Mopso Tiresiae nepote superatum, prae moerore expirauit. Strabo lib. 14. & Eustathius Iliad. ???. Anaxandrides Rhodius Comicus, victus in certamine, fabulas licèt optimas concidit, & piperis thuris???; venditoribus dedit, tam morosus erat propter senium. Athen. lib. 9. cap. 4. Diodorvs, Cronus cognomine, cùm apud Ptolemaeum Soterem à Stilpone sophismata proposita soluere nequiuisset, à rege increpitus, & Cronus per contemtum vocatus, è conuiuio discessit: egressusq; librum de ea propositione scripsit, & vitam moerore finiuit. Laërt. lib. 2. in Acie. Savlvs rex, cùm à manibus Samuelis prophetae audiuisset, exitium sibi suis???ue filijs in praelio postridie committendo contra Palaetinos imminere, magno animo nihilominus praelium inijt, rege dignum existimans, in, pro, cum???ue suis subditis, mortem potiùs opperere, quàm turpi fuga vitae suae consulere, & subditos deserere. Praelio igitur commisso in monte Gelboë, caesi sunt tres illius filij, Ionathan, Abinadabus & Malchisua Rex sagittis grauiter vulneratus, ne in hostium potestatem veniret, armigero imperat, vt se stricto ense transadigat. Eo recusante, ipsemet gladio suo incubuit. Verùm cùm satis causae ad necem non esset, Amalechitam quendam iuuenem vt se interficeret rogauit. Qui cùm paruisset, coronam & armillam Saulo detraxit, & Druidi attulit. Armiger, rege mortuo, incubuit & ipse gladio suo. 1. Regum 28. & 31. Heli summus sacerdos atque iudex Israëlitarum, cùm arcam Domini in castra ab Israëlitis auxilij loco deductam à Palaestinis captam audisset, prae dolore praeceps de solio in dorsuum delapsus, ceruicem fregit. Nurus illius, vxor Phineis, in patrtu perijt. 1. Reg. cap. 5. Spartani cum Argivis de Tyrio campo bellum gerebant. Trecenti vtrinque pugnarunt. Argiuorum duo superfuêre, Spartanorum vnicus Orthryades, qui mortuum se simulans, noctu trophaeum erexit. Argiui quòd suorum plures pugnae superfuissent, victoriam ad se trahere. Spartani penes suum bellatorem id decus esse argumentabantur, quòd Argiuis fugatis solus locum obtinuisset, spoliaq; ex hostibus vt victor legisset & quòd victorum proprium sit, trophaeum suo nomine statuisset. Ex altercatione pugna orta est, qua Argiui victi, Tyriae possessione cesserunt. Attulit ea clades tantam victis indignationem, vt legem sanxerint, vt tonsis capitibus viri non priùs capillum alerent, nec mulieres aurum gestarent, quàm Tyriam recuperassent. Lacedaemonij & ipsi contrà fecerunt, vt iam inde comati agerent, quum ad id tempus tonsi fuissent. Sab. lib. 3. En. 2. Fusis ad Alliam Romanis, si ex acie vestigijs institissent illicò, Galli fugientium, hauddubiè Roma funditùs euersa, & qui ibi remanserant, deleti essent omnes. Tanto pauore Romani, qui ex fuga se receperant, repleuerant ciuitatem: tanta etiam incesserat ea̅ perturbatio & stupor. Nunc cùm victoria̅ non putarent Barbari tantam, ex ingenti laetitia ad epulas, simulq; ad praedae in castris captae partitionem conuersi, spacium profugiendi ex vrbe effusae turbae, & remanentibus sese colligendi praebuerunt, & ad defensionem parandi. nam reliquia deserta vrbe Capitolium telis & munitionibus firmauerunt. Plut. in Camillo. Propter Cannensem cladem, Senatvs Octacilio, qui Siciliam, & Cornelio Mammulae, qui Sardinia̅ propraetores obtinebant (querentibus quòd neque stipendium, neque frumentum classibus eorum & exercitibus socij praeberent, affirmantibus etiam, ne habere quide̅ eos vnde id praestare possent) rescripsit, aerarium longinquis expensis non sufficere, proinde quo pacto tantae inopiae succurrendum esset, ipsi viderent. His literis quid aliud quàm imperij sui gubernacula è manibus Senatus abiecit? Siciliam???ue & Sardiniam, benignissimas vrbis nutrices, gradus & stabilimenta bellorum, tam multo sudore & sanguine in potestatem redactas, paucis verbis, ita scilicet necessitate iubente, dimisit? Valer. lib. 7. capite sexto. Nunquam, Roma incolumi, tantus terror & metus ciuitatem inuasit, nunquam maior luctus aut moeror incidit, quàm Cannensi clade Romam nunciata. Senatu ad primum cladis nuncium in curiam vocato, prae nimio strepitu & clamore ne consuli quidem potuit. Data opera, vt per patres, id inter se munus partitos, mulieres, quae omnia planctu & eiulatu complebant, ex publico arcerentur: singulae intra sua limina suum nuncium expectarent: compresso???ue tumultu & trepidatione, silentiu̅ fieret tota vrbe: custodes ad portas ponerentur, qui prohiberent quenquam egredi. Iam quum literae à Varrone consule allatae significarunt Aemylium consulem & exercitum Cannensi acie caesum, euasisse se reliquias tantae cladis velut ex naufragio colligentem, ad X. millia & ampliùs militum incompositorum circa se esse, Hannibalem sedere ad Cannas captiuorum precijs alia???ue praeda aestimanda: tum priuatae clades domesticatim vulgatae Qui luctus adeò totam vrbem compleuit, vt sacru̅ Cereris sit eo anno intermissum, quoniam lugentes religione prohiberentur. Et haec quidem Liuius. Valerius auctor est, ne in tanta quidem ciuitatis consternatione id sacrum interpolatum. Satis constat XXX. diebus publico decreto finitum, ne ob eam causam caetera sacra publica priuatáve desererentur. Sabell. libro 2. Ennead. 5. Cùm duce Hamilcare Hannonis F. Carthaginensium rege, trecenta millia Phoenicum, Poenorum, Iberorum, Ligyorum, Elisyeorum, Sardorum & Cyrniorum, in Siciliam penetrassent, & Barbari cum Graecis in Sicilia ab aurora ad crepusculum sine intermissione pugnarent, interea Hamilcar in castris permanens sacrificauit, solida corpora in pyram aggerens. Sed conspectis suis in fugam versis, vt erat in faciendis sacris occupatus, sese ignem immisit. Ei pòst Carthaginenses sacrificare coeperunt, extructis monumentis, cùm alibi in omnibus suis colonijs, tum praecipuè in ipsa Carthagine. Hero dotus libro 7. Porvs Indorum rex, viribus corporis & animi magnitudine infignis, qui bellum iampridem, audita Alexandri fama, in aduentum eius parabat: commisso praelio exercitum suum inuadere Macedonas iubet, sibi regem eorum priuatum hostem deposcens. Multis ergo vulneribus obrutus capitur. Victum se adeò doluit, vt cùm veniam ab hoste inuenisset, neque cibum sumere voluerit, neque vulnera curari passus sit: aegre???; sit ab eo obtentum, vt vellet viuere. Eum Alexander ob honorem virtutis, incolumem in regnum remisit. Iustinus lib. duodecimo. Cùm Fuluius Flaccus, recepta Capua, propter Campanam perfidiam, principes ciuitatis ante tribunal suum capitali supplicio afficiendos iudicaret, literisq; à senatu acceptis finem poenae eorum statuere cogeretur: vltrò se ei T. Ivbellivs Taurea Campanus obtulit, & quàm potuit clara voce: Quo [2191] niam (inquit) Fului, cupiditate tanta hauriendi sanguinis nostri teneris, quid cessas in me cruentam securim distringere? vt gloriari possis, aliquanto virum fortiorem, quàm ipse es, tuo iussu esse interemtum. Eo deinde libenter id se esse facturum, nisi senatus voluntate impediretur, affirmante: At me (inquit) cui nihil Patres conscripti praeceperunt, aspice oculis tuis quidem gratum, animo verò tuo maius opus edentem. Protinus???ue interfecta coniuge ac liberis, gladio incubuit. Val. Max. lib. 3. cap. 2. Perses, Macedoniae rex, regni opibus fractis, tam humiliter & abiectè prouolutus iacuit ad Aemylij Pauli pedes, qui eum vicerat, vt sublatum manibus Romanorum Imp. indignanti similis monuerit, ne clarissimam sibi victoriam turpi formidine inuideret. Sabell. lib. 4. cap. 7. Civilivs moerore & anxietate confectus, quòd parum prosperè res Albana à se mota videretur, diem extremum clausit. Idem Enn. 2. Liuius lib. 1. Dec. 1. C. Caluilium appellat. M. Brvtvs in fugam versus ab hostibus, in campis Philippicis gladio incubuit. Plut. in Bruto. C. Cassivs in campis Philippicis à suis desertus, equitum manum à M. Bruto sibi auxilio missam, cùm existimaret hostium esse copias, de salute sua desperans, Pindaro liberto ceruicem praebuit praecidendam. Idem. CN. Pompeius, pulsis suis in acie Pharsalica, vt vidit puluerem, & fugam coniecit equitatus: dementi maximè similis & attonito mente, neq; Magnum se Pompeium esse cogitans, neminemq; allocutus, recepit se sensim in castra. Ita praetorium ingressus tacitus sedit, dum magna manus tergis fugientium inhaerens vno agmine in castra irrupêre. Tunc vna hac voce missa, Etia̅ in castra? praeterea nihil locutus, surresit, sumta???ue veste praesenti fortunae conueniente clàm castris excessit. Paulum extra vallum progressus equum dimisit. Paucis eum comitantibus, vbi nemo est insecutus, abiuit sedato gradu, voluens cogitationes, quales versare verisimile est virum annos quatuor & triginta omnes vincere & superare assuetum, cladem autem & fugam tum primùm in senectute sentientem, atque agitantem secum, ex quàm multis collectam certaminibus & bellis abiecisset vna hora gloriam & opes: per quas paulò antè tam multis armis, equis, classibus stipatus, discederet nunc vsqueadeò humilis & adstrictus, vt hostes lateret ipsum inuestigantes. Praeterita Larissa vt venit in Tempe, siti pressus abiecit se in os, & bibit ex flumine. Inde surgens, Tempe peragrauit, dum peruenit ad mare. Ibi quod noctis supererat, in tuguriolo piscatorio quieuit. Cirea diluculum nauem fluuiatilem conscendit, acceptis???ue comitibus, qui liberae conditionis erant, seruis???ue ad Caesarem absque timore ire iussis: cùm terram legeret, nauem conspexit praegrandem onerariam, quae vela factura erat. Nauclerum habebat ciuem Romanum, Petitium nomine. Is intentis oculis mox agnouit Pompeium, qualem in somnis paulò antè viderat, nullis???ue expectatis precibus vel oratione, sed receptis cum eo omnibus, quos voluit, in altum est prouectus. Ita praeuectus Amphipolim, inde Mitylenen transmisit, vbi Corneliam vxorem & filium accepit, & ad Ptolemaeum in Aegyptum confugit. Plut. in Pompeio. M. Cato Vticensis à Caesare Vticae obsessus, cùm mori statuisset, ea nocte de philosophia Stoica disseruit, ac Phaedone Platonis de animi immortalitate perlecto, gladio incubuit. Vol. lib. 14. cap. 2. Anthrop. ex Plutarcho. Avgstvs Caesar graues ignominias, clades???ue duas omnino, nec alibi quàm in Germania, accepit, Lolianam & Varianam: sed Lolianam maioris infamiae, quàm detrimenti: Varianam penè exitiabilem, tribus legionibus, cum duce, legatisq;, & auxilijs omnibus caesis. Nam Germani, post Drusi interitum, Quintilij Vari, qui cum legionibus ad prouinciae praesidium remanserat, libidinem & auaritiam pertaesi, Ariminio duce arma capiunt: tantaq; tum Quintilio pacis fi ducia fuisse dicitur, vt quum de Germanorum motu & defectione aliquanto priùs resciuisset, nihil sit tamen commotus, fuit???ue ea negligentia ipsi duci & legionibus exitio. Enimuerò cùm incautus fortè ius in castris Quintilius diceret, subito hostium accessu, ne certamine quidem vllo iniecto, cum tribus est legionibus caesus. Cuius cladis nuncius Romam perlatus, adeò ciuitatem perculit, vt excubiae sint in vrbe indictae, ne quis in summa trepidatione existeret tumultus: & Augustus praesidibus prouinciarum imperium prorogauit, vt à rerum peritis socij in fide continerentur. Vouit & magnos ludos Ioui, si resp. in meliorem statum restitueretur, adeo???ue ea legionum iactura affectus dicitur, vt per continuos tres menses barba capillo???ue submisso, nonnunquam caput foribus impingeret, vociferans, Quintili Vare redde legiones. diem???; quo clades illa accepta est, quotannis moestum & lugubrem habuit. Sab. lib. 9. Enn. 6. ex Sueton. Maximus tyrannus contra Theodosium Magnum & Valentinianum II. mouens in Pannoniam, Paetouione capta, & praesidio confirmata, vsque ad Sauum amnem processit. atq; ibi, Sciscia occupata, subsedit. Vbi verò certior factus est, Iustinam matrem cum Valentiniano sinum Ionium traiecturam, paratis triremibus, Andragathivm, cuius opera Gratianum interfecerat, ad illos capiendos dimisit. Qui, cursu in omnes partes intento, tamen propofitum tenere non potuti, quòd eos ante aduentum suum fretum transmisisse offendit. Maximi clade percepta, Andragathius, quòd acerbissima se passurum, & Gratiano à se occiso poenas daturum sentiret, si in manus Theodosij peruenisset, rebus deploratis omne belli consilium posuit, ac se è naui in mare praecipitauit, atq; ibi vitam finiuit. Sigonius lib. 9. Imp. occid. Maximus Constantij legatus rebellantes Britannos magna strage vicerat. Octavivs Britannorum rex (laborabatis tu̅ valetudine, senio nimium confectus) ad infelicis pugnae nuncium, moerore magis quàm morbo die tertia est extinctus, Octauio filio vnico relicto. Sed & ille, ne Romanis in praedam cederet, aufugit in Monam insulam. H. Boëthius lib. 6. Ingenvvs à Romanis legionibus in Pannonia aduersus Galieni Augusti ignauiam Imperator creatus, cùm infelici pugna superatus esset, neq; nisi cum imperio viuere constituisset, audacter se interemit. Atila Hunnorum rex, in campis Catalaunicis Ardaricum Ostrogothorum regem dextro cornu, Valamirum Gepidarum regem cum Theodemire & Vidimire fratribus finistro collocarat cornu. Ipse in medio constitutus, sibi timens ob aruspicum vaticinia, qui casurum principem dixerant, cuius exercitus victor euaderet, clitellis equorum in struem congestis se circumuallauit: qua, si quid aduersi accidisset, nulla???ue foret effugij spes, incensa cremaretur. Victus tamen, Aetij improbitate effugit. Cuspinianus. Samvel Bulgarorum dux, cùm videret suorum XVM. à Basilo Rom. duce excaecata, vno tantùm relicto, qui oculis orbatos ad eum duceret, tertio die pòst prae animi dolore perijt. Volater. lib. 23. Anthrop. Theophilvs Imp. ob Amorium à Saracenis expugnatum, & praestantissimos duces partim occisos, partim occisos, partim in captiuitatem abductos, cùm de redemtione eorum spem non haberet, in morbum incidit: & Theophobum, quem habebat suspectum de regni inuasione, interfici iussit, eius???ue caput amplectens inquit: Iam neq; ego Theophilus sum, neq; tu Theophobus. atq; ita expirauit. Zonaras. Michael Curopalates Constantinopolitanus Imp. in bellis semper victor, semel à Bulgaris superatus, prae pudore imperium deposuit: & quod vitae superfuit, religiosè in solitudine transegit. Fulg. & Egnat. lib. 4. cap. 5. Almansor Arabum in Hispania rex, cùm antè de Christianis victoriam semper reportasset, postremò à Garsia Castulonensi comite (nondum enim Comitatus in regium nomen transierat) atq; Veremundo Legionis Hispaniensis rege bello superatus, conspectu Arabum atq; alloquio humano, omniq; cibo abstinuit, atq; ita citò confectus est. Fulg. lib. 4. cap. 5. Vrbanvs III. Pp. cùm Ferrariae nuncium de Hierosolymis à Saladino captis accepisset, anno MCXXCVII. 14. Calend. Nouemb. mortem obijt. Sigon. lib. 15. regni Ital. Otho II. Imp. re malè contra Graecos & Saracenos in Calabria gesta, Romae tristi animi aegritudine tabefactus interijt, anno DCCCCXXCIII. Idem lib. 7. regni Ital. Ioannes Angliae rex à Ludouico Franco & Alexandro II. Scotorum rege Londino pulsus, moerore magis quàm morbo confectus, diem suum obijt. Ferunt quidam clam à monacho, cuius coenobium destruere in animo habebat, dato veneno necatum fuisse. H. Boëth. lib. 13. Boleslavs III. Polonorum rex, quadragies sexies in bello victor, extremam cladem à Russis acceptam iniquissimo tulit animo: vt etiam conspectum & colloquia hominum vitauerit. Vnde in languorem corporis & morbum incidit: qui sensim ingrauescens, omne̅ medicinam renuentem toto anno lecto affixum magnoperè debilitauit & confecit. Crom. lib. 6. Bello Ligustico secundo Veneta classis à Genuensibus ad Corcyram nigram profligata est. Andreas Dandalus classis praefectus cum quatuor millibus Venetorum captus cùm Genuam duceretur, prae nimio dolore ita grauiter toties???; triremi caput impegit, vt antequam Genuam ventum esset, expirarit. Sabel. lib. 1. Decad. 2. Vrsatvs Iustinianus Venetae classis praefectus, cùm Mitylenen bis frustrà oppugnasset circa annum MCCCCLIIX. quinque hominum millibus amissis, reliquis???; magna ex parte saucijs, rei malè gestae conscientia ita dolori indulsit, vt iam sibi paru̅ constare crederetur. In Peloponnesum delatus, vbi Methonem ventum est, dum è naui à suis in litus exponitur, subito dolore, velut ruina quadam depressus, dimidio horae expirauit, vir inter suos & magnitudine animi, & sumtuositate illustrissimus. Idem lib. 8. Dec. 3. Veneti post Vailae cladem anno MDIX. 14. Maij ab Galliae rege Ludouico XII. acceptam, magna parte imperij continentis exuti, rebus aduersis perterriti, & ne Galliae rex vlteriùs progrederetur, summoperè metuentes, rerum suarum desperatione, ac metu potiùs quàm consilio ducti, copijs [2192] suis, quae absque disciplina vllóve ordine ad valde exiguum numerum redactae erant, Mestrium contractis, ne tot hostes haberent, atq; etiam vt Galliae regi Venetias appropinquandi occasionem adimerent, fortè nimis praecipiti consilio, continentis imperio cedere statuerunt: neque enim extra metum erant, quin aliquis in ea vrbe tumultus, vel à populo, vel ab innumera peregrinorum, qui ibi agunt, multitudine concitatus oriretur: his quidem praedae cupiditate tractis, illis verò quòd cùm ciues sint, longa successione in eadem ciuitate nati, imò multi eiusdem sanguinis, ex ijsdem???ue familijs, ab honoribus excludantur, ac penè omnibus in rebus patricijs parêre cogantur, ferre nolentibus: cuius etiam rei haec in Senatu ratio adducta fuit, si sponte praesentium periculorum vitandorum gratia de imperio cederent, secunda fortuna, si id aliquando contingeret, redeunte, faciliùs recupetaturos: quoniam populi sponte ab ipsis sacramento soluti, non tam inuiti sub pristinum imperium redirent, ac si apertè rebellassent. Quibus rationibus permoti, Venetae virtutis & tam illustris reip. splendoris obliti, salsarum aquarum imperio contenti, magistratibus, qui Patauij, Veronae alijs???ue Maximiliano destinatis in oppidis erant, vt ijs in ciuium potestate relictis inde discederent, mandarunt. Et praeterea vt illum aliqua ratione ad pacem flecterent, summa celeritate Antonium Iustinianum legatum ad eum miserunt: qui ad Caesaris conspectum in publico confessu admissus, miserè & submissè admodum, sed frustra, quia Caesar nulla de re absque Galliae rege pacisci volebat, loquutus est. Quo minus autem totum continentis imperium amiserint, potissima causa fuit Caelaris negligentia, & confusa rei bellicae administratio: cuius ad eam vsque diem, in tanto victoriae cursu, nihil praeter nomen auditum fuerat: quamuis Gallicorum armorum terrore, tot vrbes, oppida???ue se illi dedidissent, quae conserure illi facillimum fuisset: sed post Cameracense foedus, aliquot dies in Flandria, vt pecunias in id baellum cogeret, moram traxerat: quas non antè accepit, quàm pro more suo inutiliter consumserit. Guicciard. lib. 8. Victor Capellus, Venetae praefectus classis, Paulo II. sedente, cùm Patras Achaiae vrbem bis tentasset, bis magnam cladem à Turcis accepisset: moeroris plenus primò in Zacynthum, hinc in Euboeam nauigauit: vbi adeò dolori indulsit ob rem infeliciter gestam, vt non multò pòst sedens repentè expirauerit. Multi amicorum conati sunt aegrum & iacentem animum erigere: sed vir vehementi ingenio, percepta semel suspicione infamiae, nullis amicorum precibus hortationibúsve adduci potuit, vt aequiora respiceret. Sabellicus lib. 6. Ennead. 10. & lib. Dec. 3. Cùm memorabile illud praelium ad Papiam in Parco inter Caesarianos & Gallos committeretur, ferunt Ioannem Diespachium, qui summam inter Heluetios duces auctoritatem obtinebat, cùm cohortes Heluetias ab Alfonso Vastio Caesarianorum peditum duce profligatas, ne tentato quidem certamine turpiter fugientes intueretur, & obuersus ac iratus signiferos increpando caedendo???; sistere nequiret: grauissimo compulsum dolore, tantae acceptae cladi ac ignominiae superesse noluisse, in eo???ue praesentis animi decreto peruadentem in confertos hostes, honestissimè cecidisse. Iouius in Piscario lib. 16. Referunt nonnulli Mahometem II. Turcarum Imp. ab obsidione Albae Graecae repulsum, & sagitta saucium, seminecem???ue in castra relatum, aliquantisper iacuisse: Turcas, ad Sarnon oppidum Imp. transtulisse, veritos, ne intercedente ipsius morte, postero die ad interitum caederentur. Ad Sarnum quum ille aliquantulùm respirasset, de belli exitu fuisse percontatum. Quum illi respondissent, Basleum Asiaticum, & cunctos ferè proceres oppetijsse, magnam partem exercitus caesam, Kurkutoam praetorianarum cohortiu̅ praefectum sub moenibus trucidatum, munitiones omnes ab hoste captas, venenum propinari sibi iussit. Quod quum amici recusarent, timidus & demissus, incensis castris, turpem arripuit fugam. Sic qui se Terrorem orbis iusserat appellari, à parua manu fusus sugatus???ue est. Bonfinius lib. 8. Decad. 3. Consule Tit. Reges fortes. Pomperanvs Gallus, cùm Auersa à Caesaris Caroli V. militibus caperetur, cogitatione desixis in coelum oculis obstupescens, acerbissimo???ue dolore perculsus, in vestigio concidit, quum rigerent adhuc oculi, nec vllis fomentis ei exanimato, vita subito deliquio erepta, restitui posset. Iouius lib. 26. Historiarum. In Monomachia. Evcicaldvs siue Gutecaldus, Gallico praesidio Genuae praefectus, circa annum MCCCCV. ingenti statura, quia à Galeacio Gonzaga, pusilli corporis, caeterum animi inuicti, ex prouocatione singulari certamine superatus esset: eius ignominiae impatiens, nunquam ampliùs loricam induit. Sabellicus lib. 9. Ennead. 9. Libertatem. Non ferre Disciplinam Severiorem. Dionis Filivs, pessimè à Dionysio tyranno educatus, cùm à patre Syracusas reuerso seueriori disciplinae sub paedagogo commissus esset: freni impatiens de summis aedibus se praecipitem dedit. Plut. in Dione. Carceres. Cleomenes Lacedaemonum rex, regno pulsus ab Antigono Macedonum rege, ad Ptolemaeum Aegypti regem ceu ad amicum profugit. Caeterùm nulla ope adiutus, sed vt captiuus in custodia habitus, cum tredecim comitibus carcere elapsus, per vrbem discurrens, duos Ptolemaeos regios praefectos, qui magna manu se opposuerant, obtruncauit, frustraque ad libertatem vocatis ciuibus, cùm videret tandem sibi in Ptolemaei potestatem esse redeundum, mutuis se vulneribus interemerunt. Plut. in eius vita. Ethvs Scotorum rex ignauiss. à proceribus in carcerem coniectus, tertio die prae moerore obijt, cùm sibi Gregorium substitutum audisset. Alij, ne regno aliquando recepto deiectionem vlcisceretur, in carcere strangulatum putant. Hector Boëthius lib. 10. Svbiectionem, Servitvtem. Pver Spartanus captus ab Antigono rege, ac sub hasta venditus, in caeteris omnibus quaecunque putabat ab ingenuo decenter fieri posse, obsequens erat ei qui ipsum fuerat mercatus: caeterùm iussus adferre matulam, haud sustinuit, dicens: Non seruiam. At quum instaret herus, puer conscenso tecto, dixit: Senties cuiusmodi mercatum feceris. mox???ue sese è sublimi praecipitem dedit, ac perijt. Plut. in Laconicis. Lacaena, cùm venundaretur, rogante praecone, Quid sciret? Libera, inquit, esse. Vt verò iniunxit ei emtor quaedam, quae liberae erant indigna, ait: Poenitebit te, quòd eiuscemodi mancipium tibi inuideris. Mox mortem sibi ipsa consciuit. Plut. in Apophthegmatibus. Cùm omnibus cis Iberu̅ Hispanis arma Portius Cato ademisset: adeò aegrè passi sunt, vt multi mortem sibimetipsis consciscerent, ferox gens nullam vitam rati, sine armis esse. Caelius lib. 18. cap. 22. Antiq. lect. CAPTIVITATEM. Cùm Veneti circa annum MCCCCLXXI. Attaliam Pamphyliae vrbem oppugnarent, ferunt medio certamine Feminam Illyrici generis, quae diu inter Barbaros seruiuerat, ex superiore parte clamoribus, nutu, hortatione, Christianos iuuare ausam: quum ex proximis quidam ei flagra minaretur, composita priùs veste summo muro desiluisse, mox???ue suo pondere sola afflictam, inter suorum complexus expirasse. Sabellicus lib. 9. Dec. 3. P. Crassvs Mutianus, consul cum L. Valerio Flacco factus, anno Vrbis DCXXIII. simul & pontifex, nouo exemplo contra Aristonicum in Asiam missus, à Thracibus, qui Aristonico familiares erant, interceptus & captus fuit. Vt turpem seruitutem euitaret, in itinere dum duceretur, virgam, qua ad dirigendum equum vtebatur, in oculum Barbari direxit, eum???ue excaecauit. Qui vi doloris accensus, latus Crassi fica confodit. Caput mortui Aristonico oblatum, corpus Smyrnae sepultum. Valerius Maximus libro 3. cap. 2. & Frontinus libro quarto, capite quinto. Praetor Euboeae ab Icario suo quondam seruo captus, sub Michaële Comneno Palaeologo, regiam ingressus, &, vt captiuum decet, ante fores stans, cùm Imperatorem in solio considentem, Senatum???; omnem splendido & modesto habitu circumstantem, Icarium verò ornata veste & insolenti gestu introëuntem & exeuntem, & Imperatori in aurem insusurrantem conspexisset: abrupta statim vita, pronus humi concidit, iniquae fortunae violentiam perosus. Gregoras lib. 4. C. Iul. Caesar, occupato Piceno Corfinium venerat. Oppido tu̅c praeerat L. DOMITIVS, vir magni animi, sed exiguae fortunae. Is defensionem parans, sed ab oppidanis ad deditionem coactus, quum mori mallet, venenum à seruo medico poposcit. Quod ille nec dare volens, nec negare ausus, vt qui domini mores nosset, poculum somniferum pro veneno obtulit: quo ille hausto, graui sopore resolutus conquieuit. Experrectus postmodum, & delusum se intelligens, vix???ue à seruo manus abstinens, cum multis nobilibus, qui secum sentiebant, vinctus ad Caesarem est perductus, mori cupiens. Quem Caesar illicò solui iussit, néve quis eorum à militibus re vel verbis offenderetur, inhibuit. Io. Gerund, lib. 9. Par. Hisp. Victorinus, legatus Theodosij Augusti, Pictos Britanniae populos ad leges Romanas cogebat. Heirgvstvs rex iam senio grauis (qui Scotos Maximi Rom. legati ductu ex Albione crudeliter eiecerat) ignominiosa seruitute senescendum sibi prospiciens, ne diutiùs superesset ad ludibrium, semotis arbitris, velut secretius quid acturus, cubile ingressus, mortem sibi consciuit. H. Boëthius lib. 7.
|| [2193]
Actiolinvs à Romano (quem Eccelinum vulgò vocant) Friderici II. Rom. Imp. copiarum in Italia dux, rei militaris peritia, & immanitate crudelis ingenij tyrannos omnes superans, à Turrianis Mediolani magistratum gere̅tibus circa annum MCCXXXIIX. victus, ad Soncinu̅ suo atque alieno cruore perfusus, cùm sese incitato insigni equo eripere conaretur, viuus in potestatem hostium deuenit, nec multò pòst in tabernaculo Bosij, repudiatis remedijs expirauit: cùm nullis vel benignis precibus adduci posset, vt bene speraret, & obligari vulnera pateretur, quinimò obligata in ferae morem vnguîbus conscinderet. Toruis enim oculis ferociam spirans, nemini???ue respondens, tot scelerum poenas effugere accersita morte properabat, ne turpi incertae vitae desiderio Iudibrijs ignominae???ue superesset. Iouius in vita Othonis, & Sabellicus libro nono, capite tertio. Tvrcae quidam à Siqueira Lusitano Indiae praetore, anno Salutis humanae MDXXII. prope Dium capti, cùm mortem feruituti longè praetulissent, clauorum attritu scintillas excusserunt: quibus in tormentarium puluerem deiectis, flamma nauem & ipsos captiuos cum omnibus Lusitanis absumsit. Osorius lib. 12. rerum Emmanuelis. Exilivm. Patriae desiderivm immodicum. Demosthenes, ob accepta ab Harpalo munera, talentis quinquaginta multatus, fugae consuluit. Cùm non procul vrbe profugisset: ferunt percipientem aliquot ciues ex aduersarijs, qui ipsum persequebantur, quaesiuisse latebras. Caeterùm cùm illi nomine eum compellassent, & propè congressi petissent, viaticum vt acciperet ab se (in id enim attutisse domo se pecuniam, atque eius rei gratia insecutos ipsum) confirmarent???ue ac monerent, ne casum ferret acerbè: in maiorem erupisse lamentationem, ac dixisse: Quî valeam non grauiter ferre, qui reliqui vrbem, vbi tales habeam inimicos, quales no̅ promtum sit inuenire in alia amicos? Tulit exilium imbecilli animo. Aeginae & Troezene ferè sedens Atticam lacrymis oppletus respectabat. Vrbe excedens, porrectis ad arcem manibus dixit: O'domina Minerua, quid bestijs tribus teterrimis delectaris: noctua, dracone, & populo? Illos, qui visebant se & agebant secum, deterruit à rep. adolescentes. Dixit, si duabus propositis ab initio vijs, vna quae ad suggestum & concionem duceret, altera rectà ad perniciem, impendentia autem in repub. mala prouidisset, terrores, inuidias, calumnias, concertationes: in eam sese, quae ad praesentem ferret pestem, praecipitaturum fuisse. Plutarchus in Demosthene. C. Martivs Coriolanus perpetuo exilio à populo damnatus, domum profectus, postquam matrem & vxorem complexu salutauit, lacrymarum & eiulatus plenus, eiulantes???ue vt casum suum ferrent moderatè monuit, confestim digrediens ad portam est profectus. Quò à frequenti nobilitate deductus, nulla re accepta, vel à quoquam petita, comitantibus tribus aut quatuor clientibus, excessit vrbe. Inde cùm paucos dies in villis quibusdam suis varia consilia secum voluisset, quemadmodum poenas expeteret à populo Romano, graue statuit ijs mouere & finitimum bellum. Plutarchus in Coriolano. M. Tul. Cicero exul, quamuis frequentes eum celebrarent amici, Graeciae quoq; ciuitates offcijs erga eum certarent: animo tamen mansit abiecto & moesto, crebrò Italiam insanorum more amatorum respiciens: ita???; fractus calamitate, & deiectus, & aeget animi, vt non expectares de viro in literis enutrito tam multis. Et quidem ab amicis petijt subinde, ne oratorem se, sed appellarent philosophum. Philosophiam enim se vt opus sectatum: eloquentia ad rempub. gerendam, vbi vsus sit, vti tanquam instrumento. Plut. in Cicerone. Testantur idipsum epistolae eius in exilio scriptae. Petrvs de Vineis, Capuanus, iurisperitissimus, Friderico II. Imper. carissimus, cùm ab eo propter coniurationis suspicionem in exilium missus esset, doloris impatiens, capite parieti saepè illiso expirasse dicitur, composito priùs de Consolatione libello. Huius meminit Dantes Can. XIII. primae partis, & Volaterranus lib. 23. Anthropologiae. Obsidionem. Maximilianvs Sforcia Ludouici F. Mediolanensium princeps, obsessus in arce à Gallis, labefactatis aliqua ex parte sensibus, mente excedere ita visus est, vt neglecto priore cultu, non prius interiorem tunicam exueret, capillúmve pecteret, quàm subortis vndique pediculis, pedore & foeda illuuie deformis conspiceretur. Horrendae etiam imminentium rerum species tristi animo per quietem obuersabantur: vnde illi grauior morbus, quum relictis stratis, insomnes noctes perducere cogeretur. Proinde & animi & corporis morbis confectus, Ioannes Gonzaga & Hieronymus Gonzaga, iuuenilem animum perfidè suis consilijs corrumpentibus, cùm Gallorum opes diu adhuc securè posset sustinere, trigesimo oppugnationis die arcem dedidit: his conditionibus, vt sibi ac praesidiarijs militibus res suas atque omnem supellectilem, praeter militarem apparatum, efferre liberum foret: atque ipsi ab rege trigintaquinque aureorum millia singulo quoque anno persoluerentur, mudò per publicas tabulas paterno iuri cederet, & se iniussu, regis, fide data, Galliae transalpinae fines minimè excessurum vllo tempore polliceretur. Sabellici Supplementum lib. 5. ex Iouio. Amicitiam Politicam. Non ferre Amicorvm Qvorvmvis, Sociorum, Subditorum, Ciuium Odium, Maleuolentiam. Timesias Clazomenius bene iuste???ue Clazomenijs praeerat, vir omni virtutis genere ornatissimus. Transibat quodam tempore per scholam. Pueri verò dimissi à praeceptore ludis operam dabant. Cum???ue duobus de linea incidisset contentio, alter iurabat: Sic ego Timesij cerebrum discusserim. Hoc audito, ille putans, se in communi omnium hominum inuidia esse positum, & vehementer à suis ciuibus odio haberi, siquidem & pueri eum odissent, nedum senes, spontè atque vltrò è patria concessit. Aelianus lib. 12. de Varia historia. Plut. in Politicis, pueros ex fossa quapiam talum eruisse inquit: & cùm quidam dicerent, quiescendum esse: vnus percutiens talum: Sic Timesiae cerebrum excutiam, dixit, vt hic est excussus. Defectionem. Nero Caesar postquam Galliam & Hispanias desciuisse cognouit: collapsus, animo???ue malè fracto, diu & sine voce, & propè intermortuus iacuit. Vt???ue resipuit, veste discissa, capite conuerberato, actum de se pronunciauit. Consulenti???ue nutriculae, & alijs quoque iam principibus similia accidisse memoranti, se verò praeter caeteros inaudita & incognita pati respondit, qui suum imperium viuus amitteret. Nec eò secius quicquam ex consuetudine luxus atque desidiae omisit vel imminuit. Quinimò cùm prosperi quidam ex prouincijs nunciatum esset, super abundantissimam coenam iocularia in defectionis duces carmina, lasciue???ue modulata, etiam gesticulatus est: ac spectaculis theatri clàm illatus, cuidam scenico placenti nuncium misit, abuti eum occupationibus suis. Suetonius. Mortem. Achilles Patrocli mortem impotenter adeò tulit, vt non tantùm cinere caput consperserit, in luto sese volutarit, caesariem totonderit: verumetiam Hectoris cadauer equi caudae alligatum ter circum Pergama raptarit, & multos Troianorum ad bustum Patrocli immolarit. Homerus Iliad. ???. Alexander Magnus, Hephaestione amico ex febre mortuo, confestim equo, omnes mulos???ue tonderi lugubriter iussit, circumiectorum oppidorum pinnas detraxit, Glaucum medicum innocentem egit in crucem, tibias musicámque perdiu in castris compescuit: quoad ab Ammone allatum oraculum est, vt Hephaestionem colerent pro deo, ei???ue sacrificarent. Ad luctus eleuationem bellum adhibuit, ac sicut ad venationem hominum egressus, Cussaeorum gentem excîdit, omnem???ue ad internecionem deleuit. Ea Hephaestionis parentatio dicta. In tumbam & monumentum eius atque in haec exornanda decem millia talentûm intendens expendere, operis???ue praestantia & exquisita arte superare sumtum, defiderauit praeter omnes artifices Stasicratem, qui proiectam granditatem & magnificentiam in nouis rebus edendis promittebat. Plut. in Alexandro, & Aelian. libro 7. Variae historiae. Evenvs Scotorum rex, ob Cadalli Brigantini principis (cui & regnum & vitam contra Gillum tyrannum seruatam debebat) mortem, moerore contabuit. H. Boëth. lib. 2. Aidanvs Scotorum rex, audito Columbae abbatis in Iona insula, viri sancti & de se optimè meriti obitu, moerore magis quàm morbo correptus, breui est extinctus. Idem lib. 9. Ioannes Capistranus Franciscanus monachus, defuncto Io. Coruino, cui in defendenda Alba Graeca contra Turcas praeclaram operam nauarat, nunquam ampliùs ridere visus est, noctes aliquot insomnes exegit, inter contemplandum cum Deo saepeconquestus, quare cum collega sibi obire non liceret. Paucis pòst diebus ex moerore obijt, ad Villacum, in Syrmiensi agro, D. Francisci aede collegio???ue sepultus. Bonfinius lib. 8. Decad. 3. Inimicorvm, qvorvmvis Victoriam. Vide paulò antè, Victoriam non ferre. Illic Victoriae, hîc Victoris inimici habetur ratio, fol. 2190. Insolentiam. M. Bibvlvs partim pudore, partim dolore, quo C. Iul. Caesa [2194] ris collegae iniurijs afficiebatur, toto consulatu domi mansit: eo excepto die, quo de filiorum morte certior fuit factus. Eo enim frequens in curia munus suum obiuit. Suet. Honores, Dignitatem. Eqvites quidam Romani, eò quòd Cn. Flauius, humillimae sortis homo, praeturam adeptus erat, offensi, anulos aureos sibimetipsis, & phaleras equis suis detractas abiecerunt, doloris impotentiam testati. Valerius Maximus libro nono, capite tertio. M. Agrippa ex leui rigotis suspicione, & quòd Marcellus sibi apud Augustum Caesarem anteferretur, Mitylenas se, relictis omnibus, contulit. Suetonius. Amicitiam Oeconomicam. Non ferre, Aegre' ferre PARENTVM Odium. M. Aemylii Scauri F. cùm eò, quòd in saltu Tridentino hostibus loco cessisset, in conspectum patris venire non auderet: verecundiae ignominia pressus, mortem sibi consciuit, vt est apud Caecilium, & Frontinum lib. 4. Mortem. Fuisse Alcyonei gigantis filias, ALcyones, Pausanias prodit, ac est ab Apostolio in Ionia repetitum, Phthoniam, Athen, Methonen, Alcippam, Pallenen, Drymo, Asterien: quae à patris obitu ex Pallenes promontorio in mare se praecipites dederint: verùm ab Amphitrite in auitiam gentem sunt cooptatae, ita vt mares ceryli dicantur Theocrito, in Bionis epitaphio (qui consenescentes, inquit Pausanias, à feminis gestantur) femina autem damar: vt est apud Lycophronem, & exposuit Interpres. Caelius libro decimoquarto, capite vndecimo Antiquarum lectionum. Cleomenis Spartanorum regis in Aegypto exulis Filivs, cùm ex parentis suae Cratesicleae lacrymis patris mortem suspicaretur: nulla re dicta à summo aedium eulmine se praecipitem demisit, egit???; ea re, vt omnes Cleomenis filium fuisse intelligerent. Plut. in Cleomene. Liberorvm Improbitatem, Impudicitiam. Consule Tit. Crudelitatis erga liberos. quatenus non ??? improbitatem suorum, ad vindicandum crudeliter impelluntur, f. 2788. Artoxerxes rex, cùm Ochum filium deprehendifset fratribus insidias struentem, animum despondens, vitam finiuit. Plut. de Pietate erga fratres. Avgvstvs Caesar aliquanto patientiùs mortem, quàm dedecora suorum, tulit. Nam Caij Lucij???; ex Agrippa nepotum casu non adeò fractus: de filia Iulia impudicissima absens, ac libello per Quaestorem recitato, notum Senatui fecit, abstinuit???ue congressu hominum diu, prae pudore: etiam de necanda deliberauit. Certè cùm sub idem tempus vna ex co̅scijs liberta, Foede nomine, suspendio vitam finisset: maluisse se ait, Foedes patrem fuisse. Relegatae vsum vini, omnem???; delicatiorem cultum ademit: neque adiri à quoquam libero, seruoque, nisi se consulto, permisit: & ita vt certior fieret, qua is aetate, qua statura, quo colore esset, etiam quibus corporis notis, vel cicatricibus. Post quinquenniu̅ demùm ex insula Pandateria in continentem, lenioribus???ue paulò conditionibus, transtulit eam. Nam vt omnino reuocaret, exorari nullo modo potuit. Deprecanti saepè populo Romano, & pertinaciùs instanti, tales filias, tales???; coniuges pro concione imprecatus est. Ex nepte Iulia post damnationem editum infantem angnosci, ali???ue vetuit. Agrippam nihilo tractabiliorem, imò in dies amentiorem in insulam transportauit, sepsit???; insuper custodia militum. Cauit etiam Senatusconsulto, vt eodem loco in perpetuum contineretur: atque ad omnem & eius, & Iuliarum mentionem ingemiscens, proclamare etiam Homericum rum illud solebat, [Greek words]: O' quàm vtile fuisset, & sine vxore esse, & sine liberis perisse. nec aliter eas appellare, quàm treis vomicas, aut tria carcinomata sua. Suetonius. Stuprum. Evenvs Martis & Steropae F. quum stupratorem filiae Marpissae, Apharetum nomine, comprehendere non posset ad supplicium, coniecit se in Lycormam fluuium prae animi dolore. Plutarchus. Anivs Thuscorum rex, filiam habuit Saliam nomine: quam quum rapuisset Catheus adolescens, iratus pater, in fluuium, Anienem inde cognominatum, priùs Parensium dictum, sese proiecit. Plutarchus, & Sabellicus lib. 4. Enn. 2. Hippo & Miletia, filiae Scedasi inter Boeotios ditissimi, quum eas Spartani adolescentes per vim constuprassent, ac demùm occultandi sceleris causa in puteum deiecissent, pater impatiens moeroris, ad earum tumulos seipsum confecit. Repudium. Catone feruidiorem se in Antistia amanda Mater ostendit: nam cùm vidisset à Cn. Pompeio repudiatam filiam, & pro ea Aemyliam ductam, manu sua sibi mortem consciuit. Fulgosus lib. 5. cap. 7. & Sabell. lib. 3. cap. 4. Captiuitatem. Robertvs III. Scotorum rex, cùm filium Iacobum, quem in Angliam ad Eduardum IV. miserat, ne à patruo regni gubernatore tolleretur, captiuum in Anglia detineri comperit: ex ingenti moerore, aucto, quo semper laborauerat, morbo, tertium post diem vita excessit, anno regni sui sexto & decimo, & à Christi natali MCCCCVI. Hector Boëthius libro decimosexto. Mortis suspicionem. Avctolia, Sinonis filia, & vxor Laërtae, quum falso nuncio intellexisset, Vlyssem filium apud Troiam in bello occubuisse, impatientia moeroris vitam proiecit. Aegevs Atheniensium rex, procul intuitus nauim, qua filius Theseus ex Creta victor vehebatur, quia non candida essent illi vela, siue coerulea (vt alij memorant) quae laetitiam & filij incolumitatem testarentur, sed funesta & atri coloris, quae à principio abeunti fuerant, Theseum perijsse ratus, ex alta specula in subiectum sese pelagus praecipitauit. Sabellicus lib. 3. cap. 4. ex Plut. Theseo. Solon Atheniensis, falsò nunciatam filij mortem quantoperè defleuerit apud Thaletem, pete ex Tit. Prudentiae in reprehendendis aliorum dictis & factis. Carthaginensium Matres, cùm tertio bello Punico ex omni nobilitate lectissimi adolescentes in Siciliam mitterentur, eos fletu & lamentatione querula sunt ad naues vsque comitatae: tum ex his quaedam à filiorum complexibus auulsae, vbi oram solutam viderunt, nauim???ue portu egredi, dolore stimulante in subiectos fluctus desilierunt. Sabellicus libro tertio, capite quarto. Mortem. Ino Cadmi filia, ex Athamante duos peperit filios, Learchum & Melicertam, praeterea filiam Eurycleam. Athamas autem versus in insaniam, reliquos liberos arcu percussit, occidit???ue. Ino vnà cum Melicerta sese in mare abiecit. Et hanc quidem Megaras vndis appulsam Megarenses multo cum honore exceperunt, iusta persoluentes, Leucothoë nomine commutato: illum verò Corinthum delatum, Corinthij sepelierunt, & in eius honorem Isthmios ludos instituerunt: nomine item co̅mutato vocantes Palaemonem. Hinc ortum adagium, vt intolerandum, & exanimantem, vt ita dixerim, dolorem significantes, dicerent, [Greek words]. Nam [Greek words] propriè dolor dicitur apud Graecos, qui prorsus obstupefacit, sui???ue sensum adimit homini. Erasmus in Adag. Niobe Thebani Amphionis vxor, cùm sex filios totidem???ue filias Apollinis & Dianae sagitiis, hoc est, pestilentia confectos, amisisset: prae dolore in saxum mutata singitur, cùm prope Sipylum promontorium eminens procul spectantibus mulieris lugentis speciem exhibere videatur. Amphion ipse sibiipsi mortem consciuit. Quidam Nioben dolore obmutuisse ferunt, & propterea saxi appellationem traxisse. Alij ob moerorem breui defunctam, & sepultam marmoreo monumento, quod per aestum ratione Physica sudans, lacrymas effundere videretur. Sic enim sophocles quoque Antigonem sepultam Niobi assimulauit. Eustathius Iliad. ???. Pyrene nympha Cenchriam filium per imprudentiam à Diana interfectum tantoperè luxit, vt in fontem sui nominis mutata fuerit. Pythivm Bithynum aiunt, imparem dolori, quo miserè ob immanem filij necem à Xerxe conflictabatur, in monumentum se coniecisse, quod ipse in tumuli vertice exrcitarat: atque inibi flebiliter, quod supererat vitae, complesse, summittente illi diebus singulis cocta cibaria vxore, cui principatus moderamina per manus tradiderat. Caelius lib. 19. cap. 18. Antiquarum lectionum, ex Herodoto. Solon cùm olim propter defunctum filium vnicè lugeret, diceretur???ue sibi à quopiam: At nihil proficis. respondit Solon: Et propter hoc ipsum lacrymor, quia nihil proficio. Laërtius lib. 1. cap. 3. In Africa ab Automalis iter facientibus occurrit mons, ex vtroque latere praeruptus, in cuius medio alta est cauerna, ex qua ardua rupes sursum tendit: ad eius radicem antrum insignis magnitudinis, hedera & taxo obsitum. In eo vixisse fabulantur reginam Lamiam, insignis pulcritudinis mulierem, sed eius faciem postea, propter animi feritatem, in belluinam transformatam ferunt. Cùm enim ei omnes liberi morerentur, hoc casu moestam, & inuidia aduersus foecundas motam, ex vlnis infantes abripi, & confestim necari iussisse, fama est. Hinc ad hanc vsque diem manere apud pueros illius mulieris [2195] memoriam, atque ijs eius nomen esse summo terrori. Cùm autem ebria esset, licentiam omnibus dedisse quiduis pro arbitrio faciendi, atque per illud tempus, quoniam ea quae fierent in illis finibus non inquireret, pro caeca habitam fuisse. Hinc fabulantur quidam, eam oculos in marsupiu̅ occuluisse, transferentes eam quae è vino nascebatur incuriam ad supra dictum crimen, tanquam vinum eam aspectu priuasset. Quòd autem ea in Africae finibus fuerit, auctor est & Euripides, inquiens, Quis hominum infame nescit genus Lamiae Libysticae? Diodorus libro 20. Pericles grauiss. pestile̅tia Athenas inuadente, reliquorum amicorum funera magno pertulit animo. At postea quam filium amisit Paralum, tum verò fractus, quamuis tenderet grauitatem tueri, & retinere animi celsitudinem, cùm coronam tamen ingereret mortuo, oppressus est cùm aspiceret eum dolore: vt quod reliqua in vita nunquam fecerat, erumperet in eiulatum, & magnam vim profunderet lacrymarum. Plut. in Pericle. Blavvs, filius???;, à Triumuiris proscripti, cùm abire in Siciliam decreuissent, ad maritimam vrbis partem seorsum profecti sunt, vt minus suspecta eorum profectio haberetur. Cùm autem falsò pater filium, qui antecesserat, accepisset in Triumuirorum milites incidisse, & ab eis caesum esse, ad ipsos milites vltrò se contulit, atq; ab eis vt interficeretur impetrauit. Fulg. lib. 5. cap. 7. Proscriptus à Triumuiris Aruntius, cùm petere Siciliam constituisset, vxoris suasu filium ipsum quoque proscriptum praemisit. Qui cùm nauem conscendisset, atque aduersa tempestate actus, neque procedere posset, neque retrò ad terram reuerti, ita eum fato vrgente, fame consumtus est. Quod cùm Mater intellexisset, magis eam premente dolore, quia eius consilij ipsa auctor fuerat, haud multò pòst se ipsam interemit. Idem. Tiberivs Imp. Germanicum filium adoptiuum ex Druso fratre in Syria perdidit, à Gn. Pisone veneno submnistrato. Vnde perturbatus animo, secessum Campaniae petijt, quasi nunquam rediturus Romam. Prohibuit insuper omnes amicos filij sui ac familiares ante faciem suam venire, ne dolor innouaretur. Ex hoc Germanico natus est Caius Caligula, qui Tiberio mox in Imperio successit. Cuspinianus, ex Iosepho, & Taciti lib. 2. Orodes Parthorum rex, cùm Pacorum filium in bello contra Ventidium amisisset, prae dolore in rabiem conuersus est. Ea occasione vsus filius phraates, parentem cum XXX. filijs interfecit. Xiphilinus in Augusto. Gordianvs senior Aphricae proconsul, ab exercitu Africano aduersus Maximinorum crudelitatem Imp. creatus: cùm filio Gordiano contra Capellianum Maximinorum ducem misso, accepisset victum atque caesum fuisse, prae moeroris magnitudine se in cubiculo suspendit. Fulgosus libro quinto, capite septimo. Herodis Attici sophistae dolorem ex prioris filiae Panathenaidis obitu conceptum vtcunque lenierant Athenienses, intra vrbem eam sepelientes, & obitus diem ceu funestum ex anno sustollentes. Caeterùm, cùm Elpinicen alteram filiam exanimem indecorè lugeret, proiectus humi ac vociferans: Quas inferias tibi faciam filia? quid tecum sepeliam? superueniens Sextus philosophus: Maximum, inquit, munus dederis filiae, si moderatè lugeas. Philostratus. Proaeresivs sophista, professor Atheniensis, gemellis filiabus morte amissis, tantam inde concepit moestitiam, vt sapientiam propè omnem simul amisisse videretur. Sed illum Milesius Smyrnseus poëta, Musa cognominatus, à moerore reuocauit. Eunapius in eius vita. Rogerius Tancredi Siciliae regis filius, postquam Irenem Isaaci Imperatoris filiam duxerat, vita migrauit. Cuius rei dolorem Tancredus adeò acerbè tulit, vt non multis pòst diebus & ipse finem viuendi fecerit, Gulielmo puero relicto, que̅ mox Sibylla mater regem Siciliae coronandum Panormi curauit. Sigonius lib. 15. regni Ital. In pugna Rauennatensi, anno MDXII. April. XI. commissa, Alegrivs Gallicus dux, Viueroëm filium ante oculos suos ab Italis peditibus esse interfectum cernens, ne tanto dolori superstes esset, equo in confertissimam hostium turbam immiso, vt fortissimum ducem decebat pugnans, multis iam caesis interfectus fuit. Guicciard. lib. 10. Obsessa Buda, erat inter Germanos duces insignis Reischacvs Sueuus. Huius filius impiger adolescens, quum ignaro patre in aciem prodijsset, strenue???ue decertans, spectante ante, alios atque admirante virtutem patre, à cunctis vel ignotus effusè laudaretur, priusquam se explicaret, à circumfusis Turcis est interfectus. Tum verò Reischacus casu equitis vehementer commotus, conuersus ad alios duces: Omni, inquit, laude perorna̅dus videtur hic quísquis sit equitum longè fortissimus, ac omnino publici funeris honore tumulandus. Id quum ab omnibus pari pietate probaretur, infelicis filij cadauer est relatum, Pater paulò pòst quum rigentibus oculis stetisset, nihil effatus interijt. Sabellicus Supplem. libro 24. ex Iouio. Conivgvm Repulsam. Ex Tit. Procorum, & Amoris insani, huc quaedam, fol. 75. Melitvs Atheniensis non ferens repulsam amatoriam Timagorae adolescentis, incitato cursu in arcem se proripuit, & de rupibus praecipitauit. Calyca Stesichori poëma est, in quo mulier quaedam nomine Calyca Euathlum adolescentem amauit, atque Veneri vs illi nuberet supplicauit. Sed cùm ea̅ adolescens despiceret, suspendio vitam finiuit in Leucade. Athenaeus libro decimoquarto, capite sexto. Soloon Atheniensis miles, Thesei vxorem Antiopam Amazonem deperibat. Eam per internuncium allocutus cùm repulsam tulisset, in amnem se praecipitauit in Ponto, qui ab eius nomine Soloon dictus est. Plut. in Theseo. Suspicionem impudicitiae. Vide Tit. Zelotyporum, fol. 113. item Vltionis zelotypae, fol. 2795. Herodes, rex Iudaeorum, erga Mariammen vxorem adeò zelotypus fuit, vt propter eam Iosephum patruum occiderit: amicis quoq; non semel mandauerit, vt si quid sibi humanitùs contigisset, vxorem statim interficerent, ne quis alius ea potiretur. Iosephus lib. 15. Antiq. Impudicitiam, Adulterium. Diomedes rex Aetoliae, Tydei & Deiphiles filius, vnus è ducibus Graecorum, ab Homero tertius virtute post Achillem & Aiacem positus, propter adulterium vxoris Aegiales, quae rem cum Cylleboro Stheneli filio habuit, redire in patriam noluit, concessit???ue in Apuliam, vbi Adriam condidit. & Argyripam, & Sipuntem, & Salapiam, ibi???ue sunt Diomedei campi, qui ei cesserunt, regione inter ipsum & Daunum socerum diuisa. Lud. Viues in libro decimooctauo, August. de Ciuit. Dei, cap. 16. Evripidem tragicum ferunt, cùm histrionem suum aliquando vnà cum vxore sua misceri reperisset, ea causa mulierum genus exosum habuisse, atque in Macedoniam fugisse, Comicorum veritum calumnias. Gyraldus de Hist. poët. Repudium. M. Lepidvs cùm post Syllae dictatoris interitum à Catulo dissensione ciuili vrbe eiectus in Sardiniam concessisset, audito Apuleiae coniugis repudio, mortem obijt. Sabellicus lib. 3. cap. 5. ex Plin. lib. 7. cap. 36. Raptum. Ninus Assyriorum rex, cùm Semiramidis amore propter formam admirabilem teneretur, Menoni eius viro persuadere conatus est, vt illam spontè sibi vxorem donaret: pollicitus, filiam se ei in matrimonium daturum formos. nomine Sosanem. Menon amore coniugis motus, laqueo vitam finiuit. Diodorus Siculus, & Sabell. lib. 3. cap. 5. L. Syllanvs Claudij principis gener, maritus Octauiae, ea sibi erepta, data???; postea Neroni, prae dolore gladio incubuit. Volater. lib. 19. Anthrop. ex Suetonio. Deiectionem à dignitate. Duxerat Franciscus Foscarus Venetus dux, Vxorem secundo loco, priore mortua, ex Nana familia, cum qua diu vixit, & ex qua sobolem quoque suscepit. Verùm abrogato illi principatu, publico patrum decreto, satis constat in Foscareas aedes reuersum illum, intra triduum diem suum obijsse. Quem quum patres publico funere efferri vellent ad Minoritarum templum, vxor nunquam adduci potuit, vt hoc concederet: sibi esse dicens & opes, & voluntatem erga maritum, vt idipsum praestaret. Tandem per vim domi inclusa est, extractum???; cadauer sùmma pompa elatum. Egnatius libro quarto, capite sexto. Mortis suspicionem. Ivlia C. Caesaris filia, cùm aedilitijs comitijs Cn. Pompeii Magni coniugis sui vestem cruore respersam è campo domum relatam vidisset, territa metu, ne qua vis ei esset allata, exanimis concidit: partum???ue, quem vtero conceptum habebat, subita animi consternatione, & graui dolore corporis, eijcere coacta est: atque ita expirauit, magno orbis detrimento. Val. Max. lib. 4. cap. 6. & Plut. in Pompeio. Mortem. Senatorij vir ordinis C. Plavtivs Numida, morte vxoris audita, doloris impotens, pectus suum gladio percussit. Interuentu deinde domesticorum incoeptum exequi prohibitus, colligatus???ue, vt primùm est occasio data, scissis fascijs, ac vulnere diuulso, constanti dextera spiritum luctus acer [2196] bitate mixtum ex ipfis praecordijs & visceribus hausit. Valerius Maximus lib. 4. cap. 6. Eiusdem vt nominis, ita amoris quoque M. Plavtivs, cùm imperio senatus classem sociorum sexaginta nauium in Asiam reduceret, Tarentum???ue appulisset, atque ibi vxor eius Orestilla, quae illuc eum prosecuta fuerat, morbo pressa decssisset: funerata ea, & in rogum imposita, inter officium vngendi & osculandi, distristo ferro incubuit. Quem amici, ficut erat, togatum & calceatum, corpori coniugis iunxerunt: ac deinde subiectis facibus, vtrumque vnà cremauerant. Quorum ibi factum sepulcrum Tarenti etiamnu̅ conspicitur, quod vocatur [Greek words]. Valerius Maximus lib. 4. cap. 6. & Volaterranus lib. 18. C. Caesar Caligvla, audita morte Drusillae sororis, iustitiu̅ indixit: in quo risisse, lauisse, coenasse cum parentibus aut co̅iuge liberísve, capitale fuit. Ac moeroris impatiens, cùm repentè noctu???ue profugisset ab vrbe, transcurrisset???ue Campaniam, Syracusas petijt: rursus???; inde properè redijt, barba capillo???; promisso. Nec vnquam postea, quantiscunq; de rebus, ne pro concione quidem populi, aut apud milites, nisi per nomen Drusillae deierauit. Sueton. Pavlina, vxor Senecae, cùm mariti mortem iam imminentem ferret grauiter: Caue, ait Seneca, hanc meam mortem ampliùs vt contumeliosam defleas, ne vel me minùs amasse, vel gloriae meae inuidisse videaris. Auctor vitae. Herodes sophista, vxoris Regillae mortem luxit impotentiùs, adeò vt picturas & ornamenta domus coloribus atraret, velis pullis tegeret, ac lapide Lesbio obscuraret omnia, nam is funestus ac niger est. Quodam die cùm Lucius, qui frustrà conatus fuerat Herodi persuadere vt lugeret moderatiùs, pueros videret in fonte aedibus vicino lauantes raphanides, rogabat, Cui pataretur ea coena? Illi responderunt, Herodi. Tum Lucius: Iniuriam facit Regillae, qui albis radiculis vescatur in atra domo. Id vbi renunciatum est Herodi, amouit ab aedibus funestam speciem, ne apud probos viros traduceretur. Philostratus in Sophistis. Obsessi à Britannis Scoti cum rege Reuthere, fame coacti, eruptionem fecêre, sed ab hostibus circumuenti ad vnum fuêre trucidati. Eorum Mvlieres aut mutuis vulneribus aut laqueo vitam finiuêre, ne maritis superesse cogerentur. Hector Boëthius lib. 2. Caeso Asmundo Sueonum rege in acie ab Hadingo Danorum rege, Gvnnilda ne marito superesset, spiritum sibi ferro eripuit, virum???ue fato insequi, quàm vita deserere praeoptauit. Huius corpus amici sepulturae mandantes, mariti cineribus adiunxerunt: dignam eius tumulo rati, cuius caritatem vitae praetulerat. Saxo lib. 1. Caecilia Barbadica Veneta, mortuo viro Philippo Vendramino, nec monitis nec precibus propinquorum ad vescendum aliquo modo impelli potuit: nullo???ue responso dato, mortua est. Fulg. & Egnat. lib. 4. cap. 6. Fratrvm Repulsam. P. Rvtilivs leui morbo impeditus, adeò fratris dignitate sollicitus fuit, vt in petitione consulatus audita eius repulsa continuò animam efflauerit. Sabellicus lib. 3. cap. 7. ex Plinij lib. 7. cap. 36. Mortem. Hyam à leone deuoratum, sorores Hyades lamentatione miserabili prosecutae sunt, adeò vt moerore vitam finiuerint. Deorum demùm commiseratione relatae sunt in stellas. Pontanus: Mox Hyadum chorus Eois emerget ab vndis, Fratris Hyae quas perpetuus dolor indidit astris. Sorores Phaëthontis, quae Heliades & Phaethontides appellantur, fratrem coelo deturbatum tantis lacrymis deplorauerunt, vt deorum commiseratione in arbores commutatae sint. Ouid. in Metam. Zeangirvs, Solymanni Turcarum Imperatoris ex Rossa serua filius, audita & visa morte fratris Mustaffae, insidijs nouercae Rossae interfecti, gladio incubuit. Ascanius Centorius lib. 6. com. bellorum Transyluaniae. Eo te̅pore quo Poloni Sauolociam Moscorum ditionis obfidebant, ab aëre contagium quoddam, quod primum ex orientis partibus profectum, in Italiam in de ac Galliam, alias???; regiones perlatum fuerat, vniuersam quasi Europam peruagatum, Cracouiam quoq; ac Vilnam, atq; inde ad exercitum peruenerat. Erat id non tam lethali aliqua vi timendu̅, quàm progressu atq; celeritate, qua proxima quaeq; loca complectebtur, admirabile. Primo inferiorem dorsi spinam horrore plerunq; occupabat: inde in capitis grauedinem & languore̅, quos corripuerat, resoluebat, pectori inprimis graue, quitus tamen intra quartum vel quintum diem no̅ decessisset, eos in febrim degenerans, interimebat: lethale ferè ijs, qui purgantibus medicamentis, aut venae sectione vtebantur: quòd vtraq; respirationem grauiorem efficiebant: illa, quod humorem omnem à capite in pectus magna vi trahebant: haec, praeterquam quod corpus refrigeraret, debilitaret etiam vires, quibus ad respiratione̅ opus esset. Nomen, vt nouo morbo, certum nullum inuentum fuit. Rein. Heidenstenus libro 3. bel. Moscou. Ad Titulum Morbi noui, fol. 338. Ivlivs Caesar Scaliger de seipso ad Ferrerium scribit: Pugnaui pedes, eques, adolescend, iuuenis, miles, praefectus, certamine singulari, in obsidionibus, in campo ciuili, ad ludos equitu̅ ordinarios, in excursionibus, in exercitibus: saepiùs vici, aliquando victus sum, corpore, non animo: non virtute, sed fato: sed ita, vt etiam aduersi casus ipsi, maiori mihi fuerint honori propter egregia facinora, quàm ipsis hostibus victoria. Iustus Lipsius 2. Cent. Epistol. 50. Ad Titulum, Militaris exercitatio, fol. 442. Nicolai II. comitis Salmensis filia, ex Elisabetha Baronissa de Roggendorf, virgo, rosarum odore extincta est, & sepulta in templo Etemitarum S. Pauli Eremitae im Thal, in Vngaria, H. Henninges in Genealog. comitum Salmensium. Ad Titulum, Odore mortui, fol. 490. Muleius Hametus electus à fratre Abdemelecho in principem Regni, eo mortuo Rex in castris declaratus est, post pugnam cum Christianis habitam, in qua 12000. Christianorum perierunt. Cùm nobiles Sebastiani interemti cadauer redimere 10000. ducatoru̅ [Greek words] vellent, vt id Tingen mitterent: Respondit: Non decere, si mortui corpus vendatur: veruntame̅, si Tingi aut Arzilla sibi cedere velint, corpus se illis redditurum. Concessit tamen ipsis, vt id Alcozaram deferrent, & in Xenodochio (quod est in palatio praefecti illius oppidi) sepelirent, appositis custodibus, ne per Christianos auferretur. H. Henninges in Genealog. Mauritan. Ad Tit. Cadiuera collecta, fol. 567. Gaspar Bekesius natus in Transyluania, ac in familia Petrouicij nobilis Baronis educatus, adulta aetate Ioanni Sigismundo Transyluaniae Principi adeò gratus extitit, vt cùm fine haerede discederet, hunc successorem designare non dubitaret. Cùm aute̅ Stephanus Poloniae Rex populariu̅ studijs praelatus ei fuisset, aemulatione inter eos exorta, dum statum Transyluaniae turbat, Fugarissio atq; alijs castellis à Rege exutus, ad Maximilianum imperatorem in Germaniam se confert: vbi copijs aliquot coactis, vi ac armis inuadere Principatum conatur. Verùm profligatus à Rege rursus in Germaniam se recepit. Tandem cùm ad regnum Poloniae aemulum ascitum, eum???; extra omnem inuidiam altiorem in locum virtute conscendisse intellexisset, conscius sibi magnitudinis animi eius, eum vnum eligit, cui & maximè se crederet, & à quo commoda ornamenta???, omnia expectanda sibi statueret, suam???; illi fidem atq; omnem operam vltrò defert. Rex non modò omnem erga illum offensionem ex animo deponit, sed benignè susceptum, opibus etiam ac dignitate amplificat. Moriens co̅iugem & duos impuberes filios Regi ac Samoscio commendauit. Reinold. Heidenstenus lib. 2. bel. Moscou. Ad Titulum, Principes reconciliati, fol. 837. Cùm Andreas Nauagarius Venetus, Historicus Bloëfij oppido ad Ligerim sito, vbi aula tunc erat, febre correptus diem postremum obijsset, anno aetatis suae 47. eius mortem, Rex indignissimè tulit, funus???; pullato habitu cum lacrymis est prosecutus: tantum???; in eius obsequijs & iustis funebribus luctus fuit publicus, ac si Gallia magnum aliquod praesidium amisisset. Tantum in se habet momenti praeclara virtus, vt etiam in peregrinis hominibus, imò etiam in hostibus, sit admirabilis. Auctor Vitae. Ad Titulum, Funebris deductio honorifica, fol. 959. M. Antonivm Coccium Sabellicum, Pomponius Laetus, qui eo tempore primum locum Romae inter eruditos obtinebat, Romam vocatum, sodalitio Doctorum offert, qui illum solemni Ceremonia, & communi omniu̅ consensu sacra laurea in Quirinali coronarunt, & Sabellici nomen indiderunt. Moris enim erat, vt qui laurea Romae coronaretur, nome̅ mutaret. Auctor vitae. Ad Tit. Honorati apud sapientes, fol. 969. Cum Ronhardus Berthasii, Poëtae Mundi creationem sex diebus à Deo summo perfectam Heroico carmine descriptam legisset, admiratus Poëtae doctrinam, calamum aureum ad eu̅ dono misisse fertur cum hac laude, plus Berthasium honoris acquisiuisse vna Hebdomada, quàm Ronsardus tota vita. Berthasij enim opus Hebdomada prima vocatur. Boissardus in eius vita. Ad Tit. Poëtae laudati, fol. 987. Georgivs Trapezuntius, ex Creta duxit originem, vbi natus est anno 1396. patre Trapezuntino ciue, qui se eò contulerat. Primus omnium Graecorum Graecas literas docuit summacu̅ laude. Clarebat autem anno Christi 1430. Eugenio IV. Pontificatum tenente. Actor vitae. Ad fol. 1087. Cùm Alexander VI. Borgia Pontificatum Maximum iniret, [2197] anno Domini 1491. ab omnibus Christianis Principibus legati Roma m missi sunt, qui illi gratularentur: communi???ue omnium sententia Iason Maynus I. C. qui eò quoque à principe Mediolanensi fuerat missus, iudicatus est omnium eloquentissimus, ac praecipuo honore dignus. In eo enim conuentu coram nouo Pontifice orationem habuit, in qua omnes ingenij vires, & facundiam admirabilem Senatui apostolico ostendit. Boissardus in eius vita. Ad fol. 1108. Baptista Mantuanus Carmelitanus, ne videretur aliquid intactum relinquere, ad Poësin animu̅ addixit, in qua mirum est, quàm breui tempore profecerit: in qua facultate dictus est iter aperuisse posteris ad Heliconem & Parnassum, multis iam retrò actis seculis spretum & inusitatum. Fuerunt???; eius scripta tanto in pretio & aestimatione, vt Baptistae Hispaniolae (sic enim cognominabatur, licèt Mantuae natus) opera cum Vergilianis conferrentur. Pius interim fuit, & sui ordinis obseruantissimus, sobrius in victu, & vitae continentissimus; qui???ue existimaret piaculum grande, si quis sacrosancta Poësi in impudicis amoribus, & nugis abuteretur: quae no̅ nisi ad res sacras, sanctorum & bonoru̅ virorum laudes diuinitùs literatorum animis inspirata erat. Boissardus in eius vita. Ad fol. 1154. Ianvs Antonius Bayfius, Lazari I. C. Fil. à Ioa̅. Aurato, in Graecis Latinis???; studijs eruditus, postqua̅ sui esset iuris, omne studium ad Poësin applicuit: fuit???; inter praecipuos Poëtas Gallos, qui vernaculum sermonem illustrarunt, & repurgarunt à crassa illa ignorantiae fece, qua tot seculis anteactis situ & sordibus obruta squalebat. Omnem elegantiam ex Callimacho, Pindaro & Horatio simul collegit, & ad vsum linguae Gallicae artifi ciosissima methodo adhibuit: primus???ue adeò, rudes & incultos rhythmos ad suauem harmoniam & prosodiam, pedibus mensuris???ue constantem reduxit. Boissardus in eius vita. Ad fol. 1155. Nicolavs IV. Comes Salmensis, Neoburge̅sis & Posoniensis regionis, primùm imperialis, inde bellicus senator sub Ferdinando, Maximiliano II. & Rudolpho II. Impp. Rempublicam optimis fidelissimis???ue consilijs semper rexit. Omni liberali doctrina perpolitus, Graecè, Latinè, aliquot???ue aliarum exoticarum linguarum exactè doctus, veram sapientiam ante canos sibi comparauit. Machinamentis ad praesidia munienda, adque hostium augendam incuriam inuentis, cum ijs, quos mirata est antiquitas, comparandus. H. Henninges in Geneal. Ad fol. 1199. Quu̅ rogaretur Hieronymvs Pragensis quid sentiret de Sacramento, inquit; Antea panem, postea verum Christi corpus, & reliqua secundùm fidem. Tum quidam, aiunt ei dixisse post consecrationem remanere panem. Tum ille: Apud Pastorem, inquit, panis remanet. Quidam ex ordine Praedicatoru̅ acriùs inuehenti: Tace, inquit, hypocrita. Alij per conscientia̅ suam contra se iuranti: Haec, inquit, tutissima est ad fallendum via? Quendam praecipuum aduersarium, nun quam nisi canem, aut asinu̅ appellauit. Poggius ad Aretinum scribens. Ad fol. 1698. Memoriae proditum est, quendam Turcicorum Imperatorvm consiliarijs dissuadentibus, ne bello Christianos, maximè verò Germanos lacesseret: Non se timere, respondisse, Christianos, id???ue multas ob causas, & quidem primò: Quia semper inter eos essent odia, lites & contentiones, citius???ue digitos suos aequales fore, quàm inter ipsos pax esset atque concordia. Secundò, quia laborum molestiarum???ue belli minùs essent pa???tes. Tertiò, quòd plerique, & praesertim Germani, noctes atque dies helluarentur, abdomini???ue suo potiùs quàm laudi & gloriae nati viderentur. Quartò, quia nunquam non ingentem scortorum & meretricum numerum secum ad bellum profecturi educere̅t, quibus in castris fruerentur. Quintò, quia Chiliarchae, Tribuni militares, Centuriones, caeteri???ue praefecti bellici plumis, mollibus???ue puluinaribus & lectis indormire̅t. Sextò, quòd disciplinam militarem non obseruarent, iustitiam nec in toga, nec in armis colerent, rectè facta nullis praemijs decorarent, vti nec peccata dignis supplicijs coërcere̅t. Superbum sanè Tyranni responsum: sed, eheu, nimis verum. Ad fol. 1788. More suo Mosci agrum hosti proximum per aliquot millia passuum studiosè incultum ac desertum vt plurimùm relinquunt: quò crebrarum arborum, quas in solo vacuo interim enasci necesse est, densissimarum???ue syluarum tanquam vallum hosti obijciant: ita se maximè tutos contra hostiles incursiones existimantes, se vndique quàm vastissimas solitudines sibi circundederint. Rein. Heidensten. libro 3. belli Moscou. Ad fol. 1819. Mouerat Stephanus Poloniae rex aduersus Ioannem Moscum, vt Liuoniam recuperaret. Duneburgi cùm inopia commeatus laborare praesidiarium militem animaduerteret Borissius Saua, per speciem officij & comitatus esculentorum & poculentorum nonnihil, ac in his vini cremati, quòd inopia veri, maximo apud Moscos in honore est, vas ei misera̅t. De quo cùm ad ebrietatem Mosci bibissent, illi, qui id futurum cogitarant, noctu scalis admotis, in vallum, quo solo castrum cinctum est, & in ipsum castrum euadunt: Moscos ex somno & mero vix se colligentes deturbant, castro potiuntur. Reinold. Heidenstenius 1. belli Moscou. Ad fol. 1832. In vrbis Plescouiae pertinaci obsidione Ioannes Ostromecius, qui tormentorum curam habebat, huiusmodi rem ad Samoscium defert. In arca ferrea duodecim tubos scloppetarios, quò citiùs rumperentur, ex industria tenuatos, ordine disposuerat, eosdem???ue subtilissimo puluere, ac arcam ipsam implerat: in medio eam scloppeti partem, quae rota atque incumbente silice ignem ad puluerem incendendum elicit, tensam paratam???ue constituerat. Arca ea in ligneam cistam imposita, fibulam, quae attracta rotam luxare, ignem???ue excitare solet, duabus chordis, vna ad inferiore̅ ligneae cistae fundum, altera ad ipsum ferreae cistae operculum alligarat: ea ratione, vt siue ferream arcam ex lignea quis eximeret, seu ipsius ferreae tectum moliretur, necessariò vtraq; re puluis inflammaretur, tubisque atque arca ferrea fracta astantes percellerentur. Ha̅c si ita ad Suiscium misisset, minimè sibi obtemperaturum, quin eam excuteret, se???ue ipse in fraudem indueret, existimabat. Noluerat tum Samoscius permittere, vt huiusmodi artibus co̅tra hoste̅ res gereretur. Iam verò publica fide ab Suiscio priùs violata, Solkeuio???ue ac alijs omnibus, qui in consilio Samoscio aderant, vrgentibus, vt eius in se perfidiam ea ratione vlcisci sibi liceret, Ostromecio rem totam permisit. Hic captiuu̅ hominem idoneu̅ nactus, per aliquot dies benignè habitum, tanquam magni secreti conscium facturus iuramento adigit, fidem???; eius sibi obstringit. Fingit Ioa̅nem Mollerum quendam se esse: cum Farensbekio quondam apud Principem Moscorum militasse: postea etiam illo ad Regem se conferente, authoritatem eius secutum: ac etsi aliquo apud Regem loco esset, pristinam tamen Moscorum Principis in se indulgentiam requirere: eam???ue ob causam interfecto priùs Imperatore exercitus, cùmpro artificio suo rei tormentariae remotis arbitris communicaturus cum eo esset, ad illum rursus transire in animo habere. Interim cistam eam vt ad Suiscium supremum Ducem perferat rogare: in eam pretiosissimas quasque suas ac alias magni mome̅ti res se confecisse: breui ipsum opera priùs ea, de qua dixisset, Principi Moscorum nauata sub secuturum: magni autem sua interesse, ne priusquam ipse veniat, cista refignetur. In eandem sententiam ad Suiscium literas perferendas illi dat. Moscus duplici laetitia elatus, quòd & libertatem recuperaturus, & tam gratum nuncium ad Suiscium perlaturus esset, per???ue excubias ab Ostromecio traductus ad Suiscium peruenit, qui cum eo tempore alijs rebus occuparetur, caeteros qui ad consilium tum fortè conuenerant, nullo ad co gnoscendum sibi spatio sumpto, aperire statim cistam iubet. Concurrunt complures rei nouitate, atque innata hominibus curiositate ducti. Ferocissimus omnium Andreas Chorostinus alter Palatinus, & aemulus Suisci, quemadmodu̅ postea cùm ex Alexa̅dro, qui pace facta ad Plescouienses à Legatis missus fuit, de quo infrà dicetur, tum pace facta ab alijs multis compertum est, pede in cistam ligneam imposito, ferream manu sua ipse extrahere nititur. Interim fibula conuulsa, puluere???ue inflammato, arca ferrea ac tubis disiectis, non modò astantes omnes dissipantur, verùm tecti etiam pars aliqua vi ignis ac fractorum ferramentorum conuellitur: prae caeteris maximè insignes, Andreas, de quo dictum est, Chorostinus, & Chosecius periêre. Erat & de Suiscio suspicio, cùm ex aegritudine per continuos aliquot dies copiam sui no̅ fecisset: maximè autem apud nostros opinio haec confirmabatur: ??? cùm assiduè antea in muro versari, perq; stationes volitare solitus fuisset, nunquam postea se ostenderet. Verùm hac de re contumeliosae postea literae scriptae à Suiscio ad Samoscium fuerunt: ab ijs???; ad fingularis certaminis prouocationem descensum in de fuit. Verùm Samoscio constituto die cum demonstratis antè insignibus in designatum locum progresso hostis non prodijt. Reinold. Heidensten. lib. 5. belli Moscou. Ad fol. 1835. Cùm Bassa Turcicus Bosniensis grassaretur in Vngaria, monasterio Sisseg insidiatus, id sibi misso legato, ab eius praefecto Abbate tradi postulat. Abbas legatu̅ verbis spe plenis lactat, ab eo???; mente̅ Bassae intelligit, & tandem cu̅ Oeconomo monasterij, que̅ moliri proditionem compererat, in praeterlabentem Sauum praecipitat. Basso non reuertente priore, alium emittit: cui Abbas, mirari se priorem non reuersum: offerre se deditionem: mitteret saltem viros, qui occuparent, alicuius auctoritatis ignominiam à militibus timens gregarijs. Bassa laetus sine sanguine conficiendum negotium, id agit, dum interea Abbas praesidium auget, tormenta omnia bellica ferreis catenis, clauis, lapidibus, alijs???; telorum generibus onerat, in area monasterij diuersis locis disponit, tegit???ue virgultis, alia???ue materia ne videri possent. Tertio tandem die Turcicus equitatus aduenit, patet porta, ingrediuntur nobiliores primi, inde reliqui ad quinge̅tos, aut circiter. Qui cùm transiissent, mox pensilis dimittitur crates, exonerantur vndique ma chinae, sternuntur Turcae, capita, pedes, & brachia tormentorum vi per aërem abripiuntur, exiliunt è latebris praesidiarij, & si qui residui erant, hos omnes trucidant. Qui extra Monasterium erant, fremitum & eiulatum suorum audientes, conuer [2198] sis equis suga fibi consuluerunt. Hac suorum clade, & tot magnatum caedibus auditis, Bassa excanduit, iurauit???ue per Machumetum suum, se monasterium hoc funditùs euersurum, & Abbati cutem detracturum: quod & illi per literas denunciauit. Ad fol. 1857. Tvrcae cùm Iaurinum obsiderent anno 1594. quatuor millia Tattarorum equitum, inter laurinum & Comorram, Danubium, praemissis equis, à quoru̅ caudis pendebant, & acinaces nudos in ore, in dextera scloppeta gereba̅t, tranârunt. His adiunxeru̅t sese 6000. Turcaru̅, qui colligatis arboribus, vmbilico tenus incumbentes, pedibus???ue remigantes fluuium superarunt, & Christianorum propugnaculum Danubio proximu̅ occuparu̅t. Quinque machinis in eo potiti sunt, quas conuersas statim in Christianorum castra disploseru̅t. Ad fol. 1857. Erat sub Mathia Dembiuio ex rusticis Lotfinis fabrilis artis pe ritus quidam, qui sorore̅ Vendae in Moscorum potestate habebat: per cuius visendae speciem & rusticorum commerciorum libertatem, cùm saepiùs Vendam venisset, opportunitatem nactus, ceram clauibus impresserat, ad???; eius exemplum alias parauerat. Is rem ita instructam, ad Dembinium detulit. Cum???ue is die constituto, quem festum Moscum agebant, sub oppidi portas cum Ioanne Buringio, ac tumultuaria militum manu accessisset, ab vna parte scalas Buringio admouente, ac à Lotfinis ipsis, qui Vendae erant, concursu facto, reliquos por tis reclusis in oppidum immisit. Reinold. Heidenstenius lib. 1. belli Moscouit. Ad fol. 1892. De Vergilio Magoproditur historia à recentioribus, illum adamasse scortum Romanum: quo vt potiretur, corbi se imponi permisit, vt ad fenestram attolleretur cubiculi meretriculae, quae illum appensum funi spectandum proposuit populo. Hac petulantia irritatus Vergilius, arte magica effecisse dicitur, vt ignis tota vrbe extingueretur: & vt flammae copiosae scintillarent ex pudendis mulierculae, ex quibus oportuit vnumquemque ignem accendere: & locus vbi haec gesta dicuntur, adhuc hodie ostenditur ad arcum Titi Vespasiani, ad dextram descendentibus ad Amphitheatrum, Sed ridicula fabula esse videtur, & commentum. Boissardus in Vergilio. Ad fo lium 1959. In obsidione Blienbekae, & eius oppugnatione, inuenta est mulier nobilis caesa, quae multos annos miles ordinum castra secuta erat. Inter praedones semper fuerat praecipua, in pugna fortis & ferox, nec vnqua̅ ne à commilitonib??? intimis agnita, nisi cùm à Regijs interfecta vestibus exueretur. Ad fol. 2079. Conradvs de Falckenstein, Archiepiscopus Treuirensis & Coloniensis Ecclesiae administrator, coadiutor Boëmundi antecessoris, vir prudentissimus, strenuus, labori assuetus, ingenio & consilio acutissimus, ac ad regimen natus. Coloniensem graui aere alieno pressam liberam reddidit: Treuirim Metropolim volentem se ab illius iugo subducere, vi subiugauit: Bopardiam & Vuesaliam superiorem cum medietate Sternbergij Treuiriciae ditioni adiecit. Egers oppidum & Andernacum compescuit, & in illo Telonium institult. Obijt anno Christi 1388. gubernationis 20. H. Henninges in Geneal. Falckensteiniorum. Ad fol. 2080. Conradvs Episcopus Argentinensis anno Christi 1273. sub quo inchoata est primùm à Senatu populo???ue Argentinensi insignis illa & admirabilis Argentinensis Basilicae rurris, ornamentum totius Germaniae eximium ab Eruino de Steinach Latomo & Architectone insigni, absoluta verò annis 28. In obsidione Friburgensi cùm totus sericatus vrbem obequitaret ad fortiter oppugnandam eam vndiquaque militem cohortans, à lanio quodam Friburgensi, homine iuuene & temerario inermis, lanceatraiectus est, & triduo pòst, 24. videlicet Iulij mortuus, anno Christi 1299. Princeps non tantùm robore corporis praestans, sed & consilijs ac industria rei militaris excellens. Corpus Argentinam reuectum, & in sacello S. Ioannis Baptistae, prope summam Basilicam terrae honorificè mandatum est. H. Henninges in Geneal. Leuchtenberge̅sium. Ad fol. 2080. Alexander I. Rex Scotorum, cùm oppressis coniuratoribus per Merniam rediret, occurrit mulier paupercula, grauiter quaerens maritum suum à comitis Merniae filio, quem in ius ob aes alienu̅ vocasset, loris cesum. Rex indignabu̅dus ex equo desiliens, non conscendit priùs, quàm supplicio facinoris auctor esset affectus. Hinc Fers, id est, Fortis nomen accepit, vel quòd ministrum, à quo proditus fuit, & sex latrones intromissos in cubiculum dormientis, solus interemit, reliquos fugauit. H. Henninges in Geneal. Ad fol. 2100. Stoslavs Zonarae Sphendostlabus, princeps Moscorum, vixit post patris obitum sub tutela matris. Adultus nullis persuasionibus à matre adduci potuit, vt Christianam religione̅ & baptisma susciperet, verùm strenuus miles factus est, & nullos bellicos labores, consueta???; pericula detrectauit, in bello nulla impedime̅ta, ne vasa quide̅ coquinaria exercitui suo permisit: carnibus tostis tantùm vsus est: humi, sella capiti subiecta, quieuit. H. Henninges in Geneal Moscouit. Ad fol. 2103. Kosakki ad praedatoriae militiae genus vsu assuefacti, nullis armorum, vix contra coeli iniurias, vestium indumentis, tecti acinace & hasti li vno, plerique tamen etiam scloppetis rem gerentes, ad singulos circumsistendos opprime̅dos???; itinera, loca, res hostiles explora̅das: flumina cymbis ac trabibus trananda: densissimas syluas ac inuia quaeque penetranda cum leuitate armorum, sitis, famis, ac laborum tolerantia, tum vsu atque exercitatione plurimùm valent, caeteris???ue ferè omnibus praestant. Reinoldus Heidensten. libro quarto belli Moscouitici. Ad fol. 2106. VOLVMINIS OCTAVI FINIS.
|| [ID00651]

Theatri Hvmanae Vitae
[arrow up]

Volumen Nonum de Temperantia & Intemperantia circa Volvptates Corporis QVATVOR LIBRIS pertractans.
|| [ID00652]
V. Cl. Gvl. Aragosio Tolosati Philosopho sincero, Theologo vero, Medico Caesareo Regióq. Theodorvs Zvingervs Nonum hoc Theatri vitae Humanae Volvmen Quatuor Libris expositum QVORVM I. De Temperantia & Intemperantia Voluptatum & Dolorum Corporis vniuersim. II. De Abstinentia & Immoderatione circa Alimenta. III. De Continentiacirca Venerea: cui Lvxvria in Excessu, in Defectu Stvpiditas opponitur. IV. De Temperantia & Intemperantia Voluptatum Corporis impropriè dictarumagit. publici officii, priuati meriti MON. D.
|| [ID00653]
TOMI NONI LIBRORVM DISPOSITIO. VOlvptatvm varia sunt obiecta, varij earundem moderandarum habitus, vniuersim quidem trito illo [Greek words] comprehensi, quorum hoc in Iucundis, illud in Tristibus potils. locum habet: in specie verò ex obiecstorum distinguendi varietate: sic vt de Voluptatibus Corporis priore, de Voluptatib. Animi posteriore loco agatur. [Greek words] sapientu̅ instituto, populari vsu, [Greek words] dicta̅ testantur Etymologi. [Greek words] animi oculus quidam practicus est. Animus corporis famulitio vritur. Corpus, vtputa mortale, ad sui conseruationem externis multis indiget: quae sensuum organis ceu manib. apprehensa, partim indiuiduo, partim speciei humanae conseruandae propagandae???; inseruiunt. Ad vtramq; curam Voluptatis corporeae illecebra, contrarij???; Doloris fuga, ceu esca quadam, Natura mortalesaccendit, incitat???; Voluptas omnibus connata sensibus, in Gustu & Tactu co̅munissima vehementissima???;, in Visu, Auditu, Olfactu, vt hominis propria, ita quoq; remissior. Appetitum vtrumque recta moderatur ratio, vehementiorem maiore, remissiorem minore vi edo mans: aliàs alio, hîc [Greek words] Temperantíaeve insignita nomine. Et quidem circa Alime̅ ta & Venerea [Greek words] circa Visus verò, Auditus, Odoratus obiecta [Greek words] versatur Temperantia, mediocritatis vbiq; studiosa. Ab ea exorbitans vitiosus habitus, [Greek words] dictus, hominem à statu excellentiae suae propemodu̅ diuinae, ad quem Natura duce, comite Temperantia peruenerat, ad brutorum libidinem ingluuiem???; deijcit. Ab eadem Deficiens vitiosus habitus, vt nomine caret, ita rarus inuentu, superstitionis, contumaciae, desperationis, similium???; vitiorum, quae comitatur, naturam nomen???; frequenter induit. Exempla vitiorum per seturpia, classica prostitutione quodam modo illustriora redduntur. Sed qui reliquorum vitiorum exempla non fastidiunt, ea ipsa quoq; pudicis admittant auribus, non vt spectatores, sed vti censores alienae improbitatis. Pudicis pudica omnia: impudicis vel pudor ipsesuspectus euadit. ???
|| [ID00654]

LIBRI PRIMI TITVLORVM DISPOSITIO. ???
[arrow up]

Voluminis Noni Liber I. De Temperantia & Vitiis oppositis in genere. TEMPERANTES IN GENERE. Priusquam ad species Temperantiae singulas accedamus, in genere eos, qui vel in omnibus, vel certè in praecipuis voluptatibus moderati fuerunt, referamus, in abstinendo simul & sustinendo. Et veterum quidem Philosophorum rara quaedam exempla in omni voluptatu̅ genere reperias, sed illa literis diligenter expressa. Apud Christianos verò plurima, ea??? valdè illustria, quae tamen partim copia sua, partim scriptoru̅, qui ea extollerent, inopia, no̅ in magna habentur vulgi admiratione: digna interim, tum veraepietatis, tum etiam ethicae virtutis nomine, quae ab omnib. legantur, & memoriae ad imitandum consecrentur. Consule igitur Titulum Abstinentiae alimentaris, fol. 433. 2218. item, Ieiunij, f. 4161. item, Libidinis suga, fol. 1681. 2254. Quoniam enim ieiunium libidinis ardorem extinguit, ferè contingit, vt qui in hoc temperans est, in venere quoque continens esse reperiatur. Aegyptiorvm sacerdotum mores praeparci in victu, ac frugi prorsum bonae, & contemplationi dedita mens in stuporem vsque, à Chaeremone Stoico narrantur. Eos enim scribit, negotijs omnibus curis???ue reiectis, semper in templo fuisse, & rerum naturas causas???ue ac rationes siderum esse contemplatos: mulieribus nunquam se miscuisse: nunquam cognatos & propinquos, ne liberos quidem vidisse: ex eo tempore quo coepissent diuino cultui deseruire, carnibus & vi no semper abstinuisse, pane rarò vesci solitos, & non nisi cum hyssopo, adiuuandae concoctionis causa. Oua cum lacte vitasse: quorum alterum carnes liquidas, alterum sanguinem esse dicebant, colore mutato. Cubile ex palmarum folijs, quas baias vocant. Bidui tridui???ue inediam sustinebant. Caelius lib. 13. cap. 25. ex D. Hieronymo, & Diod. Sic. lib. 2. c. 2. Atalantia, virgo pudicissima, omne hominum consortium fugiens, syluis, montibus & solitudine delectata, co̅tinuis venationibus operam dedit. Stratis autem lecto???; vtebatur ferinis pellibus, cibo bestiarum carnibus, potione aqua, vestitu tenui inculto???ue, & eiusmodi, qui non abhorreret à Diana, amiciebatur. Aelianus lib. 13. de Varia historia. Socrates per omnem suam aetatem temperantissimè ac continentissimè vixit. Ob eam causam cùm bello Peloponnesiaco Atheniensium vrbs pestilentia ad vastitatem ferè redacta esset, voluptatum abstinentia Socrates communi omniu̅ [2203] cladi obnoxius non fuit. Gell. lib. 2. Noct. Att. c. 1. & Ael. li. 13. Var. hist. & Laërt. lib. 2. Testatur Laërtius in Zenonis Cittiaei vita, philosophum hunc, tum in victu, tum in voluptatibus venereis vsqueadeò parcum fuisse, vt crudis duntaxat vesceretur, ac pallio praetenui tegeretur. Vnde & Philemon in comoedia taxat hominem, qui post panem obsonij loco caricis vteretur, aquam vini loco biberet, ac discipulos esuriem doceret. Hinc & in vulgi sermonem abijt. Zenone temperantior. Pythagoras philosophus olusculis tantùm & frugibus vescebatur, carnibus abstinebat. Potum illi fons tribuit. Castus in matrimonio vixit: mox in coelibatu Damam suam filiam ad virginitatis votum induxit. Laërtius. Quid Diogenis Sinopensis Cynici aut cultu neglectius, aut victu despicatius, aut cubatu durius habuit vita hominum vnquam? Pallio duntaxat vno vsus est, caetera nudus, oleribus & pane contentus, humi iacens somnum carpebat: aut cùm molliùs, in dolio. Sab. lib. 2. c. 3. ex Laërtio. Gorgias Leontinus, sophista clarissimus, cùm centesimum & octauum aetatis annum attigisset, interrogatus, Cur ad tantam peruenisset senectutem? Quòd voluptatis causa nihil mihi vnquam facere permiserim, respondit. Caelius Rhod. lib. 19. cap. 20. Athen. lib. 12. c. 26. XXC. fermè annis mentis compotem vixisse scribit. Apollonivm Tyaneum, à coitu, vino & carnibus abstinentissimum fuisse, solis???ue vestibus lineis amictum, tradit Philostratus. Demonax philosophus Hadrianitempore, inter alias animi dotes vitam quoque continentissimam egit. Volaterranus libro 15. Anthrop. Lacedaemonii huiusmodilegem habebant, vt nemo Lacedaemoniorum mollitiem aliquam colore prae se ferret, aut habitior esset, quàm exercitijs conueniret. Nam hoc pigritiam, illud effeminatum virum ostendere videbatur. Aelianus de Var. hist. libro 14. Frugalitas & integritas Lacedaemoniorum prae caeteris Graeciae partibus tanta fuit, vt qui castigatè caste???ue viuerent, Laconicè viuere dicerentur. Erasmus in Adagijs. Alexander Magnus diluculo prandebat sedens, coenabat primis tenebris: potabat, cùm dijs sacrificasset, alea ludebat cum Midia febricitans, ludebat iter facie̅s, vnà & sagittare discens atq; è curru desilire. Vxorem duxit sibi vnam amore captus Roxanen, Statiram Darij regno & rebus ita postulantibus. intererat enim gentes commistione copulari. Caeteris Persidibus tantum praestitit castitate, quantum fortitudine viris. Nam inuitam aspexit nullam. Quas aspexit magis quàm quas non alpexit, praeterjjt: & qui alijs fuit omnibus popularis, solis se venustis superbum praestabat. De Darij coniuge femina speciosissima ne vocem quidem, quae formam eius commendaret, auribus admisit. At defunctam adeò funere regio ornauit, tanto???; luxit animi motu, vt eius castitati fidem humanitas abrogaret, comitas???; in crimen incurreret iniuriae. Plut. orat. 2. de fort. Alex. Agis Eudamidae F. ita longè excessit indole & magnitudine animi, non Leonidam Cleonymi F. modò, sed & qui ab Agesilao magno Spartae regnauerunt propè omnes: vt cùm nondum vigesimum aetatis annum excessisset, & enutritus esset in opibus & delicijs muliebribus matris Agesistratae & Archidamae auiae, quae in Lacedaemonijs erant pecuniosissimae, statim voluptatibus bellum indixerit: ac ne indulgeret eximiae formaevenustati, detracto, qui adesse videbatur, corpori fuco, cultu???; exuto & reiecto omni magnifico, in palliolo sese ostentaret: coenas, balnea, victum Laconicum quaereret: iactaret???ue nihil desiderare regnum se, nisi leges id per se & maiorum institutionem reciperet. Plut. in Agide. Cleomenes Leonidae F. vti in coniugio cum Agiatide Agidis fuit successor, ita quoque studiorum imitator, luxus & voluptatis omnis hostis. Plut. in Agide. Magnus Agesilavs Thasiorum delicias reijciens (miserant enim placentas & cupedias varij generis) Non decet, inquit, fortia meditantes, voluptates hoc genus admittere: quae enim seruile deliniunt ingenium, ab homine libero aliena sunt. Athenaeus, & Aelianus. Illi certè victus erat nihilo, quàm contubernalibus suis, delicatior. Ab ingluuie & crapula prorsus temperabat. Somno indulgebat ita, vt sibi non dominaretur, sed negotijs suis ancillaretur. Ad aestum erat & algorem ita comparatus, solus vt omnibus anni temporibus eadem veste vteretur. Medijs in castris tendens, cubile nullum habebat melius. Admiranti cuidam moderationem in vestitu & cibo eius caeterorum???; Lacedaemoniorum: Pro hac, inquit, viuendi ratione, hospes, libertatem metimus. Plut. in Apoph. Nvma Pompilius secundus rex Rom. vitam egit frugalissimam: Otio non ad voluptatem & delicias, non ad quaestum, sed ad deorum immortalium cultum, & ad ipsorum naturam, quantum ratione poterat, cognoscendam, vtens. Plutarchus in eius vita. M. Catonis abstinentiae testis Epirus, Achaia, Cyclades insulae, maritima pars Asiae, prouincia Cypros: vnde cùm pecuniae deportandae ministerium sustineret, tam auersum animum ab omni venere, quàm à lucro habuit, in maxima vtriusque intemperantiae versatus materia. Nam & regiae diuitiae potestate ipsius continebantur: & fertilissimae deliciarum totius Graeciae vrbes, necessaria totius nauigationis diuerticula erant: atque id Munatius Ruffus, Cypriacae expeditionis fidus comes, scriptis suis significat. Val. lib. 4. c. 3. Plut. in eius vita, & Florus in Epitome. Tacitvs, vir consularis, senex & grauis, factus est Romanus Imp. omnium assensu: vir temperans, sobrius, & librorum lectioni intentissimus. Frugales mensulas holusculis & leguminibus Pythagoricis instructas, multò lautiores esse dicebat, quàm Milesiorum sumtuosa fastidia. Guido Bituricensis. Origenes castitatis & continentiae fuit ab adolescentulo ita studiosus, vt quaternis obolis in diem victitaret: id???ue per annos complures fecit, & humi in storea dormiuit: & breui tempore noctu quiesce̅s, maiorem eius partem in sacram meditationem contulit: atq; ita & insomnia & inedia & nuditate sese subige̅s, vsq; adeò vigorem corporis edomuit, vt emarcuisse videretur. Suidas. Pavla Romana, nunquam post viri mortem vsq; ad die̅ dormitionis suae cum vllo comedit viro, quamuis eum sanctu̅ & in pontificali sciret culmine constitutum. Balneas, nisi periclitans, non adijt. Mollia, etiam in grauiss. febre, lectuli strata no̅ habuit, sed super durissimam humum stratis ciliciolis quiescebat: si tamen illa quies dicenda est, quae iugibus penè orationibus dies noctes???; iungebat: illud implens de Psalterio: Lauabo per singulas noctes lectum meum, lacrymis meis stratu̅ meum rigabo. Hieron. in Epitaphio. Sacri Annales austerae vsq; adeò vitae S. Germanvm fuisse ferunt, vt vbi à beato Amatore sacris initiatus est, mox animo mutato, & erogato in miseros patrimonio, vxorem pro sorore habuerit. Ad nouissimum vsq; diem, frumentarium panem, vinum, oleum, legumen, carnes???; sibi interdixit: quinetiam & sal, ne quo gulam condimento excitaret. Pransuro mos fuit, praelibare cinerem, mox???; panem esse hordeaceum, excussum quidem & aqua remollitum: item cucullo fimplici???; tunica & interiore cilicio vti: haec eadem aestate & hyeme iuxtà ferre, supra dolatas trabes superiniecto cinere dormire, cum acerbisfima vitam poenitentia ducere: omnibus gratuitò hospitium exhibuisse, horpitibus in humilitatis exemplum pedes lauare solitum. Bonfinius lib. 4. Dec. 1. Macarivs, monachus scripsit epistolam, in qua docet neminem Deo seruire posse, nisi qui sit omnino quietus & abstine̅tillimus ab omnibus voluptatibus. Gennadius. Io. Andreae, in iure Canonico excellentiss. scriptor, annos viginti, pelle tectus vrsina, citra lecti delicias, noctib. cubitauit, frequentibus???; ieiunijs inuigilauit. Vol. lib. 21. Anthrop. MAGISTRI TEMPERANTIAE. NAM VEL ALIORVM. Temperantiam promovent, Fovent. Vide Tit. Magistri disciplinae militaris: quatenus Temperantiam militum promouent, f. 1651. Crotoniatas luxuriosissimos ad frugalem cultum Pythagoras reuocauit, matronas ad pudicitiam, iuuenes ad modestia̅ traxit: mulieres auratas vestes ornamenta???; lasciuiora in templo Iunoni consecrare fecit. Laërtius. Spartana ciuitas, vt Valerius auctor est, seuerissimis Lycurgilegibus obtemperans, aliquandiu ciuium suorum oculos à contemplanda Asia retraxit, ne illecebris eius capti, ad delicatius vitae genus prolaberentur: vtpote quae audierat lautitiam inde, & immodicos sumtus, & omnia non necessaria voluptatis genera fluxisse. Apud Eosdem cautum fuerat lege, vt decimo quoque die ephebi ad vnum omnes publicè nudos Ephoris sese exhiberent. Quòd fi essent bona corporis habitudine, valentes???ue, & quasi concisi ex certaminibus atque perforati, laudibus vehebantur. Sin aliquod membrum inueniretur delicatius & mollius, ob suppositam aut succrescentem ex oscitantia pinguedinem, verberabantur, & in ius trahebantur. Ephori quotidie inspectiones obibant vestime̅torum, si quid in illis à decenti iusto???ue ornatu alienum inueniretur. Lacedaemone coquos esse non licebat aliós, quàm carnis duntaxat. Aelian. de Var. hist. lib. 14. Plutarchi Chaeronei Vxor Timoxena, restrictione circa corpus & vitae austeritate nullum no̅ philosophorum, quib. nota esset, obstupefecit: nulli non ciui in sacris, in sacrificijs, in [2204] theatris spectaculum praebuit temperantiae. Plut. in Consolatoria ad vxorem. Apud Spartanos Harmosyni erant magistratus, qui mulierum petulantiam immodestiam???; cohibebant. Alex. lib. 4. c. 8. Athenis Areopagitae, cùm Demetrius, Demetrij Phalerei, Iuxuriosiùs vitam ageret, & Aristagoram Corinthiam domu̅ duxisset: vt meliùs & honestiùs viueret, imperarunt. Ephori quoque, cùm Gnosius Lacedaemone insolenter se gereret, vetarunt, ne cum iuuenibus versaretur. Athen. lib. 4. c. 20. M. Cato adolescens sub Fabio Max. militans, vsus hospitio Nearchi cuiusdam Pythagorici, cùm eum de voluptatibus ex sententia Platonis disserentem, audiuisset, amplexus est multo acriùs frugalitatem & continentiam. Plut. Leonidas Alexandri Magni praeceptor, stragulorum repositorium solitus erat adire, vestiarium???; atq; ea aperire, inspiciens, num quid illi ad mollitiem mater vel ad luxum addidisset. Plut. in Alexandro. Nvma rex, Romanis mulieribus pudoris adiecit plurimum, curiositatem remouit, sobrietatem docuit, tacere ac abstemias prorsus esse, neq; de necessarijs rebus, absente viro, quicquam eas loqui assuefecit. Nam quum mulier quandoq; propriam causam in foro dixisset, misisse senatum, memoriae traditur, deos consultum. Quidnam ea res ciuitati portenderet? Quoniam VIpiano tradente, à ciuilibus officijs & publicis feminae remouentur proinde iudices esse non posle, nec magistratum gerere, necpostulare, nec pro alio interuenire, nec procuratrices existere. Calphurniae improbitas iudicib. permolesta edicto causam dedit, quo cauetur, ne postulare feminae liceat. Caelius lib. 13. c. 33. A. L. ex Plut. P. Scipio Africanus missus in Hispaniam, insole̅tissimos Numantinae vrbis spiritus, superiorum ducum culpa nutritos, nunquam fregisset, nisi edicto ea omnia, quae luxuriae & voluptatis causa comparata erant, auferri, penitus???ue submoueri iussisset. Quamprimùm enim turpis illa & erubescenda sentina ex Romanorum castris eiecta fuit, exercitus, qui paulò antè metu mortis deformi se foederic ictu maculauerat, erecta virtute animosam Numantiam, incendijs exustam, solo aequauit. Val. Max. lib. 2. cap. de Militari disc. Frontinus lib. 4. c. 1. Orosius lib. 5. c. 6. Eutrop. lib. 4. c. 7. Florus lib. 2. cap. 18. Sabellicus lib. 9. En. 5. Ioannes Comnenus Imp. Alexij F. inania & obscena verba à publicis conuentibus, & luxum vestium ac mensarum, tanquam corruptelam & vitae pestem, à palatio pepulit. Nicetas Choniata. Intemperantiam odervnt, castigant, corrigunt. Vide locum, Iustitiae correctiuae, f. 44. 3395. Philoxenvs poëta cum ducta in Sicilia̅ colonia sorte̅ accepisset, facultates???; ad vitam tuendam, domum opulentam: luxui autem & voluptati incolas deditos & abhorrentes à Musis videret: Non medius fidius, inquit, haec bona me perdent, sed ea ego relicta???ue alijs sorte sua, nauigauit ex Sicilia. Plut. de Non foen. C. Fabricivs Lucinus, legatus ad Pyrrhum profectus, cùm apud eum Cyneam Thessalum narrantem audisset, quendam Atheniensem clarum sapientia, suadentem, Ne quid aliud homines quàm voluptatis causa facere vellent: pro monstro eam vocem accepit, continuo???; Pyrrho & Samnitibus istam sapie̅tiam imprecatus est. Val. Max. lib. 4. c. 3. & Plut. in vita Pyrrhi: & Florus lib. 4. c. 3. & Eutrop. lib. 2. Romani Alcaeum & Philiscum Epicureos ex vrbe eiecerunt, eò quòd multarum flagitiosarum???; libidimim auctores essent adolescentibus. Messenii quoq; Epicureos expulerunt. Aelian. de Var. hist. lib. 9. VOLVPTATIBVS OMNIS GENERIS DEDITI. Intemperantes in genere. Pecunia, Voluptatum corporis lena quodammodo videtur esse. Iccirco sub Tit. Prodigorum, exempla quaedam huic loco conferentia reperies: illic Sumtus, hîc Voluptatis immoderatio spectatur, f. 2385. Consule quo??? Tit. Ignauorum principum & Tyrannorum: quatenus voluptatum illecebris victi, & officium negligunt, & omnia peruertunt, f. 2151. Popvli. De Phaeacibvs Homerus Odysseae libro octauo scribit: [Greek words] [Greek words]. id est, Nos vero semper capiunt citharae???; chori???;, Et variae vestes, & balnea calda, thori???;. Idem de Procis Penelopes, Odyss. lib. 1. [Greek words] [Greek words]. id est, Istos sollicitant haec, concentus, citharae???;, Et facilè, vt qui aliena sient impunè vorantes. Erasmus in Adagijs. Celeberrimi omnium ob delicias Persase, quorum reges Susis hyemabant, aestatem degebant Ecbatanis. Susa ob loci amoenitatem vocata fuisse, scriptum reliquit Aristobulus, ac etiam Chares. est enim Susum, lilium. Versantur per autumnum in Persepoli, ac reliquam totius anni partem in Babylonia. Parthoru̅ reges Rhagis vere co̅morantur, hyemant in Babylonia. Syri leues sunt, & rebus nouandis magnoperè procliues, ludis praeterea celebritatibus???; dediti. Perunguntur oleo precioso, & linuntur vnguentis. Maximam diei partem in concoenationibus absumunt, & potu. Proni sunt in cachinnos, & scommata. Operosissimi sunt in hortis. Hinc adagium, Multa Syrorum olera. Nec caruerunt mollitiei nota. Hinc Syrissare verbum, est molliter viuere. Extat adagium, Syrus quum non sis, ne Syrissa. Rauisius. Byzantii notati sunt à Graecis, vt acolasti & intemperantes, quòd in Venerem & vinum ferrentur praecipites. Plurimùm enim versabantur in caupona. Idem. Ionvm mollities quondam abijt in prouerbium. Primi vngue̅ti, coronarum???; conuiuijs dandarum, & secundae mensae consuetudinem repererunt. Hinc Horatius: Motus doceri gaudet lonicos Matura virgo-. Theopompus de Thessalorvm delicijs scribit lib. 4. quòd cum saltatricibus viuunt, ac in orchestris, alij in taxillis ac potu diem absumunt. Sumtuosissimi sunt omnium Pharsalii, ac pigerrimi. Athen. lib. 12. c. 10. Cyrenenses, cùm Platonem legum scribendarum causa accersissent, ipse recusauit, propter consuetam, & inde vsque ab initio durantem Iasciuiam. Testatur etiam Eupolis in Marica, contemtissimos apud eos & abiectissimos decem minarum bahheos habuisse, mirabili???; arte sculptos anulos. Aelian. lib. 12. de Varia historia. Stratonicus musicus, Rhodios quum videret delicijs dissolutos, & calido potu vtentes, appellauit albos Cyrenaeos: & ciuitatem illorum appellauit Procorum ciuitatem. Athenaeus lib. 8. An allusit ad sponsos Penelopes, quibus nihil cordi erat praeter conuiuia, citharam, choream, talos, discum, parasitos, atq; id genus alias voluptates. Vnde Horatius homines luxui deditos, sponsos Penelopes appellat. Erasmus in Adagijs. Scribit Polybius Megalopolitanus lib. 20. Hist. quòd magnam gloriam adepti Boeoti post res Leuctricas in conuiuia conuersi ac ebrietates, bonam partem rerum suarum in conuiuia absumserint, sic vt multi essent, quib. plures essent coenae, quàm dies in mense. Quam consuetudinem aegrè ferentes Megare̅ses, ad Achiuos defecerunt. Eubulus in Cyclopibus: Thebas adiui postea, noctem ac diem Coenant vbi totam, videtur stercus & In ianuis cunctis. vbi nullum est viris Maius bonum, quàm si cacare quispiam Velit, procul discedat. Edens at multa vir Frequens videtur, labra qui momorderit. Athenaeus lib. 10. cap. 2. [Greek words], Samiorvm flores. vbi quis extremam voluptatem decerperet. Hoc autem nomine dicebatur locus quidam, in quo mulieres cum viris conuiuium agitabant, omni???; genere voluptatum affatim explebant sese. Quibus delicijs effeminati, postea subacti sunt à Persis, & in seruitutem acti. Stephanus admonet, Samum insulam olim [Greek words] appellatam fuisse, nimirum à floribus. Eandem [Greek words] à virginibus. Athenaeus lib. 12. ex Clearcho, demonstrat locum ita vocatum, ob varias formas puellarum, quae veluti flores arridentes ad libidinem inuitabant. Erasmus in Adagijs. Lydorvm mollitiem Athenaeus lib. 12. c. 4. enarrat. Milesii nondum corrupti delicijs, Scythis deuictis, vt auctor est Ephorus, ciuitates in Hellesponto condiderunt, Euxinu̅???; mare splendissimis ciuitatibus locupletarunt. Verùm vbi voluptate corrupti sunt, euanuit ciuitatis robur, inquit Aristoteles: atq; inter eos natum est prouerbium: Olim fuêre strenui Milesij. Athen. lib. 12. c. 7. Sybaritae populi Calabriae, delicijs & voluptatibus adeò indulserunt, vt luxuriosa omnia dicerentur Sybaritica. Hinc Sybariticus luxus, & Sybaritici libelli, id est, impudici. Conuiuia celebraturi, anno priùs per feminas sumtuosissimè vestitas inuitabant. Erant & fastu praeturgidi. Hinc adagium, Sybaritae per plateas. Artes, quae sono constant, è ciuitate eijciebant, ne qua ratione interpellaretur quies. Gallos quoque in vrbe eadem de causa nutriri nolebant. Habebant in delicijs exiguae staturae homunculos, & catellos. Diuites si quando rustica [2205] tum ire vellent, curru vehebantur adeò lentè, vt diurnum iter tribus vix diebus conficerent. Primi balneatores arte vti docuêre. Agricolarum aspectu voce???ue offendebantur, ne laboris quid inde contraherent. Eacedaemonios mortis contemtores non virtutis studio, sed cupiditate tam miseram vitam relinquendi esse praedicabant. Vide Athen. libro 12. capite 6. [Greek words]. id est, Ad mensuram bibentes aquam, citra mensuram offam edentes. Zenodotus scribit, hunc versiculum oraculo proditum in Sybaritas, in vulgi sermonem abijsse, qui ob immoderatu̅ luxum à Crotoniatis subuersi sunt. Crotoniatae, posteaquàm Sybaritas deleuerunt, vt auctor est Timaeus, ad delicias se contulerunt, ita vt eorum princeps purpurea veste indutus, per ciuitatem incederet, aurea???ue corona coronatus & crepidis albis. Athenaeus lib. 12. cap. 6. Syracvsani opibus florentissimi, voluptatibus ac delicijs addictissimi fuêre. Vnde & Syracusana mensa transijt in prouerbium. Rauisius. Campani eò deliciarum prouesti sunt, vt ad gladiatoru̅ paria conuiuas inuitarent ad coenam, numerum eorum pro coenarum dignitate definientes. Cùm verò Hannibali sese dedidissent, exercitum eius in hybernis ita corruperunt, vt Hannibal ipse Viros sese introduxisse, Feminas eduxisse affirmaret. Strabo lib. 5. Valerius lib. 9. cap. 1. Tarentini, populari primùm dominatione potentissimi fuêre. Posterioribus annis illecebrosae inualuêre deliciae, propter fortunas nimiùm secu̅das, adeò vt plures dies per annum impenderent Iudis, festis???; celebritatibus, quàm reliquis rebus. Athenaeus lib. 12. cap. 7. & Strabo lib. 6. Volsiniensivm vrbs erat opulenta, erat moribus & legibus ornata, Hetruriae caput habebatur: sed postquam per luxuriam in profundum iniuriarum & turpitudinis decidit, seruorum se insolentissimae dominationi subiecit. Qui primùm admodum pauci senatorium ordinem intrare ausi, mox vniuersam Rempub. occupauerunt. Testamenta ad arbitrium suum scribi iubebant conuiuia coetus???ue ingenuorum fieri vetabant, filias dominorum in matrimonium ducebant: postremò lege sanxerunt, vt stupra sua in viduis pariter atque nuptis impunita essent: ac ne qua virgo ingenuo nuberet, cuius castitatem non antè ex numero ipsorum aliquis delibasset. Valerius libro nono, capite primo. Florus, & Plin. cap. 36. de Viris illust. Tyrrhenorvm regionem nequitiae officinam Athenaeus lib. 12. c. 5. multis verbis describit. [Greek words], Massalia venis de effeminatis & delicatis prouerbio circumfertur. Massilienses enim ferunt muliebrem in morem vestire, delibutos vnguentis, & colligatis capillis, ea???; mollitie turpiter sese gerere. Suidas. Muliebria ob delicias patiuntur: vnde tractum est prouerbium, Nauiges in Massiliam. Athen. lib. 12. c. 7. Sed sunt, qui hoc de Massylis Africae populis intelligi debere contendunt, non de Massilia Phocensium colonia, in Gallia Narbonensi. Reges, Principes, Imperatores. Ex Tit. Tyranmorum huc quaedam. Illic Improbitas in genere: heic Voluptuaria consideratur, folio 1613. Omnes eos reges, qui post Ninum & Semiramidem in Afia regnarunt, deliciarum studiosos fuisse scribit Ctesias libro rerum Persicarum tertio: adeò vt pigear vel regum nomina vel quanto quisq; tempore regnum tenuerit referre: principatum tamen in nequitia obtinuisse Ninyam, Nini & Semiramis filium, parentibus dissimillimum. Etenim pacem cum omnibus colens, nequaquam parentes imitatus, per omne vitae tempus reclusus in regia, conspectum???; hominum vitans, inter pellices & eunuchos otium & delicias secutus traduxit. Existimabat enim, incommoda omnia vitare, in continuis versari voluptatibus, vacuum esse curis, summam in rege felicitatem esse. Similiter & caeteri reges ad Sardanapalum vsq; per annos MCCCLX. vixêre. Diod. lib. 2. c. 6. Sardanapalvs, Anacyndaraxis vel Anabaxari F. à Nino trigesimus rex, vltimus verò Assyriorum, praeterquam quòd à nullis foris conspiciebatur, vitam muliebrem duxit cum pellicibus, veste tum purpurea indutus, tum molli lana contexta. Stola insuper muliebri faciem totum???; corpus in modum meretricis fuco componens, vltra luxum muliebrem lasciuiebat: vocem femineam loquendo imitatus. Non solùm cibum potum???;, qui voluptatem praeberent, continuò appetebat, sed luxuriae quoq; deditus, nunc viri, nunc mulieris vice abute batur, omni posthabita sexus ac pudoris cura. Cu̅ Abraces (alijs Arbaces) vnus è ducibus genere Medus, per Eunuchum Para mezum impetrasset, vt Sardanapalum videret: vbi more muliebri ornatum cum pellicib. purpuram tondere, mento raso ac laeui, lacte candidiorem, oculis???; pictis conspexit, teste Duride Samio, eum interemit. At Ctesias ipsum à Babyloniorum duce Belese astrologo animatu̅ bellu̅ regi intulisse asserit. Sardanapalu̅ verò obsessum in vrbe Nino pyram CCCC. pedum in altitudinem construxisse, CL. aureos thoros imposuisse totidem???; mensas aureas. Fecerat in pyra domicilium hecatompedu̅ ex lignis, vbi thoros substrauit: ibi???; ipse cum sua muliere decubuit, aliae???ue pellices in altis thoris. Tres filios ac duas filias ad Ninum misit regem, cum tribus millib. auri talentorum. Domicilij tectum ex crassis magnis???; trabibus co̅posuit, ac ligna multa magna???; in circulum posuit, ne pateret vsqua̅ aditus. Intus auri mille myriades posuit, argenti verò decem millia myriadum talentorum tum vestes, purpura̅, ac multiplices stolas: deinde pyram incendi iussit, quae dies quindecim arsit. Hostes & ciues fumum cernentes, admirabantur, eum???ue sacrificia peragere existimabant, quae soli norant eunuchi. Athen. li. 12. c. 12. & Diod. lib. 2. c. 7. Eum Graeci [Greek words] dicunt, hoc est, tota vita mollem euiratum???;. Erasmus in prouerbijs, & Caelius lib. 9. c. 11. A. L. Sepulcro erus incifi versus, teste Plutarcho orat. 1. de Alex. Fortuna tales: [Greek words] [Greek words]. Quos Cicero in 5. Tuscul. sic vertit: Haec habeo, quae edi, quaeq; exaturata libido Hausit: at illa iacent multa & praeclara relicta. Addit ide̅ Cicero, Quid aliud (inquit Aristot.) in bouis non in regis sepulcro inscriberes? haec habere se mortuum dicit, quae ne viuus quidem diutiùs habebat, quàm fruebatur. Annarvs siue Naratus Babyloniae rex, stola muliebri amictus, mero & vnguento madens, centu̅ & quinquaginta psaltrijs simul accubantibus, velut officina nequitiae, magnis effusionibus coenitabat. Alex. ab Alex. lib. 5. c. 21. Caelius lib. 9. c. 11. A. L. Naratum Babyloniae satrapam vocat. Bacchidvm Corinthiorum magistratus, cùm ad summum potentiae gradum peruenisset, tandem per immoderatam luxuriam dissolutus est. Aelianus lib. I. de Var. hist. Phylarchus libro Historiarum decimo, Isanthem regem fuisse scribit Thracum eorum, qui Crobyzisunt nuncupati, atq; omnes suae tempestatis homines deliciarum studio superasse. Athen. lib. 12. c. 17. Philippvm Macedonem intemperantissimum fuisse, & ministros voluptatum habuisse, & suam aulam scholam quodammodo voluptatum fecisse. Athen. lib. 4. c. 20. testatur, ex Theopompi lib. 49. Hist. Alexander Magnus, victo Dario in Parthiam profectus, felicitate nimia corruptus, barbaram primò stolam induit, dubium, ad concilandos Barbarorum animos, an vt Macedonas tentaret, posséntne à patrio ritu ad barbarum traduci. Inde deorum fastigium aemulatus, iacere ante pedes patiebatur venerabundos homines, qui ad suum conspectum venirent, sumto diademate, quali Darius fuerat vsus, albo purpuram variante. Literas ad haec Asiaticas, Darij obsignabat anulo. Pellicibus CCC. & LX. vt ille, regiam repleuit, Sequebantur & spadonum greges, & ipsi muliebria pati assueti. Ingemiscebant veterani milites, ac vehementer indignari, erat???ue iam propemodum vnus in totis castris sensus, plùs amissum esse tam clara victoria, quàm quaesitum: Alexandrum ex imperatore clariss. Darij satrapem factum videri. Ipse ad conciliandos sibi Barbarorum animos, Roxanen, vt quidam tradunt, eleganti forma virginem sibi matrimonio iunxit. Vbi manè surrexisset, post rem diuinam peractam sede̅s prandebat: pòst reliquum diei dormitabat, & interdum etiam totum diem, aut venabatur, & no̅nunquam per iocum vulpes: sagittabat etiam aliquando, aut citatos currus ascendebat celeriter & descendebat, vt in praelio. Legebat praeterea, aut ius militibus dicebat, singulorum???ue desideria cognoscebat Coenabat ad altam noctem, trahebat???; potando longissimos sermones, assentatoribus supra quàm dici possit deditus. Sab. lib. 5. En. 4. Ptolemaevs Philopator vsq; eò effeminatus lustris & vino erat, vt vbi sobrius magis & sedulus erat solito, ludos celebraret, sacrificaret, cùm tympano circumcursitaret: dum interim praecipua regni negotia, amica eius Agathoclia, eius???; mater, leno Onanthes procurarent. Plut. in Cleomene. Antiochvs Magnus Asiae rex dies totos domire solebat, ob vinolentiám. Pugnaturus contra Rhodios, captus amoro puellae Chalcidensis, nuptias etiam ipso belli tempore celebrauit, & totam hyemem cum ea vino indulsit & veneri. Plutarchus in Flaminio. Demetrivs Poliorcetes, Antigoni Macedoniae regis filius, post multa fortia & egregia facta, ab Antiocho ciptus, & Cherronensi custodiae traditus, regio sumtu, molli???ue victu, venationibus omnibus???ue voluptaribus vsus, minimùm dè salute anxius, in morbum per incotinentiam incidit, atque ex eo perijt. Plutarchus. Cotys omnium regum, qui vnquam regnarunt in Thracia, voluptatibus maximè deditus, regionem circumiens, vbi locos arboribus densis, ac irriguos fontibus comperisset, ibi conuiuabatur, & dijs sacrificabat. Athenaeus libro duodecímo, capite decimoquarto.
|| [2206]
Theopompus libro Historiarum Philippicarum 15. Stratonem scribit Sidonium rege̅ Nicoclis aemulatione omnes homines voluptatibus superasse. Nam qualia fingit Homerus Phaeaces in festis ac potu fecisse, cùm citharoedos audirent, ac poëmata canentes, talia facicbat Straton. Phaeaces cum familiaribus mulieribus filijs???; potare consueuerant. Straton verò cum tibicinis, saltatricibus ac citharistis: multa???; scorta ex Peloponneso accersebat, & cantatrices ex Ionia, quarum alias saltantibus, alias canentibus, praemium certaminis proponere solebat, quibuscum etiam coire saepiùs delectabatur. Athenaeus lib. 12. cap. 13. M. Antonivs Triumuir, bonis & sanis, vt Cicero ait, non placebat, sed erat ijs inuisus, execrantibus intempestiuas eius perpotationes, & odiosos sumtus, volutationes???ue in lustris, somnos diurnos, ambulationes nauseantis & vino mersi, com messationes nocturnas, ludos & commorationes in mimorum & scurrarum nuptijs. Ac fertur, cùm ad Hippiae mimae nuptias inuitatus totam nocte̅ perpotasset, manè autem à populo accitus, in forum esset adhuc cibo plenus progressus, vomuisse, excipiente amico quodam toga sua. Iam erat Sergius mimus vnus ex ijs, qui plurimùm apud eum poterant, & Cytheris ex eadem palaestra, qua̅ mulierculam adamabat. Hanc vrbes peragrans circumducebat lectica. Lesticam eius non minor comitatus quàm matris ipsius sequebatur. Mordebant etiam homines poculorum aureorum in peregrinationibus eius, tanquam in triumphali pompa translatorum spectacula, erectiones in itinere tentoriorum, prandiorum apud lucos & flumina exquisitorum apparatus, leonibus iuncti currus, pudicorum virorum & matronaru̅ domicilia scortis & sambucistrijs ad diuertendum attributa. Intolerandum enim videbatur, Caesarem bello ciuili extra Italiam pernoctare sub dio, dum magni illius belli magnis sudoribus & periculis reliquias persequitur: alios verò per illius auctoritatem luxu diffluere ciuibus insultantes. Est Caprearum insula in ora Campaniae contra Neapolim, rupibus immensae altitudinis ac profundo mari septa, vno eo???; perangusto adeunda tramite. Hanc Tiberivs Imp. abiecta Reipub. cura, secreti adeptus licentiam, & à ciuitatis oculis procul remotus, vitia diu dissimulata, cum imperij suggillatione & hominum pernicie vno velut impetu profudit, portentosis libidinibus, & ob id recitatu pudendis, intempestiuis???ue potationibus deditus, vt biduum interdum & noctem vnam potando vescendo???, cum paucis absumeret. Proinde non domesticis tantùm flagrauit odijs, sed multae quidem & praeferoces gentes, quae Augusti maiestatem veritae diu quieuerant, foedissimum vitae institutum in Tiberio aspernatae ad res nouas consurrexêre: atq; ita accidit, vt Armenia sit à Parthis occupata, Sarmatae???ue & Daci Mesiam Pop. Rom. prouinciam impunè sint populati, Germani Gallias. Sab. lib. 1. En. 7. ex Suetonio. C. Caligvla, Iasciuia venere???; perditus, in odoribus Iauabatur, citreo ligno naues aedificabat, ornatis auro gemmis???ue earum puppibus. In eis odoratas arbores atque herbas plantabat & viridaria porticibus atque triclinijs auratis circum septa construebat: ijs nauibus circum Campaniae litora, inter sonos cantus???ue ac scorta nauigabat. In conuiuijs aureo pane, aureis???; piscibus in verorum similitudinem expressis mensas instruebat. Pulmenta, quibus excitari stomachus folet, detritis maceratis???ue margaritis conficiebat, tanquam alia nulla Romani consumendi imperij ratio offerretur. Denique ne intactum aliquid in venere relinquereret, sororibus suis se commiscuit. Suetonius. Nero monstrum naturae, voluptatis mancipium. Vide Suetonium & Dionem. L. Vervs Antoninus ad aleam, scorta, popinas???ue se conuertit, adeò vt à Marco in Syria ad bellum Parthicum ne vitia eius palàm essent, missus fuerit, vbi maiore longé est debacchatus luxuria Redijt ex bello comicatus sordidorum hominum turba, in qua & Agrippus histrio fuit, quem Apolaustum quasi voluptuarium cognominabant. Val. lib. 23. Anthrop. Commodvs Imp. inter trecentas concubinas totidem???ue pueros medius, nullo veneris genere abstinebat. Concubinas vt se praesente coirent, cogebat: ac demùm ipse sorores suas incestauit. Veste ac gestu muliebri vsus, aureo puluere capillos, vt igne quodam rutilare viderentur, aspergebat: cùm nimia crapula nimio???ue coitu gustum omnem amisisset, ad id furoris deuenit, vt humanum stercus cibis immisceret: eos???ue irrideret, qui eam mixturam abhorrerent. Irrisorum duos nudos, sinapi totum perfusos corpus, in mensa in patinis ferri iussit, quos statim muneribus locupletauit. Fulgosus lib. 9. cap. 1. ex Herodiano & Lampridio. Omnes omnium delicias, omne libidinis atque scelerum genus superauit Heliogabalvs: Semper, inquit Lampridius, senè aut inter flores sedit, aut inter odores preciosos. Amabat sibi precia maiora dici earum rerum, quae mensae parabantur, orexin in conuiuio hanc esse asserens. Sexcentorum struthio???um capita vna coena multis exhibuit ad edenda cerebella. Exhibuit aliquando & tale conuiuium, vt haberet viginti & duo fercula ingentium epularum, sed per singula lauarentur, & mulieribus vterentur, & ipse & amici, cum iureiurando, quòd efficerent voluptatem. Celebrauit item tale conuiuium, vt apud amicos singulos singuli missus appararentur: & cùm alter maneret in Capitolio, alter in Palatio, alter in Caelio, alter trans Tyberim, & vt quisque mansisset, tamen per ordinem in eorum domibus singula fercula ederentur, iretur???; ad omnium domos. Sic vnum conuiuium vix toto die finitum est, cùm & lauarent per singula fercula, & mulieribus vterentur. Sybariticum missum semper habuit ex oleo & garo, quem quo anno Sybaritae repererunt, perierunt. Pauonum ac lusciniarum linguis, camelorum calcaneis, linguis phoenicopterum, phasianorum atq; psittacorum epulas instruebat: quod de auibus supererat, canibus dabat. Mari propinquus, piscibus non vescebatur: eosdem mari longinquo appetebat. Ne Neroni cessisse videretur, tanquam in mulierem conuersus, viro nupsit, & cùm se in Veneris forma ostendisset, repentè dilapsa ab humero vsque in terram tota veste, altera manu pectus, altera pudenda texit. In vrbe Roma lupanar in palatio condidit, scorta magnis muneribus affecit, in curru aureo nudum se à quatuor nudis feminis trahi fecit. Ne autem homines huius vitae eum vnquam poenituisse arbitrarentur, dixit, Haeredes suos obligate se velle, vt eandem, quam ipse tunc agebat, vitam viuerent. Romanvs Iunior, Romani senioris ex filia nepos, qui cum Constantino patre imperium rexerat, vino & otio deditus, semper voluptuarios homines infames???ue circa se habuit. Volaterranus lib. 23. Anthrop. Alexander Basilij Macedonis Imp. Constantinopolitani filius, in Imperatorem defuncto fratre Leone electus, viginti annorum iuuenis, singulari desidia, rebus caeteris omissis, tantùm venationi, equis, canibus, supellectili???ue lautae ac luxui vacabat. Idem. Ingellvs, Frothonis IV. Danorum regis optimi F. ignauissimus, fartores, lixas, frixoria, gulae multiplices officinas, varios???; torrendae aut condiendae dapis artifices legere, claritatis loco ducebat. Arma verò, militiam, bella, nec ipse quidem vsu discere, nec alios exercitio celebrare sustinuit. Ita abiecto virili studio, femineum aemulatus est, quem in omnem culinae nidorem irrestrictus palati pruritus accenderat. Semper crapulam proflans, cunctis???; sobrietatis partibus exutus, indigestam ventris saniem foetido oris anhelitu eructabat. Cuius intemperantiae fastidio Starcatherus ad Sueonum regem Haldanum transijt. Saxo lib. 6. Kennetho Scotorum regi bellicofiss. qui Pictorum regnum sustulit, suffectus est Donaldvs, diuerso multum à fratre ingenio. Vix duos annos tenuerat magistratum, quum portentosa eius Iuxuries, in pellicum frequentia, obsoniorum???; apparatu, in alendis equis ad voluptatem, non belli vsum, canibus???; venatus causa & aucupij alitibus, & ad eoru̅ custodiam foedissimis mancipijs, neglectis munitionum praesidijs, veluti incommodi nihil ab hoste foret extimescendum: totam???ue penè gentem in effraenata̅ intemperantiam, abrogata priscorum patrum modestia pertraxit. Bello petitus ab Anglis & Britannis, exulum Pictorum instinctu, acie victor, à victis nocturno tumultu vino somno???ue sepultus, atque captus, exercitus maxima parte amissa, turpiss. pacem admittere coactus, magna agri parte multatus, domum remissus, cùm ad vomitum rediret, à proceribus captus, in carcere sibijpsi manus intulit. H. Boëthius lib. 10. Fergvsivs III. Scotorum rex, Eugenium IIX. cui successerat, flagitijs vincere videbatur: neglecta reipublicae administratione in maximum euasit helluonem, pellicum gregem domi habuit, quibus iustam coniugem vel sordidissimo ministerio seruire coëgit. Id mulier aegerrimè ferens, noctu suis ipsa manibus eum strangulauit. Hector Boëthius libro nono. Vladislavs Locticus ob ignauiam & voluptates regno à Polonis deiectus est, ei???ue Venceslaus Boëmorum rex suffectus. Cromerus lib. 11. Ioannes Albertus Polonorum rex ignauus, post cladem à Valachis acceptam Cracouiam reuersus???, quasi rem benè gessisset, conuiuijs & compotationibus, amoribus???ue mulierum & choreis impensiùs indulsit. Cùm noctu in vrbe vno aut altero ministro comitatus, absque lucerna obambularet, exorto temerè iurgio vulnus accepit graue. Cromerus libro trigesimo. Primislao duci Boëmorum ex Libussa tres filij nati, duo immaturo rapti funere, tertius morienti seni haeres dictus, Nimislavs nomine, quod Nihil excogitans interpretatur. Fuit enim stupidi ingenij, & prorsus iners: inter scorta & co̅cubinas otio marcescens. Mollitiem eius fortuna fouit, quae pacem illi perpetuam dedit, nullo vicinorum arma mouente, nec seditionibus studente populo, quem diutina virgmum bella prorsus extenuauerant. Aeneas Syl. in hist. Boëm. Ioannes, Boëmorum rex, ad leuitates amatorias, & ad [2207] mores externos traductus, intemperantiùs interdum cum periculo salutis viuebat. Nocte quadam cum vno clientulo ad amicam profectus, à custode vigilum propè interfectus fuit, nisi se prodidisset. Maiorem noctis partem in comessationibus exigebat, alterno???ue iuuenum puellarum???ue accubitu discumbebat, alterna etiam poculorum inuitatione, ad alterius sitim perpotabat, & ante potum alternatim quoq; nouas verborum facetias adhibebat. Inerat & peregrinus habitus in nutriendis comis, in calciandis pedibus, rostratis calceis, in vestiendo corpore palliolis, vix dimidias nates tegentibus. Crebra dein hastiludiorum spectacula, in quae magni sumtus rapinis insolitis comparati insumebantur: quoniam crebrò magnos hospites rex ad illa spectanda inuitabat, ipse quoque spectari cupiens, donec cum equo & hasta in terram prolapsus, luxatum longo tempore humerum gestaret. Dubrauius lib. 20. Venceslavs Imp. Boëmiae rex, se totum compotationibus, lusibus & nequitiae dederat. Cùm de arcis cuiusdam suae conflagratione nuncium accepisset, interrogasse dicitur, An cella vinaria incendio superesset? Proinde ita contemtibilis fuit, vt primùm à Pragensibus ciuibus caperetur, & aliquot mensibus asseruaretur: inde verò cùm euasisset, iterum à proceribus quibusdam, Sigismundo fratre rege Vngariae conscio, captus, Viennam custodiendus deduceretur. Tandem à principibus Electoribus Imperio deiectus est. Cromerus lib. 16. Matthaevs II. Vicecomes, ignobili otio delectabatur. Eicurae era̅t accipitres, atq; ea omnis venatio, ??? vel feminas admittens prorsus sine sudore exerceretur. Diurnas exercitationes, nocturnae libidines excipiebant, quibus adeò intempera̅ter corpus atq; animum esseminauit, vt inter duas saepe concubinas eneruatis viribus cubitans, instillaret (vt Corius in historijs auctor est) mulieribus locis vnguenta peregrina, quibus intermortuae veneris segnitiem prodigiosa titillatione suscitaret. Iouius in eius vita. Dvces. Alcibiadem Atheniensem, qui supra omnes in repub. fuit industrius & dux inuictus, vitae dissolutio & ferocitas euertit, neq; fructum capere ciuitati ex reliquis eius virtutibus permisit luxus & lasciuia. Plut. in praeceptis Polit. L. Lvcvllvs, victo Mithridate, Romam reuersus triumphauit. Cùm verò senatus hunc virum habere arbitraretur se aduersus Pompeij dominationem praesidium & propugnaculum optimatium, ingenti gloria atque auctoritate subnixum: deseruit ab dicauit???ue rempub. vel quòd aegram iam difficilè retineri cerneret à lapsu posse: vel, vt nonnulli volunt, quod cùm plenus esset honorum, ad placidissimam & mollissimam vitam, ex multis certaminibus & sudoribus, quae non felicissimum habuerant exitum, delaberetur. Itaque perinde ac spongia, tranquillitate in tabem resolutus, & [Greek words], id est, mortificatus, Callistheni ex libertis vni omnium cura delegata, opinionem praebuit, velut ab eo potionatus foret, ac magicis circumuentus excantationibus. Plutarchus & Caelius libro 11. cap. 1. M. Antonivs Triumuir debacchabatur per omnia voluptatum genera, intempestiuis conuiuijs, nocturnis???; potationib. deditus. Satis constat, coquum, quia lautissimè coenam instruxisset, ab eo amplissimis aedibus donatum. Postremò in Cleopatrae amorem incidit, ac tum demùm quicquid in eo virtutis fuit, aut ingenui vigoris, muliebres illecebrae extinxerunt. Plutarchus in Antonio. Plavtianvs militum praefectus, qui Seuerum Romanorum Imp. longè superabat crudelitate & insolentia, vomebat in co̅uiuijs, quòd nihil posset propter cibi vini???; maximam copia̅ concoquerer: pueris???ue & puellis non sine magno probro vtebatur. Xiphilinus in Seuero. In acie Pharsalica Caesar, captis Pompeij castris, amentiam & leuitatem Pompeianorvm contemplatus est, Siquidem. tabernacula erant myrto omnia redimita, & stragulis pictis exornata: instructae poculis mensae, & crateres vini expositi, paratus???ue & cultus sacrificantium, & festos dies agentium potius quàm ad praelium se armantium. Ita spe oceacati, inanis???ue pleni fiduciae ad pugnam processerant. Plut. in Pompeio. Milites. Homines nequam & voluptatib. addictos Horatius in Epistolis Vlyssis remigium appellauit, prouerbiali nimirum figura: - remigium vitiosum Ithacensis Vlyssi. Socii enim Vlyssis, nec à Circes poculis te̅perarunt, nec à Lotophagis auelli potuerunt, nec à Solis bubus abstinuerunt. Vnde Homerus Odysseae primo: [Greek words] Ipsorum siquidem vaecordia perdidit illos Amentes. Erasmus in Adagijs. Babylone fuit Alexander quatuor & triginta dies, adeo???; breui illa temporis intercapedine captus est Persicis illecebris exercitus Grae corvm, vt hauddubiè longè debilior futurus fuerit, si, priusqua̅ ad pristinam disciplinam reuocaretur, fuisset alicubi hostem adeptus. Sab. lib. 5. En. 4. Philosophi, Oratores, Poetae. Theognis de seipso sic scribit in Gnomis: [Greek words] [Greek words]. Nunc autem Veneris & Bacchi munera grata mihi sunt, & Musarum quae gaudio homines afficiunt & recreant. Item pòst votum tale habet: [Greek words] [Greek words], [Greek words], [Greek words]. Adolescentiae modum habeam: amet verò me Phoebus Apollo Latonius, & Iupiter immortalium rex, vt vitam viuam mala extra omnia, adolescentia & diuitijs animum exhilarans. Similiter: [Greek words] [Greek words] [Greek words], [Greek words]. Semper mihi charum cor exultat, quando audio tibias sonantes desiderabilem sonum. Laetor verò bene bibens, & tibicinem audiens: laetor item dulcisonam manibus lyram tenens. Item: [Greek words], [Greek words]. [Greek words] [Greek words] [Greek words]; [Greek words]. In adolescentia verò iuxta coaequalem melius est dormire, desiderabilium operum amorem satiantem: est???ue comessantem cum tibicine canere: his nihil sanè aliud adest delectabilius viris siue feminis. Quorsum mihi opulentia & pudor? Oblectatio vincit omnia cum laetitia. Item: [Greek words] [Greek words]. Oblectare mihichare anime: mox aliqui alij erunt viri, ego verò mortuus terra nigra ero. Pariter: [Greek words], [Greek words], [Greek words], [Greek words]. [Greek words] [Greek words]. Nullus est hominum, qui postquam terra illum texerit, in???ue erebum descenderit, domum???ue Proserpinae, oblectetur, neque lyram, neque tibiam audiens, neq; Bacchi dona tollens. Haec videns, cordi meo persuadebo, vt leuia genua, & caput intremulus proferam. Q. Rhemmivs Palaemon Vicetinus grammaticus, sub Tiberio & Claudio principibus, luxuriae ita indulsit, vt saepiùs in die lauaretur, nec sufficeret sumtibus, quanquam ex schola quadragena annua caperet, ac non multò minùs ex re familiari, cuius studiosissimus erat: cùm & officinas inde carnium & vestium exerceret, & agros adeò coleret, vt vitem manu eius insitam satis constet ei XXXV. vasa edidisset. Maximè flagrabat libidinibus in mulieres, vsque ad infamiam oris. Suetonius. Haeretici. Cerinthvs haereticus post mille annos futuram anastasim, & regnum Christi in terris dicebat: vnde Chiliastes vocatus est. Is autem quia libidinum & cupiditatum irapatiens erat, voluptates ipsas in promissionibus futuri regni sanctis, proponebat, abundantiam ciborum & mulierum copiam. Eusebius lib. 3. Idem sentiebat & Nepos in partibus Aegypti episcopus. In delicijs ením corporis & voluptatibus omnibus regnaturos in terra sanctos cum Christo dicebat. Hinc Nepotiani, tam turpis fectae imitatores vocati sunt. Platina in Sixto II. Pontifices. Leonis X. Pontificis excelsi animi virtutes, cùm nimia saepe vitae luxuria, tum obiectae libidines obscurabant: ita tamen vt iucunditate blandae facilis???; naturae potiùs, ac regia quadam licentia, quàm certo deprauati animi iudicio in ea vitia prolabi videretur: quum frequenti blandientiu̅ turba cubiculi fores obsessae paucos admitterent, qui alioqui docilis verecundi???ue hominis solutos mores cohiberetur: amicorum optimis ad ea co̅niuentibus, ac libenter sese illecebrarum ministris immiscentibus, ne gratiam apud summos principes in lubrico positam in discrimen adducerent, si ingratum auribus potentium reprehensionis officium, honestatis atque beneuolentiae specie suscepissent. Verùm hominem hilaritati humanis???ue sensibus facilè seruientem mirum in modum incitaba̅t pleriq; [2208] Cardinales, opibus aetate???; florentes, qui illustri loco nati, ac liberaliter educati, regio luxu vitam in venationibus, conuiuijs atq; spectaculis libentissimè traducebant: cùm his Pontifex, vetere studiorum consuetudine, & recentib. comitiorum officijs, vehementer esset obligatus. Iouius in eius vita. Ioannes Maria de Monte cardinalis luxuriae & libidinibus intemperanter deditus, ab officio tamen nunquam auocabatur: sed occupationibus totus intertus, veluti furtim voluptates sequebatur. At Pontifex factus sub nomine Iulij III. votorum iam omnium compos, abdicata rerum omnium cura, hilaritati & genio suo nimiùm indulsit. In pontificatu certè nihil prorsus egit, quod valde memoratu esset dignu̅, cùm frue̅do potiùs, quàm regendo pontificatui totus incumberet, extructa insano sumtu, ad voluptuarios tantùm secessus, paulò supra Flumentanam porta̅, elegantissima villa, in qua septuagenarius ferè senex, intempectiuè comessando, lasciuiendo???;, grauissimarum rerum negotijs magno Christiano Christianae reipub. malo neglectis, genio iucundè suauiter???ue indulgeret. Panuinius. Monachi. D. Bernardus Claraeuallis abbas sanctiss. in apologia sua ad Gulielmum abbatem Monachorvm Cluniacensium in victu, vestitu, aedificiis, comitatu luxum, multum à sanctorum patrum, Antonij, Macarij, Basilij instituto diuersum, graphicè persequitur, non detrahendi, sed attrahendi studio. Qvivis Alii. Dives epulo apud Lucam cap. 16. non tantu̅ induebatur purpura & bysso, sed quotidie etiam epulabatur splendidé. [Greek words], id est, Agathonia cantio. Rectè dicetur de oratione blanda magis, quàm frugifera. Agathon tibicen quispiam erat, ca̅tilenarum suauitate maiorem in modum aures deliniens. Nec huius mores dissimiles musicae fuisse perhibentur: laborauit enim infamia mollitiei. Auctor & Suidas & Zenodotus. Erasmus in Adagijs. Athenaeus Bacchidam Sardanapalo fuisse consimilem dicit: cuius tumulo ita inscriptum refert: [Greek words]. [Greek words]. Caelius lib. 15. c. 8. Antiq. Lect. [Greek words], id est, Abronis vita, de molliter ac deliciosè viuentibus. Sumtum à moribus Abronis cuiuspiam notae luxuriae. Graeci quicquid delicatum ac molle, [Greek words] appellant: vnde [Greek words], lauti victus & opiparè victitans. Refertur à Zenodoto. Erasmus. Antheas Lindius, qui se Cleobuli sapientis cognatum dicebat, tota vita Dionysium egit, Dionysiacam???ue vestem indutus incedebat, multos???; nutriebat socios, semper???; per diem ac noctem comum educebat, primus???; poësim inuenit, quae fit per composita nomina, qua postea vsus est Asopodorus Phliafius prosaicé. Faciebat comoedias, alia???ue complura poëmata, quae canere auspicabatur his, qui phallum secum ferebant. Athen. lib. 10. c. 15. Pharax Lacedaemonius, voluptatibus ita intemperanter delectabatur, vt Siculus existimaretur multò magis, quam Spartanus. Athen. lib. 12. c. 16. ex Theopompo. Philocratem Demosthenes auro ait proditorio scorta & pisces mercari. opsoniorum voracitatem & libidinem homini exprobrans. Plut. lib. 4. Quaest. conuiual. 4. Demetrivs Phalereus, cùm mille & ducenta talenta quotannis baberet, velut Duris testatur libro Historiarum sexto decimo, ex his perpauca in milites, ciuitatis???; administrationem, reliqua in conuiuia dissipabat. Macedones sumtuum conuiualium magnificentia superabat: elegantia Cyprios ac Phoenices. Vnguentorum guttae in terram decidebant, florida pauimenta ab artisicibus variegata conspiciebantur. Aderant & taciti ad mulieres congressus, & nosturni adolescentum amores. Capillos capitis fuluos faciebat, paederote???ue faciem vngebat, vt aspectu iucundus obuijs ac suauis esse videretur. Athen. lib. 12. c. 20. Demetrivs eius F. patri simillimus, vt auctor est Hegesander, cùm Aristagoram Corinthiam amicam haberet, sumtuose???; viueret, atque Areopagitae ipsum ad frugalitatem hortarentur: At nu̅c liberiùs viuo, dixit: nam & amicam habeo pulcerrimam, neminem offendo, vinum Chium bibo. & aliorum quantum mihi sufficit comparo, cùm priuati mei reditus in has impensas sufficiant. Non viuo autem sicut vestrum nonnulli donis corruptus, & stupris delectatus. atque res huiusmodi perpetrantium quorundam nomina connumerauit. Quae cùm Antigonus rex audiuisset, legislatorem eum constituit. Athen. lib. 4. c. 20. Cùm profusorum Nepotvm domos accedimus, tibicina̅ audimus de manè, & coenu̅, vt quispiam ait, vini, coronaru̅ fragmenta, & nauseabu̅dos ad fores cernim??? ministros. Amarule̅ti produntur & morosi seruorum facie, notis, & compedibus: Semper canens Cocytus solus in domo, Irae patentis incidit viri: dum castigantur intus dispensatores, ancillae torquentur: vt dolorum irae in libidinibus & voluptatib. misericordiam capiant spectantes. Plut. de Non irasc. Augustus ad Mecoenatem scribens, eiusdem mollitiem & delicias multis expressit locis: sed hoc maximè, Vale Mecoenas mel gentium, ebur Ethruriae, laser Aretinu̅, Tyberinum margaritum, Cilneorum smaragde, iaspi figuloru̅, berille & carbunculum Porsenae. Anneus quoque Seneca Mecoenatem vocat discinctum, mollissimas???; eius delicias & portentosam orationem. Idem: Magnum, inquit, Romanae eloquentiae daturus exemplum, nisi illum eneruasset felicitas. Macrobius lib. 2. & Crinitus lib. 24. Q Hortensij oratoris clarissimi Nepos, in tantu̅ dedecus prolapsus est, vt popinas & lupanaria circumiens, domesticum propè splendorem extinxerit. L. Torivm Balbum Cicero libro secundo de Finibus ait ita vixisse, vt nulla tam exquisita posset inueniri voluptas, qua non abundaret. INTEMPERANTIAE MAGISTRI. DOCTORES VOLVPTATIS. Popvli Colophonij bellica fortitudine equitum inprimis clati (vnde prouerbiu̅, Colophonem imponere) inita cum Lydis societate, ita sunt eneruati, vt mollitie cum quibusuis certare possent. Eorum nonnulli neq; orientem neque occide̅tem solem vnquam conspexerunt: legem???; tulerunt, vt cantatriculae ac tibicines à matutino tempore in meridiem mercedem caperent, ad lucernar um tempus cessarent, quod tempus & conuiuijs & somno dabant. Athen. lib. 12. cap. 10. & Aelianus libr. 1. Var. hist. Asia, quam dicunt minorem, vnicum semper fuit feminarium vitiorum, repertis cuiusuis generis ad corrumpendam vitam mortalium illecebris deliciarum. Quapropter Lacedaemonij, luxuriae contemtores & laboris patientes, diu suorum ciuium oculos, vti Valerius Max. ait, à contemplanda Asia retraxerunt, ne inuitamento eius capti, ad delicatius vitae genus prolaberentur. Leontini Siciliae populi su̅t, quos vbi Phalaris expugnasset, ne quando rebellione̅ parare̅t, ademtis armis, ad compotationes & voluptates rei ecit. Atq; hinc natum adagium, quod refertur à Diogeniano, [Greek words]. Erasmus. Graecorum, qui Alexandro Magno militaba̅t, exercitus XXXIV. dierum spacio Babyloniorvm delicijs corruptus fuit. Curtius. Campanorvm luxuria Hannibalem illecebris suis complexa, vincendum Romano militi tribuit. Illa vigilantissimum ducem, illa exercitum acerrimum, dapibus largis, abundanti vino, vnguentorum fragrantia, veneris vsu lasciuiore, ad somnum & delicias euocauit: ac tumdemùm fracta & contusa Punica feritas est, cùm Seplasia ei & Albana castra esse ceperunt. Valerius libro nono, capite primo. Reges, Principes. Sardanapali regis Apollodorus, vt citat Aristophanis interpres, tradit sepulcro iuxta Anchialum Ciliciae, ac statuae, manus in speciem plaudentium coaptantis (fiue vt Plut. or. 2. de Alex. fort. velut tripudiantis, digitis supra caput veluti concrepitantis) epitaphium huiusmodi literis Assyrijs insculptum fuisse: [Greek words]: id est, Ede, bibe, vtere venere, nam caetera sunt nihil. Suidas hac forma refert ex Callisthene [Greek words]: id est, Tu verò hospes, ede, bibe, lude, tanquam caeteras res humanas huius non faciens. Haec verò pronunciare videbatur ipse, velut sonitum innuens, quem crepantes manus ederent. Theophrastus in lib. de Regno, ad Cassandrum, Persarum Reges scribit magnam argenti copiam per praeconem proponere solitos ijs, qui nouam aliquam voluptatem inuenissent. Athen. lib. 4. c. 4. & 6. & Plut. lib. 1. con. quaest. Idipsum de Xerxe scribit Val. Max. lib. 9. c. 1. Tiberivs Imp. nouum officium instituit à voluptatibus, praeposito equite Rom. & censorio Prisco. Suetonius. Ingellvs, Danorum rex, Suertingi Saxonis, à quo Frotho pater interfectus fuerat, filijs familiarissimè vsus, postquam se Teutoniae moribus permisit, effeminatae eius lasciuiae succu̅bere non erubuit. Ex cuius sentina in Daniae fauces haud paru̅ luxuriae nutrimenta fluxerunt. Inde enim splendidiores mensae, lautiores culinae, sordida coquorum ministeria, variae???ue farciminum sordes manauêre. Inde licentiotis cultus vsurpatio à ritu patrio peregrinata est. Itaq; regio Danorum, quae [2209] continentiam in se tanquam naturalem aluit, luxum à finitimis didicit. Saxo lib. 6. Cvlenvs Scotoru̅ rex, nobili iuuentuti ita laxabat habenas, vt licentia maiore, quàm vnquam antea, viuerent. Neq; scelestos etiam oblatos iusta poena multauit: neq; delinque̅tes ma̅dauit exquiri: imò ne perquirentes quidem laudauit. Nobiliu̅ in populares hegotiatores & sacerdotes iniurias nemo vindicabat. Horum per primores regni admonitus, respondit, Satis se scire, adolescentes haud nasci senes: instabilem illis aetate̅ esse, sed accedente stabilienda̅ tempore. H. Boëthius lib. 11. Poetae, Philosophi. Theognis Megarenfis, Gnomologus, sanctiss. sententiijs ad vitam rectè instituendam pertinentibus intermiscet quaedam, lenone potiùs quàm philosopho digna: qualia sunt & ista: [Greek words] [Greek words]. Commune aute̅ hominibus praeceptum dabo, vt in pubertatis pulcro flore, mente sana praeditus, suis opibus rectè fruatur. Non enim repubescere bis dant dij, neq; fuga mortis mortalibus hominibus: grauis autem senectus inuadit perniciosa, caput???; apprehendit summum. Item: [Greek words] [Greek words]. Nos in conuiuia carum declinemus animum, quantisper oblectationis opera amabilia ferunt. Statim enim tanquam cogitatio, praeterit splendida pubertas: neq; equarum impetus est velocior. Anacreon Teius, si vllus alius inter Graecos lyricos, insignis nequitiae artifex, mellitis carminibus impuriss. amores & ebrietatem instillans. Et eum tamen magno conatu refodiunt ij etiam, qui certò sciunt de omni verbo otioso rationem supremo iudici reddendam esse. Epicvrvs, filius Neoclis, Atheniensis philosophus, voluptarem summum bonum statuit: de quo multa Laërtius & Cicero de Finibus, & Strabo lib. 54. Exclamat ille in suis scriptis, Nullum ego bonum reperio, palati pudendi???; voluptate sublata. Athen. lib. 7. cap. 2. Idem imitatus Mimnermvs apud Horatium, cui sine amore iocis???; Nil est iucundum. Aristippvm Cyrenaeum Socraticum philosophum, voluptatis patronum, intemperantissimum fuisse Athen. ostendit lib. 12. cap. 22. Antisthenem frugalitatis nomine irridebat. Ad Dionysium Siciliae tyrannum profectus, potando vicit: indutus???; purpura saltationem est auspicatus. Plato verò stola illa repudiata, cùm Euripidis versus recitasset: Non possum femineam induere vestem Vir natus, & è virili stirpe: Aristippus ex eodem poëta subiecit, - at enim in Bacchica insania Animus sobrius non corrumpetur. Suidas. Primus ante Epicurum voluptatis introductor extitit Sophocles poëta, qui ita scripserat in Antigone: -voluptates enim Vbi viri spernunt, puto non viuere, Sed esse animatum corpus, atque mortuum. Athen. lib. 12. cap. 25. Dipnosophistarum. Mvsici. Battalvs tibicen, lasciua & vinolenta carmine complexus est: fecit???; adagio locum, Battali similis. Caelius ait, hunc primum omnium calceis femineis in scena vsum fuisse, artem???ue tibiarum onininò remolliuisse. À quo fluxos, exoletos, & parum viros, Battalos vocant. Haeretici. Mahvmetvs impurissimus docuit voluptates corporis futurae felicitati minimè officere, legem suam seruantibus promittens deliciarum hortum paradisum, in quo optatissimis fruituri essent delicijs, & omnis generis voluptatibus: Puellis vestes ornatas, & angelorum amplexus, caeceris, quas quisque expetere posset carnis voluptates. Qua versutia belluinum suapte natura populum, quò voluit, traduxit, cùm omne genus libidinis ac voluptatis promitteret. Cuspin. Mvlieres. Quemadmodum in picturis Herculi videmus subtrahi ab Omphale clauam, leoninam???ue detrahi: ita frequenter exarmatum M. Antonivm Triumuirum induxit Cleopatra, vt amissis è manibus magnis rebus, atq; expeditionibus contra Parthos necessarijs, oscitaret, luderet???; secum circa Canopi & Taphosiridis litora. Tandem vt Paris, cùm profugisset ex praelio Actiaco, in illius se finum abdidit: imò victus confugit in thalamum Paris: Antonius Cleopatram consectans fugit, & proiecit victoriam, & in tabernaculum marinum, quod nominabat Timonium ab odio hominum, sese contulit. Nec multò post tamen acceptus à Cleopatra in regiam, conuertit ciuitatem ad comessariones pocula???; & se ad donatiua Cleopatrae & Caesaris filium inter ephebos asscripsit, togam puram & virilem Antyllo dedit suo ex Fuluia filio: quamobrem agitauerunt conuiuia per multos dies comessationes???; & festum Alexandrini. Illi conuentum istu̅ inimitabilis vitae (quo priùs vtebantur rebus secundis) dissoluerunt, atque alium instituerunt, nihilo delicijs, luxu, splendore illo inferiorem, quem Commorientium dixêre. Nam amici eorum, qui volebant commori, nomina dabant, transigebant???ue tempus per voluptates in coenarum orbibus. Plutarchus in Antonio, & Sabellicus libro octauo, Enneadis sextae. TEMPERANTIAE ODIVM. Hermodorum philosophum Ephesium, quia frugalis & modestus erat, è ciuitate expulerunt Milesii, qui, teste Pomponio, auctor fuit duodecim tabularum ferendarum decemviris Rom. Plinius tamen asserit, fuisse decemuiralium legum interpretem, cui propter id statua publicè ditata fuit. Strabo libro 14. Milesios omnes suspendio dignos esse censet, qui Hermodorum eiecerint, proclamantes: Nemo sit apud nos frugi, alioquin eijciatur. INTEMPERANTIAE FRVCTVS, Sive Dignvs. Tantalvs voluptatum auidus, cùm in deorum consortium admissus impetrasset optionem petendi quicquid vellet, à Ioue postulauit, vt ad eum modum iugiter viueret inter epulas, nihil hac re ducens felicius. At indignatus Iupiter promissum praestitit, homnis???; optatis satisfecit. Caeterùm ne frui posset appositis, saxum ingens iamiam casuro simile supra ???erticem suspendit, cuius metu non audebat quicqua̅ attingere. Athen. libro 6. & Pindarus. Vergilius Aeneidos 6. hoc ad Lapithas, Ixionem ac Pirithoum refert: Quid memorem Lapithas, Ixiona, Pirithoum???;, Quos super atra silex, iamiam lapsura, cadenti Imminet assimilis? Lucent genialibus altis Aurea fulcra thoris, epulae???; ante ora paratae Regifico luxu: Furiarum maxima iuxtà Accubat, & manibus prohibet contingere mensas, Exurgit???; facem attollens, atq; intonat ore. Vsurpat & Pindarus in Isthmijs hymno septimo: [Greek words]. Erasmus in prouerb. Tantali Lapis. Tithonvm, ab aurora dormientem ad Solis occasum vsque, vix vesperi cupiditas cibi excitabat. Vnde cum Aurora dormire dictus est: & quia voluptatibus in senectute frui non poterat, in cicadam mutatus fingitur, garriens delicias, quarum fructu destitutus erat. Athen. lib. 12. cap. 27. Narcissvm traditum fabulis est, in aquis imaginem conspicatum propriam, eius irretitu̅ amore mox amplexandi studio desiliuisse, atq; eo modo absumtum. At id esse falsum, perspicuè liquet. Illud verò certius & grauius, adolesce̅tem in terreni corporis fluxu vmbram inspectasse propriam, id est, corpoream vitam, quae animae verae idolu̅ est postremum. Eam quu̅ is perinde ac veram primam???; amplexari arctiùs festinasset, quod est, quum vitae corporeae inhaesisset totus, interijt praefocatus, quoniam vita̅ veram, id est, animalem, per inscitia̅ amifisset. Vnde irrepsit adagium Graeci, [Greek words], Suam ipsius metuens vmbram. Caelius lib. 26. cap. 21. A. L. Vlyssis socij, Circes veneficae carminibus, id est, foedissimis voluptatibus, in bruta animalia ac porcos mutati sunt, vt fingit Homerus. L. Sylla Dictator luxuriae intempestiuis???; conuiuijs deditus (nullius enim consuetudine magis tenebatur, qua̅ Roscij Pantomimi, & Macrobij Bacchanaliu̅ cantoris) cibi & potus inte̅perie intestinu̅ morbu̅ tùm primu̅ nascente̅ aluit. Procede̅te te̅pore vitiatu̅ corpus totu̅ in foedam pediculorum tabem abijt, vt tunicae, thermae, balnea, quae assiduè frequentabat, dapes quoq;, diris polluerentur sordibus. Nulla postremò cura par fuit tetro morbo in horam renascenti. Sab. lib. 3. En. 6. Indignvs. Huc eorum exempla, qui licet omni Voluptatum genere sese aliósve corrupissent, nullam tamen eius improbitatis poenam tulerunt, Vide fol. 3479.
|| [ID00662]

LIBRI SECVNDI TITVLORVM DISPOSITIO. ???
[arrow up]

|| [2235]
coenare solitum Gallonio lurconi, & omnia gulae ventris???ue delectatione metienti. Hinc adagium apud Cic. Viuit vt Gallonius, loquitur vt frugi Piso. Veteres ante cibum ne aqua̅ quidem hauriebant. At Nostrae aetatis homines, inquit Plut. lib. 8. Conuiuial. quaest. 9. nunc ieiuni priùs onerant se vino, quod [Greek words] vocant, tum gustant cibum: inebriato & ebulliente stomacho, artenuantia, incidentia, & acetosa offerunt, ad appetitionem stimulandam: inde alijs se ingurgitant. Vitellivs Imperator ad omnem natus licentiam, quu̅ diei ac noctis plurimùm voracitati impenderet, mox vt nouis epulis locum vacuefaceret, vomitu, redundans ac permolestum onus leuabat, quod scribit Dion. Hinc Vibius Crispus cùm per morbum coenis principis non interfuisset: Perieram, inquit, ni morbo fuissem grauiter conflictatus. Caelius libro 13. cap. 25. Antiq. Lect. M. Apicii coenas supercilio Stoico conuellit Seneca. Sed & Graeci, opsophagi cognomento insigniunt. Traiano in Parthis agenti, quum multorum dierum itinere à mari abesset, ostrea recentia miro ingenio seruata Apicius summisit. Hic in Cinturis Galliae, vel apud Minturnas, vt scribit Athenaeus, magnam pecuniae vim profudit, dum squillis auidè vescitur, quae illic habentur maximae. Sed & in Alexandria astacos magna conquirens cura, quum audisset, in Libya squillas quoque capi praegrandes, ne diei quidem vnius moram sustinens, in Aphricam confestim transmisit. Quod vbi falsum comperit, execratus prouinciam, ita regredi institit, ne vnquam terras attingeret omninò eas. Haec Graeci. Sed diuersus ab hoc fuerit alter ille, quem nepotum omnium altissimum gurgitem Plinius dixit, cuius in Consolatione ad Albinam, vt iam perfuncti fato, meminit Seneca: quòd in ea vrbe, ex qua aliquando philosophi velut corruptores iuuentutis abire iussi sunt, scientiam popinae professus, disciplina sua seculum infecerit. Commeminit Apicij Epistolarum decimaquinta idem Seneca, simul & Publ. Octavii inter gulae proceres maximè insignis, & (quod mirum in primis est) ipso item Apicio in mulli licitatione, quem Caesar Tiberius vendi iusserat, superioris: Vnde, inquit, inter suos ingentem est gloriam consequutus. Denique ab Apicio propagatum in coquos cognomentum, vt Apiciani dicerentur, quadam philosophorum imagine, auctor est Septimius Florus. Caelius libro 9. capite 11. Antiq. Lect. Maximinvs Imperator, qui Alexandro Mammeae filio successit, non magis corpulentus & validus, quàm edax & potulentus fuit, quippe qui quadraginta libras carnis vno die esitabat (alij sexaginta scribunt) potabat???ue vini amphoram, adeò vbertim sudante corpore, vt calice sudor colligeretur, impleuerit???ue vno die collectus sudor treis sextarios. Sabel. lib. 10. cap. 10. & lib. 6. Ennead. 7. Flauius Vopiscus indicat, Aureliano in delicijs fuisse Phagonem quendam, qui vno die ad mensam Imperatoris ederit aprum integrum, centum panes, veruecem & porcellum: biberit autem infundibulo ori apposito plus orca. Firmvs, qui in Aegypto contra Aurelianum rebellauit, crocodilino adipe vnctus impunè inter crocodilos annatauit, hip popotamos esitauit, iunctis???ue struthionibus vectus, vt quasi volitare videretur. Fuit cibi appetentissimus, vt struthionem vno die comederit: bibit, etsi alioqui vini parcissimus, ex prouocatione duas vini situlas, increpitus???ue à compotore, quòd non fecem bibisset: Terra, inquit, stulte, non bibitur. Sabellicus lib. 7. Ennead. 7. Fliolmvs Gothorum rex, crapulae & ebrietati deditissimus fuit: vt milites suos non solùm commilitones, sed combibones effecerit, cum eis in longam noctem potare solitus. Cúmque more solito noctem cum suis potando duceret, ab ipsis ebrietate suffusis, in ingens dolium cereali liquore repletum, quod pro explenda bibacium gula in media aula collocatum fuerat, per ludibrium praecipitatus interijt. Ioannes Magnus libro 7. capite 17. Cùm Ludouicus Pius regna inter filios diuideret, Aquitaniam Pipino nepoti suo ex Pipino F. prouinciam dedit. Sed ebrietati deditus ille & crapulae, cùm prouincia vndique vastaretur impunè, malignis???ue quibusque grassantibus, ab indigenis captus, Carolo Caluo traditus est: qui eum consilio episcoporum monasterio inclusit. Cuspinianus. Hvgvtio Fagiolanus, multis actus fortunae tempestatibus, ad aulam Canis Magni Veronensis, velut in portum aliquem fessus senex appulit: vbi magnificè exceptus (quod in illa domo praecipuum erat) non hospitis, sed parentis locum tenuit. Ora autem (vt fit) super mensas semel edendi mentione, cùm multi magni comestores referrentur, ab alijs expectatus Hugutio, ipse, qui inter maximos habebatur, vt de se aliquid loqueretur, cepisset???ue vir immensi corporis de esu suo in aetate iuuenili quaedam incredibilia narrare. Petrus Nauus, qui in eadem Canis aula sapientia celebris, sed mordax habebatur, respondisse traditur: Minimè quidem miror haec dicis, cùm maiora sileas, quae tamen scimus: Pisas & Lucam vno prandio se deuorasse. Pungentis ioci cuspidem transfixisse senis animum reor. Constans est enim opinio, potuisse die illo, quo de illarum ciuitatum dominio pulsus erat, vulgi tumultus comprimi, si è conuiuio surrexisset. Petrarcha. Mvlsvmanes Turcorum Imperator somno & conuiuijs deditus, quodam tempore cùm phialam manibus teneret, & ceruus in castra penetrasset, in ijs???ue oberraret: tumultuantibus militibus propter cerui in castra adue̅tum, interrogauit, Num phialam cornibus gestat? quod si est, hac redimam. Chalcocondylas libro 4. Pavlvs II. varia ciboru̅ genera sibi apponi volebat, & peiora semper quaeque degustabat. Clamabat interdum, nisi quae expetebat ex sententia apposita fuissent. Bibacissimus quidem erat, sed vina admodum parua & diluta bibebat. Peponum esu, cancrorum, pastillorum, piscium, succidiae, admodum delectabatur. Quibus ex rebus ortam crediderim apoplexiam illam, qua è vita sublatus est. Nam duos pepones, & quidem praegrandes comederat eo die, quo sequenti nocte mortuus est. Platina. Vniuersa gens Anglica supra caeteros mortales conuiuiorum studiosissima. Ea enim per varias & exquisitas dapes, interpositis musicis atque ioculatoribus, in multas saepiùs horas extrahunt: ac subinde perductis choreis, amoribus feminarum indulgent. Iouius lib. 2. Histor. Scotos senfim Angloru̅ imitatione tanta incessit voracitas, tanta ingerendi cibi delicatioris auiditas, vt nullis escis plerique expleri queant, quoad venter adeò sit distentus, vt difficulter etiam anhelitum remittat. Quibusdam non satis est, quantum naturae vi haurire possunt, sed infundibula insuper in os inserunt, alijs munus infundendi praebent, atque ingentes exhauriunt mensuras, spiritum pariter ac potum arte quadam peruersa trahentes. H. Boëthius lib. 17. Ex Scribarum numero Basilidis Moscou. D. &c. Vide fol. 4002. Modi. Provocando, certando cvm aliis. Certamina Cibi & Potus. [Greek words], quasi [Greek words] dictam, sunt qui putent, luctam carnariam, sicuti Tiberius Caesar [Greek words] dixit. Leprevs Neptuni nepos ex Caucone & Astydamia Phorbantis filia (Pausanias Pyrgei F. facit) cum Hercule in voracitatis certamen, boue integro mactato, descendit: & hactenus non inferior, cùm certandi cupidine, disco, lucta???ue primùm, mox etiam armis Herculem prouocasset, ab eo interemtus est. Athe naeus lib. 10. cap. 1. & Pausanias lib. 5. quiab eo conditam asserit Lepreon Elidis vrbem. Chares Mitylenaeus in Historijs Alexandri, de Calano Indo philosopho scribit, quòd cùm se in pyram accensam coniecisset, mortuus est. Eius exequias cùm celebraret Alexander, musicum certamen & palaestram, item ob Indos vini studiosos meri certamen instituit, in quo primum praemium erat talentum, secundum minae triginta, tertium verò decem. Ex ijs qui vinum biberunt, triginta & quinque continuò ob ingens gelu obortum interierunt: at sex pauco interuallo interposito mortui sunt in tentorijs. Qui plurimùm bibendo vicit, meri quatuor choas hausit, Promachvs Macedo, & propterea ab Alexandro talenti corona donatus est: sed triduo tantùm superuixit. Aelianus lib. 2. de Var. hist. Athenaeus lib. 10. cap. 12. Suidas. Plut. in Alexandro. Bibebat plurimùm Proteas Macedo, vt Ephippus testatur in libro de Alexandri ac Hephaestionis sepulcro, corpore???; fuit robustiore, nam potationi erat assuetus. Cùm igitur poculum bicongium Alexander aliquando expetisset, bibens???ue Proteam prouocasset, ille accepit: atque cùm regem pluribus verbis laudasset, ita bibit, vt ei ab omnibus applauderetur. Postea verò exiguo tempore interposito idem poculum expetiuit Proteas, rursus???ue bibit regem prouocans. Quod capiens Alexander, egregiè quidem bibit, non tamen potuit ferre, sed poculo ex manibus demisso in puluinar decubuit. Cùm Alexander apud Medium Thessalum coenaret, adessent???ue viginti in Symposio, omnes prouocauit, ab omnibus pariter accipiens, ac ex symposio paulò pòst consurgens, cessauit. Athenaeus lib. 10. cap. 11. Phalaecus mulierem quandam,Cleo nomine, bibacem fuisse narrat in Epigrammatibus, quam nemo vel potuit vel voluit bibendo vincere. Idem, cap. 12. Philemon comicus ore coqui, studium Convivarvm in eripiendo suaui cibo vni eorum, qui primus cognita voluptate illius, eum arripuerat, ollam???ue congrorum plenam manibus tenens prosiluerat, & orbe saepè facto cum ea fugitabat, alijs sectantibus, partem???; inde capere conantibus, significare volens, & vt planè intelligeretur efficere, inquit: Simile fuisse, atque cùm gallina ceperit aliquid ore maius quàm quod subitò [2236] deuorare possit: ipsa enim huc atque illuc cursitat, tempus captans ad illud deuorandum: altera autem hanc summo studio sectatur, festinat???ue praeripere. Victorius libro 18. Variarum lectionum, cap. 17. Lacydes & Timon philosophi, cùm vocati essent in duos dies ab amico quopiam, vellent???; cum praesentibus in orbem potare, largiùs biberunt. Primo autem die prior abiuit Lacydes, quòd vinum ferre non posset. Eum Timon videns abeuntem, ex Iliad. [Greek words] versum protulit: [Greek words]. Gloria parta, ingens, occidimus Hectora clarum. Die postea sequente, cu̅ Timon prior abijsset, propterea quòd calicem haurire non posset, quo fuerat inuitatus, Lacydes ad abeuntem inquit Homericum illud Iliad. [Greek words]. Inualidis nobiscum ineunt certamina nati. Athenaeus lib. 10. cap. 12. & Eustathius Iliad. [Greek words]. Scribit Hegesander Delphus, Cottabum appellatum poculum in symposia Siciliorum primùm venisse. Tantum autem studij fuit huiusce rei Graecis, vt vel certamina Cottabia vocata introduxerint in symposia, atque calices postea huic rei maximè idonei efformati fuerint, quos itidem Cottabides vocarunt. Conficiebantur domus praeterea circulares, ita vt omnes Cottabo, in medio posito, ex aequo spacio, locis???ue non absimilibus, ob victoriam decertarent. Neque enim in scopum solùm intendere nitebantur, sed omnia exacto studio conficere contendebant. Oportebat enim cùm quis se in laeuum cubitum firmasset, dextra circumagere, ac [Greek words] seu guttam demittere: sic enim humor ille, qui ex calice decidebat, appellabatur, ita vt nonnulli magis gloriarentur, quia Cottabis certare essent periti, quàm quòd peritè iacularentur. Athenaeus lib. 11. cap. 9. Anacharsis Scytha, cùm certamen bibendi statutum fuisset apud Periandrum, primus praesentium omnium factus ebrius, precium expetiuit: velut hic finis esset victoriae inter potandum, sicut etiam meta est cursus. Athenaeus libro decimo, capite duodecimo. Mithridatem Asiae & Ponti regem, cum quo annos duos & quadraginta à Romanis depugnatum proditur, legimus cum caeteris ducibus ???emulentum quandoque, ac vino madentem, aut delectus habuisse, aut arma pertractasse, & cum Stratonica oblectatum muliere. Scribunt Graeci, Mithridatem hunc inter alia quae edebat spectacula, etia̅ illis certa constituisse praemia, qui ciborum ampliùs in ventris barathrum constipassent, aut meri plus ingurgitassent, [Greek words] vocant Graeci, ac [Greek words]. In vtrisque verò ipsum retulisse victoriam, imò verò omnium sui temporis hominum in bibendo modum excessisse: praemium tamen ei, qui post se iudicatus erat primus, concessisse, videlicet Calonodryi Cyziceno athletae. Quo argumento putant nonnulli esse cognominatum Dionysium. Caelius libro 29. capite 17. Antiq. Lect. ex Athenaei libro 1. capite 1. & Plutarchus libro 1. Conu. & Cicero pro Flacco. Theophrastus auctor est, Potores in certamine bibe̅di praesumere farinam pumicis, sed nisi immenso potu impleantur, periclitari: tantam???; refrigerandi naturam esse, vt musta feruere desinant, pumice addito. Plinius lib. 36. cap. 21. Elaeomeli in Syria ex ipsis oleis manat, sapore melleo, non sine nausea, aluum emollit, bilem praecipuè detrahit, duobus cyathis in hemina aquae datis: qui bibêre, torpescunt, excitantur???; crebró. Potores certaturi praesumunt ex eo cyathum vnum. Plinius lib. 23. cap. 4. Scribit Timaeus, quòd Dionysius tyrannus choam bibenti in Choum festo auream coronam praemium posuit, quod???; primus Xenocrates philosophus bibit, qui auream coronam accipiens Mercurio dicauit, cui coronas etiam floreas freque̅ter apponere consueuerat, cùm vesperi ad eum accederet. Athenaeus lib. 10. cap. 12. Cleopatrae reginae certamen cum M. Antonio Triumviro in coena sexcentis H-s, Plinius lib. 9. cap. 35. describit, & Plutarchus in Antonio. Apicius opes suas & in amicos, & in ignotos effundebat. Vocauerat ad coenam multos, & inter eos quendam nomine Isidorvm, in palaestris attritum, hominem senem illum quidem, & prouectae aetatis, annos vnum & nonaginta natum: sed firmum & membris integris, robustis lateribus, & torosis brachijs, summis???ue manibus, qui & acutum cerneret, & facillimè audiret, vt nemo eum annos sexaginta natum crederet. Is scypho ebibendo certauit cum adolescentibus, & in voracitatis & bibacitatis certamen descendit. Vna verò eum re victum dicunt, quòd citiùs à coena discesserit. Suidas in Apicio. Apud Romanos cognomen meruit Novellivs Torquatus Mediolanensis, ad proconsulatum vsque è praetura honoribus gestis, tribus congijs (vnde & cognomen illi fuit) epotis vno impetu, spectante miraculi gratia Tiberio principe, in senecta iam seuero, atque etiam saeuo aliàs, sed ipsa iuuenta ad merum pronior fuerat. Ea???ue commendatione credidére, L. Pisonem vrbis Romae curae ab eo delectum, quòd biduo duabus???ue noctibus perpotationem continuasset apud ipsum iam principem. Plinius libro decimoquarto, capite vltimo, & Suetonius. De Patre quodam & Filio, qui voracitate inter se contendebant, Agathius in 2. Epigram. [Greek words]. Heraclidem pugilem ante Plutarchi aetatem Alexandri ni Herculem blando nomine vocitarunt. Hic cùm non reperiret constantem combibonem, inuitabat hos ad [Greek words] (ientaculum) illos ad prandium, alios ad coenam, denique ad comessationem ([Greek words]) alios. Recipientibus se primis, succedebant secundi, mox tertij, hinc quarti. Ille sine intermissione vlla omnes sustinebat, quatuor???ue illas compotationes perferebat. Plut. lib. 1. Quaest. conuiuial. 6. Bonosvs Hispaniensis, qui imperium in Gallia arripuit sub Aureliano, cum Germanorum legatis, qui ad Imp. venerant, solebat poculis contendere: vt ab his per vinum cuncta secreta cognosceret. Ipse quantumlibet bibisset, semper sobrius mentis???ue compos, & adhuc in vino prudentior erat. De eo Aurelianus saepè dixit: No̅ vt viuat natus est, sed vt bibat. eúmque militiae causa in honore habuit. Cuspinianus & Auentinus lib. 2. ex Vopisco. Saxones & Holsati solebant olim dies noctes???ue perpotare: ac eum qui alios superasset, laude & honore afficere, corona ei de rosis, aut alijs benè olentibus herbis imposita. Ioannes Petersius in Holsatorum Chronico. Bonifacius in epistola ad Romanum Pontificem, apud Mutium libro 7. sic scribit: Animales homines tempora quaedam anni habent, quibus insaniunt, crapula se degrauantes & inebriantes, comessationibus totos dies & noctes vacantes, clamantes ferino more, saltantes & canentes cantiones obscenas, quae facilè mores corrumpunt bonos. Mulieres se exponunt meretricio quaestu vaenales. Drusi Tiberij Caesaris filij Medicus Antonivs Musa superasse in potando Germanorum bibacissimos fertur. Id quò fa ciliùs posset praestare, ingenio vtebatur: siquidem quinque aut summum sex amaras praegustabat amygdalas, ne ebrius effici vllatenus posset: quod vbi facere est deprehensus, ac vetitus, mox ne minimo quidem potui sufficiebat. Athenaeus lib. 2. cap. 11. Caelius lib. 11. cap. 13. Antiq. Lect. Plutarchum testem citat, lib. 1. Quaest. conuiuial. 6. Firmvs Imperator vini patientissimus fuit, citra tamen ebrietatem. Quondam à Barbaro vexillario ad bibendum prouocatus, duas vini situlas hausit, & postea toto conuiuio sobrius fuit. Quum verò Barbarus diceret: Cur non & fecem ebibisti? Stulte, inquit, terra non bibitur. Erasm. Roterodamus lib. 6. Apophtheg. ex Vopisco. Camathervs Logotheta, apud Manuelem Comnenum Imperatorem fuit mortalium omnium gulosissimus, & bibulorum princeps: canere ad lyram, & citharam pulsare, cordacem saltare, & pedes celeriter huc atque illuc agitare promtus. Quamuis autem vinum auidissimè ingurgitaret, tamen nullum in eo signum ebrietatis apparebat: imò, quò plus biberat, eò prudentiùs, irrigatione illa vini excitato ingenio, loquebatur: erat enim dictionis extemporalis studiosus, eloquentia fontis instar exuberante. Iam quia symposia consectabatur, cùm Imperatori acceptissimus erat, tum regulis prouinciarum, qui comessationes amabant, charissimus. Ad quos cùm legatus ibat, alios potando superabat, eo???ue redigebat, vt longo tempore ad vinum edormiendum & ebrietatem discutiendam esset opus: alios aequabat, quum quidem ventres eorum integra dolia caperent, & amphoras digiti vt calices versarent, & Herculeum scyphum coenae perpetuò subiungerent. Hic pepigit aliquando cum Imperatore Manuele, se porphyreticam patinam aqua plenam exhausturum, quae olim in aula Phocae Nicephori fuit, ad Bucoleontem spectante. Id Imperator admiratus, ei multum lineae vestis preciosae & complures auri minas promisit, si ita fecisset: sin minùs, tantundem ab eo stipulatus est. Ille patinam aqua repletam, quae ad duas choas capiebat, instar bouis inclinatus, exhausit, semel tantùm recepto inter potandum spiritu, ac statim promissa ab Imperatore munera ex pacto accepit. Nicetas Choniates libro 3. Tartari famis somni???ue supra modum patientes, vt ea nonnunquam toto triduo quatriduóve perferant, tandem verò occasionem ad vorandum nacti, supra modum se cibo & potu ingurgitant, ea???ue crapula priorem inediam resarciunt, sic???ue cibi & potus superfluitate obruti, biduo triduóve dormiunt, in quos sic somno penè suffocatos, & oppressos, Lithuani & Ruteni (in quorum regiones frequenter excurrunt) derepentè irruentes, incautos profligant, praedas???; repetunt. Guagninus in descript. Tartariae.
|| [2237]
Finis. cavsa Gvlae. Sic plerique. Qui quidem propriè Gulofi dici merentur, fol. 2233. Vitae. Mycerinvs Aegyptius, cùm ei vaticinium Latonae è Bute vrbe afferretur, breuitatem vitae praedicens: oraculum eludere volens, tempus duplicando, noctes insomnes agens, & perpetuis funalibus illustrans, poculis indulgebat. Aelianus lib. 2. de Var. hist. & Herod. lib. 2. Colloqviorvm. Cato minor in coenis sortem mittebat de portionibus. Si sors ipsum destituisset, amicis, vt primam tolleret instantibus: Parùm id ait conuenire, inuita Venere. Initiò semel tantùm cùm bibifset super coenam, digrediebatur: verùm progressu aetatis maximè dedidit se potui, ac subinde in vino vsque ad diluculum transegit. Praetendebant hîc Rempublicam amici & pu blica negotia, in quibus totos dies districtum & prohibitum philosophiae vacare Catonem, noctu atque inter pocula serere cum philosophis colloquia. Quapropter cùm Memmius quidam diceret in coetu, Totas comessari noctes Catonem. subijciens Cicero: Sed illud non addis, inquit, totos dies eum alea ludere. Plut. in eius vita. Mathias Coruinus Vngariae rex, inter amicos quandoq; licentiore comessatione vsus est, vt curas abigeret. Bonfin. li. 7. intemperantia alimentaris, respectv aliorvm. Huc pertinet Alienae Temperantiae odivm, insectatio. Sunt qui Sybaritem Spartam pererrasse dica̅t, & cùm in Phiditijs conuiuaretur, Meritò vitae co̅temtores esse Lacedaemonios, dixisse: Quisquis enim sanae sit mentis, decies millies mori priùs eligeret, quàm huius parcitatis esse particeps. Athe naeus lib. 4. cap. 4. Intemperantiae approbatio. Ex Tit. Intemperantiae alimentaris magistri, f, 2230. huc illi, qui aliorum ingluuiem non alio quàm intemperantiae studio accenderunt. Item Certamina helluonum, quatenus suos habent hortatores, & incentores & fautores, fol. praeced. 2235. In Sicilia Addephagiae visebatur templum, id est, Edacitatis: ac Cereris statua, quae dicitur [Greek words]: velut apud Boeotiae Sco lum Megalarti, & Megalomazi. Caelius libro 7. cap. 11. Lect. Antiq. ex Athenaeo lib. 1. cap. 1. Alcibiades famam apud Graecos ex ebrietate meruit. Plinius lib. 14. cap. vlt. & Plato in Symposio. Apud Barbaros laudibus & encomijs ebrietas & voracitas fouetur, teste Aristophane in Acarnanibus. [Greek words]. INTEMPERANTIA CIRCA CIBOS, RESPECTV Cvpiditatis, Appetitionis, quatenus Adest. Galienvs Augustus, cùm ei relatum esset, populum Rom. indignè ferre, quòd Valerianus pater eius apud Parthos seruiret. conuersus ad astantes: Ecquídnam habemus, inquit, quod prandeamus? Trebellius. Abest, et excitatvr. Heliogabalvs amabat sibi precia maiora dici earum reru̅, quae mensae parabantur: orexim conuiuij hanc esse asserens. Lampridius. Qvantitatis. [Greek words]. Hellvones, Voraces, Mandones, Edones, Comedones. Consule Tit. Voracitatis poena, fol. 2240. Heterognathos, ex Libanij declamatione quadam, Vorax intelligitur, qui nunc in dextram, nunc in sinistram cibum lingua conuoluens, vel vtraque oris parte cibaria simul conterens, ita sit nuncupatus. In hos ita affectos sic declamasse Socrates videtur, quum diceret, Quosdam pane vti velut obsonio, quosdam obsonio tanquam pane. Caelius lib. 27. cap. 22. Antiq. Lect. Athenaeus libro 10. referens olim taxatam fuisse Thessalorvm edacitatem, coenas illorum vocat [Greek words], siue [Greek words]. Ad fert carmen Aristoph. [Greek words]: T[Greek words]; Et rursus: [Greek words]. id est, Ad Lyda quid seu Thessalica conuiuia? Thessalica sunt multò magis plaustralia. Porrò Thessali vehicula [Greek words]. Erasmus. Carpuntur Pharsalii tanquam voraces. Mnesimachus in Philippo: Venit quis, vt mensas comedat, ex Pharsalijs? Hic nullus est. Agunt benè isti: nunquid & Vrbem vorant Achaicam coctam simul? Athenaeus lib. 10. cap. 2. Erisichthon Thessalus ita gulae deditus fuit, vt Poëtarum fabulis occasionem dederit, qui eum omnia deuorasse fingu̅t, adeò vt filiam Mnestram prostituerit, & ex eo quaestu se sustentarit. Athen. lib. 1. cap. 1. Aelianus lib. 1. Var. hist. eum Myrmidonis filium, & propter voracitatem [Greek words] appellatum (corruptè legitur [Greek words]) scribunt: quòd instar ignis omnia absumeret. Eadem de causa Germanis heiß hungerige Leut voca̅tur. Ouidius 8. Metam. Lycophronis interpres, Zezes in historico. Vlyssis voracitatem Athenaeus lib. 10. cap. 1. ex Homero probare conatur. H[Greek words], id est, Hercules co̅uiuio accipitur. dictitatum, vbi quis diutiùs in conuiuio commorari videretur: propterea quòd qui recepissent Hercvlem hospitio conuiuio???ue, his multum temporis erat opperiendum, donec ille satur esset. Nam famelicum commouere parum erat tutum: nec facilè saturabatur edax, adeò vt legatur solidos etiam boues vno deuorasse conuiuio. Natum hinc prouerbium aliud, B[Greek words], Bouem in maxillis ferre, de hominibus voracibus, teste Suida. Eandem ob causam Hercules [Greek words] dictus est: & huic Larum auem consecrarunt, & ipsam [Greek words]. Legitur & certamen inisse cum Lepreo quodam, vter citiùs bouem conficeret. Athenaeus libro 10. B[Greek words], Boum iunctor ac deuorator Hercules dicitur, quòd Hyllo filio esuriente, vnum ex bobus aratoribus Theodamantis mactarit, ac deuorarit. Suidas. Charybdim narrant Poëtae feminam fuisse voracissimam, quae quòd Herculis boues rapuisset, à Ioue fulmine icta, in ma re praecipitata est, & in huiusmodi versa monstrum, quod adhuc pristinam seruat naturam. Absorbet enim vniuersa: qúaeque absorbuerit, ea circa Taurominitanum egerit litus, vt Sallustius est auctor. Vnde tanquam prouerbio scortum vorax, & auiditatis nunquam satiatae, Charybdim appellat Horatius. Erasmus. At Isacius Mnaseam Patrensem in Nauigatione secutus, furtum hoc Scyllae tribuit, qui illam ab Hercule caesam scribit, patris verò Phorcynis opera postea in lebete subiectis lampadibus coctam reuixisse. Natalis Comes Mythol. libro 8. capite 12. Boeotios non alia magis ratione fatuos, pingues ac rudes, & [Greek words], id est, brutos, ab Atheniensibus dici, quàm propter [Greek words], id est, edendi inexplebilem auiditatem, testatur Plutarchus lib. [Greek words]. Dethye rege Paphlagonum, quòd multu̅ ederet, Theopompus historicus lib. 35. testatur. Athenaeus lib. 10. cap. 1. De Philoxeno Cytherio dithyramborum Poëta haec scripta sunt à Machone Comico: -egregiè Philoxenum Nam dithyramborum Poëtam omnes ferunt Fuisse gulonem: duorum polypum Qui emit cubitorum olim Syracusis, ferè Totum comedit, quem priùs parauerat, Praeter caput. Digestionis captus hinc Labore languebat graui. Quidam medicus Ingressus, hunc vt nouit esse tam malo Pressum graui: Dispone siquid est, ait. Non dispositum: peribis hora septima. Tunc ille fatur: Cuncta finem habent mea, Sunt disposita???ue cuncta dudum. Nam deis Relinquo primùm dithyrambos iam viros Factos, coronatos???ue, collactaneis Appono Musis quos meis: tutoribus Baccho Venere???ue-. Obscura Parca me vocat, necesse fit Audire eam. Sed cuncta habens, quae sunt mihi, Vt infra eam currens, mihi iam polypi Quicquid relictum est ferte. Athenaeus lib. 8. cap. 6. Clearchus lib. 5. Vitarum, Cantibari Persae, vbi edendo ma xillas defatigasset, familiares scribit in os apertum, tanquam in vasculum, cibum demittere solitos. Athenaeus lib. 1. cap. 1.
|| [2238]
Hectorem imitaris, ab Ilio nunqua̅ recedis. Iocus est in Parasitvm, gulae plus aequo deditu̅, Marulli mimographi, quem M. Antonini Philosophi Imp. temporibus vixisse testatur Iul. Capitolinus. Allusum est autem ad Ilij, quo Troia censetur, nomen ambiguum, cum Ili intestino, per quod cibus receptus delabitur. Hadrianus Iunius Centuria 8. Adagiorum. De Athletis non magnoperè mirandum, si voraces sunt, quando ipsum hoc profiteri videntur. Propterea in Autolyco primo Euripides, multa quide̅ inter Graecos mala versari scribit: athletico tamen genere nil prorsum haberi peius, vt qui malarum serui sint, ac ventris: [Greek words], Caelius lib. 7. cap. 11. Antiq. Lect. Adstipulatur multis in locis Hippocrates & Galenus. Astydamas Milesius, qui ter vicit Olympia, quartò pancratio, ab Ariobarzane Persa ad coenam fortè vocatus, cùm venisset, pollicitus est se quae omnibus parata essent solum esse esurum: quod etiam fecit. A quo cùm petiuisset Persa, vt dignum aliquid ageret suis viribus, vt auctor est Theodorus, pedem lecti aeratum fregit. Huius, cùm mortuus esset atque combustus, vna hydria cineres capere non potuit, ac vix quidem duae: solus???ue ea comedit, quae nouem viris in coenam fuera̅t parata. Athenaeus lib. 10. cap. 1. Indicant Zenodotus & Suidas ortum adagium, Bouem in faucibus portat, vel à Theagene athleta Thasio, vel à Milone Crotoniata, quorum alter bouem solidum solus comedit, teste etiam Graeco epigra̅mate, alter in Olympijs taurum quadrimum humeris sustulit, ac stadij spacio gestauit, eum???ue eodem die solus comedit. Eundem scribit Theodorus carnium minas deglutisse viginti, & panis totidem: sed & in Olympia quadrimum solus per diem absumsit taurum, per stadium antea humeris circumlatum. Athenaeus lib. 10. cap. 1. & Gellius. Alcman Poëta fatetur se fuisse voracissimum. Aelianus libro 1. Var. hist. & Athenaeus lib. 1. cap. 1. Ctesiam quendam infinitae voracitatis fuisse, Anaxilas comicus testatur apud Aelianum. Melanthivm tragicum Poe̅tam, qui Elegias scripsit, carpu̅t ob obsoniorum voracitatem, Aristophanes in pace, Pherecrates in Petale, Archippus in Piscibus, Athenaeus lib. 8. cap. 6. Erat gulo etiam Hyperides rhetor, vt ait Timocles Comicus in Delo, vbi eos narrat, qui apud Harpalum munerib??? corrumpebantur. Idem. Timaeus Tauromenites Aristotelem philosophum gulonem fuisse scribit Athenaeus ibid. Libro certè 8. cap. 8. recenset ex Epicuri epistola, paterna Aristotelem abligurisse bona, pressum???ue inopia, militasse, mox pharmacopaeum egisse. Idem Aelianus lib. 5. Var. hist. habet. Matronem Sophistam mandonem fuisse, testatur apud Athe naeum loco citato Antiphanes in Citharoedo. Pityrevs Phryx inter [Greek words] connumeratur ab Aeliano lib. 1. Var. hist. Maenivs scurra vorax, Horatio in 1. Epist. notus: Maenius vt rebus maternis atque paternis Fortiter absumtis vrbanus coepit haberi, Scurra vagus, qui non certum praesepe teneret, Impransus ciuem qui non dignosceret hoste, Quaelibet in quemuis opprobria dicere saeuus, Ingluuies & tempestas, barathrum???ue macelli: Quicquid quaesierat, ventri donabat auaro: Exhaustus???ue bonis, patinas coenabat omasi Pinguis, & agnini, tribus vrsis quod satis esset. Scilicet vt ventres lamna candente nepotum Diceret vrendos correptus. Maenius idem Si quid erat nactus praedae melioris, vbi omne Verterat in fumum & cinerem: Non hercule miror, Aiebat, si qui comedunt bona: cùm sit obeso Nil melius turdo, nil vulua pulcrius ampla. Firmvs Seleucius struthiocamelum, quo nullum volucre est maius, vno die comedit. Huius ductu Aegyptus ab Aureliano principe defecit. Idem Hippopotamos esitauit: natauit impunè inter crocodilos, eius animalis adipe delibutus. Sabellicus lib. 10. cap. 10. ex Capitolino. Clodivs Albinus Imperator in Gallia vno accubitu solitus fuit edere quingentas ficus passarias, quas Graeci [Greek words] vocant, centum persica campana, melones ostienses decem, vuarum labicanarum pondo xx, ficedulas centum, ostrea CD, & capones x. Idem. Vladislavs Iagello Polonorum rex, cibi appetentissimus fuit. Cromerus lib. 20. Qvalitatis et Delectvs. Qvi certo cibi genere, certa conditura supra modum delectantur. Putà Ligvritores, Intemperantes in Frvctibvs. Galienvs Imperator ficus virides & poma ex arborib??? semper alienis mensibus, melones quoque hyeme exhibebat. Trebellius. Animalivm Carnibvs. Cùm populus Israeliticvs in solitudine Sina fleret, quòd carnes non haberent, sed mannam tantùm, & in memoriam reuocarent pisces, cucumeres, pepones, porrum, caepe, allium, quibus in Aegypto vescebantur: Mose intercedente, Dominus vento coturnices ex mari correptas in castra dispersit, tanta co pia, vt vndiq; circum castra vnius ferè diei itinere circiter, duos cubitos super terra essent. Cepit ergo populus toto illo die & nocte, toto???; die sequenti tantùm coturnicum congerere, vt qui minimum congessit, decem modios congesserit: quas passim circum castra exponebant, mensis integri spacio. Erat autem adhuc eis caro inter dentes, necdu̅ conscissa, cùm incandescens Ioua, permagna eos clade affecit. Est???ue locus ille no minatus, Busta cupiditatis, quòd illic homines cupidi sunt sepulti. Numer. 11. Asclepiades Cyprius, in commentario que̅ scripsit de Cypro & Phoenice, viue̅te Pygmalione narrat cepisse Mortales carne vesci: quamuis summo studio ipse nouo huic cibo ac [Greek words] restiterit, vt sceleri alicui ac nefario facto, vsus atrocib??? supplicijs in eos, qui primi hoc tentarunt. nec tamen gustata iam suauitate carnis ostendit homines inde absterreri poenis vllis potuisse. Victorius lib. 12. Var. lect. cap. 12. Cvrtio equiti Romano, molli ac stomachoso, cùm ad mensam Caesaris fortè macer turdus obuenisset: quaesiuit, Nunquid mittere liceret? Quid ni? inquit Caesar. Non expectauit ille ampliùs, protinus???ue per fenestram turdum misit. Petrarcha. Iocus est in verbo Mittere, quod & sportulae missione̅, & abiectionem signi ficat. Plutarchi aetate apud Rom. complura, quae nemo vnquam antè gustauit & vorauit, lautissima sunt facta, ceu mulsum & vulua. Feru̅t etiam ne cerebellum quide̅ priscos esitasse, sed proiecisse, ac detestatos fuisse illos, qui in cibo id sumsissent. Testis ipsemet lib. 8. Conuiuial. quaest. 9. Primus Q. Hortensivs orator augurali adijciali coena pauones posuisse dicitur. quod protinùs factum tam luxuriosi quàm seueri boni viri laudabant. Quem citò secuti multi, extulerunt eorum precia, ita vt oua eorum denarijs veneant quinis, ipsi facilè quinquagenis: grex centenarius facilè quadragena millia sextertia vt reddat: vt quidem Albutius aiebat, si in singulos ternos exigeret pullos, perfici sexagena posse. Varro lib. 3. cap. 6. & Plinius. C. Mecoenas pullos asinarum primus epulari instituit, multùm eo tempore praelatos onagris, quorum saporem Africa commendat. Post eum tamen interijt auctoritas saporis. Plinius lib. 8. cap. 43. Varronis aetate Romani etiam lépores in caueis loco???; clauso saginare docuerunt, similiter & cochleas. Ex Varrone Macrobius. Gulae veteres architecti apud Romanos instituerunt, vt bos aut camelus totus apponeretur, differtus intus varijs animantium generibus. Hinc & porcus Troianus venit in populi fabulam, cui hoc nomen inditum est, quòd ita varia, sanimantium species vtero tegeret, quemadmodum Durius equus texit armatos viros. Macrob. lib. Saturnal. 3. refert, Cincium in oratione, qua suasit legem Fanniam de moderandis sumptibus, obiecisse suo seculo, quòd porcum Troianum mensis inferre̅t. Erasmus in Adagijs. Piscibvs. [Greek words]. Extat apud Tharsensem Antipatrum in commentario de Superstitione, fuisse qui traderent, Gatida Syrorum reginam opsophagon, id est, gulae mancipatam eatenus, vt per edictum denunciaret, ne qui [Greek words], id est, sine Gatide, piscitio vesceretur: per inscitiam verò plerosque eandem dicere Atergatin, & abstinere pisculentis. Reginam tamen Atergatin agnoscit Mnaseas immitem, quae piscibus abstinere iusserit reliquos, quoniam eo cibo ipsa insigniter caperetur. Ha̅c à Mopso Lydo in mare ptaecipitatam Xanthus scribit, cum Ichthye filio, & à piscibus deuoratam. Caelius libro 23. capite 5. Antiq. Lect. Thebanos reprehendunt Graeci scriptores, vt micropsychos ac gulae mancipatos: vt qui tria concinnarent, ac enarsilochos, & hallantas, nec non schelidas, quibus etiam Mardonium excepêre cum Persarum quinquaginta. Caelius lib. 9. cap. 7. Antiq. Lect. Aristippvs Socraticus,cùm increparetur à Platone, quia multos pisces emisset: duobus obolis se emisse, respondit. Dicente autem Platone, quòd & ipse tanti emisset: Vides igitur, inquit, ô Plato, quòd ego sum gulo, tu auarus? Athenaeus libro 8. capite 6. Andocydes Cyzicenus, cùm inter opera sua luculentissimè & pulcerrimè pisces, qui apud Scyllam reperiuntur, pinxisset, animi motum potiùs quàm artem visus est ad hibuisse. Fuit enim natura esus piscium cupidus. Plutarchus lib. 4. Quaestionum conuiuialium 2. & 4. Athenaeus libro 8. cap. 6. Androcydem vocat.
|| [2239]
Dorion tibicen piscium studiosissimus fuit. Cùm bonum esse piscem raiam quidam dixisset: Tanquam si coctam vestem quispia̅ comederet, respondit. Cùm laudaret alius thynnorum ventres: Et maximè, inquit: sed opus est, sicut ipsi soleo, ipsos comedere. Qui cùm dixisset, Quomodo? Suauiter, ait. Carabos tria habere dicebat, commorationem, epulum, ac speculationem. Cùm coenaret in Cypro apud Nicocreontem, poculum quoddam laudauit, cui ait Nicocreon: Artifex tibi alterum faciet, si volueris: Tibi, inquit, at hoc mihi concede. Cùm puer pisces non emisset, eum flagris cecîdit, iussit???ue optimorum piscium nomina̅ dicere. Cùm puer autem cernuam, glauciscum, congrum???ue, & similes alios commemorasset: Piscium iussi te, inquit, non deorum nomina dicere. Athenaeus lib. 8. cap. 5. Diocles, cùm interrogatus fuisset à quodam, Vter melior est piscis, conger an lupus? Hic elixus, inquit, ille autem assus. Idem, capite 6. Quum Dromeas parasitus interrogaretur à quodam, Nunquid conuiuia quae Athenis, an quae in Chalcide fierent, sint meliora? Prooemium, respondit, Chalcidensium multò melius esse eo apparatuqui fit in vrbe. Appellauit autem conuiuij proaemium, multitudinem ostrearum & varietatem. Idem libro 4. capite 3. Scriptum reliquit Phanias, Philoxenvm Cytherium Poëtam apud Dionysium coenantem, cùm breuis illa trigla fuisset apposita, illam auribus admouisse, tanquam aliquid de Nereo marino deo sciscitaturus, vel de Galatea. Dionysium ridentem dixisse, Quid hoc sibi vellet? Cui Philoxenus: De rebus marinis quum nescio quid fortè rescire cuperem, minor & iunior mea trigla ad tuam longè natu maiorem me relegauit. Delectatus salso ioco Dionysius, maiorèm ei triglam apposuit. Coena quadam vbi atriorem inferri panem animaduertit: Ne multum (inquit) apposueris, ne tenebras fortè inducas. Idem lib. 1. cap. 3. Antagoras Poëta piscem vngi à puero non sinebat, sed lauari tantùm, vt ait Hegesander. Hic cùm congros in castris succinctos in olla coqueret, adstitit rex Antigonus, inquiens: Putásne Homerum cùm facta scriberet Agamemnonis, congros coxisse? Cui ille respondit: Et tu arbitraris Agamemnonem, cùm res illas gereret, solicitum fuisse, num quis in castris congros coqueret? Cùm auem aliquando coqueret Antagoras, dixit se nolle ire in balneum, ne pueri ius fortè absorberent. Cui cùm Philoclydes, Mater custodiet, dixisset: Ego, inquit, matri auis ius credam? Idem lib. 8. cap. 6. In maximo apud prodigos Romanos honore fuit olim Tiberinus lupus, & omninò omnes ex Tiberij pisces: quod equide̅ cur illis ita visum sit, ignoro. Fuisse autem etiam M. Varro ostendit: qui enumerans, quae in quibus Italiae partibus optima ad victum gignantur, pisci Tiberino palmam tribuit, his verbis, in libro Rerum humanarum vndecimo: Ad victum optima fert ager Campanus frumentum, Falernus vinum, Cassinas oleum, Tusculanus ficum, mel Tarentinus, piscem Tiberis. Haec Varro. Sed inter eos, praecipuum locum lupus tenuit: & quidem is, qui inter duos pontes captus esset. Id ostendunt cùm multi alij, tum etiam Lucilius acer & violentus Poëta, qui eum, quasi liguritorem, Catillonem appellat: scilicet qui proximè ripas stercus insectaretur. Macrobius lib. 3. Saturnal. cap. 16. Plinius lib. 9. cap. 17. de Piscibus, qui apud Romanos in delicijs fuerunt, prolixè agit. Licinii apud Romanos Muraenae cognominati sunt, quòd hoc pisce supra modum fuerint delestati. Vti etiam Sergivs Orata cognominatus est, quòd ei auratae dicti pisces charissimi fuerint. Hic Sergius aetate L. Crassi oratoris disertissimi vixit, primus pensiles balneas habuit, primus ostrearia in Baiano locauit, primus optimum saporem ostreis Lucrinis adiudicauit. Macrobius lib. 3. cap. 15. Saturnal. Philippvs Romanus senator cùm ad Immidium hospitem Casini diuertisset, & ei è flumine lupum piscem formosum apposuisset, atque ille gustasset, & expuisset, dixit: Peream ni piscem putaui esse? Varro lib. 3. cap. 3. Vedivs Pollio seruos conijciebat in piscinas, vt pisces ipsi humano cruore pasti delicatiores essent. Suetonius in Augusto. Sub Severo Imperatore, acipenser piscis (qui paulò antè sub Traiano in precio esse desierat, teste Plinio Secundo libro 9. capite 17.) ad epulas denuò cum gratia redijt. Ita vt in conuiuio sacro principis quandocunque acipenser in conuiuium inferebatur, coronati ministri cum tibicine eum quasi pompam. numinis comitarentur. Macrobius libro 3. capite 16. ex Sammonico Seuero. Cùm esset apud se ad Lauernium Scipio, vna???ue Pontivs, allatus est fortè Scipioni acipenser. Cùm autem Scipio vnum & alterum ex his, qui eum salutatum venerant, inuitasset, plures???ue etiam inuitaturus videretur: in aurem Pontius, Scipio, inquit, vide quid agas, acipenser iste paucorum hominum est. Macrobius lib. 3. Saturnal. cap. 16. M. Apicivs Romanus, Tiberij temporibus (à quo multa placentarum genera Apicia nominantur) Minturnis, ciuitate Campaniae, multùm versabatur, squillas edens Smyrnaeis maiores. Postea cùm audisset maioris magnitudinis eas in Libya nasci, statim, ne die quidem interposito, eò nauigauit, multa???ue in itinere perpessus est: ac priùs quàm è naui egre deretur (multa enim erat in Libya illius aduenientis fama) adnauigantes piscatores pulcerrimas ei squillas attuleru̅t. Quas cùm vidisset, nunquid maiores haberent, percunctatus est. Ijs autem respondentibus, maiores ibi non reperiri, Mintur nensium recordatus, priùs quàm terram attigisset, iussit nauis gubernatori, vt Italiam versus iter arriperet. Traiano in Parthia agenti, & à mari per multorum dierum spacium commoranti, ostrea recentia à se conseruata misit. Athenaeus libro 1. capite 3. Hic omnium primus iudicauit linguam phoenicopteri esse optimi saporis. Hominvm carne. Hvmanae Epvlae. Humana carne vesci, non humanum est, sed belluinum. Qui voluptate illecti hoc faciunt, huius sunt loci potissimùm: sed & qui necessitati coacti, aut religione persuasi, quatenus Voluptatem exalimento iunctam habet. Scribit Xanthus Cambleten regem Lydorum, multùm edereac bibere consueuisse. Noctu suam vxorem comedit, atque cùm mulieris postea manum in ore sibi manè reperisset, re diuulgata, seipsum iugulauit. Athenaeus libro decimo, capite primo. Prasilienses eos, quos in bello capiunt, senes praesertim, statim comedunt: reliquos vinciunt. Captiuis cibaria largissimè praebent, eis???ue mulieres, cum quibus cubent, elargiuntur. Cùm verò festos dies agere volunt, vnu̅ ex captiuis, quem iam satis fartum & opimum esse conspiciunt, funibus alligant. Primùm illius amica in amoris signum in collum funem inijcit, & delicias suas ad supplicium trudit. Homines deinde circumsi stunt, & ventrem, & brachia & tibias illius astringunt: tum columnae affixum coloribus depingunt, & plumis varijs exornant. Ne verò parum humani videantur, laxant illum vinculis interdum, & cibo atque potu sanè lautè atque liberaliter accipiunt. Interim verò omnes comedunt, & plurimùm illius, quam diximus, potionis absumunt. Saltant Praeterea, & canunt, atque tripudiant, & tres dies in hoc apparatissimo ludo consumunt. Tandem post triduum, illum pedibus atque manibus, iam vinculis expeditis, in caueam deducunt. Mulieres atque pueri vinctum secundùm ventrem funibus trahunt. Homines verò & mulieres reliquae mala citria & fructus varios in eum iaciunt. Ille verò quae potest er coniectis pomis colligere, rursus in illos, à quibus fuit impetitus intorquet. Bibit interim, vt apparet, iucundissimè: nec enim ei cibus aut potus denegatur. Prae se fert autem no̅ mediocrem laetitiam. Illi forticulum hominem, vt se existimari cupit, conuitijs onerant, & multis contumelijs insequuntur. Dabis, inquiunt, homo perditissime atque profligatissime, poenas scelerum: & sanguine tuo manes eorum, qui in bello cecideru̅t, vlciscemur. Te enim contrucidabimus, & dilania bimus, & assum comedemus. Ille verò, nihil moror, inquit: no̅ enim ignaui, neq; timidi poena̅ sustinebo. Semper enim viri for tis officio functus sum. Si me occisuri estis, multos ipse multis in locis occidi. Si carnibus meis saturandi estis, & ipse multorum carnibus saturatus saepè fui. Praeterea sunt mihi fratres atque cognati, quos scio meam necem haud impunitam relicturos. Ad hunc modum in caueam tandem includitur. Tum ille, cui fuerat captiuus in custodiam traditus, in caueam fimul ingreditur. Corpus autem habet depictum, & collum plumeis ornamentis excultum: manibus verò ingentem gladium vibrat. Tum saltat, & sibilat, & gladium intentat At is, vt gladium illi è manibus extorqueat, summo studio contendit. Sed dum in vnam partem impetum dat, mulieres atque pueri eum fune, quo est alligatus, quem manibus tenent, ad se trahunt. Dum rursus in contrariam partem se contorquere nititur, ex illa parte similiter mulierum manibus impeditur. Vtrinque enim ita distinetur, vt se eodem loco commouere no̅ possit. At strenuus ille gladiator eum gladio contendit, & debilitat, atque tandem medium illius caput ingenti vulnere diffindit, cerebrum???ue dispergit manus deinde praecîdit. Tum mulieres accedunt, & corpus exanimum in pyram conijciunt, vt omnibus pilis adustis illud faciliùs abluere queant. Dissesto autem ventre, ilia cum extis euellunt: reliqui corpus in frusta discerpunt: & ne plura persequar, illius carnibus omnes cum magna voluptate vescuntur. Sunt & alij syluestres atque montani homines, qui cum his, qui in domibus habitant, continenter bella gerunt, eisdem???ue se sceleribus, & eadem immanitate contaminant. Osorius libro 2. rerum Emmanuelis. In obsidione vltima Romanorum sub Tito & Vespasiano principibus, Mulier quaedam ex plebe trans Iordanem habitantium incolarum, Maria nomine, Eleazari filia, genere ac diuitijs nobilis, cum alia multitu dine fugiens, Hierosolymam [2240] recepta cum caeteris obsidebatur: vbi cùm à raptoribus rebus omnibus & victualibus expoliata fuisset, ad extremum necessitate famis cogente, proprium filium lactentem interfecit, partem???ue eius coquens comedit, partem verò in futurum ad comedendum reseruauit: vnde & nidore assatae carnis ipsi raptores excitati, cùm factum reperissent, nimis exhorrescentes recesserunt. Hieron. lib. 1. comment. in Lamentationes Hieremiae, cap. 2. Modi. Diocles cùm agnum in obsonia ligurisset, ac calidum piscem deuorasset, Coelum sibi dixit esse combustum. Reliquum est, ait Theocritus Chius, vt mare ebibas: tunc enim tria maxima absumseris, terram, mare, coelum. Athenaeus libro octauo, capite sexto. Pityllvm aiunt, cognomento Tenthem, vaginam linguae membranaceam gessisse, & munijsse linguam ad perfruendas voluptates. Fertur etiam digitalibus adhibitis esitasse obsonia, vt illa calidissima linguae admoueret. Suidas in voce [Greek words]. Philoxenvm Leucadium scribit Chrysippus in balneis calidis manum demittere solitum, & ore calidam gargarizare, ne calidis cibis laederetur. Athen. lib. 1. cap. 3. Temporis, Loci. Consule Tit. In alimentorum acquisitione intemperantes: quatenus loci importunitatem iunctam habet, fol. 2230. Antipodes vocat Caelius lib. 9. cap. 13. Antiq. lect. scita illusione eos, qui saginae mancipati, ad faces & cereos viuunt, dum inter pocula tranfiguntur noctes, somno impenduntur dies, lucis ac tenebrarum ordine peruerso. De his putat Virgilium dixisse: Nos???; vbi primus equis Oriens afflauit anhelis, Illic sera rubens accendit lumina Vesper. Sybarita quidam puerorum moderator, cùm puer, quem manu ducebat, per viam in ficum incidisset, & sustulisset, vehementissmiè eum obiurgauit: atque ipse rapto quod inuentum erat, deuorauit. Aeliànus lib. 14. Clavdivs Caesar cibi vini???; quocunque & tempore & loco appetentissimus. Cognoscens quondam in Augusti foro, ictus???ue nidore prandij, quod in maxima Martis aede Salijs apparabatur: deserto tribunali, adscendit ad sacerdotes, vnaque discubuit. Nec temerè vnquam triclinio abscessit, nisi distentus ac madens, & vt statim supmo ac per somnum hiantipinna in os inderetur, ad exonerandum stomachum, Suetonius. A. Vitellivs Imp. non profundae modò, sed intempestiuae quoq; ac sordidae gulae, ne in sacrificio quidem vnquam, aut itinere vllo temperauit: quin inter altaria ibidem statim viscus & farra penè rapta è foco manderet, circa???; viarum popinas fumantia obsonia, vel pridiana, atq; semesa. Sueton. Eventvs. Voracitatis Fructus Dignvs. Israeliticvs populus in deserto per annos xl. manna alitur, & aqua potatur. Carnium auiditas atque esus illis exitio fuit. Vnde in Psalmo dicitur: Adhuc esca eorum erat in ore ipsorum, & ira Dei ascendit super eos: occidit pingues eorum, & electos Israël impediuit. Vbi autem sepulti sunt, Sepulcra co̅cupiscentiae appellata: vt posteros locus ipse admoneat, no̅ con cupiscere illud, ob quod alij morte multati sunt. Marulus lib. 4. cap. 2. Cùm nusquam Proserpina inueniretur à Cerere, dicta est demùm ab Arethusa nympha à Plutone rapta fuisse, & ad inferos deportata. Tum verò Iupiter roganti Cereri pro filia, & temeritatem fratris, accusanti, promisit se facturum, vt filia sibi restitueretur, si ea conditione ad eam reducendam accederet, vt nihil eorum gustasset, quae forent apud inferos. Verùm cùm illa tria grana mali punici, vel nouem, vt alij maluerunt, edisset, indice Ascalapho, filiam educere non potuit. Ad mitigandum Cereris dolorem statuit Iupiter vt alternis sex menses apud maritum, totidem???; cum matre degeret Proserpina. Scriptum reliquit Theagenes, & Apollodorus Cyrenaicus in lib. 1. de Dijs, Iouem ad placandam Proserpinam ipsi Siciliam donasse. Natalis Comes Mythol. lib. 3. cap. 24. Lampridius in vita Heliogabali, scribit Sybaritas eodem anno perijsse, quo missum ex oleo & garo reperissent, quem ob id Sybariticum vocabant. Hvgvtio Fagiolanus Pisas & Lucam vno prandio deuorauit. Constans enim est opinio, potuisse die illo, quo de illarum ciuitatum dominio pulsus erat, vulgi tumultus comprimi, si è conuiuio surrexisset. Petrarcha. Indignvs. Huc exempla, eorum, qui voracitatis nomine praemia meruêre sub Tit. Certamina voracitatis, fol. 2235. Barbaris gentibus hi tantùm viri dicebantur, quibus vorandi plurima facultas esset. Aristoph. in Acharnensibus. INTEMPERANTES CIRCA POTVM. in genere. Vinolenti. Bibaces. Agamemnoni Graecorum imperatori, Achilles per iurgium obijcit, quòd [Greek words] esset. Iliad. [Greek words]. Et Iliad. β. vbi Troianos numero longè inferiores Graecis esse ostendere vult, censum, symposijs potiùs quàm militiae conuenientem instituit, inquiens: Si nos Graeci per decades distribuamur, & singulis decadibus singuli Troiani ministrent atq; propinent, multae decades pocillatore carebunt. Aegyptios vocat Dion Academicus [Greek words], id est, in vinum procliues, ac philopotas: quoniam apud eos comperta primùm traditur vitis, in Plinthine ciuitate, quod Hellanicus scribit, ac inde factos vinolentos. Caelius. Scythas, quòd & robusti sint, ac habitu calidiore, vinosos esse constat, adeò vt cùm ad meraciùs bibendum quem Graeci adhortantur, illud in susurrare sit moris, vt testatur Herodotus, [Greek words], id est, Scythisato. Caelius, & Aelianus lib. 2. & 3. Inter pocula & temulentiam, arcuum neruos interim pulsant, quasi voluptatibus remissum reuocantes animum. Plut. in Demetrio. De Parthis vetere prouerbio dictum est, Quò plus biberint, eò plus sitire. Habet hoc temulentia, vt posteaquam obsurduit palatum, magis ac magis cupiant haurire. Erasmus in Adagijs. Cùm alij Byzantinos vt ebriosos perstrinxerunt, tum Menander sic eos arguit: Byzantium ebriosos reddit hospites, Potando noctes perdere integras solent. Nicetas libro primo. Carpuntur Argivi ac Tirynthii velut vinolenti ab Ephippo in Busiride. Athen. lib. 10. cap. 13. Aelianus lib. 3. Var. hist. Corynthios legit. Harmodius Phigalenses bibaces esse scribit, qui vicini sunt Messenijs, atque vagari per cauponas consueuisse. Athenaeus lib. 10. cap. 13. Ex bibacitate Xenarchvs Rhodius Metretes est nuncupatus. Caelius lib. 29. cap. 1. ex Athen. lib. 10. cap. 12. qui Euphorionem poëtam testem vocat. Aeschines oratorinsignis, moribus à Demosthene planè diuersus, egregius potator dicitur à Philostrati sophistis. Ionem Chium poëtam fama est, modum in bibendo vino non tenuisse. Aelianus libro 2. de Varia historia, & Athen. libro 10. capite 12. Erat bibax Philippvs Alexandri pater, vt Theopompus narrat lib. 26. Hist. Tibicinas, Aristonicum citharoedum, Dorionem tubicinem, & quosdam alios sympotas secum semper circumducebat. Cùm totam noctem bibisset, omnes alios discedere iussit, iam die aduentante, petulanter???ue egit in Atheniensium legatos. Scribit Carystius in Historicis commentarijs, quòd vbi Philippus ebrius fieri decreuisset, hoc dicebat, Oportet bibere: satis est enim, vt sobrius sit Antipater. Athen. lib. 10. cap. 12. Philocrates & Aeschines, Atheniensium legati ad Philippum missi, cùm domum redirent, regem???ue eo nomine laudarent quòd strenuè bibisset: respondit Demosthenes, Habet hanc virtutem cum spongia communem. Plut. in Demosthene. Alexandrvm Macedonem insignia dehonestaru̅t vitia, vini???ue auiditas inprimis, adeò vt ex vinolentia biduum saepè obdormiret integrum: quod in Ephemeride ipsius, Cardianus attestatur Eumenes, vt Diodorum praeteream, & in Dipnosophistis Athenaeum lib. 10. cap. 11. qui eum in curru asinorum lasciuisse Scribit. Iactatum paulominus prouerbij loco, [Greek words], Alexandrum bibendo regem praecelluisti. Certè ex ebrietate veneris vsus ei hebetior fuit: quod Theophrastus probat, & in Epistolis Hieronymus Graecus auctor retulit. Proinde valeat Arianus, qui coniecturis rem toto (quod dicitur) coelo notissimam nititus expurgare. Cael. lib. 22. cap. 20. A. L. & Plut. in eius vita. Quinta die mensis perpotauit apud Eumaeum, sexta crapulam edormiuit: neque plus illo die vixit, quàm quòd surrexit, & ducibus de crastina profectione mandata dedit, inquiens eam summo mane futuram. Septima deinde die epulatus apud Perdiccam, se rursus vino ingurgitauit, & octauo dormiuit, XV. die eiusdem mensis iterum indulsit vino, & sequenti solito more crapulam somno decoxit. XXIV. coenauit apud Bagoam. Pòst triduum dormiuit. Aelian. lib. 3. de Var. hist. Ad vnumquenq; calicem, multo colloquio sermonem protrahere solitum scribit Plutarchus.
|| [2241]
Phylarchus Antigonvm regem asserit lib. Historiarum 6. bibacem fuisse, ac dormire consueuisse, rursus???; vesperi expergefactum bibere. Ius dicebat rarò sobrius. Duo erant qui regnum gubernabant, Aristaeus, & Themison fratres, genere Cypri. Athen. lib. 10. cap. 12. Antiochvs etiam Epiphanes erat bibax, qui obses fuit apud Romanos. Athenaeus ibidem, & Aelian. lib. 2. Var. hist. Bibax erat & nominis eiusdem Antiochvs, qui contra Arsacem bellum gessit in Media, & ab eo praelio victus est. Fertur Arsaces cùm eum sepeliret, dixisse, Fefellit te Antioche vinum & audacia, speraueras enim Arsacis imperium in magnis poculis te esse bibiturum. Ibidem. Polybius lib. 29. Tevthionem asserit Illyriorum regem multa lasciua ob bibacitatem egisse, nocte???ue ac die semper fuisse ebrium: tum Pleuratum fratrem suum, qui Menunij filiam in matrimonium erat accepturus, occidisse, puellam???ue accepisse, ac sub ditis eodem pacto vsum fuisse. Demetrivm etiam affirmat lib. 33. qui ex Roma obses aufugit, Syris???; imperauit, plurimam diei partem fuisse ebrium. Praeterea lib. 32. Orophernem narrat, qui breue temporis spacium regnauit in Cappadocia, patrias???; institutiones neglexit, primu̅ vociferationem Bacchi, ac artificiosam intemperantiam introduxiste. Athen. lib. 10. capite 12. Ael. lib. 2. Var. hist. Orropherem vocat. Inter bibaces connumerat Theopompus Dionysivm iuniorem, Siciliae tyrannum, cui etiam oculi erant hebetes ob vinum. Aristoteles in Syracusiorum Republica ipsum narrat continuè ebrium fuisse, aliquando per dies nonaginta. Athenaeus ibidem. Theopompus libro 45. de Timolao Thebano inquit: Cùm multi intemperantes circa victum quotidianum extiterint, ac potum, nullum tamen in rep. magis vel intemperantem, vel gulosum, vel voluptatum seruum extitisse. Ibidem. Cratinvs Comicus vino ita deditus fuit, vt poëtam fieri posse negaret, qui non vini esset appetentior. vinum enim vice magni equi poëtis esse, nec aqua bonum condi carmen. Sunt qui perijsse scribant, cùm pleno vase vinum effundi cerneret. Gyraldus. Effertur adagium apud Diogenianum: [Greek words]. Id est, Vir Delphus cùm portet serta, siti exanimatur. Natum est à moribus Connae cuiusdam. Is primùm erat tibicen vinosus, atque in conuiuijs assiduè coronatus potabat. Nam priscis mos erat, in compotationibus coronas gestare. Deinde è tibicine factus est Olympionices, atque in Olympijs saepè victor coronam tulit, vnde Cratinus eum [Greek words] vocat. Alioqui pauperrimus, neque tancillo ditior factus suis victorijs. Nihil enim habuisse fertur, praeter oleastrum. Erasmus. Apud Plautu̅ in Pseudolo, Servvs ebrius dijs proximum putat, manu candida cantharum dulciferum propinare mitissimam amicitiam. Erasmus in Adagijs. M. Cato minorquamuis omni virtute esset cumulatissimus, interdum tamen cum amicis dabat operam compotationibus, tota nocte ad auroram vsq;. Hoc ebrietatis vitium praecipuè illi obiecit Caesar duobus libris, quos vocauit Anticatones. Plutarchus. Romanorvm temulentiam C. Titius in oratione, qua legem Fanniam suasit, graphicè describit. Macrobius libro 3. Saturn, capite 16. Tergilla Ciceronem Marci filium binos co̅gios simul haurire solitum ipsi obijcit: Marco???ue Agrippae à temulento scyphum impactum. Nimirum hanc gloriam auferre Cicero voluit interfectori patris sui M. Antonio. Is enim ante eum auidissimè apprehenderat hanc palmam, edito etiam volumine de sua ebrietate. Plin. lib. 14. cap. vlt. L. Cotta vini appetentissimus, cùm Censor esset, atq; Ciceroni sitienti in foro ad bibendum aqua esset oblata, vocatis amicis: Circuntegite me, inquit, ne si censor videat me aquam potare, senatu amoueat. Macrobius. Tiberivs Imp. vini potum cibos praecedere, edicto instituit. Etiamnum tyro in castris ob vini auiditate̅ passim pro Claudio Caldius, pro Tiberio Biberius, pro Nerone Mero appellabatur. Saepissimè quoq; biduo integro potabat. Suetonius. Traianvs Imp. moribus probatissimis fuit: duobus exceptis vitijs, quòd vino & puerorum libidini indulserit. Dion. Bonosvs Hispaniensis, origine Britannus, qui prouinciarum, quas Germani tum pulsis Romanis occuparunt, dux fuit & legatus, bibit quantum hominum nemo. De hoc Valerius Aurelianus Imp. saepè dixit: Non vt viuat natus est, sed vt bibat. Eum in honore habuit Aurelianus causa militiae. Si quando legati Germanorum venissent, ipsos inebriabat, vt ab his per vinum cuncta secreta cognosceret. Ipse quantumlibet bibisset, semper sobrius mentis???; compos & adhuc in vino prudentior. Quantum bibit, tantum minxit: nec vnquam pectore aut vesica, aut ventre grauatus est, veratro crapulam eijcere solitus. Imperium in Gallijs arripuit, victus???ue à Probo, laqueo vitam finiuit. Tunc quidem iocus extitit, amphoram pendere, non hominem. Cuspinianus, & Auentinus lib. 2. annalium Boiorum, ex Vopisco. Licinivs Imperator Romanus, vinolentorum Achille??? nominatus est. Guido Bitur. In Silbanvm vino somno???ue deditum Palladas in 2. Epigram. sic ludit: [Greek words]. In Myrtalem Martialis Epigram. lib. 5. sic ludit: Foetere multo Myrtale solet vino: Sed fallat vt nos, folia deuorat lauri, Merum???; cauta fronde non aqua miscet. Hanc tu rubentem prominentibus venis Quoties venire Daule videris contrà, Dicas licebit, Myrtale bibit laurum. In Fescenniam idem lib. 1. in hunc modum: Ne grauis hesterno fragres Fescennia vino, Pastillos Cosmiluxuriosa voras. Panaretvm potorem, Martialis lib. 6. arguit, quòd solus amplissimam vini lagenam exiccasset. Mater vinosa filio petenti vinum negat, in 2. Epig. [Greek words]: [Greek words]; [Greek words]. [Greek words], [Greek words]. Meroe, anus ebriosa, Ausonij nota carmine, sic dicta, quòd infusum vinum non dilueret vndis, Potare immistum sueta merum???; merum. In Appianvm ducem ebrium, [Greek words] dictum, in 2. Epigrammatum: [Greek words] [Greek words]. Glossa in c. Moyses, 32. q. 2. dicit, quòd secundùm opinionem quorundam anima habitat in sanguine: Et hoc argumentum est pro Normannis, Anglis & Polonis, vt possint fortiter bibere, ne anima habiter in sicco. Alexander, dux Morauiae, egregius potator, cùm mortem obijsset Viennae, diem???ue illi (vt vocant) tricesimum in templo diui Stephani, cui praefuerat, canonici multi???ue viri nobiles celebrarent: sacerdos quidam qui sitibundus cellam vinariam praepositurae intrauerat, vidisse se inter dolia deambulantem asseruit: & ad ecclesiam reuersus, cùm orantes adhuc presbyteros inuenisset: Quid Alexandro inferias (inquit) agitis? Ille in suo templo laetus agit, bibit???ue, vos autem hîc siti arescitis. Aeneas Syluius lib. 1. Commentariorum de rebus gestis Alphonsi. in Specie. Respectv Stvdii, Cvpiditatis Bibendi. Quatenus Appetitus excitatur. De Rom. sui temporis ingluuie sic scribit Plin. lib. 14. cap. 22. Nos vinum bibere & iumenta cogimus, tanto???ue opere, tanto labore & impendio constat, quòd hominis mentem mutet, ac furorem gignat, millibus scelerum huic deditis tanta dulcedine, vt magna pars non aliud vitae praemium intelligat. Quinimò vt plus capiamus, sacco frangimus vires: & alia irritamenta excogitantur: ac bibendi etiam causa venena conficiuntur, alijs cicutam praesumentibus, vt bibere mors cogat, alijs pumicis farinam, & quae ferendo pudet docere. Cautissimos ex his balineis coqui videmus, exanimes???ue efferri. Iam verò alios lectum expectare non posse, imò verò nec tunicam: nudos ibi protinus anhelos ingentia vasa corripere, velut ad ostentationem virium, ac planè infundere vt statim euomant, rursus???ue hauriant, id???ue iterum tertium???ue: tanquam ad perdenda vina geniti, & tanquam eundi illa non possint, nisi per humanum corpus. Huc pertinent peregrinae exercitationes, & volutatio in coeno, ac pectorosa ceruicis repandae ostentatio. Per omnia haec praedicatur sitis quaeri. Iam verò quae vasa adulterijs caelata? tanqua̅ per se parum doceat libidines temulentia. Ita vina ex libidine hauriuntur, atq; etiam praemio inuitatur ebrietas. Si dijs placet, emitur alius, vt quantum biberit, tantum edat: & precium vinolentiae lege accipit. Alius quantum alea quaesierit, tantum bibit. Corpus munitur, ne vinum noceat. Apud Aegyptios solos legitimum est in prandijs ante omnia edulia elixas brassicas vel semen eius comedere: quia illa ebrios fieri non patiuntur. Eadem de causa Sybaritae, priusquam bibant, brassicam comedunt, vt inquit Timaeus. Quòd autem Raphanum antiqui Brassicam appellarint, Apollodorus Carystius testatur, & Alexandrides: Si loti fueri [2242] tis nunc, multum???ue raphanum comederitis, quiescetis, grauedinem dissipabitis, & praesentem in fronte nebulam. De brassicae vi scribit Theophrastus, etiam viuente̅ vineam brassicae odorem fugere. Athen. lib. 1. cap. vlt. Dipnos. Vinum promitur, petitur. Anacreon Teius suo sepulcro haec inscribi voluit: [Greek words]. Henricvs Goriciae Comes, absente qui cellae vinariae claues haberet, sitibundus ostium calcibus inuasit: arguente???ue eum Phoebo de Turri, qui secum nutritus erat, vt???ue se sineret frangere repagulum, orante: Tace, inquit, me sitis, non te, cruciat. Aen: Syl. lib. 2. Com. in Panormitam. Optatur vinum. Melanthivs sibi collum gruis optabat, quo bibendi voluptatem diutiùs sentiret. Clearchus apud Athen, lib. 1. cap. 3. Hoc idem Philoxeno Cytherio tribuitur, & Gnathoni Siculo. Cùm celebrarentur à Ferdinando rege, Hippolytae nurus atque Alphonsi filij nuptiae, apparatu splendidissimo (erat enim dies decursionis hastatae, flagrabant???; sub sole cuncta: conuenerant autem mortales omnis generis ad spectandum) cum???ue plurimi ludorum essent laudatores, vel plerique omnes admiratores potiùs: in media laudantium frequetia & plausu exclamauit Germanvs quidam: Ò valeant ludi, quibus nemo bibit. Pontanus. Qvantitatis. Qvi mvltvm bibunt, citra ebrietatem, velcum ebrietate. Vide Tit. Certamina cibi potúsve, fol. 2235. Cleio non solùm cum feminis, verùm etiam cum viris potare ausa, omnes superauit. Aelian. lib. 2. de Var. historia, & Athen. lib. 10. cap. 9. Heraclides pugil parem in bibendo non habebat: alios ad ientaculum inuitabat, alios ad prandium, quosdam ad coena̅: quibus omnibus sine interstitio sufficiebat solus. Rauisius. Anacharsim philosophum aiunt plurimu̅ bibisse apud Periandrum. Hoc enim vitium secum è Scythia attulerat. Aelianus lib. 2. de Varia historia. M. Cicero filius, cùm parens eius fuerit abstinentissimus, binos congios haurire solitus est, teste Plinio. Temulentus M. Agrippae scyphum impegit. Val. Max. De Germanis illud planè monstrificum (inquit Seneca) proximis annis in Gallia hominum in bibendo capacitatem fuisse in omnibus miraculo: quippe singulis mensis singuli quaternos quartarios vini exiccarunt, sic vt potores nouem amphoras exinanirent binas. Ne miremur ampliùs bicongium M. Tullij filium, aut Mediolanensem tricongium Torquatum: etiam si apud Tranquillum potorem legerimus amphorarium. Qvalitatis et Delectvs ipsius Potus. Indos ferunt ex fructu arundinum, quae mel gignunt, aut vino ex dactylis, inebriari. Alex. ab Alex. lib. 3. cap. 11. Persarvm multi farinam in vinum iacientes bibunt, alij ouorum lutea. Athen. lib. 10. cap. 9. Carthaginenses & Celtiberi & Thraces mero penitùs vtuntur, tam viri quàm mulieres: atque vino item vestes perfundunt, praeclarum hoc & beatum vitae genus existimantes. Caelius libro 28. cap. 6. A. L. Eò coronarum luxuria processit, vt Graeci in conuiuijs sym posijs???ue, coronis vterentur, infunderent???ue in pateris hilaritatis gratia. Cuius rei Iones auctores extiterunt. Hîc illud Cleopatrae exemplum occurrit. Nam apparatu belli Actiaci, insidias ipsius reginae M. Antonio timente, nec nisi praegustatos cibos sumente, cum eo lusit extremis coronae floribus venenatis: sanè procedente hilaritate, inuitauit Antonium vt coronas biberent: ecquis scilicet istas timeret insidias? Ergo coniecta in scyphum corona, Antonio incipienti haurire, opposita manu: En ego sum, inquit, illa, chare Antoni, quam tu noua praegustantium diligentia caues: adeò mihi, si possem sine te viuere, occasio & ratio nocendi adest. Inde eductum è custodia vinctum bibere iussit: qui sumto potu illicò concidit. Plin. lib. 21. Hist. nat. Ad hunc bibendi morem allusisse putat Polydorus Virgilium in Aeneide, cùm inquit, Crateras laeti statuunt, & vina coronant: hoc est, crateribus coronarum flores permiscent, vino???; immixtos bibunt. Polyd. lib. 2. cap. 17. de Rerum inuent. Graeci vinum vnguento mixtum bibebant, & suprà quàm satis esset, aut necessitas postularet, hac mixtione vtebantur. Vocabatur autem vinum Myrrhinites. Meminit eius Philippus comicus poëta. Aelianus libro duodecima de Var. histor. Sambucinum vnguentum ac serpyllinum ad potum suntidonea, similiter???ue crocinum, quod sine multa myrrha sit confectum. Stacte etiam ad potum conuenit, & nardus. Athen. lib. 15. cap. 15. Produnt Alpibus coërcitas & tum in exupetabili munimento Gallias, hanc primùm habuisse causam superfundendi se Italiae, quòd Elico ex Heluetijs ciuis earum, fabrilem ob artem Romae sub Tarquinio Prisco commoratus, ficum siccam & vuam, olei???ue ac vini praemissa remeans secum tulisset. Plin. lib. 12. cap. i. & Liuius. Drvsvs Tiberij fuit adeò in temulentiam effusus, vt cùm noctu cum stipatoribus suis cogeretur, aquam eis poscentibus, calidam infundi iusserit. Dion lib. 57. Neronis principis inuentum est, decoquere aquam, vitro???ue demissam in niues refrigerare. Ita voluptas frigoris contingit sine vitijs niuis. Plin. lib. 31. cap. 3. Nicolavs V. Pont. Max. qui primus nostro seculo literas penè extinctas excitauit, bibliothecam Vaticanam instituit, officium nullum seu magistratum vendidit: inter multas laudes egregias & amplissimas, vitium hoc habuit, quòd nimio bibendi studio arsit, perquisitis vndique vinorum generibus. Volat. lib. 22. Anthrop. Modi. Tvm Bibendi. Graeci, mero eyathis salutantes libant, primò deos, deinde amicas suas nominantes: nam toties merum bibunt, quoties & deos & amicas nominatim vocant. Hic est Graecus bibendi mos, teste Asconio Pediano. Bibebant autem primùm in paruis scyphis, ad irritamentum fortassis sitis (???, paruis calycibus veluti irrorantes, quanquam alia profert in Problematis Aphrodisaeus) deindepoculis ingentibus se ingurgitabant. Quod admiratum Anacharsim in eius vita narrat Laërtius. Athen. Dipnosoph. lib. 11. cap. 2. priuatos potandi mores diuersarum vrbium fuisse ait. Chivm quidem & Thasivm morem ex magnis calicibus à dextris incipiendo. Atticvm è paruis à dextris inchoando. Thessalicvm, magno poculo cui libuerit propinare: Spartanvm, suo quenque poculo vti, & quantum quisque ebiberit, tantundem à puero infundi. Homerus Iliad. [Greek words], hoc est, [Greek words]. Brodeus in 2. Epig. Cic. in Verrem Act. 3. de conuiuio quod apud Philodamum Pergami celebrabat Verres: Fit sermo inter eos & inuitatio, vt Graeco more biberetur Hospes hortatur, poscunt maioribus poculis, celebratur omnium sermone laetitia???; conuiuium. Alij veterem morem Graeciae innui coniectant, quo toties biberereceptumerat, quotiesdeos & charos nominatim vocassent. Caelius libro 28. cap. 6. A. L. vbi de legibus modo???ue bibendi multa congerit. & Alex. lib. quinto, capite 21. Decreta conuiualia, quaevocant [Greek words], diligenti olim seruabantur scito. Apud Graecos, inquit Cicero, lex in conuiuijs obtinetur: Aut bibat, aut abeat. Erat & cantio conuiualis, [Greek words], Bibe quinque, bibe tres, aut nec quatuor cyathos. Nam Simonidis illud prorsus diuersum est, [Greek words]. quippe [Greek words], est [Greek words]. Proinde sic enunciant alij, [Greek words]. Gynaeconomi conuiuia inspectabant cum Areopagitis, & coetus alios in domibus ac nuptijs, & re diuina, lege ne praefinitus adesset numerus. Caelius lib. 7. cap. 26. Apud Romanos bibendi ars hisce ferè constabat legibus, quod Plinius obseruauit & docuit: Non labasse sermone, non leuatum vomitione, non altera corporis parte: plurimum hausisse vno potu, plurimum praeterea addidisse alijs minoribus, optima fide non respirasse in hautiendo (quod Graeci dicunt, [Greek words]) neque expuisse, nihil???ue ad elidendum in pauimento summum ac postremum potum ex vino reliquisse. Inde Horatius Carminum secundo: Absumet haeres Caecuba dignior Seruata centum clauibus, & mero Tinget pauimentum superbo, Pontificum potiore coenis. Ibidem. Diotimvs Atheniensis, infundibulo in os imposito, sine interspirio vinum infusum absordebat. Hinc Choës, hoc est, Infundibuli cognomen meruit. Aelianus lib. 2. de Varia historia, & Athen. lib. 10. cap. 12. Illyrii in conuiuio peregrinis & hospitibus permittunt, vt vnusquisque mulieribus propinet, si libeat, etiamsi foeminae nihil ad illos pertineant. Aêlianus lib. 3. de Varia hist. [Greek words]: id est, Maschalam tollere dicebatur, qui auidiùs biberet. Sumtum à gestu Bibonvm, inter ebibendum cyathos, gulam ac mentum intendentium, & altiùs erigentium cubitos, ne quid resideat in cyatho liquoris. Sunt qui dicant maschalam esse machinam, qua sarcinae deponuntur in naues, aut eximuntur è nauibus. Hinc iocus in eos, qui poculum tollunt in altum. Hesychius adfert & hunc trochaicum tetrametrum citra nomenclaturam auctoris,
|| [2243]
[Greek words]. id est, Sursum in altum vt irruentes erigamus maschalam. Fortassis huc allusit Stratonicus citharoedus apud Athenaeum lib. 8. qui notans singulas Graeciae ciuitates, [Greek words]. id est, Byzantivm dixit Graesciae maschalam, quod illic opinor strenuè potaretur, siue quòd esset temporium Graeciae. Erasmus in Adagijs. Tradunt quidam Alexandrvm non largè bibisse, sed multum spacij in bidendo & fabulando cum amicis triuisse. Id vanum esse Philinus ex commentarijs regijs demonstrat: in quibus frequentissimè & passim relatum est: Hunc diem ex crapula Alexander somno exegit, interim etiam sequentem. Plut. lib. 1. Conu. quaest. 6. Inebriandi. Siue id fiat Potu quouis. Exempla ex praecedentibus mutuanda. De Amico suo sic loquitur Theognis. [Greek words], [Greek words]. Calicis semper causa sanè potus es: Hic enim circumfertur amicorum gratia, ille proponitur: alterum verò dijs libas, alterum in manu habes: negare non nosti: inuictus verò ille erit, qui multis bibens nil ineptum dicit. Odore. Babylonii incenso arborum fructu, & fumo hausto, ita ebrij red duntur, vt tripudijs & cantibus exultent. Alex. ab Alex. lib. 3. cap. 11. Thraces epulantes focos ambiunt, herbarum semine ignibus iniecto: cuius nidore capti, ebrios imitantur, & tanquam vino affecti, temulenti iacent. Alex. ab Alex. lib. 3. cap. 11. Eundem morem Tvrcae hodie obseruant. Scribit Maximus Tyrius, Scythas esse quidem hydropotas. At si ebrietatis voluptatem requirant quandoque, pyram construere, in eam???ue herbas conijcere odoratas, ac mox circumstare, & odorem velut crateris haurientes liquorem, fieri ebrios, inde???ue canere ac saltare. Caelius libro 28. cap. 6. A. L. & Alex. lib. 3. cap. 11. Vasorvm. Pisander lib. 2. Heracleae, poculum id, in quo Hercvles Oceanum nauigauit, Solis fuisse asserit, quod Hercules ipse acceperit ab Oceano. Gaudebat alioqui heros maioribus poculis: quare poëtae historici???ue per iocum eum in poculo mare superasse in fabulis dixerunt. Panyasis autem libro Heracleae primo, Herculem ait Solis phialam à Nereo accepisse, nauigasse???ue in Erythiam. Athen. lib. 11. cap. 6. Veteres Scyphum Herculi, vti Baccho Cantharum affingebant. Hercules poculo tanquam nauigio immensa maria transiuisse dicitur: fortè quia naui nomen fuit Scypho. Macrobius libro quinto Satur. capite vigesimoprimo. Loci. Phigalei, qui Messenijs adiacent, vino eatenus adlubescu̅t, vt non alibi quàm in cauponis habitent, hospitibus domos elocantes cum vxoribus, hostilis tubae ne in somno quidem sonum perferentes. Hos vt in moenibus contineret belli tempore imperator Leonides, non alia consequi ratione potuit, quàm structis inibi cauponum tabernaculis. Caelius lib. 18. cap. 28. A. L. ex Pausania. Phylarchus libro sexto Byzantios narrat suos thalamos in cauponas afferre consueuisse, ibi???; cum vxoribus ac peregrinis habitare solitos. Obsessa vrbe ab hostibus, Leonidas dux tabernas in moenibus erigi iussit, nec causam abeundi haberent, vti testatur Damon in libro de Byzantio. Athen. libro decimo, capite decimotertio. Tarentinis à summo mane poculis indulgere mos erat, & in medio pleno???; hominum foro inebriari. Athenaeus. Celeberrimum illud est, Commodvm Caesarem in sollicitudinibus & aestuationibus theatricorum certaminum, quando ex superiore loco vrsos iaculis impetebat (quod refert Dion) ingens poculum dulcis vini solitum haurire [Greek words]: spectatoribus tritum illud in symposijs acclamantibus, [Greek words], id est, Viuas. Quod tamen amphibolicè pronunciatum Grammatici contendunt, perinde ac si dicatur, Compleas viuendi modum, id est, morere. Caelius libro septimo, capite vigesimo sexto Antiq. Lect. Basilivs magnus Dux Russiae, Moschouiae ciuitate aedificata, trans fluuium pro satellitibus suis caeteris???ue extraneis, Polonis videlicet, Germanis & Lithuanis, oppidum Naleuki dictum, quod cognomen ab infundendis poculis habet, extruxit. Illic omnibus extraneis militibus, & aduenis, satellitibúsque Principis, inebriandi vario potus genere facultas concesa est, Moschouitis non item. Guagninus. Temporis. Quo inebriantur. Ampliùs largius???ue rei diuinae causa vino inuitare se, Veteribvs credebatur fas: vnde & [Greek words] inflexum Aristoteles putat, quòd ebrij fierent [Greek words], id est, post sacrifi cium: aut ab [Greek words], quia curas laxarent, vnde & Bacchus Methymnaeus. Quin dapes & conuiuia dictitabant [Greek words], ab [Greek words] & [Greek words], velut deorum gratia vino ampliùs indulgendum foret. Cael. lib. 12. cap. 2. A. L. ex Athenaeo. Alcaevs poëta quouis anni tempore ac statu inuenitur bibere. Athen. lib. 10. cap. 9. Sacarvm festa quae dicuntur, Anaitidis deae honori sunt dicata, quando & sacer illi dies vocatur Saca. In ijs verò turba virorum iuxtà & mulierum miscellanea largiùs vina ingurgitare assueuit, vel vsque ad stuporem. Celebritatis ratio ex historia est, quòd Cyrus per temulentiam Sacarum copias ad internecionem deleuisset in castris, quae disserta vino, simulata fuga, reliquisset ipse. Cael. lib. 18. cap. 29. A. L. Cleonem Atheniensem aemulum Niciae, qui leuitate & scurrilitate sua populum captabat, ferunt, cùm populus in concione considens diu eum expectasset, accessisse tandem coronatum, atque orasse, vt in diem posterum reijcerent concionem. Nam mihi, inquit, non vacat hodie, quòd sacrificio facto hospitibus epulum praebiturus sim. Ita populum Atheniensem cum risu surrexisse, ac concionem dimisisse. Plutarchus in Nicia. Clearchus lib. 2. Amicitiae, cùm Stratonicas musicus, inquit, esset dormiturus, puerum sibi potum afferre semper iubebat: Non quòd sitio, dicens, sed ne sitiam. Athen. lib. 8. c. 7. Tiberio Claudio principe institutum, vt ieiuni biberent, potus???ue vini antecederet cibos: externis & hoc artibus, ac medicorum placitis, nouitate aliqua sese commendantium. Plin. lib. 4. cap. vlt. & Suetonius. Moschovitis certis tantùm diebus inebriari licet, videlicet tempore Natiuitatis & Resurrectionis dominicae, & pro festo Pentecostes, & in quibusdam solennioribus festis diuorum, praecipuè verò Nicolai, Mariae virginis, Petri & Ioannis apostolorum. Ibi tunc velut carceribus emissae belluae, sacris nondum peractis, suum more vario potus genere obruti, temulenti ebrij???; identidem vociferantes, se???; mutuo caedentes, & contumelijs varijs afficientes, vagantur. Quòd si huic genti quotidie inebriandi facultas concederetur, sese mutuis caedibus funditùs exterminarent. Ebrij etenim mentem rationem???; velut bruta animalia prorsus amittunt, & in se mutuo cultellis, pugionib???, & id genus fraudulentis telis saeuiunt. Guagninus in descriptione Moschouiae, cap. 1. Presbytervm montis Calui, qui Viennae imminet, cùm ad meridiem vsque bibisset, hinc vsque ad occasum Solis dormiuisset, experrectum ad ecclesiam iuisse, ornasse altaria, sacerdotalia vestimenta sumsisse, & campana plebem ad Missam euocasse tradunt. Interrogatus, Cur tam serò rem diuinam ageret? versus ad occidentem, quem putabat orientem esse, respondit, Imò verò subdubito, an tam manè celebrare liceat ante exortum solem. Aen. Syl. lib. 2. Com. in Panorm. Quamdiu poculis indulgent. In Aegypto, defossis in fimum ouis, pullos excludi, Arist. ait Syracusis Qvendam bibulum hominem oua in terram defodisse, imposito???; tegete co̅tinenter eò vsq; bibisse, dum oua exculperentur, Antigonus in Mirabil. narrat. & Plin. l. 10. c. 54. Aristoteles in Politia Syracusanorum scribit, Dionysivm minorem nonnunquam ad nonagesimum vsque diem ebrium perseucrasse, atque ob eam rem caecutientibus ac vitiosis oculis fuisse. Plut. in Dione. De Acerra Martialis Epigram. lib. 1. sic scribit: Hesterno foetere mero qui credit Acerram, Fallitur, in lucem semper Acerra bibit. Basilivs Ioannes Heroldus, qui nostra aetate in re historica & genealogijs summorum principum conficiendis non poenitendam posuit operam, cùm ad Augustana venisser comitia, & in Caesaris aula non tam Mineruae, quàm Cereri Baccho???; militaret, Ephemerides sibi confecerat, in quas secundùm dierum seriem omnia priuata sua dicta facta???;, qui mos est Germanis frequens, referret. Inter caetera & quo die cum quibus principibus, comitibus, nobilib???, coenasset, quam benignè exceptus fuisset (crapula autem & ebrietate, vt plerique, benignitatem hanc metiebatur) notis quibusdam plusquàm hieroglyphicis annotare consueuerat. Et haec quidem inter comitiorum initia. Ast vbi paulatim innotescere, & iam ab omnibus certatim vocari coepit, cùm dies totos totas???; noctes per integrum mensem debacchatus esset, in Ephemeridum suarum album non dies singulos singulis scyphis (haec enim nota erat illi oenoglyphica) sed totum mensem vno magno scypho à capite ad basim vsque paginae insigniuit, cum hoc epiphonemate: Nulla dies sine linea. Item: Nocturno certare mero, putere diurno Vatibus vt liceat, quis vetet historicis?
|| [2244]
Finis. Inebriari cavsa Valetudinis. [Greek words] siue [Greek words] dicebantur, qui largiùs biberent: & potationem largiorem [Greek words] appellabant. Eam Mnesitheus medicus apud Athenaeum lib. 11. putat conducere valetudini corporum, Plato corrigendis moribus, Seneca ingenio: excludunt tamen ebrietatem, nec id nisi rarò fieri sinunt. Erasmus in Adagijs. Voluptatis. Plurimum bibebat Nysaevs, Syracusiorum tyrannus cùm cognouisset se paucos menses victurum. Athen. libro decimo, capite duodecimo. Quidam è conuiuis dixerat Anacharsidi, Vxorem duxisti admodum deformem. Atille, Prorsus, inquit, idem mihi videtur. Sed heus puer, porrige poculum meracius, vt illam faciam formosam. Nempe non solùm amanti, verùm etiam ebrio [Greek words], quemadmodum inquit Theocritus. Eventvs. Ebrietate alii Non immutantur. Qui vinum ferre possunt. Cambyses Persarum rex, licèt immodico vino vteretur, tame̅ nec pede nec manu vacillabat. Indicio id fuit, quòd Prexaspae, qui illum ob ebrietatem reprehenderat, filio cor sagitta tra̅sfixit, cùm se id facturum periculi causa dixisset. At in hoc quis mentem laesam fuisse dubitet? nisi quòd tyranni aequè sobrij atque ebrij sibijpsis similes sunt. Herod. Darivs Hystaspis, Persarum rex, qui magos de medio sustulit, ita inscriptum habebat in sepulcro: Vinum multum bibere potui, id???; perferre. Athen. lib. 10. cap. 11. Chrestvs Byzantius sophista, vino deditissimus, caeteris in rebus continens, cùm ad galli cantum saepè calices protraheret, non priùs tamen somno se quàm studio dabat. Volat. libro 14. cap. 2. Anthrop. L. Piso, vigente bello Actiaco, vrbis custos, maiorem partem noctis in conuiuijs terebat, vsque ad horam sextam diei fermè dormiebat. Interim tamen tutelam vrbis diligentissimè administrauit. Seneca ad Lucilium lib. 11. epist. 84. Svbarmachivs satellitum dux, fi delissimus eunucho Eutropio, plus vini bibebat, quàm capere poterat. Sed tamen eius venter propter consuetudinem omnia ferebat ad naturalem humorum excessum. Ebrietatem autem dissimulabat, certo pedum ingressu, ob iuuenilem aetatem. Erat autem regij generis Colchus germanus, ex ijs qui vltra Phasidem & Thermodontem hab tant, sagittarius optimus, nisi immodicus luxus suis eum sagittis confecisset. Suidas. Iuuantur. Persae cùm facti sunt ebrij, de rebus maximè serijs consulere consueuerunt. Quod autem consultantibus placueri, id die postero aedium praefectus ieiunis, vbi consultaturi conuenerunt, proponit. Quod si ieiunis etiam placuerit. tunc id perficiunt: sin minus, omittunt. Rursus verò de quibus ieiuni consultarunt, ebrij decernunt. Athen. lib. 4. cap. 6. Cratinvs Athenlensis Comicus, scripsit Pytinem fabulam, à vase vinario dictam: & Methen, id est, ebriam. Dictus est inde [Greek words]. In suis fabulis poëtam quempiam fieri posse negabat, qui non vini esset appetentior. Vinum enim vice generosi equi poëtis esse. Gyraldus dialogo 6. historiae Poët. De eo sic Horatius: Prisco si credis Mecaenas docte Cratino, Nulla placere diu nec viuere carmina possunt Quae scribuntur aquae potoribus. Et Niceratus in 1. Graecorum Epigram. [Greek words] Alcaevs poëta Aristophaneśqve Comicus, ???brij peruenusta scripserunt. Athen. lib. 10. cap. 9. Aeschylvs ebrius comoedias faciebat, vt testis est Chamaeleon. Quare malè audiuit à Sophocle, quòd conuenientia quidem, non autem conuenienter faceret. Athen. lib. 1. c. 16. Ennivs poëta nunquam accingebat se scribendis carminibus, nisi multo madidus vino. Hinc Horatius: Ennius ipse pater nunquam nisi potus ad arma Prosilijt dicenda—. Martialis de seipso sic scribit: Possum nil ego sobrius: bibenti Succurrunt mihi quindecim poëtae. Laeduntur, vniuersim. Theognis suam ipse in Gnomis alioqui sanctiss. intemperiem detegit, inquiens: [Greek words].Vino grauor caput Onomacrite, & mihi vim infert vinsi, & mentis non ampliùs ego sum custos nostrae: at domus circumcurrit. Sed sanè surgens tentabo, num fortè & pedes vinú occupet, & mentem in pectoribus. Timeo auté ne quid stultum faciam ebrius, & magnum dedecus habeam. De fructu ebrietatis haec scribit Plinius lib. 14. cap. 22. Tunc ???uidi matronam oculi licentur, graues produnt marito ??? tunc animi secreta proferuntur. Alij restamenta sua nuncupant: alij mortifera loquuntur, redituras???; per iugulum voces no̅ continent, quàm multis ita interemtis, vulgo???; veritas iam attributa vino est. Interea vt optimè cedat, Solem orientem non vident, ac minùs diu viuunt. Hinc pallor, & genae pendulae, oculorum vlcera, tremulae manus, effundentes plena vasa, & (que sit poena praesens) furiales somni, & inquies nocturna, praemium???; summum libido portentosa, ac iucundum nefas. Postera die ex ore halitus cadi, ac ferè rerum omnium obliuio, mors???ue memoriae. Rapere se ita vitam praedicant, cùm priorem diem quotidie perdant, illi verò & venientem. Laeduntur in specie. Huc ex Ebrietate Imaginatio deprauata. Apud Euripidem Polyphemvs Vlyssis poculo degustato, inquit: [Greek words] Mox inebriatus, dum in gyru̅ viderentur omnia agi, exclamat: [Greek words]. Coelum mihi commixtum videtur terrae ferri: Iouis item sedem video. Iudicia iniquae, stulta. Romanorvm iudicum intempestam ebrietatem. C. Titius Lucilius poëta in oratione, qua legem Fanniam suasit, his taxat verbis: Dum ad Comitium eunt, nulla est in angiportu amphora, quam non impleant, quippe qui vesicam plenam vini habeant. Veniunt in Comitium tristes, iubent dicere. Quorum negotium est, narrant. Iudex testes poscit: ipsus it mictum. Vbi redit, ait se omnia audiuisse. Tabulas poscit. Literas inspicit, vix prae vino sustinet palpebras. Eunti in consilium, ibi haec oratio: Quid mihi negotij est cum istis nugatoribus? quin potiùs potamus mulsum mistum vino Graeco, ???dimus turdum pinguem, bonum???ue piscem, lupum germanum, qui inter duos pontes captus sit. Macrobius libro tertio Saturn. cap. 16. Maximianvs Daza dictus, Caesar quadriennio per Orientem, à Galerio adoptatus, Augustus triennio fuit, amator literatorum, ingenio quieto, sed vini auidior: vnde nonnunquam ebrius, quaedam corrupta mente iubebat asperiùs: vt manè ignoraret, quae praecepisset. Cuspinianus. Obliuio sui. De Tibicinibvs, qui Roma Tibur secesserant, narrat T. Liuius primae Decadis libro nono. Posteaquam perpelli nequibant, inquit, consilio haud ab horrente ab ingenijs hominum, eos aggrediuntur. Die festo alij alios, per speciem celebrandarum cantu epularum, inuitant: & vino, cuius auidum fermè genus est, oneratos sopiunt, atque in plaustra somno victos conijciunt, ac Romam deportant. Nec priùs sensêre, quàm plaustris in foro relictis, plenos crapulae lux eos reliquit. Erasmus in Adagijs. Bogislavs Sclauorum dux, à Canuto Danorum rege, & ab Absalone Lundensi archiepiscopo, conuiuio cum amicis exceptus, potu nimis auidè sumto, adeò vires sensum???; exuit, vt deflendae seruitutis loco, libertatis gaudia repraesentarit. Igitur è naue elatus in tentorium, ab Absalonis xl. armatis ant??? tabernaculi fores excubantibus custoditus est. Tanta siquidem apud Danos seruandorum hospitum sedulitas existere consueuit, vt eorum saluti perinde ac propriae studeant. Quo beneficio obligatus Bogislaus, Sclauorum animos Danis conciliando, debitam Absaloni gratiam retulit. Manè expergefactus, Danorum sidem laudans, plus voluptatis se ex percepta Absalonis humanitate, quàm tristitiae ex patriae iactura sentire dixit. Igitur ad locum, in quo milites eum praestolabantur, relatus, postero die Sclauicae nobilicatis proceribus adductis, cum coriuge se & liberis ad pedes regis suppliciter abiecit, veniam???ue rebellionis precatus, obsidibus datis, impetrauit. Saxo lib. 16. Stuprum, Libido. Lothvs, quem Sodomorum & Gomorrheorum i mpietas vincere non potuit, à vino victus, cum proprijs filiab us incestum commisit. Geneseos 19. cap.
|| [2245]
Centavri vino madidi in nuptijs Hippodamiae & Pirithoi Lápitharum rapturi vxores, cruento praelio à Lapithis, Thesei & Pirithoi fortitudine superati sunt. Daphnis pastor, quòd ebrius cum alia femina congressus esset, vt à nyrapha ei fuerat praedictum, vtroque est captus lumine. Suidas. Cyanippvs Syracusanus ebrius, occurrentem in tenebris filiam Cyanem relustantem violauit. Dositheus lib. 3. rerum Sicularum, apud Plut. in Parallelis. Arvntivs hydropota, in Bacchanalibus Romae ebrietate captus, filiam Medullinam corrupit, quae demto amatori anulo patrem esse agnouit. Aristides lib. 3. apud eundem. Largitio, Comceßio iniusta. Bela Vngarorum rex, caecus, pacato regno, à tumultu Rutenico ocium nactus, cum amicis comessari, & in multam noctem conuiuia protrahere solebat. Multo mero grauatum principem, aulici in petendo impudentissimi adoriebantur, & saepè impetrabant iniquissima, quae non facilè rescindere poterat. Pochum & Saulem sacrae religioni initiatos, in conuiuio exoratus, tradidit inimicis trucidandos. Tandem hydropisi correptus, nono regni sui anno naturae cessit: Salutis 1141. Bonfin. lib. 6. Dec. 2. Crudelitas. Cambyses rex Persarum, ebrius, cùm à Prexaspe satrapa audiuisset, Persas de eo propter temule̅tiam malè loqui, ira percitus Prexaspis F. pocillatorem in medium produci iussit, & arcum intendens, sagitta cor eius transfixit. Herod. l. 3. Alexander Magnus per ebrietatem praecipuos amicos interfecit: Clitum, qui in mensa Philippum Alexandro praetulit: Philotam, Parmenionem & Callisthenem philosophum, Aridotelis propinquum, quem inter charissimos habuerat. Plutarchus. Scythae & Thraces [Greek words] voçantur, id est, merobibi: vnde plerunque conuiuia illorum sanguinolenta sunt & tumultuosa. Erasmus in Adagijs. M. Antonivs Triumuir volumen edidit de sua ebrietate, quo patrocinari sibi ausus, approbauit planè (vt equidem arbitror) qua̅ta mala per temulentiam terrarum orbi intulisset. Exiguo tempore ante praelium Actiacum id volume̅ euomuit: quò facilè intelligatur ebrius iam sanguine ciuium, & tantò magis eum sitiens. Plin. lib. 14. cap. vlt. Lvcivs quidam tyranni satelles, vino madidus & furibundus, cùm Miccam Phidoleni filiam moribus & forma praestantem ad stuprum sollicitaret, & illa renueret, occidit in sinu paterno iacentem. Plutarchus capite decimoquinto, de Mulierum virtutibus. Mero sese cùm obruisset Michaelvs Balbus Imp. multa absurda praecepit, quibusdam aures, alijs nares, nonnullis capita amputari. Quae ne fierent, Basilius Macedo obstitit, non tam de alijs, quàm de seipso sollicitus. Cedrenus. Cyrilli filius omnem patris disciplinam contemnens, & omnia bona abliguriens, ebrius pijssimum patrem crudelissimè occidit, matrem praegnantem nequiter oppressit, sororem violare voluit: duas sorores alias ad mortem vulnerauit. Augustinus Tomo 2. ser. 33. ad Fratres in eremo. Immodestia, Imprudentia. Noachvs bibens immodicè vinum quod plantarat, inebriatus, & turpiter nudatus, à filio Chamo derisus est in tabernaculo suo. Genes. 9. Hippoclvs rex, cùm vinolentus sponsam Chiorum adolescentis sibi familiarissimi indecorè amplecteretur, ac immoderatiùs cum ea luderet, obtruncatus est. Plutarchus de virtutibus Mulierum, cap. 3. Chii calentes mero, quum Spartam venissent, itassent???ue ad curiam Ephororum, in curulibus magistratuum sellis ventris onera per summam foeditatem deiecerunt. Hinc natum adagium, Chius omnia percacans. Archelaus rex opiparum lautum???ue conuiuium amicis suis parauerat. Cum???ue inter pocula largiùs Evripides biberet, sensim in ebrietatem est delapsus. Deinde proximè sibi assidentem Agathonem tragicum poëtam complexus & exosculatus est, annos circiter quadraginta natum. Agesilao interrogante, Num adhuc in delicijs habendus videretur? respondens: Per Iouem, inquit, non enim ver solum est formosorum optimum, verumetiam autumnus. Aelianus lib. decimotertio de Var. hist. Cratinvs antiquae comoediae poëta, Atheniensis, vini adeò fuit appetens, vt supra pelles recumberet, & in ijsdem etiam meieret. In prouerbium ergo abijt, Cratini [Greek words], id est, Pellis villosa, turpis & putrida. Gyraldus dialogo sexto, historiae Poëtarum. Sybaritae primi matulas sympofijs intulerunt. Athenaeus libro 12. capite 6. Chrysippvs dialecticus insignis, in potationibus dormire solebat, crura agitans: ita vt ancilla diceret, Chryfippi sola crura non esse ebria. Laërt. lib. 7. Servorvm, quando in Saturnalibus coenant, vel Bacchanalia ruri circumcurfitantes agunt, haud feras vlulatum & tumultum, dum prae gaudio & insolentia designant & loquuntur ineptissima. Plut. contra Epicurum. De Rom. iuuenum temulentia locus est apud Iuuenalem Satyra 5. —laudare paratus, Si bene ructauit, si rectum minxit amicus, Si trulla inuerso crepitum dedit aurea fundo. De eo loquitur, qui postquam calicem exhausit, in ipso fundo ructuanti sibilo crepitum facere non veretur, idem crimen bis arguens. Vel de eo, qui postquam vini calicem hausit, id quod remansit, ita illidit pauimento, vt resonet. Quod insolentissimi animi, audacis & petulantis, nimiae???ue securitatis fuisse liquet: quem abusum apud compotores & helluones impuros, qui scortis vino???ue madidi & epulis distenti erant, Graecis inualuisse multi adnotarunt: ita vt ludus inde conuiualis foret, quem Cottabum nominarunt, cùm residuum potum in aeneas phialas iactarent: qui si sonantior creperet, se ab amica redamari, & mutuo affectu teneri putabant. Alex. libro tertio, capite decimo, vbi trullam vas vinarium esse conuincit. Iuuenalis de Mvliere vinosa satyra sexta sic scribit: —tanquam alta in dolia longus Deciderit serpens, bibit & vomit. M. Antonivs Triumuir, ebrius, in conspectu pop. Romani, negotium publicum gerens, vomuit: ac gremium suum, totum???ue tribunal incoctae coenae frustis, vinum???ue. redolentibus repleuit. Plutarchus. Arcanorum euulgatio. Tiberivs Caesar potus arcana omnia effutiebat. Suetonius. Somnolentia. Alexander Magnus ob temulentiam saepiùs duos dies dormiebat ac duas noctes: quod ex Ephemeridibus licet cognoscere, ab Eumene Cardiano, Diodoto???; Erythraeo compositis. Athen. lib. 10. cap. 11. Morbus. Polyphemvs Cyclops hausto largiùs vino, ab Vlysse excaecatus est. Homerus 9. Odys. & Vergil. 3. Aeneid. Cleomenem Lacedaemonium regem non solùm multum bibisse perhibent, verùm etiam praua illa Scytharum consuetudine praeditum fuisse, vt vinum merum biberet. Itaque ad insaniam redactus est. Aelianus lib. 2. de Var. hist. Polyb. lib. 5. Historiarum, & Herodotus. Domum quandam in Agrigento huiusmodi de causa fuisse Triremem appellatam, Timaeus Tauromitanus scriptum reliquit. Ivvenes quidam, vino calefacti, eò vsque dementiae processerunt, vt se in triremi nauigare, & mare magnoperè esse perturbatum, arbitrarentur. Omnem domus supellectilem vnà cum lectis proiecerunt, quasi nauis gubernator nauem exonerari oportere dixisset. Iacebant interea nauseabundi, & superuenientes militum duces tanquam Tritones adorabant, & si portum attigissent, [Greek words] ijs se persoluturos liberalissimè pollicebantur. Tertio vix demùm die ad se reuersi sunt. Hinc domus illa Triremis dicta est. Athen. libro secundo, capite primo. Alexander Magnus ob ebrietatem in venerem fuit segnior: acris tamen & iracundus, quorum causa corporis fuit feruor. Plut. lib. 1. Con. quaest. 6. Dionysivs minor Syracusanorum tyrannus ex ebrietate oculorum debilitate laborauit. Plut. in Dione. Ennivs ex nimio potu articularem morbum contraxit, quo extinctus est. Alex. ab Alex. lib. 5. cap. 21. Vibivs Crispus, summus Vitellij Imp. amicus, ob nocturnas comessationes in morbum grauissimum ineidit: ex quo cùm parum conualuisset, dixisse ad amicos fertur, Omnino se fuisse periturum, nisi ad tempus tam grauiter aegrotasset. Xiphilinus in Vitellio, & Suetonius. Vitae periculum, Mors. Vide Titulum Crapula mortui, fol. 502. Ammon filius Dauidis in conuiuio ab Absalomo fratre, Thamaris sororis stuprum vindicante, temulentus occiditur. 1. Regum 13. Olofernes Nabucodonosoris regis dux, cùm Iuditham ad conuiuium inuitasset, & multum vini hausisset, eius sollicitandae causa, ab ea dormiens iugulatus est. Iudithae capite decimotertio. Simon sacerdos cum duobus filijs à Ptolemaeo Abobi filio ad conuiuium vocatus & inebriatus,cum filijs occisus est. 1. Machabaeorum 15.
|| [2246]
Elpenor Vlyssis socius, apud Circem vino largiùs hausto, impos animi factus, scalarum lapsu exanimatus est. Ouid. libro 14. Metam. Alexander Magnus, à magna potatione denegare erubuit Midio inuitanti & conijcienti ipsum denuò in vinum, vnde perijt. Plut. in Praeceptis salubribus. Riglvs pancratiasta, vocatus summo diluculo à Tito Caesare in balneum, venit lauit???ue cum eo: atque postquam semel bibit, vt fama est, correptus apoplexia, extemplò expirauit. Plut. in Praeceptis salubribus. Scribit Polybius libro 2. & Aelianus libro 2. Var. hist. Agronem Illyriorum regem, qui magnoperè gloriabatur se Aetolos vicisse, in ebrietatem conuersum, laterum dolore captum interijsse. PHilostratvs in balneis Sinuessanis ebrius factus, scalarum lapsu penè extinctus est. Martial. lib. 11. Penè imitatus obit saeuis Elpenora fatis. Anacreon Teius poëta, cùm vino liberaliùs indulgeret, vuae acino suffocatus est. Hipparinvs tyrannus Dionysij filius, ob temulentiam iugulatus fuit. Athen. lib. 10. cap. 13. Atislvs Sueonum rex, dum Roluonis Danorum regis, à quo tributarius factus erat, inferias per summam animi hilaritatem co̅uiuio celebraret: potione auidiùs sumta,intemperantiae poenas pependit. Ita dum alienum fatum impensioribus laetitiae modis excolit, proprium sibi adsciuit. Saxo l. 3. Honoris iactura. Metrodorvs Epicureus ad Timocratem fratrem sic scribit: Nihil refert, nos sapientiae causa à Graecis coronas non consequi: sed plurimum refert comedere & bibere vinum, sine noxa ventris & cum titillatione. Item: Quantum gaudeo, quòd ventri probè indulgere ab Epicuro didicerim. Etenim circa ventrem, naturae indagator Timocrate, summu̅ bonum est. Plut. contra Epicuri sententiam. Clades. Vide Tit. Hostem vino effeminare, fol. 1841.: item, Securitatem hasti inijcere, fol. 1855. Massagetae cùm largiùs vinum bibissent, à Cyro Persarum rege victi sunt: à quo sobriè viuentes tuti fuerant. Herodotus libro primo. Cùm Celtae cum Arìaeis bellum gererent, coenam sumtuosissimam pararunt in tentorijs, ac herbam quandam imposueru̅t venenatam. Castra deserta cùm Ariaei inuasissent, vino sese ingurgitantes miserè periêre. Athen lib. 10. cap. 14. Boeotij incursantibus Thracibvs, cùm in Trophonij antrum fugissent, is???ue per somnium dixisset, Bacchum illis adiutorem fore: ebrios aggressi Thraces, Bacchi redemtoris aedem condiderunt, vt scribit Heraclides Ponticus. Aristophanes verò tradit, hoc eò factum, quòd Thebani vitem à Naxijs redemerint. Suidas in dict. [Greek words]. Captiuitas. Samson vino somno???; sepultus, Dalilae perfidia crudelissimis inimicis traditur. Iudicum 16. Spargapises Tomyridis Massagetarum reginae F. à Cyro captus, cùm se liberaliùs vino ingurgitasset: postquam ad se redijt, & vbi locorum esset cognouit: exorauit à Cyro, vt vinculis solueretur. Solutus, manus sibijpsi intulit. Herod. lib. 1. Alega vel Alegus Rex Cazanensium Tartarorum III. cùm mandatis Mosci non obtemperaret, ab ipsius proceribus vel consiliarijs, quos ibi, vt regis animum explorarent, habebat, aliquando in conuiuio inebriatus atque in vehiculum co̅iectus, ac si domum vehi deberet, in Moschouiam ductus est eadem nocte. Aliquandiu apud se detentum Moscus in Vvolachdam misit, vbi in vinculis reliquum vitae exegit. Matrem verò eius Bieloiserum relegauit. H. Henning. in Geneal. ABSTINENTIA AB ALIMENTIS NIMIA. Nimiùm ab alimenti necessarijs abstinent auari homunes, sumtumfugiendo: de quibus consule Tit. Auaritiae in victu, fol. 2489. Abstinent & desperati homines, qui semetipsos fame exanimant: quorum exempla quiaedam ex Tit. Fame mortui, petenda erunt, fol. 603. Abstinent denique etiam illi, qui immoderato ieiunio domant quidem corporis luxuriam, simul tamen harmoniam illius destruunt. In quibus non tam pietatis studium, quàm cum D. Antonio abbat??? Discretionem quis desideret. Vt enim religioso animo ieiunium amplecti pium sit, attamen vltra quàm ferre poßit, illud amplecti, Imprudentiam arguat, & propterea ad Nimiam abstinentiam referri debet. respectv Eventvs. Hvc Mors ex nimia Abstinentia proueniens. Abbas Ioannes fratrum in eremo Scythiae, ficus miserat cuidam fratri decumbenti in cella, quae ab ecclesia ad octodecim millia passuum aberat, per duos Pveros. Hi cùm à recta via declinassent, in eremi vastitatibus hinc inde errantes, decumbentis casam reperire nequiuerunt. Tandem itineris erroribus defatigati, & exhausti, animam potiùs exhalare quàm ficubus vesci maluerunt. Itaque ficubus integris ipsi paulò pòst mortui reperti sunt. Cassianus lib. 5. Gastrimargiae, cap. 40. In eremo vltra Thebaida, quam Antonius olim incoluerat, iter facturi duo Fratres, in animum induxerant, se nihil cibi prorsus sumturos, nisi quod Dominus per semetipsum exhibuisset. Per deserta ergo errantibus, & fame penè deficientibus, quidam Mazices, ingenio aliâs crudeli mutato, vltrò panem obtulerunt. Alter eorum, veluti à Deo oblatum accipiebat: alter quòd ab hominibus offerretur, repudians, inedia confectus est. Idem cap. 6. collatione secunda. Morbi ex nimia abstinnentia. Calvppanes monachus in Meletensi monasterio, in finibus Aruerni, ieiunijs ita se macerabat, vt operas ab abbate impositas propter imbecillitatem perficere non posset. Eius rei causa in eremum abijt. Gregor. Turon. in Vitis patrum, c. 11. Batthaevs monachus in Coelesyria, tam frequenter ieiunauit, vt ex eius dentibus vermiculi scaturirent. Sozomenus lib. 6. cap. 34. Vocatio propter nimiam abstinentiam derelicta, abdicata. Gregorivs Nazianzetius sibi ieiunijs, hydroposijs, vigilijs, chameunijs, teliqua???ue vitae austeritate parum moderata, valetudinem miseram accersiuit, vt cogeretur episcopi munus deponere, quòd obeundis episcopi partibus corporis vires deessent. Gilb. Cogn. lib. 6. Narrationum. D. Bernardvs Claraeuallis abbas, cùm ne in morbo quidem à durissimo victu abstineret: Gulielmus episcopus Cabillonensis à Cistercienfibus eum fibi in obedientiam per annum tradi impetrauit: & extructo extra monasterium tugurio, paupere quidem, sed largiore victu eum pristinae sanitati restituit. Caeterùm anno exacto cùm ad priorem redijsset viuendi asperitatem, coactus fuit vir alioqui incomparabilis, & qui conuersatione sua plurimum & fratribus & secularibus prodesse potuisset, monachorum conuentus deserere, cùm vomitu crudo omnibus molestus esset. Gulielmus abbas in eius vita. respectv Qvalitatis eorum à quibus abstinent. Vtputa à Coctis, vescvntvs interim crudis praeter modum. Sustinuit vorare Diogenes crudum polypum, vt ad concoquendum ignis subsidium summoueret. Circumsistentibus sacerdotibus & magna corona populi, cùm iniecisset capiti pallium, admouens ori carnem: Vestra causa, inquit, discrimini me obijcio, & periculo oppono. Praeclarum verò periculum. Nempe non vt pro Thebanorum libertate, quomodo Pelopidas, vel quomodo Harmodius & Aristogiton pro Atheniensium, obtulit in discrime̅ pro alijs vitam philosophus, qui cum polypode crudo, vt vitam humanam efferaret, colluctabatur. Plut. orat. 1. de Esu carnium. Pvris, vescvntvr interim impuris. Gothardvs Hildesianus, cùm mensae assidens, Meinuercum Padelbornensem episcopum è rebus humanis exemtum audisset, vtraque manu panem, qui appositus erat, album, apprehendit: Òbenedicte, inquiens, Meinuerce, cùm te albus panis à communi morte non potuerit liberare: ego quamdiu superstes ero, de albo pane nunquam gustabo. Id???ue suum votum strictè seruauit. Chronicon Cosmidromij. Respectv Finis. Cavsa Pietatis. Monachi Claraeuallis sub disciplina D. Bernardi manibus laborantes, victum durissimum & amarissimum è stenrili ter [2247] ra productum summa cum delectatione manducaba̅t. At quia voluptatem corporis perniciosam esse audiuerant, ne hac ipsa delectatione peccarent, vereba̅tur. Gulielmus Episcopus Catalaunensis super ea re consultus, apertè pronu̅ciauit, Dei dona propter gratiam Dei recusantem, inimicum esse Dei gratiae, & Spiritui sancto resistere. Helisaei exemplum imitandum, qui ollam amaritudinis iniecto farinae pusillo edulcorarit, vt in alimentum prophetarum apta redderetur. Ipsos quoq; è sterili terra amarum sumentes victum, diuina gratia dulcissimum persentire. Itaq; voluptatem hanc non modò non vt suspecta̅ fugiendam, sed vt symbolum diuinae benedictionis amplecte̅dam. Gulielmus abbas in Bernardi vita. Svperstitionis. Ex loco Superstitionis huc plura, fol. 3114. Aegyptii piscibus marinis omnes non omnibus, caeterùm certis temperant. Ceu Oxyrnchitae hamo captis (nam quia colunt oxyrynchum piscem, metuunt ne hamus, cùm adhaeserit ei oxyrynchus, immundus sit) phagro Syenitae. Siquidem putatur vnà cum intumescente prodire Nilo, eiúsque auctum laetis vltrò ostendere ipsum nuncium. Plutarchus de Iside. Ab Aegypto ad Tritonidem lacum pastoritij Afri sunt, carne victitantes ac lacte, nihil vaccinum gustantes. At mulieres Barceae non modò gustu vaccinae carnis, sed etiam suillae abstinent in vniuersum. Aegyptii suillum pecus detestantur adeò, vt si quis porcum attigerit, cum indumentis omnibus in flumine abluatur. Propterea subulcis interdicitur templis omnibus, Iidem nec pisces gustant, & arietibus similiter & ouibus abstinent. Herodotus libro secundo. Britannis olim nefas fuit léporem, gallinam, aut anserem gustare. Alebant tamen voluptatis gratia. Sabellicus lib. 6. Ennead. 6. Cerebrum in cibis auersabantur priores (quod scribit Athenaeus) perinde ac ominosum opinati, praecipue???ue Athenienses. Inde pronun ciatum astruunt ab Homero, velut in Symposiacis meminit Plutarchus, [Greek words], id est, Aequè ipsum honoro ac cerebrum: quod execrati priores, atque abominantes reijciebant, in primis autem suillum. Sunt, qui Homericum illud sic intelligant, [Greek words]. Nam Caras seruisse perpetuó. Caelius libro 3. cap. 23. Antiquarum Lect. Anaximander in piscib. primùm editos homines affirmat: at cùm eò incrementi peruenissent, vt iam valerent semetipsos tueri, tu̅c eiectos fuisse, ac terram cepisse. Ergo ne vt ignis materiam, ex qua accensus est, quae eius est mater & pater, deuorat: sic hominum Anaximander parentem & genitricem esse communem statuens piscem, eius pastum damnauit. Plut. lib. 8. Quaest. conuiualium. Priscillianistae haeretici, carnes, vt escas immundas, vitabant. Sigonius lib. 8. Imp. occid. Sanitatis. Suem Heliopolitani animal profanum habent. Nam praecipuè admittere luna senescente coitum videtur: ac qui lac earum bibunt, eorum corpora lepram & asperitates impetiginis, quam psoram dicunt, sentiunt. Plut. de Iside.

LIBRI TERTII TITVLORVM DISPOSITIO. ???
[arrow up]

|| [2248]
???
|| [2249]
???
|| [2250]
???
|| [2251]
???
|| [ID00680]
Voluminis Noni Liber III. De Moderatione & Immoderatione circa Venerea. CONTINENTIAE, PVDICITIAE, CASTITATIS ACQVISITIO. Magistri pvdicitiae. Vide Tit. Castitati & Pudicitiae aliorum prudenter consulere, f. 1681. Qvi. Pvta Deus, Angeli. Helias eremita pater & rector CCC. virginum, cùm metu incontinentiae curam illarum quandoq; detrectaret, in somno sibi praecidi genitalia vidit. Dum euigilasset, ad curam pristina̅ redijt, ab omni liber lasciuiae cogitatione. Volaterranus libro 21. Anthrop. Reges. Baldvinvs, FLandriae Comes, Byzantinus Imp. pius & modestus, ne impudico quidem aspectu mulierë intuitus, bis qualibet hebdomada vesperi proclamari iubebat, Ne quis in suo palatio cubaret, qui alienam mulierem attigisset. Nicetas. Legislatores. Vide paulò, Legislatione. Patres. Magnvs Sforcia, Franciscum filium grauissimis praeceptis monuit, etiam atque etiam caueret, ne amici, aut imperio subiecti vxorem vnquam impudicis oculis intueretur. Iouius in vita illius. Qvomodo. Nempe Religione. Romae Veneris Ericynae templum extra portam Collinam magna mole construxit deuicta Sicilia M. Marcellvs, ne libido inualesceret, vt???ue luxuria à matribusfamiliâs abesset procul. Ad hanc aedem si quando Circus maximus Tiberis alluuione inundaret, ludos Apollinares saepè celebratos comperimus: in eam???; virgines aetate adolescente Veneri punas velut puerilia rudimenta offerre solebant. Ibi quoq; pòst Veneris Verticordiae simulacrum, quod homines ab effusa libidine auerteret, dedicatum fuit. Valerius libro 8. Ouidius 4. Fastorum, & Plutarchus. Oratione, Precibus. Petrvs Apostolus, cùm omnes morbo aliquo laborantes passim curaret, filiam Petronellam virginem febri vexari permisit. Et cùm interrogaretur, Cur qui alios sanasset, filiam aegrotare pateretur? Sic ei expedire, respondit: Didicit virgo in infirmitate esse fortiox, & iam nec sana de corporis, voluptate cogitare: maluit???ue casta mori, quàm Flacco consuli (à quo petebatur) nupta. Exaudiuit Deus deprecantem, & vitae pariter, consulis???; libidini iam vim parantis, ipsam surripuit. Marulus lib. 4. cap. 8. Hilarivs Pictauiensis episcopus, cùm filiam suam Appiam castè sancte???ue viuendi praeceptis imbuisset, & illa aliquandiu in virginitatis proposito perseuerasset: veriuts, ne mutaret mentem, Dominum deprecatus est, vt ipsam in tuto collocaret. Itaque tàm laetus & alacer mortuam extulit, quàm ne virginitatem in coniugium verteret anxius ac sollicitus fuit. marulus lib. 4. cap. 8. Benedictione. Helenvs abbas, discipuli, qui carnis petulantia arciùs quàm ferre posset, infesta batur, cellam digito per humu̅ ducto circumscribens, immundis spiritibus, ne signum illud transgrederentur, praecepit. Et ille deinceps ab eiuscemodi molestia liber fuit. Marul. 4. c. 7. Medericvs Eduensis abbas, & ipse malarum tentationum victor ac virgo, monachum quendm assiduis incestae cogitationis oppugnationibus tantùm no̅ superatum, tunica sua induens, à periculo liberauit, ita vt ille. deinde omnis huiusce molestiae se expertem palam affirmare solitus fuerit. Ibid. Cantu, Poëmate. Homerus libro 3. Odyss. cantorem Demodocvm custodem & monitorem Clyaemnestrae relictum ab Agamemnone scribit: qui mulierum laudes percurrens earum, quae maritis absentibus tëperanter & castè vixetu̅t, desiderium quodda̅ honoris & gloriae & probitatis in eius animo impressit. Neq; priùs illa potitus est Aegisthus, quàm cantorem obtruncauit. Natalis Comes Mythol. lib. 7. c. 15. Sacrisicijs. Sosipatram viduam Enstathij, formosissimam & sapientissima̅ mulierem, Philometor consobrinus amare coeperat, & vt ea potiretur, magicis vtebatur carminibus. Maximvs sophista, sacris operatus, Sosipatram ab hoc furore, rie manus daret amori, liberauit. Eunapius in Aedesio. Institutione. Paphnvtivs abbas, Thaidem nobile scortum ab impudicitia auertere volens, cùm ab ea secretiorem congrediendi locum poposcisset, & in abditissimu̅ domus cubiculum ductus, ibi etiam, ne ab aliquo conspiceretur, vehemëter se vereri diceret: Ne dubita, inquit illa, nemo hîc iam te videre praeter Deum potest. Captata occasione abbas interrogauit, An Deu̅ esse crederet, quem latere possit, tùm qui bonis praemia, & malis proponat poenas? Annuenti, subiu̅xit: Cùm hoc non ignores, nónne infelicissima es, quae propter breuissimi temporis voluptatem, & te & omnes, quibus tui copiam facis, perditum eas, cruciatibus???ue aeternis deputes? Scelerum conscia mulier, statim in lacrymas prorupit: ac deinceps lasciuiam carnis frenans in lacrymas prorupit: ac deinceps lasciuiam carnis frenans ieiunijs, orationum???ue fatigationibus domans, pudicè sancte???ue vixit. Marulus libro 3. capite 2. & Sabellicus libro 5. cap. 2. Admonitione. Nota vox est Ioelis propheiae iubentis, vt sponsus de cubili suo migret, sponsa de thalamo. Ad excidium & vastitatë, quae à Chaldaeis imminebat, auertendam, indixerat ipsi genti Propheta ieiunium & fletum. Caeterùm neutrum credidit profuturum, nisi à castis fieret. Tanti virtutem vnam insignis fecit Propheta. Marul. lib. 4. cap. 4. Diogenes Cynicus formosa scorta [Greek words], mulsum lethieferum, appellare solebat. Laërtius. mulsum lethiferum, appellare solebat. Laërtius. Argevs, quibudam non suas, sed aliorum quorundam vxores praedicantibus: Per deos, inquit, de bonis & honestis mulieribus nihil remerè loquendum est, sed in totum, quales sint, oportet ignorari, praeter quàm solis maritis, quibuscum viuunt. Tàm insignis erat apud priscos virginum & vxorum pudicitia, vt eas ab alijs quàm à parentibus aut suis maritis conspici, gradus aliquis ad impudicitiam haberetur. Erasmus in Apoph. Pavla Romana Terram sanctam peragrans, cùm Zoaram venisset, recordabatur speluncae Loth, & versa in lacrymas, virgines socias admonebat, cauendum esse vinum, in quo est luxuria, cuius opus Moabitae sunt & Ammonitae. Hieronymus in epitaphio Paulae. Legislatione. Moses Israëlitis praecipit: Neque Israëlitidum meretrix [2253] quaequam, neque Israëlitarum scortator esto. Deuteronomij capite 23. Cecrops Athenienfium rex primus veneré vagam certis connubij legib. adstrinxit, & marem vni feminae consuescere voluit. Propterea [Greek words] fuiffe fabulantur, biformem, ancipitis naturae, marem & feminam, propter introductum stabilis coniugij morem, & liberorum certitudinem. Athenxus lib. 13. c. 1. Avgvstvs Caesar, legem de maritandis ordinibus cùm aliquantò quàm caeteras seuerius emendasset, prae tumultu recusantium perferre non potuit: nisi ademta demu̅, lenitáve parre poenarum, & vacatione triennij data, auctis???; praemijs. Sic quoq; abolitionem eius publico spectaculo pertinaciter postulante equite, accitos Germanici libros, receptos???; partim ad se, partim in patris gremium, ostentauit: manu vultu???ue significans, ne grauarentur imitari iuuenis exemplum. Cum???ue etiam immaturirate sponsarum, & matrimoniorum crebra mutatione, vim legis eludi sentiret, tempus sponsas habendi coarctauit, diuortijs modum imposuit. Suetonius. Romae, imperante Tiberio, grauiore Senatvs decreto feminarum coërcita libido, cautum???; ne quaestum corpore fecise vellet, cui auus aut pater aut maritus eques Romanus fuisset. Quippe Vestilia, praetorijs ornata maioribus, stupri licentiam apud aediles inuulgarat: more veteribus recepto, quibus poenarum satis in propudiosas irrogari est visum, ex ipsa flagitij professione. Caelius lib. 14. c. 4. A. L. Theodosivs Magnus consobrinarum nuptias vetuit, tanquam parum honestas. Cuspinianus. Lex Alcorani Mahometi, hominis alioqui impurissimi, primum praeceptum habet, vt ne cuiuscunq; quis sexus, dignitatis ac eminentiae fuerit, prouectam assequutus aetatem, extra matrimonium vitam agat. Cuspinianus. Abrogatione Morum impudicorum, Legum turpium. Theodosivs Magnus victo Maximo Romam veniens, poenas meretricum abrogauit, quib. audiendis praus praetereuntium libido irritabatur. Sigonius lib. 9. Imp. occid. Corbredvs Galdus Scotorum rex, Eueni regis execrandas leges penitùs abrogare annixus: id solu̅, ne deinceps plebeiorum vxoribus nobiles communiter vterentur, obtinuit. Caeteras, aduersante multitudine, prorsus tollere non potuit. H. Boëthius lib. 4. Scotorum rex euenus III. legem tulerat, vti loci cuiusq; dominus nouae nuptae primam noctem haberet. Vix tandem barbaram illam consuetudinem Malcolmvs Cammor rex, diua Margarita regina suadente, sustulit, numum aurreum (Marchetam vocant) à sponsa pudoris redimendi causa loci domino pendemdum statuens: quod ipsuna Scoti etiamnum hodie obseruant. H. Boëthius lib. 3. & Polydorus lib. 10. Exemplo, Conuersatione. Pavlvs gentium apostolus viduas virgines???ue ad perpetuam castitatis obseruationem suo hortatur exemplo, dicens: Bonum est eis, si sic permanserint, sicut & ego. Hic ille est, qui raptus vsq; ad tertium coelum audiuit arcana verba, quae non licet homini loqui. Vitalis monachi in vrbe Alexandria mira admodum caritatis opera exitêre. Prostibula adibat feminarum, & cum ea, quae impudentiore lasciuia diffluere videbatur, noctem pactus, precium offerebat. Admissus autem in fornicis angulo procumbës deprecando, peruigilabat, donecillucesceret dies. Factum admirans mulier, cogebatur interim tacita intra se cogitare, non iam quantum lucrifecisset, sed quantum turpiter viuendo Deum offendisset. Itaq; multae ab eo hoc modo conuersae, vitam correxêre. Ipse verò peruersa hominum opinione iactatus, quoniam circa lupanaria frequens erat, palam??? reprehensus, patienter tolerabat: cùm plus vtilitatis ex correctione alieni delicti caperet, quàm ex sua infamia damni. marulus lib. 3. c. 2. Alexander Magnus, cùm in Illyrios peruenisset, ac in Iouis ara animaduertisset mulierem forma praestantem, pulcritudinem admiratus, diu spectauit. Cum??? Hephaestion diceret, Aequum esse, vt ipse amatam caperet: Annón, inquit, hoc indignissimum esset, vt qui in alirum incontinentiam animaduertere velimus, ipsi incontinentiae seruire ab exteris deprehendamir? Maximus ser. 3. Discipvli pvdicitiae. Respectu Occasionis. Perdvcti ad castitatem Odio mulierum. Aiunt Melanionem quendam odio mulierum in solitudinem demigrasse: per???; auia montium, cane, quo vno conuictore viebatur, feras insectari solitum, nec vnquam domum reuocari potuisse. Hinc prouerb. Melanione castior. Erasmus. Senectute. Sophocles tragicus, An consuetudinem habere cum muliere valeret, rogatus: Bona verba quaeso, infit. In libertatem asserui me, qui rabidos & feros dominos senectutis beneficio effugi. plutarchus de Cupiditate diutiarum, Cicer. in Catone, & Val. lib. 4. c. 3. Neceßitate, Coactione. Agamemnone peremto, nupsit Aegistho Clytaemnestra, qui & principatu potitus est. Laodice verò, Agamemnonis filia: cùm neglectui foret, consenuit virgo: qua ex causa, ab Argiuis Electrae nomen obtinuit, [Greek words], [Greek words], quòd viri expers fuerit, nec lecti experiens. Caelius lib. 10. cap. 29. ex Xantho Lydio historico, & Aelian. lib. 4. Variae historiae. Anaritia meretricum. Demosthene excitatus ad Laidis Corinthiae famam, cuius formam tunc Graecia mirabatur, accessit, vt & ipse famoso amore potiretur. Qui vbi dimidium talentum vnius precium noctis audiuit, decessit, hoc dicto, [Greek words]. Macrobius lib. 2. c. 2. Saturnalium. Finis. Invitati ad castè viuendum. Religionis exercitio. Ex Tit. Monachorum & Monacharum huc illustria exampla afferipossunt, fol. 4120. & seqq. Roboris studio. Ictys Tarentinus athleta nobilis, quum certò sciret corporis vires eneruari libidine, toto vitae tempore durauit expers veneris, vt plaestricis ludis esset accommodatior. Volat. Asbylvs Crotonites athleta, perpetua castitare praeditus fuit, ob cursus studium. Plato de Repud. Clitomachv athleta, surgebat & abscedebat, siquis sermones iniecisset amatorios. Plut. lib. 7. Quaest. conu. 7. Doloris fuga. Cùm mares omnes Diana auersaretur, quia viderat, quae passa erat mater, cùm illi parienti obstetricata est, impetrauit a patre Ioue, vt perpetuam virginitatem seruare posset. Sic Callimachus: [Greek words] Da mihi perpetuò vt sim virgo, da pater alme. Arcus praeterea & sagittas & puellas socias sexaginta Oceaninas, & alias viginti, quae illi arcus, cothurnos???; & canes curarent, Iupiter postulanti tribuit, dedit???; venationib. praeesse, & vijs & portubus. Natalis Comes Mythol. lib. 3. c. 15. CONTINENTIAE, CASTITATIS CONSERVATIO, CONSIDERATA respectu Personarvm, à Quibus Impvgnatvr. Pvdicitiam tveri contra Coniuges. Alfonsus V. Asturum rex, Tarasiam sororem suam inuitam Abdaliae regi Teletano Saraceno desponderat. Prima nocte Abdalia complexum suum refugientem Tarasiam, & Christum pudicitiae suae vltorem fore dicentem, vi cogere voluit. Statim autem percussus ab angelo, vocatis???; fafamiliaribus, oneratis camelis auro, & argento, & vestibus preciosis, & supellectili valde decora, remisit eam protinus Legionem, quae ibidem in monasterio sancti Pelagij vitam finiuit. Rodericus Toletanus lib. 5. rerum Hisp. c. 18. Etheldreda, Annae Orientalium Anglorum regis filia formosissima, cum Egfredo Northumbrorum rege iuuene, aetate florente, duodecim annos vixit, & nunquam cum eo corpus suum commiscuit: vt propè nescias, vtrum magis feminae constantia, aut viri amore flagrantis patientia laudanda sit. Res ad extremum, extra tamen vim, in certamen adducta est. Etenim Egfredus suscipiendae prolis desiderio agitatus, modò blandienti, modò minitanti similis, vxorem vrgebat, quò vellet vnà secum, liberis procreandis opera̅ dare. Etheldreda contrà, quae virginitatem suam Deo dedicarat, nullis voluptatis aut verborum illecebris à proposito auertebatur, sed assiduis precibus virum fatigans, vt sibi, per eius voluntatem coniugali vinculo solutae, liceret priuatam & caelibem vitam agere, id tandem impetrauit. Polyd. lib. 4. Sigebertus. Beda lib. 4. Hist. eccles. c. 20. Amasias. Iosephvs Israëlis filius, quum in Putipharis domo Memphi seruiret, non herilibus illecebris, non suppliciorum metu subigi potuit, vt muliebrem libidinem secutus, cum hera, [2254] à qua procaciter appetebatur, solus stuprum faceret. Maluit castiss. puer in tenebris inter reos & sontes vinctus iacere, quàm eam domum in qua clementer ac benignè alebatur, flagitio foedare. Sabellicus lib. 1. cap. 3. ex 39. Geneseos. Marulus lib. 4. cap. 7. & Fulgosus lib. 4. cap. 3. D. Bernardo dormienti aequales formosum adiunxerant scorum. Expergefactus, in latus alteru̅ sese conuertit, & blanditias illius magno superans animo, pudore & horrore correptum, sua spo̅te coëgitaufugere. Hospita quaedam illus forma capta, noctu clàm accedbat. Ille ter eam clamore suo, cu̅ latrones adesse clamaret, abegit, metuentem ne à socijs deprehenderetur. Gulielmus Abbas lib. 1. cap. 3. eius vitae. Amatores. Alexandrina virgo fextumdecimum aetatis annum vix nata, ardentissimas???; ado lescentis in se flammas verita, tumulo se veteri spontè inclusit: in quo duodecim annos constanter vixit, cibo capto indies, necessarijs???; alijs per rimulam sumtis. Interrogata???; saepiùs ab ijs qui escam ad eam afferrent, cur hoc cepisset consilij, cúrve tàm diu immoraretur? Vereor, inquit, virgineum pudorem amittere adolescentis ardore nimio. Nec priùs inde amoueri voluit, quàm adolescentem fatofunctum pro certo intellexit. Egnatius libro quarto, cap. 5. & Fulg. lib. 4. cap. 5. Scorta. Xenocrates Chaledonius, Platonis discipulis, tantae continentiae erat, vt Phryne, nobile Athenarum scortum, deposito cum quibusdam iuuenibus pignore, se in suum concubitum allecturam, in lectuli parte admissa, nullis illecebris, nullo libidinis irritame̅to, cùm omnia frustra tentasset, incredibilem eius continetiam violare potuerit. Quae cùm à iuuenibus victoriae precium posceretur, facetè respondit: se cum illis de viro, non de statua vel trunco certasse. Valerius Maximus libro quarto, capite tertio. Eidem discipulos Laidem insignem meretricem, forma???; excellentem iniecisse in lectulum tradunt: illum???ue adeò fuisse continentem, vt cùm se ad libidinem incitari praesensisset, secari & vri verenda sit passus. Laertitus lib. 4. cap. 2. D. Bernardo nocte quada̅, puella nuda iniecta est in lectum dormienti ad latus. Et quamuis impudica ipsum irritaret suis illecebris, tamen se continuit. Eodem modo cùm iter faceret, & apud matronam quandam diuerteret, illa ter ad lectum eius venit. Sed ille ter clamita̅s, Latrones, ab se eam repulit. Cum???; postero die socij arguere̅t, quòd toties ea nocte latrones somniasset, eorum???; somnum interturbasset, respondit: Verè latro aderat. Nam hospita castitate̅, irreparabilem thesaurum, mihi ablatura ter venit. Author vitae lib. 1. cap. 3. Pathicos. Formosus Antiphates antè amantem defugerat & fastidierat Themistoclem. Pòst, vbi ingens nomen eius & opes fuêre, adiens blandiebatur ei. Cui ille: Adolescens, inquit, serò quidem ambo, sed tamen sapuimus. Plut. in Regum apoph. Agesilavm Spartanorum regem Megabates Spiridatae F. (Plutarchus habet Spitridatem) more Persarum osculandi eos quos in honore haberent, osculari aggrediebatur. Ille verò, licèt puerum valdè amaret, quò minùs id fieret, seriò repugnauit, ita vt se Megabates iniuria putaret affectum. Tùm Agesilaus quendam ex socijs compellabat, qui Megabatae persuaderet, vti se rursum honore afficeret. Eo quaerente, si paréret Megabates, an ipsum osculaturus esset? Tùm verò subticuit Agesilaus: ac deinde: Minimè, inquit, non si subitò & venustissimus & robustissimus & celerrimus omnium hominum sim futurus. Sed tamen pugnam eandem pugnare me malle, deos omnes testor, quàm omnia quae cerno aurea fieri. Xenophon. Plutarchus verò in Apoph. sic: cùm Megabates Mithridatis silius forma eximia Agesilaum adisset, quòd ardenter amari videretur ab eo, ad eum salutandum & osculandum, declinauit. Vt destitit ille ipsum adire, requifiuit eum Agesilaus. Amicis ipsum in causa esse subijcientibus, qui formosi illius complexum fugisset: nun autem metu adductum non venire illum: haud exiguo spacio cogitabundus ac tacitus constitit: tum: Haud quaquam est ille, inquit, à nobis inducendus. Ego enim ista vincere praeopto, quàm munitissimam hostium vrbem expugnare. Scribit Historicis commentarijs Carystius, quòd puer formosus aderat Charoni Chalcidonico, quod???; benè eum tractabat. Cùm verò Alexander cum inter potandum apud Craterum laudesset: iussit Craterus puero vt Alexandrum ofcularetur: qui, Nequaquam, inquit: non enim tantum mihi dabit laetitiae, quantum tibi doloris. Athenaeus libro decimotertio, capite 27. Philoxenus classis praefectus, cùm Alexandro scripsisset, Tarentinum quendam Theodorum esse apud se, pueros hobentem insignioris formae venales, si vellet emere: Alexander indignè tulit, apud aequales subinde clamitans: Quid in me Philoxenus tàm obscoenum animaduerit, vt mihi tantum probri conciliaret? Plutarchus in Alexandro. Conservatvr. À Deo, Angelis. Evsebivs episcopus & martyr, quam virginitatem ab ineunte aetate sollicitè custodierat, Deo protegente nullius insidijs amittere potuit. Mulier quaedam forma illius capta, cùm ad ipsum impudenter vellet, cubiculum aditu aperto intrare non potuit: & culpae conscia, ac terrore simul perculsa, ante ianuam excito episcopo, crimen confitendo veniam impetrauit. Marulus lib. 4. c. 7. Lvcia Syracusana virginitatem vita habuit cariorem. Iuueni, cui pacta fuerat, iungi noluit, vt iungeretur Christo: pro huius amore martyrium constanter pertulit, cum illo viuere recusauit. Paschasius consulari potestate tumens, puellam duci ad lupanar iussit. Sed illam vis nulla, nulli prorsus conatus mouere potueru̅t. Funibus circumligatam mille viri, mille boum iuga trahere niteba̅tur. Sed eodem loco, quo eam fi xerat Dominus, veluti montis rupes immota stetit: atq; ibidem vri caedi, iugulari potuit: abduci, vt prostitueretur, non potuit, quoniam Deo vouerat castitatem. Marul. lib. 4. c. 8. Martianam Caesareae defendir paries, inter ipsam & corruptores mirabiliter se interponens. Irenem Romae liberauit angelus, ijs, qui eam ad lupanar trahebant illudens. Flaviam Domicellam Tarracinae intactam reliquit repentina eorum in sania, qui vim inferre parabant. Seraphiam apud Vendinenses eripuit horrendus fragor, motus???ue terrae illos exanimans, qui ipsam polluere nitebantur. Ibidem. Methodivs patriarcha Constantinopolitanus: olim cùm vitam Romae ageret, à daemone crebiùs carnis igne correptus est: & cùm libidinis incendium quotidie exardesceret: timenne vitae continentiam amitteret, sanctos apostolos Petrum & Paulum summis precibus rogauit, vt periclitanti opem ferrent. Tum nocte quadam dormienti astare duo viri visi sunt, quorum vnus pudenda digtis tangens: Bono esto animo, dixit, mox hic ignis extinguetur: & simul visus est adurere pudenda, vt prae dolore expergisceretur: À somno excitatus, virile membrum tabidum reperit & emortuum, nec ab eo tempore vllam ampliùs molestiam sensit. Cuspinianus. Brutis. Colvmbam virginam apud Senones passam, cùm inter meretriculas vitiandam pertraxissent, vrsus ab iniuria tutatus est. Marulus lib. 4. c. 8. Modi respectv. Libidinis qvascvnqve occasiones fvgere, declinare, Libidini obsistere. Libidinis occasiones partim internae sunt, partim externae. Internae ieiunij, flagris, cilicijs, & antequam exardescant opprimuntur, & postquam exarserint extinguuntur. Externae, aspectus scilicet, alloquium, tactus, declinantur, corriguntur. De priove illa sic scribit Marulus lib. 4. cap. 1. Non solu̅m diabolus, verumetiam corpus nostrum aduersatur nobis. vas electum Paulus: Video, inquit, aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, & captiuantem me in lege peccati, quae esti in membris meis. Deinde exclamat: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? Et quia ipse per se non sussicit, respondet: Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum. Sed quoniam gratia ista sollicitis, non otiosis opitulari solet: ipse quoque non cessat, quantum potest, reluctari aduersario suo, & flagellationum iugo premere illum, atque imperare volentem, ad obedientiam copellere. Castigo, inquit, corpus meum, & in seruitutem redigo. Igitur si pugnat caro, castigatione reprimenda est: reprimentem Dei gratia adiunabit. Carnis autem castigatio est ieiunium, vigilia, deprecatio, verberatio, labor. Hac ille. Proinde Castigatio carnis per ies iunium & flagella, respectu finis, huius erit loci propriè, quia ad edomandam carmem pertinet. At respectu modi quo domatur, Ieiunia quidem ad primam Temperatiae speciem, Flagella verò ad Tolerantiam dolorum referendaerunt. Carnis certè appellatione Christiani Theologi affectum intelligunt, voluptatem corpoream circa alimenta, sed in primis circa venerea, consectantem. Qvo ad Seipsvm, Certamen Castitatis & Libidinis internum. Sic secum ipse certat, quando brutum Appetitum Rationis rectae imperio subijcere studet, eius???; rei causa adminicula quaeuis ad fomitem libidimis extinguendum vefranandúmve ex seipso adbibet. Precibus. Aeqvitivs in Valeriae partibus abbas, dum in iuuenta immundis tentationibus quateretur, ad precum confugia recurrebat. Postremò somnianti visum est, astitisse angelum, omnem???ue sibi genitalium motum ademisse: nec postea sensit se tentari. Quinimò Dei dono fretus, praeesse monasterio [2255] seminarum coepit. Interim tamen discipulo admonere non cessabat, ne se in eo priùs aemulari vellent, quam pari miraculo insuperabiles facti fuissent. Marul. lib 4. c. 7. Christophorvm martyrem, qui mundi opificem in humeris gestare meruit, cui ducenti milites manum inijcere non sunt ausi, quo viso, Ammonitarum rex est territus, vicissent feminae, nifi ille repentè ad orationis arma confugisset. Vinctus & in carcere posicus, dum illum duae infignis impudicitiae sorores Niceta & Aquilina, ad hoc à rege missae, vt turpi voluptate delintitum à Christo auerterent, complexu, osculis, alloquijs oppugnare coepissent: sensit in tali certamine suam sibi haud sufficere virtutem, & Domini inuocauit. Eo orante carcer illuxit, subitus perstrinxit oculos fulgor: mulieres expauidae in terram corruunt, mortem sibi timentes, quae mortem intentauerant viro. Sed tandem ab eo spe veniae recreatae, Christo crediderunt: dum???ue ipsum palàm confiterentur, tyrannigladium immotis iugulis excepêre. Marulus libro quarto, capite 7. Martino Massici Campaniae montis solitario decretum at deliberatum fuit, ne feminam aspiceret: & dum quaedam propositi eius turbandi causa, illi repentè astitisset, pronus humi corrui: vultu???; interpalmas collecto, tàm diu Deum, vti se in tali pudicitae discrimine tueretur, orauit, donec illa longioris morae victa taedio, inde discessit. Fama est mulierem hanc, simulatque de monte descendisset, vita decessisse. Marulus libro quarto, cap. 7. Sara, in partibus Thedaidis abbatissa, cùm cogitationes eius ad libidinem diabolus incitare soleret, nunquam vt recederet tentatio, orauit: sed vt illa assiduè oppugnaret, & ipsa semper vinceret. In hoc carnalis lasciuiae bello per annos tredecim fortiter contendit. Sed tandem aliquantò acriùs impugnata, quàm vt sustinere posset, clamauit ad Dominum Iesum Christum, & superauit inimicum, ita vt oranti apparens daemon diceret: Vicisti me Sara, vicisti. Atilla niil sibi ex hoc laudis vendicans: Non ego, inquit, vici te, sed Dominus meus Iesus. Marul. lib. 5. c. 7. & Sab. lib. 10. c. 3. Contemplatione. Ad quendam in deserto Aegypti Solitarivm, corrumpendum cùm venisset meretrix (fecerat autem sponsionem cum quibusdam, si illum ad coitum compulisset) finxit se viam aberrasse: & quoniam iam vesper erat, flens petijt, vti nocte illa susciperetur. Castitatis periculum denegare quod petebatur, suadebat: charitas verò cedere, ne quid feminae foris manenti aduersi contingeret, cùm locus foris frequens esset. Ergo receptam in vno tugurioli angulo posuit, & se in altero collocauit. Noctu tamen cogitationibus ad impudicitiam pulsatus, iam in eo erat vt vinceretur: cum subitò in me̅tem venit, quòd pro tàm breui voluptate ignem aeternum passurus esset. Exurgens igitur accendit lucernam: &, Experiar, inquit, an ignem sustinere possim, quem sustinere cogerer, si deliquissem: digitos???; ad lucerna̅ admotos vrere pertinaciter coepit. Adustionis cruciatus, libidinosas cogitationes dissipauit, & gehennae timor intimam voluptatis titillationem repressit. Mulier autem, quae seruum Christi in mortis foueam praecipitare moliebatur, ipsa ibidem vitam cum morte commutauit. Manè luuenes illi adueniunt: & quam vicisse putauerant, mortuam iacere offendunt. Sanctus verò vt pro malo redderet bonu̅, ipsam, quae pudicitiae suae insidiari fuerat, precibus vitae restituit. Marul. lib. 4. cap. 7. Iosaphat, Auenir Indorum regis filius, Barlaam eremitae industria & disciplina ad Christianitatem co̅uersus, meretriculae cuiusdam forma blanditijs???ue & procacitate captus fuisset, nisi diuina miseratione contigisset, vt parumper obdormiscens, & sanctorum gloriam, & damnatorum poenas vidisset. Eo somnio confirmatus, in castitatis proposito perseuerauit. Marulus lib. 6. c. 14. Conuersationis impudicaefuga. Vtputa Mulierum aspectum, colloquium, conuersationem declinando. Cyrvs Persarum rex, Pantheam omnium mulierum formosissimam, captium in consectum suum adduci vetuit, ne amore illius corriperetur. Xenoph. lib. 5. & 6. Paediae. Cùm Antipatridas formosam psaltriam in conuiuium adduxisset: motus eius forma Alexander, quaesiuit de Antipatride, Ecquid istam amaret? Annuente illo: Non abduces, inquit, actutùm scelus ex conuiuio mulierem? Plutarchus in Apophthegmatibus. Alexander Macedo, cùm Darij vxorem, sororem, filias captiuas haberet, mirum in modum fomosas, ne videre quidem eas voluit: turpe ratus esse, eum, qui viros vicisset, à mulieribus superari dicere solitus, [Greek words]. Plutar. Athen. lib. 13. c. 27. Basilius de Lib. studijs, & Gell. lib. 6. c. 8. vbi quaestionem mouet, Alexandérne continentior fuerit, qui videre noluit, an Scipio, qui visam restituit? Antigonvs rex Asiae, cùm Philippum filium animaduerteret aliquado hospitium habere in aedibus, in quibus tres iuuenculae erant: nullum verbum huic fecit, sed accito metatore hospitiorum, filio praesente: Quin tu, inquit, filium meum educis ex istis angustijs? Plut. in Demetrio. Aliter Fontinus lib. 4. c. 1. Audio, inquit, fili, angustè habitare te, pluribus dominis domum possidentibus: hospitium laxius accipe, iusso???; commigrare, edixit, ne quis minor quinquaginta annos natus, hospitio matrifamiliâs vteretur. Antigonvs III. Asiae rex, Dianae sacerdotem contemplatus forma mirè venusta, repe̅tè mouit Epheso: veritus, ne quid praeter animi sententiam nefarij admitteret. Plutarchus in Apophthegmatibus. Ptolemaevs Tryphon, Aegypti rex, cùm speciosa quaedam mulier loqui cum eo cuperet: Prohibuit, inquit, mihi soror, ne sermonem à speciosa femina susciperem. At illa intrepidè ac festiuè respondit: Atqui à specioso, inquiens, susceperis. Quod cùm audiuisset, eam laudault. Aelianus de Varia historia lib. 14. Diodorvs tibicen vocatus à Lamia, venire recusauit: temperantior Demetrio Poliorcete rege, qui obsidionem vrbis scorti amplexibus postposuit. Aelian. lib. 12. Zeno simul & Cleanthes assidebant Chaeremondae: quum???; sentiret affectum amoris Zeno, surrexit. Hoc admirante Cleanthe: Etiam à bonis, inquit, medicis audio, aduersus inflationes optimum esse remedium, quietem. Laërt. lib. 7. c. 1. Aristippvs, quum Dionysius tyrannus tres venustas meretrices obtulisset, admonens, vt ex his, quam vellet, eligeret, omnes apprehendit, dicens, Ne Paridi quidem fuisse tutum, vna̅ caeteris praetulisse: ac puellas deduxit ad aulae vestibulum, dimisit???; non minùs in contemnendo facilis, quàm in amplectendo. Laërtius lib. 1. c. 8. Is aevs Assyrius sophista, cùm à quodam, qui formosissimam ostendebat mulierem, interrogaretur, Num formosa videretur? [Greek words] respondit, [Greek words]: id est, Desij laborare ab oculis. Non aspexerat, ne amori faceret aditum. Philostratus in Sophistis. Archytas Tarentinus, cùm alias modestissimus fuit, tum etiam verborum obscenitatem assiduè vitauit. Cùm verò necessitas aliquando postularet absurdius aliquid dicere, non profatus est, sed ipsum quidem silentio praeteriuit: inscripsit aute̅ in pariete, monstrans, quod dicendum erat: neq; cùm res exigeret, dixit. Aelian. lib. 14. de Var. hist. Apud Romanos in castris mulieres interesse, aut cum militib. turpi consuetudine versari, non decebat. Domi verò tanta Romanae verecundiae obseruatio & morum exempla fuêre, vt nec pater cum filio pubere, nec socer cum genero lauaret: nudos???; conspicere parentes ducerent nefas. Val. Max. C. Gracchvs quamdiu Sardiniam prouinciam administrauit, nulla meretrix introiuit eius domu̅, nulli pueri eximia facie ei ad cyathum steterunt. Gellius. Cn. pompeivs Demetrij sui liberti vxorem formosissimam nunquam blandè allocutus fertur (quod tamen contra eius ingenium fuit) metuens, ne pulcritudine ipsius, qua quemuis ad amorem pellicere poterat, captus videretur. Plutarchus in Pompeio. Marcia Varronis filia, quum suo seculo seulpendi pinge̅di???; arte insignis haberetur, ab stinuit semper ab effingenda virili figura, ne pudenda quoq; exprimeret. Rauisius. Livia Augusti Caesaris vxor, cùm nudos homînes vidisset, dixit: eos matronis honestis & continentibus, nihil à statuis differre. Dion. Nicaeus in Tiberio. Materteram suam scribit Seneca per sedecim annos, quibus maritus suus Aegyptum rexit, nunquam in publico conspectam esse, neminem prouincialium in domum suam admisisse, nihil ab vllo viro petijsse, nihi à se peti passam. Itaque loquax (inquit) & ingeniosa in contumelias praefectorum prouincia, in qua etiam vitauerunt quidam culpam, non effugerunt infamiam, velut vnicum sanctitatis exemplum suspexit: & quod illi difficillimum est, cui periculosi sales placent, omnem verborum licentiam continuit, & hodie similem ipsi (quamuis nunquam speret) semper optat. Multum erat, si per sedecim dies illam prouincia probasset: plus est, quòd ignorauit. Ludouicus Viues de Christiana femina libro 2. Ivlianvs Imp. continentissmus, capta Persidis vrbe, in qua formosae permultae mulieres erant, non modò mullam ad venerem coëgit, verùm etiam ne in co̅spectum ducerentur, prohibuit Fulgos. lib. 4. c. 3. Ioannes anachoreta in quadam Aegypti praeruptae rupis spelunca obstruso aditu degens, cùm feminis nunquam est locutus, rarò cum viris, ad se tame̅ intrare permisit neminem: Tribuno roganti, vti se coniugi suae conspiciendum exhiberet: in quite se illi appariturum promisit. Proxima itaq; nocte mulier somnians ipsum vidit, quem vigilans nunquam viderat. Marul. lib. 4. c. 7. & Sab. lib. 5. c. 6. Carilephvm in Galliaeo loci, qui Cassagalla dicitur, soli [2256] tarium femina quaedam adijt, virili amictu sexum dissimulans, cùm ipse muliebres congressus semper refugisset. Illa dum singulaperlustrasset, oculis capitur: ac protinùs facti poenitens, veniam???; petens, ipso orante visum recepit, vitam???; correxit. Marulus lib. 4. cap. 8. Helias abbas, cùm XXX. annos natus coenobij virginum curam suscepisset, & carnis molestias ferre nequiret, ad desertum Scythi profugit. Deinde in quiete apparentibus angelis, Cur Deo dicatas virgines reliquisset? interrogatus, causam dixit. Et cùm ab eis virilia sibi abscissa putasset, somno experrectus, & corpore se integrum & mente comperit, virginum???ue curam securus repetij: nullum postea pruritum (licèt interfeminas versaretur) improbae cupidinis in se sentiens. Marulus lib. 4. cap. 7. Paphnvcivs abbas, dum hospitibus pulme̅tum lenticulae, quod atheram appellabant, pararet, & subuolantis flammae vapor manum eius adussisset, cogitare secum tacitus coepit: Cur qui iampridem daemonum infestationes deuicisset, & illicitos carnis mortificasset, tam modicae flammae laefionem persentiret? Quiescenti angelus apparuit: Et quid, inquit, Paphnuci, ab igne te offendi potuisse miraris, cùm nec dum ignem, qui in te est, sic penitùs, vt putas, extinctum geras? Tunc te illum extinxisse crede, cùm puellam nudam atq; formosam complexus, nullote libidinis motu sollicitari deprehendiris. Eulgilans ille expauit tale experimentum, & liquidò intellexit, tutiùs esse cum daemonijs colluctari, quàm iuuenculae mulieris lateri adhaerere: & ab igne offendi, quàm ea tangi. Marul. lib. 4. cap. 7. Avgvstinvs interrogatus, Quare cum sorore habitare refugisset? Quia, inquit, quae cum sorore mea sunt, non sunt meae sorores. Et hanc eiusdem sententiam esse perhibe̅t, Malum est mulierem videre, peiùs alloqui, pessimum tangere. Ex sensibus igitur corporis nostri vt quisq; periculo proximior, ita magis continendus. Sab. lib. 5. c. 6. Berengarivs Turonensis presbyter feminarum aspectum deuitauit. Vide Tit. Haereticorum. Carolvs V. Imperator, vxorem adhuc habens, saepè clausit ipsemet fenestram, ne inspiceret formosiores feminas, cùm eas ex fenestra eminùs aduentantes aut praetereuntes fortè conspexisset, aut etiam praeterituras inaudisset. Gul. Zenoc. lib. 5. de vita Caroli V. Imp. Virorum colloquium, aspectum fugiendo. Consule Titulum, Virginum, f. 2265. 4127. Bona dea, à Graecis [Greek words] dicitur, quam Varro filiam Fauni tradidit, adeò pudicam, vt extra [Greek words] nunquam sit egressa, nec nomen eius in publico fuerit auditum, nec viru̅ vnquam viderit, vel à viro visa sit: propter quod nec vir in te̅plum eius ingreditur. Vnde & mulieres in Italia sacro Herculis non licèt iteresse: quia Herculi, cùm boues Geryonis per Italiae agro s duceret, sitienti respondit mulier, Aquam se non posse praestare, quòd Feminarum deae celebraretur dies, nec ex eo apparatu viris gustare fas esset. Propter quod Hercules facturus facrum, detestatus est praesentiam feminarum: & Poticio ac Pinario sacrorum custodib. iussit, ne mulierem interesse permitterent. Macrob. lib. 1. c. 12. Beatus Martinus episcopus, cùm Virginem qua̅dam vitae sanctitate percelebrem inuisere vellet, & illa aditu negato ei excusando dixisset: Mi pater sancte ora pro me, quia à viro nunquam sum visitata. gratias egisse Deo fertur, quòd illa talibus imbuta moribus castam custodiret voluntatem: & benedicens eam, abijt laetus. Marul. lib. 4. c. 8. Domi manendo, Non peregrinando. Aegyptias mulieres (inquit Plutarchus) calceis vti patrius mos non fuit, vt domi se faciliùs continerent. Inter leges, quas Lycurgus rhetor tulisse fertur, hae erat vna: Ne qua Mvlier maritata proficisceretur. Addita est poena, drachmarum sex millia. Ei legi cùm vxor Lycurgi non obtemperasset, sycophantis, qui deprehenderant ac detulerant, dedit talentum. Ea res cùm illi postridie vitio daretur apud populum: Atqui ego, inquit, dare conspectus sum, non accipere. Erasmus lib. 8. Apophtheg. Cum viris cautè conuersando. Non conuiuando. Homerus pudicam Penelopen in consessum procorum descendisse canit, sed non solam, verùm duabus comitatam probis ancillis, cùm tamen domi suae esset, & Telemachus filius inter procos sederet, iam tum adolescens. Lud. Viues de Christiana femina lib. 1. Cùm Persarvm regibus legitimae vxores ad mensam accumbunt, vna???ue comessari solent. At quum ludere lasciuire???ue, se plusculum inuitare collibuerit, summotis illis, citharistrias meretriculas adhibent, nec vllo modo sinunt vxores intemperantiae ebrietatis???; fieri participes. Caelius lib. 28. cap. 18. Antiq. Lect. Grae Corvm co̅suetudo muliebrem sexum à conuiuijs amouit, neque vlla in virorum symposijs accumbebat mulier, nisi quae quiduis non audire modò, verùm etiam perpeti posset. Videbant enim alioqui fore, vt aut matronalem virginalémve pudorem libertaas iocantium offenderet, aut iocandi libertatem illius habita ratio retardater. Inde igitur est, quòd cùm apud Terentium Thraso introduci iussisset in co̅uiuium Pamphilam, indignata Thais: Minimè, inquit, gentium, in conuiuium tu illam? Quòd enim suis integram eam ac pudiccam reddere ac restiture cupiebat, vixi id consequi posse videbatur, si hoc, quod postulabat miles, passa asset. Ex eadem co̅suetudine apud Ciceronem libro primo accusationis in Verrem, Philodamus negauit, moris esse Graecorum, vt in conuiuio virorum accumberent mulieres. Romani innuptas modò virgines à conuiuijs amouebant: Varronis testimonio. Virgo, inquit, de conuiuio abdicatur ideò, quòd maiores nostri virginis acerbae aures Veneris vocabulis imbui noluerunt. Muretus lib. 7. Var. lect. cap. 2. Spectacula impia vitando. Lacones comoedias & tragoedias non audiebant, vt nec seriò nec ioco quicquam audirent repugna̅s legibus. Leges enim prohibent stupra, incestum & adulteria: prohibent dolos, iniurias, furta, caetera???; flagitia: at in fabulis talia poëtae dijs affingunt. Nec placuit illis quoru̅dam excusatio, fabulas ad voluptatem fingi, non ad fidem veri. Voluptas ea corrumpit imbecillium animos. Hanc ob causam Archilochu̅ poëtam, cùm venisset Lacedaemonem, eadem hora expulerunt: quòd intellexerant ab illo scriptum, satiùs esse abijcere arma, quàm mori. Plutarchus in Lacon. Massiliensivm ciuitas castitatis eatenus acris fuit custos, vt Mimis nullum prorsus aditum in scenam daret, quorum argumenta plurimùm actus continent stuprorum. Caelius libro 16. capite 8. Augustus spectaculo Athletaru̅, qui nudi certabant, edicto mulieres Romanas submouit. Ab Olympij etiam spectaculis aedem arcebantur. Viues de Officio mariti. Turpia alia non aspiciendo. Clitomachvs pancratiastes, si quando canes videret coëu̅tes, sese auertebat: & in co̅uiuijs si de rebus venereis sermo incidisset, continuò surgens discedebat. Aelianus lib. 3. de Varia historia, & Plut. lib. 7. Con. quaest. 7. Apud Monachos quosdam in vna Cycladum habitantes, animalia vsibus vitae necessaria in altera asseruabantur, ne ipsi eorum coitus fortè aspicerent. Lud. Viues de Off. mariti. Romae in sacris bonae Deae, marem ne pictum quidem aspici fas erat. Laced ae mone 7 in Delo, canem intrate templum nefas, propter vulgarem & promtam illius animantis libidinem. Martia Varronis filia cùm virginitatis candorem illaesum seruaret, & sculpendi pingen di???; arte insignis haberetur, quia ea aetate imagines statuae???; nudae fingebantur: ipsa prae pudore, ne in viris pudibunda exprimeret, aut ob id imperfectum opus relinqueret, à fingenda virili figura semper abstinuit. Fulgos. lib. 6. cap. 1. Monachatus professione. Farra virgo, cùm à patre Agerico (qui primo loco apud Theodebertum Galliae regem habebatur) ad nuptiae vrgeretur, sic vbertim fleuisse dicitur, vt nimio lacrymarum humore oculorum aciem hebetauerit. Et cùm visum beati Eustachij episcopi precibus à Domino impetratu̅ recepisset, rursum patris molestijs infestationibus???ue, sed & odio agitata ad ecclesiam confugit. Ille iratus, inde raptam in carcerem detrusit: nec tamen efficere potuit, vt voto suo filia consentiret, quae se iam Christo desponderat. Vbi verò firmam in proposito permanere vidit, non fuit deinceps impedimento, quin inter sacras virgines perpetuam virginitatem profiteretur. Marulus libro 4. cap. 8. Gregoriam Romanam virginem, à beato Gregorio traditu̅ est, ipso nuptiarum die ad ecclesiam confugisse, & perpetuae virginitatis voto Deo se consecrasse. Ibidem. Iphigenia Egippi Aethiopum regis filia, Matthaei apostoli praedicatione ad veram religionem co̅uersa, cùm virginitatem Domino vouisset, & iam constructo coenobio multis praeesset virginibus, neq; minis ne; blanditijs moueri potuit, vt Hirtacum paterni regni successorem acciperet maritum: aeterni regis sponsam se esse dicens, nec licere sibi illo relicto alteri nubere. Hirtacus ex amore in furorem versus, Iphigeniam cum ipso monasterio concremari iussit. Flamma inde se auertens, regiam consumsit: Hirtaci filius à daemonio correptus interijt: pater elephantia oppressus, morbi dolorem no̅ ferens, ipse sibi mortem consciuit. Idem. Virginitatis amor effecit, vt Evphrosyna Alexandrina do [2257] mum parentes, patriam fugeret, & ne iuueni (cui pacta erat) inuita traderetur, sub virili habitu latens, proximi coenobij monachos adiret, se???; in eorum numerum solenni professione redigeret, dicta Smaragdus. Cur, inquies, vnum fugiens tam multis se credidit? qua eos, quibus se credebat, aequè ac se castos esse nouerat. Quem autem fugiebat, longè disparis voti esse sciebat. Idem. Ildegvnda virgo Germanica, Nussiae orta (quod oppidum haud longè à Colonia vrbe in Rhein ripa positum est) multis agitata casibus, post permulta quae non sine ingenti ad miratione ei acciderant, anno Salutis 1188. puerili habitu monasticam disciplinam subijt, in Abbatia quae prope Vormatiam vrbem Schuuabenheim dicitur. In ea diu incognita vixit, sub Iosephi nomine inter viros singulari continentia ac sanctitate semper versata vsq; ad eam diem, qua decessit: ne tunc quidem mulier cognita fuisset, nisi dum lauaretur, detecto corpore sexus patuisset. Sic Marina sub marini appellatione in monachorum conuentu egisse, à sacris scriptoribus perhibetur. Fulgosus lib. 4. cap. 3. Gunzonis, Arbonae ducis Filia, Galli abbatis precationibus à daemonio liberata, virginitatem vouit. Cum???ue à Sigiberto Galliae rege in matrimonium peteretur, à patre tradita, sponsam se coelestis regis esse dixit. Quae vox ita exterruit Sigebertum, vt illam in monasterium virginum abire permiserit. Marulus lib. 4. cap. 8. Spoletana virgo principis viri filia, cùm pater ipsam nuptui collocare decreuisset: illo inscio ad monasterium abiens, virginitatis velum habitum???; accepit. Pater indignatus illam exhaeredauit. Sed quae nihil acceperat à parente, à Domino accepit, vt ab obsessis daemonia pelleret, sicuti de illa testatus est sanctus Eleutherius abbas. Idem. Evphraxiam virginem, Antigoni filiam, quia cuidam Romano patricij generis iuueni à parentibus antè pacta fuerat quam religioni se dedisset, cu̅ Theodosij Imp. literis in Thebaidem, quò concesserat, missis, illi nubere vrgeretur: respondisse tradunt, sponsum se habere in coelo, non in terra: & certum sibi esse omnia priùs extrema perpeti, quàm fallere fidem illi datam. Cum???; insuper Theodosius opule̅tas viri nuptias suis donis se cumulaturum polliceretur: Opes meae (inquit) Christus est, dona tua alijs dato. Ibidem. Occupatione, Cura quauis alia. Apud Lucianum sophistam quaerit ex Cupidine mater Venus, Cur, cùm Iouem, Neptunum, Apollinem, Iunonem, se etiam matrem, denique deos omnes iaculis suis consigat, Minervae, & Mvsis, & Dianae nanum non admoliatur? Minerua (inquit ille) mihi venienti comminatur, hae occasionibus obuiam it & resistit. Musae verò reuerendae sunt & semper honestis exercitijs occupatae: hae marestate sua & negotij intentione ab amore se vindicant. Diana in syluis & solitudinibus errat: haec amorem non haurit consuetudine. Multum enim amoris per sensum se insinuat, quod postea teneris cogitationibus alitur & excrescit. Ludo. Viues de Christiana femina libro 1. Monachvs quidam Graecus, cùm nullo alio remedio à libidinis flammis liberari posset, ex instinctu patris monasterij simulato iurgio & falsis criminibus circumuentus, libidinis cogitationes omnes exuit. Marul. lib. 4. cap. 4. ex epistola Hieronymi ad Rusticum monachum. Labore, Defatigatione corporis. Macarivs, Alexandrinus abbas, cùm corporis affectibus paulò improbiùs vrgeri se videret, saccum sabulo repletum, vix homini portabile onus, per eremum incedens humeris baiulauit. Theosebio fortè obuiam factus, & Quid ageret, interrogatus, Vexatorem meum vexo, respondit. Marulus lib. tertio, capite decimo. Diuus Hieronymus in eo libello, quem ad virgines Deo sacratas conscripsit, vidisse se in eremo affirmat Vnvm ex monachis, qui à seniore iussus, praegrandem lapidem iam octo annos bis in die per tria fetè milliaria gestauerat in scapulis, ita alacri animo, vt intermedio tempre semper noua sibi iniungi opera vltrò patrem rogaret. Marulus libro 3. cap. 10. & Sabellicus lib. 2. cap. 10. Evphraxiae ad libidinis flammam extinguendam monasterij Thebaidis antistita praeter co̅munes cum alijs labores iniunxit, vtquotidiè magnum lapidum aceruum de loco ad locum transferret, & translatos rursum restitueret. Quamuis enim ieiunijs vigilijs???; haud parum illam fatigari cerneret, timebat tamen, ne si quicquam pailò remissiùs egisset, aliqua residens iuuenili in corpore turpis cogitationis scintillula, incendium excitaret peccati. Marulus lib. 3. c. 9. Castratione libidinem domare, tollere. Origenes Adamantius praeter continuas vigilias, ieiunia, calores, frigora, quae ferebat nudis pedibus, vna tantùn tunica tectus, cùm nec carne nec vino vnquam vteretur, vitam in graui voluntaria???ue inopia ducens, non satis duxit corpus ab omni venerea labe mundum seruare: sed vt suspicione quoque careret, nec minùs famam quàm corpus sine labe teneret, sectis genitalibus membris, eunuchum se fecit. Fulgosus libro 4. capite. 3. Sacerdotes Matris deûm Samia testa sibi virilia amputabant, vt in impura religione casti manerent, & extra concupiscentiam omnem vitam agerent. Alexander ab Alexandro libro 4. capite 17. Medicamentis. Hierophantae Athenienses, sacerdotes Cereris, ciutae sorbirione seipsos suo etiamnum tempore castrare solitos, scribit D. Hieronymus, & Alex. lib. 4. cap. 7. In Thesmophorijs Cereris sacris Matronae Athenienses, vt veneris ictus cohiberent, folijs viticis cubilia substernebant. Quaedam ex garo piscium, qui squamam no̅ haberent, incendialibidinum extinguebant. Dioscorides Anazarbaeus in Stirpium historia. Plato quum corporis habitudine vteretur nimiùm prospera, quae veluti vitis luxurians foret resecanda, Academiam, insalubrem Atticae locum delegit, vt quod redundans nimium???; sentiebat, loci intemperie reprimeretur. Caelius libro 21. capite decimo A. L. Fame, Siti, Ieiunio. Vni abstinentia. Consule Tit. Ieiuniorum: quatenus carnis castigationem ad vitandas tibidines pro scopo habent. fol. 2213. Ouidius Naso amori tradens remedia, Evm, qui castè victurus sit, temperantem quoq; esse monet, ei???; a cibis illis abstinentandum. illos autem mensis inferendos, qui veneri corpora nostra negant. Viues des Christiana femina lib. 1. Sacerdotes Aegyptij, qui casti sunt, abstin ent in totum à sale, ad venerem caliditate sua stimulante, & verò etiam ingluuiem excitante, adeò vt etiam pane vescantur insulso. Plut. lib. 5. Quaest. conuiu. 10. Romani Mvlieribvs vino interdiêre, ex Numae instituto, ne in aliquod dedecus prolaberentur, quia proximus à Libero patre intemperantiae gradus ad inconcessam sit venerem. Val. Max. libro 2. cap. 1. & Plutarch. in Numa, & Cic. 3. de Repud. apud Nonium. Passo interim vtebantur. Hinc???ue adeò morem illum cognatos salutandiprofluxisse scribunt veteres historici, vt si quae temetum oleret, specie amicae salutationis deprehenderetur. Etsi alij alias huius consuetudinis causas afferunt. Antonio alexandrino abbati diabolus deformi admodum tetra???ue facie apparens, dixit se fornicationis spiritum, & ab eo superatum esse. Nec tamen ideo Antonius laxauit ieiunij rigorem, precum assiduitatem, laboris???ue solicitudinem: veritus, ne diabolo credendo, dum se stare putaret, caderet: & remissis armis, quibus vicerat occasionem vincendi victo daret. Marulus lib. 4. cap. 7. De Hilarione abbate diuus Hieronymus scribens ita ait: Iratus sibi, & pectus pugnis verberans, quasi cogitationes percussione manus posset excutere: Ego te, inquit, aselle faciam vt non calcitres: nec te hordeo alam, sed paleis: fame te conficiam & siti: graui onerabo pondere: per aestus agitabo & frigora, vt cibum potiùs quàm lasciuiam cogites. Herbarum ergo succo & paucis caricis post triduum vel quatriduum deficientem animam fustentabat: orans frequenter & psallen, & rastro humum fodiens, vt ieiuniorum laborem labor operis duplicaret. Indicauit nobis Hieronymus aduersus libidinem tria praecipua remedia, dum sancti huius vitam recenset, Ieiunia, Orationem. Idem, & Sab. 5. cap. 6. De seipso Hieronymvs ad Eustochium virginem scribit: Repugnantem spiritui carnem hebd omadarum inedia subiugabam. Non tacuit quod olim in eremo secretiùs egerat, vt illam, quam docebat, suopte exemplo magis moueret: & tamen confitetur, cogitationum in corde lasciuientium illecebris vix interdum se resistere potuisse. Pallebant, inquit, ora ieiunijs, & mens desiderijs aestuabat: in frigido corpore, & ante hominem suum iam carne praemortua, sola libidintum incendia bulliebant. Marul. lib. 4. cap. 7. Vir sanctissimus Gregorius Nazianzenus, Hieronymi magister, Virginem suam pane vult fame̅ placare, & sitim aqua. Lvpvs Trecacesium episcopus, vt ab ardentissima concupiscentia corpus arceret, biduano ieiunio semper id afflixit, nullo vnquamientaculo refocillatus, diuinis pro cibo rhythmis vesci solitus. Bonfinius lib. 4. Dec. 1. Apelles faber Aegyptius in eremum penetrans, quemadmodum ferrum malleis, ita semet cudere coepit ieiunijs atque à Deo omni morum sanctitudine limatus & expolitus eua [2258] sit, vt etiam ipse nihil aliud gustaret, praeterquam dominicis diebus panem sacramenti. Valentinianvs Imperator moriens, se vna tantùm dixit victoria gloriari. Rogatus, Qua? respondit, Inimicorum nequissimum vici, carnem meam. Brusonius l. 1. de Abstinentia. Quartae & sextae feriae dies, Maiorvs Sargiensis episcopus, ita ieiunio suo consecrauit, vt in illis nihil prorsus degustaret. Alijs verò diebus pane hordeaceo victitabat. Itaq; virginitatem perpetuò seruauit. Evphraxia Thebaidis monacha, si libidinosum passa esset somnium, biduanis triduanis???ue ieiunijs sese macerabat, vt in cinere iacens, etiam cùm obdormiuisset, cibos potiùs quàm abominationes somniaret. Marulus lib. 1. capite 10. & Sabel. lib. 2. capite. 3. Fran. Petrarcha tenui victu & cibis vulgaribus vitam egit, plurimùm fructibus arborum vescebatur, vt libidinem extingueret. Cùm ad quadragesimum aetatis peruenisset annum, & adhuc satis caloris inesset & virium, memoriam libidinis ita abiecit, quasi nunquam feminam cognouisset, ac si vir esse defijsset. Vinum dilutissimum bibebat, & saepè frigida aqua fitim sedabat. Quater in hebdomada ieiunabat, sextam feriam pane & mera aqua tra̅sigebat. Hieron. Squarzaficus in eius vita. Ferdinandvs I. Imp. post sanctissimae coniugis obitum semel tantùm in die cibum sumpsit, vt carnis stimulos eò valentiùs reprimere posset. Flagris, Verberibus. Pavlvs apostolus castigauit corpus suum, & in seruitute̅ redegit, ne fortè cùm alijs praedicaret, ipse reprobus inuenirecur. Ad haec angelus sathanae colaphisat eum, ne reuelationum magnitudine extollatur. Et si illi, qui vas electionis erat, in quo Spiritus sanctus habitabat, non fuit satis peregrinando praedicando???ue fatigari, & vbique saeuientibus persecutionis procellis iactari atque concuti: sed ad domandos corporis sensus, aculeos???ue cupidinum retundendos, verberum quoque ictibus quati, affligi???ue oportuit: quis tutum se putabit, & non proprij corporis imperio se subditum iri timebit, si in eo castigando non aequè sollicitus fuerit? Marul. lib. 3. cap. 10. & Sab. lid. 2. cap. 10. Si quis D. Hieronymi in legendo scribendo???; laborem consideret, dicet, Quomodo sic occupato animo vlla turpis cogitatio potuit irrepere? Tum si ad Eustochium virginem scribe̅ti atque confitenti crediderit (Memini me clamantem diem crebrò iunxisse cum nocte: nec priùs à pectoris cessasse verberibus, quàm rediret Domino increpante tranquillitas) planè intelliget, etiam inter labores cogitationum tentationi esse locum, eas???ue cùm labor nequit repellere, flagellis ac verberibus excutiendas, & semper auxilium diuinae miserationis implorandum. Neque enim ex nobis sufficimus (vt Apostolus inquit) sed omnis sufficientia nostra ex Deo est. Marulus libro 3. cap. 10. Elizabetha Thuringiae ducis coniux, regia progenies, cùm viuo abhuc marito Christum induisset, in secretiore cubiculo ab ancillis se flagellari curabat. Idem. Elizabetha Deo dicata virgo (quam in Comagiensi latentem monasterio, fama virtutum mundo prodidit) statutis horis quotidiè flagello se caedebat, vt carne mortificata Christo viueret. Marul. lib. 3. cap. 10. & Sab. lib. 2. cap. 10. Maria Decegnies virgo, inuita à parentibus viro tradita, cùm praeter quotidiana ieiunia, crebras???; precationes, etiam flagris acriter se distringeret, mouit maritum, vt communi voto castitatem seruarent. Idem. Vulneribus. Nicetas martyr à patre Maximiniano Nicomediae rege ob Christianam professionem supplicia passus, postquam omnia constanti animo pertulisset, super lecto mollissimo in prato amoenissimo resupinus collocatur, vinculis???ue sericeis constringitur, ne inde se mouendi facultas esset. Tùm adducta est meretrix forma praedita, vestitu comta, arte instructa: quae & minùs fortes allicere, & non ita cautos posset peruertere. At verò Nicetas, vbise ab illa modis omnibus ad impudicitiam concitari vidit, manibus???ue femineis verenda etiam in parte improbè ac petulanter attrectari, ne lasciuia vinceret, quem non vicerant tormenta: praecisam mordicùs linguam in osculantis se faciem expuit, & vi doloris vim repulit voluptatis. Exhorruit viri cruore perfusa mulier, abijt???ue admirans ac stupens, & iam maius quiddam homine illi inesse reputans, quem vt libidini suae cederet, ne vinctum quidem cogere potuit. Par huic exemplum in vita Pauli primi eremitae, refert Hieronymus, sub Decio & Valeriano persecutoribus apud Aegyptum passi Ivvenis. Marulus lib. 4. cap. 7. & Sab. lib. 5. cap. 6. Benedicto abbati Cassinensi in deserto procul ab hominum consuetudine commoranti, necesse fuit nudum inijcere sentibus corpus, & totum multo volutatu cruentare, vt visae aliquando feminae incestam recordationem dolore sedaret. marul. lib. 4. cap. 7. & Sab. lib. 5. cap. 6. Pacomivs abbas per dumeta & obducta sentibus loca nudis vestigijs deambulabat, vt voluptatis aculeos spinarum aculeis quasi clauum clauo expungeret. Marulus libro 3. cap. 10. & Sab. libro 2. cap. 10. Gladij obstaculo. Gormo III. Danorum rex, ducta Thira Edelfredi Anglorum regis F. ipso nuptiarum die (rogante sponsa tridui spacium, & sic occasionem captante, per impatientiam expectationis, aliquid illi de Christi religione suggerendi) vt cupidini suae imperaret, nudum gladium suo atque puellae lateribus interposuit: vt & illa secura promissi foret, & ipse nihil imperante libidine pertentaret. Pòst geminam ex ae prolem procreauit, Haraldum atque Knutonem. Cranzius lib. 4. Daniae, cap. 18. ex Saxone. Vstione. Maria Coronella Hispana, marito diutiùs militiae commorante, cùm acri libidinis ardore torqueretur, ardenti face pudenda inussit. Sebastianus Foxus libro tertio, capite 26. Ethici compendij. Frigore, Calore. Evagrivm presbyterum hybernis noctibus in puteum descendere solitum ferunt, vt gelidarum aquarum frigore calorem corporis temperaret, castitati infestum. Marulus libro quarto, capite 7. Anianvs, Alexandrinus episcopus, Marci Euangelistae successor ac discipulus, mulierem quandam intuitus, morte̅ sensit intrare per fenestras, & scandalizantem oculum cruit, dum in gelidis mersaret corpus aquis, inedia???; & vigilijs fatigaret, vt aestuantem libidinem extingueret. Et qui tanto labore castitatem custodierat, montes dicitur transtulisse (quod nescio an vllus alius) monte quodam Numidiae Babylo nem vsque, ad probandam Christianae religionis veritatem, ire iuslo. Idem. Cùm D. Bernardv s adolescens in sese ardorem libidinis sensisset (neq; enim castitatis donum ipsi datum erat) id ???ue ex cuiusdam puellae intuitu: mox stagno aquae gelidae insilijt, atq; tamdiu in ea permansit, donec penè exanguis efficeretur: hoc modo sibi volens comparare, quod coelitùs non habebat. Gulielmus Abbas lib. 1. c. 3. Vitae eius. Bonifacivs Misniae inferioris archiepiscopus, cùm ad illas gentes Christum euangelizaturus proficisceretur, equitantibus ijs, qui cum illo erant, ipse medio brumae tempore sine equo nudis pedibus incessit. Cùm ad montium asperiora itinera peruenissent, equum quidem conscendit, sed tamen calciamenta minimè induit, ita vt saeuiente hyeme, & niue, quae pedibus insederat, gelascente, plantas de stapede amouere nequiuerit, donec aqua feruente superinfusa glacies solueretur. Hanc in illo algoris patientiam imitentur, qui bullientem in medullis libidinis aestum cupiunt extinguere. Frigescente enim corpore, facilè & ipssa frigebit venus. Marulus libro 3. capite. 10. Pater Minorum Franciscvs, connubij cogitationibus vexatus, proiectis repentè indumentis, & fune, quo praecinctus fuerat, arrepto, durè admodum sese diuerberauit. Caeterùm vbi verbera parùm profecissent, extra monasterium in alta niue nudum se diu volutauit. Ac deinde fi ctas ex illa hominum effigies complexus: En tibi, Francisce, inquit, vxor, en tibi liberi: aut vesti illos, ne sic algeant, aut dimitte omnia, & vni Domino serui. Marul. lib. 3. cap. 10. & Sab. lib. 2. c. 10. Cubatu duro. Dormiebant Pharisaei in angustis tabulis, item in spinis & scrupulis, ne libidine per somnum tentarentur. Suidas. Atticae mulieres in Thesmophorijs folijs viticis substratis cubare solent, ad libidinis stimulos refraenandos. Dioscorides. Legimus in Monasterio illo Thebaidis, in quo Euphraxia virgo summis effulsit virtutibus, moris fuisse, in terra cilicino stragulo tecta cubitare: ac quoties aliqua sororum minus pudici somnij praestigijs ludificatam se cognouisset, abbatissae confiteri, & quantum visa displicerent, cinere strati??? insperso testari. Marulus lib. 1. c. 10. Cilicio. Vestitu aspero. Simeonem monachum accepimus, dum ad puteum aquam hauriret, sune de situla soluto, nudum corpus multo volumine circumduxisse, veste???; superiniecta vincula illa nullo conscio operuisse. Sed cùm tandem penetrantibus nodis exesa & iam suppurate caro foetorem secretu̅ prodidisset, abbatis iussu funem detractum, ipsum de mona sterio pulsum suisse, quoniam id facinus magis animi stultitae quàm deuotioni imputabatur: pulsum autem abijsse in solitudinem. Et cùm ab eodem abate nocturnes terrificationibus per visum agitato [2259] teuocandus quaereretur, in cisterna sicca inuentum, atque ad monasterium reductum. Marul. lib. 3. cap. 10. Radecvndis, clotharij Gallorum regis vxor, sub preciosis & delicatis vestibus vile & asperum cilicium tulit. Sic???ue omnem penitùs venereae voluptatis motum de suo excussit carpore, & tamdiu à viro precibus contendit, donec impetrauit vinculi coniugalis dissolutionem, castitatis obligatione. Matulus lib. 3. cap. 10. Caecilia virgo Valeriano desponsata, neipso quidem nuptiarum die ciliciolum suum dimisit. Exteriùs noua nupta auro texris fulgebat vestibus, interiùs Christi ancilla cilicio squalebat. Cum???ue fescennini concinerentur, & musici generis perstreperent instrumenta, illa tacita virginitatem Deo commendabat. Deus igitur per angelum suum eam ita tutatus est, vt integram inuiolatam???ue seruarit, martyrio coronarit, & pro cilicio, luceinduerit immortalitatis. Marulus libro tertio, capite 10 & Sab lib. a. cap. 10. Hospitivs apud Nuceriam solitarius (vt Paulus Diaconus refert) ferro solido lumbos nudos praecingebat, vt eam corporis partem magis attereret, vnde magis voluptatis motum exurgere solere sciebat. Marul. lib. 3. cap. 10. Thomas Cantuariensis archiepiscopus, tunicam & femoralia poplitum tenus cilicina sub vestimentis gestitauit. Indignum se qui ecclesiae praeesset arbitratus est, nisi & membris suis praeesse poset ea???ue tegminis asperitate sibi subijcere studuit, ne quando ipse, illis subiectus, appetitum illorum sequi cogeretur. Marul. lib. 3. cap. 10. Maiorvs in insula Britanniae Sarina episcopus, qui episcopali dignitari, solitudinis praeposuit humilitatem in eremum penetrans, peaeter incredibilem cibi potus???ue abstinentiam, semper cilicio est vsus. Eadmvndvs Cantuariensis archiepiscopus Quadragesimae diebus pro' cilicio loricam plumbo contextam induere solitus est. Itaque duritia cilicini tegminis, & plumbei grauitate, virginitatem perpetuò incorruptam seruauit. Mederici Eduensis abbatis cilicium, alijs etiam aduersus immundas tentationes remedio fuisse narratur. Monachus quidam libidinosae cogitationis iam stimulos ferre non valens, cùm illud induisset, nequam spiritu confestim recedente, in castitatis puritate perseuerauit. Marul. lib. 3. cap. 10. Lvdovico V. Galliarum regi multò plus contulit interius cilicium, quàm purpura exterior. Haec terreni regni insigne, erat illud coelestis consequendae desiderium arguebat. Marul. lib. 3. cap. 10. Sabel. lib. 2. cap. 10. Qvirina senioris Bernardi Iustiniani vxor & viuente marito, & eo postea mortuo, dum filijs educandis opera̅ omnem impenderet, lumbos suos lamina ferrea praecinxit. Quid igitur admitabimur ab hoc veluti materno fonte tres filios esse profectos: Laurentium primum Venetiarum patriarcham inter diuos relatum: Marcum, Bergomi praetorem: Leonardum D. Marci procuratorem, cloquentia facilè sui temporis principem, Bernardi iunioris Iustiniani parentem, tria veluti numina Venetiarum. Egnat. lib. 6. cap. 1. Qvo ad Alios Heic Casticatis conseruationem spectamus proprioe, eos, qui illi insidiantur, quomodolibet auertendo. Exempla eadem Certaminibus castitatis (de quibus sub finem huius libri agetur, fol. 2274) accommodari possunt. Formae corruptione aliorumlibidinem refraenare siue corrumpere. Per Morbum. Andragasina virgo in Gallia, Lothario regnante, cùm à parentibus Auiberto principi viro (qui postea Rothomagensem ecclesiam rexit) inuita desponsaretur, multis cum lacrymis Dominum obsecrauit, ne suam 'pollui virginitatem pateretur. Mox???ue leprae morbo totum corpus occupa̅te, ob foeditatem intacta dimittitur: & ne in incerto esset, cur id mali sibi contigisset, vbi coenobium virginum ingressa sanctum velamen accepit, continuò sana cuasit. Marul. lib. 4. cap. 8. Vulnera faciei. Antequam Hetruriae ciuitas Romana daretur, excellentis in ea regione pulcritudinis adolescens, nomine Spvnina, cùm mira specie complurium feminarum illustrium sollicitaret oculos, ideo???ue viris ac parentibus carum se suspectum esse sentiret, oris decorem vulneribus confudit: deformitatem???ue sanactatis suae fidem, quàm formam irritamentum alienae libidinis, esse maluit. Valet. lib. 4. cap. 5. Abbatissa quaedam, cum virginibus suis in Ptolemaide (quae nunc Arris aut Arca dicitur) Salutis???anno 1291. vrbe à Saracenis capta, cùm veneris vim magis sacrae mulieres quàm mortem vererentur, ipsae sibi nasos desecuerunt: arbitratae fieri posse, vt hac deformitate ab iniuria tutae forent. id???ue eas minimè fefellit. Vt ita affectas Saraceni perspexe sunt, omnes interemrunt. Fulg. lib. 4. cap. 5. & Egnatius libro quarto, capite quinto. Excoecationem. Democritvs, auctore Tertulliano, cùm non posset videre mulierem aliquam, quin eam concupisceret, sibi confestim oculos eruit. Guido Bituricensis Lvcia Syracusana, cùm à pulcritudine oculorum, virginitati suae periculum intendi à tyranno animaduerteret, oculos sibi cruit, ne scandalo esset amatori. Sabellicus lib. 4. cap. 8. Brigida virgo inter Scotiae puellas pulcerrima, cùm à potentibus (& quidem Christianis) viris, in matrimonium peteretur & illa virginitatem Domino nouisset: eundem orauit, vt aliquo corporis vitio ipsam deuenustaret, quo procorum inquietudo facilè sedari posset. Itaque cùm oculorum amisit. Ibidem. Sordes. Diana luto os conspergens, ne agnosci posset, sese contra insidias Alphei munijt. Pausanias lib. 6. Foetorem. Appa & Gela Foroiuliensis ducis Gisulfi Ff. carnis putridae sub mamillis positae odore, suam defendêre castitatem. Barbari enim naturâ ita Foetere Longobardorum mulieres opinati, intactas reliquêre. Aurentinus lib. 3. Annal. Boiorum, & Bonfinius lib. 8. Dec. 1. Plagis. Verberibus. Pacomivs quidam in Scythia monachus conquerisolebat annos XII. venereae voluptatis cogitationibus multum se fuisse molestatum, & cùm postremò diabolus puellae aetate & forma florentis imaginem gerens, ad genua eius procatiter lasciuiendo procubuisset: ipse facinus detestans, atque indignabundus, colaphum illi in faciem intorsit. Quo ictu repulsus daemon euanuit, & illa tam diutina genitalium titillatio cessauit. Marul. lib. 5. cap. 7. Sub puellari figura nequissimus daemon Paternianvn in deserto Aegypti abbatem (qui postea Vris, illius regionis oppido episcopatum gessit) est aggressus. Cùm iam diei vesper esset, ei in limine monasterij stanti apparuit dicens: Seruam se cuiusdam principis viri nouitiam esse, & dum ad aquam hauriendam missa esset, viam abetrasse: proinde orare, vt sui misertus, nocte illa sibi locum intra monasterij septum concederet, ne fortè sorìs manentem solitudinis bestiae laniarent. Pietate motus Paternianus puellam admisit: & cùm attentiùs eam spectasset, formam admiratus concupiscere cepit. Veruntamen ad se reuersus, illicitum in praecordijs sensum non sine inimici opera prouenire intellexit: ac protinus è foculo, qui iuxtà erat, arrepto torre, faciem puellae percussit, & omnis mala tentatio cum tentatore simul dissipata effugit. Idem. D. Thomas Aquinas illam, quae libidinis furore percita vim castitati suae inferre conabatur, abegit: rapto de proximo foculo torre. Marul. lib. 4. cap. 7. Morte honesta aliorum sese libidini eripere. Svsannae Helciae F. Ioacimi vxoris in coniugio fides nuptis omnibus documento est, vt mori malint, quàm co̅sentire corruptori. Melius est mihi, inquit, absque opere incidere in manus hominum, quàm peccare in conspectu Domini. Propterea nec. Deus innocentem caedi permisit, nec impunè pudicam infamari sustinuit. Hi, qui iam ream iudicauerant, Danielis pueri prudentia sententiam verterunt in accusatores: lapidibus???ue obruti sunt, quos furens & ineffrenata libido ad mendacium egerat & impietatem. Danielis cap. 13. Philodemo fuit filia excellenti forma, Micca appellata. Eam quidam militum extraneorum ductor, Leucius nomine, Aristotimo Eliensium tyranno seruiens, stuprare te̅tabat. Cùm accerseret per nuncium virginem: parentes, qui parendum videbant necessitati, vt iret, iusserunt. Puella complexa genitorem vt sese potiùs permitteret iugulari, orabat, quàm stuprum per dedecus & nefas inferri. Mora intercedente, cùm, libidine flagraret Leucius, ex conuiuio ipse euolauit: Miccam reperiens caput in gremio parentis tenentem, se iussit sequi. Non obtemperantem, tunica dilacerata nudam verberauit. Illa nulla edita voce ferebat fortiter dolorem. Parentes cùm precibus & lacrymis nihil proficerent, ad deorum & hominum fidem implorandam se conuerterunt. Barbarus in furorem versus puellam in sinu patris iugulauit. Plutarchus de Virt. mul. Corn. Tacitus scribit, Pontiam quandam Romanam feminam, nullis verborum lenocinijs aut pollicitationibus ad adulterium cum Octauio tribuno plebis committe̅dum impelli potuisse, quin ab eodem interfici maluisse.
|| [2260]
Pithomena Alexandrina virgo Romani ciuis serua ab eo & propter formam, & propter virtutem vehementer diligebatur. Eam cùm diu promissis minis???ue frustra oppugnasset dominus, tandem amore in odium conuerso, apud iudices eam ceu Christianam detulit. Cùm autem puella de sententia non moueretur, feruenti pici immersa, hoc tormento vitam amittere, quàm puditiciam violare maluit. Fulg. l. 6. c. 3. Mezelendis, seu Maxelendis virgo Cameracensis cùm propter votum virginitatis Harduini seu Ardeni sponsi sui recusaret nuptias interficitur. At illi excaecato post triennium visum restituit. Anno Domini 670. Sigebertus: Platina in Dono, & Sab Enn. 8. lib. 6. Acciditanno 1450. dum omnes Europae gentes Romam confluerent, vt nobilissima Germani sanguinis Femima, aliquot comitata equitibus, per Mantuanos & Veronenses fines peregrè transiens, non sine suorum caede fuerit ad stuprum rapta. Ea verò scelus auersata, haud precibus minísve vllis adduci potuit, vt raptotis libidini obse queretur: caeterùm pudicissimum corpus miserabili modo vexatum, priùs ferro violari passa est, quàm violento scelere foedari Sabel. lib. 7. Dec. 5. Pontanus de Immanitate cap. 17. disertè scribit, Sigismundum Malatestam cum mortua congressum fuisse. Infibulatione. Nigri populi ad Mare rubrum filiarum pudenda, vbi primùm natae sunt, consuunt. Suturam sponsus prima nocte soluit. Bembus lib. 6. hist. Venetae. Cantoribvs olim, & pueris praesertim symphoniacis, item Athletis fibula addebatur. Aspectus, Tactus prohibitione: Occultatione, Fuga. Favna, Fauni regis Aboriginum vxor, quàm diu vixit, neminem vnquam virum vidit, praeter Faunum. Ideo mortua nomine Bonae deae culta est, eius???ue sacris non modò viris omnibus interdicebatur, sed nec imaginem licebat conspici masculi animalis Lud. Viues de Christiana femina lib. 2. Dryas Fauni filia, aspectum virorum vsqueadeò refugit, vt in publicum prodire nunquam visa sit. Quo factum est, vt vetitum sit, ne eius sacris intereissent mares. Plutarchus. Atalanta cum virgines Peloponnesiacas forma superaret, virorum commercium fugiens, non facilè cuiquam se conspiciendam offerebat, nisi cùm de improuiso, feras persequens, aut aliquem vlciscens apparuisset impetu repentino. At Hyleus & Rhoetus, duo ex Centauris adolescentes, eius amatores, cùm virginitati eius insidias insyluis struerent, illa non ignara consilij, quo pudicitiam defenderet, telis ipsos confecit. Aelianus lib. 13. de Varia historia. Anastasia Constantinopolitana, cùm eam Theodora Augusta, suspicata à Iustiniano Augusto viro suo diligi, acerbè carpsisset, Alexandriam profugit, atque illic inter sacras virgines latuit Vbi cùm postea Theodorae audita morte, se impensiùs, quàm antea, à Iustiniano diligi audiret: verita ne vis inferretur, viriles amicta vestes, ad extrema Aegypti deserta aufugit: & illic Anastasij nomine sumto, diu austerè sanctè vixit Fulgosus lib. 6 cap. 1. Evgenia Romana, Philippi proconsulis Alexandrini filia, cùm à Commodo Imperatore ardenter diligeretur, monachi habitum ac nomen mentita, profugit. In quo statu cùm sub falso nomine occulta maneret, Aemiliana Romana, quae magno orta genere religionis gratia in Orientem profecta, Alexandriae morabatur, eam ardenter diligere cepit: & cùm aequè in consuetudinem alium nulium admitteret (quia in viri habitu erat Eugenia) ob inuidiam, tanquam cum Aemyliana adulteraret, apud proconsulem accusata, necessitate ita premente, proconsuli se & feminam & filiam eius esse detexit: statim???ue iudicio liberata. ad virgines transiuit. Sed postea quia in Christianos persecutio augebatur, cùm abnegare Christum nollet, vt ei cui inseruiebat placeret, occisionis mala pertulit. Marul. lib. 4. cap. 7. Fridesvida, Ducis Didani filia, virgo Oxoniensis, Algarum regulum amatorem ad stuprum cogere volentem, Oxonium effugit. Quò cùm eam persequeretur, porta excluditur, lumen???ue oculorum eodem mome̅to adimitur. Quod tamen virginis precibus ei restitutum fuit. Extat hodir Oxonij collegium Canonicorum regularium Fridesuidae. Polydorus lib. 4. Cùm Otho IV. Florentiae esset, & inter multas forma atque aetatis flore insignes feminas Gvaldradam Bertham ipse plurimùm laudaret: puellae pater, qui aderat, Bellineionus nomine, obtulit facturum se, si ita eius ferret animus, vt deosculandae puellae copiam haberet. Quod cùm puella audisset, respondisset???ue, Nullius vnquam se, nisi qui virsuus foret, suauium acceptura̅: adeò modesto & verecundo Principi res ea placuit, vt indignum duceret, sine pr???mio puellam dimittere. Itaque eam in matrimonium Guidoni Germano collocauit, viro non armis solùm atque virtute, verùm generis quoque nobilitate insigni & totam eam vallem quae sub Cosentini nomine in Aretino agro censetur, cum Comitatus honore, dono vtrisque dedit. À quibus postea familia manauit, quae Comitum Guidonum nuncupata est. Fulgosus lib. 6. cap. 1. Syritha, Syualdi Danorum regis F. oculis semper demissis procos auertere solebat Saxo. Cùm Boleslaus II. Polonorum rex cum exercitu per septennium in Russia haereret, & libidinibus domesticis propter absentiam maritorum omnia paterent: Margarita, Nicolai Zembocij Comitis vxor, pudicitiae suae metuens, grassante passim impunè flagitiosorum iuuenum licentia, in turri templi Zembocinensis, vno à Prossouia milliario, cum duabus sororibus per multum tempus latuit, familia per funem alimenta ipsi subministrante. Cromerus lib. 4. Crucis signo. Pacomio Aegyptio abbati diabolus apparuit, pulcerrimae feminae formam prae se ferens. Sed qui libidinis ardorem ieiuniorum frigore iam extinxerat, frontem cruce signans, ipsum crucis fugauit aduersarium. Marul. lib. 5. cap. 7. Vestitu, Cultu frugali. Vide Tit. Vestitus & Ornatus corporis neglectus, fol. 297. Apud Lacedaemonios matronae velatae, virgines nudae in publico & in palestra versabantur, vnde [Greek words] dictae illae quidem, ne aliorum libidini occasionem darent, cùm maritis solis placere deberent: hae verò, vt maritos faciliùs inuenirent. Hunc morem Persae, & propè populi omnes orientales tenuerunt: multi etiam Graecorum. Lud. Viues de Christiana femina lib. 2. Olim tanta suit Patavinarvm mulíerum castitas, vt non nisi operta facie prodirent in publicum. Caelius lib. 7. capite 27. Vnde Martialis: Tu quoque nequitias nostri lususque libelli Vda puella leges, sis Patauina licét. CASTITATIS ET PVDICITIAE NON CONSERVATAE DOLOR. Posset fortasse ad Poenit entiam locus istereferri: pertinet tamen non minus ad Castitatem. Casti est, non modò nihil turpe agere, sed & si quid per incuria̅fuerit co̅missum, id oegrè ferre: & si fieri poßit, corrigere: quemadmo dum iusti est, iusta facere, & iniusta emendare. Quòd si quis tamen omnino ad Poenit entiam reducere laboret, non repugno: modò id mihi concedat, Poenitentioe huius stimulum Castitatem esse. Quatenus autem dolor iste vltionem habet iunctam, ad Seueritatem pertinet, erga pudicitioe corruptores. Item ad Tit. Impudicitiam aliorum coërcere, castigare: vbi exempla eorum, qui iniuriam pudori suo illatam in auctoribus vindicant, fol. 2272. Cogitationis impudicae dolor. Theophilvs Imp. amore captus puellae venustissimae quae reginae seruiebat, licèt nullum cum ea vnquam habuisset co̅mercium, Theodora tamen indignante, veniam petijt, conscientia morsus. Cuspinianus. Leo I. pontifex dum solenni Paschae die sacrosanctam corporis & sanguinis Christi communicationem populo daret, à quadam matrona in manu osculum excepit: & cùm ex hoc intimis in medullis improbae cupidinis excitatum sensisset incendium, manum illam abscidit. Marul. lib. 4. cap. 7. Andreas Fundanae vrbis episcopus, cùm sanctimonialem quandam feminam secum cohabitare, suae illius???ue continentiae nimiùm confidens, permisisset: tandem daemonis instigatione stimulatus, co̅cupiscere quod semper abominatus fuerat, cepit. Aedie quada̅ ludens palma tantu̅modò tergum femin??? leuiter perstrinxit. Caeterùm vbi audiuit à Iudaeo quodu̅ (quid ob idipsu̅ ad baptismu̅ venit) hac ipsa de re diabolu̅ fuis se gloriátu̅: no̅ solùm moniale̅ ipsa̅, sed omnes prorsus feminas, qu??? sibi in episcopio famulaba̅tur, abegit, & illa foed??? cogitationis te̅tatione prurire desijt. Marul. ex Gregorij Dialogis. Actvs, Operis Libidinosi Dolor. Mvsae grauiter ferentes, quòd Venus amoris stimulos sibi intentasset, pudicitiae amissoe dolore Adonidem interfecerunt Veneris amasium. Natalis Comes Mythol. lib. 7. cap. 15.
|| [2261]
Themisto, Critonis Oeanthij filia, pudicitiae conseruandae causa Philonem, Phricodemi tyranni filium, in lecto secum cubantem ense abscondito interemit, vt ne vox quidem occisi audiretur. Inde ad mare progressa, foluens, nauigauit in Graeciam. Polyaenus lib. 8. Pavsanias stipator Philippi Amyntae regis, per iniuriam co̅stuprandus obiectus mulionibus ab Attalo, cùm rex in Attalu̅ non auderet animaduertere, indignitate rei motus regem occidit. Diod. lib. 12. Lvcretiam matronam Romanam, pudicitiae magnis efferunt laudibus. Huius corpore cùm violenter oppresso Tarquinij regis filius libidinosè potitus esset, illa scelus improbissimi iuuenis marito Colatino, & propinquo Bruto, viris clarissimis & fortissimis indicauit, eos???; ad vindictam permouit: sed foedi in se commissi impatiens se peremit. Augustinus lib. 1. de Ciu. Dei, cap. 19. Timothevs anachoreta in vastissima Aegypti eremo, nulli hominum cognitus, iam annos triginta peregerat, quando à Paphnutio abbate fuit inuentus, toto eo tempore nudus & squallidus, & palmae tantu̅ fructibus vitam sustentans, ac lugens peccatu̅ suum, quòd nimia sui fiducia, cùm primu̅ secessisset, mulierem religiosam secu̅ habitare passus fuisset. Qua tandem cognita, annos sedecim se abusum fatebatur: & dum fateretur. Lacrymas tenere non poterat. Marul. lib. 4. cap. 7. Moses abbas dicere solebat, Vnam esse omnino libidinem, cum qua vsq; ad extremum Christi seruis pugnare oporteret, nec praeteritae castirati confidere: exemplo Monachi cuiusda̅, qui in senectute in stuprum inciderat, ex quo natum infantem ille in coenobio plorans circumtulit, ad culpam ignominia diluendam: rogans fratres atq; obtestans, vt sibi Deum propitium redderent. Ex Tripartita historia. Cererem fuisse aliquando nominatam Erinnym, Pausanias inquit, quia Neptunus, cùm illius filiam quaerentis amore captus esset, illam conatus est vitiare: sed cùm in equam se Ceres vertisset, & ad Oncium inter armenta pasceretur, à Neptuno cognita nihilominus compressa est, cùm is equi formam cepisset. Id illa grauissimè ferens furere cepit, quod Arcades [Greek words] dicunt. Natalis Comes Mythol. lib. 3. cap. 10. Phygalenses Arcades Cererem à Neptuno compressam peperisse non equum memorant, sed eam, quae ab Arcadibus Hera nuncupatur: ac nigram quidem illam vestem, tum ira in Neptunum, tum luctu de Proserpinae raptu commotam sumsisse: & cùm in specum se abdidisset, diu lucem vitasse: ita verò accidisse, vt cùm omnes, quos terra educat, fructus corrumperentur, & homines passim pestis conficeret, dijs caeteris Cereris latebras ignorantibus, Pana per Arcadiae montes inter venandum errantem, cùm ad Elaum venisset, ibi Cererem offendisse, tali cum ornatu & vestitu: Iouem re de Panos oracione cognita, Parcas misisse, quibus deprecantibus compressa ira & luctu lenito, placata Ceres fuerit. Pausanias in Arcadicis. Pavlina Saturnini vxor, amissae per dolum Decij Mundi nobilis adolescentis pudicitiae, qui eam sub persona Osiridis in eius templo compresserat, dolore mirificè excruciatus fuit. Iosephi Antiq lib. 18. cap. 4. Baldvinvs Hierosolymorum rex, Godofredi frater, graui morbo pressus, Rogerij Siciliae regis matrem quam iam tertium annum iustae vxoris loco habebat, dimisit: & primam, quam habebat genere Graecam, in coniugalem thalamum reduxit. Nam quanquam impudicitiae suspectam, postea manifestè meretriciam agere vitam deprehendisset: tame̅ quia nullo ecclesiastico antè facto iudicio à se deiecerat, maluit grata à se demissa, eam quae haud iniuria propter impudicitiam odio digna erat, connubio suo rescituere, quàm parum diuinas leges videri coluisse. Marul. lib. 4. cap. 5. Cosmvs Cherius, episcopus Fanensis, à Petro. Aloysio Farnesio per vim stupratus, fic doluisse fertur, vt prae moerore & indignitate rei postea sit extinctus. Sleidanus lib. 19. PVDICITIAE ET CASTITATIS LAVDE VNIVERSIM CELEBRES. Qvi Casti, pvdici Popvli. De Veterym pudicitia cùm alij, tum Iuuen. haec scribit: Credo pudicitiam Saturno rege moratam In terris, visam???; diu: quum frigida paruas Praeberet spelunca domos, ignem???; larem???;, Et pecus & dominos communi clauderet vmbra: Syluestrem montana torum quum sterneret vxor Frondibus, & culmo, vicinarum???; sterarum Pellibus. haud similis tibi Cynthia, nec tibi, cuius Turbauit nitidos extinctus passer ocellos: Sed potanda ferens infantibus vbera magnis, Et saepe horridior glandem ructante marito. Quippe aliter tunc orbe nouo, coelo???; recenti Viuebant homines, qui rupto robore nati, Compositi???; luto, nullos habuêre parentes. Multa pudicitiae veteris vestigia forsan Aut aliqua extiterant & sub loue: sed loue nondum Barbato, nondum Graecis iurare paratis Per caput alterius: quum furem nemo timeret Caulibus aut pomis, & aperto viueret horto. Paulatim deinde ad superos Astraea recessit Hac comite, atq; duae pariter fugêre sorores. Apud Spartanos olim adulterium fuit inauditum. Memoratur dictum Geradae cuiusdam Spartiatae ex antiquiss. qui hospiti sciscitanti, Quae esset poena apud ipsos in adulteros constituta? respondit: Adulter, hospes, no̅ inuenitur apud nos. Quo subijciente: Quid si inuentus sit? Taurum, inquit, luit ingentem, qui capite traiecto Taygetum bibat ex Eurota. Obstupescente illo ac dicente: Qui existat bos tantus? ridens Geradas: Quî, inquit, adulter existat Lacedae mone? Plutarchus in Lycurgo. Chiorvm feminae tantae castitatis, vt neque adulterium neque illegitimum concubitum ibi accidisse vnquam proditum memoriae sit. Mos praeterea inoleuerat ibidem vetus, vt virgines sacrorum statutis temporibus in vnum omnes coactae per aliquot dies vnà versarentur: quas earundem amatores facto item agmine insequebantur, quo ludentes eas inter se ac saltantes conspicerent: noctu autem eodem agmine fingularum domos ingressi, parentibus fratribus???ue, quaecunque facto opus esset, administrabant. Eueniebat verò saepiùs, vt eandem plures amarent, sed amore tam sancto atq; modesto, vt quum primùm tradita viro puella foret, repentè omnes inde refilirent. Ex Plut. de Mulierumvirtutibus, Caelius lib. 13. cap. 7. A. L. Cùm Locrensivm virgines Ilium mitterentur, ex more, perannos circiter mille, nulla obsceni rumoris aut pollutae virginitatis fabulam dedit. Viues de Christiana femina lib. 1. In Germanorvm olim feminis mira fuit pudicitia, nulla spectandi illecebra, nulla conuiuiorum ratio, rara in tam numerosa gente adulteria: cuius conuicta muliere, resectis capillis nudatam coram propinquis maritus, domo exactam, toto vico verberibus agebat. Profligatae pudicitiae nulla venia: non aetas, non forma, non opes, connubium corruptis conciliare poterat. Nemo tamen vitia ridere. Id enim corrumpere seculum, & corrumpi arbitrabantur. Sic vnum mulieres maritum accipere, vt vnum corpus & vnam vitam: nec vlla cogitatio vltra, nec longior cupiditas: tanquam matrimonium amarent, non maritum. Plus apud illos boni mores valuerunt, quàm alibi bonae leges. Serus in iuuenibus vsus veneris, atque eò minùs exhausta pubertas. Nec connubia virginum properabantur, vt validior esset procreatio. Sab. lib. 2. Ennead. 6. Thraces quidam, Ctistae, hoc est, Creatores dicti, sine mulieribus agunt, sanctitatis opinione clari. quos Homerus [Greek words] vocasse videtur, vt qui sine coniugibus vitam dimidiatam agant, teste Posidonio. At Strabo lib. 7. eò quòd Hamaxobij sint. Esseni, gens in Syria, non procul ab Asphaltite Iacu, celibes, & sine mulierum commercio Omni venere abdicata vitam agebant. Renascebatur gens alioqui interitura aduenarum turba, ijs hominum terram ipsam adeuntibus, quos vita fessos ad mores eorum fortuna fluctibus agitabat. Atq; ita multis aetatibus (incredibile dictu) gens aeterna fuit, in qua nemo nasceretur. Sab. lib. 5. cap. 6. ex Plin. lib. 5. cap. 17. Dvces. Consalvvs Magnus nullam vnquam Neapoli matronarum pudicitiae ex vero maculam inspersit, quanquam summa comitate apud clarissimas feminas saepissimè iocaretur. Stultum enim esse dicebat, viro principi ex parua fugaci???ue voluptate sempiternum & praegraue odium parare: quum nec planè casto principatus ipse sine iniuria cuiusquam varia in eam voluptatem instrumenta suppeditaret. Non procul enim ab immani perfidia scelus esse iudicabat, amicorum, vt plerunq; fit, vxores attrectare, ne scilicet integris familijs & propinquitatibus, nihil reticente fama, dedecus afferretur. Iouius in Consaluo. De Parthenopaeo Arcade, Atalantae F. sic loquitur Adrastus apud Eurip. Supplicibus: [Greek words]. Multos amatores, & è feminis mirum quàm multas habens, custo diebat ne quid peccaret. Sacerdotes. De vita antiquorum Aegypti Sacerdotvm Chaeremon Stoicus narrat, referente Hieronymo aduersus Iouinianum lib. 2. quòd se nunquam miscuerint mulieribus i nunquam co [2262] gnatos & propinquos, & ne liberos quidem viderint. À concubitu mundum corpus, & vitam à peregrinorum commercio & contagione reductam, Pythia Apollinis Delphici seruabat: & antè, quàm consulant deum, signa capiunt, quòd notum deo esse purent, quando probè comparata & aptasit, vt numinis afflatum ferat citra noxam. Plut. de Def. orac. Hedera complexu suo enecat arbores: quod idem amantibus faciunt lasciuae puellae. Vnde Romae Flamini diali nefas erat tangere hederam, atq; adeò ne nominare quide̅ fas erat. Hoc aenigmate declarauit antiquitas, quanta puritas, quanta???; castitas deceat sacerdotem, atq; adeò quanta libertas. nam amare mera seruitus est. Erasm. in Adagijs. In Achaia Gaeum, Telluris Eurysternae fanum est. Sacerdotium Mvlieri decernitur. Quo statim suscepto, vitam illa agit celibem omne aetatis reliquum tempus: quanquam & antè eam oportuit cum vno tantùm viro matrimonij causa fuisse. Taurini sanguinis haustu periculum faciunt: quo illa epoto, si legi fraudem fecerit, statim flagitium dicitur morte luere. Pausanias in Achaicis. Vestae virgines perpetuam castitatem colebant. Quae secus fecisset, viua sepeliebatur. Plutarchus. Monachi. Vide Tit. Monachorum, quatenus castitatem seruant, f. 2120. Monachi D. Martini apud Hungaros castitate dispares, osculo iudicati fuêre à D. Emerico, Stephani Hungarorum regis F. quem pater eò secum duxerat. Praemissus enim à patre, oscula disparia monachi impartitus est: huic duo, tria illi, nonnullis quatuor, plerisque septem, pro continentiae cuiussibet modo. Septena autem perpetuae castitatis cultoribus exhibuit. Bonfinius lib. 1. Dec. 2. Apelles monachus, diabolum sub mulieris forma se dolosè illicientem candenti ferro manu è fornace rapto (erat enim faber) perculit in faciem: & ille edito eiulatu, vt à multis audiretur. fugiens euanuit. Apelli deinde candens ferrum manu, non forcipe tenere, cùm opus faceret, moris fuit. Quem enim libidinis calor diabolo succendente vrere non potuit, iam nec ferri poterat. Marul. lib. 4. cap. 7. Haeretici. Abeloitas, rusticanam haeresim, in exigua quadam villa Hipponensis agri, suo tempore Augustinus extitisse, & euanuisse scribit. Ab Abelo Adami filio se vocabant: non miscebantur vxoribus, cùm tamen sine vxoribus viuere secta eorum non permitteret. Contine̅ter vnà viuebant, & puerum & puellam adoptabant ex vicinis, qui curam eorum gererent, & post mortem ipsi quoq; similiter alios adoptarent. Berengarivm haereticum, quidam narrant, tam castè vixísse, vt nullam feminam passus sit in suum venire conspectum: atq; eleemosynas largas dedisse. philosophi. Gymnetae philosophi apud Indos, licèt nudi incedant, vnà cum mulieribus, nullo tamen pacto cum mulieribus congrediuntur. Plutarchus. Apollonivm Tyaneum, quem vnicè mirantur plerique, ac (quod dictu quoq; impium est) comparem Christo, fiue mores contempleris, fiue miracula, facere non compauescunt, laudibus efferunt celeberrimi auctores; qui iuuenilibus quoque annis incentiua venereorum & titillationes subinde lacinantes vellicantes???ue ita represserit contuderit???ue, vt praesignis in eo castitas noscitaretur, à qua nun quam ab eo reclinatum delictum???; fit. Caelius lib. 14. cap. 16. Antiq. Lect. ex Suida & Philostrato. Medici. Inter caetera, quae Medici ex praescripto iuramenti Hippocratis iurare cogebantur, hoc etiam additu̅ fuit: quòd ab omni corruptione quum alia, tum praesertim operum venereorum abstinere velint: siue muliebria, fiue virilia, liberorúmve hominum aut seruorum corpora contigerint curanda. Mvsici. Tanta fuit antiquorum Cantorvm modestia & temperantia, vt neque inter procos quidem Penelopes turpia aut lasciua canerentur, quamuis essent iuuenes, sed canebatur apud eos reditus Graecorum in patriam laboriosus. Natalis Comes Mythologiae lib. 7. cap. 15. Mariti. Iob vnica vxore contentus, Pepigi, inquit, foedus cum oculis meis, vt ne cogitarem quidem de virgine. Quam enim partem haberet in me Deusdesuper, & haereditatem omnipotens de excelsis? Et paulò pòst ait: Si deceptum est cor meum super muliere, & si ad ostium amici mei insidiatus sum, scortum alterius sit vxor mea & super illam incuruentur alij. Hoc enim nefas est & iniquitas maxima, ignis vsque ad perditionem deuorans, & omnia eradicans germina. Quibus profectò verbis & continentissimum se fuisse ostendit, & quàm graue crimen adulterium sit, explicauit. Marul. lib. 4. cap. 7. & Sab. lib. 5. cap. 6. Menelavs tanto amore & fide erga Helenam vxorem, licèt adulteram, fuit, vt nuspiam ab Homero introducatur pellicis amore correptus, quod ipsum tamen impunè licebat, praesertim cùm etiam praestantissimi Graecorum pellices habere ab eodem introducantur. Decorè id fecit poëta, vt cùm forma omnes suae aetatis feminas Helena superaret, pellices autem formae potissimùm causa iuxta legitimas vxores alerentur: Menelaus nullam aleret, cùm nulla posset cum Helena comparati. Hoc mirari Aristotelem scribit Athenaeus libro 13. capite 1. Cyrvs, filius Darij & Parisatidis. Aspafiam Hermotimi Phocensis, singulari pulcritudine & virtute filiam duxit, & cum nulla deinceps alia rem habuit. Aelianus lib. 12. Romvlvs, octingentis & ampliùs Sabinis raptis, vna contentus fuit Hersilia, atque ea iam adulta, & quae alterius, vt creditur, fucrit vxor. Sab. lib. 4. cap. 10. Matronae. Tanta erat Lycurgi seculo Spartanarvm castitas, tantu̅???; aberat ab ea, quae pòst est insecuta, earum licentia, vt adulterium fuerit priùs apud eos incredibile. Plut. in Apoph. Theano obiter nudauit manum, cùm circumijceret stolam. Ibi cùm diceret quidam: Òbrachium pulcrum: Verùm non publicum, inquit. Plut. in Praeceptis connub. Caia Caecilia, Tarquinij Prisci regis Rom. vxor, singularis modestiae, probitatis & industriae femina, lanificij peritissima, ac velut idea verae matrisfamiliâs olim habita fuit. Hinc factum, vt plurimae matronae apud Romanos Caiae appellarentur: atq; etiam cùm noua nupta ad aedes sponsi deducta interrogaretur, Quaenám esset? Caia sum, respo̅deret. Valerius Maximus libro decimo. Cn. Duellius, qui primus Romae nauali certamine triumphauit, Biliam virgine̅ duxit vxorem, tantae pudicitiae, vt illo quoque seculo pro exemplo fuerit, quo impudicitia monstrum erat, non vitium. Is iam fenex, & tremente corpore, quadam iurgio audiuit exprobrari fibi os foetidum, & tristis se domum contulit: quum???ue vxori questus esset, quare nunquam se monuisset, vt huic vitio mederetur? Fecissem (inquit illa) nisi putassem omnibus viris sic os olere. D. Hieronymus aduersus Iouinianum primo. Hieron Syracusanus tyrannus, exinimico audiuit primùm, sibi foetere animam. Quamobrem commotior ad vxorem inquit, Cur non commonuisti? At illa, vt quae modesta foret, pura???;: Quoniam, inquit, ita viris omnibus os olere opinabar. Plutarchus. Svlpitia Seruij Paterculi filia, Q. Fuluij Flacci vxor (cùm Senatus libris Sibyllinis per Decemuiros inspectis censuisset, vt Veneris Verticordiae simulacrum consecraretur, quò faciliùs virginum mulierum???; mens à libidine ad pudicitiam conuerteretur: & ex omnibus matronis centum, ex centum autem decem sorte ductae, de sanctissima femina iudicium facerent) cunctis castitate praelata est. Val. lib. 8. cap. 16. QVOMODO. CASTITATEM qui coluerunt Morte. Qvi vitam qva'm castitatem amittere malunt, per Morbum. Cùm Thomae II. Eboracensi episcopo aegrotanti medici consulerenti, vt feminae pro remedio misceretur, & amici idem vehementer vrgerent, ipse???ue assentiri videretur: adducta pòst de centis formae femina, noluit eam attingere. Ab amicis reprehensus, respondit: Propter salutem carnis tandem moriturae, immortale decus pudicitiae non amittam. Polyd. libro 1. cap. 3. Casimirvs, Casimiri III. Polonorum regis F. Hungarorum rex delectus contra Mathiam fertur tam castè & continenter vixisse, vt medicis concubitum suade̅tibus, si sanus esse vellet, mortem oppetere quàm legem pietaris Christianae transgredi maluerit. Cromerus lib. 29. Iacobvs Cardinalis Vlyxipponensis à Calisto III. creatus, regis Portugalliae F. Florentiae obijt anno aetatis XXV. ex retento semine, mori malens. quàm ex medicorum confilio coitu vti. Hieron. Garimbertus lib. 3. de vitis Pontificum. Vim. Ex Tit. Virginum & Casticatis coniugalis huc quadam, f. 2168. 2266. Morbo. Qvi ae grotare qvàm castitatem perdere malunt. Isaacivs Comnenus Imp. cùm peregrè in morbum iucidisset, & à medicis moneretur, vt consuetudine mulieris morbum leuaret: cum vlla, praeter vxorem suam, rem habere recusauit. Zonaras. Qvo Eventy. Castitatis frvctvs Dignvs. Quàm piè sancte???ue liberos & totam domum instituerit So [2263] domaeus Loth, quàm procul ab omni labe abstinuerit, memorabile excidium patriae, quo familia vna miraculo seruata est, nihil obscurè declarat. Inuaserat & Gomorram, aliásque Palaestinae terrae vrbes: atque ita id malum latè serpere ceperat, vt ne ab hospitibus quidem violandis abstineretur: inferebatur palàm vis naturae & vetita libido pro legitima habebatur. Cremauit itaque coelestis flamma infandam gentem: omnis aetas, omnis sexus cum suis vrbibus tota???; regione abijt in cinerem, vt ipsa vrbium cadauera interierint. Vnus Loth, vna???ue cum eo domus tantae fuit cladis expers: nec vis ignea eos attigit, quos voluptas non attigerat. Sab. lib. 3. cap. 2. Pheron Sesostris filius, Aegyptius rex, luminibus orbatus, cùm circiter decennium caecitati remedia quaesiuisset: tandem oraculo monitus est, vt oculos mulieris vrina lauaret, quae alium quàm virum suum non agnouisset. Quamobrem à regina incipiens, permultas Aegyptias mulieres ex pertus, aegritudini suae remedium nullum inuenit, nisi per Vxoris vrinam cuiusdam olitoris, quae prodigioso experimento inter Aegyptias sola casta inuenta fuit. Herod. lib. 2. Alexandrvm Magnum traditum est eximiae pulcritudinis virgini captiuae, cùm finitimi gentis principi fuisset desponsata, summa abstinentia ita pepercisse, vt illam ne aspexerit quidem. Qua mox ad sponsum remissa, vniuersae gentis per hoc beneficium animos conciliauit sibi. Front. l. 2 c. 11. Lais Corinthia, cùm Evbatam Cyrenensem aspexisset, ardentissimo in eum amore cepit flagrare, & de contrahendis inter se mutuò nuptijs, sermonem ei detulit. At ille metuens eius insidias, recepit sese id facturum, si victor è certamine rediret. Voti compos, ne conuentis non stetisse videretur, picta̅ Laidis imaginem deportauit secum Cyrenas: inquiens, Se Laidem ex pacto ducere. Quam ob causam mulier, quae ipsi iam antè nupserat, maximam statuam Cyrenis ponendam curauit, sic remunerari volens ipsius castitatem & modestiam. Aelianus de Var. hist. lib. 10. Indignvs. Huc omnesij, quibus Castitatis custodia quocunque tandem modo malè ceßit: vt qui propter hanc ipsam vel Vita, vel Opibus, vel Honore, vel Patria, vel Amicitia exciderunt. Tiberius Imp. Malloniam perductam, nec quidquam ampliùs pati constantissimè recusantem, delatoribus obiecit, ac ne ream quidem interpellare desijt, Ecquid poeniteret, donec ea, relicto iudicio, domum se abripuit, ferro???; transegit obscenitate oris hirsuto atq; olido seni clarè exprobrata. Vnde notas in Atellanico exordio, proximis ludis assensu maximo excepta, pércrebuit: Hircum vetulum Capreis naturam ligurire. Suetonius in Tiberio. VENERIS INHONESTAE FVGA. Exempla ex Tit. Libidinis quascun??? occasiones fungere, peti possunt, f. 2254. Illic conseruatio Pudicitioe, hic Libidinis fuga perpenditur. Stvprvm Fvgere Activé. Victo in Cilicia Dario, ceperat quoque Alexander matrem, vxorem???ue Darij, & duas filias virgines. Quae vbi viderunt currum & arcum Darij, plangebant & lamentabantur eum quasi peremtum. Alexander ergo illarum magis quàm sua permotus fortuna, Leonatum mittit, imperat???ue vt nunciet eis, nec Darium mortuum, nec esse quòd Alexandrum timeant: quippe bellum cum Dario Alexandrum de imperio gerere, neque illis quicquam expristina fortuna, quae regnante fuerat Dario, defore. Quoscunque vellent, permisit eis Persas sepelire: vt???ue vestem & apparatum sumerent de praeda: neque de cultu aut dignatione, quam habuerant, vel minimum detraxit. Annua eis etiam prioribus maiora attribuit. At pulcerrimum & maximè rege dignum beneficium eius in feminas generosas captiuas & castas extitit; quòd nihil neque audirent neque suspicarentur, neque expectarent turpe: sed quasi non in hostium cadtris, verùm in sacris & sanctis Vestae templis seruatae, in abdito extra aliorum oculos agerent. Et quidem perhibetur Darij coniux longè omnium reginarum fuisse venustissima, vt virorum ille pulcerrimus & eminentissimus: filiae etiam fimiles fuisse parentum. Sed Alexander profectò temperare sibi, quàm hostes vincere, magis regium ducens, nec has attigit, nec mulierem ante nuptias cognouit vllam, excepta Barsene vel Barsane. Haec post Memnonis mariti Darij ducis mortem vidua, Damasci capta est. Cum ea, quae literis Graecis instituta, & moribus erat placida, patre Artabazo ex filia regis prognato, concubuit Alexander, incitante eum, vt Aristobulus auctor est, Parmenione, vt elegantem mulierem & praeter formam generosam attingeret. Caeteras captiuas vt vidit Alexander specie & statura eximias, dixit ioco: Quàm magni oculorum dolores sunt Persides. Ad aemulationem verò illarum formae, nitorem ostentans suae continentiae & moderationis, sicut inanimatas signorum imagines transmittebat eas. Reuersus ex India, Statiram Darij F. duxit vxorem. Plut. in Alexandro. Roxanes amore captus, Oxyathris filiae, quae inter captiuas saltabat, non obtulit ei vitium Alexander Magnus, sed duxit vxorem. Plut. orat. 1. de Alexan. fortuna. Scipio maior cùm Carthaginem expugnasset, & milites nonnulli virginem mira forma captam adducerent, ei???ue darent: Libens, inquit, acciperem, si priuatus & non cum imperio essem. Plut. in Apophthegmatib. Passivé. Ex Tit. Virginum huc quoedam, f. 2311. Suscepit Atlas Iapeti & Clymenes F. è Pleione Oceani F. septem Filias, quas vnà cum matre cùm Orion per quinquennium insecutus esset in Boeotia, vt cum ijs congrederetur, illae deos tandem precatae sunt, ne vim Orionis paterentur. Iupiter igitur earum precibus commotus, illas inter sidera sub Pleiadvm nomine collocauit. Aratus in Astronomicis. Fuerunt nonnulli, qui duodecim fuisse Atlantis filias dixerint, & Hyantem illarum fratrem: qui cùm à serpente ictus obiuisset, quinque illarum ita eius mortem defleuerunt, vt prae dolore mortuae sint. Iupiter illarum misereus, in Hyadas eas mutauit. Earum nomina sunt apud Hesiodum. Natalis Comes Mythol. lib. 4. cap. 7. & lib. 8. cap. 13. Carme, filia Phoenicis, Agenoris F. & Cassiopiae, Arabij filiae. Cum hac Carma Iupiter congressus, Britomatvim genuit: quae hominum fugiens consuetudinem, perpetuam virginitatem amplexa, primùm ex Phoenicia Argos deuenit: inde in Cretam: visam???ue Minos, cùm amore eius captus esset, insecutus est. Ea ad piscatores confugit, ab ijs???ue subter retia occultata est. vnde Cretenses eam Dictynnam (nam dicty rete significat) nuncuparunt, & sacris sunt venerati. Euitato Minoë, Britomartis cum Andromede piscatore nauigio Aeginam venit. Cum???ue piscator eam comprimere conaretur: relicto nauigio, in lucum confugit, vbi nunceius fanum est, ibi???ue è medio est sublata: & nomen ei Aphea posuerunt, in fano Dianae. Locum, vbi oculis hominum subtracta est, Aeginetae consecrarunt, Apheam???ue dixerunt, & tanquam deae sacrificarunt. Antoninus Liberalis in Metamorphosi. Advlterivm. Activé. Hvc illi, Qvi non tangunt nuptas. Bellerophon natus est Glauco Sisyphi filio, regnum???ue Ephyrae, quae Corinthus dicta est, tenuit: quo priuatus à Proeto Argiuorum rege, ei seruiuit: à cuius vxore Anthia, vt secum concumberet, sollicitatus, cùm ille foeditatem rei auersaretur. Anthia illum apud maritum detulit, tanquam ab eo esset prouocata. Proetus iuuenem ad Ariobatum misit, socerum suum, Anthiae patrem, qui Lyciae imperabat, cum literis, quibus illi pudicitiam filiae tuendam mandabat. Ariobatus Chimaerae ipsum obiecit: quam Bellerophon vicit, Pegaso equo adiutus. Illiad. [Greek words]. Alexander Magnus adductam ad ipsum profunda iam vespera puellam, quae concubitura erat secum, rogauit: Quid id temporis venisset? Qua allegante, praestolatam se, dum vir suus cubitum iuisset: pueros castigauit acerbè, quòd penè eorum opera adulter factus fuisset. Plut. in regum Apoph. Quartum & vicesimum annum agens P. Scipio Africanus maior, cùm in Hispania Carthagine oppressa, maioris Carthaginis capiendae sumsisset auspicia, multos???ue obsides, quos in ea vrbe Poeni clausos habuerant, in suam potestatem redegisset, eximiae inter eos formae virginem aetatis adultae, & iuuenis, & celebs, & victor, postquam comperit illustri loco inter Celtiberos natam, nobilissimo???ue gentis eius Indibili (Plut. Luceium habet) desponsatam, accersitis parentibus & sponso inuiolatam tradidit: aurum quoque, quod pro redemtione puellae allatum erat, summae dotis adiecit. Qua continentia ac munificentia Indibilis obligatus, Celtiberorum animos Romanis applicando, meritis eius gratiam debitam retulit. Valerius libro quarto, capite tertio Liuius lib. 7. Decad. 3. Plut. in vita Scipionis: Plinius cap. 49. de Viris illust. Flor. lib. 2. cap. 6. Eutrop. lib. 3. Valerium tamen Antiatem aduersus caeteros scriptores omnes, eam puellam retentam à Scipione, & in delicijs habitam, asserere, testatur. Gellius libro 6. cap. 8. Cleopatra Aegypti regina, contracta cum Herode Iudaeorum rege familiaritate, concubitum eius appetijt, mulier natura in [2264] temperans, & dedita libidini, ac fortè etiam amore tacta nonnihil: quamuis verisimile sit, per stuprum quaesitam occasionem struendis insidijs. Herodes autem iam antè ei parùm amicus, quòd nosset infestam ex aequo omnibus, tum verò etiam abhorrens tam prostratam impudentiam, & reiecturus, si petulantiùs pergeret, renuit: deinde cum amicis consultauit, num habens eam in sua potestate deberet occidere: sic enim multis molestijs leuare posse cos, quibus vel hactenus infensa fuerit, vel in posterum futura sit. At illi dissuaserunt: neque enim hoc impunè laturum M. Antonium. Iosephus lib. 15. cap. 5. Antiq. C. Appivs Syluanus, vir nobilissimus, cùm à Messalina Claudij Caesaris libidinosissima atque petulantissima vxore, ad foedam libidinem clàm sollicitaretur, atque libidinosae adulterae satis facere nollet: apud Claudium à Messalina accusatus tanquam insidiator vitae, occisus est. Xiphilinus in Claudio. Franciscvs Sforcia Mediolanensis, Florentini populi copiarum dux, Casanouam oppidum vi ceperat. Quidam milites insigni forma puellam captiuam ducebant, clamantem vt ad primarium ducem deduceretur. Ad eum perducta, interrogante Francisco Sforcia, Quamobrem ad se venire cupijsset? respondit, Vt eius voluntati obsequeretur, modò incolumis à militum iniuria seruaretur. Franciscus amanti, vti videbatur, paruit: cum???ue noctu eam complecti vellet, puella lacrymarum plena, per virginem Dei matrem, cuius imaginem, lecto de more affixam, Franciscus singulari veneratione colebat, item per famam, quae de ipsius bonitate apud omnes erat, rogauit, ne se castitatis honore priuaret: sed marito intactam potiùs restitueret, qui cum alijs captiuis in vinculis custodiebatur. Franciscus pudicitiae eius conspecto studio, statim lecto prosilijt: mane???; accersito ad se viro eam publicè restituit, adiurans nihil cum ea sibi rei fuisse. Hoc ipso patris Sforciae praeceptum, de alterius nupta non attingenda, secutus. Fulgosus lib. 4. cap. 3. Lvchinvs Viualdus Genuensis, iuuenis opulentus, Genuensem matronam frustra deperibat. At cùm in Sardinia mulieris vir captus esset: ipsa egestate pressa, cùm non haberet vnde sibi filijs???ue alimenta pararet: misit qui Luchinum ad colloquium inuitaret. Laetus Luchinus venisse tempus arbitrabatur, amata potiundi. Mulier pedibus eius prouoluta, manantibus lacrymis, dixit: Mentem quidem sibi semper fuisse, vt inuiolatam coniugi fidem seruaret: sed estrema inopia pressam, victam???ue paruulorum pietate liberorum, quos fame iam co̅fectos videbat, cogi se, vt suam filiorum???ue vitam eius misericordiae commendaret. Quibus verbis auditis, Luchinus amore in pietatem conuerso, ne manu quidem mulierem contigit: sed statim domum reuersus, omnia vxori narrauit, atque per eam mulieri pecuniam & caetera ad victum necessaria misit. Fulgosus lib. 4. cap. 3. Passivé. Nvptae qvae non admittunt amatores. Penelope Icari filia, nullis procorum blandimentis, nullis pollicitationibus adduci potuit, vt absente per viginti annos marito Vlysse, castitatem corrumperet. Ouid. lib. 3. Eleg. Penelope mansit (quamuis custode careret) Inter tam multos intemerata procos. Item Propert. lib. 2. elegia 9. Penelope poterat bis denos salua per annos Viuere, tam multis femina digna procis. Coniugium falsa poterat differre minerua, Nocturno soluens texta diurna dolo. Visura & quamuis nunquam speraret Vlyssem, Illum expectando facta remansit anus. Lacaenam quidam de stupro per internuncium appellauit, vt sibi assentiretur. Cui responsum illa reddidit: Puella cùm essem, patri didici dicto audiens esse, id???; feci: postquam nupsi, viro. Si ergo aequa à me postulat, huic primùm id aperiat. Plut. in Lacaenarum apophthegmatib. Mediolanensis matrona quu̅ Marfidium maritum suum tenerrimè diligeret, & amator rem ab ea turpem contenderet, id???ue per'vitam & salutem Marfidij: Atqui Marfidius (inquit illa) mallet centies mori, quàm id semèl à me committi. Quod verò per salutem illius à me requiris, ab ipso eodem petito. Lud. Viues de Christiana femina lib. 2. Incestvm. Hippolytvs castissimus ad olescens, patris Thasei iram offendere maluit, quàm Phaedrae nouercali libidini parêre. Dignus (si vera sunt, quae de eo poëtae scribunt) qui mortuus reuixerit, fuerit???; curiae illi deae, quam omnium castissimam fabulata est vetustas. Sab. lib. 5. cap. 6. Bona Fauni F. incestum patris fugit. Macrob. lib. 1. cap. 12. Tennes incestos concubitus nouercae Philonomes respuit. Quod illa aegrè ferens, eum apud Cycnum virum suum calumniata est, quòd se inuitam & repugnantem constuprare conatus esset. Quo mondacio irritatus Cycnus, iuuenem cum sosore in arcam inclusos in mare abiecit. Qui tamen incolumes in insulam delati fuêre Leucophryn, quae posteà de Tenni nomine Tenedos fuit appellata. Paus. lib. 10. Clemativs Alexandrinus à socru sua de stupro compellatus, magno animo restitit. Illa monili gemmato Constantiam Constantini Maximi filiam, & Galli Caesaris, qui in Oriente regnabat, vxorem corrupit, vt Clematium indicta causa è medio tolleret. Id quod & factum & est. Fulgosus lib. nono, capite quarto. Timasion Aegyptius adolescens, à nouerca ad stupsum sollicitatus, relicta Naucrate Memphim profectus est, ibi???; comparata naui nauclerum in Nilo egit. Eo solùm conspecto Apollonius Tyaneus socijs in alia vectus nam quis esset narrauit, & cum eo sermonem contulit. Inter caetera Timasion se Veneri indies sacrisicia facere dixit, vti propitia sibi esset, & ab incestis cogitationibus auerteret. Quod illius co̅silium Apollonius summoperè probauit. Suidas. [Greek words]. Activé. Cùm rei maritimae praefectus ad Alexandrvm Philoxenus scripsisset, esse apud se Theodorum quendam Tarentinum, qui pueros duos haberet forma praecellenti, quaerens An emeret eos? indignatus, atque identidem ad amicos exclamans rogauit, Quam vnquam in se turpitudinem deprehendisset Philoxenus, qui desidens ibi talem maculam inureret sibi. Ipsi autem Philoxeno in epistola multis proscisso conuitijs Theodorum iussit, vt cum mercibus suis in malam rem ablegaret. Agnonem adolescentem etiam castigauit, quòd sibi scripsisset, Crobylum velle se celebris apud Corinthios nominis puerum comparare, atque ad ipsum mittere, Plut. in Alexan. Agesilavs Spartanorum rex, cùm Megabatem Persam formosissimum puerum iuxta Spartanorum morem diligeret, & eum Megabates pro Persarum co̅suetudine deosculari vellet, cubito eum Agesilaus auertit. Plut. Passivé. In Creta Miletvs ex Apollinis & Acacallidis (quae Minois erat filia) congressu est natus. Eum mater Minois metu in syluam exposuit: vbi eum lupi accedentes iussu Apollinis custodiuerunt, ac per vices lactauerunt. Deinde bubulci superuenientes sustulerunt, ac domi suae enutriuerunt. Puer vt adoleuit, pulcer strenuus???ue euasit. Minos???; desiderio impulsus, eum violare intendit. Ibi tum Miletus noctu conscenso lembo, consulente Sarpedone, in Cariam profugit: vrbe???; ibi Mileto condita, Eidotheam Euryti Carum regis filiam in matrimonium duxit: nati???; sunt ei gemini liberi, Caunus & Biblis: vnde etiamnum sunt Caunus & Biblis Cariarae vrbes. Antoninus Liberalis ex Nicandri lib. 2. Mutationum. Democles Atheniensis, puer impubes adhuc, habebat formae cognomen delatorem: Democles enim Formosus vocabatur. Cùm multis propositis muneribus, sollicitationibus, terroribus superatus esset à nemine, palaestras denique gymnasium???ue declinans contulisset se lauatum ad priuatum balneum: captata Demetrius Poliorcetes (qui Athenis diuersabatur, pulso Cassandro) opportunitate, ad solum est ingressus. Vbi in solicudine deprehensum se & necessitatem cognouit, detracto aheni operculo, in aquam insilijt feruentem, ac semetipse peremit. Ita ille in digno quidem modo perijt: sed spiritibus praeditus fuit patria & specie dignis sua. Plutarchus in Demetrio. Vetvrivs, filius eius Veturij, qui in consulatu suo Samnitibus ob turpiter ictum foedus deditus fuerat à Senatu: cùm propter domesticam ruinam, & graue aes alienum, Caelio Plotio creditori se nexum dare, multùm adhuc adolescens coactus esset: seruilibus ab eo tandem verberibus affectus, quia stuprum pati noluerat, querelam ad Consules detulit: à quibus hac de re certior factus Senatus, Plotium in carcerem duci iussit. Nam in quocunque statu positam Romani sanguinis pudicitiam tutam esse oportere. Longè diuersam addicti & serui conditionem esse: & quam ob causam dominus vel seruo suo carere possit: in addicto, creditorem non solùm amissione pecuniae, sed etiam poena coërcendum. Val. Max. lib. 6. cap. 1. Trebonivs adolescens, cùm à C. Lucio, Marij consulis propinquo, ad stuprum sollicitaretur, & iam non procul abesset, quia pollicitationibus nullis flecti poterat, vt vim pateretur, auctorem iniuriae ferro obtruncauit. Maluit probus adolescens caput quàm famam periclitari. Cognouit causam C. Marius, ac manifestae caedis reum non modò non aliquo affecit supplicio: sed pro concione laudatum corona donauit. Sabell. lib. 5. cap. 6. ex Plutarchi Apoph. Pvblivs adolescens, L. Papyrij cliens & libertus, quùm domini stuprum pati nollet: in vincula & carcerem coniectus, & multis postremò plagis affectus est. Maluit tamen egregius adolescens omnia tormenta corporis experiri, quàm praepostera illa venere contaminari. Rauisius ex Liuio.
|| [2265]
Damon Peripola; insigni forma adolescens, videns Romanum quendam praefectum Chaeronae stuprum sibi per vim machinari, quia priùs blandiendo nihil profecisset, ad pudicitiae munimen aliquot socios conuocauit: qui omnes fuligine tincti, ne agnoscere̅tur, praefectum in foro facrificantem obtruncarunt. Plutarchus. Mahometu. Turcorum rex II. cùm amore ardens Fratrem Bladi Draculae Valachiae principis vocaret ad coitum, eúmque illecebris & praebibendo delinire satageret: puer gladio regis femore vulnerato, celeri fuga sibi consulens, conscensa arbore, ibidem occultabatur. Vt autem rex collectis om nibus discessit, puer descendens ex arbore, non multò pòst in ianuas regis incidit, cius???ue concubinus factus est. Chalcocondylas lib. 9. Poloni XII. adolescentes Adrianopoli capti, stupri vitandi causa contra Amurathen Turcorrum tyrannum coniurarant Quae co̅iuratio cùm detecta esset à quoda̅ Bulgaro, ipsi se ipsos mutuis vulneribus confecerunt. Cromerus lib. 21. Sigismundus Malatesta, qui non exiguae parti Aemyliae imperitauit, cùm filium Robertvm de stupro sollicitaret: ille castritati & pudiciti??? suae consulens, patrem stricto pugione à scelere prohibuit. Pont. de Immanitate cap. 17. VENERIS HONESTAE MODERATIO ANTE coniv givm. Nvptias non contrahendo, fugiendo. Virginitas perpetua. À Virginitatis studio diuersum est Virorum odium, cuius exempla inter Affectuum aut Inimicitioe locos reponi debent: vt sunt Amazonum, item Dieuizarum Boëmicarum, de quibus sub Tit. Fortes mulieres, fol. 2073. Viros oderunt & Virgines, & Viduoe, & Scorta, interdum studio castitatis, interdum alias ob causas. Religiosa exempla. consule Tit. Monachorum, & Virginum Vestalium. imprimis verò Martyrum, fol. 412. 3015. 4191. Virorum. Hieremias diuinum accepit mandatum, ne vxorem habere velit: néve prolem suscipere. Itaque quòd in matris vtero sanctificatus fuisset, virginitate probauit. Vrbe à Chaldaeis capta, templo???ue direpto, solus apud hostes liber fuit: & qui Sancta sanctorum violare non timuerant, ipsum muneribus honore???ue affecerunt. Marul. lib. 4. cap. 7. Dominus noster Iesvs Christus ita de virgine nasci voluit, vt perpetuam illi, de qua nascebatur, virginitatem conseruarit: per portam clausam in mundum hunc veniens, per quam vir non transiuit: & ipsemet in virginitate perseuerans, pudicitiae puritatese plurimum gaudere significauit. Vnde, Sinite pueros, inquit, venire ad me: talium est enim regnum coelorum. Tales quippe & illi in Apocalypsi, qui canticum cantant nouum, quod nemo alius canere potest, & se quuntur agnum quocunque ierit: sine macula enim sunt, & cum mulieribus non suerunt coinquinati. Idem, & Sabel. lib. 5. cap. 6. Baptizari volens castus Dominus, casta editus matre, casti serni Ioannis Baptistae opera m, Ministerio???ue vsus est. Ioannes plusquam propheta est, quoniam plus est, virginem esse, quàm sutura praedicere. Ipse est Helias: id est, robustus dominator, qui carnis lasciuiam animi puritate superauit. Denique inter natos mulierum nemo maior est illo: quia persectae castitatis merito iam inter angelos computatus erat. De ipso enim dictum est: Ecce ego mittam angelum meum, & praeparabit viam ante faciem meam. Marul. & Sah. lib. 5. c. 6. Ioannem apostolum castissimum prae caeteris à Domino dilectum Euangelia testantur. Eidem matrem commendauit, & illum matri. Virginitatis certè priuilegium fuit, quòd idem & apostolus est & euangelista & propheta: quod???ue in feruentis olei dolium missus laedi non potuit: & in terra relegatus, quae in coelo gerebantur, vidit. Idem. Iacobvm apostolum, qui frater Domini nuncupatus est, in tantum castitate sanctitate???; praestitisse ferunt, vt etiam Iudaeis incredulis admirationi esset. Soli Sancta sanctorum intrare permittebant. Plerique deinde ob illius necem Hierosolymam euersam putauerunt. Hu̅c Paulus & Cepham & Ioannem, veluti reliquoru̅ praesides, colu̅nas vocat, & ab ijsdem sibi dextras datas societatis gloriatur. Marul. lib. 4. cap. 7. Eo die, quo Agilvs moriturus erat, Ado post matutinas orationes audiuit choros virginum in sublimi canentes: Hodie sanctus Agilus cu̅ summis laudibus pergit ad praemium, hodie cum sanctis in coelo triumphat: felix valde: quia ab infan tia seruauit castitatem, & virgo eentenarius ascendit ad gloriam. Vincentius lib. 23. cap. 103. Malcolmvs IV. Scotorum rex, castus perpetuò vixit: eo???; Virginis cognomen traxit. H. Boëthius lib. 13. Gregorivs Scotoru̅ rex perpetua castitate & sobrietate no̅ minus quàm rerum gestaru̅ gloria insignis. H. Boëth. lib. 10. Feminarum. Fuit Deipara Christi Mater non solùm virgo, sed omnium etiam virginum decus & specime̅ vnicum: vt nefas sit sanctissimum eius nomen in ordinem redigere, nisi pro typo sit, & virginitatis idea. Sab. lib. 5. cap. 6. Philippi Apostoli quatuor Filiae, virgines prophetandi donum accepêre etiam post Ioannem Baptistam, cùm prophetas cessare oportebat. Marul. lib. 4. cap. 8. Evstochivm Paulae matronae Romanae filia, vnicum nobilitatis & virginitatis, exemplu̅ à D. Hieronymo celebratur. Egithe Edgari regis Anglorum fili??? corpus, vbi altiùs leuaretur, totum cineres solutum erat: excepto pollice, ventre, & ei subiunctis membris. Nam de pollice, quo crebra crucis signa fronti imprimebat, Dunstanus dixerat: Nunquam putrescet iste digitus. Sed cùm de intergritate venttis infimi disputaretur, virgo dormienti cuidam astitit: Non mirum sit, inquiens, quòd membra mea putruerunt, quibus vt puella peccaui: at venter iustè à corruptione immunis est, quòd eum neque libido, neque crapula, neque carnalis copula tetigit. Vincentius lib. 25. cap. 33. & Marul. lib. 4. cap. 8. Agnes Premislai Boëmorum regis filia, nulla ratione adduci potuit, vt Friderico II. Caesari coniungeretur, sed virginitatem perpetuam Deo consecrauit, habitauit???ue Pragae in sodalitio Vestalium à diua Clara instituto. Alienum verò eam à Caesare animum habuisse, propter summam illius intemperantiam ferunt, cùm greges aleret pellicum: quarum ipse deuorato omni pudore, velut admissarium agebat manifestarium. Agnes, hanc sanctitatis gloriam adhuc superstes emeruit, vt signa & miracula aederet. Dubrauius lib. 15. Ethica, Profana exempla. Ex Titulo, Mulieres fortes, huc quoedam, fol. 2073. Apollodorus apud Zenodotum ait, Eripham anum quandam fuisse, quae dicta sit [Greek words], quòd in virginitate consenuisset: perinde quasi eadem & anus esset per aetatem, & puella, quòd adhuc innupta. Sic in prouerbium abijsse. Erechthei Athenie̅sium regis Filias Parthenos nominaru̅t, & coluerunt, numero sex, Protogeniam, Pandoram, Procrin, Creusam, Orithyiam, Chthoniam. Ex his Protogenia, & Pa̅dora mactandas se pro patria obtulisse dicuntur, exercitu ex Boeotia profecto. Immplatae autem fuerunt in pago, qui dicitur Hyacinthus supra Sphendonios. Qua de causa etiam virgines Hyacinthides vocantur: vt Phanodemus in quinto Atticae historiae testatur: & Phrynichus in Monotropo. Suid. Evcliam nonnulli ferunt Herculis & Myrthûs Menoetij filiae & sororis Petrocli filiam esse. Hanc in virginitate defunctam coli apud Boeotios & Locros. Est eius per omnia fora, ara & simulacrum, ei???ue ante nuptias sponsi sponsae???ue sacrificant. Plut. in. Aristide. Triptolemo, Cereris filio, quum pleraeque virgines amplissimam offerrent dotem, vt cum eo nuptias contraherent, aspernabatur omnes, & reijciebat. Ouid. in Ibin: Filius vt Cereris frustra tibi semper ametur, Destituat???ue tuas vsque petitus opes. Daphne Penei fluuij F. Ouidio, Amyclae Parthenio, virginitatis studio procos omnes reiecit, ipsum quoque Apollinem. De qua sic Ouid lib. 1. Metam. Multi illam petiêre, illa auersata petentes, Impatiens, expers???ue viri, nemora auia lustrat, Nec quid Hymen, quid amor, quid sint connubia curat. In Peloponneso venari solebat, & Dianae valde grata erat. Incidit in illius amorem Leucippus Oenomai F. habitu???ue captans. Apollo riuali inuidens, auctor fuit virgini in fonte proximo lauandi. Leucippo cunctanti per vim exuuritur vestes. Proditus, virginum sagittis confixus, repentè euanuit. Daphne Apollinem insequentem fugiens, deorum commiseratione in arborem laurum mutata est. Parth. de Amat. cap. 15. ex Theodoro Elaite in Elegijs, & Phylarchi lib. 15. Dama à patre Pythagora ad virginitatis votum perpetuum???; candorem inducta, virginitatem seruauit, & virgines ea tempestate discipulas habuit quàm plurimas, quas voto virginitatis firmauit. Timaeus. Diodorus Socraticus quinque Filias virgines dialecticas habuit: quarum vitam Philo, Carneadis magister, plenissimè describit. Laërtius. Bona Dea (quae apud Rom. Calendis Maijs colitur) apud Gr???cos [Greek words] dicitur, quam Varro filiam Fauni tradit: adeò pudica̅, vt extra [Greek words] nunqua̅ sit egressa, nec [2266] nome̅ eius in publico fuerit auditum, nec virum vnquam viderit, vel à viro visa sit propter quod nec vir in templum eius ingreditur Macrob. lib. 1. cap. 12. Lala Cyzicena, M. Varronis tempore, perpetua virgo, fuit in pictura Romae excellens. Plin. lib. 35. cap. 11. Sordellvs Mantuanus, insignis eques, à Beatrice Ecelini Romanensis sorore (qui ty annus latè: erum in Taruisina marchia potiebatur) nec precibus nec lacrymis, neque forma aut amore, quo illa furebat, vinci se tulit: quin in secretum quoque locum inuitatus, cùm à muliere precibus minae addere̅tur, omnia spreuit, ne erga eius fratres, à quib. amanter Veronae exceptus erat, ingratus videretur. Tunc quoque cùm illa à fratribus profuga, virili veste, Mantuam eum secuta esset, non antè, quod ab ca optabatur, effecit, quàm Ecelinus frater, vt ipsa ei nuberet, contentus fuit, cùm illius flammis ac dignitati formae, semper honestatem opponeret: plus verae laudis ex hoc occulto periculoso que praelio, quàm tribus & viginti perduellionibus assecutus, ex quibus varijs in locis victoriam reportarat. Fulg. lib. 4. cap. 3. NVPTIAS HONESTÈ ET PVDICÈ CONTRAHENDO. Rebecca filia Bathuelis, quum ad Isaacum duceretur, cui erat nuptura, cum???ue deambulantem offendisset in campo, rogauit. Quis ille esset? vbi cognouit esse sponsum suum, co̅tinuò sese pallio operuit. Prudens virgo, & probè instituta, alias omnes edocuit, primam ac praecipuam verecundia̅ marito deberi. Nam cui exhibenda est maior verecundia, quàm cui maxima reuerentia? Lud. Viues de Christiana femina l. 2. Sara Tobiae iunioris vxor in oratione dicebat: Tu scis Domine, quia nunquam concupiui virum, & mundam seruaui animam meam ab omni concupiscentia. Tob. 3. Apud Homerum, cùm Navsicaaper quietem esset à Minerua summonita, vti vestes abluevet, breuiter futura sponsa: currum ab Alcinoo patre petijt, vt in flun ine vestes lauaret, aliam tamen praetendens causam. Nam eam vel coniugij meminisse puduit. Quod imitatus Virgilius in duodecimo Aeneidos, cùm Latinum & Amatam coniuges colloquentes fecisset cum Turno, Laviniae illorum filiae, cui Turnus destinabatur, lacrymas tantùm dedit, & ruborem, non verba: significans, virginem non decere interloqui, vbi mater & pater de connubio ipsius deliberant. Aspasia, Hermotimi filia Phocensis ex Ionia, à patre per vim abstracta, cùm primùm sisteretur Cyro, iam coenatus erat, & bibere volebat more Persico. Etenim Persae postquam cibo saturati sunt, poculis indulgent. Ergo cùm ad coena̅ Cyri iunioris inter alias mulieres introducta esset, & caeterae accumbentes alludente illo & contrectante ipsas, sales???; iaciente, comitate̅ eius laetae exciperent: illa lecto astitit tacita, accersenti???ue non paruit Cyro. Parantibus adducere ipsam cubicularijs: Vae ei, inquit, mihi qui admouerit manus. Igitur infestiua praesentibus & inurbana est visa. At Cyrus delectatus risit, dixit???ue ei, qui mulieres adduxerat: Ecquid iam aduertis ha̅c te mihi solam libera̅ atq; intacta̅ ad duxisse? Ex eo cepit propensus in eam esse: amauit???ue eam supra omnes, ac sapientem appellauit. Capta fuit, cùm Cyrus in praelio occubuisset, & ditiperentur castra eius, à fratre Artaxerxe, qui illam postea in delicijs habuit: cum???ue Dario filio regi designato se co̅cessurum eam promisisset, at ereptam denuò Dianae sacerdotem constituisset, Darius contra patrem conspirans, interfectus est. Plut. in Artaxerxe, & Aelianus lib. 12. Var. hist. Aphraantes Libyes virginum optimas putabant, quae castitatem seruantes plurimum temporis manerent virgines. Stobaeus sermone 42. ex Nicolao de Moribus gentium. Morem habebant Chiorum Virgines, vt vno coetu ad publica sacra profectae, ibi inter se diem traducere̅t. Spectabant proci ludentes & choreas ducentes. Sub verperum domum ad vnam quamque inuicem ibant, parentibus???ue & fratribus mutuò ministrabant, vt lauarent etiam eorum pedes. Saepè vnam plures amabant, erat???; tam castus & legitimus amor, vt cùm desponsa vna puella esset, amorem statim deponerent reliqui. Caput castitatis muliebris sit, quòd neque adulterium apud eos neque stuprum non intercedentibus nuptijs vllum septingentos annos memoria relatum sit, fuisse auditum. Plut. de Virt. mulierum. Virgo quaedam Spartana inops, Quam sponso dotem afferret? interrogata: Patriam inquit, castitatem. Plut. in Lacon. Hucallasisse videtur Horatius, quando scribit: Dos est magna parentium Virtus, & metuens alcerius thori Certo foedere castitas. Monima Milesia, quanquam haud magnis natalibus orta esset, cùm eam Armeniae rex Mithridates ingenti pecunia atque promissis in venerem sollicitaret, assentiri nunquam voluit, nisi eam vxorem simul atque ad regium solium duceret. Sic castum pectus aduersus duos ingentes hostes, Auaritiam ac Venerem, pudicitia protexit. Fulg. lib. 4. cap. 3. & Sab lib. 5. cap. 6. Romanus olim mos fuit inter matronas illas exemplaria pudicitiae, vt Nvpta, qua primùm die ad mariti aedes deducebatur, ipsa perse non ingrederetur mariti limen, sed intrò ferretur sublata: ceuvi quadam reluctans, & inuita in eum veniret locum, vbi virgineum decus esset amissura. Lud. Viues de Christiana femnia lib. 1. ex Plut. quaest. Rom. Syualdi Danorum regis filia Syritha, cùm ob pulcritudinem ingenti procorum frequentia peteretur, ad nemine̅ ex eis inspectandum adduci poterat. Cuius continentiae fiducia à patre eum demùm sibi co̅iugem dari depoposcit, cuius blanditijs ad mutuum aspectum perduceretur. Otharus quida̅ Ebbonis filius, siue gestarum reru̅ magnitudine, siue facu̅diae fiducia accensus, virginis obtutum omnibus ingenij neruis emollire connisus, cùm demissum oculorum eius habi???u̅ nulla peni us arte flexisset, muictae seueritatis perscuerantiam miratus abscessit. Eiusdem rei cupidus gigas, feminco habitu assumto, virginem à paternis penatibus digressam rapuit. Eandem verò Otharus inuentam, oppresso gigante, secu̅ abduxit. Varijs inde irritamentis aggressus puellarem in se prouocare conspectu̅, voto suo semper frustratus, eam tamen co̅primere noluit, sed abire permisit. Illa per solitud nem ad syluestris cuiusdam immanis feminae tugurium peruenie̅s ab ea pascendis capris deputata, cùm denuò per Otharum libertatem impetrasset, luminum tamen habitum immoto palpebrarum rigore co̅tinuit. Otharus cùm ne gemini quidem benesicij meritis virgineum in se visum concitare quiuisset, pudore & aegritudine fatigatus, classem repetijt. Cum???; Syritha more pristino in Ebbonis pirat??? sedes errabunda peruenisset, nuditatis & inopiae rubore plebeia̅ se esse dictitabat. Ea̅ Othari mater secum detinuit. nobilitate̅ quippe virginis index forma prodebat. Otharus, inde animum eius certis experturus, nupturam sibi feminam fingit, eius???; thorum conscendens, lucerna̅ Syrithae gestandam committit. Quae cùm absumtis penè candelis admoto propiùs igne premeretur, tantum patientiae specimen praebuit, vt manu̅ absq; motu continere visa, nullam ardoris molestiam sentire crederetur. externum quippe aestum cohibebat interior. Demùm ab Otharo manui consulere iussa, placidos in eum obtutus verecunda luminum erectione conuertit, statim???; semoto nuptiarum figmento, genialem toru̅ nuptura co̅scendit. Cum???; postmodum Syualdus comprehensum Otharu̅ ob illatu̅ fili??? stuprum suspe̅dio necandum duxisset, Syritha raptus sui casibus explicatis, non solùm cum in regis gratiam reduxit, sed etiam patrem ad Othari sororem ducendam adduxit. Saxo libro septimo. VENERIS HONESTAE MODERATIO IN CONIVGIO. Hvc Pertinent Conivges perpetva virginitate celebres. Indorvm Christianorum viduae, quae ante annum post virorum obitum nubunt, dotem amittunt. Osorius lib. 3. Aegisthus interfecto Agamemnone, Electram precibus matris Clytaemnestrae seruatam, cùm natura ferociorem videret, Colono cuidam Mycenaeo in vxorem dedit, vt humilitate coniugij spiritus illius retunderet. Colonus ille, quantumuis pauper, genere tamen animo???; nobilis, virgine̅ secu̅ domi sanctè pudice???; habuit, & ab ea abstinuit, tu̅ quia Aegisthum nihil in aliena filia elocanda iuris habere putaret, tu̅ verò Orestem fraetrem veritus, ne poenas illi daret violatae sororis. Eurip. in Electra. Dionysivs tragicus histrio ab vxoris congressu penitùs abstinuit. Aelianus lib. 3. Amoebeas citharoedus castissimus, vxorem quam habebat pulcerrimam, nunquam attigit. Eum scribit Aristeas, in citheroedorum libro Athenis habitantium, apud theatrum habitasse: qui vbi cantaturus exiret, Atticum talentum singulis diebus capiebat. Athen. lib. 14. cap. 9. & Aelianus lib. 3. Gallicanvs Romani dux exercitus, ad religionem Christianam à Constantia Constantini F. sibi desponsata, conuersus, quamuis formosissima fuerit, intactam reliquit. Marul. lib. 1. cap. 2. & Sab. lib. 2. cap. 1. Arcadius Imp. ex. Eudoxia filium Theodosiu̅ & tres filias tulit, Flaccillam, Martinam, & Pvlcheriam: quae virginitatem perpetuò seruauit, summa bonitate intenritate???ue & sanctitate, religionis obseruantissima cultrix. Mostuo fratre Theodosio, iussu eiusdem Marcianvm sibi in regni consortium adsciuit: ea conditione, vt fidem daret, virginitate̅ [2267] suam, quam Deo consecrasset, se intactam seruaturum. Hoc stipalatus Marcianus, Imperator est declaratus. Cedrenus. Amos, Aegyptius adolescens, vxorem ducere recusabat. Cùm autem è cognatis quidam vrgerent, ne coniugium despiceret, sed vxorem duceret: obtemperat, & init matrimonium: multis???ue monitis virgini persuader, vt ante congressum, vitae mundanae renunciaret. Quod ambo cùm fecissent, in Nitriae montem secesserunt: & exiguo tempore vnà exercirati, pòst seorsim idem fecerunt. Mortui animum in coelum recipi, vidit Antonius. Marul. lib. 4. cap. 7. & Sabel lib. 3. cap. 6. Caecilia virgo Valerianum, cui desponsata fuerat, ipso nuptiarum die ita perterruit, cùm angelum virginitaris suae defensorem esse asseruisset, vt ipsam ne contingere quidem ausus sit. Quinimò deposito gentilitatis errore ad Christum co̅uersus, & ipse visionibus perfrui meruit angelorum. Sed & martyrij coronam cum fratre Tiburtio laudabiliter consecutus est. Ambo rubentibus rosis & candentibus lilijs ab angelo coronati fuerunt: vt hoc virginitatis insigne esset, illud martyrij. Marul. lib. 4. cap. 8. Ivlianvs Antiochenus martyr, & Basilissa virgo, nuptijs inter se celebratis, cùm Iulianus continentiae votum suscepisset, brumae tempore rosarum ac liliorum fragrantiam in cubili collocari senserunt: stupescenti???ue puellae sponsus dixit, odorem hunc mundiciae virtutis virginalis esse. Cuius quidem suauitate illa capta, vnò cum ipso in virginitate perseuerare decreuit. Propositum amborum confirmauit visio. Christus cum matre Virgine illis apparuit, pudicitiae???; corollis donatos dimisit. Cum???ue diu simul castè sancte???ue vixissent, religioni sese tradidêre: alter abbas monachis, altera abbatissa praefuit virginibus. Iulianus postremò martyrij quoque palma glorificatus, sicut carnis lasciuiam pudicitia, ita tormen. torum vim patientia superauit Marul. lib. 4. cap. 7. Amator Antisiodorensis episcopus, parentum suorum voluntati cedens, inuitus puellam genere & forma insignem cùm in matrimonium accepisset, suadendo induxit, vt secum castitatem profiteretur. Suscepto vtrinque voto, angelum Domini viderunt, quem antè videre non poterant, & virginitatis coronas de manu eius acceperunt. Mox illa virginum monastetium ingreditur, ipse clericus efficitur, Helladio???ue in episcopatu succedit: dignus Ecclesiae sponsus, qui cùm maritus esset, se maritum nesciuit. Idem. Ad Ioannem abbatem quendam seculari habitu Hominem venisse, auctor est Cassianus, primitias???; obtulisse. Cuius aduentu daemon ab obsesso, quem sanare abbas non potuerat, repentè effugit, propter eum se fugere confessus. Admiratus Ioannes vnde ex illo homine tanta virtus emicuisset, curiosiùs percunctari cepit: atque audiuit, eum olim dum monasticae prosessionis desiderio afficeretur, à pare̅tibus com pulsum ducere vxorem, & iam annum vndecimum cum illa in virginitate perseuerare: ipsam denique omnibus inscijs, sororis, non coniugis loco habere. Quare in stuporem versus senex, protinus exclamauit: Non immeritò talis viri pr???sentiam immundum spiritum ferre nequiuisse, cuius pudicitiae consta̅tiam ipse imitari formidaret, ne quod illi in laude̅, sibi cederet in perniciem. Idem. Arnvlphvs natione Gallus, genere clarus, Stambergam Clodouei regis neptim duxerat vxorem. Sed vt spiritu non carne iungerentur, sancto sua dente Remigio, inter se conuenerunt. Ne verò praesentia oppugnaret propositum, ipsa domi recedit, ille peregrè profectus est. Cum???ue multa morum sanctitate polleret, Turonensem episco patum Domino per angelum iubente suscepit: ne scilicet apostolica careret dignitate, qui Apostolorum vita̅ secutus fuerat. Marul. lib. 4. c. 7. Vando abbas, Pipini Gallorum regis nepos, à Dagoberto regni successore (cui inprimis carus erat) compulsus est ducere vxorem: neeq; tame̅ ne castitatem seruaret, co̅pelli potuit. Nuptae persuasit, vt Deo potiùs quàm mundo seruirent. Itaq; illa sacrarum virginum collegium inijt, ipse monachorum: Abbatis???; officio functus est, & miraculis nobilitatus. Idem. Pharaildis, Vigeri & Amelbergae neptis, Pipini ex sorere F. Germana, à Gertrude Niuigellensi abbatissa literas & pietatem edocta, in coniugio tandem multos annos illibatam virginitatem custodiuit. Iacobus Meyer. Richardis vxor Caroli Crassi, quam probri eum Luitualdo Episcopo Vercellensi insimulatam dimiserat, iuratus ab se integram esse: Bene habet, inquit, mariti iureiurando virgo sum. Ita sacrarum virginum cetuise dicauit. Ex Sigeberto & Reginone Aemilius lib. 3. Henricvs II. Imp. & Cvnegvnda Sigfridi Palatini Rhenensis F. inuiolatum virginitatis florem seruauerunt. Henricus zelotypus in falsam adulterij suspicionem incidit. Cunegunda vt innocentiae & pudicitiae coniugalis experimentum ederet, iussit ignitos vomeres in medium adferri. Quod cùm factum esset, in mariti conspectu nudis pedibus illaesa super ferrum ignitum ambulauit, cùm has prius voces proclamasset: Si adultera sum, Deum oro, vt candenti hoc ferro ita comburar, vt punitae pudicitiae coniugalis alijs mulieribus pr???sentissimu̅ sim exemplum. Quo facto, vidit imperator illaesam coniugis pudicitiam esse. Cranzius lib 4. capite. 5. Metropoleos. Henricus cùm horam mortis haud longè abesse lanimaduerteret, ???tatis anno 52. conuocatis parentibus. consanguineis ac cognatis coniugis: Hanc. inquit, illibatam virginem à vobis in vxorem mihi accepi, eandem intactam & castam vobis reddo commendo???ue. Ipsa cùm Babenbergae in templo SS. Petri & Pauli tumulo mariti inferenda esset, vox incerti auctoris audita est: Cede virgini virgo locum. Cranzius lib. 3. cap. 32. & lib. 4. cap. 35. Saxoniae. Auentinus lib. 5 Fulg. lib. 4. cap. 3. Marul. lib. 4. cap. 7. & Egnat. lib. 4. cap. 3. Tandem in numerum sanctorum relati. Cuspin. Edvardvm III. Britannorum regem cum Egitha vxore virginitatem custodisse, memoriae proditum est. Non tam illi vrbes, populos, prouincias vicisse gloriosum fuit, quàm quòd seipsum vicerit, nullum venereae voluptati relinquens locum. Marul. lib. 4. capite 7. Emericvs siue Almericus, D. Stephani Hungatorum regis F. Vesprinij Diui Georgij aedem vno tantùm ex amanuensibus accito, nocte ingressus, ibi???ue inter supplicandum ante aram constitutus, Deum percunctabatur, Quid numini potissimùm praestare posset, quod, illi foret acceptissimum? Aedes extemplò ingenti splendore completur, & hinc vox diuinitùs audita: Nil, Emerice, Deo virginitate gratius futurum putes. Ergo ille Dei auxilium & benedictionem in ea custodienda precatus, patris austoritate, cui resiagari impium putabat, ducta vxore non minori castitatis conseruandae studio accensa, nunquam cum ca rem habuit. Nec multò pòst rebus humanis exemtus est. Eius vxor inte gram vtriusque virginitatem, dum perpetuam viri castitatem testari cupit, cogitur profiteri. Amanuensis, quod in Georgij aede viderat, post eius obitum publicè praedicauit, & intemeratam testatus est eius castitatem. Bonfinius lib 1. Dec. 2. Greg. Turon. lib. de Confessobribus, cap. 32. narrat, Aruerni Virvm quendam cum puella, quam duxerat, castè vixisse per omnem vitam, nec eam vnquam cognouisse. Puella autem mortua, cùm sepeliretur, sublatis in coelum manibus, in haec verba prorupisse: Gratias ago tibi omnipote̅s co̅ditor, quòd hanc puellam, sicut eam mihi tradidisti, impollutam, & ab omni voluptatis contagio puram, ita tibi restituo. Illa verò subridens ait: Sile vir Dei, quia non est necesse prolo qui nostrum, nemine interrogante, secretum. Boleslavs V. Polonorum princeps, Cunegundim Belae Hungarorum regis F. Vxorem duxit, anno Christi 1239. puellam moribus & sanctimonia vitae nobilem. Deos ei quadraginta millium marcarum fuit. Tali autem coniuge beatus Boleslaus, tamen primis nuptiarum diebus eam non attigit. Inde confirmata postea consensu mutuo religione, ambo perpetuam vouêre continentiam Hinc Boleslao Pudico cognomen inditum. Haec post matiti mortem, distributis in vsus egenorum, & in cultum diuinum omnibus facultatibus suis, in Sandecensi monasterio plus duode???im annis duram exegit vitam. Sanctimonia verò eius multis & stupendis miraculis cùm ab ea viuente, tum post mortem anno 1292. ad sepulcrum eius editis, diuinitùs comprobata fuit. Cromerus lib. 9. & 10. Etheldreda Annae Orientalium Anglorum regis filia formosissima bis nupsit, & corpus tamen virilis complexus omnino expers seruauit. Sed cum priore viro Ca̅deberto Australium Girgmorum principe, qui statim post factas nuptias mortem obijt, illud facile factu fuit cum Egfredo verò Northumbrorum rege iuuene aetate florente, cùm duodecim vixisset annos, & nunquam cum eo corpus ipsa suum commiscuisset, id adeò dignum admiratione est, vt propè nescias, vtrum magis feminae constantia: aut viri amore flagrantis patientia laudanda sit: atque vtrunque par gloria comitatu. Res ad extremum, extra tamen vim, in cerramen adducta est. Etenim Egfredus suscipiendae prolis desiderio agitatus, modò blandienti, modò minitanti similis, vxorem stimulabat, quò vellet vnà secum, velut ius matrimonij posceret, libetis procreandis operam dare. Etheldreda contrà, quae Deo virginitatem suam dedicarat, nullius voluptatis seu verborum illecebris à proposito auertebatur. Rex, qui negabat, hòc maiore amore flagraret, manus tamen à violentia abstinebat. Vt nihil intentatum relinqueret, eam de sententia deducendi negotium dedit Vuilfredo Eboracensi archiepiscopo, cui virgo multùm confidebat. Veruntamen ille etiam nihil profecit, adeò mens illius immota manebat. Etheldreda interim assiduis precibus virum fatigare non cessabat, quò sibi per eius voluntatem coniugali vinculo solutae, liceret priuatam & celibem degere vitam: id???ue tandem impetrauit. Polyd. lib. 4. Sigebertus, Beda lib. 4. hist eccles. cap 20. Adon. Vienne̅sis aetate sexta, scribit ea̅ marito desuncto, virginum matrem & nutricem egisse: ob qu???merita caro [2268] eius, post annos sedecim, in sepulcro vnà cum inuolucro integra & incorrupta fuerit reperta. Maria Decegnies, puella XII. annos nata, parentu̅ non sua voluntate, cuidam Ioanni nuptui tradita, vitae districtione ac sanctitate commouit virum vt intactam dimitteret. In virginitate ergo perseuerans, multa virtute, multis???; miraculis celebris euasit. Solutam à corpore animula̅ cum angeloru̅ comitatu in coelu̅ ferri conspexit episcopus Tolosanus. Marul. Alfonsvs II. Castus Aslurum rex filius, Regis Froilae, vir virtutum, castitate & pietate praecipuus, in coniugio castam duxit vitam. XLI annis regnauit. Rodericus Toletanus lib. 4. rerum Hispan. cap. 8. Conradvs rex Henrici IV. Imp. filius, in Italia, Mathildi co̅sanguineae adhaerens, consilio & auxilio eius honestissimè vitam traduxit: vxorem penè inuitus ducens ducis Siciliae filiam, cum ea continentissimè vixit, monacho similior quàm regi. Testati sunt qui defuncto aderant, quum veneni sumti esset suspicio, crucem se in eius brachio vidisse. Cranzius libro 5. Saxoniae. cap. 15. Conivges tandem castitatem Professi. Pharon Meldensis antistes, postquam pari cum coniuge co̅sensu religione̅ professi, altera inter moniales, alter inter monachos diu sanctè vixissent, formae pulcritudinis???ue eius memoria sollicitatus, ipsam vt ad se veniret rogatum misit. At prudens femina, sagaci mente, id quod erat, concipiens, ire omnino recusabat. Eò ille magis ardere, nec animo conquiescere, nec euocando cessare. Venit ta̅dem mulier cilicio induta, squallore obsita, vultu lugubri, & ipsum immund??? cogitationis arguens, resipiscere fecit. Marul. lib. 4. cap. 7. Lvpvs Trecacensium episcopus, omnium iudicio virsanctissimus Leucorum familiae decus, Pigniolam Hilarij, Arelatensis episcopi sororem, coniugem duxerat. Septimo coniugij anno, vtriusque consensu sanctum diuortium decreuerunt, vt arctiùs se in diuina charitate vincirent. Bonfinius libro 4. Decadis 1. Evphemianvs Romanus, & Aglae̅ vxor, post susceptu̅ Alexium filium, continentia̅ postea seruarunt. Marul. lib. 1. c. 2. Radegvndis Clotharij Galliae regis coniux, cùm annos aliquot cum marito sine querela vixisset: tandem seruandae castitatis cupiditate accensa, diuortium impetrat, & monasterio se includit. Quae???ue regis vxor fuerat, facta est sponsa Christi: & magis deinde miraculis claruit, quàm ante claruerat Galliae regno quod reliquit. Marulus lib. 4. cap. 8. Melania, vrbani praetoris filia, viro tradita cùm duos liberos, quos ex eo susceperat, impuberes adhuc, morte immatura amisisset, nequaquam de reparanda prole cogitare cepit, sed de castitate seruanda. Crebris itaque suasionibus induxit maritum, vt distractis in pauperum vsus bonis, ambo animum ad Dei seruitiu̅ applicare̅t. Itaq; ille inter monachos, ipsa inter ancillas Christi, quod vitae superfuit, relicto geniali thoro, laudabiliter peregerunt: viduitatem seruantes, antequam vidui essent: immò quod plus est, religione se vincientes, ne vxorios actus repetere expeditum foret. ibidem. Isaacivs Comnenus Imperator Rom. paulò ante obitum monachi habitum sumens, in coenobio vixit: vbi cùm postremò renibus laboraret, medici???; iuberent remedij gratia coitu vti, constantissimè renuit, etiam viua & incolumi vxore, à qua diu post sobolem abstinuerat. Volat. lib. 23. Anthr. Petrvs Vrseolus Venetorum dux, filium ex Felicia coniuge vnicum habuit: quo nato, vterq; perpetuam Deo vouit castitatem. Sab. lib. 4. Dec. 1. Redierat Vitalis Michaël Venetorum dux, ex Constantinopolitana prouincia: quem Venetus populus haud sanè laetis animis acceperat, tum quòd classem magna ex parte laceram hostium insidijs dimisisset, tum quòd Iustinianae familiae viri omnes aut ferro aut peste penitùs obijssent, senibus tantùm domi relictis, quorum ope reparari familia tam illustris non posset. Hanc inuidiam vt à se auerteret dux, literis ad Pont. Alexandrum missis haud aegrè obtinuit, vt Nicolavs Iustinianus, qui quidem monachum ad D. Nicolai phanum ageret, adolescens, religionis initae voto solueretur cui Annam filiam vnicam in matrimonium iungeret. Quo facto, Nicolaus ipse, & Anna vxor, susceptis maribus liberis sex, tribus???ue seminis, mutuo consensu vterque religionem repetiêre: ille ad D. Nicolai phanum regressus, ipsa coenobio sese includens à marito priùs erecto, in loco, qui de Amianis dicitur. Egnat. lib. 6. cap. 1. Henricvs Barbarus, dux Vratislauiensis, & Heduigis vxor post susceptam prolem, per XXX. annos. disiuncti & continentes vixêre. Cromerus lib. 8. Conivges in venere tempetantes, habita ratione loci, temporis, modi. Abraham Agare concubina vsus est ad generandam prolem, non ad explendam libidinem, nec insultans, sed potiùs obediens coniugi, quae suae sterilitati credidit esse solatium, si foecundum ancillae vterum, quoniam natura non poterat, voluntate faceret suum: & eo iure quod dicit Apostolus: Similiter & vir non habet potestatem corporis sui, sed mulier, vteretur mulier ad pariendum ex altera, quod non poterat ex seipsa. Nulla est hîc cupido lasciuiae, nulla nequitiae turpitudo. Ab vxore causa prolis ancilla marito traditur, à marito causa prolis accipitur: ab vtroque non culpae luxus, sed naturae fructus exquiritur. De nique cùm ancilla grauida domin??? sterili superbiret, & hoc Sara suspicione muliebri viro potiùs imputaret, etiam ibi demonstrauit Abraham non se amatorem seruum, sed liberum fuisse genitorem, & in Agar Sarae coniugi pudicitiam custodisse, nec voluptatem suam, sed voluntatem illius impleuisse: accepisse, nec petijsse: accessisse, non haesisse: seminasse, non amasse. Ait enim: Ecce ancilla tua in manibus tuis, vtere ea quomodo tibi placuerit. Ò virum viriliter vtentem feminis, coniuge temperanter, ancilla obtemperanter, nulla intemperanter. D. August. lib. 16. de Ciu. Dei, cap. 25. Qui sponsalia ita instituêre, ne primo statim congressu Conivges iungerentur, pudicitiae maximoperè videntur consuluisse, ne mulier & familiariter versaretur & rem haberet cum eo, quem fortè nunquam esset priùs allocuta, quod no̅ fieret sine magna pudicitiae ac pudoris iactura: in quibus sita est haud exigua sanè pars bonorum in ciuitate morum, & publicae quietis per gentes omnes. Sunt nonnulli sponsi impatientes morae, qui & in sponsas & in seipsos malè consulunt. At Iacob tot annis cum adamata Rachele, dicta iam vxore, & pacta, in communibus pascuis, in solitudine versatus, sanctissimè se cum ea semper gessit (quapropter viri illius digamia multorum castitati meritò anteponenda est: quemadmodum de auo eius Abrahamo Augustinus definit) & Rachelem vsque ad extremum vitae constantissimè ac vnicè amauit, & vxore vsus est spectatae probitatis, singulari???ue in coniugem pietate. Ludouicus Viues de officio Mariti. Popvlo Israëlitico Dominum de monte Sinai loquentem audituro, Moses, imò per Mosen ipse Dominus praecepit, dicens: Estote parati in diem tertium, & ne appropinquetis vxoribus vestris. Coniugatos alloqui noluit Deus, nisi cùm per triduum sese continuissent. Marul. lib. 4. cap. 7. Vrias Hettaeus fortitudine militari à co̅gressu vxoris Bethsab??? formosissimae abstinuit, quamuis à Dauide rege iussus: indecorum ratus, se sub tecto in vxoris amplexibus cubare, cùm commilitones sui omnes in castris sub dio militiae labores cogerentur perferre. 2. Regum 11. Raphaëlis monitu, Tobias iunior cum Sara Raguelis filia (cuius septem viros prima nocte Asmodeus daemonum rex interfecerat) in thalamum nuptialem ingressus, per tres dies ab ea abstinuit, precibus???ue vacauit, cùm priùs corde piscis, sussitu sub Sarae vestes facto, daemonem expulisset. Tum tandem tertia nocte precibus ad Deum fusis, cum ea rem habuit liberorum amore potiùs quàm libidine ductus. Et sic Tobias malefici genij tyrannidem superauit. Tobiae 6. & 8. Operaepretium fuerit verba audire non hominis, sed Angeli: Audi, inquit, me, & ostendam tibi, qui sunt, quibus praeualere potest daemonium. Nam qui coniugium ita suscipiunt, vt Deum à se, & à sua mente excutiant, & suae libidini ita vacent, sicut equus & mulus, quibus non est intellectus, in eos habet potestatem daemonium. Tu autem quum acceperis eam, ingressus cubiculum, per tres dies continens esto ab ea, & nihil aliud nisi orationibus vacabis cum ea: ipsa autem nocte, incenso iecore piscis, fugabitur daemonium. Secunda verò nocte, in copulatione sanctorum patriarcharum admitteris. Tertia autem nocte benedictionem consequeris, vt filij ex vobis procreentur incolumes. Transacta autem tertia nocte, accipies virginem cum timore Domini, amore filiorum magis quàm libidinis ductus, vt in semine Abrahae benedictionem in filijs consequaris. Haec Raphaël Tobiae. Nouas nuptas amissa virginitate menses aliquot latere domi conuenit. Sic Elizabetha Zachariae, concepto foetu, aliquantisperlatuit. Haec quia vetula cum viro cubuisset, illae quia virgines: vtrasq; pudere decet facti, quamuis non illegitimi. Ludouicus Viues de Christiana femina, lib. 2. Deianina apud Sophoclem in prologo Trachinianum obscurè signisicauit, quàm rarò contigerit ipsi capere voluptatem ex viro. Sumsit autem in ea re exponenda verba à re rustica, &, cùm filios procreasset, dixit patrem eorum, inde subitò abeuntem, imitatum fuisse genus quoddam agricolarum, qui cùm fundum, valde remotum & longinquum arantes, statim illo sato, domum reuertuntur, nec eò antè redeunt, quàm tempus messis faciendae venerit. Verba poëtae, quibus facit hoc illam edidisse, sunt haec: [Greek words].
|| [2269]
[Greek words]. Victorius lis. 34. Var. lect. cap. 17. Brachmanes viri loca Oceano finitima accolunt: mulieres autem vltra Gangem sunt, qui in Oceanum in parte Indiae influit. Viri ad mulieres Iulio & Augusto mense traijciunt, qui apud illos sunt frigidiores, sole ad nos &: septentrionem ascendente: & cùm temperati magis sint, in furias illos agere dicuntur: id quod de Nilo quoque ferunt, qui non more caeterorum fluminum exundet, sed media aestate inundet Aegyptum. Itaque cùm Sol septentrioni viciniores regiones percurrat, & alios quidem fluuios infestet atque minuat, ab hoc autem plurimum absit, XL. diebus cum vxoribus exactis domum redeunt. Cùm verò vxor duos pueros peperit, vir non ampliùs ad eam traijcit, neque etiam illa (quae earum pudicitia est) cum alio rem habet. Si verò contigerit aliquam ex eis esse sterile̅, ad quinq; annos maritus ad eam traijciens, eius???ue consuetudine vtens, nisi pepererit, ea deinceps abstinet. Quapropter populosa non est eorum regio, ob castitatem. Suidas. Fuit apud Iudaeos Essenorvm aliud collegium, cibos quidem & mores leges???; fimiles cum exquisitissimis habens, distans verò opinione de coniugio. Maximam si quide̅ vitae hominum partem, successionem scilicet, amputare eos qui abstineant nuptijs arbitrantur: quippe si in eandem omnes velint ire sententiam, defecturum confestim genus humanum. Nihilominus autem cum tanta ipsi moderatione conueniunt, vt per triennium explorent valetudinem feminarum: & si consta̅ti purgatione apparuerint idone??? partui, ita eas in matrimonia adsciscunt. Nemo tamen eorum cum praegnante concumbit: vt ostendant, quòd nuptias non voluptatis, sed liberorum causa inierint. Iosephus lib. 2. cap. 7. belli Iudaici. Cyrenaici philosophi interdiu vel etiam noctu ad lucerna̅ Veneri operam dare, impurum esse censebant, ne si species co̅cubitus animo imprimeretur, saepiùs ad libidinem vel nolentes excitaret. Plut. lib. 3. Sympos. & contra Epicurum. Puella Lacaena rogante quopiam, Complexáne iam virum esset? Minimè verò, inquit, ego: sed me ille. Hic esse mos debet matrisfamiliâs, vt neq; defugiat, neq; auersetur ea exordiente viro, neq; occipiat ipsa. Hoc enim meretricum & impudens factum, illud est superbum atque ab amore alienum coniugali. Plut. in Praecept. connub. & in Laconicis. Theodori tragoedi Vxor, concubitum eius, instantibus ludis, non admiserat. Vt verò palmam consecutus ad eam est ingressus, complexa illum ait: Agamemnonis proles tibi illa nunc licent. Plut. lib. 9. Conu. quaest. cap. 1. Quum in censura M. Cato senior Manilium senatu mouisset, quòd vxorem filia inspectante foret osculatus, intulit, Vxorem se nunquam amplexatum, ni magno tonitru edito. Vnde facetum prodijt id, [Greek words]: id est, Ioue tonante esse se beatum. Caelius libro vigesimo octauo, capite 21. A. L. Drvsvs Germanicus, in matrimonio suo continentissimam vitam egisse dicitur. Caeteri enim principes cùm extra matrimonij limites pro more cum concubinis, scortis, ciuium???ue vxoribus libidinem explerent, ipse Antonia consorte (quae M. Antonij Triumuiri, & Octauiae sotoris Augusti filia erat) contentus adeò fuit, vt etiam rarissimè cum ipsa co̅cumberet. Val. Max. lib. 4. cap. 3. Martialis Epigram. lib. 11. de Sophronio sic scribit: Tanta tibi est animi probitas, oris???;. Sophroni, Vt mirer fieri te potuisse patrem. Zenobiam Palmyrenorum reginam, scribit Trebellius Pollio, mulierem eruditissimam, & regni administrandi prudentissimam, ea castitate fuisse, vt ne virum quidem suum nisi tentatis conceptionibus nosset. Nam vbi semel concubuisset, à viro abstinebat vaque ad tempus menstrui: si conceperat, omnino secubabat, quoad peperisset: sin aliter, potestatem sui faciebat viro quaerendis liberis. Quis hanc credat non modò libidini, sed vel mediocri voluptati concubitum dedisse? Suspicienda & adoranda matrona, quae non plus muliebribus ad libidinem sollicitabatur, quàm pede aut manu: digna, quae vel sine concubitu páreret, quae tantùm in pariendi vsum petebat: vel sine dolore, quae implebatur sine voluptate. Lud. Viues de Christiana femina lib. 2. Ctais Scytha, Mariam Andronici Imper. Graecinotham siliam socero remisit, ne venere, bello gerendo occupatus, eneruaretur. Tandem deletis Nogae reliquijs eam repetijt. Pachymerius. Isaacivs Comnenus Imp. quum aegrotaret ex renibus, ac à medicis in morbi remedium feminae iuberetur congredi, noluit alteram quàm vxorem tentare, morbi potiùs ferens austeritatem. Alij tradunt, tantae fuisse continentiae, vt prole ex vxore suscepta, etiam si medici frequentiore coitu vti edocerent pro seruanda sanitate, cum ea ampliùs congredi noluerit, Cuspinianus ex Zonara. Gormo III. Danorum rex, Anglorum regis Edelfredi filiam Thiram, Dania sub dotis nomine assignata, in vxorem accepit. Ea prima nocte, qua genialem torum conscendit, sponsum precibus aggressa, in triduum se virilis concubitus expertem dimitti petiuit, non antè rebus venereis indulgere constituens, quàm matrimonium creandisliberis effi cax futurum aliquo per quietem praesagio didicisset. Indulsit hoc sponsae Gormo, & gladio nudo medio interposito, vim libidinis patienter repressit: mox in somnum solutus, vidit duos alites coniugis suae genitali parte lapsos, sed alterum alterò grandiorem, praepeti coelum volatu petere, exiguo???ue tempore interiecto reuersos, suis manibus insidere. À somno excitatus, cùm Thirae somnium recitasset, illa augurio paruit, & ex eo Haraldum & Canutum suscepit, qui cùm virilem attigissent aetatem, Sclauos domuerunt, Angliam inuaserunt, & ab auo regni haeredes instituti fuerunt. Saxo lib. 9. & Cranzius lib. 4. Daniae, cap. 18. Aloysivs de Caballis, Venetus, & vxor patricij sanguinis, vno eodem???ue consensu nunquam in vnum conuenêre, nisi sobolis pro creandae causa: vt quamuis simul hoc nomine iungerentur, nil tamen venereae licentiae sit vnquam datum: interulis suis ita interim amicti, vt non facilè altera alterum tangeret nuda corporis reliqua parte. Egnatius libro quarto, capite tertio. VENERIS HONESTAE MODERATIO POST CONIVGIVM. QVATENVS NVPTIAE Non repetvntvr. Vidvalis castitas. Exempla Ivdaeorvm. Ivditha Meraris F. ex tribu Simeonis, viro suo Manasse murtuo, quamuis amplam regeret familiam, & multis afflueret opibus, multis eam cupientibus, in viduo tamen thoro permansit ad extremam vsque senectutem, cùm annos vixisset CV. Viduitatem praetulit nuptijs, molli indumento cilicium, luxuriae ieiunium, somno atque otio vigilias & orationem: his???ue armis instructa, Olophernis ducis Nabucodonosoris amputauit caput, nullum ei ad se corrumpendam relinquens locum. Hinc illi quae sic vixerat dicitur: Confortatum est cor tuum, eò quòd castitatem amaueris, & post virum tuum alterum nescieris: & ideo manus Dominite confortauit, & ideo eris benedicta in aeternum. Marul. lib. 4. cap. 8. ex eius historia. Anna prophetissa, Phanuelis filia, cùm septem tantùm annos vixisset cum viro, in viduitate ad quartum vsque & octogesimum vitae suae annum perseuerauerat, quando Christum videre, & de illo vaticinari meruit. Didicisti incorruptae viduitatis praemium: disce & quo sale, ne corrumpi posset, condita fuerit. Non discedebat de templo, ieiunijs & obsecrationibus seruiens die ac nocte. Marul. lib. 4. cap. 8. & Sab. lib. 5. cap. 6. Christianorvm. Nataliam Hadriani martyris coniugem (quoniam forma multis praestabat) tribunus Nicomediae in coniugium petijt. Denegare non erat quod tribunus peteret, & ancilla Christi iam, quò se verteret, nesciebat. Impetrat tamen tridui spacium ad deliberandum: atque interim Dominum votis precibus???; sollicitat, vt pudicitiam, quam illi vouerat, ipse tueretur. Ergo somnio edocta, inde soluens, Co̅stantinopolim versus fugam fecit. Quod vt resciuit tribunus, conscensa naui fugientem persequitur. Iam propè erat vt consequeretur, cùm contrario flante vento coactus est reuerti: illa quò volebat peruenit. Marul. lib. 4. cap. 8. Pavlam Romanam Hieronymus scribit, post mariti mortem non solùm nubere noluisse, sed etiam cum viris nunquam comedisse. Casta mulier vix se viduam esse putauit, si cui non sui sexus hominum vel ipsa tantùm co̅uiuendi familiaritate iungeretur. Sic itaque viduitatem sanctè pure???ue custodiuit, vt in monasterio sacris virginibus praeesset: quas enim aequauerat castitate, eas caeteris virtutibus superabat. Ibid. Marcella Romana nobiliss. viro post nuptias septimo mense priuata est. Cum???ue eam Cerealis consul Romanus propter aetatem & antiquitatem familiae & infignem decorem corporis ac morum temperantiam ambitiosiùs peteret, suásque iam grandis natu polliceretur diuitias, & non quasi in vxorem, sed quasi in filiam vellet donationem transfundere: Albina???ue mater tam clarum praesidium viduatae domus vltrò appeteret: illa respondit: Si vellem nubere, & non aeternae me cuperem pudicitiae dedicare, vtique maritum quaererem, non haereditatem. Illo???ue mandante, Posse & senes [2270] diu viuere, & iuuenes citò mori, elega̅ter lusit: Iuuenis quidem potest citò mori, sed senex diu viuere non potest. Qua sententia repudiatus, exemplo caeteris fuit, vt eius nuptias desperare̅t. D. Hieron. in Marcellae Epitaphio. Elizabetha Lantgrauio Thuringiae nupta votum vouit, si marito superesse sibi contingeret, Deo se in castitate seruituram; & casti propositi meritum habuit etiam coniugata. Post viri obitum, de ingentibus diuitijs ad vltimam deuoluta est paupertatem, rapientibus omnia Lantgrauij successoribus. Ab episcopo Babenbergense, qui eam susceperat, ad nuptias inuitata, dotem multam pollicente: respondit, Sibi in animo esse, truncatis naribus vel scissa facie ita se deformem reddere, vt qui ducere velit, futurus nemo sit. Marulus libro 4. cap. 8. Galla, Symmachi consulis filia (vt Gregorius refert) Gothis Italiam vastantibus viduata viro, quo cum annum tantùm vixerat, nulli postea nubere voluit, lícèt & aetate integra esset, & non illiberali forma. Aegrotanti, foeda???; corporis scabie affectae, medici consulebant, rursum vti marito, alioquin eo morbi genere vel perituram, vel certè villosum mentum habituram. At illa neque oris deformitate, neque mortis periculo territa, propositum dimisit castitatis. Ibidem, & lib. 5. cap. 4. Evphraxia, virginis Euphraxiae mater, hac vnica prole suscepta, cum viro suo Antigono castè continenter???ue vixit. Ceterùm illo desuncto, quoniam aetas, forma, diuitiae suppetebant, ad secundas nuptias vrgeri cepit Theodosij imperatoris Augustae???; suasionibus ac promissis. Illa castitati metuens, rebus occultè nauigio impositis, cum filia in Aegyptum nauigauit: & in Thebaidam perueniens, filiam monasterio tradidit: quae secum tulerat, pauperibus erogauit: pijs???; ipsa operibus incumbés, castitatis propositum nunquam dereliquit. Cum???; abbatissa, cui filiam commendauerat, in quiete vidisset Antigonum in paradiso fulgentem à Domino exorasse, vt co̅iugem suam de terris euocatam sibi iam sociam faceret: die qua praedictum fuerat, laeta decessit. Idem. Salaberga post quinque filios ex Alduino marito, Dagoberti Galliae regis duce, genitos, ab eodem impetrauit, vt deinceps in castitate Deo seruiret. Itaque constructo apud Lugdunum amplo monasterio, trecentis ferè ancillis Christi praefuit, multorum signorum operationibus celebris. Marulus libro 4. cap. 8. Evdocia Lazorum siue Colchorum regina, marito defuncto coniugij fidem vt seruaret, omnes nuptias repudiauit. Pachymerius. Bernardus Iustinianus prior, ex Quirina familia Vxorem pulcerrimam, animi???ue dotibus infignem, sibi iunxerat. Ex ea treis mares liberos suscepit, Leonardum diui Marci procuratorem, Marcum, qui primus Bergomo de Philippi Mediolanensis ducis manibus à Venetis extorto, praetor designatus praefuit, & Laurentium, qui Venetijs postea Oliuolensis antistes declaratus, mox???ue etiam Patriarchae dignitate insignitus, moriens postremò inter diuos relatus est. Bernardus iuuenis adhuc vita excessit, relicta vxore, quae quartum & vigefimum vitae annum nondum explesset. Illa filios tres sic educare coepit, vt Christiana pietate dignos eos redderet. Qua ex re vigilijs & ieiunijs quotidianis vacans, pauperum???ue cultui assiduè inseruiens, cilicia veste pro interula tunica vtens, lumbos???ue suos catena aenea cingens, sic disciplina sua pignora instruxit, vt tria ciuitatis Venetae numina enixa videri potuerit. Egnat. lib. 4. cap. 6. Scodrenses feminae non multae sanè numero superstites, dedita Turcarum principi Scodra, Venetias commigrarunt: quae tantum pudicitia excelluisse feruntur, vt apud Venetos Scodrenses feminae, summae cuiusdam pudicitiae famam & nomen in hodiernum vsque diem retulerint. Egnat. lib. 6. cap. 1. Sueno, Vlphonis Suetici & Estritae Canuti Danorum regis filius, Danoum rex, sororem siue filiam Sueonum regis Ingonis Givtham (non praemedirato cognationis vinculo) missis legatis in coniugem impetrauit: quae ad Danos non solùm pacem, sed eximia virtutum exempla secum adduxit. Haec à Suenonis mariti toro Pontificum censura ob consanguinitatis vinculum amota, paternos penates repetens, castitatem perpetuam seruauit. Ioannes Magnus lib. 18. cap. 10. David I. Scotorum rex, Matildis Hundintoniae & Northumbriae comitis, coniugis decessu, nullas deinceps co̅trahere volens nuptias, primam vxori fidem ad mortem vsq; seruauit. H. Boëthius lib. 12. Indi Christiani sacerdotes, vxores ducunt. Prima tamen vxore mortua, est illis in posterum nuptijs omnibus interdictum. Osorius lib. 3. rerum Em. Ethnicorvm. Olim tanta erat matrimonij sanctitas, vt quae semel nupsisset, quamuis mortuo marito, nuptias secundas non repeteret. Hoc etiam Homerum innuere opinantur, quando vxores vocat [Greek words], iuuenculas, hoc est, quae virgines nupserunt, nondum expertae venerem. Et hoc ipso epitheto honorifico secundas nuptias excludere videtur, quasi parum sint honestae. Prima Gorgophone Persei filia secundo nupsit, vt testatur Pausanias in Corinth. Cyro in praelio contra fratrem interfecto, Aspasia Phocensis concubina illius, in hostium quoque manus incidit. Eam rex Artaxerxes fingulari studio inquiri praeceperat. Cùm autem vinctam eam ducerent, excanduit, & huius facinoris auctores in vincula coniecit: iussit???ue ipsi magnificum splendidum???ue vestitum dari. Quod cùm audiuisset, cum lacrymis & gemitu deprecata est: attamen induere stolam à rege donatam coacta est magna vi: nam summo luctu, Cyri obitum deplorabat. Eam cùm induisset, omnium mulierum formonmsissima visa est, statim???; Artaxerxes igne concepto primam inter omnes vxores habuit, sperans posse se memoriam Cyri ex animo ipsius euellere. Verùm tardè sero???; tandem spe potitus est. Etenim confirmata in Cyrum beneuolentia, quae iam in Aspasia radices egerat, quasi philtrum insanabile penitùs ipsi insederat. Ael. lib. 12. Var. hist. Rhodogvne Darij filia, mortuo marito, nutrice̅ dedit morti, secundas nuptias suadentem. Rauisius. Apud Rom. olim mulieres, quae vno contentae matrimonio fuerant, corona pudicitiae donabantur. Existimaba̅t enim eum praecipuè matronae syncera fide incorruptum esse animum, qui post depositae virginitatis cubile, in publicum egredi nesciret, multorum matrimoniorum experientiam quasi legitimae cuiusdam intemperantiae signum esse credentes. Valer. Max. lib. 2. cap. 1. Mortuo Tib. Graccho marito, XII. relictis libetis, suscipiens liberos & rei familiaris curam, vitam exegit Cornelia in tanta castitate, tanta pietate, tanta denique animi magnitudine: vt non malè visus sit consuluisse Tiberius, qui pro tali muliere animum induxit emori. nempe quae etiam regi Ptolemaeo nuptias eius ambienti & ad consortiu̅ eam vocanti regni ab nuit. Plut. in Gracchis. Valeria Messalarum soror, amisso Seruio viro, nulli voluit alteri nubere: sibi semper maritum Seruium, viuere, inquiens. Simile est Marcellae responsum, à qua cùm esset quaesitum, An gauderet se nupsisse? dixit, Ita quidem vt ampliùs nolim. Cùm quareretur à Martia Catonis filia minore, Curpost amissum maritum, denuò non nuberet? respondit, Non se virum inuenire, qui magis eam vellet quàm sua. Hieronymus. Eadem, cùm diutiùs lugeret maritum, rogata, Quem esset habitura diem luctus vltimum? respondit, Quem & vitae. Erasm. lib. 8. Apoph. Eadem, quum laudaretur apud eam mulier quaedam vt bene morata, quae tamen iterarat matrimonium: Felix, inquit, ac pudica matrona non nubit nisi semel. Non passa est illam inter bene moratas numerari, quae citra necessitatem ascisceret alterum virum. Nam multas huc cogit egestas. Porrò coitus gratia nubere, est non verè pudicarum. eo???; dixit, Felix, excusans necessitatem. Alij tamen hoc Corneliae Gracchorum tribuunt. Idem. Antonia, Drusi Germanici vxor, aetate integra & formainsigni, amorem mariti sui egregia fide pensauit. Postquam enim Drusus maritus ex equo delapsus crus fregisset, & post tricesimum diem animam expirasset, cum Liuia socru sua reliquum vit??? tempus summa cum continentia vidua peregit, & cubiculum socrus pro marito habuit. Valer. Max. lib. 4. cap. 3. Galba Imp. amissa vxore Lepida, duobus???ue ex ea filijt, remansit in celibatu, neque solicitari vlla conditione ampliùs potuit, ne Agrippinae quidem viduatae morte Domitij, quae maritum quoque adbuc necdum celibem Galbam, adeò omnibus sollicitauerat modis, vt inter conuentum matronarum correpta iurgio, atque etiam manu pulsata sit à matre Lepida. Suetonius. Scribit diuus Hieronymus ad sua tempora ex Camilli Posteris, nullam vel raram secundos nosse concubitus: ceu sibi vnaquaeque illud ex triuio ingereret, [Greek words]: id est, Sus lota ad coeni volutabrum reuersa. Caelius lib. 28. cap. 22. A. L. Annia, cùm amici hortarentur, vt post defunctum priorem maritum alteri nuberet, cùm aetas esset & integra, & forma praestantissima adhuc: quorum alterum praeberet spem prolis, alterum promitteret amorem mutuum: Nullo, inquit, pacto hoc factura sum. si enim bono viro nupsero, nolo posthac timere ne amittam: sin verò malo, quae me caperet dementia, vti post optimum pessimum admitterem? Rauisius. Ivlianvs Imp. mortua coniuge Helena, quanquam iuuenis admodum, multos annos in celibatu, sine vllo veneris commercio, egisse creditue. Capta certè Persidis vrbe, in qua formosae permultae mulieres erant, vt contin entior esset, ipsarum quoque conspectum deuitauit. Fulg. lib. 4. cap. 3. ex Marcel. lib. 25.
|| [2211]
???
|| [2212]
??? Voluminis Noni Liber II. De Temperantia & Intemperantia circa Alimenta. ALimenta & necessaria sunt pro conseruatione humani indiuidui, & iucu̅da. Abstine̅tia igitur qualiscu̅q;, siue necessitati, siue voluptati tantu̅ detrahat, vel in nobis sita. Non est, sed à natura morbóveprouenit (sic quida̅ ab ortu, quidam ex morbo reddunturabstemij: sunt & qui nihil omnino cibi potúsve assumant. De quibus sub Corporis bonis malis???;, de Appetitu corrupto, actum fuit) vel in nobis sita Est. Abstinent proinde ab alimentis tam necessarijs quàm iucundis alij quidem sponte, alij coacti. Et Sponte quidem ijs vt praesentibus vti, sic absentia compararerecusant, sine vel Inhonesto (vt qui sameseipsos vitae taedio enecant: quorum exempla aliquot sub Tit. Fame mortuorum, referentur) vel Honesto atque bono. Quae abstinentia huius loci est propria, quatenus à cibo abstinet, & voluptatem moderatur, propter Malum aliquod Expiandum (sic Poenitentes ieiunare solent) Euitandúmve: & sic abstinent ab alimentis ad Corporis morbos edomandos, praecauendos: ad Animi vitia cohibenda, Luxuria̅ puta (sic sub Tit. Libidinem fugere & praecauere, quaedam exempla Abstinentiae enumerabuntur) Inobedientiam pariter (sic abstinent quidam alimentis causa praecepti religiosi, milites ob ducis edictum. Consule Tit. Magistri rei militaris) Quinetiam abstinent ad Bonum aliquod impetrandum: puta vel Animi illustrationem in theorica sapientia, aut practica pietate: vel Corporis foecunditatem, robur: vel Fortunae bona, diuitias, honores, victoriam, &c. (sic sub Tit. Preces exauditae. item, Bella diuino consilio confecta, [2213] exempla non pauca Abstinentiae enumerantur) Iam verò coacti abstinent illi, quibus alimenta eripiuntur vel Diuinitùs, tempestate, frigore (Vide Tit. Fames memorabiles) vel Humanitùs, puta ab Hostibus obsidentibus (qui Tit. ad locum Fortitudinis mala corporis tolerantis pertinet) à Magistratu (Vide Tit. Fame in carceribus enecti.) IEIVNII OBSERVATIO HONESTA. De institutione ieiunij, sub religiosa Iustitia, fol. 3061. Obseruatio ieiunij, quatenus voluptatis alimentaris fugam complectitur, huius est loci: quatenus religionem habet iunctam, Iustitioe religiosoe subancillatur. Qvomodo. Non omnibus data est eadem abstinentiae mensura, idem???ue modus. Alius dies multos inediam pati potest, alius ne vnum quidem. Alij ad sedandam famem dimidium panis sat est, alij integer parum est. Tantum sibi quisq; ieiuniorum imponat, quantum ferre praeualet: tantum ergo comedat, quantum ad regendos corporis sensus sufficiat, non ad extinguendos: quod???; ad continuanda ieiunia congruere visum fuerit, non vt duorum aut trium dierum nimia abstinentia, sub sequentium repletione indigeat, & probro locus sit, dicentium: Hic hemo cepitaedificare, & non pocuit consummare. Turrim igitur ieiunij constructurus, computet sumtus, atque ita moderetur, vt futuro operi ad culmen vsque educendo suppetere possint. Corpus enim ita affigendo moderari debemus, vt rationi pareat, non vt occidat. Sicut & paulò durior seruus, non vt dispereat, puniri debet: sed vt mitior submissior???; fiat, & domini sui imperium magis promto exequi maturet famulatu. Certè nauis ipsa, si supra modum oneretur, subfidebit, & fundum maris citiùs continget quàm litus: & si inframodum, ad omnem flatum alterna laterum iactatione periclitabitur. Et si lasciuienti iumento plus oneris quàm ferre praeualet, imponatur, in itinere corruet: si minus, contra stimulum calcitrabit. Tentandae sunt igitur, examinandae???ue vires, & aequandum cum viribus pondus, quod ferentem neq; grauitate opprimat, neque leuitate licentiùs insolescere finat. Nec minùs cauendum, ne dum abstinentiae immodestiam fugimus, in vitium incidamus gulositatis. Quo subuersi Adam & Eua, mandatum Dei contemserunt, & de paradiso eiecti sunt: Noë pudenda nudauit: Loth incestum commisit: Esaus primogeniturae ius vendidit: populus Israëliticus in deserto perijt: Heli sacerdotis filij hostili gladio caesi sunt: Sodomae quoque euersio (vt ait Scriptura) superbia & saturitas panis fuit. Ideo Dominus in Euangelio: Attendite, inquit, vobis, ne fortè grauentur corda vestra crapula & ebrietate, & curis huius vitae, & superueniat in vos repentina dies illa. Et: Vae vobis, qui saturati estis, quia esurietis. Mediocritate igitur opus est, vt nec nimiùm nec parùm cibis abstineamus. Alteru̅ seipsum incautè perdere est, alterum ventri, non Deo seruire est. Omni praeterea ope & totis viribus enitendum, vt semper à vitijs magis quàm à cibo ieiuni inueniamur. Alioquin nec à cibo ieiunasse proderit, si inter ieiunandum peccato locus erit. Non est (inquit Apostolus) regnum Dei esca & potus, sed iustitia & pax & gaudium in Spiritu sancto. Pietatis igitur & iustitiae cura, curam superet ieiunandi. Hoc est enim ieiunium quod elegit Dominus, & propter quod per Esaiam ait; Sustollam te super altitudines terrae, & cibabo te haereditate Iacob patris tui. Ad haec, ne quid simulatè, ne quid iactanter fiat: Nolite ieiunare, inquit, sicut vsq; ad hanc diem, vt audiatur in excelso clamor vester. Tales quippe Pharisaeum imitantur, qui ait: Non sum sicut caeteri homines. Ieiuno bis in sabbato. Sed dum insipienter gloriatur, publicano, quem despexerat, factus est deterior. Hos & per Zachariam arguit Dominus, dicens: Cùm ieiunaretis & plangeretis, nunquid ieiunium ieiunastis mihi? No̅ enim Deo, sed vanitati & iustitiae ieiunant, qui ieiunando, hominum rumusculos & inanes gloriolas aucupantur, & dici quàm esse sancti, malunt: qui saepe quidem, vt se efferant, alijs detrahunt, nec Apostolum audiunt dicentem: Qui non manducat, manducantem non iudicet. Tu quis es, inquit, qui iudicas alienum seruum? Domino suo stat aut cadit. stabit tautem. Potens est enim Deus statuere illum. Sint igitur examinata, sobria, pura, simplicia, humilia ieiunia: non immoderata, non lauta, non animi vitio polluta, non ficta, non suae laudis cupida, alienae inuida, & liuoris magis quàm abstinentiae pallore infecta. Marulus lib. 4. c. 1. & lib. 3. c. 10. Qvi. Prophetae, Apostoli. Moses ter legiturper XL. dies & nostes ieiunium seruasse. Primò in monte Sina, cùm tabulas Iapideas foederis acciperet, quas descendens confregit. Exodi 24. Secundò cùm propter vituli aurei idololatriam coram Domino iacuit, vt populo Dominum conciliaret. Exodi 31. & 32. & tunc tabulis lapideis, quas ipse fecerat, legem excepit. Cum???ue 40. diebus & noctibus absque omni cibo & potu cum Domino versatus esset: eius faciei cutis radiabat ex diuino alloquio, ita vt Israëlitae eius aspectium ferre non possent, sed velamen faciei obtendere cogeretur. Exodi 34. Tertiò, cùm missis exploratoribus terram Sanctam inuadere noluissent, & Dominus in illos ira accensus esset: per totidem dies atque noctes Domino supplex factus est pro populo. Numeri 11. Semel igitur, vt legem susciperet, bis, vt peccatum populi expiaret, ieiunauit Moses. Helias propheta post subcinericij panis esum & aquae potum, cùm dies XL. ieiunus ambulasset, peruenit vsq; ad montem Dei Oreb, atq; ibidem igneo curru sub latus, transuectus est in paradisum. Si illic satiari cupimus, hîc ieiunemus. Marulus lib. 4. c. 1. ex 3. Reg. 19. Daniel propheta anno Cyritertio, cùm in luctu ter septem diebus fuisset, nec primario pane vescens, nec carne aut vino aut vnguentis vtens, praeclaram illam de regnorum successione reuelationem habuit ad flumen Tigrim. Dan. 10. In lacum leonum missus, per dies sex nihil comedit, & inter ferocissimas bestias mansit illaesus. Cum???ue esuriret, Abacucus propheta per angelum Domini de Iudaea translatus in Babylonem, apposuit illi pulmentum, quod messoribus coxerat, & refocillatus est. Ieiunus igitur Daniel sacramenta discit, leonum ferociam domat, prandium diuinitùs missum accepit. Denique de fouea, in quam proiectus fuerat, libetatur. Marulus. Quadraginta dies ieiunauit Salvator noster; & à diabolo tentatus, ostendit quomodo insidias eius euitare, & virtutem, possimus vincere, dum ieiunando vincit. In hoc pugnae genere non est viribus corporis opus ad vincendum, sed imbecillitate: ne in illo diabolus fomitem inueniat, quem concupiscentiae igne succendat. Hic est enim faber sufflans in igne prunas, & proferens vas in opus suum. Matth. 4. Cùm in monte transformatus totus diuinitatis suae luce resplenduisset, Mosen & Heliam iuxta se apparere fecit, quia & ipsi aliquando quadragenarij ieiunij obseruatores extiterant. Iam cum discipulis orandi rationem tradidisset, continuò ieiunandi documenta ingessit: quia illa demùm fortis & efficax est deprecatio, qua̅ cibi comitatur abstinentia. Hoc enim duplici telo validiora inimici machinamenta demoliri ac dirui posse monstrauit, cùm de nequissimo spiritu effugando diceret: Hoc genus non eij citur, nisi per oratione̅ & ieiunium. Marulus libro quarto, capite primo. Post Dominum Iesum primi inter Christianos Apostoli ieiunio vsi sunt. Ipse enim (vt in Euangelio legimus) cùm in Matthaei domo accubuisset, quibusdam interrogantibus, Quare discipuli eius, ficut Ioannis & Pharisaeorum, non ieiunare̅t? respondit: Nunquid possunt filij nuptiarum quamdiu sponsus cum illis est, ieiunare? Venient aute̅ dies, cùm auferetur ab eis sponsus, & tunc ieiunabunt in illis diebus. Peracta igitur spiritalis co̅nubij celebritare, passionis ac resurrectionis tempus aduenit, & sublatus est ab eis sponsus. Exinde illius desiderio vehementer sollicitati, ieiunare & esuritione se afficere coepêre: nec vnquam ab his abstinentiae angustijs recesserunt, donec in coelesti thalamo rursum eidem, quem tam ardenter desiderauerant, feliciter iuncti sunt: vbi nunc ieiuniorum famem, quam hîc haud multùm diu sustinuerunt, aeterni perpetuis???; conuiuij refectione compensant. Idem. In vrbe Ioppe, cùm esuriret Petrvs in domo Simonis coriarij, cecidit super eum mentis excessus, & vidit coelum apertum. Oblata sunt ei animalia secundùm legem vetita. At is comedere renuit, quamuis esuriret. Actorum 10. Episcopi. Samsonis Dolensis archiepiscopi ieiunia fuêre, modò bidua [2214] na, modò triduana, modò hebdomadae integrae. Toto Quadragesimae tempore, bis, aut ad summum ter, parcissimo victu effoetum corpus recreabat. Marul. lib. 4. c. 1. Eadmvndvs Cantuariensis archiepiscopus virginitatis coronama adeptus est, lasciuia̅ carnis domans ieiunijs. Feria sexta sicco pane tantùm & aqua frigida semper est vsus. Nunquam illi curae fuit, vt pasceret corpus, sed vt sustentaret. Propterea quidem cibauit illum Dominus pane vitae & intellectus & aqua sapientiae salutaris potauit illum. Fuit enim doctor egregius, disciplinis diuinis apprimè eruditus, multis praeterea miraculis clarus, Idem. Bonifacio martyri, Misniae archiepiscopo, quotidiana ieiunia pro delicijs erant: atque ita vt inediam per biduum quatriduum???; protelaret, dominicis tantùm diebus quintis???; ferijs cibum capiens. Cùm docendo gentiles per Misniam nudis pedìbus iter faceret, viae ac frigoris asperitate fatigatus ita temperauit ieiunium, vt quotidiè dimidio panis & aquae poculo vires reficeret. Idem. Gregorivs Agrigentinus, vt scribit Metaphrastes, saepè to???m septimanam ieiunus transegit. Sacerdotes, Monachi Eremitae. De Antonio Aegyptio abbate memoriae proditum est, quòd semel in die hora vespertina panem cum sale comederit, & aquam frigidam biberit. Et cùm perseuerantiùs ieiunaret, nunc bidui, nunc tridui inediam passus: eam rem illi inuidens diabolus, sumta monachi forma apparuit, cibos porrigens, & vt aliquid sumeret, nec se fame confici permitteret, exhortatus est. Tandem deprehen sa fraude, Antonius crucis signo se munijt, ille euanuit. Marul. lib. 4. cap. 1. Ivonem presbyterum omnia ab Ecclesia indicta ieiunia, sola panis & aquae refectione obseruare solitum legimus. Aliàs etia̅ abstemium fuisse tradu̅t, & nunquam vel modico vino vsum. Marul. lib. 4. cap. 1. Stephanvs presbyter Constantinopolitanus, qui etiam in infantia sua ieiunium obseruasse dicitur. In templo beati Petri apostoli clausuram subiens, herbas cum sale coctas absq; alio condimento vesperi comedebat. Presbyter factus, pristino victui sal ademit: & ne hoc quidem tam fatuo cibo quotiliè vti voluit, sed aut bis tantùm in hebdomada eum sumere, aut ad dominicum vsq; diem inediam proferre. Postremò cùm in solitudinem secessisset, herbis crudis pascebatur, à cocto abstinebat: & monachum professus, cùm à seniore iuberetur modico vino vti propter stomachum, vnicam villi guttulam in vrceum aquae plenum instillare coepit, vt & obediret, & aqua̅ tamen nihilo penè quàm antè sapidiorem biberet. Pauculas etiam ficus festiuis duntaxat diebus in cibo habuit: neq; hoc quidem sua spo̅te, sed obedientiae iure. À duodeuigesimo vsque ad septuagesimumtertium aetatis annum in hoc vitae genere perseuerans, tunc demùm pascuis coelestibus satiatus est. Idem. Sevebvs abbas Syrus, dominico quoque die manè sacram communionem, vesperi panem vnicum sumebat: altero cibo animam alens, altero corpus sustentans. Reliquis autem diebus cibo pariter ac potu vacuus perdurabat. Idem. Hoc idem à Mederico abbate apud Heduam Galliae vrbem obseruatum legimus. Idem. Elpidivs abbas, genere Cappadox, cùm desertu̅ quoddam incoleret, & squallentis antri angusto carcere se occlusisset, per XXV. annos tantùm bis in hebdomada, id est, Dominicis & quartae feriae diebus, vesci solitus dicitur. Idem ex Herac. Ephesivm anachoretam annos XL. quos in Scythiotica eremo peregit, sol non vidit manducantem. Nunquam enim ante vesperum quicquam gustauit. Idem. Diuus Hieronymus testatur, Hilarionem abbatem nunquam ance Solis occasum, nec festis diebus, nec in grauissima valetudine soluisse ieiunium, cùm tamen duro admodùm parcissimo???; victu vsum dicat, herbarum syluestrium, hordeacei???; panis, & non coctae, sed aqua frigida maceratae lentis: ita vt ei aliquando caligarent oculi, corpus scabredine rigeret, & tuncoleum pro remedio in cibatu ad didisse. Deniq; à LXIII. vsque ad XXC. aetatis suae annum, cùm pane quoque abstineret, sorbitiunculis ex farina & olere comminuto sustentatum fuisse. Idem. Augustinus libro 1. de Moribus ecclesiae catholicae, c. 31. & 33. de Coenobitis scribit, eos à carnibus, vino & alijs rebus abstinere tantum, quantum pro domandis libidinibus sufficiat. Item de collegijs virorum & mulierum commemorat, ipsorum abstine̅tias fuisse institutas lege & ratione charitatis: neq; quenquam coactum, vt hoc vel illo cibo aut potu non vteretur: sed fuisse liberum, vt quisq; valetudinis ratione̅ haberet: neque vllum ad ea, quae recusaret, aut ferre non posset ad actum: nec propterea à caeteris condemnatum, si quae illi, ipse non obseruaret. Itaque non reijciendis generibus ciborum, quasi pollutis, sed concupiscentiae perdomandae, & dilectioni fratrum retinendae, inuigilasse omnium industriam: atque ideò multos inter eos esse, qui eos ipsos cibos accipiant aegroti, à quibus salui & incolumes temperarint. Crescere per totum orbem indies quasdam obseruationes peculiaris abstinentiae, ac in Oriente maximè & Aegypto inualescere, tradit Augustinus libro primo, cap. 301. de Moribus Ecclesiae, ac nominatim dicit, esse quosdam, qui solo pane per certa temporum interualla sibi allato, & aqua contenti, viua̅t in desertiss. terris, remotissimi ab omnium hominu̅ co̅spectu. Eodem libro c. 33. recitat Mediolani & Romae quaedam suo tempore fuisse Collegia & viroru̅ & mulierum, quae exercuerint ieiunia penè incredibilia. Nonnullos enim totum triduum & ampliùs saepissimè sine cibo & potu peregisse, eos???ue etiam carnibus & vino abstinuisse. In epistola 86. narrat, in monasterijs multos quinquies in hebdomade ieiunare in tota vita. Similia commemorat etiam Euagrius lib. 1. c. 21. de monachis Palaestinae, & Cassianus lib. 3. c. 9. de Canonicorum diurna oratione & psalmorum modo. Arduum quodda̅ & sublime continentiae genus consuetum fuisse Aegyptum, narrat idem lib. 4. cap. de Institutis renunciantium. Mvtivm abbatem in solitudine singulis dominicis, singulo pane diuinitùs sibi allato nutritum accepimus: alijs verò diebus absq; cibo ieiunum permansisse. Marul. lib. 4. c. 1. Illos quatuor, quos Paphnucius abbas in remotissima Aegypti eremo commorantes reperit, Ioannem, Andream, Thadaevm, & Philippvm, hebdomadarum continuata ieiunia dominicis diebus soluere solitos ferunt: angelo tunc iuxta eorum numerum panes deferente. In aduentu Paphnucij quintum panem additum fuisse dicunt: Nec sanè mirum videri debet, quòd quidam sanctissimi homines in solitudine de coelo receperint alimenta, cùm etiam praeuaricator populus, manna in deserto nutritus sit. Ibidem. Sanctus Liberalis, cuius ossa Taruisij posita sunt, dominico die percepta spiritali alimonia, siue vllo alio cibo reliquum tempus perdurabat. Idem. Ioannes abbas in Thebaidis eremo, quem sub rupe quadam manentem toto triennio nunquam sedisse ferunt, idem praestitit. Ibidem. Hemnigil monachus Hybernus pane tantùm & aqua vsque ad mortem vixit. Beda lib. 5. c. 14. Abbas Moses, eremita solitudinis Scythiae, apud Cassianum cap. 17. collatione 2. de seipso inquit, frequenter se edendi appetitum prorsum amisisse, ita vt toto biduo aut triduo ne quidem memoria cibi mentem ipsius interpellarit. Valalicvs totam septimanam saepe leiunauit, dominica excepta. Vandragisilvs tantùm prima & quinta feria cib??? gustauit. Idem Adamannvs monachus factitauit. Vincentius lib. 23. capitib. 24. & 130. Et Beda lib. 4. c. 25. Heliae eremitae in finibus Antinos, quae est metropolis Thebaidis, iam aetare decrepita, exiguus panis & paucissimae oliuae cibus erat, robustioribus verò anni interdum hebdomadarum inediam tolerauit. Marul. lib. 4. c. 2. Ecbertvs monachus, qui quadragesimam ter in anno celebrauit, tantùm semel in die gustauit pane̅, ac lac tenuissimum cum mensura. Beda lib. 3. c. 28. Nicolavs Vnderualdius, Heluetiorum gente, mortua vxore, superstitibus liberis, in eremum secessit, orationib. & ieiunijs inte̅tus, eo prouectu, vt ad extremum multos annos absq; cibo & potu transegerit, vir pietatis eximiae, cuius sanctiss. monita de externorum principum societate repudianda vtinam Heluetij sequerentur. Stumpfius in Heluetiae Chron. Mvliares, Virgines, Monachae. Mariam Magdalenam, cùm in solitudine vitam ageret, Eremita quidam presbyter ab angelis in coelum tolli & iteru̅ loco suo restitui vidit. Deinde quid hoc esset, curiosè sciscitanse didicit, triginta iam annos eam non alio cibo sustentam praeterquam coelestium gaudiorum contemplatione, beatis, quem ad modum ipse conspexerat, spiritibus eò perducentibus illam ac reducentibus: & iam finem vitae huius facturam esse. Marulus lib. 6. c. 16. Asellam virginem D. Hieronymus laudibus efferens: Ieiunium, inquit, pro ludo habuit, inediam pro refectione: & cùm eam non vescendi desiderium, sed humana conditio ad cibum traheret, pane & sale & aqua frigida concitabat magis esuriem, quàm restinguebat. Marul. lib. 4. c. 1. Idem Pavlae vita iam defunctae virtutes enarrans: Tantae, inquit, continetiae fuit, vt propè mensuram excederet, & debilitatem corporis nimijs ieiunijs ac labore contraheret. Exceptis diebus festiuis, vix vnquam aliàs oleum in cibo cepit: vt ex hoc vno aestimetur, quid de vino, & liquamine, & piscibus & melle, & ouis, & reliquis quae gustu suauia sunt, iudicarit: in quibus sumendis quidam se abstinentissimos putant, & si ijs ventrem ingurgitauerint, tutam pudicitiam suspicantur. Post multa tandem ait: Nulla iuuenum puellarum sano & vegeto corpore tantae se dederat continentiae, quantae ipsa fracto & senili, debilitato???; corpusculo. Postremò dicit, quòd cùm febri laboraret, nec medicorum consilio, nec Epiphanij episcopi suasionibus compelli potuerit, vt vinum bibe [2215] ret. Et ipse Epiphanius ab ea exiens, tantum se profecisse dixerit, vt è contrario sibi iam seni aquam bibere penè persuasum esset. Ibidem. In Thebaidis monasterio, in quo Evphraxia virgo omnium spiritualium vngue̅torum odore fragrauit, quotidiana seruabantur ieiunia, & non carnem, non vinum, non oleum, non deniq; dulcium genera fructuum gustare fas erat. Euphraxia verò biduo triduo??? & tota interdum heb domada inediam protrahebat. Idem. Maria Aegyptiacà, quae meretricium quaestum in quaestum vertit paradisi, in solitudinem secedens, tres tantu̅ panes pro viatico secum tulerat. Et quoniam ibidem Deo seruiens plus minus XL. vixit ànnos, nec vnquam interim hominem vidit, praeter anno illo, quoad Dominum migratura erat, Zosimum abbatem: apparet eam hoc toto ferè tempore sine panis esu perdurasse eam hoc ferè tempore sine panis esu perdurasse: & si quicquam ederit, more ferae syluestrium herbarum pastu fuisse sustentatam. Idem. De Felicvla virgine & martyre traditum est, carcere inclusam dies septem nihil gustasse: & interum in templum deae Vestae sub custodia translatam, alios septem dies pari inedia peregisse. Itaq; constanti & imperterrito animo martyrij pertulit supplicium: nihil horrescens tyranni saeuitiam, sed mori cupiens, & esse cum Christo. Idem. Maria Decegnies, cuius ortu Niuella, Leodiensis episcopi viculus, nobilitatus est, à festo Exaltationis crucis vsque ad Pascha, ieiunium cum sola panis & aquae refectione per annos tres obseruauit. Ean dem ferunt aliquando quinque & triginta dies absque cibo perseuerasse, diuinis fruentem colloquijs. Tres item & quinquaginta dies ante obitum suum nihil aliud gustasse, praeter viaticum Christi. Hinc defunctae animam ab angelis in coelum ferri visam, vt quae à terrenis alimentis identidem abstinuerat, coelesti pabulo repleretur in aeternum. Idem. Cecilia virgo, biduanis ieiunijs sese macerans, virginitatis suae angelum habuit custodem, & palmam obtinuit martyrij. Idem. Edildrina regina rarò amplius quàm semel manducauit in die. Beda lib. 4. cap. 19. Circa ann. Sal. 1420. fuit Pvella in Holla̅dia, oppido Schiddam, Christo deuota: quae intra octo & viginti annos nullo corporali cibo refecta, solo Dominici corporis sacramento per singulos dies dominicos accepto victitabat: corpus attenuatum solis neruis cohaerebat & ossibus, carnes consumtae vires ademerant. Curiosè experiri statuit sacerdos, si quid subesset aliud: afferebat aliquando puellae hostiam non consecratam, vt probaret, si Dominici corporis sola virtus feminam sustineret. Ferunt mox destitutam viribus, factam velut in agone: & nisi citiùs Dominici corporis oblatione succurreretur, animam protinus efflasset. Idem quoque alijs in locis vsu compertum ferunt. Viuit hodie Pvella, aut paucos ante annos in Perusio Italiae ciuitate defuncta est, de qua similia ferebantur per omnia, inquit Cranzius lib. 11. Vandaliae, capite tertio. Reges. Carolvs Magnus ieiunijs, etiam cum periculo valetudinis, corpus suum exercuit. Mutius lib. 8. Dvces, Milites. Israelitae duodecim tribuum, gemina clade à Beniamitis affecti, fleuerunt coram Domino, & ieiunauerunt die illo, & praeualuerunt contra illos. Iudicum 10. Sauli regis edictum obseruantes Israelitae, quo die nihil comederunt, ingentes Philistinorum copias, quas paulò antè metu perculsi fugerant, profligauêre. Neminem ex Israëlitis arma tunc habuisse, asserit Scriptura, praeter Saulem & Ionatham. Et tamen cùm vix decem millium numerum implerent, aduersariorum autem exercitus essent XXX. curruum, IX. Equitum millia, reliquum vulgus sicut arena, fauente Domino, multitudo cessit paucitati, armatura nuditati, saturitas ieiunio. Ivdas Machabaeus cum suis ad Maspham ieiunauit, centone amitus: & ad Dominum clamans, auxilium contra Antiochi Epiphanis tres duces impetrauit. 1. Machab. 3. Cornelivs centurio hora diei nona ieiunus Caesaresae angelum Domini vidit: à quo didicit, ieiunia, eleemosynas & preces suas à Deo acceptatas, viam sibi ad veram pietatem patefecisse. Actonrum. 10. Carolvs Magnus expeditione in Auares suscepta, ad Anisum fluuium triduanum ieiunium & litanias celebrauit cum exercitu. Regino lib. 2. Stephanvs Valachiae Palatinus, XXX. millibus suorum CXX. Turcorum millia profligauit, soli???; Deo victoriam acceptam referens, toto quatriduo deinceps, omni, praeter panem & aquam, cibo abstinuit. Cromerus lib. 28. Otho Magnus Imp. cum Hungaris conflicturus, ieiunium in castris indixit, Dei???; auxilium implorauit. Rogerius in vita Brunonis, & Vitichindus lib. 3. Pveri. De Stephano presbytero Constantinopolitano traditum est, quòd no̅dum editus ieiunia colere coeperit. Nam (vt aiu̅t) mater eo grauida, non vinum, non carnem, non lacticinia gustare poterat: & si gustasset, prae nausea euomebat. In lucem editus, cùm vberibus applicaretur, sugere matrem nisi ieiunantem nolebat. Marul. lib. 4. cap. 1. Apostolicum virum Nicolavm Myrae vrbis episcopum ferunt, infantulum adhuc in cunabulis vagientem, & fasciarum inuolucris colligatum, cùm nutricis vberibus admouere tur, quarta & sexta quaque feria non nisi semel sugere lac voluisse. Idem. Idem de Sisinnio Thaunensi episcopo fertur. Idem. AEgroti. Gregorivs Magnus Pontifex, dum adhuc monasticam vitam ageret, aeger ieiunium quadragesimale seruare non poterat. Adueniente sabbathi sancti die, flens Eleutherium abbatem rogauit, vti precibus à Domino tantillum sibi virium impetraret, quod satis esset ad eam saltem tam celebrem diem ieiunio excolendam. Quo orante tantùm concepit vigoris, vt etiam in aiterum diem inediam facilè producers potuerit. Hoc ipsemet in tertio Dialogi sui libro testatum reliquit. Marulus lib. 4. cap. 1. Lvdovici Pij Imp. aegrotantis cibus erat solummodò per quadraginta dies dominicum corpus. Aimoinus lib. 5. cap. 29. de Francorum historia. Cvr. Cavsa Religiosa. Placandi, Impetrandi, Deprecandi causa. Moses in Leuitico praecipit Israelitis, vt septimi mensis diem decimam celebrem habetes, ieiunio affligant animas suas vsq; ad vesperum, ob vitulum adoratum: vnde dies Expiationum dicitur: & quia ieiunio ac precibus exoratus Dominus veniam illis indulserat, dies Propiciationis nuncupatur. Marulus lib. 4. cap. 1. Vxori Manoe liberatorem populi Samsonem concepturaes, angelus apparens abstinentiam indixit. Iudicum 13. Sub Heli sacerdote bis debellati sunt Israelitae à Philistaeis, & arca Domini capta est. Sed postea sub Samuele ieimiauerunt, & victoria sunt potiti. 3. Reg. 4 & 7. Anna Helcanae vxor non capit cibum, sed luget & orat: & sterilitatem ab aemula exprobratam, Domino miserante, foecunditate compensat, moerore???; In gaudium verso concinit dicens: Exultauit cor meum in Domino, & exalratum est cornu meum in Deo meo. Vinum, & quod inebriare potest, nu̅quam bibit: & bibentibus vinum hilarior efficitur, dum prolis generosotate exhilaratur. Marulus lib. 4. cap. 1. Samvelis deprecationes ac populi ieiunium respiciens Deus, Philistinorum in Masphat exercictu̅ in ipsos iam irruentem repentino fragore tonitru???; perterruit, & in fugam conuertit. David rex, à Nathane propheta ob adulterium grauissimè reprehensus, ieiunauit, poenitentiam in sacco & cinere fecit, & poenam euitauit. Iosaphatvm Iudaeorum regem legimus ieiunium cunctis, quibus prae erat, indixisse, cùm Moabitae, Ammonitae & Idumaei innumera penè multitudine contra illum venientes, mutuis inter se vulneribus concidêre: & qui cibo vacui erant, no̅ tentato pugnae periculo repleti sunt spolijs inimicorum. 2. Paralipom. 20. Achabvs rex, audiens comminationem factam ab Helia propheta, operuit cilicio carnem suam, & ieiunans dormiuit in sacco. Proinde Dominus poenam distulit. 3. Reg. 21. Baruch legente verba libri ad aures Iechoniae filij Ioachim regis Iuda, Popvlvs vniuersus audiens plorabat, & ieiunabat, & orabat in conspectu Domini. Baruch 1. Esdras cum Iudaeis, permissu Xerxis, in Iudaeam reuersus, ieiunium triduanum indixit, vti Deus illis in itinere adesset. Pudebat enim eu̅ equites & milites à regepetere: cùm regi dixiset, Deum patrium ipsos ab omnibus insidijs tutos praestiturum. Incolumes igitur per longum & periculosiss. iter in Iudaeam peruenerunt. 1. Esdrae 8. Idem post reditum è Babylone peccatum Iudaeorum, qui coniugia cum gentibus contraxerant, destens, ieiunauit, & à Domino veniam pro populo petens impetrauit. 1. Esdrae 9. Idem ter septem diebus ieiunauit, & ter admirabilia mysteria cognouit. Esdrae lib. 4. Nehemias Hachaliae F. Xerxem regeni Susis allocuturus, vt Iudaeos in patriam redire permitteret, ieiunauit, & Deum orauit, vt sibi gratiam regis conciliaret. Id quod & impetrauit. 2. Esdrae 1. & 2. & Iosephus lib. 11. c. 5. & Nehemiae 9. & 15. Sara, Raguelis filia, septem iam maritis, antequam ab eis tangeretur, viduata, octauum Tobiam triduano ieiunio seruauit incolumem. Cum???; coniugum suorum interfectrix ab ancilla diceretur, omni penitùs probro, dum ieiunasset & orasset, meruit liberari. Ipse deniq; Asmodeus daemon, qui ipsos septe̅ viros interemerat vnius mulieris victus ieiunio, religatur in de [2216] serto: amittit???; nocendi facultatem, qui habuerat occidendi. Marulus lib. 4. c. 1. ex Tobiae historia. Israelitae audientes pote̅tiam Holofernis, humiliauerunt animas suas in ieiunijs. Iudithae 4. Ivditha Manassis vidua, locupletissima & elegantissima, centone amicta, quotidie ieiunabat, praeterquam pridie Sabbatorum Sabbatis, & pridie Nouiluniorum, festis??? & generis Israëlitici hilaribus. Iudithae 8. Ivdaei Susis habitantes, regio edicto contra illos promulgato, quòd 13. die mensis XII. ad vnum omnes interfici debere̅t, duce Mardochaeo per tres dies ieiunarunt, centones induerunt, puluere capita consperserunt. Estera quoq; regina triduano ieiunio & precibus vsa, Artaxerxem etiam non vocata accessit, & pro Iudaeis intercessit. Esterae 4. & seq. Ninivitae ieiunio & oratione iram Domini imminentem auertunt. Ionae 3. Anna, Phanuelis filia, quotidianis ieiunijs & obsecrationibus ad prohetandi culmen peruenit. Puerum Iesum, quem Simeon sacerdos in vlnas acceperat, ipsa superueniens adorat, & redemtorem Israël confitetur Spiritu sancto plena, quia cibo vacua. Abstinendo & orando intellexit, quòd Seribae & Pharisaei legendo non perceperunt. Lucae 2. In Antiochena ecclesia ieiunantibus & Dominum orantibus Fidelibvs, Spiritus sanctus iussit, vt sibi Barnabam ac Saulum segregarent ad euangelizandum gentibus. Illi ergo cùm ieiunassent ac supplicassent, manus eis imposuerunt, eos???; dimiserunt. Actorum 13. Paulus & Barnabas euangelizandi causa omnes peragraturi gentes, Antiochiae factis supplicationibus cum ieiunijs, profecti sunt. Actorum 14. Zenon Imperator, in electione episcopi Co̅stantinopolitani, edixit quadraginta dierum ieiunium. Nicephorus libro decimosexto, capite 18. Qvi de sacra Domini mensa communitabant olim, ante & post sumptionem sacrae coenae ieiunijs & abstine̅tijs sese exercebant: teste Chrysostomo cap. 11. prioris ad Corinthios. Cedda volens aedificare coenobium, ieiunijs priùs & orationibus locum purgare coepit: ideo???; per quadraginta dies quotidiè, excepta dominica die, ieiunium vsq; ad vesperam pertraxit: nec tunc quidem quicquam, nisi modicum panem, & ouum gallinaceum, cum paruo lacte aqua mixto gustauit. Beda lib. 3. cap. 23. Qvi volebant sacris Isidis initiari, illis ieiunium decem dierum indicebatur, teste Apuleio lib. 11. Amphiaravs summus vates, iussit sacerdotes, qui responsa clara accipere, & sincerè reddere vellent, integrum diem à cibo, à vino autem triduo abstinere. Volaterranus libro 13. capite 4. Anthrop. Apud Troezenios Qvi ad aridaliaram rem diuinam facerent, & deorum respo̅sa expeterent, per integrum diem cibo, à vino autem per triduum abstinebant Alexander ab Alexandro libro 6. capite 2. Profana. Cavsa Amicitiae. Tarentini cùm à Romanis obsiderentur, ac iam deditio ob rerum penuriam instaret: Rhegini cùm in decimum diem suis ieiunia in dixissent, victum Tarentinis dederunt, quò patriam diutiùs defendere ab hostiu̅ iniuria possent. Ideo???; cùm Romani obsidionem soluere cogerentur, Tare̅tini in perpetuam eius rei memoriam Ieiunij festum instituerunt. Aelianus lib. 5. de Varia historia. Valetudinis. Ivlivs Viator eques Romanus sitim pertulit. Vide Tit. Hydropis cura. Qvando, Qvandiv. Praecedentium exemplorum non pauca huc respectu temporis pertinebunt. Carolvs Magnus in Quadragesima, ob ministeria, hora octaua coenabat: cùm hora nona demùm prandere consuetudo esset, post rem diuinam vesperi factam. Episcopum, qui gulae causa anteuerti hora̅ calumniabatur, ieiunium seruare praecepit, nec quicqua̅ gustare permisit: donec ipse, hinc duces, & dy nastae, & ministri reliqui comedissent. Episcopus demùm post multu̅ noctis fame tabefactus coenitare permissus, reipsa doctus est, quamobre̅ Imperator anteuerteret horam. Auentinus libro quarto. IEIVNII HONESTA SOLVTIO, INTERMISSIO. Cavsa Obedientiae. Odilo, Cluniacensis abbas, quadragesimale ieiunium solicitè obseruans, cùm panem cinere aspersum comedisset, aquam potui poposcit. Qua accepta, & statim in vinum mutata, ministrum increpuit, quòd vinum pro aqua sibi attulisset. Illo???ue admirante, & rursum de fonte haustam afferente, idem secutum est miraculum. Vbi tandem agnouit Dei voluntatem, timuit recusare quod ab ipso offerebatur, & asperiorem cibum molliore poculo temperauit. Marul. lib. 4. cap. 1. Isfridvs Raceburgensis in Vandalia episcopus, iusserat sacra die parasceues à ministro aquam afferri pro potu. Allatam gustauit, toruo???; vultu, Annón, inquit, iussi, vt aquam afferres, non vinum? Territus ille, sanctè affirmauit, aquam se attulisse de fonte. Iussit iterum haurire, & tertiò haurire, & idem prouenit. Tùm resolutus in lacrymas, oculos in coelum sustulit: Quando, inquit, tua voluntate, mirifice creator, creatura mutatur, cedo quia iubes, ecce in die passionis filij tui sumo quo praestas. Monstrant hodie fontem iuxta domum thesaurariae in Raceburg, vnde hausta fuit aqua. Cranzius lib. 6. Metrop. capite 40. Valetvdinis. Gregorius Magnus MARIANO episcopo Rauennae, de vomitu sanguinis laboranti, praecepit, vt ieiunare minimè praesumat, nisi fortè si grandis solennitas exigit: quinq; in anno vicibus concedit. Lib. 9. indictione quarta, epistola 28. Hospitalitatis. Sylvanvs abbas in deserto Scythi, ieiunij die vnà cu̅ Zacharia discipulo iter faciens, ad quoddam monasterium diuertit, & humaniter acceptus manducauit. Cùm discessissent, discipulum in via bibentem reprehendit, quòd eo potu ieiunium ante tempus soluisset. Et cùm ille ambos iam soluisse ieiunium diceret, cùm in monasterio comedissent: Minimè, inquit. nam illud non ieiunij solutio, sed charitatis communicatio fuit. Itaq; existimauit, absq; ieiunij detrimento posse aliquid praegustari in sodalitio exterorum: id est, cùm aut ipse alios hospitio susciperet, aut ab alijs susciperetur. Quem morem apud Aegypti monachos celebrem fuisse, auctor est Cassianus: ita tamen, vt illam praegustationem districtiore postea ieiunio compensarent. Vsqueadeò neq; charitate̅ dimittere, neq; abstinentiae quicquam derogare volebant. Marul. lib. 4. c. 1. Bernardvs monachorum pater, abstinentiae praecipuus magister, cùm aliquando, venientibus hospitibus, extra ordinem coenasset, id???ue discipuli crimini darent: Non ego, inquit, sed charitas bibit edit???ue. Aeneas Syluius libro secundo Com. in Panormitam. Necessitatis. Alcibiadi martyri apud Lugdunum, panis, sal, aqua victus erat. Sed tandem in carcerem trusus, ne scandalo esset ijs, qui secum erant, reliqua immunda fortassè credituris, cùm adhuc infirmi essent, nihil recusauit eorum, quibus ipsi vtebanture malens abstinentiae aliquid remittere, quàm fidei scrupulum proximis generare, monente Apostolo ac dicente: Noli esca illum perdere, pro quo Christus mortuus est. Marulus libro 4. capite 2. Tempore Quadragesimae Constantinopolitani à carnibus abstineba̅t. Sed Imperator Iustinianus Magnus propter inopiam aliarum rerum, edicto iussit populum vesci carnibus. Verùm aliqui non obtemperarunt, & venditores insuper carnium interfecerunt. Nicephorus lib. 17. cap. 32. Paulus Diaconus lib. 16. rerum Romanarum, & Cedrenus. ABSTINENTIA CIBORVM CERTORVM honesta. À Qvibvs. Abstinere à Carnibvs, Animalibvs. Primi illi humani generis parentes Adam & Eva, quamdiu in paradiso fuêre, arborum fructibus aliti sunt. Eiecti quoq;, non nisi pomis, olere, frugibus vescebantur, & aquae frigidae potu. Carnium verò & vini vsus ad diluuij vsque tempora dilatus est, id est, post duo millia & ducentos quadraginta [2217] euos ànnos à mundo condito. Marulus libro quarto, capite secundo. Israelitis, quibus animalibus vesci interdictum fuerit, pete ex cap. 11. Leuitici, & Deuter. 14. Iisden Dominus interdixit adipe bouis ouis, caprae, ne eo vescerentur. Sanguine quinetiam quocunque. Qui secus fecisset, vt is de suorum numero tolleretur. Leuitici 7. Sangune ijs vesci nefas est, sed cum humi fundere iubentur, ne cùm sanguis sit anima, animam cum carne comedant. Leuit. 17. & Deuteron. 12. Neruo contrahente, qui est in cauo femoris, non vescuntur: quoniam in eo perstrictum fuit cauum femoris, Iacobi patriarchae, dum luctaretur cum angelo. Geneseos, cap. 32. Ivdaeos carne suilla ex legis praescripto vnicè abstinuisse, notu̅ est. De quibus sic Plut. lib. 4. Quaest. conuiu. 5. scribit: Carnem suillam abominari & defugere Iudaei vide̅tur: quòd omnium maximè barbari vitiligines albas & lepras odêre: ac co̅ tagione huiusmodi morbos depàsci existimant homines. Porcum autem sub ventre lepra scatentem & scabiei pustulis videmus: quae quidem, vitioso corporis habitu exorto ac tabe, infestare videntur hasce animantes. Quinetiam huius pecudis in victu spurcities cum prauitate quadam est coniuncta: qua̅do nullam aliam ita capi luto ac locis sordidis & impuris cernimus, si discesserimus ab illis, quae originem & indolem ex his ipsis trahunt. Oculorum etiam praedicant porcorum ita reflexam aciem esse atque deiectam, vt rem nu̅quam vllam supernam percipiant, neq; suspicia̅t coelum, nisi resupinatorum inuersae pupillae fuerint. Hinc quamuis maximè sit hoc animal clamosum, conquiescere tamen ita locatum, ac silere, trepidatione ex insolentia coelestium, metu???ue maiore repressum à clamore. Addit pòst hanc ex ignorantia profectam calumnia̅: Quòd si etiam allegandae sunt fabulae, à sue Adonim fama est exanimatum fuisse. Adonim autem non alium quàm Liberum patrem iudicant esse (quem illos lingua sua Sabbum appellare, eidem???ue sacra facere, insigni mendacio alibi scribit) quod multae ceremoniae, quae in sacris vtriusque adhibentur, consirmant. Machabaea cum septe̅ filijs, & Eleazarvs, sub Antiocho, porcinas carnes gustare noluêre. 2. Machab. 6. & 7. Daniel Iudaeus, cum socijs in regia Nabucodonosoris educatis, ne sese regijs cibis coinquinarent, ab Malasaro spadonum magistro contenderunt, vt legumina tantùm sibi darentur. At ille iram regis se vereri dicebat, ne ex facie, illorum abstin entiam deprehenderet. Periculum tamen fecit, & per decem dies solis leguminibus eos pauit. Quibus exactis, apparuerunt & forma laetiores, & corpore pinguiores, quàm vlli iuuenum, qui regio victu vtebantur. Itaque Malasar in posterum, cibi vinique demenso ijs detracto, legumina dedit. Dan. 1. Tobias in Niniue vrbe captiuus, nunquàm gentilium escis inquinatus est, semper legitima alirmenta seruauit. Marulus libro 4. cap. 2. Iosephus li. 13. & 18. Antiq. vbi describit sectas Iudaeorum, Essenos fert ad coelum laudibus, propterea quòd ab vxoribus & vino, &, vt Hieronymo placet, à carnibus semper abstinuerint. Scribit in Antiquitatum libris Dicaearchus, Saturni tempore, carnibus reiectis, Homines frugibus ac pomis vesci solitos. Triptolemi praecepta circumferunturtria: Honorandos parentes, venerandos deos, carnibus non vescendum. Carnium esum carmine detestatur Orpheus. Caelius lib. 28. cap. 2. Antiq. Lect. Brachmanes Indorum philosophi nihil animati edebant. Eusebius lib. 6. de Praepar. Euang. Indorum Magi, ad Solis sacerdotium euecti, carnibus abstinuerunt penitús. Alexander ab Alexandro libro quarto, capite septimo. Herodotus libro 1. Babylonios piscibus olim tantùm victitasse dicit. Pythagorici, animalium esu, sed maximè piscium abstinent. Ad hunc se adiungunt sexcenti: licèt Athenaeus Lyconis testimonio Pythagoram animatis victitasse probet, & Philoxeni musici Gellius libro quarto, capite 11. Plutarchus Conuiu. quaest. lib. 8. quaest. 8. duplicem affert causam: partim quòd res cum iniustitia coniuncta videretur, persequi, occidere, vorare animal, quod ipsa natura nullo pacto laedat hominem, aut laedere possit. Deinde quòd non ad necessitatem, sed ad luxum, superuacaneam???ue gulae voluptatem pertineat piscium esus. Hincesse, quòd Homerus fecerit, non Graecos solùm, cùm circa Hellespontum militarent, à piscibus abstinentes, verumetiam Phaeacas ipsos, alioqui helluones. Ne procis quidem lurconibus marinum opsonium apposuit, cùm vtrique insulares essent. Nam apud hos maiorem ferè videmus tum immanitatem tum luxum. Neque socij Vlyssis vnquam aut hamo, aut retibus vsi sunt, donec farina suppeteret: verùm omni commeatu absumto, paulò priùs quàm sacros Soli boues deuorarent, piscari ceperunt: non obsonij causa, sed ob famem depellenda̅. Erasmus in Chiliadibus. Honoratvs Fundensis monasterij abbas (vt Gregorius refert) puerulus adhuc, à parentibus inuitatus, cùm à carnibu???; abstineret, per iocum interrogatur, An piscari in montibus vellet, qui tam procul à mari & fluminibus constitutus, piscibus non carne vesci optaret? Cum???ue ipse taceret, ecce is, qui ad aquam hauriendam perrexerat, piscem de puteo situla sublatum attulit. Quo miraculo effectum est, vt omnes co̅uiuam, cuius continentiam irriserant, venerari inciperent. Marulus lib. 4. cap. 2. Baldvinvs Deuonius, facundus, & in philosophia eruditus, Cantuariensis archiepiscopus, totius???ue Angliae primas, nunquam ab eo tempore, quo primùm factus monachus est, carnes comedisse dicitur. Quae fama cùm ad vulgus etiam manasset, quaedam vetula ipsi iter facienti occurrit, quaeritans, An verum esset, quod vulgò de ipso iactaretur? Cum???ue affirmasset, respondit illa: Falsa esse omnia: siquidem suas eum carnes ita vorasse, vt vix ossa reliqua fecerit. Ranulphus libro septimo, capite vigesimo quarto, in Polychronico. Oleribvs. Bernardvs primus Clareuallensis abbas, olerum locofagi frondibus vescebatur, acpane hordeaceo, admixto milio & vicia, vtebatur. Gaguinus lib. 6. hist. Franc. Opiparis, Cvpediis, Condimentis. Sale, Plutarchus arbitratur Aegyptios sacerdotes abstinuisse, adeò vt ne panibus quidem vescerentur sale condîtis, si quando purè viuere vellent: quòd praecipuè libidinem irritare putetur, id???ue propter calorem. Praeterea non est veri dissimile, illos abdicasse sibi salem, tanquam condimentum omnium suauissimum: ita vt non immeritò opsoniorum opsonium appellari possit. Erasmus in Chiliadibus, ex Plutarchi libro 8. Quaest. conuiu. 8. & Herodotus libro secundo. Regina Cariae Ada, cùm dapes & bellaria exquisitè per artifices & coquos parata assiduè ad Alexandrum Magnum propenso animo mitteret, meliores habere ait se opsoniorum achitectos, à Leonida paedagogos donatos, ad prandium [Greek words], antelucanam expeditionem, ad, coenam [Greek words], frugale prandium. Plut. in Apoph. & in Praeceptis salub. & in Alexandro. Agesilao regicum exercitu accedenti, oues multiplices boues???ue bene nutritos Thasij miserunt: atque cum his bellaria multiformés???ue cupèdias. Agesilaus boues ac peudes quidem accepit, bellaria verò & cupedias priùs neque agnouit, quia fuerant obtecta: ast vbi vidit, eos auferre iussit, cùm dapibus huiusmodi vesci minimè legitimum esse diceret apud Lacedaemonios. Cùm obsecrarent Thasij, vt acciperet: Date, inquit, istis (Ilotas ostendens) hosce enim seruos corrumpi praestat, quàm Lacedaemonios liberos. Athenaeus libro decimoquarto, capite vigesimonono, & Plutarchus in Laconicis. Hoc ipsum verò Aelianus libro tertio Variae historiae Lysandro in Ioniam proficiscenti tribuit. Diogenes, auctore Laërtio, cùm animaduertisset Platonem in opiparo quodam conuiuio, à reliquis temperantem cibis, & oleis duntaxat vtentem, taxauit hominis abstinentiam: [Greek words]; id est, Quid, homo sapiens, cùm ob huiusmodi mensas in Siciliam nauigaris, nunc appositis non frueris? Tum Plato: [Greek words]. id est, Per deos Diogenes, & illic plerunque oleis, atque id genus cibis vtebar. Ad quod rursum Diogenes: [Greek words]. id est, Quorsum igitur attinebat Syracusas nauigare? Num id temporis Attica non ferebat oleas. Erasmus in Adagijs. Qvi. Nempe Sacerdotes. Aegyptiorvm sacerdotes (sicuti testatur Porphyrius) quum coeperunt diuino cultui deseruire, carnibus & vino semper abstinuerunt, Lac etiam in cibis & oua fugiebant: quorum alterum carnes liquidas, alterum sanguinem esse dicebant, colore mutato. Carnis autem & vini saturitatem, libidinis esse seminarium. Ex Chaeremone Stolco, & Herodoto, Alexander ab Alexandro libro quarto, capite decimoseptimo: & Polydorus libro tertio, capite quinto, de Rerum inuentoribus. In Creta, vt Euripides tradit, Iouis Prophetae non solùm carnibus non vescebantur, sed ne coctis cibis quidem. Flamini Diali apud Rom. capram, carnem incoctam, hederam, [2218] deram, fabam, neq; tangere, neque nominare fas erat. Neque etiam farinam fermento imbutam attingere. Gellius libro decimo, cap. 15. Philosophi. De Pythagora notus est Iuuenalis versus Satyra 15. —cunctis animalibus abstinuit qui, Tanquam homine, & ventri indulsit non omne legumen. Senes. Inter pulmenta atro iuri prima laus erat apud Lacones: proinde carnes non petebant Maiores natu, quas iuniorib. permittebant. Plut. in Laconicis. Cvr. Cavsa Religionis. Exempla piorum, qui idolothytis vesci noluerunt, pete ex Titulo, Martyrum, f. 3015. item sub loco Iustitiae religiosae, f. 3061. Ciborum quorundam abstinentiae in ieiunijs originem recenset Polyd. lib. 6. c. 6. de Rerum inuent. Lvxvs evitandi. Cn. Pompeius aegrotans, cùm praecepisset medicus ei, vt turdo vesceretur, negarentautem serui aestiuo tempore eas vsquam nisi in Luculli viuarijs reperiri: prohibuit in de peti, sed ad medicum ait: Ergo nisi Lucullus perditus delicijs esset, non viueret Pompeius? acaliud, quod parabile esset, iussit parari. Plut. in Lucullo. Vitae. Praecepit Dominus Adamo dicens: Ex omni ligno paradisi comede, de ligno scientiae boni & maline comedas. Gen. 2. Valetvdinis. In comme̅tatione de Euchymia, de se Galenvs prodit, cùm annum agens octauum & vicesimum, abscessum vereri cepisset, qua hepar diaphragma contingit, horaeis omnibus bellum indixit, ficubus exceptis ac vuis egregiè maturescentibus. Caelius lib. 18. c. 9. A. L. Consvetvdinis. In Rhodo insula, qui pisces edunt, ij quasi ingenui & liberales commendantur. Quib. verò magis arridet carnium esus, Agrestes & Ventres appellantur. Aelianus lib. 1. de Var. hist. Lvctvs. Niecephorvs Phocas designatus Imperator, Theophanonem Romani III. Imp. viduam vxorem duxit: & cùm ex eo tempore, quo filius suus Bardas inter colludendum à patrueli Pleuse, casu hasta interfectus fuerat, carnibus abstinuisset, tum ijs denuò vesci cepit. Zonaras. ABSTINENTIA POTVS CERTI HONESTA. Pvta Vini. Considerando Qvi abstinverint: tum Populi. Indi adeò abstemij fuêre, vt nisi sacrorum causa vinum bibere nullisas foret. Potus illis ex oryza, sicut etiam cibus. Si temulentum regem mulier occidisset, hoc donabatur munere, vt successori nuberet. Caelius libro 18. cap. 31. A. L. ex Strabonis lib. 15. Apud Troglodytas reges mulsum bibunt, priuilegio honoris: vulgus verò abstemium est, & aquam potat cum paliuro. Alex. lib. 4. c. 6. Reges, Principes. Alfonsvs Aragonius vino abstinebat saepiùs, aut non nisi dilutissimo vtebatur. Exemplum regis in aulicos & subditos plerosq-, manauit. Pàhormita, Magistratus. Plato in sua Republica Magistratibvs, donec in honore essent, vinum prohibuit. Alex. ab Alex. lib. 3. c. 11. Carthaginenses toto imperij tempore magistratib. suis vinum interdicebant. Abstemios enim & frugales principes reip prodesse, temulentos autem & luxuriosos maximè obesse putabant. Alex. ab Alex. lib. 4. c. 6. Prophetae, Apostoli. Iacobvs frater Domini appellatus, cognomento Iustus, vinum & siceram non bibit, carnem nullam comedit: reliqua vitae sanctitate sic excelluit, vt multi suspicati sint, propter necem eius Hierosolymam fuisse subuersam. Marulus libro 4. capite 2. Sacerdotes. Aaroni & reliquis sacerdotalis ordinis viris Leuitici 19. praecipitur: Vinum & omne, quod inebriare potest, non bibetis tu & filij tui, quando intrabitis tabernaculum testimonij, ne moriamini: vt habeatis scientiam discerne̅di inter sanctum & prophanum, inter pollutum & mundum: doceatis???ue filios Israël omnia legitima mea, quae locutus sum ad eos per manum Mosis. Idem in Ezechiele 45. cap. repetitur his verbis: Et vinum non bibet vllus sacerdos, quando ingressurus elt atrium interius. Praecipuè ergo sobrios esse oportet ecclesiae ministros, quorum vita documentum aliorum est. Marulus libro 4. cap. 2. Ministris templi vinum prohibitum in Canonicis decretis est, distinctione 35.ne ebrietate grauentur corda eorum, vt vieeat perpetuò sensus & intellectus, néve venter mero aestuans, facilè despumat in libidines. Caelius Rhodiginus librò 28. cap. 31. A. L. Philosophi. Polemon Academicus ab anno vitae suae trigesimo incipie̅s, vsq; ad sinem aquam bibit, vt testatur Antigonus Carystius. Athenaeus lib. 2. c. 2. Scribit Demetrius Scepsius Dioclem Peparethium donec vixit, aquam frigidam bibisse. Idem. Libro 6. [Greek words] Athenaei plures versus recitantur Aristophontis, in quibus inducitur Qvidam, qui sibi gloriae ducit, quòd patientissimus esset eorum malorum, quae caeteri mortales summo studio fugerent, acque in illis tolerandis nulli cederet in ipsis fprotiter praestantium habitorum: in quibus malis etiam posuit, se in aqua bibenda vino???, non gustando, ranam esse. Videtur autem ille disciplinam Pythagorae sectam???; secutus: vnde fabula ipsa, in qua inclusi erant, [Greek words] nomen habuit. Carminis initium est: [Greek words] [Greek words] [Greek words]. Victorius lib. 1. Var. lect. c. 13. Demosthenes orator in signis, sobrius & aquam potans, Aeschinis bene poti aduersarius. Philostratus, &c Athenaeus lib. 2. cap. 2. Apollonivs Tyanaeus apud Philostratum docet, se semper aquam bibisse, neglecto vino: refert???; potores aquae somnum leuem capere, neq; vertigines vllas pati, quibus afficiuntur vinolenti. Anima praeterea, dicebat, à vino pura, faciliùs conspicit per somnia vaticinationem. Guido Bitur. Duces, Milites. Consule Tit. Milites suo exemplo ad ferendos labores, aestum, sitim animare, f. 3755. Illic Prudentiae in confirmandis militibus ratio habetur: heic solius Abstinentiae à potu. Cretenses, Lacedaemonii & Carthaginenses militibus, ne efferos militia animos insolentiae assuefacerent, in omni militia vini potum interdixere. Alexander ab Alexandro lib. 3. c. 11. M. Cato potabat in expeditionibus aquam: extra quàm si immenso aestu sitiret, tumpotabatacetum, aut fatiscentibus viribus postremo loco parum vini sumebat. Plut. in Catone. Pescennivs Niger, bellica virtute ad imperium euectus, exercitui suo vinum, adferri nequaquam permisit. Quamobrem militibus, quibus Aegypti finium cura demandata erat, cùm vinum poscerent, respondit, debere eis amnis Nili aquam sussicere. Fulgos lib. 2. c. de Militari disciplina. Pueri, Adolescentes. Persae licèt natalem diem festum summo semper studio conuiuijs celebrarint, filijs tarnen indulgentissimi etiam parentes vinum prohibebant. Alexander ab Alexandro libro secundo, cap. 25. Veterum memoria Pveri puellae???;, donec ad coniugium accederent, aquam bibebant. Heraclides in Politijs. Apud Romanos vinum ante annum trigesimum bibere, viris quoque criminosum fuit: seruo verò interdictum penitùs, nisi sacrorum causa, & solennibus festis???ue diebus. Alexander ab Alexandro ibidem. Mulieres. Agar ancilla cum Ismaële filio eiecta, panem tantùm & vtrum aqua plenum secum in solitudinem detulit. Consumta deinde aqua. puer & ipsa siti vexati, fonte angeli pietate ostenso refocillati fuêre. Abrahamus diues erat, & inuitus illam dimittebat, in angelo diuina virtus omnia poterat: sed & ille aegrè dimittens, & hic multùm miserans, aquam solam ad potum concessisse ei scribuntur: vt hinc facilè conijci possit, iam tum mulieribus nefas fuisse vinum bibere. Marulus libro 4. cap. 2. Anna Helcanae vxor, Samuelis prophetae mater, vinam, & [2219] quod inebriare potest, nunquam se bibisse dixit. Marulus libro 4. cap. 2. Massiliensium lex fuit, vt Mvlieribvs non liceret vinum bibere. Quae lex, vt Theophrastus affirmat, etiam apud Milesios locum habuit, & Iadas. Aelianus li. 2. de Var. hist. & Athenaeus lib. 10. cap. 9. Anacharsis Scytha, philosophus, Num in Scythia tibiae essent? rogatus: Ne vites quidem, respondit: Ebrietatis comes est rustica musica. Sobrij ergo cùm sint Scythae, omnibus illis quoq; illecebris carent. Eras. lib. 7. Apophth. Romanis mulierib. vini vsus olim ignotus ex instituto erat, ne in aliquod dedecus prolaberentur, cùm proximus à Libero patre in temperantiae gradus ad inconcessam venerem esse consueuerit. Bibebant autem loream, passum, murinam, & id genus dulcia. Institutum???ue, vt cognatis osculum ferrent, deprehendendi causa ex odore, an vinum bibissent. M. Cato in Oratione de dote, viro vxorem multare licere scripsit, si vinu̅ bibisset. Hunc osculandi quotidianum vsum postea Tiberius Caesar edicto inhibuit. Athen. lib. 10. c. 13. Suetonius Plin. lib. 14. c. 13. Gell. lib. 10. c. 23. Macrob. lib. 2. Val. Max. lib. 2. cap. 1. Caelius lib. 28. c. 6. A. L. Aegri. Zalevci Locrensis, cùm aliae multae leges extant, tum illa no̅ in poftremis habenda: Si quis Locrensium Epizephyriorum aegrotans vinum intemperatum bibisset, nisi iubente medico, etiamsi ad pristinam valetudinem redijsset, mortis ei supplicium erat constitutum, quoniam non iussus biberat. Aelianus de Var. hist. & Alex. lib. 3. c. 11. Nulla iuuenum puellarum sano & vegeto corpore, tantae se dederat continentiae, quantae Pavla Romana fracto & senili debilitato???; corpusculo. Et in ea re pertinacior fuit, vt sibi no̅ parceret, & nulli cederet admonenti. Mense Iulio feruen tissimis aestibus incidit in ardorem febris, & post desperationem, cùm dei misericordia respirasset, & medici suaderent, ob refectionem corporis vino opus esse tenui & parco, ne aquam bibens in hydropem verteretur: & D. Hieronymus clàm beatum papam Epiphanium rogaret, vt eam moneret, imò compelleret vinum bibere: illa, vt erat prudens & solertis ingenij, statim sensit insidias, & subridens, Hieronymi esse, quod ille diceret, intimauit. Cùm beatus pontifex post multa hortamenca exisset foras, quaerenti Hieronymo, Quid egisset? respondit: Tantum profeci, vt seni homini penè persuaserit, ne vinum bibam. Haec refero, inquit D. Hieron. in Epitaphio, non quòd inconsideranter & vltra vires sumta onera probem (monente scriptura, Super te onus ne leuaueris) sed quòd mentis eius ardorem & desiderium fidelis animae, ex hac quoq; probare velim perseuerantia, decantantis: Sitiuit anima mea in te, quàm multipliciter tibi caro mea. Cvr. Abstinent à vino alij natura, quos propriè Abstemios vocant, de quibus sub loco Corporis bonorum & malorum egimus: alij ex instituto honesto, aut saltem non turpi, de quibus nunc acturi sumus. Religionis ergô. Nazaraeis & sanctificatis Domino praecipit Moses cap. 6. Numer. vt à vino & ab omni quod inebriare potest abstinea̅t: nec quicquam quod ab vua expressum est bibant: vuas praeterea neq; recentes neq; siccas gustent, cunctis diebus, quibus ex voto Domino consecrati fuerint. Marul. lib. 4. c. 2. Rechabitae patris praeceptis obseque̅tes, scyphos vino plenos, cùm sibi propinarentur, respuerunt: &, Non bibemus vinu̅, inquiunt, quia Ionadabus filius Rechabi pater noster praecepit nobis dicens: Non bibetis vinum vos & filij vestri vsq; in sempiternum. Quamobrem meren tur à Domino audire: Non deficiet vir de stirpe Ionadabi filij Rechabi, stans in conspectu meo cunctis diebus. Marul. lib. 4. c. 2. ex Hierem. 35. Sapientiae. Salomon rex sapientia plenus, sapientiorem se fore putauit, si ab stemius viueret: Cogitaui, inquit, in corde meo abstrahere à vino carnem meam, vt animum meum transferrem ad sapientiam, deuitarem???; stultitiam, donec viderem quid esset vtile filijs hominum. Marul. lib. 4. c. 2. Valetudinis causa. Astyages Medorum rex, cùm rogasset Cyrvm nepotem pueru̅, quamobrem vinum non bibisset? Quòd metueram (inquit) ne in cratere mixta venena forent. Etenim natali tuo, perspicuè didici pocillatorem vobis venena infudisse. Et quo pacto, in quit ille, ô fili, hoc dignouisti? Quòd videbam vos, respondit, neque corporis esse, neque mentis compotes. Xenophon Paediae lib. 1. Mahometvs pseudopropheta praecepit abstinentiam carnis porcinae & vini, quò faciliùs celaret suspicionem morbi sacri, qui eum vino obrutum iampridem corripuerat. Cusp. Famae studio. Alcimus Siculus in lib. Italico inscripto, omnes scribit Italas mulieres vinum non bibere, tali de causa. Cùm Hercules sitie̅s in domum quandam, quae erat secundùm viam apud Crotonem, ingressus esset, accedens, bibere poposcit. Ibi mulier, quae dolium vini paulò antè clàm releuerat, metue̅s ne furtum deprehenderetur, ad virum dixit, eum malè facturum, si peregrini gratia dolium aperuisset, iussit???; ipsum aquam bibere. Hercules in foribus stans, & haec audiens, virum ob benignitatem laudauit, & mox ipsum accedere, dolium???; intueri iussit. Is ingressus, lapideum factum dolium reperit. Eapropter nunc etiam inter omnes mulieres indigenas turpe putatur vinum bibere. Athen. lib. 10. c. 13. Monica D. Augustini mater, cùm ab ancilla per amarulenta̅ insultationem merobibula vocaretur: tam foedum, tam erubescendum id maledictum esse cognouit, vt biberit deinceps semper vinum aqua mixtum. D. August. in Confess. Exempli causa. Ex Tit. Militum tolerantiam prudenter excitare, huc quaedam, f. 1769. & seqq. Alfonsvs senior Siciliae rex, cùm Iacobi Caudolae copias, quae ex parte Vulturnum amnem traiecerant, reiecisset: illie inclinato iam sole consistere decreuit, vt prohibere Caudolam posset, si iterum traijcere exercitum vellet. Sed quia repe̅tè illuc Alfonsus iuerat, sub dio manere in armis exercitum nulla ad vescendum re parata oportuit. Alfonso autem cùm Io. Esernitanus panem cum raphano & paruo caseo Baleatico in tali casu munus ingens misisset, laudato Ioannis animo, munus accip ere recusauit, dicens: Non decere, ieiuno exercitu, regem vlla re vesci. Panorm. lib. 3. Potvs cvivsvis alterius. Cùm Palaestini Davidem Iudaeorum regem obsiderent, is???; orandi gratia in arcem ascendisset, hostilem exercitum intuitus, ex re vna in aliam (vt humani ingenij moris est) cogita̅dò transiens, aquis Bethleemae, quod prope portam erant, multu̅ laudatis, eas desiderare visus est. Quod cùm Eleazar???, Iesebes & Semeia, viri fortes audaces???; intellexissent, per medios pfecti hostes, eius aquae vasculum non sine ingenti periculo attulerunt. Dauid autem, quanquam multùm eam desiderasset, quia magno periculo allata̅ sciebat, & propterea humani sanguinis instar eam haberet, potu abstinuit: Deo???; eam pro triu̅ salute, qui ipsam tulerant, obtulit. Fulg. lib. 4. c. 3. Sovs, Lycurgi Lacedaemoniorum legislatoris proauus, à Clitorijs loco difficili & aqua carente obsessus, pactus est, red diturum se ijs terra̅, quam bello ceperat, si ipse sui???; omnes è proximo fonte bibissent. Tum re iureiurando co̅firmata, conductis in vnum locum suis, ei, qui potu abstinuisset, regnum promisit. Caeterùm nemine se continente, omnibus???; bibentibus, ipse postremus ad fontem descendit, & aqua se conspersit, hostibus???; adhuc praesentibus digressus, terram, eò quòd non omnes bibisse̅t, retinuit. Is fuit Sous, sub quo Lacedaemonij Helotas dictos in seruitutem redegerunt, & Arcadib. multum agri ademerunt. Plut. in Lycurgo. At in Apophtheg. hoc ipsum tribuit Soebidae, paulò ante Leuctricam cladem. Alexander Magnus dum consectatur Darium in itinere laborioso & prolixo (nam diebus XI. tria millia trecenta stadia confecit) pleriq; lassitudine sunt confecti, & praesertim aquae penuria. Ibi occurrerunt ei Macedones quidam, qui aquam in vtribus à flumine mulis portabant: conspicie̅tes???; Alexandru̅ medio iam die siti maceratum, impleuerunt co̅festim galeam, ei???; obtulêre. Requirente eo, quibúsnam aquam afferrent? Liberis nostris, respondere, verùm te incolumi alios gignemus, etiam si hos amiserimus. Sub quorum dicta accepit galea̅. Caeterùm circumlatis oculis, vbi vidit, qui ipsum comitabantur, equites capite inclinato potum respicientes: reddidit illis aquam non gustatam, laudauit???; eos. Nam ego, inquit, si solus bibero, hi elanguescent. Regis conspicati equit es continentia̅ & magnitudinem animi, Duceret, & bono animo esset, vociferati sunt, & equos verberaru̅t: neq; fati gari se neq; sitire, sed nec mortales ducere esse, quoad talem haberent regem, Alacritas erat quidem omnium par, sed solos sexaginta ferunt Alèxandrum in castra hostium persecutos. Plut. in Alex. Eo praelio, quod pro Austriae imperio acquirendo co̅tra Othocarum Boëmiae regem Rodolfvs Imp. feliciter gessit, cùm siti laboraret exercitus, rustico hydriam sicera plenam per vim abstulêre gnathones quidam, & Imp. obtulêre. At ille, Reddite, inquit, homini vasculum suum: nam ego exercitui non mihi sitiebam. Aen. Syl. lib. 3. Com. in Panorm.
|| [2220]
FRVITIO ALIMENTORVM HONESTA. FRVGALITAS ET SOBRIETAS IN CIBO POTV'QVE. Vsvs frugalis alimentorum. Non hîc abstinentiam à cibo consideramus, sed vsum cibi frugalem & moderatum, quem propriè Ieiunium nemo appellauerit, nisi respectu helluonum moderationem hanc ieiunium esse contenat. Eam autem Frugalit atem hîc intelligimus, quae praesentibus alimentis contenta, lautiora non expetit, antiquorum mores imitata: qui cùm frugibus solisvescerentur & delectarentur, virtuti huic homen Frugalitatis imposuisse videntur, quam à parce̅do alij Parsimoniam dixêre. Nos Frugalitatem ad alimenta, Parsimoniam adsumtum referimus: & porrò his nominibus sic vt emur, vt altera huius loci, altera Liberalitatis propria sit. Ex Tit. Temperantiae in genere, quaedam exempla huc referri possunt, quatenus generis ambitu species quoque comprehenduntur, f. 2202. Personae. Qvi circa alimenta frugales fuerint. Nempe Popvli. Ante fruges cognitas, Gintibvs plurimis glandes fuêre frumenti loco. Sicut pira Argaeis & Tirynthiis, ficus Atheniensibvs: quibus Cares adeò abundant, vt illis enutriant pecora. Milium Mae oticis, Medis amygdalae, Ichthyophagis pisces, Aethiopibvs locustae & arundinum fructus, Getvlis ferina caro, & pabulum pro pulmentario, Chelonophagis testudines, cardamum Persis, palmulae Carmanis & Babylonijs, Aegyptiis lotus. Alex. libro tertio, cap. 11. Arabes frugi in conuictu homines, nulla cibi intemperie vires alunt: temperantia valetudinem tuentur, multa???; exercitatione ad inuictum robur habiles artus confirmant. Iouius. Persarvm pueri ad mag istrum euntes adferunt domo panes quidem in cibos, nasturtium verò pro obsonio: item???ue fictile poculum, vt si quis sitiat, è flumine possit haurire. Quòd si quis eos vel edere iniucundè vel iniucundè bibere putat, is recordetur, quàm dulce sit esurienti, maza vel pane vesci, quam???; sitienti suaue, aquam haurire. Ephebi eodem victus genere vtuntur, licèt paulò copiosiore. Praererea siquid venatu ceperint, in obsonium adhibent. Xenophon libro primo Paediae. Phylarchus narrat Iberos omnes aquam bibere, quamuis omnium hominum sint ditissimi, atq; semel quotidiè comedere ob parsimoniam, vestibusverò magnifi centissimis indui. Athenaeus lib. 2. c. 2. Iberorvm mulieres laboriosissimam vitam agentes, inprimis temperantia excellunt alias gentes. Nam certae mensurae habent zonam, qua si venter alicuius cingi nequeat, turpe apud omnes videtur. Ex Nicolao de Moribus gentium, recitat stobaeus sermone 3. Samanei populi (vt auctor est Bardesanes Babylonius historicus) tantae sunt contine̅tiae, vt cum cibis vesci ex quisitissi mis possint, arborum tame̅ pomis iuxta Gangem fluuium tantùm vtantur. Idem de Brachmanibvs testatur. Essaei, Iudaeorum gens, vino, carnibus & vxoribus semper abstinuerunt. Iosephus libro secundo belli Iudaici, Philo Iudaeus, Plinius. Gymnosophistae pomis solùm, oriza & farina aluntur. Alex. ab Alex. lib. 4. c. 17. Athenienses vbi in Prytaneo Castori & Polluci prandiu̅ parant, caseum, phystam mazae genus, oliuas maturas, & porros in mensis apponunt, victus antiqui memoriam reuoca̅tes. Solon placentam, comedentib. in Prytaneo, dari iussit, atque per festos dies panem his apponi, quippe quòd Homerum imitaretur. Is enim vbi optimates ad Agamemnonem congregat: Miscebatur autem farina, inquit. Athen. lib. 4. c. 3. Dicaearchus Messenius, qui fuit discipulus Aristotelis, in libro de Alcaeo, Antiqvo sparuis poculis vsos fuisse scribit, aquosum???; bibisse. Vide Athen. lib. 11. c. 1. Author ex Posidonio Athenaeus est, Italos veteres ita frugalitate insignes fuisse, vt ad Posidonij tempora aquam ferè biberent: ac, quicquid obijceretur, esitarent: saepius???ue filium interrogaret parens, Apios in coena cuperet, an nuces? nec pluribus vescentes quieti se traderent. Adde, quòd Archestratus opsophagorum Hesiodus, Theognísve, lupum lauda̅s Milesium, quem [Greek words] vocat, non admittendum ad id genus opsonium Italos monet, quoniam in condiendis piscibus insciti praecipuè habeantur. Caelius libro septimo, capite nono Antiq. Lect. Romani veteres in agris hortos suos habebant. Ex hortis viuebant, damnantes pulmentaria, quae alio egerent pulmentario. Horti maximè placebant, quia non egerent igni, parcerent???ue ligno: vnde & Acetaria dicta. Plinius lib. 19. cap. 4. Prandio tantùm panem adhibebant, carnes verò coenae non elixas, sed assas, & veru decoctas, aut frixas: licèt postmodum in summam luxuriam prolapsi sint. Alexander ab Alexandro lib. 5. cap. 21. Àpud Eosdem, carnis aridae, aut lardi pondo tria, salsamentorum libram quotidianis ferculis apponere criminosum erat. Si quis verò vltra apponeret, lege plectebatur. De ijsdom Iuuenalis scribit: Sicci terga suis, rara pendentia crate, Moris erat quondam festis seruare diebus, Et natalitium cognatis ponere lardum, Accedente noua si quam dabat hostia, carne. Cognatorum aliquis titulo ter consulis, atq, Castrorum imperijs & dictatoris honore Functus, ad has epulas solito maturiùs ibat, Erectum domito referens à monte ligonem. In secundis mensis poma & mel, sicut ad principia conuiun multiformes nuces dare assueuerant. Item semen candidi papaueris cum melle & lactuca. Alex. lib. 3. c. 21. Mamaluchis Aegypto imperantibus, in vniuersum plebeij pariter ac diuites, veruecina carne atque orizae pultarijs famem explebant: nec quae aliarum gentium luxuria inuenit, exquisitas dapes vel gulae irritamenta nouerant: gallinacei tamen generis pullos nobilium admittebant mensae, quòd eorum magna esset copia Aegyptijs, apud quos gallinae sua oua non incubant, sed ea in clibanis, tempore sensim adhibito, ita fouentur, vt mirabili arte compendio???ue, pulli intra paucos dies progignantur simul & educentur. Sabellici Supplem. lib. 8. ex Iouio. Incredibile dictu est, quàm tenui victu & vires & valetudinem Nvmidae tueantur. Nam ficu sicca, dactylis, pulticula, atque acido lacte conuiuia finiunt. Tum verò epulantur, cùm è venatione falconum???; aucupijs, quibus maximè gaudent, praedam retulerint. Iouius lib. 33. Hist. Scoti veteres tenue sumebant ientaculum in coenam vsque, nec cibis pleno ventre grauatus animus ad munia sua obeunda erat ineptus. Coena vtebantur largiore, vt tamen vnum non excederet ferculum. Si quando animos exhilarare libebat, potus genus, quam Aquam viuam vocant, non ex aromatibus exoticis, sed patrijs herbis, thymo, mentha, aniso, similibus???ue odoratis, per distillationem, vt nunc quoque fit, conficiebant. Vulgaris alioqui illis quoque potus in vsu quotidiano fuit, quam Cereuisiam appellamus. Sed in castris potum latices praebebant. Panem fibi quisque tanta accepta in diem farina, quanta vni satis erat, ea???ue aqua mixta subacta???ue, atque in massam compacta, subiectis carbonibus faciebant. Carnium illic rarus vsus, nisi quas ex praeda accepissent, eas???ue semicrudas desumebant, succi ita optimi plurimum inesse asserentes. Piscium verò ad solem sic catorum crebrior atque adeò solus vsus, si pecora nulla hostilis praebuisset ager. Semper autem massam quandam ex farina, butyro, caseo, lacte, atque aceto temperatam, contra extramam famem domo asportabant: multos nonnunquam dies, vbi extrema commeatus inopia premebat, eius suctu appetitum lactando vitam sustentaturi. Hector Boëthius in Scotia. Scethlandicarvm insularum vltra Orcades incolae pisces arefactos ac sole induratos pistillo contundunt, mox admista aqua in pastillos componunt, atq; ad focum torrent, qui illis panis est. Ignem quoque ex ossibus piscium aridorum construunt. Viuunt tamen, quàm quibus voluptates omnes affluunt, feliciùs, sorte???ue sua magis contenti. Nullae apud eos pro opibus contentiones, nulla dissidia aut rixae, quisque in hyemem sibi ac suis prospicit, id???ue piscatu. Ambitione: & bella procul inde exulant. Idem. Reges, Dvces. Aegyptiorvm reges cibo vescebantur fimpliei, vt quorum mensae nihil praeter vitulum & anserem inferretur. Vini potandi certa statuta erat mensura, qua neque farciri venter, neque inebriari possent. Denique ipsorum vita ea tenebatur modestia, vt non à legislatore, sed à peritissimo medico ad seruandam sanitatem composita videretur. Diodoris libro 1. cap. 6. Cyrvs Maior, quum ab hospite quaereretus ei eo, Quid ad [2221] conuinuium parari iuberet? Panem inquit, solum: sperare enim coenaturum se apud flumen. Caelius lib. 9. c. 13. Antiquar. Lect. ex Xenophonte. Agesilavs Spartanorum rex, quicquid vel insipidi apponebatur, bibebat & comedebat. Xenophon, & Probus. Alexander Magnus fuit cibi temperantissimus. Quod ex ea epistola, quam dedit ad Adan, quam Cariae regina̅ designauerat, potuit intelligi. Miserat illa ad regem, cùm obsonia quaedam, tùm optimos coquos, quorum ministerio vteretur. Quibus repudiatis, meliores se habere est professus, quos à pueris Leonidas paedagogus sibi comparasset, vt ad prandium antelucano itinere vteretur, [Greek words] verò, hoc est, moderatiore prandio, ad coenam. Sabellicus libro 4. En. quartae, ex Plutarcho. Demades prandenti aliquando assistens Phocioni, miratus???; mensam eius austeram & frugalem: Demiror, inquit, te Phocion, qui ita prandere potes, remp. tractare. Quippe concionator ille erat in ventrem suum, ac ciuitatem Atheniensem exiguum ducens gulae suae subsidium, ex Macedonia frumentabatur. Plutarchus de Cupiditate diuitiarum. Hannibal surgere de nocte solitus, ante noctem non requiescebat: crepusculo demùm ad coenam vocabat: neque ampliùs quàm duobus lectis discumbebatur apud eum. Frontinus lib. 4. cap. 3. Tradunt quidam, eum nec primum cùm bellum in Italia gessit, nec postea cùm in Aphricam redijt, aut cubantem coenasse, aut plusquam sextario vini indulsisse. Auctor eius vitae. C. Fabricivs, Lucinus Imperator, pòst pacem cum Samnitibus factam, cùm grandem pecuniam sibi offerri videret ad splendorem domus victum???; necessariam, planas manus ab auribus ad oculos, & infra deinceps ad nares, ad os & gulam, deinde porrò ad ventrem imum deduxisse, & legatis aurum offerentibus ita respondisse fertur: Dum illis omnibus membris, quae attigisset, obsistere & imperare posset, nunqua̅ quicquam defuturum: neq; se pecuniam eam, quae sibi vsui non esset, ab ijs accipere, qui ea maximè opus haberent. Iulius Hyginus lib. 6. de vita illustrium Virorum. Gell. lib. 1. c. 14. & lib. 4. c. 8. & lib. 3. c. 8. Plut. in vita Pyrrhi, Val. Max. lib. 4. cap. 3. Frontinus lib. 4. c. 3. T. Sempronivs Gracchus Rom. Coss. cibario pane vili???ue mensa vtebatur, ac cum operarijs saepè vescebatur, in exercitu aquam potare solebat, per ardores aestiuos aliquantulo permixtam aceto. Volaterranus libro decimoquarto, cap. 2. Anthrop. P. Scipio Aemylianus, si quando cum amicis in itinere ambularet, pane tantùm vescebatur, cùm caeteri lautissimè epularentur. Frontinus lib. 4. c. 3. M. Cato superior, cùm Celtiberos Hispaniae populos secundis aliquot praelijs fregisset, & totam iam prouinciam obtineret: semper frugaliter vixit, contentus vino cibo???ue, quo nautae vtebantur. Valerius Max. lib. 4. cap. 3. Frontinus libro 4. cap. 3. Plinius lib. 14. cap. 13. Gell. lib. 13. cap. 18. Idem non ampliùs sibi & suis tritici ternis medimnis Atticis mense acepit, ordei iumentis sesquimedimno minus. Adhuc adolescens, cùm stipendia faceret in castris, semper aqua vsus est. Ad sedandam sitim mariorem, aceti haustu vtebatur: interdum vegetandi corporis gratia, nonnihil vini delibare co̅sueuerat. Domi, hyeme, sola tunica demtis manicis induebatur: aestatè penè nudus labore cum seruis certabat: cum ijsdem sedere solitus, eodem pane eodem???ue cibo vesci. Plutarchus in eius vita. C. Ivlivs Caesar domesticam disciplinam in paruis ac maioribus rebus diligenter adeò seuere???; rexit, vt pistorem, alium quàm sibi, panem conuiuis subijcientem, compedibus vinxerit. Eundem vini parcissimum, ne inimici quidem negauerunt. Verbum M. Catonis est: Vnum ex omnibus Caesarem, ad euertendam Remp. sobrium accessisse. Suetonius. Avgvstvs Caesar cibi minimi erat atque vulgaris feré. Secundarium panem, & pisciculos minutos, & caseum bubulum manu preslum, & ficos virides, biferas maximè appetebat: vescebatur???ue & ante coenam, quocunque tempore & loco, quo stomachus desiderasset. Verba ipsius ex epistolis sunt: Nos in essedo panem & palmulas gustauimus. Et iterum: Dum lectica ex regia domum redeo, panis vnciam cum paucis acinis vuae duracinae comedi. Et rursus: Ne Iudaeus quidem, mi Tiberi, tam diligenter sabbatis ieiunium seruat, quàm ego hodiè seruaui: qui in balneo demùm post hora̅ primam noctis duas bucceas manducaui priùs, quàm vngi inciperem. Ex hac obseruantia nonnunquam vel ante initum, vel post dimissum conuiuium solus coenitabat, cum pleno conuiuio nihil tangeret. Vini natura parcissimus erat. Non ampliùs ter bibere eum solitum super coenam in castris apud Mutina̅, Cornelius Nepos tradit. Postea poties largissimè se inuitaret, senos sextantes non excessit: aut si excessisset, reijciebat. Et maximè delectatus est Rhetico, neque temerè interdiu bibit. Proportione sumebat perfusum aqua frigida panem, aut cucumeris frustum, vel lactulae thyrsum, aut recens acidú,ve [p,i, sicco vinosioris. Suetonius. Titi Vespasiani filij conuiuia non profusa, sed iucunditatis plena semper fuêre. Pontanus cap. 1. de Continentia. Traianvs Imperator, cùm omnem contemneret luxum, ipse quoque in vescendo frugalissimus fuit. Alexander libro quinto, cap. 21. Phraotem Indorum regem de victus ratione interrogauit Apollonius. At is, Ego (inquit) vini tantum haurio, quantum soli prolibo: captis in venatione vescuntur caeteri, mihi exerceri satis est: alimenta mihi sunt ex oleribus, & palmarum cerebro, ac fructibus. Philostratus libro secundo. Quae Suidas inscitè admodum ad Porum retulit. Caelius in Antiq. Lect. Caracalla Imp. tenui mensa ac perexiguo cibo militari vixit, elegantiora omnia aspernatus, gregario militi perquam similis. Ob haec velut homo militaris ac laboriosus, ab exercitu dilectus est. Cuspinianus. Fl. Clàvdivs Imperator, qui Galieno successit, adeò moderatus in cibo ac potu fuit, vt omnibus esset admirationi. Cuspinianus. Tacitvs Imperator lactucas plurimùm esitabat, identidem praedicans, Se somnum lactucarum vsu mercari. Sabellicus libro 7. Enn. 7. Carolvs Magnus cibi potus???ue parcissimus erat: in potu tamen temperantior, vt qui ebrietatem in quolibet infimae etiam co̅ditionis homine, nedum suis, abhorreret: coena quotidiana quaternis duntaxat ferculis, praeter assam, qua maximè delectabatur, & quam venatores verubus inferre soleba̅t, constabat. In coena non ampliùs ter ferè, neque temerè interdiu bibit. Aestate pro potione sumebat aliquid pomorum. Crazius libro 2. cap. 8. Saxoniae, & Auentinus lib. 4. Annalium Boiorum. Maximilianvs I. Imp. inter prandia rarò bibebat, in mensa vtplurimùm ter: atq; ideò valetudo illi vsque ad periodum vitae prospera semper fuit. Cuspinianus. Alfonsvs Aragonum & Siciliae rex, cùm interrogaretur, Cur vini expers viueret, aut vino dilutissimo contentus sitim expleret, contra omnium regum & aulicorum morem? respondit, Vino sapientiam obscurari: ideo???ue non decere regem, vt hoc immodica compotatione in animo extinguat, sine quo Imperatoris ac regis nomen ritè tueri non posset. Interrogatus, Quid sibi vellet, quòd vinum aqua dilueret? Ne ebrius fiam, respondit. non enim ignoro, quantum vini intemperantia Alexandri Macedonum regis gloriae obfuerit. Ab amico percontatus, Cur adeò ebrietatis vitium damnarèt? Idèo, inquit, quia furorem & libidinem ebrietatis filios esse haud ignoro. Panormita libro 2. de gestis Alfonsi. Ferdinandvs Catholicus, Hispaniae rex, summa fuit in cibo temperantia, & in potu sobrietate: quippe qui non multis epulis vtebatur, & bis tantùm prandens, bis???; coenans potare consueuerat. Marineus libro vigesimoprimo rerum Hispanicarum. Selymvs Turcicus Imp. tanta in victu modestia vtebatur, vt non nisi ex vno ferculo comederet, quod plerunque potiùs è feris venatione captis, aut eiusmodi vilioribus carnibus, quàm è volatilibus sibi eligebat, quemadmodum & priuati milites efficere consueuerant. Id quod in causa erat, vt etiam inter tot labores, quos in remotissimis regionibus sub vario subinde coelo sustinebat, prospera semper valetudine vteretur. Iouius in vita Selymi. Apud Magnvm Sforciam mensarum honos non delicatis & exquisitis dapibus, sed hilari simplicitate, perenni copia, comitate???; & frequentia conuiuarum censebatur. Iouius in vita Magni Sforciae. Emmanvel I. Lusitaniae rex, erat quidem cultu vitae lautissimus, mensa???ue illius conquisitissimis epulis extructa; verùm admodum temperatè cibis vtebatur. À vino semper abstinuit, & diebus solenni ieiunio consecratis, ciborum abstinentiam summa religione seruauit. Osorius lib. 12. rerum Emmanuelis. Prophetae, Apostoli. Helias nil aliud petijt à vidua Sareptana, quàm paulum aquae, & buccellam panis. 3. Reg. 18. Eundem pauerunt corui carnibus bis in die. Sed angelus Domini ostendit ei panem, & vas aquae semel tantúm. 3. Reg. 17. & 19. Helisevs propheta viginti panibus hordeaceis centum pauit homines, vt eo miraculo inuitaret omnes ad frugalitatem victus. 4. Reg. 4. Christi praecursor Ioannes Baptista, Spiritu sancto repletus antè quàm natus, locustis in deserto & syluestri melle pascitur. Ob quam victus austeritatem à Pharisaeis daemoniu̅ habere dicitur. À Domino neq; comedens neq; bibens appellatur: non quòd nihil omnino sumeret, sed quòd ijs duntaxat sustentaretur, quae alij vt insipida vilia???; despiciebant. Marulus lib. 4. cap. 2.
|| [2222]
Apostoli spicas segetum manibus confricant, & hoc tam simplici cibo esuriem, quomodo possunt, leuant. Cum???; numero XII. essent, nihil aliud, qua̅ quînq; panes hordeaceos, duos???ue pisces habuerunt in deserto, quando Dominus turbam quinque millium pauit. Iterum nihil omninò praeterquam septem panes & pauculos pisciculos, quando quatuor millia virorum satiata sunt. Rursum transfretantes obliti sunt panes secum ferre: vsqueadeò cibariorum curam non habebant, dum eius, quem relictis omnibus secuti fuerant, dulcedine satiantur: & tamen quòd non ieiunarent, adhuc excusabantur, quia sponsus cum eis erat. Quantò ergo continentùs atq; tenuiùs eos victitasse censebimus, postquam ablato sponso, hoc est, crucifixo Domino, nuptiarum gaudium versum est in persecutionis luctum, & iam terrena omnia minùs placere coeperunt desiderantibus coelestia? Idem. Petro Apostolorum principi post ascensionem Domini, panis cum oliuis, rarò cum olusculis cibus fuit: vt moderati victus exemplum foret ijs, quibus abstinentiae praecepta dabat, iam piscator hominum factus, qui fuerat piscium. Idem. Episcopi. Gregorivs Lingonensis episcopus panes hordeaceos triticea crusta oblitos esitabat: in aquae poculum tantillum villi addere solitus, vt aqua suum saporem seruaret, colore mutato. Marulus lib. 4. cap. 2. Otho Bambergensium episcopus nunquam ad satietatem co medit in episcopatu panem. Cùm aliquando eius procurator lucium piscem apposuisset, emtum duobus solidis, dixisse fertur: Absit vt miser Otho solus tot denarios hodiè absumat. Defer igitur ad quendam aegrotum. Ego enim adhuc firmo corpore me hoc pane possum reficere. Auctor vitae libro primo, capite 22. Monachi, Sacerdotes, Eremitae. Sanctvs presbyter quanto labore in eremo carnis tentationibus repugnarit, recenset D. Hieronymus ad Eustochium viginem scribens: De cibis & potu taceo, cùm etiam languentes monachi aqua frigida vtantur, & coctum aliquid accepisse luxuria sit. Marulus lib. quarto, cap. 2. & Sabellicus libro 2. cap. 2. D. Hieron. Pauli Thebani, primi eremitae, vitam describens, Iesum & angelos eius testatur, in ea eremi parte, quae iuxta Syriam Saracenis iungitur, vidisse se Monachos, quorum vnus per annos XXX. clausus, hordeaceo pane & lutulenta aqua vixit: alter in cisterna veteri, quam gentili sermone Syri cubam vocant, quinque caricis sustentabatur. Pavlvs (vt idem refert) à sextodecimo aetatis suae anno vsque ad sexagesimum, palmae fructibus vixit, eiusdem???ue folijs tectus fuit. Deinde vsque ad CXIII. quo terris relictis ad coelum migrauit, dimidiati panis fragmentum quotidie coruo alite deferente acceptauit. In aduentu Antonij integer allatus est, Deo donante quantum vtrique satis esset. Qui cùm comedissent, ad forntem accedentes, prono ore manibus concauis aquam hauriendo sitim expleuerunt. Hilarionem abbatem diuus Hieronymus tradit à quintodecimo vsque ad vigesimum aetatis annum, quindecim caricas post Solis occasum comedisse. Triennio deinde dimidium lentis aqua maceratae sextarium: ac deinde totidem annis panem cum sale & aqua: & totidem alijs virgultorum radices herbas???; syluestres crudas. Deinde annis nouem hordeacei panis vncias sex, & coctum modicè olus absq; oleo. Postea debilitate corporis compulsum, olei parum addidisse, vsque ad tertium & sexagesimum vitae annum. Inde vsq; ad XXC pane abstinuisse, sed sorbitiunculis vsum de farina & olere comminuto factis, potu cibo???; vix vncias sex appendentibus. Caeterùm nunquam ante Solis occasum quicquam gustasse, & neque diebus festiuis, neque in grauissima febre soluisse ieiunium. Marul. lib. 4. c. 2. Antonivm in Aegypto, Serapionem in Arsenoite regione, Stephanvm abbatem in monte Monreto, pane tantùm & aqua sustentatos fuisse legimus. Sed Antonium, cùm iam infirmior aetas pristinae austeritati par esse non posset, oluscula & arborum fructus cum pane comedisse. Idem. Timothevs anachoreta in deserto Aegypti poenitentiam agens, palmae fructibus & aqua de fonte hausta sustentatus est. Idem. Dorotheo abbati in Aegypto vnciae panis sex, & olusculorum fasciculus, & aquae congius refectio erat. Ibidem, & Volaterranus lib. 21. Hospitivs ille, qui Longobardorum in Italiam aduentum longè antè praedixit, pane & pomis vesebatur. Quadragesimae verò ieiunia herbaru̅ tantùm radicum???; refectione transigebat, semper abstemius. Idem. Romvaldvs abbas, ordinis Camaldulensis institutor, dum in eremo vitam ageret, panem & fabam aqua maceratam comedit. Ibidem. Maxentivs Pictauiensis abbas, pane hordeaceo & aqua victitauit. Arido in loco cùm monachi siti laborarent, terram virga percutiens, forntem scaturire fecit: vt scias elementa ei seruire, qui gulae & ventri dominatur. Idem. Posthvmio Aegyptio abbati panis tantùm & aqua victus erat, vtramq; appendere solitus, ne edendi auiditate plùs hauriret, quàm quod sustentando corpori sufficere posset. Antehac verò, dum solitarius viueret, crudae herbae illi cibum, fontes potum suppeditabant. Idem. Hor abbas, quamdiu solitudinem incoluit, herbis, radicibus, aqua sustentatus est: pane abstinuit, donec monasterio praepositus, communi cum alijs cibo vti cepit, vt ipsos lucri faceret, & quadam vitae aequalitate contineret. Idem. Onophrivs abbas, cùm sede incerta per solitudinem vagaretur, diu herbis tantùm & fructibus sustentatus dicitur. Demùm pane & aqua nutritus, angelo homini ministrante. Ibidem, & Sab. lib. 2. c. 2. S. Martinvs in Gallinaria insula degens, radieibus herbarum & gramine victitauit. Helleborum inscius saepe comedi???, omne???ue veneni nocumentum in nutrimentum prece conuertit. Bonfinius lib. 5. Dec. 1. Sisinnivs monachus, Elpidij se in sepulcrum clausit, & ibidem pane & aqua contentus vixit. Heraclides. Serapion in regione Arsenoite Aegypti fuit pater decem milium monachorum, manibus victum quaerentium, quo pauperes iuuabant: ipse sola tunica contentus, pane & aqua viuebat. Ex historia Tripartita lib. 8. Pambo abbas, cùm animam ageret, confessus est, quòd ab eo die, quo solitudinem ingressus fuerat, panem non gustarit, neque quicquam, cuius ipsum poeniteret, prolorutus fuerit: & se tame̅ sic è vita discedere, tanquam qui modò cepisset, non tanquam qui profecisset. Marulus lib. 4. c. 2. Philoronivs presbyter in Gallicia annos duodeuiginti in cella clausus, pane & cocto abstinuit: dein duobus & triginta annis nullum pomi genus gustauit: vt omni ciborum dulcedine seposita, edendi auiditatem coërcere faciliùs posset. Idem. Ioannem presbyterum, qui in Gallia apud Castresium pagum martyrio coronatus est, crudis herbis & aqua frigida sustentatum ferunt Idem. Colvmbanvs in Gallia abbas, annis sexaginta herbis tantùm ac radicibus sustentatus est. Fontem de petra Deum precatus eduxit, qui hodie quoque effluit vbertim, & terram irrigat. Idem. Amandvs Turoni ad beati Martini sepulcrum XV. annos mansit, & hoc toto tempore cibus illi panis hordeaceus, aqua potus fuit. Postea Traiectensis episcopus factus, miraculis illustratus est. Heraclio in Oriente imperante. Idem. Germanvs ex Burgundiae praefecto monachus, mox Antisiodorensis episcopus, tenuissimo victu contentus, vino abstinuit: solennibus tamen festis ita aqua diluto vtebatur, vt vinum non saperet. Antehac hordeaceo pane & leguminibus vixerat, & his non sale, sed cinere condîtis, quotidianum seruans ieiunium. Ibidem. Evagrivs presbyter XL. annos pane, oleo & aqua vsus est, deinde annos XVI. pomis, cocto???ue abstinuit. Postea verò etiam panem sibi interdixit, ac per biennium olere tantùm & lentibus vixit. Duorum Macariorum discipulus fuit. Idem. Iubinensis coenobij Monachi modum viue̅ditam sublimem assumserunt, vt non sulùm carne & sanguine penitùs abstinerent, sed & ouis ac lacte, tribus???; hebdomadae diebus solo pane & aqua vescerentur. Reliquis diebus olera cocta seu legumina sumere licitu̅ erat. Piscibus rarò, vino rarissimè vtebantur. Sua cuiq; cellula. Gerardus à Nazareth de conuersationeseruorum Dei, cap. 18. Mvlieres, Virgines Monachae. Asella virgo pane & sale & aqua contenta fuit. Pavla Romana oleum in cibo non accepit: lacticinia, mel, & alia palato suauia gustare holuit, vinum ne infirma quidem. Evphraxia praeter haec, fructus quoque gustu dulces repudiauit. Maria Aegyptiaca vel crudis herbis, radicibus???ue, vel cibo nullo vixit. Maria Decegnies pane reficiebatur. Inediam semel ad trigesimum, iterum ad quinquagesimum produxit diem, rapta in spiritu. Marul. lib. 4. cap. 2. Martha virgo, Christi hospita, & Christi sponsa, post eius ad coelos ascensum, carnem nullam comedit: à lacticinijs quoq; & vino abhorruit, quotidianum seruans ieiunium: donec rursum suauissima hospitis & Domini sui praesentia satiari sibi liceret, iam nunquam ab ipso recessura. Idem. Magdalenam sororem eius in deserto diuinis magis, quàm humanis alimentis fuisse sustentatam accepimus, dum partem illam optimam possidere nititur, quam elegerat, & quae non auferretur ab ea. Idem. Otilia virgo, leguminibu & hordeaceo pane lassum ieiunijs corpus sustentabat, donec in coelestibus regnis grano [2223] illo frumenti satiata fuit, quod cadens in terra multum fructum attulit. Idem. Genovepha Parisiensis virgo, à quintodecimo anno ad quinquagesimum vsque, hordeaceo tantùm pane & fabis contenta, bis in hebdomade cibum sumebat. Quinquagenaria, episcoporum iussu hordeaceo pani lac & piscem adiecit, ne ad mortem ferè conscitam festinare videretur. Bonfinius libro 5. Decad. 1. Docti, Philosophi, Sophistae. Epimenidem tertio Legum Plato scribit, modico & interim vilissimo cibo interdiu fuisse contentum. Constabat is ex asphodelo & malua, quae illum seruabant alimon & adipson, hoc est, ab fame procul & siti. Caelius libro 7. Antiquarum Lectionum, capite 8. Pythagoras bibebat parùm, frugalissime???ue viuebat, ita vt solo melle aliquando contentus esset. Athenaeus lib. 10. cap. 3. Vinum interdiu non gustauit: eius obsonium fuêre ferè herbae elixae & crudae: rarò marinis vsus. Suidas. Socrates, cùm ab amico admoneretur, quòd excepturus hospites, tenuem admodum fecisset apparatum: Si boni sunt, inquit, satis erit: si mali, plus satis. Laërtius lib. 2. [Greek words], id est, Vita dolij, prouerbio dicitur vita frugalis, parca, & ab omni strepitu atque ambitone semota. Breuiter talis, qualem Diogenes nobilis ille Cynicus Athenis egisse legitur, vnico contentus pallio, baculo, quo canes abigeret, do lio de palo suspenso pro domicilio libenter vtens, crudis herbis & aqua simplici victitans, pane excauato pro catino, manu caua pro poculo vtens, à puero sumto exemplo, quem fortè ad eum modum aquam haurientem viderat. Porrò vt in dolio habitaret, inde sibi dicebat in mentem venisse, quòd cochleas contemplatus, nullum aliud aequè commodum domicilium iudicasset, vnde proreperet ad Solem, & vbi se conderet à ventis, atque aestu. Erasmus in Adagijs. Aristippvs Cyrenaeus, Socratis auditor, tam abstinens cibi fuit, vt etiam ipsa Abstinentia vocatus sit. Suidas apud Volat. lib.13. cap. 4. Anthrop. Epicvrvs summus voluptatis assertor, victu frugali & modesto contentus, aqua & polenta, aut pane hordeaceo victum quaesiuit, contra???ue paupertatem inuictum animum gessit: non quòd voluptates auersaretur, sed quòd in tenui victu se plus voluptatis experiri aiebat. Cuius rei argumentu̅ est, quòd oleribus & pomis, ac vilibus cibis, quibus vtendum censuit, libros refersit. Caelius libro 13. cap. 25. Antiq. Lect. & Alexander libro 3. capite 11. Crates Cynicus Demetrium Phalereum, cùm panium pera lagenam vini mittentem, alapis caecîdit, inquiens: Nunquid panes ac fontes ferre licet? Non simulabat continentiam Stilpon, quippe qui allio tantùm vesceretur, ac in templo dormiret Matris deorum: quamuis interdicebatur ei, qui horum quidpiam comedisset, vel ingredi. Cùm dea illi in somnis astitisset, dixisset???ue illi: Cùm philosophus fis, ô Stilpon, leges tamen pertransisti, respondit in somnis: Tu mihi dato quod comedam, nec allio ampliùs vescar. Athenaeus libro 10. capite 4. Cùm Arcesilavs quibusdam conuiuium praebuisset, defecisset???ue panis, cachinnans, manus???ue concutiens? Quale, inquit, nostrum est conuiuium, ô amici: nam obliti sumus tantum panis emisse, quantum sufficeret. Athenaeus libro decimo, capite quarto. Demostenis frugalitatem Demades egregiè expressit, Luciano teste. Caeteri quidem, inquit, ad aquam dicunt: [Greek words]. Caelius lib. 5. Antiquarum Lectionum, capite 13. Zeno Cittiaeus crudis duntaxat vescebatur, & pallium praetenue ferebat. Aquam bibebat loco vini, vt discipulos suo exemplo ad temperantiam inuitaret. Hinc exijt prouerbium: Zenone temperantior. Laërtius. Xenocrates, cùm missa sibi ab Alexandro talenta intellexisset, legatos ad exiguam coenam inuitauit. Cum???ue ab his quaereretur, Cui numerari talenta vellet? Nónne, inquit, hesterna coena intellexistis, Xenocratem huiusmodi muneribus minimè indigere? Moschvs Antimolus sophista, solis caricis vesci solitus erat. Alexander lib. 3. cap. 11. Catvlli coena quàm frugalis, tam elegans, ad quam Fabullum suum inuitat: Coenabis benè, mi Fabulle, apud me, Si tecum attuleris bonam atque magnam Coenam: non sine candida puella, Et vino, & sale, & omnibus cachinnis. L. Anneus Seneca, Cordubensis, Sotionis Stoici discipulus, & Lucani poëtae patruus, cibi fuit moderati, ac minimè exquisiti, potus???ue dilutissimi. Hieronymus in Epistolis. Eum scribit Tacitus, in summa opulentia agrestibus pomis & aqua pura naturae satisfecisse: vnde & corpore ad eum modum fuerit extenuato, vt apertae Neronis iussu venae sanguine̅ penè nullum stillarint. Gregorivs Gemisto, qui defensionem Platonis edidit, semel tantùm per totam diem vescebatur. Volaterranus libro 21. Anthrop. Pveri. Apud Persas pueri in venatione exerceba̅tur, tanquam in orchestra militiae. Exeuntibus autem in venationem prandium datur largius solito: non tamen prandent, sed si quid opus fuerit aut ferae ipsius gratia praestolari, aut aliter velint tempus terere venando, hoc prandio pro coena vsi, rursum postridie venantur ad coenam vsque: & hos duos dies pro vno supputant, quòd vnius tantùm diei cibum consumunt. Hoc autem faciunt consuesce̅di gratia, vt si opus fuerit, etiam in bello inediam ferre possint. Xenophon lib. 1. Paediae. Aegri. Zeno Citticus, medico columbinum pullum consulente: non secus quàm Manem, si aegrotaret, curari se iussit. Nimirum volebat, non se molliùs tractandum, quàm aegrum aliquem seruum. Indignum quippe, virum bonum vllo se seruo molliorem praestare. Musonius de Alimentis: Stobaeus sermone 15. & Laërtius. Medicus valetudine tentato Cn. Pompeio, & cibum fastidienti, turdo vesci imperauit. Quem cùm non inuenirent venalem, quòd intempestiuum esset: quidam autem subijceret, inuenturos apud Lucullum, vbi per totum annum alerentur: Et nisi, inquit, luxuria difflueret Lucullus, Pompeius non viueret? Ita salutem dicens medico, vsus est cibo parabili. Plutarchus in Pompeio. Fvlgentivs Rupensis episcopus, ne morbo quidem affectus, carnis alicuius alimento vel vini poculo vti voluit: veritus, ne infirmitati blandiens, semel intermissum vitae rigorem sanus postea repetere nollet, superatus gulae voluptate. Marulus lib. 4. cap. 2. Forma convivandi frvgalis. Quoad Personas, Cum quibus. Conuiuia Cretes Andria, Lacedaemonii Phiditia nominant: vel quòd amicitiam & beneuolentiam concilient, [Greek words], loco [Greek words] reponentes: vel quòd ad frugalitatem assuefaciant, & ad parsimoniam, adictione [Greek words] deducentes. Potuit etiam prima litera aliunde adiecta fuisse, vt nonnulli volunt, ac dicta Editia, ab edendo & victu: & à conuictu [Greek words]. Cretensium imitatione à Lycurgo videntur in stituta. Coetus quinum denum erant, aut aliquantò his pauclorum vel plu rium. Singuli co̅uictores farinae medimnos mense, vini co̅gios octonos, casei quinas libras, ficuum binas libras & selibras: praeterea ad esculenta parum admodum pecuniae confereba̅t. Ad haec qui sacrificauerat, primitias, vel qui venatus erat, mittebat portionem ad conuiuium. nam ei, qui sacrificasset, vel venatus esset, liberum erat domi coenare: reliquow oportebat adesse. Neque verò sumta domi coena licebat expletis alijs dapibus aut potu ad conuiuia commeare. Insectabantur caeteri eum, qui cum ipsis non biberet, vel vesceretur, vt intemperantem, & ad conuictum elanguescentem promiscuum. Multabatur etiam, si quis conuictus esset. Hunc conuiuiorum morem retinuerunt accuraté. Ac cùm bello, quo Athenienses deuicerat, rex reuersus Agis apud vxorem vellet coenare, portionem postulanti non miserunt Polemarchi: eidem???ue, quia postridie solennia sacra offensus non fecit, multam dixêre. Athenaeus, Plutarchus. Narrat Cassianus cap. 26. lib. 5. Gastrimargiae, de quodam Sene eremita, cuius tamen nomen non exprimit, quòd is nunquam solus cibum sumserit: ac proptereà ad toros quinque dies saepiùs reficiendi corporis moram extraxerit: dum vel die sabbati, vel dominico, cùm ad Ecclesiam accedendum fuit, occasio obtulisset aliquem fratrem peregrium, quem secum adductum mensae sodalem adhiberet: atque idipsum quoque non tam suae necessitatis gratia fecisse illum, quàm hospiti pietatis officium exhibendi causa. Quo Habitu, Vestitu. In Monasterio Tabernensi, vbi Amos abbas mille quingentis monachis praefuit, Fratres ad mensam congregati, pendentibus à fronte cucullis, ita oculos tegebant, vt alius alium videre comedentem non posset. Itaque tantum quisque sumebat, quantum collibuisset: & singulorum continentia singulos latebat, ne inani gloriae daretur occasio. Marulus libro 4. capite 2. Quo Situ. Masinissam regem Numidarum nonagesimum aetatis annum agente̅, meridie ante tabernaculum stantem, vel ambulantem capere solitum cibos, legimus. Frontinus libro quarco, capite tertio.
|| [2224]
Mithridates rex Ponti iam senes, cibum capturus, no̅ accumbebat, verùm stans vescebatur. Rauisius. Socrates de Piore monacho Aegyptio in deserto Thebaidis ex Euagrio retulit, ambulando eum cibum capere consueuisse. Interrogatum autem, Quamobre̅ sic vesceretur? aliàs respondisse, Nolle se cibo tanquam operis aliquid necessarij facientem vti, sed malle neglectim & obiter. aliàs verò: Ideò, ne inter vescendum corporalis aliquid delectationis anima perciperet. Socrates lib. 4. cap. 23. Alimentorvm. Praeparationem, Cocturam, Condituram. Heroes simplici & frugali assueti, vt pugiles, victui (qui cibo omnes illecobras accitas & superuacaneas detrahebant, adeò vt ne piscibus quidem vterentur) cùm statiua ad Hellespontum haberent, non sustinuerunt absque sale carnes gustare: quare salem solum testati sunt pulmentum, quod reijci nequeat, esse. Vt enim colores ad mouendum lucem, ita sapores salem ad excitandum desiderant sensum. Plutarclius libro 4. Conuiual. quaest. 4. Anacharsis apud Ciceronem lib. 5. Tuscul. quaest. suam abstinentiam ostendens, ait: Mihi pulmentum fames, cubile solum, vestis Scytharum tegmen est. Inter pulmenta Laconvm prima laus erat iuri nigro: quare carnes non petebant maiores natu, quas iunioribus permittebant: ipsi decuriati iure vescebantur. Fama est quendam regem Ponti, huius iuris gratia coquum Laconicum comparasse: mox gustu offenso, subiecisse coquum; Hoc ius parandum rex est ijs, qui in Eurota lauerunt. Athenaeus lib. 4. c. 4. & 5. & Plutarchus in Lycurgo, & in Laconicis. Marc. Tullius Tuscul. quaest. lib. 5. scribit, Dionysium tyrannum Syracusanum Spartae in Phiditijs coenauisse, & à coena negasse, sibi nigrum illud ius, quod coenae caput erat, placuisse: Tum qui illud coxerat, respondisse: Minimè mirum si displicuisset. condimenta enim deesse. ac Dionysio roganti, Quae tandem illa? Labor (inquit) in venatu, sudor, cursus ab Eurota, fames, sitis. his enim rebus Lacedaemoniorum epulas condiri. Est autem ius nigrum, vt inquit libro 6. Pollux, haematia, id est, sanguiculus, seu igne coctus sanguis. Sunt qui sanguiculum, id est, haematron, esse hoedi sanguinem putent, cibo concinnatum, quod hypotrimma dicatur quoque, ac hyposphagma. Caelius libro 13. cap. 25. Antiq. Lect. Lacedaemone coquos esse non licebat alios, quàm carnis duntaxat. Qui verò quamuis cupediariam aliam artem nouisset, eijciebatur Sparta. Aelianus lib. 14. de Varia historia. Acetum & salem subministrant Lacones coquo, reliqua ex hostia quaerere iubent. Plut. in Praecept. sal. Lacon quidam ingressus diuersorim, cauponi dedit obsonium, vt appararet. Quum ille posceret caseum, acetum & oleum: Quid, inquit Lacon, si caseum haberem, iam non egerem obsonio? [Greek words]. Caupo caseum & oleum petebat ad condiendum piscem. at Lacon superuacuum existimabat, cibum cibo miscere: quum alterper se satis esse posset. Plutarchus in Laconicis, & Oratione prima de Esu carnium. Romanos diu non pane, sed pulte victitasse, pistores???ue per annos DC. vsq; ad Persicum bellum, nullos habuisse, constat. Fiebat autem puls ex aqua, frumenti & fabarum aut ordei farina, quam in sacris oblationibus deorum pro victima adhibebant. Alex. ab Alex. lib. 3. cap. 11. M. Cvrivs Dentatus, cùm à Samnitum legatis audiretur, rapa sibi parare obsonium inuentus est. De eo Iuuenalis Sat. 11. - cuius paruo quae legerat horto Ipse focis breuibus ponebat oluscula, quae nunc Squalidus in magna fastidit compede fossor. Apollonivs abbas panem, olus, herbas edere solebat: sed ita sanè, vt ea sale condiret, vel aceto maceraret: coctum gustauit nihil. Marulus lib. 4. cap. 2. Theonem monachum cruda comedisse accepimus, nec ignis opera vnquam vsum. Idem. Palaemon monachus in Thebaidis deserto habitans, celebri Paschae die Pacomium contubernalem suum rogauit, vt solito largiùs obsonaret. Coxit ille olus, oleo???ue & sale condiuit. Sed posita mensa, Palaemon suspeusus parumper stetit, ingemuit, lacrymas effudit: &, Dominus meus, inquit, crucifixus, felle & aceto potatus est, & ego oleum edam? Auertentem se ac lugentem, Pacomius hortabatur vt sumeret, & illam olei lautitiam non tam sibi quàm festi solennitati concederet: tantum profecit, vt nec ipse aliud gustarit, quàm quod consueuerant, panem scilicet cum sale, aquam???ue frigidam. Sic refecti Deo gratias egére, hoc tantùm festo tribuentes, quòd escas tunc sapidiores parauerint, quàm comederint: adeò oleum in cibo sumere, luxuriae deputabant. Marulus libro 4. capite 2. Richarivs confessor panem comedebat hordeaceum, quem aspergebat cinere, ne prae se ferret suauitatem. Aquam lacrymis suis tepefaciebat: ea???ue faciebat balnea, quibus abluebat leprosos, & se postremum. Rauisius. Mixtionem. Ion poëta scripsit, vatem quendam Palamedi praedixisse, Graecos nauigaturos, qui treis cyathos ad vnum biberent. Athenaeus libro 10. De modo miscendi vini Vetervm, Athenaeus lib. 10. cap. 8. & 9. Item de modo propinandi eorundem, idem cap. 10. Aiunt cùm purum in coenis vinum datur, omnes Deum Sospitem optare bibenti. Cùm verò post coenam aqua mixtum sumitur, Iouem inuocari Saluatorem. Nam puri vini potus ad insaniam redigit: aqua Iouis mixtus, voluptatem laetitiam???ue affert, & prohibet insaniam. Diodorus lib. 4. cap. 1. Diuisionem, Distributionem. Prisci epulantes suam quibusque conuiuis obsoniorum portionem separatim diuisim???ue apponebant. Quam rem cumulatè persequitur Zenobius in Paroemia, [Greek words]. & Plutarchus Symposia corum libro 2. segmento 10. Probat???ue ex Homero Athenaeus lib. 1. & 14. [Greek words]. Brodaeus in 2. Epigram. Proinde coenas [Greek words] vocabant, co̅uiuas [Greek words], structores [Greek words], à [Greek words], id est, dispertiendo & distribuendo. Apud Lacedaemonios [Greek words], id est, carniu̅ diuisores erant non vulgares, sed primarij viri: vt etiam Lysander ab rege Agesilao carnium diuisor in Asia creatus fuerit. At tunc demùm partitiones explosae fuerunt, postquam irrepsit in coenas luxus. Neque enim facile erat scilicet bellaria, mellita, lactaria opera, quae [Greek words] dicunt, condimenta, diuersos???ue alios cupediarum & esculentorum missus partiri: sed ex impotenti circa ista ingluuie & popinatione portionum aequabilitatem proiecerunt. Argumento est, quòd sacrificia etiamnum & coenae publicae ob simplicitatem victus, & sinceritatem portionibus fiant. Ita partitionem qui refert, simul reuocat frugalitatem. Plutarchus lib. 2. Conuiual. quaest. 10. Seleucus apud Athenaeum libro primo, capite vigsimo inquit, [Greek words], splendidum apud Homerum conuiuium literarum mutatione esse diaetam, nec à diuidendo dici, sed à frugalitate. Mos est apud Galatas, vt panes complures fractos fusim in mensis apponant, vt Phylarchus libro sexto testatur, carnes???ue ex lebetibus excerptas, quas nullus priùs gustare audet, quàm regem viderit aliquid attingere appositorum. Athenaeus lib. 4. cap. 11. Copiam. Cyrus puer rogatus ab auo Astyage, Vtrum pater ipsius Cambyses inebriaretur aliquando? Minimè verò, respondit. etenim [Greek words]. sic bibit, vt sitire desinat, vel certè adhuc fitiens desinit. Xenophon lib. 1. Paediae. Apud Arabes, cùm longiori potu indulgerent, nemini supra duodena pocula bibere, fas erat. Alexander ab Alexandro libro 5. capite 21. Vinum Graecum semel tantùm etiam in lautissimis conuiuijs ap ponere solebant veteres Romani, quorum conuiuia iucunda magis, quàm profusa fuêre. Primus???ue diuus Caesar triumphalibus coenis, quatuor vini genera, praeter instituta maiorum, dicitur apposuisse, Falernum, Chium, Lesbium & Mamertinum. Apud Romanos quum apparatu magnifico exquisitissimae epulae dabantur, trinis ferculis, sequutis mox temporibus etiam senis coenam exhibuêre: id???ue ipsum luxuria erat: quomodo Augustus conuiuia inisse fertur, quibus no̅ ampliùs trinis ferculis, aut quum abun dantissimè, senis conuiuabatur. Alexander lib. 5. cap. 20. C. Ivl. Caesarem vini parcissimum fuisse, nec inimici negauerunt. Vnde dicebat M. Cato, Vnum ex omnibus Caesarem ad euertendam Rempubl. sobrium accessisse. Suetonius. Fridericvs III. Imperator extra coenam nunquam vtebatur vino. In coena lectissimum bibebat, & id aqua perdomitum. Leonorae Augustae, quae paterna in domo nunquam vinum gustasset, suadebant medici in Germania, regione frigida, si mater fieri vellet, vinum biberet. Quod cùm accepisset Fridericus: Abi, inquit Aeneae Syluio, atque Imperatridi dicito, sterilem me coniugem quàm vinosam malle. Proinde me si amat, vinum oderit. Ad id nuncium Leonora: Etsi viri iussioni tam libenter pareo quàm viuo, fi tamen vini vsum mandauerit Imperator, mori optauerim, quàm parére. Aen. Syluius lib. 2. Com. in Panormitam. Assumtionem. Pythagoraei lautissima fercula sibi proponi patiebantur. Ipsi interim ea à famulis absumi conspicientes, frugalissimis contenti erant. Plutarchus. Socrates vt sitis vehementiam moderaretur, ab exercitio aon antè bibebat, quàm cadum aqua ex puteo hausta im [2225] pleuisset, & effudisset. Plutarchus de Garrulitate. Vasa. Apud Athenaeum lib. 11. refert Xenophon, apud Persas fuisse vetitum, ne ??? inferrent in conuiuium (id apparet fuisse vasculi genus, quo vinum è cratere ministi effunderent in cyathum) id factum est, ne supra modu̅ bibentes, & animi & corporis viribus destituerentur. & addit, eum morem adhuc apud illos seruari: nec enim inferri prochoidas, sed nihilò seciùs tantùm illos bibere, [Greek words]. id est, pro eo quod non inferuntur prochoides, ipsi efferuntur, postea quàm non ampliùs possunt exire saltantes. Erasmus in Adagijs. Agathocles nunquam sine fictilibus coenauit, memor paternae obscuritatis, quòd figulo patre genitus foret. Diod. Locvm, Triclinivm, Mensam. Lacones angustam mensam habent; quò propulsantes industria sua famem ad audendum concitentur, & dolos concinnandum. Id cibi penuriae munus est, atque ideò erat angusta mensa, vt assuescerent saturitatem vitare, & tolerare famem posse. Ita namque ad expeditiones etiam aptiores fore censebant, si per inediam valerent laboribus sufficere: temperantiores???ue & frugaliores, si perdiu exigua impensa degerent. Item eò quòd non desiderarent pulmentum & quemuis pastum caperent, putabant corpora salubrora reddi, spiritum???ue cibi defectu non coactum in profundum & latum attollere in sublime corpora, praeterea pulcra reddere: quòd graciles & exiles habitus, ad membrorum conformationem magis ductiles sint, cùm saginati relucte̅tur suo pondere. Plutarchus in institutis Laconicis. Fuit illa simplicitas antiquoru̅ Romanorvm in cibo capiendo humanitatis simul & continentiae certissima index. Maximis enim viris prandere & coenare in propatulo verecundiae non erat: nec sanè vllas epulas habebant, quas populi oculi subijcere erubescerent: erant enim adeò paucis co̅tenti, vt freque̅tior apud eos pultis vsus quàm panis esset. Ideo???; in sacrificijs, mola, quae vocabatur, ex farre & sale constat: exta farre sparguntur: & pullis, quibus auspicia petuntur, puls obijcitur; primitùs enim ex libamentis victus sui, deos eò efficaciùs, quò simpliciùs, placabant. Val. Maximus lib. 2. cap. de Inst. antiq. Plinius lib. 18. cap. 8. Finis. Cvr. Abstinentes causa Sapientiae, Ervditionis, Stvdiorvm. Bartolvs legum commentator ad pondus comedebat, vt haberet intellectum benè dispositum. Lud. Romanus in sing. 719. Quaero à te. Henricvs Glareanus cùm à quodam importuniùs in conuiuio vrgeretur, vti propinanti satis faceret:Ec quem verò tu me esse putas, inquit? Cùm is, Virum probum atque doctum, respondisset: Ergo, ne cane meo sim indoctior, quàm diu sitio, tamdiu bibendum esse scio. Thomae Plateri acroama. Religionis. Seleucus non fuisse Antiqvorvm morem attestatur, aut mul tum vinum bibere, aut aliud suaue sumere, nisi id deorum gratia fieret. vnde [Greek words] nominarunt. Has quia propter deos se ebrios esse oportere ducebant, illas quia deorum gratia congregabantur & conuenieba̅t: hoc est enim con uiuium lautum. At [Greek words], inquit Aristoteles, est in sacrificijs vino vti [Greek words]. Athenaeus lib. 1. cap. 1. Prvdentiae, Vigilantiae. Ivditha, cùm ad interficiendum Olofernem properaret, Abrae suae ascoperam vini, vas olei, polentam, lapathia, panes & caseum imposuit, & profecta est, vt institutum absolueret. Iudith 10. Leotychidas primus, requirenti, Qua de causa parci in potu Spartiatae sint? Ne alij, inquit, pro nobis consultent, sed pro alijs nos. Plut. in Apophtheg. Alexander Magnus, cui crapulam nonnulli & temulentiam improperant, habebat hoc, magnis vt esset in rebus gerendis siccus, non imperij licentia ebrius, vel bacchabundus: cuius alij exiguae partis compotes vbi eam gustauerunt, temperare sibijpsi non valent. Plutarchus oratione 2. de Alexandri fortuna vel virtute. Epaminondas, cùm festum diem Thebana vrbs ageret, & omnes crapulae studerent: occurrit familiari cuidam sobrius atque mentis compos. Illo admirante, quid ita solus ambularet? Quò liceat (inquit) omnibus vobis perbacchari. Plutarchus in eius vita. Romvlvs (vt recitat Lucius Piso, qui Romuli regis vitam scripsit, in primo Annali) cùm ad coenam fuisset vocatus, pauxillum bibit, quia postridie negotium haberet. Dicente quodam: Romule, si istud omnes faciant, vilius erit vilius. Respondit: Imò verò carius, si quantum quisque volet, bibat: nam ego bibi quantum volui. Gellius libro 11. capite 14. Hospitalitatis, Vrbanitatis. Cleomenis, Leonidae filius, Spartanorum regis, coena quotidiana in triclinio erat perquam restricta & Laconica. Quòd si legatos vel hospites exciperet, lecti duo alij adijciebantur, & mensam instruebant ministri paulò splendidiorem, non condime̅tis, vel bellarijs, sed fercula vt pleniora essent, & gratius vinum. Etenim castigauit aliquando amicum quendam, cùm intellexisset, hospitibus inuitatis nigrum ius eum & offam pro Laconicorum more conuiuiorum apposuisse. Negauit enim in his vel apud hospites nimium Laconicè agendum. plutarchus in Cleomene. Circa victum C. Oppius adeò indifferentem docet C. Ivl. Caesarem fuisse, vt quondam ab hospite conditum oleum, pro viridi appositum, aspernantibus caeteris, solum etiam largiùs dicat appetisse, ne hospitem aut negligentiae, aut rusticitatis videretur arguere. Suetonius. Consvetvdinis. Epaminondas cum collegis epulans superbibit acetum: sciscitantibus???ue, An id ad sanitatem conferret? Haud scio, inquit: sed ad reminiscendum domestici victus salubre esse, id verò scio. Plut. lib. 2. Quaest. conuiual. 1. Sanitatis, Valetvdinis. Paulus ad Timothevm: Noli adhuc aquam bibere, inquit, sed modico vino vtere, propter stomachum tuum, & frequentes tuas infirmitates. Cui propter aduersam valetudinem modico vino vti praecipit, eum dum sanus esset, aqua vsum fuisse ostendit. Sed etiam malè affecto paucitatem, non copiam imperat: quòd scilicet ad digerendam stomachi cruditatem satis sit, non quo etiam sopita genitalium voluptas excitari possit, ne corporis remedium vertatur in animae perniciem. Marulus lib. 4. cap. 2. Callisthenes in calumniam apud Alexandrum incurrit, quòd effusionem vini in coena vsum eius molestè ferret. Quippe calicem quoque Alexandri dictum, qui grandis erat, vt ad eum peruenit, reiecisse feru̅t, nolle fatus Alexandri calice hausto Aesculapio (Bacchi comite) opus habere. Plutarch. lib. 1. Quaest. conuiual. 6. & Athen. lib. 10. cap. 11. Pompeio laboranti turdum praescripserant medici sumere. Qui cùm quaereretur, nec inueniretur, quòd esset intempestiuum, dixit quidam, reperturos apud Lucullum, qui per totum annum eos aleret: Itáne verò, nifi Lucullus, inquit, luxuria difflueret, non viueret Pompeius? misso???ue facto medico, quae parabilia erant, cepit. Plutarchus in Apophthegmatibus, & An seni tract. resp. C. Sentivs praetor, Chium vinum in domum suam illatum dicebat tum primùm, cùm sibi cardiaco medicus dedisset. Plinius lib. 14. cap. 14. Scribit primo Canonis Auicenna, solitos Antiqvorvm non paucos manè tantùm carnibus vesci, ac coenae modo pane̅ adhibuisse. Caelius lib. 28. cap. 2. Antiq. Lect. Temperans adeò fuit in victu Galenvs Medicus Pergamenus, postquam certam tuendae sanitatis rationem iam animaduerterat, vt nunquam postea ob eam in victu neglectam aegrotarit. Rogatianvs nobilis Senator à Porphyrio laudibus celebratur, omnis luxus hostis acerrimus: qui frugalitate sua tantùm profecit, vt quum podagra infestaretur priùs, mox tanquam in multos annos impetratis inducijs, ita conualuerit, vt manuum pedum???; munere non vteretur secus ac quilibet maximè vigentium. Qua quidem re factum est, vt verè sinceritérque philosophantis insigne esset ac haberetur exemplar. Caelius lib. 7. cap. 11. Antiq. Lect. Iovianvs Pontanus vno solo ferculo contentus erat, eo???ue parcissimo. Rogatus causam: Cibo abstineo respo̅dit, vt à me medici. Imitatus hoc ipso Callisthenem sophistam. Aegidius Corrozetus de dictis & factis memorab. Roboris. Starcathervs Danus pugil nunquam ebrietati indulsit: ne praecipuum fortitudinis vinculum continentiam, luxuriae viribus elideret. Saxo lib. 6. Gnefactvm Vecchoridis sapientis patre̅, regem Aegyptiorum, dicunt in Arabiam cum exercitu profectum, commeatu in locis desertis atque asperis deficiente, coactum esse cibum vilem ab idiotis, qui fortè occurrebant, sumere. Quo laetatus, cùm praeter modum suauis visus esset, abominatus est Menam, qui primus regum sumtuosi ori cibo esset vsus. Adeò autem ei tum cibus, tum potus, tu̅ lectus humilis cordi fuit, vt hoc in libris sacris inscribi imperarit, ac Thebis in templo Iouis poni. Eam ob causam nullam Menae gloriam ad posteros manasse feru̅t. Diod. lib. 1. cap. 4. Plut. com. de Iside Technatim regem Bacchoris patrem legit. Secvritatis. Veteres non solùm escam, verùm etiam animantis caedem innoxij pro facto execrabili habuêre & nefario. Multitudine verò animantium cùm subacti essent, & oraculo quoda̅, vt aiunt, [2226] Delphico moniti, vt fructibus subuenire̅t, qui corrumpeba̅tur, adorti sunt ea immolare. Attamen perculsi adhuc & formidantes, sacrificare vocabant [Greek words], facere & agere: quasi magni quid agerent, cùm, quod animatum esset, immolarent. Obseruant autem in hanc vsque diem diligenter, ne mactent: nisi quòd, cùm immolatur, annuat: vsque eò religiosi ad omnem iniuriam erant. Nam si à gallinis tantùm omnes abstinuissent, vel à cuniculis, haud licuisset modico tempore per illorum numerum vel vrbem colere, vel fructibus frui. Plutarchus lib. 8. Conuiuial. quaest. 8. TEMPERANTIAE ALIORVM MAGISTRI. Hvc illi, qvi. Abstinentiam, Sobrietatem docent, fouent, promouent. Vide Tit. Sobrietati & Abstinentiae prudenter consulere, fol. 1683. Homines. Promovent Religione. Antiqvi, cùm homines ab voluptatibus abstinere non posse intelligerent, vtile verò maxime???ue conducens his arbitrarentur, si compositè assuescerent, tempus quoddam certum determinarunt, deis???ue priùs sacrificantes, sic ipsos ad relaxationem animi dimittebant, vt deos omnes ad primitiarum oblationes accedere existimantes, ad sacrificia cum verecundia quadam ac timore conuenirent. Cùm igitur deos praesentes esse arbitrarentur, festiuitates & ornatè & temperanter transigebant. Quare neq; decumbere mos erat apud antiquos, sed sedentes conuiuabantur: neque ad ebrietatem sanè vsque bibebant, sed quantum cupiebat animus: vbi sacrificassent, do mum suam quiuis redibat. Et hinc vox [Greek words], vino indulgere, [Greek words], quòd post sacrificia deorum genio indulgerent. Athenaeus lib. 8. cap. 13. Praeceptione, Admonitione. Ionadabvs Recabi filius, auctor fuit suis posteris, ne vinum biberent. Hieremiae cap. 35. [Greek words], id est, Orphicam vitam, Plato libro de Legibus 6. dixit, vitam innoxiam, & à luxu sanguinolentis???ue dapibus puram. Orphevs enim suos Thraces instituit, vt sanguine pecudum nec aras deorum, nec carnibus mensas inquinarent, sed libis ac frugibus melle conspersis sacra facerent, nec alijs ipsi vescerentur. Idem pòst Pythagoras tentauit apud Ionios, Nvma apud Romanos. Erasmus in Adagijs. Homervs omnium virtutum praeco & mgister, frugalitatem victus suis carminibus passim docuit. Assis carnibus, quae minùs curae & impendij requirunt, heroas suos vesci introducit. Nec piscium, nec auium meminit vsquam, ne apud Alcinoum quidem voluptatis studiosum, & in ipso mari habita̅tem. Bellaria nulla apponit. In vino passim moderatissimos facit. Vide Athenaeum lib. 1. cap. 4. Dipnosoph. Fabulosum puta̅t, Pythagoram idcircò necari animalia vetuisse, quia nobiscum ius animae commune habere arbitraretur: sed vt mortales facilioribus cibis assuescerent, in quibus parandis igni alióve maiore apparatu non esset opus: aquam vt biberent, velut inde valetudo corporis maius???ue existeret ingenij acumen. Sabel. lib. 7. Enn. 2. De Zenone Cittiaeo extant Philemonis, seu Posidippi versus apud Diogenem ex fabula, cui titulus Philosophi, tales: [Greek words] Post panis esum, cariceum???ue obsonium, Aquam bibens perdurat inde simplicem. Nouum enim philosophiae celebrat hic genus. Docet esurire, ac discipulos ita illicit. Erasmus in Adagijs. Polemon, Atheniensis iuuenis, cùm aliquando è compotationibus, vino grauis, vnguentis delibutus, sertis capite redimito, perlucida veste amictus, Academiam intrasset, & clarissimum eloquium, saluberrima???ue praecepta temulentiae lasciuijs eleuaret: orta omnium indignatione, Xenocrates omissa re, quam disserebat, de modestia ac temperantia loqui cepit. Cuius grauitate sermonis resipiscere coactus Polemon, primùm capite detractam corona̅ proiecit: paulò pòst brachium intra pallium reduxit: procedente tempore oris conuiualis hilaritatem deposuit: ad vltimum totam luxuriam exuit: vniúsque orationis medicina sanatus, ex ganeone philosophus euasit. Val. Max. lib. 6. cap. 11. Ariston philosophus solitum fuisse Polemonem Academicum scribit, eos, qui proficiscerentur ad conuiuium, admonere, vt curarent, ne in praesentia tantùm, sed in crastinum quoque diem coenam illam iucundam redderent. Victorius lib. 18. Var. lect. cap. 3. Anacharsis primum craterem ad Sitim pertinere dixit, secundum ad Hilaritatem, tertium ad Voluptatem, quartum ad Insaniam. Alex. ab Alex. lib. 5. cap. 21. Ebvlvs poëta Cyprius, benè sentientibus tria tantùm propinari pocula putauit, Sanitati primum, Amori alterum, tertium Somno: quartum vtique non nostrum, sed Iniuriae: vltimum verò [Greek words] appellari voluit. Alex. ab Alex. lib. 5. cap. 11. Athenaeus lib. Dipnos. 3. heroicum hunc vt prouerbiale̅ addueit: [Greek words]. id est, Arrodens sicyon, vxor, subtexe lacernam. Apparet esse verba Mariti iubentis, vt vxortenui contenta victu, perageret opus suum. Nam sicyon, seu sicyos bulbi genus est, aut certè peponis: nonnulli putant cucumeris. Legislatione. Xenocrates philosophus ex Triptolemi legibus, apud Athenienses tria duntaxat praecepta in templo Cereris Eleusiniae remansisse scribit, honorandos patres, venerandos deos, carnibus non vescendum. Polydorus. Scribit Xenophon in libro de Republica Lacedaemonioru̅, Lycvrgvm cibi tantùm habendum censuisse, vt nunquam grauaretur crapula, & indigentiam ferre expertus sciret. Quinetiam ad salubriùs degendum, & ad status proceritatem magis id alimenti conducere arbitratum esse, quod gracilia corpora, quàm quod lita cibo efficeret. Vita, Exemplo, Conuersatione. Dominvs in Euangelio saepè multiplicauit pisces, non carnes. Vnde ad praeceptum Domini concluserunt discipuli, multitudinem piscium copiosam. Luc. 5. Praeterea panes & pisces bis multiplicasse legitur, nunquam carnes. De quinque panibus & duobus piscibus, Marci 6. Lucae 9. Ioan. 6. De septem panibus & paucis pisciculis ab ipso Domino multiplicatis, habetur Matthaei 15. Marci 6. & 8. Lucae 9. Ioannis 6. Post resurrectionem etiam septem discipulis piscantibus, & non prendentibus, marifestauit se Saluator, dicens: Mittite in dexteram nauigij rete, & inuenietis. Sequitur, quòd extraxerunt rete plenum magnis piscibus, & de piscibus illis dedit Dominus discipulis suis. Ioan. 21. Populo autem Iudaico carnali dedit carnes ad vescendum. Exodi 16. Saluator noster, cuius actio est nostra instructio, nunquam legitur carnes comedisse, nisi de agno Paschali: de pisce verò allato ad manducandum comedit. Luc. 24. Ioan. 21. Persae pueros suos docebant cibi potus???; continentiam seruare. Ad quod íllos maximè iuuabat, quòd ante oculos haberent, seniores no̅ priùs abire ventris implendi gratia, quàm principes permisissent: quod???ue non apud matres vescerentur pueri, sed apud morum magistrum: ferrent???ue domo pro cibo panem, pro obsonio nasturtium: ad potum verò capedinem, vt ex flumine aquam haurirent. Xenophon in Cyripaedia. Stobaeus sermone 42. Lycvrgvs inter caetera praeclarè instituta Syssitia instituic publica frugalissima. Siquidem non licebat praesumta domi coena conuiuia inire expletos, sed obseruabant acriter caeteri, atque eum, qui non biberet cum ipsis, neque vesceretur, proscin debant, vt intemperantem, & ad conuictum elanguescentem promiscuum, conuitijs. Hac potissimùm actione, pecuniosos ferunt in Lycurgum exarsisse, eorum???ue cateruam coitione facta obstrepuisse ei, & insectatam fuisse. Qui postremò lapidibus petitus, proripuit se foro: alijs autem elapsus ad sacram aedem confugit. Vnus fuit adolescens ingenio alioqui non malo, sed acris & ardentior, Alcander. hic fugientis tergo inhaerens, percussit respicientem baculo, oculum???ue excussit Lycurgus nihil vulnere deterritus, sed obuersus ad populum, ciuibus faciem cruore oppletam & visum ostendit labefactatum. Ibi tanta verecundia concio perfusa & moestitia fuit, vt dederent ei Alcandrum, & vicem eius dolentes frementes???ue domum vsque eum prosequerentur. At Lycurgus hos quidem collaudatos dimisit: Alcandrum verò introductum nec verbo laesit, nec facto, sed amotis ministris, quibus ad corporis cultum erat vti solitus, iussit eum sibi ministrare. Ille strenuè imperata & obedienten fecit, qui ex consuetudine & contubernio Lycurgi, cùm notaret mansuetudinem & motum animi eius, vitam asperam, labores indefatigatos, cùm mirificè cepit eum admirari, tum apud familiares & necessarios praedicauit, non esse rigidum Lycurgum, nec praefractum, sed solùm erga alios lenem, illum & blandum. Ad hunc modum castigatus ille fuit, eámque luit poenam, qui ex tetro iuuene & praefracto modestissimus vir atque temperantissimus redditus est. Huius casus [2227] Lycurgus monume̅tum, aedem Mineruae, quam appellauit Optileten, excitauit: quòd huius regionis Dorij oculos [Greek words] vocent. Post id infortunium tamen destiterunt Lacedaemonij deferre in concionem baculum. Plut. in Lycurgo. Laconvm institutum fuisse legimus, vt filij, & praesertim prin cipum & magnatum, in parentum conspectu, propria & parciore mense vterentur: vt si quid luxuriam redoleret, statim à parentibus & amicis remoueretur. Xenophon. Romanorvm fuit illa simplicitas in cibo capiendo, humanitatis simul & frugalitatis certissima index. Maximis enim viris prandere & coenare in propatulo, verecundiae non erat: nec sanè vllas epulas habebant, quas populi ???culis subijcere erubescerent: erant namque adeò continentiae attenti, vt frequentior apud eos pultis vsus quàm panis esset. Val. Maximus libro 2. de Instit. antiq. Gellius libro 12. capite 15. Macrobius libro tertio. M. Crassus Romanorum locupletissimus, in duoru̅ Fratrvm angustis aedibus eadem mensa cum tota familia vtentium educatus, temperantiam & frugalitatem didicit. Plutarchus in Crasso. Tiberivs Caesar, vt parsimoniam publicam exemplo quoque iuuaret, solennibus ipse coenis pridiana saepè, ac semesa obsonia apposuit, dimidiatum???ue aprum: affirmans, omnia eadem habere, quae totum. Suetonius. Verona à Venetis & Gallis anno Salutis 1516. arctissimè premebatur, defendente vrbem Caesaris nomine M. Antonio Columna. Iam peruentum erat ad summas rerum difficultates. Dux ipse, quum primores exercitus quotidianis coenis adhiberet, & quadraginta diebus nihil praeter aquam bibisset: tanta comitate omnes abstinentiae & frugalitati insuefecit, vt facilè atque alacriter caeterarum etiam rerum inopiam tolerarent. Iouius. Exercitatione. Alexander Magnus Adam matrem adoptauerat, & Cariae designauerat reginam. Cùm comiter illa multa quotidie fercula ei & bellaria mitteret, coquos denique & pistores, quos putabat intelligentissimos: Nihil, ait, his sibi esse opus, meliores habere se coquos à paedagogo donatos Leonida, ad prandium [Greek words], iter antelucanum, ad coenam verò [Greek words], angustum trandium. Plut. in Alexandro. Laudatione, Praeconio. Timothevs filius Cononis ex magnificis ac sumptuosis coenis militaribus in symposium Platonis, quod fiebat in Academia, assumtus, cùm frugaliter & ornatè coenasset ([Greek words], id est, mensis non tumefacientibus, vt inquit Ion, quas somni consequa̅tur puri, cum summa corporis tranquillitate) vidisset???ue eum postridie, dixit: Vestrae quidem coe nae non solùm in praesentia, sed etiam postero die iucundae sunt. Plutarchus autem in Praecept. salubr. & Athenaeus in 10. libro [Greek words], narrant, cùm postridie incidisset in Platonem, eleganti voce, polito???ue homine digna, indicasse, quantoperè gauisus esset modico illo apparatu: nec tamen omnes eodem pacto eum locutum ferunt. Plutarcho sanè & Athenaeo conuenit cum Cicerone. Plutarchus namq; ait: [Greek words]. Athenaeus verò, [Greek words]. Addit tamen Athenaeus & Aelianus lib. 2. Var. hist. Hegesandrum in commentarijs sic tradere Timotheum locutum: [Greek words]. Victorius lib. 18. Var. Lect. cap. 3. Brvta temperantiae magistra. Diogenes Sinopensis, desertus ab omnibus hominibus, solus relinquebatur, cùm neque propter egestatem ipse quenquam reciperet, neque ipsum hospitio quisquam acciperet. Omnibus enim inuisa erat eius in reprehendendo acrimonia, deinde in agendo loquendo???; acerbitas. Proinde tristitia plenus, summas foliorum extremitates manducabat. Mus accedens, decidentibus frustulis vescebatur. Diogenes subridens, animo recepto: Mus hic, inquit, nihil indiget Atheniensium lautitia. Et quid tu, ô Diogenes, aegrè fers, te cum Atheniensibus non vitulari? Aelianus lib. 13. de Varia historia. Intemperantiam, Ebrietatem, Inglvviem coercere, castigare, vel Odio. Delitias lautitiam???ue & luxum adeò execrabiles fuisse apud priscos Aegyptios ferunt, vt pila Thebis in fano Iouis posita sit, in quam incisae sunt deuotiones in caput regis Minij (Menae apud Diodorum) qui Aegyptios Principes ex angusta, tenui, & frugali viuendi ratione laxauerit. Memorant Technatim Bacchoris patrem (Diodorus Gnefactum vocat, Vecchoridis sapientis patrem) in expeditione Arabica, cùm morarentur impedimenta, haud grauatim sumtis communibus cibarijs contentum fuisse. Inde cùm arctè in toro militari dormitasset, amplexum fuisse frugalitatem. Tum in caput execratum Minij fuisse, comprobantibus???ue sacerdotibus exercrationem in pilar consignasse. Plutarchus de Iside, & Diodorus lib. 1. cap. 4. Pericles Atheniensis à coenarum & conuiuiorum apparatu adeò abhorrebat, vt nec apud amicos coenaret. Plutarchus. Zeno Cittiaeus negabat virum bonum esse, qui nimio se vino obrueret: quandoquidem nullus tam imperitus rerum sit, qui aliquid secreti tali viro committere audeat, qui vino pressus leuiter effutiat. Seneca lib. 12. epist. 84. Cn. Pompeivs cùm valetudine tentato coturnicem medicus praescripsisset, nec potuisset aliena tempestate comparari facilè, ostenderet autem quispiam, esse in Luculli viuarijs multas: neque misit, neque accepit, fatus: Ergo ni luxuria Lucullus disslueret, non viueret Pompeius? Plutarchus, An seni tractanda Respubl. & in Apophtheg. Fridericvs III. Imperator nullum magis horrebat vitium, quàm ebrietatem. Vinum non nisi dilutum bibebat, & singulari amore abstemios prosequebatur. Cuspinianus. Hadrianvs VI. Pontifex, lucanicas concisis pauonum pulpis farctas, ab helluonibus Leonis X. excogitatas, mirabundus expauit, quum sumtuarias rationes Leonis inspiceret. Iouius in Leone X. libro. 4. Riprehensione, Obivrgatione. Cùm Pyrrhonem Eleum ex eius familiaribus quidam magnificè, vt ipse narrat, conuiuio excepisset: In posterum, is inquit, non ampliùs ad te accedam, si ita exceperis: ne ego grauiter feram, cùm te non necessariò impendere videam, ac ne tu etiam exhaustus mala patiaris. Athenaeus libro 10. cap. 3. & Aelianus lib. 2. Var. hist. Epaminondas vsque adeò fuit in victu frugalis, vt inuitatus à vicino ad coenam, postquam offendit illic bellariorum, dapum, & vnguentorum apparatum, extemplò se receperit, dicens: Sacrificare ego te, non luxuriari arbitrabar. Plutarchus in Apophtheg. Evndem aiunt, quandoque collegis impensarum rationem coquo reddente, olei multitudinem permolestè tulisse: admirantibus???ue illis: Non, inquit, impendij magnitudo me mouet, sed quòd tantum olei intra corpus receptum sit. Ibidem. Macedo Alexander quum victis Persis familiares intueretur suos ampliùs indulgentes sibi, in Persicam dilapsos lautitiam, molestè admodum tulit: mirari se plurimùm astruens, haud nosse illos, seruile censeri, voluptatibus se mancipi dare: laboribus autem in nutriri, principe rem prorsus esse dignam. Caelius lib. 9. cap. 14. Antiq. Lect. Cato, vt testatur Polybius libro 31. Historiarum, exclamabat, quoniam peregrinas delicias Romam quidam introduxissent, qui fictile Ponticorum salsamentorum trecentis drachmis emissent, pueros???ue formosos. Pueros priùs assuefaciebant aquam bibere, ac quodcunque se obtulisset comedere: saepiùs mater aut pater filium interrogabat, Num pyra syluestria, an nuces vellet coenare? Athenaeus libro 6. capite 8. Idem cùm populi Romani luxum censoriè coargueret, Difficillimum esse dicebat, verba ventri facere, qui aures non haberet. Plutarch. in Apophthegmatibus. Idem inuectus in concione in ciuitatis delicias & luxum, pluris venundari Romae ostendit piscem, quàm bouem. Amphoram enim piscium tanti distrahunt, quanti centum boues verubus tosti non vaeneant. Plutarchus libro 4. Conuiualium, quaest. 4. Avgvstvs Caesar, vt salubre̅ magis quàm ambitiosum principem scires, quaerentem de inopia & caritate vini, populum seuerissima coërcuit voce: Satis prouisum à genero suo Agrippa, perductis pluribus aquis, ne homines sitirent. Eidem populo promissum quidem congiarium reposcenti, Bonae fidei se esse, respondit: non promissum autem flagitanti, turpitudinem & impudentiam edicto exprobrauit: affirmauit???ue, non daturum se, quamuis dare destinarat. Nec minore grauitate atque constantia, cùm proposito congiario multos manumissos insertos???ue ciuium numero comperisset, negauit accepturos quibus promissum non esset: caeteris???ue minùs quàm promiserat, dedit, vt destinata summa sufficeret. Suetonius. Persivs Satyra tertia ignauiam Romanae iuuentutis mirificè exagitat. Monica diui Augustini mater, cùm de more tanquam puella sobria iuberetur à parentibus de cuppa vinum depromere: submisso poculo, quâ desuper patet, priusquam in lagunculam funderet merum, primoribus labris sorbebat, exiguum, quia non poterat ampliùs, sensu recusante. Non enim vlla temulenta cupidine faciebat hoc, sed quibusdam superfluentibus aetatis excessibus, qui ludicris motibus ebulliunt, & in puerilibus animis maiorum pondere premi solent. Itaque ad illud modicum quotidiana modica addeno (quoniam qui [2228] modica spernit, paulatim decidit) in eam consuetudinem lapsa erat, vt propè iam plenos mero caliculos inhianter hauriret. Quodam die ancilla, cu̅ qua solebat accedere ad cuppam, litigans cum ea, sola cum sola, obiecit hoc crimen amarissima insultatione, vocans meribibulam. Quo illa stimulo percussa, respexit foeditatem suam, confestim???ue damnauit, atq; exuit. Testis Augustinus lib. 9. Confess. cap. 8. Prior Iubinensis monasterij in Palaestina, de rigore monastico nonnihil remittens, oblata dona, vt pecuniam, pastellos, dulcia vina, & similia, non fastidiebat. Sed Bernardvs Blesensis & alij duriter Priorem reprehenderunt. Cùm verò nihil obtinerent, Bernardus in syluas excurrit, potiùs fame periturus, quàm rem tam infandam inspecturus. At reprehendit istam Bernardi vehementiam Gerardus à Nazareth capite 9. de Conuers. seruorum Dei. Tandem Hierosolymam currit, ibi quoque Balduinum II. regem nonnihil reformans. Impetrata deinceps à Patriarcha potestate discedendi ab illis monachis qui dona acciperent, in Machanath propinquum monasterium diuertit. Irrisione, Svgillatione. Herodotus libro nono Historiarum meminit de Laconicis con uiuijs his verbis: Cùm Xerxes è Graecia fugeret, vniuersum suum apparatum Mardonio reliquit. Deinde cùm Pavsanias, rex Spartanorum, Mardonij supellectilem vidisset: pistores ac coquos, pariter ac si Mardonio coena esset praebenda, parare iussit. Qui cùm ea quae statuta erant fecissent, Pausanias lectos aureos argenteos???ue instratos videns, mensas argenteas, lautissimum???ue coenae apparatum, omnia est admiratus: iussit???ue rursus suos ministros Laconicum parare conuiuium. Quo parato, omnes duces ad se conuocauit, & coenae vtriusque apparatum ostendens, dixit: Vos omnes conuocaui, vt ducis Medorum insaniam patefacerem: qui cùm huiusmodi apparatum habeat, ad nos tamen qui talem habemus, accesserit. Athenaeus lib. 4. cap. 4. Diphilvs luxu perditos ac vino madentes homines tria habere capita dixit, ficuti Artemisium, id est, Dianae simulacrùm. Caelius. Legislatione, Interdicto. Huc leges sumtuariae pertinent, ratione Temperantiae, quam suadent. At ratione Sumtus quem coërcent, ad Frugalitatem sumtuariam spectant. Iasensibvs lege lata indictum erat, ne in celebrandis conuiuijs plures vocarent quàm decem viros, & totidem mulieres: neque in nuptiarum celebritatibus vltra biduum producerent. Heraclides in Polit. Lycvrgvs conuiuiorum apparatus, & mensas lautiores, velut cupiditatum inuitamenta sanctionibus inhibuit, & ad frugalitatem suos reuocauit. Ne quis in loco abdito vel clauso cibum sumeret, constituit, sed poblicis omnes epulis in Philitijs vti voluit. Plutarchus. Carthaginensivm legis meminit Plato 2. de Legibus, sub finem. Vt ne quis vnquam in exercitu vinu̅ gustet, sed illo omni tempore aquae potu vtatur. Romvlvs, vt auctor est Halicarnasseus, legem tulit, vt temulentae mulieres, & qui sumti meri debacchare̅tur insania, morte plecterentur. Vinuebant etenim ea tempestate mulieres abstemiae, abstemij???ue viri. Gellius lib. 11. cap. 14. Nvma Pompilius edixisse fertur, ne pisces, qui squamosi non essent, in viscerationibus habere̅tur: nullam aliam ob causam, quàm ne nimis magno in funeralibus coenis mercarentur obsonia: quam coenam Polincturam dixêre. Alex. ab Alex. libro 3. capite 7. Orchia lex à C. Orchio Trib. pl. Romae lata est de senat??? sententia, tertio anno ??? Cato Censor fuerat: qua praescribebatur summa conuiuaru̅ tantùm, luxui nihil derogabatur. At XXII. annis pòst, Fannia lex lata fuit, non à Praetoribus aut Tribunis, sed ab ipsis Consulibus, qua sumtus coërcebantur, & modus praescribebatur assibus centum: vnde à Lucilio poëta centussis festiuè vocabatur. Eò enim res redierat, vt gula illecti plerique ingenui pueri, pudicitiam & libertatem suam venderent: plerique ex plebe vino madidi in comitium venirent, & ebrij de salute Reipubl. consulerent. Ea lex statuit, ne quid volucrum, praeter vnam gallinam, quae altilis non esset, apponeretur, néve singulis diebus, praeterquàm Saturnalibus, & Romanorum ludis, vel plebeijs, plures denis assibus domesticis coenis impendere̅tur. Post annos XIIX. secuta lex Didia, duplici de causa, tum vt vniuersa Italia, non sola vrbs, lege sumtuaria teneretur: tum vt non soli, qui prandia coenásve maiore sumtu fecissent, sed etiam qui ad eas vocati essent, poena legis tenerentur. Pòst Licinia à P. Licinio Crasso diuite lata est, quae in plerisque cum Fannia congruit: & quaesita tantùm fuit nouae legis auctoritas, exolescente metu antiquioris. Summa eius fuit, vt Calendis, Nonis, Nundinis Romanis cuique in dies singulos triginta duntaxat asses edundi causa consumere liceret. Caeteris verò diebus qui excepti no̅ essent, ne ampliùs apponeretur, quàm carnis aridae pondo tria, & salsame̅torum pondo, libra quod ex terra, vite arboréve natum sit. Has secuta lex Cornelia, à Corn. Sylla dictatore lata, qua non gulg modus factus, sed minora tantùm precia rebus imposita: nimirum vt vtilitas eduliorum animos hominum incitaret potiùs, quàm legis auctoritas absterreret. Sylla luxu ipse difflue̅s sumptuosus???ue (inquit Plut. in Vitis) ciues composuit ad frugalitatem. Eo mortuo, Lepidvs & ipse legem tulit cibariam (sic enim Cato sumtuarias leges appellabat.) Paucis deinde interiectis annis, Antivs Restio optimam legem tulit, quam tamen vitiorum firma concordia nullo abrogante irritam fecit. Ipse Restio, quoad vixit, foris postea non recoenauit, ne testis fieret contemtae legis, quam ipse bono publico pertulisset. Macrob. lib. 3. Saturnal. cap. 17. Romae C. Fannio & M. Val. Messala Coss. decretum Senatus factum, vti principes ciuitatis, qui ludis Megalemsibus antiquo ritu mutitarent, id est, mutua inter se conuiuia agitarent, iurarent apud Coss. verbis conceptis, non ampliùs in fingulas coenas sumtus esse facturos, ??? centenos vicenos???ue aeris, praeter holus, & far, & vinum: neque vino alienigeno, sed patrio vsuros: neque argenti in conuiuio plus pondo, ??? libras centum illaturos. Sed pòst lex Fannia lata est. Gell. lib. 2. cap. 24. Noct. Atticarum, vbi de lege Fannia, Licinia, Aemilia, & fimilibus. C. Titivs, qui legem Fanniam suasit, Romanorum temulentiam grauiter taxat: Ludunt, inquit, alea studiosè, vnguentis delibuti, scortis stipati. Vbi horae decem sunt, iubent puerum vocari, vt Comitium eat percontatum, quid in foro gestum sit. Inde ad Comitium dum eunt, nulla est in angiportu amphora, quam non impleant, quippe qui vesicam plenam vini habeant. Veniunt in Comitium tristes, iubent dicere. Quorum negotium est, narrant. Iudex testes poscit, ipsus it mictum. Vbi redit, ait se omnia audiuisse. Tabulas poscit. Literas inspicit. Vix prae vino sustinet palpebras. Eunti in consilium, ibi haec oratio: Quid mihi negotij est cum istis nugatoribus? quin potiùs potamus mulsum mistum vino Graeco; edimus turdum pinguem, bonum???; piscem, lupum germanum, qui inter duos pontes captus sit. Macrobius lib. 3. Saturnal cap. 16. Glires censoriae leges, princeps???ue M. Scavrvs in consulatu, non alio modo coenis ademêre, quàm conchylia, aut ex alio orbe conuectas aues. Plin. lib. 8. cap. 57. P. Licinius Crassvs, & L. Iulius Caesar Censores, anno vrbis conditae DCLXXV. ediderunt, ne quis vinum Graecum Aminium???ue octonis aeris singula quadrantalia venderet. plinius libro 14. capite 14. Cautum cibaria lege apud Romanos, scribit Athenaeus, nequis in annum carnis fumosae plus talentis quindecim absumeret. Caelius lib. 9. cap. 17. Antiq. Lect. Tiberivs Caesar annonam macelli, Senatus arbitratu, quotannis temperandam censuit, dato Aedilibus negotio, popinas, ganeas???ue vsque eò inhibendi, vt ne opera quidem pistoria proponi venalia sinerent. Suetonius. Constantivs Imper. lata lege vetuit, phasianum & sumen conuiuijs inferri. Suetonius. Carolvs Magnus vetuit, ne in castris seu expeditione, alius alium ab bibendum prouocaret, aut cogeret. Auentinus lib. 4. Annalium Boiorum. Argadvs regni Scoti gubernator statuit, vt omnes publica obeuntes munia ab omnium vsu, quibus inebriandi vis inest, abstinerent. H. Boëthius lib. 5. Gotharvs, Sueonum & Gothorum rex, sub quo Longobardi è Scandia fame pulfi egressi sunt, sobrietatem lege lata subditis persuadere conabatur. Verùm nobiles eam frugalitatem perosi, cum Iarmero, Danorum rege, contra Gotharum conspirarunt. Priusquam ad manus veniretur, Gotharus à Fastone fratre, legum seueritatem accusante, per iurgium trucidatus est. Ioan. Magnus lib. 8. cap. 21. Animadversione, Castigatione. Indis sic abstemijs, vt nisi sacrorum causa, vinum bibere nulli fas foret, constitutum erat, vt si temulentum regem mulier occidisset, hoc donaretur munere, vt successori nuberet. Athe naeus lib. 10. cap. 11. ex Ctesia. Apud Gallos & Iberos zonae mensuram habent magistratus, quam si capere non posst mulier succi plena, aut puer obesus, magno afficitur probro. Alexander lirbo 2. capite 25. ex Stobaei Sermone 3. Empedocli in conuiuio praescripsit conuiuij praefectus, vt aut biberet, aut vinum in caput illius effunderetur. Eam remtam indignè tulit Empedocles, vt postridie coacto concilio, & inuitatorem, cuius opera id erat factum, & symposiarcha̅ reum peregerit, damnandos???ue curarit. Laërtius. Corinthiorvm morem, quorum ciuitas erat caeteris corruptior, talem describit apud Athenaeum libro 6. Diphilus: [Greek words]
|| [2229]
[Greek words] id est, Hoc lege cautum est hîc apud Corinthios, Si quempiam obsonare semper splendidè Videmus, hunc rogamus, vnde viuat, & Quid faciat operis. Si facultates habet, Vt reditus harum soluere expensas queat, Perpetimur illum perfrui bonis suis. Sin fortè sumtus superat ea quae possidet, Prohibemus huic, ne faciat hoc in posterum. Ni pareat, iam plectitur multa graui. Sin sumtuosè viuit is qui nil habet, Tradunt eum tortoribus. Proh Hercules Nec enim licet vitam absque malo vllo degere Talem (scias) sed est neccsse aut noctibus Abigere praedam, aut fodere muros aedium, Aut haec patrantum iungier commercio, Aut in foro agere sycophantam, aut perfidum Praebere testem. Nos genus hoc mortalium Eijcimus hac ex vrbe, velut purgamina. Erasmus in Adagijs. Lacones, iuuenum corpora ne lasciuirent, statis diebus apud Ephoros exhibebant, nudos???que inspiciebant, vt si quid insolitae pinguedinis contraxissent, parsimonia & victus abstinen tia emendarent. Xenophon. Epaminondam legimus, militem quendam protenso aqualiculo ab exercitu summouisse: ratione quoque ad dita, quòd eius venter vix tribus aut eo pluribus obtegi scutis valeret, adeo???ue promineret, vt pudenda oculis subijcere nequiret. Plutarchus. Adeò eos, qui se vino ingurgitarent, exosos habebant Rom. vt Censores tanquam indignos, qui honores & publica munera gererent, senatu amouerent, nota???ue & ignominia perstringerent. Indignum enim videbatur, illos qui ingenio temulento & marcido forent, qui???ue sibidinum maculis notarentur, ad rempublicam accedere, aut de publicis consultare. Alex. lib. 3. cap. 11. Q. Metellvs, bello Iugurthino lapsum militum disciplinam restituens, prohibuit alia carne, quàm assa elixáve, milites vti. Frontinus lib. 4. cap. 1. C. Ivl. Caesar legem praecipuè sumtuariam exercuit, dispositis circa macellum custodibus, qui obsonia contra vetitum retinerent deportarent???ue ad se, submissis nonnunquam lictoribus atque militibus: qui si qua custodes fefellissent, iam apposita è triclinio auferrent. Suetonius. Avgvstvs, cùm accepisset procuratorem Aegypti Erotem, coturnicem, qui in pugnando superabat omnes & inuictus erat, nundinatum esse, atque assum adedisse: exciuit eum, atq; quaestionem de eo habuit, confessum???; malo nauis imperauit suffigi. Plut. in Apophtheg. Carolvs Magnus mulierem ebriam, aquam in posterum potare compulit. Auentinus lib. 4. Scoti veteres voraces, manducones supra quàm erat humanum, helluones???ue & perpetuae ebrietati indulgentes aut addictos, ne tam foeda monstra in patriae dedecus superessent, flumine mergentes, priùs quantum libuit & cibi & potus vorare ac ingurgitare eis praebentes, miti supplicio exterminarunt. H. Boëthius in Scotia. Argadvs, Scotici regni gubernator, in ordinem redacto Conaro rege impurissimo, lixas, cupediarios, popinones, similéque hominum genus, ad mortalium voluptatem magis, quam necessitatem paratum, publicatis fortunis, dirutis???ue aedibus, prorcripsit. H. Boëthius lib. 5. Lvdovicvs, Germaniae rex, sumtuariam legem seuerissimè exercuit, simplici ac parabili victu, vestitu???; patrio contentus: cum infimo quoque parsimonia & frugalitate certauit, plerunque carne ac huiusmodi lautioribus cibis abstinuit. Idem. Henricvs, princeps Boëmorum, & episcopus Pragensis, dinersis in locis erexit tribunalia: & sacerdotum temetum ganeum???; sectantium intemperiem fame fiti???; in carcere coërcuit. Dubrauius lib. 14. Pivs II. Pont. Max. instítuit quatuor viros ex collegio patrum de luxuria coërcenda. Primum Germanum, alterum ex Gallis, reliquos in Italia. Sed homines diuersarum nationum ac morum dum cunctantur, ipse è vita decessit. Ioan, Campanus in vita eius. Damno. Dionysivs Syracuranus tyrannus, cùm reliquos sontes grauissimis plecteret supplicijs, vestium furibus ignoscebat: vt Syracusani coenis & ebrietatibus abstinerent, non quòd illorum temperantiae onsuleret, sed quia tyrannidi suae metueret. Et tamen ex euentu, illorum quoque frugalitati consuluit. Plut. in Apologia ad Traianum. Pvdore, Dedecore. Anacharsis rogatus aliquando, qua ratione quis ebrietatem effugere posset? Si semper, inquit, prae oculis habeat ebriorum turpissimos & indecoros mores. Laërtius. Spartani seruos inebriatos in conuiuia introducebant, eósque ineptientes pueris ostendebant, vt deformitate ea à vino abstinere discerent. Plut. & Xenophon. Occasionis amolitione. Olim cùm reperto vino, nondum aquam infundere consuessent: in amicorum epulis ac festis diebus vinum purum ad voluptatem potantes, ebrij veteres reddebantur. Qua ex re ligneis baculis quos gestabant, alteri alteros percutientes, plurimos vulnerabant: quidam peribant ex vulnere. Vt eiusmodi certamina prohiberentur, Bacchvs, vt modico vino, & pro fustibus, ligneis ferulis vterentur, edixit. Diod. lib. quarto, capite primo. Filius Dryantis fortis Lycvrgvs multis vino se mergentibus debacchantibus???ue, vites passim excídit. At multò rectiùs potuisset adducere fontes, atque insanum deum, vt inquit Plato, sobrio coërcitum corrigere. Plutarchus de Audien. poëtis Apud Athenaeum lib. 11. refert Xenophon, apud Persas fuisse vetitum, ne [Greek words] inferrent in conuiuium. Apparet fuisse vasculi genus, quo vinum è cratere ministri effunderent in cyathum. Id factum est, ne supra modum bibentes, & animi & corporis viribus destituerentur: & addidit, cum morem adhuc illos seruare: nec enim inferri prochoidas, sed nihilo seciùs tantum illos bibere, [Greek words] id est, Pro eo quòd non inferuntur prochoides, ipsi efferuntur, postea quàm non ampliùs possunt exire saltantes. Lacones mensam angustam habebant, vt vel ipsius loci angustia tum patientiam discumbentium exerceret, tum ferculorum multitudinem excluderet. Pericvli simvlatione. Alexander Magnus aestiuo tempore exercitum praeter fluuium incumbentibus hostibus, duxit. Conspicatus autem milites sitire, & in flumen oculos intendere, ne bibentes ordinem dissoluerent, neque profectionis celeritatem impedirent, praeconem iussit proclamare: Contineamus nos ab hoc flumine, nam aquam habet mortiferam. Illi metu commoti, abstinebant, & iter accelerabant. Alexander perfecto itinere, & castris positis, ipse cum ducibus apertè de fluuio bibit. Ridentes milites, & causam doli animaduertentes, sine metu è fluuio aquam hauserunt. Poliaenus libro quarto. ABSTINENTIAE, SOBRIETATIS FRVCTVS Dignvs. Hîc tanquam accidens consideratur Abstinentiae, respectu Patientis. Sub Iustitiae loco, Abstinentiae praemia data, tanquam effectus Agentis, fol 3381. Gloria. Bartolvs Iurecoss. vt intellectus acumen foueret, ad pondus dicitur comedisse. Annoaetatis XLVI. obijt, cùm tot celebres ediderit lecturas, vt verisimile sit illum plus olei quàm vini consumsisse. Fichardus in eius vita. Integritas. Fertur Epaminondas de prandio parco tenui???ue dixisse, [Greek words] id est. Tale prandium non recipit proditionem. Sensus autem dicti geminus est: vel quia nemo molitur insidias rebus modicis, vel quia qui modicis contenti sunt, non facilè corrumpuntur, vt prodant rempublicam. Erasmus in Adagijs. Sanitas. Moderati Persarvm victus, quòd alimenta labotindo planè absumant, id indicium est, quòd apud ipsos non solùm exspuere, & emungi, & sufflato corpore esse, hoc est, subtumido (inquit Varro lib. qui Cato inscribitur) turpe ducitur: sed etiam vel meiendi vel vlteriùs aliculus eiusmodi rei gratia euntem aliquò palàm conspici, Quae praestare non pos [2230] sent, nisi & modico nutrimento vterentur, & humorem laborando ita consumerent, vt aliò quopiam secederet, Xenophon de Instit. Cyri lib. 1. Frugalitate & temperantia sua effecit Socrates, vt, cùm Athenas pestis saepenumerò vastaret, solus ipse nunquam aegrotarit. Laërt. lib. 2. Romani veteres salubritatem suam industriae certissimo ac fidelissimo monimento tuebantur: bonae???; valetudinis eorum quasi quaedam mater erat frugalitas, inimica luxuriosis epulis, & aliena nimiae vini abundantiae, & ab omni immoderato veneris vsu auersa. Val. lib. 2. cap. 1. Coniugium felix. Rvth Moabitis in agro Boozi, cùm spicas deciduas legeret, benignè ab ipso accepta, panem tantùm iubetur comedere, & buccellam intingere in aceto: & cùm sitiret, easdem aquas potare, quas potabant messores. Quod illa quidem pro magno munere habens, gratias egit: comedit???ue & bibit. At ipse, quam victu tam parco tam???; simplici delectari vidit, dignam censuit, vt sibi acciperet vxorem, & ex ea filios procrearet: non dubitans de pudicitia illius, cuius sobrietatem fuerat expertus. Marulus lib. 4. cap. 2. ex 2. 3. & 4. cap. Ruth. Indignvs. Gvido, dux Spoletanus, mortuo Carolo Crasso, regnum Franciae affectans, Metim diuertit, sperans ex composito conuenturos socios, qui arma & suppetias subministrarent. Accidit (vt tradunt Annales) cùm dapifer eius, illuc praemissus ad alimenta regio more praeparanda, ab episcopo Metensi videret iuxta Francorum consuetudinem multa admodum cibaria parata, petijsse ab Episcopo, vt sibi equum donaret, sese curaturum, vt rex tertia huius obsonij parte esset contentus. Cui Episcopus: Non ferent Franci regnare regem, qui x. drachmis prandeat: abeat retrò vnde venit, nemo hunc regem amplectetur, nemo amabit. Francorum igitur rebellione Guido, electo Odone Andegauense rege, deturbatus fuit. Cuspinianus. INTEMPERANTIAE ALIMENTARIS ACQVISITIO. Hvc Magistri, Doctores. Qvi Pvta Reges. Menas Aegyptiorum rex suos populares luxu corrupit. eámque ob causam nullam Menae gloriam ad posteros manasse ferunt. Diod. lib. 1. cap. 4. Cvlenvs Scotorum princeps, voluptatum turpiss. mancipium, ludos symposiacos instituit: qui potando vorandóve victor extitisset, hedera coronabatur, & munus accipiebat ampliss. H. Boëthius lib. 11. Duces. Sp. Albinvs, cùm contra Iugurtham magno cum exercitu profectus esset, luxuria totum exercitum perdidit. L. Metellus postea exercitu ad pristinam frugalitatem reuocato, mira felicitate contra hostes pugnauit. Plinius capite 62. de Viris illustr. Frontinus lib. 4. cap. 1. Valerius Maximus lib. 2. cap. de Militari discip. Patres. Henricvs Goriciae comes duos filios, media nocte saepiùs vocitare, & an sitirent interrogare solitus erat. Quibus ob somnum tacentibus vinum ingerebat: illis???ue recusantibus ac euomentibus vinum, conuersus ad vxorem: Ex alio concepisti meretrix: neque enim filij mei sunt, qui noctem integram nil sitientes dormiunt. Aen. Syl. Com. in Panorm. lib. i. & cap. 20. Europae. Hvldricvs de Noua domo, inter Boëmos proceres opibus & auctoritate facilè princeps, liberos suos primùm ablactatos ad vsum vini traducebat generosislimi. Interrogatus à Friderico Caesare, Cur id ageret? Assuefacti, respondit, liberi, cùm adoleuerint, securi adbibent, quantum voluerint, neque vino capientur. Sapis, inquit Fridericus, hoc ipsum Mithridates factitauit. At mihi si filius aliquando fuerit, nec vinum oderit, ego ipsum oderim. Aen. Syluius lib. 1. Co̅mentariorum in Panorm. Mortui. Anacreontis Teij bibacitatem Iulianus Aegyptius in 3. Epigram. [Greek words] carpit, quum vel manes eius clamantes introducit: [Greek words] Qvomodo. Videlicet Inuentione. Vide Tit. Alimentorum studium immoderatum in Praeparatione ciborum, fol. 2231. Secundas mensas, quae bellaria nuncupantur, Iones primi omnium, teste Val. Max. inuenerunt. Ijdem & vnguenti & coronarum in conuiuio dandarum consuetudinem, haud parua luxuriae inuitamenta, repererunt. [Greek words] id est, Lydorvm Carycas antiquitùs appellabant quicquid esset opiparum, de varijs condîtum cupedijs. Nam Caryca cibi genus Lydij ex multijugis lautitijs & sanguine confectum. Athen. Dipnosoph. lib. 12. tradit, carycarum apparatum primùm repertum à Lydis. Erasm. in Adagijs. Solidum aprum, Romanoru̅ primus in epulis apposuit P. Servilivs Rullus, pater eins Rulli, qui Ciceronis consulatu legem agrariam promulgauit. Plin. lib. 8. cap. 51. Q. Hortensivs primus pauones cibi gratia augurali adijciali coena dicitur posuisse. Quem citò secuti multi, extulerunt eorum precia: ita vt oua eorum denarijs vaeneant quinis, ipsi facilè quinquagenis. Macrob. lib. 3. Saturn. c. 13. Asiatici ab omni antiquitate niuem censeruandi, &. Vide fol. 2330. Praeceptione, Institutione. Archestratvs Syracusanus, vel Gelous, Terpsionis diccipulus, terras maria???ue circuiuit, vt ea, quae ad gulam facerent, describeret. Poëma illius [Greek words] inscriptum esse, Chrysippus prodit: alij [Greek words], vel [Greek words] vel [Greek words] dixêre. Chrysippus quandam metropolim Epicureae philosophiae appellabat, & qua̅dam suum Theogoniam. Athen. lib. 7. cap. 2. Theognis Gnomologus, Anacreon Teius, Simonides, & plerique alij, tum Graecorum tum Latinorum lyrici, praeclari ad ebrietatem incentores. Theognidis inter caetera hi sunt versus: [Greek words] Iaponii Indi in propinando, dum conuiuantur (id quod saepè faciunt) habentur diligentissimi. Extant apud primarios de officijs & quasi ceremonijs conuiuioru̅ rituales libri, quos perlegunt, ne quid per inscitiam peccent. Nox inter primores plerumque confabulationibus, cantu symphoniae musico, & conuiuijs teritur: dormitur interdiu. 10. Metellus. Submonitione. Demetrio Halicarnasseo adscribitur senarius iste: [Greek words] id est, Aquam bibens probum & vtile paries nihil. quo innuit, à poëtis nihil praeclarum, aut posteritate dignum aut venustum proficisci, si biberint aquam, hoc est, fi pauperes fuerint, & tenui victu. Horativs similiter: Nulla placere diu, neque viuere carmina possunt, Quae scribuntur aquae potoribus. Praemio. Vide Tit. Certamina helluonum, fol. 2235. Mithridatem, qui bella cum Romanis gessit, in muneribus quae edidit, voracitatis & vinolentiae fama est praemia proposuisse, eum???; victorem fuisse vtrobique, ac planè omnium coaeuorum suorum bibisse plurimum: inde fuisse Bacchum nuncupatum. Plut. lib. 1. Quaest. conu. 6. Indicio. Elico Heluetius ob artem fabrilem Romae sub Tarquinio Prisco co̅moratus, ficum siccam & vuam olei???ue ac vini praemissa remeans cùm secum tulisset, suauitate fructuum Italiae Gallos allexit in Italiam. Plin. lib. 12. c. 1. & Liuius. Discipvli. Occasioni scilicet Loci. Videtur hoc Sybaritis maximum felicitatis argumentum, quòd cùm regio portu careat, mare???ue propiùs accedat, omnes ferè fructus à ciuibus absumantur: nam & ciuitatis locus, & oraculi responsum, omnes ad delicias solute???ue sine mensura viuen dum inuitarunt. Ciuitas enim eorum in loco concauo sita, aestatis tempore manè quidem ac vesperè frigus habet egregium, per medium aurem diem calorem intolerabilem, ita vt eorum plurimi sanitatis gratia fluuios diducere machinati sint. At neque orientem neque occidentem solem in Sybari videre oportet, nisi quis ante tempus emori cupiat. Athen. lib. 12. cap. 6.
|| [2231]
Professionis. Quòd fuerit profusior Solon & vita mollior, atque in versibus licentiore vsus sit, quàm pro philosopho, de voluptatibus oratione, id ex vita mercaroria putant ei haesisse. Si quidem pro multis & grauibus, in quibus versatur, periculis, lautitias aliquas & delicias eam postulare. Plut. in Solone. Sic ille de seipso in Elegijs. Conversationis. Edgarus, Angliae regno à Gulielmo Normanno occupato, regni auiti spe deposita, cum matre & sororibus in Scotiam con fugerat, & sorore̅ Margaritam Malcolmo III. Scotorvm regi in vxorem dederat: feminam alioqui sanctiss. Anglorum exemplo, Scotorum sobriétas tum primùm labefactari cepit, vt qui semel tantùm in die cibum sumere consueuerant, bis, & quidem binis ferculis conuiuarentur. Quae ipsa causa fuit, cur caeco Malcolmo, Donaldum Malcolmi fratrem (filio eius Eldredo neglecto) regem fecerint ij, quibus veteres mores ac temperantia auita cara erat: qui???ue dolebant nouos illos ab Anglis introductos non summis conatibus extirpari: cùm Donaldum econtrà nunquam luxu Anglico imbutum, semper seuetitati Hebridianorum tot iam annos assueuisse crederent: itaque facilè reparaturum pristinas consuetudines, continentiam ???ue à patribus acceptam reuocaturum. H. Boëthius libro duodecimo & decimoseptimo. Victoriae. Scribit Liuius, Cn. Manlio Volsone de Asiaticis triumphum ducente, luxuriae peregrinae originem primùm inuectam in vrbem. Tum coquus, vilissimum antiquis mancipium, & aestimatione & vsu in precio esse cepit: & quod ministerium fuerat, ars haberi cepta. Caelius lib. 7. cap. 12. A. L. Primus L. Lvcvllvs de Mithridate triumphans, rationémque reddens rei bellicae, ex antiqua temperantia in magnificam sumtuosam???ue diaetam se conuertit, primus???ue delicias Romanis introduxit, cùm duorum regum Mithridatis & Tigranis opulentiam cepisset. Athen. lib. 6. Arthvri Britannorum regis exercitus contra Pictos & Saxones victor, occupato Eboraco, vnius hyemis luxu elanguit. Ferunt Christi Natalis celebritatem, quam & Angli & Scoti etiamnum hodie tredecim continuos dies perpetua crapula exigere consueuerunt, sub idem tempus sumsisse initium. Itaque vbi exacta hyeme Arthurus in hostes, qui ad Humbri ripam castra posuerant, ducere iussisset: milites perditimo Ilitie, veluti nunquam antea laboribus assueti, animis corporibus???; deficientes, itinera carpebant: ganearum memores, magis quàm honestae in hostem expeditionis. Fuit id in causa: vt aliquot exinde annos Saxonibus sub pellibus esse ab initio suetis, Britannorum arma, tametsi Arthurus praestantissimi ducis munia egregiè semper obiret, parùm nocuerint. Neque priùs spes vlla Saxonum in Northumbria vincendorum Britannis affulsit, quàm cum Lotho Pictorum rege foedus icisset Arthurus. H. Boëthius lib. 9. ALIMENTORVM CVPIDITAS, ACQVISITIO IMMODERATA. Per Impietatem. Quàm foeda res sit intemperantia, quàm homini grauis & calamitosa, primorum Parentvm infelix demonstrat exitus, qui à lege aberrantes, sibi & omni posteritati exitium peperêre. Iussi fueranthi ab initio vitae ligno abstinere. Non potuit contumax animal, & pronum in vetitum, aut certè noluit ab eo gustu temperare. Mors proinde auctoribus culpae inde orla est: per eos clades attigit omne humanum genus: pauci deliquêre, sed poenam innumeri luerunt. Sabellic. lib. 4. cap. 11. ex Gen. 3. Israelitae ex Aegypto ductu Mosis egressi, quamuis praesentem numinis benignitatem experientia ipsa assequerentur: primùm tamen aquae defectu, deinde cibi inopia contra Mosem & Dominum ipsum murmurarunt. Aquas igitur de petra, cibum ex coelesti manna desuper pluente habuerunt. Exodi 15. 16. 17. Iidem contra Mosem fremebant, recordati ollarum carnis, quis in Aegypto assederant, cùm in solitudine nunc fame conficerentur, parati cum gula libertatem suam, tantis Dei optimi max. miraculis confirmatam, commutare. Domimus igitur magnam vim coturnicum illis dedit, quibus ad satietatem vsque implerentur. Exod. 16. Qui Atridarum reditum composuit, Tantalvm ad deos accessisse scribit, ac Iouem ei concessisse, vt peteret quicquid vellet. Is voluptatis causa optauit, vt ad deorum epulas admitteretur. Iupiter id quidem concessit, at ne quid ex appositis gustare posset, petra supra caput eius appensa, effecit. Athen. lib. 7. cap. 3. & Pindarus. De Anv, quae febricitans votum fecerat, se centum solibus, hoc est, diebus, vinum non bibituram, voti???; rea, per cribrum solem intuens, innumeros soles se vidisse cauillabatur, in 2. Epigram. [Greek words] haec habentur: [Greek words] Simvlationem Morbi. In Tongilivm, Martialis lib. 2. Epigrammatum: Vri Tongilius malè dicitur hemitritaeo. Noui hominis mores: esurit, atque sitit. Subdola tenduntur crassis modò retia turdis, Hamus & in mullum mittitur atque lupum. Caecuba siccentur, quae???; annus coxit Opimi, Condantur parco fusca Falerna vitro. Omnes Tongilium medici iussêre lauari: Ò stulti, febrem creditis esse? gula est. Opvm iactvram, Svmtvm immodicvm. Consule Tit. Prodigalitatis alimentariae. Heic Alimenti quod, illic Modi, quo acquiritur, rationem habemus, fol. 2478. & sep. Choerilvs poëta, cùm minas quatuor acciperet singulis diebus ab Antigono rege, obsona̅do tamen absumebat. Diocles agrum in obsonia abliguriuit. Athenaeus libro octauo, capite sexto. Philoxenvs, cùm olla coqueretur in caupona, ta̅tisper delectabatur, & seipsum odoris conuiuam praebebat: cùm verò magis magis???ue ei appetitus insurgeret, neque iam deprauatae naturae frenum inijcere posset, iussit filium ollam cum cibis emere. Qui cùm responderet, Cauponem magno precio vendere: Hoc suauior, inquit, & iucundior erit, quò maiori precio eam emero. Aelian. lib. 10. de Varia hist. P. Octavivs inter gulae proceres maximè insignis, in mulli licicatione, quem Tiberius Caesar vendi iusserat, ipsum quoq; Apicium superauit. Seneca Epist. 15. In Calliodorvm Martialis Epigr. lib. 10. sic scribit: Addixti seruum nummis, here, mille ducentis, Vt bene coenares, Calliodore, semel. Nec bene coenasti: mullus tibi quattuor emptus Librarum, coenae pompa caput???; fuit. Exclamare libet, Non est hoc, improbe, non est Piscis, homo est: hominem, Calliodore, voras. Matthaevs Cracouienlis episcopus, gulae ventri???; deditus, Boleslai Crispi Polonorum principis nuntium, subsidium in sumtus belli postulantem, ad latrinam duxit, & spurcè ibi facultates suas reconditas esse, dictitauit. Cromerus lib. 6. Honoris, Dignitatis contemtvm. Venceslavm Boëmiae regem, Electores velut inertem atq; secordem imperio deiecerunt, Ruperto Bauaro in locum eius suffecto, ad quem ciuitates Teutoniae omnes defecêre, exceptis Norimbergensibus. Qui cùm hinc iurisiura̅di religionem vererentur, inde vim Bauari timere̅t, legatos ad Venceslaum mittunt, qui se iuramento solui peterent, ac si necesse foret, auri viginti millia numûm in eam rem offerrent. Rex auditis legatis, liberos Norimbergenses esse iussit, si currus quatuor traderent onustos vino Baccharacensi, quod inter Rhenensia optimum habetur. Aen. Syl. Com. in Panor. lib. 2. & Cranzius lib. 10. Vandal. cap. 1. Conradvs gibbosus Stinauiensis dux, Conradi Glogouiensis ducis frater, praepositus Vratislauiensis, vocatus ad archiepiscopatum Salisburgensem, cùm in itinere apud Viennanm accepisset, ceruisiae vsum ibi non esse, repudiata dignitate reuersus est, & à fratre compedibus vinctus, tandem liberatus, paruo tempore vixit. Cromerus lib. 11. Liberatis iactvram. Esavs primogeniturae ins pro lentis edullo vendidit fratri suo Iacobo. Sed fortassis in illo fames plus potuit quàm luxus. Vtut sit, voracitas certè illum à summo bono ad extrema impietatis mala praecipitauit, qui tantilli temporis anticipatam voluptatem felicitati anteposuerit. Genes. 25. Lysimachvm Thraciae regem proditum est siti coactum dedisse in Getarum potestatem corpus & exercitum suum: at que vt bibit iam captiuus, dixisse: Heu me hominem turpem, qui voluptatis causa adeò temporariae tanto regno sum orbatus. Plut. de Tarda dei vindicta.
|| [2232]
Praeparationem. Conditvram exactam, luxuriosam. Nolebant filij Heli carnes coctas ab offerentibus accipere, sed crudas, vt eas fibi lautiùs praepararent. 1. Reg. 2. Sybaritae, Sicvli, Itali, atque etiam Chii, coquinariae rei summoperè studuêre. Athen. lib. 1. c. 22. Aristoxenvs Cyrehaeus philosophus, qui verè paternam philosophiam complexus est, à quo & perna quaedam Aristoxenus appellatur, lactucas in horto nascentes mulso vesperi irrigabat, & sub auroram virides capiens, virides se habere placentas ex subterraneis missas, dicebat. Athen. libro primo, capite tertio, & Suidas. Gulae Veteres architecti hoc commenti sunt, vt bos aut camelus totus apponeretur, differtus intus varijs animantium generibus. Hinc & porcus Troianus venit in populi fabulam, cui hoc nomen inditum est, quòd ita varias animantium species vtero tegeret, quemadmodum Durius equus texit armatos viros. Macrobius lib. Saturnalium 3. cap. 13. refert Cincium in oratione, qua suasit legem Fanniam de moderandis sumtibus, obiecisse suo seculo, quòd porcum Troianum mensis inferrent. Erasmus in Adagijs. Gallinas saginare Deliaci coepêre. Lege C. Fannij Cos XI annis ante tertium Punicum bellum, interdictum fuit, nequid volucrum poneretur, praeter vnam gallinam, quae non esset altilis. Inuentum diuerticulum est, in fraude earum gallinaceos quoque pascendi lacte madidis cibis: multò ita gratiores approbantur. Plin. lib. 10. c. 50. Saginare pauones primus instituit circa nouissimum piraticum bellum M. Avfidivs Lutco, ex???ue eo questu teditus sestertiûm rexagena M. habuit. Plinius lib. 10. cap. 20. Apud Rom. olim in quaestione fuit, quis artem saginandorum anserum inuenisset, Scipio Metellus vir consularis, an M. Sestivs eadem aetate eques Rom. Sed (quod constat) Messalinvs Cotta, Messalae oratoris filius, palmas pedum in his torrere, atque patinis cum gallinaceotum cristis condir??? reperit. Plin. lib. 10. cap. 22. Varronis aetate Romani etiam lépores in caueis loco???; clauso saginare docueru̅t, similiter & cochleas. Ex Varronis lib. 3. de Agricultura, recitat Macrob. lib. 3. c. 13. Vitellivs Imp. fecit coenam vnam, in qua (quod factu difficillimum putes) sacrorum piscium iecinora, phasianorum ac pauonum cerebella, linguas phoenicopteri, muraenarum lactes, à Carpathio vsque freto Hispaniae per nauarchos ac triremes petitarum, commiscuit. Suetonius. Veri Commodi ab Adriano adoptati fuit commentum illud edulij, quo Adrianus ferè vsus dicitur, vt sumen, phasianum, pauonem, & aprugnam, & crustula confunderet. Id Pentapharmacum dixêre. Sab. lib. 4. En. 7. ex Spartiano. Habebat Antoninus Geta istam consuetudinem, vt conuiuia & maximè prandia per singulas literas iuberet scientibus serruis, velut in quo erant anser, aprugna, anas: item pullus, perdix, pauus, porcellus, piscis, perna, & quae in eam literam gerera eduliûm caderent: & item fasianus, fartaficus, & talia. Quare comis habebatur etiam in adolescentia. Spartianus in Geta. Antoninvs Heliogabalus, cùm monstrosis conuiuijs Vitellium & Apicium superaret, saepe è linguis phoenicopterorum, cerebellis???ue anserum & pauonum sibi cibum praeparari voluit. Lampridius. Masticatum & polentatum excogitauit omnium princeps. Quin & comedit saepiùs ex Apicij aemulatione, vt Spartianus prodit, camelorum calcanea, cristas gallinaceis demtas viuentibus, pauonum linguas & lusciniarum, quòd qui his vesceretur, epilepsiam non sentiret. Caelius libro 28. cap. 7. Mactemus animantem, sed miseratione & dolore moti, non per insolentiam vel cruciatum: vt nunc ferè faciunt Romani (inquit Plut. or. 2. de Esu car.) dum hi in necando suem candente veru transfigunt, qua ferri tinctura extinctus sanguis & diffusus, delicatiorem & teneriorem reddat carhem: illi in partui vicinarum suum insiliunt vbera, ea???ue calcibus coedunt, quò sanguinem, lac & tabum partuum simul elisorum inter puerperij dolores subigant & vorent, quod in animante maximè est corruptum. Alij gruum & olorum consuunt oculos, inclusos???ue tenebris saginant, vt monstrosis misturis & condituris certis carnem eorum apparent. Ex quibus perspicuum est potissimùms, non cibarij eos, non penuriae vel necessitatis causa, sed ex satietate, insolentia, & luxu, flagitia in delicias vertisse. Svitrigalvs dux Lituaniae nunquam peregrè proficiscebatur, quin dispensatorem percontaretur, An librum, quem de arte coquinaria componi curarat, secum ferret. Coena in sex horas ad minimum protrahebatur, ferculis non minus CXXX. vtebatur. Aeneas Syluius lib. 2. Com. in Panorm. Leo X. Pontifex, qui Ecclesiasticos reditus splendore suo non parùm attenuauit, constante fama lucanicas ex pauonum carnibus inuenisse dicitur. Quam ingluuiem Hadrianus VI. qui ei successit, plurimùm admiratus & detestatus fertur. Et quidem hunc rumorem corpulentia & obesitas eius fouit simul & confirmauit. Garimbertus lib. 6. de Vitis Pontificum, & Iouius. Peregrinationem longinqvam, pericvlosam. Archestratvs omnes terras, omnia maria, ob voluptatem diligenter inuestigauit, vt, quae ad gulam spectant, perquireret: atque non minori studio, vbi singula optima edulia nascantur, in Gastrologia sua exposuit, quàm ij, qui descriptionem orbis nauigationes???ue faclunt. Hunc Chrysippus philosophus ducem fuisse Epicuro eius???ue discipulis testatur, ad voluptatem omnia referendi. Athenaeus lib. 7. c. 2. Apicivs Romanus Minturnas profectus est, vt squillis vesceretur: Alexandriam, vt astacis. In Africam transmittens squillarum causa, vbi nullas reperit, execratus prouinciam, ita regredi instituit, ne vnquam terras eas attingeret. Traiano in Parthis agenti ostrea miro ingenio seruata summisit. Seneca. Liuius & Plin. lib. 12. cap. 1. Gallos vini cupiditate, Elicon??? Heluetio fabro inuitante, primam expeditionem in Italiam sub Tarquinio Prisco Rom. rege suscepisse testantur. Importationem, Convectionem longinquam, sumtuosam. Persarum mores mágna ex parte temperati sunt, etsi ob opulentiam Reges eorum in delicias luxum???ue diffluxerint, adeò vt triticum ex Asso Aeolica afferri vellent, vinum autem ex Syria, quod Chalybonium dicitur, aquam ex Eulaeo, quòd ea omnium esset leuissima, vt Atticam heminam drachma minu??? appenderet. Strabo lib. 15. De corruptis Rom. moribus Petronij carmen extat: Ingeniosa gula est: Siculo scarus aequore mersus Ad mensam viuus perducitur, atque Lucrinis. Eruta litoribus vendunt conchylia coenas, Vt renouent per damna famem. Iam Phasidis vnda Orbata est auibus, muto???; in litote tantùm Solae desertis adspirant frondibus aurae. Tiberivs Imp. quotannis è Germania, castello Gelduba, Rheno vicino, Siseris radices aduehendas curabat, quarum saporem in frigidis locis natarum suauissimum esse iudicabat, Plinius libro 19. capite 5. Ijsdem Livia summoperè delectabatur. Suetonius. Incredibilis fuit Vitellii Imp. vorago atque ingluuies, & vt Tacitus tradit, epularum foeda & inexplebilis libido, cùm ex vrbe atque Italia irritame̅ta gulae etiam in castra gestarentur, strepentibus ab vtroque mari itineribus. Suetonius. Invitationem, indecoram. Inuitationes faciunt Sybaritae feminarum anno antè, quo per otium cultis veste & mundo inire coenam liceat. Plutarchus Con. Captationem, Affectationem Coenarvm. Vmbrae gulosae. [Greek words]. Et apud Homerum inuocatus Menelaus ad Agamemnonem fratrem conuiuio excipientem Graecorum principes proficiscitur. Nimirum hoc amicitiae est, saepe etiam popularitatis, familiaritatis ergô non vocatum accedere. At qui ingluuiei causa hoc faciunt, praesentis sunt loci: qui Auaritiae, vt aliena viuentes quadra sumtibus parcant, inter Auaros connumerandi veniunt. [Greek words] olim dicebantur, Qvi delectabantur aliena mensa, quos Plautus muribus comparat, semper alienum edentibus cibum. Apud Athenaeum libro sexto, parasitus, quispiam se murcae confert: [Greek words]. id est, Quòd inuocatus coenitare amo, musca sum. Aduolat enim hoc insectum ad cibum alienum, & aegrè potest abigi. Erasmus in Adagijs. [Greek words] id est, Myconius vicinus. In eum, qui inuocatus ad conuiuium accedit. Nam hoc nomine Myconios notauit antiquitas, quòd liguritores essent, & alienae appetentes mensae. Suidas. Apud Athenaeum libro primo, capite tertio Dipnosophistarum, Archilochus taxauit Periclem quendam, [Greek words]: id est, Velut qui inuocatus irrueret in conuiuia, Myconiorum more. Addit, Myconios, quòd inopes essent, vtpote sterilem insulam incolentes, [Greek words] fuisse notatos, egestas enim facit auidos alienarum rerum. Vnde & Cratinus Ischomachum quendam, gulae mancipium, Myconium appellauit. Erasmus. Philoxenvs Leucadij filius, parasitus, circuibat aedes, sequentibus eum pueris, qui ferrent oleum, garum, acetum, & [2233] alia condimenta: & ingressus aedes alienas, ea quae coquerentur condiebat, ijs iniectis, quibus esset opus, atque ita conuiuabatur. Ephesum naui aduectus, cùm cauponam vacuam reperisset, quaesita???; causa, omnia ad nuptias coëmta esse audiuisset: lotus accessit inuocatus, cantatoq; hymenaeo post coenam, omnes exhilarauit. Ibi sponsus: Et cras, inquit, hîc coenabis, cui ille respondit: Si nemo opsonium vendiderit. Suidas, & Athen. lib. 1. cap. 3. In Maximvm, Martialis Epigrammatum lib. 2. sic scribit: Capto tuam, pudet heu, sed capto Maxime coenam, Tu captas alias: iam sumus ergo pares. Mane salutatum venio, tu diceris isse Antè salutatum: iam sumus ergo pares. Sum comes ipse tuus, tumidi???, anteambulo regis, Tu comes alterius: iam sumus ergo pares. Esse sat est seruum, iam nolo vicarius esse: Qui rex est, regem, Maxime, non habeat. In Selivm, idem Epigram. libro eo dem haec habet: Quòd fronte Selium nubila vides Rufe, Quòd ambulator porticum terit serus, Lugubre quiddam quòd tacet piger vultus, Quòd penè terram tangit in decens nasus, Quòd dextra pectus pulsat, & comam vellit: Non ille amici fata luget, aut fratris: Vterque natus viuit, & precor viuat: Salua est & vxor, sarcinar???ue, serui???ue: Nihil colonus, villicus???ue decoxit. Moeroris igitur causa, quòd domi coenat. In Classicvm, idem ???oco eodem: Inuitum coenare foris te Classice dicis, Si non mentiris, Classice, dispeream. Ipse quoque ad coenam gaudebat Apicivs ire, Cùm coenaret, erat tristior ille domi. Si tamen inuitus vadis, cur Classice vadis? Cogor, ais. Verum est, cogitur & Selius, En rogat ad coenam melior te, Classice, rectam: Grandia verba vbi sunt? si vir es, eccenega. De Philone Martialis Epigrammatum libro quinto??? Nun quam se coenasse domi Philo iurat, & hoc est: Non coenat, quoties nemo vocauit eum. In Charopinvm, idem loco eodem: Coeno domi quoties, nisi te, Charopine, vocaui, Protinus ingentes sunt inimicitiae: Me???; petis stricto medium transfigere ferro, Si nostrum sine te scis caluisse focum. Nec semel ergo mihi furtum fecisse licebit? Improbius nihil est hac, Charopine, gula. Desine iam nostram, precor, obseruare culinam, Atque aliquando meus det tibi verba coquus. In Cantharvm, Martialis lib. 9. Coenes, Canthare, cùm foris libenter. Clamas, & maledicis, & minaris: Deponas animos truces, monemus, Liber non potes & gulosus esse. In Philomvsvm, idem libro eodem: Artibus his semper coenam Philomuse mereris, Plurima dum fingis, sed quasi vera refers. Scis quid in Arsacia Pacorus deliberet aula, Rhenanam numeras, Sarmaticam???; manum. Verba ducis Daci, Cattis mandata resignas, Victricem laurum, quàm venit, antè vides. Sic quoties Phario madeat Ioue fusca Syene, Sic quota de Libyco litote puppis eat: Cuius Iuleae capiti nascantur oliuae, Destiner aethereus cui sua serta pater. Tolle tuas artes, hodie coenabis apud me, Hac lege, vt narres nil, Philomuse, noui. In Vacerram, Martialis Epigrammatum lib. 11. In omnibus Vacerra quod conclauibus Consumit horas, & die toca sedet, Coenaturit Vacerra, non cacaturit. In Procillvm, qui inter pocula iussus postridie coenatum venire, venit seriò, iocatur Martialis noto epigrammate, inter caetera Graecum illud afferens, [Greek words]. Hybernvs quidam ignotus, ingressus aulam principis tempore prandij, non inuitatus accubuít mensae regiorum satellitum. Qui videntes autem peregrinam, rogarunt, Cuias esset? professus est patriam. Rogarunt, Num quod officium haberet in aula? Nullum, inquit, sed habere cupio. Illi demirantes hominis impudentiam, iusserunt surgere atque abire. Hoc, inquit, faciam, pransus. Quid multis? vicit improbitate, nec locum in acie deseruit Hybernus. Tandem ira versa in risum, rogarunt hominem, Qua tandem fronte ausus esset ignotus & alienus sese in regiam familiam ingerere? Quoniam, inquit, sciebam regem satis esse diuitem ad dan dum mihi prandium. Erasmus in Adagijs. Rapinam, Fvrtvm. Pholus Centaurus hospitem Herculem cùm domi suscepisset: defossum antea vini dolium extulit. Hoc tradunt cuida̅ Centauro olim à Baccho datum, imperatum???ue, vt tunc vinum proferret, cùm adesset Hercules. Quarta postmodum progenie Pholum verborum Bacchi memorem, vini dolium aiunt ob Herculis honorem reserasse. Verùm eius odor, tum vetustate vini, tum virtute ingens, ad propinquos Centavros delatus, ebrios reddidit. Vnà igitur domum Pholi magno ingressi tumultu, ad rapinam versi sunt. Pholus timens cùm se abscondisset, solus Hercules illis obstitit, & peremit, Verùm cùm Pholus Centauros, qui in pugna cecidera̅t, vt cognatos sepeliret, contigit vt sagitta à quodam auulsa seipsum feriret: quo vulnere cùm curari nequiret, obijt. Hunc Hercules magnificè sepelijt sub monte, qui ab ipso cognominatus est. Eodem modo & Chironem arte medica insignem inuitus sagitta occidit. Diod. lib. 4. cap. 2. Obsesso à Gallis Caroli V. Imp. exercitu Neapoli, Germani aquae potum tanquam visceribus noxium abominantes, eius desiderio, tanquam aequum & debitum postulantes, vniuersas propè vrbis cellas cum fremitu scrutabantur, sic vt Daualam ipsius Alphonsi Vastij Caesariani exercitus imp. domum saeua irruptione violare non veriti, aliquot Graeci vini dolia, subter hortum manu factis scrobibus recondita, ex indicio infidelis fabri detegerent: facto???; totius exercitus concursu, perpotando galeis, & aquarijs cuppis asportando ocyssimè exhaurirent, quum modicè parcendo, omnibus per aliquot dies suffectura crederentur. Iouius lib. 25. Hist. Scvrrilitatem. Philoxenvm Cytherium Eryxidis filtum, & Siculum Gnathonem, quibus mirè animus fuit in patinis, ferunt muccum nafi in catinos emungere solitos: quò deterritis reliquis conuiuis ipsi soli fercula vorarent. Plut. de dicto [Greek words]. Evndem scribit Athen. lib. 4. cap. 3. coquis persuaderesolitum, vti calidissimos cibos apponerent, quò solus ipse vesceretur, reliquis spectantibus. Demylvs cùm in coena boni opsonij olla fuisset apposita, ac nesciret quo pacto solus posset comedere, in ipsam conspuit. Athenaeus lib. 8. cap. 6. Conservationem ineptam. Qvatorvpvs, qui apud Morauos vltimus regnauit, cùm se absente regiam conflagrasse didicisset, interrogauit nuncium, An cella vinaria salua esset? eo???ue respondente, Absumptis caeteris illam intactam igni superfuisse. Et nos, inquit, igitur salui sumus. Aen???as Syluius libro quarto Com. de Alfonso. Venerat Pragam ad Venceslavm VI. regem & Imp. quidam nuncians, arcem Vicegradensem incendio ferè totam esse con sumtam: Etiámne, inquit, cella vinaria exusta est? Vt incolumem audijt: Ardeat, inquit, vel denuò arx, tota???ue pereat, dummodò salua sit cella cum vino nostro Rhenano. Dubrauius lib. 23. Evndem ferunt inter proceres saepe dixisse, siquando cum exercitu peteret Italiam, adesset???ue vrbium & agrorum vastationibus, edicto prouisurum, ne quis vino noceret: capital??? futurum, si quis iniussu suo cellam vinariam inuaderet: caeteras omnes res militibus ad praedam fore expositas. Aen. Syl. lib. 12. Boëmiae, Cranzius lib. 10. Vandal. cap. 1. ALIMENTORVM IN GENERE INHONESTA FRVITIO. RESPECTV HABITO Personarvm. qvi Gvlosi in vniversvm. Consueuerunt satyrici poëtae Delphicos carpere, quòd in sacrificijs conuiuijs???ue versarentur. Athen. lib. 4. c. 23. Illyrii coenant bibunt???ue sedentes, mulieres???; ducunt conuentus, pulchrum???, arbitrantur, vt prouocent quemcunque contigerit ex praesentibus, ipsae???ue viros agunt ex symposijs, ac omnes malè viuunt, ventrem???ue zonis latis cingunt, vbi bibunt: quod quidem primum mediocriter faciunt: cùm verò vehementiùs bibunt, zonam semper magis contrahunt. Athen. lib. 10. cap. 14. Savromatae triduo ad saturitatem se ingurgitant, & vxoribus ceu dominis per omnia parent. Stobaeus sermone 42. ex Nic. de Moribus gentium historia. Callistratus lib. 5. de Tarentinis: Ciuitas, inquit, Tarentinorvm singulis ferè mensibus boues sacrisicat, conui [2234] uia???; publica facit, ita vt priuatorum multitudo semper ferè inter pocula versetur. Dicunt reliquos homines laborando victum sibi comparere consueuisse; se verò solos scire, quid sit viuere, de victu non sollicitos. Athen. lib. 4. c. 20. Legimus bis die sumtuosiùs Tyrrhenos mensam solitos instruere, puellulis etiam nudis administrantibus, vt prodit Timaeus & Diodorus. Cael. lib. 7. c. 9. A. L. Leontinos Siciliae populos scribit Diogenianus, inter pocula obuersari assiduè cum maxima solitos foeditate, in quam calamitatem Phalaridis saeuitia videntur recidisse: à quo victi bello, & armis exuti, ne mox tes nouas affectare possent, conuiuiorum hilaritatibus & vinolentiae sunt relicto. Cael. lib. 7. cap. 10. Lect. Antiq. Id quod Lydis quoque euenit, victis à Cyro, confilio Croesi. Vide locum Stratagematum, Victos in officio continere, ne rebellent. Plato in Epistola ad Dionis amicos, de suo in Siciliam aduentu sic scribit: Eò quum appulissem, vitam, quam beatam vocant, Italicarum Syracusanarum???ue mensarum non potui non summoperè improbare. Mos enim illis est iam receptus, bis die saginari epulis, ac distédi: noctu verò libidinis socium: adsciscere, & id genus alia perficere, quae vitae sunt eiusmodi veluti propagines. Nemo enim omnium ita ab ineunte aetate connutritus, etiam si ingenio sit mirus, prudentiam sibi queat vindicare. Haec ille. Italicas has mensas, Sybanticas intelligi, contendit Caelius lib. 7. cap. 9. A. L. quandoquidem & Italiae exterior pars Magna Qraecia fuerit appellata, quoniam Graeci vrbes litorales occuparint. Vnde Helenus Aeneid. 3. inquit: - cuncta malis habitantur moenia Graecis. In Italiam itaque frugalem alioqui, suas delicias Graeci intulerunt. Erasmus in prouerb. Syracusia mensa. Syri ob vbertatem regionis, semper potationibus indulgent, gymnasijs velut balneis vtentes: precioso???; oleo peruncti & vnguentis, in ludis literarijs (sic enim co̅munium conuiuiorum loca nominant) quafi in domibus verfantes, bonam diei partem absumunt ventri inseruientes, vnis???ue & epulis dediti, ita vt ad hirundinis strepitum multa canentes se comparent, ac ciuitates vniuersae resonent huiusmodi clamoribus, Athen. lib. 5. cap. 9. Ariaei singulis diebus fiunt ebrij, conuentus???ue faciunt, intem peranter???ue se habent ad cibum & potum. Athen, lib. 10. capite decim oquarto. Lityersas Midae fius notus, Celaenorum???ue eorum, qui Phrygiam incolebant, rex, vir aspectu agrestis & in suauis, erat valde vorax: de quo Sositheus Tragicus scribit hunc in modum in actu Daphnide, siue Lityersa: Totum clitellarum trium panem ipse edit Paruo die, mox ebibit???; vnam bonam Vini metretam. - Athen lib. 10. cap. 1. Servi cuiusdam Gastromargiam his verbis expressit Alexis comicus: - [Greek words]. [Greek words]. Victorius lib. 5. Var. lect. cap. 20. Agatharchides Gnidius lib. 28. rerum Asiaticarum Gnosiepvm scribit adeò intemperantem Spartae fuisse, vt eum Ephori prohibuerint cum iuuenibus versari. Athen lib. 4. c. 10. Diogenes cùm in Maronia potaret cum quibusdam, dicebat se posse scire ad quem locum spectaret ciuitatis, si tecta facie ipsum ducerent. Quum duxissent, rogassent???ue, Quò spectaret? Ad cauponam, inquit. Sentiens, totam ciuitatem nihil aliud esse quàm cauponam. Itaque quocunque verteretur tectis oculis, sciebat se spectare cauponam. Maronia porrò Ciconum ciuitas est, negotiationi dedita. Eraf. lib. 6. Apoph. Multum Timocreon Rhodius edebat ac bibebat, cùm athleta esset ac quinquertio, velut Epigramma significat in illius sepulcro: [Greek words]. Plurima edens, permulta bibens, mala plurima dicens In cunctos, iaceo hîc Timocreon Rhodius. Scribit in quodam prooemio Thrafy machus Macedo, Timocreontem ad regem Persarum accessisse, & hospitatum fuisse ab illo, multum???; comedisse. Interroganti regi, Quid postea facturus esset? dixit, Se Persas innumeros concisurum. Die sequenti multos singulari certamine vicit. Athen. lib. 1. c. 1. Alexander Magnus refecto in Gedrosia exercitu incessit comessabundus diebus septem per Carmaniam. Illum equi octo composito gradu vehebant, cum amicis, super pulpitum in edito & conspicuo tabulato erectum quadrato, conuiuijs noctem diebus continuantem. Sequebantur currus frequenres partim purpureis & pictaturis tapetibus, partim arborum semper recentium & virentium inumbrati ramis, quibus alij vehebantur amici & duces eius coronati potantes???; Videres non cetram, non galeam, non sarissam: sed phialis, pateris, calicibus Thericlijs milites toto itinere ex grandibus dolijs & crateris haurientes: praebibebant inter se, alij simul inter pergendum & progrediendum, alij recumbentes. Circunsonaba̅t omnia loca fistulis, tibijs, carminibus, cantilenis, bacchabundis mulieribus. Tam incomposito & incondito itinere comitabantur pocula bacchabundae licentiae ludis, quasi ipso praesente Baccho & comessationis duce. Postquàm in regiam Gedrosiae venit, relaxauit deintegrò exercitum in tempestiuis conuiuijs. Ferunt temulentum chororum ludos spectasse, amasium eius Bagoam choragum palmam obtinuisse, exornatum???ue medio theatro transisse, & ad latus eius consedisse: Macedonas, cum id viderent, plaudentes vt osculum ei feret conclamasse: quoad illum complexus & dissuauiatus sit. Plut. in Alexandro. Amaranthus Alexandrinus, Herodotvm scribit tubicinem Megarensem magnitudinis trium fuisse vlnarum cum dimidio, latera???ue fortia habuisse, ac sex panis semodios edisse, carnium libras viginti: binos vini congios bibisse, Athenaeus lib 10. cap. 1. Aglais Megalocleis tubicen, edebat carnis duodecim libras, quatuor???; semodios panis, ac vini congium bibebat. Ibid. Philoxeni plures fuêre voracitate apud veteres noti, vt fatale quodam modo nomen istud ingluuiei esse videatur. Vnus fuit Leucadius, qui artem parandi obsonia scripsit, teste Platone Comico, à quo placentae quaedam Philoxeniae sunt dictae. Alter Euryxidis filius, Dithyramborum poëta. Tertius Cythereus poëta, Dionysio familiaris, à quo ob adamatam Galateam tyranni amicam in lapidicinas relegatus est, in quibus Cyclopem faciens, eam composuit fabulam, quae ad eius miseriam pertinet: Dionysium ipsum Cyclopem, tibicinam Galateam, seipsum Vlyssem fingens. Athen. libro primo, capite tertio. Quartus Eressius, nisi fortè idem Euryxidis est. Hunc siue alium eiusdem nominis [Greek words] vocatum tradunt historiae. Athenaeus addit, [Greek words]. Fuit Heraclides pugil infiniti propè cibi potus???ue capax: non reperiebatur illi compar in potando. Plutarchus libro 1. Con. quaest. 6. Archestratvs Syracusanus poëta, ventri gulae???ue deditissimus fuit. Ideo???ue terras maria???ue circuiuit, vt ea quae ad gulam facerent, describeret. Poëma illius [Greek words] inscriptum esse, Chrysippus prodit: alij [Greek words], vel [Greek words], vel [Greek words] dixêre. Chrysippus quandam metropolim Epicureae philosophiae appellabat, & quanda̅ suum Theogoniam. Milo Crotoniata carnium minas XX. deglutiuit, & panis totidem. Vini choas perficcauit tres. Idem in Olympia quadrimum solus absumsit taurum, quem per stadium retento anhelitu portauerat suis humeris. Athen. lib. 10. cap. 1. Pontificum Rom. luxuriosam coenam, pete ex Macrobij libro tertio, capite 13. C. Titius, Lucilij poëtae coaequalis, in oratione, qua lege̅ Fanniam suasit, describens Romanos homines prodigos, in forum ad iudicandum ebrios commeantes, quae???ue soleant inter se sermocinari, sic ait: Ludunt alea studiosè, vnguentis delibuti, scortis stipati. Vbi horae decem sunt, iubent puerum vocari, vt in Comitium eat, percontatum, quid in foro gestum fit, qui suaserint, qui dissuaserint, quot tribus iusserint, quot vetuerint. Inde ad Comitium vadunt, ne litem suam faciant. Dum eunt, nulla est in angiportu amphora, quam non impleant, quippe qui vesicam plenam vini habeant. Veniunt in comitium tristes, iubent dicere. Quorum negotium est, narrant. Iudex testes poscit, ipsus it mictum. Vbi redit, ait se omnia audiuisse. Tabulas poscit. Literas inspicit. Vix prae vino sustinet palpebras. Eunti in consilium, ibi haec oratio: Quid mihi negotij est cum istis nugatoribus? quin potiùs potamus mulsum mistum vino Graeco: edimus turdum pinguem, bonum???, piscem, lupum germanum, qui inter duos pontes captus sit? Macrob. lib. 3. Saturn. cap. 16. Metellvm Pium Sallustius in sua historia reprehendit, quòd praeter eius & populi Rom. dignitatem & modestiam conuiuijs in Hispania indulgeret, omni???ue luxu vteretur, à patre suo Metello Numidico apertè degenerans. Valer. Max. lib. 9. cap. 1. Clavdivs Caesar conuiuijs plus nimio deditus, vini cibi???ue appetentissimus, vsqueadiò vt saepè sto machum vomitu cogeretur exonerare. Conuiuia agitauit & ampla, & assidua, ac ferè patentissimis locis, vt plerunque sexcenteni simul discumberent. Conuiuatus & super emissarium Fucini lacus, ac penè submersus, cùm emissa impetu aqua redundasset. Adhibebat omni coenae & liberos suos cum pueris puellis???ue nobilibus, qui more vetere ad fulcra lectorum sedentes vescerentur. Suetonius. M. Tullius, celebrauit P. Gallonivm à Lucilio traditum, id???ue locis compluribus. In oratione pro Caecinna, pro P. Quintio, & lib. de Finib. 2. Lucilij verba sunt: O Publi, ô gurges Galloni, es homo miser, inquit, Coenasti in vita nunquam bene: quum omnia in isto Consumis squilla, acipensere cum decumano. Haec Lucilius facit loquentem Laelium lapatho
|| [2271]
Repetv???ntvr. Vidvae Qvae honestè nupserunt. Digamia honesta. Virginit ati primus debetur honos, secundus viduis. Matrimonium medium est, quod & virginitatis florem, & viduitatis fructum, ne pereant, & incerta libidine aestuent, custodit. Nuberepraestat, quàm vri. Hoc si virginibus conceditur, quorum dignitas maior est, multò magis viduis. Etsi ergo viduitas laudem meretur summam, quando prioris thori obseruantia pudicitiam suam tuetur: est tamen non minus illa quoque laudanda, quae honestè ac pudicè secundas nuptias repetit. Nam quae proportio est virginitatis ad matrimonium, eadem perpetuae viduitatis ad secundas nuptias, si honestè contrahantur. Si inhonestè, certè ad vitium in excessu acquirendae libidinis pertinent. Leonidas Anaxandridae filius, & frater Cleomenis, cùm proficisceretur in bellum contra Persas, vxori Gorgoni roganti, si quid ipsi mandarent? Nihil, inquit, aliud tibi mando, quàm vt nubas, & bonos filios parias. Quo dicto vir fortissimus quasi praesagio ostendit, se periturum in praelio; & admonuit vxorem vt alij viro nubat, & omnes neruos intendat vt filij probè instituantur. Plutarchus in Laconicis Apophthegm. Demetrivs, quum alteram vxorem ducere statuisset, liberis ipsum percontantibus, Nunquid in ipsis haberet de quo quereretur? Nequaquam, inquit: imò ob id potiùs alteram duco, quòd collaudem vos, cupiam???ue mihi & alios istiusmodi liberos nasci. Erasmus libro quinto Apophthegmatum. CASTITATIS ET PVDICITIAE CVLTVS, RESPECTV ALIORVM. Quicunque alios ab illegitima venere cohibent, huius sunt loci. Actio ipsa ad Iustitiam [Greek words] pertinet, quatenus horum vim arcet, illorum innocentiam & pudorem protegit ac defendit. Basis tamen iustitiae Castitas est, & castitatis amor. Nisi enim castitat em venerarentur etia̅ in alieno corpore, nunquam eius patrocinium suscip erent. Quod defendunt, illud amant: amor ex aequalitate prouenit. Itaque scintillae castitatis in animo latentes, quamprimùm in opus progrediuntur, Iustitiae naturam nomen??? induunt. Iam cùm aliena castitas & protegi posset ne corrumpatur, & corrupta vindicari: Protectio ipsa huius propriè loci est: Vindicta ratione Irae ad Seueritatem, ratione Aequalitatis, ad Iustitiam referenda erit. Consule Tit. Scortationem, Stupra vitare: illic proprij corporis, quod ab impudicitia seruatur, hîc alieni habetur ratio, fol. 2263. Absqve certamine. Qvatenus aliorum Pvdicitia Honestè Amatur, Colitur, Praemijs afficitur. Abimelechvs sacerdos panem ceremonia consecratum, neque Dauidi esurienti, neque socijs eius dedisset, nisi priùs exploratum habuisset, mundos fuisse eos ab omni mulierum congressu. Sab. lib. 5. cap. 6. Beatus Stephanvs, propter castitatem ab Apostolis fuit deputatus ad custodiam mulierum. Act. 6. Ioanni Apostolo Parthenio Christus Dominus in cruce moriens matrem suam semper virginem commendare voluit: vt quamuis illa, cuius castissimum cor Spiritus sanctus inhabitabat, custode alio non egeret, haberet saltem in sexus honorem patronum & defensorem. Iacobvs Apostolus, cui propter sanctitatis & castitatis opinionem soli Sancta sanctorum ingredi licebat, viduis & virginibus Christianis Hierosolymae praefectus & custos datus fuisse in Actis scribitur. Marul. lib. 4. cap. 7. Hellias Abbas, monasterij virginum custos. Vide Titulum Monachorum. Evgenivs barbarus, Aphricae rex, Floram & Lucillam sorores, Deo???ue dicatas virgines, Latium incursans, captas abduxerat. Sed cùm eas perpetuam castitatem Deo vouisse intellexisset, libertate donauit. Ad bella egrediens earum precationibus se commendabat, victor???ue redibat: & frequenti successu laetatus, Christo ab ipsis praedicato credidit, in tantum vt Romam ad martyrium tendentes relinquere noluerit. Fulg. lib. 6. cap. 1. Luceiam Romanam virginem Rex quidam Barbarus, nomine Ancias, cùm captam stuprare vellet, Dei coeli sponsam esse audiuit, & vi abstinuit, ac simul liberam fecit: quinetia̅ ad Christum conuersus, cùm ipsam Romae martyrio consumtam audisset, captiuae suae sorte incensus, relicto regno, Romam perrexit, & pro verae religionis assertione supplicia pertulit. Marul. lib. 4. cap. 8. Barangus quidam (sic autem vocabantur satellites Imper. Michaëlis Paphlagonis) Thracensem mulierem de stupro appellauit, ac recusanti vim inferre aggressus est Ea barbarum correpto viri acinace in cor ferit, ac statim necat. Quod factum cùm per viciniam in notuisset, coiuêre caeteri Baran???i, & mulierem coronauêre, omnibus etiam bonis eius qui ipsam voluerat violare donatam: ipsum autem insepultum abiecerunt, vt lex iubet eos qui sibi mortem consciuerunt. Cedrenus. Protegitur, Defenditur. Pavsanias Cleombroti F. Mardonio ad Plataeas ad internecionem caeso, Coam mulierem, Hegetoridae filiam, Antagorae neptem, quam Pharandates Persa inuitam ab duxerat, & in pallacarum numero habebat, Coon ad virum suum cum omni muliebri mundo incolumem remisit. Pausanias in Laconicis. Cùm Philippus Amyntae F. post Olynthi expugnationem pro concessa victoria Olympiae splendidissima perageret sacrificia, multis???ue suorum munera largiretur: animaduertit ex amicis quempiam Satyrvm admodum tristem. Rogat, cur solus aliquid humanitatis suae experiri non dignaretur? cumque promisisset, quod cunque petijsset, se libentissimè concessurum: hospitis cuiusdam sui virgines duas adolescentulas nouis maritis desponsatas, quae essent inter eius captiuos, se libenter recepturu̅ dixit Satyrus: non vt ex eo munere lucri aliquid consequeretur, sed vt ad dita etiam de suo dote, in matrimonium eas traderet: ne iniuriam tenera aetate indignam sustinere cogerentur. Philippus virgines duas statim Satyro donauit. Diod. lib. 16. Victo in Cilicia Dario, ceperat quoque Alexander matrem, vxorem???ue Darij, & duas filias virgines. At sic eas protexit, vt non in hostium castris, verùm in sacris & sanctis Vestae templis seruatae, in ab dito extra alioru̅ oculos agerent. Et quamuis omnium essent pulcerrimae, tamen Alexander temperare sibi, quàm hostes vincere, magis regium ducens, nec has attigit, nec mulierem ante nuptias cognouit vllam, excepta Barsene vel Barsane, Memnonis Darij ducis vidua. Plutarchus in Alexandro. P. Scipio Africanus, anno aetatis vigesimoquarto cùm Carthaginem oppressisset in Hispania, & maioris Carthaginis capiendae sumsisset auspicia: inter obsides eximiae formae virgo, aetatis adultae & iuuenis ipsi oblata fuit. At quamuis & celebs & victor esset, posteaquam comperit illustri loco inter Celtiberos natam, nobilissimo???ue gentis eius Indibili (Plut. Luceium habet) desponsatam: accersitis parentibus & sponso, inuiolatam tradidit: aurum quoq; pro redemtione puellae allatum, summae dotis adiecit. Val. lib. 4. cap. 3. Liuius lib. 7. Dec. 3. Plutar. in vita Scipionis. Plinius cap. 49. de Viris illustr. Flor. lib. 2. cap. 6. Eutrop. lib. 3. M. Marcellvs in occupatione Syracusarum gessit curam pudicitiae etiam in hoste seruandae. Nam priusquam oppidum victor iussisset inuadi, constituit edicto, ne quis corpus liberum violaret. Augustin. lib. 1. de Ciuit. Dei, cap. 6. L. Lvcvllvs, cùm Mithridatem Tigranem???ue Armenium reges Asiae superasset, capta etiam Tigranocerta vrbe, mulieribus ab iniuria militum conseruatis, earum viros, qui cum Tigrane fugiebant, sibi deuinxit. Dion, & Xiphilinus in Pompeio. Diocletianvs Imperator, cùm bello vxorem filias???; Narsei Persarum regis cepisset, summa diligentia earum pudicitiam custodiri iussit. Qua continentia non minus magnum sibi apud hostes, quàm armis nomen peperit: ea???ue res Persas mouit, vt quod antè de imperio Romano occuparant, restituerent, pacem???ue iustis conditionibus admitterent. Fulgosus lib. 4. cap. 3. Totila Gothorum rex, Cumis & caeteris Campaniae vrbibus captis, cùm ingentem Romanarum mulierum numerum in illis intercepisset, quas Romani ciues ob nouos belli terrores vrbi imminentes procul domo ablegarant, vt earum pudicitia in omnem belli euentum tuta esset (erat???ue in his omnis Romana nobilitas) captiuas honestè & sanctè Barbarus penes se habuit, honesto???; comitatu ad suos Romam sine precio dimisit. Sab. lib. 6. cap. 4. Buda vrbe expugnata à Carolo Magno, matronarum seruata est pudicitia, nulla vis cuiquam illata, Bonfinius Decadis primae lib. 9. Friderico I. Imp. Mediolanum obsidente, taedio otij, Fridericus Regis Boëmorum Vladislai filius, permissu patris, ad expugnandum castellum quoddam, in quo vis magna frumenti [2272] inerat profectus, praedam militi promisit omnem. Eo capto milites, cum caetera praeda, virgines plurimas, quae ad sacram aedem confugerant, in praedae partem deposcebant. Prouocat iuuenis ad sententiam parentis. Is ne fidem filij eluderet, néve captarum pudorem proderet, regio animo, Se precium puellarum militibus daturum, suo???ueaere illarum pudicitiam redemturum, affirmauit. Curaret filius, vt integrae parentibus & cognatis omnes gratis restituerentur. Dubrauius lib. 12. Alphonsvs Aragonum & Siciliae rex, capta Massilia, cùm illi nunciaretur, matronas omnes & puellas ciuitatis, preciosissimis rebus onustas, in templum D. Augustini profugisse, eas diligentissimè obseruari iussit: cum???ue & illae vim contumeliam???; pertimescentes, regi per internuncium supplicarent, vt tradita omnium eorom gaza, ipsas tantummodò intactas abire permitteret: non solùm intactas, sed ne visas quidem, cum omni earum supellectile, ad vnam omnes tutò abire permisit. Antonius Panormita de rebus gestis Alphonsi lib. 2. Aenea, Syluius de eius dictis. Idem Vicario Apulliae oppido capto, cùm milites à direptione continere nequiret, veritus ne furor tandem baccharetur in mulierum pudicitiam: conquisitas cu̅ cura in locum extra muros, procui à militum impetu congreganit seruandas, dato negotio Ioanni Alzino viro amplissimo: & inibi seruatas simul & illibatas cum praesidio, quò velent, dimisit, vt post paucos dies tutò ad suos redire possent. Panorm. lib. eodem. Impvdicitia, Libido odio habetur, reprehenditur, refraenatur, coërcetur, punitur. Respectu Personarum. Qui quos. Nempe Homies Deos. Lemnii Venerem adeò contemserunt, vt nemo illi sacra faceret: nulla alia re moti, quàm quòd scirent, Venerem adulterium cum Marte commisisse. Alex. ab. Alex. lib. 2. cap. 14. Filij Parentes. Semiramidem matrem Ninyas de incestu se compellantem interfecit. Sab. lib. 1. En. 1. ex Ctesia. Fratres, Sorores. Caroli Magni Filiae parum honestè pudicitiam habere atque cuilibet in fimae conditionis se prostituere dicebantur. Hanc ob causam Lvdovicvs Pius Imper. post mortem patris, vt notam hanc aboletet, ex Aquitania cum copijs Valam, Vernerum, Landbertum, Iungebertum praefectos & amicos suos Aquisgranum praemifit: mandans, operam datent, ne quid interim flagitij committeretur, néve stuprorum conscij fuga elaberentur. Vernerus communicato consilio cum Landberto, caeteris collegis non consultis, Hatuinum quendam, quem stupri consuetudinem in aula fecisse constans erat opinio, ad se venire imperauit. Is conscientia scelerum se vocari, vt comprehen deretur ratus, Vernerum, nihil mali suspicantem interfecit, Landberto crus fregit, ipse???; à ministris Verneri gladio confossus interijt. Auentinus libro 4. Annalium Boiorum. Duces, Milites. Aristomenes Messenius, bello Messenico secundo, in Laconia Caryatides virgines choros Dianae agitantes, interdiu ex occulto aggressus, parentum opibus & dignitate praestantissimam quanq; comprehendit, & ad Messeniae vicum quendam perduxit. Ibi virginum custodia certis hominibus de sua cohorte mandata, noctem vnam quieuit. Interea iuuenes vino & libidine feruidi, virgines eas vitiandi cupiditate exarserunt, atq; adeò, vt ne ipsius quidem Aristomenis vocibus, negantis id ius fas???ue Graecis esse, conatu absisterent. Quàre vt eas ab iniuria vindicaret, adolescentes aliquot, quorum erat maximè vino incitata licentia, occidere coactus, captiuas tam integras quàm antè fuerant, parentibus magna accepta pecunia reddidit. Pausanias in Messenicis. Genua à Caroli V. Caesaris militibus capta, omnia plena erant feminarum eiulatu, & horribili strepitu militum effringentium fores, & domos opulentas truculento impetu immani???; auaritia diripientium: & erant qui omissa praeda, in oblatas feminas saeua libidine graffarentur. Sed Alfonsvs Daualus Piscarius peditum dux, in equum sublatus, feminarum pudorem atroci, sed praeclaro admodum facto peregregiè defendit. Quum enim vir Genuensis aspectu nobilis ab ipso transeunte tanquam à milite insigni auxilium postularet, quòd vxori à duobus Hispanis inter lacrymas vis inferretur, extemplò ad eum solus ingressus, alterum passis crinibus matronam attrectantem gladio transfixit: alteri verò per scalas euadere conanti immani ictu tempora discidit. His interfectis, & in publicum è fenestra praecipitatis, & praecone circumemisso, nemo demùm vllam ingenuam violauit. Iouius in Piscario libro tertio. Profani Sacros homines. Angla mulier de stupro appellata à Valtero episcopo Herefordensi, forfice in gula vulneratum occidit. Ranulfus libro septimo, capite secundo. Soror Fran. Petrarchae, duodeuiginti annos nata, Auinions cum Gerardo fratte morabatur. Eius pulcritudine captus Benedictus pontifex, Petrarcham Cardinalem se facturum promittit, si illam sibi concedat. Franciscus qui in omnir??? Deum prae oculis habebat, nihil dissimulare didicerat, ir??? commotus, respondit: Nunquam ego stupro emtum galetum capiti imposuero. Galerus tuus tecum sit in perditionem. quin si pergeret molestus esse, calamo tantae rei indignitatem se vindicaturum minatus est, id???ue fecit, prout Philelpho placet, in vna sua morali cantilena, quae incipit, Maj non vo piu cantar, com' io solea. At Pontifex furoris impatiens, alterum fratrem Gerardum tentare coepit. Is muneribus captus, sororem concessit. Quo facinore audito, Petrarcha, Auinione relicta, in Italiam abijt. Frater poenitentia ductus, elocata sorore, Carthusiensi ordini prope Massiliam se addixit. Hier. Squarzaficus in vita Petrarchae. Rerum. Sic coërcetur Osculum libidinosum. Quum Cassander Pythonem Euij tibicinis amasium per vim osculari vellet, id???ue Euium aegrè ferentem sensisset: Alexander iratus exilijt in Cassandrum, clamans: Itáne per vos ne amare quidem cuiquam quicquam licebit? Plutarchus in Apophthegm. M. Cato censor Manilium Senatu mouit, quòd vxorem inspectante filia osculatus foret. Plutarchus. Aspectus libidinosus. Candaulis Lydorum regis Vx or, quòd nuda esset Gygi à marito ostensa, pudorem laesum caede mariti vlta fuit. Sabellicu??? lib. 3. Ennead. 2. Pericles Atheniensium princeps, cùm tragoediarum scriptotem Sophoclem in praetura collegam haberet, acis publico officio vnà districtus, pueri ingenui formam impensi oribus verbis laudasset, intemperantiam eius increpans dixit: Praetoris non solùm manus à pecuniae lucro, sed etiam oculos à libidine & aspectu continentes esse debere. Valer. Max. libro 4 cap. 3. Plut. in vita Periclis, Cic. lib. 1. Offic. At Plut. in vita Isocratis tribuit hoc dictum Isocratt. Sermo turpis. Hiero Syracusanus comico Epicharmo, quòd vxore eius praerente aliquid locutus esset inhonestè, multam irrogauit. Plut. in regum Apoph. Habitus luxuriosus. C. Svlpitivs Gallus vxorem repudiauit, quòd aperto capite foris fuisset, inquiens: Tibi meos vnius praefinit oculos lex nostra, quibus formam tuam approbes: his ornamenta comparato, his esto speciosa: alijs velle videri formosam, in suspicione & crimine haereat necesse est. Eras. lib. 6. Apoph. Attentatio. Achaevs puer Hipparinum Syracusiorum tyrannum à militia reuertentem & benè potum, de stupro se sollicitantem, alium quendam esse existimans, in tenebris interfecit. Parthenius in Amatorijs. Quum in Macedoniam legati Persae venissent, petitum à rege Amynta aquam & terram: Amyntas regi se dedens, liberali eos hospitio excepit, petentibus???ue more suo Persis concubinas in conuiuium introduxit. Quas cùm illi attrectarent & oscularentur, in dignè rem eam ferens Armyntae F. Alexander, patrem dormitum ablegauit Ipse postea data options Persis cum quacunq; liberet concumbendi, iuuenculas dimisit lotum, & mox sub earum specie introduxit adolesce̅tes ephebos ijsdem amictos vestimentis, & pugionibus clàm instructos. Quos fimulac Persae attrectarunt, ipsi pugionibus eductis eos interfecerunt. Herod. lib. 4. Scortatio. Lupanaria obolita. Qui illegitimo essent thoro procreati, neu parentes alerent, Solon sanciuit. Enimuerò qui meretricio non abstinec congressu, is perbellè demonstrat, se non liberorum procreationi, sed voluptati studere, se???; ipsum mercede priuat. Sabel. lib. 5. Enn. 2. ex Plut. Solone. P. Ebutius Feceniae Hispalae, qua fruebatur, indicio Bacchanalium sacrorum turpitudinem (quibus impulsu matris, atq; vitrici initiandus erat) ad Posthumium Consulem detulit. Patres cùm rei atrocitate, tum periculo perculsi, aedilibus negotium dedêre, vt antistitem sacrorum, in potestatem redigerent: Triumuiri capitales noctu prospicerent, ne qui in vrbe motus aut coetus nocturni fierent. Proposito edicto, ne talium sacrorum causa in vrbe, reliquáve Italia conuentus vllus haberetur, magnus terror peruasit cinitatem. Multi sugam molientes, circa portas nocte, quae secuta est, à Triumuiris capti. Multi etiam viri feminae???; sibi scelerum conscij, mor [2273] tem occupauêre. Conspirasse supra septem millia virorum feminarum???ue dicebantur. M. Catinius de blebe Romana, Faliscus L. Opiternius, & Ninius Cerinius (hi erant sacrorum antistites) cum omnibus qui stupris aut caedibus violati essent, aut testimonia vendidissent, capitali sunt supplicio assecti: qui tantùm initiati, in vinculis habiti. Mulieres stupro pollutae cognatis traditae sunt, & iussum ijs, in quorum manu erant, vt more maiorum suo arbitrio in illas anima duertere̅t. Si qua erat, cuius idoneus vltor non extaret, publicè necata est. Consulibus inde datum negotium, vt Romae ac Italia Bacchanalia diruerent. Indicibus Hispalae & Ebutio singulis centena millia aeris ex publico data: additum, vt Hispala ingenuo nuberet, nec fortuna, aut quòd quaestum corpore fecisset, apud virum noxae illi esset, nec apud quenquam, quòd ipsius indicio fuisset in plures animaduersum: vt Ebutio emerita stipendia essent, nec inuitus militaret. Sab. lib. 7. En. 5. P. Scipio Aemylianus Maximus, imperator bello Numantino, collapsam militiae disciplinam, & dissolutum morem in omne genus licentiae, eiectis multis millibus scortorum, restituisse fertur, ad opus???ue milites traduxisse, stantes???; prandere coëgisse, & cocti nil vesci. Alex. ab Alex. lib. 1. cap. 12. ex Val. Max. lib. 2. cap. 2. Caecilius Metellvs exercitum Sp. Albini in Africa, mollitie corruptum, seuera disciplina correxit, eiectis meretricibus. Front. lib. 4. cap. 1. & Val. Max. lib. 2. cap. 2. M. Cato senior Pacho seruo alioqui fidelissimo, quem tres puellas captiuas explendae libidinis gratia coëmisse intellexerat, conspectu suo vlteriùs interdixit. Plut. Theodosivs Imp. victo Maximo Romam veniens, pistrinum quo meretrices prostabant demolitus est: ac quo supplicio deinceps punirentur adulterae deprehensae, sanciuit. Theophilvs Imp. meretrices cellulis seu lupanari exturbauit, domum???; eam totam expurgatam, Xenonem (hoc est, aedes peregrinis excipiendis destinatas) fecit, à se denominatum, insigni amplitudine atq; pulcritudine. Cedrenus. Bohuslaus Hasisteynus genere & doctrina praecellens, cùm Pragenses audiret lupanar publicum incendisse: Hoc non est, inquit, tollere vitia veneris, sed totam vrbem malo veneris ardore implere, ex vno igne scintillis per singulas domos dispersis. Dubrauius lib. 31. Raptus. Olo Noruegus Syuardi F. robore insignis, quod alij armis, ipse oculis efficiebat, vt sola visus acie intuentibus horrorem incuteret. Cùm Scatum & Hiallum fratres Esam Olaui Vermorum reguli filiam, nisi propugnator se offerret, ad stumprum rapturos audisset: rustico habitu eò se confert, & se certamen suscepturum profitetur. Consuêrat autem virgo hospitum vultus praelato lumine contemplari, praesertim cùm ex notis atque lineamentis oris & animi mores & genus dijudicare posse diceretur. Ergo quum ad Olonem accessisset, inusitato oculorum eius horrore perstricta, penè exanimis concidit secundò & tertió. Rursum iuuenem conspicari conata, ceu mente capta procubuit. Olauus causam interrogat. Illa se truculento hospitis visu perculsam testante, eundem???ue & regibus ortum, & si raptorum vota cohiberet, suis perquàm dignum amplexibus asserente, rogatur à cunctis Olo, vt remoto pileo, se cognoscendum praeberet. Tum ille omnium in se oculos eximiae pulcritudinis ad miratione co̅uertit. Flaua quippe caesarie, nitenti???; capillitio erat: caeterùm pupillas, ne visentibus formidini forent, palpebris conniuentibus tenebat. Inter haec Hiallus & Scatus cum decem seruis superuenientes, tumultuoso cuncta clamore miscebant, regem, ni filiam in expedito sisteret, euocantes ad pugnam. Quorum debacchatione̅ protinus Olo sponsione certaminis excipit, conditione adiecta, ne quis furtim tergum dimicantis incesseret, sed aduersis tantùm pugna congressibus staret. Gladio igitur Logthi dicto, solus duodecim prostrauit, ducta???; virgine, Omundum ex ea genuit. Saxo lib. 7. In ea pugna, qua Salomon Vngarorum rex, patruele suo Geysa duce, Chunorum copias fudit, Ladislavs Geysae frater Chunum quenda̅ equitem rapta virgine fugientem insecutus, quum vulnere impeditus raptorem capere non posset, ad virginem exclamat, vt se praecipitem ex equo dedat, hostem???; secum trahat. Dicto celeriùs imperata praestitit puella, quam Varadiensis episcopi filiam esse rebatur, opinione deceptus. At in dignum fore ratus, non aequo cum hoste certamine dimicare, ex equo desilijt: eum???ue securi, quam Vngarico more gestabat, trucidauit. Nonnulli virginem à tergo Chunum, cum Ladislao colluctantem, surrepta securi percussisse ferunt: alij, pro hoste supplicasse. Adijciunt aliqui, equum Ladislai, domini mandata nutum???; mirificè obseruasse, ita vt hostem morsu calce???; impeteret. Bonfin. lib. 3. Dec. 2. Stuprum. Timoclea Thebana, Alexandro Thebas diruente, hipparchum Thracem, suae insidiatorem pudicitiae, fingulari ast??? interemit. Deducto enim eo in hortum, in quo puteus erat, quicquid habuisset auri & argenti, se in eum proiecisse persuasit. Quod ille petiturus cùm descendisset, haec desuper cum famulis multos lapides & saxa in cum deuoluit, Barbarum???; obruit. Polyaenus lib. 8. Qua tempestate Romanorum dux Cn. Manlius in Asia fudit Gallograecos, Chiomara Ortiagontis coniux fortè inter reliquas feminas capta fuit. Ordinum ductor, qui eam ceperat, stuprum ei obtulit. Hic cùm & libidinis & auaritiae proiectae esset atque impotentis, cupiditate tamen pecuniae victus, magno auri pon dere pactus est de muliere liberanda, quam ad certum locum duxit, precio accepto eam dimissurus. Gallograeci flumen, quod eos dirimebat, transierunt, auro???; tradito Chiomaram acceperunt: illa vni innuit, vt amplexantem se & osculantem Romanum feriret. Qui Cùm statim caput eius praecidisset, sublatu̅ ipsa finu illud inuoluit aufugit???; & vt ad virum venit, caput ante pedes eius abiecit. Qui cùm mirabundus diceret: Praeclara res, mulier, fides est: Sanè quidem, inquit: sed praeclarius vnum tantùm, qui copiam mei habuerit, viuere. Polybius scribit, Sardibus se cum ea collocutum, grauitatem & prudentiam mulieris miratum fuisse. Plut. de Virtutibus mulierum. Nuptiae secundae. Argiua Virgo Bryantem praefectum, ob violatam pudicitiam eadem nocte, cùm somno esset opprressus, oculis priuauit. Pausanias in Corinthiacis. Acutè, vt caetera, Lucanus, Corneliam Metelli Scipionis filiam, Magni Pompeij ???ltimam vxorem, inducit, pellicem se Iuliae vocantem: quasi etiam tum, inter viuentem & manes duraret copala tantae charitatis. Viues de Officio mariti. Frotho III. Danorum rex sanxit, Si quis virginis stuprum vipetere ausus esset, supplicia abscissis corporis partibus lueret: alioqui mille talentis concubitus iniuriam pesaturus. Saxo libro quinto. Carolvs IV. Imp. Boëmiae rex, sanxit legem de viduis Reginis, offensus nuptijs, quas decoris pristini & maiestatis oblitae subibant: vt si posthac vidua Regina alij cuiuis, aut Regi, aut Principi nuberet, praeter dotem, exilio insuper multaretur. Dubrauius lib. 22. Nuptiae indignae. Cùm superiorum Imperatorum ggubernatione, libido atq; luxuria, coërcente nullo, inualuisset, auctor Senatui fuit Vespasianvs Imp. decernendi, vt quae se alieno seruo iunxisset, ancilla haberetur. Suetonius. Adulterium. Lydis moris erat, vt mulieres, antequam cum maritis concumberent, corpus prostituerent: post nuptias autem omni tempore continentes essent. Si quae cum alio rem habuisset, sine venia plectebatur. aelian. de Var. Histor. lib. 4. Ante Caesarem Augustum nihil legibus in adulteros esse cautu̅. Nemo enim, quod equidem sciam, causam de adulterio dixit. Nam Clodius de pollutis sacris Bonae deae, non de adulterio est postulatus: non praetermissuris id crimen inimicis, si lege esset aliquid de eo constitutum. Primus Augustus legem tulit de adulterijs Iuliam, sed in viros, & de pudicitia in feminas, sed non ita graui adiecta poena. Quanquam postea in vtrunq; sexum data est actio adulterij, grauiore poena addita, vt videre est ex responisis Caesarum in Codice Iustiniani, & quadragesimoseptimo Pandectarum. L. Viues in 3. lib. Augustini de Ciuitate Dei, cap. 5. Praeternaturalis libido. Domitianvs Imp. nefandam puerorum prostitutionem lege lata cohibuit. De eo sic Martialis Epigram. lib. 9. Tanquam parua foret sexus iniuria nostri, Foedandos populo prostituisse mares: Iam cunae lenonis crant, vt ab vbere raptus Sordida vagitu posceret aera puer: Immatura dabant infandas corpora poenas. Non tulit Ausonius talia monstra pater, Idem qui teneris nuper succurrit ephebis, Ne faceret steriles saeua libido viros. Dilexere priùs pueri, iuuenes???; senes???: At nunc infantes te quod; Caesar amant. C. Caesar Caligvla Spintrias monstruo sarum libidinum aegrè, ne profundo mergeret, exoratus, vrbe submouit. Suet. Modi. Huius est loci Redargutio. Apud Israelitas adulterae coarguendae hic modus erat diuinitùs traditus Mosi. Maritus vxorem ad sacerdotem ducebat, simul & libamentum, decimam partem ephi farinae hordeaceae, cui neque oleum neque thus indebatur. Id sacerdos libabat, & ante Dominum ponebat, aquam???; sacram in vase fictili sumens, puluerem è solo tabernaculi aquae miscebat, Mulierem coram ara sistebat, ei???; libamentu̅ in manus [2274] tradebat & ipse aquam amaram diram (quam Redargutionis vocant) in manu habens, iuramento mulierem astringebat, in haec verba: Si nemo tecum concubuit, & si stupro non deliquisti in virum tuum, illaesa esto ab hac aqua amara dira. Sin autem in virum tuum commisisti, stuprata???ue es, & tecum rem habuit vir alius quàm tuus, Ioua exemplum in te statuat dirarum & periurij apud tuos, femur tibi decutiendo, & ventrem distendendo: veniat???ue haec dira aqua in tua viscera ad ventrem distendendum & femur decutiendum. Mulier respondebat, Amen, amen. Tunc facerdos has diras in scheda scribebat, & aqua amara delebat, eam???ue aquam amaram diram mulieri bibendam dabat, sumto priùs de manu mulieris libamento, quod ad aram libabat, & aram sussiebat. Aqua epota, si adultera esset, periurij poenas luebat, ventre distenso & femore decusso: sin extra noxam, illae sa manebat, & prolem gignebat. Num. 5. Achaiae Gaeum, Telluris Eurysternae fanum est. Ibi taurini sanguinis haustu pudicitia exploratur. Quo epoto, Qvi legi fraudem fecerit, statim flagitium dicitur morte luere. Pausanias in Achaicis. Gangulphi Burgundi militis Vxor, adulterio commaculata, cùm probare vellet innoxiam se esse, in frigido fonte demersa manu adiurauit, ne eam sine prodigij specie, si culpam ferret, inde posset leuare. Mira, à Deo res facta fuit, cùm à fonte manum tolleret, desiccatam extraxit, non aliter, quàm si in medijs eam ignibus tenuisset. Itaq; ob prodigium à viro sepa???ata fuit. Fulg. lib. 8. cap. 1. Deprehensio. Indicato à Sole adulterio Martis & Veneris, Vvlcanvs minutissimis catenis lectulum cinxit, quibus Venus & Mars ignorantes implicati sunt, & cum ingenti turpitudine resoluti sub testimonio cunctorum deorum. Hoc dolens Venus, omnem Solis stirpem infandis amoribus prosequuta est. Vnde natus Taurus, quem Minois dicunt, [Greek words]. L. Viues in lib. 18. Aug. de Ciuit. Dei, cap. 13. Procris Cephali coniux, à Cephalo marito, qui in venationem se iturum simulabat, tentata fuit, an matrimonij sidem seruatura esset. Mittit igitur ad eam seruum ignotum, qui multum auri ferens, hoc ei à peregrino viro quodam, ipsius amore capto, dari ait, si ei corporis sui potestatem velit facere. Principiò Procris recusat: sed cùm duplum mitteret, consentit. Cephalus vbi eam domum ingredi animaduertit, iam???ue ad se, quem alium putabat, accumbere, facem ardentem infert, facinus???; eius arguit. Antoninus Liberalis in Metamorphosi. Sub id tempus quo Catilina est oppressus, P. Clodius Pulcer, Boniae deae sacrarium muliebri habitu ingressus, cum Metelli Pontificis vxore adulterium commisit. Appianus Calphurniam C. Caesaris coniugem, qui tum Pontifex erat, ab eo adulteratam prodidit. Rectiùs Tranquillus & Plutarchus Pompeiam, Q. Pompeij filiam, quam Caesar ob id crimen repudiauit, suisse aiunt, ad quam Clodius media ceremonia penetrauit. Dum huic deae sacra fierent, nefas fuit viris interesse, mulierum duntaxat erat id sacrum. Latuit primò Clodius operantium coetu. Mox Aureliae ancilla (suit Aurelia Caesaris mater) illum aedibus errabundum intuita, quid rei quaereret, sciscitatur. Quum Auram respondisset Pompeiae pedissequam, perculit virilis vox mulierculam, suspicata???; quod erat, clamorem repentè extulit. Clauditur continuò domus, & Matronae attentè omnia perscrutantes, Clodium ex tenebroso eruunt cubiculo, turbatis???ue sacris dimittunt. Appellatus inde, quòd in operto Bonae deae fuisset, allegabatur rei absentia, quòd per id tempus, quo in opertum venisse diceretur, procul ab Roma fuisset. Cicero testis citatus testimonium dixit, Clodium eo die secum Romae fuisse: testati idem sunt alij quidam illustres. Caesar post Aureliae matris testimonium, ab accusatore appellatus, vt diceret, si quid de pollutis caereremonijs compertum haberet, Nihil omnino sibi co̅pertum respondit, quod de ea re affirmare posset. Nolebat Clodium genere & elo quentia darum, & quem multitu dini gratum sciebat, à se alienare. Ab eodem interpellatus, Quid ergo Pompeiam ab se ablegasset? Quoniam, inquit, domum meam non solùm crimine carere oportet, sed etiam suspicione criminis. Sab. lib. 5. Enn. 6. M. Varro testis est, C. Sallustium historiarum scriptorem deprehensum in adulterio ab Annio Milone, & loris caesum, data???ue pecunia dimissum. Cicero improperat ipsi Sallustio, quòd paternam domum vendiderit, vt adulterij poenam declinaret. Macrob. & Gell. lib. 17. cap. 18. Castigatio. Ex loco lustitiae correctiuae huc transfer ???emplae, punitae Scortationis, Adulterij, fol. 3404. Illic Iustitia eius, qui corrigit, hîc Pudoris studium in aliena libidine coërcenda perpenditur. Cvm certamine. Certamina Pudicitiae externa, cum alijs, ijs???ue vel Castie. Pudicitiae accidit, vt eius causa alter cum altere certes. ??? si gloriae caus a fiat, ad Studium quoq; honoris pertinebunt exempla eadem. Romanae matronae patriciae, sacellum Pudicitiae, quod in f???ro Boario fuit ad rotundam Herculis aedem, solae adire poterant. Eius ingressu cùm Virginia A. Sulpitij P. patricia quidem, sed L. Volumnio coss. plebeio elocata, adire prohiberetur, ipsa vicissim in parte aedium, quas in Longo habuit vico, aram plebeiae Pudicitiae constituit, hortata???ue est eius ordinis matronas, dare̅t operam, vt ara illa à sanctioribus castioribus???;, quàm Patricia coleretur. Sab. lib. 7. Enn. 4. Incestis. Ex praecedentibus locis Tudicitiae conseruatae & exercitae (Libidinis occasiones fugiendo, quò ad alios) hu non pauca, quatenus certando ab aliena libidine se vindicatn. C. Marivs (cùm secundo eius consulatu sororis eius si lium Lucium vim fibi adhibentem miles quidam forma speciosa Trebonius nomine confodisset: neque multis licet criminantibus, iret inficias se tribunum consodisse, sed causam allegasset probasset???;) iussit adferri coronam, quae virtutis causa dari solebat, ea??? Trebonium donauit. Plutarchus in Apophthegmatibus. LIBIDINIS, LVXVRIAE ACQVISITIO QVO AD AFFECTVM. Hucpertinent Magistri, Incentores libidinis & impudicitiae alienae. Consule Tit. Poetae turpes & impudici, fol. 1141. Item tit. Meretricum, quatenus lupanarium illic ratio habetur, fol. 2315. Cvivs. Pvta Scortationi. Lupanaria instituta, approbata. Venerem, quam ex spuma ex spuma maris procreatam poëtae testimonio sunt, impudicam, ad omnes???ue diuulgatam libidines fuisse, propalàm est: quippe quae plures ex adulterio filios procrearit. Nam ex famoso Martis stupro, genuit Harmonia̅, de qua Plut. in vita Pelopidae meminit: ex Mercurio Hermaphroditum, ex Ioue Cupidine̅, ex Anchisa Aeneam, & ex Bute Erycem. Quas ob res, amorum gratiarum???ue, item pulcritudinis & deliciarum & voluptatum omniu̅, & libidinis atq; coitus dea habita est. Haec, ne sola impudica videretur, omn??? prima, teste Lactantio lib. 1. vt est in historia, quam prisci Sacram appellabant, meretriciam arte̅ instituit, auctor???; mulieribus in Cypro insula fuit, vti vulgato corpore quaestum facerent. Ex quo apud Cyprios, teste Iustino lib. 18. mos inoleuit, vt virgines ante nuptias staturas, dotalem pecuniam quaesituras, in quaestum ad litus maris mitterent, pro reliqua pudicitia, libamenta Veneri soluturas. Harum ex numero LXXX. admodum virgines rapi, & in naues imponi iussit Elisa, quum illac transire è Tyro fugiens, vt iuuentus matrimonia, & vrbs sobolem haberet. Apud Babylonios consuetudo fuit, ve cùm rem domesticam consumsissent, ob victus inopiam filias suas adigerent ad quaestum corpore faciundum. Item mulieres semel in vita omnibus indigenis communes erant, teste Herod. lib. 1. Athen. lib. 12. indicat, Polycratem apud Samios mulieres aliquot voluptatum architectrices instituisse, ad exemplum Anconis dulcis Sardiorum, eum???; locum Laura dictum fuisse, siue Samiorum [Greek words], hoc est, flores. Idem addit, Omphalen eius gentis reginam, per vim virgines dominorum cum eorum seruis inclusisse ad stuprum, ne sola haberetur impudica. Lydos autem eum locum, in quo feminae constuprabantur, [Greek words] dixisse, sceleris atrocitatem verbo mitigantes. Thraces virgines non asseruant, sed quibus libuit cum viris, concumbere sinunt. Herod. lib. 5. Illyricorym virginibus, quas appellant, nonnun quam [2275] annorum XX. more patrio non denegatur ante nuptias suceumbere quibus vellent, & incomitatis vagari, & filios habere è quibus veilent. Varro libro secundo, capite duodecimo de Re rustica. Solon, vt ab adulterijs cohiberetur iuuentus, coëmtas meretriculas Athenis prostituit primus. obuias???; in venere̅ esse voluit, ne matronarum stupro pollueretur. Alex. lib. 4. cap. 1. Quum aliquando adiret scortum Aristippvs, sensit quendam ex adolescentulis, qui aderant, erubescere: quasi turpe esset, philosophum ingredi fornicem. Ad hunc versus: Huc, inquit, ingredi turpe non est, adolescens: sed egredi non posse, turpe. Sensit, ignoscendum, si quis moderatè vtatur licita venere: non ignoscendum, fi quis addictus voluptati seruiat. Hoc dictum illo seculo probari poterat, quo nulla lex vetabat cum scorto congredi: nunc praeter argutiam nihil habet laudabile. Laërtius lib. 2. cap. 8. Crates Thebanus, cùm filium Pasiclem in meretricis domu̅ perduxisset, dixit: Hoc tibi est patrium coniugium. Nam moechi tragici praemia referunt exilia ac caedes: Comici autem fornicatores, ex luxu & temulentia lucri faciunt insaniam. Sensit ho mo ethnicus, quasi tragicam esse rem adulterium, quòd plerunq; crudelis sit eius exitus. Scortari autem esse comicum. Scortatio enim non mortis damnatur supplicio: nihilominus tamen, qui depereunt in meretricem, in comoedijs inducuntur insanis similes. Laërt. lib. 6. cap. 5. Amantissimus Qvidam filij, cùm eum inconcessis ac pericolosis facibus acce̅sum ab insana cupiditate pater inhibere vellet: salubri co̅silio patriam indulgentiam temperauit. Petijt enim, vt priusquam ad eam, quam diligebat iret, vulgari ac per missa venere vteretur. Cuius precibus obsecutus adolescens, infelicis animi impetum, satietate licentis concubitus resolutum, ad id quod non licebat tardiorem pigriorem???; afferens, paulatim deposuit. Val. lib. 7. cap. 3. Veneti è Germania olim quotannis certo stipendio meretriculas conducebant, quae vulgi prostarent libidini, iuxta carnifi cinam publicam, vbi D. Matthaei fanum est. Caeterùm ea fuit Venetarum mulierum docilitas, vt Barbarbaris hunc non sit opus scortillis, quando re ipsa osten derunt, siue copiam, siue artem meretriciam spectes, [Greek words]. Egnatius lib. 6. c. 1. Basilienses pio instituto per quadrien nium ferè, Iupanat publicum sensim exolescere permiserant, meretrices omnes exegerant. Non multò pòst ad priuatas libidines sedandas, quidam prostibulum nouu̅ priore illo & nobilius & amoenius erigere tentabant. Iam???; eò rem deduxerant, multum licet reclamante Oecolampadio, vt publica domus ad D. Albanum huic muneri destinaretur. cùm sereno coelo fulmen in vicina̅ turrim, in qua pulueris pyrici aliquot cadi repositi erant, decidit, illa???; è fundamentis euersa, Iupanar quoq; disiecit, anno Sal. 1526. ardente Canicula. Quo portento territus magistratus, & D. Pauli consilium amplexus. Non esse faciendum malum, vt eueniat bonum, scortationem fouere destitit. Incestus. Parysatis auctor fuit filio Artaxerxi incestus cum Atossa filia. Hanc enim cùm animaduerteret regem perditè at occultè amare, suasit ei vt puellam duceret, quamuis eam Tiribazo satrapae iam despo̅disset. Legem enim Persis ipsum à deo, honesti???; & inhonesti datam normam dictitabat. Plutarchus in Artaxerxe. Ptolemaevs Aegyptirex, vt sotoris suae coniugio liberè potiretur, passim fratrum & sororum matrimonia permisit. Alex. lib. 1. cap. 24. Heraclivs Imper. incesti fuit legislator amoris, vt commodiùs Martinam filiam fratris ducere posset. Suidas. Andbonicvs tyrannus Irenem, ex consobrina Theodora Comnena natam, & Alexium, Manuelis ex incesto concubitu Theodorae filium, voluit iungi matrimonio. Connentu ita???; zum politicorum tum ecclesiasticorum indicto, breue scriptu̅ publicè recitandum & deliberandum coetui exhibet, cuius quidem haec erat summa: An ferendum esset matrimoniu̅; quod cùm parùm aut nihil potiùs incommodi prae se ferret, tamen ad Orientis & Occidentis coniunctionem, & ad captiuorum redemtionem pertineret, & plura alia commoda reipublicae allatutum esset? Maxima pars latgitionibus corrupta, negabat eas personas inter se cognatas esse, quia illicitis nuptijs essent procreatae. Pauci contrà sentiebant, incestas esse eas nuptias, eam???ue ob causam minimè approbandas. Patriarchae Theodosius cùm nihil se ptoficere cerneret, in insulam Terebinthum, vbi & diuersorium & sepulcrum sibi struxerat, in spontaneum exilium abijt. Andronicus nuptias incestas perfecit, Bulgarorum episcopo, qui tum in vrbe erat, omnia pro votis Andronici peragente. Mox Camatero Basilio patriarchatum detulit„ aut potiùs vendidit, cùm promisisset, se, quicquid cordi esset Andronico, facturum. Nicetas in Alexio Comneno. Imperator Henricvs IV. quum iam alteram sibi iunxisset vxorem, Vtonis marchionis viduam, nihil modestius in ea se gessit, quàm priore. Nam filium suum Conradum, optimum adolescentem, & qui meliori parente dignus videretur, ad vxoris fertur inuitasse complexum. Quum???; horreret infandum crimen bonus iuuenis, vt eum ad scelus animaret, fertur illi in aurem dixisse, se patrem illius non esse, nati adulterio: & ideo thorum suum non esse illi tantopere tefugiendum. Magis magis???; aucto in pudente iuuene horrore, meditatur patris cedere furori: ids???; fecit, ???oncedens in Italiam. Ibi praesidio Mathildis nobilissimae feminae susceptus est: cùm pater illum iam antè regem iussisset coronari. Regina verò elapsa de manibus Henrici, peruenit & ipsa in Italiam, ductu???; Mathildis ad Vrbanum pontificem. Pòst reuersa in patriam, monasticam vitam ingressa est. Cranzius libro quinto Metropolis, capite 21. Paederastiae. Herod. Persas ait à Graecis doctos pneris consuescere. Atqui quomodo à Graecis Persae huius libidinis acceperint in stitutionem, apud quos testantur ferè omnes, priùs quàm mare alpexissent Graecum, exectos fuisse pueros? Plutarchus de Herod. mal. Aeschylvs & Sophocles, per tragoedias amores in theatra in duxerunt: alter Achillis erga Patroclum, alter Niobes erga filios. Quo effectum fuit, vt tragoediam nonnulli postea paederastam nominauerint. Athen. lib. 13. cap. 27. Advlteriorvm. Lucianus iure optimo, in dialogo de Mercurio & Sole, Iovem exagitat vt adulteriorum auctorem, cùm ante illum Saturni tempore magna esset pudicitiae existimatio. Iuuenalis Satyra sexta: Credo pudicitiam Saturno rege moratam In terris, visam???; diu, cùm frigida paruas Praeberet spelunca domos, ignem???;, larem???;. In Graecis Epigrammatis poëta quidam nonnulla Iouis adulteria connumerauit: [Greek words]. Fit taurus, cygnus, Satyrus???;, aurum???;, ob amorem Europae, Ledes, Antiopae, Danaës. Natalis Comes Mythologiae libro 2. cap. 1. Ex Solonis legibus feminae, quae viros parùm ad rem veneream idoneos sortitae essent, vnu̅ quem vellent, exmariti propinquis, impunè ad mittebant. Sab. lib. 5. En. 2. Helius Cinna Trib. Pleb. plerisq; confessus est habuisse se scriptam paratam???; legem, quam IVL. Caesar ferre iussisset, quum ipse abesset, vti vxores liberorum quaerendorum causa, quas & quot ducere vellent, liceret. Suetonius. Monstrosarvm Libidinvm. Tiberivm Imp. horrendarum libidinum magistrum, Suetonius tradit. Qvomodo. Nimirvm Religione. Bacchanalia sacra vberrimu̅ apud cunctas fermè gentes libidinis seminariu fuêre: quorum, vti testatur Herod. auctor fuit Melampvs Amythaonis filius, primus???; ad Graecos detulit ex Aegypto, vbi ea sacra fieri cepêre. Feminae statuas cubitales è neruis compactas, quibus ingens mentula in ventre extabat, per pagos, praeeunté tibia, circumferebant, Bacchum canentes. In Parnaso monte Bacchanalia, quae Graecis Dionyfia dicuntur, alternis annis acta sunt, magno cum hominum multo mero incalentium clamore, tum tympanorum crepitu. Haud ita multò pòst, Graecus quidam homo ignobilis, eiusmodi sacrorum antistes in Hetruriam venit, docuit???; ritus. Ex Hetruria ea mali labes mox Romam penetrauit, vbi mirandum in modum morbi contagione matronarum pucicitiam cotrupit. Primò sacrarium feminarum fuit, nec quisquam virorum admittebatur: tres in anno statutos dies habebant, quibus interdiu Bacchis initiarentur, sacerdotes inter se matronae creabantur. Quum demùm Paculla Minia Campan??? facta est sacerdos, haec omnia ta̅quam deorum monitu immutauit: sanè viros & cum primis filios initiauit, nocturnum???; sacrum ex diurno, & pro tribus in anno diebus, quinos in singulos menses dies initiorum sacros fecit. Tum promiscuò sacra viri feminis permisti facere coeperunt. vbi quum per noctis lice̅tiam quiduis scelerum vnicuiq; edere liceret, Nihil flagitij praetermittebatur: siquidem eò loci stupra pariter atqö cae des redundabant, quando qui aut ad venerem pigriores, aut dedecoris minus patientes erant (nam postremò nemo maior viginti annis initiabatur) morte afficiebantur: nec id multis cognitum: quum nulla vox queritantium prae vlulatu, tympanorum, cymbalorum???; strepitu exaudiri posset, & mortui ex conspectu illicò in specus abderentur. Summa religionis erat inter eos, viros velut mente captos, corporis iactatione fanatica vaticinari, matronas Baccharum habitu crinibus [2276] passis cum facibus ardentibus discurrere, & mactatos dici à dijs raptos. Verùm ad extremum tantorum scelerum indicio à Fecenia (de qua sub Tit. Meretricum) ad Sp. Posthumium Albinum, & Q. Martium Philippum Coss. delato, religio pestifera extincta est, anno Vrbis conditae D LXVIII. Polyd. lib. 3. cap. 27. de Rerum inuent. Lege, Imperio. Messalina Claudij Imp. vxor cogebat etiam caeteras mulieres luxuriòse & petulanter viuere. efficiebat???;, vt multae in palatio viris suis praesentibus ac videntibus, cum adulteris coirent: eorum???; viros ipsa diligere, honoribus atq; dignitatibus augere: caeteros qui id non paterentur, odio habere, ac modis omnibus perdere solebat. Claudius autem multo te̅pore harum rerum erat ignarus, proptereà quòd Messalina ancillulas quasdam ei suggerebat, cum quibus rem haberet. Xiphilinus. Nero Imperator post multa atq; diuersi generis edita spectacula, publicè sumtuosam in theatro coenam dedit. Cum???; in ea vnà cum Tigellino medium ipse teneret locum, concessit vt in tabernas atq; lupanaria, quae ibi aedifi cauerat, omnes ingrederentur, atq; cum omnibus mulieribus rem haberent. Aderant autem pulcerrimae & clarissimae ancillae, liberae, scorta, virgines, vxores multorum ciuium, non solùm plebeiae, sed etiam nobilissimae puellae & mulieres: vbi poterat quisque, ea quam cuperet, potiri: negare licebat nemini. Tum seruus cum domina, praerente domino suo, & gladiator cum virgine nobili, spectante patre, rem habuerunt. Xiphilin. Vitiza Gothorum rex in Hispania, nullu̅ genus libidinis intentatum reliquit: & tam clericis quàm laicis licentiam dedit tot mulieres, quot vellent, ducendi. Hoc modo omnis castitas & honestas proscripta fuit. Evenvs III. Scotorum rex, centum concubinas ex nobilioribus matronis virginibus???; delectas habuit. Legem tulit, vt liceret singulis plures vxores, alijs sex, alijs decem pro opibus ducere; vt nobilibus plebeiorum vxores communes essent: deniq; vt virginis nuptae florem loci dominus delibandi potestatem haberet. H. Boëthius lib. 3. Adhortatione. Alex. Magnus, postquam in regiam Gedrosiae venit, relaxauit exercitu̅ intempestiuis conuiuijs. Ferunt temulentum chororum ludos spectasse, amasium eius Bagoam choragum palma̅ obtinuisse, exornatum???; medio theatro transisse, & ad latus eius consedisse: Macedonas, cùm id viderent, plaudentes vt osculum ei ferret: conclamasse, quoad illum complexus & dissuauiatus sit. Plut in Alexandro. Cleonymus Spartanus rex, vxorem formosam & familiae regiae Chelidonidem, Leontychidis filiam, duxerat: quae Acrotati amore, Arij (qui Cleonymi frater erat) filij, deperibat. Pyrrho vrbem oppugnante, Acrotatum & Senes & Mvlierym caterua praeclarè certantem contemplati sunt. Cùm iam media vrbe stationem suam repeteret cruentus & exultans elatus???ue victoria, celsior ac pulcrior est. Lacaenis visus, Chelidonidémque, quòd talem haberet amatorem, praedicauerunt beatam. Praeterea grex senum secutus conclamauit: Perge Acrotate, & complectere Chelidonidem: tantùm bonos Spartae procrea. Plut. in Pyrrho. Doctrina, Exemplo. Balaam docuit Balachum regem, quomodo per mulieres pos set Israëlitas ad idolo latriae peccatum trahere, & Dominum contra illos ad iram prouocare. Num. 23. & 24. Phocus, Phocionis viri optimi & fortissimi degener filius, cùm amore cuiusdam puellae apud lenonem degentis teneretur, ac fortè fortuna Theodorvm Atheum in Lycaeo ita audisset disserere: Si no̅ est turpe soluere amicu̅, amicam quide̅ soluere turpe erit: si socium, ergo & sociam ([Greek words] Graeci scorta vocant) liberare licebit. Hunc sermonem suae cupiditati accommodauit, & puellam redemit. Plut. in Phocione. Romani Alcaevm & Philiscvm Epicureos ex vrbe eiecerunt, quòd multarum flagitiosarum???; libidinum auctores essent, & voluptatibus contra rationis praescriptum indulgerent. Messenij quoq; Epicvreos expulerunt, ne aliorum vitam turpissimis moribus inficerent. Aelianus lib. 9. Variae hist. Amantissimus Qvidam filij, cùm eum inconcessis ac periculosis facibus acce̅sum ab insana cupiditate pater inhibere vellet, petijt, vt priusquam ad eam, quam diligebat, iret, vulgari ac permissa venere vteretur. Cuius precibus obsecutus adolescens, infelicis animi impetum, satietate licentis concubitus resolutum, ad id quod non licebat, tardiorem pigriorem???ue afferens, paulatim deposuit. Valerius lib. 7. cap. 3. Idem fecit Crates Thebanus, cùm filium Pasiclem in meretricis domum perduxisset: Hoc, inquit, tibi est patrium coniugium. Nam moechi tragici praemia referunt exilia ac caedes: Comici autem scortatores, ex luxu & temulentia lucrifa ciunt insaniam. Laërt. lib. 6. cap. 5. Calvia Crispillina fuit magistra libidinum Neronis, digna discipulo magistra. Tacitus lib. 17. Florentivs presbyter Benedicto Abbati infidians, quem occulta fraude vincere nequiuit, aperto bello aggredi decreuit. Meretriculas de prostibulo cuocatas in hortu̅ monasterij adduxit, quae impudenter inter se lasciuiendo, monachos ad libidinem prouocarent. Abbas cùm iam non vitae suae vnius, sed animabus cunctorum, qui secum erant, periculum verti vidisset, loco cessit, & vnà cum suis longiùs migrauit. Florentinus quòd eos fugere compulisset, exultans, repentino pauimenti collapsu elisus, expirauit. Marulus libro quinto, capite secundo. Scriptis. Archytas Har moniacus, vt inquit Chamaeleon, Alcmanem scribit amatoriorum carminum ducem fuisse, primum???ue intemperans carmen edidisse. Athen. lib. 13. cap. 26. Stesichorvs lasciuus, genus hoc cantilenarum constituit, quae antiquitùs [Greek words] sunt dicta. Athen. libro decimotertio, capite 27. Cratinvs, de varijs modis concubitus scripsit. Vide Tit. Poëtae impudici. Sotades Maronites cinaed??? & poëta, turpissimos scripsit Iamboru̅ libros, quos appellauit Cinaedos, lingua Ionica: in quibus libidinum lasciuae species & descriptiones inerant. De quo Martialis dicit: Nec retrò lego Sotadem cinaedum. Retrò enim eius carmina legebantur, vt sensus tegeretur. Volater. lib. 19. Anthrop. Verè pudicus non de suo tantùm, sed & alioru̅ pudore sollicitus erit. Quid ergo de Catvllo sentiendum, qui Aurelio & Furio pathicis dira minatur: Qui illum ex versiculis suis putarint, Quòd sint molliculi, parum pudicum. Excusationem verò addit frigidissimam: Nam castum esse decet pium poëtam Ipsum, versiculos nihil necesse est: Qui tum deniq; habent salem, ac lepôrem, Si sint molliculi, ac parum pudici, Et quod pruriatincitare possint. Eliphantis lasciuissi ma femina, Philaenis meretrix Leucadia, & Astyanassa Helenae Menelai ancilla, de varijs generibus concubitus libellos figuris ornatos ediderunt. Gyraldus in poëtica Hist. Gnathaena meretrix, legem conuiualem conscripfit, iuxta quam ad ipsam eius???ue filiam conuiuas accedere oportebat: quod ad eorum philosophorum aemulationem faciebat, qui res huiusmodi conscripserunt. Hanc legem scripsit Callimachus in tabula tertia legum. Athen. lib. 13. cap. 14. & 17. Cvltv corporis. Consule Tit. Fucus & ornatus corporis, quatenus Libidinis alienae irritandae causa fit, f. 297. 301. Concessione Scortorum. Alexander Antigenem, cùm dimissis in Macedoniam ex sontica causa immiscuisset se, esset???; nomen suum professus: vt manifestus fuit fictae valetudinis, qui validus esset: viru̅ militarem & corpus eius vulneribus conspiciens co̅cisum, indoluit Alexander. Quo causam requirente, Telesippae amore se deperire fassus est, eam???; deducere ad mare, quòd eius desiderium non ferret. voluisse. Ibi: Cuius est, haec mulier, inquit, Alexander, & quis de ea appellandus? Ingenuam esse ostendente Antigene: Ergo adducamus, inquit, eam, vt hic maneat, promissis & donis. Adeò cuiuis citiùs amanti quàm sibi ignoscebat. Plut. orat. 2. de Alex. fortuna. In exercitu Q. Fabii Max. adolescens merebat Tarentinus: in quem sororis, quae commorabatur Tarenti summa fides & pietas extabat. Eius amore Brutius quidam (quem Polyaenus lib. 8. Abrentium vocat) praesidij quod Tarento Annibal imposuerat, praefectus deperibat. Is re cum Fabio communicata, in vrbem ad sororem contulit se pro transfuga. Brutium accersit mulier, ei???; fratrem conciliat. Mox adiutor hic in amore, cùm magis quàm antè facilem illi & obnoxiam videretur praestare sororem, ita eum deuinxit sibi vt non difficulter magnorum spe praemiorum, quae Fabium ostendit donaturu̅, perpulerit ad proditionem. Nocte ig tur constituta, cùm alio loco tumultus exoriretur, alio Fabij milites scalis asce̅derent, captum fuit Tarentum. Plutarchus in Fabio, & Liuius libro 7. Decad. 3. Q. Fabio Maximo Coss. militem Lucanum manipulares detulerunt extra castra pernoctare, & signa saepe relinquere. Fabius. Qualisnam aliàs esset? rogauit. Cùm omnes confirmarent, Nemini militum secundum esse, simul???ue eximia quaedam eius decora atque facta commemorarent: causam vbi eius absentiae perquisiuit, amore mulierculae inuenit captum, & illius fruendae gratia longum quotidie iter & periculorum plenum à castris commeare. Mittit igitur certos clàm milites, à quibus attractam puellam in tento [2277] rio suo occuluit. Lucano inde remotis arbitris accersito: Non me fefellit, inquit, contra, disciplinam militarem te, & contra leges Romanas crebrò extra castra pernoctasse; nec verò etiam virtutes ignoraui tuas. Factis tuis strenuis, quam co̅misisti, condonabo fraudem: posthac alteri mandabo tui custodiam. Stupente milite, producit mulierem, atq; ei tradit, addit???;: Haec spondet te in castris mansurum: tu re ostendes, num quod aliud ob facinus castra deserueris, cuius causae amorem & hanc praetexueris. Plut. in Fabio. Vxorem. Vide paulò pòst Lenonum titulum. Hîc affectus, illic Subrecti, quod acquiritur, ratio habetur, f. 2285. In Dentonis Vxorem, Martialis libro 8. Nescio quid de te nonbellè, Dento, fateris, Coniuge qui ducta iura paterna petis. Sed iam supplicibus dominum lassare libellis Desine, & in patriam serus ab vrbe redi: Tres quaeris natos, quattuor inuenies. Blanditiis. Licinius Valerianvs Imp. cùm Christianos à saeuitia tormentorum inuictos esse videret, blandis rationibus illos expugnare infficuit. Inter quas etiam haec fuit, quòd adolescentes in molli lecto ligatos, probè saginatos, à nudis mulierculis tentari voluit. D. Hieron. in vita Pauli. Discipvli. Vbi Magister, ibi Discipulus. Proinde ex praeced. huc pleraq;, personarum tamen respectu diuerso. Lege, Consvetvdine impvdici Facti. Apud Babylonios, omnes mulieres indigenas oportet semel in vita, ad Veneris templum desidentes, cum externis viris consuetudinem habere. Multae verò diuitijs tumentes, cùm sui copiam alijs facere apertè nolint, vehiculis tamen cameratis subuectae, pro templo consistunt, relicta interim à tergo magna famulitij turba. Pleraeq; autem hunc in modum faciunt. Ad templum Veneris sedent, corollis tempora reuinctae: è quibus dum aliae seorsum abeunt, aliae regrediuntur: nam tra̅situs vndecunq; sic funiculis distincti, aditum praebent externis ad mulieres illas, quam cuique libuerit deligendam. Cùm semelillic consederint, non priùs domum regrediuntur, quàm hospitum aliquis pecuniam mulieri in gremium iniecerit, & cum eadem à fano seorsum abducta rem habuerit. Hospitem autem illum, qui pecuniam obtulit, dicere oportet: Tanti ego tibi deam Mylittam imploro. Mylittam enim Assyrij Venerem appellant. Pecuniam illam, quantulacunq; sit, non est fas reijcere, sed in sactum conuertitur vsum. Neque mulieri licet hospitem aliquem repudiare: sed quicunq; is est, qui pecuniam obiecerit primum, hunc illa sequitur citra delectum. Postremò vbi iam congressa fuerit cum externo mulier, dea expiata, domum reuertitur, ac deinceps facilè cuilibet co̅miscetur. Iam quae forma sunt elegantiore, citiùs expediuntur: quae verò deformes diutiùs coguntur desidere pro templo, antequam legi satisfaciant. Fit???: interdum, vt vno atq; altero anno, aut etiam triennio, atq; ampliùs, expectare oporteat miseras. Alicubi, nempe in Cypro similis quaedam lex est. Herod. lib. 1. Conversatione. Bvbvlcvs illic apud Bionem, Bucolicis (refere̅te Stobaeo Ser. 61.) haec de seipso affert: [Greek words]. Magna mihi Venus adhuc dormienti adstitit, infantem Amorem pulcra manu ducens, in terram nutantem, ac his me verbis assata est: En tibi chare bubulce Capidinem, vt eum canere doceas. sic loquuta abijt. Ego autem mea pastoralia carmina stultus, tanquam discere volentem Cupidinem doceba̅: quomodo fi stulam obliquam Pan inuenerit, Minerua tibiam, testudinem Mercurius, & citharam dulcis Apollo. Haec ipsum edocebam, nihil curantem mea carmina. At ipse mihi canebat amatoria, me???; docebat mortaluim & immortalium amores, & matris opera suae. Tum ego oblitus illorum quae Amorem docueram, quaecunq; me docuit Cupido amatoria cuncta didici. Spartanas mulieres ob nimiam viuendi libertatem parùm pudicas esse, testantur haec verba Pelei, increpantis Menelaum, apud Eurip. in Hecuba: [Greek words]; Neq; si velit quispiam, casta esse queat Spartana puella: quae cum iuuenibus relinquentes domos, nudis femoribus, & tunicis dissolutis, cursus & palaestras, non tolerabiles mihi, communes habent: & tame̅ mirum videtur, quòd non castas mulieres educatis? Peregrinatione. De Laevina casta, & ad Baias adultera, Martial. lib. 1. Casta, nec antiquis caedens Laeuina Sabinis, Et quamuis tetrico tristior ipsa viro, Dum modò Lucrino, modò se permittit Auerno, Et dum Baianis saepe fouetur aquis, Incidit in flammas, iuuenem???; secuta, relicto Coniuge, Penelope venit, abit Helene. Otio. Proci Penelopes, Aegistvs, & similes, intemperantiae suae fomitem habuêre otium. Vnde Ouidius: Quaeritur Aegisthus, quare sit factus adulter? In promtu causa est, desi diosus erat. Pictvra. Chaerea Terentianus tabulae pictae aspectu, quae Iouis in Danaës gremium aureo imbre sese effundentis fabulam continebat, ad vim psaltriae inferendam excitatus fuit. Exemplo Brvtorvm. Barbara, Sigismundo Caesare mortuo, cùm ei diceret aliquis, Imitandum turturis exemplum, quae mortuo marito perpetuam castitatem seruaret: Si me, inquit, ratione carentes imitari volucres iubes, cur non columbas potiùs, passeres???ue proponis? Aeneas Syluius, de dictis Sigismundi & Friderici Imperatorum. LIBIDINIS ACQVISITIO QVO AD SVBIECTVM fiue Obiectvm. Quatenus rem amatam acquirunt, vel saltem acquirere conantur, vel Ipsimet, inhonestis, indignis modis. Putà Homicidio, Caede eorvm, qui impedire possent. Consule Tit. Perfidiae Vxorum vel Maritorum erga coniuges. quatenus in gratiam pellicum vel concubinorum coninges interficiunt, f. 3437. Phocus Boeotus origine (erat enim ex Clisante) pater fuit Calirrhoës puellae specie & castitate eximia. Huius nuptias Ivvenes triginta triginta totius Boeotiae spectatissimi petebant. Verùm alias ex alijs moras Phocus, ne vis sibi adferretur timens, nectebat. Deniq; obsecrantibus illis, Apollinis arbitrio optionem relinquere volebat. Ea oratione illi inflammati, impressione data Phocum obtruncarunt. Medio tumultu puella effugit per campos. Insequentib. iuuenibus rustici, qui in area frumentum coaceruabant, eam absconderunt in frumento. ???ta salute parta, festum expectauit omnibus Boeotis solenne. Tunc Coroneam pfecta, supplex in Iunonis Itoniae ara sedebat, ac procorum flagitium narrans, nomen cuiusq; & patria̅ edidit. Misericordia ducti Boeoti puellae, exarserunt iracundia in iuuenes. Qui de his edocti, Orchomenon confugerunt. Reiecti ab Orchomenijs, contulerunt se ad Hippotas (vicus erat propter Heliconem inter Thebas & Coroneam iacens) hi receperunt eos. À quibus cùm per legatos exposcerent Thebani Phaci percussores, neq; illi dederent eos: bellum intuleru̅t cum co̅muni Boeotoru̅ duce Phaedo, qui per id tempus imperiu̅ Thebanorum regebat. Circu̅si dentes vicu̅, qui munitus erat, fame eum expugnauerunt, homicidas???; saxis obruerunt: incolas vici in seruitutem abripueru̅t, moenibusq; ac tectis disiectis diuiserunt agru̅ Thabanis & Coroneis. Nocte, ??? antecessit Hippotaru̅ deditionem, voce̅ ex Helicone feru̅t auditam dicentis cuiuspia̅, Adsum: ac voce̅ eam Phoci esse, procos illos omnes XXX. agnouisse. Quo die lapidibus fuerunt obruti monimentum huius senis in Clisante croco memorant fluxisse. Phaedum Thebanorum rectorem & duc em ex [2278] bello regressum, cùm nunciatum esset ei natam filiam, accepto omine Nicostratam appellasse. Plut. in hist. Amatorijs. Cammae feminae Galaticae forma eximiae Sinato tetrarchae nuptae, amore Sinorix Galatarum potentissimus flagrans: quòd vi stuprum ei offerre viuente Sinato vel inducere non posset, interfecit illum. Erat Cammae solamen & alleuatio doloris paternum Dianae sacerdotium, ac ferè in delubro degebat, nec vllum ex multis suis & potentibus procis admittebat. At cùm non dubitasset eam Sinorix de connubio appellare, hominis tentatio nem non reiecit, neq; de admissis cum eo expostulauit: quasi eo Sinorix ipsius charitate & desiderio, non alia improbicate, impulsus fuisset. Qua spe fretus ille venit petitum eius nuptias, Illa processit ei obuiam, comiter???; exceptum Dianae arae admouit, libauit???; ex phiala aquam mulsam, vt creditur, venenatam. Inde cùm prior ipsa ferè dimidium eius exhausisset, reliquum Galatae porrexit. Quem vt conspexit ebibisse, altè exclamauit, appellato defuncti nomine: Hanc, inquit, dum diem ego charissime vir expecto, moesta fine te vixi. Nunc accipe me laetus: nam poenas caedis tuae ab omnium mortalium sceleratissimo sum persecuta: & consors tibi vitae, buic mortis cupidè sum facta. Ac Sinorix, dum in lectica aufertur, breui pòst expirauit. Camma, cùm diem illum & noctem superuixisset, dicitur hilari animo exanimata fuisse. Plut. Sermone amatorio. Asinaevs & Anilaevs Iudaei fratres, Neerda Babyloniae vrbe orti, manu facta sceleratorum, Babyloniae satrapam vicerunt. Artabanus Parthorum rex virtutem illorum admiratus, Babyloniea eos praefecit, adeò vt tota Mesopotamia ab Afinaei nutu penderet. In hac felicitate exactis annis quindecim: venit fortè in eas regiones Parthorum quidam dux cum coniuge. Hanc adamate cepit Anilaeus. Caeterùm cùm nulla spes elset potiundi muliere, bello maritum eius petijt: primo???; conflictu caeso Partho, vxorem accepit: quae tamen religionem Parthicam deserere noluit, sed publicè etia̅ impijs sacris operabatur. Quod cùm amici reprehenderent, Anilaeus mulieris amore victus quosdam occidit: eadem???ue Asinaeum veneno sustulit. Itaq; solus rerum potitus, omnia pro libidine agere coepit: & Mithridatem Artabani generum incautum cepit. Ille dimissus, maioribus copijs Anilaeum adortus, aestu confectos milites miserè trucidauit. Anilaeus fuga vix elapsus, tandem simulatione pacis à Babylonijs somno vino???; grauis cum asseclis omnibus caesus est. Eo tyranno liberati Babylonij, Iudaeos omnes exegerunt in Seleuciam. Vbi quinquennio exacto tra̅quillè, tandem conspiratione Syrorum & Graecorum caesi sunt supra L. virorum millia: reliqui Ctesiphontem se contulerunt. Vbipariter exgitati à Graecis, tandem Neerdam & Nisibim Babyloniae vrbes redierunt. Iosephus lib. 18. capite vlt. Antiq. L. Sergius Catilina, vt Aurelia Orestilla frueretur, filium eius veneno sustulit: quòd is iam adultus terrori esset matri, ne secundùm nuberet. Salust. & Valerius. Nero Caesar duxit post alias vxorem Statiliam Messalinam, Tauri bis co̅sulis ac triumphalis abneptem. Qua vt potiretur, virum eius Atticum Vestinum Coss. in honore ipso trucidauit. Suetonius. Irene Augusta Alexij vxor, consuetudine Tryphonis (qui Manuel postea dictus est) vsa, mortuo marito conabatur imperium adultero astruere. Cùm enim feminae auspicijs tantu̅ imperium administrari non posset: principes eam ad nouum hortabantur connubium, vt scilicet ex omni procerum nobilitate, quem sibi vellet, in maritum legeret. Vocato ad se isto exoleto adultero, nefarium aperit consilium. Est (inquit) mihi in animo, ne nouo matrimonio locata, fructu nostrae co̅suetudinis carea̅, te, si vir verè sis, ad imperij fastigium promouere. Sed tu intellige, qua id ratione confici possit. Audio te multos familiae tuae viros habere in agris: hos tectis armis in vrbem densis itineribus, diuerso???; tempore inducas. Tum proceribus imperij vocatis, stipulari ab eis incipiam, velint iubeant???; me nubere cui velim, sint' ne, cui nupsero, pro Graeciae Imp. habituri? Si id se facturos dixerint, tum ego te & meum coniugem & Imperatorem salutabo, in tua verba cogam iurare omnes. Quod si facere recusabunt, tum hominibus tuae factionis ad vnum trucidandos obijciam. Probat ferox & amans iuuenis mulieris consilium, atq; hominibus comparatis, auersati principes tam sordidas nuptias, ad vnum omnes ferro caesi sunt. Caeterùm fabula potiùs quàm historia videtur esse: neque enim Alexio, sed Caloioanni successit Manuel. Cuspinianus. Edgarvs rex Anglorum Alfredam Etheluoldi vxorem formosissimà stuprauit, maritum???; eius, vt ea potiretur, interfecit. Polyd. lib. 6. & Ranulphus lib. 6. cap. 11. & Gulielmus Malmesburiensis lib. 2. cap. 46. Adelheidis, Friderici Saxoniae principis vxor, maritum per adulterum Ludouicu̅ Thuringiae marchionem hoc stratagemate è medio sustulit. Quodam die moechus equitum turma stipatus, ad colloquium euocat Adelheidem. Quo finito, arci vicinam syluam ingreditur, atq; in ea venari incipit. Adultera ex composito virum magnam animi indignationem simulans, adijt, qui tum in balneo erat, eum???; timiditatis arguit, quòd Ludouicum ad arcem feras agere patiatur; Ego profectò, inquit mulier, nisi sexus obstaret, ipsa vlciscerer ha̅c iniuriam. Fridericus arma capit, paucis???; comitantibus Ludouicum insequitur. Ibi cùm à verbis ad verbera peruentum esset, Fridericus occubuit. Chronicon Mersburgense libro 2. capite 12. Vi Intentata. Semiramis vxor Menonis praefecti Syriae Nino regi Assyriorum Bactriae expugnandae rationem ostendit. Admiratus Semiramidis virtutem Ninus, eam multis donis cumulauit: deinde persuadere viro eius conatus est, vt illam sponte sibi vxorem condonaret, pollicitus filiam se ei daturum Sosanem. Renuenti comminatus est, ei se oculos, ni parêret, eruturum. Hoc perculsus timore, simul & amore incesus Menon, cùm laqueo vitam finisset, Semiramidem Ninus vxorem cepit: genito???ue ex ea filio Ninya, excessit è vita, imperio vxori reli???to. Diod. lib. 2. cap. 3. Oenomaus cùm moreretur, imprecatus est Myrtilo aurigae, cuius fraude à Pelope victus erat, vt à Pelope occideretur, quod etiam postea contigit. Nam cùm Pelops asportaret Hippodamiam, ea???; sitim pateretur in itinere, secessit parumper de via Pelops ad aquam hauriendam. Myrtilus absente Pelope Hippodamiam vitiare conatus est. Hippodamia reuerso Pelope Myrtilum accusauit: eum Pelops apud Geraestum promontorium in mare detrusit, quod ab eo postea Myrtoum dictum fuit. Eurip. in Oreste. Sardiani cum Smyrnaeris belligerantes, & castris circa moenia positis, legatos mittunt, se non antè discessuros, quàm vxores ad coitum concessissent. Quum igitur Smyrnaei magnu̅ ex necessitate probrum perpessuri forent: ancilla quaeda̅ honesta facie ad herum Philarchum accurrens, Mittite: inquit, ancillas ornatu liberali. Quo facto, earum defatigati coitu, capti sunt. Dositheus lib. 3. rerum Lydicarum, & Plut. cap. 56. Parallelorum. Atepomarvs Gallorum regulus, cum Romanis belligerans, non priùs se cessurum inquit, quàm coniuges suas ad coitum exposuissent. Caeterùm consilio ancillarum seruas mittentes, barbaros libidine somno???; sepultos interfecêre. Ex Aristide Milesio lib. 1. retum Ital. Plut. Idem. C. Verres, Cn. Dolabellae legatus, Lampsacum veniens, deducitur ad Ianitorem quendam hospitem, comites???; eius item apud caeteros hospites pro more collocantur. Negotium dat suis, vt inuestige̅t, ec???uae virgo sit aut mulier digna, quamobre̅ ipse Lampsaci diutiùs moraretur. Rubrius, qui miro artificio, quocun???; venerat, haec inuestigare solebat, defert Philodamum esse quendam genere, honore, copijs, existimatione facilè principem Lampsacenorum: eius esse filiam, quae cum patre habitaret, propterea quòd virum non haberet, mulierem eximia pulcritudine, sed eam summa integritate pudicitia???ue existimari. Verres sic exarsit, vt statim ad Philodamu̅ migrare se diceret velle. Hospes Ianitor, qui nihil suspicaretur, veritus ne quid in ipso se offenderit, hominem summa vi retinere coepit. Ergo Rubrium, tanquam parum lautè diuersantem, ad Phil???damum deduci iubet. Philodamus ostendit munus illud suum non esse: se, cùm suae partes essent hospitum recipiendorum, tum ipsos tamen praetores & consules, non legatoru̅ asseclas recipere solere. Sed Verres totum illius postulatum causam???; neglexit, per vim ad eum, qui recipere non debebat, Rubrium deduci imperauit. Philodamus noluit videri ipsum il lum Rubrium inuitus in domum suam recepisse: magnifi cè & ornatè conuiuium comparat: rogat Rubrium, vt quos ei co̅modum fit, tnuitet, locum sibisoli, si videatur, relinquat: vt etiam filium suum foras ad propinquum quendam mitteret ad coenam. Tum Rubrius istius comites inuitat. Eos omnes Verres certiores facit, quid opus esset. Maturè veniunt, discumbitur, fit sermo inter eos & inuitatio, vt Graeco more biberetur. Hospes hortatur: poscunt maioribus poculis, celebratur omnium sermone laetitia???; conuiuium. Posteaquam satis calere res Rubrio visa est: Quaeso, inquit, Philodame, cur non filia̅ tuam introuocari iubes? Ille, vt aliquid responderet, negauit moris esse Graecorum, vt in conuiuio virorum accumberent mulieres. Tum seruis suis Rubrius, vt ianuam clauderent, & ipsi ad fores assisterent, imperat. Philodamus seruos suos ad se vocat: his imperat, vt seipsum negligant, filiam defendant: excurrat aliquis, qui hoc tantu̅ domestici mali filio suo nu̅ciet. Clamor interea fit tota domo inter seruos Rubrij atq; hospitis. Aqua feruenti à Rubrio Philodamus perfunditur. Filius statim exanimatus ad aedes contendit: omnes eodem animo Lampsaceni ad aedes noctu conuenerunt. Lictor Verris Cornelius, qui cum eius seruis erat, à Rubrio quasi in praesidio ad auferendam mulierem collocatus, occiditur: serui nonnulli vulnerantur, ipse Rubrius in turba sauciatur. Hinc omnes ad eam domum, in qua Verres diuersabatur, profecti, cae dere ianuam saxis instare ferro, ligna & sarmenta circundare, ignem [2279] subijcere ceperunt. Ciues Rom. qui Lampsaci negotia ba̅tur, concurrunt, orant Lampsacenos, vt grauius apud eos nomen legationis, quàm iniuria legati putaretur. Verres apud C. Neronem, qui asiae praeerat, de vi legato pop. Rom. illata conqueritur: Cn. Dolabellam permouet, vt relicto exercitu Neronem Laodiceae conueniat. Condemnatur perpaucis sententijs Philodamus & eius filius: adest, instat, vrget Dolabella, vt quamprimùm securi feria̅tur. Constituitur in foro Laodiceae spectaculum acerbum & miserum, & graue toti asiae prouinciae. grandis natu parens adductus ad supplicium, ex altera parte filius: ille quòd pudicitiam liberorum, hic quòd vitam patris, famam???ue sororis defenderat. Cicero libro 3. in Vertem. Vi Illata. Vide Tit. Stupra Virginum, Matronarum, Viduarum. quatenus vim illis inferunt, fol. 2312. & seq. Vrbs Mesopotamiae trans Euphratem, Edessa, à dicbus Constantini Magni Chiristiano cultui dedita, & beatissimi Thomae apostoli allatis ex India reliquijs inclyta, Saracenis omnes ferè Orientis prouincias occupantibus, sola inter medios hostes permanserat incolumis. Mox occupata à Latinis Hic rosolyma, Balduinum Godofredi regis fratrem acceperat Principem. Balduino post Godofredum ad regnum Hierosolymorum euecto, principatus demùm ad Ioscelinvm iuniorem peruenit. Illo dominante, Sanguinus Saracenorum siue Turcorum Princeps vrbi obsidionem admouit. Eo tempore Armenius quidam ciuis Edessae iure haereditario turrim quandam moenibus vrbis continentem incoluit. Huius filiam eximia specie virginem cùm insano deperire amore Princeps coepisset, nec blanditijs ac promissi, vllis ad sui pellicere obsequium potuisset, vim adhibuit. Armenius illatam iniuriam magno dolore ferens, vt Principem vlcisceretur, clàm vrbem prodidit Saracenis. quippe nocte dominicae Natiuitatis, cùm sacrae in templis vigiliae agerentur, ???nuitatos occultis conditionibus hostes perturrim suam accepit. Saraceni in vrbem intromissi, Christian orum sanguinem sitientes, templa subitò infesto impetu inuaserunt, atque archiepiscopum sacris operantem miserè vnà cum clero mactarunt, ac reliquam virorum mulierum???ue turbam stupore metu???ue ad omnem sui defensionem obrorpescentem crudelissimè trucidarunt: ac demùm tota Mesopotamia in potestatem abducta, ipsum Hierosolymorum regnum maximum in terrorem ac periculum adduxeru̅t, anno MCXLIV. Sigonius lib. 11. regniltal. Veleslavs Pargensis adolescens nobilis, amore puellae Hebreae captus, cùm nec mente constare, nec vllo te̅pore quietus esse posset: modò aes mutuum à parente illius accipiendo, aliàs pignus oppignerando, redimendo???ue aspectu puellae perfruebatur, quando colloquium à parente interceptum erat. Eo aegrotante venit clàm ad domum illius Veleslaus, latens???ue in insidijs, egressam puellam è cubiculo parentis adoritur, nolentem???; per vim seducit & constuprat, eiulantem???ue, ne voce eius proderetur, strangulat: proditus tamen continuò à vicino, qui intrantem & exeuntem viderat. Hebraeus dolorem tantum, post recuperatam sanitatem valde dissimulabat, nesi Velesaum in aula gratiosum incestus homicidij???ue reum faceret, à iudicibus aulicis nouam insuper aliam contumeliam sibi accerseret. Ad insidias igitur animum conuertit. Veleslai domestico, grandi aere corrupto, vt herum suum interficeret. Sed caedis auctor Hebraeus diu celari non potuit. Itaque magnae statim turbae inter nobilitatem & Pragenses concitatae sunt, vtrisq; tumultuantibus, ad arma???ue conclamantibus: alteris, vt vim omnibus Iudaeis propter vnum inferant, alteris vt tantum impetum arceant, causam???; intergram regi cognoscendam reseruent. Isti postquam non solùm in certamine, verùm etiam in causa praeualuerunt, in dignata nobilitas, odium in ipsum regem concepit, quasi proniorem ad plebis & Iudaeorum fauorem, nouas???ue rursus res, nouam???; coniurationem molitur, duce Stiborio cui cognomen à prudentia fuit Caput canum, penes???; eundem magistratus, qui summum in regno ius reddebat. Et quoniam haud dudum rex edicto poenam capitalem in iudices, à quibus fiaus iustitiae fieret, sanxerat, non minùs alienum ob hanc legem à rege animum habebat, quàm caeteri nobiles, quorum frequens erat numerus, ob caesum minime???ue vindicatum Veleslaum. Ergo clàm Premislaum filiu̅ Venceslai ad arma contra patrem sumenda ineitant. Is dum moram nectit, conspiratione detecta, capitur Stiborius, facta???ue quaestione, XXIV. viros stemmate claros edidit, vnáque cum illis iussam poenam subijt, qualem videlicet rex cuique illorum in piscibus sibi allatis repraesentauit, alios pisciu̅ capite truncans, alios veru transfigens, nonnullos membratim discerpens, postremò hans vocem adijciens: Quem admodum obsonatu̅t, ita coenare illos oportere. Dubr. lib. 16. Raptvvario. Hîc Raptum quasi ministrum Libidinis consideramus, qui alioqui ratione Iniustitiae ad locum Iniustitiae pertinet, fol. 3565. Puellarum, Matronarum, Meretricuin. Sichemvs dinam Iacobi patriarchae F???rapuit. Genes. 34. Beniamitae ducenti ab excisione tribus suae ob stupru̅ Leuitae vxori illatu̅, superstites, vt genus repararent, ducentas virgines Siluntias in matrimonium rapiunt. Iudic. 21. Pharao, cùm Saram vxorem Abrahami (sororem eam esse illius credens) matrimonio sibi copulasset, magnis cladib. à Deo fuit affectus, donec eam Abrahamo reddidit. Gen. 12. Abimelechvs Gerarorum rex, cùm Saram Abrahami vxorem rapuisset, à Domino punitus fuit: ita vt tota eius familia sterilis fuerit reddita, quo ad Saram Abrahamo cum muneribus restituit. Gen. 20. Fabulati sunt antiqui, Orithyiam Erechtehi Athenarum regis filiam virginem fuisse forma praestantissima. Quam cùm Boreas colligentem flores iuxta fontem Cephisi vidisset, illam rapuit, & in Thraciam deportauit. Alij dixerunt apud Ilissum Atticae fluuium raptam fuisse ludentem cum caeteris virginibus, vt ait in Atticis Pausan. & Dionysius in Situ orbis. Scripsit Ouid. lib. 6. Metamorph. Orithyiam fuisse in regionem Ciconum deportatam, ibi celebratis nuptijs, Boreae geminos peperisse filios, Zetem & Calaim. Simonides non ab Ilisso, sed à Brilisso raptam putauit, & ad petram Sarpedoniam Thraciae deportatam, non procul ab Haemo monte. Natalis Comes lib. 8. c. 11. Hesagoras in rebus gestis Megarensium, Boream, qui Orithyiam rapuit, non ventum, sed iuuenem fuisse ait Strymonis filium: qui cùm illam in ma trimonium à parentibus impetrare non posset, raptam in Thraciam deportauit. Aiunt Plvtonem grauiter tulisse, quòd solus omniu̅ deorum celibem vitam traduceret, cùm tanti imperij deus esset, neque vllam quae sibi nuptui daretur, inueniret: quippe cùm & Iouis esser frater, & deorum omnium opulentissimus. Nulla enim dea illum ob deformitatem & obscuritatem regni, maritum esse suum pati potera. Ergo curru conscenso, in Siciliam peruenit. Ibi Proserpinam Cereris filiam inter caeteras virgines flores colligente̅ rapuit, & in curru ad fluuium Chemaru̅ deportauit, vnde ad sua regna, quae sub terris esse puta̅tur deportauit. Natalis Comes Mythologiae lib. 2. cap. 19. Cathevs adolescens, Saliam Anij Thuscorum regis F. rapuit. Quo facto iratus pater, in fl. Anienem ab eo cognominatum, priùs Parentium dictum, sese proiecit. Plut. & Sabellicus lib. 4. Ennead. 2. Post Colchicam expeditionem in patriam reuersi Dioscvri, Pollux & Castor, cùm Theseus Helenam rapuisset, in Athenienses ad recupera̅dam sororem militarunt, & expugnata Aphidna, & Helena recepta, in amorem Phoebes & Talayrae filiarum Leucippi, Arsinoës???ue soro???um inciderunt, ???ueque ipsi in Theseo improbauerant, in alios committere non dubitarunt (Zezes non Phoeben, sed Ilaëram vocat alteram Leucipi filiarum hist. 48. Chil. 2. quam alij Naëiram vocaru̅t) Fuerant illae Lynceo & Idae Apharei filijs desponsatae. Orto bello ob acceptam iniuriam ad Taygeti montis radices, Castor à Lynceo interfectus est: Lynceus ictus à Polluce columna saxea occubuit, de quo Pollux trophaeum erexit. Cui cùm Idas immineret, Iupiter Idam fulmine percussit, vt ait Theocritus. Alij Pollucem etiam caesum dixerunt: nam cùm vterque se intra annosam quercum occultasset, à Lynceo mortalium omnium oculatissimo fuisse visos. Natalis Comes Mythol. lib. 8. c. 9. Pirithous Ixionis filius, defuncta Hippodamia vxore, Polyphito filio superstite, Athenas ad Thesevm quin quagenarium venit: cuius vxor Phaedra cùm defuncta esset, suasit ei Helenae Iouis ac Ledae raptum. quae tum decimum agebat annum. Alij negant Helenam illum rapuisse: sed raptam ab Ida & Lynceo, apud se seruasse depositam, neque reposcentibus Castori & Polluci restituisse. Venerunt ambo Theseus & Pirithous Spartam, puella???ue quae in templo Dianae Orthiae saltabat, rapta, fugam cepêre: pacti interse, vt cui sors obtigisset. eam haberet vxorem, & alteri ad nuptias quaerendas alias praestò esset. His legib. missa sorte obuenit illa Theseo. Itaque virginem hauddum nubilem Aphidnas deportauit, matrem???; Aethram ei adiunstam amico suo tradidit Aphidno. Sabel. lib. 6. Enn. 1. ex Plut. & Diod. Duris prodit Samius, raptam à Theseo Helena̅ annoru̅ VII, tam???; diu retenta̅, donec Iphigenia̅ suscepit filiam, ea???; de causa Lucinae erectum ab ea tumplum Argis, inquit Paus. in Corinth. mox verò ea fuisse exutu̅, & Iphigenia̅ Clytaemnestrae adoptatam. Propterea Lycophron dicit Helenam [Greek words], raptam à Paride. Cael. lib. 7. c. 23. A. L. Ouid. autem in Epist. Helenae dicit illi virginitatem à Theseo minimè ereptam. Cùm Pirithovs in Proserpinae desiderium incidisset, iure [2280] iurando???; adstrictum haberet adiutorem Theseum, ambo per Taenarum ad inferos descenderunt rapturi, Proserpinam Plutonis. Ibi cùm super petra quadam consedissent, inde co̅furgere non potuerunt: donec Hercules ad rapiendum Cerberum profectus. Theseum, vt qui coactus eò accesserat, liberauit: ac Pirithoum ibi reliquit, quoniam consultò se in ea pericula coniecerat. Testis Apollonius lib. 1. Argonauticorum. Zezes Hist. 41. Chiliad. 2. Theseum scribit in Molossorum regionem vnà cum Pirithoo venisse, cuius regionis rex dicebatur Aidoneus, vxor Ceres, filia [Greek words] siue Proserpina (nam mos fuit Molossorum omnes formosas mulieres Proserpinas appellare) canem???; eximiae magnitudinis, Tricerberum habebat, cum quo proci puellae certare cogebantur. Hi cùm per insidias filiam regis rapere conarentur, re patefacta in vincula coniecti sunt: & quoniam Pirithous auctor i???laru̅ insidiarum fuerat, à Tricerbero laniatus est. Theseus, quia alieno ductu accesserat, in vinculis fuit retentus, donec Hercules eò ab Eurysth???o missus ad abducendum Tricerberum, illum è vinculis liberauit. Natalis Comes Mythol. lib. 3. ca. 16. & Sab. lib. 6. Enn 1. & Diod. lib. 4. c. 5. Nessvs centaurus, Deianiram Herculis vxorem rapuit. Ouidius lib. 9. Metamorph. Thesevs ope Ariadnae caeso Minotauro, clàm Minoë rege rapta secum Ariadna salutis suae artisice, in Naxon insulam delatus, à Baccho admonitus, vt Ariadnam relinqueret, du̅ illam somno mersam vidit, ex insula profugit. Eam postea in Dia insula duxit Bacchus, & ex ea Thoantem, Oenopionem, Staphylum, Euantem, Tauropolim suscepit. Idem, & Athen. lib. 7. c. 16. De Helenae raptu à Paride commisso, quàm varia & incerta ferantur, vide apud Sab. lib. 7. Enn. 1. Omnes Graecarum ciuitatum principes Helenam in matrimonium expetiuêre. Vnoquoque eam sibi contingere speran???e???n legem à Tyndaro latam iurarunt, se pro viribus defensuros, si quis illam violare, aut legitimo marito rapere conar???tur, vt testatur Pausanias in Laconicis. Accidit, vt Paris cum XX triremibus legatus ad repetendam Hesionem, quam Telamon occiso patre Laomedonte rapuerat, nauigaret. Is à Menelao in hospitium perbenignè acceptus est, cui Helenae nuptiae contigerant. Verùm cùm re infecta redire cogeretur, neglecto iure hospitij, & Menelai amicitia, Helenam cum magna numorum, regiae???; supellectilis copia rapuit, vt scripsit auctor Cypriorum carminum, & Herodotus in Euterpe & Clio. Fama est Paridem vel ventis agitatum, vel consultò cum hac in Aegyptum nauigasse, quia timebat ne Menelaus cum Lacedaemoniorum classe insequeretur. Cùm appul???sset ad Canopicum Nili hostium, templum Herculis in litore inuenit, in quod si quis seruus co̅fugisset, à nemine violari fas erat. Sacerdotes cognito ex seruis facinore, grauiter tulerunt primùm iniutiam, qua Menelaum affecerat: deinde legationem Memphim ad Proteum misêre. Alexandrum conuitijs insectatus. Proteus, incolume̅ quidem dimisit cum socijs, at vxorem Menelai & diuitias apud se retinuit, vsque ad Menelai aduentum, iussit???; intra triduum Alexandrum ex Aegypto discedere: Sunt qui dicant, hinc Alexandrum Troiam confugisse, inter quos fuit Duris Samius: legationes???; Graecorum ad res repetendas missas, ne auditas quidem fuisse à Troianis. Fama est semel tantùm in agro Atheniensium Alexandrum cum Helena congressum: cùm tamen Bunicus, & Corinthus, & Aganus & Idaeus nati fera̅tur ex Helena & Paride. Euersa demùm Troia, cùm Helena nullibi reperiretur, Graecos Troianis, apud Aegyptios Helenam latere dicentibus, fidem habere cepisse: adeo???; Menelaum eam à Proteo saluam cum opibus recepisse. Herod. lib. 2. Secundùm Euripidem verò Paris non Hel???nam ipsam, sed fimulacrum eius rapuit, ex nube à Iunone formatum: indignante Paridi, quòd ab eo in iudicio spreta fuisset. Vera Helena autem in aedib. Protei regis Aegyptiorum iustissimi latens custodiebatur, illuc translata à Mercurio. Inde post mortem Protei, Theoclymenus eiusdem filius, Helenae nuptias captabat: quas cùm ea auersaretur, ac speraret futurum, vt saluus aliquando ex bello Troiano reuerteretur Menelaus, pro idolo Helenae contra barbaros pugna̅s: ad Protei monumentum, cuius fidei à Mercurio commissa fuerat, supplex co̅fugit. Paulò au???m pòst, cùm Menelaus naufragus post multos errores, destructa iam Troia, in Aegyptum e???ectus fuisset, cum paucis quibusdam socijs, afferens secum falsam Helenam ex aere fabricatam à Iunone, ea???ue iterum ad coelos euolasset, veram???ue Helenam stupens & admirans in Aegypto inuenisset: eam s???cum abreptam, auxilio Theonoës virginis vatidicae, sororis Theoclymeni, in regnum suum laetus reportauit. Cùm Pirithous Deidamiam vel Hippodamiam Atracij, F. ducens, nuptias celebraret, Centavri Deidamiae affines simul ac vino incaluerunt, sponsam & reliquas Lapitharum vxores petulantiùs attrectare, & violare conati sunt. Id Lapithis non ferentibus, grauis pugna in regia committitur, multi???ue ex Centauris in ea ceciderunt, Theseo praesertim adiuuante Pirithoum, vt patet in Scuto Hesiodi. Ad extremum victoria penes Lapithas fuit, ac Centauri in fugam versi, de suis finibus pulsi, in Perrhebaeorum regione consederunt, vt testatur Orpheus in Argonauticis, & Strabo lib. 9. & Ouid. lib. 12. Metamorph. Puellam ipsam ab hoc euentu Propertius Ischomachen vocat: Qualis & Ischomache, Lapithae genus heroinae, Centauris medio grata rapina mero. Epopevs rex Peloponnensium Antiopen Nyctei regis Thebanorum filiam pulcerrimam ambiens, patre renuente, rapuit. Ortum est bellum cruentissimum, in quo Nycteus ex vulnere obijt, neque ita multò pòst etiam ipse Epopeus victor, cùm priùs ludis & sacris peractis, Minetuae templum erexisset, ante quod oleum diuinitùs fluit, dea gratam sibi dedicationem fani fuisse hoc signo ostendente, Pausanias in Atticis. Cùm Lacedaemonij cum Argiuis bellum assiduè gererent, Argiui sibi statuerunt lectissimorum mille hominum praesidium alendum, quibus dux praefectus Bryas Argiuus. Is & alia insolenter, ac libidinosè multa in populum fecit, & virgini cuidam, dum ad v???rum duceretur, raptae, vitium obtulit. At illa eadem nocte Bryantem somno oppressum oculis orbauit. Deprehensa, vbi illuxit, supplex ad populum con???ugit. Enimuerò populus eam non dedere ad supplicium deposcentibus mille viris. Ad pugnam re deducta, victor populus nullum supplicij genus praetermisit. Interiecto deinde tempore & alia expiandi ciuilis sanguinis causa facta sunt, & Mansueti Iouis signum dedicatum. Pausan. in Corinth. Pelasgi ab Atheniensibus regione pulsi, cùm Lemnum occupassent, gnari quando dies festi Atheniensium celebrarentur, biremibus instructis, insidias manipulatim collocarunt vxoribus Atheniensium, diem festum Dianae apud Brauronem agentibus, permultis???ue illarum raptis abierunt, & in Lemnum delatas pro concubinis habuerunt. Hae feminae posteaquàm filijs abundauêre, lingua eos Attica ac moribus Atheniensium imbuerunt. At illi consuetudinem cum Pelasgidum filijs habere abnuebant: & si quis suorum ab illorum vllo vapularet, cuncti auxi???o aderant, & mutuo sese tutabantur: ac dignos se, qui alijs pueris dominarentur, exiltimabant, atque adeò longè praeualebant. Qua re animaduersa Pelasgi inter se dicebant: Si nunc, dum pueri sunt, sibi inuicem opitulantur aduersus filios vxorum legitimaru̅, quas virgines duximus, quid facient adulti? Itaque filios è matribus Atticis susceptos necarunt, simul & matres. Ex hoc facinore & alio superiore feminarum, quae viros suos vnà cum Thoante interemerunt, vsu receptum est per Graeciam, vt teterrima quaeque facinora Lemnia appellentur. Herod. libro sexto. Thrasymedes, amore erga Pisistrati Atheniensis tyranni filiam magis magis???ue indies accrescente, assumtis aequalibus suis socijs, puellam in mari sacrificium obeuntem obseruauit. Qui districtis gladijs turbam disiecerunt, in???ue nauim impetum facientes, Aeginam versus discesserunt. Hippias adultior Pisistrati filius, mare ab latrocinijs repurgans, hanc etiam nauem ob remorum celeritatem latronum existimans cepit, sororem recuperauit, eos???ue qui rapuerant comprehensos reduxit. Thrasymedes, alij???ue coram tyranno constituti, nullo modo supplices s??? praebuerunt, sed admodum viriliter, vt pro libito se tractaret hortabantur: dicentes, ex eo tempore se contemnere mortem, ac pro nihilo ducere cepisse, cùm primùm de raptu co̅silium iniu???ssent. Pisistratus admiratus in iuuenibus animi celsitudinem, siliam suam Thrasymedi in matrimonium collocauit. Polyaenus libro quinto. Apharetvs Marpissam Eueni (qui Martis & Steropes filius erat) & Alcippae (Oenomai filiae) filiam sormosissima??? ex chorea rapuit. Pater autem fugientem insequens quum prehendere non posset, in Lycormam fluuium se praecipitauit. Ex lib. 1. rerum Italicarum Dosithei, Plut. in Parall. Cathevs nobilissimus adolescens Saliam, Anij Thusci regis filiam, egregia forma, cùm ludentem adspexisset, adamauit, & raptam Romam duxit. Pater autem insequens, cùm raptorem deprehendere nequiret, Parensium i???siliens fluuium, ei nomen dedit. Anienem enim postmodùm appellatum constat. Aristides Milesius, & Alexander Polyhistor lib. 3. rerum Italicarum. Idem. Fuit Haliarti, quod oppidum est Boeotiae formae venustae puella, Aristoclia nomine, Theophanis filia. Huius proci erant Strato Orchomenius, & Haliartius Callisthenes. Opulentior Strato puellae amore ardentiùs deperibat. Viderat Lebadiae lauantem in fonte Ercyne. erat enim futura Ioui regi canephora. Verùm superior erat in amore Callisthenes: nam & genere erat ei propinquus. Incertus, quid ageret, Theophanes: quòd Stratonem metueret opibus & nobilitate omnibus penè praecellentem Boeotijs, statuit optionem Tro [2281] phonio permittere. Strato, cui fides facta erat à puellae domesticis, animum eius in ipsum propensiorem esse, reijciebat rem ad puellae iudicium. Vt filiam interrogauit coram omnibus Theophanes, & Callisthenem illa praetulit: in praesentia quidem non dissimulauit Strato iniquo animo se ignominiam hanc ferre: verùm elapso biduo Callisthenem & Theophanem adijt, petijt???ue, vt amicitia sibi cum illis integra maneret, licèt eas nuptias sibi quispiam inuidisset genius. Illi probata hac oratione, etiam ad epulum nuptiale eum inuitauerunt, Is subornauit sodalium globum, famulorum???ue manum haud exiguam clàm inter hos distribuit. Dum ritu patrio puella ad fontem, quem Cissoëssam dicunt, descendit, vt Nymphis solennia ante nuptias sacra faceret: ibi concursu facto omnes, qui in insidijs erant Iocati, puella̅ corripiunt. Trahit ad se illam Strato: retinet altera ex parte Callisthenes: quoad puella inter manus raptantium expirauit. Ac Callisthenes quidem protinus nusquam apparuit: siue manum sibi ipse intulit, siue in exilium abijt ex Boeotia, nec, quid eo factu̅ esset, potuit quisquam dicere. Strato palàm super corpus puellae seipsum confodit. Plut. in Amatorijs. Persequebatur priuato quodam odio Pericles Megare̅ses, quasi interuertissent agrum sacrum. Bellum ijs ex Charini rogatione ab Atheniensi populo internecinum & implacabil??? indicitur. Megarenses causam omnem in Aspasiam detorserunt, & Periclem, qui in Aspasiae gratiam omnia faceret, allegarunt???ue celebratos & vulgatos hosce versus Aristophanis ex Acharn. Iuuenes profecti Megaram ebrij, auferunt Simaetham ex scortatione nobilem. Megarensis hinc populus dolore percitus, Furatur Aspasiae duo scorta haud impiger. Plutarchus in Pericle. Romvlvs aedificata iam Roma, cùm coniugia deessent, per legatos à finitimis ciuitatibus vxores petijt. Quibus negatis, ludos simulauit. Ad quos cùm vtriusque sexus multitudo venisset: dato suos signo virgines raptae sunt. Liuius libro 1. Dec. 1. & Sueton. cap. 2. de Viris illust. Harum alij XXX. Dionysius DCXXCIII. raptas tradunt, Valerius Antias DXXVII. Ad 14. Cal. Sept. quo die Consualia Neptuno equestri celebrata, anno V. C. quarto: alijs mense quarto. Sabell. lib. 2. Enn. 2. Vide Tit. Coniugia astutè conciliare. Anilaevs Iudaeus, ex textore Babyloniae praefectus ab Artabano Parthorum rege constitutus, Parthi cuiusdam vxore per vim rapta, se???ue suos???ue perdidit. Siquidem oppugnatus à Mithridate Artabani genero in fugam coniectus, tandem???; simulatione pacis à Babylonijs somno vino???; grauis cum asseclis omnibus caesus est. Iosephus lib. 18. cap. vlt. Antiq. Apud Ardeates contentio ex parua orta, penè ad excidium creuit. Petebant puellam indigenam plebeia familia ortam adolescentes duo in vxorem, nobilis vnus, alter plebeius. Hic puellae tutoribus fretus, ille matris fauore, quae honestissimo matrimonio filiam Iocatum iri volebat. Cognitione in forum delata, secundùm matris arbitrium iudicatur. Tutores de iniuria decreti palàm questi, cum plebeiorum manu vi ex domo matris virginem rapiunt. In hos accensus ira iuuenis, optimatum multitudine septus, impetum facit. Fit praelium: plebs vrbe eiecta locum moenibus proximum occupat, nobilium praedia hostiliter populatur. Venêre interim his auxilio Volsci, Ciuilio duce, quibus freti exules vrbem vallo cingere adoriuntur. Erant???; in aperto discrimine res nobilium sitae, quum eorum legati Romam auxilium imploratum venêre. M. Geganius consul cum exercitu eò profectus, seditionis auctoribus securi percussis, otium ciuitati restituit. Ipse triumphans in vrbem redijt, Ciuilio & hostium spolijs ante currum latis. Sabell. lib. 5. Enn. 3. Vter Britannorum rex, pace cum Occa Saxone facta, & parte Albionis illi concessa, inter conuiuandum fortè Londini, natali Christiano, in mulierem excellenti forma conuertit oculos. Erat ea Gothlois Coroneiae principis vxor. Hanc ad se per cubicularium euocat. Gothlois, ne vxoris pudicitiae illuderetur, Londino clàm cum coniuge abijt. Vter fugientes insequitur, femina???ue potitus, suscepit ex ea filium Arthurum, qui post patrem regnauit in Britannia: Gothloim verò maritum longa obsidione fatigatum captum???ue, eo praetextu, quòd Nathaliodum, in pugna aduersus Saxones, contra regium imperium in Britanniae reipublicae perniciem deseruisset, occidi mandauit. Sunt qui scribant, Merlini magi opera, Vterum in Gothlois speciem transformatum, eo commento mulieris potitum amplexu. H. Boëthius lib. 9. Moscovitae, Rutheni, Lituani, Liuonienses, Curetes, maximè plebeiae conditionis, matrimonia absq; sponsalibus per raptum virginum contrahunt. Rusticus agnatos, cognatos, caeteros???ue vicinos in vnum conuocat, illis???; talem in hoc illóv??? pago puellam nubilem versari, quam rapi, & suo filio in coniugem adduci cupiat, proponit. Hicommodum tempus expectantes, armati equites suo more, vnius ad aedes conueniunt, postea???; ad eam rapiendam proficiscuntur. Puella autm quo ad matrim onij contractionem libera, ex infidijs abrepta, eiula̅do opem consanguineoru̅ amicorum???; ad se liberandum implorat. Victorib. puella cedit. Olaus lib. 14. cap. 9. Vtilo Boiariae rex, Hildrudam filiam Caroli Martelli rapuit, & in vxorem duxit. Sigebertus. Auentinus libro 3. Annal. Regino libro secundo. Gisalbertvs Caroli Aquitaniae regis praefectus, filiam Lotharij Imp. rapuit, in Aquitaniam???ue profectus, eam sibi connubio iunxit. Quae res graue incendium inter Lotharium & Carolum fratres excitauit: quòd hoc annuente, factum esse id Lotharius existimaret. Auentin. lib. 4. Annal. Boiorum. Anno DCCCLXXIII. Moraui nuptijs in Boëmia factis, secum nouam nuptam filiam ducis Boëmi domum ducebant. Vbi id Bo II, aduersus Boëmorum crebras in Boiariam irruptiones à Carolomanno missi, per speculatores comperiunt, in Morauos impetum faciunt, noua???ue nupta potiuntur: praeterea sexcentos & quadragintaquatuor equos stratos militaribus ornamentis in castra sua abducunt. Haec victoria atque praeda in prouerbium de sponsa & nuptijs cessit, Cui fortuna fauerit??? sponsam abducet, Welcher das g???ck hat/ f???rt die Braue heynr. Idem. Bretislavs siue Bizetislaus, Vdalrici Boëmorum principis F. adolescens bellicosis. Iutham siue Iuditham Othonis III. Imp. Filiam, simulata peregrinatione ad D. Vvolfgangum, Ratisponae è coenobio rapuit, cùm in horto à coena deambularet. Catenam foribus opposi???am vno gladij ictu dissecuit, equo???; impositam Iutham continuato cursu in Boëmiam vexit. Caesar Henricus II. raptae cognatus, facinus tam audax tanta indignatione accepit, vt iusiurandum concipere non dubitauerit, se non antè exercitum suum è Boëmia reducturum, quàm in medio regni Ioco solium suum constitueret. Iurat item magno animo Bretislaus, ignem se in mediam Germaniam tam proximè regiam Caesaris illaturum, vt splendore illius oculi Caesaris perstringantur. Bello & copijs vtrinq; conslatis, Iutha soceri permissu ad Caesarem profecta, tantum apud illum & precibus & blanditijs potuit, grauidum vterum manibus complexa, vt Bretislaum in gratiam reciperet, Caeterùm ne periurio locus daretur, data accepta???ue fide, Caesar Boëmis aquilam pro insigni dedit, & Boleslauiam, quae vmbilicum Boëmiae obtinet, inermis ingressus, sedit veluti victor in sella Regia. Bretislaus vicissim ignem in solo Germanico, Caesare prospiciente, tugurijs aliquot subiecit, & paucos agellos proculcauit, quorum detrimenta, aere mox adnumerato resarciuit. Dubrauius libro 7. Aeneas Syluius cap. 18. hist. Boëm. Bizetislaum Vdalrici ???. raptorem fa???it, & Othonem II. patrem iniuriam eam armis prosecutum ait. Cranzius lib. 4. Saxoniae??? cap. 19. Vdalricum raptorem, Othonem II. vindicem, magna strage assectis Boëmis. Gramvs Danorum rex, Sigthunij Gothorum regis F. rapuit, socerum in bello occidit. Tandem Sibdagerus Noruegiae rex ad vindican dam iniuria iniuriam, classe in Daniam vectus, sororem regis Grami stupro violatam infami pudore affecit, filiam eius raptam in Noruegiam abduxit, abductam sibi matrimonio copulauit. Et mirum sanè est, virginum raptus eisdem temporibus atq; annis apud reges Septentrionales in co̅suetudinem venisse, quibus bellu̅ Troianum ob raptum mulierum crudelissimè gerebatur. Gramus considerans suas artes, Sibdageri duplicata astutia superatas: ne sibi spes reliqua esset, quin ille occupatis tot in circuitu regnis & populis, tandem Daniam subiugaret, ingenti conscripto exercitu in acie caesus est à Sibdagero, & Dani Gothis tributarij effecti. Io, Magnus lib. 2. Snio Danorum rex, Gothici regni partem, quam armis non poterat, affinitate ad se pertrahere cupiens, Holstani regis filiam in matrimonium petijt. Holstanus astum animaduertens, legatos improbiùs instantes suspendio necauit, & Biornoni Sueonum regi (Cranzius Iarmericum habet) filiam elocauit. Snio iniuriam grauiter ferens, per mendicum clàm reginam in sui amorem pellexit??? & volen???em è balneo raptam abduxit. Hinc bella atrocissima orta, & fames bellum secuta ingens. Dania ferè desolata, occiso Snione, & recepta adultera, in potestatem Biornonis venit, ea???ue ruina sic afflicta est, vt in posterum vicinis populis rapinae fuerit. Raualdus certè, qui Biornoni patri in regno Sueciae, Gothiae, atque Daniae successit, matris raptu efferatus, illustrissimas Danorum coniuges, maritis inspectantibus, ad stupri commercium passim à suis Suecis rapi permifit: saepe???ue eas in publica prostibula publicae omnium libidini seruituras relegauit. Virgines quantò illustriore loco nitae erant, tantò vilioribus cerdonibus elocabantur. Ioannes Magnus libro octauo, capite vig???simooctauo. At Cranzius libro secundo Sueciae, cap. 25. Danis victoriam tribuit. Sverchervs siue Suerco Sueonum & Gothorum rex, Magno tyranno suffectus, Nicolaum. Danorum regem plurimis & domesticis bellis impeditum, insigni iniuria affecit. Is enim Nicolaus, mortua coniuge Margarita, nuptias Vluildae Nor???egianae ambiebat. At Suercherus missis clàm nuncijs [2282] ipsam in suum amorem, datis pro regia magnificentia muneribus, pellexit, atq; ad se in Gothiam deducendam curauit: ex qua Carolum in regno successorem procreauit. Nicolaus impeditus domesticis bellis, no̅ longo pòst tempore obijt. Suercheri filius Ioannes, Caroli Sueciae regis frater, collectis copijs Hallandiae terram (inter Schoningos, & Vestrogothos limitaneam) ex improuiso adortus, Caroli praesidis coniugem, sororem???ue viduam (Cranzio virginem) matronas pulcerrimas, ad libidinis consortium raptas, in Sueciam vexit: eas???ue alternis noctibus ad stupri vices euocauit: constupratas remisit. Sueno III. rex Danoru̅ tam enormi flagitio permotus, bellum contra Suecos parabat. Ioannes subfidia & tributum subditis imperabat. Illi raptoris moti impudentia, co̅cionantem obtruncauêre. Sueno in Sueciam irrumpens, à rusticis fugatus est. Ioan. Magnus lib. 18. & Cranzius libro 5. Sueciae, cap. 18. ex Saxonis lib. 14. Mortua Sibylla regina Hierosolymorum, Balduini IV. sorore, Guidonis Lusignani vxore, Isabella soror Herfrando Toronio nobili adolescenti desponsata, regnum dotale habebat. Sed Conradus Marchio Montisferrati, eam Tyrirapuit, ea???ue vxore ducta Hierosolymitani regni titulos vsurpauit. Quem postea Assassini duo Tyri in foro deambulantem interfecêre, Blondus lib. 7. Dec. 20. Patrij moris apud Venetos fuisse ferunt, vt virgines in templo desponderentur: quò omnis earum supellex cum apparatu dotis delata publicè ostentaretur. Fortè accidit, vt quum in aede D. Petri (quae in parte vrbis nunc sita est, quod Castellum dicitur) sponsalia celebrarentur. Tergestini, quilam palàm hostes facti erant, duabus triremibus nocturno cursu ex alto proxima vrbi loca tenuerint: manè verò ceremoniarum hora in aedem ipsam impetu facto, loci antistitem cùm non parua mortalium manu rebus???; multis in de aspor???arint. Erat per id tempus dux Petrus Candianus: is in re tam trepida minimè cessandum ratus, confestim ingenti hominum manu ex omni ordine in naues imposita, hostes insequitur: eos in Caprulanis aquis assecutos praedam inter se diuidentes, haud magno negotio oppressit: receptis???ue ciuibus cum antistite ac reliqua supellectile, ouans quarto nonas Februarij, biduo postquam in eos mouerat, vrbem ingressus est. Verùm quia Purificatio Virginis in eos dies inciderat, à re feliciter gesta ludos primò instit???tos ferunt, qui Mariarum sunt nuncupati. Quotannis statis diebus duodecim virgines solenni apparatu frequentissima parte ciuitatis circumuehebantur. Verùm cultus ille à religione ortus in odiosum postea luxum processit. Mansit mos ille vsque ad Genuensis belli tempora, vt duodecim virgines auro & gemami ornatae solenni pompa quotannis stata die in rei gestae memoriam tota vrbe circumueherentur. Sed Ligure Clodiam tenente, ciuitate maioribus curis occupata, prorsus euanuit. Sab. lib. 1. & 3. Dec. 1. Carolus Caluus Imper. Iuditham filiam Edelulso Anglo regi nuptum dederat. Eam mortuo marito ad patrem transmittentem in portu Gessoriaco (hodie Slusam vocant) Baldvinvs Arduennae saltuarius intercepit, excellentis???ue ac nobilissimae formae amore captus, & ipse pulcerrimus, nec ignobilis, volentem an inuitam, certè non consulto Caluo, toro sibi iunxit. Armis Francorum obrui amentia poterat. Excidio eius exercitus coactus imminebat. Precibus mulieris, cùm infecta res reddi non posset, animus paternus morus, ex hoste praedone???ue sanguinis sui, generum salutauit: Flandria???ue eum donauit, quam vtpote syluestrem regionem & incultam sub Forestarij nomine tuebatur: eandem Comitatum instituit. Aemilius libro 3. & Cuspinianus, & Cranzius libro 2. Metrop. cap. 14. Anno MCCCCL. omnes Europeae gentes Romam confluebant Accidit vt nobilissima Germani sanguinis femina, aliquot comitata equitibus, per Mantuanos & Veronenses fines peregrè transiens, non sine suorum caede fuerit ad stuprum rapta. Ea verò scelus auersata, haud precibus minísve vllis adduci potuit, vt raptoris libidini obsequeretur: caeterùm pudicissimum corpus miserabili modo vexatum, priùs ferro violati passa est, quàm voluntario scelere foedari. Habebat tum in ijs locis castra Sigismvndvs Malatesta Ariminensis, qui illis ipsis diebus à Venetis fuerat exauctoratus: venit in suspicionem, quia iuuenis, & ferox, quòd peregrinae feminae pulcritudine captus, in eam manus iniecisset. Sed ille, quia id Patres iniquissimo tulisse animo dicebantur, ad diluendam calumniam quosdam turmarum ductores, quasi eius sceleris conscios, Venetias vinctos misit. Quaestione autem super ea re habita, quia nihil ad eos, qui ad supplicium traditi fuerant, noxam illam attinere compertum est, nullo maiore incommodo affecti sunt. Sabell. libro septimo, Dec. 5. Pontanus de Immanitate cap. 17. disertè scribit, cum mortua congressum fuisse. Mortuo Martino Siciliae rege, vt regnum commodiùs occuparet Bernardvs Caprera, Blancam viduam aliquoties, sed frustra rapere conatus est. Illa enim noctu nuda cum mulierculis per frigidissimas aquas procurrens ad triremim, clàm euasit. Valla libro 2. Hist. Caeso ab Heluetijs Carolo Burgundo, Ludouicus XI. Gallorum rex Flandriam bello prosequebatur. Flandripacis causa, Margaritam Maximiliani Austriaci ex Margarita Burgunda filiam infantem Ludouici filio Carolo IIX. desponderunt. Carolus rerum potitus, Britanniae ducatum bello acquirere parabat. Franciscus dux magna clade victus, prae moerore contabuit. Anna haeres, in Gallorum odium Maximiliano viduo per legatos Norimbergae, anno Sal. humanae MCCCCXCI. desponsata, commeatu à Gallis impetrato, ad maritum honorificè ducebatur. Carolus in itinere illam rapuit, & Margarita repudiata, vxore̅ sibi adsciuit, Britanniam occupauit. Nullos tamen ex perfido & incestuoso matrimonio liberos sustulit. Stumpf. in Chron. Helu. Caesar Borgia dux Valentinus, Alexandri Pp. F. puellam ex Elisabetae Metaurensium reginae famulatu, ad Carratium Venetorum militibus praefectum, cui erat nuptui tradita, proficiscentem, medio inter Ariminum Rauennam???; itinere, missis Cesena suis equitibus vi rapuit, & per vim constuprauit. Bembus lib. 5. Hist. Venetae. Pverorvm, Pathicorvm. Ivpiter, praeclarus ille deus, Ganymedem Phrygem Trois F. propter formam rapuisse dicitur, in aquila̅ mutatus. Hom. Iliad. ???. Ouid. Metam. 10. Suidas in vocabulo [Greek words]. Herodianus lib. 1. Athen. libro 13. Lactantius in aquilam Iouem mutatum interpretatur, vel quòd per legionem, cuius insigne aquila fuerit, vel naui, quae aquilam pro signo habuerit, puerum rapuerit. Plato primo de??? Legibus, Cretenses hanc fabulam vulgasse scribit, vt impunè paederastiam sequi possent. Phanocles Ganymedem à Tantalo raptum, & Ioui in Creta dono datum ait, quem ille pocillatorem suum fecerit, & in signum Aquarij conuerterit. Eusebio & Orosio fuit iuxta Parium vrbem in Phrygia locus Harpagium nominatum, quòd inde raptum Ganymedem fama esset. Stephanus. Ganymedem Tantalvs (vt Phanocles tradit) ad stuprum rapuit. Tenuit is primò regnum in ea Asiae parte, quae poste??? Paphlagonia dicta est, ex qua iniuria graue est bellum inter reges ortum. Sabel. lib. 5. Enn. 1. At Suidas sic scribit: Minos mari potens, in Asiam profectus, audita???ue in Phrygia fama Trois Troiae regis, & filiorum eius, vrbem Dardanum est ingressus, in qua Tros degebat. Erant autem ei tres filij: Ilus, Assaracus, Ganymedes, qui ob formam maximè celebrabatur. Trois igitur vtens hospitio Minos, strenas & dabat & accipiebat, eius???ue filios vocari iubebat, vt eos videret, donis???ue afficeret. Qui cùm in venatu eos esse dixisset: hic se quoque vnà venari velle ait. Sed priùs quendam è famuli??? eò mittit, vbi pueri venabantur, ad Granicum fluuium: in eum???ue nauibus perductis, paulò pòst ipse pueros conuenit: & Ganymedis amore, primo aspectu captus, Cretensibus puerum abripere iussis, eo in nauem imposito soluit. Locus is, à raptu, Harpagium dictus est, in quo pulcerrimi nascuntur myrti, teste Athen. libro decimotertio, capite 27. Puer in Cretam perductus, casu illo dolens, gladio se traiecit: quem Minos in templo condidit: vnde Iouis vti consuetudine dicitur Ganymedes. Cretensibvs adolescentibus amasios rapere in more fuit??? teste Strabone lib. 10. Actaeon, Melissi Corinthij filius fuit aequalium suorum longè formosissimus ac pudentissimus: cuius multi amatores fuerunt, prae caeteris Archias de Heraclidarum familia, diuitijs & opibus supra caeteros Corinthios pollens. Quem cùm pellicere non valuisset, vim statuit adhibere, ac puerum rapere. Ita comessabundus ad Melissi aedes profectus est cum amicorum & seruorum agmine, tendebat???ue abducere puerum. Obluctantibus patre & amicis, accurrentibus???ue insuper vicinis ac retrahentibus, Actaeon ita laceratus interijt. Illi se subduxerunt. Cadauer Melissus pueri in forum Corinthiorum delatum monstrauit, ab auctoribus facinoris poenam reposcens. Illi verò nihil nisi miserabantur eum. Ita hîc cùm operam Iusisset, domum retulit se, Isthmiorum solenne operiens. Illic Neptuni delubrum conscendit, conuitijs???ue lacerauit Bacchiadas, & patris merita Abronis commemorauit, deos???ue testatus, in praeceps se de saxo dedit. Mox squallor regioni & pestilentia ingruit: consulentibus???; Apollinem d??? remedio Corinthijs, responsum fuit à deo, iram esse Neptuni, qui, quoad Actaeonis necem vindicassent, non esset placandus. Quo audito, Archias, qui theorus erat, vltrò cessit Corintho, nauigauit???; in Siciliam, vbi Syracusas condidit. Procreatis ibi duabus filiabus Ortygia & Syracusa, à Telepho, qui in delicijs ei fuerat, nauis???; dux eum in Siciliam secutus, per insidias interficitur. Plut. in Amatorijs. Aristodemvs praefectus Spartanus, senis cuiusdam Filium in oppido Hestiaeatidis Oreo ad stuprum rapturus è palaestra, cùm succurrissent adolescentes, frustratus suo incepto, sequenti die instructa triremi adolescentem rapuit, & in vl [2283] teriorem ripam deuectum stuprare aggressus, non permittentem iugulauit. Idem. Amatorum, Maritorum. Memoriae prodidit Pausanias in Laconicis, Avroram forma Cephali captam illum rapuisse. Rapuit Orionem praeterea, vt scripsit Homerus Odyss. ???: [Greek words]. Sic vbi ab Aurora rosea est abreptus Orion. Eadem Tithonum Laomedontis F. ex Leucippe Scama̅dri filia rapuit, & immortalitatem ei à Parcis impetrauit. Tandem senio confectum in thoro relinquere fingitur à Poe̅tis. Natalis Come Mythol. lib. 6. cap. 2. Hercules cum Argonautis, à quibus erat dux creatus, nauigans, vnà secum duxit Hylam Ceycis filium adolesce̅tem pulcrum. Vt ad fauces ponti peruencrunt, & Arganthones procursus praeteruecti sunt: tempestate & fluctibus coortis, anchoras iecêre, nauem???ue inhibuerunt. Praebuit tum heroibus Hercules coenam: puer???ue Hylas cum vrna ad Ascanium amnem iuit, aquam ijs allatum. Quem vt viderunt Nymphae, eius fluuij filiae, amore correptae, haurientem in fontem deiecerunt. Cùm ad h???c modum è medio sublatus Hylas frustrà expectaretur, Hercules relictis heroibus, vndiquaque syluam perlustrat, saepiùs inuocato Hyla. Nymphae autem metuentes, ne apud se absconditum Hylam inuen???ret, puerum illum in Echo commutarunt: itaque saepè clamanti Herculi, vocem reddidit. Hercules cùm diu multum???ue quaesitum Hylam inuenire nequiret, ad nauim redijt, & cum heroibus abijt: Polyphemo ibi loci relicto, si quà is ei posset Hylam indagando reperire. Sed Polyphemus morte est praeuentus. Incolae autem in hunc vsque diem Hylae sacrificant iuxta fontem: eum???ue nominatim sacerdos ter vocat, cui Echo ter respondet. Antonius Liberalis ex Nicandri lib. 4. Alterationum. Erat Thespijs Ismenodora, mulier opibus & naralibus clara, quae vixerat in viduitate Thespijs multos annos, quamuis iuuenis esset, & forma liberali, citra probrum. Haec cùm conciliandarum Bacchoni, necessariae & familiaris feminae filio, nuptiarum, puellae propinquae suae esset interpres, ex frequenti eius vsu & colloquio permota in iuuenem fuit, audiendo???ue & memorando sermones de eo benignos, ac coetum spectans egregiorum illius amatorum, fuit eius amore correpta. Statuebat autem nihil admittere turpe, sed nuptias cum Bacchone contrahere, Quae res cùm mira videretur, tum mater iuuenis suspectum habebat fastum & fastigium illius domus, vt parùm amatori congruentem: tum socij nonnulli venationis, quòd Bacchonis aetas non conueniret Ismenodorae, deterrendo eum illudendo???ue duriores erant, quàm qui seriò obsistebant, in hisce nuptijs aduersarij. Pudebat enim eum, qui ad olescens adhuc foret, matrimonium tenere viduae. Ismenodora, quae non auersum esse putabat ab nuptijs Bacchonem, sed vereri deterrentes: ex amicis eos, qui maximè moribus erant iuuenilibus, eius???ue amori studebant, & mulieres familiares acciuit, & contraxit, obseruauit???ue horam, qua solitus erat concedens ad palaestram Bacchon praeter aedes suas modestè transire. Qui vt accessit cum duobus vel tribus vnctus, ipsa ad fores occurrit, chlamydem???; eius attigit tant???m. Amici pulcrum pulcrè in chlamyde & laena correptu̅ conglobati in domum deportarunt, fores???ue extemplò obserauerunt. Continuò mulieres intùs ablata chamydula iniecerunt ei pallium nuptiale. Famuli in omnem partem circumcursantes, oleaginis & laureis sertis fores non modò Ismenodorae, sed Bacchonis quoque ornauerunt. Tibicina canens vicum percutrere. Thespienses & peregrini partim ridere, partim frendere & excitare gymnasiarchas (regu̅t enim adultos hi acriter, attendunt???; diligenter, quid illi agant.) Omittebantur ludi, relicto???; theatro ad limen Ismenodorae disputabant, conflictabantur???ue inter se. Nuptiae tandem summa actae celebritate. Plutarchus. Martha filia Comitis Carictae (qui in Africa contra Saracenos cum Ludouico Gallorum rege militans, aëris insolentia perijt) cùm in syluis animi gratia venaretur, obuium fortè habuit Robertum Bruis, dominum vallis Annandiae in Scotia & Clenelandiae in Anglia, nepotem ex Isabella secunda filia Dauidis Hundintoniae Comitis: eo???ue in castellum Tuburi deducto, ibi celebratis quàm citissimè, ne quis fortè impediret, nuptijs, matrimonio illum sibi iunxit. Natus inde Robertus Bruis, qui postea, Alexandri Scotorum regis stirpe deficiente, regnum adeptus est. Rex etsi indignè ferret, Martham adolescenti tantùm semel viso nupsisse, precibus tamen exoratus, haereditatem illi paternam retinendam possidendam???; reliquit. H. Boëthius lib. 13. Morbi Simvlatione. De Leda, Martialis libro 11. quae hystericamse finxerat, vt ex medicorum praescripto veneris vsus sibi imperaretur, impotente interea marito vetulo: Sed flens, atque gemens, tanti negat esse salutem, Se???ue refert potiùs proposuisse mori. Vir rogat vt viuat, virides neque deserat annos, Et fieri, quod iam non facit ipse, sinit. Protinùs accedunt medici, medicae???ue recedunt, Tolluntur???ue pedes, ô medicina grauis. Imperii Simvlatione. Claudij Imperatoris vxor Messalina saltatorem quendam Mnesterem nomine, cuius amore capta erat, cùm nec pollicitationibus nec minis ad concubitum perpellere potuisset: curauit, vt is à Claudio ipsi parêre in omnibus iuberetur, quasi ad alias res eius opera vsura esset. Sic ille cum ea rem habuit, quasi id quoque ab Imperatore iussus esset. Idem cum alijs quoque multis ausa, adulteris sui copiam fecit, quasi conscio marito, & ad lasciuiam ipsius conniuente. Zonaras & Suetonius. Religionis Simvlatione. Vide Tit. Actus amatorij, religionis simulatione, fol. 1939. Eremita quidam Paduae, Ansimirivs nomine, tempore Fra̅cisci ducis Patauini VII. multas mulieres etiam nobiliores per confessionis speciem ad co̅cubitum pellexit. Vulgata tandem, scelerum fama, captus à Praetore, cùm scriba matronarum nomina, quibus cum rem habuisset, expiscaretur, & ad plures detegendas, eum minis etiam additis hortaretur. Tum ille suspirans: Scribas & tuam quoque, ait. Quo dicto & calamus prae dolore è manibus secretarij excidit, & dux Franciscus in maximum est risum conuersus. Poggius in Facetijs. Mahumetani multas habent sectas. Inter has vna est eorum, qui Elavted, hoc est, Trunti appellantur, & vilissimo habitu Africam circumeunt, stellas vnum Deum esse asserentes, & nullam legem neque fidem erroneam: cuique enim adorare licere, quod sibi videatur. Horum vnum in foro Alcairi sepalàm cum primaria femina è balneo egressa congredi vidisse, Ioan. Leo libro 3. capite 43. Africae, affirmat: omnes mox accurrisse, & vestes mulieris tanquam sacrosanctas manibus tetigisse. Maritum, cognito facinore, deum benedixisse, solenni???ue conuiuio & eleemosynis gaudium suum testatu̅, qui dignus habitus esset, cuius vxorem propheta simulato concubitu diuinis repleret charismatis. In vrbe Sangallensi ante aliquot annos Anabaptistarum secta mirabiliter grassabatur. Erat iuuenis elegans, cui vxor erat puella, item elegans. Hunc adijt Anvs quaedam: Spiritus (inquit) iussit, vt habeas rem mecum. Cui iuuenis: Mihi (inquit) diuersum iussit, ne vnquam rem habeam cum vetulis, sed cum vxore iuuencula. Gilbertus Cognatus libro octauo Narrationum. Magia. Medeam vocatam memorant, quia omnibus artibus conata sit Iasonis amorem in se vertere, vt est apud Diphilum: [Greek words]. -Medea vocata est Illa veneficij quòd fraudes repperit omnes. Haec dicta est senes nonnullos iuuentuti restituisse per herbas & ignem: quia in sui desiderium eos attraxerit artisiciosè, fecerit???ue vt tanquam iuuenes imprudentes & impudentes essent. Sclervs Sethus sub Manuele Comneno Imperatore virgine̅ malo persico per lenam misso in sui amorem pertraxit. Nicetas lib. 4. Historiarum. Magi suis carminibus Phaniae Porterij Hiero solymitani seruo conciliarunt herilem filiam. Marul. lib. 2. cap. 12. Mahometvs pseudopropheta vxorem duxit Eadigam viduam opulentam, quam artibus magicis in sui pellexit amorem. Paulus Diaconus libro 18. & Vincentius libro 23. Zonaras Tomo 3. Sacrilegio. Phayllus tyrannus Aristonis Oetaeorum praefecti Vxorem amans, per internuncium auri & argenti vim magnam illi se daturum pollicebatur: iussit???ue dicere, quacunque saltem indigeret re: nihil enim frustrà à se eam petituram esse. Illa ergo multo desiderio monilis tenebatur, quod in templo Mineruae Prouidae suspensum erat, quod Eriphyles fuisse ferebatur: vehementer???ue se dignam videri cupiebat, quae hoc munus ab eo acciperet. Quare Phayllus detractis reliquis ex Delphis oblationibus, abstulit etiam monile: id???ue in domum Aristonis delatum, aliquandiu quidem gestauit eius vxor valdè gloriabunda: non longè verò postea casus accidit consimilis planè illis, quae de Eriphyle narrantur. Minorenim natu filius eius furore correptus, domum incendit, matrem???; simul cum plurimis opibus exussit. Parthenius de Amat. 25. Perfidia et Proditione Qvacvnqve. Moses, diuino responso à Pharaone aduersus Aethiopes creatus Aegyptij exercitus dux, vrbem Sabam, quam postea Cam [2284] byses à sorore Meroën appellauit, obsidere coepit. Cùm autem oppugnationi difficultas ingens inesset, Tharbis Aethiopis regis filia à muris Mosem conspicata, adeò eius amore incaluit, vt per secretos nuncios polliceretur, se vrbem daturam, si se vxorem duxisset, neque vltrà Aethiopem aliquem occideret. Assensus Moses, atque vrbem ingressus, in Aethiopes priùs magna peracta caede, Tharbim in matrimonium duxit, neque post desponsationem factam vltrà quenquam occidit. Iosephus lib. 2. Antiquitatum. Cùm Iason cum lectissima Thessalorum manu Peliae ius???u in Colchos nauigaret ad aureu̅ vellus rapiendum: periculorum magnitudinem verita Medea, ne ijs Iason obrueretur, fecit, data sibi fide quòd se vxorem duceret, vt per magicas artes vim periculorum nullo negotio superauerit, & aureum vellus abstulerit. Mox cùm frater Absyrtus illam insequeretur, fertur illu̅ comprehensum iuxta Absyrtides insulas necasse. Strabo libro 7. Acusilaus inquit, Medeam fratrem secum abduxisse, & cùm instaret pater persequens, eum discerpsisse, atque in eminenti scopulo manus & caput in Ponto exposuisse, reliqua membra in regione illa sparsisse, vt patris cursum retardaret. Quam sententiam secutus est Ouidius lib. 3. Tristium, Natalis Comes Mythol. lib. 6. cap. 7. Scylla Nisi regis filia, Minois (à quo pater obsidebatur) amore capta, purpureum capillum, qui ex vertice patris dependebat, clàm noctu abrasit, & Minoi transmisit. Eo accepto, po tuit tandem Minos Nisum & vita & regno priuare. Minoêm abeuntem Scylla sequitur. Sed desuper eam infesta̅te Halyaëto, in quem Nisus pater commutatus fuerat, ipsa quoque in auem mutata abijt. Ouid. in Metam. Pisidice Methymnaea puella, insano Achillis amore patriam ei prodidit. Parthenius in Amatorijs cap. 21. Diognetvs Erythraeorum dux, auxiliarius Milesioru̅ in obsidione Naxiorum, amore Polycritae virginis exercitum suum prodidit. Quum enim plurimùm instaret, diceret???ue Polycrita se persuaderi non posse, nisi iuramento praestito effecturum se polliceretur, quicquid ipsa vellet: Diognetus iurauit ??? Dianam. Tum illa de proditione exercitus eum compellauit. Is ab amore victus, & prodidit exercitum, & vnà cum reliquis per ignorantiam occisus est. Idem. Inter Hippodamiae procos erat Pelops. Eius forma capta illa, clàm egit cum Myrtilo, vt victoriam Pelopi conciliaret. Ille ergo clauos modiolis rotarum non immisit, atq; ita Oenomaus à Pelope victus est, labentibus rotis. Alij dicunt Oenomaum superatum fuisse à Pelope, quia Myrtilus cereos clauos modiolis infixisset. Tarpeiam Celtis Capitolium prodidisse, ait Simulus poëta apud Plutarchum in vita Romuli, vt eorum regis amore satiaretur. Titvs Minutius eques Romanus, amore insano seruae captus, eam septem talentis Atticis emit: sed cùm soluendo non esset, & eam impetrare non posset, conflato CCCC. seruorum exercitu Seruile bellum cepit. Diodorus lib. 36. Cacanus rex Auarum, Iuliensium munitissimam vrbem in Venetiae recessu obsidebat. Erat totius rei summa penes Romildam, quae Gisulphi (alijs Gilulfi) Longobardorum ducis fuerat vxor, quem Cacanus non multò priùs praelio victum interfecerat. Romilda hostis pulcritudine capta, quem viderat muris obequitantem, vrbem hosti tradidit cum duobus filijs, & regia gaza: spem connubij secuta, quod occultè cum Auaro pepigerat. Praestitit fidem Barbarus, ac noctem vnam pro legitima habuit coniuge. Caeterùm mulieris intemperiem detestatus, quae omnem & gentis suae, & filiorum fortunam intempestiuis nuptijs posthabuisset: duodecim robustissimis militibus constuprandam tradidit, atque per hos malè affectam palo postmodùm per pudenda adacto defixit. Sabellicus libro 4. capite 11. & Bonfinius libro 8. Decad. 1. Sigonius libro 2. Regni Italici. Rodolfvs Burgundorum rex, profectus cum exercitu in Italiam, vt regnum illud occuparet: amore scorti Hermingardae reginae libidinosissimae inescatus, ipse noctu Papiam ad eam venit, & mane facto in suos impetum fecit. Cuspinianus. Repvdio, Divortio Inivsto. C. Caligvla vxorem duxit Lolliam Paulinam, cuius virum Memmium Regulum coëgit eam sibi despondere, no eam quae desponsata non esset, contra ius fas???ue duceret: eandem???ue pòst repudiauit. Xiphilinus & Suetonius. Vortigernvs Britannorum rex, vxori Christianae Roxienam Hengisti Saxonum ducis filiam insigni forma, idolis addictam, superinduxit. Mox poenitens facti, ab Hengisto desertus, à proceribus in vincula coniectus est. H. Boëthius lib. 8. Dvrstvs Scotorum tyrannus, repudiauit Agasiam Britonum regis filiam, priùs foedissimè prostitutam: meretricum grege superinducto. Idem lib. 2. Ioannes, Ioa̅nis regis Boëmiae fillus, Margarita filia Henrici Carinthiae principis ducta, Carinthiam dotis nomine acceperat. At Ludouicus Bauarus, Boëmo Guelfae factionis patrono infestus, induxit mulierem, vt virum de impotentia insimularet, ab illo???ue diuerteret, offerens ei post diuortium factum filij sui Ludouici nuptias. Nihil impudentius muliere petulante: accusat quoquomodo potest, insontem maritum, illum???ue mox deserit, & dotem repetit Caesaris viribus, quibus ille Ludouicum filium praefecit, quemadmodum rex suis copijs Carolum filium, Ioannis fratrem. Atroci & ambiguo praelio depugnatum. ex quo pax inter Caesarem & re??? con secuta est, hac lege, vt filius Caesaris sibi Carinthiam haberet, quando vxorem quoque alienam habuit: ac Ioannes regis filius in solatium ademtae sibi coniugis, eam regione̅, quae Tyrolis nuncupatur, obtineret. Idem mox Ioannes procreato ex concubina filiolo, calumniam vxoris de impotentia apertissimè confutauit. Dubrauius in historia Boëmica. At Cranzius lib. 8. Vandaliae, cap. 18. & lib. 9. Saxoniae, cap. 16. &. 26. Venceslao (qui pòst Carolus dictus est) fratri Ioannis, Margaritam desponsatam tradit: eam???ue vltrò apud Imperatorem de marit??? impotentia & prolis desperatione questam, à filio eius Ludouico marchione vix admodum à patre persuaso, rapta̅ fuisse. Pontificis inde consilio, qui Ludouicum Bauarum oderat, Carolum Ludouico aemulo datum. Eo defuncto, Carolus excitauit Ludouico aemulum, qui se diceret Valdemarum marchionem praedecessorem, non vita functum, sed ex peregrinatione longinqua reuersum. Post varias clades quum Ludouicus, patris haeres, imperij teneret insignia, interuentu amicorum Carolo ea tradidit: vicissim Carolus coniugem, quam rapuerat, habere permisit: inuestiuit???ue eum marchia Brandenburgensi atq; Stiria, & Bauariae paterno principatu, posthabito adulterino marchione. Vitae Pericvlo, Certamine Cvm Fluctibus. Leander Abydenus per insanos fluctus Bosphori Thrac??? ad Ero puellam, quae in Sesto habitabat, natare ausus, cùm saepiùs furta sua repeteret, tandem fluctuu̅ impetu obrutus perijt. De eo Virgil. 3. Georg. Quid iuuen???s, magnum cui versat in ossibus ignem Durusamor? Nempe abruptis turbata procellis Caeca nocte natat herus freta: quem super ingens Porta tonat coeli, & scopulis illisa reclamant Aequora, nec misceripossunt reuocare parentes, Nec moritura super crudeli funere virgo. Belluis. Phylivs, amore Cygni Apollinis filij, leonem primùm absque ferro interfecit: vultures deinde duos viuos cepit. eos???ue ad Cygnum detulit. Tertiò taurum ab armento manu ad Iouis aram adduxit. Liberalis ex Nicandri libro 3. Alteratorum, & Areo Lacone. Pelias Thessaliae rex, Alcestidis filiae Procis proposuit conditionem, ei se daturum filiam, qui leoni aprum iunxisset. Ergo cùm Apollo Admeto rationem monstrasset, Alcestidem ei con ciliauit. Euripides in Alcestide, & Eustathius Iliad. ???. Hominibus. Diogenes & Hegesippus in Palleniacis aiunt, Sithona Hodomatum regem, genuisse filiam Pallenem, puleram sanè & gratiosam, vt eo nomine plurimùm eius fama increbuerit, venerint???ue ad eam Proci non solùm à Thracia, sed etiam à remotioribus locis, quidam ex Illyride, & ex habitantibus ad fluuium Tanaim. Sithonem autem aiunt, primùm quum venissent proci, pugnam secum committere iussisse: victori filiam, victo mortem praemium proponendo. Hoc modo valdè multos sustulit. Postea verò, quum vires ipsum destituerent, filiam sibi placare volens, duos procos inuicem confligere iussit, Dryantem & Clytum, proposito victoriae praemio, vt victor regno & filia potiretur. Instante die certaminis, Pallene vehementi Clyti amore flagrans, maximè timebat illi: neque tamen vlli ex familia eius audebat id indicare. Multas itaque lacrymas in cassum effundebat, donec nutritor eius senex Praesyntes clàm conuenit aurigam Dryantis, auro???ue multo promisso persuasit, ne fibulas rotis obderet. Quum igitur inueheretur Dryas in Clytum, rotae ei de curru deciderunt, atque sic ipsum de curru prolapsum inuadens Clytus occidit. Sithon insidijs filiae cognitis, ingentem pyram extruxit, cui imposuit Dryantem, in animo habens simul mactare & Pallenen. Sed spectro diuinitus apparente, ac aqua multa repentè de coelo effusa, nuptiji apparatis praesentem Thracum multitudinem placauit, siliam???ue Clyto in vxorem dedit. Parthenius de Amatorijs cap. 6. Oenomaus Alxionis seu Martis filius, rex Elidis ac Pisae, cùm percepisset ex oraculo futuru̅, vt à genero interfi ceretur, filiám que haberet eximiae pulcritudinis ex Eurythoë Hippodamia̅, omnibus artibus conatus est homines ab???eius coniugio deterrere. Atque currule certamen proposuit procis, ea lege, vt qui victus fuisset, trucidaretur: qui victor extitisset, Hippodamiae matrimonium obtineret, Alij tamen, patrem siliae amatorem [2285] nemini eam voluisse concedere dicunt, & ad necessitatem excusandam oraculi auctoritatem confinxisse. Caeterùm Proci numerantur Marmax, Alcathous Parthaonis filius, Euryalus, Eurymachus, Crotalus, Acrias Lacedaemonius, Capetus, Lycurgus, Lasius, Chalcedon, Tricolonus, Aristomachus, Prias, Pelagon, Aeolius, Cronus, Erythrus Leuconis filius, Pausanias lib. 6. scribit, Marmaca omnium primum venisse, quadrigarum cursu victum ante alios ab Oenomao necatum: ijs???; omnibus post necatum Oenomaum, honorificu̅ cenotaphiu̅ erectum, ad id???ue parentasse Pelopem, quàm diu Pisaeorum imperium tenuit. Cùm forma praestantem Pelopem Hippodamia vidisset, in eius amorem incidit, atque clàm egiett cum Myrtilo, vt victoriam Pelopi conciliaret. Natalis Comes lib. 7. cap. 17. Concedebat Oenomaus procis, vt Hippodamia vnà conscenderet currum, quò videlicet illi dum vultu in illam defixi haererent, aurigandi currus obliuiscerentur, teste Luciano in Charidemo. Cursus initium erat à fluuio Clade, finis ad Isthmum Corinthiacum. Ipse cum hasta in curru sequebatur, qui ab equis velocissimis Psilla & Arpinna trahebatur. Victos procos hasta à tergo transfigebat. Amundo Sueonum regi fuêre plures filij in militari disciplina instructissimi, Hacho, Heluinus, Hagbartus, Amundus: qui to tum mare Gothicum piratica vexauêre. Incidit inter hos & Sigari Danorum regis filios, Agerum & Alphum, nauale atque atrox praelium, quod tam pertinacibus vtrinque viribus agebatur, vt neutra pars alteri cederet. Sed procerum studio foedus simul percusseru̅t. Hagbartvs cum Sigari filijs Daniam petijs, & à filia regis Signe, tam ob virtutem, quàm ob generis nobilitatem adamatus est. Erant eo tempore multi Dani & Teutones, qui virginem ambiebant: in quorum numero praecipuum locum habebat Hildigisleus, claro inter Teutones loco natus. Is cùm comperisset sibi à regia puella praeferri Hachonem, vel Hagbartum (quòd praeter vultus venustatem & claritatem parentum, nullis praeclaris facinoribus illustraretur) Boluisium quendam caecum magnis muneribus induxit, vt foedus, quod Sigari filij cum Hagbarto & fratribus eius pepigerant, dissolueret, multùm licet dissuadente Biluisio viro pacis studioso. Illius persuasionibus regij iuuenes inducti, Danos contra Suecos nauali praelio armarunt. Cecidêre in eo praelio Amundus & Heluinus: at Hagbartus pugna declinata, bellum instaurans, Alfum & Algerum occidit. Hildigisleus ambas nates telo traiectus elabitur. Quae res insectandorum Teutonum occasio extitit, quòd opprobrij nota plagae deformitas non careret. Post haec Hagbartus muliebri habitu Signen adiens, & ab ea benignè receptus, sed ab ancillulis proditus, à Sigari lictoribus comprehensus, suspendio adiudicatur. À regina porrecto poculo bibere iussus, mortis comminationem interfectorum à se iuuenum praedicatione vltus, reiecto in reginam poculo, os eius mero perfudit. Conuenerat ei cum Signe, vt neuter alterius funeri superstes esset. Ergo vbi sponsum in vicino monte supplicio capitali afficiendum cognouit, famulis priùs in suam sententiam pertractis, vino quinetiam largiùs poto, animatis, persuasit, vti signo è speculo dato faces conclaui subderent, suis???ue singulae peplis collum innecterent, & subducto pedum fulcro scrangulare̅tur. Ergo postquam Hagbartus ad montem, qui ab ipso nomen traxit, peruenit, amiculum suum priùs à lictoribus suspendi praecepit, voluptati sibi esse praesatus, si propinquae mortis imaginem videret. Speculae custos Hagbartum eum esse arbitratus, conclusis intra aulam puellis rem denunciat. Quae mox datis incendio tectis, gulas laqueis fregêre. Hagbartus notum conflagrare cubiculum videns, plus laetitiae ex amicae fide, quàm moeroris ex propinqua morte percipiens, laqueo necatus est. Saxo lib. 7. & Ioan. Magnus lib. 7. cap. 5. & seq. Arngrimvs pugil Sueticus Frothonis III. Danorum regis filius, postulabat, & Erici Sueciam regentis subsidium flagitabat. Quem Ericus hortari coepit, vt ab aliquo praeclaro opere Frothonis sibi fauorem conciliaret, pugnaret???ue aduersus Egtherum regem Biarmiae, & Thengillum regem Finnimarchiae, quòd ij soli Danicum detrectare viderentur imperium. Nec mora, eò exercitum egit. Finni fugientes, tribus lapillis post tergum coniectis, totidem montium instar hostibus apparere fecerunt. Arngrimus ab insectando hoste exercitum reuocauit, magnarum se rupium interiectu coe̅rcitum putans. Iidem postera die congressi, victi???ue, coniecta in terram niue ingentis fluuij speciem dederunt, & his praestigijs seruati sunt. Tertio tandem die potestati se permisêre victoris. Quibus Arngrimus hanc tributi legem constituit, vt recensito Finnorum numero rheda ferinis pellibus conferta ab vnaquaque decade, loco census, exacto triennio, penderetur. Mox Egtherum Biarmiae ducem duello prouocatum vicit, & Biarmis multam imposuit, viritim pellem pro capite persoluendi. Post haec spolijs trophaeis???ue auctus, à Frothone filiam Osuram obtinuit. Saxo lib. 5. Opvm iactvra. Consule Tit. Prodigi in meretrices, in paedica, fol. 2482. Honorvm, Nobilitatis, Famae iactu???. Vide Tit. Coniugia disparia, quatenus ex libidine impares iunguntur, fol. 2320. Tiberio imperante Vistilia Romana praetorijs ornata maioribus, stupri licentiam apud aediles inuulgauit, more recepto veterum, quibus poenarum satis in propudiosas irrogari est visum, ex ipsa flagitij profecssione. Cuius impudicitia motus Senatus, legem tulit, ne quaestum corpore fecisse vellet, cui auus, aut pater, aut maritus, eques Romanus fuisset. Caelius lib. 14. cap. 4. Antiq. Lect. Peregrinatione. Thalestris, siue Minothea, Amazonum regina, cum trecentis millibus mulieru̅ aduersus Alexandrum Macedonum regem processit, magis libidine quàm bello flagrans. Itaque XXV. dierum inter infestissimas gentes itinere co̅fecto, regem conuenit. Vbi cùm XIII. diebus otio se dedisset, & vterum impleuisset ex regis concubitu. discessit. Iustinus lib. 12. Exilio. Lais, quae sui desiderio Graeciam incendit, & de qua fuit inter duo maria contentio, postquam amore correpta fuit Hippolochi Thessali: Linquens Corinthi arcem, quam fluctus allatrant Virides, profugiens???ue caeteros amatores clàm, ac pergens Megalopolim recepit se modesté. Ibi feminae ex inuidia & aemulatione ob eius venustatem in fanum Veneris deductam lapidibus obruerunt, & necauerunt. Vnden imiru̅ hac quoque memoria fanum illud Veneris Homicidae voca̅t. Plutarchus in Amatorio. Captivitatis pericvlo. Demetrivs Poliorcetes obsessa Munychia Megarara insessam à Cassandro infestus nauigauit. Cùm esset autem ad eum allatum Cratesipolim, quae Alexandro Polyperchontis fuerat nupta, Patris agentem, cupere se ad ipsum conferre, celebratae mulierem formae: relicto in finibus Megaricis exercitu, perrexit illuc cum expeditis. atque rursus ab his abscedens, ne quis congredientem secum sentiret, reduxit seorsum tabernaculum. Quod quia quidam de hostibus odorati sunt, repentè incurrerunt in eum. Ille pauidus obsoleta sumta chlamydula, concitata???ue fuga proripuit se: ac parùm abfuit, quin ob libidinem foedissimè venerit in hostium potestatem. Hostes direpto cum pecunia tabernaculo eius, receperunt se. Plutarchus in Demetrio. Somnio. Archedicen deperibat quidam in Naucrate Aegypti emporio. At illa fastuosa mercedem largam poscere, cum???ue accepisset, paulisper commercio esus, qui numerarat, vsa, se subducere solebat. Adolescens ergo cùm ea propter paupertatem potiri non posset, per somnium cum illa rem habere visus. cupiditate liberatus est. Aelianus libro 12. de Varia historia. At Plutarchus in Demetrio non Archedicen, sed Thonidem scribit, in iudicium vocato adolescente coram Bocchori, mercedem postulasse. Illum verò meretricem in vas aeneum iactata, quantam illa petierat, pecunia, vmbra eiusdem frui iussisse, vti adolescens imagine meretricis fruitus esset. At Lamia Demetrij iudicium istud reprehendit, quòd adolescens somnio liberatus esset à cupiditate libidinis: Thonis verò non item so no à cupiditate pecuniae. Alii. Lenones, Prostitvtores, Conciliatores. Lenones & Prostitutores alienae pudicitae ad varios locos referri possunt. Quatenus docent, inter Magistros libidinis: quatenus prostituunt pudorem alienum, ad Libidinis exercitia respectis aliorum considerata. Eorundem quinetiam sordidissima opera inter Mechanicas operas, lucri causa pudorem alienum vendentis, recipi possunt. At hîc, quatenus alienae libidini materiam suggerunt, & oleum camino addunt. Scribit Pedianus, Lenones scortorum dici: Productores verò etiam inuitarum personarum, & in quibus stupra exercita legibus vindicantur. In Verrinis certè ab Cicerone disparantur verba haec. Caelius lib. 14. cap. 8. Antiq. Lect. In Genere. De Cyprijs narrat Iustinus lib. 18. Mos, inquit, erat Cypriis, virgines ante nuptias statutis diebus dotalem pecuniam quaefituras in quaestum ad littus maris mittere, pro reliqua pudicitia libamenta Veneri soluturas. credo quòd ex instituto Veneris, quae, vt Lactantius ex sacra historia refert, auctor meretriciae vitae fuit, docuit???ue Cyprias feminas quaestum vulgato corpore facere. Armeniis similem ferè morem fuisse, narrat Strabo. Herodotus Lydis. Prostituendi feminas vulgò etiam fuit mos Avgilarvm in Africa, nocte, qua nuberent. Herodotus, Solinus, Mela. Sicae in eadem terra templo Veneris matronae dotem quaerebant vulgato corpore. Valerius. Locrenses Iustinus scribit bello pressos vouisse suas se filias festo Veneris prostituturos, si victores forent.
|| [2286]
Aspasia Periclis deliciae, puellas corpore quaestum facientes domi alebat. Plut. in vita Periclis. Callistion, cognomento Ptoche, lena, quum à quodam esset conducta seruo, is???ue, quoniam aestiuo tempore nudus accumbebat, ostenderet in corpore notas plagarum: Vnde, inquit illa, miser? quum???ue is dixisset, se puerum iure fuisse perfusum. tum illa: Nimirum vitulino: sentiens, esse flagrorum vestigia. Ex carnibus vitulinis coqui faciunt ius, ex pelle vitulorum fiunt lora. Erasmus lib. 6. Apophtheg. Timaeus scriptum reliquit, Cinnarvm quempiam fuisse, patria Selinusium, arte lenonem, qui hoc quaestu ad summas opes peruenerit. Is quoad viuebat, pollicebatur, se faculrates omnes Veneri consecraturum: carterùm moriens, populo diripiendas exposuit. Erasmus in prouerbio: Rapina rerum Cinnari. Crobylvs leno scelestissimus duo scorta domi alebat, quorum lenocinijs quamplurimos adolescentes in perniciem alliciebat, nec his contentus, eosdem illectos furto compilabat. Vnde Crobyli iugum, prouerbio dictum, vel quòd digni viderentur, qui tanquam pares improbitate cum hoc copulari deberent, vel quòd iugum, id est, par scortorum aleret domi. Erasmus. Ballionem inducit Plautus in Pseudolo, lenone impurissimum, rapacissimum, improbissimum. Nomen confictum ert à [Greek words], quòd semper aliquid praedae venetur leno: vel à [Greek words], quòd lasciuiarum ac saltationum sit architectus. M. Tullius in actionibus suis subinde C. Fannium Chaeream quendam Ballionem appellat. Erasmus in Adagijs. Vectilivs leno in causa testamentaria à Q. Metello praetore deiectus fuit, & à subsellio prohibitus, quia leno erat, quem pro libero propterea habendum non censuêre. Valerius Maximus lib. 7. cap. 7. Gemellvs tribunitius viator, ingenui sanguinis, sed officij intra seruilem habitum deformis, Metello & Scipione Consulibus, ac Tribunis plebis, magno cum rubore ciuitatis, lupanari domi suae instituto, Mutiam & Fuluiam, tum à patre, tum à viro vtramque inclytam, & nobilem puerum Saturnium in eo prostituit. Idem lib. 9. cap. 1. Sylo notae leno improbitatis, ex Catulli versibus: Aut sodes mihi redde decem sestertia, Sylo, Deinde esto quamuis saeuus & indomitus. Aut si te numi delectant, desine, quaeso, Leno esse, atque idem saeuus & indomitus. P. Clodivs vt incesti crimine in Bonae deae sacris commisi nocens reus absolueretur, noctes matronarum & adolescentium nobilium magna summa emtae mercedis loco iudicibus erogauit. Quo in flagitio tam tetro, tam???ue multiplici, nescias quem primùm detestêre: an qui istud corruptelae genus excitauit: an qui pudicitiam sequestrem periurij fieri passi sunt: an qui religionem stupro permutarunt. Valerius ibidem. Tiberivs Imp. leno impurissimus fuit. Suetonius. C. Caesar Caligula Romae lenocinium exercens, lupanar in palatio constituit: distinctis???ue & instructis pro loci dignitate compluribus cellis, in quibus matronae ingenui???ue starent, misit circum fora & basilicas nomenclatores ad incitandos in libidinem iuuenes senes???ue. Praebita aduenientibus pecunia foenebris, appositi???; qui nomina palàm subnotarent. quasi adiuuantium Caesaris reditus. Idem, & Zonaras. Nero Imper. post spectacula publica, coenam sumtuosissimam in ipso theatro dedit (in quo tabernas atque lupanaria aedificauerat, in quibus omnes cum omnibus quibuscu̅ libebat mulieribus, rem baberent) atque adeò publicum sese lenonem tunc praestitit. Xiphilinus. Dipsas nomen lenae, quam Ouidius libro primo Elegiarum suis carminibus insectatur, quòd puellam suam meretricia arte instrueret. Aphra meretrix (quae à Narcisso Hierosolymorum episcopo à turpi & immundo quaestu reuocata fuit) matrem habuit Hilariam, quae solis lenocinijs victum sibi comparabat. Camvl prouincia, Tartarorum subiecta imperio. Incolae ad prodigium vsque hospitales, peregrinos quoscunque vel inuitos suscipiunt. Domo cedit hospiti paterfamiliâs vxorem & liberos illi commendat, nec ante hospitis discessum redit. Moguth Tartarorum Imperator edicto hanc consuetudinem abolere voluit. Verùm & precibus & precio Camulaei obtinuêre, vt sibi more maiorum, vxores prostituere liceret, & ex peregrinorum concubitu regionem suam, ceu diuino munere, pupulosam reddere. M. Paul. Venetus libro 1. cap. 46. Orientalium regionum. Tartari qui sub Bela. IV. Hungarorum rege Pannoniam vastabant, quum innumeram multitudinem in syluis fuisse reconditam arbitrarentur, quosdam Hvngaros dimisêre cum his mandatis: Quicunque ad praestitutum tempus sedes proprias repetissent, licere ijs tutò esse domi, colere agros, & curare familiam. Credidêre his pars hominum non mediocris, coacti inedia. Itaque Cumani, Tartari & Hungari mutuò versabantur. Plurimi è parentibus filiarum, ex viris vxorum, ex fratribus sororum lenocinio, vita ab hoste donati. Quin & vt gratum Tartari lenocinium sibi fuisse ostenderent, in eorum con spectu, illas saepè, ferarum ritu, in propatulo inibant. Bonfinius lib. 8. Decad. 2. in Specie. Nempe Parentes Filiarum prostitutores. Diomedes Thracius solitus fertur hospites suos compellere, vt cum filiabus suis deformssimis rem haberent: quo facto, eos interimebat. Vnde fabula spargit: Diomedis equas homines deuorare solitas, filias à viris agitatas, equas appellans. Hinc prouerbium in meretrices deformes, [Greek words], Anus Diomedis. item Diomedea necessitas. Suidas & Hesychius. Erisichthon quidam Thessalus absumtis facultatibus, ad extremam deuenit inopiam. Huic erat filia, puella praestanti forma, nomine Metra. Quam vbi prostituisset, adolescentes, qui commeabant ad illam, varia munera deferebant, alius equos, alius boues, alius verueces. Nam id temporis nondum auri, argenti, gemmarúmve erat vsus. Porrò Thessali periocum dicebant, Metram Erisichthonis verti in ea omnia, quae illi ab amatoribus filiae donabantur. Atque hinc prouerbium, Mutabilior Metra Erisichthonis. Fabulam Erisichthonis tractat Ouidius lib. Metamorph. 8. Thespivs rex Boeotiae, fama rerum ab Hercule gestaru̅ percepta, quinquaginta filias suas ei vocato ad conuiuium & inebriato prostituit, vt ex filiabus totide̅ praestantes robore & sapientia filios susciperet, Quas illum omnes praeter vnam eadem nocte vitiasse testatur Pausanias in Boeoticis, singulásque earum mares filios peperisse, praeter maioris & minoris aetatis duas, quae geminos pepererunt. Natal. Comes Mythol. libro 7. capite 1. Cheopes Aegyptiorum rex, cùm incredibilem pecuniae vim in pyramide extruenda consumsisset: pecunia defectus, filiam suam in quodam aedificio prostituit, imperans, quantumcunque faceret quaestum: non enim quantum dicebatur. Ea igitur cùm patris iussa fecisset, tum verò priuatim de relinquenda sui memoria cogitauit. Itaque singulos ad se intrantes orauit, vt sibi ad opera singulos lapides donarent. Ex his lapidibus aiunt extructam fuisse pyramidem, quae stat in medio trium in conspectu pyramidis magnae, cuius vnum quodque latus sesqui iugerum est. Herod. lib. 2. Mater Leucippum filium, sororis amore flagra̅tem, cum filia incestum fecit committere. Parthenius de Arnat. cap. 5. Babylonii posteaquam à Persis expugnati sunt, rem???; domesticam absumserunt, vnusquisque plebeius ob victus inopiam filias suas adegit ad quaestum corpore faciendum. Herodotus libro 1. Aegeus rex Atheniensium, cùm desideraret liberos Pythiam consuluit. Illa respondit: [Greek words] Ille cùm Troezenemvenisset, oraculum Pittheo regiproposuit. Is oraculo intellecto, quòd heros aliquis ex Aegeo nasci deberet, Aethram filiam Aegeo prostituit. Ex eo concubitu natus ert Theseus. Plutar. in Theseo. At Xenophon ad Peleum Achillis patrem haec refert. Parysatis, Artoxerxis Persarum regis mater, animaduertens eum filiam Atossam perditè amare, verùm morbu̅ suum ipsius causa vehementer occultare (quamuis intercederet iam ei tecta cum virgine consuetudo) coepit eam magis quàm antè fouere, atq; apud Artoxerxem extollere formam & mores eius, vt regalis & praeclarae puellae. Denique, vt duceret puellam, suasit ei, quamuis eam Tiribazo satrapae iam despondisset, ac legitimam coniugem faceret, Graecorum existimatione & legibus contemtis. Legem Persis ipsum à deo, honesti???ue & inhonesti datum normam. Plut. in Artoxerxe. T. Ivnivs cohortis praetoriae praefectus, penes Galbam Imperatorem plurimùm poterat. Is Tigillinum Neronis magistru̅, hominem impurissimum, auro corruptus, flagitante eum populo ad caedem, interfectis reliquis seruauit. Surgens inde ab Imperatoris coena, ad illum concessit comessatum, ducens secum filiam viduam, cui propinauit Tigillinus duodecies H-S, & pellicum suarum primariae monile iussit collo suo detrahere, atque ex illius suspendere, quod sexcentis millibus numûm dicebatur esse. Plut. in Galba. Iosephvs Tobiae F. Iudaeorum princeps, cùm aliquando cum fratre Solymio Alexandriam venisset, coenans cum rege Ptolemaeo, ingressam in conuiuium formosam saltatriculam adamare coepit, soli???ue hoc fratri indicauit, rogans, vt quandoquidem lege vetaretur habere rem cu̅ femina alienigena, subseruiret ei, vt clàm ea potiri posset, Frater, qui secum eò duxerat filiam nubilem, vt eam nobili alicui Iudaeo elocaret, operam suam pollicebatur: At filiam suam ornatam noctu ad eum adduxit, & in lectum eius collocauit: atque ita parùm lobrius Iosephus pro saltatricula per errorem cum fratris filia con [2287] gressus est. Factum hoc Solymius postea sic excusauit, quòd maluerit filiae fieri iniuriam, quàm fratrem coitu cum alienigena se inquinare. Iosephus lib. 12. cap. 4. Antiq. Helgo Danorum rex in insula piratarum Thoro virgini Thorae stuprum intulerat, & ex ea Vrsam filiam susceperat. Thora nubilem iam filiam patri, in amissae virginitatis vindictam, imprudenti meretricio habitu substrauit. Ex eo incestu natus est Roluo filius, qui natalium pudorem virtutis praestantia deleuit. Saxo lib. 2. & Cranzius lib. 1. Daniae. cap. 15. Mariti Vxorum prostitutores. Aquariolos inuenio dici, qui vxoris stupra aequs animo patiuntur. Ex Apuleio in Magia cael. lib. 12. cap. 16. Antiq. Lect. Abramvs nondum Abrahamus, Saraim regi Aegyptioru̅ Pharaoni prostituit, vxorem suam esse negans, sed sororem: ne propter pulcritudinem illius interficeretur. Genes. 12. Idem cùm Geraris peregrinaretur, & metu mortis Saram pro vxore sororem esse diceret: Abimelechus rex Gerarorum eam ad se accersendam curauit. Verùm cùm propter Saram Abimelechus à Domino castigaretur, eam cum magnis muneribus Abrahamo restituit. Idem cap. 20. Comoedia vetus notat Polyagrvm quendam, vxorem ad quaestum prostituentem, quam coelestem capram vocat, ob immensum quaestum, vt testatur Plut. in Comment. de Aud. Poëtis: [Greek words], id est, Fortunatus Polyager (id est, multoru̅ agrorum possessor) coelestem capram opes adferentem alens. Erasmus. Argis Nicostratus aduersarius erat in Republ. administranda Phavlii. Eò cùm commeasset rex Philippus, omnium opinio erat Phaulium per vxorem feminam elegantem, si consuetudinem haec haberet cum Philippo, aliquam potestatem vel magistratum obtenturum. Quod cùm odoratus esset Nicostratus, & deambularet circa ianuam aedium, Phaulius inductis vxori crepidis, iniecta???ue chlamyde & causia Macedonica, eam vt vnam ex regijs pueris clàm in domum misit. Plutarchus Sermone amatorio. Baleares spontè solebant primos ex amicis, secundos & tertios, vsque ad certum numerum rogare, vti sponsam praetentarent: sponsus ad eam vltimus accedebat. Diodorus. Per vniuersam insula̅ Britanniam hic mos seruatur. Quando quis amici domum vocatus ingreditur, vt primùm cum amici vxore concumbat, vt deinde benignè hospitio excipiatur. In peregrinationibus quoque mutuis vtuntur vxoribus amici. Eadem consuetudo obseruatur in Vandalorum regione ibi maritima, vsque ad Germaniam. Nec probrosum ducunt, vxores & filias in hunc modu̅ impraegnari. Chalcocon lib. 2. Pompeius Festus ita scribit: Non omnibus dormio, natum videtur à Cepio, vel Capio, vel Cabba, vel Calba, qui Pararhe̅chon dictus est, quòd dormientem simularet, quò impunitiùs vxor moecharetur: cuius etiam Lucilius meminit. Ad hu̅c sensum illud Satyricum interpretantur Grammatici: Doctus & ad calicem vigilanti stertere naso. Plut. in Serm. amat. narrat, Galbam scurram Romanum conuiuio Mecoenatem excepisse, cum???; sentiret iam è nutibus hominem inflammatum in vxorem suam, sensim demisisse caput, perinde quasi dormiret. At cùm interea famulus quispiam ad mensam accedens, vinum clàm tolleret, ibi iam vigli & oculatus: [Greek words], inquit, [Greek words]; Infelix, an ignoras, quia soli Mecoenati dormio? Caelius lib. 12. cap. 16. Antiq. Lect. & Erasmus. C. Ticinivs Minturnensis Fanniam vxorem impudicam de industria fecit, vt eo crimine eam dote spoliaret. C. Caesar Enniam Naeuiam, Macronis, qui cohortibus praetorianis praeerat, vxorem sollicitauit ad stuprum, assentiente tamen marito, matrimonium & iureiurando & chirographo promittens: quare in amicitiam per hanc venit cum Macrone, qui postea Tiberio, iussu Caij, venenum porrexit. Suet. Nicolavs haeresiarcha (cuius Ioa̅nes in Apocal. mentionem facit) cùm post dominicam ascensionem ab Apostlis zelotypiae redargueretur, vxorem in medium productam cupientibus spontè obtulit. Clemens Alexandrinus in 3. Stromatum libro, & Eusebius lib. 4. De Ivrisconsvlto vxorem habente adulteram, sic scribit Ausonius: Iurisconsulto, cui viuit adultera coniux, Papia lex placuit, Iulia displicuit. Quaeritis vnde haec sit distantia? Semiuir ipse Scatiniam metuens, non metuit Titiam. Alciatus lib. 10. Parerg. cap. 6. sic explicat: Papia placuit, quae est de maritandis ordinibus, & propterea vxorem duxit: Iulia displicuit, quae poenam adulteris statuit. nam delectatur vxoris adulterijs. Vnde haec distantia, vt quis vxorem ducere, & eandem moecham perferre velit? Causa est, quòd dum ipse metu Scatiniae legis muliebria pati, & ex ijs quaestum facere desijt: ex vxoris tamen adulterijs fructum percipere gaudet: non metuens Titiam, quae est in munerum captatores. Ergo dum metuit Scatiniam, Papia ei placuit: dum Titiam non metuit, Iulia ei displicuit. Antithesis pulcra: rerum quidem obscurior, vocum verò apertior. Venceslavm Imperatorem ferunt coniugem proptiam in lupanar iussisse prostitui: optimam verò feminam flagitia ma riti execrantem, quum se alias in libertatem vendicare non posset, inedia sibi finem fecisse viuendi. Cranzius lib. 9. Vandaliae, capite 6. Cùm Henricvs, Ioan. Castulonensis regis filius ad procreatione̅ impotens esset, Elizabetha soror aliquando verbis cum eo contendens, etiam inuito ipso se post eum regnaturam dixit. Henricus eo verbo commotus, ne sorori, quod optabat, succederet: Hispanum iuuenem Belthramum Cuenam, humili fortuna natum, at forma eleganti, ducem Alburchechensem creauit, egit???ue vt cum regina concumberet. Ex quo concubitu filia Elizabetha prognata est, quae post Henrici mortem magnorum in Castulonensi regno motuum causa extitit. Fulgosus lib. 9. cap. 3. Vxores Maritorum. Augustus Caesar ad virgines vitiandas promtior fuit, quae sibi vndique etiam ab vxore Livia conquirebantur. Suetonius. Eratres Sororum: Sorores Fratrum. Gertrvdis regina Hungariae Bancbani praefecti, cui ab Andrea rege in Palaestinam profecturo commendata fuerat, vxorem fratri, qui eam consolandi gratia ex Germania venerat, prostituit. Ille eam quamuis pudicissimam reginae indulgentia corrupit. Bancbanus intellecto malo, vernam vxori concessit, Gertrudim verò incautam gladio confodit. Bonfinius lib. 7. Decad. 2. Gerardvs Petrarcha sororem suam Benedicto Pontifici, mu neribus captus, prostituit. Hieron. Squarz. in vita Petrarchae. Duces Militum. Alexander Magnus, item Q. Fab. Maximus lenones militu̅. Vide Tit. Scorta militum. Nutrices Alumnorum. Hippolyta nutrix, Smyrnam amore nesario partis flagrantem, Theianti patri supposuit, hoc dolo, quasi puella quaedam esset parentum fortunatorum filia, quae in ipsius cubile clanculùm venire cuperet. tam???ue diu hoc facinus latuit, donec Smyrna vterum ferre coepisset, Ant. Liberalis in Metamorph. & Ouid. lib. 10. Metam. Sacerdotes. Sacerdotes Isidis corrupti pecunia à Decio Mundo nobili Romano, Paulinam matronam honestissiinamsimulata re¬ligione, quasi deus Anubis ipsius sorma captas eam ad coenam &amplexum vocaret, ipsi conciliarunt. lolephui Antiquita- tumlib. iì. cap, 4. Levdemvndvs Sedunensis episcopus Berthrudam Lotharij Francorum regis vxorem Aletheo principi Burgundionum conciliare, & vt Lothario relicto, quem intra anni spacium moriturum asserebat, Sedunam sese cum regijs thesauris conferret, persuadere studuit, circa annum DCXX. Caeterùm vbi regina casta, nefarias Episcopi illecebras respuit, Lothario perfidiam hanc detexit, Aletheus securi percussus, Leudemundas in monasterium Luxouiense (quod hodie Plumbariense dicitur) fugiens, vix tandem Abbatis intercessione Lothario reconciliari potuit. Stumpfius ex Annonij lib. 4. cap. 6. Franciscus Scarolla, legatione aliquando apud regem Africae functus, missus???ue eò à Ferdinando rege Neapolitanorum, cum incidisset inter amicos de gentis eius intemperantia sermo, vidisie se in funere retulit Mulierculam, quae filium deferret ad sacerdotem, quòd is eam cognosceret. Atque ibi tum Sacerdotem, de ritu gentis ac sectae eius, dixisse ad eos, intellecta causa: Ne tu posthac mulier fueris illi mater, névo tute ipse adolescens ex hoc die fueris illi filius. His verbis libertatem sese adeptos arbitrabantur, ac si de caetero soluti ab omni iure, liberè inter sese exercere libidinem possent. Pontanus de Immanitate, cap. 17. Hospites. Vibivs Pacianus praeter quotidianum cibum, quem subministrauit, meretrices quoque submisit Marco Crasso exuli in Hispania, delitescenti in spelunca quadam, non procul à mari: rationem habens eius aetatis, quòd esset admodum adolesce̅s, atque aliquid etiam indulgendum videretur aetatis flori. Plutarchus in Crasso. Amici. Cvrtivs Nicia, Cn. Pompeij & C. Memmij amicus, item & Ci ceronis. Sed cùm codicillos Memmij ad Pompeij vxorem de stupro pertulisset, proditus ab ea, Pompeium offendit, domóque ei interdictum est. Medici. Antiochus Seleuci Babyloniae & Asiae regis filius, Stratonicen nouercam solenni patris consensu duxit: conciliatione Erasistrati medici: qui videbat eum ex amore Stratonices [2288] extremè laborare. Plutarchus in Demetrio, & Sabellicus lib. 7. Ennead. 4. & Valerius Maximus libro 5. cap. 7. qui à quibusdam hoc non Erasistrato, sed Leptini mathematico tribui testatur. LIBIDINIS CONSERVATIO, Tvm Caelando, Occvltando nefarie. David rex, cùm Bethsabam Eliami filiam Vriae Hettaei coniugem, in aedibus suis frigida lauantem conspexisset, libidine motus, eam accersiri curauit, cum???ue ea rem habuit. Illa cùm sese grauidam esse sentiret, absente marito in expeditione co̅tra Ammonitas, metuens ne adulterij damnata lapidaretur, regem de ea re monuit. Is properè Vriam è castris vocandum curat, & simulato colloquio de negotijs bellicis, iussit eum domu̅ suam descendere, eo consilio, vt à coniuge blandè susceptus, cum ea concumberet, & sic adulterij suspicio dilueretur. At Vrias ne inebriatus quidem à rege, cum vxore sua rem habere voluit: indecorum arbitratus, se sub tecto in vxoris amplexibus cubare, cùm commilitones sui omnes in castris sub dio militiae labores cogerentur perferre. At rex consilium suum no̅ succedere videns, scelestius aliud excogitat: & Vriam cum literis ad Ioabum amandat, efficeret vt Vrias ab hostibus in oppugnatione Rabae, à suis desertus, occideretur. Ioabus regium mandatum exequitur. Dauid statim, ne Bethsaba adulterij rea conuinceretur, eam in vxorem duxit. 2. Reg. 11. Semiramidem reginam constat immoderatae libidinis fuisse, quae ne in castris quidem, vel medio belli ardore, virorum congressu abstineret. Sed quum lectissimum quemque forma appeteret, confestim tabernaculo dimissum occultè interficiendum curabat. Ego tam diu crediderim id ab ea factitatu̅, dum virilem mentita est sexum. Sabel. lib. 1. Ennead. 1. Villa Berengarij regis Italiae vxor impudicissima, Bosonis Thusciae marchionis filia, Dominicum presbyterum deformosissimum, sed egregiè virum, amabat. Nocte quadam cùm ad consuetum cubile veniret, canum latratu proditus, laniatu retentus est, & deprehensus. Villa tegendi sceleris causa acerbè hominem, quòd gynaeceum suum attentasset, accusare coepit. Ille minoris criminis confessione maius effugiendi viam plexus se petijsse fassus, testibus exectis poena̅ stupri loco adulterij luit. Luitprandus lib. 3. cap. 5. rerum in Europa gestarum, & Cuspinianus in Othone Magno. Celebrando. Huc Statuae, Monumenta meretricibus posita, fol. 1982. Polygnotvs pictor cùm pingeret in porticu Pisianactia, vt tunc vocabatur, quae nunc Poecele dicitur, Troadas: faciem perhibetur Laodices, ad Elpenices Miltiadis filia, cum qua cousueuerat, red didisse imaginem. Non erat in operarijs Polygnotus, neque pingendam redemerat porticum illam: verùm gratuitam eam munificentiam exhibuit publicè, teste Pli nio lib. 35. cap. 9. Excvsando. Ceionius Commodvs ab Adriano adoptatus, Crispinae vxori querenti, quòd extraneis sese voluptatibus addixisset: Patiare, inquit, me in alijs exercere voluptates: nam vxor dignitatis nomen est, non voluptatis. Sabel. lib. 4. Enn. 7. Non ferendo Amasiorvm Abitvm. Callirrhoe, Lyci regis F. Diomedis amore capta, cùm vo??? compos fieri nequiret, ac Diomedem abnauigantem videret, laqueo sibi mortem consciuit. Iubas lib. 3. Africanarum reru̅. Bysaltia Massylorum regis F. Calphurnij Crassi amore capta, cu̅ satis facere amori ardentissimo nequiret, Crassu̅ abeuntem deflens vnicè, ferro iugulum transuerberauit. Hesianax lib. 3. rerum Liby carum, & Plut. cap. 47. Parall. Sappho Lesbia lyrica amore Phaonis capta, cùm ille eam fugeret, ipsa animi impatientia se prae cipitauit in mare de mont??? Leucade: vt est apud Nasonem. Elocationem. Lex erat apud Persas, vt rex designatus donum peteret: & daret, qui designauerat, modò fieri posset, quicquid esset petitum. Igitur poposcit Darius à patre Artoxerxe Aspasiam, quam Cyrus olim fuerat vnicè amplexus, & erat illa ea tempestate regis pellex. Quanquam aute̅ haberet Atossam filiam Artoxerxes, & alteram Ammistrim, quas contra leges duxerat vxores: aleret insuper sexaginta & trecentas praecellentissima forma concubinas: postulatus illam tamen, libera̅ ait esse: acciperot eam ipsius voluntate, vim ne adferret inuitae. Accitam Aspasiam, vbi praeter expectationem regis elegit Darium: dedit quidem ei ex legis necessitate, sed datam paulò pòst eripuit: & Dianae, quae Ecbatanis colitur, quam Anitim vocant, sacerdotem legit: modicam se ioculariam???; hanc defilio sumturum vindictam existima̅s. At ille seu Aspasiae amore permotus, seu probro affici se & ludibrio ducens haberi à patre, contra illum conspirans, detectis insidijs in carcere iugulatus est. Plut. in Artoxerxe. Franciscvs Sfortia Insubrum princeps Perpetua̅ pellicem praegnantem ciui cuidam despondit. Cùm ad virum duceretur, impotentia amoris motus, eam in arcem duci curauit. Vbi tandem à Blanca coniuge zelotypa interfecta est. Aeneas Syluius cap. 59. Europae. Commvnicationem. Gelous Apollodorus in Philadelphis iudicem Calliopen electam fuisse in quit à Ioue, contendentibus Venere & Proserpina de Adonide. Quae cùm Adonidem communem esse iudicasset, Venus indignata, mulieres in Orpheum Calliopes F. concitauit. Natalis Comes Mythol. lib. 7. cap. 14. Mortem. Scripsit Euanthes in fabulosis, sororem Narcisso gemellam fuisse, cùm oris forma, tum coma & vestitu, & omni corporis parte similem. Hi cùm simul venarentur, ferunt sorore̅ à puero amatam. Qua mortua, ille desiderij impatiens, dicitur ad fontem venire solitus, vt eius imaginem ibi intueretur. Tandem magnitudine desiderij, vel, vt alijs placuit, cùm se in fontem deiecisset, perijt, ad quem ambo solebant conuenire. Nat. Comes lib. 9. cap. 16. Caligvla Imp. Drusillae sororis incestae mortem aegerrimè tulit. Suetonius. Signe F. Sigari regis Danorum, Hagbarti strangulati sponsi desiderio, semetipsam regia exussit. Io. Magnus lib. 7. cap. 5. LIBIDINOSI IN GENERE. MVLTIPLICI assiduáve libidine infames. Popvli. Propter incestus varia & horrenda genera Dominus Cananaeos, Pherezaeos, Iebusaeos, Ammonaeos, è terra Sancta eiecit, quòd illorum flagitijs coinquinata esset terra. Leuit. decimo octauo. Thracas in venerem fuisse procliues olim, historici tradidêre. Caelius lib. 18. cap. 23. A. L. Balearivm incolae mulieres adeò prae caeteris appetunt, vt mulierem à praedonibus captam, tribus aut quatuor redimant viris. Diodorus lib. 5. cap. 6. Apud Babylonios liberos & coniuges cum hospitibus stupro coire (modò precium flagitij daretur) permittebatur. Feminarum conuiuia ineuntium ??? principio modestus erat habitus, deinde summa quaeque amicula auferebant profanato pudore. Ad vltimum ima corporum velamenta proijciebant, non meretrices tantùm, sed matronae & viri, apud quos comitas habebatur vulgati corporis vilitas. Curtius libro quinto, & Herodotus. [Greek words], id est, Samiorum flores, prouerbio circumfertur, vbi quis extremam voluptatem decerperet. Laura apud Samios angiportus quidam, in quo mulieres cum viris conuiuium agitabant, omni???ue genere voluptatum affatim explebant sese. Quibus delicijs esfeminati Samii, postea subacti sunt à Persis, & in seruitutem acti. Athenaeus lib. 12. ex Clearcho, demonstrat locum ita vocatum, ob varias formas puellarum, quae veluti flores arridentes, ad libidinem inuitabant. Erasmus. Apud Tyrrhenos, legem esse scribit Theopompus libro 43. Histor. qua mulieres communes esse iubentur: quae corpora maximè curant, atque saepiùs cum viris nudae exercentur. Coenare ipsas ait non cum suis quidem viris, at apud praesentes, quicunque contigerint, & quos voluerint poculis prouocare. Nutriunt Tyrrheni filios quicunq; nati fuerint, cuius viri sint minimè scientes. Neque enim turpe quidpiam apud Tyrrhenos non modò agere, sed nec pati quidem videri censetur. Vbi cessauerunt potantes, atque dormituri sunt, ministri lychnis accensis amicas ad illos introducunt aliquando, aliquando verò pueros valde formosos. Cùm postea ab ijs cessarunt, robusti adolescentes his adducuntur, qui cum illis ipsis congrediuntur. Coëunt autem ac congrediuntur se inuicem aliquando intuentes: saepiùs circa thorum operimenta iaeciuntur, quae virgulis sunt intexta, superius???ue vestes extenduntur. Athenaeus lib. 12. cap. 5. Apud Cavnios Cariae populos, iuuentus frequenter amoris gratia ad compotationes conuenit, tam viri quàm mulieres & pueri. Herod. lib. 1. [Greek words], veteres vulgato ioco dicebant eos, qui scortationibus ac lustris indulgerent, quive lenocinium exercerent. [2289] Tantus enim apud Corinthios olim honos habebatur meretricibus, vt, quemadmodum ex awctoribus docet Athenaeus, illic in templo Veneris prostarent, atque in solennibus precib, illud addi soleret, Vt dij augerent meretricu̅ numerum. Quin & illud refert, meretrices facto sacro Veneri, ciuitatem extremo periculo laborantem seruasse, placata Venere. Prouerbij meminit huius Stephanus de Vrbibus, Aristophanis allegans Cocalum. Erasmus in Adagijs. Stratonicus vbi ex Heraclea exiuit, circumspiciebat. Interrogante quodam, Quid circumspicis? Pudet, inquit, ne videar, velut ex lupanari exiuerim. Athen. lib. 8. cap. 7. Osc???? loqui, vetusto prouerbio dicebantur, qui turpiter parum???; pudicè loquerentur. Ab Oscorvm moribus allusione sumta, quòd apud eos spurcarum libidinum impunitus vsus fuerit. vnde & obscena dicta quidam putant, quaecunque factu dictúve turpia sint: etiamsi refragatur Festus Pompeius. Citat autem Ticinium quendam, qui scripserit ad hunc modum: Oscè & Volscè fabulantur, quia Latinè nesciunt. Erasmus in Adagijs. Romae in Capitolio ficus enata est, M. Messalae, C. Cassij censorum lustro: à quo tempore pudicitiam apud Rom. subuersam Piso graphis auctor prodidit. Plin. lib. 17. cap. 25. Volsiniensivm serui rerum potiti lege sanxerunt, vt stupra sua in viduis pariter atq; nuptis impunita essent: ac ne qua virgo ingenuo nuberet, cuius castitatem non antè ex numero ipsorum aliquis delibasset. Val. lib. 9. cap. 1. Hervli apud Histrum flumen habitantes, impios coitus cum viris & belluis habuerunt. Procopius de bello Gothorum libro secundo. Legislatores. Mahometvs sibi, tanquam principi prophetarum, vires dece̅ prophetarum in coëundo diuinitùs datas esse gloriabatur, im purissimus homo. Quin & in futuro seculo pios vxoribus mundis & absq; menstruis abundaturos, non sobolis, sed voluptatis causa, & quò quisq; vir fuisset melior, eò plures habiturum concubinas, & plus virium à Deo consecuturum, vt ijs omnibus satis facere queat. Nic Clenardus lib. 1. Epistol. Sacri homines. Ioannes XII. Maroziae ex Sergio III. F. Alberici iunioris (quem Marozia Guidoni Thuscae Comiti pepererat) frater, eiecto Hugone Burgundo vitrico, cum fratre Romae rerum potitus, greges meretricum aluisse dicitur, non modò libidinis, sed & potentiae fouendae causa, quod harum illecebris omnia se à Romanis consequi posse expertus esset. Romana synodus contra illum ab Othone I. celebrata est. Inter caetera libidines quoq; illius detectae sunt, quòd viduam Rainerij stuprarit, Stephanam patris concubinam incestarit, Anna vidua cum nepte abusus sit, sanctum denique palatium lupanar & prostibulum fecerit. Dignitate igitur exutus, & in eius locum Leo suffectus est. Caeterùm in Germaniam reuerso Imp. Ioannes per meretrices suas, quibus sub lenone maior quaestus fuisset quàm sub Leone, Romanos in suas partes traducens, sedem occupat, Leonem expellit. Iam???; Imperator nouam contra eum expeditionem susceperat, cùm Potifex in adulterio deprehensus, grauiter???ue vulneratus, octauo pòst die absq; viatico perijt. Luitprandus, Sigebertus, Trithemius in Chronico. Imperatores, Reges, Principes. Ex Tit. Tyrannorum, huc non pauca transferri poterunt, fol. 1613. Solomon rex Hierosolymorum silius Dauidis ex Vriae vxore Bethsaba, vxores duxit ex Moabitis, Ammonitis, Idumaeis, Sidonijs, praeter mandatum Dei. Vniuersae autem illi fuerunt vxores vnà cum Israëliticis, septingentae: concubinae verò trecentae. Prouecta tandem aetate, ab Ethnicis mulierib. deprauato animo, ad idololatria̅ deflexit. Coluit enim Astartem deam Sidoniorum, & Chamos deum Ammonitarum: & ex mille vxoribus solus illi mas natus est Roboam filius, ex alienigena Naama Ammonitide, indignus imperio. Multitudo coniugiorum orbitatem fecit. Suidas, ex 3. Regum 11. Ivpiter, post insignes è toto orbe victorias totus in libidines & conuiuia versus est. Nulla fuit formosa mulier, à qua visa abstinuerit. Neq; sorori suae sanè pepercit: cuius concubitum cùm palàm petere non auderet, se in cuculu̅ vertit, & in Corinthioru̅ agrum ad colle̅, qui ea de causa Coccyx vocatur, aduolauit. Cùm maxima tempestate exorta, Iuno in collem Thronacem tunc dictum conscendisset, cuculus tremens super genibus eius consedit. Cuius illa miserta, sub vestibus texit, & ab eo vim passa est. Qua̅ in formam no̅ mutat??? est, vt optatis amorib. potiretur? aut quis formosi oris mulieris maritus domo securus discedere poterat? quàm multas dolo vitiauit? quàm multas stuprauit? quàm multas extra patria̅ asportauit? Neq; vero feminarum complexibus contentus, Ganymedem Phrygem in delicijs habuit. Suscepit filios ex Europa Minoëm & Rhadamanthum, Arcadem è Callisto, Pelasgum è Niobe, Sarpedonem & Argum è Laodamia, Herculem ex Alcmena vxore Amphitry onis, Amphionem & Zetum ex Antiope, Castorem & Helenam, Pollucem & Clytaemnestram è Leda, Perseum è Danaë, Deucalionem ex Iodama, Britomartim è Carme Eubuli filia, Megarum ex vna Sithinidum nympharum, Aethlium patrem Endy mionis è Protogenia. Plures alij Iouis filij recensentur ex varijs adulterijs. Natalis Comes Mythologiae lib. 2. cap. 1. Neptvnvs fratris libidinum aemulus, licèt Amphitriten vxorem haberet, infinitos propè filios ex varijs nymphis & pellicibus suscepit. Phoenicem habuit è Lybia, & Belum & Agenorem: è Calaeno vna Danaidum Calaenum, Nauplium ex Amymone, ex Ori filia Laide Althepum, Ancaeum ex Astypalaea & Periclymenum & Erginum: ex Alcyone Atlantis Anthamum, Hippothoum ex Alope Cercyonis, Asopum è Ceclusa, Orionem è Brylle: Tritones alterum cum Eurypylo è Celaeno, alterum ex Amphitrite: Palaemonem & Neleum è Tyro, Delphum è Melantho, Minyum è Callirrhoë, Eryce̅ è Venere, Ogygym ex Alistra, Taphium ex Hipp othoë, Cygnum alterum è Cayce, alterum è Scamandrodice: Minyas è Tritogenia filia Aeoli, è Midea nympha Aspledonem, Parnasum è Cleodora, Eyrypilum & Euphemum è Mecionica. Neq; verò hi solùm filij eius commemorantur, sed Euphemus praeterea, qui Amphimanus, Aethusa, Aon, Actorion, Borgion, Brontes, Busiris, Cercion, Crocon, Cromus, Chrysaor, Cenchreus, Chrysogenea, Chius, Dorus, Euphemus, Irceus, Lelex, Lamia vates & sibylla, Halirrhotius, Laestrygone, Megareus, Mesapus, Ephialtes, Pyracmon, Phorcus, Pelasgus, Onchestus, Pegasus, Phocus, Peratus, Siculus, Sicanus, Steropes, Tarus, Theseus, Tarantus, Tyretus: vt alios infinitos propè praetermittam. Natalis Comes Mythol. lib. 2. cap. 8. Neptuni filios olim appellabant illegitimo thoro natos, quorum pater incertus esset. Mysticas rationes alij. an haec fortasse verior, quia Neptunus spurijs abundarit? Ninvs Assyriorum rex, Semiramidis filius, suscepto regno post matris obitum inter puellarum greges sedens, sese voluptatibus immersit: quibus turpiter captus, aliquanto turpiùs consenuit. Sabell. En. 1. lib. 1. Omnes libidinum voluptates experiri voluit Assyriorum rex Sardanapalvs, dum viriles perosus tunicas, in mulierem so transformauit: relicta???; regni cura, lasciuiae se totum deuouit. Trogus lib. 1. & Cicero lib. 5. Quaest. Tuscul. Thesevs defuncta Anthiopa Phaedram duxit, cùm sustulisset filium ex Antiopa Hippolitum, vt Pindarus ait, Demophontem. Anaxo quandam fertur Troeceniam rapuisse, Sinide???; & Cercyone peremtis, vi constuprasse filias eorum: duxisse etiam Periboeam Aiacis matrem. Iam Pereboeam, & Iphiclis filiam Iopam: praeterea ob Aegles Panopaei filiae amorem; Ariadna̅ exprobrant parum eum rectè vel honestè repudi auisse: Helenae denique raptum inundasse bello terram Atticam, atque in exilium eius euasisse & exitium. Plutarchus in Theseo. Ptolemaevs Physcon appellatus, Arsinoën sororem natu maiorem, communi fratri nuptam, fibi nubere coëgit. Postea filia eius per vim stuprata ipsam dimisit, vt vacuum locum nuptijs puelae faceret. Valer. Max. lib. 9. cap. 1. C. Ivlivm Caesarem pronum & sumtuosum in libidines fuisse constans opinio est, plurimas???ue & illustres feminas corrupisse, in quibus Posthumiam Seruij Sulpitij, Lolliam Auli Gabinij, Tertullam M. Crassi, etiam Cn. Pompeij Mutiam. Nam certè Pompeio & à Curionibus patre & filio, & à multis ex probratum est, quòd cuius causa post tres liberos exegisset vxorem, & quem gemens Aegysthum appellare consuesset, eius postea filiam potentiae cupiditate in matrimonium recepisset. Sed ante alias dilexit M. Bruti matrem Seruiliam. Ne prouincialibus quidem matrimonijs abstinuisse, vel hoc disticho apparet, iactato aequè à militibus per Gallicum triumphum: Vrbani seruate vxores, moechum caluum ad ducimus: Auro in Gallia stuprum emisti: hîc sumfisti mutuum. Dilexit & reginas, inter quas Eunoën Mauram, Bogudis vxorem, cui, marito???ue eius immensa tribuit: sed maximè Cleopatram, cum qua & conuiuia in primam lucem saepè protraxit, & eadem naue thalamego penè Aethiopia tenus Aegyptum penetrauit, nisi exercitus sequi recusasset. Ea̅ deniq; accitam in vrbem, non nisi maximis honoribus praemijs???ue auctam remisit, filium???; natum appellare nomine suo Caesarionem passus est. Suetonius. Avgvsti Caesaris prima iuuenta variorum dedecorum infamiam subijt. Sextus Pompeius eum vt effeminatum infectatus est. M. Antonius adoptionem auunculi stupro meritum: [2290] item L. Mareci frater, quafi pudicitiam delibatam à Caesare, etiam Hircio in Hispania CCC. millibus numûm substrauerit: solitus???ue fit cruta suburere nuce ardenti, quò mollior pilus surgeret. Sed & populus quondam vniuersus ludorum die & accepit in contumeliam eius, & assensu maximo comprobauit versum in scena pronunciatum de Gallo matris deûm tympanizante: Vidéne, cinaedus orbem digito temperat? Obiecerunt ei inimici adulteria & virginum stupra: licèt quidam non ob libidinem, sed quò faciliùs aduersariorum consilia per cuiusque mulieres exquireret, adulteria commisisse scribant. Expulsa vxore Scribonia, Liuiam quasi marito concedente sibi coniunxit. Quum???ue esset luxuriae mancipium, eius tamen vitij seuerissimus fuit vltor. Coena eius secretior in fabulis fuit, quae vulgò [Greek words] vocabatur, in qua deorum dearum???; habitu discubuisse conuiuas, & ipsum pro Apolline ornatum, non Antonij modò epistolae singulorum nomina amarissimè annumerantis exprobrant, sed & sine auctore notissimi versus: Cùm primum istorum conduxit mensa choragum, Sex???; deos vidit Mallia, sex???; deas: Impia dum Phoebi Caesar mendacia ludit, Dum noua diuorum coenat adulteria: Omnia se à terris tunc numina declinarunt, Fugit & auratos Iuppiter ipse thronos. Auxit coenae rumorem summa tunc in ciuitate penuria, ac fames: acclamatum???ue est postridie, frumentum omne deos comedisse, & Caesarem planè esse Apollinem, sed & Tortorem, quo cognomine is deus quadam in parte vrbis colebatur. Suetonius. Tiberivs Caesar magna & turpi infamia flagrauit: vix vt referri audirive, nedum credi, fas sit. Quasi, pueros primae teneritudinis, quos pisciculos vocabat, institueret, vt natanti sibi inter feminas versarentur, ac luderent, lingua morsu???; sensim appetentes: atq; etiam quasi infantes firmiores, necdum tamen lacte depulsos, inguini ceu papillae admoueret, pronior sanè ad id genus libidinis & natura & aetate. Quare Parrhasij quoque tabulam, in qua Meleagro Atalanta ore morigeratur, legatam sibi sub conditione, vt si argumento offenderetur, decies pro ea H-S. acciperet: non modò praetulit, sed & cubiculo dedicauit. Fertur etiam in sacrificando quondam captus facie ministri, acerram praeferentis, nequisse abstinere, quin penè re diuina peracta, ibidem statim seductum constupraret, simul???ue fratrem eius tibicinem: atque vtrique mox, quòd mutuò flagitium exprobrabant, crura fregisse. Quum Sextus Claudius eum vocasset ad coenam, prodigus ac libidinosus senex, nudae puellae ministrabant mensae. Sed portentosae libidinis auctor in spintrijs, cum puellis & exoletis, quae nescire nullum dispendium est, vt omnium luxuriofissimus habitus est. Secessu Capreensi, etiam sellariam excogitauit sedem arcanarum libidinum: in quam vndique conquisiti puellarum & exoletorum greges, monstrosi???ue concubitus repertores, quos Spintrias appellabat, triplici serie connexi, inuicem incestarent se coram ipso. Vt aspectu deficientes libidines excitaret, cubicula plurifariam disposita tabellis ac sigillis lasciuissimarum picturarum & figurarum adornauit, libris???ue Elephantidis instruxit, ne cui in opera edenda exemplar imparatae scenae deesset. In syluis quoque ac nemoribus passim venereos locos commentus est, prostantes???ue per antra & cauas rupes, ex vtrius???; sexus pube, Paniscorum, & Nympharum habitu, palam???; iam & vulgato nomine insulae abutentes, Caprineum dictitabant. Suetonius. C. Caligvla fuit in omnes foedas libidines tam pronus, vt cum tribus sororibus Drusilla, Liuia, & Agrippina stupri consuetudinem fecerit: quarum Drusillam adhuc praetextatus vitiasse creditur, per huius nomen iam princeps ad populum & milites pro concione deierauit. Liuiam Orestilla̅ puellam nobili loco ortam nuptiarum die, C. Pisoni, cui matrimonio iungebatur, ademit: C. Memmio Iuliam Paulina̅ adpostremum Caesoniam duxit vxorem, quam ob lasciuiam perditam???; libidinem constantiùs adamauit, ostendit???; saepè eam militibus, chlamyde, pelta & galea instructam. Huius amatorijs potionibus alienatus, minùs iam inde sibi constitisse creditur. M. Lepidum, M. Nestorem pantomimum, quosdam obsides dilexisse fertur, commercio mutui stupri. Valerius Catullus consulari familia iuuenis, stupratum à se, ac latera sibi contubernio eius defessa, etiam vociferatus est. Super sororu̅ incesta, & notissimum prostitutae Pyrallidis amorem, non temerè vlla illustriore femina abstinuit: quas plerumque cum maritis ad coenam vocatis, praeter???; pedes suos transeuntes, diligenter ac lentè, mercantium more, considerabat: etiam faciem manu alleuans, si quae pudore submitterent. Quoties deinde libuisset, e???ressus triclinio, cùm maximè placitam ad se vocasset, paulò pòst recentibus adhuc lasciuiae notis, reuersus vel laudabat palàm, vel vituperabat: singula numerans bona maláve corporis, atque concubitus. Quibusdam, absentium maritorum nomine, repudium ipse misit, iussit???ue in acta referri. Suetonius & Dion Nicaeus. Clavdivs Caesar libidinis in feminas profusissimae ërat, marium omnino expers. Suetonius. Neko Caesar suam pudicitiam vsqueadeò prostituit, vt contaminatis penè omnibus membris, nouissimè quasi genus Insus excogitaret: quatenus ferae pelle contectus emitteretur è cauea, virorum???ue ac feminarum ad stipitem deligatorum inguina inuaderet: & cùm affatim desaeuisset, conficeretur à Doryphoro liberto, cui etiam, sicut ipsi Sporus, ita ipse denupsit: voces quoque & eiulatus vim patientium virginum imitatus. Persuasissimum habuit, neminem hominem pudicum, aut vlla corporis parte purum esse: verùm plerosque dissimulare vitium, & calliditate obtegere, ideóque professis apud se obscenitatem, caetera quoque concessit delicta. Tempore nocturno, mutatis vestimentis per totam vrbem debacchabatur, atque mulieribus pueris???ue stuprum inferebat, spoliabat???ue eos qui fierent obuiam. Super ingenuorum proagogia, & nuptarum concubinatus, Vestali virgini Rubriae vim intulit. Acten libertam, paulùm abfuit, quin iusto matrimonio sibi coniungeret: submissis consularibus viris, qui regio genere ortam peierarent. Puerum Sporum exectis testibus, etiam in muliebrem naturam transfigurare conatus est: cum dote & flammeo per solenne nuptiarum celeberrimo officio deductum ad se, pro vxore habuit. Extat???ue cuiusdam non inscitus iocus, bene agi potuisse cum rebus humanis, si Domitius pater talem habuisset vxorem. Hunc Sporum Augustarum ornamentis excultum, lectica???ue vectum, & circa conuentus mercatus???ue Graeciae, ac mox Romae circa Sigillaria comitatus est, identidem exosculans. Matris concubitum appetisse, & ab obtrectatoribus eius, ne ferox & impotens mulier & hoc genere gratiae praeualeret, deterritum, nemo dubitauit: vtique postquam meretricem, quam fama erat Agrippinae, simillimam, inter concubinas recepit. Olim etiam quoties lectica cum matre veheretur, libidinatum incestè, ac maculis vestis proditum affirmant. Suetonius, & Dion. Vitellivs Imp. pueritiam primam???; adolescentiam Capreis egit inter Tiberiana scorta, & ipse perpetuò Spintriae cognomine notatus: existimatus???; corporis gratia initium & causa incrementorum patri fuisse. Sequenti quoq; aetate omnibus probris contaminatus, praecipuum in aula locum tenuit: Caio per aurigandi, Claudio per aleae, studium familiaris. Sed aliquantò Neroni acceptior, cùm propter eadem haec, tum peculiari merito: quòd praesidens certamini Neroneo, cupientem inter citharoedos contendere, nec quamuis flagitantibus cunctis promittere, audentem, ideo???; egressum theatro reuocauerat: quasi perseuerantis populi legatione suscepta exorandum praebuerit. Suetonius. Domianvs Imp. libidinis nimiae, assi duitatem concubitus, velut exer citationis genus, Clinopalem vocabat. Erat???; fama, quasi concubinas ipse diuelleret, nataret???; inter vulgatissimas meretrices. Idem. Commodvs Caesar habuit in delicijs homines nominibus verendorum vtriusque sexus appellatos, quos libentiùs suis oculis applicabat. Habuit & hominem, cuius prominebat penis vltra modum animalium: quem Onon appellabat, id est, asinum, sibi carissimum, quem & ditauit, & sacerdotio Herculis Rustici praeposuit. Hinc etiam Onobelos dici coniectant, velut asini telum praeferentes. Cùm CCC. concubinis, quas ex matronarum meretricum???; delectu ad formae speciem co̅stituerat, ac trecentis alijs puberibus exoletis (quos ex plebe & nobilitate collegerat in palatio) bacchabatur & lasciuiebat. Lampridius & Herodianus. Heliogabalvm, Graeculae meretricis filium, proditur memoriae, posteaquàm militari temeritate est Imperium adeptus, nil ad senatum retulisse priùs, quàm, Felices prorsum homines futuros, si se Platonis legibus addixissent. Quo sanè argumento, mox tantus Imperator, & bona senatus pars, cum vxoribus caeteris???ue matronis ac virginibus nudis ipsi lauari occepêre. Quin illis dignitates contribuebantur, qui renudatas ad Imperatorem filias mitterent, qui???ue nudi item inter nudas cum eodem decubuissent in coena: vt orbi terrarum triennio prostibulum Roma fuerit. Caelius libro vndecimo, capite decimotertio Antiq. Lect. Conatus est pro viribus Tiberij, Caligulae & Neronis genera libidinum non aequare, sed maluit praestare atque excellere: vtpote qui cogerer scriptores nonnullos de nefanda eius luxuria disputare: omnes de circo, de theatro, de stadio, & omnibus locis & balneis meretrices collegit in aedes publicas, & apud eas concionem habuit quasi militarem, dicens eas Commilitones: disputauit???ue de generibus schematum & voluptatum. Adhibuit in tali concione postea lenones, exoletos vndique collectos & luxuriosissimos puerulos & iuuenes, singuilis???ue donatiui nomine ternos numerauit aureos. Lampridius ad Constantinum Imperatorem, de prodigiosa eius venere scribens, ait: Quis ferre posset principem per cuncta caua corporis libidinem r???cipientem, quum [2291] ne belluam quidem talem quisquam ferat Romae? Habuit insuper emissarios, quibus nihil aliud erat nigocij, nisi benè nasatos perquirere, eos???; ad aulam perducere, vt illis se co̅pollueret. Medicos ingenti allectauit precio, vti in muliebrem ipsum naturam conformarent, sectione pudendo sexus illius expresso. Cael. lib. 4. cap. 7. A. L. Gordianvs iunior vno tempore duabus & viginti vsus est concubinis, ex quaru̅ singulis ternos quaternósve tulit filios. Itaq; suorum temporum Priamus vocabatur: lepido cauillo à nonnullis pro Priamo, Priapus appellatus. Sab. lib. 6. En. 7. ex Capitolino. Carinvs Imp. Cari filius, cui Pater proficiscens contra Persat, Gallias & totum ferè Occidentem regendum tradidit, adeò libidinosè vixit, vt Carus pater de eo necando saepe cogitarit, quemad modum scribit Onesimus. Vxores nouem repudiauit, plerisq; etiam ex se impraegnatis: cum mimis, pantomimis, ac meretricibus, Ienonibus???; co̅uersatus, quos in aula secum habuit & conuiuio, plurimum???; illis detulit. Sed vbi Diocletianum audiuit ab exercitu in Perfi de Imperatorem electum, cum exercitu contra eum progressus, & multis tandem praelijs apud Mergam in Dalmatia victus, occubuit. Sext. Aurelius tradit, Carinum trucidatum eius tribuni dextra, cuius dicebatur vxorem polluisse. Corrupit enim passim nobilium matrimonia. Cuspinianus. Victorino, qui Gallias post Iunium Posthumium rexit, neminem existimant praeferendum, non virtute Traianum, non Antoninum clementia, non grauitate Neruam, non in gubernando aerario Vespasianum non incensura aut serueritate totius vitae Pertinacem vel Seuerum: sed omnia haec libido & cupiditas muliebris voluptatis sic perdidit, vt nemo audeat virtutes eius literis mandare. Trebellius Pollio. Andronicvs Comnenus tyrannus, cum coetu scortorum & pellicum loca deserta & temperata, & ferarum more conualles & herbosos saltus consectari solebat. Ac certis diebus à paucis aulicis, ijs???; intimis veluti per transennam videbatur: tibicinis verò & meretricibus omnem aditum patefaciebat: virilia vnctionibus & delicijs firmabat. Vescebatur item scinco ad tentiginem excitandam. Nicetas lib. 2. Stavrativs Imp. alterius sponsam duxit: & duas alias virgines, quas ex coetu plurimarum delegerat, in die nuptiarum stuprauit. Paulus Diaconus lib. 24. rerum Romanarum, in vita Nicephori. Antibertvs, vel, vt alij vocant, Theodebertus, Clotharij Francorum regis filius natu maior, omni muliere corruptior, & ad libidine̅ solutissimus, in complexu pellicum maturè decessit: ex illo multiplici coniugio non plus vno suscepto filio, qui patrem continuò sequutus est. Michaël Ritius Neapolitanus lib. 1. de Regibus Francorum. Clotharij filius Dagobertvs Francorum rex, varijs sese pol luit flagitijs, & duas vxores duxit, & plurimas concubinas aluit, adeò vt quocunq; incederet, comitatae sint eum pellicum tateruae: vltra eas, quas compluribus in locis comtas, & regiharum instar ornatas habebat. Aimoinus lib. 4. c. 20. de gestis Francorum, & Aemilius Hvgonis A???elatensis Comitis, qui rex Italiae factus est, vxor Alda, ex Francorum Germanorum genere fuit, ex qua filium Lotharium regem Italiae progenuit, cùm ex concubina Vendelmunda filium Humbertum Tusciae principem haberet. Licèt enim fortitudine, audacia, religione, scientia praecelleret, & qui philosophos ac bonarum artium studiosos non modò amaret, sed honoraret insuper, pauperes???ue mirum in modum dafenderet: tamen in mulierum amorem vsq; ad ignominiam erat procliuis. Praeter Ven delmunda̅ concubinam, habuit & Stephanam concubinam Romanam, quam Semelen vocauit. Habuit & Rosam, filiam iudicis Papiensis, quam Iunonem solitus est appellare. Ac Beselam vulgarem, quam Venerem dixit: ex qua filium Bosonem episcopum Placentinum genuit, & Bertham filiam, quam Constantinopolim Constantino, desponsandam misit. Cuspinianus. Vitissa Hispanorum rex, cùm nullum libidinis genus intentatum relinqueret, lege quoque permisit, vt sacerdotes, quot quisq; posset, concubinas alerent. Ritius Neapolitanus lib. 2. regum Hispanorum, & Rodericus Santius parte 2. histor. Hispa. capite 35. Ioannem Aragoniae regem 18. mulierum amatorem fuisse, cùm praeter liberos ex vxoribus susceptos plures ex concubinis nobilissimis feminis progenuerit. Barcinonae annorum ferè octoginata puellam forma praestantem, Francinam Rosam, admauit, osculis duntaxat contentus. Nam postea, quum puella nupsisset sponso, à quo die nuptiarum virginitatis munera poscebat, se non violatam fuisse mu???tarum mulierum testimonio probauit. Marineus lib. 12. rerum Hisp. Fridericvs II. Imp. optimus alioqui & fortiss. nimius erat in amore mulieru̅, & plures habebat concubinas, & vbiq; locorum secum trahebat gregem formosarum puellarum. Collenutius libro 4. Temires, aliàs Tamberlanes victo Baiazete Turcomm rerege, voluptatibus operam dans, adolescentes in conspectu suo mulieres constuprare iubebat, sic prouocans naturam, vt & ipse deinde coire posset. Quando autem relictis, amoribus ad bellum protrudebatur, bello confecto, ad solitam redibat libidinem. Etiam naturae suae vim facere non erubuit, luxuriosiorem sequutus victus rationem, quò magi, rei venereae indulgere posset. Chalcocondylas lib. 3. Cvlenvs Scotorum rex, nefanda libidine in matronas atque virgines ferebatur: vt neque à vestalibus abstineret. Vndiq; conquirebantur puellarum greges ad stuprum, vt rex primùm mulieres eas faceret: nolentes obtemperare, ab lenonibus trahebantur vi: quibus vbi aulici, inde agasones, secundùm regem fuissent abusi, nonnunquam, quòd flagitia exprobrassent, crura frangebantur. Nimio coitu exhaustus pro ludo habuit, aliorum foedos congressus coràm & in propatulo intueri. vt deficientes in effoeto corpore libidines excitaret. H. Boëthus lib. 11. David, Ioannis II. Scotorum regis primogenitus, flagitiosissimus, in omni genere libidinum volutabatur, mortua auia. Non virgines, non matronae, non moniales sacrae, tutae fuerunt ab eius cupiditatibus. Per omnia cubilia grassabatur, seu per blanditias & corruptiones, seu per vim. Hector Boëthius libro decimosexto. Sveno II. Danorum rex, liberalitate & religionis studio alioqui clarus, hunc morum candorem sola libidine maculauit. Complurium illustrium puellarum castitate delibata, complures ex pellicibus filios sustulit: è quibus fuêre cum Gormone Haraldus, cum Suenone Omundus. His accessêre Vbbo & Olauus, Nicolau, Biorno, atque Benedictus, paterno quàm maximè, materno minimùm sanguini respondentes: Canutus item & Ericus maxima patriae ornamenta. Sed & filia Siritha, quae postmodum Guthscalco Sclauico nupsit. Tandem Gutham Suenonum regis F. sed sibi sanguine coniuncta̅, pro vxore habuit. Eginus Lundensis & Vilhelmus Roskildensis episcopi, regem ab illicito thalamo frustra conantes abstrahere, apud Albertum Bremensium antistitem iniustas eius nuptias accusarunt. À quo cùm incesti reus ageretur, se ferro, correptionis insolentiam repressurum minatus est. Vilhelmi tamen monitis ad saniorem mentem reuersus, Gutham bona cum pace in Sueciam remisit: vbi illa perpetuae se castitati deuouit. Saxo libro 11. & Cranzius libro 4. capite 13. Metrop. Ericvs II. Danorum rex, corporis & animi dotibus instructiss. vno luxuriae nomine infamis, cùm Botildam haberet vxorem forma & moribus excellentem, pellicum tamen amoribus, insaniuit. Tres illi fuêre filij, Haraldus, Canutus, & Ericus: primus concubina, secundus matrimonio, tertius adulterio ortus. Filia, quoque complures ex concubinatu habuit. Saxo libro duodecimo. Venceslavs Imp. ignauiss. in Boëmia conuiuando scortando???; morabatur, saepiùs in lupanari quàm in adulterio deprehensus. Ab hac turpitudine cùm Ioanna Hollandiae comitissa vxor eum dehortaretur, respondit, Se quoq; in lupanar illam derrusurum nisi ab hac dehortatione supersederet. Ac paulò pòst accersit Ioannem sacerdotem, qui reginae confessionibus praeerat, arcana reginae ab eo expiscaturus. Sed voto suo frustratus, Ioannem de ponte Pragensi deijci, ac submergi iussit. Fluuius derepentè arefactus, corpus detexit submersi, in statu???; illo triduum permansit, donec ad sanctum Vitum sepelitur, vbi in hunc diem, quirumq; sepulcro temerè insultauerit, immunis ab infamia non euadit. Regina ex moestitia & dolore obijt, quem ex iniquissima Regis suspicione conceperat. Dubrauius libro 23. Petrvs Vngarotum rexadeò lasciuus fuit, Vt nullius ferè ingenuae matronae pudicitia ab eo tuta esset. Hinc & satellites eius, mulieres, honestas impunè infestarunt. Bonfin. lib. 2. Dec. 2. Vratislavs Pomeranorum dux, iuxta gentilium ritum, quatuor & viginti concubinas, praeter legitimam coniugem, domi suae aluit. Chronicon Bambergense. Casimirvs II. Polonorum rex, (Magnus cognomine ob praeclara, virtutes, quas tamen crapula & libidine contaminauit. Claram sororem Feliciani Vngari, adiuuante regina sorore, constuprarat. Felicianus vindictae studio Carolum regem cum vxore & liberis ferè interemit. Rex creatus Casimirus, Adleidam, siue Heduigim, Henrici Hessorum Lantgrauij filiam, quòd deformior esset, despicatui habere coepit: & concubinarum, quas pluribus in locis alebat, amoribus & illecebris fascinatus, segregatam à se in Zarnouecensem arcem relegauit, quò ma???ore licentia libidinibus indulgeret. Praeter greges concubinarum, Boëmam quandam Rechezanam, captus eius pulcritudine, loco iustae vxoris habere coepit, promissa ei conceptis verbis (cùm aliter potiri ea non posset) side matrimonij, interueniente abbate Tinecensi, tyara ornato, quem mulier episcopum Cracouiensem esse credidit. Sed eam deinde cùm caluam & scabiosam esse comperisset, eiecit, & Iudaeae cuiusdam Hesterae consuetudine vsus est: è qua Nemiram & Pelcam filios suscepit. filias verò, vt [2292] in Iudaica religione permanerent, matri indulfit. Huius opera gens Iudaica magnas praerogatiuas in Polonia à rege adepta est, cùm nouas, tum quas ipsis olim Boleslaus dux Calisfiensis in sua ditione concesserat. Itaq; iusta poena diuinitùs affectus esse videtur Casimirus, quòd nullos post se mares liberos reliquit: filias tantùm duas, Annam & Heduigem. Sicque in eo praeclara Pasti stirps interijt, & ad exteros regnum translatum est, videlicet ad Ludouicum Vngariae regem. Qui veritus, ne quam filiae Casimiri nouandarum rerum occasionem Polonis darent, ablegauit eas in Vngariam: & constituto ibi iudicio, perfecit, vt non ex iusta vxore natae, atque exhaeredes pronunciarentur: eodem penè loco, quo olim Casimirus Feliciani filiae vitium obtulerat. Cromerus hbro duodecimo & decimotertio. Fridericvs comes Ciliae (quod oppidum est Stiriae, Valeriae olim dictae) cùm Veronicae concubinae in census amore, legitimam coniugem ex comitibus Croaciae natam, sua manu interemisset, concubinam verò pater eius Hermannus in profluentem demersisset: vxores passim maritis abstulit, puellarum greges in palatium rapuit, prouin ciales pro mancipijs habuit, ecclesiarum bona diripuit, monetae falsarios, veneficos, ariolos, magos vndiq; ad se asciuit, & quamuis anno iubelei iam nonagenarius, indulgentiarum causa Romam petisset, reuersus, tamen nihilo melior visus, interrogatus quid sibi Roma profuisset in pristinos mores relapso? Et calceator meus, inquit, ad consuendas ocreas post visam Romam redijt. Aen. Syl. cap. 21. Europae. Mahvmetes II. Turcarum rex, quantumuis senex, in veneris vsum quadraginta tum feminas, tum mares, septis tanquam cauea inclusos habebat: apud quos nonnunquam ita perpotabat, vt nimio vino rationem amitteret, & somno captus, ferarum modo humi iaceret: militari gloria, insignibúsque victorijs, huius vitae foeditate deturpatis. Fulgosus libro 9. Alexander Medices, Caroli V. Caesaris gener, Florentinorum princeps, veneri deditissimus fuit, vt Laurentij patris exemplo nouis semper stupris ac adulterijs obnixè gauderet. Ea???; de causa noctu per vrbem cum armatis saepè ita vagabatur, vt nonnunquam contracto cum obuijs cruento certamine, summum vitae discrimen adiret. Sabellici Supplementum libro 22. ex Iouio. Dvces. Phayllvs & Onomarchvs, Phocensium duces, hic puerorum, ille mulierum amoribus insaniebat. Athenaeus libro 13. capite 28. Pericles fuit in res venereas procliuis, quippe qui cum filij etiam vxore congrederetur, velut testator Stesimbrotus Thasius, qui floruit illius temporibus. eum???ue coràm vidit. Aspasiam meretricem valde amauit. Ac Cimone illegitimè sorori Elpenice adhaerente, ea???; postea Calliae concessa, cùm is in exilium missus esset, illius reditus praemium accepit Pericles, vt. cum Elpenice congrederetur. Athenaeus. Arbazacivs Isaurus sub Arcadio Imp. quem ob rapacitatem Harpazacium appellabant, insano amore, ebrietate, auaritia insignis, psaltrias tot in conuictu suo habuit: quot neq; ipse, nec alius quisquam è ministris numerare potuit: ac ratiocinatores eius militarium operum, militum quidem numerum norant, multitudinem verò scortorum ne ambabus quidem manibus ipse numerare potuisset. Sicut igitur Orontes Persa dixisse fertur, minimum manus digitum & decies mille & vnum significare: sic etiam illi scorta & singulatim, & per dena millia numerabant. Suidas. Caesar Borgias, Alexandri VI. Pp. F. (qui regis Galliae Ludouici XII. regnum Neapol, inuadentis, Vicarij appellatione castra tantummodò cum suis nobilibus & stipatoribus sequebatur) cùm multae mulieres Capuanae, quae primum impetum saeuitiae in irruptione Gallorum effugerant, in turrim qua̅dam confugissent, omnes inspicere voluit, ijs???; diligenter inspectis, quadraginta omnium formosissimas retinuit. Guicciardinus libro 5. Poetae. Menander Atheniensis nouae comoediae comicus, mente acutus, amore in mulieres insanus fuisse dicitur. Suidas. Mulierosum Euripidem fuisse, scribit Athenaeus, [Greek words], mulierum???; amatorem immodicum: at verò, Gellius & Suidas, [Greek words]. Cùm nescio quis Euripidem mulierum osorem esse dixisset: respondisse Sophoclem, tradit Hieronymus in historicis commentarijs apud Athen. lib. 13. in tragoedijs illum odisse: quoniam in lecto vxores nostrae non tales sunt mulieres. Gyraldus de Hist. poët. Oratores. Hyperides, orator Atheniensis, fuit in venerem effusus, vt domo eijceret filium, Myrrhinem autem induceret sumtuosam meretricem, in Pyrae eo Aristagoram haberet, Eleusine in praedijs suis Thebanam Philten, quam XX. minis ab hostibus redemit. Plut. In Vitis. Isocrates cùm ceruical croco madens haberet, etiam substramine in cubiculi expanso vtebatur: in iuuentute nuptijs abstinebat, grandaeuus consuetudine vtebatur meretricis Lagisces, ex qua sustulit filiam. Plut. in eius vita. Ivreconsvlti. Svlpitivs Galba I. C. adulteriorum infamia laborauit. Itaq; per iocum citatur ab Horatio: -quin etiam illud Accidit, vt quidam testes, caudam???; salacem Demeteret ferro. Iure omnes: Galba negabat. Aminivs Rebius iureconsultus, pecuniae ditissimus, famae non admodum bonae, ob libidines muliebriter infamis, senex misso è venis sanguine morte̅ constanter tulit, Neronis anno III. Senes. M. Cato defuncta vxore, celebs cum puella, quae commeabat ad eum occultè, consuetudinem habebat. Verùm ea res angustis in penatibus, vbi nurus erat, non manebat tecta. Ac cum mulierculam illam contemtim & audaciùs, praeter thalamum Filij, in cubiculum Catonis appareret irrumpere: adolescens verbum quidem nullum fecit, sed rubore perfusus toruè eam aspexit: quae res non fuit clàm sene. Vt ergo eos animaduertit offendi, nihil incusans aut questus, duxit Salonij clientis sui F. Plut. in Catone. Carolus VII. Francorum rex, pulsis è Gallia Anglis, voluptatibus sese iam senex dedidit, suo???ue exemplo aulicos omnes ad illicitos amores traduxit: cùm ipse tum alias impudicas, tum praesertimquam Bellam Agnetem appellabant in aula sua foueret. Claudius Seisselius in hist. Ludou. XII. Emmanvel Portugalliae rex, mortua Maria, ex qua octo liberos susceperat, iam quinquagenarius à Carolo V. Imperatore petijt, vt Leonoram sororem, excellenti pulcritudine & probitate feminam, sibi desponderet. Atqui prius ille, vt Ioanni filio collocaretur, enixè operam dederat, & ea de causa Petrum Go ueanum in Germaniam ad Maximilianum Imperatorem legauerat: tunc verò sic immutatus fuerat, vt eam vxorem ducere, quàm filio in matrimonium collocare mallet. Quae res apud multos in varias reprehensiones incurrit. Osorius lib. 11. rerum Em. Tarrvtivs senex, osculo victus vnico, Laurentiam meretricem duxit vxorem. Vide Tit. Ludicro exercitio se recreare. Mvlieres. Venvs Iouis incestuosissimi incesta filia, Andonidis pastoris desiderio capta fuit, è rege Cinyra & Myrrha filia nati. Mars zelotypus aprum illi immisit, à quo necatus est, vt ait Ouid. lib. 10. Meta morph Cum Anchise congressa Aeneam peperit: ex illo celebri Martis adulterio, suscepit Harmoniam, vt testatur Hesiodus in Theogonia, quam tamen alij Iouis & Electrae filiam putarunt. È Mercurio suscepit Hermophroditum, vt nomen ipsum significat: teste Ouid. li. 4. Metamorph. Erycen è Bute, vel è Neptuno, quem Hercules palaestra suffocauit. Amauit & Dionysium: quo ad Indicam expeditionem profecto, Adonidis consuetudine fruebatur, mox coronata redeunti Dionysio occurrens & ipsum coronauit & rogauit vt se sequeretur, in Lampsacum profectam, vt ibi páreret, quod gestabat vtero. At Iuno zelotypia capta illius vterum per dolu̅ contrectauit, fecit???; vt deformem puerum páreret, qui ingens haberet pudendum, quem Priapum nominauit. vt ait Possidonius in libro de Heroibus & Daemonibus. Non defuerunt qui Suadelam quoq; Veneris filiam fuisse dixerint: quae sententia etia̅ fuit Sapphus. Suscepit Rhodum filiam è Neptuno, vt sensit Herophilus, quam tamen Epimenides Oceani fuisse scripsit. Dicitur & Electryonem & alios quinq; filios è Sole peperisse. At cùm Vulcanum maritum haberet, nullus ex ilio filius commemoratur, cùm multos è varijs congressibus diuersis???ue adulterijs à scriptoribus natos fuisse Veneris acceperimus. Natalis Comes Mythol. lib. 4. cap. 13. Semiramis regina, cùm ob infignem formam à Nino Assyriorum rege Menoni marito per vim erepta esset: defuncto Nino, cùm ipsa imperaret, non alij viro se legitimo matrimonio coniungere voluit: sed eos ex militibus elegit, qui in castris erant formosissimi, quos omnes postea vita priuabat. Equum insuper adamasse, & filium de incestu compellare ausa, ab eodem interfecta dicitur. Diodorus Sic. & Iuba apud Plinium, & Plut. in Apoph. Feminarum Patris Achaiae quàm virorum duplo ferè maior est numerus: & hae quidem, si quae aliae, ad venerem pronae. Texendis è bysso Eliaca reticulis, & alia veste, earum complures victum quaeritant. Pausanias in Achaicis. Elpenice Miltiadis F. Fratri Cimoni se subiecit, priùs etiam Polygnoto pictori. Plut. in Cimone.
|| [2293]
Favstal. Syllae filia duos simul adulteros habebat, Pomp???ium quendam cognomento Maculam, & Fuluium fullonis filium. Lusit in dedecore domestico Paustus sic: Miror, inquit, sororem meam, cùm fullonem habeat, maculam habere. Macrobius. Ivlia Caesaris Augusti filia, cùm conscij flagitiorum admirarentur, quomodo similes Agrippae filios procrearet, quae tam frequenter vulgò potestatem corporis sui faceret? respondit: Quia nunquam nisi naui plena vectorem tollo. Macrobius lib. 2. cap. 5. Saturn. Val. Messalina, Claudij Caesaris vxor, Barbati Messalae consobrini eius F. saltatorem quendam Mnesterem nomine, cuius amore capta erat, cùm nec pollicitationibus, nec minis ad concubitum perpellere potuisset: curauit vt is à Claudio ipsi parére in omnibus iuberetur, quasi ad alias res eius opera vsura esset. Sic ille cum ea rem habuit, quasi id quoque ab Imperatore iussus esset. Idem cum alijs quoque multis ausa, adulteris sui copiam fecit, quasi conscio marito, & ad lasciuiam eius conniuente. Appium Syluanum, hominem nobilissimum, ad se clàm vocans, cùm concubitum ab eo postularet, & is parêre nollet, hominem tanquam vitae insiditorem apud Claudium accusans, in causa fuit, vt innocenter homo castissimus interficeretur. Vicinium, ob stuprum recusatum veneno sustulit. Potrò adulterijs non contenta, maritos quoque multos habere concupiuit: ac omnibus suis amatoribus nupsisset, tabulis conscriptis, nisi in primis nuptijs deprehensa perijsset. Nam dum Caesarei omnes cum ea consentiebant, nihil non de communi sententia gerebatur. Postquam verò Polybium, quamuis eius etiam confuetu dine vteretur, per calumniam interfecerat, nemine ei iam sidem habente, ab eorum beneuolentia deserta, perijt. Nam cùm C. Silium, Silij à Tiberio interfecti F. maritum sibi adscripsisset, deturbata è matrimonio eius Iulia Syllana nobili femina, profecto Hostiam principe sacrificij gratia, cuncta nuptiarum solennia celebrauit, & aedes illi regias donauit: in quas preciosissima quaeque Claudij ornamenta congesserat: tandem etiam consulem illum designauit. Id cùm Narcissus Claudio renunciasset, in hortis Lucullianis ictu à Tribuno transfixa est: quòd timeret, ne simul cum vxore, quam aliàs ardentissimo amore complectebatur, Imperium quoque amitteret. Occisa est autem assidente matre Lepida, quae florenti filiae haud concors, supremis eius necessitatibus ad miserationem euicta erat. Id???ue epulanti Claudio nunciatum est. Sed ille & tum & sequentibus pluribus diebus neque odij neque gaudij, nec irae nec tristitiae, nec vllius humani affectus signa dedit: siue accusatores aspiceret laetantes, siue filios moerentes. Suetonius, Dion, Zonaras, Cuspinianus. Petronius Arbiter efferatam Mvlieris euiusdam libidinem, & passiuam prostitute pudoris nundinationem exequens, eius ipsius ita verba contexit: Iunonem meam iratam habeam, si me vnquam meminerim virginem fuisse: nam infans cum paribus inquinata sum, & subinde prodeuntibus annis maioribus me pueris applicui, donec ad hanc aetatem perueni. Caelius lib. 14. cap. 8. A. L. Ausonius in Crispam, mulierem impudicam: Praeter legitimi genitalia foedera coetus Repperit obscenas veneres vitio sa libido, Herculis haeredi quam Lemina suafit egestas, Quam toga facundi scenis agitauit Afrani, Et quam Nolanis capitalis luxus inussit. Crispa tamen cunctas exercet corpore in vno, Deglubit, fellat, molitur per vtramq; cauernam, Ne quid inespertumifrustra moritura relinquat. In Antonino Philosopho scribit Iulius Capitolinus, Favstinam Imperatoris vxorem apud Caietam conditiones sibi & nauticas & gladiatorias delegisse, id est, bene nasatos ac mutoniatos seu draucos conquisiuisse, qui lastauru̅, agerent validé. Cael. lib. 17. cap. 29. A. L. Honoria Valentiniani III. soror, cùm ad aulae decus virginitatem tueri cogeretur, ac libidine inflammata Atilam Hunnorum regem in Italiam ad sui connubium inuitasset, eam???ue Atila per legatos petijsset: voti frustrata (quoniam Atila in nupti???s cùm Hildicò contractis ex crapula atque venere, interea perierat) libidinem cu̅ Eugenio procuratore suo expleuit: grauida???ue facta, à Valentiniano Constantinopolim ad Theodosium amandata est. Sigonius lib. duodecimo Imperij occidental. Theophania vxor Romani iunioris Imper. cum Nicephoro Pboca Scholarum domestico stupri habebat consuetudinem, & mortuo marito eidem nupsit. Caeterùm liberis suis ex Romano susceptis, Basilio & Constantino metuens, quos intelligebat clam Phocam velle emasculare, ac Leonem fratrem suum successorem instituere (iam enim eius consuetudine ab stinebat Phocas, vel satiatus amore, vel propofito continentiae, cùm ne iuuenis quidem satis promtus in amores fuisset) in colloquium venit cum Ioanne Zimisce Dromilogotheta, quo cum fettur adulterij consuetudinem habuisse: ob decentem formam illius amore capta, ei???; vt contra Phocam conspirationem faceret, auctor extitit. Cuspin. Zoe Constantini VII. Imp. filia, iam quin quagenaria Romano Argyropylo nupsit, quem Theodora soror iunior respuebat. à quo cùm propter sterilitatem negligeretur, impotente praesertim propter aetatem, Michaëlem iuuenem elegantissimum adamauit, & inter regis camerarios vt cooptaretur effecit, saepè regi pedes fricare iussus. Sunt qui credant regem haud ignarum fuisse huius amoris: vtpote qui sciret reginae furorem in rem veneream, & quo pacto fureret ac insaniret erga Michaëlem: ob id eius vicem faciliùs tolerasse, ignorantia simulata, quò ipse ab hoc onere senex iam liber esset, neve vxor deincepstam apertè moecharetur. Caeterùm suffocato in piscina Romano, Michaëli stolam iniecit regiam, diademate caput cinxit. & in sede regia collocauit, illi assidens. Omnes qui aderant iussit illum adorare, & regem salutare. Quinimò patriarcham Alexium accersit in Palatium, & mortuum Romanum nunciat, & vt hic inauguretur hortatur, noctu???ue nuptiale sacrificium perfectum est. Posteaquam autem Michaël sacto obnuxius morbo, coenobium ingressus, nepotem ex sorore Michaëlem Calaphaten Imper. fecit, & is ingratus erga Zoën, eam monasterio inclusit: Zoë à populo liberata, & excaecato Michaële, imperium cum sorore Theodora recepit. Interim sollicita, ne Imperium soror sola occuparet, praetereà etiam viri defiderio, Constantinum Dalassenum, quòd ei forma esset digna imperio, qualis ad amores illicere posset animum etiam adulterijs non deditum, licèt obscuris ortum natalibus, ac moribus difficilem, matrimonio sibi iunxisset, nisi morte praeuentus fuisset subita, quam vxor eius per zelotypiam machinata est, mortiferum illi poculum temperans, ne maritum videret reginae condormientem. Ardor Imperatricis in hoc extinctus, in Constantino Monomacho reuixit, regij stemmatis viro & illustri, à Romano Argyro Iuiperatore per neptem in affinitatem accito. & à Michaële Paphlagone zelotypo, quòd familiarius cum vxore Zoë habitaret, in exilium pulso. Itaque ab exilio Constantinopolim reuocatum, & in itinere veste regia in dutum, & regio satellitio deductum, sibi coniunxit. Patriarcha Alexius, propter trigamiam reginae, abstinuit manu sua sacrificium nuptiale conficere. Ad coronationem tamen impellitur, & coronatur Monomachus, sceptrum???; Romani accipit imperij, cùm feminarum imperium vix tribus mensibus exactis perdurasset. Idem. Adalberti Eporegiae marchionis vidua Hermingarda, Adalberti Eporegiae in Tuscia marchionis & Berthae filia, occiso à Veronensibus Berengario rege, totius Italiae principatum inuasit. Ob pulcritudinem enim, corporis sui copiam passim omnibus fecit, stupro???ue patebat cunctis: hinc eius dicto audientes omnes erant. Rodulphus rex Burgundorum, morte Berengarij audita, Italiae regnum recipere cogitabat. Italiae primores alij reginae, alij Rodulpho fauebant, illi scilicet, qui reginae concubitu potiri non poterant. Rodulphus Papiam obsedit, ea parte castrametatus, qua Ticinus & Padus confluunt. Regina per alueum fluminis nuncio, misso, blanditijs & literis Rodulphum in sui amorem peliexit. Itaque nocte castris suis, desertis, solo nuncio comite, ad reginam venit Papiam. Cui illa copiam corporis sui fecit, & in amore suo regem insanire fecit. Mane facto, cùm Principis tentorium accederent, & praeter morem diutius regem dormire admirarentur: ingressi, lectum vacuum cernentes, aut raptum aut occisum esse suspicabantur: quoad superueniente quodam, Rodulphus cum reginae militibus in eos impetum facturus nunciabatur. Illi consternati, tam celeri fuga discessêre, vt volare viderentur. adeo???ue Mediolani, archiepiscopo inprimis Lamberto Mediolanense suadente, Hugonem Arelatensem Comitem, regem fecêre. Cuiu, auspicijs Rodulphus Eporegia pulsus, in patriam redijt, & Galliae regnum obtinuit. Cuspinianus, ex Luitprandi lib. 3. cap. 2. Marozia Guidonis Thusciae Comitis, vxor, ex Sergio III. Pontifice Ioannem XII. Pontificem suscepit, ex Alberico Marchione Hetruriae Albericum. Guidone mortuo, Hugonem Arelatensem eius fratrem, Italiae regem, patria Burgundum, per nuncios inuitauit, vt Romam occuparet, & se in vxorem acciperet. Is à Romanis susceptus in Hadriani mole, cùm Alberico priuigno, quòd ineptè aquam manibus affudisset, alapam in faciem impegisset, Romanorum armis pulsus est: & Albericus cum Marozia matre, Romanae vrbis monarchiam solus tenuit, Ioanne fratre papatui praesidente, anno Domini 924. Luitprandus libro 3. capite 12. & Auentinus libro quarto Annalium. Otho III. Imper. coniugem habuit Mariam de Aragonia, sterilem quidem, sed virorum appetentissimam. Cum iuuene habitu muliebri quotidie congrediebatur. Is deprehensus, viuus, combustus est. Accensa hinc amore Comitis circa Mutinam, sollicitauit eum de adulterio: strenuè recusantem accusauit coram Imperatore, de vi intentata. Imperator praeci [2294] piti consilio iussit eum decollari. Comitissa obseruato commodo iudicij tempore, vbi Caesar coràm erat, sciscitatur, Quali poena is iudex dignus foret, qui indicta causa innocentem capitali supplicio afficeret? Caesar simpliciter sententiam profert, eum capitis poenam subiturum. Tunc Comitissa: Tu es, inquit, Caesar ille iudex, qui meum maritum, in dicta causa, & insontem iussisti interfici, id???ue candentis ferri gestatione monstrauit. Caesar re diligentiùs inquifita, vxorem flammis comburi publicè iussit viduam verò multis muneribus prosecutus est. Iacob. de Strada, & Honorius, & Cusp. Adelheidis forma venusta, sed libidinum flammis furens, posthabito mariti sui Friderici Saxoniae principis thoro, cum Ludouico Thuringiae marchione clàm consueuit, & vt honestate coniugij facinus tegeret, cum adultero de tollendo coniuge consilium inijt. Itaque die quodam moechus equitum turma stipatus, ad colloquium euocat Adelheidem. Quo finito, arci vicinam syluam ingreditur, atque in ea venari incipit. Adultera ex composito virum in balneis tum existentem accedit, magnam???ue animi indignationem simulans, ipsum timiditatis arguit, quòd Lud ouicum ad arcem suam venari patiatur. Fridericus paucis comitantibus Ludouicum insequitur. Ibi cùm ex verbis ad verbis ad verbera peruentum esset, Fridericus occubuit: anno 1065. Itaq; Ludouicus & Adelheidis matrimonium nefarium contraxêre. Chronicon Mersburgense lib. 2. cap. 12. Vrraca, Alfonsi VI. Asturum regis F. Alsonso VII. Aragonio nupta mulier crudelis & ambitiosa, à marito repudiata, ex Gomesio comite de Campospinae Fernandum Furatum vulgò dictum clandestino concubitu suscepit. Alfonsus aemulum regni acie victum occidit. In eius locum Petrus de Lara comes alter successit. Quem Alfonsus Vrracae ex Raymundo comite Tolosae F. expulit, matrem cepit, & regnum ab Alfonso vitrico precariò obtinuit. Rodericus Toletanus lib. 7. rerum Hisp. cap. 2. & 3. Barbara, Hermanni Comitis Ciliae filia, vxor Sigismundi Imper. ex qua vnicam filiam Elizabetham genuit, vxorem Alberti II. regis Romanorum, saepiùs viros petijt quàm peteretur. Saepissimè in adulterio à Sigismundo deprehensa: sed adulter adulterae ignouit, quia & ipse crebrò alienos violauit thoros. Vitam omnem censuit inanem, quae non coitu, luxu ac libidine contereretur, cùm non alia causa vitam expetendam assereret. Virgines, sanctas fabulas esse dicebat, animam cum corpore interituram iudicans: atque ob id stulti hominis esse, frustrà se macerare & ieiunijs & orationibus. Mortuo Sigismundo, cùm frustrà Vladis???ao Poloniae regi (quem etiamnum viuente marito ambiuerat, & eo nomine in vincula fuerat coniecta) nubere voluisset, vi???it postea in Graecio reginae dotali oppido Boëmiae, magna ex parte voluptuosissimam ducens vitam. Quotiescunque enim virum aliquem aut robustum aut libidini aptum videret, eum accerfiri curabat: eo???ue tamdiu vtebatur, quoad vix cruribus incedere posset. Pius quidam sacerdos eam admonebat, vt amore futurae patriae coelestis, pudicam ageret vitam, tunc maximè cùm vidua esset, exemplo turturis. Respondit illa: Si exemplum ex auibus sumendum est, cur non mihi passeres proponis, quorum vitam libentiùs sequerer, quàm turturum: cùm illi semper laeti atque hilares cantillent, hae tristes ac melancholicae bestiae semper sileant? Cùm ergo in luxu veluti sus in volutabro dies penè omnes transegisset, atq; inter greges exoletorum, adulterorum, concubinorum???; consenuisset, necdum voluptatibus se explesset: peste infecta, in Graecio obijt, & à Boëmis Pragam regio funere elata est. Cuspinianus, Dubrauius lib. 37. Ioanna maior, Ladislai Neapolitani regis soror, opulenti haeres regni à fratre relicta, magis sui sexus quàm regiae maiestatis memor. Pandulpho cuidam adhuc penè adolescenti, cum quo stuprum facere consueuerat, sese summam???ue rerum omnium permisit: est???ue ingens inuidia reginae ex ea re orta, sed maior omnino infamia. Ad quam declinandam, Iacobo Marchiae Comiti ex regia Francorum stirpe, ea conditione nupsit, vt ille regia appellatione contentus, priuatum alioqui ageret, regni administratio mulieris vt antea esset. Gallus primum omnium Pandulphum intersicit: Magnum Sforciam, quia non regem se, sed comitem appellasset, in custodiam coniecit. Ioanna regimine priuata, multa hilaritate virum excipere, cum eo suauiter iocari, dicere ac facere omnia, quibus animus malè affectaus tegeretur, quin & de coniuratione in regem appellata, rem totam ad virum detulit. Flagrabant interea Galli, inexpiabili apud omnes odio. Ergo subito motu populi regina in pristinum statum restituta, renouato cum Iacobo foedere, vt in muliebri manu esset summa rerum omnium, arcem recepit, Sforciam custodia eduxit. Is Iacobi regis odio, labante???; reginae animo, hauddubiè regum odijs impar, arte reginam adortus, auctorem se praebuit Caraccioli, quem regina perditè amabat, ab exilio reuocandi: qui sub Sforciae reditum fuerat publica administratione submotus, atq; vrbe eiectus. Per eum igitur Ioanna est Sforciae placabilior facta. Iacobus vbi se proditum ab vxore animaduertit, veritus Sforciae opes, fuga dilapsus Tarentum concessit: vbi obsidione à Ioanna fatigatus, vrbem Ioanni Vrsino vendidit, & in Galliam abijt. Martinus V. Pontifex mulieris inconstantiam perfidiam???; detestatus, eam titulo priuat regni. Ludouicum Andegauensem ex regia Francorum stirpe, Sforcia adnitente accersitum, Siciliae regem decl???rat: Sforciam iuuat stipendio. Is exercitum studio reparat, bellum reginae indicit. Quibus illa terroribus percu???sa, Alphonsum Aragonum regem filium sibi opta???, cuius etiam imperio Sicilia Italiae agnata, parebat. Est & Bracchius vnà stipendio condustus. Vario deinde marte Bracchiani Sforciani???; aliquandiu bellum traxêre, quoad stipendij inopia coepit Sforcia inferior haberi. Ludouicus Andegauensis veniens Romam, Siciliae rex citra vltra???; fretum declaratur. Alphonsus reginae inconstantiam veritus, vt totius rei ad se summam traheret, primò Neapolitanas arces, quae ad mare spectant, firmat praesidio, Caracciolum, qui reginae carissimus stupri consuetudine suo arbitrio omnia administrabat, in porestate̅ redactum in vincula conijcit: reginam in Capuanam vrbis arcem compulsam obsidione cingit. Regina Alphonso repudiato, Ludouicum Andegauensem, Sforciae hortatu sibi filium optat. Philippus tandem Vicecomes in Reginae & Pontificis gratiam Alphonsum regno eiecit. Ioanna humanis defuncta, confestim Neapolitani Renato Ludouici, quem Ioanna adoptauerat, fratri (ille enim eodem anno, quo & regina, fatali consumtus morte est) & regis appellationem, & summam rerum omnium deferunt, ceu moriens regina id testamento mandasset. Traxit machinatio haec testamentaria illicò regnum in duas partes. Accersitur Alphonsus rex ex Sicilia à primoribus regni. Erant qui regem eum se probaturos dicerent, quem Romanus pontifex legeret. Affuit confestim Alphonsus, & tandem victor regnum occupauit. Sab. lib. 2. Enn. 10. & Iouius lib. 1. Histor. Luchino Vicecomiti nupserat Isabella cognomento Fusca, è Fliscorum gente apud Ligures apprimè nobili: duobus???; praesertim Pontificibus Innocentio atque Hadriano, purpuratis???; supra triginta Senatoribus longè clarissima: vnde illa fastum atq; inde luxuriem parum verecundo gestu ore???; praeferebat. Haec nobiles Insubrum matronas forma, lepôre, munditijs, atq; vna praesertim vteri foecunditate, qua Luchinus felix videri potuit, anteibat. Primo enim partu Luchinum Nouellum, secundo Vrsinam, tertio gemellos mares, eximiae indolis Borsium & Forestinum rara quidem felicitate pepererat, nisi tantam prolem ex incesto concubitu concepisset. Galeacium enim, ex Stephano fratre Luchini patruelem, formae dignitate cunctos mortales superantem, lasciuè adamatum ab ea constat, vti aliquot post annos defuncto iam viro in extremo vitae actu confessa est, vt animum eo piaculo liberaret, vel cum certo infaustae prolis exilio, tanti???; subinde imperij haereditas ad legitimos successores verteretur. Viro ex podagra decumbente, quum spectare Venetias, festo die Asce̅sionis Christi, naualibus ludis & priuatarum publicarum???; opum ostenratione mirabiles, concupisset, importunae vxori Luchino cuncta concedente, haud difficulter impetrauit, vt ornatissima classe per Padum deueheretur: delectis in comitatu seminarum nobilissimis, quibus ambiguus inesset pudor, nec viri earum tuendae pudicitiae cura tangerentur. Luxuriosae nauigationis is fuit finis, vt cum insigni probro prostratae pudicitiae apud Vgolinum Gonzagam & Dandulum Venetum ducem, redierit, pari infamia deslagrantibus nonnullis illustribus feminis ex comitatu. Mox cùm Luchinus hoc flagitium non impunè laturus videretur, Fusca lento atq; tabifico veneno mariti conatus prae occupauit: nullo tamen sceleris extante vestigio. Iouius in Luchini vita. LIBIDINIS FRVCTVS. Cvivs. Ex Seq. Titulis, Paederactiae, Stupri, Incectus, Adulterij, huc exempla eorum, quibus propter libidinem res vel male vel benè cecidêre, transferantur, f. 2301. 2306. 2310. 2312. Qualis. Nempe vel Bonvs, Indignvs. Plato lib. 2. de Rep. scribit, Rep. Scribit, Gygem, pastorem regium, stuprasse Candaulis Lydorum regis vxorem, & regnum obtinuisse Confirmat idipsum Herod. lib. 1. Syra Semiramis, vernae regij ancilla, corpore quaestum fecerat. Quae, cùm in ipsam incidisset ipsam???; dilexisset Ninus, ita hominem in potestatem suam redegit contemsit???; vt licere peteret sibi & permitti vnum diem solio regio sedere, diademate redimitam, & responsa gentibus dantem. Quod ille cùm concessisset, edixisset???; vt omnes ei perinde ac sibi [2295] parerent & dicto essent audientes: gessit se in primis praeceptis, vt periculum faceret stipatorum, moderaté. Quos vt nihil obstrepentes, sed impigrè mandata exequentes vidit, Ninum corripi, mox vinciri iussit, denique etiam obtruncari. Quibus transactis, regnauit per Asiam clarè longo tempore. Plut. in Sermone amatorio. Rhodope meretricum omnium in Aegypto fuit pulcerrima. Cui aliquando Fortuna contulit munus, non isto animo, sed fortuna venustate???; dignum. Cùm enim lauaret, atque vestimenta famulae custodirent: aquila deuolans alterum calceum abstulit, eum???ue secum deportauit Memphim. In ea ciuitate cùm fortè Psammetichus rex iudiciu̅ exerceret, aquila in eius finum calceü iniecit. Psammetichus miratus pulcritudine̅ calcei, & concinnitatem, & auis factum, mandauit vt per vniuersam Aegyptum quaereretur femina, cuius is calceus esset: eam???ue inuentam in matrimonium duxit. Aelianus libro decimotertio Var. Aspasia Milesia meretrix, Pericli gratissima, tanti fuit nominis, vt Cyrus Persarum rex carissimam ex pellicibus Phocensem, patre Hermotimo, Milto dictam, Aspasiam appellari voluerit. Lysicles ouiu̅ mercator sordidus, eò quòd post Periclis mortem cum Aspasia rem habuisset, principem locum inter Athenienses fuit consecutus. Plut. in Pericle. Ferunt regnante Anco Martio IV. rege Rom. aedituum HercuIis per ferias otiantem, deum tesseris prouocasse, ipso vtriusq; manum tuente: adiecta conditione, vt victus coena scorto???ue multaretur. Victore itaq; Hercule, illum Accam Larentiam, nobilissimum per id tempus scortum, intra aedem inclusisse cum coena: eam???; postero die distulisse rumorem, quòd post concubitum dei accepisset munus, ne commodum primae occasionis, cùm se domum reciperet, afferendae aspernaretur. Euenisse itaque, vt egressa mox templo, à Carutio capto eius pulcritudine compellaretur. Cuius voluntatem secuta, sumta???ue nuptijs, post obitum viri, omnium bonorum eius facta compos, cùm decederet, populum Romanum nuncupauit haeredem. Et ideo ab Anco in Velabrico loco celeberrimo vrbis sculpta est, ac solenne sacrificium eidem constitutum, quo dijs manibus eius per flaminem sacrificaretur, Ioui???; feriae consecratae, quia existimauerunt antiqui animas à Ioue dari, & rursus post mortem eidem reddi. Cato ait, Larentiam meretricio quaestu locupletatam, post excessum suum populo Romano agros Turacem, Semurium, Lincerium, & Solinium reliquisse: & ideo sepulcri magnificentia, & annuae parentationis honore dignatam. Macer: historiarum libro primo, Faustuli coniugem Accam Larentiam, Romuli & Remi nutricem esse confirmat. Hanc regnante Romulo, Carutio cuidam Tusco diuiti denuptam, auctam???ue haereditate viri: quam pòst Romulo, quem educasset, reliquit: & ab eo Parentalia, diem???ue festum, pietatis causa statutum. Macrob. lib. 1. Saturn. cap. 10. Manvel imperium Constantinopoleos stupro Irenes Augustae meruit. Vide Tit. Libidinem comparare caedibus. Malvs, Dignvs. ex Libidine Consiliorum frustratio. Quaecunq; de rebus Troianis Ivpiter pernoctans cogitauerat, haec per diem Iunonis vxoris concubitu illectus euertit. Athen. lib. 12. cap. 1. Religionis euersio. Marcion propter stuprum virgini illatum ex patria pulsus, haereseos auctor fuit. Vide Tit. Haereticorum. Cadvaldvs rex Cantuariorum, Edelberti F. qui primus Ecclesiae in Anglia hospitium dederat, nouercam suam vxorem duxit. Eo???ue scelere occasionem dedit suis subditis ad gentilium superstitiones reuocandas. Beda Ecclesiast. histor. lib. 2. capite 5. & 6. Proditio. Q. Fab. Maximus sexto die quàm obsidere Tarentum coeperat, noctu occupauit, hoc modo. Habebant Tarentini Brutiorum praesidium in vrbe, cuius Praefectvs perditè amabat indigenam puellam, erat???ue puellae frater in Fabianis castris. Qui à sorore per literas factus certior de suo cum nobilissimo Brutiorum congressu, permissu consulis ille pro perfuga in vrbem transijt, ibi???ue per sororem praefecto insinuatus, quum tempestiuo alloquio, tum sororis illecebris eò hominem perpulit, vt de vrbe consuli tradenda nuncium in castra miserit. Fabius filentio noctis cum parte copiarum haud procul ab ea murorum parte, quam Brutij praesidio obtinebant, quietus constitit: inde ab arce & à portu ex composito nocturnus est clamor sublatus, velut ea parte Romanus esset impetum facturus. Multitudine in eum tumultum auersa, Romanus miles scalis diuersa regione admotis, Brutiorum auxilio in vrbem transcendit. Hannibal audita Tarenti expugnatione, perculsus animo dixisse fertur: Habent & Romani suum Hannibalem. Amisimus Tarentum ea arte, qua cepimus. Sabell. lib. 4. En. 5. & Plutarchus in Fabio, & Liuius lib. 7. Decadis 3. Defectie. Manfredvs Siciliae rex, Ioannis Ratae Casertini comitis vxorem stuprauerat. Cuius sceleris poenas luit, dum Ioannes (quem scelus hoc ignorare arbitrabatur, cui???ue copias suas, aduersus Carolum Andegauensem, commiserat) non solùm ad hostes tranfiuit, verùm viam quoque intra regni fines eisdem aperuit. Fulgosus libro sexto, capite primo, & Egnatius libro sexto, capite primo. At Collenutius hoc Conradino regi tribuit, qui Casertanum comitem honoris specie ablegarit. Odoacer rex Boëmiae legitima coniuge repudiata, aliam duxerat ex Vngaria. Qua de re in iram versus Otho Misnensis marchio, frater repudiatae, & dux Saxonia Bernardus, Philippo regi Germanoru̅ coniüctissimi, effecerunt vt Odoacro adultero regnum ademtum traderetur Theobaldo puero, Theobaldi filio, qui literis Magdeburgi studebat. Tulit eam rem indignissimè rex, & Hermanno Thuringiae Landgrauio foederatus, in Philippum pariter verfi, ad Othonem IV. aemulum transierunt. Cranzius libro septimo Saxoniae, capite 16. Ignauia, Desidia, Mollities. Hannibalis inuictus Exercitvs Campanis hybernis ita eneruatus est, vt vere ineunte denuò eductus, diuersus planè ab eo, qui Capuam ingressus erat, esse videretur. Antiochvs bello contra Rom. suscepto, ab Larissa Demetriadem reuersus, in Chalcidensis virginis Cleoptolemi vel Neoptolemi filiae amorem incidit. Qua sibi matrimonio deuincta, nuptias tanquam media pace celebrauit. Tum verò Graecorum libertatis belli???; cum Romanis suscepti immemor factus, reliquum hyemis in conuiuijs & voluptatibus temulentiae pedissequis transegit. Corruperunt voluptuosa hyberna non magis regem quàm regis praefectos, atque vniuersum exercitum: qua segnitie postea animaduersa, sensit Antiochus quantum militaris detrimenti intempestiuae illae nuptiae sibi ad res gerendas attulissent. Ex Plutarchi Flaminio, & Liuio, Sab. lib. 7. En. 5. Morbus. Alfonsvs V. Legionis rex, Therasiam sororem suam cuidam Abdalae Sarraceno Regi Toleti vxorem dedit, vt ei auxilium praestaret contra Regem Cordubae. Ipsa autem renuens suasit Abdalae, ne se tangeret, à Christo filio Dei alioqui percutiendus. At rex impius talia deridens, eam amplecti tentauit: sed illicò ab angelo percussus est quasi ad mortem. Quare vocatis familiaribus, sanctam virginem auro & argento ac preciosis vestibus onustam ad Legionem remisit, quae in monasterio sancti Pelagij vitam celibem fecit. Rodericus Santius parte 3. histor. Hispan. cap. 23. & Toletanus lib. 5. rerum Hispan. cap. 18. Verbera. Nero, cùm Iulij Montani vxori, matronae optimae, stuprum vi inferre conaretur: Montanus facto in Neronem impetu, ei multas plagas inflixit, ita vt per multos dies in conspectum hominum non venerit. Neq; tamen res ea Montano vllum damnum attulit. Xiphilinus in Nerone. Mors, Caedes. Orphevs Oeagri F. vt Phanocles scribit apud Stobaeum sermone 62. [Greek words]. Ex animo Calain Boreae gnatum amauit, & saepiùs in syluis sedit cantans opacis suum amorem, nec animus ei tranquillus erat, perpetuo???; ipsum vigiles in pectore curae angebant, tenerum videntem Calain. Caeterùm Bistonides mala ei molientes circumfusae interfecerunt, cùm enses oblonges acuissent, quoniam primus ostendarat inter Thraces amorem masculum, neque venerem approbauerat muliebrem. Tityvs, Iouis & Elarae Orchomeni filius, Latonem de stupro interpellans, interemtus sagittis ab Apolline fuit, vt testatur Apollonius Rhodius libro primo. Euphorion non Latonae, sed Dianae vim inferre conatum ait. Hinc deiectum ad inferos memorant, atque ita ibi ligatum, vt se mouere nullo pacto posset, quamuis iugera nouem terrae eius corpus cooperiret. Tibullus: Porrectus???; nouem Tityus per iugera terrae Assiduas atro viscere pascit aues.
|| [2296]
À duobus vulturibus eins iecur diripi fingunt, quod semper renascatur. Homerus Odyss. [Greek words]. Virgilius lib. 6. vnum tantùm vulturem Tityo attribuit, non vt Homerus alterum vtrinque. Strano lib. 9. fabula̅ Tityi ad historiam transtulit. Quo tempore Apollo distus est è coelo in terras aduentasse, ac homines mansuefecisse, qui priùs arborum syluestrium fructibus tantùm vercebantur, Tityum tyrannum Panopeae crudelissimum sagittis confecit, sicuti etiam interemit Pythonem. Atque vt eius exemplo caeteri ab omni turpitudine deterrerentur, dictus est ea poena apud inferos torqueri. Natalis Comes Mythol. lib. 6. cap. 19. Phaon portitor incognitam Venerein quò vellet duxit. Pro hoc officio ab ea vnguentum accepit, quo delibutus puIcerrimus & gratus omnibus Mitylenaeis apparuit. Tandem moechus cum Sappho deprehensus, ac interfectus est. Aelianus do Varia historia. Pers ae temulenti, cùm impudicè attrectarent Macedonum concubinas, in conuiuio interfecti sunt ab Alexandro rege. Vide Tit. Perfidiae erga legatos. Livia Germanici soror, tradita semel Seiano pudicitia, homini plus aetate media, ignobili, impuro, abnuere illi non sustinuit Drufi mariti sui, filij Tiberij Caesaris, haeredis tanti imperij, iuuenis formosissimi, generosissimi, animosissimi, ad haec liberorum, quos ex eo susceperat, necem. Spreta regni certissima spe, excussa pietate filiorum, non reuerita Antoniam matrem, & Augustam auiam, grauissimas seculi sui matronas: immemor nobilissimi sanguinis, tum patris, fratris???ue, quos humanum genus de probitate pro dijs venerabatur, paratis sub sagacissimo & saeuissimo socero tormentis, sub quibus & Liuiae ipsi, & Seiano, & eorum amicis omnibus anima erat (vt euenit) per mille atrocissimas neces exigenda. Nimirum nihil sibi reseruat mulier, quae pudicitiam abiecit. Ludouicus Viues de Christiana femina libro secundo. Phoebe, Inliae Augustae liberta, & libidinis socia, cùm non ignoraret libidinem suam Augusto Caesari (qui ideo filiam relegauerat) cognitam esse, mortem sibijpsi consciuit. Dion in Augusto. Valentinianvs III. Imp. spreta coniuge formosissima, in stupris & adulterijs volutabatur. Maximus patricius Roman. cuius vxorem attentarat, eo necato, & Eudoxia coniuge stuprata, imperium inuasit. Zonaras. Carolus Boëmiae rex (pòst Carolus IV. Imp.) visus est sibi per quietem videre, viri diuina specie praediti iussu, praestanti iuuenem forma editiorem in locum raptum, detracta???ue veste exectum: fibi???ue interroganti, Cur & quisnam tam egregia indole adolescens, tam foedè atrociter???ue haberetur? responsum, Delphinvm Allobrogum principem, eliena cubilia attrectare solitum, meritas poenas Numini dare. Et sanè euentus docuit, Allobrogem in oppugnatione oppidi vulnere accepto sub idem tempus decessisse. Aemilius libro octauo ex Aenea Syluio. Zavissivs Rosensis Boëmus, religioni Cruciferorum Straconicensium in Boëmia praefectus, abiecto sacro cingulo cum Cunigunda Othocari Boëmorum regis vidua stupri commercium habuerat, subinde etiam matrimonio iunctus fuerat. Venceslai IV. regis indulgentia, qui matri nihil negare poterat, ad summum in aula locum euectus, crudelitate & auaritia omnibus infestus: mortua tandem Cunigunde sororem regis Hungarorum Ladislai è coenobio volentem rapuerat: regijs???; nuptijs inflatus, ad regnum Boëmiae aspirabat. Caeterùm detecta coniuratione captus, restituit arces Reginae dotales, quas ferè omnes possidebat, obstrictis iureiurando praefectis, ne cui de locis fibi creditis nisi domino suo praesenti concederent. Itaq; necesse erat, vt per singulas arces circumduceretur. Postremò ad arcem Hlubokam veniens, aestuare callide???; tergiuersari, Czencone affine suo sibi supparasitante, coepit. Accersitus mox carnifex, caput vtriq; à ceruice abscidit. Dubrauius lib. 18. Fernandus Calderia, in Alfonsi Albuquercij Indiae praetoris familia educatus, Goae vxorem duxerat. Nome̅ eius ad regem Emmanuelem delatum fuerat, quòd piraticam faceret, & sine vllo discrimine socios Lusitani nominis & inimicos spoliaret. Emmanuel illum ad se perduci confestim imperauit. Is in Lusitania crimina diluit, & ita famam suam purgauit, vt Rex illum in Indiam liberum, & benificijs auctum redire permitteret. Redijt verò in classe, qua Lupus Suarius Albuquercij successor in Indiam aduectus fuit. Naui autem, cuius nauarchus erat Goterrivs Monroius, vehebatur. Quadam offensione interposita, Calderia asperè in Monroium inuectus est, ea???ue in eum maledicta congessit, quae grauiter animum illius stimularunt. Igitur cùm Mozambiquem classis peruenisset, nauem subitò conduxit, & Goam ea, qua potuit, celeritate contendit. Intellexerat autem Goterrium, dum Goae versabatur, vxori suae oculos adiecisse, & Henricum Taurum amoris illius impuri se satellitem atque ministrum praebuisse. Tauri igitur faciem ingenti vulnere deformauit, & tibiam abscidit. Hoc facto Pondam, quod oppidum octo millia passuum Goa aberat, & Ancostami, qui Zabaimi Idalcami regis Goënfis dux erat, praefidio tenebatur, confugit. Monroius vt & iniuriam vindicaret, & Calderiae ipsius vxore animo magis libero frueretur: Ioannem Gomeclum scripturae magistrum, multis promissis oneratum, vt Calderiam interficeret, Pondam misit. Simulat ille Monroij iniurijs & sceleribus offensum, eò confugere, vt vitam suam Ancostami praesidio tueatur. Accidit interim, vt Ancostamus in campum animi relaxandi gratia prodiret, & vtrunque secum duceret. Gomecius cùm Calderiam ab Ancostamo, quasi aliquid arcani vellet cum illo communicare, seiungeret, Calderiam ex improuiso confixit, & admotis calcaribus equum incitauit. Equites hominem consequuntur, & ad Ancostamum perducunt. Qui districto gladio manu sua caput illius abscidit. Id Monroius indignissimè tulit, & Ancostamum contra ius & fas occidere cogitauit. Itaque ludos simulat, quorum causa Benastarinum contendit, & in pugnae simulacris diem consumit. Primis tenebris duces admonet, vt Ancostamum interimant: illius morte Emmanuelis Regis imperium firmari. Cùm propter Regis mentionem nemo diutiùs aduersari audiret, omnes ad facinus se comparant. At detectis insidijs Ancostamus in Monroium tanto impetu inuasit, vt aciem impressione facta dissiparet, & multos interficeret. Hoc facto, Ancostamus Zabaimo Idalcamo nunciauit, rem maximam gestam esse: illum, si adniti vellet, Goapotiturum. Idalcamus Zufalarimum cum magno exercitu in insulam confestim ire iussit. Is vastitatem & populationem intulit, & ciuitatem inopinato malo perculsam in maximas angustias adduxit: quam facilè cepisset, nisi Ioannes Sylueira, qui Quiloae hyemauerat, praeter spem interuenisset. Itaque ducis vnius incontinentia & tetemeritate ciuitas illa, quae tanto labore ab Albuquercio capta, tanta sapientis ducis industria, tanta bonorum contentione defensa fuerat, extremi excidij maximu̅ periculum subiuit. Osorius lib. 11. rerum Em. Paupertas. Vide Tit. Prodigalitatis in meretrices, fol. 2482. Condemnatio. M. Cl. Marcellus cùm aedilis curulis esset, filium habebat Marcum cùm forma in flore aetatis insigni, tum moribus & eruditione rara, vt eum ciues admirarentur. Hunc lasciuus & audax homo amore deperiens collega Marcelli Capitolinus attentauit. Cuius tentationem adolescens primùm per se reijcir. Vbi ille eum iterum appellat, defert rem ad patrem. Id iniquo animo ferens Marcellus, accusat hominem in senatu. Qui appellatis tribunisplebis, varia diuerticula, varias praescriptiones molitur: neque his prouocationem recipientibus, inficiatione reijcit crimen. Quia verò tentatio Capitolini remotis arbitris fuerat, placuit senatui puerum accersere. Cuius ruborem & lacrymas praesentis, mixtum???ue flagrantissima ira pudorem cùm cernerent Patres, nullo vltrà quaesito iudicio, damnarunt Capitolinum, litem???ue pecunia aestimarunt: ex qua mensam argentariam fecit Marcellus, quam dijs dicauit. Plut. in Marcello. C. Cosconius Seruilia lege (cuius de pudicitia caput aliquod fuisse interpretor) reus, & sine vlla dubitatione nocens: tamen cùm Valerii Valentini accusatoris sui recitasset in iudicio carmen, quo puerum praetextatum, & ingenuam virginem à se corruptam poëtico ioco significauerat: iniquum esse iudices existimarunt, eum victorem dimittere, qui palmam non ex alio ferre, sed de se dare merebatur. Valerius Max. libro 1. capite 1. Gangulfi Burgundi militis sub Pipino Francorum rege Vxor de adulterio suspecta, lapillum ex fonte (quem maritus eius in Burgundia emtum, in Franciae locum, qui Vuarenna dicitur, miraculosè transtulerat) extrahere iussa, brachium ambustum eduxit. Sigebertus, Vincentius. Exilium. Lacedaemonij Archilochvm vrbe expulerunt propter impudicos versus: & quòd satius esse scripsisset clypeum abijcere, quàm animam amittere. Aemilius Probus in libro de Imp. Graecorum negat Cimoni, summo Atheniensium viro, turpe fuisse, sororem germanam habere in matrimonio, quippè cùm ciues eius eodem vterentur instituto. Andocides verò in oratione aduersus Alcibiadem ostendit, eam ipsam fuisse causam, cur Cimon inexilium missus sit, tanquam legum contemtor: neque quicquam ei profuisse, quòd & ipse Olympia vicisset, & pater: veteres enim illos, non certeminum aut victoriarum, sed legum & institutorum, in iudicando habuisse rationem. Muretus libro 7. Var. lect. cap. 1. Captiuitas. Ioanna Pucella, Carolo VII. Gallorum regi regnum ab Anglis vindicauit. Dum eruptione facta à premente multitudi [2297] ne portam Compendij oppidi ingredi prohiberetur, à Ioanne Lucemburgensi capta est: qui illam Anglis continuò vendidit. Angli extemplò Rothomagum eam ducentes accusarunt, quòd violatis humani generis legibus, armis ac veste virili femina vteretur, ac praeterea magicis artibus, ab humano vsu prohibitis, operam daret. Dura se in foro excusare conaretur, subiecto igne concremata est. Aiunt nonnulli, quoad virginitatem seruauit inuiolatam, nunquam aduersa vsam fortuna: at postquam illam contaminasset impudicitia, in ea incidisse mala. H. Boëthius lib. 16. Infamia. Metella vxor L. Syllae fuit, cuius adulteria non tantùm Romare, per???; omnem Italiam, auctore Hieronymo, vulgata erant, sed per totam Graeciam passim cantabantur. Diuortium. Vide Tit. Diuortij. quatenus Libidinis causa alter ab altera se segregat, fol. 878. 4360. Suetonius & Plutarchus scribunt, Iulium Caesarem diuortium fecisse cum Pompeia vxore, Q. Pompeij filia, & Syllae nepte: quòd fama ferret, eam à P. Clodio inter sacra Bonae deae adulteratam. Bellum, Inimicitiae. Ducens vxorem Pirithous Deidamiam, Thesea rogauit, vt veniret ad regionem visendam, & ad contrahendam cum Lapithis consuetudinem. Fortè inuitauerat Centavros quoque. Qui vt in procacitatem & insolentiam eruperunt, & vino incalescentes non temperauerunt à mulieribus: verterunt se Lapithae ad vltionem, atq; alios eorum obtruncauerunt, alios bello inde victos, socio Theseo & suppetias ferente, regione exegerunt. Plut. in Theseo. Cùm Lacedaemonij cum Argiuis bellum assiduè gererent, Argiui sibi statuerunt lectissimorum mille hominum praesi dium alendum, quibus dux praefectus Bryas Argiuus. Is praeter alia virgini cuidam, dum ad virum duceretur, ijs ipsis, qui ducebant, ereptae, vitium obtulit. At illa eadem nocte Bryantem somno oppressum oculis orbauit. Deprehensa, vbi illuxit, supplex ad populum confugit. Deposcentibus eam mille viris populus dedere noluit. Quare ad pugnam re deducta victor populus, in persequendis hostibus irae indulgens, nullum supplicij genus intermisit. Pausanias in Corinth. Aristoclides Orchomeni tyrannus adamauit virginem Stymphalidem. Quae cùm patre occiso ad templum Dianae confugisset, & simulacrum eius teneret, nec vi posset auelli, in eodem loco confossa est. Ob cuius necem tanto omnis Arcadia dolore commota est, vt bellum publicè sumeret, & necem virginis vlcisceretur. Ludouicus Viues de Christiana femina libro primo. Pericles Olympius Aspasiae Magarensis causa, non iunioris quidem, sed illius, quae sapienti Socrati adhaesit, vt ait Clearchus libro Amatoriorum primo, vniuersam Graeciam perturbauit. Athen. lib. 13. cap. 21. & lib. 12. cap. 16. Cùm Lvcvmon, Aruntis clari apud Hetruscos viri, apud quem à puero educatus fuerat, vxorem eo clàm & corrupisset & propalam per vim abstulisset: vir iure poenas persecutus, postquam eum frequentia amicorum, magnitudine pecuniae, sumtibus???ue vincere nequiret, expatria profugit, atq; ad Gallos, de quorum viribus audierat, contulit se, illis???; se in Italiam expeditionis ducem praebuit. Plut. in Camillo. Regnervs, Danorum rex, victo Sorlo, regem Suecis dederat Biornonem F. Quum autem Regnerus prouincias filij obiret, primarij in Suecia viri Hesberni filiam amare coepit: sumta???ue feminea veste, tandem peruenit ad amatam: & puellam reliquit praegnantem. Pater vbi filiae crimen deprendit, id scelus Biornonis esse falsò suspicans, regem Regnerum aggreditur: vim filiae queritur illatam, poscit vltionem: violatorem, regia inquifitione perquisitum, latere non posse. Tum rex seuocatum admonuit, quicquid illud foret, quod filia eius gestaret in vtero, suum esse: proinde quiesceret. Ille ira in tempus dissimulata, amicorum multos in Danorum odium permouit. Pertentati sunt duces Danorum, si vim passo ad vlciscendum iniuriam accederent. Illi nihil, nisi ex sententia regis sui Biornonis acturos, responderunt. Tentatus ille quoque, sub missa legatione, quae improbam patris libidinem accusaret, & regni amittendi periculum denunciaret. Sed ille reiecit oratores. Hesbernus suorum fretus armis amicorum (quos non paucos in Suecia atq; Noruagia habebat) duxit in Regnerum, nepotem ex filia (iam enim adoleuerat) Regneri filium, secum ducens. Regnerus Hesbernum fudit: Vbboni filio capto, quòd maternum auum potiùs quàm patrem sequeret tur, ignouit. Cranzius libro quinto Sueciae, capite 4. Clades bellica. Spartiatae & Messenij diu inter se habuêre amicitias, in tantum, vt ob quaedam sacra etiam virgines ad se mutuò mitterent. Quodam tempore, cùm quinquaginta Virgines Lacedaemoniorum, Messenii violare tentassent: de tanto numero ad stuprum nulla consensit, sed omnes libentissimè pro pudicitia occubuerunt. Quamobrem graue bellum & longissimu̅ concitatum est, & post multum temporis Messenij euersi sunt. Viues de Christiana femina lib. 1. Decimo anno belli Messenici, Emperani clari inter Spartanos hominis seruus pastor, cùm quotidie boues ad Nedam fl. ageret, in Messenij cuiusdam Vxoris amorem, quae eò etiam aquatum venire solebat, incidit: feminam???; cùm donis corrupisset, ad stuprum quoque pellexit. Accidit fortè, vt marito eius nocturna vigilia cum praesidiarijs militibus esset obeunda: per effusissimos verò ea nocte imbres stationem deserere cogerentur. Cùm ergo domum redijsset inopinatò, mulier occultato amatore percontatur virum, Quamobrem spe sua celeriùs domum veniret? Hîc ille, Tempestatis vi, respondit, non se magis, quàm socios omnes è praesidio pulsos. Pastor hoc audiens, euestigiò in castra Lacedaemoniorum effugit, docet???ue appositum illud esse ad Eran capiendam tempus. Ergo seruum itineris ducem secuti Spartani, via perdifficiliper densissimas tenebras, nihil imbre remittente, ad arcem peruenêre, & Era capta, secundo bello Messenio finem imposuêre. Pausanias in Messenicis. Scedasi filias Spartani adolescentes constuprauerant, constupratas, tegendi facinoris causa, in puteum praecipitauerant. Vindictam frustra persecutus pater, cùm nihil apud Ephoros proficeret, diras imprecatus Lacedaemonijs, ad filiarum tumulum sese mactauit. Post aliquot annos Leuctrica calamitas ab Epaminonda Spartanis illata: constante omnium fama, ea filiabus Scedasi parentatum fuisse. Plut. Bellum Naxii & Milesij Neaerae causa vxoris Hypsicreontis Wilesij gessêre. Haec enim amore capta Promedontis Naxij, nauigantem est secuta. Hospes ille Hypficreontis erat, & cum amante Neaera consuetudinem habuerat: quam à viro metuentem asportauit in Naxum, supplicem???ue apud Vestam collocauit. Quam cùm Naxij in gratiam Promedontis, religionis tamen specie, non dederent, ad arma itum est. Socios Milesij hoc bello cùm multos alios, tum acerrimos inter Ionas Erythraeos habuerunt. Diuturnum fuit bellum & calamitosum. Pòst vt Neaerae scelere conflatum fuerat, ita virtute Polycritae fuit sopitum. Nam Diognetus, Erythraeorum praetor, praesidio vicino praefectus, Polycritam Naxiam captiuam amabat. In expeditione cùm Milesijs solenne festum superuenisset, Polycrita sub specie bellariorum fratres suos monuit, hostes somno vino???; sepultos facilè opprimi posse. Ergo Naxij occasione arrepta, Milesios adorti caeciderunt. Diognetum sibi à ciuibus Polycrita condonari postulauit, seruauit???; in columem. Illa, cùm ad portam ei ciues obuiam processissent, ingenti???; gratulatione & coronis exciperent celebrarent???; non ferens gaudij magnitudinem ibi ad portam moribunda concidit, quo loco humata est. Vocatur sepulcrum Inuidi, quòd inuida quadam sorte non licuerit Polycritae frui illis honoribus. Ita Naxiorum scriptores tradunt. Aristoteles refert non captam Polycritam, sed fortè conspectae captum amore Diognetum, omnia???ue dare & facere pollicitum. Illam promisisse, ituram se ad ipsum, si vnam rem sibi concederet, iuramento interposito. Itaq; Delium (id praesidio nomen fuit) sibi tradi poposcit. Ille tum libidine adductus, tum sacramento, tradidit Polycritae praesidium, illa ciuibus. Ita rursus pares facti, quibus voluerunt co̅ditionibus pacem cum Milesijs pepigêre. Plutarchus de Virtutibus mulierum. Magistratus deiectio, Regni amißio. Appivs Claudius Decemuir, Virginiam puellam plebeiam, sed forma excellentem (quam Virginius pater L. Icilio tribunitio viro, & expertae virtutis homini desponderat) per vim stuprare conatus est, quu̅ nec precio, nec spe posset allicere. Quae fuit causa abrogandi magistratus Decemuirorum: quemadmodum reges priùs ob stupratam Lucretiam eiecti fuerant. Liuuis, & Cicero lib. 2. de Finibus. Rodericvs rex, Iuliani Comitis Sparthariorum filiam constuprarat (alij vxorem) Iulianus vindictae causa Saracenis ex Mauritania euocatis Hispaniam prodidit. Rodericus Toletanus libro 3. rerum Hispan. cap. 18.
|| [2298]
IMPVDICITIA VENEREA PRIMARIA RESPECTV Personarvm. Huc pertinet Amor sviipsivs. Humani generis hostes, naturae hostes, quò occultiores, eò seuerioribus legibus coërcendi. Atque vt impunitatem latebris consequantur, attamen [Greek words], tarditatem supplicij grauitate compensabit. Androgyni ab Arist. intelliguntur animalia, quae ipsa se ineunt, vti inter pisces trochus. Caelius lib. 19. cap. 12. A. L. Narrant Lydos adeò libidine perditos fuisse, vt non tantùm noctu vacarent voluptati venereae, verumetiam ipso meridie Iasciuirent manibus. Vnde [Greek words] dicunt Graeci, pro Lydorum more vitam agere. Erasmus in Adagijs, & Caelius lib. 20. cap. 14. A. L. Diogenes Cynicus, hoc est, plusquam canis, hymenaeum ipsemet celebrauit. Gal. lib. 6. de Locis aff. cap. 5. Athenaeus lib. 4. foedissimum ipsius de fame & siti simili modo abigendis votum narrat. Et quod magis mirere, Chrysippus Stoicus in lib. de Rep. hoc ipsum tanquam dignum philosopho apophthegma commendat, teste Plut. in Stoicorum pugnis. Vsq; adeò naturae illos superciliosos scrutatores contra naturae pudorem malus daemon concitarat. Ponticvm libro 9. grauiter incessit Martialis ob simile crimen, illud???; ipsum parricidio adaequat. Libido brvta. Tradunt fabulae, Pasiphaen Minois vxorem, Solis filiam, cùm taurum adamaret, signum boui fimile à Daedalo factum, eo???; modo tauro suppofitam, desiderio potitam esse. Ante hoc tempus Minoëm quotannis ferunt speciosissimum omnium taurum Neptuno solitum de more sacrificare: cúmque ei taurus esset caeteris praestantior, alium sacrificasse deteriorem. Qua ex re íratus Minoi Neptunus, eius tauri amorem Pasiphaë iniecit: cui arte Daedali supposita, decantatum fabulis genuit Minotaurum natura duplici, vt qui vsque ad humeros taurus, caeterà homo esset. Ad hoc nutriendum monstrum aiunt à Daedalo Labyrinthum fabricatum, difficiles habentem egressus, & inscijs penitùs irremeabiles. In quo recluso Minotauro, septem Athenienses pueri totidem???ue virgines singulis annis dabantur. Daedalus iram Minois ex boue à se fabricato conceptam timens, abscessit ex Creta, Pasiphaës auxilio nauem ad effugiendum praebentis, vel certè alis ingeniosè effictis. Diodorus libro 4. cap. 13. & Suidas, & Ouidius in Metam. Thrassam Martis & Terduae, quae Strymone nata fuit filiam, Hipponus Triballi F. duxit. Eo ex coniugio nata est filia, nomine Polyphonte. Haec re venerea ignominiosè spreta, in montem se contulit, & consuetudine ludi ac studiorum Dianae sociam se praebuit. Venus insanum illi vrsi amorem immisit: ita vt cum illo corpus miscuerit. Diana Polyphontem immenso prosecuta odio, omnes in eam conuertit feras. Polyphonte in patris domum se recepit: duos???ue filios peperit, Agrium & Oreium (Agrestem & Montanum diceres) maximos, & ingenti praeditos robore. Hi & deorum & hominum contemtores erant: & si in peregrinum aliquem inciderent, eum domum suam abductum deuorabant. Ijs infensus Iupiter, Mercurium mittit, vt suo arbitratu in eos animaduerteret. Qui cùm pedibus eos & manibus truncare cogitaret: Mars, quando ad ipsum Polyphonte genus suum referebat, ei istos supplicio exemit, & adiuuante Mercurio, eos, homines cùm essent, in aues conuertit. polyphonte in stygem mutata est, auem noctu canentem: Oreius in léporem, semper mali ominis auem: Agrius in vulturem. Ant. Liberalis ex Boei Ornithogonia. Hihil Semiramide Assyriorum regina clarius: in nulla vnquam femina maior apparuit indoles. Caeterùm tam effrenata & intemperans libido, vt (teste Iuba) domesticum equum libidinis causa adamarit, filium???; ad incestum conata sit allicere. Sabellicus lib. 4. c. 11. & lib. 1. En. 1. & Plut. in Apophth. & Plinius lib. 8. cap. 42. In Sebennica praefectura Aegypti vrbs est Mendes, vbi Pan colitur, & hircus animal: & (vt Pindarus ait) hoc in loco hirci cum mulieribus coëunt. Strabo lib. 17. Herodotus in Euterpe ait, suo tempore hircum palàm coiuisse cum muliere. Gallus Secvndvm pincernam quendam regium amauit. Vocabatur hic gallus Centaurus, atque Secundus Nicomedis Bithiniae regis erat domesticus. Nicander sexto libro Euentuum. Anser Pvervm amauit in Agio, teste Clearcho libro primo Amatoriorum. Hunc puerum scribit Theophrastus Amphilochum vocatum fuisse in Amatorio libro, genere Olenium. Hermias Hermodori filius, genere Samius, Lacydem philosophum anserem amasse inquit. Ita pauoVirginem adamauit in Leucadia, inquit Clearchus, vt cùm ea fuisset mortua, ipse etiam interierit. Delphinum fama est Pvervm in Iaso adamasse, vt asserit Duris lib. 9. Loquitur autem de Alexandro hoc pacto. Puerum etiam ex Iaso accersiuit: erat enim apud hanc ciuitatem puer quidam Dionysius, qui cùm ex palaestra vnà cum alijs rediret, in mari natauit. Delphinus ei ex pelago occurrit, in dorsum???ue illum cepit, per multum???ue natans spacium, abstulit, mox in terram rursus deportauit. Athen. lib. 13. cap. 30. Crathis pastor Sybarita, capram vti amicam amplexabatur. Hircus, zelotypiae oestro concitatus, dormientem Crathim cornibus inuasit, & interfecit. Quo tam praeclaro facinore, pastori monumentum insigne structum est, ac de eiusdem nomine fluuio adoptatum cognomen. Ex concubitu autem brutino natum ferunt infantem, cruribus matrem qui referret, facie verò patrem. Sed & deorum numero ascitum, constans tenuit fama: fuit???; mox Hylaeum numen Napaeum???ue. Tanta diaboli in mortalium mentibus occaecandis astutia potuit. Caelius lib. 25. cap. 32. A. L. Glavcam citharistriam alij ferunt canem, alij anatem, alij anserem, alij arietem adamasse. Xenophontis filium apud Ciliciae Solos aiunt canem deperijsse: item deformem Pvervm Spartae monedulam in delicijs habuisse. Aelianus lib. 9. de Var. historia. Ariston nobilis iuuenis Ephesius, filius Demostrati, reuera autem Martis, genus mulierum exosus, ex asina puellam formosissimam suscepit, Onosceliam ab euentu dictam. Aristocles libro secundo Parad. Stobaeus serm. 62. & Plutarchus capite 54. Parall. Fvlvivs Stellus, odio mulierum equae sese commiscuit, quae deinde formosam puellam peperit, quàm Hipponam appellarunt. Ea est dea, in cuius tutela sunt equi. Agesilaus lib. 3. rerum Italicarum, & Plut. cap. 55. Parall. Vrsus Filiam cuiusdam patris familiàs, in agro Suetico cum ancillulis lusum egressam, deturbatis comitibus rapuit: exceptam???; vnguibus prae se leniter ferens, ad notam nemoris latebram deportauit. Factus ex raptore amator, famem concubitu soluit, ardorem???; gulae, veneris satietate pensauit. Bellua tandem à venatoribus interfecta, puella grauida puerum edidit matri forma, patri pelle similem, cut Vrsi nomen inditum. Is posteaquam adoleuit, à patris interfectoribus funesta exegit supplicia. Cuius filius Trugillus Sprachaleg, nihil à paterna virtute deficiens, Vlphonem genuit, qui astu Estritam Canuti II. Danorum regis sororem in matrimonium consecutus, Suenonem ex ea suscepit. Hinc Danorum regum stemmata, ceu quodam deriuata principio, longo successionis ordine (teste Saxone) profluxerunt. E' Saxonis Grammatici lib. 10. Io. Magnus lib. 18. cap. 2. Fuit fortassis hic Vrsus latro aliquis nobilis, qui id facinus perpetrauit: postea hoc scelus poëtae tali modo pinxerunt, cùm auctorem potentem apertè non liceret reprehendere. Idem equus Scytham & in bellum fert, & secta vena alit, & (vt aiunt) si feminini sexus est, belluinam eius libidinem explet. Nicetas Choniates libro secundo, de rebus Manuelis Comneni Imp. Mahvmetvm Turcicae sectae auctorem quidam Germanus scriptor, qui Sanctae terrae Itinerarium ritè conscripsit, & ex perlecto Alcorano multa retulit, Saracenae cuiusdam, dum per Arabiam iter faceret, amore correptum fuisse tradit: à qua quu̅ efflagitatum coitum impetrare non potuisset, mox asellam, qua inuectus erat, ex indomito libidinis ardore compressit. Bonfinius lib. 8. Decadis 1. Carolo IIX. Gallorum rege Neapolim tenente, deprehensus est è Britonum gente Miles cum asina mistus. Pontanus cap. 17. de Immanitate. Libido Daemoniaca. Qui cum daemonibus, incubis aut succubis sese spontè commiscent, quales sunt Magi & Magae, huius erunt loci, propter libidinem. At propter auaritiam vel vindictam, alterius. Si non spontè, sed per vim coacti, aut per imprudentiam decepti, inter Infelices connumerandi. Huc quoq; amores deorum, seu daemonum potius, ab Ethnicis poëtis decantati, referri possent: nisi mysticum sensum sub ridiculo & turpi fabularum inuolucro contineri, doctissimorum virorum auctoritate crederemus. Apud Babylonem Assyriae metropolim supra turres oct??? sibijnuicem impofitos sacellum est. in eo???ue lectus magnus, splendidè stratus. In quo Deum suum Chaldaei noctu recumbere aiunt, ei???ue mulierem aliquam ex indigenis, quam scilicet Deus delegerit, adiungunt. Ad eundem quoque modum in Thebani Iovis fano (si modo Aegyptijs fides habenda est) mulier cubare creditur. Quae mulieres cum viris non putantur habere consuetudinem. Idem fit apud Patara Lyciae ciuitatem, quando oraculum celebratur. Ne [2299] que enim id sit perpetuó. Atq; vbi id futurum est, vates noctu in templum concluditur. Herod. lib. 1. Visus est draco ad dormientis Olympiadis corpus exporrectus: id???ue praecipuè Philippi regis Macedonum erga eam amorem & familiarem consuetudinem aiunt extenuasse, vt rarò cubitum ad illam commearet: quòd vel timeret fascinationes eius & veneficia: vel consuetudinem eius, vt quae consuesceret cum maiore, deuitaret. Memorant quidam, omnes Samothraciae regionis feminas Orphicis & Liberi patris sacris antiquitùs contactas, Clodonas???ue & Mimallonas cognomento dictas, multa Edonidibus ac Tressis Aemum accolentibus agere consimilia. vnde [Greek words] dictio tributa est immodicis & superstitiosis sacrificijs. Ergo & Olympias prae caeteris motum lymphaticum aemulans, & fanaticum peragens ritum, horridiore spectaculo, serpentes mansuefactos trahebat thiasis ingentes, qui ex hedera subinde & mysticis cunis obiter prorepentes, thyrsos???ue & coronas circumiecti, percellebant viros. Eadem quoque Aridaeum Philippi ex Philine meretrice F. optimae indolis medicamentis ad insaniam redegisse dicitur. Verùm Philippo, qui post eam speciem Megalopolitanum Chaeronem Delphos misit, sortes referunt fuisse ab Apolline allatas, iubente, vt Ammoni sacra faceret, atque hunc deum coleret inprimis: amisisse verò eum alterum oculum, quem rimae ostij admouens, deum conspexit serpentis figura cum vxore sua concumbentem. Olympias, vt Eratosthenes est auctor, cùm euntem ad bellum prosequeretur Alexandrum, arcanum ortum eius soli derexit: hortata vt pro natalibus gereret animos. Alij hoc illam aiunt ab dicasse, ac dixisse: Non desinet Alexander in crimen me apud Iunonem vocare? Plutarchus in Alexandro. De venerea Psyches velitatione, cum formoso deo Cupidine, qui alijs venenatus serpens, & saeuissima bestia dicebatur, Apuleius libro quinto de Asino aureo eleganter fabulatur. Fuit Menippvs Lycius annos natus quinque & viginti, ingenio haud inscito, corpore item multa exercitatione valido, ita vt formosi athletae liberalis???ue speciem prae se ferret. Hunc peregrinae mulierculae pleriq; amoribus irretitum putabant: ea verò, vt tum videbatur, speciosa quidem erat & praemollicula, nec non diuitijs vbertim fulta. Caeterùm ea omnia ostentationem modò exhibebant, veri suberat nihil. In eius se familiaritatem ad hunc modum insinuasse ferebatur. Pergebat quandoq; Menippus Corintho Cenchreas solus. Ecce phantasma quoddam illi occurrit, quod se in mulieris speciem co̅formauerat, atque ex manu apprehendens Menippum: Iampridem, inquit, se illius amore teneri implicitam: esse verò se genere Phoenissam, & in suburbano quodam iuxta Corinthum habitare. Id???ue etiam digito monstrans, illuc veniret, hortari coepit. Quod si (inquit) feceris, intentam musicis inuenies me, & vinum bibes, quale non saepè aliàs, nec te riualis vlla vellicabit suspicio. Pulcra si quidem pulcro contenta viuam, & moriar. His blanditijs delinitus adolescens, etiamsi philosophiae mysteriorum haud expers, amoribus tamen obniti obluctari???ue non valens, vesperi ad mulierem pergit, ac frequenter deinceps, perinde ac ad suas delicias. Necdum enim, cuiusmodi phantasma esset, callebat. Id intuitus vir quidam magus aut philosophus, vt tum creditum est, & summae grauitatis ac prudentiae, primò statuarij instar Menippum inspectans, hominem expendebat contemplabatur???ue. Vbi verò rimatus abundè est visus: O' formose (inquit) & à formofis expetite mulieribus, [Greek words]: id est, Serpentem confoues, & is te. Quum in ijs mirabundum animaduerteret Menippum: Hoc proinde (inquit) dixi, quoniam mulier est tibi, quae vxor non est. Sed rogo te, ecquid ab illa te amari putas? Per Iouem (inquit Menippus) & quidem eximié. An agitur (inquit is) eam tibi in matrimonium adscisces? Equidem, respondit: quid enim iucundius quàm amante̅ ducere? Quando (inquit ille) futuras opinaris nuptias? Citò, ait: vel fortasse cras. Id quum vir ille inaudisset, obseruans conuiuij tempus, quum iam vocati praestò forent, posteaquam illuc & ipse perrexit: Vbínam (inquit) mulier est, cuius causa conuiuium celebraturi conuenistis? Tunc Menippus: Propè adest, inquit. At is: Argentum hoc & aurum, caetera???ue domus huius ornamenta, tuáne an mulieris sunt? Mulieris, inquit. Ac semilaceram & pilarem omnino vestem ostendens: Tales mei, inquit, cultus sunt. At ille ad eos qui aderant conuersus: Tantali, inquit, hortos videtis, qui sicuti ab Homero proditum est, speciem quidem praeferunt aliquam, quum tame̅ sint nihil. Eiusmodi verò ornatum hunc omnem concipiatis licet: neque enim quae videtur materia, vlla subest, sed simulacrum modò est, ac imago. Quod vt verum sciatis, bella haec sponsa vna est ex Empufis, quas Lamias & Mormolycias plerique putant. Sunt autem in amorem & venerem procliues, & humanas carnes vehementer expetunt, venereorum???ue cupidine alliciunt multos, quos deglutiant mox. Haec verò audiens illa: Age (inquit) meliora loquere. atque inde offensior ac peri turbatior, philosophos paulò procaciùs proscidit, eos omnes delirare, inquiens. Vbi verò aurea supellex & imaginarium argentum velut fumus effluxêre, administri???ue, & coqui, ac reliqua familia increpita euanuit: Lamia lacrymanti iam similis rogabat, ne se torqueret, néve quid esset, fateri cogeret. Illo autem acriter instante, nec se dimissurum asserente, tandem sese Lamiam confessa est, & voluisse Menippum voluptatibus delinitum obuoluere, vt eius postea corpus deglutiret. Esse namque sibi perfamiliare formosorum vesci corporibus, vbi ad summam sanguinis abundantiam peruenissent. Caelius libro vigesimonono, capite quinto Antiq. Lect. Phlegon Trallianus, Adriani Imp. libertus, libro de Mirabilibus & longaeuis, histonam fabulae similem, quam oculata fide in quadam vrbe cognouerit, recenset. Philinnium Damostrati hospitis & Charitus filia, Machatem hospitem amare coepit. Indignè id ferentibus parentibus, prae moerore occidit, & publicè funerata est. Sexto post obitum mense cùm eò reuertisset Machates, ingressa ad illum Philinnium, hospiti se commiscuit, anulum ferreum & poculum inauratum dono ab eo accepit, inde abijt: ipsi vicissim anulum aureum & fasciam pectoralem dedit. Nutrix spectro obseruato, parentibus id indicat. Accurrunt illi, & altero die filiam cum hospite deprehendunt, cum eiulatu amplectuntur. Tum illa haec eis dixit: O' mater & pater, quàm iniustè inuidistis mihi, vt cum hospite essem per triduum in domo paterna, absque vllo maleficio. Proinde vos denuò lugebitis, propter vestram curiositatem: ego autem rursum ab eo ad locum mihi designatum. Non enim absque diuina voluntate huc veni. Haec locuta, fuit illicò mortua, corpus???ue eius publicè est exportatum. Populo in theatrum confluenti res gesta fuit narrata, sepulcrum vacuum inuentum, anulus tantùm ferreus & poculum inauratum ibi reperta. Cadauer ex Hylli auguris consilio extra fines sepultum. Mercurius terrestris & Furiae placatae, lustrati ciues omnes, dijs???ue manibus sacra facta, & priuatim Phlegon pro salute Imper. & reipub. rem sacram facere Mercurio, Ioui Xenio & Marti, iussus est. Machatas prae moerore mortem sibi consciuit. Acca Laurentia, meretrix Romana cu̅ Herculis spectro concubuit. Macrob. lib. 1. Saturn. cap. 10. Hieronymus in Vitis patrum narrat, Monachvm quendam à daemone in mulieris venustissimae forma, ad obscenos inuitatum fuisse amplexus: qui sua inclinans membra, effectus est sicut equus & mulus, quibus non est intellectus. Atque vbi iam carnalem conaretur inire amplexum, illa teterrimae vocis vlulatum emittens, vmbra, vt erat, tenuis & phantasma, inter manus amplectentis elabitur, ipsum???ue miserum cum foedissima irrisione deserit. Vierus lib. 2. cap. 46. de Praestigijs daemonum. Scribit Vincentius libro tertio Historiarum, in Sicilia sub rego Rogerio Ivvenem quendam strenuum, & natandi peritum, circa noctis crepusculum lucente luna in mari lauasse, & mulierem post se natantem crinibus apprehendisse, tanquam ex socijs aliquem, qui eum mergere vellet. Quam alloquens, ne verbum quidem extorquere potuit: quare opertam pallio, domum duxit, & tandem in vxorem solenniter accepit. Increpatus aliquando à socio, quòd phantasma amplexus fuisset: expauescens, gladio extracto coniugi minitabatur, se filium quem ex ea susceperat interfecturum, nisi ipsa loqueretur, suam???ue fateretur originem. Quae, Vae (inquit) misero tibi, vtilem perdis vxorem, dum me effari cogis. Tecum mansissem: ac in rem tuam esset, si iniunctum mihi silentium permisisses. Nunc autem me posthac non videbis: & euestigiò euanuit. Puer autem adoleuit, & marinum coepit frequentare balneum. Tandem die quodam, coram multis puerum in eisdem fluctibus occurrentem rapuit phantastica illa mulier. Vierus libro secundo, capite 46. de Praetigijs daemonum. Gothi egressi Suecia, ad confinia Maeotidis paludis sub Erico rege peruenerant. Erant in illorum castris Magae, quae tonitrua, fulgura, tempestates aëris pro arbitrio ciebant: quod genus frequens in Suecia Noruagia???ue fuit olim. Eas Ericus rex, in vlteriorem ripam paludum relegauit, ne commercio illarum reliqui contaminarentur. Illae daemonum siue Faunorum congressu grauidae, primos Hunnos genuêre, teste Iordane & Ablabio. E' quo semine numerosa illa gens, quae pòst totam Europam inundauit. Sed Cranzius lib. 2. Succiaae cap. 15. ex Scythis prognatos putat. Mvlieris cuiusdam turpi consuetudine impurus spiritus integro septennio vsus, baculo primum D. Bernardi, inde excommunicatione publica fugatus fuit. Auctor vitae. Victorinvs episcopus dum eremum incoleret, cum daemone sub forma mulieris concubuit. Ob quod factum ita doluit, vt manibus in fissuram ligni impactis, herba cruda & aqua frigida per triennium & sustentarit. Marul. lib. 2. c. 12. Anno Christianae Salutis 1486. nauigantibus è Fortheo aestuario negotiationis causa in Flandriam, tanta ventorum oborta [2300] est vis, vt velis, malo, armamentis???ue ruptis, & naui foedè inter tumentes vndas iactata, certissimam mortem cuncti expectarent. Nauicularius tantam tam???ue insolitam aëris inclementiam eo tempore demiratus (suberat enim solstitiu̅ aestiuum) quum id non sideri, sed malorum daemonum insidijs, magnis tribueret clamoribus: reddita est vox ex ima naui Mvlieris se miserè incusantis, quòd incubo humana sub effigie, qui cum per multos anteactos annos habuisset consuetudinem, iam tum fuisset commixta, & ab eo subacta: mari ergo celeriùs se tradendam, vt ipsa pereunte, quae tanti mali imminentis causam praestitisset, caeteri Dei benignitate permanerent incolumes. Accedens ad lacrymantem feminam sacerdos, eius atque caeterorum saluti consulendi causa, crimen iam palàm fatentem, horrentem scelus vehementer, alto pectore, suspirijs indicibus, poenitentem???ue facti, piè est hortatus, ne sibi deesset, cui certò cognosceret numinis fauorem adesse, crimina lacrymis ac animi poenitudine deleri. Media sacerdotis adhortatione, quum multis suspirijs afflicta mulier admissum facinus deploraret, cunctis visa est atra nubes è nauis sentina prosilijsse, inge̅ti???; sono, flamma, fumo atq; foetore sese deiecisse in mare. Sedatum est inde coelum, pacatum???; mare, & negotiatores cum naui, cunctis suis rebus saluis in optatum portum abiêre. H. Boëthius lib. 8. hist. Scotorum. Haud multis annis pòst in Gareorha regione, vico quatuorde cim vix passuum millib. ab Aberdonia, Adolescens multa formositate, coram Aberdonensis antistire questus est palàm, sese à daemone succuba (vt dicunt) gratissima omnium quae vidisset forma, multos antea menses infestatum: eandem occlusis foribus noctu ad se ingredi, blanditijs in sui amplexus compellere: dubia luce abire sine strepitu pené. Nullo se posse modo, quum plures attentasset, à tanta ac tam turpi vesania liberari. Iubet continuò optimus episcopus adolescentem aliò se conferre, & vt Christiana religione magis laudatis ieiunijs & orationibus plus solito accommodaret animum: fore, vt pijs openbus intento, victus cacodiaemon tandem terga esset daturus. Euenit adolescenti, salubre consilium religiosè exequuto, paucos post dies, vti venerandus antistes erat praefatus. Idem. In Marrea regione, sub idem fermè tempus, Pvella nobilissima & formosissima, complurium auersata connubium, in infandam cum cacodaemone incidit consuetudinem. Quae cùm vterum ferret, parentum rigore coacta edere stupratorem, adolescentem mira pulcritudine frequentiùs secum nocru, interdiu nonnunquam conuenisse: vnde venisset, quóve inde abisset, nescire se, respondit. Parentes etfi filiae parum crederent, accuratiùs rem aduertentes, consilio, quis esset, qui puellae expugnasset pudicitiam, explorandi, cognito tertio post die, indice ancilla, stupratorem adesse, reseratis foribus, accenso???ue taedarum ingenti numero, cubiculum ingressi, horrendum monstrum, figura supra humanam fidem terribili, in filiae amplexibus sunt conspicati. Co̅currêre ocyùs complures ad foedum acciti spectaculum. Inter eos sacerdos probatae vitae, nec sacrae disciplinae ignarus, caeteris aut trepidè abeuntibus, aut pauore illisis terrae, quum Ioannis Euangelij initium recitare orsus, ad eum locum, Verbum caro factum est, perduxisset: malus daemon horrendo sublato clamore, cubiculi tectum secum asportans, omni supellectile incensa abijt. Femina pericula seruata, post triduum enixa est monstrum vndequaque foedum aspectu, quale nusquam antea (vt ferunt) inter homines visum: quod obstetrices, ne in familiae dedecus seruaretur, extructa ingenti pyra, citissimè exusserunt. Idem. Franciscus Mirandula se agnouisse scribit sacerdotem Benedictvm Bernam, aetatis annorum septuaginta quinque, qui annis plus quàm quadraginta cum daemone familiari, sub forma feminae illi associato concumbebat, in forum deducebat, alloqoebatur, adeò vt astantes, qui nihil videbant, eum pro fatuo haberent. Vocabat autem illam Hermelinam, quasi mulier esset. Alium quoque Pinnetvm (ait) nomine noui, qui ad octoginta & ampliùs annos peruenerat, cum daemone alio, qui muliebri forma ei videbatur, vocabat???ue eum Florinae nomine, plus quadraginta annis venereas voluptates exercuisse. Vtranque historiam Cardanus lib. 15. cap. 80. de Var. rerum confutat, & Vierus libro 2. capite 47. de Praestigijs daemonum. Magdalenam, ciuis cuiusda̅ famulam, scribit Iacobus Ruffus libro quinto, capite 6. de Conceptione hominum, nostra memoria Constantiae fuisse compressam à daemonio, ei???ue tandem per poenitentiam valedixisse ex institutione ministrorum ecclesiae: ac postea tantos in vtero sensisse cruciatus, vt in singulas ferè horas infantem se crederet enixuram: inde clauos ferreos, ligna, vitra confracta, crines, stuppam, lapides, ossa, ferrum, & huiusmodi innumera, ex matrice exere???isse Mea autem est sententia, inquit Vierus, Magdalenae phantasiam fuisse à diabolo illusam: deinde ab eodem excitatos illos dolores, vt certiùs illum cum ea congressum fuisse crederetur, quod tamen falsum erat. Vt deinde conceptam augeret opinionem, subiecit subdolè res illas prodigiosas. Mercatoris cuiusdam Vxor circiter sex vel septem milliaria à Vitemberga, Silesiam versus, absente negotiationis causa marito, peculiarem solebat admittere concubinum. Contigit itaque marito peregrè agente, amafium noctu redire: & post curatam cuticulam, veneream???ue peractam velitationem, vt videbatur, hora matutina specie picae assumta, iumento concubinum insidere promtuario, ac concubinae his ??? valedicere, Hic tuus fuit amasius. dicto???ue citiùs euanuisse, nec redijsse vnquam. Vierus libro secundo, capite 44. de Praestigijs daemonum. Libido cvm Meteoris. Ixion Phlegiae filius, Martis nepos, cùm Iunonem sollicitasset, ea???; marito Ioui id esset questa, Iupiter nubem in speciem Iunonis deformatam Ixioni supposuit, cui Ixion commistus, ex ea Centauros genuit. Hunc Ixione̅ Thessaliae fuisse regem, constat, vbi primus equorum domandorum fuit vsus. L. Viues in lib. 18. August. de Ciuit. Dei, cap. 13. Libido cvm Vegetabilibvs. Xerxes rex cùm mari terris???ue, Iouis operibus posthabitis, noua itinera & insolitam nauigationem sibi parasset, seruiuit platano, & arborem admiratus est. In Lydia enim, vt rumor fert, cùm vidisset proceram platanum, integrum diem ibi commoratus est, nulla postulante necessitate, & castra posuit in solitudine circa platanum. Sed & multiplicem ac preciosum ornatum ex ea suspendit, torquibus armillis???ue ramos veneratus: & curatorem ei reliquit, quasi custodem & propugnatorem amasiae. Aelianus libro secundo de Varia historia. Quinetiam auream sibi platanum fundi iussit, quae antimimos foret, id est, amatam effingeret, leniret???ue aestuationem mentis ex illius absentia. Caelius libro 25. capite 1. Antiq. Lect. Morum arborem aetate Plinij adamauit Passienvs Crispus bis consul, osculari complecti???ue eam solitus: atq; etiam cubare sub ea, vinum???ue illi affundere. Plinius libro 16. Historis naturalis, cap. 44. Libido cvm Mortvis. Periander Corinthius, ex septem Sapientibus Graeciae vnus cum Melissa vxore mortua coiuit. Suidas, Laërtius, & Herodotus libro 5. Apud Aegyptios scribit Herodotus, funerum Cvratores cum ijs venerem exercuisse, quorum corpora sepulturae mandanda acceperant. Propter quam iniuriam apud Aegyptios mos inoleuit, vt corpora sepulturae curatoribus quarto di??? duntaxat post mortem crederentur, vt foetor ab eiusmodi iniuria mortuorum corpora defenderet. Fulgosus lib. 9. capito 1. ex Herod. lib. 2. Dimoetes, cùm in cadauer mulierculae cuiusdam formosae, à marinis fluctibus eiectae, incidisset, cum eo rem habuit, donec ob longum fitum marcesceret. Illi ergo tumulum extruxit, se???ue ibidem prae dolore mactauit. Parthenius in Eroticis, capite 31. Fabrianensis quidam ciuis, cùm desciscente populo à Clauellis, eius vrbis principibus, ne feminis quidem populi rabies ferram???; pepercisset, cum mortua Clauellorum virgine rem habuit. Fulg. lib. 9. cap. 1. Sigismvndvs Malatesta, Arimini princeps, incensus forma Teutonicae cuiusdam matronae, Romam è Germania proficiscentis piaculorum gratia, vt diuorum templa Petri & Pauli visitaret, eam suos per fines iter facientem aggressus, cùm nulla ratione viuae afferre vim posset, iugulauit, iugulatam???ue cognouit. Pontanus libro de Immanitare, capite decimoseptimo. Libido Mechanica, cvm Statvis et Simvlacris. Pygmalion quidam statuam formosam dilexit: eam???ue ce???egregiam aliquam nympham frequentibus osculis suauiatus & lecto dignatus est. Ouid. in Metam. Adolescens quidam honesto loco Athenis natus, prope Prytaneum, simulacrum [Greek words], id est, Fortunae bonae, amare feruentiùs coepit, mox???ue in affectionis id genus familiarem ita erupit vesaniam, vt amplexaretur arctiùs, ac blandiùs suauiaretur. Demùm desiderio extabescens, ac velut oestro concitus, & planè furens, in Senatum pergit ire, atq; inibi extentis precibus rogat, fieret sibi statuae potestas, vim pecuniae grandem vicissim paratus erogare. Senatus decernit, non videri è ciuitatis dignitate negotiationem illiusmodi. Adolescens rei atrocioris ictus grauitate, ad statuam, [2301] vbi vinculis Cupidinis distinebatur animus, celeriter se proripit: illam taenijs multis porornat, corona quoque iniecta, & cultu item alio indicaturae non paruae circumpofito: ac re mox diuina obita, defiderium (vti videtur) non ferens, manum sibi inter affluentiùs manantes lacrymarum riuos admouit. Caelius libro 13. capite 12. Antiq. lect. ex Aeliano libro nono Variae historiae. Venerem Gnidiam marmoream, Euploiam à Gnidijs nuncupatam, quam Praxiteles fecit, ei???ue soli suum nomen apposuit, magni aestimat Lucianus in Amoribus, eam omnium illius statuarum pulcerrimam appellans, vt cui, amore captus Macarevs Perinthius, cu̅ in fano delituisset, noctu cohaesit. Val. Max. & Plin. lib. 36. c. 5. Selymbrianvs, ait Clisophus, cùm Pariam imaginem in Samo amauisset, ipsam in templo declinauit, velut posset congredi. Verùm cùm & ob frigus, & ob lapidis duritiem non posset, eò vsque cupiditatis accessit, vt caruncula praetensa nihilominus concubuerit. Meminit de hoc facinore Alexis poëta in actu Pictura inscripto. Philemon etiam de illo mentionem fecit. Est autem ea statua opus Ctesiclis, vt refert Adaeus Mitylenaeus in lib. de Statuarijs. Polemon, qui Helladicum inscriptum fecit: In Delphis, in quit, siue in thesauro tabellarum, duo sunt pueri lapidei, quorum alterius Qvidam ex sacrorum ministris amore captus, se in templo conclusit, atque con gressus praemium coronam reliquit, Hic cùm comprehensus fuisset, deum aiunt, responsum petentibus Delphis, hominem dimitti iussisse, ei???ue praemium praebuisse. Athen. libro decimotertio, cap. 29. Alcidas Rhodius adamauit in Pario colonio Propontidis Cupidinem nudum, opus Praxitelis, ex marmore, & cum eo coiuít. Plin. lib. 36. c. 5. Iv nivs Pisciculus, eques Rom. vnam ex signo Thespiadum ad aedem Felicitatis Romae amauit. Idem ex Varrone. P. Pilatvs, legatus Caij principis, imagines Atalantae & Helenae nuda à Cleophanto Corinthio pictas, earum libidine captus, rapere conatus est. Rauisius. Libido Mascvla. Hvc Agentes, Paedicones, Paederastae, Dravci, Sodomitae. Pudet profectò Tituli, nedum Exemplorum. In re tam ture pi exemplis carere optabilissimum foret. Nunc cùm eò & veteratoris spiritus insidiae, & mortalium improbitas processerit, vt exam pla non pauca detestandae libiainis inueniantur, tanquam iudices pudenda scelestissimorum hominum detegemus. Quemadmodum enim facinorosi non in genere tantùm vt homines condemnantur, sed & proprio & gentis patriae???ue expresso nomine: ita quoque cùm illi, quorum hic mentio fiet, execrando libidinis genere sese contaminarint, & cum natura rerum bellum gesserint (de quorum supplicijs sub Iustitiae correctiuae loco agetur) in praesentia eorum catalogum concexemus: eorum inquam, qui in mutuas libidines, vt D. Paulus inquit, exarserunt, & cum vero Dei cultu humanae quoque societatis modum peruerterunt. Qui eò dementiae & impietatis processerit, vt horum turpitudinem, quàm aliorum castitatem imitari malit: illum tanquam deploratum, si magistratus auctoritas corrigere nequit, at certè aliquando aeternus castigabit ignis. consule Athenaeum lib. 13. cap. 27. Dipnosophistarum. Vide Titulum, Raptores cinaedorum, fol. 2282. Moses, Iosephus, & alij Hebraicae vetustatis scriptores, So Domitas aiunt, Gomorraeos, & alios quosdam finitimos populos, diuitijs ea tempestate & otio florentes, in omne libidinis flagitium abijsse, ita vt mares vulgò muliebria paterentur. Atque in tantum foedissima libido omnium animos incesserat, vt ne ab hospitibus quidem violandis abstinerent: ob id???; coelesti flamma vno tempore extinctos. Loth vir iustissimus, & ipse loci huius incola, vnus omnium cum coniuge & liberis ea est clade seruatus. Is coelesti priùs voce monitus, se suos???ue imminenti periculo subtraxit. Incidit Sodomae deflagratio, in annum ferè alterum ac septuagesimum supra ducentesimum ac ter millesimum ab Orbe condito, qui Christi regis aduentum praecessit annos mille nongentos septem & viginti. Meminit huius excidij Strabo quoque: verùm naturalem causam subesse existimat, vt in Aetna monte & Aeolijs insulis. Sic astutus daemon, ne poenae genus à scelere tanto homines absterreret, tenebris suis historiam inuoluere studuit. Sab. lib. 2. Enn. 1. ex Gen. 18. Gabaenses Leuitam ad stuprum sollicitarunt. Iud. 19. Celtae cùm mulieres pulcerrimas habeant, magis puerilibus amoribus gaudent, ita vt nonnulli super pellibus saepiùs cum duobus catamitis concumbant. Athen. lib. 13. cap. 27. Arist. 2. Polit. capite nono, [Greek words] Celtis tribuit: omnes nationes bellicosas mulieribus deditas esse scribens, [Greek words], praeter Celtas, & similes alios pueris deditos. Budaeus in lib. 1. Pandectarum [Greek words] interpretatur, Vltra Celtas, suae gentis infamiam in vicinos transferens. Caeterùm Celtarum appellatione Graecos olim communiter vsos esse pro Occidentalibus quibusque, vero simile est: cum???ue illi ipsi vix Italiam cognitam habuerint, quae vltra Italiam sunt, planè ignorarint, si vera sunt quae de Celtis narrantur, de vicinis maximè Graeciae intelligenda erunt. Inter Gallos quandoq; malum id insaeuisse adeò, proditum memoriae est, vt inde nefaria sanciretur lex, Ne cui duxisse vxorem liceret, qui priùs vxoriam non implesset functionem. Caelius lib. 15. cap. 10. A. L. In tantum Graeci & Romani concubitus cum masculis vitio laborauerunt, vt & clarissimi philosophorum Graeciae haberent publicè concubinos: & inter scorta in fornicibus spectaculorum pueri steterint publicae libidini expositi: donec sub Constantino Imperatore, & infidelitas vniuer sarum gentium & turpitudo deleta est. Hieron. com. in Esaiam libro primo, capite secundo. Cretenses adolescentum & puerorum amores primi videntur vsurpasse, citra turpitudinis crimen. Quòd si copia fiat, abducunt eos vel in montana, vel in aedes suas: atque ibi sexaginta continuos dies stuuntur (plures enim non licet) atque amator dona dat vestem alia???ue munuscula, & bouem. Heraclides in Politijs, & Aristoteles. Eorum amores obscenos, & de ijspositas leges, Strabo lib. 10. recenset. Amasium [Greek words] id est, illustrem, amatorem [Greek words] vocabant. Chalcidenses in insula Euboea populi, comoediae veteris conuitijs notati sunt, quòd auariores essent. Hesychius indicat, eam gentem malè audisse, ob foed os puerorum amores, & hinc natum prouerbij conuitium in simili morbo obnoxios, [Greek words]. Erasmus, & Caelius lib. 15. c. 9. Apud Megarenses inter pueros vere ineunte osculoru̅ certamen agebatur: qui???; suauiùs amantem esset osculatus, corollis onustus abibat. Caelius lib. 15. c. 9. Fuit Thebis [Greek words], id est, sacra cohors, quam Gorgidas instituit primus, ex electissimis viris, hoc est, amatoribus amatis???ue, vt voluêre no onulli. Inquit Plutarchus in Pelopida, Iolaum Herculis amasium fuisse certaminum participem ac propugnationis. Prodit aute??? Aristoteles, vel tempestate sua ad Iolai monumentum, [Greek words], hoc est, amatos amatores???ue fidem solitos obstringere obfirmare???ue. Caelius libro nono, cap. 22. A. L. Philippus rex Macedonum quum cohortem sacram Thebanorum, ad id tempus inuictam, ad Chaeroneam strauisset, hostium cadauera ex aduerso iacentia conspicatus: Dij perdant, inquit, qui tales viros vel facere vel pati turpia suspicantur. Nec satis liquet, quanto numero constiterit cohors illa. Ephorus quingentos cohortem habere credidit: septingentos Callisthenes: quidam alij, & in his Polybius, nonaginta. Sabellicus libro 2. Ennead. 4. Persis quidam paedomaniae inuentum tribuunt, ea propter [Greek words] in 4. Epigr. Tit. 1. vocantur. Athen. verò libro 13. cap. 27. id vitij à Graecis ad eos fluxisse, Herod. auctoritate scribit: repugnat Plutarchus comment. de Herodot. malig. De Baccho sic scribit Naso Fastorum lib. 3. Ampelon intonsum, Satyro nympha???; creatum, Fertur in Ismarijs Bacchus amasse iugis. Laivm aiunt Thebanorum regem primum formosorum puerorum amoribus arsisse, & Chrysippum filium Pelopis rapuisse. Ex quo factum est, vt honestum apud Thebanos haberetur, speciosos & elegantes amare. Aelianus lib. 13. Var. hist. & Athen. lib. 13. c. 27. Orphevm Thraca detestandae in mares libidinis principem & repertorem aiunt, post amissam Eurydicen. Ouid. libro 10. Metam. Caelius lib. 15. c. 9. A. L. Dum socium insectatur Hyllum Hercvles imberbem, Argonautas destituit, ac prodidit classem. Plut. in Gryllo. Minos rex Cretenfium, susceptas cum Athenienfibus inimicitias, ob mortem filij sui Androgei, lubens deposuit, amore Thesei, quem deperibat. Athen. lib. 13. c. 27 Sunt qui dicant, Thamyram primum flagitiosis puerorum amoribus, ac praeposteri concubitus foeditate pollutum, quum coepisset efflictim deperire Hymenaeum Calliopes & Magnetis filium. Caelius lib. 15. c. 9. A. L. Scribit Ibycus Talum à Rhadamantho iusto amatum fuisse. At Diotimus Eurystheum narrat in Heraclea Hercvlis delicias fuisse, in cuius gratiam quoq; certamina subierit. Fama est Agamemnonem amasse Argynnum, cùm eum natantem in Cephiso vidisset, in quo perijt: ibidem sepulto sacellum Veneris Argynnidis erexit. Alcymnius autem Chius Hymenaevm contendit in Dithyrambis Argynnum amauisse. Amator fuit Antigonvs rex citharoedi Aristoclis. Erat adolescentum studiosus Sophocles etiam, velut mulierum Euripides. Vide Athen. lib. 13. c. 27. Agamemnon Boeotiam inijt, venans Argaeum, qui clàm aufugerat: falso???; causatus mare & ventos, inde in Copaida paludem, quasi illic amore̅ restincturus, se???; expediturus cupi [2302] dine, pulcrum pulcro seipsum iniecit. Plutarchus in Gryllo. Achilles ille tantus bellator nulla magis ratione Troilum creditar peremisse in Thymbraei Apollinis ara, quàm quòd morigerum se illi praestare, foret aspernatus. Quod in Alexandra scribit Lycophron. Caelius lib. 15. cap. 9. A. L. Gyges rex Lydorum, Magnetem Smyrnaeum, eximia pulcritudine clarum, vsqueadeò dilexit, vt bellum in Magnefios mouerit, quòd puero capillos totondissent, quò videretur deformior. Philippvs Macedo Arisbam, per quem Olympiadis Neoptolemi Molossorü regis filiae nuptias fuerat adeptus, regno spoliare est adortus. Erat is Epirotarum rex, & patruelis frater Olympiadis, & Alexandri qui in Italia bellum gessit. Alexandrum igitur Olympiadis nomine in Macedoniam accersitum, ad stupri consuetudinem impulit, quem postea annos viginti natum, regno Arisbae erepto, infanda stupri mercede donauit, in vtroque turpis & iniurius: quippe qui nec in sene cognationis iura seruauit, cui sine causa regnum ademit, & eum cui dedit, priùs impudicum fecit quàm regem. Sabellicus lib. 3. Enn. 4. ex Trogo lib. 8. Attalvs Pausaniae adolescenti vni è regijs stipatoribus stuprum per vim intulit. Hanc iniuriam cùm Philippo Macedonum regi conquestus fuisset, & ille insuper eum irrideret: Pausanias captata opportunitate Philippum interfecit. Iustinus & Diodorus. Alexander Magnus Bagoan eunuchum, Ilij, spectante theatro vniuerso, suauiatus est. Atque cùm spectatores exclamarent cum applausu, statim obtemperans, se rursus flectens osculatus est. Athen. lib. 13. cap. 27. Quum Orsines, Persa nobilissimus, Alexandrum, eius???ue amicos muneribus cumularet, soli Bagoae nihil honoris detulit. Rogatus causam, respondit, Se amicos regis, nonscorta, colere. Caelius libro 15. cap. 9. Antiq. Lect. Demetrivs Poliorcetes, Antigoni filius, Democli laudabilis formae adolescentulo stuprum inferre voluit. Quum puer non posset aliter effugere, in proximum feruentis aquae lebetem se coniecit, ibi???ue mortuus est. Plut. Pavsanias, dux Lacedaemonius, Argillum forma conspicuu̅ adolescentem dilexit. Caelius. Aristogiton Atheniensis Harmodium deperijt: eum???ue attentantem Hipparchvm Pisistrati filium, de medio sustulit, libidinem hominis magis quàm tyrannidem exosus, Thucydides lib. 6. Cleomachvs Magnesius pugil, ita in cinaedi cuiusdam amorem incidit, vt cinaedorum & orationem & amores imitatus sit. Strabo. Anytvs Anthemionis filius amore deperibat Alcibiadis. Qui cùm hospites nonnullos inuitasset, vocauit hunc quoque ad coenam. At hic venire abnuit, sed domi cum sodalibus mersus vino, ad Anytum comessabundus profectus est: foribus???; triclinij astans, & contemplatus aureis & argenteis refertas poculis mensas, pueris suis iussit dimidium eius auferre, ac domum ad se deferre: nec dignatus tamen est introire, verùm his actis digressus est. Stomachantibus hîc hospitibus, indignam???ue rem esse frementibus & insolentem, quam in Anytum designasset: Imò, inquit, benignam, Anytus: siquidem quae licebat ei tollere vniuersa, horum nobis partem reliquit. Plut. in Alcibiade. Melitvs amabat Athenis adolesce̅tem nobilem & diuitem, Timagoram nomine, inexorabilem, qui multa amatori laborum & periculotum plenissima imperabat, vt canes bonos venaticos peregrè adduceret, & equum hostilem cuiuscunq; generosum & ferocem, alterius elegantem chlamydem, & id genus alia. Denique aues etiam apportati sibi iussit cuiuscunq; altiles, & seruos miro genere natos. Quae cùm ille perfecisset, formoso ea donabat. At hic etiam illa repudiauit. Melitus sui contemtum indignissimè fere̅s, incitato cursu in arcem se proripuit, & de rupibus deiecit. Puer auibus acceptis, & in vlnas impofitis, illius vestigia persequens, quasi vi traheretur à calamitoso sodali, se post Melitum eodem ex loco praecipitauit. Eius calamitatis simulacrum eo loco positum est, puer formosus & nudus, gallos duos in vlnis ferens, & in caput se paecipitans. Suidas. Chariton Agrigentinus ardenter Menalippum amauit. Aelianus de Var. hist. lib. 2. Hipparinvs, Syracusiorum tyrannus, puero Achaeo pollicitationibus multis persuasit, relicta paterna domo secum cohabitare. Progressu temporis, quum hostium incursio nunciaretur, Hipparinus alacri animo abijt, puero autem praecepit, vt si quis intra aulam vim ei inferre pararet, eum ense occideret, quam ea gratia ei donauerat. Victor reuertens tyrannus, multo vino inebriatus, prae ebrietate ac desiderio pueri ardens, Syracusas redijt: ingressus???ue domum, quísnam esset non indicans, Thessalica simulata voce Hipparinum adoriebatur. Puer indignatus, Hipparinum in tenebris ferit. Ille triduo superuixit: & vbi Achaeum à caede sua immunem declarasset, è vita decessit, Parthen. in Amat. c. 24. Ferunt Ibycvm historicum, patria Rheginum, insano puerorum amore exarsisse. Rauisius. Cratinvs Atheniensis comoediographus, notatus est paederastiae vitio. Idem. Pindarvs nouem Lyricorum princeps, turpi amore Theoxenij flagrauit. Athen. lib. 13. cap. 27. Testatum est Graecorum monumentis eum in gremio pueri mortuum, in gymnasio repertum. Val. Max. de Mortibus non vulgaribus: & Quintilianus, & Athen. ibidem. Evripides ab Archelao rege ad conuiuium vocatus, cùm inter pocula largiùs bibisset, proximè sibi assidentem Agathonem tragicum poëtam complexus & osculatus est, annos circiter XL. natum, Agesilao autem interrogante, num adhuc in delicijs habendus videretur? Respondens: Per Iouem, inquit, omnino. Non enim ver solùm est bonorum optimum, verùm etiam autumnus. Aelianus lib. 13. Variae hist. Plato diuinus foedis quoque Agathonis & Asteris amoribus exarsisse fertur. Verùm tantam turpitudinem in tam excelsum animum cadere potuisse, incredibile videtur. Amauit ille Socratico more, non corpus, sed animum. Improbi tamen homines vt suis libidinibus patrocinare̅tur, grauissimis viris notam hanc inurere non dubitarunt. In 8. Legum scribit, Abstinendum à maribus censeo. Nam qui istis vtuntur, genus hominum dedita opera interficiunt, in lapidem seminantes, vbi radices agere, quod seritur, nunquam poterit. Etsi verò Athen. lib. 5. cap. 13. sub Masurij persona Socratem quoque turpi Alcibiadis amore arsisse refert: plus tamen apud cordatos sanctissimi philosophi auctoritas, quam grammatici illius impudentes calumniae, quando ibi ex professo philosophos criminatur, valere debent. Zenon Phoenix philosophus nunquam muliere vsus est, sed semper pueris, vt in eius vita scriptum reliquit Antigonus Carystius. Dicit interim, quòd opus est, animum, non autem corpora amare: & quòd ad annos octo & viginti, amatos retinere oportet. Athen. lib. 13. c. 5. Epaminondas amasios habuit Asopicum & Cephisodorum: qui ad Mantineum cum eo occubuit, & iuxtà est humatus. Asopicum verò, terribilissimum hostibus & fortissimum, qui primus substitit & sauciauit Eucnamus Amphissensis, honores accepit apud Phocenses heroicos. Plut. in Amatorio. C. Petilio & L. Papyrio Coss. cùm Romae ingenuus adolescens, ob paternum aes alienum L. Papyrio fuisset addictus, esset???ue ille insigni forma, aetate???; adhuc iniuriae obnoxia: mala libido Papyrium cepit stupri adolescentulo inferendi. Tum velut ex flore aetatis aduentitium crediti fructum percepturus, incesto sermone nexum compellat. Qui quum flagitium auribus non admitteret, nec minis, quae secundo loco adhibitae sunt, moueretur: magis ingenuitatis suae, quàm praesentis fortunae memor, Papyrij iussu nudatus, multis afficitur verberibus. Ille vbi primùm potuit, se in publicum proripuit. ibi in concione libidinem & sauitiam foeneratoris questus, adeò multitudinem cùm misericordia tum rei foeditate commouit, vt cum tumultu & clamore sit in curiam concursum. Ibi impotens iniuria plus valuit, quàm foeneratorum conspiratio. Iussi sunt consules ad populum ferre, populus???ue id sciuit, vt Romanus ciuis, nisi noxam meruisset, donec poenam lueret, nemo in vinculis haberetur. Atque ita nexi soluti sunt, cautum???ue ne in posterum necteretur quispiam. Sab. lib. 4. Ennead. 4. ex Liuio. Caelivs Plotius, cùm Titum Veturium adolescentem propter aes alienum nexum haberet, verbenbus???;, quòd stuprum pati nollet, caederet: querela ad Consules delata, in carceres fuit coniectus. Val. Max. de Pudicitia. Frater T. Quintio erat L. Qvintivs Flaminius, neque caetera illius ingenium repraesentans, & in libidinibus perquàm foedus & securissimus decori. Huic consuetudo erat cum puero quem adamabat, eum???; in expeditiones abducebat secum: ac dum administraret prouinciam, perpetuò in contubernio suo habebat. Is epulante Lucio aliquando, cùm per lasciuiam cauillaretur, adeò ait se ardenter amare eum, vt spectaculum gladiatorum reliquerit, cùm nunquam hominem spectasset iugulari, obsequium in illum suum suae voluptati anteferens. Laetus Lucius: Nihil, inquit, incommodi est: nam facilè ego cupiditati tuae medebor. Mox vnum ex damnatis attrahi ex carcere iussit, accito???ue lictori inter epulas imperauit, vt eum obtruncaret. Valerius Antiâs non puero adamato indulsisse id Lucium, sed mulieri auctor est. T. Liuius libro nono, Dec. 4. in ipsius Catonis oratione scriptum refert: Gallum transfugam cum liberis & coniuge ad fores stantem, & introductum in conuiuium, à Lucio in scorti gratiam propria manu occisum. Caeterùm hoc à Catone verisimile est exaggerandi causa in accusatione dictum. Ac non fuisse transfugam, sed vinctum illum, qui interfectus fuit, atque ex damnatis, cùm alij multi, tum Cicero in libro de Senectute, vbi ipSum inducit Catonem loquentem, narrat. Ea de causa in censura sua Cato, cùm Senatum recenseret, senatu mouit Lucium consularem virum, & per eum labes imponi fratri visa est. Qua [2303] propter in concionem progressi sordidati & lacrymantes, aequum petere à populo existimati sunt, vt notam Cato & rationem expromeret, quamobrem illustri familiae tantam inussisset maculam. Nec Cato quicquam dubitauit: sed processit, ac co̅sistens cum collega pro Rostris, rogauit T. Quintium, Ecquid conuiuium illud nosset? Abnuente illo, cùm id exposuisset, sponsione Lucium prouocauit, ni vera narrasset. Obmutescente Lucio, comprobauit populus notam Catonis, eum???ue ex Rostris magnificè domum deduxit. Post tamen cùm ludos populus in theatro spectaret, & consideret Senatus de more loco honorato: conspectus Lucius abiectè & demissè inter infimos sedens, mouit commiserationem: neque eam speciem plebs sustinuit, sed clamore iussit, vt transiret, quoad transijt ad recipientes ipsum apud se consulares. Plut. in Flaminio. L. Corn. Sylla Metrobium Lysiodum scenicum constanti amore est iuuenis prosecutus: is???ue affectus cum aetate creuit, sic vt exoletum quoque amauerit. Plut. in Sylla. Lvcivs C. Marij ex sorore nepos, quum Trebonio pudicae sanctitatis militi vim & stuprum vellet inferre, ab eodem interfectus est. Marius reum impunitate & corona insuper donauit. Liuius, & Plut. in Apoph. Erant in delicijs Herodi Iudaeorum regi propter formam eunuchi tres, vnus à poculis, alter ab epulis, tertius cubicularius: quorum opera etiam in serijs regni negotijs vti est solitus. Hos quidam ad regem detulit corruptos esse ab Alexandro F. accepta magna vi pecuniae: & quaestionibus examinati, ecquid cum illo habuissent consuetudinis, rem fassi sunt: Alexandrum innatum contra parentem odium alere: hortatum???ue eos, vt Herodem desererent iam inutilem, facientem???ue fucum aetati, & senium dissimulantem tincto capillitio. Herodes Alexandrum in vincula coniecit, interfecturus etiam, nisi Archelaus Cappadocum rex, socer Alexandri, intercessisset. Iosephus lib. 16. c. 11. Tiberivs Imp. paederastes monstrosissimus, inter pisciculos natabat. Suetonius. Nero Romanorum Imp. Sabinae vxoris occisae tanto desiderio teneri coepit, vt Sporum puerum libertum execari iusserit, quòd ei persimillimus esset: eo???ue in caeteris rebus pro vxore vsus est. Propterea emanarat iocus, bene agi potuisse cum rebus humanis, si Domitius pater talem habuisset vxorem. Sporum autem Sabinam appellauit, quia propter eius similitudinem exectus fuerat: atque vt ei antea Sabina, ita hic in Graecia pactis conuentis nupsit, eum???ue Tigellinus, vt lex iubebat, despondit. Hae nuptiae ab omnibus Graecis celebratae sunt. Occiso Nerone, Vitellius Sporum in formam constupratae puellae in theatrum accersiuerat. Quam contumeliam non ferens ille, sibi manum admouit. Eo autem tempore duo simul cum Nerone coibant: Pythagoras pro viro (cum quo nuptias celebrauit, & dotem quoque amplissimam numerauit) Sporus pro vxore, qui Domina & Regina appellabatur. Insuper Doryphoro liberto denupsit, voces & eiulatus vim patientium virginum imitatus. Suetonius, Dion, Xiphilinus, & Tacitus lib. 17. Nymphidivs Sabinus praetorio praefectus, oppresso Nerone, Sporum, qui in delicijs Neroni fuerat, statim à rogo, flagrante adhuc cadauere accitu̅, vxoris habuit loco, Poppaeum???; appellauit. Plut. in Galba. A. Vitellivs Imp. oblectabatur liberto Asiatico ob libidinem mutuam, quem saepè reiecit, & rursus in delicijs habuit: vendidit, & iterum surripuit: ac tandem equestri dignitate ornauit. Cuspinianus ex Suetonio. Titvs Vespasianus exectos plurimùm amasse dicitur: in cuius postea contumeliam Domitianus edixit, ne in posterum quisquam intra fines Romani imperij castraretur. Xiphilinus in vita Vespasiani. Traianvs Imper. naturâ alemens & probus fuisse dicitur, duobus exceptis vitijs, quòd vino, quod???ue puerorum libidini plus satis indulserit. Dion. Hadrianvs Imp. Antinoum concubinum cosecrauit in Deum: templum???ue ei ac victimas & sacerdotes instituit: & ex eo Aegypti ciuitas ac regio nomen accepit. Hieron. lib. 1. in Esaiam cap. 2. De Avlo Martialis Epigrammatum lib. 8. Thestylon Aulus amat, sed nec minus ardet Alexin: Forsitan & nostrum sic Hyacinthon amat. I nunc & dubita, vates an diligat ipsos, Delicias vatum cùm meus Aulus amet. Ad Auctum, idem Epigram. lib. 9. sic scribit: Artemidorvs habet puerum, sed vendidit agrum: Agrum pro puero Calliodorus habet. Dic vter ex istis meliùs rem gesserit, Aucte: Artemidorus amat, Calliodorus arat. De Labieno idem Epigrammatum lib. 12. Vt pueros emeret Labienus, vendidit hortos: Nil nisi ficetum nunc Labienus habet. De Callistrato & Afro, idem Epigram. lib. 12. Barbatus rigido nupsit Callistratus Afro, Hac, qua lege viro nubere virgo solet. Praeluxêre faces, velarunt flammea vultus, Nec tria defuerant verba Thalasse tibi. Dos etiam dicta est. Nondum tibi Roma videtur Hoc satis? expectas nunquid & vt patiar? Libanivs sophista Antiochenus, Constantinopoli ob impudicos amores puerorum pulsus est. Demùm Nicomedia (quò se receperat) eandem ob causam detrusus. In Marcvm pullariam felem (veteres autem pueros olim Pullos vocabant) Corrupit totum qui puerile decus, Peruersae veneris portico vulnere fossor, grauissimè inuehitur Ausonius, in suis Epigrammatis. Sigismvndvs Malatesta, non exiguae parti Aemyliae imperans (quae nunc est Romandiola) filium suum Robertum cognoscere tentauit. Verùm ille in patrem stricto pugione irruens, à scelere se vindicauit. Pont. de Immanitate c. 17. Tvnete solennem ac sanctum quendam diem esse, testatus fuit Marinus Minerua, legationis munere functus, quo extra vrbem certum in locum conueniat omnis ferè multitudo, ad promiscuam cum maribus venerem exercendam. Idem. Apud Novi orbis incolas quosdam, eos potissimùm qui Portum veterem & Punam insulam habitant, paederastia tam freque̅s est, vt in templis catamitos alant pueros formosissimos, muliebri habitu ornatos, vocem, incessum femineum aemulan tes, qui idolorum curam gerunt, & diebus festis in honorem daemonis sese principibus & regulis prostituunt. Petrus Cieza Tomo 1. hist. Peruuiae, c. 64. Mvleasses rex Tunetanus paederaftes. Iouius lib. 33. Patientes. Pathici, Cinaedi, Catamiti. E' Graecis Epigrammatis [Greek words] de Cinaedis: [Greek words]. Evnvchorvm horrendas libidines ex D. Cyrillo Suidas describit in voce, Spado. [Greek words], Quinque talenta Chiorvm vrbs propter podicem debebit. Hos vt incontinentes & molles, Aristophanes cauillatur, qui ex molliti??? ampliores podices habeant, & paratos ad excernendu̅. Suid. In tholo Ptoij Apollinis quidam clàm inscripsit, Achilles formosus, cùm filium iam Achilles sustulisset. Plutarchus in Gryllo. Agathocles Siciliae tyrannus, forma corporis excellens, corpore quaestum fecit, dum priuatus ageret. Proinde Timaeus eum [Greek words] appellat. Iustinus lib. 22. Choerilvs Samius, Olympiade 75. à Samio domino profugus, Herodoto historico adstitit, &ab eo amatus est. Smerdias Polycratis Teij amasius. Aelian. Var. hist. libro nono. Pavsanias Macedo, allectus inter eos quibus regij corporis tuendi officium incumbit, Philippo regi, Amyntae F. ob formae elegantiam charus erat. Hic cùm alterum Pavsaniam sibi cognominem à rege amari animaduerteret: probrosis conuicijs eum grauiter insectatus est, ancipitis sexus hominem appellans, quòd amantium libidini sese exponeret. Is contumeliosa maledicta iniquissimo animo ferens, rem protempore silentio continuit. Attalo autem vni ex amicis, quid deinceps fieri deberet, cùm indicasset, vltrò vita se abdicauit. Post paucos enim dies Philippo praelium contra Pleuriam Illyrici regem ineunte, hic ante suum regem consistens, quaecunque in eum tela mitterentur, suo corpore excipiens, mortem ita obijt. Qua re diuulgata, Attalus inter aulicos & potentiores viros multum pollens apud regem, inuitauit Pausaniam ad conuiuium. Ibi mero multo eum oneratum, mulionibus, qui per contumeliam corpus temulentum stuprarent, tradidit. Diod. lib. 16. Aeschines criminosa & virulenta oratione Timarchvm de impudicitia accusauit, apud Athenienses. Gellius cap. 3. lib. 18. Noct. Att. Diogenes Cynicus interrogatus de quodam Adolescente, qualis videretur? Arcadem esse respondit. Siue significans, illum esse stupido ingenio: siue, vt eruditi quidam malunt, mollem & pathicum, quòd Arcades ferantur glandibus victitare: teste Epigrammate: [Greek words]. Glans autem apud Latinos interdum obscenam habet significationem. Erasmus Rot. lib. 8. Apoph. Agathonem poëtam foedo amore Pausanias figulus amauit: de quorum amatorijs contentionibus Aelianus li. 2. Var. hist. Philoclem eximium adolescentem amauit Epicurus, ad quem solitus erat hoc modo scribere: Consumor ac deficio, amabilem tuum ac diuinum ingressum sustinens. Laërtius. Phaedon Eliensis, Athenis à domino lenone in lupanari [2304] prostitutus, vt corpore faceret quaestum. Resipuit tandem, & ab Alcibiade redemtus, Socrati adhaesit, sic vt philosophus euaserit praestantissimus. Gellius lib. 2. c. 18. Lycvm puerum adamauit Alcaeus poëta lyricus, de quo Horatius lib. 1. Carminum: Liberum & Musas, Venerem???ue, & illi Semper haerentem puerum canebat, Et Lycum nigris oculis, nigro???ue Crine decorum. Galeta, Ptolemaei regis amasius, vt pulcerrimus, ita clementissimus. Aelianus lib. 1. de Var. hist. Dionysius apud Caelium testis est, Aristodemvm tyrannum Cumanum in Italia, Mollem fuisse cognominatum, quòd parum vir esset, ac pudicitiam substrauisset. Cleaenetvs Cleomedontis, cùm patri suo quinquaginta talentûm, quanti ei lis aestimata fuerat, remissionem confecisset, & literas attulisset ad populum à Demetrio Poliorcete rege, qui Athenis Cassandrum expulerat: non se modò foedauit, verùm etiam concussit ciuitatem. Nam Cleomedonti quidem remisit multam populus, sed plebiscito cauit, nequis ciuium à Demetrio afferret literas. Ob eam rem irato Demetrio non tantùm refixerunt plebiscitum illud Athenienses, sed & eos, qui tulerant & suasera̅t id, partim necauerunt, partim exterminarunt. Plut. in Demetrio. Erat in castris Hamilcaris ducis Carthaginensium Hasdrvbal, adolescens illustris, & formosus, quem nonnulli diligi turpiùs, quàm par erat, ab Hamilcare loqueba̅tur. Non enim maledici tanto viro deesse poterant. Quo fastum est, vt à Praefecto morum, Hasdrubal cum eo vetaretur esse. Huic ille filiam suam in matrimonium dedit, quòd moribus eorum interdici non poterat socero gener. Probus in Hamilcare. L. Syllam Dictatorem, produnt auctores grauissimi, ab primo pubescentis aetatis vestigio in scurrarum gremijs per damna venundati pudoris adoleuisse. Qui tamen etiamsi sexus sui nunquam memor, & vltra commendationem gratiae puerilis aetatis, senex exoletus, in aliena aetate flagitia corporis retinens, vitijs obsessus, Romano praefuit imperio. Quin ne quid desit, amplissimi senatus decreto ac populi, prosperae ac perpetuae felicitatis nuncupatione ornatus item est. Caelius lib. 15. cap. 10. Antiq. Lect. P. Attilivs Philiscus meritorius puer, corpore suo quaestum facere à domino cogebatur. Val. lib. 6. c. 1. Q. Opimivs consularis, qui in adolesce̅tia malè audierat, festiuo homini Aegilio, qui videretur mollior, quum dixisset: Quid tu Aegilia mea, quando ad me venis cum tua colu & lana? vrbanè Aegilius crimen retorsit: Non pol, inquit, audeo. Nam me ad famosam vetuit mater accedere. Macrobius. C. Ivl. Caesar stipendia prima in Asia fecit, M. Thermi praetoris contubernio: à quo ad accersendam classem in Bithyniam missus, desedit apud Nicomedem, non sine rumore prostratae regi pudicitiae: quem rumorem auxit, intra paucos rursus dies repetita Bithynia, per causam exigendae pecuniae, quae deberetur cuidam libertino clienti suo. Caluus Licinius Nicomedem vocat praedicatorem Caesaris. Eum Dolabella pellicem reginae, spondam interiorem regiae lecticae, ac Curio stabulum Nicomedis, & Bithynicum fornicem dicunt. Bibulus proscripsit collegam suum, Bithynicam reginam: ei regem antea fuisse cordi, nunc esse regnum, inquiens. Octauius quidam, valetudine mentis liberiùs dicax, conuentu maximo quum Pompeium regem appellasset, ipsum reginam salutauit. Sed C. Memmius etiam ad cyathum & vinum Nicomedi stetisse obiecit, cum reliquis exoletis, pleno conuiuio, accubantibus nonnullis vrbicis negotiatoribus. Cicero verò non contentus in quibusdam epistolis scripsisse, à satellitibus eum in cubiculum regium deductum, in aureo lecto, veste purpurea decubuisse, florem???ue aetatis à Venere orti in Bithynia contaminatum: quondam etiam in Senatu defendente enixè causam filiae Nicomedis, beneficia???ue regis in se commemorante, Remoue (inquit) isthaec, oro: quando notum est, & quid ille tibi, & quid illi tu dederis. Gallico denique triumpho milites eius inter caetera carmina, qualia currum prosequentes ioculariter canunt, etiam vulgatissimum illud pronunciauerunt: Gallias Caesar subegit, Nicomedes Caesarem. Ecce Caesar nunc triumphat, qui subegit Gallias: Nicomedes non triumphat, qui subegit Caesarem. Curio pater quadam eum oratione, omnium mulierum virum, & omnium virorum mulierem appellauit. Suetonius. Bathyllvs Anacreontis poëtae amasius. Item Megithevs. Ligvrinvs, Horatij libro 4. Car. Item Lycistvs, de quo in Epodo. Val. Flaccus Setinus Amazonicvm perum, cuius formam commendat Martialis. Tibullus Cherinthvm: Asinius Gallus poëta, filius Asinij viri consularis, Hippolytvm. Sporvs Neronis, Nero ipse Pythagorae. Vide Titulum praecedentem. Catulliano noti carmine, Avrelivs, Fvrivs, Ivvencivs, Thallvs. Martialis epigr. Pannicvs taxatur: Sunt tibi crura pilis, & sunt tibi pectora setis Horrida, sed mens est, Pannice, vulsa tibi. Item Hylvs, Gargilianvs, Labienvs, Naevolvs, Charinvs, Amazonicvs, Papilvs: Didymvs, cui in equitum sedere scamnis licet, non licet maritorum: Testilvs Victoris tormentum dulce Voconi. Antinovm puerum, ex Claudiopoli Bithyniae ciuitate, Adrianus Imp. ad infamiam vsque adamauit: mortuo ciuitatem construxit, templum???; erexit cum ara, & eius effigiem curauit imprimendam. Spartianus ait, puerum illum ab Imperatore muliebriter defletum. Dion Cassius. Earinvs Domitiani Imper. eunuchus, quem aliquandiu in precio habuit: mox tamen, cùm legem de non castrandis viris promulgasset, repudiauit. Xiphilinus. De Dracone in 1. Epigr. Strato, [Greek words]: [Greek words] Heliogabalvs Imp. muliebriter viros patiebatur. Draucos quaerebat ad foedam libidinem explendam: oculos adhaec & genas pingebat, eo???ue statu, quo Venus ad Paridis iudicium stetisse dicitur, nudum corpus ijs spectandum offerebat, quibus ad tam foedum ministerium vtebatur, manu vna mammae applicita, altera verendis partibus apposita, praecipuum vitae fructum ratus, si dignus aptus???ue plurium libidinibus videretur. Sab. lib. 6. Ennead. 7. Tribades. Nil dicimus, non dictum prius: sparsa colligimus. Turpitudo vt execratione digna est, ita ab imitatione bonos omnes, nullis licèt positis legibus, deterrebit. Qui perdici sunt, vt exemplis destituantur, exemplaria ipsi sibijpsis facili negotio formabunt. Amythone, Telesippa, Megara, Atthys, Cydno, ancillae fuerunt Sapphûs, quibus ipsa ad libidinem vtebatur. Sic illa in epistola ad Phaonem: Vilis Amythone, vilis mihi candida Cydno, Non oculis grata est Atthys, vt antè, meis. Erynnam quoque Suidas & Tacianus Sapphûs concubinam faciunt. Vide Tit. Poëtriarum. [Greek words] vtebantur Milesiae mulieres, & tribades & obscenae. Suidas. Evnvchorvm, qui mulieres custodiunt, horrendam libidinem ex D. Cyrillo Suidas recenset in voce, Spado. In Bassam tribadem Martialis inuehitur lib. 1. Epigrammatum, quae, vt ille ait: Commenta est dignum Thebano aenigmate monstrum, Hic vbi vir non est, vt sit adulterium. Ipsarum tribadum tribas Philaenis impudico carmine proscinditur à Martiale lib. 7. Epigram. Galla quaedam sub stabularij habitu per septennium cauponi apud Blesenses inseruierat. Ducta inde in vxorem ciuis filia, tribadem per biennium egit. Deprehenso facinore viua exusta fuit. Henricus Stephanus lib. 1. cap. 13. Apologiae pro Herodoto. Libido religiosa. Incestvs Religiosvs, sive Sacer. inter Homines religionis Eivsdem. Incestum vocant propriè, quando sanguinis neceßitudine inter se iuncti, vel in matrimonio vel extra, coëunt. Transfertur eadem vox ad Religiosum stuprum qualecunque: quando vel vtraq; persona, vel alterutra tantùm, castitatem religiosam professa est. Translatio nominis non ita euidens. an quia Religiosi homines parentes nostri spirituales esse videntur? & proinde si profanus sacram virginem incestet, cum sua ipsius matre coisse iudicabitur: si sacerdos profanam, cum suaipsius filia. Anpotius, quoniam religioni addicti, spiritualem neceßitudinem fraternam sub eodem patre Deo contrahere videntur? eam???; ob causam Monachus cum Monacha summum gradum Incestus sacri constituit, cùm reliquae species minus sint propriae. vti etiam Adulterium eximiè illud est, quod inter maritum & vxorem alterius committitur. Quatenus verò Religiosi homines Deo suam castitatem consecrarunt tanqua̅ sponso, sic non Incestus, sed Adulterij sacri rationem religiosa impudicitia subibit: eadem???; simpliciter considerata, quando matrimonij vinculum non intercedit, Stuprisacri appellationem merebitur. Agens persona religiosa. Filij Heli summi sacerdotis Israëlitarum Ophinivs & Phinees, populares virgines in templum venientes sacrorum causa constuprabant. Sed poenam incestus mox dederunt. Sabellicus lib. 4. cap. 11.
|| [2305]
Misum fanum est in Phocide Herculis: ac qui sacerdotio ibi fungitur, abstiner de more illo anno vxoris consuetudine. Ideo???ue sacerdotes ferè grandaeuos creant: nisi quòd non ita dudum Ivvenis non malus, sed generosus, qui puellae deperibat amore, adeptus est sacerdotium. Hic primùm refraenauit se ac refugit illam: Posteaquam verò quiesce̅ti aliquando post potum & saltationem obtulisset se, com pressit. Metu ergo trepidus ad manteum confugit, ac de delicto, Nullisne precibus vel luitione expiare id liceret, est Apollinem sciscitatus. Cui haec data est dictio: [Greek words]. Necesse quicquid est, id admittit deus. Plut. de Pythiae oraculis. Tradunt nonnulli, Volmarvm Mindensem episcopum, ab Henrico IV. dictum, inconsulto Gregorio VII. Pp. caesum nocte media in peccatis suis, gladio: beatum???; Gregorium apparuisse custodibus ecclesiae, & ostendisse pallam cruentam, nunciasse???ue mortem pontificis, vt eam caeteris patefacerent. Cranzius lib. 5. Metrop. c. 35. Patiens persona religiosa. Amvlivs filiam Numitoris fratris sui maioris natu, Rheam nomine, & cognomine Syluiam, Vestae sacerdotem ideo designauerat, ve ex ea prolis spe omni intercepta, regno fine controuersia potiretur. Sed cùm accidisset vt vi compressa vterum gereret, ideo???ue consilio matris simulans aduersam valetudinem, à sacris abstineret: postquam res Amulium non latuit, puellae custodibus appositis, Numitor ipse atque illius vxor vt sceleris participes accusantur. Hi dilatione accepta, didicisse se aiunt filiae vim allatam esse, neque id ab homine, sed à deo aut genio quodam: ita enim qui vim Rheae Syluiae attulerit, eidem narrasse, ac praedixisse, hanc geminos parituram esse. Itaque postulabant expectari partum, vt euentus, fraus humana, an diuina sit prouidentia, detegeret. Igitur cùm geminos edidisset, Numitor dei opus identidem allegabat, in???ue puellam innoxiam minimè saeuiendum esse. Attamen non placuit hoc commentum, atque ex totius concilij sententia visum est, lege vtendum esse. Iubent Rheam, cuius corpus pollutum esset, virgis caesam interfici: & quod natum esset, in profluentem aquam eijci, proijci. Aerodius ex Halicarnasseo, lib. 1. Liuio Dec. 1. lib. 1. & Plin. de Viris illustribus, Iulio Floro lib. 1. Cornelia, virginum Vestalium maxima, conuicta stupri, iuxta legem viua defossa est. Eusebius in Chronicis, anno Salutis xciv. Sextilia, Vestae sacerdos, in incestu deprehensa, secundùm legem poenas dedit. Alex. ab Alex. lib. 5. cap. 12. Similiter & Opimia vel Oppia. Capronia siue Floronia, Vestalis in stupro deprehensa, suspendio supplicium praeuenit. Idem ex Liuij lib. 22. Tvciam Vestalem incestam, Plin. lib. 28. c. 2. asserit. Minvtia Vestalis, suspecta stupri propter mundiorem cultum, ad portam Collinam dextra via strata defossa est. Scelerato campo inde nomen factum. Liuius lib. 7. Antoninus Caracalla Romanorum Imp. Clodiam Laetam virginem Vestalem, quantum in ipso fuit, vitiauit. Quae deinde iuxta legem viua sepulta est: cùm tamen exclamaret, scire ipsum Antoninum se virginem esse, & propter morbos multos corporisad rem veneream ineptam fuisse. Dion Nicaeus. Heliogabalus Vestalem templo abductam pro vxore habuit, Senatum???; tali flagitio moestum libello consolatus est, testatus id humanum esse, captum se illius amore eam in connubium ad duxisse: aequum esse sacerdotem sacerdoti nubere. Sabell. lib. 6. Enneadis 7. Sacrificus quidam Anglus, mulierem secum duxit Moguntiam. Peperit illa filiam, cui nomen Gilbertae inditum est. Haec in coenobium Fuldense, sexum mentita, à monacho quodam introducta, cùm non diu latére posse videretur, vnà cum illo peregrinationem Athenas distendi gratia instituit. Ibi inter homines doctos versata, Latinè & Graecè docta, mortuo amatore, Romam abijt: ac pro Anglo suscepta, in scholis seu coenobijs docere coepit: tantum???ue sibi hominum fauorem conciliauit, vt Leoni communi cleri & plebis suffragio, ac Imperatorum assensu, in pontifi catu substitueretur, & Ioannes VII. (vt Sabel. vult, aut IIX. vt Platina) vocaretur, anno dcccliii. iuxta Martinum: aut dcccliv. iuxta Sigebertum. Domestici serui concubitu praegnans facta, vterum ad maternos menses mira celauit arte. Tum verò, quum fortè Lateranensem basilicam inuiseret, in ter Amphitheatrum Domitiani, & Clementis aedem, doloribus partus subitò obortis, enixa repentè est, atque ibi loci extincta, cùm annis duobus, mensibus quinque, & diebus quatuor in sede Petri egisset, anno dccclvii. Nullus defunctae honor habitus. Fama tenet ob tam foedae rei memoriam Rom. pontifices, quum Lateranum hodie petunt, ibi loci via deflectere. Spectatur ad haec in pontisicia domo marmorea sella, circa medium inanis, qua nouus pontifex continuò ab eius creatione residet, vt sedentis genitalia ab vltimo diacono attrectentur. Platina, qui parùm sincera fide putat haec esse ad posteros prodita, nepat sellam in eum vsum ab initio quaesitam, sed vt qui pontificium decus adipiscitur, admoneatur suae fragilitatis, quòd non Deus sit, sed homo, qui natura cogatur desiderio ventris obtemperare: & ob eam rem stercorariam vocari. Marmorea statua eo loco, vbi pontifex peperit, erecta fuit ad rei memoriam. Antoninus Tit. 16. c. §. 7. & Sabel. lib. 1. Ennead. 9. Martinus in Chronico, Marianus Seotus, Sigebertus: Ranulphus lib. 5. c. 32. Volaterranus, Bergomensis, & alij. In lib. Pontificali & alijs quibusdam, omissa est eius vita. Auentinus lib. 4. Annalium Boiorum, opinatur fabellam esse, inde ortam, quòd Theodora nobile scortum, quae Romanis post mortem Arnulphi dominabatur, Ioannem IX. amatorem suum, primum Bononiensibus; deinde Rauennatibus, & postremò Romanis imposuerit sacerdotem. Sed de historiae veritate iudicent periti. Michael Balbus Imp. sacram Virginem ex monasterio rapuerat. Illius exemplum imitatus est Euphemius quidam militaris dux in Sicilia. Sed cùm fratres virginis iniuriam persecuti ab Imp. obtinuissent, vt Euphemio nasus amputaretur: ille maturè furga sibi consulens, Saracenis Siciliam prodidit, eorundem???ue armis Imperator dictus, dum Syracusas obsidet, à duobus Syracusanis colloquij specie trucidatus est. Cedrenus. Edgarus Angliae rex, ex Vilefreda, Deo dicata virgine, Editham suscepit filiam. Quamuis alij regiae patrocinantes famae, eam nullis initiatam sacris inter monachas in regis vsum asseruatam tradant. Pulyd. lib. 6. Angl. hist. Imperator Henricus III. Monialem adeò charam habuit, vt nunquam à suo latere eam discedere permitteret: ac licet nocte quadam de fenestra prospexisset, clericum amatorem ab ipsa per niuem dorso portari extra curiam, nemini tamen rem patefecit, sed mortuo quodam episcopo, clerico dixit: Accipe episcopatum, & vide ne vltrà equites in dorso mulieris, & vacante monasterio, sorori: Accipe abbatiam, & vide ne vnquam portes clericum equitantem. Ranulphus lib. 6. capite 21. Malmesburiensis lib. 2. cap. 67. Vincentius libro vigesimoquinto, cap. 18. Valentiae in Hispania citeriore aedes quaedam sacrae, Vestalium???ue monasteria ita patent amatoribus, vt instar lupanarium sint. Pontanus c. 17. de Immanitate. Vtraque persona religiosa. Magdeburgi vrbe Saxoniae sub annum dccccxl. episcopus fuit, Vdo nomine, vir libidinosus, & sacrarum virginum corruptor. Qui cùm, ne signis quidem ac diuinis vocibus commonitus, ab impudicitia sibi temperaret, viri religiosi Deum, vt episcopum aut corrigeret aut tolleret, rogare cogebantur. Itaque cùm noctu in cathedrali ecclesia, quae sub S. Mauricij nomine in Parthenopoli est, Fridericus canonicus sacris precibus operam daret, non sine ingenti formidine, vehementioris venti afflatu, omnia quae in templo erant lumina extingui perspexit: nec multò pòst duos iuuenes venire, duo candelabra accensis cereis ferentes, & Christum cum parente eius atque Apostolis subsequi: à quibus cùm essent vocati sancti homines, quorum corpora in eo templo quiescebant, visus est inter eos Mauricius venire, qui longa atque graui oratione Vdonem episcopum accusauit: quem haud multò pòst Christus nudum afferri à duobus iussit, atque damnauit. Is autem pugno ab ipsorum altero, qui eum portarunt, in medijs renibus grauiter ictus, Christianam hostiam, quam in communione pridie eius diei sumserat, reuomuit in calicem, qui altari impositus fuit: atque securipercusso Vdone, rerum illarum omnium imago euanuit. Qua re vehementer perterritus Fridericus, cùm ad altare accessisset, calicem???ue in eo esse cum Christiana hostia inspexisset, & simul episcopum mortuum humi iacentem: alios religiosos viros excitauit, qui ablatum inde episcopi corpus in agro sepeliuerunt. Cuius sanguine cùm respersum templi pauimentum esset, sacerdotes ferrea crate cruorem cooperuerunt: quem nouis episcopis ostendere moris habent, vt eo sanguine à sceleratè viuendo deterreantur. Haec autem quae Fridericus inspexerat, confirmauit postea Bruno, episcopi in diuinorum celebratione minister: nonnullis narratis, quae ea ipsa nocte, qua haec gesta fuerunt, iter equo faciens viderat. Fulgosus libro nono, capite duodecimo. Diversae. Casimirvs II. Polonorum rex Iudaeam Hesteram deperijt, de qua Nemiram & Peleam filios suscepit. Huius opera gens Iudaica magnas praerogatiuas in Polonia à rege adepta est. Cromerus lib. 12. & 13. Alfonsus Albuquercius, Indiae praetor, Goa insula, a???. MDX. occupata, Zobaimi regis concubinas atque virgines diligentissimè seruari iusserat, vt eas vel in Lusitaniam ad reginam Mariam mitteret (erant enim eximia pulcritudine) vel Christianis sacris initiatas apud Lusitanos matrimonio stabili [2306] collocaret. Caeterùm pòst insula rursus eiectus, eas secum duxerat. ex vicinis locis bellum gerens: cùm quidam nobiles viri, insanae libidinis aestu, monitore & impulsore Roderico Diazio, scribae filio, qui mulierem vnam Saracenam ex illis adamabat, ei???ue iam saepiùs assueuerat, clàm in naui praetoria nocte ad mulieres, Albuquercij imperio neglecto, ventitaba̅t. Is vbi id resciuit, hominem suspendere iussit. Homines nobiles, qui socij criminis fuerant, ad illum adeunt, & obnixè precantur, vt illi misero veniam tribuat. At cùm is eorum postulata reijceret, illi querelis & conuitijs rem expedire contendunt: propter quae necesse fuit, eos in custodiam dari. Postea verò cùm Albuquercius cerneret, se in tanta virorum penuria eorum opera carere non posse, illos custodia liberari praecepit. Fremunt illi, tantam hominibus ea nobilitate praeditis illatam contumeliam indulgentia illa compensari minimè posse: se nolle è custodia vllis conditionibus emitti, sed arctissimis etiam vinculis alligari, vt ita ferro vincti, in Lusitaniam deducantur, & apud regem Albuquercij nomen deferant. Is vbi hoc accepit, eos insanire permisit, honoribus???ue priuauit, eorum???ue praefecturas alijs nobilibus attribuit. Osorius lib. 7. rerum Emmanuel. Incestvs. in Genere. Incestvosi. Babyloniorvm institutum fuit, vt cum parentibus filij, cum sororibus fratres coirent, atque ex eis sobolem gignerent. In qua etiam sententia Chrysippum fuisse Plut. asserit. Alex. ab Alex. lib. 1. cap. 24. Persarum Magi censuêre, Socione lib. 23. teste, iustum videri cum filia & matre congressum. Attigit Catullus de Gellij incestu agens: Nam Magus ex matre & gnato gignatur oportet, Si vera est Persarum impia religio. Parthenius Parthorvm reges non nisi ex matte & filia natos, pro legitimis haberi asserit. Scribit Bardesanes Syrus, legem fuisse Persis, qua filias, sorores, matres quoque in connubij iura ad mittere, non duceretur impium. Quod Strabonis item comprobant monumenta: & Septimius Florens repetit. Carlius libro 18. cap. 18. Antiquarum lectionum. Indos Aethiopes ac Medos, Hieronymus librorum postremo, quos aduersus Iouinianum edidit, non cum matribus solùm, verùm cum auis quoq; ac filiabus concumbere scribit. Arabibvs alterius sanguinis congressus pro adulterio olim fuit. Sic humani iuris obliti, praeter incestum, omnem venerem pro flagitio repudiarunt. Sab. lib. 6. c. 1. De Barbaris vniuersim haec sub Hermiones persona apud Eurip. in Andromacha leguntur: [Greek words]. Huiusmoditotum barbarorum genus, pater filiae, filius matri miscetur, & soror fratri: per caedem verò charissimi feruntur. & horum nihil prohibet lex. in Specie. Incestvs Patris cum Liberis. Lothvs ebrius cum filiabus duabus concubuit, quae non libidine, sed generis humani reparandi spe cum patre dedita opera se miscuerunt: quoniam incendio non Sodomam tantùm, sed vniuersum orbem conflagrasse putabant. Maior igitur natu filia Moabum, minor Benammi, auctores Moabitarum & Ammonitarum, gentium sceleratissimarum, peperit. Genes. 19. Smyrna, Latinis Myrrha, filia fuit Theiantis, Beli F. & Orithyiae nymphae, nata in Libano. Hanc ob pulcritudinem formae plurimi ambiuerunt. Illa multis artibus vsa est ad deludendam parentum voluntatem, & extrahendum tempus: etenim diro amore patrem deperibat. Quem cùm prae verecundia aliquandiu dissimulasset: victa tandem, Hippolytae nutrici rem aperit. Haec pollicita remedium se malo inusitato inue̅turam, Theianti significat, puellam esse parentum fortunatorum filiam, quae in ipsius cubile clanculùm venire cupiat. Theias approbata re, domi suae in lectum se in tenebris composuit: nutrix Smyrnam veste occultatam ei adduxit. Ad aliquod tempus laruit hoc tam foedum & impium facinus, interim???ue Smyrna vterum ferre coepit. At Theiantem cupido incessit cognoscendi, qúaenam ea esset, quae ex ipso concepisset, itaque in domo ignem abdit. Cum???ue ad eum venisset Smyrna, subitò igne allato agnita, abortum fecit: sublatis???ue manibus optauit, vt neque viuis neque mortuis interesse sibi daretur. Iupiter eam in arborem conuertit cognominem. Huius arboris fructum, quotannis ferunt lacrymas emittere. Theias, ob incestum sibi ipsi manus attulit: Puer Iouis nutu educatus est, ei???ue Adonis nomen factum, ob formae elegantiam à Venere plurimùm adamato. Antoninus Liberalis in Metamorph. & Ouid. lib. 10. Metam. non ex Theiante, sed ex Cinyra patre, qui rex fuit Cypriorum, Myrrham Adonim con cepisse scribit. Plut. in Parall. ex Theodori lib. Metamorph. Natalis Comes Mythol. lib. 5. c. 16. Haemon Rhodopen filiam pro vxore habuit: dijs???ue incestum vindicantibus, ambo in montes conuersi sunt. Thyestes rem habuit cum Pelopeia filia. Ouid. Nyctevs rex Aethiopiae, cum Nyctimene filia concubuit. Illa in noctuam versa est, ob vitij foeditatem. Idem in Metam. Clymenvs, Telei F. vxore ducta Epicaste, filios genuit masculos, Idam & Theragrum: filiam verò Harpalicem, forma praecellentem. In eius amorem Clymenus incidit: & per nutricem conciliauit sibi puellam. Vbi nuptiarum tempus aduenisset, adesset???; Alastor, cui desponsata erat, eam in Nelidarum terram abducturus, pater per amentiam generum transuerberauit, è medio???ue itinere rapuit puellam, ductam???; Argos palam habuit pro vxore. Illa iuniorem fratrem mactauit, ac festo sacrificiorum die, in quo publicè omnes conuiuabantur, apparatas pueri carnes parenti apposuit, mutata???; est in Chalcidem auem. Clymenus seipsum interemit. Parthenius de Amat. c. 13. ex Euphorione. Assaon cùm filiam Nioben stuprare vellet, illa filios eius in conuiuium adductos exussit: mox sese ex alta rupe praecipitauit, Assaon sua manu concidit. Parthen. in Eroticis, capite trigesimotertio. Artoxerxes Persarum rex non tantùm Atossam filiam, verumetiam alteram sibi iunxit Amestrim, cùm Aspasiam interim pellicem haberet Phocensem dilectiss. & sexaginta supra ccc. concubinas forma praecellentissimas. Atossam vsque adeò dilexit, vt cùm esset vitiligo corpus eius depasta, nihil quicquam fuerit ea re offensus: sed Iunonem supplex pro ea vnam adorarit ex dijs, manibus tellurem contingens: & donorum tantam vim iussu eius satrapae & amici mitterent, vt interiecta inter fanum & regiam sexdecim stadia, auro, argento, purpura, equis implerentur, Plutarchus in Artoxerxe, ex Heraclide. Piasvs Thessalus, Larissam filiam suam incesto & infelici amore deperijt. Suidas. Bonam deam (quae apud Rom. Cal. Maijs colitur) alij Maiam, alij Iunonem, Boeoti etiam Semelen esse credunt: alij eam Favni filiam dicunt, obstitisse???ue voluntati patris in amorem suum lapsi, vt & virga myrtea ab eo verberaretur. Cúmque desiderio patris, ne vino quidem ab codem pressa, cessisset, transfigurasse se in serpentem pater creditur, & coisse cum filia. Horum omnium hoc proferunt in dicij, quòd virgam myrteam in templo haberi, nefas sit: quòd super caput eius extendatur vitis, qua maximè eam pater decipere tentauit: quòd vinum in templum eius non suo nomine soleat inferri, sed vas in quo vinum inditum sit, mellarium nominetur, & vinum lac nuncupetur: serpentes???ue in templo eius nec terrentes nec timentes indisferenter appareant. Quidam Medeam putant, quòd in aede eius omne genus herbarum sit, ex quibus antistites dant plerunque medicinas: & quod te̅plum eius virum introire non liceat, propter iniuriam, quam ab ingrato viro Iasone perpessa est. Haec apud Graecos [Greek words] dicitur. Macrob. lib. 1. c. 12. Cyanippvs, natione Syracusius, vni sacrum non faciebat Libero patri. Hinc infestus deus crapulam ei incussit. Ita hic loco opaco filiam suam Cyanen compressit. Quae detractum ei anulum nutrici suam dedit, vt nota esset ad cognoscendum corruptorem. Cùm laboraretur autem pestilentia, ac respondisset Apollo, Non esse dijs cordi, vt dijs Victoribus nefarius immolaret: ibi caeteris ignorantibus, quid vellet oraculum, Cyane id intelligens, correptum capillis ipsa parentem mactauit, atque super eum iugulauit semetipsa. Vt est apud Dositheum lib. 3. hist. Siculae, & Plut. de Graec. & Rom. compar. Dum aguntur Romae Bacchanalia, Arvntivs à puero aquae potator despexit Liberi patris potestatem. Qui ebrietate ex illius ira correptus, stuprum filiae suae obculit. Ea ex anulo patrem agnoscens, supra???ue aetatem animosa, temulentum patrem fecit, coronatum???; ad altare Fulguris duxit, ac lacrymabunda virginitatis suae insidiatorem peremit. Auctor Aristides lib. 3. rerum Ital. Idem. Valeria Tusculana ex Veneris ira Valerij patris amore flagrans, rem ad nutricem suam detulit. Haec herum subijt dolo, ac virginem vicinam ostendit esse, qui concubitum eius petat, sed congredi vereatur aperté. Pater temulentus poscit lumen. Ibi nutrix praeuertit eam excitare. Praegnans in villis vixit, atque aliquando egit se praecipitem, regressa???ue salua domum, stato tempore edidit Syluanum. Valerius despondens animum de eodem praecipitio se deiecit. Vt est apud Aristidem Milesium lib. 3. rerum Ital. Idem. Ciceroni Sallustius impingit, quòd Tulliolam filiam habuerit pellicem matris. Sed inimici verba fidem non capiunt. Sigismvndvs Malatesta filium suum Robertum cogno [2307] scere tentauit. Verùm ille in patrem stricto pugione irruens, à scelere se vindicauit. Pont. de Immanitate cap. 17. Matris cum Filio. Oedipvs, mortuo patre Laio (quem ignotum occiderat) nescius & imprudens duxit Iocastam matrem suam, ex qua suscepit Eteoclem & Polynicem. Statius lib. 1. Thebaidos: Scandere quinetiam thalamos hic impius haeres Patris, & immeritae gremium incestare parentis Appetijt, proprios monstro reuolutus in ortus. Menephron cum matre consueuit, apud Ouid. lib. 7. Metamorphoseôn: Dextera Cyllena est, in qua cum matre Menephron Concubiturus erat, saeuarum more ferarum. Perdix venator infando matris Polycastes amore correptus eam contaminauit. Vnde Perdicis libido abijt in prouerbium pro efferata, turpi ac infami. Caelius. Semiramis Assyriorum regina ab infelice expeditione Indica reuersa, non multò pòst à Nino filio insidijs excepta perijt, quum duos & quadraginta regnasset annos. Diuersa omnino de eiusexitu fama est. Ctesias & qui cum eo sentiunt, Semiramidem aiunt filium incesti appellare ausam, tentati sceleris edio, ab eo interfectam. Sab. lib. 1. En. 1. Sysimithritas Persarum satrapa, duos ex matre liberos suscepit. Nam, auctore Curtio, apud Persas parentibus stupro coire cum liberis fas est. Fertur de Periandro Corinthio, quòd primùm mitis ac benignus fuerit: postea verò crudelior factus sit, hanc ob causam. Mater eius amore capta, eum valde adhuc iuuenem his verbis alloquitur: Esse feminam quandam formosam planè, quae cum immodicè amet: suadere se, ne illam despiceret. Periander primùm se corrupturum negabat eam, quae esset coniuncta viro, praeter leges & publicos mores. Quum autem supplicibus verbis instare non cessaret, se sacturum recepit. Postquam nox statuta venisset, admonuit ipsum, ne lumen ad thalamum inferret, neque cogeret eam ad colloquium, atque id illius pudori condonaret. Is quum pollicitus esset omnia se facturum quae mater iniunxerat, pulcerrimè ornata ad filium ingreditur: ac priusquam aurora illucesceret, clàm rursus exit. Sequenti die interrogat filium, quomodo placuerit ei amica, & númne velit illam rursus se accedere? Periander se illud cupere respondit. Qua re ab hoc tempore non cessabat saepe ad filium redire, ita vt tandem cupido Periandrum incesseret, cognoscendi eam, cum qua congrederetur. Aliquandiu apud matrem precibus impetrare studuit, vt mutuo colloquio eius, cuius desiderio flagraret, notitiam haberet. Verùm quum id fieri posse ob verecun diam feminae mater omnino negaret, ipse aliquem ex ministris lumen in cubiculo occulere iubet. Et cum ea pro consuetudine accederet exurgens Periander producit lumen: atque cùm videret esse matrem, prae animi impotentia transuerberare eam statuit. Sed à quodam genio subitò apparente retractus, à facto temperauit: ac ex eo tempore mente perculsus insaniuit, in crudelitatem???ue incidit, & multos suorum ciuium mactauit. Mater verò multùm super genio suo lamentata, seipsam interemit. Parthenius de Amatorijs ca pite decimo sexto. Secvndvs philosophus, quum matri nescienti esse filium se commiscuisset, & illa facto cognito, sceleris horrore intulisset sibi mortem: ipse quoque cùm incestus poenitentia, tum dolore maternae mortis aeternùm tacuit, vt vlcisceretur vocem, qua in concubitu matri innotuerat. Laërtius. Phraataces, Phraatis Parthorum regis ex Thermusa ancilla F. cum matre rem habuisse creditur. Iosephus lib. 18. cap. 3. Antiq. Agrippina mulier flagitiosissima, tentauit Neronem filium nefario concubitu sibi obsequentiorem red dere, multis???ue illecebris facta esset votis compos, nisi domestici & ij, quibus suspectum erat ferox Agrippinae ingenium, Neronem ab eoscelere deterruissent: affirmantes ita fore, vt si cum matre incestuosè misceretur, tanquam impius omnium fauore destitueretur. His ille territus, declinare primò matris congressum inde ademta illi militum statione Palatio expulit. Sabel. lib. 2. Enn. 7. ex Corn. Tac. Gellii incestum Catullus suis infamat versibus: Nascatur magus ex Gelli matris???ue nefando Coniugio, & discat Persicum haruspicium. Nam magus ex matre & gnato gignatur oportet, Si vera est Persarum impia relligio, Natus vt accepto veneretur carmine diuos, Omentum in flamma pingue liquefaciens. In Amianvm, Martialis Epigr. lib. 2. sic debacchatur: Òquàm blandus es, Amiane, matri: Quàm blanda est tibi mater Amiane: Fratrem te vocat, & soror vocatur. Cur vos nomina nequiora tangunt? Quare non iuuat hoc, quod estis, esse? Lusum creditis hoc iocum???ue? non est. Mater quae cupit esse se sororem, Nec matrem iuuat esse, nec sororem. Priuignus cum Nouerca, cum Pellice Patris. Rvben Balam concubinam Iacobi patris (erat autem illa ancilla Rachelis vxoris) constuprauit. Gen. 35. Ex Oenone & Alexandro puer natus est Corythvs. Is auxiliarius ad Ilium profectus, Helenam amare coepit: atque illa ipsum vicissim valde ama̅ter amplexa est: erat enim forma pulcerrimus. Deprehensum pater occidit. Nicander Helenes & Alexandri filium facit. Parthen. in Erot. cap. 34. Phoenix Amyntoris F. cum pellice patris rem habuit, persuasus à matre hoc facere, vti pellex contubernio filij delinita, senem odio prosequeretut. Iliad. [Greek words]. À patre seuerè reprehensus, parùm abfuit, quin eum interfecerit. Quos tame̅ versus Aristarchus ex Iliade sustulit, vti Plut. in lib. [Greek words]. testatur. Anchemolvs filius Rheti, Marthubiorum regis, nouercam suam Casperiam stuprauit. Virg. lib. 10. Aen. Hinc Sthelenum petit, & Rheti de gente vetusta Anchemolum, thalamos ausum incestare nouercae. Scythes rex Scytarum, Opaeam nouercam duxit in matrimonium. Herodotus. Ochvs rex Persarum, cum Atossa sorore eadem???ue patris vxore rem habuit. Plut. in Artoxerxe. Antiochvs Soter, rex Syriae, quum Stratonicem nouercam impatienter deperiret, indulgentia patris obtinuit eam. Volat. Antoninvs Caracalla Imp. quum Iuliam nouercam impotenti amore deperiret, & illa quasi per imprudentiam corpus magna ex parte nudasset, pulcritudine illius allectus: O' quàm vellem, inquit, si liceret. Quibus verbis ostendebat, se eius concubitum appetere. Tum illa: Si libet, licet, respondit. Leges dat imperator, non accipit. Quibus verbis audacior factus, nouercam ipsam sibi copulauit, cuius filium Getam paulò antè interfecerat. Cognita Antonini morte, Antiochiae seipsam interemit. Sextus Aurelius, & Aelius Spartianus. Crispvm Constantini Imp. ex Mineruina concubina F. Fausta nouerca de stupro interpellauit, renuentem adolescentem ad patrem detulit: vim eundem inferre voluisse mentita. Constantinus credulus filium Polae in Histria interfecit. Tandem scelere deprehenso, & ipsa Fausta à Constantino marito, in ardentes balneas coniecta, extincta est. Auentinus lib. 2. Annalium Boiorum. Gener cum Socru: Socer cum Nuru: Pater cum filij Pellice. Thamar cùm videret Selam iam adoleuisse, neque tamen Iudam socerum (cuius duos filios Erem & Onanim maritos habuerat) Selam filium sibi iungere, qui fratribus defunctis semen excitaret, quod vereretur, ne & illi morerentur: habitu meretricio in via, qua itur Thamnam, sedens, Iudae praetereunti sese prostituit, & arrhabonis loco, ab eo accipit anulum, vittam & baculum, donec hircum ei domum mitteret. Tribus pòst mensibus, cùm Iudae nunciaretur, Thamarem esse praegnantem, Iudas igni creman dam praecipiebat. Arrhabonem illa ostendens, praesenti sese periculo liberat, & perfidiam Iudae coarguit, qui sibi Selam ex pacto non copulasset. Gen. 38. Post fugam è Graecia Xerxes rex Persarum Sardibus agens, adamabat vxorem Masistis fratris, sui. Ea cùm potiri non posset, huc euasit, vt filio suo Dario in matrimonium daret Artayntam filiam Masistis: existimans hoc pacto se commodiùs matre potiturum. Celebratis nuptijs Susa profectus est. Eò postquam peruenit, & vxorem Dario domum duxit, ita demùm ab vxoris Masistis amore cessauit, adamata nuru, Masistis filia. Qui in cestus patefactus est, hunc in modum. Amestris vxor Xerxis amiculum, quod ipsa texuerat, grande, variu̅ & spectatu dignum, viro donauit. Quo ille amictus ad Artayntam se confert, atque vbi se oblectauit cum ea, iussit à se petere mulierem quaecunq; optaret. Mulier intrepidè amictum poposcit. Xerxes recusare, veritus Amestrim, ne sic illa rem, quae agebatur, iampridem suspicata, deprebenderet: offerre ei & vrbes, & immensam vim auri & copias militum, quibus neminem praeter illam esset praefecturus. Eximium autem donum est apud Persas, exercitu donari. Verùm cùm non posset persuaderi mulier, amiculum dedit. Quo dono illa supra modum laeta, eo gestando gestiebat. Amestris vbi mulierem habere amiculum sciuit, non in puellam concepit odium, sed in illius matrem, quam huius rei auctorem esse falsò credebat. Obseruato itaque tempore, quo vir suus Xerxes regalem instrueret coenam, quae coena semel quota̅nis eo die, quo rex creatus est, instruebatur (coenae autem nomen Persicè Tycta Graecè [Greek words], id est, perfecta: in qua rex solum caput ornatur, Persas???; strenis donat) à Xerxe petijt, vt se Masistis v [2308] xore donaret. Xerxes id indignum factu nefarium???ue arbitrari, vxorem ger mani dono dari, eam???ue insontem negotij illius, cuius causa vxor sua eam flagitaret, profiteri. Tandem precibus victus & instituto, quo nefas est, regia coena propofita orantem non exorari, inuitus ad modum annuit, tradens???; vxori, ac iubens facere, quod liberet, Masistam fratre̅ ad se accersiuit, & blandis verbis persuadere conatus est, vt vxorem missam faceret, daturum sese illi filiam suam in matrimonium. Quod cùm Masistes facere recusaret, vt qui vxorem suam summoperè diligeret, Xerxes grauia minantem reliquit, his verbis: Nondum, Domine, interemisti. Interea Amestris accitis carnificibus vxorem Masistae excarnificat, ma̅millas praecidit, eas???ue canibus abijcit, praecidit nares, aures, labra, linguam, atq; ita excarnificatam remittit, domum. Masistes, vbi mutilatam vxorem vidit, inito cum liberis consilio, abijt Bactra, prouinciam Bactrianam cum Sacis ad defectionem inducturus. Etenim praeses erat Bactriorum, & à prouincialibus diligebatur. Sed Xerxes missis copijs, & ipsum, & liberos, & copias in itinere trucidauit. Herodotus libro nono. Oemetrivs minor Antigoni F. Macedoniae rex, Ptolemaei Aegyptiorum regis filiam Berenicen vxorem duxerat. Ptolemaeo mortuo, in Arsinoën socrum conuersus, cum ea stuprum haud multò pòst fecit. Longa deinde consuetudine mulieri addictus, omnium in se odia conuertit. Milites incestum detestati, in Ptolemaei filium fauorem conuertunt. Postremò eò processit militare odium, vt in Arsinoës complexu sit Demetrius à militibus confossus, à Berenice vxore, vt creditur, immissis. Audita certè est vox eius praecipientis vti matri parceretur: atque ita illa domesticum stuprum vlta dicitur incolumi pietate, & in matrimonio sortiendo secuta patris iudicium, Magae Cyre???um regis F. suo patrueli nupsit. Sab. lib. 9. Enn. 4. Emanuel regis Colchorum (qui & Trapezuntis Imp.) filiam viduam duxit, quaefuerat Zetinis Turcorum cuiusdam ducis vxor, forma supra modum venusta. Quam cùm Byzantium è Colchide adduxisset, videns eam pater Ioannes Graecorum Imp. forma praeditam excellenti, nec non alijs excellere, quae in muliere dicuntur bona, non dubitauit eam auferre filio, sibi???ue connubio iungere, licèt ita adflictus esset podagra, vt ne quidem erectus stare posset. Chalcocond. libro secundo. Henricvs II. Anglorum rex, Adelam Ludouici Gallorum regis filiam iampridem Ricardo filio desponsam, quam ipse penes se ad spem coniugij seruabat, multorum verborum illecebris ad stuprum sollicitauit, atque eius, vti rumor erat, virginitatem violauit, & Ricardo filio eam sibi iam in matrimoniú dari petenti, amator senex multa excusando, multum???ue procrastinando, tradere negabat: statuerat enim, facto cum Aleonora diuortio, eam vxorem ducere, atque illa affinitate cum Gallo fretus, si ex Adela liberos susciperet, filios ex Aleonora genitos abdicare. At Ricardus patri supra modum iratus, ad Philippum Francorum regem Adelae fratrem se contulit, quem non multò pòst Ioannes frater secutus est, maxima???ue pars militum cum illis ad hostem defecit. Quae res tantum doloris Henrico inussit, vt statim pòst ex moerore animi aegrotare coeperit, neque multò pòst mortem obierit. Tunc Ricardus facto cum Philippo rege foedere, Ioca, quae pater dudum amiserat, cuncta recepit, vnà cum Adela. Quam tamen, ob suspicionem violatae virginitatis, non multò pòst repudiauit, ac cum dote, multis???ue muneribus locupletatam, domum remisit. Polyd. lib. 13. & 14. & Lud. Viues de Officio mariti. Borsivs Ferrariae princeps mulierem à filio notho adamatam forma insigni per vim compressit. Nec multò pòst Ciliola Francisci Carrariensis F. quae Borsio nupserat amore priuigni ardens opera parasiti, Borsij iniuriam filio illatam hac sola ratione vindicari posse censentis, sibi conciliauit. Borsius ancillae indicio deprehensis incestuosis, securi ambos feriri iussit. Anno mcccc. Chalcocondylas lib. 6. Soror cum Fratre. Amnon filius Dauidis, Thamarem sororem suam longè speciosissimam, per vim, simulato morbo, constuprauit. 2. Regum 13. Ivpiter vt Iunone virgine potiretur, in monte Thronace dicto, qui est in Peloponneso, via quae Helicen ducit, se in cuculum mutauit, quem puella tanquam ludicrum captauit. Hinc monti nomen datum, vt pro Thronace Coccyx diceretur, & in eius vertice Coccygij Iouis templum, in altero Iunonis dedicatum. Quinetiam propè Mycenas in Iunonis fano deae signum Polycletus fecit ex ebore, altera manu punicum malum, altera sceptrum, cui cuculus auis insidet, tenentis. Pausanias in Corinth. Cererem Saturni & Opis filiam sororem???ue Plutonis & Iouis & Iunonis fuisse, memoriae prodidit Hesiodus in Theogonia. Ivpiter eam compressit. Nata est inde Proserpina. Cùm Neptvnvs etiam alter è fratribus éandem compressisset, filiam suscepit, quam nefas erat apud Graecos nominare: quam tamen & ipsam & Cererem Heras quidam appellarunt, vt scriptum reliquit Pausanias in Arcadicis. Fuerunt tamen, qui non Heram, sed equum è Cerere natum dixerint: quare fabulati sunt, quòd Ceres ob equum a se genitum, partim ob iram in Neptunum, partim ob pudorem, nigras vestes sumserit eo tempore, atque lucem deorum???ue conspectum fugiens, se in specum obscurissimum abdiderit. Deinde cùm omnes terrae fructus corrumperentur, pestis???ue passim homines & animalia conficeret, dijs omnibus Cereris latebras ignorantibus, Pan, cùm per Arcadiam venando vagaretur, illam vidit, ac Ioui indicauit. Illic à Parcis placata est. Natalis Comes Mythologiae libro quinto, capite 14. Fabulantur poëtae Nerevm maris deum iacuisse cum Doride sorore, & ex ea suscepisse Nymphas, quas Nereides vocant. Rauisius. Dimoetas ambijt Troezenis fratris filiam Euopin. Quum autem perciperet ipsam cum fratre rem habere, indicauit id Troezeni. Illa ob timorem & pudorem seipsam suspendit: multa mala priùs imprecata ei, qui huius calamitatis sibi suisset causa. Nec multo tempore pòst Dimoetes in mulierculam quandam incidit specie valde pulcram, à marinis fluctibus eiectam, atque cum ea cupidè penitùs congressus est. Cuius corpus quum ob longum situm marcesceret, ingentem ei tumulum extruxit: atque quum ne sic quidem remitteret dolor, insuper seipsum mactauit. Parthenius de Amatorijs capite 31. ex Philarcho. Levcippvs Xanthij silius, genus à Bellerophonte ducens, omnes sui temporis robore longè superabat. Ille ex indignatione Veneris in amorem incidit fororis suae matri supplicans, ne se contemneret pereuntem. Ea puellam condormire fecit fratri. Sponsus puellae re cognita, parente suo adsumto vnà cum quibusdam alijs amicis, adijt Xanthium, ac factum ei indicat, nomen tamen non reuelans Leucippi. Xanthius diligentiam adhibebat, vt filiae corruptorem deprehenderet. Cum???ue ad thalamum perductus esset vbi concumbebant, puella exilijt per fores, spe latendi ingredientes. At pater ipsam opinatus corruptorem esse, machaera transuerberauit. Leucippus prae mentis turbatione non praeuidens quem peteret, occidit parente̅. Ob eam causam relicta Thessalis domo, in Cretam abijt. Inde ab incolis expulsus, in Ephesiam peruenit, vbi regionem occupauit nomine Cretinaea̅. Captus autem est & ipse postea ex vaticinio, ab his qui missi erant ex Pheris ab Admeto. Idem cap. 5. Hypermnestra concubitum fratris (quem deperibat) nocturno tempore assecuta est. Ouid. in Ibin: Quaecunque sui venerem iunxit cum fratre mariti Locris in ancillae dissimulata necem. Biblis, Mileti & Eidotheae, vel Cyanes Caru̅ regis F. multis procis spretis, infando amore Caunum fratrem deperire cepit. Cùm indies magis vrgeret malus genius, noctu ad proximum digressa montem, sese praecipitare voluit. At Ny???phae misertae eam detinuerunt: multo???ue incusso somno, d??? mortali immortalem fecerunt, Biblidem Nympham Hamadryadem nominantes, in???ue suum sodalit ium & contubernium adsciuerunt. Liquor qui è saxo illo destillat, ab incolis appellatur lacruma Biblidis. Antoninus liberalis ex lib. 2. Alterationum Nicandri. Ouid. lib. 9. Metam. Caunum adamatum à sorore ad incestum vsq; narrat, cuius poenitentia postea se interfecerit illa. Alij ante congressum solum vertiss??? aiunt, & ad Lelegas penetrasse, ibi???ue ex suo nomine Caunon vrbem aedificasse: Biblidem baltheo sese à quercu suspendisse, ex cuius lacrymis fons Biblidos nomine scaturierit. Parthen. in Erot. capite vndecimo. Hinc Caunius amor de amore foedo dicebatur, aut vbi quis eade sideraret, quae neque fas esset concupiscere, neque liceret assequi. Erasmus in Adag. Macarevs Aeoli Thuscorum regis filius, amore sororis captus, eam violauit. Pater re cognita filiae mittit ensem, quo accepto necem sibi consciuit: idem???ue paulò pòst Macareus fecit. Sostratus lib. 2. rerum Thuscanicarum, vt Plut. cap. 52. Parall. refert. Apud Sabaeos regis filia eleganti erat forma, quindecímque illi fratres: quorum singuli vnius amore miserè deperibant. Quum vnus post alium ad eam irrequieto accessu ventitarent, nec puella vna par esset tot robustissimorum iuuenu̅ concubitibus, rem nouam commenta dicitur: baculos occultè comparat fraternis simillimos: inde quum eorum vnus ab se exierat, priusquam alius adesset, virgam ante fores statuebat, ac paulò pòst aliam, noua insuper arte adhibita, ne hanc statueret quae similis esset huic quam is gestaret, cuius aduentum expectabat. Accidit tamen aliquando, vt eorum vnus caeteros fratres in foro conspicatus ad eam contenderit. Qui domesticum insigne ante fores intuitus, fraudem inesse ratus, adulterum???ue à sorore eo praetextu ad [2309] missum, in forum ad patrem deuolat, filiam in adulteri complexibus esse, trepidè nun ciat: ait se rem ex eo compertam habere, quòd quum omnes in foro fratres essent, sororis tamen foribus baculus haereret, tanquam fratrum vnus ad eam esset ingressus. Occurrit eò pater irarum plenus, scelus continuò vindicaturus. Verùm nemine apud filiam reperto, posteaquam puellae commentum audiuit, tantum abfuit, vt in filiam ob eam causam acerbius quicquam statuerit, vt laudata super ea re illius industria indolem sit in ea identidem osculatus. Sabell. lib. 3. Ennèad. 1. Cùm antehac Persae sorores in matrimonium accipere nequaquam consueuissent, Cambyses rex minoris natu sororum amore captus, cupidus???ue deinde ducendi illam vxorem, ne propter rei insolentiam malè audiret, accersit eos qui regij iudices nominantur. Fiunt autem delecti ex Persis viri: súntque perpetui, nisi delicti alicuius comperti fuerint. Isti apud Persas ius dicunt, & legum patriarum sunt interpretes, & ad eos omnia referuntur. Hos Cambyses percontatur, num qua lex sit, quae sinat volentem cum sorore contrahere matrimonium, Iudices negant vllam se inuenire legem, quae sinat fratri nubere sororem: quandam tamen inueniti legem, qua liceat regi Persarum facere quicquid libeat. Ita neque legem abrogaru̅t, metu Cambysis: & ne legem tuentes ipsi perirent, aliam inuenerunt, adiutricem eius qui sororem in matrimoniu̅ ducere velit. Tunc itaque Cambyses eam accepit vxorem. Aliquanto pòst & alteram, natu maiorem, Atossam nomine. Herod. libro tertio. Darivs Statyram, ijsdem genitam parentibus, connubio sibijpsi iunxit. Alex. lib. 1. cap. 24. Olympias Pyrrhi Epirotarum regis filia, fratris coniugio pontita est. Idem. Ptolemaevs Aegypti rex, vt sororis suae, qua̅ ardentissimo amore deperibat, coniugium sortiretur, passim fratrum & sororum matrimonia permisit. Alex. libro 1. cap. 24. Evergtes Berenicen, Philadelphvs Arsinoën sororem duxit. Atqua fronte, Theocritus Eidillio 17. Ptolemaei in cestum laudare potuit? Cleopatra à fratre, quem (pro marito habebat) pollutà est. Vnde Lucanus lib. 10. Miscuit incestam ducibus Ptolemaida nostris. Cimonis Miltiadis F. adolescentia famosa fuit, quasi sororis suae Elpenicae illuderet. Siquidem referunt nec aliàs omnino fuisse Elpenicen pudicam, sed & pictori se Polygnoto subiecisse. Sunt, qui Elpenicen non clàm cum Cimone, sed apertè ferant contractis nuptijs vt vxorem, habitasse: quòd sponsum pro generis dignitate non inueniret ob inopiam. Vbi verò Callias, qui Athenis inter locupletes erat, eius amore captus obtulit patris eius mulctam dissoluere, illam accepisse conditionem, ac Cimonem Calliae Elpenicen despo̅disse. Plut. in Cimone. Neque verò sororum coniugia Graecorum legibus permissa fuêre, teste Plut. in Artoxerxe, & Artemidoro libro 5. Onirocrit. Fallitur ergo Aemilius Probus, qui Cimoni id turpe fuisse negat, apud Caelium lib. 18. c. 18. Antiq. lect. Tuscorum rex Aeolus habuit ex Amphithea filias sex, totidémque stirpis virilis. Quorum Macarevs natu minimus ex amore stuprum intulit vni, quae partum concepit. Vnde detecta, cùm pater ei gladium misisset, damnauit seipsam sceleris, ac sibimet ipsa mortem intulit. Idem fecit Macareus: vt Sostratus scribit lib. 2. de Rebus Tuscorum. Plut. in Graecor. & Rom. comparat. Papyrius Volucer, qui in matrimonio Iuliam Pulcram habebat, sustulit ex eafilias sex & totidem filios. Horum aetate maximus Papyrivs Romanus sororem Canuliam, cuius amore flagrabat, grauidam fecit. Id vbi resciuit pater, ensem siliae misit, quae semetipsam morte affecit. Quam imitatus est Romanus. Ita Sostratus lib. 2. rer. Ital. Idem. P. Clodivs frater Clodiae vxoris Luculli, cum lasciuissima muliere stupri consuetudinem habuit. Itaque Lucullus Clodiam repudiauit. Plut. in Lucullo. C. Caesar Caligvla cum omnibus sororibus suis stupri consuetudinem fecit: pleno???ue conuiuio singulas infra se vicissim collocabat, vxore suprà cubante. Ex his Drusillam vitiasse virginem, praetextatus adhuc creditur: atque etiam in concubitu eius quondam deprehensus ab auia Antonia, apud quam simul educabantur. Mox Lucio Cassio Longino consulari collocatam abduxit, & in modum iustae vxoris propalàm habuit. Haeredem quoque bonorum, atque Imperij aeger instituit. Eadem defuncta, iustitium indixit: in quo risisse, lauisse, coenasse cum parentibus, aut coniuge, liberísve, capitale fuit. Ac moeroris impatiens, cùm repentè noctu???ue profugisset ab vrbe, transcurrisset???ue Campaniam, Syracusas petijt: rursus???ue inde properè redijt, barba capillo???ue promisso. Nec vnquam postea quantiscunque de rebus, ne pro concione quidem populi, aut apud milites, nisi per nomen Drusillae deierauit. Reliquas sorores, nec cupiditate ta̅ta, nec dignatione dilexit, vt quas saepè exoletis suis prostrauerit. Quò facilius eas in causa Aemilij Lepidi condemnauit, quasi adulteras, & insidiarum aduersus se conscias. Nec solùm chirographa omnium requisita fraude ac stupro diuulgauit, sed & tres gladios in necem suam praeparatos Marti vltori, addito elogio, consecrauit. Suetonius. M. Antoninvs Imp. consuetudinem veneris habuisse dicitur cum Faustina sorore, ex qua & Lucillam genuit, quam L. Antonino fratri copulauit. Commodvs Imperator sorores constuprauit, suas???ue concubinas videns ac volens ab amicis constuprari passus est. Lampridius. Martialis scribens ad Fabullum lib. 12. arguit Themisonem quendam incestus cum sorore, vbi ait: Quare non habeat, Fabulle, quaeris, Vxorem Themison? Habet sororem. Maximianvs Herculeus Imp. ardens libidine, cum duabus sororibus rem habuisse creditur. Cuspinianus. Ioannes Comes Armeniacus (Pontanus de Obedo vocat Ariminensem) falso diplomate pontificio edito, vt ius sibi fas???; esset sororem germanam in matrimonium ducere, eam sibi incesto thoro iunxit: propterea aqua igni???ue illi interdictum. Eum Ludouicus XI. Gallorum rex acie victum fortunis vita???ue exuit. Aemilius lib. 10. & Fulg. lib. 9. cap. 1. In Britanniae insulae parte, quae recentiore nomine Scotia appellatur, Iacobvs rex, eius gentis appellatione Genis dictus, publicè quidem matrimonia non contraxit cum duabus sororibus, maritalia tamen iura cum eis exercuit. Fulg. & Egnat. lib. 9. cap. 1. Cum Nepotibus, Neptibus, Patruis, Auunculis, Patruelibus, Consobrinis, quibuslibet deni??? Cognatis, Consanguineis. Maeon Cumanus, cùm tutor esset Critheidis à patre Atelle fratre suo constitutus, vitium virgini obtulit, & in de tegendi sceleris gratia Phemio ludimagistro Smyrnaeo puellam grauidam obtrusit, quae non multò pòst Homerum diuinum poëtam ad Meleten fluuium peperit, vnde Melesigenes primùm, inde propter amissum visum Homerus fuit dictus. Plut. in eius vita. Xerxes post fugam è Graecia, data filio suo Dario in vxorem, Artaynta Masistis sratris sui filia, vt commodiùs potiretur vxore Masistis quam adamabat, vbi vxorem Dario domum duxit, adamata nuru, ab vxoris Masistis amore cessauit. Qui incestus per amiculum, quod ab Amestri vxore dono acceptum, Artayntae petenti dono dederat, patefactus est. Herod. libro nono. Amvlivs rex Albanus Rheae Syluiae nepti, Vestali virgini in Martis luco stuprum offert, ex quo gemelli Romulus & Remus orti sunt. Sabell. libro secundo, Ennead. 2. ex Liuio & Strabo libro quinto. Superduxit Clavdivs Imp. Messalinae Agrippinam Germanici fratris sui filiam, nec cessauit omni oratione filiam & alumnam, & in gremio suo natam atque educatam praedicare. Suetonius. Hancà se incestatam, suis ad stuprum exoletis subiecisse fertur, mox verò vt insidiarum aduersus se consciam relegauit. Nupserat Agrippina primò Domitio Neroni, ex quo Neronem, qui post Claudium imperauit, enixa est. Auditam ferunt eius viri vocem, qui nunciato vxoris puerperio, nihil ex se & Agrippina nisi infelix & pernicio sum gigni potuisse testatus est. Sed in Claudio tanta fuit vaecordia, vt quum contrapatrium morem fratris sui filiam matrimonio sibi iungeret, de???ue ea repro concione ageret: illam identidem filiam appellauerit, suo gremio natam praedicans, atque à se educatam. Eius illecebris captus, Neronem priuignum adoptauit, quum Britannicum haberet ex Messalina genitum, & iam adolescere incipientem, cui detestabili facto adiecit & stolidum dictum, Neminem vnquam per adoptionem Claudiae fuisse genti insertum. Sabellicus libro secundo, En. 7. Domitianvs Imp. Iuliam Titi fratris filiam adhuc virginem oblatam in matrimonium sibi, cùm deuictus Domitiae nuptijs pertinacissimè recusasset, non multò pòst alij collocatam vltrò corrupit: & quidem viuo etiam tum Tito. Mox patre ac viro orbatam, ardentissimè palam???ue dilexit: vt etiam causa mortis extiterit, coacte conceptum à se abigere. Suetonius. Hinc Iuuenalis: Quum tot abortiuis foecundam Iulia vuluam Solueret, & patruo similes effunderet offas. Avfilena quaedam proscinditur à Catullo, quòd è patruo genuisset liberos: Aufilena, viro contentam viuere solo Nuptarum laus est laudibus eximijs. Sed cuiuis quamuis potiùs succumbere fas est, Quàm matrem fratres efficere ex patruo. Heraclivs Imp. post obitum primae vxoris Fabiae Eudo [2310] ciae, alteram duxit, Martinam filiam fratris: ex qua genuit Heraclonam & Dauidem, lata lege, vt idem omnibus liceret. Sed graues postmodum poenas dedit. Hydropicus enim obijt: & priapismo tam crudeli vexatus est, vt quoties meieret, ne vultum lotio conspergeret, tabula vmbilico admoueretur. Martina quoque paulò pòst execta lingua cum filio Heraclona (cui facies mutilata fuit) in exilium relegata est, quia Constantinum Heraclij filium spe imperij veneno sustulisset. Cuspinianus in Heraclio. Cùm Basiliscus Imp. Harmato, vt cognato, liberum aditum ad Zenonidem vxorem permitteret: cùm diutiùs consuetudo duraret, ambo???ue forma insigni essent, deperire in???er se ceperunt. Cùm verò animos suos Danieli eunucho, & Mariae obstetrici aperuissent: vixijs medicati sunt lenocinio. Tandem Onoulus quidam Barbarus Zenonis iussu eum interfecit, quem ipse Comitem fecerat, deinde praefectum Illyriorum, & ad conuiuia multo argento instruxerat. Suidas. Andronicvs Comnenus, qui necato Alexio Porphyrogenito, Emanuelis Comneni F. imperium arripuit, ob incestum cum Theodora Emanuelis Imp. patruelis sui filia carceri mancipatus, reconciliatus inde Imp. rei???ue praefectus bellicae, cùm Philippam Antiocheni principis filiam, cuius sororem coniugem habebat Emanuel, in sui amorem pellexisset, Imperatoris odium denuò incurrit, & vt insidias eui???aret, Hierosolymam venit. Sed cùm Aegyptio bello rex Hierosolymorum occuparetur, & Andronicus suo comitatu hostibus Palaestinae terrorem incussisset, eum rex domum reuersus Berythensi donauit vrbe. Sed pòst Theodoram Balduini Franci, qui toti Palaestinae nuper imperarat, viduam, Isaacij Sebastocratoris filiam incestauit, ea???ue ex Anconensi vrbe quam ex mariti donatione tenebat, abducta, ad Sultanum se contulit. Perpetrata Alexij nece, Alexij nuptam, vndecim annorum puellam, quae Francorum regis filia erat, incestuosis nuptijs sibi adiunxit. Tyrius lib. 20. cap. 2. de Bello sacro. Nicetas lib. 4. de gestis Manuelis. Andronicvs Comnenus, Imp. patruelis (nam eodem patre Alexio, Ioannes Manuelis, & Andronici pater Isaacius Sebastocrator, nati erant) Eudociae viduae (quae & ipsa fratrem Manuelis Imp. Andronicum patrem habebat) nefaria consuetudine palàm vtebatur. Quoties verò reprehendebatur, hanc defensionem in promtu habebat: Solere subditos principum mores imitari, & aquam ex eodem fonte petitam, eundem saporem referre. Quibus verbis Imp. Manuelem perstringebat, vt ijsdem aut etiam deterioribus affectibus obnoxium: qui cum fratris filia nepte sua rem haberet, quum ipse patruelis duntaxat filiam complecteretur. Nicetas Choniates libro tertio. Theodericvs Gallorum rex, qui consilio Brunechildis sese sanguine Theodeberti inquinarat proprij fratris, cùm pacatis rebus, neptem ex fratre occiso reliquam in matrimonium ducere vellet, obstitit Brunechildis, dictitans, incestum esse connubium, quod cum fratris filia contraheretur. Illud aegrè ferens Theodericus, cùm antea sibi ab eadem persuasum esset, Theodebertum non suum germanum, sed ex adulterino concubitu prognatum fuisse: cum impetu in eam irruit, gladio volens traijcere. Illa pòst veneno eum sustulit. Tritenhemius. de regibus Francorum, Robertus Gaguinus libro secundo. Edvinvs Anglorum rex dictus, eodem die consanguineam suam, vxorem cuiusdam nobilis viri inuitam stuprauit, id???ue fermè propalàm, brutorum more, sic vt fama sceleris breui per omnem Angliam peruaserit. Cùm Dunstanus, abbas Glasconiensis eum amicè reprehenderet, rex scelus scelere cumulando, illum protinus ablegauit. Northumbri & Mercij regis vitia horrentes desecerunt, Edgarum???ue fratrem regem renunciarunt. Ea res tantum Eduino inussit doloris, vt citò deinde perierit. post annum IV. quàm regnare coeperat. Polydorus libro 6. Ricardvs III. Anglorum rex, Elizabetham Edouardi I-V. F. neptem suam duxit. Sed puella incestum execrante, ille ab Henrico Richemondiae comite in acie priùs caesus est, quàm libidini suae satisfacere. Idem lib. 25. Hippolytvs Estensis Cardinalis, cognatae incesto amore flagrans, Iulium fratrem spurium oculis priuauit, quòd ipsa se ad Iulij amorem ipsius oculorum pulcritudine accendi Hyppolito fassa esset. Guicciard. libro sexto & septimo. Cum Mariti fratre, Vxoris sorore, quibuslibet deni??? Affinibus Herodes Antipas, Magni F. tetrarcha, Romam iter faciens, diuertit ad Herodem fratrem. Huius vxoris Herodiadis amore captus, conuenit inter eos, vt quamprimùm ille Roma reuerteretur in patriam, mulier migraret in eius demicilium. Iosephus lib. 18. cap. 7. Antiq. Archelavs Herodis F. Iudaeae rex, contemto more patrio, Glaphyram Archelai regis filiam, olim Alexandri fratris sui coniugem, & liberorum ex illo susceptorum matrem, duxit: quamuis Iudaei lege vetentur fratrum vxores ducere. Iosephus lib. 17. cap. 15. Thyestes Atrei fratris vxorem constuprauit, & stupri precium ab ea tulit aurei velleris agnum. Quam ob causam sepulcro Thyestrae aries è marmore impositus spectatur in Argiuorum sinibus. Paus. in Corinth. Terevs Martis & Nymphae Bistonidis filius, Pandionis Athenarum regis & Zeuxippes filiam Prognem vxorem duxit, cùm ipse Thraciae & Phocidi imperaret. Precibus Prognes impulsus, ad socerum Pandionem contendit, illum???ue rogauit, vt secum Philomelam ad visendam sororem mitteret. In itinere ad Parnassi vrbem Daulidem, Philomelam vitiauit: & ne illa tam turpe facinus sorori indicaret, linguam praecîdit, mortuam???ue in itinere, sorori Progne nunciauit. Philomela rem clàm per nuncios suo sanguine scriptam ad sororem misit, vel potiùs, vt sensit Nicocrates, & Ouid. lib. 6. Metamorph. acu pictam ad illam clàm deferendam curauit. Progne filium Itym vnicum coctum epulandum patri apposuit: & cùm Tereus Itym vocaret, extremas corporis partes eidem ostendit. Tereus ad stringendum ensem accurrit, vt caedem filij vlcisceretur. Deorum consilio Progne in lusciniam conuersa est, vt celerior ad fugam efficeretur: Tereus in vpupam, Philomela in hirundinem, Itys in phasianum. Haec in Thracia iuxta Daulim oppidum contigerunt. Strabo lib. 9. Paus. in Phocicis. N. Comes lib. 7. cap. 10. L. Tarqvinivs fratris Aruntis vxorem, eandem???ue vxoris defunctae sororem, duxit. Sab. lib. 5. En. 2. M. Crassvs Romanorum ditissimus, vno è fratribus mortuo, illius vxori congressus est, & ex ea filios aliquot procreauit. Auctor Plutarchus. Constantinvs Monomachus, mortua secunda vxore, & ducta Zoë vidua Michaëlis Paphlagonis, simul etiam Habrae nepti ex fratre vxoris suae conuixit: primùm quidem clàm, postea verò palàm sine rubore. Haec enim cùm annis iunior esset, forma???ue eximia & genere illustri, vtpote de Sclerorum prosapia, eum in exilium à Michaële Paphlagone eiectum secuta est, spe principatus, qui illi à quibusdam vaticinabatur. Imperio ergo potitus, Zoën reginam precatur, vt haec mulier Mitylenis reuocetur. Quod non renuit regina: quae iam ob ingrauescentem aetatem decrepita, zelotypiam abiecerat, moderatior longa aetate & experientia facta. Eam Constantinus posito pudore, vt coniugem deperibat, & in aula conuictricem habebat, regina consentiente. Saepe inter ambas in medio prandebat Imperator, quandoque dominam, quandoque reginam vocabat. Nec Zoë Imperatorem adijt sola, nisi eam abesse certò sciret. Cuspinianus ex Zonara. Valdemarvs Sueonum & Gothorum rex, Iutham Danorum regis F. Sophiae vxoris suae sororem constuprauit. & prolem ex ea suscepit. Io. Magnus lib. 19. cap. 21. Philippvs frater Alfonsi X. Hispaniae regis, Christiana̅ Daciae regis filiam & fratris sui vxorem sibiper vim copulauit, spreta religione, ac sacerdotio, quum esset abbas, & praesul Hispalensis. Rauisius Advlteria cvm Virginibvs, Vidvis, Scortis. Mariti qvi Virginum, matronarum, Viduarum, Scortorum amore insaniunt. Daphnis pastor, quòd cum alia femina congressus esset, luminibus captus est: vt à Nympha praedictum ei fuerat. Suidas, & Volat. lib. 15. cap. 1. Anthrop. Seruius Tavrvm, ex quo Minotaurus, non bestiam, sed hominem fuisse narrat, seu notarium, seu magistrum militum Minois, cùm quo Pasiphaë in domo Daedali concubuit: & quoniam geminos peperit, vnum de Minoë, alterum de Tauro, fingitur Minotaurum peperisse: quod Virg. exprimit dicens, Mistum???ue genus, prolem???ue biformem. Euripides media ex parte virum, & media taurum fuisse arbitratus est. Plutarchus in Theseo Taurum hunc ducem copiarum Minois, siue nauali praelio, siue gymnico certamine oppressum esse à Theseo narrat: quod Minos non inuitus accepit. Nam erat Taurus homo saeuo & immiti ingenio, rumor???; erat constans, cum rem habere cum Pasiphaë. Quocirca pueros omnes Atticos Minos Theseo reddidit, qui tributi nomine quotannis in Cretam mittebantur, & eo tributo Athenien. in posterü liberauit. Palaephatus Parius Taurum adolesce̅tem formosum fuisse scribit, Minois comitem: cuius amore capta Pasiphaë cum eo concubuerit, vnde natus sit infans, quem Minos, cùm tamen rem cognosceret, noluerit occidere, fratrem filiorum suorum: cum???; adolesset, & se insolëtiùs in pastores gereret, iussit eum rex comprehe̅di. Is verò effodit locum subterraneum, in quo se est tutatus. Illuc deinde rex misit facinoris alicuius conuictos, vt cum eo pugnarent. Locus erat inexpugnabilis. Ita supplicio afficiebantur damnati, [2311] vt iam locus vice csset carceris, & ille pro carnifice. Thescum hostem cùm cepisset Minos, côdem inermem misit. Ariadne gladium illi suggessit carcerem intranti, quo Minotaurum cöfecit. L. Viues in lib. 18. Aug. de Ciu. Dei c. 13. Apud Persas regina multarü pellicum copia̅ perpetitur, quia Rex velut dominus imperat vxori, pellices scruiunt reginae, cam???; adorant. Sic etiam Priamvs multis vtebatur mulieribus, ne???; tamen grauiter id ferebat Hecuba. In???t n. Priamus: Ter seni ex vtero nati mihi, tres???; fuêre, Hos alios peperêre domi mihi sed mulieres. Athenaeus libro 13. capite I. Lacon cùm deprchendisset Qvendam adulterum cum deformi muliere: Quae ubi miser, inquit, necessitas fuit? Plutarchus in Laconicis. C. Ivl. Caesar corrupit plurimas illustres seminas, Posthumia̅ Seruij Sulpitij, Lolliam Auli Gabinij, Tertulliam M. Crassi, & Cn. Pompeij Mutiam. Sed ante alias dilexit M. Bruti Seruilia̅ matrem, cui sexagies sestertiûm gemmam mercatus est. Corrupit quoque Seruiliae filiam Iuniam Tertiam, M. Crassi vxorem. Dilexit & reginas, vt Eunoën Mauram Bogudis vxorem: sed maximè Cleopatram, cum qua & conuiuia in primam lucem saepe protraxit, & eadem naue thalamo???; penè Aethiopia tenus Aegyptum penetrauit. Suetonius. Exercuit Avgvstvs adulteria cum Liuia: quam cùm grauidam reddidisset, tegendi sceleris causa, nuptias festinauit, vt obiecit Antonius. Abduxit & feminam consularem è triclinio, viro coràm, quam rursus ad conuiuium rubentibus oculis & incomtiore capillo reduxit. Rem quoque habuit cum Tertullia, Terentilla, Drusilla, Saluia. Idem. Tiberio Imp. propter stupra matronarü insidiae multae fucrunt paratae in cöuiuijs & co̅cubitib. Xiphilinus in Claudio. Catonis Vticensis Filivs, in Cappadocia diuersatus apud quendam ex familia regia cui venusta erat vxor: quia diutiùs apud eum, quàm honestum foret, agebat. derisus est à scribëtibus in eum haec: Cras Cato discedet post xxx. dies, &, Porcius & Marphadates amici duo, animus vnus. Psyche enim nomë erat Marphadatis vxori, quod animum significat. Praeterea: Gencrosus & egregius Cato regium habet animum. Plut. in Catone. Ante Constantini l. 1. C. de concub. in vrbe Romanos maritos quoque concubinas habere potuisse. Hotom in comm. Verb. iuris ostendit. Pipinvs Magister equitum in Francia, Spreta Plectrude coniuge, Alpaidem colebat. Id ausum culpare Lambertum episcopum Traiectensem, Dodo pellicis frater interemit. Quod parricidium continuò manifesta numinis ita, poena???ue atrox insecuta est. Ille enim tineis toto corpore repentè scaturientibus, foedo odore cruciatu???; vexatus, in Mosam perfurorem rabiem???ue se praecipitem dedit, Lamberto iam enitescente multis diuinitatis signis. Aemilius lib 1. Carolvs Magnus Imp. praeter quinq; vxores habuit IIx. concubinas. Ex Mathalgardi suscepit filiam Rothildim: ex Gersuinda Saxone filiam: ex Adelthrudi regina Drogonem episcopum Metensem, & Hugonem: ex Adelinda Theodericum: ex Himeltrudi Pipinum gibbosum: ex Rachilde filiam Rothrudam: Luitperga & Leonia steriles fuerunt. Panuinius lib. 3. Imp. Constantinvs Monomachus, Habram Sclerenam non modò in exilio, sed etiam in regno habuit: cam???; consentiente vxore Zoë in aulam adduxit. Zonaras Tom. 3. Philippvs Francorum rex, repudiata vxore Bertha, Fulconi cuidam ereptam coniugem Bertradam pro vxore habuit aliquot annos: donec à Romano pontifice cogeretur, ea dimissa, legitimam recipere. Aemil. lib. 1. Sandales Illyriorum rex Florentinae mulieris illecebris victus, vxorem Lazari Despotae F. negligebat. Haec cum filio Ragusium profugit. Filius Turcorum armis patrem persecutus est. Chalcocondylas lib. 10. Petrvs Castellae & Legionis rex, filias tres ex Maria Padilla pellice genuit, vnà cum filio nomine Alphonso. Hos sua auctoritate legitimos declarauit, iussit???; à populo eo loco haberi, ac si nothi non essent. Ex Blancha vxore filia ducis Borboniensis, nullos sustulit liberos, quam sine vlla iusta causa ab se ablegauit, quae non multò pòst moerore confecta mortem obijt. Fama tamen tenet Blancham pellicis thori aemulae odio concitatam donasse virum cingulo, cui ille comperit vim inesse magicam, arte cuiusdam Iudaei insertam, & ob eam causam, reiectam. Quod factum à Petro fauorem auertit Francorum. Carolus V. Gallorum rex Henricum nothum Petri fratrem, vindictae causa pulso Petro, in regnum induxit. Polydorus lib. 19. Andreas Hungarus, cùm primùm esset Ioannae Neapolitanae reginae thoro coniunstus, germanam eius, venustissimam puellam, quae Duratij tenebat princip atum, amans, furtim se illi coniunxit, grauidam???ue misit in regnum Hungariae, vbi peperit filium Carolum, Duratium inde vocatum, qui pòst regnum occupauit, & Ioannem in carcere necauit, Regina zelotypa, & suam & sororis iniuriam vltura, maritum in palatio Auersae noctu strangulari, & in hortos praecipitari curauit. Cranzius lib. 10. Metrop. cap. 16. Galeacivs Sforcia Mediolani dux, cùm Caroli Vicecomi tis, qui principis cubiculo adscriptus erat, sororem subigeret, eam???; cinaedo cuidam suo fruendam dedisset: Carolo fratri occasionem dedit cum Hier. Olgiato & Andrea Lamponiano contra se conspirandi. Iouius in vita Galeacij. Picenum, quam vulgò Marchiam vocant, Franciscvs Sforcia Eugenio IV. Pontifici maximo, rebus Basiliensibus occupato, ademerat. Interim capitur amore puellae, quae inter virgines coniugi suae seruiebat, Perpetua vocata, apud Nouarienses honestis parentibus orta, forma egregia, & ingenuis moribus, nisi potentis domini decepta blanditijs, virginitatem cum adulterio permutasset. Haec cùm iam paulatim intumesceret vterus, ad tegendum facinus quaesito qui eam duceret viro despondetur. Constituta nuptiarum die, sponsus in oppido (quod à Francisci curia non longè inhabitabat) laetus aduentum nouae nuptae praestolabatur. Ducitur illa multis comitata nobilibus. Sed ingressa oppidum, cùm descendere in domum sponsi crederetur, iussa vlteriùs pergere, in arcem rapta est, nec vlteriùs infelici viro viden dae sponsae copia fuit. Quod cùm Blanca, Francisci coniux, Philippi Mariae Insubrüducis F. cognouisset, submissis percussoribus, puellam interfecit. Franciscus licèt commotus, vxoris tamen iusto dolori ignouit. Aeneas Syl. c. 59. Europae. Ericvs rex Daniae, multis virtutibus, & praesertim comitate ornatus, plurimas habuit pellices, quas etiam vxor ???ius Batilda, ex diuersis locis accersitas, suis manibus comsit: & marito, vt eius fauorem sibi conciliaret, misit. Cranzius libro quin to Daniae. Ioannem Andreae Bononiensem iuris Canonici professorem & commentatorem celeberrimum, cum ancilla vxor deprehendit: &, Vbi nunc (ait) domine loannes, est sapientia vestra? Ille hoc vnum dixit: In illa. loco admodum sapientiae accommodato. Poggius in Facetijs. Rvtheni pro adulterio non computant, si vir habens vxorem cum soluta concubuerit, excepta vxore alterius. Guagninus in descript. Moschouiae. STVPRA VIRGINIBVS ILLATA. Pvdicitiae virginvm insidiatores. qvi Virgines constuprarunt, vel, Vi, vel Volentes. Exempla constupratarum Virginum ex legum instituto apud Barbaras quasdam genies, pete ex Tit. Nuptiarum tempus, fol. 4367. Dina Iacobi patriarchae F. vnica. cum ad spectandas Chananaeas mulieres egressa esset, à Sichemo Hemoris Heuaei, Sichemitarum p???ncipis F. rapta fuit & constuprata. Gen. 34. Scriptum reliqu??? Pindarus in Pythionicis, Cyrenen cum Apolline venari solitam, diutiùs virginitatem seruasse. At vbi cum lcone fuisset aliquando colluctata. Apollo in eius amorem incidit, illam???; in Libyam deportatam compressit vnde natus est Aristaeus. Phere cydes, data illi opnone. vt quò vellet ferretur, in Libyam portatam fuisse dicit: Agretas verò in Cretam. N. Comes lib 5. c. 19. Cùm Orion vnà cum Diana venaretur. illi vim inferre conatus est. At dea irata scorpium è terra excitauit, qui illum interemit. Horat. lib. 3. Carm. illum à Diana sagitia ictum scribit. N. Comes lib. 8. Ledam cum Iove in cygnum verso concubuisse inquiunt. Cùm Ioues olim omnes reges dicerentur, & ex quidam Ledam non in mollibus stratis compressisset, sed apud Eurotam fluuium Lacedaemoniorum, cygnorum more, in locis humidis, locus datus est fabulae, quòd Iupiter cygnus factus eam compressisset. N. Comes lib. 8. c. 9. Danaë Acrisij Argiuorum regis filia à patre in turrim inclusa, à, Iove in specie imbris aurei grauida facta, Perseum peperit. Ouid. in Metam. Thespius (alijs Thestius) Atheniensis, Erechthei filius, imperans ei, quae ab sc denominata est, regioni, ex multis feminis filias genuit quinquaginta. Hercvles puer adhuc sed robore praestans corporis, cupiens ex eis prolem suscipere, voeato ad sacrifi cium patre, cùm opiparè illi epulas parasset. accersitis filiabus, singillatim (vna nocte, teste Pausania) cognouit omnes: ex quibus geniti quinquaginta mares (ex maxima & minima natu etiam gemini) omnes eiusdem fermè aetatis, communi nomine Thespiadae dicti sunt. Hos in coloniam Sardos misit iuxta oraculi respo̅sum, praefecto classis lolao nepote exercitu tradito: cui & Thespiadum coloniae deducendae curam Hercules permisit. Ex quinquaginta liberis duo Thebis mansére, quorum progenies in honore fuit septem Thespijs, quos Demuchos appellant. Diodorus lib. 4. cap. 3. Pausanias omnes ab eo constupratas [2312] in Boeoticis tradit, vna excepta. Eam, cùm obsequi recusasset, sacerdotem sibi, perpetuae virginitatis lege data, legit. Eapropter in templo Herculis apud Thespienses sacerdos perpetua virginitate fruitur. Herodotus septem diebus, no̅ vna nocte filias Thespiae mulieres redditas scribit. Quod ipsum aliqui salsè pro tertio & decimo labore Herculis ponunt, vt in 4. Graecorum Epigram. [Greek words] Tyro Salmonei filia à Neptvno compressa. Propertius lib. 1. Non sic Aemonio Salmonida missus Enipeo Taenarius facili pressit amore deus. Chloris, seu Flora, dea florum, Zephyri vim passa est: à cuius nomine dicitui Zephyritis. Diomedea Phorbantis Lesbiorum regis filia, interfecto patre ab Achille abducta, & in numero pallacarum habita. Dictys, & Eustathius Ilia d. ???. Vnde [Greek words] Achilles dicitur in 3. Epigr Graecorum. Qvidam comes Vlyssis, cùm virginem vi stuprasset, à Temessensibus oppidanis interemtus est. Cuius postmodü manes, nisi placarentur quotannis oblata virgine, grassabantur mirum in modum. Has Euthymus athleta compressit Pausan Milesivs quidam, Locris clàm hospitis compressa filia. Hesiodi caedis occasionem dedit. Puellae enim fratres Hesiodum stupri conscium arbitrati, eum inter pascua cun puero occiderunt, & cadauer in mare proiecerunt. Suidas, & Plut. Dionysivs iunior, quum in Locrensium vrbem veniss???t (erat autem mater eius Doris genere Locrensis) in do mo serpyllis rosis???; adornata, nudas virgines eius loci constuprabat. Pulso paulò pòst in exilium ty???äno, ciues illius filios peremêre, impactis sub vngues acubus, ossibus???ue in mortario attritis. Caelius ex Athenaei lib. 12. cap. 19. Persae Xerxis ductu in Grae ia Phocësium mulieres aliquot captas prae multitu dine stuprantium extinxerunt. Herodotus libro octauo. Sataspes Carthaginensis Theaspis F. stuprum intulit filiae Zopyri. Eam???; ob causam imposicum ei fuit, vt Africam omnem pernaui garet, vsque ad Arabicum sinum. Idem lib. 4. Lydorvm emollita improbitas illuc progressa fertur, vt alienas vxores virgines???; in locum producentes, quem à re Agôna vocarunt, omnes constuprarent. Vnde tyrannidem assequuta Omphale, stupratarum vna, illatas vlciscens iniurias, seruis dominas prostituit in loco eodem: quem, rei atrocitatem mollientes Lydi, [Greek words] vocant [Greek words], id est, mulierum certamen: & ???, id est, iucundam & dulcem luctä. Caelius lib. 20. cap. 14. A. L. ex Athen. lib. 12. cap. 4. Promnesi Filivs, qui Cephaleniae regnum obtinuit, omnes virgines ante connubium cognouit. Antenor muliebribus vestimentis amictus, ipsum in lecto trucidauit. Ob quä causam à populo summis honoribus ornatus, ac demùm in ducem electus est. Heraclides in Polit. Cimon, stuprator Callirrhoës virginis hoc astu extitit. Apud Ilienses mos erat patrius, vt quae virgines eo anno nupturae essent, ad Scamandrum fl. acce derent, ibi???ue lotae haec verba veluti sacra, solennia atque legitima pronunciarent: Cape ô Scamander meam tu virginitatem Inter alias etiam ad flu uium venerat Callirrhoë, illustri orta familia. Cimonse clàm alijs omnibus in fruticeto. Scamandri occultauerat, caput arundinibus redimitus, vt fuco facto, deus esse videretur. Itaque cùm ex more Callirrhoë verba illa recitasset, hoc ornatu è fruticibus prosiliens Cimon respondisse fertur: En Scamander, accipio lubens, tibi Callirrhoë charus atque amantissimus. eo???ue dicto puellam rapuisse & occultasse. P. Acro dius ex Aeschine in Epistolis. Fama est, virginem Byzantinam illustribus ortam parentibus, nomint Cleonicen, quam stupri causa accersiuerat Pavsanias Spartanorum rex, à parentibus fuisse necessitate & metu subactis dimissam. Eam pro cubiculo precatam, vt lumen auferretur, cùm per tenebras silentio ad cubile pergeret sopiti iam Pausaniae, incurrisse inuitam in lucernam, eam???ue euertisse. At illum ex strepiru obturbatum, stucto pugione, qui propè iacebat, quasi ab hoste aliquo peteretur, percussisse ac prostrauisse puellam: quam ex vulnere inortuam, non permisisse Pausaniae quietem, sed spectrum noctu se offcrens in somno hunc versum cum indignatione ad illum protulisse: Tu cole iustitiam, te???; atq; alios manet vltor. Quod factum socij cum Cimone Atheniensi iniquo animo ferentes, arctè obse derunt eum Byzantij. Elapsus tamen est, & viso illo, vti fertur, exterritus, Heracleam confugit ad manium oraculum: euocata???; Cleonices anima, offensam deprecatus est Illa in conspectum Pausaniae venit, ac breui eum illis malis ostendit explicatum iri, vbi Spartam venisset: obscurè, immunentia ei fata designans. Nam Spartae in Chalcioeco fame perijt, proditionis cum Persis initae reus. Plutarchus in Cimone. Procvlvs Caesar Albingaunus genere, sua epistola testatus est, se centum virgines Sarmaticas bello captas, quindecim dierum spacio ad vnum omnes grauidas fecisse, atque ex his decem nocte vna. Sabellicus libro decimo, capite 12. Exemplorum. Rodericvs Gothorum rex, Iuliani Comitis Septensis in Aphrica pro se legati filiam Iacobam stuprauit. Mox à Mauris à Iuliano sollicitatis bello petitus, in acie cecidit. Ritius Neapolitanus lib 2. regum Hispaniae. Athirco Scothorum rex, Natholici, viri nobilis in Argathelia filias foedè stupratas, stipatoribus deinde suis prostituerat. Natholocus iniuriae impatiens, in regem coniurat. Coniuratis iusto exercitu ad Euonium, vbi regia erat, tendentibus, plurimi se coniungunt. Rex abiectis insignibus in Ilam Hebridum vnam traijcere parabat. Caeterùm aduerso vento impeditus, & in continentem rciectus, vbi persequutores adesse sensit, manum sibi intulit, duodecimo regni anno. H. Boethius lib. 6. Diua Thames (Themis alijs) Lothi Pictorum regis filia, vim à nobili adolescente passa (sunt qui asserant Eugenium Scotorum regem suisse) Kentigernum edidit, qui primariam sacri magistratus sedem Glasgvu in Scotia tenuit. Hector Boëthius libro nono. Gvlielmvs vir sanctus, corrupit Margaritam Flandriae comitissam, suam discipulam. Aemilius lib. 7. Gerardvs Campisamperius, Tisonis magni F. Caeciliam Manfredi Baonij F. Acciolino Monacho Bassani domino desponsatam, de via raptam co̅stuprauit. Quod facinus, Acciolini tyrannidi in Patauinos occasi onem dedisse videri potest. Caecilia repudiata nupsit Iacobo Dalesmanino. Natam inde stirpem Acciolinus radicitùs postea extirpauit. Bern. Scard. lib. 3. classe 13. hist. Pat. Cùm Comes Paganus, qui Friderici I. Imp. Patauij vices agebat, Speronellam Dalesmaninam primariae nobilitatis virginem, partim vi, partim dolo è domo paterna turpiter ereptam, & in arcem Pendisij tractam, pro scorto haberet: Dalesmaninus frater, occultè egit cum suis, & cum Alberto Baonio, & cum vicinis ciuitatibus, vt vnà omnes ab Imperatore desciscerent, & vno eodem???ue tempore, vnaquaeque Respubl. vicarios imperiales eijceret. Paganus Patauio relicto, Pendisium aufugit, vbi à Patauinis obsessus, cùm careret alimentis, se dedidit, vita sibi tantùm donata. Sic Patauium in libertatem restitutum, cösules rursus creare cepit. Bern. Scard. lib. 3 hist. Pat. Socinvs Vicescarinus Laudësium dominus, virginem plebeiam vitiarat. Eapropter à Petro Temacoldo puellae propin quo, in carcere pedore fame???ue confectus est: quanquam ab eo Petrus à molendino ad honestam fortunam esset euectus. Fulgosus lib. 6. c. 1. Fran. Philelphus Patauio profugus, Constantinopolim venit, & à Ioanne Chrysolora equite susceptus, eius filiam vnicam corrupit: quam pòst intercessione Italorum mercatorum vxorem duxit. Poggius. Stvpra Vidvis Illata. C. Ivlivs Caesar, post victum Pompeium Athenas etiam cepit, & rerum gestarum gloria sexcentos vicit imperatores. À foeda libidine tame̅ victus est & qui hostes multos cepit, ipse amore Cleopatrae victus est, quam in Aegypto amauit vnicé. Xiphilinus. Stvpra Matronis il lata, Sive Dolo, persvasione. Alcibiades Spartae exul, regis Agidis vxorem Timaeam in castris agentis & absentis ita peruertit, ex se vt vterum gesserit, neque id iret inficias. Quae cùm virilem stirpem edidisset, foris appellabat eum Leotychidem, domi insusurratum auribus familiarium & pedissequarum à matre nomen, Alcibiadi erat. Ita ista multer eius deperibat amore. Illeper insolentiam iactabat, non contumeliae causa se id fecisse, nec libidine victum, sed vt progenies apud Lacedaemonios regnaret sua. Haec ita agi multi detulerunt ad Agim, cui fecit potissimùm fidem tempus: quòd terraemotu exterritus fugisset ex thalamo ab vxore, nec decem mensib. pòst consuetu dinem cum ea habuisset. post quos natum noluit agnoscere Leotychidem: quod in causa fuit, vt ab regno postmodum Leotychides decideret. Plut. in Alcibia de & Agesilao. Antisthenes philosophus, conspicatus aliquando Moechvm fugientem, insequentibus qui illum comprehenderent: Infelix, inquit, quantum periculum vnico obolo vitare poteras? scorti scilicet congressu. Laërt. lib. 6 ca. 1. Avgvstvm Caesarem adulteria exercuisse, ne amici quidem negant: excusantes sanè, non libidine, sed ratione commissa, quò faciliùs consilia aduersariorum per cuiusque mulieres exquireret. Suetonius. Vectivs Valens medicus, adulterio Messalinae Claudij Cae [2313] satis nobilitatus. Evdemvs medicus Liuia Drusi Caesaris. Plin. lib. 29. cap. 1. Avfidivs matronarum famosissimus corruptor apud Romanos. Sic Iuuenalis Satyra 9. Notior Aufidio moechus. Svetonivs Tranquillus Adriano fuit ab epistolis, ex eo???; statu depulsus. quòd cum Imperatoris vxore familiariùs egisse ferebatur, quàm decus aulicae consuetudinis postularet. Io Bodinus Methodi hist. cap. 4. Clavdivs Felix, Iudaeae procurator sub Claudio Imperatore, visa Drusilla, Magni Agrippae F. Azizi Emesenorum regis circumcisi vxore, feminarum omnium pulcerrima: per Simonem ludaeum. genere Cyprium, magum, mulierem solieitauit, vt relicto priore marito sibi nuberet. Illa volens eua dere molestationes sororis Berenices, inuidentis sibi formae praecellentiam, Felici nupsit. Iosephus libro vigesimo, capite 5. Antiq. Poppeam Sabinam à marito abductam Otho Syluius, qui pòst imperauit, Neronis nomine, vti depositum accepit, vti commodato vsus est Suetonius. Commodum plerique, non Marci, sed gladiatoris cuiusdam filium fuisse arbitrantur, cuius insano amore Faustina Marci vxor deperierit: & huic rei attestari gladiatoriae studium ingens, quod Commodo inerat. Alboinus Longobardorum rex, Gundamundum Gepidarum regem vicerat, & filiam illius Rosimundam duxerat. Cui cùm aliquando Veronae è cranio Gundamundi patris propinasset, illa Helmichildem iuuenem in concubitum sui pellectum. eò impulit, vt Alboinum interficiat. Quo facto, Rauennam cum eo fugit. Verùm iuuene adultero satiata, Longini exarchi nuptias expetit, & Helmichildi è balneo egredienti venenum propinat. Ille hausto veneno, eam quoque vt residuum biberet, stricto gladio coëgit. Sic vno eodémque tempore & homicidij & libidinis poenas dedêre. Paulus Diaconus libro 2. de Longobardis cap. 14. Antoninus Tit. 12. cap 6. Sergivs III. Pp. ex Marozia Guidonis Thusciae comitis coniuge impudentissima, genuit Ioannem XII. Roman. pontificem, vt Luitprandus refert libro tertio, capite duodecimo. Quamuis Cuspinianus eum Sergij, cui Os porci nomen fucrat, filium scribat. Vi. Gabaenses Leuitae vxorem peregrini ad mortem vsque co̅stuprarunt. Iud. 19 & 20. Hegesilochvs Rhodius tyrannus, cum amicis suis Rhodiorum matronas stuprauit tanta licentia, vt vel talis inuicem, luderent de liberis mulieribus, dissererent???; inter talorum iactum, quam vrbanarum victos ad victorem adducere oporteret ad coëundum. Athenaeus libro 10. capite 15. ex Theopompi histor lib. 16. Sex. Tarqvinivs libidine ardens, ex Castris Collatiam petijt, & domum Tarquinij Collatini irrumpens, Lucretiae vim intulit. Liuius. Valentinianvs III. Imp. stuprata Maximi Consulis vxore, semetipsum perdidit. Siquidem Maximus scelere cognito, Transtilam & Octilam Aetij milites Valentiniano in campo Martio immisit, à quibus interfectus est. Bonfinius libro 7. Decadis 1. Pancrativs Iberiae regulus, Liparitae, magnae inter Iberos potentiae, vxorem stuprauit. Is iniuriae atrocitate commotus, arma contra Pancratium sumit, victum???ue praelio, ad Caucasum & in interiorem Abasgiam compellit. Ipse regia occupata, dominam suam Pancratij matrem vi stuprat, tota???ue Iberia potitur Ced. enus. Tendesillvs Hispanorum rex, cùm vim honestis matronis intulisset: orta apud Hispal mseditione, obtruncatus est. Ritius Neapolitanus lib 1. regum Hispanorum. Edmvndvs filius Etheldredi, vxorem Sigfridi Dani captam formae praestantis mulierem, vi stup: auit, & post necem viri matrimonio sibi iunxit. Polydorus lib. 7. Nicolavs Trincius Fulginatum dominus praefecti vxori vim intulerat. Praefectus nocte proxima eum cum fratre dormientem in lecto confodit, populum???; ad libertatem vocauit. Fulgosus lib. 6. cap. 1. Bancbani Vngariae praefecti vxor. à Gertrudis reginae Vngariae Fratre, qui eam consoland: causa ex Germania venerat, ipsius reginae indulgentia constuprata fuit. Bancbanus venia vxori concessa, Gertrudim in cautam gladio confodit. Bonfin. lib. 7. Dec 2. Scortatio. amor Meretricum immodicus, insanus. Scortatores. Singillatim. Samson Hebraeorum iudex fortissimus, cùm stupenda fortitudinis facinora contra Palaestinos designasset, tandem amore Dalilae meretricis Palestinae correptus, suae intempera̅tiae poenas luit, ab ea Palaestinis proditus. Iudicum cap. 16. [Greek words], veteres vulgato ioco dicebant eos, qui scortationibus ac lustris indulgerent, quíve lenocinium exercerent: qui quaestus hodie nusquam vberior quàm apud Venetos. Sumtum est à meretricibus Corinthiensibus. Tantus enim honos habebatur apud Corinthios meretricibus, vt quemadmodum ex auctoribus docet Athenaeus, illic in te̅plo Veneris prostarent, atque in solennibus precibus illud addi soleret, vt dij augerent meretricum numerum. Quin & illud refert, meretrices facto sacro Veneri, ciuitatem extremo periculo laborantem seruasse placata Venere. Prouerbij meminit Stephanus de Vrbibus, Aristophanis allegans Cocalum. Erasmus in Adagijs. Indi impudicis & prostitutis mulieribus vti solent, dum volunt vacare genio. Itaque relictis domi vxoribus, illas sibi asciscunt, non prolis, sed voluptatis gratia. Vxores verò adhibent in rebus honestis tantùm: vbi scilicet aut proli vacant, aut praeter modum non lasciuiunt, ne nimio luxu corrumpant, quas esse pudicas volunt. Nec vnquam permittunt geniales illas & liberas voluptates coram vxoribus exerceri, quae aliquam pudicitiae iacturam afferte possunt. Aelianus. Harpalvs Macedo, qui multam Alexandri pecuniam praedatus est, Athenas???; consugit, Pythionicam, quae Bacchidis tibicinae ancilla fuit, & lena primùm, mox scortum publicum, amauit, multa???; in eam impendit, ac mu???ta talenta in illius sepulcrum absumsit, vt affirmat Possidonius libro Histor. 22. Post mortem illius, Glyceram ex Athenis accersiuit: quae cùm venisset, in Tarso Sy???iae habitauit in regio palatio: multitudo ei genua flectebat, Reginam???ue app???llabat: Harpalum???ue coronari non patiebantur, nisi coronaretur etiam Glycera. Athen. lib. 13. cap. 19. & 23. Demetrivs Poliorcetes Asiae rex, cùm vrbem Megaram obsideret: audita Cratesipolis apud Patras insigni foima, omissa vrbe Megaia, exercitu???ue sine duce relicto, ad eam abijt: parum???; abfuit quin ab hostibus caperetur. Neque verò eo periculo factus prudentior, in Lamiae tibicinis, Cleanoris Atheniensis F. quanquam vetulae & prostitutae, amorem incidit: atque ita captus est, vt se ab ea regi pateretur. Quare cùm Lysimachus Demetrij legatis in colloquio cicatrices ostenderet eius vulneris, quod leo ei intulerat, cùm ab Alexandro leoni esset obiectus: legati responderunt: In brachijs collo???; posse Demetrium Lamiae dentium notas ostendere. Plutarchus & Aelianus libro 12. Ex ea Philam h???buit filiam. Amauit quoque Leaenam Atheniensem, item Maniam, alias???ue complures. Athen. lib. 13. cap. 13. Alcibiades, Atticis Lacaenis???; relictis, Medontidem Abydenam dilexit, ac in Hellespontum cum Axiocho, qui eius pulcritudinis erat amator, nauigauit, duas amicas secum sem per ducens, Damasandram iunioris Laidis matrem, ac Theodoren Atticam, teste Athen. lib. 13. cap. 12. & lib 12. cap. 16. vbi pro Damasandra Timandram habet. in cuius gremio confossus fuit, ???ste Plutarcho, vbi Phtygiae Melissa, cùm ad Artaxerxem regem fugeret. Ei tumulum magnificum Timandra extiuxit. Epicvrvs philosophus Leontium & Laidem amicas habuit. Athen. lib. 13. cap. 20. Aristipvs singulis annis duos menses in Aegina Neptunaliorum tempore apud Laidem commorabatur. Repichensus à quodam domestito, quòd tantum argenti in eam impenderet. cùm sine mercede cum Diogene Cynico esse consuesceret: respondit, Ego multa Laidi tribo, vt ipse illa fruar, non, ne quis fruatur alius. Cùm diceret ei Diogenes, Ò Aristippe, cum communi scorto habitas? vel cyniza igitur, vt ego, vel d???sistito? respondit: Nunquid ab suidum tibi videtur, Diogenem domum aliquam habitare, in qua alij habitarunt priùs? Non profectò, inquit. Quid in eadem naui nauigare, in qua nauigarunt alij complures? Neque hoc sané. Eodem pacto neq; cum ea muliere esse absurdü est, qua vsi sunt complures alij. Athen. lib. 13. cap. 20. Dicebat, multum inter se & caeteros Laidis amatores interesse: quòd ipse haberet Laidem, alij verò haberentur à Laide. Lactantius. Plato Archeanassam Colophoniam deperisse putatur, editis his de ea versibus: [Greek words] Laërtius in eius vita, & Athen. lib. 3. cap. 21. Isocrates omnium oratorum maximè verecundus, Metanitam Callen???; amicas habuit, vt affirmat Lysias in Epistolis. Demosthenes autem in oratione co̅tra Neaeram, Metaniram Lysiae amicam fuisse scribit. Amauit Laidem etiam Lysias, cuius Cephalus orator encomium scripsit: velut Alcidamas Laites Gorgiae discipulus, Naidis amicae & ipse encomium edidit. Athen. lib. 13. cap. 22.
|| [2314]
Hyperides orator, cùm filium Glaucippum ex patria domo expulisset, Myrrhinam amicam sumtuosissimam aluit: atque hanc in ciuitate habuit, in Piraeo Aristagoram, Philam???; in Eleusine, quam cum maltis numis emisset, libertate donauit, rebus???ue domesticis praefecit. Fatetur palàm Hyperides in oratione pro Phryne, se illam amasse, ac nondum ab illius amore dimissum fuisse, cùm Myrrhinam domum duxit. Athen. lib. 13. cap. 22. Ioannes XI. Pp. cùm Rauennatensis esset diaconus, Theodorae nobilissimae meretricis Romanae consuetudine ad altiora sibi gradum fecit. Scorti auxilio, quae apud suos amatores omnia poterat, Bononiensis primùm, hinc Rauennatensis episcopus constituitur, eiusdem???; opera ad pontificatum denique euectus traditur à Luitprando, Ticinense Diacono. Iosephvs Iudaeorum princeps apud Ptolemaeum Euergete̅ Alexandriae coenans, saltatriculae in conuiuio vetito amore exarsit. Iosephus lib. 12. c. 4. Antiq. D. Avgvstinvs ante conuersionem concubinas habuit. Vide Tit. Doctorum Ecclesiasticorum. Zozimvs Pont. max. diaboli supplantatio ne in fornicationem semel lapsus fuit. Antidius Turonensis episcopus, qua nocte id commissum est, multitudinem daemonum conspexit inter se iactantium de illis hominibus, quos captiosa inductione in laqueos mortis impegerant: & vnum prae caeteris gloriantem audiuit, quòd Zozimum papam annos septem à se sollicitatum tandem cum virgine quadam coire fecisset. Itaque euestigiò visa audita???; ad ipsum Zozimum detulit. Pontifex poenitentiam egit: nullam porrò cumfeminis consuetudinem habens, declinans quantum poterat etiam conspectum earum. Marul. lib. 5. cap 7. In Episcopvm quëdam, qui scortum alebat [Greek words] dictam, cùm ipse pace̅ omnibus in Ecclesia inter sacra precaretur, tale epigramma: in 2. Epig. [Greek words] habetur, incerti auctoris: [Greek words] Aeneas Syluius, Caesareus secretarius, Argentinae oratoris munere fungebatur. Mulier quaedam Britäna, Elizabetha nomine, liberali forma, honestis moribus, in eodem diuerterat hospitio, Italicae linguae perita. Huius consuetudine, non auro, sed precibus expugnatae, puerum sustulit, quem patri Syluio alendum misit: & impudicitiam filij iniquiùs ferëti, inter alia & haec scripsit libro 1. Epist. 15. Nunquid tibi iucundum erit, cùm paruulus pendebit ex collo Aeneas? Certè nec lapideum, nec ferreum genuisti filium, cùm esses tu carneus. Scisqualis tu gallus fueris. At nec ego castracus sum, neque ex frigidorum numero: necsum hypocrita, vt videri bonus quàm esse velim. Fateoringenuè meum erratum, quia nec sanctior sum Dauide rege, nec Salomone sapientior. Antiquum & vetus est hoc delictü, nec scio, quis hoc careat. Loquatur hypocrita, se???ue nullius culpaeconscium dicat: ego nullum meritum in me scio, sola???; mihi diuina pietas spem facit misericor diae, quae nos labiles scit, & ad lasciuiam procliues. Nec nobis, qui patet omnibus, fontem veniae claudet. Promiscvé. Lysias orator de Alcibiadis narrans delicijs, inquit: Cùm vnà in Hellespontum Axiochvs & Alcibiades nauigassent, in Abydo vxores duxerunt Medontiadem Abydenam & Xenocepem. Postea cùm filia illis ess???tnata, quam non possese discernere dicebant, vtrius esset, vbi viro matura fuit, cum hac etiam dormierunt: quam si haberet vteretur???ue Alcibiades, Axiochi filiam esse dicebat: si Axiochus, Alcibiadis. Athen. lib. 12. cap. 16. Advlterae cvm Concvbinis. Concvbini adulterarum. Exempla quaedam ex Tit. Libidinosorum in genere, peti possunt, fol. 2281. Item Matronarum stupra fol. praeced. 2312. Illic Agentis, huc Patientis, habetur ratio. Venvs Vulcani vxor, cùm maritum ob deformitatem corporis non magnopere amaret, clàm cum Marte congrediebatur Gallum iuuenem secum Mars adducebat custodem, quem relinquebat ad ostium, vt aduentantes obseruaret. Solem praecipuè, quem maximè omnium deorum Mars metuebat, ne rem Vulcano indicaret, propter singularem inter illos amicitiam. At Gallo in somnum verso, Sol rem conspexit Vulcano???ue indicauit; qui tenuissimum rete ferreum confecit, & circa thorum ita tetendit, vt conspici non posset. Mox vtrosque nudos in illo rete implicatos omnibus dijs ridendos exposuit. Natalis Comes Mythologiae libro 2. cap. 6. Duris Samius in libro, quem scripsit de Agathocle, Penelopen cum omnibus procis rem habuisse scripsit, è quorum congressu Pana natum dicit. Natalis Comes Mythologiae libro 5. cap. 6. Minotauri, ex Pasiphae nati, fabulam ad historiam deduxit Zezes histot. 19. primae Chil. scribens, Taurum ducem cum ingenti clade suppetias Minoi tulisse. Quem cùm vidissent Cretenses, priusquam dimicaretur, regem Minoëm salutarunt. Eius Tauri, viri sanè elegantis & strenui ducis amore capta est Pasiphaë Minois vxor, Daedalo???ue conscio & adiutore, in priuata domo lignea cum illo dicitur concubuisse: ex quo natus est puer, qui & adulteri & legitimi mariti Pasiphaës nomen reportauit. Natalis Comes Mythologiae libro 6. capite 5. Indorum Mvlieres alioqui pudicitia celebres, elephanti tamen precio oblato, amatoribus pudorem substernunt, nullo inde praefloratae famae dispendio. Quin laudi facinus ducitur, quòd tanti earum forma censeatur. Caelius libro decimooctauo, cap. 31. Clytaemnestra cum Aegistho adultero in perniciem mariti Agamemnonis coniurauit. Quo interemto, Orestis furoz in matrem concitatus est. Evrydice, Macedonum regina, Amyntae vxor, atque Philippi mater, vt adultero regnum traderet, Alexandrum ac Perdiccam filios veneco sustulit: idem???ue viro fecisset, nisi filia scelus detexisset. Fulg. lib. 9. cap. 1. Phanus cùm Vxorem haberet adulterij suspectam, atrij fores sic occlusit, vt non nisi cum stridore sonitu???; possent aperiri. Verùm illa per tegulas adulterum intromisit. Hinc vicini pet iocum dicebant, Phani ostium. quo prouerbio innuebant, aliquid seruatum frustrá. Cùm Spartani Messenios iam decem annis in Era monte obsiderent. Emperami clari hominis inter Spartanos seruus, cùm domini pecus pasceret, quotidie ferè boues prae se ad Nedam fluuium agebat. Ibi Messenij hominis in suburbano habitantis Vxorem aquatum venientem conspicatus, eius amore captus est: adeo???ue feminam primò donis ad colloquium, deinde ad stupri consuetudinem pellexit. Obseruabat hic, quo tempore eius vir custodias obiret: suam enim quaeque vicem ciuitatis pars arcis praesidium obtinebat. Fortè ita accidit, vt esset illi nocturna vigilia cum praesidiarijs militibus obeunda: per effusissimos verò ea nocte imbres stationem deserere cogerentur qui excubabant. Ergo & Spartani pastoris amicae vir domum redijt, cùm intus esset adulter. Id vbi sensit mulier, occultato amatore, virum hilariùs etiam multò quàm consueuerat accipit. Percontatur deinde, quamobrem spe sua celerius redijsset. Hic ille, veram exponit facti causam: Tempestatis vinon se magis, quàm socios omnes è praesidio pulsos. Pastor vbi nudatam arcem praesidio intellexit, quàm raptim potuit in castra Lacedaemoniorum effugit: docet, appositum illud esse ad Eran capiendam tempus. Ergo seruum itineris ducem secuti Spartani, via perdifficili per densissimas tenebras, nihil imbre remittente, ad arcem peruenêre, & Era capta, secundo bello Messenio finom imposuêre. Pausanias in Messenicis. Hypsicreon Milesius & Promedon Naxius amici erant. Quum Promedon Miletum venisset, Neaeram ferunt eum adamare coepisse. Hypsicreonte domo profecto, ad dormientë noctu accedit Neaera, sperans eum persuaderi posse. Sed quü ille nihil concederet, reueritus communem amicitiam, Neaera thalamo occlufo, coëgit eum sibi misceri. Sequenti die instructa naui abijt in Naxum, eum???ue Neaera, ob timorem Hypsicreontis secuta est. Quam quum isthic quaesiuisset Hypsicreon, supplicem inuenit sedentem in templo Vestae in Prytaneo. Naxij autem petenti Hypsicreonti daturos se eam negabant: concesserunt autem, vt à se persuasam vltrò abduceret. Hypsicreon verò impium quiddam admittere timens, ad Milesios redit, eos???ue, vt Naxijs bellum inferrent, persuasit. Parthen. in Erot. cap. 18. ex Theophrasti lib. 1. [Greek words]. Mithridates Ponti rex dum omnem Asiam ignoto habitu peragrat, Laodice vxor eadem & soror recepta eius mortis opinione, quae falsis rumoribus fuerat dissipata, quum se in concubitus amicorum proiecisset, filium marito absente conceptum enixa erat. Cuius culpae conscia bona coniux, Mithridatem tollere conata est. Venenum ancillae indicio deprehensum, in auctoris perniciem versum est. Sabellicus lib. 3. Enneadis 6. Acca Laurentia, Faustuli pastoris regij vxor, meretrix insignis, propter formosissimi corporis quaestum turpissiimum Lupa appellata (vnde ad nostram vsque tempestatem meretricum cellulae Lupanaria dicuntur) Romulum & Remum nutriuit, & educauit. Liuius libro primo, Dec. 1. Plutarchus in vita Romuli. Fabia, Fabij Fabriciani vxor, dum Petronium Valentinum liberali forma adolescentem (quo cum adulterij consuetudinem habebar) maximè deperiret, maritum interfecit, vt adultero frueretur securiús. Plut. in Parallelis. De Milonis Vxore Martialis Epigram. lib. 7. sic scribit:
|| [2315]
Milo dominon est. Peregrè Milone profecto Arua vacant, vxor non minùs inde parit. Cur sit ager sterilis, cur vxor lactitet, edam: Quo fodiatur ager non habet, vxor habet. De Vxore Gallí idem libro secundo: Gentibus in Lybicis vxor tua, Galle, notatur Immodicae foedo crimine auaritiae. Sed mera narrantur mendacia. Non solet illa Accipere omnino. Quid solet ergo? dare. Favstina, nec M. Antonini (non modò principum, sed omnium mortalium optimi, qui aetate illa fueru̅t) neq; patris memor, qui & ipse reru̅ Romae potitus est, adeò in venerem praeceps abijt, vt in Caietano secessu nauticas sibi conditiones quaereret. Admonitus maritus domestici probri: Aut est, inquit, id dedecus ferendum, aut restituendum est imperium, quod ab ea accepi. Sab. lib. 4. cap. 11. Avfilenam Catullus adulteram suis versibus perstringit. Procvlina quoque, Lectoria & Gellia, à Martiale notantur vt adulterae. Hippia à Iuuenale: Promtiùs expediam, quot amauerit Hippia moechos. Aglaia Romana matrona dispensatori Bonifacio sese prostituit. At sub Diocletiani persecutione ad poenitudinem ambo conuersi, finem perniciosae voluptati statuerunt. Marulus lib. 2. cap. 12. Rosimvnda regina Longobardorum, Peredeo se ancillae habitu supposuit, eundem???; ad Alboini regis necem, in paternae necis vindictam, impulit. Gangulphus miles Pipini Francorum regis in Burgundia fonte emto, eundem in Francia in loco, qui dicebatur Vuarenna, emergere precibus ad deum fusis impetrauit. Vxor eius de adulterio accusata, iussa ex fonte illo lapillum tollere, brachium ambustum extraxit. Dimissa proinde à marito cum clerico adultero, caedem illi intulit. Hinc ille pro martyre habitus est, sic vt ad fontem illum ferantur miracula edita. Claruit anno Domini 759. Sigebertus, Erphordiensis capite 67. Vincéntius lib. 23. cap. 159. Zoe imperatrix Romanum Argyropolum maritum interfecit, vt liberiùs moecharetur cum Michaële Paphlagone, qui in imperio successit. Zonaras. Fredegvnda Gallorum regina, cùm à Chilperico viro (qui à venatione reuersus erat citiùs quàm antè consueuisset) post tergum, velut à blandiente, virgatacta esset, dum inclinata lauaretur: arbitrata ipsa id ab adultero Landrico actum esse, virum nomine amantis compellauit. Sed vt errorem animaduertit, vltionem verita, virum necandum curauit. Fulg. lib. 9. cap. 9. & Aemilius. Philippvs Vicecomes, ducta in vxorem Beatrice, Facini Scaligerividua, illius gratia paternum principatum recepit. In hoc gerendarum rerum cursu in domesticam cladem, non magis inopinatam quàm turpem incidit, Beatrice, quam iam exacta aetate feminam in matrimonium receperat, adulterij comperta. Adolescens eius pincerna, qui cum illa stuprum fecisse dicebatur, quaestioni subiectus, crimen confessus est, ac securi percussus. Beatrix contrà id flagitium constanter inficiata est. Caeterùm cùm nihilo seciùs ad supplicium traheretur, adolescentis truncum intuita, eius manes execrata est, vt fertur, quòd pudicitiam suam tota vira sanctè à se custoditam, supplicij metu, falso testimonio labefactasset. Fuêre qui crederentex Philippi sententia ea omnia accidisse, quòd intempestiuum connubium iam fastidire coepisset. Sed id ab ea magnitudine animi, qua fuisse fertur, alienum videtur. Sab. lib. 9. En. 9. & lib. 1. En. 10. Litvanorvm matronae palàm concubinos habent, virorum permissu, quos connubij vocant adiutores: contrà pellicatus viris probro datur. Adeò gens vna à caeteris mortalibus diuerso viuit ritu, vt non absurdum sit illud Aristippi, honestum non natura, sed consuetudine constare. Soluuntur ab his connubia mutuo consensu. Fulg. lib. 2. cap. 1. Sabell. lib. 4. En. 10. Dux quida̅ Opauiae, vxori, quam ex Lituania acceperat, obuiam cùm exisset, in comitatu illius adolescentem offen dit forma egregium, robusto corpore, in plumis iacentem, pensili curru aduectum. Interrogauit, Quísnam esset? co̅iugis suae fratrem, aut propinquum existimans. Responsum est ab ijs, qui propiùs aderant, apud Lituanos more patrio nuptàs, quae nobiles quidem essent, vnum plurésve concubinos pro viri facultatibus domi alere consueuisse, qui negligente marito onera matrim onij subeat. Illum???; sibi ad ductum fuisse, qui vices suas suppleat, si quando, vt fit, vel morbo, vel alia quauis causa coniugi debitum persoluere nequiret. Voluit dux laniandum canibus hominem obijcere. Sed prohibitus ab amicis, in Lituaniam quàm celerrimè redire eum iussit. Aen. Syl. lib. 4. Com. de Alfonso. Henricus IIX. Britanniae rex, insani propè amoris libidine corruptus, Catharinae vxori repudium misit, anno Sal. 1536. religionis titulum praetendens, quòd Catharina Arcturo fratri suo germano antea nupsisset. Annam igitur Boleniam superinduxit, cui regalia tradita sunt ornamenta, & tanquam ex legitimis nuptijs communicatus genialis thorus. Catharina miserabiliter thoro domo???ue pulsa, quum dolorem sustinere non posset, fato concessit. Exinde Bolenia, sublata veluti pellice thori???ue aemula, inauspicatò triumphans, & maesculam prolem affestans, in spem successionis regni, existimauit Henricum ingrauescente iam aetate, & à multo abdomine pigrescentem, parum idoneum fore, qui marem progigneret, quòd antea feminas tantùm suscepisset. Quamobrem nefaria concepta libidine, vteri foecunditatem adulterino semine experiri constituit, pellecto ad concubitum Georgiò fratre germano, vt is detestabilis incestus, ideo???ue incredibilis, extra omnem suspicionem scelus contegeret. Sed non multò pòst fraternos concubitus inanes experta, adiecit procacem animum, nec praesentibus contentum, ad Norreium & Bruertonium equites ex aula illustres, sic vt his exaturata, ad Marcum etiam musicae artis magistrum sibi familiarem inuerecundè descenderet. Haec flagitia ab ancilla, quae cum amatore suo ludens, seueriùs ab ipla Bolenia castigata fuerat, ad regem delata sunt: atque eo modo tortis atque interfectis adulteris, Bolenia damnata est, astante inter iudices, & suffragium suum ferente Thoma ipso Bolenio patre. Producta exinde in vestibulum Londinianae turris, satis interrito vultu, pedissequas circa se plorantes seruandi pudoris admonuit, collecta???; subter reticulum coma, lacteam ceruicem, quae tantoperè regi placuerat, carnifici latum stringenti gladium porrexit. Iouius lib. 35. Hist. Pellices, qvae cvm marito alterius miscentur. Consule Tit. Adulter cum Meretricibus, f. 2310. Illic Agentis ratio habetur, hic Patientis. Mintham fingunt fabule Plutonis fuisse pellicem, quàm Proserpina dolis circumuenerit, & in hortensem mentham commutauerit. Strab. lib. 8. & Ouid. in Metam. Habra Sclerena, pellex Constantini Monomachi Imp. fuit, cùm neptis esset ex fratre vxoris suae: id???; consensu Zoës vxoris, quae ob ingrauescentem aetatem iam zelotypiam abiecerat. Cuspinianus. Bertrada ducissa Aquitaniae, Philippo regi Francorum causae filij sese prostituit, vtei paternas opes incolumes praestaret aduersus Asperum comitem Andegauensem ducis Aquitaniae beneficiarium, à quo acerrimo bello petitus fuerat. Aemil. Henricus I. Imp. Monialem aliquandiu pro concubina habuit. Ex ea Dancmarum suscepit: qui pòst in Othonem I. fratrem, sed legitimo natum thoro, conspirans interfectus est. Cranz. lib. 3. Saxoniae, cap. 15. Aydna, Cuphece & Manduatres Cvmanae captiuae, concubinae Ladislai III. regis Vngariae fuerunt, iuxta vxorem, Caroli regis Siciliae filiam, quam neq; pro dignitate tractauit neque coniugali amore prosecutus est. Bonfin. lib. 8. Dec. 2. Hester Hebraea, concubina Casimiri regis Poloniae, ampliss. priuilegia genti suae ab amatore impetrauit. Cureus in Silesiae Annalibus. Perpetva Nouarienfis, Francisci Sforciae pellex, cùm ei paulatim intumesceret vterus, ad tegendum facinus, quaefito qui eam duceret viro despondetur. At constituta nuptiarum die cùm eam sponsus in oppido praestolaretur, ducitur illa multis comitata nobilibus. Sed ingressa oppidum, cùm descendere in domum sponsi crederetur, iussa vlteriùs pergere, in arcem rapta est, nec vlteriùs infelici viro videndae sponsae copia fuit. Aen. Sylu. cap. 59. Europae. Concvbina lacobi Appiani, Plumbini Hetruriae oppidi praefecti, Aethiopem peperit. Aen. Sylu. cap. 56. Europae. Rossa Solymanni Turcorum Imp. concubina, ex qua filios quatuor & vnam filiam progenuit. Eam postea libertate donatam legitimo matrimonio sibi copulauit. Ascanius Centorius lib. 6. com. bellorum Transyluaniae. Eva Trotina puella nobilis, co̅cubina fuit Henrici ducis Brunsuicensis, quam in arce Stauffeburga longo tempore clàm sustentauit, dum alij eam iampridem mortuam opinarentur. Sleidanus lib. 15. Meretrices, Scorta, Concvbinae. In 7. Epigram. Graecorum ??? ex professo tractantur, & ab Athenlli. i 3. cap. 19. Nos solis instar etiam foedißimis cloacas illaesi subire non verebimur, vt vitiorum & srequentia & turpitudine detecta, diaboli tyrannis in genus humanum euidentiùs cognoscatur, à qua per Christum opt. max. liberati sumus. Concubina & amica ([Greek words]) dicebatur ea, quam quis non mariti animo, sed concubitus tantùm causa, siue stupri tamen crimine flagitióve domi habebat. Apud Papinianum in l. cum tabulis, 16. ff. de his quae vt indig. mentio fit Cassiani viri clarissimi, qui mulierem ingenuam pleno honore dilexerat, [2316] cuius tamen filia ex eo concubinatu suscepta, vulgò quaesita dicitur. Hotoman. de Verbis iuris. Qvorvmvis. Meretrices olim in via publica sese prostituebant. Id quod ex historia Thamaris intelligi potest. Gen. 38. Rachaba meretrix Hierichuntina ad quam duo exploratores à Iosua in Chananaeam terram missi, diuerterunt: quos???; cùm ab oppidanis quaererentur, sub tecto, sub lini fasciculis occultauit, & per fenestram fune demissos, incolumes dimisit. Iosuae cap. 2. Dalila meretrix plurimùm à Samsone Iudice Israëlitarum adamara, eius necis causa fuit, cùm crinem fatalem, in quo robur omne continebat, abrasisset. Iudicum 16. Gomera Diblami F. meretrix, quam Domini iussu Oseas propheta vxorem duxit, filios ex ea geniturus meretricios, vt hac ratione populi Israëlitici idololatriam reprehenderet. Oseae 1. Maria Magdalena, Syri & Euchariae filia, Lazari???ue & Marthae soror, aliquot annis voluptatibus indulsit, adeò vt Peccatricis meruerit nomen. Ast vbi ad Christi, in Simonis Leprosi domo recumbentis, pedes se prouoluisset, suis???; rigasset lacrymis, capillis abstersisset, & vnguento vnxisset, veniam impetrauit. Rauisius. Sirenes tres, partim virgines, partim volucres, Acheloi fluuij & Calliopes Musae filiae decantantur. Harum vna voce, altera tibijs, tertia lyra canebat: & primò iuxta Pelorum, pòst in Capreis insula habitauerunt, quò illectos suo cantu in naufragia deducebant. Reuera meretrices fuerunt, teste Palaephato lib. 1. Incredibilium: quae quoniam transeuntes deducebant ad egestatem, illis dictae sunt inferre naufragia. Has quidam Pisinoën, Aglaopen vel Aglaophemen, & Thelxiopiam: alij Molpen, Aglaophonen & Thelxiopen vel Thelxinoën: nonnulli Ligian, Parthenopen & Leucosiam aut Meloëssam appellant. De ijs Strabo libro primo. Plinius libro 10. capite 49. & Caelius lib. 14. cap. 14. A. L. Sirenes dictae, quasi Cathenae, quia allectos vincirent amore. Natalis Comes Mythol. lib. 7. cap. 13. Zetes & Calais Boreae filij cùm venissent cum caeteris principibus Colchicae expeditionis ad Phineum, Harpyias à mensa Phinei fugarunt. Et hinc Plotae insulae Strophades vocatae sunt. Crediderunt nonnulli Harpyiam & Erasiam filias fuisse Phinei, quae cùm parum honestam viuendi rationem complecterentur, domum???ue paternam turpiter exhaurirent, eas filij Boreae secum abduxêre. Eapropter visi sunt Phineum egestare fame???ue liberasse. Natalis Comes Mythol. lib. 8. cap. 11. Circe Solis filia, non tam veneficio suo, quàm forma, amatores voluptatum illecebris in feras mutasse dicitur. Vlysses Mercurij, hoc est, rectae rationis ductu insidias illas effugit. Palladas in primo Graecorum Epigram. [Greek words] Erisichthon quidam Thessalus, quum absumtis facultatibus ad extremam deuenisset inopiam, coactus est filiam (quam habebat liberali forma) Metram nomine, prostituere. Ad quam qui commeabant adolescentes, corporis copiam non assequebantur, nisi equos, boues, amplissima???ue deferrent munera: quia nondum id temporis repertus fuerat numorum vsus. Eapropter Thessali per iocum dicebant, Metram Erisichthonis verti in ea omnia, quae illi ab amatoribus donabantur. Vnde fluxit prouerbium, Mutabilior Metra Erisichthonis. Tetra libido Diomedis Filias in Thracia equarum nomine celebres facit, vt quae turpissimae aduentantes vorasse sint dictae: quanquam interimi à patre solitas, intelligere maluerit Eustathius. Cael. lib. 13. cap. 8. A. L. Medvsa incredibili sua pulcritudine partim in saxa, partim in bruta viros conuertit. Saxei nimirum homines fiunt, & in brutorum transeunt naturam, qui muliercularum forma & illecebris capti, vitam agunt intemperantem & libidinosam. Platina dial. ad Stellam contra Amorem. Babylonias mulieres omnes semel in vita ad Veneris Mylittae templum sedentes oportet cum externis viris consuetudinem habere. Herod. lib. 1. Lydorvm mulieres ante connubium hospitibus quibusuis sese commiscent: ea???ue ratione dotem colligunt, dum nubiles ipsae se elocent. Postquam nupserint, continentissimè viuunt. Aelian. lib. 4. Var. hist. & Herod. lib. 1. Apud Sardes est Alyattis ingens tumulus super crepidine excelsa (vt Herodotus inquit) factus à multitudine ciuitatis, cuius maximam partem Ancillae perfeceru̅t, quae (vt ille ait) omnes meretricantur. Nonnulli hanc sepulturam; meretricis monumentum dicunt. Strabo lib. 13. Corinthiae meretrices famosissimae olim fuêre: ita vt Platoni Polit. 3. [Greek words] eximiè pro scorto ponatur. Sic etiam Themistio & alijs, ??? idem quod scortari. Cheopis regis Aegyptiorum Filia meretrix, à patre, qui incredibilem pecuniae summam in pyramide extruenda consumserat, prostituta, quaestum fecit maximum. Herod. lib. 2. Thonis, Aegyptia meretrix, ab adolescente quodam eam amante poposcit ingentem summam pecuniae. At is cùm in somnis sibi visus esset cum illa concumbere, liberatus est libidine. Ob id Thonis mercedem ab illo institit iudicio exigere. Cognita causa iussit Bocchoris illi quantum postulauerat argenti in vase numeratum, huc atque illuc manu iactare, ac meretricem vmbra frui: quòd veritatis opinio vmbra sit. Plut. in Demetrio. Egregia pulcerrima???ue scorta Naucratis Aegypti emporium produxit Archedicam, item Doricham, quam Sappho Charaxi fratris sui amicam fuisse scribit, cùm ob mercaturam Naucratem appulisset, quam etiam carpit in poëmate, quòd multa Charaxo eripuerit. Herodotus eam appellat Rhodopem, cùm ignoraret, quòd ea diuersa esset à Doricha, quae celeberrimos obeliscos in Delphis deposuit, quorum mentionem fecit Cratinus & Posidippus. Athen. lib. 13. cap. 24. & Herod. lib. 2. Rhodopis Thracia, ancilla Iadmonis Samij, ex vrbe Vulcani, conserua Aesopi fabularum scriptoris, in Aegyptum abijt deportata à Xantho Samio, profecta illuc ad quaestum faciendum. Magna pecunia fuit redemta à Charaxo, viro Mitylenaeo, Scamandronymi filio, à Sapphûs poëmatum conditricis fratre. Libertatem nacta Naucrate in Aegypto remansit: gratiosa???ue vehementer effecta, ingentes opes comparauit, quae Rhodopen transcenderent, non quae ad pyramidem faciendam ascenderent, vt quidam volunt, qui Mycerini regis pyramidem Rhodopi tribuunt. Cuius opinionis est Plin. lib. 36. & Plut. in Nicia. Ex illarum opum decima parte, cùm vellet memoriam sui in Graecia relinquere, fecit opus, quod ab alio excogitatum non esset, neque donatum, id???ue donauit in templo Delphico monumentum sui: videlicet, tot è ferro verua ad boues torrendos, ad quot facienda sufficeret decima ipsa, quam Delphos misit: quae nunc quoq; posita sune eregionè templi post aram, quam Chij donauerunt. Herod. lib. 2. Aelian. lib. 13. Var. hist. eam à Psammeticho rege in thori consortium acceptam tradit. Athenarum ciuitas tantam tulit meretricum multitudine̅, qua̅tam virorum turbam, cùm maximè floreret, non habuit. Descripsit enim centum & triginta quinq; Aristophanes Byzantius: Apollodorus complures: Gorgias etiam plures: Paroenvm, Lampyridem, Evphrosynem, fullonis filiam. Non ascriptae sunt Megista, Agallis, Thaumantium, Theoclea cognomento Corone, Lenaetocystus, Astra, Gnathaena, illius???ue neptes ex filia Gnathaenium & Siga: Synoris, Lychnus cognomento, Euclea, Grammaea, Thryallis, Chimaera, Lampas. Athen. lib. 13. cap. 17. Alce meretrix. Dicebat Pythagoras se Euphorbum primò fuisse, deinde Pyrandrum, deinde Callidenam: deinde feminam pulcra facie meretricem, cui nomen fuerit Alce. Gel. lib. 4. Noctium Attic. Aspasia Mileto orta, patre Axiocho, Thargelliam inter priscas Ioniae feminas imitata (quae corpore suo potentissimos Graecorum, Medorum regi conciliauerat) cum praestantissimis Graecorum rem habuit, ita vt Pericles repudiata legitima vxore eam sibi iunxerit. Quamuis alij ciuilium rerum causa à Pericle cultam asserant, vt & à Socrate, qui ad eam cum familiaribus quandoque accessit: & mulieres ad eam mittere solebant propinqui & parentes. Parum decoro tamen se sustentauit artificio, cùm puellas corpore quaestum facientes domialeret. Plut. in Pericle. Ab Apollodoro proditum meretriculas quasda̅ fuisse Aphyas, id est Apuas cognominatas, quòd minutulae forent, albae???ue, oculis grandioribus. Nomina eis fuêre, Stagonion & Anthis. Ex eadem causa in libro de Meretricibus, Nicostratida dici Apuam coepisse, scribit Antiphanes. Caelius libro octauo, capite decimonono Antiq. lect. ex Athenaei libro 13. cap. 19. Gnathaena meretrix Attica venusta & elegans, eius neptis fuit Gnathaenivm. Athen. lib. 13. cap. 14. & 15. Hoeam, asserit in libro de amicis Antiphanes, Anticyram fuisse vocatam, siue quòd biberet cum inconstantibus ac insanientibus, siue quòd cùm eam cepisset Nicostratus medicus, ac postea moreretur, plurimum helleborum illi reliquit, nihil???ue praeterea. Athen. lib. 13. cap. 19. Epicurus Leontivm habuit amicam, in arte meretricia celeberrimam. Ea vbi philosophari coepit, mereri destitit, vna???ue in hortis erat cum Epicureis, ac cum Epicuro apertissimè, ita vt maximè is illam amauerit. Athen. lib. 13. cap. 20. Eadem Theophrasti libris respondit, Gellio teste. Lamia scortum Atticum dixit, Leones Graeci, Ephesi redduntur vulpes. Cùm in Graecia corpore quaestum longo tempore fecisset; adeò Graeci eius libidine delectati sunt, vt imaginem eius Dëlphis in sublimi columna erexerint, quae ex auro purissimo constabat. Aelianus libro nono & 13. de Varia his [2317] storia. Eandem senescentem Demetrius Poliorcetes rex amauit parum sobrié. Leaena Harmodij amica, eius qui tyrannum occidit, ab Hippiae tyranni familiaribus torta, in tormentis mortua est. Athen. lib. 13. cap. 24. Stratocles orator Lemen amicam cognomento, quae Parorama vocabatur, habuit, quae duarum mercede drachmarum ad volentem accedebat. Ex Gorgia Athen. lib. 13. cap. 24. Haud nata est Lais Corinthi, vt fortè Propertius & Claudianus, eam Ephyraeam, id est, Corinthiam nominantes, atque alij existimant: sed Hyccaris Siciliae oppido, quòd à Nicia duce Atheniensium vi captum & direptum est, ciues???ue venundati. In his à Corintho quodam emta est Lais, & Corinthum dono vxori missa. Ei cùm Venus, Melaenis vocata, Corinthi per somnum apparuisset, accessum amantium bene numatorum significauit: teste Hyperide in oratione secunda contra Aristagoram. Cùm eam virginem adhuc, aquam ex Pirene ferentem Apelles pictor conspexisset, illius???ue pulcritudinem esset admiratus, eam aliquando in amicorum symposium deduxit. Ridentibus autem socijs, quòd virginem pro amica in symposium adduxisset: Ne admiremini, inquit: eam enim in futuram fruitionem, nondum peracto triennio, pulcram demonstrabo. Athenaeus libro 13. capite 20. Ita pulcra erat, vt pictores ad eam accederent, vt mammas pectus???ue mulieris imitarentur. Ob quaestum, & quòd Phrynes zelotypia quibusuis daret, A??? fuit dicta, teste Aeliano lib. 12. Var. hist. Precium concubitus erant mille drachmae, siue LX. minae, siue talentum, hoc est, coronati nostrates DC. Macrobius dimidium talentum po̅nit. Vnde prouerbium, [Greek words], Non cuiuis homini contingit adire Corinthum. Demosthenes Corinthum nauigans, vt famoso amore potiretur, precij magnitudine territus, [Greek words], inquit, [Greek words], Poenitere mille drachmis non emo. Gellius lib. 1. cap. 8. & Macrobius ex Phocione Peripatetico. In suburbano loco Corinthi, cui Craneo nomen, conspicitur illius sepulcrum, cui leaena insculpta est, prioribus pedibus arietem tenens. Ostenditur etiam in Thessalia Laidis monime̅tum. Venisse enim in Thessaliam dicitur, Hippostratum amatorem secuta. Tantae fuit Corinthijs admirationi, vt nunc etiam de Laide certent. Pausanias in Corinth. [Greek words], Megaricas sphinges Scorta quaedam vulgus olim appellabat, siue quòd vulgo molles Sphictae, [Greek words] dicuntur apud Graecos, siue quòd apud Megarenses nutrix sphinx appelletur, siue quòd Megarensium mores improbi ficti???;, & populari conuitio quondam notati fuerint. Erasmus. Narrant scortum quoddam fuisse nomine Cyrenen, cui cognomentum inditum [Greek words], propterea quòd in peragenda venere duodecim figuris vsa fuisse dicatur. Erasmus in prouerb. Duodecim artium. Metiche scortillum Clepsydrae cognomentum sibi adoptauit, quum ad clepsydram concumberet, donec vniuersa deflueret aqua. Athenaeus libro decimotertio, capite octauo, ex Asclepiade. Meminit Hyperides in oratione contra Patroclum Nemeadis tibicinae: de qua admiratione dignumest, cur passi sint Athenienses scortum ita nominari, cùm celeberrimae congregationis nomen ea sibi vsurparet. Nam non solis meretricibus, verùm etiam omnibus seruis nomina huiusmodi imponi legibus cauebatur, vt Polemon inquit in ijs, quae scripsit de acropoli. Athen. lib. 13. cap. 19. Nico Capra dicebatur, quia Thallum cauponem absumsisset. Caprae gaudent [Greek words], id est, germinibus: quapropter neque in summam Athenarum arcem animal admittitur, neque Palladi sacrificatur omnino. Athenaeus libro 13. capite 19. Suidas Nannio meretrici hoe tribuit, quod Caelius lib. 1. cap. 8. A. L. repetit. Per adagium Proscenia dicimus, quae speciosa extrinsecùs videntur, quum mira intus lateat foeditas: sicut meretricula quaedam, vt scribit Athenaeus, Nannivm nomine. Proscenium est cognominata, quae vestium & auri cultu plurimo speciosa videbatur, quum exuta foret vel turpissima. Caelius libro 8. capite 8. A. L. Nicarete Megarensis, & genere & disciplina digna erat, quae amaretur: audiuerat Stilponem philosophum. Athen. lib. 13. cap. 24. Celeberrima fuit Plangon Milesia, quam adolescens quidam Colophonius amauit, licèt Bacchidem amicam haberet Samiam. Plangon Bacchidis forma audita, vt iuuenem ab amore sui diuerteret, congressus postulauit monile Bacchidis preciosissimum. Hic cùm magnoperè amaret, expetiuit à Bacchide, ne ipsum mori pateretur: Bacchis monile concessit Cùm verò cognouisset Plangon Bacchidem ab inuidia esse alienam, suum illi monile remisit. Itaque communem dum vixerunt, habuerunt amasium. Quam rem admirati Iones, vt inquit Menetor in libro de Depositis, Plangonem in posterum Pasiphilam vocarunt. Athenaeus libro 13. cap. 23. Phanostraten Apollodorus libro de Atheniensibus meretricibus, dicit nuncupari [Greek words], quòd in porta stans pediculos colligeret. Suidas, ex Athen. lib. 13. cap. 19. Meminit Demosthenes Sinopes in oratione contra Androtionem. & Herodicus Crateticus libro Comoediarum sexto, quòd cùm esset senex, Abydus appellabatur, quoniam à nemine adiretur. Athenaeus ibidem. Hinc Sinopissare, lasciuire. Erasmus in Adagijs. Phryne Thespiensis (quae ciuitas est Boeotiae) in iudicium vocata, dum sibi timeret à sententia iudicum, defendente Hyperide oratore, sublatis tunicis corpus denudauit. Cuius pulcritudine permoti iudices, liberam abire permiserunt. Neque tam profuit puellae oratoris actio & patrocinium, quam venustas formae. Quintil. & Pausanias lib. 1. Interpositum mox decretum, ne quis misericordiae captandae gratia epilogis vteretur. Haec quisibuibet sui copiam facere solebat, nullo delectu personarum, seu diuites essent, seu pauperes, in neminem fastidiosa. Itaque turbam amatorum habuit. Huc respexit Horatius inquiens: - me libertina, nec vno Contenta Phryne macerat. Apelles Veneris typum, quam Anadyomenen vocant, à Phrynes insigni pulcritudine mutuatus est, quum ea in Eleusiniorum panegyri, spectante vniuersa Graecia, speciosissimum nudasset corpus (quod alias ferè nunquam fecisse memoratur) ac soluta coma descendisset in mare. Caeterùm ex eodem archetypo Praxiteles quoque Gnidiam dicitur Venerem conformasse. Caelius lib. 14. cap. 15. A. L. Eius statuam fuisse apud Delphos auream scribit Libanius. Commeminit in Praeceptis sanitatis etiam Plutarchus, eam dicere solitam prodens, vbi iam consenuisset, ac flaccida toto foret corpore, [Greek words]: id est, pluris fecem vendere ex opinione, quàm de ipsa concepissent homines. Hanc deniq; dixêre Graeci, lecythum habere in malis: quod exponens Suidas, ad faciei retulit tumorem, quia sit lecythus protuberans vas. Ego ad formae elegantiam referendum contenderim. vt illam intelligamus, naturali specie praesignem, accersitam co̅mendationem, & peregrinas haud magnoperè nugas conquisiuisse, inquit Caelius. Philaenis meretrix, quam Philocrates poëta Graecus suis carminibus lacerauit. Huius etiam meminit Martial. lib. 7. Sappho ex Eresso, formosum Phaone̅ amauit, vt Nymphis ais in Asiae nauigatione. Athen. lib. 13. cap. 24. Thais meretrix insignis, Atheniensis genere, amica fuit Alexandri Macedoniae regis, quam postea Ptolemaeus magnoperè adamauit. Eius suasu Alexander Persarum regiam cremauit. Atticam iuuentutem in sui amorem pellexit. Hanc suis carminibus celebrauit Menander comicus, vnde Menandrea dicitur Propertio: Turba Menandreae fuerat nec Thaidos olim Tanta, in qua populus lusit Erichthonius. Tradit Xenophon, Socratem aliquando in colloquium cum Theodota meretrice venisse, eam???ue ob formam vehementer laudasse. Athenaeus libro decimotertio, capite vigesimo. Sed & cum Calliste sermonem habuit, quae cùm diceret: Ego quidem, ô Socrates, multum tibi praesto. nam cùm tu neminem ex meis à me possis abalienare, ego, cùm libitum est, tuos omnes à te auoco. Respondit: Quid mirum hoc est, siquidem tu ad decliuem tramitem omnes rapis: ego ad arduum virtutis culmen. Aelianus libro decimotertio de Varia historia. Acca Laurentia Faustuli vxor fuit, & propter vulgati corporis vtilitatem, Lupainter pastores, id est, meretrix nuncupata est: Ad eam Romulum & Remum paruulos, prope ripam Tiberis expositos ab Amulio patruo, Faustulus regij pastor armenti detulit. Ab hac ad nostram vsque memoriam meretricum cellulae, Lupanaria dicuntur. Lactantius lib. 1. Instit. & D. Hieron in Chronico, & Eusebius. Acca Laurentia nobiliss. scortum, Herculis co̅cubitu vsa, Carutio Romano nupsit, eiusdem???; haereditate aucta, pop. Rom. haeredem nuncupauit. Proinde sacrum illi publicum institutum. Macrob. lib. 1. Saturn. cap. 10. Flora meretrix populum Romanum instituit haeredem. Vnde Floralia sacra eidem consecrata sunt. Alio nomine Laurentiae vocatur. Gell. lib. 6. cap. 7. Faccvla Cluuia Capuana meretrix, erga Romanos pientissima, Annibale Capuam tenente, alimenta captiuis egentibus Romanis furtim suppeditabat. Liu. lib. 26. Manilia meretrix Rom. cui A. Hostilius Mancinus die̅ dixit ad populum, quòd de ambulacro eius noctu lapide ictus esset, Gellius. Hispala quaedam Fecenia ancilla Romae quaestum corpore fecerat: mox libera, vni P. Ebutio adolescenti pupillo animum adiecit, sustentauit???ue suis opibus, haeredem???ue testamento, consuetudine capta, destinauit: cuius indicio turpissima Bac [2318] chanalia Romae detecta fuêre. Sab. lib. 7. Ennead. 5. Praecia meretrix Romana potens amicitijs fuit, quòd vteretur ijs, qui cum ipsa consuetudine̅ & rationes habebant, ad amicorum voluntates & negotia. Itaq; hanc comparauit sibi existimationem, vt amicorum studiosa & negotiosa haberetur. Ad quam sub Cethego opes reip. semel omnes recidere. Plut. in Lucullo. In fragmentis Arbitri Petronij inquit Qvartilla: Iunonem meam iratam habeam, si me vnquam meminerim virginem fuisse. Nam infans cum paribus inquinata sum, & subinde prodeuntibus annis, maioribus me pueris applicui, donec ad hanc aetatem perueni. Hinc adeò videtur natum prouerbium illud, vt posse dicatur taurum tollere, qui vitulum sustulerit. Erasmus in Chiliadibus. Barynen Romanam meretricem Horatius suis carminibus illustrauit. Messalina Claudij Caesaris coniunx, ad certamen veneris elegit nobilissimam ex prostitutis ancillam mercenariae stirpis, nomine Lyciscam: eam???; die ac nocte superauit, quinto ac vicesimo concubitu. Plin. lib. 19. cap. 62. Lais, Elephantis, salpe, meretrices, quarum scripta de sanguine menstruo & abortiuis. Plinius libro 28. capite septimo recenset. Catulli scriptis celebratae meretriculae, Ipsithilla, Acme turpiculo puella naso Decoctoris amica Formiani: Avfilena. Ausonius Gallam iam vetulam celebrat. Martialis Christinam, Max imianam anum, cui tres tantùm dentes supersunt, sed planè picei???ue buxei???ue, Ledam à Milicho redemtam: Lavfellam, Thaidem nulli nihil negantem, Chdoen, Fabvllam, mammosam Spatalen. Immoderatam Caeliae libidinem notat Martialis lib. 7. Das Cattis, das Germanis, das Caelia Dacis, Nec Cilicum spernis Cappadocum???; thoros, &c. Chione & Phlogis scortilla Martialis celebrata versibus libro 11. Epigrammatum. In Catvllam idem Epigrammatum lib. 8. Formosissima quae fuêre, vel sunt, Sed vilissima quae fuêre, vel sunt, Ò quàm te fieri, Catulla, vellem Formosam minus, aut magis pudicam. Maria Aegyptia meretrix cùm Hierosolymam venisset cum illis, qui ad diem festum exaltationis Crucis commeare eò pro consuetudine solebant, vt in frequenti peregrinantium coetu libidinem expleret: Templi aditu diuinitùs prohibita, poenitentiam egit, sumta???ue coena Domini in desertum abijt: vbi per XLVII. annos extra omnium hominum consuetudine̅ nuda vixit. Fulgosus lib. 6. cap. 9. Marul. lib. 4. & lib. 2. cap. 12. Sabell. Ennead. 7. lib. 9. Pelagia Antiochena, cùm & diuitijs & corporis facie multùm emineret, libidini dedita, vsq; adeò frontem fregerat, vt gloriaretur nullam se neque ornatiorem neque lasciuiorem in publicu̅ procedere. At vbi Nonij Heliopoleos episcopi praedicationes audiuit, recognouit errorem suum, penitus???ue immutata ornatum omnem abiecit, & quicquid habebat opum, pauperibus erogauit: atq; impudicitijs finem statuens, in mo̅te Oliueti tuguriolum sibi posuit: tum ne quis in solitudine manenti feminae insidiari in animum induceret, sexu celato Pelagium se nominari fecit. Tantum???; deinde vitae sanctitate excelluit, vt de pelago vitiorum facta diceretur pelagus virtutum, amarissimas Marath aquas in dulces conuertens. Marul. lib. 2. cap. 12. & Sab. lib. 5. cap. 5. Thais Alexandrina meretrix, crebris Paphnucij abbatis admonitionibus ad poenitentiam conuersa, facultates, quas non modicas corporis vulgatione parauerat, constructa pyra in ignem coniecit: & de prostibulo, vbi diu diabolo seruierat, ad monasterium transiens seruiuit Christo. Post triennem eius clausuram Paulo Antonij abbatis discipulo reuelacum est, dimissa esse à Domino Thaidi peccata. Itaque à Paphnucio de cellae carcere educta, cùm dies XV. superuixisset, migrauit ad paradisum. Marulus ibidem. Aphra meretrix Cretensis, vnà cum tribus ancillis, Dimna, Eugenia, & Eutropia, cunctis se prostituebat. À Narcisso Hierosolymorum episcopo persuasa, voluptati repudium misit, & tandem martyrium passa est. Marul. lib. 2. cap. 12. Niceta & Aqvilina sorores, quum corporis quaestu mererent, missae sunt à rege Dagnae ad corrumpendum beatum Christophorum, inculcandum???ue ei falsae religionis cultum. Verùm & ipsae ad fidem conuersae sunt, & iussu regis interfectae. Idem. Certorvm Hominvm Scortilla. Pvta Rhetorum. Phryne Hyperidis oratoris, summi scortum, qui pro ea causam capitis dixit. Hermippus Isocratem scribit iam senem Lagiscam amicam in domum accepisse, ex qua filiam habuit. Athenaeus libro 13. capite 22. Poëtarum. Sophocles tragicus senior Theoridem amicam amauit. Similiter Archippem, quam & haeredem reliquit. Vbi cum sene Sophocle Archippe congrederetur, Smicrides prior illius amasius à quodam interrogatus, Quid ageret? Archippe, inquit, instar noctuae sepulcro insidet. Athenaeus libro 13. capite 22. Megalostraten poëtriam Alcman poëta amauit, quae amatores vel solo colloquio ad se trahere poterat. Athenaeus lib. 13. cap. 26. Lydam Antimachus Colophonius, atq; alteram eiusdem nominis Lydam Lamynthius Milesius amauit. Vterque horum poëtarum cùm in Lydae barbarae amorem in cidisset, fecit hic quidem in Elegijs, ille verò in Lyricis poëma Lydam vocatum. Athen. lib. 13. cap. 25. Thalatta Dioclis amica fuit, Corianno Pherecratis, Eunici siue Philyllij Anthea, Thais & Phannivm Menandri, Opora Alexidis, Eubuli Clepsydra. Athenaeus lib. 13. cap. 8. De Gnathaena Diphili Comici amica Machon scripsit. Athen. lib. 13. cap. 14. Nanno tibicina Mimnermi, Leontivm Hermesianactis Colophonij, qui de ea tres libros Elegiacos conscripsit, & varios poëtarum amores recensuit. Athen. lib. 13. cap. 25. Licinia Horatij. Testis ipsemet lib. 2. Carminum: Me dulcis dominae Musa Liciniae Cantus, me voluit dicere lucidùm Fulgentes oculos, & bene mutuis Fidum pectus amoribus. Amauit & Glyceram. Sic lib. 3. Carm. Me lentus Glycerae torret amor meae. De Lesbia (quae vero nomine vocabatur Claudia) Catullus: Nulla potest mulier tantum se dicere amatam Verè, quantum à me Lesbia amata mea est. Delia, Svlpitia, Nemesis, Neaera, Tibulli: Vrit amatorem Nemesis lasciua Tibullum, In tota iuuit quem nihil esse domo. Propertius elegiographus Hostiam puellam mutato nomine (vt L. Apuleius inquit) Cynthiam appellauit. De ea Martialis: Cynthia, facundi carmen iuuenile Properti, Accepit famam, nec minùs ipsa dedit. Levcadia Terentij Vapronis. Hinc illud: Haec quoq; perfecto ludebat Iasone Varro, Varro Leucadiae maxima flamma suae. Qvintilla, Calui Licinij. Propertius lib. 2. Hoc etiam docti confessa est pagina Calui, Quum caneret miserae funera Quintiliae. Corn. Gallus poëta Foroliuiensis, Aegypti praefectus, Cytheridem amauit, sub nomine Lycoridis, libertam Volumnij, quae eo spreto Antonium euntem in Galliam est secuta. Cuius amorem graphicè describit Maro Ecloga 10. Acme, Septimij. Catullus: Acmen Septimius (suos amores) Tenens in gremio: Mea, inquit, Acme, Ni te perditè amo, atq; amare porrò Omnes sum assiduè paratus annos, Solus in Lybia, India???; tosta Caesio veniam obuius leoni. Melaenis, Domitij Martialis: Nota tamen Marsi fusca Melaenis erit. Cesennia, Cn. Getulici epigrammatistae. De Pamphila, Valerius Aedituus sic apud Gellium scribit: Dicere quum conor curam tibi, Pamphila, cordis, Quid miabs te quaeram, membra labris abeunt: Per pectus miserum manat subitò mihi sudor, Sic tacitus, subitus, duplo ideo pereo. Chrysis, Q. Trabeae comoediographi. Neaera, Licinij Imbricis Comici. Violantilla, Stellae siue Asteris poëtae, Graecè Hyantis dicta. Martialis libro 6. Perpetuam Stella: dura iungit Hyantida vati, Lxta Venus dixit. Plus dare non potui. Statius in Syluis. Bissvlam Sueuam, quae Latias vincit alumna pupas, suo celebrat carmine Ausonius, bello captam, sed manumissam. Philosophorum. Herpyllis pellex Aristotelis, magni illius philosophi, cui & sacra fecisse dicitur, & ex ea filium Nicomachum suscepisse. Obtinuit aute̅ eam ab Hermia eunucho, principe Atarnensium: postquam Pythias Hermiae filia, quam priùs pro vxore habuerat, mortem obijsset. Athen. lib. 13. cap. 21. & Laërtius. [2319] Archeanassa Platonis amore celebris. Aristippus cuidam Laidem insectanti apud ipsum, vt non amantem sui, respondit: Etiam vinum existimare & piscem non diligere se, sed esse iucundam sibi vtriusque vsuram. Plutarchus in sermone Amatorio. Mechanicorum. Glycerivm, Thespiensis meretrix, dono Cupidinem à Praxitete dolo accepium, Thespiensibus donauit. Strabo. At alij hoc Phryne tribuunt. Elpenice Miltiadis F. Polygnoto pictori se substrauit. Ibid. Cùm Alexander Magnus dilectam sibi ex pallacis suis praecipuè, nomine Campaspen, nudam pingi ob admirationem formae ab Apelle iussisset, eum???ue tum pari captum amore sensisset: dono eam dedit. Magnus animo, maior imperio sui, nec minor hoc facto, quàm victoria aliqua, inquit Plin. lib. 35. cap. 10. Quippe se vicit, nec thorum tantùm suum, sed etiam affectu̅ donauit artifici: ne dilectae quidem respectu motus, vt quae modò regis fuisset, nunc pictoris esset. Sunt qui Venerem Anadyomenem illo pictam exemplari putant. Sacrorum hominum. Mortuo Arnulpho Rom. Imp. Albertus locupletissimus Ethruriae princeps Rauennam, Bononiam & Romam occupauit. Eius socrus Theodora scortum nobile atque imperiosum, Romae dominabatur, Ioannem???ue IX. pontificem amatorem suum Bononiensibus primò, deinde Rauennatibus, postremò Romanis imposuit, primarium???ue sacerdotem creauit: vnde Auentinus fabellam ortam putat, quae vulgarit, hisce te̅poribus fuisse Papam feminam, quae appellata sit Ioannes VIII. Auentinus lib. 4. annalium Boiorum. Haec duas habuit filias, Maroziam atque Theodoram, veneris exercitio etiam promtiores. Marozia, ex Sergio papa Ioannem Romanum postea pontificem, ex Alberto autem Thusciae marchione, Albertum suscepit. Nupsit inde Guidoni Marchioni Thusciae. Quo mortuo, Hugonem Arelatensem regem Italiae ad se vocauit, Romanae imperium vrbis spopondit, si se duceret vxorem. Hugo à Romanis benignè susceptus, in arce sancti Angeli cum Marozia concubuit, homo m omnium libidines paratus. Cuspinianus ex Luitprandi lib. 2. capite 13. Tiresia scortum Petri Riarij, Cardinalis Sauonensis, sumtuosissimum. Regum, Principum. Respha, Sauli Iudaeorum regis concubina fuit. 2. Reg. 3. Esthera (Baltassare interfecto) Darij Medi, qui & Artaxerxes & Astyages, concubina. Cyrus, qui in fratrem militauit, sapientissima̅ formosissimámque Phocaidem amicam habuit, quae cum illo militauit: qua̅ Milto priùs vocatam fuisse asserit Zenophanes, postea Aspasiam. Athen. lib. 13. cap. 13. & Plutarchus in Artaxerxe, qui cam interfecto fratre in consortium thori accepit. Phaedyna, Otanis Persarum satrapae F. concubina Cambysis primùm, deinde Smerdis magi, quem falsum Smerdem esse deprehendit. Herod. lib. 3. Nitetis filia Aprijs regis Aegyptiorum ab Amasi interfecti, missa ab Amasi ad Cambysem regem Persarum habitu & loco filiae, cùm Cambyses Amasis F. in matrimonium postulasset, & Amasis nec propter illius pote̅tiam negare audéret, nec concedere vellet, cùm sciret Cambysem illam tantùm concubinae loco habiturum: ipsa ingenuè veritatem fassa, Cambysem ad Amasim vlciscendum impulit. Herod. lib. 3. Philippi Macedonis amica fuit Philinna saltatrix, exqua Aridaeu̅ habuit, qui regnauit post Alexandru̅. Athen. l. 13. c. 13. Alexander Magnus Thaidem habebat Atticam amicam secum: de qua scribit Clitarchus, quòd causa extiterit, vt Persepolis combureretur. Post Alexandri mortem Ptolemaeo ei nupsit, qui primus regnauit in Aegypto: filium???ue Leontiscum illi peperit & Lagum, filiam verò Irenem, quam Solon rex Cypri duxit vxorem. Athen. lib. 13. cap. 13. Ptolemaeus Philadephus multas habuit amicas. Didymam vnam ex indigenis mulieribus aspectu pulcerrimam, & Bilistichem & Agathocleam, praeterea & Stratonicam, cuius monumentum extat in mari: Elevsinam, & Myrtivm, alias???ue complures, cùm maximè in res venereas esset pronus. Athen. lib. 13. cap. 13. Eius filius Irenem habuit: quae cùm ob Thracum insidias ipse in Dianae sacellum in Epheso confugisset, vnà cum eo ad aras iugulata est. Idem cap. 23. De ijs sic Plut. in Ser. amatorio: Tibicinae Samiae & saltatrices Aristonica, & tympanum tenens Oenanthe, Agathoclia???ue, regum diadematibus insultauerunt. Belesticae barbarae, è foro emtae mulierculae, sacra & fana habent Alexandrini, concedente per amorem rege, Veneri Belesticae dedicata. Ithaca seu Irene, Ptolemaei Physconis concubina, regem Iudaeis conciliauit, in quos incitatus erat ob Oniam Iudaeu̅, qui dux & amicus Philometoris, bellum pro Cleopatra susceperat aduersus Physconem filium, qui mortuo patre reginam matrem regno volebat expellere, Iudaeos???ue omnes in oppidis comprehensos, nudos & vinctos elephantis vino ebrijs subijcere conculcandos. Ioseph. lib. 2. contra Appion. Demetrio Poliorceti Lamia, quantumuis iam declinante aetate, mirificè placuit. Plut. in Demetrio. Pyrrhi Epirotaru̅ regis, qui tertius erat ab eo Pyrrho, qui in Italiam militauit, Tigris Leucadia, erat amica. quam Olympias mater adolescentis pharmacis interfecit. Athenaeus libro 13. cap. 21. Mysta, Seleuci regis amica, Seleuco à Galatis profligato, seruae assumto habitu, capta, ac vnà cum suis ancillis vendita, venit Rhodum: & inde magna diligentia remissa fuit ad Seleucum. Athen. lib. 13. cap. 23. Philippvs Macedoniae rex è sartrice Gnathaenio Perseum filium, regni successorem suscepit. Plut. in Arato. Cn. Pompeius Magnus, victo fugato???ue Mithridate, ex omnibus Mithridatis pellicibus, quae attractae ad eum fuêre, nullam attigit: omnes ad parentes & propinquos remisit. Nam ducum ferè & dynastarum filiae coniuges???ue erant. Stratonice verò, quae apud regem summae erat auctoritatis, opulentissimam???ue arcem seruabat, cantoris cuiusdam, vti fama est, non abundantis & senis fuit filia. Adeò haec repentè psallens in conuiuio cepit Mithridatem, vt cum ea illicò cubitum discederet, senem???ue ablegaret, molestè ferentem, quòd ne appellasset quidem se benigné. Ea Pompeio & arcem tradidit, & multa munera obtulit: ex quibus ille, quae ornatum te̅plis & triumpho existimabat praebitura splendorem, sola accepit: reliquis Stratonice̅ se iussit oblectare. Plut. in Pompeio. Vespasianus post Flauiae Domicillae vxoris obitum Cenidem Antoniae libertam adamauit, habuit???ue penè iustae vxoris loco, Imperator iam principatum assequutus. In huius defunctae locum pellices dehinc plurimas constituit, quarum familiaritate & in balneo & in triclinio, & dum gestaretur, vtebatur. Cuspinianus, ex Suetonio. Martia Commodi Romanorum Imperatoris, atque Quadrati eius cubicularij pellex, quam Electus postea in vxorem duxit. Damostratà similiter Cleander, ex seruo Commodi cubicularius factus, in vxorem duxit. Dion. Mulier Phoenissa Moesa nomine, siue Varia, ab Emoesa vrbe Phoenicae, soror fuit Iuliae, vxoris Seueri Pertinacis Afri, & nouereae Antonini Caracallae. Ea, viuente sorore, multos annos in aula Imperatoria vixerat, Seuero & Antonino principibus. Sed post mortem Antonini Bassiani ex aulica domo expulsa est per Macrini superbiam. Huic erant duae filiae, quarum maior natu Soenis, quae Symiamira Capitolino dicitur, Sext. Aurelio Semea: & minor filia Mammaea. È quibus & filij sunt nati, ex Mammaea Alexander, ex Soenide siue Symiamira Bassianus, stupro Antonini: qui & nomen Antonini accepit, & Heliogabalus dictus est: quo nomine Phoenices Solem vocant. Moesa igitur militibus persuasit, Bassianum, qui & Heliogabalus dicebatur, filium esse Antonini: & cùm ditissima esset, profusas largitio nes militibus dedit, vt legiones à Macrino abduceret. Astu igitur mulieris imperator declaratur Heliogabalus, & occiditur Macrinus. Cuspinianus. Galienus Imp. deperijt concubinam barbaram quandam, regis filiam, quam Trebellius Piperam, Sextus Aurelius Pipam vocat: quàm per pactionem, concessa parte superioris Pannoniae, à patre Marcomannorum rege matrimonij speacceperat. Cuspinianus. Carolus Magnus Imp. vxore v. Luitgarda fato functa, concubinas habuit plures: Gersvindam, Saxonici sanguinis admodum pulcram, quae ei filiam Adeltrudim peperit: Reginam, ex qua Drogonem & Hugonem filios genuit: Adelindam, ex qua Theodericum procreauit: Himeltrvdim, quae ei filium Pipinum, cognomento Gibbosum peperit. Sunt & notatae à scriptoribus, Richildis, Lintpurga, Loemna, & aliae complures, quibus cum commercium voluptatis habuit. Cuspinianus. Gonoria concubina Ricardi Ducis Normanniae, ab eo post obitum vxoris in matrimonium ducta, nuptiarum nocte prima in lecto dorsum marito obuertit. Insolentiam admirante Duce, non mirum, inquit. in tuo hactenus lecto tibi morigera iacui: at postquam eum communem tecum mihi esse voluisti, in eo porrò tanquam proprio in vtrunquelatus securè possum dormire. Aegidius Corrozetus, de Dictis & factis mem. Fertur Henricus Auceps Imp. ante Mechtildem vxorem Concvbinam habuisse eiusdem nominis, mirè pulcram, ex monasterio ereptam. È qua suscepit Danquardum, pòst ab Othone, quem ducatu priuare nitebatur, interfectum. Cuspinianus. Henricus II. Anglorum rex non contentus vxore, multas dilexit feminas, & in primis puellam quandam succi plenam, quam ipse Rosimvndam, vulgus Rosam mundi appel [2320] labat, quòd esset forma praeter caeteras liberali atque venusta, cui apud pagum Vodestocùm miro opere domum aedificauit instar Labyrinthi, vt ne ab vxore pellex facilè deprehendi posset. Sed puella parùm superstes fuit, cuius sepulcrum etiam nunc visitur apud Oxonium, in coenobio monachoru̅, quod Godstoueium vocant. Affixum hoc distichon: Hoc iacet in tumulo Rosa mundi, non rosa munda: Non redolet, sed olet, quae redolere solet. Polyd. lib. 13. Ducum militarium. Hecamede, Nestoris concubina dicta à prouidentia, quòd longè in futurum prospiceret. Suidas. Antigona muliercula Pellaea, in turba ad Damascum captaru̅, (antè ab Autophradate, cùm nauigaret Samothraciam, capta) forma liberali, conciliata Philotae Macedoni, qui multa arcana apud eam effutiuit: Quid fuisset, in quiens, Philippus, nisi esset Parmenio? Quid esset Alexander, nisi Philotas foret? Vbi Iupiter Ammonius, vbi dracones, nisi placeat nobis? Ea dicta Antigona apud mulierem quandam ex familiaribus enunciauit, illa apud Craterum. Craterus ad Alexandrum clàm introduxit Antigonem, ea???ue regi Philotae dicta factáque omnia detexit. Plut. in Alex. ser. 2. de Alex. fortun. Floram meretricem aiunt natu iam grandiorem ferè semper commemorantem cum Cn. Pompeio consuetudinem, dicere solitam, non potuisse se ab illius concubitu sine aculeo discedere. Narrasse praeterea Floram, sui desiderio familiarem Pompeij Geminium flagrasse, multum???ue ipsam attentando fatigasse: cùm negasset Pompeij causa se eum admissuram, egisse cum illo Geminium: ac concessisse quidem id Geminio Pompeium, verùm nunquam postea ipsam, qua̅uis amare videretur, attigisse vel conuenisse. Id se non meretricia leuitate tulisse, verùm ex moerore & desiderio perdiu aegrotasse. Plut. in Pompeio. Robertus, filius Richardi, dux Normanniae, Pvellam, cuius in ducendis choreis venustos & decentes gestus viderat, aliquandiu secum habuit, ex ea???ue Gulielmum Conquaestorem, regem Angliae primum è Nórmannis genuit. Malmesburiensis libro 3. cap. 1. Haec ea nocte, qua primùm cum duce oubauit, pudoris causa, noluit interulam exuere. Sed cùm Robertus expediret se ad operam dandam liberis procreandis, illicò eius partem superiorem interscidit: & interrogata à Duce, cur ita faceret? respondit, non decere se oram interulae, quae sibi pedes circuiret, ad os domini sui vertere. Eadem puella, priùs quàm páireret, somniasse fertur intestina sua in altum ferri, explicari???ue per omnem Normanniam, ac Angliae ambitum. Ex qua re, futura Gulielmi magnitudo facilè à matre sperari cepit. Polydorus lib. 8. Quum Perusinis Magnus Sforcia stipendia mereret, in hyberna???ue concessisset ad Martianum oppidum: virginem admodum nobilem adamauit, Lvciam Trezaminam, adeò vt amatorijs obsequijs, & spe nuptiarum pellectam, iustae vxoris loco haberet & coleret. Ab huius felici admodum foecunditate auctus est fortunata sobole maximorum ducum & principum. Sed eam aliquot post annos, vti iam planè imparem, Ludouico Folianeo in matrimonium opulenta dote praebita collocauit. Ex ea natus est Conradus, qui Francisco Sforciae vterino fratri, pluribus in bellis fortem fidelémque operam nauauit. Subsequentibus verò annis adamauit & Tamiram venustate admirabili, oriundam è Calle vmbriae oppido, iuxta viam Flaminiam: è qua ad aquas Pendulas in Hetruria suauissimi oris filiam, nomine Honestinam, suscepit. Iouius in vita eius. Connvbia Promiscva. Matrimonii contemtvs. Exempla plurima ex catalogo Haereticorum pete, qui nuptias tanquam opus diaboli condemnarunt, & promiscuos concubitus admiserunt, f. 1317. & seqq. Macarum in Africa finitimi sunt Gindanes, quorum vxores ferunt fimbrias pelliceas singulae multas, ob hoc (vt memoratur) quòd vt à quoque viro venerem passa est, fimbriam orat: & vt quaeque plurimas habet, ita praelarissima censetur, tanquam à pluribus viris adamata. Herodotus libro quarto. Ex lege Theopompus refert, vt scribit Athenaeus, Tyrrhenis mulieres fuisse communes, quae corpori studerent impensiùs, exercerentur???; cum viris nudae: neque enim illis turpe ceusebatur hoc. Coenasse verò cum ijs, in quos incidissent, propinando item pro arbitrio, fuisse quoque vini capacissimas, sed & forma conspicuas. Caelius libro decimoquarto, cap. 8. Antiq. Lectionum. Nomades communes habent vxores & filios, & apud Scythas, praeter ensem & cyathum, vxores & liberi in communi sunt. Dapsolybies congregati, omnes vno die vxores vnà ducunt, post Vergiliarum occasum. Nam post epulas mulieribus seorsum discumbentibus, extincta lucerna, viri ad ipsas ingrediuntur: & quilibet quamcunque contigerit, ducit. Ex Nicolao de Moribus gent. Stob. serm 42. Limyrnii populi vulgato concubitu connubia habuêre promiscua, filios???ue editos post quinquennium in vnum coactos, suum quemque similem agnoscere, & pro filio educare feruntur. Alex. ab Alex. lib. 1. cap. 24. Argento coxi Caledonij Britanni vxor, Iuliae Augustae, quae ipsam mordebat, initis foederibus: quòd Scotorvm mulieres pro more gentis imprudenter cum maribus versarentur, dixisse fertur: Nos apertè cum optimis viris habemus consuetudinem: vos autem Romanas occultè pessimi homines constuprant. Dion Nicaeus, & Xiphi linus in vita Seueri. Fratercvli haeretici promiscuo vtuntur concubitu, lucerna extincta. Sab. lib. 7. En. 9. Adamitis in Morauia connubia promiscua fuêre, nefas tamen iniussu Adami mulierem cognoscere: sed vt quisque libidine incensus in aliquam exarsit, eam manu prehendit, & adiens principem: In hanc, inquit, spiritus meus concaluit. Cui princeps respondet: Ite, crescite, & multiplicamini, & replete terram. Aen. Syluius cap. 41. Boëmiae. Matrimonivm impvdicvm Quatenus libidinosè Contrahitvr. Respectv Religionis. Vide Tit. Coniugia inter religione dispares, quatenus libidine sociantur, f. 368. Aetatis: inter Senem & Iuuenem. Vide Tit. Libidinis acquisitio Aetatis neglectu, f. 2292. Apud Chalcidenses nuptias Antiochvs Asiae rex, bello iam contra Rom. commisso, celebrauit: parum pro aetate: vel in tempore, sed amore captus grandaeuus puellae. Filia ea erat Cleoptolemi (Liuius Neoptolemum vocat) forma, vt fama est, inter virgines venustissima. Id in causa erat, vt Chalcidenses studiosissimè cum rege facerent, vrbem???ue ei daren belli sedem. À conflictu, fugiens Antiochus, Chalcidem contendit, & puellam abstulit. Plut. in Flaminio. In Niconoen vetulam tale carmen extat in secundo Epigrammatum: [Greek words] Dionysij senioris Mater, cùm quaereret grandaeua viro elocari, Ciuitatis, respondit ille, perrumpere leges se posse, naturae non posse. Plut. in Apophthegmatibus. M. Catonem conciliatae praeter dignitatem & aetatem nuptiae, non mediocri neque leui macula asperserunt incontinentiae. Nam aetate illu̅ tam graui, filio adulto & nurui suae altera̅ inducere puellam vxore̅, apparitoris & mercenaria̅ operam publicè praebe̅tis filiam, minimè fuerit honestum. Verùm fiue libidine stimulatus hoc egit, siue ira, scorti causa vlturus filiam & factum & praetextus cum probro est coniunctus. Nam qua vsus est ratione, cauillans apud filium, falsa erat. si enim aequè egregios gignere cupiebat, debebat reà principio deliberata generosam vxorem ducere: non quamdiu occulta fuit sua cum muliere non iusta & vulgari consuetudo, temperare: vbi verò res detecta est, socerum facere eum, qui facillimè assensurus, non affinitate ornamento ei erat futurus. Plut. in comparatione Aristidis & Catonis. Avgvstinvs Niphus Suessanus, philosophus clariss. susceptis liberis & senescente vxore septuagenarius senex, puellae citra libidinem impotenti amore correptus est, vsque ad insaniam, ita vt philosophus senex & podagricus ad tibiae modos saltarit, ne multò pòst perierit Iou. in Elog. Ioan. Manardus Ferrariensis, medicus clarissimus, prolis quàm vitae cupidior, decrepitus ferè & arthritide confectus, iuuenculam duxit vxorem. Itaque ex intempesto veneris vsu mortem sibijpsi accersiuisse creditur: accedente ridiculo quodam Chiromantis cuiusdam praesagio, qui in fouea periturum dixerat: Iouius in Elogijs. Dignitatis, inter dispares. Vide Tit. Acquisitio libidinis neglectu dignitatis, f. 2289. Vdalricvs, Boëmiae princeps, à venatu reuertens, incidi???in puellam rustici cuiusdam hominis filiam, Beatricem Bozenam, linteolorum sordes in fonte eluentem. Eius amore correptus, frustrà dissuadentibus omnibus non pro concubina habere, sed vxorem esse voluit: se vna nocte effecturum dicens, vt quae pridie virgo rustica fuisset, perendie princeps mulier esset. Sed breui à nuptijs tempore, Beatrix tale generosae indolis specimen, tum morum elegantia & modestia, tum verborum comitate & ciuilitate, tum vita deni [2321] que casta & pudica ostendit, vt non in minorem sui admirationem, quàm priùs inuidiam, matronas etiam nobilissimas traxerit. Dubrauius lib. 7. Connubij praecedentis, Nuptiaesecundae libidinosae. Gorgophone Perseifilia (cuius tumulus Argis spectatur) prima fuit, quae Perieri Aeoli filio, qui cum virgo nupta fuerat, mortuo, alteri viro Oebalo nupsit, cùm ante sanctum & solenne feminis fuisset, priore viro mortuo, secundis nuptijs abstinere. Pausanias in Corinth. Constantinvs Monomachus Imp. Zoë Imperatrice septuagenaria mortua, amore, perditus cuiusdam puellae, ab Alanis in obsidem Romanis datae, primatis eis gentis filiae, Augustam appellauit. Et nisi Theodora regina Zoës soror obstitisset, quaternas cum ea nuptias celebrasset. Imperatricem???ue dixisset. Sed non durauit illi regius honor rege mortuo: sed fortuna mutata. in priorem obsidis sorte̅ recidit. Ide̅. Cvnigvndis Bulgara, Othocari Boëmorum regis vidua, dum Venceslaus IV. filius ab Othone Longo Marchione tutore Brandeburgi educatur, nimis familiariter cum Zauissio Rosensi Znoymae viuens, peperit primùm, mox cum adultero matrimonium co̅traxit. In magno interim metu ambo erant, vt in Boëmiam ad possessiones suas redire non auderent. Caeterùm Venceslaus domum reuersus, matri ad primum eius conspectum gratiam delicti fecit: Zauissium tamen aspicere dedignatus est, vetuit???ue in aula sua eum apparere. sed mater paulò pòst veniam illi quoque impetrauit, & in eum dignitatis locum prouexit, vt penes eum omnis potestas aulica esset. Dubrauius lib. 8. cap. 18. Nostro tempore, inquit Viues, in Flandria Mvlier quaedam cùm nupta propè ad L. annum sine foetu vixisset, defuncto viro, nupsit alteri: id solùm praetendens, vt experiretur, vtru̅, quòd liberos non haberet, fuisset culpa in se, an in viro. digana profectò cupiditas muliere vetula, sed delira. Nec illi laetum admodum fuit connubium. nam filium peperit, qualem nulla habere vellet. Ludou. Viues de Christiana femina libro 2. Exercetvr. Varijsmodis heic peccari potest, loco, tempore, specie, similibúsque circumstantijs. Peccati autem causa in genere vnica, Libido scilicet effraenis & impotens, quae saepe facit vt benedictio diuina in maledictionem conuertatur. Ex Tit. Libidinis consideratae respectu Modi, Loci, Temporis, huc quaedam. Religionis neglectu. Genebavdvs Laudunensis episcopus, cùm vxorem, cum qua religionis causa diuortium fecerat, cognouisset, septem annos in parua cellula clausus peregit, deflens peccatum suum: atque illud tandem sibi condonatum esse, angelo nunciante didicit. Marul. lib. 4. cap. 10. & lib. 2. cap. 12. & Fulg. lib. 6. cap. 9. ex Sigeberto, anno 500. Valetudinis periculo. Ambrosius in homilijs, quas conscripsit in Euangelium Lucae, refert hoc adagium, [Greek words], ad huiusmodi fabulam. Theotimo cuipiam, cùm graui morbo oculorum laboraret, medici intermi nati fuerant, ne cum vxore rem haberet: li faceret, prorsus caecitatem imminere. Verùm is libidinis impatiens, non potuit sibi temperare, quin vxorem amplecteretur. Itaque cùm iam medio veneris calore ferueret, & in mentem venisset medicorum interdictum, [Greek words], inquit, [Greek words], id est, Vale amicum lumen. Nimirum intelligens se voluptatem eam perbreuem oculorum dispendio emisse. Erasmus in Adagijs. Officij intermißione. Inter illos qui vocati sunt ad magnam coenam, nec iuerunt: Is qui vxorem duxit, non petijt se excusatum haberi, sed ait: Vxorem duxi, ideo non possum venire. Per quod patêre porest, quàm longè sint à coena Domini, luxuriosi homines & immundi, si ducere vxorem ita hominem implicat & inuoluit, vt nihil aliud cogitare sinat. Luc. 14. IMPVDICITIA VENEREA PRIMARIA, CONSIDERATA RESPECTV MODI. Qvo ad Desiderivm, Cvpiditatem, Prvriginem. [Greek words] dicebatur prouerbiali conuitio feminae virosae ac libidine praeter modum prurientes. Arist. lib. 6. de Animalib. [Greek words]. id est, Igitur equae feriunt in equos. Vnde ab vno hoc animante ductum est vocabulum, quòd in mulieres conuitio dicitur, circa venerem intemperantes. Erasmus in adagijs. Ita quoq; Lustrame̅tum, intemperans & effraenatarei venereae cupiditas. Lustrari enim scortari significat, & in lustris meretricum ac lupanarib. versari. Hotom. de Verb. iur. Similiter [Greek words], prurigo auersae veneris, muliebria appetere, apud Aristophanem & Athenaeum. Narcissvs, amnis Cephissi & Nymphae Lyriopes filius, teste Ouidio lib. 3. Metam. Echo capta eius amore, contabuit, & in solam vocem conuersa est. Fabulantur hunc ad fontem purissimum labore venationis fatigatum venisse, & suam imaginem in fonte inspexisse. Amore suijpsius captus, cùm nullam potiundae talis formae sibi spem reliquam intelligeret, suijpsius desiderio contabuit, ac deorum misericordia in florem sui nominis conuersus est. Hinc nomen traxit, Narcissus [Greek words], à marcescendo, quia ob id desiderium torpuerit. Is flos Eumenidibus fuit consecratus, vt ait Ister in lib. de Coronis. Scriptum reliquit Phanodemus lib. 5. rerum Atticarum, coronas è Narcisso consecratas fuisse Proserpinae, quoniam florem illum colligeret, cùm rapta fuit à plutone. Pausanias in Boeoticis, in finibus Thespiensium vicum Hedomacum fuisse ait, & in eo fonte̅ Narcissum vocatum, in quo se Narcissus inspexerit. Natal. Com. l. 9. Mythol. cap. 16. Fama est Evtelidam, cùm formam suam spectasset in aqua, & vidisset formosam: ex eo, quòd se spectasset, vulneratum, in morbum incidisse, corpus???ue cum forma amisisse. Plutarchus lib. 5. Quaest. conuiuialium 7. Navsicaa, Alcinoi Phaeacum regis F. cùm Vlyssem in litore errantem vidisset, viri alloquio & forma delectata, & amore illius correpta, ad famulas conuersa dixit: [Greek words]. Quòd si haec concubitus cupiditate loquitur, audacia & libido illius reprehendenda. Sin verò prudentia eius delectata, talem virum potiùs quàm nauicularium aut saltatorem aliquem ciuium suorum sponsum habere optat, laudanda est puellae indoles. Ex Odyss. [Greek words]. Plut. de Aud. poët. Hercules, quum Geryonis boues abduceret, per Celtarum regionem, peruenit ad Brettanum, cui filia fuit Celtine appellata. Ea Herculis amore incensa, occultauit illi boues: neque reddere voluit, nisi priùs cum ea coiret. Hercules boues suas recipere cupidus, cum ea coiuit: natus???ue filius nomine Celtus, à quo postea Celtae sunt appellati. Parthenius de Amatorijs, cap. 30. Quum ob Helenam repetendam Diomedes & Acamas venissent. Laodice multo desiderio flagrauit, vt posset iuueni Acamanti misceri. Et aliquandiu quidem prae pudore se cohibuit: pòst verò ab effectu victa communicauit rem Perseivxori, nomine Philobiae, illam???ue sic adiurauit, vt quantum posset iamiam pereunti auxilium ferret. Illa puellae calamitatem miserta, Perseum rogat, vt se in ea re iuuet, iubens eum hospitalitatem & amicitiam cum Acamante inire. Perseus partim vt vxoris voluntatem impleret, partim Laodices misertus, omni conatu Acamantem persuadet, vt se in Dardanum conferat, cuius regionis praefectus Perseus erat. Venit ergo eò quoque Laodice, tanquam ad festum quoddam, Troadibus quibusdam comitata, adhuc virgo existens. Vbi quum opiparum conuiuium apparasset, in eodem lecto collocat Laodicen cum ipso, inquiens: Vnam ex regijs pellicibus esse. Atque hoc quidem modo Laodice desiderium suum expleuit. Progressu autem temporis filius nascitur Acamanti Munitus, quem sub dio enutritum post Troiae captiuitatem transportauit domum, ipsum???ue venantem in Olyntho Thra ciae serpens occidit. Parthen. de Amat cap. 16. ex lib. 1 Hegesippi de rebus Milesiorum. Cotys rex Thraciae, eò prouectus est insaniae, vt tanquam sibi Pallas nuptura esset, magnificas nuptias instrueret, & deam ebrius expectaret. Quendam ex satellitibus missum, qui videret an dea venisset in thalamum, cùm is nullum esse in thalamo retulisset, sagitta interfecit: alium???ue rursus eodem modo: donec tertius dixit, deam ipsum iam dudum in thalamo expectasse. Athen. lib. 12. cap. 14. Nvmervm, Freqventiam. Vide Tit. Mortui in coitu, fol. 533 Atila Hunnorum rex captus specie puellae, famae ac nobilitatis inter suos eximiae, cui Hildico nomen erat, eam sibimatrimonio copulauit. Dum autem nouis nuptijs nimis vino indulget, & venere se nimium exercet, quum supinus obdormiret, sanguis per nares erumpens, vitalium spirituum meatus interclusit, subito???ue extinctus est, quinquagesimosexto ???tatis anno, quamuis alij plures adscribant. Cuspin. Impotentiam. Antoninvs Caracalla Clodiam Laetam, Vestalem vir [2322] ginem, stuprare propter impote̅tiam non potuit. Illa nihilominus viua sepulta est. Dion in eius vita Qvalitatem. De Cinaedis suprà, quos ratione loci immustati ad hunc quoque Titulum referre possemus. Nunc etiam de alijs, qui quamuis aliam corporis partem nefaria aeternis???: damnanda igmbus libidine aggrediuntur & polluunt. Er Iudae ex Sua primogenitus, cùm illegitimè cum vxore Sua congrederetur, à Domino interfectus est. Similiter & Onan Eris frater: cui cùm Iudas pater Thamaren Eris vxorem in matrimonium collocasset, vt exea liberos fratri demortuo excitaret, quia sciebat non suam futuram esse prolem, cum Thamare rem habens, semen in terram effun debat. Ob quod: facinus à Ioua necatus fuit. Genesis 38. Lesbii fuêre in venereis foedissimi, [Greek words]. quod Theopompus significat & meminit Stratis. Hinc est [Greek words] verbum, vti Aelius scribit Dionysius, & meminit octaua Iliados rhapsodia Eustathius, Caelius lib. 14. c. 3. Antiq. Lect. lib. 18. cap. 18. Eustathius Iliad. [Greek words] appellare scribit, foedo etymo. Tanta fuit libido Aegyptiorvm, qui sunt magnis carnibus, vt nulli parcerent membro, sed omnia constuprarent. Hieronymus lib. 1. com. in Hierem. cap. 2. Cyrene [Greek words] dicta meretrix, quòd in venereo vsu XII. excogitasset modos, quibus inscensori iucundius redderetur libidinis proluuium. Caelius libro dec imoquarto, capite octauo Antiquarum Lectionum, ex Suida, & Aristophanis interprete. Pisistratvs, tyrannus Atheniensium, cùm Megaclis filiam duxisset vxorem viduam (priùs enim Alcmaeoni nupta fuerat, & ex eo liberos sustulerat, qui crimini piaculari obnoxij esse dicebantur) neque exea liberos tollere vellet, haud legitimè cum ea coibat. Vxor ea matri, mater patri indicat. Megacles conspiratione facta Pisistratum vrbe eiecit. Ille in Eretriam confugit, & vix vndecimo anno pòst, tyrannidem iam tertiò occupauit. Herod. lib. 1. Polymnestvs, & Ariphrades, & Oeonichus, fellatores fuerunt. Suidas. Democharem nepotem ex sorore Demosthenis, irrumatum fuisse, scribit libro 38. Timaeus, obijciente Democlide, indignum esse qui sacrum ignem sufflet: suis???ue actionibus Botryis & Philaenidis, aliorum???ue obscenorum scriptorum supcrasse commentarios. Polybius autem aduersus Timaeum dicit: Hoc conuicium & has criminationes adeò indignas esse viro erudito, vt ne scortum quidem impudicissimum dicere auderet. Duris libro X. Pytheam ide̅ obiecisse Demostheni ait. Suidas. Q. Hortensij, qui in maximo & ingenuorum ciuium & amplissimorum prouentu, summum auctoritatis atq; eloquentiae gradum obtinuit, nepos Hortensivs Corbio, omnibus scortis abiectiorem & obsceniorem vitam exegit: ad vltimum???ue lingua eius tam libidini cunctorum inter lupanaria prostitit, quàm aui pro salute ciuium in foro excubuerat. Val. Max. lib. 3. cap. 5. Q. Rhemmivm Palaemonem superbissimum grammaticum, flagrasse libidinibus in mulieres vsque ad oris infamiam, scribit Suetonius. Satyricus felle aspergit quendam Gellivm patrui sui irrumatorem, matris???ue & sororis stupratorem. Rvffi cuiusdam Bononiensis libidinem Catullus amarulenter lacerat, quòd mulieris magae os pollueret. Heliogabalvs naturae monstrum, nullam corporis partem (dictu nefandum) intentatam reliquit. Lampridius. Tiberivs Caesar (auctore Tranquillo) sellariam excogitauit sedem arcanarum libidinum, in quam accerfiti puellarum & exoletorum greges, monstrosi???ue concubitus repertores, incestarent se coram ipso. Suetonius. Sellariorum & Spintriarum, ex foeditate loci, ac multiplici patientia, priùs ignota vocabula comperta produntur primùm, vt dicantur Spintriae, [Greek words] etiamsi nonnunquam vel plures. Sellariorum liquet ratio. Caelius libro 14. cap. 8. Antiq. Lect. ex Suetonio. Est de hoc Stratonis in Graecis Epigrammatis tale: [Greek words] Idem Imp. puellos pisciculos abominanda libidine vocabat. Suetonius. Aegle fellatrix apud Martialem in Epigram. Sextillvs, Philagenis, Lesbis, Lyris, Posthvmvs, Gavrvs, Gargilivs, Coracinvs, Thais, Chrestvs. Papilvm quendam Martialis libro 7. taxat velut irrumatorem, & liguritorem. Ausonius inuehitur suis carminibus in Evnvm, & Castorem, confimili de causa. IMPVDICITIA VENEREA PRIMARIA, considerata respectv loci, in qvo exercetvr. Venvs importvna. Pvta in Templo, Loco sacro. Vide Tit. Templa stupro profanata, fol. 3219. Illic impietatis, heic libidinis habetur ratio. Aiax Oilei filius Caffandram Priami filiam in te̅plo Palladis oppressit. Dea iniuriam vlciscente, fulmi natus est in mari cum aliquot alijs Graecis. Vergilius lib. 1. Aeneid. In Messeniorum finibus Dianae Limnatidis cognomento templum fuit, commune Doriensibus, Messenijs & Lacedaemonijs, nulli praeterea ciuitati. Ad illud templum miffas à se de more virgines, violatas à Messeniis Lacedaemonijs commemorant, ac regem etiam suum Telechum Archeladae filium, Agesilai nepotem, iniuriam propulsare conantem, interemtum: ipsas quidem virgines dedecus voluntaria morte redemisse. Hinc odij inter Messenios & Laconas principium, quod tandiu durauit, donec Messenios Spartani Peloponneso exegerunt. Pausanias lib. 4. Hippomenes, Atalantae virginis Arcadicae procus, aureis pomis & cursu cum ea contendens, eam superarat. Mox cùm in templo Matris deûm concubuissent, irata Cybele in leones iugales eos conuertit. Ouidius in Metamor. Demetrivs Poliorcetes Athenienses à Cassandro obsessos liberauit. Ei igitur vt tunc quoque recentes & noui assentationibus apparerent, Parthenonis partem poste riorem attribuerunt pro diuersorio, ibi???ue agebat, & Minerua dicebatur eum hospitio excipere non nimium castum hospitem, neque vt apud virginem diuertentem honesté. Nam Demetrius, cùm Mineruam debuisset, si nulla alia de causa, certè vt maiorem natu sororem (id enim dici volebat) erubescere: tanta in pueros ingenuos & vrbanas matronas conspurcauit arcem lasciuia, tunc vt maximè locus ille videretur mu̅dus, vbi cum Chryside, Lamia, Demo, Anticyra scortis illis in omni lasciuia volutaretur. Plut. in Demetrio. Decivs Mundus adolescens Romanus deum Anubim se simulans, in templo Isidis stuprauit Paulinam matronam, Saturnini coniugem. Iosephus Antiq. lib. 18. cap. 4. Tyrannvs sacerdos Saturni Alexandriae sub numinis specie stuprare solebat matronas. Euseb. lib. 11. cap. 25. hist. Eccl. & Vierus lib. 2. cap. 41. de Praestigijs. Pvblicé. Scribit in Oniro criticis Artemidorus, Mossynes Scythas canum more inpropatulo peragere concubitum. Caelius libro 18. capite 30. A. L. Tartari sub Bela IV. Hungaria occupata, cum Hungarorum & Cumanorum mulieribus saepe, ferarum more, in publico coibant. Bonfinius lib. 8. Dec. 2. Ex Adamitis haereticis qui continentiores, matrimonij???; tenaciores videri volebant, nihilominùs hanc licentiam vsurparunt, vt vxor quouis in loco, sacro aut profano, item clauso aut aperto, marito postulanti debitum redderet. Dubrauius libro 16. IMPVDICITIA VENEREA PRIMARIA, RESPECTV temporis. Venvs intempestiva. Tvm Qvando. Pvta Interdiv. Homerus intemperantissimum passim describit Paridem, tum praesertim Iliad. 2. vbi Veneris ope Menelao ereptus, Helenam ad concubitum sollicitat, nulla ratione dedecoris habita, quòd à Menelao victus esset. Vix alium reperias apud auctores, qui interdiu veneri operam dare legatur. Plut. in lib. de Audiendis poëtis. & lib. 3. Con. quaest. q. 6. [Greek words], id est, Lydus in meridie. In hominem insaciatae, aut etiam intempestiuae libidinis dictabatur. Narrant Lydos adeò libidine perditos fuisse, vt non tantùm noctu vacarent voluptati venereae, verumetiam ipso meridie lasciuirent. vnde [Greek words] dicunt Graeci, pro Lydorum more vitam agere. De gentis huius luxu deli [2323] cijs???; multa commemorat Athenaeus libro duodecimo. Inter sacra. P. Clodivs praeter stupratas sorores mulierem mentitus, inter publicas Bonae deae caeremonias ad Pompeiam Q. Pompeij filiam furtim penetrauit, eam???ue adulterauit. Plutarchus in Cicerone. Tiberivs fertur in sacrificando quondam facie ministri acerram praeferentis nequiuisse abstinere, quin penè vix dum re diuina peracta, ibidem statim seductum constupraret, fratrem???; eius tibicinem; quibus tamen postea crura infregit, quòd flagitium mutuò exprobrabant. Suetonius. In Convivio. In prouerbio circumfertur, Sybaritica mensa, de conuiuio Sibaritico, in quo & venus admiscebatur. C. Caligvla super sororum incesta, & notissimum prostitutae Pyrallidis amorem, non temerè vlla illustriore femina abstinuit: quas plerumque cum maritis ad coenam vocatis, praeter???; pedes suos transeuntes, diligenter ac lentè, mercantium more, considerabat: etiam faciem manu alleuans, si quae pudore submitterent. Quoties deinde libuisset egressus triclinio, cùm maximè placitam seuocasset, paulò pòst recentibus adhuc lasciuiae notis reuersus, vel laudabat palàm, vel vituperabat: singula numerans bona maláve corporis, atq; concubitus. Suetonius in Caligula. Die solenni. Edvinvs Angliae rex, ipso quo rex primùm salutabatur die, consanguineam suam, Comitis cuiusdam vxorem, stuprauit: id???; ferè in aperto, pecorum more fecit. Polydorus lib. 6. Anglicae historiae. Vrbs est in Brabantia Buscumducis, in qua, vt in alijs eiusdem terrae, stato anni die, quo ferunt maximum vrbis templum dedicatum, publicè supplicatur, ludi???ue varijs diuis exhibentur. Sunt qui tunc personas diuorum induant, sunt qui daemonum. Ex his Vnvs, cùm visa puella exarsisset, domum saltitando se recepit, & correptam, vt erat personatus, vxorem suam in lectum coniecit, se ex ea daemonium velle gignere dicens. Concubuit, concepit mulier, & infans, quem peperit, simul primùm aeditus est, saltitare coepit, forma, quali daemones pinguntur. Margaritae Augustae, Maximiliani filiae, Caroli V. amitae, acroama, apud L. Viuem in lib. 12. August. de Ciuit. Dei, cap. 25. In Expeditione. Vitoldvs Lituaniae dux, in venerem procliuior, solebat relictis copijs in hostico, domum mutatis equis ad vxorem recurrere. Guagninus in descriptione Lituaniae. Qvandiv. Metyche meretricula ad clepsydram veneri solebat indulgere: vnde Clepsydra dicta est. Athen. lib. 13. c. 8. Dipnosoph. IMPVDICITIA VENEREA SECVNDARIA, QVO AD Mores. In Genere, Amantivm ineptiae. Vide Vol. primo, subloco Affectuum, Amor insanus, f. 15. De Phaedra pleni sunt poëtarum libri. Seneca in Hippol. Torretur aestu tacito, & inclusus quoq;, Quamuis tegatur, proditur vultu furor: Erumpit oculis ignis, & lassae genae Lucem recusant: nil idem dubiae placet, Artus???; variè iactat incertus dolor: Nunc vt soluto labitur moriens gradu, Et vix labante sustinet collo caput, Nec se quieti reddit, & somni immemor Noctem querelis ducit: attolli iubet, Iterum???; poni corpus: & solui comas, Rursus???; fingi: semper impatiens sui Mutatur habitus: nulla iam Cereris subit Cura, aut salutis: vadit incerto pede, Iam viribus defoeta: non idem vigor, Non ora tingens nitida purpureus rubor. Populatur artus cura, iam gressus tremunt, Tener???; nitidi corporis cecidit decor: Et qui tenebant signa Phoebeae facis Oculi, nil gentile, nec patrium micant: Lacrymae cadunt per ora, & assiduo genae Rore irrigantur: qualiter Tauri iugis Tepido madescunt imbre profusae niues. De Myrrha, patris nefando amore correpta, sic scribit Ouid. 10. Metamorph. Noctis erat medium, curas???; & corpora somnus Soluerat: at virgo Cinyreia peruigil igné Carpitur indomito, furiosa???; vota retractat: Et modò desperat, modò vult tentare, pudet???;, Et cupit, & quid agat non inuenit: vt???; securi Saucia trabs ingens, vbi plaga nouissima restar, Quò cadat in dubio est, omni???; à parte timetur: Sic animus vario labefactus vulnere nutat Huc leuis, atq; illuc, momenta???; sumit vtroq; De Polyphemo Cyclope Theocritus Idyl. 11. sic scribit: [Greek words]. Cyclops autem cantu Galateam celebrans tabescebat illic algoso in litore à summo diluculo, grauissimum habens sub pectore vulnus à magna Venere, quae iecur illius telo confixerat. Clearchus libro Amatoriorum primo odam quanda̅ scribit Pastorale vocatum fuisse ab Eriphanide lyrica, quae cùm Menalcam venatorem amaret, per omnia montana discurrens, non homines solùm, verumetiam crudelissimas feras sua miseria mouit. Athen. lib. 14. cap. 6. Didonis reginae insanum amorem Virgil. 4. Aeneid. graphicè depingit: -est mollis flamma medullas Interea, & tacitum viuit sub pectore vulnus. Vritur infelix Dido, tota???; vagatur Vrbe furens: qualis coniecta cerua sagitta, Quam procul incautam nemora inter Cressia fixit Pastor agens telis, liquit???; volatile ferrum Nescius: illa fuga syluas, saltus???; peragrat Dictaeos: haeret lateri lethalis arundo. Baldervs Othini magi F. Hotherum Daniae regem riualem suum bello prosecutus, nauali praelio victus, sed mox victor, ex insano amore, quo Nannam, Geuari filiam, Hothero desponsatam, deperibat, nocturnis laruarum Nannae speciem simulantium spectris agitatus, penè contabuit, ita vt pedibus ampliùs incedere non posset. Saxo lib. 3. De Rvfo & Naeuia Martialis Epigram. lib. 1. Quicquid agit Rufus, nihil est nisi Naeuia Rufo: Si gaudet, si flet, si tacet, hanc loquitur. Coenat, propinat, poscit, negat, innuit, vna est Naeuia: si nön sit Naeuia, mutus erit. Scriberet hesterna patri cùm luce salutem, Naeuia lux, inquit, Naeuia numen, aue. Haec legit & ridet demisso Naeuia vultu: Naeuia non vna est, quid vir inepte furis? Specie. Qvo ad Aspectum. Dioxippvs pugil Olympionices Atheniensis, cùm more pugilum Athenas introiret eques, magna???ue hominum multitudo conflueret, atque alius aliunde spectandi cupidine dependeret: in ijs femina forma decentissima visum accurrerat. Quam videns Dioxippus, subitò pulcritudine victus, indesinenter fixos in mulierem oculos habuit: conuersus???ue & vultu in plurimos colores mutato, animaduersus est ab omni multitudine, non oscitanter mulierem adamare. Aelianus lib. 12. Variae historiae. Contactum. [Greek words]. i. Siphnissare. Suidas indicat prouerbio dici solere pro eo, quod est, manum admouere postico: sumtum esse à moribus Siphniorvm, qui libidinis causa id factitare consueuerint. Est autem Siphnus insula quaepiam, haud procul à Creta, cui quondam nomen fuerit Merope, vel hoc nobilis elogio, vna è Cycladibus. Erasm. in Adagijs. L. Sylla dictator, vxore Metella defuncta, quum gladiatorium munus ederet, spectaretur???ue adhuc promiscuè à viris & feminis, Valeria mulier insigni facie, Messalae oratoris filia, & Hortensij soror, post Syllam transiens, manu leniter eius vesti applicita m suas sedes transijt. Mulieris audaciam Sylla secum miratus, quum intentioribus oculis intueri perseuerasset: Nihil, inquit illa, est, ô Sylla, cur mihi grauiùs succenseas. volui ego quoq; tuae felicitatis portiunculam sortiri. Qua mulieris vrbanitate delectatus Sylla, oculorum aspectu captus, vbi, qua familia orta esset, satis exploratum habuit, eam in matrimonium recepit. Sab. lib. 3. En. 6. Denudationem. Curtius auctor est, adeò impudicè Babylonios conuiuari, vt matronae etiam nobilissimae, abiecto pudore, velamenta corporis frequenti conuiuio deponant. Sab. lib. 5. En. 4. Candavles Lydorum rex, nuda vxore Gygi ostensa, ad libidinem vtrumq; excitauit. Sab. lib. 3. En. 2. Dionysivs Syracusanus, abiecta omni modestia, mulieres [2324] nudas hospitibus suis contemplandas introducere & offerre solebat. Alex. ab Alex. lib. 5. cap. 21. Narrant Anvm quampiam, cùm nuda libidinari pararet, extinxisse lucernam, ne rugae situs???ue corporis offenderet, & extinguentem dixisse, [Greek words]. i. Vale amicum lumen. Quae quidem verba suspicor hoc magis in vulgi iocum abijsse, quòd ijsdem vtantur in tragoedijs, exituri è vita: velut Polyxena in Hecuba Eurípidis, Iphigenia in sui nominis fabula, Alcestis & Electra, aliae???ue complures. Tametsi Plut. Conuiuialium quaestiuncularum decade septima, problemate quinto, indicat dictum à quodam, qui amicae prodeunti in conspectum, quum ipse vino opinor caecutiret, [Greek words], inquit, [Greek words]. Erasm. in Adag. Avgvstvs Caesar conuiuium libidinosum XII. deorum celebrauit, in quo deorum dearum???ue habitu discubuisse conuiuas, & ipsum pro Apolline fuisse ornatum, non modò Antonij epistolae fingulorum nomina amarissimè annumerantis exprobrant, sed & sine auctore notissimi versus: Cùm primùm istorum conduxit mensa choragum, Sex???; deos vidit Mallia, sex???; deas: Impia dum Phoebi Caesar mendacia ludit. Dum noua diuorum coenat adulteria: Omnia se à terris tunc numina declinarunt, Fugit & auratos Iuppiter ipse thronos. Suetonius. Dionysivs, Dionysij filius, totius Siciliae deuastator, cùm ad Locrorum vrbem accederet, quae illi erat metropolis (Doris enim, quae mater illius fuerat, genere fuit Locra) quae maxima foret in ciuitate domus, hanc serpyllis rosis???ue sternebat: Locrorum virgines accersebat, nudus???ue cum nudis nulla pudoris ratione habita super stratis voluebatur. Athenaeus libro 12. cap. 19. Ivlla, Caracallae nouerca, de industria femur nudauerat. Tum ille, Ò quam vellem, si liceret. Illa statim, Licet verò, modò velis. Ea voce ad incestum mulier scelerata impurissimum hominem perm ouit. Spartianus. Olfactum. Bernardvs Caprera, ipso odore & tepore lecti Blancae, reginae Siculae, instar canis venatici ad lustrum ferae, delectatus est cùm ea (studuerat) potiri non posset. Valla lib. 2. Historiarum. Osculum. Pericles Aspasiam meretricem mirè dilexit: nam siue exiret, siue rediret à foro, salutabat semper eam osculo. In comoedijs noua Omphale, & Deianira, alijs Iuno nominabatur. Plutarchus in Pericle. Manilivs, quòd vxorem suam praesente filia osculatus esset, senatu motus est à Catone maiore. Fulg. lib. 2. cap. 4. Rodolfvs I. Imp. in more habebat, principum vxores vel reluctantes osculari. Cuspinianus. Vocem. Ambraciatarum tyrannus Periander cu̅ percunctatus esset amasium suum, Nondum ne vterum gereret? ille ira inflammatus eum obtruncauit. Plut. sermone Amatorio. Tradunt morem Amazonibvs fuisse quondam, vt pueros masculos detorta tibia coxáve claudos efficerent. Porrò cùm bellum esset illis aduersus Scythas, atque illi eas conarentur illicere vt ad sese desciscerent, dice̅tes futurum, vt posthac non cum claudis ac mutilis, sed cum integris viris rem haberent: Antianira, Amazonum dux, respondit: [Greek words]. Vsurpauit Athenaeus lib. 13. [Greek words]. id est, Verè enim claudus optimè virum agis. Theocritus [Greek words] appellat virum coitus auidum, Hesychius [Greek words] dicit. Erasm. in Adagijs. Romae annis singulis ludi scenici erant Megalesia, in quibus Histriones ad nouum opus egredientes, mira lasciuia spurcissima & turpissima quaeque in matrem deûm, & Atym dictitabant: tum & alij per id temporis etiam honestiss. Romanorum cultu dissimulato, vt nosci non possent, licentiosissimè per vrbem vagabantur: nullis verbis factis???; foedis parcentes. Herodianus in Commodo. In C. Caligulam conspirauerant potentissimi liberti praefecti???; praetorij. Cum???ue placuisset Palatinis ludis spectaculo egressum meridie aggredi, primas sibi partes Cassius Chaerea, Tribunus cohortis praetoriae depoposcit: quem Caivs seniorem iam vt mollem & effoeminatum denotare omni probro consuerat: & modò signum petenti, Priapum, aut Venerem dare: modò ex aliqua causa agenti gratias, osculandam manum offerre formatam commotam???ue in obscenum modum. Suet. & Iosephus. In Laeliam, Martialis Epigram. lib. 10. Cùm tibi non Ephesos, nec sit Rhodus, aut Mytilene, Sed domus in vico Laelia patricio, De???; coloratis nunquam lita mater Etruscis, Durus Aricina de regione pater: [Greek words] lasciuum congeris vsq;, Prò pudor, Hersiliae ciuis, & Egeriae. Lectulus has voces, nec lectulus audiat omnis, Sed quem lasciuo strauit amica viro. Scire cupis quo casta modo matrona loquaris, Nunquid cùm crissas, blandior esse potes? Tu licet ediscas totam, referas???; Corinthon, Non tamen omnino Laelia Thais erit. Conuersationem inhonestam, ridiculam. Cybelen Menois vetustiss. Phrygiae regis F. Diod. lib. 4. scribit à patre expositam in monte Cybelio, à pastore educatam, cu̅ adoleuisset, iuuenem amasse terrae illius, nomine Atym, ex eo???; grauidam, à Menoë patre, qui fama de virtute factis???; eius acceperat, reuocatam pro virgine: cuius flagitio cognito. Atym & nutrices iussu regis affectos esse supplicio: Cybelem amore ince̅sam ex desiderio Atys insanijsse, domo???; paterna egressam solam cum fistula & tympano, passis crinibus totam regionem peragrasse dementatam, venisse???; in Nysam ad Dionysium: aliquot verò annis post eam iam mortuam, cùm & difficultato annonae, & morbo in Phrygia laboraretur, oraculo iussos esse Phryges Atym & Cybelem venerari: hinc sacra caeremonias???; magnae Matris deûm ortas. Diod. lib. 4. Sardanapalvs inter pellices muliebri habitu fila duxit. Diodorus. Hercvlem Omphalae reginae Lydorum seruijsse notum est. De eo Seneca in Hippolyto, actu primo: Natus Alcmena posuit pharetram, Et minax vasti spolium leonis, Passus aptari digitis smaragdos, Et dari legem rudibus capillis: Crura distincto religauit auro, Luteo plantas cohibente socco: Et manu, clauam modò qua gerebat, Fila deduxit properante fuso. Themistocles, vt Idomeneus est testis, cùm amicaru̅ currum iunxisset, foro pleno per ciuitatem iuit. Erant autem ipsae Lamia, Scione, Satyra, Nannium. Athen. lib. 13. cap. 13. Milonis Crotoniatae vires multorum sermonibus celebrantur, qui corporis robore adeò valuit, vt nemo aduersariorum malum, quod in manu tenebat, eripere potuerit. Atqui amasia eius nullo negocio exemit, saepè cum eo colludens. Ex quo perspicuum est, Milonem corpore plus quàm virum, animo autem plus quàm feminam extitisse. Aelianus libro 2. de Varia historia. M. Antonivs III. vir Cytheridem mimam circumduxit lectica, eam???; non minor comitatus, quàm matris ipsius sequebatur. Plut. in Antonio. Constantinvs Monomachus Imp. monasterium Manganorum, in gratiam Sclerenae pellicis, extruere cepit: vt eam tum in domo venatoria habitantem, praetextu contemplandae structurae, crebriùs inuisere liceret. Zonaras Tomo 3. Rixam, Contentionem. Avsonivs de suis amoribus fic scribit: Hanc volo, quae non volt: illam quae volt, ego nolo: Vincere vult animos, non satiare venus. Oblatas sperno illecebras, detrecto negatas: Nec satiare animum, nec cruciare volo. Eiusdem quoque sunt hi versus: Sit mihi talis amica velim, Iurgia quae temerè incipiat, Nec studeat quasi casta loqui, Pulcra, procax, petulante manus Verbera quae ferat, & regerat, Caesa???; ad oscula confugiat. Nam si moribus his fuerit, Casta, modesta, pudenter agens, Dicere abominor, vxor erit. Obsequium. Salomon rex ob libidinem lapsus in scelus idololatriae, coluit Asthartem deam Sydoniorum, Chamos deum Moabitarum, & Moloch idolum Ammonitarum, circa 46. annum aetatis suae: & tantum sex alios annos superuixit. Et licèt priùs nominaretur Idida, id est, amabilis Dei: postea mulierum amator vocitatus est, auctore Hieronymo. Alexander victo Dario Persep olim reuersus, intempestiuis conuiuijs & immodica temulentia foedare cepit nobilissimae victoriae laudem. Adhibebantur castrensia scorta regio conuiuio, & in his Thais Attici generis femina, omnium, quae castra sequebantur, ob excellentem formam nobilissima, quam postea Ptolemaeus regnans scortum habuit. Hîc quum iam in multum vini rex & alij prouecti essent, illa Alexandrum allocuta dicitur: Maximum, inquit, Rex, omnium laborum, quos Asiatica sum expeditione perpessa, hac nocte fructum percepi, quòd in superbissima Persarum regia Alexandri regis inuictissimi conuiuium celebro: sed multò maiorem perceptura, si Xerxis regiam, qui nostras olim Athenas cremauit, mea manu incendero, quod & tibi gloriae fit, si ad posteros tradatur, vt Atticae mulieres secutae Macedonum [2325] custra, patriae excidium fuerint vltae: quod tot classes, tot exercitus, tot duces, ex terra Graecia profecti, ad id tempus vlcisci nequiuissent. Haec illa. atque vnà spectante rege facem accendit. Plausus confestim & tumultus toto conclaui oritur, caeteris???ue ad id facinus hortantibus, ebrius imperator, ebrium scortum secutus, facem & ipse corripuit: idem alij faciunt, clamore???ue sublato ad regiam incendendam discurrunt. Milites qui extra vrbem tendebant, flammam conspicati, rem fortuitam rati, cum aqua in vrbem concurrunt. Ibi regem inter caeteros materiam igni suggerentem intuiti, abiecta aqua alacri animo & ipsi faces subdunt. Nemo erat, cui non persuasum esset, excisa regia vrbe, Alexandrum retrò abiturum atque ita fore, vt victores & praeda onusti breui domum reuerterentur. Et domus illa inclyta, tot regum altrix, totius orientis imperatrix & domina, Graeciae & caeterarum gentium terror, hunc infelicem habuit exitum, quae decem millium nauium classem aliquando instruxerat, exercitus tam numerosos coëgerat, vt maria pedibus peruia fecerint, montes à continenti absciderint, flumina vno haustu exiccarint, per ludibrium meretricia manu incensa & excisa est. Vrbs quoque cum regia absumta est, vt procedente tempore, vbi Persepolis fuisset, ignorari potuerit, nisi Araxis vicinitas, qui ad viginti stadia praeterfluebat, insignem locum fecisset. Fuerunt qui eius consilij Alexandrum ignarum fuisse crederent: sed nemo alius tantum fuisset facinus patrare ausus. Sab. lib. Ennead. 4. Miro amore Demetrivs Poliorcetes Lamiam deperijt, in omnib. illi quantumuis vetulae obsecunda̅s: ita vt non reliquis modò vxoribus, sed amicis quoq; armulationem & inuidiam moueret. Mirum???ue adeò fuit, eum, qui Philae deflorescente aetate ostensus fuerat initicò, succubuisse Lamiae, & tamdiu iam vergentem annis dilexisse. Plut. in Demetrio. Demetrius rex successionis Alexandri extremus, Myrinam amicam habebat Samiam: quae diademate excepto totius imperij communem habebat auctoritatem, vtasserit Nicolaus Damascenus. Athen. lib. 13. cap. 23. C. Flaminivs, vir consularis quidem, sed libidinosissimus, cùm Gallum transfugam vnà cum vxore & liberis hospitio suscepisset: in ipso conuiuio, vt scorto gladiatoriorum ludorum specimen flagitanti obsequeretur, coràm interfecit, dum curauit. Liuius. Galeacivs Mantuanus, vir impiger, Papiae cùm hybernaret, fortè in ponte puellam, quam vnicè amabat, obuiam habuit. Ea, vt per blandam aliquam iocandi speciem amantem ad colloquium inuitaret: Quin tu, inquit, bellissime amator, qui tantum tibi armatus in acie places è ponte in amnem amoris gratia desilis? Hoc ille audito, concitato repentè equo sese demisit in fluuium. Equo exanimato, vix Ticino ipse natabundus emersit. Pont. libro 1. capite 25. de Fortitudine. Defensionem. Pericles, cùm Aspasia Megarensis de impietate accusata in exilium abijsset, multa pro illa verba faciens lacrymatus est magis, quàm si ipsius vita periclirata fuisset. Athenaeus libro duodecimo, capite 13. Galli pro amicis leuissimè offensis, auctorem iniuriae in certamen prouocant, pugnae legibus propositis, interdum adeò duris, vt in certamen prodeundum sit, corpore maiore parte exarmato: concurrendum???ue hastis & equis primò, deinde pedibus res gerenda, cominùs gladio ac securi. Pontanus lib. 1. cap. 25. de bellica Fortitudine. Donationem. Vide Tit. Prodigi in venerea, fol. 2482. Demetrius Poliorcetes Lamiam amauit iam vetulam. Haec seorsum coenam regi parans, à multis pecuniam comparauit: atque ob immensos sumtus vsqueadeò fuit illa celebrata coena, vt eam Lynceus Samius mandauerit literis. Quam obrem Lamiam comicus quidam appositè veram Helepolim vocauit. Demochares Solius Demetrium fabulam appellauit, quòd ei Lamia quoque esset. Quum de ea rex apud Mamiam, quae & Demo dicebatur, gloriaretur, & appositis bellarijs diceret, vides quàm multa mihi mittat Lamia? Plura, inquit, tibi mittentur à matre mea, si velis cum ea dormire. Notans, anus solere donare ijs à quibus subiguntur. Erasmus libro 6. Apophthegmatum. Abutebatur C. IVL. Caesar vno tempore matte & filia nomen matri Seruilia, quae M. Bruti genitrix fuit: quam, vt ait Suetonius, ante alias dilexit, & cui super alias donationes margarita̅ ingentiprecio mercatus est. Filiae nomen Tertia, quae ipsius soror Bruti, & C. Cassij coniux erat. Cùm itaque bona ciuium sub hasta venderentur iussu Caesaris, & Seruilia magni valoris prediu̅ exigua pecunia co̅parasset, lusit Cicero: Equidem quò meliùs emtum sciatis, comparauit hunc fu̅dum Seruilia, Tertia deducta. Macrob. lib. 2. Satur. cap. 2. Res. Libidinis incentiva varia. Puta Imagines. Parrhasivs, pictor. Ephesius clarissimus, minoribus tabellis libid ines pingebat, eo???ue genere petulantis ioci sese reficiebat. Plin. lisa. 35. cap. 10. Eius certè tabulam Tiberius Imp. in qua Meleagro Atalanta ore morigeratur, legatam sibi sub conditione, vt si argumento offenderetur, decies pro ea LLS. acciperet, non modò praetulit, sed & in cubiculo dedicauit. Suetonius in Tiberio. Cratinvs Atheniensis comicus, vino veneri???ue deditissimus, tanta libidine, puerorum praesertim, flagrauit, vt speculis cubiculum ornaret vndique, quò se faciliùs coëuntem spectaret. Quo & Horatio Grammaticorum nebulonu̅ quidam (vti Caelius lib. 14 cap. 4. A. L. meminit) tribuunt, sed falsó. Hoc & Tiberivm Imp. scelestissimum fecisse, Suetonius tradit. Gyraldus Dialogo sexto Historiae poëtarum. Hostivs obscenitatis princeps vsque in scenam productae, (quod ex Seneca est) diues auarus, libidinis praeferuidae, Augusti temporibus, tam virorum quàm feminarum auidus. Fecit quoque eius notae specula, quae imagines longè maiores redderent, vt digitus brachij mensuram & longitudine & crassitudine excederet. Ea ita disponebantur, vt quum virum ipse pateretur, omnes admissarij sui motus in speculo videret, ac deinde falsa membri ipsius magnitudine, tanquam vera gauderet. Quin & in balneis draucorum habebat delectum, & apta mensura legebatur emasculator. Caelius lib. 14. cap. 3. A. L. Surenas Parthorum dux, victo M. Crasso, in direptione castrorum lasciuos libros Aristidis, Milesiacos inscriptos, in Roscii impodimentis reperit: eosdem???ue Seleuciensium Senatui coacto ostendit, ad Rom. sugillandos, qui ne in bello quidem ab huiuscemodi nequitijs abstinerent. Plutarchus in Crasso. Heliogabalvs primus schematibus libidinosissimis inquinata ex argento vasa iussit capponi. Caelius libro vigesimooctauo, capite octauo. Tamberlanes Tartarus aspectu excitare solebat libidinem, adolescentes in conspectu suo mulieres constuprare sinens. Chalcocondylas lib. 3. Scripta. Ovidivs 2. Tristium de suis libris sic scribit: Crede mihi, distant mores à carmine nostro: Vita verecunda est Musa, iocosa mea est. Nec liber indicium est animi, sed honesta voluntas Plurima mulcendis auribus apta refert. Martialis lib. 1. similiter: Innocuos censura potest permittere lusus: Lasciua est nobis pagina, vita proba est. Cibi. Andronicvs Comnenus tyrannus, medicamentis libidinem accendebat, virilia vnctionibus & delicijs firmans. Vescebatur item scinco, ad tontiginem excitandam. Nicetas l. 2. Flagra. Io: Picus Mirandulanus lib. 3. contra Astrologos, refert historiam de Qvodam sibi familiari, qui cùm summo mulierum desiderio arderet, impotens tamen in venere erat, nisi priùs flagello in aceti maceratione per diem atque noctem durato ad sanguinis vsque largam profusionem caederetur: & quò saeuiora verbera infligebantur ab amasia in id officium multis precibus sollicitata, eò acrior vis libidinis excitabatur. Caelius lib. 11. cap. 15. A. L. IMPVDICITIAE ET LIBIDINIS CVLTVS QVO AD ALIO???. ET VEL Absqve certamine. Hvc pertinet, Aliorvm Pvdicitiam odisse. Vide Tit. Vltionis Zelotypoe, f. 1958. Item Astus in vlciscendo, fol. 1958. Vxor Putipharis, magistri equitum Pharaonis, Iosephum de stupro sollicitauit, & eundem consentire nolentem, de stupro accusauit. Geneseos trigesimonono. Deucalion maximus natu filiorum Minois, Cretae imperauit. Is inita cum Atheniensibus belli societate, Phaedram filiam Theseo despondit. Qui cùm post ductam vxorem Hyppolytum ex Amazone genuisset, in Troezenem misit sorori Aethrae nutriendum. Ex Phaedra Athamantum suscepit, ac Demophoontem. Hyppolytus cùm Athenas ad mysteria [2326] venisset, à Phaedra propter puleritudinem amatus est. Mulier repulsam passa, Theseu̅ de vi sibi à priuigno illata persuasit. Ille à Neptuno patre petijt, vt Hippolytus iphocis, hoc est, vitulis marinis dilaceraretur. Quòd cùm factum esset, Phaedra laqueo se exanimauit. Extabat adhuc Pausaniae tempore in Attica terra myrtus, cuius folia crinali acu Phaedra transfixerat, ex amoris aegrimonia delirans. Paus. in Atticis, & Diodorus lib. 4. cap. 5. Melitvs, cùm Timagorae Atheniensis pueri amore flagraret & ab eo iussus, canes bonos venaticos peregrè adduceret, equum hostilem cuiuscunque generosum & ferocem, alterius elegantem chlamydem, aues item altiles, & seruos miro genere natos: cùm omnia perfecisset, Timagoras autem ea opera repudiasset: Melitus incitato cursu in arcem se proripuit, & ex ea se praecipitem dedit. Suidas. Arsinoe nouerca Agathoclem priuignum propter denegatum incestum interfici curauit. Pausanias in Atticis. Flora meretrix, Cn. Pompeio familiaris, à Geminio, Pompeij amico, attentata, non nisi concedente Pompeio eum admittere voluit. Cùm Pompeius concessisset, ipsam tame̅ nunquam postea vel attingere vel conuenire voluit. Id illa non leuitate meretricia tulit, sed ex moerore & desiderio quoque aegrotauit. Plut. in Pompeio. Othonis III. coniux Maria Aragonia, cùm à nobili quoda̅, quem iam amplexum pellicere conabatur, se contemni videret, accusauit illum apud Caesarem de te̅tata pudicitia. Caesar credulus iussit illum gladio caedi. Moriturus ille innocentiam suam Deo commendauit, vxori???; suam fassus innoce̅tiam, occubuit. Illa caput viri rapiens, ad Caesarem, pro tribunali sedentem, accurrit, de iniquissima oppressione iudicium pete̅s. Versus in eam Caesar ait: Quis te mulier laesit? Tum illa proiecto in medium capite: Virum, inquit, viru̅ hunc mihi per summam iniustitiam abstulisti. Id???; ferri candentis periculo probauit. Stupuêre qui aderant: praesertim cùm meminissent lac loco sanguinis fluxisse, quum miles ille gladio caederetur. Caesar re diligentiùs perspecta, Imperatric iussit cremari, & semetipsum magno aere multauit, rependens mulieri pro morte viri aliquot arces. Cranzius lib. 4. Saxoniae, cap. 26. Libidinem propagare Laudando, Commendando. Chrysippvs in lib. de Rep. Diogenem fert laudibus, [Greek words], iactantem???ue ad coronam, Famem vtinam aequè propulsare queam. Plut. in Stoicorum pugnis. De M. Catone sic scribit Horatius in Sermonibus: Quidam notus homo cùm exiret fornice: Macte Virtute esto, inquit sententia dia Catonis. Nam fimulac venas inflarit tetra libido, Huc iuuenes aequum est descendere, nona alienas Permolere vxores—. Praemijs afficiendo. Tiberivs Caesar T. Caesonium Priscu̅ equite̅ Rom. & censoriu̅ nouo officio à voluptatib. praeposuit, & omnes alicuius in venere inusitati modi inuentores praemijs affecit. Sueton. Fouendo, Promouendo. Vide suprà, Magistri Libidinis, Conceßione, f. 2276. Floram meretrice̅ dilectiss. Cn. Pompeius Geminio suo familiari roganti concessit: verùm nun quam postea ipsam, quamuis amare videretur, attigit vel conuenit. Plut. in Pompeio. Non puniendo. Inaequalitatis nomine ad Iniustitiam pertines hic Titulus. Quatenus verò Impudicitia illius veluti basis est, huius quoque erit loci. Beniamitae, cùm Gabaensium facinus, qui Leuitae vxorem hospitis ad necem vsque constuprarant, vindictam reliquis Israëlitarum tribubus deposcentibus, non modò non vindicassent, sed & defendendum suscepissent: post varias clades ad internecionem ferè deleti sunt. Troiani, repetentibus Helenam Graecis à Paride raptam, reddere recusantes, semetipsos funditùs perdiderunt. Philippo Macedonum regi Pausanias stipatoru̅ vnus mortem intulit, quòd cùm de stupro, sibi ab Attalo cognato illius illato apud eum quereretur, non vindicasset. Diod. lib. 16. Scedasus vir tenuium tortunarum Leuctra viculum agri Thespiensis habebat. Huic filiae duae erant, quae Hippo & Miletia, vel, vt alij, Theano & Euexippe vocabantur. Erat vir humanus Scedasus, & quamuis in reparua hospitalis. Hic Spartiatas duos ad se diuertentes excepit benigné. Quos puellarum amore captos à vi eis inferenda deterruit Scedasi comites postero die Delphos, quò tendebant, profecti sunt: sciscitati???; Apollinem, quorum de causa venerant, retrò domum co̅cessêre, ac itinere per Boeotiam facto, declinauerunt iterum ad Scedasi aedes. Ille fortè peregrè-erat: caeterùm filiae ex solito instituto hospites exceperunt. Qui puellas, quas deprehenderunt solas, per vim stuprauerunt. Eas cùm viderent supra modum ea co̅tumelia infensas, peremerunt, abiectis???; in puteum, recessêre. Reuersum domu̅ Scedasum, vt puellas desiderauit, omnia aute̅ quae reliquerat, inuenit salua, res suspensum habebat: dum admurmurante canicula, identidem???; ad eum accurrente, atq; ab eo ad puteum regrediente, co̅iecit id, quod erat, ac filiarum cadauera extraxit ex puteo. Vt verò intellexit ex vicinis pridie visos, quos nuper hospitio acceperat, Lacedaemonios ad ipsum ingressos: illos facinus patrasse coniecturam capiens ex eo, quòd nuper sine fine laudassent puellas, beatos???; dixissent, qui earum essent potituri nuptijs: Lacedaemonem ad conueniendum ephoros profectus est. Vt appulit in fines Argolicos, appetente nocte, ad cauponem quenda̅ diuertit. Eodem quida̅ alius senex declinauit ex oppido Oreo Hestiaeatidis. Quem geme̅tem diras???; Lacedaemonijs imprecantem cùm Scedasus audisset, requisiuit, Quid mali ipsi intulissent Lacedaemonij? Ille exposuit ei, sub ditione se Lacedaemoniorum esse: Aristodemu̅ aute̅, qui ab Lacedaemonijs Oreu̅ missus erat praefectus, multa saeuitiae exempla & improbitacis aedidisse. Amans, inquit, filij mei, postquam gratia nihil efficere apud eum potuit, ad vim est conuersus, aggressus???; eum ex palaestra abripere. Insistente ei magistro, succurrente???ue adolescentium caterua in praesentiarum quide̅ recepit se Aristodemus: postremò completa trireme, adolescente̅ corripuit, traiecit???; in vlterius litus, vbi eum stuprare aggressus est: non permittentem iugulauit, regressus???; Oreu̅ conuiuia agitauit. Qua re citò ad me delata, postquam iusta corpori solui, profectus Spartam co̅ueni ephoros. Caeterùm illi nullam mei rationem habuerunt. Quae vt accepit Scedasus, perculsus est, suspicatus, nec se quicquam Spartiatas respecturos: deposuit???; inuicem hospiti suam calamitatem. Ille verò adhortabatur eu̅, vt ne adiret quidem ephoros, sed repeteret Boeotiam, filiabus???ue tumulum conderet. Haud paruit tamen Scedasus: sed delatus Lacedaemonem, epheros appellauit. Quib. rem leuiter ferentibus, appellauit reges, mox populare̅ quemque cum lamentis. Cùm autem nihil proficeret, volitauit mediam per vrbem, manus ad solem protendens: hinc terra̅ pulsans, furias ciebat: ad vltimum mortem sibi consciuit. Post tamen supplicia Lacedaemonij praebuêre ad Leutras à Thebanis victi. Plutarchus in Amatorijs. Tiberivs Caesar, cùm senatus poenam ijs, qui luxuriarentur, constituere vellet, improbauit: eo addito, Praestare singulos certa ratione castigari, quàm commune omnib. suppliciu̅ irrogari: sic enim inpr???sentia quosda̅ metu dedecoris sibi temperaturos, ne vitia eorum palàm fierent. vbi verò semel legem natura vicisset, nemini eam curae futuram. Dion. lib. 57. Callidivs Bononiensis in cubiculo mariti nocte deprehe̅sus, cùm ob id causam adulterij diceret, affirmauit se ob amorem pueri sui eò esse perductum. Suspectus erat locus, suspectum tempus, suspecta matrisfamilias persona, suspecta etiam adolescentia ipsius: sed crimen libidinis, co̅fessio intemperantiae liberauit. Valer. lib. 8. cap. 1. Avriga quidam Thessalonicae, pincernam Butherichi pr???fecti militariu̅ copiaru̅ in Illyrico Theodosij Imp. depudicitia tentarat, & eam ob causam in vincula coniectus erat. Veniens Thessalonicam Theodosius, curule certame̅ exhibuit: supplicauit ergo plebs, vt auriga (qui in eo certamine omnes superabat) solueretur. Quod cùm non impetrasset, seditione mota plerosque ex Imperatoris principibus, & ipsum quoq; Butherichum interfeceru̅t. Iratus ergo Theodosius, immissis in circum militibus, promiscuè quosuis vsque ad septem millia interfici praecepit. Nicephorus lib. 12. cap 40. cvm Certamine. Hîc Certamina [Greek words] venereoe causa considerantur. Inproecedentibus ea, quoe ad [Greek words] faciunt, executi sumus sub Tit. Asquisitio libidinis Vitoe periculo, fol. 2284. Lavde libidine certare. Charicles Corinthius adolescens, & Callicratidas Atheniensis, Luciano iudice, amorjs patrocinium suscipiunt, ille feminei, hic masculi. Lucianus atheorum omnium nequissimus, naturae legem Charicli, at philosophiae institutum, si dijs placet, Callicratidi astipulari, impudentissimè decernit, dialogo de Amoribus. Oscvlis certare. Apud Megarenses inter pueros vere ineunte osculorum certamen agebatur, qui???ue suauiùs amantem esset osculatus, corollis onustus abibat. Edebatur hoc Dioclis Atheniensis honori, qui Athenis profugus fuerat paederastes, ac amatum in pugna protegens occubuerat, eo nomine à Megarensibus honorificè sepultus. Caelius lib. 15. cap. 9. A. L. Vltione libidinis certare. Tum Vi. Verberibus. Confule Tit. Crudelitatis Zelotypae, fol. 2795. Pitym puellam formosissimam riuales duo dij Pan & Boreas adamabant, dari eam sibi semicaper deus, dari ea̅ sibi trux in stabat Boreas. Puella Pana potiùs quàm Boream, si libera detur optio. Pani ergo cùm mox adhaesisset Pitys, impa [2327] tiens repulsae Boreas deprehensam fortè solam spacioso campo, saxo allisit moribundam: eam tellus intra gremium exceptam in arborem cognominem mutauit. Quamobrem ventos odio prosequitur Pitys, eius???ue arboris folia leui aura insusurrant, quasi pauore & metu venti tremant. Ex lib. 11. Dionysij Vticensis, Brodeus. Memmivs quidam Romanus, cùm ageret Tarracinae, mulierculam quandam deperibat, sed non citra riualem. Cum hoc igitur cum aliquando rixa incidisset, eò iracundiae prouectus est Memmius, vt Largii (nam id riuali nomen) brachium mordicùs arriperet. Ea res postea quando in popularem abijt iocum, faceti quida̅ [Greek words] senarium hunc in omnibus eius vrbis parietibus quinq; literis notarunt, depictis tribus LLL, & duobus MM. videlicet vt aduenis percunctandi ministrarent occasionem. Itaq; cùm M. Crassus Tarracinam aliquando venisset, admiratus nouum literarum aenigma, senem quendam oppidanum percunctatus est, Quidnam sibi vellent eiusmodi literae? Atq; is exposita fabula, versiculum explicuit, Lacerat lacertum Largi mordax Memmius. Erasmus in Adagijs. Stvpro. Aegypivs (vt est apud Boeum libro de Auium ortu primo) Anthei F. Nomionis N. in extremis Thessaliae habitans finibus, Timandram viduam pecunia data corrupit. Aegrè id ferens Neophron Timandrae filius, Aegypij aequalis, multis donis Bulidem Aegypij matrem ad se pellexit. Horam deinde cognoscens, qua ad Timandram erat Aegypius venturus, suam matrem domo emisit, & matrem Aegypij introdiuxit, se ad eam rediturum simnlans: ita???ue ambobus imposuit. Aegypius cum matre corpus miscuit, quam esse Timandram putabat. Eum somno iam captum Bulis agnouit, arrepto???ue gladio, oculos filio eruere, & seipsam necare statuit. Apollinis interim voluntate somno Aegypius soluitur: intellectis???ue Neophronis insidijs, in coelum sublatis oculis, optauit omnia secum aboleri. Iupiter porrò eos in volucres mutauit, facti???ue sunt Aepypius & Neophron aegypij (id est, vultures) cognomines, minor tamen corpore Neophron. Bulis in mergum abijt, ei???ue Iupiter alimentum tale destinauit, vt nihil terra editum edat, sed tantùm oculis piscium, auium, aut serpentum vescatur, quia filio Aegypio oculos erat ademtura. Timandra in parum (siquidem is est Graecorum aegithallus) est mutata: neque vnquam eodem loco hae aues visae sunt. Antoninus Liberalis in Transfor. Syracusis Dvorvm adolescentium familiarium alter amici scorto, quod sidei suae erat creditum, dum ille peregrè agit, stuprum obtulit. Hic reponens illi iniuriam, vxorem eius stuprauit. Ibi ex maioribus natu quidam in curiam profectus suasit. vt vterq; vrbe pelleretur priùs, quàm inimicitia sua velut contagione ciuitatem infectam perderent. Eum tamen non secuti, sed in partes discedentes, optimum reipub. statum ingentibus calamitatibus euertêre. Plut. in Praeceptis polit. Boleslavs II. Polonorum rex, rerum gestarum magnitudine clariss. victis Russis, & Kiouia eorum metropoliexpugnata, delicijs vrbis semigraecae corruptus, maximorum malorum causam praebuit. Nam dum Poloni, regis ductu, Kiouiae nulla se nequitia & libidine, quamuis foeda, & sibi inusitata priùs, abstinent: Vxores eorum & filiae domi relictae, non ferentes tam diuturnam virorum absentiam (iam enim septinium ferè annum in Russia & Hungaria militantes domibus aberant) tum etiam libidinibus eorum & iniurijs irritatae, flagitijs vicissim viros & propinquos suos pleraeque vlciscuntur: nonnullarum etiam pudor & constantia partim blanditijs & falsa extinctorum virorum persuasione corrumpitur, partim vi expugnatur, iusta diuini numinis vindicta atque permissu. Haec vbi viris in hyberna renunciata sunt, cùm commeatum domos visendi à rege impetrare non possent, clàm discesserunt. Rex veritus, ne Russi despecta Polonorum paucitate opprimendi sui consilium inirent, peruenit Cracouiam, conceptam animo in desertores iram in apertum profert: à quibus fugae initium ortum erat, eos capitali poena afficit: in caeteros autem bonorum confiscatione, aut diuturno carcere animaduertit. Saeuit & in mulieres, quae culpae affines esse videbantur. Abstractis enim & abiectis infantibus, quos è stupris & adulterijs enixae erant, catulos ad vbera earum admouisse dicitur. Mox cùm libidine in dies magis efferaretur, & Stanislaum episcopum Cracouiensem crudeliter interfecisset, regno pulsus, miserandum in modum perijt. Cromerus lib. 4. Admissione libidinosa certare. Admittendo Qvosvis. Lais aemula Phrynes, omnis generis homines admittebat, ex multitudine amantium gloriam captans. Athenaeus libro 13. cap. 20. Qvoties. Messalina Claudij Imper. vxor, vt ad satietatem sese venere expleret, Lyciscae prostitutae mulieris nomen mentita, saepe lupanar sub noctem adijt, & cum famosissimis meretricij quaestus Scortis coitu certauit, ex re foedissima palmam sibi vigintiquinque virorum congressu quaerens. Sabell. lib. 4. cap. 11. vt Satyricus inquit: Et lassata viris, nec dum satiata recessit. Regulus Hydrorivs, multorum liberorum pater, & maritus, cum Comite Melanopyrgaeo, qui iuuenis erat & caelebs, sponsione certauit, vter cum scorto exoleto expeditiùs venerem perficeret. Conscendunt equos, magno comitatu lupanaradeunt, vnam quisque eligit'è grege prostituto. Hydrorius cùm sese virum expeditissimè demonstrasset, ouans ad suos redijt, & [Greek words] nomine poculum magni precij, obscenis famosissimarum libidinum iconibus affabrè exculptum, sic vti conuenerat, à Comite accepit. I nunc & Messalinae impudentiam admirare, cùm talia virorum monstra Christianus orbis perferat. PVDICITIA, CASTITAS NIMIA, Qvo ad [Greek words]. Fvgere Indecorè Conivgivm. Huc exempla Haereticorum, qui nuptias opus diaboli esse contendebant, f. 1317. & seqq. Demotionis Areopagitae Filia, de qua scribit aduersus Iouinianum D. Hieronymus, Leosthene sponso mortuo, negauit se alteri nupturam, quòd adulterum acciperet, non maritum. Illum enim vita functum, sibi tamen adhuc viuum maritum esse. Mox ne ad secundas compelleretur nuptias, seipsam interfecit. Viues de officio Mariti. Franciscvs Petrarcha in Valleclausa prope Auinionem Lauretam ita deperijt, vt omnium ferè poëmatum argumentum faceret. Benedictus, qui Clementi X. in pontificatu successit, netantus amor vacuus haberetur, vt illam in vxorem acciperet suasit, & vt faciliùs adduceretur, concedebat beneficia ecclesiastica ab eo teneri posse, & alia insuper erogare. Sed Petrarcha, qui animum procul à nuptijs habebat, vim tanti amoris pro coniugio amitti non debere respondit. nam quae de ea indies dicere cogitabat, cùm vsus illa fuisset, omnia peritura. Laureta quae monstrari digito gaudebat, matrimonium libenter contraxisset: sed opinione frustrata, alij nupsit. Hieronymus Squarzaficus in vita Francisci Petrarchae. Secvndas nvptias. Carthagine condita à Dinone Tyriorum duce, florebantassiduis successibus Tyriae opes, quum Iarbas Maurusiorum rex, Poenorum principibus ad se accersitis, Elisam sub belli denunciatione, nisi nuptiae impetrarentur, sibi vxorem deposcit. Legati id reginae nunciare, veriti (sciebant enim eam ab omni connubio abhorrere) Punico cum ea ingenio egêre, vt dicerent. poscere Iarbant, qui se & Aphros mansuetiores mores perdoceret, sed neminem inueniri, qui ad Barbaros ferarum ritu viuentes transmitti velit. Tum ab regina castigati, qui pro salute patriae, cui omnia deberentur, asperiorem vitae cultum, Barbarorum???ue commercium laturos se negarent: Abs te igitur, illi inquiunt, hoc patriae praestandum est, Dido: tu nominatim ab Iarba non serua, sed coniux deposceris: cui nisi satis factum sit, haud dubium est, quìn breui te tuam???ue vrbem graui bello videas afflictam. His illa difficultatibus circumuenta, Sichaei nomen inuocattum lacrymis, ituram???ue se professa est, quò sua nouae???ue vrbis fata traherent. Spacio deinde ad nuptias comparandas sumto, constituta???ue in parte vrbis pyra, velut Sichaei manes in nouo connubio exoratura, datura???ue ob id illi inferias, eodem loco hostias caedit. Inde gladium dextra tenens, pyram conscendit, populum???ue intuita, ituram se ad virum, vt fuerat ab initio pollicita, dixit. Haec???ue palàm locuta, se gladio transfixit: & ne Barbarí pateret libidini, suae se subiecit crudelitati. Haec certè permutatio tantum est vitij, non euitatio. Quamdiu Carthago incolumis mansit, pro dea culta est. Haec Trogus, & Sab. lib. 9. Ennead. 1. & vt inquit Ausonius: Dum fugeret furias atq; arma procacis Iarbae, Seruauit dira morte pudicitiam. Eam ne secundas nuptias experiretur, maluisse vri quàm nubere, scribit Tertullianus Monogamiae patronus. De ea sic norunt hoc omnes: & tamen elegantia & maiestate Vergiliani carminis decepti, id quod maximè verum esse sciunt, dissimulare malunt, & fabulam hanc pictoribus, fictoribus & histrionibus pro vera celebrandam (tantum fingentis dulcedo potuit) committunt. Macrob. lib. 5. Saturn. cap. 17.
|| [2328]
[Greek words]. Consule Tit. Virginitatis studium, f. 2265. Stuprorum fuga, f. 2263. item, Vidualis castitas, f. 2269. Exempla illic non pauca laudatoe castitatis reperias, quoe respectu modi, quo conferuatur, reprehensione digna est, huius???; adeò loci propria. Svam pvdicitiam Indecorè Conseruare, Defendere, Tueri Morte. Britomartin Cretenses colunt, quae Carmes filia fuit & Iouis, quae???; cursu delectata fuerit & venatione, Dianae grata inprimis. Eam quum amaret Minos, insequeretur???ue, illa fugiens in retia capiendis demissa piscibus se praecipitem dedit. Sed deam fecit Diana. Eandem colunt Aeginetae quoq; comparuisse ipsis opinati: sed [Greek words] cognominant, sicut Cretenses [Greek words]. Caelius lib. 18. cap. 26. A. L. Captis Athenis à Lysandro Lacedaemoniorum rege, impositis???; triginta viris, qui ciuitatem regerent, quum adeò superbè insolenter???; sese gererent, vt etiam Tyranni appellarentur, illuderent???; multarum pudicitiae: Nicerati vxor, ne & ipsa eoru̅ libidini seruire cogeretur, voluntaria morte se subtraxit. Lud. Viues de Christiana fermina lib. 2. In Orchomenijs, qui in Arcadiasunt, dominabaturtyrannus Aristomelidas. Is cùm Tegeatide Virgine, quam amabat, quoquo modo potitus esset, ac eam cum praesidio ad se perducendam Chronio cuidam commendasset, puella antequam ad tyrannum perduceretur, prae metu & pudore sibi necem consciuit. Chronium Diana oblatis nocturnis visis ad opprimendum Aristomelidam incitauit. Patrato itaq; facinore, cùm Tegeam Chronius confugisset, Dian??? templum dedicauit Chroniae. Pausanias in Arcadicis. Graeca femina nomine Hippo, cùm hostium classe esset excepta, in mare se, vt pudicitiam morte tueretur, abiecit: cuius corpus Erechtheo litori appulsum, proxima vndis humus sepulturae mandatum, ad hoc tempus tumulo contegit: sanctitatis verò gloriam aeternae traditam memoriae Graecia laudibus suis celebrando, quotidie florentiorem effecit. Valer. Max. lib. 6. cap. 1. Nicanor Thebis euersis, vnius Virginis captiuae amore superatus est. Cuius coniugium expetens, & voluntarios amplexus, quod scilicet captiua optare debuerat, sensit pudicis mentibus plus virginitatem esse quàm regnum: & interfectam propria manu, flens & lugens amator tenuit. Viues li. 1. Christ. fem. & Caelius lib. 14. cap. 1. Antiq. Lect. Synorix captus amore Cammae, cùm nullis pollicitationibus eam posset ad facinus adducere, virum eius Sinatum dolo malo sustulit. Quo extincto, Cammam vt sibi nuberet, compellere sategit. Illa assensum simulat: & ante aram Dianae phialam tenens, quasi sacrisicium factura, poculi pattem hausit, partem???ue Synorigiporrexit (erat autem mulsum veneno permixtum) quam simul ipse ebibit. Nuptias secundas quòd respuerit, homicidae praesertim, non damnamus: sed castitatis tuendae causa homicidium duplex committere, piaculare fuit. Septem Milesiae virgines Gallorum impetu cuncta vastante, ne quid indecens ab hostibus sustinerent, turpitudinem morte fugerunt. Hieronymus. Tevtonvm & Cimbrorum coniuges captiuae, Mariumvictorem orarunt, vt virginibus Vestalibus dono mitterentur: affirmantes aequè se atque illas virilis concubitus expertes futuras. Qua re hon impetrata, laqueis sibi nocte proxima spiritum eripuerunt. Val. Max. lib. 6. cap. 1. Hieron. in epist. ad Gerontiam. Imperante Diocletiano Augusto, qui grauiter Christianum nomen insectabatur, Mater cum duabus puellis comprehensa, & plaustro imposita, Diocletiani iussu Antiochiam, & illinc (quia Christianae ferebantur esse) ad prostituram locum deducebatur: vt demùm, nisi dijs, quibus Imperator volebat, sacra peregissent, omnes occiderentur. Ipsae verò cùm neque pudicitiam violare, neque Christiano nomini renunciare vellent, vt fortè (dum ducuntur) ad amnem quendam peruenerunt, petierunt vt plaustro descendere liceret, quasi naturae necessitatibus satisfactur???. Cùm secessissent, in amnem se coniecerunt, ita???ue perierunt. Dvae quoque ex eodem loco, in mare ob eandem causam, cùm Antiochiam deducerentur, è naui sese praecipitarunt. Fulgosus libro sexto, capite 1. Pelagiam scribit Ambrosius libro tertio, de Virginibus, cu̅ matre & sororibus praecipitem se dedisse in flumen, ne à persequenti milite violaretur: eam tamen, vt idem inquit, martyrum numero Ecclesia ascripsit. Evphrasia Antiochena virgo, cùm sub Diocletiano propter Christum ad prostibulum duceretur, & in cubiculo cum luxurioso iuuene concluderetur, veneficam se esse profitetur, mercedem???ue ingentem censeruatae pudicitiae pollicetur, pharmacum quoddam, quo illitus vulnerari non posset. Accipit ille conditionem, & statim parare iubet. Tum illa ceram oleo liquefactam manibus subigit, & collo suo circumlinit, atque vt in seipsa periculum faciat, iuuenem hortatur. Ille gladio arrepto, primo ictu virginis caput amputauit imprudens. Et sic illa corporis casticatem & religionis puritatem integram conseruauit. Niceph. lib. 7. cap. 13. & Cedrenus. Alij hoc Brasillae Dyrrhachinae virgini tribuunt, quae succo herbae illito iugulo, militem victorem suae insidiantem pudicitiae ita deceperit. D. Hieron. & Lud. Viues lib. 1. Instit. fem. Christ. Sophronia Romana matrona, nobilitate insigni, praesecti vrbis vxor, cùm à Maxentio siue Maximino Imp. sollicitaretur, ita vt nisi volens Maxentio morem gereret, vim imminere facilè appareret, viro omnem rem enarrauit. Cùm prae formidine virum sceleri animaduerteret assentiri, auro gemmis???ue se quàm impensè potuit excoluit: & cùm eam à Maxentio missi viri expectarent, ipsa vna tantùm comitata ancilla, cubiculum suum ingressa est. Vbi posteaquam longiore oratione se Deo excusauit, si ante statutam diem vitam relinqueret: cultello sibi ipsi mortem consciuit. Lucretiae Romanae in eo anteferenda, quòd ipsa, ne vel corpus, vel animum, quae duo insigni pudicitiae candore fulgebant, labe aliqua inficeret, manum sibi iniecit: illa vt laesum iam pudorem excusaret, sanguinem cum vita effundere voluit. Fulg. lib. 6. cap. 3. ex Eusebij lib. 8. cap. 17. & Viues lib. 1. de Instit. fem. Christianae. Anno à nato Christo 730. Vanda filia Craci, vnica haeres regni Poloniae, pulcritudine sua plurimos principes ad se alliciebat, & veluti hamo pisces capiebat. Vnde Vanda vel Venda (quae dictio Slauis hamum, quo pisces capiuntur, sonat) appellata est. Ritagoras princeps Germanorum illam per legatos ambiens, sed ab ea spretus, bellum Poloniae indixit. Illa celeriter vndecunque auxilijs coactis, eum cruenta clade fudit. Ipse fuga elapsus, prae pudore, quòd virginis manu fusus esset, gladio proprio sese interemit, Vanda, quae Dijs virginitatem vouerat, vt voti compos esset, de Ponte in Vistulam sese praecipitauit. Cadauer in ostijs Dlubnae, vbi Vistulam influit, in scopulo, vno milliari à Cracouia, in Moglia, gentili ritu sepultum est. Guagninus in vitis regum polonorum. Capta ab Atila Hunnorum rege Aquileia, cùm Dvgna (sic Eutropius) vel Digna (sic Sigonius & Olahus) ingenua mulier à Barbaro hoste capta ad stuprum raperetur, in preces versa, tanquam secreti cupida, facilè impetrauit, vt in superiorem partem domus abduceretur. Cum???ue illa prior locum ascendisset, confestim partem illam coenaculi occupat, quae fluuio Natisoni imminebat. Inde ad Hunnum conuersa, Sequere me, inquit, si vis mepotiri. ac cum his in subiectum flumen se praecipitauit. Bonfinius lib. 6. Dec. 1. & Nic. Olahus in vita Atilae, & Sigonius lib. 13. Imp. occid. Blanca Rubea Patauina, vxor Baptistae à Porta, cùm eius maritus in expugnatione Bassiani municipij Patauini occubuisset, & illa captiua ad Acciolinum tyrannum deducta esset: is forma eius motus primò blanditijs, mox etiam vi adortus, eam corrumpere tentauit. Ergo cùm alia ratione non posset, per fenestram sededit praecipitem. Semianimis ex casu vix tandem curatur. Curatam denuò tyrannus aggreditur: & quia consentire nolebat, seruorum opera ligatam constuprauit. Illa dolorem dissimulans, impetrauit ab amicis, vt ad leuandum moerorem & desiderium, aperto sepulcro mariti foetidum cadauer semel tantùm aspicere posset. Aperto sepulcro illa magno emisso eiulatu, in sepulcrum sese praecipitauit: simul???ue tanta violentia lapidem impulit, vt vnà rueret, & Blancae ceruicem frangeret. Bernard. Scardeonus lib. 3. Hist. Patauinae. Virgo Ethrusca à militibus capta, seruandi pudoris gratia ex Ancisae ponte in Arnum se deiecit. De ea sic Benedictus Varchius in suis Epigrammatis: Perderet intactum ne virgo Ethrusca pudorem, In rapidas sese praecipitauit aquas: Cum???; foret coelo ter reddita flumine ab imo, Impauidum toties obruit amne caput. Quid dicam? Semel amisso Romana pudore, Thusca ter integra virginitate perit. Cùm Maximilianus Imp. Patauinum agrum vastaret, agrestium turba in vrbem confugit. Fortè Isabella Rauignana rustica puella in vrbe deuiarat. À militibus ergo Venetis, qui vrbem custodiebant, propter formam ad stuprum rapitur. Cùm alia ratione effugere non posset, sese ex ponte Curuo in Medoacum praecipitat. Inde exanguis extracta, in proxima ripa absque vllo funeris honore sepulta fuit. Bern. Scardeonus lib. 3. classe 34. hist. Patauinae. Idelolatria. Origenes sub Deciana persecutione ad aram ductus, vt aut dijs sacrificaret, aut ab Aethiope turpissimo (qui astabat) [2329] stuprum pateretur: maluit thus igni inijcere, quàm castitatem perdere. Eapropter ab Ecclesia Alexandrina excommunicatus in Iudaeam abijt, & illic obijt in summa miseria & paupertate, si non etiam desperatione. Suidas, & Nicephorus libro 5. cap. 32. Laesam vindicare. Candaules, vnde Herodotus Lydorum regum exorsus est historiam, Heraclidarum vltimus Sardibus tyrannus, Marsi filius, habuit Vxorem eleganti forma, vnice???ue eam dilexit: nec fructum secretae consuetudinis satis voluptuosum credere, nisi supra quàm sanum virum deceret, occultiores etiam corporis partes, quas pudor & vestes abscondunt, cum Gyge Dascyli filio, suorum satellitum vno, quo omnium familia rissimè vtebatur, identidem laudaret. Demùm tanquam res ipsa oculorum indigeret testimonio, vt fidem inueniret, eò insaniae processit, vt inuitum Gygem in secretiorem cubiculi partem traxerit, vnde per otium nudatam coniugem contemplaretur. Mulier rerum omnium inscia, nihil tale suspicans, positis vestibus regium cubile ascensura, Gygem sese occultè foras proripientem, non sine rubore est intuita. Turbato igitur animo, prae nimio???ue pudore confusa, in vltionem praeceps abijsset, nisi Candaules rem in lusum vertens, id sua opera factum affirmasset. Dissimulauit illa ad tempus dolorem suum, ne parùm viro morigerari videretur: postero die Gygem per fidum nuncium in secretum accersit: ibi turbato vultu hominem affata: Aut tibi, inquit, moriendum est, Gyges, qui, quod nefas fuit, spectare es ausus: aut Candauli, qui id tibi flagitium persuasit. Vide pro inde vtrum malis, in te, an illo sceleris vltionem quaeri. sed illum potiùs plecti velis: quo extincto, ero tibi ego quod & illi fui, regnum???ue simul tibi praemio adijciam. Tum Gyges, siue imminenti periculo motus, siue regni cupiditate, siue vtroque potiùs, ferro instructus, eadem cubiculi parte, qua nuper in insidijs locatus, nocte, quae proximè secuta est, regem somno pressum obtruncat, simul???ue eius thorum & tyrannidem occupat. Excepit Gygem animorum motus ingens, Lydis imperium noui hominis detrectantibus. Caeterùm Delphicum oraculum Gygi regnum stabiliuit. Meminit huius rei Archilochus Parius, visebantur???ue apud posteros Delphis donaria Gygiana appellata, quae ille hoc nomine Apollini dedicauit. Herodotus secundùm ea, quae Midas ibidem statuit, omnium haec vetustissima fuisse ait. Sabellicus lib. 3. Ennead. 2. Triginta Atheniensium tyranni, cùm Phaedonem in conuiuio necassent, Filias eius virgines ad se venire iusserunt, & scortorum more nudari, ac super pauime̅ta, patris sangunie cruentata, impudicis gestibus ludere. Quae paulisper dissimulato doloris habitu, cùm temulentos conuiuas cernerent, quasi ad requisita naturae egredientes, inuicem se complexae praecipitauerunt in puteum, vt virginicatem morte seruarent. Lud. Viues de Christiana femina lib. 1. Virgines duae Boeotae, cùm absente patre Scedaso, duos iuuenes Spartanos pro veteri hospitio domi suae Leuctris excepissent: ab ijs vim passae, eodem ferro, die postera, ambae concordes, cùm prima eo vsa, alteri eius vsum concessisset, se interemerunt, vel (vt alij) laqueo vitam finierunt. Plut. Pavsanias, Philippi regis, Amyntae F. satelles, ab Attalo per vim constupratus, Philippum regem interfecit, quòd iniuriam sibi ab Attslo illatam, non vindicasset. Diodorus libro decimosexto. Potuit Lvcretia, Collatini vxor, satis honestè viuere post pudicitiam à Tarquinij filio violatam (aberat enim inde dedecus, vnde ab fuerat & peccandi voluntas, absoluebatur???ue domesticorum iudicio interpolatus perpetuae pudiciti??? tenor) at odium flagitij fecit, vt suorum desiderio deesse maluerit, quàm vltioni superesse. Sab. lib. 5. cap. 6. Mallonia, Romana ad Tiberium Caesarem producta, nec quicquam ampliùs pati constantissimè recusans, delatoribus obiecta fuit. Caesar, ne ream quidem interpellarem desijt, Ecquid poeniteret. Illa relicto iudicio domum se arripuit, ferro???; transegit, obscenitate oris hirsuto atq; odio seni clarè exprobrata. Suetonius. Conuersationis indecora fuga. Arsenivs abbas, virorum quoque, nedum feminarum declinare solitus consortia confabulatione???ue, vt expeditiùs diuinae contemplationi vacaret: cùm quaedam non obscuri generis matrona illum videre cupiens, de improuiso ante hospitiolum suum ipsi occurrisset, repentè auertit sese, & muliebrem audaciam gestu pariter ac verbis incusauit. Rogo, inquit illa, ne indignè feras aduentum meum, quae fincera mente & pio affectu huc veni, aut si eo quicquam offensus es, veniam da, ac pro me Deum (cui soli seruis) deprecare. Precabor Deum, respondit, & quidem multùm, ne vnquam meminerim tui. Marul. lib. 4. cap. 7. & Sab. lib. 5. cap. 6. ???ion abbas, Antonij abbatis discipulus, cùm à sorore vidua valetudine???ue affecta accerseretur, dicente, si ipsum vidisset, tam sibi gratum fore, vt inde sanicatem se recuperaturam speraret: ire omnino recusauit. Mox tandem abbate iubente, profectus est, & sororis cubiculum oculis clausis alterius ductu ingressus, se quidem illi videndum praebuit: sed illam ipse minimè vidit, nec ab ea cognitus abijt. Cum???; rursum vt veniret, inuitaretur: Et fui tecum, inquit, & vidisti me. Marul. lib. 4. cap. 7. & Sab. lib. 5. cap. 6. Pavlvs abbas, qui solitudinem Panephiso oppido proximam incoluit, ne feminam videret, impensè cauit. Et cùm aliquando cum abbate Archebio ad quendam senem pergeret, videns à longè obuiam venire mulierem, protinus retulit pedem: & comite frustrà renitente, ipso relicto, tuguriolum suum cursu concito repetijt. Cassianus hoc immodestiae ad scribit, Dei???ue iudicio factum asserit, vt qui tantoperè femineum conspectum execrabatur, paralysi resolutus, ad coenobium virginum deferretur, vt languenti mulier assideret. Puritatis eius etiam apud feminas iacentis testimonium fuit, quòd languentes oleo, quo ipse contactus fuisset, peruncti sanabantur, & infirmus infirmis remedio erat. Marul. lib. 4. cap. 7. Alienam pvdicitiam inhonestè conseruare. Virginivs plebeij generis, sed patricij vir spiritus, ne probro contaminaretur domus sua, proprio sanguini non pepercit. Nam cùm Appius Claudius decemuir, filiae eius Virginiae stuprum, potestatis viribus fretus, pertinaciùs expeteret, deductam in forum puellam occidit: pudicae???; interemtor, quàm corruptae pater esse maluit. Val. lib. 6. cap. 1. Qvidam Zeugmini Pannoniae vrbis ab Manuele Comneno Imp. expugnat??? ciuis, nobilis & diues, quum vxorem suam, excellenti forma mulierem, ad stuprum à milite rapi videret, nec eius pudicitiam aliter tueri posset, acinace miseram confodit, Nicetas lib. 4. Xph???in. Sive respectv Sviipsivs. Huc pertinet In Coniugio morositas. Virginitatem D. Paulus coniugio non immeritò proefert. veruntamen qui se continere nequit, ne vratur, vxorem ducat: ductam honestè tractetines nisi illius (modò pia sit, & verè Christiana) cosensu disiunctionem aliquam attentet. Venus certè coniugalis, si limitibus neceßitatis & generationis circumscribatur, ad speciei primùm conseruationem (qui proecipuus est coniugij finis) deinde etiam indiuiduo conducit, ad animi corporis???; pudicitiam retinendam, & morborum, qui ex retento semine grauißimi oberiuntur, profligationem: vt Gal. in Arte med. contra Epicureos docet. Pythagoras ab inferis reuersus, inter alia fabulosa etiam istud narrasse dicitur, puniri grauiter Illos, qui cum vxoribus suis rem habere nolint. Suidas. Vasthis regina, Artoxerxi inobediens, repudiata fuit, superducta Esthera Hebraea. Herodes Iudaeorum rex, à Caesare domum reuersus, cùm meridiano tempore quietis causa in cubiculum se recepisset, Mariammen vxorem formosiss, & dilectiss. pro coniugali affectu accersiuit. Illa introgressa quidem est, sed vnà cubare noluit, rogantem contemnens, & Alexandri patris ac fratris Aristobuli necem illi exprobrans. Quod ipsum rex indignissimè tulit, sic vt vix ab inferendis mulieri manibus abstineret. Qua occasione vsa Salome soror Herodis, illam falsò insimulauit adulterij. Iosephus lib. 15. cap. 11. Antiq. Respectv Aliorvm. Zelotypia affectus est, de quo sub loco Affectuum, f. 112. Eum si recta ratio moderari nequeat, proessentis erit considerationis, cùm in pudore defendendo, vindicando???;, tum in impudicitia aliena proecauenda, cognoscenda, castiganda. Suspectam Pudicitiam aliorum praeter decorum. Explorare. Cephalvs Deionis F. Procrin Erechthei filiam in Therico Atticae duxit. Eum pulcritudine iliecta rapuit Aurora, sibi???ue maritum adsciuit. Cephalus Procrin tentauit, an matrimonij fidem seruatura esset. Ficta occasione, venatum se iresimulat, ad Procrin autem mittit seruum ignotum: qui multum auriferens, hoc ei à peregrino viro quodam, ipsius amore capto, dari ait, si ei corporis sui velit potestatem facere. Principiò Procris recusat: sed cùm duplum mitteret, consentit. Cephalus vbi eam domum ingredi animaduertit, iam???ue ad se, quem alium putabat, accumbere, facem ardentem infert, facinus???ue eius arguit. Procris prae pudore Cephalum deserit, & ad Minoëm Cretae regem confugit Quem cùm offendisset, nullam habere prolem pollicita est ei [2330] foecunditatem. Moriebantur mulieres, quibus cum rem habebat, cùm serpentes & scorpios & scolopendras párerent. Ergo vesicam caprae in membrum mulieris inseruit, & Minoa serpentes priàs excernere iussit in vesicam: deinde cum Pasiphaë vxore coire. Postquam prolem adepti fuerunt, dat Minos Procridi iaculum & canem, quae nulla fera euitare poterat, sed omnes ijs capiebantur. His sumptis, Procris Thoricum Atticae venit, vbi Cephalus habitabat, & ei in venatione ad fuit mutato habitu in virilem, & tonso capillo, ita vt à nemine agnosceretur. Cephalus animaduertens, se venando nihil consequi, omnia Procrin, iaculum istud accipiendi cupiditate est captus. Procris id ei promisit, conditione concubitus. Cum???ue Cephalus conditionem accepisset, Procris se prodidit: ei???ue exprobrauit, quòd multò turpiùs atque ipsa peccasset. Antoninus Liberalis in Metamorphosi. Suspicata maritum Cephalum alterius feminae amore captum, eundem in syluas secuta est, delituit???ue in dumis, vt obseruaret clanculùm quid maritus faceret. Quum autem vepres (in quibus latebat) aliquantum mouisset, Cephalus arbitratus esse feram, eam iaculo confixit. Plutarchus in Paral. & Ouid. 7. Metam. In Thessalia Cyanippus, filius Pharacis, in amorem puellae Levcones vel Leuconoës venit, quam etiam à parentibus impetratam, vxorem duxit. Erat autem plurimùm deditus venationi, ita vt per diem leones & apros insequeretur: noctu autem fatigatus penitùs, accederet puellam, adeò vt aliquando neque sermone cum ea habito in profundum somnum deferretur. Illa vt cognosceret, quid faceret tandem Cyanippus, qui ita perpetua delectaretur circa montes conuersatione, clàm ministris omnibus syluam ingreditur. Cyanippi canes fortè ceruum insequebantur: & quia ob longam venationem ex mansuecis ferociores erant redditi, quum puellam olfecissent, eam inuaserunt, nemine???ue prohibente dilaniarunt. Cyanippus superueniens, vbi laniatam deprehendit, vocatis ministris, illam in extructum rogum composuit, & primùm quidem canes suos ad rogum mactauit, postea verò seipsum interfecit. Parthen. de Amat. & Plutarchus cap. 42. Parall. Aemilius apud Sybarim Italiae oppidum spectatae venustatis adolescens, venandi studiosus, cùm Vxorem haberet nouellam, quae in alterius puellae complexus virum ire opinaretur, in saltus egressa delituit. Motis autem arbusculis, canes accursant, & feram arbitrati, puellam discerpunt. Clitonymus lib. 2. rerum Sybariticarum, & Plut. cap. 43. Parall. Accusare. Carolvs Crassus Imp. habuit vxorem Richardem, regis Scotiae filiam, feminam sanctimonia vitae & castitate insignem. cui cùm adulterij crimen obijceret, quòd familiariùs ageret cum Luituualdo Vercellensi episcopo, vnico suo consiliario, cui rerum suarum administrationem omnem concesserat: factus zelotypus ac delirus, vxorem in concionem vocat, iurat ab se integram hactenus relictam, nec vllo concubitu cum ea se commiscuisse. Casta femina, quae impotentiam viri tot annis celarat: Bene (inquit) res se habet, mariti iureiurando virgo: afferte obstetrices & mulieres honestas, quae meam integritatem attestentur: nec ampliùs tali marito cohabitabo. Si vultis insuper, ignitis vomeribus castitatem meam palàm cunctis faciam. Facto itaque dissidio, acceptis bonis suis, in Alsatia monasterium construxit sacrarum virginum, quod hodie Andalauu appellatur, ac se Deo dicauit, vbi sepulta iacet. Qua res vt multis commiserationem, ita Augusto peperit extremam calamitatem. Cusp. Henricvs II. Imp. licèt cum sanctissima coniuge sua Conegunda, quam vnicè dilexit, coniunctissimè vixerit, demùm tamen Sathan iniecit illi zelotypiae scrupulum. Conegunda, vt maritum à falsa suspicione liberaret, pudicitiam coniugalem ferro ignito comprobauit. Cranzius lib. quarto, capite quinto Metropoleos. Custodire. Persae & Parthi vxores & concubinas in secretiore domus parte à viris semotas habitare volunt, neque in publicum prodire sinunt: in itinere autem faciendo curribus velatis vtuntur. Eo commento Themistocles ad regem Persarum tutò profugit, cùm comites Graecam mulier culam ex Ionia se regis cuidam cubiculario adducere assererent. Plutarchus in Themistocle. Thraces vxores asseruant vehementer, eas???ue magno aere à parentibus coëmunt. Herod. lib. 5. Phanvs quum vxorem haberet adulterij suspectam, atrij fores sic occlusit, vt non nisi cum stridore sonitu???ue possent aperiri. Verùm quum illa per tegulas adulterum intromitteret, vicini per iocum dicebant, Phani hostium. Quo prouerbio innuebant aliquid seruatum frustrá. Punire. Exempla pete ex Tit. Vltionis zelotypae nimiae, f. 2795. Illic Irae, heic immodici Studij pudoris habetur ratio. Pudor sanè cust odiendus esthonestus, sed honesté. Cotys Thracum rex, zelotyptus vxorem suam ab imo ventre ad summum mediam dissecuit. Athen. lib. 12. cap. 14. C. Svlpitivs Gallus vxorem suam repudiauit, quòd aperto capite aedes egressa esset: Lex, inquiens, tibi meos vnius oculos praefinit, quibus formam tuam approbes: his ornamenta comparato, his esto speciosa, non aliorum oculis placens. Erasmus lib. 6. Apoph. Hercules Strozza Hippolytae & Callimachi amantium mortem eleganter his versibus explicat: Ruperat Hippolytae data foedera, patre coactus Aemiliam vxorem ducere Callimachus. Illa furit, sed dissimulat, noctem???; cupitam Pollicita, incautum transadigit gladio, Et spectante illo (quid non muliebria cogit Corda amor?) vsa sua dextera & ense perit. Non graue obire proco, sed non obijsse repentè: Non doluit proprio vulnere, sed dominae. Laesam aliorum pudicitiam vlciscitur inhonesté. Consule Tit. Crudelitatis erga Stupratores, Adulteros, f. 2773. Rodericus Gothorum rex, Ivliani legati sui filiam stuprauit. Quod Iulianus adeò immoderatè tulit, vt Mauros contra eum concitarit: cum quibus ille congressus, in acie cecidit. Ritius libro secundo de Regibus Hispaniae. Ioannes Magnus Gothicae historiae lib. 16. cap. 27. Lvdovicvs XI. Gall. R. prudenter & consultò pugnam cum Burgundiae duce Carolo subterfugit, quòd suas & Galliae fortunas nollet obijcere periculo, no̅ tàm metu Caroli, quàm quòd populi defectione̅ verebatur, si fortè infeliciter pugnasset. Nam quia populi, maximè verò procerum voluntatem à se putabat auersam: ea causa fuit, vt quoties bellum à Carolo inferebatur, ipse munitis tantùm oppidis & praesidio firmatis sese contineret. Quò fiebat, vt & hostes tandem vltrò dilaberentur, & Gallia, nullo accepto magno detrimento, periculum euaderet. Totum hoc tribui sanè debet prudentiae & ingenio regis. Philipp. Cominaeus. 5. Histor. Ad fol. 2055. Asiatici ab omni antiquitate niuem conseruarunt, quâ aestate vterentur, similem???ue vsum apud Romanos etiam fuisse receptum, multis Galeni locis probatur: praesertim in praefatione Methodi medendi: vbi liquet, niuis vsum tàm frequentem Romae fuisse, quàm nunc est apud Turcas. Ea de re conquerebatur Plinius, delitias Imperatorum illius temporis accusans, qua in re suffragatur Galeno. Suetonius etiam de Nerone agens idem scribit. Heu prodigia ventris, inquit Plinius lib. 19. cap. 4. hi niues, illi glaciem potant, poenas???; montium in voluptatem gulae vertunt. Seruatur algor aestibus, excogitatur???ue, vt alienis mensibus nix algeat. Decoquunt alij aquas, mox & illas hyemant. Et alibi, cap. 3. lib. 31. Neronis principis inuentum est decoquere aquam, vitro???ue demissam in niues refrigerare. Ita voluptas frigoris contingit sine vitijs niuis. Pet. Bellon. lib. 2. cap. 22. obseruat. Ad fol. 2230.
|| [ID00783]

LIBRI QVARTI TITVLORVM DISPOSITIO. ???
[arrow up]

|| [2332]
???
|| [ID00785]
Voluminis Noni Liber IV. De Temperantia & Intemperantia circa Volvptates Corporis minvs proprias. VOlvptatvm corporis earum, quae nobis cum brutis maximè communes sunt, enarrationem praecedentibus Libris executi sumus. Nunc eas, quae homini potissimùm, vt omnium creaturarum domino, sic omnium quoque famulitio vel necessario vel honorario indigenti, conueniunt (quarum vestigia in brutis quoque reperiuntur) ex Coloribus, Odoribus, Sonis, Calore atque Frigore, ex Motu & Exercitatione, ex Vestimentis, Vnguentis, Habitationibus, & similibus prouenientes, persequemur. Quas ipsas propter minorem mouendi essicaciam voluptates Minus proprias appellant, quandoquidem multò remissiùs, quàm priores illae, corporis organa afficiunt. At respectu Subiecti, cui insunt, cùm in ijs homo prae caeteris animalibus maximè videatur peccare, Hominis propriae censeri possunt. Et quidem Delectationis corporeae causa huius sunt loci. Sin verò à Corpore ad Animum quoquetransferantur, vt qui vel Vestitu vel Vnguentis vel Coronis sese elegantes praestare, & eos, quibuscum versantur, oblectare volunt, ad Popularitatis classem quoque pertinebunt. Iam si Sumtum spectes, qui in conciliandis perfruendis???ue voluptatibus istis impenditur, & Liberalitatis & Prodigalitatis & Auaritiae locis eadem exempla inseruient: & vicissim exillis huc transferri poterunt, contraria oratione. TEMPERANTIAE VOLVPTATVM CORPOREARVM impropriè dictarum Acqvisitio, Introdvctio. MAGISTRI. Ex Tit. Magistri Temperantioe ingenere, exempla quoedam huc referri possunt, fol. 2203. item ex Tit. Magistri Parsimonioe, fol. 2353. Illis Sumtus, heic Luxurioe habertur ratio. in Genere. Lycvrgvs Lacedaemoniorum legislator, quum ex virtutibus spectandas feminas suas, non ex cultu ornatu???; censuisset, fucum omnem muliebrem ciuicate sua legibus expulit, omnibus???ue comendi & ornandi corporis artificibus Sparta interdixit, tanquam corruptoribus virtutis & bonarum artiu̅. Plut. Apud Xenophontem in Oeconomico Ischomachvs Socratinarrat, quomodo vxori suae persuaserit, ne fucatis coloribus, & [Greek words], id est, monilibus quae solida non forent, sed intus lignum pro auro, lacunas???ue, haberent, alijs???ue huiuscemodi fallacijs, vteretur, vt formosior videretur, quàm esset. Cleomenes Leonidae F. rex Spartanus, qui sublatis Ephoris ad Lycurgi leges ciuitate̅ reuocauit, omnium ipse erat doctor. Frugalem, simplicem, nulla re licentiorem aut splendidiorem caeterorum, cultum suum, tanqua̅ temperantiae exemplum, proponebat. Plutarchus. Alexander Magnus cùm amicos suos in totum cerneret luxu perditos, victu???ue & sumtibus licentiores, atque Agnonem Teium clauis argenteis suffigere crepidas, Leonato multis camelis puluerem ex Aegypto vsq; ad exercitationes supporuri, Philotam ad venationem centum stadiorum aulaeat habere, vnguento plures quàm oleo delibutos ad balneum ire, trahere eos secum frictores & cubicularios: castigauit eos placidè & philosophicè, mirari se dicens ipsis, qui tot & tanta certamina decertauissent, excidisse, eos iucundius, alios qui fatigant, quàm fatiscentes, quiescere: neque animaduertere, Persarum moribus aequiparantes suos, nihil esse seruile magis, quàm indulgere delicijs, nec magis regium, quàm labores suscipere. Et quidem qui cures, inquit, tua opera equum, vel hastam galeámve polias, si inducere animum non potes, vt corpori, quo nihil carius, admoueas manus? An ignoratis, finem nobis vincendi esse, ne eadem ac victi faciamus? Plutarchus in Alex. Lvdovicvs Pius Imp. codicem de ordine & ritu Ecclesiastico viuendi condidit, quem per omnia sua regna iussit circumferri. Cuspinianus, & Auentinus lib. 4. Ioannes Aragonum rex XIIX. constituit, vt ne quis lugubres vestes à tergo longiores per terram traheret, sed aequalès, & ad talos vsque duntaxat. Qui verò longiores indueret, & vestes amitteret, & solidos sexaginta pauperibus eroga̅???os persolueret: totidem???ue sartores. qui co̅tra stacutum vestes longiores fecissent. Marineus lib. 2. rerum Hisp.
|| [2334]
in Specie. Temperantiae magistri circa Vestitum. Pythagoras Crotoniatarum mulieres sua sanctitate & vitiae abstinentia eò adduxit, vt auratas vestes, ornamenta???ue lasciuiora in templo Iunonis consecrarent. Volaterranus libro 18. Anthrop. Phylarchus lib. Hist. 25. legem apud Syracvsios fuisse scribit, qua cautum erat, ne mulieres auro ornarentur, neque floridas vestes gestarent, neque purpureos habentes contextus, nisi si qua se publicam meretricem esse fateretur. Atque aliam fuisse legem, ne quis vir se auro ornaret, superua caneis???; vestibus vteretur differentibus, nisi se moechum esse fateretur, aut cinaedum. Prohibebantur liberae mulieres noctu incedere, vbi sol occidisset, nisi adulterium essent co̅missurae: prohibebantur per diem etiam sine institutorib. exire, ac vt vna serua saltem sequeretur. Athen. lib. 12. c. 6. Iustino teste, docebat Pythagoras matronas pudicitiam & obsequia in viros, inter haec velut genetricem virtutum fruglitatem omnibus ingerebat: consecutus???ue est assiduitate disputationum, vt matronae auratas vestes, caetera???ue dignitatis suae ornamenta, velut instrumenta luxuriae deposuerint: vera ornamenta matronarum dicens pudicitiam, non vestes esse. Solon Atheniensis plus tribus vestibus quenquam vti, lege prohibuit. Alex. lib. 5. c. 18. Ephesii, cùm pecunijs egerent, legem posuêre, vt mulieres aurum non gestarent: quantum verò in praesentiarum haberent, mutuarènt ciuitati. Arist. in Oecon. Léonidas Alexandri praeceptor, stragulorum ipsius repositorium solitus erat adire vestiarium???ue, atque ea soluere, inspiciens, nunquid illi ad mollitiem mater vel ad luxum addidisset. Plut. in Alex. Zalevcvs Locrensis legislator mulierum luxum in vestitu prohibuit, neque aureis ornamentis vti permisit, neque contextis indumentis, arte???ue laboratis venustari, nisi cùm scortari atque amatorem sibi moliri studuerit. Diodorus libro duodecimo. Apud Rom. sponsae coma cuspide hastae discriminabatur: vt discret, viri pugnacis & bellicosi matrimonio iuncta, non mollem & luxuriosum, sed modestum cultum sibi adhibere. Plut. in Cent. Rom. Bello Macedonico contra Philippum Romae magna altercario inter ordines orta de lege Oppia. Eam M. Oppivs tribunus plebis, Quinto Fabio, & T. Sempronio consulibus, medio Punici belli secundi ardore tulerat, vt ne qua mulier plus semuncia haberet auri: neu vestimento versicolori, iuncto???ue vehiculo, nisi sacrorum causa, vteretur. Tribuni legem tuebantur, & iam turba fauentium legi aduersantium???ue Capitolium complerat, multi???; nobiles ad suadendam dissuaden dam???ue abrogationem in publicum prodierant, & in his M. Porcius Cato, qui tum consul erat, vrbanae luxuriae acerrimus hostis, pro lege locutus est. At L. Valerius tribunus plebis, co̅tra legem. Tandem omnes ad vnam tribus legem abrogarunt. Sabel. lib. 6. Enn. 5. C. Ivlivs Caesar vsum conchyliatae vestis, & margaritarum, nisi certis personis & aetatibus, per???ue certos dies, ademit. Suetonius. Tiberivs Caesar, Statilio & L. Libone consulibus, vsum sericarum vestium interdixit. Dion. Alexander Seuerus Imp. ne coniugem quidem preciosioribus vti gemmis, quàm caeterae Romanae ciues, permisit: & si quae dono datae erant, eas vel vendi iussit, vel templis dedicauit. Lampridius. Tacitvs Caesar, auro clauatis vestibus vti prohibuit. Alex. lib. 5. cap. 18. Lvdovicvs Pius Imp. exteros habitus edicto prohibuit. Aquisgrani, anno 820. synodum multorum episcoporum habuit, in qua co̅stitutum est, ne Episcopi & clerici cuiusuis gradus preciosas vestes, vtpote sericas & coccinei coloris aut bracteatas ferrent: néve in digitis gemmas, nisi dum praesules sacrificant: ne in cingulis, calceis, aut crepidis aurum & argentum ferrent. Platina. Lvdovicvs XI. Francorum rex habitu plebeio vtebatur, vt suos à luxurio so serici & pellium peregrinarum vestitu, cuius precio regni opes ad alienos transferrentur, ad frugalitatem traduceret. Cl. Seisselius in hist. Ludouici XII. Veneti luxum vestium edicto cohibuêre. Bembus lib. 1. Historiae Venetae. Stragula. Lacon, cùm die priore ipsum hospes defugeret, postridie co̅modato sumtis stragulis excepisset liberaliter, co̅scendit stragula, calcauit???ue: addens, Horum causa heri nec in storea se quieuisse. Plut. in apophth. Laconicis. Cato senior, quòd pellibus hoedinis in publico epulo pro stra gulis vsus esset, non mediocrem laudem tulit, quòd frugales mores & continentissimos exemplo iuuaret. Alex. lib. 3. c. 11. Vnguenta. Lvcvrgvs vnguentum sicut olei corruptelam & perniciem amouit: infecturam item, vt sensus blanditias: omnibus???ue pigmentarijs aditum Spartae praeclusit, velut malis artibus veras adulterarent. Plut. in Apophtheg. Solon è rep. Atheniensium vnguentum sustulit, tanquam olei corruptelam ac perniciem. Nam oleum odoribus vitiatum, nullum habet vsum, nec ad esum, nec ad membrorum vnctionem. Plut. in Laconicis. Veteres certè [Greek words], quòd vino madentibus & deliris placeant, videntur appellasse. Caelius lib. 27. c. 24. A. L. Antiocho rege Asi???; deuictis, vrbis anno quingentesimo sexagesimoquinto, P. Licinivs Crassus, L. Iulius Caesar censores edixêre, ne quis venderet vnguenta exotica: sic enim appellauêre. Plinius lib. 13. c. 3. Supellectilem. C. Fabricivs censor summos duces plusquam pateram & salinum ex argento in castris habere, edicto inhibuit. Tiberivs Imp. vetuit, ne quis ad sacra portanda vasis aureis vteretur. Cum???; postea dubicaretur à quibusdam an ea quoque, quae haberent emblemata, interdicta essent? de hoc etiam edixit. Dion Nicaeus. Pescennivs Niger summoto omni argento, in vasis ligneis milites vesci iussit. Alex, lib. 2. c. 29. Exercitia. C. Ivl. Caesar lecticarum vsum, nisi certis personis & aetatibus per???ue certos dies ademit. Suetonius. Constantinvs Scotorum rex edixit, ne sacerdotes alerent equos nec canes voluptatis causa: arma non ferrent: causas non agerent profanas. H. Boëthius lib. 10. TEMPERANTIA VOLVPTATVM CORPOREARVM impropriè dictarum, ex Obiectis perse consideratis. Temperantes circa Alimenta. Victvs mundities. Non heic vel Quantitatem vel Qualitatem in perfruendis alimentis spectamus (de quibus inter primarias Temperantioe alimentaris Species egimus, fol. 2224.) sed externam tantùm Munditiem, quoe cibum per se necessarium gratiorem facit. Horativs sin Epistolis, à Ioue petit inter caetera mundum victum, non deficiente crumena. Vestimenta. Vestium vsus duplex: neceßitatis alter, alter elegantioe & voluptatis. Quorum ille voluptati tactus commodat, in Dolore, qui ex aëris intemperie prouenit, placendo, amoliendóve: hic verò ad Cultum corporis pertinet. Nos heic vniuersim de Vestitu simplici & frugali agemus. De Vestitu alioqui etiam Libro Sexto Secundi Voluminis inter Secundaria Corporis bona actum fuit, fol. 436. Qvi. Pvta Homo Deus. Fuit Christo regi summo vnica vestis arte ineffabili contexta veriùs quàm sarta. Magnum in opificio miraculum, sed maius adhuc in vsu: neque tritior facta est perpetuo vestitu, neque minus habilis, sed ad corporis modulum augescere. éstque vestis haec fatidico spiritu multò antea praeuisa, quae Caluaria teste abijt in sortem, ne scinderetur. Sab. lib. 2. c. 8. Prophetoe. Ioannes Baptista, quo non surrexit maior inter natos mulierum, de pilis camelorum vestem contextam, & pelliceam zonam circa lumbos habuisse dicitur. Et de illo ad turbam Dominus: Quid existis, ait, in desertum videre? homine̅ mollibus vestitum? ecce, qui mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt. Aspera vtique vestis & cilicina continentioris vitae indicium est, mollis & delicata lasciuioris. Et vt habitacula quoque de moribus hominum nonnihil attestati cognoscas, desertum praelatum est aulis regum. In his namque voluptatis mundanae mancipia versari solent, in illo Christi serui. Marulus lib. 3. c. 8. & Sab, eodem.
|| [2335]
Apostoli. Apostolis in Euangelio mandatum legimus, ne sollciti essent in perquirendis quibus operirentur: sed confiderent in eo qui lilia, tam eximio vestit candore, multò magis vestituturum ipsos, quos ad imagine̅ suam rationis capaces, aeternae???ue vitae destinatos condiderit. Quaerite, inquit, primùm pegnum Dei, & iustitiam eius, & haec omnia adijcientur vobis. Marul. lib. 3. c. 8. Veruntamen quia modicum quid terrenae opis adiumenti???ue sufficere debet ei, cui multa reposita sunt in regno coelorum: ijsdem praeceptum est, ne duas tunicas habeant, non vt simplici tunica contenti sint, si frigoris intemperies non patitur: sed ne metu futurorum aliam induant, aliam reseruent. Superflui itaq; amictus sollicitudo reprimitur, non necessaril cura. In calciatu quoque sandalijs tantùm vsos con stat, quae in Actorum libro alio nomine caligae appellantur. Quod sanè calciamenti genus non operit pedem, sed suffulcit. Igitur ne calciarium saltem paulò cupidiùs nobis expetendum duceremus, exemplo ostenderunt, satis esse, si ea pars pedis tecta sit, quae terram terit, nuda relicta quae coelum spectat. Rectè enim & religiosè in cedentem coelo patere, non terrae, decet: Deo, non hominibus. Sab. lib. 2. c. 8. Apostolorum principi Petro nihil amplius tegumenti fuisse creditur, praeter tunicam & pallium: nihil aliud calciamenti, praeter caligas. Illudin Clementis libro relatum dicunt, hoc in Apostolicis Actis legimus, dicente ad eum angelo: Praecingere, & calcia te caligas tuas. Rideant hanc tantam tenuitatem, qui ignorant, ecclesiam ab ipso fundatam olim in paupertate gloriantem, postquam cumulari diuicijs coeperit, virtutibus decreuisse. Nemo diuitum nunc aegrotos verbo sanat: tunc autem seminudi pontifices etiam mortuos reuiuiscere fecerunt. Idem. Bartholomaevm apostolum collobio albo, palliolo???ue purpureo, & sandalijs vsum, memoriae proditum est: sed hoc miraculi adijcitur, quòd quinque & XX. annos vestimenta eius nec sordes vllas, nec vetustatem contraxerint, nec sandalia subtrita sint. Veruntamen hunc etiam communis nuditas piscatoribus parem fecèrat, nisi purpureus color regiae stirpis insigne fuisset. Sed hic ideo reseruatus est, vt indicio foret, quanta ille reliquerit, vt Christum sequeretur. Marul. lib. 3. cap. 8. & Sabel. lib. 2. cap. 8. Iacobvs Iustus, frater Domini ob formae similitudinem appellatus, & vt Egesippus ait, ab vtero matris suae sanctus, non laneum, sed lineum habuit amiculum. Ad haec quod ad corporis cultum pertinet, nunquam attonrus est, nec oleo vnctus, nec balneo vsus. Sic indutus, sic obsitus, etiam apud Iudaeos in tanta veneratione fuit, ve soli permissum sit Sancta sanctorum intrare, & Deo laudis satrificium pro populo offerre. Idem. Ioannem apostolum sola sindone amictum Hierosolymis aliquando incessisse, ex Euangelio constat: quoniam dum à Iudaeis apprehen deretur, ea relicta nudus effugisse dicitur. Nudi ergo nudum Christum sequamur, ne ab aduersarijs co̅prehendamur. Sab. ibidem. Episcopi. Aur. Avgvstinvs episcopus Hipponensis veste non magis comta, magisve ambitiosa, quàm illi quibus praeerat, vti voluit. Si quis excultionem sibi dono offerret, acceptam venum iubebat dari, vt pecuniam inde exactam cum alijs communicaret, qnando quidem vestis ipsa communis esse non posset. Ita???ue clericis suis dignitate praestitit, habitu atque vestitu par fuit. Sab. lib. 2. c. 8. Vvlstanvs Vigorniensis episcopus vestitu vtebatur vilissimo ex ouinis pellibus: & causam afferebat, quòd non Feles dei, sed Agnus dei in templis cantaretur. Ranulfus lib. 7. c. 8. Polychronici. Monachi, Eremitae. Bernardvm abbatem Clareuallensem veste quidem satis vili, sed minimè squallenti vsum, memoriae proditum est: ac etiam dicere solitum, tunicam sordibus obsoletam, testem desidiae atque socordiae esse: & eius immundiciem interdum ad hypocrisim spectare, quae inanis gloria dum videatur, contemni quaeritur. Cùm ergo etiam cilicio sub veste latenti carnem attereret, vbi id rescitum est, & ipsum deposunt. Nec vnquam deinde asperius indumentum, quàm caeteri fratres, ferre voluit, ne fortè illis praestare sanctitate videretur, quorum se ipse minimum reputaret. Sab. lib. 2. c. 8. Stephano abbati, Grandimontensis ordinis auctori, qui in Moreto Aquitaniae monte vitam solitariam duxit, tametsi rudis modicus???ue amictus fuerit, hoc tamen admirationem auget, quod sub eodem & aestiuos calores, & brumae frigus pertulerit, nu̅quam quicquam panni sibi vel addens, vel demens. Vtramque profectò diuersorum temporum molestiam leuare posset solertia, nisi vtramq; tolerare mallet in Deum caritas, Marulus. Apollonivs apud Thebaidam in finibus Hermopolis, collobio stupeo, quod lebithen vocabant, operiebatur: neque tamen vllum capitium habuit, sed lineo linteolo collum caput???; obuoluebat. Et hoc magis mirandum, quòd cum XL. annos in deserto manens peregerit, eius tegmina neque vsu consumta, neque vetustate labefactata ferantur: vt inde facilè appareat, quanti apud Deum sit humilis habitus, & absque vlla simulatione contemtus. Idem. Pavlvs primus eremita, cùm nihil haberet, nisi quod inculta solitudo suppeditare poterat, tunica de palmae folijs contexta nuditatem texit. Et qua ille veste in necessitate vsus est, hanc ipsam Antonius, cùm defunctum sepelisset, habuit in delicijs, non nisi festis solennibus eam induens: quam etiam diuus Hieronymus plurimi faciens: Si mihi, inquit, Dominus optionem daret, multò magis eligerem tunicam Pauli cum meritis eius, quàm regum purpuram cum regnis suis. Idem. Palmeis tegminibus & illi quatuor, in vastissima Aegypti eremo à Paphnucio inue̅ti, Ioannes, Andreas, Thaddevs & Philippvs, amicti erant. Hunc tamen tam syluestrem vestitum, haud multo tempore pòst, cum veste immortalitatis commutarunt. Tantò nunc feliciùs coelesti lumine illustrantur, quantò antea perusta Solis ardoribus cute contemtiùs squallebant. Idem. Serapionem abbatem primitùs quidem sola tunica simplici???; palliolo contentum, deinde his etiam carere pietas compulit: quippe seipsum despolians, pauperes contexit. Nec erubuit nudus incedere, dum nuditate̅ miseretur alienam. Idem. Timotheo in Aegypti solitudine degenti, ea duntaxat corporis pars non fuisse nuda perhibetur, quam barba coma???ue nunquam tonsae contexerant. Et hunc Paphnucius inter bestias incedentem cùm vidisset, syluestre magis quàm humanum animal ratus expauit. Mox cùm loquentem attendisset, agnouit Dei seruum: simul???ue didicit, satis indutum esse, qui cum Christo nudus esset. Idem. Onophrivs nudus in vlteriori deserto ab eodem Paphnucio repertus, verenda tantummodò folijs arborum operuerat. Consumtis enim vestibus, quae secum attulerat, alia deinde quàm quae natura dabat, non quaesiuit. Cum???; vita functus esset, sanctam animulam eius visibili specie ab angelis in coelum ferri visam tradunt. Et quisquam nostrum paululum vsu detritos ferre dedignabitur pannos, cùm nudi etiam ab angelis honorentur? Idem. Hilarionem abbatem accepimus, nihil aliud quo corpus suum operiret habuisse, praeter saccum ac pelliceum empedyten, rusticum???ue sagum. Capillum semel in anno, paschae die totondisse, nunquam lauisse: quòd superuacaneum esse diceret mundicias in cilicio quaerere: neq; tunicam alteram sumsisse, nisi cùm prior penitùs discissa esset. Idem. D. Hieronymo saccea tunica erat. Hanc Eusebius discipulus eo defuncto accepit, honori???; habuit, tactu eius valetudinarios curans, & ad vitam mortuos reuocans. Cuius quaeso regum auro gemmis???que refulgens, aut cocco purpura???; rubens vestimentum, tantae vnquam virtutis fuit, quantae sancti huius saccus iste cilicineus? Idem. Nihil habuit Abrahamvs anachoreta in solitudine praeter catinum, & cilidnam vestem, cum sago rustico: vixit???ue talibus delicijs contentus, quamdiu in humanis fuit. Id homini tutius, quàm si opes affluxissent, & ad diuinorum meditationem multò habilius. Sab. lib. 8. c. 5. Franciscvs Minoritarum pater, tunica vna, & ea sanè crassi ad modum fili, impolitae???; texturae vtebatur, quam pro cingulo praecinxerat funis nodo adstrictus, vbi committebatur, non fibula. Caput & ceruix cuculla velabantur: pedes prorsus nudi erant, nisi sortè ligneis socculis veluti sandalijs, ne terram contingerent, suffulti. Multis tunc habitus iste ludibrio erat. Cuidam nuditatem hanc hyemis tempore calumnianti, ac petenti vt guttula̅ sibi sudoris venderet: Eam se Christo, non hominibus vendere, respondit Franciscus. Marul. Monachae. Maria Aegyptiaca, turpis aliquando voluptatis quaestui dedita, omni ornamentorum genere sese decorabat: nec à pigmentis fuco???; abstinens, vt placeret viris. At postquam conuersa Christo seruire coepit, tantae illi vestitus nullus curae fuit, vt eo consumto quem secum ad eremum tulerat, nuda in solitudine viueret. Et quia sine tecto degebat, aestus pluuias???ue corpore nulla in parte velato excipiens, nigridem quandam cutis situm???ue contraxerat, sed iam non paucis miraculis clarebat. Vide ergo quantum interfuit inter ornatum illum, & nuditatem istam. Ille impudicitiae fomes fuerat, iste meritum praebuit mirandae sanctitatis. Marulus. Toram Deo dicatam virginem in monasterio Thebaidis memorant, nunquam noua tunica, aut nouo melote, aut nouis calceis vsam: semper alijs sororibus recentia cessisse, & ab ijsdem sibi sumsisse veturtiora tritiora???ue, vt quantò caeteras forma praestabat (erat enim omnium pulcerrima) tantò incocinniore magis???ue inepto habitu se deuenustaret. Neque enim ignorabat, animi non corporis decore sponsam Christi excellere debere, vt coelesti thalamo digna sit. Idem.
|| [2336]
Reges. Avgvstvs Caesar, veste non temerè alia quàm domestica vsus est, ab vxore, & sorore, & filia neptibus???, confecta. Togis neque restrictis, neque fusis: clauo nec lato, nec angusto: calceamentis altiusculis, vt procerior, quàm erat, videretur. Forensia, & calceos nunquam nón intra cubiculum habuit, ad subitos repentinos???; casus parata. Suetonius. Vespasianvm veste & habitu neglecto, vixà gregario milite differente, in publicum saepissimè processisse, memoriae proditum est. Alex. ab Alex. lib. 5. c. 18. Tacitvs Imp. Rom. simili cultu cum aequalibus vsus est. Nam in toga, qua priuatus vtebatur, in imperio saepe visus est. Ide̅. Severvs Imp. vili amiculo & exigua veste adolpertus, & à plebe vulgari nihil differens, in publicum processit. Idem. Holoserica veste Avrelianvs Imp. nunquam vsus est, nec alium vti permifit se principe. Eutropius, quod miror, eum diademate regio more vsum tradidit, & aurata veste ac gemmata, quod Romanorum nullus ad id tempus fecisset. Quum vxor ab eo precibus contenderet, vt filiae vnicae adhuc virgini id daretur: Absit, inquit, vt filia auro pensetur. Enimuerò sericum ea tempestate auro rependebatur. Sab. lib. 7. En. 7. Carolvs Magnus, vestitu, calceatu, & caetero habitu patrio, hoc est, Teutonico vtebatur, non multum à vulgari abhorente. Celebri festo, aut quando exterarum gentium legati venissent, veste, gladio, diademate aureis atq; gemmatis prodibat: peregrina atque exotica vestimenta, preciosa licet, omnino contemsit. Romae bis duntaxat, Hadriano, item???; Leone pont. enixiùs orantibus, togam, chlamydem, calceos???ue more Romano sumsit. Auentinus lib. 4. Alphonsvm Aragonum regem, cùm moribus & auctoritate potius quàm purpura & diademate suis regem se ostendere niteretur, vestitu cultu???que corporis tam moderatè vsum legimus, vt hac in re parùm à popularibus suis discrepasse saepenumerò visus sit. Admonitus à quodam, vt regio ornatu incederet, respondit: Malo moribus & auctoritate meos excellere, quàm diademate & purpura. Panormita lib. 1. de rebus gestis Alphonsi. Aen. Syl. de eius dictis. Lvdovicvs XI. Francorum rex ornatu corporis neminem suorum vnquam antecessit. Aemilius lib. 10. Duces. Epaminondas Thebanus magnus ille dux, munerum???ue contemtor, vnicam tantùm habebat vestem, eam???; sordida̅: quam si fortè mitteret ad fullonem, ipse se domi continere, ob indigentiam alterius, cogebatur. Aelianus lib. 7. Var. hist. Agesilavs Spartanorum rex, cùm haberet exercitum optimis vestimentis & armis ornatissimum, ipse tamen vilissimo corporis vestitu semper vtebatur. In Aegyptum profectus, ab Thaco Aegypti rege accitus stipendio, ob corpus incultum, ac vestis vilitatem, venit in co̅temtum eius gentis hommibus, qui sperarant se visuros Spartanum regem talem, qualis esst rex Persarum, corpore decentissimè ornatum. At ille nihil quidem de cultus ac victus simplicitate mutauit: sed interim ostendit, maiestatem dignitatem???; regiam no̅ vestium splendore, sed prudentia ac fortitudine parari oportere. Plutarch. in Lacon. & Athenaeus. Quinque & XL. magistratus gessit Phocion Atheniensis: sed quo sit vestis genere interim vsus, calceandi ratio in eo demonstrat. Inoleuit adagium inter vrbanos, vt cùm immensum frigus & intolerabile significare vellent, Phocion, dicerent, calceatus est. Sab. lib. 2. c. 8. Politici. Lycvrgvs orator Athenie̅sis, quamuis esset pecuniosissimus, pallium vnum idem???ue aestate & bruma gestabat, calceos???ue inducebat, quando dies postulabant. Plut. M. Cato Censorius, nunquam toga vsus est pluris quàm drachmis centum emta. Plut. Cato Vticensis huius pronepos, sine calceis, sine tunica, funiculo cinctus, per forum cum familiaribus post prandium deambulabat. Item nudis pedibus, veste fusca, & sine tunica, sola toga accinctus, ius in foro dixit, id???ue ex veteri instituto. Cùm purpuram videtet affatim rubore fulgentem, & saturam in precio esse, ipse ferebat nigram, non quòd gloriam ox hac nouitate aucuparetur, sed quò assuefaceret sese ob solam turpitudinem erubescere & infamias contemnere reliquas. Plutarchus in Catone. Philosiphi. Crates philosophus Cynicus mantica & sordido palliolo amictus, in publicum saepe prodire solebat. Laërtius. Zeno nullum discrime̅ vestis esse inter ciues, sed eosdem amictus viros ac mulieres ferre praecipiebat Eundem etiam tenui pallio in publicum processisse tradunt. Idem. Mulieres. Phocionis vxor, vestem Phocionis gestabat, neque opus habebat vel crocoto, vel anabola, vel encylio, vel cecryphalo, vel peplo, vel tinctis & coloratis tunicis: sed primùm inducebat temperantiam, deinde quae suppeterent. Ael. lib. 7. de Var. hist. Cùm hospita quaedam ei Ionica aureum gemmis???; distinctum mundum cum monilibus & torquibus ostendisset: Mihi, inquit, Phocion mundus est, vigesimum iam annum dux Atheniensis. Plut. in Phocione. Philonis sapientiae sectatoris Vxor, cùm sine aurea corona processisset in publicum, & aliae gestarent, rogata cur non ipsa ferret? Vxori (respondit) satis ornatus esse, viri virtutem & laudes. L. Viues de Christiana femina lib. 2. Mulierum (quibus apud omneis gentes ornatus est corporis peculiarior ferè quàm viris) vnum apud Romanos inclaruit exemplum: nec ad vnam aliquam feminam, sed ad vniuersam pertinens familiam. In Sarranorvm gente nulla vnquam est linea veste vsa, ob mollitiem & luxum repudiata. Sabell. lib. 2. c. 8. ex Plinio. Ex Romanorvm feminis multae eosdem cum viris calceos gestare consueuerant. In Qvintiorvm Rom. familia aurum ne feminas quidem habere mos fuit. Plin. lib. 33. c. 1. Plinij tempore Germanorvm mulieres pulcriorem vestem non nouêre linea. Plin. lib. 19. c. 1. Tvrcorvm feminae vtuntur simplicissimo habitu, nullum luxum repraesentante. Nec voquam sine velo aut aperta facie, in conspectum virorum, vel domi vel forìs prodeunt. Mitrae caput tegunt, extremitas veli faciem tegit, vt soli oculi emineant. Hoc tam rusticae quàm nobiliores faciunt. Nulla enim in publicum prodit nobilis, nisi subtili velata sit serico: vt homines ipsa videre possit omnes, à nemine autem facies eius videri. Cuspinianus. Cvr. Cavsa Religionis. Ex praeced. Epititlis, Monachorum & Monacharum & Episcoporum & Apostolorum huc pleraque. Nisireligionis Zelus subesset, plurima horum ad vitium in excessu referri possent. Esseni, qui squallorem alioqui decorem esse putant, veste semper candida nihilominus vtuntur. Neque tamen vestitum aut calceos mutant, nisi aut omnino conscissis prioribus aut longi temporis vsu consumtis. Iosephus lib. 2. c. 7. belli Iud. Humilitatis. ELIZABETHA Pannonum regis filia, & Christi ancilla, quam poterat abiectiore amictu se velabat. Scissuras, alterius interdum coloris panno assuto, quò vilior appareret, resarciebat. Itaque vna de grege mendicantium videbatur: contemni???ue gaudebat, vt humilitatem conseruaret. Maluit ergo sic pannosa, sic???ue despecta in xenodochio pauperculis morbo affectis ministrare, quàm in regis patris aula, cùm amisso marito ab eo in Pannoniam accersiretur, serico auro???ue renitere, atque omnibus venerationi esse. Christo enim placere volebat, non mundo. Marulus. Neceßitatis. Adam & Eva in paradiso nudi erant. Tunc illis parandae vestis cura irrepsit, cùm propter mandati transgressionem inde eiecti, terram colere, hoc est, terrenis occupare se negotijs coeperunt. Sed netunc quidem vsqueadeò conditionis humanae obliti sunt, vt carnem iam morti obnoxiam luxuriosè vestiendam putarent. Consuerunt folia ficus, & fecerunt sibi perizomata, tunicis denique pelliceis contenti vixerunt. Marulus lib. 3. c. 8. & Sab. lib. 2. c. 8. Roboris. Spartani pueros suos radebant cute tenus: sine calceis in cedere, nudos???ue ferè consue faciebant eos lusitare. Vbi attigerunt annum duodecimum, iam sine tunica agebant: vnum accipiebant quotannis pallium. Plut. in Lycurgo, & Laconicis. Insidiarum. Aripertvs II. Longobardorum rex, aduenientibus ad se gentium exterarum legatis, vilibus indutus vestibus, occurrebat, quò minùs ipsis Italiae delicijs caperentur, neque apparatis epulis illos excipiebat, neque praesentibus illis magnificas vllas in alijs rebus impensas edebat. Sigonius libro secundo regni Italici. Stragvla, Strata. Ex seq. vbi de Voluptate ex Quiete agetur, huc quaedam, quatenus locus, cui incubant, siue lectus sit, siue quid aliud, stragulis vestiri consueuit. Phormio dux quispiam militum fuit, in perferendis militi??? incommodis, notae (sicut conijcio) patientiae. Inde Phormionis thori abierunt in prouerbium, de stratis minimè delicatis, qualia sunt cubilia militaria, & quale sibi apud Homerum parat Vlysses, ex arborum congestis frondibus, ac ramis humi substratis. Erasmus in Adagijs. Tvrcorvm Imp. nonnunquam videtur cum duobus aut tribus balneum ingredi, ac templum religiosè adire, vbi non in cathedra ac solio regali, sed in terra substratis tapetibus fine reliquo ornamento, vt caeteri, sedet, Cuspin.
|| [2337]
10. Andreae Iurecoss. XX. annis, pelle tectus vrsina, citra lecti delicias, noctu cubauit. Volaterranus libro vigesimoprimo Anthrop. Habitationes. De Habitationibus Volumine secundo inter Secundaria bona corporis egimus, fol. 434. Heic Moderationem circa eam, quae ex habitationum vsu percipitur, Volusptatem spectamus. Myrocles inter oues hyeme, aestate in sacrarum aedium vestibulis regem, hyberna, agentem Babylone, aestiua in Media, ad certamen de felicitate Persarum prouocauit. Plut. An improbus etiam infelix. Balnea. De Balneis egimus quoque Volumine secundo, quatenus ad Cultum corporis faciunt, fol. 302. At heic Moderationem in Voluptate, quae vel ex qualitate, vel ex effectu eorundem, quoniam abluunt, refocillant, mitigant, percipitur, consideramus. Rara. Lacones perpetuò agebant sine tunica, squallidi corpore, à balneis & vnctionibus ferè abstinentes, praeterquam paucis diebus per annum. Plut. in Laconicis, & in Lycurgo. Dardanenses Illyrides ter solummodò per vniuersam vitam lauantur: post partum, cùm nuptias ineunt, & cùm mortem obierunt. Aelian. lib. 4. de Var. hist. Pudica. Tanta Romanae verecundiae obseruatio & morum exempla fuêre, vt nec pater cum filio pubere, nec socer cum genero lauaret, nudos???ue conspicere parentes ducerent nefas. Alex. ab Alex. lib. 2. c. 25. ex Val. lib. 2. c. 1. Frugalia. Consuetum illud veteribus Rom. fuit, vt vel nobilissimi aediles eo fungerentur officio, vt loca balneorum intrarent, quae populum receptabant, exigerent???; munditias, & vtilem ac salubrem temperaturam: non hanc (inquit Seneca) quae nuper inuenta est, similis incendio, adeò quidem vt conuictum m aliquo scelere seruum inuitum lauari oporteat: nihil enim iam videtur interesse, ardeat balneum, an caleat. Caelius libro 30. capite decimonono. Grata. Carolvs Magnus delectabatur vaporibus aquarum naturaliter calentium, frequenti natatu se exercens: cuius adeò peritus fuit, vt nullus cum illo certaret. Ob hoc etiam Aquisgrani regiam extruxit, ibi???ue extremos vitae annos clausit. Cranzius lib. 2. Saxoniae, c. 8. Vngventa. Horum quoque exempla aliquot ex secundo libro Secundi Voluminis petantur, quatenus moderatus illorum vsus est, fol. 301. Vsvrpata honesté. Iesus Christus Dominus noster bis vnctus est vnguento nardino preciosissimo viuus, in memoriam sepulturae suae. Semel à Maria Magdalena (cùm Bethaniae cum Lazaro discumberet sabbatho, Ioannis 12. quando Iudas Iscariothes id factum reprehendit) quae pedes illius vnxit, & capillis extersit. Iterum in domo Simonis leprosi itidem Bethaniae quatuor diebus pòst, à Mvliere [Greek words], quae non pedes Christi reunxit, sed fracto vase alabastri totum vnguentum in caput Saluatoris effudit. Matthaei 26. Marci 14. Lucae 22. Neglecta honesté. Virgines olim vnguentis non vteba̅tur, sed nuptae tantúm. Itaque Catullus comam Berenices, dum virgo illa esset, nunquam gustasse vnguenta ait: posteaquam verò nupta fuit, plurimùm vnguenti bibisse. Xenophon in Symposio mulieres, praesertim sponsas, vnguentis vti testatur, & Electra apud Sophoclem comam suam vocat [Greek words], id est, squallidam, vtpote vnguentis non delibutam. Victorius lib. 33. c. 7. Esseni Iudaei probro ducunt oleum, & si quis vel inuitus vnctus fuerit, munditijs corpus ab sterget: quoniam squallorem decorem putant: dummodo veste semper sint candida. Iosephus lib. 2. c. 7. belli Iud. Hispanis nullae fuerunt balneorum aut vnguentorum deliciae, quae virorum animos effeminatos red dunt: nullus ibi festus dies, nullus epularum apparatus: aqua calida lauari post secun dum bellum Punicum à Romanis didicêre. Rodericus Santius parte 1. hist. Hispan. c. 4. Excrementa, Purgamenta. In Tvrcorvm castris omnium ordinum tabernaculis tentoriola coniuncta sunt, quibus latrinae insunt, eo institutae ordine, vt nouae scrobes quotidie fiant, repletae???; statim arena iniecta tegantur. In macellis quoque pariter profundae fossae visuntur, in quibus lanij totius exenterati pecoris exta sedulò tumulant. Ita fit, vt castra nullo odore tetro afflata, non ad salubritatem modò, sed ad iucunditatem, repurgatis omni in parte regionibus, non Barbarorum, sed eorum, qui militiae diciplinam condidissent, castra censeantur: praedamnatis hac in res???atiuis Christianorum, in queis praeter ingratam narib. atque oculis multarum reru̅ foeditatem, pestilentes nasci morbos saepissimè videmus. Sab. supplem. lib. 24. ex Iouio. TEMPERANTIA VOLVPTATVM CORPOREARVM impropriè dictarum, ex Obiectis consideratis respectv eivs, cvi accommodantur. Sic alia obijciuntur Activè, qvatenvs agendo videntur delectari, quo ad Sensvm Visus. Sic Moderatio duplex, partim Spectando. Huc moderata oblectatio ex spectaculo rerum iucundarum, oculos priùs quàm animos oblectantium. Non spectando. Ex loco Castitatis conseruatio, Aspectum declinando, huc quaedam, quatenus externa, oculorum delectatio internae veluti lena existit, fol. 2253. 2260. Sara in Scythi virginibus praeposita, cum ad fluminis ripam posito monasterio annos LX. habitasset, haud sustinuit, vt aliquando aspicere per fenestram vellet leniter praeterlabentes aquas, prative adiacentis amoenitatem, ne ex eo aspectu aliquid caperet voluptatis. Marulus lib. 3. cap. 10. & Sabellicus lib. 2. cap. 10. Amos Aegyptius monachus nunquam se nudum vidit: indecorum esse monacho dicens, vel suum ipsius corpus conspicere nudum. Suidas, & Marulus libro 4. capite 7. & Sabellicus libro 5. capite 6. Auditus, Sonorum iucundorum. Consule Titulum, Musicae studium, fol. 1292. Illic certè Artis habetur ratio, heic Voluptatis, quae artem comitatur. Tactus. Ex superiore loco Tempera̅tiae circa Vestitum quaedam, quatenus frigui & calorem arcet, fol. 2334. Lycurgus pro vestium varietate instituit vno amictu quotannis Lacones assuefieri, ratus & aduersus frigora & aduersus calores meliùs hoc pacto muniri. Xenophon in Repub. Laconu̅. Apud Diogenem Laërtium obijcit Philemon comicus Crateti, quòd aestate gereret pallium crassum, hyeme laceram tunicam: videlicet quò disceret temperantiam ac tolerantia̅. Erasmus in Adagijs. M. Cato domi tunica sine manicis per hyemem induebatur, Plut. in eius vita, & Laconicis. Motvm. Libro quinto & sexto Secundi Voluminis de Exercitijs egimus, illo tanquam de Functionibus, hoc vt de Secundarijs bonis Corporis, fol. 442. Heic verò ratione Moderationis considerari possunt atque debent. Vectionis. Equo Dialem flaminem vehi apud Rom. religio erat. Gellius libro 10. capite 15. Qvietem. Vecchoris Aegypti rex, vt ab omni luxuria & mollite se alienum osten deret, simplicissimo victu contentus, humi iacere ac dormire solebat. Herodotus. Persarvm ephebi decem annos, postquam è pueris excesserunt, circum archiua cubant, quu̅ reip. custodiendae, tum exercendae temperantiae gratia. Nam haec potissimum aetas requirere curam studium???ue singulare videtur. Xenophon libro primo Paediae. Agesilavs, & Pharnabazus Phrygiae praefectus ad colloquium venêre. Prior in locum constitutum venit Agesilaus, ac sub vmbra in altam herbam se abijciens, praestolatus est Pharnabazum. Qui postquam venit, villosis mollibus???; pellibus & versicoloribus sibi substratis tapetibus ita recumbentem erubescens Agesilaum, etiam ipse, licèt veste mira subtili [2338] tate & tinctura esset amictus, neglectim humi decubuit. Plut. in Agesilao. Iuuenes Spartani vnà quietem turmatim & gregatim capiebant in toris, quos ipsi construebant ex arundine secus Eurotam nascente: cuius panniculam manibus citra ferrum confringebant. Per brumam Lycophanas, quos vocant, substernebant, toris???; miscebant: quòd ea materia vim quandam obtinere excalfastoriam putatur. Plut. in Institutis Laconicis. In oratione pro L. Muraena, cùm duritiam victus Spartiatarvm ostendere vellet Cicero, inquit: Qui quótidianis epulis in robore accumbunt. Signifi cauit autem eos non consuesse in lectulis accumbere, vt mos erat reliquorum Graecorum, sed in dura quapiam materia ac ligno, ( [Greek words], inquit Athen. lib. 12. Dipnos.) Robur enim dicens, lignum intellexit. Victorius lib. 3. Var. lect. c. 15. Hannibal, cùm sub Asdrubale patre militaret, plerunque super nudam humum sagulo tectus, somnos capiebat. Frontinus lib. 4. c. 3. C. Ivl. Caesar, compulsus aliquando in itinere per tempestatem in hominis pauperis casam, vbi nihil extra vnum cubiculum reperit, quod capere vix posset vnum: dixit amicis, ampla loca principibus concedenda, necessaria debilissimis: atque Oppium illic iussit capere quietem, cum caeteris ipse in protecto ianuae cubauit. Plut. in Caesare. Beatum Hilarionem Hieronymus refert, super nuda humo, stratu???ue iunceo, vsque ad mortem cubitasse. Sciebat enim, eos, qui exquisitioribus culcitris per luxum vtuntur, prophetae verbis deuoueri, dum ait: Vae vobis, qui dormitis in lectis eburneis, & lasciuitis in stratis vestris. Marulus lib. 1. cap. 10. & Sab. lib. 2. c. 2. Martinvs Turonensis episcopus (sicutì de illo Eusebius ad Seuerum scribens testatus est) substrato humi cilicio cubans, frangebat somni mollitiem lectuli rigore. Idem. Idem cùm in monasterio quodam suae dioecesis reuerenter susceptus, hora quiescendi cellam ingrederetur: cubiculo paulò apparatiùs instructo offensus, stragula paleas???ue euertit: & in nudis tabulis (sicut vestitus erat) sese collocauit: iam???ue delibutis leni sopore membris quiescebat, cùm stramenta, quae eiecerat, igni succensa iacentem excitarunt. Illicò exurgens ac trepidans, cùm cellae exitum, per quem effugeret, fumo omnia inuoluente, non inuenisset: ad orationem se vertit. Mox flammae vis illa omnis extincta, fumus???ue consumtus illaesum reliquerunt. Idem. Postvmio quamdiu in eremo moratus est, nudum, atque interdum sparsis ex industria scrupulis asperatum solum, lectus fuit. Quid hoc est, nisi nolle vnquam ita resoluto corpore obdormiscere, vt mens ad Deum non vigilet? Marulus lib. 1. c. 10. & Sabellicus lib. 2. c. 2. Germanvs Antisiodorensis episcopus, lectulum suum cilicio racco???ue & cinere strauit, vt non lectum, sed luctum, & doloris potiùs quàm quietis locum diceres. Insuper ipse quoque (vt in vira eius scriptum legitur) sic iacens, identidem suspirare ingemiscere???ue audiebatur, ira vt cùm parumper iacuisset (ad nocturnas enim caeremonias celebrandas primus exurgebat) multò minus dormisse putaretur, quàm iacuerat Ijde̅. Beatus Hieronymvs ad Eustochium virginem sctibens, dum quibus in eremo corporis fatigationibus contra vrbanarum voluptatum cogitationem contenderit, enarrat, de ipsa etiam cubandi austeritate mentionem faciens: Si quando, inquit, repugnantem somnus imminens oppressisset, nuda humo vix ossa haerentia collidebam. Marulus libro primo, capite decimo. Pavla Romana, quae summam generis nobilitatem superauit vitae sanctitate, in grauissima etiam febre (vt Hieronymus in quit) mollia lectuli strata non habuit, sed super durissimam humum in stragulis cilicinis quiescebat: si tamen illa quies dicenda est, quae iugibus penè orationibus dies noctes???ue iungebat. Idem. Idem Hieronymus Asellae virginis sanctitatem efferens laudibus, ait: Vnius cellulae clausae angustijs, latitudine paradisi fruebatur: idem terrae solum & orationis locus extitit, & quietis. Idem. Otiliae virgini, quamuis monasterij in quodam Bauariae monte siti praeposita esset, pro stragulo vrsina pellis, pro puluillo saxum erat. Solebat enim vt in caeteris religiosae conuersationis laboribus, ita & hac in parte grauius onus sibijpsi, quàm alijs quibus praeerat Virginibus imponere. Super vrsi autem pelle cubans, magis???ue vigiliae, quàm somno indulgens, conculcauit vrsum illum, quem Dauid typum gerens Christi scribitur interfecisse: & de quo per Hieremiam dicitur: Vrsus insidians factus est mihi. Lapidem verò capiti supponens, placuit lapidi illi, qui sactus est in caput anguli, qui fecit vtraque vnum. Idem. Passivè, qvatenvs patiendo videntur delectari. Talis est Voluptas ex Somno, Vigilia. Somnij veluti allectamentum est Cubatio. Proinde ex praecedenti Quiete pleraque huc transferri possunt. Abbas Moses ineremo Scythiotico de seipso narrare solabit, saepe somnum à suis oculis pluribus diebus depulsum, adeò vt necesse habuerit precibus Domino supplicare, pro immittendo vel exigui temporis somno. Cassianus cap. 17. collatione 2. Onophrio eremitae neque tectum vllum, neque certus quietis locus fuit. Ibi somnus erat, vbi per desertum vaganti nox occurrisset. Sed & ipsa quoque nox peruigilio magis quàm dormitione peragebatur, vt illud seruaret à propheta dictum: In noctibus extollite manus vestras in sancta, & benedicite Dominum. Marulus lib. 1. c. 10. & Sab. lib. 2. c. 3. Cvltv corporis, in genere. De Cultu corporis, qui ornatus causa adhibetur. Libro secundo secundi Voluminis egimus, fol. 297. Ex eo loce ea, quae ad Moderationem faciunt, huc transferri possunt. Eleganti. [Greek words], id est, ex Academia venis. De seuero & composito seu docto. Sumtum à Platonis schola. Athenaeus verò lib. 12. significat dictum in nitidos & cultu insigni, quòd his Plato delectaretur munditijs. Erasmus in Adagijs. Simplice, Vili. Consule Tit. Milites ad frugalitatem suo exemplo traducere, fol. 1799. 3755. Agis Endamidae F. rex Spartanorum, omnem corpori fucum detraxit, cultu???ue exuit. Plut. in eius vita. Viriatvs Lusitanus, qui annos quatuordecim cum populo Romano varia fortuna pugnauit, tantis rebus gestis, non armorum, non vestis cultum, non denique victum mutauit: sed vt scribit Florus, in eo habitu, quo primùm bellum ceperat, perseuerauit, vt quiuis gregarius miles ipso imperatore opulentior videretur. Cvltv corpvs Ornante. In Coma alenda, curanda. Ex Tit. Pilorum cultus, huc moderata omnia, fol. 297. Nicander siue Charillus quaerenti, Quare comam & barbam promittant Lacones? Quia omnium, inquit, speciosissimus est, & minimae impensae viro suus proprius ornatus. Plutarchus in Apophth. Excolebant Spartiatae comam, commemorantes dictum quoddam de ea Lycurgi, Formosiores ab ea speciosiores, deformes effici horridiores. Idem. Avgvstvs Caesar omnis elegantioris cultus negligens, vno etiam tempore pluribus tonsoribus operam dabat. Sueton. Vestium elegantia. Vini vsus olim Romanis feminis ignotus fuit, ne scilicet in aliquod dedecus prolaberentur: quia proximus à Libero patre intemperantiae gradus ad inco̅cessam venerem esse co̅sueuit. Caeterùm vt non tristis earum & horrida pudicitia, sed honesto comitatis genere temperata esset, indulgentibus maritis, & auro abundanti, & multa purpura vsae sunt: & quò formam suam concinniorem efficerent, summa cum diligentia capillos cinere rutilarunt. Nulli enim tunc subsessores alienorum matrimoniorum oculi metuebantur: sed pariter & videre sanctè, & aspici, mutuo pudore custo diebantur. Valer. lib. 2. cap. 1. Auro, Gemmis. Alexander Seuerus Imp. dona regia in templis posuit: gem mas sibi oblatas vendidit: muliebre esse existimans gemmas possidere, quae neque militi dari possint, neque à viro haberi. Cùm quidam legatus vniones duos vxori eius per ipsum obtulisset magni ponderis & inusitatae mensurae, vendi eos iussit: qui cùm precium non inuenirent, ne exemplum malum à regina nasceretur, si eo vteretur, quod emi non posset, inauribus Veneris ecos dicauit. Lampridius in Seuero. Coronarum vsu. Vide Tit. Coronarum vsus, inter Corporea, fol. 257. Tvrcae more veterum Graecorum & Latinorum in conuiuijs & laetis temporibus coronati sunt, cùm floribus supra modum delectentur: & Byzantij multi extant, qui illos è vicinis montibus petunt. Victorius libro vigesimonono Variarum, cap. 22. Homerus Vlyssem manus lauantem facit, priusquam cibum capiat: quod in Iliade facientes nusquam reperiuntur. Nam in Odyssea vita est otiosorum, & delicatè in pace viuentium, quamobrem corpora curant, balneis lauacris???ue indulgent, [2339] atque in politia eiusmodi talis ludunt & pila, ac saltant. Athenaeus libro 1. cap. 12. Cvltv corpvs Pvrgante, per Lotiones. Vide Balnea, quatenus sordes abluuntur, filio 302. Abstersiones. Astyagis Medorum rex Cyrum nepotem puerum opipara coena exceperat, ei???; varij generis pulmentaria & embammata proponebat. At illis Cyrus vesci noluit. Causam rogatus, Quoniam te quoq; haec eadem lenocinia auersari video, ô aue. Nam quando panem attigisti, manum vti puram non abstergis: at contactu embammatum, & apomagdalio pane, & mappa digitos manum???; totam veluti coinquinatam purgas. Mos nimirum hic fuit veterum, vt pane manus loco mappae abstergerent: quem deinceps panem, [Greek words] dictum, abeuntes secum contra nocturnos terrores asportabant, obiecturi nimirum canibus irruentibus. Xenophon lib. 1. Paediae. TEMPERANTIA VOLVPTATVM CORPORIS impropriè dictarum, respectu Frvctvsvel Digni. Geradas Spartiata, interrogatus ab hospite, Quid apud eos adulteri paterentur? nam se nullam videre legem hac de re à Lycurgo lata̅ dicebat. Respondit: Nullus, ô hospes, apud Spartanos est adulter: subtracta sunt profectò veneris irritame̅ta, videlicet indumenta: quandoquidem ipectata species decora maximè luxuriam accendit. Plut. Indigni. Philopoemenes Achaeorum dux, praecipuè inter Graecos clarus, diuertere volebat ad hospitium veteris amici. Quo cognito, iussit hospes apparari, quae necessaria essent alia ab vxore, dum interim ipse obsonia pararet. Inter haec Philopoemen solus (vt res ipsa ferebat) ad hospitium properat. Quem venientem, vt solum, vt deformem, vt qui nihil ornatus haberet eximij, arbitrabatur mulier ex administris esse aliquem, qui herum praeueniret: cum???; esset de aduentu Philopoemenis mirificè sollicita, etiam blandiendo rogauit eum, se vti adiuuaret ad dominum comiter excipiendum. Tum Philopoemen confestim securi accepta & cuneo, cepit ligna findere, ad coquendam coenam, malè interim multatus à seruo, inscitiam eius arguente, Hospes domum ingressus: Prò Iupiter, inquit quid hoc Philopoemen? quid agis dux maxime? Ad ea Philopoemen: Pro deformitate, inquit, oris totius???ue corporis poenas luo. Voluit ipsemet praebere de se hospiti & sibijpsi risum. Plut. in eius vita. TEMPERANTIA VOLVPTATVM CORPORIS impropriè dictarum, respectu Aliorvm, quorum Temperantiam, lavdant, ornant. Ex loco Iustitiae, praemia Temperantiae huc referantur, fol. 3381. Intemperantiam odervnt, coërcent, castigant, circa Cvltvm. Antiphanes philosophum elegantiùs cultum vbi depinxisset, [Greek words] id est, Quid necesse est plura dicere? ipsam videre videor mihi academíam. Erasmus in Adagijs. Cùm adolescens quida̅ comtior Diogeni proposuisset quaestiunculam: No̅ tibi priùs, inquit, responsurus sum, quàm sublatis vestibus ostenderis, vtrum masculus sis, an femina. Ex cultu parum virili, notauit illius mollitiem. Laërtius lib. 6. Idem cùm videret adolescentem alium sese ornanrem: Si ad viros, inquit, frustrà: si ad feminas, iniusté. Hoc dictum festiuius est Graecis, ob vocum affinitatem, [Greek words]. Nam frustra se mas parat masculo, inter quos non potest esse coniugium: & iniquè facit adolescens, si cultura formae insidietur infirmo sexui, cùm vxor non lenocinio, sed honestis moribus concilianda sit. Ibidem. Quum Diogenes vidisset generosum quendam adolescentem muliebriter vestitum: Non te pudet, inquit, qui peiùs tibi velis, quàm ipsa natura voluit? Illa siquidem te virum esse voluit: tu verò te ipsum ex vestitu mulierem facis. Laërtius lib. 6. Aristagoras Milesius, legatus Spartam profectus, vt auxilia Ionibus contra Persas impetraret: insolita vestitus munditie alijs???ue delicijs Ionicis affluens, quidam ex Ephoris, eum hoc dicto submonuisse fertur, [Greek words] id est, domi Milesia. Suidas. Posthumia Vestalis de incesto causam dixit. Elegantior cultus & longè amoenior, quàm Vestalem deceret, inuidiae illi fuit. Eam ampliatam Pontifices pro collegio absoluerunt. Iussa est à Pontifice maximo abstinere iocis, & vt sanctè potiùs quàm scitè se coleret. Sab. lib. 6. En. 3. Vestimenta. Apud Lacedaemonios in luxum vestimentorum non tantùm leges latae erant, sed Ephoris etiam mandatum, vt quotidie inspectiones obirent veltimentorum: & si quid in illis fortè à decenti iusto???ue ornatu alienum inueniretur, delinquentem iuxta legis rigorem punirent. Aelianus libro 14. Variae historiae. Aemylivs Pauli filius, P. Sulpitio Gallo, quòd tunicis manus totas operiencibus vteretur, vtprobrum obiectauit. Talares enim & manicatas aut distinctas induere tunicas, flagitij loco habitum apud Romanos est. Alex. ab Alex. lib. 5. cap. 18. Sic etiam apud Verg. obijciunt Itali Phrygibus: Et tunicae manicas & habent redimicula mitrae. M. Brvtvs in Philippis, tribunis fibulas aureas vt probrum obiectauit. Alexander libro quinto, capite 18. Franci inter Gallos militare soliti, eoru̅ sagis virgatis, breuioribus???ue vti iam ceperant: Carolvs ergo Magnus, visa quondam bracchatorum turba, indignabundus exclamauit: En liberos Francos, qui eorum, quos vicére, vestimenta inauspicatò vsurpant. Quid ista pittaciola prosunt? Totum non operiunt corpus, maxima ex parte nudum relinquunt, neque à pluuijs ventis???; defendunt. Edixit denique, ne de caetero huiusmodi Gallica saga in Germania aut venderentur aut emerentur à quopiam. Cùm apud Forum Iulium hybernaret, ac videret Francos exoticas pelles, peregrina vestimenta à Venetis mercatoribus magno emtitare: omnes, vti vestiri erant, secum venatum pluuia imminente proficisci imperauit, vestibus???ue hisce imbre corruptis, dilaniatis, sanguine oblitis, domum reuerti iussit, vniuersos mox secum certatim considentibus, conuiuium ad multam noctem protraxit. Postridie ijsdem indutos amictibus, cunctos apparere iubet. Tum vbi huiusmodi indumenta: partim imbre, pluuia, sentibus dilacerata, cruore oblita: partim igne, ragis constricta, & proinde rupta discissa???ue conspexit, lupinas pelles integras ostendit: & Stolidissimi mortalium, inquit, quod vestimentum nunc vtilius preciosiúsve est? Meúmne drachma comparatum, an vestra tot libris, atque integro patrimonio coëmta? Auentinus lib. 4. Annalium Boiorum. Lvdovicvs Pius Imperator, vsum auri serici???ue praecipuè, militibus ademit. Si quem in exercitu sericatum, aut inautatum conspicatus fuit: Eho mortalium stultissime, non satis est tibi (inquit) vt solus pereas, nisi & res tuas hostibus tradas, atque eos locupletes, quò diutiùs facilius???; nobis resistant? Auentiaus lib. 4. Nogas Scytha preciosissimas vestes missas à Michaële Palaeologo aspernatus, rogauit, Nunquid calamitates, morbos aut mortem depellere possent? Neque enim margaritis, sed vtilitate mouebatur. Pachymerius. Tvrcorvm mira est simplicitas in vestitu, habitu, equitatu: deridentes in primis Christianos, qui vestium varietate gaudent, cùm apud ipsos tam viri quàm feminae, tam nobiles quàm ignobiles, nihil curiositatis aut leuitatis in habitu oste̅dant. Cuspinianus. Idem dicere solebat, portentum abominabile???ue inferorum ludibrium esse, aris addictum, deuotum???; sacris (qui paupertatem Christi amplecti, crucem eius portare deberet) ad gloriam luxum???; prophanorum aspirare. Editha, regio Anglorum stemmate nata, cùm splendidiorib. inter moniales vteretur vestibus, quàm eius professio ferret, ab Etheluoldo archiepiscopo ob id reprehensa fuit. Cui illa respondit: Infallibile Dei iudicium sola operitur conscientia. Puto itaq; sanctam & incorruptam mentem tam latêre posse sub istis dèauratis vestibus, atq; sub tuis discissis pellibus. Ranulphus lib. 6. c. 9. in Polychronico. Philippvs Maria Mediolanensium dux, cùm ipse cultus & munditiei negligens esset, pulcris indutos vestibus aegrè ad sevenire permisit. Aeneas Syl. c. 49. Europae.
|| [2340]
Aedificia. Leontychidam maiorem referunt Corinthi coenantem, cùm tectum aedium magnificè structum & laqueatum cerneret, rogasse hospitem, Num ligna apud eos quadrata nascere̅tur? Disciplinae nimirum Spartanae assuetus, serra tantùm & securi fores & fastigium aedium struendum putabat. Plutarchus in Lycurgo, in Apophtheg. & orat. 2. de Esu carnium. Fur. Camillo inter crimina obiecit Sp. Carvilivs quaestor quòd aerata ostia haberet in domo. Plinius libro trigesimoquarto, cap. 3. Vngventa Herodotus libro tertio scribit, Cambysem Cyri filium misisse legatos cum maximis donis ad Aethiopum Macrobiorum Regem, inter quae vnguenti alabastrum fuisse. Regem verò quum ab Ichthyophagis (hi enim missi fuerant) rationem co̅fecturae huiusmodi vnguenti didicisset, id penitùs aspernatum fuisse. Vespasianvs Imp. Romanum iuuenem pro data praefectura gratias agentem, quia vnguenta olebat, non contentus manu reiecisse, contumeliam hoc verbo antè praefatus (Mallem allium oboluisses) literas quoque datae praefecturae reuocauit. Suetonius. Balnea. Phocion Phoco filio cupienti desultorem certare Panathenaeis concessit, non victoriae appetens, sed quò corpore exercitatus & meditatus euaderet melior. Fuit enim alioqui vinosus & dissolutus adolescens. Victori multis petentibus epulum victoriale praebere, reiecit Phocion caeteros, atque Vni hanc munificentiam concessit. Vt venit ad conuiuium, & cùm alium aduertit fastuosum paratum, tum pedum lauacra ex vino cum aromatibus conuiuis oblata, appellato filio: Non compesces, inquit, amicum nostrum, Phoce, quò minus victoriam deformet tuam? Plut. in Phocione. INTEMPERANTIAE SIVE LVXVRIAE CIRCA Volvptates Corporis non propriè dictas Kthcic. Huc Lvxvriae Magistri. Ex Tit. Intemperantiae magistri in vniuersum, huc ea, in quibus impropriè dictarum Voluptatum quoq; mentio fit, fol. 2230. Cn. Manlius de Gallograecis triumphum egit. Tumprimùm lecti aerati, vestis stragula preciosa, plagulae, & aulae, & alia textilia Romam inuecta dicuntur. Monopodia adhaec, & abaci, psaltriae, sambucistriae, & conuiualia ludionum oblectamenta epulis adhibita, & coquus in precio haberi ceptus. Sabellicus lib. 7. En. 5. Victoria Cn. Pompeii de Mithridate primùm ad margaritas gemmas???ue mores Rom. inclinauit: sicut L. Scipionis & Cn. Manlij ad caelatum argentum, & vestes Attalicas, & triclinia aerata: sicut L. Mummij ad Corinthia & tabulas pictas. Plinius lib. 37. cap. 1. Discipvli. Oppia lex, bello Punico secundo lata de moderando luxu vestitus muliebris, durauit, quoad Asiana luxuria inuasit ciuitatem. Tunc mulieres Rom. tanquam furibundae in publicum se proruerunt, licentiam sibi cuiusuis ornatus flagitantes. Ne hoc fieret, vir grauissimus M. Cato consul, oratione sapientiae plena, dissuasit, suaserunt duo Tribuni plebis, quorum oratio scripta est apud Liuium, diluta sanè, & auribus stultae multitudinis accommodatior, quàm sapientum. Peruicerunt tamen importunitate & peruicacia sua mulieres, vt superbiae suae frena laxarentur, liceret???ue quantum liberet. Vnde quae mala euentura essent, praedixit Cato: vt alijs multis suis dictis, ita & hoc vates verissimus. Viues de Christiana femina libro primo. LVXVRIAE XPHCIC, PER SE CONSIDERATO OBIECTO. In Genere. Ex Tit. Voluptatibus omnis generis deditorum, huc quaedam, fol. 2204. [Greek words], id est, Massilia venisti. Suidas ait dici solitum de ijs, qui cultu parum viris decoro vterentur. quòd Massilienses luxu perditi, muliebrem fermè in modum ornarentur, comis vnguento delibutis, capillis???ue religatis. Erasmus in Adagijs. Propertius corruptos suo tempore mores Romanorvm taxans, inquit: Luxuriae nimium libera facta via est: Inda cauis aurum mittit formica metallis, Et venit è rubro concha Erycina salo: Et Tyros ostrinos praebet Cadmea colores, Cinnamon & multi pastor odoris Arabs. In Specie. Sic Versaturcirca Alimenta. Huc pertinet Affectata supra modum in victu elegantia & mundities. Vestimenta. Ex Corporeis bonis huc ea, quae Immoderatum vsum vestium habent iunctum, fol. 439. Item ex loco Prodigalitatis & Ambitionis quaedam luxuriosi vestitus exempla, fol. 2629. 2389. Heic Voluptatem corpoream spectamus: illic eam, quae hutus vel proxeneta est Prodigalitatem, vel assecla Ambitionem. Tarentini gestabant omnes texturam pellucidam vestiu̅, teste Cleantho, quibus nunc muliebris vita gloriatur. Athenaeus lib. 12. cap. 7. Demostheni oratori Atheniensi [Greek words] ab aemulis probro sunt dati, quòd nimis accurato corporis cultu vteretur: atq; inde etiam nomen Barali illi inditum. Gellius lib. 1. c. 5. Noct. Atticarum, & Plut. Cicero Verrem, quòd cum talari tunica & pallio purpureo incederet, notauit: cùm eo tempore substrictas breues???ue tunicas citra humerum desinentes Romani haberent. Alexander lib. 5. cap. 18. Lentvlvs Spinter in aedilitate bis tincta purpura in dutus est primò, cuius valor denarijs mille in libras taxabatur. Idem. C. Ivl. Caesar mollioribus vestibus vtebatur, & interdum caligis paulò altioribus, ac rubri coloris, laticlauo quoque fimbriato laxiore cinctura. Quam mollitiem corporis L. Sylla adeò suspectam habuit, vt eum occidere etiam voluerit. Deprecantibus autem non nullis: Ego (inquit) hoc vobis gratificabor: vos verò hunc malè praecinctum puerum cauete. Itaque Cicero, cu̅ interrogaretur, Cur ita aberrasset Pompeium Caesari praeferendo? Praecinctura (inquit) me decepit. Suetonius. Ivlia Augusti Caesaris filia, licentiori quàm par erat, vestitu aedes paternas ingressa, cùm parentem grauiter offendisset: postero die mutato vestitu, iterum Augustum salurauit. Quam vbi vidisset, ait: Quanto probabilior est hic cultus, tam honestus, in filia Augusti? Cui respondit: Hodie me parentis, heri verò mariti mei ornaui oculis. Macrobius libro secundo, capite 5. Saturn. Caligvla cum deoru̅ insignijs, aurea barba & fulmine, aut cum fuscina & caduceo, plerunq; Veneris habitu, aut gemmatus, manuleatus & cycladatus, semper???ue triumphalia ornamenta gestauit. Suetonius. Lollia Paulina, Caij principis vxor, sestertio quadringenties aestimatam tunicam ex margaritis habuisse fertur. Solinus, & Plinius. Nero Caesar nullam vestem bis induit: plerunq; synthesin indutus, ligato circum collum sudario, prodijt in publicum, sine cinctu, & discalceatus. Suetonius. Heliogabalvs primus Romanorum holoserica veste vsus fertur, cùm iam subserica in vsu essent. Lampridius in Heliogabalo. Galienvs, cum chlamyde purpurea, gemmatis fibulis, & persaepe tunica etiam aurata prodijt. Alex. lib. 5. c. 18. Stragvla, Strata. Non satis est Persis lectos molliter substrauisse, verumetiam lectorum pedes super tapetibus collocarunt, ne pauimentum contranitatur, sed tapetes cedant. Athenaeus libro duodecimo, capite 4. Smindyrides Sybarita quodam tempore in rosarum fo lijs recumbens, somnum???ue in ijs carpens, expergefactus dixit, Setubera ex nimia lecti duricie inflicta habere. Aelianus de Varia historia lib. 9. Ex opulentia vrbis ingenti in tantas prolapsi sunt delicias Agrigentini, vt cùm obsidione premi coepissent à Carthaginensibus, decreto populi de his, qui in vigilijs ad custo [2341] diam pernoctabant, caueretur, ne cui plus culcitra eius???; circumstramento habere liceret, tum ne plus veste suffulta, duobus???; puluinaribus. Cùm haec ita???; lecti in custodijs sterhendi durissima conditio videretur, hinc conijcere licet, quanto tum fuerint in reliqua vita luxu delibuti. Diod. lib. 13. Verus Commodvs ab Adriano adoptatus lectos sibi fecit ex reticulis, quae rosarum folijs refersit, stragula autem ex liliorum folijs. Spartianus. Scribit Lampridius, Heliogabalvm primum triclinia, lectos ac porticus omni florum genere strauisse, lilijs, violis, hyacinthis & narcissis, per???ue eos ambulasse: ne???; in culcitris, seu accubitis (vt appellant) facilè cubuisse, nisi quae leporinum pilum haberent, aut perdicum plumas subalares. Caelius lib. 26. cap. 29. A. L. Balnea. Inuentae sunt apud Sybaritas caldariae cellae, in quibus sedentes calefiebant. Primi???; adeò balneato rum artem docuêre. Athen. lib. 12. cap. 6. [Greek words], Molles calidis balneis, teneri mollibus lectulis, prouerbio circumfertur, de ijs qui luxu & mollitie diffluunt. Suidas. C. Sergivs Orata pensilia balnea primus facere in stituit, quae impensa leuibus initijs coepta, ad suspensa calidae aquae tantùm non aequora penetrauit. Val. lib. 9. cap. 1. C. Caligvla cùm nesciret quónam voluptatis genere animum explere posset, nouum balnearum vsum excogitauit, & calidis frigidia ???ue vnguentis lotus est. Pontanus capite 1. de Conuiuentia. Dominici Syluij Venetorum ducis Vxor ex guttis roris, maximo labore collectis, corpus in balneis lauit. Vincentius libro 25. capite 53. Vngventa. Ivno Angelum filiam ex Ioue susceptam, eò quòd vngue̅tum, quo fuci loco ipsa vtebatur, Europae Phoenicis F. communicasset, summo odio prosequi cepit, donec tandem Iupiter illam in Acherusiam deportari & expiari curauit. Inde Hecate dea credita. Natalis Comes lib. 3. Mythol. cap. 15. Cùm vires vnguentorum Homerus cognouisset, nullum heroum praeter Paridem vnguentis vnctum narrat. Athenaeus libro 1. capite 12. Ionas vnguenti coronarum???; in conuiuia dandarum, & secundae mensae ponendae consuetudinem primò reperisse, testatur Val. Max. lib. 2. cap. 1. de Institutis antiquis. Batylli populi vnguentis madent, auctore Plinio: vt Cyprij, Cicyzeni, Corinthij, & Parthi. Baeton Alexandri iudex in inscriptis Diuersorijs itineris Alexandri, ac Amyntas in Diuersorijs, Tapyrorvm genus ita vini studiosum esse scribit, vt nullo alio vtatur vnguento, praeterquàm vino. Haec eadem scripsit & Ctesias in libro de Tributis Asiaticis, qui & iustissimos eos esse inquit. Athenaeus libro 10. capite 13. Veteres Graeci lauabant Aegyptio vnguento pedes & crura, Phoenicino maxillas ac mammas, sisymbrino alterum brachium, amaracino cilia & caesariem, serpyllino genua & collum. Athen. lib. 15 cap. 15. Fuit consuetudo quaedam Athenis, vt qui delicijs dediti essent, pedes etiam vnguentis perungerent, vt asserit Cephisodorus in Trophonio: Vt corpus vngam, emo mihi vnguentum: placet Nam plurimùm irinum, roseùmve, Xanthia. Emam seorsum mox pedibus & baccharim. Athen. lib. 12. cap. 30. Possidonius scribit, in Syria in conuiuijs regijs, vbi coronae datae fuerunt conuiuis, quosdam Babyloniorum vnguentorum paruos vtres habentes ingressos, coronas accumbentium conspersisse vnguentis, sic vt nihil aliud externum rigarent. Athen. lib. 15. cap. 18. Non sola Sardianorvm gens vnguentorum fuit studiosa, sicut Alexis inquit in poculorum artisice: verumetiam Athenienses, qui omnibus hommibus optimorum vitae??? conferentium introductores extiterunt: apud quos cùm intolerabile esset vnguentorum precium, non tamen idcirco ab vnctionibus abstinebant. Alexis columbas quatuor dimittebat perfusas, non eodem vnguento omnes, sed singulas proprio, quae circumuolitantes conuiuarum vestes strata??? conspergebant. Athen. lib. 15. cap. 17. Graeci odorum ita studiosi, vt & corollas & vnguenta in potu assumerent. Aelianus lib. 12. de Varia histor. & Athenaeus libro 15. capite 15. Alexander conspergebat precioso vnguento, vino???; odorifero pauimentum, myrrha???; & alijs suffime̅tis sibi suffumigari patiebatur. Athen. lib. 12. cap. 18. Demetrivs Poliorcetes vnguentis tum ipse, tum pauimentum eius diffluebat: & fingulis anni partibus flores recentes ei substernebantur, vt in ipsis vestigia poneret. Aelianus lib. 9. Variae histor. L. Plotivm, L. Planci bis consulis censoris???ue fratrem, proscriptum à Triumuiris, in Salernitana latebra vnguenti odore proditum constat. Plin. lib. 13. cap. 3. M. Otho Neroni monstrauit vestigia etiam pedum vnguentis illinere. Caivs Imp. etiam solia vnguentis temperare. Priuatus quidem parietes balnearum aspergere instituit. Aquilas & militaria signa Rom. festis diebus vnguentis illiniri, incertum est quis docuerit. Denique in potu etiam vnguenta ad hibere non erubuerunt. Plin. lib. 13. cap. 3. Coronas. Corollarum, & corollariorum apud Rom. luxum, pete ex Plinlib. 21. cap. 2. & seq. Apud Graecos comessabundi coronis redimebantur, id quod ex Platonis symposio intelligi potest. Mnestheus certè & Callimachus medici de coronis scripsére, quae nocerent capiti. Plin. ibidem. C. Ivlivs Caesar post multa praeclara facinora, atque actos triumphos, petijt, vt publico decreto in conuentibus regia veste indui, corona???ue laurea ornari perpetuò sibi liceret. Suetonius. Habitationes. M. Antonivs Triumuir apud lucos & flumina epulas exquisitissimas instruere consueuerat. Plut. in eius vita. Flauius Vopiscus, cùm nimio luxu Carinvm diffluentem & perditum describit, nihil quo virum taxaret acrius habuit, quàm eum rosis Mediolanen sibus triclinia cubicula???ue constrauisse. Arlunus Hist. Mediolan. Sect. 1. Instrvmenta Qvaelibet. Nero Caesar, auctore Suetonio, reti aurato, funibus purpura cocco???, nexis, piscari solebat. Erasmus in Adagijs. Dominici Syluij ducis Venetorum Vxor, Constantinopolitana femina, exquisitarum deliciarum supra modum studiosa, cibos manibus contrectare nolebat, sed ab Eunuchis frustillatim concisos, aureis fuscinulis ori inferri patiebatur. Vincentius libro 25. capite 53. At hodie vel infimi ciues argenteis furculis vtuntur. LVXVRIAE XPHCIC, OBIECTO CONSIDERATO Respectu Corporis cui offertur Activé. Qvo ad Sensvm Visus. Supra modum aspectu Gratis delectari. Huc immoderatio in Coloribus, Imaginibus, Picturis, Aulaeis, Tabulis spectandis. Ingratis tristari. Sybaritae ne aspectum quidem agricolarum squallidum & praesertim opus facientium, ferebant, quòd vel hac ratione laboris communionem sibi imponi vererentur. Athenaeus libro 12. capite 6. Auditus. Supra modum auditione Iucunda oblectari. Consule Tit. Musicae studium: item [Greek words], fol. 1292. 2984. Iniucunda affligi, auersari. Sybaritae adeò molles erant, vt agricolarum vocem asperiorem ferre non possent, sed neq; gallorum cantum, neq; sedentariorum artificum strepitum, quos iccirco vrbe omnes expulerunt. Athenaeus lib. 12. cap. 6. Lepidvs Triumuir deductus à magistratibus in nemorosum hospitium, minaciter cum ijspostero die expostulauit, somnum ademtum sibi volucrum concentu. At illi draconem in longissima membrana depictum circumdedêre loco. Eo???ue terrore aues tum siluisse narratur, & postea cognitum est ita posse compesci. Plin. lib. 35. cap. 11. Olfactus. Odores Suaues supra modumsectare. Thraces pulcrum esse arbitrantur, vinum per vestes effundere, & vinum olere. Athen. lib. 10. cap. 9. & Suidas. Clavdivs Caesar cognoscens quondam in Augusti foro, ictus???, nidore prandij, quod in maxima Martis aede Salijs apparabatur, deserto tribunali, ascendit ad sacerdotes, vna???ue discubuit. Suetonius. Svltanvs olim Aegypti tyrannus solebat cereis immiscere ambram, voluptati atq; valetudine simul consulens, Cardanus de Subtilitate, libro de Mistis. Dominici Syluij Venetorum ducis Vxor Constantinopolitana genere, cubiculum suum ea odorum varietate referciebat, vt nimia suauitate ingredientium penè sensus obrueretur. Sab. lib. 4. Dec. 1.
|| [2342]
Mvleasses Tunetanus rex, ex infelici praelio fugiens, odore vestimentorum, quo supra modum delectabatur, proditus fuit & captus. Iouius. Foedos supra modum fugere. In Myrtalem Martialis Epigram. lib. 5. sic ludit: Foetere multo Myrtale solet vino: Sed fallat vt nos, folia deuorat lauri, Merum???; cauta fronde non aqua miscet. Hanc tu rubentem prominentibus venis Quoties venire Daule videris contra, Dicas licebit, Myrtale bibit laurum. In Fescenniam Martialis lib. 1. in hunc modum: Ne grauis hesterno fragres Fescennia vino, Pastillos Cosmi luxuriosa voras. Betre Indi, suauioris halitus gratia, cum alijs mixtum, potentiores masticant. Idem???; faciunt plebei, cum potentioribus locuturi. Vel, qui eo carent, manum ori apponunt, ne eos halitu offen dant. Os enim non habere odoratum, summae apud eos est inciuilitatis. Mulieres quoque viris congressurae illud Betre masticant: lasciuiae maximum id esse illectamentum arbitrantes. Sed ab eius esu abstinent, cùm defunctos propinquos lugent. 10. Metellus. Tactus. Secundùm Qualitates Primas. Frigoris, Caloris. Vide suprà Vestitus immoderationem, fol. 2340. Item Balneorum, fol. 2341. Hyemis tempore non caput solùm corpus???; & pedes texisse Persis sufficit, verumetiam chirothecas babent ac digitalia circa summum manuum. Athen. lib. 12. cap. 4. Motvm. Mollities Qvo ad Inceßum, Deambulationem. Rex Persarum de curru descendens, neq; desilit, quamuis exigua sit altitudo à terra, neq; hominum manibus fulcitur, sed aurea sedes illi semper apponitur, in quam descendit. À mulieribus C C C. custoditur interdiu noctu???;, & per aulam harum pedes incedens, Sardiacis tenuibus tapetibus suppositis, super quibus nulli praeterquam regi incedere licet, vbi ad extremam aulam peruenit, ascendit in currum, aut equum. nam pedes nunquam extra regiam conspectus est. Quòd si ad portam exiret, aderant illi etiam pellices, thronus???; in quo ius diceret, erat aureus, circa quem quatuor aureae columnae lapillis distinctae mirum in modum circumponebantur, inter quas purpurea vestis variegata extendebatur. Athen. lib. 12. cap. 4. Equitationem. Circa annum Domini 630. pontifices Britanni & praelati Angli primùm coeperunt equis ire: cùm priùs pedes, & in necessitate non nisi super equas veherentur. Beda, Ranulphus, Fabiaenus, Balaeus Centuriae 1. cap. 74. Persae plura strata in equis babent, magis molliter sedere, quàm rectè equitare cupidi. Athen. lib. 12. cap. 4. Vectionem. Sybaritae rusticatum ituri, curru vehebantur tam lentè, vt diurnum iter vix tribus diebus conficerent. Athenaeus libro 12. capite 6. Alexander Magnus per Carmaniam equis octo cum amicis in pulpito comessa bundus vectus est. Plut. in Alexand. Spevsippvs, quum vehiculo ferretur in Academiam, obuium habuit Diogenem. Cui cùm, Salue, dixisset: Attu, inquit, nequaquam salue: quia eiusmodi cùm sis, non diu viuere cupis. Notauit autem molliciem hominis, quae plerunq; multorum morborum caura est, vt labor & exercitium sanitatis. Brusonius lib. 4. cap. 6. Gymnasiorumvum. Plutarchus in commentario Quaestionum Romanarum: Non aliud quicquam, inquit, Graecis seruitutem ac mollitiem attulisse Romani putant, quàm gymnasia & palaestram: quòd ijs languescant adolescentium animi, ac effeminentur penitús. Quae si quis effugere studeat, in puluerem prodire, & (vt Graecè dicam) ??? hoc est, in subdiale spacium, oportet. At qui domi & in vmbra, balneis & vnctionibus molliter se curant, haec subire necesse est. Caelius libro 30. capite decimo Antiq. Lect. Qvietem. Domimanendo. Sybaritae eos derident, qui ex patria discedunt, ipsi???ue magnoperè gloriantur, cùm super fluuiorum po̅tibus consenuerint. Athen. lib. 12. cap. 6. Sedendo. Athenienses veteres in publicum prodeuntes, seruos ducebant secum sellas gestantes, quibus defatigati commodè sederent. Aelianus lib. 4. Var. hist. Membra non mouendo. Clitarchus libro 5. Vitarum, Sagarim Mariandynum scribit ad senectutem vsque ob delicias, nutricis vberibus fuisse educatum, ne cibum mandendo defatigaretur: nunquam etiam manus inferiùs vmbilico tulisse. Quare Xenocratem Chalcedonium cauillatur Aristoteles, quòd manus pudendis non admôrit, cùm meieret, inquiens: Castae manus sunt, mens habet piacula. Athen. lib. 12. cap. 12. Passive. Qvo ad Somnvm, Vigiliam. Antipodes vocat Caelius lib. 9. cap. 13. Antiq. lect scita illusione eos, qui saginae mancipati, ad faces & cereos viuunt, dum inter pocula transiguntur noctes, somno impenduntur dies, lucis ac tenebrarum ordine peruerso. De his putat Virgilium dixisse: Nos???; vbi primus equis Oriens afflauit anhelis, Illic sera rubens accendit lumina Vesper. Smindyrides Sybarita cùm vellet demonstrare quàm feliciter ageret: se neq; orientem, neq; occidentem solem intra spatium viginti annorum vidisse dictitabat. Manè enim dormiebat, tarde???; expergiscebatur, Athen. lib. 6. cap. 8. & Aelian. lib. 9. & 12. Var. hist Alexander Macedo, ex vinolentia biduum saepè obdormiuit integrum: quod in Ephemeride ipsius, Cardianus attestatur Eumenes. Atbenaeus lib. 10. cap. 11. Cvltvm Corporis In genere. Quatenus cultus, vestitus, fucus???; corporis veluti lenocini??? formae est, ad Tit. Libidinis accendendae referri potest, fol. 2325. Hic solius voluptatis, quae ex aspectu ornatorum nascitur, ratio habetur. Iezabel Sidoniorum regis F. Achabi Israëlitarum regis vxor, mulier stupris & flagitijs nobilitata, cùm filius eius Ioramus à Iehu diuinitùs in regem vncto interfectus esset: faciem nihilominus sibi fucauit, & caput comsit. Iussu igitur Iehu à tribus eunuchis de fenestra praecipitata est, & ab equis Iehu conculcata, tan dem à canibus ita dilaniata, vt praeter caluam & pedes manuum???ue palmas nihil inueniretur. quarto Regum nono. Feminae, quae fuco tinctae, vnguentis delibutae, auro excultae sunt & purpura, luxuriosae habentur: balneum, vnctionem, & comae comtum carpit nemo. Eleganter Homerus discrimen in Iunonis cultu ostendit: Ambrosia primùm florentis Iuno coloris Detersit sordes, vdo???; perunxit oliuo. Hactenus cura & mundities est. At vbi iam aureas fibulas addit, atque elaboratas arte inaures, ac denique ad praestigias se conuertit cesti: ibi luxus est & abhorrens à matrefamiliâs lenocinium. Plutarchus libro sexto, Con. quaest. 7. His lenocinijs Iouem decepit, eum???ue soporauit, vt interea eius praesidio destituti Troiani, à Graecis caederentur. Iupiter expergefactus, eam rem indignissimètulit. Sub hac fabula ostendit Homerus Iliados ???. formam fucatam vxorum non tam conciliare gratiam maritorum, quàm eorundem odium, cùm non honestae Iunoni, sed Veneri impudicae conueniat. Plut. de legendis Poëtis. Bacchi mollitiem Seneca in Hercule furente his exprimit verbis: Non erubescit Bacchus effusos tener Sparsisse crines, nec manu molli leuem Vibrasse thyrsum, quum parum forti gradu Auro decor syrma barbaricum trahit. Tincturam capillorum, teste Clemente, Medea pimùm inuenit. Hinc dicta senes mutasse in iuuenes. Indorum Regis corpus emtitiae mulieres curant. Seruis alioqui non vtuntur. Strabo lib. 15. Indi in cultu corporis nimij, & aurum gestant, & lapillis ornantur, & sindonem candidissimum induunt, & vmbellas secum portant. nam pulcritudinem excolentes, omnia faciunt, quae ad decorandam faciem pertinent. Strabo libro decimoquinto. Cultus Persarvm regis luxuria praecipuè erat insignis. Purpueae tunicae medium albo intexebatur. Palla verò picturata erat, aureis accipitribus velut rostris mutuò se petentibus-Zona succingebatur aurea, sed muliebriter. Ab ea propendebat acinaces, vagina gemmata. Capitis insigne à Persis nuncupatur cidaris. ambit id cerulei coloris fascia, albo intermicante. Caelius lib. 8. c. 2. A. L. Sardanapalvs vltimus Assyriorum rex, luxuriosissimus, & muliere corruptior, cùm muliebri habitu inter mulieres versaretur, à coniuratis interfectus est. Orosius libro primo, capite 19.
|| [2343]
Mavrorvm comae cincinnis exornantur, & barba, & auro, & tersura dentium, & vnguium cultu. Rarò videas inter se contingere, dum ambulant, ne capillorum ornatus perturbetur. Strabo lib. 17. Aristoteles gaudebat mundo cultu, & elega̅te, comam???; delicatiùs tondebat: anulis praeterea digitos onerabat, & in hoc placebat sibi nimiúm. Quo factum est, vt molliciei suspectus haberetur. Laërtius & Athenaeus. Alcibiades cùm pulcerrimus esset aspectu, comam per plurimam partem aetatis nutriuit, calceos???; varios gestabat, qui ab ipso postea Alcibiades dicti sunt. Vbi verò ludos ederet, cùm pompa purpuream veste̅ gestabat, ac ingrediens in theatrum, non hominibus solùm omnibus, verumetiam mulieribus erat ad mirationi. Athen. lib. 12. c. 16. Heraclides Ponticus natus est Heracleae in Ponto. Eum narrat Laërtius, cùm delicata veste vteretur, & in cultu corporis magnum studium poneret, nec non in incessu speciem quandam retineret, ac sedato gressu vteretur, Atticos immutato leuiter nomine [Greek words] solitos vocare. quae enim in pompa ferebantur, splendoris ac magnificentiae plena erant. Victorius lib. 19. Var. lect. c. 1. Lycon ex Troade, Stratonis discipulus, habitu mollis fuit. Laërtius. Demtrivs Phalereus ob corporis cultum Lampeto, & Cha ritoblepharus ob ciliorum elegantiam dictus. Suidas. Demetrivs Poliorcetes, occupata Macedonia, non solùm amiciebat se, & caput ornabat nullo exemplo dimitris, causijs, atq; auro intertextis purpuris: verumetiam pedibus adhibuit auratas ex pura purpura compacta soleas. Chlamys ei longo tempore texebatur, superbum opus, ad simulacru̅mundi & siderum, quam rudem in reru̅ conuersi one reliquit: neq; ista sustinuit quisqua̅ vti, quamuis successerint ei non pauci in Macedonia̅ fastuosi reges. Plut. in Demetrio. Capillos decorè pecten do disponebat, & rufos faciebat, faciem???; inungebat: item???; alijs vnguentis vtens, summum studium suae inertiae impendebat. Aelianus lib. 9. de Var. hist. De Rom. mulierum luxu Plautus Poenulo haec introducit: Apagesis, negorij quantum in mutiere vna est: Si verò duae, sat scio, maximo vni Populo, cui lubet, plus satis dare potis sunt, Atq; haec ita loquor, nunc modò docta dico. Nam nos vsq; ab aurora, ad hoc quod diei est, Postquam aurora illuxit, nun quam cessauimus Ex industria ambae, nunquam concessauimus Lauari, aut fricari, aut tergeri, aut ornari, Poliri, expoliri, pingi, fingi: & vnà, Binae singulis, quae datae nobis, ancillae, Eae nos, lauando, eluendo operam dederunt, Aggerunda???; aqua sunt viri duo defessi. Q. Hortensivs, orator post Ciceroné summus, vir alioqui ex professo mollis, & in praecinctu ponens omnem decorem, fuit vestitu ad munditiem curioso. Et vt bene amictus iret, faciem in speculo quaerebat: vbi se intue̅s, togam corpori sic applicabat, vt rugas non fortè, sed industria locatas artifex nodus astringeret: & sinus ex composito defluens, modu̅ lateris ambiret. Is quondam cùm incideret elaboratus ad speciem, collegae de iniurijs diem dixit, quòd sibi in angustijs obuius, offensu fortuito structuram togae destruxerat & capitale putauit, quòd in humero suo locum ruga mutasset. Macrobius lib. 3. Satur. cap. 13. L. Torquatus subagresti homo ingenio, cùm de causa Syllae in iudicio quaereretur, non iam histrionis, sed Dionysiae notissimae saltatriculae nomine eum appellauit. At Hortensius voce molli atq; demissa: Dionysia, inquit, Dionysia malo equide̅ esse, qua̅ quod tu, Torquate, [Greek words]. Gellius lib. 1. Noct. Att. c. 5. & Macrobius. Posthvmia Vestalis de incestu causam dixit, ob suspicionem cultus elegantioris, ingenium???; liberius quàm virginem deceret, parum abhorrens à fama: absoluta tamen pontisicum sententia, qui eam abstinere colere???; sanctè potius quàm scitè iusserunt. Liuius lib 4. & 2. & 22. Moecenas vnus ex Hetruriae regibus (quaem Horatius & Propertius ad sidera vsq; attollunt) deliciosus non solùm cultu & moribus, verùm etiam stylo dice̅di. Quare Augustus eum Malacinum vocabat, exagitabat???ue frequenter, teste Tranquillo, vt Cacozelum & [Greek words] id est, vnguento madidum. Volat. lib. 17. Anthrop. Otho Imp. fuisse traditur munditiarum penè muliebrium, vulso corpore, galericulo capiti propter raritatem capillorum adaptato, & annexo, vt nemo dignosceret. Quin & faciem quotidie rasitare, ac pane madido linere consueuerat, ne barbatus esset. Suetonius. Cvltvm in specie. Nempe quo ad ea quae Addunt ornatum Faciei, Oculis. Fucus faciei. Lucilij lepidissimum extat epigr. in Vetvlam fucatam: [Greek words]. Caelius libro 29. cap. 7. Antiq. lect. Cyrus etiamnum puer in Mediam cum matre profectus, quum videret Astyagem auum regem subpicturatione oculoru̅, & coloris infricatione, & apposititijs comis Medorum more ornatum: Quàm pulcrum (inquit) auum habeo, mater. Illa verò quum rogaret, Vter ipsi pulcrior videretur? hiccine, an pater? respondens Cyrus, Persarum quidem, ait. ô mater longè pulcerrimus est pater meus: Medis autem, quotquot equidem vidi quum in vijs, tum ostijs, multum auus hic meus elegantia praestat. Xenophon 1. Paediae. Turpis belluae excremento vti solitas olim delicatas Mvlieres pro fuco, crocodili inquam stercore, indicauit etiam Horatius carmine, quo deformem mulierem vetulamq; vexat: - nec illi Iam manet humida creta, color???; Stercore fucatus crocodili. Antiphanes comicus (apud Clementem Alexandrinum in tertio libro Paedagosi) intra plura medicaminum genera, hoc etiam nominauit: [Greek words]. Victorius lib. 11. Var. lect. cap. 4. Capillis. Capillorum fucus. In Phoebvm, Martialis libro sexto: Mentiris fictos vnguento, Phoebe, capillos, Et tegitur pictis sordida calua comis. Tonsorem capiti non est adhibere necessum: Raderete melius spongia, Phoebe, porest. In Qvendam vestibus luxuriantem, sic scribit Theodorus Beza: Cincinnatulus ille, cui vn dulati Perplexi???, humeros gr???uant capilli, Qui tersa cute, blaesula???; voce, Qui paetis oculis, gradu???; molli, Et pictis simulat labris puellam, Heri, Posthume, nuptias parabat: Quum nequissimus omnium sacerdos, Vrbanus tamen & facetus herclè, Vtra sponsa foret, rogare coepit. Lysicrates quidam in vulgi fabulam abijt, quòd capillos iam canos nigro tingeret, quò iuuenis etiam dum videretur. Cuiusinodo ridetur apud Martialem Ollvs, coma??? tinges, cùm barbam non posset. Erasmus in Adagijs. L. Vervs Imp. capillorum adeò curiosus, vt eos ramento auri illmiret. Sab. lib. 5. En. 7. Galienvs, & ante eum Commodvs Imperatores, comas prolixas scobe auri aspergebant. Lampridius, & Herodianus. In Lentinvm, Martialis Epigram. lib. 3. Mentiris iuuenem tinctis, Lentine, capillis, Tam subitò coruus qui modò cygnus eras. Non omneis fallis. Scit te Proserpina canum: Personam capiti detrahet illa tuo. Nero Caesar circa cultum habitum???; adeò pudendus, vt comam semper in gradus formatam, peregrinatione Achaica etiam ponè verticem sum miserit. Suetonius. Digitis, Anuli. Ex Volumine Secundo huc uferantur eorum exempta qui Anulis ad pompam atque luxum sunt abusi, fol. 303. Testatur Evpolis in Marica, Cyrenaeorum contemtissimos apud eos & abiectissimos decem minarum baltheos habuisse, mirabili???ue arte sculptos anulos. Aelianus libro duodecimo de Varia historia. Staturae. Mos erat Graecarvm mulierum, in calceis suberem gestandi, vt grandiores viderentur. Id perspicitur exlongo carmine Alexidis comici, à Clemente Alexandrino in tertio libro Paedagogi posito. Xenophon in Oecon. Vxorem Ischomachi [Greek words] habentem introducit, [Greek words]. Victorius libro decimoquinto Var. lect. capice 23. Habitui. Atticarvm matronarum studium, quod ponerent in extenuando corpore filiarum, commemorat apud Terentium Eunucho Chaerea, cùm speciem virginis, quam viderat, habicudinem???ue corporis summis laudibus tolleret. Verba adolescentis, repentino amore capti, haec sunt: Haud similis virgo est virginum nostrarum, quas matres student Demissis humeris esse, vincto pectore, vt graciles sient. Si quae est ha [2344] bitior paulò, pugilem esse aiunt, diducunt cibum. Tametsi bona natura, red dunt curatura iunceas, Primùm igitur, vt apparet, fascijs pectus deuinciebant, ne habitiores flerent: quae ratio valde vtilis est corporis amplitudini coërcendae, vt medici quoq; testantur. Victus deinde ratione, detractione???; cibi, si qua plenior natura fuisset, tenuiorem reddebant. Plutarchus tamen, qui & ipse huius laudis mulieres cupidas esse tradit, alio etiam remedio ipsas vti solitas docet: cùm enim in commentariolo, quem inscsipsit, [Greek words], voluisset rore̅ vim quandam mordendi, erodendi???; habere, hoc etiam tanquam signo quodam testimonio ???ue id confirmauit, quòd meatus corporis tenues redderet eorum, qui ipsum vorare consuesseht: Vnde, inquit, pingues mulieres, vestime̅tis aut velleribus mollibus rorem excipientes colligentes???, videntur hoc remedio consumere ac minuere pinguitudinem. Victorius libro secundo Var. lect. cap. 6. Auferunt ingrata, noxia. Videlicet Aestum, Solem. Vmbracula. Per aestatem non arborum aut saxorum vmbrae Persis sufficiunt, sed homines in bis alia vmbracula machinantes adesse solent. Athen. lib. 12. c. 4. Clearchus libro secundo Vitarum, Lydi (inquit) viridaria ob delicias parantes, in vmbra nutriuntur. Maximò ad delicias spectare putant, si radij Solis eos prorsus no̅ attinga̅t. Ibidem. Sybaritarvm nonnulli vmbraculis vias in agros ducentes, ne Solis radijs offenderentur, muniebant. Athenaeus libro 12. cap. 6. Cotys rex Thracum per regionem suam comessabundus proficiscens, ad fontes & loca arborum vmbris opaca versabatur, teste Athen. lib. 12. cap. 14. Alexander Magnus in Carmania arborum recentium & virentium ramis curru vectis vmbram captabat. Plutarchus in Alexandro. Quis non iure miretur, arborem vmbrae gratia tantùm ex alieno petitam orbe ab ijs, qui [Greek words] appellantur? Platanus harc est, per mare Ionium in Diomedis insulam eiusdem tumuli gratia primùm inuecta, inde in Siciliam transgressa, atq; inter primas donata Italiae, & iam ad Morinos vsq; peruecta, ad tributarium etiam pertinens solum, vt gentes vectigal & pro vmbra pendant. Dionysivs prior Siciliae tyrannus Rhegium in vrbem transtulit eas, domus suae miraculum, vbi postea factum gymnasium. Apud Romanos tantum honoris ijs increuit, vt mero infuso enutriantur: compertum id maximè prodesse radicibus. Thessalicvs Claudij Imp. libertus prae diues, veluti alter Dionyfius, in suburbana sua in Italiam è Creta transtulit. Plinius lib. 12. cap. 1. & Theophrastus lib. 4. Caivs princeps etiam in platano Veliterni ruris, tabulata cuius laxis???; ramorum trabibus scamna patula miraculo fuerant, epulatus est: eam???; coenam appellauit ille Nidum. Caelius libro 25. cap. 1. A. L. Pilos. Vide Titulum, Tonsurae, fol. 298. Illic Curacorporis, heic Voluptatis, quae ex illa percipitur, habetur ratio. Omnes illi Barbari, qui ad Occidentem vergunt, vnguento perfunduntur, corpora???; raduntur: & apud Tyrrhenos offcinae complures & artifiees huiusce rei reperiuntur, velut sunt apud nos tonsores: ad quos cùm accesserint, seipsos ad omnia tradunt, neq; videntium aut accedentium aspectum vllo pacto formidant. Athenaeus lib. 12. cap. 5. [Greek words] Graecis aliquando artificium quoddam turpe fignificat improborum hominum, qui pice illita pilos detergebant è partibus corporis, quas natura vestitas esse voluit. A materia enim, qua vterentur in foedo ministerio, studium illorum appellatur. Vsus est saepè Clemens Alexandrinus hoc verbo in 3. libro Paedagogi, vbi tam molle delicatum???; institutum accusat, queritur???ue de moribus sui temporis, quibus nefaria haec venus flagraret, inueniretur???; tanta copia cinaedonum, vt extarent, qui hoc vnum studium habere̅t. Victorius libro 8. Var. lect. capite 14. Clearchus libro Vitarum quarto, Tarentinos scribit in tantum deliciarum deuenisse, vt totam cutem laeuem facerent, nuditatis???; huius reliquijs sacrificarent. Athenatus libro 12. capite 7. C. Ivl. Caesar circa corporis curam morosior erat, vt no̅ solùm tonderetur diligenter, ac raderetur, sed velleretur etiam: vt quidam exprobrauerunt. Suetonius. Capillos. Huc nimia cura Tonsurae, Discriminis, & similium, fol. 298. Caevs quidam, aetate prouectus, venit Lacedaemonem: & cùm aliàs turgeret superbia, propter senectutem reuerenter habebatur: tamen canos occulere conabatur tinctura. Inde cùm in conspectum Lacedaemoniorum prodijsset, ostenso tali capite, exposuit quorum gratia venerat. Consurgens autem Archidam us rex Lacedaemoniorum: Quid, inquit, hic sani diceret, cuius non solùm animus, verùm etiam caput fucis contaminatum est? Aelian. lib. 7. de Var. historia. Diogenes Cvidam, habenti capillos vnguento delibutos, Caue, inquit, ne capitis suaueolentia vitae maleolentiam adducat (vt Graecarum vocum iucundam affinitatem vtcunque reddamus, [Greek words]) Vnguentum in viro arguit vitae mollitiem. Fama velut odor hominis est. Simlie quiddam dixit Martialis: Naeuole non bene olet, qui bene semper olet. Laërtius lib. 6. & Stobaeus. Erasmus. Sordes. Vide suprà, Luxus circa balnea, quatenus, detergunt sordes, folio 2341. Neronis vxor Poppea Sabina, quocunque tenderet, secum ingentes asinarum greges trahebat, vt earum lacte lauaretur. Plinius. Aristophanes in Pluto: Abstergemus nos non pumicibus ampliùs, sed cauliculis allij, prae luxu. Ridiculè hoc dictum, pro sapone, de Atheniensibvs, olim comedentibus alitum: quasi nunc locupletati veterem victusrationem contemnerent. Suidas. TEMPERANTIA NIMIA ET INDECORA. circa Volvptates non principes. In Genere. [Greek words] id est, Vita dolij, prouerbio dicitur vita parca, sordida, & ab omni strepitu atque ambitione semota: breuiter talis, qualem Diogenes nobilis ille Cynicus Athenis egisse legitur, vnico contentus pallio, baculo, quo canes abigeret, dolio de palo suspenso pro domicilio libenter vtens, crudis herbís & aqua simplici victitans, pane excauato pro catíno, manu caua poculi vice solitus vti: id???ue à puero quodam didicisse se praedicabat, quem fortè ad eum modum aquam haurientem viderat. Porrò vt in dolio habitaret, inde sibi dicebat in mentem venisse, quòd cochleas contemplatus, nullum aliud aequè commodum domicilium iudicasset, vnde proreperet ad solem, & vbi se conderet à ventis atq; aestu. Erasmus. In Specie. Qvo ad Alimenta. Victvs Sordidè Paratvs. Verum illud Herodoti est, Aegyptiorvm esse, lutum manibus tractare: massam verò, ex qua panis fit, pedibus. Strabo libro decimoseptimo. Vestitvm. Moris erat Thra???ibvs, in compotationibus, cùm compotores viní quantum potuerant hausissent, vini reliquum in eorundem vestes effundere: id???; dicebatur [Greek words], aspergere. Suidas ex Athen. lib. 10. cap. 9. Hermippus Theocritum Chium in vestem Anaximenis minus aptè compositam irasci solitum fuisse commemorat, & Callistratus Aristophanius contumeliosè Aristarchvm in commentario quodam insectatur, quia incompositè esset in dutus: cùm nonnihil hoc etiam ad philosophiae commendationem faciat. Quare Alexis: Vnum hoc puto esse liberalibus parum Decorum, abire vestibus sumtis minus Aptè, licet quando decorè sumere. Cuius negoti finis haud grauis, nihil Cùm demus, ipsi possumus lucro frui. Accedit his vtentibus decus bene, Cumulus voluptatis simul videntibus, Et corpori ornatus. Quis haec vult praemia, Mentem sibi dicens adesse, spernere? Athenaeus lib. 1. cap. 16.
|| [2345]
Antigonvs Macedoniae & Hiero Siciliae reges, agresti & regibus vix decoro habitu in publicum processerunt. Alexander ab Alexandro lib. 5. cap. 18. Proditum memoriae est, Africani superioris Filivm, cùm praeturae candidatus in campum descenderet, candidam quam induerat togam, turpitudinis maculis obsolefactam, ostendisse, magno???ue dedecore, totius populi suffragio, repulsam tulisse Alex. lib. 4. cap. 3. Cato minor praetor factus, non tantùm habitus est magistratui maiestatis & fastigij rectè administrando adiecisse, quantum detraxisse & deformasse, quòd frequenter sine calceis & tunica ad tribunal accederet, & de capite illustrium virorum dispensaret eo habitu iudicia. Nonnulli autumant etiam à prandio, postquam potasset, ius eum dicere solitum: verùm id falsum est. Plutarchus in Catone. Vngventa. diogenes Cynicus nactus vnguentum, eo pedes inunxit, praeter morem publicum. Id demirantibus, dixit: Quoniam vnguentum capiti infusum exhalatur in aërem, à pedibus autem ascendit ad nares. Similiter alius reprehendit publicam consuetudinem, qua coronas capiti imponunt: quum magis conueniat infra nares ponere, quòd fragrantiae vapor non tam descendat, quàm ascendat. Laërtius libro 6. & Brusonius libro 4. cap. 6. Cvltvm corporis. Iberi cùm in victus munditia elegantes existant, in vna re videntur immundi, spurcitie???ue pleni. Vniuersum enim corpus lauant vrina, dentes???; fricant: hanc optimam corporis curam existimantes. Diodorus lib. 5. Cantabri sibi suis???ue vxoribus humano stercore dentifricia faciunt. Ex lotio diutiùs intra cloacas seruato, lauacra conficiunt. Strabo libro tertio. Si de consilijs arcanis fas esset, vlli homini pronunciare: dicerem Galliae Connestablium Sanctopauli Comitem excitasse iram Dei aduersum se hac vna re potissimùm, quòd per omnem vitam mente & animo totus in hoc fuerat, vt perpetuum bellum aleret. Nam in eo positam esse putabat suae dignitatis materiam, ac veluti segetem. Neq; verò difficile ei erat istud perficere. Tota enim natura & moribus & ingenio tum Principes Gallus & Burgundus inter se dissidebant. Vix igitur credendum est, fortunam aliquam eò dementiae adduxisse virum longè prudentissimum, vt eos Principes aduersum se concitaret, quorum fuerat per omnem vitam in rebus omnibus contraria & diuersa voluntas: qui nullam rem vnquam simul ex animo comprobarunt, nisi hanc in illius caput factam coniurationem. Mitto Eduardum, qui nepte̅ eius habebat in matrimonio, qui suae coniugis propinquos omneis, ac inprimis Sanctopaulianam familiam valdè amabat. Sed ne hunc quidem amicum habere potuit. In eas itaq; tandem redactus fuit angustias, vt ex amicis nemo per noctem vnam auderet eum hospitio recipere. Consimiles exitus multi saepè sunt experti, & experientur alij post longam & diuturna̅ prosperitatem. Philipp. Cominaeus 6. Comment. Ad fol. 916. Ipse Turcarü Imperator, saepiùs Evnvchvm mancipium dominio suo & ingenti exercitui praefecit, eius animo confidens, quem nulla formidine posse affici, exploratum habebat. Nonne Ganymedes, regis Aegypti eunuchus, Caesari atq; vniuerso exercitui Romano restitit? Legimus etiam eunuchos apud Persas regnasse, atq; alios magnis prouincijs praefuisse. Sed ne tam longinqua exempla petamus, Bassa, qui Aegypto, Syriae, & Arabiae praefectus erat, dum Cayri essem, eunuchus erat, cui Turcarum Imperator non minus fidebat, quàm strenuissimo vniuersi sui dominij praefecto. Petr. Bellonius libro tertio, capite 29. Ad fol. 950. Andreas Ianvs Lascaris Graecorum ferè omnium exulum nobilissimus atq; doctissimus, à Laurentio Medice Principe Florentino naufragus exceptus perliberaliter. Ab eodem postea cum legatione ad Baiazetem, tyra̅num Turcarum missus, totius Graeciae abdita permissu eius perscrutatus, spretis patriae opibus & fortunis concessis, plurima egregia sanè & antiquae dignitatis volumina secum in Italiam transportando, immortalem gloriae famam & gratiam apud posteros memorem consecutus. Demùm Ludouici Gallorum regis apud Venetos orator & legatus: sub Leone tandem Pontifice, quo ipse amico & beneuolo perpetuò fuit vsus, Romae instaurato ludo Graecorum nobilium pueroru̅ perillustri, in Quirinali, Benè de suis, & posteris, tum docendo, tum scribendo meritus. Obijt nonagenarius fermè senex, articulari morbo deformatus: sepultus in aede Gothica D. Agathae supra Saburram. Reusnerus. Ad titulum Doctores linguarum, fol. 1098. Victoria Columna Francisci Ferdinandi de Aualo, Marchionis Piscariae, Caroli V. Imp. bellici ducis coniunx, marito defuncto, corporis animi???; bonis instructissima foemina, qua̅quam integra aetate esset, perpetuò tamen sibi vltrò indixit viduitatem, quod???; vitae supererat, sacris literis & coelesti summo bono meditando dicauit. Hetrusco carmine nulli post Petrarcham secunda: Varia poëmata edidit, quibus mariti praematurum obitum defleuit, ac mortalium rerum amorem irridens, coelestium bonoru̅ desideriu̅ expressit. Ioannes Matthaeus Toscanus Mediolane̅sis, in Peplo Italiae. Ad fol. 1201. Plurima adhuc retinent Tvrcae, antiquitatem admodum resipientia: exempli gratia, Vstulationem illam, quam inconsulto Medico vsurpare solent. Dolore enim capitis laborantes, vel defluxione inquamuis corporis partem eam vstulant cum fomite aliquo, aut panno lineo incenso. Mille sexcenti anni elapsi sunt, quòd haec vstio Graecis cognita fuit, atq; vstio Arabica vocata sit, nunc???ue apud eosdem Arabes & Turcas auctoritatem retiner. Eam autem magnae esse efficaciae obseruauimus, ait Bellonius, Thessalonicae enim periculum illius in Iudaea quada̅ fecimus, quam capitis dolore, quo plus, quàm sexennium afflicta fuerat, liberauimus, eo quo Dioscorides in sciatica vti solebat remedio: adposito videlicet quinquies ea, caprino stercore ardente, in cuniculo illo, qui inter pollicis radices est, & carpum. Turcae autem longè aliter vstionem eam faciunt. Xylinam enim telam circumuoluunt ad nucis iuglandis crassitiem, & assis Gallici latitudinem (vel in eius penuria sclopetum sumu̅t) deinde incensam loco affecto imponunt, quam ita vstulare sinunt, donec sua sponte extinguatur: tam???; fortiter eam ferunt, vt constanter exspectent, donec sponte extinguatur & frigescat. Nihil adustionem curanda̅ praeter pauxillum xyli imponunt: Idcirco plaeriq; frontem, tempora, alias???; corporis partes huiusmodi cicatricibus foedatas habe̅t. Petrus Bellon. lib. 3. Obser. c. 20. Ad fol. 1244. Frimata pace inter Ludouicu̅ XI. Galliae & Eduardum Angliae reges, quam plurimi dicebant, eam pacem Sancti Spiritus beneficio factam fuisse. Nam quo die Reges conuenerant, columba candida consederat in tabernaculo Eduardi, nec vllo strepitu aut clamore fugari potuit. Pluerat aliquantulum, eam???, pluuiam insecutus est deinde fulgor Solis, & columbam aliqui dicebant exiccandi sui causa, insedisse ei tabernaculo, quod prae caeteris eminebat. Hanc rationem adferebat mihi Vasco quidam nobilis, ex familia Eduardi. Phil. Cominaeus 6. Histor. Ad fol. 1406. Prosper Dominus Palliani egregius militiae dux, in quo co̅stantis animi probitas & integritas co̅spiciebatur: Nemo enim eo temperantius, vel inter factiosos, arma exercuit: nemo humanius à sanguine militum se temperauit: nemo abstinentibus innocentiü, agricolarum???; praesertim fortunas à licentia militari conseruauit, ob quas virtutes, apud Insubres, Coenomannos & Venetos Paganorum defensor & Italicae gentis pater appellatus est. Diu aduersus Gallos inuicta arma tulit. Sed tandem ad Villafrancam, oppidum Subalpinae gentis, captus est 15. Aug. A. C. 1515. H. Henninges in Genealog. Columniorum. Ad fol. 1608. Erat cu̅ Ludouico XI. Gall. R. Ludaeus, homo priuati sui co̅modi valdè studiosus, & Regi multis in rebus non iniucundus. Ille sic erat natura, vt sicut temerè ipse alios fallebat: ita quoque leuiter persuasus, à multis saepe ludificaretur. Educatus fuerat cum Rege, à prima statim adolescentia, & artes, quibus ei placeret, optimè callebat. Is abituro mihi ad Pictones, mandato Regis, vt dixi: quid, inquit subridens, tu nunc discedis in hoc tempore, quo pulcherrimae sese offerunt occasion es amplificandi tuas facultates? Deferuntur ad Regem quotidie varia negocia, in eius???; manu est, quibus benè vult, & quos complectitur, temporis ferè momento locupletare. Quantum ad me pertinet: spero me futurum esse Flandriae praefectum, & totum me inaurabo. Magno cum risu pronunciabat ista: Verùm Ego, quod metuebam, ne à Rege manassent, nihil minus auebam quàm ridere, & pro re pauca locutus, respondi, fore mihi longè gratissimum, si res benè succederent: sperare me, regem mei futurum esse non immemore̅. Phil. Cominaeus 8. Com. Ad fol. 1635. Helvetii, quum viderent Carolum Burgundiae ducem ad fines ipsorum habere praesidia, legatos de pace mittunt, & pollicentur, quicquid Romontio ademerant restituere. Qui primò fuerunt ad eum de pace missi legati & deprecatores, inter alia demonstrabant, tantam esse ipsorum inopiam, vt calcaria & equorum frena per ipsius exercitum pluris deberent aestimari, quàm omnis ea pecunia, quae ex ipsorum agris cogiposset. Hoc mihi, ait Philippus Cominaeus, recitauit, qui princeps fuerat eius legationis. Lib. 7. Comm. Ad fol. 1707. Megolvs Lercarivs ciuis Genuensis nobili & peruetusto genere ortus, praecipuus, qui Calphae mercimonia exercueru̅t, cùm esset in gratia Caesaris Trapezuntin, inuidiam sibi plurimorum conciliauit aulicorum, qui omnem lapidem mouerunt vt exosum ipsum redderent Caesari, Cum???; in ludicro [2346] certamine laterunculorum pomeridiäflas horas tereret, quidam aulicus colapho ipsum cecîdit, & rege non animaduertente in Reum, hanc ignominiam ita vltus est. In patriam reuersus duas triremes ope propinquorum omni bellico apparatu instruxit, quibus Euxihum Ponrum ingressus Trapezuntinorum oram latrocinijs infestam reddidit, incendijs vastauit, captos naribus auribusi???ue abscissis dimisit, vt contumeliam in ore acceptam illa oris deformitate reddenda vlcisci videretur. Ad aduentum quatuor triremium Caesaris cùm se ijs imparem videret, fugit, verùm non pari celeritate ipsum insequehtes duas proximiores aggressus est, quas oppressas coepit, quo exemplo reliquae perterrefactae, fuga salutem expediuerunt. At Megolus triremibus suppressis, vsitata deformandi oris exempla in captos edidit, quos dimittens, nunciari Caesari iussit, vnam illi tantummodò esse, sese, ac populos suos è tantis cladibus eximendi ratione̅, fi eum, qui ipsum iniuria affecisset, sibi in manus daret: aliter sibi de iniuria satis fieri non posse. Quod quum Caesar, malis, & populorum fremitu victus, fecisset, Megolus hominem ad se adductum, calce priùs in conscensu triremis percussum, ad genua in humil es fletus proiectum, ac mortem ob tam audax facinus fatentem, sed tormenta & cruciatus deprecantem, benignè allocutus bono animo esse iussit, addidit???; egregiorum & fortium virorum moris non esse in mulieres saeuire. Caerterùm abundè sibi Genuensibus???; satisfactu̅ esse dixit, si Caesar Trapezunte aedes publicas negociatoribus Genuensium aedificasset, egregij facinoris serie in parietibus pictura expressa, & ad documentum sanciendum ne quis inposterum illius nationis homines iniurijs cuiusquam obnoxios duceret. Quas aedes Caesar ex pacto aedificatas, homine recepto, Genue̅s. domicilium assignauit. Genuam postea Megolus reuersus magnis honoribus & muneribus à senatu priuatis???; hominibus exceptus, & insigni reipublicae testimonio nobilitatus est, A. C. 1380. H. Henninges in Genealog. Lescarioru̅. Ad fol. 1708. Pactio nulla facta fuit vnquam inter Gallos & Anglos, in qua non ingenij vi & acrimonia Galli praestiterint: adeo???; prouerbio dicitur apud Anglos (quod ipsi aliquando mihi in retum tractatione recitarunt) Quoties cum Gallis praelio concertarint, victores se plerumq; fuisse: quoties verò cum illis pacti sint, detrime̅tum semper aliquod accepisse. Et rectè quidem ita iudicant. Habet enim Gallia praestantissimos viros; ex ijs???ue noui non paucos, quibus rectissimè committi possit maximarum rerum gubernatio. Phil. Cominaeus 4. Comm. Ad fol. 1924. Exercitum duxerat Carolvs Burg. dux aduersus Ludouicum XI. Gall. regem. Cùm verò inter se de pace agere inciperent, reliqui principes, Caroli auxiliarij, id egrè ferebant. Cum???, adessent omnes in eodem coenaculo, ait Cominaeus, vidi alios cum alijs separatim consultare: quod molestè admodum tulerat Carolus, quoniam eo praesente bis iam acciderat, & alioquin sic erat, vt ferre non posset collocutionem vllam in aspectu suo fieri, cui no̅ & ipse adhiberetur. Hunc suum dolore̅ ad Contaeum, magna virtute virum, non dissimulat, is hortatur, vt moderatè ferat, nec vllam praebeat offensionis causam, illos ad gratiam & amicitiam regis habere faciliorem receptu̅, varijs de causis, quemadmodum sit omnium longè primus & potentissimus, ita etiam aequum esse, vt sit prudentissimus, caueat modis omnibus, ne quod oriatur dissidium, sed aegritudinem illam animi dissimulet, & amanter cum socijs agat: non esse nihil, quòd offendantur illi, displicere multis, etiam aliquot ipsius necessarijs, tam humilis conditionis homines, agere de pacificatione, & tractare negotia tam ardua, quod eò sit periculosius, quò magis Rex in largitiones propendeat, quibus expugnare queat etiam constantioris hominis animum. Secutus hoc consilíum, fingit vultum, & incipit agere familiariùs, & sua cum ipsis confilia subinde communicat: prudenten quidem, & tempore valdè necessario, mea sente̅tia, nam alioquin ad defectionem omnia spectabant. Philip. Cominaeus lib. 2. Comment. Ad fol. 1927. Eduardus Angliae Rex cum Ludouico XI. Galliae rege pactus, magnas copias, quas secum adduxerat, domum reducit. Interea rex Ludouicus, habens secu̅ obsides Anglicanos, cùm ducis Burgundiae Caroli legatos, qui instructi venerant magna militum & sagittariorum manu, excepisset, ex Anglis quispia̅, qui aderant, quòd impatienter ferret, factam esse pacem: Si multos, inquit, eiusmodi milites vidissemus in comitatu Caroli, quo tempore ad Eduardum nuper venit, non eramus pacificaturi. Tum Archiepiscopus Narbonae, qui fortè aderat: An verò tam eratis, inquit, simplices, ac rerum imperiti, vt existimaretis, eum non habere multas eiusmodi copias? Sed vosita magnum tenebat desiderium patriae, vt sexcenta vasa vini, & pensio quaedam annua, quam excipitis à rege, facilè vobi??? abitionem persuaserint. Tum ille grauissimè indignatus, hoc, ait, illud est, quod plaeriq; nobis praedicebant, fore, vt nos ludificaretis. An eam pecuniam quae nobis persoluitur à Rege, pensionem vocatis? tributum est, non pensio. Certè minimo negocio fieri possit, vt, vestris ludibrijs prouocati, denuò in Galliam traijciamus. Ego sermonem hunc interrumpens, ait Cominaeus, iocosè dictum esse interpretabar. Ille verò minimè contentus, ad Regem aliquid extulit, qui ob hoc ipsum vehementissimè fuit exacerbatus in Archiepiscopum. Phil. Cominaeus lib. 6. Com. Ad fol. 2048. Cùm Burgundiae dux Carolvs & Galliae R. Ludouicus XI. co̅uenissent, depaceineunda acturi, inter deambulandum sie erant ambo intenti sermoni, vt quò deflectere̅t, non animaduerterent. Nam ingressi viam quae Lutetiam ducit, veniunt in castellum illud ab aduersarijs extructum, èregione nostrarum munitionum, vt suprà diximus, quo quidem ex loco tutus erat in vrbem receptus. Erant apud Carolu̅ perpauci quidam illius familiares, qui perculsi nouitate rei obstupescunt omnes, ipse vtcunq; poterat, dissimulat. Is nuncius in castra perlatus, magnam excitauit trepidationem. Collecti subitò duces, ac militum praefecti, vehementer incusant hanc Caroli audaciam, & eorum, qui cum ipso essent, incogitantiam valdè vituperant, facta mentione eius temporis, quo ipsius auus, Ioannes Burgundiae dux, qua̅do in collocutionem venit cum Ludouici patre, miserabiliter trucidatus fuit. Reuocatis igitur omnibus copijs intra munitiones, Burgundiae Mareschallus, etiam si iuuenis hic, & stolidus, inquit, princeps, in praecipitiü aliquò discessit, nobis tamen prouidendum est, ne Philippi principis, à quo sumus emissi, fortunas in discrimen adducamus. Optimum mihi videtur, vt instructi quemlibet euentum expectemus. Coniunctis viribus, omnem impetum sustinebimus, & vel in Hannouiam, vel Picardiam, vel Burgundiam, v??? armoru̅atq; ferro penetrabimus. Post haec, Sanctopauli Comes, equo circumuectus, respicit, numquos videat via Parisiensi: Tandem ecce conspicatur ad quinquaginta equites, qui missi à rege, Carolum reducebant incolumem. Is cùm appropinquaret castris, dimisso comitatu Gallorum, sermonem ad Mareschallum, quem ob excellentem virtutem reuerebatur, conuertit: qui grauiter eum obiurgans: tuus, inquit, parens me tibi attribuit, alioquinon sum tibi deuinctus. Ille verò leniter noli, ait, increpare me, culpamagnosco: sed non priùs deprehendi, quàm essem castello propinquus. Atqui, me, inquit ille, absente & inscio, fecisti. Carolus demisso capite, & voce compressa, vbi in castra venit, magnam intulit laetitiam. Regis fidem praedicabant omnes, veruntamen ab eo tempore nunquam in eius potestatem ille redijt. Philippus Cominaeus lib. 2. Comment. Ad fol. 2069. Volvminis noni Finis.
|| [ID00799]

Theatri Hvmanae Vitae Volumen Decimum
[arrow up]

de Moderatione & Immoderatione circa Pecvnias & Opes quaslibetcunque Sex Libris pertractans.
|| [ID00800]
Generosi Baronis Hartmanni à Leichtenstein & Nicolspurg Velspergi & Eisgrubae domini s. C. m. Consiliarii prudentiss. fidissimiq. opt. studiorum moecenatis literatiss. non minoris expectationis F. Carolo Decimum hoc Theatri Volumen Sex Libris expositum qvorvm I. De Moderatione & Immoderatione circa Pecvnias vniuersim agit. II. De Liberalitate, seu Magnificentia sumtuaria, [Greek words]. III. De Liberalitate Muneraria, [Greek words]. IV. De Liberalitate Fructuaria, [Greek words]. V. De Prodigalitatis speciebus. VI. De Avaritiae differentijs pertractat Theodorvs Zvingervs Rauracae diatribae quantumuis ephemerae xenion.
|| [ID00801]
Tomi Decimi Librorvm Dispositio. [Greek words], virtutum parens omnium, quatenus honestatis studio cuncta contemnunt, profligant, superant: eximiè autem moderationis diuitiarum & honorum genetrix, vel nomine ipso attestante, quandoquidem illa [Greek words] nuncupatur. Vtraq; sanè voluptate honestissima animos bonorum perfundit, diuitias in alios conferendo, honores ab alijs suscipiendo. Caeterùm quia homo alijs potius quàm sibi natus est, moderatio diuitiarum moderationi honorum & dignitate & loco praeferenda videtur. Quò vilior dominus, eò grauior seruitus, libertas gratior. At mente simul & oculis caecus Plutus. Proinde [Greek words] ea virtus, quae à seruitute rei inanimatae turpissima in libertatem iucundissimam mortales asserit, [Greek words] Graecis, Latinis appellatur Liberalitas. Haec veluti promus condus est reliquarum virtutum. Promus quidem, sumtum faciendo, munera dando. Condus verò, quae non habet comparando, quae habet conseruando. Itaque vel vt Organum vel vt Subiectum habet Diuitias: quarum appellatione Pecuniam inprimis, nec minus bona reliqua complectimur, Animo, Corpori, Fortunísve commodantia: quacunque Materia, agrorum, alimentorum, seruorum, brutorum: quacunque Forma, salarij, donatiui, lytri co̅stent: quatenus pecuniaria aestimatione tanquam mensura circumscribi possunt & definiri. Item Religiosa, Profana: Politica, Oeconomica: Publica, Priuata: Vrbana, Bellica: ex Personae agentis patientis???ue diuersitate: quinetiam Misericors, Honorifica, Officiosa, Fida, Grata, ex fine particulari nuncupatur. Vniuersalis alioqui finis Honestas est, siue Libertas pecuniaria. Iam verò in specie Liberalitas in vsu erga alios splendida, in possessione quoad seipsam commoda existit. Vsus [Greek words] sumtuarius [Greek words], munerarius [Greek words]: in paruis nome̅ habens generis: in magnis [Greek words] Graecis in vniuersum: Latinis fortè distinctius, hîc Munificentiae, illic Magnificentiae appellationem subit. Possessio verò [Greek words] partim [Greek words] partim [Greek words], vtraque [Greek words] famula, subiecti merito huius loci propria est. Porrò Liberalitati Immoderatio pecuniaria opponitur, qua̅ in genere [Greek words] non ineptè diceremus, nisi hoc nomen alteri extremo impositum fuisset. In excessu quidem Prodigalitas, à prodigendo, à profundendo Profusio, à perdendo [Greek words], in [Greek words] Sumtuaria & Muneraria, in [Greek words] Acceptante & Conseruante. In defectu verò [Greek words], ipso nomine summam cum liberalitate pugnam denotans, Avaritia Latinis, quasi auri auiditas, eadem???ue ratione [Greek words] Graecis, in Vsu circa [Greek words] Sumtuaria, circa [Greek words] Muneraria: in paruis nomen habens ge [ID00802] neris, Latinis Sordes: inmagnis [Greek words]. In Possessione verò recumdùm [Greek words] Auiditas, secundùm [Greek words] Tenacitas. Et hi quidem fontes sunt Liberalitatis splendidae, Prodigalitatis insanae, Auaritiae sordidae. Qui habitus vt frequentissimi sunt in vita quotidiana, ita varias trahunt appellationes. Et quia Magnificentiam Prodigalitas, Parsimoniam Auaritia imitatur: non rarò eadem exempla diuerso respetu, nunc vitij, nunc virtutis classem subire videntur. ???
|| [ID00803]

Libri Primi Titvlorvm Dispositio. ???
[arrow up]

|| [2352]
???
|| [ID00805]
Voluminis Decimi Liber I. De Virtvte & Vitiis circa Pecvnias in genere. LIberalitas perse huius est loci, quatenus ad habentem refertur. Quatenus verò ad alios fructus eius pertingit, sic Beneficentiae species est, & Iurtitiae Distributiuae propria. Hanc ob causam grauissimi auctores Liberalitatem Iustitiae subiecisse, aut saltem coniunxisse vide̅tur. Benefixium alioqui, cùm bonum significet qualecunq; in alterum collatum, inter Effectus animi primo Volumine referri meruit. MODERATIONIS CIRCA OPES IN GENERE Acqvisitio. Comprehendens sub se Magistros. Tvm Contemtvs Opvm. Plutarchus in vita Lycurgi, laudat Lycvrgvm, qui [Greek words] effecerit Spartanos [Greek words], vt nec essent obnoxiae furibus ac praedonibus, nec admirabiles, nec oninino pro diuitijs habere̅tur. Eapropter vulgò olim circumferebatur, In vna omnium, quae sub sole sunt vrbium Sparta, seruari Pluton diuitiarum deum, & caecu̅ & iacentem, vt picturam inanimatam ac immobilem, quòd ibi victus facilitate, & communi coenandi instituto efficeretur, ne furto diuitiae conciliare̅tur, marsupio (vt inquit Hieronymus) suffocato, vel potius (vt ait Theophrastus) ne honori haberentur. Cael. lib. 20. cap. 23. A. L. ex Plut. Lycurgo. Agesilavs amicos suos monuit, ne argento, sed fortitudine & virtute studerent ditescere. Plut. in Apoph. Interdixit castris suis Spartacvs, ne quis aurum haberet aut argentum. Plin. lib. 33. cap. 3. Ferunt in Saladini potentiss. Aegyptiorum Sultani, qui Hierosolymis Latinos expulit, funere, interiore̅ eius tunicam lanceae trunco suspensam, instar trophaei praelatam, praecone clamante, Saladinus Asiae dominator ex tanto regno, tantis???ue opibus, nihil secum praeter hoc vnum defert. Fuit certè spectaculum tanto rege dignum, cui nihil aliud ad summam laudem defuit, nisi verae religionis cognitio. Polyd. lib. 14. Liberalitatis Amplectendae, Exercendae. Apud Israëlitas vii. quoq; anno debitoru̅ omnium remissio à Domino per Mosem indicta erat, neq; creditori debitorem interpellare fas erat: ab alienis tame̅ exigere licebat. Deut. 15. Moses ad fouendos peregrinos hortatur suos, inquiens: dominus Deus noster amat peregrinum, & dat ei victum & vestitum: & vos quoq; amate peregrinos, quia & ipsi fuistis aduenae. Deut 10. Artaxerxes Longimanus, subditis addere, dictitabat, quàm detrahere, esse magis repium. Plut. in Apoph. Philopoemenes, Achaeorum praetor, eripere semel cu̅ non posset vanum & inane, quod perdiu infecerat animos suorum, desiderium circa amoeniorem vestium cultum, strata purpurea, sumtuosas coenas, mensas???;: à non necessarijs cupidos elegantiae ad necessaria deflectere & honesta institit, breui???ue omnes mouit arque inflammauit, vt quotidianis repressis in corpus sumtibus, gestirent in militari & bellico ornatu ostentare se splendidos & comtos. Quippe profusio alijs in rebus animos eneruat vtentium, contrà impensa in huius cemodi res roborat eum, extollit???;: sicut Achillem induxit Homerus nouis armis propè sub oculis positis quasi exultantem & ardentem, vt ea in opus educeret. Plut. in Philopoem. M. Cato Censorius filium adhortans, negat viri, sed mulieris esse viduae, aliquid de suis fortunis diminuere. Quinetiam insignem virum & diuinum ad gloriam ausus est appellare eum, qui in rationibus plus relinquat quod adiecerit quàm quod acceperit. Plut. in Catone. Lvcia virgo ad liberalitatem erga pauperes matre̅ Eutychiam hortabatur. Illa, vt vitae suae finem expectaret, inferente (tum enim se quod vellet, de opibus suis facturam esse) Non est, inquit Lucia, admodum gratum, ô mater, Deo munus, quod, qui offert, ideo offert, quia illius vsum suprema sibi interdicit dies. Da, dum sana es: ne si moriens dederis, inuita dedisse arguaris, rem vtiq; volens nolens relinquere coacta. Eutychia laudauit fil???e sententiam. Marulus lib. 1. cap. 1. Synodvs Romana censuit, episcopos eò colloca̅dos, vbi praedia abundent, quae alendis pauperibus suppetant: oportere enim episcopum penu & alimoniae pauperum promü condum & procuratorem esse. Auentinus lib. 3. Quintam partem praedae Deo atque prophetae, & propinquis & orphanis, & mendicis ac pauperibus deberi asserit Mahometvs Azoara 18. Prodigalitatis fugiendae circa Sacra. Lycvrgvs simplicissimas hostias Spartae praescripsit: quò semper deos ex ijs, quae ad manum essent, colere promtè & facilè valerent. Plut. in Apophtheg. Alexandro Magno adolescenti dijs largè, & subinde thus in ignem inijcienti, assistens paedagogus Leonidas: Tamprofusè, fili, inquit, adolebis, quando thuriferam regionem in ditione̅ redegeris. Qua vt est potitus, scripsit ei epistolam. Misi tibi talenta thuris & casiae quingenta, vt desinas in deos esse parcus; certus oram nos odoriferam subiugasse. Idem. Alimenta. Vide Tit. Frugalitatis circa alimenta magistri, quatenus sumtus, qui in alimenta fit, coërcetur, f. 2203. Clavdivs Imp. nimias delicias, quae fuerant C. Caligulae temporibus, sustulit: latis legibus, quae eam ad rem spectare videbantur. Cauponas enim, in quibus compotare solebant, euertit: vetuit???ue ne caro cocta, autaqua calida vsquam venderetur. Xiphilinus. C. Fannii consulis lege ante tertium bellu̅ Punicü introductü est, ne quid apud Rom. volucrum praeter vnam gallinam, quae altilis non esset, apponeretur. Atq; vt modus coenarum luxuria non difflueret, singulis diebus, praeterquam Saturnalibus, & Romanorum ludis, vel plebeijs, denos asses, qui domesticis coenis impenderentur, praefiniuit. Macrobius, & Gellius. Sub Nerone Caesare adhibitus sumtibus modus, publicae coenae ad sportulas redactae: interdictum, ne quid in popinis cocti praeter legumina aut olera vaeniret: cùm antea nullum non obsonij genus proponeretur. Suetonius. Theodosivs Magnus Imp. quia vel diuturna Oriétis co̅suetudine, vel superiorü principü remissione maximus quosdä luxus infecerat: ne ???s se pati iniuria̅ putarët, à se voluit incipere censura̅. Nam modico ac castre̅si cibo ieiunia lo̅ga leniuit: aula̅ omne̅ laboris, patie̅tiae & frugalitatis exe̅plis adeò instruxit, vt nemo vnus inueniretur, qui auderet ad penu̅ regiam flagitare remotoru̅ litoru̅ pisce̅, peregrini aëris volucre̅, alieni temporis florem: verùm epulas suas mësis co̅munibus parciores tempestiuis fructibus locorum instruxit: Sigonius lib. 8. Imp. occid. Finito Rhetico bello, quò d exhilarata pacis nomine ciuitas Veneta iam etiam antè in omnem luxum domesticum sese [2354] effuderat, leges sumtuariae reuocatae fuerüt. Itaq; coenis pauones, phasianae aues, lautiores???; epulae, cubiculis stragulae vestes ex auro, arge̅to, purpura interdictae: omnis ornatus muliebris dece̅ auro libras excedere vetitus: ampla delatorib. praemia, seruis insuper libertas decreta. Bembus lib. 1. hist. Ven. Vestimenta. Heic Sumtus moderationem perpendimus. At sub Temperantia ipsam Voluptatis corporeae à Vestitu ortoe mediocritatem, fol. 2258. Cùm natalitium equestre certamen in honore̅ noui Imp. Tiberii III. ageretur, partes???; gestare̅t stolas imbricatas, succo narium purpurae infectas, chlam ydes???; Imperatoriae assimiles: prohibuit earum vsum, ne pecunia intempestiuè prodigeretur: definijt???;, vt oras tantum modò duorum digitoru̅ latitudine ornatus causa gestarent. Cedrenus. Ioannes Ducas Imp. videns Romanas diuitias in peregrinas ac sumtuosas vestes, sericas, Assyrias, Babylonias atque Italicas, vario ac solerti artificio confectas effundi: decreto sanxit, ne quis subditorum ijs vteretur, nisi in ordinem cogi ac notari ignominia vellet: sed ijs contenti essent, quas Romanae prouinciae ac manus praeberent.. Gregoras lib. 2. Aedificia. Licvrgvs in tribus legum suaru̅ tabulis, quas dixit rhetras, sanciuit: vt serra & securi fores aedium struerentur & fastigiü, neque instrumentum afferretur aliud: non profectò quo terebris & ascijs alijs???;, quib. opus fieri solet, bellü in diceret: sed quòd sciret per huiusmodi opera no̅ illaturum te in aedes lectulum inauratum: neq; animum inducturum, vt in tectum sordidum arge̅teas importes me̅sas, tapetes purpureos, gemmas praeciosas: verùm consentaneä esse domicilio, lecto, mensae & calici tali etiam coenam frugalem & prandium commune. Plut. in Lycurgo & orat. 2. de Esu carnium. Avgvstvs Caesar, cùm videret Romanos ciues maximis impensis aedificare domos, edixit ne quis supra septuaginta pedes sublimiùs aedificaret. Alex. lib. 5. cap. 24. D. Bernardvs Theobaldum Comitem, magnos faciétem sumptus ad varias abbatias construendas, noua???ue templa aedificanda: monuit, vt domesticis fidei inseruiret, vt templis immortalibus aedificandis plurimum operae impen deret: eleemosynas ita faceret, vt semper aliquid suppeteret. Xenodochia ipsum visitare, causas pupillorum & viduarum tueri: bonis laudi, & malis terrori esse iubebat. Auctor vitae libro secundo, cap. 8. Sepulcra. Propter sepulcrorum amplitudines, quae Athenis in Ceramico visebantur, sancitum lege est, ne quis sepulcrum faceret operosius, quàm quod decem homines effecerint triduo, néve Hermas liceret imponi: nec de mortui laude, ni in publicis sepulturis, nec per alium, nisi per eum, qui publicè ad eam rem constitutus foret, dici licebat. Verùm, mox vbi increuit luxuria, spectari???; ea cepit sepulcrorum magnificentia, quae Romae visebatur frequens: Demetrivs Phalereus lege sanxit, vt ante lucem efferrentur, & nouis sepulcris etiam statuit modum. Nam super terrae tumulum erigi columellam iussit, quae trium cubitorum mensum non excederet: aut mensam, vel labellum. Caelius lib. 17. cap. 20. Plato XII. legum sepulcrum exstrui vetat altiùs, quàm viri quinque diebus totidem excitare possint: lapides non maiores, quàm vt possint defuncti laudes quatuor solum heroicis versibus aeditas comprehendere. Quos, vt Cicero inquit, longos vocauit Ennius. Sepulcrali apud Romanos lege cautum erat, ne ampliori opere excitaretur sepulcrum, quàm quod tribus vel quinque diebus absolueretur: nec maiorilapide, quàm qui laudes sepulti & titulos honorum acciperet. Cic. 2. de Legib. L. Sylla legem promulgauit, qua funebres impensae & ambitiosae exequiae, atq; ad rogum munera, nec no̅ conuiuiorum impendia, praescripto fine taxabantur. Alex. lib. 6. cap. 14. Spectacula. Tiberivs Caesar ludorum ac munerum impensas corripuit: mercedibus scenicorum rescissis, paribus???ue glàdiatorum ad certum numerum redactis. Suetonius. Romae, cùm Praesidum licentia in edendis spectaculis multum damni prouincialibus inserret, eos???ue quotidie nouis collationibus exhauriret: Nero vetuit, ne gladiatorium munus, aut ferarum spectaculum Praesides in prouincijs ederent. Alex. ab Alex. lib. 4. cap. 6. Dotem. Apud Venetos vetus insticutum fuit, vt quincunque diuitijs etiam excellerent, millenos non ampliùs aureos dotis nomine legitimo matrimonio natis puellis tantùm impenderent. Egnatius lib. 9. cap. 1. Avaritiae vitandae. Circa Posseßiones, Praedia. Veterum Italiae Agricolarvm, in seculisui pudorem, monita, quae suis dabant liberis, Iuuenalis Sat. 14. recenset, his verbis: Viuite contenti casulis, & collibus istis, Òpueri, Marsus dicebat, & Hernicus olim, Vestinus???ue senex. panem quaeramus aratro, Qui satis est mensis-. Edvardvs I. Anglorum rex edicto statuit, vt nemini homini liceret dare praedia collegijs monachorum: vt???ue non liceret etiam monachis aut alijs sacerdotib. emere possessiones, quò ne possessiones eiusmodi coen obiorum aliorúmve sacerdotiorum dotes fierent. Et legem hanc ad Manumortuam vocarunt, quòd res semel datae collegijs sacerdotum, non vtique rursus venderentur, velut mortuae, hoc est, vsui aliorum mortalium in perp etuum ademptae essent. Polyd. lib. 17. Dignitatem. Leonis II. Pp. institutu̅ est, ac quidem sanctum, ne ad archiepiscopatum assumtus, pro vsu pallij aliorúmve officiorum quicquam Ecclesiae persoluat, cùm ex hac largitione multa quotidie mala orirentur. Platina. Cùm in ecclesia Mediolanensi mos inoleuisset, vt quicunque clericales ordines acciperet, subdiaconatus nomine numos duodecim, diaconatus octodecim, presbyteratus vigintiquatuor penderet: praesente Petro, Ostiensi episcopo, legato Nicolai II. Pontificis, Vido Archiepiscopus Mediolanensis eam Simoniacam haeresim detestatus, se & clericos & successores suos nihil in posterum exacturos, spopo̅dit, anno 1059. Sigonius lib. 9. regni Ital. Anno Sal. 1238. Lutetiae disputatum, auctore Gvlielmo episcopo, de plura sacerdotia obtinentibus. Decretum tandem ac constitutum fuit, vt nemo nisi vni praeesset, nisi lethali noxa se vellet obstringere. Annales Francorum. Dona. Saturnalibus apud Rom. munera missitare moris erat. Ac cùm multi occasione hac per auaritiam à clientibus ambitiosè munera exigerent, id???ue onus tenuiores grauaret: Pvblicivs Tribunus plebis tulit, vt non nisi cerei ditiorib. missitarentur. Macrobius lib. 1. Saturn. cap. 7. Cintivs Romae legem tulit muneralem, qua grauissimis poenis affecit eos, qui à quouis candidato munus suffragij causa donúm ve acciperet. Victorinvs, Romanae vrbis praefectus, cùm aliquando praeesset Germaniae, conatus est domi, remotis arbitris, persuadere legato suo, ne se pecunijs corrumpi sineret. Cum???ue ille non parêret, in tribunal conscendit: iurauit???ue in eo, se nunquam accepisse pecuniam, aut munera alia: neque, quàm diu videret, accepturum. Mox praecepit illi, vt se eodem iureiurando obstringeret. Cum???; legatus peierare nollet, iussit, vt se abdicaret magistratu. Dion Nicaeus. Vitae industriam. Inter caetera bona & felicitatem, quae putabatur suis ciuib. parasse Lycvrgvs, vnum fuit otij copia: quibus artes sordidas in totum est interdictum attingere. Pecuniam quaerere, quae magno labore & negotio accumulatur, quòd iacerent planè sordescerent???ue diuitiae, non operae erat. Plut. in institutis Laconicis. C. Clavdivs Tribunus plebis, legem tulit ad populum, ne quis senator senatorísve pater maritimam nauem haberet, quae plus quàm trecentarum esset amphorarum capax: satis eam esse ratus ad fructus ex agris c???uectandos, omnem alioqui patribus quaestum indecorum. Ea lex, vt erat popularis, non auctori tantùm, sed suasori etiam C. Flaminio apud plebem fauorem conciliauit, secundum???ue illi consulatum peperit, bello Punico secundo. Sab. lib. 1. En. 5. Venetorvm vetus fuit institutum, vti Patricij ab omni continentis terrae cura penitùs abstinerent: sacris sacerdotijs, vt à re funestissima, interdictum inconstantissimè vellent ijs, qui patricij ordinis essent: mercatura reliqua omnis exerceretur cum magna laude, à frumentaria autem re penitùs abstinerent: praestitores alieni periculi, vt portenta quaedam execrarentur. Egnatius lib. 9. cap. 1. Locationem. Apud Lacones locationis pensionem nefas erat intendere: vt alteri quidem lucro illecti libentes seruirent, alteri verò plus iusto non desiderarent. Plut. in institutis Laconicis. Foenus. Mutuum, Creditum Solonis extat lex aduersus foeneratores, qua cautum fuit, patre viuente, filio, qui sub patris iure est, credi pecuniam no̅ licere: & qui credidisset, petitionem non habere, ne filiusfamilias aere nexus alieno, vt creditum redderet, vel necem patri machinaretur, aut aliunde eam inhonestiùs quaereret. Alex. ab Alex. lib. 1. cap. 7. Aegyptios & Athenienses ferunt, cum foenoris contagio latiùs serperet, plurimis decretis cauisse, ne ob foenus corpora adiudicari vel addici possent, néve super corporibus foenerari fas foret, nec citra debitoris facultatem saeuire. Quae [2355] lex Sisachthia & Chreocopia dicta est. Idem ex Plutarcho. Cu̅ omnis Aegyptus foenore obruta esset, lege sancitum fuit, vt ita demùm mutuam pecuniam accipere liceret, si cadauer patris foeneratori pignori daretur, penes quem esset potestas paterni sepulcri debitoris oppignorandi. Agis Spartanorum rex, omnium foeneratorum tabulas igne supposito in foro concremauit: quo igne nullum clarius lumen vidisse Agesilaus dixit. Ibidem. Cùm foeneratores magna licentia pro arbitrio apud Rom. foenerarent, cautum fuit primò XII. Tabulis, de modo crede̅di, ne quis plus vnciario foenore foeneraret. Mox tribunitia rogatione ad semiuncias foenus redactum, deinde ad semissem, postea ad trientem. Demùm L. Genutius tribunus plebis, tulit ad populum, ne vllo modo foenerari leceret. Post aliquod verò tempus, Svlpitivs Trib. plebis, vt credendi modum praefiniret, lege̅ tulit, ne quis ordinis senatorij, vltra duo millia drachmarum aes alienum conflaret: qui postea decedens, contra legem à se latam, trecentas myriadas aeris alieni conflasse inuentus est. Tiberivs Imp. vt foenus tolleretur omnino, disposito per me̅sas millies sestertio, cauit vt singulis facultas creditum accipiendi fieret in triennium sine vsuris, si debitor in duplum populo cauisset. Postremò pluribus plebiscitis non modò foenus, sed vetita versura fuit, cautum???ue perpetuo senatusconsulto, ne filio familiâs credere liceret. Causam ferunt fuisse, quòd Caelius Plotius foenerazor T. Veturium nexum & addictum, ob reliquu̅ foenoris non redditi, stuprare voluit, & verbere affecit. Sicut de Papyrio traditur, qui Publium nexum ad libidinem perlicere coactus fuit: quae causa traditur fuisse, vt nexi soluerentur, néve in posterum quisquam necteretur. Ibidem. S. C. Rom. vetitum olim fuit, Ne quis filiofamiliâs mutuam pecuniam daret, etiam post mortem parentis, cuius in potestate suisset: néve si dedisset, ei actio petitio???; daretur. Vt scirent, qui pessimo examplo foenerarent, nullius posse filijfamiliâs bonum nome̅, inde expectata sui patris morte, fieri. Id S. C. Clavdivs Caesar longo abusu obliteratum, ne filijsfamiliâs pecuniam foenori darent, seuero edicto seruari mandauit. Vespasianvs, cùm censuram-ageret, saluti parentum & liberorum consulens, illud denuò ex longo interuallo reuocauit. Suetonius. Laudatur M. Antoninvs Pius & Alexander Seuerus, quòd Romae foenus trientarium constituerint, cùm nonnullos foenoris causa agro paterno auito???ue exutos comperissent, semissem verò induxerint & abrogarint. Ibidem. Rapinam. Pescennivs Niger ea moderatione tum seipsum, tum milites rexit, vt decretis sibi prouincijs, miles non operam, non oleum, nec lignum quidem à prouinciali extorserit, ipse nihil vnquam à militibus acceperit. Pontan. cap. 46. de Liberal. Alex. Seuerus Imp. palàm edici iussit, ne vllus, qui in magistratu munera acciperet, aut aliter aliena raperet, coram se appareret: conuictum enim huius se capite multaturum denunciauit. Lampridius. Belisarivs dux exegit à militibus seuerè abstinentiam, vt ne ex humili quidem plebe pateretur violari quenquam, nec militaribus vijs ex proximis arborib??? fruges pomáve temerè decerpi. Sab lib. 3. En. 8. Carolvs Magnus vetuit, ne quicqua̅ ex agris amicoru̅ praeter herba̅, ligna, aquam, à militibus suis inter proficisce̅dum attingeretur. Auentinus lib. 4. Annalium Boiorum. Frothonis III. Danorum regis bellicosiss. lege tantum alieni cibi in commeatus assumere licebat, quantum vni coenae sufficeret. Quam si quis in capiendo mensuram excederet, furto obnoxius habebatur. Saxo lib. 5. Discipvlos. ad Liberalitatem quam cunque traducti. À Quo. À Daemone. Edvardvs III. Anglorum rex, cùm exactores tributi populo impositi aliquando ingentem aceruum pecuniae, ex eo tributo congestae, delectandi ipsius gratia, coràm adduxissent: ille subitò daemonem circa ipsum aceruum ludentem vídere visus est, & ob id huiusmodi pecuniam, vt rem funestam, abhorrens, illicò auferri, ab oculis, restitui???ue populo iussit. Polydorus lib. 8. Tempore. Instituto Mosis apud Israelitas quin quagesimo quoque anno, debitae relaxabantur pecuniae, donabantur serui libertate, quae viliùs vaenissent, antiquis possessoribus reddebantur, vt tellus immunis eo anno haberetur: ac quascunque sua sponte fruges tulisset, tribulibus essent & hospitibus communes. Sabellicus lib. 6. cap. 1. Qvomodo. Reprehensione. In mensa Caroli Magni nobiles & monachi & Canonici splendidè solebant epulari: humi verò decumbentes duodecim pauperes vestitu sordido, tenui victu pascebantur. Aigolandus Saracenorum rex pacis causa in castra Caroli profectus, sciscitatus eius rei causam, cùm intellexisset, duodecim illos, Apostolorum referre typum, quí fuissent nuncij magni Dei, respondit: Abi sis cum tua pietate: itáne Deum honoras. cùm alijs lautissimè refectis, nuncios Dei contemtui & ludibrio habeas? Hac exprobratione effecit, vt Carolus illos bis senos pauperes honestiùs vestiret, & lautiùs tractaret. Sab. ex Turpino Remensi, En. 8. lib. 8. Reuelatione. Petrvs Constantinopolitanus, cognomento Telomarius, cùm opibus afflueret, dubitatum est, vtrum ditior an auarior esset. Hinc inter me̅dicos ortum est certamen: vnus profitebatur, se ab eo eleemosynam eliciturum: caeteri id omnino fieri posse negabant. Qui se facturum promiserat, accessit cum multo precum ambitu: & dum hominem auertentem sese vrgere cepisset, in iram concitauit, ita vt furore ardens repentè arreptum panem (panes autem casu ancilla è fornace domum coctos referebat) in faciem precantis intorqueret. Quí cùm declinasset ictum, sublato pane discedens, se tandem voti fuit compotem factum socijs nunciauit. Petrus inde aduersa valetudine correptus, horis aliquot exanimis iacuit. Vbi reuixit, narrauit sibi visum fuisse, se ante tribunal Dei in coelo sisti, ab alijs accusari, ab alijs defendi: in altera librae lance peccata sua appendi: in altera vnicum panem illum, quem ipse quondam proieceratiratus. Et cùm exaequatum vtrinque pondus staret, reuerti, ac pani superaddere aliquid quod praeponderaret iussum. Vbi conualuit, quae cupidè conflauerat, liberaliter cepit effundere, neminem indigentem opis suae expertem fieri passus. Cùm die quodam conspexisset hominem attrito lacero???ue amictu, tantùm non nudum: ad se euocatum, veste, qua ipse induebatur, donauit. Eam pauper (quia splendidior erat, quàm vt personae suae conueniret) in forum delatam vendidit. Petrus indignum se ratus, cuius vestibus pauper tegeretur, animo aeger, per quietem noctu vestimento illo indutum Christum vidit. Hoc viso animatus, elargitis, quae supererant, omnibus, Hierosolymam profectus, venum seípsum dedit, vt haberet, quo aliorum subueniret inopiae: seruus???ue factus est hominis, vt precium offerret Deo. Marul. lib. 1. cap. 2. MODERATIONIS PECVNIARIAE IN GENERE Possessio, exercitatio, per se considerata, quatenus vtitur, fruitur. secvndvm Personas. Qvi. Liberales, Magnifici, Non auari, in genere. Pontifices. D. Gregorivs Pontifex, non contentus vulgi tantùm subuenire inopiae omnibus vbique Christi seruis, quantum Romanae census ecclesiae suppeditare potuit, necessaria ministrauit: & ministrando effecit, vt in monasterijs monachorum cresceret numerus, in solitudine degentibus incommoda solitudinis minùs grauia forent: per Syriam dispersis & in Sina vsque habitantibus, Roma non ita abesse, vt abest, videretur. Marulus lib. 1. cap. 2. Leo X. Pp. nulla in re ardentiùs & effusiùs quàm ad liberalitatis gloriam anhelauit, eos principle loco indignos existimans, qui nequaquam benefica manu fortunae muneribus vterentur. Nemo enim vel ciuis, vel peregrimus, qui paulò nobilioris artis famam teneret, nemo vel malesanus poëta, nemo alicuius optimarum literarum partis non ignarus vnquam fuit, qui benignitatem humanissimi principis non senserit. Quinetiam ipsum coenantem spectantes, ex his aduentitios, & parùm notos homines, vltrò pecunia donare erat solitus, eò praesertim libentiùs, quu̅ obsoleta veste indutos conspiceret. Purpuream etenim crumenam quotidie aureis numis sibi repleri iubebat, ad incertas exercendae liberalitatis occasiones. Sacerdotes quoque fraterculos, & sacras virgines, quaeintra septa religiosè pudicitiam custodirent, menstruis subsidijs eleemosynae nomine iuuabat. Magnum veteranorum militum ac exulum alebat numerum: nihil???; vehementiùs contendebat, quàm vt nemo calamitatem & [2356] fortunae aduersae mala & incommoda pateretur. Tanta agrestium populorum omnium gratulatione atq; laetitia excipiebatur, vt cuncti eius aduentum se vel fructuosiss. messib. fertiliorem sentire faterentur: vtpote, qui senibus ac pueris, puellis???ue in viam effusis, ac rustica munera passim offerentibus, non modò pecuniam largissima manu rependeret, sed etiam appellando humaniter, ac sciscitando, quánam maximè in parte rei domesticae acriùs à fortuna premerentur, virgines dote praebita subleuaret: affectis autem morbo ac aetate, vel numerosae familiae onere praegrauatis, aes alienum protinus dissolueret. Iouius in Leone X. lib. 4. Reges, Imperatores. Cyrvs, Persarum regno potitus nullum in suos liberalitatis genus praetermisit: non pecuniam, sed amicos, quibus ipse plurimum contulisset diuitiarum, suos esse thesauros ducens. Quanquam non modò familiares & amicos, sed è subiectis vnumquemque adeò gauderet copia rerum abundare, vt boni regis proprium officium, quin & opus esse diceret, etiam ciuitates beatas efficere. Pontanus de Principe, ex Xenophontis Paedia. Alexandrvm Macedonem ingentis spiritus terarum principem, inter alia quibus eum natura dotatum coelo quodammodo íneruerat, magna sua gloria solitum praedicare legimus, à nemine se vnquam benignitate fuisse superatum. Caelius lib. 7. cap. 28. Ptolemaevs Philadelphus, rex Aegyptiorum, maxima cum voluptate amicos suos locupletes effecit. Dicebat enim: Melius est ditare, quàm ditescere. Aelianus. Cleomenes & Ptolemaevs, rex Aegyptiorum, adeò benefici erga cunctos extiterunt, vt inde Beneficorum cognomina deportarint, Euergetae dicti. Alexander ab Alexandro lib. 1. cap. 11. Herodes Iudaeorum rex, magnificus fuit in omnibus rebus, ita vt Augustus & Agrippa saepe dixerint, quòd maior quàm pro praesenti ditione esset Herodis magnanimitas, qui dignus videretur totius Syriae atque Aegypti imperio. Iosephus lib. 16. cap. 9. Agrippa Iudaeorum rex, erat adeò natus ad liberalitatem, ac beneficijs demerendos populos, vt magnis sumtibus pararet sibi celebritatem nominis pro magna voluptate ducens quaesitam munificentia gloriam. Iosephus libro. 19. capite 7. Antiquitatum. C. Ivl. Caesar omnibus remp. tractantibus opulentiam propinauit Gallicam affatim hauriendam. Curionem tribunum plebis magno aere alieno liberauit, consuli donauit Paulo septuagies quinquies H-S. quo argento celebrem illam basilicam iuxta forum loco Fuluiae aedificauit dedicauit???; Pompeius cùm mitteret repetitum milites, quos ei ad bellu̅ Gallicum commodauerat, eos Caesar donatos millenis numis remisit. Plut. in Caesare. Avgvstvs Caesar liberalitatem omnibus ordinib. per occasiones frequenter exhibuit. Nam & inuecta vrbi Alexandrino triumpho regia gaza, tantam copiam numariae rei effecit, vt foenore diminuto, plurimum agrorum precijs accesserit. Et postea quoties ex damnatorum bonis pecunia superflueret: vsum eius gratuitum ijs, qui cauere in duplum posse̅t, ad certum tempus indulsit. Suetonius. Vespasianvs fecit templum Pacis foro propinquum. Item amphitheatrum in media vrbe. Expleuit censum senatorium. Co̅sulares inopes quinge̅tis sestertijs annuis sustentauit. Plurimas per totum orbem ciuitates terraemotu aut incendio afflictas in melius restituit. Primus è fisco Graecis Latinis???ue rhetoribus annua centena constituit. Praestantes poëtas & artifices coëmit. Colossi refectorem magna mercede donauit. Cuidam sumtum increpanti, respondit: Sineret se plebecula̅ pascere pane. Dedit Apollinari tragoedo CCCC. sestertia, Tarpeio Diodoro???; citharoedis ducenta. Apophoreta dabat viris in Saturnalibus, & feminis Calendis Martijs. Ibidem. Titvs Vespasianus Imp. natura beneuolentiss. cùm ex instituto Tiberij omnes dehinc Caesares beneficia à superiorib. concessa principibus, aliter rata non haberent, quàm si eadem ijsdem & ipsi dedissent: primus praeterita omnia vno confirmauit edicto, nec à se peti passus est. In caeteris verò desiderijs animum hominum obstinatissimè tenuit, ne quem sine spe dimitteret. Quin & admonentibus domesticis, quasi plura polliceretur quàm praestare posset: Non oportere, ait, quenquam à sermone principis tristem discedere. Atque etiam recordatus quondam super coenam, quòd nihil cuiquam toto die praestitisset, memorabilem illam, merito???; laudatam vocem ed idit: Amici, diem perdidi. Idem. Domitianvs congiarium populo nummorum CCC. ter dedit, & inter spectacula muneris largissimum epulum. Septimo̅tiali sacrorum die senatui & equitib. panaria & sportellas cum obsonio distribuit. Sparsit & dona missilia in populu̅. Multa opera incendio absumta restituit: & inter caetera Capitolium, in quo aedem custodi Ioui & forum excitauit. Hadrianvs (quem tradunt reges omnes vicisse munerum magnificentia) vt fuit in conferendis muneribus magnifi centissimus, sic alieni continentissimus, & in delectu habendo etiam prudentissimus. Amicos, & quidem non petentes, locupletauit, & petentibus nihil negauit. Aurum coronarium Italiae remisit, prouincijs minuit, multos etiam pupulos tributis leuauit. Pontanus c. 19. & 22. de Liberalitate. Alexander Seuerus Imp. cogitabat secum & descriptum habebat, cui quid praestitisset: & si quos sciret vel, nihil petisse, vel non multum, vnde sumtus suos augerent, vocabat eos & dicebat: Quid est, cur nihil petis? an me vis tibi fieri debitorem? pete, ne priuatus de me queraris. Dabat autem haec in beneficijs, quae famam eius non laederent: bona punitorum, sed nunquam cum auro, argento vel gemmis (nam id omne in aerarium reponebat) dabat praeposituras locorum ciuilium, non militum: dabat eas administrationes, quae ad procurationes pertinere̅t. Lampridius in Alexandro Seuero. Nerva Imp. à Domitiano spoliatis ea reddidit, quaecunq; in aula ac fisco reperta sunt, summa fide. Ciuibus autem egenis, vt vita̅ sustentarent, decies & quinquagies centena millia numûm erogauit. Iussu insuper eius Senatores delecti, qui agros emerent, diuiderent???ue egenis. Puellas pueros???; parentibus pauperibus natos, sumtu publico per Italiae oppida ali iussit. Ad haec afflictas ciuitates releuauit: & quicquid antea poenae nomine tributo accesserat, indulsit. His alijs???; laudatissimis sumtibus exhaustus pecunijs, vestes, ???asa argentea aurea???ue, ac supellectilem omnem, cum agris vnà & domibus, auctioni subiecit ac vendidit, necessarijs paucis reseruatis, vt amicos iuuaret, quibus ingentia contulit. Sed vt impendia releuaret, sacrificia multa, equestres cursus, spectaculorum & ludorum genera sustulit. Necsibi aureas argenteásve poni statuas passus est. Cuspinianus ex Aurelio Victore, & Xiphilino. Pertinax Imp. imperatorijs possessi onibus nomen suum inscribi prohibuit, dictitans, Non esse illas proprias imperantium, sed communes Romanorum & publicas. Vectigalia omnia penitùs remisit, atque in antiquam libertatem reuocauit. Donatiua & congiaria, quae Commodus promiserat, exoluit: annonae consultissimè prouidit. Aes alienum ab initio imperij co̅tractum, facta auctione supellectilis Commodi imperatoris, dissoluit. Operibus publicis certum sumtum constituit, stipendia debita soluit, praemia militantibus posuit. Cuspinianus. Tacitvs Imp. omne patrimonium suum publicauit. Pecuniam, quam habuit, militib. stipendij nomine numerauit. Paternam domum demolitus in Thermarum vsum vertit, quae populo paterent. Centu̅ Numidicas columnas ex domestico apparatu Hostiensibus dono obtulit. Sab. lib. 7. En. 7. M. Antoninvs Philosophus Imp. Athenis initiatus magnos honores tribuit Atheniensib. quorum in vrbe doctores omnis doctrinae annua mercede conductos constituit, ad onanium gentium vtilitatem. Romam rediens, viritim octo aureos dedit, quae fisco aerarióve publico debebantur remisit, omnes???ue syngraphas scriptas de ijs rebus in foro comburi iussit. Pecuniam multis etiam ciuitatib. largitus est: & Smyrna̅, quae ingenti terraemotu conquassata fuerat, restaurauit. Rectèigitur Beneficentiae templum Romae in Capitolio nuncupauit. Dion Nicaeus, & Xiphilinus. M. Antoninvs Pius Imp. prouinciarum praefectos locupletauit, & ornamentis consularibus donauit: rhetoribus & philosophis non solùm salaria, verùm etiam honores & prouincias decreuit. Mox etiam liberalitatem suam testamento plurimis legatis manifestissimam fecit. Pontanus capite 11. & 42. de Liberalitate. Alphonsvs X. rex, Hisp. in nuptijs filij sui & Blanche, diui Ludouici filiae co̅giarium populo dedit, & pauperes vestimentis viritim ornauit. Imperatorem Constantinopolitanum captum ingenti pecunia redimit. Constantivs Chlorus Imp. vtilitati ac commodis prouincialium & priuatorum studuit. Ac sicut quondam Cyrus dixit, Se thesauro sibi parare, dum amicos diuites redderet: ita Constantius in ore saepe habuisse fertur, Melius esse, opes publicas à priuatis haberi, quàm intra vnum aerarium conseruari. Eutropius. Constantinvs Magnus Imp. si quos priuatus dilexit, opibus honestauit, non dignitate praetoria aut consulari, vt principes priores fecerant. Cuspinianus. Isaacivs Angelus Imp. Graecorum, liberalitate in templa & monasteria superiores Imperatores omnes superauit. Ruinosa susfulsit, vetustate deformata incrustationibus & picturis illustrauit. Domum Isaacij Comneni Sebastocratoris in pandochaeum tra̅sformauit. Regias aedes Andronici Comneni ad aedem S. Quadraginta martyrum Nosocomium: domum Magni Drungarij similiter. Cùm vrbis pars septentrionalis conflagrasset, eos, qui vel aedium vel bonorum iactura̅ fecerant, distributione pecuniae subleuanit. Imperio potitus quinque auri centenarios diuisit. Magna hebdomade, quae Pascha praecedit, viduas elemosynis, pauperculas virgines [2357] dote iuuabat. Neque verò singulos duntaxat homines, domos, familias, munifi centia sua recreabat, sed interdum vrbibus integris tributum remittebat. Nicetas lib. 3. Romanvs Argyropolus Imp. suscepto imperio, vt omnium fauorem in se conuerteret, in primis tributum illud, quod Allagangium vocant (à Basilio II. Imp. institutum, quo rerum consumtarum expensae exigebantur) sustulit: ministris???; magnae ecclesiae clericis ingentem largitionem fecit: haud ignarus, non sufsicere, quae illis priùs data fuerant, qui obaerati multa creditoribus debebant, eoru̅ debita dissoluit, pauperes episcopos datis muneribus restituit, languores ac caecitates curans: spoliatis bona restituit, aliter???ue quoslibet afflictos consolatus est. Cuspinianus. Henricvs I. tantae fuit liberalitatis, quantae vix vllus regum aut Imperatorum. Nullum suorum Saxonum indonatum à se dimisit: nec quenquam sidelium ministrorum absque honesto officio reliquit. Hedio in Chronico Germanico, & Cranzius lib. 3. Saxoniae, cap. 11 Carolvs IV. Imp. ad liberalitatem sic propensus erat, vt saepiùs etiam vltrò ad accipiendum prouocaret eos, quos munificentia sua dignos putabat: cùm interim subditos nullo tributo, nisi iure sibi debito, oneraret, illud???; receptum non in sumtus superuacaneos & inutiles, sed ad redimendas arces à parente proceribus obligatas conuerteret. Auru̅ coronarium in ipsa coronatione acceptum, totum ad creditores, qui arces possidebant, transtulit, vt ex suis potiùs quàm ex alienis fructibus & censibus viueret. Dubrauius lib. 22. Venceslavs III. Boëmorum rex, liberalitate maximè inclaruit. Dubrauius lib. 16. Christiernvs I. trium Aquilonis regnoru̅ rex, humanitate & clementia illustrissimus, ob liberalitatem saepe ad indigentiam redactus est: etsi non potuit egere diu in regnis opulentissimis. Cranzius lib. 12. Saxoniae, cap. 31. Ioannis Aragoniae regis liberalitas si ex animi potiùs magnitudine, quàm ex fortunis & opibus existimetur, non immeritò inter munifi centissimos principes connumerabitur. Nemo vnquam ab eo pecuniam petiuit, cui, si plures non haberet, saltem centum numos argenteos non dederit. Si pares animo facultates habuisset, omnes principes munificentia superasset. Marineus lib. 12. rerum Hisp. Ioannes II. Lusitaniae rex, solebat dicere, sibi non ta̅ propositum esse, vt operis hominum ad aurum quaerendum abuteretur, quàm vt aurum quaereret, vt opibus suis hominum inopiam subleuaret. Osorius lib. 1. rerum Em. Alfonsvs Aragonius, Neapolis & Siciliae rex, oblatra̅tibus canib. offula̅ obijcienda̅ esse dictitabat, h. est, maleuolos homines beneficijs & liberalitate vincendos esse. Prouocabat etiam, quos liberalitate sua dignos putasset. Honesto loco natos, & magistratibus atque honorib. functos, quos inopia rei familiaris laborare intelligebat, dum tamen neq; per luxum patrimonia absumpsissent, neq; inopiam simularent, alios alijs co̅modis, agris, seruis, armentis, & quo que̅ egere intellexisset, iuuabat. Quinetiam magnificas domos à se extructas, integris & incorruptis viris amicitia secum iunctis donabat: vt no̅ modò quid daret, sed quib. etia̅ daret, exactè adeò pensitare visus sit, vt histrionibus atq; adeò in scena se exercentibus, nihil aureum aut argenteum, quin perrarò numos dederit. Pontanus de Liberalitate. Othomanni I. Turcorum regis F. Orcannes, patérnis vírtutibus immensam animi magnitudínem, ac subtiliore̅ in acquíren dis finitimis regionibus arte̅ adiunxít. Líberalitate̅ erga milites pro comite perpetuò habuit: qua virtute nullam viuidiorem princeps aliquis habere potest, vt magnus atque adeò immortalis citò efficiatur. Iouius in Orcanne. Amvrathem, Mahometi II. Turcarum regis patrem, liberalitas & splendór etiam apud hostes plurimùm commendauít. Pontanus cap. 27. de Liberal. Principes viri. M. Agrippa sub Augusto no̅ solùm magnifico sumtu díuersa vrbis aedificia proprijs impensis restaurauit: sed etiam cùm in circo errare homines animaduerteret, in numero circuituum, quos Graeci [Greek words] vocant, delphinos & ouata opera fieri iussit, vt ex ijs circuitus curriculoru̅ oste̅derentur. Adhaec oleum salem???ue omnibus dedit ciuibus: balnea???; gratis per annum mulierib. ac viris concessit, in quibus lauarentur. Co̅duxit etiam tonsores in mercatu, vt nemo quicquam impenderet de suo. Praeterea missilia de loco superiore in theatrum iecit, in quibus argentum erat, atque alia permulta. Res quoque venales multas in medio positas, populo ad diripiendum dedit. Dion Nicaeus in Augusto. De Probo insignes sunt Claudiani versus in Panegyrico: Hic non diuitias nigrantibus abdidit antris, Nec tenebris danauit opes, sed largior imbre Sueuerat innumeras hominum ditare cateruas. Quippe velut denso currentia munera nimbo Cernere semper erat populis vndaro penates, Assiduos intrare inopes, remeare beatos. Praeceps illa manus fluuios superabat Iberos Aurea dona vomens-. Arbogastes Francus, robore corporis, & animi asperitate, & c. fol. 2990. Philippvs Maria Vicecomes, Mediolanensis dux, non solùm aduersus hospites & peregrinos multa liberalitate vsus dicitur: sed si quem fortem & clarum virum in Italiae vrbibus, aut finitimis regionibus agere intelligeret, munera mittebat, & se & illo digna. Pontanus cap. 28. Superauit maiores suos domestici splendoris munificentia, cùm clarissimos hospites acciperet, in queîs fuêre Martinus Columna Pontifex maximus, cui marmoream statuam posuit, & Sigismundus Imperator, ingentibus donis cum vniuerso comitatu liberalite??? expletus. Iouius in Philippo. Magnvs Sfortia in exercenda liberalitate mediocritatem tenui varia admodum fama, quum in erogando distribuen doque meditata & prouisa largitione vteretur: quasi ducem ad gloriam & ad magna imperia semper aspirantem pensitatae ratione vti non deceret: quum militi praesertim improuisa & festinata potior videretur. Sumptuarias rationes, censu oppidorum & stipendijs aequabat: ne, vt ipse dicebat, temerè decoqueret. Creditores rarò contemsit, nunquam elusit: quoniam opum & diuitiarum opinionem, fide potiùs & incorrupta existimatione, quàm praesenti pecunia constare iudicabat. Iouius in eius vita. Cosmvs Medices Florentinus erat priuatis in rebus suis, domestici???ue sumtibus, natura & consuetudine minimo contentus, vtpote qui ciuili cultu vixerat, frugali???ue & munditijs potiùs referta, quàm lauta mensa vteretur. At quum clari hospites, & praesertim aduenae virtute insignes occurrerent, nullis vel maximis sumtibus parcendum putabat. Iouius in Leone X. lib. 1. Didacvs Me̅docius, Infatasiorum regulus, splendore vitae ac liberalitate magnis regibus aequatus. Iouius Piscario lib. 7. Duces bellici. Epaminondas Thebanus amicorum in se tue̅do caruit facultatibus, fide ad alios subleuandos saepe sic vsus est, vt possit iudicari, omnia ei cum amícis fuisse communia. Nam quum aut ciuium suorum aliquis ab hostibus fuisset captus, aut virgo amici nubílis, quae propter paupertatem collocari non posset: amicorum consilium habebat, & quantum quisquo daret, pro facultatibus imperabat: eam???ue summam cùm faceret, priusquam acciperet pecuniam, adducebat eum, qui quaerebat, ad eos, qui conferebant, ei???ue vt ipsi numerarent faciebat, vt ille, ad quem ea res perueniebat, sciret quantum cuique deberet. Probus in Epaminonda. Cimon Miltiadis F. rebus co̅tra Persas gestis amplissimis, imperij sui compendia, quae praeclarè ab hostib. parauerat, praeclariùs impendit in ciues. Praedijs suis septa detraxit, vt & peregrini & ciues, quotquot quaererent, liberè sumerent poma. Coena domi apud eum frugalis illa quidem, sed multis tamen sufficiens erat quotidie instructa: quò quilibet pauper admittebatur, vbi alimenta habebat citra laborem suum, vt vacare solis negotijs publicis posset. Aristoteles verò auctor est, non omnibus Atheniensibus, sed curialium eius Laciadarum cuiuis paratam coenam fuisse. Comitabantur eum familiares adolescentes honestè amicti: quorum quisque, vbi occurrebat Cimoni ex ciuibus maior natu obsoletiùs vestitus, pallium cum eo commutabat. Ijdem in foro adiungebant se inopibus, & numos illis silentiò inijcíebant in manum. Eapropter Gorgias Leontinus Cimonem refert pecuniam quaesisse, vt vteretur: vsum, vt honorem assequeretur. & Critias vnus è XXX. tyrannis, Scopadum diuitias, victorias Agesilai, & Cimonis liberalitatem optare solebat. Aedes certè suaspro coenatione publica aperiendo, & ruri fructus tempestiuos capiendos, ac quaecunq; anni tempora gignunt bona fruenda sumenda peregrinis praebendo, quasi fabulosam illam, quae Saturni regno fuit, rerum communione̅ in orbem reduxit. Plum in Cimone, & Athen. lib. 12. cap. 15. Monachi. Ex Tit. Monachorum huc non pauca, fol. 4112. Per Aegyptum Monachi ad labores & manuum suarum opera ita adacti sunt, vt non tantùm peregrè aduenientes fratres commodè excipere potuerint, verùm etiam per loca Libyae, quae sterilitate & annonae penuria laborabant, imò etiam ijs, qui per ciuitates in carcerum squalloribus contabescerent, alendis, plurimum alimoniae mittentes, contulerint. Cassianus lib. 19. de Spiritu acediae, cap. 22. Ciues quiuis. Theagenes, virpotens & diues, Athenis sua benefice̅tia publicè & priuatim multa laude dignissima gessit. Suidas. Maram feru̅t fuisse quempia̅ apud Beroea̅ Syriae ciuitate̅, vt ditissimum, sic humanu̅ & officiosum in omneis, tu̅ ciues, tu̅ hospites. Vnde vulgò receptum, vt id vocabuli tribueretur viris, [2358] qui ad multorum vtilitate̅ nati viderentur. Eras. in Adagijs. Agrige̅tinus Gillias, propemodum ipsius liberalitatis praecordia habuit. Erat opibus excellens, sed multa etiam animo quàm diuitijs locupletior: semper???; in eroga̅da potiùs, quàm in contrahen da pecunia occupatus: adeò vt domus eius quasi quaedam munificentiae officina crederetur. Illinc enim publicis vsib. apta monume̅ta extruebantur: illinc grata populi oculis spectacula edebantur: illinc epularu̅ magnifici apparatus, latenti???; animo annonae subsidia tribuebantur: & cu̅ haec vniuersis, priuatim alimenta inopia laborantib. dotes virginib. paupertate pressis subsidia, detrimentoru̅ incursu quassatis solatia erogaba̅tur: hospites quoq; tum vrbanis penatib. tum etia̅ rusticis tectis benignissimè excepti, varijs munerib. ornati dimitteba̅tur. Quoda̅ verò te̅pore quingentos equites Gelenses vi tempestatis in possessiones suas co̅pulsos aluit, ac vestiuit. Quid multa? non mortale̅ aliquem, sed propriae fortunae benignum esse diceres sinu̅. Ergo quod Gillias possidebat, omnium quasi co̅mune patrimonium erat, pro cuius salute & incrementis tu̅ Agrigentina ciuitas, tu̅ etiam vicinae regiones votis ex cubabant. Val. Max. lib. 4. cap. 8. & Athen. lib. 1. cap. 1. qui Telliam, & Diod. lib. 13. vocat. Philosophi, Sophistae. Herodes Atticus sophista, liberalitate sua non priuatos modò, sed & ciuitates & gentes inopia adobrutas subleuauit: dictitans, Thesaurum hunc esse praestantissimum, indigentib. opem ferre, vt desinant indigere: non indigentibus item, ne fortè quandoq; indigea̅t. Caelius lib. 20. cap. 23. A. L. De eo sic Philostratus: [Greek words]. Pictores. Plinius lib. 31. vbi opera Niciae, pictoris eximij, enumerat, inquit: Athenis Necya Homeri hanc vendere noluit Attalo regi talentis LX. potius???ue patriae suae donauit, abundans opibus. Eiusdem tabulae meminit Plutarchus in commentario, quo declarare conatur, vitam ab Epicuro inftitutam ne sucundam quidem esse. Pueri. Consule Tit. Liberalitatis Indoles, fol. 3738. Alexander Magnus etiamnum ephebus cùm thus largiore manu dijs adoleret, reprehensus fuit à praeceptore Leonida, hac voce, quae ominis loco fuit: Vbi Sabeos subegeris, hac liberalitate vteris. Plut. in Alex. Seuerus Imp. etiamnum priuatus, cùm in villa sua cum amicis satis parcè coenaret, infantem???ue filium Antoninvm pastiri alijs largiùs poma de secunda mensa videret: monito eo, quòd supra fortunam largior in patiendo esset, respondit filius: Si tunc parcior esset fortuna, vt pater dicebat, habiturum aliquando ampliorem. Erga qvos. Erga Deos, erga Homines: erga Peregrinos, Hospites, Cisses, Domesticos: erga Pauperes, Viduas, Pupillos exerceri potest. Proinde ex Magnificentiae & Munificentiae locis exempla spesierum ad generalis tituli illustrationem transferri possuns. fol 2377.. 2434. Illic Sumtus vel Munus, heic Erogatio vniuersim consideratur. Erga Sacros Homines, Sacerdotes. Hieronymus Abdiam prophetam, secu̅dùm Hebraeos, eum ait fuisse, qui sub rege Samariae Achab & impijssima Iezabel pauerit centum prophetas in specubus, qui non curuauerant genu ante Baal, & de septem millibus erant, quos Helias arguitur ignorasse, sepulcrum???ue eius vsque hodie cum Mausoleo Helisaei prophetae, & Baptistae Ioannis in Sebasta venerationi habetur, quae olim Samaria dicebatur. Hic igitur, quia ce̅tum prophetas aluerat, accepit gratiam prophetalem, & de duce exercitus, factus est dux ecclesiae. Lud. Viues in lib. 18. August. de Ciu. Dei, cap. 31. Beatrix Henrici II. Imp. soror, Bonifacij Lucensis vxor fuit, viri inter Italos fama & diuitijs affluentibus longè principis. Quo extincto, Beatrix potita est illius principatu. Dein per Mathildem, Beatricis filiam, ad Godofredum res deuoluta est. Parebant itaq; Godofredo Luca, Parma, Regium Lepidi, Mantua, & ea pars Hetruriae, quae ad posteros patrimonij est nomen adepta. Mathildis, Godofredo extincto, cui admodum puella nupserat, Azoni Estensi cessit, viro impigro, quem breui pòst Gregorij interdicto dimisit. Enimuerò attingebat Azontam arcto co̅sanguinitatis vinculo priore̅ maritu̅, vt legitimè mulierem sibi matrimonio iungere nequiuerit. Haec est illa, quae Rom. pontificum partes complexa, Henrico IV. Imp. ausa sese opponere, praelio???; cum eo congressa, acie superatum Italia eiecit, cùm Conradus Henrici filius sub ipsu̅ pugnae tempus à patre defecisset. Moriens iam grandis natu, quiquid intra mare & Apenninum montem iacet, à Quirico Senensis agri ad Ceperanum, Apostolicae sedi testame̅to legauit, & cum his Ferraria̅, quae iam inde facta est Rom pontificum vectigalis. Vincentius Mathildem scripsit Vicentiae perijsse eo incendio, quo magna pars vrbis deflagrauit: qua clade duo millia hominum consumta sint. Alij Mantuae diem obiuisse aiunt. In Mantuano est agro sita ad Benedicti coenobium, quod viuens priua construxit impensa, rem Anselm??? Lucensi antistite procurante, qui multis postea miraculis inclaruit. Sab. lib. 3. & 4. En. 9. Carolvs IV. Imp. Canonicos regulares, & Carmelitas, & Ambrosianos, & Augustinianos, in Nouam Pragam à se co̅ditam inuexit. Legit item seorsim contubernales, qui se Sclauos cognominabant, auctorem religionis suae diuu̅ Hieronymu̅ cientes, quem hoc nomine Carolus peculiariter veneratus est, quòd in Illyria natus fuerit, vnde Boëmi origine̅ trahunt. Sub nomine Caroli collegium sacerdotum constituit, & alterum ad D. Apollinarem, ex doctoribus sacerdotibus, qui alios quoq; sacras literas docere possent. Dubrau. lib. 22. In Studiosos literarum. Consule Titulum Academicarum, fol. 4062. Aristippus naufragio facto in litus apud Rhodvm nudus eiectus, ob doctrinam inuenit non modò, qui necessaria ad victum, verumetiam, qui vestes ipsi atque comitibus praeberent. Fulgosus lib. 7. cap. 2. Aristoteles fertur Stagirites octingenta talenta ab Alexandro in Historias animalium accepisse. Athenaeus libro nono, cap. 20. Clavdivs Licinius historicus consularis, Iulium Phrygium à Caesare Romam aduectum aluit, propter ingenium & studium assiduum: eum???ue admodum pauperem sua liberalitate, quoad vixit, sustentauit. Tranquillus apud Volaterranum lib. 10. Antrop. Traianvs Imp. vrbibus per Italiam ad alendos pueros, ne vel haec aetas beneficiorum suorum expers foret, multa largitus est. Cuspinianus. Constantinvs Magnus iuuit pauperum scholasticorum studia: maiori tamen eos amore co̅plexus, qui in sacris literis studium suum posuissent. Eusebius lib. 4. de vita Constantini. Bardas Imp. Constantinopolitanus nihil fecit boni, nifi quòd eruditionis prouehendae magnum studium habuit. Nam philosophia neglecta iacebat, ac propè omnino extincta erat, vt ne scintilla quidem eius superesset: causa fuerat Imperatorum inscitia. Sed hic cuique disciplinae scholas constituit & doctores designauit, & singulis publica stipendia decreuit, & omnibus magnum & communem doctorem praefecit Leonem philosophum. Zonaras. Alexivs Comnenus Constantinopoleos Imp. Musaeum literariu̅ extruxit, in quo publicè docerentur pauperum liberi, magistris & paedagogis constitutis, victu???; tam docentibus quàm discentibus ordinato. Zonaras tomo 3. Annalium. Alvredvs Anglorum rex, scholas publicas variarum artium apud Oxonium instituit, & tertiam partem suorum bonorum in scholasticos contulit. Ranulphus lib. 6. cap. 1. in Polychronico. Hedvigis Vladislai Iagellonis Poloniae regis vxor. Pragae domum peramplam Lituanis, qui honestis disciplinis operam darent, siue emit, siue condidit: possessiones???ue peramplas, vnde eis sumtus suppeditarentur, adiecit. Morie̅s quicquid habuit reliquum in supellectili, partim egenis dilargiendum, partim ad excitandam Cracouiae & consummanda̅ Academiam, quam Cazimirus magnus Cazimiriae inchoauerat, legauit. Ex illius ergo testamento, cumulatiore libeberalitate regis anno 1401. duae domus siue collegia excitata: alterum Philosophis & Theologis in platea, quae Iudaeorum tunc fuit, nunc diuae Annae nomine nuncupatur: alterum Inreconsultis & Medicis, quà ex vrbe ad arcem itur. Acciti???ue magistri & doctores omnis generis è Pragensi academia, census???; his in perpetuum attributi à rege è salinis & telonio: & adiuncta omnia sacerdotia apud diui Floriani, praeter praeposituram, vt vocant. Cromerus lib. 15. & 16. Lavrentivs Medices optimarum literarum professoribus, exquisitarum artium magistris, cùm earum esset intelligentissimus, adeò perhumanè ac liberaliter fauit, vt caeteni principes felici eo seculo, quo vera virtus pro opibus censobatur, ab vno se Laurentio Medice superari indignarentur. Tum enim de paranda gloria eximijs inter se studijs certabant Mathias Pannonius, regum optimus ac inuictissimus, Ferdinandus Araganius, & Ludouicus Sfortia: ita vt miru̅ videri potuerit, Laurentius ab ea ciuili potiùs quàm principali potentia aliquanto lingiùs nominis atque familiae claritatem munifice̅tiae ac literarum auspicijs extendisse, quàm quisquam alius aequalis famam vel militarium operum fulgore protulerit, Iouius lib. 1. de vita Leonis X.
|| [2359]
Io. Neuius, Augusti Saxoniae Ducis medicus, adolescentibus studiosis tribus, perpetua constituit stipendia, quibus in Academia honestè viuentes literis, linguis, artibus???; erudirentur. Cuiusmodi beneficium suis quoq; popularibus olim tribuerat Linacer Britanus medicus, praeter doctrinae summae fama̅, pietatis etiam beneficae gloria insignis. Quamuis autem ea benignitas praecipuè spectaret ad suae prosapiae adolescentes, tamen primam eius partem ad Georgij Fabricij Chemnicensis sororis filium Georgium sponte detulit. Georgius Fabricius in scholae Christianae puerilis praefatione. In Discipulos. Aeschines cùm cuperet esse ex numero discipulorum Socratis, suam???ue apud praeceptorem excusaret paupertatem, molestè ferens, quum alij Socratis amici multa subinde largirentur, se solum nihil posse: An non intelligis, inquit Socrates, quàm magnum munus mihi dederis? nisi fortè teipsum parui aestimas. Comiter suscepit discipulum egenum, & nihil mercedis postulauit ab eo, quem pauperem esse nouerat. Laërtius. Isocrates à ciue mercedem nunquam exegit. Plutarchus in vita Isocratis. L. Taberivs Heros, siue Hieras, propter literarum studium manumissus ab hero, docuit inter caeteros Brutum & Cassium. Temporibus Syllanis proscriptorum liberos gratis & sine mercede in disciplinam recepit. Tranquill. de illustr. Gramm. capite 12. Clavdivs, Rabanus, Alcuinus, omnes olim Bedae discipuli, è Scotia venientes, gratis se docturos Lutetiae professi imperante Carolo Magno sunt. Inde???; Parisiense gymnasium initium sumsit. Polyd. lib. 4. & Auentinus lib. 3. & Cranzius in Metropoli lib. 1. cap. 2. In Medicos. Vide Tit. Medicinae cultus in Euocandis, conducendísve medicis, fol. 1247. In Notarios, Scribas. Vide Tit. Sumptus in Libros transcribendos, fol. 2413. In Typographos. Ominosum fuit Arionis symbolum, quod Andreas Vesalius medicus Caesareus, dum Basileae Anatomicos commentarios suos excudi curat, Io. Oporino typographo clariss. dedit. Sic enim & piratarum, hoc est, foeneratorum inexplebili auaritia exagitatus, & Periandrorum, hoc est, doctorum clarissimorum???ue virorum gratia & liberalitate sustentatus est Oporimus, vt quantum illi Reipub. literariae priuata rapacitate incommodarunt, tantundem hi longe???ue ampliùs & Oporino viuenti amicè profuerint, & praeclara studia nunquam cessatura laude promouerint. Piratarum certè facinus omnium ore exagitandum, nomina obliuione digna: Periandri verò & nomen & beneficentia aeternitati consecrata. Fvggerorvm familiae hoc in genere primae laudes erunt, qui regio animo munificentiae suae fontes aperuerunt. Namque Io. Iacobus, in Ziegleri operibus & commentarijs Ciceronianis: Antonivs verò, in Zonara & Niceta conuertendis & edendis, non contemnenda pecuniae summa Oporinum iuuerunt. Ioannes & Marcvs Antonij patris exemplum in Gregora & Cedréno pari magnificentia, nec minore felicitate sunt imitati. Carolvs Villingerus Baro à Schoenberg ad Suidae per Hieron. Vuolfium conuersi editionem sumtum non mediocrem contulit. Io. Baptista Hainzelius Consul Augustanus, literatorum moecenas literatissimus, suum ipsius heroicum secutus ingenium, Reipub. in Oporinianis laboribus sua fouendis liberalitate non parum profuit. Pari virtute Georgivs à Stetten, Io. Georgius Baungartnerus Baro, patricij verè augusti: Lazarvs Suendius pacis belli???ue artibus celeberrimus heros: Ioannes Sturmius Argentinensis Academiae dictator: Lvdovicvs Grempius. I. C. prudentissimus, Arionem piratarum fraudibus & marinis propè fluctibus oppressum, sua beneficentia, quantum in ipsis fuit, subleuarunt, & in tutum perduxerunt. Vicit tame̅ omnium studia Christophorvs Vueitmoserus Iuuauiensis, Plutoni supero, hoc est, innocentis opulentiae datori deo charissimos, qui anno Sal. 1558. consilij salutis???ue in opem Oporinum, vitae laribus???ue restituit, mille???ue Ioachimicorum praesidio munitum, in portum ex turbulentissimo pelago reduxit. Insignis haec profectò herois clariss. liberalitas fuit: eo???ue maior, quòd nomine solo notum Oporinum, sola illius fide, & paruo chirographo contentus, tanta pecuniae summa iuuare non dubitarit. Quam munificentiam filij eius tres, Ioannes, Christophorvs & Esalas commendatione sua excitarunt: ita sancta imitatione pro virili fouerunt. Hvldricvs Fuggerus gentilium suorum vestigia imitatus, Henricum Stephanum doctiss. & elegantiss. typographu̅ annuo stipendio conduxit: quo veluti obstetricante scriptores optimi, Graeci simul & Latini, in lucem edantur. In Milires. M. Cato quaestor cum P. Scipione ad bellum in africam missus, vbi vidit eum pecuniam effundere in milites, admonuit eum leberè: nec tanti sumtus demonstrauit se facere, sed quòd militibus ad voluptates & luxum affluentia vltra res necessarias traductis, patriam frugalitatem labefactaret. Cui cùm respondisset Scipio, Non indigere se quaestore nimiùm attento, qui ad bellum plenis veheretur velis: discessit Cato ex Sicilia, & cum Q. Fabio Max. infinitae pecuniae dissipationem Scipionis, eius???; luxuriosas in palaestris & theatris commorationes apud patres insectans, quasi non exercitum ductaret, sed dies festos agitaret: effecit vt mitterentur ad eum Tribuni plebis, qui si ita rem habere comperissent, retraherent eum Romam. At Scipio cùm in belli apparatu ostendisset victoriam, notassent???ue illi eum viuere per otium cum amicis hilariter, ac minimè esse ob liberalitatem in serijs & grauibus rebus socordem, profectus est ad bellum. Plut. in Catone. Ioan. Galeacius Vicecomes serendis bellis viginti millia equitum & totidem pedituum perpetuò alebat, nec vllis omnino sumtibus parcebat, modò fortissimum quemque detractum hosti sibi adscisceret. Profiteri enim erat solitus, nihil esse ea mercatura nobilius, qua viri insignes pararentur. Iouius in eius vita. Alexander Mammeae militibus cibaria ordinatim disposuit, ne egerent: aegrotantes???ue per tentoria visitauit, matronis???ue distribuit per ciuitates, reddens impendia donec aut conualerent, aut perirent. Cuspinianus. Lvcianvs Auria, cùm Genuensi classi praefectus aduersus Venetos in Illyrico bellum gereret, nec à Genua stipendium mitteretur, & iam classis rerum omnium inopia laboraret, quanquam ipse neque rem propriam gereret, neque piraticam exercere vellet, vt ex rapto vndequaque classem aleret: eo quoque, quod postremum relingqui videbatur, etsi iustè poterat, vti noluit, vt imperfecto bello cum classe domum rediret. Igitur impensa omni pecunia, quam è suo habebat, argentea???ue supellectile inter naues diuisa, vt ea se nauales socij sustentarent: cùm eorum vnus pecuniam peteret, neque iam vltra quod daret, aliquid superesset, à baltheo ornamentum argenteum, quod pendebat, abscidit, atque ei dedit. Fulg. libro quarto, capite octauo. Iacobvs Vrgellensis comes, cùm Ferdinando Aragonum regi rebellans, in oppido Ballagerio diuturna pressus obsidione se dedere pararet, & miserabili habitu portam egrederetur: obuius ei fit miles quidam, nondum obducta ingentis cicatrice vulneris, quod pro illo pugnans in capite acceperat: orans, ne militem suum plagae, morbo, fami, nuditati co̅ficiendum relinquat. Comes, cùm aliud non haberet, praeter loricam hamis contextam, non consertam, eam protinus sibi detractam militi dedit. Valla lib. 3. Hist. Franciscvs Foscarus, dux Venetus, à Francisco Sforcia Mediolanensium duce apud Carauagium memorabili praelio victus, vt penè nullus euaserit: conuocato senatu, magna vi auri & argenti profusa conuersus ad patres ipsos: Nihil est, inquit, P. C. quòd ad vnam pugnam, licèt calamitosam, territi desperetis, vt vel Philippi ipsius hostis exemplo bene sperare de summa rerum debeatis, qui à nobis ad Maclodium fusus, captis ferè ducibus omnibus, exercitum facilè restituit. Agite igitur meipsum secuti, pecuniam huc conferte, quò numerosiorem vestrûm quisque possit: infra enim triduum copias omnes nostras reparandas polliceor. Quod certè mox ita subsecutum est, vt victor ipse Sforcia pacem vltrò petierit. Egnat. lib. 2. cap. 2. In Satellites. Persarum Reges trecentos sexagintaquinque iuuenes puniceis velatos amiculis, pro numero dierum totius anni, qui lateri astarent, promtos & expeditos habuêre. Alexand. libro primo, capite 14. In Seruos. Athenodorus in lib. de Studio ac disciplina, Archytam Tarentinum scribit, virum cùm vrbanum, tum etiam philosophum, multos habuisse seruos, his gaudere solitum, quod spectat ad victum, in symposia dimissis. Athen. libro duodecimo, capite sexto. M. Scavrvs princeps Senatus Daphnidem Grammaticum III MDCC. sestertijs à Cn. Pisaurense emit. Quo maius precium serui ad Plinij vsq; tempora non fuit. Plin. lib. 7. cap. 39. Tvrcarvm procerum splendidissimus quisque nihil preciosius in censu habet, nec sibi honestius quicquam ducit, quàm plura seruitia, decore militaris formae praestantia, pompae modo ad decus ostentare. In hunc siquidem vnum praecipuè sumtum omnes fortunas conferunt, propteres quòd exquisitis epulis minimè studeant, nec sumtuosè aedificent, neque vllis omnino damnosae aleae ludis indulgea̅t, quumlatruncu [2360] lis per otium lusisse, vicisse???; ad ingenij laudem, quàm ad pecuniae quaestum, nobilius existiment. Sab. suppl. lib. 4. ex Iou. In Rusticos. Leo X. Pont. Max. erga rusticos mirum in modum munificus, vt etiam eius aduentum se vel fructuosissimis messibus fertiliorem sentire faterentur: vtpote qui senibus ac pueris puellis???; in viam effusis, ac rustica munera passim offerentibus, non modò pecuniam largissima manu rependeret, sed etiam appellando humaniter, ac sciscitando quánam maximè in parte rei domesticae acriùs à fortuna premerentur, virgines dote praebita subleuaret: affectis autem morbo ac aetate, vel numerosae familiae onere praegrauatis, aes alienum protinus dissolueret. Iouius in Leone X. lib. 4. In Pueros. Alimentarios pueros ex Iulio Capito lino intelligimus, qui publicè alantur. Puellas, inquit in M. Antonino Pio, alimentarias in Faustinae honorem Faustinianas constituit. Caelius lib. 13. cap. 24. A. L. In Reges. Capto ab Anglis Ioanne Francorum rege, Carolus Sapiens Delphinus ciuitates circumibat, opem rebus afflictis & patri petens. Apud singulas perfecit, quod apud vniuersas nequiuerat. Ocitani in Prouincia Narbonensi, auctore Armeniaco Comite, non expectatis precibus Delphini, aurum matronarum, & omnia ornamenta contulêre: legem etiam sumtuariam & de mundo muliebri repetiuêre: octo millia bellatorum armaturos se tutaturos???; professi sunt, quoad domum re??? estitueretur. Eos Campani secuti sunt. Quem secundiorum rerum cursum Parisij inhibuêre, factionum studia Carolo Nauarro excitante. Aemilius lib. 9. Philippvs Maria Vicecomes Mediolanensis, captum nauali pugna Alsonsum Aragonium regem, cum doubus fratribus, altero etiam rege, multis item regulis, non modò liberos esse voluit, verùm nullum liberalitatis, comitatis, mansuetudinis genus in eos praetermisit. Pont. lib. 31. de Liberal. In Duces. L. Sylla cum victore exercitu ex Asia rediens, contra Cinnam & Marium, ex Dyrrhachio transuecturus exercitum Brundusium, cùm vereretur ne vbi Italiam attigissent, dilaberetur quisque per oppida: primùm adiurarunt vltrò Milites ad signa se mansuros, nec Italiam volentes vexaturos. Deinde, quia magna pecunia considerabant eum indigere: intulerunt obtulerunt???; ei pro suis quisque facultatibus argentum. Non admisit tamen istam munificentiam. verùm vollaudatis illis & excitatis transmisit, vt ipse ait, contra quindecim partium aduersarum duces, qui cohortes quinquaginta & quadringentas habebant. Plut. in Sylla. In Legatos. Artoxerxes Persarum rex. legato Atheniensium Timagorae, qui per Belurim scribam epistolam miserat ad ipsum priùs de rebus arcanis, mille Daricos donauit, & lactis bouini valetudinis causa indigenti boues octoginta dedit ad mulgendum, quae eum comitabantur. Adhaec lectum ei. vestem stragulam, & stratores, quasi rudibus ad sternendum Graecis, misit: baiulos item, qui ad mare infirma valetudine affectum deportarent. Coena quoque praesenti lautissima missa. Vnde frater regis Ostanes: Memineris, inquit, huius Timagora mense. neque enim leui de causa ita tibi instructa apponitur. Ea improperatio proditionis potiùs, quàm beneficij erat suggestio. Harum sordium nomine Timagoram capitis damnauerunt Athenienses. Plut. in Artoxerxe, & Aelian. lib. 1. Var. hist. Erga Amicos. Alexander Magnus omnino succensebat magis, fi non acciperes, quàm si posceres. Phocioni per literas mandauit, si non admitteret dona sua, renunciare ei se amicitiam. Serapioni vni ex grege eorum, qui secum lusitabant pila, quia nihil petebat, nihil largiebatur, Cùm autem ad ludum accessisset Serapion, adiecit pilam alijs. Cui vbi dixit rex: Quin mihi das? Non petis, inquit. Risit rex, atque ampla largitione est eum prosecutus. Proteae cuidam in dicterijs inter pocula non infestiuo videbatur infensus. Cùm deprecarentur amici pro eo, atque ille lacrymas profunderet: Redire, dixit, se cum eo in gratiam. Tum ille: Igitur rex, inquit, pignus primùm mihi aliquod dato. Atque huic quinque talenta iussit numerari. In ditandis amicis & stipatoribus suis quàm fuerit prolixus, declarat, Olympias epistola, quam ad eum scripsit. Bene merere aliàs, inquit, de amicis, & splendore vtere. Enimuerò, nu̅c omneis regi efficis pares, multos???ue amicos eis paras, temetipsum verò reddis Solitarium. Ea cùm identidem ad illum scriberet Olympias, seruabat in abdito epistolas: nisi semel Ephaestioni, vt assueuerat, solutam epistolam secum legenti non vetuit: verùm detracto digito anulo, sigillum ori illius admouit. Plut. in Alexandro. Philotas Parmenionis F. munificus & èffusus in amicos fuit adeò, vt secundùm Alexandrum alius nemo. Ac fertur, cùm necessarius quidam illius, argentum ab ipso posceret, iussisse dari. Negante procuratore, esse: Quid ais, inquit, ne poculum quidem aut vestem habes? Plut. in Alex. M. Antonivs III. vir amico cuipiam decies M-S. iusserat dari. Obstupescente dispensatore, & quò summae magnitudinem ei ostenderet, argentum in medio proponente, transiens, Quid hoc esset? rogauit. Vbi respondit dispensator, id quod donari iusserat: liuorem eius conijciens Antonius: Ego verò maiorem summam, inquit, esse decies putaui. Hoc exiguum est. Itaque alterum ei tantum adijce. Plut. in Antonio. Hoc Neroni Imp. erga praetorianum militem, Agrippina succensente, tribuit Xiphilinus. Cosmvs Florentinus, per alios saepenumerò munera misit amicis suis, vt à quo mitterentur ignoraretur. Quo docuit, seruandum in quibusdam & erga quosda̅ tritum illud Christianorum prouerbium, Ignorare sinistram debere, quod ipsa dederit dextra. Pontanus de Liberal. cap. 27. Erga Peregrinos. Et haec Hospitalitatis species est. Vide Hospitalitatem, fol. 2897. Item fol. 2366. Difficile est enarrare, quanta Herodes Iudaeorum rex contulerit in vrbes tam Syriae quàm Graecia, & vbicunque illum peregrilari contigit. Plurimas enim adiuuit, aut extructis publicis operibus, aut sicubi incoepta pendebant propter inopiam, pecunijs in absolutionem eorum erogatis. Inter haec praecipua sunt, quòd Rhodijs Pythium templum suo sumtu exaedificauit, & ad compingendas naues multa argenti talenta praebuit. Nicopolitanis vrbem ad Actium à Caesare conditam habitantibus, maiorem partem publicorum operum suis perfecit impendijs. Antiochensibus vrbem maximam habitantibus, secante mediam eius longitudinem platea, hanc ipsam vtro???; latere ornauit porticibus, & viam eius subdialem lapide polito strauit, non tam ad ornamentum vrbis, quàm ad incolarum commoda. Olympica quinetia̅ certamina annuis reditibus auctiora & illustriora reddidit. Iosephus lib. 10. cap. 9. Antiq. & lib. 1. cap. 10. belli Iudaici. Piasto Crusuicensi agricolae, erga peregrinos duos hospitalitas, regnum conciliauit Poloniae. Cromerus lib. 2. Erga Pauperes. Quatenus Pauperibus benefaciunt, huius sunt loci. Quat???nus Sumtus in illos faciunt, ad Secundum, fol. 2396. quarenus Munera dant, ad Tertium librum pertinent, fol. 2425. Religiosa exempla. Praecepit Dominus Israelitis, ne erga consanguineos suo??? pauperes animo duriores, aut manu contractiores sint, sed tantum ijs mutuarentur, quantum satis esset ad penuriam: & ne vel septimo anno (qui remissionis debitorum erat) appropinquante, pauperi dare renuerent. Deuteron. 15. Tobias Nephthalensis, Niniuem captiuus abductus, popularibus suis, pupillis atque viduis beneficè faciebat, eorum???; tenuitatem, quoad poterat, suis subleuabat opibus. Tobiae I. Sylvester I. pontifex, viduarum & orphanorum, reliquorum???ue Christi pauperum nomina, in codlcillo seriatim descripta lectitabat, ne quem die vllo praeteriret, cuius miseria̅ aequa ope non iuuaret, seruans illä religiositatis vitae???; mundiciem, de qua Iacobus apostolus ait: Religio munda & immaculata apud Deum & patrem haec est, visitare pupillos & viduas in tribulatione eorum, & immaculatum se custodiro ab hoc seculo. Marul. lib. 1. cap. 2. Hoc idem ante eum & Clementem I. pontificem factitasse tradunt, sed ita, vt etiam ad longinquas regiones transmitteret indigentibus subsidia. Neminem ex ijs, quos ad veritatem ab errore conuerterat, passus est mendicare: vt qui, se auctore, iam Christo viuerent, se quoque adiutore famem non timerent. Ibidem. Symmachvs I. amator pauperum fuit, & episcopis ac caeteris clericis CCXX. in Africa & Sardinia, propter catholicam fide̅ exulantibus, pecunias & vestes subministrauit. Redemit & captiuos in diuerfis prouincjjs multa pecunia. Platina, ex Nicephori lib. 16. cap. 35. Pavlvs I. Pontifex, noctu cum duobus aut tribus familiaribus cubicula pauperum aegrotantium circuibat, vnumquenq; eorum & verbis & eleemosynis ad recuperandam valetudinem cohortatus. Carcerem frequenter adibat, inde???; plerosque aere aelieno nexos, persoluto creditoribus precio, liberabat. Pupillos & viduas circumuentas fraude causidicorum tuebatur, & eleemosynis sustentabat. Platina. Leoni III. Pontifici aegrotos visere, eos???; ad patientiam adhortari, eleemosynas indigentibus praebere, desperatos consolari, errantes in viam rectam deducere, praedicationibus, admonitionibus, quibus plurimùm ob eloquentiam & doctrinam valebat, peculiare fuit. Platina.
|| [2361]
Lvcinivs Hispanus è Baetica omnem substantiam suam dispersit & dedit pauperibus, vt iustitia eius maneret in aeternum. Nec patriae suae largitate contentus, misit Hierosolymitanae & Alexandrinae Ecclesiae tantum auri, quanto multorum possit inopiae subueniri. Hieronymus in Epitaphio eius. De Pavla Romana sanctissima vidua haec scribit D. Hieron. Quid memorem amplae & nobilis domus, quondam opulentissimae, omnes penè diuitias in pauperes erogatas? Quid in cunctos clementissimum animum, & bonitatem etiam in eos, quos nunquam viderat, euagantem? Quis inopum moriens, non illius vestimentis obuolutus est? Quis clinicorum non eius facultatibus sustentatus est? quos curiosissimè tota vrbe perquirens, damnum putabat, si quisquam debilis & esuriens cibo sustentaretur alterius. Spoliabat filios, & inter obiurgantes propinquos, maioremse eis haereditatem, Christi misericordiam dimittere loquebatur. Vsuram tribuens, versuram quoque saepiùs faciebat, vt nulli stipem rogantium denegaret. Cùm in largiendo esset profusior, arguebat illam D. Hieronymus, illud proferens de Apostolo: non vt alijs refrigerium, nobis autem tribulatio, sed ex aequalitate in hoc tempore, vt vestra abundantia sit ad illorum inopiam, & illorum abundantia sit ad vestram inopiam. Et hoc de Euangelio: Qui habet duas tunicas, det alteram non habenti. Et prouidendum esse, ne quod libenter faceret, semper facere non posset. multáque huiuscemodi, quae illa mira verecundia, & sermone parcissimo dissoluebat: testem inuocans Deum, se pro illius nomine cuncta facere, & hoc haberi voti, vt mendicans ipsa morcretur, vt vnum numum filiae non dimitteret, & in f???nere suo aliena sindone inuolueretur. Ad extremum inferebat: Ego si petiero, multos inueniam qui mihi tribuant: iste mendicans si à me non acceperit, quae ei possum atiam de alieno tribuere, & mortuus fuerit, à quo eius anima requiretur? Hieronymus eam cautiorem in re familiari esse cupiebat: sed illa ardentior fide, toto Saluatori animo uingebatur: & pauperem dominum pauper spiritu sequebatur, reddens ei quod acceperat, pauper pro ipso effecta. Denique consecuta est quod optabat, & in grandi aere alieno filiam Eustochium dereliquit. Solent pleraeque matronarum buccinatoribus suis dona conferre, & in paucos largitate profusa, manum à caeteris retrahere: quo illla omnino carebat vitio. Ita enim singulis suam pecuniam diuidebat, vt singulis necessarium erat, non ad luxuriam, sed ad necessitatem. Nemo ab ea pauperum vacuus reuersus est. quod obtinebat, non diuitiarum magnitudine, sed prudentia dispensandi: illud semper replicans: Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur. Et, Sicut aqua extinguit ignem, ita eleemosyna extinguit peccatum. Et, Facite vobis amicos de iniquo mammona, qui vos recipiant in aeterna tabernacula. Et, Date eleemosynam, & ecce omnia munda sunt vobis. Et. verba Danielis, regem Nabuchodonosor monentis, vt eleemosynis redimcret peccata sua. Nolebat in his lapidibus pecuniam effundere, qui cum terra & seculo transituri sunt: sed in viuis lapidibus, qui voluuntur super terram, de quibus in Apocalypsi Ioannis ciuitas magni regis extruitur: quos in sapphyrum, & smaragdum, & iaspidem, & caeteras gemmas esse vertendos, scriptura commemorat. Hieronymus in Epitaphio eius Fabiola Romana oranem censum quem habere poterat (erat autem amplissimus, & respondens generi eius) dilapidauit, ac vendidit: & inde pecuniam congregatam vsibus pauperum praeparauit, & prima omnium [Greek words] instituit, in quo aegrotantes colligeret de plateis, & consumta languoribus atque inedia miserorum membra foueret. Quoties morbo regio & pedore confectos humeris suis ipsa portauit: quoties lauit purulentam vulnerum saniem, quam alius aspicere non valebat? Praebebat cibos propria manu & spirans eadauer sorbitiunculis irrigabat. Non mihi si centum linguae sint, ora???ue centum, Ferrea vox, Omnia morborum percurrere nomina possim: quae Fabiola in tanta miserorum refrigeria commutauit, vt multi pauperum sani languentibus inuiderent. Quod monasterium eius opibus at non est sustentatum? quem nudum & clinicum non Fabiolae vestimenta texerunt? in quorum se indigentiam non effudit praeceps & festina largitio? Angusta misericordiae eius Roma fuit. Peragrabat ergo insulas, & totum Etruscum mare, Volscorum???ue prouinciam, & reconditos curuorum litorum sinus, in quibus monachorum consistunt chori, vel co proprio corpore, vel transmissa per viros sanctos & fideles munificentia circumibat. Romam è Palaestina reuersa, quodam praesagio futurorum, ad multos scripserat monachos, vt venirent, & se graui onere laborantem absoluerent, faceret???ue sibi de iniquo mammona amicos, qui eam recipe???ent in aeterna habitacula. Venerunt, amici facti sunt: dormiuit illa quomodo voluit, & deposita tandem sarcina, leuior volauit ad coelum. Hieron. in Epitaphio eius. Evphraxia Romana, genere nobilis, opibus pollens, aetate florens, forma praestans, post mortem viri Antigoni neque rursum cuiquam nubere voluit, licèt multum suaderet Theodosius Augustus: neque Romae manere: neque diuitias possidere, tametsi honestissimè posset. Procis renpulsis mare transmisit, ad Thebaidem venit: & eo loci considens, quicquid secum attulerat facultatum, partim erogauit egenis, partim ecclesijs, neque aut sibi, aut filiae paruulae Euphraxiae quicquam residui fecit. Quinimò moriens eidem in monasterio manenti sollicitè iniunxit, ne tardaret, quod reliquum Romae fuerat, similili liberalitate distribuere. Marul. lib. 1. cap. 1. Lvcia virgo, cùm matrem Eutychiam ad erogandas pauperibus sacultates hortaretur, illa???ue dicere̅t, vti vitae suae finem expectaret, ipsa postea quod vellet de opibus suis factura: Non est, inquit, admodum gratum, ô mater, Deo munus, quod qui offert, ideo offert, quia illius vsum suprema sibi interdicit dies. Da, dum sana es: ne sic moriens dederis, inuita dedisse arguaris, rem vtique, quam velis nolis relinquere cogeris. Victa rationibus Eutychia, laudauit filiae sententiam. Lucia verò iam bonis omnibus ad votum erogatis, cùm dijs sacrificare compelleretur, ait, Sacrificium Deo acceptissimum esse, visitare pupillos & viduas in tribulatione eorum. Marul. lib. 1. cap. 2. Epiphanivs Cypriorum metropolis Salaminae episcopus, facultates suas pauperibus distribuit. Ad eum tanquam ad communem oeconomum pecuniae, quae pauperibus darentur, vndiq; mittebantur, Quodam tempore cùm totum exhausisset aerariü, Ecclesiaa oeconomus aegrè id ferebat, & prodigum appellabat. At non multò pòst incerto austore loculi auro referti in aedes oeconomi illati, diuino testimonio Epiphanij pietatem confirmarunt. Sozomenus lib. 8. c. 14. Pontifex maximus Vrbanvs, cùm Caeciliae martyris thesauri, quos dispensandos acceperat, quaererentur, quoniam eos iam indigentibus impenderat, dixit: Caeciliae thesauros pauperum manus in coelum sustulerunt. Marul. lib. 1. cap. 2. Lavrentivs Leuita à Decio tyranno quaestione agitatus, vt argentum indicaret, quod Philippum Philippi Angusti filium olim Ecclesiae obrulisse constabat: protensa in pauperes manu, quibus iamdudum erogatum erat: Apud hos, inquit, Philippi argentum depositum seruatur. At Decius sibi proculdubiò illudi putauit: quia vbi verae diuitiae essent & vera gloria, ignorauit. Ibidem. Cyprianvs Afer primò rhetoricam docuit: deinde suadente presbytero Caecilio, vt Hieronymus ait, à quo & cognomen sortitus est, ad Christianos transiens, omnes facultates suas pauperibus erogauit. Presbyter primò, deinde Carthaginensis episcopus creatus, sub Gallo & Volusiano martyrij poena afficitur. Platina in Lucio. Sub Iustiniano Imper. Synesius episcopus Alexandrinus Evagrivm philosophum ad fidem conuertit, & auctor ei fuit, vt CCC. auri libras inter pauperes diuideret, data syngrapha, eum centuplum à Deo recuperaturum. Cedrenus. Stephanvs papa fuit pupillorum & viduarum defensor Ioannes de Oppido. Ioannes Eleemosynarius, Alexandrinus episcopus, in pauperes liberalis fuit, & xenodochia, & nosocomia, & ptochotrophia extruxit, eis???ue frume̅tum distribuit. Pauperibus feminis, quibus non erant habitacula ad pariendum, septem domos praeparauit. Simeon Metaphrastes in vita eius. Serapion monachus, cùm nihil praeter tunicam & pallium, & Euangeliorum codicem haberet, duobus pauperculis obuiam factus, alteri pallium, alteri tunicam dedit: & cùm nudus sederet, interrogatus, quis eum despoliasset? protento codice illo quem manu tenebat: Hic, inquit. Iterum alios mendicantes conspicatus, etiam codicem vendidit, & venditi precium illis distribuit, dicens à Domino praeceptum esse: Vende omnia quae habes, & da pauperibus. Necdum se istud implesse putauit, donec semetipsum quibusdam gentilibus vendidit: ita tamen vt ipsos Domino lucraretur. Cum???ue eos ad Christum conuertisset, pecunia quam acceperat, se redemit. Rursus idem Lacedaemone fecisse dicitur, eodem successu, conuerso diuite quodam ac principe vito. Post talia charitatis officia in abbatem electus apud Arsinoën, decem millium monachorum pater factus est: & qui omnes praeibat pietate, omnibus praeesse dignus fuit. Marulus lib. 1. cap. 2. & Fulgosus lib. 4. cap. 8. & Egnat. eodem. Germanvs Antisiodorensis, Burgundiae praefectus, ingenuis???ue artibus eruditus, pari cum vxore castitatis religionis???; suscepto voto, magistratum vltrò deposuit: & tantas opes, quantas ea praeditus dignitate habere poterat, pauperibus erogauit Marulus lib. 1. cap. 2. Gallicanvs, Romani dux exercitus, postquam Scythis [2362] this Dacis???; & Thracibus pugna superatis, Constantia̅ Constantini Augusti sororem, sibi pactam victor accepisset: ab ea conuersus, Christ anus???ue factus, co̅tinuò dignitatis abiecit insignia, detrectauit militiam, & quicquid plurimorum annorum stipendijs victorijs???ue parauera, repentè sustenta clum fecit debilium. Denique sponsam virginem, forma insignem, & quod marus eat, Imperatoris filiam relinquens intact???m, humilis, pauper, castus, voto se obligauit redigionis. Ma??? od & Sab. lib. 2. cap. 1. Leonardvs natione Gallus, inter aulicos regis primo loco habitus, relicta regia, dilargitis???ue facultatibus, religioni se tradidit: monasticis???ue sacris initiatus, in Aquitaniam est profectus, atque operam praedicationibus dedit. Marulus lib. 1. capite 1. Lvpvs, Senonum archiepiscopus, regia stirpe in Gallia ortus, opes amplissimas in pauperes largiter effudit. Ibidem. Nicolavs, Myreae vtbis episcopus, cùm Patarae Lyciae oppido patri matri???ue vnicus esset, ei???ue haereditas fatis ampla obuenisset: nihil prù animo agitasse dicitur, quàm quo pacto distractis in pauperum alimenta rebus, expeditiùs liberius???ue soli Deo seruiret. Placilla. Theodosij Romanorum Imp. vxor pientissima, cùm reprehenderetur à suis, quòd aegrotos visitaret, atque pauperibus etiam liberaliter facultates suas elargiretur: respondit. Imperatrici largitionem, sibi manuum opus pro imperij adepti gratiarum actione conuenire. Nicephorus Callistus lib. 12. capite 42. Tiberivs III Imp. quum ab initio palatiü gubernaret, & diligentissimè prouincias curaret: quoniam iustus, sapiens, strenuus, & vtilis Reipub. erat, omnium commeruit fauorem liberalitate & munificentia sua. Nam quicquid longa auaritia Iustinus II. contraxerat, Tiberius egentibus largitus, largissimas pauperibus erogauit eleemosynas. Eam ob rem à Sophia Iustini vxore aliquando ob urgatus: Confido (ait) in Domino, nec deerit pecunia fisco nostro, modò pauperes eleemosynas accipiant, & captiui redimantur. hi enim sunt thesauri illi nullis obnoxij periculis, quos ipse Dominus colligere iubet Matth. 6. Aurum cum lacrymis & querelis subditorum collectum, regi???; oblatum, adulterinum & venenosum esse dicebat. Euagrius lib. 5. cap. 13. Paulus Diaconus lib. 17 rerum Rom. Eligivs, Nouiomensis episcopus, quum antè aurifex esset, quicquid ea arte consequebatur lucri, dabat pauperibus. Rauisius. Dominicvs Hispanus, dum Valentiae bonis artibus perdiscendis opera̅ daret, ciuitas annonae caritate laborare coepit. Ille mul orum famem miseratus, cùm pecuniam non haberet, qua indegentibus pro tempore subueniret, libros vendidit: nec dubitauit literarum studijs, studium praeponere pietatis. Marulus lib. 1. cap. 2. Anno Sal. 660. fames maxima Galliam inuasit: cui vt succurreretur, Clodovevs II. aurum & argentum, quo aedem D. Dionysij Dagobertus pater impensè magnifice???ue ornauerat, egentibus distribuit. Thesaurum etiam in capsis & ferculis, brachium???; D. Dionysijfregit & asportauit. Id si pauperum garatia fecit, religiosè fecit: quamuis illum vita defunctum mentis impotem finxerint, cò spectantes, ne posteri Principes hoc sibi exemplum ad imitandum proponerent. Chronicon Francorum. Servvlvs (vt Gregorius in Dialogo refert) paralysi resolutus, cùm se mouere non posset, iacebat in carruca sub porticu sancti Clementis Romae, à praetereutibus victum mendicans: Quicquid in diem sibi residui erat, caeteris offerebat, nihil sollicitus in crastinum. Marul. lib. 1. cap. 2. Gregorivs III. Pontifex, tantae largitatis fuit in omnes, praecipuè pauperes, quasi omnes ipse genuisset. Cranzius libro secundo Metropol. Calistivs III. eleemosynas pauperibus Christi & seruis Dei frequentes dabat, tum publicè, tum priuatim. Virgines pauperes collata dote maritis collocabat. Nobiles ad inopiam redactos, sua impensa in vita retinebat. Platina. Evgenivs II. Pontifex ad munificentiam & liberalitatem versus, adeò rem frumëtariam curauit, vt nullibi viliùs quàm Romae annona venderetur. Praeterea verò pauperum, pupillorum, viduarum causas & vitam ita tutatus est, vt ab omnibus meritò pauperum pater diceretur. Platina. Valdo (à quo pauperes quidam Lugduni Valdëses appellati sunt) vniuersum patrimonium pauperibus erogauit, dictitans, Omnia inter Chistianos communia esse oportere. Rauisius. Gvalterivs Burgensis minister Turoniae, quem ob sanctitatem prodigij claruisse dicunt, magnum aes alienum, benignè pauperibus faciendo, contraxit. Volat. lib. 12. Anthr. Constantinvs Magnus sciens Esaiae illud, fore vt Reges essent Ecclesiae nutricij, liberalissima munificentia pauperes, seu adultos, seu liberos, qui à parentibus ali non possent, ex fisco iuuit: idque vt vbique fieret, ad prouinciales legem misit: in ore illud frequenter habens, Opulentos subire publicas necessitates oportet, pauperes verò Ecclesiarum diuitijs sustentari. Hîc agros, illic frumentorum largitiones ad sublidiü pauperü, virorum, puerorum???; orphanorum, ac mulierü miserabilium largitus est. Deni???; & multa cum solicitudine nudis vestimenta curauit. Eusebius lib. 4. vitae Constantini. Alexivs Comnenus, filius Isaaci Imperatoris, in orphanos & senes benignus, quibus etiam Orphanotrophium extruxit, & Museon: in altero pueros puellas???; parentibus or bos alendos, in altero erudiendos curauit, sumtus???; his ex regio vectigali dedit. Magna hebdomade Isaacivs Angelus Imperator viduas eleemosynis, pauperculas virgines dote & sumtu nuptiarum iuuabat. Nicetas lib. 3. de Imperio eius. Andronicvs Comnenus, tyrannus licèt, subditos tamen pauperes largitionibus fouebat, modò spes esset, eos sibi ob scelera non infensos esse. Nicetas lib. 2. Crodegildis, regina Francorum, eleemosynas ita distribuit, vt potiùs propria Dei ancilla, quàm regina videretur. Gregorius Turonensis lib. 3. Historiarum, cap. 17. Adelbertus, Eporoe diae Marchio, qui Berengarij gener erat, atque ex filia cius Gisla Berengarium genuerat, eum, qui pòst & ipse regnum Italiae tenuit. Nam tanta sanctitate ab ineunte pueritia fuit, vt si à venatione fortè recedens in pauperem incidisset, neq; praesentem pecuniam, quam ei daret, habuisset, cornu, quod preciosum collo gestabat, elargiretur, & pòst ab eo quanti aestimaret, redimeret. At mox regnandi libidine accensus, vt Lambertum regem, sic pòst etiam socerum de regno deturbare studuit. Sigonius lib. 6. regni Ital. Carolvs Magnus in Constitutionibus imperat, vt pauperes in plateis aut quadriuijs iacentes, Ecclesiae alant. Ac in alio lo co inquit: De mendicis, qui per patrias diseurrunt, volumus vt vnusquisque fidelium nostrorum suum pauperem de beneficio, aut de propria familia enutriat, & non permittat alicubi ire mendicando: & vbi tales inuenti fuerint, nisi manibus laborent, nullus ei quicquam tribuere praesumat. In Syria, Aegypto, Aphrica, Hierosolymis, Alexandriae, & Carthagine, Christianos à Saracenis oppressos, & rerum inopia conflistantes, eleemosynis iuuit. Cranzius in Saxonia lib. 2. cap. ???. Vrspergensis. Sigeberius anno 790. A' quodam admonitus, ne cuilibet petenti, praesertim indignis, benefaceret, respondit: Qua charitate nos tulit hactenus pater coelestis? ad cuius legem nos collati, sumus ips impuritas & iniustitia, latrones & sures. Mutius lib. 8. Lvdovicvs Pius, Germaniae rex, in pauperes pietatem, benignitatem, liberalitatem exercuit. Dum Ratisbonae. Francofordiae???; sacras aedes muro haerentes, moenibus solo aequatis ampliari iubet, auri thesauros repertos, egenis largitus est. Christianis in Asia & Africa opem eius exposcentibus, denarios singulis regijs praedijs exactos, ad inopiam subleuädam misit. Auentinus lib. 4. Annalium Boiorum. Otho Magnus Imp. deuictis Hungatis, praedam diuino cultui, & pauperü dedicauit vsibus. Cranzius lib. 3. Metrop. c. 8. Otho II. animä agens, in quatuor aequas partes regium diuisit thesaurum: quarum primam ecclesiarü, secundam pauperum, tertiam filiorü, quartam verò ducum, qui relicta patria malorum participes fuerant, esse voluit. Chronicon Saxon. Fridericvs I. Imp. eleemosynas pauperibus plerunque ipse sua manu distribuit, pecuniarü suarum decimas ecclesijs & monasterijs fideliter elargitus. Radeuicus libro quarto, capite 80. Henricvs IV. Imp. à suis nuptijs, quas celebrauit cum Agnete, filia ducis Aquitaniae, repulit scurras, histriones, mimos, & eius fecis homines: horum autem loco cibauit pauperes, mendicos, debiles. Munsterus in Cosmogr. & Culpinianus, & Cranzius. Elizabetha nondum marito Ludouico Lantgrauio Thuringiae viduata, ob assiduam in pauperes benignitatem, mater eorum cognominabatur. Sanis vitae subsidia mittebat, afflictos consolabatur, aegrotos visitabat, mortuis funus sua procurabat impensa. Quos in plebe magis inopia oppressos animaduertebat, ex his compatres atque commatres sibi comparabat, vt eis liberiùs subueniendi causas haberet. Si quando pecunia non suppeteret, vest menta vendebat. Cernens pauperculum quendam nudum efferri, detracto sibi capitis velamine, inuolui iussit cadauer. Quo tempore fame laboratum est, vim magnam stumenti diuisit: & id quidem absente viro, atque inconsulto: vel quia approbaturum speraret: vel quia, quod vnius erat, alijs quoque commune esse debere facilè persuaserat necessitas multorum. Denique cùm esset regis Pannonum filia, nere, texere, suere suis ipsa ma nibus non cit dedignata, vt de laboris sui peculio elecmosynas dare posset. Et de illa ergo non incongruè dici potest, Manum suum m sit ad fortia, digiti eius apprehenderunt fusum: Manum suam aperuit inopi, & palmas suas extendit [2363] ad pauperem: Fortitudo & decor indumentum eius, & ridebit in die nouissimo. Tandem marito Hierosolymis peregrè defuncto, ab ijs qui eius Tetrarchiam iure haereditario acceperant, eiecta, cùm vix tandem dotalia ab illis extorfisset bona (erant autem duo millia pondo argenti infecti facti???ue. Bonfinius quinque habet) pauperum & peregrinorum satis amplum Marpurgi construxit receptaculum: ibi???ue ijs humiliter ministrauit. Cùm à patre, vt in Pannoniam rediret, missis nuncijs sollicitaretur, non acquieuit, malens alienigenarum opprimi iniurijs, quàm suorum blandimentis deliniri. Marulus lib. 1. cap. 2. Bonfinius lib. 7. Dec. 2. qui illam fila traxisse, & pecuniam inde collectam pauperibus distribuisse, nullum???ue adeò genus vel sordidissimae operae, quae illis prodesse posset, detrectasse scribit. D. Thomas, Cantuariensis archiepiscopus, pauperes quotidie XIII. ad minus summo mane habebat, quib. primùm pedes deosculabatur, postea etiam lauabat & detergebat, quaternos distribuens in singulos argenteos. Maximam diebus fingulis, praeter illos, mendicantium turba̅ aluit, ita vt magno ad ipsum numero confluerent. Historia passionis eius. Henrici VII. Lucelburgensis Imp. vxor Margarita, ducis Brabantiae filia, rei diuinae apprimè studiosa, sacerdotes liberalitate & munificentia fouebat, egenos & mendicos datis alimentis sustentabat. Cùm Mediolani esset, die quo coena nostri Saluatoris celebratur, pauperibus pedes sua manu lauit, vestimenta???ue liberaliter distribuit, multorum astantium oculos in fletum & lacrymas resoluens. Virum Romam sequuta est. Sed Genuam veniens, mortua, in aede Minorum fratrum sepulta est. Cuspinianus. Henricvs de Aslo, archiepiscopus Magdeburgensis, in lecto decumbens lauit quibusdam pauperibus pedes, liberaliter distribuens illis eleemosynas. Cranzius in Metropoli libro quinto, capite 27. & 32. Rodinvs dux Francus, erga pauperes beneficus, dum mortuum sepeliri curat, aperto monumento thesaurum reperit. Eum pauperibus largitus, talentum sibi creditum cum foenore per manus reddidit egenorum. Aimoinus libro tertio, capite quadragesimo. Othonis Bambergensis episcopi te̅pore in Orientali Francia ta̅ta panis penuria fuisse dicitur, vt magna multitudo pauperum inedia perierit, & mortuorum cadauera in vijs iacuerint: illa episcopus ipse sepeliuit, vel sepeliri curauit. Reliquos passim visitauit & pauit, non solùm diurno, sed etiam nocturno tempore. Auctor vitae lib. 1. cap. 35. Emma, soror Menvuerci, Paderburnensis episcopi sanctissimi, vidua per annos quadraginta, ingentem thesaurum à Ludero Comite marito relictum, ferè totum pauperibus & ecclesijs distribuit. In Brrmensi ecclesia condita. Cranzius lib. 4. Metrop. cap. 26. Adalgothus, vndecimus archiepiscopus Magdeburgensis, instituit sub Henrico IV. vt quotannis per Quadragefimae singulos dies centum pauperibus singuli panes cum singulis halecibus tribuantur. Cranzius lib. 5. Metrop. cap. 32. Leopoldvs, Austriae dux, instituit, vt quotannis in eius memoriam, quicunque pauperum Neoburgense coenobium piè ingrediuntur, pane, carne, vino alantur, atque obolo donentur: teste Cuspiniano in Austria. Nicolavs, episcopus Lubecensis, ann. 1439. instituit eleemosynam, de peculio suo ante episcopatu̅ conquisito, in porticu ecclesiae Lubecensis erogando singulis diebus tredecim personis, talentum butyri electi, & trium denariorum panes: assignauit perpetuos reditus ducentarum quinquaginta marcarum, quater mille marcarum in sorte principali. Cranzius lib. 11. Metrop. cap. 37. Ricardvs, Anglorum rex, testamento cauit, vt pecunia & caetera priuata supellectilia in tres diuiderentur partes: quarum vnam Otho Imperatorex sorore nepos, alteram sui domestici, tertiam pauperes haberent. Polyd. lib. 14. Alfredvs rex Anglorum, cunctos suos reditus in aequas duas partes diuidebat, rursus???ue primam in tres: quorum primam ministris suis curialibus: secundam operatoribus, quos iugiter in nouarum aedium extructionibus, mirabili & ignoto Anglis modo habebat: tertiam aduenis. Secunda pars redituum ita diuidebatur, vt prima portio pauperibus regionis suae, secunda monasterijs, tertia scholasticis, quarta transmarinis Ecclefijs daretur. Vuilhelmus Malmesburiensis lib. 2. cap. 16. de gestis Anglorum. Petrvs Vrseolus, Venetorum dux, omne patrimonium suum tripartito diuisit: partem vnam filijs distribuit, alteram in pauperum alimoniam, sacrarum???; aedium restitutionem impendit: quod reliquum fuit, in spectaculi publico???; congiario est ab eo adhuc in humanis agente consumtum. Moritur inde quum duodeuiginti annis rempublicam administrasset. Sabellicus lib. 2. Ennead. 9. Sebastiani Ciani, Venetorum principis legato, piam numorum dispensationem primò institutam ferunt, qua hoc quoque tempore diui Marci procuratores orphanos ac pauperrimum quenque aere publico subleuant. Sed diuersam omnino dandi rationem veterem illam ab hac recentiore fuisse, putat sabellicus: & quò honestiorem, eò sanè magis probabilem. Per se, vt aiunt, viri illi scrutabantur, qua cuique opus re esset: inde demissis in papyraceos cucullos pecunijs, singulorum nomina habentes (eorum sanè quibus die illo consultum volebant) primis tenebris conuentis domesticatim pauperibus, quàm occultissimo pietatis fungebantur munere. Nec tum vidisses (quia non opus erat) in illorum vestibulis pauperum multitudinem, vt hodie: nec apud quenquam valebat amicorùm aut propinqui cuiusquam intercessio: sola inopia, modò cognita esset, satis erat ad opem co̅sequendam. Sab. lib. 8. Dec. 1. Alexander V. adeò munificus fuit in pauperes, & viros sua benignitate dignos, vt breui nil sibi reliquerit. Vnde per iocum dicere interdum solebat, se diuitem episcopum fiusse, pauperem cardinalem, mendicum pontificem. In eo enim defuit illa habendi cupiditas, quae vnà cum re & aetate accrescit fimul. Platina. Nicolavs V. eleemosynas multas in pauperes erogauit, maximè verò in nobiles, ad inopiam ob varios rerum humanarum casus redactos. Virgines inopes sua pecunia & munificentia maritis elocauit. Platina. Petrvs Barocius, Patauinorum episcopus, vir politioribus literis & sacrarum ac multarum disciplinarum doctrina insignis, moribus vita???ue sanctiore, subleuandis egestate pressis ciuibus, sacerdotij sui fructus omnes largiebatur, vt vnius illius liberalitate non parua oppidanonim pars vixerit. Eo mortuo, neque numi neque supellex preciosa vlla inuenta, praeter bibliothecam. Eas ob res sepulcrum ei marmoreum in templo Patauino faciendum publica pecunia, Patres conscripti censuerunt, anno 1506. Bembus libro septimo Historiae Venetae. Amadevs, Sabaudiae dux, à legatis principum rogatus, Haberétne venaticos canes? Imò verò optimos & sagacissimos, respondit. & in aula amplissima magnam turbam pauperum, quos alebat quotidie, illis ostendit. Canes religiosae venationis videtis, inquit, quorum odoris precibus in salcus vsq; coelestes venando indies excurro. Aegid. Corrozetus de Dictis & factis mem. & Munsterus lib. 2. Cosmog. Venetiis, cuius vrbis opes terra mari???ue insigniter pollent, inter praeclara ciuitatis insticuta & hoc est, quòd virgines furto conceptas, & ad limen Pietatis expofitas, ex publico ad nubiles vsque annos, in operto, sub tetrica disciplina insticuunt. Quae sunt elegantiore forma, quoniam sine ingenuè institutae, vel sine dote matrimonio locantur, ijs praesertim, qui periculo aliquo, aut graui morbo seruati, votorum damnati, eas sibi in vxores deposcunt. Alij pudicitiam secuti, aut formam, fine dote ipsas sibi virgines iungunt, modò ij sint, qui liberaliter quas duxerint, habituri existimentur. Aut si nihil horum sit, minus graui dote nubunt, quae forma praestant, quàm si facie fuerint parum liberali, etsi pari disciplina institutae. Sab. lib. 6. Enn. 2. Mediolani in xenodochio quina vicena???ue, plus minúsve florenorum ex annuo reditu millia, in afflictos & inopes dispensatur, bonorum ciuium munificentia. Arlunus hist. Mediolanenfis sectione 1. Neapolitani, hospitalitatis iura sanctissimè seruantes, in Mariae domo omnes pauperes hospitio excipiunt, educant, omnia necessaria praebentes ad victum & vestitum, ita vt eodem loci vna vice exposititias puellas noningentas educari multi boni viri viderint. Quod quanquam abundè mirandum: illud tamen multò admirabilius, quòd easdem pudicè liberaliter???ue institutas, qui domui praesunt, honestis viris bona cum dote elocant. Pontanus de Liberalitate, capite decimonono. Misericordiae loca plurima, ad eleemosynas clàm & apertè pauperibus erogandas, in vrbe & extrà, instituêre Bergomenses ciues, circa annum Domini 1135. quae in hunc vsq; diem adeò excreuerunt, vt in orbe Christiano locus aliquis huic similis vix inueniatur. Bergomensis lib. 12. Sixtvs V. Pp. centena ducatorum millia, Vide fol. 2394. Profana, Ethica exempla. Pelopidas, Hippocli filius, nobili Thabis genere, sicut Epaminondas, fuit. Hic amplis innutritus opibus, cùm adolescens adhuc splendidas facultates ex haereditate accepisset: vt oste̅deret dominum se reuerà, non seruum esse pecuniae, ad bene merendum de bonis viris, qui premebantur inopia, conuertit animum. Plut. in Pelopida. Demosthenes dicere solebat, aequum esse, vt pauperes piè foueantur, cum delectu tamen: ita vt dimissis improbis, illorum ratio potissimùn habeatur, qui praeter culpam egestate premuntur. Stobaeus. Aristoteles, cùm nefario cuidam homini eleemosynam dedisset, & ob id castigaretur à quodam: Non mores, inquit, sed hominem respexi, vel, vt alij quidam referunt, Non ho [2364] mini dedi, sed humanae sorti. Laërtius libro quinto, capite 1. Pudeat ergo Christianos in pauperum vita examinanda tam curiosos esse, vt saepè, ne improbis dent, Christi quoque membris dare recusent, hoc est, suae auaritiae alienam indignitatem praetexant. Tiberivs Caesar, primò ciuitatibus & priuatis hominibus opem ferebat, & multos ordinis senatorij ad egestatem redactos locupletabat: eae???ue largitiones statim ipso vidente numerabantur, ne quid inde, vt sub Augusto factum meminerat, per dispensatores subtraheretur. Zonaras. Vespasianvs Imp. in omne hominum genus liberalissimus, expleuit censum Senatorium: consulares inopes quingenis sestertijs annuis sustentauit: plurimas per totum orbem ciuitates terraemotu aut incendio afflictas, restituit in melius. Suetonius. Nerva Imp. ijs mensibus qui???us imperauit, in egenorum vsum decies ac quinquies centum millium aureorum numûm summam dispensauit: praefectis senatoribus, vt agros ad eorum sustentationem coëmerent, atq; ijs diuiderent, quos ob inopiam ope dignos animaduerterent. Vnde inops pecuniae factus, vestes, vasa, & vniuersam supellectilem auctioni subiecit, agros???; & domos vendidit. Dion Cassius. Ad Herodem Atticum palliatus quispiam & crinitus, barba???; propè ad pubem vsque demissa accessit, ac sibi [Greek words], ad panes scilicet emendos, dari petijt. Interrogatus quísnam esset? irato vultu, se philosophum esse respondit. At Herodes: Video, inquit, barbam & pallium, philosophum non video, & iussit dari precium panis XXX. dierum: Demus inquiens, tanquam homines, non tanquam homini. Conuersus postea ad discipulos: Mvsonivs, inquit, philosophus aeruscanti cuipiam, & philosophum sese oste̅tanti, dari iussit mille numûm: & cùm pleriq; dicerent nebulonem esse hominem, malum, & nulla re bona dignum, subridens, dixit, [Greek words] Gell. lib. 9. cap. 2. Avicenna, medicus & philosophus summus, moriens facultates suas, quas habuit amplissimas, pauperibus locauit. Sorzanus in eius vita. Lvchinvs Viualdus, Genuensis, iuuenis opulentus, Genuensem matronam frustra deperibat. At cùm in Sardinia mulieris vir captus esset, ipsa egestate pressa, misit qui Luchinum ad colloquium inuitaret. Laetus Luchinus venisse tempus arbitrabatur, amata potiundi. Mulier pedibus prouoluta, manantibus lacrymis dixit: Mentem quidem sibi semper fuisse, vt inuiolatam coniugi fidem seruaret: sed extrema inopia pressam, victam???ue paruulorum pietate liberorum, quos fame iam confectos videbat, cosi se vt suam filiorum???; vitam eius misericordiae commendaret. Quibus verbis auditis Luchinus amore in pietatem conuerso, ne manu quide̅ mulierem contigit: sed statim domu̅ reuersus, omnia vxori narrauit: atque per eam mulieri pecuniam & caetera ad victum necessaria misit. Fulgos. lib. 4. cap. 3. Iacobvs Vrgellensis Comes, cùm Ferdinando Aragonum regi rebellans, in oppido Bellagerio diuturna pressus obsidione se dedere pararet, & miserabili habitu portam egrederetur: obuius ei fit miles quidam, nondum obducta ingentis cicatrice vulneris, quod pro illo pugnans in capite acceperat: & vt erat ipso corporis habitu miserabilis, opem orat, ne militem suum plagae, morbo, fami, nuditati, tanquam immanibus feris conficiendum relinquat. Huic Comes: Tu quidem rectè, sed ego te miserabilior, qui non modò nihil quod dem, sed ne me quidem metipsum habeo. Quid loquor? agedum miles, habeo quod dem. Gerebat loricam hamis contextam, non consertam, non paruae pecuniae: eam protinus sibi detractam militi dedit, cunctis qui aderant talem fortunam in tanta virtute propè deflentibus. Valla libro tertio Historiarum. Erga Aegros. Consule Tit. Medici liberales, quatenus ex arte non modò non quastum faciunt, sed & pietatis insuper organum esse volunt, fol. 2450. Petrvs cum Ioanne in templum ascenden, claudum stipem petentem sanauit, eleemosynae loco. Dignum est obseruatione, quòd Christus Iesus semper fidem requirebat ab ijs quos sanaturus erat: quando quidem illi non eleemosynam, sed beneficium sanitatis expetebant. At Petrus non explorata fide claudi, & nihil minus quàm sanitatem expectantis, eleemosynam confert. Vt & nos discamus, in eleemosyna danda non tam personae dignitatem, quàm officium nostrum perpendere. Actorum tertio. Arcesilavs philosophus, Ctesibium aegrotantem inopia???ue rerum pressum inuisens, plenum numis sacculum clàm eius puluillo subeiecit. Quo reperto: Arcefilai (inquit Ctesibius) hic ludus est. Arcesilaus dicere soleba, se malle liberalitatem, quàm auream argenteam???ue supellectilem. Guido Bitur. Adynati, hoc est, corpore mutilati, Athenis, si à Senatu quingentorum approbati essent, quotidie (vt quidam aiunt) binos, vt alij, singulos obolos ex aerario accipiebant, Philochoro auctore: nouenas drachmas in mensem. Suidas. Alexandro Magno, victo ad Arbela Dario, Persepoli??? properanti, venerunt obuiam cura supplicantium insignibus Graeci, qui à superioribus Persarum regibus corpore turpiter, multati fuerant, octingenti fermè numero, & plerique aetate senes, mutilati omnes. Hi quidem manus, alij pedes, quidam aures & nasum. Si qui scientia, arte aut disciplina aliqua excellebant, his membrorum omnium, exceptis quibus ad exercendas suas artes vterentur, extremitates amputatae fuerant: vt quicunque prouectae eorum aetatis dignitatem, & miseram corporum lacerationem viderit, non multum infelicis hominum sortis misereri non potuerit: praecipue???ue ipse Alexander, qui & vehementer indoluit, nec lacrymas valuit continere. Cùm verò illi voce vna exclamassent, rogassent???ue Alexandrum, vt suae calamitati adiumentum afferret, solatus est eos rex, curae???ue sibi fore promisit: adijciens, quemadmodum suam animi magnitudinem decebat, curaturum vt in patriam honestè reducerentur. Ab hoc sermone Graeci in vnum conuenientes, habita fimul de suis rebus consultatione, praestare iudicarunt, in eo loco vbi erant permanere, quàm reuerti in patriam: quòd restituti in loca diuersa discedere cogerentur, pauci???ue eorum simul degentes, dum per vrbes cum alijs ciuibus versarentur, dolorem ex erubescentia sui infortunij sensuri essent, Sed cùm in Asia simul & eadem affecti calamitate vitam ducerent, solatium aliquod miseriarum suarum ex pari cohabitantium fortuna mutuò omnes percipere. Itaque Alexandrum rursus adeuntes, quídnam decreuissent, exposuerunt, orarunt???ue eum, vt praesentem suum statum adiumento decenti recrearet. Rex comprobato eorum consilio, tria drachmarum millia, vestes viriles quinque, totidem muliebres, duo paria boum, oues quinquaginta, quinquaginta etiam tritici medimnos, singulis dono dari iussit: immunes???ue omnium tributorum, quae regi soluerentur, fecit. Praefectis suis iniunxit, bonam curam haberent, ne eis hominibus iniuriae ab aliquo fierent. Diodorus libro decimoseptimo. Bernardinvs Senensis, cum duodecim alijs, Senis ministrare solebat illis qui peste correpti erant. Maria Decegnies cum marito, vota castitate, leprosis inseruiuit. Lvdgard, matrona omnium castissima, totum patrimonium suum, ad curam pauperum & susceptionem peregrinorum, multis locis distribuit. Vifitauit & ipsa Bremae quotidie infirmos, nec erubuit ipsis ministrare. Cranzius libro primo, capite 41. Metrop. Carolvs, Nauarrae princeps, Ioannis Alphonsi filius, etiam infimis & sordidis homuncionibus opem ferre non recusabat, cùm ipse morbi cuiusdam abdita medicamenta teneret: etiam tunc, cùm ob morbum pharmaca sumpsisset, & aëris asperitatem fugere deberet. Pontanus capite sexto, de Beneficentia. Petrvs Vrseolus, dux Venetorum, saepe clanculùm aegrotos visitabat, ipsorum???ue inopiam verbis & eleemosynis subleuabat. Bergomensis lib. 11. Vladislavs Locticus, Polonorum rex, Cruciferis memorabili strage affectis, caesorum numerum recognoscens, conspicatus est Florianum Sharum, hominem equestris ordinis, multis vulneribus debilitatum, resupinato corpore iacentem, & ilia per vulnus effluentia manibus cohibentem: conuersus???ue ad comites: Quàm magnus hic est, inquit, huius viri cruciatus. Respondit ille: Maiorem esse eius qui in eodem pago malum vicinum habeat, qualem ipse expertus sit. Rex contrà: Bono, inquit, animo es. Istoc ego te malo liberabo, si vixeris. Et sublatus curatus???ue, totum pagum amoto malo vicino regia munificentia adeptus est: insuper praeclarum virtutis testimonium consecutus, ad posteros transmisit, vt stemma eius familiae, quae tres hastae transuersae sunt, Ielitorum, hoc est, Ilium nomine appelletur, cùm priùs Kozleroghi ab Hirci cornibus diceretur. Cromerus libro vndecimo. Mos erat Alphonso Aragonio, Siculorum regi, quo cunque in loco Eucharistiam ferri perspexisset, relicto equo quo ferebatur, pedibus eam prosequi in locum, quò perferebatur. Dura hoc peragit, contigit semel in vetulae domum ingredi, sanguinis fluxu laborantis. Cùm autem certior factus esset, eiusmodi morbo plurimùm iaspidem conferre, misit statim. qui vnum quem habebat perferret: ipse???ue mulieris manui eum inseruit, breui???ue à morbo aegram liberauit. Fulgosus lib. 5. cap. 1. Erga Captiuos. Vide Tit. Lyrri liberalis, quatenus Captiui liberantur, fol. 2371. Agrippara (qui Iudaeorum postea rex factus est) in vincula Romae à Tiberio coniectum, Antonia Drusi vxor libera li [2365] ter tractauit, inscio Tiberio. Iosephus libro decimo octauom capite octauo Antiq. Annibale Capuam tenente, Facvla Clunia captiuis Romanis egentibus suppeditauit alimenta. Symmachvs pontifex laude piae liberalitatis insignis, ad caetera beneficia episcopis, quos Transamundus Vandalorum rex post persequutionem in Africa renouatam in Sardiniam relegarat, assiduè vestes atque alimenta suppeditauit. Sigonius lib. 16. Imp. occid. Anianvs episcopus Aurelienfis, cùm pro inauguratione cum solennitate vrbem esset ingressurus, petijt ab vrbis praefecto Agrippino, vt captiuos omnes sibi dono daret. Quod cum Agrippinus recusaret, ex ruina lapidis ex alto cadentis grauiter vulneratus, & ab Aniano curatus, concessit demùm, quod antè recusarat. Vincentius libro decimonono, capite duodecimo. Severinvs (de quo vide Tit. Doctorum Ecclesiasticorum) Romanos captiuos à Gisa, Filithei Rugiorum reguli coniuge imperiosa & crudeli, fibi denari petebat. Superbè pium senem à se illa repulit, & statim filius eius morbo graui correptus est. Petijt illa veniam à sancto Seuerino, eique captiuos omnes donauit. Seuerinus vicissim filium eius sanitati restituit. Otho Phrisingensis lib. 4. cap. 30. Soranvs abbas, Longobardis Italiam vastantibus, redimere captiuos, & eos qui amissis rebus praedae superfuerant iuuare non destitit, donec latronum gladijs, ecclesiae thesauros ab eo frustra quaerentium (quoniam iam nulli erant) confossus occubuit. Eo corruente terra tremuit. Marulus libro primo, capite secundo. Memorabile est, quod de Pavlino Nolanae vrbis episcapo refert Gregorius. Is vrbe sua expugnata à Vandalis (sub Iustino seniore Imp.) & ciuibus captis, plurimos ab hostibus emit, pecunia pro eis soluta, donec omnem substantiam suam ita dispensauit. Tandem cùm nihil ei superesset, ac vidua quaedam [Greek words] pro filio capto ab eo peteret, ipse se pro captiuo hosti tradidit, & viduae suum filium restituit. Hortulanum autem se esse professus, apud regis generum horto amoenissimo praefectus est. Ibi cùm industrius esset, facilè sibi domini sui fauorem conciliauit, adeò vt frequenter consilijs & colloquijs eius dominus frueretur. Tandem cùm in regis quoq; familiaritatem venisset, ei???ue mortem praedixisset, propter virtutis admirationem non solùm ipse ex captiuitate & seruitute dimissus est, sed omnibus etiam ciuibus suis liberationem impetrauit, & cum nauibus onustis frumento domum redijt. Gregorius Dialog. lib. 3. cap. 1. Quando Nolam Barbari vastaueru̅t, cùm ab eis teneretur, fic in corde suo, vt ab eo postea cognouimus (inquit D. August. lib. 1. de Ciu. Dei cap 10.) precabatur: Domine non excrucier propter aurum & argentum: vbi enim sint omnia mea, tu scis. Ibi enim habebat omnia sua, vbi eum condere & thesaurizare ille monuerat, qui haec mala mundo ventura praedixerat. D. Gregorivs Pp. libro 6. epist. 177. Fortunato episcopo Fanensi sacrorum vasorum distractionem pro redemtione captiuorum promittit, Idipsum quoque epistol. 199. Domino Messanensi episcopo. Theodosio iuniore, contra Persas suscepto bello, regionem Azazenam vastante, capti erant à Rom. circiter septem Persaru̅ millia. Quos cùm regi Persarum reddere nollent Romani, fame ceperunt periclitari. Ibi tum Acacivs Amydenus episcopus conuocato ecclesiastico collegio omnes eò duxit, vt vasa & donaria ecclesiae preciosissima venderent, & eo precio eaptiuos redimerent. Quos cibo refectos, & viatico insuper donatos, ad regem remisit. Qui tanta Acacij pietate motus, à Theodosio impetrauit, vt Acacium coràm videre, eius???; colloquio frui posset. Socrates lib. 6. cap. 21. Scythissa quaedam, tempore Andronici Imp. Thracem quendam captiuum emit, ei???; nupsit, Constantinopolim proficiscendi consilio. Vix dum elapso anno, cùm iam puerum è marito suscepisset, huius prior vxor etiam captiua adducitur. Qua agnita, in viri gratiam etiam illam emit. Cùm Constantinopolim profecti essent, vxor prior ad Patriarcham accurrit, fibi???ue per iniuriam maritum à Scythissa praereptum conqueritur. Haesitantibus cunctis, Scythíssa, vtriusq; domina, vltrò redemtionis precium viro condonauit: mulieri verò permisit, vt si liberandi causa precium attulisset, cum marito libera abiret. Gregoras lib. 10. Tiberivs III. Imp. victis Persis adductos Constantinopolim captiuos omnes, magnificentissimè vestiuit, ac in patriam remifit. Quos praeter spe̅ redijsse populares admirati, magnis laudibus Romanum principem extulerunt. Cuspinianus. Tribvnvs Palaestinus medicus, à Cosroë rege, quem sanitati restituerat, muneris loco id vnum petijt, vt sibi captiuos quosdam Romanos donaret. Quos rex praemij loco libenter concessit, supra tria millia. Suidas. Saladinvs Aegyptius Sultanus, qui Hierosolymitani regni fastigium Christianis ademit, claris victorijs, celebris, celeberrimus capto Guidone Lusignano Cypri insulae rege, & alijs non paucis principibus Christianis, quos omnes humanissimè habitos, facilè postea dimisit: arce per biennium obsessa, Christianos milites coactos fame deditionem facere, summa humanitate excepit, vxores singulis suas tribuit, multas ex ijs captiuas redemit, magno???ue auri pondere donatos domum dimisit, Egnat. libro sexto, capite 5. Captis Hierosolymis, quum passim illi feminarum vulgus & matronarum comitatus occurreret, quae & maritos suos in acie interfectos deflerent, & supplices peterent, ne pactam pro redemtione sua pecuniam, quae illis nulla superesset, exigere vellet: benignè ad se vocatas, numerata singulis pecunia, varijs???ue muneribus ornatas, vltrò dimisit: datis etiam ducibus, qui eas quocunque abire mallent, tutò deducerent. Egnat. & Fulgos. libro quinto, capite primo. Carolvs Magnus erga pauperes liberaliss. etiam trans maria in Syria & Aegypto atque Aphrica. Hierosolymis, Alexandria, Carthagine, vbi Christianos iam sub Saracenis paupertate premi compererat, penuriae eorum compatiens pecuniam mittere solebat. ob hoc maximè transmarinorum regum amicitias expetens, vt Christianis sub eorum dominatu degentibus refrigerium aliquod contingeret. Cranzius libro secundo Saxoniae, cap. 8. Ioannes IV. pontificatum iniens, ex reliquis thesauris, quos Isaacius Exarchus sacrilegus apud Lateranum reliquerat, captiuos omnes, quos potuit, Istrios & Dalmatas à captiuitate redemit. Platina. Ioannes VI. ex aerario Ecclesiae multos redemit. Cranzius in Metropoli lib. 2. cap. 1. & Platina. Hungari multos Capuanos captiuos duxerunt. In quibus redimendis expenderunt monachi Cassinenses coronam argenteam magnam cum catenis argenteis, pocula argentea quatuor, thuribulum argenteum inauratum, & alia donaria. Chronicon Cassinense lib. 1. cap. 58. D. Remberto, Ripensi episcopo in Dania, inde Hamburgensi archiepiscopo, praecipua cura fuit de redemtione captiuorum. Quum???; plures tenerentur à Danis aut Vandalis, quàm illius possent aere redimi, sacra etiam vasa distraxit, & redemtioni impendit miseroru̅: sanctiùs arbitratus, preciosas Christo animas in libertatem statuere, quàm aurum intra sacrarium congerere Ecclesiam nouellae plantationis vifitans Slesuici, vidit multitudinem Christianorum catena trahi captiuam, quos per litora grassati, aut in ipso mari nauigantes Dani ceperant. Itaque & catenam oratione perfregit, & equo im redemtionem miserorum tradito, captiuos laxauit, placauit???; feroces animos barbarorum. Cranzius libro secundo Metropolis, cap. 10. & 11. Candidvs, Sergiopoleos episcopus, Surenorum captiuorum duodecim millia ducentis aureis à Cosroë Persarum rege redemit. Procopius de bello Persico libro secundo. Idem constat ex Gregorij lib. 10. Indict. 5. epist. 48. & lib. 7. Indict. 2. epist. 13. vbi inquit: Et sacrorum canonum statuta, & legali??? permittit auctoritas, licitè res ecclesiasticas in captiuorum impendi redemptionem. Idem Canon 5. 2. synodi Marisconensis affirmat. Militvm S. Mariae ordo, de Redemtione captiuorum, seu de Mercede institutus fuit à Iacobo illo Aragonum rege, qu??? Baleares insulas subegit ann. 1212. Gregorio IX. approbante. Amictum gerunt album cum atra cruce, quorum officium est captiuos redimere. Volat. lib. 21. Anthrop. Recepta Clodia Genuenses capti plurimi à Venetis, & ad finem belli vsque custoditi. Venetae matronae tantum pecuniae in medium contulêre, vt Genuensibus, qui seminudi custodia educti erant, tunicae alia???; velamenta corporis, vt cuique ha??? vel illa re opus fuit, sint abeuntibus praebita: viaticum adhaec datum, ne mendicare cogerentur. Qui tandem emissi sunt, mille quingenti numero fuerunt: caeteri diuturni carceris foetore taedio???ue, &, vt quidam tradiderunt, ab longa obsidionis inedia ad esuriem cibo ingurgitato, medio tempore mortem obiuêre. Sab. lib. 9. Enn. 9. Didacvs Me̅docius, Infantasioru̅ regulus in Hispania, Franciscu̅ Galliae rege̅, in Papiensi pugna captiuum factu̅, quum ad Carolu̅ Caesarem, tu̅c Toleti aestiuante̅, perduceretur, ad Madrittum intra fines ditionis iter habentem, incredibili apparatu, exornatis passim hospitijs, perpetuis sumtibus excepit & aluit, ea subinde regali munificentia dona offerens, quae neq; Franciscus à Caesare expectanda censeret, neq; ipse, fi in Gallia incolumi regni fortuna esset, aduenae regi daturus esse videretur. Addidit Mendocius ad eam excelsi animi liberalitatem spectaculum non modò sibi & posteris, sed toti etiam Hispaniae maximè gloriosum. Populos namque imperio fibi subiectos militaribus instructos armis indicta die in proximam viae planiciem euocauit, digestos???ue in cohortes & turmas decurrere iusdit. Fuêre supra duodecim millia peditum & equitum: docuit???; Mendocius admirabumdu̅ regem, multos esse in Hispania regulos ipso admodum potentiores: vt non esset in vltima laude, si qui nec ordine primarius, nec opibus summus esset, no̅ modò reliquos omnes superasse, sed ipsum [2366] quoq; Caesarem ad immensum liberalitatis specimen prouocasse censeretur. Iouius in Piscario, lib. 7. Erga Clade affectos. Massilienses, audita clade, qua Romanos Galli affecerant, publico funere mortuos Romanos prosecuti, auru̅ quoque Rom. populo miserunt, vt faciliùs se à Gallis redimerent. Atq; hoc Massilienses egerunt, nondum aliqua societate aut foedere Rom. coniuncti. Fulg. lib. 4. cap. 8. Hiero Syracusanorum rex, audita clade, qua Romani apud Thrasimenum lacum afflicti erant, trecenta millia modiorum tritici, ducenta hordei, auriq; ducenta & XL. pondo illis muneri misit. Nec ignarus verecundiae illorum, ne nollent accipere, in habitum id Victoriae formauit: vt eos religione motos, munificentia sua vti cogeret. Voluntate mittendi priùs, iterum prouidentia cauendi ne remitteretur, liberalis. Valer. lib. 4. cap. 8. Pavla Busa Canusina, mulier Apula, Hannibale contra Romanos bellum gerente, populante???ue totam Italiam igne ferro???ue: postquàm apud Cannas ferè confregisset omnes Italicas vires, ex eo conflictu circa decem millia per deuia noctu Canusium peruenerunt. Eos omnes exangues, nudos, inermes, affectos???ue vulneribus, ipsa Busa, proprijs in aedibus comiter excepit hospitio: adhibitis???; medicis, vulneratos curari fecit: nudis vestimenta concessit, inermibus arma caetera???; necessaria munificentissimè largita est: & quod excedit reliqua, omnibus refocillatis, & abire volentibus, cunctis viaticum vltrò voluit impartiri. Val. Max. lib. 4. cap. 8. Campani exercitum Rom. cum Coss. apud Caudinas furcas sub iugum à Samnitibus missum, nec inermem tantùm, sed etiam nudum, vrbem suam intrantem, perinde ac victorem, & spolia hostium prae se ferentem, venerabiliter exceperu̅t: protinus???; consulibus insignia honoris, militibus vestem, arma, equos, commeatum benignissimè praestando, & inopiam & deformitatem Romanae cladis mutarunt. Quo animo si pro imperio Rom. aduersus Hannibalem quoque vsi fuissent, truculentis securibus materiam saeuiendi non praebuissent. Val. Max. lib. 5. cap. 1. Paganvs Turrianus, multa cum laude liberalitatis & pietatis, Mediolanenses à Friderico II. Caesare, ad Cohortisnouae oppidum, cruento praelio, anno 1232. profligatos, ad se recepit, incredibili???ue benignitate omni humana ope aduitos fouit, domum???ue dimisit. Cui non multò pòst optimè de se merito gratiam retulêre, demandato ei Praeturae magistratu, ipso???ue cum vniuersa familia ciuitate donato. Iouius in Othone Vicecomite. Erga Naufragos. Phasiani populi naufragium passis viaticum praebent, & rursus abnauigantibus tres minas dant. Heraclides in Polit. Aristippus naufragio facto, in litus apud Rhodvm nudus eiectus, ob doctrinam inuenit non modò qui necessaria ad victum, verumetiam qui vestes ipsi acque comitibus praeberet. Cùm autem redeuntes domum quidam ex ipsis comitibus petijssent, si quid suis Aristippus mandare vellet: respondit, Hoc tantùm se mandare, nomine suo cognatos monerent, vt filijs opes eas pararent, quas aduersa maris tempestas perdere non posset. Fulg. lib. 7. cap. 2. Ad D. Gregorivm Magnum, dum adhuc abbatis officio fungeretur, venisse quendam, atque eleemosynam poposcisse legimus, quòd se naufragium fecisse diceret: & cùm sex numos ab eo accepisset, mox reuersum, totidem pari facilitate impetrasse. Perendiè rursum accessisse lamentantem, minimum quid prae ijs quae in mari amiserat, sibi fuisse emendicatum: proinde ad opem eius implorandam iterum atq; iterum necesse se habere confugere. Tunc murmurante multùm dispensatore, ac dicente: Iam aliud nihil quod dari possit, praeter argenteam lagenam in monasterio restare: continuò eam ipsam à Gregorio tradi iussam. Neque verò multò pòst summus pontifex defignatus, cùm duodecim tantùm peregrinos pauperes (in illis Apostolos Domini veneraturus) inuitari praecepisset, discumbentes intuitus, praestituto numero vnum superesse animaduertit: & cùm inuitatorem criminis argueret, quòd plures quàm iussus fuerat conuocasset, ille econtrariò nequaquam plures esse asseueraret, eos de integro considerare cepit: atq; eum ipsum, quem vt solus videre potuit, ita solus residuum esse adnotarat, subinde mutari deprehendit, & modò iuuenis, modò senis speciem vultu praeferre. Tali ostento attonitus, filentium tantisper tenuit, donec peracto conuiuio seorsum euocatum, quísnam esset, interrogauit. Ille se non hominem, se angelum esse respondit, cui aliquando sumta naufragi forma mendicanti, ipse & pecuniam & argenteam lagenam largitus esset. Cum???; subiunxisset, tum demùm illum à Deo electum qui praeesse ecclesiae post Pelagium pontificem deberet: euestigiò tenues dilapsus in auras confpectum eius dereliquit. Marul. lib. 1 cap. 2. Narrat Sigebertus in Chronico, Romanos cùm parùm in aerario Ecclesia reperissent, post obitum Gregorij, voluisse libros eius comburere, & memoriam illius delere: sed prohibitos fuisse à Petro Diacono, qui iureiurando fidem eis fecerit, quòd Spiritum sanctum saepè viderit, in specie columbae, capiti eius insidentem inter scribendum. Consalvvs Magnus, dum Tarentum regis sui Ferdinandi nomine obsidet, peruenit à Lesbo insula tum fortè ad proxima Calabriae litora saeuissimis eiectus tempestatibus Philippus Rauastenius Belga, Gallicae classis praefectus, nauibus partim naufragio amissis, partim vi ventorum dissipatis: ipsa verò praetoria naui adeò quassata, vt cùm violenter ad Cytheream insulam scopulis illisa, magnis rimarum hiatibus aqua̅ vndiq; admisisset, ipse seminudus cum nobilioribus euaserit. Ad eum itaq; Consaluus, cùm nausea confectum, tum recentis periculi imagine, rei???ue malè gestae dolore consternatum, omni???; castrensi & domestico exutu̅ apparatu, continuò dona misit, quae & praesenti reru̅ fortunae maximè congruebant, & (si multitudinem precium???; spectares) regiam liberalitate̅ superate videbantur. In his praeter omnis generis commea tus vim ingentem fuêre sericae vestes preciosis sibellinarum ceruariorum???; luporum pellibus suffultae: item???;, lecti serici, stragulae, tapetes, & vasa argentea in mensarum vsum, nobiles???; aliquot equi phalerati: tantus???; earum rerum numerus fuit, vt ad eius quoq; comites ferè omnes ea liberalitas perueniret. Quibus muneribus adeò fibi Gallorum animos obligauit, vt tantum virum cùm omni laude, tum eo ipso, quod regebat, regno dignum praedicarent. Iouius in Consaluo. Erga Exules. Xerxes Persarum rex liberaliter alimenta dedit, exulantiapud se Themistocli. Diod. lib. 11. & Plut. in vita eius. Vastante Xerxe Phocidem, Athenienses, auctore Themistocle, relicta vrbe naues conscenderunt: liberos, vxores, seruos, parentes pleriq; Troezenen deportauerunt deponendos. quos receperunt Troezenii benignè: fiquidem sciuerunt ijs publicè alimenta, binis in singulos obolis die praebitis: & pueris poma vt liberum esset, vnde liberet, sumere: merces insuper praeceptoribus eorum solueretur. Hoc plebiscitum Nicagoras scripsit. Plut. in Themistocle. Caerites, Hetruriae populi, capta vrbe Roma à Senonibus Gallis, sacta Romanorum à Vestalibus inuecta perbenignè receperunt, vsque eo???; seruarunt, dum patria à Camillo esse??? recuperata. Liuius lib. 5. Cuius beneficij Rom. memores, postea omnia, quae ad religionem colendam pertinerent, Caermonias nuncuparunt. Erga Peregrinos. Ianvs Saturnum profugum hospitio suscepit. Calypso naufragium Vlyssem diu fouit: fouit & Alcinovs Phaeacum rex, aeterno poëtae celebratus ob idipsum testimonio. Tyrrhenvs nauigans in Italiam, à Cybele & Corybanto, tanquam ex Herculeis, hilari hospitio exceptus, & ciuitate Razenua donatus est. Beros. l. vlt. de Chaldaeorum dignitate. Tychio coriarius, Homerum caecum, coram officina sua versus recitantem, hospitio liberaliter suscipit. Vnde in Iliade sua Tychium celebrat, quòd Aiacis scutum fabricarit. Creophylvs Samius, ludimagister, suscepto in hospitium Homero, accepit ab eo donum inscriptionem poëmatis, quod Oechaliae captiuitatem vocant. Sed Callimachus epigrammate quodam contrarium ostendit, quòd quanquam Creophylus opus composuerit, Homeri tamen dicatur, propter dictum hospitium. Quidam hunc Homeri magistrum tradunt, alij Aristaeum Proconnesium, Strabo lib. 14. Glavcvs caprarius hospitio errantem in Chio Homerum benignè fouit. Postero die eundem domino suo in Bolisso ita commendauit, vt eum dominus filijs suis praeceptorem dater. Herod. in Homeri vita. Mentor Ithacensis Homerum ex oculis laborantem hospitio excepit, quoad conualuit. Eapropter Homerus gratus eu̅ postea Odysseae suae inseruit, & Vlyssis sociu̅ finxit, cui abiens domum totam commendauerit. Herod. in Hom. vita. Euergetas genti Arimasporvm prope Arianos nomen ab eo inditum, quòd Cyri regis exercitum frigore & fame confectum, tecto & commeatibus olim iuuissent. Euergetas in potestatem redastos Alexander Magnus ob egregiam fidem, quam Cyro olim praestitissent, grandi pecunia donauit. Sab. lib. 5. Enn. 4. ex Diodoro. Lycas Lacedaemonius, gymnicis agonibus peregrinos Lacedaemonem venientes comiter excipiebat, benigno???; fouebat hospitio. Sab. lib. 7. cap. 6. [Greek words], id est, Semper aliquis in Cydonis domo. Cydon Corinthius adeò insignis fuit hospitalitate, vt etia̅ prouerbio locum fecerit. Suid. Zenod. & Aristoph. Interpres. Xerxes expeditione contra Athenienses suscepta, Graecis vrbibus, per quas transibat, imperabat, vt exercitum suum hospitio susciperent. Graeci igitur eo sumtu ad summam inopiam deuenêre, adeò quidem, vt suis laribus efficerentur extorres. Dum Thasii pro suis, quae in continente sunt, vrbibus Xerxianas accipiunt copias, Antipater Orgis [2367] filius, vir inter populares illustris, erogauit in coenam quadringenta argenti perfecti talenta. Eam rem vbi accepêre, qui praeerant alijs circà vrbibus (tale enim conuiuium iampridem indictum fuerat, & diu celebratum) praeconibus passim indicantibus, oppidani frumentum, quod in vrbibus erat, inter se distributum molebant, farinam???ue triticeam hordeaceam???ue in complures menses faciebant. Optima quaeque pecora & altiles aues terrestres palustres???ue in cortibus & viuarijs seruabant. Quinetiam aurea argentea???ue pocula, & caetera quae mensae imponuntur, ipsi regi, & ijs qui cum illo vescebantur, faciebant: reliquo autem exercitui, quae ad esum duntaxat praecepta erant. Sub aduentum exercitus, tabernaculum, vbi exercitus maneret, statuebatur, reliqui sub dio agebant. Milites per noctem conuiuantes, manè reuulso tentorio, omni???ue apparatu sumto discedebant, omnibus asportatis. Vnde Megacreon Abderites suasit Abderitis, vt vniuersi mares pariter ac feminae delubra adirent, deos???ue precarentur, vt posthac dimidium futurorum malorum à se propulsarent. Nam de praeteritis magnam se gratiam illis habere, quòd rex Xerxes non bis quotidie cibum capere consuesset. Frore enim, vt Abderitae, si iuberentur etiam prandium simile coenae instruere, aut non praestolarentur Xerxem aduenientem: aut praestolati, pessimè inter omnes hommes affligerentur. Herodotus lib. 7. Protagoras Abderites, Menandri Thracum locupletissimi filius, Xerxem contra Graecos proficiscentem hospitio excepit. Philostratus. Pythivs Atygis F. habitabat Celenis Phrygiae vrbe. Hic Xerxem & omnem eius exercitum ex decies centenis millibus hominum constantem, ob diuitiarum affluentiam hospitio excepit. Miratus rex hominis liberalitate̅, sciscitatus est, ecquis hic Pythius esset? Vbi Celenium esse, mortalium???; omnium secundùm se ditissimum haberi cognouit, pro magno habuit negotio, talem virum appellare. Erat enim iam inde à Dariana illa in Scythiam expeditione pluribus notus: dederat???ue tunc ille regi auream platanum dono, & vitem auream. Xerxes hominem ad se accersitum, Ecquancum pecuniarum possideret? interrogauit. Cui ille, Haud te, inquit, celabo, regum maxime, neq; dissimulare fas est. Posteaquam accepite celerrimè ad mare venturum, volens tibi ad bellum pecuniam dare, subducta mearum pecuniarum ratione, comperi mihi esse argenti bis mille talenta, auri verò quadragies centu̅ millia numûm Daricorum, septem millibus minus, quae omnia ad vsum belli huius tibi Xerxes dono: nam mihi victus ex mancipijs & agricolis abundè suppetit. Haec ille. Cui hilari vultu Xerxes: Ego (inquit) Lyde hospes, ex quo Persidem egressus sum, neminem adhuc sum nactus, qui in meum exercitum tali sit hospitalitate vsus, tantum???; auri vltrò dono obtulerit. Ob quae vicissim ego te meum facio hospitem, & ne ed ista quadragies centena millia aliquid defit, septem millia aureorum numúm tibi ex meo numerari iubeo. Tu haec &caetera, quae ad hunc diem possedisti, liberè habeto, talem???ue te semper geras hortor: neq; enim vnquam poenitebit te, tuae in regem liberalitatis. Sab. lib. 2. Enn. 3. Amyclis domus est, quam inhabitasse tradunt Tyndari filios: interiecto dein tempore, eam Spartanus tenuit Phormio. Ad hunc hospitum ornatu Castores venisse dicuntur, ac è Cyrene se venire simulantes, rogasse, vt hospicio se acciperet. Eam verò fibi cellam depoposcisse, qua delectabantur maximè, dum inter homines aetatem agerent. At illum in quam mallet aedium partem diuertere eos iussisse, cellam illam vnam excepisse, quòd filia virgo in ea habitaret: postero die & virginem, & eius famulatum omnem euanuisse. In eo tantùm cubiculo figna Castorum, & mensam, ac super ea laserpitij fruticem repererunt. Pausanias in Laconicis. Ptolemaevs senior, Aegypti rex, Cleomenem Spartanorum regem, ab Antigono Peloponneso expulsum, amicè & benignè suscepit: attribuit etiam ei annua viginti quatuor talenta: quibus ille se & amicos frugaliter ac modicè tolerabat, & reliqua in beneficentiam & munificentiam impendebat erga illos, qui Graecia extorres in Aegyptum se contulerant: spem quoque fecit, cum pecunia & nauibus eum se in Graeciam remissurum. Plut. in Cleomene. Rex Ptolemaeus à minore fratre regno spoliatus, petendi auxilij gratia cum paucis admodum seruis squallore obsitus Romam venerat, ac se in hospitium Alexandrini pictoris contulerat. Id postquam Senatvi relatum est, accersito iuuene, quàm potuit accurata excusatione vsus est, quòd nec Quaestorem illi more maiorum obuiam misisset, nec publico hospitio eum excepisset: ea???; non sua negligentia, sed ipsius subito & clandestino aduentu facta dixit: & illum è curia subitò ad publicos penates deduxit: hortatus???ue est, vt depositis sordibus, adeundi ipsius diem peteret: quinetiam curae habuit, vti munera ei per Quaestorem quotidie darentur. His gradibus officiorum iacentem ad regium fastigium euexit: effeeit???;, vt plus spei in auxilio pop. Rom. quàm metus in sua fortuna reponeret. Val. Max, lib. 5. 1. T. Pomp. Atticvs, fugientem è patria Ciceronem sestertijs dücentis & quadraginta millibus donauit. Cedenti Italia M. Bruto sestertia centum millia muneri misit. In Epiro agenti sestertia trecenta numerari absens iussit. Familiares quosdam M. Antonij ex vrbe profugientes, quibus rebus egere intelligebat, spontè iuuit. In P. Volumnium tam multa contulit, vt plura proficisci à parente non potuerint. Corn. Nepos in eius vita. Henricvs IV. reginam Hungariae cum filío Salomone, nuru???ue, in exilium pulsam, benignè suscepit: ijs???ue in occidentalem Bauariam migrare iussis, sumtus ex fisco tribui mandauit. Auentinus lib. 5. Anno 1347. III. Non. Aug. Calitium obsessum ab Anglis, deditum fuit Eduardo Anglorum regi ea lege, vt ciues incolumes cu̅ singulis vestimentis quò vellent, se conferrent. In Francia à rege Philippo Valesio institutum, vt qui primùm vacare̅t magistratus, Calitio expulsis ac proscriptis conferrentur pro genere vitae & statu: tum vt eis pensatio quaeda̅ ac remuneratio beneficiorü, tu̅ vt vrbi fortiter defensae honestu̅ testimonium esset. Ex eo tempore Calitium ab Anglis recuperati no̅ potuit ad Henricum vsque II. Auctor Chronici Francorum. Xystvs IV. Rom. pontifex, miseros atque à Turcis eiectos principes, Bosnae Cyri???ue reginas, praeterea Andream Palaeologum Peloponnesi, & Leonardum Toccum Epiri despotas aluit. Volat. lib. 22. Anthrop. Rubrij Parme̅ses principatu deiecti à Ludouico Sforcia, à Venetis benignè accepti, ijs???ue datum ex aerario magnum auri pondus. Decretu̅ inde Guidoni & Iacobo fratribus annuum stipendiu̅ duúm & triginta millium aureorum numûm: tertiò, qui initiari cupiebat, sacerdotium in Veronensi opulentissimum. Sab. lib. 2. Dec. 4. Carolvs V. Imp. Muleassem regem Tunetanum, à naturali filio Amida excaecatum, & ad se in Germaniam profugum, in Siciliam misit, vt illic publico Siculorum sumtu aleretur. Sab. supplem. lib. 27. ex Iouio. In Tyrannide oppressos. Consule Tit. Pios homines armis defendere. quatenus Liberalitatem coniunctam habet religiosa defensio. item Tyrannicidas, fol. 2125. Vbi à Marathonio marte & pugna nauali Salaminia, à Plataeis Thermopylis???;, & rebus ad Thermodontem atq; circa Cyprum Cimonis gestis discesserit, omnibus praelijs Graecia aduersus semetipsam decertauit ad seruitutem, omne???; eius trophaeum ad suam excitatum calamitatem & probrum est, quae penè fuit ducum improbitate & ambitione prostrata. Alienigenae verò, qui paruas scintillas & exigua antiquae propinquitatis cum ijs vincula habere videbantur, à quibus vel verbis vel consilio aliquid extitisse in Graeciam beneficij mirum esset: hi maximis periculis & laboribus, Graecia̅ grauibus soluerunt dominis & tyrannis, atq; in libertatem restitueru̅t. Plut. in Flaminio. Etenim cùm Philippi armis Graecia Macedonum iugo subiecta fuisset, post Alexandri Magni obitu̅ magna cupido incessit Antigonvm Asiae regem & Demetrivm Poliorcete̅ eius F. oppressam à Cassandro Macedone & Ptolemaeo Aegyptiorum, vniuersam liberandi Graecia̅. Eo bellum nullus regum splendidiùs gessit vel iustiús. Quas enim ex barbarorum praeda collegerant opes, eas in Graecos pro gloria & laude profundebant. Vt primùm Athenas nauigare stetit sententia, cùm subijceret quidam ex amicis Antigono, ha̅c vrbem, si essent ea potiti, praesidio ipsis quasi pro scalis Graeciae retinendam: non est eum Antigonus secutus, sed scalas ait praeclaras esse & firmas, Beneuolentiam: Athenas verò vt orbis terrae speculam mox res gestas suas laudibus apud omnes mortales illustraturas. Nauigauit Athenas Demetrius quinq; millibus talentûm argenti, & nauium ducentarum succinctus classe. Vrbem Demetrius Phalereus Cassandri nomine regebat: Munychia tenebatur praefidio. Sed secunda fortuna simul & prouidentia vsus, repentè ad Piraeeum die 26. mensis Thargelionis ex improuiso applicuit. Vt propè in conspectu̅ venit classis, omnibus vt Ptolemaei naues recipere eam para̅tibus, tandem re intellecta duces institerunt occurrere: fuit???; tumultus, qualem verisimile est, cùm hostium descensionem arcere nec opinatam cogerentur, Siquidem fauces portus nactus apertas Demetrius, inuectus est iam omnibus co̅spicuus: signo???ue ex naui dato, audientiam & silentium postulauit. Quo dato, pronunciauit per praeconem, parentem se, quod felix faustum???; esset, ad liberandas Athenas praesidium???; eijciendum misisse, atq; ad leges illis pristinam???; Rempub. reddendam. His praedicatis, Vulgus depositis ad pedes clypeis, ingenti plausu & clamore, vt exiret de naui Demetrius, hortati sunt, Seruatorem???; & Benefactorem appellauêre. Phalereum Demetrius, dignitatis eius & virtutis veneratione, Thebas, vti petebat, addito praefidio deduci iussit. Vrbem ipse negauit se, quamuis defiderio teneretur, priùs visurum, quàm pulso praefidio libertatem ei reddidisset solidam. Munychiam vallo fossa???; cinxit. Postquàm verò deiecit praesidiu̅, arcem???; [2368] excîdit: tum denique inuitantibus eum & excipientibus Atheniensibus, vrbem inijt, concione???ue aduocata, veterem restituit ijs Reipub. formam. Addidit promissum, missurum ipsis patrem suum centum quadraginta millia medimnûm tritici, & materiam ad centum triremes faciendas. Et sic populus Atheniensis anno quintodecimo popularem Reipub. formam recuperauit. Nam intermedio tempore à bello Lamiaco & pugna ad Cranonem commissa, verbo paucorum, reuerà vnius, propter Demetrij Phalerei potentia m, viguerat dominatus. Plut. in Demetrio. Demetrivs Poliorcetes & Ptolemaevs inter sese certaru̅t de liberanda Graecia. Demetrius è Munychia praefidium eiecit, interfecto Dionysio duce: ac Demetrium Phalereum, qui rem ad paucorum potentiam Athenis reuocarat, amouit: patriam Atheniensibus, Megarensibus libertatem restituit. Ptolemaeus autem in maiorem etiam libertatis spem Graecos erexit, Graecas vrbes plerasque omnes libertate donauit, & foedus Isthmiacum denunciauit, & Isthmia, vt libertate recepta, oleaginos ramos ferentes spectare iussit. Caeterùm pacta ista inter Ptolemaeum & Demetrium non diu steterunt. Suidas. Iam cùm denuò & Philippi regis, Demetrij filij, & Mithridatis Ponti Asiae???; regis seruitute premeretur Graecia, à Romanis libertatem recepit, à T. Quinctio Flaminio primùm, deinde verò à Nerone Imperatore. Atq; adeò vrbi Corinthiorum delatum est, idem vt ibi beneficium bis Graecis sit declaratum. Siquidem Quinctius Corinthi tu̅c, & post aliquot annos Nere iterum Corinthi, Isthmia item celebrans, Graecos liberos suis legibus iussit esse: ille per praeconem, hic pro tribunali in foro concionem ad populum habens. Plut. in Flaminio. Romvlvs, auo Albae defuncto Numitore, licèt regnum ad ipsum pertineret, Rempub. in populi gratiam iussit liberam esse, ac magistratum supremum Albanis quotannis creauit. Plut. in Romulo. Pipinvs Gallorum rex, Gregorij III. Pontificis precibus, contra Aistulfum, bis in Italiam cum ingenti exercitu descendit aduersus Longobardos. Quibus cùm Rauennam Exarchatum???ue ademisset (haec enim Longobardorum dignitas erat: atque in ea Aemiliae viae pars, sub Romandiolae nomine defignata, Ferraria???; continebatur, item quicquid inter Ariminum Placentiam???ue comprehensum est) spreto magno auri pondere, quod Constantinus Imperator offerebat, si sibi ea loca restituerentur, Pontifici omnia dono dare maluit. Fulgosus, & Egnatius libro quarto, capite octauo ex Reginonis libro secundo. Non minus liberalem se, quàm Pipinus pater, Carolvs Magnus ostendit: qui, vt Adrianum pontificem aduersus Desiderij Longobardorum regis arma tueretur, bis in Italiam descendit: domita???; Longobardorum rabie, dono data à Pipino patre confirmauit: eis???; Parmam, Mantuam ac Lucam, & cum eis haud contemnenda̅ Ethruriae partem addidit: quae omnia, si voluisset, retinere sibi poterat. Regino lib. 2. Ranulfus lib. 5. cap. 26. Fulg. & Egnat. ibidem. Vrsvs, dux Venetorum, Gregorio tertio m recuperanda Rauenna, à Longobardis occupata, opem tulit. Sabellicus Enneadis 8. lib. 7. Alfonsvs Aragonius, cùm hortatu & precibus Eugenij pontificis expeditionem in Picenum agrum (qui à Francisco Sforcia potentissimo ac praestantissimo duce occupabatur) instituisset, atque Sforcia expulisset, Eugenius vnam atque alteram vrbem ex receptis Alphonso obtulit. Verùm rex repudiatis omnibus, non quaestus gratia hanc expeditionem se suscepisse ait, sed Ecclesiae. Panormita libro tertio de rebus gestis Alphonsi. Erga Hostes. Ex Tit. Clementiae erga hostes, huc quaedam, quae Liberalitatem iunctam habent, fol. 2671. Philippvs Macedonum rex, vt scribit Plutarchus, Nicanora proprium inimicum & detractore m, inopia vehementer afflictum, munere donare praecepit. Porsena rex Hetruscorum, pace cum Romanis iuncta, cùm aliam ciuitati exhibuit ingentem munificentiam, tum nihil praeter arma vt deportarent Thusci, castra commeatu & omnis generis apulentia referta relinquerent, imperauit, ea???; donauit Romanis. Vnde mos vsq; ad nostram aetatem in honorem & memoriam perpetuam illius beneficij manet, in sectionibus primùm bona Porsenae regis proclamandi. Statua ei posita aereaiuxta curiam rudis & opere prisco. Plutarchus in Poplicola. Liuius dubitat, quid esset, quòd bona Porsenae hostiliter vendi dicerentur, quae res à tam pacato digressu abhorrere videretur. Ego vetustae illius liberalitatis monume̅tum id fuisse crediderim, vt eo modo, quo ae à Quaestoribus post regis dilcessum vendita sunt, grata apud posteros memoria, talis sit auctio inter caetera vrbis solennia celebrata. Tantùm enim abest, vt Hetruscorum ab vrbe discessus hostilis fuerit, quòd statua sit deinceps Porsenae iuxta curiam publicè constituta. Sabell. lib. 6. Enneadis 2. Vespasianvs Imp. Vitellij hostis sui filiam splendidissimè maritauit, dotauit???; etiam & instruxit. Suetonius. Steno Iunior, Sueonum rex, Christiernum II. Danorum regem Stocholmiae sese obsidentem, & summa rerum omnium inopia, vento???; aduerso ad extrema redactum, commeatu liberaliter donauit. Anno. 1518. Io. Magnus lib. 23. Consalvvs Magnus Gallos hostes, Caieta dedita, regno Neapolitano excedentes, multis equis liberaliter donauit. Iotuius in Consaluo. In Mortuos. Huc omnia ea, quae in Funera, in Sepulcra, conferuntur liberaliter, siue Sumtus in ijs, siue Munus spectetur. Regum Scytharvm sepulcra apud Gerrhos sunt, vbi Borysthenes iam nauigabilis est. Ibi cùm rex eorum decessit, ingentem scrobem effodiunt forma quadrata. Accipiunt mortuum corpore incerato, aluo euulsa atq; expurgata (vt etiam Plin. lib. 9. cap. 45. docet) quam vbi filere contuso & thymiamate, apij???; semine & anifi expleuerunt, consuunt rursus: impositum???; plaustro cadauer, ad aliam gentem ferunt. Quod qui excipiunt, eadem agunt quae regij Scythae: aurem decidunt, crine̅ circumtondent, brachia incîdunt, fronte̅ nasum???; sauciant, sinistram manum sagittis traijciunt. Mox idem ad populos alios, quibus viuens imperitarit, cadauer transfertur. Deniq; contumulantes, concubinarum aliqua̅ praefracta gula simul sepeliunt: sed & pincernam, coquum, equi agasonem, ministrum???; item, qui fuisset à nuncijs, nec no̅ equos & omniu̅ primitias. Rursum???; anno circumacto haec obeunt: quinquaginta ex ministris, qui non alij sunt, quàm Scythae ingenui, strangulant, totidem???; interimunt equos. Herod. lib. 4. Xerxe in expeditione contra Graecos apud Acanthum vrbem agente, contigit, vt Artachaeus, vir Xerxi spectatus, qui fossae ad Athon monte̅ faciundae praefuerat, morbo decederet. Xerxes magno damno ducens, maximum hominum fato functü (quippe cui quatuor omnino digiti deerant à longitudine quinque regiorum cubitorum) apparatissimè eum funerauit, exhibito etiam epulo, eius???; tumulum omnis exercitus extruxit: cui tanquam heroi Acanthij ex oraculo sacrificant, nomine eum nuncupantes. Herod. lib. 7. Hephaestione Babylone mortuo, Alexander Magnus in summo erat luctu. Duces & amici omnes regis voluntati inseruientes, signa ex ebore, auro, & materia alia preciosa fieri curarunt. Ipse autem architectos & diligentiores fabros multos conquisiuit: ac primùm moenium stadia decem deiecit, lateres???; omnes colligi & exportari mandauit, quò locus ad pyram extruendam aequalis fieret. Eam autem quadratam erexit, ac latus quodq; in stadij longitudinem produxit. Reliqua̅ aream partitus est in domos triginta, quae extructar sunt cum tabulatis è ligno palmae arboris. Totius autem aedificij forma̅ quadratam effici voluit. Deinde circumquaq; ornamenta applicabantur. Ad iniam quidem partem posita sunt quinqueremium aurea rostra ducenta quadraginta numero: in eorum prominente vtrinq; assere, vt solet in proris nauium, sagittarij bini, quatuor cubitorum magnitudinis, genu innitebantur. In medio quinq; cubitorum statuae armatae erant. Loca omnia intermedia tegebantur obductis velis purpureis. In secu̅do loco supra haec erant quindecim cubitorum lampades, queis circa partem, quae manibus capitur, annexae erant coronae aureae: in summo, vbi ignis excitatur, aquilae alas protendebant, ac deorsum versus intuebantur: ad infima iacebant dracones, aquilas & ipsi toruum inspicientes. Tertium superiorem locum ferarum omnium, quae venando capiuntur, ingens tenebat multitudo. Quartus locus habebat Centaurorum pugnam, factam ex auro. Quintus tauros & leones alternos aureos. Super haec omnia in sexto ordine erant vbique Macedonica & Barbarica arma: altera in virtutis testimoniu̅: Barbarica, vti gentium deuictarum darent significationem. Summum fastigiü tenebant Sirenes introrsus cauatae, in queis conditi homines funebrem naeniam canerent. Totius operis altitudo credita est fuisse cubitorum plus centum triginta. Quum???ue simul duces, milites, legati, & indigenae homines summo studio pompae eius apparatum adiuuissent, impensa sunt talentorum millia plus quàm duodecim. Ad magnificentiae huius ratione̅ reliqua omnia in funere, summo cum splendore sunt celebrata. Diod. lib. 17. Alexandri Magni Babylone mortui corpus ad Ammonis delubrum deportandum Macedones statuêre, currus & deductionis cura Aridaeo demandata. Primùm aureum fabricatum est feretrum ductile, corpori quadrans, id???ue refertum aromatis, quae possent corpori fragrantiam simul & perdurationem praestare. Feretro impositum erattegumentum aureum, ad vnguem quadrans, summam???ue superficiem comprehendens. Hoc insuper comprehendebat purpureus pannus auro variegatus, cui apposuerant arma defuncti, volentes tota imagine exprimere eius res gestas. Postea adhibuêre currum, qui illud portaret, cuius verticem tegebat aurea testudo, te [2369] ctorio gemmis ornato, latitudine octo, longitudine duodecim cubitorum. Tecto praeter totum opus suberat aureum solium forma quadrata, habens tragelaphorum prominentes partes anteriores, quibus affixi erant anuli aurei, de quibus pendebant insignia ad spectaculum fabricata, varijs coloribus decenter florida. In summis erat fimbria reticularis, habens praegrandia tintinnabula, vt ex longo spacio perueniret sonitus ad propinquantes. In huius testudinis angulis erat in vnoquoque latere aurea Victoria trophaeum gestans. Quod verò testudinem vndiq; sustinebat columnium, erat aureum, columnarum capitulis Ionicis. Intra columnium rete erat aureum, macularum crassitudine digitali, quod rete tabulas habebat alternas quatuor, depictas animalibus, pares parietibus. Harum prima habebat currum tornatilem, & in eo sedentem Alexandrum, manibus gestantem decorum sceptrum. Regem stipabat vnum satellitium armatum Macedonum, & alterum Persarum maliferorum, quos antecedebant armigeri. Secunda tabula habebat sequentes satellitium elephantos, ornatos bellicè: quibus portabantur à fronte Indi, à tergo Macedones, consuetis armis armati. Tertia habebat equitum turmas, quae praeliorü conflictus imitabantur. Quarta naues ad praelium instructas. Apud aditum testudinis erant leones aurei, intuentes in eos qui intrarent. In singulis intercolumnijs erat aureus acanthus, paulatim vsque ad capitula columnarum exporrectus. Supra testudinem in medio vertice purpureus pannus erat subdialis, habens auream lauream permagnam, quam radijs feriens sol, splendorem reddebat fulgentem atque tremulum, quae res procul spectantibus fulguris speciem praebebat. Sella testudini subiecta duos habebat axes, quibus circumuertebantur rotae Persicae quatuor, quarum erant orbilia & radij deaurati: quae verò pars terram pulsat, erat ferrea. Axium prominentes partes erant auro fabricatae, habentes anteriores partes leonum, pila mordicùs tenentium. In media longitudine polum habebant arte accommodatum in media testudine, ita vt per eum posset testudo inconcussae esse, in succussionibus inae qualibus???ue locis. Cum???ue essent temones quatuor, vnicuique quadruplex ordo iugorum subiunctus erat, quatuor, mulis vnicuique iugo alligatis, ita vt in vniuersum muli essent sexaginta qutuor, tum robore tum proceritate electi. Horum vnusquisque coronatus erat aurata corona, & ad vtramque genam pendens habebat tintinnabulum aureum, & circum collum torquem gemmis ornatum. Igitur Aridaevs consumtis duobus ferè annis in operum apparatu, deportauit corpus regis de Babylone in Aegyptum. Ptolemaeus ei obuiam processit cum copijs vsque in Syriam, accepto???ue corpore, decreuit illud in praesentia ad Amnionem non deportare: sed in condita ab illo vrbe, omnium fermè totius orbis vrbium clarissima, reponere. Igitur delubrium extruxit magnitudine & apparatu Alexandri gloria dignum, in quo ei iusta persoluit, eum???ue heroicis sacrificijs, & magnificis certaminibus honorauit. Diodorus lib. 18. Herodes Iudaeorum rex, cùm Aristobulum pontificem interficiendum curasset, quod ad magnificentissimum funeris apparatum attinet, nihil sibi ad summam liberalitatem fecit reliquum, tam in exornando conditorio, quàm in congerendis eò aromatibus, & alijs rebus preciosissimis, quò Alexandrae socrui, & Mariammae vxori afferret solatium. Alexandrae enim filius fuerat Aristobulus. Iosephus lib. 15. cap. 3. Herodis Iudaeorum regis funus, Archelavs F. regni successor relictus, quàm splendidissimum fieri curauit. Ferebatur in lectica aurea, distincta varijs gemmis preciosis, & instrata purpura: corpus amictum erat purpura, imposito capici diademate, & desuper corona aurea, sceptrum???; in manu dextera. Lecticam stipabant filij & cognatorum numerus. Hos sequebantur milites distributi per nationum genera: primùm satellites, deinde Thraces, post hos Germani, & deinceps Galli, omnes instructi velut ad praelium: reliqua deinde exercitus multitudo armata sub suis ducibus ac ce̅turionibus. Hos sequebantur quingenti famuli, ferentes aromata. Ea pompa processit Herodium vsque per octo stadia: vbi, quemadmodum antè mandauerat, sepultus est. Archelaus per septem dies iuxta patriam legem luctu parentis celebrato, & in fine luctus funebri epulo multitudini praebito, in templum ascendit: & quacunque transiret, excipiebatur gratulationibus, ac faustis acclamationibus. Tum conscenso suggesto sublimis in aureo solio residens, accipiebat laetus gratulatrices voces fauoris indices, & ipse vicissim omni comitate respondebat multitudini, agebat???ue grates, quòd oblici patris sui duriciae, nihilo deteriùs erga ipsum affecti essent, pollicebatur???ue parem pro eoru̅ studijs gratiam. adhuc tamen abstinere se à regis nomine, quod ab auctoritate & assensu Caesaris pendeat, penes quem sit testamenti à patre scripti confirmatio. Iosephus lib. 17. cap. 10. Mithridates rex Ponti pecuniam insepulturam Thoridoracis, licèt hostis, impendit magnam. Vide Titulum Clementiae bellicae erga hostes mortuos. Nero Imp. in Poppeae suae nouissimo die tantum aromatum concremauit, quantum annuo foetu Indiam & Arabiam ferre non posse, periti rerum astruunt. Plinius libro duodecimo, capite 18. Hadrianvs Imp. in ijs spectaculis quae in honorem Traiani patris edidit, balsama & crocum per theatri gradus diffundi iussit. In honorem etiam socrus aromata populo dedit. Pontanus cap. 15. de Magnificentia. Alfonsvs Aragonius quàm fuerit effusus in Ferdinandi patris sui sepultura, difficile explicatu est, cùm suprà decem & septem aureorum millia in illius funus effuderit. Pontanus capite decimoquinto de Magnificentia, & Ritius libro quarto regum Siciliae. Ferdinandvs rex Neapolitanorum, non Isabellae solùm vxoris, aut Heleonorae filiae, atque Hyppolytae nurus funera singulari pompa edidit, verùm & Francisci & Blancae Mediolanensium ducibus, Hippolytae ipsius parentibus, ac Ioanni Aragoniae regi patruo: Mathiae Hungariae regi genero, Friderico quoq; Imperatori, qui diuersis ac longinquis in locis è vita migrauerant, exequias rara quada̅ magnificentia splendore???; persoluit. Pontanus cap. 15. de Magnif. Nostra aetas vidit in Alphonso Agidario (qui dux co̅fecto Baetico bello Mauros iterum rebellantes circa Arundam oppugnabat, in qua pugna, suorum negligentia fortiter pugnando occubuit) tantam funeris pompam, vt praeter regios propè exequiarum apparatus, singulae Civitates Hispaniae suis quaeque locis iusta persoluerint: neque minor nunc eius sit interfecti apud Hispanos fama, quam Consalui fratris celebritas, qui Neapolitanum regnu̅ incredibili felicitate Gallis ademit. Sepulcro talis inscriptio regum decreto est addita, vt appareat illum tanquam numen ab omnibus cultum. Huius memoria res???ue ab eo praeclarae gestae ne penitùs interirent, Iacobi Agidarij cura effectum, qui trophaea & alia monimenta illi erigenda in agro Brixiano curauit. Sabellicus libro 10. capite 15. Secvndvm Res, In Qvibvs Liberalitas sese exerit. Sic versatur circa Mvnera. Ex Munificentiae loco illustretur, fol. 2434. Huc enim Donatiua, Congiaria, Sportulae, & similia referri possunt omnia. Dotem. Vide Tit. Sponsis data munera, fol. 4367. 4372. Atheniensis populus Aristogitonis ex filia neptem, quam viuere acceperat in Lemno sordidè, illocabilem ob inopiam, reduxit Athenas, atque nobili viro nuptum dedit: in dotem largitus praedium in Potamo. Plut. in Aristide. Alexander Macedo, Perillo cuidam suorum amicorum dotem pro filia petenti, quinquaginta dedit talenta. Eo tamen dicente, Decem satis esse: Tibi (respondit) accipere quidem satis est, at mihi dare nequaquam. Plut. in Apoph. Romani filiam L. Mummij Achaici expublico dotarunt. Cicero lib. 2. Officiorum. Plinivs orator, historici nepos, Quintiliano rhetori dedit abundè pecuniae, qua nubilem dotarrt filiam. Quod ad ipsum scribens edocet, his verbis: Et tanquam parens alter puellae nostrae confero quinquaginta millia numûm. Rauisius. Vrsvs comes Nolanus singulis annis, quibus Nolae praefuit, satis bonam pecuniam puellis collocandis decreuerat: vnde & viuus maximè charus Nolanis fuit, & mortuus ab omnibus desideratus. Pontanus de Liberal. cap. 20. Immensas aerarij Barnabae Vicecomitis principis Mediolanensis diuitias, vni dotales sumtus exhaurire facilè potuissent, quum numerosam prolem nobilissimis Europae principum domibus insereret. Viridem enim Leopoldo Austrio Norici regulo, Thadeam Stephano, Magdalenam Federico Baioarijs Vindeliciae principibus, Valentinam Friderico Cypri regi collocauit: quum Agnetem Francisco Gonzagae, Catharinam Ioanni Galeacio fratris filio, Antoniam & Anglesiam Conrado & Friderico Virtembergensibus Sueuiae regulis, nuptui dedisset: Lucia subinde Edemundo Britanniae regis filio tradita, vt in remoto etiam Oceano sobolem propagaret. Ex filiabus autem nequaquam ex Regina vxore susceptis, generos sibi adsciuit bellica virtute clarissimos, quum Ioanni Aucuto Britanno Donninia, Laucia Lando Germano ad Brigantinu̅ lacu̅ illustri traderetur. Quaru̅ omnium dotes cu̅ lucule̅to mundi muliebris apparatu, vicies centena millia aureorum excessisse constat: nec tot sumtus tam???ue immodici Barnabam deterrebant, vt quicquam de splendore vitae remitteret, quin filios diuersis magnis in domibus cum freque̅ti & liberaliter ornata familia alendos arbitraretur. Iouius in eius vita. Georgivs Heltus, Impp. Ferdinandi I. & Maximiliani II. Cancellarius, qui à primae pueritiae annis castissimè ce [2370] lebs vixit, certae pecuniae summae fructum annuum honesti & pauperi alicui dotis nomine, quò faciliùs in matrimonium collocari posset, de suis bonis destinauit. Ioach. Camerarius in vita Philippi. Salarivm, Stipendivm, Mercedem. Hîc ea, quae in Milites, in Professores, in Mercenarios liberaliter erogantur, siue Sumtus, siue Munera. Avgvstvs Imp. cum suis successoribus, censum senatorum, qui ad numorum octingenta millia olim fuerat, ad duodecies centies sestertiûm auxisse scribitur, ne quis eorum inops & egens foret. Alex. ab Alex. lib. 4. cap. 11. Nero senatoribus Romanis, qui tenui re familiari essent, annua salaria statuisse dicitur. Alex. lib. 4. cap. 11. Hadrianvs Caesar feminis plurimis, vnde familiam honestè alerent, salaria constituit: nescias liberaliúsne, an magis consideraté. Pontanus cap. 11. de Liberalitate. Mvtvvm, Commodatvm, Creditvm, liberaliter Datum. Antonivs Criticus, M. Antonij Triumuiri pater, cùm non amplas haberet facultates, eam???ue ob causam ab vxre Iulia prohiberetur, ne sua liberalitate ex animi sententia vteretur, & amicus ad eum pecuniae causa petendae accessisset: deficiente pecunia, mandauit puero, vti aquam in argenteo scypho afferret, atque ea genas abluit, tanquam barbam rasurus: puero auten alterius negotij causa digresso, scyphum amico tradidit, eo???ue vti iussit. Vt verò scyphum à seruis requiri sensit, vxorem???ue indignè ferentem, & velle de singulis seruis quaestione habita inquirere, fassus est factum, veniam petijt. Plutarchus in Antonio. Cùm haereditas Catoni iuniori venisset patruelis Catonis centum talentûm, redegit eam in argentum: & cui opus erat ex amicis, mutuo dabat sine foenore. Alij praedia quoque & seruitia eius, concedentis & auctoritatem accommodantis aerario oppignorabant. Plut. in Catone. Franciscus Carrarius principatu Patauino à Ioanne Galeacio Mediolanensi principe deiectus, in exilium???ue ad Astam oppidum missus, à Carolo Zeno, qui tum exercitui Venetorum praeerat, propter veterem amicitiam, non paruam pecuniae summam petijt, vt vitam produceret, sese???ue alere vnum posset. Eam is illi perlibenter numerauit: iussit???ue vt omnem operam à se expectaret, quae praestari ab se sua cum dignitate illi posset. Egnat. lib. 5. cap. 1. Leonardvs Pratus, è Lupis Apuliae oppido, ex societate Rhodiorum militum, se ad Venetos contulit, homo & gentis nobilitate, & rei militaris scientia clarus: cui paulò pòst, vt virtuti eius honos haberetur, equites leuis armaturae centum quinquaginta, reliquorum???ue omnium eiusdem modi equitum praefecturam Senatus tradidit. Is cùm ad vrbem quinquaginta auri libras domo secum attulisset, Patribus dixit, tanto se auro in praesentia non egere: decem???; ex ea summa suos in vsus retentis libris, reliquas quadraginta eis obtulit atque à curia in diuersorium abiens, statim misit. Tam prona in alieno homine atq; aduena liberalitas cum beneuolentia in Remp. extitit. Bembus lib. 7. Hist. Venetae. Antonivs Grimanus, classis praefectus à senatu Veneto aduersus Baiazetem II. designatus, antequa̅ conscenderet, propterea quòd ab ciuibus tot superiorum defessis continentium bellorum muneribus lentè ac morosè tributa exigebantur, libras auri octoginta in remigum stipendia Reipub. mutuò dedit: alteras octoginta secum se laturum est pollicitus, quibus Corcyrae reliquis???; in locis ad classem constituendam vteretur, Bembus Venetae historiae lib. 5. Remissum. Aes alienum liberaliter condonare. Apud Hebraeos ex Mosis instituto, quae tellus sua sponte ferret, quin quagesimo anno tribulibus & extraneis communia erant. Hunc Hebraei annum Iobeleum dixêre, qui quinquagenarius dici potest. Id enim Iobel Hebraice valet, vt Eusebius scribit. Hoc annorum spacio videntur mihi Hebraei à Protoplasto tempora dimensi: vt Graeci postea Olympiadibus, Romani Lustris. Quinquagesimo igitur quoq; anno debitae relaxabantur pecuniae, & Mosis instituto libertare donabantur serui, praedia quae viliùs vaenissent, antiquis possessoribus redhibebantur. Sab. lib. 3. Enn. 1. Cùm Ivdaei è captiuitate Babylonica in patriam redijssent, egeni ab opulentis aere alieno contracto ita vrgebantur, vt omnes suas possessiones illis oppignorare & filias emancipare cogerentur: suadente Nehemia duce, consanguineis suis egentibus nomina omnia remiserunt: ne quos ipse & ante eum Esdras & Zorobabel è captiuitate redemtos in libertate̅ vindicassent, ipsi iam redemtos emerent. 2. Esdrae 5. Auri numûm centum millia Civis quidam Pragensis, recepto chirographo, Carolo IV. Imperatori mutuo dedit, eum???ue postridie ad prandium inuitauit, conuocatis aliquot regulis, & conuiuium more Boëmiae splendidissimum apparauit. Cùm verò potioni & caseo, vt illi consueuerunt, locus esset (neque enim sacchareis confectionibus vtuntur) chirographum in catino aureo iussit adferri. Admirantibus conuiuis, & Quid hoc sibi vellet? quaerentibus: Caetera, inquit, fercula, Caesar communia tibi cum hisce optimatibus fuêre: hoc tui solius erit. Nam aurum, quod mutuaui nudius tertius, tibi dono, omne???ue debitum remitto. Aen. Syl. libro 4. Com. de Alfonso. 10. Oporinus, typographus Basiliensis, de Repub. literaria, si quis alius, optimè meritus, ob quorundam improbitatem & auaritiam tanta alieni aeris difficultate circumuentus est, vt, frustrà licèt obnitente suorum pietate, haeredem non inuenerit. Post illius mortem, creditoribus bona Oporiniana praetoris hastae subijcientibus, Henricvs Petri, Basiliensis typographus & Senator, quadringentos aureos collatis, vtrinque rationibus sibi ab Oporino debitos, Emanueli F. cui praeter nomen parentis & amicitiam bonorum nihil ex tanta haereditate superfuturum esset, liberali animo donauit. Dissolutum. Aes alienum alterius dissolucre. Spartiatarvm defuncto rege, alter qui succedit, liberat aere alieno omnes eos, qui vel regi vel reipublicae aliquid debebant. Herod. lib. 6. Alexander Magnus, Asia victa, fuit cùm in caeteris mirificè largus, tum aes alienum exercitus creditoribus de suo die vno dissoluit. Eius impensae vniuersa summa centum & triginta minus ad decem millia talentûm peruenit. Plutarch. in Alex, & Diodorus lib. 17. Quinqueuiri apud Rom. creati, vt aes alienum pro his, qui soluendo non essent, de publico soluerent, qui Mensarij nuncupati: quae res quantum ad patrum plebis???; conciliandos animos profuerit, difficile dictu est. Quippe cùm esset plebs obruta foenore, pecunijs in foro positis, vim ingentem aeris alieni dissoluerunt. Alex. lib. 3. cap. 16. Ivstinvs II. ab initio principatus sui, suasu Sophiae conîugis, liberalis, aes dissoluit alienum, conquisitis omnibus foeneratoribus, extinctis chitographis, & red ditis pignoribus. Quo facto animos simul ciuium & militu̅ plurimùm sibi conciliauit. Cuspinianus ex Zonara. Imperator Romanvs Lacapenus, poenitentia violatorum iuramentorum ac perfidiae correptus, vt Deum placaret, aes alienum ciuium nomine dissoluit, diuitum ac pauperum: in quam rem dicitur impendisse centenarios vndeuiginti, ac tabulas nominum combussit in purpureo, qui est ad Chalcen, vmbilico. Precia quoq; domorum pro conductoribus pependit, à maximo ad minimum. Cedrenus. Coërcitum. Consule Tit. Auaritiae castigatio, quatenus foeneratorum tyrannis erga debitores [Greek words] dissoluitur & [Greek words], fol. 3409. & seqq. Haereditatem concessam, communicatam alteri. Consule Tit. Haereditate acquisita bona, fol. 599. Agesilavs Leontychide deiecto, ad regnum Spartanum euectus, haereditatem quoq; Agidis patris Leontychidis solus creuit. At cùm propinquos Agidis maternos honestos homines videret, sed inopes: ad benauolentiam & laudem pro inuidia & maleuolentia captandam, semissem his haereditatis concessit. Plut. in Agesilao. Democritvs Abderites fratribus suis haereditatem paternam amplissima̅ concessit: ipse paucis assumtis pecunijs, quantum pro viatico satis fore videbatur, philosophiae studio peregrinatum abijt. Gellius, Sab. lib. 2. cap. 1. Procvleivs fratres suos Scipionem & Muraenam, impendijs bellorum ciuilium attritos, & spoliatos, partito iuuit patrimonio. Vnde Horat. lib. 2. Carminum: Viuet extento Proculeius aeuo Notus in fratres animipaterni: Illum aget penna metuente solui Fama superstes. De Vestino, Martialis Epigrammatum lib. 4. Cùm grauis extremas Vestinus duceret horas, Et iam per Stygias esset iturus aquas, Vltima voluentes orabat pensa Sorores, Vt traherent parua stamina pulla mora, Iam sibi defunctus, caris dum viuit amicis. Mouerunt tetricas tam pia vota deas. Tam largas partitus opes, à luce recessit, Se???; mori posthac credidit ille senem. Athenodoro frater fuit natu maior, Xeno nomine, qui [2371] magna ex parte rem familiarem procurator fisci decoxit: denique ob raptum mulieris iudicatus, bonis???ue suis est multatus, quae in publicum addicta fuêre. Erat etiam tum adolescens imberbis Athenodorus. Hic vendita quae fuerat ei attributa bonorum portione, non abiecit fratrem, sed posuit omnia in medio, diuisit???ue, ac magna iniuria in partitione affectus, non indignè tulit, neq; poenituit eum facti, sed placidè & hilariter fratris amentiam tulit, quae per Graeciam fuit diuulgata. Plut. de Pietate erga fratres. Lytrvm, Redemtionis precivm Datum. Prose. Lycvrgvs orator, obijciente quodam, Quòd se pecunia redemisset à calumnia: non est inficiatus, sed clarissima voce populum appellans: Bene habet, inquit, viri Athenienses, quandoquidem tot annos in Repub. versatum dedisse me, no̅ accepisse pecuniam, criminantur obtrectatores. Erasmus libro sexto Apoph. C. Ivl. Caesar à piratis Cilicibus captus, duplum eius summae, quam exegerant, illis persoluit. Sed mox circumuentos cruci affixit. Plut. in eius vita. Bertrandvs Guesclinius Henrici Hispaniae regis partes contra Petrum fratrem illius secutus, in praelio captus, redemtionis nomine centum aureorum millia obtulit. Hoste, vel quarta parte se contentum dicente, quòd tantas illius opes non esse sciret: honoris tamen causa LX. millia spontè numerauit, & alta voce exclamauit, LV. millibus regnum Henrico comparaui, eum vel inuito fratre in solium collocabo: [Greek words] partem ipse, partem rex Gallus restituet. Hic est ille Bertrandus, qui postea Magister equitum sub Carolo V. creatus, res maximas gessit. Aegidius Corrozetus de Dictis & factis mem. Pro alio. Ptolemaevs Philadelphus Aegypti rex, Aristaei amici sui, viri optimi, consilio vsus, cùm Iudaeorum legem in Graecam linguam transferendam curaturus esset, Iudaeos omnes captiuos in suo regno liberari septem dierum spacio iussit, numeratis in singula capita ex fisco regio centum viginti drachmis, in eam redemtionem 460. talentis, cùm domini etiam pro infantibus id precium exigerent. Et sic centum viginti millia Iudae orum libertate donata. Iosephus libro duodecimo Antiq. capite secundo. Anniceris Cyrenaeus, Platonem ab Aeginetis captu̅, & inter mancipia vaenalem expositum, ne quid indignum pateretur, minis aliquot mercatus est, & honesto comitatu Athenas ad suos remisit. Quam pecuniam quum à Platone sibi remissam intellexisset: Profectò, inquit, peccatum videri potest, quòd maiore summa non iuuerim tantum virum. Rauisius. Bias Prienaeus, cùm diues esset, puellas quasdam Messenias redemit, & pro filiabus educauit: postea dote data eas Messanam ad parentes remisit. Breui pòst inuento aureo tripode, cùm ex oraculo deberetur Sapientissimo: puellae cum patre suo in concionem prodierunt, & Biantis liberalitate exposita, appellarunt eum Sapientem, auctores???ue fuerunt vt tripus Bianti mitteretur. Laërtius lib. 1. Lycvrgvs orator Atheniensis, cùm improperaretur ei, quòd sycophantam quendam redemisset: Gaudeo, inquit, quòd tam diu vestra Rep. gesta, priùs datae pecuniae arguar, quàm captae. Plut. in vitis Niciae & Crassi. Gillvs Tarentinus exul in Iapygia, Darij regis exploratores captos sua pecunia redemit. Ob quod meritum cùm rex paratus esset ei donare quicquid vellet, optauit tantùm se in patriam reduci per Gnidos, regis intercedente auctoritate: Gnidi tamen à Tarentinis id impetrare non potuerunt. Herod. lib. 3. Obtulerat Alexander Magnus Phocioni C. talenta argenti, & vnius è quatuor ciuicatibus, Chio, Elea, Mylasa, Pataráve, annuum fructum. At Phocion cùm neq; argentum neque ciuitate̅ accipere vellet, tamen ne planè promissa Alexandri nihil facere & contemnere videretur, hac re eum honorauit. Eos qui in arce Sardis captiui tenebantur, liberos sibi dimitti rogauit: Echecratidem sophistam, Athenodorum, Himeraeum & Demaratum, qui duo fratres erant, & Rhodij. Aelian. de Var. histor. lib. 1. & Plut. in Phocione. Pericles, inuictum à pecunia animum, multa largiendo egentibus, dum redimit suis numis captiuos, demonstrauit. Non fuit haec ingens summa, tamen ad sex talenta. Plutarch. in Comparatione Periclis & Fabij. Conuenerat inter Annibalem & Q. Fabivm Dictatorem, de permutandis captiuis: & quae pars plures recepisset, ea vt argenti pondo bina & selibras in militem praestaret. Vt facta commutatione in capita reliqui apud Annibalem Romani CCXL. fuerunt, argentum pro his debitum negauit senatus mittere. Insuper castigauit Fabium, quòd non rectè, nec ordinè, neq; è Republica homines, qui ignauia sua hosti praedae fuissent, liberaret. His Fabius auditis moderatè tulit iram ciuium: verùm cùm pecunia deficeretur, neq; fallere Annibalem, nec ciues sustineret negligere: misit Romam filium, agrum vt venderet, & argentum ad se in castra confestim ferret. Adolescens praedijs distractis properè redit. Tum precium ille Annibali mittit, & recipit captiuos: id???; postea restituere cùm multi vellent, à nemine accepit, sed condonauit omnibus. Plut. in Fabio, & Val. Max. lib. 4. cap. 8. Theodoricvs Ostrogothorum rex, pacato Italiae statu, pro magno negotio habuit in Galliam mittere, qui Italos à Burgundis in praedam abductos redimerent: missus???ue est Epiphanius Ticine̅sis antistes, cum magno auri pondere, quod ex fisco est illi datum. Multi mortales publicè redemti sunt: sunt cum his quinq; millia gratis recepta, quae Gundobaldus rex Christiani nominis, Epiphanio viro christianissimo sine precio restituit. Sab. lib. 2. Enn. 8. Alfonsvs X. Hispaniae rex Imperatorem Constantinopolitanum à Soldano captu̅, ingenti redemit pecunia. Pontanus. Remissum. Cùm inter Megarenses & Corinthios de imperio certaretur: captiuos in bello velut hospites inuicem tractabant, & sine precio dimissos Doryxenos appellabant. Illis enim Iupiter [Greek words], id est, hospitalis, in praecipuo cultu erat. Quare milites cum hostibus extra aciem familiaria iura seruabant, in acie verò pugnabant vehementissimé. Alexander lib. 4. cap. 10. Dromichaetes Getarum rex, Lysimachum Thraciae regem captum liberaliter dimisit, hoc vnum monens, vt pauperibus amicis quàm hostibus, deinceps vti mallet. Strabo lib. 7. Victis ad Chaeroneam Atheniensibus, Philippvs Macedonum rex, Demadis oratoris captiui persuasione, Athenienses captiuos omnes gratis remisit. Diod. lib. 16. Ptolemaevs rex, fugato Demetrio Poliorcete, quos praelio ceperat Demetrij amicos, vnà cum eius supellectile statim remisit: missis qui dicerent, de imperio & gloria magnis viris certandum esse. Pontan. cap. 31. de Liberalitate ex Plut. Demetrivs non multò pòst classe Ptolemaei superata, eorum qui ceciderant corpora, magnisicè sepeliri, captiuos autem omnes liberos abire iussit. Plut. in Demetrio. Antiochvs rex Asiae, Scipioni filium carissimum captum, sine dono lubens remisit. Plutarchus in vita Scipionis. Plin. de Viris illustribus. Pyrrhvs rex captiuos C. Fabricio legato Rom. gratis concessit, hac lege: Si pacem abnuisset Senatus, vt salutatis propinquis & Saturnalibus celebratis, ad se remitterentur. Plutarchus in Pyrrho. Cùm Carthaginensium legati ad captiuos redimendos in vrbem venissent, Senatvs protinus his nulla pecunia accepta reddidit iuuenes, numerum duûm millium & septingentorum quadraginta trium explentes. Tantum hostium exercitum dimissum, tantam pecuniam contemtam, tot Punicis iniurijs veniam datam, ipsos legatos obstupuisse arbitror, ac secum dixisse: Ò munificentiam gentis Romanae, deorum benignitati aequandam. Ò etiam nostram legationem supra vota felicem: nam beneficium quod nunquam dedissemus, accepimus. Val. Max. lib. 5. cap. 1. P. Scipio, capta Carthagine noua, obsides, quorum in ea vrbe ingens copia erat, ciuitatibus Hispaniae restitui iussit, ex quo maximè humanitatis & clementiae nomen sibi comparauit, multos???; populos hac indulgentia mouit, vt ad Romanum redirent à Punico imperio. Auctor vitae Scipionis. À Quaestore hastae subiectos captiuos vendente, puer eximiae formae & liberalis habitus missus est. De quo cùm explorasset P. Scipio Africanus posterior, Numidam esse, orbum relictum à patre, educatum apud auunculum Masinissam, eo ignorante immaturam aduersus Romanos ingressum militiam: & errori illius veniam dandam, & amicitiae regis fidissimi pop. Rom. debitam venerationem tribuendam existimauit. Itaque puerum anulo fibula???ue aurea, & tunica laticlauia, Hispano???ue sagulo, & ornato equo donatum, datis qui eum prosequerentur equitibus, ad Masinissam remisit: eos victoriae maximos fructus ratus, dijs templorum ornamenta Romanos, regibus sanguinem suum restituere. Valerius Maximus lib. 5. cap. 1. Constantinus Monomachus Imp. Liparitam Meschiae praesectum vti à Turcis captum liberaret, misso ad Svltanvm legato cum muneribus, simul & hunc sibi reddi, & pacem componi postulabat. Sultanus acceptis legatis, vt magnificus videretur potiùs rex, quàm qui bellum cauponaretur, pro dono Imperatori mittit Liparita̅: & quae eius redimendi causa Imperator miserat, accepit quidem, sed omnibus ijs Liparitam donauit, hortatus vt eius in posterum diei memoriam coleret, neq; contra Turcas porrò arma sumeret. Cedrenus. Rollone Normannorum duce per Scaldim fluuium Frisiorum terram populante, Reynerus dux insidijs Danorum captus fuit: & vicissim duodecim Rollonis milites strenuissimi [2372] intercepti, ad vxorem Reyneri pertracti fuêre. Dolet illa captum maritum: sperat interim duodecim capitum permutatione facilè vnum redimì poslc. Mittit mulieri mandata Rollo, nisi protinus remittat captos milites, cum omni auro suo atque argento (adhibito Christianae religionis iureiurando, quòd omne aurum miserit) illicò Reynerum gladio periturum. Territa mulier, omne aurum & argentum, signatum & rude, adhibito iura mento, misit cum militibus. Rollo mulieris pietate collaudata, Reynerum vinctum iussit adstare: &, Quid, inquit, in te Reynere commisi, vt cum Frisijs me in Valacris oppugnares? Vides qua fortuna sis: ferrum tibi ademtum cum libertate: aurum tuum atque argentum in manibus meis est. Quod in me munus non conferres, in te libet collocare. Liberum te remitto coniugi ac tuis: dimidium auri à te accepti pondus rependo, donum me???ue te???ue dignum adijcio. Vade memor beneficij: potius???ue quid amicus, quàm inimicus possim, experire. Ille gratias habens concessit illicò ad suos. Cranz. lib. 2. Noruegiae, cap. 20. Boleslavs dux Monsterbergensis in Silesia, à Carolo Ioannis Boëmiae regis, cui parere recusabat, filio Francosteni obsessus, cùm facta eruptione plurimos Boëmos & Morauos nobiles in castris cepisset, eosdem vxoribus illorum (quas Carolus, in castra euocatas, regio prandio, quo Boleslaum perinducias excipiebat, interesse voluerat) liberali manu restituit. Eam in hoste virtutem admiratus Carolus, pacem ei aequissimis dedit conditionibus. Ioachimus Cureus in Silesiae Annalibus. Avxilivm contra hostes vel ope vel opera sua liberaliter Oblatum, praestitum. Consule Tit. Defendere armis insontes, sub loco Iustitiae, fol. 206. 1703. Corinthii Atheniensibus socijs naues viginti rogantibus, cùm lege eas dono dare non possent, vendiderunt illis singulas quinis drachmis. Herod. lib. 6 Ligustico bello dum Contarenus dux ad Clodiam recipienda̅ contendere vellet, quam Genuensis hostis expugnatam obtinebat, non parua ciuium Venetorvm copia magnam vim auri argenti???ue in pubicum contulit: ad alios???ue bellicos vsus omnes se paratos obtulerunt, vt Veneta dignitas atque libertas staret. Eorum magnam partem post pacem initam, patricio donauit ordine Senatus: & in ijs Iacobum Caballu̅, qui terrestri bello ea ferè tempestate summa sua cum fide & laude praefuit. Egnat. lib. 4. cap. 8. Repudiatum. Vide Tit. Certamina liberalitatis, Non acceptando ea, quae offeruntur, fol. 2451. Hospitio. Hospitalitas liberalis. Hospitalitatis exempla hîc in genere adducuntur, quatenus à Liberalitate prouenit. Hospitalitas alioqui ad diuersos locosreduci potest. Requirit in primis Fidem, tanquam internum quid: deinde, causa externae significationis, partim Liberalitatem in [Greek words] simul atque [Greek words], partim Humanitatem in conuersando. Si Fidem spectes, ad Iustitiam pertinet: si Sumtum, ad Liberalitatem: si Humanitatem in voce, vultu, gestu, ad Popularitatem. Abimelechvs Gerarorum rex in Palaestina, Abrahamum difficillimo tempore famis hospitaliter excepit. Similiter etiam altera fame ingruente Isaacu̅ Abrahami filiu̅. Genes. 26. Iethro recepit peregrinum Mosen hospitio, eidem???; filiam elocauit. Exod. 2. Abdias, qui sub rege Samariae Achabo & impijssima Iezabel pauerat centum prophetas in specubus, qui non curuauerant genu Baal (cuius sepulcrum vsq; hodie cum Mausoleo Helizaei prophetae & Baptistae Ioannis in Sebaste venerationi habetur, qua olim Samaria dicebatur) accepit gratiam prophetalem, de duce exercitus dux ecclesiae factus. Tunc in Samaria paruum gregem pauerat: nunc in toto orbe Christi pascit ecclesias. Hieronymus in Abdiae cap. 1. Vidva Sareptana, cui nihil aliud erat praeter pugillum farinae in cado, & paululum olei in gutto, totum id quod habuit, petenti Heliae prophetae concedere non dubitauit, quamuis & ipsam & filium fames tantoperè vrgeret, vt ea farina absumta mori statuisset. Et ex illa die cadus ei farinae non defecit, nec lecythus olei fuit imminutus, donec pluuiam dedit Dominus super terram. Denique, paruulum f???lium, quem mors abstulerat, pietas viuum in sinu matris restituit, annuente Domino precibus prophetae, quem illa & cibo pauerat, & fouerat hospitio. Marulus lib. 1. cap. 2. ex 3. Regum. 17. Mvlier Sunamitis transeuntem Helisaeum legitur tenuisse, & secum panem comedere compulisse, tam familiariter, vt deinde non taederet prophetam ad illam virum???; eius frequenter diuertere, eorum consuetudine vti, cum ipsis vnà cibum sumere, Multus hospitis aduentus non tantùm non restinxit studium eorum, sed magis inflammauit, vt etiam coenaculum illi construerent, in quo veniens requiesceret, & diutiùs apud se manendi occasionem haberet. Itaque precante Helisaeo, & filium genuerunt, cùm antea steriles fuissent: & eundem, cùm decessisset, vitae restitutum receperunt. Marulus libro 1. capite 3. ex 4. Reg. 4. Iob dicebat: Foris non mansit peregrinus, ostium meum viatori patuit. Iob. 31. Martha, postquam excepit Iesum in domum suam, ministerio intenta, parandi???ue conuiuij sollicitudine ardens, nequit facere animo suo satis. Proinde Mariam sororem vti se adiuuet, secum???ue collaboret, vocat. Itaque quali cura, quanto???ue affectu hospes honorandus sit, documento nobis est. Nec ideò nos negligentiores esse debemus aduenam aliquem suscipientes, quia seruum, non Dominum suscipimus, cùm ipse protestetur ac dicat: Qui susceperit vnum paruulum talem in nomine meo, me suscipit. Et iterum: Quod vni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis. Nec quenqua̅ moueat, quòd Maria sedens secus pedes Iesu, & verbum illius audiens, optimam partem dicitur elegisse. Non enim propterea hospitalitatem Marthae improbatam credimus: sed bono melius praelatum, actioni contemplationem. Ad quam tamen no̅ potest peruenire, qui non priùs iustitiae exercitationibus labem expiauerit delictorum. Vt tunc demùm ad consideranda Dei inuisibilia animus attollatur, cùm liberum se esse persenseric onere peccatorum. Marul. lib. 1. cap. 3. Gaudens accepit Dominum Zachaevs publicanus in domo sua: & Dominus ipsum magis gaudentem effecit, dicens: Hodie salus huic domui facta. Lucae 19. Apostoli hospitabantur vtplurimùm in domibus Artificvm, & hominum mediocrium. Vnde legitur de Petro, quòd hospitabatur apud Simonem quendam coriarium, iuxta mare. Actorum 10. Lydia purpurae venditrix Philippis Ecclesiae hospita effecta, liberalitate sua pios omnes fouit. Act. 16. Commendat Gaivm beatus Ioannes in tertia sua epistola, dicens: Carissime, fideliter facis, quicquid operaris in fratres, & hoc in peregrinos. Onesiphorvs Ephesius, discipulos Christi suscipere solitus, sic ab apostolo Paulo benedicitur. Det, inquit, misericordiam Dominus Onesiphori domui, quia saepe me refrigerauit, & cathenam meam non erubuit: sed cùm Romam venisset, sollicitè me quaesiuit, & inuenit. Det illi Dominus inuenire misericordiam à Deo in illa die. Et quanta Ephesi ministrauit mihi? Marulus lib. 1. cap. 3. Sylvestrvm hospitalitatis praeter caetera studiosum fuisse ferunt. Timotheum ab Antiochia venientem presbyterum, & ipse presbyter domi suae benignissimè suscepit. Eundem mox, quia Christum praedicabat, martyrio coronatum, condidit ac sepeliuit. Ad pontificale officium promotus, effecit vt omnibus ad vrbem aduentantibus, apud se hospitandi ius esset. Ita vt cum beato Iob iure suo dicere posset: Foris non mansit peregrinus, ostium meum viatori patuit. Idem, & Sabell. lib. 7. cap. 6. Laudat Pindarus in primo hymno Nemaeorum Chromivm Aetnaeum, à Nemaea victoria, à patria, ab hospitalitate: Quam erga peregrinos quosuis, tum verò etiam sibi exhibuerit, sic scribens: [Greek words]. Steti ad portas magnificas viri hospitalis pulcra facinora oelebrans: vbi mihi coena conueniens apparata est. Frequenter autem aedes illae peregrinorum non sunt ignarae. Dolonci Thraces, qui Chersonnesum Hellesponti tenebant, cùm ab Absinthijs bello vexatentur, reges suos, vt de bello consulerent, Delphos miserunt. Quibus Pythia respondit, vt coloniae in suam terram deducendae eum auctorem adsciscerent, qui primus eo templo abeuntes hospitio inuitasset. Dolonci sacram viam ingressi, per Phocenses atque Boeotios iter fecerunt. À quorum nemine inuitati, Athenas diuertunt. Ea tempestate Athenis omne quidem imperium tenebat Pisistratus: dominabatur tamen & Miltiades Cypseli, è familia Tethrippotrophi, ab Aeaco & Aegina oriundus, nuper familia facta Atheniensi, cuius auctor extitit Philaeus Aeaci filius. Miltiades hic, vt sedebat in domus suae vestibulo, cerne̅s Doloncos praetereuntes, non illius loci vestem gerentes neq; tela, homines inclamauit: accedentibus???; obtulit domicilium & hospitium congiarium. Illi in domum excepti, & hospitaliter excepti, aperuerunt ei oraculum, preces???; ad diderunt, vt deo obsequeretur. Miltiades ea oratione audita, confestim persuasus est, vt qui pertaesus imperiu̅ Pisistrati, cuperet illinc emigrare: protinus???; Delphos se co̅tulit oraculu̅ consulturus, [2373] nunquid faceret quod à Doloncis rogaretur. Iubente Pythia, Miltiades Cypselli, qui quadrigatio cutriculo priùs Olympiacam palmam reportauerat, vnà cum Doloncis nauigauit, sumtis Atheniensium voluntarijs quibusque ad expeditionem ineundam: & vbi locum tenuit, ab, ijs, qui se deduxerant, tyrannus creatus est. Herodotus libro 6. Semus libro quarto rerum Deliarum, Delphicis, inquit, in Delum accedentibus, salem, acetum, oleum, ligna, & lectum Delii praebere suntsoliti. Aristoteles & Theophrastus in Magnetibus commentationibus, Magnetes, qui apud fluuiu̅ Maeandrum incolunt, sacros deo, Delphicorum???ue coloniam, tectum, salem, oleum, acetum, lucernam, cathedram, lectum, mensas peregrina̅tibus accommodare scribunt. Athen. lib. 4. c. 23. Alcmaeon Megaclis F. Atheniensis, eos Lydos, qui Sardib. à Croeso Delphos ad oraculum ierant, comiter accepit. Cuius beneficentiam cùm Croesus audisset, hominem accersijt: & tanto auro donauit, quanto semel corpore suo ferre posset. Herodotus lib. 6. Circa Olymp. 93. qua Agrigentinorum ciuitas à Carthaginensibus excisa est, Gellias ditissimus Agrigentinorum habitus, in plerisq; domus suae locis hospitalia constitucrat habitacula, certos???; ex familia ad id delectos, vt aduenas quoscu̅que ad hospitium inuitarent. Aliquando cùm quingenti equites ex vrbe Gela eò accessissent, brumali tempore, vt refert Timaeus in decimo libro, ipsè vnus eos cu̅ctos intra lares suos excepit: mox???; introductis indumenta, tunicas???; singulis distribuit. Diod. lib. 13. Athenaeus verò lib 1. cap. 1. & Suidas Tel liam vocant, Val. Max. Gilliam. Cimon Atheniensis, priuatos lares in publicum velut hospitium vertit, quod iuxta̅ ciuibus peregrinisque patêret: praediorum fructus omnibus legere volentibus proposuit: nullum fuit tempus, quo non hospitalitati indulgeret. Est proinde & à Cratino diuinitus, & in hospites officiosissimus hominum iudicatus: & Critias tyrannus cùm Scopadum diuitias sibi opta???et, & victorias Agesilai, adiecit Cimonis liberalitatem. Atheniensis ciuitas (quod satis constat) publicum illud in hospites studium tota Graecia celebratum, Cimonis munificentiae tulit acceptum. Sab lib. 7. cap. 6. Cùm Stratonicum citharoedum perhumaniter Qvidam excepisset, mirum in modum gauisus est vocatione. Neq; enim hospitem aliquem habuit, quippe in peregrinam regionem venisset. Cùm verò mox videret alium introire, iterum???; alium, atque hoc modo nulli diuertere volenti, domum illius non patêre: Facessamus, ô puer, hinc, inquit ad suum comitem. Etenim pro columba, palumbum, pro hospite pando chaeum inuenimus. Aelian. de Var. hist. lib. 14. Inter Indum & Hydaspem est Taxila, magna ciuitas, & iustitiae studiosa. Circumstans verò regio frequens & valde ferax iam campis vicina. Huius vibis incolae & Taxilvs eorum rex perhumaniter Alexandrum susceperunt, vnde & plura sunt ab illo consecuti, quàm ipsi praebuêre, adeò vt Macedones illis inuiderent, quasi Alexander non haberet quibus benefaceret, priusquam Indum traijceret. Strabo lib. 15. & Plut. in Alexandro. Ptolemaevs Philadelphus septuaginta senes Bibliacae historiae scientissimos, ab Iudaea vsque in Aegyptum vocauit: quos regia vibe acceptos hospitaliter & benignè coluit, eorumq; interpretationem cupidè complexus, magnis à se muneribus donatos honorificè dimisit. Neque id genti datum magis, quàm doctrinae, credere est: cùm nulla tum gens esset in terris inuisior omnibus, aut despicatior, quàm Iudaei. Sab. lib. 7. cap. 5. ex Iosepho. Pyrrhvs Epirotarum rex, legatis Romanorum ad redimendos captiuos castra sua petentibus, quò tutiùs venirent, Lyconem Molossum obuiam misit: quò honoratiùs exciperentur, ipse cum ornatu equitum extra portam occurrit: se cundarum rerum prouentu adeò non corruptus, vt officij prospectum in ijs deponeret, qui tunc maximè armis cum eo dissidebant. Val. Max. lib. 5. cap. 1. Confecto Macedonico bello, Musicanes Masinissae filius, cum equitibus, quos in praesidium Romanoru̅ ad duxerat, ab imperatore Paulo ad patrem remissus, tempestate classe disper sa, Brundusium aeger delatus est. Quod vbi Senatvs agnouit, continuò illò Quaestorem ire iussit, cuius cura & hospitiu̅ adolescenti expediretur, & omnia quae ad valetudinem opus essent, praeberentur: impensae???ue liberaliter tum ipsi, tum toti comitatui praestarentur: naues etiam vt prospicerentur, quibus ipse benè ac tutò cum suis in Africam traijceret. Equitibus singulas libras argenti, & quingenos sestertios dari imperauit. Quae tam promta & tam exquisita Patrum humanitas efficere potuit, vt etiamsi expirasset adolescens, aequiore animo desiderium eius pater toleraret. Val. Max. lib. 5. c. 1. Idem Senatus, cùm ad gratulandum sibi Prusiam Bithyniae regem, Perse Macedonum rege deuicto, venire audiuisset: obuiam illi P. Cornelium Scipionem Quaestorem Capuam misit: censuit???; vt ei domus Romae quàm optima conduceretur: & copiae non solùm ipsi, sed etiam comitibus eius publicè praeberentur. In eo???; excipiendo tota vrbs vnius humani amici vultum habuit. Ibidem. Ivbii Paciaci Hispani opera, hospitali???ue affectu octonos menses M. Crassus profunda spelunca latuit, in extrema Hispania. Nam quo tempore pater eius & frater à C. Mario ciuili bello interfecti sunt, ipse celeri fuga eò delatus, cum decem comitibus in altam sese speluncam illatebrauit. Hîc no̅ solùm tutus fuit dubij silentio, sed benignè etiam cultus, vt non mo dò caetera corpori necessaria non defuerint, sed superfuerint etiam omnium voluptatum instrumenta. Sab. lib. 7. cap. 6. ex Plutarcho. L. Lucullum in Aegyptum ad contrahendam classem à L. Sylla missum, Ptolemaevsrex, etsi societatem renueret, mirifica humanitate excepit, & quod duci extraneo ante eum delatum fuerat nemini, diuersorium & coenationem ei in regia dedit, & impensarum atque sumtus quadruplum eius quod alijs tribui consueuerat. Plut. in Lucullo. L. Corn. Sylla quaestor C. Marij bello Iugurthino, amicitiam sibi regis Numidarum conciliauit Bocchi. Nam legato seius è manibus latronum Numidarum elapsos excepit, & liberaliter habuit, dona insuper dedit eis, atque cum praesidio, quod eos in tutum deduceret, dimisit. Bocchus rex Syllae gratificatus, Iugurtham socerum vinctum tradidit. Plutarchus in Sylla. Herodes Iudaeorum rex, ab Augusto Caesare praeter spem confirmatus, redeuntem ex Aegypto Caesarem regia magnificentia excepit apud Ptolemaidem: exercitui quoque omne̅ hospitalitatem exhibuit, & rerum ad victum acconimodaru̅ copiam. Quo factum est, vt in intimam familiaritatem reciperetur, vna obequitare solitus dum traducuntur copiae, tractans???ue tum ipsum tum amicos ministerio virurum CL. ditissimo & sumtuosissimo cultu insignium: quin & squallida ac inaquosa loca transeuntibus nihil deesse passus est, non vinum, non aquam, qua miles tum magis etiam delecta batur. Ipsum Caesarem talentis DCCC. donauit: adeo???ue satisfactum est omnibus, vt luculentiùs etiam quàm pro eius regni facultatibus tractatos se faterentur: rursum???ue ab Aegypto redeuntes alios Romanorum primates tot officijs prosecutus est, vt nemini mortalium hac parte cederet. Iosephus lib. 15. cap. 10. Carolvs Magnus peregrinus & hospites humanissime̅ (qui vetus est Germanorum mos) excepit. Multa in eos beneficia effusiùs contulit. Eorum multitudo non solùm aulam, verùm totum Francorum quoque regnum praegrauare videbatur. At Carolus fisci detrimentum, famam genuinae hospitalitatis benignitatis???ue gloria compensabat. Auentinus libro 4. Annalium Boiorum. Vandali olim in suscipiendis hospitibus populariter alacres fuêre, hospitium vltrò offerentes. Quicquid exagricultura, piscationibus aut venatione conquirebant, totum in largitatis opus conferebant, eò fortiorem quen que, quò profusiorem, iactitantes. Cuius ostentationis causa multi ad furta & latrocinia prouehebantur, ea excusantes hospitalitatis palliatione. Vandalorum enim legibus, quod noctu furatus fueris, crastino die hospitibus disparties. Si quis peregrinum hospitio expulisse deprehensus esset, eius domum & facultates vel di???ipere vel incendio licebat consumere. Cranzius lib. 4. Vandaliae cap. 23. Alemanni, qui ductu & auspicijs Friderici Barbarossae Palaestinam in libertatem vindicare cogitabant, ad Phrygiae Laodiceam castra posuerunt: ibi???ue humanissimè suscepti sunt. Fridericus manibus in coelum sublatis, genibus humi flexis, orauit, vt quicquid vitae prodesset, quicquid animis salutem afferret, id Deus illis tribueret. Nicetas lib. 2. Cilices, primo Gallorum, qui sepulcrum Christi, profligatis Turcis, recuperare cupiebant, conspectu territi, eos vt amicos transire passi, & forum praebuerunt, & viae duces dederunt, omnia???ue amicitiae & hospitalitatis officia praestiterunt. Gregoras lib. 4. Otho III. Imp. ignoto habitu Venetias venisse dicitur, exoluendi voti causa: & cum Petro Vrseolo principe, ad quem de suo aduentu priùs occultè scripserat, noctu diui Marci aede̅ subijt, fuit???; plures apud Vrseolum dies in hospitio. Cuius praesentia vt commo diùs celaretur, manè dux Venetus prandebat in aperto, noctu cum eo familiatiter conuiuabatur. Tum Otho aureum pannum, qui annuus Caesaribus ex foedere debebatur, in perpetuum Veneto nomini remisit. Ipse contrà multis & amplis muneribus dunatus, Rauennam, vnde venerat, reuertitur. Triduo pòst Vrseolus populum pro concione docuit de Othonis ad vrbem appulsu, quòd apud se plures dies in hospitio fuisset, & quae essent ab eo publico nomine impetrata. Fecit ea res, vt Vrseolus ex grato sit gratissimus factus vniuersae ciuitati. Laudata est ab omnibus eius fides, laudata & industria in tanti hospitis praesentia occul [2374] tanda datum est igitur illi, vt filium sibi collegam cooptaret. Sab. lib. 2. En. 9. Fama est, antiquissimum ex gente Lusitanorum regem cum paucis olim Venetias appulisse, eius???; visendae studio aliqua̅diu in vrbe versatum, dissimulata interim personae quam gerebat magnitudine. Igitur benignè appellatus, in publicum est hospitium adductus: dati adhaec ex patricio ordine plerique qui vrbem illi per otium monstrarent, qui???; ipsius latera stipantes, benignè ac comiter hospitem haberent: data & abcunti ex publico munera, missi???; non pauci, qui eum procul vrbe officij causa comitarentur. Haec Veneti, cùm se priuato homini id praestare, non regi arbitrarentur. Regi publica illa hospitalitas eò gratior suit, quò magis omni ambitionis suspicione caruit. Vbi itaque in Iberiam venit, iem omnem posteris tradidisse dicitur, Venetam???; in se liberalitatem perpetuo monumento suis constare voluisse: atq; ob id ipsum mutuum hospitium Venetis cum regia illa familia in hunc diem durat. Circa annum certè Sal. 1484. cùm Columbus iunior pirata tres Venetas triremes in mari Iberico expugnasset, & captiuos Vlyssiponem perduxisset, rex eos hospitio & co̅meatu iuuit, toto???; regno vetuit quenquam ex Veneta praeda à piratis quicquam coëmere. Sab. lib. 3. Dec. 4. Borsivs Ferrariae dux omnes qui Ferrariam peregrini diuertissent renunciari sibi volebat: demandata ministris quibusdam eius tei cura, vt qui & quales essent, diligenter sciscitarentur: ne qui erga notos abundè liberalis esset, erga ignotos & peregrinos parum benignus haberetur. Ad eum quoque multarum Italiae vrbium exules sic prosugiebant, vt ab eo nemo repelleretur. Pontanus cap. 28. de Liberal. Caietani Ladislaum Neapolitanorum rege̅ regno exutu̅, collata è publico pecunia sust???ntaru̅t. Idem c. 32. de Liberal. Philippvs dux Mediolane̅sis, Martinum V. Pont. Max. honorificè & magnificentissime̅ hospitio excepit. Volaterranus libro 22. Anthrop. Alfonsvs rex eos qui ad se diuertissent, non solùm accipiebat liberaliter ac splendidè, verùm donis quoq; magnifice̅tissime̅ prosequebatur, pro cuiusq; dignitate, nullum adeò honestandi ac munerandi genus omittens. Oratoribus populorum aut regum, tum claris viris ad se publico aut piuato nomine venientibus, aedes exornari iubebat: & victum, quandiu apud se essent, lautissime̅ ministrari, nec nisi egregiè à se donatos abire. Pontan. de Liberal. cap. 18. & 19. Ivlivs Fortis Messanensis tam liberaliter Iouianum Pontanum graui morbo laborantem & exulantem tractuit, vt no̅ tantùm omnia sua studia, verùm & vitam ei acceptam ferret. Pontanus de Liberalitate cap. 20. Post Ferrariense bellum (siue Sociale potiùs appellare mauis, quando vniuersa Italia in Venetos exarsit: quo Ferraria capi expugnari???; à Venetis poterat, si fides in Italiae principibus fuisset) cùm facta pace Hercules dux Venetias inuiseret, adeò benignè iucunde???; exceptus est, vt & aedes publcae, ia̅ pridem à Venetis donatae maioribus ipsius, vario ornamentoru̅ genere sternerentur, & ipse publica impensa cu̅ comitatu suo magnificentissimè aleretur. Egnatius lib. 5. cap. 1. Anno 1502. Anna Candala, natione Aquitana, Ludouici XII. regis Gallorum propinqua, ad Vladislaum Pannoniae regem, cui erat nuptui per legatos tradita, proficiscens, Venetias venit cum magno vtriusq; regis comitatu. Ei fines Venetorvm ingressae, sumtus est publicè atq; largiter factus. Ad vrbem vbi fuit, omnia in illam liberalitatis & beneuolentiae officia profusè collata, vt cùm exacto mense discederet, Leonardo Lauredano Principi dixerit, tum primùm se reginam sibijpsi visam, cùm apud illum fuit. Postea verò quàm in Pannonia regiam exercere dignitatem coepit, amica & beneuola Reipub. omnibus in rebus semper fuit. Bembus libro 6. Hist. Ven. Leonora Ferdinandi regis Neap. filia, Herculis Atestini vxor, cum duabus filijs, altera Ludouici, altera Francisci Gonzagae vxore, atque Alfonso cum filio, & eius vxore Anna Ioannis Galeacij sorore, conscensis ad Padi ripam nauibus, secundo flumine in aestuaria Venetias???; se contulit, vt vrbem laeto pacis tempore inuiseret. Quibus quidam feminis vti quàm amplissimi honores habere̅tur, Senatus Venetvs decreuit. Itaque & obuiam eis publice̅ itum in Bucentauro naui, qua in naui à magna Senatus parte, atq; à matronis centum triginta, tota pene̅ ciuitati circumfusa, atque adnauigante, sunt exceptae: & per eos dies, quos in vrbe confecerunt, nullum eis genus publicae voluptatis aut liberalitaris defuit. Nam & choreae electissimarum feminarum à principum liberis in comitio celebratae sunt, & bellaria magni & operosisumtus data, & ludi tota vrbe, certamina???ue multifariàm edita: quibus ex omnibus vnum nouum ciuitati fuit, vt complures cymbae, quibus in singulis quatuor feminae remigarent, cursu propositis praemijs contenderent. Quo in ???ertamine propè mira res accidit: quae à ciuitate animaduersa, diei spectaculíque laetitiam & hilaritatem conduplicauit: vt quemadmodum Leonora duabus cum filijs & nuru aderat, quarum causa ea fiebant, ita cymba, qua in cymba mater cum duabus filijs ac nuru remos impellebat, vicerit. Bembus lib. 1. Ven. Hist. Sponsionem. Sponsio liberalis. C. Iul. Caesar praeturae anno circumacto, qui in Ciceronis consulatum incidit. Hispaniam prouinciam sortitus, cùm à creditoribus fortè retineretur, M. Crassi opera, qui octingentorum triginta talentorum se sponsorem obtulit, eos à se remo uit. E???at hauddubiè Crassus Romanorum ditissimus, Pompeioq; iam inde à co̅sulatu, quem cum eo gesserat, inimicus, ad eius porentiam in Rep. infiingendam C. Caesarem, ac pro̅tissimum quemq; omni officio affectabatur. Sab. lib. 5. En. 6. ex Plut. Crasso. T. Pomponivs Atticus Fuluiae M. Antonij vxori pluribus modis & litibus vexatae sic adfuit, vt nullum ea sine Attieo vadimonium praestiterit, quin ipse sponsor rerum omnium fuerit: necessariam???; pecuniam non tantùm sine foenore, sed sine vlla stipulatione crediderit. Pontanus capite 43. de Liberalitate. Dammi infecti praestationem. Pius Aurelius Senator questus mole publicae viae ductu???ue aquarum labefactatas aedessuas, auxilium Patrum cùm imploraret, resistentibus aerarij Praetoribus, eò quòd dicerens Aurelio Pio imputandum esse, qui secundùm viam publicam aedificasset, neque damni infecti à Republica sibi caueri postulasset: nihilominus subuenit Tilerivs Imperator, precium???; aedium Aurelio tribuit. P. Aerodius ex lib. 1. Annalium Corn. Taciti. Alexander Mammeae multis ciuitatibus terraemotu obrutis ad instaurationem pecuniam ex vectigalibus dedit. Lampridius. Veneti, vigente adhuc bello Pisano, vt more instituto???; maioium, ciuibus aedium suarum incendio damna perpessis publicè subministraretur, quò faciliùs amissa restituerent, lege̅ tuierunt, vt Petri Molini filijs auri libras viginti, Hieronymo & Marino Albertis quindecim, quibus vtrisq; aedes ad Cassiani & Apollinaris conflagrauerant: Andreae Ripae, cui suburbium in Muriano, alteras toridem: Venetijs, quibus domum cum taberna mercium Indicarum maximè celebri ad Bartholomaei ignis absumserat, auri libras triginta, Quinqueuirûm sale procurando magistratus daret. Neque multò pòst, onerarijs nauibus duabus naufragio amissis, Philippo Bernardo, Aloysio Contareno, quorum illae fuerant, auri librae LX. aequis partibus. Bembus lib. 3. Ven. hist. SECVNDVM Finem. Cvr erogentur. Cavsa Pietatis religiosae. Liberalitas Sacra. Huc ea, quae in Sacra, in Sacros homines conferuntur, ves Sumtus, vel Munera. Quorum ex speciebus Magnificentia & Munificentiae petenda exempla, fol. 2377. 2434. Plataeenses Atheniensibus agrum donaru̅t, vt iuxta oraculum in proprijs finibus pugnantes aduersus Mardonium, in Eleusiniae Cereris & Proserpinae campo victoriam reportarent. Plut. in Aristide. Nicias cùm in choragio seruus eius ornatus Bacchi persona transisset, forma & proceritate corporis eximia, etiamnu̅ imberbis, commoto eius aspectu populo & applaudente, exurgens dixit, Nefas arbitrari se esse, vt corpus, quod deo omnium vocibus esset declaratum simile, in seruitute teneretun atque adolescentem manumisit. Plut. in Nicia. Misericordiae. Eleemosyna proprié. Huc omnes Sumtus, omnia Munera, quae in Pauperes, Calamitosos, quouis genere infortunij affectos, conferuntur, ex locis Specierum petenda fol. 2424. Officii. Liberalitas Officiosa. Huc Munificentiae, item Suminariae, qua ex officis fit, exemplareferantur, fol 2434. 2400 & seqq. Hermoni Thessali magistratum ob paupertate̅ defugienti lege lata attribuerunt lagenam vini menstruam, & medimnu̅ farinae, quarto die cuiusq; mensis. Plut. in Praeceptis politicis. Antigonvs senex, qui alioqui ciuiliter & scitè petitiones improbas amoliri sciebat, à Biante crebrò fatigatus: Date, inquit, Bianti talentum. ita necesse est. Plutarchus de Verecundia immodica. Cùm M. Attilius prorogatum in proximum annum imperium cognouisset, consulibus de successore sibi mittendo scri [2375] bit. Inter causas, cur prouincia vellet decedere, illam attulit praec puam. quòd agellus suus septem iugerum, quem solum habebat, à mercenario vastaretur: quòd si ita pergeret facere, non fore vnde vxor & liberi sui alerentur. Senatvs dato aedilibus negotio, patrimonio Attilij prospexit. Viues in August. lib. 1. de Ciuit. Dei, c. 24. Fidei dateae. Liberalitas Fida. Notum est Hesiodi illud, [Greek words] (quod ipsum Iustitiae est fidae) [Greek words] (quod ipsum Liberalitatis est fidae, cumulatiùs rependere, quàm acceperis.) Caesar, qui primus dictus est Augustus, admodum adhuc adolescens, ab Antonio millies H-S ex haereditate primi Caesaris interfecti (quam pecuniam domum suam asportauerat Antonius) reposcebat: quo repraesentaret populo Romano, cui legaucrat Caesar, viritim trecenos nummos. Incubante autem argento Antonio, atque repetitionem istam, si saperet, vt missam faceret, consulente, patrimonium suum proscripsit ac distraxit, legato???ue soluto, studium sibi, illi ciuium conciliauit odium. Plut. in Apoph. Meriti. Liberalitas Grata. Exloco Gratitudinis illustranda. quatenus liberalius remetitur benesicium, quàm acceperit, fol. 3353. & seqq. Nectenabis in regno Aegyptio Agesilai virtute confirmatus, contendit ab co amice̅ & ambitiosè, vt subsisteret ibi, secum???ue hybernaret. Verùm f???stinauit ille ad bellum dormesticum, certus rempubl. suam aerarij inopia laborare, & externum militem alere. Igitur hononficè & munificè illum prosecutus, praeter alios honores & munera, ad bellum domesticum argenti ducenta triginta talenta ei donauit. Plutarchus in Agesilao. Archimelum epigrammatum poëtam, qui epigramma in nauim Hieronis Syracusij scripsit. Hiero ce̅tum frumenti medimnis decorauit, & quidem suis sumtibus misit in Piraeum. Epigramma recitat Athen. lib. 5. cap. 8. Attalvs ne fraterna charitate Evmenis vinceretur, qui ei, posthabito suo filio, regnum Afiae reliquerat, etsi multos quoq; haberet liberos, fratris tamen filio iterum regnum liberaliter obtulit, priuatam ipse vitam agens. Fulg. lib. 5. ca. 5. Lycvrgvs obijcientibus, quòd eloquentiae studio ???hetoribus daret mercedem: Si quis, inquit, profiteatur se filios meos mihi red diturum meliores, non mille drachmas, sed omniu̅ facultatum dimidium effunderem. Plurimùm ab hom num vulgo discrepans, qui perijsse existimant, quod liberis instistuendis impenditur. Eras. Rot. lib. 8. Apoph. Darij Persarum regis Mvlieres Democedem medicu̅ amplissimis muneribus affecerunt, ob seruatum regem ex pedis luxatione. Singulae enim earum auri phialam cu̅ theca succutientes tanto eum donauerunt munere, vt excidentes fortuito stateres, famulus Sciton, qui sequebatur, collegerit, non paruam auri summam. Herod. lib. 3. Vulnerata in bello Philippo Macedoni clauicula, cùm qui eum curabat, quotidie postularet aliquid medicus: Sume, inquit, quantum libet: nam dauem habes. Plut. Tiberivs Caesarerga benemeritos fuit omnium liberalissimus: qui eam pecuniam, quam largissimè depromebat, atq; alia munera, iubebat coràm numerari atque repraesentari, ne dantium perfidia aliquid supprimeretur. Intelligebat enim, Augusti temporibus magnam diminutionem de donis eius saep enumerò à ministris esse factam, Dion Nicaeus. Keto Iutiae praefectus (quam Atislus II. Sueciae rex inuaserat) regem Daniae Vermvndvm per primipilarium Folconem de hostium irruptione certiorem fecerat. Rex tum fortè prandium capiebat: & mandata exponenti centurioni praecepit, vt accumberet. Ille moram excusans, redeundum sibi testatur ad dominum. Rex subinde, quia edere nollet, aureum poculum porrigit. Ille porrectum exhausit. Alacritate proinde iuuenis & proceritate delectatus, poculum illi dono permisit: testatus, in ipso itinere, festinanti non esse decorum manu aquam haurire. Ille promittit se tantum in acie sanguinis hausturum praesente rege, priusquam terga eius quisquam videret. Interea Sueciae rex Iutiam vastar. Vermundus hosti obuia̅ pergit. Graue praelium: multa vtrinque eduntur funera. Ibi se regi suo Folco centurio sub oculos infert, operam militarem strenuè nauans. At vbi congressus hosti vulnus accepit, parumper secedens, poculum cruore imp???euit, ac se oculis regijs reddens haurit: Ecce, inquit, rex, adsum, memor promissi; haec dextera faciet, vt hodic videas hostem fugientem. Hortatus caeteros fertur in a duersam aciem. Neclongè pòst Sueciae acies perrumpitur, multi ineunt fugam: rex ipse suos secutus, in naues refugit. Ita Dani victores hostem retrò egêre. Cranz. lib. 1. Sueciae, c. 22. ex Saxonis lib. 4. Pivs II. Pon. Max. architecto ad summam futurae impensae longè praemerito, post perfectum opus addi centum iussit, dicens, desipere architectum, qui de impensa, quam nemo sit facturus, antè praefiniat, Campanus in eius vita. Ioci. Lvdovicvs XI. Gallorumrex, dum sacro interest, animad uertit presbyterum ignobilem in angulo Ecclesiae do???mientem. Ei igitur Canonicatum opimum, qui tum primùm vacauerat, nescienti contulit. Causam rogatus: Vt verum id reipsa deprehendat esse respondit, quod vulgò dicitur, Opes dormientibus superuenire fortunatis. Aegidius Corrozetus de Dictis & facstis mem. Operis. Avgvstvs Caesar XX. mille seruos manumisit, ad restaurandum aggerem inter Misenum & Puteolos ab Hercule pelago oppositum. Sab. lib. 6 Enn. 1. MODERATIO PECVNIARIA PER SE CONSIDERATA, quatenus non Vtitvr, non fruitur. Et vel Contemnit. Divitiarvm Contemtus in Genere. Popvli. In Tygris alueo oppidum est Babythace, cuius incolae mortalium soli aurum odio habent. Rauisius. Apud Macrobios Aethiopae populos, aes pluris aestimaba, tur quàm aurum: cuius tam vilis erat vsus, vt eò profecti Ca̅bysis legati, sontes viderint auteis cathenis in custodia vinctos. Herod. lib. 3. & Sabell. En. 1. lib. 2. Campestres melius Scythae, Quorum plaustra vagas ritè trahunt domos, Viuunt, & rigidi Getae: Immetata quibus iugera liberas Fruges, & Cererem ferunt: Nec cultura placet longior annua: Defunctum???; laboribus Aequali recreat sorte vicarius. Sustulerunt è medio omnem auri & argenti vsum Spartani, ex Lycurgi instituto, ferrum???ue praetulerunt, vtpote rem magis vitae vtilem, numo ex eadem materia percusso: certa persuasione, nullam ciuitatem diu duraturam, in qua luxus & auaritia praeualerent Sab. lib. 6. cap. 1. Xenopho in Laconum rep. & Plutarchus in Lycurgo. Anaxander Eurycratis quaerenti, cur pecuniam in aerarium non cogerent: Ne, inquit, qui custodes ei praefecti sint, labefactentur. Plutarchus in Apophthegmatibus. Prophetae. Samvelis prophetae integritas, qui nihil vnquam à quoquam acceperit, 1. Reg. 12. & Ecclesiast 20. commendatur. Neminem verò moueat illud, quod in primo Regum libro legimus, Saulum volentem ire ad Samvelem dixisse puero suo, ad eum se ire non posse, quia precium quod off r???et pro vaticinio non haberet, & puerum respondisse: Ecce inuenta est in manu mea quarta pars sicli pecuniae, & dabo viro Dei, & annunciabit nobis viam nostram: no̅ enim scriptum est, quòd Samuel acceperit, aut quòd illi obtulerint, quin potiùs à propheta pascuntur & inuitantur ad prandium. Sed fac eum accepisse, stipes magis aestimandae sunt tabernaculi, quàm munera prophetiae. Hieron. lib. 1. com. in Micheam c. 3. Reges, Dvces, Magistratvs. Pelopidas Thebanus in splendido fuit matrimonia: tulit etiam liberos. At nihilo attentior ad rem, omnem???ue vitam in procuratione reip. co̅sumens, facultates attriuit suas. Cùm autem admonerent illum amici, suggererent???ue rem ipsum necessariam negligere, pecuniae compatationem, Necessariam hercle huic, inquit, Nicodemo: commonstrans claudum & caecum quendam. Plutarchus in Pelopida. In Apophiheg. Nicomedem habet. Pericles cùm vrbem & remp. XL. annis administrasset, quam magnam acceperat, maximam reddidisset atqueo opulentissimam, potentia verò multos reges & tyrannos superaret, quorum aliqui etiam liberis dominatus suos restamento reliquerunt: nec vno numo fortunas suas, quas pater ei reliquerat, reddidit ampliores. Plut. in Pericle. L. Pavlvs Aemilius, deuicto Perseo, vim ingentem auri, ingentem argenti ex tegijs coactam thesauris, ne aspicere quidem sustinuit, sed quaestoribus, vt in aerarium deferrent, permisit. Libros regios tantùm studiosis literarum concessit [2376] filijs. Aelio Tuberoni genero suo phialam quinque talentorum dono dedit, id???; argentum primum in eam familiam denenit, quum ad id tempus ita pauper fuisset: vt Tubero cum quindecim eiusdem cognationis, modicis aedibus, paruoq; fundo vixisset Sab. lib 8. En. 5. Eo mortuo cùm germani eius filij P. Scipio & Q. Maximus vxori dotem red dituri essent XXV. talent???m, ijs conslictati sunt difficultatibus, vt id nullo modo possent, nisi & supellectili & mancipijs & quibusdam fundis distractis. Suidas & Plut. C. Gracchvs ex Sardin???a rediens, orationem ad populum habuit, inter caetera dixit, Versatus sum in prouincia, quomodo ex vsu vestro existim abam esse, non quomodo ambitioni meae co̅ ducere arbitrabar. Ita versatus su̅ in prouincia, vt nemo possit verè dicere, assem aut eo plus in muneribus me accepisse, aut mea opera que̅piam sumtu̅ fecisse. Itaq; cùm Romam profectus sum, zonas quas plenas argenti, extuli, eas ex prouincia inanes retuli. Alij vini amphoras, quas plenas tule runt, eas argento plenas domu̅ reportaueru̅t. Gello. li. 15. c. 12. Tiberivs Caesar primis annis pecuniae causa neminem occidit, neq; bona cuiusquam publicauit, neq; vltra constitutum quicquam exegit. Zonaras. M. Antoninvs Pius ab omni lucri genere abstinuit quo prouinciales offendi possent: quadruplatores amouit: si qui repetundarum damnati essent, eorum liberis bona restitui iussit, modò ???a quae pare̅tes malè accepissent, ipsi prouincialibus red derent. Pontanus cap. 44. de Liberal. Magnvs Sforcia opes semper contemsit adeò liberali iudicio, vt à signatae pecuniae nota oculos semper auerteret, vituperatis qui diro eius conspectu, & venenata libidine gauderent. Iouius in eius vita. Lavrentivs Lauretanus, dux Venetus nullum munus donúmve inferri intra aedes suas publicas passus est: nulla publicae, nulla priuatae pecuniae vestig a sunt visa, quae iniustè obseruari possent. quod liberi quoque eius post XX. principatus patris annos, constantissimè, dum viuere̅t, sunt amplexi. Egnatius lib. 4. cap. 3. 10. Picvs Miran dula, triennio priusquam die̅ obiret, vt posthabitis dominandi cutis in alta pace degere posset, securus quo sceptra caderent, cuncta patrimonia, quae Mirandulae Concordiae???; possidebat, hoc est, tertiam partem earum, Io. Francisco nepoti ex fratre Galeotto tradidit. Quic quid aute̅ ex hoc pecuniarum acceptrat, partim pauperibus elargitus est, partim in emendis agris, vnde & ipse, & eius familiares alerentur, exposuit, nominatim???; Corbulas in agro Ferrariensi multis aureorum millibus nummûm sibi comparauit. Multa, itidem vasa argentea, preciosas???ue supellectilis partes in pauperum vsus distribuit. Io. Franciscus in eius vita. Doctihomines, Philosophi, Poëtae. Socrates in po̅pa cùm magna vis auri argenti???; ferretur: Quàm multa no̅ desidero, inquit. Cic l. 5. Tuscul. Laërtius ve rò, non auri argenti???; copiam tradit ipsum in pompa prospicientem id dixisse, sed multitu dinem rerum venalium, vt suspicari licet, in foro. Victorius l b. 15. Var. lect. cap. 18. Navmachii iudiciu̅ de diuitijs (quod deinde D. Augustinus & Bernardus imitati sunt, qui terram albam & Bernardus imitati sunt, qui terram albam & rubram vocarunt) in Fragmentis poëticis extat: [Greek words]. Aurum sanè & argentum puluis sunt, & qui reperiuntur lapilli in calculosa maris crepidine: multi autem iacent ad ripas fluuiorum temeré. At vestes marinae purpurae cruor inficit, quibus inhiare solent stolidi nautae. Diogenem vt vidit in sole Alexander apricantem assistens rogauit, Ecqua re opus haberet? Quo, Nulla, respondente, nisi quòd peteret, vt paulùm ex sole recederet: stupens ingentes eius spiritus, amicis ait: Nisi Alexander essem, Diogenes esse vellem. Plut. de Exilio. Alphaei poëtae inter vetera Epigr. Graecorum extat tale: [Greek words]. Agros ego haud porrectiores appeto, Non auream aut Gygis beatitudinem. Quae sit satis sibi vita, sat eadem est mihi: Illud, Nihil nimis, nimis mihi placet. Tibvllvsli. 1. Eleg. 1. votu̅ suu̅ liberale his verbis explicat: Diuitias alius fuluo sibi congerat auro, Et teneat culti iugera magna soli, Quem labor assiduus vicino terreat hoste, Martia cuisomnos classica pulsa fugent. Me mea paupertas vitae traducatinerti. Dum meus assiduo luceat igne focus. Parcit. Frvgalitas, Parsimonia decora in genere. Ouidius de Avrea aetate sic scribit lib. 3. Amorum 7. At quum regna senex coeli Saturnus haberet, Omne lucrum tenebris alta premebat humus; Aeraq; & argentum, cum???; auro pondera ferri Manibus admorat, nulia???; massa fuit. At meliora dabat, curuo sine vomere, fruges, Pomaq;, & in quercu mella rep???rta caua: Nec valido quisquam terram scindebat aratro, Signabat nullo limite fossor humum: Non freta dimissi verrebant eruta remi: Vltima mortali tum via littus erat. Nabathaei continentes sunt. & rei parandae atq; conserua̅dae intenti, & cùm pauci apud eos seruiant, frequentiùs consanguinei ministrant, vel alter alteri, vel quisquis sibi, vt etiam hic mos ad reges perueniat. Strabo lib. 16. In septentrionali Tigris alueo oppidum est Babytace: abest à Susis centum XXXVM. passuum. Ibi mortalium soli aurum in odio contrahunt; id defodiunt, ne quo cuisit in vsu. Plin. lib. 6. cap. 27. Alcamenem Telecri filiu̅ cùm quidam obiurgaret, ??? tam parcè frugaliter???; viueret, cu̅ tame̅ amplissimas possideret diuitias: Decet, inquit, eum qui multa possidet, pro tatione non pro libidine viuere, signifi cans, perniciosas esse diuitias, nisi adsit animus diuitijs superior, qui possit earu vsum non ex copia, sed ex necessitate moderati. Plut. in Laconicis. M. Attilivs Regulus, cùm summis rebus praefuisset, adeò pauper fuit, vt se, coniugem, liberos???; ???oleraret agello, qui colebatur per vnum villicu̅, cuius audita morte scripsit senatui de successore: destitutis enim rebus obitu serui, necessariam esse praesentiam suam. Front. lib. 4. cap 3. P. Scipionem Africanum iuniorem memorant, annis quatuor & quinquaginta, quibus ferè in humanis egisse narratur, [Greek words], id est, Nil emisse, nil vendidisse, nil aedificasse. Libras autem argenti treis & triginta duntaxat in magna substantia, & auri duas reliquisse: quum tamen in eius potestate victa fuisset Carthago, ab vno???; imperatorum omnium milites locupletatos, veteribus testatum memorijs sit. Plut. in Apoph & Aelian. l. 11. M. Cato vestem nunquam induisse ait se, quae pluris esset centum denarijs: vinum in praetura & consolatu idem quod & operas bibisse, epulas ad coenam ex foro triginta comparasse assibus. id???ue facere reip. causa, quò corpus suum esset ad perferendam militiam robustum: Stragulam vestem, cùm ex pictis Babylonicam haereditate accepisset, statim distraxisse: nullam villam suam tectorio inductam: mancipium nunquam plus mille quingentis denatijs emisse: quòd nec molles nec formolos, verùm operoros & valentes, vt equisones & bubulcos, quaereret: quos, vbi consenuissent, venunda̅dos putabat, neque alendos inutiles. Breuiter nihil vilis esse precij, quod superfluum foret: sed quo non indigeas, etiamsi vel asse vaenijt, se carum ducere, comparare arua & pascua po tiùs, quàm irriguos & nitidos hortos. Haec sordibus eius adscribunt aliqui: alij, quasi ad emendandos & reprimendos cateros astringeret semetipse arctius, comprobant. Plut. in Catone. M. Tul. Cicero L. Crasso & Q. Scaevolae no̅ mera̅ elega̅tia̅, sed multa̅ parsimonia̅ mista̅ luadi dedit: Crassius, inquit, erat parcissimus elegantiu̅, Scaeuola parcoru̅ elegantissimus. Olim na̅q;, vsq; ad aetate̅ M. Catonis, Elegans de eo dicebatur, qui nimis laeto amoeno???; cultu victu???; esset. Postea elegans reprehendi quidem desijt: laude tamen nulla dignabatur, nisi cuius elegantia erat moderatissima. Gell. lib. 11. c. 1. T. Pomponivs At icus, nobilis eque Romanus, & familiaris Ciceronis, singulari abstinentia praeditus fuit, vt qui ab omni procul egerit ambitione, & praeter patrimonium nihil quicquam appetierit, nec & dificator, neque emax fuerit. Corn. Nepos. Nicolavs Cusanus Cardinalis, doctrina magnus, virtutum omni genere clarus, tanta frugalitate fuit, vt in coena etiam lucernis oleo infuso candelarum loco vteretur. Quod aemulis reprehende̅di ansam dedit, quasi piaculum foret Apostolorum imitatorem ad lucernas coenare. Hieron. Garimbertus lib. 3. de Vitis Pontificum. Fridericvs III. Imp. tenacior & nimis ad rem attentus plerisq; visus est. Id fecêre Sigismundus & Albertus Caesares praecedentes, quorum prodigalitati collata cuiusuis liberalitas, auaritia videri poterat. Aen. Syl. cap. 22. Europae. Beatvm Rhenanu̅ virum doctiss. ob nimiam parsimoniam sui seculi homines reprehenderu̅t: vnde vulgatus ille versus, Beatus est beatus, attamen sibi. 10. Sturmius tamen frugalem, non parcum fuisse praedicat.
|| [2377]
MODERATIO PECVNIARIA, LIBERALITAS, MAGNIFICENTIA, IN GENERE CONSIDERATA, Respectu aliorum. Et vel Absqve Certamine. QVI ALIORVM Liberalitaem fouent, ornant. Ex loco Iustitiae Distribusiuae huc quaedam, fol. 3252. & sequentib. Nabathaeicos, qui opes suas imminuunt, publicè multant: eos verò qui augent, honore afficiunt. Strabo lib. 16. Prodigalitatem Accusant, Reprehendunt. Phocion filium suum Phocum, qui plura solito obsonia coëmerat, obiurgans, ita comminatus est ei: Si plura quàm secundùm naturam vesceretur, vel ingurgitaret, ipsum condignas poenas luiturum. Docuit filium vir sapientissimus, frugaliter esse viuendum, cùm natura paucis contenta esse soleat: quae si obsonio obruitur nimio, poena statim in promtu est, quae in varijs morbis illicò se ostend t. Stobaeus Sermone 20. & 15. Diogenes Babylonius in lib. de Nobilitate, Phocum, inquit, Phocionis filium, nullus est ex Atheniensibvs, qui non oderit, cui quisquis obuius fiebat: Ò deturpans antiquorum tuorum nobilitatem, dicebat. Athen. lib 4. c. 20. Spectantibus aliquando nouos tragoedos Atheniensibus histrio, qui proditurus erat in scenam, personam poposcit choragum reginae, ac multas eximiè cultas pedisse quas. No̅ praebente illo, stomachabatur, tenebat???; suspensum theatrum, progredi abnuens. At choragus Melanthivs propellens in medium clamauit: Non cernis Phocionis vxorem vnà cum ancilla semper inced entem? tu verò insolens es, peruertis???; mulieres. Hanc vocem exauditam excepit theatrum ingenti plausu & strepitu. Plut. in Phocione. M. Cato quaestor cum P. Scipione ad bellum in Africa̅, missus, vbi vidit eum pecuniam effundere in milites, admonuit eum liberè: nec tanti sumtus demonstrauit se facere, sed quòd militib. ad voluptates & luxum afflue̅tia vltra res necessarias traductis. patriam frugalitatem labefactaret. Cui cùm respondisset Scipio, non indigere se quaestore nimiùm attento, qui ad bellum plenis veheretur velis (factorum enim debere se, non pecuniae, populo rationem reddere) dis essit Cato ex Sicilia, & cum Q. Fabio Maximo infinitae pecuniae dissipationem Scipionis, eius???; luxuriosas in palaestris & theatris commorationes apud patres insectans, quasi non exercitum ductaret, sed dies festos agitaret, effecit, vt mitterntur ad eum Tribuni plebis, qui si ita rem habere comperissent, retrahere̅t eum Romam. At Scipio cùm in belli apparatu ostendisset victoriam, notassent???; illi eum viuere per ociu̅ cum amicis hilariter, ac minimè esse ob liberalitatem in serijs & grauibus rebus socordem, profectus est ad bellum. Plut. in Catone. Idem eum, qui praedium maritimum venum dederat demirari sinxit, se vt pelago validiorem. Quod enim, inquit, illud aegrè lambit, id hic facilè deuorauit. Plut. in Apoph. Hybreas liberè reprehendit M. Antonij profusionem, qua vnius anni spacio CC. talentorum millia Asiae tributis exacta profligauit. Quaerenti enim al quando pecuniae inopiam fertur dixisse: Si tui ad te, Antoni, exactam pecuniam non deferunt, eorum iniuriam meritò accuses. Caeterùm si delata est, nec tanta vis aurite explere potuit, nulla nobis spes reliqua corum quae supersunt. Plut. in Antonio, & Sab lib 8. Alexander Seuerus sapientissimè dicere solebat, Malum pupillums, esse Imperatorem, qui ex viscerib. prouincialium, homines nec necessarios, nec reipublicae vtiles, sua prodigalitate pasceret. Pontanus lib. de Liberal. c. 11. Alfonsv & rex profusos homines cisternae rimosae persimiles dicebat, quas vt nullus impleret imber: sic hos nulli, qua̅nis magni prouentus, rerum???; compendia exatiarent: fieri???; propterea, vt haud multò pòst dissipando exhausti egerent. Idem cap. 9. Refraenant. Vespasianvs Caesar ad luxuriam nepotum coërcendam auctor fuit Senatui decernendi, ne filiorum familiâs foen eratoribus exigendi crediti ius vnquam esset: hoc est, ne post patrum quidem mortem. Suetonius. Castigant, Puniunt. Vide Tit. Prodigalitatis poena, sub loco Iustitiae Correctiuae, fol. 3412. Tiberivs Caesar, praeterquam quòd censum senatorium iuuit, & honestam paupertatem innocentium subleuauit, prodigos vel senatu mouit, vel loco cedere coëgit. Suetonus. Reuocant, Rescindunt. Donationes prodigas reuocare. Ephori, cùm Agesilaus semper, vt quisque inter fenes renu̅ ciatus esset, ei bouem honoris causa mitteret: multam ei dixerunt, adiecto elogio, ??? blandimentis & beneficijs co̅munes ciues, proprios suos redderet. Plut. de Pietate erga stratres. Galba Imp. liberalitates Neronis non plus decimis co̅cessis, per quinquaginta equites Rom. ea conditione reuocandas curauit exigendas???;: vt & si quid scenici, aut xystici donatum olim vendidissent, auferretur emtoribus, quando illi absumto precio soluere nequirent. Sueton. & Plut. in eius vita. Basilivs Macedo vt primùm occoepit imperiu̅, senatu ac magistratib. aduocatis, aerariu̅ Imperatoris aperuit: in???; eo de tanta pecuniae copia nihil reliquu̅ inuenit, praeter tria centenaria. Re deliberata, consentientibus suffragijs, est decretu̅, Vt qui pecunia̅ malis rationib. accepissent, ea̅aerario reslituere̅t. Ipse Basilius mitigata sententia dimidru̅ reddi iussit. Hoc modo CCC. auri centenaria aerario recuperata sunt. Cedren. Hadrianvs VI Pont. primo aduentu ex Hispania Cardina les omnes offendit: nam praemia quae illi triu̅uirali magistratu, ipso absente, benemeritis de republ. tribuissent. ita antiquatis decretis irrita fecit, vt officia aliquot vel grauissimis de causis dono data, repeteret. Dicebat enim sibi inopi, postqua̅ aerarium penitus esset inane, ea pecunia opus esse ad tuen da̅ pontificij nominis dignitatem. nec debuisse Cardinales, alioqui reisuae minimè profusos, liberalitatis laudem ex aliena pecunia quaeritare. Eodem etiam consilio venalitia officia his omnibus protinus ademit, quae singulari benignitate Leo X. pontifex literatis viris & praecellentib. ingenijs virtutis causa tribuisset: ita tamen vt eius inusitatae acerbitatis inuidia̅ humanissimis verbis delineret: cùm ea detrimenta se totidem sacerdotiorum reditibus pensaturum polliceretur. Mox cûm equitum S. Petri, & annonae praesidentium officia, sublatis aut dimidiatis redditibus deteriora reddidisset, multis ordinibus aulae & ciuitatis inuisus esse coepit: nam pleriq; vniu ersam patrimoniorum substantiam & totius vitae laborum atq; in dustriae fructus, in officia co̅tulera̅t, allecti scilicet vbertate prouentus, cùm pecuniae sub fide publica pontifi cibus credi???ae, supra decumam in annum liquidissimè responderent: sed oppigneratis prouinciarum vectigalibus atq; portorijs tantae facultates minimè supererant, vt debitae pecuniae tenore illo veteris instituti persolui possent. Hinc fiebat, vt pontifex contra naturam suam ab inopia tenacior & illiberalior effectus, iniquitatis & auaritiae calumniam subiret: ne, vti ipse crebrò dicere solebat, dum omnibus satisfacere contendit, omnibus demùm deco quere cogeretur. Eo decreto exacerbatis officialium animis, quando quisque se impotenter exutum bonis & sub fide puplica deceptum graui vociferatione quereretur: Marius Placentinus, virtogatus sa crati???ue nominis, desperatis honestae vitae commodis, immane facinus confodiendi pont ficis vaecordi animo concepit: ita vt cùm egressurum cubiculo aliqua̅diu expectauisset, sese demùm eodem ferro transuerberaret, siue impetu commotae bilis, siue atrocioris supplicij timore, quòd rem commun casset, nec constituto in loco socius facinoris, vti crediderat, esset repertus. Iouius in Hadriano VI. Avaritiam Oderunt, Vituperant, Reprebendunt. Consule Tit. Auaritiae prudens, item libera reprehensio, fol. 1701. Thebanis lex data est, vt ad publica munera nemo accedat, nisi annis x à mercimonijs cessarit. Adeò exosam habuerunt vsuram, quam Reipublicae pestem esse purabant. Alex. ab Alex. lib. 4. c. 6. Alexander Magnus victa Asia aes alienum exercitus creditoribus de suo dissoluit. Ibi tum Antigenes Iuscus obaeratum simulans se, falsò nomen dederat, adducto???ue certo ad mensam, qui affirmauit se ei dedisse mutuò, repraesentauit ei pecuniam. Eo postea mendacij comperto exarsit rex, summouitq; eum aula, atque praefecturam ademit. Fuit bello bonus Antigenes, ac iuuenis etiamnum, cùm obfideret Philippus Perinthum, intorto ex catapulta in oculum suum telo, non paruit eximere telum vole̅tibus, neque pugnam remisit priùs quàm vrgens pepulisset, atque intra muros redegisset hostes. Non modicè ergo tulit in praesentia ignominiam: verùm prae se tulit, dolore & moerore manus sibi ipsum allaturum. Id timens Alexander, iram deposuit, & ipsum pecuniam eam iussit habere. Plut. in Alexan. & Diod. lib. 17. Dromichaetes Getarum rex, in Thracia capto Lysimacho Hellesponti rege, admiratione virtutis eius, eum humanissimè tractauit, suam???ue paupertatem ei ostendens, monuit. Ne talibus mortalibus bellum inferret, sed eis potiùs ami [2378] cis vteretur. Inde donatum hospitaliter Lysimachum, & amicitia sib deuinctum, libertati restituit. Anacharsis dicebat, videre se ad nihil aliud numis vtentes Graecos, quàm ad numerandu̅. Plut. de Virt. prouectu. Dio nysivs senior ingressus domum ad filium, vbi conspexit poculorum aureorum & argenteorum magnam vim, exclamauit: Non es ad dominatum natus, qui tam multis, quae à me accepisti, poculis, amicum tibi nullum comparasti. Plut. in Apophthegmatibus. Cleomenes Spartanorum rex, reprehen dit amicum nimiu̅ frugalem, quòd hospitibus nigrum ius & offam pro more Laconicorum conuiuiorum apposuisset. Negauit enim in hi vel apud hospites nimium Laconicè agendum. Plutarchus in Cleomene. Antigonvs rex, vno de amicorum grege Aristodemo, qui patre prognatus dicebatur coquo, consulente sibi, vt impensas & dona praecideret: Oratio tua, inquit, Aristodeme, loet ius. Plut. in regum apoph. De M. Crasso peculiare hoc narratur, cùm esset ipse intentissimus lucro, odio & conuitio persecutum fuisse sui similes Plut. in Crasso. D. Hilarionv num de fratibus ad quintum, ferè à se milliarium manentem, quia comperiebat hortuli sui nimis cuatum timidum???ue custodem, & pauxillum habere numorum, ab oculis abegerat. Qui volens sibi reconciliare senem, frequenter veniebat ad fratres, & maximè ad Hesychium, quo ille vehementissimè delectabatur. Quadam igitur die ciceris fascem virentis, sicut in herbis erat, detulit. Quem cùm Hesychius posuisset in mensa ad vesperum, exclamauit senex, se foetorem eius ferre non posse: simul???ue vnde esset, rogauit. Respondente autem Hesychio, quòd frater quidam primitias agelli sui fratribus detulisset: Non sentis, inquit, putorem teterrimum, & in cicere foetere auaritiam? Obijce bubus, offer brutis animalibus, & vide an comedant. Quod cùm ille in praesepe posuisset, exterriti boues, & plus solito mugientes, ruptis vinculis in diuersa fugerunt Hieronymus in vita eius. Castigant, Puniunt. Vide Tit. Auaritiae poena, sub loco Iustitiae Correctiuae, fol. 3409. Epaminondas armigerum suum odoratus à captiuo multum argenti cepisse: Mihi quidem, inquit, redde clypeum, tibi verò cauponam, in qua vitam transigas, mercare. Quia enim vnus ex pecuniosorum & beatorum numero euasisti, noles posthac aequè discrimina subire. Plut. in Apoph. Procis, qui nuptias ambierant Lysandri filiarum, mox inopia eius post vitae exitum erumpente, illis renunciauerunt, multam Ephori dixêre: quòd eum, cùm pecuniosum arbitrarentur, coluissent: iustum & probum ex tenuitate compertum repudiauissent. Idem. Calphvrnia lege his, qui mercede corrupti, aut munere deliniti, candidatis obuiam issent, qui???; precio illos sectarentur, aut si prandium ad captandos animos, aut quid muneris exhibitum foret, praeter poenas legibus constitutas, etiam pecuniaria multa dicta fuit. Alex. lib. 3. c. 17. Cùm epulum Q. Maximus, Africani patrui sui nomine, populo Rom. daret, rogatus est Q. Atlius Tubero a Maximo, vt triclinium sterneret, cùm esset eiusdem Africani sororis filius. Atque ille homo eruditissimus, ac Stoicus, strauit peliculis hoedinis lectulos Punicanos, & exposuit vasa Samia: quasi verò esset Diogenes Cynicus mortuus, & non diuini hominis Africani mors honestaretur: quem cùm supremo eius die Maximus laudaret, gratias egit dijs immortalibus, quòd ille vir in Republica Rom. potissimùm natus esset: necesse enim fuisse, ibi esse terrarum imperium, vbi ille esset. Huius in morte celebranda, grauiter tulit P. R. hanc peruersam sapientiam Tuberonis. Itaque homo integerrimus, eiuis optimus, cùm esset L. Pauli nepos, P. Africani sororis filius, his hoedinis pelliculis praetura deiectus est. Odit Pop. Rom. priuatam luxuriam, publicam magnificentiam diligit: non amat profusas epulas, sordeis & inhumanitatem multò minus: distinguit rationem officiorum ac temporum, vicissitudine laboris ac voluptatis. Cic. pro Murena, & Val. Max. libro 7. cap. 5. Andronicvs Comnenus, tyrannus caetera, in coërcendis tamen suorum rapinis princeps optimus, vt eo imperante multae prouinciae colonis auctae sint. Quaestores ad Androni ci appellationem ita terrebantur, vt rapaces alioqui manus facilè ab alieno abstinerent, ac munera vltrò à prouin cialibus oblata tanquam pestes auersarentur. Cùm magistratus in pro nincias ablegabat, larga eis stipendia dabat: simul???; denuncia bat, quas poenas sua iussa negligentibus irrogaturus esset. Neque enim publica munera vendebat, sed gratuitò habitóque delectu magistratus ordina bantur. Itaq; multi olim prosugi, & publicis calamitatibus penè immortui, reuixerunt, pristina felicitate recuperata. Nicetas lib. 2. Franciscvs ordinis Minorum pater (quibus solis tantum possidere lex est, vt mendicare necesse sit) dum iter ageret, incidit in hominem, cuius vestimenta diutino vsu detrita, vix pudenda corporis operuerant: & nuditatem eius dolens substitit, suspirauit, ingemuit. Frater verò qui illum comitabatur: Quid, inquit, ita tristaris, pater? etsi hic indumentis eget, forsan abundat concupiscentijs. Tunc Franciscus, fraterni erroris non dissimulator sed corrector, iussit protinus, vt ille sua se tunica exuens, pauperem tegeret: & quia de ipso perperàm opinatus fuerat, ab eodem veniam rogaret: ac tandem dissceret, nefas esse, miserorum mores sugillare, indigentiam negligere. Vtinam talem subire cogantur multam, ne poenis grauioribus obnoxij sint, qui me̅dicos ob hoc solum interdum improbitatis arguunt, & increpationibus repellunt, vt. quòd eis subuenire nolunt, iudicij esse videatur, non impietatis. Marulus lib. 1. c. 2. Ioannes Aragonum rex XIIX. Christianos, qui cum foenore pecuniam mutuassent, & omnes lenocinium facientes, amissis bonis, infames esse iussit, & tanquam latrones & nefarios homicidas exterminauit. Marinaeus lib. 12. reru̅ Hisp. Galeacivs Sforcia, dux Mediolanensis, cùm plebeiae viduae lamenta audiuisset, defuncti mariti cadauer iam per triduum domi asseruantis, quòd sepulcri ab auaro parocho redimendi facultatem, egestatis causa, non haberet: praesens statim locum redimi, terram egeri, impio parocho cadauer inijci, eidem???ue contumulari voluit, curauit, imperauit. Augustinus Gallus com. de Agricultura dialogo 19. Refraenant. M. Cato in foenore coërcendo asperior & durior, extota Sicilia foeneratores exegit, illamq; aere alieno obrutam, in pristinum decus restituit. Plut. L. Lvcvllvs victo Mithridate conuertit se inde ad vrbes Asiae. Eas publicani & foeneratores depopulantes, & seruilem in modum vexantes, prouinciales distrahere priuatim filios decoros filias???ue virgines, publicè virgines, publicè ornamenta, pictura, signa cogebant. Ipsis hic erat exitus, vt addicti seruirent creditoribus. Hunc quae antecedebant, atrociora erant, fidiculae, carceres, equulei, stationes sub dio per aestumin sole, heyme in luto vel glacie. Eas petes cùm Lucullus in oppidis reperisset, omnibus breuilaesos vindicauit. Primùm centesima̅ vsuram nec suprà praecepit duci. Deinde eas, quae sortem excessissent, circunduxit. Tertium & maximum sanxit, vt acciperet creditor debitoris quartam partem prouentuum. Si quis vsuras capiti adiunxisset, his vniuersi crediti exigendiius denegauit. Ita intra quadriennium omnia nomina dissoluta. & possessiones sunt dominis restitutae liberae. Erat publicum hoc aes alienum nomine XX. millium talentûm, quae Asiae imperauerat luere Sylla. Huius summae solutum creditoribus duplum est: quae vsuris redacta iam ab illis fuerat ad CXX. millia talentûm. Illi verò velut magna iniuria icti Lucullum insectati sunt Romae. Plut. in Lucullo. Hinc Ciceronis illa magis eloquens quàm probabilis actio pro Po̅peio, qua simul & Luculli fama perstringitur, & afflictae publicanorum fortunae multa querela explicantur: nulli enim ordini eloquentia illa libentiùs suum praestitit patrocinium. Hinc vt arbitror res Luculli alioqui magnificae & amplae, in suspicionem sunt ad populum adductae. Sed clades illa Asiana à XX. millium talentorum tributo, quod victor Sylla ipsi genti imperauit, originem habuit, & incrementum: quam prouinciae calamitatem Lucullus magis ad tempus leuauit, quàm tollere potuerit. Sabellicus libro 4. Ennead. 6. Tiberivs Caesar praesidibus onerandas tributo prouincias sua dentibus, rescripsit: Boni pastoris esse, tondere pecus, non deglubere. Suetonius. Traianvs Imp. correptus ab vxore Plotina, quòd calumnijs sourum procuratorum prouinciae diuexare̅tur, detestari coepit improbos istos fisci lienes. Sicut enim crescente in corporibus nostris liene, artus reliqui tabescunt: ita turgente principis fisco, reliqua ciuitatis membra marcescunt & aegrotant. Cuspinianus. D. Gregorivs Pp. consuetudinem quantumuis vetustam, illicitam tamen, ex sua remouit ecclesia, loca sepulturae pro pecunia vendendi, exemplum Abrahae & Sichimitarum imitatus, & consilium idipsum dat episcopo Messanensi lib. 7. Epist. c. 4. Idem epistola 55. Ianuarium episcopum Sardiniae vehementer reprehendit, quòd à Nereide clariss. femina centu̅ solidos pro filiae sepultura exegerit, adeo???; de terra concessa putredini quaestum fecerit, quod ne paganus quidem Ephro̅ Sichimita erga Abrahamum peregrinum commiserit. À Macolmo IV. Scotorum rege archiepiscopus Eboracensis Rogerus, summi Pontificis id temporis legatus, quòd publicè ob auaritiam malè audiret, Scota prohibitus est. Indignum enim, existimabat, temperantis aulam regis, regnúmve, flagitiosis hominibus, quantumuis magnos gererent honores, patere. H, Boëthius lib. 13.
|| [2379]
Moris fuit apud Anglos, vt haeredes executorésve ratione̅ bonorum relictoru̅ red dant episcopo vel archidiacono, coram???; eis iureiurando promittant, se executuros, quae dem ortui facienda constituissent: ex quibus bonis aestimatis ipsi episcopi aut archidiaconi vectigal aliquod, & idem pergrande saepenumerò capiebant, non sine maximo haeredum detrimento. At Henricvs IIX. rex illud ad minimam pecuniae summam redegit. Quo facto tam pio & sancto quàm iusto, valde sui populi commodis consuluit. Polyd. lib. 27. Patavini, Mo̅te pietatis vulgò dicto circa an. MCCCCXCI. instituto, Iudaeorum XXII. mensas foeneratorias, quintam sortis annuatim exigentes, sustulêre: Monte vigesimam tanrùm accipiente. Bern. Scard. lib. 2. hist. Pat. Classe 5. Veneti iudicum auaritiam in veneficis & strigis puniendis corum???ue pòst bonis occupandis sustulêre. Cardanus de Rerum varietate lib. 15. cap. 80. CVM Certamine. Inter Agentes. Contendunt Hospitalitate. Landinus scribit, Bretinorivm vrbem esse Romandiolae splendidam, in monte supra Forum Lijij sitam, Guidonis à Prata (id villae nomen est intra Fauentiam & Rauennam) ac eius gentilium, aliarum???; familiarum insigni liberalitatis aemulatione inclytam: inter quos persaepe contentiones oriebantur, quum aduenis in vrbem accedentibus, eos hospitio habere suo quisq; prae caeteris anniteretur. Qua de causa conlumnam in foro statuêre, anulis pro numero familiarum appensis, sua???; cuiusq; nota insignitis. Ad quemcump; anulum hospes deligasset equum, eius domum deducendi ac honorificè tractandi potestatem sibi factam esse magni muneris loco ducebat. Leander in descript. Ital. Libertatis restitutione. Demetrivs Poliorcetes Munychia praesidium eiecit, interfecto Diony??? ???uce: ac Demetrium Phalereum, qui rem ad paucorum potentiam reuocarat, amouit: patriam Atheniensibus, Megarensibus libertatem restituit. Ptolemaevs autem Philadelphus, in maiorem etiam libertatis spem Graecos erexit, Graecas vrbes plerasq; omnes libertate donauit, & foedus Istlimiacum denunciauit, & Isthmia, vt libertate recepta, oleaginos ramos ferentes spectare iussit. Suidas. Muneribus. Primum in concionem accessum Alcibiadis Iargitionem ferunt habuisse pecuniae, non quidem ex composito: sed cùm praeteriret strepente populo Atheniense, causam requisiuisse motus. Intellecto donatiuum populo datum à quibusda̅, accessisse atq: Iargitum item de suo. Plaudente populo, clamorem???; tollente, oblitum ex gaudio fuisse coturnicis, qua̅ fortè in pallio ferebat. Qua territa & auolante, intendisse populum clamorem, ac consurrexisse frequentes, vt praestò essent ei ad auem capiendam. Cepisse autem Antio chum gubernatorem auem, atque ei restituisse: inde charissimum fuisse Alcibiadi. Plut. in Alcibiade. Noruagiae rex Goto, à Berone & Resonte Tylensibus salutat???s, Refonem magni ponderis armilla donauit. Quo quidam aulicorum conspecto, neminem Gotoni parem humanitate affirmauit. At Refo quanquam gratiam beneficio deberet, Gotricvm Daniae regem ei praetulit. Vluo in dictae Iaudis fidem etiam pignus deposuit. Eius proinde consensu Refo in Daniam pergens, Gotricum stipendia inter milites partientem inuenit. À quod? Quisnam esset, rogatus: Vulpeculae sibi nomem esse, respondit. Cum???ue risu quosdam, alies admiratione complesset: Et vulpem, inquit Gotricus, orepraed am excipere conuenit. mox???ue detractum torquem ori eius iniecit. Quem Refo dentibus exceptum confestim dextro carpo applicans, illum cunctis auro ornatum ostentabat: sinistrum verò perinde atque ornamenti inopem occultabat. Quo ioco à rege alterum insuper accepit. Igitur reuersus in Noruagiam Refo, concertatorem pignus exoluere recusantem occîdit, filiam???ue Gotonis captiuam Gotrico adduxit. Saxo libro octauo, & Cranzius libro primo Noruagiae, capite 35. Aedificatione. Cum Pericles magnifici aedificijs Atheniensium vrbem impleret, inimici eum maximè mordebant, traducebant???ue in concionibus: foedum vociferantes id populo esse & probrosum. quòd publica̅ Graeciae pecunia̅ ex Delo ad se transtulisset. Contra id autem, quo vti speciosissimo, aduersus exprobrantes, obtentu poterat, metu se id inde sustulisse Barbarorum, vt rem communem tuto loco seruaret: hunc Periclem praecidisse, neque vulgari videri Graeciam affici iniuria, imò plané opprimi tyrannide, cùm cernat, quae necessariò ipsa in bellum contribuit, his Athenienses vrbem deaurantes, & exoniantes signis delubris???ue sumtuosissimis: insolentis more mulieris, quae gemmis sese preciosis excolat. Igitur demonstrauit Pericles populo, cùm ipse defendat socios, & Barbaros arceat, non esse ipsum obstrictum, vt referat, rationes illis, qui non equum, non nauem, non militem, sed pecuniam solùm praebeant, quae non dantium sit, sed accipientium: modò praestent id, cuius gratia recipiant. Debere verò, quia abundè ciuitas necessarijs instructa ad bellum sit, conuertere eam copias suas in haec, quae perpetrata sempiteernam gloriam, du̅ in molimine sunt, quaestum pariant praesenstem. quòd varia opificia instituerentur, varia etiam ministeria: quae quia omneis excitatura artes essent, & manus omnes motura, ciuitatem facerent penè vniuersam mercenariam, dum semetipsam decorat & alit. Oratores, qui Thueydidis erant asseclae, Periclem sumtuosis aedificijs pecuniam dilapidare, & vectigalia euertere criminabantur. Ibipro concione, an multum impensum esset, requisiuit ex populo. Permultum verò, cùm respondisset: Ne ergo vobis, inquit, sed mihi referatur expe̅sum, meum???; ipsius nomen his monumentis inscribam. Sub hoc Periclis dictum vel viri magnitudinem animi obstupescentes, vel de operum cum eo certantes gloria, sublata voce, Ex aerario impenderet, erogaret???;, nullo sumtus respectu, iussêre. Plut. in Pericle. Vti Avgvstvs Vrbem pro maiestate imperij ornauit, & qua̅ lateritiam acceperat, marmoream reddidit, ita quoque eiusdem hortatu principes viri, publica quaedam statuerunt opera. Mattius Philippvs Octauij vitricus aedem Herculis & Musarum. L. Cornificivs Dianae. Asinivs Pollio atriu̅ Libertatis. Numatius Plancus aedem Saturni. Theatru̅ Corn. Balbvs. Statilivs Taurus Amphitheatrum. M. Agrippa tot opera & tam egregia, quàm nemo alius, & in his plures aquarum ductus. Nora vox est Augusti principis ad populum vini copiam impudentiùs effl agitantem, Satis ab Agrippa genero suo prouisum, ne ciuitas siti laboraret. Sabell. lib. 1. Enn. 7. ex Suetonio. Sozomenus lib. 5. cap. 2. refert, suo tempore adhuc in viuis fuisse, qui indicarint, se ex alijs, qui suis oculis spectarint, audiuisse, quòd cùm Gallvs & Ivlianvs Impp. Maximae martyris monumentum maxima aede cingere instituissent, & partiti id opus fuissent, vt alter alterum excellere magnificentia & honore certarent: Galli quidem aedificationem successisse, verùm Iuliani opera alia subruisse, alia ex fundamentis producta, vbi pauimentum attigerint, non substitisse. Terra enim, vt Greg. Nazianzenus in oratione prima infamatrice in Iulianum ait, euomebat id quod à Iuliano laboratum eart. Et nicephorus refert lib. 10. cap. 1. cementa & materiam aliam eiectam, & in terram tanquam vento valido prostratam esse, & quosdam etiam lapides coniungi conglutinari???; non potuisse: & multos inde coniectasse, Iuliani animum erga religionem minùs esse sincerum, sed propter Gallum, eum pieattem simulare. Ludorum magnificentia. Antiochvs Epiphanes L. Pavli Aemilij magnificentiam in ludis superare nitebatur, legatos speculatores???ue in ciuitatem mittens, qui ea certamina nunciarent, quae ab ipso in honorem Daphnes essent facienda: ita vt multum studium per vniuersam Graeciam ad eum eundi concitaretur. Quorum triumphum & pompam Athen. lib. 5. cap. 4. recenset. Agentem et Patientem. Quatenus. Patiens beneficium Accipit. Philippvs Amyntae F. post Olynthi expugnationem pro concessa victoria Olympiae splendidissima peregit sacrificia: & conuocata ingenti hominum multitudine, certamina edidit pulcerrima: multos???ue hospites conuiuio accepit. Ibi sermonibus eo loco accommodatis vsus, multis pocula manu sua porrigeba à se praegustata: non paucis munera est largitus. Animaduertens autem ex amicis quempiam Satyrvm nomine prae se ferentem nescio quid triste, rogauit, cur solus aliquid humanitatis suae experiri non dignaretur? Illi munus aliquod ab eo se cupere dicenti, sed vereri ne intentione sua patefacta frustrà haberetur: Philippus exhilaratus, cùm promisisset, quodcunque petijsset, se libentissimè concessurum, hospitis cuiusdam sui virgines duas adolesce̅tulas nouis maritis desponsatas, quae essent inter eius captiuos, se libenter recepturum dixit Satyrus: non vt ex eo munere lucri aliquid consequeretur, se vt addita etiam de suo dote, in matrimonium eas traderet: ne iniuriam tenera aetate inditgnam de sustinere cogerentur. Philippus hanc petitionem libentissimo animo accipiens, virgines duas statim duas statim Satyro condonauit. Diod. lib. 16. Ioannes Alexandrinus patriarcha, qui pauperes dominos suos appellare solebat, cùm à Divite quodam, vile ac sordidum grabutuli illius tomentum miserante, plumeam culcitram dono missam accepisset: vbi primùm ea substrata cubauit, noctem illam totam insomnem egit, identidem inge [2380] miscens, mollius tunc se iacere quàm dominos suos. Cum???ue illuxisset, culcitram vemindari, pecuniam pauperi erogari, mandauit. At diues ille ab emtore redemtam, iterum misit, precatus ne munus suum vltrà venale haberet, sed eo ipse frui vellet. Verùm nullo modo Ioannes tenere se potuit, quin rursum itidem faceret, vt priús. Diues autem iam sencundò recuperatam eidem referri iussit: Videbimus, dicens, vter nostrûm citiùs defatigabitur, tu vendendo, an ego redimendo. Ille modesto admodum risu excipien: Deo gratias ago, inquit, quòd inituri sumus certamen, diuiti salubre, pauperi commodum, mihi iucundum. Itaque quoties id muneris missum sibi accepit, toties vendendum curauit. Marulus libro primo, capite secundo. Non accipit, Repudiat. Huc refer Tit. Non accipere munera honesta quae offeruntur, fol. 2459. Nam qui offert, [Greek words]; qui repudiat, [Greek words] liberalis est. Proinde certamen pulcerrimum certan. David rex ab Aravna Iebusaeo aream pro dedicanda ara liberaliter cum bobus oblatam, pari liberalitate respuit. Ex libro 2. Reg. cap. vlt. Antipater Macedonu̅ rex dicere solebat, ex duobus, quos Athenis haberet amicis, Phocionem vt acciperet, Demadem vt satiaretur, efficere se nondum potuisse. Plutarchus in Phocione. Alexander Magnus, Perillo cuidam ex amicis dotem filiabus suis petenti, talenta quinquaginta dari iussit. Qui cùm dixisset, Satis esse decem: Nempetibi, inquit, accipere: mihi non satis donare. in Apoph. Alcibiades Socrati praeceptori lautissima munera miserat. Ea Socrates magno animo accipere recusauit. Xanthippe plurimùm instante: Sua est Alcibiadi, inquit, nobis etiam nostra sit ambitio. Alcibiades dando, Socrates non accipiendo, suam ostendit liberalitatem. Aelianus. Atheniensem quendam hominem, aiunt, non admodum locupletem, cùm omnia distraxisset, & quod inde erat redactum ad centum stateras, offerret Alcibiadi, quem deperibat, vt acciperet, orans: arridens laetus???ue Alcibiades aurum hominireddidit, iussit???; vt redimentes postero die vectigalia publica, licitatione superaret, se sponsorem pollicitus. Publicani itaque vt hominem à redemtione pellerent, magnam illi vim pecuniae obtulerunt. Plut. in Alcibiade. Philippvs Macedo Philoni Thebano benè de ipso merito & hospiti, cùm ageret Thebis obses, qui pòst nullum ab se munus admittebat: Noli me, inquit, si beneficijs & meritis victus sim, inuicti gloria spoliare. Plut. in Apopht. Senatus populus???ue Romanvs, longo ac graui Hannibalis bello exhaustus, contra Antiochum Syriae atque Asiae regem sumere arma coactus est. Itaque cùm Aegypti rex Ptolemaevs, praeter magnam vim frumenti, mille auri, atq; totidem argenti pondo ei offerret: Philippvs quoque Macedonum rex, milites auxiliares, pecuniam & frumenta: Senatus populus???ue Romanus verbis grauissimis cùm gratias egisset, nulla re accepta à Philippo, hoc solum accepturum se dixit, vt Romanis ducibus aduersus Antiochum eam opem, quae ipfi videretur, ferret, vbi re aliqua eis opus esse contingeret. Masinissae quoque regis oratoribus, qui quingenta frumenti modiorum millia, ducenta ac quinquagnta hordei, praeterea equos quingentos, elephantos???ue viginti offerebant, responsum fuit, Senatum populum???; Romanum frumentum duntaxat venale accepturum. At Carthaginensivm legatis, qui post eos, de quibus dictum est, ingentes commeatus classem???ue offerebant, atque insuper tributum multorum annorum, qui nondum elapsi erant, dici iusserunt: Nihil Senatum ac populum Romanum à Carthainensibus, nisi quod pacto tenerentur, velle. Fulgosus libro quarto, capite tertio. Anno Salutis MCCLIIX. cùm in Syria propter priuatas contentiones inter Genuenses Venetos???ue graue bellum ortum esset, non fine Genuensium detrimento, quòd eodem tempore Pisani quoque hostes erant: Lvcensis ciuitas oratores Genvam misit, qui marcarum auri duo millia Genuensibus dono offerrent: rogantes ne munus Genuenses, sed animos mittentium inspicerent: eo???ue interim auro vterentur, dum Lucenses aliam quoque pecuniam pararent. Genuenses hilari vultu Lucensium munus postridie integrum oratoribus restituerunt: atque vt ad graniores casus Lucenses eam pecuniam seruarent, hortati sunt. Idem. Neapolitani, durante adhuc Annibalis bello, Romam XL. aureas pateras magni ponderis perlegatos munus populo Romano miserunt, omnes???ue alias fortunas suas obtulerunt. Caeterùm non minor populi Romani grauitas atque ab stinentia fuit, qui minima lance ex munere accepta, alias ingentibus actis gratijs restituit: quanquam diuturno bello impensarum???ue magnitudine pressus, in magnam necessitatem coniectus esset. Idem cap. 8. Remetitur. Vide Tit. Grati pro Muneribus, pro Hospitalitate. quaetenus gratia gratiam parit, fol. 3360. Cyrus, qui à Medis ad Persas imperium transtulit, quum in expeditione quadam coactus fuisset intrare regione̅ desertam, & omnium vitae necessariorum inopem: tam graue subiuit discrimen, vt eius milites ob victus indigentiam commilitonum corpora in cibum vertere compulsi fuerint. Ibi quum Arimaspi currus frumento onustos ad XXX. millia ad duxissent, praeter spem ab ingenti calamitate omnes sunt liberati: & Cyrvs populum eum deinceps à tributis omnibus immunem esse voluit, magnis???ue insuper affecit muneribus, & priori demto nomine, pro Arimaspis Euergetas appellauit. Diodorus lib. 17. Xerxes cùm exercitu ex decies centenis millibus hominum constante in Graeciam proficisceretur, Pythivs Atygis F. Phryx Celenius, regem cum exercitu hospitio excepit. Xerxes hominem ad se accerfitum, Ecquantum possideret? interrogauit. Cui ille: Haud te, inquit, celabo, regum maxime, neque dissimulare fas est. Posteaquam accepi te celerrimè ad mare venturum, volens tibi ad bellum pecuniam dare, subducta mearum pecuniarum ratione, comperi mihi esse argenti bis mille talenta, auri verò quadragies centum millia numûm Daricorum, septem millibus minus: quae omnia ad vsum belli huius do tibi, Xerxes, dono: nam mihi victus ex man cipijs & agricolis abundè suppetit. Cui hilari vultu Xerxes: Ego (inquit) Lydehospes, ex quo Persidem egressus sum, neminem adhuc sum nactus, qui in meum exercitum tali hospitalitate sit vsus, tantum???ue auri vltrò dono obtulerit. Ob quae vicissim ego te meum facio hospitem: & ne ad ista quadragies cencena millia aliquid desit, septem millia aureo rum numûm tibi ex meo numerari iubeo. Tu haec & caetera, quae ad hunc diem possedisti, liberè habeto, talem???; te geras semper, hottor: neq; enim vnquam poenitebit te tuae in regem liberalitatis. Sab. lib. 2. Enn. 3. Artoxerxes Persarum rex (qui iuxtà censebat regium esse & benignum, capere candido & alacri animo exigua, atque ingentia donare) cùm Homo pertenuis & plebeius, cui nihil erat aliud, sumtam ex amne ambabus manibus aquam ei equitanti in itinere obtulisset, accepit hanc grato animo, arrisit???;, ex propenso animo dantis, non ex dati precio munus aestmans. Plut. in Apopht. Eidem cùm malum punicum Omises quidam inusitata magnitudine obtulisset: Pet Solem, inquit, etiam vrbem vir hic, si ei concredita sit, ex pusilla citò reddat amplam. Dum alia alij offerunt, in itinere homo tenuis, cùm nihil subitò ad manum haberet, ad amnem cucurrit, haustam???; manibus aquam obtulit ei. Ea re delectatus Artoxerxes, misit ei phialam auream cum mille Daricis. Plut. in Artoxerxe. Cotys Thraciae: rex illum, qui pardalim ei donauerat, remunerauit leone. Plut. in Apopht. Cùm Taxiles vnus ex Indiae; regibus occurrens prouocatet Alexandrvm, ne dimicarent, nec bellum gererent: sed si cederet sibi, beneficia acciperet: sin praestaret, daret: De eo ipso esse certandum, respondit, vter meritis esset futurus superior. Idem. Demetrivs Poliorcetes victus à Ptolemaeo Philadelpho, cùm ille omnes captiuos sine precio ad eum remisisset: non multò pòst simili liberalitate eundem superauit. Plutarchus in Demetrio. Consuli C. Fabricio scripserat Pyrrhi medicus epistolam, ostendens se, si iuberet, sub laturum veneno Pyrrhum. Eam epistolam transmifit Fabricius Pyrrho, vt consideraret monens, pessimum ipsum esse amicorum & hostium aestimatorem. Compertis insidijs, Pyrrhvs medicum suspendit, ac Fabricio captiuos sine precio leddidit. Qnod munus non admisit. venùm, ne capere videretur mercedem, totidem inuicem restituit. Neque enim gratifi candi gratia Pyrrho detexisse insidias se: sed ne vidorentur eum Romani dolo necasse, quasi vincere nequissent. Plut. in Apopht. Achaei quanquam honores T. Qvintio Flaminio ob libertatem dotam cumulatè decreuerant, nulla re tamen assequi videbantur beneficia eius, nisi vno dono, quod omnibus ille praetulit. Id hoc fuit. Ciues Romani, quos belli Punici secundi perculerat clades, passim venundati & distracti in seruitute erant. Graecia (Liuius habet Achaia) mille & CC. numero habebat: semper quidem ob fortunae vices miserabiles, sed tunc haud immeritò magis, cùm alij liberis, fratribus alij, pars familiaribus, liberis serui, & victoribus occurrerent captiui. Hos Quintius, quamuis illorum causa affligeretur, non extorsit dominis: sed Achaei eos quingentenis denarijs in capita redemerunt, contractos???ue vnum in locum omnes paranti iam conscendere Quintio obtulerunt. Itaque ille decessit gaudio delibutus ob praeclara facta, egregias remunerationes magno???; viro & ciuium amante consecutus dignas. Quod profectò omnium ei videtur ornamentum extitisse in triumpho splendidissimum. Plut. in Flaminio.
|| [2381]
L. Sylla nunquam ab vllo suorum amicorum se beneficentia superatum gloriabatur. Plut. in eius vita. Theodosivs Iunior Imp. multum pecuniae misit ad archiepiscopum Hierosolymitanum, egenis distribuendae: ac crucem auream lapidibus preciosis exornatam, quae in Cranio figeretur. Archiepiscopvs vicissim ei dono misit reliquias dextrae manus Stephani primi martyris. Ex cùm essent Chalcedonem perlatae, ea ipsa nocte Pulceria S. Stephanum vidit sibi dicentem: En impetrasti quod precibus petebas, & ego Chalcedonem veni. Itaque ea assumto fratre, obuiam sacris reliquijs istis profecta est: ijs???ue in Palatium illatis, magnificum templum B. Stephano condidit, in???ue eo reliquias deposuit. Cedrenus. Malcolmvs II. Scotorum rex, victis Danis, Sconam omnium ordinum indicto conuentu, regno???ue in partes, quas Baronias vocant, diuiso, cunctas opes agros???ue regios meritorum habita ratione ita diuisit, vt vestibulis publicis tumulo???;, in quo lapidea tum stabat cathedra, pauculis???ue reditibus Christi ecclesiae donandis exceptis, ad sui atq; familiae sumtus prorsus nihil relinqueret. Barones verò (ita illius temporis Equites appellabantur) ne non suppeterent ad regiam dignitatem facultates, vt cuiuscunque agri domino excedente ex humanis, haeres, cuiusunque sexus, vsq; ad alterum supra vicesimum aetatis annum, regsi esset sub tutela, tutela, grata liberalitate statuerunt: ea quidem lege, vt quicquid per id tempus eo ex agro emolumenti proueniret (Vardiam eum vsufructum vocant) vnius???; inde anni eiusdem agri census (qué Releuiam vulgò aut Releuatam dicunt) vniuersa cum haeredis dote, fi nullam eius desponsationem viuens pater fecisset, quum in haeditatem ad mittitur, fisco penderetur regio. Cuius facti cùm regem post aliquot annos poenituisset, & leuiss. de causis Barones aliquot capitali supplicio affecisset, praedia eorundem publicasset: à coniuratis noctu interfectus est. H. Boëthius lib. 11. Veneti Imperatori Romano pannum aureum tributi loco debebant quotannis. Is ab Othone III. Imp. Veneto nomini in perpetuum remissus fuit, cùm ignoto habitu Venetias exoluendi voti causa venisset, benigtie???ue à Petro Vrseolo principe hospitio exceptus esset. Sabellicus libro secundo, Enneadis 9. Clemens VII. Pp. & Franciscvs I. Gallorum rex muneribus certarunt. Acceptum enim à Pontifice dono monocerotis bicubitale cornu, aureae caelatae basi inclusum, ad depellenda epulis venena: Rex latissimo aulaeo rependit, in quo Belgarum arte, suprema Christi coena cum discipulis serico atque auro intexta visebatur. Dedit & cupiditati Hippolyti Medicis Cardinalis, mansuefactum leonem eximiae proceritatis, quem è Mauritania Hariadenus Barbarussa cum legatis transmiserat. Iouius libro trigesimoprimo Historiarum. MODERATIONIS PECVNIARIAE, LIBERALITATIS IN GENERE, FRVCTVS DIGNIVS. Ex loco Gratitudinis huc non puaca transferri poterunt, quatenus Liberalitati parrependitur vel eiusdem vel alterius generis gratia, f. 3353. & seqq. Dei favor, Amor. Zachaevs pulicanorum princeps, & ipse diues, eodem imò eadem hora, qua se bonorum suorum partem dare dixit pauperibus, oraculum accepit, salutem factam esse domui suae: se???ue non iam inter publicanos & peccatores, sed inter Abrahae filios computari. Marul. libro primo, capite secundo, ex Lucae 19. Cornelii, Italicae cohortis centurionis, eleemosynae (vt in Actibus Apost. legimus) ascenderunt in memoriamin conspectu Dei: atque ad illum adhuc gentilem, angelum de coelo, & Simonem Petrum ab Ioppe, Caesaream vsque euocarunt: dignum vtique reddentes, qui cum angelo colloqueretur, ab apostolo baptizaretur, à Spiritu sancto, priusquam baptizatus sit, visibiliter illustraretur. Adeò vt & qui aderant ex circumcisione fi deles, mirati sint, Spiritus sancti gratiam etia̅ in gentibus esse effusam: & Petrus in veritate se comperisse dixerit, quia non est personarum acceptator Deus, sed in omni gente qui timet Deum, & operarut iustitiam, acceptus est illi. Idem. Evstochivs sub Caesare Traiano magister equitum, super cornibus cerui, quem venando insecutus fuerat, Christum in cruce fulgentem vidit. Qui dum, ob ipsius erga inopes beneficia, ei se apparuisse diceret, vt mysteria veritatis reseraret, credentem baptizari iussit. Sic, qui charitate iuuerat miseros, fide inter verè felices receptus fuit. Idem. D. Martinvs catechumenus adhuc, cùm militem ageret, in porta Ambianensi occurrit ei pauper nudus. Verùm cùm praeter arma & chlamydem nihil haberet, gladio vestem mediam discidit, & pauperi eam dedit. Ea deinde nocte Martino in somnis Christus visus illa chlamydis parte contectus, hac voce, Martinus catechumenus hac me veste contexit. Seuerus Sulpitius in eius vita, & Bonsin. lib. 5. Dec. 1. Idem postea Turonensium episcopus factus, cùm in vestibulo ecclesiae osffendisset hominem detrita lacerna seminudum, in sacrarium euocato, tunicam quam sub pallio solam habebat, dedit. Allato sibi demùm collobio, indutus ac superindutus podere, reliquis???que sacerdotalibus ornamentis, dum sacra peragit, atque inter agendum ambas suppliciter manus ad coelum tollit, delabentibus lineis brachia nudata ostendit. Sed priusquàm ea demitteret, amicta apparuêre tegumento mirabili. Vt scilicet miraculo admoniti crederemus, eum qui in digentes Vestierit, vestiendum coelestis gloriae lumine, cùm Dominus Iesus Christus transformabit corpus humilitatis nostrae, configuratum corpori claritatis suae. Marulus libro primo, cap. 2. & Fulg. lib. 4. cap. 8. Leo IX. pontifex, summa erga pauperes liberalitate, cùm ante fores suas leprosum pauperem inuenisset, eum???ue in lecto suo collocari iussisset: apertis manè à ianitore foribus, nuspiam pauper inuentus est, sed Christum pauperis habitu ibi recubuisse creditum. Platina. Ioannes Diaconus in vita Gregorij resert, Gregorio Magno tribus vicibus angelum in specie naufragi apparuisse, ab eo???ue eleemosynam petijsse, ac consecutum quoque esse. Tandem verò tantis miraculis condecorasse Gregorium, vt omnibus exemplo ac terrori esset. Lib. 2. cap. 22. commemorat, Christum in forma peregrini venisse ad Gregorium: cui cùm aquam fundere vellet ad lauandas manus, euanuerit: eadem???ue nocte per visionem ei dixerit: Caeteris diebus me in membris meis, hesterno autem die me in memetipso suscepisti. Addit, à Gregorio non expectante dum aduenirent peregrini, sed etiam per fora & compita eos quaerente & inuitante, angelum susceptum hospitio: qui postea aperiens sese, promiserit ei, propter liberalitatem quam erga egenos & pauperes exercuisset, pontificatum Dei nomine. Greg. Magnus in Euangelia, homilia 32. recitat historiam miraculosam de Matrona orante: quòd egrediens, duos peregrinos ???b habitu monachorum inuenerit angelos, quibus cùm vel???rogare eleemosynam, subitò euanuerint. Beatitvdo. Vita aeterna. Thomas apostolus ad Gondophorum Indiae regem pro architecto non terreni (vt ille putauit) sed coelestis aedificij missus, cùm magnam pecuniae vim in aedificandae regiae sumtus accepisset, profecto in aliam prouinciam rege, argentum omne pauperibus diuisit. Quod vbi innotuit regi, vinctus ductus est in carcere̅. Interim Gad frater regis elatus, cùm die quarto reuixisset. testatus est vidisse se in coelo mirabilis structurae basilicam, gemmis auro???ue fulgentem, atq; audiuisse à Thoma regi conditam, nisi ea se ipse fecerit indignum. Rex itaque rediuiui fratris tum miraculo attonitus, tum verbis permotus, apostolum vinculis liberat, Christum praedicanti credit: & credens intelligit, non in terra, sed in coelo eleemosynis paranda esse mortalibus habitacula. Marulus. Evagrivs philosophus Alexandrinus, inter alia Christianae religionis dogmata, etiam de hoc dubitabat, quòd eleemosynam pauperi largiendo, recepturus esset centuplum cum vita aeterna. À Synesio Alexandriae episcopo conuersus, attulit ei CCC. auri libras, quas ille pauperibus distribueret: data sibi cautione manu propria scripta, Deumista red diturum. Episcopus pecunia accepta, data???ue syngrapha, eam inter egenos distribuit. Philosophus autem aliquot annis pòst moriturus liberis suis praecepit, vt sibi in manum insererent syngrapham istam, atque sic sepelirent. His ita factis, tertio pòst die episcopo in somnis visus est Euagrius, ita loquens: Accede ad sepulcrum meum, episcope, & recipe syngrapha̅ tuam: redditum est enim mihi debiti centuplum, neque habeo quod à te exigam: sed & quò pleniùs tibi caueretur, manu mea subscripsi. Diluculo episcopus, philosophi filijs ad se vocatis, clero comitante, ad sepulcrum accessit. Eo aperto, inuenerunt philosophum sedentem, manum???ue cum charta protendentem. Qua aperta, in conspectu omnium episcopus inuenit recèns manu philosophi sub scriptu̅ ita: Euagrius philosophus sanctissimo episcopo, domino meo Synesio S. Scias, pater, me centuplum debiti recepisse, neque eo nomine habere, quod abs te exigam. Hoc audito iussit episcopus schedam in armario asseruari. Cedrenus. Vita restitvta. Pro Tabita Dorca, pauperum, quibus illa se benignam confi ciendis vestibus praebuerat, obsecrantium voces apostolum Petrum compulerunt, vt illi iam conclamatae, ad pristinum vitam reditum à Domino impetraret. Act. 9. Pro Drvsiana egenorum Ephesi turba Ioanni apostolo occurrens, vt quam illi tunc efferebant, ipse protinus susci [2382] taret, obtinuerunt, dum vestes ab ea acceptas ostentant, dum illa incolumi se nunquam famam timuisse affirmant. Mulier igitur ad vocem Apostoli à morte veluti à somno exurgens, illum suscepit hospitio, solita???ue subsidia pauperculis misit: nunquam pietatis deserens officium, ob quam & ad hanc vitam redire illi licuit, & proficisci ad aeternam. Marulus libro primo, capite secundo. Incorrvptibilitas. Narrat Beda lib. 3. ca. 6. Ecclesiast. histor. Aidanum Osvaldo regi Anglorum, pauperibus de mensa sua dapes & argenteum discu̅ in frusta contusum minutatim distribue̅ti dixisse: Nunquam inueterascat haec manus, id???ue sic euenisse. Nam eam manum cum brachio, in acie à reliquo corpore auulsam, adhuc durare incorruptam. Foecvnditas. Evphemianvs Romanus, & Aglaë vxor eius, quotidie positis triclinijs, pauperes domi conuocatos reficiebant, proprijs manibus ministrantes. Steriles priùs susceperunt sanctissimum virum Alexium. Quo vnico contenti, deinceps continentiam inter se perpetuò seruarunt. Tot igitur fructus produxit eleemosyna, vt sterili partum daret, partui sanctitatem, parentibus castitatem, omnibus paradisum. Marulus libro primo, capite secundo. Pvlcritvdo. Phaon portitor Lesbius, cùm Venerem incognitam gratis transuexisset, ab ea vnguentum accepit: quo delibutus, omnium euasit formosissimus, ita vt non Sappho tantùm, sed omnes alias puellas in sui amorem pertraheret. Vtilitas, Lvcrvm, Incrementvm bonorvm. Centvplvm. Israelita quidam, inter eos, qui à Salmanassare abducti sunt, diues auarus fuit. qui cùm sacerdotem conuenisset, haec verba Salomonis regis legentem, Qui miseratur pauperis, is Deo foeneratur: poenitentia ductus, bona omnia pauperibus distribuit, duobus numis aureis seruatis. Ad summam igitur redactus paupertatem, iter Hierosolymam instituit, vt cum Deo suo coràm ageret, quasi fraude eius promissis inductus, sua erogasset. In itinere obuios habuit duos mendicos inter se contendentes de gemma quam inuenerant, cuius precium ignorabant, colorem tantùm admirabantur: & reprehendens illorum stultitiam, ossert illis duos numos, quos habebat reliquos, vt illorum rixam dirimeret. Gemmam aurifici ostendit, mox Pontifici. qui monitus priùs ab Angelo, propediem affututum peregrinum, qui gemmam ex Ephodo amissam reperisset: eam magna vi auri redemit, simul alapam impegit: Haec, inquiens, Angelus Domini me tibi nunciare iussit: quòd bona tua pauperibus distribueris, triplum tibi diuintùs redditum agnosce: néve Deo ampliùs diffidas, alapa quam tibi infligo monibus abito. Ille gaudio plenus, è templo discessit, relictis ad diuinum cultum omnibus. Cedrenus in Hist. compendio. Tiberivs III Imp. quanò plus donauit pauperibus, tantò plus inuenit. Nam in palatio sub marmorea tabula reperit ingentem Iustini thesaurum, dum Crucis simulacrum pedibus alcare vetuit: & Narsetis thesaurum in Italiae puteo defossum, sene quodam indicante reperit, post Narsetis interitum. Ex Sigeberto Cusp. Hadrianvs II. pontifex, adhuc priuatus existens, Sergio II. pontifici familiaris fuit. À quo cùm aliquando denarios XL. dono accepisset, domum rediens dispensatori mandauit, vt eos peregrini & pauperibus, qui in vestibulo domus suae stabant, erogaret. Facere ille mandata conatus, cùm videret, ne minimae quide̅ parti tantula re satis fieri posse, ad Hadrianum rediens, rem ipsam exponit. Tum Hadrianus accepta pecunia ad pauperes veniens, & ternos denarios singulis praestitit, & totidem sibi, rei familiari satisfacturus, reseruauit, attonito dispensatore miraculo tei. Cui Hadrianus: Vides, inquit, quàm benignus & largu, sit Dominus, his praesertim, qui liberales sunt in pauperes? Platina, & Antonius Tit. 16. cap. 1. §. 10. Diuus Germanvs episcopus, quum eleemosynam oraretur, diaconum dispensatorem suum, quodcunq; pecuniarum est, in eos erogare iussit. At illi numorum inopiam causanti: Pauperes (inquit) suos pascit Deus: tu verò, quod habes, pauperibus distribuito. Diaconus è tribus aureis duos erogauit, vt futurae prospiceret necessitati. Paulò pòst quidam equites ducentos pontifici numos dono dant. Ergo ad diaconum mox conuersus: Accipe (inquit) quae traduntur, & recognosce, te fraudem fecisse pauperibus: quando fi, quicquid tibi erat, inopibus erogasses, remunerator noster trecentos suam culpam virum sanctissimum latere nequiuisse. Bonfinius lib. 4. Dec. 1. Brigida abbatissa cum aliquot sororibus curru vehebatur, & occurrens pauperculis lignorum fasces dorso baiulantibus, solui iugales equos iussit, eis???ue tradi. Oneratis iumentis laeti abierunt. Ipsa cum suo comitatu in via residens, praestolabatur Domini auxilium. Ecce autem eandem viam quidam regulus ingrediens, vbi causam morae earum intellexit, suos illis equos largitus est. Marulus lib. 1. cap. 2. Iodocvs, cùm ad stuminis ripam in solitudine sibi domicilium constituisset, vno duntaxat discipulo contentus, partem quartam panis, quem tunc vnicum habebat, mendicanti dedit: mox iterum, & tertio, & item quarto, diuerso semper, ne agnosceretur, habitu petitum, reuertenti semper partem largitus, nihil fibi, neq; discipulo, nisi certam in Domino spem dereliquit. Et dum haesitantem discipulum consolatur, ne de victu dubitaret, ei serniens, qui irrationabilia quoq; pasceret animalia, aspiciunt duos lembos proximae ripae applicuisse vectore nullo. Cum???ue comperissent omni cibariorum genere, quo ipsi vesci solebant, plenos, Deo gratias egerunt, qui pro vno pane pauperi dato, de tam vbere alimentorum copia sibi fine cunctatione prouidisset. Idem. Sabba monachus, dum Hilarionem abbatem cum trium millium monachorum comitatu venientem excipiens, in vinea sua ad vuas, quae iam maturae erant, inuitasset, & omnes earum pastu refocillati essent: vsqueadeò multiplicatum inde collegit fructum, vt vinea quae integra centum lagenas aestimata fuerat, depasta, trecentas redderet. Idem. Othonis II. Caesaris Vxor, erga pauperes valde liberalis erat. Die quodam dominico Caesar mendici habitu eleemosynam ab ea petit, manicam vestis preciosissimae, qua induta erat. Paret illa, eam???ue largitur. Domum reuersa, vestem mutat. Habitus mutati causa, Imperator quaerit, & vt preciosam vestem in medium proserri curet, imperat. Affertur, & miraculosè aliam manicam in eius locum, quam pauperi liberaliter concesserat, suffectam esse, obstupescit Imperator: qui eam, quam dono incognitus acceperat, sub veste occultabat: manifesto argumento, centuplum nos accepturos eorum quae in pauperes erogauerimus. Circa ann. Sal. MCCCXV. saeuijt fames vsqueadeò, vt multa hominum millia perierint: perijssent???; plures in dioecefi Bremenfi, nisi Ioannes Bock, ecclesiae Bremensis decanus, largissimas fecisset eleemosynas in granis & farina, dudum in eos casus collectis. Erogabat ille largissimé. Quum admoneret familia, parum superesse, quod proprijs necessitatibus vix suffi ceret ad dies paucos: Ite, inquit, donate, perquirite angulos omnes diligenter. Illi autem pridem vacuata vasa relinquentes, vbi redierunt ad iussum domini, plena omnia repererunt: stupefacti, renunciant. Ille iubet largiùs erogari: Scio, inquiens, beatum Petrum non deserturum suos, cui dictum est à Domino: Modicae fidei, quare dubitasti? Cranzius lib. 9. Metrop. cap. 2. Nobilis quidam de Blucher, Raceburgensis Episcopvs, granarium suum plenu̅ farina & frumento totum pauperibus distribuit. Superuenêre pauperes, qui eleemosynam efflagitarent. Vocato procuratore, iussit vt pauperibus daret, quicquid superesset: erat enim annonae caritas insignis. Procurator respondit, Nihil superesse. Fiducia plenus dixit illi episcopus: Vade, & vide, si fortè vel modicum supersit, ne vacui disceda̅t pauperes: vade in nomine Domini, & da eis. fortè arbitratus, quòd dispensator timidiùs consuleret futuro tempori, cùm reuerà nihil superesset. Procurator granarium aperiens, frumento atq; farina plenum reperit, & pauperibus abundanter elargitus est. Vbi innotuit res gesta pontifici, resolutus in lacrymas, Deo omnium largitori largas gratias persoluit. Is Schonenbergae lapideam domum cum cellario à fundamentis extruxit. Cranzius lib. 8. Metropol. cap. 29. Tiadmarvs, relicto decanatu Bremensi, Vicelinum episcopum Aldenburgensem per Holsatiam & Vandaliam secutus, eleemosynarius eius factus, mirae erga pauperes liberalitatis, vt propè ad egestatem videretur in magna fame coenobium Falderae redegisse: eo???ue nomine deinceps prouisores clausa illi omnia habuêre. Quid faceret vir misericodiarum? Eiulatum pauperum non sustinuit: circuibat horrea, loca pridem vacuata, & penora cuncta, si quid fortè superesset, in consolationem miserorum. Reperit quod mortalis nemo posuerat: erogabat largissimè, cunctis stupentibus, vnde essent, quae ille inter pauperes distribueret. Renouata sunt vetera Heliae prodigia. Ille cunctis praebebat alimoniam: monasterio interim nihil decedebat. Cranzius libro quarto Vandaliae, capite 4. & 14. Dignitas, Regnvm. M. Antonii III viri liberalitas, & quòd nihil pauca manu neq; astricta militibus & amicis largiretur, aditum praebuit ei ad potentiam amplum, eius???;, cùm iam magnus euasisset, maiorem in modum amplifi cauit opes: quas infinita alia euertebant vitia. Plutarchus in Antonio. Apud Rabirium poëtam M. Antonius quum fortunam suam ad alios emigrantem ingemisceret: Hoc habeo quodcunque dedi, inquit. Caelius lib. 20. cap. 24. Antiquarum lect.
|| [2383]
Gvlielmvs, vir simplex & religiosus, plebanus in Catzenhusen. Imperatorum aliquis vel Ludouicus vel Conradus, ceruu̅ in venatione insecutus, longiùs à suis satellitibus recesserat: & dum in densissima sylua, locorum ignarus, in multam noctem oberraret, fortè in hunc plebanum incidit, eius???; hospitium petit. Is perbenignè eum accepit, & pro sua tenuitate tractauit. Iussus autem ab hospite splendido aliquid petere, corrigiam de ceruina pelle, qua cinguli loco vti posset, sibi dari petijt. Breui interiecto temporis spacio, Bertoldo Monasteriensi episcopo apud Vestphalos mortuo, in locum ipsius hunc substituit, ordine VI. Cranz in Metrop. lib. 2. c. 29. Piastvs, Cossisconis F. agricola, Crusuiciae Poloniae oppido viuens, homo iustus & simplex & hospitalis erga pauperes, ex vxore Repicha vnicum filium susceperat: ei???;, viuente adhuc Popielo II. primam comam gentili ritu tonsurus, & nomen impositurus, amicos ad eam caeremoniam atq; conuiuium, porco mactato, & aquae mulsae vase defuso, inuitarat. Priusquam stata dies adesset, fortè obtulerunt ei sese ignoti duo homines, habitu peregrino: quos ille, cùm regia excluderentur, comiter inuitatos, hilarè in domum suam introduxit: instruxit mensam, apposuit affatim ex his, quae ad futurum conuiuium praeparauerat. Ibi res mira & stupenda accidit. Accreuit porcina, redund auit ex vase mulsa, excepit Piastus, vasis admo nitu hospitum conquisitis. Ijsdem???; auctoribus, non ciues modò verùm etiam principem ipsum cum omni comitatu conuiuio accepit. Eisdem igitur hospitibus, sub tempus comitiorum (mortuo iam Popielo) reuertentibus & iubentibus, Piastus ex tenui penu suo conuentum illum omnem, penuria laborantem, augescente rerum earum, quae promebantur, copia, refecit. Quo miraculo animaduerso, vulgato???; vna voce omnes Piastum non humanis suffragijs, sed diuino iudicio principem sibi dari conclamarunt. Itaq; vt erat veste & peronibus ex tiliae cortice textis indutus, in regiam à primoribus deducitur. Hospites illi perfuncti officio suo, disparuerunt. Existimantur autem ij fuisse angeli Dei, beneficentia̅ & hospitalitatem etiam in alienos à vera religione remunerantis. Cromerus libro 2. Guagninus in vitis regum Polonorum, Paulum & Ioannem martyres Romanos vulgò perhiberi ait. Lavs. Cimon Atheniensis sua benefi centia consecutus est, vt Comoediae testimonio diuinus sit homo appellatus, omnium???ue Graecorum optimus. Sab. lib. 8. cap. 2. ex Plutarcho. Cùm in summa annonae caritate Herodes Iudaeorum rex, ex Aegypto conuectis frugibus, calamitatem publicam subleuasset: haec illius cura & tam opportunè collata gratia tantum apud Iudaeos valuit, omnium sermone celebrata, vt positis odijs quicquid hactenus vel in ad ministrando regno, vel transgrediendis patrijs ritibus peccauerat, libe̅ter obliuiscere̅tur, bene compensatum puta̅tes eius liberalitate, qua vsi essent diffi cillimo tempore. Nec minor vel gratia vel gloria parta est apud Syros quoq; vicinos: vt per haec mala non mediocriter nome̅ regis illustratum sit, & quantum damni domi acceptum est, tantum foris ad celebritatem nominis accreuerit. Iosephus libro 15. capite 12. Nicolavs V. Pontifex max. vt multis laborauerit vitijs, ob insignem tamen libreralitatem semper laudatus est. Pontanus cap. 23. de Liberalitate. Fides, Amor svorvm. Alcamenes Telecri roganti, Quemadmodum quis optimè regnum conseruaret? Si sese à lucro vinci non patiatur, respondit. Plut. in Apophthegmatibus. Antonivs Leoninus, Genuensis mercator, cùm aeger grauiter laboraret, seruos ac seruas, qui aegro ministrabant, testamento, si ad pristinam salutem restitueretur, omnes libertare donauit. Quòd si decedere eum contingeret, omnes in seruitute retinere iussit. Et sic prudenter ministris desiderium salutis suae iniecit, proposita eis libertatis spe: vt???; in eius curanda valetudine diligentiores essent, causas auxit. Fulg. libro septimo, capita 8. Georgivs Costa, Cardinalis Lusitanus, vixit annos CII. Si quando morbo corripiebatur, amplissima dona ministris suis, si conualesceret, promittebat, ea???; magnificè praestabat. Hac ratione effecit, vt incredibili studio ea, quae ad sanitatem patroni facere possent, familiares omnes procurarent. Garimbertus lib. 5. de Vitis Pontificum. Victoria. Alvredvs Anglorum rex, continuis Dacorum bellis attritus, sese in palustria loca Somerseti, comitatus cum paucis suorum, recepit. Hîc magnis sollicitudinum scrupulis pressus, dum opem Deum poscebat, ac quid confilij capiendum foret, sedulò agitabat, aliquot dies per dubitationem consumserat: cùm ecce tibi, obuium habuit hominem admodum inopem, ficut prae se ferebat, qui frustum panis suppliciter petijt, cui rex libens dedit. At postero die, quàm id muneris dederat, per quietem vidit diuum Cuthebertum attestantem, se pauperem illum fuisse, cui panem dedisset: iussit???; eum bono animo esse. Aluredus confestim ad suos milites redit, ac magnis praesidijs auctus deintegrò bellum suscepit, & in pristinum statum restitutus est. Polyd. lib. 5. Reconciliatio. Iacobvs ex Mesopotamia post aliquot annos domum repetens, veteris in fratrem offensae non immemor, praemisit qui Esaum precibus & donis delinirent, fi qua adhuc in eo veteris iniuriae ira insideret. Per quae facilè consecutus est, vtquàm inuisus patrium solum verterat, tam iucundus sit postliminiò reuersus. Genes. 32. Nabal Ziphaeus, ex posteris Calebi, homo diues, at vt nomine, ita & re stultus, inhumanus, ingratus, cui in Carmelo monte pascebanttria ouium millia, & mille caprae nuncios Dauidis regis, exulis propter Sauli insidias, commeatu̅ petentes placidissimis verbis, inhumaniter reiecit: neq; sibi quid negotij cum fugitiuis illis fore, pronunciauit. Dauid ea re co̅motus, cu̅ CCCC. militibus ad excinden da̅ Nabalis domum asce̅debat. Verùm Abigail vxor Nabalis cla̅m marito missis muneribus Dauidem placauit. Domum reuersa Nabali postero die, cùm crapulam hesternam exhalasset, rem omnem indicauit. Ille territus, tanta animi defectione & corporis saxeo quodam stupore diriguit, vt intra X. dies interierit. 1. Reg. 26. M. Cato cùm populum à Caesare animaduerteret in Catilinae coniuratione solicitari, atq; ad nouandas res praecipitem esse: induxit Senatvm, vt inopi plebi frumenti congiarium daret. Eo munere populares procellae conquieuerunt, & fuerunt motus compressi. Plut. in Politicis. Iacobvs, cognomento Grandis, primus fuit, qui ex Carrariensi famila vniuersi populi Patauini consensu ciuitatem rexit: anno Sal. MCCCXI IX. Hic antequam princeps fieret, cùm patrocinium laturus cuidam amico ad praetoris venisset tribunal, vt amici causam iudici commendaret, & aduersae partis patronus, omissa causa, quam agebat, liberiore lingua, & indignis in eum conuitijs inuehi coepisset: ei ille summa modestia respondit, Vt benè causam diceret, desineret de se maledicere. Cùm verò inde vterq; discederet, Iacobus illi in aurem insusurrauit: Linguam tibi praecidam maledice. At ille hoc verbo audito ad iudicem conuersus, in absentem debacchatus est. Iacobus verò, vbi primùm domum sese recerit, iussit quantum frumenti currui imponi poterat, & suem domesticum ma gni ponderis ad illum deferri, suo???; eidem nomine donari. Accepit ille lubens, & gratias agens dixit: Prorsus sanè dominus meus, placidè, sine ferro linguam mihi praecidit, & contra se mutum reddidit. Bern. Scard. lib. 3. classe 13. hist. Pat. Indignvs. Fuit apud Mariandynos Hierax, vir iustus & illustris, templa Cereri posuit, primos???ue ex ea fructus percepit. At postquam Teucri legitima sacra Neptuno non persoluerunt, sed ea prae negligentia omiserunt: indignatus Neptunus, fruges eorum perdidit, ingentem???, à mari cetum ipsis immisit. Teucri ad Hieracem miserunt, qui auxilium aduersus famem ab eo posce rent: is???; cùm triticum, tum alia misit alimenta. Irritatus eo facto Neptunus, in auem ipsum conuertit, quae hunc Graecis Hierax, Accipiter Latinis dicitur. Mores quoq; eius pristinos prorsus immutauit: eum enim, qui hominibus fuerat carissimus, volucribus inuifissimum reddidit, & qui ab interitu multos homines vindicauerat, fecit, vtis plurinias necaret aues. Antoninus Liberalis ex Boei lib. de Ornithogonia. D. Gregorii Magni Pp. ob ecclesiae thesauros in pauperes piè exhaustos, defuncti memoriam ex sacris libris aemulos deleturos fuisse, ni Petrus Diaconus obstitslet, Sigebertus in Chron. testatur. Gvido dux Spoletanus, mortuo Carolo Crasso, regnum Fra̅ciae affectans, ad Medio matricum vrbem Metensem, in regno Lotharij nobilem, diuertit, sperans ex composito conuenturos socios, qui arma & suppetias subministrarent. Accidit (vt tradunt Annales) cùm dapifer eius illuc praemissus, ad alimenta regio more praeparanda, ab episcopo Metensi videret iuxtal Francorum consuetudinem multa admodum cibaria parata, petijsse ab episcopo, vt sibi equum donaret, sese curaturum, vt rex tertia huuis obsonij parte esset contentus. Cui episcopus: Non ferent Franci regnare regem, quix. drachmis vile prandeat obsonium: abeat retrò vnde venerit, nemo hunc regem amplectetur, nemo amabit. Francorum itaque rebellione turbatus rex Guido, qui Odonem Andegauensem regem elegerant, desperans de Francia, Italicu̅ regnum, quod sibi iam Berengarius dux Foroiuliensus vsurpauerat, coepit desiderare. Cuspinianus. Stephanvs Hungarorum rex, quadam nocte clàm sine comite è regia prodijt, distentos numorum loculos ferens, quos pauperibus distribueret. Quòd quum venisset, stipem???; viritim daret, inter petulantes rogatores mox orta seditio, regi per contumeliam ab auidioribus plerisque barba euulsa est. At is [2384] solido quodam gaudio agitatus, in aedem properauit, ac ante aram in terram procidens, ingentes Deo gratias egit. Bonfin. libro 1. Decad. 2. Carolvs Danus Flandriae Comes, VII. annis rerum potitus est, aduersa semper nobilitate, commodis voluntati???ue plebis omni popularitate inseruiens: & casus tempora???ue tulêre, vt parens à plebe diceretur, haberetur???ue. Angustissimè frumenta prouenerant. Quendam è gratiosissimis aulicis Tamardum Eleemonem constituerat, hoc est, alendis è fisco egentibus praefecerat: ipse cum loculis in vulgus prodibat, templa???ue circumibat, stipem manu sua mendicis promens. Lambertus Stratensis, frater Bertolfi praefecti aedis Donatiani, permultorum templorum decimas in multos annos redemerat, plena horrea habebat. Tunc in fame inopia???ue ac agrorum sterilitate, ab Eleemone egentibus???ue insimulabatur vt auctor communium miseriarum, quòd suppresso frumento, clausis???ue horreis, populares ante oculos suos perire sineret. Ea iussu Comitis refracta: tritici???ue vim ingentem egentibus gratis mensus est Tamardus: qui verò soluendo forent, certum precium numerantibus: illa???ue pecunia, cùm eam Lambertus, vt indignè habitus, oblatam continuò à Tamardo velut iniquo ac propè hoste accipere noluisset, inopibus diuisa. Quae res Comitem Eleemonem???ue plebi gratiorem iucundiorem???ue effecit, & Stratensem Decumanum noua indignatione incendit. Itaque facta Stratensium suorum manu, sacrorum Cinerum die Comitem Carolum in aede Donationi diuinae rei intentum veluti victimam mactant. Tamardum scelere audito accurrentem in eodem templo interficiunt. Fugantur Caeteri. Lambertus consciorum clientium???ue perditissimorum manu stipatus, Donatiani aedem ac turrim in modum arcis emunit, firmat???ue. Rector Flandriae salutatur Gulielmus Hyprensis Philippifilius. Is se ducem volentibus ad expetendas à parricidis poenas praebet. Multitudo ipsa tunc Dani corpus vt sanctas reliquias venerabatur. Ludouicus Crassus rex Francorum, ne ea prouincia Anglo in omnem occasionem intento iungeretur, simul ne exemplum beneficiariorum Franciae regiae Principum coniuratione suorum occidendorum inultum sineret, cum copijs affuit. Stratenses obsidionem oppugnationem???ue per aliquot dies sustinuêre. Nulla res eos aequè terruit, atque quòd cùm omnis generis salsamenta commeatum???ue intulissent, omnia vitiata tetrum odorem spirare coepêre. Id velut miraculo, ac haud dubia superûm ira perculsos compulit ad deditionem. Ad ducentos è turri in templum, quò iam irruperant regij, inermes descen derunt: procumbentes???; ad regis pedes, eius fi dei se tradebant. Is iussit eos vnde descenderant vniuersos se recipere, ac binos deinde in aream fani reuerti. Ita bini ad supplicium traditi: & retracti ex fuga, poenas pependêre summis cruciatibus, alij rotarum radijs districti, alij palis induti, alij nouo & inaudito antè supplicij genere absumti: maxima pars lenta graui???ue morte, caeteri ex editioribus locis praecipitati, atque ita laceris corporibus resti sunt suspensi. Nulli coniuratorum temperatum. Nec noxiorum modò morte piacula caesi Comitis expetita, sed quicunque aliqua necessitudine eos contingebant, atque adeò paulò notiores, ant ferro pulsi, aut metu voluntarium sibi exilium longinquum???ue consciuêre, finitimis eos detestantibus, execrantibus???ue. Aemilius libro quinto. PRODIGALITAS IN GENERE. Vti Liberalit atem comitatur Splendor, sic Prodigalit atem Luxus: quo??? modo Liberalitati Prodigalitas, eodem Splendori Luxus opponitur. Luxus porrò & Luxuria vt re, ita & nomine conueniunt. Luxuria enim, quamuis generali significatione omnes intemper antiae species comprehendere videatur: tamen in specie ad veneream libidinem referri ab auctoribus consueuit. Atqui sine Cerere & Baccho friget Venus. Quare Luxus quo??? cum Luxuria ferè semper coniungi solet, velut irritamentum gulae veneris???, tanquam faces vtri??? incendio suggerens. Nos hîc & Impensas & Expensas immodicas consideramus. Quarum finis si Libido fuerit, ad Intemper antiam: si Gloria, ad Ambitionem referrepoterit. Acqvisitio prodigalitatis. Qvi. Prodigalitatis Magistri. Quoad Alimenta. Consule Tit. Intemperantiae alimentaris magistri. quatenus Imtemperantiae veluti conciliatrix est Prodigalitas, f. 2230. Murenarum viuaria excogitauit C. Hirrivs, qui coenis triumphalibus Dictatoris Caesaris sex millia murenarum mutua appendit, & dedit in pondus. Macrobius lib. 3. cap. 15. & Plinius lib. 9. cap. 55. Licinivs Murena reliquorum piscium viuaria primus instituit. Plinius lib. 9. cap. 54. Ostrearum viuaria primus omnium Sergivs Orata inuenit, optimum???; saporem Lucrinis adiudicauit. Idem. Cum Iacobo I. Scotorum rege, qui per XIIX. an. in Anglia captiuus fuerat, in patriam renertete venerunt Angli aulici???; complures, praesertim cùm rex Anglam duxisset vxorem. Quorum imitatione Scoti maximis impensis & delicijs conuiuia instruere didicêre. Cui malo vt obuia̅ iretur, in synodo Perthi indicta, censentibus quibusdam morem hunc penitùs ex ipsa etiam regis aula exterminandum, placuit tamen plerisque, vt magnatibus quidem liceret, sed solennibus duntaxat diebus, vti artocreis (quorum ante eam aetatem nunquam vsus Scotis fuerat) ac delicatioribus edulijs. Qua lege effecêre, vt precio atq; honore luxui insuper addito sensim co̅temto edicto, maiori intemperantiae occasio fuerit data. H. Boëth. lib. 17. Aedisicia. L. Crassvs orator, primus peregrini marmoris columnas habuit in Scauri Palatio, Hymettias tamen, nec plures sex, aut longiores duodenum pedum. Ob id M. Brutus in iurgijs Venerem palatinam eum appellauit. Plin. lib. 36. c. 3. Supellectilem. Triclinia aerata abacos???; & monopodia Cn. Manlivm Asia deuicta primùm inuexisse triumpho suo, quem duxit vrbis anno D LXVVII. L. Piso auctor est: Antias quidem L. Crassum haeredem L. Crassi oratoris, multa etiam triclinia aerata vendisse. Plin. lib. 34. cap. 3. Testudinum putamina secare in laminas, lectos???; repositoria his vestire, Carbilivs Pollio in stituit, prodigi & sagacis & luxuriae instrumenta ingenij. Idem lib. 9. cap. 11. Discipuli. Ad prodigalitatem inuitati Amore. Vide Tit. Prodigi in Meretrices, f. 2468. Cupidinum crumena porti folio vincta est, [Greek words], Plut. 1. Sympos. Suidas osten dit hoc adagium dictum de ijs, qui per amorem immoderatos faciunt sumtus, luxui???; indulgent, quemadmodum solent in comoedijs amantes. Plut. in libello quem inscripsit [Greek words], hoc quoque inter caeteras Cupidinis fiue amoris laudes commemorat, quòd è sordido splendidum, è parco liberalem, è tristi ciuilem, è timido audacem red dit hominem. Proin de Cupidinis loculi, porri folio vincti dicuntur, quòd facilè soluantur: vel quòd admodum fragile sit porri folium: vel quòd huius genuina vis calefacere, vrinam, menses mouere, venerem irritare. Erasmus. Desperatione. Cùm Xerxes exercitum in Graeciam traducere pararet, vt auctor est apud Zenodotum Dicaerchus. Graeci desperatis rebus facultates suas absum serunt, ne multum reliquum fieret, quod hostis tolleret, ita dicentes, Haec Medus non obseruabit. Ea???ue vox in adagium abijt, vbi quis largiùs impenderet sua, ne venirent in aliorum manus. Erasm. in Adag. Proditionis spe. Consule Tit. Proditorum. quatemus pecunia conciliantur, f. 3573. Argenteis hastis pugnare dicuntur, qui cùm negotium alio pacto confici nequit, muneribus & largitione perficiunt. Ortam aiunt paroemiam ab oraculo quodam Apollini, Pythis, qui Philippo regi consulenti, quo pacto posset victoria potiri, responderit ad hunc modum: [Greek words]. id est, Argenteis pugna telis, atq; omnia vinces. Videlicet innuens, vt quosdam largitionibus ad proditionem solicitaret, atq; ita consecuturum quae vellet. Erasmus in Adagijs. Defectionis spe. Ad Defectionem inuitare praemio. C. Corn. Sylia, quò corrumperet & ad transitione̅ pelliceret [2385] aliorum milites, prolixus & profusus fuit in suos. Itaq; cùm pariter alios ad proditionem, & suos peruerteret ad luxuriam, grandi pecunia opus habebat. Plut. in Sylla. Perfidiae tegendae consilio. Romanvs Lacapenus Imp. cùm Constantinum Porphyrogenitum Imp. (cui iure imperium debebatur) depulisset, & ipse imperio pro arbitrio frueretur: non secus ac qui vicino bouem furatus in sacrificio intestina offert, distributis???; pedibus ac extremis ipsis pauperibus, corpus totum depascitur: sic Romanus Deum placare quibusdam donis cupiens, donaria diuersa obtulit, & obaeratos vsura liberauit, danystis debita soluit, scripturas igne combussit: precium insuper ijs, qui conductitias domos habuerant, gratis praestitit, rem magnam se arbitratus fecisse, cùm publica & aliena donaret, qui Constantinum priuarat regno haereditario. Cuspinianus. Exemplo aliorum. Alexander Magnus suos familiares & socios luxu & luxuria corrupit. Itaq; Agnon (alij Agamencelum vocant) aureos clauos in crepidis gestare solebat. Cletvs verò, si quando tractare causas vellet, purpureis vestibus induebatur, atque sic apparebat coram ijs qui negotia sua proponerent. Perdiccam verò & Cratervm deditos arti pugillandi sequebantur stadiales magnitudine diphtherae, quibus amplissimum locum comprehendebant in castrametationibus, vt in eo se exercerent. Sequebatur etiam eos multus puluis per iumenta vectus, qui ad exercitiorum certamina pertinebat. Leonatvm & Menelavm, venandi studio deditos, auleae centum stadiorum sequebantur. Athen. lib. 12. cap. 18. & Aelianus libro 9. Var. hist. Scribit Liuius, Cn. Manlio Volsone de Asiaticis triumphu̅ ducente, luxuriam peregrinam primùm inuectam in Vrbem. Inde lectos primò aeratos, & vestem stragula̅ preciosam, plagulas, & alia textilia, & quae tum magnificae supellectilis habebantur, monopodia, & abacos adduxêre milites. Tunc psaltriae, sambucistriae???; & co̅uiualia ludionum oblectamenta ad dita epulis: tunc coqui in precio esse ceperunt. Caelius lib. 7. cap. 12. Antiq. lect. Exercitatio prodigalitatis perse considerata. Qvi. Prodigi, Profvsi in genere, Nepotes, [Greek words]. Nequitia in prodigijs dicitur apud Ciceronem Tusculan. 3. frugalitati contraria. Frugalitas, vt opinior, à fruge: qua nihil melius è terra oritur. Nequitia ab eo, quòd nequidquam est in tali homine: ex quo idem Nihili dicitur, Graecis [Greek words]. Hotom. de Verbis iuris. Narrantur omnium Graecorum prodigentissimi fuisse Thessali & in vestitu, & omni viuendi ratione: quae etiam causa illis extitit, vt Persas in Graeciam allicerent, quum Persae delicijs huiusmodi inuidissent. Scribit Cratimus de eorum luxu in eorum Republica. Athen lib 12. c. 10. & lib. 14. c. 32. Asiaticvs luxus à multis vbiq; proclamatur, à quibus omnes lautitiae & immodici sumtus ad Romanos defluxerunt. Val. Max. lib. 2. cap. de Instit. antiq. Agrigentinos Plato quum intueretur substructiones (vt planè dicam) insanas, impendio excitare magnifico, ac compari modo instruere conuiuia, dixit, [Greek words]. id est, Perinde Agrigentinos aedificare, ac si victuri perpetuò forent: item???; conuiuari, velut semper morituri. Eosdem Timaeus prodit, lecythis quoque & xystris vsos argenteis, etiam???; lecticas ex ebore habuisse totas. Caelius lib. 13. c. 10. Antiq. lect. ex Alian. lib. 12. Var. hist. Athenaeus in 4. lib. Dipnosoph. cùm luxuriosos, quos Graeci [Greek words] vocant, numerare inciperet, primùm Diodori meminit, quem in fabula quadam, Cnidia vocata, Alexis his verbis notauerat: [Greek words]. Idem???; poëta alia in comoedia Epicharidem vexat, dicens: [Greek words]. hoc est, adeò impudenter celeriter???; ad rotundam formam rem tibi à patre relictam redigit. [Greek words], euertere patrimonium, & effundere. Item lib. 2. inducitur perditus Qvidam in turpi hac voluptate, qui commmemorat se relictam sibi à patre rem paucis mensibus dissipasse, atq; in ventrem condidisse: [Greek words]. Victorius lib. 23. Var. lect. cap. 18. Phocvs, Phocionis viri opt. F. vinosus & dissolutus adeò, vt ne Spartana quidem disciplina corrigi potuerit. Cùm Menyllus Phocionem munus respuentem, saltem vt Phoco filio acciperet, rogaret: Phoco, inquit, si mutata vita ad frugem redeat, sufficiet patrimonium. Num vt nunc se gerit, nihil ei sit satis. Plut. in Phocione. Callias apud Graecos quispiam fuit, qui per luxum ac libidinem patrimonium abligurierat. In eum vulgaris iocus extitit, [Greek words], id est, Calliae defluunt pennae. Eius meminit Athenaeus Dipnos. 4. 12. & Aristophanes in Concionatricibus. Quia dementia permotus, facultates omnes abligurierit ac dilapidauerit, ipse in Xenophontis Symposio non obticet. Timotheus in Aristophontem prodigum grauissimè inuehebatur, inquiens: Cui nihil satis est, eidem etiam nihil turpe. Aelian. lib. 14. de Var. hist. Demetrivs Poliorcetes cùm obsidione coepisset vrbes, abusus sua luxuria, talenta mille & ducenta singulis annis ab ijs exegit: atq; huius summae minimam partem in exercitum insumsit, reliqua autem omnia in libidinem luxuriam???; contulit. Vnguentis enim cùm ipse, tùm pauimentum eius diffluebant, & singulis anni partibus flores recentes substernebat, vt in ipsis vestigia libidinis poneret. Aelianus lib. 9. Var. hist. Demades orator, cùm & pecunia & opibus tantum valeret, vt nihil sibi deesse fateretur: ingentes tamen diuitias per luxum & libidinem ita perdidit, vt eiectus ex ciuitate (septies enim accusatus fuerat) non habuerit, vt pecuniam, qua illum Athenienses multarant, solueret. Plut. In eum solebat Antipater cauillari, nihil ei, sicuti & caesis victimis, praeter ventrem & linguam superesse. Ctesippvs, Chabriae filius, paterni etiam sepulcri, in quod populus Atheniensis mille drachmas impe̅derat, lapides prodegit. Diphilus in Expiantibus: Ni Phaedimo domesticus certè foret, Ex Chabria Ctesippus editus, diu Legem tulissem non inutilem, vt puto, Quòd ipse rursus conderet sumtu suo Patris sepulcrum: singulis annis tamen, Quod dico parcè valdè, plaustri lapidem. Athenaeus lib. 4. cap. 20. Antiochvs Epiphanes, qui obses fuit apud Romanos, bibax fuit, & ad Indicas comessationes ebrietates???; conuersus, multa absumsit. In vijs publicis consistens, dicere solebat: Cui fortuna dedit, accipiat. tum argentum proijciens, abibat. Saepiùs coronam ex rosis compactam habens in capite, auro???ue intextum indumentum, circumibat, lapides habens sub ala, quibus suos pedissequos percutiebat. Lauabatur in lauacris publicis, vnguentis perfusus. Quem cùm priuatus quidam vidisset: Beatus es dixit, ô Rex, qui ita magnificè oles. Laetatus: Ego, inquit, huius satietatem tibi inducam. ac vas plus quàm duas choas capiens crassi vnguenti, in caput illius effundi iussit: & lubrico facto loco, ipse etiam Antiochus cecidit ridens, & eorum complures qui lauabantur. Polybius eum Epimanem, id est, insanum appellat lib. Histor. 26. non autem Epiphanem, illustrem, ob res gestas: non enim solùm versabatur cum viris popularibus, sed cum peregrinis etiam eò accedentibus, cum???ue abiectissimis bibebat. Quòd si iuniorum conuiuium aliquod intelligeret, vbicunque esset, cum symphonia illuc accedebat, ita vt multi ob enexpectatum rei euentum surgentes aufugerent. Saepè vestem regiam abijciens, paludamentum???ue accipiens, abibat in forum. At libro 31. ait idem Polybius: Cùm omnes Graecos & alios ad spectaculum conuocasset, ad certamina Antiochena, omnes aureis vasis excepit, croceo???ue vnguento, & nardino, amaracino???ue, & liliorum. Cum???ue eos ad conuiuium vocaret, aliquando mille triclinia, aliquando verò mille & quingenta sumtuosissimo apparatu replebat. In ingressu consistens alios introducebat, alios iubebat discumbere, ipse???ue ministros introducebat, qui portabant fercula. tum locum circumiens, alibi assidebat, alibi considebat. Mox frustum panis deponens, nunc poculu̅, exiliebat, surgebat, symposium???; circuibat, rectus aliquando ab alijs propinationes excipiens: nunc verò vnà cum recitatoribus ludebat, totus???ue velatus inferebatur à mimis, atque in terram deponebatur, quasi vnus esset ex mimis, Concinnitate deinde euocante, rex exiliebat, tripudiabat???ue, & iocabatur cum mimis, ita vt omnes ipsius puderet. Idem lib. 10. c. 12. Omnes Philadelphi regis seruatae diuitiae, ab vltimo Ptolemaeo, qui bellum Gabiniacum excitauit, dissipatae fuerunt: qui non vir fuit, sed tubicen potiús. Athenaeus libro quinto, capite 7. De Menippo Luciani epigramma extat apud Stobaeum Sermone 15. & in 2. Graecorum epigrammatum: [Greek words],
|| [2386]
[Greek words]. Theron Menippi filius, patrimonium omne adhuc iuuenis turpiter lasciuis sumtibus dissipauerat. Postquam verò Euctemon, paternus amicus, ipsum vidit iam excruciari arida pauperie, illacrymans ad se recepit, & maritum suae filiae coniunxit, magnam dotem largitus. Vt primùm autem Theron praeter spem ditatus est, statim pristinos sumtus repetebat, nihil non deliciarum indulgens ventri indecenter, ac nefariae sub ventre libidini. Ita Theronem obruit secundò noxiae paupertatis reciproca vnda. Caeterùm Euctemon denuò defleuit, non quidem illum, sed filiae suae dotem, & nuptias: cognouit autem, quòd quisquis malè vsus est rebus proprijs, non possit esse fidus in alienis. Q. Fabivs, Fabij Rutiliani filius, ob deuoratum in luxu patrimonium, Gurges cognominatus est. Macrobius. Fabij Allobrogis Filivs, adeò luxuriosam perditam???; egit vitam, maioribus???; indignam, vt Pompeius praetor vrbanus paternis bonis ei interdixerit. Valerius. M. Livivs Drusus, Tribunus plebis, Latinis ciuitatem, plebi agros, Equitibus curiam, Senatui iudicia permisit, tanta facilitate, vt professus sit, nihil cuiquam ad largiendum se reliqui fecisse, praeter coelum atque coenum. Plinius de Virtut. illustr. & Volater. lib. 18. Vrb. Com. Corn. Lentvlvs, dominante Sylla, Quaestor, magnam summam profuderat abligurierat???; pecuniae publicae. Stomachante Sylla, ac rationes ab eo in curia reposcente, procedens in medium securè admodum & contemtim, rationes ait se reddere non posse, sed praebere suram, puerorum scilicet more, cùm in ludo pilae offenderunt. Hinc appellatus est Sura. Protractus iterum in iudicium, cùm nonnullos iudices pecunia redemisset, atque duabus duntaxat sententijs superasset absolutorijs damnatorias: quod alteri iudici dedisset, nequicquam ait impensum fuisse: satis enim esse, modò vna tantùm sententia plus esset liberatus. Hunc ob vitam flagitiosam Senatu motum Catilina in suas partes pertraxerat: & eum vani insuper vates & praestigiatores spe dementauerant inani, carmina conficta & sortes canentes, quasi ex libris Sibyllinis praenunciantes in fatis esse, vt tres Cornelij Romae rerum potirentur: eorum duos fatum iam implesse, Cinnam & Syllam: tertio, qui superesset, Cornelio deos ipsi dominationem deferre. Quin susciperet, nec cunctando, sicut Catilina, corrumperet opportunitatem. Igitur totum statuit senatum interficere, & ex caeteris ciuibus, quos posset, vrbem ipsam incendere, parcere praeter Pompeij liberos nemini: hos incolumes suae potestatis facere, & pignora retinere suae ad Pompeium securitatis. Plutarchus in Cicerone. M. Cato festiuiter in Albidivm quendam, qui patrimonium vniuersum luxu absumserat, vnis exceptis aedibus, quae incendio conflagrarant, Proteruiam, inquit, fecit: propterea quòd ea quae comesse non potuerit, quasi combussisset. Macrob. lib. Saturnal. 2. Omnium ferè luxum & prodigentiam nepotinis helluationibus superauit Apicivs, de quo Martialis lib. 5. Dederas, Apici, bis trecenties ventri, Sed adhuc supererat centies tibi laxum. Hoc tu grauatus, ne sitim & famem ferres, Summa venenum potione duxisti. Quod sic interpretatur Budaeus: Apicius sexcenties sestertiûm, id est, quindecies centena aureorum coronatorum millia, inexplebili illa ingluuie helluatus, quum posset adhuc CCL. millibus (quod Centies laxum appellat) vitam lauto & eleganti victu producere: tamen venenum miser hausit, ne patrimonio tanto superesset, quod iamiam se deserturu̅ videbatur. Licinivs Crassus, quum omnia decoxisset, occurre̅tium tamen cachinnis vocabatur Diues, his verbis: Qui in Parthos militauit, non fuit appellatus diues primus, sed hic. Rhemmivs Palaemon gra̅maticus, luxuriae ita indulsit, vt saepiùs in die lauaretur: nec suffi ceret sumtibus, quamuis ex schola quadragena annua caperet, & non multò minus ex re familiari. Suetonius. L. Lvcvllvs post Mithri daticum triumphum Reipub. cura praeter spem omnium abiecta, ad otium se contulit: dubium quia illam iam pronam in lapsum cerneret, an cautiùs facturus, quàm C. Marius fecisset, qui clarissimas res priùs gestas turpissimis certaminib. extremo vitae tempore foedauit. Multi voluptatis causa omnem publicam ab eo curam neglectam arbitrati sunt. Satis constat togatorum nullum sumtuosiùs vixisse. Quo contigit, vt quidam adolescentem in senatu obiurgaturus, quòd quum intemperans esset, longam & intempestiuam de parsimonia & modestia traheret orationem: Tacebísne, inquit, hodie, diues vt Crassus, viuens vt Lucullus, loquens vt Cato? Lucullanos hortos, quod satis constat, inter sumtuosissima vrbis opera mirata est posteritas. Et in Tusculano agro, & circa Neapolim, tota???; ora Campaniae, adeò superbè & sumtuosè aedificauit, vt à Tuberone, qui Stoicae assectator fuit disciplinae, Xerxes togatus sit haud infacetè appellatus. Ex lautissimo epularum apparatu, conuiuandi???; ratione famam quaeritabat, vt singulis triclinijs certus esset conuiuij sumtus adscriptus, ita vt in Apolline (sic enim coenatio illa dicta est) dece̅ millibus discumberetur. inde ei materia quaesita est famosae illius coenae, Pompeio, Crasso & Ciceroni in eodem conclaui datae, cùm ab his secum coenaturis aegrè impetrasset, vt famulum ire domum iuberet ac nu̅ciare, vt in Apolline pararetur. Sabel. lib. 4. Enn. 6. M. Antonivs vnius anni spacio CC. talentorum millia ex Asiae tributis exacta absumsit. Plut. in Antonio, & Sabellicus lib. 8. Ennead. 6. C. Ivlii Caesaris rapacitatem & prodigalitatem Catullus suis insectatus est iambis sub Mamurrae nomine, inter caeterae inquiens: Paterna primùm lancinata sunt bona, Secunda praeda Pontica, inde tertia Ibera, quam scit amnis aurifer Tagus. Hunc Galliae timent, timent Britanniae. Quid hunc (malum) fouetis? aut quid hic potest. Nisi vncta deuorare patrimonia? Eóne nomine vrbis opulentissimae Socer gener???; perdidistis omnia? Agrippa, Iudaeoru̅ rex, ex annuis redit percipiebat cùm plurimùm MCC. myriadas. Nec his tame̅ contentus, mutuum accipiebat pecunias. Cùm enim esset munificus, impensis non sufficiebant reditus, quòd liberalitatem exerceret sine parsimonia. Iosephus lib. 19. c. 7. C. Caesar Caligvla nepotinis sumtibus omnium prodigorum ingenia superauit: commentus nouum balnearum vsum, portentosissima genera ciborum atque coenarum: vt calidi??? frigidis???; vnguentis lauaretur: preciosissimas margaritas aceto liquefactas sorberet: conuiuijs ex auro panes & obsoniae apponeret: Aut frugi homines esse oportere, dictitans, aut Caesarem. Quin & numos non mediocris summae è fastigio basilicae Iuliae per aliquot dies sparsit in plebem. Fabricauit & de cedris Liburnicas, gemmatis puppibus, versicoloribus velis, magna thermarum & porticuum & tricliniorum laxitate, magna???ue etiam vitium & pomiferarum arborum varietate: quibus discumbens de die, inter choros ac symphonias, litora Campaniae peragraret. In extructionibus praetoriorum atque villarum, omni ratione posthabita, nihil tam efficere concupiscebat, quàm quod posse effici negaretur. Et iactae itaque moles infesto ac profundo mari, excisae rupes durissimi silicis, & campi montibus aggere aequati, & complanata fossuris montium iuga, incredibili quidem celeritate, cùm morae culpa capite lueretur. Ac ne singula enumerem, immensas opes, totum???ue illud Tiberij Caesaris, vicies ac septies millies H-S non toto vertente anno absumsit. Suetonius, & Dion. Nero Caesar diuitiarum & pecuniae fructum non alium putabat, quàm profusionem: sordidos ac deparcos esse, quibus ratio impensarum constaret: praelautos, vere???ue magnificos, qui abuterentur ac perderent. Laudabat, mirabatur???ue auunculum Caium, nullo magis nomine, quàm quòd ingentes à Tiberio relictas opes in breui spacio prodegisset. Quare nec largiendi, nec absumendi modum tenuit. In Tyridatem, quod vix credibile videatur, octingenta numûm millia diurna erogauit, abeunti???ue super H-S millies contulit. Menecratem citharoedum, & Specillum Mirmillonem triumphalium virorum patrimonijs aedibus???ue donauit. Cercopithecum Paneotem foeneratorem, & vrbanis rusticis???; praedijs locupletatum, propè regio extulit funere. Nullam veste̅ bis induit. Quadragenis in pu̅ctum H-S aleam lusit. Piscatus est rete aurato, purpura cocco???; funibus nexis. Nunquam carrucis minus mill??? fecisse iter traditur, soleis mularum argenteis, canusinatis mulionibus, armillata & phalerata cum amaxicorum turba, atque cursorum. Sueton. Annis XIV. quibus imperio praefuit, bis & vicies millia donationibus effudit: id est, quingenties & quinquagies centena millia aureorum. Plinius scribit, felicem Arabiam non tantum cinnami, casiae, aliorum???; odorum annuo foetu párere, quantum Nero princeps nouissiomo pompae suae die concremauit. Otho Imp. à prima adolescentia prodigus ac procax fuit, adeò vt saepè flagris obiurgaretur à patre. Noctu vagabatur, inualidum quemq; obuiorum verberans. Suetonius. Vitellivs IIX. M. v. D. tantùm potitus est imperio. Cui si longior vita contigisset, ne totum quidem imperium eius [2387] luxuriae sufficere potuisset. Iosephus libro quinto, capite 13. belli Iudaici. Domitianvs Imperator, cùm ingentes opes summa prodigalitate, ludis atque spectaculis & conuiuijs edendis dilapidasset, atque pecunia iam egeret, multos ex potentioribus occidit: partim reos factos in senatu, partim absentes accusauit, nonnullos etiam ex insidijs & clandestinis venenis sustulit, quò haberet vt tantos sumtus faceret. Xiphilinus in Domitiano. In Cinnam Martialis Epigrammatum lib. 9. Dixerat astrologus periturum te citò, Cinna, ec puto mentitus dixerat ille mihi: Nam tu dum metuis, ne quid post fata relinquas, Hausisti patrias luxuriosus opes. Bis quartum decies, non toto tabuit anno. Dic mihi, non hoc est, Cinna, perire citò? In Philomvsvm Martialis Epigrammatum lib. 3. Constituit Philomuse pater tibi millia bina Menstrua, per???; omnes praestitit illa dies: Luxuriam premeret cùm crastina semper egestas, Et vitijs esset danda diurna tuis: Idem te moriens haeredem ex asse reliquit: Ex haeredauit te, Philomuse, pater. Commodvs, M. Antonini & Faustinae filius, erga alios parcissimus, immoderatis sumtibus se???ue aerarium???ue ita exhausit, vt deficiente pecunia, quo itinerarium aes exigeret, in Africam se ad constituendam prouinciam transmissurum finxerit. Herodianus, & Lampridius. Heliogabalvs in priuata adhuc fortuna intectis auro lectis vtebatur, argenteis???; centum pondo vasis. Ex coloru̅ ratione conuiuia dabat: primo die rubentia omnia, secu̅do prasina, persa tertio. Vini rosis co̅dîti primus fuit inuentor: triclinia, lectos atq; abacos rosis, violis atque lilijs integebat. In piscinis odoriferarum aquarum natabat: lectos leporino pilo, aut quae sub perdicum alis crescunt plumis conficiebat. Nunquam vestem vllam vel preciosissimam bis induit, nec cum femina vlla praeter vxorem congressus est iterum. In lucernis balsamum exhibuit. Rosacea aqua piscinas impleuit. Calceamentis applicuit gemmas, nobilissimorum artificum manuscultas: semper aurea, aut, quod minimum fuit, serica tunica est vsus. Nunquam minus centum coenauit sestertijs, interdum tribus millibus. Phoenicem se conuiuijs appositurum est pollicitus. Nunquam non floribus susfultus, odoribus???; exquisitissimis conuiuatus est: appellabat???ue preciosa obsonia, quae etiam plurimi emtasibi dici volebat, vt suauiora essent, conuiuij orexim. Pomis gemmas miscuit. Sexcenta struthionum capita vna coena apposuit, vt ex his cerebella duntaxat assumerentur. Circensibus ludis nauale certamen dedit in euripo vini pleno. Naues saepè iocans cum onere ipso demersit. In maritimis locis nunquam piscibus conuiuatus est: quum verò procul mari abesset, omnia marina exhibuit. Muraenarum & luporum lactibus rusticos in mediterraneis pauit. Totum triclinium instrauit croco, quum primores ciuitatis ad coenam vocasset, eiusmodi foeno dicens dignos, qui conuiuio adhibiti essent: porticum scobe auri, dolens quòd nequiret & electri. Ventris excrementa aureis trullis excipiebat, myrrhino & gemmatis scaphijs vrinam. Testatus est fore, vt si filius sibi nasceretur, tuturem illi daret, qui cogeret eum eadem facere. Domesticè aliquando rogatus, an timeret pauper fieri? Cui, inquit, melius haeres fuero quàm mihi, & vxori meae? Negauit???; ob id se filios optare, ne quis fibi frugi nasceretur. Vectatus est nunc à leonibus, tigribúsve, & quod proximum prodigio fuit, nudis mulieribus interdum, quae vt quadrupedes currum trahebant. Et quia ex Syrijs sacerdotibus cognouerat fore, vt violenta periret morte, in aureis item vasis venenum parauit: item sericeos laqueos, gematos???; cultellos, si vel appendere se, vel iugulare, vt casus ferret, voluisset: atque si, vt praecipitem se ex alto daret, in animum venisset, turrim auratam totam extruxit, ex marmore auro???; constrato circa eam solo. Lambridius, & Sabell. lib. 6. En. 7. Galienvs Imp. Valeriani filius, nihil vnquam cuiquam petenti denegauit. Liberalitatis haec officia videri poterant, nisi haec eadem improbitate & stultitia contaminasset. In Qvinctvm Martialis Epigrammatum lib. 3. Centenis quòd emis pueros, & saepè ducentis, Quòd sub rege Numa condita vina bibis: Quòd constat decies tibi non speciosa supellex: Libra quòd argenti millia quinq; rapit: Aureo quòd fundi precio carruca paratur, Quòd pluris nulli est, quàm domus emta tibi: Haec animo magno credis te, Quincte, parare? Falleris. haec animus, Quincte, pusillus emit. Constantinvs Monomachus Imp. à virtute magnificentiae in vitium profusionis deuolutus, publicam pecuniam ita dilargiebatur, vt neque quibus, neque quantum, neque quando esset tribuendu̅ obseruaret. Nam cùm monasterium quoddam Manganorum aedixicaret, fisco & publicis thesauris exhaustis, nec illicitis quaestibus abstinuit: sed cùm prouinciae quaedam essent immunes, quae pro omnibus vectigalibus locorum angustias tuerentur, & Barbaros aditu Romanarum ditionum prohiberent: custodijs abolitis, tributa ijs prouinlud certè quidem ei acceptum ferri potest, quòd Oriens Barbarorum armis est subactus. Zonaras. Philippvs Bardanius rerum potitus, magnam pecuniae vim à superioribus Impp. cumulatam temerè in nullius rei vsum breui consumsit: vt si diutiùs regnasset, omnium fuisset factus egentissimus. Cuspinianus. Isaacivs Angelus Imp. Graecorum, regaliter insaniens, inprimis verò substructionibus delectatus, diruit, aedificat, mutat quadrata rotundis, furore quodam ad ea ruens, quae desiderabat, officio in plerisq; neglecto. Nicetas lib. 3. Carolvs VI. Francorum ex, quòd profusissimus prodigentissimus???ue esset, modica vi auri contentus esse non poterat. Nullus in eo largitionum modus. Auctores summarum, cùm rationes in fiscum referrentur, eas magna ex parte inducebant, tabellis???ue quibus nomina munera???ue data continebantur, haec verba subscribebant, Immodicè datum: &, Repetatur. Aemilius lib. 9. Sigismvndvs Imp. Hung. & Boëmiae rex, in amicos prodigebat omnia, vt nil etiam in his, quae vitae sunt vsui, sibi superesse pateretur. Saepe quum in regia nihil esset, quod suo prandio praepararetur opiparè, amicos inuitatus adiuit: saepè etiam ab his symbola corrogauit. Bonfinius libro 3. Decadis tertiae. In aula Lvdovici, Boëmorum & Hungariae regis, nullus ordo, nullus dispensandi modus inerat, sed profusio intemperantissima, nullo prorsus modesto dispensatore existente: sed omnibus ad se omnia rapientibus, dies???ue & noctes in aula cum grege suorum comessantibus, aut perpotantibus, quando nulli cella, nulli coquina clausa esset. Dubrauius libro 33. Vladislavs Iagello, Polonorum rex, non modò fiscum exhausit, verùm etiam magnam partem regiarum possessionum immerentibus, & maximè venationum ac similium voluptatum, asseclis & ministris dilargitus est, ac tota interdum singulis donauit territoria: sic vt quodam tempore Martinus V. Pontif. max. prodigalitatem eius inhibendam sibi esse duceret, dato ad archiepiscopum Leopoliensem mandato, vt donationes eius rescinderet. In peregrinos hospitalis & munificus. Nullum quamuis exiguum munus adspernabatur, nec eos, qui donarant, irremuneratos dimittebat. Aliquid petentibus à se, ferè dimidium eius quod petissent, largiebatur. Itaque duplum petebant, qui simplum auferre cupiebant. Cromerus lib. 20. Alexander, Polonorum rex, militibus atque aulicis benignè facere solitus, cantoribus etiam, citharoedis, atque tibicinibus impendiò delectatus est. Prodigum potiùs quàm liberalem fuisse multi existimauêre, ita vt in tempore eum decessisse dicerent, priusquam Poloniam & Lituaniam omne̅ prodigeret. Bonorum quidem regiorum magnam partem oppignerauit. Cromerus lib. 30. Alexander V. Pp. in Creta insula natus, Minoritanae???ue familiae à puero addictus, à Ioanne Galeacio Mediolanensium principe ob eruditionem & eloquentiam primò ad Vicetinum, mox ad Nouariensem episcopatum, hinc ad Mediolanensem archiepiscopatum promotus: tandem Pisani concilij auctoritatem secutus, vt schisma tolleretur trium Pont. omnium iudicio cardinalium Pontifex maximus creatus est: qui morum elegantiam, eius???ue excellentem doctrinam, ingentem???; eius liberalitatem perspexerant. Saepè interim cum familiaribus age̅s, dicere solitus erat, Diuitem se olim episcopum, pauperem cardinalem, mendicum ex nimia liberalitate pontificem esse: in qua dignitate octauo pòst mense obijt. Egnat. lib. 4. c. 8. & Fulg. eodem. Sixti IV. Pont. liberalitas summa eum ferè ad inopiam redegit. Indicat hoc notissimus ille versiculus: Mitra caue: instituit dicere, Sum, quod eram. Humili enim genere natus, & ad summam euectus dignitatem, ad extremam denuò paupertatem, ob largitionem Ecclesiae bonis dilapidatis, redactus fuit. Fulg. libro quarto, capite octauo. Petri Riarij, qui ex mendicantium ordine à Sixto IV. patre naturali ad Cardinalatum praeter meritum euectus est, luxum & prodigalitatem aetas illa & admirata est & detestata. Regio sumtu familiam alebat, & cùm apud delirum Pontificem omnia posset, thesauros pauperibus debitos profano vsu ita exhausit, vt nisi mors profusionem eius coërcuisset, de aerario pontificio actum videretur. Vnica coena, quam Leonorae filiae regis Neopolitani, sponsae Herculis I. ducis Ferrariae exhibuit, priscorum nepotum aemulatione in stuporem vertit Romanorum animos, delicijs hisce plus satis alioqui assuetos. Garimbertus lib. 6. de vitis Pontificum. Vir fuit natus per [2388] dendae pecuniae. Nam biennio quo tantum postea vixit, CC. aureorum millia in luxu victitando solùm absumsit: LX. millia aeris alieni, argenteorum item CCC. pondo dimisit. Discessit itaque tabidus voluptate annorum XXIIX. opificibus magximè desideratus, quorum officinas nouis semper operibus replebat. Volaterranus lib. vigesimosecundo Anthropologiae. Zvcharvs cum Poggio nuptias spectans: Isti, inquit, matrimonium consummarunt, ego iam patrimonium consumsi. facetè in seipsum dicens, qui venditis paternis bonis patrimonium omne comedendo ludendo???; absumsisset, Apicio hac vna aequanimitate melior. Poggius in Facetijs. Hartvicvs Reginoburgensis episcopus aes acclesiasticum dilapidare, canes, equos, venatores alere, pauperum curam nullam habere, populum non docere, neque literis operam dare, adulteros, assentatores, propinquos ditare solebat. Auentinus libro sexto. Alexander VI. quam dum Cardinalis esset, pompa̅ in vestibus, gemmis, aulaeis, equis, famulis, omnium cum reprehensione fouerat, eandem in Pontificatu ampliauit, vt ne caeteris vitijs vnicus luxus deesse videretur. Garimbertus lib. 6. de Vitis Pontificum. Alfonsvs Neapolitanorum rex, licet plurimis & populis & nationibus imperaret, ac pace otio???ue permulto frueretur, faciendis tamen ingentissimis sumtibus, edendis magnificentissimis ludis spectaculis???ue, & omnis generis rerum effusionibus eò processit, vt conflato ingenti aere alieno, cùm satis facere creditoribus nequiret, tandem decoxerit: ac dolore iráque permotus, regij census ministros plerosq; multae nomine penè bonis omnibus spoliauerit, quòd in exigendo per fas & nefas continentiores fuissent, quàm ipse in prodigendo. Pontanus de Liberal. cap. 9. Iacobvs de S. Andrea, Patauinus nobilis, à Dante Alligerio apud inferos collocatus inter prodigos, cum magno comitatu ex venatione rediens, imbre madidus, & algens, paleariam tegetem cuiusdam rustici accen dit, vt repentè se & socios sine mora exiccaret. Pro eo damno illato dedit villico decem terrae iugera, maioris prouentus & precij, quàm tres tegetes, quippe qui Cortarodulum, & Marsangum, ac Manfredolium vicos Citadellae subiectos penè totos possideret. Quin tanto ei ludibrio fuêre diuitiae, vt cùm Venetias aliquando veheretur, nec haberet quibus cum alea luderet, ne prorsus otiosus sederet, argenteos atque aureos numos perinde atque lapillos è nauis prora in subiectum amnem iactaret, quot quisque saltus faceret in summa vn da annumerans. Dum ruri esset, & amicos quosdam per noctem aduentantes praestolaretur, & Iuminis & gaudij testandi causa, iussit agrestes aliquot atque humiles casas, seorsim ab alijs iuxta viam positas, incendi. Tandem ob immensas diuitias & amicitia̅ cum Accio Estensi habitam, Acciolino tyranno suspectus redditus, cum alijs multis occisus est. Bern. Scard. lib. 3. hist. Pat. erga Qvos. Nicias Atheniensis, vir optimus, in agro Lauriotico argentifodinas tenebat fructuosas. Ac cùm non pauci sectarentur eum, non secus improbis ob metum quàm probis ob virtutem largiebatur. Plut. in Nicia. Apud Plautum in Trinumo Stasinus seruus narrat XL. minas ab Hero intra XV. dies fuisse consumtas, vtpote in comessationes, compotationes, balnea, in piscatores, pistores, lanios, coquos, olitores, myropolas, & aucupes dissipatas, non aliter quàm si papauer obijcias agmini formicarum. Mox enim distrahitur aceruus, dum vnaquaeq; suum arripit granulum. Erasmus in Adag. Clemens VII. Pp. caetera auarus, erga eos autem quos ab occultiore causa sibi conciliarat. profusissimus. Vide Tit. Principes non populares. Exercitatio prodigalitatis respectv aliorvm considerata. Et vel Absqve certamine. Hvc illi qvi Aliorvm Frugalitatem oderunt. Vrbi Romanae secundi belli Punici finis, & Philippus rex Macedoniae deuictus, licentioris vitae fiduciam dedit. Eo tempore Matronae Brutorum domum ausae sunt obsidere, qui abrogationi legis Oppiae intercedere parati erant, quam feminae tolli cupiebant: quia his nec veste varij coloris vti, nec auri plus semuncia habere, nec iuncto vehiculo propiùs vrbem mille passibus, nisi sacrificij gratia, vehi permittebat. Et quidem obtinuerunt, vt ius per continuos XX. annos seruatum aboleretur. Val. lib. 9. c. 1. Guido dux Spoletanus, mortuo Carolo Crasso, regnum Franciae affectans, Metim vrbem Mediomatricum diuertit, sperans ex composito conuenturos socios, qui arma & suppetias administrarent. Accidit (vt tradunt Annales) cùm dapifer eius, illuc praemissus ad alimenta regio more praeparanda, ab episcopo Metensi videret iuxta Francorum consuetudinem multa admodum cibaria parata, petijsse ab episcopo, vt sibi equum donaret, sese curaturum, vt rex tertia huius obsonij parte esset contentus. Cui episcopus: Non ferent Franci regnare regem, qui X. drachmis vile pra̅deat obsonium: abeat retrò vnde venit: nemo hunc regem amplectetur, nemo amabit. Francorum itaque rebellione turbatus rex Guido, qui Odonem Andegauensem regem elegerant, ad Italicum regnum animum conuertit. Cusp. Prodigalitatem laudant, amant. Nero laudabat mirabatur???; auunculum Caium, nullo magis nomine, quàm quòd ingentes à Tiberio relictas opes breui spacio prodegisset. Suetonius. Cvm certamine. Certamina prodigorvm In genere. Maxima cum ambitione contendebant Nicocles Cypri & Straton Sidoniorum reges, vter suauiorem pigriorem???; vitam ageret. Eò vsque certaminis peruenerunt, vt domorum apparatum sacrifi ciorum???ue magnificentiam alter alterius superare contenderet. Tandem ambo caede violenta interfecti fuerunt. Athen. lib. 12. c. 14. & Aelianus lib 7. Variae historiae. Paulus II. luxu plerosque pontifices vicit, victus est tamen à Lvdovico Mediarota vel Scarampa Patauino Cardinale & Patricarcha Aquileiense ad aemulationem vsque. Hic namq; Cardinalis, Lucullus vulgò appellatus, prim??? fuit, qui assidua conuiuia delicatissima instituit, & alea magnam pecuniae summam perdidit. Illud constat, vnica die ab Alfonso rege Neapolitano Ludouicum ludendo XXV. aureorum millia abstulisse. Garimbertus lib. 6. de Vitis Pontificum. Anno Sal. MDCCI. Franciscvs I. Galliae & Henricvs IIX. Angliae reges, constituto in finibus Morinorum loco, ad certam diem in colloquium deuenerunt. Gallus qui cum ornatissimo totius Galliae procerum comitatu descenderat, sumtuosissimi operis tabernacula, multiplices???ue papiliones patentibus in locis erexit. Britannus autem attulit ligneam domum, amplissimae regiae instar, cum luculentissimis ac amplissimis porticibus atque coenaculis, quae constabant ex materia miris modis elaborata, picta simul atque inaurata, tanto fabrorum architectorum???; ingenio, vt aptissimis iuncturis atque vertebris tota plicatilis membratim diuidi, & quum luberet, iucunda commutatione tolli adsportari???ue, & quum luberet, iucunda commutatione tolli adsportari???ue, & rursus in varias formas distingui atque erigi posset. Caeterùm eo colloquio nihil plus, quo homines admiratione tenerentur, enituit, quàm duorum maximè insignium Europae principum, humaniter sese complectentium, aspectus atque maiestas. Ambo namque aetate, opibus & victorijs nuper partis, fama???uebellicae virtutis florentes, id oris decus praeferebant, vt spectantes in admirationem adducerent: quando ex his nemo qui adesset vtriusque gentis spectator, vel decore formae, vel habitu proceri corporis, tractandorum???ue armorum peritia, comparari posse videretur. Nam praeter equestria spectacula in gratiam illustrium feminarum, quae vtrinque cultissimis coetibus aduenerant, edita, & saepiùs instaurata, nihil plus actum fuisse apparuit, quàm vt vterq; sese in mutuam comparationem luxuriantis elegantiae prolatis opibus ostentaret. Iouius lib. 20. In specie. Putain Alimentis. Cùm expeditionem fecissent Aegyptij contra Ochvm Persarum regem, atque captiuus eorum rex ductus esset, benignè admodum ad coenam eum Ochus inuitauit. Cum???ue apparatus splendibus factus fuisset, risit Aegyptivs, quasi parcè viuerent Persarum reges. At si vis, inquit, ô Rex, quo pacto potentissimos reges viuere oporteat cognoscere, impera meis coquis, vt Aegyptiam coenam parent. Ochus ea coena degustata: Iam te malum, inquit, ô Aegyptie, malè dij perdant, quando coenas huiusmodi relinquens, conuiuium appetisti frugalius. Athenaeus lib. 4. cap. 10. Marci Antonii Triumuiri expensae in coenam solitae conferri, sola vnionis à Cleopatra vxore consumti, aestimatione superatae sunt. Nam cùm Antonius quicquid mari, aut terra, aut etiam coelo gigneretur, ad satiandam ingluuiem suam natum existimans, faucibus ac dentibus suis subderet: ea???ue re captus, de Romano imperio facere vellet Aegyptium regnum: Cleopatra quae vinci à Romanis nec luxuria dignaretur, sponsione prouocauit, insumere posse in vnam coenam sestertiûm centies. Id Antonio mirum visum: [2389] nec moratus, sponsione contendit, pignus custodiente Numatio Planco, qui tam honesti certaminis arbiter electus est. Altera die Cleopatra pertentans Antonium, pollucibilem sanè coenam parauit, sed quam non miraretur Antonius: quippe qui omnia, quae apponebantur, ex quotidianis opibus agnosceret. Tunc regina arridens, phialam poposcit, cui aceti nonnihil acris infudit, atque illuc vnionem demtum ex aure altera festinabunda demisit: eum???ue maturè dissolutum, vt natura est eius lapidis, absorbuit. Et quamuis eo facto sponsione vicisset, quippe cùm ipsa margarita centies sestertiûm sine contentione eualuisset: manum tamen ad alterius vnionis aurem similiter admouit, nisi Numatius Plancus, iudex seuerissimus, superatum Antonium maturè pronunciasset. Ipse autem vnio cuius magnitudinis fuerit, inde colligi potest, quòd qui superfuit, victa regina, & capta Aegypto, Romam relatus, dissectus???ue est, & factae ex vna margarita duae, impositae???ue simulacro Veneris, vt monstruosae magnitudinis, in templo, quod Pantheum dicitur. Macrobius lib. 3. Saturnal. cap. 17. & Plutarchus in Antonio. Mullum insignem dono datum Tiberius Imperator in macellum deferri & vaenire iussit: Amici, aiens, omnia me fallunt, nisi istum mullum Apicius emèrit, aut Publ. Octauius. Neque eum coniectura fefellit. Etenim in licitatione illius Apicivs & Publ. Octavivs, inter gulae proceres celeberrimi, certauêre seriò, victore tandem Octauio. Suetonius & Seneca epistola decimaquinta. Cùm Alphonsus rex Hispaniae & Neapolis viueret Tyburi, & oeconomus illius subinde commearet in forum Romanum: quodam die orta est ambitiosa altercatio inter Oeconomos regis & Pontificis, qui simul ad forum conuenerant. Exposita erat vaenum in macello vnica muraena, ea???ue pro natura piscis, qui quatuor libras nunqua̅ excedit, satis gra̅dis. Expetebat eam vterque Oeconomus. Piscator ansam hanc arripiens: Auferat, inquit, murenam, qui plurimum numorum offert. Pontificius obtulit aureos tres, Regius sex: Rursus Pontificius decem, Regius viginti. Crescente altercatione, inquit Piscator: Tollat piscem, qui numerauerit XXX. aureos. Obmutuit Pontificius: Regius verò data pecunia, murenam abstulit. Laudauit factum Oeconomi sui Alphonsus, illi???ue munera dedit. Ioachimus Cureus in Annalibus Silesiae. Vestitu. Leuchouiae, vbi Vladislaus Hungariae rex cum fratre Alberto Poloniae rege conuentum agebat, cùm Polonorum & Hungarorum Principum quisque gemmis certatim & margaritis ad inanem diuitiarum ostentationem sese ornaret: Polonvs quidam se totum preciosissimis vnionibus onerauit. Tum Palatinus Hungariae Stephanvs, qui per eos dies nul lum gestamen vnquam tulit, quod non minimum tribus numûm aureûm millibus censeretur, quasi à Polono prouocatus, euestigiò lapidem adeò preciosum exposuit, vt ad primum eius aspectum Polonus se victum confessus, gemmatam illam vestem, qua se oculos Hungaroru̅ perstricturu̅ putarat, exuerit. Bonfinius lib. 4. Dec. 5. Aedificijs. Cn. Domitivs Lucio Crasso collegae suo in censura altercatione orta obiecit, quòd columnas Hymettias in porticu domus haberet. Quem cùm continuò Crassus, quanti ipse domum suam aestimaret, interrogaret. atque vt respondit, Sexagies sestertiûm: Quò ergo eam (inquit) minoris fore aestimas, si decem arbuscula inde succidero? Ipse tricies sestertiûm, inquit Domitius. Tunc Crassus: Vter igitur luxuriosior est? egóne, qui decem columnas centum millibus numûm emi? an tu, qui decem arbusculorum vmbram tricies sestertiûm summa compensas? Valerius Maximus libro nono, capite primo. Sed paulò aliter Plinius libro decimoseptimo, capite 1. Muneribus. C. Ivlivs Caesar è duobus consulatus competitoribus Lucio Luceio, & M. Bibulo, Luceium sibi adiunxit, pactus vt is, quoniam inferior gratia esset, pecunia???ue polleret, numos de suo, communi nomine, per centurias pronunciaret. Qua cognita re, Optimates, quos metus ceperat, nihil non ausurum eum in summo magistratu, concordi & consentiente collega, auctores Bibulo fuerunt tantundem pollicendi, ac plerique pecunias contulerunt, ne Catone quidem abnuente eam elargitionem è Republ. fieri. Igitur cum Bibulo consul creatus est. Suetonius in Caesare. Frvctvs prodigalitatis, vel Dignvs. Verbi cavsa Desperatio. Posteaquam Periclem, Calliam filium Hipponici, & Niciam defexit pecunia, tres simul cicutam inuicem propinantes, in extrema portione quasi è co̅uiuio ad inferos migraru̅t. Aelianus lib. 4. de Var. hist. Albidivs adolescens decocto vniuerso patrimonio, vnas (quae supererant) aedes rerum desperatione incendio dedit. Quod videns M. Cato: Hic, inquit, proteruiam fecit. Id erat priscum sacrificij genus, in quo si quid superfuisset, seruari religio erat, sed igni cremabatur. Plut. in Catone. M. Apicivs quum sestertiûm millies in culinam congessisset, quum tot congiaria principum, & ingens Capitolij vectigal singulis comessationibus hausisset, aere alieno oppressus, rationes suas tunc primùm coactus inspexit, superfuturum sibi sestertiûm centies computauit: & velut in vltima fame victurus, in sestertio centies si vixisset, veneno vitam finiuit. Sececa in consolatoria ad Albinam. Idem ferè tradit in Tiberij rebus Dion quoque: sed ait Apicium comperisse, ducentas & quinquaginta myriades sibi reliquas fieri. Paupertas. Ex Tit. Pauperum huc quaedam, fol. 4333. Phocvs Phocionis filius cùm omnia bona paterna intemperanter absumsisset, parasitum postea egit, haeredipeta fuit, omnium???ue ludibrio expositus. Athenaeus lib. 4. cap. 20. Regni amißio. Conarvs Scotorum rex, Mogalli scelesti patris scelestior filius, voluptatum mancipium, ne prodige̅tiae suae sumtus deessent, in consilio procerum de regiae magnificentiae familia, mensis, epulis, multa praefatus, quibus regij prouentus reditus???ue minimè sufficerent, censum populi institui petijt. Proceres deliberatione habita regem inertem in vincula coniecêre, regni???; gubernaculum Argado, Argatholiae principi, commisêre. H. Boëthius lib. 5. Bella. Thessalorvm luxu inuitati Persae, Graeciae inuade̅dae consilium cepêre. Athenaeus lib. 12. cap. 10. Cùm Hartvicvs Ratisponensis episcopus bona ecclesiae in canes, venatores, equos, adulatores & propinquos pro animi sui sententia distraheret, pauperum & doctrinae studiorum???; nullam haberet ratione̅: Dux Bauariae Henricus Staufium regiam & vicum episcopi occupauit, tutorem???ue ei constituit. Bello orto, cùm ciues in contraria studia abijssent, alij ducis, alij episcopi partibus fauerent, Eberardus episcopus Bauarorum dissidium composuit. Auentinus lib. 6. Coniuratio. L. Sergium Catilinam ad coniurationem contra patriam inter caetera inopia rei familiaris stimulatum ferunt, cui profusissimo & sumtuosissimo nihil satis erat. Nam sub Sylla multa rapuerat, multa à Sylla dono acceperat: vt quò ille cùm in alijs permultis, tum in occidendo M. Mario fuerat vsus carnifice. Lud. Viues in lib. 2. Augustini de Ciuitate Dei, cap. 23. Insamia, Ignominia. Apud Graecos lege cautum erat, vt qui patrimonium prodegisset, sepulcro patrio non humaretur, sed externo. Alex. ab Alex. lib. 6. cap. 14. Indignvs. M. Tigellii Hermogenis profusissimi mortem tibicines, histriones, parasiti, gnathones, mimi, epulones, balatrones, me̅dici, vnguentarij, caupones, reliqui???ue otiosae & perditae vitae homines multis lacrymis defleuerunt. Horat. lib. 1. Serm. Ambubaiarum collegia, pharmacopolae, Mendici, mimi, balatrones, hoc genus omne Moestum ac sollicitum est cantoris morte Tigelli, Quippe benignus erat-. AVARTITIA IN GENERE. Qvo ad Acqvisitionem. Avaritiae Magistri. Spartani nullam omninò acquirendae pecuniae rationem habebant, quòd ex quodam oraculo acceperant, Spartae solam pecuniae cupiditatem fatalem fore. At Lysander vir frugaliss. & auri continentiss. quibus ipse temperabat, his inundauit cinitatem. Nam captis Athenis imme̅sam auri vim Spartam misit. Plut. in Lycurgo. Incunabula corruptionis & morbi Respubl. habuit Lacedaemoniorum, ab eo fermè tempore, quo euerso Atheniensium imperio referserunt se auro & arge̅to. Verùm cùm retinerentur tamen sortes haereditatum, quarum Lycurgus seruari in successi onibus numerum sanxit, & pater filio sortem suam relinqueret: idem ordo & aequalitas vtcunque permanens, ciuitatem ex alijs alleuauit peccatis. Vt verò Ephorus fuit vi??? factiosus quidem, sed praefractis & acerbis moribus Epita [2390] DEVS nomine: hic simultate ei cum filio exort, rhetram promulgauit, ius vt cuique esset haereditatem suam & sortem cuicunque vellet, & inter viuos donandi & relinquédi testamento. Atque hic quidem, quò irae suae priuatae indulgeret, eam tulit legem: quam auaritia consultrice comprobantes & sciscentes alij, optimu̅ ordinem conuulsêre. Nam citra delectum iam possessiones quaerebant praeualentes, propinquos pellentes successionibus breui???ue opulentia ad paucos confluente, occupauit ciuicatem inopia, quae expulsis bonis artibus, occupationem illiberalem traxit secum in sordidis cum inuidia & odio locupletium. Superauerunt ergo no̅ plus septingenti Spartiatae, atque horum fuerunt fortasse centum, qui agrum & sortem tenerent: reliqua turba inops & abiecta residebat cum illis in vrbe. Haec & bella foris illara ignauiter segniter???; propellebat, & semper opportunitatem aliquam captabat mutationis, ac rerum nouarum. Plut. in Agide. In Romana historia latet prorsum, qui omnium princeps largitione grassari adortus sit (etiamsi praeclarè dixit quidam, [Greek words], opinor) quia clàm [Greek words] id obrepsitmalum. Athenis iudices ab Anyto primùm corruptos legimus, proditionis reo, Peloponnesiaci belli exitu feré. Caelius lib. 23. cap. 14 A. L. Pericles primus Atheniensium populum ad agrarias diuisiones, ad sportulas theatrales, & mercenarias largitione saccipiendas deduxit. Pericles in Plutarcho [Greek words], id est, Reperit obolum Parnoetes. Accommodari poterit ad illos, qui nouum aliquod excogitaru̅t praemium, quo illectent. Natum aiunt à Callistrato Atheniensium Reipublicae principe, cui cognome̅ additum Parnoetes. Is enim instituit, vt in iudicijs & concionibus numuli quidam distribuerentur. Quam rem Comicorum insectatio vertit in prouerbium. Erasmus. Brennvs, Gallos ducens in Graeciam, cùm Delphis aureas sta tuas conspexisset, accersiuit Delphos captiuos: eos???ue per interpretem interrogauit, An solidum esset aurum anathematu̅? Quibus assirmantibus, intus sernim esse, forìs autem aurum leuiter aspersum: mortem omnibus minabatur, si hoc alijs enunciarent: imò contrarium dicere iullit, nihil esse praeter aurum fabricatum. Tum duces intrò vocauit, & ad eundem modum captiuos interrogauit. Quibus, vt iraperatum erat, respo̅dentibus, aurum esse purum: iussit eos multitudini nunciare, vt sperantes se maximos auri thesauros accepturos, alacriùs pugnam facerent. Polyaenus. Voces, quas Avari homines, ac minuti animi, insusurrare filijs solerent, retulit Horatius in Satyra prima ad Mecoenatem, qua vitium illud accusauit, & quanta maximè diligentia potuit, exagitauit: At bona pars hominum, decepta cupidine falso, Nil satis est, inquit, quia tanti, quantum habeas, sis. Plutarchus quoque in commentario, de Nimio amore auri, celebratas itidem illas in Graeco sermone ostendit: docens inueniri multos, qui dum praexcipere aliquid haeredibus volunt, quod prosit, corrumpunt ipsos ac deprauant, inserentes in animis ipsorum sitim pecuniarum vehementiorem. [Greek words]. Addit autem statim, id non esse, praecepta dare & excolere, sed contrahere atque consuere tanquam marsupium, vt continere custodire???ue, quod iniectum eò fueric, possit. Victorius libro 23. Var. lect. cap. 10. Nero nunquam cuiquam officium delegauit, nisi hae adijceret: Scis quibus mihi est opus: &, Hoc agamus, ne quis quid habeat. Vox praedone quàm principe dignior. Suetonius, & Dion. Ioannes XXI. proposuit edictum, quod iure miretur aliquis: Vt pro haeretico haberetur, quisquis Christum aut eius discipulos diceret nihil proprij habuisse. Hoc est, ne quis in ea haeresi ius nullum fuisse discipulis crederet, vendendi, emendi, testandi, acquirendi suo ingenio: quae facultas adimitur his qui religionem profitentur: professi in alterius iura transeunt. Edictum est praeterea, ne quis de ca re disputaret, euagatae???ue sunt Apostolicae literae percuncta Europea gymnasia, quibus est: eiusmodi quaestio interdicta. Hortarus est multos sui ordinis Petrus Minoritanus ad Christi paupertatem sequendam, traxit???ue facilè in sententiam: sed res adeò displicuit (causam haud facilè intelligo) vt ex ijs, qui illi affensi sunt, plerique sunt damnati, capitalique supplicio affecti. Sabellicus libro 8. Enneadis 9. Biccivs & Mvschiattvs Franci, Florentini mercatores, Philippo Pulcro Gallorum regi monetae adulterandae auctores fuêre, cum incredibili nominis infamia, & detestatione totius orbis Christiani, anno 1302. paulò ante cladem Curtracensem. Ioan. Villanus lib. 8. cap. 55. Historiarum. Discipvli. De Romanae auaritiae fomite sic seribit Ouidius libro primo Fastorum: Pluris opes nunc sunt, quàm prisci temporis annis, Dum populus pauper, dum noua Roma fuit. At postquam fortuna loci caput extulit huius, Et tetigit sumtnos vertice Roma deos: Creuerunt & opes, & opum furiosa libido, Et cùm possideant plurima, plura petunt. Quaerere vt absumant, absumra requirere certant, Atque ipsae vitijs sunt alimenta vices. Sic quibus intumuit suffusa venter ab vnda, Quò plus sunt potae, plus sitiuntur aquae. In precio precium nunc est, dat census honores, Census amicitias: pauper vbique iacet. Vergiliarum occasu Romani institores olim de hyeme auguraba̅tur. Nubilo occasu, quia pluuiosa denunciaretur hyems, augeba̅t lacernarum precia. Sereno, reliquorum vestium precia accendebant, quoniam aspera esset hyems futura. Plinius libro 18. capite 25. Indorvm ex Hispania militari crudelitate superstites in nouo orbe reliquiae, etsi olim res externas nihili propemodum facere, & ab auaritia remotissimi esse consuessent: nunc tamé, paucis exceptis, eas res & opes, Hispani milites exemplo studiosè quaerere, in eas???ue velis ac remis incumbere didicerunt. Ioan. Metellus. Exercitationem per se confideratam. Qvi. Hvc ávari Populi. Phoenices omnes dicti sunt, qui quaestus essentauidi. Vnde Pindarus in Pythijs hymno 2. [Greek words], id est, Phoeniciam negotiationem dixit. Erasmus in Adagijs. Elegans est apud Graecos verbum [Greek words], id est, Chalcidissare, quod significat auidiùs pecuniae inuigilare: quoniam eiusmodi fuisse Chalcidenses feruntur. Caelius lib. 20. cap. 23. Antiq. Lect. De Rom. auaritia Petronij Arbitri haec leguntur: Orbem iam totum victor Romanus habebat, Quâ mare, quâ terrae, quâ sidus currit vtrunque, Nec satiatus erat. grauidis freta pulsa carinis Iam peragrabantur: si quis sinus abditus vltrà, Si qua soret tellus, quae fuluum mitteret aurum, Hostis erat: fatis???ue in tristia bella paratis Quaerebantur opes. non vulgò nota placebant Gaudia, non vsu plebeio trita voluptas. Item: Nec minor in campo furor est, emti???ue Quirites, Ad praedam sonitum???ue lucri suffragia vertunt. Venalis populus, venalis curia patrum: Est fauor in precio: senibus quoque libera virtus Exciderat, sparsis???ue opibus conuersa potestas, Ipsa???ue maiestas auro corrupta iacebat. Hispanis olim, vt scribit Philarchus, micrologia propriae suit, qui res vel minimas plurimi faciebant, & auaritiae studio semel tantùm die cibum capiunt. Sunt, inquit, & hydropotae, & in tam auido ingenio vestibus tamen amiciuntur vel preciosissimis. Sacri homines. Laventivs Pucius Cardinalis, magnus poenitentiarius sub Leone decimo, nullum quaestum Pontificibus illicitum esse praedicabat. Is enim natura ossiciosus atque bencficus, saepissimè à veterum decretorum seueritate, vel exigua cum spe mer cedis, industriam suam & auctoritatem ad implenda petentium vota facilè transferebat, Accidit???ue nonnunquam, vt Pontifex de pudore sollicitus, quum libelli de grauissimis rebus subscribendi porrigere̅tur, ipsius maximè Pucij, quòd diuini iuris (hoc est, pontificij) esset peritiffimus, fidem imploraret, obtestando, ne se imprudenter in errorem labi pateretur: quando mox ab aliqua enormi concessione aequitatis fines transgresso, poenitentia simul atque infamia laborandum foret. Iouius in Leonec X. lib. 4. Ferdinandvs Ponzetta Neapolitanus, arte medica ingentes congessitdiuitias. Iam???ue senex à Leone X. sexaginta aureorum millibus galero emto, vti eam impensam sordibus redimeret, suum suorum???ue defraudans genium, miserrimè viuebat. Famulo purpureum pileum duobus aureis se emisse dicente: Non est quòd conqueraris, inquit: nam meus sexaginta millibus mihi constitit. Coquus piscem emerat non iusto tempore, vtilitate precij adductus: & Ponzetta indigna̅te, precio restituto, piscem cum amicis absumebat. Cardinal fiue odore opsonij, siue sumtus compendio adductus, se quoque in symbolae societatem admitti postulauit. Neque verò pudebat eum cum rusticis & mulierculis res venales gestantibus de fenestra causa oboli contendere, sic vt quotidie egregiu̅ aliquod auarissimi senis dictu̅ factúm ve à Romanis aulicis cantaretur. Tande̅ ingenti thesauro accumulato, nepotibus dissipandum reliquit, ea pompa elatus, quam sordes eius merebantur. Garimbertus lib. 6. de Vitis Pontificum. Albicvs medicus, Sbincom Archiepiscopo Pragensi à Vencellao Ignauo rege & Imperatore suffectus, propter auari [2391] tiam pharmacopolis potiùs quàm Pontificibus adnumetandus, clauern penoris & cellae vinariae penes se geltabat semper, nec alium, quàm anum ab stemiam, intromittebat: domi quasi cauponam & macellum instituerat, vina meraciora, pistes, aues, ferinam alijs vendens, & cum familia sordida & pauca panem atrum cum secundana cereuisia rodens. Palàm praedicabat, se multò patientiùs serrae stridorem ferre posse, quàm equorum per noctem dentibus hordeum confringentium strepitum. Proinde non minùs à suis, quàm ab aduersarijs Hussitis contemnebatur. Cùm inualescentibus Hussitis cerneret sacerdotes suos templis expelli, metuens, ne iacturam faceret Pontificatus, quem à rege emerat, Conrado Vestuallo subcamerario regio illum vendidit. Dubrauius libro 23. Interrogatus aliquando, sonorum omnium quem molestiùs audiret? Maxillarum, inquit, ossa frangentium. Cùm familiam edentem bibentem???ue ferre non posset, dignitate sese abdicauit, minori contentus offico, cuius reditus simul & impensa parcior esset. Aen. Syluius cap. 35. & 42. histor. Boëm. & Bonfinius lib. 2. Dec. 3. Reges, Imperatores. Mortuo Proteo, Aegyptiorum regi Filivs successit, per omnem vitam vectigalibus, & adcumulandum vndique thesaurum intentus: vir pusilli animi, atque auarus, vt qui neque deorum muneribus, neque vlli beneficentiae vacarit: ita vt non rex, sed vt dispensator auidus, pro virtutis gloria plus auri argenti???ue, quàm praeteriti reges omnes (quadringenta talentorummillia ea fuisse tradunt) reliquerit. Diodorus libro 1. capite 5. Tiberivs Caesar quotidiana oscula prohibuit edicto: item strenarum commercium, ne vltra Calend. Ianuarias exerceretur. Consueuerat quadruplam strenam & de manu reddere: sed offensus interpellari se toto mense ab ijs, qui potestatem sui die sesto non habuissent, vltrà non reddidit. Suetonius. Vespasianvs cùm rapacissimum quemque promoueret, vt mox ditatos condemnaret, vulgò dictus est officiarios suos habere pro spongijs: quòd veluti spongias & siccos madefaceret, & humentes exprimeret. Candidatis honores, reis???; tam innoxijs quam nocentibus absolutiones venditasse dicitur. Suetonius, & Dion. Pertinax, qui Commodo successit, auaritiae suspicione priuatus non caruit. Nam & sordidè se gessit in prouincijs consularibus regendis: & cùm paternu̅ patrimonium perexiguum esset, subitò factus est diues. Quinimò apud vada Sabatia mercaturas Imperator exercuit per homines suos, no̅ aliter quàm priuatus solebat. Neq; verò multùm amatus est à ciuibus suis, cùm ipse lucri libidine munera reciperet. Cuspinianus. Caracalla Imperator praeficiebat certaminibus vnum ex libertis, caeteri???ue locupletibus, vt in ea magnos sumtus faerent, eos???ue colebat sub flagello, atque aureos ab ijs quasi homo abiectissimus petebat. Igitur quamdiu principatum tenuit, adeò omnis orbis terrarum, qui erat sub eius imperio, vastatus atque direptus est, vt ludis Circensibus populus Romanus ita conclamauerit: Nos viuos perdimus, vt mortuos sepeliatiius. Crebròdicebat, pecuniam sibi soli esse oportere, praeterea nemini, vt eam daret militibus. Cum???ue Iulia ipsum argueret, quòd nimios sumtus faceretin milites, diceret???ue, iam sibi nullos redditus iure aut miuria partos reliquos esse, gladium ostentans respondit: Bono sis animo, inquit, mater, nam nobis, quamdiu hunc habebimus, pecunia non deerit. Dion & Xiphilinus. Phocas Imperator parricida auarissimè tributa exegit. More Perfico cum suis aulicis secreta tractabat, qui magistratus & iudicia vendebant. Stipendia parcissimè dabat: chariores habuit, qui inexplebili rapacitate populos vexabant. Ob id coniuratione Prisci patricij & praetoris, cui filiam Domnentiam desponderat, & Heraclonae magistri militum, He eius silij Heraclij, qui propraetor Aphricam admmistrabat, tumultu militari occiditur. Cuspinianus. Visbvr Gothorum rex auarissimus, nunc mutuo, nunc dono, nunc minis omnium ciuium bona in suum fiscum congregauit: nullus procerum aut populi conuentus, in quo non conquereretur de inopia regiae coronae. Curus conseruandae praetextu, tot rapinas, tot spolia, tot furta in ciues, tot???ue sacrilegia in deorum templis, commisit, vt publicus patriae hostis existens. minùs nocere non potuerit: & tamen nihil vnquam praeclari per eas ingentes diuitias, sudore & sanguine pauperum comparatas, efficere curauit. Ioa̅nes Magnus libro 7. Adolfvs Nassauiensis Imperator pessimè audiuit, quòd adul terinam monetam cuderet, clàm fana expilaret, quod???; centum millia aureorum de Edoardo Anglorum rege stipendij I nomine accepta interuertisset. Iraq; datus illi à Pontifice Bonifacio aemulus Albertus Austriae dux, à quo ad Vangionas cae sus est. Dubrauius lib. 18. Duces bellici. Roma à Totila Gothorum rege obsessa, Graeci duo duces Bessa & Conon, frumento omni in suam redacto potestatem, ingenti pecunia vendiderunt ditioribus Romanorum, quibus etiam bouem vnum aureis quiaquaginta vendebant: erant???; putida equorum, canum, & huiusmodi animantium cadauera inter Romanas delicias: promiscua verò hominum turba vrticas coctas duntaxat edebat. Procopius. Philosiphi. Spevsippvs Platonis ex sorore nepos, ad nuptias Cassandrâ regis Macedonum profectus, frigida sua poëmata spe praemij recitauit. Vnde [Greek words] à Philostrato in vita Apollonij appellatur. Gyrald. Dial. 3. Hist. poët. Aristippvs Cyrenis natus, primus ex Socraticis mercede do cuit, ve etiam doceri voluit: (tametsi precium Socrates nunquam accepit, dicens prohiberi se à daemone) tum etiam inferiori Diony sio Syracusano assentari & perferre ab eo contumelias sustinuit, quaestus gratia. Corporis voluptatem summum bonum posuit. Laërtius. Ab hoc philosopho Cyrenaicorum secta est constituta. Poëtae. Refert Aristoteles lib. Rhet. 3. in certamine multorum, quum is, qui vicerat, dixisset exile precium pro carmine: Simondes recusauit, indigna̅s multos celebrare suo poëmate. Verùm vbi victor dedisset satis magnum praemium, carmen tale fecit: [Greek words]. id est, Saluetote volucripedum soboles equorum. Pindarvs taxatur vt [Greek words], quòd multus in laudando auro. Nam hoc pacto statim auspicatur Olympia: [Greek words], id est, Optima quidem aqua, caeterùm aurum, velut ardens ignis, eminet noctu, magnifica supra opes. Rursum in Isthmijs hymno 3. [Greek words], id est, Et multipotens iudicarunt aurum homines eximium in caeteris. Erasmus in Adagijs. Oratores. Demosthenés cepit de Ephialte concionatorum von auru̅: qui ad regem functus legatione, clàm attulit pecuniam, qua concionatoribus diuisa, bellum aduersus Philippum confcisecret: atque ipsum seorsum ab rege aiunt aiunt Daricorum redemtum fuisse tribus millibus. Plut. in vita Demosthenis. Cùm Polus histrio Eidem aliquando dixisset, quòd duos dies in scena egisset, talentum se mercedis accepisse: Ego, in quit, quinque taleuta, quòd biduum tacuerim. Idem. Musici. Nicostratus & Laodocus citharoedi, quum inter se concertarét, dixit Nicostratus, Laodocvm esse in magna arte paruum se autem in parua magnum: satius???ue sibi esse non domum diuitijs, sed artem studio & diligentia augere. Aelianus libro 4, de Varia historia. Iureconsulti. Ex loco Aurittae in Acquirendo huc quaedam, fol. 2496. Medici. Petrvs Aponensis, Patauinus, Conciliator dictus, Bononiae docuit. Vocatus ad aegros extra vrbem, non minoris quàm quinquaginta florenis in diem conduci se patiebatur. Ab Honorio IV. Pontifice in singulos dies centum exegit. Sed cùm ille sanitatem recuperasset, mille donatus fuit. Octogenarius obijt, cùm illi Inquisitores haereseos propter vetitas artes dicam scripsissent grandem. Iacobvs Syluius Parisiensis, Medicinae prosessor regius, in signem eruditionem auaritiae sordibus ad miraculum vsque contaminauit. Auaritiam comitabatur pari gradu inuidia, sic vt non collegis tantù, suis, qui ex arte quaetum facerent, sed & ex studiosorum numero ijs, qui ob ingenij felicitatem aliquando fructum percepturi viderentur, inuideret. Ad regiam profitendi functionem adscitus, eam habuit de Medica arte euis???ue doctoribus orationem, vt praeter id quòd vniuersam encyclopaediam in Medico requirebat, pauperes omnes ab arnun quam in ea emersuri essent, quorum virtutibus obstaret res angusta domi. Henr. Steph. lib. 1. Apolog. Herodoti cap. 16. Hippocrates in eleganti epistola ad populum Abderitarum. Vide fol. 2990. Mercatores. Negotiatorvm genus nihil habet facrum, praeter vnum pecuniae lucrum, cui se totos ceu deo consecrarunt. Hoc pietatem, hoc amicitiam, hoc honestum, hoc saman, hoc diuina pariter & humana omnia metiuntur. Reliqua nugae. Eras. mus in Adagijs. Senes. Simonides ijs, qui auaritiam ei obijciebant, respondit, alijs se voluptatibus ob senectutem orbum, ab vnaeatatem suam fo ueri quaestuaria. Plut. An seni tract. Respubl.
|| [2392]
Vxores. De Vxore Galli Martialis libro 2: Gentibus in Lybicis vxor tua, Galle, notatur Immodic foedo crimine auaritiae Sed mera narrantur mendacia. non soletilla Accipere omninó. Quid solet ergo? dare. Meretrices. Vide Tit. Meretricum, fol. 2315. Priuati quiuis alij. [Greek words], id est, È Patroclis domo, prouerbium in sordidos: sumtum à moribus Patroclis cuiusdam Atheniensis, praediuitis quidem, verùm impendiò parci sordidi???ue, quem vetus comoedia talem fermè depingit, qualem Plautus Euclionem, teste Aristophanis interprete, cuius verba Suidas quoque refert, qui & prouerbium esse vult. Est autem in Aristophanis Pluto. Is quum esset squalidus, incultus, & sordibus obsitus, rogatus vnde venisset: [Greek words]; id est, Vnde igitur adeò sordidus squalens???ue venias dicito. Tum ille respondet: [Greek words]. id est, È Patroclis domo, Qui haud lauit vnquam, posteaquam natus est. Erasmus in Adagijs. Apud Aristophanem Pluto, Carion seruus stomachatur, in Hervm, quòd ipse videns, Plutum oculis captum sequeretur: [Greek words]. id est, Luminibus vt qui captum & orbum homunculum Sequatur à tergo, hoc agens praeposteré. Nam qui videmus, ducimus caecos: at hic Sequitur, simul???ue cogit eadem facere me. Erafmus in Adagijs. Vnidii auaritiam describit Horatius libro primo Sermonum in haec verba: Vnidius quidam (non longa est fabula) diues Vt metiretur numos, ira sordidus vt se Non vnquam melius seruo vestiret, ad vsque Supremum tempus, ne se penuria victus Opprimeret, metuebat. At hunc liberta securi Diuisit medium, fortissima Tyndaridarum. Obliuione alioqui dignus, at Iuuenalis satyra 12. notus est Pacvvivs, quando inquit: Viuat Pacuuius, quaeso, vel Nestora totum: Possideat, quantum rapuit Nero: montibus aurum Exaequet: nec amet quenquam, nec ametur ab vllo. Stroza pater auaritiae inurit notam cuidam Scavro, de eo sic scribens: Scaurus habet villas, vrbana palatia, numos, Pinguia???ue in numeris praedia bobus arat. Huic tamen assiduè maior succrescit habendi Nunquam diuitijs exatiata fames. Ditior est igitur patrio contentus agello, Qui viuit nullo foenore, Fabricius. Exercitationem, Respectu aliorum confideratam, & vel Absqve Certamine. Qui aliorum Liberalitatem oderunt. Romani, auctore Sabiniano Pontifice, cùm aerarium eleemosynis exhaustum post mortem S. Gregorij Pontificis reperissent: eius libros comburere, eius???ue memoriam abolere voluerunt: nisi Petrus Archidiaconus iureiura̅do eis confirmasset, Spiritum sanctum saepè se in specie columbae Gregorio inter scribendum insidentem vidisse. Sigebertus. Auaritiam laudant, fouent. Vespasianvs Imper. prouin ciarnm prefectis & quaestoribus rapacissimis no̅ offen debatur, vt illos tandem veluti spongias, prouincialium auro saturas, exprimeret. Suetonius. Cvm Certamine. Certamina auara ob Sacrum quaestum. Cùm D. Martini, quod Turonis reconditum erat, corpori periculum immineret à Normannis, curauit Stephanus V. Pontifex, vt Altisio dorum transferretur: vbi propter sacros denarios Monachi, qui D. Germanum venerabantur, litem contra Martini Sacrificos mouerunt. Platina. Orta de Sacerdotvm decumis lite apud Boëmos: his conquerentibus, fruges ex agris priùs quàm decumanus decimas aestimasset, ab agricolis exportari: Rvsticis verò decumani ignauiam atque moram accusantibus, qui non nisi pluuis corruptas, aut à pecoribus arrosas fruges censeret: Vdalricus & Iaromirius fratres principes, litem ita moderati sunt, vt aratoribus permitterent manipulos ex agris in aream tempestiuè asportare: sed his duntaxat, qui cum Pontifice iusto precio, aut certis in singulos actus & iugera fruméti mensuris decidissent. Eadem lege in Morauia in pontificatu Olomucensi, quem Helichardus episcopus vnà cum Pragensi procurabat, decimas exegisse dicitur. Dubrauius lib. 7. Sundensis vrbs in solo Vandalorum, insigni circa annum Salutis 1407. facinore malè inclaruit. Conrado Bonouio pastori (qui per omnes ecclesias in ea vrbe vnus est) ciues non satis obsecundabant, oblationes muniebant, numismate minuto cupreo excogitato: quas ille aliquanto tempore collectas, in ollam conflauit, documenti causa. Concilium vrbis publicum (consulatum vocant) etiam rationem facti praetendere videbatur, ne commoditas sumtuosis funerationibus grauaretur, quum alter alterum funeris sumtu exuperare contenderet. Pastor imminutioné sui iuris & ecclesiaticae consuetudinis non patiens, incédijs, rapinis & vastationibus omnia foedauit. Baiulos nonnullos vrbanos extra vrbe̅ operi suo instantes, truncatis manibus & pedibus, in cruore palpitantes reliquit. Populo eam ob causam tumultuante, sed ante omnes baiulis, clerus omnis vnam cogitur indomum veluti cremandus. Ex omni numero tres, ecclesiarum trium rectores, excitato medio in foro igni iniecti sunt, quòd ardentibus villis dixissent: Ecce collucent cerei funerales. Zuerinensis episcopus vrbi sacris interdixit. Diu pertinaciter tulêre poenam. Sed quum supplicem nuncium Romam mitterent, veniam postulantes, Papa misit fratres Praedicatores, poenitentiam pro qualitate facti cuique imponendi. Episcopus post eam diem nunquam in ea vrbe diuinum peregit officium. Inscripta est memoria satisfactionis testudini cathedralis ecclesiae Zuerinensis, in populi contumeliam. Octennio pòst Conradus pastor à Degenardo Buggenhago Marescallo in pugna caesus est. Cranzius lib. 10. Vandaliae, cap. 11. & 27. Eleemosynam. Mendici inter se de eleemosyna à Petro Telonario Consta̅tinopolitano extorquenda certabant. Cùm enim opibus afflueret, dubitabatur, ditior an auarior esset. Caeteris id fieri posse negantibus: vnus profitebatur se ab eo eleemosynam eliciturum. Itaque eum multo cum precum ambitu accessit: & dum hominem auertentem sese vrgere coepisset, ad iram concitauit, ita furore ardens repentè panem arreptum, recenscoctum, in faciem precantis intorqueret. Is cùm declinasset ictum, sublato pane discedens, se tandem voti sui compotem factum socijs nunciauit. Marul. lib. 1. cap. 2. Statuam. Herculis simulacrum rati in sercum, è Tyro mari delatum, primùm ad Heram, quae è portu Erythraeorum Chion soluentibus propemodum media est, appulit. Cum???ue iam terram attigisset, conspecto signo summis viribus Iones & Chii certatim ad se illud pertrahere conati fuêre. At somnio cuiusdam Phormionis Erythraei moniti, ratem fune ex capillis mulierum Thracum complicato in portum suum perduxerunt. Pausanias in Achaicis. Monasterij ius. Sophia Othonis III. soror, sacro velamine incoenobio Gandersheimensi in duenda, Mogvntinvm accersiuit antistite̅, Hildesiano, ad quem potiùs illae partes spectassent, cùm ipsius sit ditionis monasterium, neglecto. Ea occasione Moguntinus deinceps eius coenobij ius sibi arrogauit. Imperator Henricus II. in idem coenobium Germaniae episcopos conuocauit. Horum iudicio Moguntinus Hildesiano suum ius saluum relinquere coactus fuit, petita simul illatae iniuriae condonatione, anno 1022. Chronicon Magdeburgense. Salarium. Cùm citharoedus Timothevs, qui maiora sperauerat, & minùs acceperat, non dissimulare queri de Archelao rege, atque aliquando hunc canens versiculum: Tu nempe terrigenum argentum effers laudibus, taxaret eundem: retorsit hic in illum, Sed tu petis. Plutarchus in Apophrhegmatibus. Captiuos. Venetis Ferrariam oppugnantibus, eruptione à ciuibus facta, multi à nobilibus capti sunt, & inter eos Hercules Cantelmus, eximiae expectationis iuuenis, cuius maiores olim in regno Neapolitano Sorae fuera̅t duces, à quibusdam Illyricis militibus in triremem captiuus perductus: ac dum cuius ipsorum esse deberet, dissidium inter eos ortum esset, 'ab vno illorum, inaudito barbarae immanitatis exemplo, ei miserè caput est truncatum. Guicciard. lib. 8. Ea in pugna, qua Veneti an. 1513. vij. Octobr. die, à Maximiliani I. Rom. Imp. exercitu, ad Vincentiam magna̅ cladem acce [2393] perunt: Lauredanus legatus Venetus duobus Militibvs, vtrius captiuui esse deberet, inter se dimicantibus, ab altero illorum immaniter interfectus fuit. Guicciard. lib. 11. Praedam. Consule Tit Milites auari, quatenus inter se de praeda certant, fol. 2501. Cùm captis Athenis Lysander vim pecuniae ingentem misisset Spartam: Spartanorvm prudentissimi numorum exhorrescentes vim, quae ciues labefactasset non vulgares, & Lysandrum sunt insectati, & testato denun ciauerunt Ephoris, reijcien dum quasi pestilentes illecebras aurum & argentum. Hi rem ad concilium retulerunt. Sciraphidam Theopompus refert, Ephorus Phlogidam fuisse, qui non recipiendam in vrbem monetam auream, vel argenteam censuerit, sed retinen dam patriam. Ea ferrea erat, primùm aceto tincta adhuc candens, vr neque procudi, neque duci ob tincturam, neque posset tractari malleo: ponderosa deinde, & ad portandum inhabilis, cuius esset magnus numerus, & moles exigui precij. Ac vetus moneta fuit fortassis omnis eiuscemodi: quia obeliscis vtebantur ferreis numis, quidam aereis. Vnde durat ad haec vsque tempora, vt multu̅ pecuniolae oboli vocetur, & drachma sex oboli. Tantùm enim circumplectebatur manus, quod ??? dicitur. At quando Lysandri necessarij intercesserunt, & institerunt, vt pecunia illa retineretur invrbe: visum fuit, in vsum publicum vt admitterent id genus numos. Si quis eos possidere compertus esset priuatim, in eum poenam capitalem sanxêre. Plutarchus in Lvsandro, & Àelianus libro 4. Variae historiae, & Pausanias in Boeoticis, & Athenaeus libro 6. capite 4. Mithridates ad Cabiras à Lucullo victus, cùm nemo apud eum, ne apparitor quidem vel equiso remansisset, in caterua se caeterorum extulit castris, ac ne equum quidem ex regijs ad manum habuit: verùm cùm serò tandem in fluctu fugae illius conspexisset, iactatum eunuchus Ptolemaeus, cui equus erat: desilijt, praebuit???; equum regi. Iam ergo premebant eum instantes Romani: cùm interea mulus ex ijs, qui gazam regis portabant, coniecit se inter regem & confectanes. Ita illi rapiendo colligendo???ue auro, atque inter se digladiando, cessauerunt illum corripere. Itaque ad Tigranem generum in Armeniam euasit. Plut. in Lucullo. Mantonivs Triumnir belli ciuili, quo publicam proscriptionem priuatae libidinis instrumentum esse voluit, Nonium Senatorem proscripsit, vti gemma eius Opalo, sestertijs viginti millibus aestimata, potiretur. Nonii non minor in conseruando auaritia, qui fugiens, hunc è fortunis omnibus anulum abstulit secum: cùm castor vitae redimendae causa vesicam castoreo plenam suis ipse sibi amputet dentibus, vt hac veluti praeda venatores à persequendo remoretur. Plinius libro 37. capite sexto. Vbi Totilam regem creatum, Ioannes, Bessas, Vitalis, & caeteri, qui à Belisario relicti ad defensionem Italiae fuerant, audiuerunt: decreuerunt Veronam extemplò ducere, eam???ue cum Gothis ibi moranribus in potestatem redigere: deinde aduersus Totilam in Picenum redire. Sic igitur praefecti vndecim exercitum duodecim hominum millium Veronam adduxerunt. Statuta nocte centum delecti viri, Artabaze Armenio duce, praemissi, portam, custode ex composito aperiente, occuparunt. Gothi reintellecta, per auersas portas vrbe se eiecêre, atq; in rupem imminentem euasêre, vnde facilè vrbem & cam pos omnes despicere poterant. Pòst paulò praefecti Romani, ab Artabaze acciti, ad vrbem procedere cum copijs incoeperunt: verùm in itinere, altercatione inter illos de praeda Veronensi dispertie̅da coorta, srustra temporis aliquid consumserunt. Itaque Gothi, luce orta, ex alto paucitatem hostium, cedebant, conspicati, incitato cursu vrbem repetiuerunt, ac Romanos in murorum propugnacula se referre compulerunt. Interim praefecti, diuisa, quam partituri non erant, praeda, ad portam venientes, cùm eam clausam reperissent, celeri inde se fuga proripuerunt: & suos de muris pugnantes, &, nese desererent, obsecra̅tes, destituerunt. Illi saltu sese ex moenibus deiecerunt. Sigonius libro 19. Imp. occid. & Blondus libro 5. ex Procopio. Belli impesas. Anno 1430. Principes inferioris (vt vocant) Alemanniae, Vilhelmus dux Brunsuicensis, Guntherus archiepiscopus Magdeburgensis, Ioannes Halberstadensis, Magnus Hildesemensis, episcopi: Ludouicus prouincialis Thuringiae, Ioa̅nes marchio Brandeburgensis, multi praeterea Comites & Barones, magnis agminibus duxêre in Boe̅mos. Et quoniam in Misnia confligendum videbatur, voluêre Principes, vt (iure militari) is, in cuius principatu praelium iniretur, accipienda damna refunderet, caueret???ue de infecto. Marchioncs Misniae, se tam magnis & multis Principibus de damno cawendo putabant impares: simul quòd non eorum expeditio, sed communis populi Christiani causa ageretur, & (si benè cogitarent) singulorum res essent in medio. Superatis enim Misnensibus, facilè Boëmos peruenturos ad proximos. Contentione crescente, soluitur expeditio. Vilhelmus dux desertus à socijs, omissa expeditione, profectus est in terram Sanctam: & inde reuersus, Sigismundo Romanorum regi aliquandiu militauit: aliquot praelia in Boëmos, sed leuia fecit. Quum igitur Orphani tantum propter se collectum à Principibus exercitum diffluxide videre̅t: tripertito agmine se diuidunt: pars in Vngariam, alia in Poloniam, tertia in Auftriam duxit, igni ferro???ue omnia foedantes vastantes???ue. Cranzius libro 11. Vandaliae, capite 20. Frvctvm Vel Dignym. Avaritiae Frvctvs. In genere. Tibvllvs lib. 2. eleg. 3. Auaritiam comitantia mala graphicè depingit, inquiens: Ferrea non Venerem, sed praedam secula laudant: Praeda tamen multis est adoperta malis. Praeda feras acies cinxit discordibus armis: Hinc cruor, hinc caedes, mors propior???ue venit. Praeda vago iussit geminare pericula ponto, Bellica cùm dubijs rostra dedit ratibus. In specie. Puta. Paupertas. Lucilij apud Stobaeum Sermone decimo tale extat in Tmrasymachvm: [Greek words] Ò Thrasymache, multas opes ??? insidias perdidisti, & subitò ad nihilum redactus es: cùm fueris parcus, foenus & vsuram exercueris, aquam biberis, imò saepè nihil comederis, vt aliquid ampliùs haberes. Verùm si consideres quantum nunc bibas, & quantum olim, nihil minùs habes, quàm olim videbaris habere. Iactura qualiscunque priuata. Alcimus Siculus in libro Italico inscripto omnes scribit Italas mulieres vinum no̅ bibere, tali de causa: Cùm Hercules sitiens in domum quandam, quae erat secundùm viam apud Crotone̅, ingressus esset, accedens bibere poposcit. Ibi Mvlier, quae dolium vini paulò antè clàm releuerat: metuens ne furtum deprehenderetur, ad virum dixit, eum malè facturum, si peregrini gratia dolium aperuisset, iussit???; ipsum aquam bibere. Hercules in foribus stans, & haec audiens, virum ob benignitatem laudauit, & mox ipsum accedere, dolium???ue intueri lussit. Is ingressus, lapideum factum dolium reperit. Eapropter nunc etiam inter omnes mulieres indigenas turpe putatur, vinum bibere. Athenaeus lib. 10. cap. 13. Facta vindemia, Fratrem quendam parcum multò minùs solito collecturum, & id, quod antè habuerat, in acetum conuer sum iri propter in hospitalitatem, multis sratribus antè futurum praedixit. D. Hilarion cu̅ exiturus esset ad visenda monasteria (id singulis annis facere consueuerat) & digereret in scedula apud quos maneret, quos in transitu visitare deberet: scie̅tes monachi, Qvendam de fratribus parcioré, simul???; cupientes vitio eius mederi, rogabant, vt apud eum maneret. Etille: Quid, inquit, vultis & vobis iniuriam, & fratri vexationé facere? Quod postquam frater ille parcus audiuit, licèt annite̅tibus cunctis, vix impetrauit, vt suum quoque monasterium in mansionum ordinem poneret. Post diem ergo decimum venenrunt ad eum, custo dibus iamin vinea, qua veniret illi, dispositis: qui cu̅ lapidibus & glebarum iactu fundae???; vertigine accedentes deterrere̅t, sine esu vuae manè omnes profecti sunt, ridente sene, & dissimulante scire quod euenerat. D. Hieron. in eins vita. Alfonso adhuc adolescente, regnorum Siciliae & Hispaniae gubernacula in Aragonia suscipie̅te, accidit, vt cuiusdam seruula ex domino praegnans facta, moxpariens, ad libertarem proclamaret, ex lege Hispaniensi, siue Catalane̅si (quae est, Serua, quae ex domino liberos susceperit, libera esto.) Dominvs autem veritus seruam amittere, negabat ex se filium procreatum: ratus hoc pacto se seruam non amissuru̅, & silium simul habituru̅. At illa acriùs instante, & natu̅ ex domino conceptu̅ asseuerante, cùm eius rei difficilis probatio & veritatis periculosa coniectura esset in ancipiti: Alfonsi prudentia iam inde ab adolesce̅tia statim resplenduit. Decreuit ergo, vt infans sub licitatore venu̅daretur. Cum???; vni, qui maius preciu̅ attulisset, infans traderetur: pater pietate victus, à lacrymis temperare nequiuit, & suum esse filium fassus est. Quare rex & patri filium, & seruae libertatem non cunctanter adiudicauit. Panormitanus de Rebus gestis Alfonsi, & Fulgosus lib. 7. cap. 3.
|| [2394]
Reipublicae calanutaes. Valens Imperator Gothos Teruingos ab Alanis pulsos susceperat, & Ariano dogmate imbutis Thraciam inhabitandam dederat. Praecrat tum Thracijs Lvpicinvs Comes, & Maximvs dux, hom nés temeritatis atque auaritiae summae. Hi Teruingis circa ripas Danubij adhuc versantibus nec victum idoneum ex pacto praebuerunt, nec caetera necessaria ministrarunt, eos???ue loco seruorum vili emtorum precio habuerunt. Itaque agmine facto Gothi per Moesiam, Thraciam???ue effusa populatione, nemine resistente, dispersi sunt. Sigonius lib. 8. Imp. occid. Modum agri in primis senua̅dum antiqui putauêre. Quippe ita censebant, Satius esse minùs serere, & meliùs arare. Qua in sententia & Vergilium fuisse video. Verum???ue confitentibus, latifundia perdidêre Italiam: iam verò & prouincias. Sex domini semssem Africae possodeba̅t, cùm interfecit eos Nero princeps. Plin. lib. 18. cap. 6. Alexivs Angelus Imperator ex virtute cuiusque, non ex gratia se magistratus collaturum edixerat. Verùm eius Cognati, omnes auari homines, & crebris Imperatorum mutationibus nihil aliud edocti, nisi depeculari, & cumulare diuitias: si ab aliquibus vt apud Imperatorem gratiosi adibantur, eos spoliabant, & coactam pecuniam in suam rem conuertebant, quae tanta erat, vt priuatorum hominum conditionem superaret. Vnde cùm alijs in rebus ita peccatum est, vt in nullo alio imperio, tum Romana Respublica funditùs interijt, & magistratus peiùs quàm priùs, venales extiterunt. Cuiuis licebat prae esse prouinciae, & summu̅ dignitaris gradum consequi. Harum rerum omnium primaria causa fuit Imperatoris facilitas: eò accedebat familiarium eius ingluuies, & inexplebilis auaritia. Nicetas lib. 2. Andronico Palaeologo Imperatoris consiliarij auari suaserunt, vt classis sumtus, quibus fiscus Imperatorius exhauriretur, tolleret. Quo facto Romanorvm maritima potentia imminuta est, & hostium firmata, adeò vt piraticae triremes Byzantium vsque per ludibrium accesserint. Gregoras lib. 6. Crevomyslivs Boëmorum princeps, cùm ad eruenda metalla rusticos traduxisset, fames grauissima Boëmiam inuasit. Dubrauius lib. 2. Mors. Brennus Gallorum rex, cùm Asiam depopularetur, Ephesum delatus, ibi Pvellae popularis amore est captus. Illa, si armillas & mundum muliebrem sibi daret, promisit ei concubitum, ac prodituram se ei Ephesum. Rex militibus imperauit, vtaurum, quod haberent, in sinum conijcerent auarae. Parentibus illis, copia auri viua est obruta. Id prodit Clitophon in 1. histor. Gall. Plut. de Graecor. & Rom. comparatione. Tarpeia vna ex honestis virginibus Capitolij custos, bello, quod gerebat populus Rom. cum Albanis, ostendit Tatio, intromissuram se eum in arcem Tarpeiam, si mercede acciperet monilia, quae pro ornamento gestabant. Eam Sabini re deliberata spirantem scutis obruerunt. Ita Aristides Milesius in rebus Italicis. Idem. Cyro Tomyris Scytharum regina, M. Crasso Parthi, Aqvlio Mithridates, caesis aurum infundere mortuis, vtquo viui non potuissent, mortui implerentur. Tempore Iustintani Magni Imp. Constantinopoli Dives quidam cùm aegrotaret, mortem???; timeret, triginta libras argenti in pauperes erogauit. Restitutus autem praester spem suam bonae valetudini, fraude diaboli eò est inductus, vt facti eius ipsum poeniteret, hoc???ue cuidam fideli ac diuiti suo amico aperiret. Monet iste hominem, ne huic malae assentiatur cogitationi, Deum???ue irriter, qui eum miseratus sanitate donauerit: alioqui sore, vt subita morte, nondu̅ mutato facto pereat. Cùm non moueretur ille, sed magis magis???ue quiritaretur: Amicus, quando (inquit) salutare consilium non admittis, aliud tibi subijciam. Poscenti hoc, verè misericors ille: Agedum, ait, in templum abi, & non te, verùm me istam in pauperes elargitum fuisse pecuniam dicito. ipse tibi statim triginta, illas libras reddam. Consentiens infelix ille, ad templum abijt, auro???ue accepto ita vti alter praeceperat, locutus est. inde egrediens, ad ipsam templi portam mortuus concidit. Clericis ad rei nouitatem stupentibus, omnibus???; alijs qui tura fortè aderant, iubentibus???ue alterum pecuniam recipere suam: ille non obtemperauit, sed omnem inter egenos diuisit, quòd diceret Deum non pati sannas. Cedrenus. Apud Selymum Turcarum regem, &. Vide fol. 3612. Haeres iniquus, persidus. Ferdinandvs Ponzetta, Neapolitanus medicus auarissimus, Cardinalitium pileum sexaginta aureoru̅ millibus à Leone X. emit. Nec puduit eum cum rusticis & mulierculis res venales gestantibus de fenestra, causa oboli contendere. Tandem ingenti thesauro accumulato, nepotibus disspandum reliquit, ea pompa elatus, quam sordes eius mereba̅tur, Garìmbertus lib. 6. de Vitis Pontisicum. Indignvm. Huc omniae ea, quae praeter meritum Auaris bonae qualiacumque, quocunque auctore accidunt. Turcicis Militibvs vulgare est, securiculam cingulo appensam semper gestare: sed & alij, cùm opulenti, tu̅ tenuioris fortunae Turcae, siue pacis, siue bellitempore, huiusmodi secures habent, quae in aciem desinit, ligna secari possunt: altera quae in malleum efformata est, tentoriorum palos in terram defigere. Pet. Bellonius lib. 3. Obseruat. cap. 18. Ad fol. 1296. Sixtvs V. Pont. centena ducatorumn, millia in aerarium quoddam intulit, in vsum pauperum, qui matrimonio iungendi dotem non haberent. Ducenta quoque coronatorum millia numerauit, quibus frumenta, alia???ue ad victum necessaria, comparari vndique & in vrbem, importari iussit, ad annonae difficultatem prohibendam. Quinetiam Archiconfraternitati del Confalcone, tria millia coronatoru̅ annua donauit, quib??? captuios redimi, & aliijs miserorum hominu̅ necessitatibus subueniri voluit. Cùm iam antea ad Tiberim insigne Xenodochium pro mendicis, debilibus, vulneratis, caecis, rautilis, ijs???; omnibus, qui labore suo sibi victum comparare non possunt, extruxisset, quindecim???; coronatoru̅ millium perpetuo censu dotasset. Aedes autem ipsae tam amplae sunt & spatiosae, vt bis mille homines capiant, tanta cum commoditate, vt vnus ab alio non impediatur. His omnibus victus & amictus. Ad fol. 2363.
|| [ID00847]

LIBRI SECVNDI TITIVLORVM DISPOSITIO. ???
[arrow up]

|| [2396]
??? Voluminis Decimi Liber II. De Magnificentiae & Liberalitatis Vtentis prima specie, Sumtuaria, EN [Greek words]. NE qua confusio hîc oriatur, animaduertendum desolo Sumtu magno nos loqui, siue is per se magnus sit, siue respectu Personae: quandoquidem Magnos magna, paruos decent parua. Res ipsae, in quas fit sumtus, si donenturalteri, ad Munificentiam [Greek words] pertinent. Ipsa verò Possessio, inter Fortunae bona connumeranda venit. LIBERALITAS SVMTVARIA CONSIDERATA respectu Personarvm, erga qvas exercetur. Titulus hic ex sequentibus illustrari potest. Hîc monuisse sufficit, eadem exempla diuerso respectu diuersis locis adaptari posse ac debere.
|| [2397]
LIBERALITAS SVMTVARIA RESPECTV RERVM IN Qvas impensafit, Perse consideratarum Svmtvs facti IN LOCA MAGNIFICE EXtructa, exculta, conseruata, refecta. Loca magnificè extructa ad Volumen Topicum referri debent, quatenus locant, fol. 4001. Hîc ipsum Efficientem consideramus, magnifici operis magnificum. in Genere. Magnifici in Aedificiis. Pericles Atheniensem vrbem magnificis aedificijs exornauit. Plutarchus. Clavdivs Caesar opera magna potiùs, qua̅ necessaria, quàm multa perfecit: sed vel praecipua, aquae ductum à Caio inchoatum: item emissarium Fucini lacus, portum???ue Hostiensem: quanquam sciret ex his alterum ab Augusto, precantibus assiduè Marsis, negatum: alterum à D. Iulio saepiùs destinatum, ac propter difficultatem omissum. Suetonius. Vespasianvs Imp. praeterquam quòd ciuitates plurimas terraemotu aut incendijs destructas restituit, fecit & noua opera, templum Pacis foro proximum, diui???; Claudij in Celio monte, coeptum quidem ab Agrippina, sed à Nerone propè funditùs destructum. Item amphitheatrum vrbe media, vt destinasse compererat Augustum. Suetonius. Domitianvs Imp. plurima & amplissima opera incendio absumta restituit: in queis & Capitolium, quod rursus arserat: sed omnia sub titulo tantùm suo, ac sine vlla pristini auctoris memoria. Nouam autem excitauit aedem in Capitolio Custodi Ioui, & forum quod nunc Neruae vocatur. Item Flauiae templum gentis, & stadium, & odeum, & naumachiam: è cuius postea lapide maximus circus, deustis vtrinque lateribus, extructus est. Suetonius. M. Antonini Pij opera haec extant Romae: templum Hadriani, honori patris dicatum, Graecostadium post incendium restitutum, instauratum amphitheatrum, sepulcrum Hadriami, templum Agrippae, pons sublicius, Phari restitutio, Caietae portus, Tarracinensis portus restitutio, lauacrum Ostiense, Antiatium aquaeductus, templa Ianuuiana. Multas etiam ciuitates adiuuit pecunia, vt opera vel noua facerent, vel vetera restituerent: ita, vt & magistratus adiuuaret & senatores vrbis ad functiones suas. Capitolinus. Severvs Imperator in sumtu faciendo omnium parcissimus, noua aedificia extruxit, vetera restituit: atque Baccho Herculi???ue templum maximum aedificauit. Dion Nicaeus, & Xiphilinus. Traianvs Imperator & ante illum Nerva, multos sumtus fecit, belli pacis???ue temporibus. Multa, ea???ue apprimè necessaria aedificauit: cuius generis sunt viae, porticus, aedificia publica: quoru̅ tamen causa nullius vnqua̅ sanguinem effudit. Magnificus enim natura, & magnanimus erat. atque postquam Circum collapsum restiruit, maiorem???ue reddidit atque pulcriorem: inscripsit in eo perfecisse se, vt populo Romano sufficeret. Dion Nicaeus, atque Xiphilinus. Galenus Medicorum princeps aemulum se Traiani perhibet, quòd vt ille vrbis ruinas post Neruam, sic ipse post Hippocratem medicinam restaurarit. Diocletiani Imperatoris magnificentiam testantur non pauca, quae extant Romae & in Dalmatia, monumenta. Pont. cap. 12. de Magnificentia. Probvs Imperator, diuersis in locis pontes, templa, porticus regias construxit, multorum fluuiorum hostia patefecit, paludes???ue exiccauit: quinetiam in sepeliendo Aradione, quem singulari certamine vicerat, animi magnitudinem testatus est, structo sepulcro, cuius latitudo trecentorum esset pedum. Ibidem. Theodosivs Imp. inter magnificos principes iurè collocandus est. Capta Constantinopoli à Mahometo, multa eius monumenta Turcarum immanitas diruit. Ibidem. Theodericvs Ostrogothorum rex in Italia, praeter ea quae in Romana aedificia reficienda impendit, Papiae & Modoëtiae (quae oppida post Raue̅nam amauit) palatia: Arimini sancti Stephani, & Rauennae sancti Martini in Coelo aureo basilicas, Spoleti quoque amplas aedes magno sumtu aedificauit. Sipontinam ciuitatem, iam tum in ruinam vergentem vt instauraretur, tributorum vacatione donauit. Apponi balnea, quae ager Paduanus habet, muro concludi, aedes???ue superaedificari curauit. Cranzius libro tertio Sueciae, cap. 13. ex Cassiodoro. Patauium item restituit: sed Rauenna regni caput, tunc maximè aucta est, exculta???ue aedificijs, ex vrbe Roma & Constantinopoli marmoribus aduectis. Ioannes Magnus libro nono, capite 25. Leo IV. vel V. Romanorum pontifex, Solarium à Leone III. inchoatum absoluit: arcem S. Angeli instaurauit, & in vestibulo atrij Lateranensis ex marmore sedilia fecit. Turrim in Vaticano apud S. Petrum extruxit, vrbis moenia & portas vetustate collapsas restituit: & propugnacula quindecim fundamentis adiecit, quorum duo ad exitum Tyberis collocata erant, ad retundendam vim hostium, qui nauibus ad vrbem accedere hactenus poterant. Vaticanum muro cinxit, atque in vrbis formam redegit, quam Leoninam vocauit, & consecrauit. Platina. Barnabas Vicecomes, princeps Insubrum, praeclaris structuris nobilis, ponte Tritianae arcis: arce quoque ad Romanam portam, quae Conchanae domui iungebatur: ponte pensili supra tecta priuatarum aedium perducto, instar longissimae porticus, cuius adhuc aliquot intercisa membra, supra Crassorum domos spectantur: Brixiae arce, quae ex molli cliuo vrbi imminet. In suburbanis Modoëtiam maiorum opus lucule̅ter imitatus, ad Lambri amnis ripas Mele̅niano in vico domum peramplam munitae arci persimilem cum latericio ponte construxit. Iouius in vita eius. Fridericvs rex Siculus arces, templa, regias etiam plurimas magnificentissimè factas reliquit in Apulia, Calabria, atq; Sicilia. Pont. cap. 12. de Magnificentia. Pivs II. pontifex aedifi candi studio vehementer delectatus est. Impensa eius, scalae templi ad Vaticanum vetustate collapsae instauratae. Vestibulum aedium ad dignitalem & tutelam loci munitum. Aream pro templi foribus, ruderibus purgatam sternere parabat. Porticum, vnde pontifex populo benediceret, inchoauerat. Tybure arcem perfecisse priùs quàm inchoasse visus est. Senis quadrato saxo gentilibus suis porticum fastigiatam & ornatissimam extruxit. Corsinianum, quod Pientiam à Pij nomine in pontificatu accepto appellauit, ciuitatem fecit, templum???ue testudineum, celebre id quidem, & ornatissimas aedes extruxit. Sepulcrum marmoreum paternis maternis???ue ossibus Senis in templo beati Francisci condidit. Platina. Cosmvs Medices imitatus est priscam magnificentiam, tum in condendis templis ac villis, tum in bibliothecis faciendis: nec solùm imitatus est, sed primus reuocauit morem conuertendi priuatas diuitias ad publicum bonum, atque ad patriae ornamentum. pontanus cap. 11. de Magnificentia. Antequam Florentinae reipub. principatum adeptus esset, praeter sacras aedes, quae aut Florentiae permultae, aut extra vrbem magnificentissimae extructae ac regio more conspiciuntur: Hierosolymis quoque Xenodochium instituit. Atque his omnibus extruendis, quemadmodum ex tabulis animaduersum est, quas diligentissimè confecit, ad quingenta numûm aureorum mille expensa tulisse fertur. Brutus libro primo histor. Florent. Nicolavs V. pontifex aedificauit magnificè & splendidè, tunc in vrbe, tum in Vaticano. In vrbe aedes pontificias apud sanctam Mariam ad Praesepe. Restituit & templum sancti Stephani in Caelio monte: à fundame̅tis verò erexit sancti Theodori templum inter Palatinum & Capitolinum montem in plano situm. Pantheon quo que in medio vrbis positum templum, vetustissimum M. Agrippae opus, plumbeo tecto restituit: in Vaticano autem & pontificias aedes sumtuosis operis in hanc formam, quam nunc cernimus, redegit, & muros Vaticani praealtos & latos inchoauit, iactis in sanis fundamentis ad turres & maiorem molem superae dificandam, quibus coërceri hostes possent, ne aedes pontificis & beati Petri templum diriperentur. Inchoauit praeterea ad caput templi beati Petri amplam testudinem, quam vulgò Tribunam vocant, quò templum ipsum augustius, & hominum magis capax esset. Pontem quoque Miluium restituit, & aedes egregias ad balnea Viterbiana aedificauit. Iuuit & multos pecunia, qui in vrbe aedificabant. Eius etiam mandato vici vrbis ferè omnes strati sunt. Platina. Sixtvs IV. pontifex, qui Paulo II. successit, pontem Tyberis, qui ab eo dictus est, fecit: vias vrbis magna ex parte strauit, templa quaedam noua aedificauit, vetera instaurauit, nullis???ue in exornanda vrbe sumtibus pepercit, vt vrbis alter Romulus dici possit. Pontanus capite duodecimo, de Magnificentia. & Platina. Carolvs IV. Imperator quàm magnificus in aedificijs fuerit, vel sola Praga abundè declarat: cuius magnitudine non contentus, alteram de integro condidit, diuisis areis, positis???ue domorum de suo insulis, vt ad illas plateae, vici???ue & forum dirigerentur, vocauit???ue Nouam ciuitatem, nouis illam templis, nouis???ue sacerdotijs, & omnibus rebus vitae necessarijs instruens. Arcem Vicegradensem muro, propu [2398] gnaculis, crebris turribus cinxit. Quanquam vna illa turris, quam ponti Pragensi superposuit, facilè alias vincat omnes, decore, elegantia, artificio. Dubrauius libro vigesimosecundo. Vrbes Magnificè conditae. Roboamvs Salomonis filius, Iudaeorum rex, ciuitates munitissimas aedificauit quatuordecim, quarum nomina vide secundo Paralipomenon 11. & Iosephum libro octauo Antiq. capite decimo. Neptvnvs muros Troiae extruxit. Verg. lib. 9. Aeneid. Feruntur autem habuisse in ambitu XL. millia passuum: nec aliam ob causam adscribuntur deis auctoribus, quàm propter magnificentiam. De his Lucanus lib. 6. Nunc vetus Iliacos attollat fabula muros, Adscribat???; deis -. Osyris, cùm per Arabiam iuxta Rubrum mare iter faceret ad extremos Indos perueniens, plures constituit vrbes: ex quibus vnam Nysam appellauit, in eius memoriam, à qua nutritus fuerat. Diodorus Siculus libro primo, capite secundo Rerum antiquarum. Bvsyris rex Aegypti vrbem condidit magnam, Solis vrbem ab Aegyptijs, à Graecis verò Thebas appellatam: cuius moenia centum quadraginta sint stadia ambitu complexa. Eam magnis aedificijs, ac speciosis deorum templis, alijs???ue ornamentis pulcerrimis exornauit. Simili modo & priuatorum domos vsque ad quartam aut quintam contignationem construxit. Vrbem insuper omnem, non Aegypti solùm, sed aliarum orbis omnium reddidit felicissimam. Diod. libro 1. capite 4. Neque verò hortum tantùm, sed totam vrbem pensilem fuisse tradunt, exercitus armatos subter educere solitis regibus, nullo oppidanorum sentiente, flumine medium oppidum interfluente. At haec si fuissent, non dubium est Homerum dicturum fuisse, cùm centum portas ibi praedicaret. Plinius lib. 36. capite 14. Vechorevs Aegypti rex Memphim condidit ambitu stadiorum centum & quinquaginta, vrbem omnium Aegypti praeclarissimam, opportunissimo totius eius orae loco, vbi Nilus in plures scissus partes efficit formam Delta. Quo fit, vt tanquam in Nili claustro posita, aditum praebeat prohibeat???ue ad superiora loca nauigantibus. Ob talem vrbis opportunitatem posteri reges fermè omnes, relictis Thebis, & regiam & habitationes in ea aedificarunt. Eapropter diminuta Thebarum magnificentia, aucta Memphis est vsque ad Alexandri Macedonis tempus. Is vrbem sui nominis iuxta mare condidit, in augmentum cuius postea reges Aegypti omnes incubuerunt. Diod. lib. 1. cap. 4. Ninvs Assyriorum rex, qui XVI. annorum spacio vniuersam Asiam subegit, ingentem vrbem in Aturiae campis, quae Assyriae regio est, aedificauit, CCCC. stadiorum ambitu. Vrbem à suo nomine Ninum dixit. Bibliaci libri & Iosephus Niniuen vocant. Celeriùs quàm fides rei haberi possit, immensum alioqui opus est ad exitum perductum. Mille & quingentas in orbem turres vrbs complexa est, moenia centenûm pedum altitudine, amplitudine verò tanta, vt murorum fastigia ternis essent plaustris peruia. Noua huc ex Assyriorum primoribus transcripta est colonia: caetera multitudo proposita vberrimi agri partitione eodem sua sponte confluxit. Sab. lib. 1. En. 1. ex Diod. Sic. lib. 2. cap. 1. Semiramis regina, mortuo Nino cupiens virum rerum gloria excellere, vrbem in Babylonia condere aggressa est, accersitis vndique opificibus atque architectis, caeteris???ue quae ad tantam rem pertinebant paratis. Adhibuit ad id opus perficiendum ex omni regione hominum millia terdecies centena. Vrbs ab vtroq; latere Euphratis, vt medius interfluat, aedificata: cuius moenia ambitu stadia trecenta & sexaginta complectebantur, frequentibus turribus ac magnis. Erat tanta operis magnificentia, vt in muri latitudine sex equorum currus vnà ire possent. Altitudo incredibilis audientibus, vt Ctesias Cnidius ait: vt autem Clitarchus, & qui cum Alexandro in Asiam profecti sunt, scripsêre, pedum trecentorum sexagintaquinque. Addiderunt etiam, vnoquoq; anni die stadium muri absolutum, vt tot sint stadiorum circuitus, quot dies annum co̅ficiunt. Moenia ex lateribus & asphalto facta: quoru̅ altitudo, vt Ctesias tradit, est passuum quinquaginta: vt quida̅ posteriores scribunt, cubitorum quinquaginta: latitudo amplior quàm qua duo currus veherentur. Turres ducentae & quinquaginta numero, quarum altitudo latitudo???ue magnificentiam aequat murorum. Cùm plurimae paludes vrbem circum starent, ea parte turres construere non fuit opus, quum loci natura esset admodum munita. Inter murum atque aedificia pomerium duo iugera confecerunt. Reliqua Diodorus libro secundo, cap. 4. Sardanapalvs Mediae rex, vt ait Aristobulus, vno die Anchialum & Tarsum condit. Strabo. Nabvcodonosor Magnus Assyriorum rex, posteaquam patri Nabulassaro in regno successit, ab expeditione Aegyptiaca rediens Babylonem, ex manubijs templu̅ Beli ac reliqua munifi centissimè excoluit: & veteri vrbi alteram extrinsecus adiecit. prouidit etiam, ne posthac possent hostes fluuium deriuare, & ad vrbem accedere: tres interiori ciuitati per circuitum muros, totidem exteriori: hos cocto latere, illos addito etiam bitumine, circundedit: tum sic communitae portas, quae vel templum deceant, addidit. Ad hoc iuxta paternam regiam, alteram sumtuosiorem multò ampliorem???ue extruxit: cuius ornatum exponere fortasse longum esset, illud memoratu dignum, quòd haex adeò superba supra???ue fidem magnifica, quindecim dierum spacio perfecta est. Iosephus libro primo contra Appionem ex Beroso, qui reprehendit Graecorum nugacitatem, asserentium à Semiramide Babylonem aedificatam fuisse. Arphaxadvs Medorum rex Ecbatana vrbem regni caput circummuniuit lapidibus quadratis, ternos cubitos latis, senos longis. Murum fecit in altitudinem cubitorum 70. in crassitudinem 50. Eius turres centenúm cubitorum extruxit, in latitudinem 60. cubitorum fundatas, quarum quadraturae latera vtraque vicenos pedes patebant. Portas in altitudinem cubitorum 70. in latitudinem 40. erexit. Eum Nabucodonosor anno regni sui 17. in campo Ragau vicit, & interfecit, vrbem???ue Ecbatana cepit. Iudith. cap. 1. At Plin. libro 6. capite 14. Ecbatana à Seleuco conditam ait, & caput Mediae constitutam. Darivs rex Persarum cùm in Budinorum Scytharum regionem cum exercitu venisset, octo vrbes ingentes condidit, pari inter se spacio distantes, sexagenorum ferè stadiorum: quarum ad herodoti vsque tempora ruinae extabant. Herodotus libro quarto. Alexander Magnus vrbes plus septuaginta in solo barbarico excitauit, conserendo???; Asiam Graecis mysterijs, feram eorum vitam cicurauit. Plutarchus de Alexandri fortuna, orat. prima. Margiana regio Mediae vicini, apricitatis inclytae: quae sola in eo tractu vitifera est, vndiq; montibus inclusa amoenis: ambitu stadiorum mille quingentorum penè inaccesso, ob incommodum arenosae solitudinis, quae per centum viginti millia passuum vndiq; versum circumfusa est: cuius amoenitatem Alexander Magnus vsqueadeò miratus est, vt ibi primam condiderit Alexandriam, quam mox à Barbaris excisam, Antiochus Seleuci filius instaurauit, & Seleuciam vocauit, cuius circuitus in stadia septuaginta quinq; diffunditur. Margus fluuius eam interluit. In hanc Orodes rex Romanos Crassiana clade captos deduxit. Tradu̅t illum octo vrbes in Bactriana & Sogdiana condidisse. Strabo lib. 11. Idem cùm in Aegypto vrbem aedificare decreuisset, eis, quos negocio praefecerat, iniunxit, interpaludem & mare, quem locum ipse diligenter metatus, & ad regiones vrbis ponendas partitus fuerat, eam extruerent, voluit???; Alexandriam de suo nomine appellari. Cuius positio commoda valde electa est, ob vicinitatem portus Phari. Recte???; in vicis disponendis illud fuit consideratum, vt omnes flatu ventorum, qui anniuersarij dicuntur, inspirarentur. Ij per latissimum pelagi aequor effusi, vrbis aërem refrigerant, vnde saluberrima temperies redditur habitantibus. Circuitum ipsum moenium, & magnitudine & munitionibus admirabilem prorsus effecit. Cùm enim inter magnam paludem & mare posita sint, duos tantùm terra aditus habent, qui bene firmati sunt, vt facilè defendi possint. Vrbis forma propè chlamydi confimilis, habet plateam, à qua rbs ferè media diuiditur, magnitudinis & elegan tiae incredibilis. A' porta enim ad portam pertingens, in longitudinem stadia quadraginta, in latum pedes centum perficit: domibus???ue & templis magnifice̅tissimis vndiq; est exornata. Iussit Alexander, vt ipsa regia & ampla & operibus praeclaris admirabilis maximè fieret. Diod. lib. 17. Antigonvs Magnus in superlore Syria vrbem ad Orontem fluuium Antigonia̅ à se appellatam sumtuosè aedificauit, quae ambitu suo LXX. stadia contineret. Erat is locus commodus ad imminendum Babyloniae, & superioribus satrapijs, & rursus inferiori satrapiae, praeterea Aegypti satrapijs idoneus. Haud longo tempore stetit vrbs, quippe quam Seleucus Babyloniae, rex victo Antigono extirpauit, & oppidanos habitatum duxit in eam quae ab ipso constructa, & ab eodem Seleucia fuit appellata. Diod. lib. 20. Fama tenet Annibalem Poenum deuicto ab Romanis Antiocho contulisse sed ad Armenium Artaxam: cui cùm alia multa vtiliter suasisse & docuisse, tum notata eius loci, qui iners negligebatur, eximia indole atq; amoenitate, formam ibi vrbis delineasse, eam???; deducto eò Artaxae ostendisse, hortatum???; ad eam condendam. Quod regi cùm placuisset, atq; ab eo co̅tendisset, ipse vt operis curam susciperet: amplam excitauisse & magnificam vrbem, eam???; accepisse ab rege appellationem Artaxata, Tigranis postea regiam, atque caput factam Armeniae. Plut. in Lucullo. Tigranes Armeniae rex Mesopotamiam subegit, Syria̅ Phoeniciam???ue vi cepit, Euphratem transgressus. Inde plurimùm [2399] elatus, vrbem condidit prope Iberiam, inter hanc atque Zeugma, quod iuxta Euphratem est, quam Tigranocerta nominauit, hominibus duodecim graecarum vrbium, à se euersarum, congregatis. Sed Lucullus, qui aduersum Mithridatem bellum gessit, continuò subsecutus, habitatoribus in sedes suas dimissis, opus, quod adhuc erat imperfectum, demolitus est, atque in paruum vicum redegit, Tigrane ex Syria ac Phoenicia pulso. Strabo libro duodecimo. Graecos autem praebito viatico remisit in patrias suas, Barbaros item, qui eò commigrare coacti fuerant. Itaque accidit, vt vna conuulsa vrbe, multae receptis ciuibus suis instaurarentur, à quibus vt bene de ipsis meritus & conditor est cultus Lucullus. Plutar chus in Lucullo. Cn. Pompeius, victo Mithridate & Tigrane, condidit alias alibi vrbes. In minori Armenia Nicopolim, vbi Mithridatem praelio vicerat. In ponto, vbi Eupatoria fuerat à Romanis diruta, Magnopolim. In Cappadocia aliam, vbi Mazaca fuit: & in Cilicia, vbi Palaesoli, Pompeiopolim. Sabellicus libro 4. Enneadis 6. Herodes Iudaeorum rex, cùm in Caesaris Augusti gratiam omnia facere instituisset, animaduertens in maritimis locum condendae vrbi opportunissimum (cui pridem Stratonis turris nomen fuerat) & formam eius magnificè descripsit, & aedificijs marmoreis totam exornauit accuratissimè, tam regijs palatijs, quàm priuatorum ciuium aedibus, & quod fuit omnium operosissimum, portum à tempestatibus tutum addidit: magnitudine Piraeo parem, stationibus instructum & diuersorijs, admirandum structura, eò quòd propter loci naturam omnis materia tantae fabricae aliunde magno sumtu conuehenda fuerit. Perfecta est decimo anno postquam aedificari coepta, regni VIII. supra vigesimu, Olympiade CXCII. In eius dedicatione magna fuit celebritas, & apparatus facti sunt sumtuosissimi. Exciti enim sunt ad certamen artifices musici, & athletae gymnicorum certaminum, ad haec gladiatorum ac ferarum comparatus magnus numerus, & quicquid huius generis in precio est tam Romae quàm apud gentes caeteras. Consecratum est autem hoc quoque certamen Caesari, instraurandum per singula quinquennia. Hunc omnem apparatum rex suo sumtu magna ambitione vndecunque curauit conuehi, multa in hoc conferente etiam vxore Caesaris Iulia, & mittente permulta preciosa ex italia, vt omnibus computatis sumtus ad D. talenta accederet. Iosephus libro decimoquinto, capite decimotertio, & libro 16. capite 9. Antiq. Constantinvs Magnus Byzantium denuò condidit, & de suo nomine appellauit, multis???ue monimentis exornauit, quae ex omni orbe in eius dedicationem aduecta sunt, adeò vt diuus Hieronymus eleganter scribat, omnes penè vrbes nudasse Constantinum, vt Nean Romam exornaret: quemadmodum in foro Traiani exornando veteres principes laborarunt. Ex arce enim quae fuerat Ilij, transtulit Palladium. Ex Troade aeneam statuam Apollinis, mirandae magnitudinis. Ex Roma cochlidem columnam Porphyreticam, quam varijs signis circundatam in foro lapidibus strato locari iussit. Cuspinianus. Tamberlanes Scytha, fessus potiùs quàm satiatus cruore vastitate???ue terrarum, in Scythiam reuersus, vrbem Mercantin nomine condidit, magnificentissimam: ex subactis???; gentibus delectis qui eò coloni deducerentur, frequentissimam exornauit spolijs & trophaeis nationum regum???; deuictorum. Aemilius lib. 10. & Sab. lib. 9. En. 9. Fridericvs II. Imp. cum sexaginta millibus armatorum Parmam obsedit, eam???ue funditùs statuit delere, & in loco castrorum aliam condere. Prospero successu ab initio res coepta est, fossa vallum???ue in modum vrbis deducta, vrbs Victoria est dicta, Victorini numipercussi, basilica in honorem Victoris martyris extructa. Duobus annis bellum atrox varium???ue fuit. Victoriae vrbi conditae, omnia ea affuêre, quae nulli vnquam principes habuerint, nulla postea ciuitas simul viderit. Vestis varia & preciosa, animantes ferae cicures???ue diuersi generis, Elephantes, Dromedarij, Pantherae, Pardi, Vrsi albi, Leones, Lynces, Bubones???ue barbati, quos ex Aphrica, Asia & Aegypto legati Friderico adduxerant: hominum portentosae formae, & in ijs Saracenicus miles, illi in primis acceptus. Tanta praeterea incolarum frequentia, commercijs etiam multarum gentium aucta, vt nihil ad amplissimae vrbis formam deesset. Quum autem Fridericus Parmae obsidionem continuans, paulò atrociùs in captos desaeuiret hostes, quos ex balistis maioribus nonnunquam in vrbem iacularetur: egressus (vt fit in summa desperatione) vrbanus populus, cum Apostolico legato, facta???ue irruptione in Victoriam vrbem, ciues stragem passi sunt, & miles dissipatus: sed breui reparato exercitu, Placentiam Imp. euertit. Cuspinianus. Valdemarvs Gothorum & Sueonum rex consilio patris sui Birgeri Ierl Ostrogothorum ducis, praecipuam Sueonum ciuitatem & regiam Stocholmiam à fundamentis erexit, muris???ue & moenibus fortissimis communiuit, anno Salutis 1256. Est locus torrentibus vndique circundatus, atque inter aquam salsam & dulcem ita positus, vt porta totius Suetiae appellari possit. Priùs Estones, Moscouitae, Russi, Tauesti, per eas fauces continuè ingrediebantur, & clandestinis incursionibus Sueones adorti praedabantur, Sed extructa Stocholmia, ciues perpetuam pacem assecuti fuerunt. Ioannes Magnus libro 19. capite 19. Vrbes magnificè reparatae, restitutae, munitae. Epaminondas post Leuctricam victoriam natura magnarum rerum appetens, & sempiternae gloriae cupidus, Arcadibus, caeteris???ue socijs suasit, rursus aedificare Messanam, quae CLXXXVII. antè annis à Lacedaemonijs diruta erat & situm ad infestandam Spartam commodissimum tenebat. Consentientibus igitur vniuersis, omnes qui de Messanensibus reliqui manserant, extra Peloponnesum requisiuit, item alios, qui vellent, ciuitate donauit, Messanam condidit, conditam multis habitatoribus ornauit, ijs terram instauratam sorte dispertiuit, atque ita vrbem Graeciae nobilem insignémque restituit & reparauit, laudem???ue apud omnes mortales magnam est co̅secutus. Diodorus libro decimoquinto & Pausanias in Messenicis. Opificiorum mole, templorum???ue atque aedificiorum substructionibus, quibus Athenas exornauit Pericles, cuncta quaecunque ante Caesares Roma habuit ornamenta, haudquaqua̅ sunt co̅ferenda: sed longè late???; sine vlla comparatione, magnificentia & nobilitate prae his obtine̅t illa primas. Plut. in comparatione Periclis & Fabij. Maximam certè vrbi Athenarum venustatem ornatum???ue conciliauit, caeteris verò mortalibus summum stuporem: ac sola Graeciae testimonio est, haud esse vanum, quod de illius ipsius prisca praedicatur potentia & opulentia, operum & ornamentorum vrbis molitio. Idem in Pericle. Avgvstvs Caesar, ne quem noui status poeniteret, Vrbem pro maiestate Imperij ornatam, & inundationibus incendijs???ue obnoxiam, excoluit adeòm vt iure sit gloriatus, [Greek words] marmoream se relinquere, quam [Greek words] lateritiam accepisset. Tutam verò, quantum prouideri humana ratione potuit, etiam in posterum praestitit. Publica opera suo nomine extruxit, forum cum aede Martis Vltoris, quam Philippensi bello vouerat. Templum Apollinis in ea parte Palatinae domus, quam ictam fulmine à deo desiderari pronunciarant aruspices. Condidit & Tonantis Iouis aedem in Capitolio, Cantabrico bello votam, quum nocturno itinere fulgur ipsius lecticam perstrinxisset. Fecit & porticum basilicam???ue Lucij & Caij nomine, quos per assem & libram ab Agrippa patre emtos sibi, Marcello sororis filio extincto, cuius nomine theatrum extruxerat, adoptauit. Est & altera porticus, Liuiae coniugis & sororis Octauiae nomine ab eo' extructa. Suetonius. Herodes Iudaeorum rex Samariam, quae iam dudum in rudera fusrat redacta, moenibus cincturus, abrogato vrbi vetere, nouum nomen Sebastes imposuit, agros???ue eius natura feraces habitatoribus diuisit, vt mox ab initijs essent locupletes: firmissimum deinde murum circumdedit, natura etiam loci accliuioris adiutus, & praeter veterem ambitum tantum spacij complexus, vt nulli celebrium vrbium cederet, erat enim XX. stadiorum circuitus. In eius meditullio fanum sesquistadij amplitudine esse voluit, modis omnibus ornatissimum, in quo templum exstruxit, cum quouis alio pulcritudine & magnitudine conferendum: reliquas etiam vrbis partes procedente tempore magis ac magis excolere studuit, securitatem captans ex firmitate loci, quo arce vti voluit, pulcritudine verò loci suae liberalitatis ac magnificentiae monumentum relicturus ad posteros. Iosephus libro decimo quinto, capite 11. Antiq. Tiberivs Imp. multa restituit in vrbe aedificia, quae corruerant: nullum???; prorsus sibi vendicauit, sed eis reddidit nomina eorum, à quibus aedificari coepta essent. Augustale tamen ab imis fundamentis ipse extruxit. Dion. Cùm Lyciorum & Carum vrbes, Coon etiam, & Rhodon terrae ingens motus euertisset, eas M. Antoninvs Imp. infinitis propè sumtibus, & summa in colonijs deducendis diligentia restituit. Pausanias in Arcad. Smyrnam ex grauissimo terraemotu laceratam miserè, sua pecunia restaurari mandauit. Xiphilinus in Antonino. Alexander Seuerus compluribus oppidis, quae terraemotu corruissent, instaurandis aedificijs tum publicis, tum priuatis, pecuniam è vectigalibus subministrari iussit. Pontanus 16. cap. de Liber. Theodericvs Ostrogothorum rex, Romam veniens, praefectos architectos???ue instituit, sacris aedibus, Capitolio, Palatio, Thermis, Theatro, cloacis, aquaeductibus, & cuiusq; opificij officinis in pristinam formam meliorémve restaurandis. Praefecit vigiles, qui curam die noctu???ue susciperent, ne [2400] Vrbis ornamenta, statuae, & ingeniorum monimenta, aeri aut marmori incisa, exportarentur. Sepulcrum Augusti in valle Martia, Tiberim inter & viam Flaminiam, instaurari mandauit. Amphitheatri item (quod iam maiori ex parte corruerat) saxa moueri, nisi in solam murorum Vrbis instaurationem, prohibuit. Statuas principum aeneas aut marmoreas, equestres pedestres???;, nominatim multas, & generali edicto omnes iussit conseruari, adhiberi???; curam, ne illae interirent, quibus fides posteris fieret, viros illos fuisse praestantissimos, virtuti magis quàm fortunae in nixos, per quos in id magnitudinis res Romana creuisset. Cassiod. Idem vrbem Patauinam, quae per annos LX. ab Atilae excidio inculta iacuerat, vallo & fossa munitam, in pristinam dignitatem restituit. Cassiodorus. Othocarvs Boëmorum rex gloriari solebat, plura se aedificia noua relicturum, quàm vt ad ea instauranda, sarcienda???; & tegenda, vnius haeredis cura sufficeret. Dubrauius libro decimoseptimo. Casimirvs Magnus rex Poloniae omnes ferè ciuitates & arces in Polonia muro cinxit, plurimas???; arces & basilicas condidit. Guagninus in vita eius. Alphonsvs rex Neapolitanus, portus pulcerrimam molem pluribus locis euersam restituit, aquae ductus subterraneos expurgauit, ac refecit, veteres fontes instaurauit, nouos nonnullos plurimis & magnificis impensis extruxit, aquas publicas diu iam magna ex parte dispersas, in aquae ductus alueum reduxit, vias vrbis omnes vetustate detritas atque conuulsas nigra silice constrauit, paludes omnes ad aëris serenitatem salubritatem???ue exsiccauit. Panormitanus lib. 1. de Rebus gestis Alphonsi. Magnvs Sforcia patriam Cotignolam fortuito incendio absumtam, priuata liberalitate instaurandam suscepit, singulos ciues cohortando, vt aedificare luculentiùs vellent: quando ipse lateres, materiam, calcem, se gratuitò collaturum profiteretur. Factum???; subinde est, vt celeriter restitutis, adornatis???; domibus, & directis regionum vijs, priuatim & publicè magnificentissimo principi gratiae ingentes agerentur, quòd opportuna liberalitate, & priuatae commoditati, & elegantiae publicae consuluisset. Iouius in vita eius. Svmtvs magnifici in Insvlas, Isthmos. Hvc Insulae manu factae. Anysis rex Aegyptius, caecus, expulsus in palustria à Sabaco Aethiopum rege, insulam ibi fecit, cinere & humo eam exaggerans. Nam vt quisq; Aegyptiorum iussus illuc ibat, portans frumentum, ei mandabat, vt clàm Aethiope, ad se domo etiam cinerem ferret. Nomen insulae indidit Elbo, decem stadiorum magnitudine. Herod. lib. 2. Iuxta Dicaearchiam Tyrrhenorum oppidum, qui Puteoli iam dicuntur, calidae efferuescunt in mari aquae. Ibi iactis molibus extructa est ab Incolis insula cum balneis aquarum calidarum, vt earum vsus aliquis esset. Paus. in Arcadicis. Terra à continenti abscissa. Isthmi perfoßi. Leucadia peninsula in sinu Ionio, quondam Neritis appellata, opere Accolarvm abscissa à continenti, ac reddita ventorum flatu, congeriem harenae accumulantium, qui locus vocatur Dioryctos, stadiorum longitudine trium. Oppidum in ea Leucas, quondam Neritum dictum. Plin. lib. 4. cap. 1. Herodotus lib. 1. prodidit, Cnidios Isthmum, quâ angustissimo spacio, nemqe quinq; stadioru̅, spectabat continentem, perfodere adortos, quò insulam facerent: caeterùm ictos scopulos in fodientium oculos resilijsse: deinde Delphicu̅ Apollinem ab eis consultum, trimetris respondisse: [Greek words]. id est, Neq; cingite Isthmum moenibus, neq; fodite. Nam si Ioui id visum, locasset in salo. Attestatur Pausanias in Corinth. Nicanor Selevcvs aggressus est Isthmum, qui dirimit Euxinum & Caspium mare, nec perfecit, à Ptolemaeo Cerauno interfectus. Erasmus in Prouerbijs. Alexandro Magno id vnum ex animi sententia non cessit, quòd Mimantem fodere non potuit. Pausan. in Corinth. Dionysivs maior, Syracusanus tyrannus, Italiae extremam partem ad Terinaeum sinum, vbi XX. tantùm M. P. latitudo est, circa portum, qui postea Hannibalis dictus est, intercidere, & Siciliae adijcere voluit. Plinius libro tertio, capite 10. A' Graecorum ora, quae & magna Graecia dicta est, Ausonium mare hanc Italiae alluit partem, ac tam crebrò lancinat, vt in tres breuis ora curuetur sinus, adeò interdum sese extenuans, vt nullibi sit Italia angustior. Sab. lib. 1. En. 7. Isthmum perfodere dicebantur, qui magno quidem conatu, sed irrito molirentur aliquid. Ductum ad Isthmo Peloponnesiaco seu Corinthiaco, qui efficiebat, vt naues longo & ancipiti ambitu iuxta Peloponnesum circumagerentur. Vnde complures illum adorti sunt, qua erat angustissimus, perfodere, nempe Demetrivs Poliorcetes rex, Dictator Caesar, Caivs princeps, Domitius Nero, infausto, vt omnium patuit exitu, incepto. Plinius lib. 4. cap. 4. Erasmus in Adagijs. Operis inchoati vestigia superfuisse tradidit Pausanias in Corinthiacis. Demetrius Isthmum perfringere conatus, vt classibus nauigationis transitum praeberet, ab architectis prohibitus fuit: qui renunciaueru̅t, Ionium mare altius esse, quàm Aegaeum. Itaq; intermedium si incideret locum, vniuersum ad Aeginam transitum, cum ipsa pariter Aegina & proximis insu lis, demersum iri. Nec ipsum nauigationi vtilem fore alueum, ob affluxus rapidam varietatem. Strabo lib. 1. Nero ad Isthmios ludos profectus, Isthmi commoditate animaduersa, eius perfodiendi consilium cepit. Progressus in scenam, hymnum Amphitrites & Neptuni cecinit, & canticum quoddam non magnum Melicertae & Leucotheae. Cùm autem aureaum ipsi ligonem porre xissent, Graeciam???; tanquam in tutelam commendassent, ad fodiendum profectus est, plausu cantu???; prosequentibus illum tum omnibus. Atq; vbi terram ter, opinor, tetigisset, deinde & quibus praefecturae atque imperia credita erant, opus vnà capessere iussisset: Corinthum redijt, Herculis adeò res gestas omnes sibi visus superasse. Qui in vinculis fuerant, petricosis atque difficilibus conficiendis exercebantur: exercitus autem ea, quae terrea ac plana erant, fodiebat. Vbi iam septimum & quintum diem fodissent, rumor quidam è Corintho venit, Neronem poenituisse coepti operis, & Aegyptios geometras altitudinem metientes, haudquaquam eandem atque aequalem vtriusque maris superficiem deprehendisse: sed cùm eam partem, quae Lechaeum aspicit, altiorem iudicarent, de Aegina in timorem venisse, ne si tantum pelagus contra insulam effunderetur, illa aquis obruta in profundum demergeretur. At Neronem à fodiendo Isthmo ne Thales quidem absterriturus fuerat, quanquam sapientissimus, & naturalium rerum peritissimus, cùm incidendi illius maiore studio teneretur, quàm publicè canendi: sed motus Occidentalium ge̅tium, & Iulius Vindex reuocauit ex Graecia & ab Isthmo Neronem frigidè adeò maria dimensum. Nam aequè altè à terra vtrunque assurgit, eandem???ue superficiem habet. Lucianus in Nerone. Philostratus in vita Apollonij negat Neronem destitisse victum operis difficultate: sed quòd timeret, ne admissum mare perderet Aeginam, & res nouas in imperio Romano coorituras portenderet: nam id praedixerant Aegyptij vates. Memorabile id est, Herodem Atheniensem sophistam, tot tantis???ue fuisse diuitijs instructum, tanta???; fuisse animi magnitudine, vt quamuis plurima passim non tota modò Graecia, sed in Italia quoque opera edidisset, quae viro hauddubiè immortalitatem comparatura videbantur: tamen altior & inquies animus, nil se dignum perfecisse opinabatur, quoniam Isthmum non perfodisset. Splendidum siquidem arbitrabatur, continentem abscindere, maria diuersa coniungere, ambitum sex millium & viginti stadiorum (tot enim ferè nauigando co̅ficiuntur) in breue conijcere. Affectabat ille quidem hoc, vt magnificum & illustre: verùm vt posset, ab Imperatore non ausus impetrare, destitit: veritus ne vitio illi verteretur, velut id animo agitanti, cui ne fuisset quidem Nero par. Cael. lib. 21. cap. 19. A. L. Insulae continenti adiectae, adaggeratae. Legimus ab Plethone Gemisto proditum, Evboeos Peloponnesiaci belli tempore, post Atheniensium in Sicilia cladem, quum ab eorum defecissent ductu, fretum Chalcidicum adaggerare sic adortos, animaduersa Atheniensium potentia, vt singulis modò triremibus meabilis patêret transitus: ad tanti moliminis rem assumtis Boeotijs quoque. Quin & angustias ponte iunxerunt. Id quum prohibere Athenienses conare̅tur, in cassum laborarunt: conatu excidit Philippus quoque. Cael. lib. 21. cap. 19. A. L. Cogitabat Alexander Magnus Clazomenas Ioniae vrbem, ducto à continenti solo ad insulam aggere, in peninsulae formam redigere. Pausanias in Achaicis. Cherronneson insulam Propontidis Idem continenti adiunxit, Cyzicum dictam, quae vrbem cognominem habet. Duobus autem pontibus continenti iungitur. Plinius, Apollonij scholiastes, & Strabo. Svmtvs facti in Aqvas. Hvc Aquarum, Fluminum, Lacuum, Marium, deriuationes, corriuationes, expurgationes. Scriptu̅ reliquit Herodotus in Polymnia, Thessalos dicere solitos. Neptvnvm lacunam fecisse, per quam fluat Peneus: [2401] id???; iure putari censuit ab ijs, quia Neptunum tridente terram concutere existimant. Nam loca distantia interiecto maris spacio sunt opus terraemotus, cuius auctor Neptunus dicitur. Natalis Comes Mythol. lib. 2. c. 8. Charybdis & Scylla vicinae inter se, illus iuxta Messanam, hoc iuxta Rhegium, promontoria nauigantibus infesta: & quia scopuli procul intuentibus muliebrem figuram exprimunt, datus locus fabulae, marina haec monstra esse. Cùm Hercvles iuxta Scyllam & Charybdim nauigasset, magnam???; partem illarum boum, quas secum vehebat, amisisset, dictus est interemisse Charybdim, quia machinis quibusdam locum illum expurgauit, & in posterum nauigabilem fecit, ita vt neq; Scyllae neque Charybdis vllum ad posteros vestigium manserit. Dicta fuit autem Scylla [Greek words], à spoliando scilicet, vel à [Greek words] vexando, quamuis [Greek words] à catulis quidam putarint. Charybdis [Greek words] ab hiando, & [Greek words] sorbeo. Idem lib. 8. c. 12. Idem in Calydoniorum regis Oenei gratiam fluuium Acheloum, in alium cursum diuertens, plurimos agros ex aquae irrigatione fertiles praestitit. Cuius rei & poëtae quidam meminêre, scribentes cum Acheloo Herculem sub tauri specie certasse: qui cùm in congressu tauri alterum cornu fregisset, Aetolis illud, quod Amaltheae cornu vocant, dono dedit, fructuum omnium, vuarum, malorum, aliorum???; eiusmodi pomorum copia repletum. Subintelligunt poëtae, per Acheloi cornu, fossam à fluuio ductam: pomis verò & malis punicis ac racemis monstrari regionis fertilitatem, quam fluuij humor praester, & agros reddat feraciores. Amaltheae cornu durum esse aiunt: qua ex re operis eius labor notatur. Diod. lib. 4. cap. 2. Eo merito Deianira oenei F. Herculi connubio locata. Sab. lib. 6. Enn. 1. Idem in Arcadia ad Orexim & Sciathu̅ montes, inge̅tes foueas effodit, quae aquam pluuiam campos inundantem exciperent: fossam quoque per medios Pheneatici agri campos duxit, vt per eam Olbius amnis laberetur, longitudine stadiorum L. altitudine pedum XXX. Pausan. in Arcadicis. Nilum ferunt olim circa Sirij canis exortum (tunc enim maximè crescere consueuit) maiorem Aegypti partem, & eam maximè cui Prometheus imperabat, inundasse. Absumtis fermè omnibus eius regionis incolis, Prometheum dolore motum se interficere Voluisse. Fluuium verò propter cursus velocitatem, profunditatem???ue aquarum, Aquilam tunc appellatum. Hercvlem, Osiridis polemarchum, tum consilij magnitudine, tum virtute euestigiò compressisse aquarum impetum, ductis aggeribus, & ad priorem cursum conuertisse. Vnde & Graeci quidam poëtae rem gestam in fabulam vertentes, Herculem tradunt aquilam promethei iecur depascentem occidisse. Fluuij nomen vetus, Ocecanus fuit: postquam eius compressus decursus, Aquila: deinde à rege quodam Aegyptus est appellatus. Postmodum à Nileo rege, Nili, quo nunc vtuntur, nomen accepit. Diodorus libro primo, capite secundo: Caelius verò lib. 7. cap. 20. A. L. ex Agroetae libro 13. rerum Scythicarum, & Herodoto receset, Prometheum Scythorum regem, ob Aquilae fluminis impetum agros vastatos, à subditis in vincula coniectum: Herculem verò corriuato fluuio in mare, regem liberasse. Post Phlegraeam pugnam, Hercvles inter Misenum & Puteolos aggerem mille passuum pelago opposuit, in Auernum restagnanti, quâ Hibericas prae se egit boues. Id opus Octauius Caesar multas post aetates fluctibus penè exesum instaurauit, XX. millibus seruorum manumissis, remo destinatis, operi hyberno tempore admotis. Sunt qui Agrippae eam instaurationem adscribant. Obiectu molis tutiùs est iam inde, commodius???ue Lucrinus enauigatus. Sabellicus libro sexto, Enneadis 1. Montes ab vtroque latere continentis mari Oceano occidentali imminent, in quibus statuit columnas Hercvles. Cupiens enim sempiternum sui nominis monumentum esse, aiunt vtrunque montem congesta humo adeò ampliasse, vt Oceani maris aditum antea inter vtrumque continentem latum, arctiorem longiorem???ue redderet, quò magna cete in nostrum pelagus adire nequirent, vt???ue ad posteros perpetua eius operis gloria manaret. Tradunt alij coniunctis priùs montibus ab eo effossis, peruium Oceanum ad nostrum mare factum. Sic & Plinius libro tertio, capite primo, Abilam montem Africae, Europae Calpen metam esse dicens. Antea huic simile opus in Graecia effecerat. Nam à locis quae Tempe appellantur, vt latè stagnabat in campis aqua, ducta fossa aquam deduxit, Thessaliae circa Peneum fluuium campos fertiles praebens. In Boeotia secus egit. Nam alueo Minei fluminis effosso, omnem regionem stagnantem inutilem???; reddidit. Sed Thessaliae opera in Graecorum gratiam acta sunt. Aduersus verò Boeotos, in poenam mitigandam vrbem incolentium, vltionem???ue, quos illi in seruitutem redegerant, Thebanorum. Diod. lib. 4. c. 3. Daneon portus maris rubri, ex quo nauigabilem alueum per ducere in Nilum, qua parte ad Delta dictum decurrit, LXII. M. P. interuallo (quod inter flumen & rubrum mare interest) primus omnium Sesostris, Aegypti rex, cogitauit, ante res Troianas (nonnulli eum à Psammeticho puero morte intercipiente solùm incoatam putant, teste Strabone) mox Darius Persarum, deinde Ptolemaeus sequens: qui & duxit fossam latitudine pedum C. altitudine XXX. in longitudinem XXXVII. M D. passus vsque ad fontes amaros: vltrà deterruit inundationis metus, excelsiore tribus cubitis rubro mari comperto, quàm terra Aegypti. Aliqui non eam afferunt causam, sed ne immisso mari corrumperetur aqua Nili, quae sola potus praebet. Plinius libro sexto, capite vigesimo nono. Sed aliter hac de re Diodorus, inquiens: In Aegypto ab ostio Pelusiaco fossa est opere sumtuoso ad Arabicum sinum ac rubru̅ mare ducta. Hanc primùm à Nechao Sammatychi filio agi coeptam Darivs persarum rex perficere aggressus, imperfectam reliquit: admonitus à quibusdam, si locus interiacens effoderetur, fore, vti Aegyptus omnis, cum mari rubro esset depressior, ab aquis mergeretur. Secundus postmodum Ptolemaevs illam perfecit, opportuniore loco fossam summa arte efficiens. Hanc cùm nauigare cuperet, aperiebat: eam rursus cùm vsus esset, claudens. Flumen quod in fossam defluit, à nomine auctoris Ptolemaeum vocant. In exitu vrbs condita est, Arsinoë appellata. Haec Diodorus libro primo, capite tertio, cui Strabo libro decimoseptimo consentit. At Herodotus libro secundo Necvm Psammetichi F. fossam hanc primum aggressum scribit, quam Darius secundo loco depressit: longitudinis quidem quatuor dierum nauigationis: latitudinis, vt per eam duae possent simul agi triremes. In ea fodienda sub rege Neco centum viginti millia Aegyptiorum perijsse tradit, inq; eius medio opere Necum destitisse, terricum oraculo, eum id opus Barbaro praemunire. Aegyptij Barbaros omnes vocant, qui non ipsorum lingua loquuntur. Haec fossa demùm oblimante vetustate, arenis scilicet alueum sensim opplentibus, quanquam pernauigari nequiret, Niloticam tamen aquam, secundùm amnis incrementa, ad ipsas Arsinoës cisternas deferebat. Sed huius quoque salubris aquae copia atque vsus ferè omnis, aduentu Arabum Mahometanae sectae, qui illac irruperunt, & totam ferè Africam, superato Nilo, vsque ad Atlanticum Oceanum inuaserunt, ita est interceptus, vt eius regionis incolae à remotis quibusdam puteis salsiores & iniucundos ad potum latices, per vtres camelis impositos, petere cogantur. Iouius libro 36. Historiarum. Nitocris regina Affyriorum, quinque aetatibus posterior Semiramide, animaduertens imperium Medorum ingens, ac turbulentum, subacta???ue ab his multa oppida, praemuniuit se omnibus quàm potuit maximé. Ante omnia fluuium Euphratem, qui priùs mediam Babyloniorum vrbem interfluens, rectus erat, tortuosum reddidit, fossis superiùs depressis, adeò vt quendam Assyriae pagum, nomine Arderica, ter interfluat, & qui nunc è mari per Euphratem Babylonem versus subuehuntur, ter ad hunc eundem pagum applicent, id???ue triduó. Aggerem quoque ex vtroque fluminis labro aggessit, mirandae magnitudinis & sublimitatis. Multò supra Babylonem, aliquantulum seorsum à flumine, effodit paludis eluuiem: profunditate quidem ad aquam semper ducta, latitudine verò eius quoquò versus CCCCXX. stadiorum. Haec fossitia humus ad fluminis ripas aggesta est. Quem locum vbi depressit, crepidinem ambitus eius lapidibus induxit. Haec duo, vt flumen flexuosum, & lacuna tota fossa esset, ideo fecit, vt & fluuius per multos anfractus retentus, sedatior mearet: & nauigationes in Babylonem essent tortuosae, & ex ipsis nauigationibus longus ambitus lacunae exciperetur. Ad haex, quacunque erat regio ad inuada̅dum opportuna, & compendiria ex Medis via, hanc intersepsit, ne Medi, commercio Assyriorum, ipsius negotia cognoscerent. Herod. lib. 1. & Curtius. Sabacvs Aethiopum rex, Aegypto potitus, Anysi rege caeco expulso, vrbes contra Nili illuuionem excelsiores reddidit: cùm neminem facinorosorum morte plecteret, sed pro delicti magnitudine ad aggerem vrbis, quam inhabitarent, effodiendum compelleret. Sesostris primus humum aggessit, quando Nilum in riuos diuisit: sed Sabacus maximè auxit. Herodotus lib. 2. Sesostris, vel, vt alij vocant, Sesoris, Aegyptiorum rex, permultos erexit post conditas ciuitates aggeres, vt homines & pecora ab inundatione Nili tuta essent. In omni ora, quae à Memphi ad mare spectat, frequentes à Nilo fossas duxit, quò fructibus breuiori itinere facilius???; inuectis, maior rerum copia esset. Diod. lib. 2. Avgvstvs, victo M. Antonio & Cleopatra, Aegyptum in prouinciae formam redegit, & inundatione Nili accessu difficilem inuiam???ue paludibus, vt annonam Vrbis copiosam efficeret, fossas incurla vetustatis limo clausas labore militum patefecit. Ob id huius tempore ex Aegypto Vrbi annua ducenties centena millia frumenti inferebantur, vt Aurelius scribit. Cuspinianus. Selevcvs Nicanor perfodere cogitarat spacium à Bospho [2402] ro Cimmerio ad Caspium mare, quo tempore à Ptolemaeo Cerauno interfectus est. Esse verò id interuallum centum quinquaginta millia, prodidit Claudius Caesar. plinius libro sexto, capite vndecimo. Myris Aegyptiorum rex, supra Memphim decem stadijs lacum effodit, ab auctore lacum Myrios dictum (siue Moerios, vt Herodotus) miranda vtilitate, magnitudine operis incredibili: cùm pateat ambitu stadijs tribus millibus sexcentis, profundum eius quibusdam in locis sit vlnarum quinquaginta: vt qui rei magnitudinem aduertat, eius in omnes Aegyptios beneficentiam, regis???ue prudentiam nullus pro meritis satis laudare possit. Nam cùm Nili incerta sint incrementa, & pro eorum modo fructus terra praebeat, lacum hunc effodit aquae inundantis receptacunlum: ne cùm supra modum excresceret, stagnantibus praeter solitum aquis, limo superfluo patria inutilis redderetur, néve ex defectu aquae fructus ex siccitaet perirent. Fossam verò à fluuio duxit ad lacum stadijs octogintaquinque, iugeri latitudine. Per hanc fluuij aqua & recepta & prohibita praebet agricolis fertilitatem, nunc aperto ore fossae, nunc clauso, iuxta incrementi modum, non absque magna impensa: cùm quinquaginta talentis opus sit, siue claudere, siue reserare os fossae velint. Relictus est à rege qui eum effodit, in eius medio locus, in quo sepulcrum aedificauit, duabus superimpositis pyramidibus altitudine stadij: vna sibi, altera vxori. Super has statuas quoque duas lapideas collocauit in throno sedentes. Diodorus libro primo, capite quarto. Aqua stagni natiua non est, vtpote solo illo admodum arido: sed è Nilo deriuata, sex menfibus in stagnum fluens, totidem retrò in Nilum refluens. Illis???ue sex mensibus quibus effluit, auget regium fiscum talentis argenti singulis in singulos dies, prouentu piscium cùm influit XX. minis. Hoc stagnum dicunt indigenae euadere in Syrtim Africae, perforato sub terram meatu in mediterranea Hesperiam versus, secundùm montem Memphi imminentem. Herod. lib. 2. Consule Strab. lib. 17. Evrotas Mylis F. tertius rex Lelegum, siue Lacedaemoniorum postea dictorum, cùm stagnantem in campis aquam ad mare alueo duxisset, quod fuit aquarum reliquum in iusti amnis morem defluens, de suo nomine Eurotan nuncupauit, qui fluuius Spartam vrbem praeterlabitur. Pausanias in Laconicis. Construxêre Agrigentini magnis impensis natatoriam VII. stadia circumuectam, XX. cubitos profundam. In quam cùm fluuiales aquae riuuli???ue fontium elicerentur, tum pabulo loci, tum aquarum temperamento gigni atque ali pisces primùm coepti: pòst, per tempus mirum in modum aucti, piscinam eam fecêre, quae non ad vsum solùm satis, verùm etiam ad delicias pisces suppeteret, cygnorum quoque phalanges in eam deuolantes, ibi???ue versatae, conspectu pulcrum atque amoenum locum reddebant. Tandem cursu temporum diu neglecta computruit collapsa???ue est. Diodorus libro vndecimo, capite primo. C. Marivs Coss. IV. vbi Cimbros propè esse intellexit, raptim superauit Alpes, ac castris ad amnem Rhodanum communitis, conuexit affatim eò commeatum: ne vnquam, nisi postulante vsu, ex necessariorum inopia dimicare cogeretur. Subuectionem eorum, quae essent exercitui opus, cùm antè longinqua & sumtuosa mari fuisset, expeditam effecit & celerem. Nam ostia Rhodani, maris refluxu magna vi limi oppleta, arena???ue alto coeno à fluctibus adstricta, periculosum morosum???; & angustum nauibus frumentarijs eò reddebant decursum. Huc exercitum otiosum conuertit, fossam???ue grandem duxit: quò magna fluuij parte detorta, deduxit illam ad opportunu̅ litus, altam, ac magnorum nauigiorum patiente̅, quae planum haberet & tranquillum ad mare ostium. Haec nomen ab illo etiam hodie retinet. Plut. in Mario. Avgvstvs Caesar ad coërcendas inundationes, alueum Tyberis laxauit, ac repurgauit, completum olim ruderibus, & aedificiorum prolapsionibus coarctatum. Suetonius. Clavdivs Caesar lacum Fucinum emittere aggressus est, non minùs compensij spe, quàm gloriae, cùm quidam priuato sumtu emissuros se repromitterent, si sibi siccati agri concederentur. Per tria autem passuum millia, partim effosso monte, partim exciso, canalem absoluit aegrè, & post XI. annos, quamuis continuis XXX. hominum millibus sine intermissione operantibus. Idem, & Plinius libro trigesimosexto, capite decimoquinto. Nero Imp. incoauit piscinam, à Miseno ad Auernum lacum, contectam, porticibus conclusam, quò quicquid totis Baijs calidarum esset, committeretur. Fossam ab Auerno Hostiam vsque vt nauibus nec tamen mari iretur, longitudinis per CLX. milliaria: latitudinis, qua contrariae quinqueremes commearent. Quorum operum perficiendorum gratia, quod vbique esset custodiae, in Italiam deportari, etiam scelere conuictos non nisi ad opus damnari, praeceperat. Suetonius. Traianvs, Parthis deuictis, voluit fossa Euphratem in Tigrim deriuare: sed ab incepto destitit, vbi Eufratis alueum excelsiorem Tigri multò esse comperit: Ctesiphonem???; se mox recepit. Ac tum Parthici cognomen Senatus confirmauit, supplicationes???; & triumphos decreuit. Cusp. Carolvs Magnus, à flumine Rheno, fluminibúsve in Rhenum decurrentibus, fossam nauigabilem in Danubium, ad debellandos Hunnos Pannoniam occupantes, ducere conatus est. Renunciatum est inter duo flumina Rhadantiam & Alomoram (Rhedonessum & Alemannum Naruscorum fl. legit Auentinus) breuissimum omnium interuallum esse: illum Moeno Bambergae, Moenum Rheno Moguntiaci misceri: hunc verò iuxta oppidum Kelheim in Danubium se exonerare: magno quidem molimine, sed regio tamen animo opere???ue fieri posse, vt omni parte Europa terra aqua???; peruia foret, latro cinia???ue tollerentur, ac bella incruentiùs finirentur: vt cùm ex mari mediterraneo in Rhodanum, ex hoc in Ararim nauigaretur, ex Arari???ue (vt prisci duces, si Tacito creditur, excogitauêre) aperiri in Mosellam alueus possit, qui flumini Rheno committatur: si item ex Rheno in Danubium, quò Pontus petatur, nauigaretur: commercia rerum in promiscuo forent, ac orbis terrarum arcana patérent, armis???ue Francorum nihil esset inaccessum. Iam opus Boiorum Francorum, Sueuorum studio processerat ad trium millium passuum longitudinem, trecentorum latitudinem (altitudo non traditur: pro natura loci depressam, vt patiens magnarum militarium???ue nauium esset, necesse fuit) cum quò longiùs tendebatur, eò magis velut palustri limo in se residente, quiquid interdiu exhauriebatur, noctu explebatur: quo quasi miraculo pauefactae operae ac curatores, id religiorum rati, vt conatu desisteret rex, peruicêre. Atque ita facies rerum naturae, quam mutare Francus statuerat, vt ab aeuo fuerat, permansit. Aemilius libro secundo. Immensi acerui frumentorum, & omnis generis granorum reperti in campis: quae si pecus gustarat, euestigiò peribat: farina inde facta sub manibus euanescebat. Noctibus auditae sunt voces mugientium, & lasciuientium confusi strepitus circum superiorem fossam. Accedebant continui imbres, in loco alioqui palustri. Ideò quicquid terrae interdiu egerebatur, noctu humo relabente subsidebat. Auentinus libro quarto Annalium Boiorum, & Aimoinus lib. 4. cap. 84. Persuasum erat Carolo Magno, posse perfacilè ex Danubio in Altimonam, & inde in alterum vicinum, fluuios praecipuos coniungi, si fossa duceretur nauium capax: quia horum alter Rheno, alter Danubio miscetur. In hoc opere laboratum est duûm millium passuum longitudine, & ducentorum pedum in latitudine, sed frustra: quia palustribus locis, propter iuges pluuias, opus non poterat consummari. Cranzius libro secundo Saxoniae, cap. 17. Carolvs IV. Imp. & rex Boëmiae, in fines Bauariae, qua parte Vultauia, siue Moldauia fluuius, qui Pragam interfluit, ortum habet, misit libratores, qui locum idoneum per libellam inuenerunt, in quo Danubius cum Vultauia commissus, omnes ex Italia & Germania aduectas merces Pragam transmittere posset. Apparent etiamnum tanti conatus vestigia, sed irrito effectu, vicinis nouum opus prohibentibus, ne in iacturam illorum Danubius auerteretur. Dubrauius libro vigesimosecundo. Comenses, ann. MCXXII. bello contra Mediolanenses suscepto, cùm Vallem Mellam tenere, amissa per defectionem Lauenna, vellent, nec per Lauennenses transitum impedientes possent, ingens atque opulentissimorum regum opus aggressi sunt: quippe montem intercedentem perfoderunt, lacu???ue valli coniuncto, Lauennam accesserunt, ibi???ue multa naualia praelia prosperè edideruntL ac postremò Lauennensibus in fidem reuersis, arcem, quam hostes tenebant, diu oppugnatam redegerunt in potestatem. Sigonius libro 10. regni Italici. Martinvs Turrianus, Mediolanensium praetor, ad confirmanda populi studia, declinandam???ue inuidiam, quum sumtuosiùs aedificare diceretur: omnes operas ad Ticinum conduxit, vt non procul ab Abiato oppido emissarium nauigabile deriuata parte amnis ad vrbem perduceret, ad facillimas subuectiones importandorum ex agris fructuum, qua incomparabili commoditate populus in quotidianos vsus perpetuò frueretur. Iouius in vita Othonis Vicecomitis. Pivs II. Pont. Max. cogitauerat Anienem ad Tybur vsque nauigabilem reddere, portum quoq; Traiani repurgare, & in Picentino lacum facere, Orcia flumine occluso, ac riuo ex Amiantae radicibus eodem deriuato. Campanus in eius vita. Aquarum, Fluminum exiccationes. Magna intra Padum pars paludibus obtinebatur, per quas Annibal magnis difficultatibus iter fecit in Thusciam. Caeterùm Scavrvs deductis ex Pado vsq; in Parmensium agrum fossis, nauigationibus commodis, paludes ipsas exiccauit è campis. Strabo lib. 5.
|| [2403]
Clavd. Caesar Fucini lacus emissarium aggressus est, non minus compendij spe quàm gloriae, cùm quidam priuato sumtu emissuros se repromitterent, si sibi siccati agri concederentur. Per tria autem passuum millia, partim effosso monte, partim exciso, canalem absoluit aegrè, & post XI. annos, quamuis con tinuis XXX. hominum millibus sine intermissione operantibus. Suetonius. Pontinae paludes à Cornelio Cethego, cui ea prouincia euenerat, corriuatis multifariam aquis, sunt exiccatae, atque ex his ager factus, locus olim quatuor & XX. vrbium, vt Mutianus prodidit. Sab. lib. 8. Enn. 5. Svmtvs in templa magnificè aedificata, restaurata, dedicata. Pietas Iustitiae religiosae est: sumtus magnificentia huius loci propria. Consule Tit. Templa religiosè extructa, fol. 3145. Ivdaei, qui ex captiuitate Babylonica cu̅ Zorobabele redierunt, ad templum restituendum contulerunt auri drachmarum vnum & LX. millia, argenti minarum quinque millia, & sacerdotales tunicas centum. 1. Esdrae 1. Onias, pontificis Oniae filius, posteaquam Menelao patruo sublato pontificatum Alcimo profano homini ab Antiocho Eupatore rege concessum animaduertit, cùm sibi tamen haereditario iure deberetur: profugus Alexandriae degebat apud Ptolemaeum Philometorem. Videns Iudaeam vastatam à Macedonibus eorum???; regibus, & sibi aeternam memoriam parare volens: decreuit à rege Ptolemaeo & regina Cleopatra per literas petere, vt sibi liceret in Aegypto instar illius Hierosolymitani templi aedificare, & in eo Leuitas & sacerdotes ex suo genere constituere. Hoc autem consilium cepit, fretus maximè prophetae Esaiae vaticinio, qui ante DC. ampliùs annos praenunciarat, fore omnino, vt templum aliquando Deo maximo aedificaretur in Aegypto, id???ue hominis Iudaei opera. Ptolemaeus annuit, & in regione Heliopolitana locum concessit. Iosephus lib. 13. cap. 6. Antiq. & libro septimo, capite 30. belli Iud. Herodes rex Iudaeorum ad templi Hierosolymitani aedificationem X. anno sui regni mille plaustra parauit, quae lapides conueherent: & ex omni artificum copia peritissimos selegit ad X. millia, & insuper mille sacerdotes stolis sacerdotalibus suo sumtu vestitos, partim caementariae, partim lignariae fabricae non imperitos: hos???ue omnes adhibuit operi, materia iam antè conuecta. Sublatis deinde veteribus fundamentis, & nouis repositis, desuper templum exstruebat, longitudine centum cubitorum, altitudine totidem, & XX. ampliús. Fertur toto tempore quo templum struebatur, nunquam interdiu pluisse, noctu tantùm imbribus descendentibus, ne interrumperetur aedificatio. Opus totum spacio nouem annorum perfecit, admirabile tam manus artificio, quàm materiae precio. Quemadmodum Iosephus lib. 15. cap. 14. Antiq. & lib. 6. belli Iud. Fusissimè describit. Perfecto opere ingens gaudium exortum est in populo, omnibus gratias agentibus Deo pro tam celeriter finito opere, & regi fausta ominantibus, & instaurationem templi magna festiuitate concelebrantibus. Ibi rex CCC. boues Deo mactauit, & alij pro suis quisque facultatibus tantum victimarum, quantum vix comprehendi possit numero, fallente veram aestimationem earum multitudine. Incidit enim in hanc celebritate̅ absolutae templi fabricae etiam natalis regni, quem Herodes anniuersaria hilaritate solitus est colere, vt hoc pacto conduplicaretur laetitia publica. Iosephus lib. 15. c. 14. Antiq. Semiramis, Babylone vrbe condita, in vrbis medio templum Ioui erexit, quem vocant Babylonij Belum. Constat ob illius mirandam altitudinem, à Chaldaeis tum Orientem tum Occidentem versus astrorum in eo obseruationes factas. Id ex latere atque asphalto summa arte magna???ue impensa est constructum. In summo templi tres ingentes aureas statuas, Iouis, Iunonis Opis???ue erexit: Iouis longitudine pedum Xl. mille Babyloniorum talentorum ponderis. Opis simili pondere in sella aurea residet: ad cuius genua duo adstant leones, iuxta???ue serpentes argentei ingentis magnitudinis: ponderis quisque ad talentorum XXX. Iunonis stans signum, ponderis est talentorum DCCC. Huius dextera caput serpentis tenet, sceptrum lapideum sinistra. His omnibus co̅munis erat mensa aurea manufacta, longitudinis pedum XL, XII. latitudinis, ponderis talentorum L. Duo praeterea carchesia talentorum XXX. erant, totidem???ue thuribula, vtrunque talentorum XXX. Crateres ex auro tres: quorum Ioui dicatus talenta mille & CC. & alius Ionica pendebat, aliorum quisque DC. Diodorus lib. 1. cap. 4. Magnificentiae vera admiratio extat templum Ephesiae Dianae CCXX. annis factum à tota Asia. In solo id palustri fecêre, ne terraemotus sentiret, aut hiatus timeret. Rursus ne in lubrico atq; instabili fundamenta tantae molis locarentur, calcatis ea substrauêre carbonibus, dein velleribus lanae. Vniuerso templo longitudo est CCCCXV. pedum; latitudo CCXX. Columnae CXXVII. à singulis regibus factae, LX. pedum altitudine: ex ijs XXXVI. caelatae, vna à Scopa. Operi praefuit Chersiphron architectus. Summa miracula, epistylia tantae molis attolli potuisse. Id consecutus est ille peronibus harena plenis, molli puluino super capita columnarum exaggerato, paulatim exinaien imos, vt sensim totum insideret. Difficillimè hoc contigit in limine ipso, quod foribus imponebat. Etenim ea maxima moles fuit, nec sedit in cubili, anxio artifice mortis destinatione suprema. Tradunt???ue in ea cogitatione fessum nocturno tempore, in quiete vidisse praesentem deam, cui templum fiebat, hortantem vt viueret, se composuisse lapidem, atque ita postero die apparuit, pondere???ue ipso correctus videbatur. Caetera eius operis ornamenta plurium librorum instar obtinent, nihil ad specimen naturae pertinentia. Plin. lib. 36. c. 14. Solinus cum Mela ad Amazonibus fanum hoc consecratum & fabricatum volunt, nec non Dionyfius. [Greek words]. Pausanias in Achaicis à Croeso viro indigena & Ephesio Istri fluminis credito filio aedificatum tradunt. Nec dissentire eos inter se opinamur, septies restituto templo, inquit Brodeus. Tectum eius è cedrinis trabibus. Deae simulacrum alij ex ebeno, Mutianus vitigineum & nunquam mutatum, septies restituto templo. Valuae sunt è cupresso. Materia omnis nouae similis, cùm XL. iam annis durarit. Plin. lib. 16. capite 40. Illud Herostratus Ephefius incendit, vt sibi perpetuitatem nominis compararet. Incendium accidit circiter Idus Sextilis, quo die natus est Alexander Magnus, vt ait Plut. in eius vita. Sanxerunt Ephesij, propositis grauissimis supplicijs, ne quis in posterum Herostratum nominaret. Exinde Ephesii aliud praestantius construxerunt, mulierum ornamentis & multis operibus ad id collatis, non vt Timaeus Tauromenitanus ait ex Persarum deopositis, cùm nulla essent, & si qua fuerant, cum templo conflagrauerant. Ferunt Alexandrum Magnum, cùm templum instaurari accepisset, factas & futuras impensas pollicitum, si eius rei titulus sibi adscriberetur: illos autem renuisse, Ephesium???ue laudibus quendam extollunt, qui regi dixerit, Non decere deum dijs quicquam dedicare. Strabo lib. 14. Sicyone ad portam Sacram dictam templum Mineruae ab Epopoeo rege dedicatum, magnitudine & orname̅tis omnibus eius temporis operibus praestitit. De coelo tactum conflagrauit. Pausan. in Corinth. Gelon Syracusanus Cereri & Proserpinae templa ex manubijs spolijs???ue Carthaginensium ingenti magnificentia miróque artificio extruxit. Diod. lib. 11. c. 1. Alexander Magnus ex praeda barbarica X. millia talentûm ad aedificanda dijs delubra in Graeciam misit. Plut. orat. 2. de Alexandri fortuna. In Iouis Capitolini aedis fundamenta impendit Tarqvinivs Superbus Rom. rex XL. millia pondo argenti. At eius, quod Domitianus extruxit, vel maximae vnius priuati Romani reputatae opes non suppeditarint in deaurationem, in quam plus duodecimmillia talentûm exhausta. Columnae sunt ex marmore Pentelico excisae quadrato, quarum elegantissimè respondebat crassitudini longitudo: eas enim vidimus Athenis. Nec desecatis denuò expolitis???; tantum accessit venustatis, quantum decessit symmetriae, apparuit???ue exilibus redditis exhaustus decor. Plut. in Poplicola. Nerone principe in Cappadocia: repertus est lapis duritia marmoris, candidus atque translucens, etiam qua parte fuluae inciderant venae, ex argumento phengites appellatus. Hoc construxit ille aedem Fortunae, quam Seiam appellant, à Seruio rege sacratam, Aurea domo complexus. Quare etiam foribus apertis interdiu claritas ibi diurna erat, haud alio quàm specularium modo, tanquam inclusa luce non transmissa. Plinius lib. 36. cap. 22. Post triumphos & Romani imperij firmissimum statum, Vespasianvs Paci templum aedificauit mira celeritate, & quae hominum cogitationem superaret. Magna autem diuitiarum largitate vsus, insuper perfectis id picturae ac figmentorum operibus exornauit. Omnia nanque in illud fanum collecta ac deposita sunt, quorum visendorum studio per totum orbem antiquitatum studiosi vagabantur. reposuit etiam illic Iudaeorum sacra vasa. Legem verò eorum, & penetralium vela purourea in palatio condita seruari praecepit. Iosephus libro septimo, capite vigesimo quarto belli Iudaici. Constantinvs Magnus, ecclesias duas, vnam S. Petri Apostoli, alteram S. Pauli, sibi instaurandas atque augendas suscepit: quarum illa erat in Vaticano, quòd ibi Petrus sub Nerone actus in crucem esset: haec via Ostiensi, quòd eo in loco Paulo eodem die amputatam caput fuisset. Singulas verò basilicas auratis trabibus, ac multiplici columnarum ordine, vt omnem superarent templorum veterum opulentiam, exornauit, ac patrimonijs toto Occidente dispersis ad ecclesiarum vsum ac magnificentiam auxit. Quibus mox [2404] Syluester Pp. dignitatem etiam ac venerationem adiunxit, sacris ipsorum Apostolorum corporibus illuc ex propinqua, vbi haerebant, sede translatis, vnde procedente tempre limina ipsa Apostolorum pio ciuium aduenarum???ue concursu, certatim vota dona???ue ferentium, supra omnia templa sunt celebrata. Basilicae quidem Vaticanae splendoris illud est argumento, quòd Ammonius monachus, teste Socrate, cùm Romae vnà cum S. Athanasio, Iulio pontificatum post Syluestrum administrante, diuersaretur, ex admirandis tam multis vrbis peribus, nullum nisi hoc, sibi visendum existimarit: venerationis verò, quòd, quemadmodum D. Ioannes Chrysostomus scripsit, cùm caeteros vel remotissimos homines, tum praecipuè Imperatores ipsos eò venientes pio quodam horrore ac religione perfuderit. Sigonius libro tertio Imperij occidentalis. Idem basilicam nobilem Nicomediae Christo instituit: & cùm apud quercum Mambre in Palaestina Abrahamum olim consedisse audisset, indignatus, locum tam venerabilem fimulacris esse foedatum, ipsum purgari, ac templo ornari, literis ad Macarium Hierosolymorum, & Eusebium Caesariae episcopos datis mandauit. Idem lib. 4. Nobilissimi Hierosolymorum templi consecratione Constantinvs Magnus tricesimum Imperij sui annum insignem relinquere cupiens, concilio Tyri peracto, ad episcopos literas dedit, vt omnes Hierosolyma properarent, ac templum concordibus animis dedicarent. Quo mandato accepto, vniuersi euestigiò sese Hierosolyma contulerunt: ac lautissimè omnes egregia Constantini cura ac liberalitate accepti, templum martyribus magna caeremonia vnà cum omni thesauro, quo ecclesiam ille donauerat, consecrarunt. Ibidem. Valentinianvs III. Saluatoris & Apostolorum imagines aureas supra Confessionem S. Petri locauit, & fastigium argenteum in basilica Constantiniana, quod à barbaris fuerat ereptum, restituit, & Confessionem B. Pauli laminis argen teis incrustauit, & basilicam S. Laurentij à Xysto Pp. conditam preciosa sacrorum vasorum supellectile instruxit. Idem libro duodecimo. Anno DXXXIIX. Constantinopoli Ivstinianvs Imp. templum magnum S. Sophiae dedicauit, quod olim à Constantino Maximo aedificatum, & nuper conflato in seditione incendio consumtum, ipse tanta operis magnificentia restituerat, vt se vicisse in eo officio vel ipsam Salomonis gloriam praedicaret. Idem lib. 18. Post ingentem terraemotum qui an. DLVII. Constantinopolim quassauit, Idem inter alia praecipuè trullam templi S. Sophiae restituit: eam???ue XX. ampliùs pedibus supra templi tectum, quàm ante fuerat, extulit: alias???ue aedis partes debilitatas, magnificentiore quàm erant, opere instaurauit. Sigonius lib. 20. Imp. occid. Templum D. Marci Venetiis non tam magnitudine & vastitate sua, quàm ornatu insigne, & inprimis angustum, si primùm ingrediare, crucis figuram praeferre videtur: cuius anguli in altissimas consurgunt testudines. Quarum fastigia, vt reliqua templi facies, plumbeis tegulis operta, ad centum viginti stadia ex alto ad vrbem nauigantibus inter eminentissima vrbis aedificia occurrant. Superbissimi ad id fornices, mira inter se arte coëuntes, totam molem fulciunt. Quicquid operis est, à media templi parte purissimo fulget auro, mussino opere mirificè variatum. In ipso testudinum connexu Graecanici operis vetustissimae imagines, moesta quadam venerabili???ue praesentia, horrorem cum religione mixtum spectantium animis inferunt. Marmoreae vndique tabulae, ad pauimentum vsque ipsum, varij marmoris occurrunt, tanto artificio sibi adinuicem compositae, vt eaedem inter se similes videri possint. Sedilia circum aedem marmorea. Pauimentum vermiculato opere, marmoreis frustis distinctum. Columnae complures Parij lapidis, vel Tapsici aut Numidici, cum duplici suggestu marmoreo. Cautum publico decreto fuerat, vt quicquid egregij operis Veneti ipsi nauigantes quocunq; terrarum ambirent, idipsum Venetias deferrent. Vestibuli aurei fornices trecentis & ampliùs fulciuntur columnis, magnitudine & colorum varietate conspicuis: intercolumnia, & quicquid in area ipsa operis est, cum ipso pauimento marmoreis tabulis pro tectorio renitet. Vestibuli partem superiorem equi quatuor aenei, diuerso statu vario???ue exornant. Templi supercilium senis sese pinnaculis explicat: quorum singula in tabernaculi speciem surrecta, singulas habent ex candido lapide statuas, nudi genij: alia???ue splendidissimi aspectus simulacra, suo quaeque statu operibus inserta, miro quodam modo, ipsam pinnarum exornant intercapedinem. Extructum fuit sub Seb. Ziano duce, ab architecto Constantinopolitano. Egnat. lib. 6. c. 5. Lvitprandvs Longobardorum rex, vt inquit Paulus, multa in Christi honorem per singula loca, vbi degere solebat, templa construxit. Monasterium S. Petri ad Coelum aureum extra Papiae moenia, & alterum Bardonis in monte Bercetum dictum aedificauit. In Olonna verò miro opere in nonorem S. Anastasij martyris Christo domicilium statuit, in quo & monasterium excitauit. In suo palatio oratorium S. Saluatoris condidit, &, quod nulli alij reges habuerant, sacerdotes & clericos instituit, qui ei quotidie diuina officia celebrarent. Sigonius lib. 3. regni Ital. Pertharitvs Longobardorum rex, regno recepto, ab ea Ticini parte, qua olim Grimoaldi regis manus euaserat, monasterium nouum S. martyri Agathae condidit, id???ue multis virginibus aggregatis, & possessionibus attributis cohonestauit. Cuius exemplum vxor Rodelinda sequuta, aedem S. Dei Genitrici extra moenia aedificauit, quae ad Perticas dicta. Idem libro secundo. Hilarivs I. Pp. sacris basilicis preciosa ornamenta à Genserico, vrbe capta, detracta ex aere, auro atque argento, quod ad vsum & decus necessarium esset, in toto suo pontificatu restituit: atque Oratoria multa, plures???ue basilicarum confessiones laminis argenteis strauit, in???; ea re prioris saeculi magnificentiam superauit. Adeò breui Roma, dato paulisper ad respirandum spacio, ex tenebris captiuitatis ac depraedationis, pristinae fortunae apparatu magna ex parte recepto, emersit. Sigon. lib. 14. Imp. occid. Saraceni basilicam DD. Petri & Pauli Romae foedè diripuerant. Parta de ijs victoria nauali, Leo IV. Pp. an. DCCCL. eam nouo ad vsum rei diuinae, eo???ue magnifico campanario exornauit: &, ne eiusmodi in posterum obnoxia impressionibus ac direptionibus esset, Vaticanum ipsum munire, & lapideis muris, qui ad diem nulli fuerant, sepire instituit. Sigonius libro quinto regni Ital. Henricvs II. Imp. Boleslao Sclauorum rege deleto, anno CVII. voti compos, Bambergae episcopium cum basilica condidit, eam???ue eximijs praedijs honestatam D. Georgij nomini dedicauit. In eadem etiam vrbe coenobia duo magnifica inprimis extruxit: quorum vnum S. Stephano dicatum Canonicis Augustinianis attribuit: alterum sub nomine S. Michaëlis monachis Benedictinis indulsit. Eam basilicam XIII. pòst anno consecrare cupiens, Benedictum Pontificem ob id in Germaniam aduocauit. Cuius perspecta voluntate Benedictus trans Alpes contendit, atque Henrici auctoritati obtemperauit. Ob id Henricus se in singulos annos equum album, & centenas marchas argenti S. Petro & successoribus eius daturum spopondit. Idem lib. 8. Idem, Basileae templi primarij structurâ, siue per se ruinosam, siue terraemotibus concussam, aut Rheni eluuione periclitantem, anno 1010. passibus aliquot à flumine remouens, nouo opere instaurauit, binis turribus conspicuam fecit atq; ditauit. Vrstisius in Epit. Histor. Basiliensis. Malcolmvs II. Scotorum rex, victis ad Murthlacum Danis, aedem D. Moloco sacram ingenti sumtu construxit: quam siue quòd voto ita sese adstrinxerat, siue quòd regionum, quas Dea Spea???ue flumina claudunt, maiori quàm par esset, intercapedine eorum ab episcopio disiungerentur, episcopalem sedem factam, praedijs agris???; de Murthlaco, Cloueth & Dummeth cum reditibus ad pontificios sumtus donauit. Est???; sacra sedes ad Dauidis primi Scotorum regis tempora Murthlacensis appellata, qui eam Abberdoniam transtulit. H. Boëthius libro vndecimo. Spitignevs II. Boëmorum rex, festo die transtationis D. Venceslai videns ad sepulcrum tantam domesticorum aduenarum???ue frequentiam confluxisse, quantum locus ille propter sui angustiam capere non potuerat, religione tactus, quòd laxiora ipse Palatia, quàm diui templa haberent, nouo operi excitando curam intendit: diruto???ue sacello vtroque, quorum alterum D. Vito, alterum D. Adalberto consecratum fuerat, aream longè ampliorem mensus, omnibus tribus in illa magnificum Pragae extruxit templum. Dubrauius libro octauo. Carolvs IV. Imp. veteri Pragensi templo, cui & decor & amplitudo deesse videbatur, noua fundamenta circumposuit, decimam???ue argenti partem ex montibus Cuthnensibus prouenientem, pro aedificio futuro assignauit. Interea???ue vigintiquatuor ministros templo assiduos, quos ideo Mansionerios vocabat, constituit: illis???ue largos sumtus destinauit, vt die noctu???ue Deo hymnos & laudes psallerent: cùm paulò antè, opibus adhuc priuatis, sacellum elegantissimu, in eadem arce Pragensi, permissu patris, sub titulo Omnium sanctorum aedificasset, lecto in id descripto???; coetu sacerdotum honestissimo. Idem lib. 22. Hilborch, nobilis femina, sub episcopatu Mindensi, quum maritum in peregrinatione terrae sanctae absentem iam desperaret rediturum, ex omni patrimonio, nouem ecclesias construxisse dicitur, cum monasterio Moelenbeke, an. DCCCXCIIX. Quum aute̅ ille insperarus rediret, placatura indignantem praeuenit, dicens nouem se filias absenti peperisse, nondum in Christo regeneratas. Intellexit vir Deo deuotus quid loqueretur: & annuensper omnia, quae facta sunt approbauit. Cranzius lib. 3. Metrop. c. 8.
|| [2405]
Raimvndvs Berengarius, Barcinonae comes, confectis nuptijs cum Petronilla Ramiri monachi, regis Aragonum filia, Aragoniae etiam princeps factus, trecentas aedificauit ecclesias. Marineus lib. 10. rerum Hispan. Ferdinandvs & Isabella Hispaniae reges in Abila ciuitate templum D. Thomae, Tholeti S. Ioanni Euangelistae, Segouiae monasterium S. Crucis, Granatae templum Deiparae, & D. Francisi, & D. Hieronymi monasteria, & Carthusianorum & Praedicatorum: Compostellae D. Iacobo templum cum hospitali: Romae templum D. Francisco extruxerunt. Marineus lib. 19. rerum Hispan. Svmtvs in Monasteria. Coenobia. Gvlielmvs, Scotorum regis Achaij frater, Caroli Magni militiam cum IV. Scotorum millibus secutus, vt Christum haberet haeredem, compluria coenobia in Germania Italia???ue struxit, praedijs & agris ad sumtus dotata: sanciens, vt hospitales essent pro Christo, literis & virtuti impenderent laborem, mortales???; recta monerent: nullum autem, nisi Scotici sanguinis virum, vnquam in monachum aut coenobiarcham adoptarent. Extant in rei monimentum coenobia haud pauca in Alemania, constanti Germanorum fide à primaeua institutione vel hac nostra aetate nihil mutata. H. Boëth. lib. 10. Quindecim coenobia David Scotorum rex in suo regno extruxit. Hector Boëthius lib. 12. Scoticae hist. Otho Bambergensis episcopus, Pomeranorum Apostolus, vnum & viginti extruxit coenobia & oratoria monachorum. Bambergensis historia. Svmtvs in Xenodochia. Hircanvs Iudaeorum princeps (vt refert Egesippus) primus xenodochia, id est, peregrinorum receptacula, noso comia aegrotorum, orphanotrophia puerorum parentibus orbatoru̅, ptochotrophia mendicorum, gerontocomia senum & infirmorum, coenotrophia promiscuorum, paedotrophia infantum magnificè instituit. Guido. Bitur. D. Ioan. Chrysostomus episcopus Constantin opolitanus, nosocomium Constantinopoli suis aedificauit sumtibus. Basilivs Magnus, episcopus Caesariensis, pauperum hospiria & xenodochia extruxit: vnum nobilissimum, Basiliada de suo nomine dictum. Sozomenus lib. 6. c. 33. Belisarivs victis Vandalis Romae duo xenodochia, quae nos domos hospitales appelamus, sua impensa aedificauit: quorum alterum in via lata, alterum via Flaminia extabat. Condidit & monasterium sancti Iuuenalis apud Ortam vrbem, ad ditis fundis, vnde monachi pascerentur. Platina. Alexivs Comnenus orphanotrophion erexit, in quo puellas & pueros parentibus orbatos sua pecunia refouebat. Fecit & Museum, in quo alios iubebat erudiri, pecunia ex regio vectigali data. Rauisius ex Zonara. Constantinvs Monomachus Imperator templum instituit, in quo grauati senio, & ad laborem inutiles fouerentur. Rauisius. Theophilvs Imp. Xenonem, hoc est, hospitale fecit proprio nomine, in loco vbi priùs meretricum diuersorum fuerat. Cuspinianus. Mavricivs Imp. domum condidit, in qua senes morbosi alerentur, quod Viuarium sumtuosum dicitur, multos???ue ei suppeditauit sumtus ad sustentandos morbis confectos fratres. Cedrenus. Isaacivs Angelus Imp. domum Isaacij Comneni Sebastocratoris, Manuelis Imp. fratris, in Pandocheum mutauit, vbi centum viri cibum capere, totidem lectis cubare, & totidem equi stabulari possent. Basilicam Andronici Comneni in nosocomium conuertit: similiter quoque domum Magni Drungarij dictam. Nicetas lib. 3. Pelagivs II. Pontifex domum paternam in xenodochium pauperum senum redegit. Platina. Petrvs Vrseolus, dux Venetorum, templum diui Marci incen dio absumtum restituit, & pauperum xenodochium extruxit. Rauisius. D. Lvdovicvs Francorum rex, Lutetiae valetudinarium pro aede Virginis truxit. Minoribus & Praedicatoribus nondum ad culmen perductas sacras aedes planè absoluit. Caetis egentibus aedem & domum: Carthusiensibus item aedem & coenobium: eadem Carmelitis. Aemilius lib. 7. Cosmvs Medices etiamnum priuatus, Hierosolymis quò peregrini exciperentur, qui eò religionis causa accederent, hospitalem domum suis sumtibus aedificandam, certa assignato agro, ex cuius vectigalibus, quae ad illos alendos necessaria essent, suppeditarentur, siue pietatis studio, fiue gloriae & nominis, curauit. Brutus lib. 1. hist. Flor. D. Rembertvs, Hamburgensis archiepiscopus, Xenodochium Bremae, quod ad sustentationem pauperum à D. Ansgario erat institutum, insigniter auxit: & non modò in suo episcopatu, sed vbicunque erant pauperes, alimoniam illis cum omni vigilantia curauit exhiberi: nobile posteris verbum exhortationis relinquens: Non est, inquit, haesitandum cunctis subuenire pauperibus: quia in quo sit Christus; seu quando ad nos veniat, ignoramus. Cranzius libro secundo Metropol. cap. 11. Svmtvs in Scholas et Gymnasia literaria. Consule Tit. Academiarum, quae illic vt loca Institutionis considerantur, heic tanquam opera Magnificentiae, fol. 943. 4062. Aegidivs Carilla, Cardinalis, rerum bellicarum nomine clariss. Bononiae collegium impensis proprijs construxit, cui & reditus magnos pro scholasticis Hispanis pauperibus perpetuò alendis assignauit. Tarapha de rebus Hispan. Hadrianvs VI. Pont. ab sacerdotio parochiali in Hollandia, quo eum Margarita, Maximiliani Imp. Rom. F. honestauit, & Decanatu Louaniensi cum collegij Vicecancellariatus magistratu coniuncto ditior factus: nihil mox antiquius duxit, quàm Louanij collegium, vt quintum adijceretur, sub Hadriani nomine luculenter aedificare, adiunctis praedijs, quibus studiosi adolescentes oppressi inopia, cum doctoribus alerentur. Gratissimo namque animo, quum Porcij collegij, in quo puer educatus fuerat, benignitatem agnosceret, priuati beneficij gratiam publica liberalitate reponendam statuebat. Quod adeò supra eius vires Louaniensibus est visum, vt non minùs ambitiosè quàm piè tantae rei incoandae consilium suscepisse diceretur, quando facultates eius, quae erant mediocres, vix iaciendis fundamentis suffecturas appareret. Sed quum parsimonia, & sancta frugalitate auctiores sibi efficeret rerum omnium reditus, adeò ingenti animo cuncta est complexus, vt fibi iam tum ampliorem, & supremae quidem proximam fortunam praesagire videretur. Ferunt, Bernardinum Caruaialem Hispanum, qui erat inter Cardinales auctoritate atque opibus insignis, quum id collegium tam feliciausu ceptum, quàm facili successu operis perfectum admiraretur, quodam ingenuo dolore concepto, fortunae suae indignatem suspirasse: quoniam id opus ad laudem sempiternam Decanus haud planè diues condere fuisset ausus, quod ipse tantus Cardinalis, sicuti ab antiquo animi decreto destinasset, nondum incoare potuisset. Iouius in Hadriano VI. Svmtvs in Theatra, Amphitheatra, Circos. L. Tarqvinivs Priscus, Rom. rex. extruxit Circum maximum, qui inter Palatium panditur, & Auentinum, trium stadiorum longitudine, caementitijs sedilibus circa aream aedificatis, quum antea sub ligneis tabernaculis arida tectis arundine spectare moris esset. Liuius locum Cricitum primum designatum ait. Sabellicus lib. 4. Ennead. 2. Huius descriptionem lege apud Blondum de Roma instaurata, Marlianum, & Alex. lib. 5. cap. 16. Paulò ante Punicum bellum tertium, pop. Rom. per aliquot annos spectauit ludos stans, vsque ad deletam Corinthum, quo tempore L. Mvmmivs ludis, quos in triumpho fecit, theatrum erexit, sed temporarium. Mansurum theatrum è quadrato lapide, vt ait Cornelius Tacitus lib. 14. primus Romae construxit Cn. Pompeivs Magnus, cuius exemplat exeo, quod Mitylenae erat, post deuictum Mithridatem sumsit, teste Plutarcho. In cuius dedicatione ludos dedit in circo. In eo leones quingenti, diebus quinque absumti sunt: praeterea elephanti decem & octo cum armatis hominibus certauerunt, quorum pars statim, pars non multò pòst interijt. Sunt tamen, qui hoctheatrum non esse à Pompeio, sed à Demetrio eius liberto, ex pecunia, quam cum eo militando quaesierat, aedificatum putent: Pompeium autem id sibi vendicasse, ne propterea malè audiret, quòd libertus eius tam magnam pecuniam conflasset, vt tantos sumtus potuisset sustinere. Capiebat XL. millia hominum. Thetrum hoc Nero in vnum diem totum auro operuit, vt Tyridati regi Armeniae illud ostenderet. Xiphilinus in Pompeio. Amphitheatrum primus omnium, teste Cornelio de gestis Neronis, in campo Martio posuit C. Ivlivs Caesar: quod paulò pòst, auctore Tranquillo, Augustus Mausoleum aedificaturus destruxit: qui & ipse amphitheatrum destinauit media vrbe, quod à Vespasiano conditum fuit, & à Tito consecratum. Suetonius. M. Marcellvs, theatrum Romae sumtuosissimi operis, ad infimum Argilaeti, iuxta templum Pietatis condidit, quod deinde Augustus Marcelli nomine inscripsit. Alexander lib. 4. capite vigesimoquarto. Corn. Balbus Romae theatrum magnis impensis extruxit, cui quatuor columnae ex ophite lapide pro miraculo fuêre: licèt hodie nulla earum vestigia videamus. Alexander libro quarto, capite decimo quinto. C. Ivl. Caesar circum fecit longitudine trium stadiorum, lita [2406] tudine vnius: sed cum aedificijs iugerum quaternûm, ad sedem CCLX. millium. Idem solum tantùm foro extruendo sestertijs mille ducentis emisse dicitur. Suetonius. Agrippa, Iudaeorum rex, Berytum vrbem theatro & amphitheatro magnificentiss. ornauit. Ioseph. lib. 19. c. 7. Antiq. Martialis lib. 1. Domitiani Imp. amphitheatrum omnibus miraculis, superbis???; aedificijs anteponit, dicens: Omnis Caesareo cedat labor amphitheatro, Vnum pro cunctis fama loquatur opus. Svmtvs in Cvrias, fora. Cimon Athenis forum platanorum consitione & ambulationibus ornauit. Plut. in Praeceptis politicis. C. Ivlivs Caesar, Romanum forum de manubijs, vnà cum aede Veneris genitricis, magnifica impensa & profusis sumtibus construxit, cuius area supra sestertiûm millies constitit. Plinius lib. 36. c. 15. Fuit Romae Traiani forum, regione octaua, cum templo & equo aeneo ac columna cochlide, cuius erat altitudo centum & vigintiocto pedum: intus erant gradus centum & octoginta quinque, fenestellae quadraginta quinque. Illud Ammianus Marcellinus scribit singulare̅ sub omnicoelo fuisse structuram, & vel numinum assensione mirabilem. Id quum Imp. Constantius spectaret, haerebat attonitus, per giganteos contextus mentem circumferens, nec relatu effabiles, nec rursus mortalibus appetendos. Caelius lib. 28. c. 10. & 12. Philippvs Pulcer rex Palatium in insula, quam Sequana Lutetiae facit, extruxit magnificentissimé. Huic negotio praefuit Engerranus Marinius, regis consiliarius, & fisci praefectus: cui propterea statua ad scalas dedicata est. In eo palatio forum est, quod Parlamentum vocant: vbi certae sedes summis indicijs datae ac constitutae sunt. Illic etiam ratiociniorum, aliorum???; plurium iudiciorum subsellia. Ad haec regia principis. Gaguinus scribit ibi Parlamentum constitisse ordinarium Hutino rege. Chronicon Francorum. Viae pvblicae mvnitae, Stratae, purgatae, incisae. Semiramis, cùm ad Iarceum montem Mediae multis stadijs per plura praecipitia ac conualles esset aditus, cupiens tum immortale sui monumentum relinquere, tum breuiorem facere viam: abscissis anfractibus, locis???ue concauis ad planum deductis, magno sumtu iter breuius reddidit, quod vsque ad hoc tempus Semiramidis appellatur. Diodorus libro secundo, capite quinto. C. Gracchvs Tribunatu suo elaborauit potissimùm in vijs muniendis, tam vtilitatis, quàm oblectamenti & ornatus curam gerens. Ducebantur enim directae ad amussim per agros viae: atque hinc lapide quadrato sternebantur, hinc glareae aggeribus aduectis referciebantur. Complebat, & pontibus iungebat lacunas, torrentibus vel specubus excauatas: ac lateribus pari inter se fastigio vtrinque comparatis aequabilem habebat & visendam vndique opus faciem. Adhaec viam omnem per milliaria deminsus (capit autem paulò minùs octo stadia milliare) columnas lalpideas spacij signandi gratia locauit. Alios lapides modicis inter se interuallis hinc inde secundum viam disposuit: quibus equitantes sine subijcibus ephipparijs conscenderent commodiùs equos. Plutarchus in Cario. Clara censura fertur Appii Claudij, qui viam Appiam è Roma Brundusium strauit, & aquam, quae Appia dicta est, inuehendam curauit. Vias perpurgasse, & itinera imperuia muniuisse, Scavrvm Aemilium vsque, & deinde in Aquileiam, Flaminiam strauisse legimus. C. Ivlivs Caesar, co̅missa sibi Appiae cura, dum illius refectioni vacat, magnas opes effudisse fertur. M. Aemylivs Consul pacatis Liguribus, viam à Placentia, vt Flaminiae committeretur, Ariminum montem perduxit. Fuit quoque inter celebres Latina & Valeria: altera vsque Sinuessam, altera ad Marsos. Nam Salaria & Nome̅tana haud multae longitudinis per Sabinos constratae sunt. Alex. lib. 3. c. 13. C. Ivl. Caesar non satis habuit exiccare Pontinam paludem, qua è re mirum in modum vicinis populis consuluit: sed per mediam illam strauit viam pontibus pluribus erectis, quò iter in vrbem & breuius esset, & commodius. Quorum vestigia cùm hodie quoque singulari cum magnificentia plurimis in locis extent, ipsae etiam runiae admirationi videntibus atque contemplantibus sunt. Pontanus cap. 11. de Magnisfcentia, ex Suetonio. Avgvstvs Caesar, quò faciliùs vndique vrbs adiretur, desumta sibi Flaminia via Arimino tenus munienda, reliquas triumphalibus viris ex manubiali pecunia sternendas distribuit. Suetonius. Porta Petrae pertusae prope Basileam Romanae vestigium magnificentiae. Vide Tit. Viae opportunae. Traianvs strauit paludes Ponticias lapidibus, extruxit???ue iuxta vias aedificia, pontes???ue magnificentissimos fecit. Dion & Xiphilinus. Carolvs Magnus viam ab Agrippinensi Colonia, Parisiorum Lutetiam versus, munisse, atque strauisse, vulgò fertur. Auentinus lib. 4. Annalium Boiorum. Pontes Magnifice extrucit. Ne bellici quidem pontes hinc excluduntur, quatenus Magnificentiae attestantur: qui Prudentiae alioqui bellicae nomine ad Stratagematum locum pertinent, vbi de traducendo exercitu agitur. Nitocris, Assyriorum regina, supra Euphratem fluuium, qui mediam Babylonem rectus praetersluit, pontem erexit, trium stadiorum, difficillimum factu propter paludes, quae vrbem ambiunt. Herodotus & Curtius. Bosphorum omnium primus Darivs Persarum rex, ponts iunxit. Eum Mandrocles Samius posuit. Ip se Ionibus Istrum cum classe sexcentarum nauium adnauigare, pontem???; fluuio imponere: ac seibi praestolari iussis, terrestrem exercitum, in quo septingenta millia equitum peditum???; fuisse dicuntur, in Europam ponte transmisit. Sab. lib. 8. En. 2. Euripus Chalcidis ab Sunio stadia distat LXX. super???ue ille pons à Boeotis factus, duorum imminet iugerum: vtrinque autem turris, vna quidem ex Chalcide, altera verò ex Boeotia. Ipsius refluxus, die quolibet ac nocte septies cursum mutat. Strabo lib. 9. Est Hidruntum Ionij maris & Ausonij discrime̅, modico aquarum interuallo Aulonis litoribus respondet. Id maris spacium quod Italiam à Macedonia dirimit, quinque haber & quinquaginta millia passuum. Pyrrhvs rex cogitasse dicitur vtranque terram alteri actis pontibus committere, mox & M. Varro piratico bello, quum Pompeij classibus praeesset. Sed vterque alijs distractus curis, tam memorabile opus intactum reliquit. Sab. lib. 7. Enn. 10. Ancvs Martius, Rom. rex, sublicium pontem Tyberi imposuit. Hunc quia Pontifices (qua potissimùm religione ad ducti, haud facilè dixerim) reficere consuessent, ab ea re nomen accepisse traduntur. Sab. lib. 4. En. 2. C. Ivl. Caesar, vno die pontem in Arari constituit: alium supra Rhenum, mira celeritate decem diebus asboluit. Traianvs Imp. Danubio pontem imposuit: opus inter caetera, quae sumtuosè magnifice???; sunt ab eo edita, in primis memorabile. Pilas viginti numero ex quadrato lapide, centenis septuagenis???ue pedibus inter se distantes, alto violento???ue fluuio ab imis vadis ad fastigium centenûm quinquagenûm pedum primò statuit. Crassitudo in singulis sexagenûm fuis pedum. Arcus inde fornicatim interiecti pontem statuêre, qui à citeriore ripa ad vlteriorem stadia habuit septem, pedes ducentos triginta: quod spacium, si ad notiorem mensuram redigas, habebit passus noningentos & vnum. Sed nihil fuis tam miurm in difficili opere, quàm quae primo alteróve loco statuerentur, solida manerent, praesertim coenoso vado, fluuio???ue minimè corriuabili, atque ibi loci maximè profundo. Sab. lib. 4. Enn. 7. ex Dione, Xiphilino. Huius pontis magnam partem Adrianus princeps diruit, veritus, ne si Transistranialiquando pontis praesidium expugnassent, nullo in Mysiam negotio irrumperent. Adrianvs Imp. sacris Eleusinae initiatus, multa Athenienfibus dona contulit, eoqum???; pontem restituit, quem Caphisus fluuius inundatus alluuione dissoluerat. Fecit & Romae sul nominis pontem, qui adhuc extat. Platina. Constantinvs Magnus, Germaniae perdomandae intentus, pontem instituit ad Coloniam Agrippinae, non vt facultatem traijciendi pararet (nam totum armatis nauibus Rhenum instruxerat, & ripis omnibus milites disposuerat) sed vt gloriam Imperio, & limiti ornatum adiungeret, si quà ferocissimus amnis esset, vel inuito pontem imposuisset. Hoc vbi institui opus hostes viderunt, properè legatos, qui pacem peterent, obsidibus pollicendis miserunt. Sigonius libro secundo Imp. occid. Carolvs Magnus Moguntiaci Rhenum ponte iunxit, cuius longitudo erat quingentorum passuum: tanta ibiest latitudo amnis. Decem annis per vices, opera Europae extructus est, perpetuus fore visus. Anno antequam decederet Carolus, de coelo tactus, tribus horis conflagrauit: adeò, vt ne vestigium quidem relinqueretur. Pro ligneo lapideu̅ restituturus, priùs ex hac vita migrauit. Auentinus lib. 4. Annalium Boiorum, & Aemilius lib. 2. & Cranzius lib. 2. Saxoniae, c. 7. Inter nobilia opera Barnabae Vicecomitis praestantiss. fuit Tritianae arcis pons, admirabili fornicis structura amni Abduae impositus, vsqueadeò altum exurgens, vt tribus superaedificatis transitorijs aditibus, infimo currus cum machinis & impedimentis, medio equites, summo peditatum vno tempore transmitteret. Iouius in eius vita. Galbacivs II. Vicecomes pontem lapideum Ticino amni [2407] Papiae imposuit, mirabilis structurae, cùm perpetuae contignationis tectum aduersus soles & pluuias sustinentibus ab vtroque podio siliceis columnis superin duceret, & vtraq; pontis capita singulis propugnaculis muniret. Iouius in vita eius. Mahometes II. Turcarum rex, Lemnum ac Mitylenem insuleas cepit, incredibili???ue apparatu ponte supra Euripum constructo, Nigropontem expugnauit, Christianis, foeda strage affectis, ob classis Venetae prouisoris inertiam, qui ventis etiam porsperis flantibus non ausus est pontem triremibus inuadere. Iouius eius vita. Sixtvs IV. pontem super Tiberim (quem ab ipso Sixti pontem vocant) miro artificio, maxima impensa extruxit, alijs???; aedificijs Romam sibi adeò adstrinxit, vt non iniuria ipsius alter Romulus vocandus sit. Platina. Pontis inscriptio talis est: Insigni hoc ponte extructo te Xyste Quirites, Nunc possunt verè dicere Pontificem. Arces Magnificae extructae. Diocles à Medis iustitiae nomine rex designatus, iussit eos oppidum condere: atque eo vno communito exornato???ue, aliorum non ita magnam curam habere. Obsequentibus igitur Medis, moenia construxit ampla simul & valida, ea quae Ecbatana appellantur, in quibus murus vnus alteri in ambitu veluti contiguus erat: sic nimirum constitutis moenibus, vt ambitus singuli alteris gradatim essent sublimiores, solis???ue pinnis prominerent. Adiuuabat huc loci ipsius commoditas, qui collis instar erat eleuatus, Accessit etiam maius quiddam singulari studio factum: vt ambitus isti numero essent septem contigui, singuli suis distincti coloribus: in quorum postremo regia erat, & thesauri. Primiambitus pinnae colore erant albicante, secundi nigro, tertij purpureo, quarti caesio, quinti sandaracino: postremi verò duo, alter argentatas, alter inabratas habebat pinnas. Atq; hisce munimentis Deioces se suam???ue cinxerat regiam: reliquum verò populum iussit seorsim iuxta moenia circumquaque habitare. Herodotus libro primo. Bonifacivs IX. anno 1400. Romae molem Adriani, quae diu antè dumis obsita, in caprarum pascua fuerat destinata, additis circa moenibus, & turri in medio excitata, in eam quae nunc extat arcem, restituit, Romanos???ue domuit, Vexelliferorum eligendorum potestate illis erepta. Blondus libro 10. Decadis 2. Fridericvs II. Imperator in praecipuis vrbibus regni Apuliae, & insulae Siciliae, innumera splendida curauit extrui aedificia. Inter alia condidit in Brucijs ciuitate̅ Aquilam, Neapoli arcem Capuanam, turrim & pontem Capuae, arcem Tranensem: in Thuscia arcem Prati, & arcem S. Miniati in rupe edita: consimilem in rupe Cesenae, Fauentiae, & Ceruiae, atque hinc inde Palatia & Templa Collenutius lib. 4. Fridericvs III. Imperator Viennae & in noua ciuitate Austriae arces magnificè instaurauit, vt Sigismundus olim Budae. Aeneas Syluius libro 1. Commentariorum in Panormitam de Alphonsi rebus gestis. Alphonsvs, Aragonum rex, arcem regiam, quam Nouam Neapolitani vocant, à fundamento restituit: & ita demùm nouis operibus ampliauit, vt cum omni vetustate possit de magnificentia contendere. Panormita de Rebus gestis Alphonsi libro. 1. Tvrres ex celsae et magnificae. Daniel propheta cùm ab omnibus Deo charus existimaretur, & propter hanc de se opinionem apud reges Persarum esset illustrissimus: aedificauit apud Ecbatana Mediae turrim, opus puldiernum, & singulari admiratione dignum, quod in hodiernum vsque durat, & spectantibus recentissimae structurae videtur, ac si ea ipsa die qua spectatur, esset absolutum: tantam nouitatis speciem, & tam integram pulcritudinem habet, nihil omninò à tam longo tempore laesam, praeter aliorum aedificiorum consuetudinem, quae aequè atque homines vetustatis iniuriam sentiunt, nec firmitatem solùm, sed etiam decorem sensim deperdunt. Mos autem durat vsque in praesens tempus, vt in ea turri sepeliantur Medorum reges, & Persarum, atque Parthorum: eius???ue custodia sacerdoti Iudaici generis concreditur. Iosephus libro decimo, capite vltimo Antiquitatum. Ptolemaevs Philadelphus in Pharo insula, non ad alium vsum, quàm ad nocturnos ignes nautarum cursui ostendendos, turrim constituit talentis octinge̅tis, Gnidio Sostrato architecto, quistructurae tantae suum inscripsit nomen. Plinius libro 36. capite 12. C. Mecoenas, tum in alijs multis tulit magnificentiae laudem, tum in turri illa editissima, quae postea Moecenatiana dicta est. Suetonius. Carolvs Magnus in ora Oceani Germanici Belgici???ue sitae vrbis Bononiae litore turrim instaurauit, cuius vsus nocturno nautarum cursu ignes ostendere, ad praenuncia̅da vada, portus???ue introitum. Ipse ignem incendit primus in vertice turris, quam Pharon nuncupauit, Aegyptiae imitatione. Auentinus lib. 4. Annal. Boiorum, & Aimoinus. Venetiis, duce Dominico Mauroceno, Marciana turris, quae è regione fori est D. Marci, fundata dicitur, opus sanè admiratione dignum. Ferunt molem ipsam tam altis fundamentis impositam, vt penè plus operis illa hauserint, quàm id reliqu̅ sit quod extat. Eius fastigium, quod ex purissimo fulget auro, in eam assurgit altitudinem, vt non solùm vrbem, quam circumquaque subiectam habet, contemplari inde liceat: sed ad ortum quoque & meridiem, longè late???ue in ipsum mare aperiat prospectum, ita vt ex Histria Dalmatia???; introrsum nauigantibus, ad ducenta & ampliùs stadia fulgorille, tanquam sidus quoddam salutiferum, occurret. Sabell. lib. 7. Dec. 1. & lib. 4. Enn. 9. Valia, Moenia, Mvri, Aggeres, excelsi, firmi, magnifici. Sesostris, Aegyptiorum rex, munit ea loca, quibus ad Aegyptum patére hostibus ingressus posset. Duxit & murum ab eo latere Aegypti, quod Orientem versus ad Syriam atque Arabiam spectat, à Pelusio vsque ad Solis ciuitatem per desertum stadijs mille & quingentis. Diodorus lib. 1. cap. 4. Babylonis nuros (qui inter septem orbis miracula recensentur) vt Iustinus libro 1. docet, Semiramis condidit, aut saltem ruinosos reparauit, coctilibus laterculis & verò quinquagenùm pedu̅: adeò vt quadrigas inter se occurre̅tes reciperent, turres???ue haberent trecentas, plures multò habituri, nisi aliqua ex parte paludes pro moenibus fuissent. Huic autem operi portentoso adhibita sunt trecenta hominum millia. Propertius libro 3. Persarum statuit Babylone Semiramis vrbem, Vt solidum cocto tolleret aggere opus: Et duo in aduersum misitper moenia currus, Nepossent tacto stringere ab axe latus. Duxit & Euphratem medium, quâ condidit arces, Iussit & imperio surgere Bactra caput. Herodotus lib. 1. scribit, muros Babylonis habuisse crassitudinem quinginta cubitorum regiorum, celsitudine̅ ducentorum. Per ambitum centum portae stabant aereae, omnes cum cardinibus. Traianus Babylonem profectus, maximum aggerem reperit, quem excitasse ferebatur Semiramis. Fuit altitudine pedum vigintiquinque, latitudine quinquaginta: longitudine continebat stadia septuaginta. Suidas in voce [Greek words], id est, Hipprachi murus: dicebatur res quaepia̅, quae magnis constaret impensis. Hinc natum, quòd Hipparchvs, Pisistrati filius, Academiam muro sepsit: atque huius rei nomine magnam pecuniae vim ab Atheniensibus exegit. Auctor Suidas. Erasmus in Adagijs. In Thracia est vrbs, quam Graeci [Greek words] vocant, quòd illinc inciperet murus supra fidem ingens, vsque ad sinum Melitum, excluderet???ue Cheronnesum à reliqua Thracia. Eum Miltiades dux Atheniensis fecit. Lud. Viues in lib. 15. D. Augustini de Ciuitate Dei, cap. 27. Demosthenes rhetor sua pecunia muros Atheniensium refecit. P. Aerodius ex Demosthene pro Corona, Plutarcho, Libanio, & alijs. Dionysivs tyrannus Syracusis areas omnes ad portum vergentes incredibili opere & celeritate viginti dierum spacio mu ro inclusit inexpugnabili, sexaginta millibus delectis ad opus faciendum, muro ad trecenta stadia producto. Diodorus libro decimo quarto. L. Tarqvinivs, rex Romanorum, muros vrbis rudi priùs materia edectos, grandioribus saxis regulam formatis, pri mus moliri est adortus. Cloacae, quibus aquae subterraneis fornicibus in Tyberim laberentur, eiusdem opus fuisse creduntur. C. A quilius auctor est, cloacarum repurgationem mille postea talentis à Censoribus locata̅. Sabellicus libro quarto, Ennead. 2. Murum à lacu Lemano ad montem Iuram, qui fines Sequanorum ab Heluetijs diuidit, C. Ivlivs Caesar duxit millium passuum XIX. altitudinis pedum XVI. Caesar primo Comment. Belli Gallici. Cyrvs, vrbis Constantinopolitanae praefectus, homo sapientissimus, atque industrius, terrestrem Constantinopolis murum demolitus est: alijs???ue duobus interuallis additis, alium murum intra sexagesimum diem extruxit. Cuiuos operis ad pul critudinem, & festinatam absolutionem obstupescens populus, Imperatore Theodosio in Circo sedente exclamauit: Constantinus condidit, Cyrus instaurauit. Eapropter in inuidiam venit: & Graecis rebus studere per calumniam dictus, publicatis eius bonis, raso capite Smyrnae episcopus deligitur. Georgius Cedrenus. Anastasivs Imperator longum murum struxit sexagintae milliaribus ante vrbem à septétrionali mari versus meridiem, milliaribus quinquaginta extentum, latitudine pedum viginti, qui [Greek words] ab auctoribus passim ex re dicitur: ne in [2408] curfiones Moesiorum, Bulgarorum & Scytharum officerent Reipubl. Suidas & Cuspinianus. Asandrvs, Cherronesi Thraciae dominus, Cherronesi Isthmum ductis moenibus vallauit ad Maeotidem, CCC ac LX stadiorum spacio, ad singula stadia turres decem aedificans, ad Barbarorum impetum propulsandum. Strabo lib. 7. Graeci, irruente in Graeciam Xerxe, Corinthiacum Isthmum muro claudere statuêre. Ad quam rem cùm haud segniter quae necessaria videbantur, aduacta essent, mature???ue opus tum incitato omnium studio, tum multitudine opera̅tium surgeret, ad quadraginta stadia murus munitio???; illa porrecta est: omnis???ue aditus quàm lato à Lecheo in Cenchreos spacio patebat, eo septus opere clausus???; extitit. Diodorus lib. 11. Constantinvs Palaeologus, qui nouissimè Byzantij imperauit, Isthmum Corinthiacum, quem Hexymilum Graeca voce nuncupant, instaura̅dum curauit quodam Christianorum successu, tributum???ue Turcorum regi statuit non reddere. Verùm Pannonibus & Polonis ad Varnam ingenti praelio vectis, pecunia ab Amurathe mulatus, murum diruere iussus est. Veneti bello Peoloponnesiaco co̅tra Mahometum, Turcorum regem, Corinthiacum Isthmum munire adorti, adeò festinarunt, vt totam muri longitudinem, quae ab Ionio ad Aegeum quadraginta circiter stadia patet, quindecim dierum spacio du plici fossa subitaria???ue molitione firmarint. Triginta millia hominum eo loco operata dicuntur: sed veteris structurae saxa, quae ad manus fuêre, materiam praebuerunt operis celeriùs consumma̅di. Verùm Turcorum multitudine territi, qui cum LXXX. millibus equitum appropinquabant, ad mare se receperunt. Et sic Isthmi munitio, saepè aliàs infeliciter tentata, parùm profuit. Sabel. lib. 6. Ennead. 10. Adrianvs Imper. cùm magna strage L. Antenous legatus à Mogallo Scotorum rege affecuts esset, ipsemet in prouinciam cum legionibus Gallicanis contendit. Caeterùm cùm hostes sese in paludes & syluas & montes inaccessos abdidissent, vt prohiberentur saltem Pictorum Scotorum???ue hostiles incurfiones, in eam Albionis partem, quae prouincia erat Romanorum, vallu̅ portentosae molis, ex cespitibus è terra ad Eskam fluuium à mari Germanico ad Hibernicum vsque Oceanum, primus omnium duxit. Id vallum octoginta millia passuum affirmat Spartianus. M. Ant. Pivs Britannos per Lollium Vrbicum legatum bello vicit, alterum???ue rebellibus insulanis obiecit murum, cespitibus & gleba extructum. Sabel. lib. 4. En. 7. Britannorum verò annalibus, ab Adriano inchoatum, à Seuero Imp. (sed aliquot post annos) absolutum, memoriae est proditum. Vnde Scoticarum rerum vulgati scriptores id Septimij Seueri vallum appellant. Nam cùm defectione Fulgentiana dirutum esset, Seuerus Imper. anno imperij XII. per Antoninum filiu̅ reficiendum curauit, per CXXXM passuu̅: propugnacula superaddidit lapidea, & turres editas: ea tamen intercapedine, vt tubae sonus, vel aduerso vento ex vna editus, in altera facilè audiretur. Vnde Britannici cognomen meruit. Aeneatores singuli singulis turribus adhibiti, quorum clangoribus, si quando hosces vrgerent, incolae praemoniti, armati ad vallum tutandum concurrerent. H. Boëthius lib. 5. Eusebius anno 210. Sed Polydorus lib. 3. de eo sic scribit: Valentiniano imperante, Scoti foedere cum Pictis inito, Britanniam inuaserunt. Aetius, Honorij dux, legionem vnam Britannis auxilio misit. Sunt Picti & Scoti varijs inde inde cladibus ad Aetianis affecti, res???ue Britannica perbono cepit esse loco. Ergo me dienceps ea quies ab hostibus turbaretur, visum est ducibus legionarijs peropportunum, vt murusconstrueretur inter Romanam prouinciam, & Pictorum fines: id quod, teste Gilda, factum est. Verùm cùm cespitibus magis quàm lapidibus esset aedificatus, haud satis firmus postea ab hostium impetu fuit. Atque tum ille demùm murus confectus est ab Aetianis ducibus, non ab Hadriano, neque à Seuero Imper. sicut nonnulli falsò memoriae prodiderunt, si Gildae auctori Britanno credimus. Non multò pòst ex lapidibus factus est, quò validior esset, ad arcendam vim hostium: sic vt minùs nocere iam tu̅ ceperint Scotorum Pictorum???ue latrocinia. Thira, Gormonis Danorum regis vxor, Haraldo filio post patrem regnante, iam bis recolens Germanorum factam terrestri itinere in Iutiam irruptionem, à Slesuico in mare Britannicum vallum grande iecit, fossa???ue praecipiti cinxit: cuius hodie cernitur labor, à mari Baltico in mare Britannicum. Cui primus Vualdemarus rex murum superaddidit, portarum???ue claustra firmauit. Hodie quoque, in conspectu arcis Gottorp, opus Danorum appellatur. Cranzius libro 4. Daniae, capite 20. Alfonsvs, Calabriae dux, nouis & amplisimis muris Neapolim cinxit, noua propter id vectigalia suorum instituens. Pontanus cap. 7. de Magnificentia. Domvs magnificae, tvm Regiae, Basilicae, Palatia. Alcinoi Phaeacum regis domum, auro, argento, electro & ebore fulgentem describit Homerus lib. 7. Odyss. Indorvm regum regia argenteis imaginibus tota distinguitur: eam???ue ex auro vites perturrunt, fultae aureis columnis. Alexander lib. 5. cap. 24. Salomorex, templo Domini septem annis absoluto, nemiorensem Libani domum construxit tredecim annis. Cuius splendorem pete ex 3. Regum 7. & Iosephus libro 8. Antiquitatum, capite 5. Septem orbis miraculis quidam addunt domum Cyri Medorum regis, quam fabricauit Memnon, illigatis auro lapidibus. Amasis, Aegyptiorum rex, inter reliqua aedificia praeclara admirabile attulit in vrbem Saim aedificium ex solido saxo ab vrbe Elephantina: in quo afferendo triennium consumserunt duo millia delectorum virorum, qui omnes erant gubernatores. Eius tectum extrinsecùs est vnius & viginti cubitorum lingitudo, quatuordecim latitudo, octo sublimitas. Haec est dimensio exterior tecti ex vno lapide. Introrsum tamen duodeuiginti & ampliùs cubitorum est longitudo, quinque sublimitas. Domus haec ad ingressum templi Mineruae collocata est. Nam ob id aiunt in templum non fuisse pertractam, quòd tecto aduecto, cùm suspirasset eius vehendi architectus, vtpotè pertaesus diutino tempore operae: ea de re stomachatus Amasis, non permiserit hominem vlteriùs trahere. Nonnulli aiunt, quendam ex his, qui vectibus lapidem agebant, à lapide fuisse oppressum, ideo???ue lapidem non introductum. Herod. lib. 2. Socrates dicebat, Archelavm Macedoniae regem, quadraginta minas in domum suam impendisse, conducto mercede Zeuside Heracleota, qui picturis eam exornaret: in seipsum verò nihil. Et ob hanc causam multos è longinquis terrae partibus, magno studio contemplandae domus causa venire: ipsius verò Archelai gratia neminem in Macedoniam proficisci, nisi si quem forte persuaderet, pecunijs & muneribus inescaret: quibus tamen honesti boni???ue viri capi non possent. Aelianus lib. 14. de Var. hist. Persepolis, regiae Persarum arcem, describit Diodorus Siculus lib. 17. Vide infrà, Arces magnificae. Adrianvs Imperator Tyburtinam villam miro sumtu aedisicauit, quae quidem hodie Tybur vetus appellatur: in ea???ue prouinciarum & locorum celeberrima nomina inscripta erant. Platina. Maximianvs Herculeus Aquileiae Palatium siue nouu̅ construxit, siue antiquum ornauit, atq; imaginem ad ipsum Conuiuijs aspectum effingi iussit, vbi Fausta filia nondum nubilis Constantino adolescenti galeam auro gemmis???ue nitentem offerebat. Quinetiam Brixiae Palatium condidit, quod Herculeum appellauit: cuius ad hanc vsque aetatem nomen, atque illustria parietinarum vestigia permanent. De Amphitheatro etiam Veronensi, quod hodie iure possumus suspicari, quando à quo sit conditum, ne ipsi quidem ciues ostendunt. Sigonius lib. 1. Imp. occid. Luitprandus Ticinensis libro sexto, capite secundo Rerum in Europa gestarum narrat, se à Berengario missum legatum ad Constantinvm Imperatorem Graecum, vbi ad conspectum illius admisissus est in domo regia, quam vocant Megauram (rectius fortassis [Greek words]) vidisse aeneam quercum deauratam totam, cuius ramis variae volucres insiderent. Non procul thronum imperatorium, leonibus aureis adiacentibus, qui mechanica arte pro libito modò ad lacunar vsque attolleretur, modò ad pauimentum vsque descenderet. Admissis legatis, quorum singuli duobus eunuchis inniterentur, aues primùm in quercu aeneae suauissimos sonos edebant. Propiùs accedentibus, leones horrendum in modum rugiebant. Imperator in throno sedens, & propem odum insensibili motu in sublime ascendens, Dei cuiusdam faciem prae se ferebat, & non nisi per interpretem cum legatis procul stantibus verba faciebat. Abv Henon, aliàs Abu Lunam, & Abu Timan rex, &c. Vide fol. 2990. Priuatae. Tyrios adeò editas maximis condignationibus domos aliquando struxisse legimus, vt parùm abfuerit, quin tota terrae motu corruerit. Alex. lib. 5. cap. 24. Arabes & Sabael domorrum tecta habent augustissima, ex ebore, auro, argento, sumtuoso lapide & smaragdo. Ibidem. L. Crassvs orator fuit in primis nominis Romani: domus ei magnifica, sed aliquantò praestantior in eode̅palatio Q. Catvli, qui Cimbros cum C. Mario fudit. Multò verò pulcerrima consensu omnium aetate ea in colle Viminali C. Aqvilie equitis Romani. Plinius. lib. 17. cap. 1. Agrum apud Baias habuit C. Marivs, in quo calidae aquae erumperent, vt memoriae prodidit Plut. in ipsius vita, narra̅s eligendus esset imperator contra Mithridatem, populus???; diuisus esset (pars namq; ciuiu̅ Marium ipsum gerere id bellum cupiebat: pars aute̅ L. Syllae fauebat) qui aduersabantur Mario [2409] in comitijs dicere solitos, iubere???ue vt ad Baias iret, atque illic aquis calidis se foueret, senio ac morbo confectus, vt ipse quoque aiebat. Adiungit enim: Erat enim illic Mario prope Misenum magnifica domus, quae delicijs abundaret, victus???; haberet molliores, quàm viro conueniret, qui tot tantas???; res bello gessisset. Victorius libro vigesimo Variaru̅ Lectionum, capite tertio. L. Crassvs atque Cn. Domitius Aenobarbus censuram post consulatum simul gesere, anno conditae Vrbis DCLXII. frequentem iurgijs, propter dissimilitudinem morum. Tum Domitius, acce̅sus odio, grauiter increpuit tanti censorem habitare, pro domo eius sestertiûm millies identidem promittens. Et Crassus, faceto lepôre, Addicere se respondit, exceptis sex arboribus. Ac ne vno quidem denario, si adimerentur, emta volente Domitio: Crassus, Vtrúmne igitur ego sum, inquit, quaeso, Domiti, exemplo grauis, & ab ipsa mea censura notandus, qui in domo, quae mihi haereditate obuenit, comiter habitem: an tu, qui H-s. millies sex arbores aestimes? Ex fuûre loti, patula ramorum opacitate lasciuae. Durauerunt???ue ad Neronis principis incendia, quibus cremauit Vrbem, annis CLXXX. postea, cultu virides iuuenes???ue, vt princeps ille accelerasset etiam arborum mortem. Praeterea columnas quatuor Himettij marmoris, aedilitatis gratia ad scenam ornandam aduectas, in atrio eius domus statuerat, cùm in publico nondum essent vllae marmoreae. Plinius lib. 17. cap. 1. C. Octavio multum contulisse auctoritatis & gratiae inter ciues, Cicero refert, quòd domum magnificam aedificasset. Pontanus cap. 11. de Magnificentia. C. Aqvilivs Gallus, eques Romanus, acutus & exercitatus & promtus in respondendo & agendo, regnum quoddam iudiciale videbatur habere. Habitauit in colle Viminali, aedibus ea aetate sumtuosissimis, ducentis circiter millibus nostratium aureorum. Porticvs magnificae. Praeter Q. Catvli ex manubijs Cimbricis aedificatam porticum, plures Romae porticus insigni nomine fuêre. Alexander libro 3. capite 23. Herodes Iudaeorum rex, in Chium insulam veniens, quum animaduertisset porticum vrbis dirutam bello Mithridatico iacentem adhuc, quòd propter inopiam reparari non posset ad pristinam pulcritudinem & amplitudine̅, tantum pecuniarum contulit in eius fabricam, quantum abundè ad absoluendam sufficeret, hortatus vt quàm primùm veterem ornatum vrbi redderent. Iosephus lib. 16. cap. 3. In Balnea, Thermas, Natatoria factae impensae. Scribit Diodorus Siculus in Bibliotheca Agrigentinos locum natanti aptum Geloni magnificè prarparasse, cuius ambitus septem stadia continebat, profunditas verò erat cubitorum viginti: in quem cùm fluuij, fontanae???ue aquae inducerentur, aderat etiam piscina, quae multos pisces ad delicias fruitionem???ue Gelonipraebebat. Tum etiam cygnorum multitudo aduolabat, ita vt iucundissimum foret spectaculum. Athenaeus lib. 12. cap. 20. Apud Pvteolos Campaniae, cùm in mari calidae efferuescerent aquae, iactis molibus insula cum balneis aquarum calidarum excitata est. Pausanias in Arcadicis. Moecenas, Romae primus aquae calidae balneum construxisse fertur, in vsum populi Romani. Dion in Augusto. M. Agrippa, vt populo placeret, CLXX. balnea seulacus in prouinciarum formam Romae gratuita praebuit: in quibus etsi calida priùs abluerent, postea, vt à balneis corpora multa frigida stringerent, constitutum ferunt. Alexa̅der libro quarto, capite vigesimo. M. Antoninvs Imperator ob populare̅ gratiam balneum sine mercede exhibuit, cùm antea singuli quadrantem expromerent. Alexander lib. 4. cap. 20. Alexander Seuerus Imp. ne quid populo incommodaretur, nocturna balnea, oleo pro luminibus praebito, concessit. Quae cùm antea promiscua essent, viris aequè & mulierib, ipse post Antoninum Philosophum lauacra mista submouit. Alexander lib. 4. cap. 20. ex Lampridio. Antoninvs Caracalla thermas suo insignes nomine struxit, quarum cellam solearem, id est, in qua forent balneo destinata solia, negant architectonicae consulti, vlla posse exprimi imitatione. Nam ex aere vel cupro cancelli fuêre superposiri, quibus concameratio concredcbatur tota. Caelius lib. 30. cap. 17. Antiq. Lect. Tacitvs Imper. domum suam est demolitus, vt thermas illic publicas priuato sumtu extrueret. Cuspinianus. Diocletianvs Romae, Maximianvs Carthagine thermas instituerunt. Romanarum admiranda in hunc vsque diem vestigia immensam animi Diocletiani vastitatem quandam ostendunt. Maximianus suas ita curauit perficiendas, vt propterea Christianos miserè admodum habuerit, cùm eos & lapides Caedere, & arenas eruere operis eius causa coëgerit. quod in vetere S. Marcelli vita scriptum inuenitur. Maximianus item alteras Mediolani thermas construxit, quae Herculiae Thermae, siue Lauacrum Herculeum dictae sunt. quarum meminit Ausonius. Sigonius lib. 1. Occid. Imp. Theodericvs, Ostrogothorum rex, in Italia Aponi balnea, quae sunt in agro Paduano, muro clausit, aedes???ue balneis apposuit, vt commodiùs frequentarentur. Cassiodorus. In Coemeteria facti sumtus. Maximianvs monachus idiota, pietatis laudem adeptus, quòd proprijs sumtibus monumenta defunctorum extruxisset, Nestorio haeretico ab episcopatu Constantinopolitano deiecto substitutus fuit, anno Christi 434. Nicephorus libro 14. capite 37. Ivlivs Pontisex Romanus, sub Constantino Imper. extruxit tria coemeteria in totidem vijs, Flamina, Aurelia, & Portuensi. Basilicas duas: altera̅ iuxta forum Romanum, trans Tyberim alteram. Volat. lib. 22. Anthrop. Sepvlcra magnifica, Labyrinthi, Pyramides. Ratione Honoris, aut Posseßionis, inter Fortunae bona connumeranda sunt: ratione Pietatis, ad Humanitatem: ratione Sumius, ad hunc locum pertinent, quaedam etiam ad Prodigalitatem. Simon Iudaeorum dux, à Basca oppido Galilaeae fratris Ionathanis per dolum à Tryphone occisi ossa in Modim & paternum sepulcrum transtulit, publico luctu honorati: vbi amplissimum monumentum extruxit patri simul & fratribus suis è marmore polito & candido. Excitato enim in latè conspicuam celsitudinem, porticus circumdedit, & columnas singulas è singulis lapidibus, opus admiratione dignissimum: ad haec pyramides septem parentibus & fratribus cuique vnam erexir, mira tam magnitudinem quàm pulcritudinem, quae durauit vsque ad tempora Iosephi. Testis ipse, libro 13. cap. 11. ex 1. Machab 13. Sepulturae locus, turris apud Ecbata Mediae, à Daniele propheta extructa. Iosephus lib. 10. cap. vlt. Antiq. Aegyptii omninò paruifaciendum praesentis vitae tempus esse putant: futurae verò gloriam, quae virtute comparatur, maximi aestimandam. Domos nostras diuersoria appellant, tanquam breui tempore à nobis inhabitandas. Defunctorum sepulcra sempiternas domos, quoniam apud inferos infinitum sit tempus, vocant. Ideò domus aedificandae curam contemnunt: circa sepulcroru̅ magnificentiam summum studium operam???ue impendunt. Diodorus lib. 1. cap. 4. & Cicero lib. 1. Tuscul. quaest. Helena, Adiabenorum regina, ad Iudaismum conuersa, cum Izate filio rege, Hierosolymam profecta sacrorum causa ad mortem vsque filij ibi commorata, tres pyramides tertio ab vrbe stadio extruxit, in quibus ossa illius & Izatis fratris Monobazus regni successor reposuit. Iosephus libro 20. capite 2. Antiquitatum. Artemisia, regina Cariae, Mausolo marito mortuo sepulcrum erexit inter orbis miracula annumeratum, cuius altitudo attollebatur XXV. cubitis: cingebatur columnis XXXVI. Patebat ab Austro & Septentrione LXIII. pedes. Toto circuitu continebat CCCCXI. Ipsum ab oriente caelauit Scopas, à septentrione Bryaxis, à meridie Timotheus, ab occasu Leochares. Regina opere nondum absoluto concessit fatis: artifices tamen non recesserunt, nisi eo consummato. Plinius lib. 36. capite 5. Ab hocsepulcro omnia Regum & Imperatorum monumenta, quae preciosa sunt, vocantur Mausolea: & [Greek words]) Caricum monumentum, dere sumtuosa prouerbio dici consueuit. Pausanias in Arcadicis de Helenae & Mausoli sic scribit: Cùm multa norim admiratione digna sepulcra, duorum tame̅ duntaxat hoc loco mentionem faciam. Alterum Alicarnassi est: in Hebraeis alterum. Erectum illud fuit Mausolo, qui Alicarnassi regnauit, ea operis magnitudine, atque omni ornamentorum magnificentia, vt Romani rei miraculo adducti, magnificentissima quaeque monumenta Mausolea appellarint. Atapud Hebraeos in Solymorum vrbe, quam Romanorum Imper. Titus funditùs excîdit, Helenae indigenae mulieris sepulcrum miri operis est. In eo enim hostium fabricatum est è marmore, vti caeterae sepulcri partes: id anni stato die atque hora, occulto machinae cuiusdam motu aperitur, neque ita multò pòst occluditur: quòd si alio te̅pore aperire conatus fueris, affringas faciliùs, quàm vlla vi recludas. Alexander Magnus in Ephaestionis tumbam & monumentum decem millia talentûm expendere volens, Stasicratem siue Dinocratem, artificem celeberrimum, desiderauit. Plutarchus in Alexandro. Ferunt in Cypro insula tumulo reguli Hermiae iuxra cetarias marmoreo leoni fuisse inditos oculos ex smaragdis, ita radiantibus etiam in gurgitem, vt territi instrumenta refugerent thynni, diu mirantibus nouitatem piscatoribus, donec [2410] mutauêre oculis gemmas. Plinius libro trigesimo septimo, capite quinto. Stesichorvs Poëta in oppido Catana splendidè sepultus fertur, monumento diligenti quadam ratione ex omnibus octonis constructo, octo columnis, octo gradibus, angulis octo. Atque hinc prouerbium increbuisse, [Greek words]. Meminit huius & Iulius Pollux in nono, age̅s de lusu taxillorum, quem ait numeris constare, in quibus sit vnus, qui Stesichorius appel letur, nimirum octo, id???ue cognominis sumtum esse, ab eius monumento. Erasmus in Adagijs. Traianvs Imp. in foro ingentem columnam extruxit, vt hoc simul opere & sibi sepulcrum, & testimonium ipsi operi complanato foro perpetuum pararet. Nam excidi quaquauersum extra designatam columnae molem iussit, donec pro crassitudine ad iustam altitudinem columna extaret, vbi adhuc infra basim legitur inscriptio. Cuspinianu. Moles Hadriani Imperatoris sepulcrum fuit, spectatu proculdubiò dignum. Pario namque ex lapide adificatum est. Saxa quadrata illi inuicem nexa, alia nulla commixta materia, & quaternis partitum pari dimensione lateribus. In medio verò huius quadrati, moles rotunda insurgit, excelsa quidem altitudine, latitudine verò tanta, vt in suprema eius parte area sit, cuius diameter vix iactu lapidis transigatur. Habet verò pontem super Tyberim amnem, qui ab ipsa mole ad aliam ripam extenditur. Procopius. Constantini Magni in sepulcro Petri Apostoli exorna̅do magnificentiam, pete ex Platina in vita Syluestri I. Michael Imperator sepulcru̅ Tarasij'patriarchae nonaginta quinque libris argenti obduxit. Paulus Diaconus libro 24. Rerum Romanarum. Probvs Imperator cùm Ariadonem singulari certamine vicisset, sepulcrum, cuius latitudo trecentorum esset pedum, ei condidit. Pontanus cap. 12. de Magnificentia. Svmtvs in vivaria. In villa Ostiensi M. Seivs habebat greges magnos anserum, gallinarum, columbarum, gruum, pauonum, nec non glirium, piscium, aprorum, & caetera venationis. ex quibus rebus scriba librarius libertus in annos singulos plus quinquagena mil lia è villa carpere dicebat. Appij Claudij materterae fundus in Sabinis, qui est ad quartum & vicesimum lapidem via Salaria à Roma, ornithonem habebat: ex eo vno quinque millia veniêre turdoru̅ denarijs ternis, vt sexaginta millia ea pars reddiderit eo anno villae, bis tantu̅ quàm fundus ducentûm iugerum. Reate, nimirum cùm tunc triumphus esset Scipionis Metelli, & collegiorum coenae innumerabiles excandefacere̅t annonam macelli. Varro lib. 3. cap. 1. de Re rustica. Q. Fvlvivs Lippinus habuit in Tarquiniensi septa iugera XL, in quo fuerant inclusi lépores, cerui, apri, caprae, oues ferae: in Gallia verò Transalpina T. Pompeius tantum septum venationis, vt circiter ??? passuum locu̅ inclusum haberet. Varro lib. 3. cap. 12. Cn. Pompeius aegrotans, cùm praecepisset Medicus ei, vt turdo vesceretur, negarent autem serui aestiuo tempore eas vsquam, nisi in L. Lvclli viuarijs reperiri: prohibuit inde peti, sed ad Medicum ait: Ergo nisi Lucullus perditus delicijs esset, no̅ viueret Pompeius? Ac aliud, quod parabile esset, iussit parari. Plutarchus in Locullo. M. Varro Quiritium doctissimus & elega̅tissimus in ornithone, quem animi causa constituit sub Casino, longè vicit non modò archetypon inuentoris [Greek words] M. Laenij Strabonis, qui Brundusij primus in peristilo habuit exhedra conclusas aues, quas pasceret obiecto rete, sed etia̅ in Tusculano magno aedificio Luculli. Cuius descriptionem ipsemet lib. 3. cap. 5. de Re rustica tradit. Gordiano Imperatori etiamnum priuato erat sylua, in qua habuit ceruos ducentos, Britannos equos feros triginta, oues feras albas mille, dece̅ capreas, quas inaurari fecerat, struthiones Mauros miniatos trece̅tos, onagros triginta, apros centu̅ quinquaginta, ibices ducentos, damas ducentos. Quae omnia populo diripienda co̅cessit, die muneris aedilitatis, quod sextum edebat. Sabel. lib. 6. Ennead. 7. Mathias Coruinus, quum omnes ferè ante se Reges, qui in Pannonia regnarunt, gloria rerum gestarum vicisset, in piscinaria quoque magnificentia rationem reperit, qua vel glorio sissimos in Boëmia vinceret piscinarios. Mariones enim, porculo maximo fimiles, carceris impatientissimos, solius???ue Danubij & Borysthenis liberos incolas, pisces delicatissimos & exosset planè (quorum Plinius libro nono, capite vigesimoquinto meminit) in piscinam, quam sibi ad arcem Tartam extruxerat, ex Danubio deduci curauit: eos???ue Beatrici Reginae legato???ue Romani Pontificis, qui cognatus Reginae erat, atque multis ex Boëmia procerib???, paulò minùs sexaginta spectandos in piscina proposuit. Dubrauius libro primo de Piscinis, capite secundo. in hortos factae impensae. Semiramis in Mcdiam profeta, animaduersa in quodam elato campo stupendae altitudinis ac magnitudinis petra, hortum in medio illius fecit: vbi sumtuosa voluptatis deliciarúmque causa aedificia, ex quibus & hortum & omnem exercitum (is in campis erat) spectare posset, erexit. Hoc in loco diutiùs commorata est, quieti delicijs???ue dedita. Diodorus libro secundo, capite quinto. Babylone erat Hortus pensilis iuxta arcem, non à Semiramide, sed à quodam Syro Rege in gratiam pellicis factus. Quae cùm Persa esset genere, cupiens in montibus videre iuxta morem Persarum prata, viro persuasit, vt artificio excitaret hortum, qui arboribus pratis???ue patriam repraesentaret. Huius horti singula latera iugeribus quatuor extendebantur. Aditus veluti in monte erat, aedisicijs altero super alterum constructis, vt ex eo conspectus longè late???ue pateret. Testudines in solo positae erant, quae totius horti pondus sustinerent: inde aliae super alias, excrescente semper magnitudine aedisicatur. Nam superiores, in quibus horti murorum superficies continebatur, altitudine quinquaginta cubitorum eminebant: earum latitudo pedum erat duodecim. Muri magna impensa constructi spissitudine erant pedum vigintiduorum. Solum hoc modo constabat. Erant positae lapideae trabes, longitudine pedum sedecim, sex latitudine. Super has pro pauimento stratae arundines, asphaltho compastae. Desuper cocti lateres duplici ordine gypso structi, tertiò tegulae plumbeae, ne qua humiditas ad testudines manaret. Aquarum insuper receptacula, quibus humor efflueret. In hoc panimento congesta humus profunda, vt magnarum arborum radicibus satis esset, hortum efficiebat. In eo procerae omnis generis arbores aspectum iucundum reddebant. Lumen quoque adeò testieudines inuicem praebebant, vt in eis regia diuersoria haberentur. Praeterea aquae ductus occultè fabricatus rigabat hortum. Diodorus lib. 1. cap. 4. Nabvcodonosor Magnus Babylone lapideas moles excelsas excicauit, aspectu montibus assimiles, omni???ue genere arborum consitas. Horum quoque pensilem fecit, fama nobilem: eò quòd vxor eius montanum prospectum desideraret, in Medorum regione educata. Iosephus libro primo contra Apionem. Palmae omnium nascuntur clarissimae (quas regias appellauêre'ab honore, quoniam regibus tantu̅ Persidis seruarentur) Babylone vno in horto Bagou (Ita enim vocant spadones, qui apud eos etiam regnauêre) Hortus ille nunquam nisi dominantis in aula fuit. Plinius libro decimotertio, capite quarto. Indorum regis Nizamoxae horti amplissimi omnium peregrinarum arborum, etiam nostratium, quae fructiferae sunt, genere sunt excultissimi. Ioan. Metellus. in Bibliothecas. Vide Tit, Bibliothecarum, fol. 3816. Illic loci, heic Sumtus habetur ratio. Ivlianvs Apostata Constantinopoli portum vnà cum porticu ad austrum vergente construxit: atq; in porticu bibliothecam aedificauit, eam???ue nobilium omni genere monumentorum refersit. Sigonius lib. 6. Imp. occid. Multi erant Florentiae Graecarum ac Latinarum literarum clarissimi Professores, alij???ue ingenio atque facundia insignes, quibus cum Lavrentivs familiarissimè viuebat: in ijs fuêre Picus Mirandula, Politianus, Marsilius Ficinus, Christophorus Landinus: & ex Graecis Ioannes Lascaris, & Demetrius Chalcondyles, & Marullus Tarchaniotes, qui praeclaris ingenij operibus editis, cum immortali laude in omne̅ posteritatem viuent. Horum eruditione ac diligentia fretus, bibliothecam, qua̅ Cosmus incoarat, nobilioribus peruetustis???; codicibus, ac in ipsa praesertim Graecia conquisitis, refersit. Iouius in Leoue X. lib. 1. in Aeraria. Minyae regis Orchomeniorum aerarium, vnum est de Graeciae miraculis: nulli omninò eorum, quae vspiam alibi sint, operum magnisice̅tia secundum. Lapidei sunt omnes parietes: rotunda operis forma, non valdè in acutum se tollente fastigio: supremum lapidem toti aedificio modum inconuenie̅tiae esse dicunt. Pausanias in Boeoticis. Sixtvs V. Pontisex anno pontificatus primo. Vide fol. 2466. in Portvs, Navalia. Cùm Phaleraeo portu neque magno, neque bono Athenienses vterentur, Themistoclis consilio triplex Pirae ei portus constitutus est: is???ue moenibus circundatus, vt ipsam vrbem dignitate aequipararet, vtilicate superaret. Probus in Themistocle. Herodes, Iudaeorum rex, portum Caesareae magnificum instruxit. Vide Iosephum lib. 15. cap. 13. Antiq. Clavdivs Caesar portum Hostiae extruxit, circunducto dextra sinistra???; brachio, & ad introitum profundo iam solo mole obiecta. Quam quò stabiliùs fundaret, nauem antè demersit, qua magnus obeliscus ex Aegypto fuerat aduectus: congestis???ue pilis superposuit altissimam turrim, in exemplum [2411] Alexandrini Phari, vt ad nocturnos ignes cursum nauigia dirigerent. Suetonius. In Horrea, Cellas. Procopius testatur, Theoderici, Ostrogothorum regis, in Italia horrea fuisse trium milliarium Italicorum in longitudine, & amplitudine vnius milliaris continuata mensura. Polydetus in historijs narrat de Gelliae Agrigentini hominis liberalissimi aedibus, & in primis de d'omus cella vinaria. Fuisse in ea trecenta dolia ex eodem saxo excisa, quorum vnumquodque centum amphoras caperet. Habebat iuxta labrum ingens natatorium, parietibus vndique incrustatis, amphorarum capax mille, ex quo defluebat liquor in vasa. Diodorus libro 13. in Aqvaedvctvs, Pvteos. Puteos, auctore Plinio in 7. Danavs, ex Aegypto aduectus in Graeciam, quae vocabatur Argos Dipsio̅, fodit. Quod sanè absurdum est: nam constat, primò Abrahamvm & Isaacu̅, sicut patet ex Gen. 26. ac deinde alios Hebraeos de Aegypto egressos, duce Mose, per solitudines multos fodisse puteos, 393 annis ante Danaum. Iosephus contra Apionem. [Greek words], id est, Agamemnonij putei, de nouis & admira̅dis operibus dicebatur. Aiu̅t enim Agamemnonem & circa Aulidem, & passim in omni Graecia puteos effodisse, ne per aestum aquarum inopia laborari posset. Auctor Zenodotus & Erasmus in Adagijs. Semiramis Ecbatanis regiam ardificauit. Verùm cùm aqua vrbs, nullis propinquis fontibus, careret, aquaeductum in eam vrbem admodum necessarium magna impensa labore???; perduxit. Est mons vrbi propinquus stadijs duodecim, nomine Orontes, asper & accessu difficilis: vt cuius recto itinere ascensus vsque ad summum stadiorum sit vigintiquinque. Ex altera montis parte lacus magnus fluuium efficit: quem illa effosso ab radice monte, in vrbem induxit. Erat fossae latitudo pedum quindecim, altitudo quadragintaquinque. Diodorus libro 2. capite 5. Cn. Pompeivs, ne in ludorum spectaculis populo aestus officeret, aquae decursum per subsellia theatri duxisse no̅ sino grauissimis expensis, dicitur. Alex. ab Alexandro lib. 5. cap. 16. Valerius Maximus lib. 2. cap. 1. Q. Marcivs rex, iussus à Senatu aquaru̅, Appiae, Anienis, Tepulae, ductus reficere, nouam à nomine suo appellatam cuniculis per montes actis intra preturae suae tempus adduxit. M. Agrippa verò in aedilitate sua, adiecta Virgine aqua, caeteris corriuatis atque emendatis, lacus DCC fecit: praeterea salientes CV, castella CXXX, complura etiam cultu magnifica: operibus ijs figna CCC aerea aut marmorea imposuit, columnas ex marmore CCCC, ea???ue omnia annuo spacio. Adijcit ipse in aedilitatis suae commemoratione & ludos vndesexaginta diebus factos, & gratuita praebita balnea CLXX, quae nunc Romae ad infinitum auxêre numeru̅. Vicit antecedentes aquarum ductus nouissimum impendium operis incoati à C. Caesare, & peracti à Clavdio, quippe à lapide quadragesimo ad eam excelsitatem, vt in omnes vrbis montes leuarentur, influxêre Curtius (siue Albudinus) atque Ceruleus, fontes. Erogatum in id opus sestertiûm ter millies. Riuum quin etiam Anienis nouo lapideo opere Claudius in vrbem perduxit, diuisit???ue in plurimos & ornatissimos lacus. Quòd si quis dilige̅tiùs aestimauerit aquarum abundantiam in publico, balneis, piscinis, domibus, euripis, hortis, suburbanis, villis, spacio???ue aduenientis extructos arcus, montes perfossos, conualles aequatas, fatebitur nihil magis mirandum fuisse in toto orbe terraru̅. Plin. lib. 36. cap. 15. & Dion in Augusto, & Suetonius. Adrianvs I. Pontifex in aquaeductibus, vel hostium, vel tem poris iniuria labefactatis, reparandis liberalissimus extitit. Platina in eius vita. Sixtvs V. Pontifex post obeliscos antiquissimos. Vide f. 2466. in Cloacas. Cloacarum opus in vrbe Roma omnium maximum & penè incredibile erat. Cùm eas rex Tarqvinivs Priscus plebis manibus & opera faceret, esset???ue labor incertum an longior, an periculosior, passim conscita nece Quiricibus hoc taedium fugiencibus: tale remedium inuenit Tarquinius, vt omnium, ita defunctorum corpora crucibus figeret, spectanda vnicuique, simul & feris volucribus???ue laceranda. Plinius libro 36. capite 15. M. Agrippa cloacas ita purgauit, vt per eas in Tiberim nauigaretur. Dion Nicaeus in Augusto. in Locata svmtvs facti. Puta in Animalia. videlicet in Aues. Avevsto Caesari post Actiacam victoriam redeunti Romam, inter gratulantes occurrit quidam coruum tenens, quem instruerat hoc dicere, Aue Caesar, victor, imperator. Miratus Caesar officiosam auem, viginti millibus numûm emit. Socius opificis, ad quem nihil ex illa liberalitate peruenerat, affirmauit Caesari, habere illum & alium coruum, quem vt afferre cogeretur, rogauit. Allatus, verba quae didicerat, expressit, Aue victor, imperator, Antoni. Nihil exasperatus Augustus, iussit illum diuidere donatiuum cum contubernali. Salutatus similiter à psittaco, item & à pica, vtramque volucrem redemit. Sutor pauper eo exemplo persuasus, coruum domi instituebat ad parem salutationem. qui impendio exhaustus, saepè ad auem non respondentem dicere solebat: Opera & impensa perijt. Aliquando tamen dictitatam salutationem dicere cepit. Hac audita, Augustus dum transit, respondit: Satis domi salutatorum talium habeo. Coruus memoria tenens, quae dominum quaerentem saepè audiuerat, subtexuit: Opera & impensa perijt. Ad quod Caesar risit, emi???ue auem iussit, quanti nullam adhuc emerat. Macrobius 2. Saturnal. cap. 4. Asinos. Asinum CCCC. numûm emtum Q. Axio senatori, auctor est M. Varro, haud scio an omnium precio animalium victo: opera sine dubio geruli mirifica, arando quoque, sed mularum maximè progeneratione. Plinius libro octauo, capite quadragefimotertio. in Aras. Veneti anno 1105. aram S. Marci tabula argentea varijs pretiosarum gemmarum generibus mirificè intertexta ornaru̅t, quae in hunc vsque diem peregrinis vrbem intento studio inuisentibus praecipuum inter alia eius miracula praebet spectaculum. Sigonius lib. 9. regni Italici. in Baptisteria. Evstorgivs secundus ad ecclesiam Mediolanensem gubernandam ascitus anno 513. ad fontem Baptisterij à se constructum mirifico artificio aquam per tectum templi adduxit. Sigonius lib. 16. Imp. occid. in Svpellectilem sacram qualemcumque. Ivstinianvs Imper. Sacram mensam fecit, opus imitatione nulla aequandum. Constabat auro, argento, onmis generis lapidibus, lignis, metallis, omnibus???ue rebus quas terra fert, & mare, & totus mundus. Ex omni materia preciosiora, plura, viliora pauciora collegerat: liquatis???ue ijs quae fluunt, sicca illis immiserat, atque ita formam mensae aboleuerat. Itaq; varium illud opus contuentibus stuporem inijciebat. Cedrenus. Constantinopoli organa erant ex auro facta, quae Michael Imper. conflauit. Zonaras tomo 3. Et Carolvs Magnus per Georgium, organa more Graecorum fieri curauit. Aimoinus lib. 4. cap. 113. de Francorum gestis. Henricvs I. Imperator lanceam Dominicam, cui claui crucifixi Christi artificiosè affixi erant, à Rudolpho Burgun dionum Duce, cùm magnis praemijs pollicitationibus???ue nihil proficeret, vi tandem extorsit, cùm se regnum eius ferro & igni depopulaturum comminaretur. Quod tamen munus Imperator non tantùm auro & argento copioso, sed & magna Sueuorum prouin ciae parte eidem Duci compensauit, vt Luitprandus libro 4. capite 12. & Otho Phrisingensis libro 9. capite 8. narrant. Alfonsvs Castus, Asturum rex in Hispania, ex lapidibus preciosis crucem auream fabricare statuerat. Ab ecclesia ad palatium venienti occurrerunt duo Angeli habitu peregrinorum, se esse aurifices asserentes. Rex autem datis auro & lapidibus, etiam dedit domum, in qua possent secretiùs operari. Hora prandij misit nuncios ad aurifices, sollicitans quínam essent. Cum???ue nuncij accessissent, inuenerunt crucem miro opere consummatam, & corusco splendore totius domus penetralia illustrantem. Rex conuocato clero, & populo, & Pontifice, gloriosam crucem altari obtulit Saluatoris: & à Leone III. Papa obtinuit, vt in Ouetensi ecclesia Archiepiscopus crearetur. Rodericus Tolecanus libro 4. Rerum Hispan. cap. 9. in Tabellas, Imagines, Picturas. Consule Tit. Picturae amatorum, quatenus in eam impendunt, fol. 2325. in Statvas, Obeliscos, Colossos. Horum Posseßio ad Opulentiam pertinet. Effectio verò, si artem spectes, Mechanica est: si sumtum, huius loci: si dedicationem, Munificentia erit: si meritum eius cui ponitur, ad Iustitiam vel religiosam, vel profanam. Deorum, Diuorum. Scriptum reliquit Lucianus in Philopseudo, miraculum illud [2412] statuae Memnonis fuisse celeberrimum, in templo Serapidis, Aegyptijs Thebis. Nam sponte sua manè cùm tadijs Solis tangeretur, suauem sonum emittebat, & nescio quid lacrymabile sub Solis occasum, cùm matris aduentu laetari, tristari discessu putaretur, vt testatus est etiam Cornelius Tacitus. Hanc statuam etiam reddere responsa consueuisse, antiqui dixerunt. Fama est statuam nigri lapidis fuisse, quae sonum illum emitteret. Scribit Strabo libro 17. se Thebas in Aegyptum aliquando contendisse, vbi duo altissimi erant colossi, ex integris lapidibus inter se propinqui: quorum alterius superiores partes iam corruerant ob terrae motum: huius pars illa, quae reliqua erat super base, circiter horam primam, vt inquit, sonum emisit, haud quaquam magnum, ingenti praesente multitudine. Zezes Chil. 6. histor. 64. cippum ait vocatum fuisse Memnonem ab Aegyptijs, & columnam rubri varij lapidis fuisse, quae sonum illum emitteret: laetum quidem perdiem, quia laetaretur matris praesentia: at lugubrem per noctem, quia doleret illius discessu. Natalis Comes Mythol. libro 6. capite 3. Prisci homines pro sua erga deos pietate non alijs materiae generibus ad simulacra deorum vsi sunt, quàm ebeno, cyparisso, cedro, quercu. hedera cilicia, loto: verùm Mercurio Cyllenio è citro fignum aedificatum est, pedum haud minùs octo altitudine. Pausanias in Arcadicis. Graeci quàm splendidi & magnifici, ac minimè omnium parci in colendis dijs fuerint, magno illo documento est, quòd ex India & ab Aethiopibus ebur ad signa deorum facienda aduehendum curarint. Pausanias lib. 5. Athenienses Phidiam tulerunt, quamdiu is marmore potiùs, quàm ebore, Mineruam fieri dicebat, quòd diutiùs nitor esset mansurus: sed, vt adiecit, Et vilius, tacere iusserunt. Val. Max. lib. 1. cap. 2. Alfonsvs Aragonu̅ & Siciliae rex, suis temporibus vicit omnes aetatis illius reges, cùm in ijs comparandis atque exhibendis, quae ad sacrificiorum apparatum & sacerdotum spectare̅t ornatum, tum in sanctorum statuis. Nil aetas illa aut sacris solennibus, aut publicis ludis ab eo editis, vidit magnificentius. Pontanus cap. 13. de Magnificentia. Hominum. Robertus, Romanorum dux, poenite̅s quòd Ricardum tertium fratrem veneno necasset: cùm Hierosolyma voti causa esset iturus, Romam profestus, vt Benedictum IX. Pontificem Romanum abeundi facultatem, pro more, rogaret: magnas fecit largitiones: vestiuit etiam statuam Constantini Imperatoris pallio aureo, dictitans, Romanos esse ingratos, qui talem pricipem non donarent mannos singulos veste. Templis varia donaria intulit. Polydorus lib. 8. in Arma, Machinas. Solomlo rex ducenta scuta ex auro ductili fecit, insumtis in singula sexcentis auri siclis: item trece̅tos clypeos exauro ductili, in quos singulos trinae auri minae impensae sunt. Et haec in nemorosi Libani domo reposuit. 3. Reg. 10. Demetrivs Poliorcetes, dux in exercitu instruendo quàm tractando videbatur melior, quòd omnia ad vsum suppetere vellet affluenter, esset???ue in classe machinamentis???ue splendidè parandis, atque in ijs cum voluptate commentandis, nimiùm curiosus. Nam solers cùm esset, atque intelligens: non ad ludicra, neque ad studia futilia applicuit ingenij sui praestantiam, aliorum regum more, tibijs canentium, pingentium, & tornantium: sed era̅t etiam vulgaria opificia regalia, granditatem???ue ratio fabricae habebat, vnà cum artificio & solertia celsitudinem quandam mentis & magnanimitatem auctoris repraesentantibus operibus: vt non ingenio tautùm & opulentia, verùm etiam manu regia viderentur digna. Quippe mole vel amicos percellebant, venustate retinebant & hostes. Senûm denûm & quinûmdenûm ordinum nauigia eius stabant stupentes hostes, cùm litora sua praeterueherentur. Iam Helepoles velut spectaculum erat obressis. Siquidem ex omnibus regibus Lysimachus Demetrio infestissimus, qui ad repellendum eum ab obsidione Solorum in Cilicia venerat, misit ad eum oratum, vt machinas suas & classem ostenderet sibi in cursu. Vbi ille ostendit eas, discessit cum admiratione. Rhodij diu ab eo obsessi, bello composito machinas aliquot ab eo petiuêre: quò & illius potentiae pariter & virtutis suae haberent monumentum. Helepolis machina tantae vastitatis erat, vt ingenti labore ponderis & amplitudinis causa vix duo stadia duobus mensibus promoueretur. Huius fuit quadrata basis, habuit???ue singula imae quadraturae latera octonûm & quadragenûm cubitorum. Assurrexit sexaginta cubitos in fastigium subuexa, superioribus lateribus basi contractioribus. Intùs contignationibus frequentibus???ue cameris intercepta fuit. Frons eius hostium ex aduerso aperta, & per quamque contignatione̅ fenestrata. Hinc omnis generis missilia mittebantur. Nam referta militibus erat omni genere armorum praeliantibus. Quòd verò non vibraret, neque nutaret, cùm moueretur, verùm recta in basi ac nihil fluctuans in aequilibrio cum stridore & vi magna promoueretur: id pauorem simul animo & oculis oblectationem exhibebat spectantium. Plut. in eius vita. Dionysii tyranni Syracusani in apparatu bellico co̅tra Carthaginenses magnificentiam pete ex Diodori Siculi libro 14. Conuocatis ex varijs regionibus fabris omnis generis, feruntur centum & triginta millia facta clypeorum, gladiorum verò & galearum idem numerus: thoraces varijs strusturis cuiusque formae compacti, supra quatuor millia. Hos equitibus & tribunis centurionibus???ue militum, nécnon mercenarijs, quorum custodiae corpus suum stipandum crediderat, distribuere decreuerat. Tum catapultae cuiusque generis, & innumera aliorum telorum constructa multitudo. Naues aedificatae supra ducentas, vetustae refectae centum decem. in Vestimenta. Scribit Aristoteles, in Deliciarum admirabilibus Alcisthenem Sybaritam huiusmodi magnificentiae vestem ob delicias com parasse, vt in Lacinio in Iunonis congressibus poneretur, ad quos Itali omnes conueniebant: atque omnibus ostensis sola illa admiratione digna iudicabatur: quam cùm haberet senior Dionysius, pro centum & viginti talentis Carthaginensibvs tradidit. Athenaeus lib. 12. cap. 19. Othocarvs Boëmiae rex, bis singalis annis totam suam aulam vestiebat. Inter sacerdotes deinde quoscunque obuios, quotannis pannum lautiorem, qualem ei vectigalia ex Danubio suppeditabant, assiduè distribuebat. Postremò per tempus Quadragesimae, quingentos simul mendicos nouis vestibus induebat: ac praeterea cibo suo eos dem alebat: sic interim superstitionem perosus, vt illam supplicio puniendam duxerit. Dubrauius lib. 17. in Thronvm. Solomo rex fecit solium eburneum, sex gradibus, cum duodecim leonibus, id???ue auro probatissimo operuit. 3. Reg. 10. in Svpellectilem qvalemcunque. Solomonis regis vasa omnia, omnis???; supellex ex auro purissimo erat, sine argento, quippe quod Solomonis tempore nullius habebatur precij. 3. Reg. 10. Scribit Euphorion in Historicis commentarijs, Dionysivm iuniorem, Siciliae tyrannum, candelabrum in Tarentinorum vrbe deposuisse, quod tot habere lychnos accensos poterat, quot dies in ipso anno connumerantur. Athenaeus libro decimosexto, capite 22. Cùm tabernaculum Nero octangulum, mirum elegantia & splendore spectaculum, parauisset: Ostendisti te ipse, inquit, pauperem, Seneca, quippe hoc si perdideris, tale haud comparabis aliud. Et verò ita cecidit, vt merso nauigio tabernaculum periret. At Nero Senecae memor tulit id moderatiús. Plutarchus de Non irascendo. Carolvs Magnus tres mensas argenteas habuit, quarum vnam (in qua vrbs Constantinopolitana insculpta erat) bafilicae beati Petri: aliam (vbi imago vrbis Romae cernebatur) ecclesiae Rauennati dono dedit. Tertiam filijs reliquit, vbi inerat orbis terrarum descriptio. Sunt item qui scribant, hanc auream fuisse. Platina. in Libros. Impensa libraria duplex, aut vt qui non sunt, libri edantur, aut qui editi sunt, comparentur. Editio alia Theorica, doctorum virorum propria, qui componunt, & interpretantur: alia Mechanica, tum scriptorum & librariorum, tum typographorum. Acquisitio autem, sic vti coeterarum rerum, pecunia fit. Comparando libros. Vide Tit. Bibliothecarum, fol. 3816. Plato Philolai Crotoniatae Pythagorici libros tres centum minis, etiam in difficultate rei familiaris, mercatus est, ex quibus multa in suum Timarum vsurpauit. Id quod ei Timon in Sillis suis palàm obiecit: [Greek words]. Gellius lib. 3. cap. 17. Noct. Attic. Aristoteles Stagirites pauculos libros Speusippi philosophi emit talentis Atticis tribus: ea summa fit numi Romani H-S duo & septuaginta millia. Gellius libro tertio, capite decimoseptimo. Apellicon Teius, ciuis Atheniensis, Athenionis tyranni amicus, Aristotelis bibliothecam emit. Athenaeus libro quinto, capite vndecimo. Dionysius iibro 4. scribit, anum quandam incognitam tulisse libros nouem ad Tarqvinivm Superbum, affirmantem esse eos deorum oraculis plenos, dixisse???; velle se vendere non minùs trecentis Philippeis aureis: & rege rem ludibrio habe̅re, illam tres coràm combussisse: ac rursus pro reliquis idem precium postulantem, rege tum magis anus insaniam deridente, tres alios exussisse: atq; iteru̅ rogasse, vt precium daret. [2413] Tum regem miratum constantiam mulieris, emisse libros tres: & quia anus accepto precio nusquam postea visa est, iam tum creditum, eam Sibyllam fuisse: cui, quemadmodum Poëta ait, magnam mentem animum???; Delius inspirasset vates: nam Sibylla dicta est, quòd Dei nosset consilium. [Greek words] enim lingua Aeolica deus vocatur, [Greek words] autem consilium. Polyd lib. 4. cap. vit. de Rerum inuent. ex Plin. lib. 13. cap. 13. & Gellij lib. 1. cap. 19. Noct. Att. L. Lvcvlli commendanda fuit & perhibenda in librorum supellectilem impensa. Multos enim & eleganter descriptos cumulauit. Erat etiam eorum vsus quàm comparatio liberalior, quòd bibliothecae omnibus paterent, atque in adiectas ambulatione scholas???; reciperentur omnes Graeci, velut ad Musarum hospitium ([Greek words]) diuertentes, tempus???; inter se traducentes, vbi libenter se ab negotijs alijs reficiebant. Ingrediebatur subinde ipse ambulationes, ac cum studiosis conferebat, atque negocia procurantibus publica, vbi operam ipsius requirebant, erat praestó. In summa erant conuiuium & prytaneum Graecum omnibus Romam commeantibus eius penates. Plut. in Lucullo. Domitianvs Imp. liberalia studia in initio Imperij neglexit: bibliothecas tamen incendio absumtas, impensissimè reparari curauit, exemplaribus vndique petitis: missis???; Alexandriam, qui describerent. emendarent???;. Suetonius. Fidvs Optatus grammaticus, librum Aencidos Vergilij autographum in Sigillarijs XX. aureis redemit. Gellius libro secundo, capite 3. Plinius iunior refert, potuisse se (quum procuraret in Hispania) vendere suos Commentarios Largio Licinio quadringentis millibus numûm. Quis nunc regum (inquit Budaeus) emere bibliothecam confertissimam decem aureoru̅ millibus velit, quanti à Plinio ciuis vnus priuatus regesta quaedam extempuranea licitari ausus est? Plin. lib. 3. Epistolarum. Io. Picvs. Mirandula, septem aureorum numûm millia in bibliothecam priuatam erogauit. Io. Franciscus in eius vita. Interpretando. Prolemaevs Philadelphus bibliothecae studio, sacros quoq; Hebraeorum thesauros habere concupiuit. Eius rei causa centum viginti millia Iudaeorum libertate donauit, qui in Aegypto seruitutem seruiebant: scripsit???; ad Eleazarum Pontisicem Hierosolymitanum, vt ad sacram Hebraeorum historiam in Graecum sermonem vertendam, ex senioribus Iudaeorum, & qui sacrarum essent literarum peritiores, ad se mitteret, ex vnaquaq; tribu petitos. Caeterùm Eusebius septuaginta missos prod: dit: cui magis scriptorum vsus, quàm veritas astipulatur. Lex duorum & septuaginta dierum spacio in Graecumversa est, Phalerij Demetrij procuratione, qui tum regiae praeerat Bibliothecae. Is roganti regi quid esset, quòd Graecorum nemo diuinae legis meminisset? religionem dixit obstitisse. Deterritos Theopompi & Theodectis clade caeteros scriptores, diuinum arcanum nihil attingere ausos: quoniam horum vterque pauca suis scriptis ad eam legem attinentia immiscere ausus: hic luminibus aliquandiu captus, ille mente alienatus, suae impietatis supplicium expendissent. Qui ab Eleazaro in Aegyptu̅ missi fuerant, post conuersionem legis, in Palaestinam, magnis muneribus à rege donati, abierunt. Magna ad haec donaria Philadelphus Hierosolymis in templo dedicauit. Eleazari epistola triginta aureas pateras fuisse significat, & argenteas totidem, crateres quinq;, centum talenta. Iosephus mensam ex solido auro, eximij ponderis, adijcit. Eusebius auctor est, quarto Philadelphi anno haec contigisse. Eutropius in trigesimum ferè annum reijcit. Sabellicus lib. 8. Ennead. 4. Fridericvs II. Imp. libros Aristotelis omnes, & pleraque alia, in sacris & prophanis literis, vniuersam???; philosophiae supellectilem ex Graeco atq; Arabico sermone, per interpretes doctissimos vertendam curauit, & Academijs legendam exhibuit. Auentinus libro 7. Annalium Boiorum, & Collenucius libro 4. Augustanus patricius Leonardvs Beck à Beckenstain, ad Laonici Chalcocondylae de rebus Turcicis historiam Graecam Latino simul & Germanico idiomate conuertendam sumtus liberalissimè suppeditauit, & trecentos florenos integro triennio absq; vllo foenore vtendo Io. Operino co̅cessit. Transcribendo. Suprà de Sumtis in Notarios, tanquam in Personas. Heic de re Subiecta. Constantinvs Magnus Imp. suis sumtibus libros sacros in plurima exempla transfundi curauit. Eusebius lib. 3. & Socrates lib. 1. cap. 9. Ambrosivs Alexandrinus, vir nobilis & diues, per Origenem à secta Valentini & Marcionis conuersus, Origenem ad sacras literas commentandas cohortatus est, suis???ue sum tibus aluit, septem ei notarios & complures puella ad scribendum exercitatas adiungens, qui inuicem sibì per horas succederent. Suidas, & Origenes in epistola quadam. Hic igitur velut [Greek words], operis pensum exigens, omne, quod ab Origene scribebatur, ceu proprium sibi vendicans, amicis passim citrà delectum legendum offerebat, atq; secretò scripta in publicum emittebat. Et hoc est, quod Origenes de Ambrosio conqueritur in quadam epistola, quam scribit ad Fabianum Romanae vrb. s episcopum. Nicolavs V. Pont. Max. bibliothecam Vaticanam mirum in modum auxit, libros sacros plurimo sumtibus suis describendos curauit: vt cùm in caeteris rebus publicè & priuatim liberalis fuerit, in hac ipsa magnificus quoq; videri potuerit. Platina in eius vita. Excudendo. Liberalitas in Typographos huius est, si subiectam rem inspectes: sin Personas, superioris. Biblia multiplici lingua, Hebraica scilicet, Chaldaica, Graeca atque Latina imprimi curauit tomis sex, chartis septingentis vigintiquinque, an. Domini 1515. Franciscvs Simenius de Cisneros, Cardinalis Hispaniae, & archiepiscopus Toletanus, ac regnorum Castellae archicancellarius, quae editio Complutensis vulgò dicitur à loco suae natiuitatis. Michaël Neander in Erotematis linguae sanctae. Ioannes Porken, praepositus ecclesiae S. Georgij Coloniensis, Psalterium Chaldaicum Aethiopicis characteribus imprimi curauit, cùm Indos Aethiopes Romae familiares habuisset. Michaël Nean der in Erotem. linguae sanctae. Ferdinandvs Imp. Viennae Testamentum nouum Syriaco sermone ad conuertendam Turcoru̅ gentem excudi curauit. Ioannes Vngenad, Baro in Sonneg, & fortitudine & magnificentia Christiana ad mirabilis adeò, vt nostra quoq; secula Cornelium Centurionem tulisse videantur, immensis sumtibus characteres Dalmaticos & Croaticos sculpi, ijs???; religionis Christianae praecipuos libros excudi curauit, vt exemplaria vel inuitis Turcis obtruderentur. Vidit enim generosissimus vir, libris potiùs quàm armis Turcorum tyrannidem deleri posse. Itaq; dum alij venaticos canes, equos generosos, exercitus profusis sumtibus alunt: aleae, poculis, veneri indulgent: ille diuino illustratus spiritu, veri???; Solis iustitiae radios in sese colligens (cuius omen cognomina ipsa fecisse videntur) talentum sibi à Domino concreditum mulco cum foenore exercet & auget. Pivs IV. officinam libris sanctorum Patrum accuratè & integrè imprimendis adornauit. accito magnis praemijs Paulo Manutio Aldi filio, filio viro tum in ea facultate, tum vario literarum genere celeberrimo. Panuinius. Est verò in hoc ipso genere regia Philippi Hispaniarum regis magnificentia, qui per Christophorum Plantinum, typographum Antuerpiensem, & elegantia & diligentia nemini secundum, Biblia sacra ea specie excudenda curauit, vt Complutensem editionem tanto superent interuallo, quanto & Moecenatis dignitate & seculi felicitate antecellunt. Itaq; licet amplissima̅ gloriam Ferdina̅dus & Elizabetha, pulsis Mauris è tota Hispania, sibi vendicarint: attamen Philippus tanto maiore̅, quo praeclariùs est armis Christianis contra impios pugnare, quàm externa vi. Tulêre illi quidem Catholicorum nomen, quia bello victores: sed hic longè iustiùs, qui arma Christianis militibus contra haereticos portas???ue inferorum nunquam interitura subministrarit. Io. Sambvci Tirnauiensis Hungari, Medici & philosophi summi, Historici Caesarei, priuata licèt, at maximorum regum studijs anteferenda liberalitas. Patrimonij ille fortunati non minimam partem in vetustissimorum auctorum redemtione̅ per Gallias, Germaniam, Italiam & Hungariam co̅tulit. eúmque sibi in omni genere antiquitatum, siue numismata, siue signa, siue volumina spectes, thesaurum comparauit, vt cum plerisq; etiam publicis & principalibus bibliothecis certare posse videatur. Nimirum hic vnus verum diuitiarum vsum in consimili genere studij & perspexit, & consecutus est. Nam praeter eorum morem, qui tanquam formicae Indicae literarijs insident thesauris, & quàm in comparando prodigi sunt, tam in communicando auari & tenaces: animo non modò philosophico, sed planè heroico, quaecunque multo labore, magno sumtu comparauit, liberali manu typographis tum reliquis, tum inprimis Christophoro Plantino communicat: ea quidem ratione, vt cùm nihil aliud quàm Reip. literariae vtilitatem vel cum rei familiaris detrimento spectare videatur, dignus sit, cuius nomen grata posteritas nunquam intermoritutis laudibus celebret. in naves. Naves magnificae. Argonavtae celebratissimi & historicorum & poëtarum monumentis. Quorum audacia in tam longinqua peregrinatione suscipienda prodita est, magnificentia verò in naui ipsa tam celebri instruenda. Argonauticôn quarto Apollonius scribit, in carina nauis Argus à Pallade lignum fuisse impactum ex Dodonide phago, quod humana voce fungeretur quandoq; Lycophronis interpres Iasonem eum socijs quadragintanouem inscendisse Argo scribit, quae: [Greek words]
|| [2414]
id est, carinam habebat loquacissimam ex Dodonae quercu. Propterea Lycophron alicubi [Greek words], id est, garrulam nuncupat picam. Porrò scribit vetus Arati Phaenomenon interpres, Danaum ab Aegypto se fratre proripientem, auxilio Mineruam inuocasse, à qua primùm sit compacta nauis, quae Argo est appellata, ea???ue Argos petierit Danaus. Auctor autem Aeschylus, ab Minerua eadem materiam quandam loquentem naui insertam: quod repecit Hyginus quoque. Cael. lib. 29. cap. 15. A. L. Primus Polycrates, Samiorum tyrannus, cùm naues fecisset, Samias ex patria appellauit. Athen. lib. 12. cap. 19. Nauem fecit Sesostris, Aegyptiorum rex, ex cedro ducentorum octoginta cubitorum lo̅gitudine, deauratam exteriùs, intùs verò deargentatam: quam dono obtulit deo, qui Thebis colitur. Diod. lib. 1. cap. 4. Scholia quae feruntur in Aristophanem, tradunt Athenis duas fuisse naues vsui publico destinatas, è quibus Salaminia subueheret ad iudiciu̅ euocans, Paralus aueheret. Nam Theoris eos vehebat, qui votiaut religionis ergô Delphos autaliò quopiam proficiscerentur. Brodaeus in Epigram. Aliter Suidas, inquiens: Paralus & Salaminia, fuerunt triremes sacrae & publicae: quae cùm celeres essent, ad vsum Reipub. mittebantur, tanquam celeres ministrae: quarum altera spectaculis & sacrificijs, altera Reipublicae seruiebat. Athenienses mittunt Paralum, vt Alcibiadem ad iudicium arcesserent. Et alibi: Paralus dicitur quoque Salaminia. Postea aliae duae accesserunt, Antigonia & Demetriaca. Athenis no̅ longè ab Areopago nauis fuit olim maxima, ad Panathenaeorum pompam fabricata. Eam tamen & omnes alias superauit ea quae in Delo fuit, è cuius foris nouenis eminebant remigibus transtra. Pausanias lib. 1. Athenis trecenti ciues opulentissimi, & qui oneri ferendo essent, deligebantur, qui Trierarchi, ab instruendis triremibus pro patriae defensione dicebantur. Ideo verò opulentissimi, quia patrimoniale esset hoc munus: suis???ue sumtibus Trierarchis naues praeparare necesse fuit. Attamen si quis erat, qui diceret se propter facultatum mediocritatem, imparem oneri esse: ita excusabatur, si alium ex reliquis ciuibus, se opulentiorem esse indicaret. huic enim incumbebat, aut munus omnino subire: aut si se contrà in minoribus facultatibus esse contenderet, quàm ille esset, qui vt assiduus atque idoneus electus erat: fortunas suas omnes cum illius opibus commutare. Ita enim fore, ne falsa inopiae occasione quisquam debita patriae munera prodere ac deserere audeat. Haec actio [Greek words] appellabatur. Igitur cùm ea Lysimachus aduersus Isocratem in iudicio contendisset, Isocratis Trierarchiae munus esse, iudices pronunciârunt. Isocrates in oratione [Greek words]. Sacra Antigoni triremis Celebris est, qua Ptolemaei duces circa Leucollam Coae superauit: eam???ue postea Apollini deposuit. Et tamen illa neq; tertiam partem, ne dicam quartam forcasse habuit nauis Syracusiae Hieronis. Athen. lib. 5. cap. 7. Multos reges opulentia Ptolemaevs Philadelphus superauit, multitudine etiam & magnitudine nauium omnes alios antecelluit. Trigintiremes naues quidem duae, vna vigintiremis, tredeciremes quatuor, duodeciremes duae, vndeciremes quatuordecim, nouiremes triginta, septiremes triginta & septem, sexremes quinque, quinqueremes decem & septem. À triremi vsque ad sesquialteram proportionem habentes, harum duplex erat numerus. Eae naues, quae in insulas, aliásque ciuitates, quibus imperabat, & in Lyciam missae fuerunt, trium millium numerum superabant. Athenaeus libro quinto cap. 5. Quadraginta ordinum nauem Ptolemaevs Philopator fabricatus est, ducentorum octoginta cubitorum longitudine, altitudine autem vsque ad summitatem puppis duodequinquaginta: nautis extra remiges quadringentis instructam, remigum quatuor millibus. Adhaec milites armatos capiebat in foris & tabulato paulò minùs tria millia. Verùm spectaculum tantùm exhibuit illa, atque perparum ab immobilibus aedificijs specie differens, ad ostentatione̅, non ad vsum magno periculo & labore mota fuit. Plut. in Demetrio, & Athen. l. 5. c. 6. De naue Hieronis Syracusij, cuius Archim edes geometra procurator fuit, quidam Moschio commentarium edidit, è quo recitat Athen. lib. 5. cap. 8. Posteaquam in mare deducta est, frumenti sexaginta millia in nauim congesta fuerunt, decem millia fictilium plenorum salsamentis Siculis, carnium viginti millia talentorum, atque aliorum onerum viginti millia, praeter id quod aderat etiam nauigantium commeatus. Hieron. posteaquàm omnes portus cognouit, atque hos quidem posse nauem excipere, in illis autem inesse periculum: Ptolemaeo in Alexandriam domum misit, qua̅doquidem magna erat annonae penuria in Aegypto. Archimelum epigrammatum poëtam, qui epigramma in nauim conscripsit, centum frumenti medimnis decorauit: quod etiam suis sumtibus misit in Piraeum. Epigramma recitat Athenaeus ibidem. À Dionysio tyranno quinqueremes primùm aedificari coeptae. Nam cùm audisset, Corinthi triremium prima fuisse corpora aedificata: primus quoque in vrbe Syracurana, quae ab illis olim deducta fuisset colonia, structurae nauium aliquid adijci, corpora???; nauigiorum ampliora compingi posse, machinatus est. Diodorus lib. 14. Nauis admirationis praecipuae fuit, quae ex Aegypto Caii prin cipis iussu, obeliscum in Vaticano circo stacutum, quatuor???ue truncos lapidis eiusdem ad sustinendum eum adduxit: CXXM. modiûm lentis pro saburra ei fuêre. Longitudo spacium obtinuit magna ex parte Ostiensis portus latere laeuo. Ibi namque demersa est à Claudio principe, cum tribus molibus, turrium altitudine in ea exaedificacis obiter Puteolano puluere, aduectis???;. Plin. lib. 16. cap. 40. Vetus est mos ciuitatis Venetae, in regum & principum ad vrbem accessu, Bucentaurum purpura & auro insternere. Est haec nauis totius Senatus vrbanorum???; magistraruum capax, agitur???ue nunc remo, nunc velis, saepiùs remulco. Sedet princeps in puppiauro strata, aureo & ipse ferè pallio amictus: assidet summus ille ordo dextra laeua???ue maiestatis & silentij plenus, aurum, holosericum, & quod minimum est, purpura hunc vestit ordinem: tubae, tibiae???; & alia id genus instrumenta circumsonant, Bucentaurum suburbana praecurrunt nauigia, Paraschermos patrio sermone vocant. Haec publico sumtu aulaeis, & festa fronde, in topiarij operis modum inflexa, ad tempus instruunt, à prora & puppi pulpita altiusculè attolluntur: quorum fastigijs pueri puellae???ue eleganti forma, cultu???; exquisitissimo, alij alios mentiti genios, latenti machina subnixi, puro aperto???; libra̅tur aëre: hi aurea systra, illi thyrsos, alia???ue deorum dearúmve gestantes insignia: inferiore gradu adolescentes in Tritonum & Nympharum speciem figurati, suo quisq; statu, concentu tamen vno subuehuntur. Aurea adhaec signa toto nauigio defixa, vento???; agitata, spectaculum praebent tam voluptuosum, vt nullum sit propemodum aliud, quod meritò huic vni comparari possit. Bucentaurum tanta vis cymbatum sequitur officij gratia, ac spectandi studio, vt interdum quàm longè late???ue toto stagno fert prospectus, tegantur aquae freque̅ti comitatu. Quam rerum pompam si quis vetustarum rerum peritus, dilige̅tiùs spectet, haud multum diuersam agnoscat abea, quam veterum scriptorum quidam in Quiritium triumphis prodidêre, etsi rerum formae diuersae, quia in diuerso elemento: vt ornatissima illa nauis ac longè maxima sit currus, etsi nullus reperiri possit, qui cum tanta queat mole meritò comparari: suburbanae naues, quae insigni apparatu praecedunt, vrbium simulacra, earum expugnationes, ac totum rerum gestarum schema: cymbarum ille frequens comitatus, ciuium officia, currum longo ordine comitantium. Sab. lib. 8. En. 10. Gostavvs, rex Sueciae, tantae magnitudinis nauem habuit, vt mille armatos, naucleros???; trecentos reciperet. Idem primus vsum biremium, triremium ac quadriremium circa annum Domini MDXL. in mari Gothico ac Suetico, manu artitificum Venetorum liberali stipendio conductorum, introduxit, contra praedones Moschorum ac Esthonum. Olaus lib. 10. c. 3. LIBERALITAS SVMTVARIA RESPECTV RERVM IN qvas sit sumtus, quatenus hominis sunt Actiones vel Passiones quaedam. Svmtvs facti in Natvralivm rervm investigationem. Alexander Magnus rex, inflammatus cupidine animalium naturas noscendi, delegata???ue hac commentatione Aristoteli, summo in omni doctrina viro: aliquot millia hominum in totius Asiae Graeciae???ue tractu, quos venatus, aucupia, piscatus???ue alebant, quibus???ue viuaria, armenta, aluearia, piscinae, auiaria, in cura erant, adhibuit, ne quid vsquam genitum ignoraretur ab eo. Quos percontando, quinquaginta fermè volumina illa praeclara de animalibus Aristoteles condidit. Plin. lib. 8. cap. 16. in Sacrificia. Teletas maiores festiuitates Homerus appellauit, cum sacra quada̅ co̅stitutione, ob impensas quae in eas fiunt magnificas. Nam [Greek words] impe̅dere significat: [Greek words], multa im [2415] pendentes: [Greek words] pauca impendentes. Athenaeus lib. 2. cap. 1. Alexander Magnus, etiamnum puer dijs largè thus adolens, à Leonida paedagogo reprehensus fuit, dicente: Tam profusè adolebis, quando Sabaeos subegeris. Plutarchus in Regum apophtheg. Idem Asiatica expeditione suscepta, magnifica deis sacrificia, in Dio Macedoniae vrbe, Ioui???; & Musis scenica fecit certamina, per neuem dies, cùm Musis singulis diem vnum dedicasset. Scenam verò tam amplam struxit, vt centum lectos caperet, vbi amicos, & qui ordines in exercitu ducebant, legatos???; ciuitatum conuiuio accepit. Splendidissimi apparatus conuiuio cùm multi interfuissent, militibus etiam omnibus sacrificiorum & conuiuij partes distributae sunt. Diodorus lib. 17. Antiochvs Epiphanes, in sacrificijs, quae ciuiratu̅ causa in honorem deoru̅ celebraba̅tur, omnes, qui'ante ipsum regnauerunt, magnificentia longè superauit: quod vel ex Olympio Ioue, qui extat apud Athenie̅ses, & ex statuis quae sunt in Delo circa ara̅, facilè quispia̅ coniectari queat. Athenae??? lib. 5. c. 4. Selevcvs, Asiae rex, de suis bonis, tempore Oniae summi pontificis, praestitit Hierosolymitanis omnes sumtus ad ministerium sacrificiorum pertinentes. 2. Machab. 3. Praxinoë in Charitibus Theocriti, laudans Ftolemaevm, quòd Adonidis festum magnificis sumtibus apparasset, non sine prouerbij specie dixit: —[Greek words]. id est, -in diuite ditia cuncta. in Lvdoset Spectacvla. De Ludis sub Munisicentia. Hîc sumtus, illis Munus consideratur. Athenis, edente puerorum chorum Platone, Dion exul Syracusanus chorum exercuit, & sumtum omnem à se praebuit. Hanc Plato admisit illius apud Athenienses munificentiam: quae illi potiùs beneuole̅tiam, quàm gloriam sibi conciliaret. Plutarchus in Dione. Apud Romanos quae in spectaculis absumeretur pecunia, Lucar dicebatur: quoniam lucorum prouentus, qui plures circa vrbem dicati dijs erant, in ludos erogarentur. Caelius lib. 8. cap. 9. Antiq. Lect. Circus vnus Romae dicitur Flaminius: quòd cùm Flaminivs quispiam ex veteribus agrum praebuisset, impenderent eius vectigal in ludos Circenses. Cùm autem adhuc pecunia superesset, viam munierunt, quam item vocauerunt Flaminiam. Plut. in quaest. Rom. Herodes, rex Iudaeorum, ludos Olympios non satis respondentes suae celebritati propter inopia̅, adiuuit, attributis annuis reditibus, quo splendidiùs & sacrificia fierent, & alia quae ad decorandum tam frequentem conuentum pertinerent. Pro qua munificentia perpetuus agonotheta declaratus est. Iosephus lib. 16. c. 9. Antiq. & lib. 1. c. 16. belli Iud. in Pompas. Tvm Sacras. Niciae Atheniensis cùm alia, tum commemorantur eius in Delo magnifica & religiosa munera. Nam cùm chori, quos ciuitates ad canendum mittebant in Apollinis honorem, appellerent promiscuè: & quia naui turba repentè occurrente canere iubebantur, nullo ordine, sed nimia festinatione incompositè simul descenderent de naui, coronas sumerent & vestes: ille cùm theorus esset, traiecit secum in Rhenenchorum, victimas???; & reliquum apparatum trahens: ad haec pontem Athenis paratum competentem, atque eximiè excultum auro, pictura, sertis, tapetibus deportans, nocte fretum inter Rhenen & Delum medium, quod non est latum, eo iunxit. Mox vbi diluxit, pompam deo & chorum magnisicè comptum cantantem???; traduxit per pontem. Secundum sacra, ludos & epulum, palmam aeneam Apollini posuit: praedium???ue sacrauit, quod decem millibus drachmarum comparauerat, cuius vectigali impenderent in solenne epulum Delij, multam felicitatem à dijs Niciae precantes. Id est enim incisum in pilam, quam pro doni custode reliquit in Delo. Palma illa à vento elisa in Naxiorum excelsam statuam prócidit, atq; eam deiecit. Plut. in Nicia. Pivs II. Pont. Max. Viterbij festum Eucharistiae peregit insolito apparatu, strata vndique sagis purpureis vrbe, velata???ue linteis, quibus aureae stellae, veluti coelesti affixae globo interlucebant, vt excluso coelo inter flores ad digiti crassitudinem, & diuerfi generis cantus, supplicatio procederet. Syluestres etiam homines hedera vestiti cum leonibus atque vrsis congredi videbantur artificio mirabili, & versus passim heroici canebantur: fontium???; fistulae vtrinq; ex aduerso sese ferientium murmure continenti demulcebant: strauit???ue omnem templi ambitum purpura. Anton. Campanus in eius vita. Inavgvrales. Vide Tit. Inaugurationum, f. 2445. 4323. Illic Dignitatis, hîc Sumtus tantùm habetur ratio. Regias. Indorvm rex vbi se publicè visendum praebet, praecurrunt cum argenteis thuribulis ministri, qui vniuersum iter odoribus vaporant. Ipse autem gestatur lectica, margaritis hinc inde propendentibus. Lucer amictus auro & purpura. Lecticam muniunt corporis custodes, circumpendentibus auiculis, quas ad hoc imbuunt. Regia fulcitur auratis columnis, quae nulla non hora patet volentibus. Vbi rex incumbit ornamento capitis, tunc admittuntur legationes, & redduntur populis iura. Rauisius. Trivmphales. Ex Triumphorum loco petantur exempla, f. 1009. Illic Honoris, hic Sumtus magnificiratio habetur. Fvnebres. Vide Tit. Funerum, f. 956. Heic Sumtus, illic Officium mortuis impensum honorificum consideratur. in Nvptias. Hîc Sumtum consideramus. Dona singulis data nuptialia ad Munificentiam pertinent. Artaxerxes, rex Persarum, Vasti repudiata, Esteram Iudaeam vxorem duxit, & nuptias per integrum mensem celebrauit, omnibus???; gentibus diem festum indixit. Esterae 2. & Iosephus lib. 11. cap. 6. Erat Clistheni, Sicyoniorum tyranno, Aristonymi filio, Myronis nepoti, Andrei pronepoti, filia nomine Agaristia: quam pater destinabat nuptum dare ei, quem praestantissimum Graecorum omnium comperisset. Cùm igitur ludi Olympici celebrarentur, & ex eis Clisthenes curriculo quadrigali victor extitisset: nunciari iussit voce praeconis, vt quisquis sese dignum putaret, qui Clisthenis gener esset, is ad sexagesimum diem aut priùs Sicyone praestò foret: quoniam Clisthenes intra annum, à sexagesimo die incepturus, exequi nuptias destinasset. Itaque omnes Graeci, aut sua ipsorum, aut familiae claritate confidentes. eò proci contenderunt: quibus Clisthenes & curriculum, & palaestram ad certandum praeparauerat. Ex Italia illuc se contulit Smindyrides Hippocratis Sybarita (florebat maximè Sybaris ea tempestate) qui vnus vir ad extremum deliciarum processerat: & Siritanus Damas, Samyris filius, eius, qui Sapiens appellabatur. Ab Ionio aute̅ sinu Amphimnestus Epistrophi Epidamnius. Aetolus verò Males, germanus Titormi illius, qui Graecos robore fuerat supergressus, & in extrema Aetoliae homines fugerat, È Peloponneso Leocydes Phidonis, Argiuorum tyranni F. eius qui spacia Peloponnensibus statuit, longè omnium Graecorum insolentissimus: qui summotis Heliensium agonothetis, ipse agonotheta extitit in Olympia, & certamen praemium???; proposuit. Necnon Amiantus Lycurgiarcas, ex Trapezunte: & Laphanes Azenus, ex vrbe Paeo, filius Euphorionis eius. qui (vt in Arcadia fertur fama) in domum suam excepit Castorem & Pollucem, & ob id in omnes homines hospitalis: & Heleus Agaei, virpraeclarus. Isti ex ipsa Peloponneso venerunt. Ex Atheniensibus autem Megacles, Alcmaeonis eius filius, qui ad Crorsum se contulerat: & alter Hippoclides Tisandri, diuitijs ac forma inter Athenienses praecipuus. Ex Eretria Euboeae, quae per id tempus florebat, Lysanias: è Thessalia à Scopadeis Diactorides Cranonius: ex Molossis Alcon. Tot proci fuêre. Qui cùm ad diem praestitutam adfuissent, Clisthenes ante omnia patriam singulorum familiam???; percontatur. Deinde eos annum apud se detinens, explorauit vniuscuiusq; & virilitatem, & iracundiam, & eruditionem, & mores: nunc cu̅ singulis, nu̅c cum vniuersis congressus, & iuniores in gymnasia educens, praecipuè tamen in conuiuijs experiebatur. Sed ei inter procos praecipuè cordi erant Athenienses: & illorum magis Hippoclidem Tisandri strenuum esse iudicabat, cùm praesertim eius maiores, Cypselis Corinthijs propinqui fuissent. Cùm autem destinatus niptijs dies illuxit, quo ipse Clisthenes edixerat, iudicaturum se quem ex omnibus deligeret: mactatis centum bobus, in conuiuium tum ipsos procos, tum omnes Sicyonios accepit. Postea verò quàm coenatum est, proci certamen de Musica habere coeperunt, pariter & de oratione habenda in medium, Procedente potatione, Hippoclides cùm longè alios antecederet, iussit tibicinem sibi canere [Greek words], id est, sedatum quoddam saltationis genus. Tibicine obsequente saltauit, sibi quidem placens: sed Clisthenes omnem rem cernens dissimulabat. Post haec aliquantulum interquiescens Hippoclides, iussit sibi inferri mensam. Qua illata, primùm super eam Laconicos saltauit modulos, mox alios Atticos, tertiò super mensam capite statuto, cruribus veluti brachijs modulabatur. Ad cuius prima̅ ac secunda̅ saltatione̅, etsi stomachabatur Clisthenes ta̅ impudente̅ sibi generu̅ fieri: tamen sese co̅tinebat, nolens in eum erumpere. At vbi vidit cruribus veluti manibus gesticulantem, iam se vltrà continere no̅ sustinens, inquit: Fili Tisandri, desaltasti matrimoniu̅. Cui excipie̅s ille ait: No̅ est istud curae Hippoclidae. Tu̅c Clisthenes si [2416] lentio imposito, in medium haec protulit: Viri proci meae filiae, equidem omnes laudo, vobis???ue omnibus si fieri posset, gratificarer, neque vnum è vobis praecipuum probans, neque caeteros improbans. Verùm fieri non potest, vt de vnica virgine deliberans, omnium votis satisfaciam. Itaque singulis vestrûm, qui compotes huius matrimonij non estis, tanquam dignis meae filiae nuptijs, quod???ue domo peregrè abfuistis, singula argenti talenta dono do: Megacli autem Alcmaeonis filio, meam filiam Agaristiam despondeo, ritu Atheniensium. Annuente conditioni Megacle, nuptiae apud Clisthenem celebratae sunt. Ex eo coniugio natus Clisthenes, qui Atheniensium tribus statum???; popularium insticuit. tum Hippocrates. Ex Hippocrate verò alius Megacles, & alia Agaristia, ab Agaristia Clisthenis nomen habens, quae nupta Xanthippo Ariphronis, cùm praegnans esset, visa est sibi in somnis párere leonem, paucos???ue post dies peperit Xanthippo Periclem. Herodot. lib. 6. Alexander Magnus Susas ex India rediens, Statyram Darij filiam vxore̅ duxit. Locauit & alias nobilissimas feminas Macedonum primorib. Qua nuptiarum celebritate, quu̅ nouem millia conuiuarum accubuissent, singulis auream phialam ad sacrorum vsum dono à rege datam, Plutarchus scribit. Nec ea liberalitate contentus, exercitum alieno aere liberauit, pecunia creditoribus ex fide repraesentata. Sab. lib. 6. En. 4. Erant utem qui vxores ducerent, nonaginta, totidem???; thalami. Locus verò, in quo recipiebantur & accumbebant, ce̅tum habebat mensas, quarum vnaquaeq; argenteis pedibus nitebatur, ipsius verò, aureis: & omnes purpureis stragulis erant ornatae, varia???; veste texturae barbaricae & preciosissimae. Recepit etiam in conuiuium peregrinos hospites, quos sibi eregionè accumbere iussit. In aula verò conuiuia agitabant copiae pedestres & nauales, equites, legationes & peregrini Graeci: atque ante coenam tubis dabatur signum, quo co̅uocarentur, si ad mensam veniendi tempus esset: alterum verò, quo surgerent ab epulis. Quinq; dies integros & continuos ordine, nuptiales epulas celebrauit. Aduenerunt etiam musici & histriones, tam comici quàm tragici permulti. Aderant insuper circulatores mirifici ex India, quod genus reliquis ferè caeterarum nationum praestare videbatur. Aelian. lib. 8. de Var. hist. fusissimè verò Athenaeus lib. 12. c. 18. ex Charete. De ijsdem sic Plut. orat. 1. de Alex. fortuna: Alexander vno sub tabernaculo auro intertexto coëgit in eosdem penates, & ad communem mensam, centum sponsas Persidas, centum???; sponsos Macedonas ac Graecos, atque coronatus ipse hymenaeum princeps orsus, quasi conuiuale carmen accinens, in consortium coëuntibus maximis & potentissimis populis, vnius ipse spo̅sus, omnium verò auspex simul & pater conciliator???ue, foedere nuptiali coniunxit. Constantinus Caesar Eusebiam mulierem nobili ac splendido loco natam sibi despondit. Ea sponsalia Constantinvs Magnus Augustus pater summa hilaritate ac magnificentia celebrauit: nam & ipse sponsum manu duxit, & conuiuium splendidè apparauit, ac separatim singulos virorum ac mulierum choros muneribus eximijs coluit. Sigonius libro 4. Imperij occidentalis. Honorivs Imp. an. 398. nuptias cum Maria filia Stilichonis Vandali & Serenae (quae Theodosij Magni fratris filia fuit) quadriennio antè sibi desponsa, iam maturis vtriusq; ad ineundum matrimonium annis, Mediolani apparatu magnifico celebrauit. Signonius lib. 10. Imp. occid. Nuptias Sigebertvs, rex Franciae, cum Brunechilde, Athanagildi Hispaniae regis filia, celebrauit, maximo luxu. Sponsa quoque ei magnos thesauros attulit. Gregorius Turonensis lib. 4. cap. 26. Henricvs, Friderici II. Imp. F. à patre Caesar dictus, habuit vxorem Margarita̅ filiam Leopoldi ducis Austriae, dicti Gloriosi, in qua vetus Austriacorum principum familia defecit. Cum qua tam insignes maxima principum frequentia nuptias Norimbergae celebrauit, vt ob ingentem hominum pressuram multi interierint. Cuspinianus. Alfonsvs X. rex Castellae, quum nuptias primogeniti filij Ferdinandi celebraret, omnes primores Francorum, Angliae, Hispaniae & Castellae regnicolas, cum omni nobilitate conuocauit: tanto???; apparatu instituit conuiuia, vt Metelli, Cleopatrae, Antonij, Caligulae & Vitellij superare coenas visus sit. Nobiles omnes magnificis muneribus ornati, ipsi quinetiam plebeij, vt Annales Hispaniae habent. Idem. Fridericvs Pulcer, dux Austriae, electus rex Rom. & Leopoldvs frater, Gloria militum cognomine, Basileae magnificas celebrarunt nuptias: ille quidem cum Elizabetha Iacobi Aragonum regis filia, hic verò cum Catharina Sabaudiae Comitis filia. Idem. Bonifacivs Marchio & dux Thusciae, mortua Richilda coniuge, Beatricem, Conradi II. Imp. filiam duxit, ac sponsalia maximis impensis, atq; effusa, vt erat omnium illa aetate ditissimus, in omnem luxuriam magnisice̅tia apud Mincium celebrauit. Siquidem, si famae credimus, ad eam ducendam profectus, equos soleis argenteis caliciatos habuit, & domum reuersus, pistrina publicè ad molenda libero omnium vsui aromata excitauit, & vinum vulgò omnibus bibere cupientibus impertiuit. An. 1037. Sigonius lib. 8. regni Ital. Venceslavs IV. Boëmorum rex, cu̅ Iuditha, Rodolfi Imp. F. nuptias Pragae celebrans, quotidiano epulo non minus centum millia hominum excepisse fertur. Dubrau. lib. 18. Fridericvs III. Caesar, Italiam, nouo more, inermis & pacato agmine, non autem cum exercitu, vt alij Caesares, iniuit, & togatum quoque agmen ita per viam distribuit, vt alij antecederent, alij subsequerentur, ne cui multitudo grauis aut formidabilis existeret. Quare etiam adue̅tus eius laetus omnibus & gratus fuit. Leonoram Regis Portugalliae filiam, ex sorore Alphonsi Regis Neapolitanorum prognatam, ex Hispania Senas aduectam excepit, nihil praetermittentibus Senensibus, quae ad instauranda, denuo???; celebra̅da sponsalia, pertinebant. Romam cum sponsa ingressus, ad scalas sancti Petri, Nicolaum V. Pontificem obuium habuit: à quo in templum introductus, solenni more copula matrimonij cum noua nupta copulatus fuit anno. 1451. ac mox vterque eorum Imperatoria corona donatus, nuptijs Neapolim dilatis: quas Alpho̅sus rex tanto apparatu, tanta???; pompa apparauit, quantam illa aetas apud nullum alium Regem viderat. Omnis ferè Germaniae nobilitas nuptijs istis interfuit: complurimi Hispaniae principes sponsam ex Hispania deduxerunt. Venatio adhibita est quatuor millibus passuum à Neapoli, qui locus à regibus venationi statutus est. Fixa tentoria in campis, secundùm Anguiauam paludem: fontes è vario vini genere passim ad litus facti: mensae apparatae, in quibus supra triginta hominum millia discubuêre. Huc accedit, quòd qui spectandi gratia conuenerant plurimi mortales, onerati esculentis plurimorum dierum domum rediêre. Pontanus cap. 16. de Magnificentia. & Dubrauius lib. 28. Ferdinandvs, Neapolitanorum rex, in Hippolytae Mariae & Alfonfi filij nuptijs celebra̅dis singularem quendam splendorem ac magnificentiam ostendit. Omnes principes & populos Italiae inuitauit. Missi ab ijs orarotes fingulari comitate sunt excepti: ludi plurimis diebus editi, orchestris ac gradibus ad spectaculum magnis sumtibus dispositis, ijs???ue partim purpura ac serico, patim variato panno intectis: equestres concursiones magno apparatu hominum atque equorum factae, epulae lautissimae ac largissimae praebitae. Pontanus. ibide̅. Petrvs Genuara, comes Arianensis, cùm vxoris Ariani nuptias celebrasset dies octo, non populares modò suos, sed finitimos quoque, qui ad nuptias vocati venerant, ita accepit vt nil visum fuerit in eo genere opulentius: fuit???ue opulentiae admista lautities. Et quia principes quoque multi conuenerant, certatum est etiam, vt neq; ciborum conquisitio & concinnatio, neq; apparatus domesticus vinceretur à copia. Pont. cap. 1. de Conuiuentia. Galeacivs Vicecomes, Beatricem, Atestini Actij Ferrarie̅sis ducis sororem, in matrimonium duxit. Ludi nuptiales regio sumtu editi, totius Italiae vrbes inusitatae magnificentiae fama compleuerunt. Nam & simulacra certaminum, & castellorum expugnationes, quae armatis cohortibus & turmis inter se concurrentibus edebantur: & publici epuli apparatum, & matronarum saltationes, quae ad spectacula conuenerant, vehementer omnes mirati sunt. Mille ibi per tres classes discumbentibus conuiuis singulae vestes cùm sericae aureae???; tum laneae coccinceae???; aut acu pictae, dono datae sunt, Burra socru eas miro ordine perspicaci???ue iudicio sublatis mensis distribuente. Tot verò nouae nuptae collata sunt munera gemmarum atque monilium, caelati???ue argenti & purpurae, à legatis sociarum vrbium patricijs???; ciuibus, vt opulentissimorum regum diuitijs aequarentur. Iouius in vita Galeacij. Nuptiarum Mathiae Coruini Hung. regis cum Beatrice Aragonia celebritatem, vide apud Bonfinium libro quarto, Decad. 4. Leo X. Pontifex factus anno 1513. Iuliano Medici fratri in spem sobolis Philibertam, Caroli Allobrogum principis sororem, matrimonio iunxit: quam demùm, vti sine dote expetitam, vltrò regijs exornata̅ muneribus, praemisso ad Niceam insigni comitatu, Romam acciuit. Steterunt Leoni eae nuptiae centum & quinquaginta millibus aureis, cùm eam sine doto penitùs nobilita̅dae familiae causa plurimùm appetisset. Quum autem nullam ex ea prolem suscepisset, Iuliano Florentiae mortuo, Philiberta cum omni mundo muliebri, preciosissimis???; insignium gemmarum monilibus, in Galliam ad Ludouicam sororem transmissa est. Iouius in Leone X. in Convivia. Sumptum hîc perpendimus, qui in Conuiuia impenditur. Ipsum Conuiuium, quatenus Munus est, ad seq. librum pertinet. Solomo rex, sumtu regio magnificè vtebatur. Habebat enim [2417] 12. praesides totidem praefecturis praefectos, qui singuli singulis mensibus regiae familiae alimenta subministrabant: nimirum in dies fingulos similae coros triginta, farinae coros sexaginta, boues altiles decem, armentales viginti, balantes centum, praeter ceruos, capreas, bubalos & viuaria. 3. Regum 4. Persae lautè coenant, integra & multa & varia apponentes. Lecti & poculorum ornatus splendidissimus, auro & argento resulget. Strabo lib. 15. Athenaeus lib. 4. tradidit ex Herodoto, apud Persas diebus natalitijs fuisse morem, vt diuites bouem, ceruum, agnum, asinum, equum & camelum apponerent, totos in clibano aut camino costos. Alexandri Magni coena erat semper splendida, atque vnà cum secunda fortuna sumtus assurgebat, postremò ad decem millia drachmarum progressus est. Hîc substitit, tantae???ue impensae Alexandrum inuitantibus fuerunt praefinitae. Plut. in Alexandro. Hecataeus Abderites memorat, Eos, qui vxores ducunt. ad solenne conuiuium complures inuitare: quò ingenuos se esse, & ingenuorum parentum filiam ducere vxorem, multi sciant & testes sint. Plut. lib. 4. Quaest. conuiualium 3. Otho I. Imp. singulis septimanis in cibum aulicum mille porcis, viginti octo tauris, mille modijs frumenti, octo plaustris vini, decem plaustris ceruisiae vtebatur: exceptis oleribus, piscibus, ouis, gallinis, carnibus ferinis, butyro, adipe, lardo, & caseo. Ernestus Brotuffus lib. 2. Chron. Mersb. cap. 1. In Aquilonaribus regum aulis integri boues, tam volatilibus, quàm terrestribus animalibus grauidi, assantur, atque centurionibus ordinatim sedentibus distribuuntur. Ita & apud I nos in aula Preciosi Ioannis bos ingens, vel aliud quoduis animal magnum, omnigenis animantium generibus fartum, assatur, porcus???; dicitur Indianis. Olaus lib. 17. cap. 25. Veteri consuetudine bos eo die torretur, quo Aquisgrani Imperator inauguratur, farctus alijs animalibus: ex eo pars aliqua defertur ad Caesarem, reliquum est multitudinis: vinum etiam, duabus fistulis ad eam rem comparatis, toto die publicè profunditur. Sleid. lib. 2. Ferdinandum Gomecium Lemium, Alfonsus Albuquercius, Indiae praetor, ad Ismaelem Persaru̅ Imperatorem legauerat an. 1516. Ismaël postquam iucundo sermone tempus aliquod cum legato comiter insumsit, mensam insterni, & dapes apponi iussit: aliam verò mensam conquisitissimis epulis extructam, prope suam, legatis & principibus qui aderant similiter apparari praecepit. Celebratur omnium sermone conuiuium: Mahumetis interim vinum vetantis iussa contemnuntur: aequam vino admisceri summum nefas existimatur: maioribus inuicem poculis inuitantur. Dux quidam instat, & vrget, & per Ismaëlis vitam conuiuas obtestatur, vt totum vinum hauriant. Ismaël maximum poculum vino plenum ostentabat, &, Num satis oppletum esset, interrogabat: deinde totum, quasi praeclarum facinus ederet, ebibebat. Tunc se iactabat, quòd ille solus tantum vini hausisset, quantum illi omnes, qui aderant, bibere minimè potuissent. De mensa dapes & vinum, si quid esset quod suauius videretur, legatis mittebat. Multis interim iocis inter se ludebant, & omni ratione dabant operam, vt animos ab omni cura ad hilaritate̅ traducerent. Nullis caeremonijs, nullis mysterijs erat locus relictus. Conuiuiu̅ cùm duabus ante meridiem horis institutum fuisset, sub occasum Solis finitum fuit. Legati vestibus atque muneribus ornati, in tabernacula dimissi sunt. Osorius lib. 10. rerum Em. Carolo IV. Imp. nuptias quartas celebrante Cracouiae cum Elizabetha, nepte Casimiri Poloniae regis, an. 1363. Vernicvs Germanus, consul Cracouiensis, thesauris regijs praefectus, XV. reges, qui nuptijs intererant, domi suae regio epulo excepit: Casimiro primum, Carolo secundum discubitum dedit: muneribus regijs conuiuas omnes prosecutus, Casimiro decem aureorum myriades dono obtulit. Ioach. Cureus in Silesiae Annalibus. in Venationes. Alexander Magnus castra Arzariam promouerat. Ibi nemora longo murorum ambitu veterum regum iussu circundata, nobilium ferarum vim ad venatorium vsum alebant ingentem, erat???; nemus quatuor aetates intactum. Huc productum exercitum iussit Macedo feras agere, ipse???; leonem immani magnitudine Lysimacho, qui se obiecerat, repulso, fortiter prostrauit. Atque ex hoc casu Curtius fabulam credidit ortam, quòd quidam Lysimachum à rege leoni obiectum falsò prodiderint. Quatuor millia ferarum ibi caesa dicuntur, atque rex eodem nemore cum vniuerso exercitu hilarè epulatus, Maracadam redijt, vbi Sogdianam, Artabazo aetatem excusante, Clyto destinauit prouinciam. Sabellicus lib. 6. Ennead. 4. Friderici III. Imp. nuptiae cum Heleonora splendida venatione celebres fuêre Neapoli. Quatuor enim millibus passuum à Neapoli venatio adhibita est, in loco venationibus à regibus destinato. Fixa tentoria in campis secundùm Anguianam paludem: fontes è vario vini genere passim ad litus facti: mensae apparatae, in quibus supra triginta hominum milliae discubuêre. Quòd qui spectandi gratia conuenerant plurimi mortales, onerati esculentis plurimorum dierum, domum rediêr. Pontanus cap. 16. de Magnificentia. Ismael Sophus, Persarum rex, an. 1516. spectante legato Lusitaniae ad eum misso, montes, qui in ambitum duodecim passuum millibus patebant, exercitu circumducto cinxit. Dein de cùm paulatim vndiq; bestiae pellerentur, in campi planiciem, quam montes omni ex parte claudebant, compulsae sunt. Tum legatum cum socijs, & paucos praeterea viros primarios accersiuit, & sagittis maximum earum numerum confixit. Postremò aduncum gladium distrinxit, quo multas in duas partes vno ictu dissecuit, & quandam secundùm longitudinem vno tantùm vulnere discidit: erat enim summis viribus, & singulari in armis dexteritate praeditus. Tandem caedendi labore defatigatus, reliquis, vt bestiarum stragem ederent, permisit. Mox quatuor millia passuum progressus, piscationi operam dedit: & ipse manibus suis retia laciebat, & Lusitanis pisces humanissimè porrigebat, omni???ue ratione pugnabat, vt eos omnibus facilitatis signis ad suistudium alliceret: quod quidem non erat simulatione aliqua fraudulenter elaboratum, sed in natura illius penitùs insitum. Osorius libro 10. rerum Em. in Vectiones. À Lvdovico XI. circa annum Christi 1477. stathmi & diuersoria cursorijs equis primùm in Gallia constituta. Chronicon Francorum. in Avrigationes. Alcibiadis in equis alendis magnificentia etiam curruum numero fuit celebris. Solus enim hic, praeterea nemo, ad Olympiae ludicra, neque priuatus, neque rex septem misit. Palmam verò quòd retulerit primam & secundam & quartam, vt auctor est Thucydides, vel, vt Euripides, tertiam, ea re excellit splendore & gloria omnibus, qui in eo genere elaborauerunt. Hanc eius gloriam fecit munificentia hostium illustriorem: siquidem tentorium ei Ephesij posuerunt eximiè adornatum: pabulum equis & copiam victimarum praebuit Chiorum ciuitas: Lesbij vinum & caeteras epulas, largè multos inuitanti. Plutarchus in eius vita. in Peregrinationes. Viatica liberaliter data. Mentes, Leucadius mercator, cùm Smyrnam frumenti coëmendi gratia venisset, & illic Homerum, qui ludimagistrum agebat, inuenisset: sirene illius ductus, persuasit illi vt secum peregrinaretur suis sumtibus. Homerus cùm iam in animo poëseos argumentum praeconcepisset, occasionem hanc non neglexit, quòd mores gentium, situs regionum & vrbium, occulata fide tantùm percipi posse existimaret. Cum Mente igitur & Hispaniam & Italiam, totum deniq; mare Mediterraneum percurrit. Herod. in Homeri vita. Anivs instruxit viatico Graecos Aulide portu Boeotiae proficiscentes ad Troiam. Huius filiae Oenotropae dictae, quòd habuerint potestatem producendi vinum, oleum & frumenta, quandocunque vellent. Dictys Cretensis libro primo & Lycophron. Ferdinandvs, rex Hispaniae, confecto decennali bello Granatense, nouarum rerum laude, tum studijs excitatus, & Christophori Columbi constantia propè victus, octauo demùm anno perbenignè, ea, quae ad nauigationem occiduam, explorandis ijs locis faciundam, pertinebant, suppeditauit. Pecuniam Ludouicus Sanctangelus, Regiarum rationum scriba, Columbo numerauit. Erat septemdecim tantùm millium ducatorum: eam???ue regi, propter Granatense bellum illud exhausto, mutuam dederat. Sed tantilla pecunia tantum postea ei Regi ex Indijs auri argenti???ue tulit, vt summa, praeter margaritas & gemmas, quae innumerae fuerunt, sexaginta, quos vocant, milliones, feratur excessisse. Io. Metellus.
|| [2418]
PARSIMONIA SVMPTVARIA. IMPENDIA SVMTVS'QVE PARCI in genere. Celevs, rex Eleusine, pater Triptolemi, cui Ceres, quòd esset ab illo excepta hospitio, commonstrauit omnem agriculturae rationem, vt in reliquo victu, sic etiam in supellectile frugalissimus: ita vt in prouerb. abierit, Celei supellex. De eo Ouid. lib. Fastorum 4. Sors sua cuiq; loco est: quae nunc Cerealis Eleusis Dicitur, hîc Celei rura fuêre senis. Ille domum glandes excussa???;. mora rubetis Portat, & arsuris arida ligna focis, Filia parua duas redigebat monte capellas, Et tener in cunis filius aeger erat. Pericles cùm co̅tinuum in annuis magistratibus imperium & arbitrium obtinuisset per annos XL. animum tamen praestistitit à pecunia inuictum: non negligens alioquin rei familiaris, imò paternas & iustas facultates, vt nec inertia dilaberentur, nec multum interpellare̅t vel distinerent occupatum, certa ratione, quàm ce̅sebat expeditissimam & exactissimam, dispensauit. Quippe annuos fructus simul omnes distrahebat: inde necessaria quaeq; mercabatur ex foro, atque ita vitam victum???; quotidianum procurabat. Vnde parum iucundus filijs erat iam adultis, nec splendidè mulieres habebat: quae aegrè ferebant, quòd ita viueret in diem, & sumtus ita ad vnguem circum cideret: vbi, vt par erat ampla in domo & opibus effluentibus, nihil efflueret, verùm omnes impensae, omnia emolumenta certo essent numero & modo constituta. Huius tam exquisitis rationibus vnus seruus moderabatur Euangelus, praeclara supra caeteros indole praeditus, aut à Pericle ad domesticam institutus disciplinam. Plutarchus in Pericle. M. Cato Coss. bello, quod in Hispania citeriore gessit, habebat seruos quinque: horum vnus nomine Pacus tres pueros emit de manubijs. Quod vbi resciuit Cato, priùs quàm in conspectum eius veniret, strangulauit se: pueros Cato sub hasta vendidit, precium???; retulit ad quaestorem. Prouinciam sortitus Sardiniam cùm superiores praetores accipere publicè tentoria, lectos, togas soliti essent, magno???ue famulitio, caterua amicorum: sumtu???; & paratu coenarum onerarent prouinciales: ille disparitatem incredibilem fecit frugalitaris. nulla enim in re impensa publica indiguit. Oppida ipse sine vehiculo pedibus obibat. vnus sequebatur accensus, qui ei veste̅ & cymbium ad libandum portabat. Ferebat per expeditiones ipse in agmine arma, seruus eum sequebatur vnus, qui cibaria eius portabat: cui dicitur prandium vel coenam apponenti nusquam succe̅suisse aut obiurgasse, imò expletis muneribus militaribus, eum ipse adiuuisse ferè, atq; vnà manum admouisse. Plut. in Catone, & in Apopht. Victus M. Antonini Pij talis fuit, vt esset opulentia sine reprehensione, parsimonia sine sordibus, & me̅sa eius per proprios seruos, proprios aucupes, piscatores & venatores instrueretur. Balneum quo vsus fuisset, sine mercede populo exhibuit: nec omnino quicquam de vitae priuatae qualitate mutauit. Capitolinus. Albertvs Magnus, philosophus doctiss. episcopatum Ratisponensem consecutus, aes alienum, superiorum pontificum luxu contractum breui dissoluit, parsimonia loco amplissimi vectigalis vsus. Hier. Ziegl. de Viris illust. Ger. in Templa. Pavla Romana, vidua sanctiss. nolebat in lapidib. pecuniam effundere, qui cum terra & seculo transituri sunt: sed in viuis lapidibus, qui voluuntur super terram, de quibus in Apocalypsi Ioannis ciuitas magni regis extruitur: quos in sapphyrum & smaragdum & iaspidem, & caeteras gemmas esse vertendos, Scriptura commemorat. Hieronymus in Epitaphio euis. in Sacrificia. Antissevs, cùm ciuitas indigeret pecunijs, & ciues consueuissent splendidè celebrare Dionysia, in quibus varia & multa consumebant quotannis, atque praeparabant: persuasit illis, vt Baccho vouerent, duplum sequenti anno se daturos: illa autem congregantes, vicinis vrbibus venderent. Quae cùm ita fecissent, collectae sunt pecuniae ad eorum vsum non modicae. Arist. in Oecon. Socrates sacrificia volebat quàm minimis impendijs constare: quòd dij, vt non egent rebus hominum, ita magis spectant affectus immolantium, quàm diuitias. Alioqui cùm improbissimi quique maximè abundent diuitijs, actum esset de rebus humanis, si maloru̅ potiùs quàm bonorum victimis delectarentur. Eo???; versum Hesiodi magnoperè probare consueuit: [Greek words] Hoc dictum & ad nos Christianos pertinet, qui immodicis impendijs ornamus templa, peragimus sacra & parentalia: gratius facturi Deo, si quod vltra frugalem munditiem superest, fratribus egenis erogaremus. Eandem frugalitatem adhibendam docuit in excipiendis hospitibus, eodem vtens versiculo. Eras. lib. 3. Apophthegm. Apud Romanos immolatarum hostiarum exta ad quaestores aerarij delata veniebant, sacrificijs???ue Pop. Rom. tum deorum immortalium cultus, tum etiam hominum co̅tinentia inerat: Imperatoribus, quàm sacras manus habere deberent, apud ista altaria discentibus, continentiae???ue tantum tribuebatur, vt multorum aes alienum, qui prouincias sincerè administrauerant, à Senatu persolutum sit. Nam quorum opera rempublicam, auctoritatem splendorem???; suum procul obtinuisse viderant: eorum dignitatem domi collabi indignum, sibi???ue deforme esse, arbitrabantur. Valer. Max. lib. 2. cap. 1. L. Papyrivs Coss. aduersus Samnites dimicaturus, victori Ioui pocillum mulsi pro re magna votum fecisse dicitur. Bibebant enim murinum aut passum, sapam aut desrutum, alia???ue eius generis potu dulcia. Alex. ab Alex. lib. 3. cap. 11. in Lvdos et Spectacvla. Circenses ludos primus Romae fecit Romvlvs, quarto mense ab Vrbe condita (vt scribit Fabius Pictor) quo die Sabinas rapuit. Longius tempus alij tradunt: quod magis crediderim. Circenses dictos scribit Seruius, quòd ensibus circumdarentur. Nam cùm rudis vetustas non loca huiusmodi ludis apta aedificasset, inter enses & flumina eos agebant, vt ignauis vtrinque praesens esset periculum. Portea Tarquinio Prisco rege locus est designatus circo, qui postmodum Maximus est dictus. M. Fauonio aedili creato cùm in caeteris magistratus muneribus praestò fuit M. Cato minor, tanquam amico, tum ludos eius in theatro curauit, dedit???ue coronas thymelicis non aureas, sed vt Olympijs ex oleastro: dona loco magnificorum, Graecis betam, lactucam, raphanun, pira: Romanis vini amphoras, carnem suillam, ficus, cucumeres, lignorum fasciculos, quorum vilitatem alij irridebant, alij oblectabantur, Catonis austeritatem & co̅tractionem videntes transire sensim in remissionem. Postremò Fauonius immiscens se plebi, atque inter spectatores considens, plausit Catoni: ac donaret honoraret???ue merentes, clamauit: testatus???ue spectatores est, in illius potestate se omnia posuisse. In altero theatro collega Fauonij Curio splendidum exhibebat munus. pectatores tamen relicto illo huc transierunt, applauserunt???; effusè agenti Fauonio & Catoni agonothetae. Haec designauit Caro, quò ei rei obtrectaret, doceret???; ludentem oportere ludo vti, ac benignitate potiùs defungi communi, quàm apparatibus & sumtibus, in rebus nihili magnas curas & sollicitudines ponentes. Plut. in Catone. Henricvs III. Imp. vxore ducta Agnete, Aquitaniae ducis Gulielmi filia, & nuptias celebraturus in Ingelheim, quum immensa histrionum &: mimorum affluxisset mulcitudo, omnes licèt famelicos abegit, & in eorum locum pauperes, & egenos accersiuit. Cuspinianus, & Cranzius lib. 4. Metropol. cap. 52. in Pompas fvnervm, Trivmphorvm, &c. Gelo rex Syracusanus absque splendore suneris scpultus est. Vide Tit. Regum qui se legibus subiecêre. Socrati, cicutam bibituro, Apollodorus preciosum pallium obtulerat, vt eo indutus moreretur. At ille recusans donum: Quid, inquit, hoc meum pallium, quod viue̅ti conuenit, mortuo non conueniet? Erasm. lib. 3. Apopht. M. Aemilivs Lepidus, princeps senatus decedens, praecepit filijs, vt sine linteis, sine purpura & tibicine funus sibi facerent. Et Atticus Pomponivs, multi???; clari viri sine pompa funeris efferri voluêre. Alex. lib. 3. cap. 7. Romanae mulieres stolas in luctu candidas vittas???ue candidas olim ferebant. Nam tenuicas in hisce potissimùm & simplicitas decet. Infecta autem referunt partim luxum, partim curiositatem. Neque enim minus est de atro quàm de purpureo dicere, Fucatae vestes, fucati & colores. Nam sua sponte quod atrum est, non ab arte, sed est à natura tinctum, mistum???; vmbroso temperatur. Vnum ergo album est sincerum, nec confusum, sed defecatum infectura, nec fucatum, candidum. ita estijs, qui efferuntur, accommodatissimum. Siquidem mortuus euasit simplex quiddam atque à contagione liquidum: corpore vt veneno inficiente liberatus. Argis ferunt in luctu candida, vt Socrates ait, aqua abluta. Plutarchus in quaest. Rom. Nvmar regis Posthumia lex est: Vinorogum ne respergito. [2419] Quod sanxisse illum propter inopiam rei nemo dubitet. Plin. lib. 14. cap. 12. M. Aemylivs, qui princeps senatus sexies fuerat, vita decedens, filijs mandasse fertur, vt lecto purpura & linteis nudo suum efferrent corpus, in funus haud plus denos aeris insumerent: imaginum specie, non sumtibus, funera nobilitari ratus. Sab. lib. 8. Ennead. 5. in Exercitvm. L. Lvcvllvs, cùm Senatus ei ad classem parandam tria millia talentûm decreuisset: negauit per literas ea pecunia libi opus esse, iactans sine sumtu & tanto paratu Mithridatem se sociorum nauibus exacturum pelago, quod Dei ope praesticit. Plut. in Lucullo. M. Cato Censorius quaestor cum P. Scipione ad bellum in Africam missus, immodicos sumtus P. Scipionis in milites reprehendit: eo???ue nomine eundem apud patres accusauit. Plut. in Catone. in Nvptias. Clavdivs Caesar filiam vnam L. Iunio Sillano; alteram Cn. Pompeio Magno despondit, nullo immodico apparatu. Nam & ipse diebus illis ius dixit, & Senatus conuenit. Sueton. in Convivia et Alimenta. Voluptatum corporis veluti redemtor est pecunia. Et propterea Frugalitas in conuiuijs, quo ad Sumtum, spectat ad Liberalitatis locum: quo ad Voluptatem, quoe percipitur ex alimento, Temperantioe propria est. Cùm expedicionem fecissent Aegyptij contra Ochvm Persarum regem, atque rex eorum captus esset: benignè admodum ad coenam eum Ochus inuitauit. Cum???ue apparatus splendidus factus esset, risit Aegyptius, quasi parcè viuerent Persarum reges. At si vis, inquit, ô Rex, quo pacto potentissimos reges viuere oporteat, cognoscere, impera meis coquis, vt Aegyptiam coenam parent. Ochus ea coena degustata: lam te malum, inquit, ô Aegyptie, malè dij perdant, quando coenas huiusmodi relinquens, conuiuium appetisti frugalius. Athen. lib. 4. cap. 10. Xerxes re malè gesta ad Salaminem, dum è Graecia fugit, omnem apparatum suum ex auro argento???ue & peripetasmatis Mardonio praefecto reliquit. Quo ad Plataeas occiso, Pavsanias Lacedaemoniorum rex, cùm eum apparatum vidit in congesta praeda, iussit pistores & coquos, coenam sibi, vti Mardonio instruerent. Quo facto, tum Pausanias lectos intuens aureos argenteos???ue probè instratos, mensas etiam aureas, & argenteas, magnificum???ue coenae apparatum: imperauit per iocum suis ministris, vt Laconicam instruerent coenam. Id cùm illi fecissent, accersiuit Graecorum duces, & ridens dixit: Haec ego vos de causa conuocaui, vt amentiam Medorum ducis intelligeretis, qui cùm talem vitam duceret, ad nos subigendos venit, qui tam miserè victitamus: Herod. lib. 9. Antiphanes apud Athenaeum libro 4. facit quendam querentem de frugalitare Graecorvm, qui paululum carnium apponerent, quum maiores solerent totos boues, ceruos & arietes assos apponere. Quin & regi Persarum coquum, totum camelum assum, atque etiamnum calidum, apposuisse. Erasmus in Adagijs. [Greek words]. id est: Non habeo boum corpora, neque aurum, neque purpureos tapetes, sed animum beneuolum, dulcem musicam, & Boeoticis in poculis (insusum) vinum dulce, inquit Bacchylides, Iouis filios Pollucem & Castorem inuitans, apud Athen. lib. 11. Athenaeus in secundo tradit Iberos, cùm essent opulentissimi, tamen ob parsimoniam semper [Greek words] solitos, & [Greek words], hoc est, aquam bibere, & semel in die cibum capere: caeterùm vestitu fuisse sumtuosissimo. Citat hoc ex Athenaeo Stephanus. Erasmus in Adagijs. Horatius veterum Rom. frugalitatem in Sermonibus celebrat lib. 2. Sat. 2. inquiens: Rancidum aprum antiqui laudabant: non quia nasus Illis nullus erat: sed credo hac mente, quòd hospes Tardiùs adueniens vitiatum commodius, quàm Integrum edax dominus consumeret_. Romanis probrosum censebatur alienis vesci. Proinde ferebant singuli, quod essent ac biberent, quò non dicerentur [Greek words]. Hinc tollen dae ignominiae causa Romulus, quòd cum fratre ab Laurentia foret educatus, Brumalia instituit, quibus conuiuio excipiebatur Senatus, quum necessarium diceret, ab rege suo ali senatum hyeme, nullis obstrepentibus bellis. Caelius libro 27. capite 24. A. L. ex Suida. Apud Helvetios similiter etiamnum hodie ea conuiuandi ratio viget, veteris frugalitatis index, vt qui ad conuiuium accedunt patresfamiliâs, licèt vocati, panem & vinum secum ferant. Etsi hic mos senfim cum victus parsimonia obliterari incipit. M. Crassi mensa, cùm quos ad coenas inuitasset, ciuilis erat & popularis. At habebat munditiem & comitatem iucundiorem haec frugalitas sumtuosa. Plut. in Vitis. M. Cato scripsit, vinum in praetura & consulatu idem quod & operas bibisse, epulas ad coenam ex foro triginta comparasse assibus. id???; facere reip. causa, quò corpus suum esset ad perferendam militiam robustum. Plut. Avgvstvs Imp. vtebatur conuiuijs coenis???ue moderatis sine nimio sumtu. Conuiuabatur saepè, alacri comitate omnes assidentes prouocans: minimi enim erat cibi, & vulgaris, vini autem parcissimus. nam diu rarenter bibebat. Si tamen fitis vrgeret, perfusum aqua frigida panem aut fructus aliquos edebat. Cuspinianus ex Suetonio. in Lvcernas. Nicolavs Cusanus Cardinalis, in coena etiam lucernis oleo infuso, candelarum loco vtebatur. Quod aemulis reprehendendi ansam dedit, quasi piaculum foret Apostolorum imitatorem ad lucernas coenare. Hieron. Garimbertus libro 3. de Vitis Pontificum. in Vestimenta. Parsimoniam sumtus heic spectamus in vestitu tenui. Quatenus verò ille idem luxurioe occasionem amolitur, ad Temperantiae locum pertinet. Exempla non pauca ex Tit. Eremitarum & Monachorum peti possunt, f. 4052. 4120. M. Cato vestem nunquam induisse ait se, quae pluris esset ???ntum denarijs. Plutarchus. in Servitia. Antiqvorvm frugalitatem in familia alenda, inde quis colligat, quòd vxores, etiam regum olim coquinariam exercebant. Herod. lib. 8. Apud Euripidem in Helena Protei Aegyptiorum, regis ianitrix est anus, Menelaum naufragum stipem petentem excipiens. Palamedes Argiuus, vir sapientissimus, ad Troiam nauigans, absque seruo & ancilla, cùm Achilles ad eum dixisset: Rudior plerisque, ô Palamedes, videris, quòd qui tibi ministret in bello, neminem adduxeris: tum ille ambas protendens manus: Quid ergo haec ô Achilles? respondit. Philostratus. Phocionis Altera vxor non minùs castitatis nomine & frugalitatis fuit Athenis celebrata, quàm ob probitatem Phocion. Spectantibus autem aliquando neuos tragoedos Atheniensibus histrio, qui proditurus erat in scenam, personam poposcit choragum reginae, ac multas eximiè cultas pedissequas. Non praebente illo, stomachabatur, tenebat???ue suspensum theatrum, progredi abnuens. At choragus Melanthius protrudens eum in medium clamauit: Non cernis Phocionis vxorem vnà cum ancilla semper incedentem? Tu verò insolens es peruertis???ue mulieres. Hanc vocem exauditam excepit theatrum ingenti plausu & strepitu. Plutarchus in Phocione. M. Cvrivs Dentatus, cùm à Samnitum legatis adiretur, rapa sibi parare obsonium inuentus est: cui duos calones in castris fuisse asserunt, cùm summam imperij gereret. M. verò Antonio consulari octo seruos, Carboni septem solùm ministrasse. Alex. lib. 3. cap. 11. P. Scipio iunior, cùm legatus mitteretur ad Carthaginenses, vnum tantùm comitem Panaetium philosophum & amicum secum habuit, & famulos quinque: quorum vno in peregrinatione defuncto, alium emere noluit, sed è Roma vnum in defuncti locum accersiuit. Potuisset Scipio multis comitarum consuetudine. Verùm ne caeteris ostentationis & superbiae exemplum esset: his contentus, Reipublicae negotia expedire voluit. Plutarchus in Rom. apoph. Posidonius, Polybius, Athen. lib. 6. cap. 8. Idem ad orbis terrarum componenda regna missus à senatu Rom. quò cuique sua tribueret, post duos inclytos consulatus, totidem???ue triumphos, septem tantùm seruis sequentibus officio legationis functus est, cùm ex Carthaginis & Numantiae spolijs plures sibi comparare potuisset, nisi operum & factorum suorum fructum ad patriam redundare maluisset. Valerius Maximus lib. 4. c p 3. Plin. cap. 58. de Viris illust. Alex. lib. 1. cap. 18. Ennivs poëta, qui primus Latinorum heroica attigit, in Auentino domuncula & Vnius ancillae ministetio co̅tentus fuit. Alex. lib. cap. 11.
|| [2420]
M. Cato mancipium nunquam plus mille quingentis denarijs emit: quòd nec molles, nec formosos, verùm operolos & valentes, vt equiso nes & bubulcos, quaereret: quos, vbi consenuissent, venundandos putabat, neque alen dos inutiles. Plut. in Catone. Cùm M. Cato Coss. bello, quod in Hispania gessit, seruos quinque haberet: quaestor in Sardinia vnico accenso contentus esset, in expeditionibus ipse arma ferret, seruus vnus cibaria: multum à prisca continentia spacio annorum posterior Cato discessit, vtpote in ciuicate iam diuite & lautitia gaudente natus: is tamen cùm bellis ciuilibus interesset, filium secum trahens, duodecim seruos habuit: numero plures, quàm superior, temporum diuersis moribus pauciores. Valerius lib. 4. cap. 3. C. Ivlivs Caesar, qui primus omnium hominum in insulas Britannicas cum mille scaphis penetrauit, tres domesticos omnino secum adduxit, velut Cotas est auctor, qui tunc secundum locum in castris obtinebat, in commentario suo de Romanorum republica. Athen. lib. 6. cap. 8. Alexander Seuerus Imp. cursore nunquam vtebatur, nisi seruo suo, dicens, ingenuum currere nisi in sacro certamine non debere. Cocos item, piscatores, fullones & balneatores non habuit, nisi seruos suos: nolens quenquam ingenuum sordidis ministerijs dehonestare. Lampridius. Ivlianvs Imp. cum eunuchis & coquis seruos etiam expalatio eiecit. Rogatus verò cur id faceret? ait: His non opus esse, cum minori sumtu viuere posset. Eras. lib. 8. Apoph. Innocentivs VI. Pp. impensam domesticam, quae magna erat, imminuit, familiam suam ad certum & honestum redigens numerum: nec domi voluit nisi viros habere probatissimos. Idem vt facerent cardinales, acerrimo edicto mandauit, dictitans, suam ac omnium ecclesiasticorum vitam caeteris exemplo esse debere, ad imitationem Saluatoris nostri, euius tota vita ad institutionem humani generis respexisset. Platina. Fran. Petrarcha famulitio modico vsus, seruorum multitudines inquietum hominem facere aiebat. Hier. Squarzaficus in eius vita. in Eqvos. Israrlitarv, m regibus multitudo equorum interdicta fuit a Domino, ne propter equorum studium populus reduceretur in Aegyptum equorum feracissimam, & cum Aegyptijs conuersaretur. Deut. 17. M. Cato equum, quo in expeditionibus consul vsus fuerat, ne Reipub. imputaret naulum, reliquit in Hispania. Plutarchus in Catone. in Svpellectilem tam Sacram quàm Profanam. Tum In Genere, Svpellex frvgalis, parca, pavca. Scythica narratur supellex, iugum boum, aratrum, sagittarum pharetra, quibus cum amicis vtantur, & aduersum inimicos, Adrjci & quo vectantur, currus potest: sunt enim ???, hoc est, domibus nullis: qua in re vel nimium sibi placent, quod solari quadam circumuectentur imagine. Caelius lib. 23. cap. 10. A. L. Arabibvs totum familiae censum vna implet tenuis supellex, quae nobili equo Numidico, lancea & iaculis constat. In mundo muliebri, neque aurum, neque argentum visitur: sed lanea virgata vestis, & pro geniali toro ex centone leuis culcitra: primores tantùm argentum vermiculato opere fabrefactum, pictum???ue in phaleris gestant: argenteas???ue iteni bullas collo suspe̅dunt, quas induso amuleto Thaheles vocant, quarum praesidio aduersus pericula se probè munitos arbitrantur. Sab. supplem. lib. 8. ex Iouio. Hellanicus in Denomniationibus, quosda̅ esse ex Libycis Nomadibvs scribit, qui nihil aliud possideant, quàm calicem, cultrum, & hydriam: quod???ue domos habitant ex culmis co̅fe ctas???ue perexiguas, quantea???ue faciant ad arcendas temporum iniurias, quas etiam circumferunt, quocunque proficiscantur. Athen. lib. 11. cap. 1. Sardolibyes aliud vas aut instrumentum non possident, praeter calicem & gladium. Ex Nicolao de Moribus gent. Stob. Serm. 42. Epaminondas dux Thebanorum, in supellectili sua praeter ahenum & veru vnicum, nihil habuit. Frontinus libro 4. cap. 3. Socrates per forum obambulans, quum aspiceretmercium copiam, quae illic vendebantur, ita secum loqui cosueuerat: Quàm multis rebus ego non egeo. Alij cruciantur animo, ita cogitantes: Quàm multa mihi desunt. Socrates sibi gratulabatur, quòd iuxta naturam viuens, ac paucis assuetus, aurum, purpuram, gemmas, ebur, aúlaea, reliquas???ue diuitium delicias, nec cuperet, nec egeret: quas dicere solebat magle necessarias agen dis tragoedijs, quàm ad vsum vitae. Bruson, lib. 5. cap. 22. In hanc autem sente̅tiam vsurpabat versus Iambicos poëtae nescio cuius: [Greek words]. id est, Argentea isthaec vasa simul, ac purpura, Tragoediarum accommoda histrionibus Sunt, ad beatam conferunt vitam nihil. Laërtius libro secundo. In eandem ferè sententiam Horativs quoque in praeclara illa epistola ad Iulium Florum, sic inquit: Aurum, marmor, ebur, Tyrrhena sigilla, tabellas, Argentum, vestes Getulo murice tinctas, Sunt qui non habeant. Est qui non curat habere. De Diogene Cynico Ausonius sic scribit: Pera, polenta, [Greek words], baculus, scyphus, arcta supellex Ista fuit Cynici: sed putat hanc nimiam. Namque cauis manibus cernens potare bubulcum, Cur scyphe te, dixit, gesto superuacuum? Ptolemaevs Lagi F. apud amicos coenitare assuetus, saepe etiam dormire, si quandoque illis reponeret, vasa commodo ab eisdem sumere non verebatur: stragula item, ac id genus alia plura: quòd ipse in domestica supellectile nil admodum praeter necessaria haberet. [Greek words], Nam ditare quàm ditari, magis vider, regiu̅, asseuerabat. Plut. in Apoph. Avgvsti Caesaris instrumenti & supellectilis parsimonia apparet etiam nunc: residuis lectis atque mensis, quorum pleraque vix priuatae elegantiae sint. Ne toro quidem cubuisse aiunt, nisi humili, & modicè instrato. Suetonius. Mathiae Coruino Vngariae regi nulla domi gemmata pocula, nullis atria aulaeis vestita: nullus, vel certè rarus, & is incultus ac rudis apparatus: sordidae in quadrata mensa mappae, cultus omnis ad equos & arma translatus: ibi aurum, gemmas & argentum gestare mos erat. Bonsinius libro septimo Dec. 4. In Specie. Svpelle??? Sacra. Alexander Sewerus Imp. teste Lampridio in templis numquam praeter quatuor aut quinq; argenti libras, auri ne guttulam quidem, aut bracteola̅posuit, identidem versum Persij repetens in sacro quid facit aurum? Idem in conuiuijs suis aurum planè nesciuit. Pontanus cap. 2. de Splendore. Calices sacros principiò ligneos fuisse, satis constat: at que id pauperum Apostolorvm institutum dixerim, qui sic voluerunt modis omnibus materiam praecidere luxui. Zepherinvs postea mandauit, vt in vitreo vase, non in ligneo, vt antea, sacrificaretur. Antiquatum est id decretum paulatim, cautum???ue, ne in ligneo vase sacerdos rem diuinam faceret, propter materiae raritatem, qua liquor imbibitur: neque vitreo, quia fragile: neque ex metallo, ob tetrum saporem, quem inde concipit: sed in auro, aut argento, aut si vtrunq; desit, in stanno. Auctor Gratianus. Sunt tamen, qui hoc primùm Vrbano I. assignent. Linteolum, super quo inter saxcra corpus Christi ponitur, Sixtvs I. pontifex iussit, ne ex alio quàm ex lineo panno, & quidem purissimo fieret: id corporale vocant, Eiusdem quoq; sanctio, ne sacra vasa profanae attrectarent manus, praesertim feminarum. Vestes sacerdotales, cum altarium tegumentis, ac reliquis rebus ad vsum templi necessarijs sacrari, & vestimenta ipsa sacerdotibus alijs???ue initiatis assignari, qui ea induerent, quum sacris essent operam daturi, Stephanvs I. Iudaeorum imitatione statuit: na̅ in exordio surgentis religionis, sacerdotes rem diuinam facturi nihil superinduere consueuerant, quum potius sese intrinsecùs animi virtutibus vestire, ac vitijs corporis exuere studerent, quàm nouos sumere apparatus. Polydorus lib. 6. cap. 12. de rerum Inuent. Profana. Cuiusmodi sunt Vasa. Priscos ex bouinis cornibus, quae [Greek words] dicuntur, bibere solitos perhibent, vnde & cornutus Dionysius fingitur, & taurus à compluribus poëtis nuncupatur, atque taurina facie conspicitur in Cyzico, hinc verbum [Greek words] & [Greek words], pro eo quod est vinum aquae miscere: & vas ipsum in quo vinum miscetur, Craterem appellant, quasi ceraterem, quoniam potus in cornu infundatur. Nostris etiam temporibus cornuum apparatus cernitur, quae rhyta nonnulli appellant, atque poëtarum complures antiquos inducunt ex cornibus bibentes. Athenaeus lib. 11. cap. 18. Polemon apud Athenaeum libro 11. cap. 10. tradit, ad ipsius etiamnum aevtatem Graecos quosdam bibere solitos ex fictilibus: velut Argivos in publicis conuiuijs, ac Lacedaemonios in Phiditijs festis, aut epinicijs, aut nupcijs virginum. Erasmus in Adagijs. Agathocles, tyrannus Siculorum, nunquam sine fictili [2421] bus (memor paternae obscuritatis, quòd figulo patre genitus fuerat) coenauit: adeò quidem, vt inter vasa aurea, figulina semper admiserit. Alexander libro quinto, capite 21. ex Diodoro. C. Fabricivs Censor, ne duces plusquam pateram & salinum ex argento in castris haberent, & milites vasis ligneis tantùm vterentur, edixit. Alexander librò secundo, capite 29. ex Plutarcho. Carthaginensium legati, cùm Romae apud omnes eodem argento coenitauissent dixisse, feruntur, Nullos hominum inter se benigniùs viuere quàm Romanos. Plinius libro trigesimotertio, cap. 11. M. Cvrivs Dentatus, cùm interuersae pecuniae argueretur, cadum ligneum, quo vti ad sacrificia consueuerat, in medium protulit, iurauit???ue, se nihil ampliùs de praeda hostili in domum suam conuertisse. Si iureiurando Curij actio decisa fuerit, aut alijs etiam rationibus, non constat. Plinius dè Viris illust. Aelius Catvs, cùm legati Aetolorum in consulatu prandentem in fictilibus adissent: missa ab his vasa argentea non accepit, neq; aliud habuit argenti ad supremum vitae diem, quàm duo pocula, quae L. Paulus socer ei ob virtutem deuicto Perseo rege donasset. Plin. lib. 33. cap. 11. Constantivs Chlorus à Diocletiano adoptatus, Magni Constantini pater, diuitiarum contemtor, & modici cultus fuit, vt etiam à fictilibus non abhorreret. Quoties enim feriatis diebus epulum dabat, vasa argentea ab amicis accipiebat mutuò, vt abacum exornaret, & triclinia sterneret, studens diuitijs prouincialium ac priuatorum, non fisco. Solitus dicere, Melius esse publicas opes à priuatis haberi, quàm vno claustro detineri frustrá, Cuspinianus ex Suida, & Eutropio. D. Avgvstinvs vestitu mundo vsus est, nec sordido, nec nitido nimiúm. Cochlearia argentea erant: caetera vasa omnia testacea, lignea, aut marmorea. Possidonius capite vigesimosecundo. Stragula. M. Cato superior, qui Celtiberos Hispaniae populos, robur prouinciae, secundis praelijs fregit, cùm totam illam prouinciam administraret, pellibus hoedinis pro tapetis vsus est. Val. Max. lib. 4. cap. 3. Arma. Lacones strigilibus vtebantur non ferreis, sed arun dineis. Plut. in institutis Laconicis. Sellae. Lacon, cùm in peregrinatione vidisset homines in sellis curulibus sedentes: Absit, inquit, vt in talibus sedeam sellis, vnde non liceat assurgere seniori. In his enim sedebant delicati porrectis cruribus, ac coelum imminens capiti prohib ebat exurgere. Plut. in Lacon. Tvrci, in terra comedentes omnes sedent, nec scamnis nec sedilibus vtentes: quadam tamen decenti compositione, multum naturae ipsi deferentes. Mensam habent ex corio ceruino, plerumq; atconso ac rotundo, latitudine quinq; aut ampliùs palmarum, cum circulis ferreis, quibus immissa corrigia instar bursae clauditur, aperitur & portatur. Cuspinianus. in Balnea. Antiquitùs in vsu erant balncola perangusta, tenebricosa, vti Seneca in quit: neq; enim calida videbantur, nisi obscura. Eiusmodi fuisse legimus P. Scipionis Africani balneum apud Linternum. In eo ille horror Carthaginis, cui Roma debebat, quòd semel tantùm foret capta, abluebat corpus laboribus fessum rusticis: quoniam se exercebat opere, terram???;, vt mos fuit priscis, ipse subigebat. Cael. lib. 30. cap. 17. in Domos, Villas, Agros, Possessiones. Spartae in campo interiecto inter pontem & amnem Gnacionem (quem vocant Oenuntem) conciones habebant, vbi neq; porticus erant, neq; alia structura vlla. Nihil enim ea arbitrabatur Lycurgus ad consilia rectè capienda interesse: quin citiùs officere, quòd futiles & fluxas inani sensu congredientium mentes effi ciant: cùm in signa & tabulas, vel proscenia theatrorum, vel lacunaria fabrefacta, illi, quiad concionem venuint, defigunt oculos. Plutarchus in Lycurgo. Agesilai regis clarissimi domum, ab inopi & priuata haud dissimilem fuisse, historiae testantur. Lycvrgvs serra & securi ianuas, fenestras & fastigia aedium fabricari sanxit, neq; omnino instrumentum adhibere aliud: omnia arguta & exquisita opificia exterminans. Plutarchus in Quaest. Rom. Scandula contectam fuisse Romam, ad Pvrrhi vsque bellum annis quadringentis LXX. Cornelius Nepos auctor est. Plin. lib. 16. cap. 10. M. Cvrivs post insignes triumphos in concione dixit, Perniciosum esse ciuem, cui septem iugera non satis essent. Haec autem mensura plebi post exactos reges assignata fuerat. Plinius lib. 18. cap. 3. Aeliorvm familiam, & Tuberonum, cùm decem & septem eiusdem cognominis forent, modicis aedibus, cum vxoribus & liberis, eosdem lares incoluisse, eundem???ue agrum Veientanum arasse, & ex eius fructu victitasse, legimus. Alex. lib. 3. cap. 11. ex Liuio. M. Cato Censorius publicis iam priuatis???ue opulentus rebus, villas suas inexcultas & rudes, ne tectorio quidem praelitas habuit, ad annum vsque aetatis suae LXX. & ita de se ipsemet scribit: Neque mihi aedificatio, neque vasum, neque vestimentum vllum est in manu preciosum, neque preciosus seruus, neque ancilla. Si quid est, quo vtar, vtor: si non est, ego sum, cuique per me vti atque fruilicet. Vitio vertunt, quia multa egeo. At ego illis, quia nequeunt egere. Gellius lib. 13. cap. 22. Antiquae Rom. villae auiaria duo duntaxat habebant: inplano cohors, in qua pascebantur gallinae: & earum fructus erant oua & pulli. Alter sublimis, in quo erant columbae in turribus, aut summa villa. Contrà, nunc auiaria sunt nomine mutato, quòd vocantur ornithones, quae palatum suaue domini parauit, vt tecta maiora habeant, quàm tum habebant totae villae, in quibus stabulentur turdi ac pauones. In leporario, praeterquam lepusculum è venatione, nihil habebant. Neque enim erat magnum id septum, quod nunc, vt habeant multos apros ac capreas, complura iugera macerijs concludunt. In tertia parte quis habebat piscinam, nisi dulcem, & in ea duntaxat squalos ac mugiles pisces? Quis contrà nunc Rhinton non dicit sua nihil interesse, vtrum ijs piscibus stagnum habeat plenum, an ranis? Varro lib. 3. cap. 3. Cn. Pompeii domus ad tertium vsque triumphum, non magnifi centiùs extructa fuit, quàm priuati & egeni ciuis. Alex. lib. 5. cap. 25. Avgvstvs Caesar habitauit in Palatio: sed nihilominus aedibus modicis Hortensianis, & neque laxitate neq; cultu conspicuis: vt in quibus porticus breues essent Albanarum columnarum, & sine marmore vllo, aut insigni pauimento conclauia. Ac per annos ampliùs XL. eodem cubiculo hyeme & aestate mansit: quamuis parùm salubrem valetudini suae vrbem hyeme experiretur, assidue???ue in vrbe hyemaret. Si quando quid secretò, aut sine interpellatione agere proposuisset, erat illi locus in edito singularis, quem Syracusas & [Greek words] vocabat: huc transibat, aut in alicuius libertinorum suburbanum. Aeger autem in domo Moecenatis cubabat. Ampla & operosa praetoria grauabatur, & neptis quidem suae Iuliae profusè ab ea extructa etiam diruit ad solum. Sua verò, quamuis modica, non tam statuarum tabularum???ue pictarum ornatu, quàm xystis & nemoribus excoluit, rebus???ue vetustate ac raritate notabilibus: qualia sunt, Capreis immanium beluarum, ferarum???ue membra praegrandia, quae dicuntur Gigantum ossa, & arma Heroum. Suetonius. Tvrci simplicitatem ostendunt in aedifi cijs suis, nullam penitùs habentes delectationem in construendis domibus: licèt sint' auro atque argento ditissimi, superfluitatem tamen esse iudicant. Rarò ex lapidibus, frequenter ex lignis domus construunt. Rident itaque mirum in modum Christianos, cùm tanta vident aedificia: quae ideo putant extructa, quasi credant se perpetuò victuros. Nobiliores autem, aestatis tempore relin quentes vrbes, in campo sub papilionibus dégunt, venatio nibus???ue vtuntur. Qui verò pecudibus operam dant, nullas penitùs habent domos, sed cum pecoribus terras pro pascuis quaerunt: hyeme calidiora & inferiora loca, aestate superiora: quamuis ditissimi sint auro, tugurijs exilibus contenti: osten dentes se mundi peregrinos. Cuspinianus. in Sepvlcra. Indi operosa sepulcra, vt grauia defunctis, aspernati, humili tumulo mortuos suos sepeliunt. Alex. ab Alex. libro 6. capite 14.
|| [ID00874]

LIBRI TERTII. TITVLORVM DISPOSITIO. ???
[arrow up]

|| [2423]
???
|| [ID00876]
Voluminis Decimi Liber III. De Liberalitate Mvneraria, en ???, quae in Dando Donandoq spectatur. IN priore Liberalitatis Vtentis specie Sumtum & Impensam considerabamus Magnifici eximiè dicti: hîc Dationem ipsam, siue Donu̅ Munifici: atque vtillic Rei in quam fit sumtus, ita hîc Personae, cui velres datur, vel sumtus confertur, habenda ratio. Proinde eadem saepe exempla vtriqueloco inseruient, diuerso tamen respectu. De Doni & Muneris differentia ambigunt Grammatici, ambigunt quoque Iureconsulti. Seruius Donum superioribus dijs, Munus inferioribus dari ait: Donatus illud Deorum, hoc Hominum esse (cùm secundùm Varrone̅, qui Mutuo animo sunt, illud dent officij causa) Paulus I. C. Donum genus esse ait, Munus speciem: contrà Marcianus in hoc genus, in ilio speciem constituit. Vt proinde Donu̅ sui ambitu etiam Munus comprehendere, in specie verò maiorum tantùm rerum esse videatur. Munus minorum. Nos vniuersim Dona & Munera appellamus, quaecunque Liberaliteralteri ab altero vel inpraesens vel in futurum dantur. Sic etiam Dona Caio dicuntur, quae post mortem haeredibus relinquuntur: & Donaria tum quae dijs dantur, tum quae Imperatormilitibus, quae eadem Donatiua: vti quae populo Congiaria. Munera item pro spectaculis & ludis, qui à magistratu vel principe quasi munerisloco exhibentur: vnde Munifici, qui munera talia exhibent, & Munificentia propriè, in his exhibendis splendor. Nempepenes populum arbitrium est & ius & normaloquendi. Nobis satis sit digitum ad fontes intendisse. DONATIO MISERICORS. ELEEMOSYNA DATA PAVPERIBVS, EGENTIBVS. Qvi dederint. Apostoli. Thomas apostolus ad Gnodophoru̅ Indiae regem pro architecto non terreni (vt ille putauit) red coedestis opificij missus, cùm magnam pecuniae vim in aedifi candae regiae sumturus accepisset: prosecto in aliam prouinciam rege, argentum omne pauperibus diuisit. Qnod vbi innotuit regi, vinctus ductus est in carcerem. Interim Gad frater regis elatus, cùm die quarto reuixisset, testatus est, vidisse se in coelo mirabilis structurae, basilicam, gemmis auro???ue fulgentem, atq; audiuisse a Thoma regi conditam, nisi ea se ipse fecerit indignum. Rex itaque rediuiui fratris tum miracolo attonitus, tum verbis permotus, apostolum vinculis liberat, Christum praedicanti credit: & credens intelligit, non in terra, sed in coelo elcemosynis paranda esse mortalibus habitacula. Marulus. Pontifices, Episcopi. Ex Tit. Liberalitatis erga pauperes in genere, huc exempla plura pertinent, f. 2360. Rabanvs Maurus, Fuldensis antistes, mox archiepiscopus Moguntinus, cùm tanta fames Germaniam occuparet, vt etia̅ pater filium suum deuorare vellet: multam beneuolentiam pauperibus exhibuit. Sigebertus in Chron. Anastasivs IV. Pont. max. pauperes pauit sua pecunia, qu??? vniuersam propè Europam torqueret fames. Rauis. Basilivs Magnus, episcopu??? Caesariensis, in fame grauissima facultates suas vendidit, frumentum comparauit, ex quo pauperes omnes, etiam Iudaeorum liberos, aluit. Sozomenus lib. 6. cap. 34. Synodus Romana censuit, Episcopos eò collocandos, vbi praedia abundent, quae alendis pauperibus suppetant: oportere enim episcopum penu & alimoniae pauperum promum, co̅dum & procuratorem esse. Auentinus lib. 3. Reges. Anno regni Herodis XIII. siccitas diuturna accidit, eam???; insecuta est sterilitas, & pestilentia, cùm aegroti in tanta penuria nec curam sibi conuenientem, nec alimentu̅ congruum ha [2425] bere possent. Absumtis veteribus frugibus, neque terra reddente debitum, cùm ne regi quidem amplae facultates suppeterent, dum fraudatur agrorum reditibus, absumta in aedificationem vrbium pecunia: quicquid erat in regia supellectilis tam aureae, quàm argenteae, id totum concidit, & pecuniam misit in Aegyptum, quam tunc Petronius ob tinebat pro Caesare. Is quia priuatim amius erat Herodi, prae alijs eis concessit, frumenti exportationem. Herodes itaq; eximiam laudem benefi centiae & prouidentiae retulit. Nam primùm his, qui sibijpsis frumentum quaerere non poterant, diuisit, omnibus accuratissimè dispensa̅s. Dein de quia multi era̅t, qui propter senium vel aliam debilitatem cibos parare non valeba̅t, his quoque prouidit, adbibitis pistoribus, vt in promtu alimenta haberent. Quin & aduersus hyemis asperitatem prouidit, ne qui periclitarentur inopia vestium, absumtis pecoribus, & lanis alijs???; tegumentis deficientibus. Vbi verò etiam huic necessitati prospectum est, propinquis quoque Syrorum vrbibus sollicitodinem impendit, distributis ad sementem faciendam frugibus: ita vt reuocatis ad rationem, quae in exteros tantùm insumserat, reperta sint frumenti cororum X. millia, corus aute̅ capit x. medimnos Atticos: intra regni verò sui pomoeria LXXX. millia cororum expensa sunt. Iosephus lib. 15. cap. 12. Helena Adiabenorum regina ad Iudaismum conuersa, visendi templi causa Hierosolymam venit. Cum???; per id te̅pus ciuitas graui fame premeretur, & multi perirent alimentorum inopia: regina ex suis alios misit Alexandriam comparaturos vim magnam tritici, alios in Cyprum, qui copiam ficuum passarum inde adueberent. Quibus omnibus breui reuersis, cibos egenis distribuit, atq; hoc beneficio memoriam immortalem sibi apud Iudaeorum gentem peperit. Filius quoque eius Izates Adiabenorum rex, comperto quanta fame laboraret ille populus, multum pecuniae misit Hierosolymitanorum primatibus. Iosephus lib. 20. cap. 2. Ab Imperatore Henrico IV. agmina pauperum sustentata sunt: qui eum domi in cubilibus, in campis, in castris sequebantur. Nam & liberaliter eis prospexit, & in demortuorum locum mox alios substituit, ac in praedijs suis erogati eleemosynas largas praecepit, vt in vita eius annotatur. Quum Ludouicus Thuringiae Landgrauius Cremonam ad Imperatorem Fridericum proficisceretur, eius vxor Elisasbetha Andreae Vngariae regis F. saeuiente annonae caritate, coactam esurientium turbam exinanitis horreis aluit. Maritus explorata sanctitate coniugis succenssus, liberam distribuendarum rerum ei potestatem dedit. Bonfinius lib. 7. Decad. 1. Dvces. Cornelii, Italicae cohortis centurionis, eleemosynae (vt in Actibus Apost. legimus) ascen derunt in memoriam in conspestu Dei: atque illum adhuc gentilem, angelum de coelo, & Simonem Petrum ab Ioppe, Caesaream vsque euocarunt. Evstochivs, sub Caesare Traiano magister equitum, super cornibus cerui, quem venando insecutus fuerat, Christum in cruce fulgentem vidit. Qui dum, ob ipsius erga inopes beneficia, ei se apparuisse diceret, vt mysteria veritatis reseraret, credentem baptizari iussit. Marulus libro primo, capite secundo. Philosophi. Evagrivs Philosophus Alexandrinus, inter alia Christianae religionis dogmata, etiam de hoc dubitabat, quòd eleemosynam pauperi largiendo, recepturus esset centuplum cum vita aeterna. À Synesio Alexandriae episcopo co̅uersus, attulit ei CCC. auri libras, quas ille pauperibus distribueret: data sibi caunone manu propria scripta, Deum ista redditurum. QVIBVS. Nempe Piis, Religioni Addictis. Abdias procurator domus Achabi Israëlitarum regis scelestissimi, vir pius, cùm Iezabel regina omnes Domini vates perdere conaretur, centum prophetas, in quolibet antro quinquagenos, abscondit, eos???ue pane & aqua sustentauit. 3. Regum 18. Michael Imperator & Procopia Augusta (teste Paulo Diacano libro 24. rerum Rom.) Christianis ex Aegypto & Syria ob Saracenorum crudelitatem ad se confugientibus, hospitia & aliquot auri talenta praebuêre. Lvdovicvs Pius Imp. Christianis in Asia & Africa opem eius exposcentibus, denarios singulis regijs praedijs exactos ad inopiam subleuandam misit. Auentinus lib. 4. Annalium Boiorum. Carolvs Magnus in Aegyptu̅, Syria̅, Africam cum ingenti vi auti misit, qui pios, sub imperio impioru̅ regum vita̅ inopem agentes, ope subleuarent, solarentur. Aemilius lib. 2. Symmachvs Pontifex laudepiae liberalitatis insignis ad caetera beneficia episcopis, quos Transamundus Vandalorum rex post persequutionem in Africa renouatam in Sardiniam relegarat, assiduè vestes atque alimenta suppeditauit. Sigonius lib. 16. Imp. occid. Civibvs. Cimonis Atheniensis comites per vrbem incedentes secreto sacculos pecunia plenos gestabant, egentibus???ue omnibus numos impartiebant: modò non indigni hac ope viderentur. Itaque Leontinus Gorgias Cimonem dixit opes parasse, vt vteretur: vsum???ue esse, vt ex eis sibi honorem pararet. Plutarchus, & Athen. lib. 12. cap. 15. Tvllvs Hostilius Romanorum rex, quot agrorum caeteri reges in vsum suum seruabant, publicè pauperibus diuisit: multorum regum moribus dïssimilis, qui quod pauperum est, sibi vsurpare consueuerunt. Fulg. lib. 4. cap. 8. ex Liuio. Non latus initiò ager fuit Romanus, sed eum magna ex part??? quaesiuit Romulus bello: quem diuisit totum Nvma egenae plebi, quò praecisa inmriae necessitate inferendae, inopia traductum ad colendos agros populum arua mitigarent. Quippe institutum aliud nullum tam acrem amorem & celere̅ inducit pacis, quàm vita rusticana, quae audacia̅ bellicam, quatenus propugnatio postulat proprij, retinet: libidinem viole̅tiae & rapiendi resecat. Quamobre̅ agriculturae Numa & quietis illecebris implicans ciues, atq; hanc, vt morum magistram potiùs quàm opulentiae conciliatricem amplectens, distribuit agrum in partes, quas Pagos vocauit, singulis custodes praefecit & arbitros. Plut. in Numa. Nerva Imp. ciuibus egenis vt vitam sustentarent, decies & quinquagies centena millia numûm erogauit. Basilivs Macedo Imperator, progressus olim de more ad Apostolorum aedem sacram, ciues quosdam tristes conspicatus, moestitiae causam rogauit. Qui intrepidè Imperatori, Ò Domine (responderunt) quid tristemur, qui mortem nostram ac liberorum praesentem oculis videmus, quum duos modios frume̅ti aureo vno mercari cogimur: & cùm iam pecunia desiciat, nunquid propediem deficiet & vita? His auditis rex ingemuit, & pecunijs moerorem dissoluit. Tum eos, qui ciuilibus praefecti erant negotijs, quòd tantae indigentiae non fecissrent certiorem, magistratu amouit, ac dignitate priuauit. Cuspinianus in Nicephoro. Obsidione Longobardorum Romam ad summam rei frumentariae penuriam adductam Tiberivs tertius Imp. missis multis nauibus, frumentum ex Aegypto apportantibus, à famis periculo liberauit, anno v. sui imperij, Mariano Scoto teste Paulus Diaconus lib. 17. reru̅ Rom. & de gestis Longobardorum lib. 3. c. 5. Anno IV. Romani Argyropoli Imp. fames simul ac pestis Cappadociam, Paphlagoniam, Armeniam & Honoriadem ita afflixerunt: vt incolae patrijs relictis, alias sibi quaererent sedes. Quibus imperator à Mesanactis in vrbem redie̅s cùm occurreret, neque ignoraret migrationis causam: coëgit eos domum redire, pecunia & alijs ad vitam necessarijs reb. eos consolatus. Cedrenus. Alfonsvs Atestinus, dux, Ferrariensis, defunctopatre Hercule, initio statim principatus, oborta in populo saeua fame, malignitate exustae segetis, singularis erga patriam pietatis specimen praebuit, aduectitio frumento per tribus atque familias liberaliter diuiso, & egentibus infimae plebis officiosa atque admirabili caritate non semel inuisis & subleuatis. Nam recrudescente indies malo, quod toti ferè Italiae èo anno commune fuit, aegrorum corpora tabe lurida miserè deformata, enecta???;, passim cadebant. Et quum publicae hospitales domus aegros noui caperent, pestilentia, quae vastaret vrbem in proximo spectabatur. Quibus malis atque periculis insigni cura, benignitate & munificentia, ab Asfonso, obuiam est itum, tanta ciuium gratia, vt Borsio, huiusmodi beneficijs populariter commendato aequaretur: eo???ue studiosiùs, quòd dudum paterna vectigalia minuisset, armarijs???ue patetnae gazae patefactis, ornamentorum omnis, generi??? preciosam supellectilem amicis, benignè diuisisset. Iouius in eius vita. Orphanis Adrianvs Imp. factus pueris ac puellis, quibus Traianus alimenta statuerat, incrementa dedit. Suetonius. Nerva Imp. puellas pueros???ue parentibus pauperibus natos, sumtu publico per Italiae oppida ali iussit. Cuspinianus. Anno Christi, MCCCCLXXXIIX. vt infantibus vulgò quaesitis, qui publicè alebantur, quorum???ue magnopere numerus excreuerat, largiùs vberius???ue esset, in Senatu Veneto lex est perlata, vt naualium vrbanorum magistratus in annos singulos tritici molita sestaria, quae appellant, ducenta, vini amphoras duodecim, eorum curatoribus darent: ijs???ue rebus ex reipub. horreis, syluae caesae ad ignem domesticum carros ducentos eorum praefacti ad derentj. Bembus lib. 1. Ven. Hist. Praegnantibvs. Ioannes Eleemosynarius, Alexandrinus episcopus, pauperi [2426] bus feminis, quibus non erant habitacula ad pariendum, septem domos praeparauit. Simeon Metaphrastes in vita eius. Amicis. Ptolemaevs rex liberaliter donauit Aratu̅ Sicyonium, eiecto Nicocle tyranno. Misit enim ei dono primùm vigintiquin que talenta: quae is egenis suis ciuibus, cùm in alia, tum ad redimendos captiuos, dilargitus est. Quia verò placari non poterant exules, qui praediorum suorum possessores fatigabant, & ciuitas in extremum veniebat periculum, perrexit Aratus iterum ad regem, rogans vt argento sibi ad conciliandam ciuitatem suam subueniret. Magnis igitur periculis in Aegyptum nauigans à rege accepit dono ciuitati suae centum quinquaginta talenta. Plut. in Arato. Amasiis. Lvchinvs Viualdus Genuensis, iuuenis opulentus, Genuensem matronam frustra deperibat. At cùm non haberet vnde sibi filijs???ue almenta pararet, misit, qui Luchinum ad collo quium inuitaret. Laetus Luchinus, venisse tempus arbitrabatur, amata potiundi. Mulier pedibus eius prouoluta, manantibus lacrymis, dixit: Mentem quidem sibi semper fuisse, vt inuiolatam coniugi fidem seruaret: sed extrema inopia pressam, victam???ue paruulorum pietate liberorum, quos fame iam confectos videbat, cogi se, vt suam filiorum???; vitam eius misericordiae commendaret. Quibus verbis auditis, Luchinus amore in pietatem conuerso, ne manu quidem mulierem contigit: sed statim domum reuersus, omnia vxori narrauit, atque per eam mulieri pecuniam & caetera ad victum necessaria misit. Fulgosus lib. 4. cap. 3. Hostibvs. Theodosio iuniore, contra Persas suscepto bello, regionem Azazenam vastante, capti erant à Rom. circiter septem Persarum millia. Quos cùm regi Persarum reddere nollent Romani, fame ceperunt periclitari. Ibi tum Acacivs Amydenus episcopus conuo cato ecclesiastico collegio omnes eò duxit, vt vasa & donaria ecclesiae preciosissima venderent, & eo precio captiuos rcdimerent. Quos cibo refectos, & viatico insuper donatos, ad regem remisit. Qui tanta Acacij pietate motus, à Theodosio impetrauit, vt Acacium coràm videre, eius???ue colloquio frui posset. Socrates lib. 6. cap. 21. Recepta Clodia Genuenses capti plurimi à Venetis, & ad fine̅ belli vsque custo diti. Venetae matronae tantum pecuniae in medium contulêre, vt Genuensibus, qui seminudi è custodia educti erant, tunicae alia???ue velamenta corporis, vt cuique hac vel illa re opus fuit, sint abeuntibus praebita: viaticum adhaec datum, ne mendicare cogerentur. Sabellicus libro nono, Enneadis 9. Exvlibvs. Berzelaevs Galaadites Rogelimus, Dauidi exuli, cùm à filio Absalomo regno pulsus esset, apud Mahanaim trans Iordanem cibaria liberalissimè suppeditauit, cum omnibus rebus necessarijs. Idem quoque fecít Sobis Nahae F. ex Rabba Ammonitarum, & Machir Ammielis F. Lodabarensis. 2. Reg. 17. Captivis. Consule Tit. Liberalitatis in Captiuos, Lytrum Datum, Remissum fol. 2364. 2371. Heic sola [Greek words] perpenditur. Mercatoribvs. Ioannes Eleemosynarius, patriarcha Alexandrinus, mercatori infeliciter negotianti, primùm quinque, postea decem libras auri dari iussit, & postremò nauem Ecclesiae cum frumento. Simeon Metaphrastes Tomo 5. in vita eius. Senatoribvs. Tiberivs Caesar, multos ordinis senatorij ad egestatem redactos locupletauit, eae???ue largitiones statim ipso vidente numerabantur, ne quid inde, vt sub Augusto factum meminerat, per dispensatores subtraheretur. Zonaras. Vespasianvs Imp. consulares inopes quingenis sestertijs annuis sustentauit. Suetonius. Philosophis. Ad Herodem Atticum palliatus quispiam & crinitus, barba???ue propè ad pubem vsque demissa accessit, ac sibi [Greek words], ad panes scilicet emendos, daripetijt. Interrogatus Quísnam esset? irato vultu, Se philosophum esse, respondit. At Herodes: Video, inquit, barbam & pallium, philosophum non video, & iussit dari preciumpanis xxx. dierum: Demus, inquiens, tanquam homines, no̅ tanqua̅ homini. Conuersus postea ad discipulos: Mvsonivs, inquit, philosophus aeruscanti cuipiam, & philosophumsese ostentanti, dari iussit mille numûm. & cùm plerique dicerent, nebulonem esse hominem, malum, & nulla re bona dignum, subridens dixit: [Greek words] Gellius lib. 9. cap. 2. Qvae. data Pavperibus Alimenta, Frvmenta, Panis. Patiens Cabillionum episcopus, gratis frumenta distribuit per desolatas Gallias. Sidonius in epistola ad Patientem. Henricvs princeps Boëmorum & cepiscopus Pragensis, in maxima annonae caritate, frumento à se coëmto indigentibus gratis exhibito, adeò factus est popularis, vt ad eum defendendum contra Premislaum & Vladislaum fratres regnu̅ affectantes vniuersi confluerent. Dubrauius lib. 14. Alvredvs Anglorum rex, continuis Dacorum bellis attritus, sese inpalustria loca Somerseti, comitatus cum paucis suorum, recepit. Hîc magnis sollicitudinum scrupulis pressus, dum opem Deum poscebat, ac quid consilij capiendum foret, sedulò agitabat, aliquot dies per dubitationem consumserat: cùm ecce tibi, obuium habuit hominem admodum inopem, sicut prae se ferebat, qui frustum panis suppliciter petijt, cui rex libens dedit. At postero die, quàm id muneris dederat, per quietem vidit diuum Cuthebertum attestante̅, se pauperem illum fuisse, cui panem dedisset: iussit???ue eum bono animo esse. Aluredus confestim ad suos milites redijt, ac magnis praesidijs auctus deintegrò bellum suscepit, & in pristinum statum restitutus est. Polydorus. Agari, Domvs. Archebivs Aegyptius monachus, cùm eremum in Aegypto incoleret, cellulam, quam sibi iam quin quagenarius ipse aedificauerat, Ioanni Cassiano monacho, qui illuc ab extera regione se contulerat, cum omni supellectile dono dedit: sub eo nomine, quòd cuicunque monacho deinde contigisset illuc venire, eam daturus esset. Caeterùm vt cella Cassiano cessit, statim aliam aedificare cepit, quam similiter aduentanti peregrino monacho dedit: tertio???ue idem repetijt. Tecum igitur reputa lector, quid inopi eremitae hanc toties danti remanere poterat: & comparatum ei Macedonem Alexandrum, auarum iudicabis. Fulg. lib. 4. cap. 5. Dorothevs Aegyptius monachus pauperrimus, ex lapidibus collectis quotannis habitaculum construebat, ad hospites excipien dos. Volat. 21. Anthrop. Nervae Imp. iussu Senatores delecti, qui agros emerent, diuiderent???ue egenis. Resticvlatio, Racematio, Spicilegivm. Israelitis Dominus inter caeteras leges vnam dedit liberalitatis erga pauperes, inquiens: Cùm agri vestri messem facietis, fundi tui extremum ne permetito, néve messis tuae spicilegium facito, neu vineam tuam racemato, neu relictas vuas relegito: pauperi & peregrino ea relinquito. Leuit. 19. Idipsum iterata lex praecipit: Si in fundo tuo messem faciens, mergitem omiseris in agro, ne eum repetito: sed is peregrini, pupilli, viduae esto: vt tibi Ioua Deus tuus omnia tua opera bene fortunet. Oleam cùm stringes, ne relegito: peregrinus, pupillus, vidua habento. Vineam cùm vindemiabis, ne racemato: peregrini, pupilli, viduae esto. Deut. 24. Mensae. Carolvs Magnus praeter alia, quae liberaliter pauperibus legarat, auream quoque mensam, item tres argenteas, in quarum vna Neoroma (Constantinopolis) in altera vetus Roma, in tertia Orbis terrarum descriptus erat, quas multo auro comparauerat, vendi, & precium pauperibus distribui iussit per Archiflamines: iuxta quorum numeru̅ legata pauperibus in vnam & viginti portiones diuisit. Quippe tot primariae vrbes seu metropoles in imperio Caroli erant. Auentinus lib. 4. Annalium Boiorum. Pecvnia. Epiphanivs. Cypriorum metropolis Salaminae episcopus, facultates suas pauperibus distribuit. Ad eum tanquam ad co̅munem oeconomum pecuniae, quae pauperibus dare̅tur, vndiq; mittebantur. Quoda̅ tepore cùm totum exhausisset aerarium, Ecclesiae oeconomus aegrè id ferebat, & prodigum appellabat. At no̅ multò pòst incerto auctore loculi auro referti in aedes oeconomi illati, diuino testimonio Epiphanij pietatem confirmarunt. Sozomenus lib. 8. cap. 14. Pontifex maximus Vrbanvs, cùm Caeciliae martyris thesauri, quos dispensandos acceperat, quaerere̅tur, quoniam eos iam indigentibus impenderat, dixit: Caeciliae thesauros pauperum manus in coelum sustulerunt. Marulus lib. 1. cap. 2. Lavrentivs Leuita à Decio tyranno quaestione agitatus, vt argentum indicaret, quod Philippum Philippi Augusti filium olim Ecclesiae obtulisse constabat: protensa in pauperes manu, quibus iamdudum erogatum erat: Apud hos, inquit, Philippi argentum depositum seruatur. Ibidem.
|| [2427]
Theodosivs Iunior Imperator multum pecuniae misit ad archiepiscopum Hierosolymitanum, egenis distribuendae. Cedrenus. Sub Iustiniano Imp. Synesius episcopus. Alexandrinus Evaorivm philosophum ad fidem conuertit, & auctor ei fuit, vt CCC. auri libras inter pauperes diuideret, data syngrapha, eum centuplum à Deo recuperaturum. Cedrenus. Lvdovicvs Pius, Germaniae rex, dum Ratisbonae Francofordiae???ue sacras aedes muro haerentes, moenibus solo aequatis, ampliari iubet, auri thesauros repertos, egenis largitus est. Auentinus lib. 11. Machetad Scotorum rex, anno Domini 1050. Romae argentum seminando, pauperibus distribuit. Marianus Scotus. Vestes. Pro Tabita Dorca, pauperum, quibus illa se benignam co̅ficiendis vestibus praestiterat, obsecrantium voces apostolum Petrum compulerunt, vt illi iam conclamatae, ad pristinam vitam reditum à Domino impetraret. Act. 9. Pro Drvsiana egenorum Ephesi turba Ioanni apostolo occurrens, vt quam illi tunc efferebant, ipse protinus suscitaret, obtinuerunt, dum vestes ab ea acceptas ostentant. Marulus lib. 1. cap. 2. D. Martino catechumeno adhuc, cùm militem ageret, in porta Ambianensi occurrit pauper nudus. Verùm cùm praeter arma & chlamy dem nihil haberet, gladio vestem mediam discidit, & pauperi eam dedit. Ea deinde nocte Martino in somnis Christus visus illa chlamydis parte contectus, hac voce, Martinus catechumenus hac me veste contexit. Seuerus Sulpitius in eius vita, & Bonfinius lib. 5. Dec. 1. Idem postea Turonensium episcopus factus, cum in vestibulo ecclesiae offen disset hominem detrita lacerna seminudum, in sacrarium euocato, tunicam, quam sub pallio solam habebat, dedit. Allato sibi demùm collobio, indutus ac superin dutus podere, reliquis???ue sacerdotalibus ornamentis, dum sacra peregit, atque inter agendum ambas suppliciter manus ad coelum tollit, delabentibus linteis brachia nudata ostendit. Sed priusquam ea demitteret, amicta apparuêre tegumento mirabili. Marulus lib. 1. c. 2. & Fulg. lib. 4. c. 8. Petrvs Telonarius Constantinopolitanus sese nudans, pauperes vestiuit. Marulus lib. 1. c. 2. Egidivs Atheniensis, regio genere nobilis, dum ad huc sub tutela patris aetatem ageret, mendico aegrotanti (quoniam aliud quod daret non habebat) suum amiculum dedit. Quo quidem ille indutus, euestigiò sanus consurrexit. Postea verò quàm defunctis parentibus liberam suscepit bonorum possessionem, tam promto animo omnia egenis dispertiuit, vt ea non priùs habuerit, quàm donauerit. Idem. Cosmas Atticus patriarcha, patria Aegineta, benignitate erga pauperes insignis fuit, adeò vt aliquando pallium & tunicam & lineam calyptram capitis, pauperibus misericordia motus distribuerit. Neque de suo tantùm largiebatur, sed, alios etiam, vt pauperum inopiae subuenirent, impellebat. Niceras lib. 2. Iordanes Saxo, ordinis Priaedicatotum princeps, cùm pauperi cuidam vestem, quam habebat, largitus esset, eandem???; paulò pòst mendicus cauponi oppignorasset: ob intempestam liberalitatem reprehensus: Satius fuit vestem perdere, quàm caritatem, respondit. Leander lib. 1. de ordinis Praedicatorum Viris illustribus. Serapion monachus, cùm nihil praeter tunicam & pallium haberet & Euangeliorum codicem, obuiam factus duobus pauperibus, alteri pallium, alteri tunicam dedit. Marulus libro 1. cap 2. Cimonem Miltiadis F. comitabantur familiares adolescentes honestè amicti: quorum quisque, vbi occurrebat Cimoni ex ciuibus maior natu obsoletius vestitus, pallium cum eo commutabat. Plutarchus in Cimone, & Athenaeus libro 12. cap. 15. Stragvla. Ioannes Alexandrinus patriarcha, qui pauperes dominos suos appellare solebat, cùm à diuite quodam, vile ac sordidum grabatuli sui tomentum miserante, plumeam culcitram dono missam accepisset: vbi primùm ea substrata cubauit, noctem illam totam insomnem egit, identidem ingemiscens mollius tunc se iacere, quàm dominos suos. Cum???ue illuxisset, culcitram venundari, pecuniam pauperi erogarimandauit. At diues ille ab emtore redemtam, iterum misit precatus ne munus suum vltrà venale haberet, sed eo ipse frui vellet. Verùm diuitis preces superabat patriarchae in egenos miseticordia: neque modo vllo Ioannes tenere se potuit, quin rursum itidem faceret, vt priús. Atque adeò quoties id muneris missum sibi accepit, toties vendendum curauit. Marulus lib. 1. cap. 2. Libri. Dominicvs Hispanus dum Valentae bonis artibus perdiscendis operam daret, ciuitas annonae caritate laborare cepit. Ille multorum famem miseratus, cùm pecuniam non haberet, qua indigentibus, pro tempore subueniret, libros vendidit: nec dubitauit literarum studijs, studium praeponere pietatis. Marulus lib. 1. c. 2. Cornv. Adelbertvs Eporoediae Marchio, qui Berengarij gener erat, atque ex filia eius Gista Berengarium genuerat, eum, qui pòst & ipse regnum Italiae tenuit, tanta sanctitate ab ineunte pueritia fuit, vt li à venatione fortè reuertens in pauperem incidisset, neque praesentem pecuniam, quam ei daret, haberet, cornu, quod preciosum collo gestabat, elargiretur, & pòst ab eo quanti aestimaret redimeret. At mox regnandi libidine accensus, vt Lambertum regem, sic pòst etiam socerum de regno deturbare studuit. Sigonius lib. 6. regni Ital. Anvli. Edvardvs III. Anglorum rex pauperi cuidam eleemosynam petenti anulum dedit. Polydorus lib. 8. Vasa argentea. S. Germanvs Galliae episcopus, cùm Rauennam venisset, à Placidia, quae cum Valentiniano filio imperabat, honorificè excipitur: & quum ab ea delicatissimi cibi in argentea patina, sine carnis intermixtione, mitterentur, cibos inter discipulos distribuit, patinam in pauperum commodum erogauit. Pro regio munere, panem hordeaceum in patella lignea remisit. At illa vtrunque cum maximo plausu accipiens, patellam auto exornauit, & panem ad varios languentium vsus reseruauit. Bonfinius lib. 4. Dec. 1. D. Gregorivs dum adhuc abbas esset, cùm nil aliud praestò haberet, lagenam argenteam dedit petenti. Marulus libro primo, capite 2. Osvaldvs Northumbrorum rex, in sacro die Paschatis du̅ pranderet, discumbente fortè cum eo Aidano episcopo, à ministris intellexit frequentes pro foribus domus circunstare pauperes cibum petentes. Tum pius princeps caritate motus, lancem argenteam cum cibarijs, quae ad manus prima aderat, pauperibus minutatim diuidendam de dit. Aidanus ob huiusmodi praeclarum liberalitatis facinus ad regem co̅uersus, & eius dexteram praehendens, inquit: Nunquam putrescat ista manus. Quod, vt credere par est, vir vtique sanctus, diuino afflatus spiritu, cecinit. Et quidem illa manus, consumto posthac corpore, integra semper mansit, quae capsula decenti condita in vrbe Regia, in diui Petri templo, multa cum veneratione, diu seruata est. Polydorus lib. 4. ex Bedae lib. 3. cap. 6. Ioannes rex XIIX. bellum gerens, cùm pecuniarum nihil penitùs. haberet, cuidam equiti pro vxore & liberis, quos fames vrgebat, pecuniam petenti, sex argentea vasa, quae sibi sola ad mensae vsum relicta erant, impertiuit. Marineus lib. 12. rerum Hispan. Templorvm ornamenta. Anno DCLX. fames maxima Galliam inuasit: cui vt succurreretur, Clodovevs II. aurum & argentum, quo aedem D. Dionysij Dagobertus pater impensè magnifice???ue ornauerat, egentibus distribuit. Chronicon Francorum. Carbones, Lapides. In Scotia pauperes penè nudi ad templa mendicantes, acceptis lapidibus eleemosynae gratia datis, laeti abeunt. Id genus lapidis, siue sulphurea siue alia pingui materia praeditum, pro ligno, quo regio nuda est, comburitur. Aeneas Syluius cap. 45. Europae. Sanitas. Petrvs cum Ioanne in templum ascendens, claudum stipem petentem sanauit, eleemosynae loco. Dignum est obseruatione, quòd Christus Iesus semper fidem requirebat ab ijs quos sanaturus erat: quando quidem illi non eleemosynam, sed beneficium sanitatis expetebant. At Petrus non explorata fide claudi, & nihil minus quàm sanitatem expectantem, sanum fe cit. Actorum 3. Mos erat Alphonso Aragonio, Siculorum regi, quocunque in loco Eucharistiam ferri conspexisset, relicto equo quo vehebatur, pedibus eam prorequi in locum, ad que̅ perferebatur. Dum hoc peragit, contigit semel in vetulae domum ingredi, sanguinis fluxu laborantis. Cùm autem certior factus esset, eiusmodi morbo plurimùm iaspidem conferre, misit statim, qui vnum quem habebat, perferret: ipse???ue mulieris manui eum inseruit, breui???ue à morbo aegra liberata fuit. Fulg. lib. 5. cap. 1. Libertas. Consule Tit. Liberalitatis erga Captiuos, fol. 2364. Illic generalis locus liberalitatis tractatur: hic ipsa Liberalis [Greek words] consideratur. Qvomodo. Seipsvm defravdando. Simon monachus Sotionis filius, cùm in coenobio in vespe [2428] rum edundi mos effet, viritim???; cibaria fratribus diuiderentur: saepenumerò coenulam sua̅ integram seponebat, & pauperculis eò ventitantibus offerebat, hebdomadarum interdu̅ inediam passus, vt alijs alimenta praebere posset: famem interim non sentiens, dum fami prospicit aliorum. Marulus. Bernardinvs, ordinis Minorum secunda gloria, cum parentibus orbatus, sub Dianae materterae disciplina degeret, prandiolum suum cum pauperculis partiri consueuerat. Et dum in panario, die quodam vix, qui domesticis sufficeret, panis extaret, ac materfamiliâs mendicanti defectum excusaret: eam Bernardinus tamdiu orare non destitit, donec exorauit id saltem petenti concedi, quod sibi reseruabatur: affirmans semet esurire malle, quàm esurientem non pauisse. Marulus lib. 1. cap. 2. Decoqvendo. Alexander V. adeò munificus fuit in pauperes, vt breui nil sibi reliquerit. Vnde per iocum dicere interdum solebat, se diuitem episcopum fuisse, pauperem cardinalem, mendicum pontificem. Platina. De Pavla Romana hoc scribit D. Hieron. in eius Epitaphio: Pauperes curiosissimè tota vrbe perquirens, damnum purabat, si quisquam debilis & esuriens cibo sustentaretur alterius. Spoliabat filios, & inter obiurgantes propinquos, maiorem se eis haereditatem Christi misericordiam dimittere loquebatur. Vendendo seipsvm. Possidebat Frater quidam (ìs Serapion est Marulo) solum Euangeliorum codicem. Hunc venditum contulit in cibum pauperum, ac verbum hoc memoratu dignum subiecit: Ipsum, inquit, verbum vendidi, quod dicit: Ve̅de, quae habes, & da pauperibus. Socrates Ecclesiasticae historiae lib. 4. cap. 23. Marulus lib. 1. cap. 2. Petrvs Telonarius, Constantinopolitanus, vt pecunias co̅pararet in vsum pauperum, seipsum vendit. Marulus libro primo, cap. 2. Memorabile est, quod de Pavlino, Nolanae vrbis episcopo, refert Gregorius. Is vrbe sua expugnata à Vandalis (sub Iustino seniore Imp. & ciuibus captis, plurimos ab hostibus emit, pecunia pro eis soluta, donec omnem substantiam suam ita dispensauit. Tandem cùm nihil ei superesset, ac vidua quaedam [Greek words] pro filio capto ab eo peteret, ipse se pro captiuo, hosti tradidit, & viduae suum filium restituit. Gregorius lib. 3. Dialog. cap. 1. Vendendo carissima. À Cyrillo Hierosolymitano episcopo vendita fuisse preciosa aliquot ornamenta Ecclesiae, in magna fame vt ex eorum precio multitudini pauperi prospiceret, Sozomenus scripsit lib. 4. cap. 25. D. Rembertvs, Ripensis episcopus in Dania, inde Hamburgensis archiepiscopus, quum plures tenerentur captiui à Danis aut Vandalis, quàm illius possent aere redimi: sacra etiam vasa distraxit, & impendit: sanctiùs arbitratus, preciosas Christo animas libertati restituere, quàm aurum intra sacrarium congerere. Cranzius lib. 2. Metrop. cap. 10. D. Gregorivs Pp. lib. 6. Epist. 177. Fortunato episcopo Fariensi sacrorum vasorum distractionem pro redemtione captiuorum promittit. Idipsum quoque epistol. 199. Domino Messanensi episcopo. Dissimvlando. Nicolavs, Myreae episcopus, dum vicinus quidam, vrgente in scelus inopia, prosticutis trium natarum corporibus, victum sibi quaerere decreuisset: ille accedens ad domum eius, nocte intempesta, vt eleemosyna in occulto fieret, tantum auri per fenestram iniecit, vt inde & virgines honestè locarentur, & pater ipse in spem sultentandi se non iniquam simul deueniret. Nicolao verò, quoniam bona sua prudenter dispensauerat, ecclesiastica credita sunt, & in episcopum Myreae diuinitùs est electus. Marulus libro 1. capite secundo: & Sabellicus lib. 2. cap. 1. Ioannes Alexandrinus patriarcha, cùm aliquando mendico sibi obuiam facto, sex numos dispensatorem dare iussiset: ille acceptis diuertit paululùm de via, & progredientium, praeuertens vestigia, gestu habitu???ue alium mentitus, alios sex, non quia non agnosceretur accepit: sed quòd talem nactus fuerat datorem, qui etiam deprehensa fraude manum poscenti subtrahere nesciret. Etiam tertiò pari astu vso, cùm patriarcha duplicatam pecuniam numerari praecepisset, succlamare dispensator in malitiam hommis coepit. Conuersus verò Ioannes: Tace, inquit, fili: nam fortasse hic Dominus noster est Iesus Christus, periculum nostri faciens, an tandem offensi crebtis repetitionibus, cessaturi simus misereri Hic quia maximè in dando propensi animi erat, cognomento Eleemosynarius dictus fuit. Marulus libro primo, capite 2. Alexa̅drinus ciuis, Macarius nomine, in magnis opibus à patre relictus, paruo tempore iuuentae libidinem secutus, omnibus consumtis ad inopiam redactus est: quae idcircò ei infestior erat, quòd mendicitatem erubescebat. Hoc cùm Apollinaris, Alexandriae patriarcha, rescijsset, arbitratus id quod erat, Macarium (qui postea inter sanctos relatus est) vt aliquid eleemosynae nomine acciperet prae pudore nunquam adductum iri: nouum inuentum, vt eum iuuaret, excogitauit. Finxit enim, in antiquis Alexandriae ecclesiae scripturis vetus instrumentum esse inuentum, quo ostendebatur superioribus temporibus Alexandrinam ecclesiam contracto nexu quinquaginta auri libras annuas eius patri debuisse. Ergo Macarium ad se accersiuit, orauit???ue, vt vnius anni pensione contentus, pro reliqua summa ecclesiam liberare vellet. Laetus Macarius conditionem accepit. Prudenter igitur patriarcha, & Macarij pudorem, & suam largitionem texit. Fulg. lib. 4. cap. 8. Caelando. Arcesilavs philosophus, Ctesibium aegrotantem inopiáque rerum pressum inuisens, plenum numis sacculum clàm eius puluillo subiecit. Quo reperto: Arcesilai (inquit Ctesibius) hic ludus est. Arcesilaus dicere solebat, se malle liberalitatem, quàm auream argenteam???ue supellectilem. Guido Bitur. Petrvs Vrseolus, dux Venetorum, saepè clanculùm aegrotos visitabat, ipsorum???ue inopiam verbis & eleemosynis subleuabat. Bergomensis lib. 11. D. Marci Veneti Procvratores sub Sebastiano Ciano Duce primum instituti, pauperrimum quenque aere publico subleuabant. Sed diuersam omnino dandi rationem veterem illam ab hac recentiore fuisse, putac Sabellicus: & quò honestiorem, eò sanèmagis probabilem. Per se, vt aiunt, viri illi scrutabantur, qua cuique opus re esset: inde demissis in papyraceos cucullos pecunijs, singulorum nomina habentes (eorum sanè, quibus die illo consultum volebant) primis tenebris conuentis domesticatim pauperibus quàm occultissimo pietatis fungebantur munere. Nec tum vidisses (quia non opus erat) in illorum vestibulis pauperum multitudinem, vt ho die: nec apud quenquam valebat amicorum aut propinqui cuiusquam intercessio: sola inopia, modò cognita esset, satis erat ad opem consequendam. Sabellicus lib. 8. Decadis 1. Cosmvs Florentinus, per alios saepenumerò munera misit amicis suis, vt à quo mitterentur ignoraretur. Quo docuit, serua̅dum in quibusdam & erga quosdam tritum illud Christianorum prouerbium: Ignorare sinistram debere, quod ipsa dederit dextra. Pontanus de Liberal. cap. 27. Qvando. Eleemosynam dare In Stvdio. Avicenna, perlecto commentario Albumasaris in metaphysica Aristotelis, lucem maximam ad ea de quibus priùs dubitauerat intelligenda percipiens, actis Deo gratijs, seque̅ti die largas pauperibus dedit eleemosynas. Nic. Massa ex Sorzano Arabe. Die Festo. Amane à rege Ahasuero interfecto & suspenso, Ivdaei festum diem instituerunt, in quo pauperibus munuscula largiebantur. Esther 9. In Nvptiis. Henricvs III. in nuptijs suis Ingelheimae actis prohibuit, tibicinibus, mimis & scurris, quorum ingens caterua confluxerat, cibos, vestes & pecuniam aut alia munera dari: sed ciborum reliquias pauperibus distribui iussit. Chronicon Magdeburgense. In Victoria. Hungari, tributum à Saxonibus repetentes, ab exercitu Henrici II. Imperatoris occisi sunt, aut capti: ijs???ue vsque ad internecionem deletis tributum quod repetebatur, Deo pro gratiarumactione in ecclesijs pauperibus exoluerunt. Sigebertus in Chron. In Morte. Testamento. Lvcia virgo ad liberalitatem erga pauperes matrem Eutychiam hortabatur. Illa, vt vitae, suae finem expectaret, inferente (tum enim se quod vellet de opibus suis factutam esse) Non, inquit Lucia admodum gratum, ô mater, Deo munus, quod, qui offert, ideo offert, quia illius vsum suprema sibi interdicit dies. Da, dum sana es: ne si moriens dederis inuita dedisse arguaris, rem vtique volens nolens relinquere coacta. Eutychia laudauit filiae sententiam, illud sibi ex sacris certò persuadens, hilarem datorem diligere Dominum. Marulus libro 1. cap. 1. Avicenna, medicus & philosophus summus moriens facultates suas, quas habuit amplissimas, pauperibus legauit. Sorzanus in eius vita.
|| [2429]
Vei. Videlicet. in Trivio. Apud Graecos olim sub nouilunium Divites mittebant vespere coenam Hecatae in triuia, quam pauperes deuorabant. Aristophanes in Pluto: [Greek words]. id est, Hoc ex Hecate, fi vis, didicisse licebit, Vtru̅potius, dite̅ esse, an egenu̅. Quandoquidem iubet illa Hos quib??? est res, quoq; benigna̅ me̅se vno ponere coena̅, Caeteru̅ egenos hanc praedari, priùs ac deponere possunt. Erasmus in Prouerb. Vocabatur Hecate Sordida, propter id coenae genus, & Parca, quia vmbrae porro, malua, maeni dibus & triglis vesci creditae sunt. In Triuijs praecipuè colebatur, quòd ibi expsita fuit, vt quidam putarunt, ab Aeolo & Pherae a parentibus, à bubulcis Pheretis educata. Natalis Comes Mythol. lib. 3. cap. 14. In Atrio, Avla. Adrianvs I. instituit, vt singulis diebus centum pauperes in atrio Lateranensi pascerentur, in quo etiam discumbe̅tes pauperes picti cernebantur. Platína. in Mensa. Ad mensam Caroli Magni humi decumbentes XII. pauperes quotidie victu tenui pascebantur. Aigolando Saracenorum regi causam quaerenti, respondit, Illos magni sui Dei nunciorum typum referre. Tum ille, Ergo ne tu Dei tui nuncios tam sordidè tractas? Ea voce ictus Carolus, pauperes illos deinceps honestiùs vestiri & lautiùs excipi voluit. Ex Turpino Remensi, Sabellicus lib. 8. En. 8. DONATIO IVSTA, EÁQVE Vel Fida. Hvc Salaria. M. Antoninvs Philosophus Imp. Athenis initiatus, magnos honores tribuit Atheniensibus, quorum in vrbe doctores omnis doctrinae annua mercede conductos constituit, ad omniu̅ gentium vtilitatem. Dion. M. Antoninvs Pius Imp. rhetoribus & philosophis non solùm salaria, verùm etiam honores & prouincias decreuit. Po̅tanus c. 11. & 42. de Liberalitate. Alexander Mammeae Rhetoribus, Grammaticis, Medicis, Aruspicibus, Mathematicis, Mechanicis, Architectis salaria in stituit, auditoria decreuit, pauperum filios publicè aluit. Cuspinianus. Ferdinandvs Neapolitanus rex graudem pecuniae summa̅ quotannis ex aerario pendendam statuit Rhetoribus, Philosophis, Theologis, qui publicè Neapoli docerent. Egregium sanè factum, & perpetua co̅mendatione dignum, eos alere, quorum vtilitas non tantùm ad parentes & sanguine coniunctos, verùm etiam ad totam patriam, & totum terrarum orbem redundare potest. Pontanus de Liberal. c. 29. Franciscvs I. Galliae rex, laudatissimis Impp. & eruditione & rerum gestarum gloria par, pietate etiam superior, verus Musarum moecenas, Parisijs in omni literarum genere professores annuo stipendio CD. libtarum in singulos, constituit, quos Regios vocant, qui absque stipe docerent publicé. Hac???; ratione factum est, vt rudis illa & bellicosa Gallia literis quoque & pacis studijs ornaretur. Nam regis ad exemplum totus componitur orbis. Caesar Veneris natus Gallias armis subegit: at hic noster Mineruae filius & armis protexit, & literis ornauit atq; illustrauit. Merces. Velamentvm est artis precium, id est, operaeprecium velat atq; abscondit ipsius artem, facit vt nulla eius ducatur ratio. Econtrà Honorarium est artis, quod datur spontè ob artem, non ob operam. Officiosa. Euergetis, genti Arimasporum prope Arianos, nomen ab eo inditum, quòd Cyri regis exercitum frigore & fame confectum, tecto & commeatibus olim iuuissent. Euergetas in potestatem redacto, Alexander Magnus ob egregiam fidem, qua̅ Cyro olim praestitissent, grandi pecunia donauit. Sab. lib. 5. En. 4. ex Diodoro. Corinthii Atheniensibus socijs naues viginti rogantibus, cùm lege eas dono dare non possent, vendiderunt illis singulas quinis drachmis. Herod. lib. 16. Plataeenses, vt feliciter à Graecis contra Xerxem in campis Eleusinae Cereri, (vt oraculum praeceperat) pugnaretur, neque tamen locus, ille ad pugnandum aptus esset, quantum erat agri inter Atticam & vrbem suam, id Eleusinae Cereri dono dederunt. Plut. in Aristide. Porsena rex Hetruscorum, pace cum Romanis iuncta, cùm aliam ciuitati exhibuit ingentem munificentiam, tum nihil praeter arma vt deportarent Thusci, castra commeatu & omnis generis opulentia referta relinquerent, imperauit, ea???ue donauit Romanis. Vnde mos vsque ad nostram aetatem in honorem & memoriam perpetuam illius beneficij manet, in sectionibus primùm bona Porsenae regis proclamandi. Plut. in Poplicola. Nero senatotibus, qui tenui re familiari essent, annua salaria statuit. Alex. lib. 4. cap. 11. Victor de Eugenio tyrannoTheodosivs Magnus, sicut crediderat, & praedixerat, Iouis, simulacra, quae duersus, eum fuerant, nescio quibus ritibus velut consecrata, & in Iulijs Alpibus constituta, deposuit: eorum???ue fulmina, quòd aurea fuissent, iocantibus (quod illa laetitia permittebat) curroribus, & se ab eis fulminari velle dicentibus, hilariter benigne???; doniauit. Sigonius lib. 9. Imp. occid. ex D. Aug. lib. 5. de Ciu. Dei. Anastasivs Imp. cognitis rebus à Clodoueo Francorum rege contra Vestgothos in Gallia gestis, virtutem hominis admiratus, eximia ad eum dona, & codicillos de consulatu exipsa, vbi bellum contra Persas gerebat, Mesopotamia misit. Quibus acceptis, Clodoueus filium Theodericum accersiuit, ac solenne Francis indixit. Qui cùm frequentes conuenissent, in basilica Sancti Martini Turonibus semet muneribus Augustalibus, tunica blattea, chlamyde, & corona aurea preciosis gemmis distincta ornauit: inde, equo insesso, vrbem specioso suorum agmine comitatus perambulauit: ac co̅munis laetitiae causa, stipem auream argenteam???; in populum sparsit, tanquam Consul & Augustus passim à populo salutatus. Quo die nullus pulcrior Francis post festum diem Christianae regenerationis illuxit. Addidit inde huic gloriae insigne religionis decus: quippe eximiam illam coronam, quam missam ab Imperatore gestarat, parum sibi congruere arbitratus, Romam dono sancto Petro misit, atque ea caput regali longè augustius exornauit. Ea corona postea Regnum, vt notauit Sigebertus, est appellata. Sigonius libro decimosexto Imp. occid. Grata. Cyrvs vex Arimaspos, qui currus frumento onustos ad XXX. millia adduxerant, & praeter spem ab ingenti calamitate exercitum suum liberarant, à tributis omnibus immunes esse voluit, magnis???que insuper affecit muneribus, & priori demto nomine, pro Arimaspis Euergetas appellauit. Diodorus libro 17. Atheniensis populus Aristogitonis ex filia neptem, quam viuere acceperat in Lemno sordidè, illocabilem ob inopiam, reduxit Athenas, atq; nobili viro nuptum de dit: in dotom largitus praedium in Potamo. Plut. in Aristide. Idem Lysimacho Aristidis filio argenti centum minas, totidem???; consiti agri iugera, post patris mortem dedit: adiectis etiam quatnor drachmis, quae de publico diebus singulis penderentur. Pontanus cap. 23. de Liberal. Alcmaeon Megaclis F. Atheniensis, eos Lydos, qui Sardibus à Croeso Delphos ad oraculum ierant, comiter accepit. Cuius beneficentiam cùm Croesvs audisset, hominem accersiuit, & tanto auro donauit, quanto semel corpore suo ferre posset. Herodotus lib. 6. Hieron Syracusius cùm tripodem Victoriam???ue ex illaborato auro deo esset depositurus, viros misit in Graeciam, qui aurum perquirerent: qui vix tandem Corinthum accedentes, diu???ue inuestigantes, apud Architelem Corinthium inuenerunt, qui longo tempore paulatim emens, thesauros non exiguos comparauerat. Dedit is igitur Hieronis procuratoribus quantum voluerunt, ac sui ipsius postea manum implens, illis insuper tribuit. Qua de causa nauigium frumento onustum, alia???ue dona complura misit ei Hieron ex Sicilia. Ex Phaniae libro de Tyrannis Siculis, Athenaeus libro 6. cap. 3. Tribvnvs Palaestinus medicus, à Cosroë rege, quem sanitati restituerat, muneris loco id vnum petijt, vt sibi captiuos quosdam Romanos donaret. Quos rex praemij loco libenter concessit, supra tria millia. Suidas. Anianus episcopus Aureliensis, cùm pro inauguratione cum solemnitate vrbem esset ingressurus, petijt ab vrbis praefecto Agrippino, vt captiuos omnes sibi dono daret. Quod cùm Agrippinus recusaret, ex ruina lapidis ex alto cadentis grauiter vulneratus, & ab Aniano curacus, concessit demùm, quod antè recusarat. Vincentius lib. 19. cap. 12. Seuerinus Romanos captiuos à Gisa, Filithei Rugiorum reguli comiuge imperiosa & crudeli, sibi donari petebat. Superbè [2430] pium senem à se illa repulit, & statim filius eius morbo graui correptus est. Petijt illa veniam à S. Seuerino, eiq???ue captiuos omnes donauit. Seuerinus vicissim filium eius sanitari restituit. Otho Phrisingensis lib. 4. c. 30. Henricvs II. Imp. Bambergae monasterium sub nomine S. Michaëlis monachis Benedictis indulsit. Eam basilicam XIII. pòst anno co̅secrare cupiens, Benedictum Pontificem ob id in Germaniam aduocauit. Cùm Benedictus Henrici auctoritati obtemperasset, is se in singulos annos equum album & centenas marchas argenti S. Petro & successoribus eius daturum spopondit. Sigonius lib. 8 Imp. occid. Iabobvs Vrgellensis Comes, Ferdinando Aragonum regi rebellis, cùm ex oppido Bellagerio egredereretur se dediturus: obuius ei fit miles quidam, nondum obducta ingentis cicatrice vulneris, quod pro illo pugnans in capite acceperat, opem orans, ne militem suum plagae, morbo, fami, nuditati, tanquam immanibus feris conficiendum relinquat. Huic Comes: Tu quidem rectè, sed ego temiserabilior, qui non modò nihil quod dem, sed ne me quidem metipsum habeo. Quid loquor? habeo quod dem. Gerebat loricam hamis co̅textam, non consertam, non paruae pecuniae: eam protinus sibi detractam militi dedit. Valla lib. 3. Hist. M. Ant. Brasauola medicus Ferrariensis, Borsio Duci, de duritie alui conquerenti, & tamen clysmata respuenti, suaserat, vt à coena in pauimento aqua frigida consperso sensim, deambularet. Hîc cùm statim aluus moueri cepisset, decocto herbarum calidarum rursus pedes fouit. Hoc curationis compendio delectatus princeps cum centum aureis donauit. Testis ipsemet in Examine simplicium. Ferdinandvs I. Imperator Ioannem Langium pro versione Nicephori Callisti quingentis aureis donauit, & Ioannem Oporinum ad illius editionem spe amplissimorum praemiorum inuitauit. DONATIO RELIGIOSA. MVNERA RELIGIONIS nomine data. Qvibvs. Pvta Christo. Ma???iex Oriente diuinitùs excitati, ad Christu̅ adorandum Bethlehemam maximis itineribus peruenerunt, & pietatem suam regia munificentia comprobarunt, thus Deo, myrrham Homini, aurum Regi offerentes. Matthaei 2. Ecclesiis. Constantinvs Magnus certum vectigal à ciuitatibus pendi solitum, Ecclesijs prouincialibus cleroq???; distribuit. Dationem verò ipsam, decreti sui auctoritate validam in perpetuum esse voluit. Vt autem virginibus, & qui in coelibatu viuerent, testari liceret, aliquidq???ue sacerdotibus ex testamento relinquere (qua ex re videtur Ecclesiae patrimonium auctum esse) legem sustulit antea latam ad propagandam sobolem, qua illi vetabantur haereditatem adire, qui 25. aetatis anno vxorem non duxissent. Hinc ius illud trium liberorü inuentum à principibus est, quo in amicos prole carentes plerunque vtebantur. Haec Socrates & Sozomenus in Tripartita sua accuratè scribunt. Platina. Ecclesiarum ministros & clericos vbique locorum immunes esse constituit. Cùm praecepisset, vt omnibus ecclesijs decimae soluerentur de omnibus rebus, vox in aëre audita est: Hodie venenum infusum est Ecclesiae. Hermannus Gigas. Malleolus autem de Nobilitate asserit, manum in Laterano visam esse ad parietem, cunctis videntibus, simul ac legentibus, scribere: Hodie venenum Ecclesiae infusum eo die, cùm Constantinus, Syluestro pontifici dederit ecclefiae Romanae palatium Lateranum, vrbem Romam, ac Italiae prouincias. Idem Nauclerus libro 2. Generatione vndecima affirmat: ac colligit, non tam ad res donatas, quàm ad iurisdictionem secularem, & superbiam, quam diuitiae pariunt, eam vocem, si tamen vnquam audita sit, referendam esse. Theodorus lib. 4. cap. 4. hoc Iovinianvm Imp. in primis laudat, quòd lege edita iusserit ecclesijs restitui frumentum, quod ijs de publico olimpraestari iusserat Constantinus, Iulianus verò prohibuerat. Romanvs Argyropolus praeter omnem spem atque expectationem oculorum amittendorum periculo euitato, Imperator cum Zoë Augusta media Constantini Imp. defuncti F. factus, initio Imperij, cùm sciret magnae ecclefiae reditus non sufficere, vt qui superioribus temporib. dispensator eius fuisset, LXXX. auri libras quotannis ex aerario imperatorio ei pendi iussit, decreto ea de re condito. Cedrenus Constantinvs Irenes filius commercium nundinarium centum librarum auri largitus est ecclesijs Ephesi, ad famulatum Ioanni apostoli. Paulus Diac. lib. 23. rerum Rom. Pontificibvs, Episcopis. Constantinvs Magnus Imp. Miltiadi papae Rom. cùm praedia ac dona multa, tum in primis Augustale Palatium in Laterano (sic dicta à Laterani basilica caesariano truncati gladio) impertijt, atque ipse aliò ad habitandum perrexit. Quinetiam Saluatori continentem Palatio basilicam inchoauit, quae postea basilicae Saluatoris Constantinianae ac Lateranensis nomen inuenit. Sigonius libro tertio Imp. occidentalis. Michael Imp. patriarchae libras auri quinquaginta, & clero vigintiquinque donauit. Paulus lib. 24. rerum Rom. Cùm Theophylactvs coronaretur Imp. patriarchae dedit libras vigintiquinque ae???ri, & clero centum. Idem Carolvs Magnus moriens, duas partes relictae à se pecuniae iussit dari episcopis, praesertim metropolitanis, pro reficiendis ecclesijs, & pauperibus adiuuandis: tertiam filijs ac filiabus cuiusque ratione habita, cum seruis & ancillis, reliquit. Erant inter caeteros thesauros tres argenteae mensae, & vna aurea iustae magnitudinis. Quarum vnam, que Constantinopolitanae vrbis similitudinem referebat, Basilicae B. Petri Romae alteram, in qua forma vrbis Romae visebatur, ecclesiae Rauennati dono dedit: tertiam, quae totius orbis descriptionem continebat, cum aurea, filijs suis reliquit. Cranzius lib. 1. Metrop. c. 18. Henricvs II. Imperator, victis Boëmis, Sclauis, Polonis, episcopatus Merseburgensem, Madeburgensem, Misnensem, & paulò pòst Argentinensem, qui in cursione Barbarorum euastati fuerant, auxit & locupletauit, reditibusq???ue suis denuò ditauit, aedificia collapsa renouauit, & in pristinum dignitaris gradum pontificalem multis additis ornamentis restituit. Cuspinianus. Sacerdotibvs. Levitis Israëlitae ex praecepto Domini, occupata terra Sancta, XLIIX. oppida cum suis pomerijs assignarunt ad habitandum, cùm alioqui nullam illi haereditatem, praeter Dominum, haberent. Vide Iosuam c. 21. Lvdolfvs II. Raceburgensis episcopus, ordinauit viginti marcarum perpetuos redditus: decem apud capitulum, & alias decem apud mensam episcopalem (sequutus praedecessoris exemplum) pro canonicis ecclesiae suae in publico literarum studio sustentandis. Cranzius libro vndecimo Metropoleos, c. 50. Monialibvs. Alfonsvs rex Neapolitanus erga virgines Deo initiatas liberalis fuit: pecunia templis oblata, quam dotis nomine acciperent. Pontanus de Liberalitate, c. 16. Militibvs sacris. Philippvs Deodatus Francorum rex, Ioanni Brenno Hierosolymorum regi exuli, & duobus magistris Templarioru̅ hospitaliumq???ue, sexagena millia aureorum ad sacri belli necessitates moriens legauit: filioq???; praecepta dedit rei Christianae iuuandae, sacriq???ue belli gerendi, ac pacis domi colendae. Aemilius lib. 6. Fridericvs II. Imp. legauit multa millia vnciarum auri militibus Trmplarijs, Hierosolymitanis, & Hospitalarijs S. Ioannis: veluti compensationem faciens eorum fructuum, quos debitos ex ipsorum beneficijs, in regno Neapolitano sitis, per bella nunquam potuerant percipere. Reliquit & aliam ingentem summam pecuniae ad Terrae sanctae recuperationem, pro illorum arbitrio impendendam. Collenutius. Qvae. Donari Asacra In Genere. Ad construendum tabernaculum oraculare, quod Mosi Dominus in monte Sina indicarat, & ad reliquum cultum religionis, Israelitae sponte sua contulerunt quaecunque habebant, aurum, argentum, aes, gemmas, vestes, operam denique suam, tanta alacritate, vt cùm offerendi finis non esset, operum praefecti Mosen admonere fuerint coacti, ediceret, Ne quis vltrà aliquid conferret. Impensa autem sunt in sacrum opus auri oblati talenta 29. ficli sacri 730. Argenti ex censu ciuium redacti talenta centum, sicli sacri 1775. Exodi 35. & 38. Redeuntes de Babylone Ivdaei obtuleru̅t spontè secundu̅ vires suas, ad extruendum Domini templum, 1. Esd. 2, Ante Gygen Lydiae regem, Pythium fuisse [Greek words] id est, sine argento & auro, scribit Athenaeus, quae hic obtulerit primus. Caeluis lib. 6. cap. 11. A. L. Cùm Amphyctiones templum Delphicum (quia illud priùs [2431] sua sponte deflagrauerat) CCC. talentis construendum locassent: Delphi quos quarta pars sumtus contingebat, circa ciuitates vagi, cùm aliunde, tum verò non minimum ex Aegypto retulerunt. Nam Amasis rex Aegyptius, eis mille talenta aluminis: Graeci autem qui Aegyptum incolebant, vicenas minas donauerunt. Herod. lib. 2. Agesilavs Delphos deportatus ad ludos Apollinares, festum Apollini celebrauit, ac decimam partem de manubijs Asianis, quae C. talentorum erat, sacrauit. Plut. in Vitis. Constantini Magni donaria varijs data Ecclesijs, pete ex Platino Syluestro. Constantinvs, Leonis Philosophi F. in processibus ad fana, donaria quouis tempore obtulit magnifica. Cedrenus. Carolvs Magnus, victo Desiderio rege Longobardoru̅, vrbem ingressus, omnes basilicas inuisit, ac muneribus quibusdam ornauit. Platina. Idem de thesauro, quem Henricus Foroiulianorum dux ei miserat, multis ecclesijs & monasterijs dona obtulit. Regino lib. 2. Iacobi aedem Calecianam inuisens, praedijs amplissimis ditauit, & donarijs instruxit. Sab. Enn. 8. lib. 8. & Henricus Erford. cap. 68. Offa rex Merciorum, loco satisfactionis pro peccatis suis, decimam partem bonorum suorum sacerdotibus & pauperibus distribuit. Polyd. lib. 4. hist. Anglicae. In Specie. Donariorvm alia faciunt ad Vsum. Puta Regiones, Insulae, Vrbes, Agri, Praedia. Aravna Iebusaeus aream suam pro ara Domino aedificanda, cum bubus, Dauidi gratis obtulit. Dauid tamen accipere noluit. 2. Reg. vlt. Nicias Atheniensis post sacra & ludos praedium sacrauit, quòd X. millibus drachmarum comparauerat: cuius vectigal impenderent in solenne epulum Delij, multam felicitatem ab dijs Niciae precantes. Id est enim in pilam, quam pro domi custode reliquit in Delo. Plut. in Nicia. Rex Clodovevs Francorum conuersus, donauit ministerio Remensis ecclesiae tantum agri, quantum ipso à meridie somnum capiente, antistes Remigius interea pedes circumeundo conficere potuit. Hincmarus. Dagobertvs rex, oppidum Rubiacum, cum omnibus suis redditibus & facultatibus Argentinensi Ecclesiae donauit, proptereà quòd filius eius Sigebertus, infans XXX. dierum, baptizatus ab Amando Argentinensi episcopo, cùm ad orationem eius de more nemo responderet, ipse expedito sermone Amen dixerat: & quòd idem Sigebertus postea mortuus, ab Arbogasto eiusdem Ecclesiae episcopo à mortuis ad vitam reuocatus fuerat. Nauclerus Volum. 2. Lvitprandvs rex Longobardorum, non solùm quatuor ciuitates, sed insuper Sabinense patrimonium, & Narniam & Anconam & Cumanam, ciuitates & vallem Sutrini agri, pontifici Zachariae dono dedit. Blondus Decadis 1. lib. 10. Cranzius in Dania lib. 3. cap. 35. Et postea cùm idem rex Rauennam obsedisset, ab Eutychio Exarcho rogatus Zacharias, ad eum accessit: & effecit, vt cuncta quae de Aemilia aut Rauennatibus cepisset, sibi redderet, excepta Cesenatis oppidi parte. Blondus ibidem. Idem admonitus à Gregorio III. donationem patrimonij Alpium Coctiarum, quam Herebertus rex fecerat, & ille repetierat, denuò confirmauit. Beda de Ratione temporum: & Paulus de gestis Longobardorum lib. 6. cap. 13. Adon aetate sexta, Blondus Decadis 1. lib. 10. Aistulphus Longobardorum rex, Romam obsidens, obsidionem veniente Pipino Francorum rege soluit, postulata fecit. Pentapolin, quae est vna pars Exarchatus, in qua sunt Rauenna, Cesena, Classis, Forum Liuij, Forum Popilij: & Aemiliam alteram partem restituit, quae habet Bononiam, Rhegium, Parmam, & Placentiam, & quicquid ad Adriam vsque spectat. Defijtq???ue per haec Graecorum Exarchatus esse in Italia, anno, quàm fuerat institutus, supra centensimum, quinto & septuagesimo. Quo tempestate imperium Orientale labare manifestè coepit. Haec loca omnia Pipinvs Pontificis fidei permisit: sed pòst Carolvs Magnus eius filius, qui Longobardorum regnum euertit, Ecclesiae donauit. Regino lib. 2. & Adon aetate 6. Cuspinianus. Est ea regionis pars à posteris Romandiola dicta, ex vrbis Romae nomine, cui fidissima olim fuit. Cuspinianus. Carolus certè nudiusquartus posteaquam vrbem ingressus fuerat, quae dono pater Pipinus Gregorio tertio dederat, eadem ipse Hadriano primo amplioribus priuilegijs confirmauit, iureiurando interpofito. Quae quidem (vt Bibliothecarius refert) haec sunt, quicquid in Liguria ab vrbe Luca iampridem euersa vsq; ad Alpes Italiae fines pertinet. huic ditioni additur & Corfica insula, & quicquid Lucam & Parmam interiacet. Additur & Forumiulij cum hexarchatu Rauennatum, cumq???ue Beneuentano & Spoletino ducatu. Platina. Idem Arnoni episcopo Iuuauiensi, eiusq???ue successoribus subiecit omnem prouinciam à Drauo flumine Anassum versus, vnde Hunos & Auares eiecerat. Auentinus libro quarto Annalium. Idem Roma in Franciam reuersus, terram Saxonum inter episcopos diuisit, & fingulis suos fines assignauit. Chronicon Quedlinburgense. Lvdovicvs Pius Imp. vt Bibliothecarius ait, cùm Paschali primo rescriberet, ne deinceps seditio ex re incerta oriretur: ciuitates Hetruriae imperio subiectas literis declarauit, Aretium, Volaterras, Clusium, Florentiam à patre Carolo restitutam & auctam, Pistorium, Lucam, Pisas, Perusiam, & vrbem veterem: caestera verò Ecclesiae Romanae adscripsit. Addidit & Tudertum in Vmbria, & vltra Apenninum Flaminiam, ac Rauennae vrbis hexarchatum. Platina. Mathildis Comitissae mater fuit Beatrix, Henrici II. Imperatoris soror, quae Bonifacio cuidam nupsit nobili & ditissimo proceri, Luca vrbe Hetrusca, vel potiùs agro illius oriundo. Incertum tamen est, an ex hoc marito, an ex alio Beatrix Mathildim genuerit. Mathildis cum viro Godofredo Lucam in Hetruria, Parmam, Rhegium & Mantuam in Longobardia possedit, & terram, quae nunc S. Petri patrimonium appellatur. Bonifacio mortuo, Azonem Marchionem Estensem, qui prioris viri consanguineus fuerat, & sibi quarto gradu coniunctus erat, ignorans accepit maritum. Cùm per aliquot menses illi concubuisset, re cognita, Gregorii VII. Pontificis hortatu à consortio noui viri abstinuit, & Pontificem opibus atque armis contra Henricum III. Imper. strenuè adiuuit. Haec anno Christi MCXVII. Paschali Pontifice sedente, senio confecta obijt, & à Pissia & S. Quirico agri Senensis vsque ad Caeperanum, quicquid in medio iacet inter Alpes & mare, Romanae ecclesiae dono dedit. Blondus Docadis 2. libro 4. Nauclerus Volum. 2. gen. 38. Auentinus libro sexto. Rodolphvs I. initio Imperij sui Ecclesiae Rom. restituit Bononiam cum Romandiola, quam praedecessores eius, praesertim Fridericus II. per Gibellinos sibi co̅ciliarant. Cranzius lib. 8. Metrop. cap. 39. Edilvah rex australium Saxonu̅, totam insulam Vituli marini Vilfrido episcopo donauit: vbi is monasterium sibi extruxit, & omnes eius loci homines baptizauit: inter quos CC. & L. serui ac ancillae fuêre, quibus ipse libertatem donauit. Beda lib. 4. cap. 13. Henricvs II. Imp. Bambergensibus mystis pleraque praedia, vicos, syluas, cartella, arces, oppida Austriae, Boiariae, Charionum, Styriorum, Lyburniae, Noricorum, perpetuò donauit, quae adhuc possident. Insuper Abudiacum, incunabula sua, adiecit: patrimonium praeterea suum dotemq???ue Chunegundae. Id quod Imperatricis fratres alijq???; magnates grauiter reprehenderunt: nihil aliud ea profusione agi dictitantes, quàm vt fenestra sceleribus aperiretur. Auentinus libro quinto Annalium. Bernardvs comes de Saxonia, Bonifacio seu monachis Fuldensibus dimidiam partem suae haereditatis dedit de agris, mancipijs, aedificijs, & arcibus: vt patet ex epistola abbatis Fuldenfis ad comitem quendam. Vectigalia, Reditus, Fructus annui, Decimae, Primitiae. Abelvs Adami filius, primitias pecudum Deo obtulit, maiori religionis studio, quàm rei domesticae cura. Cainus econtrà, terrae frugum non primitias, sed decimas dedit. Illius itaque munus accepit, huius verò repudiauit Dominus. Genes. 4. Tobias Nephthalensis, cùm caesteri sui populares vitulis aureis seruirent, ipse statis temporibus primitias atq; decumas Hierosolymam ferebat. Tobiae 1. Inas Occidentalium Saxonum rex, regnum suum Romano pontifici vectigale fecit, singulis argenteis numis, quos denarios vocant, in singulas domos impositis. Fecit idem eius exemplo ductus Offa Merciorum rex, qui non multò pòst id tempus regnauit. Fuit is annus Sal. circiter DCCXL. vti testatur Ranulfus lib. 5. cap. 25. Polychronici. Hoc vectigal, prout quidam scribüt, auxit pòst Ethelvolphvs seu Athulphus rex, qui totius ferè insulae imperium obtinuit, & Romam voti causa profectus, à Leone IV. benignè acceptus, fecit pontifici eam quoque insulae partem, quam Egbertus pater ad regnum adiunxerat, vectigalem: sanciuitq???ue, vt qui ex suis possessionibus XXX denariorum vectigal in singulos annos caperent, aut plures domos haberent, pro ijs, quas habitarent, singuli singulos denarios quotannis Rom. pontifici, ad diem fectu̅ apostolorum Petri & Pauli, vel summum ad vincula Petri, soluerent: quam legem quidam, licet falsò, Aluredo eius filio assignant, anno DCCCXLVII. Nu [2432] mi illi argentei vocantur vulgò denarij D. Petri, quos pontificius quaestor, quem Collectorem nuncupant, exigit. Polydorus Vergilius Vrbinâs eam olim quaesturam aliquot per annos gessit, eiusq???; muneris obeundi causa primùm in Angliam venit. Testatur ipsemet lib. 4. & 5. Lescvs Niger, Polonorum princeps donauit episcopo Cracouiensi iure sempiterno decimam de omnibus metallis, in cuiuscunq; solo essent, intra ipsius dioecesim. Crom. lib. 10. Praemislvs Polonorum rex, Cracouiensi episcopo vicefimam redituum de salinis Cracouienlibus iure sempiterno donauit. Cui donationi postea Venceslaus Boëmus alterum tantum adiecit, ita vt deinceps episcopo non vicesima, sed decima penderetur. Cromerus lib. 11. Stephanvs Hungariae rex, deuicto Cupa, qui regnum affectabat, vniuersum populum in prouincia Cupae, decimas frugum ac pecorum suorum coenobio S. Martini perpetuò dare iussit. Nauclerus Vol. 2. Gener. 34. Priuilegia varia. Bibliothecarius scribit, Lodovicvm Pium Imp. liberam eligendorum episcoporum potestatem Paschali I. Pp. dedisse, cùm antea ea quoq; in re Imperatores consulerentur: quam potestatem ab Hadriano pontifice Carolo concessam, idem refert. Platina. Ethelvolphvs rex Angliae, cum episcoporum suorum assensu ecclesias & monasteria in regno suo exemit à publicis oneribus. Gulielmus lib. 2. cap. 7. & Ranulphus lib. 5. cap. 30. Polychron. Boleslavs rex Poloniae, hominibus Ecclesiasticis omnium onerum, laborum & pensionum regi & reipublicae praestandarum, immunitatem sempiterno iure concessit. Cromerus lib. 3. de rebus Polonorum. Boleslavs Pudicus rex Polonorum, Cracrouiensem episcopum, & ecclesiam, eorumq???; adscriptitios, omni prorsus onero seruitutis atq; pensionis duci debitae, etiam telonij, liberauit: & ab omni suorum iudicum & magistratuum, suaq???; ipsius iurisdictione exemit. Episcopum ducali iure in bonis suis esse iussit, modò vt semel quotannis principem hospitio acciperet, subuectionesq???; ipfi vt praeberet, quando ei vsuueniret per episcopalia praedia iter facere, Adhaec fecit potestatem fingulis praelatis, vt vocant, & canonicis bafilicae Cracouiensis, senos ex nobilitate, aut duodenos è plebe, quos vellent, ab expeditione bellica eximendi, ministerij sui causa: infetiorum verò ecclesiarum collegijs dimidium eius numeri. Cromerus libro nono. Animalia in vsum sacrificiorum. Consule Tit. Magnificentiae circa sacrificia, fol. 2414. Hîc solam [Greek words] spectamus liberalem ( [Greek words] superioris fuit loci.) Israelitarvm tribuum Duces XII. in oracularis tabernaculi dedicatione obtulêre Tauros XII, totidem arietes, agnos anniculos & capros pro holocausto. At pro sacrificio salutis tauros XXIV. arietes, capros & agnos anniculos fingulorum LX. Num. 7. David rex, cùm Salomonem filium suum regem creasset, eumq???; populo commendasset, vitulos mille, totidem boues, tum mille arietibus holocaustum obtulit, multaq???ue millia ouium populus immolauit. Iosephus lib. 7. Antiq. cap. 15. Solomo rex, XI. anno regni, templum extructum Domino dedicauit, immolauitq???; pro salute, boum XXII. millia, & balantum CXX. millia. 3. Reg. 8. Iosias Iudaeorum rex, in Paschatis celebratione restauranda populo largitus est XXX. pecudum millia, & boum tria millia. 2. Paralip. 35. Antiochvs Magnus, Syriae rex, cùm Hierosolymarum vrbem eo tempore obsideret, quo Tabernaculorum festa celebrantur, atq; à populo Hierosolymitano rogatus esset, septe̅ dierum inducias ad ea sacra colenda dare: non solùm postulata concessit ac seruauit, verùm etiam vt no̅ minus à se quàm à Iudaeis religionem coli ostenderet, taurum auratis cornibus, ac multa aurea vasa cum thure, ad vrbis portas sacerdotibus ferri iussit: atq; eos rogari, vt illa Deo offerrent. Iosephus lib. 12. cap. 3. Xerxes rex, contra Graecos profectus, Pergami mille boues Mineruae Iliadi immolauit: eorumq???ue sanguine degustato, Magi heroibus parentarunt. Herod. lib. 7. M. Agrippa, ab Herode rege, summo amico in vrbem Hierosolymitanam perductus, occurrentibus populariter omnibus amictu & cultu festiuo, cum faustis acclamationibus: Deo hecatombe immolata, populo epulum praebuit. Iosephus lib. 15. cap. 2. Antiq. Arom???ta. Thura. Datis Medus à Dario contra Graecos missus, cùm Delum venisset, Delijs omnibus pepercit, & CCC. thuris libras super aram adoleuit. Herod. lib. 6. Alexandro Magno in pueritla fine parsimonia thura ingerenti aris, paedagogus Leonides dixerat, vt illo modo cùm deuicisset thuriferas gentes, supplicaret. At ille Arabia potitus, thure onustam nauem misit ei, exhortatus vt largè deos adoraret. Plinius lib. 12. cap. 14. & Plut. in Apopht. fic ad eum scripsisse testatur: Misi tibi talenta thuris & caefiae quingenta, vt desinas in deos esse malignus, certus oram nos odoriferam subiugasse. Empedocles, vbi Olympia vicisset equis, quòd animatis ex praescripto Pythagorae abstineret, ex myrrha, thure, aromatibus alijs bouem concinnauit, quem ad panegyrin conuenientibus distribuit. Caelius lib. 19. cap. 7. A. L. Supellex sacra. Israelitarvm tribuum Duces XII. à Mose instituti, in oracularis tabernaculi & arae inunctae dedicatione sex vehicula tecta & XII. boues obtulerunt, quibus Leuitae in sacris vehendis vterentur. Item scutellas argenteas XII. totidem phialas, & lanceas aureas totidem. Vasa argentea 2400. ficlis sacris pendebant: aurea CXX. Num. 7. Rex Cyrvs protulit vasa templi Domini aurea & argentea, quae abstulerat Nabucodonosor, & remisit ea Hierosolymam ad quinq; millia quadraginta. 1. Esd. 1. Ivstinianvs Imp. Hypatum & Demetrium Episcopos Romam cum muneribus misit, qui & Romanum Pontificem suo nomine salutarent, & munera haec beati Petri templo offerrent, scyphum aureum circundatum gemmis libraru̅ sex, scyphos argenteos duos librarum XII. calices argenteos duos librarum XV. Platina, & Sab. lib. 2. Enn. 8. Duas cruces aureas, discum & calicem, & thuribulum, omnia aurea, poffedit Sergij sacra sedes, liberalitate Cosrois regis Persarum. Euagrius lib. 6. cap. 21. Ivstinvs Imp. Romam misit patinam auream librarum XX. cu̅ hyacinthis: scyphu̅ aureum gemmis circundatum. Platina. Childebertvs Francorum rex, calices preciofissimos sexaginta, & quindecim patinas, & viginti capsas Euangeliorum in auro cum gemmis caelatas, Ecclesijs diuifit. Adon in Chronico, & Greg. Turonensis lib. 3. Hist. cap. 9. Michael Imp. Constantinopolitanus obtulit preciofissimum stemma in sancto altari, in vasis aureis, & lapidibus venustis & quadrangulis, velis antiquitus ex auro & purpura clarè contextis, atq; admirabilibus sanctis imaginibus variatum. Paulus Diaconus lib. 24. rerum Rom. Bonifacivs pontifex, cùm fecisset oratorium in coemiterio sanctorum martyrum Felicitatis & Syluani, ingentia donaria ex argento addidit, patinam, scyphum, calices, coronas, & similia, magno pondere. Liber Pontificalis, & Platina. Tulit Celestinvs in templum Iuliae, quod ipse consecrauerat, dona amplissima: inter quae recensentur praeter alia, etiam canthari, & cerostrata aenea 24. magni ponderis, & argentea candelabra. Platina, & Sabellicus. Carolvs Magnus Galliae & Germaniae sacras aedes vasis vesteq???; ac supellectili preciosa locupletauit: ac ne ianitores quidem templorum profano cultu ornari siuit. Aemil. lib. 2. Carolvs Magnus pannum ad altare Petri, de vestimentis suis aureis compositum, misit. Aimoinus lib. 5. cap. 27. Anastasivs III. Pp. calicem magni ponderis Lateranensi ecclesiae dedit, teste Platina: viginti marcarum pondo, iuxta Martini Chronicon. Sixtvs obtulit in dedicatione templi Mariae maioris, praeter alia, etiam thymiamaterium, fundos quoq;, & ceruum argenteum, fundentem aquam in fontem baptisterij. Platina. Agnes, Henrici III. Imp. vxor, D. Benedicto Cassinensi obtulit aureas purpureasq???; vestes. Chronicon Cassinense. Natalitijs Christi Saluatoris diebus, cùm rex Anglorum Ricardvs auro gemmisq???; sacram aedem, quam in palatio habebat, pro more exornasset, atque Aquenfis episcopus Bonifacij Pontificis legatus manè in ea sacrificium peregisset, dum is pontificias exueret vestes, ex arae ornamentis nihil moueri rex iussit: apprehensoq???ue postea humanè per manum legato, cùm ad aram accessisset, dixit: Aequum non videri, ea die Pontificium legatum in aliena veste ornamentisq???ue sacrificasse: & propterea quaecunq; tunc in ea aede essent, ei dono se dare. Fulg. lib. 4. cap. 8. Gisala Henrici II. Rom. Imp soror, & Hungarorum regis Stephani vxor, femina religiosissima, Vvessobrunum extruxit, singulaq???; ibi te̅pla lustrauit. Quae ad ceremonias ritumq???; spectabant, magnificè simul & munificentissimè largiebatur. Phrygionum vice functa, vestes sacras suis manibus nebat, texebat ac farciebat. Auentinus lib. 5. Annal. Boiorum. Libri. Delata Romam Euangelia cum tabulis aureis, gemmis distinctis à Ivstino Imp. voti gratia. Platina. Agnes, Henrici III. Imp. vxor, D. Benedicto Cassinensi obtulit Euangeliorum codicem, cuius tabulae argenteae, auro erant obductae. Chronicon Cassinen. lib. 3. cap. 30. Pecunia. Alexandrides Delphus deposuisse tradit Lysabdrvn Del [2433] phis argenti talentum, minas duas & quinquaginta, insuper stateras vndecim. Plut. in Lysandro. Evdocia Theodosij coniux, episcopalem domum Constantinopoli exornauit, & mille numum annuatim attribuit. Nicephorus lib. 14. cap. 2. 5. & 9. Mavricivs Imp. XXX. libras auri Romam, distribuendas sacerdotibus & egenis, misit. Gregorius libro octauo, Indictione 3. epistola 2. Sedente Bonifacio IX. Lvdovicvs rex Pannoniae, Caroli regis F. Romam ad annum Iubileum profectus, quatuoraureorum millia aedi D. Petri obtulit. Rauisius. Lateres. Croesvs Halyattis mille aureos lateres dono misit Delphico Apollini, teste Zeze Hist. 1. vt aurea tota ara ex ijs strueretur. Herod. lib. 1. Honorem, Memoriam. Anathemata. Cuiusmodi sunt Sacraereliquiae. Hîc Liberalem donationem consideramus. Quae superstitiosè dantur, ad Prodigalitatem potiùs referri debent. Pvlceria Arcadij F. Virgini deiparae nobile templum aedificauit Blachernis, in quo inclusas argenteo tabernaculo preciosas Mariae vestes, quas è Palaestina suis manibus tulerat, summa cum veneratione posuit. Cuspinianus. Hierosolymitanus Archiepiscopvs dono misit Theodosio iuniori reliquias dextrae manus Stephani primi martyris. Eae cùm essent Chalcedonem perlatae, ea ipsa nocte Pulceria S. Stephanum vidit sibi dicentem: En impetrasti quod precibus petebas, & ego Chalcedonem veni. Itaq; ea, assumto fratre, obuiam sacris reliquijs istis profecta est: ijsq???ue in Palatium illatis, magnificum templum B. Stephano condidit, inq???; eo reliquias deposuit. Cedrenus. Recaredus Vestgothorum rex munera S. Petro misit, ac pro ijs à Gregorio recepit crucem, in qua erat de ligno Domini, & de capillis Ioannis Baptistae. Greg. testis libro septimo, Indict. 2. epist. 126. Anno Sal. MCCXXXIX. spinea corona, & sacrosancta Christi passi monumenta, quae Balduinus Consta̅tinopolitanus Imp. Venetis oppignerauerat, à D. Lvdovico rege Francorum redemta sunt: qui apud sacrum Palatij sacellum, quod Lutetiae erigebat, ea deposuit, & asseruanda commisit. Chronicon Francorum. Imagines, Statuae. Agaclytus in XXC. Olympiade sic ait: Aedes Iunonis antiqua est, condita à Scilluntijs Eleorum colonis. In ea inest colossus aureus, Cypseli Corinthiorum tyranni donarium: qui vouerat, se regno potitum, opes omnes intra annos x. consecraturum: ijsq???ue decimis exactis, colossum illum consecrasse. Sed Didymus à Periandro factum affirmat, vt luxum & audaciam Corinthiorum reprimeret. Fertur epigramma de illo tale: Ipse ego aureus fabrefactus sum colossus: Vtinam intereat Cypselidarum familia. Suidas. Maximum omnium aeneorum fignorum, quae Olympiae in Alti posita sunt, Iouis est colossus ab ipsis Eleis confecto Arcadico bello dedicatus, altitudinis pedum septem & viginti. Pausanias lib. 5. Lysander, victis ad Aegos flumen Atheniensibus, & captis Athenis, Delphis statuam suam aeream & cuiusque nauarchorum suorum, stellas quoque aureas Tyndaridarum fratrum de manubijs dedicauit, quae fuerunt ante pugnam Leuctricam sublati. Plut. in Lysandro. Nicias Atheniensis post sacra & ludos Delio Apollini factos, palmam aeneam Apollini posuit. Palma illa à vento, elisa, in Naxiorum excelsam statuam procidit, atque eam deiecit. Plut. in Nicia. Romanorum omnino nullus neq; plebeius, neq; patricius ante L. Mvmmivm, quod ego sciam, in Graecorum templis donum vllum ponendum curauit. Primus Mummius de manubijs Achaeorum Iouem in Olympia aeneum dedicauit ad laeuam eius, qui à Lacedaemonijs dedicatus fuerat, proximè ad primam templi columnam. Pausan. lib. 5. Idem capta Corintho plurima signa, tabulas, statuas secum Romam auexit, magis amicorum causa, quàm quòd illis multum delectaretur. Quidam aedem Fortunae dedica̅turus, statuas Mummij ornatus causa commodari fibi petijt, eas pòst restituturus. Acceptas deae vnà cum fano dedicauit. Mummio de fraude querenti, non se prohibere, respondit, quin dedicatas etiam auferat, videret modò, quàm piè id faceret. Mummius religione tactus, liberalitate maiore eas deae reliquit, quàm alter obtulerit. Strabo lib. 8. Adrianvs Imp. Iunonis templo in Euboea pauonem ex auro & lucidis preciosissimisq???ue lapillis dicauit. N. Comes Mythol. lib. 2. cap. 4. Carolvs Magnus, victo Caiano Hunnorum rege, qui ex toto orbe spolia congesserat, praedae non minimam partem coenobijs & monasterijs liberaliter concessit. Hinc illae diuitiae templi Moguntiacensis, vbi crux ex solido auto fuit, nomine Benna, pondere MCC. marcarum: vnde versiculus: Auri sexcentas habet haec crux aurea libras. Fuerunt insuper illic duo calices aurei, vterq; gemmis preciosissimis exornatus, minor XIIX. marcas, siue IX. libras auri purissimi habebat, vini sestarium capiens. Multa praeterea alia vasa argentea. Verùm hunc thesaurum primus imminuit Rodulfus Clobelouchus episcopus, frater ducis Zeringensis, dum pallio redimendo quaerit pecuniam, & Bennae crucifixi alterum brachium abstulit. B. Rhenanus lib. 2. rerum Germ. At Chronicon Saxoniae Gvlielmvm Moguntinum, Othonis II. fratrem, ex tributo, quod Longobardi quotannis pendebant Imperatori, crucem illam fecisse, eaq???; Padebornense donasse templum, scribit. Otho III. Imp. Spirensi ecclesiae auream Christi crucifixi donauit imaginem, in qua simul ipsius Imperatoris viua expressa erat imago. Bruschius. Naues. Sesostris rex, nauem ex cedro fecit ducentorum octoginta cubitorum longitudine, deauratam exteriùs, interiùs verò deargentatam, quam dono obtulit deo, qui maximè Thebis colitur. Diod. lib. 1. cap. 4. Delphis in Brasidae & Acanthiorum thesauro triremis sacrata bicubitalis fuit ex auro & ebore facta, quàm Cyrvs ei victoriae causa gratulatoriam miserat. Plut. in Lysandro. Sellae. Midas Gordij F. Phrygiae rex, primus regiam sellam, in qua iura dicere solitus fuerat, Delphico Apollini dono misit. Herodotus libro primo. Vestes. Avrelianvs imp. pacato Orientis statu, Romam reuersus est. Scribit Vopiscus, inter caetera spolia, quae & multa & preciosa sunt ab Aureliano templis defixa, fuisse purpureum pallium in templo Capitolini Iouis suspensum, diuini, vt eius verbo vtar, coloris, qualem neq; priùs, neq; postea Roma viderit. Imperatoris purpura nobilissimarumq???; matronarum illi admota cinericij videbatur coloris. Id munus Aurelianus à Persarum Rege post Palmyrenam victoriam dono accepisse ferebatur, ab interioribus Indis in Persidem missum. Fuit inde curae ipsi principi, mox Probo & Diocletiano, per nobilissimos infectoriae artis opifices id genus purpurae conficere. Sed neque ratio, neque materia iniri potuit. Sandyx Indica quum ritè curata esset, credita est eum colorem conficere. Sab. lib. 7. Enn. 7. ex Vopisco. Pipinvs Vayfiri ducis Aquitanorum chirothecas, vnionibus & preciosis gemmis intertextas, in templo Dionysij ad crucem auream, quae supra aram maiorem erat, appendit. Ganguinus lib. 3. de Francis. Gemmae. Monilia. Livia Augusta in Capitolio crystallum librarum circiter L. dicauit. Plin. lib. 37. cap. 2 Henricvs Magnopolensis princeps moriens, in monasterio Dobran, in sepultura patrum suorum, se condi iussit, eiq???ue legauit monile, licitatum ad quadringentas argenti marcas: dextrarium quoque suum, centum argenti marcarum precio aestimatum. Cranzius lib. 8. Vandal. cap. 7. Arma. Lvitprandvs rex Longobardorum armillas, baltheum & ensem, ad aram maximam Petri dedicauit. Sab. Enn. 8. lib. 7. Otho I. Imp. baculum pastoralem preciosum deligno hebeni, beato Petro & ecclesiae Mindensi obtulit. Cranzius libro tertio Metrop. cap. 33. Vasa. Gyges Dascyli F. qui Candaule obtruncato regnum Lydorum inuasit, eò quòd regnum ei confirmarat Pythia, praeter auri & argenti immensam vim, crateres aureos sex, pondo triginta talentorum, muneris loco obtulit. Locus, in quo reposita sunt, Gygadas dicitur. Herod. lib. 1. Gygis Lydorum regis abnepos Halyattes, Sandyattis F. cùm à morbo conualuisset, dedicauit Delphis grandem ex argento craterem: itemq???; alterum ex ferro paruulum, compactilem, inter omnia Delphorum donaria spectatu dignissimum: opus Glauci Chij, qui primus omnium ferri compactionem excogitauit. Idem. Evelthon rex Salaminis Cypriae, Delphis dedicauit thuribulum spectatu dignum, quod est in thesauro Corinthiorum. Idem lib. 4. Samii è decima quaestus ex mercibus Tartessiacis contracta, ahenum sex talentorum, instar crateris Argolici, Iunonis templo obtulerunt. Idem. Cicero poculum argenteum dijs dedicans, initia nominum [2434] suorum literis expressit, Ciceronis loco cicer insculpsit. Plut. in Apophthegmatibus. Mensa. Carolvs Magnus mensam auream, quae forma quadrangula descriptionem Constantinopolis continebat, inter alia donaria Romam ad basilicam Petri mifit. Eginhardus in vita erus. Coronae. Coronas ex cinnamo interrasili auro inclusas, primus omniu̅ in templis Capitolij atque Pacis dicauit Imperator Vespasianvs Augustus. Radix eius magni ponderis videbatur in Palatij templo, quod fecerat D. Augusto Livia Augusta, aureae paterae imposita: ex qua guttae aeditae annis omnibus in grana durabantur, donec id delubrum incendio consumtum est. Plin. lib. 12. cap. 19. Clodovevs Francorum rex, auream coronam gemmis ornatam Petro apostolo Romam misit, tempore Hormildae. Hincmarus in eius vita, & Platina. Sophia socrus, & Constantina vxor, Mavritio Imp. coronam fecerant quondam. Earn ad se delatam ille in ecclesia Deo obtulit. Cuspinianus. Hormisda Pontifex, locauit ante altare Constantinianae basilicae coronam argenteam librarum XX. cantharos argenteos sex. Platina, & Sigebertus. Henricvs II. Imp. Cluniacum religionis causa profectus, coronam auream gemmis redimitam Deo in mysterijs sacris obtulit, fratribusq???; illic congregatis praedia quaedam in Alsatia contribuit. Cuspinianus. Catenae. C. Caesar Agrippam Indaeorum regem è carcere liberauit, & catenam auream paris ponderis illi ferreae, qua ligatus à Tiberio fuerat, dono dedit, quam ille in templo Hierosolymitano suspendit. Iosephus lib. 19. cap. 5. Antiq. & lib. 18. ca. 8. Trabes. Ornauit templum B. Petri Theodericvs rex Gothorum, trabe argentea M & XL librarum: cerostratis argenteis duobus librarum LXX. Platina. Equi. Henricvs II. Imp. Babenbergae episcopatum in honorem DD. Petri & Pauli, ac martyris Georgij erexit, praedijs ditauit. Instituit etiam, vt quotannis albus equus phaleris ad ornatus Romano praesuli, tanquam huius sedis defensori, ab episcopo mitteretur. Cuspinianus. Qvomodo. Iesus Christus in templo ad gazophylacium sedens, Vidvam pauperem, quae quadrantem immiserat, plus obtulisse dixit, quàm diuites, qui amplissima munera offerebant. Matthaei 23. Marci 12. & Lucae 21. Pro decima praedae parte, captis Veijs, craterem aureum Delphos mittere Rom. decreuerant. Quia verò auri Romae copia deerat: magistratibus vnde compararent consultantibus, matronae vltrò coetibus ad eam deliberationem habitis, aurea ornamenta corpori suo dicata omnia, octo talentorum pondere accommodauerunt ad donum. Honos ijs à senatu meritus est habitus, decreto vt in matronarum laudem oratio funebris, vt fieri viris solet (neque enim laudari publicè feminam defunctam antè fuerat receptum haberetur. Plut. in Camillo, & de Non foenerando. DONATIO, MVNIFICENTIA PRVDENS. MVNE-ra quae vtilitatis honestae causa dantur. Vide Tit. Liberalitatis fructus Reconciliatio, fol. 2381. Item Tit. Prudentia in amicitia concilianda, con seruanda, fol. 1722. & seq. Iacorvs ex Mesopotamia post aliquot annos domum repetens, veteris in fratrem offensae non immemor, praemisit qui Esaum precibus, & donis delinirent, si qua adhuc in eo veteris iniuriae ira insideret. Per quae facilè consecutus est, vt quàm inuisus patrium solum verterat, tam iucundus sit postliminiò reuersus. Genes. 32. Clisthenes oppugnabat Cirrham. Oraculum habebant Cirrhenses, inuictam vrbem fore tantisper, donec mare sanctam terram attingeret. Qua procul à mari dissita (Cirrha sacra, terra, attingente, & ad mare porrecta) Clisthenes oraculo percepto, tum vrbem tum regionem Cirrhensem deo consecrauit, vt vniuersa sancta facta, secundùm oraculum mare contingeret. Cùm id fecisset, superauit, terramq???ue deo dedicauit, Polyaenus lib. 3. Alexandrvm Magnum in expeditionem Asianam stipendium militibus LXX. talenta non ampliùs habuisse, memoriae prodidit Aristobulus: Duris XXX. duntaxat dierum cibanria: Oneficritus insuper talenta CC. eum habuisse aeris alieni. Qui quamuis subsidijs rem suscepit adeò exiguis & angustis, non antè tamen conscendit, quàm confideratis rationibus omnium amicorum, erogasset huic agrum, illi pagum, alteri vici prouentum vel portus. Cùm iam essent vectigalia penè omnia distributa regia, & diplomatibus consignata, Perdiceas: Tibi ipsi rex, inquit, quid reliquum fecisti? Cui cùm ille respondisset, Spes meas: Ergo nos quoq; inquit, qui auspicia sequimur tua, harum erimus consortes. Repudiantem assignatum sibi diplomate praedium Perdiccam, nonnulli alij ex amicis sunt imitati. Accipientibus & petentibus largitus est benigné. Ac patrimonium quidem Macedonicum distributu̅ hoc modo profudit. Hoc impetu & alacritate animi transmisit Hellespontum. Plutarchus in Alexandro. Iosephvs Tobiae F. Iudaeus, cùm Ptolemaeo Euergeti carissimus esset propter prudentiam & fidem, muneribus regem & domesticos illius assiduè magis magisq???ue deuinxit: optimum ratus, partas opes ex ipsis tueri reditibus. Iosephus libro 12. capite 4. M. Cato cùm populum à Caesare animaduerteret in Catilinae coniuratione solicitari, atque ad nouandas res praecipitem esse: induxit Senatvm, vt inopi plebi frumenti conglarium daret. Eo munere populares procellae conquieuerunt, & fuerunt motus compressi. Plut. in Politicis. Romae fuit obsetuatum, vt Principes, assumto imperio, ad conciliandum fauorem, congiarium darent populo. Alexan. lib. 5. cap. 24. Cimbri Augusto Caesari lebetem sacrum dono miserunt, & ius amicitiam postulantes, vt iniurias, quae priùs suberant, obliuione deleret. Strabo lib. 7. Duces Veneti quatet in anno publica conuiuia nobilibus exhibent, vt ab vniuersa ciuitate inprimis amentur. Primum 4. Aprilis luce, D. Isidoro sacra. Alterum Ascensionis dominicae die, Iunio mense. Die Viti & Modesti tertium. Quartum D. Stephani luce sacra. Egnat. lib. 2. cap. 1. Neapolitanorvm regum institutum fuit, annis singulis, statis quibusdam diebus, parare nobilitati epulum ad aedem Mariae Coronatae, adhibitis etiam praestantissimis matronis, vt nobilium & clarorum in vrbe hominum animi reconciliarentur. Pontanus cap. 1. de Conuiuentia. Petrvs Moldauiae princeps, cùm ad dicendam causam Byzantium mitteretur: vt Solymanni purpuratos sibi deuinciret, Bassae Luphtibeio amplissima dona detulit, vt praepotentem ex aula patronum sibi in dicenda causa compararet. Dedit & gemellos vniones, superbi pyri magnitudinem adaequantes, qui ex Andreae Gritti praeda fuisse dicebantur, vt his pro inauribus Solymanni filia Rostani desponsata in nuptijs ornaretur. Sab. Supplem. lib. 24. ex Iouio. DONATIO, MVNIFICENTIA HONORIFICA. Qvi. Pvta Pontifices. Clemens VII. Pont. quum Massiliae neptis suae Laurentio iuniore Medice genitae nuptias cum Henrico Francisci Galliae regis F. anno MDXXXIII. celebraret: Francisco regi monocerotis bicubitale cornu, aureae caelatae basi inclumsum, ad depellenda epulis venena, dono dedit. Id rex Franciscus latissimo aulaeo rependit, in quo Belgarum arte suprema Christi coena cum discipulis, serico atque auro intexta visebatur. Dedit & cupiditati Hippolyti Medicis Cardinalis, quum ingenuo pudore maiora dona repudiasset, mansuefactü leonem eximiae proceritatis, quem è Mauritamia Hariadenus Barbarussa cum legatis transmiserat. Iouius libro tregesimoprimo Hist. Reges. Alexander Magnus, bis Persarum ciuitatem ingressus, toties mulieribus erogauit numos, praegnantibusq???; munus duplicati iussit. Plut. in Alex. Henricvs II. Imp. regem Franciae, eiusq???ue ministros, acalios quoque, qui ad Carum fluuium, vbi reges de statu regni & Ecclesiae consilia contulerunt, conuenerant, tanta liberalitate donauit, vt opibus Persicis & Arabicis eius munificentia̅ compararent. Sigebertus anno MXXIII
|| [2435]
Dvces. L. Pavlvs Aemilius, victo Perseo, Graeciae populos adijt, cos???ue refocillauit, instituta dedit, ac dona co̅tulit: alijs frumentum ex horreis regijs, oleu̅ alijs. Tanta̅ enim eorum, quae recondita fuera̅t à Philippo & Perseo, vim memorantinuentam, vt priùs qui acciperët & desiderarent, deessent, quàm numerus exhauriretur coru̅ quae fueru̅t reperta. Plut. in Aemilio. Popvlvs. Stipes a popvlo collata. Pop. Rom. stipe̅spargere coepit, Sp. Posthumio, Q. Marcio Cos. tanta abundantia pecuniae erat, vt ea̅ conferret L. Scipioni, ex qua is ludos fecit. Nam quòd Agrippae Menenio sextantes aeris in funus contulit, honoris id necessitatis???; propter paupertatem Agrippae, non largitionis fuit. Plin. lib. 33. c. 10. Cives. Cimon Miltiadis F. coenam domi frugalem illam quide̅, sed multis tamen sufficientem quotidiè instrucbat, quò quilibet pauper admittebatur, vbi alimenta habebat citra laborem suum, vt vacare solis negotijs publicis posset. Aristoteles verò auctor est, non omnibus Atheniensibus, sed curialium eius Lacia darum cuiuis paratam coenam fuisse. Plut. in Cimone, & Athen. lib. 12. cap. 15. Qvibvs. LIBERALITER Dare Pontificibvs. Anni MDXIV. vere primo legati Emanvelis regis Lusitaniae Romam venerunt, Leoni???; X. pontifici è victorijs Indicis dona tulêre magnifica, elephantem, ab multis seculis Romae no̅ visum animal, leaenamq; & diuini cultus vestes innumerabilibus margaritis esornata: in quibus operosis artificum texturis pictae acu diuinarum rerum imagines visebantur. Erat legationis princeps Tristanus Cunnius, siue Cugna, vir triumphalibus insignibus & rerum in India gesta rum gloria clarus. Iourus lib. 12. Hist. & Osorius lib. 9. rerum Emm. Regibvs. Nicavla Aegypti & Aethiopiae regina, regi Solomoni centum XX. auritalenta donauit, praeter gemmarum & aromatu̅ ingentem vim, sapientiam eius admirata. Aiunt etiam balsami plantam Solomoni ab ea dono datam, in Iudaea deinceps germinasse. 3. Reg. 10. & Iosephus lib. 8. c. 6. Antiq. Lege apud Persas sancitum est, seruatum quoque pertinacissimè, vt quandocunq; in Persas pergat rex, pro facultate vnusquisque cum muneribus, quae honoraria dici valent, aut aduentitia, salutatum eat. Ferunt autem, vt qui agricolationi fermè intendant, nil precij, grandioris, qualia multa plerunq; per miuriam comparantur, & contum eliam: sed bouem hic, alius ouem: sunt qui frumentum aut vinum. Dicuntur verò haec, Dona. Quòd si quidem, vti assolet, ampliùs premat penuria, lac profert, aut palmas: caseum quoq; vel id genus primitias alias, vt [Greek words], id est, maturas fruges. Caelius lib. 13. cap. 16. Antiq. lect. Xerxes, cùm exercitu ex decies centenis millibus hominu̅ constante in Graeciam proficiscebatur, Pythivs Atygis silius Phryx Celenius, regem cum exercitu hospitio excepit. Xerxes hominem ad se accerlitum, Ecquantum possideret? interrogauit. Cui ille: Haud te, inquit, celabo, regum mavime, neq; dissimulare fas est. Posteaquam accepi te celertimè ad mate venturum, volens tibi ad bellum pecuniam dare, sub ducta mearum pecunia rum ratione, comperi mihi esse argenti bis mille talenta, auti verò quadragies centum millia numûm Daricorum, septem millibus minus: quae omnia ad vsum belli huius do tibi, Xerxes, dono: nam mihi victus ex mancipijs & agricolis abundè suppetit. Cui hilari vultu Xerxes: Ego (inquit) Lyde hospes, ex quo Persidem egiessus sum, neminem adhuc sum nactus, qui in meum exercitum tali hospitalitate sit vsus, tantum???; auri vltrò dono obtulerit. Ob quae vicissim ego te meum facio hospitem: & ne ad ista quadragies centena millia aliquid desit, septem millia aureorum numûm tibi ex meo numerari iubeo. Tu haec & caetera, quae ad hunc diem possedisti, liberè habeto, talem???; te geras semper hortor: neque enim vnquam poenitebit te tuae in regem liberalitatis. Sab. lib. 2. Enneadis 3 Taxiles Indiae rex, praeter aureas coronas, quas Alexandro Magno & primoribus dono dedit, octoginta signati argenti talenta Alexandro obtulit. Quae ille Taxili non solùm reddidit, sed mille etiam talenta de manubijs superadiecit, vasa adhaec ex auto & argento, cum Persicis vestibus, & equis XXX. insignibus. Vix regia liberalitas tantum Taxilem Macedoni deuinxit, quantum amicorum animos offendit. Sabellicus lib. 6. Enneadis 4. Orsynes, Sagarae terrae Satrapes à prisco Cyro oriundus, obtulit dono Alexandro Macedoni regi aurea vasa, gemmas, vestes, & quatuor millia talentorum signati argenti: largá que ad haec in omnes Alexandri principes vsus munificentia, Bagoan cunuçhum stupro Macedoni conciliatum, nullo prosecutus est munere, fassus seregis amicos, non scorta colere. Idem. Hieron Syracusanorum tyrannus, nauim, frumento, salsamentis Siculis & carnibus onustam, donauit Ptolemaeo Acgyptio, magna annonae penuria laboranti. Athen. lib. 5. c. 8. Romani Asiam captam Attalo Pergamenorum regi muneris loco possidendam tribuerunt: eo excelsius & speciosius vrbis suae futurum im perium credentes, si ditissimam atq; amoenissimam partem terrarum orbis, in beneficio, quàm in fructu suo reponere maluissent. Ipsa victoria donum felicius: quia multum occupasse, habere inuidiam potuit: tantum tribuisse, gloria carere non potuit. Val. lib. 4. c. 8. Tiberivs III. Imper. Sigeberto Francorum regi L. aureos numos librales misit. Sabellicus lib. 5. Ennead. 8. Constantinvs Copronymus Imp. Pipino Gallorum regi Organum musicum instrumentum, antea in Occidente no̅ visum, muneris loco misit. Auentinus lib. 4. Emmanvel Graecorum Imp. misit Fridefico I. Imperatori cum literis munera preciosa: inter quae fuit cantharus smarag dineus, capiens sextarium balsami pistici, & plutimae gemmae preciosae. anno MCLXXVII. Cranzius lib. 6. Saxoniae, capite trigesimoseptimo. Legati Regis Persarum, Carolo Magno Imperatori preciosissima detulêre munera, tria tentoria capacissima pulcerrimá que, omnia byssina, ta̅ funes quàm vela, pallia serica, vnguenta, balsamum, horologiu̅ ex orichalco, arte mechanica mirificè fabrefactum, in quo XII. hotarum cursus ad clepsydram vertebatur, cum totidem pillulis, quae in completione horarum cadebant, & casu suo subiectum cymbalum tinnire faciebant: additis XII. equitibus, qui per totidem fenestras completis horis exibant, & impulsu suo fenestras priùs apertas claudebant: & alia multa mitaculo digna. Idem lib. 2. Saxoniae, cap. 19. Alsons vs Asturum rex in Hispania, vt amicitiam cum Carolo Magno testaretur, papilione preciosae artis aulaea, apud Francos incognita, donauit, alia???; munera misit. Vlyssippone capta, Maurorum ad LXX. millia cecidit, qui fines Asturum ferro igni???; depopulati fuerant, & de praeda loricas, mulos & Mauros Carolo misit, anno Dccxciix. Regino, Adon, Auent. lib. 4. Ritius de regibus Hispaniae. Turcorum Imp. saepè antea ab Imp. Sigismundo oppugnatus, perpetuae pacis foedera cum eo initurus, misit Basilcam solennes ad id perficiendum oratores. Imperator in ecclesia iussit apparari suggestum, in quo imperialibus fultus ornamentis consederat. Ante oratores ibant qui dona ferrent, viri XII. (alij XII. virorum paria fuisse contendunt) qui manu singuli gestarent aureos scyphos apertos Imperatori dono. Succeslit alius ordo ferentium vasa aurea geminata, proculdubiò non vacua, sed aureis nummis plena. Inde tertius ordo ferentium pannosè veluto & auro preciosos. Post omnes, quidam fercbant vestem, serico, auro, gemmis incomparabilem. Quae omnia suo ordine Imperator excepit. Et perfecto propter quod venerant negotio, honoratos, & pro magnificentia sua donatos remisit domino suo: quem etiam non paruis muneribus vicissim cohonestauit. Cranz us lib. 11. Saxoniae, cap. 22. Ioannes Boëmiae, & Vladislaus Locticus, Polonorum reges, opera CAROLI Hungariae regis (qui mortua Ioannis sorore, filiam Loctici in vxorem acceperat) in arce Hungariae Vissegrado, anno MCCCXXXV. reconciliati fuêre bis legibus, vt Locticus summam pecuniae Ioanni debitam in solidum statim adnum eraret, atq; de tota Silesia eidem cum omnibus ducibus concederet. Ioannes vivissimo, ne ampliùs titulum regis Poloniae vsurparet, néve vllo posta tributo Locticum cum posteritate sua oneraret. Huius???; libertatis redimendae gratia Carolus de fisco suo quingentas auri puti libras appendit, quibus gutturnium cum peluc accessit pondo ducentarum librarum, & insuper quin quaginta crateres bellè inaurati, gemma???; preciosa ex qua bibitur: gemmatum item alueolum, in quo simulacrum pugnae latrunculis luditur, adiecta fuêre. Dubrauius lib. 21. Ioannes Boëmiae rex, eius???; F. Carolus. item Casimirus Poloniae rex, anno MCCCXXXV. Vissegradum, vt de pace agerent, ad Carolv M I. Hungariae regem profecti, magnificentissimèsunt excepti. Rex Boëmiae, prae caeteris vasis argenteis, quinquaginta duabus phaleris, totidem???; baltheis, insuper latrunculorum tabula, mira arte auro???; multo elaborata, vbi angulares pyrgos instructas vtrinque peditum acies, cataphractos equites & reges, collatis signis pugnae verae simulacrum referentes, cernere erat: quos omnes, aurata & gemmata arma, campi???; pauimentum i???pidibus & smaragdis tessellatum, ad certamen irritabat: item duobus ephippijs, non tam auro quàm ordine lapillorum excultis, à Carolo do natus est. Adiecta sunt his pocula gemmata duo, alterum ducentis argenti pondo appensum: alterum è solido auro confectum, in conchae speciem, & arte & gemmarum multitudi [2436] ne sanè conrpicuum. Casimirus cùm Boëmiae regi tributa pe̅deret, quippe cui Poloniae ius omne paulò antè ille concesserat, quingentis pondo ab Hungariae rege donatus est, vt debita Ioanni stipendia persolueret Demùm illic consecta pace, perpetua???ue societate, conuenit inter eos, aut quicunque ex his regibus primus, vi armísve ab alijs laederetur, caeteri continuò auxilia pacta conferrent. foedus grauissimo à cunctis iuramento percussum & confirmatum est. Bonfinius lib. 9 Dec. 2. Reginis. Venerat cum coniuge Leonora Fridericus III. Imp. Venetias. Apparatu sumtuosiss, excepti. Leonorae in publicum venienti bullam aurea̅, tribus gemmis, precio duûm milliu̅ ac sexcentorum auteorum numûm praeditam, Veneti dono misêre: palliolum praeterea faturae sobolis omen; cum stragulo cunali, ex purpura margaritis inserta. Sab. lib. 7. Dec. 3. Consalvvs Magnus per Mauricam vxorem, Isabellae reginae, cui supellex fortuito incendio noctu ad Granatam conflagrârat, supellectilem lineam preciosissimi operis, textilis q; materiae conopoea reticulatis commissuris, insuto passim auro, & purpura vndiq; limbos depingente, obtulit. Iouius. Popvlo, Congiarivm, Sportvla, Missilia. Congiarium vas est cauponarium, congij vnius capax, hoc est, sextariorum senum. Inde Congiarium, pro munere seu sportuld, quae dabatur diurni cibi nomine clientibus, comitibus, asseclis. Translata inde vox ad principis donum, siue alimentare sit, siue quoduis aliud. Apud Romanos, congiarium populo, donatiuum militi à principibus dabatur, vt & magnificentiam suam testarentur, & illorum sibi animos ratione hac conciliarent. Pontanus ca. 15. de Magnificentia. Atq; hoc annuum plerunque, homines clarissimi & surnmis honorib. functi, pro officio & clientela velut stipen dium capiebant. Alex. lib. 5. c. 24. M. Cato iunior nouo more tribuit sportulas: Gracis ex tritico, raphano, blito & apio: Romanis autem vini amphoras, carnes porcinas, ficus, & lignorum fasces. Idem. C. IVL. Caelar populo praeter frumenti denos modios, ac totidem oleilibras, tricenos quoque numos, quos pollicitus olim erat, viritim diuisit: & hoc amplius, centenos pro mora. Annuam etiam habitationem Romae vsq, ad bina millia numûm, in Italia non vltra quingenos sestertios remisit. Adiecit epulum ac viscerationem, & post Hispaniensem victoriam duo prandia. Nam quum priùs parcè, neque pro liberalitate sua praebitum iudicaret, quiato pòst dic aliud largissimum praebuit. Suetonius. Avgvstvs frumentum plebi gratuitum & me̅struum dedit. Idem quoque tricenos & quadragenos, nonnunquam singulis quin quagenos & ducentos numos largitus fuit, & ne minores quidem pueros praeterijt. Suetonius. Tiberivs trecentenos viritim numos dedit, & prandium mille mensis. Ibidem. C. Caesar Caligvla congiarium populo bis dedit trecenos H-S. toties abun dantissimum epulum Senatui, equestri???ue o???dini, etiam coniugibus ac liberis vtrorumq;. Posteriore epulo, forensia insuper viris, pueris ac feminis fascias purpurae ac conchyhj distribuit. Et vt laetitiam publicam in perpetuum quoq; augeret, a diecit diem Saturnalibus, appellauit???; Iuuenalem. Idem. Nero Imperator plebi congiarium quadragenos numos viritim dedit. Editis in vrbe spectaculis magno apparatu, magnificentissima quaeq; & lautissima, quib. homines vescuntur, caetora???; omnia preciosissima, equos, mancipia, vehicula, argentum, vestem diue sigeneris, agros, tabulas pictas, naues, insulas, gemmas, in signis & notis quibusdam dabat. Iaciebat enim ad plebem paruos globos inscriptos, tanquam in singulis corum aliquid inesset: & vt quisq; signum collcgerat, ita ei largiebatur. Xiphilinus, & Suetonius. Galba dedit epulum populo, senatui & equestri ordini: ac praeter epulas forensia viris, feminis ac pueris fascias purpurae & conchilij, quibus veteres pro caligis vtebantur. Alexand. ab Alex. lib 5. c 24. In Tito scribit Dion, Sphaeria lignea ex alto in theatru̅ sparsa, sic insculpta, vti alia escule̅ti cuiuspiam, vestis alia, vel edomiti equi, aut serui, aut argentei aurei???; vasis imagunculas praeferrent. Ea qui excepisset, [Greek words], id est, ad distributores eorum proferre necesse erat, vt quod sphaeria praetulissent, acciperet. Caelius lib. 25. c. 2. A. L. Domitianvs congiarium populo numorum ccc. ter dedit, & inter spe???acula muneris largissimum epulum. Septimontiali sacrorum die senatui & equitib. panaria & sportellas cum obsonio distribuit. Cùm omne genus rerum in theatro sparsisset, & pars maior inter popularia decidisset: ne indonati abirent senatorius & equester ordo, persingulos cuneos quinquagenas tesseras pronunciauit. Heliogabalvs aurea & argentea pocula, ac vestes magni census in plebem sparsit. Traianvs Imp. cùm congiariu̅ populo daret, infantes quoque ad sportulas admisit. Alex. ab Alex. lib 5. c. 24. Adrianvs nouo more aromata, balsama & crocum in congiario populo dedit. Idem. M. Antoninvs Imp. ex Africa Romam rediens, octo aureos in coenam viritim dedit, quantam summam antea nunquam acceperant Romani Xiphilinus. Commodvs Imp. singulis denarios septingenos vicenos quinos dedit. Alex. ab Alex. lib. 5. c. 24. Avrelianvs Imp. addidit vnciam ponderibus, vt vilior esset annona, sua testatus epistola, nihil Romano populo saturo esse laetius. Ter populo congiarium dedit ad oleum & panem, addidit etiam porcinam & tunicas albas manicatas, item alteras tunicas ex Afro & Aegyptio lino: adhaec oraria, quibus populus vteretur ad fauorem. Vinum quoque daturus, nisi morte praeuentus fuisset. TACITVS Imp. optimus patrimonium suum publicauit, & quam domi pecuniam congesserat, in militum stipendium vertit. Cuspinianus. Quum corona redimitur Romanus Pontifex, Imperator, & Rex, aliíve principes aliquo insigni honestantur honore, mos est spargere in populum non vestes, non vnguenta (id quod Romani Imp. solebant) sed numos argenteos vel aureos: quò sic futurae liberalitatis signum ab inita statim dignitate appareat. Polydorus libro 5. cap. 2. de Rerum inuentione. Alphonsvs X. rex Hispaniae, in nuptijs filij sui & Blanchae, D. Ludouici Gallorum regis F. congiarium populo dedit, & pauperes vestimentis viritim ornauit. Pont. de Magnificentia. Militibvs. Donativvm, Donarivm, Stellatvra. Stellatvra in militaris annonae erogatione frumentarijs tesseris persimilis erat, quibus acceptis, plebi gratuitum distribuebatur frumentum: quippe hac contributa, viliùs constabat militibus annona. Meminit in Alexandro Lampridius. Frumentaria perceptio nuncupatur Iulio Capitolino in Antonini Philosophi vita. In Pescennio Nigro Spartianus Tribunos duos, quos constitit stellaturas accepisse, lapidibus obrui ab auxili aribus iussit. Caelius libro 11. cap. 8. Antiq. lect. Cn. Pompeius victo Mithridate & Tigrane, singulis militibus M & D drachmas Atticas, praedae nomine diuisit, inde caeteris ducibus sua cuiq; praemia: tam larga pecuniaru̅ profulione, vt ad sex decim millia talentorum ca largitio absumserit. Sabellicus lib. 4. Enneadis 6. C. Ivl. Caesar veteranis legionibus praedae nomine in pedites singulos super bina h-s. (quae initio ciuilis tumultus numeraucrat) in equites vicena quaterna millia numûm dedit. Assignauit & agros, sed non continuos, ne quis possessorum expelleretur. Suetonius. Severvs Imp. victo Albino Romam cum exercitu reuersus, postea quàm louis templû ingressus, sacrificia demore peregit, reuersus in Palatium, milites muneribus nomine victoriae, ac multis numis donauit: largitusq; est plurima dona, simulq; alia multa in dulsit, quae nunquam antea accepeiant. Quando quidem & frume̅ti summam primus adauxit, & aureis anulis vti, & domi habere mulierem permisit, quae priùs militibus interdicta fuerant. Dion. Victo Pompeio diuisit in singulos milites millenos denarios, agrum???; latum assignauit in Italia. Plut. in Caesare, & Suetonius. Selimvs Turcorum imperium Praetorianorum fauore consecutus, pecuniam, quae in aerario erat, recognouit, diuisit???; militibus pro donatiuo vicies centena millia aurcorum: & quò magnitudinem animi perpetua liberalitate testaretur, ad veteiem stipend j summam in singulos dies equiti quatuor, pediti verò duos argenteos addidit. Sabellici Supplementum lib. 4. ex Iouio. Consalvvs Magnus, expeditione in Italiam ad pellendos Gallos frustratus, militibus sua signa sequutis donatiuum dedit. Id constabat partim signata pecunia, quae gregario pręsettim militi praeberetur: tum verò argento elaborato, auro textili purpura???ue, & sericae telae omnis generis, eoloris???ue in vestes copia ingenti, equis item nobilibus: pictis???ue tentorijs, inauratis armis, & castrensibus lectis, quae tot tanta???ue fuerant, quòd ea omnia mercatores lucri causa tanquam ad nundinas Corduba, Hispali, Medina, Valentia, Granata???ue attulissent, vt centum millium aureorum numûm summam superasse credantur. Ea verò tanta liberalitate diuisit, vt nec domesticae supellectili parceret, ipseque iam multorum foeneratorum malum nomen fore putaretur, quum oppignoratis aliquot oppidorum reditibus ex graui vsura planè decoqueret: ridentibus aemulis, quòd inani sumtu, vt regiae opulentiae odiosum specimen praeberetur, domum suam re [2437] bus omnibus exhaurien dam superbè temere???ue suscepisset. Iouius in Consaluo. Legatis. Consisle Tit. Liberales in non accipiendo, legati, fol. 2453. Illic Non accipientis, hic Donantis habetur ratio. A rege Persarvm, vndecunque adessent legati, muneribus affici assueuerant. Ea verò ferè genus hoc erant. Vnicuiq; argenti signati (quod [Greek words] nuncupant Graeci) Babylonium talentum, phialae argenteae talentorum duorum in dicatura. His accedebant psellia item cum acinace ac torque, [Greek words] vocantinec medica dcerat stola, quam dicunt dorophoriam. Ex Acliani lib. 1. Var. hist. Caelius lib. 11. cap. 28. A. L. Timagorae Cretensi, vel Entimo ex Gortyne, vt voluit Phanias Peripateticus, qui Themistoclis imitatione ad regem venerandi gratia venit, tentorium egregiae pulcritudinis & magnitudinis largitus est Artoxerxes Persarum rex: lectu̅ praeterea argenteos pedes habentem, & stromata magnifica, & cum qui sterneret, Graecos enim sternere nescire dicebat. Accersebatur ad cognatorum etiam conuiuium vir hic Cretensis, ita regem oblectans, vt nullus antea Graecorum, sed neque postea: nam inter affines etiam honor ei praebebatur. Timagoras verò Atheniensis genua regi flectens, & maximè veneratus, eadem non consecutus est: ex ijs quae regi apposita fuerant, quaedam ex mensa ei missa sunt. Antalcidae Laconi suam coronam vnguentis perfusam misit. In Entimu̅ & multa alia conferebat, atque in consanguineorum conuiuia accersebat. Quam rem grauiter ferre Persae visi sunt, quòd honor aliò transferebatur, & militia rursus in Graeciam esset transitura. Misit & lectum pedibus argenteis ad illum, & stratum, & vmbraculum, summitatem habens floridam, coelóque persimilem, & cathedram argenteam, pileum auratum, phialas aureas, gemmis???ue distinctas, & centum magnas argenteas, crateres argenteos, adolescentulas, seruas ce̅tum, & totidem pueros: aureorum numorum sex millia, praeter ea quae ad vsum quotid e suppe itabat. mensas etiam misit eburneis pedibus ex orbibus vocatae sphendamni compositas. Athen. lib. 2. cap. 6. Tolemaevs Philadelphus Aegyptiorum rex, septuaginta duos interpretes Bibliorum è Iudaea missos honorificentissimè excepit, & 70. dierum spacio interpretatione absoluta, humanissimè cos dimisit, singulos ternis vestibus optimis & binis auri talentis donatos, singulis???; vnius talenti calicibus, & toris discubitorijs. Praeterea Pontifici per eosdem misît decem lectos cum argenteis pedibus cum competenti apparatu, & calicem talentorum triginta: ad haec decem vestes purpureas, & coronam insignem, & telas byssinas centum, praeterea phialas & trullas & libatoria, & crateras duas Deo dicandas. Iosephus lib. 12 cap. 2. Antiq. Natalitijs Christi Saluatoris diebus, cùm rex Anglorum Ricardvs auro gemmis???; sacram aedem, quam in palatio habebat, pro more exornasset, atque Aquensis episcopus Bo nifacij Pontificis legatus manè in ea sacrificium peregisset, dum is pontificias exueret vestes, ex arae orname̅tis nihil moueri rex iussit: apprehenso???; postea, humanè per manum legato, cùm ad aram accessisset, dixit: Aequum non videri, ea die Pontificium legatum in aliena veste ornamentis???ue sacrificasse: & propterea quaecunque tunc in ea aede essent, ei donose dare. Fulg. lib. 4. cap. 8. Othocarvs Boemorum rex ad imperium à Germanis vocatus, licet non acceptarit, nihilominus legatos preciosissimis muneribus ornauit, neque eorum comites sine purpura aut serico, neq; infimum quemq; sine vestibus ex rariore velere confectis, vacuum à se dimisit. Dubrauius lib. 17. Peregrinis. Samii Theraeis, qui in Plataeam insulam Africae causa explorandae regionis missi, duce Corobio, alimentis destituebantur, cibaria in annum dederunt, cùm illac fortè iter fecissent. Quo facto ingens amicitia inter Theraeos & Samios contracta fuit. Herod. lib. 4. Victis, Hostibvs. Ex loco Clementiae erga hostes, exempla aliquot huc possunt transferri, si quae coniunctam habent liberalitatem. fol. 2671. Alexander Porum Indorum regem hostem, aegrum curauit, & in amicorum numerum recepit, & ampliore donauit regno quàm priùs habuisset Q. Curtius. Mazei, cuius apud Darium summa fuerat gratia, filio satrapiae praefecto Idem alteram adiecit ampliorem. At ille recusans ait: Tunc, ô rex, vnus erat Darius, nunc tu multos effecisti Alexandros. Plut. in Alexandro. Demetrivs Poliorcetes Antigoni filius, cùm cepisset Atheniensium, qui defecerant, vrbem, ea???; grauiter rei frumentariae penuria laboraret, protinus conuocata concione, dilargitus est illis frumentum gratis. Plut. In vita Demetrij. Steno Iunior, Sueonum rex, Christiernum II. Danorum regem Stocholmiae sese obsidentem, & summa rerum omn um inopia, vento???; aduerso ad extrema redactum, commeatu liberaliter donauit. Anno 15 18. Io. Magnus lib. 23. Consalvvs Magnus Gallos hostes, Caieta dedita, regno Neapolitano excedentes, multis equis liberaliter donauit. Iouius in Consaluo. Histrionibvs. Cùm esset Athenodoro histrioni tragico ab Athenien sib. multa dicta, quòd ad Bacchanalium ludos non occurrisset, atque ab Alexandro Magno ille, vt pro se deprecaretur literis, postulasset: id ei denegauit, sed multam misit de suo Plut. Cùm Lycon Scarphensis in theatro placeret, intexuisset???ue in comoedia versum, qui petitionem contiebat decem talentûm, arridens largitus est ea Alexander. Plutarchus in Alexandro. Sponsis. Mvnera Nvptialia, sponsalia. Vide superiùs, Liberalitas circa Dotem, fol. 2369. Iupiter Harmoniä Martis filiam & Veneris, dedit in matrimoniü Cadmo. Ad eas nuptias dij omnes venêre Inter alia praeclara munera peplum & monile admirabilis pulcritudinis, Vulcani opus, Cadmvs donauit sponsae, & exilla si scepio Ino, Semelem, Agauen, Antondën, & Polydorum. Natalis Comes Mythol. lib. 9. cap. 14. Celebratae sunt Pelei & Thetidis nuptiae in Pelio monte, ad quas omnes dij praeter Discordiam conuenerunt: quae pomu̅ aureum in locum nuptiarum iniccit, hac inscriptione,[Greek words]. Contulerunt huic omnes DII munera: Pluto smaragdum insignem, Neptunus equos Xanthum & Balliam, Vulcanus cultrum, & dij caeteri alia. Nam ita mos fuit antiquorum, vt cum donis ad nuptias conuennent. Natalis Comes Mythol. lib. 8. cap. 2. Cadmum Agenoris Europam quaerentem, cùm ad Samothracas peruenisset, perceptis caeremonijs, Harmoniam Iasionis sororem duxisse vxorem perhibent, & has nuptias à Diis pri mùm celebratas. Cererem???; in gratiam Iasionis ei ex frume̅to panem attulisse, Mercurium lyram, Palladem decantatum monile, peplum, ac tibias. Electram verò Magnae deorum matris sacra celebrare ostendisse cum cymbalis, ac psallentium tympanis. Apollinem quoque cithara vsum, & Musas tibijs, caeteros deos plausu nuptiarum iucun ditatem auxisse tradüt. His actis, Cadmus iuxta oraculi responsum condidit in Boeotia Thebas. Diod. lib. 5. cap. 11. Alexandro Magno nuptias cum filia Darij Statyra Susis celebrante, coronae, quae missae sunt à legatis Gentivm, & à reliquis, quindecim millium fuêre talentorum. Athenaeus libro 12. capite 18. Rvsticis. Leo X. Pont. Max. erga rusticos mirum in modum munificus, vt etiam eius aduentum se vel fructuosissimis messibus fertiliorem sentire fatertëur: vtpote qui senibus ac pueris puellísque in viam effusis, ac rustica m???nera passim offerentibus, non modò pecuniam largissima manu rependeret, sed etiam appellando humaniter, ac???ciscitando, quánam maximè in parte rei domesticae acriùs a fortuna premerentur, virgines dote praebita subleuaret: affectis autem morbo ac aetate, vel numerosae familiae onere praegrauatis, aes alienum protinus dissolueret. Iouius in Leone X. lib. 4. Qvae Dantvr. Cuiusmodi sunt Epvlae, Convivia. Considerando Quae, Qualia. Conuiuia Publica, Epulae. Reges Persarum quotannis regiam coenam instruunt, quam sua lingua Tyctam, hoc est [Greek words] siue perfectam vocant, in qua [Greek words] solum caput ornatur, Persas strenis donar, & quicquid oratus fuerit, cöcedere cogitur. Celebratur autem quotannis eo die, quo rex creatus est. Herod. lib. 9. Artaxerxes Persarum rex, post susceptum imperium, & conftitutos ab India vsque Aethiopiam cxxv II. satrapas, anno regni tertio, amicos & duces gentium Susis accepit epulo sumtuosissimo, vt decebat regem opulentum, magnificos centum octoginta dierum apparatus ostentantem: cui plurimae gentes: & earum legati, per continuos septem dies interfuerunt. Id erat instructum in hunc modum. Tabernaculum fixit suffultum aureis & argenteis columellis, praetextum telis linteis & purpureis, multorum millium capax. In eo ministrabatur aureis & gemmeis poculis, ad delectationem simul & miraculum factis. Mandauit etiam ministris, ne quem more Persarum ad bibendum cogerent, sed arbitratu suo quenque appositis srui sinerent. Dimissis etiam per totam ditionem nuncijs, edixit, vt feriati ab operibus festum pro incolumitate regni diebus aliquot agerent. Regi [2438] na quoque Vaste pari modo mulierum in regia celebrauit conuiuium. Esterae 1. & Iosephus lib. 11. cap. 6. Sedent Heroës in conuiuijs apud Hom. non autem decu̅bunt. Eius imitatione quoque Alexander, vt auctor est Duris, cùm quadringentos duces aliquando conuiuio excepisset, in argenteis curribus sedere fecit, & in sellis purpureis vestibus substratis, collocauit. Athen. lib. 1. cap. 11. Eumeniani, cùm peruenissent in Persepolim regiam, Pevcestes eius regionis satrapa & dux, magnificum sacrificium fecit dijs & Alexandro & Philippo. Ac accersita ex vniuersa ferè Perside multitudine victimarum, & aliorum conducentium ad epulas & publicum conuentum, conuiuio excepit exercitum. Repleuit autem sacrificio celebrantium festu̅ orbes quatuor, qui alij intra alios erant, & ab vno maximo co̅tinebantur, cuius erat ambitus decem stadiorum, quem adimplebanttam stipendiarij quàm auxiliariorum multitudo. Secundus autem erat octo stadiorum, in quo erant partim Argyraspides Macedones, partim alij, qui cum Alexandro militarant. Sequentis verò ambitus sta diorum quatuor. Locus autem replebatur ducibus secundis recumbentibus, & ijs qui essent extra ordinem, & amicis, & ducibus, & equitibus. Intimi ambitus erat duorum stadiorum: lectos diuiserant duces & praefecti equit bus, praeterea Persarum illustrissimi. In medio horum erant arae deorum, & Alexandri & Philippi, & lecti ex fronde facti fuêre, coopertae aulaeis & varijs tapetibus, Perside suppeditante omnia copiosè ad delicias voluptatem. Orbes autem inter se adeò distabant, vt nullus cpulantium intertur baretur, & omnes apparatus in promtu essent. Diod. lib. 10. Lvernivs, pater Bitytis, qui à Romanis interfectus fuit, Celtarum rex, cùm multitudinis gratiam venaretur, ferebatur in curru per agros, aurum???; & argentum Celtarum myria dibus seminabat, qui eum sequebantur. Septum stadiorum duodecim quadratum fecit, in quo magnifica torcularia potus impleuit: tantam???; ciborum copiam comparauit, vt permultorum dierum spacium, volentibus ac ingredientibus, paratis cibis vesci liceret, qui nullo interuallo administraba̅tur. Cùm statutum conuiuiorum diem is finiuisset, poëta quidam barbarus tardiùs accessit, atq; obuius eius am plitudinem cecinit: conquestus???; est quòd paulò seriùs accessisset. Eius cantu delectatus Luernius, auri loculum petijt, atq; ei accurrenti obiecit. Quem cùm ille accepisset, cecinitrursus, quòd quacunq; hîc curru vehebatur, terrae vestigia aurum beneficia???; hominibus producerent. Haec libro vigesimo tertio Posidonij Stoici scripta, testatur Athenaeus lib. 4. cap. 13. Narrat Philarchus libro tertio, Ariamnem, qui ditissimus erat Galatarum, pollicitum fuisse se omnibus Galatis per annispacium epulas esse traditurum, atque hoc ita perfecisse. Peropportuna primùm viaru̅ loca pro regione in statiuis excepit, in quibus ex arundinibus, calamis, viminibus???; scenas, circiter quadringentos homines, vel etiam plures, si locus ita ferret, capientes, facere aggressus est: tunc ex ciuitatibus & vicis multitudinem excipere coepit, atque hîc multiplicibus carnibus plenos magnos lebetes constituit, quos ante annum, quàm id facturus esset, fabris aerarijs ex ciuitatibus accersitis facere iusserat. Postea sacrificia taurorum, suum, ouium, aliorum iumentorum singulis diebus multa persoluit: vini dolia, farinae???; irrigatae magnam copiam parauit, ita vt non solùm ij vt Galatae, qui ex vicis ciuitatibus???; conuenerant, his vescerentur, verum etiam omnes qui accedebant, externi, non priùs à pueris dimitte bantur, quàm cibum sumsissent. Athen. lib. 4. cap. 11. Habebant Rom. conuiuiorum celebrationes, quae aut erant conuiuia Pontificialia, quae in sacrificijs à sacerdotibus parabantur: aut Triumphalia, quae post victoriam imperator vel dux populo dabat: aut Funebria, vt ita honor haberetur demortuo. Dabantur item Viscerationes, id est caro cruda, congiaria & missilia, quae spargebantur, vtputa linea, odores, vnquenta, cùm alijs temporibus, tum maximè Saturnalibus in theatro, vt Suetonius in Caligula. Polyd. lib. 4. cap. vlt. de Rerum inuent. Clientibus olim Romae ab his, quos sectabantur, frequens sportula dabatur, quae priùs centum quadrantes suit: dein de rectam dari institutum: quare Vocatores principis dicti, qui ad coenam conuiuas admittebant: quorum nonnulli mercede accepta, aliquos sub dititios principum saepè coenis aduo carunt. Quam Nero ad sportulas reuocauit. Alex. Libro 5. capite 24. Romvlvs, rex Romanorum, cum fratre Remo expositus, à Laurentia Faustuli pastoris vxore susceptus est & educatus. At quia turpe erat eo tempore aliena viuere quadra, sicut vt vnusquisq; in symposijs suum & cibum & potum afferre soleret, ne parasitus audiret, alieni???ue deuorator (qui mos etia̅num apud Germanos, quando amici se mutuò inuitant, obseruatur) huius infamiae diluendae causa, & simul pari aut maiori liberalitate ciues sibi obligandi, Brum alia festa instituit, quibus à rege Senatus & milites alerentur. Brumalia enim nihil aliud lingua Romana significat, quàm de alieno victitare. Suidas. L. Sylla, deposita Dictatura, vniuersi patrimonij sui consecrans Herculi decimam, praebuit splendidum epulum populo per multos dies: tanto???ue exuberantior vsu apparatus fuit, vt quotidie magna copia cibariorum in amnem proijceretur, vinum diffunderet quadraginta annis vetustius. Plutarchus in Sylla. Magnificum epulum C. IVL. Caesar in Libyco triumpho populo Romano dedit, in quo duobus & viginti millibus tricliniorum est accubitum. Ciuibus viritim denos frumenti modios, totidem???ue olei libras, trecentos???ue numos diuisit. Suetonius. Domitianvs sportulas ad coenas reduxit, in qua frequens obsonium, panis, olcum & porcina caro dari solita, absque vino. Alex. lib. 5. cap. 24. Priuata. Elisaevs Eliam secuturus, boues duos mactauit, populo???; epulandos dedit. 2. Regum 19. Auctor Plurarchus est, Cimonem, Miltiadis F. Atheniensem, liberalitatis fama insignem, domum suam ciuibus fecisse [Greek words], id est, publicum prytaneum, quoniam munificè illos epulo itidentidem exciperet, vt volentibus patêret perpetuó. Caelius lib. 13. cap. 32. A. L. L. Lvcvllvs domum suam ita instituit, vt cùm videret propter conuiuarum diuersitatem no̅ vnam conuiuorum rationem sequendam esse: diuersa coenacula constituerit, definito singulis precio & apparatu. Siquidem in Apolline (quòd coenaculi nomen erat) quin quaginta millibus coenari consueuerat. Habebat enim cuncta adeò apparata, vt satis esset admonere dispensatorem de coenaculo, vbi esset conuiuendu̅ Pontanus cap. 6. de Conuiuentia, ex Plut. Lucullo. Cur. Vt sunt Epulae Religiosae, Sacrae. Posidonius libro Historiarum vigesimo octauo, Antiochvm scribit regem, cognomento Grypum, dapes splendidas parasse, cùm conuentus fierent in Daphnes honorem: & primùm inte grorum eduliorum distributiones fecisse, postea viuentium etia̅, anserum scilicet, léporum, & dorcadum. Co̅cedebantur & aureae coronae coenantibus, argenteorum???ue vasorum, seruorum, equorum, camelorum, non exigua multitudo. Oportebat omnes camelum ascendere ac bibere, camelum???; accipere, quae???que ad camelum spectarent, vnà cum astante puero. Athen. ibidem, & lib. 12. cap. 19. Sacerdotes in Rom. ecclesia quum primam celebrant Missam, consacerdotes & amicos conuiuio accipiunt, cundémque diem non minùs religiosè, quàm natalem colunt, vt auspicatò sacerdotalem introitum faciant. Ita apud veteres, idem dies quo quis sacris initiabatur, natalis sacrorum appellabatur, religioso???ue ientaculo celebrabatur. ex Apuleio libro vndecimo Asini aurei Polydorus libro quinto, capite primo, de Rerum inuent. Funebres, Exequiales. Athenis per funeris praefectos epulum apud defuncti necessarios dari consucuerat. Alex. lib. 3. cap. 7. C. Servilivs Geminus in P. Licinij funere viscerationem dedit, & ludi funebres per triduum fuêre, ac secundùm ludos epulum: in quo quum toto foro strata triclinia essent, tempestas cum magnis procellis orta, coëgit tabernacula statuere in foro: eadem???ue vbi disseren auit sublata, ciuitate̅, vani terroris ex oraculo concepti admonuerunt, quòd inter caetera fatidica vates cecinisset futurum, vt aliquando in Romano foro necessariò tabernacula statuerentur. Sabell. lib. 7. Ennead. 5. C. Ivl. Caesar munus gladiatorium, & epulum populo in fili??? Iuliae memoriam pronunciauit, quod ante cum nemo feccrat. Sab. lib. 6. Enn. 6. Archelavs rex, mortuo patre Herode, per septem dies iuxta patriam legem luctu parentis celebrato, in fine luctus funebre epulum multitu dini praebuit. Ioseph. lib. 17. c. 10. Victoriales, Triumphales. Nabvcodonosor, Chaldaeorum rex, Arphaxado Medorum rege interfecto, captis???; Ecbatanis metropoli, Niniuen reuersus, cum omni exercitu ocia & conuiuia per dies cen tum viginti agitauit. Iudith. cap. 1. Conon (non Alexander, vt Suidas) cùm apud Cnidum Lacedaemonios bello nauali superasset, Piraeum???ue moenibus munijsset, centum boues mactauit verè, non autem fictè, atque omnes Athenienses ad conuiuium conuocauit. Alcibiades, cùm in Olympicis primus, secundus & quartus curru vicisset, quarum victoriarum Epinicium scriplit Euripides, Ioui Olympio sacra initiatus, vniuerio populo congregato conuiuium exhibuit. Idem fecit & Leo [2439] phron in Olymp js, cuius Epinicij auctor est Simonides Caeus. Empedocles Agrigentinus, cùm equestri certa mine Olympia vicisset, bouem ex myrrha, thure & preciosissimis aromatum generibus composuit, eum???; spectatoribus occurrentibus distribuit, quippe qui Pythagoricus erat, & ab animatis omnibus abstinebat. Athenaeus lib. 1. capa. 1. Dipnosophistarum. Prima pugna ad Naxum ciuitas Atheniensis per sesola, postquam capta fuit à Lysandro, conflixit cum Graecis, victiix???; Chabriam mirificè complexa est, & Phocionem vt virum aestimauit imperio dignü. Parta victoria est magnis mysterijs: cuius causa decimosexto die mensis Boëdromionis dabat populo Atheniensi quotannis Chabrias vini congiarium. Plut. in Phocione. L. Pavlvs Aemilius, quum deuicto Perseo epulum exhiberet victoriale, admirantibus Graecis, quòd in magno splendido???ue apparatu curiosus esset, dicere solebat: Eiusdem esse animi, & aciem & conuiuium bene struere. illam quidem, vt formidolosus hostibus: hoc, vt amicis gratus esset. Plutarchus in Rom. apoph. & in Aemilio. C. Ivl. Caesar Dictator, triumphi sui Africani coena, vini Falerni amphoras, Chij cados in conuiuia distribuit. Idem Hispaniensi triumpho Chium & Falernum dedit. Epulo verò in tertio consulatu suo, Falernum, Chium, Lesbium, Mamertinum: quo primùm tempore quatuor genera vini apposita constat. Plin. lib. 14. cap. 15. Tiberivs Caesar triumphi Germanici die prandium populo mille mensis, & congiarium tricenos numos viritim dedit. Suetonius. Inaugurales. Dum Carolvs V. Bononiae coronatur, è lacubus, qui in summo praetorianae porticus fornice fuerant fabrefacti, per siphones rubra & alba vina funde ba̅tur: panes ab alto in subjectos milites spargebantur, torrebatur???ue in machina versatili bos integer, ingens, hoedis, veruecibus, ac omni ferè volucrum genere farctissimus: vt in tanta festa hilaritate milites sub armis in acie stantes, ad manum paratis obsonijs cum iucunditate vescerentur. Iouius lib. 37. Pacis Mathias Coruinus Vngariae rex, Vlad slaum Boëmiae regem, ad conuentum Olmuzensem in Morauia firmandae amicitiae gratia inuitatum, magnifico apparatu & luxu excepit. Vide Bonfinium lib. 5. Dec. 4. Quum ad Vratislauiam Silesiorum metropolim cum Casimiro Poloniae rege, qui bellum prior in dixerat, in gratiam redisset, Casimirum ad vrbem inuitatum honorificè excepit, inciedibili luxu. Idem libro 3. Decadis 4. Nuptiales. Si in his Sumtum spectes, ad Magnificentiam [Greek words] pertinent, Sumtus in Nuptias, fol. 2415. sin verò ipsum Munus, quoniam alijs tribuuntur, huius erum loci proprié. Neapoli, in Friderici III. Caesaris aduentu pluribus diebus nobilissima vina in speciem aquae extemporarijs fontibus vbertim fluxêre, Alfonsi regis magnificentia. Sab. lib. 8. cap. 7. Hospitales. Cùm Mardonius à Xerxe Persarum rege in Graecia relictus cu̅ éxercitu Thebis ageret, Attaginvs Phrynonis filius Thebanus, conuiuio magnificè apparato, Mardonium ipsum & Persarum honoratissimos quin quaginta inuitauit, cum quinquaginta Thebanis: & in singulis lectis alternos, Persam & Thebanum, discumbere fec t. Herod lib 9. Licham scimus Laconem nulla re celebrem alia in Graecia euasisse, quàm quòd ludis gymnicis esset solitus coena excipere peregrinos. Plut in Cimone. Philosophicae. Philosophi olim conuentus & symposia publica in ciuitatibus agebant, sumtibus publicis Eorvm, qui huic vel illi sectae fauebant, eius???; propagandae studio pecuniam conferebant. Roliquit pecuniam Theophrastvs in eiusmo di conuentum: non vt intem peranter agerent vnà conuiuantes, sed vt moderatè erudite???; in symposijs disserere liceret. Curae erat ipsis praeterea philosophis, vt iuuenes statuto quodam ordine ad conuiuium secum adducerent: nam & Xenocratis lex erat in Academia, & Alistottlis conuiualia quaedam instituta. Athen. lib. 5. cap. 1. Mvnera Alimentaria. Tvm In genere. Commeacus. Arigail, Nabalis vxor, erga Dauidem cibaria per suos nuncios petentem liberalis fuit. Clàm enim marito, qui eos inhumaniter exceperat, ducentos panes, duos vini vtres, quinque oucs apparatas, quinque sata polentae, centum vuas passas, & cc ficuum palathas asinis imposait, ijs???; Dauidem iratum placauit. 1. Reg. 26. Solomo rex Iudaeorum, Hiramo regi Tyriorum quotannis viginti millia cororum tritici, & viginti coros expressi olei ad alimenta familiae illius liberaliter suppe ditabat Ipse vicissim Hiramus operas suas Solomoni in templo aedificando locabat. 3. Regum. 5. Lacedaemonii cum rogantibus annona̅ misissent Smyrnaeis, atque beneficium illi in coelum ferrent laudibus: Nihil esse dixerunt id magni Hanc enim subtracto nobis iumentisque nostris in vnum diem prandio coëgimus. Plut. de Discernendis adulatoribus. Hermoni Thessali, magistratum ob paupertatem defugienti, lege lata attribuerunt lagenam vini menstruam, & medimnum farinae quarto die cuiusque mensis. Plutarchus in Praeceptis politicis. Manivs Marcius aedilis plebis primum frumentum populo in modios assibus donauit. Minvcivs Augurinus, qui Sp. Melium coarguerat, farris precium in trinis nundinis ad assem redegit vndecimus plebei tribunus: qua de causa statua ei extra portam Trigeminam, à populo stipe collata, statuta est. Trebivs in aedilitate assibus populo frumentum praestitit. Quam ob causam & ei statuae in Capitolio ac Palatio dicarae sunt. Ipse supremo die populi humeris portatus in rogum est. Plin. lib. 18. cap. 3. Annona existente arctiore, ob assiduas sterilitates, Clavdivs Imp. cogitauit hyberno tempore inuchendos commeatus, suscepto in se damno, si quid per tempestates accideret. Cuspinianus ex Suetonio. M. Antoninvs Plus Imp. vini, olei, & tritici penuriam, per aerarij sui damna emendo, & gratis populo dando, sedauit. Capitolinus. Theodericvs, Ostrogothorum rex, qui Odoacro Herulo caeso, totius Italiae adeptus est imperium, Romanis singulis annis dedit viginti miliia modiorum tritici. Paul. Diaconus. Hieronymvs Adurnius Genuensis princeps, Hadrianum Vl. ex Hispania Romam ad ineundum pontifi catum contendentem, liberaliter cum tota ciuitate excepit, ingentia dona recentis praecipuè commeatus cùm publico ciuium, tum suo etiam nomine Pontifici detulit. quae tanta fuére, vt Hadrianus, quasi non omnia oculis planè contemplatus, singularum rerum indicem deposceret, vt grato ad eius officij memoriam animo, cuncta consideratiùs aestimarentur. Ionius in Hadriano VI. Ferdinandus, Castellae & Asturum rex, Coimbriam Lusitaniae arcta obsidione premebat. Caeterùm commeatus inopia vrbem relinquere cogebatur: cùm Monachi pij Loruanenses, qui sub Saracenis viuebant, laboribus manuum suarum victitantes, horrea sua subterranea, quae suum ipsi defraudantes genium frumento, ordeo, milio clàm instruxerant, regi liberaliter obtulêre. Quo subsidio confirmatus, vrbem tandem expugnauit. Rodericus Toletanus libro 6. rerum Hispan. capite 12. In specie. Cuiusmodi sunt Villarum, Hortorum fructus. Pisistratvs Atheniensium tyrannus, neque in villis, neq; in hortis custodes constituebat, vt narrat Theopompus libro vigesimoprimo: sed volentibus ingredi concedebat, quae cunq; vellent capere: quod & Cimon Miltiadis F. postea fecit, cùm illum imitaretur: vti testatur libro Philippicarum decimo Theopompus. Athen. lib. 12. cap. 15. & Plut. Pericles ex suis praedijs macerias sustulit, vt ad fructus inde percipiendos omnibus pateret aditus: Anaxagorae credo, cui operam dedit, exemplum secutus, qui animi magnifi centia, diuino???;, vt Plutarchus scribit, furore percitus, agrum pecoribus compascuum reliquit. Sab. lib. 5. En. 3. Ephialtes proprios fundos, omnibus qui cuperent, fruendos permisit, ex ijsdem???ue plurimis victum praebuit. Heraclides. Fructus quilibet. Artoxerxi regi cùm malum punicum Omises quidam inusitata magnitudine obtulisset: Per Solem, inquit, etiam vrbem vir hic, si ei concredita sit, ex pusilla eitò reddat amplam. Plut. in Artoxerxe. Poma graeca Alexandro Magno dono missa, Cliti amici caedis occasio. Rex enim vniditate̅ eorum & speciem miratus, acciuit Clitum, vt ei ostenderet illa & impertiretur. Clitus ad coenam veniens, cùm audiret decantari Pranychi cuiusdam carmina in ignominiam Macedonum, vino iam grauis eam ob rem regem reprchen dit. Rex ira commotus, ex malis istis appositis vno coniecto percussit Clitum, hasta???; satelliti ablata cum transfixit. Plut in Alexandro. Nicolavs patria Damascenus fuit, disciplina Peripateticus, quamuis historiam etiam variam copiosam???; scripsetit. Qui cùm Caesaris Augusti familiaritate vsus esset, domi [2440] que postea viueret, palmulas nobiles, quae ab ipso Nicolai vocatae sunt, Imperatori mittebat: illo enim cibo vehementer delectabatur Augustus. Athenaeus in XIV. libro [Greek words] Plutarchus in IIX [Greek words], quaestione quarta, videtur potiùs existimare, nomen illis impositum à similitudine animi eius phlosophi, & colore faciei, quàm à studio, quod in illis serendis ac colendis Nicolaus adhiberet: cùm praeter caeteras pulcerrimas possideret, vnde fortunatissimo viro missitaret. Narrat enim, cùm Imperator eximiè hunc philosophum diligeret, qui moribus suauis erat, prolixitate autem eorporis gracilis, faciem???; idem haberet punicei ruboris plenam, inde maximas pulcerrimas???; palmulas Nicolaios vocasse. Victorius lib. 25. Var. lect. cap. 13. Ludouicus XI. Caroli VII. patris metu apud Burgundos e. xula̅s, cùm venationibus indulgeret, saltuarij cuiuldam CoNONIS familiaritate se oblectabat. Cui ad regnum cuecto, rusticus ille rapa aliquot ab vxore accepta, quibus Ludouicum post venationis laborem audiè vesci viderat, oblaturus, Parisios proficiscitur. In itinere fame vrgente, omnes rapas, grandissima excepta, deuorauit, eam???; tegi dono dedit. Rex hominis simplieitate delectatus, mille donauit aureis, & rapam inter thesauros suos collocari iussit. Aegid. Corrozetus de Dictis & factis mem. Pisces. L. Syllae post victoriam de Mithridate apud Aedepsum thermis vtenti ob podagram, & deambulanti in litore, obtulerunt piscatores quidam eximios pisces. Laetus donis, vt audiuit Alaeos esse: Et aliquis, inquit, adhuc superest Alaeorum? Cùm enim victor praelio ad Orchomenon consectaretur hostes, obiter oppida tria Boeotiae, Anthedona, Larymnam & Alaeas euertit, quae cum Mithridatefecerant. Obmutescentibus pauore, arridens, abire eos bono animo iussit: ne???; enim cum vilibus vel contemnendis ipsos venisse deprecatoribus. Alaei erecti inde oppidum aiunt se de integro frequentasse. Plut. in Sylla. Altilia. Theopompus Chius in rebus Graecis, & rerum Philippicarum libro tertiodecimo, Agesilao, inquit, Laconi in Aegyptum proficiscenti, anseres vitulos???ue sagunatos AEGYPTII miserunt. Athen. lib. 9. cap. 11. Carnes. Rex Antiochvs, Demetrij filius, vt inquit Posidonius, cùm tumultuariò conuiuas interdiu excepisset: praeter ea quae era̅t absumpta, singulis conuiuis concessit, vt cumulatè terrestriu̅, volatilium, aquaticorum???ue animalium integras carnium partes auferrent, eas???ue non diuisas paratas, ita vt plaustrum possent implere: magnam praeterea mellitarum placentarum copiam, & coronatum ex myrrha & thure, cum aureis pileis in corymbi morem ad mensuram hominis accedentibus. Athenaeus libro 5. cap. 9. Alexander Seuerus ter militibus donatiuum dedit, item populo congiarium, in quo carnem quo???; distribuit, vix antea praeberisolitam. Pontanus cap. 15. de Magnificentia. Panes. Avrelianvs Imp. ad Parthicum profecturus bellum, cùm bilibres coronas singulis promisisset, & aureas populus expectaret: siligineas dedit, nouo genere panis, quo deinceps vsi fuêre. Alex. ab Alex. lib. 5. cap. 24. Palatini, genus panum, quos populo Constantinvs Magnus in suo consulatu largitus est: ita dicti, quòd ex Palatio praeberentur. Adiecit his etiam carnes, vinum & oleum: quorum aliquandiu ciuitas fructum cepit, cùm notas eoru̅, quas ille proiecisset, ferret. Suidas. Lac. Apud antiquissimos ROM. sestarij lactis dabantur, vini nunquam. Alex. lib. 5. cap. 24. Aqua. Artoxerxes, Persarum rex, qui iuxtà censebat regium esse & benignum, capere candido & alacri animo exigua, atque ingentia donare: cùm HOMO pertenuis & plebeius, cui nihil erat aliud, sumtam ex amne ambabus manibus aquam, ei equitanti in itinere obtulisset, accepit hanc grato animo, & phialam ei auream cum mille Daricis misit. Plut. in Aphoph. & in Artoxerxe. Vinum, Mustum. Mustum rutatum populo datum est à CORN. Cethego, in co̅sulatu collega Quintij Flaminij comitijs peractis. Plinius libro 19. capite sexto. Avrelianvs Imp. vinum gratuitum populo dare cogitauerat, vt oleum, triticum, & suillam camem, quod vt aliquando fieret, à Valeria via per Hetruriam ad Alpes vs???; omnia aprica Apennini iuga vitibus serere in animo habuit, captiuorum multitudine inducta, si locorum domini nouellare noluissent. Rem iamdudum incoatam auctoris praematurs exitus discussit. Fuerunt qui crederent, Cari praefecti praetorio monitu incoepto destitisse, qui diceret futurum, vt si gratuitum populo vinum daretur, gallinacei & anseres dandi essent. Sab. lib. 7. En. 7. Post eum Probvs Imp. Romanis in voluptates vinum dedit. Cuspinianus. Vladislaus, Boemiae & Hungariae rex, ob oeconomiae neglige̅tiam ad eam non semel penuriam peruenit, vt nihil in penu esculenti, nihil in cella vini haberet, cogeretur???; aliunde sibi prandium emendicare. Videram Budae, inquit Dubrauus lib. 32. quando ministri aulici cum aliquot lagenis vacuis ad domum Georgii, Episcopi Quinquecclesiensis, currerent, vinum pro regis prandio impetratum. Interrogat Episcopus, An vinum in arce non haberent? Nevllum quidem obsonium, responde̅t. Indignitate rei ille concitus, ad regem properat: accersito???; mox quaestore, cum illo, rege coràm, grauissimis verbis expostulat, quòd prae quaestu suo officiu̅ turpissimè deserat, regnum???ue ad indignam tum infamiam, tu̅inuidiam adducat, quasi non haberet vnderegem suum aleret: cùm ipsius quaestoris tam plena sint promtuaria, vt ex hoc in illud cotidie eructent. inssit???: protinus complura vini vasa de domo sua in arcem transuehi. Aromata. Hadrianvs Imp. in ijs spectaculis, quae in honorem Traiani patris edidit, balsama & crocum per theatri gradus diffundi iussit. In honorem etiam socrus aromata populo dedit. Po̅tanus cap. 15. de Magnificentia. Sa. l Ancvs Martius rex, salis modia sex millia congiarium populo erogauit, & salinas primus instituit. Plin. lib. 31. cap. 7. Civitates. Magnus Cyrvs Pytharcho Cyziceno, suo familiari, septem vrbes largitus est. Is ea fortuna elatus patriae tyrannus esse coepit. Athenaeus lib. I. cap. 27. Themistocles exul magnis muneribus ab Artoxerxe donatus est. Inter caetera tres vrbes in victum, Magnesiam, quae panem praeberet (ex qua regione quinquaginta talenta quotannis redibant) Lampsacum, vnde vinum sumeret, & Myuntem, ex qua obsonium haberet. Athen. lib. 1. cap. 27. Probus in Themistocle. Alexander Magnus Phocioni Atheniensi centum argenti talenta misit, & quatuor Asiae ciuitates nominauit, Chium, Elaeam, Mylasim, & Pataram (Plut. Gergythum habet) quaru̅ quamcun???; libitum esse, deligere iussit, vt eius census & reditus in propria̅ vtilitatem conuertere. Aelian. lib. 1. Var. hist. Romania carnanibus, Leucadem & Anactorium oppida, quae Corinthijs ademerant, sua sponte donationis titulo obtulerunt. Pontanus cap. 34. de Liberalitate. Iudaeorum rex Herodes, in Aegypto cum Caesare Avgvsto congressus, magnis ab eo beneficijs ornatus est. Augustus attribuit eius regno Gadara, Hippon, & Samariam, & in maritimis Gazam, Anthedonem, Ioppe̅, Stratonis???ue turrim: quae illi non mediocris fuit ad regium splendorem accessio. losephus lib. 15. cap. 11. Antiq. Agri, Praedia. Eo bello quod toti Graeciae Xerxes intulerat, cùm Aristidi, Grae corum omnium nomine consulenti, Delphicum respondisset ora culum, vt in sacris Eleusinae Cereri campos dimicarent: neque alibi locus esset vllus Cereri Eleusinae, nisi in Atheniensi agro sacer: nemini dubium erat, quin iuxta oraculu̅, in Atheniësem agrum redeundum foret. Quòd si fieret, gerendi belli rationibus vehementer id aduersari putabatur. Itaque cùm consilio incerti omnes manerent, dicerent???ue aut oraculo aut militaribus co̅silijs, in quibus communis salutis spes posita erat, parere oportere: Plataeenses, qui caeteris populis viciniores Athenis erant, in quorum agro Graecorum tunc castra erant, ne ab eo loco exercitus cederet, qui rebus foeliciter gerendis opportunus videbatur, & vt simul oraculo satisfieret: quod agri inter vrbem suam Athenasque possidebant, Atheniensibus donarunt. In quo cùm & Graecorum castris, & ad pugnandum satis esset spacij, id???ue dono Atheniensium esset factum, & propterea Eleusinae Cereri sacrum dici iam deberet: egerunt Plataeenses, vt cum oraculo militare quo???; consilium congrueret: atque ita penes Graecos eius praelij victoria iam maneret. Huius rei gratia Alexander non liberalis solùm ipse, verùm etiam liberahù amator & studiosus, cùm Plataearum vrbem muro nudatam offendisset, pecunia sua muro sepsit in liberalitatis praemium, quo Plataeenses vniuersam affecerant Graeciam. Fulgosus libro quarto, cap. 8. ex Plutarcho. M. Syl. Otho, qui postea imperauit, cùm adhuc priuatam ageret vitam, à duobus de finibus arbiter electus, agtum emit, de quo orta erat controuersia, & alteri contendentium dono dedit: at???; ita inter ipsos litem sustulit. Suetonius.
|| [2441]
Vniuerfitas Parifiensis à Carolo Magno conditore suo campum Clericorum vulgò dictum accepit, spacio longo lato???ue ab insula Maquerella secundùm Sequanae ripam ad hortos Nigellae, muros???ue vrbis, & Franciscanorum portam, D. Germani macellum & coenobium, inde???ue à diui Martini Hordeacei sacello rectà ad eandem insulam comprehensum ac definitum: regia intercurrente via diuisum, vnde maius minus???ue pratum vulgò nominatum est. Phlippvs quintus rex anno 1317. indicium fecit, vt pratum illud neque sordibus foedaretur, nec à pecore compasceretur: vt scholastici honestè valeant (sicuti ipse loquitur) in eo spaciari. P. Ramus in oratione de Sua legatione. Domvs. Alexander Magnus, victo Dario, Parmenioni donauit Bagoae domum, in qua ad cultum pertinentium vestiarium mille talentûm inuenit. Plut. in Alexandro. Borsivm Estensem principem ferunt amplissimas semper & magnis sumtibus aedes aedificasse, quibus familiares suos donaret. Pont. de Magnificentia, cap. 7. Dignitates Frvctvosae. Tvm Sacrae, Sacerdotia. Carolvs VII. Gallorum rex, solenniepiscoporum concilio Pragmaticam instituit sanctionem, vt literati ad sacerdotia proueherentur. Prius enim curae animarum (quas vocant Beneficia) mulionibus, aut etiam lenonibus praesulum dabantur: ita vt vtilius multò videretur, in aulica vita eius rei gratia parasitari, & scurram agere, quàm studium literis impertiri. Asini enim portabant mysteria: doctos oportebat sua fama contentos viuere, nec aliud sperare quicquam. Rauisius. Profana. Ex Tit. Magistratus acquisitio huc quaedam, quatenus honoris ergô dantur, fol. 715. Vestimenta. Darius Cambysis satelles, cùm vidisset Sylosontem Acaci F. fratrem Polycratis Samiorum tyranni, purpurea amictum veste elegantissima in foro Mempheos deambulantem, petijt sibi vestem vendi. Syloson verò gratis obtulit. Aliquanto tempore pòst cùm Darius rex creatus esset, Syloson Susa profectus, regi sese exhibuit. Darius igitur cùm humanissimè hominem excepisset, quaecun???; vellet, postulare iussit. Petijt ille, vt in Samum patriam incolumis reduceretur. Nam Polycrate per Oroetem sublato, Maeandrius scriba tyrannidem occuparat. Darius Sylosonti paruit. Non tamen abs???; caede Samum intrate potuit. Herod. lib. 3. Artoxerxes Persarum rex Teribazo lacera veste sibi occurrenti vestem donauit regiam. Plut. in Artoxerxe. Cimon Atheniensis, cùm è domo in publicum egrederetur, magno nobilium iuuenum numero septus erat: qui pulcris nouis???; vestibus amicti, si in probos viros, caeterùm tritis vestibus tectos, incidissent, cum eis vestes suas commutabant. Plut. & Athen. lib. 12. cap. 15. Dionysivs tyrannus Lysandri Lacedaemonij filiabus preciosas misit vestes, quas tamen non accepit Lysander: addens vererise, ne viderentur ex istis deformiores. Plutarchus in Lysandro. Fuit in templo Iouis Capitolini pallium breue purpureum, lanestre: ad quod cùm matronae at???; ipse Aurelianus Imp. iungeret purpuras suas, cineris specie decolorari videbantur caeterae, duini comparatione fulgoris. Hoc munus Rex Persarum ab Indis interioribus sumptum, Aureliano de Polmyrenis victori dedisse perhibetur, scribens: Sume purpuram qualis apud nos est. Nam postea diligentissimè & Aurelianus, & Probus, & proximè Diocletianus, missis diligentissimis confectoribus, requisiuerunt tale genus purpurae, nec tamen inuenire potuerunt. Dicitur autem sandyx Indica talem purpuram facere, si curetur. Erasmus ex Fl. Vopisco. Ioannes Aragoniae rex XIIX. vestem nullam vnqua̅ induit, quam non eodem die petenti sub hac conditione concesserit, Cùm deposuero: cubiculario???; iubebat, vt ei, um aliam induoret, traderet. Marineus lib. 12. rerum Hisp. Alfonsvs rex, quum nouam induisset vestem, eam familiarium cuipiam non multò pòst tradendam curabat. Pontan. cap. 22. de Liberalitate. Consalvvs Magnus cùm reginae Isabellae supellex fortuito incendio noctu ad Granatam conflagrasset: ineundae gratiae castello considentem admonuit, vt reginae toto tunicarum & lodicum necessario ornatu exutae, quic quid ipsa haberet ex mundo maritali, & domestico multarum ancillarum acu pingentium labore, linteae vestis copiam largiretur. Dono celerrimè opportune???ue transmissa sunt tot & tanta muliebris vsus ornamenta, vt regiae opulentiae aequari posse censerentur. In his erant preciosi operis textilis???ue materiae conopaea reticulatis commissuris, insuto???; passim auro, & purra vndique limbos depingente, nuptialibus regum thoris dignissima. Sed interularum tunicarum & lodicum sudariorum???; omnis generis scitissimè acu pictorum operosas amoenitates vsquesdeò regina laetis oculis mirata est, vt qu̅ sumptum subtilissimae preciosae???; artis inaestimabilem iudicaret, vna maximè diligentiae & celeritatis admiratione teneretur, vt ea dona tanquam in eum incendij casum multis antè annis opportunè prouisa at???; elaborata crederentur. Superueniente autem Consaluo, Regina cum eo his erga eum verbis blandè iocata est, repe̅tinum eius in cendij casum sibi magno commodo cessisse, quòd ab incenso tentorio suo importunus ignis in ipsius Consalui domum rapaci vio lentia peruasisset. Ea liberalitas inexpectato munere Reginae animum ita obstrinxit, vt ea omnibus sermonibus vnum Consaluum virtutis at???; elegantiae nomine cunctis praeferre, effuse???; laudare non dubitaret, vsqueadeò, vt nonnulli Consaluum à Regina teneriùs adamari crederent. Iouius in Consaluo. Vtensilia, Svpellex Vania. Huc pertinent data Vasaqualiacunque. Tum Aurea, Argentea. Alexander Magnus rex, nuptias cum Statyra celebrans, nouem millibus Macedonum ad conuiuim vocatis, singulos aurea phiala donauit. Plut. in eius vita. Evripidem tragoediarum poëtam nobilem & scenicum philosophum, vti ab Atheniensibus iactatum scimus, Archelao regi Macedonum solo virtutis admiratione fuisse perfamiliarem ferunt, adeò vt in conuiuio, vbi aureo scypho donarise à rege quidam frugis non satis bonae ampliùs deprecaretur, puero innuerit Archelaus, Euripidi poculu̅ traderet: quum???; is videreturetiam atque etiam admirari, [Greek words]. Tu quidem (inquit) qui petas, hic verò quamuis non petens, dignus est qui capiat. Caelius lib. 24. cap. 7. A. L. Philotas Parmenionis F. cùm necessarius quidam argentum ab ipso posceret, iussit dari. Negante procuratore, esses Quid ais, inquit, ne poculum quidem aut vestem habes? Plutarchus in Alexand. Moecenas quotannis natali eius Augustam phiala aurea donabat, Plut. in Apoph. Ricardvs Britannus rex, cùm mirè apparato conuiuio animaduertisset duos ex equitibus suis attentiùs quaedam mirari vasa aurea, & vnà sermones serere: ad eos accessit, petijt???; e quibus de rebus vnà loquerentur. Qui cùm respondissent, petijt???ue quibus de rebus vnà loquerentur. Qui cùm respondissent, inter selocutos, quòd satis se opulentos fore putarent, contenti???; ue viderentur, si duo tantùm ex eorum vasorum numero haberent: subridens rex dixit: Ne ob id contenti esse desinerent: se enim ea ipsa hora dono vasa dare. ea???ue in ipsorum manu poni iussit. Verùm quòd sculpturae in eis excellens erat opus, neque sine tantae artis iniuria deleri posse videbantur, in medio co̅uiuio inspici eorum pondus iussit, & pro vasis duodecim aureorum numûm milia (tanti enim esse censebantur) ambobus repraesentauit. Fulgosus lib. 4. cap. 8. Fictilia. Ion Chius, cùm Tragoediam Athenis vicisset, vnicui???; Atheniensium dedit fictile Chium. Suidas ex Athen. libro primo. capite primo. Vitrea. Munera vitrea varij generis & magno artificio fabrefacta Maximiliano I. Imp. à Venetis data fuerant, pro quibus gratias quidem egit. At vt intelligerent legati Veneti, non moueri ipsum raritate muneris, quod vilitate precij sorderet: instruxit clàm, qui id agerent, vt pocula omnia quasi fortuitò de mensa; in qua erantposita, deturbarentur. Hoc nimirum facto significans, maiorem gratiam habitura fuisse vel aurea vel argentea potiùs, quae corrumpi casu non potuissent, & corrupta nihilominus profuissent: quàm vitrea, quae destructa nihil prosunt. Bruno lib. 5. cap. 21 de Legationibus. Aulaea. Iacobvm I. Scotorum regem à suis redemtum cum Ioannae vxore, silia comitis Sumerseti, Scotiam repetentem magno honore prosecuti sunt Angli ad regi vsque fines: & Ioannes Beufurd socer, praeter aurea argentea???ue vasa preciosissima, eum auleais byssinis, in quibus miro artificio Herculis labores intexti fuereant, haud pari in tota Europa opere donauit. H. Boëthius lib. 17. Franciscvs I. rex Gallorum aulaeum donauit Clementi VII. Pp. in quo suprema Christi coena cu̅ discipulis artificiosissimè serico atque auro intexta visebatur. Cùm ab eo priùs monocerotis bicubitale cornu, aureae caelatae basi inclusum dono accepisset. Iouius lib. 31. Hist. Candelabra. Dionysivs iunior Siciliae tyrannus in prytaneo Ta [2442] rentino candelabrum dicauit, in quo totidem succenderentur lychni, quot in anno numerantur dies. Caelius libro 6. capite 18. A. L. Horolgia. Rex Persiae misit Carolo Magno aeneum horologium, & duo candelabra, quae Aquisgrani in templum Mariae reposuit. Chronicon Saxoniae. Ferdinandvs rex, cùm regnum Hungariae per legatos à Solymanno peteret, qui tum Budae erat, dona misit excelsum Germanico more ex auro poculum, lectissimis exornatum gemmis, eruditae???ue insuper admirationis argenteam machinam, in qua non horarum modò spacia, sed errantium etiam siderum motus, menstrui???ue Solis ac lunae coitus, exactissima ratione monstrabantur: intus scilicet dentatis rotis certis???ue ponderibus, admirabili momento, vel in multum aeuum minutissimas temporu̅ mensuras dispensantibus, quum inter celeres tardos???ue orbes, in tam vario inaequali???ue polorum ordine, audaci quadam supremi motoris aemulatione cuncta congruerent. Ea à peritissimis astronomis excogitata perfecta???ue, Maximiliani Caesaris fuisse dicebatur, cuius ingenium nobili semper studio, nec deterrente vnquam sumtu, rara atque admiranda concupiuit. Ea succolantibus duodecim seruis illata, Solymanni anium, & Barbarorum oculos admiratione compleuit. Ad duxerant enim artificem, qui solutis machinae fibulis interiora admirabili rotatione circumacta repanderet: is libellum quoque detulerat, attritae velluxatae machinae remedia continentem, tradentem???; praecepta, quibus tot orbium cursus nunquam interitura ratione regeretur. Sab. sup. lib. 24. ex louio. Campanae. Vrsvs Particiacus Venetorum dux anno Sal. 865. Saracenos classe vicit prope Gradum auxilio Basilij Imp. Graeci, cuius est postea Protospatharius factus. Gratitudine proinde animi & officio cum Basilio certans, duodenas magni ponderis artificij???; non vulgaris dono ei misit campanas, sunt???; Venetorum munere tum primùm Graeci campano aere vsi. Sabellicus lib. 1. Enn. 9. & lib. 3. Dec. 1. Organa musica. Constantinvs Copronymus Imp. Pipino Gallorum regiorgana musica, antea in Occidente non visa, donauit. Auentinus libro 4. Mensae. Lvdovicvs Pius Imp. mandatis patris Caroli Magni insistens, mensam argenteam, quae forma quadrangula descriptionem vrbis Constantinopolitanae complectebatur, basilicae Vaticanae largitus est: alteram verò, quae rotunda Romanae vrbis effigiem exprimebat, Ecclesiae Rauennati. Sigonius lib. 4. regni Ital. Alueoli lusorij. Carolvs I. Vngariae rex Ioannem Boëmiae regem alueo latrunculorum preciosissimo donauit. Vide, Munificentia honoraria, Regibus. ex Bonfinij lib. 9. Dec. 2. Legati ab Vsan Cassano Persarum rege, ad Mahometum II. Imp. Turcarum cum amplissimis donis Byzantium venêre. Fuit alueus inter regia munera, tabulas habe̅s & tesseras gemmeas, & in his labor nihilo materia inferior. Reperit preciosissi mum id munus Vsan Cassanus, vt legati testati sunt, in thesauris Demiri Persarum regis, quem bello victum regno & vita spoliauerat. Sad. lib. 6. Enn. 10. Libri. Huc Librorum dedicationes referas licet, eas scilicet, qua liberali animo, non foeneratorio, funt, fol. 1016. Aeschinem Socraticum ob dialogos admirantur tanqam moderatum & facilem, quos ei donatos fuisse post mortem Socratis à XANTHIPPE illius vxore, Idomenei familiares attestantur. Athen. lib. 13. cap. 35. Michael Constantinopoleos Imp. Ludouico Pio Imperatori libros Dionysij Areopagitae de Hierarchia misit, qui Parifijs in templum eius repositi sunt. Sigebertus. Cosmvs Medices Alfonso Aragonio regi aliquot Decades Liuij nuper repertas, summi loco muneris misit. Panormitanus libro primo. Calx. Theodericvs Ostrogothorum rex in Italia, ad ruinas veterum aedificiorum reparandas, calcarias in quibusdam Italiae insulis fieri procurauit, calcem???ue postmodum ciuibus, quorum principia aedificiorum cererentur, sine precio est largitus. Cassiodorus. Magnvs Sforcia ad Cotignolam patriam, quae fortuito incendio conflagrarat, magnifi centiùs in staurandam ciues suos permouit, lateribusm, materia, calce, & quaecunque alia fuêrenecessaria, gratuitò subministratis. Iouius in eius vita. Ornamenta, Vtpvta Vitis, Platanus. Pythivs Atygis F. habitans Celenis Phrygiae vrbe, Dario regi Persarum dedit auream platanum dono, & vitem auream. Sab. lib. 2. Enn. 3. Cn. Pompeio Coelesyriam obeunti, misit insigne donum Aristobvlvs Iudaeorum rex, vitem auream D. talentorum. Cuius muneris meminit etiam Strabo Cappadox his verbis: Venit & ex Aegypto legatio, cum corona facta ex aureorum quatuor millibus: & ex Iudaea siue vitis, siue hortus, quod opus [Greek words], id est, delectamentum vocabatur. Hoc donum vidimus etiam nos Romae dedicatu̅ in Iouis Capitolini templo, cum inscriptione Alexandri regis Iudaeorum: aestimabatur???ue quingentis talentis. Fertur autem missum à dynasta Iudaeorum Aristobulo. Iosephus libro decimoquarto, capite quinto. Cathenae, Compedes. Darivs Persarum rex, pede luxato à Democede Crotoniata medico curatus, ei duo paria aurearum compedum dono dedit. Herodotus. Caivs Imperator factus, Agrippam vinculis solutum regem Iudaeorum fecit, imposito in eius caput diademate, & pro ferrea cathena dedit auream pari pondere. Iosephus libro decimo octauo, capite octauo. Coronae. Vologesvs Parthorum rex coronam auream Tito Caesari dono mifit, quòd Iudaeos vicisset. Iosephus libro septimo, capite 24. Columnae. Tacitvs Augustus columnas centum è lapide Numidico Hostiensibus dono dedit, quarum singulae pedum trium & viginti esse dicuntur, donum vndique circumspectum: fuit enim & magnum, & ipso atque Hostiensibus dignum. Pont. cap. 19. de Magnificentia. Mundus muliebris. P. Scipio matri, mortua vxore, mundum eius muliebrem omnem donauit. Suidas. Sacrae Reliqviae. Patriarcha Hieroso lymitanus Theodosio Imp. mifit dextram D. Stephani protomartyris. Cedrenus. Quum Carolus Magnus Rom. Imp. Romae ab Leone III. Pont. coronaretur: Zacharias domesticus sacerdos Caroli, & duo monachi legati Patriarchae Hierosolymitani, ad Carolum veniunt, & adferunt claues, & hastam, signa vrbis & monumentorum Christi seruatoris nostri, quae honoris & boni ominis causa missa Carolo, ipsi omnia patescere, subdi???; cuncta signifi cabant. Monachos aliquot menses secum detinuit Magnus. Auent. lib. 4. Annalium Boiorum. Ethelstanus Anglorum rex, ab Othone Magno ensem Constantini Magni, cuius in capulo clauus, quo Christus affixus credebatur, haerebat: ac lanceam, qua latus eius transfossum: vexillum Mauricij martyris: partem S. Crucis, ac spineae coronae impetrauit: quorum partes aliquot idem rex Malmesburiensibus donauit. Ranulphus lib. 6. cap. 6. Otho II. Imperator imaginem crucifixi Christi donauit episcopo Colckmaro Padebornensi, quae precio constitit sexaginta millibus aureorum Hungaricorum: conflata ex tributo Longobardico per trienniu̅. Hedio in Chronico German. Leo V. Imp. Venetis publicè misit muneri Zachariae corpus, cum parte sanctissimae crucis ac Dominicae vestis, & alterius quae Deiparae fuit virginis. Cuspinianus. Carolvs Simplex Francorum rex, à factiosis captus, Henrico Aucupi Germanorum regi brachium S. Dionysij auro gemmis???; inclusum, foederis & perpetui amoris pignus clam misit, vnicum Francorum solatium. Quod quidem munus suma cum veneratione religiosus rex accepit: & Carolo suppetias dedisset, nisi in custodia fuisset defunctus. Cuspinianus, & Cranzius lib. 3. Saxoniae, cap. 6. Quum Hadrianus per literas Gerundensis episcopi cognouisset se pontificem Romanum creatum esse: & tamen, quòd ad tantae rei famam confirmandam à senatu nihil penitùs aliquandiu adferretur, suspensus haereret: à Caesarea Augusta os mandibulae Diui Lamberti martyris ad eum proinsigni munere delatum, incredibili cum laetita suscepit: id enim antea vel assi duis precibus impetrare nequiuerat, quamuis id Leo pontifex ab ipsis Caesaraugustanis sacerdotibus per epistolam flagitasset, & Carobus V. Caesar eos etiam atque etiam hortaretur. Hinc est illud perfacetum Hadrianidictum ad familiares, languidiore spe in ea tristi mora literas de pontificatu ab vrbe praestolantes: Si non vobis, arridendo inquit, at mihi ipsi factus sum pontifex, quando iam Diui Lamberti reliquias (quod vnum in tota vita vehemen [2443] ter vel ad falsam delati pontificatus famam felicissimè consecutus. Iouius in Hadriano. Rodulfus Burgundiorum rex, à Samsone comite Italo, dum aduersus Berengarios pugnat, dono acceperat lanceam Constantini Magni Imp. iuxta mediam spinam fenestellis intercisam, crucibus de Dominico ligno insignitam. Eam multis vix tandem precibus à Rodulfo impetrauit Henricus I. Caesar: & vicissim eum donauit magna Sueuiae parte transrhenanae, Burgundiae scilicet imperialis. Diu inter thesauros Imperatoris asseruata, tandem ad Norimbergenses incerto modo peruenisse dicitur. Cranzius libro tertio, cap. 6. Saxoniae, & Cuspinianus. Thvs. Alexander Magnus, victo ad Issum Dario, & Arabia subacta, cùm Olympiadi, Cleopatrae, & amicis multa de praeda mitteret: Leonidae quoque misit paedagogo thuris talenta quingenta, & myrrhae centum, vbi spes puerilis subijt eum. Quippe Leonidas ingerenti in sacrificio ambabus manibus & libanti thymiama Alexandro: Vbi potitus eris, inquit, regione odorifera, tum munificè adolebis: nunc modicè vtere praesentibus. Hîc ergo, scripsit ei Alexander: Thus tibi & myrrham affatim misimus, quò tandem desinas esse in deos parcus. Plut. in Alexandro. Pecvnia, Nvmi. Pythivs Atygis F. Celenius, Xerxem & omnem eius exercitum ex decies centenis millibus hominum constantem hospitio excepit. Ei???; in sumtus bellicos de suo argenti bis mille talenta, auri verò quadragies centum millia numûm Daricoru̅ dono obtulit. Sad. lib. 2. En. 3. Gregarius quidam Macedo mulum onustum auro regio agebat. Defesso iumento sarcinam ipse in humero sublatam portabat. Vidit rex Alexander onere oppressum, ac re intellecta, cùm ille id depositurus esset: Ne defatigeris, inquit, sed absolue reliquum itineris, at???; in tentorium tuum hoc defer. Plut. in Alexandro. Alexander Magnus Anaxarcho philosopho dare iussit dispensatorem, quantum postulauisset. Vbi ostendit dispensator, eum centum talenta postulare: Rectè, inquit, facit, qui esse amicum nouit sibi, qui tantum & possit donare & velit. Plut. in Apophthleg. Idem Xenocrati quinquaginta talenta dono misit. Plut. orat. 1. de Alex. fortuna vel virt. Idem Pyrrhoni Eleo, vt primùm ipsum conuenit, mille aureos donauit. Ibidem. M. Antonivs III vir amico cuipiam decies H-S iusserat dari. Obstupescente dispensatore, & quo summae magnitudinem ei oste̅deret, argentum in medio proponente, transiens, Quid hoc esset? rogauit. Vbi respondit dispensator, Id quod donari iusserat: liuorem eius conijciens Antonius: Ego verò maiorem summam, inquit, esse decies putaui, hoc exiguu̅ est. Itaque alterum ei tantùm adijce. Plut. in Antonio. Hoc Neroni Imp. erga praetorianum militem, Agrippina succensente, tribuit Xiphilinus. Aratus Sicyonius, eiecto Nicocletyranno, accepit dono à rege Ptolemaeo vinginti quinquetalenta: accepta egenis ciuiuibus suis, cùm in alia tum ad redimendos captiuos dilargitus est. Quia verò placari non poterant exules, qui praediorum suorum possessores fatigabant, venit ciuitas in periculum extremum exitij. Quare vnicam spem videns Ptolemaei liberalitatem, perrexit nauigare & rogare regem, vt argento sibi ad conciliandam ciuitatem suam subueniret. Magnis igitur periculis in Aegyptum nauigans, à rege dono accepit ciuitati suae centum quinquaginta tale̅ta, quae in exules partim distribuit, vt eos reuocaret, inter???ue ciues amicitiam concinnaret. Plutarchus in Arato. Tiberivs III. Imp. thesauris ad munificentiam & liberalitatem vsus est, teste Sigeberto in Chron. Ad Sigebertum namque Francorum regem, qui se per legatos inuiserat, cum reliquis muneribus, quae magna fuêre, aureos etiam quinquaginta, singularum librarum singulos misit: quoru̅ pars vna imagine principis signata erat his literis, Tiberij Constantini perpetuò Augusti: altera verò pars quadrigam continebat cum ascensore his literis, Romanorum gloria. Platina, & Sabellicus lib. 5. Ennead. 8. Severvs Imp. cùm attigit decennium sui principatus, congiario populo praetorianis???; militibus dato, eis tot aureos, quot annos imperauerat, dedit. Quam ob causam sibi mirum in modum placebat, cùm nemo vnquam simul tantundem eis dedisset. Consumta sunt in ea largitione aureorum vicies centena millia. Xiphilinus & Cuspinianus. Venceslavs III. Boëmorum rex Viennam deditione acceperat. Eam Fridericus dux Austriae ab eo redemit viginti aureûm millibus. Quam summam ille confestim, inter suos qui aderant, pro sua cuiusque conditione, distribuit: non tam ambitione ductus, quàm ingenita quadam ad liberaliter agendum naturae suae inclinatione. Cuius vel hoc specimen insigne fuerit. Attulerat absenti dispensator ingentem auri massam, in montibus Gilouensibus de saxo auulsam, pondo duodecim pendentem. Hanc cubiculi praefectus acceptam in lectulum Regis seposuit, oblitus interim praesenti Regi illam repraesentare. Ibat Rex cubitum, totamque illam noctem peruigil transegit. Manè palàm de insomnio conquerens, iussit lectulum excuti, si quid inesset, quod somnum adimeret. Massam auream cubicularij in conspectum Regis afferunt, eam???ue in lectulo se inuenisse, & praeterea nihil aliud, dicunt. En, in quit Rex, veneficium illud, quo ego velut fascinatus dormire nequiui: auferte hinc malum ab oculis meis, & ne ampliùs ad ius redeat, inter vos diuidite. In ore semper illud habebat, Liberalibus omnia liberaliter adfluere. Dubrauius libro 16. Sigismvndo Imp. dum Basiliensi concilio interest, quadraginta millia aureûm numum ex Pannonia (Syluius habet ex Burgundia) allata fuerant, ac tum red dita, cùm iret cubitum. Excitatus non semel à somno, secum???ue cogitans, cuinam potissimùm vsui aurum illud destinaret: manè ad se viros aliquot ingenio & doctrina praestantes vocat, quorum studio & opera concilij res non feriabantur: iubens???ue sinum quemque suum pandere, vim auri illius maiorem apud illos abscon dit. Dubrauis libro 25. & Aeneas Syluius libro quarto de Alfonsi gestis. Alphonso, Argonum regi, cùm à quodam deferrentur aureorum decem millia, dixisset???ue qui fortè aderat, ea duntaxat summa se ???uitem & beatum fore: Accipe, rex inquit, quantacumque ??? est, & beatus esto. Panorm. libro 4. de rebus gestis Alphonst. Vernicvs Germanus Casimiro, Poloniae regi, decem myriades obtulit. Vide Tit. Magnificentiae in conuiuijs. Pragensis quidam ciuis, Carolo IV. Imp. chirographum C. mille aureorum aeris alieni, muneris loco obtulit. Aeneas Syluius lib. 4. com. de Alfonso. Tribvti, Vectigalis Exigendi Ivs. Vide paulò antè, Ciuitates datae. Anaxenorem Magnesium patria valde extulit: sed magis M. ANTONIVS, qui quatuor ciuitatum ei tributa legenda tribuit. Strabo lib. 14. Matthaeus Afflictus iureconsultus in opere sententiaru̅ c. 392. recitat de quodam, cui red Ferdinandvs primus beneficij loco permisit, in mole magna ciuitatis Neapolitanae phanonem seu laternam (sic enim ipse loquitur) pro in columitate noctu nauigantium exstruere, eo???; nomine ab ipsis certum quod dam exigere vectigal. Dauidi Brusio, Scotorum regi, magna vi auri redemto à suis, & in Scotiam reuerso, summi Pontieficis ac praelatorum consensu ecclesiasticorum redituum decima pars liberaliter donata est. H. Boëthius lib. 15. Servi. Nicias Nicerati, magnificentia sua pop. Atheniensem sibi conciliauit. Fertur in choragio quodam seruus eius ornatus Bacchi persona, transisse forma & proceritate corporis eximia etiam num imberbis. Commoto eius aspectu populo, ac diu applaudente, exurgens Nicias, nefas dixit arbitrari se esse, vt corpus, quod deo omnium vocibus esset declaratum simile, in seruitute reneretur, at???; adolescentem manumisit. Plutarchus in Nicia. Avgvstvs quadringentorum Gallorum Cleopatrae satellitium Herodi donauit, & regionis partem reddidit, quam illa priùs occupauerat. Iosephus lib. 15. cap. 11. Hadrianvs Imp. notum sibi olim in militia, cùm scabie laborantem animaduertisset in via, seruos illi donauit, & necessaria illi administrare iussit. Dion. Pellices. Alexander Magnus, cùm dilectam sibi ex pullacis suis praecipuè, nomine Campaspen, nudam pingi ob ad mirationem formae ab Apelle iussisset, eum???ue tum pari captum amore sensisset, dono eam dedit. Magnus animo, in quit Plin. maior imperio sui, nec minor hoc facto, quàm victoria aliqua. Quip pe se vicit, nec thorum tantùm suum, sed etiam affectum donauit artifici: ne dilectae quidem respectu motus, vt quae modò regis fuisset, modò pictoris esset. Sunt qui Venerem [Greek words] illo pictam exemplari putent. Plin. lib. 35. c. 10. Naturalis historiae. Animalia Vtilia, Rara, Dono Missa In genere. Cùm Fridericus I. Imp. ann. 1154. in ITaliam venisset, Legati Genuensium in conuentum Roncalijs in stitutum, regem salutatum venuerunt, ac leones, struthiones, psittacos, pannos???ue holosericos, Saracenicae praedae nuper in ora HIspaniae partae [2444] munera preciosissima, detulerunt. Sigonius libro duodecimo regni Ital. In specie. Puta Canes. Sopithes rex Indus, Magno Alexandro praeter multa & splendida dona alia, dedit centum quinquaginta canes, qui praegrandes, robustissimi, alijs???ue naturae donis praestantes valde erant, atque cum tigribus commisceri dicebantur. Eorum virtus vt Alexandro reipsa innotesceret, leonem fortissimum intra septa duci fecit, duos???ue imbecilliores è numero canum, quos donauerat, contra feram immisit. Qui quum succumbere viderentur, duos alios addidit, simul???ue quatuor leonem prostrauerunt. Tunc à Sopithe quispiam cum gladio missus, crus dextrum vnius canis coepit abscindere. Ibi Alexandro inclamante, regij spiculatores ad currerunt, manum???; hominis retraxerunt. Iussit Sopithes aequo animo id ferrent, pro eo cane tres à se dono accepturi. Igitur venator, reprehensum crus paulatim concidere, neque vnquam canis aut latratum, aut clamorem quempiam edidit: tantummodo frendens dentibus, carnificinam eam sustinuit, donec exanimatus super leonem expirauit. Diod. lib. 17. Indiam petenti Alexandro Magno, Rex Albaniae dono dederat inusitatae magnitudinis canem: cuius specie delectatus, iussit vrsos, mox apros, & deinde damas emitti, contemtim immobili iacente eo. Qua segnitie tanti orporis offensus Imperator generosi spiritus, eum interimi iussit. Nunciauit hoc fama regi. Itaque alterum mittens, addidit mandata, ne in paruis experiri vellet, sed leone elephantòve. Duos sibi fuisse: hoc interemto, praeterea nullum fore. Nec distulit Alexander, leonem???; fractum protinus vidit. Postea elephantum iussit induci, haud alio magis spectaculo laetatus. Horrentibus quippe per totum corpus villis, ingenti primùm latratu intonuit: mox ingruit assultans, contra???; beluam exurgens hinc & illinc, artifici dimicatione quà maximè opus esset infestans atque euitans, donec assidua rotatum vertigine afflixit, ad casum eius tellure concussa. Plinius libro octauo, capite quarto. Germania gignit canes venaticos, velocitate & ferocia insigne, feris???; omnibus infestos, quibus ad venandum cupiditatem ingenerauit natura, vt in vulnere praedae dentes moribundi quoque infigant. Tales, praeter alia munera, Carolvs Magnus regi Persarum cum ipsius legatis (quos rex Persarum Aquisgranum miserat) eo munere sic delectatus est, vt Carolo Palaestinam reddiderit. Verùm quoniam Carolus aberat longiùs, quàm vt eam administraret: ipse quidem Parthus eam retinuit, atque pro praetore gubernare decreuit, vectigalia reditus???ue fisco Caroli attribuens. Auentinus lib. 4. annalium Boiorum. Hvgo Arelatensis comes, rex Italiae creatus anno 927. Omnibus se, quibus poterat, domesticis externis???ue praesidijs confirmauit, & Graecum Imperatorem Romanum, missis muneribus exquisitissimis, sibi conciliauit. Cùm praeter caetera duo ad eum canes magnitudinis in Graecia inusitatae missi essent, vbi in conspectum eius ad ducti sunt, regij vestitus nouitate permoti, in eum tanquam in feram tanto se impetu intulerunt, vt ab eo laniando vix multoru̅ manibus potuerint coërceri. Sigonius lib. 6. regni Ital. Elephanti. Anno 801. mense Octobri, Isaac Iudaeus REGIS Persarum nomine Carolo Magno Imp. ex Africa elephantem adducens, portum Veneris attigit: & quia propter niuium altitudinem superare Alpes non potuit, hyemem Vercellis traduxit. Immanis bellua propter sui raritatem ingenti spectaculo vniuersae Italiae fuit. Tertiodecimo Cal. Augusti Isaac cum elephante & caeteris muneribus, quae à rege Persarum mittebantur, Aquas peruenit, & regis nomine omnia Carolo obtulit, nomen Elephanto erat Abulabaz. Sigonius libro quarto regni Italici. Lvdovicvs Francorum rex, misit dono Henrico III. Ango elephantum, animal post hominum memoriam rarissimè in Anglia visum, anno 1256. Polyd. lib. 16. Emmanvel rex Lusitaniae, an. 1513. Leoni X. Pp. misit elephantum Indicum mirae magnitudinis. Ita???; non solùm Romae (vbi homines, post inclinatam Romanae maiest. amplitudinem, illud animal nunquam oculis aspexerant) sed quacunque gradum inferebat, nemo circunfluentem vndique turbam, admiratione obstupefactam, submouere poterat. Cùm Pont. è fenestra spectaret, elephantus ter genibus flexis & demisso corporis habitu veneribundus illum salutauit: quod non mediocrem admirationem spectantibus incussit. Tum proboscide in dolium ingens aqua refertum immissa, aquam hausit, qua omnes, qui in fenestris altioribus insidebant, aspergeret. In plebem deinde conuersus, eam aqua, quasi ludum exhibere vellet, immodicè perfudit. Pontifex vt elephantum & phantheram videret, in horum descendit. Osorius libro nono. Leones. Cotys Thraciae rex, illum, qui pardalim ei donauerat, remunerauit leone. Plut. in Apoph. Franciscvs I. Gallorum rex, dedit cupiditati Hippolyti Medici Cardinalis mansuefactum leonem eximiae proceritatis, quem è Mauritania Hariadenus Barbarussa cum legatis transmiserat. Iouius lib. 31. Histor. Pantherae. Ab Emmanvele Portugalliae rege Leoni X. anno 1513. panthera venatica missa fuit: quod munus haud scio an olim Romae Aediles, cùm ludos magnificentissimos apparabant, & praeter alias immanes belluas, pantheras etiam in publicis spectaculis exhibebant, praestare potuerint. Ea namque mansuefacta, non in circo cum bestiarijs, sed in syluis cum apris at???; ceruis praelium committebat, & principibus, qui venationibus oblectantur, plurimum voluptatis afferebat. Ea insidebat equi Persici tergo, integumentis auratis eleganter instrati. Equum regeat Persa venator eximius, qui ad id munus obeum dum ab Armuzij Rege cum equo & panthera missus fuerat. Panthera repentè à venatore, qui eam regebat, in bestias immissa, in illas insiluit, eas???ue celeritate incredibili iugulauit. Osorius lib. 9. rerum Em. Asini, Cameli, Camelopardales. Assyriorvm rex ad Ferdinandum regem Neapolitanum inter alia munera camelum, pardalim & asinum misit, quem ex vltimis Orientis partibus adduxerat: ad quem spectandum multi remotissimis è locis venêre, quòd esset miraculoso pilo, virgatum corpur ostendens diuersicoloribus ac paribus lineis. Pontanus c. 19. de Magnificentia. Caytbeivs Memphiticus Sultanus, quo nemo tum bellica virtute felicior fuit, stu dium suum atque beneuolentiam erga Laurentium Medicem ingentibus admirandis???; muneribus, Florentiam transmissis, cum insigni Laurentij gloria testatus est. in his enim camelopardalis fuit, animal Indicum, enormi proceritate & conspicua varietate mirabile, quod à multis seculis Italia non viderat: atque eo etiam admirabilius, quòd neque modò Lusitani, India perlustrata, neque Hispani, inuento ac peragrato nouo terrarum orbe, eius generis animantem hactenus inuenerint. Iouius in Leone decimo libro primo. Equi. Cn. Martius Coriolanus ob captum oppidum Volscorum Coriolos ex omnibus quae illi oblata sunt ab imp. muneribus, nihil praeter vnius captiui hospitis salutem, & equum, quo in acie vteretur, accepit. Liuius libro secundo, Decadis 1. & Plutarchus. Traiano cum exercitu Armeniam ingresso, reges ac regionis illius satrapae cum muneribus occurrerunt. In quibus equus eratedoctus prioribus pedibus procidendo adorare, ac caput pedibus submittere. Cuspinianus. Quum Galli Caieta dedita regno Neapolitano excederent, & à Consalvo Magno multis terrestri itinere abeuntibus equi darentur: Obegninus eorum imperator alacri ore renidens, Consalue (inquit) te obsecro vt validos nobis & robustos equos dari cures, vt abeuntibus & citò redituris nobis sufficiant: quasi se renouaturm bellum non obscurè promitteret. Agnouit Consaluus vafrè dictum statim???ue respondit, Reditote vt lubet: nam haec eadem quae vobis lubens praesto, vestes, equos, diplomata, quum reuertemini, ex clementia liberalitate???ue mea facilè impetrabitis, apertè denuncians, eosi redirent, eandem omnino belli fortunam subituros. Iouis in Consaluo. Vaccae. artoxerxes Persarum rex, legato Atheniensium Timagorae, lacte bouino valetudinis causa indigenti, boues octoginta dedit ad mulgendum, quae eum comitabantur. Plutarchus in Artoxerxe. Alphonsoregi Siciliae coruum candidissimum dono misit RIX Britannorum: alium etiam rex Scytharum, aucupio mirabilem, quo reliquos coruos & phasianos venari solebat. Olaus lib. 19. c. 19. ex Perotto. Cornv. Clemens VII. Pp. Francisco I. Gallorum regi dono dedit monocerotis bicubitale cornu, aureae caelatae basi inclusum, ad depellenda epulis venena. Id Rex latissimo aulaõ rependit, in quo Belgarum arte, suprema Christi coena cum discipulis serico atque auro intexta visebatur. Iouius libro 31. Historiarum. Opera Gratvita qualiscunque. Polygnotvs gratuitò pinxit Atheniensibus porti [2445] cum Poecilem, in qua Stoici philosophabantur. Plutarchus in Cimone. Spectacvla, Lvdi. Mvnera pvblica, respectu Finis considerata. Hîc non sumtum, sed id quod datur, consideramus: cui done accidit, vt vel sumtuosum sit, vel saltem sua raritate & insolemtia magnificam prae se speciem ferat. Vocabantur certè hanc ipsam ob causam à Rom. Munera, vt Munus gladiatorium, Munus aedile, quòd populus his veluti muneribus, ab ijs qui magistratus inirent, afficeretur, & deliniretur: maiore horum prodigalitate, an populi insania, dubium. Natalitia. Adrianvs Imp. spectacula suo natali die populo gratis dedit: vbi ita magnus numerus bestiarum caesus est, vt simul leones centum, ac totidem leaenae confectae sint. Athenis mille dedit feras in stadio, & gladiatorium munus per sex dies habuit. Dion Nicaeus. Inauguralia. Puta Aedilitatis. Aediles plebis aut curules apud Romanos, munera magnificentissima, & ludos apparatissimos, ad conciliandum populi fauorem, publica aut priuata impensam, aut ex multatitia pecunia, curare & instaurare consueuerant: in quibus venationes belluarum, multa nonnunquam gladiatorum paria, qui digladiarentur, exhibuêre. Quae munera cùm magnificentissimè per aediles edita fuissent, gradus ad amplissimos honores magistratus???ue illis fecêre. Alex. ab Alex. libro quarto, capite quarto. Gordianvs, qui postea Imperator factus est, aedilis, singulis anni mensibus singula dedit populo spectacula, ea???ue adeò sumtuosa, vt ad quingena gladiatorum paria interdum exhibuerit, nunquam minus centenis quinquagenis: mille vrsos vno die, feras Lybicas centum. Habuit syluam, in qua fuerunt cerui palmati, equi syluestres triginta, alces decem, tauri Cypriaci centum, struthiones trecenti, onagri triginta, apri centum quinquaginta, ibices ducenti, ac totidem damae, quae omnia populo diripienda dedit, eo die quo sextum edidit munus. Idem Romanorum primus palmatam togam & tunicam pictam suam habuit, quum ex Capitolio peti consuesset. Sabell. lib. 6. Enn. 7. Imperator factus, eodem tempore, ijsdem etiam diebus, in omnibus Hetruriae, Campaniae & Vmbriae vrbibus, Scenicos & Iuuenales ludos quatriduò dedit. Pont. cap. 14. de Magnificentia. Imperij. Carinvs Caesar Iudos sumtuosissimè edidit ab initio principatus. Aerobates exhibitus est, qui cothurnatus ventis ferri videbatur, & Toechobates per aduersam supinam???; murorum faciem vrsos ludificans: centum salpistae vno crepitu concinentes: multa???; adhaec oculorum & aurium oblectamenta adhibita, quibus populorum stultae???ue multitudinis emitur fauor. Sab. lib. 8. Enn. 7. Imperialia, Regia. Huc Quinquennalia, Decennalia, Vicennalia. Diocletianvs Antiochia Nicomediam reuersus, vota Imperij sui decennalia soluit, an. 294. Maximianus autem, & Constantius, Gallia Britannia???ue pacata, Romae sua item decennia peregerunt. Ea pompa ex more instituto???ue veterum repetita, insigni populi Rom. concursu, ac laetitia totius Italiae celebrata. Maximae Diocletiani & Maximiani felicitati tribuit Eusebius, quòd vterque decennia ac vicennia, splendidissi ma ludorum, pomparum, ac voluptatum hilaritate, ediderint. Sigonius lib. 1. Imp. occid. Idem Nicomediae, Maximianus Romae anno 304. Imperij vicennalia eadem pompa, vt inquit Eusebius, qua decennalia celebrarunt, egerunt. Sigonius lib. 1. Imp. occid. Galienvs Imp. cùm multa feliciter in Gallia & in Illyrico gessisset, Scythas???ue apud Byzantium vicisset, Romam reuertens, dece̅nalia celebrauit, nouo genere ludorum, maximo???; apparatu Volat. lib. 23. Anthrop. Constantinvs Magnus, cùm ad quintum Imperij sui annum feliciter peruenisset, quin quan nalia vota sibi soluenda, ac decennalia concipienda putauit; ac Treuiris ludos in eiusmodi celebritate solennes magna populorum frequentia edidit: deinde natalem etiam diem vrbis eius, quae à se restituta, atque ornata erat, magno apparatu peregit. Sigonius libro 2. Imp. occid. Constantinvs Magnus decimo imperij anno vetere de more vota Imperij decennalia soluere, ac vicennalia concipere cupiens, ludos victoriae causa ingenti omnium laetitia edidit: & quidem primos cruenti, vt Eusebius dixit, sacrificij expertes, ac de cennalia apparatu magnifico celebrauit: atque ad cumulandam illius celebritatis hilaritatem, Crispum & Constantium filios Caesares declarauit: quibus vt sartam cum Licinio sororio gratiam confirmaret, Liciniu̅ etiam filium, non dum viginti menses natum, eadem dignitate ornatum adiecit. Sigonius lib. 3. Imp. occid. Idem victo Licinio sororio suo, & concilio Niceno habito, Nicomediae, quòd is annus Imperij sui esset vicesimus, ibi vicennalia, vt in vrbe Orientalis Imperij sede, ingenti magnificentia atque incredibili populi frequentia celebrauit: ac populis cùm per agros, tum per oppida dissipatis, magnam vim pecuniae ad eam recolendam memoriam dedit. Quinetiam, vt decennalibus Crispum & Constantinum filios Caesares declarauerat, atque prouincijs Occidentalibus exornauerat: sic vicennalibus Constantium eadem appellatione affecit, atque Imperio Orientali praeposuit. Seq. anno eadem Romae celebrauit. Sigonius lib. 3. Imp. occid. Ann. Sal. 335. Constantinvs Magnus tricennalia Imperij celebrauit, eò maiore, quàm vnquam, apparatu, quòd hec prima vota in noua vrbe Constantinopoli persoluebat, quam magnifica institutorum omnium nouitate decorari volebat: in ijs tertium filium Caeserem appellauit, atque ei partem Occidentalis Imperij Italiam, Africam, Illyricum???; mandauit. Sigonius lib. 4. Imp. occid. Valentinianvs III. an. Sal. 435. Imperij sui decimum feliciter ingressus, Romam contendit, atque ibi decennalia votae solenni ludorum magnificentia celebrauit: ac pacem per Trigentium cum Genserico in Africa composuit, Numidia Hipponensi ad habitandum concessa: & Belgica bello Burgundionico liberata per Aetium, foedus cum Gundicario rege renouauit; quae res ingenti gratulatione ab omnibus Italiae populis est excepta. Sigonius lib. 12. Imp. occid. Theodosivs Magnus ann. 387. quinquennalia Arcadij filij magna laetitia Constantinopoli celebrauit. Sigonius libro 9. Imperij occid. Anno 422. Honorivs Romae Imperij sui tricennalia celebrauit, ludis omnis generis regia magnificentia editis, ac tristem superioris calamitatis memoria̅ prorsus obliterare nouae huius hilaritatis ac pompae laetitia studuit. Dum autem ludos, populo praesente, spectabat, Maximus & Iouinus, Aruerniae tyranni, à Castino & Bonifacio ducibus capti, conspectui eius redditi, eius ludicri gaudium cumularunt, omnibus bonu̅ omen animo concipientibus, finem adesse ciuilium seditionum, domesticarum???ue turbarum, ex oblatis in tanta populi gratulatione tyrannis. At non multò pòst Honorius ex hydrope perijt. Sigon. l. 11. Imp. occid. Vrbium causa. Vel quo ad Aetatem. Secularia. Caesar Clavdivs fecit Seculares ludos, quasi anticipatos ab Augusto, nec legitimo tempori reseruatos. Circo maximo marmoreis carceribus, auratis???ue metis exculto, propria Senatoribus constituit loca, promiscuè spectare solitis: & super quadrigarum certamina, Troiae lusum exhibuit. Exhibuit & Thessalos equites, qui tauros per spacia Circi agebant: infi liebant???; defessos, & ad terra̅ cornibus detrahebant. Item pantheras, quas conficiebat equitum praetorianorum turma, ducibus tribunis. Suetonius. Philippvs Imp. è Persica expeditione reuersus, XI. Calend. Maij seculares ludos, quòd esset millesimus annus Vrbis conditae, celebrauit: venationes???ue dedit, vbi feras omnis generis confecerunt. Dati sunt elephanti XXXII. tygres XX. leones mansueti LX. hyaenae C. gladiatorum fiscalium paria mille, rhinoceros vnus, archoleontes X. camelopardi X. equi feri XL. leopardi mansueti XXX. Gordianus enim pro Persico triumpho elephantes, alces, tygres, leones, leopardos, hyaenas, camelopardalos, onagros, equos feros, & innumera alia animalia voto publico reseruauerat, vt natali Vrbis triumpharet: quae ille Secularibus ludis & Cirensibus dedit & occidit. Gladiatorum praeterea paria mille in Circo maximo exhabita. Et Scenicos ludos in Pompeij theatro, tribus diebus, totidem???ue noctibus peruigil populus spectauit, funalibus atque lychnis tenebras vincentibus. Et cùm multitudo solennibus ludis intenta esset, incendium aut ex luminaribus, aut ex ignibus coalitum, in curia diuagatum est: Theatrum Pompeij exarsit, & ei propinquum Hecatonstylon, centum columnarum in campo Martio opus, Centenariam porticum appellabant. Circenses dati, in quibus certamine currendi quadragesimus equorum è carcere missus est numeratus. Haec omnia ludis secularibus exhibuit: licet Christianus esset. Cuspinianus. Ortum, Dedicationem. In dedicatione vrbis Caesareae, ab Herode Iudaeorum rege in Caesaris Augusti honorem extructae, exciti sunt ad certamen artifices musici, & athletae gymnicorum certaminum: adhaec gladiatorum ac ferarum comparatus magnus numerus, & quicquid huius generis in precio est tam Romae quàm apud gentes caeteras. Consecratum est autem hoc quoque certa [2446] men Caesari, instaurandum per singula quinquennia. Iosephus lib. 15. c. 17. & lib. 16. c. 9. Antiq. Victoriae causa. M. Antonio Triumuiro hybernanti Athenis, primae Ventidij res prospere gestae nunciatae sunt, Parthis fusis, Labienum & summum regis Herodis ducem Pharnapatem ab eo interfectos. Huius victoriae gratia praebuit Graecis epulum, ludos gymnicos populo Atheniensi edidit: in quibus esse ipse voluit gymnasiarches: relictis???ue domi insignibus im peratocijs, cum virgis gymnasiarchicis in pallio & phaecasijs processit: correptos???ue iuuenes, vbi satis certassent, diremit. Plut. in Antonio. Teridati deuictis Barbaris Romam redeunti, Nero obuiam venit, benigne???ue & comiter eum excepit, ac praeter caetera ludos etiam gladiatorios Puteolis in eius honore̅ fecit: quorum tanta fuit magnificentia atque sumtus, vt vnius diei spacio nemo praeter viros & mulieres & pueros Aethiopes amphitheatrum ingrederetur. In his Teridates de superiore loco, in quo sedebat, belluas iaculo traiecit, duos???ue tauros vno ictu vulnerauit atque confecit. Ludos item maximos & magnificentissimos in honorem Agrippinae matris fecit. Nam fimul in quinque séxve theatris complures dies festos egit. Quo tempore elephas introductus in theatrum, in summum eius fornicem conscendit, atque inde vehens hominem in fune ambulauit. Cùm in theatro spectacula praeberet, primùm eo dem theatro derepentè aqua maris expleto, in qua pisces & alia animalia natabant, bellum nauale Persarum cum Atheniensibus fecit: deinde subitò aquam eduxit, exiccato???ue solo rursum multos pedites, non modò binos, sed etiam co̅fertos, paribus vtrinque congredi iussit. Xiphilinus in eius vita. Victo Decebalo edidit Traianvs Romae per totidem dies tria & viginti diuersi generis spectacula, tam sumtuosè & magnificè instructa, vt in quibusdam dena millia ferarum sint confecta, quina gladiatorum paria commissa, vt plures vno tempore dimicarent. Sabellicus libro quarto, Enneadis septimae ex Dione. Per totam hyemem anni 1534. quo Solymannus Turcarum Imp. Babyloniam occupauit, magnae celebritatis sepectacula edita sunt: accidit???ue vt ijsdem ferè in coati iam anni Saturnalitijs festis, diuerso ritu Carolvs V. Caesar ex Africa victor Neapoli equestres ludos ederet: & à Solymanno Assyriae & Mesopotamiae regnis potito, apud Babyloniam festae hilaritatis, diuersi???; apparatus spectacula celebrarentur. Iouius lib. 33. Hist. Spectacvla, mvnera pvblica: Qvae, Qvalia. Tum In genere. Avgvstvs Caesar spectaculorum & assi duitate & varietate atque magnificentia omnes antecessit. Fecisse ludos se ait suo nomine quater: pro alijs magistratibus qui aut abessent, aut non sufficerent, ter & vicies. Fecit???ue non nunquam vicatim, ac pluribus scenis per omnium linguarum histriones: non in foro modò, nec amphitheatro, sed in circo & in septis. Athletas extructis in campo sedilibus ligneis, nauale praelium circa Tyberim. Ad scenicas quoque & gladiatorias operas, equitibus Romanis quandoque vsus est. Milites secreuit à populo. Multis è plebe ordinem assignauit. Praetextatis cuneum suum, & proximum paedagogis: feminis gladiatores videre solùm ex superiore loco concessit. Virginibus Vestalibus locum in theatro separatum, contra Praetoris tribunal dedit. Voluit primum subselliorum ordinem vacuum senatoribus relinqui. Athletarum spectaculo muliebrem semouit sexum. Athletis priuilegia conformauit. Histrionum licentiam compescuit. In circo aurigas, cursores???ue & confectores ferarum produxit. Troiae ludum frequentissimo puerorum delectu edidit. Nulli Graeco certamini interfuit, quo non pro merito certantium quemque honorauerit. Spectauit studiosissimè pugiles, maximè Latinos: nec legitimos & ordinarios solùm, sed & cateruarios oppidanos, inter angustias vicoru̅ pugnantes temerè ac sine arte. Postquam fames, qua diu vrbs laborauerat, cessasset, Germanici atque fratris eius nomine ludos Circenses fecit, in quibus elephantus superauit rhinocerotem: & vir equestris ordinis, qui fuerat olim locup letissimus, obijt munus gladiatorium. Post pugnam Actiacam Olympicorum ludorum imaginem, & ludos illis aemulos, apud Actium in sinu Ambracio Apollini consecrauit: illorum???ue curam, multis propositis coronis, Lacedaemonijs mandauit. Solebat denique etiam spectaculorum dies, si quid inusitatu̅, dignum???; cognitu aduectum esset, extra ordinem quolibet loco publicare: vt rhinocerotem apud septa: tigrim, in scena: anguem triginta cubitorum, pro comitio. Suetonius, Dion Nicaeus, Plut. C. Caesar Caligvla munera gladiatoria partim in amphitheatro tauri, partim in septis aliquot edidit: quibus inseruit cateruas Afrorum Campanorum???ue pugilum, ex vtraque regione electissimorum. Neque spectaculis semper ipse praesedit: sed interdum aut magistratibus, aut amicis praesidendi munus iniunxit. Scenicos ludos & assiduè, & varij generis, multiuariam fecit: quondam etiam & nocturnos, accensis tota vrbe luminibus. Sparsit & missilia variarum rerum, & panaria cum obsonio viritim diuisit. Qua epulatione, equiti Rom. contra se hilariùs auidius???ue vescenti, partes suas misit: sed & Senatori ob eandem causam codicillos, quibus Praetorem eum extra ordinem designabat. Edidit & Circenses plurimos à mane vsque ad vesperam, interiecta modò Africanarum venatione, modò Troiae decursione: quosdam autem praecipuos, minio & chrysocolla constrato circo: nec vllis nisi ex senatorio ordine aurigantibus. Commisit & subitos, cùm lege Luciana apparatum circi prospicientem pauci ex proximis menianis postulassent. Edidit & peregrè spectacula: in Sicilia Syracusis hasticos ludos, & in Gallia Lugduni miscellos. Sed & certamen quoque Graecae Latinae???ue facundiae. Quo certamine ferunt victoribus praemia victos contulisse, eorundem & laudes componere coactos. Eos autem qui maximè displicuissent, scripta sua, spongia linguáve delere iussos, nisi ferulis obiurgari, aut flumine proximo mergi maluissent. Suetonius. Nero Caesar spectaculorum plurima & varia genera edidit: Iuuenales, Circenses, Scenicos ludos, Gladiatorium munus. Iuuenalibus senes quoque consulares, anus???ue matronas recepit ad lusum. Circensibus loca equiti secreta à caeteris tribuit: commisit???ue etiam camelorum quadrigas. Ludis, quos pro aeternitate Imperij susceptos appellari Maximos voluit, ex vtroque ordine & sexu plerique ludicras partes sustinuerunt. Notissimus eques Ro. elephanto supersedens per catadromum decurrit. Inducta est Afranij togata, quae Incendium inscribitur: concessum???ue, vt scenici ardentis domus supellectilem diriperent, ac sibi haberent. Sparsa & populo missiliae omnium rerum per omnes dies singula quotidie millia. Auium cuiusque generis multiplex penus, tesserae frumentariae, vestis, aurum, argentum, gemmae, margaritae, tabulae pictae, mancipia, iumenta, atque etiam mansuetae ferae: nouissimè naues, insulae, agri. Exhibuit & naumachiam marina aqua innantibus beluis, item pyrrhicas quasdam è numero epheborum, quibus post editam operam diplomata ciuitatis Romanae singulis obtulit. Inter pyrrhicarum argumenta, taurus Pasiphaën ligneo iuuencae simulacro ab ditam inijt, vt multi spectantium crediderunt. Icarus primo statim conatu iuxta cubiculum eius decidit, ipsum???ue cruore respersit. Nam perrarò praesidere, caeterùm accubans primùm paruis foraminibus, deinde toto podio adaperto spectare consueuerat. Instituit & quinquennale certamen primus omnium Romae, more Graeco triplex, musicum, gymnicum, equestre, quod appellauit Neronia. Dedicatis???ue thermis atque gymnasio, Senatui quoque & equiti oleum praebuit. Magistros toti certamini praeposuit consulares sorte, sede praetorum: deinde in orchestram Senatum???ue descendit: & orationis quidem carminis???ue Latini coronam, de qua honestissimus quisque contenderat, ipsoru̅ consensu concessam sibi recepit. Citharam autem à iudicibus ad se delatam adorauit, ferri???ue ad Augusti statuam iussit. Gymnico, quod in septis edebat, inter buthysiae apparatum, barbam primam posuit, conditam in auream pyxidem, & preciosissimis margaritis adornatam Capitolio consecrauit. Ad athletarum spectaculum inuitauit & virgines Vestales: quia Olympiae quoque Cereris sacerdotibus spectare conceditur. Suetonius. Titvs Vespasianus, posteaquam Romae amphitheatrum dedicasset, grues certauerunt inter sese, praeterea quatuor elephanti: ac pecorum ferarum???ue millia nouem interfecta sunt, quae mulieres ignobiles confecerunt: multi obierunt munus gladiatorium, multi quoque conferti pedestria ac naualia praelia commiserunt. Amphitheatro derepentè aqua impleto, in ipsum equos tauros???ue, alia???ue mansueta animalia introduxit, quae facere didicerant ea quae in terra consueuerant. Corcyrenses & Corinthij praelio nauali decertauerunt. Extra hunc locum pugnatum est ab alijs in horto Caij & Lucij, quem Augustus perfodi eam ob causam iusserat. Ibi enim primo die bellum nauale, caedes???ue bellarum facta est, lacu, qua parte statuas spectat, tabulis aedificato, ac fixis vndique trabibus. Postridie eius diei ludi Circenses facti sunt. Tertio die nauale praelium hominum trium millium: post haec pedestris pugna consecuta est. Fuêre per centum dies spectacula eius generis. Titus missilia, hoc est paruos globos ligneos de superiore loco iecit in amphitheatrum, in quibus inscripta erat nota alicuius esculenti, vestisve, aut vasis argentei, aut aurei, equorum???ue & iumentorum ac mancipiorum. Quos globos qui rapuisset, attulisset???ue ad eos, quibus imperatum fuerat, ea munera largiri, quod scriptum erat consequebatur. Xiphilinus. Domitianvs Imp. spectacula edidit magnifica in amphitheatro & circo, vbi praeter bigarum & quadrigarum cursus duplex etiam commisit praelium, equestre ac pedestre, [2447] & in amphitheatro nauale quoque. Venationes & gladiatores exhibuit noctibus etiam ad lychnos. Pugnas praeterea non virorum modò, sed & feminarum. Toto gladiatorij spectaculi tempore habuit ante pedes suos puerulum coccinatum, portentoso paruo???ue capite, cum que plurimùm fabulabatur. Edidit nauales pugnas effosso circa Tyberim lacu, quas inter maximos imbres spectauit: in quo non solùm omnes ferè, qui pugnauerunt, mortui sunt, sed etiam multi ex spectatoribus, propterea quòd maximo imbri & vehementi tempestate repentè commota, nemini permisit abire ex spectaculo. Fecit etiam ludos Seculares. Instituit quinquennale certamen, Capitolino Ioui triplex, musicum, equestre, & gymnicum. Fecit certamen Graeci Latini???ue sermonis. Celebrauit & in Albano monte quotannis Quinquatria Mineruae. Dion, & Suetonius. Theamata. Ea???ue rursus Gymnica, Athletica. L. Sylla Olympiade CLXV. athletas & reliqua ex Olympijs certamina Romam traduxit, & solum stadij cursum Graecis reliquit. Plut. Olympicorum ludorum imaginem à Graecis ad Romanos M. Cato primus transtulit, cùm in theatro spectacula edidisset: victoribus???ue non ex auro, sicut olim, sed ex oleastro coronas proposuisset. Alex. lib. 5. c. 8. M. Scavrvs athletarum certamen suis impensis instituit. Valerius Max. lib. 2. c. 1. Gladiatoria. Gladiatorium munus primum Romae datum est foro Boario, Appio Claudio, Q. Fuluio Coss. Dederunt M. & Decivs filij Bruti funebri memoria, patris cineres honorando. Valer. Maxim. lib. 2. c. 1. M. Decivs Brutus munus gladiatorium in honorem patris sui defuncti primus Romae in foro Boario edidit. Liuius: Valerius Maxim. lib. 2. c. 1. C. Ivl. Caesar, aedilis, gladiatorium munus instituit, sed aliquanto paucioribus, quàm destinauerat, paribus. Nam quum multiplici vndique familia comparata inimicos exterruisset, cautum est de numero gladiatoru̅, quo ne maiorem cuiquam habere Romae liceret. Suetonius. À Fabio producta CCC. gladiatoru̅ paria, & in his Blemyarum nonnulli. Sab. lib. 7. Enn. 7. Curulia, Aurigarum. Oenomavs primus apud Elidem Olympiae, equorum cursum edidit. Apud Romanos Romvlvs in Sabinarum raptu. Rauisius. Terrestris pugnae. Inter C. Ivlii Caesaris spectacula fuit equestris pugna, cui Troia nomen erat, à pueris nobilissimis antiquo more pugnata, cum quibus iuuenes itidem nobilissimi ex curribus certauerunt. Xiphilinus. Galeacivs Vicecomes in nuptijs cum Beatrice Atestina, Actij Ferrariensis ducis sorore, ludos bellicos edidit. Nam & simulacra certaminum & castellorum expugnationes, armatis cohortibus & turmis inter se concurrentibus, edebantur. Iouius in vita Galeacij. Didacvs Mendocius, Infantasiorum regulus, spectaculum pugnae Francisco Galliae regi captiuo exhibuit. Populos na̅que imperio sibi subiectos militaribus instructos armis indicta die in proximam viae planiciem euocauit, digestos???ue in cohortes & turmas, decurrere iussit. Fuêre supra duodecim millia peditum & equitum: docuit???; Mendocius ad mirabundum regem, multos esse in Hispania regulos ipso admodum potentiores. Iouius in Piscario, lib. 7. Naualis pugnae. À C. Ivl. Caesare defossus est in monte Caelio lacus ad nauale praelium, in quo biremes ac triremes Tyriae & Aegyptiae classis magno pugnantium numero conflixerunt. Dion. Nauales ludos Veneti exhibueru̅t Leonorae, reginae Neapolitanae. Sab. lib. 7. Dec. 3. Acroamata. Nicias Atheniensis, vir opt. & locupletiss. oblectabat populum choragijs, gymnasiarchijs, & muneribus huiuscemodi alijs. Coragus frequenter vicit, superatus est nunquam. Plutarchus in Nicia. C. Ivl. Caesar exhibuit ludos regionatim vrbe tota, & per omnium linguarum histriones. Dion. Alfonsvs Aragonius rex, ludos Christianos magnificentissimo apparatu, deuotissima ac solenni repraesentatione, ingenti hominum frequentia ac celebritate quotannis edidit: & cùm accepisset, Hetruscos istiusmodi ludos singulari in dustria commentos esse, ne hac saltem im re, quae ad diuinum cultum pertineret, à quoqua̅ mortalium vinceretur, omnia perscrutatum atque exploratum eò misit: explorata???ue iam longè praeclariùs atque artifi ciosiùs expressit. Panormita lib. 1. de Rebus gestis Alfonsi. Ferarum. Ptolemaevs, Lagi F. duo quaedam inusitata in Aegyptum induxit, camelum bactrianam insigniter nigram, bicolorem item hominem, ita vt medietas quidem ex aequilibrio summè foret nigra, reliqua portio albedinem praeferret eximiam. Conuenientibus igitur in theatrum Aegyptijs, alia vtiq; non pauca spectaculo digna exhibuit. Demùm stuporem nouitate rei, ac inusitata specie iniecturus, camelum produxit, & semialbum hominem. Caeterùm Aegyptij cameli aspectu territi, paulò minùs prosilientes mandarunt fugae praesidium, etiam si auro esset ornata egregiè, ac purpura instrata: freno quoque lapillis interlucentibus conspicuo, è thesauris Darij regis, vel Cambysis, aut ipsius Cyri. Ad hominis autem illius ita coloribus distincti, & (vt sic dixerim) variegati, intuitum partim fusiùs riseru̅t, partim vt monstrificum quiddam auersati sunt. Hinc Lucianus, [Greek words]: Sum veritus, inquit, ne libelli mei perinde fiant ac camelus apud Aegyptios. Caelius libro septimo, capite 18. Antiquarum lectionum. Cn. Pompeij triumpho Africano ludis Roma primùm vidit rhinocerotem Aethiopiae, lupum ceruarium Galliae: cephos item ex Aethiopia, quarum pedes posteriores pedibus humanis & cruribus, priores manibus fuêre similes. Hoc animal postea Roma non vidit. Plin. lib. 8. c. 19. & 22. M. Scavrvs aedilitatis suae ludis primus Romae hipopotamum & quinque crocodilos ostendit. Plin. lib. 8. c. 26. Elephantos Italia primum vidit Pyrrhi regis bello, & boues Lucas appellauit, in Lucanis visos, anno Vrbis CCCCLXXII. Roma autem in triumpho, septem annis ad superiorem numerum additis. Eadem plurimos anno quingentesimo secundo, victoria L. Metelli pontificis, in Sicilia de Poenis captos. Centum quadragintaduo fuêre transuecti ratibus, quas doliorum consertis ordinibus imposuerant. Verrius eos pugnasse in circo, interfectos???ue iaculis tradit, penuria consilij: quoniam neque ali placuisset, neque donari regibus. L. Piso inductos duntaxat in circum, atque vt contemtus eorum incresceret, ab operarijs hastas praepilatas habentibus per circum totum actos. Nec quid deinde ijs factum sit, auctores explicant, qui non putant interfectos. Plinius libro octauo, capite sexto. Auctor Seneca est in libro de Breuitate vitae, principem omnium Curium Dentatum elephantes duxisse in triumpho. Caelius lib. 13. cap. 19. A. L. Elephantos Romae pugnasse Fenestella tradit primum omnium in circo, Claudij Pulcri aedilitate curuli, M. Antonio, A. Posthumiò Coss. anno V. C. cap. 655. Item post annos XX. Lucullorum aedilitate curuli, aduersus tauros Pompeii quoque altero consulatu, dedicatione templi Veneris victricis, pugnauêre in circo viginti: aut, vt quidam tradunt, XVII. Getulis ex aduerso iaculantibus, mirabili vnius dimicatione, qui pedibus confossis repsit genibus in cateruas, arrepta scuta iaciens in sublime, quae decidentia voluptati spectantibus erant in orbem circumacta, velut arte non furore belluae iacerentur. Magnum & in altero miraculum fuit, vno ictu occiso. Pilum sub oculo adactum, in vitalia capitis venerat. Vniuersi eruptionem tentauêre, non sine vexatione populi, circumdati clathris ferreis. Qua de causa Caesar dictator postea, simile spectaculum aediturus, euripis harenam circumdedit: quos Nero princeps sustulit, equiti loca addens. Sed Pompeiani, amissa fugae spe misericordiam vulgi inenarrabili habitu quaerentes supplicauêre, quadam sese lamentatione complorantes: tanto populi dolore, vt oblitus imperatoris, ac munificentiae honori suo exquisitae, flens vniuersus consurgeret, diras???ue Pompeio, quas ille mox luit, poenas imprecaretur. Pugnauêre & Caesari dictatori tertio consulatu eius, viginti contra pedites quingentos: iterum totidem turriti cum sexagenis propugnatoribus, eodem quo priores numero peditu̅, & pari equitum ex aduerso dimicante: postea singuli, principibus Clavdio & Neroni, in consummatione gladiatorum. Plin. lib. 8. c. 7. Elephantes Romae iuncti primùm subiêre currum Cn. Pompeii Magni Africano triumpho, quod priùs India victa triumphante Libero patre memoratur. Procilius negat potuisse Pompeij triumpho iunctos ingredi portam. Germanici Caesaris munere gladiatorio, quosdam inconditos motus aedidêre, saltantium modo. Plin. 8. c. 2. Sergius Galba Imp. honoribus ante legitimum tempus initis, Praetor commissione ludorum Floralium, nouum spectaculi genus, elephantos funambulos edidit. Suetonius. Iugo subdidit leones, primus???ue Romae ad currum iunxit M. Antonivs, & quidem ciuili bello, cùm dimicatum esset in Pharsalicis campis, non sine quodam ostento temporum, generosos spiritus iugum subire illo prodigio significante: nam quòd ita vectus est cum mima Cytheride, supra monstra etia̅ illarum calamitatum fuit. Plinius libro octauo, capite decimosexto. [2448] Leonum simul pluriu̅ pugnam, Romae princeps dedit. Q. Scaevola, P. filius, in curuli aedilitate. Centum autem iubatorum primus omnium L. Sylla, qui postea dictator fuit, in praetura. Post eum Pompeivs Magnus in circo DC. in ijs iubatorum CCCXV. Caesar Dictator CCCC. Plinius libro octauo, capite decimosexto. Senatusconsultum fuit vetus, ne liceret pantheras seu varias Africanas in Italiam aduehere. Contra hoc tulit ad populum Cn. Aufidius tribunus plebis, permisit???ue Circensium gratia importare. Primus autem M. Scavrvs aedilitate sua varias centum quinquaginta vniuersas misit, dein Pompeivs Magnus quadringentas decem, diuus Avgvstvs quadringentas viginti. Idem Q. Tuberone, Fabio Max. Coss. IV. Nonas Maias, theatri Marcelli dedicatione, tigrin primus omnium Romae ostendit in cauea mansuefactam. Claudius verò simul quatuor. Plin. lib. 8. c. 17. Camelopardalis, Dictatoris Caesaris Circensibus ludis primum visa Romae, aspectu magis quàm feritate conspicua: quare etiam Ouis ferae nomen inuenit. Plin. lib. 8. c. 18. Annalibus notatum est, M. Pisone, M. Messala Coss. ad XIV. Kal. Octob. Domitium Aenobarbum aedilem curulem vrsos Numidicos C. & totidem venatores Aethiopas in circo dedisse. Miror adiectum Numidicos fuisse, cùm in Asrica vrsos non gigni, constet. Plin. lib. 8. c. 36. M. Antoninvs Pius munera edidit, in quibus elephanti, crocutae, rhinocerotes, crocodili, hippopotami, & omnia ex omni terrarum orbe animalia, etiam tygres fuêre. In munere publico centum leones vna missione simul exhibuit sagittis interfectos. Herodianus. P. Servilivs praetor trecentos vrsos Caesaris Augusti temporibus, totidem???; alias feras Lybicas in theatro occidit. Xiphilinus in Augusto. Probvs Imp. Romae spectacula edidit varia. Syluam in Circo maximo ad tempus fecit ex arboribus radicitùs conuulsis, ac militari manu translatis, altius???ue defossis. Habuit id nemus plures aditus, in cunctis diuersa animalium genera, vt singula millia suum in amphitheatrum producti, atque à iaculatoribus confecti. Sab. lib. 7. Enn. 7. Fridericvs II. Imp. Parmam obsidens, eam???ue funditùs delere statuens, in loco castrorum aliam condere cepit. Cúmque prospero successu rem cepisset, fossa vallo???ue in modum vrbis deduxisset, vrbs Victoria dicta est. Huic vrbi omnia affuêre ea, quae nulli vnquam principes habuerint, nulla postea ciuitas viderit. Vestis varia & preciosa, animantes ferae cicures???ue diuersi generis, Elephantes, Dromedarij, Pantherae, Pardi, Vrsi albi, Leones, Lynces, Bubones???ue barbati, quos ex Africa. Asia & Aegypto legati Friderico adduxerant. Cuspinianus. Volucrum. Allatus est Phoenix in vrbem, Clavdii principis censura, anno Vrbis DCCC. & in comitio propositus, quod actis testatum est, sed quem falsum esse nemo dubitaret. Plinius libro decimo, capite secundo. Plantarum. Ebenum Romae Magnus Pompeius in triumpho Mithridatico primùm ostendit. Plin. lib. 12. c. 4. Qvomodo. Hiero, Syracusanorum rex, audita clade, qua Romani apud Thrasimenum lacum afflicti erant: trecenta millia modiorum tritici, ducenta hordei, auri???ue ducenta & XL. pondo illis muneri misit. Nec ignarus verecundiae illorum, ne nollent accipere, in habitum id Victoriae formauit: vt eos religione motos, munificentia sua vti cogeret. Voluntate mittend??? prius, iterum prouidentia cauendi ne remitteretur, liberalis. Val. lib. 4. cap. 8. Alexander Magnus Proteae cuida̅ in dicterijs inter pocula non infestiuo videbatur infensus. Cùm deprecarentur amic??? pro eo, atque ille lacrymas profunderet: Redire, dixit, se cum eo in gratiam. Tum ille: Igitur rex, inquit, pignus primùm mihi aliquod dato. Atque huic quinque talenta iussit numerari. Plut. in Alex. Comes olim Fuxi, siue Foisseius, in Catalaniam profectus, vt erat homo liberalis, turba petentium obsessus, nihil sibi reliquerat praeter mulam, quam ventricosus senex equitabat. Reditum paranti non defuit, qui calcaria insuper precibus extorquere niteretur. At ille protento pede subridens: Accipe, inquit, modò mihi aliquem expedias, qui mulam meam Fuxum vsque sollicitet. Petrarcha de Iocis. Qvando. M. Antonivs, è pugna fugiens Actiaca, à Taenaro in Africam transmissurus, nauem vnam onerariam magna pecuniae vi, magni precij, etiam aureo & argenteo instrumento regio onustam selegit, donauit???ue amicis, iubens, vt ea partirentur inter se, & saluti suae prospicerent. Abnuentes flentes???ue sanè quàm placidè & humaniter consolatus, precatus???ue vt reciperent se, dimisit, scriptis ad Theophilum procuratorem suum Corinthi literis, vt securitatem expediret illis, absconderet???ue eos, quoad placare Caesarem quiuissent. Plut. in Ant. PARSIMONIA DONANDI, SIVE EN [Greek words] Parca donatio qualiscunque. Duae sunt personae, Dantis altera, altera Accipientis. Illius respectu, qui conseruat sibi ea, quae non dat alteri, ad [Greek words]: huius verò, cui non dantur, ad Parsimoniam [Greek words] pertinent. Exempla quaedam pete ex Tit. Iustitiae distributinae, Indignos pramijs non afficere, fol. 3611. erga Qvos. Non dare, Parcè dare Diis. Lycvrgvs legislator Spartanorum percontanti, Cur instituisset, vt minutis ac vilibus rebus sacrificaretur? Ne vnquam, respondit, deficiat nos, quo numen honoremus. Quis non diceret, in solenni deorum cultu magnificentiam ac splendorem adhibendum? At vir prudens intellexit, numen magis delectari frugalitate, quàm opimis victimis, ne sub religionis obtentu luxus irreperet, aut certè rerum penuria. Deus enim non eget nostris impendijs: amat autem homines, quorum necessitati poterat illis impendijs succurri. Plut. in Lacon. Regibvs. Evripides Archelao Macedonu̅ regi hosce versus occinuit: [Greek words]. Ego diuiti nolo donare quicquam inops, Ne fatuus videar tibi, vel dans poscere. Plut. de Ei Delphico, ex Dicaearcho. Filliis. Calphvrnivs Piso consul, cùm in bello fugitiuorum prouinciam Siciliam obtineret, quam sexaginta seruorum millia occupauerant: re bene gesta, milites omnes, qui strenuam operam nauassent in eo bello, militaribus donis donauit: & filium solum, qui fortissimè etiam dimicauerat, & suae virtutis praeclara documenta dederat, munerum omnino fecit expertem. Non aequum esse dicens, à magistratu, è publica pecunia quicquam erogari, quod in se aut familiae suae vsum rediturum esset. Val. Max. lib. 4. c. 3. Liuius. Plutarchus in Crasso, & Orosius lib. 5. Phocion missa ab Antipatro per Menyllum munera, nec sibi, nec Phoco filio accipere voluit: Si mihi similis erit, inquiens, paternae ei suffecerint opes. Sin dissimilis, quò opulentior, eò deterior erit. Plut. in Phocione. Clemens IV. Guido Fulcodij Narbonensis, aduocatus consistorialis in Francia, ex vxore duas filiae sustulit: inde Narbonensis archiepiscopus, postea Sabinensis cardinalis, tandem pontifex creatur. Ad eum cùm duae filiae, quas antè ex: matrimonio susceperat, venissent, fretae illius opera se matrimonia ex pontificatus magnitudine consequuturas, illarum postulatis respondit: Pontificibus Rom. filios non esse: neq; eis licere, quod suum non esset, propinquis dare. Et propterea contentas debere esse, si fortunas, quas ante Pontificatum habebat, omnes eis reliquisset. Quibus opibus cùm conditionem in matrimonio ex sententia sua non inuenirent, ambae sacrarum virginum pudicitiam matrimonio praeposuerunt. Nepotem quoque è tribus Canocicatibus, quos habebat duos dimittere coëgit. Fulgosus libro quarto, capite tertio & Egnatius lib. 4. c. 3. Cranzius lib. 9. Metrop. c. 1. scribit, filiarum alteram in monasterium collocasse, triginta librarum paruorum Turonensium dote: alteram maritasse, dote CCC. librarum Turonensium. Mendicis. Thrasyllo Cynico ab Antigono drachmam petente: Id verò non est, inquit, donum regium. Quo subijciente: Da ergo mihi talentum: Enimuerò, infit, non est id accipere cynicum. Plut. in Apophth. & de Verecundia. Mendico Lacon ab se petenti: Enimuerò, inquit, tibi si dedero, magis mendicus eris: ac inuerecundiae huius tuae primus, [2449] qui tibi est largitus, fuit auctor, quòd oscitantem te reddiderit. Plut. in apoph. Laconicis. Amicis. Ad Quinctianum, Martialis Epigram. lib. 5. Quòd tibi Decembri mense, quo volant mappae, Graciles???; ligulae, cerei???;, carthae???;, Et acuta senibus testa cum damascenis, Praeter libellos vernulas nihil misi: Fortasse auarus videar aut inhumanus. Odi dolosas munerum & malas artes. Imitantur hamos dona: namq; quis nescit, Auidum vorata decipi scarum musca? Quoties amico diuiti nihil donat, Ò Quinctiane, liberalis est pauper. Militibvs. Antigonvs II. iuueni, qui parentem virum fortem habuerat, ipse non habitus strenuus, poscenti stipendium, quod patri Antigonus pendere solebat: Ego verò, inquit, adolesce̅s, propriae virtutis non paternae mercedem & praemia do. Plut. in Apophthegmatibus. Avaris. Rex Macedonum Arcelavs, cùm ab eo super coenam quidam, qui nihil nisi munera capere duceret honestum, poculum aureum peteret, imperauit puero, id Euripidi vt daret: coniectis???ue in istum hominem oculis: Tu quidem, infit, qui petas, dignus es, nec accipias: hic, qui accipiat, etiam si non petat. Plut. de Immodica verecundia, & in Apoph. in Qvo. Non dare, vel Parcè dare Congiarivm. Phocion, flagitante congiarium ad sacrificium quoddam populo Atheniense, alijs???; praebentibus, identidem appellatus, ait: Hosce poscite diuites. Me verò puderet, vobis si largirer, huic non soluerem. monstrans Calliclem foeneratorem. Vbi non cessarunt vociferari & increpare eum probris, hanc narrauit eis sabulam: Quidam ignauus homo parabat ad bellum proficisci. Crocientibus autem coruis, posuit arma, tenuit???; se domi. Mox recipiens ea, institit pergere. Illis denuò crocientibus, substitit, & tandem ait: Etsi vos quàm maximè crociuistis, non gustabitis me tamen. Plutarchus in Phocione, & in Apoph. Stipem sacram. Lacon, cùm videret quendam exigere collectam dijs: Nihil curare dixit deos magis, quàm se, mendicos. Plutarchus in apophtheg. Laconicis. Lvdos. Diocletianvs Imp. omnibus gentibus aduocatis ludos circenses, ac scenicos, sed magna cum parsimonia edidit: quòd diceret, castiores esse oportere ludos, quos censor spectaret. Cùm autem quidam largitionalis eius ludos à Caro proximè editos commendaret, atq; eum principem valde populo placuisse illa ludorum editione afsereret: Ergo, inquit, bene risus est in Imperio suo Carus, fuit enim princeps tam seueritatis eximiae, quàm solertiae singularis. Sigonius lib. 1. Imp. occid. Agros. M. Cvrivs incusantibus eum nonnullis, quòd de agro bello capto exiguam in capita portionem assignasset, ac partem magnam publicasset: optauit neminem existere ciuem Romanum, qui pro exiguo habiturus esset agrum illum, qui alere ipsum valeret. Plut. in Apophth. Dotem. Victus frugi atq; modestiae Massiliensivm illud non minimum argumentum est, quod Strabo inquit, lib. 4. Dotem illis amplissimam centum fuisse aureos, ad vestem quinque, ad mundum aureum quinque, ampliùs verò nullo pacto licuisse. Caelius lib. 16. c. 8. A. L. Alexander Mammeae nihil auri vnquam in templis reposuit, illud Satyrici subijciens, in sancto quid facit aurum? Sabellicus libro 6. Enneadis 7.

LIBRI QVARTI titvlorvm dispositio.
[arrow up]

???
|| [2450]
???
|| [ID00903]
Voluminis Decimi Liber IV. De Liberalitate Possidente, en kthcei, in Diuitiarum Acquisitione, Possessione, Conseruatione. ACqvisitio, vti etiam Custodia opum moderata, Liberalitatis propria existit: quandoquidem cupiditati nimiae frenum imponit. Modus interim acquirendi, ad Prudentiam oeconomicam pertinet, de qua Volumineseptimo egimus. LIBERALITAS en ah???ei, QVATENVS NON CAPTAT, NON PETIT, NON EXIGIT, NON accipit. Considerata respectu Personarvm. Tvm Agentivm. Qvi non accipivnt, non exigvnt. Vt svnt Prophetae, Apostoli. Daniel propheta oraculi diuinitùs in pariete descripti mysterium expositurus regi Babylonio, dona dignitatem???; pollicenti ait: Munera tua sint tibi, & dona domus tuae alteri da: scripturam autem legam tibi rex, & interpretationem eius ostendam tibi. Quòd verò deinde legitur, eum mox purpura fuisse in dutu̅, torque aureo circum datum, potestate praeditu̅: argumente est, licere aliquando peracto opere oblata recipere: non tamen ex pacto, sed ex donantis liberalitate: non ad luxuriam, sed ad necessitatem. Daniel. 5. Pavlvs apostolus apud Ephesios gloriatur, nullius sese aurum, aut argentum, aut vestes concupiuisse: sed manuum suarum artificio se vitam suam & aliorum sustentasse, cùm tentoriorum artifex esset. Act. 21. Medici. Elisaevs propheta X. argenti talenta, vi. aureorum millia, & splendidas vestes x. à Naamo Syro, quem à lepra curauerat, accipere noluit. 4. Reg. 5. Bartholomaevs apostolus, Polemo Indiae rege offerente sibi camelos argento auro???; oneratos, eò quòd filiam eius ab immundo spiritu liberasset: non ob hoc se venisse dixit, vt munera acciperet, sed vt in Christum credentibus viam adipiscendae salutis monstraret. Haec res profectò non minus, quàm miraculum sanatae filiae, impulit regem vt baptisma susciperet. Marul. lib. 1. c. 7. Ivdas Thaddaeus, cùm Abgarum gentis viltra Euphratem positae regem graui valetudine laborantem, solo tactu sanitati restituisset, magnam vim argenti atq; auri pro eo sibi oblatam constanter recusauit. Si nostra, inquit, dereliquimus, quomodo accipiemus aliena? Itaque tantum diuitiarum contemtum in tam paupere viro rex admiratus, non ita cupidè paulò antè expetiuerat sanitatem, vt tunc Christi suscepit fidem. Idem. Cyriacvs martyr, Roma ad Persas vsq; ab Sapore eorum rege euocatus, cùm filiam illius Iobiam à daemoniaca vexatione liberasset, dona quibus vel longi itineris labor compensari potuisset, oblata repudiauit. Idem. Cosmas & Damianvs germani fratres, medendi arte clari, sed pietatis officio clariores, gratuitò curationem exercebant. Et cùm Damianus Palladia matrona morbo liberata, munusculi aliquid ab ea, precibus coactus, accepisset: adeò id aegrè Cosmas tulit, vt mandasse dicatur, ne eodem tumulo cum fratre componeretur, quandocunque ipsis vita defungi contigisset. Idem. Leonardvs S. Remigij discipulus, quoniam Gallorum regis coniugem difficili partu laborantem, medicis iam desperantibus, à periculo liberarat, regi amplissima dona offerenti: haudquaquam se ijs indigere respondit, cùm ipsa Veritas dicat: Quaerite primùm regnum Dei. Idem. Hilarion abbas Orioni, à quo legionem daemonum expulerat, dona porrigenti: Nónne legisti, ait, quid Giezi, quid Simon passi sint? quorum alter accepit precium, alter obtulit: vt ille venderet gratiam Spiritus sancti, hic mercaretur. Cúmque Orion flens diceret: Accipe, & dapauperibus: respondit, Tu meliùs potes tua distribuere, qui per vrbes ambulas, & nosti pauperes: ego qui mea reliqui, cur aliena appetam? Multis nomen pauperum occasio auaritiae est, misericordia verò artem non habet. Nemo meliùs erogat, quàm qui sibi nihil reseruat. Tristi autem, & in terra iacenti: Noli, inquit, contristari fili: quod facio, pro me & pro te facio. Si enim haec accepero, & ego offendam Deum, & ad te legio reuertetur. Ibidem. Idem purpurato cuidam Constantini Imperatoris, à daemone liberato, x. auri libras dono offerenti, hordeaceum porrexit panem, dicens: Qui tali cibo aluntur, non pluris aurum aestimant quàm lutum. Eidem Sicilus quidam de primoribus viris, morbo aquae intercutis ea ipsa die qua ad eum venerat curatus, obtulit plurima munera. Atille Saluatoris illud respondit: Gratis accepistis, gratis date. Idem. Evgenia virgo dum sub persona abbatis sexu dissimulato virorum praeesset collegio, Melanciam Alexandriae nobilem matronam, desperato morbo affectam, precibus curauit: neq; tamen dona accepit. se Christi paupertatem praeferre diuitijs dicens, & pro eius amore ea quae cum seculo transeunt, co̅temnendo, ad nunquam deficientes delicias anhelare. Idem. D. Martinvs, cùm Leontij cuiusdam aedes à peste liberasset, is???ue vicissim pro beneficio centum argenti libras offerret, eas repudiauit. Aegrè id ferentibus discipulis, & paupertatem causantibus, respondit: Nos Ecclesia & pascat & vestiat, dummodo nil nostris vsibus quaesisse videamur. Seuerus Sulpitius in eius vita. Epimenides Cretensis summis laudibus atque ingentibus honoratus donis à populo Ath???iense ob expiatam ciuitatem, praeter surculum ex sacra olea, nulla re petita aut accepta, discessit. Plut. in Solone, & Plato 1. & 2. de Legibus. Hippocrates Cous medicus à rege Persarum Artoxer [2452] xe euocatus praemijs amplissimis, parere noluit: [Greek words], inquiens, [Greek words]. Accersitus idem ab Abderitis ad liberandum ab insania Democritum, praemia maxima offerentibus: [Greek words], inquit, [Greek words], Non ego è morbis fructum aucupor. Avsonivs Burdegalensis, gratis medicinam exercuit. Sic enim de ipso scribit filius illius Ausonius poëta in Epicedio: Obtuli opem cunctis poscentibus artis inemtae, Officium???; meum cum pietate fuit. Tribvnvs Palaestinus medicus à Cosroë. Vide fol. 2429. Theodorvm Zuingerum Hippocratis, quantumuis Ethnici, Christianum exemplum tam candidè imitatum fuisse, nec vnquam turpis lucri causa medicinam factitasse, testis esse vniuersa Basilea potest: memoria̅ ta̅ ingenuae Medicae liberalitatis, vt ab opulentioribus vel inuitus etiam obtrusa [Greek words] susciperet: pauperibus vole̅s, pro̅ptus???; gratis seruiret, nunquam depositura. Mirificè mercenaria plurimorum ingenia detesta tus est, vt dicere soleret tritum illud, Dum aeger ait, A a, tu dicito Da, da, non magis medico, quàm tortore & carnifice dignum esse. In eleganti oratione, quä habuit olim, cum Matth. Sascherum Frisium, & Ioannem Vvolfiü Hassum in Medicos doctores promoueret, & iucu̅dam auditu scitu???; quaestionem, Liceátne mercedem, quam aeger suapte sponte obtulit, at sanitate recepta dare cessat, exigere: inter caetera, no̅ minus doctè, quàm eleganter sic loquitur: Heroicae liberalicatis est, ne oblatam quidem mercedem accipere ab aegris: sed quae non nisi in homines vel opulentissimos, vel certè paucis contentos, quibus ipsa frugalitas magni vectigalis loco esse potest, cadat. At pro opera medica, mercedem accipere, Necessitatis est eius, quae in medicum, quatenus homo est, cadit: quam, si non, vt plaeriq; faciunt, auersis oculis, aduersis manibus, ore nega̅te, corde inhiante, sed vt Isocrates stipem à discipulis ad supplendam indigentiam, non ad explendam libidinem, vel cum lacrymis accipiat, indignum fortasse arte faciet medica, sed humanitate interim non indignum: quandoquidem si quaestus necessarius omnino sit faciendus, ex arte liberali, qua̅ sordida, eundem facere praestet. Ipsam verò mercedem, quam pactus non sit, non maiori quis ratione exigat, quàm amicus ab amico, nulla stipulatione intercedente, illud, quod praeter spem suam non accepit, officium. Indignè quidem facit, qui pro collata opera sese gratum non exhibet. At verò multò indignius qui ingratitudinis alienae exagitandae causa, artem, à qua hactenus & alitus & ornatus est, auaritiae crimine suspectam fecerit. Indignissimum verò, de mercede insuper pacisci, cùm Non sit in medico semper releuetur vt aeger. Philosophi. Alcibiades ambitione quadam munificus, cùm plura magna???; munera Socrati dono misisset, & Xanthippe admiraretur donorum amplitudinem, ea???; cuperet eum accipere, Socrates dixisse fertur: Imò nos certemus liberalitate cum Alcibiade, & ea quae mittuntur ab ipso non capiamus. Aelianus lib. 9. de Var. hist. Idem quum spaciosam aream dono offerret Socrati, in qua sibi domum aedificaret: Quid, inquit, si mihi calceis opus esset, num corium mihi dares, vnde mihi calceos conficerem? Et si dares, ánnon ipse ridiculus essem, si acciperem? Hac similitudine munus inutile recusauit. Erasmus lib. 3. Apopht. Obiurgatus à Xanthippe, quòd multa missitantibus amicis, nihil acciperet, dixit: Si omnia quae dantur, statim acciperemus, ne si peteremus quidem in posterum, vt darent, habituri essemus. Stobaeus Serm. 1. de Prudentia. Archelaus rex. Socratem ad se vocarat, multa pollicens. Socrates respondit, se nolle ad eum venire, à quo acciperet beneficia, cùm illi reddere paria non posset. Hoc dictum improbat Seneca: quòd philosophus, persuadens auri argenti???; co̅temtum, plus dat, quàm si det aurum & argentum. Erasmus lib. 3. Apopht. Quum Aristippus, ex quaestu, quem Socraticorum primus facere instituit, praeceptori misisset xx. minas, remisit illicò Socrates ad illum pecuniam: dicens, Genium suum hoc nequaquam permittere. Dicebat enim Socrates, sibi peculiarem esse daemonem, à quo prohiberetur arcano signo, si quid tentaret parum honestum. Genium autem illum, opinor fuisse Rationem. Atq; interim ciuiliter indicauit Aristippo, sibi non probari, quòd philosophiam doceret mercede. Laërtius. Cùm magnam vim pecuniae & crebrò Dionysius tyrannus offerret Platoni, nec ille acciperet: praesens Aristippus Cyrenaeus, sine periculo magnificum Dionysium dixit esse. Ipsis enim qui multis opus haberent, eum pauca donare: Platoni multa, qui nihil caperet. Plut. in Dione. Alexander cognomen inuicti assecutus, continentiam Drogenis Cynici vincere non potuir. Ad quem cùm in sole sedentem accessisset, hortaretur???ue, vt si qua sibi praestari vellet, indicaret: O' rex (inquit) caetera nil moror, interim velim vt à sole mihi non obstes. Quibus verbis illa nimirum inhaefit sententia: Alexander Diogenem gradu suo diuitijs pellere tentat, celeriùs Darium armis. Syracusis. cùm olera ei lauanti Aristippus dixisset, Si Dionysio adulareris, ista non esses. Imò (inquit) si tu ista esses, Dionysio non adulareris. Valerius libro quarto, cap. 3. Alexander Magnus ad Xenocratem philosophum Atheniensem legatos cum triginta (Plutarchus quinquaginta habet) talentis miserat: quos in Academiam perductos, solito sibi, id est, modico apparatu, & admodum paruulis copijs excepit. Postero die interrogantibus, Cuínam adnumerari pecuniam vellet? Quid vos (inquit) hesterna coena non intellexistis, ea me non indigere? Ita rexphilosophi amicitiam emere voluit: philosophus regi suam vendere noluit. Valerius lib. 4. cap. 3. Alij testantur, eum acceptis solùm tribus millibus Atticis, reliquum remisisse, dicentem: Illi opus esse pluribus, qui plures nutriret. Laërtius lib. 4. cap. 2. & Cicero lib. 5. Tusculanarum quaestionum. Id vbi intellexit Alexander, rogauit, Anne amicum quidem haberet Xenocra tes? Nam mihi quidem, inquit, vix Darij opes ad explendos amicos satis fuerint. Plut. in regum Apopht. Idem amplissimum auri argenti???; pondus, ab Antipatro Macedoniae rege dono missum, accipere noluit, sed statim remisit. Laërtius. Demetrius, Antigoni F. cùm Megaram cepisset, Fol. 2171. Demetrius Cynicus, quum Caesar ducenta talenta ei attulisset, ridens reiecit: Si tentare, inquit, me constituerat, toto illi sui experiundus imperio. Brus. lib. 1. cap. 9. Apollonivs Tyanaeus à Vespasiano munera magnifica oblata renuit, dicens: Auaris hominibus, & harum rerum indigis, esse tribuenda. Philostratus in vita Apollonij. Iureconsulti, Aduocati. Cicero valde commendatus fuit, quòd patrocinij causa neque mercedem neque munera caperet, praecipuè cùm Verrem suscepisset accusandum. Damnato enim Verre, Siculi, quo gratos se ostenderent, in aedilitate eius multa ex ea insula aduecta obtulerunt ei: quorum in suos vsus nihil vertit, tantùm ad leuandam annonam illorum hominum vsus liberalitate est. Plut. in Cicerone. Petrus Philippvs Corneus Perusinus I. C. operam amicis, affinibus, ipsis deniq; ciuibus, in aduocationibus & patrocinijs gratuitam impendebat. Àcaeteris id demùm accipiebat, etiam pro redactis in scripta & libellos responsis, quod sponte sua offerebät. Neq; cumquoq; paciscebatur vnquam, quantumuis laboris subiturus foret & difficultatis: sordidum enim putabat mercedulas instar operariorum exigere: & nouerat parui animi esse amare pecunias. Monasterijs, orphanotrophijs, xenodochijs, & quibuscunq; locis Deo & religioni dicatis, si quando ad opem suam decurrerent, praestò semper erat: tantum???; aberat, vt emolumenti inde caperet quicquam, vt & sua pecunia contra potentiorum defenderet iniurias. Qua bonitatis fama id consecutus est, vt quocunque consilia eius scripta essent perlata, vt omittam doctrinam, quae summa erat, ferè & rata haberent, & sequerentur iudicantes. Fran. Maturantius Perusinus in eius vita. Thomas Morus Anglus, cùm aduocationibus adhuc aleretur, nulli non dedit amicum verum???; consilium, magis illorum co̅modis prospiciens, quàm suis: plerisq; solitus persuadere, vt litem componerent, minus enim hîc fore dispendij. Id si minus impetrabat, tum rationem indicabat, qua possent quàm minimo dispendio litigare: quando quibusdam hic animus est, vt litibus etiam delectentur. In vrbe Londinensi, in qua natus est, annos aliquot iudicem egit in causis ciuilibus. id munus vt minimum habet oneris (nam non sedetur, nisi die Iouis vsq; ad prandium) ita cum primis honorificum habetur. Nemo plures causas absoluit, nemo se gessit integriùs, remissa plerisque pecunia, quam ex praescripto debent, qui litigant. Siquidem ante litis contestationem actor deponit sex drachmas, totidem reus, nec amplius quicquam fas est exigere. Erasmus in eius vita. Duces. Epaminondas, Thebanorum dux, vnam solùm habebat vestem, eam???ue sordidam. Si quando eam misisset ad fullonem, ipse se domi continere ob indigentiam alterius cogebatur. His facultatibus praeditus tame̅, cùm ei Persarum rex magnam vim auri dono misisset, non accepit. & magnificentior fuit is qui aurum non accepit, quàm qui donauit. Aelianus lib. 5. de Varia historia. Callicratidas, cùm misisset militubus Cyrus stipendium, & huic munera: accepit modò stipendium, munera remisit: addens, nihil esse, quòd amicitia sibi cum eo priuata intercederet: sed quae facta cum Lacedaemonijs cunctis publica esset, eam etiam sibi competere. Plut. in Apopht. Lysander Lacedaemonius id praecipuum habuit & peculiare, quòd sapienter cùm paupertatem ferret, neq; vspiam pecuniae succubuerit ipse, vel ab ea labefactatus fuerit, patriam diuitijs & diuitiarum impleuerit cupiditate, gloriam???; ei contemtarum diuitiarum ademerit: qui à bello Attico ingentem auri & argenti vim eò inuexit, neq; sibi drachmam sumsit vnam. Cyrum Sardeis conuenerat. Eum Cyrus parantem discedere co̅ [2453] uiuio excipiens rogauit, ne repudiaret munera sua: sed quicquid cordi esset, posceret & aperiret, omnia prorsus impetraturum. Cui occurre̅s Lysander: Quando adeò te, Cyre, inquit, propensum demonstras in me: peto abs te atq; oro, vt nautarum stipendio obolum addas, vt pro ternis ferant quaternos. Cyrus illius animi celsitudine delectatus, donauit ei x. millia Daricorü. Ex quibus suppleto nautis obolo, magnificus breui exinaniuit classem hostium. Complures enim ad eos, vbi stipendium esset vberius, transibant: qui verò remanebant. segnes redditi sunt & seditiosi, ac negotia ducibus quotidie exhibuerunt. Plut. in Lysandro. Philopoemenes turbatis rebus Spartae ciuitatem impulit, vt corpori se Achaeorum contribueret. Quo facto, mirum quantum quaesiuit apud Achaeos laudis, quòd tantae vrbem amplitudinis & potentiae ijs adiunxisset. Conciliauit etiam sibi optimates Lacedaemoniorum, qui libertatis se illum custodem babituros sperabant. Vnde Nabidis tyranni domum & bona venum dederunt: ex quibus coacta xx. & c. talenta dono ei suffragijs dare decreuerunt, atque ad id offerendum ei legatos misêre. Et quidem primùm nemo Spartiatarum eum virum sustinebat de capiendo munere appellare: sed verentes detrectantes???ue, hospitem eius nominarunt Timolaum. Qui vt venit Megalopolim, ac conuiuio à Philopoemene exceptus, grauitatem sermonis eius & vitae frugalitatem integritatem???ue animaduertit morum, ad quos haudquaquam aditus propior aut insidiae à pecunia paterent: oppressit mentionem doni, ac praetextu aduentus sui allegato alio, domum est regressus. Iterum missus, nihilo plus egit. Tertia legatione vix tandem eius rei mentionem inferens, propensum animum declarauit ei ciuitatis. At Philopoemenes grato animo auditis mandatis, perrexit ipse Lacedaemonem, consuluit???ue eis, ne bonos amicos, quorum liceret virtute frui gratis, largitionibus instituerent labefactare: sed improbos, & eos qui ciuitatem in concilio premant, redimerent & corrumperent, vt munere deliniti minùs ipsis obstreperent: quippe inimicis ait, praestare liberam vocem, quàm amicis praecidere. Adeò fuit celso aduersus pecuniam animo. Plutarchus in Philopoemene. Ter ex hostibus victis triumphauit P. Val. Poplicola: fuit idem Romanae libertatis vindex. Caeterùm tam pauper decessit, vt publico sit sumtu funeratus, quoniam domestico non potuit: indubitato argumento, reipub. domi foris???; continenter & sanctae administratae. Sab. lib. 2. c. 1. C. Fabricivs ad Pyrrhum legatus, illius aurum, regnum???ue opulentissimum, in cuius partem recipiebatur, est aspernatus: dignus cui hostis non solùm captiuos ciues gratis restituerit, sed eius quoque ciuitatis optauerit amicus fieri, quae tantùm sortita esset ciuem. Sabellicus libro primo, capite 5. & libro 2. capite 1. Frontinus libro quarto, capite tertio Stratagem. & Plut. in eius vita. M. Cvrivs Dentatus, cùm ex victoria de Pyrrho rege parta magnam praedam collegisset, eam tamen lubens militibus vrbi???ue concessit, neque ex ea quicquam attingere voluit, praeter guttum faginum, quo sacrificaret. Plin. lib. 16. cap. 38. Praemia quoque virtutis pro re tam bene feliciter???ue gesta cùm à senatu sibi populo???ue decernerentur, aequari omnibus voluit, cùm sibi multò maiora quàm populo darentur. Quippe septenis tantùm populo, sibi verò quinquaginta campi iugeribus pro sua dignitate decretis, indignum ciuem & reipublicae minimè idoneum esse putauit, qui plus aequo appeteret. Plin. cap. 33. de Viris illust. Frontinus lib. 4. cap. 3. Nonnullis reprehendentibus, quòd ex agris bello partis partem exiguam vnicuiq; militum distribuisset, magnam verò reipublicae optauit à dijs, ne quando existeret quisquam Romanus, cui ager exiguus videretur, qui posset alere dominum. Plutarch. in Apophthegmatibus. Idem Consul cùm Samnites vicisset, eorum legati pacem petituri ad eum venerunt, auro???ue corrumpendum putarunt, vt aequas pacis conditiones admitteret. Ille vbi munera oblata aspexit, subridens ait: Ite potiùs & renunciate ciuibus vestris, malle me habentibus aurum imperare, quàm aurum habere, & aliorum imperio subditus esse. Valerius Maximus libro 4. cap. 3. Cicero in Catone Maiore. Florus lib. 1. cap. 18. Plinius lib. 33. cap. 12. & libro 16. cap. 93. Sabellicus libro 8. Enneadis quartae. L. Quintius Cincinnatvs, Dictator, Aequis victis, selecta ex omni praeda quaedam, manubiarum nomine, haud quidem attigit. Et quum necessarij & propinqui plura pollicerentur, vt in vrbe permaneret: continuò vbi potestate abijt, in agrum, quem colebat, sese recepit, paupertate magis, quàm diuicijs contentus. Sabellicus libro tertio, Enneadis tertiae, ex Dionyfio. Q. Tvbero Catilius consul bello Macedonico, cùm prouinciam illam propemodum Romano subegisset imperio, Aetoloru̅ legati de Victoria gratulaturi ad eum in castra venerunt, & fictilibus vasis vtentem in mensa viderunt. Quod cùm in patriam reuersi suis ciuibus retulissent, Aetoli argentea illi vasa artificiosè elaborata mitten da censuerunt. Quae cùm obtulissent, eos statim in patriam cum donis redire iussit. Valerius Maximus lib. 4. cap. 3. Plinius autem hoc de Sex. Ael. Cato, viro consulari, scribit, lib. 33. cap. 11. qui nihil aliud argenti ad extremum vitae diem habuit, quàm duo pocula, accepta à L. Paulo socero suo. L. Pavlvs Aemilius, cùm deuicto Persa Macedonum rege, quem duxit in triumphum, tantam, ex ea prouin cia praedam in patriam reportasset, vt replero aerario tributis praestandis modus ac finis imposicus fuerit: nihil ex ea attingere, nedum accipere voluit, vt gloriosus magis quàm diues ex eo bello redisse videretur. Plutarchus in eius vita, quosdam ex ea praeda libros eum sibi retinuisse ait. Genero certè suo Aelio Tuberoni phialam argenteam quinque pondo virtutis causa donauit: quod ferunt primum fuisse in Tuberonum domum argentum factum illatum. Cic. lib. 1. Offic. Iustinus lib. 33. Val. Max. lib. 4. c. 3. Plin. c. 56. de Viris illust. Sab. lib. 8. Enn. 5. L. Mvmmivs Achaicus, qui Corintho capta, non Italiam solùm, sed etiam prouinciam tabulis statuis???ue exornauit, adeò nihil ex tantis manubijs in suum vsum conuertit, vt filiam eius inopem senatus ex publico dotauerit. Frontinus lib. 4. cap. 3. & Cicero lib. 2. Offic. M. Cato maior plures cepisse vrbes ait se, quàm fuisset dies in prouincia moratus, ac nihil praeter esculenta & poculenta accepisse. Militibus viritim libras argenti partitus, satiùs esse ait multos cum argento, quàm cum auro paucos domum redire. Nam ducem decere nihil aliud in prouincijs quàm gloriam amplificari. Plut. in Apopht. Milites. Baleares refert Diodorus nullum habuisse auri & argenti vsum olim. Meminerant enim Geryonem, Chrysaori filium, ob maximas diuitias ab Hercule peremtum. Ergo quü à Carthaginensibus semel fuissent conducti, nihil pecuniae, neque auri, neq; argenti habere curarunt, sed tantummodò mulieres & vinum pro stipendio acceperunt. Cn. Martivs Anci Rom. regis clara progenies, cui Corioli Volscorum oppidum captum cognomen adiecit, cùm editis conspicuae fortitudinis operibus à Posthumio Comminio co̅sule accurata oratione apud milites laudatus, omnibus donis militaribus, & agri centum iugeribus, & decem captiuorum electione, & totidem ornatis equis, centenario boum grege, argento???; quantum portare valuisset, donaretur: nihil ex his praeter vnius captiui salutem hospitis, equum???; quo in acie vteretur, accipere voluit. Liuius lib. 2. Dec. 1. Plut. in Coriolano. Dionysius lib. 7. & 8. Plinius cap. 19. de Viris illust. Florus lib. 1. c. 22. Val. lib. 5. c. 4. & lib. 4. cap. 3. Eutropius lib. 1. c. 11. Praefecti. C. Gracchvs ex Sardinia rediens, oratione ad populum habita, inter caetera dixit: Versatus sum in prouincia, quomodo ex vsu vestro existimabam esse, non quomodo ambitioni meae conducere arbitrabar. Ita versatus sum in prouincia, vt nemo possit verè dicere, assem aut eo plus in munerib. me accepisse, aut mea opera quempiam sumtum fecisse. Itaque cùm Romam profectus sum, zonas quas plenas argenti extuli, eas ex prouincia inanes retuli. Alij vini amphoras, quas plenas tulerunt, eas argento plenas domum reportauerunt. Gellius lib. 15. cap. 12. Vespasianvs sub Nerone sortitus Africam, redijt nihilo opulentior, vt qui propè labefactata iam fide, omnia praedia fratri obligarit: necessario???; ad mangonicos quaestus sustinendae dignitatis causa descenderit, propter quod vulgò Mulio vocabatur. Suetonius. Quaestores. Aristides, filius Lysimachi, qui multa praeclarè domi militiae???ue gessit, descripto Graecis tributo, tanto reuersus est pauperior, quantum in profectione impenderat. Fecerat in Amphiaraum Aeschylus hosce versus: Neq; enim videri iustus hic, sed esse vult, Alta recessum mente possidens, scatent Ex quo salubria Consilia per Graeciam. dum hi recita̅tur, Aristidem omnes intuiti sunt. Plut. in Apoph. Legati sacri. Cardinalis presbyter Martinvs, functus aliquando legatione in Dacia, tam pauper remeauit, vt penè expensis & equis deficientibus, vix perueniret Florentiam. Ibi episcopus loci donauit ei equum, quo Pisas vsque Hetruriae vrbem peruectus est. Postridie secutus episcopus (erat enim illi causa cum aduersario, & agendi erat dies) coepit requirere sussragia amicorum. Cum???ue per singulos solicitaretur, ventum est ad Martinum. Fiducia erat maior in illo, qui non posset immemor esse recentis beneficij. Tum Martinus: Decepisti me, inquit, nesciebam tibi imminere negotium. Tolle equum tuum, ecce in stabulo est Et hora eadem resignauit illi. Nónne alterius seculi res, est, inquit D. Bernardus lib. 4. de Consideratione, redisse legatum de terra auri sine auro, [2454] transisseper terram argenti, & argentum nescisse: donum insuper quod poterat esse suspectum, illi cò reiecisse? D. Bernardus erat cum Gavfrido Carnotense, legationem per annos plures in partibus Aquitaniae proprijs sumtibus strenuè administrante. Cui cùm à quodam presbytero oblatus esset piscis sturio, percontatus. Quanti vaenisset? statim solidos quinq; inuito & verecundo numerari iussit. Eidem cùm in quodam oppido domina illius oppidi obtulisset pro deuotione cum manutergio duas vel tres paropsides pulcras, ligneas tamen: eas aliquandiu intuens laudauit, sed noluit accipere. Quando argenteas recepisset, qui ligneas refutauit? Non fuerunt, qui potuissent legato dicere: Ditauimus Abraham. Ipse verò cum Samuele liberè concionabatur ad omnes: Loquimini de me coram Domino, & coram Christo eius, vtrum bouem cuiusquam tulerim, aut asinum: si quempiam calumniatus sum, si oppressi aliquem, si de manu cuiusqua̅ munus accepi, & contemnam illud hodie, vobis???; restituam. Ò si talium daretur viroru̅ copia, quales perstrinximus nunc, quid te felicius (inquit D. Bernardus ad Eugenium summum pontificem) quid illo iucundius seculo? Nónne secunda ab aeternitate illorum tibi temporu̅ beatitudo videretur, cùm te quaquauersum procedens, stipatum videres tam inclyto agmine beatorum? D. Bernardus lib. 4. de Consideratione. Legati profani. Dionysius senior Corinthiorvm legatis ad se missis donanaria, prout mos est, obtulit. Quae cùm illi negarent se accepturos, eò quòd lex esset apud ipsos, vetans ne legatione fungentes munera acciperent à principe: Rem, inquit, absurdam facitis, quiquod vnum bonum hab et tyrannis, hoc tollitis: dum docetis, etiam beneficium à tyrannis accipere periculosum esse. Illegrauem contumeliam iudicabat oblata recusare munera, quum hac vna re tyranni se possint alijs commendare. Tyrannidem enim adeptis superest, vt potentiae inuidiam munificentia comitate???ue leniant. Plutarchus in regum Apophthegmatibus. Legati ad Pyrrhum de captiuis redimendis veneru̅t, atq; inter eos C. Fabricivs: cuius apud pop. Rom. ingens nomen esse, vt viri boni & bello insignis, sed ad modum pauperis, ostendit regi Cineas. Hunc Pyrrhus, cùm priuatim benignè baberet, contendit, vt aurum acciperet ab se, nullam quidem ob rem turpem: verùm amicitiae id & hospitij appellauit pignus. At ille abnuit. Plut. in Pyrrho. Appivs Clodius, legatus à Lucullo ad Tigranem Armenium missus pro Mithridate petendo. Tigranes dona Appio splendida misit. quae cùm non caperet, alia adiecit plura. Ex his Appius, ne ea videretur offensione aliqua repudiare, phiala vna accepta remisit reliqua, acceleri cursu est ad Imperatorem regressus. Plut. in Lucullo. Q. Fabivs Gurges, C. Numerius, Fabius Pictor, & Q. Vgolinus, cùm missi essent legati ad Ptolemaeum regem Aegypti pro pace cum populo Romano iungenda, & eos Ptolemaeus liberaliter exceptos regijs munerib. donasset, munera renuerunt. Interiectis autem diebus cùm eosdem ad coenam inuitasset, aureas coronas dono dedit: quas illi honoris quidem gratia acceperunt, sed postera die abituri statuis regis imposuerunt: vt docerent, Romanos non adeò amare diuitias, vt donis corrumpi se paterentur. Iustinus libro 18. & Valerius libro 4. cap. 3. Arnvlfvm Mediolanensem archiepiscopum, Otho I. Imp. ad Ioannem Zimiscem Imperatorem, anno dcccclxxi. Constantinopolim ablegauit, vt Theophaniam neptem eius filio suo Othoni in matrimonium postularet. Is maximo principum episcoporum???; comitatu assumto profectus, & comiter ab Imperatore acceptus, cùm ab eo ad thesaurum suum visendum adductus rogaretur, vt aliquid pro animi sententia sumeret: anulo inge̅tis precij sibi detracto, atq; ad thesaurum adiecto, serpentem aeneum sumsit, quem Graeci ex eo conflatum aere asserebant, ex quo olim Moses suum in deserto conflauerat. Is deinde Mediolanum delatus, atque in aede D. Ambrosij collocatus, nunc quoq; religione sua clarum eius facti testimonium reddit. Sigonius lib. 7. regni Italici. Dominicvs Triuisanus (qui vniuersa Europa, & magna Asiae parte lustrata, dum publicis muneribus obeundis vacat, Venetijs tandem magistratibus omnibus cum summa innocentiae fama obitis, D. Marci procurator omnium assensu declaratus est) quum legationis munere apud Innocentiu̅ pont. max. fungeretur, illius???; Pontifex liberis amplissimas dignitates & opulentissima sacerdotia vltrò offerret: nunquam adduci potuit, ne absens postea quidem ab ipso Pontifice requisitus, vt aliquid dari sibi passus sit. Erantilli quidem liberi mares sex, erant priuatae rei fortunae non grandes: neque tamen haec omnia pellicere eius animum potuêre. Egnatius libro 4. cap. 3. Antonio legato reip. Venetae apud regem Galliae Ludouicum XII. vti domum reuerteretur, regij in Gallia interpretes edixerunt, cùm ei priùs torquem aureum dono regis nomine attulissent. Antonius autem non egere se inimici regis muneribus pronuncians, torque repudiato vias se dedit. Bembus lib. 7. Hist. Venetae. Politici. Cimon Miltiadis, capturis publicis alios extra Aristidem & Ephialtem omnes cernens inhiantes, incorruptum se & intactum à quaestu in repub. praestitit: omnia???ue gratis & innocenter per totam vitam & fecit & dixit. Ferunt Roesacem quendam barbarum, qui à rege desciuerat, Athenas cum magna pecunia se contulisse. Hunc, cùm fatigaretur à sycophantis, confugisse ad Cimonem, ac phialas duas aureas ad vestibulum eius posuisse, vnam argenteorum Daricorum, alteram aureorum plenam. Cimonem verò, vbi vidit, arrisisse, atque hominem rogasse, Mercenario Cimone, an vti mallet amico? Qui vt respondit, Amico: tum dixisse, Ergo aufer ista tecum. Vtar ijs, quia amicus tuus sum, vbi opus habuero. Plut. in Cimone. Pericles cùm continuum in annuis magistratibus imperium & arbitrium obtinuisset per annos xl. animum tamen praestitit à pecunia inuictum: non negligens alioquin rei familiaris. Plut. in Pericle. Grammatici. Taberivs Hiera, insignis grammaticus, tam pius in suos discipulos fuit, vt temporibus Syllanis proscriptorum liberos gratis & sine mercede vlla in disciplinam receperit. Suetonius de Claris grammaticis, cap. 12. M. Antonivs Gniphon, homo Gallus, C. Iulij Caesaris praeceptor, nunquam cum discipulis de mercede pactus est. Veru̅tamen multa discentium liberalitate consequutus est. L. Viues in exordium Suetonij de Caesare. Philippvs Beroaldus grammaticus & orator Bononiensis nunquam de mercede pactus est, eo???ue plura ex liberalitate discentium consecutus, quaestum sine crimine sordium fecit. Barth. Blanchinus in eius vita. Pictores. Polygnotvs pictor Atheniensibus porticum, à qua Stoici philosophi suum traxêre nomen, pinxit. In eam cùm omnes ingenij sui vires contulisset, arti nullum dignum praemium tribui posse iudicans, insigni liberalitate gratuitam ea in re operam suam vrbi clarissimae contulit. Sed qui pecuniam respuit, gloriam non operis tantùm excellentia, sed & magnifi centia sua, aeternam meruit. Ab hoc certè picturae genere deinceps [Greek words] nomen ea meruit porticus, à varietat??? emblematum. Plutarchus in Cimone, vbi Elpenices Cimonis sororis à Polygnoto adamatae faciem ibi ad viuum expressam scribit. Q. Fabivs Pictor Romae aedem Salutis suapte manu, non lucri, sed gloriae causa pinxit, anno v. c. ccccl. Quae pictura durauit vsque ad Claudij principatum, aede exusta. Plinius libro 35. cap. 4. A' Qvo non accipivnt, non exigvnt. pvta a' Tyrannis, Regibus. Vide paulò antè, Legati qui non accipiunt. Pittacvs pecuniam à Croeso missam recusauit, respondens, sibi dimidio plus esse quàm vellet. Laërtius. Aristagoras Mileti tyrannus, cupiens Spartanos ad societatem contra Darium inducere, sumto oleae ramo, ad domum Cleomenis se contulit, eam???ue ingressus iubebat precabundus ad se audiendum mitti illius filiam. Assistebat enim Cleomeni filia Gorgo, vnica proles, ea???ue octo aut nouem annos nata. Cleomene iubente eum dicere quae vellet (filiolae enim gratia nolle prohibere) Aristagoras incoepit polliceri illi xi. talenta, si precibus suis annueret. Abnuente Cleomene, subinde adijciendo eò peruenit, vt l. talenta polliceretur. Ad quod puella: Pater, inquit, hospes te corrumpet, nisi hinc abis. Consilio puellae delectatus Cleomenes, in aliud conclaue abijt: & Aristagoras è Sparta protinus discessit. Herodotus lib. 5. Cleomenes Anaxandridae F. rex Spartae, à Maeandrio Sami tyranno (qui à Persis pulsus, Lacedaemonem profugerat) preciosissima oblata munera respuit, & ne quis ciuium illis corrumperetur, Ephoris auctor fuit, vt Maeandrium eodem die è Peloponneso ablegarent. Herodotus libro 3. & Plutarchus in Laconicis. Cùm Thessalorum princeps Iason Thebanorum socius in vrbem venisset, atque aureorum duo millia Epaminondae, cui angustiae erant rei familiaris, misisset: aurum repudiauit, ac Iasonem contemplatus: Iniquis, inquit, manibusimperas. Ipse autem drachmis l. ab vno ciuium foenori acceptis, pro expeditionis viatico, arma Peloponneso intulit. Alio tempore missis ei ab rege Persarum XXX. millibus Daricorum, corripuit Diomedontem acriter, quòd tantum aequoris ad redimendum Epaminondam traiecisset: atque regirenun [2455] ciare iussit: Si reipub. Thebanorum consultum vellet, amicum eum habiturum gratis Epaminondam: sin secus, hostem. Plut. in Apopht. Cùm Cyrus stipendium misisset militibus, Callicratidi Spartano seorsim xenia, amicitiae monumenta: stipendium quidem accepit, xenia verò remisit: negans sibi cum ipso priuatam habendam amicitiam: sed quam haberet publicam cum Lacedae monijs omnibus, eandem illi secum quoque intercederet. Quid hoc animo incorruptius, qui totus ad reipublicae commoda spectabat? Plut. in Lacon. Phocion cùm à rege Philippo munera magnae pecuniae repudiaret, legati???ue hortarentur accipere: simul???ue admonerent, si ipse his facilè careret, liberis tamen suis prospiceret, quibus difficile esset in summa paupertate, tantam paternam tueri gloriam. His ille: Si mei similes erunt, idem hic (inquit) agellus illos alet, qui me ad ha̅c dignitatem perduxit, Sin dissimiles sunt futuri, nolo meis impensis illorum ali augeri???ue luxuriam. Probus in eius vita Alexander Magnus amicitiae ergô Phocioni dono misit ex Asia centum talenta. His Athenas deportatis, quaesiuit ex ministris eius phocion, qua de causa in multis Atheniensibus tantum munus soli sibi Alexander largiretur? Vbi responderuntilli: Quòd te existimet virum bonum & honestum. Erpo sinat me, inquit Phocion, talis vt & habear & sim. Qui vt domum eum secuti insignem aduerterunt frugalitatem eius, vxorem pinse̅tem, & Phocion ipse hausta ex puteo aqua pedes lauit: magis ac magis institerunt, stomachati???ue sunt, turpe allegantes esse regis amicum tam viuere duriter. Ibi conspiciens inopem senem Phocion in obsoleta laena praetereuntem, rogauit, Num eo se arbitrarentur deteriorem? Bona verba, inquiunt illi. Atqui hic, infit, ex re minore viuit, & est contentus. Breui, aut si minus vtar, inquit, pecunia hac, ne quicquam tantum auri possidebo: aut si vtar, me ipsum iuxtà atque illum in calumniam conijciam ad populum. Ita reportata ex Athenis pecunia est: osten dit???ue Graecis ille, locupletiorem dante esse non indigentem. At cùm Alexander offen sus scripsisset ad Phocionem iterum, non habere se pro amicis eos, qui nihil ab se vellent accipere: numos Phocion ne sic quidem cepit: postulauit autem, vt Echecratidem rhetorem & Imbrium Athenodorum, praeterea Rhodios duos Demaratum & Spartonem, certis de criminibus comprehensos, & Sardibus vinctos, liberaret. Eos Alexander extemplò soluit, Craterum???ue in Macedoniam mittens, ex oppidis quatuor Asiae, Cio, Gergitho, Mylalis, Elaea, vnum iussit, quod eligeret, vt traderet Phocioni: ac multò veheme̅tiùs institit, indignè laturum osten dens se, ni acciperet. Caeterùm nec accepit Phocion, & breui Alexander decessit. Plutarchus in Phocione. Cùm fracti bello Athenienses, praesidium ab Antipatro accepissent, Menyllo praesidij praefecto pecuniam sibi offerenti Phocion cum stomacho respondit: Neque illum Alexandro praestantiorem, & deteriorem esse causam, quare nunc caperet, qui tunc non accepisset. Antipater dicebat: Ex amicis duobus, quos haberet Athenis, neque Phocionem inducere se, vt quicquam acciperet, neque Demadem dando explere potuisse. Plut. in Apoph. & in Phocione. Galatarum rex Deiotarus iam grauis annis acciuit M. Catonem minorem in Asia peregrinantem, vt liberos suos & domum ei commendaret. Quem postquam aduenit, varia dona ei offerens, instans???ue atque enixèrogans, vt acciperet, adeò exacerbauit, vt vesperi cùm venisset, & ibi pernoctasset, postridiè abierit tertia hora. Progressus tamen vnius diei iter offen dit Pessinunte plura etiam prioribus, quae ipsum manebant dona, literas???ue regis, quibus orabat eum, ne ea repudiaret: sin abhorreret, at permitteret ea amicis qui omninò ipsius causa beneficijs forent digni: praesertim, quòd non perinde haberet lautum patrimonium Cato. Verùm ne his quidem indulsit, quantumuis nonnullos amicos flecti perciperet & conqueri. Caeterùm nulli nundinationi defuturum demonstrauit praetextum: amicos verò in consortium venturos eorum, quae honestè & iustè possideret. Itaque dona Deiotaro remisit. Plut. in eius vita, & Strabo lib. 12. Coniugibus. Apud Rom. Munus capere viro ab vxore, aut vxori à viro vetitum fuit: ne muneribus capiendis assuetae, etiam alienos admitterent. Plut. in quaest. Rom. Amicis. Cùm Thebanus Pelopidas viris bonis omnibus benefaceret: vnum tamen ex amicis Epaminondam, vtin sortem veniret suarum fortunarum, non induxit. Nam paupertatem, quam familiarem acceperat & haereditariam, philosophiam colendo, vitam???ue à prima aetate instituendo coelibem, expeditiorem etiam atque leuiorem red didit. Plut. in Pelopida. Ephialtes, Sophronidae filius, pauperrimus, decem talenta dono data ab amicis non accepit: Haec inquiens, me cogerent, autin vestri gratiam turpe quid agere, aut certè ingratissimum haberi. Aelianus lib. 11. de Varia historia. Hostibus. C. Fabritivs Lucinus, cùm à Samnitibus, quos vniuersos in clientela habebat, decem aeris & quinque pondo argenti, totidem???ue seruos sibi dono offerri videret: praesentibus Samnitum legatis manu primùm caput, deinde os, oculos, postmodum gulam ventrem???ue tetigit, ac respondit: Dum haec membra in suo vigore essent, satis & pecuniarum habere: neque opus esse vt acciperet pecuniam ab ijs, qui maximè opus haberent. Plinius lib. 6. de Viris illustribus. Val. Max. lib. 4. cap. 3. Gel. lib. 1. cap. 14. & lib. 4. cap. 8. & lib. 3. cap. 8. Pyrrhus, Epirotarum rex potentissmus, beneuolentiam populi Romani, quoniam virtute̅ debilitare nequiuerat, mercari cupiens pecunia, penè totum regiarum opum apparatum per Cineam Thessalum Romam misit. Verùm cùm & magni precij & varij generis à legatis eius, tam virorum, quàm feminarum apta vsui, munera circa domos ferrentur, nullius cuiusquam ianua patuit. Val. Max. lib. 4. cap. 3. Plut. in Pyrrho. Iustinus lib. 18. & Plin. cap. 34. de Viris illust. Aelianus in Varia historia. Romanae mulieres, visis Pyrrhimuneribus, dixerunt: Videre quidem se, decere se illa, & digna esse eo qui misisset Pyrrho, sed gestare illa sibi esse nefas. Suid. Cn. Pompeius, victo Mithridate, cùm rex Iberum lectu̅, mensam & sellam ei omnia aurea misisset, precaretur???ue ea vt acciperet: haec quoque quaestoribus, vt referrent in tabulas publicas, tradidit. Plut. in Pompeio. Priuatis. David rex noluit accipere gratis ab Arauna Iebuseo aream, in qua aram Domino conderet, sed iusto precio emtam. 2. Regum 24. & 1. Paralip. 21. Xerxes rex diuertens apud Pythium, Atygis F. cum vniuerso exercitu, profecturus in Graeciam, cùm sibi ab eo dono offerrentur bis mille argenti talenta, auri verò quadragies centum millia, minus septem millibus, Daricorum numûm: oblata dona accipere noluit: sed potiùs ne ad ista quadragies centena millia aliquid deesset, septem millia aureorum numûm ex suo numerari iussit. Sab. lib. 2. En. 3. Damnatis A' Damnatorum bonis abstinere. Cùm Tarquinius Roma pulsus per legatos regno se ab dicare, & arma positurum asseret, bona modò & pecuniam repetere suam amicorum???ue & familiarium liceret, vnde in exilio se tolerare̅t: quamuis L. Bruto plurimùm renitente, vicit tamen ea sententia apud populum Romanvm, parta libertate, pro qua pugnabant, ne pecuniae causa profunderent pacem, verùm vnà cum tyrannis pecuniam exterminarent. Atqui Tarquinus eam in minimis ponebat, sed repetitio illa spectabat eò, vt simul & populum pertentaret, & consilia strueret proditionis: eam???ue moliebantur legati, causa morae illa bona praetexentes, dum partim distrahere, partim seruare, alia auehenda curare se iactant: quoad corruperunt duas familias, quae magna in aestimatione habebantur, Aquiliorum in qua tres senatores, & Vitelliorum, in qua duo erant, omnes Collatini consulis sororum silij. Plutarchus in Valerio. L. Domitium, Corfinij praefectum, C. Ivl. Caesar à ciuibus deditum. statim solui iussit. Quin & pecuniae pondus ingens. Domitij depositum, & ab oppidanis oblatum, quamuis & pecunia publica esset, & in stipendium numerata, Domitio restituit, ne sanguinis quàm pecuniae, ab stine̅tior videretur. Ni hil postremò ex ea victoria, vel prae dae cuiuspiam, vel Vltionis accepit, nisi quòd Domitij milites sacramento adegit. Io. Gerund. lib. 9. Paralip. Hispaniae. Hadrianvs Augustus damnatorum bona non in priuatum fiscum, red in aerarium publicum referri iussit, vt auaritie notam & suspicionem fugeret. Pont. cap. 44. de Liberal. M. Aur. Antoninvs delationes, quibus fiscus augeretur, audire contemsit: ne plus satis ad rem attentus iudicaretur. Ibid. Avrelianvs Augustus Heraclemonem occidi passus est, veritus ne si dem frangeret, quam patriae non seruarat. Eius tamen bona liberis red didit, ne quis pecuniae causa locupletem hominem occisum esse diceret. Pontanus capite 44. de Liberal. Victo capto???; ab Alfonso rege Antonio Caudola Carpenono, cùm vxor & filij & fortunae omnes Antonij esse̅t in potestatem regis redactae, omnes in libertatem pro suo more incolumes restituit, thesauros vxori dedit: sibi ex preciosa & diffamata supellectile nihil omnino, nisi vitreum poculum assumens. Panor. lib. 3. de Alfonsi rebus gestis. Collusoribus. Avgvstvs in alea benignê, liberaliter ac iucundè lusisse dicitur, vt nullam habere occasionem largitatis suae maiorem aut commodiorem videretur, Sic enim in epistola eius ad Tiberium Suetonius: Nos, mi Tiberi, Quinquatrijs iucundè egimus. Lusimus enim per omnes dies, forum???ue alea [2456] torium calefecimus. Frater tuus magnis clamoribus rem gessit. Ad summam tamen perdidit non multum: sed ex magnis detrimentis, praeter spem, paulatim retractus est. Ego perdidi viginti millia nummûm, meo nomine: sed cùm essusè in ludo liberalis fuissem, vt soleo plerunque. Nam si quas manus remisi cuique exegissem, aut retinuissem quod cuique donaui, vicissim vel L. millia. Sed hoc malo. Benignitas enim mea me ad coelestem gloriam efferet. Su̅etonius. Rervm, qvae non captantvr, non exigvntvr, non acceptantur. Nempe Dona, Mvnera. Arauna Iebusaeus, in expugnatione Hierosolymorum, solus à Dauide rege Iudaeorum seruatus fuit, propter amicitiam, quae ei cum Dauide intercedebat. Eo autem tempore, quo pestilentia maxima populum afflixit, propter censum populi inconsulto Domino institutum, genius gladium contra vrbem quoque Hierosoly morum vibraturus, in area Araunae Iebusaei constiterat. Dauid eum conspicatus, veniam à Domino rogauit: & in ea area aram extruere iussus est à Gado propheta. Arauna gratis eam cum bobus regi obtulit. At David se gratuitas victimas immolaturum negauit, & argenti ficlos quin quaginta ei persoluit. Quo in loco olim Isaac ab Abrahamo patre immolandus fuerat: & templum postea à Solomone fuit constructum. Eam totius populi Aream Dauid nuncupauit. 2. Regum vltimo, & Iosephus lib. 7. Antiq. cap. 13. Solomo rex Iudaeorum, cùm cedrinam pineam???ue materiam ex monte Libano, ab Hiramo Tyriorum rege liberaliter accepisset: gratitudinis ergô praeter triticum, oleum & vinum, quod annuatim misit, ei viginti oppida in Galilaea dono dedit. Quae cùm Hiramus vidisset, ei non placuerunt, eáque accipere renuit. Quapropter adhuc hodie terra Chabul, hoc est, displicentiae appellatur. 3. Regum 9. Palamedes, cùm ei Graeci ex vectigali ob amplissima merita pecuniam offerrent, accipere noluit, inquiens: Non capiam: nam & ego vos pauperes fieri iubeo, nec tamen obsequimini. Philostratus. Xenocrita Cumaea, cùm eius opera Aristotimus vir, qui Cumas tyrannide premebat, occisus fuisset, vellent???ue eam ciues honore commodis???ue cumulare, quòd ipsa ob patriae charitatem, & marito à quo diligebatur, & principatu se priuasset: prae modestia animi omnibus quae offerebantur spretis, solum Aristotimi viri sui corpus ad sepeliendum petijt. Fulgosus lib. 4. cap. 3. Martio Dentato Cvrio ad focum sedenti, magnum auri pondus Samnites cùm attulissent, repudiati sunt: non enim aurum habere praeclarum sibi videri dixit, sed eis, qui haberent ???urum, imperare. Cic. in Catone, & Plut, in Apopht. Athenaeus in x. libro [Greek words], ex Megacle ad dit, Curium tunc, cùm legati venerunt, rapa coxisse. quare monstratis illis dixisse, se auro non egere, donec huiuscemodi aliquo cibo contentus sit. peccat tamen, quòd Sabinos aurum misisse, non Samnitas ait. Victorius lib. 10. Var. lect. cap. 5. Ferdinandvs, rex Siciliae & Neapolis, vehementer laudatus est, quòd populis quibusdam strenam remisisset, antiquis principibus irueterato quodam iure quotannis vendi solitam. Pontanus cap. 4. de Liberal. Mvtvvm. L. Mvmmivs, capta Corintho, plurima signa, tabulas, statuas secum Romam auexit. Has quidam aedem Fortunae dedicaturus ornatus causa commodari sibi petijt, eas pòst restituturus. Acceptas deae vnà cum fano dedicauit. Mummius, quamuis de fraude quereretur, religione tamen tactus, liberalirate maiore eas deae reliquit, quàm alter obtulerit. Strabo libro octauo. Debitvm. Aes Alienvm. Cùm Iudaei è captiuitare Babylonica in patriam redijssent, egeni ab opulentis aere alieno contracto ibi vrgebantur, vt omnes suas possessiones illis oppignorare, & filias emancipare cogerentur. Nehemias igitur, Hachaliae F. qui Iudaeos Babylone eduxerat, concione vocata, Opvlentis persuasit, vt pietatis ergô ???omina omnia cognatis suis remitterent: néve quos ipse, & ante eum Esdras & Zorobabel, è captiuitare Babylonica redemtos in libertarem vindicassent, ipsi iam redemtos emerent. 2. Esdrae 5. Pecunias despexerunt, animi???; celsitudinem declararunt Corinthij Theocles & Thrasonides, Mitylenae Praxis: qui cùm ipsi in amplissimis opibus versarentur, & viderent ciues suos penuria laboranres, omne debitum non tantùm ipsis remiserunt, sed hortatores etiam alijs fuerunt, vt paupertatis onus egentibus releuarent. Aelianus libro 14. de Varia historia. Solon Salaminius, primus [Greek words] inuexit apud Athenienses, hoc est, corporum possessionum???ue redemtionem. [Greek words] ab excutiendo one??? aeris alieni. Plurimi enim propter inopiam nectebantur à sceneratoribus. Solon igitur cùm septem sibi talenta ex patrimonij sui iure de berentur, ea debitoribus remisit, & reliquos ciues suo exemplo ad idem prouocauit. Quo initio vsus ad caeteras quoque leges condendas viam sibi fecit. Laërtius, & Plutarchus in eius vita. Q. Considivs, Catilinae furore ita consternata rep. vt ne à locupletibus quidem debitae pecuniae, propter tumultum precijs possessionum diminutis, solui creditoribus possent: cùm centies atque quinquagies sestertiûm summam in soenore habere: neque de sorte quen quam debitorum suorum, neque de vsura appellari à suis passus est: quantum???ue in ipso fuit, amaritudinem publicae confusionis priuata tranquillitate, mitigauit: opportunè mirifice???ue testatus, numorum suorum, non ciuilis sanguinis esse soeneratorem. Val. lib. 4. cap. 3. Hadrianvs Imp. ingentem auri summam, quae à priuatis debitoribus fisco debebatur, in vrbe prouincijs???ue remisit, syngraphis etiam in foro Traiani patris incensis, ne vnquam ea summa repeti posset. Pont. cap. 19. de Liberalitate. Ivlianvs Augustus plurimis ciuitatibus debita, longa diuturnitate contracta, condonauit: quinetiam sua illis vectigalia restituit. Pont. ibidem. M. Antoninvs Imp. remisit id quod fisco aerarióve publico debebatur, ab annis quadraginta, absque sedecim annis Adriani: iussit???ue syngraphas omnes scriptas de ijs rebus in foro comburi. Xiphilinus. Plinivs Iunior ducenta millia numûm pro accessione precij agrorum contemsit, emtrice Cornelia hoc petente, vt suis ipse verbis docet ad eandem feminam scribens: Tu quidem (inquit) honestissimè, quòd tam impensè & rogas & exigis, vt accipi à te iubeam precium agrorum. non ex D C C. millibus, quanti illos à liberto meo, sed ex nongentis, quanti à publicanis partem vigesimam emisti. Inuicem ego & rogo & exigo, vt non solùm quid te, verùm etiam quid me deceat, aspicias. Budaeus. Ioannes [Greek words] ob vitae abstinentiem dictus, episcopus Amasenus, multa talenta ab Imperatore Mavricio mutuò sumserat: ei???ue dederat syngrapham, in qua hypothecae loco totam suam substantiam oppignorabat. Moriens nihil praeter lectulum ligneum, laneum amiculum & penulam deformem reliquit. Quae ipsa imperator libens accepit, & syngrapham discerpsir. Nicephorus lib. 18. cap. 34. Haereditas. Non adire, Alijs cedere haereditatem. Quatenus non aditur, ad [Greek words]: quatenus adita relinquitur, ad [Greek words]: quatenus alterirelinquitur, ad [Greek words] pertinet. Abraham Aegyptius grandem (iam defessis aetate parentibus) haereditatem mox aditurus, non expectauit: sed vt nudus discedens, in solitudine sibi cellam constituit. Deinde illis vira defunctis, cùm ad capien dum tantarum opum patrimonium vocaretur: tanti illud fecit, vt loco pedem non efferret. Porrò per procuratorem ita egit, ne quid sibi reliquum foret: sed rebus diuen ditis, pecunia omnis mendicantium turbae, viduis???ue & pupillis diuideretur. Igitur diuitias & cùm non haberet, contemsit: & cùm haberet, nerespexit quidem, sed alteri dilargiendas commisit, maiores diuitias existimans Christi paupertatem. Marul. lib. 1. cap. 1. L. Pauli Aemilij mortui facultares vix tricenorum septuaginta millium denariorum ferunt fuisse, quarum ambos filios reliquit haeredes. Caeterùm haereditatem minor Scipio, qui in domum locupletiore̅ adoptatus fuerat Africani, fratri concessit solidam. Plut. in Paulo. Avgvstvs, quamuis minimè appeteret haereditates, vt qui nun quam ex ignoti testamento capere quicquam sustinuerit: amicorum tamen suprema iudicia morosissimè pensitauit: neque dolore dissimulato, si parciùs, aut citra honorem verboru̅: neq; gaudio, si gratè pie???; quis se prosecutus fuisset. Legata, vel partes haereditatum, & quibuscunq; parentibus relicta sibi, aut statim liberis eorum concedere: aut si pupillari aetate essent, die virilis togae, vel nuptiarum, cum in cremento restituere consueuerat. Suetonius. Duae Herodis regis Iudaeorum filiae virgines praeter relicta sibi à patre, accepêre ex Caesaris Avgvsti munifi centia ducena quinquagena signati argenti millia, & elocatae sun??? Pherorae fratris Herodis filijs: imòtotum etiam regis legatum mille quingentorum talentorum aestimatione Caesar cessit ipsius filijs, paucis aliquot vasis sibi retentis, non tam ob precium charis, quàm ob amici memoriam. Iosephus libro 17. cap. 13. Antiq. Domitianvs s Imp. relictas sibi haereditates ab ijs quibus liberi erant, non accepit. Legatum etiam ex testamento Ruscij Cepionis: qui cauerat, vt quotannis ingredientibus curiam Senatoribus, certam summam viritim praestaret haeres suus, irritum fecit. Suetonius in Caesaribus. M. Antoninvs Pius Imp. cùm institutus à quibusdam hae [2457] res testamento esset, vbi cognouit liberos illis esse, repudiauit haereditatem, licèt absque vlla reprehensione capere potuisset. Ad paternum patrimonium cum sorore diuidendum à matre vocatus, vniuersum sorori concessit, auitis tantùm bonis contentus. In imperio quoque constitutus, nihil magis aut timuit, aut deprecatus est, quàm auaritiae infamiam, vt deterrimum malum, imperij labem. Capitolinus. Lex erat apud Rom. vt socij, qui iure Quiritium donati essent, si eorum liberi in officio non permansissent, quòd scilicet cum Graecis censerise mallent, bonorum partem aliquam alienis relinquerent: vel si collibitum fuisset in principis fiscum referrent. Licere voluit M. Antoninvs ipsis etiam filios ex asse haeredes facere: cùm satiùs esse duceret, laudem humanitatis mereri, quàm appositam illam ad pecuniam accumulandam legem seruare. Pausanias in Arcad. Arsenivs stirpe senatoria, Honorij principis aulicus, relictam sibi paternam haereditatem respuit: & vitam agere solitariam cepit, cùm vocem hanc audisset, Fuge, tace, & quiesce. Volaterranus lib, 13. cap. 4. Anthropologiae. Apud Leodienses lex erat, quae Manus mortua dicebatur, qua vnusquisque vita, defunctus ab episcopi subiectione pignore redimi iubebatur, aut equo aut boue magis praestanti, aut supellectile preciosiori. Eam legem Albero abrogauit, qui circiter annum 1122. eiecclesiae praesedit. Catalogus episcoporum Leod. Vectigalia, Tribvta, Reditus publici. Nehemias, Iudaeae praefectus, XII. annis sub rege Xerxe, cu̅decessores eius praetores populum onerauissent, quadragenos argenti siclos panis vini???ue nomine assiduè exigendo, ipse victu praetorio non vixit: sed proprijs sumtibus, & CL. ex Iudaeis magistatibus sua aluit mensa, itavt quotidie bos vnus, & sex balantes opimae, praeter aues mactarentur. 2. Esdrae 5. Cyrvs primus Persarum rex, tributum nullum à Persis exegit. Ideo???ue Pater ab eis appellatus fuit, quòd omni ratione de subditis bene mereri studeret. Herod. lib. 3. Apud Persas qui Rex creatus est, omnibus ciuitatibus tributum, quod debebant, remittit. Herod. lib. 6. P. Val. Poplicola orphanis & viduis tributum lubens remisit. Plutarchus in eius vita. C. Ivl. Caesar, victo Pompeio, cunctis Asiam incolentibus remisit tertiam tributi partem. Plut. in Caesrare. Tiberivs Caesar centesimam rerum venalium, in ducentesimam partem relaxasse dicitur. Publicanis quibusdam & praesidibus prouinciarum augenda esse vectigalia dicentibus, respondit: Boni pastoris esse tondere pecus, non deglubere. Suetonius. Nero Imp. initio sui principatus, vt gratiam popularem aucuparetur, quintam & vigesimam venalium mancipiorum remisisse dicitur. Suetonius. Idem aliquando animum induxit, omni genere vectigalis ademto, pulcerrimo munere mortalium genus donare. Quam eius voluntatem, licèt ex liberalitatis fonte deriuatam intelligerent, publicè tamen vtilitati obesse quamplurimùm pul tabant. Suetonius. Vitellivs, Syriae praefectus sub Tiberio, peruenit Hierosolyma, in ipsa festiuitate Paschatis: vbi exceptus honorificentissimè, remisit ciuibus totum vectigal fructuum venaliu̅: & stolam cum ornatu pontificio permisit in templo asseruari à sacerdotibus, quae priùs in Antonia arce à Rom. praesidibus seruabatur. Iosephus lib. 18. cap. 6. M. Antoninvs, exhausto ob bellum Marcomannicum aerario, quòd nollet prouinciales extraordinatio tributo grauari: auctione augustalium ornamentorum in foro diui Hadriani facta, etiam pocula crystallina, quae???ue in delicijs habebat, vendidit. Pontanus cap. 44. de Liberal. Elegantissimum est illud, quod in Iuliano Sextus Aurelius prodidit: Traianvm exactiones improbantem detestantem???ue solitum dicere: Fiscum esse veluti lienem, quòd eo excrescente, artus reliqui contabescerent, Caelius libro. 4. capite 18. Antiquarum Lect. Constantivs Chlorus Imp. amicis admonentibus, quòd in augendo fisco videretur indiligentior: respondit, Publicas opes rectiùs à priuatis haberi, quàm intra vnum claustrum reseruari. Bonus princeps, qui magis à suis diligitur, quàm timetur, habet quicquid ciues possident. Eras. Lib 8. Apophthegmatum. Constantinvs Magnus in omnibus Imperij sui locis census publicos diminuit, & quartam eorum partem agrorum dominis remisit. Eusebius lib. 4. in eius vita. Pauperibus parcens Basilivs, Romani III. Imp. F. publicum tributum solitus erat non ad diem dictum exigere, sed dilationem aliquam concedere. quo factum est, vt eo moriente duorum annorum tributum deberetur. Non id modò, sed & trium insequentium (tot enim imperauit) annorum tributum exegit Constantinus, Basilij frater. Quare non egeni tantùm, sed & opulenti attriti sunt, triennio quinque annorum pendere coacti tributum. Cedrenus. Anastasivs Dicorus Imp. tributum Chrysargyrum aboleuit. Id tale fuit: Quiuis men dicus, quaeuis meretrix quaeuis repudiata, quiuis seruus', quiuis libertus, aerario aliquid pendebant: atque etiam de mulo, de fimo, de iumentis & canib. in vrbe & iure degentibus. Homo siue mas esset, siue femina, numum argenteum pendebat: tantundem equus, bos & mulus: asinus autem & canis obolos sex. Et erat cùm in agris, tum in vrbe magnus eiulatus, cùm id tributum absque vlla miseratione exigeretur. Huius tributi tabulas descriptionem continentes in Circo coram toto populo Anasta sius concremauit. Cedrenus & Euagrius lib. 3. cap. 39. Veneti Imperatori Romano pannum aureum tributi loco debebant quotannis. At ab Othone III. Imp. Veneto nomini in perpetuum remissus fuit, cùm is ignoto habitu Venetias exoluendi voti causa venisset, benigne???ue à Petro Vrseolo principe, hospitio exceptus esset, Sabellicus libro 2. Enneadis 9. Stephanvs Anglorum regno potitus, vt suorum animos sibi deuinciret, illud tributi genus, quòd alij reges per singula iugera terrae saepè exigere à populo solebant, prorsus sustulit: atque promisit se curaturum, vt deinceps episcopatus & aliae praefecturae sacerdotales, ne puncto quidem temporis vacarent: nec recepturum alienas syluas, licèt priuati homines in illis venati fuissent. Polyd. lib. 12. Rex Daniae Chistiernvs, ab vrbe Roma domum reuersus, an. Sal. 1474. exemplo regionum, quas peregrinatus viderat, per Italiam per???ue superiorem Alemaniam, suam quoque prouinciam instituit. Incolae vrbium mercatores Germani praetendebant priuilegia iam olim indulta: literas???ue in eam partem ostendebant: promissionem etiam regis praeferentes, quòd nullis nouis ab illo vectigalibus in futurum & tempus grauarentur Cessit tandem princeps humanissimus, & qui praeter profusionem no̅ haberet quod in eo carperetur. Cranzius lib. 13. Vandaliae, cap. 14. Lvdovicvs XII. Francorum rex, nullis negotijs aut belli necessitatibus, quae in Italia plurimae obtigerunt, adduci potuit, vt vectigalia suis ciuibus augeret: ad extrenum tamen intra fines à vicinis bello lacessitus, coactus est aliquanto maiora tributa exigere. Auctor Chronici. Evgenivs IV. Romae ad sanctum Petru m iturus paratis de more supplicationibus, pontificio habitu per vrbem incedens, tumultuantem populum intellexit ob duplicatum tributum vectigal???ue nouum vino impositum. Hanc ob rem facto silentio, audientibus omnibus, exactionem illam vt minùs liberalem sustulit. Quo facto, statim succlamatum ab omnibus est: Viuat Eugenius. cùm antea clamassent: Moriantur noua vectigalia eorum???ue inuentores. Platina. Imperator Maximilianvs I. cùm ordines Imperij pro conseruanda salute Imperij deberent illi quingenta millia aureorum contribuere, ibi vix dimidium accepit. Nihilominus, vt ipse Germaniam in pace retineret, ex suis opibus plus quàm centies centena millia aureorum expendir. Eius rei rationem reddidit Constantiae in comitijs, anno Christi 1507. Hedio in Chronico Germ. Avxilivm contra hostes. Libro primo generaliter locum tractauimus, Auxilium contrahostes liberaliter repudiatum, fol. 2372. Heic solius [Greek words] rationem habemus. Cùm Veneti à Ludouico XII. Gallorum rege, Maximiliano I. Imp. Iulio II. Pp. & Ferdina̅do Hispaniae rege toto co̅tinentis imperio exuti essent: omnibus illorum fortunae insultantibus, vni omnium Turcae, pacis paulò antè confectae memores, non modò fidem seruarunt, verùm auxilia in id bellum amicè studiose???ue obtulerunt, Sed barbaro regi, quòd fidem pacem???ue egregiè tueretur, gratias egêre Veneti, quum huiusmodi auxilijs vti, nequaquam è republica esse, censuissent. Iouius lib. 9. & Guicciardinus lib. 7. Ager hostilis. Scripserat ad Boleslavm II. Boëmorum regem, qui Cracouiam occupauerat, dux Crasota, si maiora sibi luxilia è Boëmia submitterentur, confidere se vltra acquisitos Cracouiae limites, aliquid praeterea finium adijcere posse. Rescripsit paucis: Christianum esse, quod adest boni consulere, alenis abstinere. Tu igitur rectè feceris, si parta tueberis, alienam messem non messueris. Nos te neq; subsidio, ne???; annona, quoties vsus venerit, egere sinemus. Dubrau. lib. 6. Praeda, Manvbiae, Spolia. Abramvs quinque regulos, qui Baram Sodomae regem praelio vicerant, noctu cum suis feruis aggressus, caecîdit, & praedam omnem recepit. ???odomorum regi homines omnes, quos receperat, reddidit, praeter victum duntaxat iuuenum nil petens. Genes. 14. Miltiades Datin Persamin Marathone suderat, Reliquisad vrbium desensionem properantibus, in Marathone Ari [2458] stides cum tribu sua relictus, captiuorum & praedae custos: cùm in tentorijs & nauibus captis auri & argenti esset assluentia, magna copia omnis generis vestis & opimae praedae, nec ipse concupiuit eam attingere, nec alium permisit: praeterquàm si qui eoinscio quid surriperent. Plutarchus in Aristide. Themistocles ad Salaminem cadauera in litore eiecta inspiciens, vbi exornata vidit armillis aureis & torquibus, ipsa praeterijt, sed comitanti ostendit ea, dixit???ue amico: Tolle ea tibi: neque enim tu Themiltocles es. Plut. in Themistocle, & in Praecept. polit. & Aelianus lib. 13. Cùm frumentum ex Hispania abundè Fabius Propraetor misisset, suasit C. Gracchvs Senatui, vt distracto frumento remitteret ciuitatibus precium: Fabium???ue insuper castigaret, quòd inuidiosum & intolerandum redderet prouincialibus imperium. Quae res ei in prouincijs magnam parauit cum beneuolentia laudem. Plut. in Caio. Q. Fabivs Max. Tarentinae euersor vrbis, à simulacrorum depraedatione abstinuisse laudatur. Nam cùm ei scriba suggessisset, quid de signis deorum, quae multa capra fuerant, sieri iuberet, continentiam suam etiam iocando condiuit: quesiuit enim, Cuiusmodi essent? & cùm ei non solùm multa grandia, verumetiam renun ciarentur armata: Relinquamus ergo, inquit, Tarentinis deos iratos. August. lib. 1. de Ciuitate Dei, cap. 6. Populi Romani abstinentia mirifica fuit in illa procella, quam C. Marius & L. Cinna reipub. inflixerant. Nam cùm à se proscriptorum penates vulgi manibus diripiendos permisissent: nemo inueniri potuit, qui ciuili luctu praedam peteret. Plut. in Mario & Sylla. Val. Max. lib. 4. cap. 3. Appianus lib. 1. Bellorum ciuilium, & Lucanus lib. 2. Avgvstvs, Alexandria capta, nihil sibi praeter vnum myrrhinum calicem ex in strumento regio retinuit, & mox vasa aurea assiduissimi vsus conflauit omnia. Suetonius. Probvs Augustus ex plurimis victorijs praeter tela & arma nihil sibi è praeda retinuit. Pont. de Liberal. cap. 11. Roma ab Alarico capta, cùm Gothvs quidam virginem co̅secratam aetate prouectam in transitu reperisset, eam modestè admonuit, vt si quid apud se auri argenti???ue haberet, spontè exhiberet. Illa fideli conscientia, quod habuit, reuelauit. Cum???ue ille vasorum formam & pulcritudinem ex illa antiqua Romanorum opulentia miraretur, virgo ait: Haec vasa mihi de sacrario beati Petri Apostolisunt commissa. tange, si audes: ego sacra non audeo tibi dare. Gothus ad nomen Apostoli perterritus, hoc Regi nunciauit. Is confestim reportari omnia ad sacrarium sancti Petri curauit, dicens: Cum Romanis se bellum gerere, non cum Apostolis Iesu Christi. Redijtigitur virgo reuerentissimis officijs honorata, redierunt & cum illa omnes qui ei se sociauerant, super capita sua vasa illa aurea & argentea cum hymnis & canticis reportantes. Concurrerunt vndique ad voces canentium de latibulis agmina Christiana: concurrerunt & pagani Christianis ad mixti, & dum seruos Christi se fingerent, calamitatis excidium euaserunt. Rodericus Toletanus libro 2. rerum Hispan. cap. 5. Carolvs Zenus, Petri F. bello Genuensi vastata magna ex parte omni Liguriae ora, & naui Genuensium cognomento Bichinionia, quae ea tempestate celeberrima atque inuictissima credebatur, expugnata: ducentorum & ampliùs millium aureorum praedam in aerarium retulit. Post multa alia praeclarè gesta opes tantae tales???ue, summi alioqui ciuis extitêre, vt vix haeredem inuenerint. Egnat. lib. 6. cap. 3. & 8. Maximilianvs I. Caesar, contra Vladislaum regem Hungariae profectus an 1490. Albam regalem dedit militi in praedam: excepto tamen templo, in quo reges Hungariae coronantur & sepeliuntur. Expugnata & crudeliter direpta Alba fuit: iam???ue miles edicti immemor, templo etiam admouere manus ceperat, cùm Maximilianus magna vi turbam à templo remouit. Templum ingressus, donis & monumentis gemmeis, aureis, argenteis refertissimum, nihil ex tantis copijs extulit, praeterquam vnicam crucem auream, perparuam, quae maiorum suorum principum Austriae fuisse dicebatur. Budam exercitum ab Alba deducenti, Vladislaus copias longè maiores obiecit: conserto???ue praelio, victoriam de regno Vladislao concessit. Dubrauius lib. 31. Helvetii triplici agmine dimicantes, sesquihorae spacio & memorabile praelium & grauissimum bellum confecerunt, victis Gallis & Germanis ad Nouariam. Nec tamen vel tanta hostium strage edita ad praedam discursum est, quanquam preciosa supellex ducum & cuncta opulenti exercitus impedimenta multorum animos allicerent. Viri enim patriae disciplinae memores, quòd neminem armatum in acie viuum capere, nec vertentem terga insequi liceret: medio in campo confertis ordinibus in mu???tam diem immoti co̅stiterunt, ne Galli equites, aut ducum astu aut suo pudore concitati regrederentur, & spoliandis cadaueribus occupatos opprimerent, Iouius. Germani in pugna Papiensi Caroli V. Caesaris stipendis facientes, extra ordinem nullum sunt persequuti, & ad extremum pugnae exitum immoti & erecti in omnem casum, in acie perstiterunt: quando seuera & maximè nobili disciplinaelege, donec debellatum foret, extra aciem progredi, hostem capere, & quae alij auidè rapere̅t spolia, lege vetarentur. Ob id constat, neminem ferè illustrem captiuum & exiguam admodum praedam ad Germanos peruenisse. Iouius in Piscario lib. 6. Navlvm. Hilarion Eremita in Siciliam nauigans cum discipulo suo Zanano, nec aliud habens quod pro mercede Vectori daret, euangelium manu sua olim exaratum cepit offerre. Sed qui accipere rogabatur, cùm nihil eos habere cerneret praeter codicem illum, & ea quibus tecti erant, oblatum recusauit. Marulus libro primo, capite octauo, & Sabellicus lib. 8. cap. 8. ex D. Hieronymo. Lytrvm. Vide sub Tit. Liberalitatis erga captiuos, Lytrum remissum, non exactum, fol. 2371. 2458. P. Clodius Pulcer in Piratas Cilices incidens, imperato sibi redemtionis precio, misit ad Ptolemaeum Cypri segem, orans, vt se redimeret. Rex quidem precium misit, sed perexiguum: adeò vt piratae id accipere erubescerent: quare pecuniam regiremiserunt, P. Clodio sine precio dimisso. Strabo lib. 14. Saladinvs Aegyptius, captis Hierosolymis, quum passim illi feminarum vulgus & matronarum comitatus occurreret, quae & maritos suos in acie interfectos deflerent, & supplices peterent, ne pactam pro redemtione sua pecuniam, quae illis nulla superesset, exigere vellet: benignè ad se vocatas, numerata singulis pecunia, varijs???ue muneribus ornatas, vltrò dimisit: datis etiam ducibus, qui eas, quocunque abire vellent, tutò deducerent. Egnat. & Fulg. lib. 5. cap. 1. Alphonsvs Aragonum rex, Ludouico Podio (quo propter eius singularem diligentiam ac fidem perpetuo ferè oratore in Italia vsus est) renunciante, pro pace, quam Venetis & Florentinis daturus esset, plus quàm ducenta millia aureorum extorqueri posse: respondit, Pacem dare se, non vendere solitum esse. Panor. lib. 3. de Reb. gestis Alphonsi. Hospitivm. Cato minor, cùm in animo haberet priùs, quàm ad remp. accederet, peragrare & visere Asiam, mores???ue & instituta atque vires cuiusque prouinciae contemplari: simul Deiotaro Calatarum regi ob ius hospitij & amicitiam paternam, vt inuiseret se, oranti, non abnuere: hoc modo instituit iter suum. Praemittebat lucis principio, quò diuertere intenderat, pistorem & coquum. Illi perquam modestè & sedatè oppidum ingressi, si nullum ibi amicum paternum aut notum haberet, parabant ei in diuer sorio publico cibum, neque erant vlli importuni: si diuersorium non esset, turn demùm magistratibus aditis hospitium accipiebant, contenti attributo, Saepèhis pro vanis habitis despectis???ue, quia non exigebant hoc à magistratibus strepitu vel minis, superueniebat Cato, nulla dam re parata. Magis autem ipse contemnebatur, vbi fuit conspectus, praebebat???ue super sarcinas tacitus sedens imaginem hominis abiecti & trepidi. Veruntamen accersitis aliquando magistratibus dicere solebat: Deponite, improbi homines, hanc inhospitalitatem: non omnes ad vos venient Catones. Comitate licentiam eorum refraenate, qui occasionem quaerunt, vi vt capiant, quasi non impetrent à volentibus. Plut. in Catone. Xenivm. Gvlielmvs, plebanus in Catzenhusen, cùm Imperatorem Ludouicum vel Conradum, qui ceruum in venatione in secutus, in densissima sylua, locorum ignarus, in multam noctem oberrarat, hospitio benignè accepisset: iussus ab hospite splendido aliquid petere, corrigiam de ceruina pelle, qua cinguli loco vtiposset, sibi dari petijt. Breui interiecto temporis spacio, Bertoldo Monasteriensi episcopo apud Vestphalos mortuo, Imp. hunc substituit, ordine VI. Cranzius in Metropol. libro 2 capite 20. Thesavri inventi neglecti. Boeotvs ampliùs septuaginta annos natus, cùm in thesaurum incidisset: sublato crure contemsit, & praetecijt, quasi iam nihil ad se pertinentem. Ex Phauorini Commentarijs recitat Stobaeus. Serm. 12. Persarum & penè totius Orientis rex Tamberlanes, quodam tempore cùm iter per Syriam faceret, obtulit se ei arator, qui tunc in ingens vas aureae monetae arando impegerat. Cùm autem omnes qui cum rege erant, regis aurumillud esse dicerent (quoniam inuenti, qui occultantur, thesauri, fisci putantur) iussit rex agricolam ad se monetam deferre qui iam omni spe retinendi inuenti auri deciderat. Inspecta moneta rex, ab astantibus petijt, Putaréntne patris su??? ???maginem esse, qua̅ pecunia impressam habebat? Cui cùm re [2459] spondissent, Romanorum principum effigiem esse: rex dixit, Si ergo haec pecunia maiorum meorum non fuit, aratori eam relinquamus, ad quem deus eam detulit. Abstinentia profectò singularis, & quae in permultis principum nostroru̅ optanda sit. Neque enim contenti sunt, inuentos sibi rapere thesauros: verùm quotidie illa quoque rapiunt, quae priuatorum multo labore ac sanguine parta, ad coniuges liberosque eorum alendos necessaria sunt. Fulg. lib. 4. cap. 3. Qvaestvs tvrpis, inhonestvs, sordidus repudiatus. Aristoteles in primo Politicorum [Greek words] oeconomicam, etiam viris bon is permissam scribit: [Greek words] verò omnem, tum eam praesertim, quae Foeneratio dicitur, reprehendit & vituperat. Hanc nos hoc in loco Inhonestam rationem acquirendarum opum vocamus, fol. 670. Ex Mercimonijs. Mercaturae sordidae odium. Non heic Artis, sed Auaritiae, quae artem comitatur, rationem habemus. Thebani Aegyptij iuxta legem patriam neminem ad magistratum & publica munera admittebant, nisi priùs à mercimonijs destitisset annos decem. adeò exosa apud illos fuit auaritia, & nimium lucri studium. Alex. lib. 4. cap. 6. Lycios historiae tradunt ciuiliter adeò & contine̅ter vixisse, vt quum feliciter in Italiam vsque mari quandoque dominarentur: tamen nullo turpi lucro vnquam se extulerint, iuxta patriae more̅ in Lyciaci conuentus administratione permanentes. Erant autem viginti & tres vrbes, quae suffragiorum erant participes. Ex quaque ciuitate in commune collegium conueniebant, id statuentes, quod maxima pars comprobasset. Maximarum ciuitatum vnaquaeque ferre poterat suffragia tria, mediae duo, caeterae vnum. Caelius lib. 29. cap. 20. A. L. Theophilo imperante Constantinopoli, appulit aliquando ad Regiae portum nauis oneraria, pondere sarcinarum grauis, eo???; ad extremum vinculum demersa. Imperator supernè prospectans, nauem???ue admiratus, per pedissequum, cuius ea sit, percontatur. Vt Augustae esse cognouit, recèns à mercatura reductam, quam ab Imperatrice missi in Syriae partibus fecissent: Si quid sarcinarum in naui haberent, id statim efferre iussit, & nihil quod ad Augustam pertineret, attingere. Quo facto, pulsis inde nautis, Graeco igni iniecto, nauim cum ipsis sarcinis cremauit, Imperatricem maledictis insectatus. Nam cùm me Deus (inquit) Imperatorem designarit, tu me nauclerum facere contendis. Scito autem mercaturam priuatis hominibus esse concessam, vt ea tolerandae vitae occasionem habeant. Quòd si nos praeter Imperij opes, etiam mercaturae emolumenta interceperimus, vndénam subditi victum comparabunt? Zonaras tomo 3. Ex Emtione. Non fraudandus magnitudine hac quoque sua Cn. Pompeivs, qui nunquam agrum mercatus est conterminum. Plinius lib. 18. cap. 6. Ex Foenore. Consule Tit. Creditum sine foenore, fol. 2370. Dono foeneratorio. Martialis lib. v. Epigram. nihil sese Quinctiano donare scribit, ne donum grandius captasse videretur: Quoties amico diuiti nihil donat, O' Quinctiane, liberalis est pauper. Finis. Cvr non exigant, non captent. Cavsa Roboris conservandi. Thasij, prouinciam suamperagranti Agesilao Spartanorum regi cum exercitu, farinam, anseres, bellaria, dulciaria, dapes???ue multiuarias & exquisita poculenta misêre. Ille verò accepta modò farina, reliqua eos, qui apportauerant, reportare iussit, vt sibi nihil vtilia. Precantibus & instantibus illis, vt omnino caperet, iussit Ilotis praeberi. Causam sciscitantibus: Virtutem, ait, meditantibus non conuenire eiuscemodi gulae iritamenta admittere. Illecebras enim mancipiorum ab ingenuis esse alienas. Plut. in Apoph. Fortitvdinis in adversis ostendendae. Senatus populus???ue Romanvs, longo ac graui Hannibalis bello exhastus, contra Antiochum Syriae atque Asiae regem sumere arma coactus est. Itaque cùm Aegypti rex Ptolemaeus, praeter magnam vim frumenti, mille auri, atque totidem argenti pondo ei offerret: Philippus quoque Macedonum rex, milites auxiliares, pecuniam & frumenta: Senatus populus???ue Romanus verbis grauissimis cùm gratias egisset, nulla re accepta à Philippo, hoc solùm accepturum se dixit, vt Romanis ducibus aduersus Antiochum eam opem, quae ipsi videretur, ferret, vbire aliqua eis opus esse contingeret. Masinissae quoque regis oratoribus, qui quingenta frumenti modiorum millia, ducenta ac quinquaginta hordei, praeterea equos quingentos, elephantos???ue viginti offerebant: respo̅sum fuit, Senatum populum???ue Rom. frumentum duntaxat venale accepturum. At Carthaginensium legatis, post eos de quibus dictum est, cùm ingentes commeatus classem???ue offerrent, atque insuper tributum multorum annorum, qui nondum elapsi erant, dici iusserunt: Nihil senatum ac populum Romanum à Carthaginensibus, nisi quod pacto tenerentur, velle. Fulg. lib. 4. cap. 3. Bello Punico secundo, cùm res Rom. vehementer accisae essent, à legatis Neapolitanis quadraginta aureae paterae magni ponderis sunt Romam allatae, atque ita verba facta, vt dicerent magnitudine belli, quod in praesentia gereretur, aerarium Pop. Rom. in dies magis exhauriri: aequum proinde Neapolitanos censuisse, quando pro vrbibus & agris sociorum, pro capite & arce Italiae vrbe Roma bellum gereretur, si quod auri sibi à maioribus ad fortunae subsidium esset relictum, eo Pop. Rom. iuuarent. Gratum sibi patres & omne Romanuni nomen facturum, si omnes Neapolitanorum fortunas suas ducerent, dignos???ue iudicarent, à quibus praesens donum, eo animo, quo daretur, acciperent. Legatis gratiae actae, patera???ue minimi ponderis accepta est. Legati ex Paesto pateras aureas Romam attulerunt: his, vt Neapolitanis responsum, nec aurum acceptum. Sab. lib. 1. Ennead 5. Cùm eo bello, quod aduersus Pyrrhum gerebatur, Carthaginenses centum ac triginta nauium classem in praesidium Romanis Hostiam vitrò misissent: Senatui placuit, legatos eorum ad ducem ire, qui dicerent, populum Romanum bella suscipere solere, quae suo milite gerere posset: proinde classem Carthaginem reducerent. Val. Max. lib. 3. cap. 7. Anno Salutis 1258. cùm in Syria propter priuatas conte̅tiones, quibus nulla adhibita fuerant remedia, inter Genuenses Venetos???; graue bellum ortum esset, non sine Genvensivm detrimento, quòd eodem tempore Pisani quoque hostes erant, Lucensis ciuitas oratores Genuam misit, qui marcarum auri duo millia Genuensibus dono offerrent: rogantes, ne munus Genuenses, sed animos mittentium inspicerent: eóque interim auro vterentur, dum Lucenses aliam quoque pecuniam pararent. Genuenses hilari vultu Lucensium munus postridie integrum oratoribus restituerunt: atque vt ad grauiores casus Lucenses eam pecuniam seruarent, hortatisunt. Fulgosus lib. 4. cap. 3. Magnanimitatis testandae. Abramvs acceptare noluit à rege Sodomorum spolia, quae de regibus victis obtinuerat, ne sibi obijcere posset, se illius permissu ditatum Gen. 10. Edessam vrbem Syriae cùm Traianvs venisset, occurrit ei ante vrbem, Abgarus rex, dono adducens CCL. equos, & paraphractos thoraces pro viris & equis totidem, & telorum LXM. Traianus verò III. thoracibus acceptis, reliqua omnia seruare ipsum iussit. Suidas. Alexandrvm Macedoniae principem, & Orientis debellatorem tradit historia, dum orbis terrarum affectaret imperium, ingentianimo Persarum regi Dario indixisse bellum. Quo tempore is audaciam iuuenis reformidans, simul???ue virtutem admiratus, quibuscunque modis incumbens exitiu̅ euadere moliebatur: missis???ue ad hostem legatis, primùm auri vim magnam illi obtulit, alia item eximia: quod verò potissimum, Asiae imperium portionibus aequis cum eo se diuisurum repromisit. Ea quum forent audita Parmenioni, inter Alexandri amicos praepotenti: Accepissem (inquit) si Alexander essem. Et ego per Iouem (inquit) si Parmenio forem. Iussit verò legatos Dario renunciare: Neque mundum soles duos, neque duo summa regna, saluo terrarum statu, posse concoquere. Plut. in Apoph. A' Consta̅tio Imp. an. 3759. missis per Illyricum, Italiam. Africa̅, Hispanias Gallias???ue magistris officialibus, accitiaut coacti quadringenti & ampliùs Occidentales episcopi, Ariminum conuenêre. Quibus omnibus annonas & cellaria praeberi iussit. Sed id Aqvitani, Galli ac Britanni indecorum putantes, repudiatis fiscalibus, priuatis sumtibus viuere maluerunt. Tres tantùm ex Britannia, inopia proprij, publico vsi sunt, cùm oblatam à caeteris collationem repudiassent, praestare putantes, fiscum grauare, quàm fingulos??? Sigonius lib. 6. Imp. occid. ex Seuero. Religionis. Non Accipere ea quae offeruntur, causa Idololatriae, Apostasiae, Haereseos. Praefectus Caesareae sancto Basilio blandiens, suadebat, vt in gratiam Imperatoris Iuliani, fidem negaret: promittens ei imperatoriam amicitiam & opes. Cui Basilius: Haec mihi homini Christiano, inquit, non conueniunt: sed adolescentibus, & illosum similibus, qui talia promissa respiciunt. Tripartita historia lib. 7. cap. 36.
|| [2460]
Hormisda martyr Persa, cùm vestimentis quibusdam donatus à Varane Persarum rege esset, qui eum benesicijs vincere conabatur, excandescens, tunicam conscissam abiecit, & voce magna exclamauit: Si huius, inquit, gratia me religionem longè optimam mutaturum putas, en munus tuum vnà cum impietate habe. Rex tam forti illum animo esse cernens, nudum regia exegit. Niceph. lib. 14. cap. 20. Gratiae spiritualis vendendae. Petrvs & Ioannes Apostoli missi Samariam, baptizatis imponebant manus, ijs ???ue dabant Spiritum sanctum. Tunc Simon magus & ipse baptizatus, sed magis auaritiam, quàm ad fidem corde conuerso, pecuniam Apostolis offerre cepit: ab eis petens, vt simili euentu, quibus ipse manum imposuisset, Spiritum sanctum acciperent. Meruit???ue audire: Pecunia tua tecum sot in perditionem, quoniam donum Dei existimasti pecunia possideri. Marul. lib. 1. cap. 7. Dignitatis sacrae consequendae. Lvdovicvm Pium Imp. nemo muneribus corrumpere potuit, neque quisquam ab eo ecclesiasticam aut politicam dignitatem assecutus est pecunia. Regino lib. 2. Mortuo Remigio Biturigum episcopo, cùm multi Gvnthranno regi munera osterrent ad episcopatum acquirendum, respondit: Non est principatus nostri consuetudo, sacerdotium venundare precio: sed nec vestrum, eum praemijs comparare, ne & nos turpis lucri infamia notemur, & vos Simoni mago comparemini. sed iuxta Dei praescientiam Sulpitius nobis erit episcopus. Gregor. Turonensis libro 6. capite 39. Nicolavs V. auaritiae adeò expers fuit, vt neque officium vllum vendiderit vnquam, neque beneficium simoniaca prauitate ductus vlli collocauerit. Platina. Leo X. Pp. sacerdotium nullum vnquam venale proposuit, vti Alexander VI. & Iulius II. Saepissimè fecerant, quum ab ambitiosis & ditibus precium duarum aut trium decimarum, & biennales etiam reditus antecapere, & officijs sacardotia permutare, sibi iure optimo licere arbitrarentur. adeò vt mirum sit, Leonem largiore manu pecuniam effundere solitum, ab hoc vberrimo lucri genere abstinere potuisse: praesertim Laurentio Pucio Cardinale magno poenitentiario nullum omnino quaestum Pontisicibus illicitum esse praedicante. Is enim natura officiosus atque beneficus, saepissimè à veterum decretorum seueritate, vel exigua cum spe mercedis, industriam suam & auctoritatem ad implenda petentium vota facilè transferebat. Accidit???ue nonnunquam, vt Pontifex de pudore sollicitus, quum libelli de grauissimis rebus subscribendi porrigerentur, ipsius maximè Pucij, quòd diuini iuris esset peritissimus, fidem imploraret, obtestando ne se imprudenter in errorem labi pateretur: quando moxab aliqua enormi concessione aequitatis fines transgresso, poenitentia simul atque infamia laborandum foret. Iouius in Leone X. lib. 4. Adrianvs VI. pontifex noua officia super ordinarijs Romanae sedis prouentibus à Leone X. instituta, ex quibus precio datis, plurimum quaestus fisco accesserat, paulatim aboleuit: & quotquot eius generis deinde vacassent, nulli precio dedit, etiamsi ipse id temporis grauiter numaria laboraret. Sciebant quippe, quantum illa sedi Apostolicae onerosa essent, & sic data amplissimam passim materiam offendiculi & obtrectationibus praeberent. Abrogabat quoque ea nonnullis, qui gratis nacti fuerant, ratus satis ei esse debere, quòd inde annis plurimis sine vllo sumtu onere???ue commoda non exigua accepissent. Damna tamen illa ademtorü Officiorum, cësu sacerdotiorü pensaturü se pollicebatur. Indulgëtias, quas vocant, parciùs longè quàm antecessorescöcedebat, propterea quòd profusiore largitione ad vilitatem contemtum???; apud plebem recidissent. Adde quòd reseruas, accessus, regressus, coadiutorias, praesertim concessas sine assensu eorum, quorum erät sacerdotia, & id genus alia, Romaniaucupij nescio quo nomine appellata retia, quae facilitate Leonis I. supra modum propagata erant, magna ex parte sustulit: praesertim quod ea via plurimi probrosi inepti???ue ad opima sacer dotia obreperent, qui pecuniam haberët, qua nihil nonparare est maximè Romae, probi literati???:, qui häc nö haberent, ab eis excluderëtur. Auctor vitae eius, & Iouius. Fidei. Non accipere ea qvai Offervntvr cavsa Oraculi ementiti Lysander cùm clàm inisset consilia, regesLacedaemoniorum tollere: & sentiret id sine deorum ope facere nö posse, quòd Lacedaemonij omnia od oracula referre consueuerant: primùm Delphicam vatem corrumpere est conatus. Cùm id non potuisset, Dodonam adortus est. Hinc quoque repulsus, dixit se vota suscepisse, quae loui Mammoni solueret, existimans se Afros faciliùs corrupturum. Hacspe cùm profectus esset in Africam, multi cum Antistites Iouis fefellerunt: nam non solùm corrumpinon potuerunt, sed etiam legatos Lacedae mona miserunt, qui Lysandrum accusarunt, quòd sacerdotes fani corrompere conatus esset. Probus in Lysandro. Pacis iniustae. Fuso in Lydia Tisapherne, Tithraustes regis preafectus, Sardeis cum Agesilao rege Spartano egit, vt pacto foedere ??? eam in rem iegatos, pecuniam qui ei offerrent. Verùm respondit ille, pacis penes ciuitatem suam arbitrium esse; se verò malle milites ditare quàm ipsum ditescere: & haberi alioqui praeclarum apud Graecos, nö dona, sed manubias referre ab hostibus. Quo Tithrausti tamen indulge ret, in Phrygiam inde signa mouit, viatico accepto ab eo triginca talenrorum. Plut. in Agesilao, & in Apoph. Caedis iniquae. Callicratidas nauarchus, amicis postulantibus Lysandri, largireturipsis vnum certum ex inimicis suis intersiciendum, daturos eise quinquaginta talenta: ille, quamuis in magna rei numariea dissicultate foret ad commeatum nautis expediendum, haud annuit tamen. Ibi consiliarius eius Cleander: Ego verò, inquit, si tu essem, acciperem: Sanè ego quoque, inquit ille, tu si essem. Plut. in Apoph. Societatis iniuctae. Cùm tyrannus Sami, incursionis Persarum metu, Meander Spartam profugisset: ostendisset???ue Cleomeni, quantam argenti vim secum adduxisset: quantum???ue liberet, ei obtulisset: nihil cepit: caeterùm sollicitus, ne alijs ciuibus largiretur profectus ad Ephoros, è rep. Esse ait, vt hospes suus Samius ex Peloponneso discederet, ne peruerteret quempiam ex ciuibus. Qui ei auscultantes, edixerunt Meaandro, vt eodem die de finibus suis excederet. Plutarchus in Apophthegmatibus. Alcamenem Telecrifilium Spartanum quum quidam interrogasset, Cur munera à Messenijs oblata non accepisset? respondit: Quoniamsi accepissem, cum legibus pacem habere non potuissem. Plut in Laconicis. Diomedon Cyzicenus rogatu Artaxerxis, Epaminondam pecunia corrumpendum susceperat. Hic magno cum pondere auri Thebas venit, & Michitum adolescentulum quinque talentis ad suam perduxit voluntatem, quem tum Epaminondas plurimùm diligebat. Michitus Epaminondam conuenit, & causam aduentus Diomedontis ostendit. Atille Diomedonte coram: Nihil, inquit, opus pecunia est. Nam si ea rex vult, quae Thebanis sunt vtilia, gratis facere sum paratus; sin autem contraria non habet auri atque argenti satis: namque orbis terrarum diuitias accipere nolo pro patriae charitace. Tu qui me incognitum tentasti, tui???; similem existimasti, non miror, tibi???ue ignosco. Sed egredere properè, ne alios corrumpas, quum me non potueris. Tu Michite argentum huic redde: aut nisi id confestim facis, ego te tradam magistratui. Hunc Diomedon cùm rogaret, vt tutò exire, sua???ue, quae attulisset, liceret efferre: Istud, inquit, faciam: neque tua causa, sed mea: ne si tibi sit pecunia ademta, aliquis dicat, ad me ereptum peruenisse, quod delatum accipere noluissem. À quo cùm quaesisset, quo se duci vellet? & ille Athenas diceret: praesidium dedit, vt tutò perueniret. Probus in Epaminonda. Idem, cùm legati venirent ferentes munera animo corrumpendi, ad prandium eos venire iussit priùs, vtin eodem causam aduentus explicarent. Apposita est mensa vilis, bibebant???ue vinum acidum. Subridens igitur Epaminondas, ad legatos ait: Abite, & domino vestro mea prandia narrate: quibus me contentum, non facilè suis muneribus ad proditionem alliciet. Stobaeus Serm. de Prudentia. Legatus Antiochi Heraclides Byzantinus missus ad L. Scipionem Cos. vt de pace ageret, cùm publicè expositis mandatis aequas conditiones impetrare non potuisset: priuatim, sicut prae ceptum erat, P. Scipionem Aphricanum adijsse traditur, qui fratri comes additus erat expeditionis, ac multis modis tentasse animum viri, vt in regis desiderium traheret. Nam & silium eius adolescentem, quem captum in potestate haberet, Antiochum remissurum dixit, & Aphricanum in totius regni societatem, titulo tantùm sibi reseruato, libentissimè suscepturum adiecit. P. autem Scipio, sicut multis alijs virtutibus, ita fide & probitate praestans, caeteris posthabitis, filium vt gratum munus se accepturum respondit, & pro priuato officio, quantum in eo esset, priuatam gratiam relaturum: sed ante omnia regem hortari, vt abiectis belli consilijs, quascunque dederit senatus populus???ue Romanus conditiones, accipiat. Auctor vitae Scipionis. Praeconijfalsi. Cùm AntipatriMilesij patrem, Dionysij Syracusari legati, ad Olympium louem cum muneribus missi, pecunia corrupissent, vt filium Syracusanum renunciari vellet, quòd in pugilatu Olympiae Clinopatri silios perculisset: Antipater [2461] gloriam patriae amplissimis praemijs propositis vendere nosuit: red Milesium se esse, & ex lonibus primum suam in Olympia statuam dedicasse elogio testatus est. Pausanias lib. 6. Patrocinij iniucti. Postquam Harpalus cum magna vi pecuniae, Alexandrum fugiens, in Atticam ex Alia appulit, & concionalium hirudinum, hoc est, Rhetorum fuit certatim concursatio, operas suas ei vendirantium: modicam his ille ex multis obtulit & obiecit escam: Phocioni verò perinternuncios septingenta talenta obtulit, caetera???ue omnia & cum omnibus semetipsum fidei eius vnius commisit. Cùm respondisset asperè Phocion, haud impunè Harpalum laturum, si pergeret ciuitatem redimere: ita in praesentia quieuit moestus. Paulò pòst cùm haberet populus Atheniensis de ipso consilium: aduertit illos, qui ab se numos acceperant, factos sibi aduersarios, ne detegerentur, oppugnare se: Phocionem verò, qui se abstinuerat, cum bono publico simul aliquam etiam salutis suae habere rationem. Igitur denuò incumbens, captauit eum enixé. Verùm omnibus circumspectis, aduertit cum, vt arcem, auro vndique inexpugnabilem. Plutarchus in Phocione. Proditionis. Nicostratvs, Argiuorum praetor, ab Archidamo solicitatus, vt magnae summae praemio & nuptiarum Lacaenae, quam optasset, extra regias, praersidium quoddam proderet: responsum reddidit, Non esse stirpem Herculis Archidamum. Quippe lustrantem terras coërcuisse improbos Herculem: Archidamum probos improbos facere. Plut. in Apopht. Invidiae declinandae. Cyro iuniori hormus preciosissimus à Scopa iuniore, Thessaliae praefecto (quem ex Sicilia acceperat) missus fuit. Hoc monile mirabili quadam arte varietate???ue confectum esse videbatur. Omnibus itaque, quibus id ostendisset Cyrus, mirantibus, gauisus thesauro, repentè circa meridiem ad Aspasiam se contulit, & extractum de cista monile, monstrauit ei, dicens: Hoc certè vel filia, vel matre regia dignum est. Cum???ue annuisset illa: En, inquit, id tibi possidendum dono: tu verò cura, vt è collo suspensum geltes. Illa non recepit munus, sed prudentissimè respondit: Et quomodo, inquít, ausim, cùm hoc donum potiùs matrem tuam Parisatidem deceat? illi igitur mittito. Ego verò sine ornamento hoc tibi collum satis venustum praestitero. Hocresponso delectatus Cyrus, epistolam ad matrem vnà cum monili misit. Parisatis accepto munere, gauisa est, & regijs muneribus Aspasiam remunerata est: quòd tametsi vel sola apud filium excelleret, tamen se vellet superarî à matre ipsius. Aspasia munera quidem collaudauit, sed remisit ad Cyrum: Tibi (inquiens) haec vsuipossunt esse, qui magnam hominum multitudinem alis: mihi verò sufsicit; si te simul amem, & ornamento vtar. Aelianus lib. 12. Lysandri filiabus, tyrannus Siculus, stolas & monilia magnae dignationis misit. Ea non admisit Lysander, inquiens: Mundùs hic deturpauerit quàm exornauerit potiùs meas filias. Ante Lysandrum id dixit Sophocles: Ornatus hic non est miser, sed foeditas Videatur; ac mentis vaecordia tuae. Plut. in praeceptis Con. In Apoph. hoc ipsum quoque tribuit Archidamo, Zeuxidami F. Pericvli evitandi. Evmenes in Orcynijs, Cappadociae campis, ab Antigono per proditionem susus, incidens in Antigoni impedimenta, cùm capere ex facili valeret multa libera capita & magnam vim seruitiorum opum???ue collectarum ex tot bellis & populationibus: veritus est, ne repleti & onusti praeda sui, euaderent ad fugam ignaui, molliores???ue ad sustinendum errores ac tempus, in quo potissimùm spem collocauerat belli, vt aliò auersurus Antigonum. Sed quia prorsus operosum erat opibus illis sub manu positis retinere Macedonas: iussit, vt corpora curarent, & pabulum darentequis, inde hostes adorirentur. Mox in occulto ad Menandrum, qui hostium impedimentis praeerat, mittit, quasi de eo pro veteri amicitia & consuetudine esset sollicitus, vt muniret se monens, maturaret???ue qnamprimùm ex locis equitabilibus & planis se ad proximi montis latus recipere inequitabile, vt cingi non posset. Fama est, cùm haec testaretur apud Antigonum Menander, atque Eumenem collaudarent Macedones, in partem???uehumaniorem verterent: quòd liberos suos in seruitutem redigere & con stuprare vxores cùm posset, abstinuisset & praetermisisset: Atqui ille, dixisse Antigonum, non vestri causa, boni viri, abstinuit istis: verùm ne toc sepedicis fugientem intricaret. Plut. ln Eumene. in Eumene. Libertatis conservandae. Tigvrini pietatis & tranquillitatis studio, libertatem Helueticam tueri, neque animas suas auro exteris principibus vendere, nulla in vniuersum munera, praeterquam à suis, accipere, omnium ordinum incredibili consensu statuerunt anno Domini 1526. grauibus etiam poenis ijs qui deliquissent propositis. Quorum constantiam vtinam reliqui Confoederati imitarentur. Stumpfius. LIBERALITAS EN AH???EI, QVATENVS HONESTÈ PETIT, EXIGIT, ACCIPIT, RECIPIT. Qvi à Qvibvs. Vt Magistratvs à Svbditis. Consule Tit. Munificentiae, quatenus ea quae honesto dantur titulo ab alijs, moderatè acceptantur, f. 2434. Illic Dantium, heic Acceptantium respectus habetur. Pittacvs, qui è septem sapientum numero est habitus, cùm ei Mitylenaei, posteaquam se spontè magistratu abdicasset, multa millia iugerum agri muneri darent: Nolite, rogo vos (inquit) mihi dare, quod multi inuideant, plures etiam concupiscant. Quare ex istis nolo ampliùs, quàm centum ingera, quae & meam animi aequitatem, & vestram voluntatem indicent: nam parua munera diutinat locupletia, non propria esse consueuerunt. Probus inThrasybulo. Aegrè sibi à Mytilenaeis relicti dimidium resecuit, auctore Sosicrate, dicens: Dimidium praestabilius esse toto. Laërtius. Ivreconsvlti à Clientibvs. Iasonis Mayni Mediolanensis I. C. tanta fuit auctoritas, vt cùm qui ante illum responsa edebant Iurecoss. tribus aut ad summum quatuor aureolis honorarentur, ipse primus L, C, & plus eò à clientibus acceperit, sic???ue iunioribus viam aperuit, qua extra veterum sordes emergerent, & locuplete opulenta???ue penu agerent. Ante illum professores ducentos, aut ad summum C C C. aureos à fisco percipiebant: is primus millenosà Ludouico XII. exegit: nec vnquam iuniores Decius, Ruinus, Alciatus, eum numerum excessissent, nisi iam ille sic praeiuisset, atque principalis aerarij portas reserasset. Alciatus Parergon iuris lib. 5. cap. 26. Praeceptores à Discipvlis. Aristippvs reprehensus à quodam, quòd Socratis discipulus, contra Socratis morem pecuniam acciperet: Meritò, inquit, hoc facio. nam Socrati plurimi diuites amici mittebant triticum & vinum: è quibus pauca in vsus necessarios reseruans, remittebat reliquum. Nimirum habebat ille dispensatores Atheniensium primores: ego verò Eutychidem, seruum meum emtitium. Laërtius libro secundo, capite octauo. Timothevs tibicen, aduentantem discipulum interrogauit, An sub alio etiam praeceptore Musicae operam dedisset? Qui cùm id affirmasset: Duplicem igitur dabis mercedem, ait, quoniam duplex mihi labor subeundus est: dedocendi videlicet vetera, & docendi noua. Plutarchus. Ab Amicis. Aristippvs Socraticus reprehensus, quòd pecuniam acciperet ab amicis, ait: Se non ideo accipere vt vtereturipse, sed vt illi discerent, ad quas res vtendum sit pecunijs. Vulgus enim diuitum aut in equos, aut in operosas structuras, aut in luxum perdit pecuniam: quum ea bonis viris, si egeant, sit eroganda. Laërtius libro octauo. Ab Hospitibvs. Apud Gulielmum plebanum in Catzenhusen, magna humilitate & sanctitate conspicuum, Imperator vel Ludouicus III. vel Conradus I. qui Arnulpho successore, in venatione ceruum insecutus, per longissimos recessus nemoris aberrans; pernoctauerat: xenij???ue loco aliquid petere iussus, petijt, vt quem primum ceruum in venatione cepisset, corrigiam sibi de pelle eius daret, qua cinguli loco vteretur. Annuit Imperator: & videns sanctitatem viri, pollicitationem???ue factam alta mente reponens, quamprimùm vacauit episcopatus Mimigardeuordensis ecclesiae, eum licèt renitentem, eò promouit. Cranzius lib. 2. Metrop. cap. 29. Victores à Victis. Cn. Pompeivs Magnus à Tigrane Armeniae rege victo ingentia munera accepit, eum???ue liberalitatis ergó in regnum restituit: filium verò, qui tanti se coenam Pompeij emere nolle dicebat, in triumpho duxit. Plut. in eius vita. Qvae. Videlicet tanquam Dona, Mvnera. Octavivs Augustus strenam ab insimis accipere dedigna [2462] tus non est vicissim in ea mittenda largus admodum ac liberalis. Suetonius. Vrbani I. Pp. 914 trai Institutum fuit, vt Ecclesia praedia ac fundos à sidelibus oblatos reciperet, partiretur???; prouentus clericis omnibus viritim, nihil???ue cuiuspiam priuatum esset, sed in commune bonum. Platina. Rolandvs de Plaçiola, I. C. Patauinus, sua aetate clariss. cuius etiam Baldus honorisicè meminit, patriae nomine legatus ad Pontisicem missus, cùm rogaretur à fratre, vt opimum aliquod sacerdotium impetraret: optione sibi data à Pp. Semplice clericatum petijt. Demirante id Pontifice, & causam rogante: Frater enim meus, inquit, pro quo posco, non est pluris. Ex Zicci Polentoni lib. 5. Exemplorum refert Bern. Scardeonus lib. 2. classe 8. hist. Pat. Tribvta, Vectigalia. Darivs rex, Xerxis pater, quum tributum indixisset sub ditis, accersitos prouinciarum praefectos percontatus est cùm alijs de rebus, tum etiam an grauia essent populo tributa. Quum illi respondissent, esse mediocria: iussit, vt singuli dimidiam tantùm partem exigerent. Qua beneuolentia & clementia admodum conciliauit sibi subditorum animos, vt merítò ab omnibus diligeretur. Plutarchus in Regum & Imperatorum Apoph. Alexander Magnus, cùm quidam admoneret, longè plus vectigalium à ciuitatibus auferriposse: respondit: [Greek words] id est, Et olitorem odi, qui radicitùs olera excindat. Max. Ser. 13. Antigonvs, Macedonum rex, pecuniam exigebat rigidé. Cùm autem diceret quidam, At non fuit eiuscemodi Alexander: Meritò, inquit. ille enim demetebat Asiam, ego lego spicas. Plut. in Apophtheg. Tiberivs Caesar centesimam rerumvenalium inducentesimam relaxasse dicitur. Nero, initio sui principatus, quò gratiam popularem aucuparetur, quintam & vigesimam venalium mancipiorum remisisse dicitur. Traianus dicitur vectigal vigesimarum sustulisse. Alex. lib. 4. cap. 10. M. Antoninvs Pius, procuratores suos modestè suscipere tributa iussit: excedentes modum, rationem factorum suorum reddere praecepit: nec vnquam laetatus est lucro, quo prouincialis oppressus est. Contra procuratores suos conquerentes libenter audiuit. Capitolinus. Praemivm Operae Vel Theoricae. Vide Tit. Praemia data Grammaticis, Rhetoribus, & c. Illic causa dandi iucta in Dante: hîc [Greek words] in Accipiente perpenditur, f. 3373. Mechanicae. VideTit. Mechanicorum, f. 3630. Bellicae. Calebvs, Iephonis F. Cenezaeus, à Mose cum caeteris missus exploratum in Chananaeam, cùm suo officio integrè functus esset, promisit ei Dominus, eum terram quam explorasset, post X L. annos ingressurum & obtenturum, caeteris omnibus, qui Domino non fidissent, eo tempore in deserto pereuntibus. Itaque cùm inTerram sanctam venissent, petijt à Iosua duce Israëlitarum, vt sibi Hebronis montem in haereditatem assignaret, in quo Enaquini gigantes habitabant, oppida munitissima incolentes. Annuit Iosua illius votis. Itaq; Calebus auspicijs diuinis Hebronem obtinuit, expulsis & caesis tribus Enaquinis. Iosua cap. 14. Cùm Israëlitae Terram sanctam in suos fines partiti essent, I Osva Nunis F. dux illorum, oppidum Thamnathsaram, in monte Ephraimitico positum, in medio Terrae sanctae, poposcit sibi dari, id???ue aedisicauit & incoluit. non vrbem aliam magnam & municam pro tot laboribus petijt: sed rerum gestarum gloria & Dei opt. max. sauore contentus, locum tantü, in quo domicilium habere posset, elegit. Iosua cap. 19. Victis à Dauide rege Amalechitis, de praeda contentio suit inter eos Milites qui praelio certauerant, cum ijs qui prae caeteris fessi longo itinere, iussi erant in castris subsistere. Nolebant qui certamini adfuerant, & qui Dauidem secuti erant, quorum vi, viribus ac virtute hostes fusi fugati???ue essent, alijs quicquam vt otiosis, & qui ad victoriam nihil contulissent, praedae distribui. Nam iniquum esse, quod sanguine suo quaesijssent, huius fieri participes, qui intra castra securi quieuissent. At hi contrà, etsi fatigati quidem: tamen non sua voluntate, sed iussu & imperio Dauidis in castris remansisse. Praeterea non minore praemio dignos esse, qui interim dum alij certant, totius exercitus sarcinulas, impedimenta, commeatus in castris custodiunt, obseruant: atque ipsa adeò castra, perfugium victis, victoribustutum ac iucundum solatium. Rex decreuitpraedam aequè diuidi: atque importerum semper apud Iudaeos ita obseruatum est. Aerodius ex libro 1. Regum, capite trigesimo, & ex Iosephi libro sexto Antiq. Bello inter Athenienses & Mitylenaeos de Sigaeo exorto, cùm dux Atheniensium Phrynon prouocasset ad pugnandum extra ordinem secum, cuicunq; placeret: obtulit se Pittacvs, qui plagis implicatum hominem robustum & vastum obtruncauit. Huic cùm osserrent Mitylenaei magnificadona, misso iaculo, eum fundum tantùm postulauit, quatenus telum occupasset, vocatur???; etiam nunc Pittacium. Plut. de Herod. mal. Horativs Cocles Romanus tantum agri cepit, quantum ipse vno die claudus circumarauit. Plut. Praecept. politicis. Cn. Martivs Coriolanus, cùm post egregia facinora à Posthumio Comminio omnibus donis militaribus, & agri centum iugeribus, decem captiuorum electione, & totidem ornatis equis, centenario boum grege, argento???ue quantum sustinere valuisset, donaretur: nihil ex his praeter vnius captiui salutem, & equum quo in acie vteretur, accipere voluit. Liuius libro 2. Dec. 1. Plut. in Coriolano. Plinius de Vir. illustr. Val. Max. lib. 4. cap. 3. & lib. 5. cap. 4. Flor. lib. 1. cap. 22. Eutrop. libro 1. cap. 11. Ludouicus Bauarus Caesar contra Fridericum Austriae ducem aemulum bellum gerens, magnam victoriae spem in Ioannb Boëmorum rege reponebat, si eum in commilitium pertraxisset. Itaque Valdemari Brandenburgensis Marchionis, qui sine liberis decesserat, successionem bonorum se attributurum Ioanni promisit, si opera eius adiutus, Caesaream dignitatem retineret. Victo igitur ad Mildorfum Friderico, Ludouicus ampliùs sexaginta nobilium proceres, Boëmos Morauos???ue, baltheis & alijs militaribus donis exornauit. Regi verò magnificipromissi immemor, Budissinam duntaxat, quam Marchio dudum oppignoratam tenebat, sine precio restituit: Brandenburgensem ditionem ad filium suum Ludouicum transferens. At Rex sola Budissina non contentus, Gorlitium praeterea & alia oppida in Lusatia, quae superior appellatur, nuper à regno abalienata, suo milite recuperauit: molestè quidem Caesare ferente, sed molestiam illam tamen deuorante, tanquam fraudis in Regem commissae sibi conscio. Dubrauius lib. 20. Petrvs Mendoza, etiamnum adolescens, Christianorum tria millia, à Granatensibus Saracenis in monte obsessa, trecentorum opeliberauit: hostibus ancipiti periculo circumuentis & disiectis. Mendozae virtuti honos habitus, vt quaecunque velletex praeda eligeret: aut si mallet, omnia sumeret. Atis praedam distribui iussit: sibi socijs???ue suis trecentis tertiam partem, reliquas virilibus partibus inter se diuidendas censuit, quädo par periculum, labor, industria extitisset. Laur. Valla lib. 1. Historiarum. Precivm Rei Venditae, Elocatae. ConsuleTit. Fidei in Contractibus voluntarijs, quatenus exigitur precium, f. 3345. Sibylla Cumana, anus hospita & incognita Romae, Tarquinium Superbum adijt, nouem libros ferens, quos esse dicebat diuina oracula: eos maximo precio regi obtulit. Qui anum veluti deliram irrisit. At illa in foculo tres libros exussit. Et vtrum sex reliquos eodem precio emere vellet, rogauit. Verùm Tarquinius id multò magis risit. Mulier ibidem statim tres alios libros igni tradidit: atque idipsum denuò placidè rogauit, treis reliquos eodem ilio precio emat. Tarquinius anus constantiam admiratus, & iam serij quid inesse suspicans: tres reliquos eo precio, quod pro omnibus à principio exegerat, mercatus fuit. Mulier à Tarquinio digressa, nusquam postea comparuit. Libri tres in sacrarium conditi, Sibyllini sunt appellati. Ad eos quasi ad oraculü xv. viri adeunt, deorum voluntatem indagaturi. Gell. lib. 1. Noct. Att. cap. 19. & Plin. lib. 13. cap. 13. Viginti talentis vnam orationem vendidit Isocrates rhetor Atheniensis. Plin. lib. 7. cap. 30. M. Popilivs Andronicus opusculum quoddam Annalium XVI. millibus numûm vendidit. Tranq. de Gram. illustrib. Qvomodo. Nempe Arte Mechanica. v. g. Agricultura. Philopoemenes Megalopolitanus compendia bellica quidem absumebat in equos, in arma, in redimendos captiuos: rem verò familiarem ex aruo studebat iustissimo quaestu agere. neq; id faciebat transitoriè: verùm curandam potissimùm rem domesticam censebatei, qui temperare vellet ab alienis. Plut. in eius vita. M. Cato Censorius agriculturam in oblectamento potiùs ponebat, quàm in fructu. Emolumenta in rebus securis & certis collocans, lacus parauit, aquas calidas, loca fullonibus idonea, praedia quae pascua haberent, & syluas natiuas, vnde magnum compendium faciebat, quibus nec Iupiter posset, vtipse ait, nocere. Plut. in eius vita.
|| [2463]
Q. Rhemmivs Palaemon, Veicetinus, Grammaticorum princeps Romae, cùm maximos sumtus faceret, tum etiam in re familiari diligentissimus erat: cùm & officinas promercalium vestium exerceret, & agros adeò coleret, vt vitem manu eius insitam satis constet CCCLXV. Vasa edidisse. Plin. Mercatura. Lampis Aegineta negotiator interrogatus, Quomodo sibi parasset diuitias? Magnas, inquit, haud difficulter, exiguas verò cum labore ac tardé. Sentiens, initiò paulatim magna???ue vigilantia propria corradi pecuniam. Caeterùm parata iam ingenti sorte, facile esse amplis lucuis vel per seruos suos ditescere. Plutarchus in bello, An seni sit capessenda respublica. C. Clavdi VS Tribunus pl. lege ad populum lata, ne quis senator senatorísve pater maritimam nauem haberet, quae plus quàm trecentarum esset amphorarum capax, mercaturas honestas Senatoribus Rom. permisit. Sabellicus libro primo, Enneadis 5. Alfonsvs Atestinus, dux Ferrariensis, à quibusdam non obscura subagrestis quaestus sugillatione notabatur, quòd salsamentorum & pomorum omnis generis atque olerum monopolia per institores suos exercere diceretur. Nam opimae piscationis circa Padusas vsitatae, & fructus ex amphissimis ipsius hortis collecti expositi???ue venales, non toti modò aulae, verumetiam vrbanae multitudini expetitam moderati precij copiam suppeditabant. Aggeres namque vniuersos intra pomerium per decliuia plana???ue, vti locus posceret, frugiferis arboribus, & inflexis vinetis, digestis???ue areolis perpetua viriditate vestiuerat: quae omnia diligenti cultura & perenni irrigatione, ad id lata & nauigabili fossa ex Pado perducta, ad miram vbertatem omnium terra nascentium & peramoenae deambulationis voluptatem instituta, clari hospites mirarentur. Verùm imperiti homines temerè probra principibus affigere soliti, nesciebant certissimos atque sanctissimos redditus ex vna maximè industria & parsimonia, quae neminem laedetet, facilè prouenire: vtpote qui principem prodigum & inconsultae liberalitatis mallent, quàm tenacem iusti & aequipatriae???; amantissimum, & minimè largitorem Iouius in eius vita. Venditione, Avctione. Nerva Imp. laudatissimis sumtibus exhaustus, vestes, vasa argentea, aurea???ue, ac supellectilem omnem, cum agris vnà & domibus, auctioni subiecit ac vendidit, necessarijs paucis reseruatis, vt amicos iuuaret. Ivdicio. Miles quidam argenteam patinam à D. Ladistao Hungarorum rege, suo patri dono datam, apud procerem oppignerarat. Cùm pignus repeteret, alter impudenter pignus negabat. Praetor patinam D. Ladislai sepulcro imponi iussit, ac illi adiudicari, qui eam impunè è loco sacto accepisset. Quipignus negarat, prior numen periclitans, neque patinam capere, neque loco mouere potuit. Miles verò quum supplex orasset, vt quod patri quondam primipilo dono dedisset, filio ratum faceret, patinam accepit impuné. Bonsinius lib. 4. Dec. 2. Armis. Constantinvs Magnus aequum esse existimans, se illius victoriae, quae suis quoque armis quaesita esset, praemium aliquod reportare: partem prouinciarum, quas Licinius collega Maximino Augusto in Oriente ademerat, repetiuit. Vbi verò legatos ac postulatum suum ab eo vidit repudiari, exercitibus suis in eam rem conuocatis in Pannoniam maturauit. Victus à Constantino Licinius, legatos ad Constantinum de concordia misit. Neque Constantinus grauatè eam accepit orationem, praesertim Constantia sorore, Licinij vxore, vt mitioraconsulere vellet, orante. Itaque pax his conditionibus cöuenit, vt Licinius Constantino Illyricum, id est, Dalmatiam, Macedoniam, Pannoniam, Moesiam Daciam???ue dimiteret: ipse Thraciam cum Asia, Aegypto, & Oriente sibi haberet: Valens autem, quem Licinius Caesarem appellauerat, tanquam artifex eorum malorum, abdicaret. Atque ita foedus vtrinque conscriptum, & iureiurando sirmatum est. Eusebius bellum hoc Cibalense Licinianum vocauit: gestum autem ob eam, quam diximus causam, & eo, quo expositum est, ordine, Zosimus retulit. Sigonius lib. 3. Imp. occid. Otho IV. ab Innocentio III. Romae coronatus, in eiusdem odium incidit, cùm per Italiam antiqua Imperij iura reposceret, quorum iam quaedam transierant ad ecclesiam: sed & Mathildis potentis per Italiam feminae locupletem haereditatem reposceret, quam illa legasse dicebatur Ecclesiae: duplici iure ad se pertinentem. Nam legitimus haeres videbatur amitae suae, quae nata erat ex marchionibus Saxoniae: & vacantis feudi directum dominium redibat ad Imperium. Abiens vrbe Imperator, praedia Romanae ecclesiae inuasit, montem Faliscum &: vrbes conterminas. Ergo Papa illum anathematis mucrone percussit, cohortatus principes Electores, vt quoniam ipse excommunicatum & deinde depositum Imperio Othonem deiecisset, alium deligerent, Fridericum scilicet adolescenrem annorum XX. Siciliae regem, Henrici VI. Imperatoris silium, Friderici I. nepotem. Is mortuo Othone rerum potitus est. Cranzius libro 7. Saxoniae, cap. 33. Oeconomia Prvdente & singali. Raceburgensis episcopus Pardamvs Knesebeck, cùm ob prodigalitatem praedecessorum ecclesiastica praedia ita grauata essent aere alieno, vt non sufficerent prouentus ecclesiae fratribus sustentandis: quinimò singulis annis ad necessariam sustentationem CCCC. marcas, ad reditus annuos persoluendos, mutuò accipere cogerentur: ad implorandam diuam Virginem se contulit: sratribus???ue indixit, vt humili prece implorarent auxilium ab alto, & statuerunt, vt, dum cantaretur Sequentia, Aue praeclara, versus illos, Audinos, & Salua nos, fiexis genibus in honorem & reuerentiam Virginis, humilimè corda inclinarent. Quo diligenter impleto, non multò pòst sanctissima virgo immisisse credicur spiritum prouidentiae prouisoribus, vt omnia cum singulari parsimonia dispensarent: & deinde prouentus frugum bonos fecisse, vt paulatim aere alieno dissoluto, ad suae sustentationis sufficientiam peruenirent. Cranzius lib. 11. Metrop. cap. 15. Petitione Modesta. Anaxagoras philosophus, à Pericle occupationibus distracto neglectus, corpore obuelato iacuit, & vitam inedia finire voluit. Pericles territus accurrit: & summis ab eo precibus cötendit, vt sui misereretur, cui tantum consiliarium adimeret. Tum Anaxagoras reducta veste dixit: Qui lucerna opus habent, ô Pericles, oleum affun dunt. Plut. In vita Periclis. Doni Simvlatione. D. Germanvs, Antisiodorensis episcopus, legatus missus ab Armoricensibus ad Valentinianum III. Rauennam venerat. Cùm Placidia Augusta vas argenteum cibis refertum ad eum misisset; ille, cibis ministris suis disttributis, argentum sibi in necessitates pauperum conferendum retinuit, & patinam cum hordeaceo pane remisit, quem Placidia libens accepit, atque ad salutaria aegritudinum remedia conseruauit. Sigon. 1. 13. Imp. occid. Rescissione Donationvm prodigarum. Nobiles proceres???ue regni Scotorum indignabantur fructus sous (quos Verdas vocant & Releuationes) ab rege occupari, quos ex liberalitate parentis eius ac superiorum liberè soliti fuissentipsi recipere. Rex, conuocato concilio palàm omnes rogauit, Vtrum aequius ipsis videretur, regem suis, id est, regijs prouentibus viuere, an ipsorum? Ad quod quum ab omnibus, regijs potiùs esse, responsum esset, demonstrauit: non ipsorum, sed regios eos esse prouentus, quos Verdas Releuationes???ue vocant, suum???ue patrimonium absumtum per prodigalitatem superiorum gubernatorum. Verdas autem vocabant, quum parentes, antequam liberi ad XXI. annum peruenirent, vita decederent: tum Rex omnes reditus occupabat, haeredis???ue interea curam suscipiebat. H. Boëthius lib. 17. Cvr. Cavsa, Scilicet Popvlaritatis. Artaxerxes Persarum rex (qui iuxtà censebat regium esse & benignum, capere candido & alacri animo exigua, atque ingentia donare) cùm homo pertenuis & plebeius, cui nihil erat aliud, sumtam ex amne ambabus manibus aquam ei equitanti in itinere obtulisset, accepit hanc grato animo, arrisit???;: ex propenso animo dantis, non ex dati precio munus aestimans. Plut in Regum apoph. Artaxebxes Mnemon, malum conspicuae magnitudinis, quod homo pauper ei obtulit, cepit vultu hilari: ac, Per solem, inquit, hic meo ludicio etiam vrbem paruam, si permissi ei sit, efficiat magnam. Plut. In Apophtheg Fidei in patriam. Vt classis Xerxis Aphetas applicuit, expauescens multitudinem Eurybiades Lacedaemonius, frontem obtinentium nauium, alias???ue accipiens supra Sciathum ducentas circumuehi: statuit quàm ocyssimè in interiorem Graeciam se recipere, & quam proximè tenere Peloponnesum, atque sic classi pro subsidio terrestres copias circunfundere: quòd vires regis maritimas censeret insuperabiles. Hîc metuentes Euboei, ne à Graecis desererentur, miserunt cum ingenti summa pecuniae Pelagontem ad colloquendum occultè cum Themistocle. Quam vbi ille accepit, dedit eam, vt tradit Herodotus, Eurybiadi. Cùm autem ex ciuibus relustaretur ei Architeles, qui sacrae, nauis erat trierarchus: pecuniae verò, quam preaberet socijs naualibus, inops, properaret se cum naue subducere: incendit in eum [2464] vehementiùs Themistocles ciues concursu facto coenam eius diriperent. Quare attonito Architeli, ac grauiter id ferëti mittit in cista Themistocles pané & carnes in coenam, subijcit???ue argenti talentum in fundo, adhortans vt in praesenti coenet, & postero die socios nauales curet. Sin minus, laceraturum ostendit ipsum se ad ciues, quasi numos ceperit à Barbaris. Haec Lesbius Phanias memorat. Plutarchus in Themistocle. LIBERALITAS EN [Greek words]. CONSERVATIO OPVM LIBERALIS. Opes honestae Vel Conservantvr, Ratione habita Personarvm, Qvi Conservarint. Parsimonia [Greek words] ad hune quoq; locum pertinet, quatenus sumtum quem non facit, & donum quod non dat alijs, sibijpsi seruare intelligitur. Principes. Alexander Mammeae annonam diligenter inspexit, ad aurum colligendum attentus, ad seruandum cautus, ad inueniendum solicitus, sine cuiusquam excidio. Cuspinianus. Alfonsvs Atestinus, dux Ferrariensis, aduersus parsimoniea & totius disciplinae suae obtrectatores sine iactantia disserendo, hoc graui edito proloquio saepissimè praedicabat, Principis inane esse nomen: & id contemtui atque iniuriae semper expositum videri, nisi eius aerario praegrandem signatae pecuniae vim, ante pericula congestam, contineri seruari???ue omnis generis homines existimarent. Iouius. Patresfamiliâs. Ex loco Prudentiae oeconomicae, huc quaedam commodè transferri possunt, f. 1656. Rervm, Qvae Conservantvr. Conseruare, Tuerihonestè Haereditatem. Cùm Moses iussu Domini Salphaadi Filias propterparentis memoriam patri defuncto in diuisione Terrae sanctea succedere voluisset, & illae alijs, quàm tribulibus suis (errant autem è tribu Manassis) nupturae viderentur: Manassitae caeteri veriti ne hac ratione agro suo aliquid decederet, Mosen conuenerunt. Itaque lata lex, vt filia haeres instituta à patre, suo arbitratu nuberet, modò in tribus paternae gentem nuberet. Numerorum 36. Annonam. Iosephvs ex somnio Pharaonis famem septennem praeuidens, septennio integro quintas cuiusque anni fructuum congregauit, & hac ratione Aegyptum à grauissima fame liberauit. Geneseos cap. 41. Modi, Qvomodo conserventvr. Pvta Oeconomia diligente, frugali. Nabathaeorvm continentiam laudibus efferunt celeberrimi auctores, nec non cumulandis asseruandis???ue diuitijs curam exactissimam. Caelius lib. 18. cap. 36. Antiq. Lect. Ex Strabone. Pericles Atheniensis cùm magistratum annuum adeptus esset, inuictum se à pecunia praestitit: alioquin non negligës omnino rei faciendae. Nam bona paterna, quae iusto titulo possidebat, cùm neque incuria dilabi pateretur, neque ijs tractandis multum sibi negocij molestiae???ue esse vellet: eam domesticae rei rationem inijt, quam & expeditissimam esse & certissimam putabat, ita vt omnes annuos fructus venderet simul quotannis: quae autem ad victum & rem familiarem erant necessaria, singula in foro quouis tempore emeret. Ea ratione neque pubescentibus filijs grata erat, neque largum praebitorem eum mulieres habebant: reprehendebant???ue istam impensarum rationem indies, & accurato calculo computatam, cùm in magna familia & opibus splendidis nihil abundaret, sed omnes sumtus, omnes reditus ad certum numerum mensuram???ue reuocarentur. Totam autem rem familiarem accuratissimè administrabat Euangelus famulus, siue natura, siue institutione Periclis ad id negocium ita egregiè paratus, vt nemo quisquam. Plutarchus in Pericle. Anna Gandala, è Vasconum gente, Vladislao Hungariae & Boëmiae regi nupta diligentissima acerrima???ue fuit in tuendis vectigalibus, censibus???ue & arcibus regijs conseruandis, in quas proceres inuadebant vilissimo obtruso precio: breuis???ue insignem thesaurum coaceruauit, ac prima reginarum abacum regis ex solido auro planè regium instruxit: aggressa dein mensas argenteas adornare, ne quid aliud in coenaculo regio nisi aurum & argentum purum putum???ue resplenderet. Post illius obitum in regis bona impetus sensim factus est ab harpyis aulicis, qui tempora rapiendi obseruare, nimi???; Regis bonitate ad suum quaestum abuti nouerant. Dubrauius libro vigesimotertio. Denegatione petitionis inhonectae. Albertus I. Ceasar à Bonifacio IIX. Pp. instigatus contra Venceslavm IV. Boëmorum regem, petijt ab eo decumas argenti, quod in Boemia ex montibus puteis???ue argenteis, ac praecipuè Cuthnensibus erueretur, inquiens: Eodem iure, atque eadem conditione obligatam esse imperio Boëmiam, qua caeterae principum in Germania prouinciae, quae à Caesare iurisdictionem suam accipiunt, vt meritò Caesar vicissim ab illis decumas metalli exigat, Venceslaus inter suos subridens: Non vanum, ait, hoc in aulis iactatum dicterium: Rex pauper idem calumniator. Vndénam tam euidens calumnia, nisi ex pera Albertivacua? Itaque haec responderi iussit, Se non obstare, quò minùs Albertus vectigalibus Caesaris debitis iure suo vtatur sruatur???ue, modò ab alienis sibi temperet: quorum in possessione perpetua semper fuerint, non solùm Reges, sed etiam ante illos Principes Boëmiae: qui sic à Germanis Caesaribus in amicitiam & fidem recepti sint, vt praeter honorem, quem maiestati Caesareae deberent, caetera immunes & liberi essent. Hanc adeò libertatem maiores suos, se???ue in hodiernum diem vsurpasse, eandem velle inuiolatam posteris quoque suis tradere. Albertus ingenti exercitu conscripto, Boëmiam ingressus, in aciem prodire noluit, sed re infecta exercitum reduxit. Dubrauius lib. 18. Ludouicus, Boëmiae & Hungariae rex, instinctu aulicorum si quem videret preciosis pellibus vel torquibus aureis insignem, ijs se donati petebat. Nemo erat qui non iuuenem regem demereri cuperet. Munus acceptum ille primo cuique petenti dare solebat. Viderat quadam die Henricvm Tunkel exuuijs murium Ponticorum indutum, dari???ue sibi vestem illam petierat. Has ego, inquit ille, pelles, honoris tui causa, vt in conspectu maiestatis tuae ex dignitate mea apparerem, haud paruo aere permutaui, & ex illis ita concinnari mihi vestem iussi, vt corpori meo apta esset, illud???ue accedente iam senecta calefaceret. Isti autem qui illam venantur, iuuenes sunt, possunt???ue adhuc sanguinis & pellis suae calore esse contenti: at si pellibus indiguerint, benè pulcrè & honestè pro aetate illorum vulpinis contegentur. Quo responso audaciam caeteris negandi addidit, & pudorem aulicis petendi aliena, incussit. Dubrauius lib. 33. Cùm Gregorius X Lab omni omniüprouinciarü clero decimä posceret, restitêre tres Archiepiscopi Rhenenses: Satis emunctam argento Germaniam, iam omne aurum à barbaris (quos Itali vocabant) subtili ingenio ablatum. Obierat per id tempus archiepiscopus Moguntinus. Papa, vt haberet qui illi in trib. archiepiscopis vel vnus gratisicaretur, prouidit de ecclesia illa episcopo Bambergensi: sed Capitulum postulauit Spirensem, qui etiam praedia & arces prior occupauit. Cranzius lib. 8. Vandaliae, cap. 42. Prohibitione exactionum. Anno Salutis 1270. missus est legatus Pontisicis in Scotiam, sacrae pecuniae in Saracenos exigendea causa. Alexandri III. Scotorum regis iussu extra fines subsistere, & per literas mandata exponere iussus est. Petijt itaque à qualibet ecclesia parochiali quatuor marcas Sterlingas: ab Abbatibus verò singulis octoginta. Rex tantam pecuniae vim nulla habita prouentuum ratione conflari nec posse nec debere, respondit: sibi tamen curae fore, ne ei bello deesset. Misit proinde mille marcas argenti Clementi quarto in subsidium profectionis: ad Ludouicum verò Galliae regem, vt ipse per legatos postularat, mille milites in Africam, qui partim ferro, partim peste, aestum regionis, frigidissimo assueti solo, ferrenon valentes, occubuêre. H. Boëthius lib. 13. Circa an Sal. 1464. Rex Poloniae non satis aequo ferebat animo, Marinum de Fregeno, nuncium Apostolicum, qui iamdudum in Suecia multas opes contraxerat, etiam suas in Polonia oues tondere. Duci iussit hominem, vt diligentiùs perquireret, quos in vsus veniret tanto molimine aceruata per prouincias pecunia, suo regno magis quàm Italiae necessaria, cùm à Turcis Tartaris???; quotidie laboraret. Ea fama quü percrebuisset Lubicae, nücius quoq; regis Daniae opes [2564] ex Suecia illuc à Marino deuectas sequestrari curiuit. Apostolicus quoque collector, decanus Hamburgensis, ijsdem manus iniecit. Marinus tamen astutè elapsus est. Cranzius lib. 12. Vandaliae, cap. 33. Animaduersione. Quum Otho I. Imp. rogante vxore Editta, Angliae regis filia, quae Albi flumine delectabatur, Magdeburgi vrbem exaedificaret, & nundinis donaret, ad inuitandos mercatores, episcopatum ibi instituere constituit, Vandalis ad fidem Christi multiplicatis. Cùm deesset territoriu̅, egit rex primùm placidè cum Bernardo, Halberstadensi episcopo, Burggrauio Magdeburgensi, vt cederet partem ditionis nouo episcopàtui. Caeterùm cùm neque suasionibus, necprecibus proficeret, caprum episcopum incarcerauit. Aderat sacra louis Dominicae coenae. Episcopus quasi chrisma consecraturus, iussi sibi dari pontificialia ornamenta: quibus indutus regem acciuit. Credens iam emollitum rex, & malis perdomitum, venit. Vbi adstitit, episcopus incoat: In nomine, inquiens, rupremae Trinitatis anathematizo te, rex, cum omnibus qui te non deserendum putant, quòd manum inicceris, & detines Christum Domini. Rex cachinno excipiens digreditur: altiùs tamen deinde descendit in pectus eius pontificalis imprecatio. Mox intra se reuersus, misit qui episcopum laxare̅t, im petrata venia. Ita obtinuit episcopalis seueritas, ne se viuo aliquid ecclesiae detraheretur. Sed morte eius post annum xlviii. interueniente, omnia ex sententia regis processerunt. Cranzius lib. 3. Metropol. cap. 10. Non conservantvr. Qvi non conservent. Consule loca Magnificentiae & Munificentiae, quatenus jumius, qui fit in res honectas, non conseruatur: &: quatenut id quod datur honectè, honestè etiam non conseruatur, f. 2377. 2434. Apostoli. Vide pòst, Religionis causa. Philosophi. Crates Thebanus omnium fuit contemtor, quae vulgò admirationi sunt, tum praesertim pecuniarum ac patriae. Non ehim tantùm facultates suas Thebanis tradidit omnes, sed Thebas etiam, quas antea inhabitauerat, reliquit: Non opus esse. inquiens, vt eam ciuitatem incoleret, quam Alexander veI alius subuersurus sit. Flut. de non Foenerando. Qvae. Non conservare Haereditatem. P. Scipio Numantinus integram Fabio fratri haereditatem concessit. Plut. in Paulo. Praedam. Alexander Magnus, cùm expeditionem in Indos suscepisset, graues autem & impeditos videret praeda Persica Macedonas: primus flammam subdidit regijs plaustris: inde caeteros induxit, vt se imitati ad bellum agiles & expediti pergerent. Plutatchus in Aemilio. Qvomodo non conservent. Opes Deserere. Democritvs Abderites fratribus suis (alij patriae malunt) haereditatem paternam concessit (fuit autem illa amplissima, quando quidem pater eius Xerxis exercitui epulum dare potuit) ipse paucis assumtis pecunijs, quantum pro viatico satis fore videbatur, philosophiae studio peregrinatum abijt. Gellius. Sab. lib. 2. cap. 1. Abijcere. Cleanthes Assius collectam pecuniolam aliquando proiecit coram familiaribus, dicens: CIeanthes aItetum Cleanthem alere posset, si vellet. Laërt. lib. 7. cap. 2. Philostratus in vita Apullonij, & Diocles, substantiam Cratetem Thebanum Cynicum aiunt omnem in mare proiecisse, vt eo Iiberiùs philosopharetur. Apud Horatium lib. 2. Sat. 3. Aristippvs Soctaticus seruos proijcere aurum in media iussit Lybia, quia tardiùs irent, proqpter onus segnes. Hoc ipsum de illo retulit etiam Laërtius, auctorem secutus Bionem, qui non aurum fuisse, sed argentum pecuniám ve inquit: neque iussisse vt omne onus abijceret, sed quantum ferre posset, gereret: de vno nanqueseruo loquitur, non de pluribus, vt Horatius. In Africa praeterea id vsuuenisse non docet, verùm simpliciter in itinere contigisse. Victorius lib. 8. Var. lect. cap. 18. Deponere apud alium. Crates Thebanus, Cynici Diogenis discipulus, in pecuniam omnem substantiam redigens, apud trapezitam deposuit, hac lege, vt si filij philosophi essent, eam indigentibus ciuibus distribueret: nihilo enim philosophos indigere existimans. sin idiotae, eis redderet, vt vacuis virtute, saltem opes opitularentur. Laërtius, & Suidas. Maximilianvs I. Imp. ingentem pecuniarum summara penes se nunquam retinuit, sed ad quaestores referri iusssit, dicens: Se règendis hominibus praepositum, non auri sibi custodiam demandatam: quo si quis semel capiatur, mox è rege seruum futurum. lacobus Spieg. in Aeneae Syluij commentaria de rebus gestis Alphonsi. Communicare. Agesilavs, rex Spartanorum, cùm intelligeret cognatos Agidis tegis in carcere necati inopia pressos, bona Agidis ex aequo cum iilis diuisit, licet iure ac ciuium iudicio ad se solùm pertinerent. Pontanus de Liberal. cap. 11. Reslituere. Anacreon Teius, à Polycrate quinque talentis donatus, cùm duabus propterea noctibus insomnis iacuisset, reddidit ea. Suidas. Plangonem Milesiam adolescens quidam Colophonius amauit, licèt Bacchidem amicam haberet Samiam. Plangon Bacchidis forma audita, vt iuuenem ab amore diuerteret, congressus precium postulauit monile Bacchidis preciosissimum. Hic cùm magnopere amaret, expetiuit à Bacchide, ne se mori pateretur. Bacchis monile concessit. Cùm vesò cognouisset PIangon, Bacchidem ab inuidia esse alienam, suum illi monile remisit. Itaque commimem, dum vixerunt, habuerunt amasium. Quam rem admirati lones, vt inquit Menetor in libro de Depositis, Plangonem in posterum Pasiphilam vocarunt. Athen. lib. 13. cap. 23. Leo IIX. Pp. ab Othone l. in Pontificatu confirmatus, deiecto loanne XII. non modò Augustum eum dixit, verumetiam Othoni & successoribus reddidit ea omnia, quae vel Constantinus donauerat, aut Carolus Magnus ex Longobardis accepta dederat Ecclesiae, aut ante illum lustinianus confirmauerat, vel Aripertus Longobardorum rex tribuerat. Exemplum literaru̅ papalium, quamuis truncatarum, Cranzius lib. 4. Saxoniae, cap. 10. affert. Nimirum cùm Otho, pulso Berengario & Alberto F. omnia ea recuperasset, quae antea solo nomine fuerant Ecclesiae Romanae, facile fuit Leoni reddere, quae non tenebat, & iura resignare rerum, quas retinere non poterat, inquit Cranzius. Nonveadicare. Pertinax Imp. ijs, quae caeteri Imperatores fibi vsu vendicatant, vetuit suum nomen adscribi, negans illa esse principum, sed Pop. Rom. fassus incuria, sanctiùs sibi videri se pauperem remp. obtinere, quàm per scelera & flagitia ditescere. SabeIlicus lib. 5. Ennead. 7. Cvr. Non conservare Opes cavsa Religionis, Pietatis. Ex Tit. Monacharum, Monachorum, & Eremitarum, qui voluntariam paupertatem amplexi sunt, non panca exempla relictarum opum huc transferes, f. 4120. & seqq. 4052. Illic sanè religiosi affectus tanquam causae, heic derelictionis tanquam effectus & adiuncti, ratio habetur. Quòd si verò derelictio non sit simples, sed coniunctam habeat largitionem in pauperes factam, Munifi, centia haec erit misericors, duplici laude digna: & qui opes sua causa negligit, & quia opes in aliorum rvum conuertit. Matthaevs ex quaestuosissimo hominum ordine (erat enim publicanus) à paupertatis magistro accersitus, grandem pecuniam reliquit, coelestium rerum spem secutus: sed in nulla re quaestuosior, quàm in paupertatis complexu. Rem terrenam & caducam contemsit. & quae aut casu aliquo amittenda erat, aut in morte relinquenda: est???ue tantò maiora adeptus, quantum ille veritatis auctor, à quo vocatus est, omnes qui vnquam fuêre in terris virtute & sapientia antecelluit. Sabell. Iib. 2. cap. 1. Bartholomaevs, regio stemmate fulgens, piscatoribus se aequari passus est, diuinarum rerum cupiditate captus. Contemsit ille diuitias, hic seipsum: ille foenerare desijt, hic regnare: quod tantò praeclarius est hominum opinione, quantò turpius & calamitosius seruitutem setuire. Ijdem. Omitto nunc alios Apostolici ordinis viros, non quia in contemnendis rebus minùs constantes fuetint: sed quia & ante apostolatum humiles inopes???ue extitisse eos apparet, stulra tunc & infirma Deo eligente, vt sapientia fortia???ue confunderet. Quamuis verissimum sit, eos quoque non minùs multa reliquisse, qui sibi nihil reseruauerint. Hinc est quòd tantùm piscatoriam nauim, & quae resarciebant retia dimittentes, audacter proloquuntur: Ecce dimisimus omnia, & secuti sumus te: quid ergo erit nobis praemij? Et responsum merentur accipete Domini, dicentis: Amen dico vobis, quòd vos qui secuti estis me, in regeneratione, cùm sederit filius hominis in sede maictatis suae, sedebitis & vos super sedes duodecim, iudicantes duodecim tribus Israël. [2466] Et omnis qui reliquerit domum, vel fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut vxorem, aut sihos, aut agros, propter nomen meum, centuplum accipiet, & vitam aeternam possidebit. Marul. lib. 1. cap. 1. Polemvs, potentissimus lndorum rex, Bartholomaei apostoli pradicacionibus ad sidem conucrsus, atq; baptizatus, relicto imperio cidem constanter adhaesit: discipulus???ue maluit esse apostoli, quàm lndiae dominus. Idem. Maria, Martha, & Lazarvs, cùm inter se partiti essent haere ditatem: Mariae???ue Magdalum oppidum, Marthae Bethania, Lazaro pars vrbis Hierosolymae sorte obuenisset: omnibus post ascensum Domini distractis ac diuenditis, pecuniam ad pedes Apostolorum proiecêre in terram, vt corda erigere possent in coelum, quò Christum iam praecessisse conspexerant. Hunc morem sedulò à fidelibus ea tempestate obseruatum, Lucas in Apostolorum Actis teltatur, dicens: Omnes etiam qui credebant, erant simul, & habebant omnia communia: possessiones & substantias vendebant, & diuidebant illa, prout cuique opus erat. Et iterum: Multitudinis autem credentium erat cor vnum, & anima vna: nec quisquam eorum quae possidebat, aliquid suum esse dicebat, sed erant illis omnia communia. Et paulò pòst: Possessores agrorumaut domuum vendentes, afferebant precia eorum quae vendebant, & ponebant ante pedes Apostolorum. Diuidebatur autem singulis, prout cuique opus erat. Subiungit etiam losephvm, Barsabam cognominatum, agrum quem habebat vendidisse, pecuniam???ue Apostolorum conculcandam pedibus apposuisse: vt scilicet ea contemta, agrum sibi illum de Euangelio parare posset, in quo absconditus est thesaurus regni coelorum. MaruI. lib. 1. cap. 2. & Sabellicus lib. 2. cap. 1. Philosophiae. Anaxagoras sapientiae amore captus, vt expeditior ad eam accederet, campestre praedium ad compascui vsum suis reliquit ciuibus, caetera domesticis partitus est: & hoc affectu ad philosophandum fecit sibi aditum. Est???ue facilè expertus sublimi vir ingenio, nihil his quae coutemserat sibiopus fuisse, vt praedicere posset, quando saxum esset è coelo casurum. Rogatus aliquando, Ad quid natus esset? Vt coelum, inquit, spectem. De patria appellatus, ceu parum haec foret ei curae: Imò hanc curo, respondit. digitum coelo intendens. Sabell. lib. 2. cap. 1.. Thebanus Crates, qui à nullo appellabatur creditore, neq; obaeratus erat, sed ipsis rei familiaris procurationibus, curis & negotijs sollicitabatur: patrimonio suo octo talentorum relicto, obsoletum pallium & peram sumsit. refugit???; ad philosophiam & paupertatem. Plut. de Non foenerando. Virtutis. Poëta Philoxenvs, ex colonis vnus, qui in Siciliam missi fuerant, quum inibi donium & agros sortitus esset feraces, vnde aIibi abundè posset: indigenarum verò mores praelautos anima duertisset, ac nimio plus delicatos, & multam praeferentes inconcinnitatem: [Greek words]: Non per deos, inquit, haec me in perniciem bona dabunt, sed ego ipsa potiús. Et cum dicto relicta socijs sorte, enauigauit inde. CaeI. lib. 7. cap. 10. Lect. Antiq. & Gyraldus dialogo 9. Hist. poët. Fidei liberandae seruandae. Huc ij, qui Depositum, qui Creduum bona fidereddunt, f. 2370. Reipublicae. Agis, Lacedaemoniorum rex, non solùm augendi fortunas suas desiderio abstinuit: verùm renouatis quoque Lycurgi legibus, voluit vt inter ciues omnes fortunae ae quarentur: & vt à se huius rei exemplum proficisceretur, omnes opes suas in co̅mune transtulit, atque alijs Lacedaemonijs se opibus ae quauit. Plutarchus in eius vita. Tranquillitatis, Quietis. Anacreon Teius poëta, quinque talentis à Polycrate Samiorum tyranno donatus, cùm duabus ferè noctibus ex cogitatione somno caruisset, reddidit ea Polycrati, inquiens: [Greek words]. quasi diceret, Tanticuram non emo. Gyraldus di alogo 9. Hist. poët. ex Suida. Fuerant Sigismvndo Caesari ex Hungaria allata quadraginta millia numûm aureorum. Quae vbi noctu aduentante, in quos conuerteret vsus, sollicitè cogitaret, per cubicularios ocyùs consiliarios omnes ac militum duces ad se vocauit: & aperta arca: Ecce (inquit) crudeIissimihi hostes ac carnifices (numos ostendens) somnium mihi eripuerunt: accipite ac inter vos diuidite, vt mihi tra̅quillè dormire liceat. Distributa itaque pecunia inter eos, cùm exirent viri à consilijs: Recedit iam (ait) à me tortor ille, qui me flagellauit: securiùs iam quiescam. Cuspinianus, & Aen. Sylu. Iib. 4. Commen. in Alfonsum. Salutis. Aristippvs Socraticus, in nauigatione propter opes quas vehebat insidijs appetitus, eas in mare abiecit: Harum, inquit, interitus, mea salus erit. Suidas. Amicitiae. Donatellvs Florentinus, statuarius, pecuniam omnem in cistella ex officinae tigno suspensa semper habuit, vt cuiuis amicorum quanducunque quantumcumque vellet, inde accipere, & tanquam sua vti, frui???; liceret. Pomponius Gauricus Neapol. Iib. de Sculptura. Ephori, cùm Acesilavs semper, vt quisq; inter senes renunciatus esset, ei bouem honoris causa mitteret: multam ei dixerunt, adiecto elogio, quòd blandimentis & beneficijs communes ciues proprios suos redderet. Plut. de Pietate erga fratres. Sixtvs V. Pont. Max. anno Pontificatus sui primo nouum, & antea in solitum aerarium in castro Sancti Angeli erexit, & in illud confertim, decies centena aureorum millia intulit. Auxic idem aerarium totidem centenis minibus, anno Pontificatus sui tertio. Posterioribus annis eandem summam adhuc ter eidem aerario adiecit. Legem etiam sanxit, ne quis denarium vnum ex eo depromeret, nisi certa quaedam pericula imminerent, certae???ue necessitates id postularent. Ne quis autem suorum successorum necessitates ignoraret, in eadem lege illas his nominibus expressit. Primò, si generali Principu̅ Christianorum foedere decernatur bellum, pro recuperatione Terrae Sanctae: in eo bello tunc aerarium aperiendum, cùm Christianorum exercitus maretraiecerit, & hostile littus tenuerit. Secundò, si tanta annonae esset difficultas, vt extrema populi ruina esset metuenda. Idem etiam de peste & lue grauissima, periculosissmia???ue intelligendum. Tertiò, si qua prouincia Christiana vel à Turcarum, vel ab hostium Ecclesiae viribus oppressa manifestè periclitaretur: vel si quod Regnum ab hostibus Sanctae Romanae Ecclesiae occupatum, esset recuperandum. Quartò, si bellum moueretur ditionibus ad sedem Romanam pertinentibus: tunc etiam hoste iam in procinctu existente, idem aerarium aperiendum. Hisce & non alijs casibus iurauit ipse Sixtus, & ab omnibus suis successoribus iurari voluit, ad thesaurum hunc esse refugiendum. Ad fol. 2410. Sixtvs V. Pont, post obeliscos antiquissimos incredibilis altitudinis & admitandi artificij varios translatos, restauratos, & sumtuosissimè erectos: post collegia, xenodochia, palatia, aedificata, restaurata, dotata, circa annu̅ Christi mdlxxxiix. perfecit Aquaeductum illum, toto orbe celebratum, vrbi vtilissimum, in monte Quirinali. Aquamin agro Columnio scaturientem à Martin Columna xxv. coronatorum millibus redemit, opus cum fiducia aggressus est, & supra omnium existimationem decimo octauo me̅se perfecit. Laborabant quotidie hominum duo millia, saepe tria, nonnunqua̅ quatuor. Expe̅dit ducenta sexaginta coronatorum millia. Tandem in palatio Susannae, à latere thermarum Diocletiani, insigni exstructo fonti, vbi aquae istae colligebantur, nomen suum, quod ante pontincatu̅ habuerat, indidit, Felice̅???; vocauit. Ad f. 2411.
|| [ID00919]

Libri qvinti titvlorvm dispositio. ???
[arrow up]

|| [2468]
??? Voluminis Decimi Liber V. de Prodigalitate, eiúsque Speciebvs. Prodigalitas svmtvaria. Prodigi circa Impensas & Svmtvs, qui fiuntrespectu Personarvm. in Deos. Athenienses prodigi erant in sacris deorum, nihilominus aduersus Lacedaeraonios infeliciter pugnauerunt. Itaque Hammonis louis oraculum consuIentes: Quidnam causae foret, cùm ipsi lectas hostias ad aras mactarent, nihil???ue huiusmodi facerent Lacedaemonij, victoria tamen penes Lacedaemonios semper esset? Responsum acceperu̅t Athenienses, Tacitam & minimè ambitiosam Lacedaemoniorum orationem magis, quàm Atheniensium po̅pam inanem dijs probari: quibus semper est peculiare, multò magis damis animum, quàm munus intueri. Guido Bitur. in Homines. v. g. In Evnvchos. Svtorivs Priscus Paezontem è spadonibus Seiani lll md. licitatus est: quod precium libidinis, non formaae fuit. Plinius lib. 7. cap. 39. Coqvos. Smindyrides Sybarita, cùm ambiret Agaristiam, Clisthenis Sicyoniorum tyranni F. Sicyone mille coquos, totidem???ue aucupes, atque mille piscatores conduxit. Aelianus lib. 12. de Varia historia. Athen. lib. 6. c. 8. Agorastem vocat. Meretrices. Callias quidam consectandis meretricibus vniuersum dilapidauit patrimonium. Hinc per iocum dicebatur à scortis deplumatus. Rauisius. Fertur Heliogabalvs meretricem & notissimam & pulcerrimam redemisse C H-s. eam???; intastam, velut virginem, coluisse, Lampridius. Petrvs Riarius Cardinalis, ne quid deesset, in quo ordinis sui seueritatem non contemsisse videretur, amicam Tiresiam sumtuosissimam aluit, quie calceis margaritarum tegmento insignibus vtebatur. Fulg. lib. 9. c. 1. Sevrras, Morione. Vide Tit. Scurrilitatis studium in alijs, fol. 2974. Hvgletvs, Hyberniae rex, neminem ex honestis liberalitate prosequi solitus, circa mimos ac ioculatores munificentiae studijs vti consueuerat. Eo victo occiso???;, Starcatherus quoscunque ex histrionibus cepit, virgis caedendos curauit, iocularis ministerij, sordidae???; conditionis cateruam obsceno verberum ludibrio multare contentus. Saxo lib. 6.
|| [2469]
Prodigalitas svmtvaria, respectv Rervm, in qvas fit Svmtvs. Siue considerentur Per se. Prodigi in Aedificia vniversim. Plato philosophorum summus, videns Agrigentinos ma gnis impensis multa aedificia extruentes, dixisse fertur: Agrigentini quasi semper victuri aedifica̅t, & comedunt quasi semper morituri. Aelianus Iib. 12. Var. hist. Post ingentes victorias in Oriente parcas, Romam reuersus L. Lvcvllvs luxuriae atque deliciarum inuentor ac parens habitus est. Nam quocunque in loco eum voluptas cepisset, nunc in mari, depulsis vndis, immensa palatia aedificabat: nunc montibus aedificando occupatis, aquas superinducebat, vt in his cum natura contendere videretur: nulla???ue eum impensae magnitudo deterreret, quò minùs perageret, quae omninò fieri non posse viderentur. Sanè vel hac aetate ita gliscente luxu, horti tamen Luculliani inter priucipis sumtuosissimos habentur. Opificia eius maritima & ad Neapolim, vbi tumulos suspendit fossuris, euripis & riuis pisculentis aedificia sua circumiecit, diaetas marinas extruxit, cùm Tubero Stoicus contemplatus esset, appellauit eum Xerxem togatum. lam habebat in Tusculano diaetas mediterraneas & speculas amoeni prospectus. Extruxerat ibidem laxa praetoria ambulationes???ue. Quae cùm viseret Pompeius, reprehendit Lucullum, quòd villam optimè ad aestatem comparasset, verùm habitationi brumali fecisset incommodam. Ille verò arridens: Putásne minùs me, inquit, quàm grues & ciconias sapere, quin cum temporum articulis commutem diaetas? Plutarchus in LuculIo. C. Caligvla in extructio nibus praetoriorum atque villarum, omni ratione posthabita, nihil tam efficere concupiscebat, quàm quod posse effici negaretur. Et iactae itaque moles infesto ac profundo mari, excisae rupes durissimi silicis, & campi montibus aggere aequati, & complanata fossuris montium iuga, incredibili quidem celeritate, cùm morae culpa capite lueretur. Suetonius. Isaacivs Angelus Imp. furore quodam ad aedificandum rapiebatur, decore omni neglecto. Nicetas. Terrarvm abscissiones, perfossiones insanas. Ex Tit. Magnificentiae, Icthmi perfossionem, non malè huc transferes, fol. 2400. Xerxes rex Macedoniae montem Athon à copijs naualibus, quae ad Eleuntem Chersonnesi in statione erant, in lsthmo à continente praecîdi imperauit, opus maioris ostentationis, quàm vsus. Quinque vrbes cum suo monte sunt à continenti ora rescissae, Dion, Olophyxos, Acrothoon, Thyssus, Cleone. Euripus classiariorum opera factus duaru̅ triremium capax. Sabel. lib. 2. Ennead. 3. De in sania Hominvm in caedendis marmoribus Plinius libro 36. capite 1. haec scribit: Montes natura sibi fecerat ad quasdam compages telluris visceribus densandas, simul ad impetus fluminum domandos, fluctus???ue frangendos, ac minimè quietas partes coërcendas durissima sui materia. Caedimus hos, trahimus???ue nulla alia, quàm deliciarum causa, quos transcendisse quoque mirum fuit. In portento propè maiores habuêre Alpeis ab Annibale exuperatas, & postea à Cimbris: nunc ipsae caeduntur in mille genera marmorum: promontoria aperiuntur mari, & rerum natura agitur in planum. Euehimus ea, quae separandis gentibus pro terminis constituta erant, naues???ue marmorum causa fiunt, ac per fluctus, saeuissimam rerum naturae partem, huc illuc???ue portantur iuga montium, maiore etiam vaesania, quàm cùm ad frigidos po tus vas petitur in nubila, coelo???ue proximae rupes cauantur, vt bibatur glacie. Secum quisque cogitet, quae precia horum audiat, quas vehi trahi???ue moles videat: sed & quàm sine his multorum fuerit beatior vita, ad quam???ue multorum neces sit necesse ista facete, imò veriùs pati mortaleis, quos ad vsus, quásve ad voluptates alias, nisi vt inter maculas lapidum iaceant, ceuverò non tenebris noctium dimidiae parti vitae cuiusque gaudia haec auferentibus. Aqvarvm derivationes, Corrivationes. Cyrvs Persarum rex co̅tra Babylonem tendens, cùm in Gynde amne vnus è sacris equis candidis submersus esset: aegrè ferens hanc sibi à flumine illatam iniuriam, expeditione omissa, tota aestate cum vniuerso exercitu in eo fuit, vt Gyndem, qui priùs vnico alueo fluebat, in c. & xxc. riuulos diuideret. Quo ipso facto dubium est, verum Cyri stultitia, an iracundia, an prodigalitas maiore sit digna reprehensione. Stultitia certè occasionem praebuit iracundiae, iracundia vltionis, vindicta insanae prodigalitati. Herodotus lib. 1. Templa, Monasteria. Constantinvs Monomachus Imperator, in gratiam Habrae Sclerenae, in extruendo Manganorum monasterio tantos sumtus fecit, vt exhausto aerario, prouincijs, quae propter immunitatem tributorum angustias tueri, atq; Barbaros aditu finium prohibere solebant, imponeret exactionem pecuniarum. Abolitis itaque custodijs, aditus patuit Barbaris facillimus. Zonaras Tomo 3. Episcopi nostri hodie, inquit Hugo Parisiensis, domos non impares ecclesijs magnitudine construunt, pictos delectantur habere thalamos: pauper autem sine vestibus incedit, & vacuo ventre clamat ad ostium. O' mira delectatio: Troianos ge stat paries pictus, purpura & auro vestitur, & Christianis negantur veteres panni: Hectori clypeus datur auro spIendens, pauperi verò ad ianuam clamitanti non porrigitur panis. Et vt verum fatear, spoliantur pauperes saepè, vt vestiantur lapides & ligna. Vincentius lib. 27. cap. 18. ex 1. lib. Hugonis Parisiensis de Claustro animae. Aegyptiis templa substruere erat moris, marmore antiquis artificum manibus elaborato surgentia, auro splendida, picturis mollioribus egregiè perornata, summa colorum varietate distincta, omni demùm cultu nitida. Sed quod praecipuu̅ fuerat, si deum requisisses, cuius exquisitio honori tantus impensus fuisset labor, bone deus, quam ridicularium inuenisses, quàm prorsus à rationis dictamine ac praerscripto dissitum & sequestratu̅. Simia erat ea, aut ibis, aut hircus, aut id genus aliquid. Itaque in prouerbium abijt, Aegyptium templum, de eo qui forinsecus perpolitus est, introrsum verò turpissimus Caelius lib. 16. cap. 5. A. L. Theatea. Omnium prodigorum in saniam vicit priuato opere M. Scavrvs, cuius aedilitas maximè prostrauit mores ciuiles, maiúsque fortassis Syllae malum tanta priuigni potentia, quàm proscriptio tot millium. Hic fecit in aedilitate sua opus maximum omnium, quae vnquam fuêre humana manu facta, non temporaria mora, verùm etiam aeternitatis destinatione. Theatrum hoc fuit. Scena ei triplex in altitudine̅ trecentarum sexapinta columnarum, in ea ciuitate quae sex hymettias non tulerat sine probro ciurs amplissimi. Ima pars scenae è marmore fuit, media è vitro, inaudito etiam postea genere luxuriae. Summae tabulis inauratis columnae, vt diximus: imae duode quadragenûm pedum. Signa aerea inter columnas, fuerunt tria millia numero. Cauea ipsa cepit hominum octuaginta millia: cùm Pompeij amphitheatri, toties multiplicata vrbe, tanto???ue maiore populo, sufficiat largam xlm. Sed & reliquus apparatus tantus Attalica veste, tabulis pistis, caeteróque choragio fuit, vt in Tusculanam villam reportatis quae superfuerant, quotidiani sui delicijs, incensa villa ab iratis seruis, concremaretur ad h-s m. Plinius libro trigessimosexto, capite secundo & decimo quinto. Huias amplitudo tanta fuit vt in eo sedere hominu̅ octuaginta millia potuerint: cùm Circus maximus, quem Pompeius lapide calce???ue extruxit, vltra sexaginta millia non caperet. Maior fuit in sania è ligno C. Cvrii, qui bello ciuili in Caesarianis partibus obijt, funebri patris munere, cùm opibus apparatu???ue non posset superare Scaurum, ingenio vsus est. Itaque theatra duo iuxta fecit amplissima è ligno, cardinum singulorum versatili suspensa libramento: in quibus vtriusque antemeridiano ludorum spectaculo aedito, inter sese auersis, ne inuicem obstreperent scenae, & repentè circumactis vt contrà starent, postremo iam die descendentibus tabulis & cornibus inter se coëuntibus faciebat amphitheatrum, & gladiatorum spectacula edebat. Variauit ha̅c suam magnisicentiam fessis turbatis???ue cardinibus, & amphitheatri forma custodita, nouissimo die duabus per medium scenis athletas edidit, raptis???ue è contrario repentè pulpitis, eodem die victores è gladiatonbus suis produxit, nec fuit rex Curio aut gentium imperator, non opibus insignis, vt qui nihiI in censu habuerit, praeter discordiam principum. Plinius libro trigesimosexto, capite decimoquinto. Herodes rex ludaeorum, contra patrios mores Theatrum & Amphitheatrum Hierosolymis aedifi cauit, & certamina edidit sumtuosissima. losephus lib. 15. cap. 11. Antiq. Pontes. C. Caesar Caligvla, Baiarum medium intetuallum, & Puteolanas moles trium millium & sexcentorum ferè passuum ponte coniunxit, contractis vndique onerarijs nauibus, & ordine duplici ad ancoras collocatis, superiecto???ue aggere ter [2470] reno, ac directo in Appiae viae formam. Per hunc pontem vltrò citro???ue commeauit, biduo continenti. Primo die phalerato equo, insignis???ue quercina corona, & securi, & cetra, & gladio aurea???ue chlamyde. Postridie quadrigario habitu, curriculo???ue bijugi famosorum equorum prae se ferens Darium puerum ex Parthorum obsidibus, comitante praetorianorum agmine, & in essedis cohorte amicorum. Scio plerosque existimasse, talem à Caio pontem excogitatum aemulatione Xerxis, qui non sine admiratione aliquantò angustio rem Hellespontum contabulauerit. Alios, vt Germaniam & Britanniam, quibus imminebat, alicuius immensi operis fama territaret. Sed auum meum narrantem puer audiebam, inquit Suetonius, causam operis ab interioribus aulicis proditam, quòd Thrasyllus mathematicus, ???nxio de successore Tiberio, & in verum nepotem proniori, affirmasset, non magis Caium imperaturum, quàm per Baianum sinum equis discursurum. Dion libro quinquagesimo octauo. Iosephus libro decimonono, capite primo Antiquitatum, pontem è Puteolis (Dicearchia dicta) Messenem vsq, in Siciliam triremibus constructum ait, manifesto errore. Tvrres. Turrim, quae prae altitudine vix oculis terminari poterat, in eo loco, quae deinceps Babylon vocata est, impij post diluuium Noachi, vim aquarum formidantes, suadente Nemrotho, primùm construxêre. Pyramides, Obeliscos, Colossos. Inter Aedificia haec ipsa numeremus. Alio respectu ad Sepulcra etiam pertinent. Regina Semiramis ex Armeniorum montibus lapidem excîdi fecit, longitudine pedum centum quinquaginta, latitudine verò spissitudine???ue quatuor & viginti. Hunc magna curruum multitudine ad flumen delatum, naui???; impositum, Babyloniam detulit, in???ue via nobilissima erexit. Res mirabilis aspicientibus, quam à forma Obeliscum dicunt, inter septem Miranda opera annumeratum. Diodorus lib. 2. cap. 4. Sunt Obeliscitrabes lapideae Solis numini sacratae, ea???ue propter ad radiorum similitudinem fiebant, minores pyramidibus deorsum versum quadratae, sursum in angustum desinentes verticem, paulatim gracilescentes. Apud Aegyptios no men habent à radio, & planè talis est radij forma, dum per fenestram intrat. Graeci à veru similitudine nuncupant, apud quos [Greek words] veru est. Obelisci primùm in Aegypto, inde Romae plures erecti sunt. Polydorus libro 3. capite 11. de Rerum inuentione De quibus ita Plinius libro 36. capite 9. & 10. Obeliscum, Solis nummi sacratum, primus omnium facere instituit Mitres Aegyptiorum rex, qui in Solis vrbe regnabat, somnio iussus, & hocipsum inscriptum est in eo. Postea & alij regum in supradicta vrbe, Sochis quatuor numero, quadragenûm octonûm cubitorum longitudine: Ramises autem is, quo regnante Ilium captum est, quadraginta cubitorum. Idem digressus inde, vbi fuit Mneuidis regia, posuit alium, longitudine vndecenis pedibus, per latera cubitis quatuor. Opus id fecisse dicuntur viginti millia hominum. Ipse rex cùm subrecturus esset, vereretur???ue ne machinae ponderi non sufficerent: quo maius periculum curae artificum denunciaret, filium suum adalligauit cacumini, vt salus eius apud molientes prodesset lapidi. Hac ad miratione operis effectum est, vt cùm oppidum id expugnaret Cambyses rex, ventum???ue esset incendio ad crepidines obelisci, extingui ignem iuberet molis reuerentia, qui vrbis nullam habuerat. Sunt & alij duo, vnus à Smarre positus, alter ab Eraphio sine notis, quadragenûm octonûm cubitorum. Alexandriae statuit vnum octoginta cubitorum Ptolemaevs Philadelphus, quem exciderat Nectabis rex purum: maius???ue opus fuit in deuehendo statuendóve multò, quàm in excindendo. À Satyro architecto aliqui deuectum tradu̅t rate, Callixenus à Phoenice: fossa perducta vsque ad iacentem obeliscum è Nilo, naues???ue duas in latitudinem patulas, pedalibus ex eodem lapide ad rationem geminate per duplicem mensuram ponderis oneratas, ita vt subirent obeliscum pendentem extremitatibus suis in ripis vtrinque: postea egestis laterculis alleuatas naues excepisse onus statutum. Excisos autem sex tales in monte eodem, & artificem donatum talentis quinquaginta. Hic autem obeliscus fuit in Arsinoë positus à rege supradicto, munus amoris in co̅iuge, eadem???ue sorore Arsinoë. Inde eum naualibus incommodum Maximus quidam praefectus Aegypti transtulit in forum, reciso cacumine, dum vult fastigium addere auratum, quod postea omisit. Et alij duo sunt Alexandriae in portu ad Caesaris templum, quos excidit Mesphees rex, quadragenûm binûm cubitorum. N???n minor Romanorum luxus, qui moles illas stupendis nauibus Romam deuexêre. Is obeliscus, quem diuus Augustus in Circo magno statuit, excisus est à rege Semneserteo, quo regnante Pythagoras in Aegypto fuit, centum vigintiquin que pedum, & dodrantis, praeter basim eiusdem lapidis: is verò qui est in campo Martio, nouem pedum minor, à Sesostride. Inscripti ambo rerum naturae interpretationem Aegyptiorum opera philosophiae continent. Et qui est in campo, diuus Augustus ad didit mirabilem vsum ad deprehendendas Solis vmbras, dierum???ue ac noctium magnitudines, strato lapide ad obelisci magnitudinem, cui par sieret vmbra Romae, confecto die, sexta hora: paulatímque per regulas (quae sunt ex aere inclusae) singulis diebus decresceret, ac rursus augesceret. Manlius mathematicus apici au ratam pilam addidit, cuius vertice vmbra colligeretur in semetipsam, alia atque alia incrementa iaculantem apice, ratione (vt ferunt) à capite hominis intellecta. Haec obseruatio triginta iam ferè annis non congruit, siue Solis ipsius dissono cursu, & coeli aliqua ratione mutato, siue vniuersa tellure aliquid à centro suo dimota, vt deprehendi & in alijs locis accipio, siue vrbis tremoribus ibi tantùm gnomone intorto, siue inundationibus Tiberis sedimento molis facto: quanquam ad altitudinem impositae rei, in terram quoque dicantur iacta fundamenta. Tertius obeliscus Romae in Vaticano, Neronis circo, quem fecerat Nuncoreus, Sesostridis filius, ex omnibus vnus omninò fractus est in molitione. Plinius libro 36. cap. 9. & 10. Sesostris rex fecit duos obeliscos ex lapide duro, vtrumque altum cubitis centum viginti: in quibus tum imperij magnitudinem, tum multitudinem vectigalium descripsit: addidit & quas subegit nationes. Memphi in Vulcani templo suas & vxoris lapidis vnius statuas altitudine cubitorum triginta, filiorum verò viginti ob hanc rem collocauit. Diodorus lib. 1. cap. 4. Pheron, Aegyptiorum rex, spiculum in medios fluminis Nili vortices contorsit: & propter id euestigiò amisso visu, decennio caecus fuit. Vndecimo anno ab vrbe Buti oraculum accepit, visum sibi rediturum, si oculos abluisset lotio mulieris, quae suo tantùm viro contenta fuisset. Ea calamitate liberatus, cùm alia in alijs templis donaria posuit, ad diuturnitatem memoriae: tum maximè memorabilia ac spectaculo digna in templo Solis gemina saxa, quos Obelos vocant à figura veru, centenûm cubitorum longitudinis, octonûm latitudinis. Herodotus lib. 2. Cypselvs tyra̅nus Colossum aureum ex decimis Corinthiorum conflauit. Suidas. Moles statuarum Colossos vocant, turribus pares. Talis est in Capitolio Apollo, translatus à M. Lvcvllo ex Apolloniae Ponti vrbe triginta cubitorum, centum quinquaginta talentis factus. Talis in campo Martio Iupiter, à Clavdio Caesare dicatus, qui vocatur Pompeianus à vicinitate theatri. Talis & Tarenti factus à Lysippo quadraginta cubitorum. Mirum in eo, quod manu vt ferunt mobilis, ea ratio libramenti est, nullis conuellatur procellis. Id quidem prouidisse & artifex dicitur, modico interuallo, vnde maximè flatum opus erat frangi, opposite columna. Itaque propter magnitudinem difficultatem???ue moliendi, non attigit eum Fabius Verrucosus, cùm Herculem, qui est in Capitolio, inde transferret. Ant??? omnes autem in admiratione fuit Solis colossus Rhodi quem fecerat Chares Lyndius, Lysippi supradicti discipulus. Septuaginta cubitorum altitudinis fuit. Hoc simulacrum post quinquagesimum sextum annum terraemotu prostratu̅, sed iacens quoque miraculo est. Pauci pollicem eius amplectuntur. Maiores sunt digiti quàm pleraeque statuae. Vasti specus hiant de fractis membris. Spectantur intùs magnae molis saxa, quorum pondere stabiliuerat constituens. Duodecim annis tradunt effectum trecentis talentis, quae contulerant ex apparatu regis Demetrij, relicto morae taedio. (Saraceni Rhodo capta, aere huius statuae dcccc camelos onerasse feruntur. Ab hoc Colosso Rhodij vocati Colossenses, & Rhodos Colossicola. Vide Sabellicum libro sexto Enneadis octauae.) Sunt alij minores hoc in eadem vrbe colossi centum numero: sed vbicunque singuli fuissent nobilitaturi locum. Praeter???ue hos deorum quinque, quos fecit Bryaxis. Factitauit colossos & Italia: videmus certè Apollinem in bibliotheca templi Augusti Thuscanicum quinquaginta pedum à pollice: dubium aere mirabiliorem, an pulcritudine. Fecit & Sp. Carvillivs Iouem, qui est in Capitolio, victis Samnitibus sacrata lege pugnantibus, è pectoralibus eorum, ocreis???ue & galeis. Amplitudo tanta est, vt conspiciatur à Latiario Ioue. Verùm omnem amplitudine̅ statuarum eius generis vicit Zenodorus, Mercurio facto in ciuitate Galliae Aruernis, per annos decem, h-s cccc maniprecio. Postquam satis ibi artem approbauerat, Romam accitus est à Nerone: vbi destinatum illius Principis simulacrum colossum fecit cx. pedum longitudine, qui dicatus Solis venerationi est, damnatis sceleribus illius Principis. Ea statua in dicauit interisse fundendi aeris scientiam, cùm & Nero largiri aurum argentums???ue paratus esset, & Zenodorus scientia fingendi caelandi???ue nulli veterum postponeretur. Quanto???ue maior in Zenodoro praestantia fuit, tantò magis deprehendi aeris obliteratio porest. Plinius lib. 34. cap. 7.
|| [2471]
Villas. Villam in Misenensi prope Baias C. Marivs amoena̅ & moliùs habebat instructam, quàm conueniret viro, qui tot bella & expeditiones perpetrauerat. Eam ferunt LXXV. millibus denariorumCorneliam em???sse, nec multo interlapso spacio L. Lvcvllvs quingentis millibus & ducentis est licitatus. Adeò adoleuit breui luxuria, tantum???; ciuitas incrementi ad luxum cepit. Plut. In Mario. Rom. prodigalitatem in villis cum antiquarum frugalitate co̅parat. Varro lib. 1. de Rerust. cap. 13. In M. Scavri villae incendio bis millies se???ertiûm absumtum legitur. C. Ivlivm Caesarem, villam in Nemorensi à sundamentis incoatam, mango???; sumtu absolutam, quia non tota ad animum ei responderat, totam diruisse scribunt, quanquam tenuem adhuc & obaeratum: in expeditionibus tessellata & sectilia pauimenta circumtulisse. Suetonius. Domos. Vel Aedificando. Legimus Achabvm, regem Israël, tantis fluxisse delicijs, vt domum sibi eburneam fecerit. Pro eburneis, domos dentis, id est, elephantinas in Hebraeo inuenimus. Hieron. lib. 1. in Amos cap. 3. C. Marivs duos ac LXX. annos natus, primus omnium Romanorum septimum Consulatum attigit. Hic quum domum magnificam instruxisset, quae multis regijs aedibus clarior erat: fortunam suam crudelem appellabat, quòd priusquam consilia desideria???ue sua peregisset, obiret. Io. Gerund. lib. 8. Paralip. Hispan. M. Lepido, Q. Catulo consulibus, vt constat inter diligentissimos auctores, domus pulcrior non fuit Romae, quàm Lepidi ipsius. At postea intra annos XXXV. eadem centesimum locum non obtinuit. Sed eas omnes duae domus vicerunt. Bis vidimus vrbem totam cingi domibus principum, Caij & Neronis: & huius quidem (ne quid deesset) aurea. Plinius lib. 36. cap. 15. Nero Caesar non in alia re damnosior, quàm in aedificando. Domum à palatio Exquilias vsque secit. Quam primò Transitoriam, mox incendio absumtam, restitutam???;, Auream nominauit. De cuius spacio atque cultu suffecerit hoc retulisse. Vestibulum eius fuit, in quo colossus CXX. pedum staret ipsius effigie: tanta laxitas, vt porticus triplices milliarias haberet. Item stagnum maris instar, circunseptum aedificijs ad vrbium speciem. Rura insuper aruis atque vinetis & pascuis syluis???;, varia cum multitudine omnis generis pecudum ac ferarum. In caeteris partibus cuncta auro lita, distincta gemmis, vnionum???; conchis erant. Coenationes laqueatae tabulis eburneis versatilibus: vt flores ex fistulis, & vnguenta desuper spar gerentur, Praecipua coenationum rotunda, quae perpetuò diebus ac noctibus vice mundi circumagerentur: balineae marinis, & Albulis fluentes aquis. Eiusmodi domum cùm absolutam dedicaret, hactenus comprobauit, vt se diceret quasihominem tandem habitare coepisse. Manarunt incerto auctore veisiculi duo, immensi illius operis indices: Roma domus fiet, Veios migrate Quirites. Sinon & Veios occupat ista domus. Sab. lib. 2. En. 7. ex Suetonio. Ad eam peragendam Otho qui Galbae successit, quingenties sestertiûm, id est, duo decies centena & quinquaginta millia aureorum nostrorum attribuit, quum tamen nihil deesset operi. Atqui hoc tam prodigiosum aedisicium à theatro M. Scauri victum, contendit Plinius. Ingenti sumtu aedificauit triclinium grande, in cuius fornice stellae, sol atque luna, gemmis expressae, coloreipsorum siderum proprietatibus congruente, ex coelestis cursus ratione mouebantur: sedilia aurea atque eburnea aderant, muri argenteis floribus tecti, aues???;: locus assiduè omnium odorum fragrantiam spirabat. Fulg. lib. 9. c. 1. Quibus facit Capitolij magnificentia admirationem, hi vnam si in Domitiani domo videant porticum, vel basilicam, vel balneum, vel pellicum diaetam: cuiuscemodi est Epicharmi ad gurgitem dictum: Non benignus es, habes morbum, gestis tu largiens: consimile quid ad Domitianum cogatur dicere: Non tu quidem religiosus, nec magnificus es, morbo teneris, gaudes cùm in aedificia omnia profundas: qui vt Midas ille omnia tibi aurea fieri & gemmea cupis. Plut. in Poplicola. Belflorivs Siculus, homo non indoctus, ingenio tamen non satis constanti: cùm non paruam pecuniae summam sibi comparasset, senex iam magnificam Catinae domum incoauit, in cuius iaciendis fundamentis omnem illam summam absumsit. Qua absumta, cùm ab incoepto destitisset, accusaretur???; à familiari quodam suo, quòd tantam molem, quae regias facultates exigeret, vir priuatus & haud magna cum re ???ggressus esset: At, inquit, hoc ipsum ago, vt vbi è vita excesserim, magnumme quondam fuisse virum, his è fundamentis posteri suspicentur. Pont. capite 10. de Magnificentia. Henricvs II. Anglorum rex, Rosimundae concubinae apud pagum Vodestocum domum extruxit magnificam, instar Labyrinthi: ne ab vxore pellex facilè deprehendi posset. Polydorus lib. 13. Anno MDXXI. Franciscus I. Galliae, & Henricvs IIX. Angliae reges, constituto in finibus Morinorum loco, ad certam diem in colloquium venerant. Gallus qui cum ornatissimo totius Galliae procerum comitatu descenderat, sumtuosissimi operis tabernacula, multiplices???; papiliones patentibus in locis erexit. Britannus autem attulit ligneam domum, amplissimae regiae instar, cum luculentissimis & amplissimis porticibus atq; coenaculis, quae constabant ex materia miris modis elaborata, picta simul atque inaurata, tanto fabrorum architectorum???; ingenio, vt aptissimis iuncturis atq; vertebris tota plicatilis membratim diuidi, &, quum luberet, iucunda commutatione tolli asportari???ue, & rursus in varias formas distingui atque erigi posset. Iouius lib. 20. Ornando. Secandi marmor in crustas, nescio an Cariae fuerit inuentum. Antiquissima, quod equidem inueniam, Halicarnassi Mavsoli domus Proco̅nesio marmore exculta est, lateritijs parietibus. Is obijt Olympiadis c. anno II. vrbis Romae anno CCCII. Primùm Romae parietes crusta marmoris operuisse totius domus suae in Caelio monte Cornelius Nepos tradidit Mamvrram Formijs natu̅, equitem Romanum, praefectum fabrorum C. Caesaris in Gallia, quem Catullus Veronensis carminibus suis proscidit, quòd domus ipsius haberet quicquid habuisset comata Gallia. Adiecit idem Nepos, eum primum totis aedibus nullam nisi è marmore columnam habuisse, omnes solidas è Carystio aut Lunensi. Deniq; M. Lepidvs, Catuli in consulatu college, primus omnium limina ex Numidico marmore in domo posuit magna reprehendsione. Is fuit consul anno Vrbis DCLXVI. Post hunc Lepidum fermè quadriennio L. Lvcvllvs consul fuit, qui nomen Luculleomarmori dedit, admodum delectatus illo: primúsque Romam inuexit, atrum alioqui, cùm caetera maculis aut coloribus commendentur. Nascitur autem in Nili insula, solum???; penè horum marmorum ab amatore nomen accepit. Inter hos primùm (vt arbitror) marmoreos parietes habuit scena M. Scauri, non facilè dixerim sectos, an solidis glebis positos, sicuti est hodie Iouis tonantis aedes in Capitolio. Nondum enim secti marmoris vestigia inuenerat Italia. Harena hoc fit, & ferro videtur sieri, seira in praetenui linea premente harenas, versando???ue tractu ipso secante. Plin. libro 36. cap. 6. Cn. Domitivs Lucio Crasso, collegae suo in censura altercatione orta obiecit, quòd columnas Hymettias in porticu domus haberet. Quem cùm continuò Crassus, Quanti ipse domum suam aestimaret, interrogaret. atque vt respondit, Sexagies sestertiûm, Quò ergo eam (inquit) minoris fore aestimas, si decem arbuscula inde s???ccidero? Ipse, Tricies sestertiûm, inquit Domitius. Tunc Crassus: Vterigitur luxuriosior est? egóne, qui X. columnas C. millibus numûm emi?an tu, qui X. arbusculorum vmbram tricies sesternûm summa compensas? Valerius Maximus lib. 9. cap. 1. Sed paulò aliter Plinius lib. 17. c. 1. Nero cubicula viatoria vnionibus construcbat. Plin. lib. 37. capite 2. Alfonsvs rex Neapolitanorum, regiam in qua habitabat, & templum vbi sacra faciebat, & multorum legatorum domos mirificè ornabat, & quidem vario ornamentorum genere: nihilominus tanquam parum abundaret, Galliam vlteriorem aulaeis, Syriam gemmis penè spoliauit, ingentibus precijs propositis. Quinetiam artifices ac mercatores corrupit, ne quid praeter caetera insigne, nisi sibi soli, venderent. Pontanus cap. 4. de Splendore. Comparando. M. Tul. Cicero non minoris quinquaginta millibus aureis habitauit. Quam pecuniam furto & rapina comparatam, scripsit Sallustius in sua contra eum I???uectiua. P. Clodivs, quem Milo occidit, sestertiûm centies & quadragies octies domo emta habitauit. Plin. lib. 36. c. 15. Thermas. Crescente apud Rom. luxu, creuit & thermarum magnificentia. Pauperes sibi videbantur, ac sordidi, nisi parietes magnis & preciosis orbibus refulsissent: nisi Alexandrina marmora Numidicis crustis fuissent distincta, nisi illis vndique operosa, & in picturae modum variata circumlitio fuisset praetexta: nisi vitro absconderetur camera, nisi thasius lapis, quondam rarum in aliquo spectaculum templo, piscinas circu̅ dedisset, in quas multa sudatione exanimata corpora demittebant: &, vt inquit idem Seneca, nisi aquam argentea epi [2472] stomia fudissent. Neque verò in ijs statuas modò innumeras & columnas nihil sustinentes visere erat: sed eò quoque peruentum est deliciarum, vt nihil nisi gemmas calcare vellent, sicuti prodit Seneca: blattaria???ue vocabant balnea, si qua no̅ ita aperta essent, vt totius diei solem fenestris ampl???ssimis reciperent, nisi & lauarentur simul & colorarentur. Caelius lib. 30. cap. 17. & 19. Sepvlcra. Tvm Hominum. Sepulcrorum regum Aegyptiorvm portentosam magnificentiam pete ex Diod. Sic. lib. 1. c. 4. praesertim verò Simandijregis, in quo minaeter decies centenae, & CC. millia millium imperisa feruntur. Vide Titulum, Prodigi in Pyramides, Colossos. Labyrinthus stultotum regum magnificum opus. Quatuor numero commemorantur: & quia non pauci in eo consentiunt, sepulcra regum fuisse, sub Titulo Sepulcrorum eos co̅plecti cum Pyramidibus voluimus. De quibus Plin lib. 36. ca. 13. & Sab. lib. 6. Enn. 1. Primus fuit Menidis siue Meridis Regis Aesyptij, vt Diodorus lib 1. cap. 5. testatur, quem alij regiam Aegyptij, vt Diodorus lib. 1. cap. 5. testatur, quem alij regiam Mothaerudis principis fuisse existimant: alij Solis honori extructum ferunt. Hunc Plin. lib. 36. c. 13. ait, à Petesuco rege, siue à Tithoë esse conditum. At Herodotus lib. 2 commune Aegyptiorum regum populariter quodammodò prae nimia ambitione, insamentium opus appellat, inquiens: Labyrinthus in Aegypto à XII. regibus aedificata, paulò supra stagnum Moerios, versus vrbem Crocodilorum: quo nihil admirabilius in toto orbe. Etinim XII. eius aulae sunt tecto opertae, portis oppositis altrinsecùs: sex ad Aquilonem contiguae, totidem ad Austrum vergëtes, eodem extrinsecùs muro praeclusae. Bifaria in eo sunt domicilia: vna subterranea, altera superiora illis imposita, vtraq; numero tria millia quingenta. Subterranea dicunt sepulcra esse eorum regum, qui aedificandi labyrinthi fuêre auctores, tum sacrorum crocodilorum. Superiora quae aspici possunt, humanis operibus maiora. Egressus pertecta, & regressus per aulas diuersissimi. Ex aula in conclauia transitur, ex conclauibus in cubicula: è cubiculis in solaria alia, è conclauibus in alias aulas. Horum omnium lacunar, quemadmodum parietes lapideum est, sculptilibus passim figuris ornarum. Singulae aulae maxima ex parte digesto lapide albo, columnarum ambitu redimitae. Angulo, quo finitur labyrinthus, adhaeret pyramis quadraginta passuum, in qua grandia sunt insculpta animalia, ad quam iter sub terra fit. De eodem Strabo lib. 17. Secundus in Creta, architecto Daedalo, qui ab Aegyptio sumsit exemplar: sed centesimam tantùm portionem eius imitatus est, quae itinerum ambages occursus???;, inexplicabiles continet: crebris foribus inditis ad fallendos occursus, redeundum???; in errors eosdem. Plin. lib. 36. Tertius in Lemno fuit, quem, Plinio auctore, fecêre architecti Zmilus & Rholus, & Theodorus indigena, habens CL. columnas, ita libratis turbinibus, vt puero circumagente tornarentur. Quartus fuit in Italia, Porsenae regis Ethrusci monumentum. De quo sic M. Varro: Sepultus est, inquit, sub vrbe Clasio, in quoloco mo numentum reliquit lapide quadrato: singula latera pedum lata tricenûm, alta quinquagenûm, in???; basi quadrata intus labyrinthum in extricabilem: quò si quis improperet sine glomere lini, exitum inuenire nequeat. Supra id quadratum sta̅t pyramides quinque, quatuor in angulis, in medio vna: in imo latae pedum septuagenûm quinûm, altae centum quinquagenûm: ita fastigiatae, vt in summo orbis aeneus & petasus vnus omnib. sit imp ositus, ex quo pendeant excepta catenis tintinnabula, quae vento agitata, longè sonitus referant, vt Dodonae olim factum. Supra quem orbem quatuor pyramides insuper singulae extant, altae pedum centenûm. Supra quas vnosolo quinque pyramides, quarum altitudinem Varronem puduit adijcere. Fabulae Hetruscae tradunt, eandem fuisre quam totius operis. Plin. lib. 36. c. 13. De pyramidibus Aegyptijs, stolidae prodigalitatis monumentis, multi scripsêre. Herodotus, Euhemerus, Duris Samius, Aristagoras, Dionysius, Artemidorus, Alexander Polyhistor, Bu torides, Antisthenes, Demetrius, Demoteles, Apion, teste Plinio lib. 36 c. 12. qui regum pecuniae stultam & ociosam oste̅tationem vocat: cùm faciendi eas causa à plerisque tradatur, ne pecuniam successoribus aut aemulis insidiantibus praeberent aut ne plebs esset ociosa. Iosephus lib. 2. Antiq. Iud dicit, Aegyptios coegisse Hebraeos pyramides aedificare, vt eos huiusmodi labore attererent. Erant autem moles lapideae infernè quadratae, sursum versus acutae. Tres pyramides, auctore Plin. inter Memphim & Deltam fuisse constat: quarum vnam ac reliquaru̅ maximam, teste Diodoro lib. 2. CCCLX. Hominum millia annis XX. Construxisse produntur: quam sibi fecit, vt in ea sepeliretur, Chemis rex, que̅ Herodotus Cheopem appellat. Continebat octo soli iugera, quaruor angulorum paribus interuallis per DCCCXXCIIX. pedes, laterum alt tudo pedes XXV. Herodotus in Euterpe icribit, Cheopem Aegypti regem fecisse pyramidem ex Arabicis lapidibus, cuius longitudo erat quinque stad: orum, latitude decem passuum, altitudo octo passuum, in qua decem annos fuisse consumtos memorat, & in operarios pro cepis, apio & alijs erogata MDC. talenta affirmat. Fecit & aliam viginti annis absolutam, in qua decem annos fuisse consumtos memorat, & in operarios pro cepis, apio & alijs erogata MDC. talenta affirmat. Fecit & aliam viginti annis abso???utam, in qua tantum profudit pecuniae, vt nimio sumtu attritus, filiam (quam habebat formosissimam) coactus sit prostituere. Ea est, in qua MDCCC. talenta in cepis & raphanis erogata sunt. Post hunc regnum obtinuit, sicuti Diodorus ait, Cephus eius frater: alijs filius Chabreus. Herodotus non Chabreum, sed Cephrenem: & non filium, verùm fratrem illius, qui primam condidit pyramidem, facit. Hic alteram pyramidem aedificauit, arte priori similem, magnitudine quidem imparem, cuius singula interualla per quatuor angulos pares MMDCCXXXVII. pedes comprehendebant. Et hae duae, auctore Strabone, inter VII. spectacula Mundi numeratae sunt. Huncregem, vt Herodotus & Diodorus produnt, sequutus est Mycerinvs filius. Is tertiam pyramidem longè minorem paterna vicenis (velut testatur Herodotus lib. 2.) pedibus ex omni parte reliquit, ex Aethiopicis lapidibus. Hanc quidam, teste Strabone, Rhodopes meretriculae ab ama̅tibus positam volunt, narrantes huiusinodi fabulam. Quum eam aliquando lauaretur, aquila alterum calceum è manu an illae rapuit, & in gremium Regis iura Memphi dantis dimisit. Rex demiratus, peiquiri mulierem iussit, quam in vrbc Naucratitarum inuentam vxorem duxit, & mortuae inde pyramidem construxit. Quod Herodotus prorsus falsum esse dicit, quu̅ Rhodope mulier longè pòst fucrit quàm reges qui pyramides fecissent. Isti igitur reges pyramidum auctores traduntur: etsi Diodorus lib. 2. & Plinius lib. 26 Natur. hist. à quibus factae sint, non satis constare dicant, iustissimo casu obliteratis tantae vanitatis auctoribus. Asychis, rex Aegypti, post Mycerinu̅, reges superiores antecellendi cupidus, reliquit memoriam sui pyramidem lateritiam, incisis lapidi literis in heac verba: Ne me caeteris pyramidibus compares, quitantum illis praecello, quantum Iupter caereris dijs. Nam fundum lacus conto verberantes, quod luti conto adhaerescebat, id colligentes, me composuerunt, & in talem mensuram redegerunt. Herod. lib. 2. Ninvs, Assyriorum rex potentiss. in praelio contra Zoroastre̅ Bactrianum caesus, praegrandi est pyramide sepultus. Gnidius Ctesias auctor est, apud Diod. lib. 2. cap. 3. molis altitudinem nouem stadiorum fuisse, latera???; aliquanto spaciosiùs euagata. Eam media planitie conditam memorant, aliquot stadia à Nino vrbe distantem. Regium id sepulcrum diu postea suo mansit vestigio, quum Ninus ipse sub id tempus intercidisset, aut certè non multò postquam Assyriorum est regnum à Medis euersum. Sabel. lib. I. Ennead. 1. ex Diodoro. In Lydia sepulcrum est Halyattis, Croesi patris, inter omnia & Aegyptiorum & Babyloniorum opera in primis admirandum. Cuius basis è grandioribus est lapidibus, reliqua sepulcri pars agger terrae. Quod sepulcrum construxisse feruntur homines emtitij atque operarij, & vnà cum his adiuuantes meretrices & ancillae. Ad nostra̅ vsq; aetatem tumuli summitas quinq; terminis distinguitur: quibus literae insculptae indicant, quantum cuiq; hîc laborauerint. apparet???;, si metiâre, ancillarum opus esse maximum. Lydorum siquidem filiae omnes meietricantur: atq; hoc nimirum quaestu tantisper dotem colligunt, dum nubiles ipsae se elocent. Sepulcri autem huius ambitus stadiorum est sex, & duorum iugerum: latitudo, iugerum tredecim. Herod. lib. 1. Pythonicae vel Pythionicae meretrici defunctae, quam adamauerat, filiam???; ex ea sustulerat, cùm Harpalvs, qui ab Alexa̅dro cum magna vi pecuniae ad Athenienses confugerat, monumentum sumtuosum locare vellet faciendum, eius rei deman dauit Cha???icli, Phocionis genero, curam. Hoc ministerium perse turpe foedauit insuper sepulcrum absolutum. Extat enim & hac aetate in Hermio, quà Athenis Eleusina itur: neq; in eo triginta talenta, quantam summam expensam tulisse in id opus Harpalo autumant Chariclem, comparent. Plutarchus in Phocione, & Pausanias in Atticis, & Athenaeus lib. 13. cap. 23. qui ex Theopompo tradit, illum in hoc & in alterum quod Babylone extruxit, CC. talenta absumsisse, Veneris???; Pythionicae templum nuncupasse. C Caecilivs Claudius Isidorus, obiens mortem, se funerari iussit sestertiorum vndecim millibus. Plin. lib. 24. cap. 10. & Volater. lib. 14. cap. 2. Anthrop. Licinivs tonsor sepulcrum magnis sumtibus & grauissimis impensis sibi fieri voluit: qua sepultura illa aetas nihil indignius iudicabat, quàm hominem ignobilem iacere tam regié. Vnde ob rei indignitatem poëta ille: Marmoreo Licinus tumulo iacet, at Cato paruo, Pompeius nullo. Credimus esse deos? Haraldvs IV. Danorum rex, tota regni classe producto, [2473] iunctis hominum boum???ue viribus, inusitatae magnitudinis saxum, Iutico litore repertum, ad matris Thyrae tumulum adducere studebat. Interea qui cum Suenone eius filio classi praecrant, Haraldi imperium, tum quia Christianam religionem introduxisset, tum quia inusitatis plebem oneribus adigeret, perosi, Suenonem ad arma aduersus patrem sumenda induxêre, eum???ue regem salutauêre. Haraldus interea quendam suorum è classe superuenientem percontari coepit, An tantam aliàs molem mortali manu trahi conspexisset? Ille se maioris ponderis onus humanis viribus confectum nuper ad modum vidisse asseruit. Nam cùm tibi à filio, inquit, tota quanta illa est Dania subduceretur, intereram. Bello à Suenone victus, in Sialandiam primùm, deinde Iulinum fugit. Vbi dum pacis instituto collo quio liberiùs euagatus, exinaniendi ventris gratia arbustis insidet, à Tokone, Suenonis milite, sagitta vulneratus, & à suis Iulinum relatus, obijt. Saxo lib. 10. Turcae Christianorvm insaniam satis admirarinequeunt, qui magnos sumtus in sepulcra faciant, quasi nunquam resurrecturi sint. Cuspinianus. Brutorum. Tyndarevs, conuocatis Helenae filiae procis, super execti equi testibus iusiurandum concepit, cuicunq; Helena desponsaretur, armis se illius iniurinam, si à quoquam illae nuptiae violatae fuissent, vindicaturum. Cùm hoc illos sacramento adegisset, eo ipso in loco equum defodit, er???; monumentum erexit. Pausanias in Laconicis. Apud Persasequi, apud Molossos canes sepulcra & exequias meruerunt. Vnde Statius lib. 2. Syl. —gemit inter bella peremtum Parthus equum, fidos???; canes fleuêre Molossi: Et volucres habuêre rogum: ceruus???; Maronis. Item Strozza filius: —suos de more Molossa vetusto Condit terra canes, cineres nec laedit opertos. In Aegypto fuisse paludem aiunt, quae dicta Myridis est, prope quam fuerit Crocodilorum ciuitas, atque inibi visitatum quandoque cornicis sepulcrum, cuius hanc opinati rationem sint Aegyptij. Fuit Aegyptirex Marrhes nomine, qui cornicem impendiò mitem, ac prorsum habuerit cicurem, educationis solertiore cura eò prouectam insuefactam???;, vt pterophori cursoris???; vice exuperantissimi fungeretur. Quò enim concupisset altor, ceu rationis plane compos, epi???tolas deferebat: commonita noscens callidè, quà transuolandum, quóve dirigendus impetus, ac vbi sidendum foret, interquiescendúmve. Quamobrem obsequio miti adeò, ac nullius stipendij indigo, & vtcunque parato, quum obijsset, diguam à rege habitam, quae sepulcro stele???; honestaretur, propagandae in aeuum longiùs memoriae facti tam inopinabilis, rarenter???ue auditi aliás. Caelius libro 25. capite 28. Antiq. Lect. Agrigentini equis sepulcra & pyramides erexêre. Plin. lib. 8. capite 42. Diodorus libro 1. cap. 7. suo tempore Qvendam fiusse scribit, qui in animalium sepulturas haud minus centum talentis contulerit. Cimon & Xanthippvs Lacedaemonius equos & canes parentis affectu luxerunt, & tumulo honorarunt. Namq; Cimon Atheniensis equabus, quibus tertiùm vicerat in Olympico certamine, sepulcrum statuendum prope sum monumentum curauit: Xantippus verò cani suo, illud???; Cynotaphium appellauit. Pontanus cap. 36. de Liberalitate, & Alex. lib. 6. cap. 14. ex Plutarcho. Honori defuncti canis ciuitatem constituisse Magnum Alexandrvm, Theopompus scribit. Nobilis est Atalantae canis Aura nomine: quam quum Calydonia sus peremisset, bruto sepulcrum Calydonii construxêre. Sicut in Hellesponto quod vocant Cynosema. Geryonis canis, Gargitios nomine, Cerberi frater, ab Hercule caesus, in Iberia quoque monume̅tum habet. Caelius lib. 17. cap. 28 Antiq. Lect. C. Ive. Caesaris equus, qui priores pedes humanis similes habuit, nec alium sessorem tergo recipiebat, ante Veneris Genetric saedem marmorea fuit effigie consecratus. Plin. libro 8. cap. 42 Statuam eius graphicè describit Statius libro I. Syluarum. Equus Avgvsti Caesaris mortuus, tumulo honoratus est. dequo Germanici Caesaris carmen est. Plin lib. 8. cap. 42. Hadrianvs Romanorum Imperator, Borystheni equo, quo in venationibus vtebatur, mortuo, monumentum aedificauit: erexit???; columnam, inscripto epigrammate. Dion, & Xiphilinus. W. Antoninvs Verus, equo suo viuenti simulacru̅ aureum fieri iussit, & mortuo sepulcrum. Petrarcha. Commodvs prasinae factionis equo mortuo, sepulcru̅ in Vaticano fecit. Alex. ab Alex. lib. 6. cap. 14. Vivaria. Tvm In genere. Vivaria, septa quaedam loca, in quibus ferae viuae pascuntur, M. Varro lib. 3. de Rerustica, Leporaria dicit appellari, inquiens: Villatica pastionis tria sunt genera, Ornithones, Leporatia, Piscinae. Alij Roboraria vocarunt, à tabulis roboreis, quibus septa essent. Gellius libro 2. capite 20. Noct. Att. Itali hodie Parcos vocant septa ferarum???; viuaria vulgari nomine, quòd principis edicto parcendum sit feris. Iouius in Piscario lib. 5. Clitus Aristotelicus in ijs, quae scripsit de Mileto, & Alexis li. 3. de Samijs, asserunt Polycratem Samium tyrannum omnia quae erant alibi ob delicias congregasse, canes ex Epiro Molossos & Lacaenas, ex Scyro & Naxo capras, oues ex Mileto & Athenis, sues ex Sicilia. Athen. lib. 12. cap. 19. Volatilium. Auium. Auiaria primus instituit. inclusis omnium generum auibus, M. Laelivs Strabo, Brundusij, equestris ordinis. Ex eo coeperunt Rom. carcere animalia coërcere, quibus natura coelum assignauerat. Plin. lib. 10. cap. 50. Columbarum amore insaniunt multi, super tecta exaedificant turres ijs, nobilitatem???; singularum & origines narrant, vetere iam exemplo. L. Axivs eques. Romanus ante bellum ciuile Pompeianum denarijs quadringentis singula paria ve̅ditauit, vt M. Varro tradit. Plin. lib. 10. cap. 37. L. Lvcvllvs habuit auiaria tanta, vt omnibus temporibus auium, sicut piscium ostrearum???;, copia ingens suppeteret, Plut. in Lucullo. Terrestrium. Viuaria aprorum & glirium, caeterorum???; syluestrium, primus togati generis inuenit Fvlvivs Lippinus, qui in Tarquinie̅si feras pascere instituit. Nec diu imitators defuére L. Lvcvllvs, & Q. Hortensivs Plin. lib. 8. cap. 51. & 57. In secundo Tusculano, quem emit M. Varro à M. Pvpio Pisone, ad buccinam inflatam certo tempore apri & capreae conuenire solebant ad pabulum: cùm è superiore loco è palaestra apris effunderetur glans, capreis vicia, aut quid aliud. Apud Q. Hortensivm in agro Laurenti sylua erat supra quinquaginta iugerum, maceria septa, quod non leporarium, sed [Greek words] appellabat. Ibi erat locus excelsus, vbi triclinio posito coenabatur. Quintus Orphea vocari iussit: qui cùm èo venisset cum stola & cithara, & cantare esset iussus, buccinam inflauit: vbi tanta circu???fluxit ceruorum, aprorum, & caeterarum quadrupedum multitudo, vt non minus formosum esset spectaculum, quàm in circo maximo aedilum, non sine Africanis bestijs cùm fiunt venationes. Varro lib. 3. cap. 13. de Re rustica. Aquatilium. C. Sergivs Orata, ne gulam Neptuni arbitrio subiectam haberet, peculiaria sibi maria excogitauit, aestuarijs intercipiendo fluctus, piscium???; diuersos greges separatis molibus includendo, vt nulla tam saeua tempestas incideret, qua no̅ Oratae mensae varietate pisciculorum abundarent. Aedificijs etiam spaciosis & excelsis, deserta ad id tempus ora Lucrini lacus pressit, quo recentiore vsu conchyliorum frueretur. Vbi, dum se publicae aquae cupidiùs immergit, Considij publicani iudicium nactus est. In quo Lucius Crassus aduersus illum causam agens, e???rare amicum suum Considium dixit, quòd putaret Oratam remotum à lacu, cariturum ostreis. na̅que ea, si inde petere non licuisset, in tegulis reperturum. Valerius Max. lib. 9. cap. 1. Plinius tamen lib. 9. cap. 34. non gulae, sed auaritiae causa instituta censet, cùm villas ita mangon zatas subinde venderet. Eadem aetare prior Licinivs Muraena, reliquorum piscium viuaria inuenit. Cuius deinde exemplum nobilitas secuta est, Philippi, Hortensij. L. Lvcvllvs exciso etiam monte iuxta Neapolim maiore impendio quàm villam aedificauerat, euripum & maria admisit. Qua de causa Magnus Pompeius Xerxen togatum eum appellabat. Tricies ipsius piscinae à defuncto illo veniêre pisces. Ibidem. Muraenarum viuarium priuatim excogitauit C. Hirivs (Macrobio Hirrius) ante alios, qui coenis trium phalibus Caesaris Dictatoris sex in llia numero muraenarum mutuo appendit. Nam permutare quidem precio noluit, aliáve merce. Huius vil am intra quàm modicam quadragies sestertiûm piscinae vendiderunt. Inuasit deinde singulorum piscium amor. Apud Baulos in parte Baiana piscinam habuit Hortensivs orator, in qua muraenam ad-ò dilexit, vt exanimatam fleuisse credatur. In eadem villa, Antonia Drusi, muraenae quam diligebat inauies addidit, cuius propter famam nonnulli Baulos videre concupiuerunt. Plinius libro 9. capite 55. & Macrobius libro 3. capite 15. Saturn. & Varro lib. 3. de Re rustica, cap. 17.
|| [2474]
Q. Hortensivs cùm piscinas haberet magna pecunia aedificatas & loculatas simper tamen in coenam pisces Puteolos mittere solitus erat. Piscatores qui cibum ministrarent, habebat complures, & pisciculos minutos aggerebat frequenter, qui à maioribus absumerentur: salsamenta quin etiam empta in eas conijciebat, cùm mare turbaretur. Maior illi cura de aegrotis piscibus, quàm de seruis minus valentibus: minus???; laborabat, ne seruus aeger, quàm aquam frigidam biberent sui pisces. Ea???ue propter incuriae damnabat M. Lucullum, quòd piscinae eius aestuaria idonea non haberent, ac residem aquam in locis pestilentibus habitarent pisces eius. Contrà ad Neapolim L. Lvcvllvs cùm perfodisset montem ac maritimum flumen immisisset in piscinas, quae reciprocae fuêre, ipse Neptuno non cedere de piscatu, cùm scilicet pisces suos in loca frigidiora propter aestus duxisset, vt Apuli pecora solent. In Baiano autem tanta ardebat cura, vt architecto permiserit, vtsuam pecuniam consumeret, dummodò perduceret specus è piscinis in mare, obiectaculo, quo aestus bis quotidie ab ortu lunae ad nonam proximam introire ac redire rursus in mare posset, ac refrigerare piscinas. Piscinas hasce maritimas Axius apud Varronem lib. 3. de Re rustica cap. 17. magis ad oculos quàm ad vesicam pertinere ait, & potiùs marsupium exinanire, quàm replere: quandoquidem magno aedificantur, magno implentur, & aluntur magno. Octavivs praefectus classis, sciens scarum adeò Italicis litoribus ignotum, vt nec nomen Latinum eius piscis haberetur: incredibilem scarorum multitudinem in varijs nauibus aduectam inter Hostiam & Campaniae litus in mare sparsit. Miro???; ac nouo exemplo pisces in mari tanquam in terra fruges aliquas seminauit Idem???ue, tanquam in summa in hoc vtilitatis publicae verteretur, quinquennio dedit operam, vt si quis inter alios pisces scarum fortè cepisset, incolumem confestim & inuiolatum mari redderet. Macrobius lib. 3. Saturn. capite 16. Piscinas quàm refertas habuerint preciosissimis piscibus Romani illi nobilissimi principes, L. Philippvs, & Q. Hortensivs, quos Cicero Piscinarios appellat, etiam illud indicium est, quod M. Varro in libro de Agricultura tefert, M. Catonem, qui post Vticae perijt, cùm haeres testamento Lucilij esset relictus, pisces de piscina eius XL. millibus vendidisse. Accersebantur autem muraenae ad piscinas vrbis ab vsque freto Siculo, quod Rhegium à Messana dispicit. Illic enim optimae à prodigis esse creduntur, tam muraenae quàm anguillae. Et vtraeq; ex illo loco, Graecè [Greek words] vocantur, Latinè flutae: quòd in summo supernatants, sole torrefactae, curuare se posse, & in aquam mergere desinunt, atque ita faciles captu fiunt. Macrobius lib. 3. Saturn. cap. 15. Pausilypum villa est Campaniae, haud procul Neapoli: in ea in Caesaris piscinis à Pollione Vedio coniectum piscem, sexagesimum post annum expirasse scribit Anneus Seneca, duobus alijs aequalibus eius ex eodem genere etiam tunc viue̅tibus. Plinius libro 9. cap. 53 Vedivs Pollio, quum piscinas magno studio coleret, solebat seruos suos occidere, eos???ue piscibus vorandos praebere, vt hominum cruore pasti delicatiores essent. Reptilium. Cochlearum viuaria instituit Fvlvivs Hirpinus in Tarquiniensi, paulò ante Ciuile bellum, quod cu̅ Pompeio Magno gestum est, distinctis quidem generibus eatum, separatim vt essent albae, quae in Reatino agro nascuntur: separatism Illyricae, quibus magnitudo praecipua: Africanae, quibus foecunditas: Solitanae, quibus nobilitas. Quin & saginam earum commentatus est, sapa & farre, alijs???; generibus, vt cochleae quoque altiles ganeam implerent: cuius artis gloria in eam magnitudinem perducta sit, vt octoginta quadrantes caperent singularum calices, auctorest M. Varro. Plin. lib. 9. cap. 56. Hortos. Vide Tit. Magnificentiae in hortis, f. 2410. Siquidem eadem exempla ab auctoribus nunc splendori, nunc luxui attribuuntur. Gemmas. Insanis Preciis Comparatae gemmae. Consule sub locum Affectuum, Gemmarum amor, f. 42. 2480. Plantas, Arbores. Cosule Titulum. Amor arborum, f. 45. Primus Cn. Mativs exequestri ordine, diui Augusti amicus, inuenit nemora tonsilia. Plin. lib. 21. cap. 2. Animalia. Pvta Aues. Apud Rom. olim lusciniae immense precio vendebantur, ampliore etiam quàm olim armigeri. Plinius libro decimo, capite 29. sestertijs sex candidam alioquin (quod est propè inusitatum) venisse scribit, quae Agrippinae Claudij principis coniugi dono daretur. Columbi Romae, si sunt formosi, bono colore, integri, boni seminis, paria singula vulgò veneunt ducenis numis, necnon eximia singulis millibus numûm: quas nuper cùm mercator tanti emere vellet à L. Axio equite Rom. minoris quadrigentis denarijs daturum negauit. Varro lib. 3. cap. 7. Equos, Asinos. Exempla quaedam pete ex Tit. Amor brutorum, sub loco Affectuum, f. 44. Nefas sit (credo) in Salomone rege, qui fuerit omnium sapientissimus, fatidico???ue patre genitus, luxum consectari: quin si quid minus ciuile in illo fuit, si cum virtute pensetur, iure dissimulabitur. Potest tamen proximum luxuriae videri, quòd citra omnem belli vsum tot millia equorum aleret, praesertim iugatorum: quòd in pellicatu ad extremum vsq; vitae haeserit, sit???; frequenti connubio vsus: vt nisi sobolis procreatione excusetur, non parua detur ansa, luxum in eo calumniari volentibus. Sab. lib. 8. cap. 7. Glavcvs Potniaeus ex Potnia Boeotiae vico, Sisyphi & Meropes filius, equas suas humana carne pascebat, à quibus & ipse sacra Veneris spernens postremò dilaceratus atq; deuoratus est, vt Virg. ait lib. 3. Georgicorum: Scilicet ante omnes furor est insignis equarum, Et mentem Venus ipsa dedit, quo tempore Glauci Potniades malis membra absumsête quadrigae. Palaephatus ad mores retulisse videtur, vt qui operas & ministeria sua neglexerit domestica, equos magnis impensis aluerit. Quare postremò in extremam redactus est egestatem. Ea de causa ab equarum malis consumtus fingitur. Cognatus lib. 2. syluae Narrationum. Diomedes Thraciae rex in equos omnes suas opes prodegit. Amici igitur equos illius [Greek words] appellarunt. Hinc fabula orta, quòd equos suos hospitum sanguine saginarit. Palaephatus. Varronis memoria, asinus Reatinus vaenijt sextertijs millibus LX. & vnae quadrigae Romae constiterunt quadringentis millibus. Varro lib. 2. cap. 1. Poppaea Sabina equos suos auro calceabat. Plinius. Theophylactvs Romani Lacapeni Imp. F. Patriarcha Constantin opolitanus, fertur habuisse vltra duo equorum millia: ijs alendis perpetuò erat intentus. Neque verò ijs foenum & hordeum proponebat edendum, sed metarum fructus, thasia, & pistacia, ac palmulas, vuas passas, caricas, cáque omnia lectissima, vino fragrantissimo temperata, admixtis etiam croco, cinnamomo, balsamo, alijs ???ue aromatibus. Cuspinianus. Canes. Vide infrà, Prodigi in Venationes, f. 2482. Svpellectilem. Tvm In genere. Antiochvs Asiae rex tam prodigae luxuriae exercitum duxit, vt praeter frena & monilia, phaleras & armillas atque ophippia, galeas & arma, etiam clauos aureos crepidis subjectos, & argentea vasa ad spurcissimos vsus, reliquam???; supellectile̅ ex argento auro???; intertextam, militibus ferre permiserit. Alex. lib. 2. cap. 29. À Thessalo Scopa cùm quiddam ex instrumento domestico postulatum esset tam superfluum quàm inutile: Nos verò, inquit, hisce felices & beati sumus superfluis, sed non illis necessarijs. Plut. de Cupiditate diuitiarum. Alfonsvs rex cados & dolia & situlas ex argento habuit, crateres etiam ex auro, dotalia & mappas è tela conquisitissima. Pontanus cap. 2 de Splendore. Mathiae Coruini Vngariae regis luxum in supellectile describit Bonfinius lib. 5. Dec. 4. Petrvs Roboretus Cardinalis & Minorita, &c. fol. 2866. In Vasa. Et vel Generatim. Diogenes Anaximenis philosophi seruos conspicatus multa vasa ferentes, Cuius ea essent? interrogauit. Cùm aute̅ illi, Anaximenis esse, respondissent: An'non pudet eum, inquit, tam multa habere, cùm seipsum non habeat? Maximus serm. 12. Vasa murrhina ante tertium Pompeij Magni triumphum Romae nulla fuêre, qui sex pocula Capitolino Ioui dicauit. Mox tamen ea ad hominum vsum transiêre, abacis etiam escarijs???ue vasis inde expetitis. T. Petronivs consularis moriturus, trullam murrhinam CCC. sestertijs emtam fregit, ne ea Nero potiretur. Nero tamen vicit omnes, CCC. sestertijs capidem vnam parando. Nascuntur in Oriente, in Carmania praesertim, nitore, maculis & odore commendantur. Plinius lib. 37. cap. 2.
|| [2475]
In Lances, Patinas. Drvsillanvs Rotundus, dispensator Hispaniae citerioris sub Claudio, lancem quinquagenariam habuit argenteam, cui fabricandae officina priùs exae dificata fuerat: & comites eius lancis octo quinquaginta libranum Plinius lib. 33. cap 11. Vitellivs in principacu suo CC. sestertijs condidit patina̅, cui faciendae fornax in campis exaedificata erat: quoniam eò peruenit luxuria, vt etiam fictilia pluris constent, quàm murrhina. Propter hanc Mutianus altero consulatu suo in conqui sitione exprobrauit patinarum paludes Vitellij memoriae. Plin. lib. 35. cap. 12. Inpocula, Crateres. Mithridates Pontirex, cùm per totam suam aetatem sple̅dorem excoluisset, moriens, ad duo milliapoculorum ex onychite lapide, auro polydorum, phialas permultas, & mira varietate vascula & alia splendorem multum prae se ferentia post se reliquit. Pont. cap. 3. de Splendore. In Salina. Ioannes Varadiensis episcopus, legationis (quam Mathias Coruinus Vng. rex, adducendae sponsae suae Beatricis gratia Neapolim miserat) princeps, ab Vrbinate duce honorificentissimo exceptus hospitio, in mensa salinum exposuit, quod principem etiam ditissimum in admirationem adduxit. Id monti erat impositum, à latere arbor creuerat salino prominens, quae pomorum loco gemmis, optimis???; lapillis onusta, pro vmbra conspicuo nitore micabat. in monte latebrae affabrè factae, quae gemmarias apothecas referebanc. Item aureum prochyton, cui emissoriae loco fistulae draco prostabat anhelans: è conchilijs huic corpus erat, prominebat???; arduo capite; ad pedes, in spiras aureas caudam reuocabat: gemmata insuper ansa, tegmentu̅ oris in fastigiatae testudinis more̅ sesquipedale consurgebat: caetera ex auro omnia. Supra editissimam basim tripedalis moles excreuerat. Bonfin. lib. 4. Dec. 4. In Orbes. Quadras. Philippvm Mariam, ducem Mediolanensium, quodam in conuiuio statuisse legimus, ne argenteis quadris, sed ligneis, tamen nouis, carnes in mensa conuiuis apponerentur: ipsas autem quadras, alias post alias statim mutari, mutatas???; abijci iussisse, ea???; ratione grandem quandam summam effudisse. Pontanus cap. 2. de Splendore. In Matulas, Amides, Trullas, Scaphia. Sybaritae amidas excogitarunt primi, id est matulas, quas conuiuijs intulisse Graeci gaudent. Ex Athen. lib. 1. cap. 6. Cael. lib. 7. cap. 9. Antiq. Lect. Crystallinam trullam vnam H-SCLM. mercatam à matrefamiliâs ROM. nec diuite, Plinius scribit. Messala orator prodidit, M. Antonivm Triumuirum aureis vsum in omnibus obscenis desiderijs, pudendo crimine etiam Cleopatrae. Summae apud exteros licentiae fuerat, poculo aureo puluino subdito, Philippum regem dormire solitu̅: AgnonemTeium Alexandri Magni praefectum aureis clauis suffigere crepidas: Antonius in contumeliam naturae vilitatem auro fecit opus proscriptione dignum. Plinius lib. 33. cap. 3. Bassam Martialis lib. 1. notat, quòd excrementa corporis aureo exciperet vase, vbi ait: Ventris onus misero (nec te pudet) excipis auro, Bassa, bibis vitro: cariùs ergo cacas. Hellogabalvs ventris excrementa aureis trullis exciplebat, myrrhino & gemmatis scaphijs vrinam. Lampridius. Petrvs Riarius Sauonensis Cardinalis argenteis vasis onus ventris excipere consueuerat. Fulg. lib. 9. cap. 1. Mensas. M. Cicero mensam cedrinam emit H-SX. & Gallus Asinius, H-SXI. Venundatae sunt & duae Iuba rege vendente: quarum alteri precium fuit H-SXV. alteri paulò minús. Interijt haec incendio, à Cethegis descendens, H-SXIV. permutata latifundij taxatione, si quis praedia tanti mercari malit. Plin. lib. 13. cap. 15 Carvilivs Pollio citreas mensas, quae elephantinis pedibus sustentarentur, primus habuit. Alex. lib. 5. cap. 21. Heliogabalvs mensas argenteas primus instituit. Lampridius. Lectos. Persae neglecta auita parsimonia in tantam luxuriam prolapsi sunt, vt lectos auro fulgentes, & gemmis ornatos instruxerint. Alex. ab Alex. lib. 5. cap. 31. Luxum Romanorvm in lectis & triclinijs argenteis, item in poculis, pete ex Plin. lib. 33. cap. 11. Quo in loco Carvilivm Pollionem equitem Rom. triclinijs primùm argentum addidisse scribit. Et C. Gracchvm Delphinos quinis millibus sestertijs in libras emtos habuisse: L. verò Crassvm oratorem duos scyphos Mentoris artificis manu caelatos sestertijj C. confessum tamen nunquam se his vti propter, verecundiam ausum. Eundem vasa habuisse VI. millibui sestertijs in singulas libras emta. Fiebant antiquitùs ex testudine lecti preciosi, quòd Plinius, Iuuenalis, Martialis & caeteri prodidêre. Cuius rei Iureconsulti quoque meminerunt his verbis: Nunc ex ebore, aut testudine, aut argento, iam ex auro etiam atq; gemmis supellectili vtuntur. Plinius portentosa ingenia appellat, quae materiam in mari quaesiuêre ad lectos, testudinem???; in hoc secuêre. Fenestella dicit, Tiberij Caesaris in principatu testudineos lectos in vsum venisse. Guido Bituricensis. Atilae Hunnorum regis lectus, quo cubabat, tum mensae & conuiuiorum, praeterea culinae, instrumenta, ephippia, phalerae, & alia equorum ornamenta, auro gemmis???; decora fuêre. Bonfinius lib. 7. Dec. 1. & Olahus cap. 3. Stragula, Linteamina. Heliogabalvs in priuata adhuc fortuna intectis auro lectis vtebatur, argenteis???; centum pondo vasis. Idem lotum nunquam attigit, mendicos dicens, quihnteis lotis vrerentur. Lampridius in Heliogabalo. Galienvs Imper. ignauissimus, aureis linteaminibus lectum suum sterni voluit. Alex. lib. 5 cap. 21. Petrvs Riarius Sauonensis Cardinalis, non lectos aureis stra gulis integere satis habuit, red lestorum etiam ipsorum culcitras & sericeis & aureis pannis confecit. Fulg. lib. 9. cap. 1. Arma cibaria. Dominici Syluij Venetornm ducis Vxor Graeca, fuscinulis aureis cibos ori admouisse, magno luxuriae argumente, scribitur. Sabellicus. in Tentoria. Atila Hunnorum rex tentoria habebat varia, ex more regnorum, quae antea subegerat, mira arte contexta. Id quo ipsemet vtebatur, ex serico, auro, gemmis intextum ornatum???; erat, preciosis interiectis lapidibus. Huius mali aurei, quorum commissiones atque iuncturas vniones splendidi ornabant. Aliud, in quo equi stabulabantur, sericeum totum. Bonfiniu lib. 7. Dec. 1. in Signa, Statvas, Tabellas. Graeci signa vsq; ad insania̅ amplexati sunt. Siquidem produnt eminentissimi auctores, Rhodi fuisse signorum ad septuaginta tria millia. Nec pauciora Athenis ac Olympiae, Delphis etiam superfuisse creditum est. Plin. lib. 34. cap. 7. Multi ijs, quae vocant Corinthia, in tantum capiebantur, vt secum etiam circumferrent, sicut Hortensius orator Sphingem Verri reo oblatam: propter quam Cicero illo iudicio, in altercatione, neganti ei se aenigmata intelligere, respondit, Debere, quoniam Sphingem domi haberet. Circumtulit Nero princeps Amazonem. C. Cestius consularis signum etiam in praelio secum habuit. Alexandri Magni tabernaculum statuae sustinebant. Caelius lib. 29. cap. 24. Hominum primus & auream statuam & solidam Gorgias Leontinus Delphis in templo sibi posuit, LXX. circiter Olympiade. Tantus erat docendae oratoriae artis quaestus. Plinius lib. 33. cap. 4. In M. Scavri aedilitatetria millia signorum in scena tantùm fuêre temporario theatro. Mvmmivs deuicta Achaia repleuit vrbem ipse excessit non relicturus filiae dotem. Multa & Lvcvlli inuexêre Plin. lib. 34. cap. 7. C. Ivlivm Caesarem toreumata, signa tabulas???ue antiquissi mas magna cura comparasse legimus, vt aedes suas splendidas redderet. Pont. cap. 3. de Splendore. Nero princeps iusserat colosseum se pingi centura viginti pedum in linteo, incognitum ad hoc tempus. Ea pictura cùm peracta esset in Lamianis hortis, accensa fulmine cum optima hor torum parte conflagrauit. Libertvs eius cùm daret Antij munus gladiatorium, publicas porticus inuestiuit pictura, gla diatorum ministrorum???; omnium veris imaginibus redditis. Pingi autem gladiatoria munera atq; in publico exponi coepta à C. Terentio Lucano. Is auo suo, à quo adoptatus fuerat triginta paria in foro per triduum dedit, tabulam???ue pictam in nemore Dianae posuit. Plinius libro trigesimoquinto, capite 7. in Libros, Bibliothecas. Quadraginta millia librorum Alexandriae arserunt. Pulcerrimum regiae opulentiae Ptolemaei Philadelphi & sequentium regum monimentum. Alius laudauerit, sicut Liuius, qui elegantiae regum curae???; egregium id opus ait fuisse. Non fuit elegantia illud aut cura, sed studiosa luxuria, imò ne studiosa quidem, quoniam non in studium, sed in spectaculum comparauerat: sicut plerisq; ignari??? etiam seruilium literarum libri, non studiorum instrumenta, sed coenationum ornamenta sunt. Seneca lib. 4. de Tranquillitate vitae.
|| [2476]
In Naves. Caivs, qui Tiberio Augusto successit, liburnicarum nauium gemmatis puppibus, ac diuersicoloribus velis vsus est: in quibus etiam thermas, porticus & triclinia magna laxitate statuit, vitibus etiam ac pomiferis arbusculis dispositis. Suet. Paschasivs, episcopus Campanus, oblitu s officij sui, naui aedificandae totus intentas erat, sic vt quotidie cum vno aut duobus clericis ad mare descenderet, ab omnibus contemtus, iam???ue supra CCCC. solidos eo stultitiae genere profuderit. Scribit ergo Anthemio subdiacono D. Gregorius Pp. vt nisi monitus sapere discat, Romam docendus mittatur, lib. 11. Epist. cap. 29. in Navtica instrvmenta. Alcibiades Atheniensis, purpureis in praestoria naui vsus est velis; tanquam concharum sanies, quia marinae sunt magis ad naualem expediret cursum, quàm candens linum. Sab. lib. 8. capite 7. Cilices piratae, cùm omne internu̅ mare latrocinio insedissent, purpureis sunt velis vsi, auratis rudentibus, remis argento praeditis. Sab. lib. 8. cap. 7. ex Plut. Pompeio. Caivs, qui Tiberio in imperio successit, liburnicarum nauium gemmatis puppibus, ac diuersicoloribus velis vsus est suis in nauigationibus: in quibus etiam thermas, porticus & triclinia magna largitate statuit, vitibus etiam ac pomiferis arbusculis dispositis, quarum vmbra de die tectus, inter choros & cantus litora Campaniae comessabundus discurrit. Pontanus cap. 3. de Magnificentia, ex Suetonio. in Vehicvla, Lecticas. Agrigentini habebant lecticas totas ex ebore. Aelianus. Nero Caesar nunqua̅ carrucis minus mille fecisse iter traditur, soleis mularu̅ argenteis, canusinatis mulionibus, armillata & phalerata cum amaxicorum turba atq; cursorum. Suetonius. Heliogabalvs habuit gemmata vehicula & aurata, contemtis argentatis & eboratis & aeratis. Lampridius. in Piscatoria arma. Caivs Caesar piscatus est rete aurato, purpura cocco???; funibus nexis. Suetonius. Nero aureo sericeo???; rete piscabatur. Fulg. lib. 9. cap. 1. in Choragivm. Praetor quidem magnificos ludos edere parabat. Hic ad ornandum chorum petijt ab L. Lvcvllo chlamydes purpureas. Ille respondit, consideraturum se: si haberet, daturum. Postero die rogauit, quot opus haberet? Qui cùm centum diceret satis fote: iussit eum bis totidem capere. Horatius dicit quinq; millia, & annectit epiphonema hoc: Exilis domus est, vbi non & multa supersunt, Et dominos fallunt, & prosunt furibus. Plut. in Lucullo. Per haec ille consecutus est, vt inter rara luxuriae exempla tempestatis illius censeretur. Notum est illud in ore Quiritum celebre: Loquitur vt Cato, viuit vt Lucullus. Sab. lib. 8. cap. 7. & Pont. cap. 4. de Splendore. in Mortis instrvmenta. Hellogabalvs, quia ex Syrijs sacerdotibus cognouerat fore, vt violenta periret morte: in aureis vasis venenum pararuit: item sericeos laqueos, gemmatos???; cultellos, si vel appendere se, vel iugulare, vt casus ferret, voluisset: atq;, si vt praecipitem se ex alto daret, in animum venisset, turrim auratam totam extruxit, ex marmore auro???ue constrato circa eam solo. Lampridius, & Sabell. lib. 6. En. 7. Respectv hominis, cvivs svnt Actiones vel Passiones quaedam. Prodigi in Spectacvla, Eorvm???ve apparatum. Vela in theatris ad vmbram faciendam primus inuenit Q. Catvlvs, cùm Capitolium dedicaret. Carbasina deinde vela primus in theatro duxisse traditur Lentvlvs Spinter Apollinaribus ludis. Mox Caesar Dictator totum forum Romanum intexit, viam???; Sacram ab d omo sua ad cliuum vsq; Capitolinum, quod munere ipso gladiatorio mirabilius visum tradunt. Deinde & sine ludis Marcellvs Octauia sorore Augusti genitus, in aedilitate sua, auunculo XI. Coss. Calend. Augusti, velis forum inumbrauit, vt salubrius litigantes consisterent: quantum mutatis moribus Catonis Censorij, qui sternendum quoq; forum muricibus censuerat? Vela nuper colore coeli stellata per rudentes, terra etiam in amphitheatris principis Neronis rubente. Plin. lib. 19. cap. 1. Eques Rom. à Iuliano, curante gladiatorium munus Neronis principis, missus ad litus Oceani Germanici succini gratia, tantam inuexit copiam, vt retia arcendis feris podium protegentia succinis nodarentur, ???rma verò & libitina totus???; vniusdiei apparatus esset è succino. Maximum pondus is glebae attulit XIII. librarum. Plin. lib. 37. cap 3. Caesar Dictator, primus in aedilitate munete patris funebri, omni apparatu harenae argenteo vsus est, feras???; argenteis vasis incessere, tura primùm visum. Mox, quod etiam in municipijs aemulantur, C. Antonivs ludos scena argentea fecit. Item L. Mvrena & Caivs princeps in circo pegma duxit, in quo fuêre argenti pondo CXXIV. Plinius libro trigesimotertio, capite 3. Clavdivs Pulcer scenam varietate colorum adumbrauit, vacuis antè pictura tabulis extentam: quam totam argento C. Antonius, auro Petreius, ebore Q. Catulus praetexuit. Versatilem fecerunt Lucius & Cinna locum, quem argentatis choragijs P. Lentulus Spinter adornauit. Transtatum antea Phoeniceis indutum tunicis, M. Scaurus exquisito genere vestis cultum nduxit. Val. Max lib. 2. cap. 1. &. Alexan, ab Alexan. libro 5. capite 16. Q. Catvlvs Campanam imitatus Iuxuriam, primus spectantium consessum byssinis velamentis & vmbraculis texit, Plinius lib. 15. Val. Max. lib. 2. cap. 1. C. Ivl. Caesar Aedilis, spectacula gladiatorum, venationes & ludos, pompas atque conuiuia profusissimis sumtibus exhibuit, vt priorum munificentias omnes obliteraret, plebémque sibi obsequiosissimam efficeret, adeò vt defuncto Metello ipse sit creatus Pontifex maximus, licèt potentissimos & clarissimos viros Q. Catulum & Seruilium Isauricum haberet competitores. Suetonius & Plutarchus. Ne sol spectatoribus molestus esse, peripetasmata serica suprà extensa fuerunt: qui panni facti primò ad Barbarorum voluptatem, ab illis ad Romanos, ad muliebres delicias, fuerunt importati. Xiphilinus inCaesare. Nero auri ramenta pro harena in ludis & spectaculis strauisse, & vela stellata colore coeli posuisse, totum???ue Pompeij theatrum in vnum diem auro operuisse dicitur, quod Teridati Armeniae regi ostenderet. Alex. ab Alex. lib. 5. cap. 16. ex Plinij lib. 33 capite 3. Adrianvs Imperator in ludis & spectaculis Rom balsama & crocum per gradus theatri strauisse fertur. Alexan. ab Alex. lib. 5. cap. 16. Heliogabalvs Circensibus ludis nauale certamen dedit in curipo vini pleno. Lampridius. Pompas varias. Tvm Regias. Cleopatra Aegypti regina ab irato M. Antonio amatore in iudicium vocata, cùm ex Aegypto in Ciliciam nauigaret, flumen Cydnum incredibili pompa subiuit. Nauis eius aurata puppi, velis passis purpureis, remigio argenteis ducto remis ad tibiarum, fistularum & cithararum modos. Recumbebat illa sub tabernaculo auro intexto eleganter exculta, vt pingitur Venus. Pueri pictis Cupidinibus assimiles hinc inde stabant, & ventulum ei faciebant. Ancillae itidem, quae forma praecellebant, Nereidum & Gratiarum modo amictae, partim assistebant gubernaculis, partim rudentibus. Complebant ripas odores ex suffituum copia fragrantissimi. Homines autem alij statim à fluuio ex vtraque ripa comitabantur eam, alij & spectaculum descendebant ex vrbe. Effusa forensi turba, ipse denique pro tribunali sedens Antonius relictus est solus. Manauit autem per omnes rumor, Venerem ad salutem Asiae venire ad Bacchum comessatum. Egressam postea naui, cùm pro iudicio res in conuiuiorum certamen deducta esset, inter caetera quae nimis profusè delicate???ue egit, cùm pepegisset cum M. Antonio se plus impensae vno bolo, quàm Antonium magno conuiuio absumturam: ingentem vnionem, cui similis magnitudine specie???; nunqua̅ visus erat, ab aure detraxit, atq; aceto maceratum absorpsit. Et cùm iam manum ad alterius auris vnionem apposuisset, ab Antonio, cùm vicisse eam declarasset, prohibita abstinuit. Plut. in Antonio. Nero nunquam carrucis minus mille fecisse iter traditur, soleis mularum argenteis, canusinatis mulionibus, armillata & phalerata cum Mazacum turba, atque cursorum, Suetonius. Heliogabalvs iter priuatus nunquam minus sexaginta vehiculis fecit, auia sua Varia reclamante, quòd omnia perditurus esset. Imperator verò etiam sexcenta vehicula dicitur duxisse, asserens decem millibus camelorum Persarum regem iter facete, & Neronem quingentes carrucis iter inijsse. Causa vehiculorum erat lenonum, lenarum, meretricum, exoletorum, subactorum etiam benè nasatorum multitudo. Lampridius. Inaugurales. M. Antonivs III vir duobus aureis thronis Alexandriae fabricatis, quibus argentei erant gradus, vno ipse residens, Altero Cleopatra, omni multitudine ad id spectaculum circunfusa, Cleopatram Aegypti, Cypri, Libyae, Sytrae, Coeles reginam appellauit, vnà cum ea Caesarionem regnare ius [2477] sit, quem Cleopatra ex Dictatore Caesare conceperat. Plutarchus hunc posthumum fuisse significare videtur: sed Oppius siue Hircius in Commentarijs auctor est, quum Caesar adhuc in Alexandria esset, puerum ex eo & Cleopatra natum, quem à suo nomine ille sit passus Caesarionem vocari. Mox Antonius secundo loco suos & Cleopatrae filios, Reges regum nominauit, assignauit???ue Alexandro Armenian, Mediam & Parthiam, si quando regna ipsa bello subigi contigisset: Ptolemaeo natorum alteri Phoeniciam, Syriam & Ciliciam. Atque horum vtrunque vario cultu circumtulit. Alexandrum Medica veste & tiara praedicum & tetum cidari, qui Medorum erat regum habitus. Ptolemaeus in crepidis processit cum chlamy de & dia demate, quo cultu vsi fuerant omnes ab Alexandro reges. Augebat hanc inuidiam Cleopatrae insolentia, quae in stola Isidis se plurimum offerebat. Sabellicus libro 9. Ennead. 6. Nicolavs Lubicensis episcopus an. 1439. solenniter inauguratus, fecit impensas tam in die consecrationis, quàm sequenti die suae primae Missae; pontisicalis, pro honore ecclesiae suae, ad mille marcas. Cranzius lib. 11. Metrop. c. 37. Leo X. eo die, quo coronam pontisiciam accepit, centum aurecrum numûm millia effudisse fertur. Guicciardinus libro vndecimo. Bellicas. Darii vltimi Persarum regis luxum in exercitus contra Alexandrum Magnum pompa, pete ex Sabellici libro quarto, Enneadis 4. Alexander Magnus mille semper habuit elephantos, deferentes eius aurura: quadringentas quadrigas oneratas, mille ducentas bigas, equitum trecenta millia: camelorum, mulorum & dromedariorum innumerabilem multitudinem, quae vel exercitui necessaria, vel annonam vehebant. Plutarchus. Antiochvs Demetrij frater, Syriae rex, bellum Parthis vltrò intulît. In quo ornando non minor luxuriae fuit, quàm virium ostentatio. Octingenta millia armatorum sub signis illi fuisse dicuntur, alterius???ue hominum colluuiohis trecenta millia & ampliús. Argenti & auri adeò ingens copia, vt vel gregarij milites caligas auro figerent, proculcarent???ue materiam, cuius amore caet???ri mortales ferro dimicant, Culinarum argentea instrumenta, velut ad festas epulas, non ad bellum, exiretur. Fuit sic quoque fortuna belli Antiochoprospera. Parthis triplici praelio victis, intra???ue patrios fines coniectis, Babyloniam occupauit: indeplerasque recepit gentes à Phraate deficientes. Sed non multò pòst acie victus occubuit. Sabellicus lib. 1. En. 6. M. Antonivs & Cleopatra classe octingentarum nauium contra Octauium Ephese ???auigauerunt Samum, vbi genio indulsêre. Vt enim regibus, dynastis, tetrarchis, gentius & ciuitatibus inter Syriam, Maeotin, Armeniam, & Lauria positis indictum omnibus fuit, vt mitterent deportarent???; apparatum bellicum: ita erat iniunctum cunctis, qui ludicram artem faciebant, Samum occurrere. At cùm vniuersus penè circumcirca lamentis & gemitibus orbis creparet, vna per multos dies insula tibijs & cantu personabat, vbi referta erant theatra certantibus choris. Iam ad sacrificium singulae ciuitates boues mittebant, & certabant inuicem conuiuijs & muneribus reges, vt sermonibus iactaretur. Quî eru̅t in triumpho victores, cùm belli tantis sumtibus celebrent apparatum? His peractis, sedes scenicis Prienen donauit. Hinc nauigauit Athenas: vbi deintegrò effudit se in ludos & spectacula. Plut. in Antonio. Nero Caesar in praeparanda expeditione in Gallos deficientes primam curam habuit deligendi vehicula, portandis scenicis organis, concubinas???ue, quas secum educeret, tondendi ad virilem modum, & securibus peltis???ue Amazonicis instruendi. Mox tribus vrbanas ad sacramentum citauit: ac nullo idoneo respondente, certum dominis seruorum numerum indixit: nec nisi ex tota cuiusq; familia probatissimos, ne dispensatoribus quidem, aut amanuensibus exceptis, recepit. Partem etiam census omnes ordines co̅ferre iussit: & insuper inquilinos priuatarum aedium atq; insularum, pensionem annuam repraesentare fisco. Suetonius. Triumphales, Victoriae. Olympiade secunda se nonagesima, quum Exaenetus Agrigentinus stadij victor palmam referret in patriam, curru vectum & triumphantem concomitatae sunt praeter aliam innumera̅ multitudinem bigae trecentae albis equis vectae, Agrigentinorvm omnes. Diod. lib. 13. Legationum. Ioannes Varadiensis antistes ab Mathia Coruino Vngariae rege missus in Galliam orator, legatum Gallorum secum reducturus, trecentos equos eodem colore omnes, & magni???udine: trecentos quoque iuuenes ex vniuersis ordinibus, & tota nobilitate delegit, qui per singulas vrbes togati incederent, & purpureo cuncti habitu vterenturintonsi omnes, eadem proceritate aetate???; consimiles. Ex his torquatos multos cernere erat: caeteros; quibus aurei crines fuerant, gemmatis capita sertis obductos. Supellex adhaec plusquam pontificis. Bonfinius lib. 7. Dec. 4. Funebres. Et vel Hominum. Harpalvs Macedo, depeculator Alexandri Magni opun, Pythionicen scortum insano prosecutus amore, ei mortuae etiam sepulcrum triginta talentis extrui curauit. Plut. in Phocione, & Athen. lib. 13. cap. 23. Nero cercopithecum Panerotem foeneratorem, & vrbanis rusticis???ue praedijs locupletatum, propè regio extulit funere. Suetonius. Belluarum. Aegyptii, cùm fetes, aut ibis, aut cornix, aut quoduis aliud animal moritur, cuius superstitioni addicti sunt, sind one contectum, & sale atq; aromatibus delibutum animal sepeliunt. Alex. ab Alex. libro 6. capite 14. Diodorus Siculus libro 2. cap. 2. de Rebus antiq. Iidem sacrum taurum, quem vocant Apim, publicè lugent, magnifice???ue sepeliunt. Quaerunt ad id delecti sacerdotes viculum priori persimilem: quo inuento, populus luctui demùm finem imponit. Post Alexandri obitum boue in Memphi ex senecta mortuo, is qui illius nutriendi curam ceperat, pecuniam, quae in eius sumtum data erat, permagnam, ac insuper quinquaginta talenta argenti mutuò à Ptolemaeo Lago sumta, in eius sepulturam impendit. Diodorus Siculus lib. 2. c. 2. de Rebus antiquis. Alexander Magnus Bucephalo suo, qui regio ornatu instructus, neminem nisi regem patiebatur insessorem, duxis exequias, & vrbem illius nomine construxit. Plinius libro octauo, cap. 42. Poliarchvm ferunt ad eam molliciem peruenisse, vt canes etiam & gallos, si quibus delectatus fuisset, mortuos efferret publicè: & amicos suos conuocaret ad funus, splendide???ue eos sepeliret: atque erigeret in illorum monumentis columnas, quibus epitaphia eorum insculpebat. Aelianus lib. 8. de Varia historia. Coruus fuit Romae docilis admodum, qui è cortina, vbi curiosiùs alebatur, in publicum euolans, Tiberium Caesarem, Drusum & Germanicum, totum denique Romanvm populum nominatim salutauit: tanta plebis gratia, tanto???; singulorum fauore, vt cùm eum vicinus quispiam, vel inuidia vel ira motus, occidisset, occisor ipse primùm ex ea vicinia pulsus fuerit, demùm à populo interfectus. Ea populi Romani fuit in coruum amicitia. Coruus autem operosis exequijs & solenni funere elatus à duobus Aethiopibus, praeunte tibicine, traditus est sepulturae. Plinius lib. 10. c. 43. Nvptias. Demades Atheniensis ditissimus, accusatus est, quòd in filij sui nuptijs regium magis, quàm honesto ciue dignum splendorem adhibuerit. Decet enim in primis esse suipsius memorem. Pont. cap. 16. de Magnificentia. Comici Illos, qui grandi & superbo splendore coenarum & apparatu nuptias agunt, no̅ stabili neq; fideli connubio iungunt: velut Menander ei, qui palmis iubebat thorum geniale̅ sepiri, dixit scitè: Non spectat ad spo̅sam, quod praedicas. Plut. lib. 4. Quaest. conuiu. 3. Antisthenes Agrigentinus, cognome̅to Ruffus, in nuptijs filiae ciuibus cunctis conuiuia fecit, paratis per vicos & angusta viarum, vbi quisque habitabat, opiparè mensis: tum egredientem ad virum sponsam supra octoginta iuga sunt comitata. Praeterea non equites modò, qui in vrbe erant, verùm multi ex finitimis accersiti ad nuptias oppidis, sponsam duxêre. Aras, quae in templis vbiq; erant, quae???; per vicos &vias in tota vtbe stabant, omnes lignis extrui iussit, atque ex officinis fragmina lignorum & sarme̅ta congeri mandauit. Quo tempore sponsa educebatur, simul procedente cum facibus ingenti multitudine, vrbs tota latè effusa luce in ignium splendore micabat. Publicae deinceps quàm longo lato???; patebant progresssu viae, tam producto ordinem agmine procedentium turbam comitantem capere non poterant, cunctis simul magno studio celebrantibus eius viri magnificetiam & apparatum splendidissimum. Diod. lib. 13. Alexandrides in Protesilao, symposium nuptiaru̅ Iphicratis describit, qui COTYIS regis Thracum filiam duxerat. Purpurea stragula in foro substrata erant. Hominum squallidos capilios habentium multitudinem infinitam propè butyrum coenasse ferunt: lebetes???; aereos maiores fuisse duodecim clinis lacubus: & ipsum Cotym succinctum, ius in choa argentea tulisse, crateres???; gustantem, priùs caeteris omnibus ebrium fuisse. Tibia illis Antigenidam cecinisse, Arga̅ cantasse. Cephisodotum Acarnane̅ cithara̅ pulsasse. Dotem dedisse duo flauoru̅ equorum arme̅ta, scutu̅ aureum, phiala̅, Lepasta̅, niuis guttur [2478] nium, ollam milij, vas bulborum duodecim cubitalem, centum???; polypodas. Athen. lib. 4. c. 2. Carano Macedoniae rege nuptias in Macedonia parante, vt scribit Hippolochus Macedo, viginti conuocati viri ad illas accesserunt: quorum singulis argentea phiala, cùm primùm sederunt, fuit donata: coronauerat autem priùs omnes strigili aurea, cuius precium erat aureorum quinque. Vbi phialarum vinum ebiberunt, panis vnicuique latitudinis aequae in aerea lance arte???ue Corinthiaca laborata, illatus fuit, aues???; anates, palumbi, anseres, & multa accumulatissimè horum ciborum copia, quae illi cum lancibus ipsis accipientes, pueris, qui astabant à tergo, praebuêre. Plurima deinde alia, multiformia???ue edulia circumferebantur. Post quae altera rursus lanx argentea, in qua magnus inerat panis, anseres, lépores, hoedi, panes???ue variè laborati, columbae, turtures, perdices, & quodcunque est volatilium genus. Haec etiam data seruis. Atque cùm satis cibi sumsissent, manus lauissent, illatae fuerunt coronae floribus compositae, in quibus omnibus aureae erant strigiles. Hinc Proteas omnibus praebibit. Mox tibicinae, citharistriae, & Rhodiae quaedam sambucinae ingrediuntur nudae. Ingressae postea sunt aliae, quarum singulae duas lecythos vnguento plenas, aureis???ue loris reuinctas, attulerunt, hanc quidem argenteam, illam verò auream, cotylae capacem, atque singulis conuiuis obtulerunt. In lance argentea inaurata porcus supinus, ventrem auibus plenum habens, illatus est: cui inerant turdi, ficedulae, ouorum vitelli, ostrea, & pectunculi: quae singulis deinde in lancibus cocta apposita fuerunt. Postea hoedum in alia lance simili, & aureis mystris ornata, accepêre. Coronae rursus, & aurea dilecythus vnguento plena, altera???ue argentea, pari pondere primis, illatae fuerunt. Ithyphalli deinceps lusores, & quaedam mulieres mira facientes, in enses praecipites saltantes, ignem???ue ex ore nudae profundentes, accesserunt. Spectaculis absolutis, meraciorem potum aggressi sunt. Thasia vina, Mendaea & Lesbia, in amplis poculis aureis allata. Post potu̅ lanx vitrea bicubitali diametro in aureo loculo posita, omni genere assatorum piscium plena, qui singulis postea fuerunt distributi. Cista argentea panibus Cappadocibus plena. Manibus lotis, coronati sunt, & strigiles aureas duplo maiores primis, & alteram bilecythum vnguenti, accepêre. Omnibus alijs quiescentibus surgens ex sede Proteas amplum scyphum expetiuit, quem cùm vino Thasio impleuisset, parum???ue aquae infudisset, bibit, inquiens: Qui plurimùm biberit, plurimùm etiam erit laetus. Tunc ait Caranus: Quoniam tu primus bibisti, primus etiam donum habeas scyphum, quod erit praemium & caeteris bibentibus. His auditis surrexerunt & alij, decem & nouem scyphos omnes corripientes, atque alius alium praeuenientes. Inter eos quidam misellus sedens lugebat scyphi honorepriuatus, quia bibere non poterat. Cui Caranus vacuum poculum nihilominus largitus est. Venit interea centum hominum chorus carmen nuptiale canentium. Post hos raltatrices, Nereidum more & Nympharum indutae. Procedente potandi certamine in noctem vsque, domum aperiunt, in qua omnia candidis velaminibus in circulum competendebantur, quibus extensis faces per clandestinas machinationes apparuerunt. Tum sepimentis patefactis, Amores, Dianae, Panes, Mercurij. & alia co̅plura huiusmodi idola in argenteis candelabris faces praetendentia, videbantur. Cùm id artificium admirarentur, apri Erymanthei in lancibus quadrangula figura, aureis cingulis, & bullis argenteis transfixi, vnicuique circumferebantur. Collegerunt pueri in sportulas, & coenae receptui cantatum est, Macedonum more. Cùm potum Caranus rursus incepisset, iussit pueros propinationem paruis poculis in orbem circumferre. Biberunt igitur laeti, quasi remedium quoddam primae eius meri potionis. Mandrogenes interea praestigiator venit, & cum muliere quadam, quae ostoginta annos pertransierat, saltauit. Vltimae demùm bellariorum mensae accesserunt, atque omnibus bellaria in sportulis elephantinis data sunt, placentae???ue Cretenses, ea???ue omnia in proprijs bellariorum loculis. Tandem surgentes cum suis quisque donis discessêre. Athenaeus lib. 4. c. 1. Galeacivs II. Vicecomes Mediolanensium princeps, externas affinitates, decoras quidem regio sastu, sed sibi & posteris damnosas & ferè exitiales quaesiuit: Isabella scilicet Caroli V. Galliae regis sorore Ioa̅ni Galeacio silio expetita, Leonato???ue Clarentio Britanniae regis filio in generum adscito, huic enim ex nuptijs Violantis quum ducenta millia aureorum numûm dotis nomine recepisset, Mons etiam Regalis atque Alba Pompeia vrbes cesserunt. Isabella autem, quae Mediolanum venerat vsqueadeò socero grauis fuit, vt ducenlis millibus aureorum constiterit, quanquam Virtutis oppidi ditio, honestissimae???ue appellationis titulus, nono sponso nomine dotis accessisset. Leonati porrò aduentu tantae opes admirabili liberalitate profusae sunt, cùm & nuptiale epulum daret, & equestres ederet ludos, & Britannos ex generi comitatu supra ducentos eximijs donis adornaret, vt opulentissimorum regum splendorem superasse censeretur. In conuiuo enim, in quo Franciscus Petrarcha inter principes conuiuas discubuit, singulos ferculorum missus, qui supra triginta fuêre, totidem inusitatae magnificentiae munera sequebantur: ea omnia Ioannes Galeacius delectae iuuentutis princeps, ad mensam perducens, Leonato obtulit. Fuêre in vno tantùm missu septuaginta equi insignes argenteis & sericis ephippijs strati: in alijs verò vasa argentea, hierofalcones, venatici canes, equestria arma, nobiles loricae, solido???ue ferro splendidi thoraces: galeae???ue item & cassides praealtis conis exornatae, indumenta margaritis picta, balthei militare: postremò praestantes aliquot gemmae aureis emblematibus insertae, & aureae purpureae???ue telae ad viriles vestes vis ingens. Is porrò conuiuij apparatus fuit, vt relatae à mensa dapes, decem millibus hominum abundè sufficerent. Iouius in vita Galeacij. Convivia. In genere. Vide Tit. generalem, Certamina prodigalitatis circa Conuiuia, fol. 2388. Item Tit. proecedentem, quatenus etiam Nuptijs adhibentur Conuiuia. Cùm expeditionem fecissent Aegyptii contra Ochum Persarum regem, in qua rex eorum captus fuit: benignè admodum ad coenam eum Ochus inuitauit. Cum???ue apparatus splendidus factus fuisset, risit Aegyptius, quasi parcè viuerent Persarum reges. At si vis, inquit, ô Rex, quo pacsto potentissimos reges viuere oporteat, cognoscere, impera meis coquis, vt Aegyptiam coenam parent, Ochus ea coena degustata: Iam te malum, inquit, ô Aegyptie, malè dij perdant, quando coenas huiusmodi relinquens, conuiuium appetisti frugalius. Athenaeus lib. 4. c. 10. Persarvm regum luxum in conuiuijs, pete ex Athenaeo lib. 4. c. 6. ex Heraclidis Cumani rebus Persicis. Alexander in Persarvm regia prandium regis & coenam in area columna inscriptam reperit, in qua caeterae quoque leges inerant, quas Cyrus scripserat. De omni triticea farina, artaba ad coenam mille. Artaba autem Medica modium Atticum conficit. De hordeacea farina artabae mille. Grani auenarij artabae ducentae. Pollinis in polentam admixtae pro offis, decem artabae. Nasturcij in cisi, decem artabae. De sinapis semine tertia pars vnius artabae. Oues masculi quadringenti, boues centum, equi triginta, anseres saginati quadringenti, turtures trecentae, auiculae omnis generis sexcentae, agni trecenti, pulii anserini centum, damae triginta. Lactis recentis decem maries: Maris autem decem valet choas Atticas. Oxygalactis dulcorati decem maries. Allij talentum, ceparum semitalentum. Sacri ex pomis musti quarta pars artabae. Grana panici, tria talenta pondere. Musti ex vino quinque maries. Rhaphanorum seu gongylidum sale conditarum quinque maries. Aethiopici cucumeris, sex capetes: Capetis autem est choenix Attica. Anethum aridum triginta minarum pondere. De apij semine quatuor capetes. Olei sisamini decem maries. Olei de amygdalis dulcioribus tres maries. Amygdalarum aridarum dulcium tres artabae. Vini quingentae maries. Quòd si Babylone aut Susis coenam faciant, dimidium vinum de palmis praebet, dimidium de vitibus. Lignorum ducenti currus, materiae centum currus, Fluentis mellis centum palathae quadrangulae, quae circiter decem minas capiebant. Croci duas minas. Haec in coenam & prandium. Consumit autem largiendo triticeae farinae purae quingentas artabas. Hordeaceae farinae purae mille artabas, aliarum???ue mille artabas. Siliginis quingentas artabas. Chondri ex farre quingentas marias. Hordeum pro iumentis vicies mille artabas. Palearum decies mille currus. Festucaru̅ quinquies mille currus. Olei sesamini ducentas marias. Nasturtij concisi tenuis artabas triginta. Haec omnia dispertit copijs, quae sunt enumerata. Rex autem cum prandio coena???ue, & iji, quae insumit largiendo, tantum impendit quotidie in hunc coenae apparatu̅. Reliqui Macedones haec legentes, tanquam beatum admirabantur. Alexander verò, tanquam infelicem & miserum deridebat, atque multis negotijs impeditum. Itaque columnam etiam, in qua haec scripta extabant, conuellere iussit, dicens ad amicos: Nequaquam vtile esse regibus, tam intemperanter & prodigè coenare discere. Necesse enim esse, vt magnum luxum ac prodigalitatem eximia timiditas atque mollities consequatur. Videri autem, eos, qui tantis coenis impleri solent, in pugnis etiam celeriter hostibus victoriam dare. Polyaenus lib. 4. Alexander Magnus, cùm frequenter vnà cum amicis coenaret, centum minas vno die absumebat, circiter sexaginta aut septuaginta amicis apud eum coenantibus, vt Ephippus Olynthius in Commentarijs de commutatione Alexandri Hephaestionis???ue testatur. At REX Persarum cum quindecim millibus virorum coenabat, atque quadringenta talenta in coenam absumebat, quae si ad Romanam pecuniam aestimentur, sunt quadringentae ducentae???; myriades: quae si in quindecim millia hominum diuidantur, singulos homines circi [2479] ter centum & rexaginta numos Italicos absumsisse continget, ita vt aequa sit haec impensa illi Magni Alexandri: is enim centum minas, vt Ephippus asserit, ab sumsit. Athenaeus libro 4. capite 6. Theopompus libro Historiarum 35. regem asserit Paphlagonum Thyn dum coenaret, centum ex omnibus in mensa apposuisse, à bobus incipientem, & captiuum adductum ad regem Persarum, atque in custodia seruatum, mox rursus ea nihilominus splendidè viuentem apposuisse. Quam rem cùm audisset Artaxerxes, dixisse aiunt, quòd hic sibi viuere videbatur tanquam citò moriturus. Idem Theopompus libro 14. Rerum Philippicarum: Cùm rex Persarum, inquit, ad aliquos, quibus imperat, accedit, viginti talenta in eius coenam, aliquando etiam triginta, absumuntur. Hi verò multò etiam plura absumunt: vnicuique enim ciuitati pro ipsius amplitudine, veluti tributum, antiquitùs coenam parari est iussum. Athenaeus lib. 4. cap. 6. Lamia meretrix coenam adeò sumtuosam Demetrio Poliorceti regi apposuit, vt eam Lynceus Samius mandauerit literis. Plut. in Demetrio. Straton Sidonius dicitur omnes homines luxu & munificentia superare studuisse: & Theopompus Chius comparat eius vitam Phaeacum comessationibus, apud Homerum. Huic praestò erant coenanti, multae mulieres musices peritae, fistulicines, lupae decora facie, & saltatrices. Egregiè certabat cum Nicocle Cyprio, de nulla re honesta seria???ue, sed de cupedijs. Nam cùm audiret vterque ab ijs qui adueniebant de alterius rebus, vterque alterum cum quadam aemulatione superare conabatur. Vterque tandem violenta morte de medio sub latus est. Aelianus libro septimo de Varia historia, & Athenaeus libro 12. cap. 14. Choerilvs poëta, cùm quatuor minas quotidie ab Archelao Macedonum rege acciperet, eas tamen obsonando absumebat. Athenaeus lib. 8. cap. 6. Quum quidam Aristippo philosopho probro dater, quòd lautè nimis???; splendidè viueret: Id, inquit, si vitium esset, in deorum celebritatibus non fieret. in his enim magnificè vestiri, & lautissimè epulari solent. Laërtius. Sybaritae faciunt compiuta frequentia???; conuiuia publica, eos???; aureis coronis decorare solent, qui splendidissimè pararint, & per praecones in publicis sacrificijs celebrant, ac in certaminibus, non ob beneuolentiam, sed ob sumtum in coenas factum. Athen. lib. 12. cap. 6. Alcibiades vbi peregrinaretur, quatuor ex socijs ciuitatibus tanquam seruis vtebatur. Scenam Persicam illi faciebant Ephesij, equis eius pabulum praebebant Cei, sacra ministrabant in sacrificia & carnium diuisiones Cyziceni, vinum Lesbij suppeditabant, caetera???; omnia, quae spectant ad victum. quotidianum. Athen. lib. 12. cap. 16. Scribit in Moralib. Plutarchus, illud fuisse veteris apud Eosdem moris, vt conuiuia celebraturi, anno priùs per vocatores, res feminas inuitarent, quae luxuriosiùs gemmis, auro, vngue̅tis vestibus exquisiti impendij cultae, omnium in se ora conuertebant. Idem. Agrigentinorvm tantus fuit in omni re luxus, vt Plato diceret, eos aedificare, ac si victuri perpetuò forent: ita conuiuari, velut cras morituri. Aelianus. L. Lvcvllvs in conuiuio prodigentissimus, dicitur Graecos aliquos, qui Romam commeauerant, per multos dies inuitasse: qui vt germani Graeci, rubore adducti, abnuerint venire, quòd tantum eorum nomine quotidie sumtus fieret. Caeterùm Lucullus his arridens dixisse: Aliquid horum, Graeci, vestra causa fit, pleraque fiunt tamen causa Luculli. Soli coenanticùm vna mensa & coena parata modica esset: accitum seruum, qui super his erat, obiurgauit. Vbi is causatus est, nemine vocato non ratum se requiri ab eo aliquem splendorem: Quid ais, inquit: nesciebas hodie apud Lucullum coenaturum Lucullum? Cùm de eo nimirum rumor in vrbe percrebuisset, conuenerunt eum in foro ociosum Cicero & Pompeius: ille singularis amicus & familiaris: Pompeio intercedebat cum eo simultas ex prouincia, nihilominus vsus erat inter eos, & crebrò colloqui familiariter solebant. Cicero igitur salutatum rogauit, vacarétne ei colloqui? Quo annuente, & ad fabulandum inuitante: Nos hodie consticuimus, inquit, apud te coenare, verùm coena solita tua. Hîc recusare Lucullo simulante, atque in diem posterum eos reijciente, negauerunt seconcessuros, neque alloquendi potestatem ei fecerunt seruos, ne quid parari quotidiano praeciperet ampliús. Id modò largiti sunt petenti, palàm vt vni seruo diceret, hodie ipsum in Apolline coenaturum. Id vni ex splendidis triclinijs nomenerat. Quod eius commentum fefellit illos. Nam singulis scilicet triclinijs certa summa erat in coenam taxata, peculiares???; impensas & paratum habebant: vt audito serui, vbi coenarevellet, scirent quantum impendendum, quo esset coena ordine & digestione instruenda. Coenare in Apolline quinquaginta millibus denariorum solenne habebat. Ea tunc insumta summa obstupefecit Pompeium, in sumtus immensitate celeritas apparatus. Atque in his opulentiae velut reuerà captiuae & barbarae insultauit. Plut. in Lucullo. M. Antonivs à Cleopatra inuitatus, & postero die illam inuitans vicissim, splendorem illum & accuratum paratum enisus est superare. Vtrobique inferior & victus in his ipsis primus derisit coenae suae sordes & rusticitatem. Erat congressus quidam illis vitae, quam Inimitabilem vocabant, inuitabant???ue indies se inuicem incredibili sumtuum profusione. Philotas Amphissensis medicus erat Alexandriae studiorum causa. Cui quòd consuetudo cum vno ex cocis regijs intercederet, impulsus est ab illo, vt splendorem & paratum coenae vnius M. Antonij & Cleopatrae contemplaretur. Inductus igitur in culinam, vt inter alia multa vidit apros octo assari, numerum miratus est conuiuarum. Ibi risit coquus, ac dixit, non esse frequentes conuiuas, sed circa duodecim, verùm quodque ferculum ponendum in vigore, qui momento deflorescat. Etenim fieri posse, euestigiò vt coenare Antonius velit, vel paulò pòst, vel fortè traducat tempus poculo posce̅do, vel sermone aliquo illato. Vnde non vna, inquit, sed multae parandae sunt coenae. Siquidem difficile coniectu tempus est. Plutarchus in Antonio. Socrates Rhodius libro 3. de Bello intestino, ita scribit: Cùm Cleopatra obuiam Antonio in Cilicia iuissret, regium ei conuiuium parauit, in quo omnia erantaurea, magnifice???ue & gemmis ornata, & artificio laborata; erant praeterea parietes purpureis aureis???ue velaminibus obtecti. Haec cùm triclinia duodecim strauisset, Antonium cum his, quos voluit, conuocauit. Qui cùm apparatus magnifi centiam admiraretur, subrisit Cleopatra, atque omnia ei se largiti, inquit: Antonium???; rursus cum amicis & ducibus suis in diem posterum ad coenam inuitauit. Cùm multò splendidior, honorificentior???ue hic conuiuij apparatus visus esset, effecit, vt prima illa exigua friuola???ue viderentur, deinde rursus haec Antonio donauit. At thorum, in quo quisque ducum consederat, & calices, sicut etiam sellas, omnibus distribuit, auferre???ue iussit. Cùm verò discederent, ijs qui in dignitate essent constituti, lecticas vnà cum ferentibus, reliquis autem equos argenteis ornamentis paratos, donauit. Omnibus pueros Aethiopes, qui candelabra ferrent, assistere iussit. Quarto postea die magna precia, vt flores coëmerentur, tradidit, pauimenta???ue ad cubiti altitudinem retibus circumuolutionibus???; extensis substrata fuerunt. Athenaeus libro 4. cap. 7. De vnione ab ea absorpto, Plinius lib. 9. cap. 35. Post Actiacam pugnam M. Antonius & Cleopatra non abstinuêre conuiuiorum lautitia regalis impendij, quae [Greek words] nuncupabant, in est, Commoriturorum. Quin & conuenientes, [Greek words] seipsos vocabant. Caelius libro 27. capite 25. A. L. Avgvstvs Caesar coenam clandestinam magno sumtu studio???ue fecerat, qua ipse quidem Apollinis habitu, caeteri conuiuae XII, deorum dearum???ue gestu discubuerant. Eius coenae inuidiam infamiam???ue cumulauit publica fames atque inopia, quae illis diebus vrbem inuaserat. Icaq; praeter apertas inimicorum exprobrationes, & effusos in populum versus sine auctore famosissimos conclamatum est, omne frumentum deos comedisse. Item verè Caesarem esse Apollinem, sed Tortorem: quo quidem cognomine Apollo quadam vrbis parte colebatur. Suetonius. Nero Caesar epulas è medio die ad mediam noctem protrahebat: refotus saepiùs calidis piscinis, ac tempore aestiuo niuatis. Versatilia coenationum laquearia commentus suit, vt cùm fercula admittebantur, alia facies cubiculi desineret, alia succederet. Indicebat familiaribus coenas, quorum vni metellita quadragies H-S. constiterunt, alteri pluris aliquanto ab Sirtio rosaria. Suetonius. A. Vitellivs Imp. praecipuè luxuriae saeuitiae???; deditus, epulas triuariam semper, interdum quadriuariam dispertiebat: in ientacula, & prandia, & coenas comessationes???ue: facilè omnibus sufficiens, vomitandi co̅suetudine. Indicebat autem aliud alij eadem die: nec cuiquam minus singuli apparatus quadringenis millibus numûm constiterunt. Famosissima super caeteras fuit coena ei data aduentitia à fratre: in qua duo millia lectissimorum piscium, septem auium apposita traduntur. Hanc quoq; exuperauit ipse dedicatione patinae, quam ob immensam magnitudinem clypeum Mineruae, [Greek words] dictitabat. In hac scarorum iecinora, phasianorum & pauonum cerebella, linguas phoenicoprerûm, muraenarum lastes à Carpathio vsque, freto???; Hispaniae, per nauarchos ac triremes petitarum commiscuit. Suet. Rectè igitur Hegesippus: Si diutiùs (inquit) vixisset, luxuriae sumtibus & precio mensarum Romani imperij opes abligurisset. Aelivs Verus Imp. luxuriosiss. Nota est infamis eius coena, quam Romae princeps duodecim conuiuis dedit, sexagies centenis millibus sestertijs instructam. Singuli conuiuae singulis sunt pincernis donati, eleganti forma structoribus singulis, quorum ministerio in coena vsi sunt. Congesta???ue sunt vasa argentea, aurea, crystallina, myrrhina: nam potantibus nunquam idem est calix appositus, sed alius receus, diuersae pre [2480] ciosae???ue materiae: quot ciborum genera, tot vina: animalia ex omni genere omnibus data, coronae cum aureis lemniscis, & floribus alieni temporis. Postremò abeuntibus triclinio mulae, quibus sedentes domum abirent, & muliones dati. Sab. lib. 5. Ennead. 7. Geta Imper maxima prandia per singulas literas parari sibi voluit: vt pullum, perdicem, pauonem, porcellum, piscem & pernam: quae vnis epulis apponerentur. Alexander libro quinto, capite 20. Heliogabalvs Imperator luxu perditissimus, adeò vt vulgò dictus sit Apicius, semper aut inter flores sedit, aut inter odores preciosos. Amabas sibi precia maiora dici earum rerum, quae mensae parabantur, orexin in conuiuio hanc esse asserens. Sexcentorum struthionum capita vna coena multis exhibuit, ad edenda cerebella. Aliquando in conuiuio exhibuit viginti & duo fercula ingentium epularum, sed vt per singula lauarent, & mulieribus vterentur & ipse & amici, cum iureiurando, quòd efficerent voluptatem. Celebrauit item tale conuiuium, vt apud amicos singulos singuli missus appararentur, & cùm alter maneret in Capitolio, alter in Palatio, alter super aggerem, alter in Celio, alter trans Tiberim, & vt quisque mansisset, tamen per ordinem in eorum domibus singula fercula ederentur, iretur???ue ad omnium domos. Sic vnum conuiuium vix toto die finitum est, cùm & lauarent per singula fercula, & mulieribus vterentur. Lampridius. Idem Imp. coenas sibi exhibere tales solebat. Vna die non nisi de fasianis tantùm edebat, omnes???; missus sola fasianorum carne strueret. Item alia die de pullis, alia de pisce illo, & item illo, alia de porcis, alia de struthionibus, alia de holeribus, alia de pomis, alia de dulciarijs, alia de opere lactario. Sybariticum missum semper habuit ex oleo & garo, quem quo anno Sybaritae repererunt, perierunt. Nunquam minùs centum sestertijs coenauit, hoc est, triginta argenti libris: nunquam minùs tribus millibus coenatus est. Ibidem. Isaacivs Angelus Imp. Graecorum, erat in victu sumtuosissimus, & de ferculis distribuebat ijs, qui mensae astabant. Mensam omnino Sybariticam habebat, & nouis vestibus quotidie vtebatur: nec erat conuiuum eius aliud, quàm collis panum, saltus ferarum, piscium mare, vini oceanus, Nicetas. Albertvs archiepiscopus Bremensis, ex ducibus Brunsuicensibus, anno sedis 33. obijt, Sal. 1395. in conuiuijs ita prodigus, vt eò paupertatis reduxerit ecclesiam, vt in Romana curia, procuratione successoris Othonis ex fratre nepotis archiepiscopi, iuris beneficium de rebus cedendo, cùm aes alienum omne persoluere non posset, cogeretur implorare. Inde nata est occasio impetrandarum à Pontifice, quarum erat largus, pro ecclesia Bremensium indulgentiarum per integrum octennium. Cranzius libro decimo Metrop. capite quadragesimotertio. Famosa fuit illa coena centum conuiuis, recenti adhuc memoria, à priuato homine, caeterùm patricij ordinis, Venetiis instructa, à prima hora noctis inita, per omnia luxuriae instrumenta, vsque ad Solis ortum extensa, variantibus per noctem dapibus, nouo semper concentu praecinente: & vt caetera dissimulentur (quae tanta fuêre, vt nescias maiorine admirationi fuerit varietas, an nouus & sumtuosus apparatus) illud portento similius fuit, quàm edulio, quòd ex gobiorum lactibus centena fercula (tot enim conuiuae accubuerunt) sunt triclinio illata. Egnatius libro nono, capite primo, & Sab. lib. 8. capite 7. Petrvs Riarius Sanonensis, Cardinali, Sixti IV. Spurius, Heleonotae Aragoniae, cùm Ferrariam Herculi Estensi duci nupta proficisceretur, conuiuium Romae fecit: quod propter ferculorum numerum, quae preciosis atque delicatissimis cibis constabant (inter quae ludi insignes plurimis interuallis edebantur) horas septem perdurauit: architriclini???ue in eo, atque ministri omnes, saepiùs, vt conuiuij magnitudini responderét, amictum pro ferculorum genere mutauêre: populo???ue ea ex cibis spargebantur, quae de mensis auferri contingebat. Fulg. lib. 9. cap. 1. In eo conuiuio XX. aureorum millia consumsit. Brutus lib. 5. hist. Flor, de eodem sic scribit Garimbertus: Petrus Riarius Cardinalis, Sixti IV. F. vnica coena, quàm Leonorae filiae regis Neapolitani, sponsae Herculis I. ducis Ferrariae exhibuit, priscorum nepotumae mulatione in stuporem vertit Romanorum animos, delicijs hisce plus satis alioqui assuetos. Garimbertus lib. 6. de Vitis Pontificum. Caesar Borgia, Alexandri VI. F. quotidianis conuiuijs ducentos aureos dicauit. Rauisius. Quo ad Assumta. Prodigi in Aquam. Parthorvm reges aquam Choalpis & Eulaei fluminum immensis sumtibus, maiore luxu an luxuria, in longinquas secum vehunt peregrinationes, potus causa. Athenaeus libro duodecimo, capite 4. Pisces. Aristippvs Platoni obiurga̅ti, quòd multos pisces emisset: respondit, Se illos emisisse obolo. quum???; Plato dixisset, Tan ti & ipse emturus eram: Vides, inquit, igitur ô Plato, me non esse obsoniorum auidum, sed tepecuniae amantem. Idem cùm aliquando perdicem quinquaginta drachmis iussisset emi, cuidam detestanti luxum in philosopho: Et tu, inquit Aristippus, si obolo venalis esset, non emeres? Quum is respondisset, se emturum: Et mihi, inquit, tanti sunt quin quaginta drachmae. Quod ille luxus nomine damnabat, hic detorsitin contemae pecuniae laudem. Laërtius. Philippvs cùm ad Minidium hospitem Casini diuertisset, & ei è suo flumine lupum piscem formosum apposuisset, atque ille gustasset, & expuisset, dixit: Pereamni piscem putaui esse. Sic aetas illa luxuriam propagauit, leporaria ac piscinas protulit ad mare, & in eas pelagios greges piscium renocauit. Vnde etiam cognomina sune adepti Sergius Orata & L, Muraena: nec quis propter nobilitatem ignorar piscinas Philippi, Hortensij, & Lucullorum. Varro libro tertio, de Rerustica. Mullus piscis antiquorum prodigo luxu adeò insignis & preciosus fuit, vt saepiùs argenti pari pondere à priuatis etiam Quiritibus emeretur, quum pedis longitudinem superaret. Mullum ingentis formae (quatuor pondo & ad selibram fuisse aiebant) Tiberius Caesar missum sibi cùm in macellum deferri, & venire iussisset: Amici (inquit) omnia me fallunt. nisi istum mullum aut Apicivs emerit, aut P. Octavivs. Vltra spem illi coniectura processit, licitati sunt. Vicit Octauius: & ingentem consecutus est inter suos gloriam, cùm quinque sestertijs emisset piscem, quem Caesar vendiderat, ne Apicius quidem emerat. Suetonius. Asinivs Celer, vir consularis (vt Serenus Sammonicus refert) mullum vnum septem millibus numum mercatus est, Caio prmcipe. In qua re luxuriam illius seculi eò magis licet aestimare, quòd Plinius Secundus lib. 9. cap. 17. temporibus suiss negat facilè mullum repertum, qui duas pondo libras excederet: cùm hodie longè maioris ponderis reperiantur, & precia tamen haec insana nesciamus. Macrobius libro 3. Plin. lib. 9. cap. 17. octo habet. Iuuenalis Satyricus de Crispinp quodam sic scribit ia Satyris: ???mullum sex millibus emit Aequantem sanè paribus sesterria libris. Heliogabalvs Caesar ad mare piscem nunquam comedit: in longissimis à mari locis omnia marina semper exhibuit: muraenarum lactibus & luporum in locis mediterraneis rusticos pauit. Lampridius in Heliogabalo. Aues. Maximè insignis est Clodii Aesopi tragici histrionis patina, sexcentis H-S. taxata: in quaposuit aues cantu aliquo aut humano sermone vocales, numis sex singulas coëmtas: nulla alia inductus suauirate, nisi vt in his imitatione̅ hommis manderet. Plin. lib. 10. cap. 51. Horatius libro secundo, Sat. tertia, de duobus Fratribvs sic scribit: Quinti progenies Arri, par nobile fratrum, Nequitia & nugis, prauorum & amore gemellùm, Luscinias soliti impenso prandêre coëmtas, Quorsum abeant saniscreta, an carbone notandi? Helio Gabalvs sexcentorum struthionum capita vna coena multis exhibuit ad edenda cerebella. Lampridius. Idem se Phoenicem conuiuis appositurum est pollicitus. Ibid. Gemmas. Gemmae absorptae. Marci Antonij Triumuiri expensae in coenam solit conferri, sola vnionis, à Cleopatra vxore consumti, aestimatione superatae sunt. Nam cùm Antonius quicquid mari, aut terra, aut etiam coelo gigneretur, ad satiandam ingluuiem suam natum existimans, gaucibus ac dentibus suis subdereret: ea???ue re captus, de Romano imperio facere vellet Aegyptium regnum, Cleopatra quae vinci à Romanis nec luxuria dignaretur, sponsione prouocauit, insumere posse in vnam coenam sestertium centies. Id Antonio mirum visum: nec moratus, sponsione co̅tendit, pignus custodiente Numatio Planco, qui tam honesti certaminis arbiter electus est. Altera die Cleopatra pertenta̅s Antonium, pollucibilem sanè coenam parauit, sed quam non miraretur Antonius: quippequi omnia, quae apponebantur, ex quotidianis opibus agnosceret. Tunc regina arride̅s, phialam poposcit, cui aceti nonnihil acris infudit, atqne illuc vnionem demtum ex aure altera festinabunda demisit: eum???ue maturè dissolurum, vt natura est eius lapidis, ab sorbuit. Et quamuis eo facto sponsione vicisset, quippe cùm ipsa margarita centies sestertiûm sine contentione eualuissret, manum tamen ad alterius vnionis aurem similiter admouit, nisi Numa [2481] tius Plancus, iudex seuerissimus superatum Antonium maturè proniinciasset. Ipse autem vnio cuius magnitudinis fuerit, inde colligi potest, quòd qui superfuit, victa regina, & capta Aegypto, Romam delatus, dissectus???ue est, & factae ex vna margarita duae, impositae???; simulacro Veneris, vt monstruosae magnitudinis, in templo, quod Pantheum dicitur. Macrobius lib. 3. Sat. cap. 17. & Plut. in Antonio. Clodivs Aesopi tragoedi filius, vt experiretur in gloria palati (vt inquit Plinius) quid saperent margaritae, singulos vniones conuius absorbendos dedit. Quo facto ipsam quoque Cleopatram luxu superasse videtur, quòd nec prouocatus, nec solus tanto precio gulae satisfacere non erubuit. Plinius libro 9. cap. 35. Valer. lib. 9. cap. 1. De eo sic Horatius lib. 2. Satyr. 3. Filius Aesopi detractam ex aure Metellae, Scilicet vt decies solidum exorberet, aceto Diluit insignem baccam: quî sanior, ac si Illud idem in rapidum flumen iaceretve cloacam? Caligvla Imperator, preciosissimas margaritas aceto liquefactas sorpfit. Suetonius. Heliogabalvs pomis gemmas miscuit. Lampridius. Quo ad quaeuis alia, quae non assumuntur. Plutarchus in Conuiuio septem sapientum, tradit apud Sybaritas hunc fuisse morem, vt mulieres ab vsque anno priore ad conuiuium vocarentur, quò se per otium auro vesti bus???ue possent exornare. Narrat Agatharchides Gnidius lib. 8. rerum Asiaticarum, quòd Amici ij, qui Alexandrum Philippi filiumad conuiuium vocabant, omnia bellaria, quae erant apposituri, priùs deaurabant, atque cùm illa vellent comedere, aurum vnà cum putaminibus & crustis abijciebat, vt amici magnificentiae illius essent spectatores, familiares, autem haberent. Athenaeus libro 4. capite. 17. Caligvla, conuiuis ex auro panes & obsonia apposuit. Caelius lib. 28. cap. 3. A. L. Heliogabalvs, totu̅ triclinium instrauit croco, quum primores ciuitatisad coenam vocasset, eiusmodi foeno dicens dignos, qui conuiuio ad hibiti essent: porticum scobe auri, dole̅s quòd nequiret & electri. Lampridius. Vestimenta. Luxus in vestibus olim Elegantia dicebatur, vsque ad aetatem M. Catonis, erat???ue vitij, non laudis nomen, teste Gell. lib. 11. cap. 2. Vide Tit. Luxuriae in vestibus, fol. 2340. Illic vt fomes est Libidinis, hic vt effectus Prodigalitatis. Antilla ciuitas Aegypti, non multum distat ab Alexandria. Eius tributa illius aetatis Reges, & Aegyptij, & Persae, vxoribus in zonas dono dederunt. Athen. lib. 1. cap. vlt. Veteres Athenienses, purpurcas vestes induere soliti sunt, & varijs amiciri tunicis. Corymbis implicarunt capillos: & os aureis cicadis, alijsque ornamentis ex auro apposititijs circumdantes, in publicum processerunt. Aelianus libro 4. Variae historiae. Theopompus libro Historiarum 15. mille viros scribitex Colophoniis stolas purpureas gestantes perciuitatem incedere consueuisse, cùm id vestimenti genus & apud reges ra rissimum esset & magnificum: nam purpura aequi ponderis argento olim redimebatur. Ob hanc vitae rationem in tyrannidem & seditiones lapsi, cum patria ipsa perierunt. Athenaesus lib. 12. cap. 10. Lydi non contenti natiuo lanae candore, eam primi omnium infecerunt: tanquam, fi id vtilius fuisset, aut magis necessarium, natura omnium parens non potuerit in re tam parua humano generi gratisicari, aut (quod stultum sit credere) noluerit. Sab. lib. 8. cap. 7. Tyrii magis detestabiles, qui hanc Lydorum in saniam studiosiùs tractarunt. Detestabilior de Asia, quae aurum prima intexuit: Babylon, quae vestcm varijs coloribus acu distinxit: Ethruria, quaepurpuram vesti bus praetexuit. Sabellicus libro 8. capite 7. Philarchus libro Historiarum 33. & Agatharchides Cnidius libro Asiae 10. amicos Alexandri mirum in modum delicijs fuisse delectatos testatur. Agnon aureos clauos, in calceis & crepidis gestabat. Clitvs cognomento Albus cùm ius dicturus esset, vestibus purpureis indutus ambulabat, ac cum vtris, quicunque obuij fuiirent, disserebat. Athenaeus libro duodecimo, capite 18. Tentatum est tingi linum, & vestium infaniam accipere, in Alexandri Magni primùm classibus, Indo amne nauigantis, cùm duces eius ac prafecti in certamine quodam variassent insignia nauium, stupuerunt???ue litora flatu versicoloria implente. Velo purpureo ad Actium cum M. Antonio Cleopatra venit, eodem???; effugit. Hoc fuit imperatoriae nauis insigne. Plin. lib. 19. cap. 1. Alexander Magnus scripsit aliquando ciuitatibus ijs, quae sunt in Ionia priori bus???; Chijs, vt purpuram ipsi mitterent, quoniam omnes amicos purpureas vestes gestare volebat. Cùm legissent Chij epistolam, Theocritus sapiens praesens se dictum illud Homeri legisse inquit: Purpurea hunc mors cepit, & hunc crudelia fata. Athenaeus lib. 12. cap. 18. Antiochvs Syriae rex, luxuriosissimus fuit. Eius caecam & amentem luxuriam exercitus imitatus, magna ex parte aureos clauos crepidis subiectos habuitrargentea???; vasa ad vsum culinae comparauit, & tabernacula textilibus sigilli sadornata statuit. Auaro potiùs hosti praeda optabilis, quàm vlla ad vincendum strenuo mora. Val. Max. lib. 9. cap. 1. Plurimas Mvlieres luxu & luxuria dissluxisse, testatur Aelianus, quae corollam sublimem capiti imponebant, pedes verò sandalijs induebant, ex auribus longas inaures dependentes habebant. Tunicarum verò eam partem, quae est ab humeris vsque admanns, non consuebant, sed continuis fibulis aureis & argenteis constringebant. Aelianus de Varia historia libro 1. Sybartiae gestabant vestes ex Milesijs lanis. Amabant Tyrrhenosex Italia, extra Italiam Iones, quia vtebantur delicijs. Cùm piures quinque millibus essent Sybaritarum equites, crocotas induti supra thoraces, procedebant in pompam. Athen. lib. 12. cap. 6. Sic deliciarum magnisicentiae???; studium apud antiquos vigebat, vt vel Parrhasivs pictor purpuream vestem gestare consueuerit, & coronam habuerit auream in capite: velut Clearchus narrat in Vitis. Athen. lib. 12. cap. 21. Demetrivs Macedoniae rex dimitro, hoc est, causia duarum mitrarum, auro intexta purpura, auro???; litis vtebatur soleis. Mundi quoque imagine ac astrorum texebatur illi chlamys, quum Macedoniae principatu excidit: nec regum quisquam illam gestare est ausus, adeò inuidiosa erat impendij magnificentia. Cael. Lib. 16. cap. 9. ex Plutarcho. Caivs Caesar nullam vestem bis induit. Eiusit itidem imitatione Nero. Suetonius. Heliogabalvs, calceamentis applicuit gemmas, nobilissimorum artificum manu sculptas: semper aurea, aut, quod minimum fuit, serica tunica est vsus. Lampridius. Galienvs gemmatas caligas habebat, Caligulam imitatus. Leuchouiae, vbi Vladislaus Hungariae rex cum fratre Alberto Poloni rege conuentum agebat, cùm Polonorum & Hunga rorum principum quisque gemmis certatim &: margaritis ad inanem diuitiarum ostentationem sese ornaret: Polonvs quidam se totum preciosissimis vnionibus onerauir. Tum Palatinus Hungariae Stephanvs, qui per eos dies nullum gestamen vnquam tulit, quod non minimum tribus numûm aureûm millibus censeretur, quasi à Polono prouocatus, enestigiò lapidem adeò pretiosum exposuit, vt ad primum eius aspectum Polonus se victum confessus, gemmatam illam vestem, qua se oculos Hungarorum perstricturum putarat, exurit. Bonfin. lib. 4. Dec. 5. Petrvs Riarius Sauonensis, ordinis Minorum fratrum (quem Sixtus quarrus pontifex ad Cardinalatum titulo S. Sixti extulit) inter domesticos aureis vestibus vtebatur. Fulg. libro 9. capite 1. Vngventa. Nero amicitia vtebatur Othonis & consuetudine ob profusionem eius: ac cùm ab eo derideretur subinde sordiu̅ & parcitatis causa, laetabatur. Fama est, cùm Nero aliquando precioso vnguento, quo vnctus fuerat) Othonem aspersisset, illum contrà insequenti die excipientem Neronem repentè fistolas aureas & argenteas diuersis locis proposuisse, quae quasi aquam magna vi fuderuni vnguentum. Plut. in Galba. Lvmina Noctvrna. Posteaquam Cleopatra ad M. Antonium profecta est, Antonius misit certos, qui eam ad coenam inuitarent. Illa verò Anton um potiùs venire censebat ad se debere. Qui vt sub aduentum illius facilitatem aliquam & comitatem ostenderet, morem gessit ei ac venit. Apparatum cùm offendisset incredibilem, imprimis freque̅tiam obstupuit luminum. Tam crebra enim vndiq; simul demissa & exorta perhibentur fuisse, ijs???ue inter se posituris & sedibiis distincta & co̅posita in quadrum & orbiculatim, vt illud inter celebrata literis eximia spectacula fuerit vnum. Plut. in Antonio. Heliogabalvs lucernis balsamum exhibuit. Rosacea aqua piscinas impleuit. Lampridius. Iacobvs de S. Andrea, Patauinus nobilis, dum ruriesset, & amicos quosdàm per noctem aduentantes praestolaretur: & luminis & gaudij testandi cansa iussit agrestes aliquot atque humiles casas, seorsim ab alijs iuxta viam posita, incendi. Bern. Scard. lib. 3. hist. Pat. Aleae Lvdvm. Caligvla Imp. Quadragenis in punctum sestertijs aleam lusit, id est, denis aureorum millibus in singula puncta, non in singulos aleae casus, Caelius lib. 20. cap. 24. Antiquaru̅ Lectionum, ex Suetonio.
|| [2482]
Ioannes Gonzaga alea magnam pecuniae vim, inspectante Alexandro F. id???; molestè ferente, amiserat. Conuersu sad astantes: Alexander Magnus victoria patris audita, moerore assectus dicitur, nil sibi quod vinceret reliqui sore metuens: at meus Alexander iacturam nostram aegrè fert, nil sibiquod perdat, reliqui fore suspicans. Aegidius Corrozetus de Dictis & factis memorabilibus. Caesar Borgia Valentinus dux, cum multa aureorum millia vna sessione aleae perdidisset: Sic merentur, inquit, peccata Germanorum. Ex tributo enim veniali eam pecuniam pater Alexander VI. collegisse dicebatur. Lvdovicvm Mediarotam vel Scarampam Patauinum Cardinalem & Patriarcham Aquileiensem, vnica die ab Alfonso Aragonio rege Neapolitano ludendo XXV. aureorum millia ab stulisse constat. Garimbertus lib. 6. de Vitis Pontisicum. Exercitia. Perdiccam atq; Cratervm Alexandri Magni duces, exercitationum studiosos, diphtherae stadij magnitudine sequebantur, quibus locum complectentes in castrametationibus exercebantur: subsequebantur & multa iumenta, quae ad palaestrae vsum puluerem conferebant. Menelavm verò & Leonatvm venatores. Tentoria stadiorum quinq; sequi solebant, quibus feras circundantes venabantur. Athen. libro 12. cap. 18. Venationes. Fuit Actaeon, vt scripsit Zezes hist. 61. Chil. 6. Autonoës Cadmi & Aristei filius: qui cùm mirum in modum venatione delectaretur, vtpote à Chirone educatus, vt ait Apollodorus libro secundo, fertur super saxo quodam defessus dormire solitus, quod fuit non procul à Megaris Plateam contendentibus, quod Actaeonis saxum vocatum est. Scripsit Pausanias in Boeoticis, Actaeonem in fonte illi saxo proximo se lauantem, Dianam vidisse: quod illa molestè ferens, rabiem canibus Actaeonis immisit, vt illum laniarent. Eam fabulam multis verbis complexus est Ouidius libro tertio Metamorphosis, qui non super Saxo illum dormire solirum scribit, sed in spelunca quadam fonti propinqua. Dictus est in ceruum conuersus, & à suis canibus in Cithaerone laniatus, quòd multas assiduè feras nutriebat, vt significauit Euripides in Bacchis. Stesichorus tradit, Actaeonem cerui pelle à Diana tectum laniatum fuisse à canibus, ad eum lacerandum incitatis, ne Semelem vxorem duceret. Acusilaus verò, quia illam compresserit. Alij Actaeonem non versum in ceruum arbitrantur, sed opinionem canibus immissam vt feram putarent. Natalis Comes Mythologiae lib. 6. cap. 24. Barnabas Vicecomcs Mediolani princeps, diuiseratper pagos venationibus opportunos multa millia venaticorum canum, grauissimo incolarum sumtu alenda, curanda???ue: seuero etiam supplicio illis irrogato, qui vel strigosiores vel obesiores, vel impexis villis male curatos produxissent. Iouius in eius vita. Alphonsvs, qui ex Aragonum gente primus Neapoliregnauit, incredibile studium in alendis ad venatum canibus, & ad aucupium alitibus adhibuit, vt mille circiter pondo auri in portentosum illum apparatum quotannis (vt saepe fando audiui) in sumeret. Sabel. lib. 8. cap. 7. PRODIGALITAS MVNERARIA, En [Greek words], Respectv Personarvm, Qvibvs Dantvr. Puta Diis. Herodotus nihil praeclari tribuit Croe so Lydorum regi, nisi quòd deos multis donis & magnificis honorauerit. Atquomodo? Fratrem cum eo Pantaleontem de regno viuo etiamnum patre disceptasse: Croesum pòst, vt regnum est adeptus, ex familiariabus &: amicis nobilibus Pantaleontis vnum super tumulum dilacerasse atque occidisse, ex cuius pecunia donaria confecta dijs miserit. Plut. de Herodoto. Regibvs. Nero in Teridatem regem Armeniae octingenta numûm millia diurna erogauitiabeunti, super sestertiûm millies contulit. Suetonius. Sacris Hominibvs. Carthaginensis quidam ciuis, quamuis haberet liberos, omnia nihilominus sua bona ecclesiae testamento legauerat, reseruato sibi tantùm viufructu, dum viueret. At legatio ista Aureliani Carthagine̅sis episcopi sanctione rescissa fuit. Fulg. lib. 7. cap. 7. Cùm Ammonia domum ecclcsiae legasset, Gregorius Magnus curauiteam Calixeno filio Stephaniae, ad quam iure pertinebat, restitui. Ex Gregorij lib. 7. Indict. 2. Epistola 23. Godofredvs Bolionius, rex Hierosolymorum, patriarchae Hierosolymitano Dauidis turrern, & maiorem vrbis partem reliquerat. At Christiani principes exequi eam partem, ceu regno Hierosolymitano damnosam, recusarunt. Fulgosus lib. septimo, cap. 7. Lvdovicvs XI. Gallorum rex, postremo vitae suae tempore rn Gallico regno, Romae???; & alibi, templis immensos reditus allignauit. At licèt in caeteris decreta eius maiori ex parte seruata fuerint, in hoc tamen, quod ad ecclesiasticas constitutiones extendebatur, ex toto quae sanxerat, à Senatoribus Gallorum abolita fuerunt, ceu quae nimium profusa essent. Fulgosus lib. 7. cap. 7. Pavperibvs. Isaacivs Angelus Imp. Graecus ita propensus erat ad misericordiam & beneficenciam erga pauperes, vt quicquid vndecunq; per vim & iniuriam partum acceperat, id rursus vtraque manu effunderet. Ea???ue de causa etsi pecuniam à pauperibus exigebat, in eo errore versabatur, vt se non peccare persuasum haberet, quòd hoc modo ijsdem restitueretur. Nicetas lib. 3. Improbis, Indignis, in genere. L. Sylla hastam bonorum publicatorum adeò superbè & tyrannicè sedens pro Rostris exercuit, vt ereptionibus eius grauiores essent condonationes: qui venustis mulieribus, lyricinibus, histrionibus, & scelestis libertis gentium agros & ciuitatum concederet vectigalia: no̅nullis nuptias, inuitis ad conubia adactis feminis. Plut. in Sylla. Amasiis, Meretricibvs. Consule Titulum, Scortatorum, & Meretricum, fol. 2313. 2315. Atheniensis quidam bonis suis omnibus distractis, precium Alcibiadi, amoris ergô, donauit. Cui tamen ad coenam vocato aurum omne reddidit. Plut. in Alcibiade Scribit Theopompus, Phayllvm fuisse mulierum studiosum, qui Phocensium erattyrannus. At Onomarchvm pueroru̅, atq, ex his, quae deo fuerant deposita, Sicyonij Pythodori filio Delphos profecto, comam???; tondenti, cùm esset formosus, cum ipso congressum, quatuor aureas strigiles Sybaritaru̅ donaria largitum fuisse. Bromiae tibicinae Diniadae argenteum carchesium Phocensium donairium Phayllustradidit. Ipsa etiam Pythia erat cantatura, nisi fuisset à populo impedita. Lycollae verò Tricolei F. Physcidae formoso admodum Onomarchus coronam Daphnes donauit, quod erat Ephesiorum donarium. Cùm ad Philippum hic puer esset abiuit. Damippo Epilyci Amphipolitae filio ob formam Plisthenis donarium donauit Onomarchus. Pharsaliae Thessalicae saltatrici Philomelvs auream coronam Daphnes tradidit, quod Lampaacenoru̅ erat donarium. Ipsa verò Pharsalia, cùm vox reddita esset in foro vatibus ex aerea Daphne in Metapo̅to, quam Metapontini erexerant tempore peregrinationis Aristei Proconnesijj cùm se ex Hyperboreis accedere dixisset, quàm citissimè visa est in sorum irrumpere, ac dementibus factis vatibus ab ipsis est discerpta. Cùm postea quaereretur causa ab hominibus, compertum, est eam dilaniatam fuisse, quoniam deae habebat coronam. Athenaus lib. 13. cap. 28. Anytvs Anthemionis F. amore deperibat Alcibiadis. Qui cùm hospites no̅nullos inuitasset, vocauit hunc quoq; ad coenam. At hic venire abnuit, Ted domi cum soldalibus mersus vino ad Anytum comeslabundus profectus est: foribus???; triclinij astans, & contemplarus aureis & argenteis refertas poculis mensas, pueris suis iussit dimidium eius auferre, ac domum ad se transferre: nec dignacus tamen est introire, verùm his actis digressus est. Stomachantibus hîc hospitibus, indignam???; rem esse frementibus, & insolentem; Imò, inquit Anytus, benignam: siquidemquae licebat ei tollere vniuersa, horum nobis partem reliquit. Plut. in Alcibiade. Demetrivs Poliorcetes Athenas à Cassandro Macedonum rege liberauerat. Multis ad missis id temporis in vrbe illa delictis & flagitijs, illud momordit, vt fertur, Athenienses potissimùm: quòd cùm ducenta quinquaginta talenta ipsis properè imperata ab Demetrio fuissent, praecipitata???; exactio, & acerbè exercita: vbi coactu̅ argentu ̅ vidit, Lamiae iussit id, caeterisq; meretricibus, quae circa eam eranr, ad smegma praeberi. Pupugit enim ciues pudor magis quàm iactura, & verba, quibus est vsus, quàm exactio. Sunt qui Thessalis hoc, non Atheniensibus reserant accidisse. Plut. in Demetrio. Diogenes Epicureus, qui genus à Seleucia Babyloniae ducebat, à rege Syriae Alexandro Antiochi Epiphanis F. aliquan [2483] do exceptus fuit: quamuis Stoicis non delectaretur disceptationibus, ob ridendi occasionem, quum neq; ab regibus abstineret. Hic cùm quidpiam à philosophia longè alienum peteret, vt vestem scillcet ferret purpuream, coronam???; auream, quae in medio Virtutis faciem prae se ferret: concessit ei coronam rex. At ille eam amicae cuidam Bacchanalia canenci donauit. Hoc cùm audiuisset Alexander, philosophorum insignium symposium congregauit, & inter eos ipsum etiam Diogene̅ cum corona veste???; accumbere iussit. Atq; cùm hic praeter decorum id fore diceret, cantatores introducti sunt: & inter eos etiam mulier illa, corona Virtutis coronata, veste???ue purpurea induta accessit. Cùm muItus inde risus esset exortus, exurgens philosophus, mulierem Dionysia canentem laudauit. Hunc Diogenem Antiochus ille, qui postea in regnu̅ successit, cùm dicta illius molesta ferre non posset, interfici iussit. Athen. lib. 5. cap. 10. De Marsaeo, dum adulteriu̅ vitat, scortatore prodigentissimo, sic scribit Horatius lib. 1. Satyra 2. ???quondam Marsaeus amator Originis, ille Qui patrium mimae donat fundum???; larem???;, Nil fuerit mî, inquit, cum vxoribus vnquam alienis. Verùm est cum mimis, est cum meretricibus, vnde Fama malum grauius, quàm res, trahit???. C. Ivlivs Caesar, m. Bruti matri Seruiliae sexagies h-s. margaritam mercatus est: & bello ciuili super alias donationes, amplissima praedia ex auctionibus hastae minimo addixit. Idem Maurae, Bogudis vxoris, immensa tribuit. Cleopatram in vrbem accitam, maximis honoribus praemijs???; auctam remisit. Suetonius. Longinvs vna domo mulieris vnicum congressum emere solitus erat: vt habetur in lege secunda. & in lege, mercalem. C. decon. obtutus cau. Guido Bituricensis. T. Iunius cohortis praetoriae praefectus, penes Galba̅ Imp. plurimum poterat. Is Tigillinum Neronis magistrum, hominem impurissimum, auro corruptus, flagitante cum populo ad caedem, interfectis reliquis, seruauit. Surgens inde ab Imperatoris coena, ad illum concessit comessatum, ducens secum filiam viduam: cui propinauit Tigillinvs duodecies H-S. & pellicum suarum primariae monile iussit collo suo detrahere, atque ex illius suspendere, quod sexcentis millibus numum dicebatur esse. Plut. in Galba. Fertur Heliogabalvs vna diead omnes circi & theatri & amphitheatri, & omnium vrbis locorum meretrices, tectus cucullione mulionico, ne agnosceretur, ingressus, omnibus???; meretricibus sine essectu libidinis aureos donasse, adde̅s: Nemo sciat, Antoninus haec donat. Lampridius. Mvsicis. Canus choraules & tibicen cùm Galbam in coena oblectasset, Imp. ei denarios quinque donauit, prolatos manu suapeculiaribus loculis suis. Ministris Gvlae. De Nomentano, Horatius libro 2. Sat. 3. Hic simul accepit patrimonî mille talenta, Edicit, piscator vti, pomarius, auceps, Vnguentariu, ac Tusci turba impia vici, Cum scurris fartor, cum Velabro omne Macellum, Manè domum veniant. Quid tum? Venêre frequentes. Verba facit leno, Quic quid mihi, quicquid & horum Cuiq; domi est, id crede tuum: vel nunc pete, vel cras. Accipe quid contrà iuuenis redponderit aequus: In niue Lucana dormis ocreatus, vt aprum Coenem ego: tu pisceis hyberno ex aequore vellis: Segnis ego, indignus qui tantum possideam: aufer, Sume tibi decies, tibi tantundem, tibi triplex, Vnde vxor media currat de nocte vocata. Potoribvs, Hellvonibvs. Consule Titulum, Certamina ebrietatis, folio 2235. Alexander Macedo Promachum, bibacissimum hominem, victorem in vini certamine aurea corona donauit. Curtius. Scvrris. Sigismvndvs Augustus Burram Hispanum, celebrem scurram, quodam in conuiuio argento onerauit adeò, vt sub pondere deficeret. Pontanus cap. 16. de Liberalitate. Proditoribvs Data praemia. Consule Tit. Proditorum quatenus praemiorum illis datorum mentio fit. fol. 2573. 2580. Rervm, Quae dantur. Puta Vinvm. Heliodorus scribit Antiochvm Epiphanem, quem Polybius Epimanem, hoc est, insanum, ob res gestas appellauit, fontem in Antiochia vino miscuisse, quod & Midam Phrygium dicit Theopompus fecisse, quando Silenum capere per ebrietatem voluit, qui fons est medius inter Medos & Poeonas, Inna???ue nominatur, vtait Bion. Athen, lib. 2. c. 2. L. Sylla vinum etiamquadragenarium exhibuit suis conuiuis. Post sinita fercula & exaturatum populum, magnam reliquiarum vim in flumen transfundi iussit. Ivlivs Pomponius Secundus coenam olim Caio principi dedisse dicitur, in qua vinum CLX. annorum propin auit. Plinius. Coronae. M. Crassvs diues, primus argento auro???; folia imitatus, ludis suis coronas dedit. Plin. lib. 21. c. 3. Pocvla. Philotas Amphissensis medicus, Alexandriae allectus inter clientes Antyllii filij m. Antonij natu maximi, cùm apud eu̅ cum alijs familianbus coenaret, medicum aliquando insolentem, qui multa negotia coenantibus ipsis exhibebat, hac cauillatione repressit. Febricitanti aliquatenus frigida propinanda est: Omnis autem febricitans aliquatenus febricitat: Omni ergo febricitanti propinanda frigida. Icto homine atq; obmutescente, oblectatus Antonij filius risit ac dixit: Haec tibi Philota cuncta dono: ostendens multis & grandibus poculis cumulatam mensam. Plut. in. Antonio. Domvs, Praedia. Nero Menecratem citharoedum, & Spicillum Mirmillonem, triumphalium virorum patrimonijs aedibus???ue donauit. Suetonius. Dignitates. Ioannes XVI. miro odio in clericos exarsit, vnde meritò ab ipsis clericis odio habitus est, maximè verò quòd diuina humana???; omnia cognatis & affinibus suis elargiebatur, posthabito Dei honore & Romanae sedis dignitate. Platina. Nicolavs III. Pontifex, cognatos & affines suos omni ratione extollere studens, Cardinales eos & legatos creauit: reges etiam Tusciae & Lombardiae creaturus, nisi mors anticipasset. Hieron. Garimbertus lib. 3. de Vitis Pontificum. Lvdi, Spectacvla. Ex Prodigalitate sumtuaria huc transferantur exempla. Illic Sumtus qui fit, hic Munus in quod fit, perpenditur. Modi. qvomodo dantur. Puta Dono. Annis XIV. quibus imperio praefuit Caivs, bis & vicies millia donationibus effudit: id est, quingenties & quinquagies centena millia aureorum. Nero nec largiendi, nec absumendi modum tenuit. In Tyridatem (quod vix credibile videatur) octingenta numûm millia diurna erogauit, abeunti???; super H-S. millies contulit. Menecratem citharoedum, & Specillum Mirmillonem triumphalium virorum patrimonijs aedibus???; donauit. Suetonius. Legato. Rvscivs Cepio testamento cauerat, quotannis curiam ingredientibus Senatoribus certam summam vintim ab haerede suo dari. Cùm poscerent legatum annuum Senatores: haeres aute̅ hoc nomine recusaret, quòd ei turpe & ambitiosum hoc legatu̅ esse videretur (Nam & quod ciuitati relictum est, legibus peti non solere, si aliam ob causam, quàm ad ornatum, relictum est. minimè enim tutum esse, nede communi tancó ve ciuium ordine priuatus vnus ac locuples bene mereri videatur: ideo???; largitiones in vulgus, ac nimiam quoq; popularitatem multis olim exitio fuisse: certè suspectam semper esse oportere. Et hac quoq; ratione, si vt venatio aut spectacula edantur legatum sit, vetitum esse in eas causas erogari. Deniq; vllo alio quàm bono publico, Senatores vnquam in curiam venire, id verò omnibus modis esse indignissimu̅) His motus Imperator, legatum irritum fecit. Suetonius in Domitiano. Ianvarivs, cùm religioni initiaretur, quamuis apud Augustinum Hipponensem episcopum duos filios marem ac feminam in diuersit haberet monasterijs, bona tamen sua in pauperum vsum diuisit. At partem eius pecuniae sub filij nomine retinuit, vt eam vsque in maturum aetatis tempus illi reseruaret. Contigit, vtis mortem obiret. Itaq antè testamentum condidit, detexit???; pecuniam quam habebat, suam esse, & vt suam monasterio relinquere. Augustinus eam pecuniam ceu fraudulentam accipere recusauit, sed filijs testatoris tradi iussit. Fulgosus, & Egnatius lib. 7. c. 7. Casimiri Magni regis Polonorum testamentum ob profusas & regno noxias donationes à Ludouico Vngaro & proceribus Polonis rescissum seribit. Cromerus lib. 13. Mvlta. Demades orator diuirijs sibi pracebat, vel per nefas. Quippe cùm Athenis id temporis lege cautum esset, ne ludis publicis saltaret peregrinus, aut mille drachmas Choragus multam solueret: omnes peregrinos saltatore centum numero exhi [2484] buit, simul???ue multam pro singulis in theatrum attulit millenasdrachmas. Demeae filio vxorem despondens: Cùm ego, inquit, matrem tuam, fili, ducerem, ne vicimis quidem sensit. Ad tuarum verò nuptiarum sumtus conferunt etiam reges & dynastae Plut. in Phocione. L. Nerativs homo egregiè improbus (auctore Gellio) quum pro delectamento haberet, os hominis liberi Manus suae palma verberare: seruum comitem habebat, crumenam plenam assium portitantem. Et quemcunque depalmauerat, numerari statim secundùm duodecim Tabulas XXV. Asses eidem iubebat. Iacobvs de S. Andrea, Patauinus nobilis cum magno comitatu ex venatione rediens, imbre madidus, & algens, paleariam tegetem cuiusdam rustici propinquam, vt repentè se & socios sine mora exiccare, incendit. Pro quo damno illato dedit villico decem terrae iugera, maioris prouentus & precij, quàm tres tegetes: quippe qui Cortarodulum, & Marsangu̅, ac Manfredolinum vicos Citadellae subiectos penè totos possideret. B. Scard. lib. 3. hist. Pat. Venditione. C. Ivlivs Caesar è duobus co̅sulatus competitoribus, L. Luceio, & M. Bibulo, Luceium sibi adiunxit, pactus, vt is, quoniam inferior gratia esset, pecunia???ue polleret, numos de suo communi nomine per centurias pronunciaret. Qua cognita re Optimates, quos metus ceperat, nihil non ausurum cùm in summo magistratu, concordi & consentiente collega, auctores Bibulo fuerunt tantundem pollicendi, ac plerique pecunias contulerunt, ne Catone quidem abnuente eam elargitionem è repub. fieri. Igitur cum Bibulo consul creatus est. Suetonius in Caesare. Scribit in Boëmia sua Aeneas Syluius, centum aureorum millia cuique Electorum à Carolo IV. Imp. constituta, ad Venceslaum F. successorem creandum, & in pignus tradita fuisse, quae sunt ad Rhenum vectigalia, certissimum quondam Imperij patrimonium, nunc Electorum principum diuisa haereditas. Sic deplumatur aquila. Suscepêre in pignus: sed inde firmauerunt, vt sacrameritis praestitis ab Romanorum rege nunquam liceat reposci. Cranzius lib. 8. Vandaliae cap. vlt. & lib. 10. Saxoniae, cap. 3. Secesserat Lvdovicvs Hungariae & Boëmiae rex Agriam, quam morte episcopi vacuam, ipse per praefectum suum aliquandiu tenuerat. Praefectus vulturem cicurem, & ad aucupium edoctam habuit, aucupem praeterea vario praestigiarum genere, quo Rex maximè delectabatur, insigne̅. Petit vtrumque sibi dari Rex. Ad haec Praefectus: Hac, inquit, conditione dono, vt liber sim à ratione villicationis reddenda. Annuit Rex, nutum???ue literis & anulo suo firmauit. Sic quadraginta millia aureûm numûm decoxit. Dubrauius lib. 33. Lvdovicvs Bauarus Imp. ciuitatibus Italiae vilissimo precio libertatem vendidit: ita vt Florentini sex millibus aureorum eam redemerint. Cranzius lib. 11. c. 1. Dispersione. Notatus est apud Athenaeum Antiochvs Epiphanes rex, qui quod erat reliquu̅ pecuniae soleret effundere veriùs quàm largiri. Interdum in vijs publicis stans dicere consueuerat, [Greek words] id est, cui fortuna dat, apiat. & abiecta pecunia discedebat. Erasmus in Adagijs. Corrvptione, Destrvctione, Iactvra. C. Ivl. Caesar villam in Nemorensi à fundamentis inchoatam, magno???ue sumtu absolutam, quia non tota ad animum ei respondebat, totam diruit, quanquam tenuis adhuc & obaeratus. Suetonius. Heliogabalvs naues saepe iocans cum onere ipso demersit. PRODIGALITAS en ah ??? ei, non accipiens exigensve ea, qvae vel honestè, vel saltem iure suo poterat. Liberalitas [Greek words] inhonesta non accipit, honesta accipit. Prodigalitas verò dum iniustam acceptionem sugit, iustam quoque magno cum rei familiaris dispendio stultè negligit. Alio itaque respectu ad Stultitiam, alio ad hunc locum pertinet. Qvi. Verbi causa Meretrices. Phyllidis meretricis stultam prodigalitatem hisce versibus persequitur Martialis lib. 12. Epigram. Formosa Phyllis nocte cùm mihi tota Se praestitisset omnibus modis largam, Et cogitarem mane quod darem munus, Vtrúmne Cosmi, Nicerotis an libram, An Baeticarum pondus acre lanarum, An de moneta Caesaris decem flauos: Amplexa collum, basio???; tam longo Blandita, quàm sunt nuptiae columbarum, Rogare cepit Phyllis amphoram vini. Qvae. Non accipere Vectigalia. Pivs II. Pont. Pecuniaru̅ vsq; ad vitium negligens fuit, vt ne aspicere quide̅ sustinuerit. Itaq; co̅tracto aere alieno in sumtus bellicos paulò laxiore, & exhaustis vectigalibus vnde suppeditare domesticis sumtibus pecunia̅ posset, coactus vnu̅ in triclinium & ipsum admodu̅ frugi familiam omne̅ redigere, exclamauit: Et qui appeteret, & qui contemneret pecuniam, stultu̅ esse. Sed neq; rationem fisci vectigalib. aut portorijs auxit, neq; decimas antea exegit, quam bello Turcis indicto, & tunc quoq; moderatione adhibita, ne prophani vltra quàm trigesima grauarentur, néve ad maiorem summam infimi magistratus, quàm supremi: vt???; Iudaeorum vigesimae non exprouentibus, sed ex capite deducerentur. Campanus in eius vita. PRODIGALITAS EN ??? AKH???, NON CONSERVANS CONSERVANDA. Prodigalitas vtraque, Sumtuaria scilicet & Muneraria, huc referri potest, quatenus non conseruat sua, sed profundit, absumit, perdit. Et quidem ex fine distingui potest, cùm ea non conseruet vel luxuriae causa, vt Helluones & Scortatores: Scortatores: vel ambitionis, vt qui ex hac profusione laudem qualemcunque aucupantur. Qvae. Non conresuare Praedivm, Agrvm. Aeschines effudisse patrimonium omne Timarchvm declarare volens, inquit, Matrem eius filium orasse, ne fundum certum quendam alienaret, vt si nihil aliud inde commodi caperet, saltem haberet vbi mortua condi ac sepeliri posset, at illum ne ipsi quidem praedio pepercisse. Victorius lib. 14. Var. lect. cap. 21. Lvcrvm Aleae. Burae Comes, quum aliquando à Gallorum rege quadraginta aureorum numûm millia in alea vicisset, ac tum Rex diceret, Pulcrum herclè lucrum ad Burae Comitem: confestim, vt poterat, numos omnes corripiens per fenestras proiecit: non lucri, sed animi causa se lusisse testatus. Pascasius Iustus libro primo de Alea. Cvr. Non conseruate ob Desperationem. Cùm Xerxes exercitum in Graeciam traducere pararet, vt auctor est apud Zenodotum Dicaearchus, Graeci tantis viribus, quibus vix vniuersus orbis resisteret, impares se fore metueutes, neque tamen Persis aquam & terram dare volentes, desperatis rebus facultates suas absumserunt, ne multum reliquum fieret, quod hostis tolleret, ita dicentes: Haec Medus non obseruabit. Ea???ue vox in adagium abijt, vbi quis largiùs impenderet sua, ne venirent in aliorum manus. Veluti si quis pecunias suas erogaret amicis, vt eas liberis turpiter absumturis subducat, rectè dixerit, [Greek words]. Erasmus in Adagijs. Insaniam. Heliogabalvs Imp. naues diuitijs onustas mergi iussit. Lampridius.
|| [2485]
Lvxvm, Volvptatem, Gvtam. Abliguritores, Decostores proprié. Ex Tit. Voluptatis studiosi in genere, huc eorum exempla, qui in voluptates omnia sua impendunt, fol. 2204. Item Intemperantiae früctus dignus, fol. 2209. Ambitionem. Crato philosophus, dum Ephesi contemnendarum opum ederet spectaculum, gemmas immodicae aestimationis contundens, à Ioanne Apostolo reprehensus fuit. Nam si pietati magis quàm gloriae studuisset, nun quam profectò illas contriuisset: sed potiùs venditarum precio in digentibus succurrisset. Quam quidem sententiam & ipse postea est secutus. Lapillis quippe ab Apostolo pristinae integritati restitutis, miraculo ad fidem Christi conuersus, quod ad suam ipse iactantiam instituerat, ad proximorura vertit vsum: iam satis edoctus, sapientiam huius mundi stultitiam esse apud Deum. Marulus lib. 1. cap. 2. Negligentiam. Io. Picvs Mirandula diuitiarum tantus fuit contemtor, vt vulgò furti occasionem dispensatori dedisse coargueretur. Tabulas accepti & expensi confirmari petente dispensatore: Et fidei & perfidiae campum habuisti amplissimum, respödit. Quid censura mea opus est? Si tibi quid debeo, quamprimùm illud accipies: si tu mihi, vel in praesentia si potes, vel in posterum soluito. Io. Franciscus in eius vita.

LIBRI SEXTI TITVLORVM DISPOSITIO. ???
[arrow up]

|| [2486]
???
|| [ID00939]
Voluminis Decimi Liber VI. De Avaritia, eiúsque Speciebvs. ANE ???E??? ??? EPIOTHTA, quae Liberalitati opponitur, & [Greek words], quae Magnificentiae contraria est, hîc complectimur: quia non habitu, sed subiecti tantùm accidente inter se differunt. Quot autem Liberalitatis suntspecies, totidem Auaritiae. AVARITIA SVMPTVARIA. SORDITIES IN SVMtu faciendo in res decoras. [Greek words]. Respectv personarvm. Svmtvs Nvllvs vel Parcvs in Popvlvm. Q. Aelivs Tubero praetura deiectus fuit & despectui habitus, quòd in funere Aphricani populum Romanum publico epulo hoedinis pellibus, & testis Samijs, ac lectis ligneis excepisset, quòd incultam parsimoniam in rebus publicis non exhorruisset. Alex. lib. 3. c. 11. Senatores. Tiberivs Caesar, paucorum Senatorum inopia sustentata, ne pluribus opem ferret, negauit se alijs subuenturum, nisi Senatui iustas necessiratum causas probassent. Sueronius. Doctos, Literatos. Clemens VII. Pp. Salaria in gymnasio antiquitùs ex certo vectigali liberaliter constituta, liberalium artium professoribus cum perenni in famiae nota subtraxit. Iouius in Pompeio Columna. Ivstinianvs Imp. professoribus liberalium disciplinarum, ad monente praeside suo Tribonio, constituta in vrbibus salaria subtraxit, teste Zonara, vt quaedam inscitia & rusticitas vrbes inuaserit. Cuspin. Filios. De Avlo Lucillius in 2. Epigram. [Greek words] Hospites, Convivas. Ammiani elegans epigramma extat apud Stobaeum Ser. 10. [Greek words] Quasi mactasset hortum, coenam apposuit Apelles, oues pro amicis pascendas sibi ratus. Radicula erat, intybum, foenograecum, lactucae, porrum, bulbi, ocymum, menta, ruta, asparagus. Hinc ego timens, ne foenum quoque mihi apponeret, cùm lupinos comedissem semimaceratos, aufugi. Cùm Amicvs quidam hospiti in phiditijs nihil apposuisset nisi ius nigrum & panem igni duratum, succensuit homini Cleomenes Spartanorum rex, dicens: Erga peregrinos non oportere nimium [Greek words]. Seueritas est, si quis à seipso exigat victum duriorem: at inhumanitatis est, hospitem eodem compellere. Plut. in Laconicis. Automedon apud Stobaeum in Qvendam sic inuehitur: [Greek words] Heri coenatus hircinum pedem, & decem partes cannabinae brassicae, vnam verò lutei asparagi, nominare illum qui inuitauit non audeo: est enim iracundus, & non parum timendum est, ne denuò me vocet. Sa lamin II in excipiendis conuiuis sordes Palladas apud Stobaeum Ser. 10. sic taxat: [Greek words] Omnes semel in die cibum capiunt. Vbi verò apud Salamin conuiuium fuit, domum reuersi prandemus iterum. Ibidem incerti auctoris in Avarvm quëdam talis iocus extat: [Greek words] Argentea fame quidam inuitatum me ad conuiuium cruciauit, famelicos apponens orbes. Suspirans autem dixi, infame argento coruscante, vbi mihi saturitas est orbium fictilium? Quaerebam vnde [Greek words], id est, orbes, nomen istud haberents & inuitatus à te etymologiam inueni. Nam apposuisti nobis magnos orbes magnae pinae (id est, esuriei) famis instrumente famelicos orbes. Ad Calenvm auarum, Martialis Epigr. lib. 1. Non plenum modò vicies habebas: Sed tam prodigus atque liberalis, Et tam lautus eras, Calene, vt omnes Optarent tibi centies amici. Audit vota deus preces???; nostras, Atque intra, puto, septimas Calendas Mortes hoc tibi quatuor de derunt. At tu sic quasi non foret relictum, Sed raptum tibi centies, abisti In tantam, miser, esuritionem, Vt conuiula sumtuosiora, Toto quae semel apparas in anno, Nigrae sordibus explices monetae, Et septem veteres tui sodales Constemus tibi plumbea selibra. Quid dignum meritis precemur istis? Optamus tibi millies, Calene: Hoc si contigerit, fame peribis. In Varvm, Martialis Epigrammatum lib. 4. Ad coenam nuper Varus me fortè vocauit, Ornatus diues, paruula coena fuit. Auro, non dapibus oneratur mensa, ministri Apponunt oculis plurima, pauca gulae. Tunc ego, Non oculos, sed ventrem pascere, veni: Aut appone dapes, Vare, vel aufer opes. In Fabvllvm Martialis lib. 3. sic inuehitur: Vnguentum fateor bonum dedisti. Conuiuis heri, sed nihil ecidisti. Res salsa est bene olere & esurire. Qui non coenat, vngitur, Fabulle, Hic verè mihi mortuus videtur. In Posthvmvm quen dama sic ludit Henr. Stephanuss Conuiuis dubiam dico te apponere coenam, Posthume: sed dubiam nomino more nouo. Non etenim dubia ed coena, vt fuit illa Terenti, Quum dubitat primum quem velit esse cibum. Sed quoniam hanc dubitat quisquis coenatus abiuit, Verè an per somnum sit data coena sibi.
|| [2488]
In Avlvm quendam, idem: Herbida coena à te nobis apponitur Aule, (Ni coenam malis dicere gramineam) Et multa interea ventres aduersus obesos Declamas. Quid tu, quid (precor) Aule times? An me ne efficias Epicuri de grege porcum, Ex Epicuri hortis dans olus omne mihi? Item: Conuiua es quoties, grata est tibiprodiga coena: Quum conuiuator, parca & auara placet. Vnde hoc? Actiuus (liceat sic dicere) luxus, Sed non passiuus displicet, Aule, tibi. In Pavlvm idem: Hesterna quum nos ad coenam luce vocasti, Dicebas vmbris pluribus esse locum. Sed nobis & eis pariter quas duximus vmbris Pro coena coenae vix leuis vmbra fuit. Comites. Tiberivs Caesar pecuniae parcus ac tenax, comites peregtinationum expeditionum???ue nunquam salario, cibarijs tantùm sustentauit. Suetonius. Milites. Demetrivs Nicator Syriae regnum, superato Alexandro, adeptus, cùm milites omnes dimitteret, exceptis peregrinis, neque ijs, vti superiores reges, quamuis à bello feriantibus, stipendia persolueret: eos ita à se abalienauit, vt ad Antiochü Sedetem Alexandri F. defecerint. Iosephus libro tertio, capite 10. ex 1. Machab. 11. Persevs Macedoniae rex, bello contra Romanos moto, Bastarnas Gallos, Danubium accolentes, in subsidium acciuit, decem millia equitum, par numerus peditum, qui iungebant cursum equis, & inuicem prolapsorum equitum vacuos capiebant equos, omnes mercede militiam sequentes: qui nec agriculturam nec nauiculariam nossent, nec pecore pascendo vitam tolerare, verùm vnum opus, vnam meditarétur artem, perpetuò praeliari & vincere acie hostes. Hi postquam in Medica vnis castris fuerunt cum Macedonibus commisti, proceris corporibus viri, mirabili exercitatione, grandiloqui, & mirificè aduersus hostes minaces, confirmauerunt Macedonas. At Perseus simul vt postulati ab eo sunt milleni in duces aurei, ad tantam auri summam vertigine hebescens, & demen tia prae sordibus captus, renunciauit repudiauit???ue hanc societatem: tanquam dispensator, non hostis esset populi Romani, & exactam impensae esset rationem relaturus his, cum quibus bellum gerebat. Itaque Gallos remisit delusos. Plut, in Aemilio. Tiberivs Imp. Missiones veterano rum rarissimas fecit, ex senio mortem, ex morte compendium captans. Suetonius. Anno XIIX. Mauricij Imp. exercitus Rom. à Chagano Auarum duce caesus, reliqui capti sunt. Tum Chaganus in Mavricivm caedis populi culpam conferens, paratum se ait captiuos, accepto in singula capita numo, rursus???ue binos vno num, denique singulos IV. ceratijs acceptis, dimittere. Cùm ne sic quidem eos redimere vellet Mauricius, iratus Chaganus omnes occîdit. Fuêre autem XII. millia. Hoc facto Mauricius populi odium in se concitauit, qui pluris aurum quàm Christianos, eos???ue subditos, fecisset. Cedrenus, & Nicephorus lib. 18. cap. 38. Nulla item stipendia militibus erogauit, ijs potissimùm, qui Sarmatico limiti, contra Scytharum impetum loco sterili positi, praeerant, difficilia quaeque tolerantes. Sed & Petro fratri, qui copijs prae erat limitaneis, iniunxerat, vt necessarios commeatus & frumentum, quod dari solitum erat, traiecto Danubio ex hostili terra peteret, nempe vt milites ex praeda sustentarentur. Quod talem commouit in exercitu tumultum, vt statim centurio nem tunc Phocam salutarint Imperatorem. Cuspin. Heraclivs stipendio Saracenos fraudauit, quorum opera fideli contra Persas vsus fuerat. At is dolus Orientis imperium ei extorsit. Illi enim cùm tanquam canes à quaestoribus maledictis incesserentur, ira accensi, Damascum occupant, Aegyptum vastant, Arabiam subigunt, Persarum denique imperium sibi vendicant. Blondus Dec. 1. lib. 9. Regino lib. 1. Otho Phrysingensis lib. 5. cap. 9. Cuspin. Ioannes Puzenus, publicorum vectigalium curator & quaestor supremus apud Manuelem Comnenum Imp. Ioannis F. cùm plurimùm apud Imp. posset propter solertiam in corradenda pecunia: vectigalia nautica, olim in classem conferi solita, in fiscum referenda curauit: ac triremes, quae ex edicto ab insulis praebebantur, penè cum ipsis vectoribus in mari demersit: cùm diceret, triremes non semper reipubl. esse vtiles: sumtus verò qui in eas fierent, & annuos esse & immensos: eos igitur in fiscum referendos, necessitate verò postulante, ex Imperatorijs thesauris stipendia promenda esse. His verbis Imperatorem sumtuum magnitudine decepit, & paruitate impensarum rursus exhilarauit. Itaque piratae optatissima occasione mare tenuerunt, & maritimae prouinciae latrocinijs vexatae fuerunt. Nicetas lib. 1. de rebus Manuelis. Constantinvs Ducas Imp. decreuit cum nulla gerere bellum gente, sed muneribus alijs???ue illecebris placare, aut conciliare Romano Imperio, ob solum auaritiae studium: quòd scilicet in expeditiones plus se quàm in munera expensurum iudicaret, & quietus pecuniarum aceruationi vacaret. Ideo neglecto militum delectu, fortissimum & strenuissimü quemque conscriptorum ob praemij magnitudinem dimisit. Vnde Barbari animosiores facti, & res Romanorum deterere, & exercitus subiugare non neglexerunt. Sic multae Orientales regiones partim diripiebantur ac excindebantur, partim hostibus dedebantur. Nec minus Occidentales aduersa patiebantur, propter militum paucitatem ac in commo ditatem. Cuspinianus. Boleslaus II. Boëmorum princeps, occupata Cracouia, Crasotam praefectum illic ad reprimendos Polonorum insultus constituerat. Mortuo Boleslao successit Boleslavs III. F. qui dum sumtibus parcit, nec subsidia noua mittit, per inertiam & auaritiam Cracouiam amisit, nec multò pòst à Polonis perfidè luminibus priuatus est. Dubrauius lib. 6. Exulante Mediolano Othone Vicecomite, Martinus Turrianus moritur, & Philippo fratri reipubl. gubernacula committuntur. Ille confirmatis opibus ad principatum apertè contendens, se praetorem in decem annos creauit, & affinitatibus atque coniugijs amicitias sibi parans, dispersis iam atque attritis exulum viribus, vt impensae parceret, Vbertum Pallauicinum exacto stipendij quinquennio à fratre Martino constituto missum fecit, singulari Turrianae gentis incommodo. Nam ille contumelia accensus, per occasionem quantis maximè potuit artibus, patritijs ad haerens, Turrianos semper oppugnauit. Iouins in vita Othonis Vicecomitis. Lvdovici Sforciae principis Mediolanensis natura ad res, quae maximos exigerent sumtus, ruscipiendas, propensissima, & contrà à sumtibus faciendis vel in summis necessitatibus alienissima, causam ei, vt suas fortunas omnes in summum discrimen ad duceret, praebuit. Etenim stipen diorum paruitate factum est, vt paucissimi Germanorum militum ad Galliae regis Caroli IIX. ex Neapolitano regno sibi in patriam viam parantis exercitum intercludendum conductorum venirent: eadem???; de causa, qui cum Galeacio Sanseuerinate erant, paulatim dilaberentur: contra???; Gallorum copiae nouis è Gallia delectibus continenter augerentur, qui quòd ad regi suo suppetias ferendas acciti essent, magna celeritate con tendebant. Guicciard. lib. 2. Ludouici XII. Gallorum regis copiae bello Neapolitano graui clade affectae sunt, tum temporum iniuria, tum quàm maximè Eorvm, qui à rege commeatui & stipendiorum solutionipraefecti erant, auaritia: qui proprio quaestui intenti, nec vllum fraudis genus praeter mittentes, militum numerum imminui patiebantur, neque vt commeatu exercitus abundaret, curabant. Quas ob causas multae aegritudines exercitus inuaserunt, & militum numerus plurimùm im minutus est. Idem libro sexto. Clemens VII. Pont. Eran. Armellino Cardinale auarissimo quaestore vsus, ita extenuauit equitum suorum stipendia, vt nemo ne militia quidem, nedum corporis atque praetorij custodia dignus conspiceretur. Praeterea quum bellico sumtu mirum in modum angeretur, nihil???ue magis cuperet, quàm milites missos facere, vt aerario parceretur, improbantibus cunctis, & detestantibus, dimisit cohortes, fatali???ue socordia exutus omni praesidio, sese iniuriae inimicorum, atque adeò hostium opportunum praebuit. Itaque Pompeius Columna vbi Clementem nudatum omni praesidio conspexit, eum, vt apertè Gallis contra Carolum quintum Caesarem fauentem, vrbe pellere cogitauit. Quam tem maturauit odium militum & populi Rom. ex auaritia pontificis natum. Adeò vt quum iam Pompeium cum validis copijs ad Murenae villam, Albanum???ue lacum peruenisse nunciaretur, vix demùm aliquot praetorianos equites emitteret ad explorandum. Qui Caelimontana egressi porta, segni excursione intra suburbanas vineas facta, quum signa acies???ue aduentantium hostium facilè conspici possent, retrò equos verterunt, falsò cunsta pacata renunciantes. Dixerat enim decurio, nequaquam longiùs esse procurrendum, postquam ea essent Clementis stipendia, quibus neque equi hordeo pasci, neque ipsi prae inedia & vestium sorde vitam traducere posse viderentur. Eo die turmas cohortes???ue Pompeij vrbem ingressas suo ordine, & composito quidem in cedentes gradu, populus Rom, otiosè spectauit, atque etiam salutauit: ipsi???ue opifices, vti in nullo metu, nec occlusis quidem tabernis, effusi in Tyberinam ripam, sub Ianiculo transeuntes spectauêre, quum à Pompeio praecones in foro & compita dimissi pronunciarent, Nemini esse timendum, quando nulla grauiore de causa intulissent arma, quàm vt Romanum populum auarissimi pontificis tyrannide liberarent. Iouius in Pompeio.
|| [2489]
Captivos, redimendo. Ptolemaevs, Cleopatrae patruus, Cypri rex, sublatus est, & insula à Romanis occupata, & praetoria prouincia facta est. Tollendi regis auctor fuit P. Claudius Pulcer, qui in piratas incidens, quo tempore Cilices vigebant, imperato sibi redemtionis precio, misit ad regem, orans vt se redimeret. Rex quidem precium misit, sed perexiguum: adeò vt piratae id accipere erubescerét: quare pecuniam regi remiserunt, P. Claudio sine precio dimisso. Qui liberatus, vtrisque gratiam retulit. Nam Tribunus plebis creatus, euicit vt M. Cato in Cyprü mitteretur, eam ab rege ablaturus. Ptolemaeus re intellecta, priùs quàm ille aduentasset, se ipse interemit. Cato insulam accepit, & regis opes venundedit, pecunia omni in publicum aerariü relata. Ex illo Cyprus praetoria prouincia fuit. Quanquam paruo tempore interiecto Antonius eam Cleopatrae & sorori eius Arsinoae tradidit. Quo sublato, omnia eius acta rescissa sunt. Strabo lib. 14. Mavricii Imp. exemplum in X. millibus suorum perdendis paulò antè posuimus. Animalia. De Asclepiade ludicrum tale exeat in Epigram, & apud Stobaerum Ser. 10. [Greek words] Murem domi vidit Asclepiades auarus: Et quid agis, inquit, carissime mus apud me? Mus autem suauiter ridens: Nihil, inquit, amice timeas, non comedere tecum, sed habitare desidero. Respectv rervm, in qvas vel nvllvs vel exilis fit sumtus, consideratarum vt Svnt. V. G. In Sacra. [Greek words], id est, Phaselitarum sacrificium, tanquam vile, citra???; sangumem. Sordidum ac tenuem sumtum hoc adagio signifi cabant. Tradunt. n. apud Phaselitas Pamphyliae gentem moris esse, vt pisciculi salsi dijs sacrificentus. Auctor Zenodotus. Eudemus item scribit, eos Capro deo salsamentis rem diuinam facere, eius???ue rei testem citat Callimachum. Finitimum est illi, Sine fumo sacrum. Erasmus. In Baccaram febricitantem Georg. Buchananus sic ludit: Arida torreret tibi cùm praecordia febris, Baccara, nec vitae spes foret vlla tuae, Assem es pollicitus, superos???; in vota fatigans, Fudisti miseras ore tremente preces. Audijt omnipotens, febrim tibi pellit acutam, Atq; assem prudens pro nebulone capit. Vir bonus esse pores, cuius caput asse redemtum est, Iudicio???; tuo, iudicio???; tui? In Cusalina monasterio erat sacerdos quidam Folcardvs nomine, minister mensae, qui primus ad Falderam cum Vicelino episcopo Aldenburgense, Vandalorum apostolo, venerat. Hic eleemo synas pro episcopi anima constitutas dare aliquando neglexit, fortè nö necessarium ducens pro beato dare ad suffragia quicquam. Apparuit Vicelinus mulieri cuidam in pago Zegeberge, cultu sacerdotali, dixit???; ad eam: Vade, & dic Folcardo sacerdoti: quoniam impiè agit (subtrahens ea quae pro remedio animae meae fratrum mihi deuotio addixit) suppleat id quod subtraxit: & nouem insuper post me expleat officia. Sacerdos culpam fassus & emendatione promissa, nouem post episcopum heb domadibus vixit solis. Cranzius lib. 4. Vandal. cap. 19. Vestimenta. In Cinnam, Martialis Epigr. lib. 7. sic inuehitur: Sordidior coeno cùm sit toga, calceus autem Candidior prima sit tibi, Cinna, niue: Deiecto quid inepte pedes perfundis amictu? Collige Cinna togam, calceus ecce perit. Ligna. Qvidam ex ijs, qui nostro aeuo in medicina clarum sunt nomen consecuti, vti aiunt, in domesticis expensis sordidissimus, ne sumtus quotidianos maiores cogeretur facere, ne vxorem quidë cum ampla dote ducere voluit. Vnico famulo & serua contentus vetula, medicè semper, ex demenso scilicet, vixit. Hyeme compendium sese citra impensam calefaciendi mirificum exco gitauit. Lignum rude & ponderosum, cùm prandendum esset vel coenandum, humeris impositum, quanto poterat impetu per scalas ascendens, in summum vsque solarium portabat, & sic ad sudorem vsque, Ixionis instar, eodem saepiùs repetito curriculo, sese exercebat. Dominum imitabatur famulus, & cùm foris pranderet (tunc enim neignem quidem accendere licebat) etiam ancilla. Aedificia. Tiberivs Caesar opera nulla magnifica fecit. Nam & quae sola susceperat, Augusti templum, restitutionem???; Pompeiani theatri, imperfecta post tot annos reliquit. Sueton. Vrbes. Bello Mediolanensi à Galliae rege Lvdovico XII. anno md. Feliciter confecto, copijs???ue dimissis: quatuor Heluetiarum ciuitatum, quae Bellizonae oppido in montibus posito propinquiores sunt, milites, in patriam redeuntes, id oppidum auidè occuparunt. Quem locum rex ab initio parua pecuniae summa ab illis redimere potuisset: sed quemadmodum saepè sua natura, vt exiguae pecuniae parceret, rerum magnarum occasiones amittebat, recusauit: secuta pòst sunt tempora & occasiones, quibus saepè & libenter magna vi auri id ab ipsis redemisset: est enim locus ad Heluetios in Insubriam descensu prohibendos valde opportunus. Guicciardinus libro quarto. Sepulcra. In Phinonem sic ludit Nicander in 2. Epigram. Stobaeus Placonitribuit: [Greek words] Lacrymatur Phidon auarus, non quia moritur, sed quia minis quinque arcam sepulcralem emit. Hoc igitur ei gratificamini, & pro capacitate arcae, vnum de multis filijs ad eum sismul inijcite. Equos. Ad Caecilianvm, Martialis Epigram. lib. 4. Cùm tibi non essent sex millia, Caeciliane, Ingenti latè vectus es hexaphoro. Postquam bis decies tribuit dea caeca, sinum???; Ruperunt numi: factus es, ecce, pedes. Quid tibipro meritis, & tantis laudibus optem? Dij reddant sellam, Caeciliane, tibi. Insvnt sive Accommodantvr homini. Vt in Spectacula. Tiberivs Imp. spectacula nulla edidit, & ijs, quae ab aliquo ederentur, rarissimè interfuit, ne quid exposceretur: vtique postquam comoedum Actium coactus est manumittere. Suet. Nuptias. Isaacivs Angelus Imperator, per legatos Belae Hungariae regis filiam, nondum decem annos natam, ambijt: dum nuptias ex fisco celebrare reformidat, & sumtus illos ab vrbibus & prouincijs affatim exigit, cùm alias vrbes afflixit, tum Barbaros Haemi montis accolas infestissimos reddidit. Nicetas libro primo. Alimenta, Cibos, Conuiuia. Micrologia Iberorvm propria est, vt Phylarchus scribit: res namq; minimas plurimi faciunt, & auaritiae studio semel tantùm die cibum capiunt, quam rem [Greek words] Graeci vocant. Sunt & hydropotae, & in tam auido ingenio vestibus tamen amiciuntur vel preciosissimis. Caelius lib. 18. c. 22. A. L. Apud Plutarchum com. de Tran. Animi, Chivs quidam vinum optimum diuendere alijs, sibi vappam seruare solebat. Proinde seruus, scitante quodam, Quid rei gerentem reliquisset dominum? respondit, [Greek words], In bonorum affluentia quaerentem malum. Telemachi olla prouerbio dicebatur. Cuius Athen. lib. 9. meminit, tradens Telemachvm Acharnensem fuisse quempiä, qui plerunque victitarit fabis. Vnde conijcere licet in sordidos dici consuesse. Erasmus in Adag. De Artemidoro in 2. Epigr. Graecorum: [Greek words] Avarorvm esuriem Horat. lib. 2. Sat. 3. exagitat: Si quis ad ingentem frumenti semper aceruum Porrectus vigilet cum longo fuste, neque illinc Audeat esuriens dominus contingere granum, Ac potiù folijs parcus vescatur amaris: Si positis intus Chij, veteris???ue Falerni Mille cadis, nihil est, tercentum millibus, acre Potet acetum: age, si & stramentis in cubet, vndo Octoginta annos natus, cui stragula vostis, Blattarum ac tinearum ep-lae putrescat in arca, Nimirum insanus paucis videatur: eò quòd Maxima pars hominum morbo iactatur eodem. Filius aut etiam libertus vt ebibat haeres, Dis inimice senex custodis, ne tibi desit.
|| [2490]
de Avidieno sic scribit Horatius in Sermonibus: - Auidienus, Cui Canis ex vero dictum cognomen adhaeret, Quinquenneis oleas est & syluestria corna, Ac, nisi mutatum, parcit diffundere vinum: & Cuius odorem olei nequeas perferre (licebit Ille repotia, nataleis, aliósve dierum Festos albatos celebret) cornu ipse bilibri Caulibus instillat veteris non parcus aceti. Ad Scaevolam, Martialis Epigrammatum libro primo sic scribit: Si dederint superi decies mihi millia centum, Dicebas nondum scaeuola factus eques, Qualiter ô viuam, quàm largè, quam???; beatè? Riserunt faciles & tribuêre dei. Sordidior multò pòst hoc toga, penula peior, Calceus est sarta ter???; quater???ue cute: De???; decem plures semper seruantur oliuae: Explicac & coenas vnica mensa duas: Et Veientani bibitur fex crassa rubelli: Asse cicer tepidum constat, & asse venus. In ius, ô fallax, atque inficiator, eamus: Aut viue, aut decies Scaeuola redde deis. Ad Cinnam, Martialis lib. 5. Profecit toto Mithridates saepe veneno, Toxica ne possent saeua nocere sibi. Tu quoq; cauisti coenando tam malè semper, Ne posses vnquam, Cinna, perirefame. Pertinax Augustus inter priuatum & Imperatorem nihil interesse putabat. Dimidiatas lactucas, carduos etiam dimidiatos apponere conuiuis solitus. Herodianus. Gvlielmvs Harselius, Laudunensis medicus, qui moriens ad XV. millia coronatorum in annuis redditibus reliquit, quotidianas expensas familiae duobus solidis circumscribere solebat, aliorum???ue coenas studiosé captare. Froissardus libro quarto, capite 50. Ferdinandvs Ponzecta Cardinalis circa alimenta sordidissimus fuit, ita vt cùm coquus piscem emisset non iusto tempore, vilitate precij adductus, Ponzetta indignante, precio restituto, piscem cum amicis absumserit. Cardinalis siue odore obsonij, siue sumtus compendio adductus, se quoque in symbolae societatem admitti postulauit. Neque verò pudebat eum cum rusticis & mulierculis res venales gestantibus de fenestra causa oboli contendere, sic vt quotidie egregium aliquod auarissimi senis distum factúmve à Romanis aulicis cantaretur. Garimbertus libro sexto de Vitis Pontificum. Qvidam cùm maximas congessisset diuitias, filij autem adolescentes domi sumtuofiùs coenitarent inter symphonias & cantus: magno dolore tacitus haec ferens, semel tandem excitatus perstrepentium conuiuarum vocibus, summa cum anxietate prodijt, tanquam è carcere, ex camerula sua, infulatus, coruino vultu, ac subraucido, vix conspiciens lucem, ac desuper contemplans discumbentes, magna voce appellauit dispensatorem: &, En, inquit, postquam filij bona haec meo sudore parta comessationibus ac delicijs consumere pergunt, ego quoque mihimet volo indulgere, & dare me voluptati. Mihi acta est aetas: illi de se viderint: perdant omnia vt libet, dum ipse mihi prospiciam. Atque inde proferens ex sordido loculo aereum numulum, Accipe, ait, profligemus dum res suppetit, eme lactucas mihi, vt nos etiam conuiuemur. Poggius in disceptatione de Auaritia. Eborae fuêre olim in familia Leonorae reginae, vxoris Emmanuelis Lusitanorum regis, aulici duo: Gallus alter, alter Lvsitanvs. Quorum hic fastu externo vincebat, ille coenabat lautiús. Gallus non ignarus istorum morum, curiositate quadam & arte nactus est libellum, in quo alterius referebantur sumtus diurni. Incidit in locum satis ridiculum & pianè Lusitanicum. Cùm enim sic quotidie scriptum esset: In aquam quatuor sectilia, in panem duo regalia, in raphanum sesquiregale, & ita tota hebdomada tam magnificis impensis decurreret: ratus aliquanto lautiorem futurum diem Dominicum, sic scriptum reperit: Hodie nihil, quia in foro non erant raphani. Haec Nic. Cleonardus libro primo Epistol, epistola 2. Risu digna est Cvivsdam ex non obscuris nostra aetate medicis auaritia, qui cùm substantias, accidentium veluti lenocinio, gratiores apparere ex philosophia didicisset, vt qualitatum permutatione, familiae gustum corrumperet: aestate vinum calidum, hyeme frigidum propinabat, quòd ex Hippocratis decreto ventres hyeme calidissimos, aestate frigidissimos esse diceret, miro illorum sanitatis tuendae desiderio se teneri simulans. Medicamenta. In Critonem Lucillius in Epigrammatis: [Greek words] Cultum corporis. Graeci prouerbiali conuitio sordidos & impendio parcos, [Greek words] appellant, ducto cognomine ab ijs, quibus sordes in vnguibus insident, nec tantillum sumtus facere volunt, vt tonsori dent numulum, qui repurget vngues. Nam [Greek words] propriè sordes eas significat, quae in summis vnguibus manuum ac digitorum colliguntur, & [Greek words] articulum digitorum. Iul. Pollux lib. 6. c. 4. eosdem vocat [Greek words], quasi faece viuentes. Erasmus in Adag. Patroclem quendam Atheniensem, vetus Comoedia talem fermè depingit, qualem Plautus Euclionem, teste Aristophanis interprete, & Suida. Aristophanis Plutus quum esset squallidus, incultus, & sordibus obsitus, rogatus vnde venisset, respondit: [Greek words] È Patroclis domo, Qui haud lauit vnquam, posteaquam natus est. Erasmus in Adagijs. Mortis instrumenta. De Phidone Nicander in 2. Epigram. Stobaeus Ser. 10. Nicarcho tribuit: [Greek words] Heri suspensurus se Dinarchus Phidon, ô Glauce, propter sex chalcos non mortuus est: tanti enim constabat funis: sed aegrè ferebat sumtum, Aliam fortè quaerens vilioris precij mortem. Qvomodo. Avari in svmtv, vel Contendendo, ne svmtvs fiat. Ferdinandvs Ponzetta, Neapolitanus medicus auarissimus, Cardinalitium pileum LX. aureorum millibus à Leone X. emit. Nec puduit eum cum rusticis & mulierculis res venales gestantibus de fenestra causa oboli contendere. Tandem ingenti thésauro accumulato, nepotibus dissipandum reliquit, ea pompa elatus, quam sordes eius merebantur. Carimbertus lib. 6. de vitis Pontificum. Conqverendo de svmtv sacto. Galba Imp. apposita lautiore coena, ingemuit, quasi sumtum aegrè ferens. Suetonius. Albericvs Boëmus, Pragensis episcopus, inauditae auaritiae homo, rogatus, Quem sonum molestiùs audiret? Maxiliarum (inquit) ossa frangentium. Bonfin. lib. 2. Dec. 3. Occasionem svmtvs praecidendo. De As clepiade auaro Lucillius in Epigrammatis: [Greek words] Avlvs auarus, puerum natum in mare praecipitem deiecit, alimentorum sumtum metuens. Sic Lucillius in Epigrammatis: [Greek words] In Procvleiam, Martialis Epigram. lib. 10. Mense nouo Iani veterem, Proculeia, maritum Deseris, atque iubes res sibi habere suas. Quid rogo, quid factum est, subiti quae causa doloris? Nil mihi respondes? dicam ego, Praetor erat. Constatura fuit Megalensis purpura centum Millibus, vt nimium munera parca dares: Et populare sacrum bis millia dena tulisset. Dissidium non est hoc, Proculeia, lucrum est.
|| [2491]
AVARITIA MVNERARIA, en ???, NON DANS, vel Parcivs dans, quàm oporter. QVIBVS. Pvta Diis. Cainvs agricola auarus, non primitias, sed decimas frugum Domino offerebat. Abelus verò frater, pastor, primitias. Eapropter huius munus Deus acceptauit, illius repudiauit. Geneseos cap. 4. Tradunt apud Phaselitas Pamphyliae gentem moris esse, vt pisciculi salsi dijs sacrificentur. Zenodotus. Eudemus item scribit, eos Capro deo salsamentis rem diuinam facere, eiu???; rei testem cicat Callimachu̅. Hinc prouerbium, Phaselitarum sacrificium. Erasmus. Pavperibvs. Adolescens qui quaesiuit à Domino, quomodo posset habere vitam aeterna̅, multas habebat possessiones. Et id circò abijt tristis, cùm audiuit, Iret, venderet omnia, daret pauperibus, se sequeretur. Matth. 19. Dives ille purpuratus, quia luxuriae suae deditus Lazari pro foribus iacentis non respexit aerumnas, impietatis poenas tulit, sepultus in inferno. Et qui dudum panis micas de mensa cadentes non c???ncesserat mendicanti: nec ipse postea in igne positus, vel vnam aquae guttulam, qua linguam refrigeraret, potuit impetrare. Quoniam sine misericordia iudicium fiet illi, qui non facit misericordiam: & qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis, & ipse clamabit, & non exaudietur. Marulus lib. 1. cap. 2. Vidi nuper (inquit D. Hieronymus ad Eustochium de Custod. virgin.) sed nomen taceo, ne satyram putes, nobilissimam Romanoru̅ Mvlierem, in basilica Beati Petri, semiuiris antecedentibus, propria manu, quo religiosior putaretur, singulos numos dispertire pauperibus. Interea (& vsu nosse perfacile est) anus quaedam annis pannis???ue obsita praecurrit) vt alterum numum acciperet. Ad quam cùm ordine peruenisset, pugnus porrigitur pro denario, & tanti criminis reus sanguis effunditur. Militibvs. Tiberivs Imper. militi post duplicata ex Augusti testamento legata nihil vnquam largitus est, praeterquam singula millia denarioru̅ Praetorianis, quòd Seiano se no̅ accommodassent: & quaedam munera Syriacis legionibus, quòd solae nullam Seiani imaginem inter signa coluissent. Suetonius. Galba rerum potito, milites non soluto donatiuo spes initiò protrahebat, si non tantum, at quantum dederat Nero, Galbam numeraturum. Quos vt conqueri accepit, voce̅ misit magno principe dignam: Legere, dicens, militem se non emere solere. Id intelligentes, inge̅s & asperum aduersus eum odium cepit. Quippe videbatur non ipse fraudare militem solùm, sed legem quoque praescribere, & decere secuturos principes. Ger manorum cohortem, à Caesaribus ad custodiam corporis institutam dissoluit, & sine vllo commodo remisit in patriam. Suetonius & Plut. in Galba. Mavricivs Imperator audie̅s Phocam à militibus Sarmaticis Imperatorem salutatum, cùm Philippicus sororis maritus ei suaderet: Liberalitas, inquiens, optimum est militibus remedium, qua vulnera ipsorum sanantur, tamen surdis auribus illa excepit. Cuspinianus. Baiazetes Turcorum Imperator suos milites longa oratione contra Tamberlanem Tartarum cohortatus, donatiuum militibus licet intercedentibus Bassis dare noluit. Ibi tunc vnus è ducibus: Deaurandi sunt tibi, inquit, no̅ orandi milites, Imperator. Sed quantum video, pecunia tua Tamberlanis effigie infignita est. Ominosum certè dictum fuisse exitus comprobauit. Viuus enim in potestatem Tamberlanis cum exercitu & thesauris peruenit. Chalcocondylas lib. 3. Amicis. Vide infrà, Non dare mutuum, seq. fol. Dionysius senior ingressus domum ad Filivm, vbi conspexit poculorum aureorum & argenteorum magnam vim, exclamauit: Non es ad dominatum natus, qui tam multis, quae à me accipis, poculis amicum tibi nullum comparasti. Plutarchus in Apophtheg. Dispensatoribvs. Galbam Imper. ferunt ordinario dispensatori breuiarium rationum offerenti, paropsidem leguminis pro sedulitate ac diligentia porrexisse. Suetonius. Praeceptoribvs. Qvidam cum Aristippo agebat, vt filium suum surciperet erudiendum. Sed quu̅ philosophus pro mercede peteret quingentas drachmas, alter deterritus magnitudine precij: Minoris, inquit, emere̅ mancipium. At sic, inquit, habebis duo. Sensit, eadem pecunia illum sibi paraturum & philosophum vtilem, & filium obsequentem. Laërtius. Zeno Cittieus, ad Polemonem, vt in Dialecticis exerceretur, clàm commeabat. Vnde Polemon dicere solitus est: Sat scio ô Zeno, te per posticum irrepere, & furari dogmata, quae postea vendas. Notauit hoc dicto Zenonem, qui furtim & gratis à praeceptore discere volebat, vt alijs postea multa mercede ven deret. Laërtius lib. 7. cap. 1. Mvlieribvs. Ochvss rex Persarum, vrbem nunquam ingrediebatur, ne mu lieribus congiarium impertiretur. Nam Cyrus legem sanxerat, vt vbi primùm Persarum rex ingrederetur, mulieres, quotquot adessent, singulos auri numos ab ipso rege acciperent. Plutarchus in Alexandro. Cavsidicis. Ad Flaccvm Martialis Epigram. lib. 1. Litigat, & podagra Diodorus, Flacce, laborat: Sed nil patrono porrigit. Haec chiragra est. Legatis. Artoxerxis regis magni erga Antalcidam Laconem legatum magnificentia sanè quàm putida & rustica visa est, cùm coronam ex rosis & croco commixtis mersans in vnguentum, illi misit: interim genuinam & propriam dotem extinxit, & conspurcauit florum. Plut. lib. 7. Conu. quaest. 8. Theodatvs Gothorum rex auarissimus, cùm propter iniustam Amalasuentae caedem bellum à Iustiniano Imp. metueret, legatos ad eum misit pacis causa Senatores Rom. & Agapetum summum Pontificem, cui tame̅ nullum in itineris expensas sumtum dedit, sic vt coactus fuerit vasa sacra D. Petri oppignorare. Quae tamen postea à Theodato, populi gratiam captante, redemta fuêre. Procopius. Poetis. Avgvstvs Caesar erga Graeculum poëtam, qui descendenti à Palatio saepè honorificum aliquod epigramma solebat offerre, valdè sordidus fuit: neque enim ei vnquam aliquid remuneratus est. Aliquantò pòst, iterum occurrenti sibi poëtae Augustus breue manu sua in charta exarauit Graecum epigramma: pro quo ille paucos Caesari denarios exhibauit: adijciens: Non secundùm fortunam tuam Auguste: si plus haberem plus darem. Tum demùm dispensatorem ei sestertia centum millia numerari iussit. Macrobius libro secundo, capite quarto Saturnalium. In Xystvm IV. Pontificem sic ludit Angelus Politianus: Verba dedi Xysto (decet haec dare dona poëtam) Aera decet Xystum reddere: verba refert. Verùm habet ille alios qui dent sibi verba, fatemur: Aera tamen, qui nunc det mihi, nullus adest. Medicis. Theophrastus Paracelsus cùm Basileae medicinam vernacula lingua profiteretur, Canonicum quendam Liechtenfelsivm nobilem, grauissimis stomachi cruciatibus ita debilitatum, vt pro deplorato à Medicis haberetur, tribus pilulis ladani sui refecit. Cum???ue Canonicus, vt solent aegri, centum aureis se sanitatem redemturum ab initio spente professus esset, at voti reus numerare recusaret, nil sibi praeterquam tres murini stercoris pilulas (sic enim per iocum vocabat) exhibitum dictitans, In iudicium vocatur à Theophrasto. Iudices ex legibus municipalibus, non tam artis quàm sumtuum & laboris habita ratione, exiguam mercedem constituêre. Qua re sic irritatus fuit Paracelsus, vt cùm more suo imperitiam & iniustitiam iudicum accusaret, laesae quodammodo maiestatis reue properè è foro domum sese proripuerit, inde monitu amicorum clàm vrbe excesserit, relicta Ioan. Operino vniuersa suppellectile chymica. In vicina Alsatia per biennium errauit, comitante & famulante Oporino, tam felix in curando, quàm in viuendo dissolutus. Mvsicis. Avgvstvs Caesar delectatus inter coena̅ erat pueris symphoniacis Turonij Flacci mangonis, atque eos frumento donauerat: cùm in alia acroamata & ludiones fuisset liberalis numis. Eosdem postea Caesar inter coenam quaerenti, sic excusauit Turonius, Ad molas sunt. Macrob. lib. 2. Saturnal. cap. 4. Galbam Imp. serunt Cano choraulae, mirè placenti, denarios quinque donasse, prolatos manu sua è peculiarib??? loculis suis. Suetonius & Plut. in Galba. Viatoribvs, Cvrsoribvs. Vespasianvs Imp. classiarios, qui ab Hostia & Puteolis Romam pedibus per vicos commeant, petentes constitui aliquid sibi calcearij nomine: quasi parùm esset sine responso abegisse, iussit post haec excalceatos cursitare: & ex eo ita cursitant. Suetonius. Qvid. Non dare Spectacvla. Superiùs ea quoad Sumtum considerauimus. Hîc vt Munera sunt publica.
|| [2492]
Dona. Ad Rvffvm, Martialis lib. 9. Dum me captares mittebas munera nobis: Postquam cepisti, das mihi, Ruffe, nibil. Vt captum teneas, capto quoque munera mitte, De cauea fugiat ne malè pastus aper. Hyberniae insulae rex Hvgletvs, adeò auaritiae obnoxius erat, vt datis aliquando calceis, quos excellentis manus commendabat opificis, ligamenta detraheret, submotis???ue loco suo corigijs, donum ad iniuriam transferret. Saxo lib. 6. In Mvnnam, Martialis Epigram. lib. 10. Improba Massiliae quicquid fumaria cogunt, Accipit aetatem quisquis ab igne cadus, À te Munna venit: miseris tu mittis amicis, Per fréta, per longas toxica saeua vias. Nec facili precio, sed quo contenta Falerni Testa sit, aut cellis Setia cara suis. Non venias quare tam longo tempore Romam, Haec puto, causa tibi est, ne tua vina bibas. In Labvllvm, Martialis Epigram. lib. 12. Libras quattuor aut duas amico, Algentem???ue togam, breuem???ue lenam, Interdum aureolos manu crepanteis, Possint ducere, qui duas Calendas, Quòd nemo nifi tu Labulle donas, Non es, credemihi, bonus. Quid ergo? Vt verum loquar, optimus malorum. Pisones, Senecas???ue, Memmios??ue, Et Crispos mihi redde, sed priores, Fies protinùs vltimus bonorum. Vis cursu, pedibus???ue gloriari? Tigrin vince, leuem???ue Passerinum. Nulla est gloria praeterire asellas. In Lvpvm, Martialis Epigram. lib. 11. Donasti, Lupe, rus sub vrbe nobis, Sed rus est mihi maius in fenestra. Rus hoc dicere, rus potes vocare, In quo ruta facit nemus Dianae, Argutae tegit ala quod cicadae, Quod formica die comedit vno, Clausae cui folium rosae corona est: In quo non magis inuenitur herba, Quàm costi folium, pipérve crudum: In quo nec cucumis iacere rectus, Nec serpens habitare tuta possit. Erucam malè pascit hortus vnam: Consumto moritur culex salicto: Et talpa est mihi fossor, atque arator. Non boletus hiare, non mariscae, Ridere, aut violae patere possunt. Fines mus populatur, & colono Tanquam sus Calydonius timetur: Et sublata volantis vngue Prognes In nido seges est hirundinino: Et cùm stet sine falce mentula???ue, Non est dimidio locus Priapo. Vix implet cochleam peracta messis, Et mustum nuce condimus picata Errasti, Lupe, littera sed vna, Nam quo tempore praedium dedisti, Mallem tu mihi prandium dedisses. Ad Sextvm, Martialis Epigram. lib. 10. Argenti libram mittebas, facta selibra est, Sed piperis. Tanti non emo, Sexte, piper, Alimenta, Convivia. In Gallvm, Martialis Epigram. lib. 3. Nunquam me reuocas, venias cùm saepè vocatus: Ignosco, nullum si modò, Galle, vocas. Inuitas alios. Vitium est vtriusque. Quod? inquis. Et mihi cor non est, nec tibi, Galle, pudor. In Habentem amoenas aedes, Martialis lib. 12. Daphnonas, platanos, ac aëreas cyparissos, Et non vnius balnea solus habes: Et tua centenis stat porticus alta columnis, Calcatus???ue tuo sub pede lucet onyx: Puluereum???ue fugax hippodromon vngula plaudit. Et pereuntis aquae fluctus vbique sonat. Atria longa patent. Sed nec coenantibus vsquam, Nec somno locus est. Quàm benè non habitas? Pertinax Imperator fi quando ad amicos de coena mitteret, binas tantùm offulas, aut paucula poma: atque vbi opiparè magis egisse videri vellet, gallinaceos lumbos mittebat. Herodianus. Martinvs Pontifex instituit, vt crudi familiaribus pisces à dispensatore in sportula traderentur, quos antea coctos praeberi mos esset. Vnde hodie quoque decantatur familiaris cuiusdam eius versiculus: Vnusquisque suam digitis contrectat arengam. Vestimenta. Apud Iuuenalem queritur quispiam vestes denari, villo crasso, colore???ue malo: Et malè percussus textoris pectine Galli. Erasmus in Adagijs. Salarivm, Mercedem, Honorarivm. Vide paulò antè Causidicis, Medicis, Praecepsoribus. Alcinoe Polybi Corinthij filia, vxor Amphilochi Dryantis, Mineruae indignatione insaniuit, quòd à se mercede conductam mulierculam artis texendi doctam Nicandram, quae totum annum in eius opere fuerat, postremùm aedibus expulisset, neque integram mercedem persoluisset. In tantam autem insaniam venit, vt relicta domo & filijs nuper genitis, naue abiret vnà cum Xantho Samio hospite. In medio cursu quum rem altiùs memoria repeteret, multas lacrymas profudit: ac inclamauit, nunc quidem iuuenem domi maritum, nunc etiam natos. Ad finem verò, Xantho licet multa promittente, ac se eam pro vxore habiturum spondente, seipsam praecipitauit in mare. Parthenius de Amatorijs, capite vigesimoseptimo. Mvtvvm. Croesus Lyderum rex, filius Halyattis, princeps antè designatus fuerat Adramyttij & Bebij campi. Pater autem suscepta in Cariam expeditione, inter caeteros praefectos, Croeso etiam filio natu maximo denunciauit, vt copias suas Sardeis adduceret. Quod cùm ille, vt aiunt, prae luxu facere non posset, in crimen venerat apud patrem. Cùm autem crimina facinore praeclaro diluere vellet, nec ad conducendum militem (mercenarijs enim auxilijs vtebatur) pecunia suppeteret: Halyatten mercatorem Lydorum ditissimum adit. Is verò primùm ante fores eum expectare iussit, dum lauisset. Deinde respondet, multos esse liberos Halyatti: quibus pecunia si danda esset, non suffecturam. Se igitur petenti illi nihil dare. Ab hoc cùm nihil impetrasset, Ephesum faciendae pecuniae cau sa venisse fertur: & votum fecisse Dianae, se regem factum ei totam domum mercatoris illius consecraturum. Habebat autem amicum ibi lonenum Theocharidis filium, hominis admodum locupletis. Is aurum à patre acceptum, Croeso tradidit. Croesus verò pòst rex factus, currum auro plenum illi mifit, & mercatoris opes Dianae consecrauit. Suidas. In Caivm, Martialis Epigram. lib. 2. Mutua viginti sestertia fortè rogabam, Quae vel donanti non graue munus erat. Quippe rogabatur felix???ue, vetus???ue sodalis. Et cuius laxas arca flagellat opes. Is mihi, Diues eris, si causas egeris, inquit. Quod peto da, Cai, non peto confilium. In Sextvm, idem libro eodem: Emi seu puerum, togámve pexam, Seu tres, vt puto, quattuórve libras, Sextus protinùs ille foenerator, Quem nostis veterem meum sodalem, Ne quid fortè petam, timet, cauet???ue, Et secum, sed vt audiam, susurrat. Septem millia debeo Secundo, Phoebe quattuor, vndecim Phileto, Et quadrans mihi nullus est in arca. Ò grande ingenium mei sodalis. Durum est, Sexte, negare, cùm rogaris. Quantò durius, antequam rogeris? In Avarvm amicum, idem lib. 4. Millia misisti mihi sex, bis sena peten???. Vt bis sena feram, bis duodena petam. Ad Caecilianvm, idem lib. 6. Rustica mercatus numis sum praedia multis: Mutua des centum, Caeciliane, rogo. Nil mihi respondes? Tacitum te dicere, credo. Non reddes. Ideò, Caeciliane, rogo. In Phoebvm, idem Epigram. lib. 6. Mutua te centum sestertia, Phoebe, rogaui: Cùm mihi dixisses, Exigis ergo nihil? Inquiris, dubitas, cunctaris, me???ue diebus Te???ue decem crucias, Iam rogo, Phoebe, nega. In Baccharam, idem lib. 7. Si quid opus fuerit, scis me non esse rogandum, Bis nobis dicis, Bacchara, ter???ue die. Appellat rigida tristis me voce Secundus: Audis, sed nescis, Bacchara, quid sit opus. Esse queror gelidas???ue mihi, tritas???ue lacernas: Audis, sed nescis, Bacchara, quid fit opus, Hoc opus est, subitò fias vt sidere mutus, Dicere ne possis Bacchara, quid sit opus.
|| [2493]
In Thelesinvm, Martialis lib. 12. Cùm rogo te numos, sine pignore: Non habeo, inquis. Idem, si pro me spondet agellus, habes. Quod mihi non credis veteri, Thelesine, sodali, Credis colliculis, arboribus???ue meis. Ecce reum Carus te detulit: adsit agellus. Exilij comitem quaeris? agellus eat. Qvomodo. Vtpvta Permvtando. Petenti Pelopi donarium agnae aureae, vt eius loco alia reponeret, respondit Apollo: Quod volo, dato: ne dato, quod nolo. Suidas. Intulerat Clodovevs Francorum rex bellum Gothis & Aquitanis. Equum pro victoria vouit: damnatus???ue voti, tenui est pecunia conatus quadrupedem redimere. Caeterùm tandiu bellator equus stetit immotus, donec maius sit precium pro eo datum. Tum rex: Bonus, inquit, propitius???ue fuit mihi in praelio diuus Martinus, cuius hic equus est (huic enim coelitùs res vota erat) sed negotiator nimis auidus. Sabellicus libro 3. Enneadis 10. & Ioannes Magnus libro 16. capite secando. Poenitendo dati. Duo Ivvenes Ioannem Apostolum secuti, cùm angi animo coepissent, quòd facultates suas in pauperum vsus erogassent, nec iam Apostolo meliora certiora???ue sperare iubenti acquiescerent, virgis in aurum mutatis, & lapillis in gemmas, plus etiam receperunt quàm reliquerant. Mox cuiusdam (cui Stacteo nomen erat) à morte suscitati verbis credentes, quibus ille se vidisse affirmabat, quàm ingentem gloriam in coelo paratam amisissent, ad Apostolum reuerfi, restituto quicquid ab eo acceperant, paupertatem in vita coluêre, vt post obitum diuites fierent. Marulus libro quinto, capite septimo. Reprehendendo datvm. Cùm ad communem Oeconomvm pecuniae, quae pauperibus darentur, vndique mitterentur: quodam tempore Epiphanius, Cypriorum episcopus, totum per eleemosynas exhausit aerarium. Quod aegrè ferens oeconomus, prodigum eum appellauit. At non multò pòst incerto auctore loculi auro referti m aedes oeconomi illati, diuino testimonio Epiphanij pietatem confirmarunt. Sozomenus libro octauo, capite decimoquarto. Denegando. In Cinnam, Martialis lib. 7. Primum est, vt praestes, si quid te, Cinna, rogabo: Illud deinde sequens, vt citò, Cinna, neges. Diligo praestantem: non odi, Cinna, negantem. Sed tu nec praestas, nec citò, Cinna, negas. Qvidam senator Cumanus, Homerum caecum non esse alendum calculo suo euicit, caeteris alendum esse dicentibus. Inter alia enim haec quoque protulit: Quòd si semel [Greek words], hoc est, caecos alendos suscipiant, futurum, vt continuò turbam habeant & multam & inutilem. Atque hîc primùm Homerus dictus est à caecitatis calamitate, qui antea Melesigenes vocabatur. Herodotus in vita Homeri. Nabal diues, at illiberalis erga Dauidis nuncios commeatum petentes, cum opibus vitam ferè amisit, nisi Abigail eius vxor iratum regem muneribus leniuisset. 1. Reg. 2. Sabiniano Pontifice, pauper quidam, cùm à Navtis eleemosynam peteret, nec acciperet, dicente nauclero: Desiste eleemosynam petere à nobis, qui nihil hîc praeter lapides habemus: cùm subiecisset pauper: Omnia ergo vertantur in lapides: quicquid manducabile in naui erat, in lapides conuersum est, forma rerum earundem permanente. Sigebertus in Chronicis. Incerta dando. Ad Phoebvm, Martialis lib. 9. Epigrammatum: Quadringentorum reddis mihi phoebe tabellas: Centum da potiùs mutua, Phoebe, mihi. Quaere alium, cui te tam vano munere iactes. Quod tibi non possum soluere, Phoebe, meum est. Indignanter dando. Petrvs Telonarius Constantinopolitanus, pauperi stipem obstinatè petenti panen è furno extractum iratus in faciem proiecit. Marulus lib. 1. cap. 2. Donatellvs Horentinus, statuarius egregius, homuncio non inurbanus, cùm importunè mendicanti stipem obtulisset, & ille dijs acceptam diceret: tunc ipse. Non dijs, inquit, red tuae importunitati, ne me efflagitando occideres. Pontanus de Liberalitate, cap. 22. Cvnctanter dando. Clementis VII. Pontificis prudentiam fatalis auaritia penitùs elisit, vtpotè qui in proferenda pecunia, quum opus foret, adeò suspensus & anceps tristi cunstatione torqueretur, vt in perleui mome̅to gerendarum rerum occasio facilè deperiret. Iouius lib. 32. Hist. Occasionem dandi vitando. Cyro, ab Astyage rege & Medis, acie profligato, cùm hostes penè vno agmine cum fugientibus Persis in vrbem irrumperent: occurrerunt eis ante vrbem feminae, nudatis???ue pudendis: Quò ruitis, inquiunt, homines ignauissimi? neque enim huc, vnde prodistis, vobis fugae receptus esse poterit. Haec species & vox ruborem Persis incussit: qui seipsi increpantes ac conuersi, pugnam repetierunt, & hostes fuderunt fugauerunt???ue. Vnde auctore Cyro lege cautum fuit, cùm rex in vrbem iniret, vt singulis mulieribus aureus daretur. Ochvm autem ferunt deflexisse semper, & praetergressum vrbem, vt munere mulieres fraudaret. Plutarchus de Virtutibus mulierum, & Polyaenus lib. 7. Tiberivs Caesar spestacula nulla edidit: & ijs, quae ab aliquo ederentur, rarissimè interfuit, ne quid exposceretur, vtique postquam comoedum Actium coactus est manumittere. Suetonius. Ad Avctvm, Martialis lib. 12. Genus, Aucte, lucri diuites habent iram: Odisse quàm donare vilius constat. In Gellivm, Martialis lib. 9. fic scribit: Gellius aedificat semper, modò limina ponit, Nunc foribus claues aptat, emit???ue seras: Nunc has, nunc illas mutat reficit???ue fenestras: Dum tamen aedificet, quidlibet ille facit: Oranti numos vt dicere possit amico Vnum illud verbum Gellius, Aedifico. Differendo. In Maronem, Martialis Epigram. lib. 11. Nil mihi das viuus, dicis post fata daturum. Si non es stultus, scis, Maro, quid cupiam. Promissa non Praestando. In Posthvmvm, Martialis Epigram. lib. 12. Omnia promittis, cùm tota nocte bibisti. Mane nihil praestas, Posthume: manè bibe. In Caivm, Martialis Epigram. lib. 10. Si donare vocas promittere, nec dare, Cai, Vincam te donis muneribus???ue meis. Accipe Callaicis quicquid fodit Astur in aruis, Aurea quicquid habet diuitis vnda Tagi. Quicquid Erythraea niger inuenit Indus in alga, Quicquid & in Indis vnica seruat auis. Quicquid AgenoreoTyros improba cogit apheno: Quicquid habent omnes, accipe, quomodo das. Offerendo astvté. In Nasicam, Martialis Epigram. lib. 2. Inuitas tunc me, cùm scis, Nasica, vocatum. Excusatum habeas me, rogo, coeno domi. AVARITIA en ???, FOENERATORIA, DANS quidem, sed spe talionis, aut maioris doni. Beneficii foeneratio. Veteratoria haec calliditas ad Astutiam [Greek words] pertinet, respectu consilij. At respectu subiecti, quandoquidem opes erogat, non quòd hac erogatione delectetur, sed quòd hoc veluti hamo maiora captet, cùm liberalis [Greek words] non sit, [Greek words] certè auara erit. Respectu denique ipsius Finis, ad [Greek words] auaram pertinebit. QVIBVS. Nempe Regibvs. Thomas Volsaeus, Cardinalis & legatus Apostolicus per Angliam, auaritiae & ambitionis mancipium, regem Henricum IIX. suis blanditijs possidebat totum. Si quid ab Henrico impetrare volebat, munusculum aliquod, vtputa vasculum fabrè elaboratum, aut gemmam, aut anulum, & id genus dona deferebat: atque dum ille munus studiosè mirabatur, ipse, quod animo destinasset, opportunè & Appositè subijciebat. Polydorus lib. 27. Senibv???, Vidvis. In Gargilianvm, Martialis Epigram. lib. 4. Munera quòd senibus viduis???; ingentia mittis, Vis te munificum, Gargiliane, vocem.
|| [2494]
Sordidius nihil est, nihil est te spurcius vno, Qui potes insidias dona vocare tuas, Sic auidis fallax indulget piscibus hamus, Callida sic stultas decipit esca feras. Quid sit largiri, quid sit donare docebo. Si nescis: dona, Gargiliane, mihi. Ad Gavrvm, idem lib. 8. Munera qui tibi dat locupleti, Gaure, seni???ue. Si sapis, & sentis, hic tibi ait, Morere. Ad Sosibianvm, idem lib. 11. Nemo habitat gratis, nisi diues & orbus apud te: Nemo domum pluris, Sosibiane, locat. Qvid. Pvta Hospitivm. Thestorides Phocensis ludimagister, Homerum hospitio suscepit, vt carmina illius suffuraretur. Descriptis enim plerisque in Chium concessit, vbi erecto ludo, carmina illa pro suis euulgans, egregiam sibi laude̅ parauit. Herod. in vita Homeri. Eqvvm. Gallvs quida̅ nobilis animaduertens Ludouicum XI. regem pro rapo, sibi à rustico donato, mille eum donasse aureis, beneficium Foeneraturus, generosum equu̅ regi dono dedit. Hilari eum animo rex suscepit, & rapum sindoni inuolutum ex oerario depromtum homini dari iussit. Explicato munere indignabundo nobili, & se delusum conquerenti: Quae verò haec ludificatio, inquit rex, mille emtum aureis rapum equo centum aureorum precium vix aequa̅ti opposuisse? Aegidius Corrozetus de Dictis & factis memorab. Cvr. Cavsa Spiritvs Sancti comparandi. Cùm vidisset Simon Samaritanus, per impositione̅ manuum Apostolorum dari Spiritum sanctum, obtulit eis pecuniam dicens: Date & mihi hanc potestatem. Ab eo postea omnes, qui sacras dignitates pecunia mercantur, Simoniaci sunt appellati. Actor. 8. Sacerdotii obtinendi. Menelavs argento, quod promisit Antiocho, obtinuit summum sacerdotium. Per vasa aurea, è templo furtim ablata, & Andronico data, curauit fratrem Oniam eccidi. 2. Machab. 4. Alcimvs accedens ad Demetrium regem, accusauit Iudam Machabaeum, & obtulit regi coronam auream, & alia dona: quibus effecit, vt summum sacerdotium acquireret. Machab. 7. & 2. Machab. 4. Ferdinandvs Ponzetta, medicus Neapolitanus, cardinalitium galerum à Leone X. Papa sexaginta aureorum millibus emit. Hinc famulo purpurcum pileum duobus aureis se emisse dicente: Non est quod conqueraris, inquit, nam meus sexaginta millibus mihi constitit. Garimbertus libro 6. de Vitis Pontificum. Imperii. Didius Ivlianvs Mediolanensis, Pertinace Imperatore à seditiosis militibus interfecto, largitionibus viam ad imperium sibi fecit. Emebant igitur Sulpitianus & Iulianus, factis contra se mutuis licitationibus (ille intùs, hic forìs) vt singulis militibus ducentos aureos daturos se promitterent. Nam milites vtrinque separatim renunciabant, quantum alter eorum daret: dicebant???; Iuliano, Sulpitianus nobis hanc summam dat, quid tu adijcis? Item???ue Sulpitiano: Iulianus nobis tantundem promittit, quid tu praeterea polliceris? Potior autem fuisset Sulpitianus: quippe intra castra, & praefectus vrbis erat, prior???ue ducentos aureos promiserat: nisi Iulianus non sensim ampliùs, sed simul ad superiores ducentos aureos, alteros quinquaginta adiecisset, eam???; summa̅ magno edito clamoro in manibus ostendisset. Quibus adnumeratis, Imperator dictus est à militibus, qui tum temporis omnem potestatem in manibus habebant. Xiphilinus in Iuliano. Avxilii bellici. Alexander VI. Papa. vt filio suo Caesari Borgiae regnu??? affectanti, valida auxilia ab Galliae rege Ludouico XII. impetraret, Rhotomagensi Cardinali Georgio Amboysio, qui apud regem largiter poterat, in decem & octo menses Galliae regni legationem concessit. Quod munus, quia nouum erat, & quia, quamuis citeriorem Britanniam non complecteretur, multa negotia, & plurimos quaestus à Romana curia ad se pertrahebat, valdè amplum existimabatur. Guicciardinus libro 5. Haereditatis conseqvendae. Vide paulè antè, Senibus, Viduis data munera. Proditionis. Philippi regis Macedonum auara magis, quàm liberalia dona vulgò celebrantur, quibus paulatim Graecarum vrbium libertatem emit. Vnde non temerè dictum illud manauit in populos, Philippi auro Graeciam euersam esse. Pontanus de Liberalitate, capite 18. AVARITIA en ah???ei, CAPTANS, EXIGENS, ACCEPTANS. Tertia haec auaritiae species est, quam [Greek words] appellare possumus. [Greek words] iniustitiae species, plus sibi quàm alijs tribuens, ín genere ad quamuis cupiditatem quorumuis bonorum pertinere potest. In specie verò, quatenus circa hoc vel illud genus bonoru̅ versatur, ratione scilicet materiae. subiectae, modò ad Auaritiam, modò ad Ambitionem referenda venit. Sit ergo hoc in loco nimium acquirendae pecuniae studium [Greek words]: quemadmodum prima species, in erogando consistens, [Greek words] dicebatur. Nisi quis tertiam hanc Auaritae speciem diuidere velit, quòd partim in appetitione auara, partim in acquisitione consistat. Appetiotio interna est, & [Greek words] fortaßi??? appellari poßet, quando vel inhonestas opes & lucra appetunt, & ab alijs petunt: vel honestas diuitias atg???, munera p satis expetunt. Acquisitio iam veluti in opus progreditur, ea??? propter [Greek words] dici commodè posset, sub qua omnis ellicita & inhonesta acquir endarum opum ratio continetur. Obseruandum hîc porrò & illud, quòd Corruptela munerum respectu Accipientis ob inhonestam causam, vt dicat faciátve indecorum quid, huius est loci: at respectu Dantis, ad [Greek words] auaram & beneficij foenerationem pertinet. Qvi. Avari Popvli. Lacedae monios fuisse sordidos, praeparcos, ac smicrologos (quo nomine significatur is, qui parua & precij propè nullius, nimio plus magnifacit, & admiratur) quum, multa coarguunt, tum, vel oraculum egregiè comprobat: cuius in Boeotijs meminit Pausanias quoque: [Greek words]. Hoc est, Pecuniae studium ad interitum Spartam ducet, aliud verò nihil. Caelius lib. 18. cap. 5. Antiq. Lect. [Greek words], id est, Atticus porrigit manum, etiam cùm moritur. Huic adagio locum fecit Atheniensivm in muneribus captandis, & aucupandis lucris insatiata cupiditas. Vnde & apud Aristophanem frequens iocus in [Greek words]. Auctor Diogenianus, & Erasmus, & Caelius lib. 18. cap. 25. Dionysius Halicarnasseus in volumine de Arte dicendi, testatur Platonem in 4. de Rep. & 5. de Legib. dixisse, Phoenices & Aegyptios maris opportunitate vsos, à natura factos ad pe cuniam cogendam, mercaturam???ue exercendam. Tartari nulla, furta, rapinas, latrocinia, vim, vsuram, praetermittunt. Foenerat pro virili quisque sua, decimam crediti aeris parte̅ quoquo mense pro aere exigit. Item vectigalia crebra, ac grauia. Tributa in primis regi, deinde sacerdotibus, post haec prouinciarum praefectis, nuncijs???ue solennibus planè soluuntur. Bonfinius lib. 8. Dec. 2. Grammatici. Sp. Carbilius, Sp. Carbilij libertus, primus ludum Grammaticae aperuit, mercede docens. Plut. in Problem. Rhetores, Cavsidici, Advocati. Olim tantus erat artis oratoriae quaestus, vt Gorgias Leontinus auream statuam solidam sibi posuerit Delphis. Plinius cap. 4. lib. 33. Demosthenes quaestuariam habuisse magno cum dedecore eloquentiam perhibetur: qui aduersarijs in iudicio scripsit clàm orationes Phormioni & Apollodoro. Obiectum quoque ei de regijs pecunijs fuit, & damnatus ob Harpapalias. Quanquam à Philippi & Macedonum pecunia inuictus fuit: superioribus tamen ex regionibus Sufis & Ecbatanis allato auro expositus & demersus, praedicare maioru̅ virtutes praeclarissimè potuit, imitari non petuit. Plutarchus [2495] in Demosthene. Critolaus eum à Milesijs auxilia postulantibus corruptum scribit: neque id obscurè tulisse. Nam cùm interrogasset Aristodemum actorem fabularum, Qua̅tum mercedis vt ageret, accepisset? & Aristodemus, Talentum, respondisset: At ego plus, inquit, accepi, vt tacerem. Caius Gracchus in oratione sua, qua legem Aufeiam dissuasit, Demadi hoc tribuit, non Demostheni. Gellius libro vndecimo, capite nono & decimo. Harpalus, malè sibi ex luxu conscius, & Alexandrum iam terribilem amicis, tremens, DCCL. talenta depeculatus, profugit ex Asia Athenas. Huic ad populum confugienti, se???ue in sidem eius cum pecunia & nauibus permittenti, caeteri oratores auro oculos adijcientes praestò fuerunt, consuluerunt???ue populo, vt supplicem reciperet, ac tutaretur. Demosthenes suasit primùm, Harpalum vt abigerent, & Antipatro traderent, cauerent???ue, ne nullo necessario aut iusto praetextu ciuitatem implicarent bello. Inde paucis diebus cùm recenseretur pecunia, conspicatus delectatum calice regio Harpalus, caelaturam???ue considerantem & speciem, iussit vt manibus eum tractaret, & libramentum pensaret auri. Admirante pondus Demosthene, atque, Quantum penderet, requirente, arridens: Pendet, inquit, tibi Harpalus viginti talenta. Mox insequente noste calicem ei cum viginti talentis misit. Acutè autem Harpalus ex obtutu, fronte exporrecta, coniectu oculorum notauit cupidi auri hominis sensum. Neque enim restitit Demosthenes, sed ictus munere, vt si praesidium recepisset, adiunxit se Harpalo. Postridie collo lana & fascijs diligenter obligato in concionem progressus, cùm excitaretur ad dicendum, nutu ostendit praeclusam sibi vocem esse. Ibi homines faceti cauillantes, non angina dixerunt, sed argentangina oratorem noste correptum, [Greek words]. (Alij tamen hanc simulationem non Harpali, sed Milesiorum causa auxilium petentium factam putant.) Pòst vbi vniuersus populus donis sensit labefactatum, purgare???ue se parantem atque placare, ipsum non audiuit, sed obstrepuit infensus: exurgens quidam salsè ait: Non audietis, Athenienses, istum, qui calicem habet? Harpalum autem vrbe extemplò interdixerunt, ac veriti ne rationem reddere cogerentur Alexandro pecuniae, quam ceperant oratores, quaestionem accuratè habuerunt, domósque perscrutati sunt. Demostheni lis oestimata talentis quinquaginta. Quam cùm pendere nollet, in exilium abijt. Plutarchus in Demosthene, & Gellius. Cùm ab Harpalo poculum ingens dono accepisset: Hic, inquit Corydus, alios acrocothonas, hoc est, bibulos appellat, quum ipse magnam pateram attraxerit. Cothon cyathus est fictilis: attrahit, qui accipit donum: & attrahit vinum, quibibit. Erasmus libro 6. Apophthegmatum. IDEM, cepit de Ephialte concionatorumvno aurum: qui ad regem functus legatione clàm attulit pecuniam, qua concionatoribus diuisa bellum aduersus Philippum populus conscisceret: atque ipsum seorsum ab rege aiunt Daricorum redemtum fuissetribus millibus. Plut. in vita Demosthenis. Cùm Polus histrio Eidem aliquando dixisset, quòd duos dies in scena egisset, talentum se mercedis accepisse: Ego, inquit, quinque talenta, quòd biduum tacuerim. Idem. Hortensivs orator defensionis mercedem àVerre acceperat Sphingem argenteam. Is quum M. Tullio obliquius quiddam & inuolutius loquuto dixisset: Non didici soluere aenigmata: Atqui, inquit Cicero, Sphingem habes domi. Nota est fabula de monstro Sphinge, quae praemijs praepositis edebat aenigmata: non soluentibus autem, mors erat praemium. Plut. in Rom. Apophtheg. Vincentivs quidam aduocatus erat homini praediuiti, sed, auaro. Cùm multoties illi in causis affuisset, neque quicquam tulisset praemij, tandem diffi ciliori in causa, quasibi adesse ad eum defendendum rogarat, die ad tuendam causam praescripto (eo autem die cliens ficus & persica aduocato miserat) ad tribunal accessit. Aduersarijs multa contra illum dicentibus, semper clauso ore tacuit, neque verbum vllum quamuis lacessentibus illis vnquam protulit. Admirantibus singulis, cùm cliens, Quídnam illud silentium sibi vellet, percötaretur: Persica, inquit, ficus???ue quos misisti, ita os meum congelarunt, vt nequeam verbum proferre. Poggius in Facetijs. Poetae. Simonides poëta rogatus à quodam, vt encomium in eius scriberet laudem, gratiam loco muneris accepturus: respondit, Duas se habere arcas, vnam gratiarum, alteram argenti. Hanc quum aperiret domi, subinde plenam reperire, illam verò inanem & vacuam. Pecuniae studio in Siciliam ad Hieronem tyrannum nauigauit. Vnde [Greek words], in eos prouerbio iactatur, qui lucri causa versus faciunt. Ipsum certè Chamaeleon [Greek words] appellauit, id est, pecuniae auidum. Ab Hieronis vxore interrogatus, Meliúsne esset diuitem an sapientem esse? respondit: Longè se frequentiùs intueri sapientes in diuitum ianuis, quàm contrá. Interrogatus, Cur senex esset auarus? Respondit: Cùm moriar, inimicis malo pecuniam relinquere, quàm viuens amicos egens experiri. Gyraldus Dialogo 9. Histor. poët. Refert Aristoteles libro Rhet. 3. in certamine mulorum, quum is, qui vicerat, dixisset exile precium pro carmine, Simonides recusauit, indignans mulos celebrare suo poëmate: verùm vbi victor dedisset satis magnum praemium, carmen tale fecit: [Greek words]. id est, Saluetote volucripedum soboles equorum. Spevsippvs Platonis ex sorore nepos, ad nuptias Cassandri regis Macedonum profestus, frigida sua poëmata spe praemij recitauit. Vnde [Greek words] à Philostrato in vita Apollonij appellatur. Gyraldus Dial. 3. Hist. poët. Pindarvs hymnum secundum Isthmium Xenocrati Agrigentino scripsit, & transmisit eum per Nicasippum veluti legatum, ad Thrasybulum filium Xenocratis, vt & ipse eum legerer. À principio statim expostulat cum eo, quòd non dignam pro conscripto priore hymno à Xenocrate mercedem acceperit: [Greek words] Veteres quidem, ô Thrasybule, homines, quicunque pulcrarum currum Musarum scandeba̅t, inclytam tractantes citharam, facilèin pueros condebant mellitos hymnos, & vt quisque pulcer erat, sic Veneris habebat formosae ad venerem allicientem suauissimum florem. Musa enim non lucri studiosa aliquo pacto tunc fuit, neque mercenaria: neque vendebantur à Terpsichore dulces, mellisonae, deargentatae faciem, molliloquae cantiones. Hodie verò permittit (Aristodemi Spartatani) nobis Musa hoc Argiui obseruare verbum, proximè ad Veritatem accedens, Pecunae, pecuniae vir. Sic dixit. Qui cùm opibus, tum quoque amicis destitutus erat. Historici. Decem talenta Herodotvm ab Atheniensibus dono accepisse ex Anyti rogatione ciuis Atheniensis, Diyllus narrauit. Plut. de Herodoti malignitate. Pavlvs Iouius in sua historia Lusitanorum res parcè attingit: iratus videlicet, quòd cùm Lusitanae historiae scribendae munus Ioanni III. Lusitaniae regi venale proponeret, res optimus non illum muneribus Indicis ad res Lusitanorum virtute gestas monimentis illustrandas inuitarit. Osorius lib. 6. Rerum Emmanuelis. Mvsici. Nicostratus & Laodocus citharoedi, quum inter se concertarent, dixit Nicostratus, Laodocvm esse in magna arte paruum, se autem in parua magnum: satius???; sibi esse nö domum diuitiis, sed artem studio & diligentia augere. Aelianus lib. 4. de Varia historia. Timothevs, cùm in artr musica omniu̅ praestantissimus esset, duplicem mercedem exigebat ab his, quos ab alijs magistris malè institutos acciperet (quòd hi priùs dedocendi quàm erudiendi erant) à rudioribus verò & ignaris, simplicem. Alexander ab Alex. lib. 2. cap. 25. Philosophi. Plato rex Siculam Charybdim, ac Siculas opes emensus esse Fertur. ApolloniusTyanaeus arguebat eundem, quòd pecuniea causa secutus esset Dionysium in Siciliam. Proinde dicebatur in eum tritum illud, [Greek words], id est, concupiuit assam farinam. quòd domesticam tenuitatem pertaesus, apud alios lautiorem vitam quaesisset. Quam quidem profectionem probro illi datam fuisse, testatur etiam Aristides in Oratione, qua tuetur oratores quatuor, aduersus Platonis calumniam. Erasmusin Adagijs. Aristippvs Cyrenaeus, & Helicon Cyzicenus, & Phaethon, cùm Rhegio exularet, ita Dionysij subierunt thesauros, vt vix inde eminerent. Atque etiam Cnidium aiunt Evdoxvm aliquando venisse in Aegyptum, acprosessum sepecuniae causa adesse, ea???ue de se locutum esse regi. Spevsippvs Atheniensis ad Cassandri nuptias in Macedoniam co messatum profectus, & poëmata frigida composita à sese mercede cantillauit. Suidas.
|| [2496]
Aristippvs Cyrenaeus, Socratis auditor, primus Socraticorum quaestu philosophatus est. Hic ab eo, qui sibi filium commendarat, quingentas petijt drachmas. Cui ille cùm dixisset, Tanti emere mancipium valeo: Eme, inquit, & habebis duo. Lae̅rtius. Aristippvs quondam petijt talentum à Dionysio: quúmque res redarguendi nactus occasionem, diceret: Nónne tu praedicabas, philosophum non egere? Da, inquit, & postea de hoc disputabimus. Cùm accepisset pecuniam: Annón, inquit, restè dixi, philosophum non egere? Non eget, qui quum opus est, habet vnde accipiat. Laërtius libro secundo, capite ostauo. Hermodoro Siculo, auditori Platonis, vitio datum, quòd quaestui philosophiam habuerit, & dista quae sub praeceptore audiuerit colligendo, ac dein in Sicilia venditando, mercaturam quodammodo exercuerit. Volaterranus libro decimoquinto Anthropologiae. Antisthenes Cynicus interrogatus, Cur tam paucos haberet discipulos? inquit: Quoniam depello illos virga argentea. Sentiens, ideò paucos venire, quòd magna mercede doceret. Vulgus autem magis amat pecuniam, quàm sapientiam. Scire volunt omnes, mercedem soluere nemo. Laërtius libro 6. capite 1. Adolescens quidam Ponticus pollicebatur se rationem Antisthenis habiturum, si nauis sua, quae salsamenta vehebat, appulisset. Antisthenes accepto nouo vase, vnà cum adolescente ibat ad mulierem, quae vendebat farinam: & impleto vase, coepit onustus discedere. Mulieti verò poscenti farinae precium, commonstrato adolescente: Hic (inquit) dabit, si nauis cum salsa mentis appulerit. Significans, inanes esse in diem pollicitationes, quum farina quotidie sit praesenti pecunia emenda. Idem. Diogenes Epicureus vestem purpuream, & coronam auream ab Alexa̅dro Antiochi Epiphanis filio estorserat, quam postea meretrici cuidam dono dedit. Athenaeus libro quinto, capite decimo. Theologi, Magi, Vates, Sacerdotes, Monachi auari. Pontificum exempla aliquot è sequentibus locis petantur. Apud Israelitas, dum adhuc Silunte templum esset, Pontisices hoc ius habebant in populum, vt quocunque sacrisicium faciente, dum caro coquebatur, veniret puer Pontisicis, fuscinam tridentem ferens, qua in lebetem aut ahenum immissa, quicquid extrahebat fuscina, id sibi Pontifex vendicabat. Etiam ante incensum suffitu adipem, veniebat Pontificis puer, & immolatori iubebat, vt carnem daret assandam Pontifici: Pontisicem ehim, ab eo non esse coctam, sed crudam carnem sumturum. Filij igitur Eli Pontificis duo nequissimi, Phinees & Hophnis, hac libertate abutebantur, & rapiebant etiam nolentibus per vim, praeter stupra quae inferebant mulieribus illuc venientibus. Ob quae scelera graui clade à Palaestinis affecti sunt Israëlitae, & arca Domini ab ijsdem capta, Phinees & Hophnis in acie caesi. 1. Regum 2. Sacerdotes Iudeaorum volentes populum frequenter offerre, permittebant vt ea quea offerri poterant, venderentur in tëplo. Hac etiam de causa dicebatur aurum templi sanctius esse cemplo: & donum quod erat super altare, maioris esse reuerentiae, quàm ipsum altare. Matth. 23. Sophocles in Oedipo tyranno, inducit Oedipodem insimulantem proditionis Creontem, ac Tiresiam augurem criminantem, obijcientem???ue illi caecitatem: [Greek words]. Vistorius libro 3. Variarum lectionum, cap. 20. Pythia pecunia corrupta fuit ab Atheniensibus, vt quoties viri Spartiatae venirent, siue priuato, siue publico agmini petentes oraculum, proponeret ipsis, liberare Athenas. Herodotus libro 5. Antiochvs Ptolemaidis Phoeniciae episcopus, tempore Arcadij, vir maximè facundus, & ob id à multis Chrysostomus dictus, Constantinopolim se contulit, & ibi concionando magnas opes collegit, quamuis aduersus auaritiam longum volumen composuerit. Diem suum tandem malè obijt: vt & alij inimici Ioannis Chrysostomi, episcopi Constantinopolitani. Sozomenus libro ostauo, capite decimo. Eius exemplum imitatus est Severianvs, Gabalanorum in Syria episcopus, Antiocho sola pronunciatione Syriaca & crassa inferior: qui episcopatui Ioannis Chrysostomi insidiatus est, & tandem ma lè perijt. Sozomenus libro decimotertio, capite trigesimosexto, sub Theodosij Iunioris imperio. Medic??? avari. Aescvlapivs auro allestus Hippolytum vitea restituit: Quod indignè ferens Iupiter, vtrumque fulmine percussit. Sic de eo Pindarus ode 3. Pythiorum: [Greek words] Sapientia certè etiam ipsa lucro vincitar. Euertit & Aesculapium, ingenti precio, aurum. in manibus apparens, dum ab inseris ad vitam reuocaret Hippolytum, qui tunc morte captiuus tenebatur. Manibus itaque suis Iupiter deiecto per amborum pectora vitam eis ademit celeriter, vrens???ue fulmen mortem intulit. Democedes Crotoniensis, Darium Persarum regem curauit, cùm pedem luxasset. Ob quam curationem, cùm eum rex duobus aurearum compedum paribus donasset, interrogauis Democedes, Nunquid ideò se duplici malo remunerandum putaret, quòd ab eo sanatus esset? Hoc disto Darius delectatus, ad suas vxores hominem misit. Quae ipsum tanto donauerunt munere, vt excidentes ex percussione phialarum stateres famulus Sciton collegerit, non parpam auri summam. Herod. lib. 3. Melampvs, cùm ab Argijs mercede conduceretur, è Pylo, ad compescendum morbum furoris mulierum Argiarum, deposcebat pro mercede dimidium regni. Recusantibus id Argijs, atque digressis, cùm plutes è mulieribus insanirent, Melampo quaecunque petierat, concesserunt. At ille statim plura petijt: nimirum vt fratri quoque suo Bianti tertiam partem regni darent. Argij in arctum redacti, hoc quoque annuerunt. Itaque tertia sola pars Anaxagorae, qui tunc Argis imperabat, reliqua mansit, teste Pausania in Corinth. Philippus auarum nastus Medicvm, & indesinenter efflagitantem, cùmea parte, qua collo adnectitur pectus, quae Graeca voce [Greek words], Clauicula dicitur, vulneratus esset, & curaretur, insusurrauit Medico auaro: [Greek words] Cape, inquit, quantum libet, quando clauem habes. Erasmus in Apophtheg. ex Plutarcho. Charmis Massiliensis ab aegro vno ex prouincialibus Romae H-S ducenta extorsit. Alcon vulnerum Medicus H-S centum damnatus à Claudio Imperatore, & relegatus, è Gallia tandem restitutus, non minus intra paucos annos acquisiuit. Plinius lib. 29. cap. 1. Matthaevs de Gradis Florentinus, medicae artis scientissimus, multa in eo genere scripsit. Nullus vnquam cariùs suam operam locauit: nullius Principis curationem recepit, nisi grandem mercedem pastus. Accersitus ab Honorio quarto Pontifice, non priùs eum adijt, quàm tres libras aurisitin singulos dies pollicitus. Caeterùm Pontifex diligenter curatus, centum auri libras libens illi obtulit. Sabellicus libro septimo Enneadis 9. Gvlielmvs Harselius, medicus Laudunensis, cùm Carolum VI. Gallorum regem ab insania liberasset, mille coronatis aureis donatus est: homo vt singulari medendi felicitate celeberrimus, ita insigni auaritia notissimus. Vltra triginta Francorum millia possidebat, ampliss. ex arte quaestum quotidie fa ciebat: & tamen ne vltra duos solidos in diem expenderet, aegrorum prandia & coenas studiosè captabat. Io. Froissardus lib. 4. cap. 5. Historiae Gallicanae. Iacobvs Cotterius medicus, ita dementarat Ludouicum vndecimum Gallorum regem, qui nemini hominum alioqui fidebat, vt auarissimi medici nutus iussa???ue omnia obseruare cogeretur. Quinquagintaquatuor coronatorum aurcorum millia, quinque mensium spacio, dum castra sequitur, à rege meticulosissimo extorsit: suo???ue nepoti episcopatum Ambianensem, amicis dignitates amplillimas, impetrauit. Regi non de insolentia salarij, sed verborum, quibus erga regem, tanquam erga mediastinum dominus vtebatur, apud intimos con querenti: Quaere ergo tibi alium medicum, inquit, caeterùm certò scito, me dimisso, te ne per octiduum quidem superuicturum. Hisce minis regem eò compulit, vt quem tota Gallia & vicinae gentes metuebant, is medicum sordidissimum tanquam vitae suae arbitrum omni ossiciorum genere & adulatione coleret. Philippus Cominaeus. Thaddaevs Florentinus medicus, ad curam aegrotorum extra vrbem vocatus, non viliùi quàm quinquaginta aureorum mercede in singulos dies peregrinabatur: vocatus???ue ab Honorio IV. centum sibi statui voluit, praeter mercedem. À quo curato decem millia reportauit. Volaterranus. Zerbvs medicus Italus, quum accitus grandi pecunia penetrasset ad Triballos, vt Scanderbassam, recenti & luctuosa in Euganeos irruptione clariss. intercutis morbo liberarer: nec demùm quòd inflatè promiserat, morienti praestaret, à Barbari seruis interfectus est. Iouius in elogio Turriani.
|| [2497]
Lippiens anus Medici operam iamplorauit, conuentione facta, si se curaret, pactam mercedem ei daturam: sin minùs, ne obolum numeraturam. At medicus quoties ab ea impositis collyrijs recederet, furto secum aliquid de domo auferebat. Demùm cùm conualuisset, & de mercede à medico interpellaretur: Atqui, inquit illa, minus nunc quàm olim video: plura enim in domo vasa instrumenta???; lippiens conspiciebam, quàm nunc sana conspicari possim. Gillertus Cogn. lib. 1 Narrat. Petrvs Aponensis, Conciliator dictus, vocatus ad aegros extra vrbem, non minoris quàm L. florentis in diem conduci se patiebatur. Ab Honorio IV. pontifice in singulos dies centum exegit. Sed cùm ille sanitatem recuperasset, mille donatus fuit. Octogenarius obijt. Ivreconsvlti, Cavsidici, Patroni, Advocati. Auaritia in exigendo à clientibus huius est loci. Eadem: psa quatenus cum iniuria aliorum coniuncta est, ad Iniustitiae locum pertinet. Trebonianvs sub Iustiniano Imper. praefectus & quaestor, Macedoniani F. auaritiae vsque eò deditus erat, vt ius & fas venale haberet. Singulis diebus & leges ferebat, & latas reuocabat, vti indigentium vsus, à quibus pecuniam acceperat, postulare videbatur. Cùm diu post indeptum honorem superuixisset, morbo tandem decessit: ab aliquo prorsus nulla affectus iniuria, quòd videlicet sermone comi balndo???; erat, & auaritiae morbum doctrinae praestantia velaret. Cuspinianus, ex Suida. Angelvs Ravs, iurisconsultus Neapolitanus, nudatis verrebis lignea pala grauiter se ab ancilla verberari iussit, graui poena, ni obtemperasset, ancillae proposita, quia oblatam sibi à cliente pecuniam, quòd argentea non esset, repudiasset. Pro qua mutanda cùm à se clientem acerbiùs obiurgatum dimisisset, ille indignè id ferens, statim cum aduersario pactus liti cessit, neque ad aduocatum redijt. Nihil hoc homine abiectius: quem cur auarum potiùs quàm seruum nominem, causam nullam video. Pont. cap. 7. de liberal. Jasson Maynus, iurecoss. clarissimus, consilia sua graui vendebat precio: ea tamen pactione, vt si causa decidissent consultores, se continuò redditurum polli ceretur. Iouius in elogus. Quod ipsum erit fortasse qui bonae fidei tribuant, cùm cuiliber mercemsuam quanto libeat precio, addicere liceat. At qui vt hoc licere videatur, non decere tamen hominem eruditum, eundem???; Iustitiae sacerdotem, cordati facilè perspexerint. Confidentia insignis fuit quam de sua habebat eruditione: eandem???; pari passu stipabat auaritia. Aduocatis de quota litis pacisci lege interdicitur. Raphaei. Fulgosus, maximi nominis I. C. cùm iuuenis esset, à consultore partem litis euictae salarij nomine aceperat. Caeterùm aetate maturior cùm in l. sumtus, ff. de pactis incidisset, quo loco disertè pacta ista prohibentur, quaecunque acceperat, cùm foenore restituit. Cuius exemplum vtinam multi alij imitarentur. Parisijs tempore Ludouici duo fuerunt Advocati compatres. Ad horum alterum cùm venisset bonus quidam vir, sed fortunae tenuioris, rogat vt causam ipsius in foro aduersus rusticum antagonistam, opibus magis instructum, agat. Annuit ille atq; horam constituit. Caeterùm paulò pòst cùm rusticus alterius partis aduersarius rogasset eundem vt & sibi aduersarius alterum adesset, multo???; maiorem polliceretur praedam quàm ille, etiam huic operam suam promittit. Redeunte primo se excusat, quòd cùm aduersarij partes acturus sit; ei promissam operam praestare nequeat. Ablegat tamen eum ad alterum procuratorem, compatrem suum, cum hac commendatione: Compater mi, venerunt ad me duo capones pingues: ego pinguiorem cepi, alterum vobis mitto: plumetur is à parte vestra, & ego plumabo alterum. Fr. Oliuerius Maillardus in explicatione feriae 1. Dom. aduentus. Reges, Principes, Tyranni avari. Ex Tit. Auari in genere, quaedam exempla huc traduci possunt, quatenus ad [Greek words] pertinent, fol. 2492. Ex Tit. quinetiam Principum improborum, siue Tyrannorum, fol. 1613. Illic Improbitas in genere, siue multiplex perpenditur: hîc sola improbitas pècuniaria. Protei filius, in Aegyptiorum regem electus, vectigalibus & accumulando thesauro intentus, neque deorum muneribus neque vlli beneficentiae vacans, plus auri atq; argenti, quàm praeteriti reges omnes, reliquit. Diodorus Sic. lib. 2. cap. 2. de Rebus antiquis. Cleopatra Aegypti regina apud M. Antonium Triumuirum multum poterat irretitum suis amoribus. Cum???ue natura esset alieni appetens, nihil sibi putabat illicitum. Primò fratrem, cui debebatur regni successio, veneno sustulit, agentem annum XV. Deinde Arsinoën sororem suam, Ephesi in templo Dianae supplicem, interfecit per Antonium. Pecuniarum etiam vbicunq; spes affulgeret, neq; templum, neq; seplucrum, neq; asylum vllum vnquam violare dubitauit, modò ad illam redirent spolia quaesita vel sacrilegio: miscebátque sacra, profana, fas nefas, vt augeretur lucris vel iniquissimis. Ad summum nihil satis erat mulieri sumtuo sae & voluptatibus deditae, cuius cupiditates vix totius orbis expleri potuis sent opibus: quamobrem & Antonium continuò solicitabat, vt alijs ablata sibi largiretur. Ioseph. lib. 15. cap. 4. Anti quitatum. Sic semper vitia vitijs ministrant, & Prodigalitati veluti subancillatur Auaritia. C. Ivl. Caesar fuit in primis [Greek words], duo esse astruens, quibus paretur principatus, custodiatur item ac augescat quoque: milites, & numariam vim. Sed haec mutuis necti auxilijs: quippe alimentis contineri milites, illa verò militari ope accumulari. Cael. lib. 20. cap. 24. A. L. Idem in Hispania à Proconsule & à socijs pecunias accepit, emendicatas in auxilium aeris alieni: & Lusitanorum quaedam oppida, quanquam nec imperata detractarent, & aduenienti portas patefacerent, diripuit hostiliter. In Gallia fana templa???; deûm donis referta expilauit, vrbes diruit, saepiùsob praedam, quàm ob delictum: vnde factum, vt auro abundaret, ternis???; millibus numûm in libras promercale, per Italiam prouincias???; diuenderet. In primo Consulatu tria millia pondo auri furatus è Capitolio, tantundem inaurati aeris reposuit. Societates ac regna precio dedit: vt qui vni Prolemaeo propè sex millia talentorum suo Pompeij???; nomine abstulerit. Postea verò euidentissimis rapinis ac sacrilegijs, & onera bellorum ciuilium, & triumphorum ac munerum sustinuit impendia. Suetonius. M. Antonivs Triumuir in Asiam profectus, expoliabat homines nobiles facultatibus, quas verberonibus & adulatorib. largiebatur. Multorum fortunas viuentium petebant accipiebant???; aliqui quasi mortuorum. Ciuis Magnetis bona coco, qui vnam coenam, vt fertur, parauerat scitè, donauit. Postremò cùm ciuitates altero tributo oneraret, ausus est Hybreas, qui pro Asia agebat, quiddam dicere, vrbanum illud quidem, atq; ad Antonij aures non illepidum: Si bis anno tributum vales exigere, vales bis etiam aestatem nobis & bis fructus efficere. Sed cum acrimonia & confidentia adiecit, vbi ducenta millia talentûm intulit Asia: Haec, inquit, si non accepisti, ab illis, qui acceperunt, repete. Sin quae accepisti, haec non habes, perimus. Eo dicto vehementer pupugit Antonium. Nam pleraq;, quae agebantur, ignorabat: non quòd ita foret socors, sed quia ex simplicitate crededat suis. Plut. in Antonio. Tiberivs Caesar occidit Cn. Lentulum augurem, patricio genere, vitae???ue modestia ac virtute insignem, posteaquam is eum haeredem scripserat. Veneficij Lepidam feminam innocentissimam condemnauit, vt Quirino diti atque orbo morem gereret: fretus ob nauatam eam operam, se eius futurum haeredem. Vononum quoque Parthum, qui per seditionem regno pulsus, ad eum confugerat, posteaquam opibus spoliauit, quas ingentes attulerat, interem it. Fulgosus lib. 9. cap. 4. ex Suetonio. C. Caesar Caligvla exhaustus sua prodigalitate atque egens; ad rapinas conuertit animum, vario & exquisitissimo calumniarum, & auctionum, & vectigalium genere. Negabat iure ciuitatem Romanam vsurpare eos, quorum maiores sibi posteris???ue eam impetrassent, nisi filij essent. Neque enim intelligi debere posteros vltra hunc gradum. Prolatáque diuorum Iulij & Augusti diplomata, vt vetera & obsoleta deflebat. Arguebat & perperàm editos census, & qui bus postea quacunque de causa quicquam incrementi accessisset. Testamenta primipilarium, qui ab initio principatus Tiberij, neque illum, neque se haeredem reliquissent, vt ingrata rescidit. Item caeterorum, vt irrita & vana, quoscunque quis dicèret haerede Caesare mori destinasse. Quo metu iniecto, cùm iam & ab ignotis inter familiares, & à parentibus inter liberos palàm haeres nuncuparetur, derisores vocabat, quòd post nuncupationem viuere perseuerarent: & multis venenatas mattyas misit. Cognoscebat autem de talibus causis: taxato priùs modò summae; ad quem conficiendum consideret, confecto demùm excitabatur. Ac ne paululum quidem morae patiens, super XL. reos quondam ex diuersis criminibus vna sententia condemnauit, gloriatúsque est expergefactae somno Caesoniae, quantum egisset, dum ea meridiaret. Superante demùm cupiditate atque auaritia, feminarum marium???ue lupanar in palatio condidit: ac misit, qui per vrbem cursitantes, obuios, vt fructuosum vectigal principi redderent, inuitarent. Coacta igitur ex eo uectigali ingenti pecunia, in ea nudum se prouoluebat, vt auri auiditatem expleret. Sororum ornamenta, & supellectilem, & sernos magno precio vendidit. Vectigalia noua & inaudita exercuit, nullo rerum aut hominum genere o [2498] misso, cui non tributi aliquid imponeret. Pro edulijs (quae tota vrbe vaenibant) certum statum???; exigebat. Fulg. libro 9. cap. 4. ex Suetonio. Nero ad aedificandi furorem super fiduciam Imperij, etiam spe quadam repentina immensarum & reconditarum opum impulsus est: ex indicio equitis Rom. pro comperto pollicentis, thesauros antiquissimae gazae, quos Dido regina fugiens Tyro secum extulisset, esse in Africa vastissimis specubus abditos, ac posse erui paruula molientium opera. Verùm vt eum spes fefellit, destitutus, atque ita iam exhaustus, & egens, vt stipendia quoque militum, & commoda veteranorum protrahi, ac differri necesse esset: calumnijs, rapinis???ue intendit animum. Ante omnia instituit, vt è libertorum defunctorum bonis pro semisse dodrans cogeretur ei, qui sine probabili causa eo nomine essent, quo fuissent illae familiae, quas ipse contingeret: deinde vt ingratorum in principem testamenta ad fiscum pertinerent: ac ne impunè esset studiosis viris, qui scripsissent, vel dictassent ea: tum vt lege maiestatis facta dicta???ue omnia, quibus modò delator non deesset, tenerentur. Reuocauit & praemia coronarum, quae vnquam sibi in certaminibus ciuitates detulissent. Et cùm interdixisset vsum amethystini ac Tyrij coloris, submisissétque qui nundinarum die pauculas vncias venderet: praeclusit cunctos negociatores. Quinetiam inter canendum animaduersam matronam è spectaculis, vetita purpura cultam demonstrasse procuratoribus suis creditur: detractam???ue illicò non veste modò, sed & bonis exuit. Nulli delegauit officium, vt non adijceret: Scis quid mihi opus sit: Hoc agamus, ne quis quicquam habeat. Vltimò, templis compluribus dona detraxit, simulacra???ue ex auro vel argento fabricata conflauit: in his Penatium deorum, quae mox Galba resistuit. Suetonius. Vespasianvs Imper. ob solam pecuniae cupiditatem culpari meretur. Non enim contentus omissa sub Galba vectigalia reuocasse, noua & grauia addidisse, & auxisse tributa prouincijs, nonnullis & duplicasse: negociationes quoque vel priuato pudendas propalàm exercuit, coëmendo quaedam tantùm, vt pluris postea distraheret. Nec candidatis quidem honores, reisve tam innoxijs quàm nocentibus absolutiones venditare cunctatus est. Creditur procuratorum rapacissimum quemque ad ampliora officia ex industria solitus promouere, quò locupletiores mox condemnaret: quibus quidem vulgò pro spongijs dicebatur vti, quòd quasi & siccos madefaceret, & exprimeret humentes. Quidam natura cupidissimum tradunt, id???ue exprobratum ei a sene bubulco: qui negata sibi gratuita libertate, qua Imperium adeptum suppliciter orabat, proclamauerit, Vulpem pilum mutare, non mores. Sunt contrà qui opinentur ad manubias, & rapinas necessitate compulsum, summa aerarij fisci???ue inopia: de qua testificatus sit initio statim principatus: professus quadringenties millies opus esse, vt respublica stare posset. Quod & verisimilius videtur, quando & malè partis optimè vsus est. Suetonius. Flauius Domitianvs Imper. exhaustus operum ac munerum impensis stipendio???ue quod adiecerat: tentauit quidem, ad releuandos castrenses sumtus, militum numerum diminuere. Sed cùm obnoxium se Barbaris per hoc animaduerteret, neque seciùs eo in explicandis oneribus omnibus haereret: nihil pensi habuit, quin praedaretur omnimodò bona viuorum & mortuorum vsquequaque: quolibet & accusatore & crimine corripiebantur. Satis erat obijci qualecunque factum, dictum???ue aduersum maiestatem principis. Confiscabantur alienissimae haereditates: vel existente vno qui diceret, audisse se ex defuncto, cùm viueret, haeredem sibi Caesarem esse. Praeter caeteros Iudaicus fiscus acerbissimè exactus est: ad quem deferebantur, qui velut professi, Iudaicam intra vrbem viuerent vitam, vel dissimulata origine imposita genti tributa non pependissent. Interfuisse me adolescentulum memini, inquit Suetonius, cùm à procuratore, frequentissimo???ue consilio inspiceretur nonagenarius senex, an circunsectus esset. Antoninvs Caracalla quamdiu principatum tenuit, adeò omnis orbis terrarum, qui erat sub eius imperio, vastatus atque direptus est, vt ludis Circensibus populus Romanus ita conclamauerit: Nos viuos perdimus, vt mortuos sepeliamus. Crebrò dicebat, pecuniam sibi soli esse oportere, praetereà nemini, vt eam daret militibus. Cum???ue Iulia nouerca ipsum argueret, quòd nimios sumtus faceret in milites, dicerétque non sibi multos reditus iure aut iniuria partos reliquos esse: gladium ostentans, respondit: Bono sis animo, mater. nam nobis, quamdiu hunc habebimus, pecunia non deerit. Dion & Xiphilinus. Maximvs tyrannus, caeso Gratiano Imper. Gallia & Hispania occupata, omnibus rebus ad voluntatem fluentibus vsq; adeo est elatus, vt fortunae prosperitatem animo capere non potuerit, ac Italiae etiam occupandae consilio suscepto, cogendae pecuniae causa omnia auaritiae ac rapacitatis exempla ediderit. Siquidem, vt Pacatus dixit, vacuauit municipibus suis ciuitates, impleuit exulibus nobilibus solitudines, perfunctorum honoribus summis virorum bona publicauit, capita diminuit, vitam aere taxauit: stabat ipse purpuratus ad lances, & momenta ponderum, nutus???ue trutinarum pallens atq; inhians exigebat: comportabantur interim spolia prouinciarum, exuuiae exulum, bona peremtorum: hîc aurum matronarum manibus extortum, illic raptae pupilloru̅ ceruicibus bullae, istic dominorum cruore perfusum pendebatur argentum: numerari vbiq; pecuniae, fisci repleri, aera cumulari, vasa concidi, cuiuis vt intuenti non imperatoris domicilium, sed latronis receptaculum videretur. Et Italia quidem Valentinianum expulit, ea???; simul & Africa potitus est: verùm à Theodosio Magno & vita & imperio exutus fuit. Sigonius lib. 9. Imp. occid. Mavritivs genere Cappadox, & successor in Romano Imperio Tiberij soceri, ob auaritiam desertus à militibus, à Phoca centurione limitis Scythici captus, & securi percussus est. Volat. lib. 23. Anthrop. Phocas post Mauricium ob auaritiae morbum primùm contumelijs adfectus, è medio sublatus est, cùm imperasset annos 13. Ibidem. Anastasivs Rom. Imperator, vniuersum imperium Aristocratiam effecit magistratibus omnibus vendendis, & delinquentibus ignoscendo, inexplebili pecuniae auiditate incensus. Vnde factum, vt prouinciae militaribus catalogis exhaustis, prouinciales rebus insuetis & peregrinis percellerentur. Neq; enim armis infestos Barbaros propulsabat, sed pecunia subinde pacem redimebat. Ad haec, in bona defunctorum inquirebat, & communem omnibus paupertatem donabat. Quoru̅ enim ipse rem familiarem auferebat, ijs paulò pòst, pietatis nomine distribuebat: & quarum vrbium incolas nudabat, earum aedificia renouabat: vt & patriam studiosè exornaret, tribus???; coronis circumdaret. Suidas. Ivstinianvs Imper. in pecunia effundenda immodicus, ad congerendam intemperantissimus, plurima impendebat aedificationi. Argenteam statuam Theodosij Magni conflauit, plumbu̅ ab aquaeductu abstulit, cùm in alium vsum conuerteret illud: ob quam rem fermè semper angusta re numaria laborabat. Nam & in alijs rebus peragendis, quarum cupido eum corripuerat, in???; re bellica praesertim, atque ijsquos sibi infensos nouerat perdendis, nulla vtebatur parsimonia. Atq; ideo modis parùm honestis pecuniam corradebat, illis???ue, qui ad hanc rem operam praestabant, summas habebat gratias. Nullus itaque auaritiae suae modus, cùm & Theodora Augustra turpium rapinarum & nouorum vectigalium inuentrix, populum geminato onere premeret. Quibusdam annua tributa indicebat, quasi malè de Christiana religione sentirent: alijs, quòd lasciuè viuerent nonnullis, quòd inimicitias & simultates inter se exercerent. Cuspinianus, & Euagrius lib. 4. cap. 30. Ivstinvs iunior, senatores & opulentiores pecunia emunxit: nec pauperibus, nec ecclesijs pepercit, sed res earum quaestus gratia diuendidit. Paulus Diaconus lib. 16. cap. 2. Nicephorvs Phocas Imper. praetextu bellorum, nouis tributis atque exactionibus subditos expilauit, parum discriminis inter militem & hostem faciens. Senatui donatiua subtraxit, indigentiam causatus ob crebras ac varias expeditiones. Sacris item aedibus annuos reditus imminuit: & nouo decreto, ne immobilibus bonis ecclesiae ampliarentur, cauit. Vnde antistites, rei diuinae curam deserere cepêre. Defuncto aliquo episcopo, in viduatam ecclesiam aliquem regium ministrum mittebat: cui necessitas tantùm expensas concedebat, reliqua conuertens in suum vsum. In prouincias item descriptores censendis pro capitibus misit, qui per phas & nephas subditis graues imposuerunt exactiones, ne pauperibus quidem praeteritis. Ordines militares perturbauit, terrestres in naualem militiam, ac nauticos in pedestrem ordinem annumerando ac confundendo. Numismata corrupit, & pondus consuetum imminuit, adeò vt reditus ponderosiore numo, erogationes autem siue expensas leuiore faceret. Graui oborta fame, maiore precio frumentum vendidit, quàm caeteri mercatores. Cuspinianus. Alexivs Comnenus Imp. modos insolitos comparandae pecuniae inuenit: falsos creditores contra quosdam inducens, qui suas illis res auferrent, quum eis nihil deberetur. Inde apographi vbiq; in agris ac territorijs diuersis litigantes possessionibus abigebant. Sed & nouationes nominum excogitauit plurimas & iniquissimas. Sacra quoq; ex templis sunt detracta. Numismate aereo in expensas imperij vtebatur: tributa verò in auro exigebat probatissimo. Semiaureos & aereos numos pro aureis spargebat. Itaq; aere indigens plurimo, obolos quoq; in numisma transcudit, & aerea publica opera conflauit. Nouas decimas instituit. Cuspin. Gvlielmvs Ruffus Anglorum rex auarissimus fuit, ne sacris quidem parcens. Polyd. lib. 10. Adolfvs Nassauiensis Imp. pessimè audiuit, quòd adulteri [2499] nam monteam cuderet, clàm fana expilaret, quod???; centum millia aureo rum ab Edoardo Anglorum rege stipendli nomine accepta interuerisset. Itaq; datus illi à pontisice Bonifacio aemulus, Albertus Austriae dux, à quo ad Vangionas caesus est. Dubrauius lib. 18. Venceslavs III. Boëmorum rex, cùm modum liberalitatis nesciret, egere paulatim coepit, aes???; alienum primùm contrahere. dein cùm soluendo non esset, tributa alia super alia indicere, vectigalia augere, Iudaeos compilare, nec vllum genus exactionum praetermittere. Apud nobilitatem quoque magnam sibi inuidiam conslauit, quòd nonnullos eorum in carcerem detruserat contradicere ausos, magis etiam, quòd Proceres ne audire quidem voluerit veniam deprecantes. Ergoin Morauiam abeuntes, filium eius Premislaum ad rebellandum instigarunt. Dubrauius lib. 16. Ericvs, ex Pomerano duce rex factus Daniae, Sueciae & Noruegiae, diuturni belli contra Slesuicenses duces praetextu, tria regna exhauriebat, sed Sueciam imprimis, vtpote locupletiorem. Proinde Engelberti vnius è proceribus ductu sese in libertatem Sueci, eiectis Danorum praesidijs, vindicaêre. Caeso per insidias Engelberto, maritimarum tandem ciuitatum intercessione sic conuentum: Vt Ericus regni Sueciae gubernacula quidem teneret, sed Suecos arcibus praeficeret, non Danos: regium censum, praersens totum acciperet, absens dimidium: veterem oppidis & villis libertatem, mercatoribus priuilegia seruaret. Subin de tamen tales in regno dissicultates emersêre, cùm Dani quoq; exemplum Suecorum imitarentur, vt rex collectis rebus, in Prussiam enauigans, in terram suam abierit. Reuocatus cùm non pareret, sed vnum ex fratruelibus aut nepotibus regem sufficere cuperet, omnibus se regni negocijs abdicans, in Pomerania consenuit. Cranzius lib. 5. Sueciae, cap. 37. Florentinis magni ad Pisas faciliùs adipiscendas momenti fuit, soedus ab illis cum Galliae atque Hispaniae regibus anno 1509. ictu̅: quo si intra annum vnum proximu̅ Pisas recuperassent, singulis quinquaginta aureorum numûm millia certis temporibus numerare tenebantur. His publicè constitutis, Hispano rege Ferdinando inscio, noua capita, quibus se Galliae regi Lvdovico XII. ijsdem temporibus, ijsdem???ue legibus, alia quinquaginta aureorum numûm millia daturos promiserunt, addere necesse suit: praeterea duorum regum ministris aureorum numûm quinque & viginti millia promittere. Quae pacta etsi cum grauissimo Florentinorum sumtu essent, maiorem nihilominus apud omnes mortales illis regibus infamiae notam inussêre: quorum alter pecuniae gratia eam ciuitatem, quàm saepiùs in fide sua esse dixerat, & cuius (vt postea cognitum fuit) spontè deditae magnus Consaluus eius nomine imperium acceperat, deserendam statuit: altereorum, quae saepius Florentinis promiserat, immemor, veliustam Pisanorum libertarem turpi precio vendidit, vel Florentinos, vt propriarum rerum iustè recuperandarum facultatem ab se emerent, coëgit. Tantu̅ hodie passim plus auri vis, quàm honesti ratio potest. Guicciardinus lib. 8. Hist. Politici, Praefecti avari. Quaerendae pecuniae oppidò suisse intentum Themistoclem ob munificentiam, affirmant. Cùm enim assidue immolaret, atq; in excipiendis esset splendidus hospitibus, magna facultate pecuniae eum opus habuisse. Critias affirmat cum, antequam ad rempublicam accederet, trium solùm talentorum haereditate paterna rem habuisse. Deinde verò cùm remp. gessisset, & tandem in exilium pulsus esset, dum bona publicarentur, inuentas fuisse centum talentorum facultates, quas congesserat. Aelianus lib. 10. de Varia historia, & Plut. in eius vita. Cleon antequam remp. capesseret, non habuit dignam libero homine substantiam: pòst verò quinquaginta talentorum rem reliquit. Aristophanes in Equitibus de eo in quit: [Greek words]. ob rapacitatem Larum vocat, quòd quemad modum ea auis in scopulis obuersatur, si quid piscium possit venari, ita ille versaretur in Reipublicae negotijs administrandis, suum interim agens negotium. Item: [Greek words]. In Aetolis manum habere, mentem in Clopidis, inquit, qui nil suauius opinaretur, quàm accipere. Ioci gratia ex verbi Graerci notione consurgit: nam ???, perete significat: Clopidae autem in Leontide tribu censebantur. At hic allusit ad [Greek words], id est, ad furtum. Caelius libro vigesimo, capite vigefimoprimo Antiq. Lect. In eadem comoedia iocatur in eundem, quòd nullam aliam musicam discere potuerit quàm Doricam: alludens ad notissimas harmoniarum species, Doricam, Lydiam, Phrygiam & Boeoticam. Ludit autem verbo perperàm deprauaro, [Greek words] pro [Greek words], inquiens, [Greek words], id est, Iste discere haud potest praeterquam [Greek words]. Est autem Graecis [Greek words], muneribus corrumpi, vt in gratiam alicuius dicas sententiam. id quod Pithagoras appellat [Greek words], id est, Fabas edere. Nam antiquitùs fabis suffragia ferebantur. Itaq; [Greek words] fabas edebant, qui quaestum ex ea re facerent. Erasmus in Adagijs. Apud Athenaeum legimus, Aetolicum fuisse, rapere. Agesilaus Spartanorum rex, biennio in Asia res maximas contra Persas designauerat. Domum reuocatus, quia numi Perfici sagittario erant signati, deportans exercitum: Mille sagittarijs, ait, Asia se ab rege summoueri. Tot enim delatis Athenas & Thebas, diuisis???; Inter Concionatores, populi illi ad mouendum Spartiatis bellum incensi fuerant. Plut. in Agesilao. Quaestus gratia ad rempub, accedentes Stratocles & Dromoclides, ad auream messem (ita ioco nuncupabant suggestum) se mutuo hortabantur. Plurarchus in praeceptis Politicis. Thrasybvlvs Lacedaemoniorum legatis responsurus, qui foedus petebant, largitione corruptus, se ex [Greek words], id est, syluestrium pyrorum esu in raium incidiss??? simulans, tacuit. Suidas. C. Verres persunctus quaestura & praetura vrbana, successit in Sicilia praetor C. Sacerdoti: vbi multum auri argentique corrasit. Inde decedens tandem, succedente Metello, repetundarum reus à Siculis postulatus est. Pedianus. De eo fic Cicero Diuinatione in Verrem: Verris quaestura, quaesuit primus honoris gradus, quid aliud habet in se, nisi Cn. Carbonem spoliatum à quaestore suo pecunia publica? Relictam nudatum & proditum Consusem? desertum exercitum? relictam prouinciam? sortis necessitudinem, religionem???ue violatam? Cuius legatio exitium fuit Asiae totius & Pamphyliae: quibus in prouincijs multas domos, plurimas vrbes, omnia fana depeculatus est, cùm in Cneium Dolabellam scelus suum illud Pristinum renouauit, & instaurauit quaestorium: Cùm eum, cui legatus, & pro quaestore fuisset, & in inuidiam suis maleficijs adduxit, & in ipsis periculis non solùm deseruit, sed etiam oppugnauit, ac prodidit. Cuius praetura vrbana medium sacrarum suit publicorum???ue operum depopulatio: simul in iure dicendo bonorum possessionúmque contra omnium instituta addictio & condonatio. Item: Verre praetore Siculi neque suas leges, neque Romani Senatus consulta, neque communia iura tenuerunt, tantum quisque habet in Sicilia, quantum hominis auarissimi & libidinosissimi aut imprudentiam subterfugit, aut societati superfuit: nulla res per triennium, nisi ad nutum istius, iudicata est: nulla res cuiusquam tam patria atque auita fuit, quae non ab eo, imperio istius, abiudicaretur: innumerabiles pecuniae ex ararorum bonis nouo nefario???ue in stituto coactae: socij fidelissimi in hostium numero exstimati: ciues Romani seruilem in modum cruciati, & necati: homines nocentissimi propter pecuniam iudicio liberati: honestissimi atque integerrimi absentes rei facti, indicta causa damnati, & eiecti: portus munitissimi, maximae tutissimae???ue vrbes, piratis praedonibus???ue patefactae: nautae milites???ue Siculorum, socij nosti atque amici fame necati: classes optimaae atque opportunissimae, cum magna ignominia Pop. Romani, amissae & perditae. Idem Orat. 2. C. Verres in Sicilia multis audientibus saepe dixit, se habere hominem potentem, cuius fiducia prouinciarum spoliaret: neque sibi soli pecuniam quaerere, sed ita triennium illud praeturae Siciliensis distributu̅ habere, vt secum praeclarè agi diceret, si vnius anni quaestum in rem suam conuerteret, alterum patronis & desensoribus suis traderet, tertium illum vberrimum quaestuosissimum???ue annum totum iudicibus reseruaret. Batto, qui Dalmatis saepenumerò defectionis auctor fuerat, & Romanis magna damna attulerat, cùm à Tiberio interrogaretur, Cur ei deficere, tam???; diu contra Romanos bellare visum fit? Vos inquit, causam dedistis, qui ad greges vestros custodiendos non mittitis canes aut pastores, sed lupos. Dion in Augusto. Praefectvs Romae à D. Laurentio Diacono Ecclesiae thesauros exigebat, amara ironia, apud Prudentium: Deprome thesauros, malis Suadendo quos praestigijs Exaggeratos obtines, Nigrante quos claudis specu. Hoc poscit vsus publicus, Hoc fiscus, hoc aerarium, Vt dedita stipendijs Ducer, iuuet pecunia. Sic dogma vestrum est audio, Suum quibusque reddito. En Caesar agnoscit suum Numisma nummis inditum. Quod Caesaris scis, Caesari Da: nempe iustum postulo. Ni fallor, haud vllam tuus
|| [2500]
Signat Deus pecuniam. Nec cùm veniret, aureos Secum Philippos detulit, Praecepta sed verbis dedit Inanis à marsupio. Implete dictorum fidem, Quae vos per orbem venditis: Nummos libenter reddite, Estote̅ verbis diuites. Claudianus auaritiam Rvffini Orientis praefecti sub Arcadio Imp. his incessit verbis: Plenus saeuitiae, lucri???; cupidine feruens: Non Tartessiacis illum satiaret arenis Tempestas preciosa Tagi, non stagna rubentis Aurea Pactoli: totum???; exhauserit Hermum, Ardebit maiore siti —. Arvandvs praefecturam primam in Gallia gesserat cum magna popularitate, secundam verò cum maxima populatione. Onere inde alieni aeris oppressus, metu creditorum successuros sibi optimates aemulabatur, omnium colloquia deridebat, consilia explorabat, officia contemnebat. donec odio publico flagrans, & priùs cinctus custodia, quàm potestate discinctus, capi ab Imperatore, & Romam duci est iussus. Eum Aruernorum primores publico nomine accusaturi sequuntur. Hi inter caetera, quae sibi prouinciales agenda mandauerant, interceptam epistolam deferebant, quam Aruandi scriba exceptus dominum dictasse profitebatur. Haec ad regem Gothorum epistola mittebatur, pacem cum Leone Imperatore dissuadens, Britannos super Ligerim sitos oppugnari oportere demonstrans, cum Burgundionibus iure gentium Gallias diuidi debere confirmans, & ad hunc fermè modum plurima insana complectens, quae iram regi feroci, miti pudorem accenderunt. Hanc epistolam ad laesae maiestatis crimen pertinere iurisconsulti dixerunt. Quam cùm Aruandus vltrò se dictasse imminentis periculi ignarus, assereret, statim à iudicibus atq; ab accusatoribus acclamatur, reum eum laesae maiestatis teneri. Quo consensu perspecto, Aruandus exanimatus expalluit, serò intelligens, posse reum maiestatis etiam pronunciari eum, qui non affectasset habitum purpuratorum. Subitò igitur iure geminae praefecturae, quam per quinquennium rep etitis fascibus gesserat, spoliatus, & plebeiae familiae redditus, publico carceri adiudicatus est. Inde iudicio comperendinato capite mulctatus, in insulam est coniectus, vbi vsq; ad inimicorum dolorem deformatus, ex senatusconsulto Tiberiano triginta dierum vitam post sententiam traxit, vncum, & gemonias, & laqueum carnificis in horas expectans. Haec Sidonius & Cassiodorus an. 469. Sigonius lib. 14. Imp. occid. Sub Michaële Paphlagone Imp. Nicopolis à Rom. ad Bulgaros desciuit, ob intolerabilem auaritiam Ioannis Cuzomytae Byzantini, quem missum ad exigendum tributum, cùm iniquiùs tractaret incolas, in frusta conciderunt. Cedrenus. Prae erat Etruriae Theodahatvs, Amalafredae olim reginae filius, homo literis egregiè eruditus, atque in primis disciplinae Platonicae studiosus: verùm plus, quàm ferre Tuscorum animi possent, auarus, ac congerendae, spoliandis populis, pecuniae cupidus. Hic cùm se odio flagrare apud Etruscos atque Amalasuentam Athalarici Gothorum regis matre̅ eo nomine intelligeret, cupiditate prodendae Iustiniano Tusciae, atque Italiae relinquendae accensus est, eo animo, vt, cùm ingentem vim pecuniae recepisset, & consularem dignitatem adeptus esset, reliquum aetatis Constantinopolo degeret. Interea Etrusci ipsum de repetundis apud Amalasuentam postularunt, atq; ab ea exerceri quaestionem eiusmodi poposcerunt. Amalasuenta hominem coràm adesse iussit, ac iudicio constituto conuictum ab accusatoribus condemnauit, ac sua cuique ablata restituere compulit. Quem tamen pòst ad regnum euexit, magno suo cum incommodo. Sigonius lib. 17. Imp. occid. Ivdices avari, mvneribvs corrvpti. De Ophni & Phinea filijs Samuelis dicitur: Declinauerunt post auaritiam, acceperunt munera. Et statim sequitur: Peruerterunt iudicium. 1. Regum 8. Aristoteles in Atheniensium Repub. citante Suida, tradit Callicratem quendam è iudicum ordine fuisse, qui iudiciarias exactiones supra modum auxerit: atque hinc natam paroemiam de immodicis exactionibus, [Greek words]. Erasmus. P. Clodius vt incesti crimine in Bonae deae sacris commissi nocens reus absolueretur, noctes matronarum & adolescentium nobilium magna summa, emtae mercedis loco, Ivdicibvs erogauit. Val. lib. 9. cap. 1. Statenvs senator, cùm iudex esset, in eodem iudicio ab reo pecuniam accepit, quam iudicibus diuisit, & ab accusatore, vt reum damnaret. Cicero lib. 2. in Verrem. Felix Iudaeae praeses, cùm Paulum in vinculis captiuum haberet, magnum aliquod munus ab eo sperans, frequenter ad se vocabat. Verùm cùm pecunia nulla offerretur, Festo successori suo vinctum reliquit. Act. 24. Agonis quaedam Lilybetana, liberta Veneris Erycinae, ante Caecilivm quaestorem copiosa planè & locuples fuit. Ab hac praefectus Antonij quidam symphoniacos seruos abducebat per iniuriam, quibus se in classe vti velle dicebat. Tum illa, vt mos in Sicilia est omnium Venereorum, & eorum qui à Venere se liberauerunt, vt illi religionem Veneris noménque obijceret, dixit, & se & omnia sua Veneris esse. Vbi hoc quaestori Caecilio nunciatum est, vocari ad se Agonidem iubet? iudicium dat statim, si pateret eam, se & sua Veneris esse dixisse. Iudicant Recuperatores id, quod necesse erat: neq; enim erat cuiquam dubium, quin illa dixisset. Iste in possessionem bonorum mulieris mittit, ipsam Veneri in seruitutem adiudicat: deinde bona vendit, pecuniam redigit. Ita dum pauca mancipia Veneris nomine Agonis ac religione retinere vult, fortunas omnes libertatem???; suam quaestoris iniuria perdidit. Lilybeum C. Verres praetor venit postea, rem cognoscit, factum improbat, cogit quaestorem suum pecuniam, qua̅ ex Agonidis bonis redegisset, eam mulieri omnem adnumerare & reddere. Sed repentè ex homine tanquam circo aliquo poculo factus Verres, ex illa pecunia magnam partem ad se vertit, mulieri reddidit quantulum visum???st. Cicero diuinatione in Verrem. In veneficorum & strigarum causa apud Italos olim permissum erat, vt ijdem accusarent, condemnarent???ue ad quos bona damnatorum perueniebant. Auari Ivdices, ne eos iniustè damnare viderentur, multas fabulas addebant. Caeterùm in illorum examine confessionibus???ue nihil non inane, aut falsum, aut inconstans, aut nullius momenti reperiebatur, praeter contemtam religionem. Quaedam enim Christum abnegabant, aliae hostiam inter vestes consuebant, conspuebant aliae imagines diuorum. Sublata primùm in hos miseros ac insanos potestas fuit à sapientissimo senatu Veneto, cum animaduerteret eò progressam horum luporum rapacitatem, vt omnino insontes damnarent spe praedae: neque contemtor diuini cultus quaerebatur, sed diuitiarum possessor. Inter haec emicuit Lutheranorum secta: cum???ue in hac non iam miseri, sed opulenti deprehenderentur, omissa priorum cura, ad hos conuersi sunt. Sic nunc cum veneficis mitiùs agitur: vt omnia vel stultitiae vel auaritiae plena esse comperias. Cardanus de Rerum varietate libro decimoquinto, capite 80. Dvces belli Avari. Plistonax rex Spartanorum à Pericle Atheniensium duce muneribus corruptus exercitum reduxit. Leotychides rex Spartanorum in locum Demarati substitutus, in Thessaliam contra Aleuadas profectus, facilè totam Thessaliam armis subigere potuisset, cùm semper ei praelijs omnibus vincere contigisset. Sed quòd ab Aleuadis fuisset pecunia corruptus, de maiestate postulatus, Tegeam ad aram Aleae Mineruae supplex confugit. Pausanias in Laconicis. Archidamvs Agesilai F. Lacedaemoniorum rex, Phocensibus, qui Delphicum templum spoliarant, auxilia tulit contra Thebanos, corruptus pecunia sacra à Phocensium primoribus tum ipse, tum vxor eius Denicha. Illud tamen in eo laude dignum, quòd cùm Phocenses omnem Delphorum militarem aetate̅ trucidare, liberos & vxores in seruitutem rapere, ipsam denique vrbem funditùs euertere in animo haberent, vnus tam insignem cladem deprecatus est. Paucanias in Laconicis. C. Fabricius P. Cornelivm, hominem (vt putabatur) auarum & furacem, sed egregiè fortem ac bonum imperatorem, suo suffragio fecerat consulem. Huic quum Cornelius ex more gratias ageret, quòd immemor simultatis, ipsum fecisset consulem, bello praesertim magno & graui: Nihil est, inquit, quòd mihi gratias agas fi malui compilari quàm vaenire. Compilamur furto, veneunt bello capti. Proinde inimico fauit, cuius dexteritate sperabat fore, ne Romani venirent in manus hostium. Erasmus lib. sexto Apophthegmatum. A. Posthvmivs Albinus missus ad inferendum Iugurthae bellum, pecunia corruptus destitit. Liu. lib. 64. M. Crassvs Parthicis inhians opibus, exercitu instructissimo aduersus eos mouens, quum per Galatiam duceret, Deiotarum regem extrema iam senectute confectum, nouam aedificare vrbem comperit. Quod quum mirari satis nequiret, scommate in illum ita lusit: Quid hoc, inquit, rei est, duodecima iam tibi tantùm non instat hora, & nouam nihilominùs vrbem aedificare pergis? Ad ea renidens Deiotarus: Nec tu, inquit, imperator satis matutinus, vt res habet, in Parthos moues. annum siquidem sexagesimum tunc agebat Crassus, grandiorem tamen prae se aetatem ferebat. Posteaquam cum filio & toto exercitu miserè interijt, Parthi [2501] auro in os Crassi demortui fuso, hominem irriserunt, dicentes: Bibe fortiter, bibe aurum, quod sitisti. Plut. in Crasso. Perennivs militaris disciplinae peritissimus, auaritiae vitio fuit execrabilis: in quo, sicuti refert Herodianus, fuit inexhausta diuitiarum sitis: nihil???; pendens quae acquisierat, nouis semper lucris inhiabat. Caravsivs (inquit Eutropius) cùm apud Bononiam Gallicam per tractum Belgicae & Armorici pacandum mare accepisset, quod Franci & Saxones infestabant, multis barbaris saepè captis, nec praeda integra aut prouincialibus reddita, aut Imperatoribus missa, cùm suspicio esse coepisset, consultò ab eo admitti barbaros, vt transeuntes cum praeda exciperet, atq; hac occasione se ditaret, à Maximiano iussus occidi, purpuram sumsit. Orosius, & Beda. Quum Visigothi Valentis Imp. permissu in Thraciam Moesiámque transmigrassent, coepit nouis cultoribus, qui necdum terram subegissent, rerum inopia succrescere. Duces autem limitanei, Lvpicinvs atque Maximvs, quos regioni Valens praefecerat, occasionem auaritiae exercendae nacti, Gothos primùm aere, deinde mancipijs nudarunt: ita vt etiam de distrahendis liberis agere inciperent, Duces Visigothorum Fritigernus, Alatheus atque Safra, de indignitate frustra questi sunt. In conuiuio orta rixa, Romani duces ad vnum omnes necati fuêre. Quang iniuriam dum bello persequitur Valens, saucius in rustica casa à Gothis subiecto igne exustus fuit. Cranzius lib. 2. Sueciae, cap. 27. & Bonfinius lib. 2. Dec. 1. Totila Romam obsidente, cùm ad extremam famem Romani redacti essent, praefecti tamen duo, Bessa & Conon frumenti maximum numerum, fraudatis sua necessitate militibus, in vrbe se positum, maximo precio vendebant. Medimnus septem aureis stetit, bos quinquaginta. Interea cùm Belisarius subsidio adueniret, nuncium ad Bessam, vt postridie, eductis copijs, castra turbaret hostium, misit. Quod ille exequutus non est, vtiliorem sibi videns esse obsidionem, cùm adhuc aliquid frumenti haberet, quod senatoribus venderet. Interea cùm Belisarius ponte Gothorum rescisso, via̅ in vrbem patefecisset, Isaaci tamen temeritate victoriam è manibus amisisset: Bessa frumentum impensius, precium egentium necessitate augente, vendebat, & murorum custodias negligebat: itaque, nemine muros obeundo custodias inuisente, Gothi moenibus liberiùs insultabant. Hac negligentia inuitati quaterni custodes Isauri, stationes ad portam Asinariam nacti, nocte concubia è pinnis ad terram reste se demiserunt, & Totilam adeuntes, intra vrbem ipsius exercitum receperunt. Magna in aedibus nobilium prae da est inuenta: sed quam Bessa fugiens reliquit, magnitudine reliquam antecessit, vt qui nefarium illud frumenti dinenditi precium in Totilae commoda cumulasset. Sigonius libro decimonono Imperij occidentalis. Liscanvs, Hispanus dux, cùm graui obsidione Solymannus Strigonium vrgeret: auro suo metuens, deditionis matura̅dae auctor fuit. At opinione sua frustratus, ab Haly Turcorum duce omnibus bonis spoliatus fuit. Sabellici supplem. libro 26. ex Iouio. Milites Avari. Consule Tit. Auari in praeda exigenda, partienda, fol. 2507. item, Seditionem castrensem ob non soluta stipendia prudenter componere, fol. 1808. & seq. Post bellum contra Gorgiam commissum, venit Iudas Machabaeus cum suis, vt caesorum corpora sepeliret. Inuenerunt autem sub tunicis interfectorum Ivdaeorvm denarios idolorum, à quibus lex abstinere prohibet Iudaeis. Ob hanc causam creditum est, eos perijsse. 2. Machab. 12. Cares populi, mercede coeperunt militare, ac proinde vt viliores passim infamati sunt. Hinc adagium, Homunculus ex Caria. Spartani, corrupto muneribus rege Aristocrate, bello contra Messenios, laesa fide iurisiurandi, primi martiam virtutem venalem fecerunt. Alex. lib. 5. cap. 10. Hipparchvs Thrax miles, occupatis Thebis ab Alexandro, Timocleam Thebanam vitiauerat. Ab illa, amorem simulantè, deductus in hortum, in quo puteus erat, persuasus???; in eo multum auri argenti???ue latere, cùm descediset thesaurum quaesiturus, ab illa desuper cum famulis multos lapides & saxa in eum deuoluente, obrutus fuit. Polyaenus lib. 8. Cato senior in militia quinque famulos habebat, quorum Vnvs tria captiua corpora emit. Quod vbi sensit rescisse Catonem, priusquam in eius conspectum veniret, seipsum laqueo praefocauit. Adeò quaestum oderat in milite, adeò veniam desperabat qui peccauerat. Plut. in Rom. Apoph. M. Antonius ex Parthis reducebat exercitum. Cùm ferè ad amnem venissent Araxem Romani, nihil negocij facessentibus hostibus, noctem sibimet ipsi omnium illam effecerunt laboriosissimam & terribilssimam. Nam eos qui aurum vel argentum haberent, interfi ciebant spoliabant???;: & pecuniam, quae iumentis portabatur, diripiebant. Postremò impedimenta Antonij adorti, pateras & mensas preciosas dissecabant, partiebantur???;. Ingenti tumultu & errore vniersum occupante exerc tum (incursu enim hostili fugam fieri & diuulsionem ordinum arbitrabantur) accitum Antonius vnum ex libertis suis, qui eum stipabant, Ramnum nomine, adegit iureiura̅do, vt vbi praecepisset, confoderet se gladio, caput???; detruncaret, ne veniret viuus in hostium potestatem, neque congnosceretur mortuus. Effusis in lacrymas amicis eius, alleuauit: Mardus itineris dux Antonium, propè esse docens fluuium: quippe aura inde emanans liquidior, atque gelidior aër afflans, laetiorem reddebat spirationem. Simul alij turbam nunciarunt ex propria iniuria & auaritia militum natam. Itaque vt componeret agmen confusum & diuulsum, signum dari castris metandis imperauit. Plut. in Antonio. Cùm quidam Ivdaei iussu Iudae Machabaei obsiderent duas turres, in quibus erant inimici gentiles: accepta pecunia, quosdam effugere permiserunt. Eos Machabaeus tanquam proditores interfecit. 2. Machab. 10. In obsidione Hierosolymitana sub Tito Vespasiano, cùm Iudaeorum tranfugarum vnus ex stercore suo aurum deuoratum seligeret: Syri milites vna nocte Iudaeorum bis mille ventres auri fame dissecarunt. Idem fecêre Romani milites. Iosephus lib. 6. cap. 15. belli Iudaici. Augustus Caesar exercitum Praetorianorvm Romae constituit, qui ad principis custodiam excubaret, paratus etiam Italiae subitis casibus. Nullum principis illius institutum aequè infeliciter cecidit Reip. His cohortibus (erant enim triginta) infecuti deinceps principes turpissimè seruierunt: & hi milites maximorum in imperio motuum ac malorum origo atq; auctores fuerunt, nec imperij custodes, sed praedones se ac dilaceratores praestiterunt: vt non immeritò Plutarchus dicat, mutationes illas Caesarum pòst Neronis mortem breui tempore tam crebras (sesquianno enim quatuor fuerunt principes) non tam imperandi cupiditati principali assignandas esse, quàm luxui & cupiditatibus militaribus. Nullum regnum per orbem, nulla dominatio, tyrannis paucorum, multorum potestas, aequè fuit instabile, vt Romana monarchia, occisis eodem anno, eodem mense Caesaribus, ab ipsis eisdem militibus, qui elegerant, etiam proposito venali imperio, tanquam veste vel anulo in auctione, addicturi pluris licenti. Quid, quòd Principes cogebant saeuè ac impotenter habere suos populos, & omissa iuris & legum cura, militariter in castris insanire, quò se militibus approbarent, grati???; essent illis ob vitae similitudinem, alioqui non habituri imperium diuturnum? Ludou. Viues de Concordia & discordia lib. 3. Praetoriani caput Iunij, cum Galba Imp. interfecti, filiae eius vendiderunt decem millibus numûm. Plut. in Galba. Iidem interfecto à se Pertinace Rom. Imp. Sulpitiano & Iuliano imperium vendidêre. Dion, Xiphilinus, Herod. Ioannes Boëmorum rex, Henricum Carinthium tyrannum expellere volens, Pragam obsidebat, sed ab oppugnatione abhorrebat, sanguini suorum parcens. Interea lixa quidam Friderici Marchionis Misnensis, qui Henrico militabat, grande̅ argenti massam in latrina reperit. Ea re in vulgus edita, certatim à Misnensibvs ad scrutanda sordida eiusmodi loca per domos locupletum concurritur. Haec tam indigna direptio, causam spoliatis ciuibus praebuit, vt ciuitatem Ioa̅ni proderent. Signum irrumpendi per portam, quae in longam vrbis ducit plateam, hoc datum, vt ad tertium pulsum tintinnabuli maioris, quando ad aedem diuae Virginis in Laeta curia illud pulsaretur, Ioannes cum armatis praestò esset, inuenturus portam illam diluculò statim patefactam. Primus Henricus à Lyppa ingressus, agmina antecedebat, pacatum Ioannis introitum fide interposita sua ciuibus pollicens. Multi extemplò arma proiecêre: nonnulli illa pro Ioanne contra henricum retinuerunt, si is de arce sancti Viti, in quam cum Marchione confugerat, noluisset cedere. Dubrauius lib. 19. Eo bello, quod Teutonici fratres circa an. 1454. contra Borussos, qui se Cafimiro regi Polonorum dederant, gessêre, in stipendiarios Svevos, Bavaros, Francos, omnes suos thesauros exposuêre. Tandem ipsam arcem primariam ordinis Mariaeburgum, quae robore & pulcritudine parem in multis prouincijs creditur non habere, sedem magni Magistri, hypothecam pro stipendijs dare sunt coacti, manantibus per ora lacrymis. Aliquandiu eam seruauêre ordini, si fortè soluendae pecuniae viam inueniret. Vbi omnis expectatio vana fuit, hosti eam obtulêre redimendam. Rex, quum esset aeris cumulati summa maxima ad quadringenta triginta millia Vngariorum aureorum, remisit illos ad Prussiae vrbes. Ciues Gedanenses rati finem esse bello, si primariam arcem hostium occuparent, pacti sunt cum militibus, vt in tribus terminis ea pecunia solueretur. Sed ea conditione, vt nisi secundus & tertius terminus in suo puncto seruarentur, amissis quae priùs dedissent, irrita pacta essent. Tum verò in vrbibus, praecipuè Gedano, corrosa est pecunia. Tertiam vnam in primo termino persoluerunt. Ad secundum terminum ac [2502] cepêre mutuam pecuniam, pignoribus datis. Iam penè consumta spe omni vlterioris pecuniae quum tertius propinquaret terminus, & amissio priorum timeretur: à singulis ciuibus, datis cuiq; publicis literis, vix summa difficultate aes collectum. Tam erat propinquus terminus, vt iam sperarent milites se priorem lucraturos pecuniam. Sed ea numerata, arx, regis imposito praesidio ordini erepta fuit, stipendiarij, qui pecuniam accepêre, in patriam reuersi, pro infamibus & sceleratis sunt habiti. Multos ex his malo ferunt exitu perijsse. Cranzius lib. 12. Vandaliae, cap. 20. Occulto quodam Dei iudicio videtur euenisse, vt, quod ab Hispanis, in priuatum tantummodo luxum & vtilitatem, ex Indicarum regionum spolijs, magna cum crudelitate parum iustè congestum erat: id omne plerunque priùs quàm aut ad ipsos dominos, aut ad primos saltem eorum haeredes transmitteretur, vel naufragio perierit, vel in piratarum manus inciderit. Io. Metellus, & Petrus Cieza. In pugna Tarrensi Italorum contra Carolum IIX. Gallorum regem ex regno Neapolitano reuertentem, cùm Graeci equites, qui Veneta merebant stipendia, ad impedimenta Gallorum inuadenda emissi, ea citra negociu̅ diripere coepissent, & alij mulos, alij equos agminales, alia???ue, vt fieri solet, trans flumen Tarrum abducerent, non modò altera Graecoru̅ pars, cui Gallos à latere inuadere iniunctum erat, sed & qui in ipsum certamen erant ingressi, suos commilitones praeda onustos in sua castra redire conspicati, praedae cupiditate incitati, ad impedimenta diripienda & ipsi sunt conuersi. Quorum exemplo equites pedites???ue eadem de causa è pugna turmatim discedebant. Ex quo, Italis non solùm suo subsidio destitutis, verumetiam per foedam confusionem numero decertantium diminuto, Galli franciscum Gonzaga̅ Venetorum Imp. qui solos cum suis resistebat, in fugam coniecêre, hostes???; ad fluuium vsq; nocturnis auctum imbribus, magno furore passim sternentes, captiuum nullum facientes, praedam lucrúmve sus???; de???; facientes, sunt insecuti: illud modo crebrò inclamantes: Redeat vobis in mentem commilitones Guineguastium. Est autem Guineguastium in Morinis, quorum hodie regio Picadia vocatur, prope Teruanam locus, vbi postremis Ludouici XI. annis, Gallorum copiae in pugna cum Maximiliano I. rege Rom. commissa, iam propemodum victrices, praedandi studio perturbatae, fusae fugatae???; sunt. Guicciardinus lib. 2. Ea res omnium consensu Gallis salutem peperit. Iouius lib. 2. Historiarum. In pugna, qua Veneti anno 1513. VII. Octobris, à Maximiliani I. Rom. Imp. exercitu, ad Vincentiam magnam cladem acceperunt, Lauredanus legatus Venetus, duobus Militibvs, vtrius captiuus esse deberet, inter se dimicantibus, ab altero illorum immaniter fuit interfectus. Guicciardinus libro vndecimo. Venetis Ferrariam oppugnantibus, eruptione à ciuibus facta, inter multos nobiles Hercules Cantelmus eximiae expectationis iuuenis, à quibusdam Illyricis militibus in triremem captiuus perductus, ac dum cuius ipsorum esse deberet, dissidium inter eos ortum esset, ab vno illorum ei miserè caput est truncatum. Guicciardinus lib. 8. Caeso ab Heluetijs ad Nanceium Carolo Burgundo, Ludouicus XI. Francorum rex Burgundiam subiens, eo bello Helvetiorvm mercenarijs auxilijs consensu gentis vsus, sex illorum millia perpetuo stipendio alere coepit. Victoria itaq; de Burgundo memorabilis Heluetiae perpetuò funesta erit. vinci quàm vicisse praestirerat. Admiratione virtutis eorum non destitit Gallus fortissimos viros muneribus sollicitare, quo ad operam suam ei locare, & sub foederis praetextu animas suas auro vendere sensim assueuerunt. Aemilius libro decimo. Caeterùm de idsdem audiamus Guicciardinum libro decimo: Heluetiorum, inquit, nomen concordiae & armorum gloria illustrarunt: quibus à natura insita ferocitate, & militari in seruandis ordinibus disciplina, non modò suam regionem fortiter defenderunt, verumetiam militiam extra suos fines summa cum laude exercuerunt. Quae proculdubiò longè maior extitisset, si proprij imperij causa, non autem stipendijs, atque ad aliena imperia propaganda eam exercuissent: & si generoso animo praestantiores fines, quàm pecuniae studium sibi proposuissent: cuius amore eneruati, occasionem, qua toti Italiae potuissent esse formidabiles, amiserunt. Cùm enim nunquam nisi velut mercenarij milites fines suos egrediantur, nullum publicum ex victorijs fructum retulerunt: lucri cupiditate in bello immoderatis multis imponendis, alia???; ex alijs petendo, penè intolerabiles facti praeterea in commercijs, & eorum, quorum stipendijs militant, imperijs exequendis, admodum morofi, & contumaces. Iidem conducti à Carolo IIX. rege Francorum ad Nouaria̅, cùm sibi trimestre stipendium, ex more iam inde à Ludouico XI. vsurpato, licet nec promissum, nec promeritum, persolui vellent, nec Gallus pecunia exhaustus assentiretur: de rege ipso de???; aulae praecipuis retinendis agebant. Equo periculo tametsi repentino discessu rex euasisset, tamen cùm illi Engelbertum Diuionis praefectum, alios???; à quibus conducti fuerant captiuos retinuissent, vt eis obsidibus datis & promissis, de eo quod petebant caueretur, obtinuêre. Guicciardinus libro secundo. Anno 1552. Segedinum Vngariae obsidentes Christiani, Bassam Budensem magna strage affecerant. Vngari ab hoste persequendo ad praedam conuersi, Aldanae Hispani Polemarchi incuria, occafionem Turcis dedêre sese recolligendi. Qui facta impressione, Vngaros insperata victoria ad vnum cecidêre. Hispani euasêre. Ascanius Centorius libro quarto bellorum Transyluaniae. Expugnata direpta???; à Caroli V. exercitu anno 1527. Roma: Germani milites in auro ab obsidibus extorquendo inhumaniter auari fuerunt. Horum enim manibus ferreas cathenas statim iniecerunt, vinctos???; in Pompeiana domo custodierunt. Postmodum supplicij metu iniecto in Florae campum ad furas cathenatos latronum more traxerunt, bis???; sententijs de eorum supplicio in corona militum graui & infesto concionis fremitu disputauêre. Iouius in Pompeio Columna. Legati Avari. Spartanvs quidam missus legatus ad Dionysium tyrannum oblatis ab illo sibi stolis duabus: cùm iuberet ille, vtra placuisset, eam vt acciperet, & ad filiam suam deportaret: illam ait ipsam potius electuram, abstulit???ue ambas. Plutarchus in Lysandro. Idem in Apophthegmatibus hoc ipsemet Lysandro tribuit. Aristodemvs, vt Demoschenes scribit legatus ad Philippu̅ profectus est cum Demosthene ipso & Aeschine. Aristodemu̅ cùm rogasset Demosthenes, Quid mercedis accepisset vt ageret? ille???; Talentum respondisset: At ego, inquit, Demosthenes, plus accepi vt tacerem. Auctor Critolaus. L. Viues in lib. 2. August. de Ciuitate Dei, cap. 10. Gvalo Cardinalis, lucri mancipium, Ioannis Anglorum regis pecunia delinitus, Innoccentio III. persuasit, vt Ioannis causam, à proceribus tam sacris quàm profanis ob exactiones deserti, & à Ludouico Franco & Alexandro II. Scoto bello petiti, susciperet: praesertim cùm Innocentius Anglorum regi ob pensionem, quam in septenos recipiebat annos, admodum faueret, & quadantenus se dominum Angliae profiteretur. Romae habito concilio Innocentius vniuersos Ioannis regis Anglorum licet defuncti hostes excommunicari per Gualonem Cardinalem in Angliam legatum mandauit: imprimis Ludouicum Delphinum Franciae, & Alexandrum Scotiae regem, omnes???; eorum comites & asseclas: inde Barones ac Episcopos omnes, qui Ioannis voluntati aduersati Ludouico sese iunxerant, insimulans eos inuasi onis bonorum ecclesiae Romanae, quòd Anglia Pontifici maximo obnoxia, ac quada̅tenus subdita esset. Nec priùs Gualo Angliae proceres ac praesules, qui Ludouici partes secuti erant, in gratiam recepit, quàm ingentem numerassent pecuniae summam. H. Boëthius lib. 13. Emmanueli Lusitanorum regi (quamuis praedecessores suos opibus longissimo interuallo superaret) Leo X. Pp. concessit anno 1513. vt tertiae atq; decimae partes vectigalium, quae alendis sacerdotibus & sacris vsibus destinata sunt, in belli, quod in Mauritania gerebat, sumtus illi tribuerentur: vt bona pars Ecclesiarum (sic enim trito sermone templorum bona nominare solemus) cum monachorum etiam quorundam vectigalibus, in vsus eorum, qui in Christianae militiae ordinem cooptantur, conuerteretur: & diplomata publicata, quibus ijs qui vellent bellum Africanum pecunia iuuare, coelestia beneficia concederentur. At verò Legatorvm opera, qui sacrae pecuniae lucris inhiabant, adiectum fuit, vt illa vectigalia non modò pro Christi religione militantiu̅, sed quacunq; alia ratione benè meritis à rege donari possent. Hoc introitu ad hominum cupiditatem patefacto, factum est, vt vectigalia sacra multis in locis hominibus lautissimis, qui non solùm nunqua̅ hostis vultum aspexerunt, sed illata Africani belli mentione contremiscunt, donarentur. Itaq; post illius muneris concessionem, nec Africae bellum eadem felicitate gestum fuit, & nobilitas maiore inopia conflictari, & pluribus querelis vti coepit, & Regis aerarium, quò plures vectigalium accessiones fiunt, eò sumtibus minus necessarijs, & casibus interdum acerbioribus exhauritur. Osorius lib. 9. Pictores avari. Zevxis Heracleotes, cùm pinxisset Helenam, magnum ex eo opere quaestum fecit. Non enim gratis, neq; quemuis obuium impudenter ad id contemplandum admittebat: sed primùm oportebat ad certam pecuniae summa̅ numerare, deinde potestas videndi permittebatur. Vnde Graeci, qui eo tempore viuebant, Helenam scortum vocabant, quòd forma quaestum faceret. Aelianus lib. 4. de Var. hist. Pamphilvs pictor nemine̅ docuit minoris talento annis decem. Quam mercedem Apelles & Melanthius ei dedêre. Plinius lib. 35. cap. 10.
|| [2503]
Argentarii avari. Paulo apud Ephesum multa miracula faciente, Demetrivs quidam argentarius, faciens aedes argenteas Dianae, praestabat artificibus non modicum quaestum. Quos conuocans dixit, quòd Paulus auertebat populum à cultu deorum. Et ita turbauit ciuitatem, quòd impleta est confufione, & impetum fecerunt vno animo in theatrum, rapto Caio & Aristarcho, comitibus Pauli. Act. 19. Navtae, Portitores. Ioan. Capistranus Franciscanus, & Iacobus Piceus, ab Nicolao Pont. Rom. vt Germanos, Polonos & Hungaros ad expeditionem contra Turcas suscipiendam hortarentur, missi, quum Padum traijcere vellent, & à Portitore pertinacissimè repellerentur, qui è suae sectae praescripto pecunia carerent, qua̅ pro naulo darent, in diffusum super vndas pallium cum comitibus consedêre: & veluti quadam naufragij tabula, in ripam alteram, non sine auari stupore portitoris, diuina ope tutò translati sunt. Bonfinius lib. 8. Dec. 3. Mercatores. Vide Tit. Mercimonijs sordidis quaestum facere, fol. 2975. Sectores dicti sunt, inquit Asconius, qui spem lucri sui secuti, bona condemnatorum semel auctionabantur, pro???; ijs pecunias pensitabant singulis: ac postea pro compendio suo singulas quasq; res pecunia populo venditabant. Ivvenes. Lacedaemonivs quidam adolescens, cùm vilissimo precio fundum emisset, ad magistrazum accersitus est, & multa affectus. Ratio verò, quamobrem iudicaretur supplicio dignus, illa fuit: quòd cùm iuuenis esset, nimiùm lucro inhiaret. Fuit autem apud Lacedaemonios laudatissimum, non solùm aduersus hostem in acie, verùmetiam contra auaritiam & argentum audere pugnare. Aelianus lib. 4. de Var. hist. Carnifices. Mithridates rex omnes Gallograecos sibi insidiantes iusserat necari. Mox cùm fortè in memoriam venisset ei adolescentis excellentissimae & florentissimae formae, misertus eius poenituit, ostendit???; grauiter se ferre, quòd inter primos necatus esset. Misit tamen cum mandatis, si adhuc incolumis esset, vt dimitteretur. Bepolitanus adolelscens vocatus fuit, & mirifica quadam fortuna vsus est. Cùm arriperetur, veste nitida & preciosa amictus erat. quam à cruore mundam cùm seruare Carnifex cuperet, dum sensim adolescentem exuit, conspicit accurrentes regis ministros, & iuuenem nomine inclamantes. Ita quae multos perdidit, Bepolitanum nec opinantem seruauit auaritia. Plut. de Virt. mul. à Qvibvs. Exigere, Accipere à Discipvlis. Huc Praeceptores auari, cuiuscunq; professionis, fol. 2495. Iacobvs Syluius Parisiensis, medicinam priuatus in collegio Triquetico docebat, mercede capitati numi argentei in menses singulos. Auditores habebat supra CCC. Ex ijs cùm duo vel tres paupertate pressi stipem non numerassent, publicè eos vt ingratos, vt depeculatores, vt fures accusare cepit, & nisi à reliquis expellerentur, à docendo se cessaturum minatus est. Eapropter Georgius Buchananus Scotus, viuenti etiamnum tale fecit epicedium: Syluius hîc situs est, gratis qui nil dedit vnquam, Mortuus &, gratis quòd legis ista, dolet. Hen. Stephanus in Herod. apol. cap. 16. Sacris hominibvs. Ext Tit. Sacrilegiorum huc quaedam pertinebunt, f. 602. Nicephorvs Imp. census ab ecclesijs & monasterijs exegit, ad expeditionem contra Bulgaros. Paulus Diaconus libro 24. rerum Rom. Sub annum Salutis 1195. cùm Ricardvs Anglorum rex, neruis ad bellum gerendum necessarijs destitueretur (nam fiscus iam exhaustus erat, tum sui ex vinculis redemtione, tum continuis cum Gallo bellis) ab episcoporum bonis manus no̅ abstinuit. Quod indignè ferens Gualterius Rothomagensis, regi prae caeteris alioqui familiarissimus, statim sacris in vniuersa sua dioecesi cessantibus ad Romanum papam confugit, in???; eius gremium querulas voces cum lacrymis effudit. Subsequuntur & regij legati, ac necessitatem sui domini, qua vrgeatur, exponunt. Ibi pontifex pro rege pronunciauit: sed & Gualterium delinitum atq; placatum ad sua remisit. Post longa̅ tandem simultatem ipse quoq; rex & episcopus in gratiam rediêre, rege de damno olim illato satis faciente. Neubrigensis lib. 5. cap. 21. & 24. Sacrificantibvs. Apud Israëlitas, dum adhunc Silunte templum esset, pontifices hoc ius habebant in populum, vt quocunq; sacrificium faciente, dum caro coquebatur, veniret puer pontificis, fuscinam tridentem ferens, qua in lebetem aut ahenum immissa quicquid extrahebat fuscina, id sibi pontifex vendicabat. Etiam ante incensum suffitu adipem, veniebat pontificis puer, & immolatori iubebat, vt carnem daret assandam pontifici: pontificem enim ab eo non esse coctam, sed crudam carnem sumturum. Filij igitur Eli pontificis duo nequissimi, Phinees & Hophnis, hac libertate abutebantur, & rapiebant etiam nolentibus per vim. 1. Reg. 2. Monasterivm ingredientibvs. Cyrillus Hierosolymitanus episcopus, ad Augustinum scribe̅s, tradit fuisse Monasterivm quoddam in Thebaidis partibus ducentarum ferè feminarum, apud quas consuetudo inoleuerat, nullam in collegium admittendi, quae certum pecuniae numerum no̅ afferret. Vni illarum apparuit in somnis D. Hieronymus, iubens caeteris nunciari, nisi ab ea exactione desisterent, vltionem ipsarum capitibus imminere. Haec à reliquis cum risu ridiculè excepta sunt, existimantibus delirare mulierculam. Secunda deinceps & tertia nocte eadem visa replicantem, eiecêre: Deo pro illa dispone̅te, ne scilicet Loth cum Sodomitis disperiret, iustus cum impijs. Vix mulier septa monasterij egressa fuerat, cùm monasterium ipsum terribili fragore corruit. Marul. lib. 1. cap. 7. Diversae religionis sectatoribus. Domitianvs Imp. stipendia ab his exigebat, qui Iudaicam sequerentur superstitionem. Suetonius. Ivlianvs Imp. Apostata, exactionibus & multis pecuniarijs persecutíonem Christianorum auxit, occasione sumta ab expeditione, quam contra Persas instrituerat. Lege igitur proposita, sacrificare nolentibus multam imposuit grauissimam, breui???ue spacio ingentem pecuniarum aceruum cumulauit. Socrates lib. 3. cap. 3. Nacti hanc ocasionem prouinciarum praesides, ipsi etiam emolumenti sui causa longè grauioribus exactionibus Christianos exhauriebant. De iniurijs praefectorum querentibus: Vestrûm, inquit, est ferre, cùm adfligimini: hoc enim Dei vestri praeceptum est. Socrates lib. 3. cap. 14. Meretricibvs. Caivs Caesar ex capturis prostitutarum, quantum quaeq; vno concubitu mereret, exegit. Additum???ue ad caput legis, vt tenerentur publico, & quae meretricium, qúaeve lenocinium fecissent: nec non & matrimonia obnoxia essent. Suetonius in Caligula. Litigantibvs. Caligvla vectigalia noua atque inaudita exercuit. Pro litibus atq; iudicijs vbicunq; conceptis, quadragesima summae, de qua litigaretur: nec sine poena, si quis composuisse vel donasse negotium, conuincetur. Suetonius. Svbditis. Vide Titulu, Auari reges, fol. 2391. Hospitibvs. Xerxe cum multis myriadibus in Graeciam descendente, Abydeni ei coenam parare iussi, ad extremam paupertatem sunt redacti: vti etiam reliquae vrbes. Nam praeter ea quae in exercitum reliquum distribuebantur cibaria, triclinium regiu̅ aureis & argenteis vasis, reliqua???; supellectile instruebatur: quae omnia mane Milites, tanquam haec quoq; donata essent, secum auferebant. Herodotus. Hostibvs. Vide Tit. Auaritiae in praeda, fol. 2507. Benadadvs Syriae rex in exigenda praeda ab Israëlitis auarus fuit. Oppugnans enim Samariam, Achabus rex Israëlitarum se sua???; omnia in eius potestate futura asseruit. At ille eo non contentus, postero die legatos misit, qui regiam omnem & singulorum domos perscrutarentur. 3. Reg. 20. Graeci post pugnam felicem ad Salaminem, Andrum insulam, quae cum Medis senserat, obsederunt, animo illam delendi. Nam primi ex insulanis Andrij pecunias poscenti Themistoclo denegauerant: ei???; alleganti, Athenienses illuc ire duobus magnis numinibus fretos, Suadela, & Necessitate, & ita sibi dandas vtique esse pecunias: responderant, Athenas magnas esse atque felices, & dijs propitijs bene processisse: se verò ad maximam soli tenuitatem redactos, Andriorum???ue insulam totidem propitia numina nunqua̅ derelinquere, Inopiam & Impossibilitatem: quibus dijs obnoxios Andrios, pecuniam non daturos. Nunquam enim Andriorum impossibilitate validiorem fore Atheniensium potentiam. Haec illi cùm respondissent, nec pecuniam dedissent, obsidebantur. Themistocles verò (neq; enim vnquam acquirendo cessabat) ad caeteras insulas, minacia verba mittens, pecuniam flagitabat, eisdem nuncijs, eisdem???ue verbis vtens, quibus apud Andrios fuerat vsus: nisi pecuniam darent quam poscerentur, exercitum se Graecorum illuc adducturum, & eam insulam obsessam deleturum. Haec dicendo ingentem pecuniae vim coëgit à Carystijs & Parijs. Haerodotus lib. 8. M. Crassvs facilè docet, inexplebilem hominum auiditatem nullis auri cumulis, nulla bonorum myrmecia, aut drachmae grandine expleri: sed crescere semper, & augeri copia. Nam [2504] quum esset ditissimus Romanorum, haberet???ue tantum agri, quantum nec miluus oberret: sibi tamen modum praescribere, aut temperare non potuit, quin Parthos (quorum opes sitiebat) aggrederetur. A' quibus cum toto exercitu fusus, immodicae libidinis dedit poenas. Flor. & Plut. in Cras. Nicephorvs Imp. Graecus, aduersus Bulgaros bellum suscepit. Chrumnus eorum rex pacem orabat, munera non magna mittens. Dederat Graecus Persis ingentia munera: aequa vel maiora à Chrumno inopis gentis rege postulabat. Indignitate rei furens Barbarus rex, congredi maiore exercitu, minore ira ausum Graecum, ipsum maximam???ue nobilitatis partem interemit: capite???ue caesi purgato, caluam argento induxit: ea???ue cùm ipse libasset, proceres iuos ebibere iussit: sic fore, vt auri cupidissimus Caesar mero post fata expletus, alienam sitim elueret sedaret???ue. Aemilius libro tertio, & Cuspinianus. Mechanicis. Alexander Seuerus Imp. brachariorum, linteonum, citrariorum, pellionum, plaustrariorum, arge̅tariorum, aurificum, & aliarum artium tributa instituit. Alexan. ab Alexan. libro quarto, capite decimo. Baivlis. Caivs Imp. ex gerulorum diurnis quaestibus partem octauam exegit. Suetonius. Mercatoribvs, Opvlentis. Nicephorvs Phocas Imper. si quos reperisset ab egestate ad diuitias quacunque vel fortuna vel industria euectos, ab ijs veluti reperto thesauro emulgebat quantum poterat. Mercatoribus & artificibus quicunque lucrum facere videbantur, inhiabat. Externos mercatores & nautas, Constantinopoli negociantes, agros ibi mercari cogebat, quò posset ab illis tributa honesto titulo exigere. Cerularius quidam ex apibus rem faciens, diues euaserat. Eo accersito, Imperator ait: Pone manum tuam in vertice meo, & iura quantum sit tibi aurum. Qui aliquandiu, tanquam indignus, recusans, coactus est ab eo facere hoc: & centum se libras habere dixit. Quas eadem hora auferri praecepit, dicens: Tu his opus non habes, prande mecum, & tolle libras decem, & his vade contentus. Zonaras & Cedrenus. Mortvis. Domitianvs Imper. operum & munerum impensis exhaustus, nihil pensi habuit bona viuorum praedari & mortuorum. Si qualecunque factum aut dictum aduersus maiestatem principis alicui obiectum esset, confiscabatur eius haereditas. Suetonius. Margarita, Danorum regina, Sueonas victos exhausisse no̅ contenta, etiam mortuorum testamenta irrita fecit: vt eorum esset haeres, quorum fortunas nunquam vel vno saltem teruncio adauxisset. Io. Magnus lib. 21. cap. 19. Qvid. Exigere scilicet Sacerdotia. Apud Venetos olim summo probro id passim fuit, cùm publicè tum priuatim, si quis domi filium haberet, qui sacerdotia venaretur. At hodie vix vnam aut alteram familiam inuenias, quae non ex liberis vnum domi habeat, qui amplissima sacerdotia possideat. Egnatius lib. 8. cap. 6. Sportvlas. Mvnera alimentaria. In Caecilianvm, Martialis Epigram. lib. 2. sic scribit: Quicquid ponitur hinc & inde, verris Mammas suminis, imbricem???; porci, Communem???; duobus attagenam, Mullum dimidium, lupum???; totum: Muraenae???; latus, femur???; pulli, Stillantem???; alica sua palumbum, Haec cùm condita sunt, madente mappa Traduntur puero domum ferenda: Nos accumbimus otiosa turba. Vllus si pudor est, repone coenam, Cras te, Caeciliane, non vocabo. Commeatvm Alexander Magnus vnum ex Abulitis filijs Oxiartem hasta transuerberauit. Abvliti, qui nihil praeparauerat commeatus, tantùm argenti signati tria millia talentûm attulerat, equis obijcere iussit pecuniam. quibus eam non gustantibus: Quò igitur nobis, inquit, hc paratus? Ita Abulitem in vincula compegit. Plut. in Alex. Signa, Statvas. Verres praetor monumenta antiquissima partim regum locup letissimorum, quae illi ornamento vrbibus esse voluerant, partim etiam Rom. imperatorum, quae victores ciuitatibus Siculis aut dederant aut reddiderant, spoliauit nudauit???ue omnia: neq; hoc solùm in statuis publicis, ornamentis???; fecit, sed etiam delubra omnia, sanctissimis religionibus consecrata, depeculatus est: deum denique nullum Siculis, qui ei paulò magis affabrè atque antiquo artificio factus videretur, reliquit. Cicero diuinatione in Verrem. Idem Delum veniens, ibi ex fano Apollinis religiosissimo noctu clàm sustulit signa pulcerrima atque antiquissima, ea???ue in onerariam nauem suam conijcienda curauit. Postridie cùm spoliatum fanum viderentij, qui Delum incolebant, grauiter ferebant (est enim tanta apud eos fani religio atque antiquitas, vt eo in loco ipsum Apollinem natum esse arbitrentur) verbum tamen facere non audebant, ne fortè ea res ad Dolabellam ipsum pertineret. Tum subitò tempestates coortae sunt maximae, vt non modò proficisci, cùm cuperet, Dolabella non posset, sed vix in oppido consisteret: ita magni fluctus eij ciebantur. Nauis expulsa atque eiecta fluctu frangitur in litore, signa Apollinis reperiuntur, iussu Dolabellae reponuntur, tempestas sedatur, Dolabella de loco proficiscitur. Cicero lib. 3. in Verrem. Nero expilauit prouincias, spoliatis etiam in Vrbe templis, quod triumphis & religioni vniuersus populus Romanus in metu sacrauerat. Per Asiam & Achaiam, non dona tantùm, sed ipsa etiam numinum simulacra quantuliscunque ornata diuitijs abripuit. Suetonius. Constantinopoli in magno templo ibidem à Co̅stantino condito, stetit columna, argenteam statuam Magni Theodosij Imperatoris sustinens, ab Arcadio filio parenti positam, pondere 7400. librarum. Eam Ivstinianvs demolitus est, & direpto argento, in eius loco aliam columnam collocauit, cui equestrem suam statuam imposuit. Zonaras tomo 3. in Iustiniano. Constantivs III. Imp. Romam veniens, quinq; diebus in perlustranda vrbe consumtis, ad eam spoliandam conuersus est. Vbi quicquid antiqui operis ex aere & marmore fuit, quicquid oculos potuit delectare, sublatum, aut vi reuulsum: ad naues deferri iussit, vt plus ornamentorum vnus septem dierum spacio vrbi detraxerit, quàm Barbari ducentorum quinquaginta octo annorum interuallo: tot sanè anni intercurrerant à prima imperij inclinatione, ad luctuosam illam cladem, quam Romanorum compilator veriùs quàm imperator, miserae ciuitati intulit. Et vrbe per haec deformata, duodecimo quàm venerat die Roma digressus, Neapolim primò, inde in Siciliam transijt. Eo interfecto, Saraceni facta irruptione, capta???ue Panormo, ornamenta Romanae vrbis illuc à Constantio congesta, omnem???ue Syracusanam gazam in naues imposuerunt, opima???ue praeda onusti Aegyptum repetierunt. Sunt qui scribant à Constantino Constantij filio omnia, quae pater Romanis ademerat, Byzantium delata: qui paterna caede audita, continuò in Siciliam nauigarit, ac Missesso feliciter oppresso, quicquid spoliorum ibi fuerit, naui secum extulerit. quòd multò propius vero mihi videtur, quàm quod aliqui dicunt, Barbaris praedae concessisse, qui post vindicatam Constantij caedem insulam inuasêre. Accedit huc no̅ leuis coniectura, quòd Byzantium huiusmodi ornamantorum fuit iam inde abundans, vt tradunt quidam. Sabellicus libro sexto Enn. 8. Aedificia. Antoninvs Caracalla Imp. ciues omni pecunia exhausit: & supra alias pecuniae exactiones innumerabiles, senatores coëgit, vt proprijs expensis complures domos, & sumtuosissima diuersoria in medijs itineribus aedificarent: in quibus no̅ modò habitauit nunquam, sed neque magnam eorum partem vidit vnquam. Praeterea amphitheatra & circos in omnibus locis, in quibus hyemaret, aut se speraret hyematurum, extrui alienis sumtibus curauit. Praeficiebat certaminibus vnum ex libertis caeteris???ue locupletibus, vt in ea magnos sumtus facerent: eos???ue colebat sub flagello, atque aureos ab ijs quasi homo abiectissimus petebat. Dion. Post Romam à Gothis vastatam, praua consuetudo Rom. incesserat, vt ad publica aedificia reparanda saxa ex antiquis operibus sumerentur. ea???ue ratio sensim post Vandalicam cladem ad priuatas etiam constructiones erat translata. Quod cùm magno cum vrbis veteris dehonestamento committeretur, Maiorianus Imp. rem non ferendam ratus, edicto vetuit. Sigonius lib. 14. Imp. occid. Henricvs I. Anglorum rex statuit, vt vnicuiq; liceret castellum vel arcem, quo vellet loco, condere, quòd speraret ea munimenta sibi aliquando praesidio fore. Polyd. lib. 12. Regionem, Habitationem. Rvbentitae & Gadini pecoribus abundabant. Itaque cùm terram Amorraeorum & Basanae, pascuis aptam esse viderent, petierunt à Mose, vt sibi eam co̅cederet possidendam cis Iordanem, vltra Iordanem terrae Chananaeae nullam portionem habituris. Moses eorum auaritiam primùm accusans, terram tamen illis eam concessit ea lege, vt vxores liberos???ue suos in illis oppidis relinquerent, ipsi verò armati cum caeteris Israëlitis Iordanem traijcerent, nec nisi subacta Chananaea reuerterentur, eo solo tractu contenti, neq; vllam aliam terrae Sanctae partem occupaturi. Numeri 32.
|| [2505]
Arces. Nicolavs III Pp. suos ita amasse dicitur, vt aliunde raperet, quod eis donaret. Quibusdam nobilibus Romanis castella vi abstulit, ac suis dono dedit, maximè verò Surianum: vbi subita morte correptus perijt. Platina. Praedia, Agros. Gvlielmvs Conquestor, quia pervim & iure belli regnum Angliae ceperat, illius statum deintegrò collocare suo iure voluit Itaque legem tulit agrariam, qua se possessionum multarum similiter vrbanatum ac rusticarum dominu̅ dixit, quò priores domini eas postea redimerent, quarum bonae partis proprietatem retinuit, vt qui in posterum tempus possiderent, velut fructuarij, in singulos annos, aliquid vectigalis, sibi & suis ruccessoribus, dominij causa persoluerent. Sed excepit praescripto casus aliquot, quibus eiusmodi fundi ad se tanquam dominum redirent. Et id iuris voluit alios dominos in suos habere fructuarros, quos Tenentes vocant. Ex hoc fonte res agraria manauit, quea adeò aucta est, vt paulatim magna̅ imposucrit fundis seruitutem. Vnde fit, vt nihil hodie penè incertius sit in Anglia ipsa agrorum possessione, nec aliunde plus litium existat. Polydorus lib. 9. Circiter annum Sal???tis humanae MCCLXXIX. Edovardvs I. Anglorum rex pecuniae egens, cùm pro iure regio esset bene multarum possessionum dominus, & non ignoraret tabulas siue syngraphas, quas vulgò Euidentias aut Copias vocant, partim ob temporis longinquitatem, partim ob assiduas bellorum iniurias, aut consumtas, aut amissas esse: publico edicto iussit vti omnes praediotum vrbanorum siue rusticorum possessores docerent, quo iure quóve nomine illa retinerent: vt per hunc modum possessiones ad se dominum pertinentes, constituta auctione, aut venderentur, aut redimerentur. Est ita cum multis de tali negotio disceptatum: donec Ioannes Varanius Comes Surrae, vnus de multis homo popularis, videns regem ad praedam faciendam iam expandete rete, & neminem vnum esse, qui reclamaret, sibi actioni tam acerbae intercedendum statuit. Itaque citatus coram magistratibus, quos Iustitiarios dicunt, comparuit: interrogatus???; Ecquo iure possessiones retincret? educto repentè gladio: Hoc, inquit, iure praedia auita possideo, hoc quoque eadem defendam. Non nemo, quod non abhorret à vero, tradit, co̅missa rixa, Comitem occidisse Alanum vnum ex magistratibus. Caeterùm vbi id facinus rex resciuit, veritus ne seditio fieret, ab incepto destitit. Polydorus libro 17. Albertvs, Megapolensis ducis F. Suenonum & Gothorum rex creatus, cùm consiliariorum pessimorum rapinis ita euacuatum esset regnum, vt nusquam alicuius auri vel argenti vestigium appareret, coactus est vim suis subditis inferre. Co̅tractis ergo ad publica comitia pontificibus, proceribus, & omnibus, qui in regno praedia possidebant, quodlibet tertiu̅ praediu̅ ab eis pro sua curia sustentanda postulauit: statim???; sine consensu possessorum omnia, quae voluit, nullo seruato numero occupauit. Ob quam tyrannidem procercs cu̅ Margarita Daniae regina conspirantes, eum regno eiecerunt, Io. Magnus lib. 21. capite 12. Tribvtvm, Vectigal, Decimas. Vide Tit. Astus in vectigalibus extorquendis, fol. 1973. Illie. Astutiae, hic Auaritiae, cui illa famulatur, habendaratio. Roboamvs rex Iudaeoru̅, Deo non placuit, cùm populum suum vectigalibus nimis grauate vellet. 3. Reg. 12. Darivs Persarum regnum adeptus, viginti prouincias, quas ipsi Satrapias vocant, constituit???ijs???; praesides praefecit, qui tributum exigerent: cum hoc edicto, vt qui argentum, in Babylonici talenti pondere: qui aurum, in Euboico pondere afferrent: valet autem Babylonicum tale̅tum septuaginta mnas Euboicas. Sub Cyro, atq???; deinde sub Cambyse, nihil fuerat circa tributa institutum, sed munera afferebantur. Ob hanc tributi ordinationem & alia huiusmodi, Persae aiunt Darium fuisse institorem, Cambysem dominum, Cyrum patrem: quoniam Datius res omnes quaestui habebat, Cambyses asper erat acmorosus, Cyrus omni ratione de Persis bene mereri studebat. Supputatione igitur facta, colligebat Darius annuatim ex Asia & patte quadam Africae, argenti talenta Euboica nouies millena, quingena & quadraginta: auri quatuor millia talentorum, sexcenta & octingenta. In dia sola, vt populosissima est, ita etiam maximum dabat tributum, 360. talenta aureorum ramentorum: Praeter pecuniant Cilices equos albos 360. annuatim pendebant, ad quos educandos 140. talenta erogabantur. Aegyptus certum frumenti numerum, 120. Persarum millibus, qui in albo muro Memphitico stationem habebant, eorum???ue auxiliarijs: insuper etiam prouentum piscarium ex lacu Moerios: Babylonij castratos pucros quingenos. Herod. lib. 3. Pisistratvs Atheniensium tyrannus, omnium rerum decimas exigebat. Is cùm ignoto habitu progressus ruri rusticum in solo petroso serentem vidisset, Quid ageret? interrogauit. Tum ille respondit: Sphacelos sero, & horum tamen vectigal quoque Pisistratus exigit. Mouit libera vox tyrannu̅, vt tributum id subditis remitteret. Plut. in eius vita. Hipparchvs, Pisistrati filius, Academiam muro sepsit. Atque huius rei nomine, magnam pecuniae vim ab Atheniensibus exegit. Suidas. Demetrivs Poliorcetes, talenta mille & ducenta singulis annis ab vrbibus captis exegit. Aelian. lib. 8. Var. hist. Antigonvs rex Macedoniae in extorquéndis pecunijs acer erat ac rigidus. Cuidam dicenti: At non talis fuit Alexander. Meritò, inquit: nam ille metebat Asiam, ego culmos lego. Sentiens, opulentissimam Asiam priùs ab illo spoliatam: libi à spoliatis corradendum quod posset. Plutarchus in Apophthegmatis Regum. ANTIOCHVS Epiphanes in Persidem ad tributa exigenda cu̅ exercitu profectus cùm sumtus non suppeterent ad bellum Iudaicum, Elymaida vtbem oppugnauit. At turpi fuga Babylonem redijt, neque ita diu pòst ex animi moerore obijt. Vide Tit. Poena sacrilegij, ex 1. Machab. 6. Dionysivs Senior exegerat pecunias à Syracusanis: deinde quum videret illos lamentantes, obsecrautes, ac negantes se habere quod dareat, indixit altera̅ exactionem: id???; iteru̅ atque tertiò fecit. At posteaquam, vbi maiorem summam imperasset, audiret illos in foro obambulantes tidere, & scommata in regem iácere, iussit praefectos ab exigendo quiescere: Iam enim, in quit, nihil habent, posteaquam contemnunt nos. Plut. in Regum Apoph. Queritur Sicilia tota C. Verrem ab aratoribus, cùm frumentum sibi in cellam imperauisset, & cùm esset tritici mo dus H-SV, pro frumento in modios singulos duodenos sestertios exegisse. Cicero diuinatione in Vetrem. C. Cassivs, interfectorum Caesaris vnus, oppresso ad Laodiceam Dolabella, Tarsensibus adeò graue tributum imposuit, acerbe???ue exegit, quòd Dolabellam aurea corona donassent, vt omnia publica & priuata vendere sint coacti: súntque cum caeteris bonis virgines pueri???ue à parentibus precio alienati, parentes quoque à filijs venditi, à fratribus sorores. Sabell. lib. 8. Ennead. 6. Licinivs Iulij Caesaris libertus, que̅ Augustus Galliae preafecerat, cùm solerent singulis mensibus à Gallis tributa conferri, ipse quatuordecim menses fecit, vt cumulatiùs ditesceret. At cùm grauiter apud Augustum à Gallis eo nomine accusaretur, ac vitae periculum sibi imminere non dubitaret: ea quae diu cumulauerat, dedit Augusto, vt vitam eriperet. Dion. Nicaeus in Augusto. Tiberius Caear cùm deprehendisset Aemylivm Rectum, quem Aegypto praefecerat, nimium à populo exegisse, super ea re iratus, rescripsit: Se tonderi velle suas oues, non deglubi. Dion Nicaeus inTiberio. Caligvla vectigalia noua atq; inaudita, primùm per publicanos, deinde, quia lucrum exuberabat, per Centuriones Tribunos???ue praetorianos exercuit: nullo rerum aut hominum genere omisso, cui non tributi aliquid imponeret. Pro edulijs, quaec cota vrbe vaenirent, certum statum???ue exigebatur. Pro litibus atque iudicijs vbicunque coneptis, quadragesima summae, de qua litigaretur: nec sine poena, si quis composuisse, vel donasse negotium conuince???etur. Ex gerulotum diurnis quaestibus pars octaua, ex capturis prostitutarum quantum quaeque vno concubitu mereret Additum???ue ad caput legis, vt tenerentur publico, & quae meretricium, quaeúe lenocimum fecissent: nec noc & matrimonia obnoxia essent. Suetonius. Galba ex Hispanijs Romam profectus, ciuitates Hispaniarum, Galliarum???;, quae cunctantiùs sibi accsserant, grauioribus tributis, quasdam etiam murorum destructione puniuit, & praepositos procuratores???; supplicio capitis affecit, cu̅ coniugibus ac liberis. Suetonius. Vespasianvs Rom. Imp. expugnata Hierosolyma, Alexandriam ingressus, magnnm ab incolis pecuniam exegit: vt ne mendicis quidem pepercenrit. Multa vectigalia renouauit, auxit???; multa: idem???ue in caeteris prouincijs subditis imperio Romano, ac postea in vrbe fecit. Quam ob causam Alexandrini multa conuicia in cum iactabanr: dicebant???; praeter caetera, eum sex obolos exigere. Vnde Vespasianus tanta ira commotus est, vt viritim sex obolos persolui iusserit, statuerit???; supplicium de ijs capere, Quo???um poenam cùm Vitus deptecaretur, eis nihilo magis pepercit. Neque verò Alexandrini eam ob causam desistebant, sed publicè exclamabant: Ignoscimus Vespasian??? regnandi imperito. Quae cùm temerè effutirent, eadem petulantia, qua duscedebant è vita, inferos explebant. Suetonius & Dion. Tito filio aegrè ferente, quòd super alia sordida lucra vrinae vectigal excogitasset, coactam ex ea re pecuniam eius naribus admouit, [2506] rogauit???; An illius odore offen deretur? negante ilio offensa̅ inde vllam sentiri: At qui, in quit, è loto haec tibi est. Sueton. Commodvs Imper. natalisuo die, vxoribus sena???orum, eorum???ue liberis singulis binos aureo, tanquam aliquas primitias imperauit, id???; tributum pendere coe̅git. Itemque ab senatoribus, qui in reliquis ciuitatibus erant, quinque drachmas exegit. Dion Nicaeus, & Xiphilinus. Deficiente pecunia, quo itinerarium aes exigeret, in Afriam se ad constituendam prouinciam transmissurum finxit. Herodianus, & Lampridius. Pescennivs Niger Imp. Palaestinis rogantibus, vt ipsorum censitio leuaretur, eo quòd regio esset grauata: respo̅dit, Vos terras vestras leuare vultis, ego etiam aërem vestrum censere cuperem. Aelius Spartianus. LEO Isaurus Imp. classe, quam aduersus Italos parauerat, in Adriatico mari naufragio amissa, furore percitus, tertiae Siculi ac Calabri populi parti tributum in singula hominum capita imposuit. Patrimonia quoque templorum Romae principibus Apostolis consecratorum (quae pecunia quo annis pendebatur talentorum trium semis) in aerarium publicum referri iussit: & mandauit inspici atque descubi infantes, qui nascebantur, vt census iste de singulis capitibus (Cephalationem vocant) exigi posset. Eum tamen deinde ad condendos mu???os, qui terrae motu conciderant, auxit. Cedrenus. Nicephorvs Phocas Imp. quaestores instituit, per quos vectigalia augerentur, quique supra Chartiaticum, id est, id quodiam scriptum erat & taxatum, peterent in vnoquoque numismate duo ceratia. À tributo fumario non ecclesiarum cultores, non pauperum hospitalia, non gerocomia, non denique monasteria erant tuta. Zonaras, Cedrenus. Constantinvs Monomachus Imp. cùm monasterium quoddam Manganorum aedificaret, fisco & publicis thesauris exhaustis, nec illic quaest bus abstinuit: sed cùm prouinciae quaedam essent immunes, quae pro omnibus vectigalibus locorum prohiberent: custodijs abolitis, tributa ijs prouincijs imperauit. Vnde Barbaris sine vllonegotio patuerunt. Illud certè quidem ei acceptum ferri potest, quòd Oriens impijs Barbarorum armis est subactus. Zonaras. Aistvlphvs, Longobardorum rex, Romanis iratus, ab v. niuscuiusq???; capite tributu̅ exegit. Sigebertus in Chronicis. Bonifacivs IIX. Pontifex Maximus, vt auri argentique thesaurum corraderet, vectigalia praediorum instituit. Volater. lib. 22. Anthrop. Gotricvs, Danorum rex, Fresijs Germaniae populis subactis tributum tale imposuit. Ducentorum quadraginta pedum longitudine domus erat, bissenis distincta spacijs, quorum quodlibet vicenorum pedu???a intercapedinem habebat, praedictae quantitatis summan totalis spacij impendio reddente. In huius domus altero capite regius considebat quaestor, in altero verò rotundus clypeus, in quem numos aurcos tributi nomine conijcerent: sed ij soli in numerum venirent quorum tinnitus ad quaestoris proculsedentis aures peruenisset. Eo???; fiebat, vt compluribus numorum iactibus quaestorias aures frustratibus maior pars pecuniae Fresijs periret. Cuius triburi onere per Carolum Magnum posteà liberati produntur. Saxo lib. 8. & Cranzius libro quarto Daniae, capite secundo. Frotho IV. Danorum rex, Saxones victos, primò pro quolibet homine, deinde pro cubitalium membrorum quolibet, tandem pro quolibet membro indicem seruitutis stipem quotannis pendere coëgit. Saxo Gramm. Margarita; Noruegiae & Daniae regina, à Suecis quoque victo Alberto in regnu̅ assumta, Sueonas & Gothos grauiss. tributis exhausit: ita vt certam pecuniae summam pro qualibet cauda iumentorum exigeret, florenum pro foco quolibet indixerit. Eodem anno marcam vnam Stocholme̅sem à quolibet coniugio exegit. Caetera tributa, quae singulis mensibus & septimanis extorquebantur, vix poternat numerari. Io. Magnus lib. 21. cap. 19. Ioannes Boëmorum rex, ad extorquen das pecunias, intentus, nouum in Boëmiam vectigal inuexit, nullo rerum promercalium genere omisso, cui non tributi aliquid imponeret: vocauit???ue Germano vocabulo (nam Boëmum non inueniebat) ???/ quòd vacuum pecunia faceret marsupium. Dubrauius lib. 21. Alphonsvs, Siciliae rex, erat liberalis naturâ: verùm cùm pecunia deficeret, à suis extorqueri per iniuriam non grauatè ferebat. Instituto nouo magistratu quem pecuniae praesidem Neapolitani gentiliter appellant, ei consiliarios adiunxit, qui neminem re vel fama diuitem relinquebant intactum. Ille autem non modò exactam, sed etiam quam suos in posterum putabat exacturos, temerè profundebat. Ritius Neapolitanus lib. 4 Regum Siciliae. Vidi, inquit Erasmus in Adagijs, cùm agerem rute Bononiensi, IVLIO II. eius vrbis ditione potito, extremae paupertatîs agricolas, quibus vniuersae facultatës in duobus bubus era̅s (nam horum labaroe totam familiam sustinebant) pro singulis singulos ducatos dependere. Ferdinandvs rex Neapolitanus, non caruit publica Campanorum nota & accusatione, quòd aurum sitiens, Capuae vrinarium vectigal instituisset, sub priuatae vtilitatis praetextu. Pontanus cap. 38. de Liberalitate. Antonivs Leua, Mediolano praefectus à Carolo V. vt milites suos stipendiorum liberalitate in officio retineret, à quoquam ciue Cererem coqui vetuit: quum venalis tantùm panis ederetur, constitutis eius monopolij tabernis, vnde esurientes magno precio panem coëmerent, tanta edicti atrocitate, vt pleri???; inopes la quei metu, fame passim interire̅t. Ta̅ta saeuitia crudelissimae legis auctotitatem tuebatur, vt vel ab egentibus mulierculis, quae desiderio panis subcinericias co̅ficerent offulas, & in sartagine placentas oleo suffrixissent, contuso???; in pila tritico farinam exprimere conarentur, praegraues poenas exigeret: sic vt non infacetè, quanquam amarissimè, M. Antonius Canicula, quaestorij ordinis ciuis, in corona diceret, Peramplam, vti reor, ciuis hic noster, Antonius, à Caesate gratiam proculdubiò referet, quando eisupra tot clara cognomina summae maiestatis, nouae nobilitatis ergô Furnarij titulum adiecerit. Nam & tabernae furnariae, & venales panes Caesareae aquilae nota signati, Imperiales vocabantur. Sab. supplem. lib. 11. ex Iouio. LYTRVM. Alexandro Magno, Asiam occupa̅te, ciuitas quaedam obtilit, illi partem agrorum, & praeterae rerum omnium dimidium. Cui ille respondit: Hoc animo veni in Asiam, non vt acciperem quod dedissetis, sed vt vos haberetis quod reliquissem. Plut. in vita Alexandri. Galli capta Roma, & obsesso Capitolio, Romanos ad eam necessitatem adegerant, vt mille pondo auri obsidionem redimere cogerentur. Rei foedissimae per se adiecta indignitas est: pondera à Gallis allata iniqua, & Tribuno Romano recusante, add tus ab insolente Gallo ponderi gladius: auditáque Romanis intoleranda vox, Vae victis esse, Priusqua̅ infanda merces perficeretur, per altercationem nondum omni auro appenso, Dictator Camillus interuenit, & quòd iniussu suo ab inferioris iuris magistratu facta esset, pactionem ratam esse negauit, Gallos???; commisso praelio in fugam vertit. Liuius lib. 5. Decadis 1. Gothi cùm Macedoniam, Epirum, & Thessaliam ditipuissent, nec pro captiuis redimendis pecuniam idoneam ab Anastasio Imperatore accepissent: coràm captiuos trucidarunt. Volater. lib. 23. Anthrop. Arabes, qui Mauritaniam incolunt, cùm sint auarissimi, propter pecuniae cupiditatem hostium vitae parcunt vt ex redemtione pecuniam comparent: & praeterea multos à se in bello captos esse maximè omnium gloriantur. Osorius libro 8. rerum Emman. Ricardum, Angliae regem, è sacra expeditione domum per Austriam mutato habi u redeuntem, Humboldus dux cepit. HENRICVS VI. Imperator, Ducem terrore armorum illato, ad eum sibi dedendum induxit. Ita Ricardus sub certa pecuniae conditione dimissus, Henrici in conspectum in Palmaru̅ festo perucnuit. Henricus inde pridie Natalitia Apostolorum iurauit, se Ricar ???um libris centum millibus argenti solutis, quarum tertia pars Duci Austriae d???stinabatur, liberaturum. Ea pecunia rebus etiam sacris diuenditis in Anglia est exacta, & Impetori repraesentata. In quo ille grauia Pontificis, & piorum hominum omnium conuitia subijt, quòd regem optimè de Christiana republica meritum, & ab expeditione sacra reuerientem, expilauerit. Sigonius lib. 15. regni Italici. Teias Aquillarius, leuis armaturae equitum Caesarianorum praefectus, immanis saeuitiae, Hispanus, capto in Vrbe, anno 1527. expugnata, Laurentio Granio Signino episcopo, Romana florenti eloquentia, quum ille egens pecuniae & direpta domo, redemtionis precium aegre expediret, sacratum caput insolenti vulnere propè discidit. Iouius libro 25. Histor. Praedam. Aliquot exempla pete ex Tit. Hostium manibus elabi, Praedae obiectu, fol. 1782. Savlvs rex Iudaeorum, propter auaritiam praecipuè reprobatus fuisse videtur: propter???a quòd praedae ex Amalechitis ductae inhiarit. Ita???; dixit ei Samuel: Quare non audisti vocem Domini, sed conuersus ad praedam es, & fecisti malum in oculis Domini? 1. Regum 25. Ad Agesilaum defecit Spithridates Peisa à Pharnabazo Phrygiae praefecto. Consectatus Pharnabazum Spithridates, adiuncto ERIPPIDA Spartiatae, exuit eum castris, ac praeda est omni potitus. Ibi acerbus interuersae praedae Erippidas scrutator, Barbaros eam cogens red dere, omnia???; inspicie̅s & excutiens, asperauit Spithridatem, vt extemplò cum Pa [2507] phlagonibus Sardeis discederet. Id Agesilao ommium dicitur fuisse molestissimum. Nam cùm dolebat, quòd strenuum virum Spithridatem & cum eo non modicam manum amisisset, tum pudebat eum notae sordium & illiberalitatis: quibus non se solùm, sed & patriam semper studuerat praestare mundam. Plut. in Agesilao. Harridas, rex Molossorum, bello petitus ab Ardie Illyrio, maiorem aliquanto exercitum habente, imbellem multitudinem in Aetoliae vrbes abire iussit, tanquam vrbes suas Aetolis concederet. Ipse cum his, qui arma ferre poterant, insidias in mo̅tibus & locis confragosis distribuit. Illyrii timentes, ne quae Molossoru̅ erant, ab Aetolis occuparentur, velut ad praeda̅ festinantes, neglectis ordinibus, accelerare ceperunt. Quos Harridas ex insidijs fudit fugauit???; Front. lib. 2. cap. 5. Praefecti Romani, à Belisario in Italia relicti, Veronam noctu occupauerant, per Artabazem Armenium, centum viris delectis. Gothi in arcem confugerant. Pòst paulò praefecti, ab Artabaze acciti, ad vrbem procedere cum copijs inceperunt: verùm in itinere, altercatione inter illos de praeda Veronensi dispertienda coorta, temporis aliquid consumserunt. Itaque Gothi, luce orta, ex alto paucitatem hostium, qui vrbem inierant, & longinquitatem eorum, qui ad eam accedebant, conspicati, incitato cursu vrbem repetierunt, ac Romanos expulerunt. Sigonius libro 19. Imp. occid. & Blondus lib. 5. ex Procopio. Sclavi, qui Sial???ndiam Suenone III. regnante inuaserant, in fugam à Danis acti, tanta nihilominus praedandi cupiditate tenebantur, vt arietibus, quos abigere non poterant, mactatis pelles detraherent. Saxo libo. 14. Thaboritarvm mulieres & ipsae latrocinio assuetae, spoliandi partes sibi plerunq; sine viris assumebant, scrutantes in nudo etiam corpore mulierum locos, ne quid in illis auri aut argenti abstruderetur. Dubrauius lib. 26. Stipendivm militare. Cùm Valentem Orienti praefecisset Valentinianus I. Mediolanum venit. Germani eò legatos miserunt pro more, vt ad principem nouum, pacem???ue venalem obtulerunt. Sed cùm minora, quàm sperauerant, munera accepissent, afperius quinetiam habiti ab Vrsacio officiorum magistro, abiectis donis in Germanias reuersi, grauiter in auaritiam persidiam???ue Romanorum perorantes, saeuissimas concitarunt nationes, ita vt Gallias, Rhetias, Vindeliciam???ue, Alemanni: Sueui, Quadi, Noricum, Pannonias & Moesias: Gothi Thracias: Scoti, Picti, Saxonum nationes, Britannias, oram???ue Gallicam inuaserint. Sigonius lib. 7. Imp. occid. Stilicho, pacem cum Alarico Gothorum rege victo constituit, ac militarem ei praefecturam palàm ab Honorio impetrauit: occultè autem ei praecepit, vt se ad inuaden dum Illyricum Arcadij Orientale pararet. Itaque Alaricus hoc consilio ex Pannonia Honorij prouincia cessit, atq; in Epiru̅ Arcadij redijt: ibi???ue expectare promissa ac iussa Stilichonis incepit. Mox literis Honorij ab ea expeditione deterritus, ex Epiro in Pannoniam & Noricum cum Gothorum multitudine redijt: atq; inde legatos misit ad Stilichonem, pecuniam poscens pro mora, quam rogatu eius in Epiro traxisset: ni daret, se in Italiam descensurum, ac damna sua praedandis agris sarciturum, ostendit. Stilicho, cum Honorio & senatu de re proposita consultauit: ac caeteris bellum cum Alarico gerendum esse censentibus, ipse pace̅ decreuit. Percontantibus autem, Cur pacem redimere pecunia vellet? Quia ob commodum principis, inquit, Alaricus in Epiro moratus est, vt mecum Illyricu̅ inuaderet, id???; Honorij Imperio adderet. quod futurum erat, nisi me Honorius ab illa expeditione deterruisset. ac simul literas eius protulit, & culpam in Serenam coniecit, quae vtriusq; principis conseruare gratiam voluisset. Quare aequa dicere Stilichonem senatus censuit, atq; Alarico nomine pacis quadraginta librarum millia soluenda decreuit. Sigonius lib. 10. Imp. occid. Ostrogothorum Reges in Pannonia considentes, cùm munera à Marciano Imper. fibi dari statuta, vt pacem tuerentur, non mitti à Leone viderent, legatis ea de re Constantinopolim missis, animaduerterunt, Theodoricum Triarij filium genere Gothum, cum suis prosperitate florentem, & Romanorum amicitijs insignem, annuis muneribus onerari. Qua re commoti, quasi ipsi dignitate inferiores iudicati fuissent, repentè arreptis armis, Illyricum inuaserunt, ac praedas inde multas impunè egerunt. Leo verò Imper. & praeterita & praesentia dona persoluit, & in posterum diligenter soluturum promisit: pacis???; renouatae obsidem Theodomiri filium Theodoricum, iam octo annos natum, accepit. Sigonius libro 14. Imp. occid. Terbellio, Bulgarorum duci, Iustinianus II. & Constantinus Heraclij filius tributarij fuerunt, eius ope ab Auarum incursione liberati. Is scutum, quo vtebatur in bello, supinum collocabat: & equi sui flagellum & pecuniam, dum vtrunque tegeretur, ingerebat: & hasta in terra extensa vsque ad ambas oras sericam vestem altè admodum accumulabat: ac cistulas auro & argento refertas militibus dabat: dextram auro, sinistram argento replens. Suidas, & Bonfinius libro primo, Decadis 1. Quarto anno Mauricij, Longobardi bellum aduersus Romanos mouerunt. Mauricius CHILDEBERTO regi Francorum quinquaginta millia solidorum dono misit, vt Longobardos ex Italia pelleret. Is cum exercitu rem aggressus, dona à Longobardis etiam accepit, & redijt domum. Paulus Diaconus de gestis Longobardorum lib. 3. cap. 8. Helvetii, communi hominum de se opinione elati, cùm victorias, quibus rex Galliae Ludouicus XII. proxime???; rex Carolus IIX. in Italia potiti fuerant, praecipuè ab ipsorum virtute, suorum???ue armorum terrore profectas, se???ue eam ob causam de Gailiae regno no̅ parum meritos existimarent, à rege foedus innouare petente, sibi pensiones sexaginta millium Francicorum in singulos annos, à rege Ludouico XI. coepta, & ad ea vsq; tempora perducta, praeter eas, quae clàm multis priuatis dabantur, augeri postulauerant. Quae cùm audaciùs flagitarent, rex eorum insolentia, quòd sibi adeò imperiosè tributum imponerent, motus, magis è regia dignitate, quàm ex praesenti ratione, verbis iracundis eos reijcere, ac ferè contemnere cepit. Eam igitur ob causam ipsi promissis auctoritate???; Iulij II. Pontificis permoti, & à Sedunensi Cardinale concitati, maximo in Lucernatibus comitijs multitudinis consensu, ei bellum inferre decreuerant. Sex millia igitur eorum, anno 1510. ab Iulio II. Pp. euocati, à Ciamontio Gallicarum copiarum in Italia praefecto, ad Tresiae pontem, ad extremam panis pecuniarum???; inopiam redacti, suas quisque domos redierunt. Guicciardinus lib. 9. Salarivm. Vide Tit. Grammatici, Medici, Iureconsulti, Theologi auari, fol. 2494. 2496. 2497. Commodatvm, Mvtvvm, Creditvm. C. Verres Milesios nauem poposcit quae eum praesidij causa Myndum prosequeretur. Illi statim myoparonem egregiumde sua classe ornatum atque armatum dederunt. Hoc praesidio Myndum prosectus, milites remige???ue Miletum Myndo pedibus reuerti iubet: ipse myoparonem, pulcerrimum de decem Milesiorum nauibus electum, L. Magio, & L. Rabio, qui Myndi habitabant, vendidit. Quo illi nauigio ad omnes populi Rom. hostes vsque ab Dianio, quod in Hispania est, ad Sinopam, quae in Ponto est, nauigauerunt. Cicero lib. 3. in Verrem. Erat in hospites prolixus M. Crassvs, siquidem patebat omnibus domus eius, atque amicis mutuò dabat sine foenore. Verùm elapso tempore, id quod crediderat, repetebat praecisè, & euadebat hoc gratuitum multis odiosiùs vsuris. Plut. Ad Paetvm, Martialis Epigrammatum lib. 11. Soluere, Paette, decem tibi me sestertia cogis, Perdiderat quoniam Bucco ducenta tibi. Nenoceant, oro; mihi non mea crimina: tu qui Bis centena potes perdere, perde decem. Petrvs Medices, mortuo patre Cosmo Florentinorum principe, qui largitiones suas debitorum nomine texerat, & ne populi voluntatem à se abalienaret, nihil à quoquam exigere curauerat, cùm domesticos thesauros exhaustos, & hoc ipso dominatum sibi à patre relictum non diuturnum fore videret: nomina compellare & de solutione agere cepit. Ea re sic offensus est populus, vt hanc occasionem inimici contra Petrum conspirandi arripuerint. Brutus lib. 2. hist. Florent. Censvm, Reditvs. Gvlielmvs Ruffus, Anglorum rex, humana pariter ac diuina sibi quaestui praedae???ue esse constituit. Itaq; vt facinora illa, quae deinceps editurus erat, leuiora minora???ue iudicarentur: sui commodi ex rebus sacris augendi initium sumens, mortuo Lanfranco neminem surrogauit, sed in quatuor annos archiepiscopatus Cantuariensis vectigalia grandi pecunia plus offerenti locauit. Fecit itidem quoties contigit, vt aliquod coenobium suo rectore careret: adeò vt habendi auiditate captus, in publica etiam auctione passim ea vectigalia vaenire pateretur. REGES qui successerunt, Ruffi institutum secuti, consueuerunt tam episcopatuum vacantium, quàm coenobiorum, quae maiores eorum condidissent, vectigal vnius annicapere: est???ue eiusmodi consuetudo ita deinde rata habita, vt etiam nunc regibus fas sit, vectigal quoddam capere ex coenobijs vacantibus. Per idem ius ipsis regibus licet & episcopatuum vacantium praedia recipere, ac fructus in sex menses, vel in integrum annum debitos capere, aut ab illis, quibus ea sacerdotia dantur, exigcre: quemadmodum interea dum vacant, primus prouinciae antistes in episcopatibus ipsis iurisdictionem habet, & quicquid emolumenti inde est, ei cedit. Polyd. lib. 10. Roberto Lincolniensi antistite mortuo, episcopatus Lincolniensis decem & septem vacàuit annos, Henrico II. [2508] Anglorum rege interim illius vectigalia capiente, exemaplo post homines natos pessimo. Polyd. lib. 13. Moerkerke ciuis Lubicenlis, quum in praedijs militarium de Boeckvuelde redditus coëmisset, & retardatam solutionem ipse sua auctoritate pignorationibus extorqueret: indignati praedioru̅ domini, tormentis cu̅ propè exanimauêre. Ex amicis nonnulli fidem interposuêre, viuum aut mortuum se reddituros, vt in sua domo recrearetut. Ille ex vulneribus & inlurijs multiplicibus contabescens, quum dies propinquaret reditus, spiritum efflauit. Amici itaq; mortuum retulêre. Militares in mortuum saeuierunt: desectum caput palo infixerunt. Lubice̅ses priuatum latrociniu̅ vlturi, vastanrut Boeckvueldensium praedia. Cranzius lib. 8. Vandaliae, cap. 39. Dotem. Hipponicum alij, alij filium eius Calliam despondisse Alcibiadi Hipparetem tradunt, addita dote decem talentorum. Deinde cùm peperisset, altera insuper decem Alcibiadem extorsisse: quasi ita conuenisset, si nati essent liberi. Callias verò insidias metuens, haeredem eum coram populo ex asse, si ipse decessisset sine liberis, nun cupauit. Plut. in eius vita. Caesar Caligvla filia nata, paupertatem, nec iam imperatoria modò, sed & patria conquerens onera, collationes in alimoniam atq; dotem puellae recepit. Edixit & strenas ineunte anno se recepturum: stetit???ue in vestibulo aedium Calen. Ianuarijs ad captandas stipes, quas plenis ante eum manibus ac sinu omnis generis turba fundebat. Suetonius. HAEREDITATEM. Charicle & Antiochvs Opuntij, in diuidunda haereditate paterna, patera argentea concisa, veste???; dissecta, abripuerunt se, quasi ex deuotione aliqua tragica, domum acutis enfibus partiti. Plut. de Pietate erga fratres. Tannius quidam (non ille Laelij gener, historicus) ante Vergilium, poëta ineptus, sed garrulus & locuples, cùm sine liberis esset: Haeredipetae carmina eius laudabant, & in bibliothecas transferebant: statuas quoque & imagines ponebant, vt scilicet ab eo haeredes scriberentur. Gyrald. dialogo 4. hist. Poët. Cùm admodum locupleti L. Minutio Basilio falsum testamentum quidam in Graecia subiecisset, eiusdem???ue confirmandi gratia potentissimos ciuitatis Romanae viros, M. Crassvm & Q. Hortensivm, quibus Minutius ignotus fuerat, tabulis haeredes inseruisset: quanquam euidens ftaus erat, tamen vterque pecuniae cupidns, facinoris alieni munus non repudiauit. Quantam culpam quàm leuiter retuli? lumina curiae, ornamenta fori, quod scelus vindicare debebant, inhonesti lucri captura inuitati, auctoritatibus suis texerunt. Valerius lib. 9. cap. 4. Caivs Caligula Caesar, si quos prouectioris aetatis viuere patiebatur: eos patres, & auos, & matres, & auias appellando, tum viuentium adhuc bonis fruebatur, tum defunctorum haereditarem cernebat. Zonaras. Ad Bithynicvm, Martialis Epigrammatum lib. 2. Quòd querulum spirat, quòd acerbum Naeuia tussit, In???; suos mittit sputa subinde sinus, Iam te rem factam, Bithynice, credis habere. Erras. blanditur Naeuia, non moritar. De Marone, Martialis Epigrammatum lib. 12. Pro sene, sed caro votum Maro fecit amico, Cui grauis & feruens hemitritaeos erat, Si Stygias aeger non esset missus ad vndas, Vt caderet magno victima grata Ioui. Ceperunt certam medici spondere salutem: Ne votum soluat, nunc Maro vota facit. Pavlvs II. Cardinalis adhuc, curabat, vt vni sibi magis quàm alteri aegrotantium testamenta committerentur, quae postea ex arbitrio suo partiebatur: & si quid inerat quod ad rem sua̅ pertineret, fasto tamen sub hasta precio, id sibi pecunia vindicabat. Platina. Foenvs, Vsvram. Exempla quaedam è Tit. Perfidiae Foeneratorum peti possunt, fol. 3550. Menippvs Phoenix, Cynicus, [Greek words] fuit. namq; vsura nautica foenerabatur: & vt plus lucri conquireret, pecunias ab alijs mutuò solebat accipere. Tandem ex insidijs omnibus prinatus, seipsum laqueo suffocauit. Laërt. lib. 6. Zeno Cittieus cùm Athenas veniret, plusquam mille talenta habuit, ijs???ue foenerari solitus fuit. Deditpostea operam philosophiae. Laërt. lib. 7. Charicles nomen est foeneratoris apud Plutarchum in Phocione. Rvtilivs Romae compellans Musonium: Iupiter seruator, inquit, Musoni, quem tu sectaris & aemularis, pecuniam foenebrem non sumit. Cui Musonius arridens: Nec foenebrem, inquit, dat. Rutilius, qui foenus ipse exercebat, exprobrabat ei, quòd aes alienum contraheret. Plut. de Non foenerando. Notus est ex Horatio Fvsidivs diues positis in foenore numis. vti etiam - foenerator. Alphivs, Omnem redegit idibus pecuniam. Iulius Capitolinus scribit, M. Antoninvm Pium Imperate, rem foenus trientarium exercuisse, vt patrimonio suo plurimos adiuuaret. Florentinvm foeneratorem senem accessit sacrificus, mutui causa, crucem argenteam, cui inclusa erat portio ligneae crucis, pignoris loco offerens. At ille, ab hoc peccato iam per aetatem destiti, inquit. Abi autem ad silium meum: is quia iuuenis est, & animae paruam curam habet, tibi morem geret. Simul???; puerum adiungit ductorem. Cùm iam abissent, puerum reuocat scelestus ille: & Dic, ait, filio vt meminerit deducere de precio ligni pondus vilius argento lignum dominicum aestimans. Poggius in Facetijs. Mvnvs, Donvm. Midas Phrygiae rex, Gordij filius, omnium regum suae tempestatis fuit ditissimus. Fabulantur ad hunc aliquando Silenum, cùm iter facete cum Baccho ebrius nonposset, adductum fuisse: quem ille perhumaniter tractauit. Bacchus cognita illius humanitate, ipse etiam hospes ad Midam proficiscitur. À quo benignè acceptus, illi proposuit, vt quicquid vellet, expeteret. Midas expetiuit, vt quidquid contingeret, continuò aurum fieret. Cùm autem cibaria etiam, quibus vescebatur, contacta repentè fierent aurea, deum deprecatus in faustum donum, se lauit, & liberatus est. Natalis Comes libro 9. cap. 15. Mythol. ex Ouid. 11. Metam. Condalo, Mausoli Cariae regis praefecto regionem peragta̅ti, si quis ouem aut vitulu̅ attulisset, danti imperabat vt domu̅ referret & nutriret. Longo demùm pòst tempore ipsum repetebat, & si quid inde foret natu̅ emolumenti. Arist. in Oecon. Cambyses, Persarum rex, subacta Aegypto, munera, quae ab Afris venêre, perbenignè accepit: quae autem à Cyrenaeis, succensens quòd exigua erant (quingentas enim minas argenti miserant) sua manu dispersit in milites. Eo namq; tempore nullum adhuc tributum imperabatur, sed munera tantùm à volentibus mittebantur. Herod. lib. 3. Alcmaeon Megaclis F. qui primus Alcmaeonidum Athenis illustrauit familiam, consueuerat sponte sua regis Croesi legatos, qui Delphos cum donarijs mittebantur, comiter accipere. Croesus ergo cùm eum in Lydiam accersiuisset, fecit illi potestatem, vt tantu̅ auri ex suis thesautis sibi sumeret, quantum vno ferre posset complexu. Ille ergo praegrandem tunicam induit, ea???; in sinum complicata, laxioribus???; cothurnis calceatus, in aceruum auri procumbens, cothurnos primò, inde sinum refersit: coma deinceps ramento obuoluta, faucibus???; auro refertis, cuicunque rei similior quàm homini pro cessit. Eum Croesus intuitus, hilari vultu cachinno???; ad se receptum, omnia habere permisit. Sab. lib. 1. Enn. 3. ex Her. Lysander, cùm misisset ei Dionysius stolas duas, iubens vt eam, quae placuisset, caperet, vt filiae ferret: Illam ipsam ait meliùs optatura̅, acceptis???; duabus abscessit. Plut. in Apoph. Galba, antequam imperaret, Hispaniarum proconsulatum sub Nerone gerens, cùm ei Tarraconensis ciuitas dono coronam auream offerret, quam ponderis quindecim librarum dixerant esse: statim adhibita statera, iussit pondus inspici. Et cùm inuenisset tribus libris minus, quàm dictum fuerat, pondus esse, munere, tanquam deberetur, in obligationem conuerso, postposito pudore, à Tarraconensibus tres libras, quaecoronae deerant, exegit. Suetonius. Vespasianvs. Imp. nunciàntibus legatis decretam ei statua̅ haud mediocris summae, continuò cauam manum osten dit, atq; vt statim eam ponerent hortatus est, eam fore statuae basim dicens. Suetonius. In Polycharmvm, Martialis Epigrammatum lib. 12. Aegrotas vno decies aut saepiùs anno, Nectibi, sed nobis hoc, Polycharme, noet. Nam quoties surgis, soteria poscis amicos. Sit pudor, aegrota iam, Polycharme, semel. In Clytvm, idem lib. 8. Epigrammatum: Vt poscas Clyte munus, exigas???;, Vno nasceris octies in anno: Et solas puto trésve quattuórve Non natalitias habes Calendas. Sit vultus tibi laeuior licebit Tritis litotis aridi lapillis, Sit moro coma nigrior caduco, Vincas mollitie tremente plumas, Aut massam modò lactis alligati: Et talis tumor excitet papillas, Quales cruda vico puella seruat: Tu nobis, Clyte, iam senex videris. Tam multos quis enim fuisse creda Natales Priamíve, Nestorísve? Sit tandem pudor, & modus rapinis. Quòd si ludis adhuc, semel???; nasci Vno iam tibi non sat est in anno, Natum te, Clyte, nec semel putabo.
|| [2509]
Hadriano sophistae miserat quidam pisces in disco argenteo, picturato auro. At ille delectatus vasculo, non remisit, tantùm ei qui miserat, respondit: facis, quòd etiam pisces. quasi discus esset dono missus, pisces tantùm nouitatis gratia additi. Quidam autem dicunt ioco factum, vt castigaret discipuli vitium, quisordidior esse dicebatur. nam eo admonito, discum reddidit. Philostratus. Isaacivs Angelus Imp. erat adeò mercatorio ingenio, tam inexplebili accipiendi fame flagrabat, vt non aurum & vestes duntaxat acciperet, sed & alia minuta, vsq; ad pepones, & caetera esculenta, & omnis generis poma. Nicetas lib. 3. Quum esset D. Erasmus Rot. apud Coloniam Agrippinam, Senatus honoris gratia misit vinum in cantharis testaceis, quos repeti mos non est. Id admiratus, rogauit causam. Responsum est, olim vinum solere mitti cantharis argenteis. Hoc honoris quum esset habitum Cvidam ex eorum numero, qui magnam nobilitatis partem extstimant rapto viuere, postridie manè profectus est cum argenteis cantharis. Re comperta, misit ad illum Senatus, qui cantharos reposceret. At ille: Vltrò, inquit, dono dedistis, & ego gratias egi. Hoc casu admoniti, mutanrunt consuetudinem. Erasmus in Apophthegmatibus. Mvltam. Aedem Casto???is P. Iunius habuit tuendam. Is mortuus, reliquit pupillum filium. Cùm L. Octauius, C. Aurelius Coss. aedes sacras locauissent, neque potuissent omnia sarta tecta exigere, neque ij praetores, quibus erat negotium datum, C. Sacerdos & M. Caelius: factum est S. C. quibus de sartis tectis cognitum & iudicatum non esset, vti C. Verres, P. Caelius praetores cognoscerent & iudicarent. Qua potestate permissa, Verres, qui semper palàm ita dictitasset, pupillos & pupillas certissimam praedam esse praetoribus, optatum negotium sibi in sinum delatum esse dicebat. L. Rabonio aedem Castoris tradi oportebat: is casu pupilli Iunij tutor erat testamento patris. cum eo sine vllo intertrimento conuenerat iam quemadmodum traderetur. Iste ad se Rabonium vocat: quaerit ecquid sit, quod à pupillo traditum non sit, quod exigi debeat. Cùm ille diceret, facilem pupillo traditionem esse, signa & dona comparere omnia, ipsum templum omni opere esse integrum: indignum isti videri cepit, ex tanta aede, tanto???ue opere se non opimum praesertim à pupillo, discedere. Venit ipse in aedem Castoris: considerat templum: videt vndique tectum pulcerrimè laqueatum, praeterea caetera noua, atque integra: versat se: quaerit quid agat: dicit ei quidam ex illis canibus, quos circa se multos habebat: Tu Verres hîc quod moliare, nihil habes, nisi fortè vis ad perpendiculum columnas exigere. Quaerit quid sit Ad perpendiculum? Dicunt ei, ferè nullam esse columnam, quae ad perpendiculum esse possit. Nam meherculè, inquit, sic agamus: columnae ad perpendiculum exigantur. Rabonius qui legem nosset, qua in lege numerus tantùm columnarum traditur, perpendiculi mentio sit nulla: &qui non putaret sibi expedire, ita accipere, ne eodem modo reddendum esset: negat id sibi deberi, negat oportere exigi. Iste Rabonium quiescere iubet, & simul ei nonnullam spem societatis ostendit: hominem modestum, & minimè pertinacem facilè coërcet: columnas ita se???xacturum esse confirmat. Veniunt ad Verrem amici & tutores pupilli, petunt ab eo, ne per summam iniuriam pupilium Iunium fortunis patris conetur euertere: petunt à Chelidone meretrice (quae isto praetore, non modò in iure ciuisi, priuatorum???; omnium controuersijs populo Roman??? praefuit, verumetiam in his sartis tectis damnata est) sed nihil impetrant. Cùm Rabonio tutore, quod erat vix H-S. quadraginta millium, transegêre ducentis millibus. Cic. lib. 3. in Verrem. Ab Henrico I. Anglorum rege excogitatum fuit, vt illi agrorum possessione regi cederent, qui in ijs eius damas ceruósve cepissent. adeò venatio id temporis quaestuosa erat. Polydorus lib. 12. Qvo modo. Acqvirere, Exigere, Obtinere Petitione importvna, Impudenti, mendaci, Petaces. Giezi minister, cùm Helisaeus propheta Naamanem Syrum à lepra curasset: dona???ue nullo modo accipere vellet, quasi à magistro missus, argentum & vastes ab eo accepit. Ideo???ue lepra, qua Naaman fuerat liberatus, adhaesit illi & semini eius in sempiternum. 4. Reg. 5. & Marulus lib. 1. cap. 7. Meretrix Aegyptia Archedice ab amatore pro concubitus insomnio mercedem exigere non erubuit. [Greek words] dicti sunt olim ioco prouerbiali, qui iuxta mores Aetolorum petaces essent & improbi. Allusum est enim ad vocem: Quemadmodu̅ auidi munerum Doricè loqui dicebantur: sic [Greek words] dicti videneur, quòd omnia petant, [Greek words]. Meminit Stephanus. Erasmus in Adagijs. [Greek words]. i. Atticus porrigit manum, etiam cùm moritur. Huic adagio locum fecit Atheniensivm in muneribus captandis, & aucupandis lucris insatiata cupiditas. Vnde & apud Aristoph. frequens iocus in [Greek words]. Auctor Diogenianus. Erasmus in Adagijs. Fracta per bellum Philippo Macedoni clauicula, cùm qui eum curabat, quotidie omnino postularet aliquid MEDICVS: Sume, inquit, quantum libet: nam clauem habes. Plut. Philippus Macedo, quum Athenienses, quotquot apud Chaeroneam capti fuerant, gratis dimisisset, illi verò etiam vestes stragulas???ue reposcerent, atque hac de causa Macedones in ius vocarent; risit Philippus, dicens: Quid? nónne videntur Athenienses arbitrari, se à nobis in talorum ludo victos esse? Tam ciuiliter tulit victor victorum ingratitudmem, qui non solùm gratias non agerent, quòd ipsi incolumes & gratis fuissent dimissi: verùm etiam criminarentur, quòd non simul & amictus & stragulas redderet, quasi nescirent quale esset ius belli: quasi???ue nihil aliud esset certare armis, quàm cercare talis: qui ludus est puerorum. Plut. in Apoph. Regum & Imper. C. Caligvla, nata filia, paupertatem, nec iam imperatoria modò, sed & patria conquerens onera, edixit strenas ineunte anno se recepturum: stetit???ue in vestibulo aedium Kalend. Ianuarij ad captandas stipes, quas plenis ante eum manibus ac sinu, omnis generis turba fundebat. Suetonius in Caligula. Libelli in scrinijs Othonis principis reperti sunt à Vitellio centum viginci Praetorianorvm, postulantium praemium pro caede Galbae, quem vnus occiderat. Eos omnesVitellius, rerum potitus, vt Tacitus & Plutarchus tradunt, conquiri ius???t, & interfici. Friderico Barbarossae Imper. Romae appropinquanti occurrit Senatus Romani Legatvs, de ipsius erga Imperatorem voluntate & beneuolentia summa referens, si more solito ipse iugrederetur: nempe in curru aureo purpuratus, hostibus, quoscunque Roma haberet, domitis, currum???ue praecedentibus: & deniq; senat??? quindecim argenti librarum millia distribueret: quod nisi praestaret, nullum ei in vrbem patére ingressum. Cui rex subridens respondit: Grata quidem promissio, sed cara emtio, cùm haec vires nostras longè exuperent. Sed magis fortè Romanis consultum fuerit, amicitiae potiùs nostrae quàm armorum experimentum capere. Ergo euocato Hadrian??? Pp. Romanis iurisdictionem omnem ad consules transferre conantibus infenso, armatus. aedem D. Petri occupauit, & inauguratus fuit. Helmoldus, Otho Frisingensis lib. 2. cap. 21. de rebus gestis Friderici, & Cranzius lib. 6. Saxoniae, cap. 16. Iacobvs, de Sirck, episcopus Treuerensis, princeps Elector, vir magni consilij, sed ad augendam ecclesiae suae potentiam nimis attentus, Fridericum Caesarem apud nouam ciuitatem cùm adijsset, & alia atque alia petens impetrasset, sed plura tamen petendo instaret: Si non facis, inquit Imperator, petendi finem, ego certè negandi finem facilè inueniam. Aeneas Syluius lib. 2. de gestis Alphonsi. Cùm Eqves quidam, Ioannes Calaguritanus nomine, ab hostibus captus, & ab ijsdem emissus carcere, Alphonsum regem adijsset, in solatium calamitatis multa postulauit ab eo, & impetrauit. Quo digresso, rex dixit ad familiares: Dispeream, inquit, ni metui, ne vxorem etiam meam posceret eques meus. Panormita lib. 2. de Alphonsi rebus gestis: & Erasm. lib. 8. Apophtheg. Eqves quidam, cùm subinde ab Alphonso Aragonum rege munera peteret, & acciperet, omnia profudit, & alia deinde petijt. Cui rex ait: Si pergam tibi dare quae petis, citius me pauperem effecero, quàm te diuitem. Ibidem. In aula Lvdovici Hungariae & Boëmiae regis iuuenis & prodigi, inuentum fuit nouum rapie̅di genus. Vt enim quemque à prima nobilitate, ornatum torque vel cathena, vel aurea veste conspexerant Avlici: Regem continuò adibant, impudenter petentes, vt Rex alios decore illorum spoliaret, & aulicos suos adornaret. Nemo sanè erat, quem iuuenis Rex de re quauis preciosa appellaret, quin statim ei donaret. Tunc euestigiò ille donum ad aulicum transferebat. Dubrauius lib. 33. Liberalitate simvlata, Foeneratoria. De hac sub Auara [Greek words] egimus ex professo, fol. 2491. Quae ipsa tamen respectu Finis huc potiùs pertinet. Specie quidem liberalis est datio: sed reuera auara acceptio, captatio. Magica arte. Ex Tit. Magicorum Miraculorum, fol. 1519. item Thesauriinuenti, huc quaedam, fol. 592. Somnio. Macedonij Hypati de auaro Qvodam in somnio aurum captante, tale extat:
|| [2510]
[Greek words]. Vir quidam parcus thesaurum in somnio contrectans, optabat mortem propter diues somnium. Vt verò pristinam vidit, post vmbratile somnij lucrum, experrectus à somno paupertatem, denuo dormiuit. Apud Theocritum Piscator somniat aureum piscem. Erasmus in Adagijs. Vitae Pericvlo, Mortis contemtv. Ex loco, Thesauri inuenti magica arte, huc quaedam, fol. 1528. Cùm Polycratem, Samiorum tyrannum, Oroetes Sardium praefectus, in animo haberet capere, & auarum esse sciret: simulans se à rege Cambyse velle deficere, & Polycrati se coniungere: Impleuit octo scrinia lapidibus, superficie???ue tenus aurum instrauit, & Moeandrio legato Polycratis ostendit. Polycrates re comperta, spe auri potiundi profectus, captus, & in crucem suffixus fuit. Herod. lib. 3. Militi, qui per expeditionem, annona arctissima, resi duum cibariorum, tritici modium, centum denarijs vendidisse arguebatur. vetuit Galba, simul atque indigere cibo coepisset, à quoquam opem ferri: ita???ue fame extabuit. Et apud Praenestinos inuales cente same, dei iudicio fastum est, cùm modius frumenti CC. drachmis vaenijsset, vt venditor ipse cum magna sua pecunia interiret, emtor euaderet. Strabo lib. 5. & suetonius in Galba. Euphorion Chalcidicus scriptum reliquit, apud Romanos minas quinque ijs exponi, qui pati voluerint, vt caput sibi securi amputetur, vt eorum haeredes hoc lucrum consequantur: saepius???ue si multi nomen dederint, de primo loco contendunt. Athenaeus libro 4. cap. 17. sed Graeci hominis haec sunt mendacia. Ricardvs, Anglorum rex, exhaustus erat omni propè Angli¬co auto, partim ad se redimendu̅, partim ad Othonem, Henrici Saxoniae ducis fratrem, Imper. desig natum, contra Philippi partes, subleuandum depromto: ad hoc belli Francici necessitatibus exinanitus. Ad Calacum, oppidum in Lemouicum finibus ingentem vim auri reconditam fama ferebat. Lemouices ipsius beneficiarij erant, & Aquitanis contribuebantur, sed à Franco rege stabant. Dum ergo Calacum tentat, è muro ictus scorpione, in castra inter manus relatus paulò pòst expirauit. Aemilius lib. 6. Conivgio, Matrimonio. Aeschines Socraticus, Hermaei vnguentarij vxorem septuaginta annis natam se amare simulans, ita testari fecit, vt maritum filios???ue mendicos reliquerit. Tum ipse Hermaei facultates adeptus, pro caupone se vnguentarium declarauit. Ita puellam cum amore accepit, aetate illius opportuna frue̅s, vt multò esset faciliùs, pauciorésne dentes haberet connumerare, an manus digitos. Athenaeus libro tertio, capite vltimo. Haec de eo Lysias. Multi Romani nuptiarum foedus ineunt, & liberos gignunt, non quò haeredes habeant, sed quò haeredes esse queant. Plut. de Natiua in progeniem caritate. Quum Phillippo Vicecomiti, post interfectum fratrem Ioan. Mariam, paternum imperium repetenti pecunia deesset: à Beatrice Tenda, vidua Facini Canis, celeriter impetratur, propositis cum nouo principe nuptijs, quas ipse Facinus in extremo vitae actu suafisse ferebatur. Nec eas abnuit Phi¬lippus, quanquam actate fortuna???ue impares. itaque leuis mulier, intempestiuae libidinis, & maioris imperij auida, vix detersis lacrymis inauspicati coniugij thorum subijt, quater???; centena millia aureorum numûm dotis nomine dinumerauit. Iouius in Philippo. Divortio. Ticinivs cum Fannia diuortium fecerat: dotem verò repetenti adulterium obiecerat. Re in iudicio agitata, cùm Fanniam constaret, impudicam fuisse, & virum, qui talem sciret esse, eam duxisse, diu???ue cùm ea in matrimonio vixisse: C. Marius VI. Cos. virum iussit dotem ei restituere: muliebri infamiae damnatae quatuor asses multam dixit. Valerius Maximus, & Plutarchus in Mario. Corporis prostitvtione. Meretrices auarae. Consule Titulum, Meretricum, fol. 2315. Greci meretrices, quae ob elegantiam venustatem???ue formae grandem pecuniam demerebant, ??? vocabant. Lupas verò, plebeculae ac seruis prostantes, quae???; duobus obolis ducerentur, Diobolares, Prosedas, & Prostibulas nuncupauit Plautus Comicorum elegantissimus. Aurea Venus passim apud poëtas, quòd auro concilietur amor. Iupiter bouis figura assumta Evnopam, Ledam cyghi, aurei imbris Danaen vitiauit. Cremissus fluuius Phoenodamantis Troiani Vxorem cani assimilatus compressit. Has metamorpholes Eustathius Iliad ???. ad munera refert, quibus allectae, amatoribus sui copiam fecerint. Sic etiam Homerus passim virgines [Greek words] vocat, quòd puòd propter formam facilè amatores inueniant boum largitores. Danaen auro prostituisse pudicitiam, Ouidius 3. Amorum 7. scribit: Iuppiter ad monitus nihil esse potentius auro, Corruptae precium virginis ipse fuit. Carchesium antiquissimum est poculum. Si quidem Iupiter cùm Alcmenam compressisset, dono dodit ei hoc poculum pro mercede: velut lib. 2. Historiarum testatur pherecydes, & Herodotus Heracleotes. Athen. lib. 11. cap. 7. Meretrices Sardienses ex corporis quaestu sepulcrum Halyatti Croesi patri co̅struxerunt, inter omnia & Aegyptiorum & Babyloniorum opera inprimis admirandum. Herodotus libro primo. Indorvm matronae, celebres alioqui pudicitia, oblato elephantiprecio, pudicitia̅ amatoribus substernunt, nullo inde praefloratae famae dispendio. Aelianus. Cùm Qvidam apud Spartanos, forma prestans, in amorem sui pertraxisset hominem locupletem, cùm ipse pauper esset: Ephori irrogarunt illi pecuniariam multam, plectentes, vt apparet, pecuniarum illicitam cupiditatem, ablazione pecuniae. Aelianus lib. 3. Lais Corinthia cuidam amatori, qui misso sigillo iubebat illam venire: Non possum, inquit, lutum est. Olim terrae ge¬nere signabant: atilla lutum esse dixit, quasi ob lutum viarum non posset accedere. Luteum sigillum nihil morabatur, argenteum quaerebat. Plutarchus. In Phyllida, Martialis Epigrammatum lib. 11. Nulla est hora tibi, qua non me, Phylli, furentem Despolies, tanta calliditate rapis. Nunc plorat speculo fallax ancilla relicto, Gemma vel à digito, vel cadit aure lapis. Nunc surtiua lucri fieri bombycina possunt: Profertur Cosmi nunc mihi siccus onyx. Amphora nunc petitur nigri cariosa Falerni, Expiet vc somnos garrula saga tuos. Nunc vt emam grandémve lupum, mullúmve bilibrem, Indixit coenam diues amica tibi. Sit pudor, & tandem veri respectus, & aequi: Nil tibi, Phylli, nego: nil mihi, Phylli, nega. Lenocinio. Lenones Avari. Consule Titulum, Lenonim, fol. 2285. Vlysses cùm mendici habitu procos vxori Penelope mune¬ra dantes conspicit, animo clàm delectatur, Odyss. ???. [Greek words]. Quòd si pecuniarum cupiditate laetatur, lenone quouis deterior est. Sin verò spe procos incautos, & Penelopes blanditijs illectos faciliùs opprimendi, laudanda est illius prudentia. Plutarchus de Aud. poëtis. M. Cato Vticensis, insimulatus est auaritiae à Caesare, quum Martiam coniugem Hortensio amico roganti concessisset, eam???ue postea Hortensij recepisset haeredem: Dimisit, inquit, Vt locupletem reciperet. Plutarchus. C. Caligvla, ne quod non manubiarum genus experiretur, lupanar in Palatio constituit: distin ctis???ue & instructis pro loci dignitate compluribus cellis, in quibus matronae ingenui???ue starent, misit circum fora & basi licas nomenclatores, ad inuitandum in libidinem iuuenes, senes???ue: praebita aduenientibus pecunia foenebris, appositi???ue qui nomina palàm subnotarent, quasi adiuuantium Caesaris red ditus. Suetonius in Caligula. Advlatione. Consule Tit. Adulatorum, quatenus auaritiae causa adulantur, fol. 2851. 2911. Fannius quidam (non ille Laelij gener historicus) poëta ma¬lus, sed locuples, & absque liberis. Huius carmina Haeredipetae in bibliothecis reponebant, & statuas ei ponebant, vt ab eo haeredes scriberentur. Gyraldus dialogo 4. Historiae poëticae. Operae locatione, Ex Arte quaestus inhonestus. Consule Tit. Auari Medici, fol. 2391. rhetores, fol. 2494. grammatici, fol. 2494. Iureconsulti, fol. 2931. Theologi. fol. 2496. Labore, Opere facivndo. Pythivs Bithynus, ciues suos omnes in metallis fodiendis [2511] occupatos habebat: id???ue vnum auri congerendi studium tantoperè coluit, vt ob laboris illius magnitudinem interire̅t pleriq;. Vnde mulieres agminatim ad Pythij venerunt vxorem, instanter orantes, vt huic malo med cretur. Illa ergo adhibitis artificibus, panes & alia id generis edu ia ex auro co̅ fici praecepit: ea???; omnia Pythio, parari coenam postulanti, apposuit. Quorum aspectu delectatus primùm Pythius, posthaec cibos afferri imperauit. Verùm cùm vxor cuncta, quae postulabat, exauro concinnata iuberet apponi: & is ira percitus sese clamitaret esurire. nec amp???ùs auro opus esse: respondit illa: Omnis ciuium tuorum cura, tuo iussu, in parando ta̅tùm auro versatur: iam propter id nullus agros colit, iam totius rusti cationis cura intercidit. Hac vxoris castigatione motus Pythius, animum ab incoepto reuocauit opere. Hic fuit is, qui plaranum auream nobilem???; vitem Dario regi donauit: qui???; Xerxis exercitum hospitio excepit, ijs???; stipendium fiumentum???ue pollicitus est. Polyaenus. Qvidamex sratribus Nitriae centum solidos, quos lina texe̅do acquisierat, moriens reliquit Monachi, qui in codem loco circiter quin que millia diuisis celluis habitabant, consultabant quid facto opus esset. Alij pauperibus distribuendos dicebant, alij dandos Ecclesiae, nonnulli parentibus remittendos. Macarius verò & Pambo & Isidorus, & caeteri, quos pattes vocant, sancto in eis loquentespiritu, decreuerunt infodiendos esse cum eodem, dicentes: Pecunia tua tecum sit in perditionem. Apud monachos certè per totam Aegyptum, vnum solidum dimisisse, crimlhi datur. D. Hieron. ad Eustochium de Cust virgin. Aleaelvdo. C. Caligvlane ex lusu quidem aleae compendium spernens, plus mendacio, atque etiam periurio lucrabatur. Et quondam proximo collusori, demandata vicesua, progressus in atrium domus, cùm praetereuntes duos equites Rom. locupletes sine mora corripi, confiscari???ue iussisset: exsultans redijt, glorians???ue, nunquam prosperiore alea vsum. Suetonius in Caligula. Lvdovicvs Scarampa; Cardinalis & Patriarcha Aquileiensis, vnica die ab Alfonso rege Neapolitano ludendo XXV. aureorum millia abstulit. Garimbertus lib. 6. de Vitis Pontificum. Mercatvra Indecora. Ioannes Giscaleus, Giscalae patriae suae in Galilaea praefectus, latronum fautor, quaestus causa talem fraudem excogitauit. Oleum omne, quod non à gentilibus Iudaeis expressum esset, tanquam immundum extra fines exportari, & diuendi praecepit. Ipse subornatis quibusdam, numo Tyrio (qui quatuor Atticos facit) quatuor amphoras emit, eodemque precio amphorae dimidium Iudaeis iterum venundedit. Eo astu magnam pecuniae vim corrasit. Iosephus libro 2. cap. 26. Belli Iudaici. Pertinax, qui Commodo successit, apud vada Sabatia mercaturas Imp. exercuit per homines suos, non aliter, quàm priuatus folebat. Cuspinianus. Neapolitanorvm regum quidam, erepta suis mercaturae facultate, quaestum spectantes, prouinciales ad inopiam redegêre. Franciscvs Armellinus Perusinus, obscuro genere natus, Romae mercaturam exercens, auctus opibus à Leone X. Cardinalatum CL. millibus aureorum emit. Quos facilè rapinis & exactionibus denuò corrasit, cùm etiam minutissimarum mercium cum quibusuis hominibus societatem iniret. Garimbertus lib. 6. Venditionevel Impia, Sacrilega, Simoniaca. Propter munera quae dedit & promisit ambitiosus Iason regi Syriae Antiocho Epiphani, obtinuit summum sacerdotium. Cùm atem misisset pecuniam regi per Menelau̅, Menelaus supplantauit eum, & obtinuit principatum, cùm interuertisset Iasonis talenta argenti trecenta. 2. Machab. 14. Theodatvs, Ostrogothorum in Italia rex, mortuo Agapeto Pontifice in legatione Constantinopolitana, pecunia accepta Syluerium pontificem creauit per vim. Id indignè ferens Iustinianus Imp. bellum ei indixit. lo. Magnus lib. 10. Benedictvs IX. Gregorio VI. pontificatum vendidit: quem credibile est, si tantum emtorem inuenisset, seipsum quoque vend turum fuisse: ac libertatem vitam???; ipsam auro, simagna eius vis oblata fuisset, postpositurum. Fulgosus libro 9. capite 4. Gvlielmvs Conquaestor, Angliae rex, ciuitates, episcopatus, coenobia immunitatibus priuauit, vt eas pòst ab se cariùs redimerent: ac inter caetera sanxit, vt tempore belli, aibitrio principis, auxilium ferrent. Polyd. lib 9. Bonifacivs IX. multa crimina per Simoniacam prauitatem commisit, petentibus contra ius fas???; omnia tum fratribus, tum cognatis, quorum magna multitudo quaestus gratia Romam venerat. Indulgentiae verò, & quidem plenariae, ita passim vendebantur, vt iam vilesceret clauium & literarum apostolicarum auctoriras. Reuocare haec omnia Bonifa cius conatus, cognatorum precibus eò identidem redire cogebatur. Platina. Pavlvs II. in colligendis pecunijs ita diligens fuit, vt ferè se̅per beneficia & episcopatus his committeret, qui officiu̅ aliquod venale haberent, vnde elici munus posset. Omnia officia venalia erant. Quam ob rem factu̅ est, vt qui episcopatum aut beneficium veller, officium aliquod emeret: quo lenocinio quod vellet consequeretur, superatis competitoribus omnibus, doctrina & probitate vitae quouis magistratu & honore dignis. Praeterea verò cùm episcopatus vacaret, quò plures annatae eodem tempore soluerentur, digniores (vt ipse praedicabat) ad vberiores episcopatus mouens, magnam pecuniarum vim vndiq; colligebat. Redimendum quoq; pensionum vsum non improbauit. Platina. Anno 1500. cùm Caesar Borgias, Valentinus dux, Flaminiam Aemiliam???; occuparet, & Fauentia̅ oppugnaret, Alexander VI. Pp. eius pater duodecim ex ijs, qui preciu̅ maius obtulerant, in Cardinalium numeru̅ allectis, per totam Italiam & exteras prouincias delictorum, veniam, quam Iubileu̅ vocant Romae magno Transalpinarum praesertim gentiu̅ concursu celebratam, cunctis mortalibus, etsi Romam non venissent, aliquam modò pecuniam darent, proposuit: quam pecuniam Valentino dedit. Guicciardinus lib. 5. Ascanivs Sforcia Cardinalis, collegium Cardinalium largitionibus ita sibi deuinxerat, vt quem vellet Po̅tificem creare posset. Itaq; fama est, Borgiam Cardinalem ab eo pontificatum emisse, sub nomine Alexandri VI. Hinc Pasquillus: Vendit Alexander claues, altaria, Christum. Emerat ille priùs, vendere iure potest. Garimbertus lib. 4 de vitis Pontificum. Mortuo Innocentio IIX. Ascanius Sforza Borgiae Valentino Cardinali fauebat, Veneti verò Iuliano (qui postea Iulius II. fuit) & vt negotium rectiùs administraretur, duos Secretarios Romam miserant, Georgivm Nigrum & Franciscvm Pacium, qui Maphaeo Gerardo Cardmali Veneto, indoctiss. & stupidissimo, consiliarij adderentur. Illi verò suffragiu̅ Maphaei Ascanio vendidêre magna pecunia, sic vt Borgia pontificatum obtinuerit sub nomine Alexandri VI. Atnescelus tantum à Maphaeo simplicissimo homine detegeretur, redeuntem in patriam Secretarij veneno necarunt. Garimbertu: lib. 6. de vitis Pontificum. Clemens VII. Pont. à Caroli V. Caesaris militibus anno 1527. captiuus factus, quum alia nulla ratione custodia solui posset, ad noua paranda libertatis consilia conuersus, propositis venalib. senatorijs aliquot galeris, qui consensu militum, non obscura licitatione, amicissimis Caesarianarum partium, ad cum honorem aspirantibus, praesenti pecunia vendere̅tur, breui ing???ntem vim s???gnati auri, vel infami collatione, coactam collegit, & militibus numerauit, post septimum carceris mensem Iouius lib. 25. Hist. Indigna, Damnosa, Iniusta. Consule Tit. Ambitionis in comparandis magistratibus, quatenus id pecunia fit, fol. 2597. Cant harides obiectae sunt Catoni Vticensi, ceu venenum vendidisset in auctione regia, quoniam eas sestertijs sexaginta ad dixerat. Plin. lib. 29. cap. 4. Post Syllana tempora, Cn. Pompeio, M. Crasso, & C. Iul. Caesare Remp. prementib. ea fuit Romanae reip. peruersitas: vt honorum candidati, positis in medio mensis, sine vllo rubore nundinarentur plebem. Descendebat in campum mercenarius populus, no̅ suffragijs pro praebitore, sed telis, gladijs, fundis decertans. Idenudem sanguine & caede foedatis Rostris diremtisunt, ciuitatem ad interregnum qua si sine gubernaculo relinquentes delabentem: vt praeclarè agi putarent sapientes, si Resp. in malum non grauius, quàm regnum ex tanta insania & tantis fluctibus euaderet. Plut. in Caesare. Carolvs IV. Imp. Vicecomitibus Mediolanensibus perpetuum imperij vicariatum aurea bulla confirmauit: omnia vbique concedens, è quibus pecuniam contradere potuit. Cuspinianus. Venceslavs Ignauus Imp. accepta pecunia, Galeacium ducem Mediolani perpetuum creauit. Qui auctor deinde fuit toius Italiae turbandae. Cuspinianus. Sordida. Condalvs domesticus Mausoli, regis Cariae, si qua arbor in vias procumberet, fructus ipse decerpebat, & exponebat venales. Aust. in Oecon. Themistocli quidam nimias sordes exprobrant & malignitatem eius, vt qui etiam missirata cibaria venundaret. Plutarchus in Themistocle. Verè sordidus erat Simonides, vt inquit Chamaeleon. Nam cùm illi Hieron victum quotidianum singulis diebus splendidum mitteret: Simonides complura eorum, quae [2512] missa fuissent, vendebat, sibi???; perexiguam partem asseruabat. Cùm quam ob causam id faceret, quispiam percunctatus esset: Vt Hieronis, inquit, magnificentia mea???; frugalitas omnibus pateat. Athen. lib. 14. cap. 28. Ostrearum viuaria primus omnium Sergivs Orata inuenit in Baiano, aetate L. Crassi oratoris, ante Marsicum bellum: nec gulae causa, sed auaritiae, magna vectigalia tali ex ingenio suo percipiens, vt qui primus pensiles inuenit balineas, ita mangonizatas villas subinde vendendo. Is primus optimum saporem ostreis Lucrinis adiudicauit. Plin. lib. 9. capite 54. Tiberivs Imp. mullum maximum dono sibi oblatum vendi iussit. Eum P. Octauius quinq; sestertijs emit. Suetonius. C. Caesar Caligvla in Gallia cùm damnatarum sororum ornamenta, & supellectilem, & seruos, atque etiam liberos immensis precijs vendidisset: inuitatus lucro, quicquid instrumenti veteris aulae erat, ab vrbe repetijt: comprehensis ad deportandum meritorijs quoque vchiculis, & pistrinensibus iumentis: adeò, vt & panis Romae saepè deficeret, & litigatorum plerique, quòd occurrere absentes ad vadimonium no̅ possent, causa caderent. Cui instrumento distrahendo, nihil non fraudis ac lenocinij adhibuit: modò auaritiae singulos increpans, & quòd non puderet eos locupletiores esse, quàm se: modò poenitentiam simulans, quòd principalium rerum priuatis copiam faceret. Auctione proposita, reliquias omnium spectaculorum subiecit, & venditauit: exquirens perse precia, & vsque eò extendens, vt quidam immenso coacti quaedam emere, ac bonis exuti, venas sibi inciderent. Nota res est, Apronio Saturnino inter subsellia dormitante, monitum à Caio praeconem, ne praetorium virum, crebro capitis motu nutantem, sibi praeteriret, nec licendi finem factum, quoad XIII. gladiatores H-S. nonagies ignoranti addicerentur Suetonius. Gothi ab Hunnis pulsi, Thraciam Mysiam???; incolendam ab Imp. Valente obtinuêre. Ijs Lvpicinvsac Maximvs pro ducibus dati. Qui dum magnum sibi quaestum in vehendis commeatibus facere student, non modò pecunijs Gothos exhausêre, sed liberos & vxores pro mancipijs vendere coegêre. Orta seditione, Lupicino & Maximo trucidatis, à Romanis defecerunt. Valens eam vlturus persidiam, cum exercitu caesus miserè perijt Bonfinius lib. 2. Dec. I. Belisarius Africanam expeditionem contra Vandalos susceperat. Classe propter tempestatem adhuc in anchoris haerente, Ioannes praefectus praetorio, considerans panem nauticu̅ bis coctum diu quidem durare, verùm pondere leuissimum red di: vt pistoribus minus lignorum ac mercedis daret, nec tamen pondere deficeret, crudum adhuc panem in publicùm balneum ferri, ac in locum, vbi ignis vigebat, collo cari iussit, donec vehementer coctus videretur. Postquam verò classis apud Methonem fuit, panes omnes rursus in farinam marcidam soluti, ac militibus per medimnos & modios distributisunt. His milites aestatis tempore in loco aestuoso pasti, in morbos inciderunt. Procopius lib. 3. Roma à Totila Gothoru̅ rege obsessa, Graeci duo duces Bessa & Conon, frumento omni in suam redacto potestatem, ingenti pecunia vendiderunt ditioribus Romanorum, quibus etiam bouem vnum aureis quinquaginta vendebant. Procopius. Nicephorvs Phocas Imperator, afflictis suis omnium rerum grauissima penuria, frumentum suum magno vendens, ac ex calamitate suorum aureo numo vendi solitum, duobus vendidisse. Cedrenus. Ioannes Puzonus, quaestor Manuelis Comneni Imp. adeò sordidus erat, vt esculenta & pisces maximos ac pinguissimos sibi missos, ter aliquando in foro venditos, toties reciperet ab ijs redemtos, qui opera eius egebant. Ita pro piscatoribus erant ei pisces, sorte commutata, quibus magnitudo pro hamo, pinguedo pro esca erat: itaque praetereuntes ad se emendos attrahebat. Niceras Choniates lib. 1. Populum Romanum Clementis VII. auaritia offendit, & ad defendendum Pontificem, à Pompeio Columna vexatum, tardiorem reddidit, quòd nequaquam agrorum malignitate, sed certis conuectionum atque horreorum monopolijs, magno fisci quaestu annona ad triplum creuisset. Iouius in Pompeio. EMTIONE TVM Sordida. unius Bassus, querente Domitia Bassiani, quòd taxans eius sordes, calceos eam veteres diceret. vendere cosueuisse. Non mehercule, inquit, hocvnquam dixi: sed dixi, emere tesolere. Bruson. lib. 1 cap. 1. Ferdinandvm Ponzettam Cardinalem non puduit cum rusticis & mulierculis res venales gestantibus de fen estra oboli causa conte̅dere: sic vt quotidie aliquod egregium aua rissimi senis dictum factùmve à Romanis aulicis cantaretur Garimbertus lib. 6. de vitis Pontif. Impia, Sacrilega, Simoniaca. Simon Magus Samaritanus, omnium haereticorum pater, auro Spirium sanctum ab Apostolis mercari voluit. Ab eo omnis sacrorum venundatio & negociatio Simonia dicta est. Iniucta, Fraudulenta. Gvlielmo Normanno Angliaeregi, bello inuicto, mortuo sepultura interdictum fuit. Templum extruxerat aliena in area, nec persoluerat precium domino: qui tunc egens, pompa̅ funebrem, coetum???; procerum nihil veritus, in mediam prosequentium regium funus celebritatem se intulit, ita clamitans: In quem essertis istum hominem locum, meus est. In alienum solum inferendi mortui ius nemini esse defendo. He̅ricus regis mortui filius, iem praesenti pecunia fuindi domino luit. Aemilius lib. 3. Lvdovicvs Sforcia, dux Insubrum, dum in Nouariensi latifundium ad eximiam fertilitatem magno studio conderet, quod de nomine suae gentis Sfortiadam appellauit, vicina praedia impotenter ab inuitis dominis coëmendo, ipsis Sforciadae finibus inclusit, corriuatis???; priuatorum ciuium aquis, vt sua pleniùs irrigaret, alienos agros solito humore destitutos, penitùs infelices red didit. Iouius lib. 2. Hist. Locatione Sordida. In thesauro Ioannis Basiliadis, magni Ducis Moschouiae, vestes plurimae elegantes, ad id sunt repositae, vt cùm triumphus celebratur, vel cùm legatus alicuius Principis excipitur, singulis aulicis ad tempus accommodentur. Caeteri quoque nobiles ad conuiuia amicorum, ad nuptias profecturi, vel diuorum festa celebraturi, de magni Ducis vestiatio certo precio secundùm temporis spacium vestes accipiunt, easdem???ue cum vsura thesaurario restituunt. Quòd si aliquantulum vestis commaculata fuerit, pecuniam pro ea numerare cogitur, verberibus???; insuper corrigitur. Ad regem quinetiam Poloniae, vel ad alios exteros principes oratores missurus, omnibus nobilibus eos comitantibus, vestes & arma, & id genus ornamenta, ex thesauro suo sub vsura commodare solet: additur quinetiam curator, qui ea vnicuique, quoties opus fuerit, subministrat, rursus???; ca ab eisdem recipit. Guagninus in descriptione Moschouiae, cap. 4. Condemnatione, Proscriptione, Iudicio falso. Vide Titulum, Iudices auari, fol 2500. Achabvsrex Israëlitarum, cùm vineam Nabothi acquirere cuperet, Iezabel egina innoce̅tem virum, duobus falsibus testibus productis, lapidari curauit. 3. Reg. 21. M. Crassvm in Brutijs proscripsisse quendam ferunt inscio Sylla, tantùm quaestus gratia. Quapropter re comperta, in nullo vsus est eo postea publico nogotio. Plut. in Crasso. In Syllana proscriptione, eorum qui ex ira vel odio à Syllanis necabantur, exiguus numerus eratprae illis, qui bonorum causa tollebantur. Imò poterant dieere homicidae. Hunc occiderunt amplae aedes, illum horti, alium thermae. Q. Aurelius cùm in forum venisset, legit proscriptos, ac reperro nomine suo: Vae misero mihi, inquit, fundus Albanus me perdidit, paulum???; progressus, est interemtus. Plut. in Sylla. Propter Opalum gemmam à M. Ant. Triumuiro proscriptus Nonius senator est, filius Strumae Nonij eius, quem Catullus poëta in sella curuli visum indignè tulit, auus???; Seruilij Noniani consulis. Proscriptus fugiens, hunc è fortunis suis omnibus anulum abstulit secum, quem certum est sestertijs viginti millibus aestimatum. Plinius lib. 37 cap. 6. Fvlvia M. Antonij vxor, non tam odio impulsa, quàm studio pecuniae quaerendae, saepenumerò morte affecit homines, viro suo incognitos. Is, vt caput cuiusdam ad se perlatum vidit: Hunc hominem (inquit) ignorabam. Val. lib. 9. 5. Tiberivs Caesar, ad rapinas conuerso animo, multos, quia opulenti essent, interfecit. Sat constat Cn. Lentulum Augure̅, cui census maximus fuerit, metu & angore ad fastidium vitae ab eo actum, & vt ne quo nisi ipso haerede moreretur: conde̅natam & genero sissimam feminam leidam, in gratiam Quirini consularis praediuitis, & orbi, qui dimissam eam è matrimonio post vigesimum annum veneni olim in se comparati arguebat: praeterea Galliarum, & Hispaniarum, Syriaeque & Graeciae principes confiscato, ob tam leue ac tam impuden. calumniarum genus, vt quibusdam non aliud sit obiectum, quàm quod partem rei familiatis in pecunia haberent. Plurimis etiam ciuitatibus & priuatis veteres immunitates, & ius metallorum ac vectigalium ademta. Sed & Vononem regem Parthorum, qui pulsus à suis, quasi in fidem P. R. cum ingenti gaza Antiochiam se receperat, spoliatum perfidè, & occisum. Suetonius. Caligvla cùm omnes eas, quas congesserat Tiberius, pecunias, decoxisset, animum ad rapinas conuertit, reosque [2513] vna sententia quadraginta condemnauit. Alea ludens, proximo cullusori deman data vice sua, progressus in atrium domus, quum praetereuntes duos equites Romanos locupletes sine mora corripi confiscarique iussisset, exultabundus in domum redijt, glorians se nunquam prosperiorealea lusisse. In Gallia ad motus Celtarum comprimendos profectus, host bus quidem nihil nocuit: sed subditos, & socios, & ciues plutimùm afflixit: & cùm aliquando in lusu aleae sibi deesse pecuniam sensisset, Gallorum descriptiones postulauit, ac ditissimis interfici iussis, ad collusores reuersus: Vt vos, inquit, de paucis drachmis laboratis? Ego verò interea centies quinquagies millies mille coëgi. Iunio Prisco praecore alijs quidem criminibus accusato, sed pro diuite interfecto, vbi didicit eum nihil morte dignum possidere: Decepit me, inquit, frustra???; perijt, cùm viuere potuisset. Zonaras, & Suetonius. Domitianvs Imperator, cùm ingentes opes summa prodigalitate, ludis atque spectaculis & conuiuijs edendis dilapidasset, atque pecunia iam egeret, multos ex potentioribus occidit: partim reosfactos in senatu, partim absentes accusauit, nonnullos etiam exinsidijs & clandestinis venenis sustulit, quo haberet vttantos sumtus faceret. Xiphilinus in Domitiano. Commodvs Imperator alienae mortis facultatem cupientibus facilè pecunia permisit: omniom???ue aliorum criminum impunitatem auto condonauit: palam litium capitalium???ue criminum iudicia vendidit: haud secus quàm si publicis nundinis venun dandae merces essent Herodianus. Constantia, Consta̅tini Magni Augusti filia, & Galli Caesaris, qui Orientem regebat, coniux, iussit Clematium Alexandrinum, virum innocentem, in dicta causa interfici: gemmato monili corrupta à Clematij socru, generum quae inuisum habebat, quia stupri ab ea interpellatus, tanta turpitudine abstinuerat. Fulg. lib. 9. cap. 4. Bvcicaldvsab Carolo V. rege Galliae Genuae praepositus, Gabrielem Ioannis Galeacij filium auaro truculento???; iudicio Genuae securi percussit, vt praegrandi ea pecunia potiretur, quae illi obuenerat, quum Pisas Florentino senatui vendidisset. Iouius in Ioanne Maria. Conranvs, rex Scotorum, Toncetum iustitiarium Moraniae, in fisco augendo ex damnatorum proscriptorum???; bonis ingeniosissimum, magni faciebat. Is negotiatores quosdam Forestae (erat id tum primarium Morauiae oppidum) vocatos in ius, leui de causa quo corum potiretur fortunis, necari fecerat. Morauiae nobiles, Forestae praesertim accolae, negotiatorum propinqui, Toncetum in foro, dum ius diceret, interemêre. Quaesiti caedis auctores ad supplicium, in asperos mo̅tes abiêre: & Donaldi Atholorum praefecti dolo regem in cubiculo interemêre Boëth. lib. 9. Caede, Homicidio. Pygmalion, rex Tyri, Didonis maritum -Sichaeum Impius ante aras, atq; auri caecus amore, Clàm ferro incautum superat, securus amorum Germanae-. vt illius thesauris potiretur. Vergilius 1. Aeneid. Quo tempore Annibal premebat Campanos bello, Val. Bestius Ruscium, Imbrici socerisui filium, quem acceperat sernandum, morti dedit, vt eius auro potiretur. Plutarchus. Victo ad Cabiras Mithridate, Callistratum captum, qui regi à secretis erat, duci Lucullus in castra imperauit. Qui verò illu̅ducebant Milites, succinctum quingentis aureis sentientes, occiderunt. Plut. in Lucullo. Romani milites, cùm Hierosolymas Titus obsideret, Iudaeos transfugas medios ferro diuidebant, vt in intestinis aurum, quod deuoraucrant, inquirerent: cùm eam moram, qua ventrem exonerantes inter stercora aurum effunderent, prae nimia cupiditate ferre non possent. Biduo itaque duo Iudaeorum millia per hunc modum milites interemerunt: plures???; occidissent, nisi Titus graui proposita poena, eam tem interdixisset. Fulgosus libro nono, capite 4. exlosepho de beilo Iudaico. Balduini II. Hierosolymorum regis Milites, Turcas plurimos, quos expugnata Caesarea ceperant, auri spe exenteraru̅t. Fulgosus lib. 9. cap. 4. Rohovitivs, Vogeni Boëmorum principis tutor, senem quendam opulentum, liberis orbum, frustra sibi con ciliare tentans, ad coenam inuitatum, ex arce Vicegradensi praecipitem dedit, eius???ue opes omnes rapuit. Non multò pòst cùm principatum affectasset in acie captus, ne carnifici traderetur. ipse semetipsum de quercu laqueo suspendit. Dubrauius lib. 2. Milites auari Lauredanum Venetum legatum, & Hieron. Cantelmum occiderunt. Vide Tit. Auaritiae certamina. Alvarvs Norogna, Azamoris vrbis anno 1519. sub rege Lusitaniae Emmanuele praefectus; in ae Mauritaniae parte, quae Enxouia nominabatur, in castra Naceibendumae (is erat vnus ex Enxouiae principibus) impetum dedit: duas illius vxores, & duos filios, & vnam filiam, & multos illius cognatos, cum magna aliorum hominum multitudine captiuos abduxit. Maura quaedam eleganti forma, quam Nacerbenduma filio suo desponderat, armillis argenteis magniponderis brachia & suras ornarat. At Antonivs Leitanus eques Lusitanus, argenti cupiditate inductus, vtillud facilius captiuae detraheret, manus atque pedes miserè praecidit, Norogna illum in custo diam tradidit, & in Lusitaniam cum dedecore redire compulit. Osorius libro vndecimo rerum Emmanuelis. Veneficio. Cineas Pyrrhi Epirotarum regis medicus, Senatui Romano pollicebaturse Pyrrhum phatmaco interemturum. At Romani Pyrthum, licet hostem, admonuerunt. vt sibi à medico caueret. Aelianus libro decimo de Varia historia. Sed fallitur nomine. Cyneas legati nomen fuit. Medicum Curtius Niciam, alij Timocharem vocant. Nerivs foenerator notissimus, morte coniugum locupletatus, in Satyris: -Nerio iam tertia ducitur vxor. Milesia quaedam mulier, in asia, quòd ab haeredibus secundis accepta pecunia, partum sibi ipsa medicamenutis abegisset, rei capitalis damnata est neque iniuria, quae spem parentis, memoriam nominis, subsidium generis, haeredem familiae, designatum reipub. ciuem sustulisset. Victorius lib. 27. Variarum lect. cap. 2. Castratione. Sunt Amasgi Alanis (quos olim Albanos vocabant) vicini, vt testatur Procopius libro 2. qui sub duobus erant Principibvs, generis affinitate iunctis: quorum alter Orientales, alter regebat Occidentales. Amborum principum eò creuerat auaritia, vt parentibus pueros, qui indole & corporis elegantia praesta bant, viraperent, & testibus exectis, magno precio Romanis eunuchorum studiosis venderent, patribus interfectis, ne ob filiorum orbitatem aliquid molirentur contra ipsos. Iustinianus II. Imperator perquendam exeunuchis seuerè illis mandauit, ne quem posthac inuitum exciderent. Eo edicto Amasgi excitati, principes suos trucidarunt. Iustinianus illis viros religiosos, qui cultum diuinum illos edocerent, misit: templumq; Deiparae apud Amasgos erexit. Ex Zonara Cuspinianus in Leone III. Damni Fortvnarvm Illatione. Est in Asia planicies quaedam vndique cincta monte, quinque locis interciso, quae aliquando fuit Chorosmiorum, cum ipsorum finibus, & Hyrcanorum, & Parthorum, & Sarangaeorum, & Thomaniorum: sed posteaquam Persae rerum potitisunt, facta est regis. Ex hoc circumiecto monte ingens amnis profluit, nomine Aces, qui quondam per singulas vndique intercisiones ductus ac distributus, totidem gentium regiones irrigabat. Vbi verò in potestatem regis venerunt, hocab illo passae sunt, quòd anfractibus montium ab rege Dario abscissis, & ad eorum singulos portis inditis, aqua ab exitu interclusa est: interfluente???ue introrsum amne, planities, quae intra montes erat, pelagus facta, cùm fluat in interiora amnis nulla ex parte exitum habens: atque ita ipsae gentes pristino aquae vsu fraudatae, afficiuntur permagno detrimento. Nam hyberno tempo???e deus illis, quemadmodum alijs hominibus, pluit: sed aestate, cùm serant pisum & sesamum, aquam desiderant. Igitur cùm nih. il eis aquae tribueretur: ad Persas venerunt viri atque mulieres, stantesque prae soribus regis, cum eiulatu vociferabantur. Tuncrexhis, qui maximè indigebant, portas reserati iussit, vtique eas quae ad illos ferrent: easdem, cùm illorum terra humore hausto satiata est, rursus obserari. ita deinceps alias, vt quique caeterorum populorum maximè aqua indigerent. Id faciebat rex pecuniae exigendae gratia, praeter tributum. Herod. lib. 3. Clementis VII. iussu dirutae funditùs, aut miserabilem in modum deformatae fuêre mulcorum domus, ignobilium???ue praesertim atque egentium, aequandis scilicet frontibus, dirigendis???; ad normam vrbis regionibus, tanta Duumuiralis magistratus auaritia saeuitia???ue, vt non maiorem Barbari immanes vastitatem attulerint. Et co quidem grauiore Clementis inuidia, quòd nequaquam ad reuocandam antiquae vrbis elegantiam, quod intelici seculo ineptissimum videbatur, sed vt alterum è Duumuiris, famoso nomine co̅ciliatum, vel iniquo oblato quaestu expleret, cui etiam magistratum contra consuetudinem impotenter continuarat. Iouius in Pompeio Columna. Impiorvm Protectione. Idololatrae in Sardinia insula Mauricij Imp. Praefecto praemium solucbant, vt id sibifacereliceret. Quorum dum qui [2514] dam baptizati essent, & immolare idolis desijssent, ab ijs tamen nihilominus exigebatur. Qua de re D. Gregorius Pp. ad Constantiam Augustam scripsit lib. 4. Epist. 77. Gvlielmvs Conquaestor, Anglorum rex, pecunia accepta, Rhotomago Londinum Iudaeos transtulit. Eosdem à rege, multo auro liberam sibi in Christianos saeuiendi potestatem redemisse, Antoninus Tit. 16. cap. 5. & 15. refert. Et Malmesburiensis lib. 4. capite 13. inquit, Ruffum regem Iudaeis, vt liberè cum Christianis suas conferrent sententias, mediante precio concessisse: facta simul ipsis amplissima promissione, Si illi victores extitissent, obuijs eorum religionem se amplexurum vlnis. Venceslavs rex Hussitarum motus (quos ipse haereticorum deterrimos esse censebat) in Boëmia non modò non co̅pescuit, sed compendij sui causa aluit, cùm dictitaret, Anserem (hoc enim Hussi cognomen apud Boëmos sonat) aurea sibi oua párere. Cromerus lib. 16. Improborvm Provectione. Desensione, Absolutione reorum, damnatorum, proscriptorum. Ptolemaeus, Aegyptirex, Romam perfugit, ibi???ue muneribus corrupit potentissimos quosque, vt in regnum restitueretur. Aegyptij centum legatos ad regem accusandum Romam misêre, quo rexveneno necauit. Cuius sceleris nullas poenas dedit. Cn. Pompeivs enim eius pecunia victus, defendit ipsum. Xiphilinus. Q. Cassivs in Hispania Silium & Calphurnium occidendi sui gratian cum pugionibus deprehensos, quinquagies sestertiùm ab illo, ab hoc sexagies pactus dimisit. At quis dubitet, si alterum tantum daretur, iugulum quoq; suum aequo animo illis fuisse praebiturum? Val. lip. 9. cap. 4. Vespasianvs, cùm rapacissimum quemq; promoueret, vt mox ditatos condemnaret, vulgò dictus est officiarios suos habere pro spongijs: quòd veluu spongias & siccos madefaceret, & humentes exprimeret. Suetonius. C. Iul. Caesar cùm Marianarum partium studio in Sabinis lateret, incidit in Syllanos milites, qui illa loca scruta bantur, conprehendebant???; si qui delitescerent: quorum ducem Cornelivm duodecim millium denariorum mercede induxit, vt dimitteretur: ac conscensa protinus naui, in Bithyniam ad regem Nicomedem est profectus. Plut. in Caesare. Vespasianvs reis tam innoxijs quàm nocentibus absolutiones venditasse dicitur. Suetonius & Dion. Ioannes quidam cognomento Lagus, praetorij custodiae ab Imp. Alexio Anglo praefectus, noctu fures vinculis liberatos carcere educebat, qui aedibus clàm perlustratis, furta adillum deferebant. Nicetas lib. 3. Perfidia Qvalicvnqve. Erga Patriam. Consule Tit. Proditorum, fol. 3573. Perfidiae illic habetur ratio: hîc Auaritiae, cuius velut instrumentum est perfidia. Sotades, longioris curriculi victor Olymp. 99. Cretensis, pecunia corruptus ab Ephesijs, Ephesium seproclamari fecit, eo???; nomine à Cretensibus exilio multatus est. Pausanias libro 6. Galatarum rex Brennus, quum depopularetur Asiam, Ephesum cum exercitu venit, ac in Ephesiae Pvellae amatorios incidit laqueos. Ea verò congressuram se pollicita est, insuper & Ephesum prodituram. si psellia (ea sunt manuum orname̅ta) sibi & mundus contribueretur muliebris. Adnuit Barbarus, ac militibus imperauit, in eam conijcerent, quod habere̅taurum. Eo auara puella adobruta perijt: sicuti prodidit Rerum Galaticarum primo Clitophon apud Plut. Pavsanias, Lacedaemonioru̅ rex, eo bello quod Persae aduersus Graecos susceperant, quinquaginta auri talenta à Xerxe accepit, vt Sparta̅ proderet. Quem pater vsq; ad Chalci oeci Palladis te̅plum insectatus est: vbi cocto latere fores templi clausit, & filium ibidem fame consumsit: mater verò insepultum abiecit. Chrysermus lib. 2. Hist. & Plut. in eius vita. Graeci pecunia à Tithrauste praefecto Artoxerxis regis Persarum corrupti, bello Lacedaemonios aggressi sunt, & ita Agesilaum, qui res maximas in Asia contra regem gesserat, in Graeciam redire coëgerunt. Pausanias in Laconicis, & Plutarchus in Artoxerxe, & Polyaenus lib. 1. Philippus Amyntae F. magis auri copia, quàm armis imperium auxit. Inflammabat Athenienses maximè ad propugnationem Graeciae Demosthenes, tunc temp oris Graecorum omnium acerrimus in dicendo. Sed nullo pacto reprimi valebat in domita libido, quae plerosq; Graecos occupauerat, vrbes suas prodendi. Tam latè pestis illa Graeciam tunc infecerat. Propterea aiunt Philippum, cùm vrbem quandam egregiè munitam capere conaretur, ac eius loci quidam contra omnem impetum tutissimam, ac fermè inexpugnabilem eam esse diceret, quaesiuisse: Num etiam aurum vrbis moenia transcendere posset? Expertus nimirum erat Philippus, quae armis capi non possint, auro facillimè expugnari solere. Praeparans igitur largitione in vrbibus proditores, eos???; qui tantam foeditatem in se admittebant, honestis nominibus nunc amicos, nunc hospites appellitans: per eiusmo di infanda co̅mercia munerum verborum???; mores hominu̅ maximè corrupit. Diodorus libro decimosexto. Tarpeia virgo Vestalis, se Sabinis Capitolium nocturno tempore tradituram promisit, si ornamenta aurea, quae in sinistris manibus haberent, darent. Promiseruntilli, & scutis, quae in sinistris manibus habebant, eam obruerunt. Liuius libro primo, Decad. 1. Cassivs Brutus, bello Romanorum aduersus Latinos, dicta mercede vrbem se proditurum promiserat. Verùm deprehe̅sus à patre, in aede Palladis occlusis foribus necatus fame, & insepultus fuit abiectus. Clitonymus lib. 9. Rerum Italicarum apud Plut. cap. 22. Parall. Principes. Argyraspidae post Magni Alexandri mortem ab Eumene Cardiano conducti, qui vnus successorum Alexandrifuit, cum eo aduersus Antigonum bella gerebant: & vt impedimenta recuperarent, paulò antè ab Antigono ademta, nulla fidei atque honoris habita ratione, Eumenem captum, Antigono prodiderunt. Plut. in Eumene. Perpenniani, ditissimae in Hispaniae aditu vrbis, aut stolidè, aut certè nimis properè à Carolo IIX. rege Galliae Ferdinando Hispaniae regi restituti, grauis inuidia perstrinxit Stephanvm Petitium, inter praecipuos consiliarios notae auaritiae quaestorem. Sed & hac pariter arsit Ambrosivs Albiensis cucullatus, professione sanctitatis à confessione criminum Ludouicum regem expiare solitus. quòd vtrunque rex Hispanus singuli. lagenis signato auro pio pro vino repletis callidè conrrupisset, vt adolescentis regis animo religionem incuterent, contestando seilicet eum impiè facturum, nisi manes patris apud Tartara cruciatos eo atroci piaculo exolueret: quoniam morientis Ludouici suprema voluntas excepta pijs alloquijs fuisset, vt Perpennianum tanquam malè partu̅ Veteri domino redderetur. Iouius libro 1. Historiae. Socios, Amicos. Rex Syriae Benadadvs foedus habebat cu̅ Baasa rege Israëlitarum. Sed propter munera, quae misit ei Asa rex Iuda, rupto foedere Baasam grauiter oppugnauit. 3. Reg. 15. Gvndisalvvs Vascius Goës nauarchus Lusitanus, nauem Saracenorum, quae Cananore veniebat, quantumuis se literas foederis Laurentij Brittij, quiarcis Cananorensis praefectus erat, ostenderent, adulterinas esse falsò criminatus, oppressit: ostenderent, adulterinas esse falsò criminatus, oppressit: homines???ue miserrimos in velum insuit, & nauem exinanitam, tormentorum ictibus perforatam depressit. Hoc facinoretam immani, incumbente bello Calecutiensi grauissimo, imperio nondum fundato, Lusitanum nomen illis nationibus odiosum & inuisum est redditum. Osorius libro 4. rerum Emman. Coniuges. Palaestini Dalilae meretricis opera, muneribus corruptae, Samsonem Iudicem Hebraeorum inuictum ceperunt. Iudicum 16. Eriphyle desiderio habendi monilis aurei, quod ferebat Adrastus, rex Argiuorum, Amphiaraum maritum suum prodidit, qui se occuluerat, ne Thebas ad bellu̅ raperetur, quòd ex vaticinio praeuideretse ibi periturum. Rauisius. Hospites, Supplices. Chii Pactyam Lydum, qui à Cyro defecerat, & ad sesupplex confugerat, tradiderunt, pro mercede Atarnei, qui locus est Mysiae, Lesbo è regione situs. Herod. lib. 1. M. Livivs Drusus Magulsam, Mauritaniae principem, ob regis simultatem profugum, accepta pecunia, Boccho prodidit, quem ille elephanto obiecit. Sueton. de Viris illustribus. Caianvs Auarum rex, pecunia corruptus à Leone Imperatore, Iustinianum Imperatorem prodidisset, nisiis de insidijs certior, ad Trebellium Bulgarorum regem confugisset. Sigebertus in Chronicis. Gemes Othomanus, Rhodum confugerat: illinc???; in Galliam ductus, ta̅dem Pontificis potestati traditus est. Baiazetes eius frater Alexandro VI. Pp. quotannis sumtus, qui in eo tum alendo, tum custodiendo fieret, nomine, aureorum numûm quadragena millia persoluit, vt ad eum dimittendum, siue alijs principibus, qui in eo se vterentur, tradendum, esset tardior. Hunc sibi à Pontifice tradi omnino voluit rex Carolus IIX. vt eius auctoritate expeditionem, quam in Turcam moliebatur, redderet faciliorem. Guicciard. lib. 1.
|| [2515]
Praeceptores. Ivdas Ischariotes, accepta pecunia à Iudaeis, Christum dominum prodidit osculo. Matthaei 26. Falsa accvsatione, Testimonio. Milites accepta pecunia, Iesum Christum, quem à mortuis resurgentem suis oculis conspexera̅t, à discipulis noctu clàm sublatum per vrbem proclamarunt. Matthaei 28. Lucae. 24. A henis in foro, vbi causae agebantur, Lycus quidam genius scalptus stabat, lupinaspecie. Apud hanc statuam Sycophantae pecunia corrupti versari consueuerant, velut apud deum quempiam sui quaestus praesidem, ei???; in dies singulos triobolus secabatur. Zeno dotus, & Hesychius. Suidas addit, Sycophantas fuisse decem numero, veluti decem viros referentes. Meminit huius Aristophanes in Vespis: [Greek words]. id est, Si quà simulacrum efferre possies Lyci. Erat hoc quaestus genus apud veteres inuisissimum, eorum qui in ius vocabant, vt ex damnato dicta multa portionem aliquam praemij loco ferrent. Vnde & Sectores dicti sunt, & Quadruplat??? es. Hinc prouerb. [Greek words], in eos qui largitionibus corrumpunt, vel corrumpuntur. Erasmus. Nicephorvs Imp. diuitum seruos subornabat, quifalsò suos dominos accusarent: delatoribus???; honorem habebat, calumnia circumuentos argento multans. Cedrenus. Svffragii venditione. Pythagoras vetat [Greek words]. id est, Fabas edere. Antiquitùs fabis suffragia ferebantur. Itaque [Greek words], fabas edebant, Qvi quaestum ex ea re facerent. Erasmus in Adagijs. Aristophanes in Equitibus iocatur in Cleonem, quòd nulla̅ aliam musicam discere potuerit quàm Doricam, videlicet alludens ad notissimas harmoniarum species, Doricam, Lydia̅, Phrygiam & Boeoticam. Ludit autem verbo perperàm depra uato, [Greek words] pro [Greek words]. [Greek words], inquiens, [Greek words]: id est, Iste, discere haud potest praeterquàm [Greek words]. Est autem Graecis [Greek words], muneribus corrumpi, vt in gratiam alicuius dicas sententiam Eras. Sacrilegio. Consule Titulum, Sacrilegorum, fol. 602. Ivlianvs Apostata, Caesariensium facultates omnes, & aliarum etiam vicinarum ecclesiaru̅ torturis in quisiuit, & trecentas auri libras in aerarium publicum confiscauit. Antiochiae per anunculum suum Iulianaum plurima & preciosissima anathemata abripuit. Theodoretus lib. 3. cap. 12. Pecvlatv. Constans II. Imp. re contra Lo̅gobardos infeliciter ad Beneuentum gesta Romam veniens, à Vitaliano Pontifice, & vniu erso clero populo???; Romano obuiam ad quintum lapidem honoris causa progresso exceptus, 111. Nonas Iulias Vrbem iniuit, anno DCLX III. atque ad basilicam Vaticana̅ venerabundus accessit, & precationem adhibuit, ac dona tulit. Duodecim dies inVrbe moratus, omnia ex aere ornamenta, quibus Vrbs anti quitùs fuerat insigniter exornata, surripuit, ita vt ne tegulis quidem nobilissimi templi S. Vi ginis ad Martyres abstineret. Sigon. lib. 2. reg. Ital. Fvrto. Vide Tit. Furum, fol. 3560. Illic Perfidiae, heic Auaritiae, cui perfidia famulatur. Achan Israëlita, cùm ex deuota Hierichuntis praeda paludamentum sustulisset, grauiter vniuersus exercitus fuit afflictus. Re demùm à Iosua duce cognita, lapidibus obrutus ipse fuit. Iosue 5. Boethvs Tarsensis poëta à M. Antonio III viro, Tarsensi gymnasio praefectus, deprehensus est tum reliqua, tum etiam oleum surtipere. Accusatus apud Antonium: Iniquum esse dixit, Homerum à Graecis apud Agamemnonem aut Achillem, quorum res gestas decantasset, accusari. (Scripserat autem Boëthus carmen gratulatorium Antonio pro victoria Philippica.) Tunc accusator excipiens: Sed nec Homerus, inquit, Agamem nonis aut Achillis oleum surripuit. Boëthus tamen obse quio & blanditijs Antonij iram effagit. Gyraldus Dialogo 4 Historiae poëtarum ex Strabone. Latrocinio, Piratica, Raptv. Anno 846. Saraceni praedae libidine stimulati, ex Africa, procursu ad vrbem facto, opimas apostolorum Petri & Pauli subuibanas basilicas diripuerunt: ac ipsas etiam basilicae Vaticanae valuas argenteas asportarunt. Sequenti anno cùm armis ad egregia Campaniae monasteria circumlatis, in primis opulentissimum omnium Cassinas ante profectionem expilare statu???ssent, ad flumen proximum sub noctem accesserunt: postridie verò tranare cupientes, effuso repentè per noctem imbre latè restagnasse omnia rep ererunt, Ita frementes, quòd tantae iacturam praedae fecissent, plerique foedis factis naufragijs periêre. Sigon. lib. 5. reg. Ital. Scotorum Brigantiae accolarum simul & Pictorum exules aliquot, vallem Annandiam, angusti aditus, & tum mari cinctam, tum coenoso & sabuloso solo inuiam, Britannis pulsis, occupauêre, Ordaci dicti, Corn. Tacito Ordouices: ad eam tandem feritatem prouecti, vt feminae cum viris proficiscerentur ad bellum, victis nunquam parcerent, viuos capi in praelio nefas arbitrarentur: mori pulcerrimum ducerent: valetudinarios autem domesticos, vel parentes, ne conficerentur aegritu dine, mactarent. Cauernis habitabant & antris: latrocinijs & praedationibus victitantes. H. Boëthius lib. 1. & 18. Daniolim, vt & Saxones & Vandali, piraticae quaestum iustum esse credidêre, brutorum exemplo, inter quae viribus potentiori inferiora cedere & parere coguntur. Cranzius lib. 1. Daniae, cap. 38. Quum assidua inter marchiones Brandeburgenses & Vandaliae principes de finibus esset contentio: viri militares, Vandali & Brandebvrgenses, veteri licentia, ex itinerantibus, quomodo solebant ex hostibus, petebant praedam. Nam quo modo mercatores fraudes suas solent excusare, dicentes, sibi magno merces suas constare, per mare, per terras, magnis discriminibus quaesitas: ita hi capitum suorum obtendebant pericula, & iustam praedam esse asserebant, tanto cum vitae periculo partam. Cranzius libro 10. Vandaliae, capite 19. Vectigalis, Portorii defravdatione. Quum anno 1530. Carolus V. Caesar, ex foedere cum pontisfice Clemente VII. contra Florentinos percusso, Mediceos in patriam reducturus, Florentiam obsidione diuturna premeret: legati ad Pontificem à Florentinis missi fuêre, leuissimae alio??? auctoritatis, verùm egregiè populares homines, Aloysivs Soderinus, Andreolvs Nicolinus, & Robertvs Boncius. Hos, vbi Bononiam peruenerunt, Pontifex a deò contemsit, vt effusè rideret, quòd ad se pro eximijs senatoribus mercatores, nec primae quidem classis, è Florentia misissent. Nam quod ad eleuandam legationis existimationem maximè pertinuit, apparitores ministri???ue vectigalium Bononiensium, in ipsorum sarcinis nexi auri filorum ad telas aureas texendas magnam vim, mercimonij causa, vt portorium subterfugerent, deprehenderant. Atq; ita Clemens, ridente etiam Caesare, mercatorum auaritiam atque imperitiam, in maximarum rerum consilio periculo???ue ad exiguam lucrispem reuocatam, stomachatus, pertinaciam insamae proximam exprobrauit, vt inde non obscurè explosi dimitterentur. Iouius lib. 28. Hist. Monetae advlterio. Alexivs Comnenus Imp. cùm monetam à decessoribus suis adulteratam reperisset, aeneam fecit, qua in Imperij expensis vteretur: in vectigalibus verò probos aureos exigebat. Zonaras. Ioannes, Boëmorum rex, Auinionem profectus ad Pontificem, inde???; reuersus Pragam, absumto omni viatico peregrinationibus, conuiuijs, ludis, spectaculis; domi, ex veteribus bonis numis, nouos malos recudere cepit, pusillo illis argento superinducto, caetera planè aercos. Argentum omne è templis passim ausferens, mutuarise dicebat, sed nunquam redditurum: sacro hoc argento aduersus impios Lituanos se vsurum praetexens. Dubrauius lib 21. Imperii, Regni imminvtione. Rodolphvs I. Imp. cancellarium suum è gente Flisca in Hetruriam misit, qui populos omnes, ad libertatem seriò aspirantes, liberos faceret, & eos potissimùm, qui se pecunia redimerent. Persoluére autem ob eam rem Lucenses duodecím millia numûm auri: Florentini sex millia. Non displicuit haec ven ditio Honorio IV. Pontifici, quòd ea ratione ecclesiast ca ditio futura securior videbatur, cùm non ampliùs Imperatori liceret liberas ciuitates vexare. Sabellicus libro 7. Enneadis 9. Cuspinianus, Platina, Cranzius libro 8. Metropoleos, cap. 40. Venceslavs Boëmorum rex, Norimbergenses à data fide sibi tanquam Imperatori, absoluit, quatuor curruu̅ vino Rhenense onustorum praemio. Aen. Sylu. com. in Panor. lib. 2. Libertatis iactvra. Romani vt Bonifacium IX. Pp. Romam pertraherent, ne quaestus Iubilei qui instabat anno 1400. aliò deuolueretur, per legatos ei se obedientes fore, & Banderesios sublaturos promisére. Platina. Cadavervm inivria. Achilles cadauer Hectoris Priamo exposuit venale. Vergilius libro 1. Aen. Exanimum???ue auro corpus vendebat Achilles. L. Septimvleivs, cùm C. Gracchi familiaris fuisset, caput [2516] eius abscindere, & per vrbém pilo fixum ferre sustinuit, quia L. Opimius consul auro id se repensurum edixerat. Sunt qui tradant, liquato plumbo eum cauati partem capitis, quo po̅dero sius esset, explesse, ita vt XVII. libras & semissem appe̅derit. Val. lib. 9. c. 4. & Plin. lib. 33. c. 3. & Sab. lib. 1. En. 6. Odettus Lotrechius Gallus Neapolim obsidens, pestile̅tia obijt. Subtractus est sine vllo apparatu fune bris pompae, & in eadem villa Aragonij Montalti, vbi praetorium fixerat, cumulo arenae tumulatus. Eius cadauer postea Hispanvs quidam, sabulo erutum, è castris in vrbem retulit, & in regione, quam Sellariam vocant, recondidit subterranea in cella, si quem reperiret, qui repenso multo auro in Galliam ad Fuxiae gentis sepulcia referret. Sed nemo vnquam vel propinquorum, vel magnorum ducum, qui sepulturae iacturam magnifaceret, aurum???ue rependeret, comparuit. Sabellici supplem. lib. 11. ex Iouio. Sepvlcrorvm spoliatione. Darivs rex, cùm recuperata Babylone Semiramidis sepulcrum aperuisset, secundùm monumenti inscriptionem (quae talis erat: Quisquis rex pecunijs eguerit, aperto monumento, quantum voluerit, capiat) nihil pecuniarum inuenit, sed ex altero faxi latere hoc scriptum reperit: Ni vir malus esses, & pecunia inexplebilis, haudquaquam mortuorum loculos moueres. Herodotus & Plutarchus. Corinthus excisa à Mummio, ab diuo Caesare est restituta, ob loci commoditatem. Coloni eò missi sepulcra refo dientes, plurima inuenie bant fictilia toreumata, permulta etiam aenea. Ornata subinde mirati opera, nullum indiscussum dimisêre sepulcrum. Vnde inuentis talibus locupletati, vrbem Romam Necrocorinthijs repleuêre. Sic enim de sepulcris exceptam praedam nominabant, & praesertim fictilem. Strabo libro 8. Ioannes Antonius Tarentinus dux, dum Andegauensium partes contra Aragonios bello Neapolitano sequitur, Boënmndi Tarentini principis fortissimi sepulcrum, in Sabini te̅ plo extra Canusium inuasit. Pont lib. 4. belli Neapolitani. AVARITIA en ah ??? ei, NON ACCIPIENS, NON exigens, Spe amplioris praemij. Cùm moueret in Persas Alexander Macedo, non antè consce̅dit, quàm consideratis rationibus amicorum erogasset huic agrum, illi pagum, alteri vici prouentum vel portus. Cùm iam essent vectigalia penè omnia distributa regia, & diploimatibus co̅signata. Perdiccas: Tibi ipsi, Rex, inquit, quid reliquum fecisti? Cui cùm ille respondisset, Spes meas: Ergo nos quoq;, inquit, qui auspicia sequimur tua, harum erimus consortes. Repudiantem assignatum sibi diplomate praediu̅ Perdiccam nonnulli alij ex amicis sunt imitati. Accipientib. & petentibus largitus est benigné. Plut. in Alex. Ad Alexandrvm Magnu̅, victus in Cilicia Darius Persarum rex misit cum epistola amicos, qui orarent, vt precio decem millium talentûm redderet sibi captiuos, offerret???; ad amicitiam eius & societatem impetran dam, quic quid terrarum citra Euphratem esset, atque vnius filiarum suarum nuptias. Cùm Parm enio diceret: Equidem si Alexander essem, ha??? conditiones acciperem: Et ego quoque herculè, inquit Alexander, si Parmenio essem. Dario verò rescripsit, Neque terram duos soles, neg; Asiam duos reges ferre posse. Idem. AVARITIA en ???. AVARA CONSERVATIO. TENACITAS IN CONSERVANDO. Auaritia [Greek words] huc referri potest, quat enus alijs non dat, vt sibi suísve opes conseruet, fol. 2487. 2491. Diuerso respectu, diuersis locis inseruient eadem. Qvi Verbi cavsa Morientes. De Hermocrate Lucillius in sercundo Epigrammatum Graecorum: [Greek words] Chrysippus in libro de ijs, Quae per se non expetenda sunt, scribit, Avarvm queudam, cùm in extremis laboraret, multos aureos numos deglutisse, deinde mortuum esse. Atque Alivmsago aurum insuisse, eo???; se induisse, suos???; mandasse, vt se ita indutum sepelirent, neq; vretent, aut cultum quempiam adderent. Athen. lib. 4. cap. 18. Cùm aegrotaret Ant. Vrcevs Codrus Grammaticus, & arcae numariae clauem nocte clàm surreptam è puluinari anima duerteret: in tantam incidit animi angustiam, vt duobus diebus continuis, ant quam animam efflaret, nihil fermè aliud vociferaretur, quàm vt scrinij clauem sibi dare̅t. Bartholomaeus Bononienis in eius vita. Fuit aetate nostra Avarvs (inquit Poggius in disceptatione de Auaritia) qui in ipso mortis limine afferri iussit peluim numis aureis plenam, opem subsidium???; vitae ab eis orans, quos tam diu velut animam seruasset: subinde murmurans, Eheu quibus vos relinquam. Periclitantes. Persevs vltimus Macedonum rex, à Paulo Aemilio superatus, cùm Cretensium praesidio in tuta se loca recepisset, pollicitus se pecuniam daturum: vasa quae illis pignoris loco dederat, recepit, & cum vasis pecuniam quoq; retinuit. Plutarchus in Paulo. Cn. Pompeij facilitate Tigranes Armeniae rex in gratiam receptus: pax dicta, vt inturiarum illatarum multam sex millia talentum penderet, Sophenes regnum Filivs haberet. Has conditiones T???granes approbauit: at filius aegrè tulit, vocatusq; ad coenam respondit, Facilè se carere Pompeio, qui tales honores sibi haberet: nam alium se ex Romanis inuenturum Inde in vincula coniectus, atque ad triumphum seruatus est. Plut. in Pompeio. Ptolemaevs Cypriorum rex, cùm anxijs sordibus magnas opes acquisiuisset, propter???ue eas petiturum se videret, & ideo omni pecunia imposita nauibus in altum processisset, vt classe perforata suo arbitrio periret, & vt hostes praeda carerent, non sustinuit mergere aurum & argentum, sed futurum suae necis praemium domum reuexit. Valerius Maximus lib. 9. cap. 4. Mahometes II. Turcus anno 1463. Bosnae regem Stephanvm cum primaria arce Iaice in deditionem acceptum, contra fidem datam, ad palum alligauit, & sagittis confixit: exprobrans ei auaritiam, quòd cum argento & auro perire, quàm ad defendendumsese & suos eo vti maluerit. Cromerus libro 25. Meretrices. Apud Plautum in Trinumo amanti reposcenti quae dederat, respo̅det Scortvm: Nam itidem vt Acheronti híc ratio acceptis cribitur, Intrò receptum, quando acceptum est, non potest ferri foras. Qvae conservent. Vt Frvmentvm. Lambertvs Stratensis, frater Bertolfi praefecti aedis Donatiani, sub Carolo Dano, Flandriae comite, permultorum annorum decimas in multos annos redemerat, plena???; horrea habebat. Cùm annonae caritate ea egenis communicare nollet: iussu Comitis horrea eius refracta: tritici???; vis ingens ege̅tibus gratis dimensa. Aemillus lib. 5. Vinvm. Albericvi siue Albicus, archiepiscopus Pragensis cellae vinariae claues nulli alteri quàm sibijpsi credidit, & animalia viuentia dono accepta mox vendidit. Aeneas Sylu. capite 35. & 42. historiae Boëm. & Bonfinius libro 2. Decadis 3. & Dubrauius lib. 23. Alimenta. Pausicape, appellata fuit machinula, seruorum colla ab auaris Dominis circumposita orbicularis???;, qua ori manus admou ere prohibebantur, ne farinam vorarent (quod [Greek words] dicunt) intus dum operarentur. Congruit id ipsum & iumentis. Caelius lib. 25. cap. 21. A. L. Xeno cratem tradunt saepenumerò opsonia iam rancida facta abiecisse, neq; rarenter euenisse, vt cùm cadum aliquem relinire vellet, iam vinum reperiret in acorem versum. Inde Xenocratis caseolus in proucibium abijt.
|| [2517]
Tyberivs Caesar dieb??? etiam solennibus pridiana saepè obsonia & lemesa apposuit suis, & sibi quoq; dari passus est. Alexan. lib. 5. cap. 21. ex Suetonio. Didius Ivlianvs, Saluij Iuliani iurisconsulti pronepos, consul cum Pertinace, mox Imperator, porcellum leporémve ad se missum in triduanas partiebatur coenas. Herodianus. De Annio Martialis Epigrammatum lib. 7. Cùm mensas habeat ferè ducentas, Pro mensis habet Annius ministros: Transcurrunt gabatae, velant???; lances. Has vobis epulas habete lauti: Nos offen dimur ambulante coena. In Naeviam, Martialis Epigrammatum lib. 3. fic inuehitur: Dum non vis leporem, dum non vis carpere mullum, Et plus quàm patri, Naeuia, parcis apro: Accusas rumpis???; coquum, tanquam omnia cruda Attulerit: nunquam sic ego crudus ero. In Rvffvm, idem libro eodem: Ecce negas coctum leporem, poscis???; flagella. Mauis Ruffe coquum scindere, quàm leporem. Ioannes praefectus praetorio Belisarij, bello Vandalico, nauticum panem, ne bis coctus pondere leuior redderetur, adhuc crudum, ad publici balnei fornacem assari fecerat, ne quid pond eri decederet. At vix Methonem peruenit, cùm panes dissolui cepêre: & nillitibus per modios distributi, grauiss. morbos inuexêre. Procopius lib. 3. Thesavros. Horatius lib. 1. Sermonum, satyra prima, Tantali fabulam ingeniosè ad auarum transfert, qui — congestis vndique saccis Indormit inhians: & tanquam parcere sacris Cogitur, aut pictis tanquam gaudere tabellis. Gemmas. M. Antonius Triumuir bello ciuili, Nonium senatore̅ proscripsit, vti gemma eius Opalo, sestertijs viginti millibus aestimata, potiretur. Nonii non minor in conseruan do auaritia, qui fugiens, hunc è fortunis omnibus anulum abstulit secum: cùm castor vitae redimendae causa vesicam castoreo plenam suis ipse sibi amputet dentibus, vt hac veluti praeda venatores à persequendo remoretur. Plin. lib. 37. cap. 6. Mancipia. Cato post cladem Pharsalicam & altera̅ ad Thapsum cùm Vticae omnes Romanos conuocasset, & seruos dominis manu mitte̅tibus armare vellet, omnes senatorij ordinis seruos extemplò manumissos armabant. At Trecenti, nauicularij scilicet & foeneratores, qui maximam facultatum partem habebant in seruitijs, Catonem precati sunt, in caeteris vt opera sua vteretur ac fideret ipsis: quòd autem Catones non essen, neq; animos capere̅t Catonis, ignosceret infirmirati suae. Decreuisse se deprecari Caesarem, atq; legatos ad eu̅ mittere: qui praecipuè pro ipso essent & primò deprecaturi. Plut. in Cat. Tribvtvm. Onias Simonis Iusti F. Pont. Hierosolymitanus, auarus, tributum, quod pro populo maiores eius de suo solebant regi Prolemaeo Euergeti pendere, talenta argenti viginti soluere renuit. Rex misso Hierosolyma legato minatus est, se regionem eius militibus diuisurum, & nouas colonias eò deducturum. Iosephus lib. 12. cap. 3. Antiq. S. Canutus Danorum rex, cùm summo studio contenderet, vt Christi ministris liberaliùs & commodiùs de decimis & primitijs prouideretur, cuiusdam Blacconis proditione à Danica plebe trucidatus fuit. Quo facto, summa penuria Daniam inuasit. Nec priùs foecunditas restituta est, quàm populus poenitentiam ageret, quòd tam sanctum regem occidisset. 10. Magnus lib. 18. cap. 13. Qvomodo. Conseruantur Opes vel Praesentes, Tvm Recondendo. Evclio apud Plautum quum haberet aulam siue ollam pecunia refertam, & abditam terra, domu̅ non audebat egredi, ne quis eam suffuraretur. Omnes qui ad eum itabant, habebat suspectos furti. Neq; tantum aurum & argentum, sed vilissima quaeq;, vtaquam, plorabat, quòd lauando eam effundere cogeretur. Deniq; vnguium praesegmina è tonstrina domum referebat. Basilivs II. Imp. Romani F. ingentem auri & gemmarum copiam vndiq; ex aerarijs corrasit, & omnibus promptuarijs adimpletis, reliqua in subterraneis cuniculis tortuosis instar labyrinthi effossis condidit. Cuspinianus. Anno Christi 1066. Crafto Goslariensis praepositus, suscepto Misnensi episcopatu, Goslariam reuersus, à prandio cubiculum, in quo ingentes thesauros antea clàm occuluerat, ingreditur. Vbi dum diutiùs solito, somno in dulgere videretur, famuli, qui neq; pulsu ostij, neq; vociferationibus dominum excitare potera̅t, effractis foribus irrumpentes, inueniunt hominem exanimem, fracta ceruice, atro colore, thesauris miserabili modo incubantem: vt refert Schafnaburgensis. Deuorando. Ivdaei, Hierosolymis à Tito obsessis, aurum vorarunt: hinc ad hostes, vrgente fame, transfugerunt. Romani milites cùm fortè vno illoru̅ trucidato, aurum è vulnere abdominis profluere animaduertissent, arbitrati omnes deuorasse pecuniam, duo hominum millia trucidarunt, resectis???; eorum ve̅tribus, aurum sunt scrutati. Iosephus, & Egesippus de bello Iud. Deponendo apud alios. Lacedaemonij cùm ex lege prohiberentur Spartam aurum inferre, apud Arcades finitimos id deponebant. Ex quo accidit postea, vt illos hostes pro amicis habuerint, vt praetextu inimicitiae, suae latebram quaererent auaritiae. Athenaeus lib. 6. cap. 4. ex Posidonio. Denegando alijs. Consule Tit. Perfidiae in Deposito, fol. 3552. Ei qui palliu̅ à Diogene repetebat, lepidissimè respondit Diogenes: Si donasti, habeo: si commodasti, vtor. significans, sibi non esse in animo reddere, sine dono, siue commodato accepisset. Laërtius lib. 6. Quo tempore Alexander Nearchum clàm ad Oceanum parabat mittere, poposcit ab amicis argentum, quòd non esset in aerario. Vbi ab Evmene Cardiano postulauit trecenta talenta, & ille centum duntaxat obtulit, certis ministris occultè imperauit, ignem vt Eumenis tabernaculo subijcerent: quò in exportanda pecunia manifestè mendacem co̅periret. Cùm tabernaculum incendio haustum esset, poenituit eius Alexandrum, quòd monumenta sua fuissent absumta. Auri verò vel argenti, quod fuerat per flammam conflatum, erutum fuit plus mille talentis. Plut. in Eumene. Cn. Pompeium in campis Pharsalicis à socero Scipione fuisse ferunt deceptum. Siquidem quò pecuniam is maiore ex parte, quam deportauerat ex Asia, interuerteret & supprimeret, quasi deficiente stipendio, Pompeium incitauit ad maturandam pugnam. Plut. in Pompeij & Agesilai comparatione. Illudendo alijs. Candiae dux apud Catalanos, habuit scrinia aureis argenteis???ue pro regionum diuersitate numismatis referta, & quidem malleo cuneata, non auaritiae modò, sed lusus ac contumeliae gratia. Hospites enim, qui permulti ad eum diuertebant, sciscitabatur, Cuiúsnam generis pecunia indigerent? Respondentes eius generis, vt in quam quisque prouincian??? iter haberet: adducebat ad scrinia, & quantum vellent, capere iubebat: frustra???ue conantes capere, deridebat. & hos sibi de amicis iocos comparabat, nouo genere dissimulandae auaritiae, iactan darum???ue opum, quod haud ab re diuinitùs esset castigandum. Successit enim filius Alfonsus: qui dum mortuo Marcino regnum Aragonum affectat, breui exinanitis scrinijs obaeratus vixit, & ex ijs nihil sibi, nisi curas moerores???ue contraxit, ad extremum quoque, perniciem, dum nimis improbè Ferdinandum regem iam declaratum negligit. Valla lib. 3. Historiarum. Communionem prohibendo. Fabas Aegyptias, neque priùs satas fuisse, testis est Philarchus, neque si quis eas seminari, in aliquo loco prouenisse, quàm in Aegypto. Apud Thyramim tamen Thesprotiae fluuium, qui est in Epiro, in palude quadam Alexandri Pyrrhi regis temporibus, per biennium fructum feraciter admodum protulerunt, & creuerunt. Alexandro postea custodiam statuente, neque carpere solùm eos, qui cupiebant, prohibente, sed ad lacum etia̅ accedere, palus illa exiccata est: nec fructum postea ampliùs tulerunt, quamuis aquam locus habuerit. Athen. libro tertio, capite primo. In Edepso aqua quaedam frigida ex fonticulo scatens apparuit non procul à mari, quam aegri bibentes plurimùm iuuabantur: quare efficiebatur, vt multi ex longinquis regionibus illuc ad biben dum accederent. Cùm verò Dvces Antigoni regis hanc parciùs dispensare coepissent, aliam???; multum differentem bibentibus dari iuberent: fonticulus statim exaruit. Idem. In Troade licebat volentibus Tragasaeum salem capere. Ast vbi Lysimachvs rex tributum imposuit, continuò euanuit. Cùm postea locum ob admirationem immunem reliquisset, sal iterum creuit. Ibidem. Clàm subtrahendo. Martinvs V. Pontifex clanculùm cereos extinguebat, qui diuersis basilicae locis succensi à ministris essent, nocturni luminis gratia. Pontanus de Liberal. cap. 7. Angelottvs Fuscus, Cardinalis, sordido genere natus, in accumulandis opibus adeò sordidus, vt noctu praesepia equorum accedens, auenam detraher???t: à stabuli praefecto deprehensus, & tanquam ignotus sustigatus est. Garimbertus libro sexto, de vitis Pontificum.
|| [2518]
Officium negligendo. Persevs Macedonum rex, in belli societatem contra Rom. Illyriorum regem Gentium spe trecentorum talentorum pellexit, pecuniam???; legatis eius annumerauit, & signare permisit ijs. Vbi credidit tenere se, quae poposcerat, Gentius, legatos Romanos, qui missi ad se erant, apprehensos coniecit in custodiam. Ibi Perseus nihil iam pecunia ratus ad concitandum in Romanos Gentium opus esse, eum trecentis illis talentis defraudauit. Plut. in Aemilo. Romanvs quidam miles Luculli, amissa zona, omnibus sese periculis praedae cupiditate obiecit, & castellum Mithridatis opulentissimum cepit. Ditatus inde, metu ne denuò ea amitteret, ad omnia pericula subeunda cunctantior factus, vrgenti Lucullo & ad maiora animum addenti respondens (vt est apud Horat. in Epistolis) — quantumuis rusticus ibit, Ibit eò, quò vis, qui zonam perdidit, inquit. Tiberivs Caesar spectaculis rarò interfuit, ne ijs qui placiti essent, munera vel libertatem dare cogeretur. Suetonius. Constantinopolis vrbs à Mahometo Turcoru̅ tyranno capta, an. 1453. eruti Civivm thesauri absconditi: quos si in communem vsum vertissent, non triumphasset sceleratus victor de Christiano sanguine. Cuspinianus. Anno 1512. Mantuae per legatos suos Iulius II. Pp. Maximilianus I. Imp. &. Aragoniae rex Ferdinandus cum Venetis, Mediceos Florentiam reducere pacti sunt. Florentini, si parcitate, vt imminentia pericula postulabant, deposita, Caesari petitam pecuniam dedissent, & proregem Neapolitanum Raymundum Cardonam in summa necessitate constitutum aliqua auri summa iuuissent, facilè hanc tempeß atem euasissent. Guicciardinus lib. 11. Vim inferendo. Rostochienses portum à Bugislao Duce Volgastense loco valde opportuno munitum vi euertere, ne portui vrbis suae aliquando incommodaret, ann. 1395. Cranzius lib. 9. Vand. capite 32. Vitijs conniuendo. Byzantinum quendam Sapragoram memorant, cùm apud deformem vxorem suam adulterum offendisset, dixisse: Qui compedes miser Sapragora sunt dos? Plutarchus de Cupiditate diuitiarum. M. Antoninvs Philosophus, quum Faustinam duxisset Antonini Pij filiam, no̅ ausus est adulteram repudiare, ne de dote, hoc est, de Imperio veniret in controuersiam. Ludouicus Viues de Officio mariti. Conscios necando. Fusis in Marathone Persis, ad Calliae taediferi pedes Barbarus quidam ex coma & fascia regem ratus, abiecit se. Cùm adorasset eum, & dexteram apprehendisset, magnum pondus auri osten dit in puteo quodam ???efossum. Ibi Callias aurum abstulit: & hominem, ne proderet rem alijs, interfecit. Hinc dictos aiunt à Comicis posteros eius Laccoplutos, quali ex puteo diuites. Plut. in Aristide. Famam negligendo. Atheniensis quidam, teste Horat. lib. 1. Serm. Sat. 1. Sordidus, ac diues, populi contemnere voces Sic solitus: Populus me sibilat: at mihi plaudo Ipse domi, simul ac numos contemplor in arca. Excusando. In Paternvm, Martialis libro duodecimo: Numi cùm tibi sint, opes???; tantae, Quancas ciuis habet, Paterne, rarus, Largiris nihil, incubas???; gazae, Vt magnus draco, quem canunt poëtae Custodem Scythici fuisse luci. Sed caura, vt memoras & ipse iactas, Dirae filius est rapacitatis. Et quid tu fatuos, rudes???; quaeris, Illudas quibus, auferas???; mentem? Huic semper vitio pater fuisti. Recensendo. Numerando. Vlysses dormiens à Phaeacensibus expositus in Ithaca, experrectus, munera, quae ab Alcinoo & alijs acceperat, dinumerare cepit, vtrum quid desiderar???tur, quod secum nautae abeuntes abstulissent. Odys. ???. Quòd si auaritia ductus ea dinumerat, detestandus est, ve qui magis de pecunia quàm de vita propria sollicitus fuerit. Anacharsis interrogante quodam, Ad quid argento Graeci vtuntur? Ad numerandum, dixisse fertur. Athen. lib. 4. cap. 18. Amissae, Iactvram illarvm non ferendo. Pusillanimitas ista, si Opes spectes, quarum amissionem aegrè fert, huius est loci. Sin verò ipsam Diffidentiam, ex iactura ortum, ad vitium in defectu Fortitudinis referri poterit. Gergesenorvm in Galilaea detestanda fuit auaritia, qui propter acceptam cladem à daemonibus duobus à Christo eiectis, & porcos amissos, Christum è finibus suis excedere rogarunt, pluris facientes porcos, quàm homines, quorum innumeri à Christo quotidie sanari potuissent. Matthaei 8. Gadareni similiter, cùm Christus è daemoniaco legionem daemonum eiecisset, & ij permissu Domini bis mille porcos in lacu submersissent: eo damno turbati, Iesum è suis finibus excedere rogarunt. Marci 5. Lucae 8. Maria Magdalena Christi domini pedes vnguento nardino preciosissimo vnxit. Ivdas Ischariotes id indignè ferre, non quòd pauperum curam haberet (in quorum tamen vsus precium vnguenti erogari poruisse dicebat) sed quia ex eo precio ad se quoq; aliquid vt ilitatis redundaturum sperauerat. Etenim quaestor erat, & fur. Ioan. 12. Qvidam habentes puellam Pythonyssam, à qua Paulus eiecit daemonium, videntes quòd amiserant quaestum suum, apprehenderunt Paulum apostolum & Silam socium eius, & duxerunt eos ad principes ciuitatis: accusantes eos, quòd ciuitatem turbarent, & mores illicitos nunciarent. Magistratus autem fecerunt eos virgis caedi, & in carcere custodiri. Act. 16. De Hermone, Lucilius apud Stobaeum serm. 10. [Greek words] Cùm sumtus fecisset in somnis auarus Hermon, prae nimio dolore seipsum strangulauit. Qvidam amisso que̅ deposuerat thesauro semetipsum strangulauit. De eo sic Plato vel Antipater in Epigrammatis: [Greek words] Aurum quidam inuenit, alterperdidit. Quorum ille qui inuenit, abiecit: qui verò non inuenit, dirum sibi nexuit la queum. Persevs, Macedonum rex, ad Pydnam praelio victus à L. Paulo, à suis omnibus desertus est: soli secuti sunt eum Cretenses, thesauro eius velut fauo affixi. Ex eo depromsit ille aurea & argentea vasa Crecensibus diripienda, ad quinqua ginta talentorum precium. Cùm verò Alepsum peruenisset (Liuius habet Calipsum) remisso paulatim timore, lamentatus apud amicos est, ex Magni Alexandri aureis vasis quaedam se Cretensibus imprudentem obiecisse: precatus???; supplex & lacrymabundus illos, ea vt sibi permutarent pecunia. Quibus acceptis non soluit argentum, sed quaestu triginta talentorum ab amicis facto, nauigauit Samothracam, atq; ibi captus est. Plutar chus in Aemilio. Sub Iustiniano Imp. Constantinopoitanvs quidam diues aegrotans, sanitatis recuperandae gratia XXX. argenti libras in pauperes erogauit. Posteaquam conualuit, factipoenitens, ab amico quodam nulla ratione ad meliorem animum reduci potuit. Amicus tandem: Ergo abi, inquit, & in templo pauperibus denuncia, pecuniam meo nomine à te impensam: eo facto, ego tibi tantum argenti restituam. Abit ille, & nuncio dicto, in porta templi mortuus corruit. Cedrenus. Angelvs Raus I. C. Neapolitanus, dolore lucri auersi pala lignea se ab ancilla verberari praecepit, graui poena ni obtemperasset ei proposita. Pecuniam enim, quòd argentea non esset, repudians, clientem acerbiùs obiurgatum pro ea mutanda dimisit. Ille indignè id ferens, statim cum aduer sario pactus, liti cessit, neq; ad aduocatum redijt. Pont. cap. 7. de Liberal. Fr. Armellinus Perusinus, cardinalis auarissimus, cum Clemente VII. ex arce S. Angeli, in qua obsidebatur, opes malè partas à Caesarianis militibus diripi spectans, prae moerore obijt, eorum quae militum furori superfuerant, Pontifice haerede existente. Garimbertus libro sexto. VOLVMINIS DECIMI FINIS.
|| [ID00971]

THEATRI HUMANAE VITAE
[arrow up]

Volumen Undecimum de MODERATIONE ET IMMODERATIONE CIRCA GLORIAM ET HONORES QVINQVE LIBRIS pertractans.
|| [ID00972]
Augustalium Senatorum Nestoris FLORIANI GRISPECCI à Grispach, E Q. AVR. Magnanimi Kazeroviae Rosenthali, Florianobrugae D. VII. Filiorum generosa sobole divinitus pharetrati BLASIO Vndecimum hoc Theatri Volumen Quinque Libris explicatum QVORVM I. De STUDIO & CONTEMTU Honoru̅ moderatus universim agit. II. Demod rata Acceptatione Honorum. III. Demoderata Confervatione Honorum. IV. De Ambitione, in Excessupeccante. V. De Pusillanimitate, per Defectum. ???POTEAEION ???IAIKON THEODORVS ZVINGERVS
|| [ID00973]
TOMI VNDE CIMI Librorvm Dispositio. Honor virtutis est praemium, eius???; studium tam naturale est, quàm virtutis: nisi quòd pleriq; hominum propter improbitatem, Penelopes frustrati connubio, ancillas sectantur. Etsi igitur in omni virtute magnitudo animi humani sese exeritaffectuu̅ impotentiam refraenans: tamen circa honores, virtuti debitos, maximè elucescit. Eapropter virtutem hanc [Greek words] Graeci, Latini eade̅ ratione Magnanimitatem dixêre, cu̅ nihil sitaliud quàm Moderatio circa honores. Pleria; Exemploru̅ rhapsodi titulum habent, Deanimi moderatione, eum???; potiss. ad honores referunt. Cupiditas profectò in omni irrationali anima conspicitur: quae si rationis moderationem subterfugiat, Immoderatio & Impotentia animi, Graecis propriè [Greek words] dicitur: sin rationi obtemperet, animi Moderatio appellatur, & [Greek words] generatim appellatur. Quarenon virtute̅ tantùm circahonores, sed eam quoq;, quae circa pecunias, circa voluptates corporeas, circatimorem & co̅fidentiam versatur, co̅prehendit. Ex naturae enim instituto Appetitus irrationalis Rationis rectae imperio exercendus est & dirigendus. Quot ergo impetus sunt species, totidem quoq; moderationes & virtutes erunt. At quia Honoris studium optimo cuiq; natura sic insitum est, vt virtutis perpetuus videatur comes: eximiè ei virtuti, quae in honoris cupiditate moderanda versatur, Moderationis & Magnanimitatis nomen videturinditum: vti virtuti, quae circa pecunias, Liberalitatis & Magnificentiae. Porrò Moderatio, veluti forma huius virtutis, perspicitur partim [Greek words] honoru̅, partim [Greek words] vtraa; ad [Greek words] pertinet. De [Greek words] honoru̅, siue [Greek words] nihil in praesentia. Honores enim virtutis praesmia sunt, qui si dignis conferantur, ad Iustitiam distributiuam pertinent: si indignis, ad Iniustitiam. Aliter sereshabebat in Liberalitare, quae potùs [Greek words] quàm [Greek words] consistebat. Pecunia enim & opes no̅ tantùm virtutis sunt praemia, sed quibusuis etiam indigentibus & oppressis liberaliter erogati debent: vt non lustitiae hîc solaratio habeatur, digni sint, nécne: sed vt omnibus ijs, qui egent, distribuantur. Vt ergo species quaedam Liberalitatis, quae scilicet digna pro meritis erogat, ad lustitiam distributiuam refertur: ita quoq; tota honorum distributio ad eandem refere̅da erit: neq; [Greek words] honorum ad Magnanimitatem vllo pacto pertinebit, sed ad Iustitiam tantúm. Haec causa est, cur in Liberalitate [Greek words] simul & [Greek words] spectentur: at in Magnanimitate sola [Greek words]. Etsi autem [Greek words] ex vi nominis propriè circa magnos honores spectatur: tamen quia genus ipsum nomine destituitur, illud speciei appellatione comprehe̅demus, atq; adeò Magnanimitatem vocabimus virtute̅, quae circa honores vel amplectendos vel neglige̅dos quoscunq;, qualescunq;, quantoscunq;: circa ipsam quinetiam [Greek words], h. e. Ignauiam & infamiam calcandam, declinandámve [2522] versatur. Immoderatio circa honores quoslibet quomodo libet secundùm excessum in magnis quidem [Greek words] Stoliditas, siue [Greek words] Inepta ostentatio dicitui: in paruis verò [Greek words], Latinis ab ambitu Ambitio, à qua specie euidentissima totum genus nomen trahit. At secundùm defectum in magnis [Greek words], Pusillanimitas, in paruis [Greek words], quantò magis naturae humanae contraria, tantò rarior. ???

LIBRI PRIMI TITVLORVM DISPOSITIO. ???
[arrow up]

|| [ID00975]
Voluminis Vndecimi Liber I. De Gloriae studio & Contemtu vniuersim. Moderationis Circa Honores Acqvisitio. Magistri, Tvm Contemtvs Honobvm, Hvmilitatis. Sive Reuelatione. Antonivm abbatem tradunt in spiritu raptum vidisse, orbem terrarum quaqua versum laqueis oppletum: & cùm mirabundus, Quis iilos euadere possit, quaesisset: responsum fuisse, Humilitas. Marul. lib. 1. cap. 5. Persuasione. Aratvs Sicyonius persuasit Lydiadi primùm Megalopolitano, deinde Aristomacho Argiuorum tyranno, vt tyrannidem deponerent. Plut. in Arato. Diocletianvs Imp. Maximiano quoque collegae licet inunito, deponete imperium persuasit. Sigonius. Admonitione. Philippus Macedo, Graeciae potitus imperio, ad refraenandum animi fastum Pvero delegauit hoc officium, vt singulis diebus manè ter acclamaret: Philippe memento te hominem esse, [Greek words]. Aelianus lib. 8. de Varia hist. Alexandro Aristoteles: Non modò, inquit, qui multis imperant, his ingentes animos gerere licet: sed & illis, qui de dijs sentiunt recté. Plut. de Sui laude. Idem ad Antipatrum scribens, Alexandrum Macedoniae regem monere iubet, ne tot victorijs elatus, deum contemnat, cuius nutu omnia mouentur. Platina libro primo, de optime Ciue. Constantinus Magnus Augustus, & filij eius Constantius & Constans, Caesares, magnitudine virtutis ac sanctitatis Antonii monachi Aegyptij audita, multis eum literis ad rescribendum prouocarunt: quibus ille acceptis haud quaquam elatus, conuocatos monachos ita est allo quutus: Reges seculi literas ad nos scripserunt: verùm quid Christianis hoc aestimandum? nam licèt diuersa fit dignitas, tamen eadem est nascendi, moriendi???; conditio. Illa sunt nobis magnifacienda, quòd Deus hominibus legem scripserit, & quòd per filium suum ecclesias proprijs eloquijs exornarit: quid monachus rationis habet cura regibus? cur ego literas eorum accipiam, quibus solita reddere salutationis officia nesciam? Monentibus autem fratribus, videndum esse, ne ille silentio suo animos regum aduersus se iritaret, rescripsit, laudans eos primùm, quòd Christum colerent, deinde monens, ne regiae potestati rantum tribuerent, vt praesentis imperio carnis inflati, se homi???es efle, & à Christo iudicandos fore obliuiscerentur, & vt clementiae àc iustitiae erga sub ditos inseruirent. Quarum ex literarum lectione summam principes voluptatem ceperunt. Sigonius lib. 4. Imp. occid. Placilla Theodosium Imperatorem maritum admonere solebat, vt se olim priuatum hominem fuisse cogitaret: & prae caeteris ad Romanae reipub. Gubernacula assumtum, non vt superbiret, sed vt hominem se esse cogitans, varijs fragilitatibus non minus quàm subditi obnoxium, ritè gubernaret imperium, tanquam Dei seruus. Nicephorus Callistus lib. 12. cap. 42. D. Gregorius ad Avgvstinvm Anglorum apostolum sic scribit: Scio quia omnipot???s Deus per dilectionem tuam in gente, quam eligi voluit, Magna miracula ostendit. Vnde necesse est, vt de eodem dono coelesti & timendo gaudeas, & gaudendo pertimescas. Gaudeas videlicet, quia Anglorum animae per exteriora miracula ad inferiorem gratiam pertrahuntur: pertimescas verò, ne inter signa quae fiunt, infirmus animus in sui praesumtione se e???et, & vnde foras in honore attollitur, inde per inanem glo. riam intus cadat. Item: Restat, vt inter ea, quae operante deo exteriùs facis, semper te interiùs subtiliter iudices, ac subtiliter intelligas & temetipsum qui sis, & quanta sit in eadem gente gratia, pro cuius conuersione etiam faciendorum signorum dona percepisti. Et si quando creatori nostro seu per linguam, siue per opera reminisceris deliqusse, semper haec ad memoriam reuoces, vt surgentem cordis gloriam memoria reatus premat: & quicquid de faciendis signis acceperis vel accepisti, haec non tibi, sed illis reputes donata, pro quorum tibi salute collata sunt. Gregorius Iib. 9. epist. cap. 58. Doctrina, Institutione. Non nobis, dixit Propheta summus David, sed nomini tuo da gloriam: quum coeli numen alloqueretur. Clamat fatidicus, iIIe Vates, testatur, admonet, dementis & stulti esse, tribuere homini, quod proprium sit numinis, ad quod bona cuncta sunt reserenda. Omnes humanae vitae successus inde sunt: inde & quicquid in terris boni nomen habet, velut ex vberrimo manat fonte. Sab. Iib. 10. cap. 1. Christvs opt. max. non exemplo tantùm, sed & praeceptis, ambitionis exitiale virus suis eximere volens, Cùm ieiunatis, inquit nolite fieri, sicut hypocritae, tristes. Tu, cùm ieiunas vnge caput tuum & faciem tuam laua, ne videaris hominibus ieiunans sed patri tuo qui est in abscondito. Ex Palaestinorum mollitie metaphora vtitur, per quam Iaetari & gaudere Marul. lib. 4. cap. 1. Gloriabantur Apostoli, quòd daemonijs imperarent, & audiunt à Christo: NoIite gadere in hoc, quia daemonia subijciuntur vobis: gaudete autem, quia nomina vestra scripta sunt in coelis. Et, Videbam Sathanam, inquit, sicut fulgur de coelo cadentem. Marul. lib. 5. cap 7. Apollonivm Abbatem monachis praecipere solitum tradunt, ne quis propterea se alijs excellere existimaret, quòd aliquo miraculi ostento insignitus esset: quando quidem & Dominus discipulos suos non ideo gaudere iusserit, quia daemonibus imperarent, sed quia in libro vitae aeternae scripti censi???e essent. Iterum admonebat, si quam aliquis ex illis vel secretae visionis, vel spiritalis fruitionis dote̅ à Deo accepisset, nemini, nisi necessitate coactus, proderet. Alioqui si illum prae caeteris in existimatione haberi contigisset, haud facilè vanae gloriae vitio cariturum. Eo autem surrepente, gratiam omne̅. Quam assecutus fuerat, irritam fore, dicente Scriptura: Qui in vno peccauerit, multa bona perdet. Denique domicilia eorum ob hoc cellas appellari, quòd in his celarentur quae occulta esse velint. Marul. lib. 1. cap. 4. Nico Galenum Pergamenum filium suum, medicum clariss. praeter caetera docuit etiam gloriam & honorem, vti illecebras omnium malorum, & veritatis hostes, contemnere. Gal. lib. de Dignosc. & cur. animi morbis, cap. 8. Exemplo Salvator noster, vt humilitatis exemplum nobis inculcaret, in Galilaea concipi & educari voluit, regione tunc temporis contemtissima. Humili matre nasci, in praesepio reponi, cum pauperibus conuersari, honores oblatos respuere, nudis pedibus obambulare, asino vehi, pedes discipulorum lauare, inter latrones crucifigi, denique vsque ad mortem crucis ignomimosissimam in extremo probro, paupertate atque dolore patri obediens esse voluit. Themistocles Neoclis filius, audiens quosdam ambire magistratum: Si mihi, inquit, duas osten deretis vias, quarum vna ad infernum, altera ad tribunal duceret, multő libentiùs ingrederer eam quae rectà ad infernu̅ tenderet. Aelianus lib. 9. Variae historiae. Hoc Plut. Demostheni tribuit. Pertinax Imp. Filios suos in Palatio nutriri noluit, cùm im [2424] perium cogitaret deponere, & ad priuatam vitam redire. Memorat Herodianus, filium iam adolescentem nunquam in aulam Palatinam deductum, se intra priuatos parietes continuisse, & in ludum literarium atq; gymnasia de more itasse, vt nihil priuato absimilis erudiretur. Cuspinianus. Totilas Gothorum rex, Roma capta, conuersus ad suos: Videte, inquit, rerum fluxam condittonem huma narum, cernite fortunae mutatianes. Paucis ante nos annis, ducenta Gothorum millia septem millibus expugnauit & vicit Bellisarius. Ego non totis quatuor millibus, viginti Graecorum millia superaui: & iam vrbem Romam, orbis quo̅dam dominam, sub pedibus tenemus. Proinde non superbien dum nobis, sed Deum prae oculis habentes, fortunae mutationes extimescamus. Cranzius lib. 3. Sueciae, Cap. 12. Saladinvs Aegyptius Sultanus, tantum ab inani laude & ambitione remotus, quantum vix vllus tunc Christianus rex, suos commonefecit, vt sibi mortuo, lineam interulam hastili adpensam praeferrent, vociferante praeccone, Saladinum Asiae domitorem, ex tantis opibus, nihil aliud secum ferre. Dubranius lib. 14. Stvdii Honoris. Spartani liberos suos mox à prima aetate duci cupiunt gloria, vt infamia ingemiscant, & exultent laudibus. Quem non tangant ea neq; commoueant, ab omnibus is despicitur vt degener ad virtutem & ignauus. Plut. in Lysandro. Apud Spartanos ante pugnam rex Musis sacrificabat. Eudamidas rogatus causam: Quo res gestae, inquit, ornatam historiam consequanrur. Plut. in Apoph. & Lycurgo. Athenienses quotannis stato te̅pore omnibus ciuibus coctilis quadratae forme terram (quam Graeci Ostracum nominant) dabant. In ea terra is, cui dabatur, nomen, cuiuscunmqut ei viderecur, describebat. Collectis autem cum hac nominum inscriptione testis, si numerus earum sex millia transcenderet, is, cuius nomen frequentius in ipsis oftracis notarum inueniebatur, decem annos exulatum abibat. Hoc modo in vrbe libera potentium ciuium ambitio, effrenati???; animi continebantur. Fulg. lib. 2. cap. 1. Xenophon primo [Greek words], commemorat Socratem familiares fuos ab inani laude, falsa???; gloria deterruisse, neque vllam esse certiorem viam ad gloriam capessendam docuisse, quàm si quis id ageret, vt qualis haberi vellet, talis esset. Victorius lib. 5. Var. lect. cap. 11. Alcibiades fuit ad modum adolescens in expeditione contra Potidaeam suscepta, habuit???ue contubernalem & in certaminibus latus suum cingentem Socratem. Cùm aliquando acris pugna esset, prae caeteris ambo dimicauerunt strenuè: saucium autem Alcibiadem protexit & defen dit Socrates: & verò, quod constitit omnibus, eum cum armis conserauit. Debebatur ergo optimo iure praemium militare Socrati. Sed cùm ob dignitatem apertè contenderent duces deferre Alcibiadi honorem: Socrates, quo eius in rebus praeclaris inten deret ambitionem, primus testis fuit & auctor, vt donaretur ille corona & decoris armis. lam pugna in Delio terga dantibus Atheniensibus, Alcibiades equo vectus Socratem pedibus se cum paucis recipientem, vt eum conspexit, non est praeterlatus, sed stipauit texit???ue eum, quamuis instarent hostes. & multos obtruncauit. Plut. in Alcibiade, & Plato in Symposio. Antigonvs rex Macedonum cùm mitteret filium suum Demetrium cum numerosa classe ad Graecos liberandos, dicebat, Gloriam à Graecia velut à specula in orbem terrarum accendi, iuuenem gloriae studio exstimulans, vti strenuè rem ageret, quòd eius laudis rumor non intra Graeciae fines esset continendus, sed ob Graeci nominis celebritatem per omnes mundi plagas diuulgandus. Roterodamus libro. 4. Apoph. ex Plutarchi Demetrio. Romani vt ad recentia semper virturis monimenta comparanda suos accenderent (quando virtutis gloria cumprimis deslorescere consueuit) inter ea quae dijs sunt dicata solas manubias nec exter gebant, nec excolebant, nec restituebant. Plut. in Centuriatis Rom. Cato maior praeclara facta praeclaris decoranda orationibus demonstrauit, ne gloria defraudarentur. Plut. in Apoph. Bertrandus Guesclinius ducta vxore nobiliss. Tiphania, à consuetis armorum exercitijs amoris causa feriabatur. Illa generoso animo ijsdem artibus, virtute scilicet & gloria, amorem suum conseruari posse, quibus illum sibi conciliasset, professa, eò maritum impulit, vt post multa egregie gesta Magister equitum in Gallia fuerit creatus. Aegidius Corrozetus de Dictis & factis mem. D. Lvdovicvs Francorum rex, ambitum coërcuit. Decuriae honores???ue in sua cuiusque ciuitate largitionibus parari coeperant: hunc morem graui edicto soluit: sibi primùm impera̅s, quod virtuti meritísve deberetur, fortunae auróve non dari. Aemilius libro 7. Discipvli. Tvm Stvdii Honoris. Achilles tanti gloriam militarem non fecisset, si solum esset Thersitem nactus fortitudinis suae spectatorem, atque arbitrum: sed sub debant ei stimulos Aiaces, Diomedes, Vlysses, Nestor, & filij Atrei, & Hector hostis, qui non erat occasioni defuturus ad nocendum, si quid ille de viribus & ardore animi remisisset. Quin & illud non segne erat calcar: Heu socij, quanto moerebit Graecia luctu, Gaudebit???; domus Priami, & Troiana iuuentus. Ludouicus Viues de officio Mariti. Acutissimè illud in Hominvm moribus ac natura deprehendit, qui dixit, Honore ali artes. Excellere enim quisque cupit, & honore affici: quare, vt id consequatur, ei se tradit studio, quod in precio esse videt. Ita sit (quàm rectè, non disputo) nec solùm in magnis ciuitatibus atque populis, sed in quocunque coetu, in quacunque consuetudine & familiaritate hominum, virorum, feminarum, senum, iuuenum. Sic eloquentia maxime in liberis ciuitatibus floruit, velut Athenis & Romae: quòd is certissimus esset gradus ad maximos honores ac potentiam. In Academijs publicis plerique alliciuntur illis honorum no minibus, tum ijs quae magno aestimantur. Vnde Luteriae tanta Theologorum copia, Aureliae lurisconsultorum: apud Nitiobriges, quem nunc Montempessulanum vocant, Medicorum. Et sub principibus, vt quisque est arte aliqua delectatus, ita ea in eius regno tractara & exculta. Sub Alexandro militabant plurimi: sub Augusto nemo non cudebat Carmen: Neronis tempore multi per Vrbem cantores, histriones, phonasci, multi magi. Adrianus omnes faciebat obseruatores veterum scriptorum. Romae Leone X. pontisice omnia perstrepebant cantibus: Iulio II. armis. Phoenices nauticas artes multùm exercuerunt ad suum quaestum. Ludouicus Viues de Causis corruptarum artium libro. 1. Romvlvs, qui parens fuit & conditor Romanae vrbis, & Nvma, qui ei successit, etsi inter deorum aras hic vixit, ille inter lituos & arma, neuter tamen tantum suscepisset laboris, si omnia cum corpore interitura credidisset. Aliquid ambo sperarunt diuersum à mortalitate: quapropter laboriosè viuere, non voluptuosè martalitate: Ac Cvrii paupertas, fi des Regvli, Fabricii constantia, Catonis sanctitas, Brvti & Torqvati seueritas, multò longiùs prospexêre, quàm breuis sit humanae vitae terminus, nisi virtutis operibus longiùs extendatur alia atque alia via. Caeterùm omnes immortalitatis spem complexi tales fuerunt, qualium virorum fama fit omniaeuo duratura. Sab. lib. 5. cap. 5. Contemtvs Honoris, Hvmilitatis. Epaminondas solitus aliâs prodire vnctus & fronte exporrecta: postridie conflictus cum Spartanis ad Leuctra, quantumuis victor, sordi???atus & vultu deiecto est progressus. Requirentibus, Nunquid eitristius accidisset? Nihil, inquit: verùm heri animaduerti maiores me, quàm decebat, animos gessisse. Quare nimiam animi effusionem hodie coërceo. Plut. In Apoph. Antigonvs rex, vt ex morbo assurrexit: Haud malè, inquit, actum est nobiscum. Commonuit enim morbus nos, ne spiritus, cùm mortales simus, sustollamus. Plut. in Apoph. Institutum fuit Romanorvm, vt qui triumpharent, eo???; diutiùs viuos hostium duces seruare̅t, his per triumphu̅ ductis pulcerrimum spectaculu̅ fructum???; Victoriae populo exhiberent??? At cùm de foro in Capito lium currum flectere inciperent, illos duci in carcerem iusserunt: nimiru̅ vt idem dies: & victoribus imperij, & victis vitae finem faceret. Cicer. in Verr. VII. Romae tanta vitae integritas & disciplinae obseruantia ex legibus co̅tra ambitum latis, nata est, vt post longa tempora M. Catonem ambitus diem dixisse illis, qui largitiones fecerant, pro miraculo fuerit. Alex. lib. 3. cap. 17. Multi Romae clari adolescentes & nobili orti familia vocati in crimen fuêre, quòd molliter se & contra disciplinam militarem gessissent in stipendijs facie̅dis. His ad M. Tul. Cicrronem praetorem Siciliae remissis, egregiè patrocinatus. est & liberauit eos. Quibus rebus elatus, Romam regred???nti quiddam sibi accidisse ridiculum ipse ait. Nam cùm ??? Campani??? Incidisset in quendam ex primoribus, qui cum ??? existimabat intercedere gratiam: Qui sermo esset, quaefi??? se, inter ciues de rebus suis gestis, & quid sentirent? Arbit ???cum nomine & gloria se actionum suarum totam implesse ???uitatem: Respondiss??? Illum: Tu verò Cicero vbi hoc spacio ???uisti? Ibi animo se planè con???disse, si mentio sui in Vrbem tanquam in vastum incidens pelagus, nihilo se ad gloriam reddidisset conspectiorem. Pòst collectis rationibus suis videns rem immensam esse, ad quam contenderet, gloriam, cuius nullum cerneret exitum, multum de ambitione remisit. Verumenimuerò auebat supra modum celebrar???, tenebat???e eum perpetuò cupiditas immensa gloriae: qua??? Multa eius praeclara confilia frequenter interpellauit. Pluta???chus in Cicerone.
|| [2525]
MODERATIONIS CIRCA HONORES POSSESSIO, Exercitatio, Per Se Considerata. In Honore Amplectendo. Magnanimi, Gloriae Stvdiosi In Genere Reges. Fuisse Cyrvs Persarum rex ita comparatus à natura perhibetur, vt & forma pulcerrimus, & animo humanissimus, & discendi adipiscendi???ue honores cupidissimus esset: adeo???ue nullum non laborem perferret, nullum non periculum laudis gratia sustineret. Xenophon de Instit. Cyri lib. 1. Alexander Magnus, neque vndiq; neq; gloriam aucupabatur omnem, vt Philippus, qui sophistarum more facundiam suam ostentabat, & victorijs curruum Olympiacis suis numos signabat: sed cùm tentarent eum ministri, quia pernix erat pedibus, an Olympijs certare curriculo vellet: Sanè, si habiturus sim, inquit, aduersarios reges. Plut. in Alex. Literati. Musarum nutricem fuisse Euphemen fingunt, quòd pleriq; ex ijs, Qvi eruditione sua clarum sunt consecuti nomen gloriae immortalis spe ingenij sui monumenta ad posteros transmiserint. Vnde tritum illud: Honor alit artes. Pveri. Alexander etiamnum puer agilis cùm foret ac velox, atq; à patre ad currendum Iudis Olympiae stadium excitaretur: Sanè, inquit, si reges habiturus sim aduersarios. Plut. in regum Apophtheg. Contemnendo, Fvgiendo. Gloriae contemtus. Hvmiles in genere. De Humilitate primo Volumine, tanquam de Affectu egimus. Quem ipsum si recta moderetur ratio, habitum eum constituit, de quo nunc agimus, in honoris potißimùm abiectione elucescentem, & propterea ad Moderationem honoris propriè referendum, ??? simul & ???. At si causam huius abiectionis respicias, ad alias quoq; virtutes referri poterit. Nam si conscientia sua tenuitatis honores respuat, ad ???: si amore hominum, quibus cum conuersatur, ad Popularitatem: si ab delicta commissa, ad Iustitiam tam profanam quàm religiosam releganda erit sub Tit. Poenitentiae. f. 4173. Qvi. Puta Reges, Imperatores. David quamuis in regem vnctus esset, tamen iussu patris cibos fratribus suis rus portare non erubuit. 1. Reg. 17. Caeso Goliatho, Sauli regis gener factus, non tamen elatiùs sesegessit. 1. Regum 19. Tiberivs Caesar imminentium ab inimicis discriminum liberatus metu, ciuilem se admodum inter initia, ac paulominùs quàm priuatum egit. Ex plurismis maximis???; honoribus praeter paucos & modicos non recepit. Natalem suum plebeijs incurrentem Circensibus, vix vnius bigae adiectione honorari passus est. Templa, flamines, sacerdotes decerni sibi prohibuit: etiam statuas, atque imagines, nisi permittente se, poni: permisit???ue ea sola conditione, ne, inter simulacra deorum, sed inter ornamenta aedium ponerentur. Intercessit & quo minus in acta sua iuraretur: & ne mensis September Tiberius, October Liuius vocarentur. Praenomen quoque Imperatoris, cognomen???; Patris patriae, & ciuicam in vestibulo coronam recusauit. Ac ne Augusti quidem nomen, quanquam haereditarium, vllis nisi ad reges ac dynastas epistolis addidit. Nec ampliùs quàm tres Consulatus, vnum paucis diebus, alterum tribus mensibus, tertium absens vsque in Idus Maias gessit. Suetonius. Nicolavs Danorum suscepto regno, animum ab omni fastu auersum habuit, totam???ue praeteritae vitae consuetudiné retinens, cum fortuna animum mutari passus non est, ne potius fortunae mores, quàm moribus fortunam, subijcere videretur: nec sumtuosiorem regem quàm militem egit. Saxo libro decimotertio. Lvdovicvs XI. Gallorum rex, Caroli VII. filius, multis victorijs clarus, cùm alij reges auro serico???ue amicirentur, lana aut bombyce induebatur: asinum???ue pro equo no̅nunquam in vsum adhibebat: & quo preciosiore veste vt fulgere̅t elij curauerant, ipse vt viliore amictus inspiceretur oper am dabat. Fortasse ob eam causam, vt cùm inter Christianos reges omnium maximus liberalissimus???ue haberetur, qui viderent eam habitus humilitatem, mirarentur. Fulgosus lib. 3. cap. 6. Principes. Ioan. Picvs Mirandula humanam gloriam pro nihilo habebat: agebat???; saepiùs, Famam viuis nonnihil, mortuis minimè profuturam, tantum???; propriam aestimauit doctrinam, quamtum vtilitate ecclesiae, & eliminandis explodendis???ue aduersis erroribus conduceret. Quin etiam ad eam perfectionis metam peruenit, vt parum curaret, si eius commentationes non sub proprio nomine ederentur, dum tamen id ipsum, quod sub Pici nomine facturae fuerant, afferrent hominibus emolumenti. Io. Fran. in eius vita. Duces, Politici. Capanevm fuisse talem prodit Euripides, vt opum affluentia intumesceret, nihil, nec elatius saperet, quàm pauperum quis. ???. Caelius lib. 20. cap. 23. A. L. Aristides Lysimachi F. honoribus non inflabatur, & reflantem ventum sedatè ferebat & leniter: atque aequè censebat praestare se patriae debere, vt non sine pecuniae solùm, sed & sine gloriae praemio vel mercede eàm administraret. Plut. in Aristide. Supplicem se non praebere, neque blandum plebi, id Metellvs, & Aristides, & Epaminondas habuêre: quod verè floccifacerent ea, quorum erat in nutu posita populi delatio & ereptio. In exilium pulsi decennale, repulsam passi, & damnati saepiùs, non fuerunt infesti ciuibus insolentiae eius causa: verùm amplexi eos sunt, vbi fuerunt poenitentia ducti, & in gratiam redierunt cum petentibus. Vt enim quisque minimè obsequitur plebi, ita minimè debet eam vicisci: quòd maxima offensio ob repulsam ex immodica nascatur gloriae siti. Plut. in Coriolani & Alcib. comparatione. Timoleonti Corinthio nihil vnquam neque insolens, neque gloriosum ex ore exijt. Probus. P. Scipionis Africani maioris maxima merita paribus ornamentis decorare conati sunt Romani. Voluerunt illi statuas in comitio, in rostris, in curia, in ipsa denique Iouis opt. max. cella ponere: voluerunt imaginem eius triumphali ornatu indutam Capitolinis puluinaribus applicare: voluerunt ei continuum per omnes vitae annos consulatum perpetuam???ue dictaturam tribuere: quorum sibi nil neque plebiscito dari, neque S. C. decerni patiendo penè tantum in recusandis honoribus se gessit, quantum egerat in emerendis. Valerius Maximus lib. 4. cap. 1. Homines religiosi. Ex Tit. Monachorum hucillustria transferantur, f. 4112. Bartholomaevs apostolus Iesu Christi, regio stemmate fulgens, piscatoribus se aequari passus est, diuinarum rerum cupiditate captus. Sab. lib. 2. cap. 1. Pavlvs Apostolus donis sibi diuinitùs concessis minimè superbiens, fratrum orationibus confidens: Adiuuantibus vobis in oratione pro nobis, ait 2. Corinth. 1. Item: Obsecro vos fratres per Dominum nostrum Iesum Christum, & per caritatem Spiritus fancti, vt adiuuetis me in orationibus. Rom. 15. & 1. Corinth. 4. & 1. Thess. 4. Verbis quoque humilitatem suam exprimebat 1. Corinth. 15. Ego sum mi nimus Apostolorum, qui non sum dignus vocati Apostolus. Et: Iesus venit in hunc mundum peccatores saluos facere, quorum primus ego sum. 1. ad Tim. 1. Alexivs Euphemiani consularis viri filius, spreta generis nobilitate, Roma excedens, Edessam Syriae vrbem venit, & inter alienigenas XVII. annos incognitus mendicauit. At postquam vulgatum est, vocem diuinitùs allatam, Alexium mendicum in ecclesiam recipiendum: ne miraculum illud honori sibi esset, Laodiceam profectus, redijt Romam. In paterna domo pro peregrino susceptus, alios XVII. durauit annos in summa rerum inopia, nec ipsi genitoribus suis sese manifestans, ob hoc solum, ne agnitum honore afficerent. In exitu vitae & quis & quantus esset apparuit: hoc signis prodigijs???ue instanter editis, illud chirographo in manu defuncti reperto, ac rei ordinem indicante, tunc scilicet, cùm iam superato vanae ambitionis periculo, secura humilitas ad coelos properabat, verae & immortalis gloriae honore semper fruitura. Marulus lib. 1. cap. 5. Petrvs Telonarius distractis pro amore Christi faculatibus, Byzantio Hierosolymam petijt, seruum???ue venalitiu̅ fecit. Et cùm in aliena domo à conseruis maledictis verberibus???ue afficeretur, gaudebat in contumelijs, nunquam de iniuria sibi illata conquestus. At vbi Byzantij hospitis indicio cognitus, in honore apud illos cepit esse, profugit cùm coleretur vt liber, non cùm sperneretur vt seruus: displicere cupiens hominibus, vt Christi seruum se exhiberet. Idem. Gregorivs Magnus Pp. ad affectati principatus suspicionem atque inuidiam apud homines euitandam, seruum se seruorum Dei appellare instituit. Sigonius lib. 1. regni Ital. Ac ne dictu illi id quàm factu facilius fuisse putes, aduenien [2526] ti Ioanni abbati assurrexit, & prior honoris gratia in terram prouolutus est pontifex, quàm abbas. Caeteri deinde maximi Pontifices nomenclaturae istius titulum omnes vsurparunt, opus rari. Omnes se Seruos seruorum Dei dici, pauci esse voluerunt. Igitur imitari neglexerunt. Marulus libro primo, capite quinto. Gallicanvs monachus (quem & Consulem & victorem, & Constantini Augusti generum fuisse aiunt) omnibus pro Christo contemtis, tam ardenter in monasterio serui functus est officio, quàm priùs in castris Imperatoris ac ducis. Nec magis olim militaris gloriae auidus fuit, quàm postea humilitatis. Operaeprecium erat videre pauperum lauantem pedes, monachorum manibus aquas dentem, mensas parantem, pauimenta verrentem, & reliqua id genus exercentem: paulò antè tot clientium patronum, tot seruorum dominum, tot militum ductorem, quot conuenire potuit principi viro, Caesaris genero, Romani exercitus praefecto, saepè victoria potito, nunquam victo. Idem. Pinifivs abbas (vt liberiùs verae humilitatis incumbere operibus posset) diuersa perquisiuit loca, in quibus minùs notus maneret. Ab Aegypto transmigrauit in Thebaidem, & inde ad Palaestinam, semperinte alienos serui fungens officio, donec agnitus cogebatur simul relnquere & locum. Postquam nullibi ese diu ignotum futurum vidit, ad suos tandem monachos reuersus, aliam conseruandae humiliationis rationem inijt, vt quò pus honorabatur, eò magis corpus suum ieiunijs inedia???ue maceraret. Idem. Moses abbas, si quis visendi eius studio aduenisset, rarò aditus copiam faciebat, tanti se haberi molestissimè ferens. Quamobrem praesidi quoque prouinciae, spe co̅ueniendi primùm quidem decepto, deinde iterum aduentanti, obuiam tandem profectus, cùm interrogaretur, Vbinam esset Moses abbas? (nam fama tantùm ipsi notus erat) Quid tibi, respondit, cum stulto illo ac deliro sene? Denique de semet quasi de alio licentiùs obloquendo, discedere hominem compulit: non mediocriter mirantem, quòd tam diuersa de illo, quem iam secundò quaesitum venerat, sibi audire contigisset. Qui reuersus didicit ab indigenis, eum quidem ipsum Mosem fuisse à quo eiusmodi responsum accepisset: & magis mirari coepit, tam gratum illi esse sui contemtum. Marulus lib. 1. cap. 4. D. Bernardvs Clareuallensis, honores ecclesiasticos summos, quantum potuit, summa cum modestia declinauit, nec illustribus donis ad superbiam abusus est: & quamuis ab omnibus reputabatur summus, ipse tamen sese omnium infimum esse iudicauit. Auctor vitae lib. 1. cap. 15. Pavla Romana matrona (vt Hieronymus refert) maternum genus à Scipionibus Gracchis???ue, paternum ab Agamemnone potentissimo quondam Graeciae regeducens, liberos è Toxotio susceperat, quae ab ipso Aenea Iulio???ue trahere originem credebatur. Posteaquam autem contemtis omnibus Christo coepisset seruire, tanta se humilitate deiecit, vt qui eam videret (videre autem propter nominis celebritatem multi gestiebant) ipsam esse non crederet, sed ancillarum vltimam. Quamuis enim frequentibus virginum sacrarum cingeretur choris: veste tamen, voce, habitu, incessu minima omnium apparebat. Intellexit profectò sapientissima mulier, hominis nobilitatem non genere, non potentia, sed virtute constare: inter virtutes autem Christianae professionis nihil esse praestantius humilitate, nihil fructuosius. Marulus libro 1. cap. 5. Evgenia virgo; Philippi Alexandriae praefecti filia, quonia̅ parentibus idolorum cultui deditis Christo seruire non poterat, eos reliquit. Et sexu dissimulato, virorum monasteriu̅ ingressa, monachi habitum induit, & se Eugenium vocari fecit. Tandem ob sapientiam, morum??? integritatem in abbatem electa, hoc primum à fratribus exegit, vt quamuis dignitate praestaret, permitterent tamen se interdum officia obire infimorum, ne per otium insolesceret, praesertim in lilo praepositurae honore constiuta. Impetrata igitur venia, aquam protauit, ligna concîdit, pauimenta verrit, cellulam sibi omnium despectissimam elegit. Deniq; quo feruore concita parentes fugerat, eodem primatum inter monachos tenens, humilitatem coluit, & tandem martyrij palmam obtinuit. Idem. Hoc maximum constantis animi signum, &c. vide. fol. 2942. Senatores. Veneti Senatorum certum habent numerum, quos Rogatos Patres, Pregai sua lingua vocant, penes quos totius ferè Reipub. summa confistit. Nominis hanc fuisse causam audio. Veneti olim mercaturae dediti, parum otij, quod Reipubl. darent, habebant, Rogabantur ergo à viatoribus, vt constituta hora Reipub. adesse vellent, & in commune consultate. Tantus tunc temporis honorum erat contemtus. Erunt fortasse, qui illis hoc ipso auaritae crimen inurere conentur, sed diuina benedictio illorum attestatur innocentiae. Philosophi. Socratesex philosophis omnibus summus gloriae contemtor, quàm sese quotidianis congressibus humilem praestiterit, docent Platonis Dialogi. Et tamen qui virtutem in omni vita vnicè coluit, vmbram quoque virtutis: gloriam scilicet solidissimam, apud omnes homines meruit. Sic nempe fugientem sequitur, sequentem fugit gloria. Arcesilai apparet gloriam non mediocriter in Epicuri oculos incurrisse, quòd illo seculo prae caeteris philosophis esset celebratus. Quippe eum perhibet, cùm nihil de suo adferat, existimationem imprimere atque opinionem illiteratis hominibus, quasi literatus & eruditus sit. Arcesilaus verò tantum abfuit, ex nouitate vt gloriam aliqua̅ affectaret, vt ei exprobrarent illius temporis sophistae, quod Socrati, Platoni, Parmenidi, & Heraclito dogmata de assensus retentione, & nihil comprehendi posse, delegaret, qui illud non quaererent: sed quò quasi reduceret illa ad viros illustres, atque eorum confirmaret auctoritate. Plut. contra Colotem. Oratores. Isocrates alienus fuit ab artis suae ostentatione: vt, cùm tres aliquando ad eum audiendum adessent, duos retinuerit, tertium dimiserit, dixerit???ue, rediret postridie, in praesentia spectaculum sibi in fastigio domus esse. Plutarchus in vita Isocratis. Erga Qvos. Vt Erga Discipulos. Chirsti Domini humilitas mysteriosa ex eo quoque patuit, quòd discipulorum suorum pedes lauit, Ioan. 3. Monachos. Helena imperatrix, Magni Co̅stantini mater, omnibus ornata virtutibus, modestia Christi imitatrix cùm erga omnes, tum verò erga monachas. Saepè etenim eas quae per omnem vitam virginitatem tuerentur, conuocauit, & ipsa in lectulis collocauit, eis???ue ministrauit, tam epulas apponendo, & calices praebendo, quàm aquam manibus affundendo, ancillae partes obiens. Suidas. Romanvs Imp. cùm in monasterio, quò à filijs regnandi cupiditate ardentibus detrusus erat, à monachis, quòd domum verreret, redargueretur, respondisse fertur: Luculentiùs regnat, qui seruorum Dei humilitatibus deseruit, quàm qui potentibus mundi peccatoribus imperat. Luitprandus libro 5. cap. 11. Pauperes. Adelbertvs Hamburgensis archiepiscopus sub Henrico III. aedificiorum & pompae splendore etiam cum regibus certans humilitatem solis exhibuit seruis Dei, pauperibus & peregrinis: adeò vt saepè, antequàm cubitum iret, triginta aut ampliùs mendicantibus ipse genu flexo pedes lauaret: principibus autem seculi & coaequalibus suis humiliari nullo modo voluit. Cranzius lib. 4. Metrop. cap. 31. Sed hoc alij fortassis ambitioni tribuerint: maioribus vel paribus cedere nolle, ne te inferiorem esse fateare: minoribus per omnia cedere, quibus te superiorem esse nemo non sciat. MODERATIONIS CIRCA HONORES POSSESSIO, EXERCITATIO, RESPECTV ALIORVM considerata, vel Absqve Certamine. Aliorvm Gloriae Non Invidendo. Caesis in Hispania Scipionibus, P. Corn. Scipio Africanus eò cum exercitu missus, collaudatis militibus, quòd de republ. non desperassent, ante omnes Ludouicum Martium equitem Romanum, qui reliquias belli collegerat, in praecipuo honore habuit, vt ostenderet virum, qui suis virtutibus confideret, alterius gloriae non inuidere. Cn. Pompeius proconsul in Hispania̅ contra Sertorium missus, vbi Metello obuiam processit, atque in conspectu vtrinque fuerunt, honoris Metelli causa dignitate prioris summitti fasces iussit. Id prohibuit ille, praebuit???ue caetera moderatum se Pompeio, neque vllam sibi vt consulari & aetate maiori sumsit praerogatiuam: nisi quòd signum, cùm vnis in castris tenderent, toti exercitui daretur à Metello. Nam castra ferè separata habebant. Plut. in Pompeio.
|| [2527]
Metium Pomposianum Domitianus interfecit quòd habere imperatoriam genesim vulgò ferebatur. Cui Vespasian v???s tamen antè consulatum ob hoc dederat, dicens: Si successor est futurus, quandoque memor erit tanti beneficij. Suetonius. Ivstinianvs Augustus, per Belisarium ducem suum superatis Persis, Vandalòrum???, rege Gilimere, atq; recepta Africa, non solùm non occupauit duos illos triumphos: sed illi concessit, qui sudore ac sanguine suo rebus feliciter gestis eos meruerat. Itaq; postremus fuit Belisarius, qui sub imperatoribus post Augustum triumphauit. Fulg. lib. 2. cap. 3. Pomp. Laetus Platinam & Marsum seniorem vnicè dilexit. Petrum Caesensem, & ipsum cognomento Marsum, Volscu̅ Sulpitium, & alia recentiora Romanae Academiae lumina, patria caritate fouit, tantum???ue abfuit, vt horum crescenti laudi sit officere conatus, vt illorum etiam studia homo minimè ambitiosus praeferret suis. Per quae consecutus est, vt eum cuncti Patris appellatione dignarentur, paterentúrque sine controuersia Academiae principem haberi. Sabellicus in eius vita. Ambitionem. Aliorvm Refraenando, Castigando. Consule Titulum Prudentiae in refraenanda ambitione aliorum, fol. 1701. Xerxes Leonidae, Lacedaemoniorum regi, scripserat: Si desinas [Greek words], id est, cum dijs bellare, & meis te copijs adiu̅gas, potes Graeciae fieri monarcha. Huic respondit Leonidas: Si nouisses, quae sint in vita honesta, ab stinu???sses à co̅cupiscendis alienis. Mihi potiùs est pro Graecia mori, quàm in populares meos gerere monarchiam. Plut. in Lacon. Atheniensibus mari potentissimis, cùm Aegyptum quidam, alij Siciliam & Carthaginem imperio adijcere somniarent: Pericles effraenatam dominandi libidinem compressit, & opes omnes conuertit ad tuenda ea, quae iam habebant. Plut. in Pericle. Cùm peruenissent ad Susianam, qui sequeba̅tur partes Eumenis Cardiani contra Antigonum, publicam concionem in dixerunt, in qua multiplex ambitio suborta est de imperio mili tari: Peucestes enim & propter multitudine̅ sociorum in pugnando, & propter praerogatiuam qua̅ ab Alexandro habebat, putabat seipsum esse praesiciendum omnium imperio. At Antigenes, dux Macedonum Argyraspidaru̅ declarauit deferendam esse potestatem electionis Macedonib. qui bello subegissent Alexa̅dro Asia̅, & propter fortitudine̅ inuicti perma̅sissent. Evmenes autem formidans ne propter mutuam discordiam facilè victi subijcerentur Antigono, consilium dabat, ne vnus dux constitueretur: sed omnes satrapae & imperatores è multitudine praepositi, in aulam regiam conuenientes, singulis diebus consultarent publicè de ijs, quae conducerent. Omnibus ergo iudicantibus vtile̅ esse sententia̅ illam, concessus co̅ueniebat singulis diebus, tanqua̅ ciuitatis cuiusdam populari imperio administratae. Diod. lib. 19. Sesostris, Aegyptiorum regis, adeò diuturna gloria ingens???ue ad posteros manauit, vt cùm multis post ea seculis, Persis Aegypti imperium tenentibus, Darius Xerxis pater vellet in Memphi suam ante Sesostris statuam ponere, princeps Sacerdotvm publicè contradiceret, asserens illum non dum Sesostris opera aequasse. Quod responsum haudquaquam aegrè ferens rex, sed laecatus admodum libertate loquendi: Se curaturum, inquit, vt nihilo illius virtute, sitantundem viueret, esset inferior: hortatus???ue est, vt aetatis eiusdem conferret gesta: id verum argumentum esse virtutis. Diodorus lib. 1. cap. 4. Post Romam conditam longo tempore, nullam de ambitu legem fuisse latam, multorum literis proditum est: scilicet quia in dandis Magistratibus & conferendis honoribus, prisci Romani non largitione & ambitu, sed vera virtute nitebantur: propter???ue res egregiè gestas domi militiae???ue meritos ciues praetura, aedilitate & consulatu, amplissimis???ue honoribus honestabant. Prima lex contra ambitus illorum, qui magistratu appeterent, per tribunos plebis lata fuit, quo tempore post decemuiros tribuni militum consulari potestate reipub. praefuêre, qua ne cui albo in vestimento petitionis causa quenquam adire liceret, cauebatur. C. deinde Petilivs Trib. pleb. legem tulit ad populum, qua largitiones illorum, qui honores pe???nia mercarentur, graui damno & poena multauit: fuit???ue seuerissima disciplina & sub graui censura lex seruata, qua ambitioni & cupiditati obuiam saepe itum est: ita vt inter exempla relatum sit, Q. Coponium, quòd vini amphoram ei, cuius suffragio magistratum petebat, dono dederat, ambitus condemnatum poenas luisse. Cincivs deinde legem tulit muneralem, qua grauissimis poenis affecit eos, qui à quouis candidato munus suffragij causa donúmve acciperent. Inde cautum, vtin petendis ho???oribus candidati sine toga ad comitia descen derentine pecunijs in sinu reconditis, tribuum suffragia mercarentur. Sed quum quotidie hoc malum serpere videretur magis, & ambitus petentium coërceri oporteret: L. Pavlvs Aemilius consul legem, tulit ad populum, qua, ne cui suffragij causa munus dare liceret, multiplici poena interdixit. Postea lege Calphvrnia his qui mercede corrupti, aut munere deliniti, candidatis obuiam issent, qui???ue precio illos sectarentur, aut si prandium ad captandos animos, aut quid muneris exhibitum foret, praeter poenas legibus constitutas, etiam pecuniaria multa dicta fuit. Id quod Fabia lege cauebatur, qua praefinitur numerus sectatorum, prosequentium in comitijs candidatos, poena adiecta, si quis plures aduocaret: quam legem Marius etiam in suo tribunatu contra illos, qui tribuum suffragia ambirent, seuerissimè tulit. Intantum???ue ambitus honorum inhibitus fuit: vt Licinia lex & Ebutia, non modò illi, qui de nouo creando magistratu ad populum ferret, sed necipsius collegae & affini curationem potestatémve demandari, graui documenta san ciuerit Demùm C. Marius in consulatu denuò ita ambitum osum habuit, vt aduersus Cottam collegam, & Metellum tribunum pleb. legem promulgauit, ne quis largitione aut donis magistratum honorésve assequeretur. Mox Cn. Pompeius Magnus, quum vnicus esset consul, aliam pertulit, quae peruicax illorum cupido qui magistratus appeterent, graui censura multatur: mansit???ue diu Romae haec vitae integritas & obseruantia disciplinae, vt procul ambitione officium & virtus pluris, quâm census, aestimaretur: adeò vt post longa tempora, Catonem ambitus diem dixisse illis, qui largitiones fecerant, pro miraculo fuerit. Tandem degenerantibus iam moribus M. Tvllivs, & mox C. Ivlivs, deinde Avgvstvs, ne qua occasio fraudis pateret, seuera correctione ambitus illorum, qui largitionibus suffragia captabant, inhibuêre. Et deinde à Lvrcone Tribuno pleb. vt qui numos in trib. pronunciasset & dedisset, quoad viueret, annua sestertia poenae nomine singulis tribubus pendere cogeretur, salutari edicto cautum fuit. Sed quum effraenatae cupiditati nondum obui???m irent, corruptiones???ue suffragiorum nihilominus immodicae fierent; senaturconsulto prouisum est, vt candidati ante inita suffragia, nec conuiuentur, nec munera mittant, neque pecunias deponant. Alexander lib. 3. cap. 17. P. Scipio Nasica in Censorem electus statuas, quas consulum quisque in foro per ambitionem habebat, sustulit. Volaterranus lib. 19. M. Cato praeturam adeptus, adulterato candidatorum largitionibus populo, plebe???ue nundinationem sicut opificium exercente, cupiens hunc morbum radicitùs è repub. excindere, suasit in senatu, vt lex ferretur: vt designati magistratus, si nullum haberent accusatorem, ipsi cogerentur iudicio iurato se offerre, atq; ibi rationem reddere parati magistratus. Id candidatos offendit, magis???; mercenaria̅ multitudinem. Itaq; cùm manè Cato progrederetur ad tribunal, magna manus incurrens obstrepuit ei, conuitia ingessit, lapidibus incessit, vt à tribunali diffugerent omnes: ipse Cato à multitudine impulsus, iactatus???ue, aegrè euaserit in rostra. Ibi restitans vultus fidentia & constantia illicò compescuit turbam, & clamorem sedauit. Cùm verò disseruisset, quae ad rem pertinebant, & esset magno silentio auditus, tumultum semel compressit. Ibi laudante eum senatu: Ego vos, inquit, non laudo: qui praetorem deseruistis in discrimine, neque ei succurristis. At candidati omnes malo fluctuabant ancipiti: quòd quisque hinc timeret largiri nutu. Visum igitur ijs est, vt ex compromisso deponerent singuli quingena sestertia, deinde magistratum omnes peterent legitimè: qui secùs fecisset, & largitionem adhibuisset, is vt eam pecuniam perderet. Haec pacti custodem, arbitrum, & testem capiunt Catonem pecuniam allatam ei offerunt, atq; apud eum pacta conscribunt. Ille pro pecunia praedes accepit, cùm pecuniam nollet. Vt dies comitiorum venit, assistens Cato Tribuno, qui praeerat comitijs, obseruatis???; suffragijs, vnum ex ijs, qui compromiserant dolo vsum pronunciauit, praecepit???ue ei, vt competitoribus suis solueret pecuniam. Qui commendantes & extollentes integritatem eius multan??? remiserunt, quòd satis se habere poenae ab illius fraude existimarent, Plut. in Catone. Vespasianvs Imp. cùm Licinius Mutianus (quo adiutoro imperium adeptus erat) fiducia meritorum insolesceret, séque socium magis imperij, quàm ministrum ageret, incessu, excubijs, vim principis amplectens, nomen remittens: adhibito aliquo vtrique familiari Vespasianus dixit: Mutiane, nosti me virum esse. Quo verbo Mutiani insolentiam repressit. Suetonius, & Dion. Bonifacivs III. Papa instituit, habita synodo epircoporum duorum & LXX, presbyterorum XXX, diaconorum triu̅???ne quis sub anathematis poena in locu̅ demortui po̅tificis [2528] aut episcopi subrogaretur, nisi tertia saltem post obitum eius die: néve vIlus Iargitione & gratia ad pontificatum vel episcopatum aditum fibi quaereret. Voluit item electionem episcopi à clero pariter & populo fieri, eam???ue ita ratam fore, si à principe ciuitatis approbata esset, & si summus pontifex denique bis verbis auctoritatem suam interposuisset, Volumus & Iubemus. Platina. Hilarivs Sardus, Leonel I. imperante, instituit ne Pontifices fibi deinceps successore̅ deligerent, Anno 463. Volaterranus lib. 22. Anthrop. Eousq; Germanorum principum, qui se Electores vocant ambitio exarserat, vt primum sibi quisq; locum, praecipuam???ue auctoritatem in eligendo Imperatore, assidendo???; vendicaret, nedum vt alius alium in honore deferendo praeueniret: vnde simultates inter illos, & aliquoties caedes ex domestico illo dissidio suscitabantur. Approbante igitur senatu principum frequentissimo, decretum Carolys IV. Imp. promulgauit Norimbergae, anno 1356. 10. Ian. quo gradus, potestásque principum & aliorum ordinum ita discreuit, vt nullus de iure suo, tanquam imminuto, queri potuerit, sed contrà potiùs, vt tenuiores cum potentioribus se quodammodò aequari gauisi suerint. Sicitem vetera Caesarum de eligendo Rege Romanorum placita renouauit, vt in hodiernum diem Carolina sanctio, demandandis suffragijs, sola apud Principes vigeat. Dubrauius lib. 22. Anno 1506. quonlam apud Venetos, magistratibus comitijs maioribus creandis, leges iubent, vt ij, quib. id sorte munus obtigerit, vt nomen alicuius ciuis ad honores publicos suffragijs prouchendi palàm ederent, optimum quemque ciuem renuncient ac nonnulli diuites exciuibus: qui essent, nonnihil donarent eis, qui illos ad suffragia legissent, quò proniores ad eos in posterum renunciandos fierent: legem Decemuiri tulerũt, Qui ciuis cuipiam, qui eum ad suffragia legisset, vti magistratus crearetur, pecuniam aut quid aliud ob eam rem dederit, donauerit, qua in insula Decemuiris placebit, exul esto: eo relicto loco captus, foediore in vrbis carcere vitam producito, ac relinquito: eam poenam minorem, nisi omnibus ad vnum suffragijs, collegium ne facito: qui facere volet, ei decem auri librae multa esto. Bembus lib. 7. Historiae Ven. Veneti, cùm in crea̅dis magistratib. Ambitus anno 1511. magnoperè viguisset, vt prensandis ciuibus, qui suffragia in comitio daturi essent, à candidatis & candidatorum propinquis clientibus???ue nullus modus sieret, nulla eos modestia contineret, legem tulêre, Qui deinceps ciuis ciuem rogauerit, vt sibi aut alicui suorum in dando suffragio fautor sit, is ad vllũ magistratum, aut omnino reip. in comitio munus intra x. annos ne admitatur: & si in magistratu fuerit, ab eo reijciatur: cui autem rogati se contigerit, is rogatoris nomen ad Decemuiros deferat: id si no̅ fecerit, quinque annos'eande̅ multam subeat. Ita magnae ciuium modestiae à Patribus obuiam est itum. Bembus lib. 11. Hist. Ven. Ivlivs II. Pp. à morbo, quo quarto aegritudinis die anno 1511. adeò oppressus fuit, vt per aliquot horas à suis ministris pro mortuo fuerit habitus, leuatus, sequenti die Cardinalibus, quasi iniustum senatum congregatis, legem ambitus in eos, qui vel pecunijs, vel alijs corruptelis ad pontificatum aspirarent, horrendis poenis refertam promulgauit, eam???; electionem aduersum hanc legem facta̅ prorsus sustulit: & cuius Cardinali ad eam impugnandam admodũ facile̅ aditum patefecit: quam lege̅, iam tum cùm Bononiae esset, in nonnullos Cardinales, qui palàm, vt post eius obitũ ad pontificatum assumerentur, cum aliis Cardinalibus paciscebantur, indignatus tulerat. Guicciardinus lib. 10. Reprehendendo. Consule Tit. Reprehensio libera ambitionis, fol. 2528. 2825. M. Cato eos, qui consulatum ambirent saepiùs, dicebat more illorum, qui via̅ ignorent, semper cupere, ne erre̅t, in cedere cũ lictoribus. Increpabat ciues, quòd crebrò eosdem co̅sules designarent: Videbimini, inquit, aut non magni consulatum aut non multos consulatu ducere dignos. Plut. in Catone. Inter Constantinopolitanos & Rom. archiepiscopos conte̅tio exorta est, de titulo Vniuersalis seu Oecumenici episcopi, circa annum Christi 607. Diuus Gregorivs Magnus Pp. apertè scripsit, eum qui se vniuersalem sacerdotem vocaret, in elatione sua Antichristo praecurrere. Quae videtur etiam fuisse causa, cur Bonisacius. III. qui primus à Phoca Imp. parricida eum titulum obtinuit, & reliqui Pontifices libros Gregorij exosos habuerint, eos comburere & memoriam illius delere voluerint. Sigebertus in Chronico. Libro 6. epistola 30. Gregorius inquit: Ego fidenter dico, quòd quisquis se Vniuersalem sacerdotem vocat, vel vocari desiderat, in elatione sua Antichristum praecurrit, quia superbiendo se caeteris praeponit. Libro 4. epistola 32. ad Mauricium Augustum dicit, id esse contra statuta Euangelica, contra Canonum decreta. Et libro eodem, epistola 36. & 38. narrat, quòd licèt Chalcedonensis synodus Romano pontifici nomen Vniuersalis episcopi obtulerit, tamen nullus vn quam praecessorum suo rum hoc tam prophano vocabulo vti consenserit. Quia si vnus patriarcha Vniuersalis dicatur, patriarcharum nomen caeteris derogetur. Eadem sententia extat libro septimo epistola 30. & 69. D. Bernardvs diuitias & comitatum, tanquam retia diaboli, in sorore germana ita detestatus est, vt cùm ad Clareuallem eius videndi causa illa venisset aliquando, colloquio & aspectu eam non sit dignatus. Tum illa ad fratrem Andream, à quo duriùs increpabatur: Etsi peccatrix sum, pro talibus Christus mortuus est. Quia etiam peccatrix sum, idcirco consilium & colloquium bonorum requiro. Lib. 1. cap. 6. vitae Bernardi. Tvrci superstitionem insignem, & potisii mùm ridendam Christianorum censent, qui arma atque insignia sua in templis aedibus???ue sacris suspendunt, cùm ipsi ne sigillo quidem vtantur, etiam in literis regijs, contenti nudis literis, si nomen adsit mittentis, aut syngrapha: caetera inutilia, vana???; reputantes. Cuspinianus. Hvmilitatem Lavdando, Ornando, Promovendo. Huc omnes ij, qui Humilitati alient& commoiiands, alias ad tandem incitauêre. CVM Certamine. Honoris, Gloriae aemulationes honestae. Qvi. Pvta Philosophi. Plat'o & Xenophon, Socratis discipuli, philophi summi, aemuli fuisse vulgò dicuntur, atque adeò Xenophontem libris Politicis Platonis suos libres de Cyri institutione opposuisse aiunt. Caeterùm Gellius libro 14. capite 3. Noct. Att. falsam hanc calumniam esse autumat: neque enim eos aemulos fuisse: sed suspicionem hanc ex eo natam, quoniam illorum amici de ijs, vter praestantior esset, certarunt. Nam cùm viri illustres pari sunt fama: oritur apud diuersos fautores eorum laudis aestimandae contentio. Tum postea ex alieno certamine ad eos quoque aemulationis suspicio vulgi iudicio pertingit. Zeno, cùm videret Theophrastvm magnifieri laudari???;, quòd plures haberet auditores, dixit, [Greek words]. id est, Maior quidem est illius chorus, at meus suauior. Laërtius. Aristoteles, quum Isocrates rhetoricen doceret, aemulatione co̅motus, cepit & ipse pomeridianis illis suis [Greek words] dicendi artem docere, dicens illud, [Greek words]. i. Turpe silere loquente Isocrate. M. Tullius de Oratore sic scribit: Aristoteles quum florere Isocrate̅ nobilitate discipulorum videret, quòd ipse suas disputationes à causis forensibus & ciuilibus ad inanem sermonis elegantiam transtulisset, mutauit repentè totam propè forma̅ disciplinae suae, versum???; quendam de Philoctete paulò secùs dixit. Ille enim turpe sibi ait esse tacere cum Barbaris: hic autem, quum Isocratem pateretur dicere. Erasmus m Adagijs. Laërtius verò Xenocratis aemulatione ad philosophiae explicationem in Lyceo accessisse scribit, hac voce vsum, [Greek words]. Sophistae, Rhetores. Secvndvs Atheniensis, quem alij Epithyrum vocant, quòd architecti filius fuerit, multae doctrinae, mediocris eloquentiae, aequalis & aemulus suit HERODIS Attici: ex quo Herodes illud Hesiodi eleganti mutatione in eum cauillatus est: [Greek words]. qui nihilominùs senem postea morientem & epicedio & lacrymis honorauit. Philostratus. Duces belli. Victis à C. Mario & Lvctatio Catulo Cimbris in Italia Cispadana, spolia, signa militaria, tubas castra Catuli aiunt fuisse relata: quo potissimùm indicio penes se victoriam fuisse Catulum demonstrasse. Et verò etiam concertatione inter milites orta, legati Parmensium, qui aderant, arbitri sumti: quios per hostium stragem ducentes milites Catuli, pilis suis osten derunt confossos. Cognoscebantur pila literis, quòd Catuli nomen hastili eorum incidissent. Mario tamen totum illud factum & superior palma & consulatus maiestas asscripsit. Atque adeò illum plebs vrbana tertium Romae conditorem appellauit, quòd Gallico hoc non leuius auertisset dicrimen: laeti???ue cum liberis & coniugibus quisq; domi in coena dijs & Mario libauerunt, soli???, voluerunt vtrumque triumphum decernere: quo tamen non est ille vsus. Caeterùm, quo commendaret tantis rebus gestis modestiam sua̅, vnà cum Catulo triumphauit. Adhaec nonnibil milites illius formidabat obstinatos, si Catulus eo honore spoliaretur, [2529] nec sibi permittere. Plut. in Mario. Magnus Sforcia excitabatur die noctu???ue ad magnorum ducum nomen, quitum bellica virtute provecti ad ingentes opes ac imperia peivenerant, adeò ut in corona, quum aliquid bello praeclarè gestum nunciaretur, commoto veluti animo suspiraret, utpote, qui honesta invideret, Paulus Ionvius in ejus vita. Bracchius & Sforcia duces clariss & militaris gloriae aemuli, periêre anno 1424. hic aquis, ille ferro. Sabellicus libro I. Eun. 10. Mechanici. Consule locum Mechanicarum artium, fol. 3624. item Tit Imitationis mechanica. Myron & Polycletus statuarij celeberrimi condiscipuli & aemuli non arte tantùm, sed & materia. Myron bovem-aereum, qui Romae postea in foro boario spectabatur, ex aere AEginetico: Polycletus IovemTonatem in Capitolio ex Deliaco aere fecit. Plin. lib. 34. cap. 2. De Quo. Certare De Gloria Proveniente Ex bonis Animi. Puta ex Eruditione, Doctrina. Consule Tit. Certamina Grammatieorum. f. 110. Poëtarum, f. 1163. Musicorum, f. 1246 Theologorum, ??? c&terorum. Illie habitus příbor&stanti&, beic Laudis habitum concomitantis ratio habetur. Item, Imitationis theoric&. Prudentia, tum polit ca, tum bellica. Consule Tit. Certamina consiliariorum, quatenus scilicet prudentum hominum consultationibus, laudis quoque concertatio subest, fol. 1656. Fortitudine contrabelluas. Theseus Herculis temporibus natus, itase gessit, ut pari cũ ro gloria floreret. Necenim simili armorum genere dũtaxat sele ornarunt, sed eadem quoque studia babuerunt, ut decebat eorum necessitudinem. E fratribus enim geniti, alter Iove, Nepcuno alter, fraternas etia̅ cupiditates habuerunt. Nam hisoli ex omni memoria; pro defensione humani genetis, ur pugiles, semper velut in procinctu steterunt. Sicautem contigit, ut alter celebriora & majora, alter utiliora & conjunctiora Gra cis certamina subiret Na̅ illi Eurystheus imperabat, ut boves ex Erythea abigeret, ut mala Hesperidum afferret, ut Cerberum adduceret, & alios ejus generis labores susciperet, quib. nihil ahis profuturus, sed ipse in pericula venturus erat. Hic verò, cùm sui juris esset, ea certamina delegit, quibus vel Graeciam, vel patriam suam benefihciis sibi obligaret. Isocrates in Helena. Fortitudine contra hostes. Themistogles Atheniensis stimulis virtutum agitatus & ob id noctes inquietas exigens, quaerentibus, Quid ita eo te̅pore in publico versaretur respondit, Quia me trophaea Miltiadis de somno excitant. Marathon nimirum animum ejus & Artemisium, & Salamis, navalis gloriae fertilia nomina illustranda, tacitis facibus incitabant. Idem theatrũ petens, cùm interrogaretur, Cujus vox auditu illi futura esset gravissima? dixit: Ejus à quo artes meae optimè canerentur. Dulcedini gloriae penè adiecit gloriam. Val. Max. libro octavo, capite decimoquinto. Confugetantin munitissimam quandam pettam, cui Aorno erat nomen, Arianorum terrae habitatores, uti ab hostium vi incolumes essent Ad hanc quoq; Alexander Magnus venit. Cumq; fama esset, antiquũ Herculem eam quonda̅ oppugnare adortum, ob tremores terrae & alia prodigia, quae eum perterrussent, re infecta dicessisse: eò magis hoc audito inflammatus est ad negotium persiciendum, ut dei illius gloriae aemulus appareret. Saxi ejus circuitus erar stadiorũ centum, sex decim aute̅ in altũ erigebatur: habebat???; undiq; aequalem & sese in circulum vertentem specie̅ Partem quae ad meridiem spectat Indus, inter Indiae flumina maximus, alluebat: partes alias profundae valles praecipite̅ rupem cingentes tutaba̅tut Speculatus Alexander omnes loci difficultates, desperabat vi se aliquid posse efficere. Tuncad eum senez quidam cum duobus tilliis accessit (is erat homo extremae paupertatis, multos???ue annos in eis locis vixerat. Inhabitabat cavum quoddam ad radices ejus petrae, excisum hactenus, ut tres lectulos caperet) & detoto statu suo red didit certiorem, pollicitus???ue est per angustias quasdam ad id loci eum ducturum, unde Barbaris, qui petram occupaverant, viminferre posset. Cujus consilio parens, locum occupavit. Diodorus lib. 17. Castra Ciceronis, quilegatus erat C. Iul Caesaris bello Gallico, in Aduaticis & Nerviis ab Ambio rege defectionis Gallorum principe atrociter oppugnata, egregiè defensa sunt Hostes cum clade maxima tanto???ue contemtu sunt à vallo repulsi, ut porta repente patefacta, invitati???; ut in castra irrupeirent, congredi non sint ausi. Etant in his castris Q PULLO, & L VORENUS centuriones, qui pluribus annis inter se de virtute certarant, exierat???ue aemulatio illain apertas inimicitias. Hic PulloVoreno appellato: Hic (inquit) dies Vorene est, qui de nostris controversiis planè decernet. atque cum his ex castrorum munitionibus, ubi acrior pugna erat, in hostes desiluit. Nec Veroneus, ut pari virtute videretur, quicqua̅ cunctatus loco desedit, quin eum secutus, hoste̅ secundũ Pullonem ferro hausit, Atq; ita ambo, in hostiũ globo aliqua̅ diu praeliati, ad suos sese incolumes receperunt Sab. lib. 6. En. 6. Liberalitate, Magnificentia. Alcibiades cùm Socrati magnifica misisset munera, & Socrates respuere videretur Xanthippe avida dissuasit. & donum magnificu, atque indignum ut non acciperetur, esse dixit. Tum Socrates: Alcibiades, inquit, haec mittit ambitiosè, (ut laudetur) & nobis nostra est ambitio (contemnendo) Erasmus lib 8. Apoph. Athenienses oratores Periclem sumptuosis aedificiis pecunia̅ dilapidare, & vectigalia evertere criminabantur. Ibi pro co̅cione, an multum in pensum esset, requisivit ex populo. Permultum verò, cùm respondisset: Ne ergo vobis, inquit, sed mihi referatur expensum meum???; ipsius nome̅ his inscriba̅. Sub hoc Periclis dictum vel viri magnitudine animi obstupescentes Athenienses, vel de operum cum eo certantes gloria, sublata vocè, ex aerario impenderet, erogaret???ue, nullo sumtus respectu, jufsêre. Plut in Pericle. Constantinus Magnus, Gothos & Sarmatas magnitudine rerum opum???ue suarum exterritos, posthac quieturos ratus, castella & praesidia in ripis Istti à Dioclctiano restituta removit, ac milites limitaneos in proxima oppida dispertivit, ac pontem lapideum in strum fecit, ne Traiano, qui illud idem gloriae cupiditate perfecerat, videretur inferior: cu jus aemulatione duci videbatur, ipsum herbam parietariam vocans, quòd plerasque aedes suis titulis inscripsisset. Sigonius lib. 4. Imp. occid. Corporis. Verbi causa, ex Robore, Celeritate. Consule locum Corporis exercitiorum, sol. 442. Plurim illis exempla partim Magnanimitatis, partim Ambitionis reperies. Ictys Tarentinus, nobilis palestrita, ideò toto vitae tempore veneris expers fuit, ut arti accommodatior esset. Tanta illi gloriae cupido fuit. Aelianus de Var. hist. Pulcritudine. Consule Tit Puleritudinis certamina, fol. 290 quorum alia honesta sunt, hujus???, loci propria: alia inhonesta, que ad Ambitionem pertinent. Fortunae. Certare de Auctore generis. Olymp. 86. in Italia inter Thurios, cùm in eam urbem (ex ruinis Symbarisaedificatam) varii ex variis gentibus urbibus???ue coloni commigrassent, orta contentione, disceptari ceptum, quaeri???ue, cujus potissimùm gentisurbisve colonia̅ eam appeliari fas esset, quemve praecipiuè conditoremcolere. Nam & Athenieses eam coloniam sibi vendicabant, contendentes plurimos habicatores Athenis eò venisse. Caeterùm Pelopocsijpopuli, sibi palàm Thuriorum coloniae???; deberi conditionem adscribi, patibus animis affirmabant. Postremò Thurij veluti in re ambigua, nec humano ingenio satis explicabili, Delphos percontatum mitrunt, quemeis deus conditorem decerneret oraculo. Responsum accepêre, conditotem urbis Apollinem scribendum Hoc modo pacata altercatione, & explicato dubio, conditorem suum declararunt Apollinem: seditione??; sedata, plebs in pristinam concordiam tediit. Diodotus lib. 12. Nobilitate & Antiquitate gentis, generis. De Hominum ortu primo, & quae gens prima fuerit, certamina varia. De quibus Polydorus Verg. libro primo, capite 3. de Invent. Inter Graeciae populos maximê de antiquitate & deorum muneribus cum Atheniensibus certant Argini: non aliter quam inter Barbaros cum Phrygibus Aegyptij Pausanias in Atticis. Aegyptii ante Psammetichi regis tempora, se mortalium vetustrssimos arbitrati sunt. Ille nono commento inveterati erroris gentem coarguit. Cepit eum cupido explorandi, qui hominum primi extitissent, quive sermo homini peculiaris esset à natura datus. Infantes duos iam inde à suo ortu in [2530] stabulo jussit à pastoribus nutriri, qui caprarum uberibus ambos admoverent, jussi nullam interim vocem emittere, sed silentium tantisper tenere, dum puerorum explerentur desideria, mox clausosin solitudine relinqui. Post bimatu̅igitur pastori stabulum recludenti, ambo porresti minibus procidentes Beccus clamabant. Tenuit pastor indictum silentium. Sed quum illi id verbum saepiùs iterarent, rem pastores renunciant. Mandat ille pueros silentio ad se deferri. Ac quum id perse postea explorasset, sciscitatus est cujus gentis vox illa esset, & quid potissimùm significaret. Constituit Phrygas beccum panem appellare. Atque jam inde Aegyptij eo argumento victi, vetustatis palmam Phyrygibus concessêre. Haec se Herodotus Memphi à Vulcani sacerdotibus cognovisse prodidit. Alij, quibus haud gravatè accedo, à mutis nutricib. infantes educatos memorant. Caeterùm quoquo modo res acta est, satis constat AEgyptios tali conjectura victos, vana de se opinari desi isse. Sabel. lib. En. I. ex Herod lib. 2. Suidas verò pueros à capra nutritos vocem caprae naturaliter emisisse & stultum regem illusisse putat. Hinc [Greek words], de homine antiquisssimo, & propter senium deliro, apud Graecos in proverbiumabiit. Arcades sese [Greek words] quasi Antelunares jactabant, quòd ante lunam natiessent. Jo. verò Goropius Becanus Medicus Antuerpiensis vocem è Germanico corruptam tradit. Germanis Beck & Weck panis à figura nomen habet. Zellen verò numerare est. Itaque Panis numerationis, hoc est, series temporum à primis veris???ue repetitaoriginibus, vere Becceselenos facit. Graeci ex aliorun contemiu captantes gloriam, cùm rem assequin non possent, vocem quoq; ludibrio habuêre. Scytbar???m gens quam antiquissima semper habita fuetit, sua cum AEgyptiis contentio prorsus ostendit. AEgyptii hoc argumento primam hominum originem sibi vendicabant Asserebant enim terras ab initio rerum, quae aut intolerabili frigore, aut nimio fervore affi ciebantur, primos nomine adire nequivsse: praesertim quu̅ adversushaec, nulla adhuc velamenta ars invenisset. AEgyptum in medio sitam nimia soli foecunditare, coeli???; tempeirè praepolluisse: quinetiam Nilum èlimo, fovente sole, innum era animalium genera procreasse: hinc facilè colligi, primos homines ibifuisse visos, ubi educari staruisse. Contra Scythae. Deum & Naturam nil frustra staruisse: nulla protulisse loca, quae omni ex patre vacarent: in antimalium ac caeterarum rerum procreazione, proloci aeris???; conditione omnia generasse: in frigidis oris dura corporà: caetera, patientia caloris intolerandi, plantas & fruges proloco & coelo aptissimè disposuisse. Adhaec à principio rerum, sive unio fuerit congeries???; rerum, sive aquarum illu vies terras exsuperans, sive ignis cuncta occuparit, quem mundu̅ genuisse volunt, Scythas origine omnino praestare oportere. Nam si ignis Dei nutu terris cedere jussus est, nilrigente Septentrione priùs abigne liberatum fuisse, credendu̅ est: AEgyptu̅ verò, ac caetera, quae ad Solis exortum spestant, tardissimè temperata, quinetiam adhuc Solis aestu non carere Si aquarum illu vie demersa tellus, nihil editissimo Septentrione desidentibus aquis celeriùs emersisse: ??? Nulli prius quàm Scythiae accidere potuit, quae quam alta sit, hinc facilè intellig potest, quòd omnes fluvij è Scythia orti, in Ponticum Aegyptiumq; mare decurrunt: contra AEgyptus, adhuc tot regum seculorum???ue studio & impensa, adversus incurreutium vix aquaru̅ vim muniti potuit. Ex quo facilè colligitur, Nilum non à Meridie, sed ex Atlantemonte ad Occasum ortum defluere. Si distincta unione, rerum??? Congerie, levia sursum, gravia deorsum planè desidunt: nimuru̅ Scythia coelo proptior, sub editiori polo sita, prior emersit. Quare AEgyptij non modò argumentis, sed vi quoq; armorum superati sunt Nam indicto à Beroso, AEgyptiorum rege quondam bello, non modò eum in finibus adveniente̅ exspectarunt, sed prodeuntes longiùs occurrerunt, tanquam praedae obviam ituri, qua̅do cum eis rex nillucri facere posset. Quod ubi hostes acceperunt, relictis impedime̅tis & caltris, dicto citiùs in fugam conversi sunt: patrata??? magna caede eoru̅, vix in Aegyptum rex iocolumense recipere potuit: quinetia̅, nisit Scythas Paludes inhibuissent, universum ille regnum amisisset. Isti du̅ redeunt, universam Asiam domitarunt, & in imperij titulus minimo indicto tributo stipendiariam fecerunt. Bonsinius lib. 2. Dec. 1. ex Trogo & Diodoro, & Sab. lib. 1. En. 1. Civibus Praeclaris. Consule Tit. Civium illustrium, fol. 947. Illic inter Fortunae bona connumer antur: heic eorundem haebetur ratio, quaetenus ex ijs gloria captatur. Conjugium Probitate, Pudore. Bello Ardeatus premebant Rom. Celebrant inter se regij juvenes cu̅ aequalibus convivia, ocium???; mutuis comessationibus terebant. Accidit itaq; ut nobilium juventute apud Sextum Tarquinium Coenante, & in his Collatino Egerij silio, sermo de re uxoria sit illatus. Hîc verò quum quisq; suam studio uxorem probaret, certamine accensi juvexes, quum nemo alij laude cederet: Quid, inquit Collatinus, verbis opus est, brevis via ad urbem ducit: paucis horis, si perichtari juvat, constare poterit, quae sit omnium optima. Agite, ac civitatis equis Romam profecti, ipsi nostra rum ingenia qualia sint, impro visio accessu oculis exploremus. Id cuiq; spectatiss. Erit vitae argumentu̅ in sua, qaòd in opinatò occurrerit. Nec mora deinceps fuit, incaluerant enim vino, unà Romam iter intendant. Ubi regijs nuribus in convivio & luxuinter aequalesrepertis, Collatiam primis sese tenebris inte̅dentibus abeunt: ibi??? Lucretiam non epulis & choreis, sed lanae deditam inter lucubrantes ancillas mediis aedibus sedentem in veniu̅r. Tum illa prae cunctis laudata. Cepit interim Sextum Tarquinium libido Lucretiae stuprandae, cujus no̅ minùs spectat??? castitas, quàm forma accendebat. Quo stupro & patri exilium, & Romanis libertatem conciliavit. Sab. lib. 6. En. 2. Victoria Mahumetes II. Turcarum rex, in oppugnatione Albae, ad Saui & Danubij confluentes, sub papilla vulneratus, turpitefugit. Ejus victoriae gloriam tres Joannes in se quisque transferre conati. Joannes Cardinalis S. Angeli qui à Calixto III. in Germania̅ ad cruces: signatos excitandos missus fuerat Joannes Capistranus è Minoritarum collegio monachus, qui Hungaros suis concionibus exciverat: & Jo. Huniades dux clariss. Auctorem singuli Deum, se vetò ministros victoriae prositebantur. Aen. Syl. c. 8. Europae. Fertur Mahometes ad memoriam ejus cladis jam inde suam barbam demulcere solitus, ac cum fremitu execrari diem, quo ad Albam praelio pugnasser. Persuasum mulri habuerunt, si Huniadis equites maturiùs affuissent, ut fusos dispalatos??? hostes insectati essent, potuisse eo die Othomannorum imperium deleri. Sicquoq; ad viginti millia hostium caesa dicuntur. Sabellicus. Gloriam Tarrensis pugnae inter Gallos è regno Neapolitanò redeuntes & Italos, qui illorum reditum praepedire conabantur, consertae, utriq; adse pertrahere conati sunt. Itali, quòd eorum castra atq; impedimenta intacta atque integra fuêre, cùm Gallibonam partem, & in his regis ipsius Caroli IIX. Tentoria amisissent. Gloriabantur praeterea, se hostes debellaturos fuisse, nisi pars ipsorum ad pugnandu̅ destomata, prae dae cupiditate à conflictu (quod quidem verum esse haud abnuebant Galli) abstinuisset: atque usque adeò hanc sibi gloriam adscribere Veneti adnitebantur, ut in omnibus ejus imperij urbibus, ac Venetiis praecipuè, ipso rum jussu ignes de more atque alia laetitiae signa edita fu???rint. Nec segniùs publicum exemplum privati sunt secuti. In sepulchro enim Melchioris Trivisani, quod est in Franciscanorum, quos Minores vocant, fano, in ejus morte verba illa exatata fuêre: Eumad Tarrum flumen cum Carolo rege Francontum prosperè pugnasse. Nihilominùs tamen omnium ferè mortalium consensus, palmam Gallis adjudicavit, tum ex eorum, qui in eapugna cecidêre numero tanto minore, quàm in parte adversa: tum quòd hostem trans flumen prostigaverunt: tum quòdipsis expeditum ulteriùs pregrediendiiter, de quo erat contentio, & propter quod in certamen erat ventum, remansit. Guicciardinuslib. II. MODERATIONIS CIRCA HONORES FRVCTVS. Humilitatis. Maria Virgo, ab coelesti nuncio salutata, praeclarum???ue & ineffabile mysterium edocta, non se Domini matrem, non filiam, non sponsam dixit: sed ancillam. Caeterùm quò se abjectiùs depressit, cô sublmiùs in coelum evecta est, hac humilitate summam inter mortalas gloriam consecuta, regis regum marer, & filia, aeternis celebrando encomijs Sab lib. 10. C. I. Diogenes Sinopensis nunquam se tantum abjecisset, ut pueris contemtui esset, si ex vana vulgi opinione & moltitudini??? Plausu pependisset. Maluit ille esse vir bonus, quàm praedicari: magis naturae aemulus, quàm gloriae cupidus: estque propterea post mortem assecutus, quod vivus repudiavit. Sabellicus lib. 10. cap. 1. Magnanimitatis. Ex seqq. Titulis illustretur, quatenus boni aliquid malive ex Honoris legitimo studio ad autore aliosve pervenit.
|| [ID00983]

LIBRI SECVNDI TITVLORVM Dispositio. ???
[arrow up]

|| [2532]
??? Voluminis Vndecimi Liber II. De Moderata Acceptatione Honorum. Gloriae Contemtvs secundùm Ah???in, respectu Aei???matoc siue Honoris, qui contemnitur. [Greek words] haec videri posset, nisi ita distinguerentur, quòd scilicet [Greek words] honores minores, et si non offerantur, non magnoperè curat (nam & maioribus se dignum esse nouit: & in paruis, si vel propter imprudentiam, vel propter contemtum non offerantur, paruam inesse iacturam existimat) [Greek words] ver ò non modò honores minores, sed etiam pares eripi sibi patitur, quòd nec his nec illis dignum se arbitretur. Divinos honores, Sacra, Temola Orlata contemnere. Lystrenses Lycaoniae, cùm claudum à Paulo sanatum conspexissent: deos humana specie arbitrati, Paulum quidem propter concionandi vim, Mercurium, Barnabam verò Iouem appellantes, sacrs illis immolare voluêre. At Apostoli vix eos à proposito abducere potuêre. Act. 14. Antonivs eremita corpus suum clàm tumulari voluit, ne quam superstitionis occasionem posteris in colendo cadauere praeberet. D. Hieron. in vita Hilarionis. i Cùm Thasij Agesilao regi, quòd iud carent multa se habere eius beneficia, delubra & diuinos honores decreuissent, atq; huius rei causa legationem misissent: lectis, quos detulerant ei legati honoribus, rogauit, an patria eorum facere homines valeret deos. Annuentibus: Agite, inquit, facite primùm vos. Quòd si feceritis, tum vobis posse & me deum efficere credam. Plut. in Apoph. Avgvstvs Caesar templa quamuis sciret etiam Proconsulibus decerni solere: in nulla tamen prouincia, nisi communi suo Romae???; nomine recepti. Nam in vrbe quidem pertinacissimè abstinuit hoc honore. Suetonius. Tiberivs Caesar neque statuam sibi erigi, neque templum aedificari permisit: edixit palàm, ne ciuitas vlla, néve priuatus quisquam id faceret: edicto addidit haec verba: Nisi ego permittam: mox adiecit, Atqui non permittam. Dion Nicaeus in Tib.
|| [2533]
Pontificatvm Negligere. Ionathas Anani F. pontificatu Hierosolymitano deiectus à L. Vitellio Syriae praeside, cùm à rege Aprippa ei dignitas restitueretur, acceptare noluit: & vt in fratrem suum Mathiam, virum sanctiorem conferret, monuit. Rex ea modestia delectatus, votis eius annuit. Iosephus libro 19. capite 6. Antiquitatum. Pelagio mortuo vniuersus clerus populus???ue Gregorivm Magnum pontificem creabant: ipse contrà omnia malebat quàm pontifex creari. Caeterùm moris fuit, vt pontificiam dignitatem Imperatores ijs, qui crearentur, suo ratam facerent assensu. Gregorius vbi maiora erga se vidit hominum studia, quàm vt relucta̅do par illis esse posset, occultè ad Mauricium Imp. Constantinopolitanum (cuius silium ex sacro fonte susceperat) dedit literas, quibus impensiùs ab eo precibus petebat, ne quid populo Romano & clero de se gratisicaretur. Adeo ille ex coelestibus pendens, terrena parui facere, repudiare??? Id decus, cuius causa tam ambitiosè caeteri contenderent. Gregorij literas & nuncium Germanus, qui ab Exarcho praefecti nomine fuerat Romam missus, intercepit, ipséque cum Mauricio egit, vt viro omnium optimo, quem clerus & tota ciuitas suffragio pontificem designarat, ratam faceret dignitatem. Sic???ue omnium ordinum consensu & fauore victus Gregorius pontisicatum adijt. Sabellicus lib. 5. Enn. 8. & Platina, & Sigonius lib. 1. regni Ital. Benedicto Nicolavs I. in pontificatu succedens, cùm se electum intelligeret, clàm ab vrbe Roma profugit: magno ??? labore à Romanis inuentus, maiore vi, collatum accipere pontificatum vt vellet, cogi vix potuit. Fulgos. & Egnatius libro 4. capite 1. Clemens III. Pontifex electus, mendicantis religiosi habitu̅ indutus, Perusium incognitus peruenit. Eò deinceps profecti Cardinales, quem absentem in pontificem elegerant, eum Viterbium honorificè perduxerunt. Platina. Petrus Moronius (qui postea Celestinvs V. est dictus) vt omnes alios pontifices modestia superauit, ita postremus penè in clericali ordine inuenitur, qui sincerus modestiae cultor fuerit. In eo enim clericalis caracteris bonitas fecisse videtur, quod accensae lucernae lumen consueuit, scilicet vt deficiente materia, atq; propinquo luminis sine, supra consuetum stammam in maius effundat. Mortuo Nicolao IV. cùm iam bie̅nio interregnum continuasset sacer senatus, demùm Petrum omnium suffragijs elegit. Cùm autem diu laboratum esset, vt is delatum acciperet honorem, spreta omni pompa, quantum fieri poterat, seruare eremiticae vitae, cui antea deditus fuerat, formam nitebatur: tandem pontificias curas fastum??? abhorrens, nulla necessitate compulsus, quin potius multis contrà nitentibus, atq; neid ageret obtestantibus, post quintum mensem pontisicatum in Cardinalium manu deposuit, eremiticam??? Vitam resumsit. Fulgos. Lib. 4. cap. 1. Marulus lib. 1. cap. 6. Volaterranus lib. 22. & Platina. Dignitatem Qvamvis Sacram, Episcopatvm, Sacerdotivm, Cardinalatum negligere. Beatus Leonardvs inter aulicos regis Galliarum aliquando primo loco habitus, cùm Dei seruitio sese ad dixisset, episcopatum sibi à rege oblatum recusauit. Ac ne deinceps huiusce rei illectatione aliqua capive posset, in Aquitaniam discedens, operam prae dicationibus dedit. Marulus libro primo, capite 6. Ambrosivs Romanus patricius, cùm Mediolanensem praefecturam gereret, videret???ue à populo Mediolanensi se deferri episcopatum, abiectiore vitae genere contentus, sequenti nocte Mediolano profugit. Caeterùm à populo retractus, coactus???ue episcopatum assumere, ea integritate virtute???ue administrauit, vt postea eius memoriam ceu santissimi hominis Mediolanenses ciues semper coluerint. Fulg. lib. 4. cap. 1. & Egnat. lib. 4. cap. 1. Callistvs III. Pontifex in omni vita integerrimus est habitus: sed haec eius praecipua laus est, quòd dum Episcopus esset aut Cardinalis, beneficium aliquod in comme̅datione nu̅quam voluit, dicens se vna sponsa, & quidem virgine contentum esse, hoc est, ecclesia Valentina, vt ius pontificium mandat. Platina. Mediolanensi antistite, an. MCXXIII. mortuo, ea dignitas ad Bernardvm Claraeuallis abbatem ob miram sanctitatis eius opinionem delata est. Eo verò ripudiante, Anselmus Pusterla suscepit. Sigonius lib. 10. regni Ital. Andreas Minorum ordinem professus, ingenti animo Cardinalatum abnuit, quem ei patruus Alexander IV. Offerebat. Fulgos. lib. 4. cap. 1. Franciscvs Petrarcha sororem forma elegantissimam è fratre magnis persuaso pollicitationibus Pontifici libidinoso prostitui vidit: frustra??? reluctatus, id tantum, quod in segui, dignitatem sacerdotij fructuosissimi sibi à Pp. Delatam, vt aequiore animo sororis amores perferret, constantissimè respuit. Auctor vitae. Ioannes Actij Vicecomitis patruus à pseudopontifice Nicolao V. suffragante Caesare Ludouico Bauaro in senatu Cardinalis creatus est. Sed vir ille summae grauitatis atque prudentae gratias agens, beneficium quidem agnouit, ne spernere videretur: verùm vsu purpurae galeri???ue honore semper abstinuit, non obscurè in gratiam Ioannis XXII. legitimi pontificis, insigni quidem ipsius cum laude commodo???: nam ei episcopatum Nouariensem postea contulit. Quo permutato demùm cum Aycardo Camedoio, Mediolanensis archiepiscopus effectus est. Iouius in vita Actij. Ioannes Picvs Mirandulae dominus saepe oblatas & sacras & profana dignitates magno respuit animo: Deo & studijs se ad dictum respondens. Cùm Pandulfus Collenutius Pisaurensis Iurecoss. amicorum suasu eum ad Cardinalatus dignitatem petendam, vel certè si offerretur amplectendam subtimidè hortaretur: Non sunt cogitationes meae: cogitationes vestrae, respondit. Bona ecclesiae pauperum bona sunt. 10. Fran. in eius vita. Eskillo Lundensium archiepiscopo in Dania Alexander III. Pp. diploma deponendae dignitatis, & alterum eiusdem in quem vellet transferendae obtinuerat. Ergo annis fessus, Valdemaro rege Danorum & proceribus conuocatis, id muneris in Absalonem Roskildensem episcopum transtulit, omnium consensu. Quod tamen Absolon constantissimè renuit: cum??? Vi ad sacram sedem traheretur, non nisi prouocatione ad Pontificem se ab illorum minibus liberare potuit. Interea tum precibus tum precio frustra intercedente, Romam missi legati ab vtraque parte, ea Romani pontificis industria sunt excepti, vt vtriq; sibi pro votis consultum gauderent. Na̅ & Absaloni Lundensem pontificatum assumere iussum, & Roskildensem administrate permissum. Itageminum ecclesiae regimen in eius ius ditionem??? concessit, alterum praecepto, alterum indulgentia sortientis. Recusanti pallium ingestum est, insigne??? quod petentibus aegrè praestari solet, repugnanti violenter impositum. Saxo lib. 14. Paulo Iouio, doctrinae ac aetatis honore maiora promerito, in petitione pontificatus patriae suae Paulus III. Pp. quendam praetulit, hominem ex arcanis cubiculi sordibus in lucem repentè productum. Ea re offensus Iouius, ad literarum otium sese contulit. Gratulaturei And. Alciatus de libertate serò ta̅dem parta, episto la quadam, quae tomo 1. Hist. Iouij praeposita est: longè verò magis sibijpsi, quòd ab inueterati astus sene principe decipi se non sit passus: Quum me, inquit, vti scis, magnis ropositis praemijs Ticino, Ferraria atq; Bononia in Vrbem accerseret. Tum enim ex Iure meo magis cautus fui, quàm tu ex Sapientiae praeceptis prude̅ philosophus. Cur enim pro inani aut incerta spe purpurae hos tantos primi suggestus honores relin querem? opimìs praesertim firmatos stipendijs. Cur has tantas contemnerem circumfusae iuuentutis salutationes? & hanc deniq; tot consultoribus ianuam pulsantibus, existimationem magno lucro & non obscura cum laude quaesitam, ineptè stulte??? desererem. Haec Alciatus de seipso. Sic etiam Vlpianus rhetor fecit: Plus est sophistam esse, quàm praefectum praetorio. Regnvm, Imperivm Contemnere. Regnum et Tyrannis cumulum quendam fortuitorum honorum, Opum dico, Honorum, Potentiae, Amicitiae, comprehendere videntur. Illorum proinde acceptio vel repudiatio respectu Opulentiae ad Liberalitatem referri debet. At hic eximiè Honorem praefulgentem consideramus. Vide infrà, Gloriae contemius, respectu Finis, item respectu Modi, Declinare Deprecatione, Fuga, Morte. Item, Transferre in alium, fol. 2536. et segg. Germanicvs, pater Caligulae, cùm à militibus suis Imperator contra Tiberium nominatus esset, post Augusti mortem pluribus verbis seipsum excusauit. Quibus cùm nihil proficeret, & eos dimoueri de sententia nequaquam posse videret, gladium distrinxit, tanquam sibi ipsi manus inferre vellet. Confectis quinetiam sub Tiberij nomine literis, quibus illis munera & alia quaedam promittebantur, seditio nem com pescuit. Sic ille Imperium cùm occupare posset, aspernatus est. Suetonius. Gordianvs senior Imp. Cùm eum milites strictis gladiij Augustum salutassent, senex fessus à grabato surgens, imperium oblatum detrectauit, humi proiectus supplicando: tandem minis compulsus est dignitatem suscipere. Volaterranus libro 23. Anthrop. ex Lampridio. Quum Henrici IV. lmper. Pontificis???ue discordiam Germani iniquo animo tolerarent, Ladislavm Hungariae regem ad capessendum Romanum imperium multis precibus inuitarunt. Quem quum obstinatissimè recusantem inuenissent, [2534] Rodulphum declararunt, Saxoniae principem. Bonfinius lib. 4. Decad. 2. Albertvs Bauariae dux, cùm splendida ad eum legatio, totius Boëmiae populorum nomine profecta esset: osten derétque mortuo ipsorum rege Alberto II. Austrio, qui Ladislaum infantem filium in cunis reliquerat, quia tandiu expectare infantis grandiorem aetatem populi nolebant, ipsum omnibus suffragijs regem electum esse: ingenti animo renuit: ac multis sanctè facunde ??? in hanc sententiam dictis, populus vt regem suum paruum expectaret, hortatus est. Fulgosus lib. 4, cap. 1. & Bonfinius lib. 4. Decad. 3. Ergo Hungari statim acepâre paruulum, regem ??? consalutarunt. Mater eum Friderico Romanorum regi commisit tutandum. Cranzius lib. 12. Vandal. cap. 8. Sigismvndvs Polonorum rex, à Suecis post eiectum Christiernum regem, & item ab Hungaris atq; Boëmis post miserabilem Ludouici fratris lij interitum, vt illa regna susciperet, expetitus, vtrunq; regnum repudiauit. Cromerus. Consvlatvm Negligere. L. Qvintivs Cincinnatus Cos. cùm honorem eius P. C. continuare vellent, non solum propter illius egregia opera, sed etiam quòd populus eosdem tribunos in proximum annum creare conabatur, quorum neutrum iure fieri poterat: vtrunque discussit: senatus studium simul inhibendo, & tribunos verecundiae suae exemplum sequi cogendo: atque vnus causa suit, vt amplissimus ordo, populus??? tutus esset ab iniusti facti reprehensione. Val. lib. 4. cap. 1. Capua reccpta, Cn. Fuluius Romam ad habenda comitia reuersus, iuniorum praerogatiua T. Manlivm Torquatum consulem renunciauit. Qui quum praesens esset, & multitudo gratulabunda eum circum stetisset: excusata oculorum valetudine, centuriam, quae tulerat suffragium, reuocari iussit: pessimum exemplum ac periculosissimum inducturum se testatus, si alienis oculis remp. tali tempore administrandam susciperet: atq; ita hortatus est, vtalium magis idoneum id munus conferret. Instantibus autem cunctis: Alium, inquit Manlius quaerite Quirites, ad quem hunc honorem transferatis. Nam si me gerere eum coëgeritis, nec ego mores vestros ferre, nec vos meum imperium perpeti poteritis. Suffragio igitur iterum inito, M. Marcellum & Valerium Leuinum consules ex seniorum sententia, quos super ea re consuluerant, retuletunt. Sab. lib. 4. Enn. 5. Insignia Regni Contemnere. Tigranes Armeniae rex, à Lucullo victus, paucis comitatus continuò acie eixcessit, filio??? lacrymans diadema fibi demtum imposuit, hortatus vt diuersum iter in gressus salutem sibi quaereret. Caeterùm Adolescens viuo patre id insigne non recepit, nec receptum multum profuisset: nam haud multò pòst ad Lucullum captus perductus elt. Sabellicus lib. 4. Enneadis 6. Cn. Pompeius, licèt se Imperatorem siuerit appellari, nunqua̅ tamen in fascibus insignia laurea coronae detulisse legitur. Quo exemplo arguitur, imperatorum fascibus laureas apponiconsuesse, quò iustum imperium & legitimus triumphus notaretur. Odoacer Herulorum rex, occiso Oreste, & F. eius Momyllo Imperij dignitate se abdicare coacto, Occidentis dominationem ille quidem inuasit: sed honesta maiestatis Augustalis verecundia captus, haud qua quam le Imperatorem, sed Regem tantum Italiae: nominauit: at??? Occidenti imperare nomine regio, sed sine purpura, coepit. Sigonius lib. 15. Imperij occidentalis. Godofredvs Bolionius à Latinis Hierosolymorum rex crea tus, dia demate coronati noluit in ea vrbe, in qua Christus Seruator spineam coronam gessisset: & quamuis potestatem acepisset, regio tamen nomine in sacra vrbe abstinuit: ea???ue religione apud animos mortalium sanctior fuit, & supra regum. fastigium gloria euectus. Aemilius lib. 5. Dec. 2. Cùm Henrico I. Saxoniae duci, suasu Conradi I. Caesaris, imperium delatum esset: ei, si in Italiam praedecessorum more venire dignaretur, diadema cum consecratione, Ioannes X. pontifex promisit. Henricus autem satis sibi videri respondit, quòd primus ex sua familia ad regni culmen immeritus peruenisset: diadema Imperij, maioribus debitum, se non ambire. Leuauêre in coelum manus viri prudentes, quod tali modestia principem haberent. Cranzius lib. 3. Saxoniae, cap. 3. & Hedio, & Cuspin. Rodolfvs Imp. coronationem & inaugurationem apud Pontificem Romae suscipere renuit, apologum Aesopi de leone & vulpe referens. -quia me vestigia terrent Plurima te aduersum spectantia, pauca retrorsum. Significans, antecessores suos & maiores saepiùs Italiam ingressos, sed magnis vitrò citro??? datis & acceptis cladibus disficulter reuersos esse. Hed. Chron. Germ. & Cusp. Otho I. Imp. in Vormaciensi conuentu D. Venceslao Boëmorum principi eum habuit honorem, vt potestatem ei petendi concederet, quicquid petendum sibi à Caesare putaret. Existimabat autem Caesar, gloriosa eum & ambitiosa petiturum. At is brachiu̅ diui Viti ex Gallia, sub Ludouico Pio Corbeiam in Saxoniam transtati, magna???ue religione in Boëmia culti: dein Sigismundi quoque Burgundiae regis, proptereà quòd Vandalicae nationis fuerit, reliquias sibi dari postulauit. Ad quae postulata Caesar subridens: Feres tu, inquit, primo quoq; à reditu nostro in Saxoniam tempore, quas habere cupis reliquias: interim dona Caesare digna à nobis accipe: regium inprimis decus, quo te ex dignitate tua meritò decoramus: deinde tributo absoluimus, quod Carolus quondam soluendum Caesaribus instituerat. Iussit postremò & insignia sua Vencestaum ferre, fuscam aquilam in clypeo candido. Facilè hoc & illud alterum de tributo amplexus est Venceslaus: sed idem caput suum diademate cingi, se??? Regem inungi, aut rex à Caesare, atq; ab alijs regibus regibus & principibus, rex in epistolis salutaretur. Dubrauius lib. 5. D. Eduardus Angliae rex, liberis carens, Edvardvm nepotem ex fratre Edmundo, ex Hungaria (quò Danorum & Angloru̅ regis Canuti insidias fugerat) euocatum, regio nomine exornare volebat. Caeterùm nepos modestia incredibili se nunquam commissurum respondit, vt patruo viuo regnum acciperet. At non multò pòst & iunior Eduardus defunctus est, & patruus haud ita diu superui xit. H. Boëth. Lib. 12. Vestitvm Honorificvm Non Accipere, Negligere. Consule Tit. Vestius vilis, sub loco Temperantiae, et Parsimoniae, f. 2334. Illic enim Volupratis corporeas, cuius illecebra est vestiuis, et sumius: hic honoris, qui ex vestiru percipitur, habetur ratio. Cùm redijsset nauis è Delo, & Socrates morte multandus esset: accedens in carcerem Apollodorus Socratis amicus, tulit ei tunicam ex preciosa lana, pulcre??? textam, simile item pallium: & rogauit, vt indutus tunica, amictus???ue pallio, sic demum venenum biberet. Dicebat enim, eum magnificae: sepulturae non esperte fore, si in ijs mortem obiret: fic enim non prorsus indecorè cum ornatu mortuum iaciturum. Haec ad Socratem Apollodorus. At ille non passus est, sed dixit ad Crictonem, Simmiam, & Phaedonem: Qua̅ vetrò praeclaram opinionem de nobis habet Apollo dorus, si sperauit, post propinationem ab Atheniensibus factam, & veneni absorptione̅, se ita visurum esse Socratem. Nam si credere me paulò pòlt infra pedes proiectum & prostratum iri, certum est, cum me non agniturum esse. Aelianus lib. 1. de Varia historia. Vespasianvs, sumta toga virili, latum clauum, quanquam fratre Sabino adepto, diu auersatus est: nec vt tandem appeteret, compelli nisi à matre potuit. Ea demùm extudit, magis conuicio quàm precibus vel auctoritate, dum eum identidem per contumeliam Anteambulonem fratris appellat. Sueton. Trivmphos Contemnere. M. Fabivsvi, is qui collegam in consulatu habuit Cn. Manlium superatis cruenta pugna Veientibus atq; Hetruscis, cùm senatus triumphum ei decreuisset: Facilè quidem se passurum respondit, pro eximia eo in praelio militum opera, triumphare exercitum, si triumphare sine imperatore exercitus possit: sa verò lauream nou accepturum, amisso ea in clade fratre. Pontanus lib. 2. de Magnanimitate, & Alex. lib. 6. c. 6. P. Scipio Nasica, consui, Delminio Dalmatiae: vrbe capta, imperatoris nomen à militibus, & à senatu triumphum oblatum recusauit. Volat. lib. 19. Anthrop. C. Cl. Nero, Liuij Salinatoris in Hasdrubale opprimendo particeps gloriae, eum triumphantem equo sequi, quàm triumpho, quem ei senatus aequè decreuerat, vti maluit: quia res in prouincia Salinatoris gesta fuerat. Sine curru ergo triumphauit: eo quidem clariùs, quòd illius victoria tantum modò laudabatur, huius etiam moderatio. Val. Max. lib. 4. cap. 1. Cn. Fvl. Flaccus, tam erpete um alijs honorem triumphi, decretum sibi à senatu ob res bene gestas, spreuit ac repudiauit. Nimirum non plura praecerpens, quàm acciderant. Nam vt vrbem intrauit, continuò quaestione publica afflictus, exilio multatus est: vt si quid religionis insolentia commisisset, poena espiare. Val. lib. 2. c. 3. C. Marivs, victis ad Aquas Sextias Teutonibus, cùm Cimbri ad Athesim Catulum Coss. fugassent, reuocatus ad vrbem est. Vt venit, cùm omnes triumphum arbitrarentur ducturum, atque eum senatus volens decreuisset, ipse noluit: vel quod milites & periculorum consortes priuare sua gloria [2535] nollet, vel quò populum in praesentia confirmaret, tanquam apud fortunam vrbis deponens rerum priùs gestarum decus, quod repositurus in secundis esset illustrius. Plut. in Mario. Tiberivs Imp. de Illyrijs parta victoria, triumphare noluit, consternata tunc ciuitate propter Varianam cladem, cùm tamen iurè triumphare potuisset. Alex. ab Alex. lib. 6. c. 6. Traianvs Imp. mortuo Nerua, magnis rebus gestis in Germania, cui praeerat, floruit: subiugatis???; Marcomannis ac Iazygum & Pannoniae populis, cùm ad successionem imperij Romam rediret: minimè triumphans, aut quadrigis, cùm ei per senatum liceret, sed tantùm equo insidens, in Capitolium inuectus est. Volat. lib. 23. Anthrop. Adrianvs ex Syria Romam reuersus, triumphum Traiano debitum, sibi???; à senatu oblatum, recusauit, quin dedit opera̅, vt triumphipompa traduceretur, Traiani???; imago triumphali curru sit ante oculos ciuitatis praeteruecta. Sabel. lib. 4. Ennead. 7. Severvs Imp. posteaquam Pescennium Nigrum apud Cyzicum interemisset, plerosq; populos partim rubegisset, partim in officio continuisset: triumphum recusauit, eò quòd pedum valetudine laboraret. Vol. lib. 23. Anthrop. Franciscvs Sforcia, Mediolanensium totius???; penè Lombardiae parto imperio, vrbem Mediolanum initurus, paratum cum triumphali honore auratum currum renuit: dicens, eiusmodi ornamenta Imperatoribus deberi. Eodem enim facto & victoria illa, quae rara hominibus contigit, hostes, & insolentis animi affectus, qui'plerunque victoriarum sunt comites, superauit. Nam rebus feliciter gestis triumphum mereri, haud paucis commune fuit: caeterùm honore illo, quem meritus esset, & paratum haberet, prae modestia non vti, fortasse vnius ipsius Francisci Sfortiae, aut si plurium, certè perpaucorum aliorum fuit. Fulg. lib. 2. c. 3. Trophaea negligere. Nicias Atheniensis, Corinthijs praelio victis, cùm moris esset, eorum qui vicissent, trophaeum, vbi victoria parta esset, erigere: id decus planè aspernatus est. Sab. lib. 5. c. 2. Statvas, Imagines spernere. Stasicrates architectus nihil, quod amoenum, quod iucundum & blandum foret visui, sectabatur: verùm & opus grande instituebat, & argumentum rege non indignum praebitore. Ad Alexandrum in superiores prouincias profectus, pictas, sculptas, & fictas eius imagines, vt artificum opificia ignauorum & illiberalium carpfit: Ego verò, inquit, in immortale̅, rex, & spirantem materiam, aeternis???; innixam radicibus, ac moli immotae & inconcussae statui corporis tui effigiem imprimere. Thracius Athos, quâ maximus est, & culmen eius assurgit maximè conspicuum, congruenti???; latitudine & altitudine est subnixus, membris item praeditus & artubus ad humani corporis modum distinctis, poterit, vbi elaboratus & figuratus erit, simulacrum Alexandri & dici & esse: basibus qui attingat mare, altera manu amplum frequentissimum???; oppidum complectatur ferat???;, dextra amnem perennem ex phiala libet in pelagus effusum. Aurum verò, aes, ebur, ligna, pigmenta, effigies minutas, quae comparari, furto subtrahi & conflati valent, missa faciamus. Ita fati Alexander spiritus excelsos & fidentiam admiratus, laudauit hominem: Verùm sine, vt suo loco maneat, inquit, Athos. satis est enim, quòd vnius sit regis monimentum ludibriorum (à Xerxe iam olim perfossus.) Me verò Caucasus ostendet, & Emodi montes, & Tanais, & mare Caspium. hae meorum sunt actuum imagines. Plut. Orat. 2. de Alexan. fortuna. Cùm nationes Graeciae Asianae statuas Agesilao in celeberrimis vrbibus collocare decreuissent, scripsit ad eas: Mea sit nec picta nec ficta nec sculpta imago. Plut. in Apophth. Scribis Xenophon, eum corporis imaginem sibi statui summa viabnuisse. Caeterùm animi elaborare monumenta nunquam destitisse, quum ita conciperet, illud statuariorum, hoc suum ipsius esse opus: rursum???; id esse locupletum, hoc autem bonorum. Cicero in epistola ad Luceium. Idem cùm discessisset ex Aegypto, patriam repetens, morbo implicitus in portu qui Menelai dicitur, ac breui pòstmoriens, mandauit ijs, qui aderant, ne quam fictam aut sculptam facinus gessi, hoc erit monumentum mei: sin minus, ne omnes quidem statuae, cùm sint vilium ac nullius rei opificum opera, illustrabunt mei memoriam. Plutarchus in Laconicis. Avgvstvs Caesar argenteas statuas olim sibi positas conflauit omnes: ex quibus aureas cortinas Apollini Palatino dedicauit. Suetonius. Hospitia honorifica repvdiare. Pavla, Romana vidua, Hierosolymam veniente, proconsul Palaestinae, qui familiam eius optimè nouerat, praemissis apparitoribus iussit parari praetorium. Illa verò elegit humilem cellulam. D. Hieron. in eius Epithaphio. Titvlos magnificos, svperbos non cvrare. Cassander cùm omnibus libellis & epistolis Rex salutareretur, tantae moderationis fuit, vt nunquam regium sibi vsurparitnomen. Alex. ab Alex. lib. 2. cap. 19. Antigonvs ille senex, cùm Hermodotus quidam in poëmatibus suis Solis filium deum???; ipsum praedicaret: Nihil, inquit in me eius cemodi agnoscit, quilasanum meum portat. Plut. de Iside, & Osiride, & in Apophth. P. Scipio capta Catthagine noua, & Asdrubalis castris expugnatis, consuetudine sua omnes captiuos Hispani generis ad se vocari, & sine precio dimitti iussit. Adolescentem ex his regij generis, Masinissae nepotem, comiter benigne???ue acceptum ad Masinissam remisit, magnificentissima quoq; adiecit dona, vt ostenderet imperatorem exercitus non minùs liberalitate & domesticis virtutibus, quàm bellicis artibus ornatum esse oportere. Hispanorum multitudo hanc indulgentiam Romani ducis admirata, contineri non poterat, quin eum honoris & virtutis gratia appellaret Regem. Sed Scipio hanc vocem Romanis auribus insuetam, subitò oppressit. Silentio enim per praeconem facto, sibi maximum nomen imperatoris esse dixit, quo se milites sui appellassent: regium nomen alibi magnum, Romae intolerabile esse: regalem animum in se esse: si id in hominis ingenio amplissimum ducerent, tacitè iudicarent, vocis vsurpatione abstinerent. Liuius. ex Polybij lib. 10. Cn. Pompeivs, cùm pòst egregias in Aphrica res gestas toto conspirante exercitu Imperatoris nomine honestaretur, honorem renuens, nunquam epistolis aut chirographis hoc nomen vsurpare voluit. Alex. lib. 1. cap. 2. Vide Tit. Securum hostem opprimere. M. Antonivs, quum Rhodum insulam vi coepisset, & in ingressu salutaretur rex atque dominus: Nec rex sum, inquit, Antonio. Q. Tvrnivs, cùm Garamantes, vltra Aethiopes, horridos & incultos populos bello vicisset: honoris tamen & gloriae inanis contemtor, Garamantici nomen respuit, cùm omnes ferè Romanorum duces à subactis prouincijs cognomina sibi sumserint. Alex. ab Alex. lib. 1. cap. 11. Avgvstvs Caesar Domini appellationem vt maledictum & opprobrium semper exhorruit. Cùm spectante eo ludos, pronunciatum esset à mimo, Ò Dominum aequum & bonum: & vniuersi quasi de ipso dictum exultantes comprobassent: statim manu vultu???; indecoras adulationes repressit, & insequenti die grauissimo corripuit edicto: dominum???; se posthac appellari, ne à liberi quidem, aut nepotibus suis, vel seriò, vel ioco passus est: atque huiusmodi blanditias etiam inter ipsos prohibuit. Suetonius, & Dion. Menses Septembrem atq; Octobrem, Antoninum atq; Faustinu̅ appellandos decreuerat senatus. Sed id M. Antoninvs Pius Imp. respuit. Capitolinus. Alexander Seuerus Imp. vix annos sexdecim natus, cùm à Senatu Imperator creatus, ob virtutis magnitudinem Patriae quoq; parentis & Antonini & Magni cognomine decoraretur, nunquam in animum vt hos acciperet honores induxit. Oportere enim aiebat, vt res gestae maturior???; aetas ea nornina pararent. Fulg. lib. 4. cap. 1. ex Lampridio. Victis ad Argentoratum magno praelio Germanis, Chonodomario rege capto, Ivlianvs, Caesarà Constantio Imp. iampridem dictus, acclamatione concordi totius exercitus Augustus appellatus, eum honorem increpito milite iureiurando repudiauit. Sigonius lib. 6. Imp. occid. D. Gregorivs Magnus Pp. ab Eulogio episcopo Alexandrno per literas Oecumenicus siue Vniuersalis episcopus salutatus fuerat. Ad eum ille libro 7. Epist. 30. rescribit, & vehementer petit, ne insolenti hoc appellationis genere sibi molestus & erga alios coëpiscopos iniurius sit. In Chalcedonensi quidem synodo hunc titulum oblatum esse Romano episcopo ait, nullum tamen eò superbiae peruenisse, vt eo vteretur: nedum priuatum aliquid daretur vni, honote debito sacerdotes priuarentur vniuersi. Libr. 4. epist. cap. 76. & 29. & 83. item lib. 6. capite 194. Inscriptiones negligere. Pertinax Imp. imperatorijs possessionibus nomen suum inscribi prohibuit: dictitans, non esse illas proprias imperantium, sed communes Romanorum & publicas. Encomia, Praeconia non acceptare. Cùm ia ctarent amici Alexandri, supergressum eum rebus [2536] gestis Herculem: Enimuerò ego, inquit, res gestas reas cum imperio non existimo esse vni aequiparandas Herculis verbo. Plut in Apophth. Quum quidam Albini, qui Seueri Imp. aemulus fuit, gesta vellet scribere: Quin ea potiùs scribas, inquit, quae Marius gessit, aut Hannibal, vt illa imitemur. nam res gestas illius scribere, à quo praemium expectes aut poenam, lusus est. Sabellicus lib. 5. Ennead. 7. Cosmvs Medices, is qui Sapientis nomen tulit, cùm suprà quadringenta aureorum millia in templa, xenodochia, monasteria impendisset, & à quodam propter hanc magnificentiam summis laudibus extolleretur, certam???ue pro tantis meritis à Deo pauperum patrono mercedem expectare iuberetur: Ego verò, inquit, nulla penitus Harum impensarum in meis rationibus nomina reperire hactenus potui. Vox Christiano digna viro, qui cùm Dei benignitate omnia se accepisse putaret, si quid eiusdem iussu in pauperes esfudisset, non illud suo merito (quod à Christo solo penderet) sed gratae tantùm voluntati tribuendum putaret. Lud. Guicciardinus in Diludijs. Salvtationem honorficam floccipendere. Cùm introisset Caesaream Petrvs, obuiam venit ei Cornelius centurio, & procidit coram eo. At Petrus: Surge, & egoipse homo sum, ait. Act. 10. Cn. Pompeivs Magnus, Pharsalica in acie victus à Caesare, cùm postero die Larissam intraret, oppidi???ue illius vniuersus populus obuia̅ ei processisset: Ite (inquit) & istud officiu̅ praestate victori. Dicerem, non dignu̅ qui vinceretur, nisi à Caesare esset superatus: certè modestus in calamitate. Na̅ quia dignitate sua vti iam non poterat, vsus est verecundia. Val. lib. 4. c. 5. Maximinvs senior Imp. nunquam ad oscula pedum quenquam admisit, dicens: Dij prohibeant, vt quisquam ingenuorum pedibus meis oscula figat. Capitolinus. Rusticiana Patricia suis ad D. Gregorivm Pp. epistolis saepiùs formulam hanc, Ancilla vestra, inculcauerat. Cui ille: Cùm per episcopatus onera seruus omnium sim factus, quomodo ancillam eam habeam, cuius ante episcopatum proprius fui? Et ideo rogo per omnipotentem Deum, ne hoc verbum in scri ptis vestris aliquando ad me inueniam. Lib. 9. epist. c. 38. GLORIAE CONTEMTVS SECVNDVM AH ??? IN, RESPECTV A???IA???, SIVE MERITI, cui Honor debetur. Ob Prophetiae donvm. Ioannes Aegyptius monachus, cùm Spiritu sancto reuelante multis futuri eueutus responsa darer, inferebat: Non suis meritis eam reuelationem sibi factam, sed illorum qui rogatum aduenerant. Sab. lib. 10. cap. 1. Miracvlorvm donvm. Christvs Iesus vt gloriae aeternae plenus erat, ita gloriam humanam omnem contemsit: adeò vt ijs, quiòs à varijs liberarat morbis, interdixerit, ne id cuiquam enunciarent: Demonum certè clarissima testimonia, quòd Dei filius esset, semper repudiauit. Antonivm abbatem tradunt Martiniano militum praefecto pro filia, quam nequitiae spiritus possederat, supplicanti, respondisse: Ne se opem posceret, cùm & ipse peccator esset: sed si in Christo confideret, eidem supplicaret, iuxta fidei meritum gratiam ab ipso impetraturus. Credidit Martinianus: & domum rediens, Deum precatus, siliam à daemonio liberauit, vt praedictum ab Antonio fuerat. Pulcrè igitur vnico responso Antonius tria simul expressit bona: humilitatis obseruationem, fidei virtutem, infirmitatis remedium. Marulus lib. 1. cap. 4. Ioannes Aegyptius monachus, morbo affectos coram se curationis gratia adduci vetuit, quoniam vltrò citro???; co̅meantium agmen ostentationi esse potuisset. Oleum eis benedictu̅ mittebat, quo peruncti conualescebant, atq; à languoribus liberabantur. Sab. lib. 10. cap. 1 & Marul. lib. 1. c. 4. Aegidivs Atheniensis, quoniam miraculis clarere coeperat, iactationis occasionem fugiens, patriam reliquit, & ad eremu̅ se contulit. Et dum apud Veredenlum eremitam in agro Arelatensi habitaret, sabuloso ac sterili solo ab ipso, terrae conditore Deo foecunditatem precibus impetrauit. Mox inde discedens, vastioris solitudinis latebras petijt: ibi quaerens domicilio locum, vbi non facilè mortalium de se rumores audire posset. Marul. lib. 1. cap. 4. Iodocvs, fama sanctitatis, regum???ue Britanniae stirpe clarus, dum solitarius habitaret, & signorum quae fecerat rumor multos ad visen dum eum à diuersis partibus exiuisset: videns in tanta se adeuntium frequentia periclitari humilitatem, in vlteriorem deserti augulum sedem transtulit, vt tam ab inanis gloriae cupidine semotus esset, quàm à consuetudine hominum. Idem. Evlalivs monachus criminis olim suspectus, vt innocentiam probaret, iubente abbate, fiscellam, quam de palmeis folijs ipse texuerat, igni imposuit: atque vbi à flammis eam laedi non posse animaduersum est, non solùm omni suspicione fuit absolutus, verumetiam ob miraculum venerationi haberi à fratribus ceplt. Caeterùm se in ore oculis???; hominum esse indignè ferens, procul inde secessit in desertum: malut???; in speluncis cum feris habitare, quàm in monasterio ab hominibus honorari. Idem. Hilarion abbas, iam sexagenarius, cernens circa se tum monachorum multitudinem, tum eorum qui sanandi ad eum vndique confluebant, flebat quotidie, & ad seculum redisse se atque in vita mercedem recepisse aiebat. Abire cupientem inhibebant. Denique biennio in tali animi solicitudine peracto, cum postremò comedere nolle, donec discessum impetraret, & iam dies septem nihil gustasset: ne inedia conficertur, dimissus reliquit Palaestinam. Praetereà gloriam semper fugiendo, dum crebrò sedem mutat, Bethilium, Pelusiu̅, Theubaton Babylonem???ue peragrauit: deinde Aphroditon, eremum Antonij, rursum Aphroditon, Alexandriam, Osam, Brutium, Paraetonium, Sici iam, Epidaurum, ac post haec Cyprum. In cuius insulae vastiore minus???; noto angulo, cùm sese abdidissiet, diu latére no̅ potuit, miraculis eum vbiq; prodentib. Quia tame̅ viribus partim aerate, partim labore exhaustis, inde iam emigrare illi incommodu̅ erat, ibidem & fugae finis & vitae fuit. Hunc tantu̅ in ipso honoris contemtu̅ praeter caetera extollens Hieronymus: Mirentur, inquit, alij signa quae fecit: mirentur incredibilem abstinentiam, scientiam, humilitatem: ego nihil ita stupeo, quàm gloriam illum & honorem calcare potuisse. Concurrebant episcopi, presbyteri, clericorum & monachorum greges, matronarum quoq; Chri stianarum grandis tentatio, & hinc & inde ex vrbibus & agris vulgus ignobile: sed & potentes viri & iudices, vt benedictum ab eo panem vel oleum acciperent. At ille nihil aliud quàm solitudinem meditabatur. Marulusidem, & Fulgosus libro 4. capite 1. Bonifacivs Maximini, tempore monachus, & coenobij pater, iam senex inde clàm aufugit ad aliud interioris Thebaidis coenobium, honoris vitandi gratia & commodi: ignotus???ue in humili ministerio versans, cognitus est tandem, & ad pristinam officium remissus. Ex Heraclide. Tabitha virgo sacra monasterij magni Thebaidis, cùm se omni humilitate deiecisset, insanire putabatur. Veru̅ quia stultu̅ Dei sapientius est hominibus, sancto Pierio abbati, in eremo degenti, reuelata fuit illius sanctimonia. Proinde ad visenda̅ eam perrexit. Ipsa vt vidit se non ia̅ vt stultam co̅temni, sed vt sancta̅ honorari: clàm discedens, monasteriu̅ pariter honore̅???; dereliquit, & in solitudine vitam duxit. Marulus lib. 1. cap. 4. Maria natione Gallica, de vico Niuella episcopatus Leodiensis, ignobilis genere, celebris sanctitate, frequentiam hominum illuc ad se visendam turmatim accurrentium molestè ferens, reuelatione accepta tridui iter arripuit: peruenir???ue ad ecclesiam sancti Nicolai cognomento Decegnies, & ibidem solitaria consedit. Ferunt sacelli illius fores, cùm clausae obseratae???; essent, aduentanti sua sponte protinùs patuisse. Marulus idem, & Sabel. lib. 10. c. 1. Ervditionem. Galenvs medicus Pergamenus gloriam & popularem aura̅ sic perpetuò neglexit, vt nulli librorum suorum suum nomen praescripserit, & amicos etiam ne id facerent rogârit, vtpote [Greek words], vt ipse de se scribit septimo Therapeutices. & mox subiungit: [Greek words]. In libelli quidem de libris proprijs principio, non simpliciter vllis suoru̅ librorum, sed illis, quos introducendis siue in discipuloru̅ aut amicoru̅ rogantiu̅ gratia̅ ad priuatu̅ ipsorum captu̅ vsúmque conscripsisset, non ad editione̅, nomen suum se addidisse negat. Imperfectis ergo, quia indigni essent, perfectis verò ne ambitiosus videretur, suum inscribere nomen supersedit. Antonivs Nebrissensis Hispanus, pro varia & larè patenti eruditione, quum esset diligenter in omni scriptorum genere versatus, potuisset quodcunque nomen vsurpare, non solùm cum bona professorum eiusce artis venia, sed cum magna etiam laetitia, quòd non parum gloriae professioni suae accessurum ex huiusmodi hominis splendore & nominis celebritate existimassent: nihil tamen dici & haberi maluit, quàm Grammaticus. Nec Pivs II. pontisex vrbis Ro [2537] mae nomen eiusmodi abhorruit. Lud. Viues de Causis corruptarum atrium lib. 2. Fortitvdinem Bellicam. Bello seruili voluntaria stipendia Cato minor fecit fratris causa Caepionis, qui Tribunus militum erat: atque explicare, quantam cupiebat, alacritatem & exercitatione̅ vìrtutis, quòd dux gereret rem imperitè, nequiuit. Dum tamen in magna militum illorum ignauia & luxu praestitit disciplinam, atque vbi vsus quaereret, virtutem, omnibus???ue in rebus audaciam & prudentiam: nihil co̅cedere existimatus est veteri Catoni. Vnde Gellius praemia ei & eximios honores tribuit: quos ille non accepit, neque admisit, nihil gestum ferens honoribus dignu̅. Hincperuersus habitus est. Plut. in eius vita. Rollonem Normannorum ducem. Alstenus Anglorum rex in Neustriam irrumpentem commeatu iuuerat. Eundem, cùm occupato Rotomago in Neustria pedem fixisset, Alstenus ciuili bello impetitus in auxilium eiocarat. Rollo nihil moratus, regi fortem & fidelem nauauit operam. Victis rebellibus, Rex permisit illi regni dimidiu̅, limites???; fecit vtriusq; ditionis. Rollo imperat victis, obsides seruandae pacis statuuntur, vt diuisim & regi & sibi sint pignora pacis seruandae. Nihil horu̅ recusatum est: exhibent. Tum dux regi: Quando, inquit, & hospitio primùm, deinde etiam commeatu me rex egregiè & insigniter numerasti, gratuitam tibi operam libens rependit: vt aliqua ex parte tuis in me meritis responderem. Regni partem, quam exhibes, non accipio: totum tibi iure tuo possideto. Mihi in Franciam redeundum est: obsides tuorum tibi habeto: quo plura tenes pignora, solidiorem pacis habiturus conditionem. Senior solutus in lacymas, quas potuit gratias dixit, regalibus donis afficiens amicum, cùm regnipartem aspernaretur. Vnum petenti Rolloni libens permisit, vt qui ex Anglia sua sponte militiam eius sequi vellent, bona regis venia sequerentur. Cranzius lib. 2. Noruegiae, cap. 23. Aedificiorvm magnificentiam. Tiberivs cùm multa restituisset in vrbe aedificia, quae corruerant (nullum enim extruxit nouum, praeter Agustale) nullum tame̅ prorsus sibi vendicauit: sed eis nomina reddidit eorum, à quibus aedificari coepta essent. Multa impendit in vsus ciuitatum & priuatorum hominum: cuius rei causa nullum ho norem postulauit, nullam omninò laudem admifit. Dion. Hadrianvs Imperator & patrem Traianum, & superiores Imperatores sumtuosis aedificijs superauit: & tamen invno tantùm Traiani patris templo nomen suum inscribi voluit. Pontanus cap. 12. de Magnificentia. Fidem erga patriam. Aretaphila Cyrenaea, Nicostrati tyranny coniux, patriae caritatem tyranni amori praeponens, Nicostrati fratre̅ Leann drum impulit, vt Nicostratum occideret. At cùm se Leander fratre immitiorem gereret, effecit eadem vt Leander quoque occideretur, libera???ue Cyrenae eius morte remanerent. Cùm igitur eius opera duobus liberatae immanibus tyrannis Cyrenae, principem eam publicorum consiliorum atq; totius Reipublicae facere vellent, ipsa omnibus spretis, se in sacrarum virginum conuentum contulit. Plut. de Mul. virt. Conivgia praeclara. Nvma Pompilius ex illustri inter Sabinos genere natus, cùm Tatij, Sabini, qui simulcum Romulo regnauit, filiam in vxorem duxisset: non tamen eo connubio elatus migrauit ad socerum: sed patrem iam seniorem fouens & nutriens in Sabinis cum Tatia vxore, priuati viri quietem regno soceri praetulit. Plut. in eius vita. Victoriam. Vide pòst Trophaea, Triumphos respuere. Python, quem, quòd interfecisset Cotyn, magnifaciebant Athenienses, & honorabant: Deus hoc, inquit, manu vsus mez perpetrauit. Plut. in Praeceptis Politicis. Timoleon excisis in Sicilia tyrannidibus, templum [Greek words], hoc est, Casus excitauit, deum consortem faciens laudi???suae. Idem. Capto saxo inexpugnabili in India, Alexandrvm Magnum cùm eius amici iactarent supergressum rebus gestis Herculem: Enimuerò ego, inquit, res gestas meas cum imperio non existimo esse vni aequiparandas Herculis verbo. Plutarchus in Apophthegmatibus. Gentes finitimae ob Iudaicam victoriam (teste Philostrato) Tltvm salutabant Imperatorem. At is tali se honore indignum respondit, asserens auctorem talium operum Deum. Cuspinianus & Philostratus in Apollonio. GLORIAE CONTEMTVS SECVNDVM AH ??? IN, respectu Modi, quo contemnitur. Non affectando. Xenocrates cuidam commemoranti, quòd ipsius laudes vbique praedicaret: Ego, inquit, pro isto officio bonam repono gratiam, efficiens vt vera praedices. Vera virtus nihil moratur hominum laudes. Eas qui praedicant, plus debent ijs quos laudant, quàm ipsis debent qui laudantur. Eral. lib. 8. Apophth. M. Cato senior, conspiciens multorum erigi statuas: Malim, inquit, vt de me quaerant homines, quam ob rem Catoni non sit posita statua, quàm quare sit posita. Sentiens, se malle res praeclaras gerere, vt olim scientes illum promeruisse statuam, mirentur non esse positam. Plut. in Rom. Apophtheg. & Plin. libro deViris illustribus. D. Avgvstinvs rhetoricae professor Mediolani, cùm religionis studio eam deserere, & baptismum suscipere vellet: ne suspicionem aliquam ambitionis daret alijs, fi in medio curriculo professionum relinqueret: vindemiales ferias expectare voluit, qui professionum terminus esse consueuerat: atque etiam tunc se propter respirationis difficultatem potiùs quàm alia de causa, munus illud deserere asserebat: ne ex hac voluntaria opimae conditionis desertione gloriolae fumum captare videretur. Testis ipsemet lib. 9. Confess. cap. 2. Non petendo. Phocioni, cùm nunquam supplicare populo sustinuisset, & ideò comitijs interesse nollet, absenti & inuito honores delati sunt. Plutarchus. L. Crassvs nunquam adduci potuit, vt praesente Q. Scaeuola, more candidatorum, populo supplicaret. Alexan. lib. 4. cap. 1. Obstantes, Impedientes toterando. Cùm defuncto Leosthene Lamiaci belli duce & fomite, verentes aliqui, ne dux ad exercitu̅ Phocion missus bellu̅ transigeret, hominem quondam subornassent obscurum, qui exurgens in concione diceret, quòd amicus & condiscipulus esset Phocionis, monere se, vt parcerent ei, reseruarent???;, cùm parem non haberent alium: Antiphilum autem exercitui praeficere̅t: atq; id populus probaret: progressus Phocion, demonstrauit, neque se vnquam istius condiscipulum, neque aliàs notum vel familiarem fuisse. verùm nunc, inquit, ex hodierno die amicitiam & necessitudinem ineo tecum, quandoquidem, quae è re mea sint, consuluisti. Plut. in Phocione. Declinando, Sive id fiat Deprecatione. Vide sisprà, Contemnere Regnum, Consulatum, Dictaturam, fol. 2533. & seq. Gedeon Angelo dicente sibi: Vade, in hac fortitudine tua liberabis Israël: respondit, Ecce familia mea minima est inter Manassenses, & ego minimus ìn domo patris mei. Iudic. 5. Hieremias ad prophetandum vocatus, humiliter recusauit. Hieremiae cap. 1. Q. Fabivs Maximus vltimum consulatum recusauit: ditens se iam senem ac perfunctum laboribus, laborum praemijs non sollicitandum, cùm nec temporìs nec animi vigor ille idem adesset. Ex qua recusatione tantam laudem assecutus est, vt non minor inde illi auctoritas increuerit, quàm ex ijs quae postea fortissimè in ipso consulate gessit. Pontanus libro 2. de Magnanimitate. Q. Fabivs Rutilianus, cùm à se quinquies & à patre, auo, proauo, maioribus???ue suis saepenumerò consulatum gestum aninimaduerteret, in comitijs, quibus filius suus summo co̅sensu Consul creabatur: quàm potuit constanter cum populo egit, vt aliquando vacatione̅ huius honoris Fabiae genti daret: non quòd virtutibus filij diffideret (erat enim illustris) sed ne maximum imperium in vna familia continuaretur. Quid hac moderatione efficacius, aut valentius? quae etiam patrios affectus, qui potentissimi habentur, superauit. Val. Maximus lib. 4. cap. 1. & Plinius de Viris illustrib. cap. 32. Avgvstvs Caesar, Dictaturam magna vi offerente populo, genu nixus, deiecta ab humeris toga, nullo pectore deprecatus est. Suetonius. Gordianvs iam senex in Imperatorem electus, è grabba???o surgens, imperium oblatum detrectauit, humi proiectu??? [2538] supplicando: sed verò minis compulsus est suscipere. Volaterranus lib. 23. Anthrop. Annius Tacitvs iam senexpost Aurelij Imperatoris mortem, Metio Falconio adhortante, in Imperarorem electus est, licèt plurimùm propter aetatem se excusaret. Optatianus & Vopiscus. Andreas Grittus vbi sibi Venetorum Imperium delatum iri resciuit, Patribus literas dedit, non esse è Republ. se, qui non magnum in re militari vsum haberet, tot fortibus & claris bel lo viris, qui in eius exercitu essent, praefici: neque id eos aeqno animo laturos: itaque alia omnia cogitarent: sese nolle imperium cùm inuidiosum, tu̅ suis maius viribus accipere. Bembus lib. 10. Historiae Venetae. Reprehensione, Castigatione. Publ. Scipio Africanus populo Romano succensuit, quòd se perpetuum Consulem & Dictatorem vellet facere. Auctor vitae illius. M. Rvtilivs Censorinus, censor iterum creatus, ad concionem populum vocatu̅, quàm potuit grauissima oratione corripuit, quòd eam potestatem bis sibi detulisset: cuius maiores, quia nimis magna videretur, tempus coarcta̅dum iudicassent. Vterque rectè, & Censorinus, & populus. Alter enim, vt moderatè honores crederent, praecepit: alter se moderato credidit. Val. Max. lib. 4, cap. 1. Mathias Vngariae rex, cumVladislao Boëmiae rege Olomuciae causa pacis colloquium instituerat. Conuiuio regio Gemanus histrio rhythmis Germanicis, qua lingua rex cumprimis delectabatur, Principum Christianorum vires & arma socia contra Turcas veluti è catalogo prosecutus, Mathiam tandem belli Ducem adiunxit, robur illi giganteum & formam Absaloniam affingens: ad extremum elogij huius praemium regium flagitauit. Mathias in maximorum Principum consessu personatum sese introduci molestè ferens, hoc vnum respondit: Non plus sese illi quàm sibimetipsi credere, & hanc ab illo decantatam virtutum ideam calcar sibi in posterum fore, vtqualis non esset, talis euaderet. Tuis verò oculis si magis credas, quàm poëticae fictioni, me nec gigantem, nec Absalonem in posterum dixeris, ne eorum quoque, quae soli Deo cognita sunt, virtutis encomiorum fidem, mendacio eorum, quae sub sensus rusticorumquoque cadunt, eleues. Praemium plusquàm regium tunc sese daturum pollicitus, quamprimùm socias Christianorum vires libi Sirene sua excitas adduxisset. Vna eadem???ue opera & mimi adulationem, & Christianorum Principum ignauiam reprehendens. Ioachimus Cureus in Silesiae Annalibus. Fvga. Vide Tit. Pontificatum, Episcopatum, Regnum contemnere. f. 2533. Christvs quinque panibus & duobus piscib??? quinquies mille viros, praeter mulieres & paruulos, in deserto Bethsaidae cibauit. Cum???ue eum populus rapturus esset, & vel inuitum regem creaturus, Iesus in montem secessit. Matth. 14. Mar. 6 Luc. 9. Ioan. 6. Triarium Maternvm post Commodi Imperatoris mortem, quia Pertinax senior, & tanto oneri parùm idoneus videbatur. Exercitus creare Imperarorem volebat. Retinentibus ergo eum militibus, & electioni assentiri cogentibus, relicta veste, quam milites apprehenderant. nudus ab eis profugit. Fulgosus lib. 4. cap. 1 ex Herodiano. Scribit Flauius Vopiscus legisse se in Elephantinis libris Vlpiae Bibliothecae, P. Annium Tacitvm, vbi primùm in curia mo ueri sensit de imperio sibi decernendo, in Baianum suum secessisse, vbi duos menses proculab vrbe fuerit, eam dignitatem vt sibi exitialem auersatus. Sabel. lib. 7. Enn. 7. Oddo Cluniacensis monachus, à Bennone abbate proximè decessuro suffectus, cùm fugam pararet, à fratribus comprehensus, Episcoporum iussu regimen inuitus accepit, & multis miraculis nobilitatus est, Deo humilitati eius gratiam conferente. Marul. lib. 1. cap. 6. Geminianvs Mutinensis clercus, defuncto Antonio Episcopo, à populo electus fugit. Dum autem latitaret, & quaeri dignus fuit, & inueniri. Iouiuiani Imperatoris filiam à daemonio liberauit. Atila Italiam vastante, suos non repugna̅do incolumes seruauit. Ipso enim orante, hostis apertis portis vrbem mediam innoxius percurrit. Marul. lib. 1. cap. 5. Gregorivs Magnus Papa cùm Pontificatum palàm repudiare sibi integrum non esset, inhibente populo, clandestine fuga ab vrbe decedere decreuit. At cùm exitum omnem diligenti septum custodia videret, dolio se exportari fecit in vicinum montem & in eius antro latuit. Caeterùm cùm quaereretur, lucida nubes loco incumbens, prodidit latentem. Marulus libro. 1. capite 5. Isaac monachus cùm rescisset decerni sibi presbyteratum, de Scythia transmigrauit in Aegyptum, vastae solitudinis secessum quaeritans, vt hominum effugeret conspectum. Sed qui diuinitùs eligebatur, latére non potuit. Cùm enim fratres in Aegyptum vsque illum quaesitum profecti essent, & asellus, quem secum habebant, per desertum fugiens, ad speluncam ipsius substitisset: eò insecuti, dum asellum comprehendunt, monachum inueniunt. Ille vbi se muti animalis indicio deprehensum agnouisset, fratru̅ votis annuens, Presbyteri offcium suscepit. Marulus lib. 1. cap. 6. Ephrem Nisibensis, eremita doctissimus, qui???; multa scripsit, oblatum episcopatus honorem simulatione insaniae respuit. Inde fuga elapsus, tantisper latuit, donec alias Episcopus legeretur. Sozomenus lib. 7. cap. 34. Mortuo Ioa̅ne Dandulo Venetorum duce, nominatim Iacobvm Teupulum ducem populus postulabat. Quam vulgi temeritatem vir optimus, & publicae quietis amicus, vehementer auersatus, clandestinè vrbe egressus, Marochium se contulit: vbi dissimulata persona tam diu latuit, donec sedato tumultu Petrus Gradonicus ex Patricij ordinis sente̅tia dux fuisset declaratus. Sabel. lib. 10. Dec. 1. Idem lib. 7. Enn. 9. in suburbanis eum latuisse inquit. At Fulg. lib. 4. cap. 1. in Africam eum nauigasse auctor est. Andreas Contarenus Venetorum dux creatus, praesagio quodam futurorum dignitatem adire recusauit: concesserat???; ob idipsum in Patauinum agru̅, tamdiu vrbe abfuturus, quoad noua alterius ducis declaratio secuta esset. Sed cùm ab amicis moneretur, nisi decreto Patrum obsecundaret, publicatis omnibus bonis exilium ipsi imminere, Venetias redijt. Et sanè constat, eo principe Rempublicam externis bellis vehementer iactatam, & in vrbe magnoperè annona laboratum. Sabel. lib. 4. Dec. 2. Occvltatione. Savlvs à Samuele rex vnctus, apud Maspha̅ denuò sorte electus, apud impedimenta latebat. 1. Reg. 10. & 11. Dominus noster Iesvs Christus leprosos mundat, caecos illuminat, infirmos curat, surdo & muto aurium linguae???ue offficium instaurar. Et tamen singulis nemini quicquam dicant, iniungit. Archisynagi filiam à morte suscitaturus, turbam iuxta cadauer tumultuantem abscedere praecepit: necin publico, sed domi vitale operatus est remedium, ne populare̅ gloriam expetere videretur. Marul. lib. 1. cap. 4. Apostoli Dominica vestigia secuti, ad confirmatione̅ praedicatae fidei in propatulo quidem miracula operabantur: reuelationes autem visionum???; mysteria, nisi necessariò in vulgus proferenda essent, occultabant. Pavlvs Apostolus, cùm raptus in tertium coelum, siue in corpore, siue extra corpus, audisset arcana verba, quae non licet homini loqui: annos quatuordecim rem tantam filentio texit, conscientia sua contentus, donec Corinthijs (veritus ne pseudoapostolos sibi vel sui similibus praeferrent, alienati à veritate, quam ab ipso didicerant) eam aperuit, palámque fecit. Sed & hanc gloriandinecessitatem insipientiam vocat. Factus sum insipiens, inquit, vos mecoëgistis: ego enim à vobis debui commendari. Nihil enim minùs feci ab ijs qui sunt supra modum Apostoli, tametsi nihil sum. Marulus libro 1. capite 4. Venerat Hilarion ad Isaacum & Pelusianum monachos, D. Antonii discipulos in Thebaide, & vt sibi locum tumuli eius ostenderent, rogabat. Qui cùm seorsum eum abduxissent, vtrum monstrauerint. nécne, ignoratur: causam occulta̅di iuxtapraeceptum Antonij fuisse referentes, ne Pergamius. qui in illis locis ditissimus erat, sublato ad villam suam sancti corpo re, martyrium fabricaretur. Hieronymus in vita Hilarionis. Antalcidas, cùm in Samothracia sacris initiaretur, interrogatus à sacrorum antistite, Quídnam praeclari gessisset in vita? Si quid, inquit, feci quod laude dignum est, deos nequaquam later. Et sic modestè tacuit, ne se vel immodicè laudare, aut turpiter vituperare diceretur. Plut. in Laconicis. Venit Democritvs Athenas, nec studuit cognosci, vt qui glo riam contemneret: nec Socratem cognouic, nec ab eo cognitus fuit. Laërtius. Morbi prae textv. Fur. Camillvs quartùm Dictator ad sedandam populi seditionem factus, valetudinem simulauit, & alter ei surrogatus est. Volater. lib. 14. cap. 2. Anthrop. Mvtilatione. D. Marcvs Euangelista, vt sacerdotio reprobus haberetur, poullicem sibi amputasse dicitur. Veruntamen (vt ait Hieronymus) tantum consentiens fidei praedestinata potuit election, vt nec sic in opere verbi perderet, quod priùs meruerat in genere. Cùm enim ex Leuitis esset, vt Alexandriae Episcopus fieret, eò compelli dignior fuit, quò magis refugit. Marulus libro 1. capite 6. Antonivs Anachoreta, ne eligeretur Episcopus, laeuam sibi auriculam ferro praesecuit. Caelius lib. 10. cap. 4. A. L. Ammonivm, Origenis Didymi???ue discipulum, aurem sibi praecidisse ferunt, ne idoneus episcopali officio habertur, & [2539] cùm nihilominus ad eam dignitatem suscipiendam ab omnibus vrgeretur: etiam linguam sibi se amputaturum, nisi missum facerent, protestatus est. Tam periculosam rem episcopatum putauit, vt inde membrorum mutilatione se redimere non dubitarit. Marul. lib. 1. cap. 6. Morte. Lamon monàchus mori praeoptauit, quàm Episcopus viuere. Hierapoli enim electus, nullis suasionibus adduci potuit, vt electioni assentiret. Cum???ue Theophilus Episcopus fortè ex itinere eodem loci diuertisset, atque itidem suaderet: quando iam tantae auctoritatis viro apertè refragari difficile erat, diem ad deliberandum impetrauit. Dum autem in solo loco genibus prouolutus, toto eo tempore secretae precationi intendisset, inuentus est esslasse animam. Hoc ipsum petenti illi diuinitùs indultum credi par est, verenti vtique, ne si Episcopum gereret, quae Episcopi sunt, praestare non posset: aut si praestitisset, ne vel ex hoc in elationem aliquam mentis incidens, illis iam tandem compara̅dus euaderet, quibus dicitur: Vae vobis, qui diligitis primas cathedras in synagogis, & salutations in foro. Marulus lib. 1. cap. 6. Sanctus Goar monachus, in Gallia à rege Sigeberto ad Treuerensem episcopatum vocatus, postquam recusando nihil se proficere videret, triginta dierum manendi in monasterio mo ram, quasi res suas expediturus, petijt. Interim in cellula sua se includens, Dominum precatus est, paratum se ad omnia dura pro ilius amore sustinenda, tantùm hoc episcopalis officij onere se grauari non sineret. Mox ergo febri correptus, reliquum vitae in lectulo aeger peregit: ne sanus ad praesulatum cogeretur. Ibidem. Respvendo. Pylij cùm decreto statuissent Theopompo summos honores, ipse renuit: Mediocres honores ipsum tempus augere, immodicos verò abolere, dicens. Plut. in Laconicis. Cùm Hermodotus Antigonvm regem in carminibus Solis filium appellasset: Non idem dicat, inquit, lasanum qui mihi subijcit. Plut. in Regum Apophtheg. Libanius Sophista, tempore Iuliani Apostatae Constantinopoli professus, Io. Chrysostomvm moriens successorem nominauit. Verùm is gratia Spiritus sancti illustratus, meliorem partem elegit. Middendorpius de Academijs. Derivando, Transferendo in alivm. Honorem hîc perpendimus, quatenus offertur, At quatenus possidetur, sic ad [Greek words] modum pertinet. Vide suprà, Contemnere Imperium, Regnum, Pontificatum, Consulatum, f. 2533. & seq. In Devm. À Piscatoribus, in Milesia regione verriculum trahe̅tibus, quidam iactum emerat. Extracta deinde magni ponderis aurea Delphica mensa, orta controuersia est: illis piscium se capturam vendidisse affirmantibis, hoc fortunae ductus emisse dicente. Qua contentione propter nouitatem rei, & magnitudinem pecuniae, ad vniuersum eius ciuitatis populum delata: pla cuit Apollinem Delphicum consuli, Cuinam adiudicari mensa deberet? Deus respondit: Illi esse dandam, qui sapientiâ caeteros praestaret, his verbis: [Greek words] Tunc illi vno consensu Thaleti mensam dederunt: ille cessit eam Bianti, Bias Pittaco, is protinùs alij: dein ceps???ue per septem Sapientvm orbem. Vltimò ad Solonem peruenit, qui & titulum amplissimae prudentiae, & praemium, ad ipsum Apollinem transtulit. Valerius libro quarto, capite primo, & Laërtius in Thalete. Pytho, Atheniensibus ob res feliciter gestas ipsum admirantibus ac praedicantibus, quòd Cotym regem "Thraciae interemisset: Dijs, inquit, habenda est gratia, quibus auctoribus hoc facinus praeclarè gestum est: nam ipse nihil aliud quàm manu̅ & operam meam commodaui. Plut. in Politicis. Timoleon Corinthius, cùm suas laudes audiret praedicare, nunquam aliud dixit. quàm se in ea re maxima dijs gratias agere atque habere: quòd cùm Siciliam recrcare constituissent, tum se potissimùm ducem esse voluissent. Nihil enim rerum humanarum sine deorum numine agi putabat. Itaque suae domi sacellum [Greek words] constituerat, id???; sanctissimè colebat. Probus in eius vita, & Plut. in Politicis. Titvs Vespasianus captis Hierosolymis, cùm omnia loca cadaueribus impleuisset, & à finitimis gentibus ob victoriam corona aurea ei offerretur, respuit: dictitans, se tali honore in dignum. Non enim se talium operu̅ auctorem, sed Deo iracundiam contra Iudaeos demonstranti, suas manus praebuisse. Philostratus in vita Apollonij. Constantinvs Magus, victo Maxentio tyranno, nec in laudes acclamantis populi, nec in plausum tantae vrbis animos relaxauit: neque suae virtuti rem gestam, sed diuino muneri attribuit. Moxvbi imagines sibi triumphanti Senatus erexit, vexillum Dominicae crucis in dextera sua iussit depingi, & subter adscribi: In hoc Signo singulari, quod est verae virtutis insigne, vrbem Romam senatum???; & populum Romanum iugo tyrannicae dominationis ereptum, pristinae libertati nobilitati???; restituit. Eusebius libro 9. capite 9. & Nicephorus libro 7. capite 30. In Collegam. S. P. Q. R. cùm ei propter externa bella Sabinorum, ciuiles???ue motus necessarium videretur, Dictatorem dicere, T. Largio & Q. Cloelio Consulibus, quorum virtuti fidebat. alteri ipsorum Dictatorem dicendi munus dema̅dauit. Ò ingentem temperati animi modestiam. Quicquid conte̅tionum alij suscepissent, vt ipsis hic honor demandaretur, id totum inter eos consumtum est, vt ipsum honorem collega acciperet. Biduo???ue consumto in tam honesta mutuò transferendi in collegam honoris concertatione, vix tandem Senatus ac collegae precibus victus, Dictaturam T. Largius suscepit: semper asfirmans eo honore Cloelium se digniorem esse. Fulg. lib. 4. cap. 1. ex Dion. Halicar. lib. 5. In Qvosvis alios. Henricus Castellae rex, moriens, Ioannem puerum vt regni successorem reliquit: ei???ue tutores dedit tres, praecipuum verò Sancium Rodericum Daualos militiae praefectum: Ferdinando fratre praeterito. Praefectus militiae (cuius voceis, qui rex futurus est, pro more nuncupari debet) quid ageret haesitabat, etsi regnum puero datum volebat. Monebatur autem cùm suo ipsius iudicio, tum procerum populorum???ue fremitu. No̅ enim esse ex vsu regni expectare, donec anniculus adoleuerit, si modò adolescere daretur, cùm Ferdinandus iam adultus praestò fit: expectare qualis puer ille sit euasurus, cùm assit is, qualis voto expetendus esset: committere regni gubernacula regijs satellitibus, & eum qui sit Rege patre, fratre, regali animo clarus, excludi à paterno regno, ac subijci cum tanta sobole regij generis libidini tutorum, vt per speciem administrationis in exilium agant, in carcerem conijciant, in necem cum omni stirpe praecipitent, quò ipsi impuniùs tyrannidem occupent, vel fato, vel fraude extincto pupillo, vt florentissimase domus familia breui tempore omnis in nihilum recidat. Praestare igitur, vt Ferdinandus succedat in regnum, illud???ue postea Mariae primigeniae fratris, Alfonso???ue primigenio suo, quos priùs iurauerant populi in se regnaturos, per manus tradat, aut Ioanni, si dignior qui regnet videretur. Haec atque huiuscemodi verba exaudiens praefectus, vt tenebat manu vexillum, stabat???ue ante Ferdinandum atq; omne̅ coetum, vti se omni inuidia exolueret: Quem inquit, me iubes fili Regis Ferdinande, nuncupare Regem? téne, an Alfonsum, an Ioa̅nem? Fecit hac interrogatione, quod ipse erat in aliena, illum in sua ipsius causa arbitrum. Tot causis, tanta occasione, tanto hominu̅ consensu, ad tantam spem vocatus, protinús. Et quem, inquit, alium nuncupabis, quàm Ioannem? Quòd si non audes, me imitare ipsum. & assumto in humero infantulo, sicut erat statura sublimi, ex loco superiore exclamauit: Ioannes est rex. dicite omnes, Rex Ioannes. Quam vocem admirati vniuersi, & ipsi subsecuti sunt, clamantes identidem, Rex Ioannes. Ita Ferdinandus, hac consilij celeritate non dato hominibus spacio deliberandi, rapuit eorum excussit???ue iudicium: ac tacitè defuncto Regi exprobrauit inconsultam suspicionem, qui talem fratrem, se quoque meliorem non bellètractasset. Ac nequid de animo eius in dubium reuocari queat, omne reliquum vitae tempus declarat Ferdinandum non aliter perseuerasse quàm inceperat. Valla libro primo de Ferdinando, & Pontanus libro primo de Magnanimitate. Vitali Michaele Duce Venetorum, populari tumultu interfecto, inclinabant omniu̅ suffragia in Avrevm Mastropetrum. Caeterùm eius admonitu Sebastianus Zianus vir sapiens, atque admodum diues, qui ea temporum nouitare, ob amplum patrimonium, multò vtilior Reipublicae futurus videbatur, praerogatiua illa suffragiorum antiquata, dux declaratus est. Sabe. lib. 5. Enn. 9. Mortuo Rodolfo Caesare, filius eius Albertus prensabat magno studio Imperium: sed in suffragijs Electorum Principum adhuc tacitis, longè praeualebat Venceslavs quartus Boëmiae rex, Rodolfi gener: ad quem deinde apertè à maiore Electorum parte, vt olim ad patrem Othocarum, honor ille vltrò deferebatur. Caeterùm non eodem filius, quo pater, fastu & contemtu, sed per summam animi moderationem, qua se intra fines curas???ue regni sui continebat, honorem sibi delatum accipere grauabatur: praeterito???ue Alberto & familiaritate & necessitudine deuincto, vt dolum eius in occupanda Austriae parte, vxoris suae dote, vlcisceretur, Adolphum Nasouiae Comitem, nec opibus nec dignitate illiparem, ac fama tantùm notum, Imperatorem nominauit, caeteri??? [2540] quoque Principibus, eam nominationem comprobantibus. Dubrauius lib. 18. Hungari Venceslavm regem Boëmiae & Poloniae contra Carolum Robertum, à Bonifacio IIX. Papa illis obtrusum, elegerant. Legati properè missi, rati eum alacrem cum gaudio illud accepturum, audiuêre eum vultu demisso gratias benignè agentem, quòd se dignum duxerint, quem regem Hungariae appellarent: sed sibi nullo ampliùs regno opus esse, cùm duobus istis, quae possideat, plus satis oneretur. Nec vlla persuasione de hac sente̅tia dimoueri potuit. Ad extremum tamen exorari se, quanquam cunctanter admodum, passus est, vt filium sibi cognominem Venceslaum vix decennem daret Hungaris Regem. Venceslaus inde videns, filium dissolutiore educatione ab Hungaris corrumpi, & propter intestina odia in magno versari periculo, cum exercitu in Hungariam profectus, misit Budam ad filium, ei iniungens, ne Danubium traijceret, néve in conspestu parentis prodiret, nisi coronatus corona illa, quam Hungari sanctam vocarent. Iussa facit filius. Venceslaus aliquandiu coronam contemplatus, seponi illam iussit, quasi diligentiùs paulò pòst confideraturus: nec deinde illam Hungaris restituit, praetendens futura pericula, si illa vel amitteretur, vel per vim ab aemulo interciperetur: sed vnà cum filio secum in Boëmiam asportauit, Patermanno Budae relicto, qui praefecturam gereret. At in eo ad sedandos grauiores tumultus inualido, & ciuibus per auaritiam, proceribus per contemtura inuiso: ab Hungaris electus fuit Otho Bauariae princeps. Nec is regnare abnuit, fi Ven ceslaus pro derelicto regnum illud haberet. At Venceslaus tam nobile regnum nullo in fructu suo, sed in mero planè beneficio reponens, largitus est promtissimè Othoni gratuitam coronam, cum omni iure, quod filius in regnum Hungariae habebat. Dubrauius lib. 18. Vladislao rege Poloniae & Hungariae ad Varnam caeso, solliciti Poloniae proceres de successore, Fridericvm Marchionem Brandenburgensem, qui pueritiam in regno transegerat, linguamque gentis & mores tenebat, vt regnum acciperet, rogauerunt. Respondit ille: Casimirum Lituaniae ducem, qui frater esset defuncti, haeredem extare: sciscitari eius animum oportere. Itaque Casimirus non tam Polonorum gratia, quàm Friderici iustitia, regnum consecutus est. Aeneas Syluius cap. 26. Europae, & Fulgosus lib. 4. cap. 1. Fridericvs Elector dux Saxoniae, à reliquis Electoribus Germanorum Imperator electus est, anno Christi 1519. post obitum Maximiliani. Sed ingenti animo delatum Imperium recusauit, suo???ue suffragio Carolum V. Imperatorem defignauit. Oblatam eo nomine magnam pecuniae vim à legatis Caroli reiecit, neque suos vel teruncium accipere permisit. Sleidanus lib. 3. Acceptando Aegré. Qvi Honores Acceperunt. Inviti, Coacti. Epaminondas Thebanus, primus qui patriae lume̅ noménque inter Graecos attulit, imperia magistratus???ue inuitus gessit: ita tamen, vt ornamentum non accipere, sed dare ipsi dignitati videretur. Iustinus lib. 6. & Plut. in eius vita. Nvma Pompilius ad regnum à Romanis vocatus, diu restitit: nec nisi post multas Pompilij patris & Martij amici preces & admonitiones illud suscipere voluit. Plut. in Numa. Vespasianvs Iudaico bello occupatus, mortuo Nerone, cùm ei Galba successisset, eo???ue interfecto Otho, mox Vitellius, à militibus vel inuitus, strictis etiam gladijs Imperatoris nomen suscipere coactus est. Iosephus libro 5. capite 10. Belli Iudaici. Satvrninvm Gallum Aurelianus orientalis limitis exercitui praefecerat, fimul???ue praeceperat, ne Alexandriam adiret, velut ita futurum praesensisset, vt Alexandrinorum inconstantia ille ad res nouas aliquando consurgeret. Potuit tum Saturninus inhiberi, sed fatum tolli non potuit. Inuisit ille Alexandriam, etsi Aureliano extincto, Probo imperante, ac simul vrbem ingressum Alexandrini tumultuosè Augustum sa lutarunt. Is vbi parum abesse sensit, vt iam pro hoste haberetur, veritus ne accensae multitudini resistendo vim pateretur: In apertum vitae discrimen me trahitis, inquit, verùm hoc mihi erit solatium, malorum???; omnium leuamen, quòd non solus cadam. Ac quasi diuinasset, haud multò pòst à Probi principis militibus obsessus ac captus est, absente???ue & inuito iugulatus. Sabel. lib. 7. Ennead. 6. P. Annius Tacitvs à Senatu Imperator dictus, multum diúque reluctatus, nunc aetatem iam propemodum decrepitam, nunc corporis infirmitatem excusare. Cui reclamatum est: Traianus iam senior imperium cepit, Adrianus cepit, Antoninus cepit: Imperatoremse creasse, non militem: Imperatoris esse praecipere, militis pugnare. Nec à Seuero principe frustra praedicari solitum, Caput imperare, non pedes. Quo ille consensu victus, praesenti patrum studio cessit. Vopiscus. Decivs Imperator creatus à militibus Illyricis inuitus & repugnans, ius quintae relationis, proconsulare imperium, ius tribunitiae potestatis arbitrio S. P. Q. R. permisit, conte̅tus Patris patriae cognomine. Cuspinianus. Gratianus Imperator bello Germanico à persequédis in Thracia Gothis reuocatus, Sirmij conuocatis optimatibus, in Comitium venit: ac palàm praesentem Theodosivm ducem Hispanum alloquutus, ipsi se committere velle Oriente̅ mostendit. Ei Theodosius gratias egit, atque honorem, cuius magnitudinem sustinere non posset, verbis, quoad potuit, à se auertit. Verùm Gratianus in benè coepto persistens, illum, licet reluctantem, Augusti nomine insigniuit, Sigonius lib. 8. Imp. occid. Bamba nobilitate sanguinis illustris, cùm post mortem Recinsuindi magno omnium procerum consensu in regem Vestgothorum in Hispania eligeretur, aegrè post longam deliberationem induci potuit, vt suam libertatem tam graui seruitute permutaret. Nec passus est se regem nominari, donec per manus Pontificum inunctus & coronatus esset. Post Henricum V. Imper. liberis orbum Lotharivs Saxoniae dux inuitus à Proceribus imperij electus est Moguntiae, quatuor competitoribus alijs Principibus potentissimis praeteritis. A. D. 1126. Cuspinianus. Mortuo Gregorio VII. Papa, Cardinales atque Episcopi omnes in vnum Desiderivm Abbatem Cassinatem consenserant. Quorum ille repudiato iudicio, ad monasterium se retulit, & Romanos ac Lombardos, quoscunque potuit, literis ac nuncijs ad complectendam ecclesiam incitauit. Vbi verò calores aestatis deferbueru̅t, Iordanes Desiderium Romam perducere conatus eo animo, vt ipsum etiam reluctantem Pontificem declararet, persuadere non potuit: atque ita res pontificia prorsus anno 1085. refrixit. Sequente Episcopi & Cardinales multi ex diuerfis partibus Romam sub Pascha profecti, Desiderio renunciarunt, vt Romam accederet, acsecum omnes Episcopos & Cardinales, qui Cassini erant, vna???; Gisulfum Salernitanum principem duceret, vt primo quoque tempore de constituenda ecclesia consultare̅t. Quorum mandato ille, omni prorsus de se suspicione post tot menses abiecta, obediuit. Pridie autem Pentecostes comitijs aduocatis, omnes & clerici & laici Catholicae partis fautores ipsum orarunt, vt Romanum pontificatum suscipere vellet, neque ecclesiam Dei ab adulterino teneri Pontifice pateretur. Ille verò eadem, qua antè, constantia preces eorum repudiare, se???ue omnia passurum potiùs, quàm vt tantum onus acciperet, respondere. Qua voce audita, quia serum erat diei, omnes domos suas abierunt. Postridiè verò obsecratus, vt quem idoneum maximè iudicaret, exprimeret, ille, re cum Cincio Consule Romano communicata, Othonem Hostiensem Episcopum nominauit, se???ue, quem ipsi legissent, in Cassinati coenobio contra Clementie III. Antipapae ab Henrico III. Imperatore dicti potentiam custoditurum subiecit. Plerisque inde in Ostiensem inclinantibus, tum verò Cardinalis quidam: Ne Deus fiuerit, inquit, quin Defiderium Pontificem habeamus. Qua voce erecti caeteri, Defiderium vno consensu prehenderunt, & ad aedem S. Luciae perduxerunt, & ritè electum, ac Victoris tertij nomine affectum, chlamyde coccinea exornarunt: albam enim renitenti non potuerunt imponere. Post quatriduum Vistor Roma egressus, Ardeam & Tarracinam adijt: ibi???ue Pontificem se esse nolle professus, crucem, chlamydem, & caetera pontificia ornamenta deposuit, & Cassinum reuersus, nulla ratione Romam reduci potuit. Sequenti, per Quadragesimae tempus conuentus Capuae actus est, cui Vistor cum Episcopis & Cardinalibus praefuit. Eo peracto, repentè clerici & laici omnes nouis illum solicitare precibu??? institerunt, vt pontificiam dignitatem resumeret. Quas cùm per biduum spreuisset, demùm Duce, Principe, Episcopis & Cardinalibus ad pedes obsecrandi causa procumbentibut, cessit: ac duodecimo Kalendas Aprilis in festo Palmarum superiora comitia, cruce & chlamyde resumta, confirmauit. Sigonius lib. 9. Regni Italici. Lvdovicvs Vngariae rex à Cafimiro Magno rege Poloniae in successionem regni adoptatus, petentibus Polonorum legalis & Vngaroru̅ proceribus, vt prouinciam susciperet, respondit: Non satis intelligere, neque hos quid suadeant, neque illos quid petant. È neutrorum enim id re fore: sicutine duobus quidem gregibus expediat vnum habere pastorem. Satis & abundè esse negotij, vni populo praeesse. Duas Respubl. vix vlla ratione sine alterutrius, siue adeò vtriusque malo & incommodo ab vno ad ministrari posse. Ita tunc Ludouicus. Sed tandem victus precibus oratorum, annuit. Cromerus lib. 13. Iacobvs Sadoletus à Leone decimo Carpentoractensi Ecclefiae praefectus absens, parére noluit priùs quàm sub obedientiae voto parére cogeretur, hac conditione vicissim extorta, vt ne vltra tres menses à Carpentoractensi grege suo abesset. Paulo III. galerum cardinalitium remissurus fuerat, nisi amicorum precibus & minis prohibitus fuisset. Hier. Garimbertus lib. 2. de Vitis Pontificum
|| [2541]
Pasthvmivs monachus, à Macario abbate morituro in Iocum suum succedere iussus, diu recusauit. Verùm obedientiae pressus iugo, flens tandem regendi monasterij munus suscepit. Et quia ex humilitate sibi prorsus diffidebat, ab Angelo praecepta institutiones???ue accepit, quibus fratres instruen do, in omni sanctitatis genere reddidit perfectos. Marulus libro 1. capite 6. Benedictvs III. Pontifex maximus, post Leonem ad pontificatum vocatus, diu lacry mis restitit, dum se tanto honore indignum diceret. Sed tandem eum honorem assumere coactus, ita se gessit, vt electionis auctores nunquam poeniteret. Fulgosus lib. 4. cap. 1. Asneas Syluius Pontifex Romanus, sub Pij II. nomine in Comitijs Cardinalium proclamatus, prorupit in lacrymas. Attonitus aliquamdiu cùm excitaretur, & laeta̅dum esse contenderent, dixit: Laetari tanto fastigio imperij eos posse, qui labores & pericula non cogitarent: sibi verò iam omnia praestanda alijs fore, quae ipse ab alijs & in Germania, & in Pannonia, & in Italia toties postulasset. Cùm à Cardinalibus & coetu antistitum, ac postridie à ciuibus per ordines singulos consalutaretur, eodem perstitit vultu. Campanus in eius vita. Cvm Conditione. Iovianvs, quum post Iulianum Apostatam in Perside ad imperium raperetur, clamabat: Nolle se infidelibus imperare, quu̅ ipse esset Christianus. Cui responsum est à militibus omnibus, sese quoq; Christi fidei esse obn oxios. Nicephorus lib. 10. cap. 38. Eutropius lib. 11. Socrates lib. 3. cap. 22. GLORIAE CONTEMTVS, secundùm [Greek words], respectu Finis. Cvr contemnatur. Cavsa scilicet alicuius Boni Conseqvendi, declarandi, conseruandi, v. g. Pietatis. Israëlitae à Gedeone Ioae filio post victoriam illam insignem de Madianitarum 135. millibus partam postularu̅t, vt sibi imperaret tum ipse, tum filius eius atque nepos. At Gedeon renuit, Iouam in eos imperium habere dictita̅s, & domi suae priuatus vixit. Iudicum cap. 8. Fidei erga Patriam. Andreas Auria Genuam patriam varijs agitatam vicissitudinibus dominationis Fregosiorum, quibus Galli, & Adurniorum, quibus Caesar fauebat, tandem Gallorum amicitiae valedicens, libertati restituit. Cohortantibus quibusdam ciuium primatibus, vt dominatum ciuitatis, quem bona sors offerebat, suscipere vellet, eius rei peramplum munus mira animi integritate at???; constantia renuit, quum diceret sibi exactae propè aetatis seni, & satis opulento, nullis???ue innixo liberis, ineptum fore principatus nomen, satius???ue omninò esse, & multò gloriosius, id donum patriae dedicare, quàm inde à quoquam priuato ciue vel externo principe, qui sua ope ad imperium prouehi posset, amicitiam & gratiam promereri, quando nihil ad veram laudem vberius, vel ad dignitatem honestius, vel denique ad reliquae vitae felicitatem firmius atque splendidius fore iudicaret, quàm aeternae suae erga patriam munificentiae trophaerum, post excussum ipsius auspicijs diuturnae seruitutis iugum in foro memoria???ue hominum, liberatae à se patriae statuisse. Iouius lib. 26. Hist. Principes. Gothi victi propemodum à Belisario, apud eum egerunt, vt qui ipsos Iustiniani auspicio armis persequebatur, Italiae se regem faceret: polliciti, si id agere voluisset, se sine contentione imperata facturos, adeò eu̅ propter immensas virtures amabant. Iustiniani autem auaritiam abhorreba̅t. Is cùm ambiguis verbis annuisse videretur, dicto audientes per aliquod tempus Gothos habuit, Rauenna???; & Vitige potitus est. Caeterùm posteaquam ob eius rei suspicionem ab Italia Iustinianus eum reuocauit: Gothi cùm intelligerent profectionem eum parare, Papiae Idoaldum regem crearunt: qui statim ad Belisarium misit, si ipse Italicum regnum suscipere vellet, se ad eum iturum, & regno, quod à Gothis accepisset, ei cessurum. At id Belisarius apertè abnuit se facturum. Fulgosus & Egnatius lib. 4. cap. 1. Subditos. Neapolitani ciues, cùm ob virtutem & clementiam Alfonsi regis decreuissent vno consensu omnes, arcum regi triumphalem ad memoriam honorificè struere, elegerunt locum super gradus marmoreos maioris ecclesiae. Id verò quandoquidem fieri non poterat, ni magna ex parte dirueretur Nicolai, Mariae Buzutij, magnanimi & strenui militis domus, rex fieri omninò hoc prohibuit: Haud tanti se facere, inquiens, huiusmodi saxorum struem ventis imbri???ue obnoxiam, vt amici do mum ideò euerti pateretur. Panormita libro 1. de Alfonso. Amicos. Vhaia post Vitigem Gothorum regem patruu̅, bello captum, quam Belisarius Constantinopolim captiuum miserat, cùm ad eum ob singulares virtutes Gothi regnum deferrent, minimè assentiri voluit. Affirmabat enim, quanquam captiuus esset Vitiges patruus, tamen quia legitimus Gothorum rex esset, locum se eius, dum viueret, quia iniustè id fieret, occupaturum non esse Gothi cùm sine rege manere nollent, Idoaldum crearunt. Ioan. Magnus lib. 12. ex Procopio. Michael Zilagius, quum in regijs comitijs Mathiam Coruinum, ex sorore nepotem, Vngariae regem declarandum graui oratione suaderet, pars magna procerum Michaëlem ipsum optandum regem esse praedicabat. Ille verò nepotis gratia obnixè recusauit. Bonfinius lib. 9. Decad. 3. Alberto Ladislai patre vita functo, Boëmi & Hungari Fridericvm Caesarem sibi regem petebant. Fridericus vbi offerri tantum sibi honorem animaduertit: Absit à me, inquit, hoc scelus, vt patrueli meo paternam haereditate̅ auferam, Aeneas Syluius lib. 2. Com. de Rebus gestis Alfonsi. Hostes. Argiuis iterum à trecentorum marte signis collatis ad internecionem caesis, monebant Polydorvm Lacedaemonium socij, occafionem ne elabi sibi sineret, sed adoriretur hostium muros, vrbem???ue reciperet. Pronum id fore viris caesis, relictis feminis: respondit eis, Pari marte praeliantem vincere hostes, est mihi honestum. Enimuerò eu̅, qui de finibus dimicauit agri, affectare vrbem capere, haud censeo verum. Adsum namque ad recipiendum agrum, non ad potiundum vrbe. Plut. in Apophtheg. Qvietis. Ion ad Xuthum patrem, Atheniensium regem, cupiebat potiùs manere in templo Apollinis, vbi vitam agebat quietam, & tranquillam, quàm Athenis esse rex, vel dominus: vbi ipsi cùm inter pericula tum curas & labores, perpetuò viuendum esset, apud Eurip. in Ione. Dignitatis. Libanivs sophista Antiochenus, praefectura palatij Consta̅tinopoli ornatus (par enim erat administrandae Reipublicae, & causis ciuilibus) accipere noluit. Sophistam praefecto maiorem esse inquiens. Eunapius in eius vita. Mali praeteriti, praesentis, futuri. Quoniam vel Non decet acceptare, propter Infelicitatem. Confregit Rempubl. Terentivs Varro, Cannenfis pugnae temerario ingressu. Idem Romam reuersus honorificè à patribus exceptus, actae insuper gratiae, quòd Rempubl. deserere morte noluisset, delatam sibi ab vniuerso Senatu & populo Dictaturam, recipere non sustinendo, pudore culpam maximae cladis redemit: effecit???ue, vt acies deorum irae, modestia ipsius moribus imputarentur. Itaque titulo imaginis eius speciosiùs non recepta Dictatura, quàm aliorum gesta, adscribi potest. Valerius lib. 4. cap. 5. Ignobilitatem. Sydone capta ab Alexandro Magno, Obtinebat regnum inter Sydones Strato Darij amicus. Is, quia deditio ab oppidanis fa cta est, indignus ab Alexandro habitus, cui regnum restitueretur: Ephaestioni permissum, vt quem Sydonij regno dignum arbitrarentur, ex illorum sententia regem declararet. Erant Ephaestioni hospites Darianorum Qvidam: hi oblatum vltrò regnum pertinaciter recusarunt, praedicantes id fa stigium patrio more non recipi, nisi ab ijs, qui regia essent stirpe procreati. Laudati iuuenes ab Ephaestione, quòd magnitudine animi spernerent ea, quae per ignem & ferrum caeteri mortales peterent, iussi sunt cum alijs bonis circumspicere, qui omnium optimè esset id nomen inter Sydonios laturus Sabellicus lib. 4. Enn. 4. Non licet acceptare propter Imperitiam linguarum. Pius Pontifex scribit, aetate sua Lvdovicvm Thuringiae [2542] Lantgrauium, Imperatorem electum, virum armis clarum, iustitia???ue insignem, cùm literas se nescire diceret, rem imperio pernecessariam, electione de se facta vti noluisse. Fulgosus libro 4. capite 2. Impotentiam ex Morbo, Senio. Sept. Severvs Imper. deuictis Parthis triumpho vti recusauit. Nam cùm vehementer podagra laboraret, triumphalis currus agitationem ac taedium vitare, quàm sequi triumphalis pompae cupidinem maluit. Fortasse Vespasiani memoria commonitus, qui cùm de Iudaeis triumpharet, fastidio longi apparatus, tantae???; agitationis affectus, ea se meritò perpeti taedia dixit, quia iam senio confectus triumphalis pompae vanitatem appetijsset. Fulgosus lib. 2. cap. 3. Cùm occiso in Persica pugna Iuliano, Romanum Imperium ad interregnum venisset: magnis precibus egit vniuersus exercitus apud Sallvstivm, palatinam praefecturam sustinentem: qui non solùm diligens, verumetiam audacis animi vir erat: vt Imperij honorem suscipere vellet. Sed frustra laboratum est, Sallustio parùm prosperam valetudinem seniúmque excusante. Quae res exercitum mouit, vt Iouiniannum ferret, qui nulla publica auctoritate eum honorem vsurpauit. Ibidem ex Marcellino. Contra Carolum IV. Electores Edoardum Angliae regem Caesarem elegerant, anno Domini mcccxliix. At is bella, quae cum Gallo habebat allegans, alia???ue plurima obstantia recensens, promisso interim suo auxilio Principibus, electionem cum multa gratiarum actione recusauit. Principes ergo vocarunt Fridericvm Marchionem Misnensem, abnepotem Friderici Imperatoris, qui ex filia gener Ludouici Imperatoris defuncti erat, vt Imperatricem vxorem duceret & regnum ambiret. Marchio autem quia arthritide vexabatur, licèt iuuenis esset, à Carolo accepit decem millia marcarum, & feudorum inuestituram, iuramentum???ue praestitit fidelitatis: eo excepto, ne vnquam contra filios Ludouici auxilia praestare cogeretur. Cuspinianus. Mortuo Arnulfo Imperatore, cùm procerum Germanorum concursus fieret ad Othonem Saxoniae Ducem, eum???ue rebus gestis sanguine???ue nobilissimum, ac summa prudentia virum, sed senecta inualidum, Augustum salutarent: aetatis ex cusatione vsus, illis persuasit, vti Conradum Sueuum designarent Augustum, qui cum Francis societatem ac amicitiam iunxit. Aemilius lib. 3. Non expedit. Proprer Morositatem. Cùm instaret apud Philopoe menem Antigonus, vt secum militaret, ei???; praefecturam & pecuniam offerret, abnuit: praecipuè ingenium suum conscius aegrè & grauatè ferre superiorem. Plut. in eius vita. Gloriae Stvdivm secundùm [Greek words], respectu [Greek words] matoc siue Praem II, ipsius scilicet Honoris, cui studet. Honorem amplecti Pontificatvs. Vide infrà Modo, Acceptare modestè, fol. 2549. Regni, Imper II. Regni [Greek words] heic consideramus respectu Honoris. Sin opes spectes, ad Liberalitatem [Greek words] pertinebit. Vide infrà, Acceptare modestè, fol. 2549. Endymion Elidis secundus rex, cùm tres haberet filios, Pae onem, Epevm & Aetolvm, proposuit filijs cursus certamen in Olympia. Ex eo victor discessit Epeus: & Epei primùm populi ab eo dicti. Pausanias lib. 5. Danavs, cùm Argos venisset, de regno cum Gelanore Stenelae filio contendit. Ac cùm eorum vterque ad populum multa, & ea maximè probabilia, & iuri consentanea dixisset: neque omninò, quae Gelanor afferebat minùs aequa viderentur, causa ampliata est in crastinu̅. Posteta die prima luce, in boum gregem in pomerio pascentium lupus impetum fecit, atque is taurum ipsum gregis ducem adortus est. Visum est Argiuis, Gelanori cum tauro, cum lupo esse Danao aptissimam con???enientiae rationem: quòd scilicet vti lupus animal est homini minimèfamiliare, sic propemodum ad id temporis nulla fuisset Danaus Argiuorum vsus consuetudine. Quare cùm taurum lupus confecisset, è re nata Argiui Danao imperium adiudicarunt. Tunc Danaus lupum ab Apolline immissum interpretatus, Lycij Apollinis aedem dicauit. Pausanias in Corinthiacis. Cùm Medon, & Nelevs, Codri Atheniensium regis filij de regno dissiderent: negaret???ue Neleus regnum se Medontis ferre posse, qui pede altero claudicaret: rei cognitione Delphico oraculo permissa, respondit vates, deberi Medonti Atheniensium regnum. Dimissi itaque in Coloniam Neleus, alij???ue Codri filij, & ex Atheniensibus quicunque nomina dedissent, & multò maximam Ionum manum abduxerunt in Asiam. Pausanias in Achaicis. Darius rex Persarum, priusquam regnum adeptus esset, ex alia vxore Artobazanem, Xerxem deinde rerum potitus ex alia susceperat. Cùm de successore cogitasset, magna inter consanguineos dissensio fuit, ac vtrinque res coram ipso Dario rege summis fauentium studijs agitata. Dicebat Artobazanes, omnium se fratrum maiorem natu esse: quare iure gentium, primi???ue geniti praerogatiua, imperij spem ad se pertinere. Nam patri aduenientem digniratem, etiam antè susceptis liberis proficere: & nilominùs (si decet parui magna com ponere) senatoris aut equitis filium appellari, qui nondum patre senatore, vel equite natus est: praeterea & illegitimè susceptos per subsequens matrimonium no̅ minùs patri suos effici, quàm qui postea legitimè suscept sunt. Xerxes ex aduerso, conueniens esse, vt qui patre imperante nasceretur, hic regno succederet: quasi reuerà id sit regale semen, stirps???ue regia, quaetum orta est, cùm qùis regnare ceperit. Et sanè vicit haec sententia, magis secundae vxoris illecebris, falso???ue Demarati testimonio, qui hoc iure vti Lacedaemonios malitiosèrecitauit: quàm lege, aut moribus, aut exemplo. Quamobrem ita iudicatum fuisse, nihil postea Cyro profuit, cùm idem Artoxerxi maiori fratri obijceret: valuit???ue ius naturae, non studium matris Parysatidis. Iustinus aliter scribit, in haec verba: Darius cùm aduersus Athenienses bellum restauraret, in ipso apparatu decedit, relictis multis filijs, & in regno, & ante regnum susceptis. Ex his Arthemenes maximus natu aetatis priuilegio regnum sibi vendicabat: quod ius & ordo nascendi & natura ipsa gentibus dedit. Porrò Xerxes controuersiam non de ordine, sed de nascendi felicitate afferebat. nam Arthemenem primùm quidem Dario, sed priuato prouenisse: se regi primum natum. Fratres itaque suos, qui antè geniti essent priuato, priuatum patrimonium, quod eo tempore Darius habuisset, non regnum sibi vendicare posse: se esse primum, quem in regnum rex pater sustulerit. Huc accedere, quòd Arthemenes non patre tantùm, sed & matre priuatae adhuc fortunae, auo quoque materno priuato, creatus esset: se verò & matre regina natum, & patrem non nisi regem vidisse: auum quoque maternum Cyrum regem habuisse, non haeredem, sed conditorem tanti regni. Itaque etsi aequo iure vtrumque fratrem pater reliquisset, materno se tamen iure & auito vincere. Hoc certamen tandem concordi animo ad patruum suum Artaphernem, veluti ad domesticum iudicem deferunt. Qui cognita causa, Xerxem praeposuit: adeo???ue fraterna contentio fuit, vt nec victor insultauerit, nec victus indoluerit: ipso???ue litis tempore inuicem munera miserint, & iucunda quoque inter se, non solùm credula conuiuia habuerint: iudicium quoque ipsum sine arbitris, fine conuitio fuerit. Tantò moderatiùs tum fratres inter se regna maxima diuidebant, quàm nunc exigua patrimonia partiuntur. P. Aerodius ex Herodoto libro 7. & Plutarcho in Artoxerxe, & Iustino libro 2. & 16. Agesilavs Lacedaemonius de regno cu̅ Leontychide, fratris filio, habuit contentionem. Mos enim erat à maioribus Lacedaemonijs traditus, vt duos haberent semper reges, nomine magis quàm imperio, ex duabus familijs Procli & Eurysthenis, qui Principes ex progenie Herculis, Spartae reges fuerunt. Horum ex altera, in alterius familiae locum fieri non licebat. Itaque vterque suum retinebat ordinem. Primus in eo habebarur, qui maximus natu esset, ex liberis eius, qui regnans decessisset. Sin is virilem sexum non reliquisset, tu̅ deligebatur, qui proximus esset propin quitate. Mortuus erat Agis rex, frater Agesilai: filium reliquerat Leontychidem. Flagrabat is infamia, quasi susceptus ex Alcibiade: qui quo tempore exul Spartae agebat, stupri clandestinam consuetudinem cum vxore Agidis Timaea habuerat. Agis autem, vti fama est, collegerat ex tempore vxorem non esse ex se praegnantem. Vnde Leontychidem negligebat, ac non obscurè reliquo tempore abdicabat. At vbi aeger est Heraeam delatus, iam morti vicinus, hinc ab ipso adolescente, hinc ab amicis obsecrantibus industus est, vt adhibitis multis filium agnosceret Leontychidem: & cùm orasset assistentes, vt horum essent apud Lacedaemonios testes, expirauit. Testificabantur hi Leontychidi ea. Insuper Agefilaum inclytum aliàs virum, & suffragatore subnixum Lysandro amatore, celebris vates laedebat Dio [2543] pithes: qui hoc vaticinium in Agesilaicitauit clauditatem: Tu quamuis animo tumeas ô Sparta superbo, Te validam pedibus prorsus circumspice claudum Ne laedat regnum: longi te namq; labores Et subiti cingent, Martis???; agitaberis vndis. Igitur multis oraculo assentientibus, atque ad Leontychidem versis, negauit Diopithem Lysander sortes rectè accipere. Neque enim si, qui offensauerit pedem, regnet apud Lacedaemonios, id deum auersari: sed esse regnum claudum, si adulterini & degeneres inter posteros Herculis agant regnum. His suasionibus & opibus ingentibus suis peruicit, vt rex salutaretur Agesilaus. Verumenimuerò post Leuctricam cladem, cùm victor Epaminondas & successu sublatus inuasurus expectabatur Peloponnesum, oracula recurrerunt in mentem de Agesilai clauditate, atque ingens perculit Spartanos moestitia religio???ue, quasi respubl. ideo afflicta esset, quòd rectum regno deiecissent, claudum verò luxatum???ue legissent: quod deus ipsos imprimis erudierat perpendere & deuitare. Plut. in Lysandro & Agesilao. Albani Romanorvm incrementis inuidentes, arma ceperant. Res indigna visa est, cognatas gentes inter se praelio decertare: & ternis vtrinque delectis pro patria pugnandi conditio delata, praesertim quia Tergemini fratres in vtrisque castris essent, viri fortissimi, & ad omne facinus parati. Erant hi ex duabus Seduinij Albani filiabus, vno partu nati: earum altera Romae Horatio, altera Curiatio Albae nupserat: vterque parens foecundum vxoris puerperium, vt sibi patriae???ue prosperum, diligenti cura educauerat. Icto foedere, initou???ue certamine, Liuius primo congressu duos ait Horatios concidisse, tribus Curiatijs vulnerati: ibi???ue fimulata fuga, qui Horatiorum reliquus fuit, Curiatios paribus interuallis sequentes adortus, duos priores, priusquam vterque alteri opem ferre posset, vnum post alterum subitario congressu duobus ictibus confecit. Tertium inde fessum cursu grauique vulnere affectum, his verbi affatus: Duos, inquit, Curiatios meorum fratrum manibus dedi, iam tertium, vt Romanus Albano imperet, dabo: vibrato gladio vix arma sustinentem obtruncauit, spoliauit???ue iacentem. Romani, quò res propior fuerat periculo, eò maiore gaudio elati, Horatium multa gratulatione, multi???ue laudibus accipiunt. Inde vtrique ad sepeliendos suos nequaquam paribus animis versi, hi laetitia gestientes, quia imperio aucti: illi quum liberi nuper fuissent, alienae ditionis facti, moerore & tristitia affecti. Sabellicus libro quarto, Enneadis 2. Lesco I. Polonorum principe sine liberi defuncto, & multis Procervm principatum ambientibus, placuit indicto ad certam diem maculosorum equorum cursu, qui primus ad metam peruenisset, eius dominus vt princeps esset cunctae Poloniae. Figitur meta apud Prandinicum amnem, in aperta planicie ad Septentrionalem plagam Cracouiae. Ibi Lescv quispiam, procerum & competitorum vnus, cùm stadium vafro consilio stratis clàm in sabulo ferreis hexagonis, siue stylis caecis, quibus currentium equorum pedes laederentur, impediuisset: ipse obliquo & minimè impedito tramite primus, caeterorum equis in cursu offendentibus ac cespitantibus, ad metam peruenit. Munierat is etiam equi sui calces ferreis soleis, vt ne offenderet in stylis, si fortè cum impetu currens in eos incidisset, cùm omnes omnium aliorum equi de more illius temporis soleas nullas haberent. Rei prorsus ignaris & miraculo attonitis omnibus, & iam victorem atque principem diuinitùs sibi oblatum Lescum conclamantibus, techna deprehenditur: protrahitur Lescus in medium, conuincitur, damnatur, concerpitur. Notarant commentum illud duo quidam iuuenes tenues & obscuri. Cùm enim, nemine etiamdum praesente, in stadio illo pedestri cursu fortè certarent, ioco principatum inter se pacti, offen dunt in stylis: subsistunt: inuestigant rem curiosiùs: notant tramitem in stylis vacuum. Eorum alter, equitibus à carceribus procurrenlibus, procurrit & ipse pedester noto iam sibi tramite, omnibus effuso risu eum prosequentibus. Omnium verò equis, cùm ad stylos ventum esset, cespitantibus, iuuenis ille pedester primus post doli fabricatorem ad metam peruenit. Eum igitur, Lesco interfecto, principem populus omnis salutauit, & ne quid ad auctoritatem ac maiestatem ipsi deesset, Lescus II. commutato nomine appellatus fuit. Atque is cùm tam insperato euentu rei mirabundus atque dubitabundus principatum suscepisset: sedulò dedit operam, ne tanto munere indignus iudicaretur: nec modò repressit finitimorum vim & incursiones, sed quibusdam etiam populis vltrò bellum intulit. Cromerus libro secundo & Guagninus in Vitis regum Polonorum. Philippus Pulcer rex Franciae, tres ex Ioanna vxore creauit filios, Ludouicum Hutinum, Philippum Longum, & Carolum Pulcrum: filia Isabella nupsit Edouardo secundo regi Angliae, ex qua natus est Edouardus tertius. Successit Philippo patri Ludouicus, qui Clementiam, filiam Martelli, qui pater fuit Roberti Siciliae regis, moriens grauidam reliquit, quae puerum peperit, cui nomen Ioannes est impositum, qui pauculos dies vixit. Post hunc Ioannem, regnauit Philippus Longus, quamuis nonnullis inclamantibus regnum Ioannae Hutini filiae deberi: id quod Odo Burgundiae dux auunculus puellae cum primis faciebat. Caeterum ex legis Salicae praescripto. Longus rex salutatus, trium filiarum maximam Odoni despondit, dote Burgundiae Comitatu. Philippo fine liberi mortuo, Carolus Pulcer regnum obtinuit. Is septimo pòst anno mortem obiuit, relicta Ioanna vxore grauida, quae paucis pòst diebus filiam Blancham enixa est, quae statim patri fatum secuta est. Per hunc igitur modum regia virilis stirps Philippi Pulcri in Carolo filio defecit: ex quo de regno inter Gallos & Anglos contentio orta est. Edouardus enim tertius, secundi F. fibi vt legitimo haeredi Franciae regnum venire contendebat, quòd ipse solus ex stirpe regia esset, qui Philippum Pulcrum auum maternum proximo cognationis gradu attingeret, vtpotè qui ex Isabella eius filia genitus effet. Quocirca primo quoque tempore per legatos cum Francis principibus egit, vti se regem dicerent. Sed legati nunquam gratè auditi, domum re infecta rediêre, cùm ipse statim pòst se vtriusque regni & Franciae & Angliae regem appellare cepit, aliquando armis, quam iure non poterat, recuperaturus haereditatem. At Franci qui iniuriam filiae Ludouici Hutini regis paucis antè annis factam pro iure habebant, praedicantes iam inde à principio suorum regum, lege exceptum esse, ne regnum Franciae vllo vnquam tempore femineo sexui deberetur, Philippum Valesium filium Caroli Valesij, qui Philippi Pulcri frater fuerat, regem fecerunt, quem memoriae proditum est Flandros finitimos populos illudente, Regem Repertum extra locum appellasse, tanquam non iure creatum. Aemilius lib. 8. Polyd. lib. 19. Aragoniae atque Siciliae rex Martinus cùm sine liberis decessisset, asserebant hi singuli ad se regni successionem pertinere: Lvdovicvs ex Iolante fratris filia nepos, nam vt aliquid sexus matri fuisset impedimento, id nunc in sua persona non obstare. Contrà, Iacobvs Comes Vrgellensis, se Ioanne patre susceptum, quem Petrus defuncti pater, quòd maior natu fuisset, eo duntaxat à successione repulerat. Itaque cùm masculus ex masculo descendat, Ludouico anteferri oportere, ad quem Iolans mater nihil plus iuris transmittere potuit, quàm ipsa haberet. Caeterùm legibus Aragoniae, feminas regni esse incapace. Item Ferdinandvs ex Helianora, quae fratrem ex vtroque parente Martinum habuit, dicere bona omnia naturali iure ac legibus ad proximum deferri. Ideo quia sint vltimi cuiusque possessoris, non ampliùs eorum à quibus longa successione profecta sunt: itaque inspici oportere duntaxat, quis ei, cuius de successione agitur, sit proximus. Et quòd dicitur feminas non succedere (& si non sit cautum nominatim legibus Aragoniae) intelligi tamen, quando & mares ipsi aequè proximi sunt, ac eodem cum feminis gradu coniuncti. Denique etiam Fridericvs ex filio desuncti nepos, sed illegitimus, mouebat controuersiam. Habere se iudicium defuncti, quanquam reuerà non postremum: nam tandem moriens, eius regnum esse iusserat, cui iurè deberetur: haud ferè aliter quàm Alexander Magnus, qui interrogatus quem imperij faceret haeredem, respondit, Dignissimum. Se non omnino illegitimum dici posse, qui ex patre coelibe ac matre innupta natus sit, quorum iustae nuptiae esse potuerunt. Vtut sit, iniquum esse, delictum patris (si quidem summorum Principum in his rebus vllum delictum appellatur) filio nocere. Se à patre & auo, pro filio, pro nepote habitum. Res postquam vi, armis, ac dubio marte ante omnia gesta est, tandem iudicio ac legibus eam tranfigi placuit: in nouem conuenêre arbitros. Nunquam post hominum memoriam res ferè tanta in iudicijs versata est. Ex Aragonia cepêre Dominicum Ramum Oscensem episcopum, Franciscum Arundum philosophum, Berégarium Bardessinum Iurisconsultum. Ex Valentia, Ferrarium dominum Cartusiae iurisconsultum, atque fratrem eius Vincentium sodalem ordinis Praedicatorum, Petrum Berrandum Iurisconsultum. Ex Catalonia Franciscum Sagarrigua Terraconensem archiepiscopum, Bernardum, Vallissicae Iurisconsultum, Gulielmum Graspem: summae doctrinae, probitatis atque prudentiae viros. Hi sacris anteà ritè peractis, per triginta dies Aduocatos partium audierunt, toties & quandiu cuiq; libuit dicere. Postremò re cognita, ac dispectis omnibus causae instrumentis, conclusi in arce, ita vt hinc abire non liceret, nisi rege antea declarato: octauo die progressi in publicum, summa cum totius atque infiniti populi attentione, spe atque expectatione, de scripto Ferdinandum regem pronunciarunt. P. Aerodius ex Laur. Vallae lib. 2. Hist. Mortuo Vngariae rege Mathia Coruino, quinque legationes pro nouo rege missae, regia comitia sollicitaru̅t. Caesaris Friderici III. prima erat, secunda Boemorvm, tertia Poloniae regis pro filio Alberto, quarta Aragonia, quae Beatricis Coruini vxoris haberi rationem postulabat. His accedebat Corvini ducis Mathiae ex pellice F. petitio. Bonfinius lib. 9. Decad. 4.
|| [2544]
Mortuo Maximiliano I. imperium ambiebant Franciscvs I. Gallorum rex, & Carolvs Austriacus. Huic Moguntinus & Fridericus Saxoniae dux (qui oblatum spontè imperium magno animo recusauerat) fauebant, illi Treuerenfis. Pontifex Gallo fauens, Carolum impedire studebat, quia Neapolitanorum rex Pontificis beneficiarius esset, & iuramento imperium suscipere prohiberetur. Heluetij à Gallo rogati, vtapud Electores intercederent, pluris patriam fecêre Germaniam, quàm eius preces. Tandem Saxonis auctoritatem secuti reliqui, Carolum Imp. designarunt. Repulsam Galliae rex eò grauiùs tulit, quò maius impendere suis rebus periculum ab illo sciebat: nam cuiuis alij dignitatem hanc deferri malebat quàm Carolo, cuius & iam antè suspectam habebat, & hac ratione mirabiliter augeri videbat atque confirmari potentiam. Auri vim maximam, vt sui haberetur ratio, frustra profuderat. Sleidanus lib. 1. Consvlatvs. Anno quinto belli Punici, quum Romae iuniorum praerogatiua T. Octacilium & M. Aemylium Regulum consules retulisset: vehementi Q. Fab. Max. consulis oratione factum est, vt centuriae in suffragium missae, Fabium ipsum & M. Cl. Marcellum, Octacilio frustra indignante, consules crearint. Nec quisquam Fabium imperij cupidum, quia se consulem refici passus esset, existimauit: quin ab omnibus est laudatus, quòd sua animi magnitudine nixus, minoris inuidiam suam faceret, siqua inde oriri potuisset, quàm Reipublicae salutem, cui optimis ducibus opus esse ea tempestate videbat. Sabellicus libro tertio Enneadis 5. magistratvs Insignivm. Iudaeorum reges ab alijs Iudaeis solo nomine discerni mos erat. Caeterùm posteaquam David rex Ammonitas bello superauit, vrbem???ue eorum munitissimam nomine Rabatham vi cepit, diadema assecutus, quo eorum rex vtebatur (quod magni erat precij) gestare coepit, & imperij maiestatis & victoriae insignis monumentum. Fulg. lib. 3. c. 6. Aristobvlvs cùm patri Hircano in Iudaeorum pontificatu atque principatu successisset: deuictis Ithuraeis primus Assamoneorum Machabaeorum anno vno & octogesimo, tribúsque mensibus post quadringentos, à prima Babyloniorum captiuitate, Iudaicum princip atum in regni nomen conuertit: genti???ue suae diadematis insigni restituto, primus illud capiti suo imposuit, atque Pontifex & Rex appellatus est. Idem. Q. Fab. Max. Dictator contra Annibalem creatus, vt ilicò imperij sui populo vim speciem???ue ostentaret, quò magis obsequentibus vteretur, & dicto audientibus ciuibus, processit cum viginti quatuor fascibus. Cùm autem alter consul ad ipsum progrederetur, misso apparitore dimittere iussit ei lictores, & insignibus depositis imperij, priuati more sibi occurrere. Plutarchus in Fabio. Absens Iulius Caesar Dictator, curam Vrbis Lepido magistro equitum, praefectis???ue Vrbis mandauerat. Praefecti, lictores, vestem acsedem curulem vsurpauerant. Quo nomine accusati, ideo absoluti sunt, quòd horum insignium vsus ijs magistratibus permitteretur, qui à Dictatore creati atque ordinati essent. Sed & quod in ea re admiserint, non tam id fecisse viderentur quafi praefectorum loco, quàm pro magistris equitum: ideo quia Caesar cos in Vrbe pari potestate, itaq; & honore esse cum Lepido voluisset. Dion lib. 43. Avrelianvs Imperator multis partis victorijs aduersus Barbaros atque tyrannos, cùm triennio totum pacasset orbem, quem vix expeditus homo peragrare posse videbatur, Augustorum primus regio diademate vti voluit: cùm vsque ad id tempus alij Imperatores, quibus modestia inerat, haud à caeteris disparem habuissent habitum, nisi quòd soli cum magistratibus purpura vtebantur. Fulgosus libro tertio, capite sexto. Leonegildvs Gothus Hispanorum rex, partis ingentibus victorijs, ac multis gentibus subactis, regio diademate primus vti coepit: cùm ante id tempus alij Gothorum reges non alia re magis, quàm nomine, à caeteris gentis suae hominibus dignoscerentur. Fulg. lib. 3. c. 4. Carolvs Magnus Romam veniens ad reparandum Ecclesiae statum, ibi totum hyemis tempus transegit: eo???ue tempore Imperatoris & Augusti nomen accepit: quod decus primò in tantum auersatus est, vt affirmaret ea die, quamuis praecipua festiuitas esset, ecclesiam se non fuisse intraturum, si praescire potuisset Pontificis Leonis consilium. Inuidiam tamen suscepti nominis, Constantinopolitanis Imperatoribus non dissimulantibus, magna superauit pecunia: vicit???ue eorum contumaciam humanitate. Cranzius libro secundo Saxoniae, capite octauo. Trivmphi. L. Valerivs Potitus, primus Consul post Decemuiros, cùm Volscos Aequos???ue ad Algidum magna clade debellasset, & triumphus ei à patribus negaretur, suadente Icilio Tribuno plebis, primus sine auctoritate Senatus triumphauit, ideo???ue Maximi cognomen adeptus est. Plutarchus. Cn. Pompeivs victo Sertorio & Perpenna Romam redijt, ibi???ue triumphum petijt. Cui se obiecit Sylla: Consuli enim tantùm, & non Proconsuli aiebat triumphum lege permitti. Itaque Scipionem, quum magnis & arduis praelijs superauisset in Hispania Carthaginenses, triumphum tamen non postulasse: quia nondum erat Consul, nec id bellum suis gerebatur auspicijs. Obstabat praeterea triumpho Pompeij, quia vix pubescebat, quíve ob aetatem nondum in Senatum admissus fuerat. Sed quum denuò instaret Pompeius, admiratus iuuenis fiduciam bis exclamauit, Ergo triumphet. Qua ex re quum indignatio complures caperet, grauiter???ue id ferretur, optans Pompeius eos grauiori molestia afficere, conatus est curru à quatuor elephantibus ducto triumphum ducere: angustiori tamen porta vrbis prohibitus, equis vsus est. Plutarchus in Sylla. Lvctativs Consul & Q. Valerius Praetor, circa Siciliaminsignem Poenorum classem deleuerant: quo nomine Luctatio Consuli triumphum Senatus decreuit. Cùm autem Valerius sibi eum quoque decerni postularet, negauit id fieri oportere Luctatius, ne in honore triumphi minor potestas maiori aequaretur. Praetor Consuli: pertinacius???ue progressa contentione, Valerius sponsione Luctatium prouocauit, Non se petiturum triumphum, nisi suo ductu Punica classis esset oppressa, nec dubitauit restipulari Luctatius. Itaque iudex inter eos conuenit Attilius Calatinus: apud quem Valerius egit in hunc modum: Consulem ea pugna in lectica claudum iacuisse: se verò omnibus functum imperatorijs muneribus. Tunc Calatinus, priusqua̅ Luctatius dicere in choaret, Quaero (inquit) Valeri abs te: Si dimicandum nécne esset, contrarijs inter vos sententijs dissedissetis: vtrum, quod Consul, an quod Praetor imperasset, maius fueric momentum habiturum? Respondit Valerius, Non facere se controuersiam, quin priores partes Consulis essent futurae. Age deinde, inquit Calatinus, diuersa auspicia accepissetis, cuius magis auspicio staretur? Item respondit Valerius, Consulis: Iam mehercule, inquit, cùm de imperio & auspicio inter vos disceptationem susceperim, & tu vtroque aduersarium tuum superiorem fuisse fatearis, nihil est quod vlteriùs dubitem. Itaque Luctati, quamuis adhuc tacueris, secundùm te litem do. Equidem Valerius dignum praemium virtute sua perete videbatur, sed non legitimu̅. Semper enim amplissimus honor, qualis est triumphus, ei debetur summo imperatori, cuius mens & consilium, vel si in lectica iaceat, aut sola vincit, aut vincitur. Val. Max. libro secundo, capite tertio. Cn. Manlio Volsoni Proconsuli de Antiocho & Gallograecis triumphum à Senatu postulanti: decem Legati, qui cum eo missi fuerant ad ordinandam Scipionis Asiatici prouinciam, contradixerunt. Legatos sese Cn. Manlio datos, pacis cum Antiocho faciendae causa, foederis???ue & legum ferendarum. At Manlium summa ope contendisse, vt eam pacem conturbaret, & Antiochum, si sui potestatem fecisset, insidijs exciperet: Gallograecis bellum intulisse neque ex Senatus sententia, neque Populi iussu: cùm antea (quod moris & religionis erat) nec legati missi, nec res repetitae, nec amandati qui bellum indicerent. Ab infinitis alijs populis stipem ac mercedem accepisse, vt exercitum ab eorum finibus abduceret, quo nullo iussu, nullo iure belli adduxerat. Nec quidem praelium ipsum cum Gallograeeis, aequo loco & tempore suo gestum. Fortuna Pop. Rom. vicisse, non virtute. Etenim ad eius terribile nomen, atque recentem Annibali, Philippi, Antiochi ruinam, consternatos & attonitos hostes, citò aufugisse. Nam qui se hostes vicisse dicat, eundem latrunculos Thracas, cùm in eos incidisset, ferre ac sustinere non potuisse. Certum de his hostibus triumphum postulari non debere, quos nec Senatus, nec Populus dedisset: quibus ipsis nedum ad praesidium aliquod bellum nunciatum non esset. Et si iacturam religionis fieri placeat, tolli foecialia iura, nullos esse Foeciales: at certè ab ijs triumphum impetrari non posse, quibus auctoribus bellum gestum non fuerit. Manlius respondit, Tribun osplebis suae petitioni non aduersari, quibus, non legatis, intercedendi ius sit. Legatos dispensandae cohonestandae???ue victoriae causa imperatoribus datos à maioribus, non vt eis pro aduersarijs vterentur. Negati non posse, cum centum millibus ferocissimorum hostium saepiùs se collatis signis decertasse: plus quàm quadraginta millia hominum cepisse aut occidisse. Reuera à Senatu se non postulasse, vt Gallis, qui in Asia essent, bellum inferret, quia ab ijs quibus successisset imperatoribus (hi L. & P. Scipiones erant) eos hostes accepisser, non fecisset. Quinimò vhi Senatus cum Antiocho bellum decreuit, & Populus iussit: simul & decreuisse ac iussisse, cum ijs, qui inter eius praesidia fuissent. Caeterùm in exercitu Antiochi, Gallorum legiones fuisse. Pace cum Antiocho socijs???ue facta, qui cum eo fuissent, reliquos mansisse Gallos: quos po [2545] steaquam indomitos atque implacabiles vidit, vi atque armis censuit esse coërcendos. Quod de ratione gesti belli obijcitur, iniquum esse calumniae subijci, quae dij prospero euentu comprobarunt. Ad Thermopylas aequóne loco M. Attilium cum rege Antiocho pugnasse? num Philippum iuga montium tenentem, T. Quintium deiecisse? Caecam inuidiam esse, nihil quicquam aliud scire, quàm detrectare virtutes, corrumpere honores ac praemia fortium virorum. Facere ac praestare non potuisse, ne alicubi notis latebris delitescere̅t latrones Thraces, nec vt non quid sarcinarum raperent. Placuit, cùm sine exemplo esse diceretur, vt Imperator, qui perduellibus deuictis, confecta prouincia, exercitum reportasset, sine curru & laurea priuatus inhonoratus???; Vrbem iniret, triumphum Cn. Manlio decerni. P. Aerodius ex Tito Liuio, Decad. 4. lib. 8. & Plinio de Viris illustribus. Loci primatvs. Extra bellvm. in Consessibvs. [Greek words]. Exempla pleraque respectu alterutrius contendentium ad Ambitiosa pertinent certamina, fol. 2528. Post pugnam Pharsalicam Scipio, Pompeij gener, & Appius Varus Africae praefectus, ad Iubam Mauritaniae regem confugerant. Superuenit illis M. Cato minor. Iuba cùm congressurus primò esset cum Catone, sellam suam mediam posuit inter Scipionem & Catonem. Quod vt vidit Cato, transposuit ad alterum latus sellam suam, medium???; Scipionem, quamuis inimicum, qui ediderat etiam in ipsum probris refertum scriptum, accepit. Igitur & Iubam retudit, qui Scipionem & Varum tantùm non pro satrapis suis habuerat, & illos reduxit in gratiam. Plut. in Catone. Longobardorum rex Andoinus Gepidas vicerat. Milites rege̅ orant, vt Alboinvm suum filium, qui in acie Thorismundum obtruncarat, in solenni conuiuio secum accubare patiatur. At ille: Scitis, inquit, Longobardorum esse morem, regis filium non priùs patris esse conuiuam, quàm ab externo rege arma suscipiat. Hoc ille audiens, ad Thurisindu̅ Gepidarum regem, quo cum bellum gesserat, proficiscitur. À quo honorifi cè exceptus, Thorismundi à se priùs caesi arma concedente patre retulit: & ad Longobardos reuersus, regale conuiuium iure promeruit. Bonfinius lib. 7. Dec. 1. Imperante Nerone, cùm orta esset inter Germanos controuersia, Germani quidam legati Frisii Verritus & Malorix Romam venerunt: & theatrum ingressi, vt populi Rom. magnitudinem inspicerent, mirati eius in sedendo ordinem, nonnullos minimè Romana veste amictos inter senatores sedere animaduerterunt. Cùm, qui essent illi, interrogassent; vt intellexerunt, vrbium, quae fide ac virtute alias antecedebant, legatos esse: propria virtute ac fide freti, ipsi quoque sessum inter senatores iuerunt, dicentes, Nationem nullam esse, cui ob militarem virtutem ac fidem locus ille iustius, quàm sibi, deberetur. Ob id à Senatu laeta fronte accepti, Romani ciues creati fuerunt. Fulg. lib. 3. c. 7. Carolo Sapienti Carolus F. in regno successit. Rhemis coronationis die, quum sacris magna (vt assolet) ceremonia factis, ad epulum in aedes Archiepiscopi perue̅tum esset, summum???; locum rex lotus cepisset: contentio de proximo assidendi iure nata: quòd Dvx Andium, idem & Rector Franciae, & patruorum regis maximus natu, cùm honore nominis, tum aetatis veneratione anteiret. Philippus Audaxse ducem Burgundiae, atque ea re principem Parium Franciae, secundas ab rege partes dignationis obtinere se, aequum esse contendebat. Frequentes proceres aderant. De eorum sententia rex decreuit, vti cùm is dies, is locus, id epulum, festum celebre???ue religione maiestate???; coronationis esset, qua in re praecipua Parium munia forent, Burgundiae Duci Parium nemo in praesentia anteferretur. Sed iam lateri sinistro regis Dux Andium iunctus assederat. Audax prosiliens, medium se inter regem rectorémque velut interseruit, inculcauit???ue: vnde illi Audaci cognomen inditum, sunt qui ferant. Caeterùm in acie Pictauiensi contra Anglos defenso, quoad per fortunam licuit, patre Ioanne, id partum magnificentius sit, quàm rixa fraterna, mensae???; iurgio. Aemilius lib. 9. In Bello. Athenienses & Lacedaemonii ad Artemisium de imperio classis certabant. Cessit tande̅ Themistocles Eurybiadi, & Athenienses placauit: recipiens ijs, si se viros fortes praebuissent in bello, effecturum se, vt Graeci vltrò summam rerum ipsis essent in posterum delaturi. Plut. in Themist. Mos erat apud Lacedaemonios, vt rex hostes aggrederetur, praecedente hieronica, qui in certamine sacro victor aliquando tulisset coronam. Quum igitur Lacon quidam in Olympijs multo cum sudore deiecto aduersario coronam tulisset, cuidam dicenti: Quid emolumenti tibi adferet victoria, ô Lacon? ille alacer respondit: Ante regem, inquit, coronatus incedens, pugnabo cum hostibus. Plutarchus in Lacon. & in Lycurgo. Cùm Graeci contra Mardonium ad Plataeas pugnaturi essent, Tegeatae de loco in acie ambigentes cum Atheniensibus, postulauerunt, quia vetere more dextrum cornu Lacedaemonij tenebant, vt item attribueretur ipsis laeuum: atque hîc multum maiores suos extulerunt. Indignantibus Atheniensibvs, procedens Aristides dux: Tegeatis, inquit, vt de claritate & virtute reclamemus, praefens non permittit tempus: apud vos verò, Spartiatae, & reliquos Graecos dicimus, loco neque adimi neque conferri virtutem. Quem vos ordinem nobis assignabitis, eum dabimus operam vt ornemus atque tueamur, nec decora deformemus priora. Neque enim vt tumultuemur contra socios adsumus, verùm vt cum hostibus dimicemus: neque vt patres nostros laudibus feramus, sed quo nosmetipsos praestemus Graeciae viros fortes. Siquidem praesens mars declarabit, quanti quaeque ciuitas, & dux & priuatus sit apud Graecos aestimandus. Haec vbi dicta dedit, consilium & duces collaudatis Atheniensibus alterum cornu attribuêre. Iam cùm Mardonius aciem instruxisset, Pausanias Lacedaemoniorum rex ab Aristide postulabat, vt Athenienses in dexterum cornu traduceret, eos???ue Persis opponeret: melius enim dimicaturos, cum illis doctos pugnare, & pristinis subnixos victorijs: sibi sinistrum cornu traderet, in quod, qui stabant à Medis, Graeci pugnaturi erant. Ac caeteri quidem Atheniensium praerfecti insolentiam & importunitatem reprehendebant Pausaniae: quòd cùm immotam aciem reliquam relinqueret, solos se sursum ac deorsum tanquam Ilotas transferret, robori hostilis exercitus obijciens. Verùm Aristides rursus longè errare docuit eos, qui nuper de laeuo cornu obtinendo decertauerant cum Tegeatis, praelati???ue exultauerant: nunc Lacedaemonijs vltrò sibi dextro cedentibus, atque imperium quodammodo tradentibus, neque hoc decus amplecterentur: neque quòd non cum popularibus suis & propinquis conserturi manus, sed cum barbaris & naturalibus hostibus essent, in lucro ponerent. Hinc locum Athenienses cum Spartiatis commutaueru̅t alacriter, ac frequens sermo peruasit eos sese mutuò cohortantes, non cum praestantioribus hostes armis, neque animis maioribus quàm illos in Marathone accessisse: verùm cum ijsdem atque illos arcubus, cum ijsdem picturatis vestibus & auro, in corporibus mollibus & effeminatis animis: sibi paria & arma & corpora, animum victorijs maiorem. Certamen esse, non vt illis pro agro & vrbe tantùm, sed & pro trophaeis Marathonicis & Salaminiacis: vt illa ne Miltiadi & fortunae, sed adscribantur Atheniensibus. Eam rem edocti à perfugis Thebani indicant Mardonio. Qui mox, siuetimens Athenienses, siue concurrere cum Lacedaemonijs affectans, Persas in dextrum cornu traduxit contra Lacedaemonios: Graecos, quos in exercitu suo habebat, comparauit Atheniensibus. Visa ea ordinis conuersione, Pausanias transgreditur iterum in dextrum: & Mardonius: vt initiò constiterat, repetit aduersum Lacedaemonijs sinistrum. Ita dies sine effectu transacta. Plutarchus in Aristide. Obsederant Caesariani duces, Raymvndvs Cardonius & Prosper Columna Patauium anno 1513. Populato agro, circumuenti propemodum à Liuiano Venetorum duce retrò abire maturabant. Cardonius paulò ante quàm dilucesceret, vasa colligi, & sine tumultu signum profectionis militibus dari iubet. Sed dum praemissis impedimentis, Prosperum, qui ex instituto primum agmen ductare consuesset, ad capien dum extendendum???ue iter hortaretur, suborta est grauis & decora contentio inter eos de ordine acierum: negante scilicet Prospero se antecessurum, quando sibi tum postrema acies certo iure conuertendae in hostem srontis, insignis???ue ineundae pugnae praerogatiua deberetur. Disserebat enim ex lege militari nequaquam eam esse primam aciem, quae in itinere incedente???ue toto exercitu caeteras omnes anteiret: sed eam omnino vocari primam, quae opinione virtutis firmissima, graui iudicio instituto???ue, vel à fronte vel à tergo occurrenti hosti opponenda censeretur. Id quum praefecti veteres approbarent Cardonius pro suo ingenio altercanti facilè cessitadeo???ue expeditè praegressus est, vt Alarco vir salsus, & cautè mordax, Imperatorem rectè probe???ue facere diceret, quòd absque alienae laudis obtrectatione, vt instantis pugnae periculo honestè subduceretur, legibus parére didicisset. Ex euentu enim praelij ad Rauennam, vn de intactus euaserat, non magnoperè repugnax, sed cautus habebatur. Sabellic. supplem. lib. 2. ex Iouio. Titvlorvm illustrium. Vrbes ab Alexandro Magno nominatae in India, apud Assyrios, Aegyptum atque Asiam: item à Selevco Seleucia, Antiochiae ab Antiocho, Caesareae quoque per terrarum orbem à Caesaribvs conditae, nihil aliud indicant quàm immensum famae desiderium: quia sperabant huiusmodi vrbium conditores, ea appellatione, additis simul praeclarè [2546] gestis rebus, se aeternitati nomina sua consecraturos. Fulgosus lib. 8. cap. 15. Pyrrhvs rex Epirotarum, quum rebus feliciter gestis domum redisset, & à suis aquila diceretur: Per vos, inquit, aquila sum. Quî enim non essem, quum vestris armis veluti pennis subleuer? Gloriosi cognominis causam in suos milites transferens, vitauit inuidiam. Plutarchusin Regum & Imperatorum apoph. Cn. Pompeius in Africa victo Domitio, Imperator ab vniuerso exercitu appellatus, se eam dignitatem haud quidem admissurum respondit, nifi priùs esset hostium castris potitus. Nec vlla quidem mora fuit. Castra momento temporis oppugnata capta???; sunt. Dux quoque, & qui cum illo praelio superfuerant, ad vnum interfecti. Sab. lib. 3. En. 6. Tiberivs Caesar Dominus à liberis hominibus, aut Imperator, praeterquam à militibus, vocari noluit. Patris patriae nomen omnino repudiauit, Princeps???ue Senatus, vt erat vetus consuetudo, nominari tantùm voluit. Crebrò autem dicebat se dominum seruorum, imperatorem militum, & principem reliquorum esse. Cùm Senatus statueret Nouembrem mensem, eò quòd in eo natus erat, Tiberium appellare, ridens ait: Si vobis Caesares erunt tredecim, quid facietis? Dion. Fuit tam ciuili animo Pertinax Augustus, vt neque vxorem passus sit Augustam appellari, neque filium in Palatium accersiuerit, sed in priuatis aedibus esse voluit, ludum???ue literarium cum aequalibus, vt antea, frequentare. Sabellicus lib. 5. Ennead. 7. In Armenia res prosperè gestae Armeniacum nome̅ M. Antonino Philosopho, & L. Aur. Vero principibus, attulerunt. Et mox bello Parthico confecto, vterque Parthicus appellatus est. Quae nomina Marcus per verecundiam primò repudiauit: sicut & Patris patriae nomen, quod ei absente fratre est oblatum, sed in eiusdem praesentiam distulit. Postquam enim frater victor è Syria redijt, ambobus id nomen decretum est. Capitolinus. Erico rege circa ann. 1249. fatis absumto, proceres Sueci mutuis odijs diuisi, Birgerivm Ostrogothorum ducem praeter spem omnium regem fecêre. Qui cùm sciret nobilitatem sibi parum fauere, nec nisi ob mutuam inuidiam sibi regnum detulisse, populum sibi quàm maximè poterat conciliabat. Mercatores quoque, datis priuilegijs & immunitatibus plurimis in regnum inuitauit. Neque verò regis nomine vsus est, contentus ducis solo titulo. Cranzius libro quinto Sueciae, capite 23. Ladislavs Vngariae rex, vbi multis optimatum precibus victus, mortuo fratre Geysa, regni habenas accepisset, regio diademate ornaci noluit, quia Salomonem patruelem legitimum tegem (qui cùm fratres hosce per insidias è medio tollere conaretur, ipsemet regno excidit) viuere intellexerat. Quinetiam Salomoni regium stipendium spontè pependit, & eidem regno cessisset, nisi Salomon malis artibus illud sibi comparare studuisset. Quas cùm Ladislaus intellexisset, perfidum hominem cepit, non multò pòst tamen emisit Salamo Chunorum opibus fretus, bis Vngariam inuasit, bis fortiter repulsus, in eremum tandem abijt. Bonfinius libro quarto Decadis 2. Ferdinandvs Castellae Infans ad regnum Aragoniae vocatus, regem Siciliae se dici noluit, priusquam illius possessionem oppresso Bernardo Capreta regnum affectante, recepit. Valla lib. 2. Historiarum. Privilegii honorifici. Pherenice filium suum ad Olympia certaminis causa adduxit: & cùm Hellanodicae prohiberent eam à spectaculo ludorum, ad ius cum ipsis descendit: dicens se patrem habere victorem Olympiorum, atque tres fratres, item???; filium ad duxisse pugillatorem. His rationibus causam contra populum obtinuit, legem???ue, quae feminas à spectaculis arceret, infregit, & Olympia spectauit. Aelianus de Varia hist. lib. 10. Mvneris honorifici. David rex honorem sibi à Ioabo polemarcho oblatum, vrbis Rabbae Ammonitarum metropoleos, quae iam ad deditionem compulsa fuerat, capiendae, non renuit. 2. Reg. 12. Cn. Pompeius ab Achilla in litore Aegyptio obtruncatus fuerat. Philippus libertus truncum, è nauicula nudum à percussoribus in litus eiectum aqua marina abluens, nauiculae piscatoriae marcidis reliquijs comburere parabat. Ei rogum iam componenti Qvidam grauiaetate ciuis Romanus assistens, qui prima stipendia iuuenis sub Pompeio fecerat: Tu, inquit, quis homium es, qui Magnum Pompeium funerare paras? Qui vbi respondit, libertum eius esse: Atqui hoc decus, inquit, non apud vnum te residebit. Admitte me quasi pij lucri consortem, ne vndequaque de hac conquerar peregrinitate, pro multis molestijs id certè nactus, vt manibus meis contingam & cooperiam summum populi Romani imperatorem. Ita funeratus est Pompeius. Eius reliquiae relatae ad Corneliam sunt, eas???; illa in Albano humauit. Plut. in Pompeio. Sancto viro Baldredo Scoto, Pictorum doctore, in Bassa (arcis est nomen in Laudonia loci natura omnium munitissimae, in scopulo altissimo ampliùs duobus passum millibus à continenti, vndique mari cincto, sitae) mortuo, quum trium parochiarum Scoti, Aldhamae, Tinnigamae, & Preston, pro efferendo funere decertarent: spectaret???ue res propè ad iniuriam: placuit omnium consensu, sequentem noctem, pijs assistentes precationibus sacras agere vigilias: postridie quod loci pontifex in re faciundum diceret, ratum habituri. Exacta nocte, tres loculi tribus cum corporibus, vestimentis sacris decenter ornati, nullo penitùs discrimine, à sacerdotibus sub dubiam lucem inuenti, iubente episcopo, ad tria vicina templa sunt delati: idem???ue funus tribus in locis ductum, & tribus sarcophagis tumulata tria vnius corpora. Hector Boëthius libro nono. Anno 1512. Galliae regi Ludouico XII. Mediolanense imperium ereptum est ab Iulij II. PP. & Aragoniae regis Ferdina̅di copijs, consentiente quoque Maximiliano I. Romam Imp. praecipuè tamen Heluetioru̅ virtute profligatis Gallis, & Maximiliano Sforciae Ludouici F. restitutum. Eo ad Imperij possessionem accipiendam Cremona proficiscente, inter Raimvndvm Cardonam Proregem Neapolitanum & Matthaevm Schinerum Sedunensem Cardinalem, vter ipsorum ei claues ad portam possessionis traditae signum dare deberet, non parua altercatio fuit. Nihilominus tandem Prorege cedente, Cardinalis communi Heluetiorum nomine claues ei tradidit: & eo die, qui fuit sub finem Decembris, omnia, quibus Maximillanus ab ipsis imperium accipere significaretur, munia obiuit. Guicciard. lib. 11. Encomiorvm, Lavdvm Svarvm. Themistoclem dixisse aiunt, cùm ex eo quaereretur, quod acroama, aut cuius vocem libentissimè audiret? Eius, à quo sua virtus optimè praedicaretur. Cic. pro Archia. Plutarchus in commentario, An senis officium sit Reip. dare operam, hoc à Xenophonte dictum ostendit, in Hierone, vbi inducit Simonidem cum rege illo loquentem dicentem???ue, eius loci homines superare priuatos in his voluptatibus, quae auribus percipiuntur: Suauissimo enim, inquit, acroamate laude nunquam caretis. Victorius libro decimonono Var. lect. capite decimoquarto. Agesilavm libenter memorat Xenophon solitum laudari ab illis, qui etiam vellent ipsum vituperare. Plutarchus de Dignosc. adulat. C. Marivs Rusticanus, quamuis in studijs literarum non esset versatus, literatos tamen homines dilexit: poëtas praesertim, à quibus res suas gestas immortalitate dona̅das esse sperabat. Itaque L. Poltium eximiè dilexit, & A. Licinium Archiam familiarem habuit. Cic. pro Archia. Gregorivs Magnus pontifex, cuidam probato viro ipsum extollenti respondisse fertur: Deum deprecare, frater, vt his, quae de me praedicas, dignus efficiar: sicuti & tu dignus es, cuius opinio improbari non debeat. Sed plerunque euenit, vt ea quae de ijs, quos amamus, in medium proferimus, maiora vero sint. Itaque quamuis ista commendatione tua longè inferiörem me esse agnoscam, caritati tamen gratias ago. Marulus lib. I. cap. 4. Lucas Medicus, cùm orationem apud Alfonsvm Aragonum regem eloque̅tissimam habuisset, eum???ue exquisitis & heroicis laudibus extulisset: rex haec audiens, dixisse fertur: Si vera sunt, Luca, quae de me praedicas, Deo optimo maximo gratias ago: sin aliter, vera vt isthaaec faciat, oro atq; obsecro. Panorm. lib. i. de Rebus gestis Alfonsi. Svorvm. Brasida in Thracia caeso, missi Lacedaemonem legati matrem eius Archileonidem conuenêre. Tum illa rogauit, occubuissétne Brasidas honesté. Celebrantibus eum Thracibus, praedicantibus???;, neminem extare parem alium: Erratis, inquit, hospites. Fuit quidem vir bonus Brasidas, sed sunt Spartae meliores illo multi. Plut. in Apoph. & in Lycurgo. Inscriptionvm. Plut. com. de Pythiae oraculis narrat, euersa Cypselidarum tyrannide, Corinthios auream statuam Pisis & Thesaurum Delphis à Cypselo positum vrbi suae inscribere voluisse. Quod Delphi illis concessêre. At Delios id negantes, ab Isthmiorum ludis semouerunt. Epitaphii. M. Pacvvivs poëta viuus epitaphium sibi conscripsit, verecundissimum, purissimum, & dignum eius elegantissima grauitate, quod Gell. lib. 1. Noct. Att. cap. 24. recitat:
|| [2547]
Adolescens, tametsi properas, hoc te saxum rogat, Vt se aspicias: deinde quod scriptum est legas. Hîc sunt poëtae Pacuuij Marci sita Ossa. Hoc volebam nescius ne esses. Vale. Frontinvs iam moriturus sibi monumentum extrui vetuit, his verbis: Impensa monumenti superuacanea est: memoria nostri durabit, si in vita meruimus. Erasmus libro 8. Apophthegmatum. Vestivm. Tarqvinivs Priscus tunica aurea triumpha it, teste Verrio. Plin. lib. 33. cap. 3. Agrippina Claudij principis, aedente eo naualis praelij spectaculum, assidens ei, induta fuit paludamento, auro textili, sine alia materie. plin. lib. 33. c. 3. Basilivs, Caesariensis episcopus, splendidis vestibus in die Epiphaniae pontificalem dignitatem augustiorem red dit. Marul. lib. 5. cap. 1. Leovigildvs Gothorum in Hispania rex, primus inter suos regali veste vsus est in regali solio. Ante cum Reges vestitu communi vtebantur. Rodericus Toletanus lib. 2. rer. Hisp. Armorvm. Xenophon, eloquentissimus & fortissimus Atheniensium dux, arma pulcra & expolita semper habebat, quòd haec & decorem viuenti, & mortuo iacenti auctoritatem aliquam apud hostes parerent. Habuit igitur scutum Argolicum, thoracem Atticum, galeam Boeotico artificio factam, equum Epidaurium, Elegantiam scilicet vir sapientissimus laudauit, quae fortitudinis opera no̅ modò non impediret, verumetiam promoueret. Ael. lib. 3. Var. hist. Agesilavs milites suos pulcris armis instructos esse voluit: quamuis alioqui frugalissimus esset, & vilissimo vteretur amictu. Alex. ab Alex. lib. 1. cap. 20. Alphonsvs II. Aragonius, patre Ferdinando primo ortus, posteaquam Turcas deuicit, à quibus magno Italiae periculo Hydruntum vrbs in extrema Calabriae ora occupata fuerat, armatus falcato ense in Turcarum morem (fortasse vt nobilis victoriae memoriam excitaret) persaepe vtebatur. Fulgosus lib. 3. c. 6. GLORIAE STVDIVM SECVNDVM [Greek words], RESPECTV [Greek words] siue Meriti, propter quod Honoremmeretur. Respectu Animi. Ob Eloqventiam. Herodes Atticus, Atheniensibus sic admirantibus eius eloquentiam, vt dicerent illum esse de numero decem oratorum, nihil, elatus est hac laude, quae videbatur maxima: tantùm respondit, Certè Andocyde sum melior. Is erat sophista quispiam notae vulgaris. Philost. in Sophistis. Ervditionem. Historici plerique actuum alienorum velut fabularum histriones sunt: & dum imperatorum & regum res conscribunt, in laudes eorum irrepunt, vt quasi in splendoris alicuius & luminis partem veniant. Resultat enim ab rerum auctoribus ad scriptores relucet???; decoris essigies alieni: dum tanquam in speculo per scripta actiones repraesentantur. Plut. Bello an sapientia clariores Athen. Persivs Satyra 1. de seipso sic scribit: Non ego, cùm scribo, si fortè quid aptius exit, Quando haec rara auis est, si quid tamen aptius exit, Laudari metuam: neque enim mihi cornea fibra est: Sed recti finem???ue extremum???; esse recuso Euge tuum, & bellè-. Inventa Praeclara. Osyridem Aegyptium regem ferunt inge̅tem exercitum coëgisse, vt peragraret orbem, doceret???; mortales plantare vites, ac triciti & hordei segetem, pecorum???; fructum: existimans, si homines ab agresti vita ad cultiorem mitiorem???; traduceret, honoribus se (quod & consequutus est) potiturum immortalibus. Ergo rerum omnium cura Isidi vxori permissa, tradidit ei Mercvrivm co̅siliarium & scribam, cuius co̅silio, quoniam prudentia videretur excellere inter amicos, vteretur. Ducem exercitus, omnium???ue, quae suae ditionis era̅t, reliquit Herculem, tum quia genere proximus, tum quia fortitudine robore???ue corporis erat admirabili. Phoeniciae & maritimae orae Busiridem, Aethiopiae Libyae???; proximis regionibus Antaeum praefecit. Secuti sunt eum agris colendis experti: qui vineas plantare nosset, Maro, qui triticum serere, Ttiptolemus. Aethiopibus agriculturam ostendens, insignibus in ea vrbibus à se aedificatis & praefectos dedit, & tributa instituit praestari. Per Hellespontum in Europam cùm transijsset, Lycurgum in Thracia Barbarorum regem sibi obsistentem peremit. Illi prouinciae Maronem iam senem praefecit: qui aedificauit vrbem, quam à se Maroneam nominauit. Macedonem filium regem statuit eius prouinciae, quae ab eo Macedonia dicta est. Triptolemum colendis Atticis agris praefecit. Denique cùm orbem totum peragrasset, mitissimis fructibus excoluit hominum vitam. Si qua regio vitibus inepta esset, docuit ex hordeo potum fieri, haud multùm virtute gustu???ue vino inferiorem. Diod. lib. 1. c. 2. Liber pater gloriam inprimis secutus videri potest, qui vitem, & vini vsum, rem magis gratam homini quàm necessariam, primus omnium demonstrauit. Sab. lib. 5. c. 5. Ceres demonstratione tritici, an est aliud quàm famae immortalitatem spem intuita? Nunquam tantum terrarum mortales docendo mulier perlustrasset, nisi spes magna, omnium conatuum mater, in commune laboranti affuisset. Idem. Fortitvdinem Bellicam. Themistocles Atheniensis, parta de Xerxe Persarum rege victoria, cùm in Olympicis ludis ab vniuersa Graecia, ingenti omnium admiratione exceptus esset, ad amicos conuersus: Tuncse optatum praemium laboris periculorum???;, quae pro Graeciae salute subiuerat, à Graecis accepisse dixit. Plut. Scipionem, dona militaria ijs qui strenuam operam ediderant, diuidentem, T. Labienus, vt forti Eqviti aureas armillas tribueret, admonuit: eo???; se negante id facturum, ne castrensis honos in eo violaretur, ipse ex praeda Gallica aurum equiti largitus est. Nec tacitè id Scipio tulit. Nam equiti: Habebis, inquit, donum viri diuitis. Quod vbi ille accepit, proiecto ante pedes Labieni auro, vultum demisit. Idem vt audiuit Scipionem dicentem, Imperator te argenteis armillis donat: alacer gaudio abijt. Val. lib. 8. c. 15. Liberalitatem, Magnificentiam. Onias, pontificis Oniae F. exul Alexandriae apud Ptolemaeum Philometorem, videns Iudaeam vastatam à Macedonibus: vt aeternam sibi memoriam pararet, impetrata à Ptolemaeo & Cleopatra venia, in Aegypto in fegione Heliopolitana templum instar Hierosolymitani illius extruere cepit, & in eo Leuitas & sacerdotes ex suo genere constituere: fretus maximè prophetae Esaiae vaticinio, qui ante D C. ampliùs annos praenunciarat, fore omnino, vt templum aliquando Deo maximo aedificaretur in Aegypto, id???; hominis Iudiaei opera. Iosephus lib. 13. c. 6. Antiq. & lib. 7. c. 30. belli Iud. Philippvs Macedo, Philoni Thebano bene de ipso merito & hospiti, cùm ageret Thebis obses, qui pòst nullum ab se munus admittebat: Noli me, inquit, si beneficijs & meritis victus sim, inuicti gloria spoliare. Plut. in Reg. apoph. Antigonvs rex, Demetrium filium cum frequenti iuuentute & copijs ad Graecos mittens in libertatem asserendos, gloriam memorauit ex Graecia sicut ex specula facem in orbem terrae emicaturam. Plut. in Apoph. Mathias, Hungarorum rex, in congressu cum Vladislao rege Boëmorum Olomucij, pacis causa instituto, non videri solùm, sed haberi etiam lautus & magnificus vbique studuit: ac praesertim in excipiendis illustrioribus hospitibus, singularem prae se tulit liberalitatem, nulli sumtui parcens, siue in conquirendis epularum conuiuiorum???ue apparatibus, siue in edendis quotidie spectaculis, siue in donis mittendis: non ipsi Vladislao modò, verùm etiam comitatui eins, pro cuiusque dignitate: denique omnes ad infimum vsque largis alimentis sustentauit. Dubrauius lib. 31. Clementia. Quibusdam Philippo Macedoni consulentibus, vt cum Atheniensibus asperiùs ageret: respondit, illos absurdè facere, qui homini cuncta ad gloriam tum agenti, tum patienti, suaderent, vt gloriae suae theatrum abijceret. significans sese hoc agere, non vt Athenas euerteret, sed vt ciuitati celeberrimae, doctissimorum virorum copia florenti, suas virtutes probaret. Erasmus lib. 4. Apoph. Athenienses fame domiti Demetrivm Poliorceten, praemissis qui ab eo ciuium salutem deprecarentur, in vrbem accepêre. Ille non solùm receptis dedit veniam, sed obnixè etiam curauit, vt dira illa fames commeatibus vndiq; inuectis confestim tolleretur. Sab. lib. 7. En. 4. Idem de Ptolemaeo Aegypti rege naualem victoriam insignem facilitate & humanitate sua decorauit, hostes qui ceciderant magnificè funerando, atque captiuos dimittendo: ingenuè fassus, non tam se victoria ipsa laetari, quàm quòd occasionem gratae clementiae erga Ptolemaeum exercendae nactus esset. Plut. in Demetrio.
|| [2548]
Cùm Demetrius Poliorcetes, victus à genero Selevco, eius fidei salutem suam permisisset: negauit Seleucus ipsius fortuna incolumem esse Demetrium, sed sua: quae cum reliqua felicitate humanitatis sibi & clementiae materiam ostendendae praeberet. Itaque quamuis eum in suum conspectum adduci hon permitteret, sed in Chersonnesum Syriae remoueret: ibi tamen adhibita custodia Seleuci iussu cultus sufficiens ei praebitus fuit, pecunia???ue & ad victum necessaria quotidie subministrata prolixè: curriculi praeterea assignati & ambulationes regiae, & instructa feris viuaria. Adhaec amicis, qui fuerant fugam eius comitati, quicunque vellent, potestas facta cum eo viuendi. Plut. in Demetrio. Fidemin Patriam. C. Martio Coriolano exule Romam obsidente, quem neq; legati neque sacerdotes flectere potuerant, Volumnia mater & Veturia vxor, stipante matronaru̅ turba, vt exercitum abduceret, flexerunt. Pro quo beneficio cùm Senatus decreuisset, quicquid postulassent, quod ad ipsarum laudem & praemium pertineret, id consules facerent & praestarent: nihil postulauerunt aliud, quàm vt templum Fortunae muliebri aedificaretur: impensas ostenderunt se collaturas, victimae & reliqua, quae ad honorem deorum pertinerent, vt publicè praeberentur. Quam munificentiam cùm collaudassent patres, & de publico tamen templum & simulacrum posuissent: non eo minùs pecunia feminae collata alterum signum fecerunt, quod Romani memorant in aede locutum, vocem huiuscemodi misisse: Pia me religione feminae dedicastis. Bis???; hanc yocem fabulantur auditam. Plut. in Coriolano. Socios. Solebant Romani principes, ob multa in rempublicam merîta, Massiliensibus, exterarum???; gentium legatis ab vltimis oris, locum inter senatores spectandi pro infigni munere largiri. In quo proditur memoriae de Frisiis lepidè factum: qui cùm alios de Romanis benemeritos in senatorum subsellijs spectassent, ne inferiores officio viderentur, licet non admissi sua sponte sub sellia adiuêre & vnà consedêre. Alex. l. 5. c. 16. Maritum. Artemisiae Cariae reginae coniugalis amor sepulcri Mausolo construendi auctor fuit, rei opere & materia memoratissimae: fuit enim inter rara mundi miracula id opus celebre. Vel si extincti coniugis famam insigni monumento tueri voluit (nam impatienter eum amasse dicitur) suam interim non neglexit. Sab. lib. 5. cap. 5. Corporis. Ob Mortem gloriosam. Iphigenia Agamemnonis, gloriae studio, pro Graeciae exercitu victimam sese praebere non subterfugit apud Eurip. in Iphig. Aulid. inquiens: [Greek words]. Hector Homericus in vltimo congressu cum Achille gloriae calcar sibijpsi subdit, apud Homerum: [Greek words]. Hector Homericus in vltimo congressu cum Achille gloriae calcarsibijpsi sub dit, apud Homerum: [Greek words]. Leonides rex Spartanorum ad Thermopylas contra Xerxem pugnaturus, quamuis certò sciret sibi oppetendum, aut Spartam euertendam, gloria conseruatae patriae accensus, socijs dimissis, ipse cum 300. suorum, Thespiensibus 700. & mille Phocensibus remansit. Herod. lib. 8. Fortvnae. Ob Imperii maiestatem. Carolvs IV. Imperij corona Romae exornatus, Pragam rediens, nouum velut genus vitae instituit, splendidius videlicet quàm antea, tum à sumtu, tum à cultu, & ab omni apparatu, non qui ambitionis, sed maiestatis potiûs terminos prolataret. In aula sua ornatissimos principes habere voluit assiduos. Dubrauius lib. 22. Victoriam. Graeci coronas ex oleastro, ex picea, ex apio, ex lauro, tanti faciebant, vt certamina sacra vocata vel cum vitae & fortunarum periculo subire non vererentur. Xerxe contra Graecos exercitum ducente, cùm illi Olympia otiosi spectarent: Eheu contra quales viros, inquit Artabanus, mouemus, qui gloria̅, non pecuniam quaerunt? Herodotus. Et Lacon quidam rogatus, Cur tanto studio in Olympijs vincere desideraret? Vt coronatus ante regem in prima acie pugnem. Id enim moris erat apud illos. Plut. in Lacon. Conivgivm praeclarvm. Phocionis Vxori, cùm à nobilissima quadam Ionici generis matrona, in amicitiam recepta, aurei torques, monilia, preciosus???; múndus muliebriter ostentaretur: At meus, inquit, ornatus non est talis, sed Phocion me ornat, iam vicies Atheniensium imperator. Sab. lib. 8. cap. 5. GLORIAE STVDIVM SECVNDVM AH???IN, RESPECTV Modi quo acquiritur. Affectando. Ibat in hostem rex Spartanus praecedente victore sacri certaminis Ac referunt QVENDAM, cùm offerretur Olympijs grandis pecunia, non accepisse eam: sed vt magno labore superauit aduersarium lucta, & quispiam diceret ei: Quo tibi haec Lacon victoria? occurrisse subridentem: Ante regem in acie consistens cum hostibus decertabo. Plut. in Lycucgo. Agesilavs carpentes & fatigantes agmen eius Pharsalos quingentis equitibus fudit fugauit???ue, ac trophaeum sub Narthacijs excitauit. Eam victoriam fecit inter omnes maximi, quòd equitatu, quem ipse per se conscripsisset, solo plurimùm gloria equestri elatos superasset. Plut. in Apoph. Philippvs Macedo illos, qui suadebant, vt duriùs, in Athenienses consuleret, esse dictitauit ineptos, qui iuberent viro gloriae causa nihil no̅ facienti & perpetienti, vt proijceret gloriae theatrum. Plut. in Apoph. Reg. Alexander Magnus cùm templum Ephesium instaurari accepisset, factas & futuras impensas pollicitus dicitur, si eius reititulus sibi ascriberetur, illos autem renuisse. Ephesium???; laudibus quendam extollunt, qui regi dixerit: Non decere deum, dijs quicquam dedicare. Strab. lib. 14. Quum Alexander Thebanorum moenia diruisset, Phryne meretrix pollicita est de suis impendijs reposituram, modò ciues paterentur hoc insculpi elogium: [Greek words]. id est, Alexander quidem subuertit, sed Phryne restituit. Hîc meritò quis dubitet, vtrum sit ad miratione dignius: an quòd scortum corporis vsura tantas opes collegerit: an quòd tanto nominis amore teneretur, vt titulum tam carè voluerit emtum. Nam vt praeclarius est restituere, quàm demoliri: ita speciosior fuisset laus Phrynes scorti, quàm Alexandri regis. Eraf. lib. 8. Apoph. Optando. Alexander Magnus, cùm mirè hilarem nuncium accurrentem conspiceret, dextram???ue porrigentem: Heus tu, quid mihi, inquit, es nunciaturus? ecquid reuixisse Homerum? quòd nihil fastigium suum, praeterquam nomen ad posteros, desiderare arbitraretur. Plut. de Virtutis prouectu. Petendo. Iason Aesonides XX. annorum institutione apud Chironem Centaurum vsus, domum rediens incognitus, à Pelia regni partem postulauit, apud Pindarum Ode,4. Pythiorum inter caetera inquiens: [Greek words] Non decet nos ambos ferro vulnerantibus gladijs neque telis magnum progenitorum censum diuidere. Siquidem pecudes ego armentorum???ue Flauos greges dimitto, agros???ue omnes, quos auferens à parentibus meis occupas, & regis diuitias quidem cumulans (nec me fatigant haec adeò tuas aedes amplificantia nimis) sed sceptrum solum, & thronus cui Crethei filius Aeson insidens olim equestribus populis iura dabat. Haec igitur citra communem moerorem, solue nobis, ne quod nouum ex ipsis malum suscites.
|| [2549]
Deleta Cypselidarum tyrannide, Corinthios illam, quae Pisae erat, auream statuam, & thesaurum Delphicum vrbi suae inscribere voluêre, quantumuis à tyranno datum. Quod Delphi eis meritò dederunt & concesserunt. At Delios, qui id denegabant, summouerunt Isthmiorum ludicro. Hinc nullus vltra Isthmijs decertauit Delius. Plut. de Pythiae oraculis, Apud Rom. petentes consulatum rogabant & prensabant ciues, togis in comitijs siue tunicis amicti: siue quò magis ea specie submitterent se ad petitionem: siue quò subijcerent oculis, qui cicatrices habebant, perspicuas virtutis notas. Neq; enim populus, suspicione largitionis & ambitus, discinctum volebat& sine tunica ad comitia progredi candidatum. Serò & multis pòst seculis nundinatio & redemtio subijt, interuenit???; comitialibus suffragijs pecunia. Plut. in Coriolano. Anaxagoras delatos sibi honores repudians, petijt, die illa, qua vita excessisset, vt permitteretur pueris ludere, & à literis feriari. Plut. in Policicis. Lege lata, ne candidati nomenclatores haberent, tribunatum militum petens Cato minor, solus legiparuit, & per se elaborauit salutare atque appellare ciues. Quamobrem non caruit inuidia vel apud eos ipsos, qui eum comme̅dabaht, quòd quò magis laudabilia studia, quae sectabatur, considerarent, hoc grauarentur magis eorum, quam non valerent imitari, excellentiam. Cicero pro Murena dicit eum nomenclatorem habuisse. Cùm incitaretur à multis ad ambiendum tribunatum plebis: alienum existimauit, magnae potestatis & magistratus sicut validi vim medicamenti in rebus exhaurire non necessarijs. Quòd autem eadem tempestate vacatio esset negotiorum publicorum, deportans secum libros & philosophos, ad praedia sua profectus est in Lucaniam, vbi villas non inamoenas habebat. Hinc multis in itinere iumentis, impedimentis, & ministris occurrens, audito Metellum Nepotem Romam ad petendum tribunatum plebis contendere, restitit cogitabundus, ac mox conuertere suis retrò iter praecepit. Stupentibus amicis: Nescitis, inquit, ob stoliditatem Metellum sua sponte formidabilem esse, & nunc adesse ex Pompeij sententia, atque instar fulminis in rempublicam casurum, omnia???ue perturbaturum. Non estigitur in praesentia nec feriandi nec rusticandi locus: verùm reprimendus iste est mihi, aut pro libertate pugnanti honestè cadendum. Monitu amicorum tamen profectus ad praedia sua est: & cùm non diu esset ibi commoratus, regressus est ad vrbem. Vesperi ingressus, ilicò summo mane in forum ad petendum tribunatum descendit, velut aduersarius futurus Metello. Fama est Catonem, cùm multi illius studio & fauore ad eum ruerent, aegrè ob frequentiam poruisse in forum euadere. Tribunus creatus est cum alijs & cum Metello, ei???ue Pompeium cum exercitu reducere tentanti, speciequidem vt vrbem à seditiosis tueretur, reuerà autem vt tyrannidem ei stabiliret, acriter restitit: ita vt Metellus in Asiama ad Pompeium fugerit. Plut. in Catone. Exigendo. Q. Fabio Maximo populus Romanus cùm alios habuit eximios honores, tum FILIVM eius consulem designauit. Cùm inisset ille magistratum, & in negotio quopiam ad bellum pertinente esset intentus, pater vel prae senio & imbecillitate, vel tentandi gratia filij equo per appellantes & circumstantes consulem aduehebatur. Quod iuuenis vt vidit, non tulit, sed misso lictore, vt descenderet ex equo pater, iussit: & siquid consulem vellet, pedibus accederet. Fabius confestim desiliens citato gradu properauit ad filium, complexus???ue eum & data salute: Macte co̅silio, inquit, & virtute filies: sentis quibus imperas, & quàm ingentem suscepisti magistratum: his artibus nos quoque & maiores rempubl. auximus, dum parentibus liberis???ue priorem reipub. dignitatem habemus. Plut. in Fabio, & Valerius Maximus lib. 2. cap. 2. & Gellius lib. 2. cap. 2. Lavrentivs Celsus Venetorum dux, cùm à patre obtinere non posset, vt sibi tanquam duci assurgeret, meritos???ue honores tribueret: crucem auream ducali pileo affigi iussit, quam vel inuitus pater reuereri cogeretur. Egnatius libro nono, capite 2. Alboinvs arma Thorismundi à se in acie caesi, à patreillius Thurisindo obtinuit. Vide paulò antè, Honorem amplecti [Greek words]. Gvnthervs Schuartzenburgensis Comes, electus in regem Rom. contra Carolum IV. Boëmum, cùm Francofordiam introire vellet, à ciuibus est prohibitus. Mos enim est ciuibus (quam quidem consuetudinem pro lege habent) vt nullum regem in vrbem intromittant, cui sit aemulus Imperij aut aduersarius regni, nisi aliquot mensibus vrbs obsessa vimpatiatur,& interim aut armis aut compositione discordia componatur. Guntherus inge̅ti coacto exercitu, vrbem obsedit duobus penè mensibus. De hinc in vrbem est regio more acceptus. Cuspinianus. Certando. Consule Tit. Certamina Formae, Roboris: quatenus illic simpliciter in vnoquoq; certantium gloriae studium ex Pulcritudinis vel Roboris dono consideratur, fol. 290. 396. Mortuo Achille, Aiax & Vlysses de illius armis pro concione Graecorum certabant. Graeci Troianorum captiuorum sententiam secuti, qui se maiora damna ab Vlysse quàm ab Aiace perpessos dicebant, Vlyssi arma adiudicarunt, teste Pindaro hymno Nemeo IIX. & Homero Odyss. [Greek words]. & Pausania in Atticis. At iudicium hoc iniustum fuisse euentus ipse declarauit: de quo sic in 1. Graecorum Epigram. [Greek words] Anno V. C. CCCXM. Genutio & P. Curiatio Coss. C. Canuleius Trib. pleb. de connubio patrum & plebis rogationem promulgauit: mox etiam alteram, vt alterum ex plebe consulem liceret fieri. Victi tandem patres, connubij legem permisêre. Tribuni etiam consulatum concedi postularunt. Bonorum tandem consilijs, quia externus hostis vrgebat, eò deducta res est: vt Tribunos militum consulari potestate promiscuè ex patribus ac plebe creari sinerent. Comitijs in dictis, euentus docuit, alios animos in contentione libertatis dignitatis???ue, alios secundùm deposita certamina incorrupto iudicio esse. Tribunos enim omnes patricios creauit. Pop. Rom. contentus eo quòd habita ratio plebeiorum esset. Liuius Dec. 1. lib. 4. L. Corn. Scipio & Claelivs Coss. creati, cùm vterque consul sibi Graeciam prouinciam deposceret, certamine ad patres delato, Aphricanus in curia professus est, selegatum fratri iturum, si extra sortem illi ea prouincia decerneretur. Quae vox omne certamen è medio sustulit. Experiri libuit, vtrum plus praesidij Antiocho in Hannibale esset, an consuli & Romanis legionibus in Scipione. Atque ita Scipioni Graecia, Laelio Italia prouinciae sunt datae. Sabellicus libro septimo, Enneadis quintae. Cùm inter multas praeturas illàm, quea maximae est dignationis, & vrbana dicitur, omnium opinione M. Brvtvs obtenturus vel Cassivs esset: aliqui eos exantecedentibus nonnihil dissentientes in contentionem de ea multò maiorem aiunt venisse, quantumuis necessarios. Quippe sororem Bruti Cassius Iuniam habebat in matrimonio. Alij Caesaris opera concertationem hanc fuisse vtrique in secreto spem ostentantis excitatam, quoad ita impulsi & incitati decertauerunt inter se. Pugnabat Brutus cum Cassij magnisicîs aduersus Parthos factis nominis claritate & virtute. Quos vt Caesar audiuit, atque adhibitis amicis deliberauit: Iustior est, inquit Cassij causa: Bruto tamen dandae sunt primae partes. Casio alia praetura data. Qui non tantum gratiae habuit ob hanc, quam accepit, quantum in eum exarsit ob repulsam illius. Plutarchus in Bruto. Expugnata Carthagine noua, P. Scipio ob bene nauatam operam collaudatis donatis???ue militibus, cùm ei, qui primus murum ascenderat, muralis corona danda esset, & contentio inter duos Milites orta omnem propè exercitum in certamen traxisset, extemplò concione aduocata, compertum se habere dixit, ambos pariter murum ascendisse, atque ambos coronis muralibus donandos esse: quo factum est, vt omnis contencio, quae iam ad summum peruenerat, tolleretur. Auctor vitae Scipionis. Acceptando. Modeste. Estera Iudaea, à rege Artoxerxe in matrimonium ducta propter formam, non voluntate, sed necessitate paruit: & diadema, superbiae insigne appellans, in publicum tantùm prodiens gestabat, domi nunquam: neq; regis conuiuium decorauit, neq; libatorium vinum bibit, humilitatis & religionis suae ratione habita. Esterae 4. Traianus Imp. habuit vxorem Pompeiam Plotinam, foeminam modestissimam ac optimam, sanctissimam à Plinio dictam. Quae Palatium ascendens, vbi maritum Imperatorem factum cognouit, ex gradibus ad populum circumfusum conuersa: Talis(inquit) huc ingredior, quale̅ etiam egredi opto. Et quidem per omne tempus, quo in imperio fuit, ita se gessit, vt de ea nullus conqueri potuerit. Cusp. P. Valerivs, qui populi maiestatem venerando, Poplicolae cognomen assecutus est, cùm exactis regibus imperij eorum vim vniuersam, omnia???ue insignia sub titulo Consulatus in se translata cerneret: inuidiosum magistratus fastigium, moderatione sua ad tolerabilem habitum deduxit, fasces securibus vacuefaciendo, & in concione populo summittendo. Numerum quoque eorum dimidia ex parte mi [2550] nuit, vltrò Sp. Lucretio collega assumto: ad quem, quia maior natu erat, priores fasces transferri iussit. Legem etiam comitijs centuriatis tulit: ne quis magistratus ciuem Romanum aduersus prouocationem verberare aut necare vellet. Ita quò ciuitatis conditio liberior esset, imperium suum paulatim destruxit. Quid quòd aedes suas diruit, quia excelsiore loco positae, instar arcis habere videbantur? nónne quantum domo inferior, tantum gloria superior euasit? Valerius Maximus lib. 4. cap. 1. Apolionivs abbas, cùm annos XL. in deserto so litarius vixisset, iussus voce sibi è coelo delata iam tandem ad frequentem locum pergere, coenobium construere, discipulos comparare: Dominum rogasse dicitur, ne qua Se deinde inter homines versantem iactantiae aura perstringi sineret. Marulus lib. 1. cap. 4. Otho III. Imp. in Italiam veniens, Classensem abbatiam ordinare cupiens, optionem monachis fecit, vt quem vellent, abbatem eligerent. Illi Romvaldvm legerunt. Is tum in Pereo insula XII. milllibus passuum à Rauenna distanti vitam solitariam breui incellula traducebat. Otho diffidens sanctum virum ad regiam aulam per nuncium euocatum ad se venturu̅, ipse ad cellam eius Sole iam occidente processit, & comiter ab eo receptus, per noctem cum eo mansit: manè verò secum in vrbem ductum, vt monachos Classenses abbas regeret, exorauit. At triennio pòst Romualdus abbatiam in ipsius & Rauennatis antistitis conspectu red dita virga, dimisit. Sigonius lib. 7. regni Iral. Hadrianvs VI. commen datione Maximiliani I. Roman. Imp. à Leone X. punicei pilei honore donatus est. Eum arridentis Fortunae prorsus ignarum, nec tale quicquam tranquillo ingenio cupientem, is qui pileum ab Vrbe detulerat, operandis sacris occupatum inuenit: ita vt quieta admodum & lenta quadam hilaritate venientem excipere, nec paulò iucundiùs & liberaliùs tanto munere laetari videretur: qui animi habitus ea moderatione definitus erat, vt nihil ad inuidiam propter fastum, sed propter incorrupti animi simplicitatem ad gloriam omnium testimonio verteretur. Iouius in Hadriano VI. Legitimé. Fvrivs Camillus, cùm praesidium eius ciues capta vrbe à Gallis Ardeae exulantis petijssent, non priùs Veios ad accipiendum exercitum iuit, quàm de Dictatura sua omnia solenni iure acta comperisset. Magnificus Camilli Veientanus triumphus, egregia Gallica victoria, sed ista cunctatio longè adimirabilior. Multò enim multo???ue seipsum quàm hostem superare operosius est, nec aduersa propera festinatione fugientem, nec secunda effuso gaudio apprehendentem, Val. lib. 4. cap. 1. Posterior Cato Cypriacam pecuniam maxima cum diligentia & sanctitate in vrbem deportauerat. Cuius ministerij gratia Senatus relationem interponi iubebat, vt praetorijs comitijs extra ordinem ratio eius haberetur. Sed ipse id fieri passus non est, iniquum esse affirmans, quod nulli alij tribueretur, sibi decerni: ac ne quid in persona sua nouaretur, campestrem experiri temeritatem, quàm curiae beneficio vti, satiùs esse duxit. Idem. Adrianvs Antiochiae Imp. declaratus, petijt literis à Senatu imperium sibi firmari: nullum aut honorem aut titulum, quem non iussisset Senatus, expetens. vt Dion prodit. Spartianus inquit, eum venia̅ petijsse à Senatu literis, quòd de imperio suo iudicium Senatui non dedisset: salutatus scilicet praeproperè à militibus Imperator, quòd esse Respublica sine Imperatore non posset. Cuspinianus. Damaso II. mortuo Henricus III. Imp. Brvnonem Tullenrem episcopum inuitum sublegit, ac primo quoque tempore decedere in Italiam iussit. Bruno Cluniacum venit. Ibi Hildebrandus Soanensis ex Tuscia monachus, qui postea pontificatum adeptus, Gregorius VII. est appellatus, hominem adtmonuit, caueret, ne sacrosanctam dignitatem profani hominis artbitrio delatam iniret, nisi antè se suffragijs cleri populi???ue Romano antiquo instituto permitteret. Quod vbi is audiuit, continuò purpuram dimisit, & peregrini habitu sumto, atque ipso secum Hildebrando adducto, ad Vrbem ire conrendit: Romam???ue ingressus, comitia vt de se ritè haberentur, postulauit. Ibi clero populo???ue consentiente, atq; in primis ipso etiam Hildebrando fauente, pontifex confirmatus, & consecratus, Leo IX. est appellatus. Platina, & Sigonius lib. 8. regni Ital. Boemvndvs Normannus, qui sub crucis signo ad Syriacam expeditionem cum Godofredo Bolionio se contulit, dum vrbem Antiochiam ipse permulti???ue alij principes obsiderent: Pyrrhus Antiochenus dede̅dae vrbis spem ei fecit, si ipse principatum eius susciperet. Boëmundus conditionem antè non accepit, quàm re exercitus ducibus narrata, eorum consensu princeps creatus est. Fulgosos libro quarto, capite primo & Aemilius. Deferendo, cedendo Alteri. Irrumpente in Graeciam Xerxe, & iam tenente Thessalia???, Themistocles missus fuit cum classe ad Artemisium, vt fauces illas tueretur. Hîc Graecis Eurybiadi & Lacedaemonijs deferentibus imperium: Atheniensibus autem, quòd nauium numero reliquos vincerent fermè vniuersos, detrectantibus alijs parere: perspiciens Themistocles discrimen, cùm ipse cessit Eurybiadi imperio, tum Athenienses placauit: recipien??? ijs, si se viros fortes praebuissent in bello, effecturum se, vt Graeci vltrò summam rerum ipsis essent in posterum delaturi. Quare apparet potissimam causam eum Graeciae fuisse salutis, & praecipuè ad gloriam Athenienses prouexisse, vt qui virtute hostibus, socijs antecelluerit facilitate. Plutarchus in Themistocle. P. Scipio Africanus cum Annibale Ephesi congressus, cùm in deambulatione honestiorem locum sibi ven dicaret Annibal, eum non inuitus ei concessit. De ducum inde praestantia quaestione oborta, cùm Annibal primum locum Alexandro Magno, secundum Pyrrho, tertium sibi tribueret, placidè subrisie Scipio, inquiens: Quid ergo, si te ego non vicissem? Tunc Annibal: Vtiq; Scipio, tum non tertium mihi, sed primum tribuissem locum. Plut. in vita Flaminij. T. Largivs & Q. Chloelivs Coss. Rom. cùm Dictator dicendus esset, alter in alterum transtulit. Tandem Largius post multam contentionem inuitus suscepit. Dionysius libro quinto. Magna cum inuidia, Fortuna praetorijs comitijs Africani superioris filium Cn. Scipionem, & scribam Cicereivm in campum deduxerat: vt???ue nimis impotens sermone vulgi carpebatur, quòd tanti viri sanguinem clientelam???ue comitiali certamine confunderet. Caeterùm crimen eius in suam laudem Cicereius conuertit. Nam vt vidit omnibus secenturijs Scipioni anteferri, templo descendit: abiecta???ue candida toga, competitoris sui suffragatorem agere coepit, vt scilicet Praeturam meliùs Africani memoriae concederet, quàm sibi vendicaret. nec non, etsi maximo verecundiae precio, Scipio tune honorem adeptus est: Cicereio tamen magis gratulati sunt, Val. lib. 4. cap. 5. Caesaris interfectores M. Brvtvs & Cassius conuenerunt ad Smyrnam, postquam primò in Piraeeo distracti alter ìn Syria̅, alter in Macedoniam perrexit. Parem volebat Cassius habere & tribuere Bruto honorem: verùm occupauit Brutus plerun que ad eum ventitans: quòd & aetate ille superior esset, & corpore minùs ad laborem ferendum comparatus. Plutarchus in Bruto. Mortuo Balduino Hierosolymorum rege, successor ei delectus est Balduinus Edessae Comes. Is Ioscellinum, virum fortissimum, comitatu Edessae donauit, quo & ipse donatus fuerat ab vtriusque cognato Balduino. Cùm ad famam primi Balduini defuncti Evstathivs eius frater, Comes Bononiensis, vt in regnum fratri succederet: iter ingressus Brundusium iam peruenisset, inde in Orientem soluturus: vbi Rhemensem virum fortissimum in defuncti locum suffectum regem accepit, auctoribus amicis vt ire pergeret, illum enim nequ??? viribus neque causa parem futurum: Deus me meliorem, inquit, mentem mihi det, quàm vt regnum cruore meorum Christo red ditum, per me domesticis bellis antequam coalescat, euertatur. Aemilius lib. 5. Robertus rex Francorum, Henricum F. moriens haeredem nuncuparat, vt nonnulli scribunt, minorem filium. Huic consilio Constantia mater obstabat, & Robertvm ducem Burgundiae alterum filium regem salutabat: Odo???ue Campaniae, ac Baldninus Flandriae Comites, ac non pauci praeterea nec contemnenda nobilitate in armis ei aderant. At cùm Robertus dux nihil moueret, silentio???ue ac dissimulatione regnum Henrici comprobaret, ac iure regni cedere acerrimo, & qualem tempora postularent, fratri, iudicio???ue optimi patris videretur, Ducatu Burgundiae nobilissimo opulentissimo???ue contentus: mater Constantia facilè ad ducta est, vt ipsa quoque bello pacem praeferret, eadem maiestate apud Henricum futura, quam à Roberto expectasset. Nec ipsa modò, sed & Flandrus, caeteri???ue proceres, armis positis dextras interiunxerunt, in mutuum???ue complexum venerunt. Aemilius lib. 3. Mortuo Erico II. Danorum rege in sacra peregrinatione cùm duo Erici fratres Vbbo & Nicolaus niperessent, & populi suffragio propter aetatem Vbboni summa decerneretur: Nicolaus solus, qui id aegrèlaturus puta batur, maximo fauore concionis suffragia comprobauit, quòd Suenonis regis filij aetatis praerogatiua regni inter se successionem versare consueuerint, semper???ue minorem maior honoris huius haeredem habuerit. Vbbo verò tanto oneri humeros suos subijcere recusans, fratrem eo murere digniórem asseuerauit. Dani ignari prudentem virum fugiendi oneris rationem inerti« simulatione quaesisse: quem perseuerantia superare [2551] debuerant, negligentia praeterire sustinuerunt. Itaq; Nicolao regnum decreuêre. Sixo lib. 12. Ioanne II. Lusitaniae rege mortuo sine legitimis haeredibus Georgius Ioan. F. propterea quòd nothus esset, quamuis illius mater fuissee valdè nobilis, legibus & institutis regni haeres esse non poterat. Successit igitur Emmanueli Ioannes patruelis. Georgius interim Emmanuelem non tam propter sanguinis propinquitatem, quàm propter regiae virtutis indolem, quam in illo cernebat, egregiè carum habuit, & quibuscunq; poterat ornamentis, illius dignitatem amplificauit. Osorius lib. 1. de reb. Emman. Commvnicando alteri. Pericle??? etiam cum Cimone imperium est partitus, ipse vt vrbi prae esset, ille completa classe res cum barbaris gereret. Quippe fuit hic ad arma, ad togam ille magis factus. Plut. in Praeceptis politicis. Defuncto M. Antonino Pio, M. Antoninvs Phisosophus à Senatu coactus regimen publicum capere, fratrem sibi participem in imperio designauit L. Aur. Verum Commodum, Caesarem???ue atque Augustum dixit: & ex eo pariter Rempub. rexêre. Ipse nomen Antonini recepit, quasi pater L. Commodi esset, & Verum eum appellauit, addito Antonini nomine: filiam???ue suam Lucillam fratri despondit. Adepti imperium, Armenia simul atque Parthia pacata, cùm Marcus vrbi praeesset, Patres patriae fuêre appellati, primi omnium in Romano imperio collegae. Cùm autem Marcomannicum bellum suboriretur, finito iam Parthico, quod Lucius quin quennio confecerat, per Senatum sunt ambo decreti huic bello Imperatores. Id Marcus solus cum summa & felicitate & virtute transegit. Lucius in vehiculo sedens, dum iter facerent, apoplexia perijt. Cuspinianus, ex Capitolino & Eusebio. Diocletianvs Imp. rebus Orientis satis pro praesenti necessitate compositis, Romam veniens, rempub. constituere de more ingressus, semetipsum vnà cum Aristobulo homine priuato consulem in proximas Kalendas Ianuarias designauit. Quod factum, vt noui in Augusto exempli, sic insignis etiam moderationis animi fuit. Deinde praefecturam vrbis Ceionio Varo continuauit, praetorianas verò alijs commisit, quorum virtutem praecipuè commendabat. Sigonius libro 1. Imp. occid. Ferdinandus Neapolis & Siciliae rex, morti vicinus, Alfonsvm natu maiorem successorem reliquit, rogauit tamen vti Ioanni suo fratri Castellae regnum spontè concederet. Tum Alfonsus: Iure quidem ad me etiam Castellae regnum spectar, sed iure, quod à te accepi, quia pater es. Vitam hanc, qua fruor, à te accepi, & vt reliqua auferas omnia, semper tamen me tibi summa quaeque debere libens fatebor. Pater ea filij magnanimitate perspecta, felicem se mori, beatum fore populum suum confessus est, tantae virtutis successore relicto. Lud. Dominicus lib. 1. Variae historiae.

LIBRI TERTII TITVLORVM DISPOSITIO. ???
[arrow up]

|| [2552]
??? Voluminis Vndecimi Liber III. De Moderata, Honorum Conservatione. GLORIAE CONSERVANDAE studium, respectu Honoris, qui conseruatur. Episcopatvm, Sacerdotivm. Ioannes Orphanotrophus Imp. Michaëlis Paphlagonis frater, pontificatus cupiditate flagrans, quosdam ex primarijs sacerdotibus sibi conciliauit, qui ei pollicebantur, se loco moturos Alexivm Patriarcham, vt qui non communibus suffragijs, sed Imperatoris aucto ritate creatus esset. Ille verò: Si, inquit, contra Canones me patriarcham esse factum asseritis: ij etiam, qui à me electi sunt, loco moueantur. Id responsum effecit, vt Orphanotrophus impos voti redderetur. Zonaras. Ioannes Vicecomes, Archiepiscopus & princeps Mediolanensis, cùm Bononiam occupasset, à Clemente Pont. max. per legatum repetebarur: & vt vel ecclesiam solam vel rempublicam capesseret, sub excommunicationis poena vrgebatur. Ille ergo cùm sacra fecisset in templo, sinistra crucem arripuit, dextra gladium eduxit, & alta voce pronun ciauit: Haec Ecclesiae, hic verò Reipublicae conuenit: neque est cur vel crucem Domini, vel arma Reipublicae abijciam, ne aut religionis, aut pietatis erga patriam proditor videar. Hocigitur sanctissimo patri meo nomine refer, cum cruce & gladio me ad extrema etiam perferenda paratum fore. Bernardus Corius lib. 3. historiae Mediolanensis. Raceburgensis episcopus Conradvs, iam senex, inuitus admodum se eligi passus, praefuit ecclesiae non paucis annis: quum???ue à familiari quodam ex fratribus interrogaretur, Penè inuitum te assumsimus ad episcopatum: nunc essent, si cedere liberet, qui onus susciperent. interroganti nihil respondit: vt facilè intelligeretur, susceptum onus non esse tam facilè deponere, quàm assumere: simul fortè & illud [2553] perpendit, esse rem non boni exempli, per ambitionem alios conrcendere, alios detrudi. Igitur permansit in pontificatu ad finem vsque vitae. Cranzius libro 8. Metropoleos, capite quadragesimoquarto. Regnvm, Imperivm. Apud Heduos cùm fingularis magistratus antiquitùs creari, atque regiam potestatem annum obtinere consueuisset: attamen duo magistratum gerebant, & se vterque dicebat legibus creatum esse. Horum alter erat Convictolitanes florens & illustris adolescens: alter Cotus antiquissima familia natus, summae potentiae & magnae cognationis: cuius frater Vadetiacus proximo anno eundem magistratum gessisset. Itaque propter hoc dissidium ciuitas omnis erat in armis, diuisus???ue & Senatus & populus, & eorum cuiusque clientelae. Ergo quia legibus Heduorum, ijs qui summum magistratum obtinerent, ex finibus excedere non liceret: ne quid de iure aut de legibus eoru̅ diminuisse videretur, & quòd magni faciunt omnes prouinciales atq; municipes, sibi suas seruari consuecudines ac praerogatiuas: Iulius Caesar eò ipse profectus est, rem iure ac legibus terminaturus. Cùm itaq;. omnis propè ciuitas conuenisset, atq; Caesar didicisset; paucis clàm conuocatis alio loco, alio tempore atq; oportuerit, fratrem à fratre renunciatum esse: cùm leges duos ex vna familia viuo vtroque non solùm magistratus creari vetarent, sed etiam in Senatu esse prohiberent: Cotum imperium deponere coëgit: Conuictolitanem, qui per sacerdotes more ciuitatis, intermissis magistratibus, creatus esset, potestatem obtinere iussit. Aerodius ex Caesare lib. 7. Com. Severvs Imp. cùm podagra laboraret: & propterea impediri, quam susceperat, expeditio videretur: exercitus maiorem natu filium eius Bassianum Augustum salutauit. Quod Seuerus cùm audisset, lectica se ad tribunal deferri, citatis???; primis huius consilij auctoribus eos securi percuti iussit. Qui omnes cùm humi prostrati, & cum vna reliquus exercitus lacrymans, miserabili voce erroris sui veniam peterent: vix tandem adduci potuit, vt petentibus in haec verba erumpens veniam daret: Nunc demùm intelligitis, non pedes, sed caput imperare. Fulg. lib. 2. cap. 2. Autiochiam Syriae metropolim Boemvndvs dux Tarentinus proditione ceperat, re priùs cum Latinis caeteris communicata, vt dolo succedente è sententia vrbis principatum sibi darent: atque adeò arcem insederat. Raymun dus verò Comes Tolosas regiam, quae Cassiani fuerat, & portam quae ad pon???em ducit, praesidio tenebat. Reliqui duces iudicium facere supersedebant: quia eoru̅ neutrum offensum volebant, segmorém vereddi ad reliquias belli persequeridas. Milites contentione ducum consencscere Sacrum bellum indignè ferentes, minitabantur ex corpore suo creaturos se ducem, qui non cupiditati suae, sed Christo militet, debellet???ue, vt domum tandem redire fas sit. Tolosas narus causam Boëmun di iustiorem militibus videri, dissimulato dolore in hosticum decem millia militum sese vltrò offerentium eduxit. Proceres verò Tarentinum in ea vrbe reliquerunt: vt qua solertia id caput rerum Orientalium pepererat, eadem tutaretur: caueret???; ne quid ea parte moueri posset. Aemilius lib. 4. Ivs regni. Edovardvs I. Anglorum rex, graui bello rebelles Scotos premebat, rege eorum capto. Bonifacius IIX. pontifexà Scotis precibus fatigatus, interdixit Edouardo, ne ampliùs posthac Scotos bello vexaret, qui iampridem in Romani pontificis fidem & potestatem concessissent: & ideò asseuerabat sibi soli integrum esse, cuicunque libêret dare auferréve. Edouardus, habito principum concilio, pontificem docuit, ius proprietatis terrae Scotiae ad se pertinere, secum???; facere, & propterea non passurum se eo perperam priuari. Itaque Bonifacius quieuit, ne si pertinaciùs contenderet, causa caderet. Polyd. libro 17. Nobilitatem generis, Familiae. Hic Nobilitatem quae conseruatur, tanquam gloriam antiquam generis, consideramus. Paulò pòst eius gloriae, quae Nobilitati debetur, conseruationem edocturi. Minos cùm Theseum caeteram???ue puerorum Atheniensium manum in Cretam abduceret, amore Periboeae captus est. Cuius cùm Thesevs libidini aduersaretur, & alia in illum maledicta contulit Minos, tum etiam Neptuni sobolem esse negauit: quòd quam habebat caelatam gemmam, in mare si abiecisset, non esset eam ad se reportaturus. Vix ea locutus, gemmam dicitur Minos abiecisse. Theseum verò memorant cum ea, & corona, quam ab Amphitrite dono acceperat, è mari emersisse. Paus. in Atticis. Ioannes Luthomirski, Thesaurarius regius supremus, quendam tenuioris fortunae nob???em Polonum Mikolaievuski iniuria affecerat. Ule collecta manu consanguineorum cum magno comitatu proficiscentem occidit, in frusta???ue dissecuit. Ergo cùm Nobilis iste aut honore priuan dus, aut capito plectendus ob praedictum facinus esset: honorem vitaepraeferens, citatus ad comitia Lublini celebrata, alacriter co̅paruit, ibi???; honore integro ex sententia Regis decollatus est. Guagninus in descriptione Polòniae, anno MDLXIIX. Libertatem honorificam. Hugo Cardinalis S. Angeli à Pp. legatus missus in Scotia̅, Scotis persuadere conatus est, vti archiepiscopo Eboracensi subijcerentur. Omnibus enim episcopis aliarum regionum patronum quendam ac veluti caput esse cui subsint, ne protinùs querelae causae???ue omnes ad Pontificem, summis cùm laboribus, tum expensis, deferantur. Responderunt illi, nulli se alteri praeterquam Pp. sub esse velle, nec per regem posse, n??? inimicae Anglorum genti tacitè, manus in spiritualibus dare cogerentur, cum qua quotidie bella gererent. Hector Boëthius libro 13. Quum Carolus Magnus Bauariam, Tassilone duce ob perfidiam cum filio in monachum attonso, redegisset in prouinciam: remansit nobilis quidam Ethico, dominus de Rauensberge, cuius filiam Iuditham Imperator Ludouicus, primae vxore defuncta, in vxorem acceperat, quae peperit ei filium Carolum Caluum. Habuit idem Ethico filium Henricum, qui suasu germanae se sub di dit Imperio. Quod pater detestatus, fertur abijsse cum duodecim viris primarijs in montem auium, quem nemo facile inuenire poterat: praeponens ibi viuere, & mori in libertate, quàm in delicijs agere sub imperio. Cranzius lib. 2. Saxoniae, c. 26. Phrisii Occonem virum primarium, quòd inter Germanos militans, militare cingulum accepisset, sactus eques auratus, occiderunt circa an. Sal. MCCCXCI. arbitrati illum à patria libertate degenerasse, cui peregrinam in ducere tentauerit nobilitatem. Vxor Ockonis, ad comites de Aldenborg & Delme̅horst profecta, arma comparauit in tumultuantes: & templo, quod de more gentis incastellauerant, oppugnato deiecto???;, ibi repertos ad ducentos iussit capite plecti. Cranzius lib. 10. Saxoniae, cap. 14. Roberto Brusio comiti Carictae, &. Vide fol. 2650. Ornamenta pvblica. M. Porcius Cato cùm Censor esset, basilicam Porciam aedificauerat. In ea tandem sedebant Tribuni plebis, eos audituri, à quibus auxilium suum peteretur. Sed quia tribunali columna aliqua officiebat, hanc ideò tollere parabant, aut alio transferre, ni ad populum Cato Vticensis interdicto certauisset. Nam id familiare suum ac gentilitium opus esse, hinc s??? inuito nihil cuiquam tollere, immutare, transferre licere. Eten im si licebit, fore vt imposterum reuocentur similes ciuium in Remp. liberalitates ac munifice̅tiae. Prae terea, facillimè Tribunorum sedem alibi reperiri & collocari posse: at non ita columnam adimi, sine reliqui operis vel ruinae metu, vel deform itate: cuius tame̅ in Vrbe vitandae causa Decemuiri ade??? tigni vin dicatione sublata, alijs???ue modis olim prospexerant, Quòd si sacrosancti sunt Tribuniplebis, multum???ue pro potestate sua possint: hac in id, quod publicum, sanctum & inuiolabile sit, abuti non debere. Nam basilicam Porciam vti nunc est vt ita sit, totius etiam populi referre maximè: cùm id quod postulant Tribuni, sua intersit modo. Igitur populus columnam à Tribunis separari vetuit, noluit. Plutarchus in Catone maiore. Hostasius Rauennas miles, in arcèm vrbem???ue Ticinensem, ab Odetto Foisseio Lotrechij regulo, & Gallici exercitus in Italia Imp. anno MDXXVII. expugnatam, primus irrupit. Is à Lotrechio in praemium nauatae operae, aeneam equestrem statuam, quae Antonini Caesaris esse dicitur, impetrauit: quum ea antiquitùs Rauennatium fuerit, sed post Gothica tempora à Longobardis Rauennam diripientibus, trophaei modo in signum victoriae, abducta Ticinum fuerit, & in foro constituta. Eo modo Hostasius decorum sibi fore existimans, si vetus patriae spolium recuperaret, & suae pietatis memoria, eo in loco, vbi ablatum olim fuerat, renouata dedicatione poneretur, in forum descendit: & permittente Lotrechio, cum manipularibus suis atque item fabris deijcere statuam sede sua, atq; excindere columnam basi suppositam superbo molimine conabatur. Quo spectaculo (id enim longè miserrimum Ticinenses iudicaba̅t) vs queadeò tumultuosus complorantis & deplorantis populi concursus fuit, vt oblitus domestlicae calamitatis, furiosè in forum decurreret, nullo modo passurus, vt patriae, quae fortunarum omnium & publici decoris iacturam dudum fecerat, etiam nobilissimae & vetustissimae memoriae monumentum eriperetur. Res eò erat perducta, vt cum armatis ab inermibus ex iurgio certandum foret. Verùm Rauennate imperatoris Lotrechij diploma proferente, omnis ea Ticinensiu̅ turba suo recenti moero [2554] re & cultus deformitate miserabilis, ad praetorium contendit: atq; ibi patricij ordinis Franciscus Boticella, proiectus ad pedes Lotrechij effecit, vt is ad misericordiam versus, Rauennatem ex aduerso promissum muralis coronae praemium ex diplomate repetentem, blandis verbis admonuerit, vt praemium potiùs nauatae fortiter operae ex sua liberalitate oblatum accipere vellet, quàm tanta acerbissimè direptae ciuitatis miseria laetari, ardere???ue demùm inuidia aliquando ei & Rauennatibus nocitura. Ita???ue vel indignabun dus miles pro aenea statua pecuniam à quaestoribus accepit, quantum satis est, pro murali corona ex auro puro fabricanda, quae in fidem virtutis suae, cum elogio Rauennate in templo poneretur. Iouius lib. 25. Hist. SPOLIA HONORIFICA. M. Antoninvs Pius Imp. sellam regiam Parthorum regi repetenti, quàm Traianus ceprat, pernegauit. Iul. Capitolinus. GLORIAE CONSERVANDAE STVDIVM, RESPEctu Meriti, cuius praemium gloria videtur esse. Conseruare honorem debitum. Sapientiae, Ervditioni. Plutarchi frater Lamprias narrat apud Plut. in com. de Ei Delphico, Sapientes illos, qui à nonnullis appellati fuerunt sophistae, numero quinq; fuisse, Chilonem, Thalem, Solonem, Biam, Pittacvm. Postquam verò Cleobulus Lindiorum tyra̅nus, inde Corinthius Periander, qui nulla ornati virtute vel sapientia fuerunt, sed opibus, amicis, & beneficij vim fecerunt gloriae, ac nomen inuaserunt sapientum, sententias aliquas, & dicta emiserunt & diffuderunt in Graeciam, illorum dictis affinia: stomachantes sanè, illos noluisse quidem istorum detegere insolentiam, neq; publicè de gloria offenisionem suscipere, & digladiari cum hominibus praepollentibus, sed conuenisse eos solos Delphis, collocutos???ue inter se, literam, quae ordine est quinta, & numerum quinarium significàt, sacrasse, contestantes pro se ipsi apud Apollinem, esse quinque se, repudiantes???; & reijcientes vt ab se alienos septimum & sextum. Thales Milesius magno vir & sublimi, vt notum est, ingenio fuit: multa???; admirabilia cùm in alijs disciplinis, tu̅ in Astrologia primus excogitauit. Is cùm reperisset, quam rationem haberet magnitudo Solis ad magnitudine̅ eius circuli, quem Sol ipse annuo cursu metitur ac conficit, quo???; modo in Geometrica subtilitate demonstrari posset: eam rationem cum Prienensi quodam homine & talium rerum curioso, ac diuite & copioso communicauit. Qui & acumen Thaletis, & inuenti pulchritudinem admiratus, praemium à se illum, quantum vellet, optare iussit. Nullum te, inquit, aliud praemium posco, Thales, nisi, vt ne tibi vnquam huius inuenti gloriam arroges, sed si quando eius alios participes facere volueris, auctorem illius esse me perpetuò profitearis. Ant. Muretus lib. 12. Var. Lect. cap. 12. Eratosthenes Cyrenaeus inuenta̅ à se cubi duplicandi ractionem, duabus datis, in tabula descriptam anathematis loco dijs in templo dedicauit. Proclus. D. Hieronymvs in eo libro, quem de Viris illustribus scripsit, in eorum catalogo se ipsum quoq; connumerat: diligenti etiam cura omnibus voluminibus, quae vsq; ad eam diem scripserat, titulos ac nomina sua indens. Avgvstinvs quoque in Confessi onibus propriam vitam doctrinam???; luculenter, cùm aliud agere videretur, expressit. L. Activs tragicus C. Iulio Caesari in poëtarum collegium venienti nunquam assurrexit, quòd in comparatione communium studiorum maiorem se eo in loco esse confideret. Vergilivs cùm duos hosce versiculos valuis Imp. Augusti noctu affixisset, sed absq; nomine: Nocte pluit tota, redeunt spectacula manè, Diuisum imperium cum Ioue Caesar habet: Bathyllus quidam sciolus [Greek words] illud sibi tribuit, & ex alieno labore quaestum gloriae fecit. Id vbi Maro animaduertit, honoris sui causa asserendi, & alienae ambitionis detege̅dae caura, quater hoc hemistichion, Sic vos non vobis, ijsdem valuis affixit. Quaerente Augusto vt compleretur, cùm plerique id frustra conati essent, Vergilius praeposito monosticho, sic suppleuit: Hos ego versiculos feci, tulit alter honores. Sic vos non vobis vellera fertis oues. Sic vos non vobis fertis aratra boues. Sic vos non vobis nidificatis aues. Sic vos non vobis mellificatis apes. Donatus in vita Vergilij, & Gyraldus Dialogo 4. Histonae poëtarum. Fortitvdinis Bellicae. Cùm Lacedaemonii & Athenienses à Gelone Syracusanorum tyranno auxilia contra Xerxem implorarent: Gelo se maximas copias missurum respondit, ea lege, vt ipse esset aduersus Xerxem Graecorum imperator. Syagrus Spartanus liberè respondit: Ò quàm eiularet Pelopides Agamemnon, fi audiret Spartiatas imperium commisisse Geloni & Syracusanis. Atheniensium verò legatus similiter, non imperatorum, sed exercitus indigam Graeciam respondit: & primas se quidem Lacedaemonijs terra mari???; tribuere, illis verò recusantibus, ad se id muneris spectare. Gelon legatis auditis, eos Sicilia excedere iussit, renunciaturos Graeciae, ver illis ex anno exaruisse. Comparabat enim exercitum suum veri, tempori praestantissimo totius anni, quo tanquam vere destituti, nullos victoriae fructus contra Barbarum habituri essent. Herodotus lib. 7. Tyrtaeus Atheniensis ludimagister, Spartanis ex oraculo dux datus ab Atheniensibus bello Messenico, ciuitate donatus est à Lacedaemoniis. Pausanias Cleombroti interrogatus, Quid ita? Ne, inquit, nobis vnquam peregrinus fuisse dux videatur. Caelius lib. 18. c. 5. A. L. Mechanicae peritiae, indvstriae. Darius contra Scythas profectus, Bosphorum Thracium ponte sublicio iungi fecit. Eo ponte delectatus, auctorem eius Mandroclem Samium donauit decuplo. Ex cuius primitijs Mandrocles pictis animalibus, commissionem Bosphori, & regem Darium Medico solio sedentem, ac suas copias traducentem, effin xit, eam???ue picturam templo Iunonis dedicauit, cum inscriptione. Sostratvs Cnidius architectus. Vide fol. 2572. Mamvrii fabri, & Constantinopolitani architecti studium in fama nominis perpetuanda, vide sub Tit. Mechanicarum artium honor. Religioni. Pompam sacrificiorum veterum Apuleius lib. 11. Asini aurei graphicè describit, quibus auctoritatem & maiestatem religioni per se stultae & ridiculoe conciliare studebant. Hvgo Caesariensis, Gallus eques, ab Almarico Hierosolymorum rege legatus ad Elhadechum Calypham Cayri missus, vt aduersus Calypham Baldacensem cum eo foedus iniret: cùm è more data vtrinq; dextra, res stabilienda esset, vt vidit Hugo Calypham non dignari eum dexterae suae contactu, & idem Sulthanum Suar & Admiratos faccre, dicentes Calyphae personam humanam excessisse conditionem, & ceu sacram, fas non esse ab homine contingi, praesertim qui diuersa coleret numina: denunciauit se infectis rebus inde abiturum, nisi Calypha eo modo, quo ipse Almarici regis nomine, dextera data ac iureiurando foedus sanciret. Coactus igitur, cùm ita rerum; necessitas vrgeret, Calypha, dexteram Hugoni, sed sericeo velatam panno porrexit. Contingere autem eam Hugo abnuit, nisi cùm ipse nudam porrigeret dextram, nuda etiam à Calypha porrigeretur. Itaque Hugonis grauitas extorsit, vt nudam ipse quoque dextram Calypha daret. Fulgosus libro 6. cap. & Egnatius. Leo X. Pont. sacra confecit, singula???ue caeremoniarum obiut munia singulari cum maiestate, vt non falsò nemo superiorum Pontifi cum eo augustiùs & decentiùs sacrificasse diceretur. Iouius in eius vita lib. 4. Dignitati. Sacrae, Sacerdotali, Pontificiae. Wartinvs Turonensis episcopus, à Maximo tyranno inuitatus, cùm à multis principibus viris vnà recumbentibus primus poculum accepisset, in quo circumferendo (sicuti tunc mos erat) dignitaris ratio habebatur, eo gustato, presbytero suo post se hauriendum porrexit: neminem exillo conuiuarum numero digniorem decernens, cui secundum honoris locum daret. Mar. lib. 3. c. 5. Cùm Eusebia Constantij Imp. vxor, superbia elata, ab episcopis adoraretur: solus Leontivs Tripolis Lydiae episcopus domimansit. Pollicetur illa se ecclesiam illi maximam extructuram, & affatim pecuniae praebituram, si se conueriret. Cui ille: Non mihi, inquit, sed Deo gratificaberis, hoc faciens. Tu verò si me ad te venire voles, sic agito. Vbi in tuum venero conspectum, de solio descende, caput benedictioni manuum mearum submitte. Ego in tuo sedens throno, tibi cùm videbitur sedendi potestatem faciam. Illa vehementer commota, [2555] rem marito exponens, eum ad supplicium de episcopo sumendum instigauit. Is Leontij animo collaudato, vxorem in gynaeceum ablegauit. Suidas. Pivs II. Pontifex Perusiam ingressus est, equo vectus candidissimo, duodecim eodem candore praecedentibus, stratis purpura, sine sessore, frenis aureis, magistratibus purpuream vmbellam auro intextam praeferentibus, sub quam ipse candida syndone, stola aurea commissa, & purpureo galero vehebatur. Pompae causam praetendit, quòd post eiectum Bonifacium septuaginta iam annis Perusini Pontificem intra vrbem non aspexissent. Campanus in eius vita. Fuit is dies, quo Leo X. appellatus, Romae anno in MDXIII XI Aprilis coronatus est, omnium qui à Gothicis temporibus Romanae vrbi feliciùs illuxerint, longè clarissimus. Nunquam enim vllu̅ vel ampliore vel ornatiore hominum concursu spectaculum celebratum fuisse, vel legendo, vel audiendo, meminerant. Protectae erant aulaeis regiones, ridebant ianuae ciuium festa fronde, & floribus fenestrae stratae tapetibus ornabantur: in omnibus biuijs triumphales arcus occurrebant, ad veteris Romanae magnitudinis exemplum picturis & statuis mirum in modum exornati: Cardinalium & antistitum comitatus vsque ad humiliora seruitia serico & purpura, multóque item auro praefulgebat: ipsi Cardinales sacras aureas & pictas induti vestes, militaribus equis vehebantur. Praetulit Romanae Ecclesiae vexillum Alphonsus Ferrariae Princeps, qui ad componendam controuersiam, & ad praestandum officium benignis literis accitus aduenerat. Affuit & Franciscus Vrbinas Vrbis praefectus. Rhodiae verò militiae vexillum armatus detulit Iulius Medices, quum neque ipse, neque vllus omnino vel sapiens crederet, in tanta Senatorum & Seniorum turba, quod in abditis fatis erat, eum mox Romae regnaturum: & fortè ea die coronationis ad felix augurium, mortuo Pactio Cosmo, antistes Florentinus vixdum exutis armis est effectus. Sparsa est à quaestoribus per omnes regiones larga manu aurea argentea???ue pecunia, tanta Leonis liberalitate, vt ipsi centum millibus aureis eam pompam pontifici constitisse faterentur. Iouius in Leone X. lib. 3. & Guicciardinus lib. 11. Regiae, Maiestati imperii. Persarvm regis currum assectabantur armatorum decem millia, hastis argento coruscantibus, spiculis etiam auro praefixis. Si quando mouenda forent castra super regis tabernaculum, quod augustale dicimus, conspicua omnibus promicabat Solis imaguncula, crystalli inclusa globo. Quum progredi cepisset agmen, ignis, quem ipsi sacrum aeternum???ue vocabant, argenteis altaribus praeferebatur. Sicuti apud Graecos irroborauerat mos, vt in prima staret acie vates laureos gestans ramos & corollas, quem vocabant pyrphorum (cuius meminit Pollux, & Suida) quoniam lampada item praeferret. Eum iure belli violasse, summum habebatur scelus. Ignem sacrum insequebantur magi, magos trecenti sexaginta quinque iuuenes puniceis velati amiculis. Ij tot erant, quot in anno dies. Mox erat Ioui sacer currus, quem albi traherent equi. Post quos insigni magnitudine visebatur equus Solis, sic enim dicebatur. Equorum moderatores aureis virgis ornati, albis item vestibus visendos se praestabant. Aderant pòst, vehicula auro caelata & argento. Insequeba̅tur, quos Persae Immortales vocant, decem millia numero. Ante omnes Barbaros hi luxu praediuite honestabantur. Torquibus inter eos aureis exculti quidam incedebant. Auro distincta vestis decorabat alios, tunicis manicatis quidem, sed gemmarum specie ornatissimis. Ab ijs constituebantur, quos regis cognatos vocabant, quindecim millia numero, feminas diceres, ita ornamentorum luxu ac delicijs diffluebant, Doryphorae vocabantur veluti satellites, regis currum anteibant regio insignes cultu. Currus latera deorum simulacris erant decora, auro argento???ue conflatis. Iugum gemmis collucebat. Eminebant ex eo simulacra duo aurea, cubiti mensura, interiacente expansis alis aquila, materiae eiusdem. Sphragida, id est, anulum regis signatorium, vel id genus aliud, Cyri praetulisse imaginem, proditur memoriae: etiamsi tradunt alij fuisse Darij equum: quo adhinniente regnum is arripuit. Sunt & qui regis fuisse ipsius malint. Caelius lib. 8. cap. 2. Antiq. Lect. Alexandrvm Macedonem puerum adhuc inter eiusdem aetatis aequales constitutum, quidam cùm percunctarentur, Libentérne certaturus esset in stadio (pedum enim praestabat pernicitate) Atqui perlibenter, respondit, si certaturi secum reges essent. Plut. in Apoph. Alexander Mammeae Imperator sibi fecit argyroaspidas & chrysoaspidas milites cu̅ clypeis auratis & argentatis, Alexandrum Macedonem sequutus: quem tradunt militum armis argenteas laminas, equis verò frenos aureos addidisse: loricas demùm quasdam auro, quasdam argento magnificenter donasse. Lampridius. Valentinianvs I. Imp. electus cùm instare̅t milites, vt sibi Imperij socium deligeret: Vestrum quidem (inquit) fuit, priuatum me ad Imperij extollere dignitatem: res autem administrare, non iam vestri, sed nostri erit arbitrij esse. Itaque vos deinceps imperata facere, & quietos esse: me autem, quid facto opus sit, curare decet. Nicephorus Callistus lib. 11. cap. 1. Eccles. hist. assumsit ergo Valentem fratrem. Magistratvs. Anaxilas miranti, cur regibus non assurgant Ephori, id???ue cùm à regibus creentur: Eandem ob causam, inquit, ob quam Ephori praesunt. Plut. in Apophtheg. Pericles populi partes contra suum secutus genium, saltem vt Cimonis potentiae, qui optimatibus nitebatur, sese opponeret, institutum vitae commutauit. Vna via videres in vrbe ad forum & ad curiam euntem. Conuiuia, eam???ue comitatem ac consuetudinem omnem abrupit, tanto???; spacio quo in repub. est versatus, nemini amicorum coenam condixit: Euryptolemo excepto consobrino, cuius nuptijs, dum libatum esset, interfuit, inde surrexit. Detrahunt enim familiaritates illae facilè fastum omnem, & maiestas existimationis haud temerè in co̅tubernijs retinetur. Enimuerò vera in virtute pulcerrimo illa videntur, quae apparent maximè: neque est in bonis viris perinde alienis ad mirabile quicquam, atque vita quotidiana familiaribus. Hic verò etiam assiduitatem refugiens & fastidium populi, quasi ex interuallis progrediebatur, neque omni de re dicebat, neque semper prodibat in concionem: verùm sicut Salaminiam triremem dicit Critolaus, ad negotia se reseruabat grauiora: caetera per amicos transigebat & oratores familiares suos. Plut. in Pericle. Themistocles Atheniensis, quòd fides pulsare recusarit, indoctior habitus est. Abstinuit verò consustò à cithara, quòd eam amplitudini suae nequaquam conuenire arbitraretur. Platina lib. 2. de Optimo ciue. Nobilitati. Tvm Reipvblicae. Persarum reges neminem in conspectum admiserunt, nisi priùs ante podes eorum procubuissent. Quam consuetudinem cùm Ismenias Thebanus, qui legatus ad eos missus à Thebanis erat, sciret: in regis conspectum veniens, anulum de industria ad pedes cadere permisit, quem se flectendo collegit. Atque hoc modo & Graecorum dignitati, & regis superbiae satisfecit. Aelianus de Var. hist. Tisaphernis accusandi gratia Conon Atheniensis à Pharnabazo ad Regem Artaxerxem missus, posteaquam venit, primùm ex more Persarum ad Chiliarchum, qui secundum gradum imperij tenebat, Tithraustem accessit, se???ue ostendit, cum Rege colloqui velle: nemo enim sine hoc admittitur. Huic ille, inquit, Nulla mora est: sed tu delibera, vtrùm colloqui malis, an per literas edere quae cogitas. Necesse est enim, si in conspectum veneris, venerari te Regem (quod [Greek words] illi vocant) hoc si tibi graue est, per me nihilo seciùs editis mandatis conficies, quod studes. Tum Conon: Mihi verò, inquit, non est graue quemuis honorem habere Regi: sed vereor, ne ciuitati meae sit opprobrio, si cùm ex ea ciuitate sim profectus, quae caeteris gentibus imperare consueuerit, potiùs Barbarorum, quàm illius more fungar. Itaque quae huic volebat, scripta tradidit. Probus in Conone. Ciuitate Romana, Cannensi clade perculsa, cùm admodum tenui filo suspensa reipublicae salus ex sociorum fide penderet, vt eorum animi ad imperium Romanum tuendum constantiores essent, maiori parte Senatus principes Latinorum in ordinem suum sublegi placebat. Anius autem Campanus etiam consulem alterum Capuae creari debere asseuerabat. Sic co̅tusus & aeger Romani imperij spiritus erat. Tunc Manlivs Torquatus, filius eius, qui Latinos apud Veserim inclyta pugna fuderat, quam poterat clara voce denunciauit: Si quis socioru̅ inter Patres C. sententia̅ dicere ausus esset, co̅tinuò se ipsum interemturum. Hae vnius minae & Romanorum languentibus animis calorem pristinum reddiderunt, & Italiam ad ius ciuitatis exequendam consurgere passae non sunt: nanque vt patris armis, ita verbis filij fracta cessit. Val. Max. lib. 6. capite. 4. In conditionibus, quas cum Mithridate aduersus Romanos Sertorivs iniuit, misso in Asiam Mario praetore, vt suo, ac populi Romani nomine eam prouinciam obtineret: cauit, vt cum fascibus Mithridatem Marius praecederet, donec in ea prouincia Mithridates maneret. Plutarchus. Legatis exteris???ue gentibus in senatum admissis, Romanos consules nisi Latinè responsa dare consuesse fertur. Alexander lib. 4. capite 11. Generis, Familiae splendori. Oedipvs Creonti tyranno supplex fieri, quamuis infinitis malis pressus, renuit, apud Eurip. in Phoenissis, in quiens: [Greek words], [Greek words] [Greek words]. Non tamen implicans circa tua manus genua, ignauus videbor. Meam enim pristinam nobilitatem non perdam, neque quamuis infelix sum.
|| [2556]
Orestes ob parricidium morti adiudicatus ab Argiuis, cum Pylade consilium capit de Menelao & Helena, à quibus desertus fuerat, interficiendis, inquiens: [Greek words] [Greek words] [Greek words], [Greek words] [Greek words]. [Greek words]. Agamemnonis profectò filius natus sum, qui Graeciae Imperium obtinuit, dignus habitus, non tyrannus, sed tamen vires dei cuiusdam habuit: quem non dehonestabo, seruilem exhibens mortem, sed liberè animam amittam: Menelaum verò vlciscar. Vnum enim si adepti fuerimus, rectè negotium succedet. Boleslaus caeso D. Venceslao fratre, principatum Boëmiae adeptus, cùm vindicem metueret Otthone̅ I. Caesarem, Hunnorum ad Augustam victorem, vicum, quem, inhabitabat, Boleslauiam dictum, fossis, vallis, moenibus cingendum muniendum???ue suscepit, & quò celeriùs susceptu̅ opus perficeret, vicinae nobilitati iniunxit, vt certum quisque paterfamilia̅s colonorum suorum numerum operi continuando attribueret. Cepit abnuere operam eiusmodi Senex quidam nobilis, inquiens: Exemplum se à maioribus non accepisse, vt aedificandis muris operam aliquam locaret, sed potiùs vt pro salute principis in campo & in ipsa acie seu eques seu pedes, dimicaret. Eum Boleslaus euestigiò confodit. Dubrauius lib. 5. Professionis. Libanivs sophista, ex Antiochia Coelesyriae ciuitate, cùm in Iuliani principis dignationem venisset, praefecturam praetorij respuit: dictitans esse plus sophistam, quàm praefectum. Suidas apud Volat. lib. 16. Anthrop. Idem de Libanio scribit Eunapius. Aristides sophista è ciuitite Hadrianorum Mysuae, cùm Smyrnae doceret, adueniente fortè M. Antonino principe, vnus ex omnibus non processit obuiam. Philostratus. Victoriae. Aeschylvs Atheniensis, suum nomen & patriae, inscripsit carmini de pugna Marathonia. Pausanias in Arcadicis, & Gyraldus in eius vita. Fuitantiqua Imperatorum consuetudo, ad quae loca extrema cum exercitu vel classe penetrassent, ibi aliquod suae expeditionis relinquere monimentum. Sic Bacchvs columnas duas erexit in Oriente: Alexander Indicae militiae terminos aras apud extremos Indos instituit. Strabo lib. 3. Hercvles apud Gades duos montes, teste Dionysio de Situ orbis, suae fortitudinis testes reliquit. Victo ad Zamam Annibale memorabili strage, Carthaginenses consternati animo, legatos ad P. Scipionem mittunt, qui ciementiam victoris implorent, & multis precibus pacem exposcant. Iam Romae de prouincia Aphrica contentiones erant, & alter ex nouis consulibus in exercitum properabat pari imperio ad gerendum bellum. Quamobrem veritus Scipio, ne tanti belli confecti gloria ad alium perueniret, aequo animo à legatis Carthaginensium se exorari passus est. Auctor eius vitae. Alcibiades cùm Hellespontum Atheniensibus subiecisset, in patriam reuertens, Atticas triremes oleaginis ramis, tenijs & coronis coronauit: tum captiuas naues coniungens extremis amputatis partibus ad ducentas, vectandis equis fabrefactas, spolijs plenas, armis???ue Laconicis ducens, adnauigauit. Triremis, in qua ipse nauigabat, ad claustra vsque Piraei purpureis velis accurrit. Ast vbi fuit intus, remiges???ue remos ceperunt, Chrysogonus Pythicam stolam indutus, naualem rhythmum cecinit: Callipides autem tragicus scenae stolam indutus, gesticulatus est. Quamobrem peruenustè dixit quidam: Neq, duos Lysandros Sparta tulit, neque duos Alcibiades ferrent Athenae. Athenaeus lib. 12. cap. 16. Veterum Gothorvm ac Sueonum antiquissimus mos erat, vt vbicunque locorum victorias essent consecuti, illic saxa ingentia erigerent: quibus praeclara gesta breuissimo titulo insculperent. Id quod ex votustissimis rhythmis intelligere licet. Sunt in Septentrionalibus locis apud Helsingos potissimùm, montes cinericij coloris, marmoream duritiem longè exuperantes: qui plerunque terrae motu, fulgure, vel alio naturae impulsu ita concuti solent, vt disiecta saxa partim formam pyramidis, partim quadratarum columnarum, partim obeliscorum suscipiant. Saxa verò à Gigantibus ac pugilibus erecta, nullibi frequentius, quàm apud Ostrogothos & Vestogothos, ac superiores Sueones in triuijs conspiciuntur, etiam in vastis solitudinibus. Habent haec saxa, in plerisque locis erecta, longitudinem X, XV, XX, aut XXX, & ampliùs latitudinem quatuor vel sex pedum, mirabili situ, ordine, ac charactere: literato recto???ue & longo ordine pugilum certamina, quadrato turmas bellantium, sphaerico familiarium designant sepulturas, cuneato equestrium ac pedestrium acies triumphasse. Scripturae verò à dextro latere in pede saxorum inchoatae, vsque in verticem, & tandem reflectendo in sinistro pede finitae, vel iterum eodem ordine interiùs eleuatae depressae???ue terminantur. Habent???ue singulae literae spissitudinem atque longitudinem digiti maioris humani. Olaus Magnus lib. 1. cap. 30. Atila, Hunnorum rex, Ioannis episcopi Rauennatensis Arriani pollicitis placatus, pacem quidem vrbi dedit, certam tamen moeniorum partem dirui lussit, & per ruinas cum toto exercitu ingressus est, vt hac ratione posteris testatum relinqueret, viribus subigi vrbem potuisse, nisi clementia seruata fuisset. Nicolaus Olaus cap. 15 in Atila. Otho Vicecomes, superatis Turrianis, Mediolani imperio potitus, insigni pompa in speciem triumphi receptus, cunctos qui aduersarum partium fuerant metu liberauit, habuitque orationem, ciuili clementia & Christiana pietate plenissimam, pacatis???ue omnium animis, respublica ad eius nutum constituta est. Dedicauit subinde aram in templo maximo diuae Agneti, quam in praelio vouerat, addidit???ue agros in alimenta sacerdotum, qui quotannis eius diei memoriam celebrarent. Id???ue adhuc in vrbibus Mediolanensi imperio contributis, praetores decuriones???ue ad turbarum cantum instauratis sacris, religiosè repetere quotannis post ducentos & sexaginta annos constat. Iouius in eius vita. Io. Huniades, regni Hungarici administrator, miserat ad Huldricum Ciliae comitem suae vitae insidiantem, vt ad se veniret in castra. Comes legatis respondit: Non ego comes & princeps, & tam nobili familia natus, ad te veniam, hominem nouum, & nostra aetate nobilitatum. Tum Ioannes: Non ego (respondit) tuis maioribus, sed tibi me comparo: quanquam neque illis cedam, qui pugnando pro Christiana religione nobilitatus, maius lumen posteritati meae comparaui. atque vt in te Ciliensis comitatus turpiter extinguitur, ita in me domus Nistricensis splendidè exoritur. Aeneas Syluius de dictis Sigismundi & Friderici Impp. GLORIAE CONSERVANDAE STVDIVM, RESPECTV MODI. QVATENVS SCILICET GLORIA propagatur, ampliatur. Respectu Rervm, per qvas. Vt per Scripta. Lysander Lacedaemonius, Choerilum poëtam secum semper habebat: vt carminibus ea celebraret, quae ipse armis atque virtute gessisset. Plutarchus in Lysandro. P. Scipio Africanus maior, Ennij poëtae effigiem in monimentis Corneliae gentis collocari voluit, quòd ingenio eius opera sua illustrata iudicaret: non quidem ignarus, quàm diu Romanum imperium floreret, & Africa Italiae pedibus esset subiecta, totius???ue terrarum orbis summum culmen arx Capitolina possideret, eorum extingui memoriam non posse: si tamen illis literarum quoque lumen accessisset, magni aestimans. Val. Max. lib. 8. cap. 15. & Cic. pro Archia. Cn. Pompeivs Magnus, Theophanem Mitylenaeum, scriptorem rerum suarum, in concione militum ciuitate donauit beneficium per se amplum accurata etiam & testata oratione prosecutus. Quo e???ectum est, ne quis dubitaret, quin referret potiùs gratiam, quàm inchoaret. Val. Max. lib. 8. cap. 15. & Cicero pro Archia. Decius Brvtvs, familiari cultu & promta laudatione Aceij poëtae delectatus, eius versibus templorum aditus, quae ex manubijs consecrauerat, adornauit. Val. Max. lib. 8. cap. 15. & Cicero pro Archia. M. Tvl. Cicero, longa epistola à L. Luceio, ciue Romano, enixè petijt, vt Catilinariae coniurationis historiam seorsim ab alijs rebus, ad propagandam nominis sui famam, scribere vellet: neque abstinuit illud quoque deposcere, vt in ea etiam aliquid amicitiae daret, ipso???ue viuente eam ederet, vt viuens gloria sua perfrui posset. Fulg. lib. 8. cap. 15. Testatur [Greek words] suam Cic. passim alioqui praesertim in oratione pro Archia. C. Marivs etsi illiteratus, literatos tamen fouit, quorum scriptis res suas aeternitati consecrandas sperabat. Cicero pro Archia, & Plutarchus. Avgvstvs Caesar cùm testamentum suum scripsisset, libel [2557] los etiam quatuor adiecit: in quorum secundo res ab se gestas ideo annotauit, vt in columnis aeneis ad sepulcrum suum inscriberentur. Dion. Adrianvs Imp. magna diligentia rerum suarum historiam scripsit: & ne ei nominis sui inscriptio fidem adimeret, sub libertorum suorum nomine edidit. At Imp. Severvs, non alterius, sed suum imposuit titulum. Fulg. lib. 8. cap. 15. Cosmvs Medices, Leonis X. Pp. proauus, studiosis egregijs???ue rerum scriptoribus fauendo, donando???ue, immortalitatem, literarum beneficio, gloriosa quadam auiditate concupiuit: quòd ciues, quibus ipse permulta pecuniae atque honorum beneficia contulisset, vel immemores aliquando futuros, vel omnino interituros diceret: item???ue praetoria, villas, templáque ab se regio sumtu aedificata, haud multò pòst vel temporis vel hominum iniuria labefactari posse, ac absumi penitùs arbitraretur. Iouius in vita Leonis lib. 1. Alfonsvs Aragonius, Siciliae rex apud se Antonium Panormitam, insignem eo seculo poëtam, item Bartholomaeum Faccium, historiae scribendae peritum habuit, qui gestas ab eo res scripserunt. Fulgosus lib. 8. cap. 15. Inscriptiones. Semiramis columnae gesta sua inscripsit, his verbis: Me natura quidem mulierem finxit at ego rebus gestis nullo fortissimorum virorum inferior extiti. Etonij???ue regnum tenui, ad orientem terminans fluuium Hinamanem, ad meridiem eam terram, quae thure ac myrrha abundat: ab hyeme Saccas & Sogdos. Mare antea nemo Assyriorum vidit: ego verò quatuor, quibus propter longinquitatem appropinquare nemo potest. quis enim ea impetus continet? Fluuios coëgi fluere, quocunque vellem. volui autem, quò conduceret. Terram sterilem foetam reddidi. fluuijs enim meis eam temperaui. Munitiones inuictas constitui. In via petras ferro domui. Vias meis pecunijs straui, quas ne ferae priùs ambulauerant: & à rebus gerendis satis mihi superfuit temporis, quod mihi & amicis impertiui. Polyaenus lib. 8. Darivs rex, ad Tearum amnem Thraciae cippum erexit cu̅ inscriptione gestorum suorum. Herodotus. Artemisium Euboeae est supra Hestiaeam ad Boream expansum litus: vbi prima velitatione Xerxis classem Graeci superarunt, ductu Eurypiadis Lacedaemonij, prudentia Themistoclis Atheniensis. Fanum habet non amplum, Dianae Orientalis cognomine. Ei est lucus circumiectus, & cingunt pilae, lapide candido coactae. Lapis, si manu confricetur, colorem & odorem repraesentat croceum. Earum pilarum in vnahaec carmina sunt incisa: Diuersas Asiae gentes certamine quondam Nauali hoc fudit ventisono in pelago. Victor Cecropidum populus, Medis???ue peremtis Dictynna haec posuit clara trophaea tibi. Monstratur huius litoris locus, qui ex multa circumiecta arena cinereum puluerem & atrum ex imo edit velut adustum, vbi naufragia & cadauera putantur cremasse. Plutarchus in Themistocle. Aedificia. Oratores, Thucydidis erantasseclae, Periclem sumtuosis aedificijs pecuniam dilapidare, & vectigalia euertere criminabantur. Ibi pro concione, An mulrum impensum esset, requisiuit ex populo. Permultum verò, cùm respondisset: Ne ergo vobis, inquit, sed mihi referatur expensum, meum???ue ipsius nomen his monumentis inscribam. Sub hoc Periclis dictum vel viri magnitudinem animi obstupescentes, vel de operum cum eo certantes gloria, sublata voce: Ex aerario impenderet, erogaret???ue, nullo sumtus respectu, iussêre. Plutarchus in Pericle. Avgvstvs Caesar, vt Actiacae victoriae memoria celebratior in posterum esset, vrbem Nicopolim apud Actium condidit: ludos???ue illic quinquennales constituit: & ampliato vetere Apollinis templo, locum castrorum; quibus fuerat vsus, ex ornatum naualibus spoli js, Neptuno ac Marti consecrauit Suetonius. Traianvs quum Mysios & Dacos domuisset, in suae victoriae monumentum Nicopolim in Istri ripa condidit, & prae caeteris duas colonias deduxit, quas Vlpianas à suo nomire denominari iussit. Item in Danubio pontem erexit, opus perquam admirabile vt Dion in Traiano scribit: cuius hodie quoque pilae nonnullae spectantur. Bonfinius lib. 1. Dec. 1. Anathemata, Donaria sacra. Pausanias Lacedaemoniorum rex, cùm tyrannidem affectaret, inscripsit donis, quae dedicauit apud Delphos, hoc epigramma: Graecorum postquam dux Medorum agmina fudit Phoebo Pausanias haec monumenta dedit. Quod cùm Graeci non ferrent & improbarent, missis Delphos legatis Lacedaemonij hoc eraserunt: & ciuitatum nomina, vt aequum erat, inciderunt. Plut. de Herod. malig. Hannibal Carthaginensium dux, circa Laciniae Iunonis templum castra habens, aram deae dedicauit, cum titulo rerum omnium à se gestarum, Graecis Punicis???ue literis sculpto. Sabellicus lib. 5. En. 5. T. Quintius Flaminivs plurimùm ob liberatam Graeciam gloriatus, cùm Delphis clypeos argenteos & scutum suum dedicaret, inscripsit ijs: Dicite iò celeri, quibus est equitare voluptas, Voce, Iouis soboles, dicite Tyndaridae Iò Lacedaemonij reges: nam munera dextra Vobis summa Titus praestitit Aeneades: Nam libertatem reparauit Graiugenarum, Triste tyrannorum quae tulit antè iugum. Donum etiam Apollini coronam auream tulit cum hac inscriptione: Hanc tibi fulgentem dedit auro, Phoebe, coronam, Diuinum cupiens condecorare caput, Aeneadum ductor magnus. Sed Apollo vicissim Virtutis tribuas tu decus alme Tito. Plutarchus in Flamminio. Belisarivs, posteaquam in Italia saepiùs Gothos deuicit, regem???ue eorum Vitigen, & in Africa Vandalorum regem Gilimerem cepit, Africam quoque & Siciliam recepit, & de Persis triumphauit: Cruci aureae, gemmis contextae, centum pondo, Graecis Latinis???ue literis, victorias suas inscripsit, atque eam Romae S. Petro apostolo munus dedit: ratus ob religionem, perpetuum atq; insigne omnib. seculis militaris virtutis suae monumentum fore. Fulg. & Egnat. lib. 8. c. 15. ex Procop. Alfonsvs Ferrariensis Dux rostra Venetarum nauium in Pado ad Pulisellam captarum in templo maximo Ferrariae suspendit, victoriae monumenta. Iouius in Alfonso Atestino. Statvas, Imagines, Pictvras. Semiramis quum & lapis deficeret, & maius aliquid concupisceret, quàm quod aere posset assequi: apud montem Mediae, qui Bagistanus dicitur, in petra stadiorum septem & decem suam insculpsit effigiem, quam viri centum donis venerarentur. Caelius lib. 29. cap. 24. Alexander Magnus edicto vetuit, ne à quequam pingeretur, praeterquam ab Apelle: aut à quoquam aere sculperetur, praeterquam à Lysippo, artificibus illius aetatis praestantissimis. nam hoc quoque iudicabat ad principis dignitatem pertinere. Henricvs II. Imp. Vngaros in Saxonia magna strage vicit. Pugnam in coenaculo domus regiae Merseburgi depingendam curauit. Cuspinianus. Conradvs Imp. occupata Neapoli anno Sal. 1253. moenia deijci, propugnacula solo adaequari voluit. In cathedrali te̅plo aeneus equus absq; freno antiquitatis monumentum spectabatur, ei frenum addi, & hos versus inscribi iussit: Hactenus effrenis, domini nunc paret habenis: Rex domat hunc aequus Parthenopensis equum. Aegidius Corrozetus de Dictis & factis mem. Otho Vicecomes ad Caracam profligatis Turrianis, anno Salutis 1277. atque ita debilitatis, vt Mediolanenses eum receperint, eius summae victoriae historiam pingendam curauit in Angleriana arce, regio sumtu ab se aedificata: extant???ue adhuc in maximo testudinato???ue conclaui incorruptae praeliorum cum veris ducum vultibus imagines, Latinis elogijs passim singula rerum argumenta indicantibus. Iouius in vita Othonis. Evgenii IV. Romani Pontificis studio dissidens Graecia inter se reconciliata fuit, concilio oecumenico Florentiae indicto. In quo Palaeologus ipse Constantinopolitanis Imperator interfuit, ipse???ue patriarcha cum vniuerso suo clero praesens affuit. Quare tunc expetita per tot annos concordia inter Latinos Graecos???ue homines felicissimè successit. Id quod Eugenius ipse non literis tantùm Graecis Latinis???ue mandari curauit, sed reliquis etiam subministrauit, foribus ex aere ad diui Petri templum fabrefactis, quae rem perpetuam etiam vulgò testarentur. Egnatius & Fulgosus libro octauo, capite 15. Hostasivs Rauennas statuam Antonini Caesaris; quam Ticinenses olim Rauennatibus eripuerant, suae patriae in victoriae praemium reponere nititur. Vide suprà, Ornamenia publica conseruare. Solimannvs Turcorum Imp. per deditionem accepta Buda, interfecto rege Ludouico, duas statuas aereas per probatissimos olim artifices Mathiae regis iussu fabrefactas, Constantinopolim duci, ac super bases è marmore pulcerrimo ornatu constructas, veluti, victoriae trophaeum, in foro erigi curauit, anno MDXXVI. Iouius in vita Solymanni. Colvmnas. Hercvles vbi ad Oceanum venit, ab vtroque ibilatere in extrema terrarum ora columnas rerum à se gestarum metas statuisse fertur. Vetus fuit ac quodammodo heroicum, columnas & trophaea, aut quid aliud; quod quaesitae esset victoriae monume̅tum, posteris spectanda relinquere. Fuerunt, qui eas [2558] columnas vitra Gades insulam fuisse arbitrati sint. Alij Gaditani freti angustias Herculeas esse metas autumant. Nonnulli Calpen & Abylen promontoria, quorum Calpe Hispaniae est, contrà Abyle modico interluente freto ex Mauritania respondet. Id Atlantis partem esse scripsêre quidam. Non defuerunt, qui duas opinarentur esse insulas, ipsis promontorijs propinquas, earum???ue alteram Iunonis dictam, seu, vt Artemidorus credidit, Iunonis templum. Alij errabundos his locis scopulos, Herculis columnas appellatos, Pindari fortasse testimonio adducti, qui eas Caderitas portas nominauit, ad quae vsque loca Hercules peruenerit. Dicaearchus, Eratosthenes, & Polybius ad Euripi angustias metas statuêre. Apollinis oraculum ad Herculis columnas Tyrijs respondit coloniam mittendam, quum Gades insula demonstraretur. Fuerunt, qui dicerent eas debere Herculis metas existimari, quae in Gaditani Herculis phano fuisse dicuntur octonûm cubitûm altitudine, quibus magnificentissimi templi sumtus inscriptus esset, nautae???ue vota Herculis reddere, nouis???ue se obligare consueuerant. Sab. lib. 5. En. 1. Boleslavs I. Polonorum rex bellicosissimus, cùm ad Albim & Salam & Ossam fluuios omnia vastasset, in ripa Salae tres ferreas columnas victoriae monimentum & Poloniae limites posuit, an 1008. Idem de Russis victor, an. 1003. totidem columnas ferreas in Borysthene seu Nepro, qua Zula fl. influit, statuisse dicitur. Cromerus lib. 3. & Guagninus in Prussiae descriptione. Machinas. Demetrivs foedere, cum Rhodijs pacto Helepolin apud eos reliquit, magnificentiae documentum ad posteros suae, atque illorum fortitudinis. Plut. in Apoph. Comitatvm, Pompam magnificam. Consule Tit. Magnificemiae in pompis, fol. 2415. Illic Sumtus habetur ratio, heic verò Gloriae, quae huiusce sumtus veluti finis est. Personarvm contra quas conseruatur. Conseruatur honor & defenditur contra eos, qui illum nobis praeripere conantur. Proinde in ijsdem exemplis partium Magnanimitas [Greek words] conseruantium, partim Ambitio [Greek words] auferentium, obseruanda erit, atque adeò diuersis locis accommedanda. Exempla ex pr???ed. Tit. quatenus antagonistas habent, peti possunt non pauca. Meneclides Thebanus orator, Pelopidae & Epaminondae gloriae infestus, Pelopidam cùm criminari non posset, Charonis res gestas ad Plataeas extollere, & tabulam praelij cuiusdam, quo perstringeret Pelopidae & Epaminondae ornamenta, suasit populo, vt in scripto Charonis nomine dedicaret. Hanc rogationem Pelopidas, vt aduersus legum interdicta latam detulit, vrgens non esse ex more Thebanorum aliquem ornare priuatim, sed patriae publicè titulum tribuere victoriae. Plut. in Pelopida. Demosthenes Athenis curator, datus muris reficiendis, eos cùm pecunia sua refecisset, nullis officij relati rationibus, Ctesiphon scitum populi fecerat, vt corona aurea donaretur: ae???ue donatio fieret in theatro populo conuocato, ac praesente omni Graecia, sub hoc titulo: Ea corona donari Demosthenem virtutis ergô beneuolentiae???;, quam erga populu̅ Atheniensem haberet. Aeschines Ctesiphontem ideo violatarum legum accusauit, quòd co̅tra leges rogatione̅ tulisset, quibus cauebatur, ne quisqua̅ populi scitu̅ faceret, vt quis corona donaretur in magistratu, priusquam administrati officij rationes retulisset, quod adeò sanctè obseruari placuit, vt ei qui rationes non reddiderit, neque peregrè profiscisci, neque facultates suas consecrare, neque donaria dijs offerre, nec legare, nec in alienam familiam transire, & aliu̅ honorem in Rep. subire non liceat. Item quod contra eam legem fecerit, quae iubet eos, qui corona donantur, in concione donari, non in theatro, non in conspectu totius Graeciae. Denique falsum esse quod de virtute Demosthenis adscripserit: quoniam nec vir bonus esset, nec bene meritus de Republica. Demosthenes pro Ctesiphonte, aut adeò pro se sub persona Ctesiphontis, respondebat: Se non fuisse in magistratu: quia exactio atque instructio murorum, non in officio & magistratu posita est, verùm in nudo ministerio & curatione duntaxat. Eos magistratus appellari, quos Sexuiri in Thesei templo sortitò distribuunt: quibus???ue populus suffragio suo in comitijs imperia, equitatus decernit. Praeterea, vt hoc, Muros reficere, magistratus esse videretur: tamen se de suo muros refecisse, nec quicquam de publico accepisse: ergo non fuisse obnoxium reddendis rationibus. Nam expensi tabulas, rationes & inquisitores: donationem autem, gratiarum actionem atque laudationem postulare. Atqui ob liberalitatem in Rempublicam, & plures alios coronatos esse, Nausiclem, Diotimum, Charidemum, Neoptolemum. Caeterùm quod de concione aut theatro affertur ab aduersario: alia legem esse, qu??? ibi coronam promulgari iubet, vbi populus voluerit, iusserit: certè vt in theatro & ludis solennibus donaretur, imperasse. De sua virtute ac benemeritis erga Rempublicam, habere se testem ac iudicem vniuersum populum Atheniensem. Etsi replicabat Aeschines, nihilominùs fuisse Demosthenem reddendis rationibus obnoxium, quanquam pecuniam publicam non tractasset: nam & sacerdotes, praecones, & triremiu̅ praefectos iuberi rationes reddere, licet pecuniam publicam non tractent. Praeterea lege ipsa nominatim contineri de ijs, qui nihil ex publico vel sumserunt, vel insumserunt, vt hoc ipsum inscribere ac profiteri teneantur, se nec sumsisse quicquam è publico, nec insumsisse. Denique quod à populo concedi solet, vt corona in theatro proclametur, tum fieri, cùm ab alijs ciuitatibus, socijs, aut foederatis, ciui Atheniensi corona praemio datur: non cùm à populo ipso: tunc enim designatum esse locum vbi id fieri debeat. Attamen reus dimissus est Ctesiphon, vrbe???ue vt calumniator pulsus est accusator, quia verum erat hanc eum accusationem suscepisse, non tam puniendi Ctesiphontis, quàm Demosthenis insectandi & vlciscendi causa, à quo ipse antea malè obitae legationis damnatus esset. P. Aerodius ex Demosthene pro corona. Plutarcho, Libanio, & alijs. IGNOMINIAE, INFAMIAE, DEDECORIS, OBTRECTATIONIS, Detractionis depulsio, propulsatio. Ratione habita Rei, hoc est, Dedecoris quod depellitur. Puta Calvmnia. Consule Tit. Prudentiae in anctoritate sua tuenda, fol. 1732. item Veritatis, fol. 2840. Epaminondas Thebanus, cùm in conuentum venisset Arcadum, petens, vt societatem cum Thebanis & Argiuis facere̅t: contra???ue Callistratus Atheniensium legatus postularet, vt potiùs amicitias sequerentur Atticorum, & in oratione sua multa inuectus esset in Thebanos & Argiuos, in eis???; hoc posuisset: Animaduertere debere Arcadas, quales vtraque ciuitas ciues procreasset, ex quibus decaeteris possent iuoicare. Argious enim fuisse Orestem & Alcmaeonem matricidas: Thebis Oedipum natum, qui quum patrem suum interfecisset, ex matre liberos procreasset. Huic in respondendo Epaminondas, quum dec caeteris perorasset, posteaquam ad illa duo opprobria peruenit, admirari se dixit stultitiam rhetoris Attici, qui non animaduerteret, innocentes illos natos, domi scelere admislo, quum patria essent pulsi, receptos esse ab Atheniensibus. Probus in vita Epaminondae. Accvsatio. Petillus quidam Atteius Trib. pl. à M. Catone inimico P. Scipionis comparatus in eum atq; immissus, desiderabat in senatu instantissimè, vt pecuniae Antiochenae, praedae???; quae in bello capta erat, rationem redderet. Fauerat enim L. Scipioni Asiatico fratri suo imp. in ea prouincia legatus. Ibi Scipio exurrexit: & prolato è sinu togae libro, rationes in eo scriptas esse dixit omnis pecuniae, omnis???ue praedae. Ille tum, vt palàm recitarentur, & ad aerarium deferretur. Sed enim id iam non faciam, inquit, ne me ipse afficiam contumelia. Eum???; librum statim coram discidit suis manibus, & concerpsit: aegrè ferens, quòd cui salus imperij ac reipub. accepta ferri deberet, ab eo ratio pecuniae praedatitiae posceretur. Gellius lib. 4. cap. 18. Historia inepta. L. Sylla, cùm hasta posita in foro proscriptorum quorundam ciuium bona venderet: & ei quaedam carmina, in ipsius laude??? scripta, non bonus poëta dedisset: famae desiderio motus, ex his, quae subhastabantur, nonnulla munus poëtae dare iussit ea lege, ne in posterum de se scriberet: Tanta eum famae suae cura tenebat. Cicero pro Archia. Alexander Magnus, cùm de rebus sius non bonum poëtam Choeri???m scripsisse intelligeret (quanquam saepe dicere soleret: Homeri se Thersitem esse, quàm Choerili Hectorem aut Achillem malle) vt alios tamen ad scribendum inuitaret, singulos versus eius bonos Philippeo numo redemit, pro malis colaphum impegit. Praecipitem ille idem in Hydaspem amnem deturbare Aristobulum voluit, cùm falsas ipsius laudes recitasset: ademtum profectò ei librum in amnem demersit. Plut. in Alexandro, & Curtius. Pax ignominiosa. Ingenti grauitate Romanus Senatvs vsus est, cùm vrbe à Coriolano & Volscis obsessa, quanquam Senatus consultum [2559] depace conscripsisset: aperiri tamen nunquam voluit, nisi priùs Romano agro Volsci cum exercitu excessissent: ne aliquando diceretur, Timore coactos Romanos, pacem cum Volscis fecisse. Fulgos. lib. 6. cap. 4. Hospitii ereptio. Euio tibicini attribuit Ephaestion aedes, quas pueri Eumenis priores ceperant. Adijt Evmenes ad Alexandrum, ac cum Mentore vociferatus est, Praestare proiectis de manibus armis tibia canere vel tragedias agere. Tulit autem iniuriam eius Alexander molestè, lacerauit???ue probris Ephaestionem. Mox tamen mutatus flagrauit ira in Eumenem, quasi contumelia potiùs aduersus se, quàm libera lingua esset aduersus Ephaestionem vsus. Plut. in Eumene. Sessionis ignominia. Robertvs Normannorum dux, ob interfectum Ricardum III. fratrem, Hierosolymam voti causa petens, Constantinopoli fuit perbenignè à Constantino Duca Imp. acceptus. Is cùm antea audiuisset, ducem liberalem & vrbanum esse, dedita opera prohibuit illi atque alijs heroibus Normannis sellas apponi, pede & dimidio altiores, in quibus prandendo sederent. Quo factum est, vt dux exuerit continuò vestem, ac super eam instar globi implicatam sederit. Fecerunt itidem & Normanni principes: & mox finito prandio, relictis vestibus abierunt. At Imperator subridens admonuit, vt vestes suas resumerent. Ad ea dux: Non est, inquit, mos Normannis sedes secum ferre. Polyd. lib. 8. Modi. Ignominiam fugere Occasionem praecidendo. Philippvs rex, quum deprecaretur Harpalus, vt Crateta familiarem ac gentilem suum, qui iniuriarum esset postulatus, iudicio liberaret: atque ita, ne tamen illi remitteretur multa: Eum (inquit Philippus) rectiùs est, quàm nos ob ipsum, malè audire. Plut. in Regum Apoph. Adrianvs VI. cùm adolescentes aliquot honestae tum indolis tum stirpis in gratiam parentum in familiam ascitos, ex Hispanis secum in vrbem duxisset, intellexisset???ue Italos ex conuictu illorum, nescio quae abominanda, Germanis inusitata suspicari, statim in Hispanias remisit, in Academia Salmaticensi pleniùs literis imbuendos. Auctor vitae. Expostvlando, Aegre ferendo. Aristoteles Stagirites philosophus, cùm quidam ei decretum Delphis honorem eripuisset, scribens de his ad Antipatrum, inquit: Ea quae Delphis mihi decreto sunt assignata, quibus???ue nunc priuatus sum, animum meum afficiunt, vt neque magnopere mihi cordi sint, neque tamen omnino no̅ cordi sint. Aelianus lib. 14. Variae historiae. Cùm Gedeon trecentis viris 155. millia Madianitarum in fuga̅ vertisset, Ephraimitae, qui belli reliquias persecuti, reges duos Orebum & Zebum occiderant, cum Gedeone expostularunt, quòd bello Madianitas adorturus, se in belli societatem non vocasset. At Gedeon respondit, racemationem Ephraimitarum (qui scilicet belli reliquias persecuti fuissent) praestantiorem esse Abiezerianorum suorum (qui hostes in fugam verterant) vindemia. Eos enim reges ipsos de medio sustulisse: sese tantum ignobile vulgus. Hac oratione cohibitus fuit Ephraimitarum contra Gedeonem impetus. Iudicum cap. 8. Amoliendo. Ex Tit. Monomachiae, huc quaedam, quatentus infamia illata singularis certaminis euentu diluitur, fol. 4347. Lvcretiae pudicitia, etsi à Tarquinio laesa, tantum facinus non esset ausa, nisi honoris studium interuenisset: cuius vis tanta est, vt victura perimat, proferat peritura, neglecta fatorum lege. Sab. lib. 5. cap. 5. Clavdia Vestalis pudicitiae laesae suspicionem naui, quae nulla vi humana loco moueri poterat, è Phrygia Matris deûm simulacrum aduectans, baltheo suo religata, & per Tiberim subuecta diluit. De ea Ouid. 3. Fastorum, & Silius lib. 17. Coelicolûm genitrix numen, quod numina nobis Cuncta creas, cuius proles terram???ue fretum???ue, Sidera???ue & manes regnorum sorte gubernat, Si nostrum nullo violatum est crimine corpus, Testis, diua, veni, & facili me absolue carina. Tum secura capit funem, fremitus???ue leonum Audiri visussubitò, & grauiora per auras Nulla pulsa manu sonuerunt tympana Diuae. Fertur prona ratis, ventos impellere credas, Contra???ue aduersas ducentem praeuenit vndas. M. Cato, Censorij filius, in acie ad Pydnam contra Perseum decidente equo prolapsus, cùm se recollegisset, animaduertisset???ue gladium excidisse vagina, veritus ignominiam, redijt in hostem: ex eo???ue, aliquot vulneribus recuperato gladio, demùm reuersus est ad suos. Frontin. lib. 4. cap. 5. & Plut. Cùm superiores Imperatores tributa Scythis (hoc est, Gothis) pependissent: id alienum esse Romana maiestate ratus Constantinvs Magnus, Christi auxilio fretus, crucis vexillo in eos illato, breui omnes subegit: ac reluctantes quidem armata manu coërcuit, reliquos verò disertis legationibus mulcens, ab inculta & fera vita ad humanam ciuilem???ue traduxit. Sigonius lib. 4. Imp. occid. Vlciscendo. Huc refer Seueritatis exempla in vindicando Contemtu ab obtrectatoribus orto, fol. 2717. Nicolaus Pisaurus, classis Venetae legatus, aestatis circa annum Christi 1498. exitu, cùm in mari Aegeo apud Mitylenem cum triremibus quaruor iter faceret, & naui onerariae bellicae vnius ex Imp. Baiazethis II. ducibus, quos Bassas vocant, militibus, tormentis reliquis???ue rebus omnibus ad pugnandum idoneis instructissimae, amphorarum plus trecentarum, quam vento ferri viderat, appropinquauisset, vela vti demitterent vectores admonuit. Illi autem non vela modò non demiserunt, sed pilis ferreis tormentis emissis, Nicolai praefectum interfecerunt, ac nonnullos ex remigibus sagittis celeriter coniectis vulnerauerunt. Quod vbi fieri Nicolaus vidit, arma suis vti caperent imperauit, atque in nauem Thraciam impetu facto eam expugnauit: cum???; omnibus qui pugnae superfuerant, depressit. Erant ea in naui homines circiter ducenti quinquaginta. Bembus lib. 4. Venetae hist. Detestando, Imprecando. Oebotas, cùm primus ex Achaeis Olympiae coronam meruisset, neq; tamen à ciuibus suis eo nomine honorem esset adeptus, imprecatum Achaeis aiunt, ne quis ipsorum vnquam palmam Olympicam ferret. Respondit voto euentus. Quod tum demùm resciuerunt Achaei, cùm se mirantes Olympicarum palmarum co̅potes fieri nunquam amplius potuisse, Del phos ad oraculu̅ miserunt. Et tunc quidem cùm & alia in Oebotae honorem instituissent, viri???ue statuam in Olympiam misissent, mox Sostratus Pellenaeus in stadio pueros vicit. Pausanias in Achaicis. Callicratidas, Lacedaemonioru̅ classi praefectus, in Lydiam Sardeis abijt, vt à Cyro, minore Lacedaemoniorum socio, contra Artoxerxem pecuniam peteret. Ferunt ad illius ianuam stantem petijsse regij iuuenis colloquium. Cui quum diceretur, non esse potanti Cyro otium audire quempiam: idemque etiam altero & tertio die: tum secum Callicratidas, homo excelso animo, iniquè ferens regiu̅ fastum, multa ijs mala imprecatus dicitur, qui Persicis opibus allecti, tam turpiter Graeciam societatis specie, Barbaris, apud quos nihil boni praeter aurum esset, irridendam obiecissent: deos testatus, quamprimùm Spartam venisset, enixè operam daturum se, vt Graeci in pristinam gratiam redirent, vt perpetuo terrori Barbaris essent. Atque ita Cyri congressu saepiùs frustrà petito, sine pecunia ad naues redijt, Lacedaemonem missis, qui inde pecuniam in stipendium peterent. Sab. lib. 9. Ennead. 3. ex Plutarchi Apophtheg. Deprecando. Amphitryon, cum Herculis liberis ad aram à Lyco tyranno comburendus, precatur Chorum, ne patiatur se exuri ad aram supplicem cum liberis, apud Eurip. in Hercule fur. [Greek words], [Greek words] [Greek words]. Nos verò quoniam oportet mori, mori conuenit no̅ igne ambustos, hostibus risum exhibentes: quod mihi ipsa morte maius malum. GLORIAM ET HONOREM NON CONSERVARE. Qvem, Qvalem. v. g. Pontificatvm, Sacerdotivm. Callisto II. Pontifice mortuo, diuisis cardinalium studijs, duo suffecti sunt, La̅bertus episcopus Ostie̅sis, &Theobaldus presbyter cardinalis atque ille Honorius secundus, hic Coelestinus secundus est appellatus. Plerisque autem ad Honorium accedentibus, Coelestinus se abdicauit. Honorivs cùm ne ita quidem suam probari clectionem ab omnibus intelligeret, post duodecim dies, conuocatis cardinalibus, insignia vltrò deposuit, & se item honore abdicauit. Episcopi verò, presbyteri ac diaconi cardinales humilitatem eius perspicientes, atque in posterum ne quid noui in ecclesiam inferretur cauentes, quod perperam factum fuerant, emendarunt: atque eodem Honorio deintegro lecto, ad eius pedes procubueru̅t, atque ei tanquam vniuersali Pontifici obedientiam praestiterunt. Sigonius lib. 10. regni Italici. Petrvs Moroneus, ex consecraneis D. Benedicti, pontifex [2560] factus, Coelestinus Quintus appellatus: dum inuitis Romanensibus asello vehitur, paupertartem Christi aemulari conatus, infestos sibi sensit flamines. Quam obrem lege lata atque promulgata, qua liceret pontifici Rom. se abdicare, sexto mense, relicto regno Ecclesiastico, ad priuatam redijt vitam. Auentinus lib. 7. Annalium Boiorum, & Platina. Cosmas patriarcha Constantinopolitanus, cùm Alexiun Comnenum Imp. Constantinopolitanum exactionum nullum ponere modum, omnem???ue emendationis spem sublatam videret, ministro dixit: Tolle Psalterium & sequere me. & simul aede sacra egressus est: in quam nunquam redijt. Zonaras Tomo 3. Philippum I. Francorum regem ob superinductam iustae vxori pellicem, Vrbanus pontifex diris deuouerat. Rex propositi tenaxpro libico sacras dignitates distribuebat. Henricvs Suessionum pontifex vltrò ad Vrbanum pontificem max. iuit: pontificatu???ue, quem à Philippo acceperat, le abdicauit, cerco consilio eius dignitatis deinde non recipiendae. Vrbanus permotus dioecesis necessitate, sedem inuito eidem resti???uit, iureiurando adacto, temperaturum se ab eorum communione, quos sedes Romana societate fidelium amouisset: neque interfuturum consecrationibus eorum, qui sedes à profanis accepissent, vtraque in causa Philippum regem ???otans. Aemil. lib. 3. Regnvm, Imperivm deponere, abdicare. Cùm Diocletianvs iam aetate prouectiori mobilitatem fortunae, tanquam solertissimus & sagacissimus princeps con???emplatus esset, decreuit Imperio se abdicare, & priuatus viuere: vtpote qui diceret nihil esse difficilius, quàm scire bene Imperare. Adhaec aetas imbellis, & rerum humanarum instabilium metus, quae rarissimè continuo successu ad exitum eodem tenoreperueniunt, suaserunt Diocletiano imperium deponere. Diocletianus verò mira difficultate ferum & asperum Maximiani collegae ingenium frenauit, vt ei consentiret. Qui etsi naturâ ferox erat, naturam tamen suam frangens, consilijs Diocletiani obsequutus est. Igitur eodem die, cùm iam conuenissent Reipub. habenas iunioribus mandare, Diocletianus Iouius Nicomediae, Herculius Maximianus Mediolani, imperiales fases deponunt, Constantio & Galerio Maximiano Augustis priùs appellatis, anno Salutis 307. rem memoratu admirabilem, & prioribus seculis non visam peragentes. Cùm post decem annos, quibus priuatus vixit, Diocletianus à Constantino ac Licinio vocaretur ad festa nupriarum Constantiae, causatus senectutem per literas, scripsit se priùs peste liberatum, nolle iterum venena imbibere: satis se pro Repub. elaborasse: nunc verò in patria sua, hoc est, Salonis holera serere, hortum curare, & priuatum agere malle. Cùm verò hi Imperatores rescripsissent minacibus literis, se non admittere excusationem, quòd fauisset Maximino suspectans necem dedecorosam, dicitur venenum hausisse. Quidam tamen dicunt, stupore mentis & longa aegritudine confectum, animam inter suspiria efflasse. Vixisse dicitur quibusdam sexagintaocto annis nonnullis LXXIV. secundùm quosdam, duobus de octoginta. Imperauit annis viginti. Mansit priuatus Salonis, rei rusticae indulgens, annis decem: & post mortem inter diuos relatus est. Cuspinianus. Tyrannidem. Cabmvs, cùm tyrannidem Coorum à patre Scythaeo accepisset satis validam, nullo aduerso casu, sed ob iustitiam sua sponte eam in media ciuitate deposuit, atque in Siciliam abijt. Vbi vnà cum Samijs vrbem Zanclam, cuius nomen in Messanam mutatum est, incoluit, & postea apud Gelonem Syracusiorum tyrannum in magna fuit gratia. Herodotus libro septimo. Lysiades Megalopolitanus (vel Lydiades) suae ipsius patriae tyrannus gloriae amore factus breui molestiarum, quas trahit secum dominatus, pertaesus, accito Arato Sicyonio deposuit dominationem, contribuit???ue ciuitatem suam Achaeis. Hinc extollentes eum Achaei praetorem creauêre. Eius rei causa cùm à Lacedaemonijs in praelio interfectus esset: à Cleomene rege pulcerrimè ornatus, Arcadibus remissus fuit ad sepeliendum. Plutarchus in Arato, & Pausanias in Arcadicis. Aratus Sicyonius, Achaeorum praetor iniquo animo ferens vicinam ipsis Argiuorum tyrannidem, egit per nuncios cum Aristomacho tyranno, vt Lysiadis exemplo mallet Achaeorum gentis cum laude & honore esse praetor, quàm cum periculo & inuidia vnius tyrannus ciuitatis. Itaque Aristomachvs tyrannide deposita, anno pòst Achaeorum praetor creatus est. Plut. in Arato. Dictatvram. Samvel propheta ad Galgala, confirmato Saulo rege, magistratu sese ab dicat. 1. Reg. 12. Belli Hetrusci cura omni discussa, Aemilivs Mamercus, ne non aliquid in sua dicta, ura egisse videretur, censuram, quae ad initio quinquennalis fuit, in annùm & semestre spaciun??? lege ad populum lata contraxit. Et vt ???, inquit, Quirites, quàm mihi diuturna non placeant imperia, dictatura me abdico. Censores eum in ordinem redactum, quia magistratum Pop. Rom. minuere esset ausus, tribu submouerunt, octuplicato???ue censu fecerunt aerarium. Tulit Mamercus eam ignominiam ciuili animo, causam potiùs quàm rem intuitus. Contrà tanta populi in Censores, exarsit ira, vt nullius praeterquàm ipsius Mamerci auctoritas, ne multitudinis incursu violarentur, Censores protexerit. Sab. lib. 5. En. 5. Cn. Qvintilivs Dictator dictus, cùm sixo clauo ciuium mentes sui compotes fecisset, discordes???ue animos conciliasset, statim dictatura se abdicauit. Alexand. ab Alexand. libro primo, capite sexto. L. Q. Cincinnatvs quaestionibus exercendis Dictator factus, cùm Sp. Melius Romanum affectaret imperium, sumto post rem exploratam de reo supplicio, continuò se dictatura abdicauit. Rursus cùm ex agro suo trans Tyberim vocatus, & Dictator dictus esset, sumtis insignibus, Minutium consulem in Algido monte obsessum, obsidione liberauit: & deuictis quoque bello alijs, XVI. die quam acceperat dictaturam deposuit, & in agrum reuersus est, ne inanis gloriae cupidus videretur. Post annos XX. reuecatus, iter???m Dictator dictus est contra Fidenates, vt est apud Liuium libro tertio & quarto. Plutarchus auctorest, neque vi morbi, neque romnij portento L. Syllam Dictatorem adduci potuisse, vt Reipub. curam abijceret. Appianus praeterquam quòd daemonem quendam per quietem illi visum scribit, qui imminens fatum nunciarit, vltrò eum se dictatura abdicasse prodidit, quippe qui in medium progressus, populo & patribus nihil tale exp???antibus, media concione virgas & secures fregerit, lictores & corporis custodes à se dimiserit, professus se eo co̅silio & dicta tura̅ deposuisse, vt omnium quae in Republica egisset, priuatus rationem redderet. Tantum animi & felicitatis vni viro superfuit, vt qui in ea ciuitate, in qua centum millia ciuium & ampliùs occidisset, & in his duo millia & sexcentos equestris ordinis, senatores XC, quindecim consules, qui multos insepultos abiecisset, multorum bona publicasset, priuatam ausus sit vitam agere, non Imperij potestate filio, vt Ptolemaeus in Aegypto fecit, Ariobarzanes in Cappadocia, Seleucus in Syria, sed ijs qui ipsius tyrannidem infensè oderant, cùm vlciscendi facultate relicta. Satis constat eum in ordinem redactum, domum???ue se recipientem, adolescentis conucio exceptum, nemine interea reperto, qui illius intemperiem castigaret. Tulit Sylla patienter aeratis intemperiem. Caeterùm vbi domum ventum est, siue coniectura, siue diuinatione quadam futurorum ad eos qui propè adera̅t, conuersus, dixisse fertur, Intempestiuam illam insectationem in causa fore, vt quicunque post se dignitatem illam inuaderet, nu̅quam nisi cum morte deponeret. quod haud multis inde post annis, in C. Iul. Caesare euenit. Sabellicus lib. 3. Enneadis 6. Principatvm. Ioannesex Patriciaca familia dur III. Venetorum, non paucis rebus domi foris???ue praeclarè gestis, quum diuturniore morbo laboraret, Petrum Candianum subrogati sibi expetijt, ei???ue insignia propria manu tradidit. Iterum post illius mortem populi precibus adactus, principatu assumto, non multò pòst domum priuatam reuisit, atque ita principatum bis deposuit: quod nunquam antea contigerat. Egnat. lib. 4. cap. 1. & Fulgos. lib. 4. cap. 1. qui Ioannem Patriciatium, cognomine Baduarium vocat. Sebastianvs Cianus, Venetorum dux, qui in Cretam insulam patricij sanguinis & plebeij familias non paucas tanquam in coloniam msit, post duos & vinginti annos florente Rep. sponte sua principatu se abdicauit. Egnat. lib. 4. cap. 1. Iacobvs Teupulus, dux Venetorum, recepta Iadera, quae iam quintùm rebellarat, legibus Venetis, in vnum corpus redactis, Vatacio Lesbi domino naualipraelio victo, Byzantio ab obsidione liberato, vigesimo tandem pòst anno dignitate principis spontèse abdicauit. Egnat. lib. 4. cap. 1. Praefectvram. Post pugnam ad Plataeas, cùm Pausanias Spartanus sua pot???state abuteretur erga Graecos, defecerunt ab eo, transitionémque fecerunt ad Athenienses. Insignis grauitas hîc extitit ciuitatis Spartanae. Vt enim deprauari ex amplitudine potestatis senserunt duces suos, deposuerunt vltrò principatum, ac destiterunt ad bellum mittete duces: maluerunt???ue modestos habere & disciplinae patriae inhaerentes ciues, quàm vniuersae Graeciae imperium obtinere. Plutarchus in Aristide. Loci Dignitatem. Cùm ad Plataeas cum numerosissimo Persarum exercitu, duc??? [2561] Mardonio, Graeci conflicturi essent: Lacedaemonii quibus dextrum cornu debebatur, Atheniensibus, qui in sinistro cornu stabant, locum suu̅ spontè dederunt, eò quòd videbant, Mardonium Persas sibi opposuisse, cum quibus Athenienses olim in Marathone feliciter pugnassent, & eorum pugnandi rationem callerent. Herodotus lib. 9. & Plutarchus in Themistocle & Pausania. Cùm Graeci classem 271. nauium ad Artemisium contra Xerxem coëgissent, quamuis Atheniensibvs marís imperium co̅ueniret, vti terrestris exercitus Laconibus, tamen cùm socij negarent se secuturos, nisi Lacon esset imperator classis, Graeciae salutem priuato honori anteponentes, cesserunt Laconibus, qui Eurybiadem Euryclidae filium nauarchum elegerunt. Herodotus lib. 8. & Plutarchus. Bernardinus Carauaia Cardinalatui restitutus per Leonem X. eundem locum, quem sub Iulio II. obtinuerat, occupare volens, cum Hadriano Cornetano Cardinale contendebat. Hadrianus cessit, sed mordaciter inceffuit, inquiens: Praecedat ergo, quando & panis nauticus (qui bis coctus est) quouis alio pane diuturnior est. Garimbertus lib. 3. Titvlos. Vide Tit. Gloriae fuga in Titulis, f. 2535. 2923. illic Non necipere id quod offertur, in censum venit: hîc Eius quod semel acceptatum fuit, abiectio. Qvomodo. Nempe Afeectando abdicationem. Avgvstvs non semel cogitasse dicitur de administratione Reipublicae populo Romano red den da: nec desijt, vt Seneca tradit, quietem sibi precari, & vacationem à Republica petere. Suetonius. Cùm Gregorii Magni sanctimoniam inuidia subsequeretur, adeò vt iam alius in eius locum clàm ordinaretur episcopus, ipse sentiens quid fieret, dixit: Absit, vt mei causa aliqua simultas in Dei sacer dotibus oriatur. Si propter me est ista tempestas, tollite & mittite me in mare, & desinet à vobis quassatio. Petrus de Natalibus Eccles. hist. lib. 11. cap. 9. Relinqvendo. Timoleon Corinthius, euerso Dionysij principatu, & libertate Syracusanis parta, è medio sua sponte cessit: maluit???; príuatus, & in praediorum secessu solus vagari, quàm officiorum frequentia septus in vrbeconspici. Sabel. lib. 10. cap. 1. ex Plutarchi Timoleonte. P. Scipio Africanus publicam rerum administrationem spontè reliquit, vt priuatus ageret. Ex rebus à Cn. Pompeio Magno gestis, magnam partem earum, etsi praeclarae sunt, quas nullus ex veteribus Romanis adaequauit, alij fortunae tribuêre, alij militum fortitudini. Hot verò omnium est maximum atque pulcerrimum (si Dioni Nicaeo credimus) quòd cùm à bello rediens Mithridatico, magnis stipatus exercitibus, & facilè Italiam obtinere, & imperium sibi Romanae vrbis posset vendicare, noluerit: sed [Greek words], nil super ea re populo decerne̅te, vel senatu, Brundusium appulsus, milites dimiserit. Caelius lib. 3. cap. 5. Antiquarum lectionum. Avitvs Imperator post Valentinianum à Senatu electus, paucos dies tenens Imperium, vltrò secessit Placentiam, ibi???ue est episcopus ordinatus. Cuspinianus. Abdicando, deponendo. Vide paulò antè, Dictaturam, Tyrannidem, Principatum non seruare. Cedendo alteri. Cùm Artabanus Parthorum rex, conspiratione regno pulsus cum cognatis & familiaribus, ad Izatem Adiabenorum regem venisset: Izates scripsit pro eo ad Parthos, suadens, vt suum regem reciperent. Parthi se id posse negabant, quòd iam principatum dedissent alteri nomine Cinnamo. Cinnamvs autem voluntate procerum cognita, cùm esset alumnus Artabani, scribit ei, vt accepta à se fide reuerteretur: eidem???ue obuiam profectus, adorato & regis appellatione salutato, diadema suo capiti detractum imposuit. Iosephus lib. 20. cap. 2. Antiq. Leo Armenius, Orientalium copiarum dux, dum Michael Imper. cum Crumno Bulgarorum principe confligit, & in fugam vertitur, suos à reliqua acie auellit, fugiente????ue Michaële imperium occupat, & à ducibus coactus, inuito similis, dias dema sumit. Michaël vt erat pacis studiosus, suorum quendam ad Leonem cum diademate, purpura ac calceis coccineis (qui Imperij insignia erant) misit, Imperio se ei cedere indicans, quòd vel vitam amittere, quàm guttulam vnam Christiani sanguinis effundere mallet. Cedrenus. Michaelis Senioris parsimoniam exosi milites cum populo, Imperatorem salutarunt Isaacium Comnenum, patriarcha adiuuante àc comprobante: qui cùm Comneno plurimum faueret, Imperatorem senem regia egredi iussit. Cùm Imp. pontificibus à patriarcha missis dixisset: Quid mihi pro imperio redditis? hi verò coeleste regnum illi pollicerentur: illicò abiectis Imperij insignibus, regia exijt, cùm non ampliùs vno anno imperasset, nec diu pòst obijt. Culpin. Transferendo in alivm. Hic eius Honoris, quem iam poßidet, translationem in alium consideramus: sub [Greek words] eum, qui offerebatur. Aristides, cùm ipse Miltiades???ue inter decem Praetores ab Atheniensibus contra Darij exercitum in Marathone creati essent, & propter ducum multitudinem disciplinam bellicam corruere animaduerteret (per vices enim ad singulos imperan di munus transibat) vt ei sors imperandi contigit, partes suas in Mihiadem militaris artis peritissimum transtulit, atque exemplo suo alijs vt idem facerent, auctor fuit. Plutarchus in Aristide. Ptolemaevs Philometor insidijs appetitus ab Alexandro Epiphane genero suo, exercitum contra eum duxit, & Antiochiam ingressus, à ciuibus rex consalutatus est, & ab exercit??? coactus duo sibi imponere diademata, alterum Asiae, Aegypti verò alterum. Carterùm aduocata Antiochensium concione, persuasit eis, vt Demetrium Nicatorem reciperent: se quoquo monstratorem ei fore rectè administrandae reipub. Iosephus lib. 13. cap. 8. Antiq. ex 1. Machab. 11. Constantivs Chlorus, cum Galerio Maximiano???ue Imperator creatus, cùm sorte ei ad regendum Italia Africáque ac Gallia obtigissent: relictis alijs duabus regionibus collegis suis, ipse sola Gallia contentus fuit. Fulgosus lib. 4. cap. 1. ex Futropio. Cvr. Cavsa Apostolatvs. Adelbertvs Pragensi episcopatu dimisso, vt Christianum cultum augeret, in summa inopia ad Prutenos idololatras profectus, dum praedicando ad Christi fidem eos adducere conatur, ab eis crudelem in modum óccisus est. Fulgosus lib. 4. cap. 1. Philosophiae. Vide Tit. Contemplationi philosophicae dediti, f. 3839. Item, Thilosophiae studium, f. 1210. Hvmanitatis. Sabacvs, Aegyptiorum rex, regno se spontè ab dicauit, & in Aethiopiam priuatus redijt, quòd etiam sontes plectere, inhumanum esse putaret. Diodorus Siculus. Religionis. Ex Tit. Monachorum, huc quaedam, f. 4112. Diocletianus in Christianos religionis odio ita desaeuijt, vt omnes sacramento militari soluerit, atque è castris eijci per Veturium magistrum militiae iusserit, nisi sacra gentilium suscepissent. Quod cùm ille curaret, Omnes Christi cinfessionem humano honori ac commodo ita praetulerunt, vt etiam, si opus fuisset, mortem se non recusaturos ostenderent. Iraque Veturius eorum multitudine & constantia deterritus, incoeptum omisit. Sigon. lib. 1. Imp. occid. Ivstitiae. Periander Corinthius, initio populariter ac moderatè gerebat imperium: postea versis moribus tyrannicè aegere cepit. Id simul atque cognouit Pittacvs Mytilenaeus, qui voluntate ciuium suorum iam per decennium imperauerat, diffisus de sui ipsius animi constantia, magistratum deposuit. Percontantibus deinde quibusdam, Qua gratia fugisset imperium? respondit, [Greek words]. quòd admodum esset arduum, probum esse, propter mutatum Periandrum. Quibus auditis, Solon illum taxans, addidit suum apophthegma: [Greek words] Laërtius lib. 10. Qvietis. Similis, deposita Palatina praefectura, sub Adriano Caesare, quae dignitas Augustorum magnitudini proxima erat, in agro priuatus per septennium vixit, & tumulo suo inscribi iussit: Hic Similis iacet, cuius aetas multorum fuit annorum, & tamen ex eis septem solùm vixit. Annorum enim in ambitioso magistratu multitudinem in mortis sorte comput auit: solos paucos, quos in priuato otio degit, ad vitam referens. Fulgosus lib. 4. cap. 1. Matthaevm Magnum Vicecomitem aemuli principatu deijcere conantes, vt Guelfam factionem introducerent, cum Beltrando Vascone cardinale, legato pontificio, egere, vti eum falsò incusatum haereseos sacris arceret, & cum eo Mediolanenses omnes. Qui interdictum aegrè ferentes, de pelendo Matthaeo consilia ceperant. At Galeacius F. Placentiae praefectus senem patrem inimicorum insidijs eripuit. Sedato tumultu, Matthaeus duorum & septuaginta annorum senex, [2562] principatu spontè se abdicans, Galeacio???; militaris imperij vexillum tradens, ad templum maximum deductus (inustam enim haeresis notam ferre non poterat) ad aram aduocatis sacerdotibus, Christianae fidei symbolum praeclara voce recitauit, testatus???; est iureiurando, sibi immerenti sacra eripi, itidem???ue Dei maximi vltoris numen inuocauit, post quàm iniquissima factiosi legati sententia condemnatus, patria excedere cogeretur. Iouius in eius vita. Iacobvs Contarenus, dux Venetorum, post quintum principatus annum, quando aetate confectus, publicae curae par esse non poterat, spontè se imperio abdicauit. Egnatius. Pacis, Concordiae. Raphael Adurnus, Genuensis dux, hortantibus ciuibus, quibus patriae libertas curae esse videbatur, vt principatu cedere vellet (sublato enim factionis metu, concordes fore ciuium animos) spontè ducalem dignitate̅ deposuit, atq; ab vniuerso populo in priuatas aedes deductus est. Fulg. lib. 4. cap. 1. Amadevs Sabaudus, in concilio Basiliensi in pontificem electus, & appellatus Felix V. filio Ducatum relinquens, in eremum priùs secesserat: idem???; postea Nicolao V. papatu cessit, ad schisma tollendum legatione apud suos contentus. Anno 1440. Chronicon Francorum. IGNOMINIAE, DEDECORIS, OBTRECTATIONIS, Detractionis cvivscvnqve contemtvs. Aristoteles Magnanimitatem [Greek words] tantùm', non etiam [Greek words] ponere videtur: hoc est, in sola voluptate, quae percipitur ex honoribus: non etiam in dolore, qui ex ignominia prouenit, concoquendo. [Greek words] enim ferre, vel eidem succumbere, potiùs ad Fortem virum (quat enus ex ignominia & obtrectationibus [Greek words] consueuit) quàm ad Magnanimum pertinet. Reuera tamen si in [Greek words] spectes confidentiam, Fortitudinis erit: si verò quam ex hac ipsa captat laudem & gloriam, huius loci censebitur. Qvid. Contemnere Accvsationem. Epaminondas, ab obiectis criminibus se purgare noluit, sed exurrexit, & medio theatro ad gymnasium est digtessus. Plut. in Praeceptis politicis. Obtrectationem, Calvmniam. Qui calumnias & obtrectationes forti ferunt animo, quatenus non diffidunt, ad Fortitudinem: quatenus verò gloriae studio non nimiùm in declinanda ignominta efferuntur, praesentis sunt loci. Venerat ex Dania Haraldus, scurra, multis ornatus vestibus preciosis: auri & argenti signa plurima, quae à principibus dono acceperat, in pectore ferens. Hunc expectantem magnu̅ aliquid à Nicolao comite Holsatiae, iussit assi dere musicis suis, nec magno xenio honorauit abeuntem. Dixêre nonnulli in aurem Comiti, vt honestatis causa multorum principum communem samulum, solenni donatiuo ornaret: huiusmodi homines lingua sua vel extollere vel deijcere posse famam principum. Cui Comes, Vestibus ille preciosis etiam me vincit. Ego me notiorem principibus esse confido, quàm vt illius prae conio egeam. Cranzius lib. 10. Saxoniae, cap. 17. Ioannes Samoscius magnus regni Poloniae Cancellarius, cu̅ in vrbis Plescouiae vobsidione pertinacior esset, nec exercitum ad domesticas hybernas dimittere vellet, in multorum odium incurrit, & inuidiam, vt tandem etiam libellis famosis proscinderetur. His ita non mouebatur, vt cùm semel licentiae fenestra aperta in alios libelli iacerentur, iactata???ue ea res in senatu esset, ostenderet, nisi priùs in seipsum iniuria ea incurrisset, quaestione habita auxilium suum minimè denegaturum ijs fuisse: iam quum ab ijsdem ipse priùs laesus esset, verendum fibi esse, ne pusilli animi putaretur, si sub aliena persona proprias iniurias vlcisci videretur, rectius???ue facturos eos, si suo exemplo contemnendo potius ea diluerent, quàm vindicando vltrò authoritatem ijs tribuerent. Rein. Heidensthenus lib. 4. belli Moscou. Officii errorem. Alexander Magnus, victo ad Iffum Ciliciae Dario, cùm eius matrem Sisyngambrim, vxorem & liberos cepisset, assumto Hephaestione ad eas salutatum intrauit. Cùm autem vterque consimilem vestitum haberet, magnitudine???ue & specie regi Hephaestio prarstarer, Sisyngambris eum regem esse rata, supplex adorauit. His verò qui adstabant, nutu & digito, quínam Alexander esset, indicantibus, ob errorem commissum pudore affecta mulier, Alexandrum reperita salutatione venerata est. Ibi Alexander: Nihil est, inquit, ò mater quod sollicita sis: hic enim etiam est Alexander. Diod. lib. 17. Cùm Rhodiorum magistratus, quòd literas publicas sine subscriptione ad se dederant, euocasset Tiberivs, ne verbo quidem insectatus, ac tantummodò iussos subscribere remisit. Suetonius. At Dion ait, literas ad Imp. datas fuisse, sed in extrema epistola omissam salurationem: & legatos, postea quam vota, quae deerant, subscripissrent, impunè dimissos. Loci dedecvs. Agesilavs, Lacedaemoniorum rex, cùm in ludo quo dam solen ni in locum parùm honorificum collocatus esset: Bene habet sanè, dixit: ostendam enim non locum viris, sed viros loco conciliare dignitatem. Plut. in Laconicis. Occvrsvm tvrpem. Iuuenes aliquot, qui nudi Liviae Augusti vxori fortuitò occurrerant, capitale supplicium meruisse videbantur. Eos verò illa seruauit, dicens, Tales nihil differre à statuis ei, quae pudica sit. Zonaras. Qvomodo. Nempe Approbando, Confirmando. Constantivs, Anconitanae ecclesiae monachus, cùm è longinquis partibus quidam (vt ipsum videret) aduenisset, ostensum???ue despexisset, eò quòd statura admodum breui esset: irrisorem suum osculo excepisse dicitur, laetari se affirmans, quòd tandem nactus esset hominem à quo iure paruipendendus existimaretur. Marul. lib. 1. cap. 4. Ignoscendo. Quando quidem obtrectatio quaeuis dedecus habet iunctum, illi qui obtrectatores non sunt vlti, respectu irae ad Clementiam pertinent. at ob contemtum dedecoris, & per consequens, ob non affectatum honorem, huic quoque loco inseruire possunt. Consulendus estigitur Tit Clementiae erga obtrectatores, f. 2689. Chij quum apud Lacedaemonios peregrinarentur, post coenam vomuerunt in curia Ephororvm, quorum apud eam gentem erat summa auctoritas: quin & in horum cathedras, in quibus sedere consueuerant, incacarunt. Vbi tandem deprehensum est, id à Chijs factum, per praeconem edixerunt, Chijs permissum esse intemperanter agere. Erasmus in prouerbio, Chius cacans. Leviter vlciscendo. Diogenes grammaticus, disputare sabbatis Rhodi solitus, venientem Tiberivm Caesarem, vt se extra ordinem audiret, non admiserat: ac per seruulum suum in septimum diem distulerat. Hunc Romae salutandi sui causa pro foribus astantem, nihil ampliùs, quàm vt post septimum annum rediret, Tiberius iam factus Imperator admonuit. Suetonius. Cùm quidam Tribunusplebis seruum Clavdii Augusti in publico percussisset: Claudius Imperator, etsi seruo suo allata esset iniuria, seruo tamen allatam esse cùm sapientissimè iudicasset, nihil in aliu̅ statuit, quàm quòd Tribunoplebis ministros abstulit, & aliquo postea interuallo restituit. Dion libro decimosexto. Vespasianvs Imp. Demetrium Cynicum oblatrantem. Canem appellasse, quod neq; assurgere, neq; Caesarem salutare dignaretur, satis habuit. Suetonius. Non occvltando, Non dissimvlando. Socrates philosophus, cùm in theatro ab Aristophane exagitaretur, & peregrini plurimi, Quísnam ridiculus ille Socrates esset, inquirerent: surrexit, & donec peracta esset fabula erectus stetit, vt omnes quis esset cognoscere possent. Iraq; vna eadem???; opera innocentiam suam texit, constantiam declarauit, & famam populi famosam contemsit. Cvr. Cavsa Patriae. Q. Fabivs Maximus, ne Cunctatoris quidem nomen repudiauit, modò cunctatio illa patriae profutura esset: nec praetulit ille rumores hominum publicae vtilitati. maluit dux vtilis esse, quàm vana & stulta praedicatione nobilitari. Sabellicus lib. 10. cap. 1. ex Plut. Fabio. Religionis. Ex loco Monachorum, huc quaedam, f. 4120.
|| [ID01015]

LIBRI QVARTI TITVLORVM DISPOSITIO. ???
[arrow up]

|| [2564]
???
|| [ID01017]
Voluminis Vndecimi Liber IV. De Ambitione. Mbitionem in genere pro vitio in excessu circa honoris cupiditatem ponimus, qualescunque sint honores, tam diuini quàm humani: & interhumanos, imperia, regna, magistratus, triumphi, coronae, stacuae, ???c. Comprehendit ergo [Greek words] simul & [Greek words]: quarum illain magnis honoribus, haec in paruis posita est. Apud Romanos: quoniam euidens maximè erat honoris studium in magistratuum petitione, nimiam hanc gloriae cupiditatem, abambiendo, & populi sauorem in comitijs co̅ciliando, Ambitionem vocarunt: Ambitum verò, si munera quoq; quibus suffragia emendicarentur, accessissent. Hunc seuerè puniebant: illam non item, vtpotebeneuolentia ciuili & tacita virtutis existimatione nitentem. Vsus postea loquendi obtinuit, vt omne nimium gloriae studium, Ambitio appellaretur. Quam vocabuli significationem nos hîc quoque reitinebimus, ex quibuscunquerebus, quomodocunque gloria immoderata captetur. Exemplanon pauca Liberalitatis & Prodigalitatis huic loco inseruirepossunt, quatenus ex his actionibus laudem immodicè affectiant. Potest etiam Superbia huctransferri, propter co̅iunctam ambitionem: quum alioqui ratione Perturbationis, & Mendacij, & Inhumanitatis alterius sit lo ci. Potest quinetiam Iniustitia & Perfidia, quatenus honoris causafidem, quibus minimè debebant, frangunt, huc transferri. AMBITIONIS ACQVISITIO IN GENERE. Magistri. Qvi. v. g. Sacri homines, Pontifices, Sacerdotes. Vide infrà sub [Greek words], Pontificatum appetere, quatenus Clerus, Cardinales aliorum ambitione???n fouere videntur, f. 2589. Ludouicui Baldus Caroli Calui Imp. F. foedus cum Germanis regibus fecit, his legibus, vt Lotharingia inter Francos Germanos???ueaequis partibus diuideretut: de Imperio neutris ius esset alio loco quàm in Italia dimicare. Id triste miserúmque Pontifici maximo fuit; pati Italiam belli alieni mala, immunibus malorum his, inter quos bellum foret. Idcirco anteuertit Ioannes IX. Pontifex maximus, in Franciámque venit, turbatis etiam in Italia rebus, cùm exagitaretur contrariarum factionu̅ de Imperio certaminibus. Ipse Francicarum partium erat, ac praeiudicij sui esse ducebat, vt cùm Caluum Augustum creasset; Balbum filium in eius defuncti locum sufficeret. Aduersa factio Carolum Crassum Germanum Caesarem appellabat. Ioannes à proceribus Galliae offitiosissimè exceptus; Balbum Augustum creauit, coronauit???ue. Et hunc in modum ob imperij cupiditatem cognatas domos inter sese commisit, Annum in Francia mansit. Coactus est in vrbem redire, quòd à Saracenis Italia vexabatur. Carolus Crassus in Barbaros summam virtutem religionem???ue praestitit. Italia defensa, eum Augustum salutatum Ioannes Pontifex non inuitus tandem coronauit (quod nescio an vlli alij Pontifici contigerit) intra quatuor annos trium Imperatorum coronatione nobilis. aemil. lib. 3. Ioannes abbas Cassinatum, cùmaetate confectus se morti proximum esse sentiret, nepotem suum Ioannem, cognomento Rotundulum, quem non multos ante dies monachum fecerat, abbatem sibi substituit. Quod cùm plerique monachorum indignè ferrent, post menses aliquot Pandulfum Principem Beneuentum accersiuerunt, eius???ue filium Atenvlfvm abbatem designarunt. Sigonius libro sexton regni Italici. Albericvs Marsorum episcopus, ab Othone Magno Imp. ius monasterij S. Angeli de Barregio, quoad viueret impetrauit: quodefuncto, ad Cassinenses vt rediret, interipsos conuenerat. Is obaetatem Guinisio filio notho episiopatum regendum dedit, ac Cassinense quoque monaste. rium in filij potestatem redigere laborauit. Capuanorum igitur, quibus inuisum Cassinensem abbatem sciebat, animos tentat, promissa ingenti pecuniae copia, vt abbatem oculis ptiuent. Eius pecuniae dimidiam partem in praescntia, alteram, tùm exculptos abbatis oculos in suis tenuerit manibus, se soluturum pollicetur. Abbas Capuanorum, se in vtbem iuris dicundi causa inuitantium, dolum sentiens, venire recusat. Instant illi, interposito iuramento, saluum & incolumem se ipsum ad S. Benedicti monasterium (non Cassinense, sed Capuanum intelligentes) perducturos. Itaque abbas cum ipsis Capuam contendit. In monasterium auzem [2566] S. Benedicti, quod Capuae erat, honorificè introducto abbati (sic enim fidei suae factum putabant) vincula inijciuntur, oculi???ue effo diuntur: ij mox linteolo inuoluti, per legatos ad Albericum ferri curantur. Legati ex viatore quodam, episcopum ea ipsa hora, qua abbatis oculi exculpti fuerant, vita functum esse cognouerunt. Chronicon Cassinense libro 2. capite 4. Reges. Changivs primus Tartarorum rex sanciuit, cum nulla vsquam gente pacem ineundam, quae parêre nellet: neque vnquam essandum, quousque aut rerum potiantur, aut ad interitum redigantur. In fatis eorum esse, annos octoginta pugnare oportere, & regnare duodeuiginti, mox ab alia gente victum iri: & qui euaserint, legem illam suscepturos, quam victores planè seruarint. Bonfinius lib. 8. Dec. 2. Vxores. Demarata vxor Andronodorum maritum admonuit vocis, quam Dionysius maior Syracusanorum tyrannus vsurpare solebat, Non equo insidentem, sed pedibus tractum, debeterelinquere tyrannidem: quòd facili momento esset, quo quis vellet die cedere possessionem magnae fortunae: facere & parare eam, difficile atq; arduum esse. Liuius Decad. 3. lib. 4. Herodias Agrippae regis ludaeorum soror, indignè ferens Agrippam, qui decoxerat, & Komae adulando Caligolae ad regnum peruenerat, ad tantum fastigium, honoris peruenisse, suum verò maritum Herodem tetrarcham tantùm Galilaeae & Pereae esse: maritum impulit, vt ipse etiam Romam profectus, falsis criminationibus apud Caligulam, Agrippam regno exueret. Sed contrarium e uenit. Agrippa enim re intellecta, Fortunatum libertum suum Puteolos ad Caium misit, & Herodem conspirationis cum Artabano Partho accusauit. Regno igitur exutus Herodes, exilio perpetuo vnà cum Herodiade ad Lugdunum Galliae vrbem damnatus fuit. Iosephus in Antiquitatibus. Amalaberga siue Amelberga, Hermenfredo regi Thuringorum marito, conuiuium habituro, dimidiam omnino triclinij partem strauerat: interroganti???ue, Quid tandem id rei esset? nihil cunctata respondit: Qui parte tegni exueretur, eum etiani triclinij parte cedere conuenire. Subinde per Iringum militem ei suggessit, vt Theoderici Metensium regis fratris sui, ditionem inuaderet. Theodericus ad Hermenfredum legatos mittens, commonefecit: vt regibus Franciae fidem seruaret, se illi futurum non dominum, sed amicum. Insolens mulier, stimulat regem, vt respondeat legatis, regnum iustiori titulo sibi deberi per coniugem, quae nata sit de regina matre, quàm Theoderico, qui ex concubina natus erat. Theodericus irritatus, infesto exercitu Turingiam inuadit. Ad locum Rumberg integro triduo pugnatum. Victus magna strage Hermenfredus in vrbem Chidingam ad fl. Onstrit se recepir. Interea Franci in societatem militiae Saxones quoque recepêre. Obsessa diu vtbe, Turingieruptione facti magnam cladem accepêre. Itaque Hermenfredus legatos de pace ad Theodericum misit Iringum, & vix tandem impetrauit. Verùm dum reges deliberant de forma paciscendi, egressus Turingus quidam vrbe, ad fluminis ripam accipitrem emisit in columbas, in aduersam ripam fugientes. Saxonum quidam accipitrem manu cepit. Tum Turingus recipiendi accipitris cupidus, Saxonem magno clamore ad colloquium venire iussit, habere se rem occultam quam indicet, pactus priùs sibi reddi accipitrem. Dixitigitur, inter reges iam de pace conuenisse: prouidendum Saxonibus, ne coniunctis inter se amborum armis opprimantur: proinde nocte proxima ad salutem, si sapiant, vtantur. Saxones de fuga cogitantes, senis vnius voce confirmati, vrbem nihil hostile metuentem inuadunt, & diripiunt. Elapsum regem eò respicere rex Theodericus arbitratus, vt bellum resumtis viribus renouaret, misit legationem, vt ad pacta inchoate reuertatur: nihil se imperante factum, Saxones spontè tumultuatos esse. Credidit rex, & quod verum esse cupiebat, facilè persuasum habuit. Iam egerat cum Iringo Theodericus, vt in suo conspectu dominum suum perimeret. Ergo vbi Hermenfredus procidit, Vt genua regis amplecteretur: Iringus stricto gladio eum confodit. Theodericus proditorem mox abirepraecepit. Iringus furens iam, certus mori, gladium intorsit, vt Theodericum caederet: sed frustratus. in se uertit ensem, & dominum cadens amplexu petiuit. Theodericus promissam Saxonibus terram donauit: vrbem quam expugnauêre, perpetuò concessit habitandam. Haec ex Saxonum historijs Cranzius lib. 1. Saxoniae, cap. 27. & 28. & Aemil. lib. 1. Hermengarda, Ludouici Augusti filia, quam pater Basilio Graeco Augusto desponderat, Bossoni Papiensium duci, fratri Iudithae vxoris Caroli Calui Imp. elocata fuit. Ea quòd Caesaris sponsa fuisset, ac patre, auo, proauo, abauo, Augustis tumens, virum ducem maiori cupiditate impleuit, negans iucundam sibi vitam fore, nisi virum regem amplecteretur. Caluus vt non duces modò, sed & reges crearet, eis???ue iura diceret, vxoris fratrem Prouinciae regem appellauit: quae Hermengardae illius vxoris patri auo???ue Augustis paruisset: ita faciliùs, & sanctioreiure, minore???ue apud mortales inuidia Prouinciam ad Francorum imperium redituram. aemilius libro 3. Carolus Comes Phocensis, frater D. Ludouici Francorum regis, ad capessendum regnum Siciliae, ab Vrbano IV. contra Manfredum, stimulis vxoris Beatricis, quae filia erat Comitis Prouinciae, incitabatur. Ea trium iam Reginarum soror, molestè ferebat se omnino Comitem salutari, scribere???ue: duas sorores reginas, tertiam etiam Augustam. Vrbanus ergo purpuratum legatum misit ad sanctum regem, vti fratrem prouinciae Phocensis Comitem ad res Siculas capessendas mitteret: simul sacrum in Manfredum, sanctae ecclesiae hostem, bellum vt redintegraretur, omnes pios procures literis hortatur. Pontifici mortuo successit Clemens IV. Carolietiam, quàm Vrbanus fuisset, studiosior. à Clemente euocatus Carolus, triginta triremibus cùm Massilia soluisset, Romamipse vxor???ue delati, in aede Lateranensi à purpurato legato iussu pontificis reges Siciliae Hierosolymorum???ue designantur. Vxor Caroli, vt nomen tam cupidè quaesitum retineret: omnem mundum suum distraxit ad alendum militem. Vno praelio ad Beneuentum debellatum. Occiso Manfredo Francus regno & cis fretum, & insulae Siciliae potitus, cùm iam consilia Syriaci belli agitaret, quòd Hierosolymorum quoque rex, Siciliae regno potitus, creatus esset, occupatus nouo est bello. Conradinus tandem in Italiam descendit. Quo fuso, capto, & securi caeso, Carolus regno Siculo absolutè potitus est. Aemil. lib. 7. & Cranz. lib. 8. Metrop. cap. 30. Bolestaus III. Polonorum rex bellicosiss. inter quatuor filios, Vladislaum, Boleslaum Crispum, Miecislaum & Henricum, principatum diuiserat. Vladislaus belli pacis???ue arbiter constitutus, Christinae vxoris, Hentici V. Imp. F. mulieris auarae & superbae suasu, quae Polonos omnes porcorum loco habebat, nec eos ad ministerium, ac vix ad conspectum suum admittebat, Germanis suis impendio delectata, inflammatus, quòd eum praeter mores iura???ue gentium ad quartam modò partem principatus detrusum esse dictitaret, qui in vniuersum principatum patri, vtpote natu maximus, succedere debuisset: fratres è regno pellere Russorum auxilijs fretus statuit, nec ijs etiam supplicibus nihil???; meritis veniam dare voluit. Tandem Posnaniam obsidens, viribus suis fretus, à fratribus victus, regno???ue exutus, in Germania exul contabuit. Crom erus lib. 6. Patres. Pyrrhvs Epirotarum rex, tulit ex Antigone Ptolemaeum filium, ex Lanassa Alexandrum, Helenum stirpis minimum ex Bircenna. Omneis verò bello bonos & acres educauit, eos???ue acuit ad hoc à prima aetate. Ab vno eorum puero etiamnum interrogatus, Cuinam relicturus regnum esset? respondit: Ei, qui vestrum acutissimum habuerit gladium. Hoc verò nihil abest à tragica illa execratione: Fratres domum sortiri acutis ensibus. Adeò est insociabile & ferum cupiditatis institutum, Plutarch. in Pyrrho. Galatarum rex Deiotarvs, pater cùm esset multorum filiorum, vni autem regnum cuperet & haereditatem relinquere, omnes illos trucidauit, quasi vitis palmites putaret & resecaret: quo iste, quem relinqueret, pollens foret & magnus. Plutarchus de Stoicorum pugnis. Henricvs II. Anglorum rex, Henrico filio insolentiae auctor fuit, consortem eum regni constituens. Polydorus libro 13. & Aemilius. Matres. Agrippina nupta Claudio Imp. metuens, ne Britannicus ex priore vxore Messalina Claudij F. à patre Claudio acciperet successionem Imperij, volens???ue principatum suo filio Domitio Neroni (quem ex Domitio Aenobarbo susceperat) quaerere, procurata vt fer???ur morte Claudij veneno: confestim ad praetorianos milites misit praefectum eorum Burrum cum tribunis & libertorum potentissimis, qui Neronem ad eos perductum Imperatorem consalutarent. Nero principatum sic adeptus, Britannicum clàm veneno sustulit. Iosephus lib. 2. cap. 5. Antiq. Mahometes Tunetanus rex Maimonem inter duos & viginti filios natu maximum legitimo iure regni haeredem scripturus esse videbatur, nisi Lentigesia vxor, corruptis precio regijs satellitibus, maritum in supremis vitae angustijs fatigatum precibus, dolis???ue deceptum, praeuertisset, vt in filium Muleassem regij nominis fortuna transferretur. Itaque Maimo, deinde Proscettes, & reliqui, partim occisi, partim excaecati iussu Muleassis fuêre. Iouius lib. 33. Discipuli, Studiosi. Christophorus Castellioneus, Baldiantagonista, Papiae quo tempore factiones Stvdiosorvm Iuris, pro doctorum [2567] suorum celebritate contendentium, cepisse Portius testatur, Instit. de suspect. tut. §. suspectus. Qvomodo. Nempe Aliorvm Ambitionem accendendo, fouendo, tum Electione. Monachy Cantuarienses inscio rege Ioanne Reginaldum monachum in Huberti archiepiscopi demortui locum surrogarant anno mccv. Is clàm Romam petijt, acturus cum Innocentio Rom. pontifice, vt monachorum legitimam electionem confirmaret. Pontifex noluit priùs electionem probare, quàm testimonio fide digno sibi co̅staret, eam esse legitimam. Monachi cùm accepissent Reginaldum ipsius, velut illiarbitrabantur, culpa nondum esse pontificis decreto confirmatu̅, vt regem iratum placarent, continuò rogarunt, vt de eius co̅silij sententia sibi liceret archiepiscopum optare. Annuit res libens petitioni: simul???ue monachos est hortatus, vt Ioannem Nordouicensem episcopum domesticum suum, ac sui familiaris senatus caput, renuncia rent archiepilcopum. Paruerunt illi, & Romam procuratores miserunt, qui hanc secundam electionem à pontifice probandam curarent. Romae lis sub iudice erat de Cantuarienfi pontificatu inter Reginaldum & Ioannem Nordouicensem episcopu̅ à monachis priùs electos. De quorum electionibus postea quàm Romanus pontifex rectè cognouerat, vtranque irritam fecit: atque sua auctoritate egit, vt monachi, qui ea de causa frequentes Romam conuenerant, postremò optauerint Stephanum Langtonum Cardinalem, Anglum: quem ipse postea archiepiscopum fecit. Tulit rex periniquo animo repulsam Ioannis: & publicatis omnibus bonis, in exilium egit monachos, qui Cantuariae erant, & qui Romam iuissent, patriae hostes decreuit. Innocentius monitum frustra Ioannem, tandem diris deuouit, & toto regno à sacris cessari fecit. Rex in sacerdotes debacchatus, bona illorum diripuit. Tandem pontifex, vrgentibus ante omnes Anglicis episcopis, primùm cunctos populos, qui sub Ioannis imperio essent, iureiurando absoluit, quo tenebantur: deinde ipsum Ioannem regni administratione abdicauit, ac postremò regem Franciae philippum caeteros???ue Christianos principes de huiusmodi abrogatione certiores fecit, admonuit???ue, vt Ioannem ita repudiatum tanquam dei publicum hostem persequerentur. Philippus comparata classe in Angliam properabat. Ioannes metu territus, Pandulfo pontificio legato sponsionem secit, se pontificis arbitrio staturum. Itaque non multò pòst, perinde ac Innocentius mandarat, primùm diadema capiti ademtum Pandulpho tradidit, nunquam id ipse aut haeredes accepturi, nisi à pontifice Romano: deinde promisit se, benignè recepturum in gratiam Stephanum Cantuariensem cum caeteris episcopis atque alijs exulibus, & illis de iniurijs cumulatissimè satisfacturum, parsurum???ue, sic, vt nulli illorum fraudi sit, quòd defecissent. Tum Pandulphus, tanquam Romani pontificis vicarius, diadema illi restituit. Ex quo fama est, Ioannem cupientem perpetuare memoriam muneris accepti, ea lege fecisse se Innocentij beneficiarium, vt reges deinceps à pontifice duntaxat Romano iura regni consequerentur. Caeterùm has re conciliationis leges, qui secuti sunt reges, minimè seruarunt. Tandem cùm promissis rex stetisset, pontifex per legatum anno Salutis humanae MCCXIV. interdictum sustulit, post annos sex ac menses tres, dies???ue duodecim, quàm Anglia eo terrifico fulmine percussa fuerat. Polydorus lib. 15. Adhortatione, Consilio. Hermocrates siue Hermocles sophista, Pausania Macedone Philippi satellite interrogante, Quánam via aliquis clarissimi nominis posset euadere? Respondit: Si virum, qui res maximas gesserit, interficiat. dum enim illius mention habeatur, eius etiam à quo interfectus sic, meminisse oportere. Hoc ille stimulo vsus, Philippum regem Aegis Macedoniae interfecit. Diodorus libro decimosexto, & Valerius Maximus libro 8. capite 15. Alcibiades consuluit populo Atheniensi, maris imperium obtinenti vt terram quoque assereret: & obiecto iuuentuti simper illo, quo adiguntur, Agrauli iureiurando, id vt praestarent re, admonuit. Iurant enim, terminos se Atticae habituros triticum, hordeum, vineas, oleas: quo suggerebatur ijs, omnem vt assererent terram cultam & frugiferam. Siciliae viuo Pericle adiecerat oculos populus Atheniensis, & defuncto manus admouit: atque societatis specie auxilia & subsidia armorum mittebat assiduè ijs, qui ab Syracusanis infestabantur, gradum faciens ad maiorem expeditionem. Alcibiades autem eum inflammauit ardorem, induxit???ue vt ingenti classe expeditionem susciperent & subigerent eam insulam. Nicias quidem, quòd ardua foret res capere Syracusas, reuocabat populum ab eo consilio, etiam cùm iam praetor designatus esset, qui sua cautione Alcibiadis & Lamachi temperaret audaciam, Alcibiades verò Carthagine̅ somnians & Africam, horum accessione Italiam & Peloponnesum iam amplexus, tantùm no̅ pro promtuario belli ducebat Siciliam. Ac iuuentutem habuit statim sua sponte spe arrectam. Senes hi audiebant mira de ea expeditione memorances: vt multi in palaestris ac hemicyclis sedentes, figuram insulae, situm Africae & Carthaginis depingerent. Plutarchus in Alcibiade, & Thucyd. lib. 6. Brvnechildis Gallorum regina, alio nomine Bruneusta, parùm ducens impiam matrem se esse, sceleratissimam quoque auiam se praestitit. Nam post Sigeberti viri regis mortem, seminatis discordijs inter Theodericum atque Theodebertum, ex Childerico filio nepotes, oratione sua Theodericum impulit, vt Theodebertum interimeret, cuius ipsa liberos, adhuc infantes manu sua occiderat, atque inter ipsos Meroueum, adhuc in cunis agentem, pedibus apprehensum, saxo allirerac: & vt sola regnaret, Theodericum quoque postea veneno petijt. Fulgosus libro nono, capite vndecimo, & Aemilius, & Aimoinus. Voto. Nero cùm primùm natus esset, prima luce, antequam sol ortus videretur, radij circum eum fulserunt. Qua ex re, tum etiam animaduerso stellarum cursu, qui tum erat, atque earum coniunctione, quidam astrologus duo simul praetdixit: eum regnaturum esse, & matrem necaturum. Quod cùm Agrippina intellexisset, subitò exclamare coepit: Occidat, dum regnet. Praesagio votoq; respondit euentus. Suet. Decreto. Phocas Imp. rogante Bonifacio III. statuit sedem Romanam esse caput omnium ecclesiarum, & eius Pontificem Oecumenicum episcopum dici & haberi debere, ann. DCVII. iuxta Palmerium. Iuxta Bedam verò DCXII. Religione. Virginia, A. Sulpitij F. Volumnio plebeio nupta, plebeiae Pudicitiae aram extruxit, vt non minùs plebeiae quàm patriciae, de pudore triumpharent. Sabellicus libro septimo, Enneadis quartae. Precio. Carolvs IV. Imp. Venceslaum filium natu maiorem, in imperio successorem adhuc viuens facere cupiens, cùm Electores haud facilè ad eam rem trahipossent: quod virtute obtinere non potuit, precio comparauit, promissis cuiq; Electori centum millibus aureorum. Quos cùm repraesentare no̅ posset, publica illis Romanae reipublicae vectigalia obligauit, perpetuum Imperij malum. Hinc Romana potestas ad nihilum redacta: nec posthac extollere caput Imperium potuit, cùm principes Electores omnia sibi retinerent, Imperatorem???ue iureiurando adigerent, ne pignora reuocaret. Aeneas Syluius cap. 32. historiae Boëmiae, & Cuspinianus. Armis. Callistvs III. Pp. Petrum Borgiam nepotem suum ad principatum euehendi desiderio ardens, nisi mors eius consilijs interuenisset, Ferdinando regi arma mouisset, vt eum regno Neapolitano, quod in pontisicatus iura reciderat, spoliaret: parum memor Alfonsi (qui pater fuerat Ferdinandi) opera, in cuius erat natus regnis, & cui diu inseruierat, se cùm caeteros obtinuisset suae dignitatis gradus, tum verò ad pontificatum adipiscendi haud leuia adiumenta consecutum. Guicciardinus lib. 1. Sixtvs IV. Pontifex, cùm in eodem fortunae grada, quo per paucorum hominum studia esset euectus, collocare suos constituisset: & in primis Hieronymum Riarium suum nothum: quod minùs alijs rationibus licebat, vi atque armis assequi conatus, bella inter Principes, discordias in liberis populis inter priuatos serendo, perniciosum Pontificatum Christianae reipub. Italiae in primis ciuitatibus, sibi suis???ue parum honestum futurum, perpetuò gessit. Quae vna cura vt viuentem illum exercuit, ita cùm bellum tandem pax inter omnes Italiae principes sustulisset, quàm ille aut sibi parùm honestam esse, aut minùs certè conducete suis priuatis rationibus arbitrabatur: moerore animi & dolore victum confecit. Brutus libro 8. hist. Florentinae. Alexander VI. Pontifex, vt amplum Caesari Borgiae filio imperium pararet, cum Ludouico XII. Gallorum rege foedus inijt, cui &Venetus ad augendi imperij maximè auidus aderat ea conditione, vt Ludouico Sforcia Cisalpinae Galliae imperio depulso, Venetus Cremona vrbe: Alexander verò Togatae Galliae vrbibus, circa Flaminiam viam potirentur: & reguli omnes, qui pontificiae ditionis essent, multandi delendi???ue Caesari Borgiae traderentur. Ita Columnij vim imminentis procellae felici coniectura metuentes, spontè atque opportunè diffugerunt. Secutus est lubilei secularis annus, funesto totius Italiae motu insignis: quo Ludouicus Sforcia & Ascanius Cardinalis frater opera Heluetiorum capti detrusi???ue in Gallicum carcerem, paterno imperio exci [2568] derunt. Catharina Sforcia bello capta Forocornelij & Foroliuij possessione cessit. Eustorgius Manfredus adolescens necatus, & in Tyberim proiectus, Fauentiam cum vita reliquit. Varanij Camertes reguli quatuor strangulati. Vrsini nullo salubri consensu ad Borgiani coëuntes necati. Baptista Cardinalis Vrsinus in arce cantharidum veneno sublatus. Bernardinus & lacobus Sermonetae in Latio reguli, hic ferro, ille aconito extincti. Praeterea Malatestae Arimino, Sforciae Pisauro, Feltrij Vrbino pulsi, &in exilium acti: ita vt vni omnium Columnij proceres, admodum prudenter in ea turbulentissima tempestate egisse sint visi, quòd paternis oppidis, quae Borgiarum nefariae cupiditati inuadenda reliquerant, salutem praetulissent. Iouius in Pompeio Columna. Caede. Saracenis, Beneuento vrbe spoliata, ad oppugnandam Roma̅ redeuntibus, Ioannes XI. pontifex Gvidonem Thusciae comitem rei bellicae praefecit. Qui rebus feliciter contra hostes gestis, pontificem optimè de se & Romanis meritum (Maroziae vxoris instinctu, suum ex Sergio III. papa filium, qui Ioannes XII. dictus est, ad pontificiam dignitacem promouere conantis) trucidato priùs in conspectu fratre eius Petro, in carcerem coniecit. vbi à militibus Guidonis, ceruicali super os eius imposico, suffocatus est, cùm pontificatum tenuisset annos circiter tredecim. Anno DCCCCXXIX. Luitprandus lib. 3. cap. 12. item Sigebertus, & Blondus libro secundo, Decadis 2. In locu̅ eius substituitur Ioannes XII. Verùm quia clerus & populus Romanus in eius electione non consenserant, eodem anno sede deijcitur: substituitur Leo VI. qui septimo mense, huic verò Stephanus VII. qui duobus annis & mense vno, veneno à Marozia extinctus est. Post illos Ioannes ad cathedram redijt. Moderationem aliorum Dissuadendo. Cùm Lydis Croesus imperaret, fratrem in consortium imperij assumsit. tum Qvidam ex Lydis accedens, dixit: Omnium in terra bonorum, ô rex, maximum est sol: neque quicquam extaret in terra, sole non illustrante. At si gemini soles forent, periculum immineret, ne omnia constagrantia pessum irent. Ita & regem vnum quidem accipiunt Lydi, & seruatorem esse credunt: duos verò simul tolerare non possunt. Stobaeus Sermone 45. Reprehendendo. Apud Plutarchum in Solone, quidam Amici Solonis reprehendebant eius consilium, quòd tyrannidem spontè oblatam non acceptasset, illud inculcantes: Si regno Athenarum vno tantùm die potiri potuisset, nullum supplicij genus recusare debuisse, pari???ue aequo animo, vt acerbissimis cruciatibus postea afficeretur, omnis???ue ipsius familia funditùs periret. Tam praeclarum bonum putabant, breuissimo etiam spacio frui posse omnibus voluptatibus, vel potiùs vlcisci semel grauiter inimicos. Victorius lib. 12. Var. lect. cap. 10. & Muretus lib. 1. Var. cap. 13. Discipvli. Ambitiosi facti, ex Consilio, Adhortatione aliorum. Vide paulò ante, Vxores magistrate ambitionis, fol. 2566. Aemulatione. De Hectore & Achille aemulis, Horat. lib. 1. Sat. 7. Hectora Priamiden, animosum atq; inter Achillem Ira fuit capitalis, vt vltima diuideret mors, Non aliam ob causam. nisi quòd virtus in vtroq; Sum ma fuit. Duo si discordia vexet inerteis, Aut si disparibus bellum incidat, vt Diomedi Cum Lycio Glauco, discedet pigrior vltrò Muneribus missis -. Alexandrvm Macedonem in tantos illos furores praecipitem egit Achillis aemulatio. Ducebat exercitum per Asiam. Alexandrum exercitus, Alexander caecam ambitionem sequebatur: vt liceret naturae finibus inscribere: Huc vsque bellabundus, hoc est, latrocinabundus, peruenit Alexander. C. Ivlio Caesari quaestori vlterior Hispania obuenerat. Vbi cùm mandato P. R. iure dicundo conuentus circumiret, Gades???; venisset: animaduersa apud Herculis templum Magni Alexandri imagine, ingemuit: & quasi pertaesus ignauiam suam, quòd nihil dum à se memorabile actum esset in aetate, qua iam Alexander orbem terrarum subegisset, missionem continuò efflagitauit ad captandas quamprimùm maiorum rerum occasiones. Suetonius. Carolvm Burgundiae ducem, admiratio gestorum Alexandri coëgit ijs se bellis intricare, in quibus ipse perijt, & in extreme̅ discrimenvniuersam Belgicam adduxit, ex quo Mariae haeredi ademta est à Ludouico Franciae rege Burgundia. Ludouicus Viues de Concordia & Discord. lib. 1. Dignitate. Tertvllvs Consulatus honore ab Attalo tyranno Alarici auspicijs affectus, de mittendo in Africam exercitu verba Senatui facturus, stolida quadam arrogantia elatus, ansus est dicere: Loquar vobis P. C. vt Consul & Pontifex: quorum alterum teneo, alterum spero. At non multò pòst, capta ab Alarico Roma, magistratu excidit. Sigonius libro decimo Imp. occid. ex Zosimo. Heraclianvs Comes, ob Stilichonem interfectum ab Honorio Africae praefectus, propter defensam aduersus Attalum tyrannum Africam, consulatus honorem adeptus, adeò superbia est elatus, vt aduersus Honorium cum Sabino genero coniurarit. Qua re incensus Honorius, ipsum cum suis hostem pronunciauit. Ille postquam se damnatum audiuit: dolore victus, classem maximam comparauit, eam???ue infestam Latij littoribus intulit: ac Romae maximum, si quando vnqna̅ aliàs, terrorem incussit. Verùm simul atq; in litus egressus cum agminen militum ad vrbem ire perrexit, occursu Marini Comitis cum valido se Romanae iuuentutis robore obijcientis exterritus: repentè in fugam se dedit, & arrepta nauicula solus Carthaginem redijt: atq; ibi mox militari manu, tanqua̅ tyrannidem affectans, oppressus, interijt. Sabinum generum, cùm Constantinopolim aufugisset, retractum inde, Honorius in exilium egit: atque his rebus exacerbates decreuit, vt Heracliani nomen ex omnibus publicis, & priuatis monume̅tis aboleretur, delerentur???; omnia, quae sub eo gesta esse dicerentur. Sigonius lib. 11. Imperij occid. ex Orosio. Victoria. Plataeensi Victoria elatus Pavsanias Spartanus plurima miscere coepit, & maiora concupiscere. Cùm ex praeda tripodem aureum Delphis posuisset, epigrammate scripto, in quo erat haec sentential: Suo ductu Barbaros apud Plataeas esse deletos, eius???ue victoriae ergô Apollini donum dedisse, hos versus Lacedaemonij exscalpserunt, neque aliud scripserunt, quàm nomina earum ciuitatum, quarum auxilio Persae erant victi. Probus in Pausania. Deuictis Samijs, Periclem Ion scribit supra modum animum sustulisse: quòd cùm barbaram vrbem Agamemnon decem annis, mensibus nouem ipse principe, Ionum & opulentissimos subiugasset: neque iniuria gloriatus est, imò tam anceps sors, & discrimen tam ingens fuit huiusce belli, vt quod tradit Thucydides, Samiorum ciuitas penè imperio maris exuerit Athenienses. Plut. in Pericle. Alexander Magnus, Dario victo, Persarum regno potitus, veluti felicitate multa ebrius, sapere supra hominem coepit, ac sibi denique videri deus. Quo nomine datis ad Graeciae ciuitates literis, ridiculè satis institit petere, decreto publicitùs ipsum statuerent deum. Aelianus lib. 2. Cum Demetrius Ptolemaeum insigni Victoria apud Cyprum superasset, hîc primùm Antigonum & Demetrium vulgus reges Asiae consalutauit, atque Antigonum confestim diademate amici euinxêre. Demetrio pater diadema misit, scripta???ue epistola regem appellauit. Aegyptij quoque his nunciatis, ne ob cladem abiecisse viderentur animos, regem Ptolemaevm dixêre. Ea res pariter aemulatione omnes successores Alexandri peruasit. Etenim coepit diadema Lysimachus in Hellesponto gestare, & Graecos Seleucus Babyloniae alloquens, quando barbaris eo ornacu antè quoque vt rex response dederat. Id non additamentum nominis & habitus tantu̅ habuit variationem, verùm etiam illorum inflauit spiritus, & animos sustulit, moribus???ue & congressibus eorum fastum addidit, & supercilium, tragicorum histrionum more vnà cum persona incessum, vocem, accubitum, salutationem???ue versantium. Hinc euaserunt in puniendo quoq; violentiores: vbi illam, quae ipsos multò faciliores & leniores antè populanbus reddebat, detraxerunt potestati dissimulantiam. Tantum vox vna valuit adulatoris Aris Todemi Milesij, qui nun eius Victoriae ad Antigonum missus, eum regem primò salutauerat, tanta???ue orbem terrae impleuit conuersione. Plut. in Demet. Clitvs ad Amorgum tribus vel quatuor Graecorum depressis nauibus Neptunus salutatus, tridentem gestauit. Plutarchus orat. 2. de Alexandri fortuna. Demetrivs Poliorcetes, cui modicam particulam fortuna ex Alexandri opibus adiecit, Iouem desultorem vocari se sustinuit. Idem. Ricimer Sueuus, Seueri Imp. magister militiae, Beorgorem regem Alanorum, qui è Gallia in Italiam irruperat, ad Bergomum oppidum nactus, ad praelium sic adduxit, venon solùm exercitum profligarit, sed regem etiam congressum acis interemerit. Qua Victoria elatus, magnificos inde adeò spiritus sumsit, vt Seuerum etiam ipsum contemrere coeperit. Sigonius lib. 14. Imp. occid. Fertilitateregionis. Strabo auctor est, non aliam ob causam in campis Phie [2569] graeis (in Campania prope Neapolim hodie dictam) Gigantomachiam poëtas finxisse scribit, quàm vt indicarent eam esse illius loci hominum naturam, vt ob loci fertilitatem, quae plerisque vitijs fomenta subministrat, assiduis bellis, seditionibus inter se agitentur, recte???ue P. Sulpitius Coss. apud Liuium Campanos non, nisi desit cui rebellent, à perfidia cessare posse asserit. Et etiamnum hodie maioribus motibus ea pars Italiae ob Aragoniorum & Andegauensium Gallorum & Hispanorum factiones quàm vlla alia fuit agitata. Pandulfus Collenutius libro primo de regno Neapol, & libro tertio, regnum Neapolitanvm palaestram ambitionis & auaritiae vocat, rapinis & calamitatibus expositum, propter fertilitatem & diuitias à multis expetitas. AMBITIONES EXERCITATIO IN GENERE. Qvi. Hvc Ambitiosi Popvli. Wycenas Argivi sola aemulatione moti exciderunt, indignè ferentes, quòd ipsis quiescentibus, Mycenae missis octoginta militibus, Lacedaemoniorum gloriae ad Thermopylas participes essent redditi. Pausanias in Corinth. Lacedaemonii, cùm duce Cleomene Athenas tyrannide Pisistratidarum liberassent, & eas mirum in modum crescere viderent, oraculis etiam felicitati illarum consentientibus: inuidia metu???ue exagitati, eas rursus opprimere, & tyrannidi Pisistratidarum subijcere tentarunt: eo???ue Hippiam Pisistrati F. à Sigaeo Hellesponti, quò confugerat, accersiuerunt. Herodotus lib. 5. Superbos fuisse Romanos, & alijs superbis superbiae eorum gratia succensuisse, declarant Catonis Censorij verba, ex oratione quam pro Rhodiensibus in Senatu habuit: Rhodienses inquit, superbos esse aiunt: id obiectantes, quod mihi de liberis meis dici nolim. Sint sanè superbi. Quid ad nos attinet? Id ne irascimini, si quis superbior est quàm nos? Addit his verbis Gellius lib. 7. Nihil prorsus hac compellatione dici potest neq; grauius, neq; minutius, aduersus homines superbissimos facta, qui superbiam in sese amarent, in alijs reprehen derent. L. Viues in cap. 1. lib. 1. Aug. de Ciuit. Dei. Thietmarsi, populus paludum opportunitate libertaris studio sissimus, saepè victus, nunquam subiugatus, in perpetuam Holsatis positus palaestram, difficulter ab iniurijs temperat: quòd se omnibus nobilitate (vt ferunt) & robore (vt putant) anteponunt, nec se patiuntur aequari caeteris. Occisos de sua gente magno licitantur: sed quos ipsi ex alijs caedunt, nullo aestimant precio. Iniuriantes primi veniunt ad querimoniam, difficulter conquiescunt: nisi duplo maiore damno aduersantibus illato, iram non ponunt. Cranzius libro decimo Saxoniae, cap. 10. Moschovitae in honore captando venando???ue mirabilibus & superstiriosis ceremonijs vtuntur. Tenuioris etiam fortunae hominibus, intra portam alicuius praestantiorisviriequitare non licet. Proceres & consiliarij, sed & tenuioris fortunae nobiles, in publicum rariùs prodeunt, vt maiorem auctoritatem sui???; obseruantiam apud populum captent: nullus???; nobilium ad quartam vel quintam domum pedes progreditur, nifi equus subsequatur, ostentalionis causa. Nobilis, quamuis egenus, ignominiosum putat, si manu laboret. Guagninus in descriptione Moschouiae cap. 4. Aponvm gens cibi parca, honoris auidissima, quem etiam in summa egestate, cognominum incremento, quae rex benemeritis attribuere solet, metitur. Io. Metellus. Florentini tanta ambitione, tam???ue superbo liuore praediti sunt, inquit Iouius: vt cùm quisque ad clauum gubernandae reipub. sedere, potiri quoquo modo communis patriae imperio, & publicas opes priuato commodo complecti cupiat, ea inexplebili cupiditate ardeant omnes, & prorsus insaniant: quòd neminem tanquam ex aequo ciuem, vel opibus, vel dignitate superiorem ferre velint: & clariorem quoque virtutem, meliorem???ue fortunam in aliena domo nisi aegris oculis conspiciant, quando eadem ex pari meritò sibi deberi iudicent. Sic vt nequaquam mirari lubeat, si elati & peracris ingenij, notae???; tenacitatis homines plerunque decus in lucro praesenti???ue pecunia, & immoderatis saepe???ue etiam parum pijs quaestibus reponant; eò etiam maiore reliquarum gentium admiratione, quòd domi nequaquam sumtuosam, Vt pleraeque aliae ciuitates, sed parcam in vniuerrum, ex bonae frugis disciplinam exemplo veterum Graecorum, ex quibus orti sunt, institutam sequantur. Quanquam alioqui, vti sunt pecuniosi mercatores, supra censum, & totius industriae spem, magnificis aedificijs laudem quaerant. His vitijs facilè euenit, vt intestinis discordijs ferè continenter per trecentos annos grauissimè laborarint: tanta quidem rabie, vt modò patritios, modò populares, alternante victoria, è ciuitate in exilium expellerent, saeuis caedibus integras saepè familias delerent, & crudelibus incendijs in nobilissimatecta grassarentur: nec in his malis, nunquam mitigata feritate, dispuderet à sordidissimo opifice iugum accipere, vltrò Barbaros tyrannos, qui liberis leges darent, adsciscere: vti miserabili conditione experti sunt, ex Michaëlis Landi, Gualterij???ue Athenarum reguli, & Caroli Andegauensis abominandis casibus. Per hunc modum ciuitatem magnis perturbatam iactatam???ue ftuctibus, Medicei per integrum ferè seculum saluberrimis legibus compositam, confirmarunt & auxerunt. Iouius lib. 25. Hist. Pontifices, Sacerdotes. Vide Tit. Pontificatum, Primatum ambitiosè expetere, fol. 2589. Ioannes Cappadox, ???, id est, Ieiunator ob virae abstinentiam dictus, primùm praetorij praefectus, sed ob imperij affectationem deiectus, & factus episcopus Constantinopolitanus: cùm in synodo Constantinopolitana sub Mauricio, Oecumenici episcopi nomen sibi consensu patrum arrogasset: à Pelagio II. Rom. pont, excommunicatus fuit. Gregorius Magnus eum postea vt impium oppugnauit, lib. 4. Indictione 13. epist. 36. Antichristi praecursorem esse dictitans eum, qui Vniuersalis Ecclesiae episcopus dici vellet. Morte sublato Ioanne, antequam characterem assumeret, Cyriacvs eius successor, in synodica sua epistola iterum vsurpauit nomen Vniuersalis episcopi. At Gregorius illum denuò reprehendit lib. 6. epist. 24. & 28. in quiens: Si vnus episcopus vocatur Vniuersalis, vniuersa Ecclefia corruit. Sabinianvs (Palmerius Sabinum, Nicephorus Innocentium vocat, lib. 18. cap. 56.) cùm Gregorio Magno (cuius legatus fuerat ad reges) successisset, vt vidit sibi defuncti laudes obstare, nihil non tentauit, quo memoriam eius penitùs tolleret. Finxit crimina multa in Gregorium, quòd aedificia collabi permisisset, aerarium ecclesiae expilasset. Intercedente tamen Petro archidiacono, nihil efficere potuit. vixit anno Christi DCIV. Sigebertus. Parùm abfuit, quin eius scripta aboleuerit. In summa annonae caritate monitus, vt in subleuanda inopia Gregorij pietatem imitaretur: Gregorius (respondit) homo nequam & ambitiosus, popularem auram captans, ecclesiae patrimonium consumsit, Fuerunt qui crederent Sabinianum, Romanorum quorundam impulse habuisse Gregorium inuisum, quòd pontifex statuas & reliqua vrbana ornamenta sustulisset. Sed à tam atroci calumnia vindicat se praecipua viri pietas. Sab. lib. 6. Enn. 8. ex Plat. Galfridus Monumetensis, libro 8. cap. 4. degestis Britann. ??? fol. 2971. Arctissima obsidione Christiani Damiatam Aegypti premebant, duce Ioanne Brenno rege Hierosolymorum, Coradinus Damasci & Hierosolymorum Sultanus, per oratores sibi Aegyptio???ue pacem petebat: pollicebatur inprimis se sacrosanctam Crucem, & quicquid de Christianis in Syria Phoenice???; ipse patérve aut Saladinus cepisset, redditurum. Franci, Angli, Itali, leges comprobabant. Pelagivs apostolicus legatus hanc pacem aspernabatur: bellum pro religione aduersus impios Mahumeticam???ue superstitionem susceptum, cuius sedes arx???ue sit Aegyptus: eam perdomandam, sanandam???;. Legatus auctoritate ac sanctitate nominis obtinuit, vt Damasceni oratores pace infecta dimitterentur. Non multò pòst capta quidem Damiata est: sed Latini dum Cayrum obsidere parant, intra Nili aggeres ab hoste intercisos interclusi, turpissimam pacem accipere coacti sunt, & Damiatam reddere. Aemilius lib. 6. Pivs II. Pont. max. vir moribus castissimus, religionnis amantissimus, literis ac studijs pertinacissimè deditus fuit. Sed tot viri laudes vnum tantùm ambitionis vitium commaculauit: quum semper promotionum appetentissimus fuerit, & gloriae, ea???ue de causa labores plurimos susceperit. Volat. libro 22. Anthrop. Adelbertvs siue Albertus, Bauariae Comes, ab Henrico III. Imp. archiepiscopatum Hamburgensem & Bremensem assecutus, metropolitanus Aquilonarium regnorum, regio luxu in aedificijs & comitatu vtebatur: metropoli suae XII. episcopatus subijcere, eam???ue in Patriarchatum conuertere studebat. Sumtibus immensis comitatus aliquot Bremensi ecclesiae adiunxit, nullo cum fructu: eo???ue nomine thesauros sacros omnes conslauit. Iam cùm sub Henrico IV. puero imperij gubernacula teneret: in eos, qui vel in regem Henricum manus iniecissent, vel ecclesiastica bona inuasissent, animaduersionem meditans: conspiratione principum, Hannonis praesertim Coloniensis archiepiscopi, ex aula pulsus, ab Ordulfo & Magno Saxoniae ducibus, fortunis omnibus exutus, aliena misericordia per triennium exul vixit. In gratiam receptus ab Imp. cum Coloniense quoque in gratiam redijt, &Vicedominatum adeptus est. Gloriae tantum indulsit, vt non iam Latino more ecclesiastica vell???t obire ministeria: sed ne [2570] scio qua Graecorum consuetudine per tres missas: quibus adstitit, vbicunque esset, XII. modulari praecepit officia: omnia magna quaerens, omnia mirabilia, omnia gloriosa, diuinis & humanis in rebus. Et ideo dicitur fumo delectatus aromatum, & fulguratione luminum, & tonitruis altè boantium vocum: quae omnia traxit à lectione veteris Testamenti, vbi maiestas Domini scribitur apparuisse in monte Sinai. Statim sub initia suae dignitatis superbè asserebat, omnes praedecessoressuos obscuros suisse arq; ignobile: solum se generis ac diuitiarum titulis excellere, quippe qui esset comitis Bauariae filius: porrò dignum, qui maiorem sortiretur cathedram, vel ipsam Apostolicam. Talia non semel iactantem visio magna perterruit. Vidit nocte intempesta, se in conuentum ecclesiae rapi, vbi Missarum solennia essent celebranda, adstantibus quindecim suis ex ordine praedecessoribus, ita vt proximus, qui ante eum fuerat, Alebrandus petageret Missarum solennia. Quum???ue lesto euangelio, sacerdos ad suscipienda offerentium munera conuersus venisset ad Albertum, qui stabat in vltimo chori loco, illum toruis luminibus intuens, oblationem eius repulit, dicens: Tu homo nobilis & clarus, non potes habere partem cum humilibus. & confestim disparuit. Ex illa hora poenitens super ijs quae incautè protulerat verbis, omnes praedecessores suos veneratus est: se multis gemitibus testatus indignum sanctorum consortio. Vnde etiam mox statuit, per singula antecessorum suorum anniuersaria, de corte Bramstede conuiuia dari fratribus plenissima atq; pauperibus. In animo habebat obire prouincias remotissimas, vt ne insulam quidem relinqueret, quàm non sua praedicatione illustraret. Praeparatis???ue iam rebus omnibus, & nauigijs comparatis, colloquio habito cum Danorum rege Zuenone, supersedit: quòd diceret ille, meliùs populum erudiri per suae nationis homines (qui & mores & linguam & ritus callerent in quaque gente) quàm per alienigenas. Itaque muneribus earum nationum homines ad euangelizandum incitauit. Perijt???ue illa hominis iactantia, qua solebat gloriari, tres se euangelistas in regnum praecessisse, Ansgarium, Rembertum & Vnni: sibi quartum seruari locum. Petebatur ergo ab omnibus etiam remotissimis gentibus, de Islandi̅a & Gronlandia per legatos: & se adiri ab omnibus passim permittebat, in omnes regiones & insulas ordinans episcopos. Gaudens enim repetere solebat, Messis quidem multa, sed operarij pauci. Nunquam tam erat solitarius, vt non aut quatuor aut quinque episcopis stiparetur. Sub finem vitae melancholia correptus, quòd ecclesiae caestera bona recuperare non posset, noctes peruigilans, dies totos stertebat, vel fabellas audiebat: pauperibus detrahebat, dabat adulantibus: obuios pugno caedebat: Palatino comite Friderico fratre frustra reprehendente. Monachatum assumere aliquoties desiderauit, aut in ministerio legationis suae in Vandalia, vel in Suecia, siue in Islandia pro Christo immolari. Dum medicorum auxilio studet valetudinem recuperare, in grauiorem recidit morbum: graui insuper casu equi sublabentis attritus, correctionem suae vitae Deo promittens, statim conualuit: totum???ue superuiuens triennium, multa compleuit, non tamen omnia quae promisit. Decimaquarta die ante obitum suum Goslariae grauissimo dysenteriae morbo correptus, & vsque ad ossa attenuatus, suae adhuc immemor salutis, reip. negotia vsque ad extremam sui transitus tractauit horam. Aderat ibi Wagdeburgensis episcopus Vvesselus, & alij fratres, petentes vt admitterentur: quos tamen ipse excludi praecepit, dicens: Se prae immunditia infirmitatis indignum, vt ab aliquo videretur. Soli Henrico IV. regi concedebatur aditus. Tandem quum adhuc de hac vita speraret, caeteris ad epulas sedentibus, solus spiritum exhalauit, anno MLXXII. Cranzius lib. 4. & 5. Metropoleos. Thomas Volsaeus presbyter, obscuro loco hatus, Vintoniensis episcopi opera Henrico IIX. Anglorum regi conciliatus, Elecmosynarij primò dignitatem & consiliarij consecutus, mox Lincolniensis, pòst Eboracensis archieplscopus, inde regni Cancellarius, tandem Cardinalis & Dunelmensis episcopus creatus, regibus sese aequatum existimans, cepit vti sella aurea, puluino aureo, velo aureo ad mensam, habere galerum, Cardinalium ordinis insigne, loco cuiusdam idoli sacri, qui, cùm ille pedibus iret, sublimè à ministro praeferebatur, in sacello???ue regio super altare collocabatur tantisper, dum res fieret diuina. Ius dicebat iuris imperitiss. emendicatis Iurecoss. responsis sese corniculae instar muniens. Apostolicae legationis munus à Pontifice consecutus, nihil priùs habuit, quàm vt aliqua insigni re doceret, se alios dignitate exuperare: & quia nullum iam propemodum ceremoniarum genus ???rat, quod non vsurpasset, placuit ad extremum per sacra, per crucem Christi, ostentare mundo adeptum decus: coepit???ue adeò frequentiùs solito, cùm dies aliquis solennis adesset, & rex cum tota sua cohorte interesset, rem diuinam ritu pontificali facere & adhibere administros ad inseruiendum, tum episcopos & abbates, tum duces & comites, qui aquam manibus, qui mantilia darent: item non contehtus vna cruce, qua vtebatur, quòd archiepiscopus esset Eboracenfis, alteram prae se ferri voluit, per duos sacerdotes statura elegantes, & equis magnis insidentes, qui aperto capite, quocunque anni tempore incederent. Henrici IIX. & Prancisci I. Galliae regis congressum absque causa Guinis fieri procurauit, vt pontificalem suam auctoritatem Gallis quoque notam faceret, & Gallum pecunia emungeret, & Carolum aemulatione quadam ad suam amicitiam auro redimendam extimularet. Edouardum Buchyngamiae ducem falsis circumuentum criminibus capite plecti curauit. Ad conciliandum sibi populi fauorem, quem rapinis suis & ambitione penitùs amiserat, cùm appropinquaret quad ragesima, pronunciandum per concionatores, ad crucem D. Pauli curauit, vt per eos quadragesimae dies, cunctis generatim liceret vesci lacte, caseo, ouis: & vt id nemo hominum perhorresceret, sua auctoritate delictorum remissionem vescentibus pollicitus est. Polyd. lib. 27. Reges, Principes. Infràsub ???, exempla eorum qui Regna ambitiosè obtinuerunt, fol. 2597. De Ozia rege leproso, qui pet suam superbiam corruit, scribitur, quòd homo fuerit terrae operibus incubans, & multas superbiae turres aedificarit in angulis, & lacus foderit. Hieronymus lib. 10. in Ezech. cap. 32. Rex Persarum omnes existimabat seruos, extra coniuge̅ suam, in quam tamen potissimum ei esse ius debebat. Plut. ad Principem indoctum. Alexandri Magni virtus & felicitas tribus insolentiae gradibus exultauit euidentissimis. Fastidio enim Philippi, Iouem Hammonem patrem asciuit. Taedio morum, & cultus Macedonici, vestem & instituta Persica assumsit. Spreto mortali habitu, diuinum caput aemulatus est. Nec fuit ei pudori, filium, ciuem, hominem dissimulare. Valer. Max. lib. 9. cap. 5. & Plut. in eius vita. Pyrrhvs Epirotarum rex, scientia quidem rei militaris, manu atque animo longè omnium suae memoriae regum habitus est primus: verùm quae factis comparauerat, ea semper nouae spe corrumpere: quòd fiti illorum, quae nondum habebat, nihil horum, quae habebat, conseruaret, vt rectè vteretur. Vnde comparat eum Antigonus aleatori, qui multa & secunda iacit, sed vti nescit iactu. Plut. in Pyrrho. C. Ivl. Caesar non honores modò nimios recepit, vt continuum consulatum, perpetuam dictaturam, praefecturam???ue morum, insuper praenomen Imperatoris, cognomen Patris patriae, statuam inter reges, suggestum in orchestra: sed ampliora etiam humano fastigio decerni sibi passus est: sedem auream in curia, & pro tribunali, thensam, & ferculum Circensi pompa, templà, aras, simulacra iuxta deos, puluinar, slaminem, lupercos, appellationem me̅sis è suo nomine, ac nonnullos honores ad libidinem cepit, & dedit. Quum sacrificio Latinarum reuertente eo inter immodicas ac nouas populi acclamationes, quidam è turba statuae eius coronam lauream candida fascia praeligatam imposuisset: & Tribuni plebis Epidius Marullus, Caesetius???; Flauius coronae fasciam detrahi, hominem???; duci in vincula iussissent: dolens seu parum prosperè motam regni mentionem, siue, vt ferebat, ereptam sibi gloriam recusandi, Tribunos grauiter increpitos potestate priuauit: neque ex eo infamiam affectati etiam regij nominis discutere voluit: quanquam & plebi regem se salutanti, Caesarem se, non regem esse responderit: & Lupercalibus, pro Rostris à Cos. Antonio admotum saepiùs capiti suo diadema repulerit, atque in Capitolium Ioui opt. Max. miserit. Quinetiam varia fama percrebuit, migraturum Alexandriam vel Ilium, translatis simul opibus Imperij, exhausta???ue Italia: delectibus & procuratione vrbis amicis permissa. Proximo autem Senatu percrebuit fama, L. Cottam XV. virûm sente̅tiam dicturum: vt quoniam libris fatalibus contineretur, Parthos, nisi à rege, non posse vinci, Caesar rex appellaretur. Quae causa coniuratis maturandi fuit destinata negotia, ne assentiri necesse esset. Suetonius. C. Caligvla Romanorum Imp. in eam prolapsus est insolentiam, vt deorum vestimenta induceret, in quibus nunc bellicosam virginem, nunc mulierem reprae sentabat. In sacrificijs deorum ornatu induebatur, in plateis serico & triumphali vestitu incedebat. Xiphilinus. Neropro Palatij gradibus Imperator consalutatus, lectica in castra, & inde raptim appellatis militibus in curiam delatus, ex immensis, quibus cumulabatur, honoribus, tantùm Patris patriae nomen recusauit, propter aetatem. Erat illi aeternitatis perpetuae???ue famae cupido, sed inconsulta. Ideo???ue multis rebus ac locis vetere appellatione detracta, nouam induxit ex suo nomine. Mensem quoque Aprilem Neroneum appellauit. Destinauerat & Romam Neropolim nuncupare. Suetonius. Herodes Iudaeorum rex, cùm honoris esset cupidissimus, incitabatur ad magnifi centiam, sicubi spes esset aut in praesens laudis, aut in posterum memoriae. Quare cùm in alios [2571] erogaret plurimum pecuniae, necesse crat eam à subditis malè quaerere. Deinde sciens se ob eas iniurias inuisum subiectis, abutebatur suorum odio in suum commodum. Nam si quis illorum non per omnia seruitutem toleraret, aut videretur velle dominationem eius excutere, in tales impotenter saeuicbat, non aliter quàm in hostes, nullo cognatorum aut amicorum discrimine, quòd solus vellet honorari ab omnibus. Quàm autem honoris cupidus fuerit, colligere licet ex his ipsis honoribus, quos ille Caesari & Agrippae caeteris???; eius amicis exhibuit. Volebat enim exemplo esse suis, vt quemadmodum ipse praestantiores coleret, sic etiam coleretur ab omnibus. Sed Iudaeis per leges patrias non licebat statuis & te̅plis demereri regis gratiam, & similibus adulationibus explere insanam cupiditatem gloriosi hominis Atq; haec causa videtur, cur Herodes erga subditos & familiates & consiliorum parti cipes iniquior, erga exteros & alienos tanto beneficentior suerit. Iosephus lib. 16. c. 9. Antiq. Ivlianvs Apostata ad imperium mortuo Constantio euectus, legationibus remotissimarum gentium cultus, & nuncio victoriae Aquileiensis elatus, supra hominis spirare conditionem coepit. Itaq; qui primò omnibus facilem se praebuerat, pòst paulò Christianis acerbior esse instituit. Nam Constantinopoli Gentilium sacra renouari, ac patefieri templa praecepit. & Christum appellans, Galilaeum ad contumeliam nominauit: & Christianis, ne Grammaticam, Rhetoricam, & humaniores literas aut docerent, aut discerent, interdixit. nimirum ne quaestum ex ijs artibus facerent, quarum religionem respuerent, aut ne doctrinis Gentilium eruditi adueisus cos abuterentur. qui verò à Christiana fide non recesserunt, eos & Palatio expulit, & militiae munere spoliauit. ex quibus alij baltheum posuerunt, atq; omnes cruciatus petferre, quàm à Christo deficere maluerunt (inter quos fuit Iouianus, Vale̅tinianus & Valens, qui post ipsum deinceps Imperium tenuerunt) alij propter imbecillitatem ad immolandum se receperunt. Sigonius lib 6. Imp. occid. Isaacivs Angelus Imp. alternis diebus lauacris se reficiebat: pastillis & vngentis omnis generis delibutus, instar pauo nis superbi se ostentabat. Henricvs Leo, Saxoniae & Bauariae dux, subacta iam Vandalia, & foedere cum Danorum rege Valdemaro renouato (nam gratiam Imp. Friderici I. iamdudum promeruerat, magnis rebus in Italia cum illo & pro illo gestis) superbire cepit: & insummo fortunae fastigio nullum ruinae incommo du̅suspicatus, subiectos intolerabili acerbitate vexabat, aequè ciuibus ac hostibus grauis. Ergo cùm Fridericu̅ I. Imp. in quartam expeditionem Italicam, superioribus praeclarè de illo meritus, sequi recusasset, contumaciae causa proscriptus fuit. Inde facta est coniuratio magna omnium contra illum, anno MCLXIV. fuerunt???ue inter conspiratores primi, Vvichmannus Magdeburgensis archiepiscopus, Hermannus Hildesemensis pontifex, Ludouicus Landgrauius Turingiae, Albertus marchio Brande̅burgensis, Otho marchio de Camburg, Albertus comes Palatinus de Sumeresberg, & Reinoldus Coloniemsis archiepiscopus. Magnis odijs certatum, sic tamen vt ad extremum reuersus ex Italia Fridericus pacem composuerit. Cranzius lib. 6. Saxoniae, cap. 20. & Saxo lib. 14. Carolvs Burgundus princeps non ferendae ambitionis, inani ostentatione verborum crebrò illud iactare dicebatur, Mediomatricibus atq; Heluetijs, qui medij intercederent, bello subactis, vnum sefuturum Principem, qui ab Oceano Britannico ad Superum atq; Inferum mare productis imperij finibus, Christianam remp. ab immani Turcarum tyrannide, exercitibus in Graeciam & Macedoniam transportatis, vindicaret. Brutus lib. 6. hist. Flor. Franciscvs I. Gallorum rex, pace cum Carolo V. Imp. facta, non diuturnam fore asseruit. Na̅ nec ille parem, inquiens, nec ego superiorem ferre possum. Aegidius Corrozetus de Dictis & factis mem. Politici. Cùm Athenae Pisistratidarum tyrannide liberatae essent, in republ. duo viri praepollebant, Clisthenes Alcmaeonides, & Isagoras Tisandri F. Hi per factiones de potentatu contendebant. Clisthenes, cùm vinceretur, populum amplectendo, ex quatuor tribubus mox decem essecit, cognominibus Iouis filiorum, Peleontis, & Aegicoris, & Argadei, & Hopletis: in alia commutatis quae ipee inuenit, aliorum heroum indigenarum, praeter quàm Aiacis: quem etsi hospitem, tamen adiecit, vtpote finitimum ac socium. Herod. libro quinto. Themistocles ab initio statim graues sustinuit cum potentibus in rep. & principibus inimicitias: prae caeteris cum Aristide Lysimachi, qui semper ab eo dissentiebat. Amauit vterq;, vt Ariston philosophus scriptum reliquit, formosum Stesilaum, Cea oriundum. Hinc fuit perpetuum inter eos & de republica dissidium. Veruntamen vitae & morum videtur dissimilitudo eam exaggerasse distractionem. Nam Aristides cùm mansueto ingenio & probis esset moribus, neq; in rep. gerenda quicquam gratiae populi daret vel gloriae seruiret suae, sed omnia ad honestatem cum securitate & iustitia coniunctam dirigeret: non poterat facere, quin incitanti ad multa populum, ingentes???; res nouanti Themistocli, quò incrementum eius reprimeret, subinde repugnaret. Tandem cùm opes eius assurgerent, & esset populo gratus, Aristidem inuidia ci conflata & factione sua oppressit, atq; in exilium dece̅nale exegit. Plut in Themistocle. Pericles cum Cimone simultates gerebat, Reipub. causa: cùm hic optimatibus, ille populo faueret. Tandem ostracismo Cimonem vrbe eiecit: cundem postea scripto plebescito vel in populi gratiam reuocauit: vel certè postquam occul ta pactio inter cos, Cimonis sorore interprete Elpinice, intercessisset, vt classe Cimon ducentarum nauium accepta, foris praeesset exercitui, & prouincias regis deuastaret, Pericles imperium domi haberet. Mortuo Cimone, optimales, quanqua̅ sentirent iamdudum validissimas in ciuitate cuasisse opes Periclis: volebant cum eo aliquem tamen in ciuitate comparatum, qui potentiam eius, ne planè erumperet in tyrannidem, retunderet. Itaq; aduersarium ei obiecerunt affinem Cimonis, moderatum virum, Alopecensem Thvcydidem. Qui cùm minus bellicis laudibus esset quàm Cimon celebris, sed fori artium???; peritus ci???ilium: vrbem colens, atq; in concionibus cum Pericle decertans, breui remp. ad aequilibrium reduxit. Neq; enim eos, qui optimates vocabantur, immisceri & confundi permisit, vt antè, cum plebe, vbi multitudine offuscabatur dignitas eorum: sed secreuit eos, contractis???; in vnum omnium opibus, quae hacratione factae sunt valentio res, fecit tanquam in lance momentum. Ac horum virorum contentio & ambitio, ingenti diuisit ciuitatem fissura, effecit???; vt haec pars Populares, altera appellaretur Pauci. Postremò de decennali exilio cum Thucydide contracto certamine depugnans, illum exterminauit, factionem???; dissoluit aduersam. Plut. in Pericle. Nicias Nicerati, & Cleon in Repub. Atheniensium aemuli: hic quidem homo sceleratus & audax, ille verò optimus ciuis. Pericles quidem, qui solida virtute & vi dicendi ciuitatem gubernabat, nullo fuco ad multitudinem opus habebat, nec gratia artificio colligenda. Quibus Nicias cùm deficeretur, pracelleret autem opibus, his deliniebat plebem. Quia verò erat ad Cleonem, qui leuitate & scurrilitate populum Atheniensem mulcebat, similibus aequandum artibus ineptus: oblectabat choragijs, gymnasiarchijs, muneribus???ue huiuscemodi alijs populum, splendore antecedens & munificentia, quâ prioris quâ suae memoriae omnes. Iam verò vbi mortuo Pericle Alcibiades, Niciae studijs pac s & gloriae inuidens, ad bellum Syracusanum populum accendit, non modò à tam perniciosa expeditione Athenienses reuocare potuit Nicias, verùm etiam à populo collega datus est Alcibiadi & Lamacho, qui illorum praecipitantiam sua maturitate moderaretur. Exitus ipse tandem declarauit, Niciae consilium patriae saluberrimum futurum fuisse, si ei paruissent. Plut. in Nicia. Pii homines. Ioannes Apostolus & reliqui Discipvli, cùm vidissent quendam in nomine Iesu daemonia eijciente̅, qui tame̅ Christum no̅ sequeretur: Iesum rogarunt, vt illum hocfacere prohiberet Atis, Qui aduersus nos non est, inquit, pro nobis est. Matt. 18. Luc. 9. Marci 9. D. Avgvstinvs de studio honoris, apud Dominum, l. 10. Confess. c. 37. his veibis conqueritur: Quid igitur tibi in hoc genere tentationis, Domine, confiteor? Quid? nisi delectari melaudibus? Veruntamen nollem vt vel augeret mihi gaudium cuiuslibet boni mei suffragatio oris alient. Sed augcr, fateor, non solùm, sed & vituperatio minuit. Haeretici. Themison, assecla Maximillae fuit. De eius martyrio Apollonius, in oratione contra Cataphrygas (referente Eusebio lib. 5. cap. 18.) in hunc modum scribit: Themison indubitata auaritia circumdatus, confessionis signum non gustauit, sed multa se pecunia vinculis exemit: cum???; ipsi ob eam causam humiliter esset agendum, tamen quasi martyr gloriabundus, ad exemplum Apostoli catholicam quandam epistolam ausus est scribere, & eos instituere qui melius quàm ipse credebant: & hortari, vt vnà secum pro nouis doctrinis decertare̅t, ac Dominum & Apostolos eius & sanctam ecclesiam blasphemarent. Alexander, Priscillae & Montani sectator, iudicatus est Ephesi ab Aemilio Frontino proconsule, propter temerè perpetrata latrocinia, cùm iam esset praeuaricator. Deinde cùm falso sibi nomen Domini praetexeret, seductis eius loci fidelibus, dimissus est. Paroecia verò eius, vnde erat, propterea ipsu̅ quòd latro erat, non recepit. Sed postea se ipse martyrem esse dixit, & à multis est adoratus: multis peccatorum absolu [2572] tionem impertiuit, vt martyres solebant. Eusebius lib. 5. cap. 18. ex Apollonio. Cinaedi. Themison Cyprius, Antiochi regis deliciae, Hercules dici volebat, eo???; nomine rem sibi diuinam fieri patiebatur: aderat???; ipse leonis pelle instratus, arcum item ferens Scythicum & clauam. Caelius lib. 11. cap. 16. A. L. Philosophi. Demonax ad Agathoclem Peripateticum, arroganter iactantem, sese & solum & primum esse dialecti corum: Si solus, inquit es, qui primus esse potes? si primus, qui solus? Erasmus lib. 8. Apopht. Heraclides Ponticus, Athenas iuuenis concessit: vbi cum molliore vestitu vteretur, corpore obeso, ac ideò incessu tardo, pro Pontico Pompicus cognominabatur. Multa scripsit, multa etiam ab alijs furatus est, gloriae auidissimus. Laert. Colothes, quem Epicurus solebat blandè Colotara̅ & Colotarium appellare, emisit librum desectae Epicureae praestantia, cui titulum fecit, Ne viui quidem ex aliorum philosophorum placitis posse: qui liber regi Ptolemaeo nuncupatus est. Plut. contra Coloten. Rhetores. Amphicrates Atheniensis rhetor exulasse dicitur Seleuciae super Tigrim positae. Rogantes autem ciues, vt ludum ibi aperiret, reiecit, inquiens: Nec patinam delphini capacem esse. Cùm inde contulisset se ad Mithridatis filiam Tigrani nupta̅, pressus calumnijs, atq; interdicta sibi Graecorum consuetudine, vitam inedia finiuit. Plut in Lucullo. M. Tvllivs Cicero, cùm Romae multos adolescentes nobiles, quòd se contra disciplinam militarem gessissent, accusatos, egregiè defendisset: elatus eo, è Sicilia Romam contendens, in Campania incidit in quendam ex primoribus, qui cu̅ sibi existimabat intercedere gratiam: Qui???; sermo esset inter ciues de rebus suis gestis, & quid sentirent? quaesiuit. Respondente illo: Tu verò Cicero vbi hoc spacio fuisti? animo planè concidit, quòd mentio sui in vrbem tanqua̅ in vastum incide̅s pelagus, nihilo se ad gloriam reddidisset co̅spectiorem. Auebat enim supra modum, celebrari, tenebat???; eum perpetuò cupiditas immensae gloriae: quae multa eius praeclara consilia frequenter interpellauit. Plutarch. in Cicerone. Plinius minor in epistola quadam Adolescentivm quorundam ridiculam in agendis causis arrogantiam & ambitionem taxans, sic ait: At herculè ante memoriam meam (ita maiores natu solent dicere) ne nobilissimis quidem adolescentibus locus erat, nisi aliquo consulari producente: tanta veneratione pulcerrimum munus colebatur. Nunc refractis pudoris & reuerentiae claustris, omnia patent omnibus: nec inducuntur, sed irrumpunt. Sequuntur auditores actoribus similes, conducti & redemti mancipes. Conuenitur à conductis & redemtis in media basilica, vbi tam palàm sportulae quàm in triclinio dantur. Ex iudicio in iudicium pari mercede transitur. Inde iam non inurbanè ???, vocantur. Ijsdem Latinum nome̅ impositum est, Laudiceni. Hactenus Plinius. Vtroq; verbo notantur, qui facundi dici malebant & videri, quàm esse. Sophocles enim Graecè dicitur ???. Atilli dedita opera perperàm interpretabatur, ???, id est, ab eo quòd sapientes vocarentur. In hoc igitur est allusio festiua ad poëtae tragici nomen: in Laudiceni vocabulo, ad gentis nomen alluditur. Erasmus. Athenienses doctores, Constantini & Iuliani Impp. aetate, hoc habebant, vt cùm ipsi inter se simultates exercerent, adolescentes aduentan???es naui per emissarios suos allicerent, & ad se singuli pertraherent. Si naucletus in Proaeresij rhetoris domum turbam peregrinorum maximam, & in bis Eunapium introduxit, quamuis in ipso portu ab alijs interpellatum: & Libanium Diophanti thetoris auditores venati sunt, ne Proaeresium accederet. Eunapius in vita vtriusque. Poetae. Calliphanes diuersorum carminum & orationum initia conser bere solebat, ad tres aut quatuor versus, ea???; pronunciare & ostentare: quo commentum ignorantibus, multiscius & eruditus videretur. Athenaeus Dipnosophistarum lib. 1. ait cognomen fuisse Parabryconti. In prouerbium certè abijt, pro homine ambitioso. Q. Ennivs, Homeri animam se habere iactabat. Gyraldus. Mvsici. Cùm in Isthmijs lex esset, vt neq; comoedia certaret quispiam, neq; tragoedia: Neroni placuit tragoedos superare. Ac prodierunt ad hoc certamen plures quidern: Epirota aute̅ quidam, vt qui voce optimè valeret, & ob eam artem etiam celebraretur, & in admiratione esset: clariùs solito fingebat & coronam amare se, & nihil de studio remittere velle, priùs quàm à Nerone decem talenta pro victoria acciperet. Atille exasperabatur, simul & insani more ferebatur: nam & auditus iam sub scena fuerat, in ipso videlicet certamine. Acclamantibus autem Graecis, Epirotae mittit scribam, qui iuberet hunc submittere sibi sese. Sed pergente eo, & supra modum attollente vocem, populariter???; ac liberè cum ipso contendente, immittit Nero in pulpita suos histriones, ta̅quam qui ad hoc negotium pertinerent. nam & libellos elephantinos & duplices habebant, quibus prae se intentis, veluti pugionibus vte bantur. Atq; hi Epirotam ad proximam columnam erigentes, guttur ipsius fregerunt, caedentes obuersis in rectum libellis. Lucianus in Nerone. Medici. Menecrates medicus, cùm morbos quosdam desperatos sanasset, Iouem deorum summum seipsum appellauit. Ad Philippum Macedonum regem scribens tali vsus est exordio: Philippo Menecrates Iupiter salutem. Ad ea responden: Philippus, sic orsus est: Philippus Menecrati sanitatem. Significa̅s hominem non esse sanae mentis, qui se Deum fingeret. Ac hanus lib. 12. de Var. hist. Empedocles philosophus Agrigentinus cùm Panthiam Agrigentinum in graui morbo curasset atq; ob id se penè pro numine coli animaduerteret: immortalitatis atq; famae studio incensus, vt in numorum deorum translatus videretur, Aetnam insilijt, atq; medios ipsius in ignes se coniecit. Fulg. lib. 8. c. 15. & Alex. lib. 6. c. 4. Ivreconsvlti. Sigismundus Imp. in Basiliensi concilio videns Georgivm Fiscellum I. C. quem nuper equestris militiae insignibus decorarat, in publico consessu animi dubium, legúmne doctotibus, antquitibus sese coniungeret, tandem ad equites discedere: Stultè hoc quidem, dixit: nam ego mille equites vno die fecerim, doctorem vnum in mille annis non fecerim. Aeneas Syluius lib. 4. com. in res gestas Alfonsi. Neq; verò vnum, sed multos aetate nostra Fiscellos reperias: qui postquam per literas sic emersêre, vt nobilibus indoctis non modò aequentur, verumetiam praeferantur: summo tamen studio id agant, vti ne deinceps ijs per quos inclaruére titulis veris, sed emendicatis tantùm fictae nobilitatis imaginibus, salutentur. Alexander de Tartagnis, Imolensis, Patauij professus, collegam habuit Bartholomaeum Cepollam Veronensem, & praecedendi causa acrem cum co habuit contentionem: cùm, quamuis seniori, doctrina sua fretus, cedere nollet. Mechanici. Vt Coqui. Coqvorvm nationem olim propter artis vsum superbiuisse, testimonijs comicoru̅ intelligitur, qui huiuscemodi ipsos in fabulis inducunt. In primis autem garrulum vanumq; finxit quendam eius generis hominem Philemon in Milite, atq; artem studiumq; luum, supra quàm ferri posset, extollentem. Cùm enim multa iam, quae eò pertinerent, dixisset, addidjt impudentiae plenam vocem, se rationem inuenisse, qua homines nunquam extinguerentur, cùm mortuos iam odore epularum à se conditarum ad vitam reuocare posset. Versus Philemonis hi sunt: ??? Coquus etiam Plaut. nus in Pleudulo, & ipse non discrepans ab ingenio reliquorum, magnificè se iactans atq; artem suam celebrans, similem sententiam pronunciauit, cùm alios antea prose spreuisset, atq; eorum studia irrisisset: Nam vel ducenos annos poterunt viuere, Meas qui csitabunt escas, quas ego condiero. Victorius lib. 20. Var. lect c. 23. Leguntur quinetiam hi versus apud Menandrum in Dyscolo: ??? Arcbitecti. Sostratvs Gnidius, cùm Ptolemaeo regi turrem speculare̅ in Pharo Aegypti aedificasset, vnde nautis nocturna lumina ostenderentur, suum nomen in muri lapide incidit, calce???ue ilhta, Regis nome̅ superinduxit: fore auguratus, vt breui post tempore, decidente lorica, insculptum nomen suum appareret. Haec aut erat inscriptio: Sostratus Dexiphanis Gnidius, dijs salutaribus ob nauigantes. Plinius. Aelianus. Accerserant Veneti, Sebast ani Ciani ducis auspicio, Architectvm ex Constantino politana vrbe, vt auream D. Marci aedem ab ipsis fundamentis extruereni. Graecus idse praestiturum pollicitus est, ea tamen conditione, vt absoluto opere, ad aeternam sui memoriam, paterentur in oculatissima templi parte statuam marmoream sibi poni. Quum iam praecipuam templi partem absoluisset, coram Patribus elabi sibi ex ore passus est, se multò celebrius templum ipsum fuisse ex [2573] tructurum, nisi interipsum opus occurrissent plura, quae illum prudentiorem fecissent. Tunc subridens Dux: At neque nos, inquit, omnia, quae de statua petieras, integra tibi dabimus. Quare illi in vestibuli fronte marmoream statuam collocarunt, manu ad os obiecta, quasi illum dicti sui poeniteret. Egnatius lib. 6. cap. 5. Pveri. Hut Indoles Ambitiosa, fol. 3738. Alexander Magnus, cùm adhuc puerulo in literario ludo victoria, quam pater Philippus pepererat, narraretur, suspirans dixit: Si pater omnia vicisset, nihil sibi superfuturum. Cui cùm astantes respondissent: Ipsi haec omnia parari: dixit, Parui se ducere, quòd latè regnaret, quando parandae gloriae materia eriperetur. Iam in ea aetate orientales victorias animo visus est concipere. Plut. in eius vita. Vladislaus, Hangariae & Boëmiae rex, Annae filiae, ob corona̅ regiam fratri Ludouico impositam flenti, eandem imposuit: non obscuro omine, Ludouico olim in regno Annam successuram. Caeso à Turcis ad Mohazium vicum Ludouico, ad Annam, Ferdinando Austrio nuptam, cum multis lacrymis regnum peruenit. Dubrauius lib. 32. Mvlieres. Consule Tit. Magistri ambitionis, Vxores, Matres, fol. 2566. Simiramis virilem sexum mentita, amplissimos ductauit exercitus, multos & magnos adijtlabores, pericula???; imme̅sa, praesertim Indico bello, gloriae causa. Sab. lib. 5. cap. 5. Artemisia Cariae regina Xerxis commilitium non respuit, gloriae desiderio, neglecta sexus imbecillitate Idem. Fabla Licinio Stoloni plebeio nupta, inuidia sororis fortunae, quae patritio Tribuno nupserat, patrem Fabium Ambustu̅ impuljt, vt de consulatu plebi communicando prima rogatio fuerit lata. Sab. lib. 2. En. 4. Virginia, Auli Sulpitij filia, patricij generis, plebeio viro L. Volumnio matrimonio locata, patriciarum coetu sacellu̅ Pudicitiae adire prohibita, contumeliae impatiens, in parte aediu̅, quas in Longo habuit vico, à prophano vsu exclusa, ara̅ Plebeiae Pudicitiae constituit, hortata???; est eiusdem ordinis matronas, darent operam, vt ara illa à sanctioribus castioribus???; quàm Patricia, coli erederetur. Ita contigit, vt Pudicitia ia̅ deinde duobus in vrbe locis sit culta. Nulli nisi specta???ae pudicitiae, & quae vni nupsisset, fas erat ad patriciam illam aram, aut plebeiam sacrificare. Sab. lib. 7. En. 4. Livia Tiberij mater, Augusti vxor, superbia omnes priores feminas longo interuallo post se reliquit, quae Senatum ac de populo, qui vellet domum ad se salutandam venire, admittebat, id???; ipsum in publicos commentarios referri curabat. Quinetiam epistolis Tiberij nomen matris aliqua̅diu adscriptum fuit, literae???; ad Tiberium datae, Liuiae etiam inscribebantus: ac nisi quòd in concilium, ad exercitum, in???; conciones venire non fuit ausa, caetera omnia, quasi ipsa imperium teneret, agere audebat. Etenim Augusto incolumi plurimum potuerat, ipsa???; se Tiberio Imperium dedisse ferebat: ideo???; non aequata modò potestate cum eo regere, sed priores ip???o gerere volebat. Dion lib. 57. Habuit vxorem L. Verus Imp. Lucillam, filiam M. Antonini maximam natu, sororem Commodi. Quam pater, postquam L. fato functus est, manentibus adhuc Lucillae principatus insignibus, Pompeiano despondit, eidem???; etiam Commodus pristinum reliquit honorem vsurpandum. Nam & sella imperatoria sessitare in theatro, & ignem de more praeferri patiebatur. Per hoc in odium Crispinae coniugis Commod venit. Eapropter & ipsa insidias fratri Commodo per Quadratum adulterum & Quintianum struxit, ab eo postea occisa Lamp idius, & Herodianus. Herodianus scribit Mammeam matre̅ filio Alexandro in matrimonium puellam patricij generis dedisse, marito charam gratam???; in primis. At cùm ipsa tantùm vocari Augusta vellet, eam???; appellatione̅ puellae inuideret: eò contumeliarum prouecta est, vt puellae pater, quamuis magnae auctoritatis, ad Alexandrum generu̅, impatiens Mammeae iniuriarum, quas ipsi natae???; inferebat, confugerit in castra, gratiam se habere Alexandro dictitans habiti sibi honoris, caeterùm Mammeam accusans, nihil non contumeliae inferentem. Qua re indignata mulier, intersici eum iussit: puellam verò aedibus imperatorijs exactam, in Aphricam relegauit. Cuspinianus. Anna Caesarissa Alexij Comneni Imp. F. Bryennij mariti sui ignauiam qua frater Ioannes Comnenus Imp. insidias euitarat, perteasa, ira???; percita, iniquè secum agi dixisse, & naturam multum accusasse fertur (idq; verbis obscenioribus) quòd se mulierem, Bryennium virum fecisset. Nicetas Choniates de imperio Ioannis Comneni. Mortuo Carolomanno, fratre Caroli Magni, Bertha vxor eius prae nimia inuidia, qua flagrabat aduersus Hildegardam Caroli coniugem, Anadoarij co̅silio, vnà cum liberis ad Desiderium Longobardorum regem in Italiam profugit, sperans fore, vt Longobardorum viribus ab Adriano pontifice filij sui reges Galliae constituerentur: eo???ue modo bellum intes Francos & Longobardos excitauit. Bonfinius Dec. 1. lib. 9. & Blondus Dec. 2. lib. 1. Henricus VI. Anglorum rex in matrimonium duxit Margaritam, Renati Andegauensium ducis, ac regis Siciliae filia̅, puellam tam vltra alias feminas pulcram, quàm prudentem, ac animo praeditam ingenti. Haec cùm anima duerteret Henricum virum non ad suum, sed ad Humfredi ducis Glocestre̅sis (qui Henrico adhuc puero Angliae regens cum laude fuerat) praescriptum regnare, statuit sibi curam rerum suscipiendam, ac ducern omni paulatim auctoritate, qua maximè pollebat, priuandum, vt ne diceretur ipsa nihil quoque sapere, quae pateretur maritum aetate iam prouectum sub tutela esse aliena. Itaq; Glocestrensem à rebus publicis exclusit, & inimicorum delationibus in crimen vocatum, quòd scelcru̅ con uictos grauioribus poenis affecisset, quàm lex Anglica iuberet, subitò comprehensum, exemplo post hominum mernoriam pessimo, clàm strangulauit, post quinq; & viginti annos, quàm regnum gubernare coeperat. Polydorus lib. 23. Christina Henrici V. Imp. F. Vlad slao, Boleslai III. Polonorum reg ??? filio nupta, mulier superbissima, Polonos porcorum loco habebat. Cromerus lib. 6. Qvomodo. Ambitionis exercitatio, possessio, considerata Perse. Sic exerit sese Desider ando. Inuentus est Erostratvs quidam, qui Dianae Ephesiae templum incenderet, vt opere pulcerrimo contumto, nomen eius per totum terratum o???bem diffunderetur. Quem quid̅ mentis furorem eculeo impositus detexit. Ac benè consuluerant Ephesij, decreto memoriam teterrimi hominis abolendo, nisi Theopompi magnae facundiae ingenium, in historijs eum suis comprehendisset. Val. Max. lib. 8. cap. 15. Alexander Magnus, Anaxarcho philosopho ex auctoritate Democriti praeceptoris innumerabi es mundos esse referente: Heu me (inquit) miserum, quòd nec vno quidem adhuc sum potitus. Angusta homini possessio gloriae fuit, quae deorum omnium domicilio sufficit. Volat. lib. 8. c. 15. & Aclianus lib. 4. De eo Iuuenalis sat. 10. Vnus Pellaeo iuueni non sufficit orbis. Aestuat infelix angusto limite mundi, Vt Gyarae clausus scopulis, parua???; Seripho: Cùm tamen à figulis munitam intrauerit vrbem, Sarcophago contentus erit—. C. Caesar Caligvla queri palàm de conditione temporum suorum solebat, quòd nullis calamitatibus publicis insignirentur. Augusti principatum clade Variana, Tiberij ruma spectaculorum apud Fidenas memorabilem factum: sui obliuionem immi??? osperitate rerum. Atq; identidem exercituum caedes, samem, pestilentiam, incendia, hiatum alique̅ terrae optabat. Suetonius. C. Marii ambitionem in morbo extremo, quo etiam decessit, autuma̅t eluxisse, atq; in delirium euasisse absonum. Bellum se ratus est cum Mithridate gerere. Mox, quomodo in ipsis solebat praelijs, varios gestus & corporis motus valido cum clamore crebris???; iubilis edidisse. Aocò flagrans & impotens ex ambitione & aemulatione amor ei illiuse erat prouinciae impressus. Vnde annos natus septuaginta, qui inter mortales septies consul primus fuerat creatus, censum opesque multis sufficientes regibus possidebat: sortem lamentabatur suam, quasi egenus & expers corum, quae appetebat, decederet immaturé. Plut. in Mario. Bello incu̅bente Scotico, tributu̅ imperauerat Anglis Henricus VII. rex: Id Cornubienses, qui insulae parte̅ sterirem valde incolunt, conferre negarunt, facia???; seditione, Thomam Flammuchum leguleium & Michaelem losephum fabru ferrariu̅ duces elegerunt, qui armata manu Londinu̅ petierunt. Rex inconsultae multitudini non statim obsistere, sed qua̅ lon gissimè domo abstrahere studuit, ne à suis subleuari possent. Iam???; Londinum obsidentes aggressus, vicit, duces ipsos supplicio affecit. Michaëlem Iosephum ferunt dum ad mortem traheretur, seipsum co̅solatu̅, quod ob id facinus speraret sui nominis memoriam perpetuatum iri. Polyd lib. 26. Angl. hist. Gabrinvs Fundulus Cremonensium tyrannus, f???lici astu à Philippo Vscecomite Mediolanensium duce captus, cùm medio in soro Mediolani conspecta supplicij machina ceruices securi subdere cogeretur, hortarenturque eum de more cucullati sacerdotes, vt ex disciplina Christiana composito animo vitae exitum ferret, patratorumque scelerum sito animo vitae exitum ferret, patratorumque scelerum sperata inde à Deo optimo maximo venia ritè poenitere vel [2574] let: contortis atrocibus oculis: Desinite inquit, mihi indignè perfidiose???ue prodito molesti esse: nam tantum abest, vt me iure belli factorum commissorumq; poeniteat, vt maximè etiam doleam, quòd Papam simul atque Caesarem ad immortalem clariss facinoris famam è mea turre minimè praecipitarim. Paucos enim ante annos Ioannem XXIII. Pp. & Sigismundum Imp. hospitio exceptos studio???; peramoeni atque admirabilis prospectus in summam celeberrimae turris coronam inuitatos, incessente atrocem animum dira libidine, in subiectum forum prouoluere cogitarat. Fulg. lib. 9. cap. II. & Iouius in Philippo. Hieronymvs Olgiatus vnus è quatuor, qui Galeacium Sforciam Mediolanensem ducem consoderunt, in carcere & intersaeuissima tormenta commentarium dictauit, quo apertè fatetur, adid facinus se adductum, solo gloriae ac magni nominis desiderio: quo incensum se dicebat, cùm priscorum hominum res praeclarè gestas puer adhuc in literario ludo legeret, faces subdente Cola Montano praeceptore, & perpetuo encomio Brutum Caesatis interfectorem extollente. Notarius, qui morienti astabat, scrip sit, cùm extremam penè animam Hieronymus ageret, Latinè haec verba sub carnifice effudisse, cùm iam cultro obtruso pectus illi incideretur, commemorato ta̅ acerbae mortis opta???o praemio: Colligete, Hieronyme, stabit vetus memoria facti. Mors aceiba, fama perpetua. Fulgosus lib. 8. cap. 15. & Egnatius eodem. Anno Salutis 1537. cùm in Butrotio litore Solymannus haberet castra, Acroceravnii agrestes feri???ue homines, qui Chimaeram montem incolunt, consilium susceperunt, tabernaculi regij noctu inuadendi, concitante eos Damiano quodam latronum duce: vt incredibili praeda, atq; inusitati facinoris gloria???tirentur, si longè maximum terrarum orbis Imperatore??? tabernaculo semisopitum, & frustrà to???custodijs confisum, occiderent. Sed Barbaris ad id facinus fortuna defuit. Nam ipse dux Damianus è rupibus delapsus ad explorandum praetorij situm, conspectus in arbore ex fragore abruptae frondis vti erat semipensilis & speculabundus, à lanizaris est comprehensus, & per tormenta detectis insidijs, inssu Imperatoris belluae captae modo discerptus est, emissiq; sunt in reliquos Asapi & Acanzi venationis modo, ad trucidandam, & quàm maximè possent delendam eius gentis stirpem. Iouius lib. 36. Mentiendo. Alexander Magnus Indiam inuitis Macedonibus tentare non audens, parauit se ad reditum, multa???; fucata & co̅mentitia est machinatus: quippe grandiora arma & equoru̅ praesepia, frena???; fabricatus ponderosiora, reliquit & disseminauit. Posuit praeterea deorum aras: quas hac quoq; memoria Praesiorum reges traiecto flumine venerantur, immolant???ue hostias ibi Graeco ritu. Plut. in Alex. Senecio fuit quispiam, qui grandia semper cupiebat dicere. Idem seruos nolebat habere nisi grandes, & argentea vasa non nisi grandia. Concubinam habebat ingentis staturae, summis insistebat digitis, quum diceret, vt grandior videretur. Rauisius. Iactando sua. De Iactantia, inter Affectuum effectus suo loco egimus. Illie Perturbatio, hîc Habitus consideratur, fol. 162. Psammi filio Psammetichi apud Aegyptum regnante, nuncij Heliorvm è Graecia dimittebantur, iactantes à se in Olympia iustissimum ac maximum inter mortales propositum esse certamen, rati ne Aegyptios quidem hominum sapientissimos aliquid vltra haec esse inuenturos. Herodotus. Olim Megarenses Corinthijs erant vectigales. Caeterùm cùm illorum imperium grauiter ferrent, ac defectionem pararent, missus est Legatvs Corinthiorum nomine, qui apud plebem Megarensem cùm alia multa ferociter dixit, tum illud indignabundus ac vociferans intonuit: ???: id est, Non feret Iouis filius Corinthus. Id vbi saepiùs iteraret, concitatus populus, succlamare coepit, ???, Feri feri Iouis Corinthum. simul???; legatum expulerunt Ex interprete Pindari in Nemeis, Caelius libro vigesimoprimo, capite 26. Antiq. Lect. Ostentando. Ezechias rex, post corporis sanitatem & signi magnitudinem nata occasione superbiae, quam vt prudens & Dei cultor vitare debuerat, monstrauit alienigenis diuitias suas, quas Deo tribuente possederat. Hieronymus libro 11. com. in Esaiam, capite 39 Diogenes Cynicus multa horrenda faciebat, vt omnium oculos ad sesuspiciendum mirandum???ue conuerteret: idcirco cùm media hyeme in rigidissima lauaret aqua, frequénsque id populus spectans misertus hortarctur, vt sibi parceret, Plato cxclamauit: Si vultis eius misereri, discedite. quippe illud Diogenes non virtutis causa, sed circumfusae multitudinis agebat. L. Viues in librum vigesimumprimum August. de Ciuitate Dei, cap. 16. Respectv aliorvm, cvm qvibvs vcluti certat. Aemvlationes ambitosae, quae sese produnt. Inuidendo. Inuidiae, tanquam Affectus, locus est generalis, fol. 105. Hic solam alienae gloriae inuidiam consideramus. Maria & Aaron Mosis fratris dignitati inuidentes dixeru̅t: Nónne & nobis similiter locutus est Dominus? Num. 12. Syagrivs Homero infensissimus fuit coaeuus Homero, vti Zoilvs & Xenophanes Colophonius aetate posteriores. Socratis aemuli fuerunt Antiochvs Lemnius, & Antiphon aruspex: Pythagorae Cydon & Onata: Hesiodi Cercops & Xenophants Colophonius: Pindari Amphimenes Cous, Thaletis Pherecydes, Biantis Salarvs Prienaeus, Pittaci Antimenides & Alcaeus, Anaxagorae Sosibivs, Simonidis Timocreon. Laërtius lib. 2. in vita Socratis, ex 3. libro Poëticae Aristotelis recenset. Aristoxenvs Tarentinus Thucydidis aemulus in historia. Philisti historici Syracusani mastyx, Platonis diuini insectator, prorsus infans, impolitus, pinguis, & Siculo oblitus adipe, bellum Siculum ab Atheniensibus gestum scripsit. Cuius meminit Plut. in pro???mio Niciae. Catvllvs Veronensis Volusio Patauino & amorum & literarum causa infensus fuit, eo potissimùm quòd Augusto Caesari charus esset, & ab eodcm Annales Romanos, Enniana imitatione, scribendos suscepisset. Bernar. Scardeonus libro I. classe tertia. C. Cornificivs poëta Vergilium assiduè mordebat, quòd cum gloriae suae obstare videret. Gyraldus in quarto Dialogo historiae Poëtarum. Maevivs & Bavivs mali poëtae, Vergilij Horatij aemuli, vt ipse in Bucolicis: Qui Bauium non odit, amet tua carmina Maeui. Caligvla pulcros & cornatos, quoties sibi occurrerent, occipirio raso deturpabat. Erat Esius Proculus patre primipilari, ob egregiam corporis amplitudinem & speciem Colosseros dictus. Hunc è spectaculis dettractum repentè & in arenam deductum. Thraci, & mox hoplomacho comparauit: bis???ue victorem constringi sine mora iussit: & pannis obsitum vicatim circunduci, ac mulieribus ostendi, deinde iugulari. Suetonius. Adrianvs Imp. fuit & videri voluit omnium atrium peritissimus in rhetoribus & grammaticis carpendis frequens, omnium ferè artium professores prae se contemsit, arguebatque eos palàm vt indoctos. Homeri quidem certè gloriam extenuare, & Antimachum illius loco celebrare instituit: cuius etiam nomen priùs multi ignorabant. Dion. Phavorinvs philosophus Plutarchum Chaeronensem ferre non poterat. Caelius lib. 19. cap. 12. A. L. & Suidas. Non ferendo laudationes aliorum. Asinivs Pollio, cùm à Messala Coruino vocatus esset, vt Sextilij Henae Cordubensis poëtae carmen de Ciceronis morte audiret, & Sextilius in principio hunc versum sine assensu recitaret: Deflendus Cicero est, Latiae???; silentia linguae. tum Pollio grauiter commotus, ait: Videris tu, Messala, quid tibi liberum sit in domo tua: ego istum non sum auditurus, cui videor mutus. Et simul consurgens abscessit. Gyraldus Dial. 4. Hist poët ex Seneca. Cùm quodam die munetis, essedario Porio, ob prosperam pugnam seruum suum manumittenti, studiosius plausum esset, ita se proripuit è specta culis Caivs Imp. vt calcata lacinia togae, praeceps per gradus iret indignabundus, & clamitans. Dominum gentium populum ex re leuissima plus honoris gladiatori tribuentem, quàm co̅secratis principibus, aut praesenti sibi. Suetonius. Declinando congressum aemulorum. Absens Laurentius Celsus quadragintauirali suffragio dux creatus, patre adhuc superstite, qui tum Venetijs agebat, quum vniuersa ciuitas maximè laetaretur nouo ducis aduentu, Patrem obuium nunquam habuit, qui filium ducem incolumem gratularetur. Quòd scilicet ille iniquo ferret animo, se patrem ita filio occurrere debere, vt eum nudato capite salutare cogeretur: quasi verò nesciret, quicquid honoris impenderetur filio à patre, id publicae maiestati, non priuato vlli officio deberi. Caeterùm quantò pater haud satis ciuili animo sese gessit, tantò magis pietas prudens???; consilium filij laudari debet: qui pileo suo in fronte crucem aurea̅ affigendam curauit (quod & reliqui duces in hunc vsq; diem [2575] retinent) vt crucis vexillo, non filij dignitati reuerentiam exhibere videretur: id quod pacatissimo postea animo pater exceperit. Egnat. lib. 5. cap. 8. Rogatus Ioannes Alemannus, Cur Strigoniensi archiepiscopatu temerè cessisset? Caudati monachi pulueres, longum antè syrma trahentis, vltrà se tolerare non potuisse, respondit: Gabrielem Brixiensem Cardinalem cauillatus, quem sibi apud regem Vngariae Mathiam Coruinum praeferri aequo animo pati non poterat. Ad Caesarem ita??? Fridencum III. confugit, à quo Salisburgensi episcopatu donatus est. Bonfin. lib. 6. Dec. 4. Graecas literas Politianus docuit Florentiae magno, &c. Vide fol. 3058. Reprehendendo, Obtrectando. Aristoteles Petipatericorum princeps vtinam in glotia expetenda suisset paulò moderatior, quae illi haud dubiè contigisset amplissima: qui inuentorum diligentia, & acumine priores omnes longè antecedebat, potuisset nobis relin quere multa à priscis sapientiae studiosis acutè ac prudenter exco gitata. Sed ille vt indefesso illo suo studio omnes quotquot ante se aliquid scripserant, euoluerat, legerat, excusserat: ita neminem praeteriuit, quem non carperet, ratus tantum in se deriuaturum gloriae, quantum alijs omnibus ademisset, tanquam sublimior esset caeteris, acutius???; ac longiùs prospiceret. Carpit quidem plerum??? meritò, in quo ingentem meretur laudem, quòd falsas aliorum opinationes tanquam periculosa loca indicarit. Sed nonnunquam affectatè, interdum non citra calumniam, in quo cum multi incesserunt. L. Viues de Causis corrupt. artium lib. 1. Asinivs Pollio, teste Quintiliano, pati non poterat sibi quenquam praeferri. Quocirca (vt Tranquillus in Caesare dicit) commentarios Caesaris, ab omnibus tantopere comme̅datos, non est veritus damnare: dictitans parum diligenter, parum???; integra veritate compositos. Idem carpebatin Salustio verba obloleta, in Ciceronestylum nimis exanguem & elumbem: Liuio obiecit, quòd peregrius esset, longius???e à Latio vetsatuu: & propterca stylum eius aliquam Patauinitatem sapere. Caestivs, homo nasutissimus, sed nullius ingenij, Ciceroni etiam infestus, quod illi non impune cessit. Nam quum M. Tullius Ciceronis filius Asiam obtineret (homo qui nihil ex paterno ingenio habuit, praeter vrbanitatem) ccenabat apud eum Caestius. M. Tullio & natura memoriam demserat, & ebrietas, si quid ex ea supererat, sub ducebat: subinde interrogabat, qui in imo recumberet. Et quum pluries subiectum nomen Caestij excidisset, nouissimè seruus, vt aliqua nota me¬moriam eius faceret certiorem, inte???oganti domino, quis ille esset qui in imo recumberet ? ait: Hic est Caestius, qui patrem tuum negabat literas scisse. afferri protinus flagra iussit, & Ciceroni patri, de corio Caestij parentauit. Seneca. Caelius lib. 14. cap. 7. A. L. Ad Laelivm, Martialis Epigrammatum lib. 1. Cùm tua non aedas, carpis mea carmina, Laelis Carpere vel noli nostra, vel ede tua. Scriptis lacerando. Zoilvs Amphipolites sophista, hoc facinore potissimùm nobilitatus, quòd Homerum poe̅tarum omnium principem ausus est libris aliquot in eum scriptis incessere: vnde ??? cognomen meruit, quod ipsum etia̅ abijt in prouerbium: sic enim appellari coepti nobilium auctorum castigatores, vel Plinio teste in praesatione Historiae naturalis: vt & Vergiliomastiges, quorum de numero fuit PERO. Zo???lus co̅mentarios in Homerum compositos P???olemaeo tyranno Aegyptiorum obtulit, ingens videlicet praemium à rege sperans. Verùm cùm nihil mitteretur, penuria coactus, misit qui peterent. Ibi Ptolemaesus ait se mirari, cùm Homerus tot annos defunctus tot hominum millia pasceret, Zoilum egere, Homero doctiorem. Didymvs Alexandrinus liuore metus sex libros in M. Tullium edidit, dictus propterea Ciceromastyx. Gallvs Asimus & Largivs Licinius M. Tul. Ciceronis aemuli fuêre, eum??? parum integrè, impropriè & inconsideratè locutum scribere sunt ausi. Licinius ipse Ciceromasty gem librum inscripsit. Gell. lib. 17. cap 1. Scripsit Cicero Catonis Vticensis laudationem: cui libro Catonem nomen red didit. Is nimirum omnium manibus terebatur, vt ab oratore eloquentissimo in argume̅to factus praestantissimo. Pupugit id C. Ivl. Caesarem, notam suam ratus mortui ipsius causa celebrationem. Edita igitur contraria oratione, vim magnam criminum in Catonem congessit. Libello Anticatoni titulum fecit. Habet Vter??? liber aemulos Caesaris & Catonis causa multos. Plut. in Caesare. Dissentiendo. Quum apud Argos flumen Philocles praetor Atheniensiu̅ classem haberet: ne??? longè abesset Lysander praetor Lacedaemoniorum (qu in eo erat occupatus, vt bellu̅ quàm diutissimè duceret, quòd ipsis pecunia à Rege suppe ditabatur: co̅tra Atheniensib. exhaustis, praeter arma & naues nihil supererat) Alcibia des licèt exul ad Atheniensium venit exercitum, ibi??? praesente vulgò agere coepit, si vellent, se coacturum Lysandrum dimicare, aut pacem petere. Id etsi verè dictum Philodes anima duertebat, tamen postulata facere noluit, ??? sentiebat se, Alcibia de recepto, nullius momenti apud exercitum futurum: & si quid secundi euenisset, nullam in eare sua partem fore: contrà, si quid aduersi accidisset, se vnum eius delicti futurum reum. Ab hoc discedens Alcibiades: Quoniam, inquit, victoriae patriae repugnans, illud moneo, iuxta hostes castra habeas nautica. Periculum est enim, ne immodestia militum nostrorum, occasio detur Lysandro, nostri opprimen di exercitus. Neque ea res illum fefellit. Nam Lysander cùm per speculatores comperisset, vulgus Atheniensium in terram praedatum exisse, naues???; penè inanes relictas: tempus rei gerendae non dimisit, eo???; impetu, totum bellum consecit. Probus in Alcibiade. Cùm M. Acilius Glabrio consul Romanus, deuicto Antiocho, postularet ab Achaeis, vt exulibus Lacedaemoniorum reditu im patriam permitterent, eandemque rem de exulibus conte̅deret T. Quintius, restitit Philopoemenes Megalopolitanus: non odio exulum, sed quo id suum munus & Achaeorum, non T. Quintij vel populi Romani beneficium faceret: ac ostea praetor restituit in patriam exules. adcò inerat ei enixa quaedam aduersus imperium prae animi celsitudine concertationis & contentionis libido. Plutarchus in Philopoemene, & Liuius lib. 36. Philippus Vicecomes bello, quod contra Venetos ge???it, cu̅ videret Fr. Sforciam, Nic. Picininum, Angelvm Pergulensem, Gvidonem Taurellum, armorum ductores, quorum opera vtebatur, virtute inter se & rerum gestarum gloria certantes ita, vt ne??? consilio ne??? auctoritate, tempore vllo aut loco, sibi inuice̅ cederent: appareret???; ex ea discordia, aliqua insigni clade res suas deformatum iri, nisi intestinae seditioni maturè occurreretur: imperium copiarum omnium Carolo Malatestae demandauit. Ferunt ea electione non tam strenuitatem quaesitam, quàm imperatoris sapientia̅, & familae sple̅dorem. Ne??? tamen vel sic immine̅s calamitas euitari potuir. Ad Maclodiu̅ enim Cremonensis agri oppidum cùm Venetus pugnandi copiam faceret, Sforcia & Picininus auctores pugnae esse, contrà Pergulensis & Taurellus dissuadere: cum eo hoste sibi rem esse dicere, qui cunctando tutiùs quàm pugnando superari posset. Ferunt duos illos, qui omnium ferocissimè praelium suadebant, Carolo sententiam roganti, An cum hoste confligendum cenferent? respondisse: Eum datu̅ sibi ex reliquis à Philippo imperatorem: illius, no sua interesse, prospicere iubere??? Quid demùm fieri vellet: quòd si per se, quid facto opus esset, non facilè discerneret, alios consuleret: nam quod ad se attinet, paratum vtrun??? esse, quem cunque iussi essent ordinem seruare: siue in prima fronte esse vellet, siue in extremo agmine. Adeò nemo non alieno magis quàm suo periculo ardua & difficilia molitur. Inclinauit Caroli animus tandem ad pugnam, & magno praelio victus est, sic vt Philippus accisis opibus pacem, quam Veneti voluêre, accipere sit coactus. Sabell. lib. 10. Dec. 2. Factis detrabendo. Post rem apud Salaminem bello nauali contra Xerxem prosperè gestam, cùm Athenienses eius victoriae haud obscuri auctores haberentur, at??? ob eam rem clatis animis, nulli ia̅ dubium esset, eos deinceps Lacedaemonijs rerum naualiu̅ haud spontè concessuros principatum: Lacedaemonii summa ope nitebantur Atheniensium extenuare gloriam. Quare cùm iudicium de his, qui caeteris fortiùs ac praeclariùs pugnassent, propositum esset, & suffragia, quibus plu???mum vale bant, obtinuêre inter iu dicia primas eius victoriae partes vrbi Aeginitarum decerni: inter viros verò, Amniae ciui Atheniensi, germano Aeschyli poëtae, palmam fortitudinis dari: quòd cùm triremis vnius esset praefectus, certamen inisset primus, Persarum??? Primam nauem, qua classis praefectus totius vehebatur, superasset, hostium praefecto in ea interemto. Atheniensibus id grauiter ferentibus, Lacedaemonij veriti, n???eius indignatione rei commotus Themistocles, consilium aliquod aduersum se reliquos???; Graecos machinaretur, congeminatis eum donis prae omnibus, qui fortiterfecissent, ornatuin conciliarunt. Quae quòd minimè fuerant à Themistocle recusata, populus indignatus, eum magistratu abdicauit: in cuius locum Xanthippus Amphronis dux suffectus est. Diod. lib. 11. Calumniando. Aristoxenvs, Mnesiae musici F. Tarentinus, Aristotelem praeceptorem (quòd Theophrastum scholae successorem reliquisset) contumelijs insectatus est: dicit??? fuisse leuem, au dacem, petulante̅, indoctum, homine̅ inuisum, qui???; [2576] preciosam taberna̅ medicam clauserit, & in quamuis aulam & scenam insiluerit: at??? Etiam voracem, lurco nem, ad palatu̅ omnia referentem. Quae, mihi vix à circulatore & scurra, in iudicio verba effutiente, ferri posse videantur. Suidas. Philistvs Syracusanus vir doctus, & morum tyrannicoru̅ scientissimus, à Dionysio maiore relegatus, post illius obitu̅ reuersus in patriam, per Dionis aemulos accitus, quem Platoni, qui Dionysium minorem instituebat, obijcerent. Nam cùm insuperabilem auctoritatem Platonis fore spacio & co̅suetudine existimarent, qui tunc modico ex vsu vsqueadeò animum inuerterat & variauerat Dionysij, vt relictis conuiuijs, geometriae operam daret, & erga subditos clementissimus esset: apertè omnes lacerare ceperunt Dionem, & iactare non obscurè, fascinare eum & inficere Platonis eloquentia Dionysium, quò simul atq; Ille spontè deposuerit potestate̅ eam ad Aristomaches filios, quorum auunculus sit, transferat. Nonnulli verò molestè ferre simulabant se, cùm pridem Athenienses, qui ingentibus naualibus & terrestibus copijs eò naui gauerant, interissent, oppressi???; antè fuissent, quàm caperent Syracusas: nunc Dionysij tyrannidem per vnum di ruituros magistrum: qui persuadeat ei, vt ex decem millium stipatorum profugiens statione, quadringentis tritemibus, decem millibus equitum, atque infinitis peditum copijs relictis, in Academia arcanum illud bonum inuestiget, euadat per geometriam beatus: hanc verò in principatu, pecunia & delicijs felicitatem Dioni permittat & Aristomaches Dionis sororis filijs. His criminationibus circumuentus Dion, maximè verò quòd cum Carthaginensibus videretur sentire: in Italiam paruo acatio deportatus, inde in Pedopo̅nesum transmisit. Plato quo que aliquanto pòst tempore Athenas redijt. Plut. in Dione. Tvllivs Aufidius Volscorum facilè princeps, C. Martium Coriolanum ob res contra Romanos prosperè gestas odisse cepit, illius gloria suam obscurari metuens. Itaque coniuratione contra illum facta, in concione populi, qui in coniuratione erant audaciss. Non audiendum vociferantes eum, neque permittendum, vt dominatum in Volscos vsurparet, nec deponere vellet prouinciam: globofacto trucidauerut eum, ne??? tulit ei quisquam assistentium opem. Displicuisse plurimis rem confestim declarauerunt. Concurrerunt enim ex oppidis, & corpus eius honorificè extuleru̅t, monumentúmque decorarunt, vt bellatoris & imperatoris insignis, armis ac manubijs. Plut. in Coriolano. Febrvarivs dicitur mensis à consule quodam natione Gallo. Cùm enim triumphum de Tyrrhenis egisset Camillus, ex aemulatione Februarius pro suggestu clamauit, Camillum non fuisse victoriae causam, sed Romanorum fortunam. Co̅finxit etiam literas, & falsa testimonia contra illum comparauit, quasi tyrannidem affectaret. Deinde concitato populo, vrbe illum expulit. Vt autem Camillus post captam Romam reuersus, Brennum cum Barbaris sustulit, causa in iudicium ad ducta, demonstrauit omnium rerum auctorem fuisse Februarium: propterea??? veste exutu̅, & iuncea storea indutu̅, à Tribuni ministris, qui Vernaculi dicuntur, flagris caesum, vrbe expulit: & mensem, qui ab illo nomen habet, breuiorem caeteris effecit. Suidas auctor fabulae. P. Scipionis Aphricani auctoritas in eum gradum peruenerat, vt non esset priuato viro in libera ciuitate vlteriùs expetendum. Hanc magnitudinem sustinere non potuit inimicorum inuidia. Nam duo Tribvni plebis, Porcij Catonis (vt quidam suspicantur) opera concitati, diem P. Aphricano dicu̅t, & pecuniae ab Antiocho rege in expeditione Asiatica acceptae, & non in publicum relatae, eum insimulant. Is suae probitatis conscius, vocanti magistratui paret, acingenti fiducia animi in forum progressus, orationem amp lam magnificámque habet de rebus à se pro repub. gestis. quarum commemoratio non pro gloria, sed pro suo periculo habita, à multitudine, quae ibi frequens aderat, aequis animis recipitur. Instant tamen tribuni, multis calumnijs hominem onerant, & quasi culpae obnoxium, suspicionibus magis quàm argume̅tis accusant. Sequenti die citatus iterum Aphricanus, ad constitutam horam praestò a dest, & cum magno comitatu amicorum per mediam concionem ad Rostra progreditur. Ibi silentibus cunctis: Memini, inquit, Quirites, me tali die de Annibale & Poenis egregiam victoriam consequutum. Quamobrem postpositis litibus, hinc eundum in Capitolium censeo, vt pro Republica felicissimè gesta diuino numini gratias agamus. Proficiscentem deinde P. Scipionem non modò in Capitolium, sed etiam ad omnia templa vrbis, sequuta vniuersa concio est, magistratu cum solis ministris relicto. Haec velut vltima prosperitatis dies, & frequentia hominum, & beneuolentiae significatione quacunque antecedenti felicior Aphricano illuxit. Nam postea ruri agere vitam procul ambitione ac foro constituit. Itaque Linternum se contul sle traditur, seu vehementi indignatione co̅motus, quòd post tanta beneficia in ciuitatem collata, pro mercede ignominiam reportaret: seu quia satietate gloriae captus, generosius duceret, spontè inimicorum inuidiae cedere, quàm vi & armis magnitudinem suam tueri. Auctor vitae Scipionis. M. Marcellum, è praeda Syracusarum signa & ornamenta plurima Romam deportantem, Aemvli reprehendebant, primùm quòd inuidiam conflaret vrbi, in qua etiam de dijs velut captiuis triumpharetur, nedum de hominibus: deinde quòd enutritam in bellis & agricultura plebem, quae luxum vel socordiam non gustauerat, in ocium coniecisset, & loquacitatem de artificijs artifi cibusque garriendi, plurimum temporis ea in re terentem. Cùm verò impedirent inuidi, ne triumphans in vrbem Marcellus inueheretur: quòd reliquae belli in Sicilla quaedam essent, & in oculos hominum incurreret tertius triumphus: cessit ipse. Triumphauit in monte Albano, in de ouans vrbem inijt. Plutarchus in Marcello, & Liuius lib. 10. Dec. 3. In magna auctoritate apud Antiochum regem erat Annibal. Sed inuidia, quam plerunque regiae domus alunt, multos Avlicos Annibali aduersarios peperit: qui cùm vererentur, ne callidus Imperator aucupando gratiam regis, in maximam auctoritatis & potentiae gradum ascenderet, eum suspectum reddere nitebantur. Accidit etiam per id tempus, vt P. Villius legatus Rom. Ephesum veniens, frequentem cum Poeno sermonem haberet: ex quo facilè data est obtrectatoribus criminandi facultas, & tanta suspicio defide Annibalis Antiocho orta, vt omnino à consilio regio excluderetur. Auctorvitae Annibalis. Facta imitando. Aristoteles cùm florere Isocratem nobilitate discipulorum videret, quòd ipse suas disputationes à causis forensibus & ciuilibus ad inanem sermonis elegantiam transtulisset: immutauit repentè totam formam propriae disciplinae. Itaque ornauit & illustrauit doctrinam illam, & omnem rerum cognitionem cum orationis exercitatione coniunxit. Nec verò hoc fugit sapientissimum rgem Philippum, qui hunc Alexa̅dro filio doctorem addiderit, à quo & sciendi praecepta perciperet, & loquendi. Cicero in Oratore. Erat Alcibiades hospes publicè Lacedaemoniorum, curam??? habuerat eorum, qui capti fuerant ad Pylon. Caeterùm quia pacem il i opera Niciae Nicerati F. Potissimùm obtinuerant, captiuos??? receperant, at??? ideo diligebant eum mirificè: erat???; in ore Graecis, à Pericle bellum conflatum, finitum ab Nicia fuisse, eam???; pacem nominabant plerique Nicieam: haud mediocriter anxius Alcibiades, inuidensque ei, statuit conuellere foedus. Ac primùm cùm suboleuisset ei quaerere Argiuos odio ac metu Lacedaemo niorum perfugium, fecit ijs clam spem Atheniensium societatis: at??? eos cùm per nuncios tum ipse cum primoribus populi agens confirmauit, ne formidarent aut succumberent Lacedaemonijs: sed respicerent Athenienses & spacium darent. Aduenerunt ab Lacedaemone legati cum aequis, vt statim ostendebant, mandatis: docuerunt??? cum libera potestatese ad omneis controuersias aequis legibus componendas missos. Cùm id placeret curiae & esset populi concilio in posterum diem indictum: trepidus Alicibiades perfecit, vt collo querentur secum legati, & populi inconstantiam illis describens, hortator illis fuit. Ita cum populo agerent, quasi potestatem non haberent plenam: se??? Illis in concione praestò futurum pollicitus est, iureiurando interposito, ne cum Nicia sentirent. Insequenti die conuenit populus, quò legati processerunt. Rogati sanè quàm comiter ab Alcibiade, Quid venissent? Negauerunt libera mandata habere. Mox Alcibiades instare cum clamore, quasi non eos iniuria afficeret, sed afficeretur ipse, perfidos & versipelles appellans: ne???; vt quicquam boni vel facerent vel dicerent, ostendens venisse: fremere etiam senatus, exardescere ira populus: Nicias imposturae & doli ignarus, stupore & pudore ex istorum hominum inconstantia defixus esse. Ita explosis Lacedaemonijs Alcibiades designatus Praetor: Argiuos, Mantineos, & Elios adiunxit extemplò populo Atheniensi socios. Hoc astu penè vniuersam dissociauit & concussit Peloponnesum, atque vno die tot legiones in acie ad Mantineam Lacedaemonijs obiecit, certaménque ijs & periculum remotissimè ab Atheniensium finibus conflauit: in quo non multum operae precij feceru̅t ex victoria victores: si offendissent, vix esse Sparta poterat incolumis. Plut. in Alcibiade. Antiochvs Epiphanes cùm L. Pauli Aemilij Romanorum ducis certamina in Macedonia absoluta fuisse audiuisset, ac vellet largitionis magnificentia Paulum superare: legatos speculatores???; in ciuitates misit, qui ea certamina nunciarent, quae ab ipso in honorem Daphnes essent facienda: ita vt multum studium per vniuersam Graeciam ad eum eundi concitaretur. Quorum triumphum & pompam Athenaeus lib. 5. cap. 4. recenset.
|| [2577]
M. Crassvs diues, orator summus, bello Marsico & ciuili, suam L. Syliae operam comprobauit, eique charus fuit. Agitabat eum Cn. Pompeij aetate inferioris in rebus gerendis suecessus, & quòd prius, quàm esset in Senatum lectus, triumpharet, appellaretur???e à ciuibus Magnus. A??? cùm aliquando diceret quispiam Pompeium Magnum adesse: ridens quaesiuit, Quàm magnus ? Mordebat & id Crassum, quòd Sylla adeunti caput aperiret, & Imperatorem salutaret. Caeterùm abiecta spe illum rebus bellicis aequandi, confugit ad togam: at??? officijs, defensionibus, mutuum dando, commendando, & suffragando candidatorum petitionibus, opes & auctoritatem comparauit parem, atque ex multis magnis??? bellis gestis Pompeius habebat. Fuit autem quiddam in illis singulare. Maius erat absentis Pompeij nomen & potentia in vrbe ob res eius bello gestas. Praesens verò concedabat frequenter Crasso: quòd exfastu & grauitate morum multitudinem declinaret, & deuitaret forum: paucis autem & ???grè petentibus aduocatum se praeberet, quò fauorem haberet vegetiorem, vbipro se ageret. Crassus verò, cuius patebat perpetuus fructus, qui rarus non erat, neque difficilis aditu, sed in medijs voluebatur negotijs, ciuilitate ac humanitate antecelluit illius supercilio. Corporis maiestas, facundia, oris blanditia suppetebat, vti fer???t, vtrique ex aequo. Ad inimicitiam tamen aut ???multate̅ non deduxit haec aemulatio Crassum. Nam Pompeium & Caesarem aegrè ferebat quidem in maiore honore esse: verùm ei ambitioni offensionem vel maleuolentiam non adiungebat. licèt captus à piratis Caesar atque in custodia asseruatus, exclamauerit: Quanto gaudio, Crasse, perfundêris nunciata mea captiuitate? In summa, cùm distracta ciuitas Romana in tres factiones esset, Pompeij, Caesaris, Crassi (nam Catonis nomen maius quàm opes erat, & opinio virtutis eius plus poliebat) pars cordatior & constantior ciuitatis Pompeium colebat, praeceps & leuis sectabatur Caesaris spes, intermedius Crassus vtraque vtebatur. Plutarchus in Crasso. Domitianvs Imp. expeditionem in Galliam, Germanias???; neque necessariam, & dissuadentibus paternis amicis inchoauit: tantùm vt fratri se & operibus & dignatione adaequaret. Ob haec correptus, quò magis aetatis & conditionis admoneretur, habitabat cum patre vnà, sellam??? Eius fratris, quoties prodirent, lectica sequebatur: ac triumphum vtrius???; Iudaicum equo albo comitatus est. Sue???onius. Occasionem gloriae adimendo, praecidendo, auertendo. In quodam Magnesiae sinu locus est, in quo fertur Hercules, cùm è naui Argo aquatum ???sus esset, derelictus fuisse ab Iasone atque à socijs, dum in terram Colchidem ad vellus nauigarent, quoniam suo pondere nauem aggrauabat: reuera autem quoniam fortitudine sua reliquorum gl???riam offuscaturus videbatur. Illinc ergo absente Hercule profugere, ea??? De re nomen loco fertur esse Aphetae, à dimission???. Herodotus libro septimo. Agesilavs Lysandri opera Leontychidi in regno praelatus, eiusdem??? commendatione à ciuitatibus Asiaticis contra Persas vocatus, cùm videret in Asia paucos id???; rarò se adire, Lysandrum verò ex pristina consuetudine frequenter: inuidia & ambitione flagrans, primùm non concessit ei rei vllius gerendae materiam, neq; vlli rei praefecit eum. Deinde quorum commen???rerem vel studiosum Lysandrum intelligeret: eos semper inanes at??? in???ra abiectissimum quemque dimittebat honoratos. Atq; ita sensim illius labefactabat & diluebat auctoritatem, donec eum etiam carnium diuidendarum muneri praeficeret, multis gregarijs militibus res gerendas vrbes??? regendas committens. Plut. in Lysandro. Postquàm Conon & Pharnabazus, qui regia classe mare obtinebant, maritimam Laconiam vastabant, & vrbs Atheniensis moenibus septa est, sumtum praebente Pharnabazo: pacificati sunt cum rege Lacedaemonij, ciuem??? suum Antalcidam ad Tiribazum miserunt, & Asiaticos Graecos, proquibus bellum Agesilaus gesserat, regi prodiderunt. Vnde contigit Agesilao, vt haudquaquam illius infamiae ad eum contagio perueniret. Quippe erat eius Antalcidas inimicus: qui pacem hanc quouis modo vrsit, quòd bellum Agesilaum amplisicare???, illustraret, & supra omnes extolleret. Plutarch. In Apophthegm. & in Agesilao. Victis à Cleomene rege Spartano Achaeis, Aratvs Sicyoni???, qui altero quoque anno praetura erat fungi solitus, abdicauit & detrectauit magistratum, inuitantibus eum & orantibus Achaeis: parum honestè, sicut in saeuiore rerum tempestare, alteri clauum permittens, & tradens rerum arbitrium. Achaei ergo foedus cum Cleomene iniuerunt, ei??? imperium permiserunt. Tum Aratus siue diffidentia & timore Cleomenis, siue insperatae prosperitati eius inuidens, ac probrosum putans, vt sibi, qui: res & triginta annos principatum obtinuerat, nomen simul & opes iuuenis subit??? detraheret, atque extorqueretrerum ab se auctarum & tam diu rectarum imperium: pri mùm deterrere Achaeos & prohibere annisus est à foedere. Vbi non paruerunt ei, Cleomenis audacia attoniti, imò etiam aequa arbitrati sunt Lace???moniorum postulata, qui Peloponnesum in veterem statum instituebant reducere: ad factu̅ conuertit se, cùm nulli honestum Graeco, tum turpissimum illi, eius??? Rebus gestis & actionibus indig nissimum, im Graecia̅ vt Antigonum acciret, Macedonibus??? impleret Peloponnesum, quos ipse inde adolescens pepulerat, liberato Acrocorintho, omnibus??? regibus suspectum se & inimicum reddiderat, at??? in hunc insum Antigonum in editis ab se commentarijs infinita effuderat probra. Plut. in Cleomene. T Qvintivs Flaminius, victo Philippo, pulcerrimum & iustissiraum cum Nabide auspicatus bellum, teterrimo & immanissimo Lacedaemoniorum tyranno, in exitu Graeciae spem destituit. Cui in manu cùm esset illum obterere, noini???, sed foedus cum eo fecit, & Spartam indigna oppressam seruitute reliquit: vel veritus, ne si bellum duceretur, alius successor Roma missus gloriam sibi auferret: vel inuidia & aemulatione Philopoemenis Megalopolitani honorum. Quem, cùm in omnibus alijs summum inter Graecos imperatorem, tum ob eius eximia virtutis & consilij illo edi???a bello opera, pariter ac Quintium, Achaei extollerent & decorarent in theatris: indignam rem ille censebat esse, si pari in honore Consul Romanus pro Graecia propugnans, & homo Arcas minutorum & finitimorum dux bellorum essent. Ipse tamen Quintius excusauit, bellum deposuissese, vbi tyrannum perspexit non nisi cum grandi aliorum Spartiatarum parnicie periturum. Plut. in Flaminio, & Philopoemene. P. Scipionis ex Hispania redeuntis gloriae Q. Fab. Max. inuidebat. Itaq; Primùm ne Consul ???rearetur, obstitit: mox etia̅ ne cum classe in Africam mitteretur. Plutarchus in Fabij vita à primo quidem Fabium putat ad impediendum P. Scipione̅, ne in Africam cum exercitu proficisceretur, studio securitatis & prouidentia adductum, quòd discrimen tam grande horreret: ambitione verò quadam & aemulatione, vt crescentem Scipionem detraheret, incubuisse in id acriús. Nam & collegae Scipionis suasit Crasso, prouinciam ne permitteret ei cederétve, & Carthaginem ipse, si ei videretur, exercitum tra̅sportaret. Obstitit etiam, ne pecunia attribueretur in bellum Scipioni: quare pecuniam sibi ipse parare habuit necesse. Hanc Hetruriae ciuitates, eius priuatim studiosae, atque in eum propensae, contulerunt. Crassum cùm sua natura alienum à contentionibus & moderatum virum, tum sacrorum cura, quòd esset Pontifex maximus, in Italia retinuit. Quare Fabius Scipioni alia obsistens via, impediuit & intercessit, ne delectum iuuentutis, quae voluntaria nomina dare volebat, posset habere. In curia & ad populum fremebat, illum non solùm fugere Aunibalem, verùm etia̅, quod reliquum in Italia virium esset, id exportantem abscedere, spe lactare iuuentute̅, & inducere, vt parentes, coniuges, patriam, cuius in foribus potens & inuictus sedeat hostis, deserant. Haec cùm diceret, pauorem iniecit ciuibus. Solas itaque decernunt ei ad bellum legiones quae in Sicilia erant, & vt ducere secum ex ijs, quos reportauerat ex Hispania, trecentos posset: quorum vsus fideli operae est. Iam verò cùm in Sicilia esset, obtrectatores eum criminabantur exe??? citum in Sicilia habere vaecordem, & omni disciplina solutum militari, ipsum ducem oscitantem totum se ad voluptates & ocium contulisse. Praeter caeteros Fabius Maximus in Scipionem inuectus, sic modum excessit, vt extemplò reuocandum ex Sicilia, abrogandum??? ei imperium censeret. Haec nimis aspera visa omnibus sente̅tia est. Quamobrem Q. Metelli consilium secuti patres decreuerunt, vt decem legati in Siciliam transmittentes, cuncta quae de Scipione ad Senatum delata erant, diligenti studio perquirerent: si nocentem inuenissent, statim iussu Senatus in Italiam reuocarent: sin verò falsa essent crimina, & vanae inuidorum calumniae, dimitterent ad exercitum, hortarentur??? vt fidenti animo bellum susciperet. Profecti in Siciliam legati, in discutiendis singulis rebus nullam Scipionis culpam inuenire potuerunt. Exercitum verò, classem & omnem apparatum belli cùm intuerentur, sic admirati esse dicuntur copiam & ordinem singularum rerum, vt postea in vrbem redeuntes amplissimis laudibus P. Scipionem efferrent, & reiectis inuidorum calumnijs, ad certissimam victoriae spem Senatum populum??? Romanum reuocarent. Vt verò traiecit in Africam Scipio, & eximia eius gesta victoriae??? incredibiles & clarissimae annunciatae Romam sunt, omnibus ciuibus Scipionem laudibus tantas ob res gestas ad coelum ferentibus, Fabius mittendum Scipioni censebat successorem: nullam causam proferens aliam, nisi quòd illud iactaret triuiale, Anceps esse tantam rerum molem credere vnius fortunae viri: non temerè eidem semper respondere fortunam. Quare offendit populum, habitus??? Est morusus & malignus, autprae senio exanguis omnino & deploratae spei, qui praeter modum ab Annibale trepidaret. Liuius libro septimo, Decadis 3. L. Lvcvlivs Cn. Pompeij gloriae inuidens, vt is in Hispa [2578] nia cum Sertorio dimicans detineretur, missa pecunia à Senatu effecit, ne sibi prouincia̅ Ciliciam, belli co̅tra Mithridate̅ gerendi sedem praeriperet. Haec simultatum occasio prima. Postea quàm eam prouinciam biennio administrauit, & Mithridatem simul atque Tigranem reges potentiss. modò non captos subegit, per inuidiam aduersariorum mittitur ei non prouinciae, sed triumphi successor Pompeius. Romam reuersus, cùm Senatus Luculio aduersus Pompeij dominationem veluti propugnaculo vti vellet, Rempub. abdicauit, cùm iam aegram difficilè à lapsu retineri posse cerneret. In forum postulantibus amicorum negotijs descendebat: in curiam, si qua Pompeij esset contentio & ambitio conuellenda. Calumniati eum fuêre Pompeiani, quasi per Vectium quendam Pompeio insidias struxisset. Caeterùm fi des dictis illorum non est adhibita. Plut. in Lucullo. Stephanus Poloniae rex Polotiam iam ademerat, &c. fol. 2990. Monumenta gloriae aliorum corrumpendo, abolendo. Proditur à nonnullis, ab Homero Palamedis Nauplij F. In Graecorum castris peremti poëmata co̅cerpta fuisse aut exusta, ex aemulatione. Etia̅si Agamemnonis id posteris aliinant plerique. Caelius libro vigesimonono, capite trigesimo Antiq. Lect. Ex Suida. Meneclides Thebanus orator, disertus quidem, verùm improbus, Pelopidae & Epaminondae gloriae infestus, ob prorogatum Boeotarchatum diem dixit, & magistratu Epaminondam deiecit. Pelopidam verò cùm criminari non posset, Charonis res gestas ad Plataeas extollere, & tabulam praelij cuiusdam, quo perstringeret Pelopidae & Epaminondae ornamenta, suasit populo, vt in scripto Charonis nomine dedicaret. Hanc rogationem Pelopidas vt aduersus legum interdicta latam defert, vrgens, non esse ex more Thebanoram aliquem ornare priuatim, sed patriae publicè titulum retinere victoriae. Ac Charonem quidem non destitit per omnes actiones cumulare laudibus, at Meneclidam vt inuidum & improbum arguens, & Thebanos rogitans, num extaret vllum ipsius praeclarum factum, litem Meneclidae aestimauit pecunia: quam cùm ob magnitudinem soluere non posset, res nouas postea in vrbe molitus est. Plutarchus in Pelopida. Cùm Bochus, rex Mauritaniae, simul ad demerendum populu̅ & in gratiam Syliae signa Victoriae in Capitolio dedicasset, iuxta??? Iugurtham ex auro factum, vt Syllae ab se fuerat traditus: ea de re exacerbatus M. Marivs signa ea detrahere parauit. Alijs autem Syllae auxilium ferentibus, ciuitas penè ab vtris??? partibus inflammata fuit. Plut. in Sylla. Herodes Iudaeorum rex, genealogias familiarum Iudaicarum cremauit, inuidens eis generis antiquitatem, de qua ipse nouus homo gloriari non poterat. Eusebius cap. 9. Caligvla Imper. cogitauit de Homeri carminibus abolendis. Cur enim sibi non licere, dicens, quod Platoni licuisset, qui eum è ciuitate, quam constituebat, eiecerit? Sed & Vergilij, & Titi Liuij scripta & imagines, paulàm abfuit, quin ex omnibus bibliothecis amouerit: quorum alterum, vt nullius ingenij minimae??? doctrinae: alterum, vt verbosum in historia, negligentem??? carpebat. De iuris quoque consultis, quasi scientiae eorum omnem vsum aboliturus saepe iactauit, se (mehercle) effecturum, ne quid respondere possit praeter Eccum, vel Eum. Augusti victorias insectabatur, vt funestas P. R. & calamitosas, ideo??? vetuit eas solennibus ferijs celebrari. Statuas virorum illustrium, ab Augusto ex Capitolina area propter angustias in Martium campum collatas, ita subuerit, atque disiecit, vt restitui saluis titulis non valuerint. Vetuit??? posthac viuentium cuiquam vsquam statua̅, aut imagine̅, nisi consulto se & auctore, poni. Vetera familiarum insignia nobilissimo cui??? ademit: Torquato torquem: Cincinnato crinem: Cn. Pompeio stirpis antiquae, Magni cognomen. Suetonius. Domitianvs Imp. plurima & amplissima opera incendio absumta restituit: in queîs & Capitolium, quod rursus arserat: sed omnia sub titulo tantùm suo, ac sine vlla pristine auctoris memoria. Suetonius. Nero Imp. victor Isthmicis ludis, ne cuis alterius hieronicarum memoria aut vestigium extaret vsquam, subuerti & vnco trahi, abijci??? in latrines omnium statuas & imagines imperauit. Suetonius. Opilius Macrinvs Imperium adeptus, statuit omnia rescripta veterum principum tollere, vt iure, non rescriptis ageretur nefas esse dicens, leges videri Commodi & Caracallae & hominum imperitorum voluntates, cùm Traianus nunquam libellis responderit, ne ad alias causas facta proferrentur, quae ad gratiam composite viderentur. Cuspinianus. Andronicus Comnenus maximum aquae ductum subterraneam qui in medio foro potabilem aquam effunderet, maximis sumtibus renouauit. Hydrale ???uuio in eum deriuato: ad cuius primos fonts turrim extruxit, & aedes ad aestiuandum idoneas, Isaacivs Angelus, qui Andronico vitam ademit, & turrim & aedes diruit ex inuidia pulcerrimi facinoris. Nicetas lib. 2. Laborabat ingenti rei frumentariae inopia Romana ciuitas, Sabinianvs Pp. qui Gregorio Magno successit, cùm ex templo horrea, ficuti assueuerat, ecclesiae aperuisset, frumentum quidem populo diuidi iussit, verùm non gratuitò, vt Gregorius, sed pretio solidorum tredecim in singulos modios constituto. Quo facto offensi pauperes, quos Gregorius in monasterijs, xenodochijs, & diaconijs frumento publico sustentarat, ipsum facto agmine adierunt, obsecrantes, ne quos Gregorius tanta ca??? pauisset, eos ipse extrema contabescere inedia sinere??? Quibus vo???ibus ill perstrictus, turbato vultu respondit: Si Gregorius laudis quaerendae causa vniuersos ad se attrahere populos voluisset, seillos saturare non posse. Dicto autem erga Gregorium iniquo mox facti quoque grauioris acerbitatem adiunxit, siquidem vsque adeò inuidum se gloriae eius exhibuit, vt etiam scripta illius sanctissima criminatus, eadelere, atque ex hominum memoria euellere cogitarit: fecisset??? aequis multorum animis, vt ea combureret, nisi Petrus diaconus, intimus Gregorij quondam familiaris, in medium progressus, iureiurando affirmasset, se columbam lucubrantis ipsius auribus assidentem saepiùs conspicatum esse, ex quo intelligi posse, quae scripsit, eum non sine coelesti Spiritus S. af???atu scripsisse. Qua voce aestimari vix potest, quantum praeclaris Gregorij monumentis fidei atque auctoritatis adiecerit. Postero verò anno in quiete à Gregorio ter liberalitatis erga pauperes adhibendae admonitus, ne ita quidem illius auctoritate obtemperauit. Itaque rursus acriùs castigatus, in capite leuiter est percussus. Quem ictum saeuus adeò dolor excepit, vt XI. Calend. Mart. eo ipso confectus obierit. Sigonibus lib. 2. regni Ital. Vi??? aemulorum insidiando Tollendo. Ioabvs polemarchus Dauidis regis, audiens Abnerem Neris F. polemarchum Isbosethi regis, Sauli filij, ad Dauidem defecisse: veritus, ne gratia & auctoritate potiore apud regem esset, propter artis bellicae peritiam, eum specie amici colloquij Hebrone ad mediam portam seductum, haustis in complexu ilibus, interemit: fratris Asaëlis (quem Abner in bello interfecerat) mortem se vlturum professus, at re ipsa gloriae eius inuidens. Dauid rex mortem Abneris indignissimè tulit, ita vt Ioabi domum diris imprecationibus deuouerit. 2. Regum 3. Psevdopropheta Bethelensis Iadonem Prophetam, aemulatione motus, contra Dominum delinquere fecit, vt eo sublato ipse apud regem Hieroboamum pristinum locum obtineret. 3. Regum 13. & Iosephus lib. 8. cap. 9. Antiq. Ismael Nathaniae F. inuidens Godoliae, quem Nabucodonosor Iudaeae praefecerat, cùm ipse de region genere esset, eum simulate amicitia in conuiuio interfecit. Iosephus libro decimo, capite vndecimo Antiquitatum. Persarvm satrapae Danieli prophetae inuidebant, quòd illum rex Darius omnibus praefecisset. Ita??? miris artibus cum circumuenire studuerunt, quae tamen ad extremum in illorum redundarunt capita. Memoriae prodidit Eusebius in lib. de falsa Religione, Priapvm aliquando cum vno ex illis asellis, qui Bacchum in Indicam expeditionem proficiscentem trans quondam fluuium transuexêre, de membri magnitudine decertasse. Victus Priapus victorem ob inuidiam occidit, & mox vtrosque inter fidera ea consuetude in sacris, vt asinus Priapo, tanquam inuisum & insidiosum animal immolaretur. Natalis Comes Mythol. lib. 5. cap. 15. Cùm Diomedes & Vlysses communi opera sublato Palladio redirent noctu, Vlysses quò facti gloriam in se vnum transferret, destinabat occidere Diomedem praecedentem, ac Palladium secum portantem. Itaque cùm ensem in caput illius à tergo vibrasset, Diomedes, animaduersa ad lumen lunae gladij vmbra, subtraxit se plagae, correptum??? Vlyssem, vinctis manibus, praecedere compulit, gladio lato subinde caedens illius tergum. Hinc prouerbium, Diomedea necessitas. Suidas ac Zenod???tus, & Erasmus in Adagijs. Talus adolesce̅s, cùm ingenij vi tornum primùm deinde serra̅ ad imitationem serpentinae maximae inuenisset, indoluit Daedalvs aliquam artis suae gloriam in alium deriuari, ita adolescentem interenmit. Damnatus Athenis in Cretam ad Minoëm fugit, cui facile arte conciliatus est, labyrinthum??? ei struxit. Diodorus. Cùm Cadmvs literas à Phoenicibus acceptas, Graecis tradere vellet, Linum, quòd is quo??? literas suas proferret, interemit. Deinde cius Cadmum exegerunt, vt nec huic bono fuerit Linum superasse. Erasmus in prouerb. Cadmea victoria. Cambyses Persarum rex fratrem Smerdim innocentissimum aemulatione eius roboris interfecit. Herod. lib. 3. Artoxerxes Persarum rex, caeso fratre Cyro in praelio ab [2579] alijs, cùm ipse omniu̅ hominum vellet existimationem & sermonem esse, interfectum ab se Cyrum: Mithridati, qui Cyrum in temporibus sauciauerat primus, dona misit, praecepitque ijs, qui dona ferebant, referre: Hisce te praemijs rex ornate, quòd stratum equum, quem inuenisti, retuleris ei Cyri, Cari quoque, à quo in poplite Cyrus vulneratus occubuit, praemium flagitanti, nunciare, quos misit cum dono, iniunxit: Hoc donum tibirex, quòd secundus felicem nuncium ei attuleris, mandauit dari. Princeps enim Artasyras Persa, secundùm illum tu Cyri excessum attulisti. Ac Mithridates cum offensione tacitus abscessit. Quippe praesenti gestiens fortuna, inductus??? statim ad asserendum ea, quae supra sortem suam erant, delignatus est oblatum prosperi nuncij praemium accipere: sed fremuit testans deos clamitans??? ab nullo Cyrum alio quàm ab se peremtum: qua Gloria immeritò se spoliari. Quibus relatis maiorem in modum exarsit rex, ac ceruicem homini abscindi imperauit. Assistens autem mater regis: Tu verò noli permittere, inquit, Carem hunc nefarium tam leui defungi poena, sed mercedem à me recipiet temeraria lingua dignam sua. Permittente ei rege, iussit carnificibus Parysatis, vt abriperent hominem, ac per dies decem excruciarent, inde oculis effossis in aures feruens aes instillarent, dum expiraret. Miserè item perijt breui pòst ex insolentia sua Mithridates. Inuitatus ad coenam, cui & regis & eius matris eunuchi intererant: accessit ad conuiuium veste & auro, quae acceperat à rege, comtus. Inter epulandum ille, qui inter Parysatidis eunuchos poterat apud illum plurimùm, afflatus eum: Vt elegantem hanc tibi vestem, Mithridate, rex donauit, elegantes etim torques & armillas, tam preciosum acinacem: quibus beatum te & omnibus reddidit suspiciondum. Temulentus iam Mithridates: Quae haec sunt, inquit, Sparamixe? Nempe maiora ego & praeclariora, quo die conflictum est, sum meritus à rege. Cui arridens Sparamixes: Nihil equidem infit, inuideo, Mithridate. verùm quoniam aiunt Graeci in vino veritatem esse: quid praeclari sodes aut magni est, equo delapsum inuenisse stratum, atque hunc adduxisse? Id non, quò rem ignoraret, iactauit: sed vt id praesentibus arbitris ille effutiret, loquacis & impotentis iam ex vino stimulabat leuitatem. Igitur non temperauit, quin iaceret: Vos, vt libet, pileos iácite, & eiuscemodi quisquilias. Ego disertè vobis affirmo, interfectum hac manu Cyrum. Neque enim vt Artoxerxes iaculum torsi irritum & vanum: sed paululùm aberraui ab o???ulo, fixo??? & traiecto tempore illum prostraui: quo ex vulnere interijt. Hîc caeteri exitum iam & funestam sortem cernentes Mithridatis, in terram oculos deiecêre. At conuiuator: Heus tu, inquit, Mithridates, bibamus nunc & epulemur, regis fortunam adorantes. Verba sorte nostra maiora valeant. Inde sermonem Parysatidi in dicat eunuchus, illa regi. Rex ira flagrauit, quasi reuinceretur, pulcerrimum??? & iucundissimum amitteret victoriae decus. Volebat enim omnibus Barbaris & Graecis persuasum, vt impressionibus & con cursibus cùm inferret & acciperet plagam, hinc se vulneratum fuisse, hinc se Cyrum interfecisse. Itaque necari Mithridatem scaphis iussit. Plut. In Artoxerxe. Pharnabazus Artaxerxi regi Persarum persuasit, vt classem pararet, ducem??? haberet Cononem Atheniensem, rei bellicae peritissimu̅, qui è clade ad Aegos potamos accepta, in Cyprum ad Euagoram regem confugerat. Huius prudential victo ad Cherronesum Periarcho Lacedaemonio, Lacedaemonij à socijs destituti maris imperium amisêre. Eius gloriae inuidens Teribazvs terrestrium copiarum in Asia dux, arrepto praetextu, quasi regis copijs vrbes Atheniensibus compararet, hominem Sardis perductum comprehendit, & vinctum in custodia necaui. Diodorus lib. 14. Eumenes Cardianus proditus fuit Antigono regi ab Argyraspidum PRAEFECTIS, ob inuidiam eius gloriae. Plutarchus in Eumene. Euripides Tragicus perijt insidijs Aridaei Macedonis, & Cratevae Thessali, aemulorum Poëtarum: quorum impulse regis seruus canes in eum immisit. Alij non à canibus, sed à mulieribus eum laceratum tradunt, noctu euntem ad Craterum Archelai delicias: vt qui id quo??? genus amoribus indulgeret. Alij, ad vxorem Nicodemi Arethusij. Suidas. Q. Sertorius, dux clarissimus, magna fortitudine & prudential bellum contra Romanos in Hispania gesserat, & Mithridatis insuper foedere formidabilior redditus, hostibus iam penè par erat. Ac Senatores (sic enim Romanos exules vocabat) eius gloriae primùm inuidere: Perpenna spiritibus vanis ob natalium splendorem elatus, conspirationem quoque co̅tra eum moliri ausus est cum Aufidio, Antonio & Manlio vno ex Sertorianis ducibus. Et quidem metu illius auctoritatis non rebellabant apertè: verùm res eius in secreto corrumpebant, Barbaros??? acerbè puniendo, & tribute exigendo, quasi Sertorij iussu, affligebant. Hinc defections natae per oppida & seditiones. Qui verò ad haec mittebantur lenienda & medenda, redibant pluribus inflammatis tumultibus, & rebellionibus prioribus intensis. Vnde degenerans ex humanitate & lenitate Sertorius pristina, Hispanorum filios, qui Oscae educabantur, violauit: ac partem eorum occidit, alios sub corona vendidit. Vbi insidiarum tempus decreuerunt coniurati, hominem subornatum adduxerunt, qui epistolam redderet Sertorio. Epistola victoriam cuiuspiam eius legatorum & hostium magnam stragem significabat. Quare ouantem Sertorium, & laeti nuncij causa sacrificantem cum praesentibus amicis (hi in coniuratione erant) inuitauit Perpenna ad coenam, multis??? precibus obtinuit, vt sibi condiceret. Coenae simper praesente Sertorio magna errant verecundia & honestate conditae, quòd nihil vel videre, vel audire sustineret turpe: sed conuiuas pudicis & sobrijs iocis oblectamentis??? assuefecisset vti. Ibi in medio conuiuio exordium quaerentes iurgij, propalàm incesta verba iecerunt, fingentes??? se vino mersos, quò irritarent illum, multa designaueru̅t insolenter. Ille verò, vel quòd licentia ista offen deretur, vel quòd mentem eorum loquendi tarditate & insolita dissolutione aduerteret: figura mutate accubitus, supinum se collocauit, quasi non attenderet, neque exaudiret ea. Vt verò phialam Perpenna accepit meri plenam, eam??? Inter bidendum è manibus dimisit, vn de editus est strepitus, quod erat illis pro signo: Antonius, qui supra Sertorium recumbebat, ferit eum pugione. Ad ictum circumagente se illo, & parante exurgere, conijciens se in pectus eius, ambas occupant manus. Ita cùm non valeret vila ratione se defendere, multis eum caedentibus, est trucidatus. At Hispani plerique actutùm ab his defecêre, missis??? Legatis in fidem sepermisêre Pompeij & Me???elli, Perpenna autem à Cn. Pompeio breui obtritus, & captus, cùm haberet in potestate chartas Sertorij, pollicebatur Pompeio, literas ostensurum se virorum consularium & principtum vrbis Romae manu exaratas, quibus Sertorium acciuerant in Italiam, multos significantes esse, qui praesentem statum mouere, & res nouas auerent moliri. Verùm Pompeius haud iuuenilis mentis, sed solidae & com positae fecit actum, quo vrbem ingenti metu nouatio nibus??? liberauit. Nam epistolas illas & codicillos Sertorii collectos omnes concremauit: eos??? neque ipse legit, neque permisit alium. Perpennam verò properè interfecit: quòd timeret, si nomina eoru̅ edidisset apud aliquos, seditiones & motus existerent. Ex Perpennae coniuratione alij ad Pompeium retracti & necati, pars in Africam fugerunt, qui à Mauris sunt iaculis confossi. Nemo euolauit praeter riualem Manlij Aufidium. Hic, vel quòd non cognosceretur, vel contemneretur, in vico quopiam barbarico inops inuisus??? consenuit. Plutarchus in Sertorio. Tiberivs Caesar, super veteres amicos ac familiares, viginti sibi è numero principum ciuitatis depoposcerat, velut consiliarios in negotijs publicis. Horum omnium vix duos aut tres incolumes praestitit: caeteros, alium alia de causa perculit. Inter quos cum plurimorum clade Elium Seianum, que̅ ad summam potentiam non tam beneuolentia prouexerat, quàm vt esset, cuius ministerio ac fraudibus, liberos Germanici circumueniret, nepotem??? suum ex Druso filium naturalem ad successionem Imperij confirmaret. Ptolemaeum regis Iubae filium, consobrinum suum, M. Antonij Helena filia nepotem, Caligvla Imperator accersitum è regno, & exceptum honorificè, non alia de causa repentè percussit, quàm quòd edente se munus, ingressum spectacular, conuertisse hominum oculos fulgore purpureae abollae animaduertit. Suetonius. ADRIANVS Imperator, si disciplinarum, in quibus ipse reuerà multùm excellebat, quemquam inuenisset scientiam habere talem, vt imminere periculum putaret, ne aliquando ab eo superaretur, inuidia pressus, eum occidebat. Fauorinum Gallum, ac Dionysium Milesium, sophistas tollere conatus fuit, eorum??? sectatores perdidit. Dion, Suidas, Nota est vox Fauorini philosophi, cuius verbum quum Adrianus reprehendisset, nec Fauorinus contrà niteretur quibus poterat rationibus, castigatus ab amicis, quòd parum suae consuluisset dignitati, qui tam facile Caesari cessisset: Cur, inquit ille, non cedam huic, qui triginta habet legions? Sabellicus libro 4. Enneadis 7. Theodosius Hispanus, Theodosij Imperatoris pater, in Africa Proconsul, dum strenuè commotam seditionem sedasset, commeruit Valentis Imperatoris inuidiam: à qua iussus est occidi. Cuspinianus. Quum felicitate prospera Aetius Moesia oriundus, patritius Romanus, victo in campis Catalaunicis Atila, cresceret, vt virtus simper inuidiae obnoxia est, vel Maximi figmentis, vel iussu Valentiniani III. Imperatoris, qui illius successus metuebat, occisus est, in affectatae tyrannidis suspicionem adductus, & cum eo partier & Occidentis Imperij salus occubuit. Cuspinianus. Cùm Tamberlanes cum suis oberraret, latrocinijs gaudens, accidit vt familiares eius de felice rerum successu dissererent, eo??? tandem venirent, vt dicerent eum breui, etiam Semar [2580] chandae regnum consequuturum. At Myrxies Tamberlanis intimus respondit: Regnum Semarchandae firmius est, quàm vt occupari possit à latrone, & priuato homine. Sin autem aliquando contigerit, vt Semarchandae regno potiatur, volo vt confestim tanquam mendax obtruncer. Non multò pòst cùm Semarcha̅dam vrbem Temires esset adeptus, honores maiores Myrxies quàm Chaidares alter praedationis socius ob fortitudinem apud regem inuenit. Hinc commotus Chaidares, dixisse fertur: Tempus iam esse, vt sermo ille, quem loquutus fuerat Myrxies, ad rem conferatur. Extare enim eius sermonis testes plurimos. Ergo Myrxien capitali supplicio subdi iussit Temires, in memoriam redige̅s se nactum esse Semarchandae regnum, ipsum???ue falsum esse animo, proinde mortis reum teneri. Chalcocondylas lib. 4. Matthaevm II. Vicecomitem, Stephani filium, ex diuturna febricula mortuum, Valentina mater à Fratribvs veneno sublatum, vsq; adeò constanter asseurauit, vt Galeacio & Barnabae diras imprecaretur. Matthaeum enim ex sermone quodam inuidiae pleno apud fratres exitiale odium parasse referebat, quòd Crescentiaco in vico, vbi Matthaeus Magnus auus obijt, quum fortè in coena Galeacius & Barnabas tanti imperij è maioribus conditi amplitudinem atque opulentiam laudarent, omnium???ue pulcerrimum fortunae munus principatum esse faterentur, Matthaeus incautè subiunxisset. Id quidem sine controuersia verum esse, incomparabile???ue videri, modò principatus socio consorte???ue careret: adeò vt no̅ obscurè Ioannem patruum perstrinxisse videretur, qui secùs ac magnus auus fecisset, non vnum, Galeacij primi atque Actij exemplo, sed tres simul iniquo iure diuisi imperij haeredes scri psisset. Id dictum subamaro sale scommatis???ue nomine prolatum, vsqueadeò in pectus fratrum altè descendit, vt seque̅ti coena suillos lumbos, cuius obsonij Matthaeus erat appetentissimus, toxico illitos apposuerint. Iouius in vita Matthaei. Aloisivs Grittus, Andreae Venetorum principis nothus, Byzantij natus, & inter Turcas educatus, anno 1534. à Solymanno Turcarum Imperatore è Byzantio cum amplissimis mandatis, ad Ioannem Sepusium regem, in Pannoniam contendens, ducebat secum praesidij causa aliquot Turcarum equitum alas, atque item eximiam peditum manum, in qua erant plerique Ianizari, ex numero praetorianorum, & ante alios Hungari duo duces cùm singulis turmis, Vrbanus Batianus, & Ianus Docia. Hi iampridem à regis Ioannis amicitia discesserant, sequebantur???ue Grittum Solymanni fauoresubnixum. Erat Docia praefecto Transyluanie admodum infensus, quòd sibi in quadam altercatione vociferanti genam pugno contudisset. Is erat Americus Cibachus, Episcopus Varadinensis, cui Ioannes secundùm regiam dignitatem primum honorem detulerat. Consederat ad oppidum Braxouium Grittus, quum pluribus nuncijs affertur Americum aduentare, castrametatum???ue inde decem millibus passuum apparare sese, vt cum ornatissimo comitatu in colloquium deueniret. Ea res Gritto ingenium vehementer commouit, quasi apertis in campis, veluticum hoste, spectantibus copijs, esset colloquendum. E' conuiuio discedens, & his non obscurè minatus, qui imperijs suis minimè paruissent, tegumentum capiti detraxit, quod erat Turcarum more oblongum, expreciosis Scythicarum zibellinarum pellibus, manibus???; dilata̅s. Hoc, inquit, duo capita non capit: necesse ergo est, ve vni tantùm coaptetur: id???ue rursus capiti imposuit. Eum sermonem Ianus Docia excipiens: Neque haec prouincia, inquit, duos ex aequo praefectos capere potest. Ergo Grittus separatim Vrbano Batiano validissimam Turcarum alam, & in primis Hungarorum turmas tradidit. Is noctu ad castra Americi aduolat: Docia superueniens iacenti caput detruncat. Vbi de Americi caede fama percrebuit, propinqui prouinciales???ue fermè omnes aduersus Grittum coniurant, duce Stephano Mailato. Ergo in oppido Meges Grittus obsessus, ad condictam horam ab ea porta quae ad Moldauos ducebat, erupit, dextra Solymanni diplomata praetendens. Sed Barbarorum fraude nequaquam inuentis Moldauis, comprehensus, caesis suis omnibus gladio percussus est. In eius cruore proceres & propinqui penulas militares, solenni caeremonia, more gentis, intinxeru̅t, Vt diu secum exactae vindictae memoriam deferrent. Sed Ianus Docia maiore ira & grauiori supplicio affectus discerptus???; est. Iouius lib. 32. Historiarum. AMBITIONIS FRVCTVS VEL Bonvs. Virtvtis stvdivm. Thebanus Hercvles nunquam sese tot monstris opposuisset, labores & pericula subiturus, si nulla aeternitatis cura animum tetigisset. Haec illi vel nouerca infestior, quae nunquam passa est eum quiescere: haec durior quàm ille imperiosus Eurystheus, per quem tam variè est exercitatus Alcmenae filius: denique fuisset ille nunquam tantus, si spem de immortalitace nullami animo concepisset. Sabel. lib. 5. cap. 5. Qui libidines turpiores fide pietatis, impetrato Spiritu sancto, & amore intelligibilis pulcritudinis non refraenant, meliùs saltem, cupiditate humanae laudis & gloriae, non quidem iam sancti, sed minùs turpes sunt. Tullius in lib. de Republ.vbi loquitur de instituendo Principe ciuitatis, dicit alendu̅ esse gloria: & consequenter commemorat, Romanos multa mira atque praeclara gloriae cupiditate fecisse. Huic ergo vitio no̅ solùm no̅ resistebant, verùm etiam id excitandum & accendendum esse censebant: putantes hoc vtile esse Reipubl. Itaq; gloriam ingentem, diuitias honestas volebant: hanc ardentissimè dilexerunt: propter hanc viuere voluerunt, pro hac & mori non dubitaueru̅t. Caeteras cupiditates huius vnius ingenti cupiditate presserunt. Ipsam denique patriam suam, quoniam seruire videbatur inglorium, dominati verò atque imperare gloriorum, priùs omni studio liberam, deinde dominam esse concupierunt. Hoc etiam deorum apud illos aedes indicant, quas coniunctissimas constituerunt Virtutis & Honoris, pro dijs habentes quae dantur à Déo. Vnde intelligi potest, quem finem volebant esse virtutis, & quò eam referebant, qui boni erant, ad honorem scilicet. Diuus Augustinus libro 5. de Ciuitate Dei, capite 12. Beneficentia. T. Qvintivs Flamimus, cùm esset in primis ambitiosus, gloriae???ue cupiditate summa duceretur, studebat praestantissima quaeque & maxima ipse obire: gratiores???ue habebat eos, qui operam suam quaererent, quàm qui praestarent sibi: quòd hos velut ad gloriam aduersarios, illos virtutis segetem existimaret. Plut. in Flaminio. Imperivm, dionitas. Vide [Greek words], Pontificatum, Regnum acquirere, fol. 2589. & seqq. Lvcvmo, Demarati Corinthij exulis, qui Tarquinios in Hetruriam migrarat, filius, quum Tanaquilem feminam summo loco natam, matrimonio sibi iuncta̅ haberet: nec interim Hetrusci, quia peregrinae esset stirpis, publicè priuatímve honore vllo afficerent: vxoris hortatu, patriae & omnium necessitudinum oblitae, modò virum honoratum cerneret, consilium cepit migrandi Romam, vbi in noua ciuitate facilè locus ad nobilitatem parandam virtuti pateret. Sublatis itaque rebus Tarquinijs profectus, quum ad Ianiculum venisset (fuit tum is collis Hetruscorum Romanorum???ue confinium) prodigium est ingens illi oblatum. Aquila leuiter coelo demissa, pileum in curru cum vxore sedenti ab stulit. Dein sublimis supra carpentum praepetem librans volatum, velut sui ministerij conscia, sedentis capiti oblatum restituit. Accepit id augurium laeta Tanaquil, eiusmodi artis non imperita: (fuit id studium Hetruscis peculiare) Virum itaque complexa, magna & sublimia sperare iubet: auem auspicatissimam in ipso hominis vertice auspicium fecisse. Igitur haud vana spe pleni, in vrbem ingressi, Lucumo Tarquinij est cognomen adeptus: vxor Caia Caecilia nuncupata. Nec multum deinde temporis intertercessit: per amicos, quos benigno sibi alloquio, multa???ue comitate conciliauerat, Romanorum regi Anco Martio infinuatus, liberaliter dextre???ue officia circa illum obeundo, eò gratia & familiaritate breui processit, vt secretioribus consilijs militiae domi???ue adhibitus, praeter equitum praefecturam, tutor sit postea filioru̅ ab rege relictus, & tandem rex factus. Sabel. lib. 4. Ennead. 2. Absolvtio. Qvidam Athenis vniuerso populo inuisus, causam apud eum capitali crimine dicturus, maximum honorem subitò petere coepit: no̅ quòd speraret se illum consequi posse, sed vt haberent hommes, vbi procursum irae, qui acerrimus esse solet, effunderent. Neque eum tam callidi consilij ratio fefellit. Comitij enim clamore infesto, & crebris totius concionis sibilis vexatus, nota etiam denegati honoris perstrictus, eiusdem plebis paulò pòst in discrimine vitae clementissima suffragia expertus est. Val. Maximus lib. 7. cap. 3. Malvs. Tvm in genere. Non malè compositam quidam aduersus ambitiosos existima̅t Ixionis fabulam; quòd scilicet pro Iunone nubem complexus sit, atque ita geniti Centauri. Quippe cum gloria hi tanquam virtutis simulacro habentes consuetudinem, nihil sincerè agunt, vel constanter: verùm aliàs alijs rapti studijs, & motus sequentes alios, res geru̅t adulterinas & minutas multas. Plut. in Agidis pro oemio. in Specie. Pvta Deorum ira. Cùm gloriae studio primi Mortales post diluuium in campo [2581] Sanaara vrbem aedificare, & turrim, quae fastigio coelum contingeret, extruere vellent: ambitionem illorum Deus exosus, confusionem linguarum illis immisit, à qua vrbs inchoata no men accepit, vt Babylon diceretur. Genes. 11. Tantalvs ob insolentiam ad inferos praecipitarus, & saxum graue vertici suo imminens frustra depellere conatus, vt Pindarus ait Ode 1. Olympiorum: [Greek words] Viuit ineluctabilem vitam illam, aerumnosam, & cum tribus (sitis scilicet, famis & stationis perpetuae, vel cum Sisypho, Ixyone & Tityo) quartam poenam sustinet, quòd immortalibus surripiens, aequalibus suis compotoribus nectar ambrosiam???ue distribuit, in quibus ipsi dij incorruptibilitatem constituerunt. Athenienses à Lacedaemonijs frequenter victi, humano destituti Consilio, Hammonis Iouis oraculum consuluêre: Quidnam causae foret, cùm ipsi lectas hostias ad aras mactarent, nihil???ue huiuscemodi facercent Lacedaemonij, victoria tamen penes Lacedaemonios semper esset? Responsum acceperunt Athenienses: Tacitam & minimè ambitiosam Lacedaemoniorum orationem magis, quàm Atheniensium pompam inanem dijs probari: quibus semper est peculiare, multò magis dantis animum, quàm munus intueri. Plutarchus. Odium, Inimicitia. C. Ivlivs Caesar, cùm sibi censuram vendicaret, hoc est, praefecturam morum, cognomen Patris patriae (quod ante eum primus Cicero meruit) statuam???ue suam inter reges locaret, & in curia sede aurea vteretur, diuinos???ue sibi nonnullos honores fieri pateretur, inexpiabile odium incidit: potissimùm cùm eò arrogantiae venisset, vt quae loqueretur, pro legibus haberi vellet: nec adeuntes se (etiam vniuersum Senatum) honore dignaretur vllo, assurgere contemnens. Quae res inuidiam illi maximam mouit: cùm etiam accederet rumor, regio nomine eum oblectari: licèt se Caesarem, non regem esse, plerisque assentatoribus responderit. Cuspinianus ex Suetonio & Dione. Desperatio. Achitophel, Chusaei Architae consilium pro Dauide, suo praelatum esse ab Absalomo aegrè ferens, laqueo vitam finiuit. 2. Reg. 16. & 17. Cornelivs Gallus Aegypto praefectus ab Augusto, propter honoris magnitudinem superbire, atque alios praae se adeò contemnere coepit, vt etiam in Augustum quaedam iactaret conuicia. Suas praeterea statuas in omnibus ferè Aegypti partibus collocauit: iussit???ue res à se gestas in pyramidibus inscribi. Apud Caesarem accusatus, ac facultatibus omnibus priuatus, mortem sibi ipsi prae desperatione intulit. Dion in Augusto. Bella. Lacedaemonii cum Atheniensibus de Graeciae, Romani cum Carthaginensibus, de terrarum orbis imperio contende̅tes, vastitatem orbi induxerunt: vti ante illos Alexander Magnus, dum Persarum euertit imperium: quem propterea meritò Lucanus Terrarum furiale malum appellat. Craterus Antigoni regnantis frater, & Cassandri Perilaus partes ductandi exercitus & rerum domesticarum ceperunt dispensandarum. Contrà Antiochi & Selevci, praeterea Gryphi & Cyziceni, quia secundarij esse non didicerant fratrum, sed purpurae & diademati inhiabant, multis semetipsos & inter se mutuo, multis Asiam cumulauerunt calamitatibus. Plut. de Pietate erga fratres. Bocchus rex Iugurtham L. Syllae, C. Marii quaestori, tradidit. Duxit quidem hac de re triumphum Marius: sed facti gloria, quam Marij inuidia Syllae attribuit, momordit in occulto Marium nonnihil. Siquidem cùm esset sua sponte Sylla iactabundus, & tunc primùm ex vita abiecta & tenebris in lucem ciuium emersisset, gustum???ue coepisset honorum: eò erupit ambitionis, vt facti huius sculptam in anulo imaginem gestaret, qua etiam perpetuò deinceps signauit. Exprimebatur sculptura Bocchus tradens, & Sylla accipiens Iugurtha̅. Mox cùm Bocchus simul ad demerendum populum, & in gratiam Syllae figna Victoriae in Capitolio dedicasset, iuxta???ue Iugurtham, ex auro factum, vt Syllae ab se fuerat traditus: ea de re exacerbato Mario, & detrahere ea signa parante, alijs verò Syllae auxilium ferentibus, ciuitas penè est ab vtriusq; partibus inflammata. Caeterùm bellum sociale iampridem aduersus vrbem fumans cùm flagrasset, compressit seditione̅ in prasenti. Quae postea bello orto Mithridatico, cùm de prouincia Asia obti???enda inter se certarent, Sulpitij Tribuni furijs exarsit, ita vt non vrbs tantùm, sed & vniuersa Italia proscriptorum vtrinque sanguine inundarit. Plutarchus in Sylla. Belli ciuilis inter Caesarem & Pompeivm multae causae fuerunt: sed certissima causa fuit, dominandi cupiditas. Pompeius enim etsi antea Caesarem auxerat, tamen eius fortunae & gloriae postea coepit inuidere: atque cùm initio eius potentiam impedire clàm studuisset, deinde grauiter & apertè inimicum se ostendit. Caesar, ??? nihil de dignitate sua detrahi patiebatur, qui???ue omnium maximus esse cupiebat, apertum se Pompeij hostem declarauit. Xiphilinus. Hinc Lucanus lib. 1. - stimulos dedit aemula virtus, Nec quenquam iam ferre potest Caesárve priorem, Pompeiúsve parem -. Clades bellica. Amasias Iudaeorum rex, Victoria quam contra Syros obtinuerat, elatus, Ioae Israëlitarum regi bellum indixit. At Ioas eum ne superbiret monuit. Cùm non paréret, à Ioa victus atque captus, & Hierosolymae muri magna exparte diruti sunt. 2. Paralip. 25. Alcibiades Clazomenas nauigans, classem anchoris firmatam ad Ephesum Lysandro Lacedaemonio oppositam, Antiocho praefecto commisit, seuerè interdicens, ne ante suum reditum manus cum hoste quacunque oblata occasione consereret. At Antiochus gloriae cupiditate suis auspicijs aliquod praeclarum facinus edere gestiens, cum Lysandro infeliciter congressus est. Consertis haud procul à terra nauibus, Athenienses propter ordinum perturbatione̅ victi, duas & viginti naues amisêre, in quibus pauci admodum viui capti, reliqui in terram enatarunt. Diodorus lib. 13. M. Attilvs Regulus ambitione nimia conficiendi belli Punici seipsum perdidit. Cùm enim vltrò cepisset de pace cum ho stibus agere, nihilominus tales pacis conditiones praescriberet, quas ne legati quidem audire aequo animo possent: venêre interim auxilia Carthaginensibus è Graecia, Xanthippi Lacedaemonij ductu. Ad quem vbi rerum summa delata est, mutato belli statu, alio???ue translatis castris, insigni praelio Romani victi, Consul ipse Regulus captus, Carthaginem???ue ductus, & miserè tandem enecatus est. Sabellicus libro nono, Enneadis 4. M. Crassvs Romanorum omnium ditissimus, quum inter tot millia ciuium domi maximus esse potuisset, Cn. Pompeij & Iulij Caesaris aemulatione, ne rerum forìs gestarum gloria duobus inferior haberetur: se, filium, florentissimas???ue legiones ad exitium perduxit, caesus à Parthis. Sabellicus libro sexto, Enneadis 6. Honorius, cùm bellum à Gothis fortiter in Hispania, qua̅ Valliae eorum regi permiserat, cum Vandalis geri audiret, in spem eius prouinciae recuperandae adductus, Castinum magistrum militum, vt Gothis auxilio esset, in Hispaniam destinauit, Bonifacio Comite Africae illi adiuncto, vt cum classe ex Africa praestò esset, atque aequo cum Castino imperio bellum gereret: hos enim duces duos rei militaris peritissimos hoc tempore habuit. Hi in Hispaniam cum copijs terrestribus maritimis???ue profecti, arma eximia concordia intulerunt, ac multa strenuè, prospere???ue fecerunt. Nam & Maximum, ac Iouinum, qui tyrannidem quondam inuasera̅t, & adhuc rebus nouis operam dabant, in potestatem adduxerunt, & cum Vandalis benè vno atque altero praelio dimicarunt. Dissensio inde inter duces ex aemulatione gloriae orta, prorsus Rempubl. perdidit. Castinus enim, cùm Bonifacium non ducis, sed legati loco habere coepisset, id diutiùs Bonifacius ferre non potuit: indignum esse obedire ei, cui par erat imperio, arbitratus. Itaque cum classe inde profectus, ad portum Romanum applicuit, atque inde in Africam prouinciam suam se retulit. Vandali inde, quos ducum Romanorum virtus ac concordia propè ad vltimam desperationem adduxerat, redintegrato post Bonifacij profectionem bello, insignem Castini imprudentia victoriam, deletis Romanorum copijs, pepererunt. Sigonius lib. 11. Imp. occid. Slaui cùm Beneuentanam regionem vastassent, eos abeuntes Sculdais vir impiger ad insequendum missus, quum assequi non potuisset, à Pherdvlfo Beneuentano duce amarissimis verbis increpitus est, Hargadh, quod opprobrij nomen erat, appellatus. Quam insignem contumeliam ille indignè ferens, exclamasse dicitur: Vtinam, dux fortissime, antequam è vita nobis migrandum sit, & virtutis & ignauiae ostentandae vtrique nostrum occasio detur, vt omnes intelligant, vter sit nostrum verior Hargadh. Nec vox incassum missa: nam per eosdem fermè dies valida Slauorum manus atque priore illa longè infestior aduentare nunciatur: cui cum omnibus Foroiuliensium viribus Pherdulphus obuiam progressus est. Quum igitur hostes munitiore tumulo consedissent, nec tutò locus parte aliqua adiri posset: tum Sculdais ad ducem conuersus: Lux haec nobis occasionem attulit ostentandae virtutis. Si proinde ille es, quem magnificis verbis iactare soles, me aduerso tumulo in hostem vadente̅ sequere. Stultus dux stultissimum [2582] satellitem secutus est. Caetera multitudo temerarios duces secuta collem sublato clamore subiêre. Slaui superiore loco incursantes momento temporis eos fuderunt. Pherdulphus & Sculdais temerarij facinoris huius capita, in primis merita morte occubuêre. Secundùm eos omnis penè Foroiuliana nobilitas eo loco extincta est. Sabel. lib. 4. de Vetust. Aquil. Christiani de Damasci dominio certa̅tes, penè captam vrbem è manibus amiserunt. Aemilius. Sacra expeditione sub Friderico I. Augusto, PHilippvs Fran corum & Ricardvs Anglorum Reges, quoad concordes manserunt, adeò acriter hostes premebant, vt Saladinus consilium cedendi illis de regno Hierosolymitano coeperit. Mox dissensione inter illos ex aemulatione orta, dum alter alteri certat anteferri, ac Philippo per simulationem malae valetudinis in Galliam suam reuertente, Saladinus facilè Hierosolymam quoque retinuit, & postremò Ricardum ad quas voluit foederis conditiones adegit. Dubrauius lib. 14. Henrico VI. regnante, Angli Aurelianenses arcta obsidione premebant, sic vt deditionem facere cogerentut. Re deliberata, non Anglo, sed Philippo Burgundionum duci se dedere paratos significarunt. Angli turpe ac nefarium exemplum fore iudicantes, si vrbs tam longa obsidione pressa, & auspicijs Henrici regis penè capta, in Burgundi, quamuis socij, potestatem veniret, respondêre, bellum Henrici regis nomine geri, & eius imperio subijci oportere. Sed duplex inde malum accidit. Burgundionis animus primùm offensus est, qui arbitrans Anglos suae gloriae inuidere, iam tum de illis malam animo opinionem concepit: deinde Angli obsidionem Aurelianensem relinquere coacti sunt, cùm diuinitùs Ioanna puella Lotharinga Gallorum exercitu̅ confirmasset, & Aurelianenses commeatu introducto refecisset. Polydorus lib. 23. Regni amissio. Salomon rex cum patruele Geysa Duce per triennium pacificè regnum administrauerat. Bello autem contra Mysios siue Bulgaros suscepto, cùm Albam Graecam, quae Bulgaris fauerat, expugnassent, & praesidiarij milites Geysae fidei sese co̅misissent, qui eos contra crudelitatem regis defenderet: quin etiam Consta̅tinus Ducas Graecorum Imperator, audita Geysae clementia cum eo foedus percussisset: aemulatione accensus rex, adulatoribus frigidam suffundentibus, illud???ue crebrò insusurrantibus: Nec vagina duos capit enses, nec Vngaria duos reges: aperta vi Geysam persecutus, exercitu amisso in exilium pulsus est. Bonfinius lib. 3. Dec. 2. Christina Vladislavm Polonorum regem maritum ad Boleslaum Crispum, Miecislaum & Henricum fratres, regno priuandos impulit. sed victus ab ijs, regno???ue exutus, in Germania exul contabuit. Cromerus lib. 6. Ludouicum Sforciam in Galliam perductum Lvdovicvs XII. rex, nullam humanitatis & clementiae laudem quaerens, in praedurum carcerem sine scribendi solatio coniecit. Hunc exitum habuerunt consilia illius, quibus adeò insolescebat, vt ipsi fortunae se imperare superbè gloriaretur. Iouius libro septimo Historiarum. Reipublicae euersio. Cn. Pompeii ambitio in satia bilis cùm ipsum perdidit, tum vniuersam Rempublicam Romanam subuertit. Dum enim omnem aucupatur gloriam, neque in eius communicationem admittit quemqua̅, ac victoriam delibat de Spartaco M. Crassi, dum intrudit se in victorias Luculli Ponticas & Armenicas, ac praeripere leuem ex piratis gloriolam Metello tentat, atque vnus esse omnia, vnus facere omnia insistit: alienauit ab se optimum & prudentissimum quemque. Vnde dum labascentem fulcire parat potentiam suam, adiunxit sibi C. Caesarem, ex Gallia reuersum, cuius opera Crassus & Pompeius reconciliati, societatem inter se contraxêre, & Caesari consulatum cum legionibus & prouincia Gallia conciliauêre. Pompeius inde & Crassus consulatum petentes, renitente Catone, eum per vim occupauêre: & Caesari prouincias in quinquennium decreuêre: ipsi sorte prouincias obtinuêre: Crassus quidem Syriam, Pompeius verò Hispaniam vtramque. Crassus bello contra Parthos suscepto caesus est. Caesar victo Pompeio regnum inuasit. Plutarch. in Crasso. Aur. Ambrosius Britannorum rex, Scotorum & Pictorum auxilio victis caesis???ue Saxonibus, foedus cum Scotis & Pictis fecit. Erant Aurelio duae sorores eleganti forma, Anna & Ada, virgines ambae. Harum maiorem natu Annam Lotho Pictorum regi, alteram Conrano Congalli Scotorum regis fratri matrimonio locauit: consilio Albianos reges diutina concordia deuinciendi. Scota biennio pòst obijt: Picta verò liberos habuit. Iam cùm mortuo Ambrosio Vter frater in regno successisset, is???ue Arthurum nothum haeredem regni relinquere cogitaret: Lothus suis liberis haereditarium regni ius eripi frustra conquestus, cum Saxonibus contra Vterum conspiraui. Arthurus tandem ea lege foedus fecit, vti se mortuo Modredvs Lothi filius natu maximus imperaret. Caeterùm cùm Britanni Pictici sanguinis odio Constantinum Corneianum ab Arthuro haeredem scribi curassent, Modredus Pictorum rex in societatem belli pertracto Eugenio Scoto, Arthurum bello pe tijt. Commisso praelio Modredus hinc illinc Arthurus, cum maxima nobilitatis parte cecidit: attritis???ue viribus Britannorum, Saxonibus subigendae iterum Britanniae occasio data amplissisma. H. Boëthius lib. 9. Multae. Vide Locum Iustitiae correctiuae, Ambitus poena, fol. 3412. Q. Coponivs, quòd vini amphoram ei, cuius suffragio magistratum petebat, dono dedisset, ambitus fuit condemnatus. Alex. ab Alex. lib. 3. cap. 11. Excaecatio. Carolus Caluus Imp. Carolomannvm sacris initiatum, sacerdotijs???; locupletatum, coniurationem in se facere conantem, sacrorum gradu deiectum, reliqua venia impertiuit: iactantem???ue mox se porpterea sacris amotum, vt regni potens esset, luminibus priuauit. Aemilius lib. 3. Exilium. Agrippa Aristobuli filius, à patre Herode interfecti, Romae sese Caio ita insinuauerat, vt Iudaeae rex constitutus fuerit. Inuidebat ei Herodias soror, Herodi Antipae Tetrarchae Galilaeae patruo Agrippae nupta, & maritum impulit, vti & ipse Romam nauigaret. Inuitus paruit, mulieris tamen ambitioni cedens, profectionem suscepit. Agrippa re cognita, Herodem per literas accusat, quòd iam olim cum Seiano contra Tiberium, nunc etiam cum Artabano Partho contra Caium conspirarit. Argume̅to esse ipsius apparatu̅, qui in armamentarijs suis haberet tantum armorum, quantum instruendis virorum septuaginta millibus satis faceret. Qua re Caesar commotus, percontatus est Herodem, veráne essent quae nunciarentur de armorum numero. Quo annuente (neque enim vera negare poterat) satis approbatam putans defectionem, ademtam illi tetrarchiam ad Agrippae regnum adiecit, pecuniam quoq; eius donans Agrippae indici: Herodem verò perpetuo damnauit exilio apud Lugdunum vrbem Galliae. Cognito deinde sororem Agrippae esse Herodiadem, pecuniam ei propriam concessit: & ratus non libenter fore mariot calamitatis sociam, in Agrippae gratiam se illi parsurum promifit. Ad haec illa: Tu quidem, Imperator, vt tua maiestate dignum est, loqueris: sed mihi coniugalis amor impedimento est, quò minùs fruar hac indulgentia: non enim aequum censeo, vt cui secundae fortunae fui socia, eum nunc in aduersa deseram. At ille indignè ferens tam excelsum animum in femina, ipsam quoque cum Herode expulit, & bona eius Agrippae largitus est. Atque haec fuit vindicta, quam Deus intulit tum Herodiadi, fratris successus inuidè ferenti, tum Herodi incestuoso, & ad obsequendum vaniloquentiae vxoris nimis facili. Iosephus lib. 18. cap. 9. M. Aemilivs Lepidus Triumuir cum M. Antonio & Octauio, Africam sortitus cum viginti legionibus, elatus imperio, primas sibi partes vendicabat, Octauium???ue spernebat, neque auxilium contra Sext. Pompeium petentem iuuit. Ex quo ab eodem & exercitu spoliatus, & supplex concessa vita apud Circeios relegatus in perpetuum fuit. Volaterranus libro 13. cap. 3. Anthropologiae. Constantinus Nouus, regnum à patre Heraclio accepit: qui dolis nouercae Martinae veneno sublatus est, nondum annum imperans. Aliqui quarto mense id accidisse tradunt. Nam nouerca illa, quae eadem patruelis soror illi fuerat, cùm Constantem ex Constantino natum vidisset, timebat ne filius suus Heraclonas vnquam regno succederet: idcircò venenum illi miscuit. Constantino sublato, arripuit imperium Martina cum Heraclona filio decem annorum: qui ambo conspiratione Senatus ante biennium capti, & in exilium in Cappadociam missi sunt. Mulieri lingua praecisa est, ne oratione, qua plurimùm valebat, populos commoueret. Puero abscissus nasus, ne decor aut gratia in vultu miserationem facerent. Ex Sigeberto Cuspinianus. Mors. Mithridates Persa, & Car quidam miles, Cyri à se interfecti, iactantia miserè perierunt. Vide Titul. Aemulationes ambitiosae, Morte. Inter Furij Camilli tertiùm iam Dictatoris aduersarios & aemu los princeps fuit M. Manlivs, ??? ex arce depulit primus Gallos, cùm Capitolium essent nocte adorti: vnde nomen illi inditum Capitolino. Hic primatum affectans in ciuitate, cu̅ bonis artibus superare laudes Camilli no̅ valeret, viam ad tyrannidem affectans, de saxo praecipitatus est. Plut. in Camillo.
|| [2583]
AMBITIO SECVNDV'M [Greek words], CONSIDERATA respectu [Greek words], siue eius Boni, propter quod honor expetitur. Hononrem immodicè appetere, acceptare, ex Rebvs Primario Consideratis: quatenus scilicet referuntur, vel ad Hominis Animvm. Gloriam captare ex Eruditione, Doctrina vèra simulatáve. Consule Titul. Furta literaria, quatenus aliorum labores sibi vendicantes gloriam aucupantur, fol. 3560. item Tit. Haereticorum, fol. 1317. Theologorum, Poëtarum, Grammaticorum, Medicorum imperitorum. Item Ambitiosi Rhetores, Poe̅tae, Philosophi, fol. 2572. Item, Certamina Musicorum, Grammaticorum, &c. quatenus indoctiores ambitione, inflati cum doctioribus certant, fol. 1100. 1286. Anacharsis Scytha Delphos profectus, deum consuluit, Quísnam sapientissimus essèt? sperans Deum se hac laude ornaturum. At Pythia, Socratem respondit. Pausanias in Atticis. Dionysivs iunior philosophos multos coëgit, qui habebantur eruditi. Cupiens verò disputando omnes superare, necesse habebat ea, quae obiter ex Platone acceperat, perperàm vsurpare. Quare coepit illum denuò requirere, poenituit???; eum, quòd non fuisset praesente vsus, neque doctrinam percepisset honestarum disciplinarum absolutam. Itaque tyrannus semper cupiditatibus stolidus, atque in omnem praeceps animi motum, repentè ardenti desiderio captus est Platonis, omnem???ue machinam mouens, Archytam Pythagoreum induxit, vt promissoru̅ suorum sponsor esset apud Platonem, eúmque denuò acciret. Plut. in Dione. Aul. Posthvmivs familia nobilis, sed garrulus & loquax, & nisigni nequitia, Graecam institutionem & linguam à puero expetiuit, in ea???ue re multus fuit, ac potiùs immodicus: vt iam propter illum, etiam natu maioribus, & summas praeditis auctoritate Romanis, Graecitas inuisa esset. Denique poëma scripsit, & historiam rerum instituit, cuius in Prooemio veniam pe tit à lectoribus, si Romanus homo Graecam dictionem non assequatur, nec dispositionem conuenientem obseruet. Quod est magnarum ineptiarum argumentum: perinde ac fi pugil aut quinquercio, nomine suo in gymnicis ludis dato, in stadium progressus, cùm pugnandum esset, veniam à spectatoribus peteret, si labores & plagas ferre non posset. Perspicuum enim est, talem hominem ridiculum fore, statim???ue daturum poenas. Quod ipsum cauere decebat etiam istos historiographos, ne quid contra decorum auderent. Fuit & voluptatis & laboris amans. Suidas. De Pavlo, Martialis Epigram. lib. 2. sic scribit: Carmina Paulus emit, recitat sua carmina Paulus. Nam quod emas, possis dicere iure tuum. Caluisius Sabinvs seruis literatis doctos exagitans, gloriam captare solebat. Itaq; magnis precijs seruos comparauit: quorum alter hunc, alter illum Poëtam familiariter memoriter nosset, vt ijs veluti nomenclatoribus contra doctos disputans vteretur. Seneca lib. 13. Epist. 27. Ausonius ad Philomvsvm, qui arbitrabatur se doctum librorum copia: Emtis quòd libris tibi bibliotheca referta est, Doctum & grammaticum te, Philomuse putas. Hoc genere & chordas, & plectra, & barbita conde, Omnia mercatus, cras citharoedus eris. Magna fuit eruditio Ioannis Pici Mirandulae, non minor tamen ambitio, qui adhuc adolescens Romae CCI???. quaestionibus propositis orbem terrarum in certamen prouocabat, sumtus etiam ijs restituturus, qui eò disputandi causa accessissent. Caeterùm inuidorum calumnijs circumuentus, desiderio suo non potuit satis facere. Ioannes Francisus in eius vita. Christophorvs Cardinalis Eboracensis, vt indoctissimus, ita ambitiosissimus, Reginaldo Polo Cardinale & Thoma Moro praesentibus, versum Homericum adducere laborabat, quem memoria sibi excidisse dicebat. Morus ad Reginaldum conuersus, [Greek words], inquit. Tum Christophorus: Et hic ipse est, dixit, quem volebam: verùm exciderat. Garimbertus lib. 3. de Vitis Pontificum. Baraballvs Caietanus vir senex, honesta ortus familia, at ineptus Poëta, versus ab omni vocum & numerorum enormitate faciens, lauream poëticam, sic eum instigante Leone X. Pontifice affectans, elephanto insidens, insigni pompa in Capitolium se duci voluit: quòd in Capitolio Petrarcham quondam coronatum fuisse audiuisset. Iouius in Leone X. libro quarto. Theophrastvs ab Hohenheim Paracelsus, popularis noster, vir ingenio magnus, & si literae accessissent, in fuo genere maximus, etsi Chymicorum remediorum partim inuentione, partim communicatione de re medica praeclariùs quàm multi alij veterum meritus est, in hoc tamen plus satis sibi videtur indulgere (vt ferè semper magnas virtutes, magna quoque vitia stipare solent: & summis ingenijs vna ambitio insidiari solet) quòd passim veters reprehendit, damnat, exibilat omnes, ne Hippocrate quidem (licèt parciùs) & Aristotele, hoc Philosophorum, illo Medicorum, vnanimi tot seculorum consensu, facilè principibus, exceptis. Ijs loco motis, semetipsum substituit, se primum ex luce Naturae, non ex Mentis humanae figmentis Philosophum, se Medicorum primum Monarcham iactitat. Sed & Ioan. Oporinum, qui Theophrastum vti praeceptorem summè alioquin venerabatur, saepè narrantem audiuimus, dicere solitum Paracelsum, mirari se Lutheri & Zuinglij scripta tanto applausu excipi, so es doch eitel Bacchanten werck sey Wanner anfieng zu schreiben / wolte er sie vnnd den Bapst erst recht in die Schul füren. Et quid non ausit nimia persuasio sui? Mechanica industria. Vide Titulum, Ambitiosi mechanici, fol. 2572. Fuit Pandareo Ephesio filia Aedon: eam duxit Polytechnvs faber, Colophone Lydae habitans: plurimum???ue temporis suauiter vnà vixerunt, vnico filio procreato, cui nomen Itys. Fuerunt autem felices, quandiu deos debito affecêre honore. At postquam inani voce gloriati sunt, magis se inuicem amare, quàm Iupiter & Iuno se mutuò diligant: Iuno offensa Eridem ad eos misit, quae contentionem operum inijceret ipsis. Paululùm restabat Polytechno ad curulem sellam conficiendam, & Aedoni ad pertexendam telam. Itaque hanc sponsionem ineunt, vt vter ipsoru̅ celeriùs suum opus absoluisset, ei alter famulam daret. Citiùs telam pertexuit Aedon, Iunone opus adiuuante. Cui inuidens victoriam Polytechnus, ad socerum proficiscitur, simulans se ab vxore missum ad adducendam secum sororem Chelidonem: & Pandareus nihil mali suspicatus, filiam Chelidonem ei committit. Ei Polytechnus in sylua virginitatem eripit: tonso???ue capite, alijs eam vestibus induit: mortem???ue minatus, si quid horum vnquam Aedoni indicasset, ita domum reuersus, eam vxori loco ancillae ex pacto tradit. Aliquandiu eam soror operis exigendis attriuit, donec Chelidonis cum vrna ad fontem prolixè suam deplorans calamitatem à sorore exaudita est. Postquam se mutuò agnouerunt, & consalutauerunt, malum illicò Polytechno sunt machinatae. Filium eius in frusta conciderunt, carnes in ollam coniectas coxerunt: cum???; Aedon vicino suo mandasset, vt Polytechnum eas iuberet edere, ipsa cum sorore ad patrem Pandareum peruenit, indicauit???ue in quas deuenisset miserias. Polytechnus cognito, se de filij sui carnibus epulatum fuisse, eas ad patrem vsque insecutus est. At famuli Pandarei eum, quòd tantumm familiae Pandarei probrum intulisset, correptum, insolubili vinculo constrinxêre: corpus???ue melle inunctum, in pascuum proiecerunt. Vbi cùm muscae assidentes eum diuexarent, Aedon ob pristinam miserata amicitiam, eas abigebat. Quod cùm deprehendissent parentes & frater, odio concitati eam statuerunt interficere. Sed Iupiter Pandareum miseratus, antequam in domum eius grauiora inciderunt mala, eos omnes in aues conuertit: quae partim ad mare vsque prouolarunt, partim in aërem subuolarunt. Pandareus mutatus est in haliaeetum, mater Aedonis in alcyonem: statim???ue se in mare voluerunt deijcere, sed Iupiter id prohibuit: atque hae aues nauigantibus sunt secundae. Polytechnus in pelecanem transijt, quòd ei Vulcanus fabricanti securim dedisset, atque ea auis fabris visa fausta est. Frater Aedonis vpupa extitit, quae auis terra mari???ue est auspicata: id???ue magis si coniungitur haliae eto, aut alcyoni. Aedon, quae est luscinia, circum fluuios & nemora filium Ityn deplorat. Chelidonis hirundo facta est, hominum contubernalis, Dianae consilio: quòd inuita virginitatem amittens, plurimùm inuocasset Dianam. Antoninus Liberalis ex Boei Ornithogonia. Talus puer ab auunculo Daedalo erudiebatur. Cùm ingenij acumine praestaret, primùm rotam, qua vtuntur figuli, inuenit: deinde reperta serpentis maxilla, paruulum cùm secasset lignum serram ferream fabricauit. Similiter reperto tor [2584] no, alijs???ue multis instrumentis, magna laude celebratus est. Hunc puerum Daedalus inuidia motus, existimans se multò fore superiorem, dolo interfecit. Accusatus homicidij, damnatur ab Areopagitis Athenis. In Cretam profectus, cùm magno in honore propter artem haberetur, in Minois regis amicitiam venit. Diod. lib. 4. cap. 13. L. Tativs Rufus infima natalium humilitate, consulatu̅ militari industria meritus, antiquae aliàs parsimoniae, circiter mille sestertiûm liberalitate diui Augusti congestum vsque ad detractionem haeredis exhausit, agros in Piceno coe̅mendo, colendo???ue in gloriam. Erasmus in Adagijs. Prudentia. Consule Tit Certamina consiliariorum, quatenus mali consultores ex suis consilijs gloriolam captant, fol. 1656. Fortitudine bellica. Consule Tit. Monomachiarum, quatenus incosultam fortitudinis ostentationem subeunt, fol. 1041. Item paulò pòst, Ex Victoria. Amazones è Scythia egressae, Thermodoontem amnem & illam Ponti oram occuparunt. Inde vicinis bello aut perdomitis, aut diu & multùm fatigatis, quòd de virtute Atheniensium, sicut Lysias scribit, multa audiuissent, vltrò illuc sunt transgressae ad vires illorum tentandas, quò ipsarum nomen latiùs inclaresceret. Ludouicus Viues de Concordia & discordia libro 1. Fortitudine politica. Diogenes Sinopensis de se ipso dicere solitus est, se implere & ferre tràgicas execrationes. Nam erronem se esse, domo & patria carere, mendicum agere, tenui vestitu vti, & in diem viuere. Nihilominùs tamen in his non sibi minùs placebat, quàm Alexander in terrarum orbis imperio, cùm subactis Indis Babylonem reuerteretur. Aelianus libro tertio de Varia historia. Quum aliquando perfusus esset aqua, staret???ue toto distillans corpore, & circumstantes aliquot, vt fit, commiserarentur hominem, vt indigna passum: Si vultis, inquit Plato, commiserari Diogenem, abite. Hoc spectaculo quoniam delectabatur, ob ambitionem miser erat potiùs, quàm miserandus: at si nullo teste perfusus fuisset, tum verè fuisset miserabilis. Laërtius lib. 6. Pudicitia. Virginia nupta Lucio Volumnio, qui superiore anno Consul fuerat, sed plebeius, patriciarum à coetu sacellum Pudicitiae adire prohibita: contumeliae impatiens, in parte aedium, quas in Longo habuit vico, à prophano vsu exclusa, aram plebeiae Pudicitiae constituit, hortata???ue est eiusdem ordinis matronas, darent operam, vt ara illa à sanctioribus castioribus???ue, quàm patricia, coli crederetur. Sabellicus libro septimo, Enneadis 4. Scortatione. Lais aemula Phrynes, omnis generis homines admittebat, mul titudine amantium gloriam captans. Athenaeus libro decimotertio, capite 20. Messalina Claudij Imperatoris vxor, vt ad satietatem sese venere expleret, Lyciscae prostitutae mulieris nomen mentita, saepè lupanar sub noctem adijt, & cum famosissimis meretricij quaestus Scortis coitu certauit, ex re foedissima palmam fibi vigintiquinque virorum congressu quaerens. Sabellicus libro quarto, capite vndecimo. Vt Satyricus inquit: Et lassata viris, nec dum satiata recessit. Liberalitate. Hipponicvs Calliae filius, statuam ponere, sacrosanctum patriae donarium in animo habebat. Cùm igitur quidam ei consuleret, vt à Polycleto fingenda̅ imagine̅ curaret: Non, inquit, se eiusmodi donarium apud animum proposuisse, cuius gloria non ad consecratorem, sed ad factorem esset reditura. Etenim spectatores in ea statua magis artem & industriam Polycleti, quàm suam liberalitatem & munificentiam admiraturos. Aelianus de Var. hist. lib. 14. In Posthvmvm, Martialis Epigram. lib. 5. Crede mihi, quamuis ingentia, Posthume, dones, Auctoris pereunt garrulitate sui. Domitianvs Imperator plurima & amplissima opera incen dio absumta restituit: in queis & Capitolium, quod rursus arserat: sed omnia sub titulo tantùm suo, ac sine vlla pristini auctoris memoria. Suetonius. Diuus Gregorius Papa libro secundo, Epistola quadragesimatertia Bonifacivm Episcopum Regiensem ob misericordiae opera commend???t, sed illud interim reprehendit, quòd eadem ipse alijs enunc???et, non dei oculis, sed humano iudicio placere studens. Luxu. Teribazvs in venatu Persicam vestem dilaceratam ostenderat, consulens quid faciendum esset. Responde̅te autem Artaxerxe rege, aliam induendam: Tuam igitur, inquit, mihi tradas oportet. Rex suam tradidit, dicens: Dono do tibi ha̅c vestem, sed gestare prohibeo. Teribazus neglecta regis monitione, vestem induit, muliebribus etiam ex auro donis, quae à rege acceperat, exornatam Hoc caeteris omnibus indignè ferentibus (nam ridere nefas erat) rex effusè ridens: Tibi, inquit, vt mulieri aurum vt insano regium amictum gestandi ius potestatem???ue concedimus. Erasmus in Apophtheg. Themistocles ad solenne olympiacum profectus, cùm conuiuijs, tabernaculis, reliquo???ue nitore & apparatu certaret cum Cimone, offenfionem concitauit in se Graecorum. Nempe illi quidem ea concedenda & iuueni & nobili putabant. At hic nouus homo, qui indignè supra fortunas suas tollere spiritus videbatur, etiam insolentiae incurrit crimen. Plutarchus in Themistocle. Sorditie. Diogenes, quum Rhodios quosdam adolescentes elegantiore cultu conspexisset, dixit: [Greek words], id est, Hic fastus est. Rursum quum vidisset Lacedaemonios substricta tunica parcè sordide???ue cultos: [Greek words], inquit, [Greek words], id est, Hic alius fastus est. Significans, non minùs peccare eos, qui ad ostentationem sordidè vestiuntur, quàm qui splendido vestitu sese iactitant. Vnde scitum est illus diui Hieronymi: Pullas aequè vt candidas deuita. Erasmus lib. 8. Apophth. ex Aeliani lib. 9. Var. hist. Plato frugalis quidem erat, sed tamen amans mundiciei: contrà Diogenes sordidus. Itaque calcans Platonis aulaea & peristromata, praesentibus aliquot Dionysij amicis, quos Plato inuitarat ad conuiuium, exclamauit: Calco fastum Platonis. At mox: Calcas, respondit Plato, sed maiore fastu. Turpior est ambitio, ex fuco virtutis laudem captans. Socion tamen hoc non adscribit Diogeni, sed Platoni Cynico. Laërtius lib. 6. Idem Diogenes taxabat Socratem, quòd ad nullum necessarium vsum comparasset domu̅, lecticam & crepidas, cùm canino more in dolio habitare posset. Inter luxum & elegantiam, canino praeditus ingenio, distinguere non poterat. Aelianus lib. 4. de Var. hist. Socrates animaduertens Antisthenem Cynicum ambitiosiùs ostentare vestem laceram & detritam, facetè homine̅ increpauit: [Greek words], inquit, [Greek words]: id est, Non desines te nobis comere? Significans, eiusdem esse ambitionis vilitatem amictus ostentare, & delicato cultu sese venditare. Erasmus lib. 8. Apophth. ex Laërtio. Crudelitate. Pheraeus Alexander, immanis tyrannnus ac sanguinarius, quum auunculum Polyphrona peremisset, hastam, qua facinus obierat, coronatam sacrauit, ei???ue vt deo rem facere diuinam perrexit, Tychona appellans, puto, quòd ictu haud foret frustratus, [Greek words]. Caelius libro 21. capite 16. Antiquarum Lectionum. T. Qvintivs Flaminius legatus ad Prusiam Bithyniae regem missus, cùm Annibalem agentem illic vidisset, fremuit quòd viueret: neque Prusiae ipsum multùm pro supplice & familiari oranti & obsecranti concessit. Annibal re cognita, veneno sibi mortem consciuit. Quod vbi est ad Senatum allatum, flagrauit apud non paucos Quintius inuidia, habitus???ue est nimiùm importunus & crudelis: qui velut auem ex senio pennis & cauda truncam, cui vita cicuri permissa est, Annibalem nulla vrgente re, sed ob gloriam, vt ex morte eius traheret nome̅, interfecisset. Plut. in Flaminio. Fide erga Parentes. De Gellia, Martialis Epigram. lib. 1. sic scribit: Amissum non flet, cùm sola est Gellia, patrem: Si quis adest, iussae prosiliunt lacrymae. Non dolet hic, quisquis laudari, Gellia, quaerit: Ille dolet verè, qui sine teste dolet. Amore coniugali. Thraces, qui supra Crestonaeos incolunt, singuli plures vxores habent: quorum vbi quis decessit, disceptatio magna fit inter Vxores, qúaenam dilecta à marito praecipuè fuerit. Quae talis iudicata est, ea à viris ac mulieribus exornata, ad tumulum à suo propinquissimo mactatur, vna???ue cum viro humatur, caeteris vxoribus id sibi pro ingenti calamitate ducentibus: nam id eis summo dedecori datur. Herodotus libro 5. Cicero libro 5. Tuscul. quaest. Valerius Maximus lib. 2. cap. 1. Aelianus lib. 7. de Varia historia. Eum morem etiamnum hodie durare, testatur Fulgosus lib. 2. cap. 1. Polytechnvs & Aedon eius vxor, superbientes ob amorem mutuum coniugalem, inani voce gloriati sunt, magis se inuicem amare, quàm Iupiter & Iuno se mutuò diligant. Itaque à dijs in aues conuersi. Antonius Liberalis ex Boei Ornithogonia.
|| [2585]
Iniustitia, Scelere quolibet. Vide suprà, Ambitionis modus, Desiderand???, fol. 2573. Corpvs. Gloriam captare ex Robore. Ex Tit. Roboris certamina, huc ambitiosa referantur, f. 376. Theagenes Thasius, cùm palmam tulisset non modò solennibus, sed multis alijs ludis, nec pancratio solùm, sed & pugilatu dolicho???;, epulo deniq; heroico in funere quodam apposita de more omnibus portione exilijt, pancratio???; decertauit: quasi vincere nemo ipso debuissèr praesente. Vnde coaceruauit ducentas supra mille coronas: quorum plerasque nauci non facias. Nihil discedunt ab hoc illi, qui ad omne munus publicum accingunt se, sed incurrunt in ora vulgi offendunt???; omnes: atque euadunt, vel quando rem bene gesserunt, inuisi: & si offenderint, deridiculi: & laus eorum sedulitatis initiò collecta vertitur in iocum & ludibrium. Plut. in praeceptis Politicis. Agilitate, Saltatione. Fabulantur in Messapiorum terra, ad locum, cui Sacra saxa nomen, apparuisse Nymphas Epimelidas, choros ducentes. Pveros autem Messapiorum, relictis gregibus cùm spectarent choreas, dixisse, se meliùs callere rationem choros ducendi. Fuit is sermo Nymphis molestus, certatum???ue de praestantia choreas ducendi inter partes aliquandiu: cùm quidem pueri sibi cum diuis esse certamen ignorarent, & sese cum aequalibus mortalibus feminis contendere opinarentur. Erat puerorum saltandi modus rusticus vtpote pastorum: at Nymphis omnia ad elegantiam subinde accreuerunt. Victis???; pueris, ita eos compellauerunt: Prouocastis, pueri, Nymphas Epimelidas: ergo vaecordes, victi dabitis poenas. Pueri???; eo, quo constiterant loco, ad Nympharum fanum, in arbores sunt mutati: hodie???; exauditur vox noctu ex sylua veluti eiulantium. Loco nomen est Nympharum & puerorum. Antoninus Liberalis ex lib. 2. Alteratorum Nicandri. Forma. Consule Tit. Formae certamina, fol. 290. Andromeda filia Cephei & Cassiopes, à Nereidibus scopulo fuit alligata, vt à ceto voraretur, quia Cassiope mater eam vel Nereidas forma antecellere gloriabatur. Virtute Persei iter illacfacientis ope liberata, eum postea secuta est. N. Comes Mythol. lib. 7. cap. 18. Dij omnes conuocati ad nuptias Thetidis & Pelei accesserunt, praeter Discordiam, quam nemo inuitarat. Id illa grauiter ferens, pomum elegantissimum aureum cum inscriptione per ostiu̅ immisit, Pulcrior accipiat. Id Mercurius legit, vt testatur Lucianus in dialogo Panopes & Galateae. Magna contentio orta est inter tres Deas. Iupiter iussit ad Paridem iudicium id deferri. Scripsit Strabo lib. 13. in Antandro, cui mons vocatus Alexandria imminet, deas à Paride fuisse iudicatas: cùm in Ida monte id accidisse scribat Ouidius. Ingentibus donis à deabus omnibus sollicitatus est. Iuno Asiae Europae???; imperium, Pallas sapientiam, Venus mulierum omnium pulcerrimam se illi conciliaturam promisit. N. Comes li???ro 6. cap. 23. Mytholog. Absalon Dauidis F. vt pulcritudinis suae perennis extaret memoria, statuam sibi poni curauit in valle Hierosolymitana. 2. Regum 18. Darivs Persarum rex statuam suam erexit ad Taearum Thraciae fl. & in ea pulcerrimum se omnium mortalium fuisse scripsit. Herodotus. Mariamme Herodis Iudaeorum regis vxor, pulcritudine superbiens, imaginem suam in Aegyptum M. Antonio Triumuiro misit. Quae res illi & suspicionem adulterij & mortem attulit. Iosephus lib. 1. de bello Iud. cap. 17. Ad Fabvllam, Martialis Epigram. lib. 1. Bella es, nouimus: & puella, verum est: Et diues: quis enim potest negare? Sed dum te nimiùm, Fabulla, laudas, Nec diues, neq; bella, nec puella es. Foecunditate. Niobe Tantali & Aeropes vel Euryanassae vel Taygetes vnius è Pleiadibus filia, Amphionis vxor, filios habebat sex, & totidem puellas. Quum tam decora tam???; numerosa sobole gloriaretur, vt se etiam Latonae praeferre non dubitaret, quae non nisi duorum mater esset, Apollinis ac Dianae, homines???ue ab eius sacris arceret: Latonae iussu effectum est, vt Apollinis ac Dianae sagittis vterq; sexus confoderetur. Ea propter Niobe tanto moerore est affecta, vt ad liberorum tumulum in marmor sit conuersa, Ouid. 6. Metamorphos. Pausan. in Attici??? Fortvnas. Ex Opulentia vera vel simulata. [Greek words], id est, Theagenis pecuniae, quemadmodum Aeschinis. in eos, qui pauperes cùm essent, tamen diuites haberi volebant. Hoc morbo notatus est vterque, & Theagenes & Aeschines. Vnde cognomen his additum, [Greek words] à Sello quopiam ineptè ambitioso, qui cùm re esset perquam tenui. tamen affectabat videri locuples: & qui hoc morbo laborabant, [Greek words] dicebantur. Prouerbij meminit Aristophanes in Auibus: [Greek words] Vbi sunt Theagenis plurimae pecuniae, Et Aeschinis quidem vniuersae? Erasmus in Adagijs. In fictum Divitem, Martialis Epigram. lib. 2. sic scribit: Hic quem videtis gressibus vagis lentum Amethystinatus media qui secat septa, Quem non lacernis Publius meus vincit. Non ipse Codrus alpha penulatorum: Quem grex togatus sequitur, & capillatus, Recens???ue sella, linteis???ue loris???ue: Oppignerauit ad modò Claudij mensam Vix octo nummis anulum, vnde coenaret. Dignitate Imperio. Consule Tit. Pontisices, Reges ambitiosi, f. 2569. & seq. Diocletianvs Caesar, accitis ad Imperium Constantio, Ma ximiano & Galerio, post multa bella vario peracta successu, toto???; fermè orbe pacato, primus Romanorum principum, regio more adorari voluit, quum ad id tempus saluta ri duntaxat consueuissent. Margaritas & gemmas diuersi generis, veftibus & calciamentis imperatorijs, ornatus causa addi fecit. Nam antea imperij insigne in chlamyde seu trabea purpurea & paludamento tantùm fuerat, & reliqua omnia principi cum vulgo communia. H. Boëth. lib. 6. Henricvs III. Henrici II. Anglorum regis F. consors regni à patre factus, in solenni conuiuio, cùm pater primum ipsi ferculum apposuisset, honorem administrationis à patre delatum ambitiosè acceptauit. Etenim cùm Eboracensis antistes, qui ei assidebat, ioci causa dixisset: Gaude, fili optime: non est enim alter in toto orbe princeps, qui talem habeat in mensa administrum. ad ea ille sto machatus respondit: Quid mirum? non putat pater id facere suae minus esse dignitatis, qua̅doquidem ille materno duntaxat genere clarus mihi administrat, qui & patre rege & matre regina natus sum. Polyd. libro 13. & Aemilius. Ioannis Moscorum ducis Legati, ad regem Poloniae, &c. fol. 2650. Nobilit ate generis. Phaethon, Clymenes nymphae & Solis filius, cùm Epapho Iouis filio non cederet, vt nobilitatem sui generis vniuersis hominibus patefaceret, ad Solem patrem contendit: & precibus tandem impetrauit, vt is polliceretur iureiurando, quicquid Phaëthon poposcisset, se concessurum. Tum verè Phaëthon rogauit, vt currum, lucis???; administrationem sibi per vnum diem concederet. Id cùm grauiter ferret Sol, neque tamen negare posset, quod iureiurando affirmauerat, multis rationibus conatus fuit filio persuadere, ne rem tam arduam aggrederetur. Verùm cùm nihil proficeret, inuitus illi currum habenas???; equorum tradidit, vt scribit Ouidius 2. Metamorphos. & Lucianus in Dialogis deorum. Cùm igitur acceptum currum ob metum scorpionis retinere intra certam viam Phaëthon nesciret: effecit vt modò terrarum orbis acerbitate caloris propinquioris conflagraret, regiones???ue vel ad cardines mundi insuetum aestum sentirent, modò tellus Aethiopum grauissimis & insuetis frigoribus premeretur. Iupiter, ne genus animantium penitùs periret, fulmine Phaëthontem de curru deiecit: qui ad ripas Eridani fluminis cecidit. Apollonius libro quarto Argonaut. Natalis Comes Mythologiae, libro 6. cap. 1. Scriptum reliquit Lactantius in libro de Falsa religione, Coelum praestitisse potentia caeteris mortalibus: atq; cùm Reges antiquitùs pro dijs colerentur, inde accidit vt Coelus pro aethere cultus sit. Satvrnvs, ad extollendam generis claritatem, se è Coelo deorum omnium sede, & è Terra natum esse gloriabatur. N. Comes lib. 2. c. 3. Mariamme vxor Herodis, cu̅ eiusdem sorore Salome de nobilitate ambitiosè certans, illi ignosailitatem generis obijciens, se verè regio sanguine natam iactabat. Vnde illam Salome tanto prosequi cepit odio, vt non priùs cum matre destiterit, quàm falsis accusationibus de adulterio & stupro Herodem permouerit, vti dilectissimam alioqui vxorem extremo affecerit supplicio. Iosephus lib. 15. c. 11. Antiq. C. Caesar Caligvla Agrippae se nepote̅ neq; credi, neq; dici [2586] ob ignobilitatem eius volebat: succensebat???;, si qui vel oratione vel carmine imaginibus eum Caesarum inserere̅t. Praedicabat autem matrem suam ex incesto, quod Augustus cum Iulia filia commisisset, procreatam. Ac non co̅tentus hac Augusti insectatione, Actiacas, singulas???; victorias, vt funestas P. R. & calamitosas, vetuit solennibus ferijs celebrari. Liuiam Augustam proauiam, Vlyssem stolatum identidem appellans, etiam ignobilitatis quadam ad Senatum epistola arguere ausus est, quasi materno auo Decurione Fundano ortam: cùm publicis monumentis certum sit Aufidium Lingonem Romae honoribus functum. Suetonius. Herodes Atticus sophista, vxorem Regillam grauidam ob peccatum nescio quod, à liberto Alcimedonte caedi iussit. Is cùm per imprudentiam pugnos in ventrem ingessisset, abortum illa fecit, & ex eo perijt. Postulatus caedis est Herodes apud Senatum Romanum à Bradea Regillae fratre. Is maiorum claritate longè princeps esse, nec minor nobilitatis ostentator. Argumentum generis erat in calceis episphyrion menoides eburneum, id est, fibula cornicans, qualis fermè figura in luna est, quum tenuem visitationem facit, vel etiam paulùm crassescit. Prodiens igitur is paratu magno ad peragendum reum, de causa quidem pauca ferè, aut nihil: in laudibus verò proprijs etiam nimius, imò verò totus. Quum multa iam de familia perillustri emugijsset homo imperitus, scommate illum excepit Herodes: Tu, inquiens, in astragalis nobilitatem gestitas. Caelius libro vigesimo, capìte vigesimoseptimo Antiquarum lectionum. In Divitem degenerem moecho genitum, Ausonius: Quidam superbus opibus, & fastu tumens, Tantum???; verbis nobilis, Spernit vigentis clara secli nomina, Antiqua captans stemmata, Martem, Remum???;, & conditorem Romulum Primos parentes nuncupans. Hos ille Serum veste contexi iubet, Hos caelat argento graui, Ceris inur ens ianuarum limina, Et atriorum pegmata. Credo, quòd illi nec pater certus fuit, Et mater est verè lupa. Natalium claritate. Artoxerxis & Cyri exemplum sub Tit. Regnum ambitiosè expetere. Ciuibus praeclaris. Ephesios, Tiberio imperante, Romam venisse, Tacitus scribit libro tertio, memorantes, non (vt vulgus crederet) Dianam atque Apollinem in Delo genitos: esse apud se Cenchrium amnem locum Ortygiam, ibi Latonam partu grauida̅, & oleae, quae tum etiam maneret, adnisam, edidisse numina ea, deorum???; monitu sacratum nemus: quin & ipsum illic Apollinem post interfectos Cyclopas Iouis iram vitauisse. Meminit post alios Strabo libro 14. Caelius libro 5. cap. 6. Antiquarum lectionum. Victoria. Cùm in praelio inter Artoxerxem Mnemonem, ac fratrem eius Cyrum, Metrodorus Cyri capiti vulnus intulisset, Car autem miles retrò poplites succidisset: Artoxerxes huius famae auidus, vt manu sua Cyrum interemisse videretur, dum milites recenseret ob virtutem praemia dignos, ad Mithridatem misso munere, ei mandari iussit, vt munus acciperet, quia Cyri pileum apud Artoxerxem detulisset: Cari autem, quòd primus Cyrum nunciasset mortuum ex vulnere, quod ei Artoxerxes intulisset. Tanta autem in vtoque gloriae cupiditas fuit, vt spretis muneribus, contra regis voluntatem, se eos praedicarent esse, qui. Cyrum interemissent, eum???; ab Artoxerxe ne tactum quidem fuisse. Indignatus rex, cùm sibi eam famam arrogare vellet, vtrunque iussit occidi. Plutarchus in Artoxerxe Victis ad Plataeas Polis, cùm Spartiatis non tribuerent Athenienses palmam, nec eis permitterent erigere trophaeum: secessione inter Graecos armatos facta concidissent omnia, nisi Graecorum iudicio Plataeensibus, qui agrum, in quo pugnatum erat, ex oraculo Atheniensibus donarant, decus victoriae, XXC. talenta, fuissent tributa. Trophaeum seorsim Lacedaemonij, seorsim Athenienses posuêre. Plut. in Aristide. Cùm Aegienses (alij malunt Megarenses) in Achaia debellassent Aetolos, ac decimam pentecontorum cepissent (ca est nauis remigum quinquaginta) hanc Apollini Pythio victoriae monimentum dedicarunt: rogabant???; deum, Quìnam essent Graecorum praestantissimi? arbitrantes futurum, vt ob eam victoriam ipsis prima laus ab Apolline tribueretur. Oraculum hunc ad modum respondit: [Greek words] Erasmus in Prouerb. Megarenses nec tertij nec quarti. T. Quintius Flaminius Philippum Macedonem ad Cynoscephalas magna strage vicit. Ceciderunt eo praelio non minus iix. millia, capti ad quinque millia. Vt Philippus elaberetur, Aetoli fuerunt in causa: qui dum Romani hostes consectantur fugientes, castra exhauserunt & diripuerunt, nec quicquam illis reuersis reliqui fecêre. Hinc conuicia primùm exorta & contentiones inuicem: inde Quintium magis ac magis offenderunt, vendicando sibi victoriam, & fama occupando Graecos. Vnde poëtae & populares, qui res hasce celebrarent, & praesertim Alcaeus scribebant & canebant priores Aetolos. Ergo quod restabat agendum Aetolis omissis, Titus solus transigebat. Plut. in Flaminio. Cn. Domitivs atauus Neronis, in consulatu Allobrogibus Aruernis???ue superatis, elephanto per prouinciam inuectus est: turba militum, quasi inter solennia triumphi prosequente. In hunc dixit Licinius Crassus orator, non esse mirandum, quòd aeneam barbam haberet, cui esset os ferreum, cor plumbeum. Suetonius. Severvs Imperator, iam senio confectus, post victorias ad Orientem Septentrionem???; partas, Britannici quoq; cognominis cupidus, licèt morbo articulari laborans, Britanniam cum filijs petijt, & illic nondum confecto bello, è vita migrauit. Corpore ignibus tradito, cinerem ipsum cum odoribus in vasculum alabastri coniectum, filij Romam deportarunt. Polydorus lib. 2. Constantivs Imper. Constantini Imp. F. famae auidior ac gloriae fuit, cuius sine incommodo comparandae occasiones miro studio captabat. Nam si aliquando ab eius ducibus, qui in longinquo bella gerebant, victoriarum nuncij perferebantur: ipse ab Italia per caeteras orbis terrarum partes eas scribebat, tanquam virtute sua atq; industria partas: quin ordinem modum???; gestarum rerum, tanquam ipse interfuisset, designabat. Fulg. lib. 8. c. 15. Heraclivs Augustus, crucem ex Perside receptam in locum suum in Caluariae monte, regio amictu atq; diademate ornatus, reponere voluit, maiore ambitione ob victoriam partam, quàm pietate pro concessa diuinitùs victoria. Helgo Danorum rex, victo caeso???; Hotbrodo Suecorum rege, non contentus victoria atq; imperio in Sueciam prolato, etiam contumelia gentem affecit, edita lege, vt iniuria aut vulnus aut caedes in virum Suecum, non légitima satisfactione, sed longè infrà illam pensaretur. Quae vetus regnorum contentio vsq; ad nos perdurat, vt regniculae altrinsecùs inuicem se nobiliores esse contendant, Cranzius libro primo Sueciae, capite 18. Ioannes XI. Pontifex consilio Landulphi & Atenulphi Capuanorum principum, Constantinum Graecorum Imperatorem, contra Saracenos, totam Italiam, Calabriam & Apuliam adeò wastantes, vt de tota religione, Italiae???; salute actu̅ videretur, in auxilium vocauit: & cum Alberico Hetruriae marchione seconiunxit, tantis viribus, vt intra tres menses ferè penitùs extincti fuerint Saraceni: vt Blondus, Bonfinius & Luitprandus referunt. Domum rediens, triumphantis more Romam ingressus, Alberici, cuius auxilio hostes profligarat, odium incurrit. Sibi enim soli victoriae laudem contra Sararenos (teste Hergomensi) adscripserat. Albericus Roma à Pontifice ciectus, Hungarorum opem implorauit. Qui Italiam ingressi, grauiùs, quàm vnqua̅ antea fecerant Saraceni, eam afflixerunt: ingenti???; praeda onusti, ad sua reuersi sunt. Capta à Christianis Ptolemaide, anno MCXC. inter Latinos principes, aemulatione imperij atq; virtutis, discordiae iampridem exortae manifestè gliscere coeperunt, & inprimis inter Pannonios superiores & Anglos. Austriaci duce Leopoldo gloriae captae vrbis inhiantes, primi signa in muris posuêre, quae Anglus illicò in terram excussit, sua???ue subiecit. At posteaquam Ricardus domum redire per Thraciam voluit (Philippus enim Galloru̅ rex Normanniam interea inuaserat) vbi ad superiorem Pannoniam peruenit, quam hodie Austriam vocant, certior factus ab speculatoribus famam sui aduentus per eam regionem passim vulgari, coepit sibi timere. Itaque rusticano habitu Viennam ingressus, eam partim lingua hominem Anglum esse, partim illud ipsum indicauit, quòd clarius multò obsonabat, quàm deceret personam, quam ipse cum humili veste gerebat. Leopoldus dux confestim custodes misit exploratum, quales adessent hospites. Ricardus spem fugiendi esse nullam videns, resumit regalem vestitum, ac eam animi constantiam, qua in bellicis rebus semper vsus erat, militibus ostendens, quaerit: Ecquid sit, cur armati circumstent? quibus [2587] se ipsum petere vociferantibus, respondet: Non decere, vt rex alij nisi duci se captiuum tradat, ac proptereà si dux velit ipse venire, eius se fidei vltrò commendaturum. Itaq; duci illicò aduentanti obuiam factus, tradito priùs gladio, in illius potestatem venit, anno MCXCIII. Henricus VI. Imp. Leopoldo perluasit, vt sibi Ricardum custodiendum traderet, lucrum commune futurum. Vix tandem XV. carceris mense, Coelestini pontisicis intercessione liberatus est, redemtionis nomine CXL. millia marcarum soluens. Sic princeps de Repub. Christiana optimè meritus praeclariùs meriturus, si per Gallorum perfidiam licuisset, à Christianis improbè tractatus est. Non multò pòst in Austria, posteaquam fame & pestilentia est aliquandiu laboratum, dux Leopoldus morbo diu cruciatus miserabiliter interijt. Filius ratus patrem ob id cruciatu confectum vita̅ amisisse, quòd Ricardu̅ inhumaniter tractasset, qui sacrum bellum gesserat: primo quoq; die Anplicos obsides missos faciendos, pecuniae???ue bonam partem debitam Ricardo remittendam curauit. Fuit ea res Ricardo tam iucunda, quàm salutaris: quoniam ipse postea cogitationem suscipere coepit, quanta sibi quoq; crimini danda essent, quòd simul Deum, simul homines offendisset: mirum dictu est, quàm meliùs vitam deinde instituerit. Polydorus libro decimoquarto. Rogerivs principatum Apuliae ac Calabriae occupauit, pulso Roberto Capuano, qui ad Conradum III. Imp. supplex consugit. Innocentium II. Pontificem bello cepit, & coëgit, vt ab eo in regem coronaretur, primus???; ex Normannorum genere regis sibi nomen vsurpauit. In Aphrica Tunetanum regem sibi tributarium fecit capulo???; ensis sui inscripsit: Appulus & Calaber, Siculus mihi seruit & Apher. Cuspinianus, & Collenutius, & Sabellicus lib. 4. Enn. 9. Emmanuel, Lusitaniae rex Ferdinandvm Coutignum classi XV. nauium praefectum in Indiam nauigare, & ???um Albuquercio praetore Calecutiorum regem euertere iusserat. Ergo Indica classe summa industria intra breue tempus instructa, Coutignus & Albuquercius Calecutium profecti, cum duobus millibus Lusitanorum militum, & Indis militibus sexcentis, classem in portu constituunt, & de belli gerendi ratione deliberant. Hîc Coutignus ab Albuquercio primam aciem sibi assignari postulat. Addit deinde: Tu, qui es in India inter tam feroces gentes diu mansunis, satis amplam gloriae segete̅ paratam habes. Mihi, qui sum breui in Lusitaniam rediturus, non est, cur hanc laureolam inuideas, maximè cum tantis necessitudinibus implicati simus, vt nihil alterutri esse debeat ab alterius communione seiunctum. Huic Coutigni postulato Albuquercius non libenter assensus est: hominem enim norat acri quidem animo praeditum esse, sed mente praecipitem, & parum in rebus maximi momenti gerendis, quid incidere posset, consilio prouidentem. Rebus autem omnibus ad egrediendum paratis, prima luce sequentis diei Albuquercius & Coutignus in terram cum instructis copijs descendere conantur. Hostes summa vi resistunt. Albuquercius Coutignum admonuit, praestare diuisis militibus, qua quisque primùm parte posset, terram occupare: adeo???ue ipse primus in terram euadit, hostes fundit fugat???;, & regias aedes vicinas, in quas se receperant, incendit. Coutignus id indignè ferre, quasi contra datam fidem primus in hostem irrupisset, neque vlla ratione se placari sinere, nec de maledicendi contentione remittere, sed Gasparem interpretem inclamans, ait: Duc me in vrbem regiam, atq; adeò in regias ipsas aedes, quas hodie flammis exuram: vt intelligi possit, quàm vanus sit eorum sermo, qui regum Indorum opes atq; vires verbis exaggera̅t, vt ipsi aliquid gessisse videantur. Cupio cum viris in ipsa vrbe media decertare. Hos namq;, qui tam subitò victi sunt, adduci non possum, vt credam viros extitisse. Albuquercius conuitia patienter tulit, illum???ue, non quòd consilium probaret, sed quòd hominem absq; flagitio deserere non posset, fequutus est. Coutignus in regiam perrupit, diripuit, incendit: sed frustra monente Albuquercio milites à praeda reuocare neglexit. Itaque hostes recollectis viribus impetu facto, illum trucidauêre. Albuquercius grauissimè saucius vix reliquos reduxit. Osorius lib. 6. rerum Emmanuelis. Secvndario consideratis. v. g. gloriam captare ex rebus Singvlaribvs, Insolentibvs, Novis. Aryandes, Aegypti praetor à Cambyse constitutus, aliquanto pòst tempore, cùm aemulari Darium vellet, ab eo est interfectus. Siquidem audiens atq; animaduertens Dario cordi esse memoriam sui relinquere opere, quod à nullo alio regum factum esset, id sibi imitandum putauit, donec mercedem accepit. Etenim Darius ex auro quàm potuit purgatissimo monetam percussit. Idem Aryandes, Aegypti praetor, ex argento fecit. Et nunc quoq; extat purissimum argentum Aryandicum. Ea re comperta, Darius insimulatum, quasi rebellare vellet, morte affecit. Herod. lib. 4. Themistocles, cùm omini in re facerealiquid vellet singulare, praedium distrahens iussit pronunciari, etiam bonum id vicinum habere. Plut. in Themist. Adrianvs, primus inter Romanos Caesares Barbarorum regum more barbam nutriuit, vt ita ab alijs qui ante eum fuerant, differre videretur. Fulg. lib 3. cap. 6. Camillvs Borromaeus, Mediolanensis patricius, in Ticinensi agro viuaria ranarum instituit, veru???; assari & condiri, tanquam auiculas, atq; in ciborum elegantiam referri voluit, eas???; Alfonso Aualo v. c. in coena apponi iussit, vt ex re antea in gloria comuni???; primus ipse sibi in epulis gloriam pararet, Bern. Saccus lib. 5. Ticinensis hist. Indignis ea persona, Indecoris. Consule locum, Sacri homines qui politica tractarunt. quatenus praeter modum id f???, gloriae studio, fol. 3790. Sicyonii Cleonaeis Teletiam puerum in ludis Pythijs coronatum, tanquam ciuem suum erepturi, eum discerpsêre. Plut. de Tarda dei vindicta. Q. Fabivs nobilissimus ciuis, cùm in aede Salutis, quam C. Iunius Bubulcus dedicauerat, parletes pinxisset, nomen his suum inscripsit. Id nimirum ornamenti familiae, consularibus & sacerdotijs & triumphis; celeberrimae deerat. Caeterùm sordido studio deditum ingenium, qualemcunq; illum laborem suum silentio obliterari noluit: videlicet Phidiae secutus exemplum, qui clypeo Mineruae effigiem suam inclusit, qua conuulsa tota operis colligatio solueretur. Valerius libro 8. capite 15. Magno dedecore suo, magno???ue populi Rom. dolore, Nero Imp. pluribus in locis de musica arte triumphauit. Nam cùm ex Graecia rediret, vbi assiduè inter citharistas cantores???ue de musica certauerat: quorum multi, vt principi blandirentur, superatos se dicebant, Neapolim ímre curru voluit, quem albi traherent equi: magna murorum diruta parte, vt triumphantes Hieronicas imitaretur. Idem cùm Antij quoque & Albae factum esset, postremò vrbem Romam, purpurea veste amictus, stellis aureis conspersa, coronatus oliua, laurum Delphicam prae se ferens, curru triumphali, quo olim Augustus vectus erat, intrauit: maioris Circi fornice, qui praetereunti impedimento futurus videbatur, ad terram prostrato. atque inde per Velabrum ad Apollinis templum perrexit, tanquam ad numen, quod musicae arti praeesse putatur. Ingrediebantur primùm, qui tabellas longis hastis affixas ferebant, in quibus scriptum erat nomen & genus certaminis. Xiphilinus, & Suetonius. Adrianvs Imp. supra modum aestuans ambitione, omnia etiam minutissima suscipiebat tractanda. Pingebat & fingebat: neque quicquam erat vel paci, vel bello aptum, vel regium, vel priuatum, quod non scire se profiteretur. Dion, Suidas. Fictis, Falsis, Simvlatis. Vide sisprà, Ex Eruditione simulata, fol. 2583. Horatius lib. 1. Epist. 6. de Gargillio sic scribit: - piscemur, venemur, vt olim Gargilius, qui manè plagas, venabula, seruos, Differtum transire forum populum???; iubebat, Vnus vt è multis populo spectante referret Em tum mulus aprum -. Victis ad Argentoratum magno praelio Germanis à Iulian??? Caesare, Constantivs Imp. vt erat leuis animi, & gloriosi, suis auspicijs, & sua virtute partam iactauit: id???; cum laureatis literis ad prouinciarum signa deferri praecepit. Sigonius lib. 6. Imp. occid. Emmanvel, Graecorum Imp. bellum in Sultanum habuit, de quo Imperatori occidentis Friderico I. sic fertur scripsisse literis aureis: Emmanuel in Christo fidelis Imperator, Porphyrogenitus, diuinitùs coronatus, regnator potens, excelsus, & semper Augustus, moderator Romanorum magnificus, nobilissimo & gloriosissimo regi Alemaniae & Imperatori, ac dilecto fratri Imperij nostri, salutem & fraterni amoris affectum. Et in fine sic conclusit: Sultanus Imperio nostro se dedidit, & missis legatis misericordiam postulauit, fecit???ue Imperio nostro hominium & iuramenta: pollicitus est seruire nobis aduersus omnem hominem cum exercitu, vt sit amicorum nostrorum amicus, & hostis inimicorum. Fridericus priùs legationem Sultani acceperat contraria omnia nunciantem: & res ipsa monstrauit praeualuisse Sultanum. Aegrè ferens autem nomen eius in literis suo praepositum, quod???ue se Romanorum scriberet moderatorem, rescripsit hac forma: Fridericus diuina fauente clementia, inclytus triumphator, Romanorum Imperator, à Deo co [2588] ronatus, sublimis in Christo, fidelis, magnus, pacificus, gloriosus Caesar, Graecorum moderator, & semper Augustus, nobili & illustri regi Graecorum, & Imperatori Emmanueli, dilecto fratri nostro, salutem & fraterni amoris affectum. Et inter caetera fic: Sicut ille rex regum, à quo omnis potestas, Romanum Imperium caput totius orbis constituit, ita etiam sedem Romanae ecclesiae omnium ecclesiarum vnicam matrem, dominam magistram???; ordinauit: quod vtiq; duorum numero gladiorum signauit, quos dixit orbi sufficere ipse auctor fidei Christianae. Quapropter tuam prudentiam commonemus, quatenus nobis & Romano Imperio honorem debitum recognoscas, & summo Pontifici, quem nomme sanctum appellas, debitam exhibeas obedientiam & honorem. Cranzius lib. 6. Saxoniae, cap. 37. Mathias Coruinus, Hungariae rex bellicosissimus, tantis gloriae stimulis agebatur, vt etia̅ aliorum victorias in se transferre, dimissis vndique ad Christianos principes legatis, studeret. Quam vanitatem eius alebant apud exteras gentes viri literati, munificentia eius deliniti, res gestas eius scriptis suis in immensum extollentes. Cromerus lib. 28. Lvdicris. Exloco Humilitatis huc quaedam, fol. 85. C. Caligvla in Galliam profectus, primo accessu Bellini Britanniae regis filium à patre pulsum, in deditionem recepit: mox deficiente belli materia, paucos de custodia Germanos traijci, occuli???; trans Rhenum iussit: ac sibi post prandium quàm tumultuosissimè adesse hostem, nunciari. Quo facto, proripuit se cum amicis & parte equitum praetorianorum in proximam syluam: truncatis???ue arboribus, & in modum trophaerum adornatis ad lumina reuersus, eorum quidem qui secuti non essent, timiditatem & ignauiam corripuit: comites autem & participes victoriae, nouo genere ac nomine coronarum donauit, quas distinctas Solis ac lunae, syderum???; specie, Exploratorias appellauit. Rursus obsides quosdam abductos à literario ludo, clam???ue praemissos, deserto repentè conuiuio cum equitatu insecutus, veluti profugos ac reprehensos in cathenis reduxit: in hoc quoque nimio praeter modum intemperans. Repetita coena renunciantes coactum agmen, sicut erant, loricatos ad discumbendum adhortatus est. Monuit etiam notissimo Vergilij versu: Durarent, secundis???; se rebus seruarent. Atq; inter haec absentem Senatum, populum???; grauissimo obiurgauit edicto, quòd Caesare praeliante, & tantis criminibus obiecto, intempestiua conuiuia, circum & theatra, & amoenos secessus celebrarent. Quasi perpetraturus bellum, directa acie in litore Oceani, ac balistis machinis???ue dispositis, nemine gnaro ac opinante, quídnam coepturus esset, repentè vt conchas legerent, galeas???ue & sinus replerent, imperauit: spolia Oceani vocans, Capitolio Palatio???ue debita. Et in indicium victoriae altissimam turrem excitauit: ex qua, vt ex Pharo, noctibus ad regendos nauium cursus, ignes emicarent: pronunciato???; militi donatiuo, centenis viritim denarijs, quasi omne exemplum liberalitatis supergressus: Abite, inquit, laeti, abite locupletes. Suetonius. Alienis. Alienae virtvtis gloriam decerpere. Demosthenes bello Peloponnesiaco dux Atheniensium, collega Nicia, Pylum vrbem diuturna obsidione in rerum omnium desperationem adduxit. Cui successit Cleon, è coriario Imperator, qui alieno labore partam gloriam in se transtulit, paucis pòst diebus Pylo capta. Queritur igitur apud Aristophanem in Equitibus Nicias ac Demosthenes, de laude sibi praerepta per Cleonem: [Greek words] Cum ???ipse pridem pinsuerim mazam in Pylo Lacomcam, iste accurrit astutissimè, Raptam???; mox apposuit, quam ego pinsui, Ac submouet nos. Erasm. in Adag. AMBITIO SECVNDVM AH???IN, CONSIDERATA RESPECTV AZI???MTO???, HOC EST, IPSIVS GLORIAE & Honoris quo se dignum iudicat, Affectare, Ambire, Acceptare Honorem. Aliis propter se, Rebvs qvibvslibet ad se pertinentibvs. Nabvcodonosor rex Assyriorum colosso suo non secus ac sibi diuinos honores exhiberi voluit. Caenevs Neptuni munere ex puella vir factus, & praeterea inuulnerabilis, in fori meditullio hastam erexit, eam???; pro deo censeri iussit. Alexander Phaereus tyrannus, auunculo Polyphrone peremto, hastam, qua facinus patrarat, coronauit, Tychona appellauit, [Greek words], quòd ictu haud foret frustratus, ei???; vt deo rem diuinam facere perrexit. Caelius lib. 21. cap. 16. A. L. Grislervs Suitensium praefectus imperij Germanici nomine, cùm eò insolentiae processisset, vt surrecto pileo suo in foro, eosdem quos sibi honores exhiberi vellet, & caeteris metu parentibus solus Gulielmus Tellus id facere recusaret: cùm eundem Tellum artis sagittandi periculum in filio natu minimo facere coëgisset, felicissimo illi & iustissimo Heluetiorum foederi ambitiosa sua tyrannide occasionem dedit. Stumpfius. Sibiipsi. Arrogare, Expetere Divinos Honores: vt Templa, Aras, Consecrationem. Primi parentes ambitione accensi, quòd ex fructu arboris scientiae boni & mali dijs similes euasuri essent, contra Dei praeceptum porrigente serpente fructum comederunt, & se simul atq; posteros infinitis malis onerarunt. Genes. 3. Praecepit Nabvcodonosor Holoferni, vt omnes deos terrae exterminaret, vt ipse solus pro Deo haberetur. Iudithae 1. & 3. Caenevs factus elatior, quòd Neptuni munere ex puella vir esset factus, praeterea???, inuulnerabilis, & (vt Graeci dicunt) [Greek words], in fori meditullio surrectam fixit hastam, pro???; deo censeri, sacra illi fieri, & precibus fatigari, & iuramenta per illam concipi iussit. Caelius lib. 21. cap. 16. A. L. ex Apollonij interpretibus, & Eustathio Iliad. ???. Ceyx Trachyniorum rex, Luciferi stellae F. cùm Alcyonem Aeoli filiam vxorem duxisset, prae nimia superbia inter deos censeri, se???; Iouem, illam verò Iunonem vocari voluit. Deinde cùm ad Clariu̅ oraculum de statu regni consulendum vxore prohibente nauigaret: indignatus ei Iupiter nauim & ipsum in Aegeo mari perdidit. Tum Alcyone vxor viso mariti cadauere in litus eiecto, miserabiliter illum desleuit. Iupiter verò eam miseratus in auem eiusdem nominis mutauit: & Ceycem quoq; in eiusdem generis auem masculum, quem Cerylum nominant, alij adhuc Ceycem. Scholiastes Aristophanis in Ranas. Persarvm, Medorum & Indorum reges, diuinos sibi honores tribuentes, voluerunt vt omnes regem salutantes, tanqua̅ deos adorarent, & salutando toto corpore prociderent. Cyrus primus ab exteris diuinos sibi honores tribui passus est. Alex. lib. 2. cap. 19. Cotys Thracum rex, tanquam Palladem ducturus, nuptia??? magnificas apparauit. Athen. lib. 12. cap. 14. Lysander Lacedaemonius, qui Athenas cepit, cuius erat maior potentia, quàm cuiusquam fuisset superiorum Graecorum, maiorem potentia sua fastum vsurpauit. Aras ei, vt Duris tradit, Graecorum ciuitates erexerunt, victimas???ue immolauerunt. In eum primùm decantati paeanes fuêre. Samij sciuerunt, vt Iunonia apud ipsos Lysandria dicerentur. Plut. in Lysandro. Philippvs Amyntae F. Aegis Macedoniae certamina celebrabat. Prima luce pompa duci coepta est, in qua super maximum alium apparatum, XII. deorum simulacra inuecta sunt, artificio & ingentibus aedificijs mirificè exornata. Cum his & XIII. ipsius Philippi signum diuino habitu gestatum est. At paulò pòst à Pausania eodem in loco interfectus est. Diodorus lib. 16. Alexander Magnus, Persarum regno euerso, à Graecis publicè consecrationem sui petijt. In eo igitur alia alij decretis approbarunt: Lacedaemonij verò sic: [Greek words], id est, Posteaquàm esse vult deus Alexander, esto sanè prorsum Laconicè, ac patrio more, Alexandri stupidum tumorem coarguentes. Caelius lib. 21. cap. 35. A. L. ex Aeliani lib. 2. Var. hist. Antiochvs Syriae rex, diuinos sibi honores tribuit, & cognomento Deus dici voluit. Alexan. ab Alexan. libro secundo, capite 11. Fertur Clearchvs Heraclienfium tyra̅nus, cùm effluxè fluerent opes, eò processisse, vt successu continuae felicitatis supra spem humanam insolens, se Iouis filium diceret: super???; caetera flagitia & dedecora, auream aquilam sibi praeferri sineret: purpuream???; vestem, auream coronam, & cothurnos ex [2589] cellenti cultu instar tragicorum regum pro insigni haberet, hanc regalem existimans palmam, velut eo ornatu argumenta sui generis demonstraret. Alex. lib. 1. cap. 28. Antigonvs Macedonum rex, quò Liberum patrem referret, eò vanitatis excessit, vt hederam capiti suo pro diademate imponeret, pro sceptro thyrsum gestaret. Idem. Princeps suorum temporum Metellvs Pius, in Hispania aduentus suos ab hospitibus aris & thure excipi patiebatur: Attalicis aulaeis contectos parietes laeto animo intuebatur, immanibus epulis apparatissimos interponi ludos sinebat, palmata veste conuiuia celebrabat, demissas???ue lacunaribus aureas coronas velut coelesti capite recipiebat. Val. lib. 9. cap. 1. M. Antonivs, quum Athenis debaccharetur, Dionysium se dici voluit: super theatrum schediam substruxit, virenti ornatam materia, quòd Bacchicis fieri antris assueuit, tympanis, nepridibus, & Dionysiacis id genus ludicris alijs propendentibus, & ab matutino cum amicis ad ebritatem vsq; decubuit, spectantibus Graecis omnibus. Perrexit & in Acropolim ad faces, [Greek words]. Dion, & Athen. lib. 4 c. 7. & 1. Suasoriarum Seneca. C. Ivl. Caesar diuinos honores admisit. Suetonius. Cometes in vno totius orbis loco colitur in templo Romae, admodum faustus D. Avgvsto iudicatus ab ipso, qui incipiente eo, apparuit ludis quos faciebat Veneri genitrici, non multò pòst obitum patris Caesaris, in collegio ab eo instituto. Namque his verbis id gaudium prodidit: Ijs ipsis ludorum meorum diebus, sidus crinitum per septem dies in regione coeli, quae sub Septentrio nibus est, conspectum. Id oriebatur circa XI. horam diei, clarum???; omnibus terris co̅spicuum fuit. Eo sidere significari vulgus credidit, Caesaris animam inter deorum immortalium numina receptam: quo nomine id insigne simulacro capitis eius, quod mox in foro consecrauimus, adiectum est. Haec ille in publicum. interiore gaudio sibi illum natum, se???; in eo nasci interpretatus est. Plinius libro 2. capite 25. C. Caesar Caligvla compluribus cognominibus assumtis (nam & Pius, & Castrorum filius, & Pater exercituum, & opt. max, Caesar vocabatur) cùm audiret fortè reges, qui officij causa in vrbem aduenerant, concertantes ad se super coenam de nobilitate generis, exclamauit: [Greek words]. Nec multum abfuit, quin statim diadema sumeret, speciem???; principatus in regni sormam conuerteret. Verùm admonitus, & principum & regum se excessisse fastigium, diuina̅ ex eo maiestatem asserere sibi coepit. Dato???; negotio, vt simulacra numinum, religione & arte praeclara, inter quae Olympici Iouis, apportarentur, quibus capite demto suum imponeretur, partem Palatij ad forum vsq; promouit, atq; aede Castoris & Pollucis in vestibulum transfigurata, consistens saepe inter fratres deos medium se adorandum adeuntibus exhibebat: & quidam eum Latialem Iouem consalutauerunt. Templum etiam numini suo proprium, & sacerdotes, & excogitatissimas hostias instituit. In templo simulacrum stabat aureum Iconium. Amiciebatur???; quotidie veste, quali ipse vteretur. Magisteria sacerdotij ditissimus quisq;, & ambitione & licitatione maxima vicibus comparabant. Hostiae erant phoenicopteri, pauones, tetraones Numidicae, meleagrides, phasianae, quae generatim per singulos dies immolarentur: & noctibus quidem plenam fulgentem???; Lunam inuitabat assiduè in amplexus atq; concubitum. Interdiu verò cum Capitolino Ioue secretò fabulabatur, modò insusurrans, ac praebens inuicem aures, modò clariùs, nec sine iurgijs. Nam vox comminantis audita est: [Greek words] donec exoratus, vt referebat, & in contubernium vltrò inuitatus, super templum D. Augusti ponte transmisso, Palatiu̅ Capitolium???; coniun xit. Mox quò propior esset, in area Capitolina nouae domus fundamenta iecit. Tonabat etiam machinis quibusdam & fulgurabat: ac quoties fulmen de coelo caderet. ipse contrà iaciebat lapidem: dicebat???; in singalis iactibus illud Homeri [Greek words], Aut tu me interficias, aut ego te. Templum Castoris & Pollucis, quod erat in foro, demolitus inter medias statuas eorum aditum sibi ad palatium patefecit, vt Castorem & Pollucem, sicuti dicebat, ianitores suos haberet. À Victoria se coronatum esse iactabat. Iouem etiam se ab vrbe depulsurum minitabatur: quod nonnunquam emissis imbribus, ludos ac munera, quae edebat, perturbasset. Dion, Xiphilinus, & Suetonius. Statuam suam templo Hierosolymitano inserre vi armata cogitans, Petronio Syriae praeside frustra dissuadente, in medijs conatibus perijt. Iosephus libro 18. capite 11. & libro 19. cap. 1. Antiq. Non solùm nouus Dionysius dicebatur, verùm etiam Dionysiaco ornatu indutus incedebat, atque ita ornatus leges dicebat. Athenaeus libro 4. capite 7. Cùm Ivlianvs Apostata Caesareae Philippi, amota imagine Haemorrh oussae, suam ipsius statuam substituisset, nimirum vt herbae inde subnascentis, & varia morborum genera curantis, vim sensim sibi adscriberet: ignis coelitùs delapsus, statua̅ Iuliani circa pectus discidit, & caput vnà cum collo deiecit, telluri???; facie tenus infixit, quatenus media circa pectus fuerat disrupta. Imaginem verò Christi Ethnicos tum temporis confregisse, eam???ue à Christianis eius loci collectam, in Ecclesia collocatam esse, narrat Sozomenus lib. 5. cap. 21 Domitianvs omnium Imperatorum primus & Deus & Dominus appellari voluit, erat???; in procuratorum epistolis, Dominus & Deus noster ita iubet sieri. Sic. Martialis: Edictum Domini, Dei???; nostri, Quo subsellia certiora fiunt. Ioui Custodi ingens templum in Capitolio erexit, se???; in sinu dei sacrauit. Suetonius, Dion, & Eusebius. Commodvs Imper. cùm diuinos sibi ipsi honores tribuisset, se Herculem aureum esse dixit: libi???ue statuas Herculis habitu collocandas erexit: vno???ue abscisso colossi capite, sui capitis imagine̅ reposuit, data ei claua, leone???ue aeneo subiecto. Herculis etiam cognomen recepit, voluit???; Iouis, non Marci filius dici. Heliogabalvs Imper. currum conscendens, quem leones traherent, Cybelem se nominari iubebat: & Bacchum vocari, cùm currui tygres iungeret, cui potandi studio similior fortasse videri poterat. Fulgos. lib. 9. c. 5. Post victorias de Gallis, Britannis, Aegyptijs, Persis, Scythis, Cattis, Alanis, Quadis, Diocletiano maximus à Senatu decretus triumphus, cum inclytis coguominibus populorum à se deuictorum. Quibus non contentus, diuinos sibi vsurpauit honores, veluti in eo coelestis esset maiestas: voluit adorari more regum Persarum, pedes???ue exosculandos omnibus sine generis discimme exhibuit, id???; edicto sanxit, quemadmodum hodie pontifices faciunt: Caligulam imitatus, qui calciamenta auro, gemmis & margaritis exornauit, quo ornatu voluit augustior videri. Veste praeterea gemmata, aureo???; habitu voluit deus censeri, abiectis veteribus insignibus, quibus antiqui imperatores à Tarquinio vsq; Prisco vtebantur. Aureo quoque & gemmato curru triumphauit, splendidiùs multò quàm veterum quispiam. Cuspin. & Sigonius libro 1. Imp. occid. Persarum rex Sapor, ad Constantium Imp. scribens, Solis atque Lunae se fratrem, & qui inter stellas partem haberet, nuncupauit, nullo erga Constantium honore vsus. Fulg. lib. 9. cap. 5. Machinam tam grandem è vitro construi fecit, vt in eius centro sederet tanquam in terrae sphaerula, spectans sub pedibus etiam astra, exorientia???; ac occidentia sidera: vt sic mortalis cùm esset, supra tamen omnem mortalitatis fastum & conditionem esse videretur. Cardanus de Subtilitate, libro de Artibus. Ad fores templi XL. martyrum, Constantin opoli extrinsecùs Andronicvs Comnenus Imp. in maxima tabula statuam suam collocauit, eo quo Saturnus pingi solet habitu. Nicetas lib. 2. de rebus eius gestis. Apud Septentrionales olim quidam magica arte imbuti, Thor videlicet & Othinvs eius pater, alij???; complures, miranda praestigiorum machinatione callentes, obtentis simplicium animis, diuinitatis sibi fastigium arrogare coeperunt. Quippe Noruagiam, Sueciam, ac Daniam vanissimae crudelitatis laqueis circumuentas, ad cultus sibi pendendi studium concitantes, praecipuo ludificationis suae contagio resperserunt. Adeò namq; fallaciae eorum effectus percrebuit, vt in ipsis caeteri quandam potentiam venerantes, eos???ue deos, vel deorum complices autumantes, veneficiorum auctoribus solennia vota impenderent, & errori sacrilego respectum sacris debitum exhiberent. Quo euenit, vt feriarum series apud Danos eorundem nominibus censeatur. Nam diem Iouis Thor, diem Mercurij Othini diem appellarunt. Saxo lib. 6. Pontificatvm. Schismata ob Pontificatum orta huius sunt loci, Ambitionis eorum causa, qui indignè honores sacros ambiunt, siue vterq??? contendentium, siue alter tantúm. Ratione Discordiae ad Inimicitiam publicam pertinent. Iudaeorum exempla. Chore Isauti F. cum Dathane & Abirone contra Mosen conspirarunt, aegrè ferentes Aaronem sibi in sacerdotio praelatum. Reperti sunt ducenti & quinquaquinta, qui cum Aarone auderent ad populum de dignitate certare. Moses monuit vt postridie adsint omnes qui pontificatum peterent, cu̅ thuribulis rem diuinam in conspectu populi facturi: affuturum & Aaronem in ordinem redactum, cum alijs thura adoliturum. Tum quem viderint manifesto aliquo inter agendum figno à numine probari iuberent bona venia tabernaculo & ceremonijs praeesse. Vbi postera dies illuxit, populus in expectationem erectus, in amplissimae concionis modum ante tabernaculum constitit. Hîc Moses supinis manibus orasse dicitur, vt si vnquam in his populum fefellisset, quae ex oraculo depromta praedicaret, ipse secretorum omnium conscius, omnis???ue humanae fraudis vltor Deus, se in conspectu populi cum tota domo coelesti igni cremaret, male???; disper [2590] deret. Sin ritè essent ple???; omnia à se relata, illorum impietatem haud inultam sineret, qui se mendacij coarguere conarentur. Res hîc mira traditur. Qui facturi sacra venerant, vt cum Aarone de pontificatu contenderent, vbi thura adoleri coepta sunt, coelesti fla̅ma cooperti ad vnum perierunt. Dathan, A byrus & Chores cu̅ tabernaculis & tota domo horrendo terrae hiatuviui absorpti sunt. Stetit diu populus, miraculo rei, torpore & metu defixus. Inde tot illustrium virorum tristi exitu, insigni???; documento obsequentior factus, non modò non saeuire, sed contumaciam suam & impietatem fateri. Caeterùm quanquam bona omnium venia. Aaron pristina erat dignitate functurus, ad omnem inuidiam inposteru̅ tollendam, Moses XII. ex singulis tribubus singulos legit viros, auctoritate inter suos & innocentia insignes. Totidem inde virgas certis characteribus inscriptas, vt cuius quaeq; esser, fieret discrimen, tabernaculo iussit inferri. Erat in his & Aaronis nomine baculus inscriptus. Sic enim placuit voluntatem numinis sciscitari. Accidit hîc quoq; res non parum mira, vt virga, quae Aeronis schema habuit, germinans ramos cum amygdalae fructu nocte vna tnlerit: quae res illi sacerdotium perpetuò omnium silentio in posterum stabiliuit. Sab. lib. 3. Enn. 1. ex Num. 16. Iason & Menelavs fratres, de pontificatu inter se certarunt. Quorum ille tandem exul obijt 2. Machab. 4. Orta inter Iesum & Ioannem, Helia sibi filios, Hierosolymis de pontificatu discordia, Iesus à, fratre & in templo interfectus, quod scelus in Iudaea nunquam antea acciderat. Vagosus Artoxerxis praefectus Ioannem violati parricidio templi reum, capitali supplicio affecit. Iaddus inde patris est sacerdotium adeptus. Erat huic frater Manasses. Hos quoque cùm domesticu̅ malum inuasisset, neq; pudor, neq; infelix patris ac patrui exitus obstitit, quò minùs inter se dignitate, si non vi, aemulatione saltem contenderent: eo???ue certamine accensus Manasses, Isacham Sinabalthi Samariae praefecti filiam duxit vxorem, soceri???; potentia fretus, futurum arbitrabatur, vt dignitatem vel inuito fratre obtineret. Caeterùm tantùm abfuit, vt noua assinitas illi adiumento fuerit, vt à sacris sit populi consensu tanquam impius repulsus, quia alienigenam duxisset vxorem, Eam Manasses iniuria instructus ad socerum profugit, & apostata factus est. Sabel. lib. 4. Ennead. 4. Christianorum exempla. Quando plures contendunt, necesse ferè est vel vtrunq; vel alterutrum ambitiosè id agere. Iudicium penes lectorem esto. Liberio Pp. mortuo, anno CCCLXVI. populus conuocatus Damasum Diaconum, Hispanum, doctrinae ac probitatis eximiae virum creauit. Quod sentiens Vrsicinvs competitor eius, separatim ab ecclesia conuentum egi, & in basilica Sicinini à nonnullis creatus, se à Tiburtino consecrari episcopo iussit. Qua re cognita, repentè pars Damasi, quae opibus praeualebat, accurrit, atq; indignatione accensa praelium adeò atrox commisit, vt in eo centum homines, ac triginta ceciderint. Viuentius praefectus vrbis, cùm seditionem componere conatus, non potuisset: auxilio desperato, in suburbanu̅ se retulit. Sequenti anno, Maximus praefectus vrbis, vt incitatos ad caedem animos cohiberet, seuerissimas de laicis clericis???; Damasianis quaestiones habuit, eos???; varijs tormentis affecit. Praetextatus autem succesor eius vir probus, ac iustus, eundem tumultum lenire ingressus, causae veritate perspecta, Vrsicinum ex vrbe pepulit, ac ciuitati otium peperit. is ecclesiae Neapolitanae praefectus est. Sigonius libro septimo Imperij occidentalis. Zosimo pontisice mortuo anno CCCCXIX. clerus comitiorum causa conuenit. Verùm dissentientibus animis alij in basilica Constantini, alij in basilica Iulij: atque illi Evlalivm archidiaconum, hi Bonifacium presbyteru̅ sublegerunt. Honorius Imp. qui Mediolanum abierat, vsq; adeò eiusmodi dissidium improbauit, vt extemplò ambos vrbe exire praeceperit. Egressi Bonificius habitauit in coemeterio S. Felicitatis martyris via Salaria, Eulalius verò in oppido Antij ad S. Hermum. Vbi verò dies Paschatis venit, Eulalius in vrbem iniussu Imperatoris reuersus, baptismum in basilica Constantiniana confecit: Bonifacius verò, vt assolebat, in basilica S. Agnetis. Quo facto indignatus Honorius, Eulalium vrbe expulit, ac Bonifacium I. approbauit: conuocatis???ue Romam episcopis ducentis quinquaginta duobus, Bonifacio pontificatus adiudicatur, Eulalius verò episcopus Nepesinus esse iubetur. Sigonius lib. 11. Imperij occid. Mortuo Anastasio II. Pp. comitijs habitis diuisa est ciuitas. Atque integrior quidem pars ac maior Symmachum, corruptior verò ac minor Lavrentivm presbyteros ad pontificatum euexit. Contentione verò inter partes exorta, dissidio???ue in Ecclesiam introducto, placuit, vt ex lege Odoacris regis comitiorum iudicium ad Theodericum regem reijceretur. Ita singularum partium patroni, suscepta legatione, Rauennam profecti, Theodericum super hac re vniuersa consuluerunt. Qua cognita, ille pronunciauit, Symmachum, vt qui plurium suffragio declaratus, & priore loco consecratus fuisset, in sede apostolica residere. itaq;, exemta controuersia, Symmachus in possessione Ecclesia collocatus Laurentium abdicauit, &, ne priuatus degeret, ecclesiae Nucerinae praefecit. Biennio pòst priore redintegrata seditione, Symmacho possessione pontificatus & praediorum pontificiorum exacto, caedes passim in vrbe fiebant, & sanctimoniales sedibus suis eijciebantur, spoliabantur, ac miserè caedebantur, & clericis interdiu noctu???ue insidiae tendebantur, vt per vrbem incedere tutò non possent: multi etiam sacerdotes neci dati. Theodericus rex, vt his malis occurreret, visitatorem ecclesiae Romanae Petrum Altinatem episcopum dedit, & cùm per eum praesentem sedare tumultum non potuisset, mox ex omnibus prouincijs episcopos Romam conuenire ad rem cognoscendam praecepit. Itaque cùm Liguriae, Aemiliae, & Venetiae episcopi, Rauennam adissent, de Theoderico quaesiuerunt, Cur se homines fermè aetate viribus???ue confectos Romam contendere vellet? Quibus ille respondit, multa ad se nefanda de Symmacho esse delata, quae censeret illorum esse prudentia iudicanda. Cui sacerdotes responderunt, oportuisse ipsum qui insimularetur, conuentum aduocare, quòd ei sedi eximia Petri apostoli merita, & sancta superiorum Conciliorum auctoritas principatum dedisset: neque vnquam is episcopus minorum episcoporum iudicio subiectus fuisset. Tum rex: Atqui, inquit, huic quoque Concilio Symmachus ipse assensit: literas???ue eius in testimonium protulit. Quibus rebus auditis, Romam episcopi decesserunt. Mox literas ad Theodericum miserunt, nunciantes, Symmachum, ne ad causam dicendam accederet, nefarijs aduersariorum insidijs esse prohibitum: eundem regiae voluntati obsequi paratum esse, verùm per sacras leges ad causam dicendam compelli non posse. Quibus respondit Theodericus: Viderent episcopi, ac praescriberent, quid sibi consilij in tanto negotio capiendum esset. neque enim aliquid ad se de causis Ecclesiasticis praeter reuerentiam pertinere. ipsi verò se causam audire, seu secus, vellent, ex fide sua statuerent, dummodò pacem vrbi, atque omnibus Christianis praestarent. Qua potestate accepta, episcopi conuocati, re cognita, decreuerunt, vt Symmachus ab omnibus, quorum arguebatur, criminibus liber ac vacuus esset, quod ad hominum iudicium pertineret: atque vt idem Christianae: plebi in omnibus ecclesijs ad ius sedis suae pertinentibus diuina mysteria traderet, & vt quidquid intra aut extra iuris esset, reciperet. Hae ex Actis Concilij. Sigonius lib. 16. Imperij occidentalis. Felici pontifici, anno DXXX. mortuo, comitijs nouo pontifici creando indictis, senatus ac clerus in duas factiones est scissus. Itaque alij in basilica Constantiniana Bonifacium, alij in basilica Iulij Dioscorvm, vtrunque presbyterum, designarunt episcopum, Quae seditio grauissimè turbatura quietem Ecclesiae erat, nisi biduò pòst subsequuta Discori mors repentina omnem planè tumultus materiam sustulisset. Eo verò extincto, Bonifacius locum sine controuersia nactus, ac secundus in consecratione appellatus, clero aduocato, Dioscorum condemnauit: verùm factionem eius, quae maxima erat, in gratiam ecclesiae recepit. Inde post Lampadij & Orestis consulatum, vt praui in posterum dissidij occasionem adimeret, conuocato iterum clero, omnes ante Confessionem S. Petri in verba sua iureiurando adegit, se post excessum ipsius Vigilium diaconum pontificem sublecturos. id???ue sacramentum sanciri manu cuiusque voluit. Admonitus inde rem commisisse sacris legibus omnibus aduersantem, & libertati Comitiorum officientem, idem scriptum, accitis deintegro omnibus, abrogauit, eo???ue incenso, se reum esse maiestatis asseruit (qua re adducti senatores & ipsi decretum de ambitu pontificiorum comitiorum comprimendo fecerunt) ac mox, cùm in summa fame populum annona egregiè subleuasset, mortem & ipse oppetijt. neque per competitorum contentionem illo anno successorem accepit. Sigonius libro 17. Imp. occid. Romae nuncio de pontificis Agapeti, in legatione Constantinopolitana fato facti, morte accepta, Theodahatus rex Ostrogothorum Sylverio subdiacono ad pontificatum suffragatus est, cùm mortem clero intentasset, nisi eius ordinationi assensum praebuisset. Sacerdotes autem quidam non subscripserunt, antequam consecraretur: at postquam consecratum viderunt, & ipsi probarunt. Theodora Augusta à Vigilio de Syluerio pontifice ante suum aduentum creato certior facta, quód à Vigilio elicuerat, id ipsum à Syluerio quoque contendere non dubitauit, vt Mena episcopo deiecto, Anthimum, quem Agapetus Pp. Constantinopoli ob Eutychetis haeresim deiecerat, restitueret. Quod vbi Syluerius accepit, licèt horroris plenus, nequaquam se commissurum, vt hominem legitimè condemnatum reduceret, dixit. Quo responso illa incensa, mandata ad Belisarium misit, vt Syluerium de sede deijceret, eo praetextu, quod literas ad Vitigem Gothum scripsisset, se ei vrbem cum Belisario tra [2591] diturum. Solus ad Belisarium vbi venit, dum ab Antonina eius vxore de proditione conflata interrogatur, subdiaconus primae regionis palliu̅ de collo eius abripuit, &, pontificio ornatu detracto, monachi vestimentum iniecit. Quo facto, Sixtus regionis sextae subdiaconus egressus foras clero nunciauit, Syluerium pontificatu se abdicasse, & monachum induisse, proinde se ad alium pontificem subrogandum pararent. Inde Vigilivs diaconus, Agapeti comes (qui pontificatus adipiscendi & decem centenariorum auri pondere spe Constantinopoli Theodorae promiserat se Anthimum restituturum) Belisarij suffragatione suffectus est, Syluerius autem Pataras in Lyciam relegatus. Theodora Augusta Romam misit, qui Vigilium pontificem monerent, vt Anthimu̅, quemadmodum promiserat, ecclesiae suae restitueret. Cui Vigilius respondit, se haudquaquam adduci posse, vt hominem haereticum, & ab Agapeto ac Siluerio decessoribus suis damnatum restitueret. quod illa aegrè tulit, sed vltionem in aliud tempus reseruauit. Vigilius pòst monitus est à Belisario, vt Anthimum restitueret, & duo promissa centenaria redderet: quorum alterum timore Romanorum, alterum auaritia occaecatus se facturum negauit. Iustinianus autem precibus episcopi Patarensis adductu, iussit vt Syluerius Romam reduceretur, & iudicio de literis ab eo scriptis constituto, si veras eas fuisse probatum esset, in quacunque ei ciuirate esse liceret: si falsas, vt sedi suae, expulso Vigilio, redderetur. Syluerio in Italiam reuerso, Vigilius ne sedem amitteret veritus, se omnia quae promiserat praestiturum, Belisario affirmauit, si sibi Syluerium tradidisset. Ita Belisarius Syluerium duobus Vigilij defensoribus tradidit, à quibus in Palmariam siue Pontiam insulam deportatus, ibi inedia maceratus expirauit, vt Liberatus in libro de Consilijs tradidit. Septennio pòst Romani quidam Vigilium pontificem apud Iustinianum accusarunt, quòd Syluerium decessorem suum abdicandum curasset, quòd Romanos malè habuisset, & quòd mortem homini attulisset: nam notarium ipsius alapa ab eo percussum interisse, & filium cuiusdam viduae obtritum calcibus expirasse. Tum Theodora occasione vlciscendi arrepta, Anthimum scribam suum Romam misit, iubens, vt quocunque in loco Vigilium inueniret, praeterquam, in basilica sancti Petri, comprehenderet, & impositum in nauim ad se ad duceret. Qui veniens, comitatu assumto, Vigilium in aede sanctae Caeciliae decimo Kalendas Decembris (nam eo die sanctae Virginis natalitia celebrantur) munera populo erogantem offendit, & captum ad Tiberim excemplò deduxit, atque in nauim in Graeciam auehendum imposuit. Qua re animaduersa, populus magnoperè doluit, ac continuò subsequutus est, vt precationem acciperet, ea???ue accepta, respondit, Amen, ac continuò nauis amota est. Vigilius è Sicilia deductus Constantinopolim: in Vigilijs dominicae Natiuitatis vrbem ingressus est. quem obuius Iustinianus tanta comitate excepit, vt lacrymas oscula???ue reddiderit: plebs autem honoris eius causa vs???; ad ordem S. Sophiae psallens incessit: Ecce aduenit dominator dominus. Postero autem anno, solicitatus iterum ab Augustis, vt Anthimum restitueret, se facturum negauit, minancibus???ue illis dixit: Video, me non ad Iustinianum & Theodoram venisse, sed ad Diocletianum & Eleutheriam: facite, vt libet: digna enim factis recipio. Haec dicentem percussit eum alapa quidam, qui aderat, inquiens: Homicida nescis quibus cum loquaris? nescis, te Syluerium pontificem occidisse, & filium viduae calcibus allisisse? Tum fugiens in aedem S. Euphemiae columnam altaris amplexus est. Inde eiectus per totam vrbem tractus, atque in carcerem traditus, modico pane & aqua vitam miserè tolerauit: Clerus autem Romanus, qui cum eo erat, ad metalla effodienda est amandatus. Mortua Augusta, mitiùs cum illo & socijs actum est: neque tamen ante nouennium, Narsete deprecatore, dimissus, cum omnibus in Siciliam reuectus, Syracusarum in vrbe cùm esset, saeuo calculi dolore oppressus obijt. Sigonius lib. 20. Imp. occid. Mortuo Conoae, populus Romanus bifariam diuisus, hinc Theodorum, hinc Paschalem archidiaconum petebat. Irruperatiam Theodorvs cum factione sua in interiorem partem episcopatus Lateranensis: exteriora verò Paschalis occupauerat, ab oratorio sancti Syluestri vsque ad basilicam domus Iuliae, quae campo imminet. Verùm cùm ibi tanta altercatio & rixa esset, vt de pugna ambigeretur, cùm alter alteri cessurus non videretur, nisi vi & armis pulsus: principes ciuitatis cleri militiae???ue Romanae vnum in locum secedentes, quid maximè fieri oporteret ad tollendam seditionem, consultant. Tandem verò re ipsa discussa, cùm neutri eorum, qui obambitionem tantos motus concitauerat, demandandum pontificatum censerent, nemine aduersante, Sergium pontisicem deligunt: eundem???ue è media turba humeris tollentes, ptimò in oraculum Caesarij martyris, mox in Lareranensem episcopatum detulerunt, refractis vi foribus, repulsis???ue his qui locum occupauerant. At verò Theodorus cognizo omnium consensu, Sergium pontificem salutat & osculatur. Idem fecit Paschalis alter competitor, licèt inuitus, cogentemultitudine quae armis circunstrepebat. Hic tamen clanculùm: Ioannem Platinam Exarchum Rauennatem concitauit, vt quae antea pollicitus erat, largitione corruptus (nam thesauri Pontificij dispensator sub Conone fuerat) tandem praestaret, vt idem Ioannes Romam confestim veniret, nullis praemissis nuncijs, quò negligentes & incautos opprimeret. Verùm vbi intellexit Sergium omnium co̅ensu pontificem declaratum, instaret???;, vt quae Paschalis pollicitus erat, sibi praestarentur, aduersante Sergio, quòd tantam largitionem improbaret, donaria quaedam ex basilica Petri sustulit. Verùm Paschalis tanti mali causa, magices accusatus & conuictus, vt sortilegus archidiaconatu priuatur, in monasterium???; poenitentiae causa retruditur: vbi quinquennio pòst eadem semper pertinacia vsus, moritur. Platina, & Sigonius. Mortuo Paulo I. Desiderius Longobardorum rex, liberatus omni metu Pipini regis morte, Totonem Nepesinum ducem adhortatur, vt Constantinvm fratrem vi etiam, quando largitione & ambitione fieri non possit, Pontificem deligat. Is Romam cum exercitu profectus, Constantinum Pontificem creat. Fuêre etiam qui Philippvm quendam huic praeponerent, qui statim abdicare se magistratu armis compulsus est. Cogitur & Gregorius Praenestinus episcopus, Constantinum ipsum laicum sacris statim initiare, atque episcopum inungere. Cuius manus ita ob eam rem exaruisse miraculo dicuntur, vt eas ori admouere non posset. Cùm verò Constantinus munera pontificatus per annum obstinatè exercuisset, tandem è sede deijcitur à populo Romano, ira & indignitate rei percito, in eius???ue locum omnium suffragijs Stephanvs III. sufficitur. Hanc ob rem Constantinus in basilicam Saluatoris perductus, videntibus omnibus, ac sacris canonibus perlectis, vt fieri solet, deposito pontificali habitu, magistratu se abdicat, in monasterio vitam priuatam ducere iussus: licèt ostenderet, quae adhuc egerat, maiorum exemplo fecisse: quòd & Sergius Rauennatum archiepiscopus, & Stephanus Neapolitanorum, ex laico episcopus creatus sit. Indicto autem concilio Lateranensi, eius abrogata sunt decreta. & institutum, ne quisquam laicus, nisi per gradus Ecclesiasticos ascendens, pontificatum occupare auderet, sub anathematis poena. Promulgatum est item, vt qui episcopatus dignitatem Constantini tempore consecuti fuerant, magistratu se abdicantes, ad pristinos ordines reciderent. Quòd si istorum vita & doctrina à populo probata fuisset, placere, vt ad sedem apostolicam venientes, denuò consecrarentur. Idem de presbyteris & diaconis iudicatum. Constitutum praeterea, vt quae Constantinus in re sacra egisset, irrita haberentur, praeter baptismum & chrisma. Platina. Stephano V. pontifice morte absumto, comjtijs nouo creando Pontifici habitis dissidium grauissimum est coortum, factionibus, quae Romanam ciuitatem tenebant, parum in legendo successore consentientibus. Alberti enim Comitis Tusculani factio Sergivm Comitem Tusculanum Pontificem declarauit, atque consecrandi causa ad altare admouit, hominem nulla re, nisi splendore familiae commendatum. Hominis indignitate offensa contraria factio, Formosvm intulit, virum inter caeteros elegantia doctrinae, morum???ue probitate praestantem. Itaque Sergium ab altari remouerunt, ac Formosum ipsum consecrauerunt. Inde totus Formosi pontificatus assiduis Sergianorum contentionibus fuit infestus, Vidone Imperatore euidenter Sergianis fauente. Vidone autem pulso, & vomitu sanguinis extincto, cùm Arnulfus Germanorum rex Berengarium restituisset, Sergiani verò Lamberto Vidonis F. fauerent: Formosus Arnulfum Romam exciuit. Is vrbe capta, Sergium expulit, ac Sergianos omnes, qui sibi obstiterant, interemit: neque aut pueris aut mulieribus, aut sacerdotibus, sacratisve virginibus ipsis pepercit: atque ad extremum se à Formoso Imperatorem &: Augustum inungi imperauit. Formoso mortuo, Bonifacius VI. post biduum est suffectus, cùm diaconatu & presbyteratu eiectus per tumultum popularem, à Sergianis pristinis esset ordinibus restitutus. Eo verò post dies quindecim ex humanis rebus exemto, Stephanvs VI. à Sergianis creatus nihil prius habuit, quàm vt Formosi pontificatum exterminaret. Quare episcopis clericis???ue adhibitis conuentum habuit, atque ad eum de Formosi comitijs, actis???ue pontificijs retulit. Qua relatione Sergiani erecti, basilicam Vaticanam per speciem expilandi thesauri tumultuosè ingressi sunt: ac violato Formosi sepullcro cadauer eius extraxerunt, ac iussu Stephani in conspectum conuentus produxerunt. Quod oculis episcoporum obiectum Stephanus pontificalibus vestibus exui, & laicalibus indui iussit: & conuentum metu, minis???ue, vt Formosum tanquam simoniae compertum damnaret, adegit. Damnatum inde Sergiani ira ac libidine inflammati proiecerunt in Tiberim. Neque verò hac iniuria contentus Stephanus fuit: quin etiam omnia Formosi puntificatus acta rescidit, atque inprimis eos, qui initiati ab eo fuerant, exauctorauit, & Arnulfum regem, quem Formosus metu consecrarat, Imperatorem vitio factum esse pronunciauit: Lambertum verò Regem Italiae, factionis suae par [2592] les exemplo patris fouentem inunxit Imperatorem. Mortuo Stephano, in eius locum sublectus Romanvs, ex Constantino Martini quondam Pontificis fratre genitus. Hic Formosi causam tanquam à Stephano iniquè oppugnatam suscepit. Erat enim ciuitas tacita religione perfusa. Nam cadauer Formosi, quod Sergiani in Tiberim iecerant, cùm fluitans ad os Tiberis peruenisset, saepiùs ab aestu marino reiectum piscatores quidam inuenerant, &, cùm in basilicam Vaticanam reportaretur, Sanctorum illum imagines venerabundae salutasse fuerant visae. Itaque nouo conuentu episcoporum habito, Stephanum neque ordine, neque rectè fecisse pronunciauit, quòd in Formosum adeò impotenti animo desaeuisset. Eo verò intra quinque mensium spacium morte sublato Theodorvs II. est subrogatus, qui eandem causam amplexus, omnes etiam à Formoso initiatos, quos Stephanus abdicarat, pristinis ordinib. reddidit. Quo post dies viginti defuncto Albertus, factionis princeps, qui se pontificatu, atque adeò etiam principatu Romano deiectum videbat, Sergium iterum inferre contendit: verùm ab aduersarijs victus ac repulsus est. v. Idus Septembris Ioannes IX. diaconus, ex contraria factione creatus est. Postero, Ioannes Pontifex celebre habere concilium statuit, id???ue metu Sergianorum, qui in armis ob secundam Sergij repulsam erant, Rauennam indixit. Pontifice atque Lamberto Imperatore praesente, dictis ex ordine sententijs, acta conuentus à Stephano habiti infirmata: Arnulfi Regis imperialis consecratio, vt metu extorta, rescissa: violatores sepulcri cadaueris???ue Formosi damnati: Formosus, vt qui propter necessitatem ex Portuensi ecclesia ad Romanae administrationem venisset, Pontifex confirmatus. verùm, ne quid simile posthac in ecclesia fieret, sanctum: sacra Lamberti Imperatoris inunctio confirmata. Quin etiam statutum, ne Pontifices designatos, nisi in conspectu legatorum regiorum, ius esset consecrari. in quo superiori decreto Hadriani est abrogatum, ad vitanda, quae in comitijs oriebantur, dissidia. Sigonius lib. 6. regni Italici. In Benedicti IV. locum Leo V. est suffectus. Hominem incautum, & parùm tractandis rebus idoneum esse cùm animaduertisset Christophorvs sacerdos eius, quadragesimo, quàm consecratus fuit, die, accitis socijs eum comprehendit, atq; in custodiam traditum abdicare coëgit, atq; ipse se Pontificem facere nouo exemplo non dubitauit. Huius inde audaciam imitatus Sergivs, qui bis iam ab aduersarijs de pon tificatu fuerat deturbatus, illum exigere, & semetipsum inferre constituit. Itaque ne aduersae potentia factionis opprimeretur, Adelbertum Tusciae marchionem, vt sibi auxilio essit, orauit: & conspiratione facta Christophorum se abdicare, atque monasterium inire coëgit, ac sedem occupauit. Is Sergivs III. appellatus. Pontificatum malè partum nullo tamen insigniprobro foedauit. Neque enim Formosi cadauer ex seculcro iterum ab eo post XX. annos extractum, vt quidam scribunt, est verisimile. Eo mortuo suffectus est Anastasius IV. Anastasio deinde successit Landus, nulla re in pontificatu gesta nobilitatus. Eo mortuo, Albertus Tusciae marchio, Theodorae socrus instinctu, neque ex ecclesia Romana, sed ex Rauennati, neq; cleri suffragijs, sed proprijs opibus successorem Ioannem Rauennatem archiepiscopum dedit. Is Ioannes decimus est vocatus. Sigonius, libro sexto regni Italici. Item Nauclerus, Trithemius in Chronico Hirsaug. Ranulfus libro sexto, capite quarto. Stephanus Bauarus Clementi II. venenum miscuit: mox???; ab eius interitu, sine cleri populive suffragio, sacram inuasit seeius, interitu, sine cleri populive suffragio, sacram inuasit sedem, se???ue Damasvm II. vocauit. Vsqueadeò mos inoleuerat, Apostolicae sedis per vim & dolum occupandae. Sabellicus Enneadis 9. lib. 2. Benedictvm IX. Romani sede sua exegerunt: quia simplex & ignauus erat, ac simoniacè papatum inuaserat: vt Sigebertus commemorat. In locum eius substituerunt Ioanem Sabinum episcopum, sub Sylvestri III. nomine. Iste quoque cùm vix 49. dies cathedrae praefuisset, restituitur Benedictus. Qui istarum mutationum pertaesus, pontificatum Ioanni Gratiano archidiacono S. Ioannis ad portam Latinam mille libris Turonensibus, vt Onuphrius scribit, vendidit: qui postea Gregorivs VI. est nuncupatus, circa annum Domini 1044. vt Hermannus Contractus annotat. Hanc ob rem Benedictus, in sylua à daemone necatus, iudicio diuino damnatus est. Constat enim simulacrum eius hirsutum, instar vrsi cum capite & cauda asini, admodum monstrosum, post mortem cuidam eremitae apparuisse, interrogatum???ue quid illa horrida imago prae se ferret, cùm antea Pontifex fuisset? Quia, inquit, in vita sine lege & ratione vixi, ideo volente Deo & Petro, cuius sedem omnibus probris soedaui simulacrum meum plus feritatis, quàm humanitatis in se habet. Phrisingensis libro sexto, capite 32. ait, se Romae audiuisse, quòd isti tres Pontifices simul Romae papatum tenuerint, sedes???ue & reditus inter se partiti fuerint, ita vt vnus ad S. Potrum, secundus ad S. Mariam maiorem, tertius nempe Benedictus, in palatio Lateranensi resederit: ac denique istos tres pecunia Gratiani presbyteri persuasos, vt se pontificatu abdicarent. Gratianus inde pontificiam sellam conscendit, Eam ob causam Caesar Henricus III. Romam exercitum duxit, ne sineret Simoniacorum cupiditatibus pontificatum tam sceleratè vitiari. Gregorius cùm Sutrium excurrisset obuiam Imperatori, tentaturus, an praedam suam argento emtam retinere posset: synodo eo loci coacta, de simonia conuictus, in Germaniam in exilium ablegatur. Substituitur Sindegerus, Bambergensis episcopus, omnium consensu, qui Clemens II. est nominatus: ac decretum sancitur, ne absque Imperatoris consensu pontifex, Romanus deinceps designaretur: id???ue iuramento sancto obsignatur, anno 1046. Platina, Onuphrius. Mortuo Stephano IX Tusculani Comites more suo primoribus sibi mercede conciliatis, noctu cum armatorum caterua in aedem irrumpunt, & propinquum suum Ioannem episcopum Veliternum, Pontificem, episcopis, Cardinalibus aduersantibus, creant, atque eisdem in diuersas partes dilapsis per presbyterum Ostiensis ecclesiae, hominem omnium literarum ignarum, ad apostolatus culmen prouehunt, & Petrum Damiani Ostiensem episcopum reclamantem, atq; omnes diris grauibus deuouentem, vi ad eum colendum compellunt: deinde populum diuisa per vicos pecunia ad adorandum inuitant. Is Benedictvs X. est vocatus. Inter haec Hildebrandus legatus in Italiam se recepit, & annitente Godofredo Tusciae Duce, Gerardum Burgundionem, episcopum Florentinum, nominauit, atque eodem mense vnà cum ipso & Duce Romam perrexit. Ibi Gerardus à clero & populo in sede apostolica positus, Nicolai II. nomen assumsit: ac subitò ad abrogandum Benedicto pontificatum, conuentum Sutrij indixit. Benedictus extemplò tacita quasi religione perfusus, se abdicauit, piorum tamen communione à Nicolao cum suis fautoribus omnibus exturbatus. Sigonius libro nono regni Italici. Nicolao II. mortuo, Alexander II. qui paulò antè Nicolai in Germania fuerat legatus, creatus absens, Romam auxilio Godofredi Tusciae Ducis perducitur, atque imminente Romanorum seditione statim sine Regis auctoritate consecratur. Henricus IV. Germanorum rex iam inde ab initio discordiae, à Romanis quibusdam exulibus, rt vetere instituto Pontificem daret, instinctus, episcopos in eam rem ex Italia euocarat. Vbi verò Alexandrum per Cardinales iniussu suo consecratum audiuit, ex matris & suorum sententia frequentem Basileae conuentum habuit, atque Placentino & Vercellensi episcopis ex Italia assentientibus Cadaloum Parmensem episcopum ad se profectum pontificem renunciauit, & Honorivm II. vocauit. Cadaloum excepit Gibertus Lombardiae praefectus: quem Mediolanenses, & pleraeque Lombardiae ciuitates episcopis suis auctoribus sunt sequutae. Alexandrum verò Godotredus Dux Tusciae, vnà cum Mathilde coniuge recepit in clientelam. Gibertus, Cadaloum Romam consecrandum adduxit. Romani cum valida Tuscorum manu irruptionem Lombardorum, licèt plerisque suorum aut in praelio caesis, aut in Tiberi submersis, prohibuerunt. Gibertus metuens ne à Mathilde circumueniretur, ab Vrbe recessit, & Cadaloum Mediolanum reduxit. Ineunte vere Cadalous à principibus Romanis, quos interim spe praemijs???ue corruperat, reuocatus, nocturnis ad occultandum aduentum confectis itineribus ex improuiso ad Vrbem accessit, atque vrbe Leonina per noctem furto occupata, basilicam Vaticanam niuasit. Sed fraude illucescente die detecta, repantè armis à populo petitus, cùm impetum eius sustinere non posset, auxilio Cincij ciuis Romani, hominis potentis, in primis???ue magna ab eo vi pecuniae comparati, in arcem refugit, ibi???; ab aduersarijs acriter est obsessus: cuius obsidionis soluendae cùm Germani rationem idoneam nullam reperirent, ad pacem animos conuerterunt, ac sequenti anno Hannonem Coloniensem archiepiscopum cum liberis ad eam rem mandatis miserunt. Mantuae indicto concilio, Alexander postulante Hannone obiectum simoniae crimen concepto sacramento purgauit: & summo omnium consensu Cadaloo repudiato atque à sacris remoto ipse retentus est. Cadalous, ne mali quidpiam pateretur, à Cincto antè furto ex arce dimissus, cum paucis fugiens, ad ecclesiam suam reuertit: & quanquam à plerisq; despectus, insignia pontificia retinuit, quoad vita suppeditauit. Sigonius lib. 9. regni Ital. An. 1130. mortuo Honorio II. Cardinales cum Clero co̅uenerunt, ac relatione de nouo substituendo Pontifice facta alij aliò sua studia contulerunt. Maior pars, Innocentium II. legit: minor, ea???ue corruptior Anacletum II. Innocentius per Ostiensem episcopum legitimè consecratus, ac moderatè à suis per omnia loca, in quibus ex antiquo instituto sessiones ipsi habent Pontifices, circunductus, demùm legitimam Laterani sedem iniuit. Vterque ciuis Romanus erat. verùm nobilitas in Anacleto maior, & spes praemiorum vberior multò plures ad eum venerandum illexit. Itaque Anacleti parte in vrbe furente, atque Innocentio, & fautoribus eius [2593] terrorem ac periculum intentante, Innocentius vnà cum Cardinalibus suis ad Frangipanes amicos accessit, hommes tum in Vrbe insigni potentia ac nobilitate florentes, & in eorum turribus salutem tueri suam contendit. Anacletus occupata Vaticana D. Petri basilica, coronas, calices & crucifixos aureos ac ciborium, quod Leo construxerat, sustulit, item???ue alia opulenta Vrbis templa donarijs pretiosissimis spoliauit: atque auro conflato ingentem pecuniae summam redegit: quàm cùm plebi distribuisset, facilè quod reliquum populi erat ab Innocentio auocauit. Itaque populus Romanus Innocentium, ac Cardinales, partem???ue eius non solùm probris & conuicijs petere, sed etiam manu, telis???ue incessere institit. Quibus malis cùm resistere se non posse, Innocentius cerneret: paratis occultè nauigijs secundo Tiberi cum Cardinalibus suis ad mare, atque inde duabus Pisanorum triremibus Pisas accessit. Ibi proximorum episcoporum conuentu habito, Anacletum, partem???ue eius deuouit. In Galliam inde profectus, alterum Claromonte conuentum habuit, atque iterum Anacletum & fautores eius damnauit, & Lotharium regem Germanorum in suas partes pertraxit: Tertiò itidem contractu Remis anathema tertiauit. Vicissim Anacletus, qui solus in Vrbe remanserat, & ipse partem aduersam infligendis anathematis institit premere, & ad causam suam amicos quàm plurimos potuit, aggregare. Praecipuè autem Anselmus Mediolanensis archiepiscopus ab Honorio Conradi III. regis causa deuotus ei se tradidit, atque vnà secum populum Mediolanensem ac plerosque Lombardiae episcopos traxit: itidem Rogerium Apuliae & Calabriae ducem, quem regis Siciliae nomine cohonestauit. Innocentius Leodium prodijt, atque eódem quoque Lotharius rex cum omnibus sacris & profanis regni sui proceribus & vniuersa Germaniae nobilitate occurrit. Ibi conuentum celeberrimum habuit: in quo sacras aduersus Anacletum detestationes redintegrauit. Rex pollicitus est, se eum Romam cum exercitu reducturum, atque Anacleto exacto incolumem in Laterano collocaturum, si ipse sibi Imperatorium diadema sponderet. Innocentius inde in Italiam reuersus Placentiae iterum diris deuouit Anacletum. Lotarius pòst Romam perrexit, & castris ad portam sanctae Agnetis locatis, Genuenses & Pisanos classes suas littoribus admouere Romanis iussit, ac tantum Anacleto & fautoribus eius, qui vrbem tenebant, terroris iniecit, vt in editas se turres salutis suae tuendae causa referrent. Qua re animaduersa, ab amicis receptus ipse cum Innocentio, Vrbem pacato agmine inijt: cum???ue illum in Laterano reposuisset, ipse Auentinum insedit. At cùm Anacletus neque colloquij, neque praelij facere copiam vellet, & basilicam Vaticanam operibus praesidio???ue firmatam teneret: in qua moris fuerat diadema Imperatorium tradi: Innocentius Lotharium in Lateranum vocauit, atque ibi pridie Nonas Iunias ipsi coronam imposuit: ac protinus ad prodendam rei nouo exemplo actae memoriam huius facti seriem regiae in pariete pingi, atque hos versus subscribi mandauit: Rex venit ante fores, iurans priùs Vrbis honores, Pòst homo fit Papae, sumit quo dante coronam. Interea cùm Germani liberè vagari per Vrbem non possent, aduersarijs ex turribus eos lapidibus missilibus???ue longissimè lacessentibus: neque aestum Romani coeli ferre: Lombardiam repetijt. Eo Vrbe profecto Anacleti factio è turribus exijt, ac per Vrbem volitans, caedem amicis Innocentij intentare, ac nouo omnia tumultu permiscere instituit. Innocentius Pisas repetijt, eo???ue nouum concilium ex toto Occidente indixit. Eius Concilij actiones fuêre multae: summa tamen in Anacleto cùm fautoribus execrando versata est. Lotharius inde pace latè tota Germania praestita, vt Rogerio, qui propè vnus Anacleto fauebat, armis vindicato, Innocentium opem assiduè per literas ac nuncios implorantem reduceret: alteram in Italiam expeditionem decreuit, multò, quàm antè maiorem, atque omnibus rebus instructiorem parauit, anno 1136. Pisis interim conuentus omnium episcoporum, abbatum???ue, qui adesse potuerunt, est habitus: ac rursus Anacletus, Rogerius???ue deuotus. Vix tandem post mortem Lotharij, Anacleto etiam humanis exemto, Victor IV. in eius locum suffectus, Bernardi Clarauallensis opera deposita dignitate, Innocentio reconciliatus est. Sigonius lib. 11. regni Ital. ex Platina, Onufrio. Hadriano IV. mortuo, anno 1159. Cardinales diductis in diuersa sententijs, Cardinales duos, Rolandum Senensem, & Octauianum Romanum, Pontifices designarunt. Rolandus à viginti tribus delectus coccineam chlamydem sibi à suis cupientibus properanter inijci non est passus. Octauianus à quinque tantùm declaratus, raptam auidè è manu ministri, vt Rolandum iure praeuerteret, ipse sibi festinantiùs induit, atque Rolando & Cardinalibus eius per armatos illicò intromissos in arcem compulsis, à suis in sede S. Petri constitutus Victoris IV. nomen asciuit: inde ad Palatium populo ciui suo haud grauatè fauente deductus, promta cleri populi???ue obsequia accepit. Rolandus nouem dies cum suis in arce per senatores obsessus mansit. demùm emissus ad Cisternam Neronis inter Ariciam & Tarracinam processit, ibi???ue in magna cardinalium, episcoporum, abbatum, cleri, populi???ue, qui conuenerant, frequentia, chlamydem ritè induit, ac consecratus Alexandri III. nomen accepit. Ita Victore, qui nondum consecratus fuerat, iure superato, post octo dies & ipsum cum sectatoribus eius, & si quis manum ei consecrationis gratia admouere ausus fuisset, poenis inferorum deuouit, atque Anagniam se recepit. Victor à paucis & ipse episcopis consecratus, eadem in Alexandrum & partem eius detestationis tela retorsit, ac per Othonem Comitem Palatinum Campaniam, & Patrimonium S. Petri inuasit. & Signiae substitit. Tum vterque ius suum tueri cupiens, Alexander, quòd à pluribus creatus, & ante Victorem consecratus: Victor, quòd veste pontificia priùs indutus, & tanquam Pontifex cleri populi???ue solennibus obsequijs esset cultus, literas ad Fridericum I. Imper. castra adhuc ad Cremam habentem scripserunt, eum???; vt partes suas susciperet, obsecrarunt. Is ea de causa Conuentum omnium è regnis suis episcoporum Papiae indixit, atque episcopos duos ad Alexandrum & Victorem misit, qui dicerent, suarum virium non esse, vtrius iustior causa esset, constituere: episcoporum iudicio ad eam rem opus esse, ac propterea se concilium indixisse: ibi quem iustioribus comitijs creatum esse certus episcoporum consensus statuisset, eum se summo studio veneraturum, atque armis, si opus fuerit, protecturum: proinde ambo ad diem concilio praestitutam occurrerent. Alexander venturum se abnuit, adijciens, parum aequum esse, vt cui iudicium à Deo in homines esset concessum, is humano iudicio se committeret. Victor ad victoriam non ad iudicium processurus, Friderici voluntati se quacunque obsecuturum ratione respondit. Ergo vbi dies Purificationis aduenit, episcopis & abbatibus iudicium pontificiae causae commisit. Aderat in vrbe Victor, cuius causa agebatur, nec quisquam ex proceribus conuenerat, nisi aut vtriusque amicus, aut aliqua ratione illi parti obnoxius. Itaque cùm re in disceptationem adducta, probatum testibus esset, Victorem ante Alexandrum vt Pontificem & veste ornatum, & cultum obsequio esse, nemo???ue esset, qui contradiceret: Victor, qui praesens aderat iure, Alexander, qui vocatus non obediuerat, vitio factus Pontifex iudicatus est. Sequenti die Victor solenni cum pompa ab ae de Saluatoris suburbana, vbi hospitabatur, ad remplum maius à clero, populo, episcopísque deductus est. Ibi cùm Fridericus pro foribus templi suscepit, & descendentis de equo strepam tenuit, & manu vsque ad altare perduxit, & humili pedem osculo contigit, Victor Alexandrum cum parte eius candelis accensis est execratus, Alexander vicissim Anagniae sacra detestatione Victorem & Fridericum execratus, foedere cum Mediolanensibus per legatum suum icto Victorem, Fridericum, qui???ue sectam eorum sequerentur, Cremonensem, Laudensem, Comensem, Papiensem & Mantuanum episcopos, sacris abdicatos pronunciauit, ac ciuitates Cremonam, Papiam, Laudem, Comum, Nouariam, Vercellas, Marchionem Montisferrati, Comites Blanderati, Seprij & Marthesij, sacris arcuit, & archiepiscopum ac consules Mediolanenses sacramento fidelitatis obstrinxit. Quibus ex rebus bellum nouum inter pontificatum Imperium???ue susceptum, quo ciuitates Italiae, in primis???ue Lombardiae in diuersas partes diductae prauis inter se certaminibus initis, ad extremum propè exitium sunt redactae. Huius autem belli principes fuêre Mediolanenses. qui cùm veteribus odijs, tum recentibus Alexandri aduersus Fridericum & socios eius execrationibus incitati, bellum ardentiore animo gerere perrexerunt. Alexandri partes ediuerso Ludouicus Gallorum & Henricus Francorum reges sunt professi. Florebat tum ordo Cisterciensis, archiepiscopis, episcopis???ue multis, & abbatibus plus quàm septingentis, & monachorum multitudine innumerabili praeditus. Hi quotannis concilium apud Cistercium celebrabant, & quae è republica erant, decernebant. Itaque proposita praesenti pontificia causa, publico decreto Alexandro se adiunxerunt, atque maximas ei parti vires addiderunt. Quibus rebus Fridericus incensus, edictum proposuit, vt omnes Cisterciensis ordinis monachi, qui in regnis suis agerent, aut Victori subscriberent, aut regnis suis excederent. Qua re numerus eorum ingens relictis sedibus suis in Franciam commigrauit. Quin etiam episcopos multos, licèt sanctitate insignes, quia Alexandro dediti erant, sedibus suis eiecit, atque alios in eis imposuit: & cvt conuentum iampridem ab Alexandro indictum impediret, eò intentiùs vias omnes, ne cuiquam episcopo pateret transitus, custodiuit. Alexander cùm se concilium in Italia habere aduersus Fridericum, Victorem???ue non posse cerneret, simúlque occultas Romanorum saeuientium insidias vereretur, ac nimiam Friderici omnia circunquaque tenentis potentiam extimesceret: in Franciam profectus, conuentum Claromonte coëgit, in quo Victorem, Fridericum, & factionem eorum sacro tandem anathemate perculit. Post aliquot inde dies Ludouicus & Henricus reges ad Ligerim amnem apud Tocia [2594] cum oppidum conuenerunt, atque Alexandrum eò aduenientem laeti eximijs honoribus exceperunt: quippe stratorum officio functi pedites, dextra laeua???ue frenum equi, tenuêre, & ad praeparatum tabernaculum perduxêre, atque euis auctoritatê pacem inter se consirmauêre. Frequentissimum inde in Turonibus episcoporum, abbatum???ue concilium habuit. Ibi & acta concilij Papiensis rescidit, & sacras aduersus Victorem & Fridericum detedationes redintegrauit Victori mortuo Vidonem Cremensem Cardinalem S. Callisti sub stituerunt, qui Victorem non solùm suffragio suo Pontificem defignauerat, sed etiam auctoritare sententia???ue defenderat. Is Paschalis tertius appellatus, Friderici ac factionis eius promta studia est consecutus. Eum Fridericus. cùm in festo Pentecostes frequentem episcoporum, abbatum ac principum conuentum Herbipolim aduocasset, ex omnium sententia statuit, vt Paschalis pro iusto Pontifice in perpetuum haberetur, & eo mortuo nemo, nisi ex eius parte, sublegeretur: &, si contigisset, vt Fridericus ex hac vita decederet, nemo ei substitueretur, nisi se eam partem defensurum iurasset. Iurantibus in hoc decretum caetetis, solus Albertus Frisingensis episcopus abnuit. pòst autem & ipse coactus iurauit, se Paschali obtemperaturum, quandiu Imperator partem eius foueret, & quandiu ipse regalia possideret. Interea Ioannes cardinalis Romae legatus singulari ingenij dexteritate, ac mira morum comitate populum Romanum ad partes Alexandri traduxit, ac parsilicam Vaticanam pontificiam???ue ditionem magna ex parte recuperauit, atq; Alexandrum ab eis reuocandum curauit. Friderico inde tertiùm in Italiam veniente, Romani metu perculsi deditionem fecerunt, ac Fridericum cum Paschali receperunt. Alexander è Laterano in aedes Frangipanum refugit. Paschalis Fridericum iterum cum Beatrice coniuge coronauit. Alexander nocte intempesta cum familia sua excessit Vrbe, atque Beneuentum abijt. Paschali mortuo imperiales in eius locum hominem Hungarum Ioannem abbatem Strumiensem, quem Paschalis episcopum Tusculanum effecerat, suffecêre, ei???ue Callisto III. nomen imposuêre. Abbates inde duo, Cisterciensis & Clarauallensis professi sunt, se ad Alexandrum in Italiam ptofecturos, & res cum eo composituros, si Fridericus Bambergensem episcopum sibi concederet socium, qui vnus cum Alexandro ex Germanis episcopis sentiebat. Non respuit conditionem Fridericus, vt qui Lombardos ab Alexandro desertos se faciliùs confideret subacturum: atque ita omnes ire cum liberis de pace mandatis praecepit. Alexander Bambergensem publicè de compositione agentem benignè audiuit: verùm cùm rationem pactionis haudquaquam è refoederatorum Italiae populorum contra Fridericum expedientem videret, re infecta dimisit. Inde cùm adhuc Tusculi esset, Vrbis, quam tenebat Callistus, repetendae cupidus, Romanis est pollicitus, se, si in vrbem reciperetur, rerum sacrarum procuratione fore contentum: atque vltrò reliqua remissurum. Verùm praeualente Callisti, id est, Imperialium factione, ne hoc quidem potuit impetrare. Interea cùm Fridericus quartam expeditionem Italicam moliretur, Bononiensibus praesertim, Mutinensibus & Regiensibus iratus, Alexander confoederatos ad bellum fortiter animauit, pristinae libertatis recordatione. Alexandria frustra obsessa, Fridericus pactis inducijs in Germaniam redijt: Alexander honoris gratia episcopum Alexandrinis concessit: contumeliae verò causa epicopum Papiensem, Friderico fauentem, Crucis, & pallij dignitate priuauit. Quintùm inde reuersus Imp. & à Mediolanensibus 7 confoederatis ad Lignanum victus, pacem accipere coactus est, his conditionibus, vt Alexander Friderico pacem, Fridericus Alexandro pacem in perpetuum, gulielmo Siciliae regi ad quindecim annos, Lombardis in ducias in sexennium daret. Vtriusque dignitati & securitati magis conuenire est visum, vt Venetiarum in vrbe congrederentur, atque ibi senatu ipso praestantissimo astante, atque auctoritatem suam interponente, discordijs modus imponeretur. Ergo IX. Kalend. Aug. Fridericus Rauenna digressus, Clodiam atque inde ad monasterium S. Nicolai accessit. Ibi ipse, archiepiscopi, episcopi, & alij principes Germanici regni schismati renunciarunt, ac per episcopos & Cardinales, iussu Alexandri, expiationem ab ecclesia receperunt. Quo facto, benigno Ducis ac totius ciuitatis occursu exceptus, ad Palatium Ducis, vbi hospitaturus erat, accessit, atque ad basilicam sancti Marci Palatio continentem progressus, vbi ex composito Alexander Cardinalibus, episcopis???; circumfusus sedebat, solennem, quae Pontifici ab Imperatore debetur, reuerentiam atque obedientiam ad pium pedum osculum inclinatus exhibuit, atque ab eo pacis osculum retulit. inde dextrum tegens Alexandri latus, aedem iniuit, ac clero Deum solenni Ambrosij cantico collaudante, cum eo ad maximam aram peruenit, ac precatione̅ ritè adhibuit. Inde hospitij causa in Palatium Ducis diuertit. Postridie eius diei, quo S. Iacobi apostoli natalitia celebrantur, Alexander rogatus à Friderico sacrificium facturus ad basilicam sancti Marci accessit: atque ei aduentanti Fridericus obuiam extra basilicam prodijt, & à dextra receptum in eam introduxit, ac perfectis sacris ad fores prosequutus, palafridum ascendenti strepam tenuit, atque omnem ei honorem ac reuerentiam habuit, quam praedecessores eius praedecessoribus Pontificis habere consueuerant. Quinto Kalendas Callistus ad pedes Alexandri venit, & se honore abdicauit. Kalendis inde Aug. in aedibus patriarchae, principibus & Cardinalibus plurimis praesentibus, pax & induciae iurata sunt. recepit???ue tum Fridericus Alexandrum in catholicum Pontificem, & Alexander Fridericum in catholicum Imperatorem, & vxorem eius in catholicam Imperatricem, & Henricum filium eorum in catholicum regem. Romani turpe rati, se sublato ecclesiae dissidio Alexandro resistere, cui Fridericus Imperator altissimo animo praeditus, se ad pedes prostratus obedientem exhibuisset, septem ad eum legatos de compositione miserunt, ciuitatis nomine postulantes, vt sibi legere senatores liceret, ita tamen, vt antequam magistratum inirent, concepto sacramento iurarent, se ecclesiae Romanae fidem praestituros, neque aduersus dignitatem eius aliquid molituros. Qua accepta conditione Alexander singulari omnium voluntate Vrbem ingressus est. Quinquennio pòst cùm Fridericus Henricum F. regni Italici corona exornari cuperet, per legatos Lombardis pacem obtulit: ea???; Constantiae, vbi tum Fridericus agebat, firmata, anno 1183. iccirco vulgò Constantiae pax dicta. Tandem quoque cum Gulielmo Siciliae rege pax facta, Constantia Rogerij aui eius filia Henrico F. desponsata. Sigonius lib. 14. & 15. regni Italici, Vrspergensis, Onufrius, Vincentius, Blondus. Ioannes XXIII. patria Neapolitanus & nobilis, Balthasar cognomento Cossa antea vocatus, Bononiae omnium consensu Pontifex creatus est. Sunt qui scribant id factum violenter esse, quòd & legatus Bononiensis esset, & armatos milites tum in vrbe, tum in agris pro statione habuerat, vt si precariò id obtinere non posset, minis & armis tandem consequeretur. Vtcunque est, constat eum pontificem creatum fuisse, ad eam???ue dignitatem semper aspirasse. Nam cùm adolescens esset, ac Bononiae aliquot annis iuri ciuili operam dedisset, assumto doctrinae gradu, Romam iter instituit. Interrogatus autem ab amicis, Quò proficisceretur? Ad pontificatum, respondit. Plantina. De eo legitur in diario Constantiensis Concilij, cùm ex Italia ad concilium proficisceretur, prope Vallecuriam euersa lectica in niuem cecidisse, & stipatoribus an ex casu afflictus esset, interrogantibus: Hîc iaceo, inquit, in nomine diaboli. Omen illud iam tum sinistrum interpretabatur. Ast vbi lacum Acronium & Constantiam oculis subiectam habuit, sic capiuntur vulpes, exclamauit: tacitè subinnuens eum se in locum Calliditate Imperatoris deductum, vnde salua dignitate nunquam egressurus esset, montibus hinc, lacu illinc, vndique Germanorum diligenti custodia fugam impedientibus. Pontificatu deiectus, Austriaci principis astu elapsus, in vincula demùm coniectus est. Alexander VI. ad Pontificatum ob dissidia, quae inter Ascanium Sforciam, & Iulianum Rouereum sancti Petri in vincula Cardinales intercesserant, assumtus est: ac multò etiam magis, quòd nouo eius aetatis exemplo partim pecunia, partim officijs ac sacerdotijs, quae habebat amplissima, repromissis, complurium Cardinalium suffragia palàm coëmit, quos tanquam diuini praecepti contemtores minimè puduit vendere: facultatem sacros thesauros in clesiore templi parte coelestis auctoritatis nomine nundinandi. Plerosque illorum ad tam nefariam negotiationem induxit Ascanius Cardinalis, sed non iam magis hortationibus & precibus, quàm exemplo: qui infinita opum cupiditate corruptus, sibi tanti sceleris precium pontificij tabularij procurationem, quàm Vicecancellariam vocant, munus in Romana curia praecipuum, depactus est: nec eo contentus, sacerdotia, oppida, illius???ue quam Romae habebat magnificentissimam domum, preciosissima supellectile refertam, adiecit Guicciardinus lib. 1. De eo similiter Iowius libro 1. Hist. Alexander VI. Pp. natione Hispanus, antea Rodericus Borgia nuncupatus, praealto ingenio, eo???ue semper astutè liberali, quibusdam Senatoribus per comitiales dies non occulta largitione corruptis, quum potiores eius ordinis, Solis innixi virtutibus, repulsam tulissent, pontificatum adeptus est. Is ab immani cupiditate maiores opes affectans, Columnios pariter atque Vrsinos, Romanas familias inter se factiosas, varijs afflixit cladibus: pontificatu???; varia labe polluto, cuius antea nome̅ sanctius ac venerabilius fuerat, Italicarum rerum statum magnoperè conturbauit. Magna fuit omnium mortalium admiratio, pontificatum tanto consensu, Cardinali Hostiensi Iuliano Rouereo sub Ivlii II. nomine, quem dificili admodum natura esse, eunctis formidandum, & omni tempore inquietum, notissimum erat, qui???ue aetatem in continuis molestijs consumserat, necessitate coactus multos laeserat, odia & simultates cum multis magnis viris exercuerat, post Pium III. delatum fuisse. Sed promouerunt ipsum amicorum multitudo, auctoritas, libertatis studium, maximè verò immodica atque infinita promissa Cardinalibus, principibus, nobilium primoribus, & ijs qui [2595] sibi hac in re adiumento esse possent, in omnibus quae petere potuerunt, facta. Nec fuit aliquis, qui cogiraret, eius promiss alongè maiora esse, quàm vt ea pontifex factus praestare posse aut debere videretur: diu enim aperti ac veracis famam obtinuerat, ita vt Alexander VI. Pp. eius tam acerbus inimicus, in reliquis illum carpens, veridicum hominem esse fateretur. Quam laudem ille (cùm sciret à nullo homines faciliùs decipi, quàm ab eo qui decipere nunquam solitus sit, vel huiusmodi saltem nomen habeat) vt pontificatum adipisceretur, parui fecit. Guicciardinus libro sexto. Ethnicorum exempla. C. Ivlivs Caesar, Romae maximi pontificis dignitatem ambiuit, competitore Q. Catulo, non sine profusissima largitione. In qua reputans magnitudinem aeris alieni, quum manè ad comitia descenderet, praedixisse matri osculanti fertur, domum se nisi pontificem non reuersurum. Atque ita potentissimos duo eompetitores, multum???ue aetate ac dignitate antecedentes superauit, vt plura ipse in eorum tribubus suffragia, quàm vterque in omnibus tulerit. Suetonius & Plutarchus. [Greek words], id est, Embarus sum: dictum est olim de insano deliro???ue. Referunt autem adagionem ad huiusmodi fabulam. Olim Piraeus insula fuit (id quod ipsum etiam vocabulum adhuc indicat: [Greek words] enim transmittere est) in ea cùm Munychus principatum obtineret, templum instituit Dianae, cui cognomen additum Munychiae. Dein cùm vrsus Dianae sacer quidam ibi repertus, & ab Atheniensibus interfectus esset, fames ingruit: itum est ad oraculum, quaesitum???; malo remedium. Rerpo̅dit deus, ita demùm finem mali futurum, si quis filiam immolasset numini. Vnus autem repertus est Embarvs, vsqueadeò demens, qui polliceretur se filiam immolaturum, ea lege, vt sacerdotium in posteros suos traduceretur. Itaque puellam solenni ritu ornatam sacrificauit. Fit huius mentio in Plutarchi collectaneis. Erasm. in Adag. Mahumetanorum exempla. Aegyptius Sultanus Habeis Nosedorinum filium antistitem Aegyptiacae superstitionis efficere contendens, coniuratione facta Calipham Chairensem interemit, regia???ue occupata gazam inuadit, ratus se rerum diuinarum humanarum???ue dominum: cùm qui à nefarijs consilijs integri erant, indignitate scelere???ue permoti, armis correptis regiam circunsistunt, ac irrumpere conantur: ille numos magni???ue precij res in furentem turbam spargit. Ad quas rapiendas cùm positis armis vndique certatim???ue ruitur, parricidae locum tempus???; nacti euasêre. Cùm in tuto sibi esse viderentur, insidijs Templariorum nunquam conquiescentium excepti: caeteri occisi: Nosedorinus viuus cum magna gemmarum margaritarum???ue vi captus: quem paulò pòst Aegypti ingenti auri pondere de Templarijs redemêre, ac exquisitissima supplicia de eo sumpsêre: aduerso Templariorum rumore, quòd is iuuenis se iam catechumenum professus diceretur. Habei Darganus successit, Dargano Sauar. Tum Syraconus Medus, Saladini, qui postea rerum potitus est, patruus, Calipham Baldacensem adit, adorat, hortatur, vt meminerit se vnum sustum legitimum???ue Mahumetis successorem esse, quem oporteat iura orbi terrarum dare, Aegyptiorum???ue nefariam ???udaciam in ordinem cogere, qui Calipham antistitem???ue suum domi habeant. His laetus ille, talem???ue virum sibi diuinitùs datum ratus, militum eum etiam suorum Magistrum creat: ac velut sacro eius superstitionis edicto iubet, quibuscunque Mahumetis nomen cordi venerationi???ue sit, Medo Duce res gerere. Id bellum ingens memorabile???ue. Syraconus velut vindex ab Aegyptijs excipitur, Sauarem???ue, vbi primùm opportunum fuit, occidit: à Calipha???ue Sultanus salutatus, ante circumactum annum obijt. Succedens Saladinus, per simulationem adorandi Chairensis antistis introductus, eum manu sua claua, quam veste abdiderat, stratum interemit. Id Orientalibus Barbarorum regionibus, antistiti???ue Baldacensi mirè laetum gratum???ue accidit: ac viam Saladino muniuit ad imperium in immensum propagandum. Is die lustrico, cùm infans ex ritu Barbarae religionis circuncideretur. Iosephus vocitatus fuit, nomine Iudaico etiam à Saracenae superstitionis hominibus plerunque vsurpato: postea Saladinus dictus, hoc est Latina interpretatione Corrector legis. Aemilius lib. 5. sub Ludouico Iuniore. Episcopatvm ambitiosè appetere, ac qvirere. Bremensis Ecclesia post Hartuicum, quum spem conciperet ad antiquum legationis honorem redeundi, multi ex canonicis elegerunt Valdemarvm, Slesuicensis ecclesiae episcopum, sed eo iugo summi pontificis auctoritate absolutum. Erat vir regij sanguinis, filius eius Canuti, qui cum Zuenone & Valdemaro regibus, quorum alter ante se, alius post illum regnauêre, est tripartitus, sed in conuiuio Rodtschildiae per Zuenonem caesus, cùm Valdemarus quoq;, qui periculum euaserat, peteretur. Is quum esset episcopus Slesuicensis, per materni generis amicos Noruegios studebat coronam regni iungere mitrae pontificali. Id quum persensisset Canutus rex, Valdemari regis filius, captum diu macerauit in carcere: interuentu tamen reginae post multos annos liberauit, sed ea lege, vt abiuraret ecclesiam Slesuicensem, & omnem locum, in quo suspectus videri posset regi. Profectus igitur Bononiam, literis vacauit. Mortuo Hartuico Bremensi archiepiscopo, cùm canonici Bremenses sperarent per illum, magni sanguinis virum, recuperaturos se pro ecclesia sua legationis honorem per regna Aquilonis, eum elegerunt episcopum. Alij econtrà postularunt Gerardvm Osnaburgensem episcopum. Quum???ue Valdemarus decretum electionis siue postulationis suae ad ecclesiam Bremensen, per solennes oratore accepisset, profectus est cum illis Romam, & apud summum Pontificem de Confirmatione instabat. Gratulabatur illi Pontifex, quòd post ecclefia̅, cui cedere cogebatur, inuenisset digniorem: nec festinabat confirmare, suspicatus esse in itinere, qui aliud nunciarent. Cancellarius interea regni Daniae, licèt amissis in itinere literis incursu latronum, Romae se opposuit Valdemaro: abillo praestitum iuramentum obijciens, quòd in nullo loco, in quo regi suspectus videretur, consisteret: Bremae autem suspectissimum fore. Ergo quum cerneret se Valdemarus nihil in vrbe profecturum, abijt insalutato Pontifice, & se contulit ad regem Philippum, quem sciebat Othoni aemulo, & Danorum regi, insestissimum. Cuius ope & lireris & nuncijs missus est Bremam, & non mediocri susceptus honore. In vrbe, quòd illicentiatus abijsset, excommunicationis literae in eum decernuntur: quae multo tempore latuerunt. Erat summa Bremae festiuitas, fortè Dedicationis: & magna multitudine ad altare pro oblatione contendente, immiscuit se turbae qui literas tenebat, & illas citò arae imposuit, Valdemarum esse à summo Pontifice excommunicatum, & Gerardum Osnaburgensem confirmatum. Res inde ad arma peruenit. Henricus Leonis filius, dominus Brunsuicensis, Gerardum primò oppugnauit: inde rex Daniae Valdemarus in gratiam rediens cum Valdemaro, Stadium atque Hamburgum expugnauit. Stedingi quoq; multa aduersus Gerardum fecerunt, durauit???ue ea contentio, donec Stedingi in odium Bremensium Valdemarum cum archiepiscopo persequerentur. Sed & Otho Imperator, ducta in vxorem hostis sui Philippi filia, Bremensem prouinciam cepit populari, quòd Stadensem comitatum teneret. Cranzius lib. 7. Metrop. cap. 31. & 37. Gotfredvs, comes de Arnsberg, confirmationem Bremensis archiepiscopatus à pontifice cum pallio est assecutus, frustratis, qui venerant pro parte Mauritij, comitis de Oldenburg, qui arces ecclesiae tenebat, iam ab annis patrui Othonis, cuius vicarius fuerat. Grauiss. inde bellum enatum, dum alter papalibus literis innititur, alter possessione terrarum gloriatur. Bremenses neutram partem sequeba̅tur. Gotfredus quum impar vidertur ad resistendum aduersario, qui viribus vtebatur dioecesis, quatuor in plebe viros primarios, qui auctoritate & linguae volubilitate praestarent caeteris, pellexit promissis & pollicitationibus, ad commouendam plebem: ea com mota, Senatum ad belli societatem coëgit. Collectis vtrinque viribus Bremenses magno praelio vincuntur: nec difficile erat Mauritio vrbem graui pestile̅tia laborantem expugnare, cùm desperatasalute, domi se quisque suae contineret. At Mauritius ingemuit, dicens: Quia supernus rer illam oppugnat vrbem, nolo vt accedat afflictis à Deo afflictio nostra. Multa mihi iucunda in hac vrbe fuerunt: si modò dissidemus, redibit aliquando tranquillitas & reco̅ciliatio: retrahamus ab illis manus, quos castigat seuerus rerum arbiter Deus, ne & in nos serpat contagio. Ita reduxit exercitum. Tandem interuentu Senatus Bremensis pax facta, vt Gotfredus archiepiscopatum teneret: Mauritius totius ditionis, quae ad ecclesiam pertineret, praefectus & administrator esset. Cranzius lib. 9. Metrop. capite 40. Canonici Paderburnenses mortuo Ruperto, postularunt ad sedem Paderburnensem Vilhelmum, filium Vilhelmi ducis de Monte, fratrem Ruperti episcopi, iuuenem octodecim annis minorem. Interea Bertrandvs de Aruassanis, canonicus ecclesiae Rauennatensis, natione Ferrariensis, doctor Decretorum, auditor Apostolici palatij, episcopatum Paderburnensem à Pontifice impetrauit: & literis expeditis, Paderburnam veniens, quorundam fauore, qui per eum potestatem in temporalibus credeba̅t sibi vendicare, à Capitulo est receptus, an. 1399. Caeterùm ministeriales ecclesiae Vilhelmum pro domino habuêre, Italum penitùs execrati. Bertrandus posteaquam mensem in vrbe sine fructu consumsit, clàm abijt: à quibusdam equitibus in odium Vilhelmi in arcem Dringenberg perductus. Hermannus comes de Euerstein, cùm speraret per illum totius dioecesis gubernacula se accepturum, graculanter accepit venientem. Bertrandus contra ciues & capitulum Paderburnense, necnon contra Vilhelmum graues processus in oppido Dringenberg, ad valuas ecclesiae, quasi per edictum publicandos emisit: tandem in oppido Dringenberg captus, [2596] & nullo oppidanorum defende̅re, in custodia seruatus est honesta, donec resignaret ecclesiam Paderburnensem, & proprijs etiam manibus scriberet summo Pontifici, & supplicaret pro Vilhelmo. Itaq; Vilhelmus est admissus: & Bertrandus, exceptis duobus equis, & viginti florenis, per Capitulu̅ illi sponte & gratuito oblatis, sub certis iuramentis, Rauennam reuersus est. Cranzius lib. 11. Metrop. cap. 9. Episcopo Hildeseme̅si Ernesto mortuo ecclesia cùm de succesore ageretur, mirabiliter cepit fluctuare, quum eligentium vota se diuiderent. Nam maior pars elegit Hermannvm Hassiae comitem prouincialem, archiepiscopu̅ Coloniensem. Minor Henningvm decanum, cognomento de Domo. Hermannus quum videret paratum bellum, noluit implicari tantis malis. Interim Henningus Romam pete̅s, obtinuit confirmationem à sede Apostolica: consecratus???ue ibiredijt Episcopus, & armis propinqui sui Bertholdi episcopi Verdensis, introductus est. Arces ecclesiae seruabat praepositus cum ministerialibus ecclesiae: qui in locum recusantis Hermanni, Balthasarvm puerum, qui ecclesiam Suerinensem tenebat in commendam, ducem Magnopolensem elegerunt. Is armis fra tris introductus, consedit cum praeposito in oppido & arce Peyne. Interim durum bellum oritur. Erant tamen qui in vrbe laborarent inter Henningum & Balthasarum memoratos, quandam fieri transpositionem, vt Henningus dimissa in manu domini ducis Balthasari ecclesia Hildesemensi, ipse transferretur ad Suerinensem. Sed defecerunt morientes in vrbe, qui eam rem promouerent, vt perficeretur. Durissimo interim bello intra dioecesin conflixerunt, leuibus praelijs saepe concurrentes Hildesemenses obsidione cinxerunt proximam vrbi arcem Stueruuold, & fame compulerunt ad deditionem. Henningus illuc introductus permansit in ecclesia sua septem annos. Tum quieti suae consulens, & de alimentis sibi prospiciens, voluntate Capituli, permisit ecclesiam episcopo Verdensi, qui eam multis annis cum laude rexit. Cranzius lib. 12. Metrop. cap. 8. Sub an. Sal. 1460. quum ecclesia Moguntina duos haberet po̅tifices electos indiscordia: Pius II. papa, qui nosset opes ecclesiae, dudum in Germania versatus, annatam extorsit acerbiús. Sed cùm Diethervs de Isenborg, qui potior iure videbatur, annatam pro arbitrio Papae non solueret, & de non solicitando pro concilio sacramentum praestare recusaret, co̅firmationem iam datam Papa retraxit, & aemulo eius contulit Adolpho de Nassau. Nihil actum videbatur apostolica co̅firmatione, quam vterq; tenebat, nisi arma venissent in medium. Dietherus vrbem & arces habebat potiores. Concurrerunt aliquando armis in acie, victa pars Dietheri cessit. Deinde oppugnata ciuitate, capta???; armis auxilio comitis Palatini de Rheno, Dietherus penè in ipso lecto oppressus est. Saeuitum est in maiores vrbis, qui partem tutabantur Dietheri: in miseram seruitutem vrbs pridem libera redacta. Portarum claues ad vnum sub noctem deferuntur vrbis praefectum, omnia pro suo arbitrio moderantem. Is vocat in concilium quos delegerit: officia omnia in vrbe partitur vnus, Archiepiscopus cum clero dominatur. Rebus tandem inter aemulos compositis, Dietherus deputatas sibi accepit arces cum prouentibus, si superuiueret Adolpho successurus: id quod post sextu̅ annum euenit. Tum enim Dietherus mortuo Adolpho redditur ecclesiae: sed in quam seruitutem ciuitas propter eum venerat, in ea reliquit. Arcem quoque ad Rheni fluenta iuxta ciuitatem extruxit, quae pro fraeno esset ciuitati, ne quando resurgeret in pristinas vires. Cranz. lib. 2. Sax. cap. 1. Conradvs Lubecensis episcopus, ecclesia sua deserta post peregrinationem terrae Sanctae, cum Friderico I. Imp. patre, & deinde Friderico eius filio, vacantem Hildesemensem ecclefiam est consecutus: vir summae auctoritatis apud omnes, & cui nemo facilè refragaretur. Vacabat Vuirtzburgensis, quae titulu̅ habebat ducalem: ea placuit, & eam sine summi auctoritate pontificis apprehendit. Vnde factum est, vt pontifex à diuersa sennentibus monitus, eum priuarit vtraque. Cranzius lib. 7. Metropol. cap. 17. Mortuo Romano II. Noricorum Gurtzensi episcopo, sacerdotes & populus Hermannvm Ortenburgensem delegerant. Sed Salisburgensis Conradus querens sibi ius suum esse praereptum, contra Ecclesiae voluntatem Theodericvm Iuuauiensem praepositum denun ciauit episcopum, & mox contracto exercitu Hermannum obsedit Strasburgi apud Noricos: legato Alexandri papae frustra ipsum ab armis desistere iubente. Arbitris tandem datis, Hermannus arcem Conrado tradidit, qui eam exussit. Auentinus lib. 7. Annalium Boiorum. Extincto Conrado episcopo Ratisponensi, eiues & sacerdotes Henricum comitem à Vuolfsratshusen, non expectato consensu Henrici Bauarorum ducis, delegerant. Henricus ad Caesarem properat, de tali contemtu sui conquesturus. Verùm nouus episcopus, Caesaris suffragium anticipauit, & Iuuauiam properans, ibi quoq; à Conrado archiepiscopo inaugurationem consequutus est: sed & pontificis Innocentij II. votum impetrauit, dum à monachis Himeranijs, qui sunt Ratisponae, censum exigeret, à Paschali II. ipsis impositum, quem hactenus detrectauerant soluere. Episcopus igitur abbatem Engelfridum deponit, monachos deuouet, sacris interdicit: mox vi templum occupat, calices aureos comminuit, bullas, diplomata, priuilegia comburit, plumbea monume̅ta reperta in sepulcro Bertholdi praesulis liquefacit, fanum compilat. Dux Bauariae sacrilegio isto commotus, episcopi praedia ac vicos vastat, arcem Stauf ad Danubium occupat. Episcopus vicissim arcem Stauf longa obsidione premit, cedere coactus, passim in Bauaria euocat proceres, quoscunq; poterat: vt Lupoldum Austriacum, & alios plures. Cùm iam acies vtrinq; instructae essent, Otho à Vitelsbach, qui non dederat fidem episcopo, ducis exercitum speculatus, episcopali exercitui narrat, ipsos imparibus viribus congressuros: metum???; quàm potest maximum inijcit, & optimis persuadet, vt secu̅ in castra ducis tra̅eant, ??? supplices veniam petant. Itaq; Episcopus exutus praefidijs, à duce pacem, tradita Hohenburgensi praefectura, Oeno contermina, redemit. Auentinus lib. 6. Annal. Boiorum. De Magdeburgensi archiepiscopatu duo contendebant. Erico fratri marchionum Brandenburgensium opposuêre alij Bvssonem de Queruorde comitem. Quum electi iura sua gladio tuerentur, asperum bellum exarsit: tandem pax facta, vt vtrique electi cederent, accepta in compensationem damnorum pecunia. Electus denuò Gvnthervs de Suartzenborg comes. Sed marchiones statim à pactis resilierunt: multi illis principes adhaesêre, Albertus dux Brunsuicensis, & Albertus dux Saxoniae. Quum ciues grauiter à marchionib. laederentur sequuti ducem Othonem de Anehold comite̅, Albertum Saxoniae ducem exarce Aquense, quam occuparat, fugauerunt. Marchionem item Othonem acie victum ceperunt. Is pro redemtione septem millia pactus, cùm pecuniam non solueret, renouatur bellum. Ioannes Marchio copias ductans, in Stasford telo per galeam ictus ferrum diu portauit in capite: inde diu marchio Sagittarius ???ctus. Guntherus archiepiscopus dimissa ecclesia redijt in terras paternae ditionis, vix explens annum in pontificatu: & successit Bernardus de Vuelpe comes. Nec tu̅ quieueru̅t marchiones, ius fratris proseque̅tes. Magno congressi praelio Magdeburgenses victi. Inducijs factis, moritur Bernardus. Ei à Canonicis Ericvs marchio sufficitur. At ciues tumultuantes, opprimere voluerunt electum in ciuitate, nisi elapsus per cloacam, nauiculae impositus, Vuolmerstede peruenisset. Postea tamen ciuibus adeò gratus eruasit, vt quum praelio quodam captus teneretur, nec fratres eius liberationi multum intenderent, ciues aere viritim collato, quingentis illum argenti marcis redemerint. Cranzius lib. 7. Vandaliae, cap. 38. Stratiqvates, Boleslai Boëmorum regis filius, cùm ad episcopatum quendam vocaretur, eum locum tanqua̅ suo gene re indignum contemsit. At cùm postea aliam quandam sedem splendidiorem ambiret, nec propter familiae dignitatem repelli posset: dum à Moguntino consecratur, à diabolo arreptus, misere???ue tortus expitauit. Cranzius in Vandalia, libro 2. cap. 28. Iaromirivm, filium natu minimum Bretislaus, Boëmiae princeps, sacris initiari curarat. Mortuo inde Spitigneo fratre, qui Bretislao patri successerat: Iatomirius quoq; se in principatus partem admitti postulabat. Facta tamen spe pontificatus Pragensis, se deliniri passus est. Mox ad ingenium reuertens, abiecta veste talari, deraso???; toto planè capite, sagum induit, tonsus???; se clàm in aulam regis Poloniae Boleslai Audacis sub duxit: impetrato???; à Boleslao tumultuario milite, terrere Vratislaum, Boëmiae???; appropinquare ausus est. Sed ha̅c eius temeritatem Vratislaus paruo negotio repressit, fugientem???; in sequutus est vsq; in Poloniam, Seuero interim Pragense episcopo mortuo, Conradus & Otho expeditum nuncium in Poloniam mittunt, ad fratrem Iaromirium. Is celerrimè in Morauiam ad fratres suos deuectus: Coràm, quem quaeritis, adsum, inquit. At illi sago exutum: induuijs rursus sacerdotum induunt, barba???; & corona rasa, ad Vratislaum Glacium deducunt, rogantes, vt in demortui Po̅tificis locum sufficeretur. Nihil minus Vratislao placebat, quàm vt frater suus, tam vita quàm studio à religione auersus, Pontifici Seuero, diuinarum rerum sacrae???; disciplinae obseruantissimo, succederet. Prouocatur ergo ad collegium sacerdotu̅. Vratissaus Lonesium Saxonem promoueri cupiebat, sed peruicit tandem fratrum factio, tum fratris studio, tu̅ Germanici nominis odio, vt Iaromirius homo à religione alieniss. Seuero succederet, & ab Hentico III. Imp. confirmaretur. À Moguntino archiepiscopo inauguratus, Gebardi vel Gebrardi nome̅ accepit. Qui cùm Olomucensem quoq; episcopatum ambiret, & Ioannem episcopum sibi cedere nolentem verberib. affecisset, regios legatos Romam missos in itinere spoliasset, Rodolsum Cardinale̅ ad cognoscendam causam Praga̅ missum, & ob contumacia̅ à pontificatu suspendente̅, floccifecisset, quinetia̅ sacroru̅ vsum in tota Boëmia per asseclas suos sustulisset, quoad censurae vinculum à legato pontificio laxaretur, anathematis fulmine à Rodolfo percussus, Romara venit, sed causa cecidit, relegatus [2597] in coenobium, vt priuatus viueret. Non multò pòst per Mathildim, quae gratia & auctoritate apud Romanum pontificem praepollebat (quam quidem Gerardus pro cognata sua agnoscebat, quando vtipse, ita illa quoque generis sui originem ad Caesares Germanos referret) pristinum fortunae habitum à Pp. impetrauit. Dubrauius lib. 8. Henricvs, Remesiensis coenobij abbas, cùm omnia venalia cerneret, sub Gulielmo Rufo Anglorum rege emit episcopatum Nordouicensem. Post tamen delictorum eluendorum causa Romam profectus, spontè se dignirate abdicauit, traditis indumentis insignibus in manum Vrbani II. pontificis. À quo mox omnis peccati labe iam deleta, munus spretum recipere iussus est. Polyd. lib. 10. Thurstino Eboracensi mortuo, Gvlielmvs, Stephano regi Anglorum propinquitate iunctus, electus est. Sed Henricvs Murdacus monachus Cisterciensis, affirmans eam electionem vitiosam esse, ab Eugenio papa sibi impetrauit archiepiscopatum. Quem reuersum in Angliam Stephanus rex recipere noluit, nisi priùs de fide sibi seruanda iuramento praestito. Regis exemplum & ciues imitati, Gulielmi partibus, qui tum Vintoniae exulabat, magis fauebant. Indigniùs haec ferens Henricus, in tota vrbe facros cultus inhibuit. Caeterùm Eustachius regis filius fortè adueniens in vrbem, facra officia omnino celebrati pro auctoritate mandauit, reluctantes verò quoscunque sacerdotes vrbe expulit. Inter hasce turbas seniori cuidam archidiacono, à propinquis Gulielmi capto, virilia amputata sunt. Tandem Henrico post annos decem (vel, vt Polydorus habet, septem) mortuo, Gulielmo locus honoris est concessus. Gulielmus Neubrig. lib. 1. cap. 17. & Polydorus lib. 12. Imperia, Regna ambitiosè appetere, suscipere, inuadere, propagare. Regnandi libido. Regnandi libido, siquidem per se spectetur, quatenus regnum, quod non habet, quomodolibet acquirere satagit, huius est loci. Propter iniustitiam verò, cuius stimulus est ambitio, ad Iniustitiam referenda est. Eapropter eadem exempla diuersis Titulis inseruire possunt, diuerso respectis. Illud autem inprimis notandum, Regna & Imperia partim honoribus, partim diuitiijs affluere: & propterea alterutrius respectu nunc ad Ambitionem, nunc ad Auaritiam pertinere. Sed quia honor diuitijs antecellit, ne in diuersum distrahantur exempla, ea sub Ambitionis titulos singilatim distribuemus. Xenophon in Symposito [Greek words] appellat eos, qui magistratui supra modum student. Eximpla pete ex Titulo, Tyrannidem astu inuadere, fol. 1992. Indorvm exempla. Eucratides, Bactrianorum rex potentissimus, cùm Filivm suum socium regno asciuisset, ab eodem ex insidijs miserè, dum post Demetrium fugatum, Indiam???; subactam domum reuerteretur, trucidatus est: nullam aliam ob causam, quàm vt post interfectum patrem solus imperaret. Alex. ab Alexand. lib. 2. cap. 6. Assyriorvm, Medorvm, Babyloniorvm. Nemroth, Chusi F. ex stirpe Noë ortus, no̅ multò post diluuium, Babylone tyrannus fuisse perhibetur à Iosepho in primo Antiquitatum. Sacrae literae Venatorem robustum vocant, non qui feras, sed qui homines consectaretur, suo???ue imperio subijceret. Ninvs Assyriorum rex (cùm à principio rerum, gentium nationum???; imperium penes reges esset, quos ad fastigium huius maiestatis non ambitio popularis, sed spectata inter bonos moderatio prouehebat) primus omnium veterem & quasi auitum gentium morem, noua imperij cupiditate mutauit, primus bella finitimis intulit, & rudes adhuc ad refistendum populos, ad Libyae terminos vsque perdomuit: deinde cùm proxima quaeque Victoria instrumentum sequentis esset, totius Orientis populos subegit. Iustinus lib. 1. Diodorus Sic. Sabel. lib. 1. Ennead. 1. Persarvm, Parthorvm. Darius ex Parysatide duos reliquit filios, Artoxerxem (qui & Arsicas antè dictus est) & Cyrvm natu minorem. Mater magis fauebat Cyro. Vnde, vbi patre iam aegro accitus est, profectus ad aulam est à mari maxima spe, effecisse illam, vt successor regni declararetur. Etenim ratione nitebatur Parysatis speciosa, qua Xerxes fuerat vetus vsus, suggerente Demarato, Arsicam se priuato, regnanti Cyrum Dario peperisse. Non adduxit eum tamen in sente̅tiam suam, sed aetate prior est defignatus rex & nominatus Artoxerxes: Cyrus verò Lydiae satrapa & orae maritimae dux. Hic cùm animo feroci & bellorum cupidus esset, fratri insidias primùm struxit: mox ijs detectis, clàm ingenti co̅scripto exercitu, potissimùm verò XIIIM. Graecorum, duce Clearcho Spartano, ad Cunaxam, qui locus D. stadijs Babylone distat, cum fratre signis collatis, Graecorum quidem virtute hostes in fugam vertit: verùm à Mithridate Persa iaculo secundùm tempora vulneratus, vitam simul cum imperio amisit. Plutarchus in Artoxerxe, & Trogus. Diodorus Sic. libro decimoquarto, eos Eteocli & Polynici comparat, quòd ad singulare certamen vsq; prouecti sint regnandi libidine. Grauior iam aetate Artoxerxes Mnemon Persarum rex, aduertit certamen filios de regno apud amicos suos & primores habere. Siquidem aequi qui erant, censebant eum debere, vt ipse ceperat, ita relinquere praecipuum tanquam maximo natu debitum Dario regnum. Minimus natu Ochvs, qui ardenti erat & violento ingenio, habebat quidem in regia non paucos suffragatores, sed maximè sperabat interprete Atossa sorore & regis vxore, patris se voluntatem paraturum. Illam enim nuptiarum spe & obtinendi post parentis fata consortij regni ostensa obseruabat. Fuit autem fama, occultam ei stupri cum illa consuetudinem etiam viuo intercessisse patre: verùm id Arto xerxem fefellit. Mox, quò spem praecideret Ocho, ne si eadem atque Cyrus designasset, bella certamina???ue ex integro regnum suum premerent, Darium annos natum quinquaginta designauit regem, & cidarim quam vocant gestare directam ei permisit. Caeterùm cùm ex lege Persarum, quae arbitrium quiduis petendi designato & designanti potestatem concedendi liberam permittit, Aspasiam pellicem patris petijsset: eam???ue pater dedisset quidem, verùm paulò pòst eripuisset: seu Aspasiae amore permotus, seu probro se affici ducens, cum Tiribazo co̅tra patrem conspirauit: detectis pòst insidijs comprehensus, in carcere obtruncatus est. Erat iam Ochus spe celsus, quem erigebat Atossa. Caeterùm metuebat adhuc ex iustis regis filijs reliquum Ariaspem, & ex concubinis natorum Arsamem. Ariaspes, non quia aetatis praerogatiua superabat Ochum, sed ob mansuetudinem & candorem & humanitatem rex à Persis flagitabatur. Arsames verò habebatur cordatus, eum???ue patrem habere in oculis non erat clàm Ochum. Itaque vtrumque insidijs appetens, qui subdolus iuxtà & sanguinariusesset, ingenij crudelitate in Arsamen, dolo & versutia vsus est in Ariaspem. Submisit ad hunc regis eunuchos & amicos, qui assiduè minas aliquas patris & saeua dicta ei afferrent, ac statutum illi esse crudeliter & contumeliosè ipsum necare. Qui cùm haec indies indicare ei pro arcanis viderentur, ac partim deinceps, partim iamiam id exponerent regem patraturum: ita hominem perculêre, in tantámque trepidationem, consternationem & desperationem coniecerunt, vt veneno lethali parato & hausto, vitam deponeret. Intellecta rex mortis eius ratione desleuit illum, & causam suspectauit: sed quia per senectutem excutere eam & quaerere nequiuit, magis magis???ne amplexus est Arsamem, nec obscurè tulit ei inprimis fidere, atque omnia in sinu eius deponete. Vnde Ochus non protraxit rem, sed subornauit filium Tiribazi Harpatem: hoc administro illum interemit. Erat iam tum obe xactam aetatem Artoxerxes in mortem praeceps, vt paruo momento esset ad id opus, atque hac Arsamis clade oppressus, ne paulisper quide̅ durauit: verùm illicò luctu & moerore extinctus est, anno aetatis quarto & nonagesimo, Regni sexagesimosecundo. Plut. in Artoxerxe. Herodes, siue Orodes, Parthorum regnum, caeso fratre Mithridate, occupauit. Eius filius Pacorus à Ventidio Romano duce ad internecionem caesus est. Herodes audita nece filij, diu sine cibo fuit, nec aliud loquebatur, nisi Pacorum: erant enim triginta filij ex diuersis pellicibus, quarum quaelibet suum filium loco Pacori substituendum petebat. Dum Herodes deliberat, Phraates filius eum interficit, vniuersos quinetia̅ fratres suos, nec filio suo parcens, veritus, ne illum optimates sequerentur, qui sibi erant infesti. Huic M. Antonius intulit bellum, tanta confidentia, vt vnum ex filijs suis iam tnm regem Parthorum inaugurandum curarit. Verùm amoribus Cleopatrae fascinatus, nihil laude dignum praestitit. Aeneas Syluius cap. 30. Asia rex Dione. Armeniorvm. Claudio imperante Pharasmenes Iberis imperabat: frater eius Mithridates Armenijs. Radamistvs Pharasmenis filius simulata aduersus patrem discordia, tanquam nouercae odijs impar, ad patruum fugiens, primores Armeniorum ad res nouas excitat: deinde spe reconciliationis ad patrem reuertitur, paratas???ue insidias aperit. Pharasmenes bellum Mithridati indicit, causas confingens, quòd sibi aduersus regem Albanorum & Romanos noluerit opem ferre, copias???ue filio tradit. Qui subita irruptione Mithridatem campis exutum, in castellum Gorgoneas compellit, militibus & loco tutum. Caelius Pollio militibus praeerat, & cum eo centurio Casperius, viri Romani. Oppugnatur frustra castellum, sed auaritia praefecti spem hosti facit. Centurio resistit, tempus???ue paciscitur, vt ad praesidem Syriae Quadratum res referatur. Pollio impatiens, milites corrumpit, vt pacem flagitent. Compulsus Mithridates diem locum???ue foe [2598] deri accipit. Ibi mox catenae & compedes ei inijciuntur. Pharasmenes, multa graui???; veste opertos & humi proiectos, Mithridatem ac vxorem eius, filiam suam, necari iussit: filij quoque trucidati sunt, quia parentum caedibus illacrymauerant. Post cùm Teridates ope Vologesi fratris Parthorum regis Armeniam infestarat: Pharasmenes interfecto filio Radamisco, quasi proditore suo, pulsus est à Teridate, & Teridates Neronis auctoritate in regno confirmatus. Aeneas Syl. c. 39. Asiae, ex Strabone. Ivdaeorvm. Abimelech, filius Gedeonis ex concubina, interfecit septuaginta fratres super vnum lapidem, vt solus posset dominari: vno duntaxat excepto, qui fuga & pedibus salutem sibi reperit. Idem Sichimitas (quòd ab his vrbe & tribu eiectus fuisset) noctu adortus, omnes trucidauit, nulla sexus aut aetatis habita ratione: vrbem vi captam diruit, & in eius area salem sparsit pro semine. Eos verò qui spe salutis ad templa se receperant, facta ligrorum congerie, ibidem flammis & fumo necauit. Sed postea quaedam mulier cerebrum eius fregit, fragmen molae iaciens super ipsum, dum turrim obsideret. Iudicum nono. Adonias, Dauidis regis ex Hagitha concubina F. Dauide iam sene existente, currus, equites & praecursores 50. sibi comparauit, & inscio patre, Ioabi polemarchi & Abiatharis pontificis suasu, sacta fecit apud saxum Zoheleth, & regem se proclamari fecit. At consilio Nathanis prophetae Dauid Solomonem filium ex Bethsaba sacto vnctum oleo, regem fecit. Adonias supplex ad aram confugit, & placato Salomone dimissus est. 3. Regum 1. Absalon ambiens regnum patris, coepit populo adulari, & facta patris sui vituperando, se bene regnaturum iactare. 2. Regum 15. Zambri dux equitum, occidit Hela dominum suum, & regnauit post eum apud Israëlitas septem diebus. Ex 3. Reg. 10. Sellvmvs Iabis F. Zachariam regem Israëlitarum interfecit, & regnum occupauit. Verùm cùm mensem regnasset, à Manahemo Gadis F. Samaritae interfectus est Manahemi F. Phaceam Osea Elae F. interfecit, & regnum inuasit. 4. Regum 15. Baasa, Ahiae F. Issacharianus, occiso per insidias Nadabo, Israëlitarum rege, Ieroboami F. regnum occupauit, & vniuersam Ieroboami stirpem funditùs sustulit. 3. Reg. 15. Athalia, Iorami Iudaeorum regis vxor, Ochozia filio suo ò Iehu interfecto, ipsa regnandi libidine omnes nepotes suos, Ochozia filios, interfecit, vt sola rerum potiretur, & Achabi patris sui nomen (quod Iehus omnino delere conabatur, ex Domini mandato) conseruaret. Solus Ioa à Ioiada pontifice caedi ereptus est: 4. Reg. 11. Ioramvs, Iudaeorum rex à parte Iosaphato constitutus, sex fratribus oppida quaedam sortitis, vt solus regnaret, eos omnes interfecit. 4. Reg. 21. Ptolemaevs, Abubi F. imperandi libidine Simonem ducem & pontificem Iudaeorum, suum socerum, cum omni familia extinguendi consilium cepit. Itaque eum blandè in castello Doco excipiens, in conuiuio cum duobus filijs natu maioribus Matathia & Iuda interfecit, vxorem eius miris modis excarnificauit: Hyrcanum etiam natu minimum insidijs circumuenire, sed frustrà, conatus fuit. 1. Machabarorum 16. & Iosephus libro 13. cap. 15. Alexandri Iudaeorum regis filij de regno mortua matre certarunt. Aristobvlvs natu minor Hircanum, cui ex aetatis praerogatiua regnum debebatur, in templo obsedit. Mox foedere facto, ipse regnum retinuit, Hircanum priuatum viuere coëgit. At Hircanus suasu Antipatri amici ad Aretam Arabum regem confugit, eius???ue ope Aristobulum in templo obsedit. Verùm legatis ad Cn. Pompeium missis, interuentu Scauri soluta est obsidio, & coram Pompeio de regno disceptauerunt. Aristobulus autem cùm promissis non staret, & ab Illius factione Pompeius vrbe excluderetur: ipse quidem in vincula coniectus, vrbs autem à Pompeio expugnata, libertatem suam amisit, dissidijs & contentione duorum fratrum. Iosephus lib. 14 Antiq. Herodes Iudaeorum rex, duxit plures vxores: licebat enim propagandae sobolis causa pluribus vacare connubijs. Extulit itaq ue non ex vna coniuge liberos: quo accidit, vt immoderata regnandi cupiditate aemulatione???ue Ivvenes accensi, non modò ipsi non amico inter se animo essent, sed patri quoque capitales molirentur insidias. Quo senex crimine Alexandrum occidit & Aristobulum. Occidit & Antipatrum, cuius illi indicio perierant. Erat Antipater cum Archelao & Olympiade ex Samarea ortus matre, Philippus & Herodes ex Cleopatra Hierosolymis nata, atque alij plerique exalijs. Venit igitur Antipater apud patrem in suspicionem tanquam illius regno & vitae insidiaretur, cuius consilij mater & necessariorum plerique haud ignari essent. Occultè egit, vt Romam ab Augusto accerseretur. Quod cùm facilè per Pharisaeos tenuisset missus à patre est cum muneribus: quem absentem multis ille apud Augustum est criminibus insectatus. Nec praecenti scelere concentus, aliud multò atrocius adortus, venenum ad matrem ex vrbe misit, quod illa suo misceret patri. Tam dira regnandi cupiditas iuuenis animum incesserat. Id deprehensum Herodes occultum habuit, quod sit filius ex Roma reuersus. Tum iuuenis coram amicis, in quibus fuit Varus Syriae praefectus, iussus cogitati particidij causam dicere, cùm parum liquidò se purgaret, custodiae traditus arctissime???ue vinctus est. Eo interfecto, regnum per manus Archelao tradidit, nec ita multò pòst fato perijt, quum annos septem & triginta regnum tenuisset, Sabellicus lib. 1. Enneadis 7. Hierosolymitanorvm. Mortuo Fulcone, regnum Hierosolymorum suscepit Baldvinvs III. F. Barbarorum simul armis & intestino odio exagitatus. Nam cùm is inscia matre, dissuadentibus etiam patriarcha & alijs, se regem coronari fecisset, regni diuisionem ab eadem extorsit. Re deliberata, & optione accepta, rex Tyrum & Acconem vrbes maritimas occupauit, Hierosolymam & Neapolin matri gubernandas reliquit. Sed non multò pòst, instigantibus improbis, omni prouincia matrem exturbaturus, Neapolim vi expugnauit, dehinc Hierosolymam contendit. Occurrit Fulcherus pontifex, eius???ue animum lenire studuit: sed frustra. À ciuibus regia dignatione territis intromissus, arcem, quam mater tenebat, summa vi oppugnauit. Itaque Neapolitana vrbe contenta mater, Hierosolymam regni caput filio resignare fuit coacta. Tyrius. Balduinus IV. Hierosolymorum rex, Gvidonem Lusinianum, comitem Ioppensem & Ascalonitanum, cui Sibyllam sororem viduam desponsarat, regni procuratorem constituit, dum nepos Balduinus V. adolesceret. Eo autem post septem menses lento veneno sublato, mater non priùs mortem eius euulgauit, quàm ab Heraclio patriarcha Hierosolymitano Guido in regem consecratus est. Itaque eodem die & Guido rex creatus, & Balduini cadauer terrae mandatum. Gul. Tyrius. Conradvs Marchio Ferratensis, libidine regnandi laborans, Isabellam Sibyllae sororem, quae regni Hierosolymitani ius ad se spectare praedicabat, Toronio nuptam, vi compulit in suum matrimonium, se???ue Hierosolymorum regem voluit appellari. À duobus sicarijs, quos Saraceni vocant Arsacidas, trucidatus est. Ritius Neapolitanus de Regibus Hierosolymorum. Afrorvm. Ivgvrtha fratres suos Hiempsalem & Adherbalem morti dedit, vt Numidarum regno solus potiretur. Sallustius. Gilimer, Genserici quondam regis nepos, cùm regni haeredicatem, Hilderico rege viuente, immatura ac propè insana cupidine deuorasset, iniquum facinus est aggressus: quod mox ipsi vitam, Vandalis verò integrum in Africa imperium abstulit. Hildericum nanque accusauit apud Vandalos, quòd rei militaris inscitia superiore bello cladem ab Afris maximam accepisset: & quòd, legatione missa, Vandalos Iustiniano prodere voluisset: quippe cui etiam, ante quam ad Imperium perueniret, amicus, atque iucundus fuisset. Quibus rebus Vandali temerè incitati, ipsum conflata seditione corripuerunt, atque in carcerem coniecto Gilimerem substituerunt. Quod vbi Iustinianus audiuit, hominis misericordia percitus, subitò legatos ad Gilimerem misit: Quoniam stat tibi sententia regnum iniustè tenere, tibi habe. Hildericum verò ad me mitte solatium illud habiturum, quo frui poterit, qui regno suo exciderit. Quod si facere abstiteris, necessitatem nobis impones, vt foedere praeterito, quod cum Genserico sanctum habuimus, te non solùm infesto bello petamus, sed etiam poena, qua possimus, afficiamus. Ad quae Gilimer respondit: Ego regnum Hilderico nequaquam eripui, sed eo propter nouarum rerum studium à Vandalis exturbato, iure aetatis ad me translatum suscepi. Quòd si tu, soluto foedere, arma mihi inferenda statueris, dabo operam, vt vim propulsem, ac Zenonis, cui tu successisti, fidem implorem. Iustinianus itaque somnio quodam egregiam victoriam portendente in spem ab episcopo quodam erectus, totius belli summam Belisario tradidit, duci ea tempestate praeclaro, nuper post pactas cum Persis inducias ex Oriente reuerso. Is miros fortunae fauore Gilimerem victum cepit. Sigonius libro decimoseptimo Imp. occidental. Aegyptiorvm. Ex vetustis sacerdotum arcanis, qui Osiridis tempore fuerant, compertum est, Ofiridem Aegypto iustè regnantem, à Typhone fratre impio atque nefario interemtum: quem ille in sex ac viginti partes dissectum (pudendis exceptis, quae in fluuium proiecit) cuique eorum, qui secum tanti sceleris participes fuerant, partem dedit, veluti eius facinoris conscijs, & simul vt ipsos defensores custodes???ue haberet regni fidos. Isis, fratris eiusdem???ue viri mortem auxilio [2599] filij (Orus ei nomen erat) vlta, Typhone, & qui caedis conscij fuerant, interemtis, Aegyptiregnum recepit. Diodorus libro primo, capite secundo. Aegyptvs cùm regnandi libidine agitaretur, eiecit fratrem Danaum è regno, imperauit???ue post fratrem LXIIX. annis, à quo Aegyptus nomen accepit. Manethon. Vexores Aegyptius, & Tanais Scytharum rex, primi omnium procul domo inter se bellasse dicuntur, conatu???ue penè pari: hic ex Aegypto in Pontum, ex Scythia ille in Aegyptum processêre. Verùm finitimis nulla iniuria lacessitis, non imperium sibi ex ea victoria, sed victoriae laudem quaesiuêre. Amborum gesta in longissimo iacent vetustatis recessu, ac velut nube quadam obducta. Illud tamen constat, Vexorem in Pontum vsque progressum, Scytharum, quibus bellum indixerat, aduentu cognito, turpi fuga sibi consuluisse: Scythas verò Asiam inuasisse, & vectigalem fecisse, modico tributo contentos. Cuius pendendi finem primus fecit Ninus Assyriorum rex: qui rem non vmbram rei secutus, quum omnem belli fructum in eo verti arbitraretur, si quamplurimis dominari contigisset: primus omnium omneis quas armis domuit gentes, suae fecit ditionis, vir ferox, militaris gloriae cupidus, longa???ue armorum exercitatione inter finitimos potens, instituta iuncta???ue societate cum Arieo Arabiae rege, cuius opes longè inter finitimos pollebant. Sabellicus libro primo, Enneadis primae, ex Iustini libro primo. Sesostris Aegyptiorum rex, in Lybiam profectus, maiorem eius partem adhuc adolescens occupauit. Verùm rebus à se gestis elatus, adiecit animum ad imperium orbis: atque vt optata perficeret, omnium Aegyptiorum beneuolentiam sibi conciliauit. Milites, vt pro ducibus suis ad oppetendam mortem promtiores redderet, omnes beneficijs affecit: hos donauit pecunijs, alios agris, nonnullos remissione poenae. Diodorus Siculus. Ptolemaevs Phvsco, qui priùs Cyrenis regnauerat, fratris Ptolemaei cognomento Philomatoris, qui Syrio bello perijt, regnum & vxorem Cleopatram vltrò delatam adeptus, primùm omnium priuigni fautores (erat enim ex Philomatore & Cleopatra filius, qui iam puerascere coeperat) ad vnum sustulit. Inde medio nuptiarum apparatu, quo Cleopatram vxorem recipiebat, puerum ipsum in complexu matris occidit, atque ita genitalem thorum priuigni sui, ex fratre & sorore geniti, cruore respersum, rex crudelissimus conscendit. Peregrino inde milite vsus, perignobilia Alexandrinorum capita est debacchatus. Ad postremum amicis iuxtà & inimicis atrociter sublatis, Cleopatram repudiauit, eius filiam virginem, priùs tamen vitiatam, sibi matrimonio iunxit. Fecerat interim regis crudelitas ingentem Alexandriae vastitatem, Alexandrinis magna ex parte interfectis, alijs, ne interficerentur, in exilium sua sponte dilapsis. Solus igitur in tanta vrbe, quum regem se non hominum, sed vacuarum aedium cerneret, peregrinos ad se per edictum inuitare cepit. Sed mox nouo populo odiosior factus, cum filio, quem ex sorore susceperat, & vxore matris pellice occultè in exilium abijt, contracto???ue mercenario exercitu, bellum vnà sorori atque patriae infert, filium???ue maiorem natu ex Cyrenis ad se accersitum interficit. Ob eam rem eius statuae passim sunt ab Alexandrinis disiectae. Quod Cleopatrae sororis, quam repudiauerat, consilio accidisse ratus, filium, quem ex ea quoque sustulerat, sui exilij comitem necauit: eum???ue in membra diuisum, parua???ue cista inclusum, matri natali eius die iuter epulas offerri iussit. Quae tragici muneris species, non reginae tantùm, sed vniuersae etiam ciuitati peracerba & luctuosa visa est Finito orbitatis luctu, Cleopatra, quum fraterno bello premeretur, ad Demetrium Nicatorem generum, Syriae regem sese contulit, auxilium implorans. Demetrio fraude Zebennae Aegyptij interfecto, Zebenna Physconis auctoritate regnum adeptus, Alexandri nomen assumsit, regno???ue tumens, Physconem, per quem ad regni fastigium fuerat euectus, ludibrio habebat. Qua ille ingratitudine commotus, reconciliata sororis gratia, Antiochum Gryphum Demetrij F. Aegyptijs instructum auxilijs, in Syriam mittit. Ad cuius actessum Alexander subita populorum defectione destitutus, Antiochiam perfugit. Vbi pecuniae inops quum non esset vnde stipendium solueret, ex templo Iouis auream sustulit Victoriam, canillatus sibi à Ioue victoriam commodari. Paucis inde interiectis diebus, quum Iouis aureum simulacrum immensi ponderis conuelli iussisset, subito oppidanorum incursu vrbe eijcitur. Foeda inde tempestate orta, à comitibus destitutus, in latrones incidit, à quibus captus, & ad Gryphum perductus, eius iussu interficitur, quum iam annos quatuor regno esset in Syria potitus. Physcon vita decedens, regnum vxori & alteri filiorum, quem ipsa legeret, reliquit. Quae quum in minorem natu pronior esset, maiorem tamen iussu populi legere coacta est. Erant huic duae filiae, maior natu Seleuce, & altera Cleopatra, quam maiori filio iam antè matrimonio locatam, bene???ue conuenientem, priusquam ille regnum daret, repudiare coêgit, ac Seleucem ducere. Nec ita multò, pòst Cleopatra, quae matris iniuria passa fuerat repudium, ambobus infesta, Antiocho Cyricoeno fratri Gryphi in Syria nupsit. Iosephus Cyzicenum pro Cyricoeno scribit, horúmque dissidijs factum, vt Hircanus tertius, Iudaeorum dux sese recolligendi, & Macedonum iugum excutiendi otium habuerit, libro decimotertio, capite decimoseptimo Antiq. Et no Cleopatra nudum nomen coniugis secum afferret, Cyprium exercitum ad res nouas solliciratum, velut dotalem ad maritum traxit. Quibus copijs auctus Cyricoenus, cum fratte Antiocho Grypho Syriae rege acie dimicauit, victus???ue praelio, Antiochiam, vbi vxor erat Cleopatra, aufugit. Nec ita multò pòst Antiochia à Grypho capitur, Gryphina Gryphi vxor, quae & ipsa ex eodem erat Physcone genita, quo & Cleopatra, sororem ad supplicium requisiuit: quòd & inuita matre ex Aegypto profecta, Cyricoeno velut regni aemula nupsisset, eum???ue aduersus se & Gryphum maritum suum hostiliter instruxisset. Illa infestum sororis animum verita, in templum profugerat. vbi Gryphinae iussu interfecta est, Grypho frustra. reclamante, ne in cognatum sanguinem saeuiret, à quo omnia belli iura abstinerent. Praecisae sunt Cleopatrae manus à militibus, quae deae simulacrum complexum habebant. Ipsa violatum numen in tanti sceleris vltionem inuocans concidit, breui???ue vltio secuta est. Cyricoenus altero praelij congressu, Victor Gryphinae sanguine vxoris manibus parentauit. Erant???ue res Syriae in hoc motu, quum Cleopatra Ptolemaei mater, Alexandrini regni otium turbauit, quippe quae filium regni socium dedignata, Seleuce eius matrimonio abducta, quum ex ea iam duos extulisset filios, in exilium egit, minore filio in regnum constituto: nec contenta illius exilio, absentem bello insectatur. Erat tum Ptolemaeus in Cypro insula, vnde maternis eiectus armis, ad Cyricoenum se co̅tulit. Cleopatra interfecto sui exercitus duce, qui ex Cypro filium incolumem abire passus fuerat, adeò Alexandrum alterum filium, cui diadema imposuerat, terruit, vr & ipse spontè regno cesserit. Illa verita, ne si Cyricoenus Syria potiretur, in Ptolemaei filij gratiam sibi bellum inferret, Gryphum magnis iuuit auxilijs, transmissa eidem filia Seleuce, quam ille sibi matrimonio iungeret. Ipsa quum Alexandro filio in regnum per legatos restituto, capitales moliretur insidias, ab eo est interfecta, digna mulier tali vitae exitu, quae matrem thoro expulit, filias alterno fratrum matrimonio viduas fecit, natorum alterum extorrem eiecit, eiectum hostiliter fuit persecuta, alteriademto regno exitium machinari fuit ausa. Sed nec Alexandro materna caedes inulta fuit. Alexandrini, vbi primùm constitit Cleopatram eius opera interfectam, in exilium egerunt, maiore fratre, qui cum Cyricoeno erat, in Aegyptum reuocato, laudata eius pierate, qui nec cum matre bellare voluisset, nec regnum à fratre repetere. Sabellicus libro primo, Enneadis sextae. Saladinus Aegypti Sultanus, Christianorum terror (in cuius funere, signifer qui in praelijs ei esse consueuerat, praetulit lancea sub limem interiorem illius tunicam, clamitans. Illud vnum ex domitore Orientis restare) nouem filios reliquit. Eos Saphadinvs patruus omnes necauit, praeter vnum & ipsum nomine Saphadinum Halapiae Sultanum, fide virtute???ue paternorum amicorum tutum à patrui insidijs. Ex Saphadino patruo nati filij Meledinus Aegyptiorum, ac Coradinus idem Damasci & Hierosolymorum Sultani. Aemilius libro sexto. Graecorvm. Oedipus, occiso Laio patre, Iocastam matrem vxorem nescius sumsit, quatuor???ue ex ea genuit liberos, Eteoclem, Polynicem, Antigonem, & Ismenem. Hi cùm ad aetatem peruenissent, patris incestu cognito, Oedipum coêgerunt ob dedecus non egredi domum. Ipsi sumto regno foedere inuicem sanxerunt, vt singuli alternis annis imperarent: primus???ue imperij annus Eteocli cederet, maiori natu. Is acto anno petenti ex foedere renuit tradere regnum fratri. Cùm Argos confugisset, & iam filiam ei nuptum dedisset, Adrastus rex, Etheoclis fratris accersitu, post Oedipi mortem Thebas reuertit. Orto verò de Imperio cum fratre dissidio, iterum exulauit: fretus???ue soceri opibus, dum regnum conatur recipere, exercitum quidem perdidit: congressi verò ex prouocatione singulari certamine fratres ambo, mutuis confecti vulneribus ceciderunt. Diodorus libro quarto, capite sexto: & Pausanias in Boeoticis. Eurip. in Phoenissis, Eteoclem haec facit loquentem matri Iocastae: [Greek words]
|| [2600]
[Greek words]. Ego nihil, ô mater, celans fateor: per astra ascenderem ad Solis exortus, & terram infrà, potis existens efficere haec, deorum maximam vt haberem tyrannidem. Hoc igitur tam commodum, ô mater nolo alij co̅cedere potiùs, quàm seruare mihi. Timiditas enim est, hoc quod maius si quis amittit, & quod minus est capit. Quare adueniat mihi ignis, adueniant enses, coniungite equos, campos implete curribus, quoniam non concedam huic meam tyranidem. Sienim iniustè facere oportet, imperium propter potissimùm ius violandum est: aliàs pium esse conuenit. Quà Argis in Epidauriorum agrum iter est, ad dexteram aedificium surgit pyramidis forma. In eo scuta, ea figura, qua sunt Argolici clypei Proetvs & Acrisivs fratres, Abantis filij pugnam de regno aequo marte commisêre, qua Argis in Epidamiorum agrum iter est. Sed pacem postea inter eos conciliatam, memorant, quòd neutrius satis firmum sine alterius opibus esse posset imperium. Pausanias in Corinthiacis. Polycrates Samsorum tyrannus, Pantagnotum & Sylosontem fraters, alterum interfecit, minorem natu regno expulit, vt solus rerum potiretur. Hic primus extitit Graecorum, secundùm Minoëm (& si quis Minoë prior maris imperio potitus est, vel in animum induxit vt mari potiretur) qui conceperit spem Ioniae atque insulis dominandi. Verùm insidijs ab Oroete Sardium praefecto circumuentus, cruci fuit affixus. Herod. libro tertio. Nicocles Eunuchus Euagoram regem Cypri dolo malo occidit, & Salaminiorum regnum sibi subegit. Diod. libro decimoquinto. Hermias eunuchus, trapezitae cuiusdam famulus, Athenas profectus, Platonem Aristorelem???ue audiuit, & domum reuersus, cum domino suo Atarnenses & Assenses subegit, & illis simul cum domino imperauit. Eo mortuo solus imperio potitus, Aristotelem & Xenocratem ad se accersiuit: Aristoteli etiam fratris filiam vxorem dedit. Memnon Rhodius, simulate amicitia, eum ad se vocatum comprehendit, & ad regem Persarum misit, vbi vitam suspendio finiuit. Aeneas Syl. c. 72. Asiae, ex Strabone. Archelaum, Macedoniae tyrannum (sic enim eum Plato nominat, non regem) amasius ipsius Cratevas, qui non minùs imperium deperibat, quàm tyrannus amasium, interfecit, ea spe, quòd credebat se tyrannum beatum???ue in posterum fore. Atqui cùm vix tres aut quatuor dies imperium tenuisset, ipse rursus ab alijs per insidias circumuentus & occisus est. Arthelaum tradunt ei despondisse vnam ex filiabus: quam cùm alij elocasset, indignatione commotus Archelaum occiderit. Aelianus de Var. hist. lib. 8. Lysias Tarsensis, Epicureus philosophus à ciuibus [Greek words] est, Herculis sacerdos electus, tyrannidem inuasit. Veste siquidem purpurea, albo???ue colore distincta indutus, sumtuosa???ue chlamyde circumiecta, ac calceos habens albos Laconicos, turn laurea corona aurea coronatus, diuitum opes pauperibus impertiebatur, eos???ue interficiebat, qui eas tradere nolebant. Huiusmodi sunt duces ij,. qui à philosophia proficiscuntur: de quibus Demo chares inquit, & Crates, velut ex satureia nemo lanceam conficere poterit, ita ex Socrate nullus strenuum militem. Athen. lib. 5. c. 11. Aristion itidem Epicureus ab Archelao Mithridatis praefecto missus Athenas cum praesidio, tyrannidem occupauit, eámque crudelissimè exercuit. Sabellicus libro tertio, Enneadis sextae. Diodorvs Adramyttenus, relictis ideis Platonicis, ad simulacra conuersus, non summi boni, sed extremi mali, ad tyrannidem scilicet, bello Mithridatico, vt regi gratify caretur, ciuium consilium deleuit. Mithridate mortuo, turpiter & obstinatè perijt. Strabo lib. 13. Chaeron Pelleneus, Platonis & Xenocratis schola relicta, tyrannus suae partis factus est crudelissimus. Athenaeus lib. 11. capite vltimo. Cleomenes Leonidae F. rex Spartanus, cùm tyrannidem patriae inuasisset, & remoto Senatu, Patronomos, hoc est, patriarum legum auctores, substituisset, iam???ue totius Graeciae imperium animo concepisset: Achaeis bellum intulit. Ab Arato autem Sicyonio & Antigono rege victus, in Aegyptum confugit, vbi sibi mortem consciuit. Lacedaemonijs libertas restituta fuit ab Antigono. Pausanias in Corinthiacis. Communi Graecis pace per Antalcidam constituta, ad quam omnes vrbes accepta communibus suffragijs liberè viuendi potestate, praesidia sua amouerant: Lacedaemonii dominandi cupidiores, pacem eam quasi graue sibi onus diutiùs non sustinebant, sed Graeciae principatum denuò affectantes, primùm quidem oppida infimiora sibi subiecerunt, postea celebriores quoque vrbes expugnatas subegerunt, nondum annis duobus communi seruato foedere. Mantineensibus ergo vicinis, illorum incrementum ob publicam pacem metuentes, missis legatis praeceperunt, vt migrarent in antiquos suos quinq; pagos, ex quibus iam olim Mantineam commigrarant. Nemine verò obtemperante, vrbem obsidione cingunt. Ibi Mantineenses, missa Athenas legatione, opem sibi ferri petierunt. Atheniensibus autem nolentibus communia foedera violare, soli ipsi obsidionem eam sustinentes, magnis viribus hostem propulsabant. Instante verò hyeme, & flumine imbribus aucto, Lacedaemonij intercepto fluminis cursu magno aggere, in vrbem fluuium deriuarunt, ita vt omnis propè locus stagnaret. Vnde magna Mantineenses angustia pressi, vrbem Lacedaemonijs tradere coacti sunt. Qui non aliud malum Mantineensibus intulerunt, nisi quòd in antiquos vicos migrare eis praeceperunt. Eodem tempore Lacedaemoniorum reges multùm inuicem moribus & studijs differebant. Agesipolis etenim pacis valde studiosus, vir iustus & prudens, aiebat iusiurandum esse seruandum, nec Graecos contra communia foedera in seruitutem tradendos esse: ignominiosum enim Spartae fore respondebat, si cùm eos, qui in Asia essent, Graecos liberos à Persis fecissent, nunc ipsimet contra Graeciae vrbes aliquid molirentur, quarum tamen libertatem asserturos se in communibus foederibus iurassent. Agesilaus autem natura inquietior, belli studiosus, Graecorum imperio inhiabat. Cùm animaduertissent ergo multas in Boeotia vrbes esse, nec non viros eam inhabitantes genere & fortitudine claros: praeterea Thebas antiquam suam existimationem retinere, quae in vniuersum esset quasi totius Boeotiae propugnaculum & arx munitissima: verebantur, ne quando occasione ipsis data, imperium affectarent. Vnde praefectis hinc inde suis Spartani clandestinis literis nunciauerunt, vt si quando occasio se eis offerret, Cadmeam inuaderent. Itaque Phoebidas Spartanus exercitum aduersus Olynthios ducens, Cadmeam occupauit, & Thebanis victis, clarissimos quidem in exilium misit, reliquis praesidium impo suit. Lacedaemonij ob factum illud malè à Graecis audientes, Phoebidam quidem pecunia multarunt, praesidium verò Thebis reliquerunt. XLV. Pelopidae ductu exules in vrbem rediêre, Lacedaemoniorum partibus fauentes tyrannos trucidauêre, Cadmeam Atheniensium auxilio eiectis Spartanis recepêre. Athenienses missis ad vrbes hinc inde à Lacedaemonijs antè oppressas, legatis, hortabantur eas, vt magno studio communi libertati vindicandae incumberent. Defecerunt Chij & Byzantij, Rhodij & Mitylenaei: nec non aliorum insulanorum quidam. Conuenit inter eos, vt locus is, in quo consiliarij conuenirent, Athenis esset. Ex aequo tamen ciuitati cuilibet, siue magnae siue paruae, suffragium suum liberum esse debere. Praeterea omnes ciuitates suis quidem proprijs legibus vti, ad Athenienses tamen, tanquam ad caput, referre debere. LXX. ciuitates foedere se Atheniensibus coniunxerunt. Quapropter magis ac magis Atheniensium potentia aucta, Lacedaemoniorum contrà diminuta est. Interea cùm Sphodriadas Spartanus Piraeum occupare noctu tentasset, insidijs detectis, cùm eum Spartani dedere nollent: Athenienses communibus suffragijs decreuêre, pacem sub Antalcida factam à Spartanis violatam esse. Volentes insuper bellum eis inferred, duces sibi clarissimos elegerunt tres viros ciuium omnium spectatissimos, Timotheum, Chabriam, & Callistratum. Quorum Chabrias Pollim Lacedaemoniorum nauarchum ad Naxum ingenti praelio fudit, victoria nauali prima, quae post Peloponnesiacum bellum Atheniensibus contigerit. Nam ea quae ad Cnidum contigit, regia classe, duce Conone, parta est. Lacedaemonij cum ingenti exercitu aduersus Thebanos profecti, cùm eos certare pro libertate coëgissent, magnam cladem passi sunt. Primùm enim in Leuctris grauiter afflicti, multos ciuium suoru̅ amiserunt, inter quos & ipse rex Cleombrotus occubuit. Postea verò ad Mantineam nauibus delati, prorsus perierunt, & imperio suo, cùm minimè putassent, exciderunt, Thebani rerum potiti sunt. Sic enim solet fortuna superbos praeter opinionem deijcere, & docere, non nimiùm esse mortalibus rebus fidendum. Diodorus libro decimoquinto. Dionysivs senior, pulsis Sicilia Carthaginensibus, occupato???ue totius insulae imperio, quum graue otium regno suo, periculosam???ue desidiam opinaretur tanti exercitus: ne remollirentur animi, sed laborum assi duitate augesceret mentis vigor, Italiae principatum affectare cepit: protinus???ue traiectis copijs, in Graecos, qui oram incolerent, grassari adortus est: illis???ue mira felicitate iugum subactis ferre, vlteriora semper appetere pergebat. Breui???ue profecisset multùm, ni irruentibus in insulam Carthaginensibus reuocatus, insidijs denique suorum impetitus, occubuisset. Caelius lib. 22. cap. 17. Antiquarum Lect. Cùm Babylone Alexander Magnus animam egisset, Dvces eius adeò per seditionem de regno conten derunt, vt Ale [2601] xander, qui antea Iouis filium se esse iactarat, per triginta dies sepulturae expers manserit: cuius tamen vel abiectissimi quique (natura mortuis terram concedente) compotes fieri solent. Aelianus libro duodecimo de Varia historia. Requirebant illi animo, Ecquis Macedonum tanti imperij dignus esset successione? Erant qui regnum Herculi, quem Alexander ex Barsine conceperat, quoad pupillares esset annos egressus, asseruandum censerent. Alij Roxanes partum expectandum dicere, quae praegnans ex eo relicta erat. Nonnulli Perdicae, qui praefectus erat equitum, regnum decernebant, cui oculis requisito moriens Alexander anulum, quo res Imperij obsignabat, tradidisset. Quidam ad ipsos duces regni administrationem relegabant, qui de summa rei circa Alexandri sellam in medium consultarent. Sed quum in varijs voluntatibus plures regem vellent, post multas altercationes, Arideus Alexandri frater, ex Philippo & Thessala matre genitus, vt in regia stirpe imperij fastigium maneret. Meleagro peditum praefecto sententiam dicente, rex declaratus est. Peditibus inde cum impetu curiam irrumpentibus, equites Perdicae ductu vrbe excesserunt, orta???ue hinc prima inter Macedones seditio. Caeterùm ducibus inter se reconciliatis, Arideo regnum stabiliri cepit, Philippus???ue, vt grauior militibus esset, pro Arideo à suis est appellatus. Imperij administratio ita inter primores diuisa, vt alij ducum alias praesidio prouincias obtinerent: Ptolemaeus Arabiam, Äegyptum, & Aphricae gentes tueretur: Philotae Cilicia data est: Syria &: Phoenices Laomedonti Mitylenaeo. Antigono maior Phrygia cessit. Lycia & Pamphylia Learcho, Cassandro Caria, Lydia Menandro, Hellespontus cum minori Phrygia Leonato. Eumenes Cappadociam cum Paphlagonia sortitus. Platon Mediam. Thraces Lysimachus, & cum his Ponticas gentes Thraciae finitimas. Parapamenos & fines Caucasi montis Axiarches tenuit, Dracas Scatanor. Amyntas Bactryanos, Nicanor Parthos, Philippus Hyrcanos, Armenios Phartaphates, Neoptolemus Persas, Peucestes Babylonios. Archelaus Mesopotamiam. Graeciae & Macedoniae regnum Antipater vt antea prouinciam haberet. Quidam alij aliarum ius gentium obtinere sunt iussi, earum praesertim quas ab Alexandro accepissent. Decretum ad haec, vt Perdicas cum rege esset, copijs???ue praeficeretur, quae cum rege assi duè essent: Seleucus in castris tribunus esset: Cassander Antipatri filius regis stipatoribus praesideret. Tunc tandem Alexandri corpus, quod iam septimum diem iacuerat, sepeliuêre. Sabellicus libro sexto, Enneadis quartae. Cassander Antipatri F. dux Europae constitutus donec Alexander Roxanae ex Alexandro Magno F. adoleuisset, audiens in Macedonia rumores à quibusdam dissipari, producendum esse ex custodia puerum, patrium???ue regnum ei tradendum: metuens sibimetipsi, imperauit Glauciae praefecto pueri custodiae, vt Roxanam & puerum necaret, & corpora occultaret, factum???ue alteri nemini enunciaret. Cùm ille imperata fecisset, Cassander & Lysimachus cui Thracia, & Ptolemaeus, cui Aegyptus obtigerat, item???ue Antigonus, cui Asia, liberati sunt, imminente eis à rege Alexandro metu. Cùm enim nullus iam esset qui imperio succederet, deinceps eorum quisque qui gentibus aut ciuitatibus imperabant, regias spes alebat, & subiectam sibi regionem tanquam ferro partum regnum sic habebat. Ergo varijs postea praelijs inter se contenderunt. Antigonus tamen hoc ipso summè laudandus, quòd Graecos in libertatem per filium Demetrium asserere vnicè studuerit, id???ue effectum dedisset, nisi caeteri reges conspiratione facta, & Graecis libertatem, & Antigono vitam eripuissent. Diod. lib. 18. 19. & 20. Postquam defuncto Cassandro filius eius stirpis maximus, cùm haud diu tenuisset regnum Macedonum, decessit: reliqui duo Antipater & Alexander inter se dissederunt. Quorum ille matrem trucidauit Thessalonicam, hic socios euocauit, ex Epyro Pyrrhum, ex Peloponneso Demetrium Poliorcetem. Pyrrhus autem maturauit venire: qui magna parte ablata Macedoniae auxilij mercede, formidabilis iam Alexandro erat vicinus. Vbi verò Demetrius literis acceptis cum exercitu ad fuit: multò hunc magis ex dignitate & auctoritate formidans ad olescens, processit ei ad Dion obuiam: atque illum quidem salutauit comiter???ue accepit: sed res suas negauit iam praesentiam eius requirere. Hinc mutuae inter eos extitêre suspicions, pergenti???ue ad coenam, cùm esset ab adolescente inuitatus Demetrius, indicat non nemo insidias, caedem ei inter pocula parari. Ille nihil attonitus, verùm iter sum minùs maturans, imperauit ducibus suis, vt copias in armis tenerent: comitibus???ue ac ministries, quotquot eum sequebantur (erant hi longè quàm Alexandri plures) vt in triclinium comitarentur se, ibi???ue dum exurgeret, remanerent. Hoc veriti. Alexandri ministri, non fuerunt ausi eum aggredi. Demetrius autem corpus suum simulans ad compotationem non esse comparatum, citò est digressus. Postridie iussit vasa conclamari, noua negotia sibi ferens oblata: orauit???ue Alexandrum, vt de maturiore abitu ignosceret sibi: aliàs, vbi vacairet, futurum se cum eo diutiús. Gauisus est Alexander non infensum, sed vltrò ex ditione sua illum digredi, atque in Thessaliam vsque est eum prosecutus. Vt ventum est Larissam, iterum alter alterum molientes inuicem insidias inuitauerunt ad conuiuia, quod Alexandrum maximè fecit Demetrio opportunum. Nam cùm cauere sibi nollet, ne cauere vicissim doceret illum: dum cunctatur efficere, ne ille euadat: insidijs, quas machinabatur, est occupatus. Quippe ad coenam vocatus, venit ad Demetrium. Vt hic media coena surrexit: trepidus Alexander vnà surrexit, & vestigijs eum ad fores secutus est. Vt ergo peruenit Demetrius ad fores, vbi stipatores eius stabant, hoc solum locutus: Caede sequentem: egressus est. Alexander verò ab ijs est trucidatus, vna???ue qui opem ferebant amici eius: quorum vnum, dum obtrunearetur, referunt dixisse, vno die Demetrium ipsos anteuertisse. Tumultum nox, qualem verisimile est, habuit. Vbi diluxit, consternatis Macedonibus & Demetrij formidantibus copias: cùm nullus oblatus est terror, & Demetrius misit ad illos, alloqui eos quaerens, & factum purgare redijt is animus, statuerunt???; recipere eum benigné. Vt venit, non eguit prolixa oratione: sed quòd Antipatrum odissent matris parricidam, neque haberent prae manibus meliorem, regem illum Macedonum appellauerunt, receptum???ue deduxerunt in Macedoniam. Nec abhorruerunt, qui domi erant, Macedones ab hac mutatione, memores semper Cassandri scelerum, quae in Alexandrum admiserat defunctum, & proinde liberis eius infesti. Plutarchus in Demetrio. Pyrrhvs Epirotarum rex cupiditate absentium amittit praesentia. Vide Tit. Duces, Reges, Imperatores fortes. Neoptolemvs & Pyrrhvs, aequato imperio Molossis imperabant. Neoptolemus consortis impatiens, per Gelonem amicum insidias struxit Pyrrho: eas???; progressum habere ratus, detexit amicis. atque cùm comessaret aliquando apud sororem Cadmiam, effutijt, quid pararetur, neminem ratus verba excipere. Nullus enim aderat alius, quàm Samonis, qui gregibus & armentis Neoptolemi praeerat, vxor Phaenarete. Ea ad parietem auersa iacebat in lecto, videbatur???ue dormire. Quae cùm omnia clàm excepisset, profecta postridie ad vxorem Pyrrhi Antigonen, denudauit ei cuncta, quae Neoptolemum audiuisset sorori dicentem. Ea re ad Pyrrhum delata, in sacrificio inuitatum ad coenam peremit Neoptolemum, cùm primores Epirotarum sentiret sui cupidos: qui adhortabantur eum, vt explicaret se à Neoptolemo, neque portione regni defungeretur modica: sed vt ingenium sequeretur suum, & res maiores capesseret, atque oblata simul hac suspicione praeuerteret opprimere Neoptolemum. Plutarchus in Pyrr. Ptolemaevs Ceraunus Macedoniae rex, Arsinoë sorori suae insidiatus, filios, quos illa ex Lysimacho fuerat enixa, sustulit, ipsam???ue Cassandriae vrbis possessione priuauit. Quod scelus vt aliquanto co̅modiùs conficeret, sororis nuptias primò ambire cepit. Abnuere Arsinoë id matrimonium, vt quae nullam fratri haberet fidem, magis filijs quàm sibi time̅s, cum quibus se illa in Cassandria vrbe continebat. Demùm vltimis execrationibus apud simulacra & puluinaria deorum interpositis, sincera side ipsius nuptias sibi deposcere, velle se cum filijs eius regni consortium iungere, ipsam???ue reginam appellare, neque se aliam vxorem, neque alios liberos, quàm ex ea sublaturum: Arsinoë in spem magni connubij futurae???ue concordiae adducta, cum fratre venit in colloquium. Ibi quum Ptolemaei vultus & blandientes oculi non minorem fidem quàm iusiurandum pollicerentur, frustra filio identidem reclamante, matrem???; fraternae fraudis admonente: nuptiae regali apparatu multa???ue laetitia celebrantur. Ptolemaeus vocato ad concionem exercitu, sororis capiti diadema imposuit, ipsam???ue reginam appellabat. Quo nomine in laetitiam effusa, quia appellationem, quam morte prioris mariti amiserat, recepisset, vltrò virum in vrbem suam Cassandriam inuitat: cuius potiundae cupiditate, omnia dolo malo à rege fiebant. Praegressa igitur Arsinoë, diem festum vrbi in fratris & mariti adue̅tum indicit: domos, templa, vias, festa iubet fronde exornari, aras passim???; hostias disponi, filios???ue adhaec, Lysimachum sexdecim annos natum, Philippum triennio minorem, vtrunque forma insignem, coronatos, auunculo eidem???ue & vitrico, iubet ire obuiam. Eos Ptolemaeus ad caelandam fraudem multa hilaritate complexus, diu osculis fatigat. Mox vrbem ingressus, arcem illicò occupari iubet, pueros???ue vnà interfici. Qui cùm ad matrem visis percussoribus confugissent, in eius gremio & complexu obtruncati sunt: Arsinoë interim proclamante, quòd tantum nefas nubendo, aut post nuptias contraxisset, suum???ue corpus percussoribus obijciente, vt filios protegeret. His crudeliter interfectis, ipsa conscissa veste duabus duntaxat ancillis comitata, in Samothraciam concessit, eò miserior quòd cum fi lijs mori non licuisset. Furiae domesticorum scelerum vltricibus Gallorum copijs infandum caput obiecêre. Quod vt stultiùs pexiret, XX. Dardanorum millia per legatos in auxilium mis [2602] sa repudiauit, actum de Macedonia dicens, si quum totum Orientem eius terrae viri domuissent, Dardanorum barbara ope ad se tuendos indigerent. Habere se filios eorum, qui cum Alexandro maiorem terrarum partem armis subegissent. Venerunt interim à Belgio Gallorum duce legati ad Ptolemaeum pacem pollicentes, si eam certo auri pondere redimeret. Tum ille, audientibus legatis, testatus est, meru perculsos pacem à se petere: quam se Gallis haud quidem daturum respondit, nisi armis traditis suos sibi regulos obsides dedissent. Riserunt Galli vanam hominis fiduciam, paucis???; interiectis diebus commisso praelio, Ptolemaeus multis vulneribus confossus viuus capitur. Ipsius inde caput busto ademtum atque hastae affixum Galli tota acie ad hostium terrorem circumtulerunt. Macedones & ipsi ad vnum propemodum caesi. Sabell. lib. 8. Ennead. 4. Demetrivs Soter, Seleuci F. Roma profugus, vbi obses fuerat, Tripoli occupata, Antiochum Eupatorem patruelem suu̅, Epiphanis F. astu circumuentum, cum Lysia duce clarissimo interfecit, & regnum inuasit. Iosephus libro 12. cap. 16. ex 1. Machab. 7. Philippus Demetrij F. Macedonum rex, duos habuit filios. Demetrius minor natu legitimo???ue thoro ortus, patrem liniamento oris totum referebat. Contrà Persevs ex pellice, & quia vulgato corpore genitus, nullam certi patris notam prae se ferebat. Magno itaque Macedonum consensu Demetrio regni successio debebatur. Accedebat & fauor Rom. Po. cui erat ille quàm charissimus (diu enim Romae obses fuerat) frequentior???ue cum legatis erat quàm cum patre, vt appareret vix integrum illi futurum, vtrum duorum post se regnare vellet. Ea res quantum sollicitudinis Perseo iniecit, tantum illi apud patrem peperit odij. Ergo falsis criminibus apud patrem circurouenit Demetrium Perseus, sic vt ille metu infidiarum ad Rom. fugam moliens, & è fuga retractus, patris nefarij iussu ex Astreo Heracleam ad solenne conuiuium à Dida vocatus, cui id negotium datum erat à rege, in coena imprudens venenum hauserit. Poculo epoto sensit extemplò vim veneni, obortis???ue mox paulò doloribus, quum in cubiculum se recepisset, patris crudelitatem, fratris parricidium, & Didae scelus incusans, à Tyrsi Stubareo & Betreo Alexandro ad eum ingressis, tapetibus in faciem iniectis, occluso spiritu necatus est, quum annum vitae ageret quintum & vigesimum, quinque annis minor Perseo. Nec multum inde temporis intercessit, quu̅ Philippus rex animi aegritudine confectus, quòd Demetrium filium falsis criminibus oppressum temerè necasset, cerneret???; Perseum sublato aemulo contumaciorem in se factum, quippe qui non solùm haeredem, sed regem iam apertè ageret, capitales???ue patri moliretur insidias, iam superstitis quoque filij necem aliquanto iustiùs animo meditabatur, quum fatali est morte praeuentus. Satis constat sub id tempus quo vita decessit, in animo habuisse, Perseo sublato, Antigonum successorem regni sibi sub stituere. Perseus, qui bellum à Philippo patre magna ex parte comparatum acceperat, vt infesto erat animo in Romanos, iam inde ex quo regnare cepit, ad id exequendum totam mentem & animum adiecit. Nec priùs destitit, quàm à L. Paulo Aemilio captus, regnum, & in carcere vitam amisit, dignas parricidio poenas luens. Sabellicus lib. 8. Ennead. 5. ex plut. Aemilio. Ioannes, Cypri rex, Iacobum nothum impera̅di cupidissimum vxoris Helenae suasu sacris initiauit: ne Caelotae vnicae F. cui post mortem regnumlegarat, & Lodouico Sabaudiae ducis filio coniugarat, obesse posset. Post excessum parentum Lodouicus in regnum excipitur. Iacobvs cum delectà nobilium manu ad Soldanum Alexandriam confugit. Acceptis Alexandriae regis insignibus, cum instructa classe in Cyprum redijt: exacta???ue Carlota Lodouico???ue, & recepta à Genuensibus Famagusta, pacato regno potitus est. Marci Cornarij filiam, multò pòst tempore, à Veneto Senatu adoptatam, vxorem duxit. Eam cum posthumo haredem esse iussit, cùm ventris profluuio diem obiret. Ex testamento vtrunque Senatui co̅mendauit, Posthumo paruulo sublato, regnum haereditario iure in Venetorum potestatem recidit. Bonfinius lib. 8. Decad. 3. Romanorvm regvm. Inter Romvlvm & Remvm parum ab initio conuenit, quo potissimùm loco noua statuerentur moenia. Praeferebat Romulus Palatij sedem, vt amborum altricem: Remus triginta procul inde stadia tumulum ceperat, Tyberi propinquum, mansit???ue ipsi loco ab re nomen, Remoria???ue est dicta. Demùm eò est decursum, vt rem omnem materno auo Numitori permitterent. Is vt deos consulerent, auctor ambobus fuit: irent, & vterque suo templó sedens, eodem tempore captarent auguria, atque vtri meliores aues apparuissent, is caperet locum, nomen???ue vrbi darent. Sacris igitur, vt ritè omnia fierent, perpetratis. Romulus palatium, Auentinum Remus occupant. Sex continuò vultures praepeti volatu sese Remo offerunt, quibus laetus ille confestim Romulo iubet augurium nunciari, eum???ue ad se venire. Sed dum fortè res ad Romulum perfertur, ecce duodecim illi vultures occurrunt. Tum orta inter duces contentione, quum hic auium numero, ille tempore regnum ad se traheret, nec aetas vllum faceret inter eos discrimen, vt hic pudore aut ille alteri cederet, vtraque multitudo regem suum salutat ducem. Oritur ex altercatione iurgium, ex iurgio certamen, animis???ue ira accensis, velut diuersae inter se acies hostiliter confligunt. Ibi Remus media turba temerè ictus concidit. Dionysius parum integra fide Romulum à principio egisse existimat, qui nullo adhuc captato augurio, regni cupidus miserit, qui fratrem ad se accerserent, velut continuò sibi aues augurium fecissent: quum interim Remus quas ipse obseruasset, ijs, qui ad se missi fuerant, ostendisset aues. Sed quum in Palatium venisset, rogatus ab eo Romulus, Ecquod tam citò auguriu̅ obseruasset? aliquandiu incertus ille, quid ad ea responderet, haesitauerit, ac vix demùm duodecim ostendisse vultures, qui post Remi accessum templum fuerant ingressi, atque ex ea fraude ait contentionem primò, inde praelium inter duces ortum, quo saucius Remus occubuerit. Sabel. lib. 2. Ennead. 2. Aliter Plutarchus. Detecta, inquit, fraude, Remus dolore motus, Romuli, cùm fossam duceret, qua muro amplecti vrbem statuerat, designationem partim ludibrio habuit, partim interpellauit. Postremò cùmeam tra̅siliret, caesum eo loco esse, auctores sunt quidam Romuli manu, alij Celeris, qui sodalis erat Romuli. Eo in certamine Faustulus quoque & Plistinus Faustuli frater, quem socium in educendo Romulo Faustulum habuisse scribunt, cecidêre. Celer in Hetruriam exulatum iuit. Ab eo veloces, vocant Romani Celeres. Plut. in Romulo. Romvlvs T. Tatium, quem ex Sabinis reconciliatum, regni consortem acceperat, vt quidam volunt, interimi permisit. Etenim familiares quidam Tatij & propinqui, anno eius regni quinto, Laurentum legatos, in quos proficiscentes Roma̅, inciderant in itinere, spoliare sunt aggressi, quos repugnantes & se defendentes obtruncauerunt. Romulus facinoro perpetrato tam atroci, confestim supplicio afficiendos censebat auctores. Tatius rem reijciebat, ac dissimulabat. Vnde aperta est inter eos dissensio orta, cùm alioqui summa moderatione & concordia regnum administrarent communiter. Caesorum necessarij, cùm poenas iure gentium non consequerentur, Tatium sacrificantem cum Romulo Lauinij adorti interfecêre: Romuîum, vt virum iustum honorificè sunt cum fauore prosecuti. Ille corpus Tatij magno honore Romam delatum, tumulauit in Auentino, caedem tamen planè neglexit persequi. Sunt qui scribant metu perculsos Laurentes, Tatij percussores dedidisse, sed Romulum caede pensatam caedem praefatum, eos noxa soluisse. Quae res suspicionem plerisque attulit, non inuito Romulo patratum facinus esse: vt sublato regni socio ac participe, rerum summam ipse solus obtineret. Plutarch. in Romulo. Locauerat L. & Arunti Tarquinijs ab auo relictis duas Seruius Tullus Rom. rex filias, vt iuuenes duplici affinitate deuinctos, minùs in Repub. administranda haberet infestos. Connubia vtriusque aetatis gradu comparata, vt maior Tullia L. Tarqvinio, qui maior natu erat, nupserit, altera minor Arunti: sors???ue ita tulerat, vt in his, quos aetas consociasset, parum ingenia conuenirent. Ferox maior Tarquinius, miti ingenio coniugem fuerat sortitus. Contrà Aruns probus ipse, improbam feminam & ad omne scelus praeferocem. Huius naturam vilentam, otio???ue inimicam, mansuetudo viri & obsequium in regem frangere: Lucius ne quid in senem moliretur, pietate coniugis teneri. Angi ob eam rem ferox Tullia, & quia in Arunte sollicitando nullum videbat sibi locum relictum, tota in Tarquinium versa, eum verè dignum praedicare, qui regia stirpe ortus crederetur, inuehi nec secius in maiore̅ Tulliam, quòd talem virum nacta, in tanta occupandi regni occasione cessaret. At siue tragicum scelus fortuna Romanae regiae per haec instruere voluerit, siue, quod magis creditur, humana id fraude accidit, paucis diebus maior Tullia & Aruns contiguis penè funeribus sublati, sceleratis nuptijs domum vacuam fecêre. Tum verò duo praua ingenia, magis non prohibente id connubium rege, quàm probante, malis initijs, peiore euentu, matrimonio coiuêre. Nec mora deinceps longa fuit, Tullia virum stimulante, atque identidem querente, non defuisse sibi, cui nupta diceretur, nec cum quo tacita seruiret: illud se ab initio suspirasse, non desijsse, vt eum quandoque virum sortita esset, qui regno se dignum arbitraretur. Nactus deinceps Tarquinius occasionem, posteaquam exhaustam populo ciuitatem vidit (passim enim in agris tum fructus colligebantur) cum lictoribus regali???; habitu repentè in forum processit: inde curiam ingressus, per praeconem iubet patres ad se vocari. Inuidiosae orationi superuenit Tullus, trepidè domo excitus, Tarquinium???ue regia sella sedentem intuitus, impetu in eum fertur. Quem Tarquinius intrepidè exceptum, non solùm repulit, sed medium etiam complexum sublatum???; in curia, in inferiores partes per gradus deiecit. Dionysius per crepidines, quae in concionarium ferebant, praecipitatum prodidit. Aegrè rex ac propè exanguis sublatus inde, quum à regio comitatu domum reduceretur, ab ijs qui à Tarquinio post [2603] illum immissi sunt, in summa Cyprij vici parte est occisus. Liuius & alij, Tulliae admonitu id factum arbitrantur. Carpento in forum delata, prima virum è curia accersitum regem salutauit, iussa???ue è publico ob tumultum, qui ortus erat, facessere, cùm in Exquilias abiret, ibi enim erat regia, in summo Cyprio vico, vbi Dianium postea fuit, dextera currum flectere volenti pauidus auriga inhibuit habenas, erat nanque arctior vicus, vt nisi per stratum Seruij corpus euadere non posset. Quaerenti TUlliae quid in mora esset, caesum patris cadauer ostendit. Tum illa arreptum, quod ad pedes habuit, scabellum, in aurigam violenter intorsit, alta voce increpans, Qui non vltra tenderet? Ad quam vocem non minùs ille, quàm ad plagam conterritus, per iacentis stragem mulas & carpentum egit. Mansit inde tanti sceleris monumentum, vt vicus, vnde illa paternae caedis vestigia domum retulit, Sceleris, siue Impius sit dictus. Sabellicus lib. 5. Enn. 2. Imperatorvm Romanorvm. C. Ivl. Caesar Dictator, post bella ciuilia secum ipse certans, parabat & instituebat Parthos bello petere. His subiugatis per Hyrcaniam secundùm mare Caspium & Caucasum ambire Pontum, atque ita Scythiam inuadere: incursatis???; quae Germaniae circumiecta sunt, ac Germania ipsa, per Galliam regredi in Italiam, atque hunc committere imperij Romani Oceano vndique circumscripti orbem. Interea dum expeditio ea paratur, Isthmum Corinthium perfodere molitus est. Hinc Anienem in animo habebat Tiberim???ue statim ab vrbe alta exceptos fossa atque ad Circeium deflexos in mare ad Tarracinam deducere: quò securum & pronum mercatoribus cursum pararet ad vrbem. Adhaec paludes in Nomentanis & Setinis deriuare atque efficere campum, qui multa millia posset capere agricolarum. Proximo vrbi mari claustra aggeribus imponere, caecum???ue & importuosum Ostiae litus repurgare, ac portus ibi moliri stationes???ue tantae sufficientes nauigationi. Plut. in Caesare. Romam ingressus Galba, classiarios milites Neronis tumultuantes occidit, & donatiuo milites frustratus, legiones Germanicas primùm à se alienauit. Metuens ergo ne non fessae aetatis suae tantùm gratia, verùm etiam propter orbitatem despiceretur, deliberauit aliquem ex iuuentute clarum adoptare & imperij declarare successorem. Erat M. Otho natalibus non obscuris, sed luxu & delicijs mox à prima aetate inter paucos Romanorum profligatus, & deficienti à Nerone Galbae primus sese coniunxerat, & affabilitate simul & benignitate animos militum sibi conciliare studebat, multos???ue prouexit ad praefecturas, hinc petens ab Imperatore, hinc T. Iunium & libertos principis Siculum & Asiaticum rogans. Nam auctoritas horum erat in aula summa. Quoties Galbam inuitaret, semper cohortem excubantem nundinabatur largitionibus, aureos in singulos diuidens: ac qua re honorare illum videbatur, ea euertebat eum & alliciebat milites. Igitur consulente de successore Galba, Othonem nominauit Iunius, neque id gratis, sed filiae suae nuptias pactus: vt ad optatus à Galba Otho, & successor designatus imperij, eam matrimonio sibi adiungeret. Caeterùm Galba silentio & leniter audito Iunio iudicium suum suspendit. Cùm autem seipsum consulem allecto collega T. Iunio declarasset, habebatur principio anni seccessorem nominaturus: miles verò Othonem optabat prae caeteris omnibus renu̅ciari. Cunctantem adhuc & consultantem seditio Germanica occupat. Milites Galbam oderant, quòd non repraesentasset ipsis donatiuum. Ergo milites Germanici Vitellium imperatorem salutarunt. Hac perlata defectione, non vltrà produxit Galba adoptionem: sed quòd amicos sciret partim Dolabellae, plerosque verò Othoni pronos, quorum ipse neutrum probaret: repentè nemine conscio Pisonem accersit, ex Crasso & Pisone, quos interfecerat Nero, ortum iuuenem, in cuius ad omnem virtutem indole, modestia & seueritas clarissimè elucebant. Hunc cùm in castra produxisset, & adoptasset, Otho conspiratione facta praetorianorum Imperator salutatus est. Galbae ad tumultum sedandum in lectica delato, infensi occurrêre milites. Nemo se ijs obiecit extra vnum virum, quem sol in tot millibus aspexit vnum Romano imperio dignum, Sempronium Densium centurionem, qui nullo ille quidem priuatim beneficio Galbae obstrictus, sed sacramento & fide impulsus, institit protegere lecticam, vitem???ue primò, qua in sontes animaduertunt centuriones, sustollens, inuehentibus minitabundus inclamauit, parcerent Imperatori. Inde cùm inuaderent ipsum, educto gladio diu pugnauit: quoad in poplitibus ictus occubuit. Galbae euersa lectica ad lacum Curtium prouoluto, & in lorica iacenti, accurrentes ingesserunt vulnera. Ille iugulum offerens: Agite dum, inquit, si hoc ex Republ. est. Crura & brachia eius foedè laniauêre. Iugulum hausit, vt crebrior fama est, Camurius XV. legionis miles. Nonnulli Terentium, Arcadium alij produnt, sunt qui Fabium Fabulum: quem aiunt caput Galbae occultasse & portasse in finu tunicae suae, quòd prae caluitie apprehendere id non posset: mox socijs eius tegere non permittentibus, sed vrgentibus, vt omnibus ostenderet strenuitatem suam, in lanceam sublato & suffixo senis capite, Imperatoris???ue moderati, & pontificis maximi & consulis, cucurrisse Baccharum more saepe conuertentem se, & vibrantem cruore stillantem hastam. Capite allato vociferasse ferunt Othonem: Hoc nihil est, commilitones. Pisonis mihi caput ostendite. Breui id allatum est. Saucius enim fugam ceperat iuuenis, quem consecutus Murcus quidam, pro aede Vestae trucidauit. Necatus est & Titus Iunius, conscium se coniurationis in Galbam fassus. Clamauit enim praeter Othonis sententiam interfici se. Sed enim huius quoque praecisum caput, Laconis???ue, Othoni obtulerunt, ac praemia postulauêre. Mox senatus coactus est: & quasi alij forent, aut alios haberent deos, vbi conuenêre, sacramentum Othoni, quo astrictus Galbae ipse non seruauerat, dixêre, Caesarem???ue & Augustum appellauêre, cùm trunca cadauera adhuc in consularibus vestibus essent in foro abiecta. Capita, cùm nullus iam eorum foret vsus, Iunij filiae eius decem millibus numûm vendiderunt: Pisonis accepit vxor precibus à Veranio: Galbae, Patrobij & Vitellij seruis donauêre. Id illi vbi acceperunt, omni contumeliarum & ludibriorum genere affectum proiecerunt: quo loco trucidantur, in quos Caesares animaduertunt. Locus Sestertium dicitur. Corpus Galbae Priscus Heluidius Othonis permissu sustulï. Humauit id nocte Argius libertus illius. Plut. in Galba. Otho in imperio confirmatus, praetorianis viritim quina millia numûm largitus est. Interea Vitellivs cum suis legionibus in Italiam venit. Ad Bebriacum oppidum Cremonae vicinum castra castris opposuêre. Pugna commissa, victi sunt Othoniani. Quorum duces ad Vitellium transiêre. Milites verò summa fide erga Othonem perstitêre, ita vt ne mortui quidem eos desiderium reliquerit, quando Brixilli (quod oppidum est ad Padum) seipsum pugione interemit, XXXVII. aetatis anno, cùm menses tres imperasset. Plutarchus in Othone. Pertinax Romanorum Imperator, cùm iam à seditiosis militibus esset interfectus, & de alio Imperatore eligendo fieret disceptatio: res vrbi turpissima atque indignissima populo Romano accidit. Roma enim vnà cum imperio, quasi in foro & mercatu venalis proposita erat, eam???ue vendebant ij qui Imperatorem suum occiderant. Emebat autem Svlpitianvs & Ivlianvs, factis contra se mutuis licitationibus. Atque auctione palàm ab ijs facta, eò ventum est, vt singulis militibus ducentos aureos daturos se promitterent. Na̅ milites vtrinque separatim renunciabant, quantum alter eorum daret, dicebant???ue Iuliano, Sulpitianus nobis hanc summam dat, quid tu adijcis? Item???ue Sulpitiano, Iulianus nobis tantundem promittit, quid tu praeterea polliceris? In qua emtione potior fuisset Sulpitianus (qui intra castra, & praefectus vrbis erat, prior???ue ducentos aureos promiserat) nisi Iulianus non sensim ampliùs, sed simul ad superiores ducentos aureos, alteros quinquaginta adiecisset, eam???ue summam magno edito clamore in manibus ostendisset. Qua accessione permoti milites, Iuliano imperim vendiderunt. Dion, Xiphilinus, & Herod. Didius Ivlianvs, interfecto Pertinace à Praetorianis, primus fuit qui Rom. imperium ausus est licitari, ac tum demùm disciplina militaris per luxum & liecntiam penitùs soluta est. Sab. lib. 5. Enn. 7. Tacito Imperatore tumultu militari sexto mense Imperij oppresso, Marcus Annius Florianvs. Taciti frater germanus, sine Senatus auctoritate quasi haereditarium arripuit imperium: licèt fratrem in Senatu adiuratum sciret, optimum aliquem sibi principem, nullu̅ haeredem succedere debere. Cùm itaque suo iudicio imperium inuasisset, duobus vix mensibus in eo laetatus, Tharsi à militibus est occisus: qui Probum audierant imperare, quem omnis exercitus legerat, virum rei militaris peritissimum. Licèt Sextus Aurelius tradat, ipsum sibi venas secuisse. Cusp. Probi anno quarto, Satvrninvs magister exercitus, nouam Antiochiae ciuitatem condere orsus, & imperium in Oriente inuadere molitus, Apameae à Probo superatus, occisus est. Post quem sublatum, cùm Procvlvs & Bonosvs apud Agrippinam in Gallia imperium arripuissent, omnes???; sibi Britannias, Hispanias, & Bracatae Galliae prouincias vindicarent, eos Barbaris se iuuantibus vicit. Triginta tyrannos, qui tempore Galieni Imperatoris surrexerunt, Pollio persequitur: diuina factum prouidentia, vt sub ignauo principe Romano non defuerint, qui Romanum tuerentur imperium. Sunt autem ij, Cyriades, Posthumius, Posthumius iunior, Lollianus, Victorinus, Victorinus iunior, Marius, Ingenuus, Regillianus, Aurelius, Macrianus, Macrianus iunior, Quietus, Odenatus, Herodes, Maeonius, Ballista, Valens, Piso Frugi, Aemylianus, Saturninus, Tetri [2604] cus, Tetricus iunior, Trebellianus, Herennianus, Timolaus, Celsus, Zenobia, Victoria, Titus Censorinus. Pollio apud Volaer. lib. 17. Vrb. com. Carinvs Caesar, quem Carus Augustus pater in Persas proficiscens Illyrico, Italiae, Galliae???; praefecerat, vbi patrem fratrem???; Numerianum extinctos, Diocletianvm verò Augustum appellatum, in Dalmatia comperit, in ipsis Pannoniae & Moesiae finibus ei occurrit. Ibi Diocletianus primùm vario euentu praelijs eum aliquot fatigauit, ad extremu̅ collatis ad Murgum signis inter Viminacium & Aureum mo̅te̅ in Moesia superauit, ipso no̅ solùm ab exercitu suo deserto, sed etiam à tribuno, cuius vxori stuprum intulerat, interemto. Sigonius lib. 1. Occid. Imperij. Numerianus Caesar, Caro Augusto patre in Perside prope Tigrim amisso, Persico omisso in praesens bello, Antiochiam sese ad consilia capienda recipiebat. Cùm autem ex nimio fletu grauem oculorum aegritudinem contraxisset, ac propterea lectica inclusus incederet: occafionem Apro socero suo nefarij sceleris perpetrandi aperuit. Nam ille praefectura Praetorij non contentus, cùm ad Imperij fastigium aspiraret, postquam peruenit in Syriam, ipsum occultè in itinere interemit, militibus???; Imperatorem videre poscentibus respondere pro concione non dubitauit, Non esse, cur de aspiciendo Principe laborarent: nam se illorum praesentiae committere propter inualitudinem oculorum non posse. Neque enim mortem Imperatoris enunciari voleba, antequam parata omnia ad Imperium inuadendum haberet. Post aliquot inde dies, milites, qui Numerianum proximè sequebantur, suborti odoris foeditate perculsi, ad lecticam accesserunt, ea???ue aperta, & cadauere Imperatoris inuento, rem vniuerso exercitui prodiderunt, atque indignitate rei commoti, statim Aprum, tanquam eius necis auctorem, ante signa & principia protraxerunt. Tum verò XI. Calend. Maij, qui dies erat Romae natalis, concione exercitus aduocata, ac tribunali repentè constructo, de Imperatore in locum Numeriani sublegendo, ac nece illius vindicanda relatum est. Qua re audita continuò omnes Dioclem, qui erat domesticorum Comes, illo honore dignissimum acclamarunt, eumque tribunal ascendere iussum, magna animorum consensione Augustum appellauerunt. Ille verò, vbi solennia in tanto honore accipiendo peregit: Quoniam iubetis, inquit, vt de Numeriani interfectore quaeratur, obsequar voluntati vestrae, & parebo conscientiae meae. atque educto gladio Aprum ipsum praesentem confodit, inquiens: Hic est auctor necis Numeriani. gloriare Aper, magni Aeneae dextera cadis. Inde conuersus ad milites subiecit: Tandem aprum fatalem occîdi. Cuius vocis haec ratio fuit: acceperat adolescens à Druyde in Gallia, se tum demùm Imperio potiturum, cùm aprum occidisset. Itaque fide vaticinio habita in venationibus semper vbi data facultas fuerat, apros inuadebat. Sigonius libro primo Imperij occidentalis, ex Vopisco. Cùm in Africa Gordianus senior ac iunior insidijs Capelliani mortem obijssent, trepidus Senatus ob Maximini crudelitatem, viginti viros ad Rempubl. tutandam delegit. E' quibus, ex consulibus duos, Maximvm Pupienum & Decium Balbinvm Augustos appellauit. Quorum ille obscurus natalibus, sed grauitate & virtute maximus: hic nobilissimus & humanissimus fuit. Hi Caesaris & Catonis moribus comparati, receptis imperatorijs honoribus, tribunitia potestate, iure proconsulari, pontificatu maximo, & Patris patriae nomine: exhibitis quoque populo ludis scenicis ac Circensibus, gladiatorio etiam munere: Maximus contra Maximinum cum exercitu profectus est, praetorianis Romae cum Balbino ad vrbis custodiam relictis. Caeso interim à militibus Maximino ad Aquileiam, hecatomben Balbinus Romae fecit. Dehinc Maximus cum omni exercitu ad vrbem approperat, cui plurimi sunt honores decreti. Quod sanè Balbinus aegrè tulit, paulatim???ue discordiae inter eos natae sunt tacitè, quae vix intelligebantur. Nam Balbinus Maximum quasi ignobilem, is illum rursus quasi debilem contemfit. Sed Maximini exercitus vtrunque odio habuerat, quòd quem ipsi Imperatorem fecerant, occisus esset: illi autem eis à Senatu dati essent, qui vrbem & populum regerent, leges optimas conderent, res bellicas pulcerrimè disponerent. Quocirca dolebant milites, tantam esse auctoritatem apud Senatum. Quaerebant igitur occasionem, vt ambos occiderent: quae tum demùm inuenta est, cùm ipsorum intelligerent inter se discordiam. Cùm itaque contra Parthos Maximus, contra Germanos Balbinus essent profecturi, ludis quibusdam scenicis milites tumultum excitarunt in Palatio contra Maximum. Qui cùm à Balbino praesidium Germanorum peteret, suspicatus illum monarchiam affectare, primùm frustratus est. Sed cùm glisceret seditio militum, ambo sunt nudati vestitu regali, & de palatio deturbati, ac per mediam ciuitatem ad castra raptati: Germanis autem occurrentibus in iti???ere, Impp. suos defensuris, à praetorianis discerpti sunt, cùm annum vnum imperassent. Itaque nec illi seneritas, neque huic clementia profuerunt, cùm ambo occidere̅tur. Gordianus iterum à militibus sublatus, Imperator & Augustus est dictus. Cuspinianus. Diocletianus Maximianum imperij socium sibi allegerat. Deposito vterque Imperio, ille quidem Galerium Maximium, hic Maxentio F. ob aetatem & mores praeterito, Constantium Chlorum successorem constituerat. Constantius moriens Constantinum F. Imperij haeredem reliquit. Galerius Seuerum filium socium Imperij fecit. Maxentivs Maximiani filius, in Caesare cooptando à patre praeteritus, in villa publica sexto ab Vrbe lapide priuatus itinere Lauicano degebat. Hic ira incensus, quòd Constantinus aut iniusto, aut certè humili matrimonio natus, ad Imperium euasisset, ipse verò summi Imperatoris filius vnà cum illo priuatus in otio consenesceret: militum praetorianorum, in quorum potestate iam inde ab Augusto imperante vrbs fuerat, auxilio vrbem ingressus. Augustus appelatus, anno Salutis humanae CCCVI. Imperium arripuit: Seuerum cum exercitu aduentantem praelio victum Rauennam compulit. Interim Maximianvs Maxentij pater his auditis, ex Lucania priuatus accurrit, vt hos tumultus componeret. Quem vbi Romani viderunt, Augustam quondam in eo maiestatem venerati, summis precibus, vt Imperium resumeret, ac publica auctoritate laborantibus Romae Italiae???ue rebus consuleret, obsecrarunt, ei???ue, quos conscriptos habebant, milites tribuerunt. Quorum ille voluntati libens paruit, atque Augustalia ornamenta, vt inuitus dimiserat, sic studiosè recepit: Rauennam obsedit, Seuero, vt Romam sacramento incolumitatis accepto repeteret, persuasit. At Maximianus non solùm promissa non praestitit, sed etiam exercitum eius solicitatum ad se conuertit, ipsum???ue insidijs circumuentum medijs in castris extinxit. Inde ad Maxentium filium euertendum se conuertit: ac consilio cum familiaribus suis composito, exercitu aduocato in tribunal ascendit, atque Maxentium tantis gerendis rebus imparem, & parum idoneum esse, docere coepit. Quam vocem cùm milites iniquis auribus excepissent, longiùs progredi oratione conantem inhibuerunt, ac probra in eum tanquam Imperium fibi improbè vindicantem ingesserunt: ac duriùs etiam consulturos, si pergeret, ostenderunt. Quo ille periculo exanimatus, confestim ex humeris purpuram detraxit, negans se id, quod ipsi suspicabantur, in animo habuisse, sed militum animos, quemadmodum affecti erga Maxentium essent, periclitari voluisse. Priuatus inde ad Diocletianum se contulit, qui fortè, vt inquit Zosimus, erat Carnuti Pannoniae, atque ei, vt secum Imperium resumeret, pro re magna suadere instituit. Quod Diocletianus se facturum cum magna moderati animi laude abnuit, atque ita adiecit: Si tibi videre liceret olera mea manu Salonae instituta, nunquam vt hoc à me postulares in animum induxisses. Hac spe depulsus, inde ex Illyrico perrexit in Galliam. Eum Constantinus ad se venientem tanto honore, atque adeò magnifico prouincialium omnium occursu excepit, vt, si Imperator fuisset, maiore excolere non potuerit. mox tam liberaliter in suo Palatio Treuiris habuit, vt penes se habitum, penes illum ius Imperij residere voluerit. Maximianus Faustam filiam in matrimonio Constantino nuptijs copulauit, & Constantino ipsi nomen Imperatoris ab eo vsque ad eam diem repudiatum impertijt. Interea dum Germaniae edomandae Constantinus incumbit, Maximianus eadem, qua antè, dominandi libidine stimulatus, Treuiris consilia clandestina de Imperio ipsi pariter adimendo iniuit, ac milites eius aliquot praemijs ad se perducere occultè contendit. Quam rem cum fortè Fausta filia comperisset, ad virum COnstantinum continuò detulit, eum???ue ad vindicandam iniuriam, & dignitatem suam tuendam incitare no̅ dubitauit. Maximianus autem profectus in Narbonensem prouinciam, specie vt Massiliae in Italiam nauigaturus conscenderet, cùm in itinere omnes mansionum copias absumsisset, ne quis se consequi exercitus posset, repentè Arelate intra parietes iam tertiùm purpuratus emersit, ac literis ad solicitandos exercitus missis, fidem militum ingentium praemiorum ostenttatione tentauit. Constantinus ducto properè exercitu Massiliae obsessum cepit, captum strangulauit. Cadauer eius Mediolani sepultum. Sigonius lib. 2. Imp. occid. Magnentivs tyrannus, caeso Constante Imp. antequam eius mors enunciaretur, nomine Constantis eorum, qui magistratum gerebant, praestantissimum quenque acciuit, eósque in itinere per dispositos sicarios interfici iussit. in quo ne coniuratis quidem suis pepercit. ac mox Decentium, ac Desiderium fratres suos Caesares declarauit, eos???ue ad Galliam & Hispaniam, alios???ue ad Italiam occupandam dimisit. Interim Nepotianvs, qui erat Eutropia sorore Constantini Maximi natus, subitò purpuram induit, atque Augustus à gladiatoribus alijs???ue perditis hominibus appellatus, eorum auxilio Romam accessit: &, cùm vrbem à duci [2605] bus, quos Magnentius ad Italiam occupandam praemiserat, populo ab senatore Heraclida prodito, iam teneri inuenisset, exercitum eò admouit. Caeterùm à Marcellino magistro officiorum victus & securi percussus est. Interim Vetrannio magister militum in Pannonia, homo iam aetate maturus, veritus, ne Magnentius, occupata Italia, irruptionem in Pannoniam faceret: Sirmij insignia Augustatia sumsit, Imperator à suis legionibus salutatus, ac prouincia ad ius suum adducta, totam rem ad Constantium detulit, eique àd Magnentium tollendum auxilio se futurum spopondit, atque ad Mursam oppidum substitit. Constantius inde Constantinopoli cum exercitu egressus, Heracleae legatos Magnentij habuit obuios, per quos petebat, vt sibi Imperio, positis armis, vti liceret, ita vt ille principem locum teneret. proxima verò nocte patrem sibi in somnis videre visus est, Constantem filium manu tenentem, atque ita dicentem: En fratrem tuum Constantem multis regibus oriundum, qui à tyranno peremtus est. eius necem te vlcisci oportet, neque pati, vt Imperium laceretur, nec respubl. deleatur. quare ad euertendam tyrannidem propera, neque inultum fratrem permitte. Iraque somno excitus, statim legatos in custodiam dedit: ac repentè, castris motis, Sardicam in Daciam improuisus accessit, Qua re Vetrannio exanimatus inducias ab illo petiuit: atque aduentanti obuiam honoris causa processit. Quem vt Constantius vidit, hominem complexus, patrem appellauit: & Sirmium progressus, mensae adhibuit, & consilia cum illo de bello Magnentio faciendo communicauit. Inde, cum res conuenisset, vterque in tribunal, vt milites alloquerentur, ascendit. Constantius verò ob generis dignitatem priorem dicendi locum adeptus, milites ad paternae spem liberalitatis accendit: eos???ue, ne paterentur Magnentium impunè euadere, qui Constantini filium occidisset, orauit. Haec vbi dixit, milites, quorum plerique corrupti muneribus de industria fuerant, adulterinos Imperatores exigendos esse clamarunt, ac simul detractum tribunali Vetrannionem purpura exuerunt. Qua re ille perculsus, continuò supplex se ad Constantij pedes abiecit. Constantius autem hominis iam aetate prouecti misericordia factus, haud aegrè veniam dedit: atque, vt reliquum vitae priuato in otio degere vellet, admonuit, Prusiademque Bithyniae missum, sumtu ad victum necessario pro dignitate instruxit. Athanasius Constantium interemisse Britannionem scribit, Merito???ue, dixisse: cui enim à morte fratrum paterna obuenire bona oportet? Constantius, contractis demùm suis & Vetrannionis in vnum copijs, Sirmio Mursam processit, atque ibi aduentu Magnentij in se audito, consedit. Ille verò ex Italia Pannoniam versus egressus, nuncios ad Constantium misit, se in campis, qui ad oppidum Scisciam sunt, sui copiam esse facturum. Quo nuncio erectus Constantius, exercitum eò ducere instituit, vt in patente planitie atque equitatui maximè apta hostem osfenderet. Magno praelio victor, victum in Galliam vsque persecutus, Lugduni tandem manus sibijpsi inferre coëgit. Sigonius libro quinto Imp. occid. Constantinvs II. Magni F. qui facta fratribus diuisione Gallias adeptus erat, hac orbis diuisione non contentus, ob Italiae Africae???ue ius dissentire cum Constante cepit: legatos???ue ad fratres misit, vt noua fieret diuisio. Cùm autem minimè proficeret longis querimonijs, tandem rem armis exequi statuit, fisus opibus Gallicanis, & equitibus Hispanis, Albino???ue peditatu. Aberat tunc Constans in Dacia, gerens bellum contra Getas & Sarmatas. Constantinus iam ad Aquileiam peruenerat, vbi missos à fratre milites obuios habuit: paucitatem???ue aspernatus, temulentus in insidias praecipitatus, à militibus circumuentus, in medio caeditur: equus principis ictus vulnere, sessorem Constantinum deijcit. Cùm iaceret humi fine purpura incognitus, multis ictibus confossus est, obtruncatus???ue: ac proiectus in fluuium, cui nomen Alsa est, haud longè ab Aquileia. Sic Constantinus perijt, cùm in Gallia & toto Occidente, nondum triennio finito, imperasset: anno aetatis XXV. Domini CCCXLIII. Hieronymus in Chronico: Socrates libro secundo, capite quinto. Paulus Diaconus libro vndecimo. Idem Ablabium Aegyptium, quem parens illi imperij rectorem adiunxerat, vt solus imperaret, interfecit. Eunapius in vita Aedesij. Clemens Maximvs, domo Hispanus, Theodosij Magni commilito olim in Britannia, exercitui in eadem prouincia praeerat. Cùm autem milites in Britannia tumultum conciuissent, metu Gratiani, Maximum, quem fortissimum esse sciebant, Imperatorem acclamauêre. Ille primò Imperium renuit, facti iniquitatem auersatus: deinde, vbi periculum sibi à militibus imminere, si eorum voluntati restitisset, animaduertit, in illorum potestate se futurum ostendit, atque insignia, quae offerebantur, accepit. ac mox cum exercitu nauibus ad ostia Rheni accessit, vbi ab ijs, qui in eis stationibus versabantur, militibus est acceptus. Qua re audita, Gratianus, homine, vt modicarum virium ad laedendum, neglecto, milites ei tantùm Alanos, quos mercede conductos habebat, opposuit. Hoc verò Romani veterani animo iniquo tulerunt, insignem sibi iniuriam factam interpretantes, quòd barbaros, aut virtute, aut fide potiores existimasset, atque iracundia incensi, ad Maximum, summa omnia pollicentem, plerique se contulerunt. Quo facto Gratianus exterritus, Treuiros reliquit, & sese Parisios retulit. Quod vbi Maximus comperit, repulsis Alanis, & ipse eodem citato agmine maturauit. Ibi per quinque dies collatis castris, leuibus aliquot praelijs variè est certatum. Quibus transactis, Gratianum Mauri primùm, deinde reliqui sensim deseruerunt. Quod vt ille vidit, trepidus, trecentis equitibus sumtis, fugam capessit: atque ab obuijs ciuitatibus omnibus exclusus, Lugdunum peruenit. Castris ad vrbem positis, non ita multò pòst Maximus cum omnibus copijs insequutus accurrit. Caeterùm primùm aperta vi hominem delere consilium fuit: vbi non successit conatus, ad dolum se contulit, quo se facilè credulum adolescentem irretiturum putauit. Quippe Gratiani sponsam aduentare, vt ipsi flumen traijcienti occurreret, sermone distulit. Quod Gratianus, amore percitus, facilè adductus est ad credendum. Vehebatur autem occultè in rheda, in qua sponsa esse simulabatur, Andragathius quidam, homo magni roboris, atque audaciae singularis. Ille verò, vt in propinquo esse cum paucis Gratianum alacrem vidit, confestim cum suis è rheda prosiluit, atque incautum iuuenem comprehendit, & gladio traiectum vita exuit, annos XXIV. natum, virtute ac pietare, si diu vita suppeditasset, optimum quenque Imperatorem adaequaturum. Maximus. Victorem filium puerum sibi Caesarem cooptauit, ac Galliam ditioni suae adiunxit, Ballione & Merobaudò, qui duces Gratiani fuerant, necatis. Valentinianus ab eo pacem per Ambrosium Mediolanensem episcopum impetrauit. A' Theodosio Imper. orientis Augustus & collega dictus est: quinetiam Cynegio praetorij praefecto in Aegyptum eunti mandatum, vt Alexandriae imaginem Maximi, tanquam consortis Imperij, poneret. Ipse sedem Imperij Treuiris posuit, atque exercitu ad occupandam Hispaniam misso, leui eam negotio Imperio suo adiecit. Animum demùm ad Italiam inuadendam appulit: atque vt causam belli speciosam haberet, literas ad Valentinianum II. misit, praecipiens, vt Catholicorum vexatione desisteret, quos pater eius eximio studio coluisset: sin minus, bello se eum persequuturum, sciret: iam cùm Aquileia esset, nullo negotio potitus confestim tota Italia, ac subinde Africa in fidem eius potestatem???ue se tradidit. Valentinianus Aquileia Thessalonicam confugit, & Theodosij Magni auxilium implorauit. Maximus à Theodosio ad Scisciam & Paetouionem victus, tandem Aquileiae obsessus, & à militibus deditus, capite multatus est. Sigonius libro nono Imp. occid. Attalvs à Romanis, ab Alarico Gotho coactis, ex praefecto vrbis Augustus creatus, & senatum ingressus, orationem habuit inprimis arrogantiae plenam, qua se Romanis vniuersum terrarum orbem acquisiturum, atque alia specie magnificentiora iactauit. Quibus de rebus Romani inani gaudio exultare coeperunt, quòd bello grauissimo liberati, & magistratus rei gerendae gnaros, nacti essent. Vrbe egressus vnà cum Alarico Rauennam ad expugnandum Honorium prodijt. Honorius legatos ei misit obuiam, per quos, si insanire desineret, promisit, se illum in societatem Imperij accepturum. Quibus respondit Attalus, socium se Imperij neminem velle: ipsi vt in insulam, aut aliò quò velit, priuatus secedat, permittere. Caeterùm cùm stoliditatem eius Alaricus cognouisset, in Honorij gratiam Attalum augustalibus insignibus spoliauit, ea???ue ad Honorium misit. Roma inde capta, Attalum primo die tanquam Imperatorem augustalibus decoratum incedere iussit: altero vero priuatum populo contumeliae causa ostendit. Eum Ataulfus, qui Alarico successerat, secum in Galliam Narbonensem per ductum, dum noua discordiae semina cum Honorio Imperatore quaerit, ad resumenda augustalia insignia incitauit. Qua re ille pro insita ingenij leuitate perfecta, haud contemnendam hominum manum rebus nouis studentium comparauit, atque aduersus Honorium se deintegro Imperatorem inferre non dubitauit. Honorius Ataulfum ictum foedus violasse interpretatus, bello persequendum, vt hostium suorum fautorem, decreuit. Ataulfus à Constantio Honorij duce pressus, in citeriorem Hispaniam, quae ab Honorio tenebatur, inuafit, atque Attalo secum incolumitatis causa deducto, in Tarraconensi Barcinonis oppidum occupauit. Ibi Attalus neglectus à Gothis, demùm per dolum captus est à quibusdam, & ad Constantium ductus. Quem ille ad Honorium destinauit. à quo deinde in vincula traditus, ad triumphum post confectum bellum Gothicum reseruatus est. Sigonius lib. 11. Imp. occid. Rex Aethiopum Christianorum, quem Presbyterum Ioannem vulgò dicunt, olim se tanquam numen coeleste coli [2606] faciebat: vultum ne principibus quidem apertum nisi statis diebus ostendebat. Illis, qui eum conuenne vellent, aliquando pedem tantùm, aliquando verò manum demonstrabat: reliquam speciem regis intueri, nefas exstimabatur. Cùm verò respo̅dere vellet, internuncijs vtebatur, & è cortinnis, quasi ex auditu oraculum ederet, responsa per interpretes edebat. Sed haec ineptissimae diuinitatis ementitae fabula, posteaquam Lusitani gentibus illis in vltimum discrimen adductis opem attulêre, & morem Christianorum regum exposuêre, derisa fuit. Ita vt nunc reges intueri, iam illos alloqui, iam audire liceat. Osorius lib. 9. rerum Emm. Rauennam postquam Honorium vita excessisse perlatum est, Ioannes quidam, qui commentarios Honorij scripserat, consilium inuadendi per occasionem Imperij cepit: réque cum Castino & Aetio duobus summae solertiae magnae???; virtutis viris communicata, illis adiuuantibus augustalia insignia sumsit: statim siue ad referendam, siue ad promerendam gratiam alteri magisterium militum, alteri curam Palatij tribuit. Caeterùm Rauennae à suis proditus, ac comprehensus ab Aspare Theodosij Imp. duce, ad Placidiam & Valentinianum Aquileiam missus, manu dextera multatus, atque in circum deuectus, ibi asino insidens cum omni contumelia circumductus, ac denique obtruncatus est, postquam per menses octodecim Imperium obtinuerat. Fuit autem vir hoc exitu indignissimus: siquidem, Procopio teste, ingenio miti, ac virtute singulari fuit: neque enim aut delatoribus aures adhibuit, aut caedem vllam iniustam fecit, aut denique pecuniae causa quidquam patrauit. Sigonius libro vndecimo Imp. occid. Arcadius Imp. moriens, Theodosio filio propè infanti relicto Isdigerdem Persarum regem, olim hostem, testamento tutorem dederat, hostium fide potiùs, quàm suorum aut voluntate aut opibus fretus. Hoc nuncio accepto, Honorius Imp. eius frater Stilichonem socerum ad se vocauit, ac de rebus Orientis agitare ingressus, se cupere Constantinopolim ire dixit, ad res eius Imperij & Theodosij pupilli perspiciendas, atque ad rempublicam, si opus esset, constituendam. Quod consilium Stilicho etiam reprehendit, dicens, interesse reipubl. ipsum in Italia manere, ne Constantinus tyrannus, qui iam totam Galliam percurrisset, atque Arelate regnaret, aut Alaricus Gothus, qui in Norico infirma pace, ac lubrica fide sederet, vbi Italiam armis destitutam pace, ac lubrica fide sederet, vbi Italiam armis destitutam, & Imperatore vacuam reperissent, impetu repentino inuaderent. praestare autem, vt Alaricus in Constantinum cum barbarorum parte contenderet, ipse verò cum Romanis legionibus, ac literis principis Constantinopolim pergeret, ibi???ue quae egere correctione viderentur, emendaret: vero consilio occultato, quo se, peremto Theodosio, Orientale Imperium Eucherio filio conciliaturum putabat. Quae cùm Honorius vt prudenter & cum fide dicta probasset, datis ad Theodosium & Alaricum literis, Ticinum discessit. In itinere autem Olympius, vir splendida in praetorio militia praeditus, cùm vacuas principis aures esset adeptus, Honorio persuasit, Stilichonem nulla alia de causa iter in Orientem optare, quàm vt, Theodosio sublato, Imperium Eucherio silio suo tribueret: ac Ticinum progressus, ad seditionem milites incitauit. Itaque cùm Honorius post diem quartum, quàm Ticinum inierat, in conspectum exercitus se dedisset, eum???ue hortari ad bellum aduersus tyrannum Constantinum instituisset, milites, signo ab Olympio accepto, tumultuari coeperunt, ac magistratus omnes aggressi, caedem ingentem fecerunt: atque Honorio sese metu in praetorium referente, vrbs ipsa foedè direpta est. neque in tumultus antè comprimi potuit, quàm Honorius in publicum sese sine diademate reddidit. Cùm hoc Stilicho Bononiae cognouisset, Ticinum adire ad puniendos pro auctoritate milites, quod à multis suadebatur, abnuit, quòd & eos timeret, neque constantem Honorij erga se animum cerneret, sed Rauennam sibi redeundum putauit. Eò vbi adijt, literae subitò Honorij ab Olympio ad Rauennatem exercitum missae venerunt, vt Stilichonem comprehenderent, atque in custodiam darent. Stilicho per noctem in templum salutis causa confugit. vbi verò illuxit, milites aedem ingressi, cùm iureiurando praesente episcopo affirmarent, sibi non esse à principe imperatum, vt eum perimerent, sed tantum, vt custodirent, ipsum hac fide egressum sub custodia habuerunt. Tum verò alterae literae ab eo, qui priores attulerat, redditae, quibus praecipiebatur, vt Stilichoni propter delicta aduersus remp. vita eriperetur. Ita Eucherio filio fugam arripiente, Stilicho ad capitale supplicium est abstractus. Qui, cùm seruis & familiaribus eum eximere cupientibus tegeretur, eos ab eiusmodi proposito auocauit, & semet vltrò occidendum exhibuit, Cal. Septemb. anno CCCCIIX. Inde quaestiones de familiaribus Stilichonis seuerissimas habuit, vt de se ac de Stilichone aliquid proderent. Qui cùm nihil enunciassent, tamdiu fustibus caesi sunt, quousque spiritum ediderunt. acreliquum anni in proscribendis & persequendis ijs, qui Stilichoni Eucherio???ue adhaeserant, posuit. Milites, qui per oppida distributi erant, Stilichonis morte comperta, barbarorum vxores ac liberos in singulis ciuitatibus inuaserunt, & bona eorum diripuerunt. Quam rem occisorum propinqui iniquo adeò tulêre animo, vt Romanis relictis ad Alaricum Gothum se receperint, eum???ue ad bellum Romanis faciendum hortati sint. fuerunt???ue ea ad hominum XXX. amplius millia. Eucherius cùm Romae ad templum confugisset, in Picenum relegatus: at postquam Alaricus Gothus in Italiam venit, Romam abductus, ac iussu Honorijj iugulatus est. Senatus vnà cum Placidia Honorij sorore, cùm Serenam suspectam haberet, vt quae Gothos ad vrbem acciuisset, eam necare constituit: haud dubia spe ductus, fore, vt Alaricus ab vrbe, illius morte comperta, recederet, vt qui ab illa vrbem sibi proditum iri, speraret. Itaque Serenae correptae laqueo fauces elisae. Sigonius lib. 10. Imp. occid. Arbogastus post occisum Valentinianum Imper. occultata iuuenis morte, Evgenivm Imp. cum exercitu fecit: qui olim grammaticus & literarum Latinarum praeceptor, relictis scholis in palatio Imperatoris militabat autographus, ob eloquentiam honoratus. Erat autem Arbogastus genere Gothus, Gallici exercitus praefectus, consilio manu???ue promtus, qui titulo Eugenij, quem Imperatorem ipse nominauerat, Occidentis regnum inuadere studebat. Hic multis millibus ex Romanorum praesidijs & Barbarorum auxilijs contra Theodosium de summa rerum dimicauit in medijs Alpibus. Caeterùm victus à Theodosio Eugenius & captus, dum ante pedes Imperatoris prostratus veniam petit, à militibus astantibus capite truncatur. Alij tradunt sese prae timore, cùm illi iniectus esset terror, strangulasse. Arbogastus vt cruciatibus se eximeret, sua manu seipsum iugulauit ense, quo paulò antè decem millia Gothorum à Theodosio missorum prostrauerat. Omnia eleganter Claudianus prosequitur, in quarto Honorij consulatu. Cuspin. Valentiniano III. Imp. peremto, Maximvs senator, cuius vxorem attentauerat, non solum dolori suo se iniuria vlciscenda satisfecisse, sed etiam occasionem ad Imperium occupandum sibi aperuisse putauit. neque enim Valentiniani proles virilis vlla extabat, cui iure haereditario id fastigium deberetur, & ipse satis se paratum non solùm ad inuadendum, sed etiam ad tuendum tantum dominatum arbitrabatur. Itaque eademmet hora, qua Valentinianus occisus est, ex campo digressus, furore ac scelere ardens, cum magna armatorum satellitum manu in Palatium inijt, atque Eudoxiam Augustam adeptus per vim, vxore paulò antè amissa, sibi matrimonio sociauit. Quo facto, parati ad id, promissis muneribus, milites ipsum Imperatorem acclamantes leuarunt. Tertio tyrannidis mense à militibus Genserici Vandalorum regis, quem Eudoxia, in vltionem mariti Valentiniani III. Imp. ab Maximo occisi, accersiuerat, interemtus, & à populo membratim discerptus, in Tiberim abiectus est. Auentinus libro secundo Annal. Boiorum, & Sigon. libro decimoquarto, Imp. occid. Constantinopolitanorvm Impp. Post mortem Constantini Magni, Anniballiani fratris Constantini F. Dalmatius in Oriente imperauit, in omni actione patruo quàm patri similior, vnde & virtus illi obfuit. Nam vix tertium imperij adimpleuit annum, cùm factione Constantii patruelis est interfectus seditione militari, Constantio dissimulante: & ita ad tres fratres, Constantinum, Constantium & Constantem orbis Romani dominatio redacta est. Cuspinianus. Dum Valens Imp. orthodoxos impugnat, Procopivs quidam è Cilicia, qui Iulianum Augustum propinqua cognatione attingebat, magnas copias breui temporis spacio comparauit, atq; Imperator Constantinopoli magno fauore populi salutatus, vsque eò processit audaciae, vt arma aduersus ipsum ceperit, Gothis adiuuantibus. Ei Valens ex Antiochia in Phrygiam obuius venit, commissoq; praelio, victus abscessit. Non multò pòst Procopius ab exercitu suo desertus, cùm de salute propria Iaboraret, in nemora montes???ue recessit: ibi à ducibus suis captus, ad Valentem reductus, ac statim iussu eius per summum cruciatum occisus est. Valens Procopi??? caput ad Valentinianum fratrem misit. Sigonius libro septimo Imp. occid. Leo Augustus, ann. 474. moriens, genero suo Zenone praeterito, nepotem suum Leonem puerum, à se paulò antè Caesarem constitutum, testamento Imperatorem reliquit: qui mox patrem Zenonem sibi consortem assumsit, & cum eo imperauit. Interea Basiliscvs, mortuo Leone puero Augusto, Zenonem despiciens, collecta valida satellitum manu, seditionem aduersus eum in vrbe Constantinopoli concitauit. cuius rei subita forminine Zeno perculsus, ad Isauros se contulit, atque ibi arcem tuendae salutis gratia occupauit. Basiliscus autem vrbe potitus, cùm se Augustü declarandum curasset, Marcü filium Caesarem appellauit. Anno pòst, incëdio in vrbe coorto, [2607] quo maior ipsius pars deflagrauit, senatus, inuidia eius, in Ba siliscum coniecta, occultis nuncijs Zenonem ex Isauria reuocauit. qui properè cum validissimo exercitu reuersus, atque vrbem ingressus, Basiliscum, qui in ecclesiä salutis causa confugerat, intercepit: atq; Imperij insignibus detractis, in Cappadociam relegauit, atq; ibi trucidandum curauit. Sigonius lib. 14. Imp. occid. Constantinvs V. Pogonatus, Constantis filius, cùm videret fratres duos Tiberium & Heraclium aequali secü honore esse, adeò vt populus trinos Imperatores in Trinitatis honorem coleret: naribus vtrunq; truncauit, & solus imperauit per XVII. annos. Paulus Diaconus lib. 19. rerum Rom. & Sigebertus anno DCLXXI. Michael Curopalates, defuncto Michaële Paphlagone Imperatore, hac conditione successit, vt Zoën (quae haeres Imperij remanserat) veluti matrem coleret, pariter???; dominaretur. At is non multò pòst, vt solus imperaret, eam ???ecit. Volaterranus lib. 23. Anthrop. Constantinvs VI. cum matre Irene peregrè profectus, nuncio accepto, natum sibi filium, matre relicta, festinauit Constantinopolim. Mater filium, matre relicta, festinauit Constantinopolim. Mater filium iconomachum exosa, simul dommandi libidine mora, duces donis ac promissionibus onerat, vt filium iugulent. Assensere omnes, detestati regis crudelitatem: quaerentes occasionem, ne coniuratio, quae matri & illis malè cessura esset, detegeretur. Dum filum nuper natum cui Leonis induerat nomen, pater infelix lugeret: festina̅tes in regiam solum capiunt, & oculos effodiunt, eodem die quo ante annos quinq; Nicephorum patruum ob affectatum imperium ipse excaecauerat, alios???; lingua truncauerat: decem & seprem tum diebus sole obscuriùs (fortè ob scelus hoc infandum) illucescente. Quod facinus praecesserat paulò antè ingens incendium, quo multi libri D. Ioan. Chrysostomi absumti sunt. Sidus Martis hoc toto anno in coelo non esse conspectum, miraculi loco Regino lib. 2. & Adon aetate sexta annotant. Constantinus maternae contumeliae impatiens, nullo maiore cruciatu affectus, prae luctu & moerore expirauit. Irene facta certior de Carolo Magno, salutato Caesare, ad eum misit, qui illius amicitiam & foedus peteret, Leonem Spatharium, de finibus???; imperij cum eo ageret, ac deferret illi suum connubium. Alij id à Carolo petitum malunt, qui putabat ijs nuptijs posse imperium vniri, ac in pristinum statum restitui. Quae res Nicephoro Patricio materiam praebuit criminandae Irenes, quasi per eas nuptias Imperium externis proderetur. Itaque militum & populi fauore fretus, eam sine vllo maiore motu in ordinem redactam, in Lesbum relegauit, quarto post filij mortem anno. Paul. Diaconus, Sigebertus, & Zonaras. Stauracius, Nicephori Imp. F. cùm patri in regno succederet, ab sororio suo Michaele Curopalate, mense tertio deiectus est. Volat. lib. 23. Anthrop. Michael Paphlagon Romanum Argyropolum interfecit, ac Zoën eius coniugem in matrimonium accepit. Etenim c̅ Argyropolus ex hydrope conualuisset, natatorium ingressus, vt corpus lauaret, Zoës vxoris, & Michaëlis Paphlagonis adulteri dolo à quibusdam capite sub aqua merso oppressus ac penè suffocatus, in stratum reclinatus est. Inde per ossubnigra euomens, sine vlla mortis suspicione, tandem nemine opem ferente animam egit, cùm annos imperasset quinq; & menses senos. Ex Zonata Cuspinianus. Miris fortunae fluctib. Iustinianus II. agitatus est. Ob tyrannidem à Leontio, qui post biennalem carcerem libertati restitutus erat, imperio deiectus: & amputatis naribus, ne vnquam ad imperium aspiraret, Chersonam relegatus est. Hunc Tiebrivs Absimarus ab Africano exercitu Imp. dictus, Constantinopoli captum, naribus???ue truncatum, in vincula coniecit. Post vbi Iustinianus Terbellij Bulgarorum regis ope imperium recepit, Tiberium cepit, & Leontio coniugans equis, raptos interfici iussit. Cùm contra Chersonenses parat expeditionem, illi Philippicvm Bardanium, quem Tiberius imperij causa relegarat, Imp. creant, qui Iustinianum interfecit cum filio: nec multò pòst ab Arthemio, quoniam statuarum cultum abolere vellet, excaecatus est. Cuspinianus. Michael Thraulus, Leonem Armeniacum Imp per coniurationem interfecit. Volat. lib. 23. Anthrop. Andronici Palaeologi Imp. filio Michaële mortuo, Andronichvs nepos auum, cuius monita ferre non poterat, imperio & vita exuere conatus est: & accersitis Tryballis Graecorum???; optimales sibi concilians, effecit, vt nemo ampliùs Graecorum Europae accessu Turcos prohiberet. Chalcocondylas libro primo. Isaacius Angelus Imp. Graecorum, cùm è plurimis audiret, fratrem Alexivm suae vitae & imperio insidiari, illis tamen fidem non habebat. Quodam die venatum iturus fratrem Alexium vt secum exiret, accersiri iussit. Is aegritudine & venae sectione simulata recusauit. Coniurati interea Alexium Imperatorem salutarunt. Imperator fugiens Statira peruenit: vbi à Panteugeno quodam comprehensus, & persequutoribus proditus, ad Perae monasterium, ab Imperatoris Andronici Comneni (quem is imperio deiecerat) patre Isaaci conditum, excaecatus est, & carceri teterrimo inclusus. Nicetas libro tertio. Romanvs Imperatoris Constantini F. patrem veneno tollere statuit, conscia etiam vxore sua cauponis filia. Medicamento venenum miscent, persuadent???; Nicetae mensae administro, vt id infundat. Imperator id hausturus, fortuitò lapsus, poculi maiorem partem effudit. Reliquum epotum ob paucitatem visum est carere efficacitate, & nihilominùs tamen Constantinus graui morbo lateribus tentatis à veneno, aegiè euasit. Cedrenus. Alexio Comneno Imp. iam animam agente, Caloioannes F. frustra renitente Irene matre regnandi cupida, imperium occupat. Alexius in his turbis obijt, relictus ab omnibus penè ministris, adeò vt qui vltimum illi lauacrum ministrarent, deessent, nec regio ornatu illum decorare̅t. Elatus est no̅ vt Imperatorem decuit, potissimùm filio Imperatore successore, quem tali honore dignatus erat. Cuspin. Impp. Germanorvm et Gallorvm. Vallius princeps amicorum Caroli Magni fuerat, pueritiam Bernardi Italiae regis Caroli ex Pipino F. nepotis regebat. Defuncto Magno, sorores Bernardi reae probri agebantur. Crimen maiestatis inte̅debatur in eos, qui eas vitiasse arguebantur, quòd regiarum puellarum pudicitiam attrecta???, nisi laesa maiestate, negarent. Quaestio ipsi Val io mandatur. Is proceres reos condemnare no̅ poterat, quin pupilli sui sorores manifestae infamiae obijceret: dissimulatione???; rem sepelire optabat. Delatores verò Ludouici Pij Augusti aures obsidebant, & vrgebant Vallium, vt iudicium faceret. Sed & ipse tergiuersabatur: & Bernardus, auctoribus proceribus, quos Vallius vetuerat ab eius latere discedere, sese regem Franciae nuncupat. Et sunt qui tradant, Pipinum eius patrem maiore̅ fratre Ludouico tunc Augusto fuisse: ita non deterioris iuris esse ad aui regis regnum obtinendum ex maiore filio nepotem, quàm filium minorem superstitem. Permulti proceres Franci causae adolescentuli aderant. Germanorum studia in Ludouicum flagrantissima conspiciebantur, iudicium Magni secuta, à quo meminerant Ludouicum successorem dictum. Bernardus vix dum Alpibus superatis capitur, luminibus???; orbatus, dolore contabuit. Proceres illorum signoru̅, vt qui duxissent, non secuti fuissent, alij alia poena affecti: no̅nulli episcopi sedibus exacti. Lotharius, Ludouici Augusti F. Italiae rex datus à Pontifice coronatur. Sed nec sic res compositae. Amici Bernardi, qui superstires integris opibus existimatione???; erant, principe Vallio coniurationem faciunt. Ex quatuor Augusti filijs duo, Lotharivs ac Pipinvs, à patre abalienati sunt. Tertius Augusti filius Ludouicus, Noricis rex datus, fratrum in patrem conspirationem auersatus est, quarto filio Carolo adhuc infante. Coniuratio aute̅ priuatae nobilitatis indies plus virium nanc scebatur. Quarum cùm non poeniteret, specie recti in Aquitaniam profecti Augustum detrudere è solio contendebant: nec ausi patrem Augustum apud filium regem ex professo accusare, Bernardum Gothicanorum Comitem, cundem???ue principem cohortis amicorum Augusti ac Iudithae Augustae, cuius pudicitia malè audiebat, accusabant, conficto crimine ab his, qui sorores regis Bernardi probri accersitas molestè ferebant, parem???; dolorem Augusto ex vxore innrere conabantur. Ea trium Augusti filiorum nouerca erat, Caroli mater. Quoru̅ oratione Pipinus accensus, nefas non duxit à patre deficere, Bernardo inferre bellum se dictitabat. Eius filium Aureliani captum, luminibus priuauit, scelera imitatus, quorum inuidia pater laborabat. Bernardus in Gothicanam praefecturam, atq; inde in Hispaniam se recepit. Augusta in sacrarum mulierum coetum migrauit ex aula. Augustus in concilio episcoporum veniam suppliciorum, quae sumsisset, petijt. Quae voluntaria confessio consilia coniuratorum confirmauit, & eorum causae auctoritatem vires???; adiecit. Iam etiam Lotharius in Francia castra aduersus patrem posuerat. Interea praetextu Lugdunensis concilij rerum administiatione motus Ludouicus, in diui Medardi coenobio apud Suessiones tondetur, monachi habitu suscepto, ac addita custodia. Qua indignitate permoti, qui Fra̅corum oprimatium à coniuratiore integri erant, Ludouicum sibi reddi postulantes, cogunt copias aduersus Lotharij Pipini???ue exercitum. Ita redditus Augustus, coacto liberiore Patrum concilio, priore???; decreto inducto, insignia Imperij recepit: Augusta è coeno bio in aulam remigrauit. Bernardus reuersus se iureiurando purgauit, professus etiam se innocentia̅ suam pudicitiam???; aulae, Marte iudice, si quis oppugnet, defensurum. Nemine audente tantae rei inuidiam periculo singularis certamine subire, futura etia̅ aliunde pernicie, si iudicio Martis in praesentia victor, odia [2608] hominum in futurum non vicisset: Lotharius coactus Italiam repetere, ob iram credo, quòd Italicis arinis paterno bello adiutus non fuisset, eam Saracenorum classe vri diripi???; tacitus ac nihil mouens fiuit, quoad minis patris coactus est impigrè eam tutari. Pipinus trans Garumnam in veterem Aquitantam compulsus à patre, morbo obijt, relicto eiusdem nominis filio. Is paternam co̅tumaciam imitatus, iniussu auiregium nomen capessit, vindicibus???; licentae Augusti copijs appropinquantibus armatus occurrit. Aemil. lib. 3. Ludouicus Plus Imp. Aquigrani in conspectu omnium Lotharium, maximum natu filium, Imperatorem & regem Fra̅cia. Pipinum verò Aquitaniae, Ludouicum Banariae declarauit. Mortuo patre, Lvdovicvs & Carolvs intimis sensibus angebantur, cùm iniqua patris diuisione maiorem haereditatis partem penes Lotharium esse perspicerent: ipsum regem Franciae atq; Italiae suspici, ipsum Imperatorem titulo atq; auctoritate supra omnes amplissima atq; augustissima ad gloriam celebrari: se autem Aquitaniae & Baioariae finibus exiguis sanè atque angustis inclusos, nequaquam ambos posse cum illo vno aut opibus aucamplitudine comparari: subsidium ab armis petere stataunt. atque in eandem fortunae societatem Pipinum quoque, Pipini fratris mortui filium vocant, Aquitaniae regno, quod patris eius fuerat, ab Ludouico auo dudum exclusum. Lotharius copias & auxilia vndiq; conquirit, atq; in Burgundiam sese conferens, eam belli sedem capit. Quare cùm vniuersum Franciae nomen breui aut in hac, aut in illa parte consisteret, anno 841. in Ascensione, summo ad Fontaneum Altissiodorensis agri vicum praelio decertatur, ac tanta strage ex vtraq; parte pugnatur, vt no̅ solùm ad prolatandos, sed ne ad tuendos quidem proprios fines sat???s in Francis robotis relinqueretur. Victoriae decus penes Ludouicum & Carolum mansit. Tandem rem in hunc modum composuerunt, vt noua regnorum partitione facta, fratres sua quisq; sorte contentus, pacem agitarent. Ex communi autem consilio Carolo omnia à mari Britannico vsq; ad Mosam concessa sunt: Ludouico, quaecunq; in Germania vltra Rhenum continerentur: Lothario Belgica, quae Austrasia dicebatur, cum Burgundia, Prouincia, Italia, Roma, & Rommani imperij titulo: Pipino verò Aquitania. Itaq; Carolus titulum regis Franciae sibi asciuit, Ludouicus Germaniae, qui primùm ab eo est vsurpatus, Lotharius Franciae & Italiae, Pipinus Aquitaniae atque his actis, Lotharius Metas in Austrasiam, reliqui in sua quisque regna reuersi sunt. eamque pro Anstrasia, Lotharingiam à sua nomine appellauit & ne Italia sine rege esset, Ludouicum filium natu maximum regem Italiae declarauit, atque Imperij sibi consortem, patrem auum???ue imitatus, adiuuxit. Sigonius lib. 5. regni Ital. Imperij occidentalis decus à patre vinente maximo natu filio deferri, idque subsequente archiepiscopi ac pontificis consecratione consueuerat affirmari. Sic Carolus Magnus Pipino & Ludouico, sic Ludouicus Pius Lothario, sic demùm Lotharius Ludouico II. indulserat. Ludouico verò II. sine vlla virili prole extincto, certatim Franci Itali???ue ad cius laudis cupiditatem ac studium exarserunt. In Francia patrui Ludouici Carolvs Caluus Franciae, & Lvdovicvs Germaniae reges, cùm sine contentione Lotharingiam diuisissent, certatim animum ad Italiam atque ad Imperium adiecerunt, haud dubia spe, eius fore vtrunque, qui prior armatus in Italiam descendisset, ac parta pontificia gratia solennia ab illo insignia recepisset. Ac Carolus quidem statim motis castris in Italiam permontem Iouis transire contendit. Ludouicus autem pari studio inflammatus, ac consilij fratris certior factus, primò Caroiam Crassum, deinde Carlomannum filios, qui iter Caluo impedirent, magno cum exercitu misit. Ex quibus, cùm Crassum in fugam compulsum, Carlomannum perterritum à Caluo audisset: ira furens ipse cum tertio filio Ludouico, magno impetu in Franciam introrupit, ipsam???; hostiliter dilacerare instituit. Romae verò Comitibus, Tusculanis aequum videbatur, quando Ludouicus Imperatori vita, nullo relicto successore cessisset, eum titulum iam ad Italos, praesertim opibus demùm atq; auctoritate florentes, reuerti, atq; antiquam Imperandi maiestatem ab externis interceptam, post tot secula Italiae reddi. Caeteru̅ Ioannes IIX. Pp. vt Romanos repudiauit, sic Caluum, vt Romam ad coronam accipiendam contenderet, inuitauit, & solenni ciuitatis occursu exceptum consecrauit, sanctissimo antè iureiurando deuinctum, se aduersus inimicos Ecclesiae perpetuò Pontifici Pro viribus affuturum. Quo facto, Carolus multa ea???ue preciosa S. Petro dona tulit. Hinc titulus Imperatoris Augusti posthac sincerum Pontificis beneficium esse, anni???ue Imperij à consecratione pontificia repeti coepti. Inde Papiam venit, & corona regia ab Ansperto archiepiscopo sumta forum egit, leges???ue regio more populis dedit, ac ciuitatum & ecclesiarum iuia renouare instituit. Eo Italia profecto Tusculam Comites (quorum principem se gerebat is, quem Luitprandus Albertum Marchionem, Annonius Adel bertum Comitem, alij Albericum Comitem vocant) Lamberto Comite in societatem assumto, Ioanni Pontifici ob repulsam acceptam ira???i, aduersus eum coniurationem iniuerunt. Ioannes diras in Formosum & Gregorium, sociosq; eorum execrationes intendit. Biennio pòst sublato è viuis Caluo, Romae Albertvs & lambertvs animos sustulerunt, & pòstqua̅ consilijs suis adhuc repugnantem viderunt, ipsum per a???ma captum in carcerem condiderunt, ac patriarchium & sundos eius diripuerunt. Ille verò ope suorum elapsus, parum se tutò in Vrbe esse existimans, ad Ludouicum Balbum Calui F. cum preciosissimis sanctorum corporum reliquijs maritimo itinere confugit eundem???; Imperatorem Trecis inunxit, solenni iureiurando adactum, se Ecclesiam dum vixisset, ab hostium & maximè infidelium oppressionibus tutaturum Eo è viuis sublato, Carolus Crassus Alemaniae rex, Romae anno 881. à Pp inauguratus est. Non muliò pòst Ioannes fatis concessit. Tum verò Tusculanorum Comitum factio ad nouum pontificem pro arbitrio suo creandum omni ope incubuit, at Martinum II. ex cardinali diacono subiogauit, qui Albertum & caeteros à Ioanne damnatos rest???tuit, & praecipuè Formosum in gratiam Ecclesiae recepit, ac religione solutum, episcopatum Vrbem???; repetere iussi. Caeterùm ab hoc tempore Romana ecclesia grauissimè laborauit, distracta in duas factiones ciuitate, quarum alterius principes Comites Tusculani fuêre, qui vrbanam potentiam affectantes, pontifices, quos cupiditatibus suis aduersarios nacti sunt, coniurationibus initis fatigarunt, & eis pulsis, aut pecunia aut vi, vel propinquos, vel amicus suos cupiditatibus suis opportunos intrudere instituerunt. Eo proximo anno mortuo, eadem Romanorum principum suffragante factione sublectus fuit Hadrianus tertius. Is insignia duo decieta fecit: vnum pro Romanorum libertate, Vt pontifex designatus consecrari sine praesentia regis aut legatorum eius posset: alterum pro dignitate Italiae, Vt moriente rege Crasso sine filijs, regnum Italicis principibus vnà cum titulo Imperij traderetur. Mortuo Crasso, Foroiuliensi & Veronensi ditioni Berengarius, Spoletanae Vido praeerat. Hi à superioribus regibus producti, cùm ad maximas opes summam???; auctoritatem peruenissent: mortuo Crasso, Hadriani decreto subnixi, reliquis approbantibus Italis, regnum Italiae imperij???; titulum sibi vindicare conati sunt: verùm propter insanam populorum cupiditatem, & foeda ceriaminum studia, totum regnum perniciosis in multos annos tumultibus impleuerunt. Idem. Henricus IV. à principibus Pontifici Gregorio VII. fauentib. desertus, humiliter Romam, vtpote veniam à summo pontifice petiturus, contendit: inuento???; Papa in oppido Italiae satis munito, per triduum ante portam arcis, deposito omni regio cultu, discalceatus, & laneis indutus, perstitit: nec priùs cum multo fletu apostolicae benedictionis auxilium & consolationem implorare destitit, quàm omnium qui ibi adera̅t precibus & lacrymis intercedentibus, laxato demùm anathe matis vinculo, in communionis gratiam & sinum maris Ecclesiae receptus est, acceptis ab eo in futurum vitae suae correctionis securitatibus multis. Accepit igitur rex in mandatis, vt Romam profectus, anno integro inde non discederet, equum non ascendere: sed in veste humili circumiret ecclesiarum limina, orationibus & ieiunijs reddens dignum poenitentiae fructum. Quod rex humiliter adimplere satagebat. Videntes autem Cardinales, & ij qui de curia erant, quòd prae timore sedis apostolicae contremiscerent potestates, & curuarentur qui portant orbem, suggesserunt apostolico, vt transferret regnum inducem Sueuiae Ro Dolphvm, circa cultum saccrdotum & ecclesiarum pium. Ei Papa auream transmisisse sertur coronam, hoc versu intitulatam: Petra dedit Romam Petro, tibi Papa coronam. praecepit???; Moguntino & Coloniensi, caeteris???; epistopis & principib. vt adiuuarent partes Rodolphi: cu̅ Saxonib. & Sueuis. Henricum intcrea Romae inter martyru̅ memorias diuersantem episcopus Argentinensis reperit, & ignarum omnium clàm in Germaniam reuerti suasit. Paruit ille, & à Rhenanis atque Franconibus susceptus, praelio victum Rodolfum occidit. Cranzius lib. 5. Metrop. cap. 15. Cùm Henricus IV. Imp. à Rom. Pp. deuotus, an. 1105 Mogu̅tiae Natalitia celebrarei, principes Germaniae quida̅ filiu̅ eius He̅ricu̅ in Bauaria morantem aggrediu̅tur: ac nefandis patris fla gitijs co̅memoratis, quib se ipsum, & filium vnà in perpetuu̅ perdiderit, atq; insignem generi regno???; infamiam ac notam inusserit, vt à patre ad Pontificem deficiat, persuadere conantur. Ergo Henricvs pontificioru̅ legatorum consilio, co̅cilio in Northusen indicto, omnibus audientib. testatus est, se neq; regni cupiditate in censum, neq; patris odio incitatum, sed diuinae causae studio & pontificiae auctoritatis verecu̅dia adductu̅, hortantib plerisq; regni principibus patris causam relinquere. Quòd si pater agnito errore suo ad sanitate̅ redierit, id est, ad auctoritatem sacrosanctae Ecclesiae se receperit, haud grauatè se illi cessuru̅, ac de bitu̅ obsequium & obserua̅ [2609] tiam praestituru̅. Sin minùs, se Dei causam paterno studio antelaturu̅, atq; ipsum, si ita opus fuerit, diuini iuris tuendi gratia, etia̅ regno spoliaturu̅. Ingenti armatorum manu stipatus Moguntiam. Virciburgu̅. Norimbergam & Ratispona̅ conte̅dit, ibiq; episcopos pro iudicio suo imposuit, veteribus à patre institutis expulsis. Henricus pater filiu̅ cum firmo exercitu est insecutus, & ad amnem Reginone̅ adeptus, praeliu̅ cum eo commisit. Verùm graui aduersus se principu̅ co̅perta conspiratione deterritus, armis positis ad Binga̅ se conunuò retulit. Ibi cùm esset, filius VI. Idus Decembris eu̅ conuenit, ac miropaterae pietatis studio praetento hortatus est, vt salutis atq; honoris sui causa ad officiu̅ obsequium???; Ecelesiae se referret: id si faceret, se regnu̅ illi integrum permissurum, atq; in omnibus rebus dicto audientem futuu. Cui pater respondit, nihil se acturu̅, nisi quod generali principu̅ conuentur placuisset. Itaq; communi consilio conuentus ad eam rem Moguntiam est indictus. Aduenientem Henricu̅ patrem filius siue sincera, siue simulata fide admonuit, videret, vt se tutò in tantas hominu̅ turbas committeret, quoru̅ haud satis certam fidem ac voluntatem exploratam haberet: si se audiret, auctorem se illi fore, vt salutis suae causa ad proximu̅ castrum Ingelheim se co̅ ferret, ibi???; rei huius euentum expectaret. Paruit filij consilio pater, atq; in castrum se retulit. Ea res vulgatae famae occasionem aperuit, patrem in castro à filio comprehensum. Morantem autem ibi Henricu̅ mox Moguntinus, Colonie̅sis & Vormaciensis antistites à conuentu missi adi. runt, eum???; nomine omniu̅ Imperatoria insignia sibi reddere imperaiunt, qui bus filium eius induerent, nempè coronam, anulum, & purpuram. Illo verò causam abdicationis suae quaerente: Quia tu, dixerunt, teterrimo dissidio multos iam annos Dei ecclesiam lacerasti. quia episcopatus, abbatias, omnesq; dignitates ecclesiasticas venales habuisti: quia nihil legitimi in legendis episcopis obseruasti: ob has res Pontifici, principibus???; Germaniae placuit, te non pioru̅ communione solùm, sed regni possessione etiam deturbare. Tu̅ rex: Quoniam me ecclesiae dignitates vendidisse arguitis, inquit quaero de vobis, Moguntine, & Coloniesis, quàm à vobis mercede̅ exegi, cùm vos vestris ecclesijs p aeposui, quas omniu̅ amplissimas esse ac frutctuosissimas constat? Negantibus illis, eum aliquid exegisse: Cur igitur, inquit, si officium erga vos retinui, aut me huius crimicus incusatis, aut vos duces sociòsve eoru̅ praebetis, qui fidem, ac iusiurandum Reg??? datum fefellerunt? Sustinete parumper, & naturale̅ aetaris meae iam exactae terminum, qui lo̅gè abesse non potest, expectate: aut si me regno spoliare consti???uistis, praestituite mihi diem, in quo manibus meis insignia mihi detrabam, ea???; filio meo vltrò imponam. Repugnantibus illis, & se negotium, de quo missi fuerant, acriter, si tesiste ret, confecturos minantibus: Henricus pau???ùm ab eis secessit, & cum paucis, qui aderant, amicis consilium contulit: atque ex co???um sententia, quòd se ab armatis circumuentum secus facere non posse cerneret, afferri ad se insignia, ac vestem regiam iussit: atq; ijs ornatus in sellam ascendit, atque ita verba fecit: Haec regiae maiestatis insignia aeterni Regis pietas, & principum regni concors voluntas mihi tribuit, quae vo nulla tueri paratus sum (nam intestinum malum, vt suspectum nu̅quam habui, sic neq; etiam caui. Quis enim tantum aut in amicis furoris, aut in filijs impietatis haerere posse existimaret?) verùm vnius Dei ope, & vestro pudore defendam. Quòd si vos neque De???neque honoris vestri rationem habebitis, vim patiar, qui propulsare non possum. Haesitantibus autem superh???s verbis caeteris, tum Moguntinus: Quid dubitamus, inquit, ô socij, nonne officij nostri est Regem consecrare, & consecratum induere? cur igitur quem immeritò induimus, non meritò exuamus? statimque impetu facto Henricum adorti cotonam ei de capite detraxerunt, ac de sede remotum purpura, caeteris???; insignibus spoliarunt. Tum rex nouitate rei propè attonitus: Videat Deus, inquit, quàm iniquè aduersus me agatis. Ego quidem luopeccata adolescentiae meae, nempe ignominiam patiens nulli antè regum illatam: neque vos tamen noxae expertes estis, qui contra Regem vestrum insurrexistis, & sacramentum fefellistis, quod semel iniurastis. Vlciscatur vos Deus, quemadmodum vltus est eu̅, qui prodidit Christum dominum suum. Illi verò his spretis ad filium cum insignibus perrexerunt, eumq; condecoraru̅t. Ita Henricus ab vniuersis principibus rex iterum declaratus, atque ab apostolicis legatis per manuum impositionem co̅firmatus, solennia à principibus & episcopis sacramenta recepit, ac regnum ingenti cum omnium gratulatione iniuit. Sigonius libro nono regni Italici. Henrico V. sine virili stirpe absumto, Imperium in gente Gibelinorum defecit: quorum continuatus in Conrado & tribus Henricis diu suerat in Germanis principatus. Regnum aute̅ petere professi sunt summi ipsius Germaniae proceres, Fridericvs Dux Sueuiae, Conrado fratre adiuuante, Lotharivs Dux Saxoniae, Leopoldvs Marchio Orientalis, & Carolvs Comes Flandriae. Verùm postremorum Henricorum odio, qui bellum Ecclesiae facientes, perniciosum in rempublicam seditionum exemplum intulerant, pleriq; Principum animos in Lotharium, principem eximia non virtute solùm, sed etiam religione praestantem, verterunt: & comitijs Moguntiae habitis, ipsum Regem magna animorum consensione declarauerunt, atque Aquis Idibus Septembris per Fridericum Coloniensem archiepiscopum inunxerunt. Quod factum cùm caeteri competitores aegrè tulère, tum maximè Fridericus & Conradus fratres, regnum ad se haereditario propè iure trahentes, & quia ex Henrici sorore nati erant, & quia insignia Imperatoria apud se obtinebant. Lotharius autem Ecclesiae ac Pontifici deditus, extemplò se defensorem eius acetrimum est professus, atq; Honorium Pontificem, vt vtrumq; sacra detestatione percuteret, incitauit. Conradus inde, cedente Friderico fratre, principibus aliquot suffragantibus, contra Lotharium sese regem asserens, in Italiam cum exercitu maturauit, atq; Anselmu archiepiscopum & populum Mediolanensem amicos nactus, Modoetiae Italici regni coronam accepit: atq; inde perlustrata Lombardia, ciuitates ad se pletasq; omnes traduxit. Ea de causa archiepiscopi Moguutinus, Magdeburgensis & Treuirensis, iussu Lotharij ipsu̅ communione piorum ex???. minarunt. Honorius au̅t non eu̅ solum, sed etiam Anselmum, qui coronam imposuerat, & populu̅, qui receperat, perculit. Lotharius verò Spira̅, quae illius praesidio tenebatur, obsidione circundedit, atq; ad dandos fidei obsides oppugnando adegit. Deniq; ab Innocentio II. que pulso Anacleto II. Romam reduxerat, imperatorio diademati insignitus est. Conradus Bernardi Clarauallensis auctoritate & intercessione titulo regio abdicato, à Lothario in gratiam receptus est Sigonius lib. 11. regni Ital. Mortuo Henrico VI. Imp. Othoiv. Henrici Leonis Saxoniae & Bauariae ducis filius, annitente Adolpho Coloniensi archiepiscopo, & fratr. Othonis Henrico com te Rh ni Palatino, rex Romanoru̅ creatur, aduerius Philippvm Henrici VI. fratrem, Fridenci I. Imperatoris filiu̅, quem Papa no̅ amabat Aquisgranu̅, impensis in ciues octoginta millibus, obtinuit, ibiq; per Adolphu Coloniensem archiepiscopu̅ est co̅secratus, & à Po̅tifice confirmatus. Philippus tame̅ à maiore principu̅ numero surrogatus est Henrico fratri, patri???; Friderico: cùm & Imperialia insignia in manu eius essent, teneretq; robur Imperij maximu̅ per Saxonia̅, Sueuiam, Bauaria̅, Othoni sola Colonia cu̅ quadam Vestphaliae & Saxoniae parte pateret. Philippus congregato magno principu̅ & pontificu̅ coe tu Moguntiae consecratus est, per Tarentinu̅, adniuente capitulo maioris ecclesiae, eidem???; iuncta regina, Imperatoris Co̅stantinopolitani filia, pridem Tancredi Siculi filio desponsata. Varia fortuna vtriusq; partis miserè conflictata est Germania, Innocentio frigida̅ Othoni subinde affundente. Tandem Tilhelmi Iuliacensis Comitis opera Adolfus Coloniensis archiepiscopus, deserto Othone Philippu̅ Aquisgrani coronauit. Anethematis proinde vinculo a Pontifice constrictus, sedeq; sua deiectus est. Ta̅dem caeso Philippo ex insidijs, Otho filiam Philippi duxit. Cranz. lib. 7. Saxoniae. Lvdovicvs, cognomine Bauarus, quod ex Bauariae ducib. esset, & Fridericvs Austriae dux, per dissidium & d. scordium principu̅ Imperatores creati, ambo octo annis inter se arinis certauerunt. Omniu̅ acerrima pugna ad Eslinga anno 1316. in Sueuia ad flumen Neccaru̅ est co̅missa, in qua duode Cim nobilitate insignes Comites, & centum ac quadraginta equestris ordinis milites sunt capti: interfecti autem equi mille & quingenti, victoria ad Ludouicu̅ inclinante. Anno septimo pòst die Michaëlis inter Mildorff & Otingem, à meridie vsq; ad vesperum incerto Marte pugnantes, sursum deorsum???; iactati, donec Fridericu̅ Ludouicus occidit. Eodem praelio Ioa̅nes Boëmoru̅ Rex, Friderici fratre̅ germanum Henricu̅ cepit, secum???; in Boëmia̅abduxit: sed postea deprecatore Carolo Rege Hungarorum, aestimatum triginta milibus aureum, ac Znoyma sibi reddita, quam dotis pignore principes Austriae possidebant, incolumem remisit. Dubrauius lib. 20. Carolvs IV. filius Ioannis regis Boëmiae, nepos Henrici Imperatoris VII. electus est rex Romanorum paulò ante mortem Ludouici Bauari, annitente Ioanne eius patre, & Balduino, magno eius patruo, archiepiscopo Treuerensi, qui frater erat Henrici Imperatoris. Quum in eam rem Gerlacus Moguntinus, & Henricus Coloniensis archiepiscopi, & Rodulphus dux Saxoniae anniterentur: Papa hanc electione̅ non cunctanter approbauit, quòd adueriaretur Ludouico. Rodulphus Saxoniaedux, ob suffragium suu̅ duo millia marcarum argenti puri fertur accepisse muneri. Coloniensis octo m???lia: Moguntinum obtinuit Gerlacus à Pontifice episcopatum, Henrico de Virnberg eiecto, quòd Ludouico adhaereret. Cuspinianus. Sed comes Palatinus Rheni, vocatis ad electionem nouam cunctis clectoribus, & nullo archiepiscoporum compare̅te, quum nec Boëmiae rex, nec dux Saxoniae Rodulphus adesse curarent: euocato Ludouico marchione Bra̅de̅burgensi Ludouici Imp. defuncti F. & Etico duce inferioris [2610] Saxoniae, elegerunt hi tres Gunteru̅ comite̅ de Suartzenborg. Gvntervs quanta maxima potuit manu militari contracta Francfordiam petit: sed vrbe excluditur, quòd dicerent ciues, ante hominum memoriam hoc se priu???legio munitos, regem discordia electum, qui competitorem patiatur, non ante admittere in vrbem, quàm nouem septimanis obsidionem vrgeret: vt per hoc te̅pus digladientur inter se reges, & superior vel iure vel gladio factus, in irbem suscipiatur. Tentauêre multi concordiam, & rem totius controuersiae tractatibus intercepere: sed Gunterus non siuit, iure & gladio sespera̅s prosecturum: nec tamen Caro us in eum duxit. Alio autem telo quum se pet tum sensisset (toxicum videlicet accepisse) admisit qui de pace agerent. Pactus muliam à Carolo pecunia̅, sibi aut haeredibus soiuenda̅, à iure suo resilijt, & in Carolum transfudit, ipsum???; regem consalutauit, nec diu pòst viuendi finem secit. Cranz. lib. 9. Saxoniae, cap. 26. De Caroli Burgundiae D. ingenio tale fert iudicium, fol. 2802. Italorvm qvorvmvis. Ex Aeneae posteris, qui Albae regnarunt, ad duos fratres regnum deuenit, Numitorem & Ainulium, Procae filios. Vniuerso patrimonio in sortes diuiso duas, regno???; cum pecunia & aduecto Troia thesauro comparato, sumsit regnum Numitor. Amvlii cùm essent ex argento quàm Numitoris ampliores opes, facilè eum regno exuit: & vt spem quoque illius in posterum recupera̅di adimeret, Egestam filium (sunt qui Lausum vocent) tum primùm pubelcentem, insesso percussoribus saltu, quo adolescens venabatur, insidijs exceptum obtruncat: caede???; ad tempus dissimulata, subornat, qui dicerent, adolesce̅tem in latrones incidisse, & ab ijs intersectum se opinari. Mox Rheam Syluiam & ipsam Numitore genitam, ne matrimonio locata domesticum vltorem aliqua̅do sibi pareret, Vestalem virginem capit Quarto deinceps anno subeunti Syluiae Martis lucum, vis illata est. Persuasum quidam habuêre à procorum vno fu???sse eam compressam, qui illius nondum initiatae amore captus, quum vltrà diurturnum affectuum ferre non posset, incautae sit insidiatus, Alij in Amulium id crimen conferunt, vt non tam puellae forma motus, quàm vt in apertum vitae discimen vitiatam adduceret, armatum sese illi obtulerit, incertum vt culpae auctor lateret, an vt horridior occurrens, ob metum iniuriae magis obnoxiam haberet. Sed multò plures compressu Martis grauidam factam prodiderunt, vt hoc mendacio Romani populi originem augustiorem facerent. Peperit illa gemellos Romulum & Remum, qui auo illatas iniurias vlti, Amulium interfecêre, & Romanam vrbem condidêre. Sab. lib. 2. En. 2. ex Liuio. & Strabo lib. 5. Elevtherivs Exarchus, sub Heraclio, animo ad occupa̅dum per occasionem Italiae dominatum conuerso, integrum exercitui stipendium mira benignitate persoluit, & ingentiu̅ spe praemiorum corrupit, titulum Regis assumsit, ac protinus Romam ducere, quasi ad insignia accipienda, contendit. Caeterùm, cùm Luceolos peruenisset, milites concepti flagitij turpitudinem auersati, defectionem fecerunt, ac tummultu concitato ipsum, tanquam maiestatis compertum manifestum???; tyrannum, occiderunt, Rauennam???; reuersi caput eius ad Imperatorem, crimine palàm facto, miserunt. Sigonius lib. 2. regni Ital. Aistulfo mortuo, cùm nemo omnium esset, ad quem regnum Longobardoru̅ iure haereditario pertineret, Desiderivs, qui Comes stabuli Aistulfo fuerat, tum???; Ducatum Tusciae eiusdem beneficio administrabat, ipsum sibi Longobardis Tusciae suffragantibus vindicauit. Quod vbi Rachis, qui Aistulfo fratri regno relicto Cassine̅se coenobium intrauerat, uadiuit, vsq; adeò indignatione exarsit, vt monachum exuere, ac regnum iterum inire voluerit. Neq; verò aut eius consilij auctores, aut ad rem gerendam deerant adiutores, plerisq; ad eum ex Liguria, Aemilia, & Venetia Longobardis seditionis gratia confluentibus. Tandem tamen cedente Rachisio, Longobardi territi regnum Desiderio confirmarunt. Sigonius lib. 3. regni Ital. Berengarivs Foroiuliensis & Veronensis, Vido Spoletanus duces, decreto Hadriani III. Pp. audito, vt morie̅te sine liberis Carolo Crasso Imp. cui militarem opra̅ ambo nauarant, regnum Italicis principbus cum titulo imperij tribueretur: tacito inter se foedere pepigerant, Vido Franciae, Berengarius Italiae regnum inuaderet. Mortuo inde incu̅te anno 888. nulla relicta stirpe Crasso, Berengarius extemplò studij suorum suffultus, sine certamine regnum Italiae occupauit, Papiae regni sedem fixit. Vido, Stephano hortante atque annitente Pontifice, ad regnum Franciae capessendum progressus, nihil profecit. Nam cùm Franci Eudonem Comitem Parisiensem, Caroli Simplicis, qui postea rex fuit, tutorem substituissent, regno exclusus, inanis in Italiam se recepit. Spoletum reuersus, de regno Italiae vsurpando consilium habuit, atq; ita, Pontifice Romanis???; enixè fauentibus, rex aduersus Berengarium à suis est salutatus. Regia dignitas pessimo in posterum exemplo diuisa, subitò Italiam in duas contrarias factiones distraxit, vsq; adeò vt nemo reperiretur, qui cùm alterum regem vigere vellet, alteri non omne vl???rò, si possset, exitium compararet. Sed maior pars, licèt Berengarij causa iustior esset, Pontificis, credo, auctoritate impulsa, ad Vidonem se co̅tulit. Is praelio gemino victor, Papia recepta, anno 890. Lombardiam nullo fermè negotio in potestatem redegit: demùm vniuersa hortante Italia, nouo procedente anno, Romam à Stephano pontifice accersitus, quod consequebatur, Imperator ab eo consecratus est. Atq; ita antiquum Italiae Imperiu̅ Italici post tam multas ac tam diras gentium exteratum impressiones recuperarunt. Berengarius exul Arnulfi Germanorum regis opem implorauit, & ab eo tandem reductus est. Vido vomitu sanguinis perijt. Italici interim principes, Lambertum Vidonis F. secuti, Berengarium Papia eijciunt. Arnulfus rursus in Italiam descendens, Lambertum pellit, imperij titulum Romae sumit, Berengarij excaecandi consilium capit. Berengarius insidias fugiens, Veronam redijt, Lambertus discedente Arnulfo, à Pp. imperij nomen suscipit. Lamberto inde in somnis caeso Papiam Berengarius recepit. Qui Lamberto fauerant, Ludouicum Bosonis F. Ludouici II. Imp. nepotem euocant. Is verò à Berengario victus, sacramento interposito nunquam repetendae Italiae dimissus est. Non multò pòst defectione Italicorum denuò euocatus Ludouicus, Berengarium in Baioariam fugere compulit. Caeterùm cùm ab eo Adelbertus Tusciae marchio defecisset, Berengarius noctu Veronae ex improuiso captum luminibus orbauit, regno???; itetum potitus, illud pacatè per XXII. annos administrauit, à Ioanne X. Pp. Imperatoris titulo exornatus, tandem à Rodulfo Burgu̅dorum rege, Adelberti Eporoediae marchionis perfidia, Papia exutus, Veronae à Flamberto quodam, cuius filium è sacro fonte susceperat, in templo caesus est, XXXVI. sui regni anno, iustitiae, clementiae & pietatis laudibus insignis, odio tamen populorum ac perfidia fatigatus, vt ipse nunquam quieuit, sic alijs quotidianam mouendaru̅ seditionum materiam praebuit: varijs rerum secundarum aduersarum???; in vicem succedentium casibus rarum inter mortales insultantis fortunae ludibrium. Sigonius libro 6. regni Italici. Ildobaldo Gothorum in Italia rege caeso, Rugi, qui & ipsi cum Gothis erant, reliquis inuitis Gothis, Araricum regem extulerunt. Baduillus autem, cognomento Totilas, Ildobaldi nepos, misit Rauennam ad Constantianum ducem Iustiniani, traditurum se Taruisium pollicens, si sibi & comitibus suis salus praeberetur. Cui Constantianus iureiurando se fidem praestiturum respondit. Re composita, dies indicta est, qua milites Constantiani Taruisium recipcrentur. Gothi Ararici imperium iniquo animo ferentes, ad Totilam Taruisiu̅ mittunt, eum ad regnum suscipiendum accendunt. Quibus Totilas respondit, si Araricum in tempore sustul ssent, illorum voluntatem non neglecturum esse. Quibus rebus auditis, Go thi Ararico per dolum extincto, regnum ad Totilam detulerunt. Sigonius lib. 18. Imp occid. Iacobvs, Vbertini Carrariensis Patauinoru̅ ducis III. exfratre Nicolao nepos, aegrè ferens Marsilietum Papifauium sibi in principatu à patruo Vbertino praelatum, intempesta nocte thalamum Marsilieti ingressus, 41 die principatus illum interemit, anno Salutis 1345. die sexta Maij Subinde euocati omnes Marsilieti amici, & in customdiam traditi: omnia quinetiam municipia Patauina sub signo Maisilieti nouis custodijs munita. Anno quinto pòst à Gulielmo Iacobi Grandis primi ducis Carratiensis spurio, cui natales contumcliosè obiecerat, à mensa euocatus, tanquam secreti quippiam auditurus, multis ictibus confossus est: sicarius verò à circunstantib. eodem loci peremius. Iacobi F. Franciscus senior à Galeacio Vicecomite captus, Modoëtiae in carcere miserè perijt. Franciscus vetò iunior recepta vrbe non multò pòst à Venetis cum filijs in carcere necatus: natu minimus Marsilius post aliquot annos frustra testaro principatu securi caesus est Ita sanguine partum imperium, 73. annorum terminum habuit. Bern. Scar deonus lib. 3. classe 13. hist. Pat. Franciscvs Nouellus Carrariensis princeps, Vicecomite Galeacio mortuo, Gulielmum Scalam Veneta nobilitate donatum, ac tum Venetijs agentem, ad principatum recuperandum multis hortationibus pellexit: Verona???ue iam recepta, hominem familiarissimum, consilio & armis antea adiutum, veneno sustulit: Antonium verò & Brunorum eius filios proditione captos, non multò pòst necandos curauit. Scalanis sublatit, imperij signis cum suis media vrbe praelatis, Iacobum filium, vel fratrem, Veronam pro principe induxit. Nec tam opulentae vrbis principatu contentus, Vicentiam suis armis subigere adortus, illius fines ex primo infestare. Vicentini à Carrario nomine abhorrentes, omnia priùs pati certi crant, quàm inuisae tyrannidis iugum accipere. Ad Cathari [2611] nam itaque Galeacij defuncti coniugem mittunt, auxilia rogantes. Vidua suadet illis, vti sese Venetis dedant. À quibus suscepti, cuertendae Catrariensium tyrannidis fundamenta iecêre. Sab. in Decadibus. Borsivs Ferrariensium principatum, insigni Herculis fratris iniuria, cui successio debebatur, occupauerat. Eius autem ignominiae delendae causa ferunt illum consultò à nuptijs abstinuisse, ne caritate liberorum prohiberetur, quo minùs libero iudicio in principatu fratri restituendo vteretur. Obijt anno Sal. 1466. Brutus lib. 5. hist. Flor. Petrus Gambacurta Pisanorum dominus à Iacobo Appiano omnium consiliorum suorum principe, quem ditauerat, & plus aequo extulerat, cum filijs interfectus est. Appianus dominium inuasit, anno Sal. 1395. Eo mortuo Gerardus filius Pisis dominatus est. Qui insidijs à Florentino appetitus, retinendi vrbem spe destitutus, eam accepta pecunia vendidit Galeacio Vicecomiti, Plumbino oppido sibi retento. Blondus lib. 10. Dec. 2. Mortuo ex febre Ioanne Galeacio Vicecomite duce Mediolanensium, apud Meregnanum, anno 1402. Mvlti repentè tyranni oborti sunt, aut ciuitatum suarum principes, aut cohortium praefecti, à militibus Ducis ob largitionem ad occupandas ciuitates adiuti. Oborta tum quidem infinita mala sunt, cùm nemo vnus praeesset, qui vitia hominum imperio & auctoritate compesceret. Innouata est etiam Guelphorum & Gi bellinorum perniciosa seditio, quae ducentis & eò amplius annis per Italiam vagata, omnes ciuitates ita ad arma ciuilia concitauit, vt fermè ad internecionem certatum sit. Nam Vgo linus Caualcabos, oppressis Gibellinis, Cremonae imperitabat: Parmam Otho Tertius, interfectis ac pulsis Rubeis, obtinebat: Soardi Bergomum, Rusconij Comum, Viginatae Laudam: Vercellas, Alexandriam, plurima???; per eam regionem oppida Facinus Canis, dux copiarum egregius, vi occupauerat. Omitto reliquos tyrannos à Galeacio pulsos, qui tum quidem redeundi ad tyrannidem & dominatum spem aliquam sumsêre. Maximè verò Gulielmus Scala, & Carolus Vicecomes Bernabouis filius, qui principes omnes & populos ad defectionem sollicitabant. Hinc etiam Pinus Ordela phus, patria pulsus, Foroliuio potitus est. Platina in Bonifacio IX. & Sab. lib. 9. En. 9. Mortuo Philippo Maria Vicecomite, Mediolanensium Duce, quatuor principatum ambiebant, Fridericvs III. Imp. iure imperij: Alfonsvs rex Aragoniae, ex testamento Philippi dictus haeres, quod tamen popularis furor Philippo mortuo discerpserat: Carolvs Dux Aurelianensis ex sanguine Vicecomitum natus, sibi ab intestato principatum deberi asserebat. Franciscvs denique Sfortia, quòd Philippi gener esset. Mediolanenses XII. viros crearant, qui Reip. prae essent. Principatus ipse foris dilaniabatur. Ad Sfortiam multae ciuitates deficiebant. Franciscus ergo cum Venetis inita societate, Mediolanum obsedit. Carolvs Gonzaga, qui à Mediolanensibus deficiens ad Franciscum venerat, postqua̅ desertos eosdem Mediolanenses, & sine vllo duce relictos animaduertit, iterum ad Mediolanenses relicto Francisco, tra̅siuit. Erat hic vasto corpore, forma???; penè gigantea: viribus verò, quae magnitudini responderent: dicendi copia clarus, literis Graecis ac Latinis instructus: sed animo inconstanti, & ingenio ad omnefacinus parato. Ei no̅ parua spes erat oppressa Mediolanensium libertate tyrannidem inuadendi. Auctor itaque fuit XII viris plebeijs, vti septem primarios ciues noctu interficerent, tanquam patriae proditores. Sperabat ijs sublatis se faciliùs voto potiturum. At populus rei indignitate motus, deiectis plebeijs, nouum magistatum è nobilitate creauit. Sed mox nobilibus pulsis, plebeios è carceribus productos pristino restituit honori. Qui Gonzagae suasu satellitibus cincti, cùm nobilitatem penitus opprimerent, neque tamen Gonzagae aditum ad principatum facerent, Gonzaga per internuncios Francisco reconciliatus, ac magnis allectus praemijs, Laudam illi prodidit, tertio???; iam fidem fallens, non sine magno Mediolanensium damno, ac plebis co̅sternatione, ad eum transiuit. Non tamen defuit tyrannis animus, quin postulatis vndi???; subsidijs Francisci iugum ia̅ propè ceruicibus imminens, excutere conarentur. Sed cùm alios frustra rogassent, Venetos tandem, ne se derelinquerent, peruicerunt: quibus non videbatur ex vsu esse Franciscum, cuius iam vires atque arma non sine graui iactura sensissent, eo imperio potiti. Miserunt ergo Leonardum Venerium legatum, qui auxilia & commeatum liberaliter promittedo, ciuitatem iam fame domitam in fide contineret. At cùm promissa non exolueret, populari tumultu necatus est: XII viri capti: Franciscus à populo vocatus, vrbis imperium suscepit. Arcem populi furore paulò antè disiectam, manibus eiusdem breui te̅pore restituit. Aen. Syl. cap. 49. Europae. Marcvs Vicecomes non obscurè Actio patrueli subiratus, quòd ad se, Saxonibus obsidem Ludouici Bauari Caesaris nomine datum, redimendum pecuinam nequaquam liberaliter ac diligenter expendisset, ad fatalem veteris odij atque insitae ambitionis insaniam redijt, vsqueadeo, vt se Pontisicis robertiq???; regis Neapolitani & Florëtinae reipublicae, Vicecomitum perpetuorum hostium, clientem futurum iuraret, si ad pellendum Actium auxilijs atq; pecunia iuuaretur. Hoc concepto scelere, foedereq???; percusso, cùm per triginta dies Florentiae viros nobiles & militiae claros quotidianis epulis liberaliter excepisset, & vti erat excelso corpore praelatoque animo & facundia insigni, dignus paterno imperio videretur, pro lautitijs mille aureis liliatis publicè douatus Bononiam contendit: atque inde discedens, Mediolanum peruenit, exceptusque est ab Actio & fratribus multo cum honore & laetis vtique vultibus. Sed dum in rem suam nouandis rebus clientelas exploraret, tentaretque veteres amicos, in Arenae curia post epulas in cubiculum colloquendi simulatione deductus, à delectis aliquot praetorianis comprehenditur, elisisque linteo faucibus strangulatur, nullo ex eius nece tumultu exorto: quum proiectum cadauer è fenestra in publicum nemo lugeret: & ta̅quam sponte praeceps datus, sumtuosis honestatus exequijs ad Eustorgium sepulcro maiorum inferretur. Iouius in vita Actij. Mortuo Ioan. Galeacio Stortia, Lvdovicvs eius frater, optimatium consensu ad Imperium euectus est, qui in tanto rerum motu Imp erij summam infanti 10. Galeacio minimè deferendam esse dicebant. Deberi autem sibi imperium Ludouicus praedicabat, quòd ipse natus esset, dum Franciscus pater Mediolano virtute parto potiretur. Contrà Galeacium, qui aetatis praerogatiua inductus defuncto patri successisset, in humili adhuc parentum fortuna genitum, atq; in Firmana Piceni arce susceptum, praepostera successione principatus, fortunam, in qua neque dij neq; fata eum nasci voluissent, respicere minimè debuisse. Ergo Ludouicus, vxore Galeacij è regni procuratione (quam illa, vt Ioanni Galeacio filio suo admodum paruulo, in fide atq; ossicio ciuitatem contineret, post viri mortem susceperat) reliquisq???; administris paulatim deiectis, ipse se ei rei praeposuit, annosq???; tredecim praefuit: fratris autem filium, cui se regnum procurare prae se ferebat, ita aluit, ne vllam ad frugem perueniret: non rei militaris, non literarum studia, non denique artem vllam & disciplinam regiam edoceri illum voluit, adhibitis etiam ad puerile ingenium deprauandum corruptoribus, quorum ille conuictu in omnem luxum atque inertiam assuefieret. Ei nondum planè puberi Alsonsus Ferdinandi regis filius Isabellam filiam in matrimonium collocauit, ex ea que is etiam liberos procreauit, ad regni tamen sui gubernaculum à patruo nullam in partem admissus est. Quam iniuriam cùm grauiter fer ret Alfonsus, & armis etiam vlturus videretur, Ludouicus vt res suas maioribus firmamentis in omnes euentus stabiliret, Ioannis Galeacij sororem Blancammariam, neptem suam, Maximiliano I. qui mortuo patre suo Friderico, Romanorum Imperator nuper erat renunciatus, in matrimonium collocauit: cui dotis nomine se ducatorum quadringenta millia certis temporibus numeraturum repromisit: his addidit ge̅mas atque alia ornamenta preciosa, ducatorum quadraginta millibus aestimata. Ex altera parte Maximilianus in hoc connubio pecuniam magis quàm affnitatem secutus, promisit se Ludouico (Ioanne Galeacio nouo affine, iure suo fraudato) Mediolanense imperium, eius filijs & reliquae stirpi (quasi à Philippimariae obitu principatus ille legitimo duce caruisset) auctoritate imperatoria concessurum: nec non vniuersa pecuniae summa persoluta, se eius rei diploma amplissimum traditurum. Euocauit interea contra Aragonios Ludouicus Carolum IIX. Gallorum regem, & in tanto armorum strepitu sceleris vltorem nullum fore sperans, veneno nepotem sustulit. Quo mortuo, cùm filius eius quinque annorum puer tanto imperio impar esset, Ludouicus per amicos illud suscipere coactus, licet simulanter reluctaretur, tamen priùs seorsim contestatus est, se ea tanquam ad se ex regis Romanorum diplomate iure spectantia suscipere. Caeterùm sceleris sui poenas tandem dedit, à Ludouico XII. Fra̅corum rege captus & in teterrimo carcere ad finem vsque vitae maceratus. Guicciardinus lib. 1. Iouius lib. 2. & Bembus lib. 2. hist. Venetae. Liverottvs Firmianus tyrannidem affectans, Ioannem Frangianum patruum suum, cum multis alijs summis in ea vibe ciuibus, in domum suam per speciem conuluij perductos, crudelissimè trucidauit. Eum non multò pòst Caesas Borgia Valentinus dux Senogalliae per fraudem captü strangulauit. Guicciardinus lib. 3. Anno 1502. Lvdovicvs & Fridericus Pici Mirandulae comites, antè ab Ioanne Francisco fratre pulsi, qui, etsi ille natu maior esset, eadem tamen ad se iura, quae ipse haberet, spectare asserebant, auxilijs à Ferrariensium duce, ex cuius sorore notha nati era̅t, & ab Ioanno Iacobo Triuultio Ludouici socero acceptis, fratrem vi expulerunt. Guicciardinus libio quinto.
|| [2612]
Caesar Borgia Valentinus, Alexa̅dri Vif. Cardinalium ordine relicto, vxorem duxit, & Italiae dominatum affestans, miris artibus, inaudita crudelitate, vrbes plurimas circumuenit. Omnibus propè Pontificiae ditionis regulis crudcli perfidia trucidatis, Romanos etiam proceres ita affliixit, vt Colu̅nij exuti oppidis, acti??? in exilium, per Apuliam atquc Siciliam vagarentur: Vrsini verò, qui in Borgiarum amicitiafuerant, principum suorum funestam stragem lugerent. Vitellocius enim Paulus???ue Vrsinus cum Francisco Grauinae principe, Liberotto???ue Firmano, qui in exercitu Caesaris ordines ductabant, apud Senogalliam in familiari ipsius colloquio comprehensi necati???ue fuerant. Baptista quoque Visinus Cardlinalis, qui vetere Pontificis gratia vigere videbatur, à Pontifice captus, in custodia veneno perierat. Raynaldus item Vrsinus Florentinus antistes & Aloisius Liuianifrater, in arce Molis Hadriani ad non dubium vitae exitum seruabantur. Pontifex inopiae metu rapax, atque illo immani ingenio saeuus, vt Caesari filio magnos alenti exercitus, & regio luxu liberalitatem passim ostentanti pecuniam suppeditaret, ditissimum quemque Cardinalium veneno sustulit. hauddubiè in reliquos aulae sacerdotijs atque opibus insignes, haereditatis rpesaeuituirus, nisi admirabili deorum prouidentia sibi mortem, supremam verò Caesari filio calamitatem peperisset, hilariore scilicet in coena, dum ad vmbrosum Vaticani ruris fontem venenum bibunt, lagena pocillatoris errore commutata, quam dira fraude opulentis aliquot senatoribus honoris specie parauissent. Caesar inter saeua hominum odia destitutus, quia incolumis aliter esse no̅ potuil, beneficij loco posuit, quòd in pontificia arce sit custodiri iussus, quoad uouus pontifex creaietur. Iouius lib. 2. in vita Leonis. Pavlvs Fregosius Genuensium pontifex, cognatum & propinquum suum Baplistam Fregosium (qui Genuae dominatum iussu Bonae Mediolanensis principis, Galeacij Mariae viduae, occuparat) per summum scelus in carcerem coniecit, & imperium ciuitatis arripuit. Brutus lib. 8. hist. Flor. Hippolytvm Medicem Cardinalem, Alexandro, qui patruelis eratfrater, & ex constilutione Clementis VII. Pont. Florentiae principatum obtinebat, insensum, quidam Florentini exules, eò perpulerant, vt Etruriae principatum affectaret, abdicareq??? se honore purpurei galeri vellet, atque inde ad Margaritae iam pridem Alexandro destinatae, Caroli V. Cę saris filiae, nuptias aspiraret. Itaque per Baptistam Ciboum Massiliensem episcopum Innocentij??? Pontificis nepotem, teterrimam necem ex incenso tormentario puluere Alexandro machinatus est. Harum insidiarum indicia ab Alexandro deprehensa sunt, at??? illicò Romam ad Paulum III. pontif. delata. Pontifex tametsi ruituiae Mediceae domus excidio, quod aliena cum inuidia pararetur, mirè gauderet, in spem scilicet ingentis lucri ex amplissimis sacerdotijs, quae in Farnesios nepotes transferrentui: tamen Alexandri iniutiam omninò negligere videri noluit, quum Octauianum Zengam hominem facinorosum ex Hippolyti satellitibus, nefarij conscium comprehendi iussisset. Eo capto Hippolytus ex vrbe in Catillum Tyburtini agri castellu̅ profugit, Alexandro se conciliare, & à Caesare pacis conditiones accipere cupiens. Qua de causa Neapoli conducto nauigio, ad Caesarem in Africa bellum getentem enauigare properabat. Verùm Petro Toletano pro rege ei nauigium pernegante, ad oppidum nomine Iter, Fundani agri, quod est viae Appiae impositum, inops consilij substitit, vbi oborta pestilenti febre, iuuenis longè omniu̅ eruditi ingenij nobilitate, decor??? vultus, & illustris vitęsplendore florentissimus, sexto die ex humanis est ereptus. Iouius libro 34. Venetorvm. Fuêre Venetorum duci Angelo Particiaco filij duo, Ioannes & Iustinianus. Iustinianus ad Leonem Imperatorem missus à patre, perhumanè acceptus est, ac variè ornatus. Interea pater alterum sibi filium collegam instituit. Ivstinianvs domum reuersus, adeò iniquo tulit animo id fastum, vt neque officio neque precibus hortatúve amicorum vllo ad conspectum patris venerit. Nec senex diu tulit optaitissimi filij desiderium. Ioannem abdicauit. Qui quum paternae malestati haud cessurus videretur in administratione inhibenda, populus parêre coëgit. Iustinianus itaque & Angelus Iustiniani filius, à Particiaco duce collegae asciscuntur. Ioannem qui contumeliae impatiens parum quieturus putabatur, populus Constantinopolim relegauit cum coniuge & liberis. Sab. lib. 9. En. 8. Neapolitanorvm, sicvlorvm. Ioanna regina Siciliae & Neapolis, Vrbanum VI. Pp. deseruit, quòd Othonem ducem Brunsuicensem maritum regio titulo contra Gallos & Hungaros ornarenollet: & Clementis VII. Antipapae partes secuta est. Vrbanus illam diris deuouit, Carolo Duiatio, Andreae Hungariae regis à Ioanna vxore per dolum interfecti F. regnum inuadendi potestatem fecit. Carolus exercitu conscripto per Italiam, contendit Romam, ibi???ue Vrbano pręstito fidelitatis iuramento, coronam regni Siciliae de manu Pontificis cum regia consecratione suscepit. Otho ei obuiam proficiscitur, obsessurus angustias petquas solas erat venturo transitus. Sed erant in agmine eius perfidi quidam, sua dentes vt paulisper ab angustijs discedens, ingressos Hungaros à tergo, adoriretur. Paret ille. Interea transiens fauces! Carolus, inter vrbem Neapolitanam & exercitum hostilem medius, ciuitate̅ recto itinere petit, cámque apertis portis (quòd nihil hostile formidarent) ingtessus est subsecutus agmine citato Otho, vbi se videt exclusum, castellum sancti Eiasmi petit, sumturus consilium ab euentu. Interim Carolus arcem reginae oppugnat. Otho cum equitatu per montem descendens in insidias incidit, & in manus Caroli peruenit. Regina audiens casum mariti, sese dedidit, & in carcere expirauit, seu fame semctipsam conficiens, seu supplicio ob Andreae patris sui caedem de ea sumto. Interea Ludouicus Andegauensis, qui se Ioannae reginae proximum ferebat, ab Antipapa coronatus, collecto exercitu contendit in Italiam. Duodecim equitum millia duxit è Francia. Auctus est continuò numerus, vt accurrentibus amicis vndecunque, octoginta millibus ingrederetur regnum Neapolitanum. Sed eo non multò pòst desuncto, cùm de perdendo Vrbano Cardinales quinque co̅silium cepissent, eiusdem??? Carolus quoque conscius videretur: diris Carolum deuouit Vrbanus, eius??? arma fugiens, Genuam venit. Pòst cùm Ludouicus Hu̅gariae rex sine prole mascula obijsset (duabus tantùm relictis tiliabus, quarum natu maiorem cum regno Hungatiae, Sigismundo Boëmiae legi, Caroli IV. Imper. filio desponderat) Carolus contendit in Hungariam, & oppositus Sigismundo, magnam regnipartem sibi conquisiuit. Elatus in superbiam, ibi caesus corruit, relictis paruulis in regno Neapolitano Ladislao filio, & puella Ioanna. Ladislaus impubes decessit, & regnum in manu Ioannae permansit. Cranzius libro 11. Metrop. cap. 15. & seq. Bernardvs Caprera, mortuo Martino Siciliae rege, regnum affectabat, & reginam viduam Blancam, regis Nauarrensis filiam, cùm alia ratione no̅ posset, rapere cogitabat. Verùm bis detectis insidiis, tandem Panormi degentem aggressus noctu, penè ceperat, nisi nuda cum mulierculis per frigidissimas aquas, subductis supra genua vestibus, procurrens ad triremim clàm euasisset. Bernardus comperta ad nauem fuga reginae, execratus die̅: En, inquit, teitiò manus meas effugit: atqsita in dignabundus ad cubiculu̅ reginae perrexit, intrauit???ue. Vbi cernens cubile turbatu̅ qualesolet ad subitum timorem relinqui: Perdicem, ait, perdidi, sed nidum teneo: protinu???s depositis vestibus, vtadhuc erat tepidum, subit, ac per pertotum se volutans, & subinde spiritum per nares trahens, significabat morevenatici canis, ad lustru̅ ferae, ipso se odore delectari. Verùm non multò pòstin Panormitanae arcis obsidione captus, pro ditione Vasconis cuiusdam, & in castello Mota dicto asseruatus est. Valla lib. 2. Historiarum. Gallorvm. Cloovevs rex Francoru̅, ad dignitatem sua̅ pertinere arbiliatus, vt imperiu̅ à maioribus in Gallia partu̅ amplificaret, primùm Romanos sibi appetendos duxit: quibus emotis, haud magni fore momenti putauit, Gothos & Burgundiones, caeteros???, qui Galliam inuaserant, exturbare. Itaque Syagrium Romano in oppido Suessione sedente̅, campo ad co̅serendam manum destinato, praelio prouocauit. Syagrius in fuga̅ actus, Tolosam ad Alaricum Golhoru̅ rege̅, qui panlò antè Eurico fratri successerat, vt ab eo seruaretur, se contulit. Clodoueus Alarico denunciauit, vt sibi Syagrium traderet. Alaricus armati regis iracundia̅ veritus, Syagriu̅ dedidit: quem Clodoueus ad capitaie suppliciu̅ abstrahi iussit, ac Sucssione, caeteris??? eius oppidis in fi demacceptis, regnifines vs??? ad Ligerim prolatauit. At??? hic quidem finis Romanorum imperij fuit in Gallia: quam florente quondam populo praesclara Q. Fabij primùm, deinde C. Caesaris victoria in potestatem ditionem??? redegerat. Sigonius lib. 15. Imp. occid. Clodoueus regno Francorum per omnes Gallias dilatato, obijt anno Christi 509. aetatis suae 45. cùm regnasset annos 30. Reliquit autem post se filiam vna̅, quam Almaricus Gothorum iex duxit: & quatuor filios, Theodericvm, Clodomirvm, Childebertvm, & Clotharivm Hi postea regnum paternum, tanquam catuli leonum opimam praedam obiectam, prae auiditate praedae discerpserunt, & mutuam lanienam in semetipsos exetcuerunt. Clothario & Childeberto necem fratris Clodomiri à Burgundis caesi persequentibus, Gundemarus Sigismundi à Clodomiro occisi frater regno spoliatus, in Hispaniam ad Visigothos sibi consciuit exilium. Quod cùm parum tutum arbitrate???, in Africam ad Vandalos transmisit. Burgundiam victores [2613] reges inter se diuisère, nulla ratione habita filiorum Clodomiri. Tres admodum pueri erant, Theobaldus, Guntarus, Clodoaldus, apud auiam Clothildem educabantur. Ab hac extorserunt victores patrui, vt eos ad se mitteret, polliciti se illis regnumpaternum reddituros. Clodoaldus exitinere à paternis amicis futura prospicientibus in tutum subreptus, aliquanto pòst necessitatem in virtutemvertens, tonsus coenobio se sacrauit. Reliquos duos cùm in potestate haberet Clotharius, occidit (quò maius nefas esset) manu sua coram ipso Childeberto, initiò consilij participe, sed tunc scelus detestante, illacrymante???ue. Aemilius libro primo, & Gregorius Turonensis libro tertio, capite decimo & septimo. Regnabantinter Burgundiones duo Gundeuci regis filij, Gundobadus & Godigisilus, animis praua inter se discordia exulceratis. Godigisilvs, autem, vt fratrem Gundobadum euerteret, clàm legatos ad Clodoueum regem Francorum misit, spondens, se illi tributum annuum soluturum, si se in opprimendo fratre iuuisset. quod Clodoueus pro viribus facturum ostendit, ac statim contra Gundobadum exercitum destinauit. Qua re cognita, Gundobadus pactarum insidiarum prorsus ignarus, misit ad Godigisilum, obsecratum, vt sibi aduersus Clodoueum in se hostiliter irruentem adesset, & secum commune regnum à communis hostis imperu tutaretur. atque ab illo responsum specie benignum accepit. Cùm autem tres exercitus ad Diuionem oppidum conuenissent, Godigisilus, Clodoueo sibiadiuncto, Gundobadum super Oscaram amnem inuasit, atque in fugam conuersum trepido agmine sese recipere Auenionem coëpit, &, regni parte Clodoueo concessa, Viennam processit. Clodoueus autem Gundobadi tergo insistens, exercitum Auennionem promouit, atque vrbem corona circundedit. His de rebus Gundobadus in magnam consiliorum difficultatem adductus, Aredium ex fidis amicis misit ad Clodoueum, qui vtile se ei dixit daturum consilium, vt agri vastationem, & vrbis oppugnationem, quae magnam esset habitura difficultatem, omitteret, ac Gundobadum tributo annuo sibi obnoxium faceret. Quod cùm illeprobasset, Gundobado obligato, discessit: ita Gundobadus regnum suum recuperauit. Quadriennio pòst bellum ciuile renouatum est. Gundobadus, viribus ex superiore clade collectis, promissa Clodoueo tributa persoluere abnuens, exercitum aduersus fratrem Godigisilum duxit, eum???ue Viennae inclusum obsedit: vrbéque capta, incolumitaris causa ad ecclesiam Arrianam prosectum ibi cum episcopo confecit: Francos auxiliares in vnam turrim congregatos seruauit, ac Tolosam ad regem Alaricum in exilium misit: Burgundiones autem, qui Gondigisilo studuerant, neci dedit, ac totum Burgundiae regnum recepit. Sigonius libro decimolexto Imp. occid. ex Gregorio Turonensi. Tres fratres erant Thuringorum gentis reges, Badericus, Hermenfredus, Bertarius. Hermenfredvs Bertarium repentina vi aggressus oppressit, à nullo minùs quàm à fratre metuentem. Ac iam alterum fratrem aperto marte petebat, fratris casu edoctum, ac egregiè se tutantem, nec suis viribus euertere poterat. Theodoricum regem Mediomatricum Clodouei F. accersit, promissa illi dimidia fraterni regni parte. Auxilio Theodorici caeso Baderico, tota Thuringia potitus, fidem mutauit, fratrum poenis insectantibus: exitu???ue (vt in scelere assolet) infelici, parte̅ Thuringiae exfoedere Theodorico petenti, bellum anteuertens mouit, in prouincias???ue Francorum Transrhenanas excursiones fecit, instigante Am???alaberga vxorr, filia Honorici Vandalorum regis. Illaenim Hermenfredo viro conuiuium habituro, dimidiam tantùm triclinij partem strauerat: interroganti???ue, Quid tandem id rei esset? respondit, Qui parte regni exueretur, eum etiam triclinij parte cedere conuenire. Theodoricus ergo in spem praedae accersito fratre Clothario, Thuringiam totam victorijs peragrauit. Fide etiam accepta Herme̅fredus ad eum cùm se contulisset, ex editissima turri deiectus est. Aemilius libro primo. Mortuo Chereberto rege Parifiorum, eius regnum nulla virili sobole superstite diuidundum erat inter Fratres reliquos, Clotharij filios. Primùm omnium conuenit, vt reges fratres iureiurando inter se obligarentur, non ingressuros se Lutetiam, quoad ea de haereditate re???ue statueretur, quae tuique pars adiudicanda videretur. Guntrannus auctor erat, vt concilio episcoporum Lutetiae habito, eorum arbitratu ea controuersia dirimeretur. Id inceptum vanum cecidit. Armis actum. Francis iam inde ab initio nota erat cupiditas Chilperici, aequiores???ue Sigeberto Guntranno???ue erant. Sed Guntranno domestica pace laeto, Sigeberto Transrhenanis bellis aduersus Hunnos infestam Thurmgiam populatione facientes occupato, Chilpericus Cisrhenanas eius vrbes occupat. Reiectis Hunnis frater regressus, caput belli, regiam???ue illius Suessiones statim ad se deficere cogit. Victor cum filio Childeberto vxore???ue Brunechilde, Athanagildi Visigothorum regis filia, Lutetiam ingressus, cùm festis faustis???ue acclamationibus exceptus, paucis diebus ibi sedisset, praemisit cum ducibus copias ad fratrem, si sui potestatem non facet, obsidendum: ipse mediocribus itineribus cum paucis subsecutus, Victoria cum se confert: quo in loco longè maxima pars Francorum procerum, qui sub imperio Chereberti fuerant, ei praestò affuâre, regem. illum suum salutantes. Nullus in tanta consenfione metus propinquus videbatur: cuncta mutua gratulatione plena erant: nemini???ue adeundiregis potestas non fiebat. Tunc in tam mira patrandi facinoris occasione, fiducia???ue in tanta turba elabendi, duo iuuenes (vt postea compertum est) à Fredegunde Chilperici vxore expectatione ingentium praemiorum submissi, Sigebertum, cùm quartumdecimum regnaret annum, obtruncant, continuò à circumfula multitudine discerpti minutatim???ue caesi. Haec salus obsessi Chilperici fuit. Brunechildis noctu filium Childebertum è fenestra in sporta per funem demisit, excipientibus sidis amicis. Hi in Austrasiam detulêre, ita vocitabant Mediomatricum regnum. Superueniens Chilpericus Lutetia potitus est. Aemilius lib. 1. Childeberti Austrasianorum regis filij duo Theodericvs & Theodobertvs, hic Austrafianorum, ille Burgundionum rex, instigante auia Brunechilde, regnorum causa inter se grauissma bella gessêre. Victor semel atque iterum Theodericus frattem Transrhenanas gentes petentem, vt earum auxilijs bellum redintegraret, assecutus, retractum Cauillonum, in custodiam misit, detractis regijs insignibus: duorum???ue amplissimorum regnorum potens, dum Theodoberti filiam ducere vxorem statuit, dysenteriae morbo decessit. Aemilius lib. 1. Mortwo Ludouico Pio Imper. qui patre viuo se ferro accinxerant filij, mortuo capulis admouêre manus. Lotharivs rex Italiae, & quòd maximus stirpis esset, Augustus???ue à patre destinatus, ad se omnia reuocabat: & qui ne patri quidem Augusto pepercisset, multò ferocior in fratres erat. Lvdovicvs rex Germaniae, & Carolvs Caluus natu minimus, Neustriae rex addito Celtico & Belgico dictus, aduersus fcatris cupiditatem communi animo consilio???ue bellum gessêre. In finibus Altissiodorensium ac Fontoniacum vicum castra castris collata sunt. Die Resurrectioni festo, cùm vtrique alteros ob sanctitatem diei praelium non expectaturos repentino impetu opprimi posse sperarent: prima luce ad castra fratrum Lotharius, fratres ad castra Lotharij tendunt. Vtraque pars alteri in medio spatio obuia fuit. Antequam strueretur acies, locus???ue ducibus militibus???ue ab Imperatoribus attribueretur, infestis animis armis???ue concurrêre. Caedes miserabilis facta anno 844. cumulicorporum cernebantur, necdum furori rabiei???ue sinis. Omnis propè nobilita Francica caesa, pertinaci inter se certamine. Contrarijs enim studijs distracta in duas se partes diuiserat. Nomen victoriae apud Carolum Ludouicum???; mansit, quòd duo concordes reges, & ante pugnam militum animos acuissent, & in acie ardorem excitassent, omnia???ue diuersi obirent faciliùs, quàm vnus apud suos Lothanus, sperans hostium exercitum sub duobus regibus contentionum studijs distractum iri: ac vt in presentia vincerent, de opibus inter se mox dimicaturos. Quae res longè aliter cessit. Nec modò ex Altissiodorensium finibus hostem exegêre, sed cùm Aquasgrani plenam maiestatis vrbem petiuisset, insecuti, ex Belgis Celtis???ue submouêre. Trans Rhodanum se Viennam recepit. Exin in annum induciae factae, delecti???ue vtrinq; quadrageni proceres, quorum fide prudentia???ue, fida aequa???ue pax componi posset. Conuenit vt Franciae rex Carolus diceretur: ea???ue Arari, Rhodano, Scalde, Mosa, Oceano, Pyrenaeo saltu contineretur: Ludouico Germania, Hunnia???; cederet: reliquae opes ac Imperium penes Lotharium forent. Pipini ex Pipino fratre, rege Aquitaniae, nepotis respectus nullus extitit. Quo dolore adductus, cùm omnia agit molitur???ue, comprehensus, in coenobium tondendus traditur. Aemilius lib. 3. Ludouico II. Imp. mortuo, Carolvs Caluus rex Francorum Romam abijt: datis???ue muneribus, à Ioanne IIX. papa creatus est Imperator. Frater eius Ludouicus rex Germaniae id indignè ferens, statim ei bellum parat, eò quòd se inconsulto fratruelis partes occupaslet. Sed antequam res ad praelium veniret, Ludouicus moritur, relictis tribus filijs, Ludouico, Carolo & Carolomanno. Ea occasione fretus, cum L. millibus, aut eo ampliùs, Aquisgranum & Coloniam venit, regno filios fratris priuaturus. Verùm Ludouicus iunior exercitum ex Saxonia, Thuringia, & orientali Francia conscripto, ei obuiam processit. Ad pagum Meginensem non longè ab Andernaco, collatis signis dimicatum est: & licèt numero pauciessent, qui cum Ludouico venerant, tamen numerosas copias Caroli caecidêre, eo???ue fugato tres illi fratres regnum inter se partiti sunt, anno Domini 876. Regin??? libro secundv.
|| [2614]
Bernarbvs Italiae rex à proceribus Francis inductus, regni Franciae Ludouico Pio patruo eripiendi consilium inijt, id ad se potiùs pertinere iampridem persuasus, qui Pipino maiore Caroli Magni filio esset natus, quàm ad Ludouicum ipsum, qui Pipino aetatis iure concederet: atque omnibus Italiae ciuitatibus in sua verba iurare iussis, saltus Alpium idoneis impositis praesidijs confirmauit. Eius coniurationis affines ex Italia fuisse Anselmus Mediolanensis, & Volfoldus Cremonensis antistites arguuntur. Ludouicus confestim magnum è Francia atque Germania exercitum euocauit, atque aduersus eum contendere properauit. Quod vbi Bernardus sensit, metu perterritus, maximè, quòd se à suis quotidie deseri cerneret, arma imposuit, atque vltrò Ludouico ad Cabillonem sedenti se tradidit: quem caeteri imitati, sponte sua omnia, sicut acta erant, enunciarunt. Ludouicus coniuratione nudata, ac seditiosis omnibus in potestatem adductis, paucis post Pascha diebus iudicium de coniuratis exercuit. Cùm iudices Bernardum, ac reliquos coniurationis auctores rei capitalis damnassent, ipse Bernardum luminibus orbasse satis habuit. Episcopos conuentus decreto abdicatos in monasteria condidit: caeteri pro cuiusque merito aut exilio, aut sacra tonsione multati, ijs ad se productis, non solùm vitae, sed etiam bonorum, quae redacta in publicum fuerant, gratiam fecit. Sigonius libro quarto regni Italici. Ludouicus Balbus cùm vixdum biennium regnasset, decessit. Grauida vxore, ventris spei tutorem reliquit Odonem Roberti Andegauensium Ducis filium. Ita rege nondum nato, velut ventre rege (qui Carolus Simplex extitit) omnia turbari coepta. Carolo Crasso imperium vsurpanti, curator datus ob ignauiam Arnulphus fratris F. qui Augustus salutatus, Franciae quoque regem se dictitabat, res???ue pace bello???ue gerebat; cùm maxima procerum pars, Balduino Flandriae Co mite, ac Fulcone Rhemensi archiepiscopo reclamante, Odonem tutorem Caroli Simplicis regnare iwberent. Eum Valterius Senonum archiepiscopus inunxit. Is rex aduersus Normannos praeclarè bellauit. Berengarius Vido???ue, qui apud Caluum Augustum in gratia auctoritate???ue fuerant, magnis opibus ac nobilitate inter se conspirant, rerum???ue potiundarum consilium ineunt. Placuit vt Berengarivs in Italia, Vido in Francia nomen Imperij inuaderent. Et Fulco archiepiscopus Rhemensis eum odio regis Odonis euocabat. In Mediomatrices venit, quòd eò consiliorum socios cum Fulcone conuenturos ex composito sperarat. Sed Odonis opesplus quàm modicae, vt rediret domum, coëgâre: ac quoniam peregrè conatus non prosperè cesserat, cum Berengario de Italiae regno bellum gerere coepit. Franci Odonem biennio postquam eum regem salutarant, in Aquitania omnino regnare iubent, caetera Francia abstinere. Fulconem cogunt Carolum Simplicem inungere, duodecimum aetatis annum agentem, aemulatione rerum administran darum. Multi enim pro vno tutores exortisunt, ac armis in Odonem actum, in eum???ue Arnulfus Augustus vocatus. Virtute, opibus, fortuna???ue superior Odo euasit anno 897. Cùm Simplex vndeuicesimum annum ageret, Odo aeger decessurus, conuocatis proceribus suasit ijs, vt Carolum Simplicem Balbi F. & legitimum regni haeredem, regem appellarent. Sed nullius minùs quàm fratris sui paterno nomine Roberti animum permouit. Is enim inter factionis suae homines eam actionem mouit, quae nec cùm ipso quidem extincta fuit, sed immortalis, tantos spiritus prolieius subdidit, vt tandem Rodulfus Burgundionum dux, Carolo Simplice deiecto, ad regnum peruenerit. Aemilius libro secundo, ex Sigeberto & Luitprando. Lvdovicvs XI. Caroli VII. Gallorum regis filius, adolescens natura immani, moribus???ue acerbis. cupidus ante tempus esse iuris, cum suis aequalibus aduersus patrem coniurauit. Quorum capita fuêre Ioannes Alenconij, & alter Ioannes Borboniensium, duces. Exercitu conscripto, curam regni suscipiendam, se???uererum omnium non ad patris praescriptum, sed suo arbitrio moderatorem faciendum statuit. Carolus se ad miseriam natum clamans, quasi parum sit, tot annos in patrio solo, cum externis Anglis, cum ciuibus Burgundis de dignitate pugnasse, vt etiam cum filio de imperio certare cogatur: non tamen concidit animo, sed principio obstandum putans, antequam in se impetus fieret, principes conuocat. Bona pars sentit, non armis, at consilio & lenitate id mali auertendum. Quapropter primùm literis pro parte Caroli quocunque ad ciuitates scriptis praecipitur, vt nemo homo sit Ludouici dicto audiens: deinde coniuratis impunitas promittitur: ac postremò per principes viros graues, cum Ludouico ac ducibus de reconcilianda pace agitur, demonstratur???;, Nihil aliud esse in praesentia, tempore haud aliàs magis turbulento, de imperio certare, nisi patriam perditum ire, quae Anglorum armis penè confecta esset. His consilijs & rationibus factum est, vt coniurati depositis armis, confeltim in gratiamcum Carolo redierint. Atque ita magna labes, quae Rempublicam obrutura vidabatur, priùs est restincta, quàm fiericoepisset. Polyd. lib. 23. Godofredvs Martellus Fulconis F. Andium Turonum???ue Comes, ferox robore animi, viribus???ue corporis, & opibus factionis suae plus aequo validae, Gulielmo Aquitaniae Comiti admodum iuueni bellum intulit. Cum???ue eius vectigalis ac beneficiarius esset, coëgit sibi vectigal eum pacisci, pensitaréque: successu???ue'aucta audacia, ipsum captum in custodiam arctam foedam???; coniecit: illo???we ita necato, eius nouercam matrimonio sibi iunxit, & defuncti fratres ex parte admodum pueros per eam illorum matrem in potestatem redegit: Aquitanis???; imperitauit non modò vitricus, sed tutor salutatus, sub Philippo I. Aemilius lib. 3. Robertvs dux Normanniae, Ricardum III. ducem, fratrem suum maiorem, consensu popularium, iudicio???ue supremo patris, aclegibus, & more patriae rerum potitum, coacta perditissimorum audacissimorum???ue manu, bello persecutus, aliquot oppidis primùm exuerat: deinde procerum armis captus, in custodiam???ue coniectus, à fratre duce magis piè quàm ex vsu dimissus est. Ricardas enim virtute capto fratre, misericordia???ue dimisso, & vita donato, ipse sibi exitium creauit, ab eodem fratre, veneno, vt traditur, sublatus. Robertus Hierosolymitanam sacram peregrinati onem vouit, vt fraternas poenas furias???ue à se auerteret. Sed multò faciliùs parricidium perpetratur quàm expiatur. In Asiam iuit, terram???ue Sanctam peragrauit magno comitatu fastu???;, qui solus alere iram numinis posset, ne labori tam longinqui itineris maximum scelus condonaretur. Et vt fama parricidij superbiae???ue peregrinantis falsa fuerit, non poterat superis cordi esse, illum, vt morte fratris Ducatum obtinuerat, ita reliquis iustis fratribus ducatum paternum auitum???ue non relinquere, sed Gulielmo Notho legare & velle poft mortem etiam iniuriam suam immortalem esse. In reditu non minori impotentia vsus, in Bithynia decessit. Niceae sepultus est, suorum &: ipse, vt ijdem scribunt, veneno extinctus. Aemilius libro tertio. Ioanna maior superioris Balduini Graecorum Caesaris filia, Flandriae & Annoniae Comes, omni vita sterilis fuit. Ei successit soror Margarita domum sobole replens. Gulielmus vir sanctus initiò creditus, ac sacris initiatus, aetati tenerae praeceptor rector???ue datus, vnum atque alterum ex ea furto vitiata liberos tulit. Ioannem & Baldvinvm. Quo defuncto, illa Gulielmo Dampetrae ex nobilitate Burgundionum procerum cùm nupsisset, tres procreauit Filios, Gvlielmvm, Vidonem, Ioannem. Hi patte mortuo, matte iam magno natu, res administrare se aequum censcbant, nulla ratione habita priorum. Ij se excludi sperni???ue molestè ferebant: se???ue nothos, vt illi criminabantur, esse pernegabant: contendebantse iusto matrimonio procreatos: memoriam patris, spem haereditatis, natales suos dicendo tutabantur: armis, si vi ageretur, tutaturi: quòd auctoritate Pontificis max. à patre iunctum matrimonium minùs quidem illustre, ac minùs celebri fama testatum, pium tamen dicerent. D. Ludouicus Francorum rex benesicium suum. quod???ue iuris sui erat, Flandriae Comitatum, soboli nuptijs teste orbe terrarum pijs procreatae attribuit: his tamen iuuenibus auctor, ne in matris pudorem tam diligenter inquirerent, vt???ue sui??? per matrem???fratribus co̅sulerent. In Annonia nobilissimi dominatus illis dati. Aemilius lib. 7. Hispanorvm. Theodericus Visigothorum rex, victo & caeso Riciario Sueuorum rege in Asturia, vt parceret Sueuorum reliquijs, sub tributo victuris prafecit illis fidum hominem Athivlphvm. At illum dominandi libido impulit, vt rebellaret. Acie victus & captus ludibrio???ue habitus, quòd mallet rex esse ridiculus, quàm prae???ectus sub potenti rege magnificus, ob perfidiam capite plexus est. Cranzius libro tertio Sueciae septimo. Sisenandvs post mortem patris Cintilae Vestgothorum regis in Hispania, no̅ expectato procerum consensu, regnum per tyrannidem inuasit, excluso & occiso primogenito fratre Cintila, ad quem regnum pertinebat. Adiuuit Sisenandi temeritatem rex Francorum Dagobertus: qui interim dum Gothi ob domesticum & fraternum odium periclitarentur, Vasconiam ab eorum regno auulsam regno Franciae adiecit, fratrem???; suum Arebertum ea prouincia donauit. 10. Magnus lib. 16. cap. 17. Sanctivs. IV. Hispaniae rex, patrem suum Alphonsum X. è Germania redeuntem, vbi repulsam Imperij passus fuerat, occupato regno non admifit. Quatuor hominum millia trucidari iussit: quòd in tumultu quodam Alfonsum fratris sui silium regem appellassent Rauisius, & Ritius Neapolitanus. Henricvs II. Alfonsi XI. Hispanorum regis filius nothus, Petrum fratrem suum, qui post Alsonsum parente̅ Imperij habenas susceperat, stricto gladio eo̅fodit: eo???; interemto, Regno potitus est, Ritius Neapolitanus lib. 3. regum Hispaniae. [2615] Praeterea cùm is multis alijs flagitijs infamis, ac maximè suis inuisus esset, passus vxori stuprum inferri, quòd minus ipse aptus liberis procreandis haberetur, natam ex adulterio filia̅ reginam imponere Hispanis constituerat. Deiecto enim speprincipatus Alfonso, qui haereditario iure ad regni successionem aspirabat, non ita magno negotio se armis sororem prohibere sperabat: magni animi foeminam, & maiore in suo iure prosequendo constantia: quae se regni Principem frequenti omnium conuentu declarari curauit, quo nomine ab Hispanis regni successor futurus appellatur. Brutus lib. 5. Hist. Flor. Victericvs Hispaniae rex, Luybam antecessorem in regno insidijs interemit, vt regnuni obtineret. Eo septem potitus annis, eodem mortis genere perijt. Idem lib. 1. Sigebertvs Clotharij Francorum regis filius, Childebertum fratrem incautum subito bello opprimere tentans, vt Suessiones recuperaret, immissis percussoribus eum occidit. Ritius lib. 1. de Regibus Francorum. Theodericvs II. Visigothorum rex in Hispania, vnà cum fratre Friderico, Thorismundum fratrem iugularunt, vt Theodericus succederet. Etenim tertio anno regni sui aegrotans, dum sanguinem è vena mittit, ab Astaldo (Asculum vocat Sigonius) proprio cliente (subtractis antea armis) trucidatus, perfidia fratris Theoderici & Eurici. Vna tamen manu, quam liberam habebat, scabellum tenens, aliquot ex insi diantibus occidit. Sigebertus in Chronico. Tandem & Theodericus à fratribus suis iugulatus est. Ritius lib. 1. regum Hispaniae. Fernandus, Asturum & Castellae rex potentissimus, timens ne post mortem eius de regno filij decertarent, viuens regnum diuisit: & dedit Sancio primogenito Castellam & Nauarram: Aldefonso Legionem, Astures: Vrracae & Geloirae filiabus Zemoram & Taurum: Garsiae Galleciam cum Portugallia. Sed eo mortuo an. 1095. Sancivs Castellae & Nauarrae finibus non contentus, & sanguinem fratrum sitire, & ad eorum regna cepit aspirare. Aldefonsum acie victum ad Toletanos fugere compulit: Garsiam regno exuit. Dum Zemorae sororem obsidet, à Belidio Athaulphi, qui ex ciuitate eruperat, per castra deambulans interfectus est. Rodericus Toletanus lib. 6. Hispan. cap. 13. & seq. Fernando regi Castellae & Legionis clarissimo frater Garsias, rex Nauarrae, maior natu, inuidens, cùm ad se apud Anagarum aegrotantem venisset gratia visitandi, eum proposuerat retinere. Sed detecto consilio Fernandus euasit. Paucis diebus interpositis cùm ad Fernandum aegrum visitandum Garsias diluendae suspicionis praeteritae causa venisset, captus à Fernando, sed corruptis custodibus elapsus, bellum fratri intulit: neque vlla ratione se placari passus, commisso pr???lio, desertus à suis, quos tributorum grauitate exasperarat, caesus est, & Ferdinandus regno potitus. Rodericus Toletanus lib. 6. rerum Hisp. cap. 10. Ferrando maiori filio regis Castulonensis nupserat Blancha, diui Ludouici Francorum regis filia, cautum???uc nuncupandis conditionibus, vt si Ferrandus ante obitum patris moreretur, superstite etiamnum minore fratre, soboles tamen Ferrandi auo postea decedenti in regnum succederet. Breuioris aeui fuit iuuenis: duos ex Franca filios Ferrandum Alfonsum???ue reliquit in spem regni. Sanctivs Ferrandi frater minor (in illo ambiguo iure, Ad mortui aui haereditatem vtrum minor filius legibus vocetur, an nepotes ex maiore filio iam defuncto) ne morte quidem patris exactae aetatis expectata regnum inuasit, ac populares in verba sua iureiurando adigere conabatur. Praeualidae iam eius opes erant, ac spes regni haud ambigua. Blancha cum filijs in Franciam ad fratrem regem confugit, opem implorans. Exercitus conscribitur: simul Alfonsus puerorum auus, & memor fidei Fra̅co in paciscendis nurus nuptijs datae, spe sobolis, & impietate minoris filij iritatus, qui se viuo spirante???ue regnaret, eum furiali carmine deuouet, ei iure paterno maledicit. Qua execratione detestatione???ue religionem animis popularium iniecit, vt nefario scelere se deuinctum iri censerent, si damnato à patre filio, poenis???ue paternis debito parêrent. Ita iam in eum arma capiebant, regno spe???ue regni exacturi. Supplex ad genua senis patris procubuit: veniam, piacula, ac, si videretur, iustum in se supplicium exposcens. Sanguis potior apud animum paternum, quàm memoria iniuriae, quàm poenitentia illustris satisfa ctio???ue sequeretur, propiórque extitit. Filio benedixit: fausta felici???ue obsecratione diras auertit, retexuit???;: verba priùs co̅cepta pijs precibus recantauit. Diploma cu̅ aurea imagine sua per vrbes Castulone̅sium circu̅misit testatus, sibi, qua̅do raptus fato esset Alfonsus, nihil esse futurúmve carius reliquo filio Sanctio: cu̅cta illi optare, apprecari, sperare l???ta, secunda, felicia, ipsi, popularibus???;: quae credere̅tur in eum secus co̅cepta verba, eoru̅ vim omen???; in inimicos gentis, capita Barbarorum, in religionis hostes versum iri. Haec res restituit animos popularium Sanctio, vt ei vni sene mortuo parere̅t, exclusis Alfonsi ex Fra̅ca filijs. Aemilius lib. 7. Hvngarorvm. Mortuo Atila, duo legitimi filij Chaba, ex Herriche, Honorij Graecorum Imp. filia, & Aladaricvs, ex matre Kreinheiltz, filia ducis Bauariae, de imperio certabant. Detricus à Verona, qui neptem Atilae ex sorore duxerat, princeps militiae Atilae, cum exterarum rationum principibus Aladarico adhaeserat: vtpote ex genere nationis suae Alemannicae orto. Chaba maiorem Hunnorum partem fiti fauentem habebat. In campo Sicambrico tanta commissa est caedes per XV. dies, vt Danubij aqua, à Sicambria ad Potentianam vsque vrbem, mixta sanguine defluxisse tradatur. Maior pars externorum militum ab Hunnis trucidata fuit, Aladaricus in praelio cecidit. Victor Chaba Detrici tandem Veronensis arte victus, cum sexaginta fratribus nothis ac vigintiquinque millibus Hunnorum in Graeciam ad Honorium Imperatorem confugit. Apud quem tredecim annos commoratus, derelicta ea regni parte, quae ex materna haereditate eum attingebat, in Scythiam itinere vnius ferè anni reuersus est. Nondum Bendegiz auus ipsius paternus vita defunctus erat. Cuius consilio duxit vxorem ex gente Corosmanorum, Scythiae vicina, ortam: ex qua duos suscepit filios, Edemen & Ed: & memor fertilitatis regni Hungariae, saepe filios admonuit, vt dum per aetatem liceret, Hungariam repeterent. Itaque posteri eorum post annum circiter trecentesimum ex Scythia magno exercitu reuersi, Hungariam secundò occupauêre. Nicolaus Olahus capite 17. in Atila, & Auentinus libro secundo. Colomannvs Vngarorum rex, improborum consilio, cum viuo Almo fratre Bela???ue nepote, Stephani filij in regno surrogationem sperare non liceret, ipse fratrem ac nepotem è gremio matris ereptum oculis priuari, Belae insuper virilia amputari mandauit. Carnifex verò catuli cuiusdam testiculis exectis & monstratis, regis saeuitiam elusit. Tandem iam animam efflaturus rex, Benedictum quendam ad trucidandum Almum in Demesiense coenobium, vbi in carcere erat, mittit: sed per monachos à caede prohibetur: inde???ue ob monachorum, quam intentabant, vim, concitato cursu fugiens, ex equo elisus ceruicem fregit: quem canes insecuti, ita frustillatim dilaniarunt, vt ne minima quidem particula superfuerit. Tertio exinde die & Colomannus ex capitis doloribus expirauit, anno Regni vigesimoquinto, qui fuit Christi 1114. Successit ei Stephanus F. qui Almum in Thraciam relegauit: mortuum Albam referri iussit, honorifice???ue sepeliuit. Belam praeterea filij loco ad optauit, eum???ue regni haeredem, ipse enim sobole destituebatur, designauit Helena, Macedoniae principis filla, in matrimonium ipsi iuncta. Dysenteria co̅fectus obijt Stephanus, anno regni XIIX. Christi 1131. Bonfinius lib. 6. Dec. 2. Setephanus III. Vngariae rex domestica & intestina fraude penè regnum amisit. Ladislavs enim, patris Geysae II. frater, regis Belae caeci silius, subrepto miris artibus sacro diademate, se regem salutari voluit: & sic cùm sex mensibus imperasset, obijt. Post eius mortem Stephanvs Ladislai frater ijsdem suffragatoribus vsus, vsurpata corona decoratus est, & quinis mensibus ea potitus. Rex, ingenti strage patruum vicit, regno???; exegit. Idem. Quum Emericus, mortuo patre Bela III. Vngariae regnum beneficio primogeniturae obiuisset, frater Andreas iniquo id tulisse animo dicitur, praesertim cu̅ Ladislaus è fratre nepos omnem spem potiundi ducatus praecidere videretur. Igitur fratri bellum indicit. Emericus rex fratrem neque literis neque magnis internuncijs sibi conciliare poterat. Quum vtrinque acies instructae constitissent, Emericus depositis armis, & stipatoribus relictis, coronam sceptrum???ue gestans, per medias fratris acies incessit, & salutari cohortatione omnium animos vsque adeò mutauit, vt confestim arma posuerint, certatim quisque veniam implorarit, insolentissimae pertaesus audaciae, quam plerique magnates deprauatis studijs fouerant. Andreas vita donatus est: tandem???ue defuncto fratre, eius???ue filio immaturè suscepto, rerum potitus est. Bonsfinius lib. 7. Dec. 2. Sigismundus Caroli IV. Imp. F. Ludouico Vngarorum rege socero mortuo, vbi in Vngariam venit, reperit. Mariam sponsam suam ab Vngaris iam, non reginam, sed regem renunciatam & coronatam, alienata ab eo socrus voluntate, vt ipsa cum filia arbitratu suo regnaret. Quae res ipsum quidem & sponsam eius in extremum periculum adduxit, socrui verò exitio fuit. Etenim cùm mulieres arbitratu Nicolai Garae Palatini regnarent, eum???ue & necessarios eius, caeteris neglectis, ornarent, ac de alio rege è Gallijs accersendo clàm consilia caperent: moti indignitate rei plerique proceres, Carolvm Neapolitanum regem, Ludouici defuncti regis, fratris Andreae Veneti dicti, filium, ex Italia euocarunt. Cuius aduentu cognito, Mariam ferunt cum Sigismundo nuptias accelerasse: excessisse tamen Sigismundum ex Vngaria in Boëmiam, metuentem Vngarorum insidias, quemadmodum scribit Bonfinius. Carolus sub specie opis reginis ferendae in arcem Budensem admissus, illam occupauit, & reginas Albam regalem secum ire coëgit, vt solennibus [2616] sacris interessent, quibus ibi consecrandus erat in regem Vngariae. Elatus inde rerum successu, apertè gloria batur, se breui Romanorum regem futurum, consalutari???ue Carolus V. semper Augustus: nam paruo Venceslaum negotio exuiturum Romanorum regno, qui Sigismundum eius fratrem eiecisset Vngaria. Maria Sigismundi coniux, etsi per matrem auersa erat à marito, cepit tamen Sigismundi misereri: quem non satis esset Carolo exuere regno, quod per illam haberet dotale, nisi etiam absentem insectaretur conuitijs. Erat ex amicissimis Carolo regi, qui eum familiariter ob iactantiam reprehendit. Ille superbia tumidus, sublata dextera alapam impegit. Famulus, non expectato iussu domini, educto gladio caput caedentis percussit, adeò vt vulnus descenderet in oculum. Elizabethae, Ludouici regis viduae, socrus Sigismundi, hoc nonnulli suspicati sunt consilium fuisse. Nam cùm videret se cum filia esse deceptam, communicato consilio cum Nicolao Gara Palatino, & Blasio Forgassio, per speciem secreti colloquij, Carolum interemit. Alij veneno sublatum putant. Interea Ianus Horuatus Croatiae Banus (praefecturae id nomen honoratissimae) in omnes vindicandae caedis Caroli occasiones intentus, Reginas animi gratia Buda ad vicinum vicum, Diaco cognominatum, egressas, in via adoritur, Forgassium hasta equo deturbat, ac ense caput eidem adimit, Palatinum equo desilientem telo vulnerat, & caput iuxta Reginarum carpentum amputat, Postremò ipsum carpentum cum Reginis in terram prouoluit, supplicantem???ue Elizabetham per Ludouici regis mariti sui beneficia, quae in Banum contulisset (ex humili enim loco ad summam illum praefecturam subuexerat) extractam de carpento, in proximo flumine submersit: Mariam autem in Croatiam auexit. At Banus aduentu Sigismundi terricus, à Regina iusiurandum exegit, de non vlciscenda iniuria: eo???ue dato, dimisit illam Budam incolumem. Nactus sponsam Sigismundus, euestigiò & nuptias celebrauit, & coronam Regiam, quam Hungari sanctam vocant, assumsit, ann. 1386. Subinde Banum insecutus, è Croatia expulit. Tandem in arce Busnae Dobor obsessum, dum fugam capit, deprehensum quadrigis discerpendum curauit. Dubrauius lib. 25. & Cromerus lib. 14. & Cranzius lib. 9. Vandal. cap. 13. Mortuo Alberto II. Imp. Vladislaus posthumus ei natus erat, regnorum Hungariae & Boëmiae haeres, quem mater Elizabetha quarto mense coronandum Budae curauit, & mox ad Fridericum Imp. patruum cum corona regia clàm educandum misit. Hungari interim atque Boëmi per factiones distracti, illi Vladislavm Poloniae regem, isti Albertvm Bauariae principem, qui à pueris apud Venceslaum regem Boëmiae in aula educatus fuerat, ad regnum suscipiendum inuitabant, quòd dicerent, temporibus non conuenire, nec regnis vtile esse, expectare dum infans Rex adolesceret, quando supra caput quotidie pericula imininerent, quae Regem aetate virum requirant Ac Vladislaus quidem rapto agmine in Hungariam venit, studio???ue partium Budam statim receptus, id ante alia egit, vt celerrimè rex Hungariae coronaretur. Data igitur fide publica Ladislao Bano, sub cuius tutela arx Vicegradensis cum ipsa corona Regia fuerat, vt securè Budam veniat, à se priùs non dimittit, quàm de arce concederet illis, quos reportandae in Albam Regalem coronae submiserant. Afferunt illi arcam signis Pontificum atque procerum obsignatam, caeterùm corona vacuam. Qua re vehementissimè perculsi, turbati???ue omnes ordines, ambigunt quídnam facere debeant, persuasum habentes, regem Hungariae, nisi corona illa sancta, coronari non posse. Exclamat mox non nemo praesulum, visa inter reliquias corona aurea, capiti diui Stephani regis imposita: En adest, quam quaeritis, Regis sancti, corona sancta, ad hoc quod gerimus nobis tempestiuè oblata. Cunctis laeta voce succlamantibus, Rectè, rectè, tollitur illa, & ad caput Vladislai transfertur, Rex???ue statim idem consalutatur. Albertus verò Bauariae princeps, praeter omnium opinionem, regnum sibi Boëmiae delatum deprecatus est, morique se malle respondit, quàm eo modo, quo Boëmi vellent, regnare. Volebant autem, vt communionem vtriusque speciei non solùm approbaret, sed omnibus etiam opibus & potentia sua, aduersus quoscunq; aduersarios protegeret: item, vt Magistrum Rokiczanum, Hussitarum antesignanum, patrocinio suo tutum praestaret: dein vt bona templis & sacerdotibus erepta, ne repeteret. Ab illo per bona verba ablegati, nouam denuò Pragae de liberationem ineunt, legatos???ue rursus decernunt, qui eant ad Fridericum Romanorum regem, petitum, vt tutorio Ladislai nomine, regnum Boëmiae tuendum regendum???ue susciperet. Inter legatos Ptasco erat, Ladislao ob memoriam Alberti parentis non amicus. Is nactus facultatem seorsum alloquendi Friderici, ei suadet, vt ipse regem Boëmiae semet constituat, tanquam princeps Austriae senior, id quod ei antiquo foedere inter Boëmos & domum Austriacam, de successione regni icto, liceret. Ad quae Fridericus: Alij, inquit, viderint, quid illis aduersus sanguinem suum liceat: se nihil in filium patruelis facere posse, quo ius necessitudinis officium???ue suum expleat, nisi vt illi paterna regna pro virili conseruet ac restituat, ne dum vt aliquid adimat. Caeteris dein legatis respondet: Nec tutelam regni se recipere, sed curam illam Boëmis delegare, qui vt regni commoda incommoda???ue notiora habeant, ita vtrisque se meliùs consulere posse, relaturi olim à domino suo pro bene aut secus administrata tutela, gratiam aut odium. Itaque duo Proceres designati, Meynardus & Ptasco, ille Romanae, hic Hussitarum factionis caput, qui Consulari potestate regni negotia administrarent gubernarent???ue. Inter haec mater Ladislai Elisabetha, dum regnum Hungariae filio retinere studet, multa hostilia à Vladislao oceupatore pertulit, & vicissim intulit. Mortua paulò pòst regina, Georgius Podiebradius occupata Praga & Meynardo praefecto arcis capto, regni gubernacula ad se traxit. Interea caeso ad Varnam Vladislao rege à Turcis, Hungari mittunt ad Fridericum Caesarem, qui ab illo Ladislaum, vnà cum ipsa regni Hungariae corona reposcant. Fridericus collaudatis Hungaris, quòd aliquan do resipuissent, respondet: Puerum adhuc esse, nec alia in praesens re egere, quàm fideli tutela: tutorem autem quémnam magis idoneum inueniri posse, quàm agnatum atque gentilem pupilli, & praeterea Caesarem? Expectarent itaque parumper, dum ille adolesceret, atque interim bona fide regni negotia curarent. Deligunt confestim illi Ianum Hunniadem regni gubernatorem, nec ideo tamen desinunt Regis praesentiam requirere, non iam precibus, sed armorum terrore, quem Hunniades, contractis duodecim millibus equitum, satis terribilem Friderico infesta populatione incussit, vt saltem corona potiri posset. Sed non aliud assecutus est, nisi Caesaris indignationem, quam breui pòst, re feliciter in Seruia aduersus Turcarum praesidia gesta, in gratiam vertit, sibi???ue beneuolentiam Caesaris reconciliauit. Vrgentibus deinde Fridericum, tum Hungaris tum Boëmis, tum etiam Austriacis, atque omnibus vim minitantibus, nisi illis domi???um suum restitueret, qui suis liberè dominaretur: puerum secum dixit in Italiam, quam coronae Caesareae sumendae causa petebat. Dubrauius. Mortuo Ladislao Hungariae rege, Austriae duce, Pridericvs III. Imp. sibi tanquam seniori ducatum deberi asserebat. Albertvs verò frater, suo & patruelis Sigismundi nomine regiae haereditatis partem poscebat, ita quidem, vt cum Sigismundo contra Imp. conspirauerit. Viennam petebat Imp. Albertus honoris causa obuiam profectus est, tria millia expeditorum equitum habens, quae non longè à Vienna in quodam tumulo Imperatori se ostentauerunt, magnum???ue metum venienti incussere. Suspicionem auxit Albertus, qui saepe ad eos profectus, ac seorsum locutus, infi dias apparasse C???sari videbatur. Ferunt eius militiae ducem Alberto dixisse, Facilè si libet hodie Viennae te dominum atque Austriae facio. Nam quis prohibet, quò minùs Fridericum intercipiam? Victori leges atque homines fauent. Subdubitauit Albertus aliquantisper, demum???ue respondit: Poteram ignoscere, si, quod ais, me ignorante fecisses: at mandare turpia non possum. Ingressi vrbem Albertus & Sigismundus, simul habitauêre. Imperator priuatas ciuium aedes incoluit. Arx Prouincialium nomine custodiebatur. Conspirauêre Sigismundus & Albertus eam noctu aggredi: armata???ue manu iter ingressi, iureiurando se astrinxêre, non redituros domum, nisi arcem intrassent. Sensêre ciues, mox???ue arma sumsêre. Instabat ciuile bellum, & atroxpugna pro arce. Tandem conuentum est, vt ingressi principes arcem, paululùm immorati, poto vino exirent. Atque ita delusa magis quàm impleta religio est. Postridie arx consensu Prouincialium, in tres partes diuisa: duas accepêre Albertus & Sigismundus, reliquam Imperator: delecti???ue Prouinciales sunt, qui lites fraternas dirimerent. Aeneas Syluius, cap. 22. Europae. Anno Salutis 1490. mors Mathiae regis belli inter Vngaros & Polonos causa fuit, ex intestino Vngarorum procerum inter seipsos dissidio. Nam ij diuersis studijs partim ad Vladislavm regem Boëmorum, Cafimiri Polonorum regis F. partim ad 10. Albertum alterum Casimiri filium, regnum detulerant: nec deerant, qui Maximilianum Caesarem regnare vellent: erant etiam, qui externos reges fastidientes, Ioannem defuncti Mathiae nothum filium, quem blandè Hanselicum vocabant, regem appellarent. Non repudiauit Ioannes Albertus oblatum regnum, inuitantibus & orantibus, ???ui ipsi studebant, Vngaris: patre verò suadente, & sumtus praebente. Sed Vladislaus accitus à suis fautoribus, celeriter cum tumultuarijs Boëmorum copijs adfuit: & Budam caput regni, fauore Beatricis reginae (quae iam inde, ex quo Vladislaus Olomuciae cum Mathia conuentum agebat, aspectu eius capta erat, tunc autem nuptiarum eius spem conceperat) pulso Hanselico occupauit. Id cùm didicisset Ioan. Albertus, accepto à patre exercitu, victus à fratre, regno cedere coactus est. Vladislaus Hanselico & Maximiliano superatis regnum obtinuit, neque tamen Beatricem duxit. Cromerus lib. 29. & Dubrauius lib. 31.
|| [2617]
Polonorvm. Craci principis Polonorum filius natu minor Lechvs, maiorem, cui Craco nomen erat, per speciem venationis in syluas eductum, incautum occultè interemit: ac fortuito casu eum perijsse menticus, simulatis lacrymis atque luctu honorificè sepeliuit: principatum???ue sceleratè appetitum, qui maiori natu debebatur, suscepit. Verùm aliquanto pòst patefacto scelere, principatu deiectus, & in exilium actus est. Alij dolore & conscientia patrati parricidij, cùm dijs hominibus???ue exosus esset, domi eum contabuisse, nullis relictis liberis, aiunt. Cromerus lib. 2. Miecislavs Senex ob tyrannidem regno Poloniae eiectus, cùm reditum tentaret, à Casimiro II. fratre captus, & impunè dimissus, eo mortuo, technis, quod armis non poterat, effecit, & Lescum Casimiri F. principatu deturbauit. Ab eodem paulò pòst, cùm promissis non staret, deiectus, Lescum vicissim secundò deiecit, & anno 1202. obijt. Cromerus lib. 7. Erat apud Vitenen Magnum Lituanorum ducem magister stabuli Gediminvs, vir ambitiosus & excelsi animi, qui interfecto domino suo, dominatum inter suos arripuit, & latè propagauit, subacta magna parte Russiae. Huic septem fuêre filij, Montiuidus, siue Moniuidus, Narimundus, Olgerdus, Iauunutus, Keistucus, Koriatus & Lubartus: inter quos dominatum partitus est. Iauunuto Vilna metropolis obuenit, homini ignauo. Quem Olgerdus & Keistutus captum imperio deiecêre, & principatum partiti sunt, ita vt Olgerdus Vilnam haberet, qui suscepit è Maria russa xii. filios. Ex quibus omnibus Iagellonem natu maximum dilexit pater, quòd csset praeclara indole, successorem???ue sibi in principatu, annuente Keistuto, designauit. Qui postea ad regnum Poloniae peruenit. Habebat & Keistutus sex filios: sed Vitoudum & ipse successorem sibi prae caeteris designauit, qui postea Magnus Lituaniae dux euasit. Anno Christi 1381. Cromerus lib. 14. Boemorvm. Vdalricvs, Iaromirij Boëmorum regis frater, cùm occupatam à Polonis Pragam astu recuperasset, sibi tanquam victori, licet natu minor, regnum deberi putabat. Theodori tandem Pragensis episcopi auctoritate diuisus inter fratres principatus. Caeterùm Cochani Versouicensis consilio Vdalricus fratrem cepit, & oculis spoliatum ad regni administrationem ineptum reddidit. Non multò pòst sceleris poenitens, Helichardi episcopi intercessione fratrem ad sibi ignoscendum permouit, & ad communi consilio administrandam Remp. admisit. Dubrauius lib. 6. & 7. Mortuo Ladislao Boëmorum rege, nunquam maiore ambitu comitia regis creandi in Boëmia caluerunt. Caesar Fridericvs iii. in petitione sua, ins, quod feudatarium vocant, à Ladislao neglectum & contemtum praetendebat: adeo???ue Alberto aut Sigismundo Austriae ducibus, ex antiquo foedere inter Boëmiae & Austriae principes icto, regnum illud alteri eorum asserere tentabat. Casimirvs Poloniae rex, cui soror Ladislai nupta erat, & Vilhelmvs Saxoniae dux, qui alteram sororem natu maiorem in matrimonio habebat, regnum ad se iure successionis pertinere dicebat. At rex Gallus Carolvs VII. qui filiam Ladislao desponsaturus fuerat, non iure aut ambitiosa petitione, sed auro & opibus, quibus etiam parta regna debellantur, audacter prensabat, spondens omnia regni debita suo aere se persoluturum, omnia???ue à regno alienata suo marte recuperaturum, & ad annum vsque septimum nullum planè tributum à quoquam exacturum. Si admissi & in comitijs auditi oratores Galli fuissent, opinio erat, ablaturos illos suffragiorum calculum fuisse. Sed non defuit Georgio Podiebradio regni Gubernatori prouidentia, ad cauendum, ne priùs vlli oratores in Senatum vocarentur, quàm Rex futurus eligeretur. Locus eligendo regi in domo praetoria veteris vrbis constitutus, cohortibus???ue armatis circumdatus. In eum antequam conuenirent, per speciem religionis templum Rokyczanae ingressi, concionantem audiuêre: Ne quem externum regem ac minimè omnium Germanum declararent, experti toties quàm animati sint Germani in Boëmos, tantum videlicet, vt si possent, hodie potiùs quàm cras per derent omnes: nulla nostra, inquit, culpa, nisi quia veritatem agnouimus, quam illi haeresin vocant; & nos per contumeliam haereticos, vt ita nos traducant per ora hominum, & tantam nobis conflent apud coetus piorum inuidiam, vtquasi impij & piaculum meriti à sedibus concilijs???ue eorum abigamur. Sed si nos Boëmos esse meminimus, nullatanti ignominia erit, vt propter illam à maioribus acceptam multo???ue sanguine partam religionem prodamus. Et quis tandem melior eius custos fuerit, quàm ille, qui in ipsa religione natus educatus???ue, & qui ad eandem defendendam promtus paratúsque sit, nempe ipse Gubernator, consilijs & armis iuxtà conspicuus, & vobis iampridem omnibus domi militiae???ue satis notus. Aut hunc regem nominandum esse, aut si nemo inter Boëmos tanto fastigio dignus censeatur, Hebraeo more duodecim Iudices assumendos, qui populum Boëmum aequo iure gubernarent. Hinc in praetorium itum, & tam forìs quàm intùs priùs acclamatum, quàm decretum: Viuat rex Georgius. Solenne in Boëmis est, Caesarum diplomatibus comprobatum, vt rex Boëmiae ab Archiepiscopo Pragensi, aut Episcopo Olomucensi, si Pragensis non adsit, inungatur coronetur???ue. Pragensis sedes tunc vacabat: nec Olomucensis Protasius confirmatus erat: neque vllus è Germanis episcopis falcem in alienum agrum, ac praesertim, vt dicebant, zizania Hussitarum infectum, mittere volebat. Ergo cùm Georgius iusiurandum à Romano Pontifice Calixto oblatum praestitisset: missi ex Vngaria sunt à Matthia genero duo Episcopi, Iaurinus & Vaczouiensis, in Boëmiam, qui munere illo coronandi fungerentur. Affuit & Protasius Olomucij electus, vt testimonium de iuramento perhiberet. Iuramentum Latinè primùm recitatum palàm fuit: dein vernacula lingua Georgio per regni Cancellarium, vt vocant, praelectum. Quo audito, schedam ille in manus sumens, non dubitauit, in omnia illa verba, quae ibi concepta & scripta fuerant, ore suo iurare: Obedientiam videlicet sacrosanctae Romanae Ecclesiae custodire, & illam tueri & propugnare pro virili enixè velle, ac populum sibi subiectum ab omnibus erroribus, sectis, haeresibus, atque ab alijs articulis Romanae atque fidei Catholicae contrarijs reuocare, & ad ritum cultum???ue veterem reducere. Dubrauius. Danorvm, Svecorvm. Prothone Danorum rege mortuo, relictis tribus filijs, ex aequo regni cupidis: Haldanvs, Roë & Scato fratribus intersectis, regnum parricidio inuasit: eorum???ue fautores suspendio absumsit. Cranzius lib. 1. Daniae, cap. 13. Sigefridvs & Amilo è stirpe regia iuuenes, Henningo Danorum rege mortuo, cùm inter sede primatu regni conuenire non possent, praelio rem dirimendam putauerunt. In quo congressu vndecim millibus hominum interemtis, reges ambo ceciderunt. Pars Amilonis cruenta victoria potita, Reginfredum & Heroldum in regnum collocauerunt. Cranzius libro primo, capite 17. Metropoleos, & Sigebertus in Chron. & Auentinus lib. 4. Canvtvs Magni, & Sveno Erici filij, ambitiosa contentione regium appetebant nomen in Dania. Suenoni Sialandenses, Iutij verò cum Eschillo summo Daniae pontifice Canuto adhaerebant. Tandem ad Fridericum I. Imp. se contulit Canutus, infelix bellator, ei???ue regni subiectionem, si re stitueretur, promisit. Imperator sua interposita auctoritate, vtrunque Mersburgi adesse iussit. Quibus comparentibus, litem hac ratione diremit, vt Otho Frisingensis libro secundo, capite quinto de gestis friderici annotat, vt Canutus Sialandia contentus, regio se abdicaret nomine: quo solus Sueno frueretur, Romano???ue Imperio parêret. Valdemarus, D. Canuti F. qui Suenonem secutus fuerat, fidem suam interpo suit. Ad suos reuersus Sueno, pacis conditiones, quas nemo ante se Daniae regum accepisset, respuit, nec Canuto Sialandiam cessit. Interea cùm luxuriosè & crudeliter regnaret, Canutus Sophiam sororem germanam cum amplissima dote Valdemaro despondit. Sueno amici cum hoste coniunctionem molestè ferens, illum perfidiae & proditionis insimulabat. Tandem habito colloquio, pax inter Suenonem & Canutum & Valdemarum firmata est. At cùm saepiùs vitae insidias Suenonem struxisse, Valdemarus cognouisset, apertè cum Canuto socero ei bellum fecit, & vterque regium nomen sibi adsciuit. Sueno à suis desertus, per integrum triennium apud socerum latitauit. Pòst per Henricum Saxonem & Hartuicum Bremensem reductus, regnum???ue in tres partes diuisum est, sic vt Iutiam Valdemarus, Sialandiam & Fioniam Canutus, Scaniam Sueno acciperet, ac singuli regio nomine insignes essent. Pactum sacramento firmatum. Sed Sueno vtrique ad conuiuium vocato necem intentauit. Et Canutus quidem occisus est, Valdemarus verò in femore grauissimè sauciatus, noctis beneficio euasit, & militem conscripsit. Suenonis scelus exosi plerique illi se adiunxêre. In Iutia atroci commisso praelio, Sueno capitur. Cùm ad Valdemarum se duci peteret, à quodam subitò aduolante securi ipsi caput praesciditur. Itaque solus Daniae regno potitus fuit Valdemarus. Saxo libro decimoquarto, & Cranzius libro 6. Daniae. Valdemarus Suecorum rex, peregrinationem susceperat in terram Sanctam (priùs de more inuisens vrbem Romam) Interea frater eius Magnvs regnum occupauit, pro rege legitimo se ferens, populo consentiente, & Valdemarum Regno administrando minùs censente idoneum, qui Ecclesiarum tereret limina, non regia obiret negotia. Reuersus Valdemarus, & contractis, quos in regno multos pro virtute & modestia reliquerat, amicis: praelio commisso victus, cum vxore ac liberis concessit in Daniam ad regem Ericum. Post longum exilium, quum armis in fratrem nihil profice [2618] ret, accepta prouîncia, in qua regi minimè posset obsistere, renunciato???ue omni iuri regio, conquieuit. Cranzius lib. 5. Suecia cap. 24. Anglorvm, Scotorvm. Post Gorbodionem Britannorum regem Ferrex & Porrex eius silij inter se de regno dimicare ceperunt, in quo certamine Ferrex interfectus est, Mater subito furore percita, alterum filium nacta dormientem, adiuuantibus ancillis, crudeliter trucidauit. Polyd. lib. 1. Leytus, Britannorum antiquus rex, non minùs egregiè, quàm prudenter annos multos regnauit. Huic tres tantùm filiae erant, quas iam senio confectissimus quibusdam suis heroibus locandas, ac opes aequa lance diuidendas statuit. Verùm pòst duabus natu maioribus, quae priùs nupserant, opes assignauit, eò quòd illae plus amoris in ipsum habere viderentur. Minima enim natu nomine Cordilla, cui natura praecox ingenium dederat, interrogata, an parentem multùm diligeret: respondit, se patrem ferre in oculis, semper???ue laturam, licèt deinde contingeret, vt quempiam alium (de marito intelligebat) ardentiùs amaret. Quo responso, tametsi sapientiae pleno, Leyrus in dignatus, indotatam regulo Gallo puellae forma capto collocauit. Sed haud multò pòst à Generis & Filiabvs, regno spoliatus, ad Cordillam confugere coactus & ab ea in regnum restitutus, interfectis generis, triennium regnauit. Cordilla amisso viro, in Britanniam redijt, regnum???; paternum iussu populi obtinuit. Morganvs interea & Conedagivs sororum filij, facta militum manu mulierem cum paruo exercitu obuiam factam ceperunt, in carcerem???ue coniecerunt. Illa amissi regni dolore perculsa, post annum quintum, quàm regnare ceperat, sibi mortem co̅sciuit. Morgano è medio sublato, Conedagius solus rerum potitus est. Polyd. lib. 1. Caravsivs, homo obscurè natus, caeterùm militari gloria clarus, cùm Diocletianus eum iussisset oram Oceani circa Belgicam praesidio tueri, aduersus Saxones latrocinijs mare infestum red dentes, putabatur de industria non priùs hostibus occurrere, quàm illos praeda onustos sensisset, vt ea Saxonibus ademta potiretur: nec enim res ita receptae prouincialibus restituebantur. Itaque flagitij conscius, cùm comperisset indicio, Maximinianum Herculeum, quem Diocletianus imperij consortem adsciuerat, qui tunc in Gallia erat, de nece sua cogitare, Britanniam occupauit. Eum Britanni, excusso Romanorum iugo, regem sibi crearunt. Cum eo deinde est variè belligeratum. Sed cùm vinci non posset, facilè pacem impetrauit, septem???ue deinceps annos insulam tenuit. Hunc Alectus sociorum vnus per insidias occîdit, & tyrannidem occupauit: sed triennio pòst ab Asclepiodoto praefecto praetorij vita priuatus est, & Britannia à Romanis recepta anno Sal. ccc. Polyd. lib. 2. Brennvs Dunuallonis, Britannorum regis F. regnandi cupiditate fratrem Bellinum bello petijt. Sed antequam ad pugna̅ esset ventum, vterque matris interuentu ab armis discessit. Polydorus lib. 1. Ethelbertus Orientalium Anglorum rex sanctiss. procerum precibus victus Alfredam Ossae Merciorum regis filiam ducere, & maioris gratiae à socero ineundae causa ille iple ad puellam deduce̅dam proficisci voluit. Cùm primùm in equum ascenderet, terra ei visa est tremere sub pedibus. Exin in itinere de medio die nebula repentè circumdatus aliquamdiu nihil vidit: & nouissimè visus est sibi in somnis videre fastigium regiae suae subitò corruere. Ijs portentis etsi terrebatur, attamen nihil fraudis suspicatus, ire perrexit. Accepit Offa adolescentem venientem humaniter. Eius vxor Quendreda, vt Ethelberto interemto regnum Orientalium Anglorum Offa occuparet, per sicarios Ethelbertum noctu iugulauit. Offa eius regnum statim armis inuasit, occupauit???ue. Alfreda virgo cognita morte sponsi, diuino instinctu concita praedixit fore, vt mater sceleris tanti poenas daret meritas: id quod breui pòst tempore contigit, Egfredo Offae filio adolescente opt. sine liberis mortuo. Ipsa virginitate Deo dicata, ad locum, cui nomen est Crolandia, se contulit, ibi???ue sanctissimè vitam egit. Polyd. lib. 4. In Merciorum regno secutus est bonum patrem Cenulfum optimus filius Chenelmus admodum puer, castissimis moribus. Is plenus pietatis, ac ad res duntaxat diuinas intentus, opera Qvendredae sororis longè scelestissimae mulieris, in prima pueritia ab educatore suo iugulatus, & ne facinus vnquam proderetur, in loco deuio terra humatus est. Ferunt non multò pòst quandam schedam literis aureis scriptam, super princeps altare in aede principis Apostolorum Romae incerto auctore positam, & in ea de martyrio innocentissimi Chenelmi indicatum, declaratum???ue esse vbi loci corpus iaceret. Corpus inuentum, multo cum honore, in coenobio Vinchel cumbensi sepultum est. Quendreda non ad curam regni admini strandi, prout sperauerat, admissa est, sed oculis capta, diuersis???; cruciatibus afflicta, miserrimè vitam ad exitum perduxit. Ibidem. Edouardus II. Edgari legitimus F. patre raortuo, inuita Alfreda nouerca, Edgari concubina, rex dictus est, ado???scens summae sanctitatis. Alfreda Etheldredum filium, Edouardo extincto, regnare cupiebat. Rex venatum ierat in eum saltum, quem vulgò vocant Nouam Forestam, & ferarum canum???ue cursum insecutus, solus ad aedes Alfredae, quae in proximo erant, bibendi, seu Etheldredi fratris visendi causa, accessit Est eò loci hodie arx, quam appellant Corphim. Hunc equo insidentem, & scyphum haurientem seruus Alfredae iussu percussit. Rex accepto vulnere, fugiens equo lapsus statim interijt. Impia nouerca postea corpus innocentissimi viri clàm humari iussit, & conscientia vrgente ieiunio & verberibus corpus suum afficiens, omne patrimonium aut indigentibus hominibus partiendo, aut sacras aedes aedificando, sarciendóve effudit. Etheldredus in regno successit. Polydorus lib. 6. Beatrix, Eduardi Anglorum regis filia. Cithrico Danorum in Anglia duci matrimonio iuncta fuit, ea conditione, vt si quis ex eo connubio virilis sexus nasceretur, in regnum succederet Anglorum. Eduardi germanus Eduinus, Cithrici suasu solutili naui consultò missus ab Eduardo in Flandriam, ne ad regnum aspiraret, passus naufragium, in mari interijt. Athelstanus, Eduardi nothus, spontè exulatum iuit, ne Danorum insidijs circumueniretur. Mox Eduardus à filia Beatrice admonitus, vt generi caueret insidias, vehementer dolens fratrem Eduinum extinctum, quod???ue sanguinem cum Danis miscuisset, actus penè in amentiam, personae atque dignitatis oblitus, vix cohiberi ab astantibus amicis potuit, quin vim sibi inferret. Ad se tandem rediens, dolore in iram verso, filiae opera generum veneno sustulit. Duo Cithrico erant filij, Aualassus & Godofredus, arte militari insignes. Hi summum omnium suffragijs adepti inter Danos magistratum in Albione, armati in paternae necis vltionem, rem omnem ex aulicis & ancillis de nouercaper quaestiones extorsère, & inaudito supplicij genere, ouis feruentibus sub axillas coniectis, brachijs???ue ad thoracem arctè alligatis, iucudi frigido nudam insidentem horrendo cruciatu extinxêre. H. Boëthius lib. 11. Caesis Danis vna nocte per totam Angliam, cùm Hardicanutus rex sibijpsi manus intulisset, Godvinvs vir potens ad duos Eldredi regis filios in Normannia exulantes accersendos mittitur. Is verò filio suo regnum ambiens. Canuti II. regis ex filia nepoti, necem vtrisque veneno intentat. Et Alfredus quidem perijt: Eduardus seruatus, in Angliam traijcit, & regnum auitum recipit. Atque ve clementis erat ingenij, Goduino veniam petenti ignouit, eius???ue filium Heraldum ducem creauit Oxonij. Accidit vt dum regiae aliquando mensae adstaret, & de Alfredi interitu querela esset exorta, Goduinus flagitij suspicionem à se auerterè conatus, arrepta panis buccella: Ita me superihoc pane strangulent, inquit, vt me auctore Alfredus veneno necatus est, ac dicto citiùs moribundus in terram concidit. Rex ac circumstantes miraculo rei obstupefacti, Deum laudibus extulerunt optimum iniuriarum vindicem. Mortuum cadauer in profano loco sub patibulo sepultum est. Eduardo mortuo Angli Heraldo Goduini F. regnum deferunt. Caeterùm ob perfidiam à Gulielmo Normanno victus, & regno exutus est. Et aliquot pòst annis agri eius, haud procul à Tamefis sl. ostijs arena sunt obruti (vulgò Goduisandis, hoc est, Goduini arenae appellantur) cum omni posteritate. Hector Boëthius libro duodecimo. Philippus rex Franeorum, Gulielmo Conquaestori, Anglorum regi, cuius rerum magnitudo iam ei formidolosa esse ceperat, negotium exhibere cupiens, quo eius victorias infirmaret, Robertvm eius silium in patrem armauit. Promiserat huic pater diu antè, se Normanniam administrandum daturum. At iuuenis cupidus Imperij, vi à patre consequi studebat, quod expectare longum censeret. Pater cum exercitu in Normanniam traiecit: paratis???ue copijs, dum pugnatur acriter, Robertus praemittit in hostem, pedestri iam turbatum pugna, equites, qui perruptis ordinibus, in nouissimam aciem penetrant, quos ipse insecutus incidit in patrem, quem transfosso brachio, de equo in terram deturbatsed vbi ex voce patrem esse cognouit, omisso equo, eum tollit, se ad eius pedes abijcit, petit???ue veniam commissi. Rex motus patria caritate, in amplexum filij accurrit, quem deinde morem sibi gerentem in oculis semper tulit. Mortuo patre, Gulielmus Ruffus frater regnum occupauit. Robertus collecto exercitu illud frustra vindicare conatus, oppignorata Gulielmo Normannia, bellum sacrum in Syria secutus est. Morte Ruffi audita, spe fraterni regni Hierosolymitano repudiato, quod ei à Latinis offerebatur, domum regressus, Normanniam facilè recuperauit, cùm frater eius Henricus iam rex declaratus esset, repugnantibus quibusdam proceribus, qui se Roberto adiun xerant. Res iam ad arma venerat, verùm pax ita facta, vt Henricus, qui patre rege natus esset (nam eum Gulielmus Conquaestor post regnum a [2619] deptum genuerat) Angliae regnum obtineret cum Constantiensi comitatu in Neustria, & quotannis in singulos annos terna millia marcharum Roberto daret: & qui priorsine liberis decederet, alterum haeredem testamento scriberet. Non multò pòst Robertum virum sanè quàm facilem aequè ac liberalem, Henricus ita blandis verbis affatus est, vt sponte sua, illa tria millia marcharum in perpetuum ei remiserit: atque ita vacuus paucis pòst diebus in continentem reuersus est. Addit Aemilius, Henricum proceres suae ditionis, qui cum Roberto senserant, in exilium egisse: ea???ue iniuria irritatum Robertum, Constantiensem ducatum à fratre ad se reuocatum, proceribus illis attribuisse. Poenituit secundùm haec Robertum liberalitatis, qua erga fratrem minimè in digentem, & tempore non necessario vsus fuisset. Quare teneri non potuit, quin animo inimicissimo diceret se ab eo fallaciter circumuentum. Haec vbi Henricus resciuit, infestis armis Normanniam inuasit, & parte eius occupata, in Angliam redijt. Robertus imparem se tanto hosti videns, cum paucis in Angliam profectus, fratri supplex factus, cùm nihil aequi impetrasset, illius superbiam execratus, summis viribus pugnans victus est, atque perfidia suorum captus, honoribus fortunis???ue omnibus exutus, in carcerem datus est, ad oppidum Valliae, quod Cardiffum dicunt: vbi loci vigesimosexto pòst anno, partim senio, partim animi moerore confectus mortem obijt, vir certè praestantissimus, & cum quouis claro belli duce comparandus, si aut paulò cautior, aut in sententia constantior fuisset. Cuius crudelitatis Henricus poenas dedisse creditur, amissis naufragio Gulielmo, Ricardo & Maria liberis. Henricus Normannia omni putitus, se Ludouici Crassi, Franci regis beneficiarium professus, in verba eius iurauit, spondens se Gisortianam arcem à Gulielmo rege exaedificatam demoliturum. vbi primùm à Pagano nobilissimo viro, qui eam obtinebat, recepisset. Receptam ille retinere integram perseuerabat, firmabátque. In extremis Normaniae finibus castra castris collocata sunt. Et haec primordia grauissimorum bellorum ab Anglis in Gallia gestorum. Aemilius libro quinto, & Polydorus libro 11. Mortuo Henrico I. Anglorum rege, nullis ex se relictis liberis virilis sexus, duae florentissimae inter Francos familiae, regni eius ius legibus sibi obuenire diceba̅t. Mathildis Henrici filia, quae Godofredo Comiti Andegauensi nupserat, ex eo???ue Henricum & Gulielmum procrearat, patri succedere se aequum censebat: vt rem Anglicam maior filius Henricus, nondum pueritiae annos supergressus, cùm pubesceret, regendam susciperet, se interea tutrice. Contrà tendebat Stephanvs Stephani Blesensium Comitis filius, ex sorore eiusdem Henrici regis susceptus, opibus consilio???ue praestans. Vxorem duxerat vnicam filiam Eustathij Comitis Bononiensis: eo???ue defuncto, nobilissima vrbe dotali potiebatur: vnde in Angliam (nullo tunc Calisij oppidi nomine) breuis commodus???ue est traiectus: vt fortuna illum in regni velut vacantis possessionem exire videretur. Stephanus itaque prior regnum inuasit, & rex ab Anglis salutatus est. Mathildis, Ludouici iunioris Francorum regis auxilio, Andegauensi Turonensi???ue ac Cenomana simul & Normannica iuuentute cùm transmisisset, multa praelia, in quibus aliquot secunda, fecit, Stephanum signis collatis cepit. Gulielmus Stephani filius, refecto exercitu discrimen summae rerum redintegrabat, impigro patre nihil segnior. Vltrò citro???ue amicis propinquis???ue commeantibus, foedus ictum his legibus, vt Stephanus dimitteretur, ac omni deinceps vita regnaret: defuncto succederet Henricus: Gulielmus verò Stephani filius certis in Anglia Normannia???uc oppidis ipse soboles???ue potiretur. Aemilius libro 5. & H. Boëthius lib. 12. Edovardvs IV. Henricum VI. eius???ue F. Edouardum summae spei adolescentem regnandi libidine captos interfecit: & fratrem suum Georgium Clarentiae ducem metu insidiarum in dolio vini Cretici suffocauit. At Ricardvs III. frater, tutor filiorum relictus, occupato regno Edouardum & Ricardum eius filios captos in turri Londinensi necauit. Ricardus scelerum conscientia omnia timuit, Ed ouardum filium vnicum amisit, in odio populi summo fuit, omnes calamitates publicas illius sceleribus acceptas ferentis. Posteaquam autem Henricum Richemondiae comitem, exulem in Gallia, reditum tentare audiuit: promissa ei in vxorem Elizabetha Edouardi IV. filia, vt nuptias hasce regno suo exitiales remoraretur, animum ad neptem adiecit, vt???ue nuptijs illius potiretur, vxorem suam Annam, sterilitatis crimine obiecto, è medio tollendam veneno curauit. Sed puella incestum execrante, ab Henrico in acie priùs caesus est, quàm libidini suae satisfecerit, anno regni secundo, Christi 1486. Cuius caede nunciata, supplicationes publicae sunt decretae. Eius cadauer nudum, dorso equi impositum, artubus vtrinque dependentibus Lecestriam sine honore delatum. Polydorus libro 25. Henricus II. Anglorum rex, Henricvm F. consortem regni fecit, ne se mortuo inter filios de regno exoriretur contentio. Dedit eo ipso die rex, quo filius regia insignia accepit, epulum, in quo honoris gratia, primum ferculum, ipse iuueniliter exultans, filio discumbenti apposuit. Quo facto, adolescens aliquanto superbior effectus, cùm insolentiùs solito circumstantes intueretur: Eboracensis antistes, qui assidebat, ioci causa, ad eum conuersus: Gaude, inquit, optime fili, non est enim alter in toto orbe princeps, qui talem habeat in mensa administrum. Ad ea ille stomachatus respondit: Et meritò quidem: ille materno duntaxat genere clarus mihi administrat, qui & patre rege & matre regina natus sum. Pater haec audiens, antistiti submissa voce ait: Poenitet, inquam, poenitet extulisse hominem. Filius aequas cum patre partes sibi arrogabat. Pater contrà & regio nomine, & spe regni contentum eum esse oportere censebat: sin contumaciùs ageret, cùm quatuor essent fratres, proximum illi aetate Ricardum obijciebat: foedus???ue cum rege Franco inijt, atque affinitatem inter regias. Margarita immatura virgo filia Franci regis Ludouici seni Henrico regi data est, vt ea seruaretur, quoad matura viro foret. Puella nimis diu ab Henrico sene seruabatur, nec eius, vbi maturuit, copia, cupido & regni & splendidissimi coniugij, iuueni Henrico à patre fiebat: adeò vt atrox foeda???ue suspicio exoriretur, nuptias filij patrem ipsum incestum suum fecisse. Ergo filius à patre defecit ad Francum regem: ab eo gener benefi ciariúsque, ac adeò Normanniae Dux salutatur. Hinc auctus ad patrem redit: ab eo???ue Margaritam extorquet, eam???ue sibi matrimonio iungit, exprimit???ue à patre, vt Angliae proceres in verba sua iureiurando adigantur. Cum vxore coronatus, à socero ad regnum vi occupandum instigatus, scelerata arma contra patrem gessit, & fratres quoque duos, Ricardum & Godofredum in societatem impietatis traduxit, instigante matre Aleouora Aquitana, pellicum furijs accensa. Henricus in Normannia à Gallo, in Anglia à Scoto, impietati filiorum fauentibus, pressus, cùm aequissimis pacis conditionibus oblatis nihil impetraret, ad vim necessariò conuersus, armis???ue superior, filios tandem in gratiam paterno affectu recepit, cùm duobus annis bellum cruentissimum gessisset. Nec multò pòst Henricus F. ad ingenium reuersus, clàm cum suis consilia euertendi patris agitabat. Sed morte praeuentus, nefarij conatus poenas dedit. Polydorus lib. 13. & Aemilius. Kennethvs II. Scotorum rex, cùm per xx. annos regnum sanctissimè administrasset, in foedum parricidij crimen incidit: eò foedius postea habitum, quò innocentior fuerat ad id tempus eius vita, notius???ue omnibus in publicam salutem studium. Nam aegrè ferens, Malcolmum ex Duffo rege fratre nepotem, ab initio suae administrationis, Cumbrorum principem creatum, eum???ue suis liberis, aetate minoribus in regno praelatum iri: vt filio suo Malcolmo (erat id natu maiori nomen) Cumbriae deferretur principatus, Malcolmum virum optimum veneno sustulit. Mox antiquata lege, ne quis impubes in regno succederet, Constantino Culleni filio, & Grimo Duffi regis ex fratre nepote, praeteritis, viris prudentia & auctoritate summis, filium Malcolmum Cumbriae principem designauit. Largitione conciliatis omnium animis, ipse interim flagellis conscientiae mirificè vexabatur. Noctu quiescens vocem incertam audiuit, Tempus adesse Malcolmi caedis vindicandae & expiandae. Ea territus vehementer, malè antistite Moueano viro sanctissimo accito, scelus fatetur veniam precatur. Eius verbis confirmatus, sacra loca, diuorum templa frequentiùs inuisere: piorum coetus pauperes???ue vestire, fouere, sacerdotes plus solito honorare: nihil demùm omittere, quod pio rege dignum arbitraretur. Non multò pòst Forduni in Mernia ad Scotorum apostoli Palladij sepulcrum profectus, in arce Fetirca, vbi saltus erat omni ferarum genere abundans, à Fenella loci domina, cuius filium Cruthlinthum, quòd cruentam inter Angusianos Mernianos???ue seditionem excitasset, vltimo affecerat supplicio, receprus, dolo inter fectus est. Constantinus Culeni regis F. Malcolmo Kennethi F. Cumbriae principe praeterito, rex dictus: Eo???ue per Kennethum Malcolmi fratrem caeso, Grimus Duffi regis nepos. Malcolmus inde Grimo reconciliatus fuit, ijs legibus: vt Grimus, ne ludibrio esset, si ex rege priuatus fieret, in publica administratione ad vitae exitum perseueraret: sed co vita functo, Malcolmus regnum adiret: Regium nomen Kennethi sanctione in eius familia exinde remaneret. Hector Boëthius libro vndecimo. Mortuo Alexandro III. Scotorum rege, Gulielmi regis nepote, absque liberis: inter cognatos de regno contentiones sunt excitatae. Duo erant praecipui, Robertvs Brusius, auiam habens paternam Dauidis, Gulielmi regis fratris filiam minorem Isabellam: & Ioannes Baliolus, auiam maternam habens Margaritam Dauidis filiam maio rem. Robertus itaque sexu, Baliolus aetate nitens, regnum sibi [2620] deberi putabat. Arbitrum controuersiae deligunt Eduardum l. Anglorum regem. Qui occasionem hanc sibi dari ratus, Scotae Subigendae, primò quidem in Galliam ad iurisperitos consulendos de causa hac misit: sed vt corruptè ac falsè varie???ue sententias ferrent, praecepit: vt si diuersè à diuersis iudicatum esset, cuicunque videretur, regnum adiudicare posset. Maxima tamen pars iurisperitorum pro Roberto iudicabat, cùm ob nobilitatem viri, tum quòd à patre regiae stirpis pars esset. Nonnulli alij pro Ioanne, causam falsò ab Anglis edocti, pronunciarant. Eduardus Berucij concilium viginti quatuor virorum, ex Anglis & Scotis proceribus delectorum, conuocat, curiae vestibulum vndique occlusum praesidio suo firmat, ne quisquam se inuito eò intraret aut exiret. Mox corruptis iudicibus, vt quem ipse regem fecisset, in verba priùs sua veluti superioris Regni adigere iuramento posset: cùm Robertum patriae libertatis amantissimum frustra tentasset, Ioannem in sua verba iurare paratum, regem dixit. Ferunt comitem Glomoriae, manu Roberti apprehensa, in haec verba prorupisse: Meinineris, ô rex, quàm rectè hanc causam iudicaris: quid???ue supremo illi iudici cordium scrutatori in censorio die sis responsurus. Non multò pòst cùm Eduardus ad bellum Gallicum Ioannem ex data fide sollicitaret: is verò metu se in eius verba iurasse, neque nifi consultis tribus regni ordinibus id ratum haberi posse affirmaret: bello indicto Beruicium Anglus occupauit, & Roberti Brusij proditione magno praelio victum Ioannem cum Eduardo F. spe pacis facta ad se venientem, metu mortis coëgit, vti manu dextra ramum album tenens, ius omne regni in se transferret, diplomatibus pro arbitrio suo conscriptis. Beruicium inde abiens, omnes nobiles Scotos, in verba sua iurare coëgit: Ioannem aliquamdiu in custodia habuit Londini: sed pòst in Scotiam remisit, retento tamen filio. Ioannes non ferens ignominiam, spontè in Angliam exul redijt, inde in Normanniam, vbi in castello Gaillardo amissis prae senio oculis tabe perijt. H. Boëthius lib. 14 Extincto Angliae rege Edouardo, Henrici IIX. F. Ioanna Suffolcia regis Henrici proneptis è sorore, pronunciatur regina, simul???ue de scripto recitatur, Quemadmodum Edouardus de consensu procerum grauissimis de causis, Mariam & Elizabetham sorores exhaeredarit, & regni successionem ad Ioannam transmiserit. Tulit hoc indignissimè populus, & omnis nobilitas, non tam studio Mariae, quàm odio Northumbrij Dvcis, Ioannae soceri: quum nemo ferè dubitaret, quin huius esset auctor ipse consilij, nimirum vt sublato rege venenis, hac via regnum tanquam in suam domum deriuaret. Maria confugit in Norfolciam ad castellum Framingam, & opem implorans, pro regina sese gerit. Northumbrius cogit copias, vt illam comprehendat. Londinenses consiliarij, quum offensionem ordinum non ignorarent, mutata voluntate, Mariam eligunt reginam, & Ioannam custodiae tradunt. Northumbrius laesae maiestatis damnatus, capite multatur. Northumbrij filius Guilfrodus Dudlaeus, vnà cum ipsius vxore Ioanna Suffolcia, capite multantur, quòd contra legitimam successionem ad regnum aspirassent. Ioannae sortem plerique omnes miserabantur, quòd innocentissima puella, liberaliter educata, literis???ue & linguis, & singulari exculta pietate, tantam incalamitatem incidisset, non sane alia de causa, quàm quòd regnum oblatum non constanter repudiarat. Antequam securi percuteretur, quum esset in publico constituta, concionem habuit ad populum plenam modestiae, pietatis & fidei. Mox puellis pedissequis linteolo sibi oculos velandos praebuit: & Christo Iesu sese commendans, carnifici ceruicem seriendam praebuit. Sabellici supplem. libro vigesimonono, ex Sleidano. Tartarorvm, Tvrcorvm. Mahomete II. Turcorum rege mortuo, anno Salutis 1481. Byzantij confestim tumultuatum est, hostiliter???ue inter duces dimicatum, parte vna militum ad Baiazetem II. trahente summani imperij, ad Zizimvm altera, minorem natu fratrem. Ambo tum procul aberant, Zizimus Lycaoniam obtinebat, agebat???ue Iconij: Baiazetes in ora Pontici maris, circa Paphlagoniam, vnde fuit illi Byzantium facilior recursus. Post patris interitum Achimatus vnus ex fortissimis ducum, is ille, qui Hydruntum occupauit in Italia, firmauit???ue praesidio, Zizimica sactione vi pressa, & Baiazete adhuc absente astruxit imperium: fuit???ue auctor, vt tantisper, dum pater abesset, eius filius summae rei praeficeretur. Zizimus ad se imperium trahere conabatur, quòd etsi fratre minor esset natu, tamen ille ex patre nondum rege procreatus esset, ipse verò non solùm ex patre rege, sed iam & Graeciae imperium adepto. Sultani Aegyptij armis frustra imploratis, circa Iconium à fratre penè circumuentus, naui, quam paratam habuit, subitò conscensa, imminenti se periculo subtraxit. Inde vbi paululùm à litore progressus est, literas ad fratrem dedit, sagittae alligatas, quae arcu violenter excussa, in proximum emissa est littus. Fuerunt literae, quas ille ad fratrem dedit, hoc argumento scriptae, vt diceret Zizimus, se non fidei, non gentis odio, sed fratris iniuria subactum, ad Christiani nominis viros fugam intendere, hos adiuturum, qui omnium maximè Othomannico essent nomini insensi, vnam spem in tantis malis secum ferre, vel vt ipse iniuriae auctor, vel eius filij quandoque praesentis aduersus se impietatis debitas exoluerent poenas. Fertur Baiazetes ea epistola commotus lacrymis temperare nequiuisse, animo???ue consternato, tabernaculum ingressus, aliquamdiu tacitus fedisse, amenti similis. Zizimus à Rhodijs exceptus in insulam defertur: quem venientem militiae Magister magna officiorum frequentia excepit. Ex Rhodo in Galliam primò ad regem perductus est, Innocentio dein pontifici deditus, qui Sixto IV. successit, est???ue ea deditio arte & solertia Leonelli Concordiensis antistitis, Apostolici legasi, Gallis magis expressa, quàm impetrata, quum & Baiazetes, per legatos, praetor caetera, sacratissimum Christi sepulcrum cum Hierosolymis & omni terra, quae Sancta dicitur, Christiano se nomini daturum pro Zizimo polliceretur, adijceret & lanceam, quae Christi regis hausit latus. Nec id minus impensè è Pannoniae rege Mathia petebatur, qui Zizimo sibi dedito indubitatam de Turcis victoriam pollicebatur. Romam missus aliquot superuixit annos. Perije Alexandri VI. pontificatu, Carolo IIX. quum in Italiam venit, traditus, veneno (vt creditur) sublatus. Sabellicus libro 8. Ennead. 10. Supererant Turcorum Imperatori Baiazeti II. filij tres, Achomates, Corchutus atque Selimus. Baiazetes Achomato imperium dare cupiebat: praetoriani, quos Ianizaros vocant, Selimo fauebant. Corchutus philosophico ocio delectabatur. Selimvs Tartarorum regis soceri sui auxilijs fretus, quod voluntate non pocerat, vi patri extorquere statuit imperium. Verùm magno victus praelio, fuga sibi consuluit. Achomatvs spe concepta à victore patre sese imperium vel inuitis Ianizaris obtenturum, Byzantium cum exercitu properat. Baiazetes ne praetoriani tumultum excitarent, Achomatum abire iubet. Ille indignatus, aperta defectione se Asiae regem declarat. Contra eum pater hostem declaratum exercitum conscribit, & Bassarum consilio, qui clàm Selimo fauebant, Selimum reuocat, vt eo duce contra Achomatum vteretur. Selimus reuersus, largitione & gratia praetorianos mouit, vt eum non ducem tantùm, sed & Imperatorem crearint. Baiazetes modò terrarum orbis principum amplissimus, in tanta hominum perfidia, rerum omnium iniquitate, Byzantio excessit cum familiaribus suis, collecta preciosiore supellectile, petiturus Dimetocam Thraciae vrbem, amoenitate hortorum, coeli???ue temperie, & exilio & praesenti fortunae opportunam. Sed quum acerbissimis curis agitatus animus eum deficeret, & affectae corporis vires collaberentur: medio itinere statui tabernaculum iussit, vt valetudinem quietè curaret. Ibi septuagesimosexto aetatis suae anno ab Hammone Iudaeo medico, qui iussu Selimi salutiferae potioni venenum miscuerat, necatur. Metuebat enim Selimus, ne se in Asia absente contra Achomatum, pater imperium repeteret: inhiabat praeterea ampliss. thesauris, quos Baiazetes secum exportarat. Elato patre, quinque nepotes ex fratribus iam pridem defunctis strangulauit. Corcuthum fratrem bello aperto prosecutus, captum, per cosdem carnifices, eodem mortis genere, chorda arcus elisis faucibus interficiendum tradidit. Iouius in Baiazetis vita. Audita Selimi Turcorum Imperatoris morte, Gazelles Syriae praepositus rebellauit, ratus se sacramenti religione solutum, quòd Selimo tantùm, successori verò Solymanno minimè sacramentum dixisse praedicaret, & proinde sibi decorum fore arbitraretur, si coactis in vnum Mamalucorum reliquijs, Syriam ad veterem Sultanorum imperij (quod Selimus euerterat) conditionem, eiectis Turcis, reuocare contenderet: quando iam egregia voluntate incolae Syri atque Arabes in id consilium sibi probè consentirent, nec desuturum in ea occasione Cayerbeium arbitraretur, qui Aegypto praeesset, quin se ex praefecto regem, & Sultanum efficeret, postquam Memphiticus populus acerbo esset odio in Turcas, & in eius manu totius Aegypti arma & opes sitae viderentur. Sed Gazelles trahendi in partes Cayerbeij spe depulsus, quòd hic certa tutiora???ue consilia dubijs atque asperis praeferret, & Gazelli veteri à superioribus temporibus inimico, nihil planè consideret, iza Gazellis cohortationes reiecit, vt eius legatum supplicio afficeret, ne Campsonianae proditionis infamiam nouae persidiae scelere cumularet. Misit etiam Gazelles legatos Rhodum, vt inde tormenta atque arma aduersus communes hostes Turcas impetraret. Per eum modum, quòd serò Rhodius Magister ferendae opis consilia explicarot, super [2621] uentu Frahatis Bassae, quem cum magni copijs Solymannus è Cilicia in Syriam transire, & initia rebellionis opprimere iusserat, impar viribus, sed animo inuictus, Damascum se recepit, ea mente, vt cum his, quas collegerat, copijs, quàm primùm cum Frahete confligeret. Atque ita Damasco eductis signis, vt honestè caderet, hostes, inuasit eo acerrimae pugnae exitu, vt ipse constantissimè dimicans, cum suis omnibus nihil de fuga cogitantibus interficeretur. Iouius lib. 10. Historiarum. Mahometo Tunetano rege mortuo, Mvleasses Maimonem fratrem natu maximum, cui regnum debebatur, Lentigesiae matris astu suasu???ue interfecit. Roscettes natu secundus, qui extra arcem cum vxoribus habitabat, comprehendi non potuit: caeteri fratres partim iugulantur, partim candenti ferro oculis admoto lumine priuantur. Eo modo paterno potitus regno, quum nemini ex regia sobole parcendum esse statueret, aliquot etiam pueros fratrum filios enecauit paternos???ue amicos in primis summae auctoritatis, quorum studio atque ope Maimonem praeoccuparat, varijs cruciatibus diu tortos & laceratos interfecit: quòd praeclari beneficij gratiam exoluere nollet, atque eos idem aliquando contra se tanquam ingratum facilè molituros arbitraretur. Desaeuijt & in aliquot nouercas, impellente Lentigesia, atque etiam concubinas patris, nefaria crudelitate, quum ipse praeposterus & in mares procliuior, in Mahometem patrem palàm inueheretur, tanquam mulierosum ac esfeminatum, qui exhausto aerario ingentes fecisset sumtus, vt ducëntae simul ad libidinem feminae regijs in hortis aleretur, è quibus tot suscepit liberos, qui in imperio, aemuli forent, ob id???ue sibi in his occidendis pergraue & plenum inuidiae negotium reliquisset: & fuêre, qui existimarent patrem in supremo morbo, quum ex subita animi defectione ad spem vitae subleuaretur, medicata potione à parricida filio fuisse necatum. Roscettes apud Abdalam Biscaris vrbis principem, & mox socerum, adeò solicitè atque accuratè est custoditus, vt etiam veneni metu, non alia temerè in conuictu, quàm semesa ab se vxore???ue esculenta genero praeberentur. Tentato inde reditu, praelio victus a Muleasse fratre, ad Hariadenum Barbarussam Algerium profugit. Barbarussa Roscette Byzantium abducto, Solymanni classi praefectus, Tunetano regno Muleassem eiecit. Sed illum Carolus V. Imperator in integrum restituit. Iouius lib. 33. Muleasses rex Tunetanus, vti erat astrologiae peritissimus, fatali astrorum influxu amittendi regni & saeuae necis cladem sibi portendi diuinabat. Id periculi sibi à Barbarossa imminere metuens, vbi is Niceam vrbem cum Gallis oppupnauit, Neapolim venit, ampliora à Carolo V. Caesare auxilia imploraturus. Ibi dum moratur, certis ab Africa nuncijs didicit, Amidam filium ex repentina defectione regni Tunetani sedem inuasisse, interfectis???ue amicis atque praefectis, & gynaeceo incesta libidine profanato, arcem occupasse. Quibus cognitis rebus grauissimè perturbatus, in Africam omni postposita mora traijcere, & perditis rebus vel seram opem afferre constituit. Conscripto ergo Neapoli milite, Tunetum petit. Verùm in insidias praecipitatus, suo cruore, & multo puluere foedatus, quum inter turbam terga vertentium profugeret, nulla alia re magis eum hostibus prodente, quàm vnguentorum odore, agnitus captus???ue est. Eum Amida silius excaecauit, candenti scalpello proscissa vtriusque oculi pupilla. Eandem fraternae saeuitiae iniuriam tulêre Nahasat & Abdalas, cum Muleasse patre capti. Non multò pòst Abdamelech Muleassis frater, ope Hispanorum Guletam obtinentium, regno potitus, trigesimosexto die expirauit. Successit ei Mahometes F. cui Muleasses filiam despondit. Eo autem ob tyrannidem pulso, Amida???ue reuocato, Muleasses in Germaniam ad Caesarem venit, à quo in Siciliam missus est, vt illi publico Siculorum sumru aleretur. Sabellici supplementum libro vigesimoseptimo, ex Iouio. Magistratvs Qvosvis alios ambitiosè appetere, captare, acceptare Dictatvram. L. Sylla dictatorem se ipse renunciauit, eum???ue magistratum ab annis centum viginti assumsit. Omnium praeteritorum data ei fuit ex lege impunitas: in futurum autem ius necis, publicationis bonorum, coloniarum deducendarum vrbium condendarum & diruendarum, ius regna auferendi & pro libito condonandi. Plut. in Sylla. Decemviratvm. Appivs Claudius regnandi libidine incensus, censuram quinquennio per vim contra legem Aemyliam, quae ad menses 18. illam reduxerat, tenuit, cùm etiam eius collega Cn. Plantius se abdicasset, Quapropter P. Sempronius Tribunus plebis contra eum in concione inuectus: Haec est, inquit, Quirites, Appij progenies, qui Decemuir in annum creatus, altero anno seipse creauit: tertio neque à se, neque ab vllo creatus, priuatus fasces & imperium obtinuit. Liuius lib. 9. & Volat. lib. 34. Anthrop. Consvlatvm. Erant Romae Fabio Ambusto filiae duae, quarum maior Seruio Sulpitio, tum consulari potestate Tribuno nupserat: Licinio Stoloni altera, illustri quidem viro, sed plebei generis. Erat fortè minor Fabia apud sororem, tempus???ue cum ea, vt fit, sermonibus terebat. Accidit interea, vt lictores, qui magistratum praecedebant, ostium Tribuni se domum recipientis, virgis de more percusserint. Quo sonitu exterrita minor Fabia, consuetudinis ignara, ludibrio fuit sorori, vrbanarum???ue rerum rudis iudicata. Subdidit ea res acres stimulos mulieris animo, confusa???ue recenti morsu, quum sese domum reciperet, puellam pater tristiorem solito conspicatus: Satin' saluae res essent? sciscitatur. Tegere illa moeroris causam, vt parum piam in sororem, & in maritum nihil honorificam. Haud enim tam pudor, quàm inuidia & plebeiae fortunae contemtus, mulieris animum exagitabat. Caeterùm Fabius, multa comitate instando effecit, vt fassa sit silia doloris sui causam: quòd ipsa in plebeia esset domo collocata, quam neque honor neque gratia intraret. Ambustus filiam leniter consolatus, bono esse animo iubet, fore, vt propediem eosdem domi honores, quos & apud sororem videret. Cum genero deinde Stolone & L. Sextio stre. nuo adolescente consilium cepit, vt Tribunatum illi peterent, proponeret???ue plebi populares rogationes, quibus fortunae & opes inter ordines aequarentur. Ambo proximis comitijs Tribuni plebis creati, leges promulgant, vt ad aes alienum leuandum, quicquid esset vsuris annumeratum, de capite deduceretur: quicquid superesset, triennio aequis solueretur pensionibus: ne quis plus quinge̅ta agri iugera possideret: ne tribunorum militum comitia sierent ampliùs: & vt alter ex plebe consul deinceps crearetur. Leges graues, quae sine ingenti certamine obtineri non poterant. Post multa certamina patres tandem furore saeuientis populi victi, leges ferri, & consularia comitia ex formula rogationis haberi passi sunt. Creatus???ue primus ex plebe Consul L. Sextius. Cuius creationis, quia patres se auctores futuros negabant, tanta est perturbatio orta, vt tertiò à patribus plebs secesssura fuerit, nisi per Camillum Dictatorem v. discordia sedata esser. Sextio L. Aemilius Mamercus collega est datus. Ac tum demùm Tribuni consulari potestate anno sexto & quadragesimo, ex quo is magistratus fuerat inductus, creari desierunt. Sab. lib. 2. En. 4. Petebant consulatum T. Annius Milo, P. Plautius Hipfeus, & Q Metellus, magna quidem animorum contentione, sed largitione multò profusiore. Appianus auctor est, octoginta sestertia candidatorum nomme ex sequestro fuisse Romae deprehensa: & iam neque leges, neque pudor praesentem ambitum cohibebat, ruere???ue per haec patrius mos vetus???ue disciplina. Petebat in eundem annum P. Clodivspraeturam, qui ob Ciceronis restitutionem valde erat Miloni infestus, fauebat???ue enixè Metello & Hipseo. Videbatur ille, praeter vulgatum odium, fore, vt Milone consule nunquam dignitatem obtineret. Ea res ambobus materiam praebuit, saepe inter se, totis factionum opibus, in vrbe dimicandi. Accidit inde paucis diebus, vt quum Milo Lauinium municipium suum, cuius Dictator erat, cum Fausta, quae illi erat nupta, frequenti???ue comitatu peteret, P. Clodius paululum vltra Bouillas factus sit illi obuius. Redibat is ex Aricia triginta ferè seruis & tribus amicis comitatus. Vehebatur equo Clodius, Milo in curru cum vxore erat. Sequebatur seruorum agmen, & cum his gladiatores quidam. Ambobus paululùm praeteruectis (nam etsi inter se inimici erant, inuicem tamen sibi cesserant) rixa inter seruos orta, quum Clodius eum tumultum minitabundus respexisset, Birrhia gladiatorum vnus humerum romphea traiecit. Appianus ceruicem percussam scribit. Crescente deinde pugna, Clodius vulneratus in tabernam Bouillano proximam est delatus: vnde Milonis iussu violenter extractus, multis vulneribus confossus perijt. Eius corpus in via relictum, Sextus Tedius senator, qui peractae caedi superuenit, sua Romam extulit lectica. Clodij corpus postridie in Milonis inuidiam, Lucius Plautius orator, & Quintius Pèdius Ruffus Tribunus plebis, in Rostra deferri iusserunt. Mox curiae illatum, vbi subsellijs, tribunalibus, mensis in vnum congestis est concrematum: eo???ue igni curia deflagrauit. Milonis domus à Clodianae factionis hominibus oppugnata est, aegre???ue defensa. De caede Clodij quaestio, decreta est, & iudicium Miloni constitutum, quem Cicero totis ingenij viribus defendit: nec immeritò, cùm Milo Ciceronis ab exilio reuocandi auctor populo fuerit. Extat hodie oratio, quam ille vndique armis ad terrorem septus egit. [2622] Sed plus in eo iudicio valuit facti inuidia, quàm summa eloquentia. Damnatus Milo in exilium abijt. Sabellicus libro sexto, En. 6. C. Marivs Consul III. exercitui contra Cimbros, qui aduentare dicebantur, praefectus, exacto tempore annuo, vrgentibus comitijs, cùm defunstus collega eius esset, relicto ad exercitum M. Aquilio contendit Romam. Ibi multis & insignibus viris consulatum ambientibus, L. Saturninus, qui praecipuè inter tribunos impellere valebat plebem, quem circumegerat in se Marius, monuit eam pro concione, vt consulem illum crearent. Cùm Marius in speciem detrectare se consulatum nec cupere, iactaret: proditorem eum patriae Saturninus appeilauit, qui periculo impendente tanto bellum suscipere gerendum abnueret. Haud clàm erat eum simulationi Marij inscitum histrionem seruire: verùm quòd tempus videret populus requirere illius virtutem & fortunam, consulem quartùm eum designauerunt, collegam???ue ei Luctatium Catulum addiderunt, magnae virum inter primores auctoritatis, nec plebi ingratum. Victis ad Aquas Sextias Cimbris, consulatum quintum gerebat. Sextum consulatum vt nemo alius affectauit primus. Prensauit populum, obsequijs???ue plebem captans, non solùm praeter fastigium & publicam maiestatem magistratus sui, sed & praeter suum ipsius ingenium famam venabatur lenitatis & popularitatis, ad quas minimè erat comparatus. Verùm erat in rebus vrbanis & concionalibus turbis prae ambitione trepidissimus: imperterritus???ue in praelijs animus & firmitas deserebat eum, quòd ad quamuis laudem & vituperationem obstupesceret in concionibus. Plut. in Mario. Cùm rebus accisis Italorum, bello sociali, multi Romae per eos, qui apud populum valebant, bellum Mithridaticum venarentur: Sulpitius Tribunus plebis homo audacissimus, praeter omnium expectationem protraxit C. Marivm, proconsulem???ue & ducem aduersus Mithridatem nominauit qui ipse tamen bello sociali, ob corporis imbecillitatem, Imperium deposuerat. Populus distractus est in factiones. Alij in parteis Marij discedebant, Syllam designabant alij. Marium Baias ire iubebant ad balnea, & corpus curare, senio & fluxionibus, vt ipse confitebatur, elanguescens: etsi ille ambitiosè atque impotenter, senectute & infirmitate dissimulata corporis, descendit quotidie in campum, & in caterua adolescentium exercitans se, agile in armis corpus & equi patiens ostendit: quamuis non esset ob tumorem ventris in senectute expeditus, sed obesus euasisset & corpulentus. Quae cùm faceret, placebat aliquibus, qui descendentes in campum certationes eius & contentiones spectabant. Optimates verò id contemplantes miseratio subijt auaritiae & cupiditatis gloriae istius: qui ex tenuissimo opulentissimus, atque ex humili factus maximus, nullam felicitatis metam sciret: neq; in honore esse, & frui in ocio praesentibus facultatibus esset contentus: sed quafi omnium rerum egenus, in Cappadociam & Pontum Euxinum ex triumphis & gloria aestatem deportaret tam grauem, cum Archelao & Neoptolemo Mithridatis satrapis digladiaturus. Quod verò hîc Marius praetexebat, omninò videbatur ridiculum. Filium suu̅ velle ostendebat ipsemet praesens in exercitu exercere. Peruicit tandem Sulpitius, & Mario eam prouinciam decreuit. Syllae verò exercitus id indignè ferens, Roma Marium expulit. Et hoc bellotum ciuilium grauissimorum principium extitit. Plutarchus in Mario. M. Crassvs cum Cn. Pompeio Consulatum secundi ambiebant. Catone autem Domitium contra eos in comitium producente, quòd non obscurè constaret, non consulatum, sed legiones & potentiam eos ambire: cùm gratia & fauore non possent, vi armata Domitio insidias struxerunt, Catonem vulnerarunt: & in comitijs prouincialibus multos conductitijs hominibus interfecerunt. Ipsemet Crassus L. Annalio senatori fibi aduersanti, pugno oscaecîdit, expulit???ue cruentum. plut. in vita vtriusque. C. Ivlivs Caesarè duobus consulatus competitoribus, L. Lucceio, Marco???ue Bibulo, Luceium sibi adiunxit: pactus, vt is, quoniam inferior gratia esset, pecunia???ue polleret, numos de suo communi nomine per centurias pronunciaret. Qua cognita re, optimates, quos metus ceperat, nihil non ausurum eum in summo magistratu, concordi & consentiente collega, auctores Bibulo fuerunt tantundem pollicendi: ac plerique pecunias contulerunt, ne Catone quidem abnuente eam largitionem è Republ. fieri. Igitur cum Bibulo Consul creatus est. Eandem ob causam opera optimatibus data est, vt prouinciae futuris Coss. minimi negotij, id est, syluae colles???ue decernerentur. (Hinc Maronis locus ille in Eclogis: Sic animus syluas, syluae sunt consule dignae.) Qua maximè iniuria instinctus, omnibus officijs Cn. Pompeium assectatus est, inuisum patribus, quòd Mithridate rege victo, cunctantiùs confirmarentur asta sua: Pompeio???ue M. Crassum reconciliauit, veterem iniuiicum ex consulatu, quem summa discordia simul gesserant, ac societatem cum vtroque inijt, ne quid ageretur in Republica, quod displicuisset vili è tribus. Suetonius. Magisterivm eqvitvm. Clotharius III. Francorum rex, quatuor regnauit annis, nulla re nisi (quod praecipuum est) fasta pace nobilis. Quo defuncto & regum gloria intermortua est, ac Magistri equitum simulatione regiae maiestatis regendae, de administratione rerum pro opibus quisque suis maiore audacia decertarunt. Ebroinvs mortuo Ercembaldo, valida factione subnixus, quòd si Clotharij defuncti fratrem Childericum Austrasiae iam regem, Franciae quoque regem appellaret, arbitrium rerum ad Vlfoaldum Austrasianorum equitum Magistrum peruenturum existimaret: eo praeterito, Theodericum fratrem eius natu minorem, regem Franciae salutat, ab illo Magister equitum dictus. Causa inferior, armis etiam victus, ipse in Burgundiam ad Luxouiense coenobium tondendus ablegatur: Theodericus depositis regijs insignibus, ad Dionyilj Parisijs ponete comam cogitur. Caeso inde Childerico II. rege in venatione, Vlfoaldus Magister equitum fuga in Austrasiam se proripuit, subsecuta magna eius factionis manu. Leudesium Ercembaldi filium Franci Magistrum equitum creauêre, Theodericum???ue in solium reposuêre. Ebroinus dum recèns Leudesianorum gratulatio deferuesceret, fruticante capillo se coenobio conclusit: inde egressus, & summa celeritate vsus, inopinatò regem cepit, atque ab eo Magister equitum dictus, Leudesium simulato colloquio circumuentum occidit. Mortuo Vlfoaldo, Martinus & Pipinus, cognomine Crassus, fratres patrueles, ab Austrasianis Duces salutantur, eis???ue & miles & nobilitas dicto audiens erat. Victi sunt ab Ebroino in Laudunensium finibus. Pipinus longinqua fuga se texit. Martinus euocatus in colloquium ab Ebroino, nullum pignus postulauit, nisi sanctissimi iurisiurandi supra sanctorum corpora concepti. Nec ille conditionem aspernatus, ad conditoria sanctorum, priùs exemtis clàm corporibus, in quae adegerunt Martini oratores verba, adiurat, se illi minimè offuturum. Sic diuos eludens, hostem prouidum excepit, interemit???ue: donec ab Ermenfredo è Francica nobilitate per insidias interimitur. Varrato vir clarissimus, Magister equitum dictus, pacem cum Austranis iunxit non diuturnam, à filio Giffemaro mox principatu deiectus, imperandi libidine iura naturae numinis???ue permiscente. Aemilius lib. 1. Insignia, Imperii, Magistratvs, ambitiosè captare. Puta Nomina, Titvlos. L. Martivs Tribunus pleb. cùm absque Senatus auctoritate in Hispania (vtroque licèt Punico exercitu caeso, & Romani nominis decore post interfectos Scipiones recuperato) Propraetoris titulum sibi sumsisset, à Senatu reprehensus est. Liuius. M. Crassvs, quòd vrbem Zenodotium trans Euphratem imbelli certamine & incruento marte vicisset, Imperatoris sibi nomen arrogauit, non sine magna inuidia: cùm Romani illos tantùm, quorum ductu & auspicio conflatum esset bellum, & sub quibus decem hominum millia vno praelio cecidissent, Imperatoris nomine dignos putarint. Alexander ab Alexandro lib. 1. cap. 2. Comitatvm. Curatorum Caesaris hoc munus fuit maximum, vt res, pecunias, colonos, seruitia, reditus???ue principis locarent, curarent, exigerent. Si controuersia nasceretur, hanc legibus atque citra Imperij formam dirimerent. Itaque cùm Lvcilivs Capito procurator Asiae sub Tyberio principe, apud Senatum à Prouincialibus accusatus esset, vim eum Praetoris vsurpasse, ac militum manu ad comitatum vsum esse: conuictus, in exilium actus est. Visum est enim aliquid in eo affectati Imperij, aut grauioris insolenti fuisse: qui nec quidem vetante lege, cupiditatem suam ac studium immoderatum cohibere potuerit. Cornelius Tacitus libro quarto, & Dion lib. 7. Habitvm, Cvltvm. alexander Macedo superatis Persis, abiecta Macedonica modestia, vestem patriam Persicis ornamentis mutauit. Quare Macedonum animos à se auertit, quibus non Macedonum arma de Persis, sed Persarum deliciae de Alexandro triumphare videbantur. Plut. Asserit Ephippus, eum sacras vestes in coenis gestare solitum, aliquando purpureas quidem Hammonis circumcisas vestes cornua???; velut deum, aliquando verò Palladis, quam in curru gestabat, ac saepiùs supra humeros Persicam stolam subtexens, & arcum, & hastam. Aliquando Mercurij etiam reliqua ferè, tum chlamydem purpuream, sagum???ue semialbum singulis dicbus, [2623] causiam???ue regium diadema habentem. At in conuentu calceos & petasum in capite, caduceum???; in manibus saepiùs clauam etiam leoninam???ue pellem, veluti Hercules. Athenaeus lib. 12. cap. 18. C. Caesar Caligvla vestitu, calceatu???ue, & caetero habitu, neque patrio, neque ciuili, ac ne virili quidem, ac denique non humano semper vsus est. Saepe depictas gemmatas???ue indutus penulas, mamileatus & armillatus in publicum processit, aliquando sericatus, & cycladatus: ac multò in crepidis vel cothurnis, modò in speculatoria caliga, nonnunquam socco muliebri, plerunque verò aurea barba, fulmen tenens, ac fuscinam, aut caduceum deorum insignia, atque etiam Veneris cultu conspectus est. Triumphalem quidem ornatum etiam ante expeditionem assiduè gestauit: interdum & Magni Alexandri thoracem repetitum è conditorio eius. Suetonius & Plinius lib. 37. cap. 2. Lollia Paulina Caij principis vxor, ne serio quidem ac solenni ceremoniarum aliquo apparatu, sed mediocrium etiam sponsalium coena, smaragdis margaritis???ue operta spectabatur, alterno textu fulgentibus, toto capite, crinibus, spiris, auribus, collo, manibus digitis???ue, quae summa quadringenties H-S. colligebat. Nec dona prodigi principis fuerant, sed auitae opes, prouinciarum scilicet spolijs partae. Hic est rapinarum exitus: hoc fuit quare M. Lollius infamatus regum muneribus in toto Oriente, interdicta amicitia à Caio Caesare Augusti filio, venenum biberet, vt neptis eius CCCCH-S operta spectaretur ad lucernas. Plinius libro 9. cap. 35. Vsum scribit Spartianus Imperatorem Heliogabalvm aurea omni tunica & purpurea, vsum & ex gemmis Persica, quum grauari se diceret onere voluptatis. Habuit in calceamentis quoque gemmas, sed scalptas, tanquam & inibi artificum nobilium scalpturae subijci oculis possent. Caelius libro 16. cap. 10. A. L. ex Lampridio. Diocletianvs Imp. cùm pacatis in Oriente rebus Imperij fines protulisset, primus inter Augustos post Caligulam veste atque calceamento gemmato vti cepit: atque antè alios instituit, vt Romani eius pedes deoscularentur. Fulgosus lib. 3. cap. 6. Zenobia Palmyrensium regina, cùm desertum in Oriente imperium Galieni Augusti ignauia ipsa tueretur, quoties alloqui exercitum volebat, armata virilem induebat vestem, atque more Caesarum Rom. se ostendebat: vt vestem imperatoriam, sic quoque nomen vsurpans. Idem. Haec Imperium adepta, filios purpuratos circumduxit, expeditionibus omnibus interfuit galeata, cum limbo purpureo, gemmis dependentibus. Zenobiam vrbem ad Euphratem condidit inter Saracenos, teste Procopio lib. 2. belli Pers. Tandem ab Aureliano Imp. victa, in triumpho ducta, Tybure in Zenobijs agris, vbi visebatur locus Conche, vti honestam matronam decet, consenuit. Cuspin. & Cael. lib. 13. cap. 33. & Auentinus libro secundo. Carolvs Caluus Imp. contemtis patrijs moribus, tultu in externos ritus degenerauit. Dalmaticam indutus prodibat persaepe cum corona diademate???ue serico, cùm veteres reges nihil à caeterorum ornatu disferrent. Ita dum oculis hominum augustiorem se facit, pectoribus inuisus fuit. Cum???ue eadem res minùs obsequentes illos filio eius Lvdovico Balbo nouo regi efficiebat, metu, ne in patrios mores abiret: conuentu procerum indicto (quae res per multos annos intermissa fuerat) spem certam futurae moderationis omnibus praebuit. Aemilius lib. 3. ex Sigeberto. Pavlvs II. pontifex in apparatu pontificio maiores superauit: regno praesertim, siue mitram velis appellare, in quam multas opes contulit, coëmtis vndique ac magnis precijs adamantibus, sapphyris, smaragdis, chrysolithis, iaspidibus, vnionibus, & quicquid gemmarum in precio est: quibus ornatus tanquam alter Aaron, in publicum forma humana augustiore prodibat. Inspici tum ab omnibus volebat & admirari. Hanc ob rem nonnunquam peregrinos in vrbe retinuit, intermissa ostendendi sudarij consuetudine; quò à pluribus eodem tempore cerneretur. Publico decreto mandauit, proposita poena, ne quisquam bireta coccinea (ita appellant capitis tegmen) praeter cardinales ferret, quibus etiam primo pontificatus sui anno pannum eiusdem coloris dono dedit, quo equos vel mulas sternerent dum equitant. Voluit praeterea in decretum referre, vt galeri cardinalium ex serico coccineo fierent: sed id quo minùs decerneretur, vetuêre illi, qui bene sentientes, diminuendam esse Ecclesiae pompam, non augendam cum detrimento Christianae religionis praedicabant. Platina. Lvdovicvs V. Sforcia Mediolanensis princeps, Io. Galeacium fratris filium, cui regnum debebatur, veneno sustulit: eo???ue sublato, aurea veste indutus, regem se salutari passus est. Bembus lib. 2. Venetae hist. Thronvm. Alexander Magnus Babylone thronum aureum fabricari fecit, cui similis in toto orbe non reperiebatur. Erat XII. cubitorum, ad quem per duodecim aureos gradus ascendebatur: hinc inde erant duodecim statuae aureae, in quibus erant scripta nomina duodecim principum. Sursum eminebat Alexandri sedes ex smaragdo: vndique parietes ex topazio, & per vniuersos gradus preciosi lapides cuiuscunque generis. Rutilabat in summitate noctu & interdiu lapis rubicundus, varijs imaginibus illustratus: quibus appendebant versus Graeci Latini???ue, nomina quinetiam prouinciarum, quae subijciebantur Alexandro. Corona omni genere preciosorum lapidum circumsepta, titulum sequentem sculptum habebat: Ortus & Occasus, Aquilo mihi seruit & Auster. Guido Bituricensis. Narrat Ephippus Olynthius in libro de Alexandri Hephaestionis???ue interitu, de Alexandri delicijs: quòd aureus thronus illi in paradiso positus erat, thori???ue argenteos pedes babentes, in quibus sedens, vnà cum amicis iura dicebat. Athenaeus libro duodecimo, capite decimosexto. Atila Hunnorum rex, non modò regiam ornatissiman habuit, sed augustale prae caeteris insano sumtu affabrè factu̅, quod è serico auro???ue contexto constabat: item cultum vbique gemmis, & columnis aureis eburneis???ue suffultum. Nec minore admiratione arma, thalami, sellae, currus & apodyteria spectabantur. Oratores, qui è remotissimis vndique partibus ad eum confluebant, tanto stupore confecti dimittebantur, vt quum ad suos redijssent, dubitarent, quid potissimùm dicerent. In omnibus, quae ad regiam dignitatem facerent, printipatum obtinere nitebatur. Bonfinius libro 3. Decad. 1. Privilegivm, Ivs, Potestatem ambitiosè, captare, inuadere, vsurpare. Tum Electionis. Sive. Sacrae. Ex Tit. Pontisicatum, Episcopatum ambitiosè expetere, huc quaedam, fol. 2589. Sub Nicephoro Phoca Imp. inter Patriarcham Constantinopulitanum ac primarios sacerdotes contentio incidit, de iure eligendi episcopos. Hi enim sibi potestatem eligendi ac approbandi episcopos adscribebant: ille verò electiones istas absque iudicio & non sine affectibus fieri causabatur. Ac videtur non tantùm hoc egisse, vt ipse quoque in consilium adhiberetur: verùm insuper, vt summa potestas decernendi penes sese consisteret. Eam tyrannidem cùm abhorrerent ac detrectarent reliqui sacerdotes, res in aulam delatae est. Imp vtrisque libertatem eligendi episcopos in vniuersum eripuit, suae???ue cancellariae vendicauit, & defuncto aliquo episcopo, ipse, seu cancellarij aliquos substituebant, certúmque demensum tribuebant, residuum Imp. sibi vendicabat. Episcopos huic decreto reluctantes amouit Imp. Zonaras in vita Nicephori & Zemiscis. Mortuo Othone I. Imp. Romae apertè de antiqua recuperanda libertate tumultuatum. Hunc tumultum Cincivs ciuis Romanus exciuit. Hic quod tenere, Ioanne sedente, Othonis senis metu nequiuerat, id se euicturum, Benedicto ecclesiam, Othone adolescente regnum obtinente, ratus, negotium ingens maiore animo, quàm consilio, inijt: ac sequenti anno Benedictum iura Imperij atque Ecclesiae retinentem nactus arripuit, atque in vincula traditum miserè mori coëgit. Renouata inde vetere in pontificijs comitijs ambitione Romani, neglecto proximo Leonis decreto, vt iugum excuterent, pontifices, quos libido tulit, rursus sine Imperatoris auctoritate crearunt. Itaque mortuo Benedicto Donus II. & mox post Donum Bonifacius VII. Ferrucij ciuis Romani filius, corruptis comitijs est illatus. Quod cùm factio Tusculanorum Comitum aequo animo ferre non posset, in eum concordibus animis conspirauit, atque ipsum omnib. afflictare modis instituit. Quorum conatibus cùm par ad resistendum non esset, post mensem basilica Vaticana preciosis rebus omnibus spoliata Constantinopolim profugit. Quo facto Comites Tusculani Benedictum VII. Alberici quondam consulis nepotem intruserunt: vt Petrus Damiani est auctor. Hic domestica factionis, & externa Othonis amici potentia fultus, multis ex aduersarijs in vincula coniectis tumultum ingrauescentem leniuit. Sigonius lib. 7. regni Ital. Ecclesia Treuerensi vacante, canonicè à saniori patte electus Volmarus, ab Rodolfo (quem minor pars elegerat) molestiam passus, sedem appellauit apostolicam, & peruenit ad lvcivm. III. pontificem. Rodolfus autem se contulit ad Imp. Fridericvm I. qui facilè inuestiuit de rebus Ecclesiae ad se confugientem. Volmarus vrgebat Pontificem, vt Rodolfum ad iudicium de iustitia responsurum euocaret. Imperator misit cum Rodolfo quatuor viros vtriusque iuris peritissimos legistas quidem, vt pro Imp. & eius iurib. allegarent, decretistas autem, vt electionis canonicae ius defensita [2624] rent. Allegata sunt plurima in irrito conatu. Henricus interim rex, Friderici F. Confluentiae canonicos, qui Volmaro adhaererent, malè per adolescentiae feruorem asfecit. Quo audito, Papa confirmando Volmaro erat propensior: sed detinebant eum crebrae inter se & Caesarem legationes, quum ex ore regis no̅ semel audiretur, si Volmarus sublimaretur, omne̅ inter principes concordiam in pessimum facinus euasurum. Ea res pontificem continuit. Vrbanus III. succedens Lucio ortas inter Ecclesiam & Imperium simultates cepit agitare super patrimonio dominae Mathildis, super inuestitura pontisicum, quod???ue exuuias tolleret Caesar episcoporum morientium, sed & Volmarum ecclesiae Treuerensi praefecisset. Sic renouata sunt vulnera veteris mali. Henricus rex quendam Italiae episcopum interrogauit, À quo sui episcopatus consecrationem teneret? Ille respondit, À summo Pontifice. À quo deinde inuestituram? itidem ait ille, À Pontifice. Stomachatus rex iteru̅ rogat. Tu̅ episcopus: Nihil, inquit, praediorum ab Regno vel Imperio teneo, neque ministeriales curtes neque regias dominationes. Visa est regi durior responsio, & annuens militibus, permisit episcopum in luto volutari. Itaque schisma renatum est inter Sacerdotiu̅ & Regnum. Cranzius lib. 6. Saxoniae, cap. 47. & 50. Cùm Paschalis II. Pp. in concilio Trecensi acta Gregorij VII. confirmasset, inprimis verò ijs qui à laicis principibus ecclesiasticas dignitates acciperent, anathematis fulmen intentasset: Henricvs V. Imp. petebat seruari ea, quae Carolo Magno & successoribus per trecentos annos & ampliùs concessa fuissent, per inuestituram scilicet anuli & virgae episcopatus & abbatias conferendi. Et hoc esse suu̅ ius, allegabat, teste Antonino tit. 17 c. 1. & Vincentio. Ad concilium Romanum anno 1111. profectus, de more in monte Malo consedit. Ibi à Romanis rogatus, vt honorem ac libertatem Vrbis sacramento sancire vellet, Germanica lingua, non quod illi petebant, sed quod ipsius voluntas tulit, iurauit. Deinde obsidibus datis acceptis???ue, sacramento interposito, se vitam, pontisicis, membra, honorem, libertatem, regalia, patrimonia S. Petri, & nominatim Apuliam, Calabriam, Siciliam, Capuanum???ne principatum conseruaturum, atque omne ius ecclesiarum omnes???; earum res dimissurum promisit. Postridie Ingrediens, à baiulis, cereostatarijs, staurophoris, aquiliferis, leoniferis, draconarijs, candianis, deensoribus, stratoribus, turba???ue omnis aetatis ingenti, cum floribus atque arborum ramis & palmis à Pontifice honoris causa obuia̅ missa, exceptus, duobus ex more sacramentis populo se obstrinxit, vno iuxta Ponticulum, altero ante portam Porticus. Inde ante portam à Iudaeis, in porta à Graecis, pòst ab vniuerso clero ex pontificis praecepto acceptus, ex equo desiluit, ac pedibus ad Vaticanae basilicae gradus cum laudib. peruenit. Vbi verò ad superiores gradus euasit, in quibus Pontifex cum Cardinalibus & tota cantorum schola sedebat, ad eius pedes se venerabundus proiecit: deinde surgens, in nomine Trinitatis in ore, fronte, oculis, pacis ei osculum obtulit, partes???ue stratoris de more impleuit. Inde à dextera pontificem habens, magno cum populi plausu, ad postes argenteos aedis processit. Ibi Chrysolao archiepiscopo Mediolani pontifici de more oblatus, imperatoriam ex scripto professionem iniuit, atque eum pontifex Imperatorem renunciauit, cùm solenne in eius fro ntem precationis carmen Lauicanus episcopus perlegisset. Introductus inde in aedem, cùm ad rotam porphyretica̅ progressi, duabus sellis positis vnam pontifex, Henricus alteram insedisset, rogatus est à Pontifice, vt quod promiserat, ecclesiarum collationi renunciaret: nam se paratum esse, quae spoponderit, adimplere. Id cùm Henricus suasu Episcoporum negaret, nec Pontisex peractis sacris coronationem conferre vellet, cum Cardinalibus captus est, capta cum illo clericorum laicorum???ue ingens multitudo: pueri item, ac iuuenes, viri???ue, qui cu̅ floribus & palmis obuiam processerant, aut spoliati, aut vincti, aut caesi sunt (Sic Sigonius. Alij inter Pp. & Henricum sic conuenisse aiunt, vt Caesar, Episcoporum inuestituram Pontifici concederet, vicissim verò Pontifex & suo & reliquorum ecclesiasticorum nomineducatibus, praefecturis, vectigalibus, praetorijs, tributis, prae dijs stipendiarijs, agris, vicis regijs, iuri cudendae monetae, renunciaret. Diplomate firmatam conuentionem in templo D. Petri publicè praelectam fuisse. Ipsum verò inter caeteros Conradum Iuuauiensem episcopum alta voce protestatum, indignè factum à Pontifice, qui iura maiorum Imperatori proderet. Gliscente inde rixa, Romanos nocturno tumultu Imperatorem adortos, foedè fugatos fuisse) Romanorum autem Pontificem defendentium constantia territus Henricus, post biduum inde castra mouit: Pontisicem (quem aduocatis militibus, sacris nudauerat vestibus) & clericos laicos???ue captiuos funibus vinctos secum adducens: & intento ad Soracte montem itinere, Tiberim iuxta sancti Andreae coenobium transijt: & in Sabinos ad Lucanum pontem proficiscens vlteriora Vrbis loca populabundus iniuit. Pontifex cum duobus episcopis, Sabinensi ac Portuensi, & Cardinalibus quatuor apud Castrum Trebecum, caeteri Cardinales apud Corcodisium custodiae traditi. Henricus inde vt Pontificem de proposita sententia dimoueret, captiuos omnes in conspectum eius produci ad necem iussit, Quod cùm factum esset, Pontifex tanto animi robore fuit, vt nihil permotus, singulos ad mortem fortiter pro diuino iure oppetendam hortatus sit, vitam???ue eis aeternam promiserit. Verùm cùm illi his auditis pauidi ad pedes se prouoluentes, vlitimi prorogationem supplici, obsecrarent, ad extremum doloris ac lacrymarum plenus, dixit, Se eo animo esse, vt si sibi subeunda necessitas sit, malit omnes acerbitates ferre, quàm de sententia cedere: verùm quod sua causa non faceret, id aliena esse facturum, id est, captiuorum seruandorum gratia proposito decessurum, atque Henrico obsequuturum. Haec vbi Henricus cognouit, ipsum & caeteros se dimissurum, atque Vrbem obsidione liberaturum ostendit, si sacerdotiorum collationem permitteret, atque se, imposita ritè corona, Imperatorem inungeret. Quod posteaquam Pontifex recepit, vrbem Leoninam cum Henrico ingressus, eum Imperatorem consecrauit. Haec Sigonius libro decimo regni Italici. Paschalis consentientibus ac praesentibus cardinalibus, episcopis ac principibus, priuilegiu̅ Caesari publica voce concessit ac confirmauit: de quo sic Vincentius scribit libro vigesimosexto, capite decimo: Post lectum Euangelium tradidit ei Papa ante altare beatorum apostolorum Petri & Pauli, in oculis omnium principum, priuilegium de inuestitura episcopatuum vel abbatiarum tam per anulum, quàm per virgam, scilicet vt regni eius episcopis vel abbatibus, liberè praeter violentiam & simoniam electis, inuestituram virgae & anuli conferret: post inuestituram verò canonicè consecrationem acciperent ab episcopo, ad quem pertinuerit. Postea verò & coronationem illustrem adiunxit. Hanc transactionem missa & porrectione coenae sacrae ipse pontifex corroborauit, ista voce addita: Domine Imperator, hoc corpus Domini, natum ex Maria virgine, passum in cruce pro nobis, sicut sancta & Apostolica tenet Ecclesia, damus in confirmationem verae pacis inter me & te. Et sicut pars ista viuisici corporis diuisa est (nam hostia fracta, ipse partem sumsit, alteram Henrico dedit) ita diuisus sit à regno Christi & Domini, qui pactum istud rumpere ac violare tentarit. Hoc anathemate pronunciato, omnes subiunxêre, Amen. Postquam Italia excessisset Imp. Romani, coacta synodo, Paschalem eò adegerunt, vt non solùm quòd Imperatori dato scripto concesserat, retractaret, sed eum etiam anathemate feriret, atque per vniuersum orbem Christianum hoc decretum euulgaret. Re ad Imperatorem delata, Albertum Moguntinum, eius mali facem, ipse vinculis constrinxit. Helmoldus capite quadragesimoprimo. Conspirarunt contra illum Halberstadensis episcopus Reinhardus, Albertus Moguntinus à suis ciuibus vinculis solutus Fridericus Coloniensis, Conradus Iuuauiensis, Coloniae???ue coëuntes, cùm ijs Theodericus Paschalis legatus adesset, Imperatorem & ab eo constitutos episcopos diris deuouerunt, & in belli societatem pertraxerunt Lotharium Saxoniae ducem. Imperator Coloniensem agrum igni & ferro vastat: pòst in Saxoniam contendit, eam???ue depopulatur. Ad syluam Vvelphonis, in agro Mansfeldenfi, cruento praelio confligitur, in quo Saxones superiores extiterunt, anno 1115. ipsis Kalend. Februarij. Reinhardus Halberstadensis episcopus Caesareanos, qui in praelio ceciderant, sepeliri vetuit. Discedentibus inde Saxonibus accolae cadauera collecta terrae mandarunt. vnde hodie vicino pago nomen esse vulgò creditur Todtendorf, vel Tondorf. Cranzius libro quinto, cate vigesimosexto Saxoniae, Chron Cosmidromij, Vrspergensis. Imperator principes Moguntiam vocat. At praeter vnum atque alterum episcopum, principum nemo comparet. Moguntini, armati Regis palatium oppugnant, Albertum in integru̅ restitui postula̅t. Imperator suae saluti co̅sulturus eoru̅ postulatis annuit, ipse???; vrbe excedit. Paschalis anathemate Imperatorem perstrinxit, neque ei reconciliari potuit, frigida̅ suffunde̅te semper Mogu̅tino, quo ad mors eu̅ sustulit. Eius, vestig js Gelasius & Calixtussuccessores insistere: quibus cùm impare̅ se esse animaduerteret Imperator, cu̅ Calixto Vormaciae in gratia̅ redijt, omne inuestie̅di ius ipsi concedens, anno Sal. 1122. Otho Frisingensis libro septimo, cap. decimoquarto & decimosexto: Vrspergensis, Cranzius. Auentinus, Hen. Erfordiensis, Sigebertus. Mortuo Comensi episcopo, Henricvs V. Imperator inuoterata consuetudine nixus, eam dignitatem Landulfo Carcano, Clervs Comensis pontificiam auctoritatem sequutus, Vidoni Grimoaldo mandauit. Orta verò de iure lectionis controuersia, populus Comensis Landulfum vrbe exegit, & nouas res molientem negotio consulibus dato adortus necauit, cùm ille in castro sancti Georgij Lugani in sinibus versaretur. Haec res Mediolani cognita vehemen [2625] ter animos ciuitatis aduersus Comenses cùm sua indignitate, tum Landulfi ciuis sui gratia incitauit. Itaque Iordanes archiepiscopus bellum Comensibus indixit an. 1121. omnium eorum, quae priuatis adhuc Lombardicarum ciuitatum opibus gesta sunt grauiss. Comenses enim insigni constantia vires Mediolanensium multis vltrò citro???ue datis & acceptis cladibus exercuerunt. Tandem an. 1128. obsessa Como, cùm quies nulla ab hostibus multitudine superantibus daretur, vrbem se defendere posse diffisi Comenses, sancto Dei ac D. Abundij nomine inuocato, pueris, mulieribus???ue & bonis in lembos impositis, ipsi ad auertendos hostium ab euntibus oculos per noctem eruptionem in eos fecerunt, ac sensim recepru facto in Vicum se retulerunt, & necessitate coacti, se dediderunt, ijs conditionibus: vt Vico & Coluniolae parceretur, vrbs arbitrio Mediolanensium traderetur, ipsi incolumes cum suis rebus abirent. Moenibus vrbis disturbatis, turribus???ue euersis, reliqua aedificia praeter templa succensa sunt. Comenfibus, vt in proxima valle considerent, imperatum, leges???ue, quibus vterentur, iniunctae. Sigonius lib. 1. regni Italici. Henricvs I. Anglorum rex felicitate elatus, tantu̅ sibi sumere cepit, vt sua duntaxat auctoritate & episcopos faceret, & factis episcopatum possessionem daret. Porrò circiter haec tempora, principes vbique gentium ceperunt illud sibi ius declarandorum episcoporum vindicare, quod & hodie mordicus tenent. Caeteri etiam priuati homines, exemplo regis, suo arbitratu presbyteros sacerdotijs praeficiebant. Anselmus Cantuariensis episcopus regi sese opponens, in exilium eiectus est. Tandem Paschalis pontifex, cùm pontificio iure constitutum sit, ratam non esse adepti sacerdotij possessionem, quam episcopus non dedisset, mandauit, vt in posterum tempus, neque rex, neque quisquam alius eiusmodi ius sibi esse contenderet: sed episcopos antea factos consirmauit, ne illud seminarium foret discordiarum, si repudiassent. Polydorus lib. 11. Anno 1534. Angliae rex, Henricvs IIX. legem tulit, ne quis ad vllum munus aut dignitatem reciperetur ecclesiasticam, nisi priùs fide data per iusiurandum, profiteretur, regem ac successores etiam esse caput ecclesiae supremum Anglicanae. Pontificem verò nihil habere iuris in illam, nec aliud esse quàm episcopum vrbis Romae, qui cum nihil velint habere commune. Sleidanus lib. 5. Profanae. C. Ivl. Caesar rerum potitus, Senatum suppleuit, patricios allegit: Praetorum, Aedilium, Quaestorum, minorum etiam magistratuum numerum ampliauit: nudatos opere censorio, aut sententia iudicum de ambitu condemnatos restituit. Comitia cum populo partitus est, vt exceptis Consulatus competitoribus, de Caetero numero candidatorum, pro parte dimidia, quos populus vellet, pronunciarentur: pro parte altera, quos ipse dedisset. Et edebat per libellos circum tribus missos scriptura breui: Caesar Dictator illi tribui. Commendo vobis illum, vt vestro suffragio suam dignitatem teneat. Admisit ad honores & proscriptorum liberos. Iudicia ad duo genera iudicum redegit, equestris ordinis, ac Senatorij. Tribunos aerarios, quod erat tertium, sustulit. Recensum populi, nec more, nec loco solito, sed vicatim per dominos insularum egit: atque ex viginti trecentis???ue millibus accipientium frumentum è publico, ad centum quinquaginta retraxit. Ac ne, qui noui coetus recensionis causa moueri quandoque possent, instituit quotannis in demortuorum locum ex his, qui recensiti non essent, subsortitio à praetore fieret. Suetonius. Albertus Austrius victo Adolfo, rex Rom. ab electoribus dictus, ad Bonifacivm IIX. Pp. legatis missis, confirmari electionem petijt, At ille legationem reiecit, quòd sine sua auctoritate electio facta esset: nam vtriusque penes se vnum gladij potestate̅ manere. quod ipso apparatu iubilei primùm à se instituti fertur ostendisse: primo quidem die in pontifica libus apparens populo, apostolicam illis benedictionem impartitus: postera autem die imperiali habitu, infula nihilominùs insignis, gladium ante se nudum deferri iubens, cùm sedens alta voce clamaret: Ecce duo gladij h???c. Sequenti tamen anno Alberti electionem comprobauit, vti se regem gereret & Rom. & Francorum. Gallus enim Pontificem vehementer offenderat, quòd nuptias Eduardi Anglosum Regis, & filiae Comitis Flandriae disturbasset, & pragmaticam sanciendo, apostolicae sedis dignitatem minuisset. Bellum tamen istud desijt in nuptias, quum Philippus Alberto filiam suam dedit coniugem in vrbe Parissorum. Cranzius lib. 8. Saxoniae, cap. 36. & 37. Carolus IV. Imperator, disceptantes super electoria dignitate Rodolphvm & Ericvm Saxoniae duces ita composuit, vt alternis eligerent vicibus, nunc hic, nunc alter, titulum???ue haberent communem. Durauit ea compositio ad ???mpora vsque Sigismundi: qui vacantem superioris Saxoniae principatum dedit nepoti suo Friderico Misnensi marchioni, exclusis inferioris Saxoniae ducibus. Cranzius lib. 9. Vandaliae, cap. 2. Inavgvrationis. Othone Magno in Caesarum designato, quaestio oriebatur inter Trevirensem & Coloniensem archiepiscopos, vtri conueniret coronatio. Ille antiquitate̅ suae ecclesiae ab Apostolis institutae, hic dioecesin complectentem locum coronationi designatu̅ obtendebat. Tandem ea prouincia in praesenti demandata fuit Hildeberto Moguntinensi archiepiscopo. Vitichindus libro tertio. Vnde factum est, vt vsque in hodiernum illi primas deferant partes, praesertim, quòd sit Cancellaruis imperij per Germaniam, Treuerensis per Gallias, Coloniensis per Italiam: & quoniam vires Regni sunt in Germania, solet ille caeteris anteponi. Cranzius lib. 3. Metrop. cap. 12. Cùm Henricus IV. puer quinque annorum coronandus esset in Imperatorem Romanum Aquisgrani: leuis quidam inter Coloniensem archiepiscopum Hermannvm & Lvitpoldvm primatem Moguntinum conflictus fuit. Nam hic eam sibi vendicabat dignitatem, quia negotia regni sibi commissa essent. Ille verò, quia intra dioecesin suam locus iste coronationis situs esset. Placatus est autem Luitpoldus ab Henrico III. Caesare, quòd ob claritatem generis & loci rationem Hermanno id honoris potiùs relinquendum esset. Ita Caesaris auctoritati Luitpoldus cessit. Anno 1054. Schafnaburgensis. Conradus II. Romam ad coronam Imperij suscipiendam venerat, Eò cùm omnes Italiae proceres conuenissent, Ravennas quoque antistes accessit. Is die Resurrectionis, quo die in basilica Vaticana Augustalia insignia accipere Conradus debebat, cùm praesens pompae adesset, absente fortè Mediolanensi, Conradum manu prehendit, vt ipsum Pontifici pro ara stanti offerret. Ea re animaduersa legati Mediolanenses, antistitis munus id esse sui clamarunt, qui regem Italiae legendi & coronandi ius obtineret. Orto autem ex ea re inter astantes principes antistites???ue tumultu, tum Conradus audientibus omnibus: Non est dubium, inquit, reuerendi Patres, quin quemadmodum Imperatoris inunctio ad Romanum pontificem pertinet, sic regis Italiae consecratio tota sit Mediolanensis antistitis: quare est aequum, vt Mediolanensis antistes, cuius manu in regem Italiae futurus Imperator inungitur, si adsit, regem pontifici offerat, quem ad Imperium prouehat, vt ex eius auctoritate possit imperare, qui eiusdem ordinatione didicit & cepit regnare. Annuente ergo Pontifice, Mediolanensis ad id muneris est vocatus. Cùm autem iusta de causa abesse diceretur, iussit Pontifex, vt Ardericus Vercellensis episcopus seruatas metropolitano suo vices impleret. Atque ita ab Arderico Conradus oblatus aureum diadema suscepit. Sigonius libro 8. regni Italici. Henricus II. rex Angliae, filium regni consortem crearat, & Londini mandarat Eboracensi Rogerio, vt coronam ei cum solennibus ceremonijs imponeret. Thomas Cantuariensis, cui honor iste competebat, exul ad Alexa̅drum Pp. properat, & de honore sibi absenti & exulanti praerepto co̅questus, effecit, vt Papa Rogerio Eboracensi, Gilberto Londinensi, & Ioscelino Sarisberiensi episcopis, qui coronationi interfuerant, sacrorum administratione interdixerit. Reuersus in Angliam Thomas, episcopos ab vsu sacrorum suspensos insuper excommunicauit. Quod factum rex, qui in Normannia tum versabatur, grauissimè tulit. Tandem regis aulici eum è medio sustulerunt, circa annum Domini 1171. Polydorus libro 13. sub Henrico II. Gulielmus Neubrigensis lib. 2. cap. 25. Consilii. Soenis siue Symiamira, Heliogabali Imp. mater, ad eam temeritatem euecta est, vt quoties senatus haberetur, vellet interesse, se tanquam decretorum omnium moderatricem subscribens, quod ne Augustarum quidem vlla ad id tempus fecerat. Sabellicus lib. 6. En. 7. Hospitii. Vngari, Austrij & Boëmi de loco nuptiarum Ladislai regis, cum Magdalena Caroli VII. Gallorum regis filia, inter se contenderunt. Vngari enim Budae, Avstrales Viennae, Boemi Bragae eas celebrari censebant oportere. At Georgij Pogiebrachij Boëmiae gubernatoris persuasione Pragae celebrandae fuerant, nisi mors regem praeoccupasset. Bonfinius lib. 8. Dec. 3. Officii sacri. Cùm Graeci ad Troiam peruenissent, oraculum Pythij Graecis iussit Palamedem Apollini Sminthio sacrificium facere. Quae [2626] res multis grata ob industriam & amorem viri, nonnullis ducum dolori fuit. Hecatombe pro cuncto exercitu exhibita, praeeunte Chryse sacerdote. Diomedes & Vlysses consilium de interficiendo Palamede ineunt, eius gloriae inuidia accensi. Igitur siniulato, quòd thesaurum repertum in puteo cum eo partiri vellent, remotis procul omnibus, persuadent, vt ipse descenderet. Eum nihil insidiosè metuentem, adminiculo funis vsum deponunt: ac properè arreptis saxis, quae circum erant, desuper obruunt. Ita vir optimus acceptùsque in exercitu, cuius neque consilium vnquam, neque virtus frustra fuerat, circumuentus à quibus minimè debuerat, indigno modo interijt. Sed fuêre, qui eius consilij haud expertem Agamemnonem dicerent, vt aemulo dignitatis liberaretur. Dictys lib. 2. Templum Iouis Capitolini Tarquinius Demarati filius in bello, quod gessit cum Sabinis, vouerat. Id Tarquinius eius, qui vouerat, filius vel nepos, extruxit: non dedicauit tamen, sed erat penè absolutum, cùm Roma pelleretur. Vt iam vndequaque perfectum & decenti specie fuit extructum, affectauit id P. Val. Poplicola dedicare. Caeterùm aemulati ex primoribus multi, hortati sunt ac stimulauerunt Horatium Puluillum, hanc vt ambiret dedicationem. Cùm autem Poplicolae necessitas incumberet expeditionis: concessa ex plebiscito Horatio dedicatio est, eum???ue duxerunt in Capito lium, tanquam non futuri superiores, si praesens ille esset. Alia fama est, sortitis Consulibus, Poplicolae prouinciam inuito euenisse, alteri dedicationem. Idibus Septembribus, cùm in Capitolium omnes conuenissent: dum Horatius silentio facto, & reliquis perpetratis, postem de more tenens, effatur solennem dedicationis precationem: Marcus Poplicolae frater, qui diu ostio astiterat, captans occasionem: Filius tuus, Consul, inquit, in castris ex morbo perijt. Torsit id omnes assi stentes. At Horatius nihil commotus, sed tantùm fatus: Cadauer quò vultis efferte, ego luctum non accipio: reliquam dedicationem peregit. Is nuncius verus non erat, sed vt auerteret Horatium fuerat Marcus eum ementitus. Memorabilis viri illius constantia, siue dolum momento intellexit, siue nuncio quamuis fidem habuerit, non fuit tamen permotus. Plut. in Poplicola. Sub Eugenio IV. Romae, Canonici regulares in ecclesia Lateranensi pulsi à presbyteris secularibus fuêre, dum contenditur, vtri Christi corpus ferrent in celebritate eiusdem, dum letaniae fiunt ac supplicationes. Eos demùm restituit Eugenius. Platina. Praefectvram vel Militarem. Ioabvs Amasam consobrinum suum, quem post mortem Absalomi, cuius dux militiae fuerat, Dauid imperatorio munere cohonestarat, apud Gabaonem sibi occurrentem, blandè amplexus, ense ilia eius hausit, vt ea dignitate solus potiretur. 2. Regum 20. Cùm peruenissent ad Susianam, qui sequebantur partes Eumenis Cardiani contra Antigonum, publicam concionem indixerunt, in qua multiplex ambitio suborta est de imperio militari. Pevcestes enim & propter multitudinem sociorum in pugnando, & propter praerogatiuam quam ab Alexandro habebat, putabat seipsum esse praeficiendum omnium imperio. At Antigenes dux Macedonum Argyraspidarum declarauit deferendam esse potestatem electionis Maced onibus, qui in bello subegissent Alexandro Asiam, & propter fortitudinem inuicti permansissent. Eumenes autem formidans ne propter mutuam discordiam facilè victi subijcerentur Antigono, consilium dabat, ne vnus dux constitueretur: sed omnes satrapae & imperatores è multitudine praepositi in aulam regiam conuenientes singulis diebus consultarent publicè de ijs, quae conducerent. Et hoc consilium ab omnibus approbatum obtinuit. Diod. lib. 19. M. Cato Vticensis, quum M. Octavivs duas habens legiones, haud procul ab Vtica, à Catone postularet, vt inter ipsos de imperio statueretur, legatis nil respondit, verùm ad amicos conuersus: Quis iam miretur, inquit, rem malè gestam esse, quum in ipsa morte in nostris videatis dominandi cupiditatem? Plut. in eius vita. Regni. Stilicho Vandalus à Theodosio Magno Imp. cuius neptem ex fratre Serenam in vxorem habebat, Honorio F. occidentis Imp. decem annos nato tutor datus fuerat, cùm etiam Arcadij totius???ue Imperij tutelam à Theodosio sibi commissam esse assereret, Rufinum, qui Arcadio adiunctus fuerat, munere suo exuere omni ratione contendit, atque ad eam rem iter Constantinopolim adornauit. Rvfinvs vicissim subitò, quascunque potuit, ei moras opposuit: itaque cùm alia in Oriente bella, tum praesertim Gotthicum grauissimum excitauit Quippe, literis occultè ad Alaricum Gothum ducem bellicosiss. in Thraciam missis, ipsum ad inuadendam Graeciam perpulit. Compererat enim, grauiter illum ferre se militaribus copijs nullis praefectum esse, sed eas duntaxat obtinere, quas ei Theodosius tradiderat, cùm aduersus Eugenium arma tulerat. Inde de industria homines sibi fidos ei obiecit, Antiochum, qui Graeciam proconsule regeret, & Gerontium, qui Thermopylas custodiret, secretis vtrique mandatis editis, vt Alaricum, si impetum in ea loca fecisset, malè pertinaci defensione reciperent. Alaricus igitur Macedoniam & Thessaliam diripuit, Peloponnesum inuasit & occupauit. Interea Stilicho de Alarici irruptione in Illyricum facta edoctus, exercitum, quem Theodosius in Italia reliquerat, in naues imposuit, alijs???ue ex Italia Gallia???ue militibus secum adductis, in Illyricum contendere maturauit: at in Peloponnesum egressus, Alaricum latè omnia expugnantem offendit. Cuius aduentu Alaricus exterritus, milites suos per agros palantes ac dissipatos contraxit, ac se vallo castris???ue sepsit. Stilicho verò armato ad illum progressus exercitu extremo decertare praelio voluit: verùm, cùm instructae vtrinque acies starent, literas ab Arcadio Rufini impulsu scriptas accepit, quibus praecipiebatur, ne quid in Oriente rei militaris attingeret. Quibus lectis, bellum, quod in manibus erat, omisit: quod si, vt spes erat, prospero euentu cessisset, satis constat, multas, quae immminebant Occidenti, calamitates, facilè potuisse auerti. Stilicho, re infecta, cùm sibi redeundum videret, exercitum Theodosianum ad Arcadium misit, ac Gainem ei ducem praefectum secretò, quid aduersus Rufinum moliri vellet, edocuit. Interim cadauer Theodosij Constantinopolim ex Italia transportatum funere magnificentissimo est elatum. Gaines praegressus, militum aduentum Arcadio nuncianit, eum???ue vt de more obuiam extra vrbem procederet, adhortatus est. Quod Arcadius summo studio fecit, ac benignè salutatus, comiter omnes excepit. Quo facto, milites, accepto à Gaine signo, cuncti in Rufinum, qui cum Arcadio exierat, &, vt inquit Claudianus, ab Arcadio in partem Imperij accipi postulabat, in festi se intulerunt, ac plurimis illatis vulneribus confecerunt. Caput inde abscissum, & pilo praefixum per vrbem latum est: manus dextera amputata ad dedecus insatiabilis auaritiae stipem ostiatim emendicauit. Rufino extincto, Evtropivs eunuchus suffectus, & repentè Rufinus alter effectus, cùm Timasium, & Abundantium, atque honoratissimum & gratiosissimum quemque apud Arcadium ex aula per varias calumnias emouisset, atque adeò etiam in exilium proiecisset, tum in Stilichone̅ arbitratu suo res Occidentis administrantem se intulit, & ad intercludendum illi Constantinopolim aditum, hostem iudicandum à senatu Arcadij volu̅tate curauit: mox vt Africam Honorio adimeret, Gildonem Comitem, & magistrum vtriusque in Africa militiae, ad studia sua traduxit. Ita Gildo, exercitu Africano corrupto, repentè Africam occupauit, eam???ue se Arcadij nomine obtinere denuntiauit. Quam tamen non diu obtinuit, à Mazescele fratre Honorij duce caesus. Interea Eutropio liberam propè dominationem non solùm in aula, sed etiam in Imperio Arcadi j exercente, atque omnes omnium pecunias, opes???ue per varias causas in domum suam astutè vertente, Gaines indignè tulit, vt qui honorem duci prouectioris aetatis conuenientem nactus non esset, & ad res nouas animum conuertit. Eutropio propter scelera relegato & occiso, Gaines eandem viam ad potentiam comparandam ingressus, petere ab Arcadio non erubuit, vt ecclesia vna ex ijs, quae in vrbe erant, Arianis, quos ipse fouebat, assignaretur. Quae petitio, vt impia, atque aliena, item à Ioanne vituperata est. Deinde res nouas in Phrygia molitus, tandem Chalcedone foedus cum Arcadio inijt, ac sese Constantinopolim retulit. Ibi verò cùm occultè Gothis à se introductis vrbem diripere atque incendere statuisset, consilio patefacto, inceptum omisit. Ad Hellespontum profectus, vt, traiectione facta, Asiam occuparet. Romana adueniente classe, cuius dux erat Frauitta, homo Gothus, praelium nauale committete est coactus. In quo, tempestate coorta, maiorem Gothorum partem amisit. Quare, omisso Asiae consilio, se recepit in Thraciam, eo consilio, vt transmisso Istro, in vlteriorem Scythiam se referret. Hudin autem Hunnorum, qui trans Istrum erant, princeps, parum vtilem rebus suis fore aduentum eius ratus, ac gratiam se initurum ab Arcadio arbitratus, eum à traiectione coërcuit, praelio???ue memorabili edito, vita exuit, ac caput eius ad Arcadium misit: atque eo beneficio foedere in societatem acceptus est. Sigonius lib. 10. Imp. occid. Henrici Augustani episcopi opera & consilio in regni administratione vsa est Henrici IV. Imp. mater, post coniugis sui obitum. Id indignè ferentes alij tum Politici, tum Ecclesiastici viri, clàm surreptum matri rege̅ infantem, nauigio abduxêre Coloniam, eius???ue rei auctor putabatur Anno Coloniensis archiepiscopus. Verùm criminantibus plurimis, quòd regia Maiestas violata, sui???ue impos facta foret: episcopus vt inuidiam facti mitigaret, ne videlicet priuatae gloriae potius, quàm communis commodi ratione haec admisisse videretur, statuit, vt episcopus quilibet, in cuius dioecesi rex [2627] tunc temporis moraretur, ne quid detrimenti respublica pateretur, prouideret: & causis, quae ad regem delatae fuissent, responderet. Schafnaburgensis. Sancío III. Hispaniae regi optimo successerat Alfonsus IX. trimus, ex Blanca regina Nauarrae susceptus, anno 1198. Eius tutelam Fernandvs rex Legionensis patruus ambiebat: renitebatur verò Guterius à Castro, tutor puero à patre datus. Is persuasus à quibusdam; comiti Manrico siue Amalarico de Lara puerum commisit. Posteaquam verò eos praetextu pueri sua agere, & rebellionem moliri animaduertit, puerum repetijt. Hinc rixae atq; caedes. Mortuo Guterio, eò res processit, vt Regi Legionensi ferè totius regni & etiam Toleti per duodecim annos soluerentur tributa, & Comes Amalaricus ei puerum sistere cogeretur. In concilio Soriensi, cùm illi; quorum fidei Rex tenellus fuerat demandatus, Amalarico Comiti dicerent: L???berum vobis damus, liberum custodite. puer de composito in brachijs eius, à quo gestabatur, coepit flere: itaque in domum defertur sub specie cibi & quietis, vti refectus patruo traderetur. At Petrus Nanij seu Melendi puerum sub cappa absconditum, velocissimo equo insidens, ea die ad castrum sancti Stephani auexit. Fernandus Nunium proditionis nomine accersiri curauit. Qui cùm diceret, id se egisse; vt dominum suum liberaret, neque contra regni instituta egisse: Fernandus rem deduxit ad consilium, & à cunctis proceribus iudicatum est, Comites strenuè & fideliter egisse. Nihilominus Fernandus se delusum aegrè ferens, omnes ciuitates, & castra, & villas, praeter paucissimas, in quibus Rex puellus recipiebatur, adhuc à mamillis nutricis paruulus dependens occupauit: puerum, quasi iam reum vel nocentem, perdere studuit, quasi non verum haeredem exhaeredauit. Sed puer bella plurima contra patruum feliciter gessit, senili grauitate Toletum recuperauit, fauentibus sibi Amalarico & Nunio Comitibus. Rodericus Toletanus libro septimo regum Hispan. capite 17. & Sancius parte 3. hist. Hisp. capite 33. Vlricvs Ciliae comes, virtuti & gloriae 10. Coruini regni Hungariae gubernatoris inuidens, eius???ue locum occupare cupiens, varijs calumnijs eum apud Ladislaum regem in inuidiam adducere conatus, demùm persuasit, vt rex vnà cum Vlrico insidias Coruino meditaretur. Ex composito gubernator paucis pòst diebus Viennam regijs literis euocatur. Varijs indicibus deteguntur insidiae, Coruinus se regi semper in Hungaria pariturum, extra regni fines, quando nulla officij conditione cogeretur, nunquam egressurum esse respondit: Mittitur ad eum legationis nomine Comes Ciliae, & ad oppidum Coche inuitat. Coruinus intrare renuit, nisi praesidio accepto. Re igitur infecta disceditur. Euocatus deinde Viennam, diplomate commeatus securi promisse. At vbi illud Comes non expedit, insidias subodoratus Coruinus, multis oneratum Comitem maledictis, à se dimisit. Per optimates tandem res ita est transacta, vt gubernator munitissimas plerasq; arces regi vltrò reddiderit: inferiores tantùm Hungariae partes sibi auctoritate regia reseruarit, quas à Turcarum furore protegeret. Bonfinius libro septimo, Dec. 3. Mortuo Ioannè eadem simultas inter Comitem & Ioannis filios Ladislaum & Mathiam durauit. Itaque cùm Ladislaus rex Belgradum venisset, vt illic memorabilis de Mahometo II. Turcorum tyranno victoriae locum coràm inspiceret: Ladislaus, qui arci praeerat, regem cum purpuratis intromisit, reliquam turbam (ad quatuor millia hominum) tentoria extra moenia tendere iussit: Comite indigna̅te, quòd suum militem intra oppidum contineret, regium autem foras extruderet. Fortè Comes du̅ cubiculum egreditur, obuiam fit Ladislao Huniadi. Ibi Comes duos Ladislao digitos amputat: Ladislaus dum Comitem loricatum frustra ferit, accurrentes Hungari illum crudeliter interfecêre. Rex in praesens dolorem dissimulauit, & Comitem, qui togatis armatum sese immiscuisset, iurè caesum pronunciauit. At mox Budam se officij causa prosequentes Huniadas cepit, Ladislaum capite puniuit, Mathiam in vinculis habuit. Dubrauius lib. 29. Vrbis. In Clementis VI. pontificatu, cùm Popvlo Rom. mos esset duos ex proceribus Romanis Senatores ad vrbis administrationem eligere, qui à Pontifice confirmabantur: Nicolaus Rentij, qui Romae tabellionatum exercebat, in eum sui amorem populum traxit, vt arreptis armis, omnes impetu facto (cùm procerum nullus obsistere auderet) nulla de Pontifice mentione facta, Nicolaum ipsum tribunum facerent: qui hunc titulum vsurpabat: Nicolaus Seuerus ac Clemens, libertatis, pacis atq; iustitiae tribunus, ac illustris sacrae Roman. reipublicae liberator. Sed cùm hic populi fauor postea refrixisset, sexto mense ab vrbe incognitus profugit. Fulgosus libro 9. capite 7. Primatvm, dignitatis praerogatiuam. Discipvli Christi post coenam vltimam, in qua sacrosanctum corporis & sanguinis sui sacramentum instituit, inter se contendebant, quis eorum videretur esse maior. Mira ambitio, quae etiam in summo praeceptoris sanctissimi discrimine discipulos sollicitaret. Vsq; adeò diabolus etiam pios homines post Eucharistiae vsum ad noua peccata incitat. Matthaei 26. Marci 14. Lucae 22. Ioan. 13. Iidem inter se contendebant, quísnam maior esset in regno coelorum? Matthaei 17. Marci 9. Lucae 9. Paulò ante Christi passione̅, Ioannes & Iacobus filij Zebedaei, intercedente matre, à Domino petunt, vt in regno eius alter à dextris, alter à sinistris ei assideret. Quam rem aegrè admodum reliqui discipuli tulerunt. Matthaei 20. Lucae. 10. Marci 18. Felix archiepiscopus Rauennnas an. 707. Rauennates ab obe dientia Romani pontificis, proposita antiqua sedis suae libertate ac dignitate, auertit. Iustinianus II. Imper. Theodorum Patricium & primicerium exercitus Siciliae cum classe Rauennam ire, atq; archiepiscopi & Rauennatum insolentem vindicare superbiam iussit. Felix confestim & ipse auxilia ex vicinis & subiectis ecclesijs aduocauit. Caeterùm Theodorus breui vnà cum ciuibus & archiepiscopo vrbem in deditionem accepit. Quaestione inde de seditionis socijs habita, plerosq; optimatium eius sceleris manifestos aut vita, aut ciuitate, aut fortunis multauit, archiepiscopum cathenis vinctum Constantinopolim iussit deuehi: que̅ Iustinianus candenti lamina obiecta luminibus exuit, atq; in Pontum relegauit. Sigonius lib. 2. regni Ital. Sub Othone I. inter Gerardvm Laureacensis ecclesiae episcopum, & Heroldvm Salisburgensem archiepiscopum mota est vehemens contentio propter pallij dignitatem. Archiepiscopus eam dignitatem Gerardo, vtpote inferiori, inuidebat. Contrà Gerardus allegabat ecclesiae suae vetustatem & claritatem, in qua ageret episcopum: ibi docuisse Apostolos eorum???; legatos asserens. Heroldus eam dignitatem à Carolo Magno suae ecclesiae datam iactitabat: Gerardo verò à Leone VII. paulò antè collata fuerat. Gerardus per Hadamarum Fuldensem abbatem, rem ad Agapetum II. pontificem refert. Pontifex eum totius Bauariae archiepiscopum esse iussit: Heroldo, nisi pareat, sacris interdicit. Heroldus foedus cum Conrado duce ab Othone proscripto inijt: & expoliatis templis, Bauariam per Vngaros horribiliter vastauit. Interea Henricus dux Boiorum, Heroldo iuxta legis Salicae horrendum fulmen (quo cauetur, vt episcopus, si cum hostibus conspirauerit, & quos seruare debeat, perdere voluerit, poenas capite luat) perfidiae conuicto oculos effodit. Ioannes XII. pontifex eundem Rauennae in frequenti Synodo condemnatum, sacerdotij dignitate exuit. Auent. lib. 4. & 5. Sub Henrico VI. Imp. Hambvrgenses canonici, in matrice Ecclesia considentes, honorem veterem tuebantur, vt essent Metropolitanae Ecclesiae, cui omnia regna Aquilonis subiecta essent, canonici: praetendentes, Bremensem vnitam & infusam Hamburgensi, minorem maiori, suffraganeam metropoliticae: & ideo primas sibi deberi partes censebant. Ediuersò Bremenses, vetera transisse, abolitum honorem legationis: posteaquam Dani archiepiscopatum adepti essent, euanuisse ius Hamburgensis ecclesiae: se tenere archiepiscopum, sicut ab initio, & à memoria Ansgarij primi archiepiscopi, ibi omnes commoratos fuisse: Hamburgenses nomine tenus solùm fuisse aliquando metropoliticos: caeterùm corpus ecclesiae fuisse semper Bremae, vmbram Hamburgi, quae iam euanuisset. Diu contenderunt Bremenses, cum honore metropolitici iuris, iam sublato, etiam ecclesiam omnem absorbere, praebendas & omnia iura & praedia Bremam transferre. Sed conatibus defuit fortuna. Cranzius lib. 7. Metropolis, capite 16. Sub annum Salutis 1140. grauis inter Cantvariensem & Henricvm Vintoniensem episcopos contentio de primatu exorta est. Ille enim se ordinariam in hunc habere potestatem iactitabat: hic verò Romanae legationis dignitate se efferebat. Turbata tandem vniuersa apud Anglos Ecclesia, Romanum pontificem adierunt, & quaestionem tantò gratiorem, quantò ponderosiorem, Romanis auribus intulerunt. Et alter quidem in causa praestantior, neuter verò nisi exhausto sacculo reuersus est. Gulielmus Neubrig. lib. 1. c. 10. In orientali Vandalia quatuor fuêre populi eorum, qui Luttici siue Vilsi dicuntur: quorum Kissinos atque Circipanos citra Panim, Riaduros siue Tolenzos, vltra Panim habitasse constat: Riaduri (qui & Rheterij) à metropoli Rethre denominati. Inter has coepit aemulatio, de prioratu dignitatis. Siquidem Riadvri siue Tolenzi propter antiquissimum illud templum & fanum cum celeberrima vrbe (in qua simulacrum Radigasti erat) caeteris imperare volebant: quòd ab omni natione ibi peterentur responsa, & annua sacrificiorum tributa caeteri penderent. At Circipani atq; Kissini seruire detrectabant: imò libertatem suam armis tueri statuerunt. Praelio commisso, Riaduri ter quater???ue victi, accersierunt in auxilium regem Danorum Zuenonem, magni Canuti nepotem, & ducem Saxonum Bernardum, & Godscalcum principem [2628] Obotritorum. Ergo Circipani atque Kissini victi, quindecim millibus marcarum pacem sunt mercati. Principes inter se pecuniam partiti, de Christianismo nullam mentionem fecêre, & ne Deo quidem, qui contulisset victoriam, gratias egêre. Cranz. lib. 3. Vandaliae, cap. 2. Scholae Pragensis regimen tenebant Germani, ex vniuersa qui illuc confluxerant Germania. Caroli IV. Imp. institutione Germani tria, Boëmi quartum habebant suffragium, cùm paucissimi Boëmorum tunc literis operam darent. Boemiomnem operam posuerunt, vt Germanos expellerent. Duplici igitur via illos aggressi sunt. Primùm enim quidam Ioannis Viclefi ex Anglia attulerant libros de Vniuersalibus realibus. quos cùm Ioannes Hus, qui caeteris & ingenio & eloquentia praestabat, praelegisset, cum cohorte sua Germanos, vti eos abigeret, die noctu???ue vexare studuit. Mox etiam à Venceslao rege noua priuilegia, nouas???ue libertates impetrarunt, Parisiensis gymnasij exemplo, ne exteri tantam haberent inter Boëmos eminentiam. Concessit igitur rex Boëmis priuilegium, vt singuli Boëmi duo (Dubrauius tria habet) haberent suffragia, exteri vnicum tantúm. Sic omnis dignitas atq; magistratus scholasticus cessit Boëmis. Quoties enim aut Rector gymnasij, aut Decanus aliquis eligendus erat, multitudine votorum, cùm Boëmi bina ferrent suffragia, Alemanni superabantur. Commoti Germani scholastici atq; professores, Pragam vno die quinq; millia (Dubrauius habet XXIVM) reliquêre, ac Lipsensem Academiam erexêre. Cuspinianus, & Dubrauius libro 23. Mvnera, donationes honorificas. Oeneus Porthei F. Martis N. regnauit Calydone. Ex Althaea Thestij filia tulit filios, Meleagrum, Pherea, Agelaum, Toxeum, Clymenum, & Periphantem: filias Gorgem, Curimedam, Delaniram, Melanippam. Is cùm primitias frugum pro regione dijs offerret, oblitus fuit Dianae. Quae irata, aprum immisit, qui & terram vastauit, & multos interfecit. Iccirco Meleager & Thestij filij virtute praestantissimos è Graecia conduxerunt, apri eius occidendi gratia. Qui cùm conuenissent, & aprum necassent, Meleager carnes eius distribuit, caput autem & pellem sibi eximia praemij loco seruauit. Ouidius eum Atalantae Schenaei F. caput praemij loco dedisse seribit, amore illius captum, praeteritis fortissimis auunculis suis. Diana, ira ob caedem sacri apri aucta, rixam inter eos excitauit. Etenim Thestij filij ac reliqui Curetes pellem attrectauêre, dimidium praemiorum ad se pertinere dicentes: sed Meleager vi ea ademit, & auunculos occidit. Hac occasione bellum inter Curetes & Calidonios ortum est: ad quod Meleager non exijt, iratus ob diras quibus ipsum materpropter fratrum necem deuouerat. Cùm autem Curetes iam essent vrbem capturi, vxor Cleopatra ei persuasit, vt Calydonios tueretur. Egressus autem contra Curetas, perijt: cremata à matre face, quam ei Parcae dederant. Nam hoc fatum Meleagro dederant, vt tandiu viueret, quamdiu fax ista duraret. Reliqui etia̅ Oenei filij in pugna mortem oppetierunt: Maximus???; apud Calydonios luctus Meleagri causa extitit. Sorores autem ad sepulcrum eius absq; vlla intermissione fleuerunt, donec eas Diana virga tactas in aues mutauit, & in Lerum insulam deportauit, imposito Meleagridum nomine: atq; eae etiamnum certo anni tempore dicuntur Meleagrum lugere. Duae autem de filiabus Altheae, Gorgo & Deianira, feruntur formam non mutasse, beneficio Bacchi, cui eam gratiam Diana fecerit. Antoninus Liberalis ex tertio libro Nicandri de Mutationibus: item Homerus, & Ouidius in Metamorphosi. Avgvstvs Caesar, quamuis minimè appeteret haereditates, (vt qui nunquam ex ignoti testamento capite quicquam sustinuerit (amicorum tamen iudicia suprema morosissimè pensitauit: neq; dolore dissimulato, si parciùs aut citra honorem verborum: neq; gaudio, si gratè pie???ue quis se prosequutus fuisset. Legata vel partes haereditatum & à quibuscunq; parentibus relicta sibi, aut statim liberis eorum concedere, aut fi pupillari aetate essent, die virilis togae, vel nuptiarum, cum incremento restituere consueuerat. Suetonius. Thrivmphos. Quum Chabrias Atheniensium dux circa Corinthum paucos Thebanos sub moenibus auidiùs pugnantes prostrauisset, atq; ob id trophaeum erexisset: Epaminondas deridens hominem dixit: Hîc sanè decebat, non trophaeum, sed Hecataeu̅ erectum esse. Veteres ante portas in triuijs Hecates imaginem statuere solebant, vel ad indicandam viam vel in gratiam sepultorum. Plut. in Graecorum Impp. Apoph. Cn. Manlivs Volso missus ad ordinandam Scipionis Asiatici prouinciam, cupidine triumphandi bellum Pisidis Gallograecis, qui Antiocho adfuerant, intulit. Plinius de Viris illustribus. Q. Valerivs Praetor cum Luctatio Coss. eausa triumphi certauit, postquam circa Siciliam, insignem Poenorum classem deleuissent, eo???; nomine soli Luctatio Coss. triumphus à Senatu decretus esset. Val. Max. lib. 2. cap. 3. Cn. Pompeio iuueni XXIV. annorum, Sicilia & Africa pacata, Carbone & Domitio caeso, Romam reuerso, & triumphum petenti negauit Sylla: siquidem consuli vel praetori tantùm eum nemini praeterea, per legem permitti. Quamobrem Scipionem superiòrem, qui maioribus & nobilioribus certaminibus Poenos vicerat in Hispania, quòd nec consul esset nec praetor, non postulauisse triumphum. Quòd si Pompeius penè adhuc imberbis, qui senator propter aetatem non sit, triumphans in vrbem inuehatur: inuidiosum planè & sibi imperium & illi fore honorem. Haec apud Pompeium Sylla allegauit, non permissurum se ostendens ei triumphum, sed si pergeret contendere, repugnaturum & intercessurum. Enimuerò nihil trepidauit ideò Pompeius, verùm reputandum praedicauit Syllae, plures solem Orientem quàm Occidentem adorare: innuens suam increscere, illius decrescere potentiam. Id Sylla non satis intellexit: sed cùm videret eos, qui audiuerant, vultu & gestu obstupefactos, rogauit, quid dictum esset? Vbi accepit, Pompeij audacia defixus, bis deinceps exclamauit, Triumphet, triumphet. Multis indignantibus & stomachantibus, quò magis, vt dictitant, eos pungeret Pompeius, aggressus est curru elephantis iuncto vrbem inire: complures enim de roge Iarba captos ex Africa adduxerat: sed qui??? erat angustior porta, destitit, & transijt ad equos. Cùm milites praemia non pro spe sua consecuti, interpellare triumphu̅ & obstrepere ei vellent: non morari dixit se, verùm citiùs dimissurum triumphum, quàm ipsis assentaturum. Hîc Seruilius vir illustris, qui in primis fuerat triumpho Pompeij aduersatus: Nunc, inquit, Pompeium video & Magnum verè & triumpho dignum. Plut. in Pompeio. C. Caliogvla Caesar iuuenilibus annis nimia???; felicitate abstractus, cui non rarò coniuncta iusolentia inuenitur, cùm valido exercitu in Germaniam prosectus, non modò non caeso, sed ne viso quidem hoste, circumactis legionibus machinis???ue omnibus, qua parte Oceanus terram alluit, milites omnes conchas, atque illa quae in litus mare euomit, colligere iussit: dicens se ac Palatio ea digna esse spolia. Praeter captiuos & transfugas barbaros, Galliarum quoq; procerissimum quenque, & vt ipse dicebat [Greek words], ac nonnullos ex principibus legit ac se posuit ad pompam: coëgit???; non tantùm rutilare, & submittere comam, sed & sermonem Germanicum addiscere, & nomina barbarica ferre. Praecepit etiam triremes, quibus introierat Oceanum, magna ex parte itinere terrestri Romam deuehi. Scripsit & procuratoribus, triumphum appararent quàm minima summa, sed quantus nunquam alius fuisset: quando in omnium hominum bona ius haberent. Suetonius. Cn. Domitius Aenobarbus, Neronis atauus, in consulatu Allobrogibus Aruernis???; superatis, elephanto per prouinciam inuectus est turba militum quasi inter solennia triumphi prosequente. Suetonius. Vespasianvs triumphi Iudaici die, fatigatus tarditate & taedio pompae, no̅ reticuit, meritò se plecti, qui triumphum, quasi aut debitum maioribus suis, aut speratum vnquam sibi, tam ineptè senex concupisset. Ac ne tribunitiam quidem potestatem, & patris patriae appellationem nisi serò recepit. Suetonius. Mortuo Maxentio, Constantivs Augustus triumphans vrbem Romam iniuit: quamuis hostis Maxentius non externus, sed ciuis Romanus fuit: neq; à Constantio, sed per seditionem à suis caaesus. Tamen eo praetextu vsus, tunc primùm vrbem initurus, Romanis opulentiam exercitus ostentare voluit. Fulg. lib. 2. cap. 3. Avrelianvs Augustus in alijs rebus temperantissimus contra mores leges???; de Tetrico viro senatorio, ciue Romano, quem in Oriente vicerat, & de Zenobia triumphare voluit. Quem enim honestum triumpha̅di praetextum habere potuit, ob ea quae aduersus ciuem Rom. atq; feminam gessisset? Caeterùm hoc etiam eius cupiditatem magis detexit, quòd non contentus leges triumphandi parum seruasse in ijs contra quos bellum gesserat, vrbem iniuit curru, non quem equi, vt mos erat, sed quem cerui traxerunt. Ibidem. Comitatvm svperbvm. Persarum regum luxum puerilem videri scribit Phylarchus, fi conferatur cum impensa, quae singulis diebus fiebat ab Alexandro. Erat enim illius tentorium centum lectorum capax, quod octo aureis columnis fulciebatur. Lacunaria verò superiùs extensa aurea varietatibus magnificis distincta, superiorem locum cooperiebant. Quingenti Persae Melophori primi circa illam scenam interiùs assistebant, vestibus purpureis ac luteis induti: post quos arciferi mille numero, alij flammeis induti, alij hysgini herbae colore: atque eorum complures caerulea habebant vestimenta. Anto hos Macc [2629] dones quingenti argenteos clypeos habentes collocabantur. At in medio scenae aureus currus positus fuerat, in quo sedens Alexander ius dicere consueuerat, corporis custodijs eum vndiq; obseruantibus. Extra circulum scenae elephantorum agmen paratum constiterat, mille???; Macedones Macedonicas stolas habent es: tu̅ Persarum decem millia, ac multitudo quae purpuram habebat ad quingentos accedebat, quibus iniunxerat Alexander, vt hanc stolam ferrent. Cùm tot essent numero serui & amici, nullus ad Alexandrum audebat accedere: tanta erat illius existimatio ac dignitas. Athen. lib. 12. cap. 18. & Aelianus libro 9. Var. hist. & Polyaenus libro 4. Menecrates Syracusius, Iupiter appellatus, quòd solus ob artem suam medendi vitae causa hominibus extitisset, magnoperè gloriabatur. Eos certè, qui ex sacro morbo vocato per ipsum conualuissent, scribere cogebat, quòd seruati serui illi forent, eum???; sequerentur. Quorum hic quidem Herculis ornatum indutus, Hercules vocabatur, qui Nicostratus erat Argiuus à sacro morbo liberatus. Meminit illorum Ephippus in Scutato ita loquens: Menecrates se deum esse dicebat, ac Nicostratus Argiuus alterum se Herculem: alius quispiam chlamydem caduceum???; habens, Mercurium alas praetereà, velut Nicagoras Zelites, qui etiam patriae suae fuit tyrannus, sicut Batton testatur in libro de Tyrannis in Epheso. Scribit Hegesander, quòd Astycreontem à se liberatum Apollinem vocarit. Alius ex seruatis Aesculapij vestem indutus eum comitabatur. Ipse verò Iupiter purpuream vestem indutus, coronam???ue habens auream in capite, & sceptrum, ac crepidis etiam subligatis, cum diuino choro circuibat. Scripsit epistolam Philippo regi his verbis: Tu quidem Macedoniae es rex, ego artis medendi: atque tu sanè potes, quandocunque libet, interficere, ego verò seruare aegrotantes ac sanos vsque ad senectutem sine aegritudine, robustos???ue seruare, si mihi paruerint. Tu Macedonibus stipatus incedis: at ego omnibus vel posteris, siquidem ego Iupiter ipsis vitam praebeo. Athenaeus libro septimo, capite 13. & Aelianus libro duodecimo Variae hist. Christianvs Moguntinus archiepiscopus, Friderici I. Imp. in Italia contra Alexandrum III. Pp. dux, res maximas gessit. Ferunt rumore tum disseminatum, quòd asini & meretricis in exercitu eius maioribus vterentur sumtibus, quàm tota Imperatoris familia, quae tum opulentissima videbatur. Clerici & feminae exercitus eius duas arces firmissimas feruntur in deditionem accepisse. Cranz. lib. 6. Saxoniae. Corporis cvltvm, Vestitvm. Vide suprà, Insignia imperij ambitiosa, fol. 2622. Diogenes Divitem quendam indoctum, sed splendidè vestitum, [Greek words] appellabat, hoc est, ouem aureo vellere. Nam tales fuisse Solis oues proditum est à poëtis. Qui minimum valerent ingenio, ouillis moribus esse, prouerbio dicebantur. Laërtius. Ismenias, Dionysiodorvs, Nicomachvs, tibicines, ad artis commendationem gemmis plurimis digitos ornabant. Itaq; Plin. lib. 37. cap. 1. gemmarios irridens, eos Tibicinum gloria tumere ait. Peracto triumpho Ingurthino induxit senatum C. Marivs in Capitolium, atq; imprudénsne an fortuna sua elatus, insolentiùs ingressus curiam est veste triumphali. Verùm citò offensum animaduertens Senatum exurrexit, sumta???; redijt praetexta. Plut. in Mario. M. Antonivs Triumuir, post partas ingentes victorias, ardente terrarum orbe, ciuili bello Athenis Graeca veste vtebatur, & quasi ab Hercule genus duceret, super arma leonis pellem induebat. Plut. in Antonio. Sapor Persarum rex in bello arietini capitis simulacrum lapillis interstinctum gestare pro diademate solebat. Caelius lib. 18. capite 18. A. L. Alexivs Angelus Imp. cùm missi essent ad illum Alemannorum legati ab Henrico VI. rege, vt auri L. centenarios postularent: in ipso festo natalis Christi, Imperij sui opes ostentaturus, gemmatam vestem induit, & reliquos omnes auratas vestes induere iussit. Quo spectaculo Alemanni non ob stupuerunt, vt eorum cupiditas illo splendore etiam magis inflammaretur, & Graecos, vt ignauos homines & seruilibus delicijs deditos, quàm primum oppugnandi occasionem optarent. Nicetas lib. 1. De sui seculi Monachis Bernardus queritur, quòd non vestitum, sed ornatum: quòd non vtilius ad induendum, sed subtilius: non quod frigus repellat, sed quod superbiae & luxui seruiat: non deniq; iuxta regulam quòd vilius, sed quod venustius, imò vanius ostentari queat. Ac vix inquit, in prouincijs nostris inuenimus, quo vestiri dignamur. Statvas. Absolomvs viuens, marmoream columnam sibi in Valle regia, prope Hierosolymam, statuerat, vt si fortè liberis priuaretur, ea esset sui nominis monimentum: eam???; de suo nomine appellauit. 2. Kegum 18. Manasses rex impius Esaiam interfecit, statuam???; suam posuit quinq; facies habentem. Eusebius. Nouam rationem Cheopes Aegypti rex ad comparandum sibi nomen excogitauit. Cùm priscis Aegypti regibus mos esset gloriae operam dare, struendis insanis molibus: & ipse pyramidem incoasset, quam deficiente pecunia imperfectam reliquerat: filiam mirae pulcritudinis, inter lapidicinas prostituit, vt ita ad perficiendam pyramidem pecuniam pararet. Herod. lib. 2. & Diodorus. Rhodope, Graecum in Aegypto scortum, parto turpi quaestu ingenti thesauro, quanquam ipsa humili fortuna orta esset (serua enim fuerat) tamen famae desiderio incensa, minorem pyramidem extruxit: quae quantò molis magnitudine ab alijs vincitur, tantò alias ipsa operis excellentia superauit, cùm meretrix ac liberta, cùm tantis regibus, magni operis impendio contendere ausa esset. Nec minus se in lupanari, quàm illi in palatijs famae cupidam, nomini ac gloriae dare operam velle ostendens: quae tanto reges ipsos in nominis ac famae desiderio superauit, quanto imperij atq; opum magnitudine reges eam anteibant. Ibidem. M. Activs poëta in Camoenarum aede maxima forma statuam sibi posuit, cùm breuis admodum fuisset. Plinius lib. 34. capite quinto. Domitianvs Imp. statuas sibi in Capitolio non nisi aureas & argenteas poni permisit. Suetonius. Tabvlas, Inscriptiones. Pavsanias Lacedaemoniorum dux, ad Plataeas victor contra Mardonium, cùm de manubijs tripodem aureum Delphis votum soluisset, suum???ue nomen inscriberet: Lacedaemonij pertaesi insolentiam, epigramma induxerunt, & ciuitatum nomina inscripserunt. Epigramma tale fuit: Neptuno regi virtutis munera donat, Maxima cui paret Graecia, Pausanias, Euxino in ponto: Lacedaemonius genuit quem Cleombrotus, antiquo ex Herculeo genere. Athen. lib. 12. cap. 16. & Plut. in eius vita. Domitianvs Caesar, omnibus operibus quae vel restituit vel perfecit, suum duntaxat titulum addidit, sine vlla pristini auctoris memoria. Hinc illi de amphitheatro Martialis statim in principio sui operis adulatur, dicens: Omnis Caesareo cedat labor amphitheatro, Vnum pro cunctis fama loquatur opus. Lampadivs Rom. vrbis praefectus sub Valentino I. in omnibus vrbis partibus, quae magnificis diuersorum principum impensis ornatae erant, nomen proprium inscripsit, laudem aucupans, no̅ vt veteru̅ aedificiorum instauratoris, sed vt nouoru̅ conditoris. Qua in re cum malignè atque auarè se gereret, incitata plebs in fima quodam die cum facibus ad domum eius prope Lauacrum Coustantinianum incendendam accurrit: sed à familia ex summis tectorum culminibus petita, nihil profecit. Sigonius lib. 7. Imp. occid. Sixtvs IV. in porticu, quam à fundamentis instauratam, in sancti Spiritus hospitatoria domo Romae condidit, vitam suam res???; à se gestas pingi iussit: pontem???ue, qui in Tyberi dirutus erat, instauratum, à suo nomine Sixtum appellauit. Fulg. lib. 8. cap. 15. Patauij moris est (vt & in reliqua Italia) eorum nomina, qui eruditione aut quouis alio virtutis genere excellunt, parietibus publicè inscribere. Profitebatur Qvidam nouus homo Sophisticen. Is cùm mirum in modum sibi placeret, expectabat quoq; discipulorum suorum, quos perpaucos habebat, encomia in parietibus depicta. Verùm cùm illi cessarent, nocte quadam solus arrepta scala, & pyxide atramento referta, per vrbem deambulat, suum???ue nomen authenticè per compita describit. Accurrunt vigiles, furem arbitrantur, in carcerem conijciunt. Quòd nisi misero illi pyxis cum penicillo innocentiae opinionem attulissent, scala profectò exitium peperisset. Noua haec res, & inaudita, mirificè omnium animos delectauit, ita quidem vt ambitio sa haec scala publico prouerbio nostra aetate circumferretur, & cum hoc auctario nomen Appellati in parìetibus scholae depingeretur. Pompam svperbam. Heliogabalvs Imper. quaternos canes ad currum iunxit, eo???; modo vectatus est. Idem iunctis quaternis ceruis in publicum processit. Sed & leones coniunxit, se Cybelem appellans. Iunxit & tygres, se Liberum patrem vocans. Iunxit etia̅ quaternas mulieres, nudus???; à nudis vectus est. Lampridius. Firmvs Imp. vectus est ingentibus struthionibus, adeò vt magis volare quàm gestari videretur. Rauisius. Cyrillvs episcopus Alexandrinus sanctissimus, ambiti osior tamen quàm deceret. cùm inauguraretur, primus splen [2630] dida pompa vsus est, profanorum magistratuum more: primus quoq; potentiam exerere, & politica quoq; tractare coepit. Socrates lib. 7 cap. 13. Cùm Heraclivs Imp. anno Domimi 631 victo Persarum rege, Zachariam patriarcham cum captiuorum turba Hierosolymam reduxisset: & sanctam crucem Domini regio vestitu ornatus, vellet per portam, per quam Iesus crucem baiulans exiuit, transportare: porta diuinitùs clausa est, vt Sigebertus ait. Lapides enim concurrentes clauserunt transitum, vt Vincentius inqui:. Blondus Imperatorem in ea immobilem substitisse scribit, nec, licèt conaretur, progredi potuisse. Interea angelus (vt Sigebertus dicit & Vincentius) seu Zacharias patriarcha monuit, ornatum regium deponendum, & nudis pedibus, Christi imitatione, exeundum. Quod vbi fecit, porta vltrò aperta est, & Imperatori transitus concessus. Haec res causam praebuisse dicitur solenni ritui exaltationis Crucis. Sigebertus in Chronico, Blondus Decadis primae libro 9. Vincentius libro vigesimotertio, capite 12. Godofredus Viterbiensis parte 16. Mentior, inquit D. Bernardus, si non vidi Abbatem sexaginta equos & eo ampliùs in suo ducere comitatu. Dicas, si videas eos transeuntes, non patres esse monasteriorum, sed dominos castellorum: non rectores animarum, sed principes prouinciarum. Tum deinde gestari iubentur mappulae, scyphi, bacini, candelabra, & manticae suffarcinatae, non ex stramentis, sed ornamentis lectulorum. Vix deniq; quatuor leucis à sua quispiam domo recedit, nisi cum tota supellectile sua, tanquam sit vel iturus ad exercitum, vel transiturus per desertum, vbi non valeant inueniri necessaria. In Apologia ad Gulielmum abbatem. Pivsii. Perusiam ingressus est equo vectus candidissimo, duodecim eodem candore praecedentibus stratis purpura, sine sessore, & qui per frenos aureos manu agerentur, magistraribus purpuream vmbellam auro intextam praeferentibus, sub quam ipse candida sindone, stola aurea commissa, & purpureo galero vehebatur. Pompae causam praetendit, quòd post eiectum Bonifacium septuaginta iam annis Perusini Pontificem intra vrbem non aspexissent. Ioannes Campanus in eius vita. Titvlis, Nomina, Cognomina, ambitiosè vel Svmta. Dionysivs iunior Apollinis se filium appellauit in epigrammate scribens: Doridis hic matris Phoebi de semine natus. Plut. orat. 2. de Alexandri fortuna. Demetrivs Poliorcetes gaudebat dissimillimum Superoru̅ regis inscribi sibi cognomen. Hic enim [Greek words], id est, vrbium tutor & praeses: ille [Greek words], id est, Expugnator cognomine dictus est. Ita in honesti locum turpitudo per imperitam potentiam succedens, adscripsit gloriae iniustitiam. Plut. in Demetrio. Caivs Caesar complura cognomina assumsit. Nam & Pius, & castrorum Filius, & Pater exercituum, & Opt. Max. Caesar vocari volebat. Suetonius. Diocletianvs socio sibi imperij adscito Maximiano, ipse Iouij, Maximianus Herculij cognomen assumsit, siue à maioribus traditum, siue pro arbitratu adscitum, ad officium vtriusq; in Imperio gerendo significandum. Mamertinus rhetor Gallus Iouem atq; Herculem generis eorum auctores appellat, & Maximianum Herculium Herculis officium Ioui Diocletiano praestitisse, id est, in bello agrestium, quasi quorundam terrigenarum, auxilio fuisse contendit. Sigonius lib. 1. Imp. occid. Atila Hunnorum rex in vexillis coronatam ferebat aquila̅. Quae insignia vsq; ad Geysae tempora Hungari conseruarunt. Inscriptio diplomatum erat, Atila Mundizici (vel Bendecuci) filius, magni Nembrodi nepos, Engadiae natus, diuina benignitate rex Hunnorum, Medorum, Gothorum & Dauorum, metus orbis, Dei???; flagellum (sic eum eremita quidam appelllauit) hoc fieri mandat. Bonfinius lib. 3. Dec. 1. & Nic. Olahus in vita eius. Nicolavs, Laurentij F. scriba publicus, cùm Romani sub Clemente VI. Pp. à senatoribus pontifici deuotis regerentur, Capitolium inuasit, & populum ad libertatem vocauit. Quem cùm mirificè obedientem habuisset, hoc porrò titulo vti voluit: Nicolaus seuerus & clemens, libertatis, pacis iustitiaeque tribunus, ac sacrae Romanae reipublicae liberator illustris. Caeterùm mense septimo pòst, nulla de causa, quod quidem constet, ad Carolum IV. Imper. in Boëmiam ineundae societatis gratia profectus, ab eo Pontifici vinctus Auinionem missus, ob poëticae artis praestantiam seruatus, aeterno addictus est carceri. Bonfinius libro decimo, Decadis secundae, ex Petrarcha. Romae Paschalis II. Pp. synodum habebat, in qua Cassinensis abbas litem de cella S. Sophiae intra Benenentum, agitabat. Abbas Clvniacensivm ad synodum veniens, sese Abbatem Abbatum nominarat. Id tituli Cassinenses ei concedere nolebant. Res in disceptationem adducitur. Deniq; Ioannes cancellarius quaerit, Cluniacenses ne à Cassinensibus, an Cassinenses à Cluniacensibus regulam acceperint? Expeditè respondetur, Non modò Cluniacenses, verùm omnes in Romano orbe monachos regulam patris Benedicti à Cassinensi accepisse coenobio. Ergo fertur sententia, Cassinensi abbati id priuilegij iure competere. Chronicon Cassinense lib. 4. cap. 62. Sub Ludouico Pio Imp. Bremensi ecclesiae tertius praefuit Levdericvs. Hunc, pontificatu suscepto, notant annales superbiae, quòd se nunc Custodem, nunc Pastorem Bremensis gregis gloriaretur. Vide temporum simplicitatem, quòd non paterentur Pastoris vocabulum. Quid facerent, si nostrae aetatis episcopos insonare audirent, Nostra gratia, nostra pontificalis dignitas, & reliqua his etiam gloriosiora? Cranzius lib. 1. Metrop. cap. 32. Maria, Ludouici regis Hungariae F. Sigismundo nupserat. Caeterùm magnitudine dotis superbiens, coepit regem contemnere: & vocato argentario iussit auri monetam de suo nomine cudi, cum inscriptione, Maria rex Hungariae. Rex mansueti animi princeps, verbis castigari satis putauit femineam insolentiam. Cranz. lib. 10. Saxoniae, cap. 8. Commvnicata Tempori, Loco. Domitianvs Germanici cognomen adeptus, Septembrem mensem & Octobrem de se Germanicum dixit & Domitianum. Sab. lib. 4. En. 7. Commodvs Imper. Vrbem, Senatum, exercitus Commodianos: & diem etiam ipsum decreti Commodianum appellari voluit. Voluit vt menses ex se nominarentur hunc in modum: Amazonius, Inuictus, Felix, Pius, Lucius, Aelius, Aurelius, Co̅modus, Augustus, Herculeus, Romanus, Superans: quae nomina cùm sibi sumeret, mutaret???ue saepenumerò, tamen cognomen Amazonij & superantis perpetuò retinebat, quasi omnes homines in rebus omnibus superaret. Dion Nicaeus, Suidas. Carthaginem à nomine suo Commodianam appellauit, sublato???; de Neronis colosso capite, suum pro Neroniano imposuit. Fulgosus. Atavlphvs Gothorum rex, Roma debellata, eò vesaniae processit, vt quemadmodum Caesares, sic in posterum Romanos principes Ataulphos cognominari destinarit. Alex. libro 1. capite 2. Atila Hunnorum rex, arcem prope Sicambriam vrbem aedificare ceperat, & eam Ezelburg appellari voluerat. At Buda frater cùm eam de suo nomine vocari iussisset, affectati regni suspicione à fratre interfectus est. Bonfinius, & Nic. Olahus in vita Atilae. Ante Henrici V. Rom. Imp. tempora Pontifices Romani ad diplomata, epistolas, libellos omnes, imperatoris annos addiderunt. Primus Paschalis II. hisce facilè praeteritis, suae potestatis numerum adscripsit. Auent. lib. 6. Annalium Boiorum. Mvtata. In Cinnamvm, Martialis Epigrammatum lib. 6. sic scribit: Cinnam Cinname te iubes vocari. Non est hic, rogo, Cinna, barbarismus? Tu si Furius antè dictus esses, Fur ista ratione dicereris. Alexivs Angelus, frater Isaacij Angeli Imperatoris, rerum potitus, Angeli cognomento, siue vt humiliore repudiato, siue vt vnà cum fratre abolendo, Comnenus appellati voluit. Nicetas lib. 1. de imperio Alexij Comneni. Loci et ordinis dignitatem Primas sedes, Professionem, ambitiosè captare. Tum in Acie. Sub Balduino II. Tancredvs, qui Galilaeae praeerat, & Baldvinvs de Burgo Edessae dominus, coniunctis operis Carram Mesopotamiae vrbem, Edessae vicinam, obsidentes, fame ad deditionem coëgerunt, anno 1104. Sed dum inter se certando, vter priùs vrbem ingrederetur, moram trahunt, Turcorum exercitus obsessis auxilio aduolans, obfidentes foedè caecidit. Edessanus comes cum episcopo Benedicto & Ioscelino consanguineo captus est. Tyrius. Albertus Claudus, Austriae dux, Tigurinos, qui se Heluetiorum foederi anno 1351. coniunxerant, obsidebat, Caroli IV. Imp. & Sueuorum auxilijs instructus. Res spectabat ad praelium. Svevi ex veteri priuilegio, quod à Carolo Magno Geraldus dux obtinuisset, primae aciei honorem sibi vendicaba̅t. Carolus IV. eum sibi ob dignicatem deberi. At Austriacus suu̅ esse dicere, cuius nomine scilicet ea suscepta esset expeditio. Interea vident Heluetios in subsidium Tigurinis venire: & verborum omissa contentione, fuga sibi consulunt. Stumpfius lib. 6. Heluetiae, cap. 19.
|| [2631]
Galli sua audacia, ductu Ioannis Audacis Burgundiae ducis, vt primae aciei honorem praeriperent Hungaris & Germanis, cladis Nicopolitanae auctores fuêre. Aemilius libro 10. & Bonfin. lib. 2. cap. 2. In Convivio. Timon frater Plutarchi, cùm inuicasset plures, cuique iussit, vt quo placeret loco, interijceret se atque accumberet: quòd in uitati partim peregrini, partim ciues, familiares, necessarij, plane???; coetus esset miscellaneus. Cùm igitur complures iam adessent, peregrinus Qvidam purpuratus ex comoedia, amictu splendido & puerorum comitatu insolentior, ad fores triclinij accessit, atq; in orbem accubantes oculis lustrans noluit ingredi, sed illicò subduxit se. Hîc multis ad eum reuocandum accurrentibus, locum negauit se dignum videre relictum. Atque illum quidem, qui accumbebant, magno cum risu exultantes & plaudentes, bono omine domo iusserunt dimitti. erant enim nonnulli illius aduentu satis perculsi. Peracta coena quaestio agitata est, Conuiuatorémne consessum assignare conuiuis, an illis ipsis id permittendum esset. Plut. lib. 1. Con. quaest. 2. In Deambvtationibvs. Hannibal Carthaginensium dux, deambulans Ephesi cum P. Scipione Africano, locum honestiorem praeripuit ambitiosé. Plut. in Flaminio. Dertonae vbi Maximilianus I. Rom. Imp. bello Pisano finem imponere cogitabat, legatis Florentinorum duobus, qui ad Maximilianum venerant, in via fortè obuijs legati Veneti salutem dixerunt. Illi eis ne verbum quidem vnum reddiderunt, sed illiberali contumacia ire perrexerunt. Postridie autem eius diei iterum obuij cùm de via legatis Venetis non cederent, arrogantius???ue in eos cum suo comitatu propè conglobarentur, Maurocenus legatus Venetus, cui quidem praeclara atque mirifica faciei dignitas cum vasta membrorum magnitudine inerat, alterum illorum ita repulit, vt in luto prouolueretur, Disce cedere maioribus, pronuncians. Bembus lib. 3. Hist. Venetae. In Consessibvs, Pompis. Ivba rex Mauritaniae, post pugnam Pharsalicam, medium locum inter Scipionem & Appium Varum Africae praefectum qui ad se confugerant, captabat. Quod vt vidit Cato, transposuit ad alterum latus sellam suam, medium???ue Scipionem, quamuis inimicum accepit. Plut. L. Sylla legatus in Cappadociam missus, vt Ariobarzanem in regnum reduceret: eum???; agentem apud Euphratem conuenisset Parthus Orobazus regis Arsacis legatus, cùm nihil ante eam diem commercij inter vtramque gentem intercessisset: ibi dicicur tres sedes posuisse, vnam Ariobarzani regi, alteram Orobazo legato, sibi tertiam, medius???; inter duos sedens audientiam dedisse legato. Quamobrem necauit postmodum rex Parthorum Orobazum. Syllam alij praedicauerunt, quòd Barbaros habuisset ludibrio: alij vt arrogantem & intempestiuè ambitiosum culpauerunt. Plut. in Sylla. Andronicus Comnenus tyrannus, interfecto Alexio Porphyrogenito Imp. à patriarcha suo Basilio Camatero petijt, iureiurando, quod Imperatori Manueli Comneno dedisset, solui. Patriarcha cum sacerdotibus, quasi absque vllo discrimine & vinciendi & soluendi quemlibet potestatem diuinitùs accepisset, literis publicè affixis, impunitatem scelerum perfidis concessit. Andronicus vicissim pontificibus hancegregiam gratiam retulit, vt subsellijs ad solium Imperatoris collocatis, ei assiderent. Verùm paucis diebus superbierunt magna cum irrisione. Nicetas. Clemens II. Pp. annitente Henrico III. Imp. insignem labentis ecclesiae reformationem contra Simoniacos aggressus, co̅cilium episcoporum in Lateranum vocauit. Cui interfuerunt Herebertvs archiepiscopus Mediolanensis, Eberarpvs Aquileiensis, & Hvnfridvs Rauennas. Inter hos primo die, nouum de praesessione certamen est ortum. Nam cùm Pontifex sedisset, ac patriarcha Aquileiensis dextram, laeuam Rauennas archiepiscopus occupasset: inclinante iam ad vesperum die Mediolanensis aduenit, ac dexteram sedem postulauit. Aquileiensi & Rauennate reclamante, atque vtroque eam sibi deposcente, conuentus rem cognoscendam esse decreuit. Cùm Mediolanensis aduocati concilium Symmachi pontificis commemorarent, in quo Mediolanensis priore loco sedisset, Hunfridus literas protulit Ioannis pontificis, qui Symmacho successerat, in quibus scriptum erat, id Petri archiepiscopi Rauennatis submissione Mediolanensi concessum: atque Ioannem ipsum sanxisse, vt absente Caesare dextera Rauennati, praesente sinistra tribueretur. Atque ita patres rogati sententias decreuerunt. Sigonius lib. 8. regni Ital. Celebrabat festum Pentecostes Moguntiae Henricus III. Imp. Ibi inter famulos archiepiscopi Moguntini & Abbatis Fuldensis exorta est contentio, de locatione. Res à verbis ad verbera processit: ac sine mora gladijs congredientes, templum humano sanguine foedarunt. Episcopi accurrentes, praelium cruentum diremerunt, ac templum rursus expiarunt. Postea sedato tumultu, cùm caneretur: Hunc diem gloriosum fecisti: vox diaboli clara pertemplum auditur: Hunc diem ego bellicosum feci. Imperator territus hoc portento, largitionibus eleemosynarum diabolu̅ conatus est pellere, epulasque suae aulae paratas ipsemet cum proceribus distribuit pauperibus. Nauclerus Volumine 2. Generatione 36. Natalem Domini Henricus IV. Caesar puer adhuc, Goslariae, celebrabat. Ibi ad vespertinos ritus, cùm sellae praelatis in templo collocandae essent, acris & vehemens contentio inter camerarios Hezelonis episcopi Hildesheimensis, & Videradi abbatis Fuldensis exorta est. Nam vtrique suas sellas proximè post archiepiscopum Moguntinum collocare nitebantur. Causa dissidij erat, quia consuetudo erat: in regno, vt in conuentibus episcoporum abbas Fuldensis proximè ad archiepiscopum Moguntinum resideret, & pro inde dignitatem hoc etiam in loco retinere volebat. At Hildesheimensis contendebat, in sua dioecesi non competere cuiquam locum ab archiepiscopo proximum, quàm sibi. Iurgium hoc Otho Bauariae dux, abbati fauens, sua auctoritate compescuit. Anno Domini 1063. Nec multò pòst die Pentecostes sacro in Vespertinis precibus episcopus Hildesheimensis acceptae memor contumeliae, post altare Ecbertum Comitem cum expeditis militibus occultat, vt dato signo adessent. Fuldensis sedis praerogatiua vsurus, ab episcopo pulsatur. Aduolant milites, & Fuldenses incautos miserè vulnerant, & interficiunt: Episcopo de loco superiore ceu classicum intonante, & diris Fuldenses prosequente. Caesar sua auctoritate frustra interposita, templo vix excessit. Fuldenses tandem magna victi strage. Nox praelium diremit. In Abbatem omnis reiecta culpa. Proinde magno auri pondere se suos???; redimere coactus, amplissimos coenobij Fuldensis prouentus miserè prodegit. Schafnaburgensis. Anno Sal. 1184. Moguntiae Imperij conuentus frequens agebatur, quo Henricus VI. filius Friderici rex Romanorum designabatur, & matrimonium noui regis cum Constantia, vnica regis Neapolitani filia, confirmabatur. Die autem Pentecostes, cùm solennia sacra tractarentur, regi???ue corona esset imponenda: turbam in templo ambitiosam Abbas Fuldensis excitauit. Nam ad latus dextrum Imperatoris Conradus Moguntinus sedem occuparat, ad sinistrum verò Philippus Reinoldus Coloniensis sellam locarat. Fuldensis antiquum ius praetendens, proximum ad laeuam Caesatis locum sibi competere asserit. Sed Coloniensis in eo quem tenebat locum, mansit: ignominiosum fore ratus, si archiepiscopus & Imperij Elector infra abbatem consideret. Abbas impatiens praerepti honoris, querelam ad Caesarem dirigit. Is respondet, veteres sese imperij consuetudines probare, neque in magno ponere discrimine, siue maior siue minor assideat. Coloniensis eo audito mox surgens, inquit: Quando sic maiestati tuae videtur, cedo abbati archiepiscopus, monacho princeps Elector. Sed bona vestra venia coetum simul dimitto. Abeuntem. illicò sequitur palatinus Rheni, frater Imperatoris, & comes de Nassou, petita venia, quòd eius benefi ciarij essent. Comiti de Nassou, quòd ille etiam ab Abbate beneficium teneret, dixit Ludouicus Thuringiae princeps: Pulcrè hodie respondes beneficio, qui deserto vero domino alium sactaris. Cui ille: Beneficium quod teneo, iustis suo loco promerebor obsequijs: hodie sequor, quem in hunc coetum inter alios deduxi, dominum alterius feudi quod teneo. Idem fecit dux Brabantiae. Rex Henricus, collum amplexus archiepiscopi, sanctè rogauit, ne festum diem coronationis suae à moerore auspicaretur, néve turbationem excitaret in tanto principum conuentu. Tum excandescens archiepiscopus: Quàm pulcrè, inquit, hodie remunerat Caesarea maiestas diuturna huius capitis obsequia, quae eam sequutus compleui, pro qua in castris incanui, Italia̅ fatigaui, Longobardiam oppugnaui, Brunsuici sudorem cum sanguine fudi. Haec nunc illa merces mea est, quòd in tam celebri principum conuentu publicè propter Abbatem confundor. Quòd si manere me vultis, ecce pareo, reponantur nostrae sedes vt fuerunt. Si nostram Abbas turbarit, ascendat in coelum, ponat???; suam in Aquilonem, & sit similis Altissimo. Intereà clàm quatuor millia armat, ac non procul à se abesse iubet, vt si Abbas aliquid porrò moueret, manu sanguinéque rem gererent ac decernerent. Imperator hac aidita expostulatione, iuramentum interponete parabat, nullam se cu̅ Abbate propter hoc iniuisse conspirationem. Tandem precibus apud Abbatem euicit, vt loco cederet Archiepiscopo. Cranz. lib. 6. cap. 46. Saxoniae. An. 1374. nata est co̅tentio inter Senatores Bremae & Hambvrgi ciuitatum de prioratu, & ordine in conuentibus publicis asseruando. Allegabant Hamburgenses pro se antiquitatem, & quòd primi archiepiscopatus honorem accepissent: Bremenses contrà non quid olim fuissent, sed quid hodie essent, intuendum. Primas itaq; obtinuêre Bremenses in coetu & conuentu caeterarum vrbium, quae tum erant Lubecae. Cranzius lib. 10. Metrop. cap. 26. Perinus Cypri rex, Petro genitori in regnum suffectus, magna [2632] rum discordiarum inter Genvenses & Venetos causa fuit. Nam dum Famagustae coronationis suae pompam duceret anno 1373. adesset???ue Genuensis & Venetus Baliuus (ita enim appellant mercatoru̅ Praetores) vellet???; vterq; ad dextra̅ regis incedere, magnus repentè tumultus exortus est. Rege autem in Venetos magis, quàm in Genuenses inclinante, Genuenses armis suam dignitatem vindicaturi, in regiam tectis sub veste gladijs profecti sunt. Veneti regem adeunt, atq; insidias eius capiti paratas dicunt. Rex inuentos cum armis Genuenses ex altissimis fenestris in forum praecipitari curauit, militum cohorte lanceis atq; gladijs cadentes excipiente. Reliqui etiam per Cyprum commorantes Genuenses necati sunt, vt vix vnus ex tanta clade superfuerit. Hanc ob rem Genuenses comparata quadraginta triremium classe, intra XL. dies Cyprum hostili animo inuaserunt. Rex omnium auxilio destitutus, dedita Famagusta, quadraginta millia numûm auri quotannis Genue̅sibus pollicitus est. Platina in Gregorio XI. & Blondus lib. 10. Dec. 2. Aeneas Syl. de bello Cyprio, Petrinum Petro fratre necato regnum inuasisse scribit. Quum anno 1530. sexto Cal. Martij Carolus V. Caesar Bononiae à Pont. Clemente VII. coronaretur, legati Genvenses & Senenses de loci dignitate inter se contumelijs pagnis???ue contendentes, templo iussu Caesaris exacti sunt. Iouius libi 037. Histor. Anno 1447. cùm Cazimirus III. Polonorum rex inaugurandus esset Cracouiae, priusquàm praeparatum, sibi solium ascenderet, controuersia inter episcopos ac duces Masouiorum Vladislaum & Boleslaum de loco, vtri dextrum regis latus tenerent, orta, reuerti regem in arcem re infecta coëgit. Cessêre tamen postea duces episcopis. Cromerus lib. 22. Sigismundus Imp. dum concilio Basiliensi praeesset, habuit in aula sua iureconsultum Georgivm Fiscellinum, quem paulò antè ad ordinem equestrem prouexerat. Is caeteris, vt in consilio fit, in partes deliberandi gratia per ordinem discedentisbus, dubitabat, an ad doctores, an ad equites transiret: & tandem ad equites se contulit. Quod intuens Sigismundus: Ne tu, inquit, Georgi, nimis ridiculus es, qui militiam literis anteponis, cùm scias, ex idiotis me vel sexcentos vno die equites create posse, at ex eodem genere, ne vnum quidem per totam vitam meam doctorem. Dubrauius lib. 25. & Aeneas Syluius lib. 4. Com. in Res gestas Alfonsi. Honores in Congressibvs ambitiosè captare, asserere. Savl Iudaeorum rex petijt à Samuele, vti se coram senioribus populi honoraret. 1. Reg. 15. M. Livivs Drusus, nobili genere, & ad dicendum paratus, superbissimus omnium Rom. cùm à Senatu vocaretur, senatum potiùs ad se venire iussit: & senatus paruit. Huius patrem senatus Patronum appellauit. L. Viues in lib. 3. August. de Ciuitate Dei, capite 26. Livia Augusti Senatum ac de populo, qui vellent domum ad se salutandam venire, admittebat, id???; ipsum in publicos com mentarios referri curabat. Suetonius. Fertur Domitius Nero, Neronis auus, dum aedilitatem gereret, adeò procax & animi immodicus fuisse, vt L. Plancum censorem via sibi cedere coëgerit. Alex. lib. 3. cap. 13. Henricvs Saxoniae dux, apud Eydoram solenne cum Valdemaro Danorum rege colloquium habuit: in quo ob prosperos rerum successus adeò se insolenter ac tumidè gessit, vt medium pontis, sicut antè consueuerat, visendi regis causa, transgredi recusaret, ne sibi dignitate illum praestare fateretur. Rex verò in eius occursum exaequatis pontis spacijs, tanquam par, non maior descendit, honoratiorem se ratus, si cum indigna̅tis viri fastu humilitate certaret. At non multò pòst Henricus ob exercitum Friderico I. aduersum Italos negatum, grauem bello offensam expertus, cùm tantae rei molem viribus suis maiorem cerneret, Valdemarum sibi obuium crebris nuncijs euocatum, pertransito ponte, cuius antea ne dimidium quidem excedere voluerat, per summam mutuae fidei exhortationem obnixa auxilij petitione sollicitauit. Saxo lib. decimo quarto, & decimo quinto. Gerardvs episcopus Pragensis, mortuo Ioanne, Olomucensem quoq; pontificatum adeptus beneficio Henrici V. Imp. ta̅ altos concepit spiritus contra Vratislaum II. Boëmiae regem, fratrem germanum, vt ne rogatus quidem in curiam ad consultandum, aut in templu̅ ad rem diuinam peragendam, si rex ibi adesset, venire voluerit: non quòd vlla noua iniuria ab illo esset lacessitus, sed tantum vetus valuit simultas, quoniam Rex Ioannem Olomucensem Praesulem contra fratrem, qui eum episcopatu spoliare saepiùs tentauerat, strenuè defenderat. At Vratislaus risu eam fratris insolentiam excipiens, vt ratione̅ interim dignitatis suae haberet, in altera vrbis arce, quam Vissegradensem vocant, templum omnibus sacerdotalib. officijs, dignitaribus???; & priuilegijs aequè insigne instituit, atq; erat illud alterum in arce sancti Viti, solo pontifice excepto, in cuius locum, auctoritate Pontificis Romani, Praepositum substituit, qui dum sacra facerent, non ipse tantùm, sed etiam caeteri illius administri pontifi calib. infulis ornati incedere̅t. Additus Praeposito magistratus, qui regni Cancellarium ageret, & cum illo honor principalis, ne in hac quoq; parte multùm pontifice inferior esset. Quoties igitur cum???; solennis feriaru̅ dies occurreret, non ad Pontificem, sed ad Praepositum sacrificia peragentem Rex diuertebat. hoc???; modo fratris arrogantiam elusit. Dubrauius lib. 9. Mathias Hungariae, & Casimirvs Poloniae reges, cùm varia fortuna inter se de Silesia conten dissent, & tandem pacis firmandae causa prope pagum Mocor, ante vrbem Vratislauia̅, quam Polonus obsederat, co̅gressus esset instituturs: ambitione ridicula inter se certarunt. Mathias non ignarus moris Polonici, sciebat postulaturos Polonos, vt Casimirum nudato capite venerabundus salutaret. Hoc vt eluderet, vento licet asperrimo flante, equum conscendit, veste aurata capite nudo, corona rutacea ornato Casimirus multis pellibus caput obuinxerat, vt valetudinis praetextu ab honore Mathiae exhibendo excusaret. Ioach. Cureus in Silesiae Annalibus. At Dubrauius lib. 31. pro Casimiro habet Vladislaum Boëmiae regem. eos???; Olomucij congressos esse. Conivgivm honorificvm. Orta inter deas lis est de praesta̅tia formae & eius arbiter honorarius Priami filius Alexander delectus. Is Iunone regnum Asiae pollicente, Minerua victoriam in bellis, Venere coniugiu̅ Helenae: cùm non posset inter corpora dijudicare, neq; diuinoru̅ vultuum fulgore̅ sustinere, ac muneru̅ potiùs iudex esse cogeretur: consuetudine̅ Helenae caeteris omnib. anteposuit, non quòd voluptates praecipuè spectaret (quanquam enim eas viri sapientes multis alijs rebus praeferunt, non tamen eò impulsus est) sed Iouis gener fieri & nominari studuit: existimans eum honore̅ longè maiorem & praeclariorem esse, quàm Asiae regnu̅. Magna enim imperia & potentia̅, etiam nihili hominib. olim obuentura: tali verò muliere ex omni posteritate dignatu̅ iri neminem. Animaduertit etiam, se nullum pulcrius patrimonium suis liberis posse relinquere, quàm si tam paterna̅ quàm materna̅ originem ad Iouem referrent: quippe qui sciret, caetera fortunae commoda celeriter aut interire, aut tra̅sire ad alios: sed nobilitatem, semper apud eosdem permanere. Quare hunc delectum in totius sui generis commodum cessurum prospiciebat, cùm caetera munera non vltra sui aeui terminos duratura essent. Isocrates in Helena. Sepvltvram honorificam ambitiosè captare. Psevdopropheta Bethelensis, verum vaticinium Iadonis metuens, quod contra Bethel praedixerat, ne cadauer suum è sepulcro aliquando erueretur, ossa sua Iadonis à Leone interfecti ossibus commisceri voluit. 3. Reg. 13. & Iosephus libro 8. cap. 9. Antiq. Fran. Petrarcha Arquati Euganeorum oppido sepultus est. Quidam Rvsticvs archipresbytero ad se accer???to pollicitus est velle se de centum aureis ecclesiae facere legatum, vt in sepulcro Petrarchae imponeretur. Archipresbyter Iacobo Zeno Patauino episcopo negocium exposuit. Zenus quin rusticum laudaret, facere non potuit, quòd tanti clarorum virorum existimationem faceret, quod in magnosepulcro tumulari, & in miscendis ossibus nobilitari vellet: caeterùm sub graui censura sepulcrum violati vetuit, Hier. Squarzaficus in vita Petrarchae. AMBITIO CONSIDERATA RESPECTV MODI, QVO gloria appetitur, ambitur, acceptatur. Vtpvta Captando, Sive Voto, Spe. Alexander Magnus, cùm ex Anarcho innumeros esse audiret mundos, lacrymas profudit: rogitantibus???; amicis, Quid rei esset? An non res est, inquit, flebilis, cùm mundi sint infiniti, haud dum nos vnum subegisse? Plut. de Tranq. animi. C. Ivl. Caesar in Hispaniam profectus, in transcursu Alpium exiguo & humili quodam oppido diuersatus, quod pauci admodum moesti???; tenebant accolae, cùm ex comitibus quidam per iocum rogasset, Crederétne ibi quoq; certamina de principatu oriri, ambitionémve solicitate oppidanorum animos? Mallem, dixisse fertur, hîc primus esse, quàm Romae secundus haberi. Sab. lib. 5. Enn. 6. ex Plut. Caesare. Eberhardvs Franconiae dux, cu̅ Henrico Rixoso duce Saxo [2633] niae contra Othonem I. Imperatorem conspirauit, cùm vterque per se imperium affectaret. Is vxori, in cuius sinu quiescebat, dixisse fertur stolidus homo: Paulò pòst non in Ducis, sed in Regis amplexibus cubabis carissima. Verùm spe sua mul tùm frustratus, in acie caesus, cum vita & ducatu regnum quoque imaginarium amisit. Cuspinianus in Othone. Petitione, Ambitv. Anco rege, fatali necessitate sublato, L. Tarqvinivs in regnum successit. Is omnium primus regnum ambitio sè petijsse dicitur, composita ad id oratione, qua est ad populum vsus, duobus Anci filijs tum pubescere incipientibus: quibus tutor relictus à patre, sub comitiorum tempus, ne quid illorum praesentia sibi officeret, venatum ablegauit. Sabellicus libro 4. Ennead. 2. Romanorvm mos fuit cum clientibus & gentilibus singulas tribus prehensare & circuire, homines???ue etiam tenuissimos & ignotos rogare, atque illos per se & communes amicos appellare, obsecrare & obtestari. Eorum nomina memoriter referenda erant. Quòd si qui facere nequirent, adhibito nomenclatore, faciebant. Tametsi cautum postea fuit, ne candidatis nomenclatores adessent. Sua quinetlam merita & facinora domi foris???ue commemorabant, demissis???ue & humilibus verbis supplicabant, nihil denique fraudis aut lenocinij omittebant: prehendere amicos, ambire patronos, domos stationes???ue circuire, admonere beneficij, perlicere donis iuuenes, & ingentia polliceri, nihil reliqui facere, vt sibi in consequendis honoribus socij & adiutores sint, atque in petitione suffragentur. Elaborandum etiam erat, vt adolescentes nobiles & summo loco natos, studiosos haberent, qui omni studio & comitate rogandi persuadendi???ue erant, vt se amicos, suffragatores, duces at???ue assertores exhiberent, competitoribus???ue inuidiam, sibique studia hominum fauorem???ue conciliarent. Nam multos potentia & multitudine amicorum fultos, potestates & imperia peruicisse, inuenimus. Quum enim populus tam Romuli quàm Tulli legibus comitiorum princeps foret, ita vt quos creare magistratus vellet, illi potestas esset: his artibus deliniri mentes, singulorum???ue animos captare oportebat. Ijdem candidati, vt plus auctoritatis ferrent, vt???ue iusta suffragatione digni haberentur, cognomenta saepè clarissimarum familiarum desumserunt: eáque propria & peculiaris licentia candidatorum fuit, vt bonum nomen ferrent, & ex optimatibus iudicarentur. Nec minore studio his, quos rogabant, agere gratias: nam mirum & efficax studium in agendis gratijs habebatur. Singulos denique prehensare, obuias???ue manus dare, salutare, & omnibus arridere debebant. Qui, vt conspicui essent, vt???ue à populo spectarentur, nundinarum tempore & mercatu frequenti, quo opifices & agrestes ad vrbem commeabant (quu̅ nona quaque die fora constituerentur) in edito colle spestandos se praebebant, vt popularem gratiam fauorem???ue aucuparentur. Id???ue post aliquot secula, lapsis iam & defluxis moribus, fieri seruatum est. Antea enim sine ambitu suffragiorum, aut his lenocinijs, praesente senatu, summo silentio ipsi per se candidati in comitijs vitam suam belli domi???ue, decora atque officia in Rempublicam, & quid singulis vniuersis???ue praestitissent, tum maiorum fortiter facta, longa & accurata oratione explicabant: qua cura, qua diligentia, qua animi magnitudine honores gessissent, testes???ue & laudatores dabant, qui omnes aequissimis animis audiebant. Quae rerum gestarum commemoratio non ficta, longè plus poterat, quàm preces & ambita suffragia, quae postea vrbem inuasêre. Qui verò candidatus renunciatus designatus???ue fuerat, antequam iniret magistratum, solenne carmen precationis praefatus, sicut mos est, celebri oratione populo vniuerso agere gratias, eum???ue honorificentissimis verbis alloqui, & de se bonam spem polliceri debebat. Quod Paulus Aemylius cùm aduersus Persen totis comitijs Consul foret renunciatus, facere recusauit. Nam palàm professus est, nullas se gratias populo debiturum: quin si meliorem nacti essent, liberam se eligendi potestatem populo daturum dixit. Inde è campo, qui designatus declaratus???ue fuerat, in Capitolium, mox ab vniuerso populo in domu̅ suam deducebatur. Quòd si primis suffragijs minùs valere poterant, parum???ue virium in promouendo candidato fuisset (quippe cùm denuò de eisdem candidatis saepè comitia fierent, quò faciliùs in comitijs concordia populi firmaretur) plerunque prolatis comitijs, fracto animo, squallore & lacrymis demissi & supplices candidati, singulos etiam de plebe homines, atque humilium quemque prehensare, populo???ue vninerso supplicare solebant: ita vt quod priùs assequi non poterant, pietate motus populus traderet. Id enim in comitijs plerunque eueniebat, vt dies intermissus, rumores???ue temerè dissipati, aut fabula ficta, vel minima offensiuncula, parua???ue rerum momenta, totam saepè rationem comitiorum perturbarent, & magnos motus excirent. Fiebat enim saepenumerò tum miseratione, tum splendore vitae, nonnunquam gratia aut meritis ante exhibitis, vt magni casus intercederent, fieret???ue repentin???? mutatio: vt qui modò erant repudiati, honestissima suffragatione haberentur digni, praesertim à populo, qui velut mar??? sempiterna agitatione mouetur. Alexander libro 3. capite 17. & libro 4. capite 3. Cùm Evsebia Constantij Imperatoris vxor, superbia elata, ab Episcopis adoraretur: solus Leontius Tripolis Lydiae Episcopus domi mansit. Pollicebatur illa se ecclesiam illi maximam extructuram, & affatim pecuniae praebituram, si se conueniret. Cui ille: Non mihi, inquit, sed Deo gratificaberis hoc faciens. Tu verò si me ad te venire voles, sic agito. Vbi in tuu̅ venero conspectum, de solio descende, caput benedictioni manuum mearum submitte. Ego in tuo sedens throno, tibi cùm videbitur, sedendi potestatem faciam. Illa vehementer commota, rem marito exponens, eum ad supplicium de Episcopo sumendum instigauit. At is Leontij animo collaudato, vxorem in gynaeceum ablegauit. Suidas. Tvrbatione Reipvblicae Bella serendo. C. Marivs post Coss. VI. in Cappadociam & Galatiam nauigauit: verbo, vt vota Matri magnae persolueret: at teuera abhorrens à pace, & ciuilium artium rudis, & qui per bella creuisset, otio pòst & quiete potentiam gloriam???ue suam ratus marcescere, consectabatur belloru̅ semina nouorum. Sperabat enim, vbi reges conciuisset, & Mithridatem, quem apparebat arma moliri, excitasset lacessiuisset???;, ducem se contra illum fore: nouis???ue triumphis vrbem, praeda Pontica & opulentia regia expleturum domum suam. Quapropter, quamuis eum omni officio & honore excepisset Mithridates, nihil flexus vel permotus est: sed ait: Aut enitere rex, vt plus possis quàm populus Romanus, aut obsequenter fac imperata. Quo dicto obstupuit Mithridates: vt qui nomen crebrò, libertatem linguae Romanae cum pari iunctam audacia tunc primùm audiuisset. Plut. in Mario. Cneivm Pompeium, victo fugato???; Mithridate, desiderium & cupiditas Syriae recipiendae tenuit, atque per Arabiam penetrandi ad mare Rubrum: vt ad Oceanum, quo orbis terrae vndique cingitur, perueniret victor. Etenim in Africa victoriam vsque ad Oceanum princeps protulerat. Iam in Hispania iterum imperium Romanum mari terminauerat Atlantico. Tertiò consectandis modò Albanis penè attigerat mare Hyrcanum. Igitur, quò expeditionis suae terminis committeret mari Rubro orbem, signa mouit, ab insequendo Mithridate desistens. Plut. in Pompeio. M. Crassvs in Repub. Rom. pacis studijs clariss. ambitione & auaritia instigatus, Pompeij & Caesaris opera consulatum adeptus, Syriam prouinciam obtinuit, & repugnante populo bellum contra Parthos suscepit, vana illectus spe, cum Parthis se non aliter quàm Lucullus cum Armenijs & Cappadocibus pugnaturum. Verùm res aliter cecidit. Nam partim ignauia sua, partim proditione conserto praelio à Surena Parthorum duce victus, viginti millia suoru̅ amisit, & inter eos filium Publium. Ipse captus ab hoste, repugnantibus ijs, quos secum habebat, à Pomaxaetbre Partho caesus, capite???ue & dextra truncatus est: vt mirandum sit non quòd stoliditas eius Parthorum sit viribus victa, sed quòd vicerit felicitatem Romanorum, tot annorum serie continuatam. Plut. in Crasso. Caesare iam in Senatu obtruncato, Lepidvs quasi eius necem vindicaturus, armatis militibus forum occupauit: verè autem rebus nouis studebat, & sibijpsi eam dominationem quaerebat. Dion. M. Antonivs, cùm coniurati Caesare̅ interfecissent, extemplò veste sumta famulari abdidit sese. Vt verò illos neminem aduertit laedere, sed in Capitolium recepisse se, dato filio suo obside, induxit illos ad descendendum, ac Cassium ad coenam inuitauit, Brutum Lepidus: Senatu???ue coacto, retulit de praeteritorum obliuione, & prouincijs Cassio & Bruto decernendis Antonius. Haec comprobauerunt patres, decreuerunt???ue vt acta Caesaris rata essent. Ita egressus curia est omnium hominum Antonius clarissimus: quòd sustulisse bellum ciuile, magnas???ue tenebras & turbationes putaretur, prudentissimè & peritissimè composuisse. Caeterùm haec consilia ei breui popularis gloria excussit, speranti oppresso Bruto principatum se citra controuersiam assecuturu̅. Elatum proinde Caesarem in foro de more laudauit, populum???ue cernens mirificè duci & mulceri oratione sua, laudibus commiserationem pariter & exaggerationem intexuit caedis, atque in peroratione vestes interfecti sanguin olentas gladijs???ue traiectas explicans, patratores???ue sicarios vocans & homicidas, vsqueadeò inflammauit populum, vt corpus Caesaris in foro cremauerint scalis & mensis congestis, raptis???ue ex rogo titionibus currerent ad aedes interfectorum, eas???ue oppugnarent. Et hoc ciuilis belli initium fuit. Plut. in Antonio. Gvlielmvs Brissonetus, aerarij regni Galliae praefectus, quaestorum???ue omnium magister, ex humili loco pertinaci quadam industria diuitias quàm amplissimas consecutus, ad ma [2634] ximos honores ambitiosè contendebat. Quae omnia, si bellum esset, ingenio atque pecunijs suis confisus, se facilè multis de causis adepturum arbitrabatur. Itaque vel nihil de Neapolitani regni haereditate cogitantem Carolum IIX. regem contra Aragonios accendit. Iouius lib. 1. Histor. Anno MCCCCXI. Bononiae Petrvs Cossulinus, lanij cuiusdam famulus, vectigalem equum insidens, ac strictum ensem tenens, in forum se contulit, exclamans, vt Artes ac populus viuerent, atque eorum supremum esset imperium: & cùm ei minuta plebs se adiunxisset, palatium occupauit, Neapolione Cardinale, qui legatus pro Ioanne XXIII. Papa vrbi praeerat, inde omnibus amissis fortunis profugiente: arcem quoque Galerae portae cepit, atque in eo tumultu subuertit. Is igitur Petrus, & vnà cum eo Iacobus Mangiolinus, lanius, in palatio agentes, vrbem Bononiam supra annum rexerunt, atq; nobilium quosdam capite multarunt. Post quod tempus cùm populi impetus resedisset, atque honestae fortunae ciues propriae miseriae commonere̅tur, tenuior plebs armis ab vrbe depulsa est: Petrus aufugit, Mangiolinus interfectus. Fulgosus & Egnatius lib. 9. cap. 7. Minis. Avgvstvs Caesar consulatum vigesimo aetatis anno inuasit, admotis hostiliter ad vrbem legionibus, missis???; qui sibi eum nomine exercitus deposcerent. Cùm quidem cunctante Senatu, Corn. Centurio princeps legationis, reiecto sagulo ostendens gladij capulum, non dubitasset in curia dicere: Hic faciet, si vos non feceritis. Secundum consulatum post nouem annos, tertium anno interiecto gessit: sequentes vsque ad vndecimum continuit. Suetonius & Dion. Mendacio, Simvlatione. Vide suprà, Ex Falsis, Fictis ambitiosè gloriam captare, f. 2587. Proditione. Pavsanias, Cleombroti & Anchitheae filius, Lacedaemoniorum rex, cùm Medis fauere coepisset, Aegyptijs & Phoenicibus satellitibus Byzantij stipatus, victu & mensa vtebatur Medica, vxorem???ue ambiebat Xerxis filiam, regno Graeciae inhians. In ius vocatus, confugit Spartae in delubrum Mineruae Chalcioeci. Mater eius prima latere̅ collocauit ad ianuam, deinde reliqui: atque ita intus fame perijt. Corpus eius in Ceadam barathrum abiecerunt. Suidas ex Diodoro libro 1. & Plutarchus in eius vita. Morte. De Empedocle sic scribit Horatius in Arte: ??? deus immortalis habet Dum cupit Empedocles, ardentem frigidus Aetnam Insilijt???. Peregrinvs philosophus (qui se Protea dici voluit) ex seuerioribus illis Stoicae disciplinae professoribus (Lucianus Cynicum videri vult) patria Parianus, ex Ponto, temporibus Traiani viuens, aequalis Epicteto, Dioni, Musonio, & c. quem se Gellius vidisse quoque ait Athenis extra vrbem in tugurio quodam habitantem. A principio Christianorum religionem aliquando secutus fuit: sed mox ad philosophiam relapsus, ab illis, vt Luciano placet, propter ritus ipsorum neglectos atque praeteritos repudiatus, paterna bona ciuibus suis dono dedit. Ad extremum ambitione tumens, Elidem Olympicorum celebritate venit: ibi???, constructa pyra viuum se Herculea morte occubiturum aliquot antè orationibus professus, nocte media, procerum & Cynicorum stipatus caterua, facem ardentem manu tenens, thure in succensam iniecto pyram, in flammas insilijt, diuinorum honorum acquirendorum cupidus. Sed ei laruam Lucianus peculiari opusculo egregiè detraxit. Caede aliorvm. Ex Tit. Regna ambitiosè affectare, huc multa, fol. 2597. Diodorus Tryphon ambulans cu̅ rege Antiocho adolescente, vt regnaret eius loco, occidit eum. 1. Machab. 3. Acqvirendo pe [Greek words] Coactionem, Arma. Ex Tit. Regna ambitiosè acquirere, huc non pauca, fol. 2597. Nabvchodonosor rex Assyriorum, vocatis ducibus suis, in eo se totum esse dixit, vt vniuersum orbem suo subiugaret Imperio. Iudith. 2. Sigismundi Imperatoris legatis Baiazetes Turcorum princeps secum expostulantibus, quòd nullo iure Bulgariam cum exercitu inuasisset, diem constituit ius suum illis demonstrandi. Et cùm in tentorium suum omne genus armorum comportari curasset: vocatis legatis, Vobis vestra, mihi haec arma Bulgariae prouinciam iure optimo & acquirent & defendent. Aegidius Corrozetus de Dictis & factis memorabil. Corrvptionem vel Munerum, Donorum. Vide Tit. Ambitus paena, fol. 3412. Sub Tit. Regna ambitiosè appetere, exempla eorum, qui imperium nundinando sum adepti, fol. 2597. Apud Athenienses quum anteà incorrupti mores fuissent, primus Anytvs, Anchemeonis filius, largitionibus immodicis pecunias erogasse, & suffragia mercatus fuisse dicitur, perniciali exemplo magnae turpitudinis & dedecoris inde subsequuti. Deinde Lycvrgvs ambitiosae largitionis maius testimonium fecit: nam donato singulis magistratibus talento, rex Spartae creatus fuit. Alex. lib. 3. cap. 17. Metello Pontifici maximo defuncto, Isaurico autem & Catulo petentibus sacerdotium eius, clarissimis viris, auctoritatis???ue in Senatu summae, non concessit C. Ivl. Caesar: sed ad comitia competitorem se illorum professus descendit. In ancipiti populi studio Catulus ex maiore dignitate magis euentum comitiorum formidans, misit ad Caesarem certos, qui eum magna ostensa mercede à petitione deducerent. Enimuerò ille largitione etiam maiore nominibus factis ad hoc certamen ostendit se descensurum. Die instante matrem eum ad ostium haud sine lacrymis prosequentem osculatus: Hodie mater, inquit, aut Pontificem maximu̅ filium, aut exulem videbis. Suffragijs latis, cùm comitia magno certamine acta essent, superior fuit: Senatui???ue & optimatibus terrorem iniecit, prouecturum eum populum ad omnem audaciam. Plut. in Caesare. C. Ivlivs Caesar in spem secundi consulatus erectus, nullum largitionis aut officiorum in quenquam genus publicè priuatim???ue omisit. Forum de manubijs incoauit: huius area super H-S millies (hoc est, millies centena millia sestertiûm, quae faciunt summam vicies quinquies centenûm millium coronatorum) constitit. Munus populo epulum???ue pronunciauit in filiae memoriam: quod ante eum nemo fecit. Quorum vt quàm m???ima expectatio esset, ea quae ad epulum pertinerent, quamuis macellarijs oblocata, etiam domesticatim apparabat. Suetonius. L. Cornel. Sylla populi fauorem partim blandimentis, partim largitionibus emeritus, praetor factus est. Quare cùm in praetura ad Caesarem diceret ira incensus, sua se potestate in illum vsurum. arridens Caesar: Rectè, inquit, praeturam existimas tuam: nempe eam emisti. Plut. in Sylla. Interfecto Caio Caesare, cùm Senatus de communi libertate asserenda cogitaret, multitudo verò vnum rectorem exposceret: à militibus, qui iureiurando fidem promiserant, Clavdivs Imperator est factus, anno aetatis quinquagesimo, promittens singulis quaterna dena sestertia. Et sic primus Caesarum fidem militis praemio est pignoratus. Cuspinianus ex Suetonio. Otho dum Galbae insidias struit, seruo Caesaris pro impetrata dispensatione decies sestertiûm expresserat. Hoc subsidio primò quinque spiculatoribus rem commisit, deinde decem alijs, quos singuli binos produxerant: omnibus dena sestertia repraesentata, & quinquagena promissa. Per hos solicitati reliqui, nec adeò multi, haud dubia fiducia, io ipso negotio pluribus affuturis: à quibus tandem Galba interfectus est. Suetonius. Nymphidivs Sabinus, Praefectus praetorio cum Tigillino Neronem in Aegyptum fugisse militibus persuasit, & ingenti donatiuo proposito, vt Sulpitium Galbam in Hispania Imperatorem pronunciarent, induxit, sperans sese ad imperium facilè ascensurum, sene iam & iam morti proximo Galba. Interea Iulius Vindex Galliae Propraetor cùm à Nerone defecisset, Galbam ad suscipiendum imperium hortatus est. Iam verò Verginius Ruffus legionu̅ Germanicarum in Gallia dux, cùm Vindicem cum XXM. Gallorum caecidisset, ab exercitu Imperator salutatus est. Caeterùm caeso Nerone, Galba à Senatu Imperator dictus, & Nymphidius ad imperium aspirans, à praetorianis interfectus est. Suetonius. Carolvs Caluus Gallorum rex, Romam pergens, Imperatoris nomen à Ioanne & Romanis, multis amplissimis???; muneribus redemit. Regino lib. 2. anno Domini DCCCXXCV. & Aimoinus lib. 5. cap. 31. de Francis. Friderico Aenobarbo ab Alexandro III. diris deuoto Emmanvel Constantinopolitanus legatos ad Pontificem misit, qui Occidentalis imperij titulum peterent, praeter ingentium munerum largitionem, Ecclesiae Graecanicae subiectionem promittentes. Pontifex & Cardinalium & Romani populi Senatum habuit. Tandem Emmanueli sunt omnia denegata, ne aeternas discordias haec translatio imperij páreret. Bonfinius lib. 6. Decad. 2. Carolus IV. Imper. Venceslaum filium consortem regni Boëmiae fecit, Ioannam Hollandiae comitissam ei despondit, & in singulos Electores Principes centum millia aureûm numûm spondens, impetrauit, vt Venceslaus quindecim annos natus [2635] à Fridtrito Archiepistopo Coloniensi Aquisgrani loco solito in regem Romanorum coronaretur. Caeterùm cùm tantam summam dissoluere ad diem non valeret: cum maximo Imperij detrimento, publica vectigalia, Imperatoribus ad subsidia relicta, ipsis Principibus non tam oppignorauit, quàm perpetuò abalienauit, propter nequam filium, vt res postea declarauit, nisi quò d suus cuique charus est. Dubrauius libro vigesimosecundo. Coniugij, Nuptiarum. Antiochvs Magnus, Asiae rex, non solùm Syriam & Ciliciam & Lyciam & alias prouincias, quae Ptolemaei Epiphanis suerant, possidere volens, sed in Aegyptum quoque regnum suum extendere: filiam suam Cleopatram per Euclem Rhodium, VII. anno regni adolescentis, despondit Ptolemaeo, & XIII. anno tradidit: data ei dotis nomine omni Coelesyria & Iudaea. Hieronymus in Danielem cap. 11. C. Ivl. Caesar, quò penitiùs in potentiam insinuaret se Pompeii, cùm filiam Iuliam haberet Seruilio Caepioni pactam, hanc Pompeio despondit. Seruilio Pompeij filiam ostendit se iuncturum, ac ne eam quidem illocatam, sed Fausto Syllae filio destinatam. Breui pòst Caesar Pisonis filiam Calphurniam nuptijs sibi adiunxit: Pisonem in proximum annum Consulem creauit. Quo tempore palàm testatus est Cato, clamauit???ue rem indignam esse, vt addiceretur nuptiarum lenocinijs imperium, ac per mulieres mutuò se ad prouincias, imperia, exercitus proueherent. Plut. in Caesare. Contemtvm Vita. C. Ivl. Caesar Romae competitor Catuli principis ciuitatis, comitijs Pontifice Maximo rogando, matria ianuam eum prosequenti: Hodie, inquit, mater, aut Pontificem Maximum filium, aut exulem habebis. Plut. in Apopht. Valetudinis. Erico II. Danorum rege in Cypro mortuo, fratet eius Sveno, quòd Nicolam & Vbbonem aetate praecederet, regnum affectans, vocata Vvibergum concione, publici delectus arbitrium vnius prouinciae iudicio praecurrere voluit. Sed dum citato equo ad comitia volat, corporis firmitate defectus, quòleniùs commodius???ue ferretur, carpento se excipi iussit, affirmans hilariter obiturum, si saltem sub regis titulo triduum exegisset. Mox ob morbi magnitudinem lecticam poposcit, praefatus nil se curaturum, si rex à populo salutatus, spiritum in concione deponeret. Sed dum supra vires in concionem properat, non regno fatum, sed fato regni titulum anteuertit. Saxo libro 12. Acceptando. ET VEL Lnsolenter vsvrpando. In certamine Apollinis Triopij apud Dorienses, victores tripode aereo donabantur: quem tamen non liceret è sacro efferre, sed deo ipsi donare. Agasicles verò Halicarnasseus spreta lege, primus tripodem domum tulit. Dorienses igitur omnes Halicarnasseos in posterum à sacro isto excluserunt. Herodotus lib. 1. Impotenter Gavdendo. Demosthenis ambitionem vel inde colligas, quòd cùm aquam ferentes duo, alter alteri insusurrasset (Hic est Demosthenes ille) erexit sese, vt quísnam esset, conspici posset. Aelianus lib. 9. de Var. hist. Hinc Persius: At pulcrum est digito monstrari, & dicier, Hic est. Repvdiando Minores, spemaiorvm. Ambitio fo???neratoria. Darius Persarum rex ad Issum Ciliciae victus ab Alexandro Magno, ei???ue denuò occurrens Arbela, legatos misit, gratias agens, quòd matrem captiuos???ue alios tam honorificè tractasset: orans vt inita secum amicitia, quicquid citra Euphratem esset, talentorum???ue tria millia, & filiarum suarum alteram, vxorem accipere vellet. Quòd si obtinuisset, vt generum eum habeat, tunc filij sui gubernatione concessa, se admissurum quodam modo eum in totius etiam imperij societatem pollicebatur. Alexander auditis legatis, amicorum consilium habuit, retulit???ue ad eos de his quae offerrentur, vttenserent quidnam eligendum videretur. Rogabat vt liberè vnusquisque sententiam suam in medium proferret. Ibi cùm alij omnes obrei quae sitae magnitudinem haud satis regi consulere auderent, Parmenio primus: Ego, inquit, si essem Alexander, susciperem quae conceduncur, foedus???ue firmarem. Huic Alexander ita respondit: Et ego id facerem, quod dicis, si essem Parmenio. Alijs???ue huiusmodi verbis magnificis vsus, Persarum orationem repudiauit: pluris nominis sui gloriam, quàm promissorum munerum vtilitatem faciens. Itaque legatis hoc respondit: Quemadmodum mundus, si duo essent Soles, nec ornatum, nec ordinem suum haberet: itidem & terrarum orbis, duobus regibus principatum tenentibus, non facilè seditionum & tumultus expers erit. Idcircò iussit Dario renunciarent: Si primas tueri esset ei in animo, vti ad certamen pro vnico rerum omnium imperio contra se veniret. Sin gloriae parùm appetens, vtilitatem & quietis oblectamentum magis diligeret, Alexandro iubenti obsequeretur, in alios potestatem regiam, quam ei amplam ipse esset concessurus, exerceret. Diodorus libro 17. in Apophtheg. & Plutarchus ini Alexandro, & Valerius lib. 6. cap. 4. M. Cato cùm statuarum Romae infinitus viseretur numerus, noluit vllam sibi erigi: Malo, inquit, quaeri, cur statua mihi nulla posita sit, quàm cur sit. Plut. in Politicis. C. Ivl. Caesar pacata prouincia Hispania vlteriori, ad triumphum consulatum???ue decessit. Sed cùm editis iam comitijs ratio eius haberi non posset, nisi priuatus introisset vrbem: & ambienti vt legibus solueretur, multi contradicerent: coactus est triumphum, ne Consulatu excluderetur, dimittere. Suet. Cneivm Pompeium, Africa & Sicilia apcata, & triumpho vel inuito Sylla ipetrato, non ambigitur, vt in amplissimum ordinem cooptaretur, facilè obtinere, si voluisset, potuisse. Caeterùm non institit, vt perhibent, gloriam ex re inaudita captans. Neque enim fuisset mirum, si senator ante aetatem factus Pompeius esset: sed supra splendorem omnem, quòd triumpharet nondum senator. Id etiam studium plebis ei maiorem in modum conciliauit: siquidem gratum populo fuit, quòd à triumpho inter Equites censeretur. Plut in Pompeio. Non delatvm, praereptvm, vsvrpatvm iniqvè ferendo. Dolor, Indignatio ob Honorem non delatum. Qvem, Qvalem. Puta Dignitatis sacrae. Cn. Domitius Neronis Imperatoris atauus, Tribunus factus, quòd Pontifices alium quàm se in patris sui locu̅ cooptassent, ius sacerdotum subroga̅dorum à collegijs ad populum transtulit. Suetonius. Quòd Adrianus Pontifex Gradensem ecclefiam super caeteras Venetiae, Istriae ac Liburniae basilicas principatum tenere pronunciarat, Vlricvs Aquileiae Patriarcha aegrè tulit: ac impetratis à Stephano Hungarorum rege auxilijs, Gradense oppidum occupare nitebatur. Atimmissa Venetorum classe, cum septingentis captus est, & hac conditione dimissus, vt Foroiulienses quotannis duodenos porcos, totidem???ue panes Venetis tributi loco pénderent. Bonfinius libro sexto, Decadis secundae. Imperij, Regni. Otho Imper. sperauerat fore, vt adoptaretur à Galba: id???ue indies expectabat. Sed postquam, Pisone praeiato, spe decidit, ad vim conuersus est: instigante super animi dolore̅ etiam magnitudine aeris alieni. Neque enim dissimulabat, nisi Principem, se stare non posse: nihil???ue referre ab hoste in acie, an in foro sub creditoribus caderet. Suetonius. Insignium Regni. Rumorem in plebem vulgauerant amici C. Ivlii Caesaris, libris Sibyllinis proditum, vinci Parthos à Romanis posse, si rege duce bellum eis mouissent, esse ipsis alioquin insuperabiles: ac redeuntem Alba ad vrbem Caesarem aufi fuêre salutare regem. Indignante populo ille offensus, non regem ait se, sed Caesarem vocari. Ibi cùm obticuissent cuncti, planè tristis dolens???ue transijt. Pro Rostris aurea sedens sella, veste???ue ornatus triumphali, sepectabat Lupercalia. Marcus Antonius autem, quòd Consul esset, vnus erat Lupercorum, qui postqua̅ in forum decurrit, & plebs dimouit se: porrexit Caesari circumiectum laurea diadema: ac plausus non magnus, sed obscurus est de industria consecutus. Quod vbi repulit Caesar, populus vniuersus applausit. Illo iterum diadema admouente, pauci: reijciente Caesare, exintegro cuncti. Ita periculo facto Caesar surgens coronam in Capitolium misit. Iam statuae quoque eius regijs reuinctae diadematibus conspiciebantur. Ea duo Tribuni plebis Flauius & Marullus detraxêre: illos???ue, qui Caesarem primi salutauerant regem, requisitos in carcerem duxêre. Secutus populus est applaudens, eos???ue Brutos appellauit: quòd Brutus fuisset, qui regum abolita successione imperium ad Senatum & populum ex regno traduxit. Hinc incensus Caesar, Marullum & Flauium potestate tribunitia priuauit. in quos dum inuehitur, populo pariter insultans, subinde Brutos eos & Cumanos vocauit. Plutarch. in Caesare, & Suetonius. Victoriae. Cùm Iephtha Galaadites, Galaaditaru̅ & Manassensium dux, Ammonitas graui clade oppressisset: Ephraimitae inuidia moti, indignè ferebant, se quoque eius victoriae non fuisse [2636] participes: atqueadeò contra Iephtham arma cepcrunt, Galaaditas ab Ephraimitis sugitiuos esse dictitantes. Iephtha igitur praelio eos superauit: & vada Iordanis occupans, qua in Ephraimitas traiectus est, vt hostes suos internoscerer petentibus transitum, quaerebat ex eis num Ephrataei essent. Negantibus, iubebat vt pronunciarent Schibboleth. at illi pro suo idiomate pronunciabant Sibboleth. eo???ue literae sono cogniti, iugulabantur. Ceclderunt in eo bello Ephraimitarum quadragintaduo millia. Iudicum 12. Cleomenes Astypalaensis ereptam libi Olympiae pugillatus (quo Iccum Epidaurium interemerat) coronam, indignissimè ferens, mente priuatur. Pausanias libro 6. & Plutarchus In Romulo. Heracleotes libro 6. de Comoedia ita scribit: Cùm Athenis Dithyrambos Anaxandrides fortè doceret, super equo eos recitauit. Erat aspectu pulcer & magnus, comam???ue nutriebat, purpuream vestem, aurea???ue vestimenti ora gestabat. At cùm insuauibus esset moribus, ob senectutem, quotiescunque non vicisset, fabulas concidebat, neque velut alij emendabat. Sic itaque multa praeclara perdidit, spectatoribus indignatus. Athenaeus lib. 9. cap. 4. Dionysivs senior non satis habuit, quòd maximus esset aetatis suae tyrannorum, sed quòd non superaret in carminibus pangendis Philoxenum, Flatoni???; in disserendo impar esset, ira flagrans hunc in Aeginam venundandum ablegauit, illum in Latomias compegit. Piut. de Tranquill. animi. Puaefecturae literariae. Aristoxenvs Tarentinus musicus, in Aristotelem iamiam morientem conuitia dixit, quòd ei Theophrastum in scholae successione praeposuisset. Suidas. Praesecturae militaris. Argesilavs Lacedaemoniorum rex, Tacho Aegyptio, qui à rege defecerat, accepto stipendio se coniunxerat. At postqua̅ mercenariorum tantùm ducatus ad eum delatus est, aegrè ferens Chabriam Atheniensem classi praefectum, ad hostes defecit. Plut. in Agesilao. Franciscvs Sforcia, aegrè ferens à Philippo Vicecomite copiarum imperium Nicolao Picinino demandatu̅, etsi Blanchae filiae nuptiarum spem sibi à Vicecomite factam videbat: non potuit tamen ferox iuuenis stomacho temperare: sed ab eo post longam efflagitationem exauctoratus, quasi Renati regis partibus militaturus, qui de Neapolitani regni possessione acri bello cum Alpho̅so rege disceptabat, ex Gallia cum duobus minibus equitum, ingenti???ue peditum robore profectus, per Flaminiam in Picenum agrum tumultuosè erupit. vbi ita pacata omnia, praesidio???ue nuda offendit, vt post multam praedam, & rerum agrestium rapinas, vrbes, vicos, arces, omne denique Picenum nomen, partim vi, partim voluntaria deditione subegerit. Cum Eugenio IV. redijt in gratiam, obtinuit???ue vt, quoad viueret, Piceni agri Marchio esset, haberet???ue copiarum omnium, quae Romano Pontifici mererent imperium: annua ad haec trium millium equitum ac peditum mille faceret stipendia. Sabel. lib. 2. Decad. 3. Praefecturae regni. Balduinus IV. rex Hierosolymitanus, quò rem suam stabiliorem redderet, sororem Sibyllam Gulielmo Montisferrati Marchioni, cognomento Longaspata, viro in re militari praestantissimo, in vxorem collocauit. Eo autem Hierosolymis mortuo, Balduinus rex nepoti consulturus, Sibyllam nouo marito collocauit Guidoni Lusigniano, è Pictauorum gente oriundo, hac lege, vt se mortuo Guido pro nepote Balduino, quoad pueritiam supergrederetur, regnum gubernaret, illud???ue deinceps nepoti traderet. Mortuo Balduino, non potuit Raymvndvs Tripolitanus Comes, tutor Balduino V. designatus, curam eius suscipere, Sibylla pueri matre Guidone???; Lusigniano prohibentibus. Puer octauo mense post patrem obijt. Cuius mortem tam diu occultauit mater, donec largitionibus ac blanditijs in sente̅tiam suijpsius deducto Patriarcha & proceribus, Guidonem creari regem obtinuit. Tulit eam rem grauiter Tripolitanus: atque quò ei faciliùs vlcisci iniurias suas liceret, inducias cum Saladino pactus est: hoc modo Tripolis & Tiberiadis, &: Galiaeae principatus à Christianis auulsus est. Platina. Georgivs Despota Valachiae, aegrè ferens sibi praelatum in gubernatione regni Hungarici Ioa̅nem Coruinum exercitum illius aduersus Amurathem Turcorum Imperatorem prodidit. Bonfinius lib. 7. Dec. 3. Habitationis. Nero Caesar Thuscum nutricis filium relegauit, quòd in procuratione Aegypti balneis in aduentum suum extructis lauisset. Suetonius. Loci dignioris. Psammetychus mercenariorum militum opera regnum Aegypti consecutus, deinceps quoque multum illorum praesidio vsus est. Cùm in Syriam exercitum duceret, statuit eos in dextra, Aegyptios à sinistra phalangis parte. Qua contumelia irritati Aegyptii, ad ducenta millia eorum ab rege desciscentes, Aethiopiam versus profecti sunt, nouas sedes sibi vendicaturi. Rex ad eos duces primùm misit, eam ignominiam deprecaturos. Ipse quoque, cùm hi nihil profecissent, nauibus prosecutus est. Cùm ipsos iuxta Nilum proficiscentes, iam???ue Aegypti montes transcendentes reperisset, rogabat vt animum mutarent, vt???ue templorum, patriae, vxorum ac filiorum in mentem veniret. At hi omnes vna voce clamore sublato, hastis???ue scuta percutientes, respondêre, quòd armorum potentes essent, facilè se patriam reperturos. Ostensis verò sublata veste genitalibus, nec vxores, nec filios, dum eis vti possent, defuturos. Sic in Aethiopiae parte fertili, sortitis inter se affatim agris, consedêre. Diodorus libro primo, capite quinto. Ioannes de Lignano Iurisconsultus clarissimus, ad nuptias inuitatum, quòd minus ornatè vestitus esset, loco parum honorifico choragus considere iusserat, ex veste hominem iudicans. At ille properè famulum domo vestem splendidiorem petere iussit, ea???ue suo loco deposita: Vestem voluistis, vestem habetote, exclamans, cum indignatione discessit. Refert ex Barbaria Barth. Bologninus super Auth. habita. C. ne fil. pro patre. vt probet, hodiernis temporibus necessarium maximè esse pulcras habere vestes. Carolvs Borbonius ob primae aciei curam Alexnconio traditam, in finibus Neruiorum ad Valentinianum oppidum, quae sibi tanquam magistro equitum deberetur, ad Carolum V. Caesarem defecit. Iouius in Piscario, & lib. 22. Hist. Muneris honorifici. Cùm Oedipo Eteocles & Polynices F. ex vnoquoque sacro partem anteriorem mittere soliti, quodam die per incuriam coxam misissent: contumeliae causa hoc factum existimans, imprecationibus diris est eos prosecutus. Eras. in Adagijs. Anticlides narrat libro 2. Redituum, quemadmodum Hercvles, postquam omnia certamina absoluit, Eurystheo sacrum quoddam celebrante, vocatus accessit. Vbi verò Eurysthei serui partes ingulis distribuissent, minorem???; Herculi contulissent, Hercules se paruipendi arbitratus, tres Eurysthei seruos, Perimedem scilicet, Eurybium, & Eurypylum interemit. Athen. lib. 4. cap. 18. Laudationis, Commendationis. Tiberivs Caesar, quendam qui Iulij Caesaris & Augusti res gestas, nec quicquam tamen cntra eos, scripserat, supplicio affecit, & ipsum scriptum, vbicunque reperire potuit, exussit, quòd illos non ornasset. Zonaras. Ludouicus Bosonis F. Prouinciae rex, Adelberti Tusciae Marchionis ope Berengarium Italiae regem eiecerat. Luca̅ adiens, effuso in omnem magnificentiae regiae speciem apparatu ab Adelberto Marchione exceptus est. Cùm autem lectissimorum militum cohortes, summam domus dignitatem & mirabiles familiae impensas videret, inuidia tactus in aurem amico inquit: Nimirum hic regis potius quàm Marchionis nomine potest dignari. neq; enim vlla in re mihi nisi titulo cedit. Quod verbu̅ Berta, vt erat versuti ingenij mulier, fortè excipiens, ad maritum co̅tinuò detulit, animum???; ab illo eius alienauit. Cuius rei certior factus Berengarius, ab exilio clàm reuersus, Veronae Ludouicum incautum cepit, & quòd semel victus co̅tra datum sacramentum Italiae regnum repetiuisset, oculis priuauit. Sigonius lib. 6. regni Ital. Occursus, Congressus. Ferdinandus Aragonum rex, cum Sigismundo Imper. & Benedicto XI. Pontifice porpe Perpinianum congressurus, à Papa per nuncios petit, quem adlocum diem???; libeat in colloquium vtrunque conuenire. Responso accepto, Moreliam (id nomen est loco) sed anticipato die venit, quasi officij gratia Papam excepturus. Enimuerò modestioris animi habetur, praestolari nos eum, qui par maiórve sit nobis, quàm velle vt ille nos praestoletur. Id Papa iniquo sanè animo tulit, interpretatus se tanquam ad superiorem videri venisse, cùm rex ad Papam vt inferior venire debuisset nec excusationem vel officij vel ignorantiae voluit accipere. Valla libro tertio Historiarum. Comitatus, Deductionis. Theodorvs episcopus Rauennas (tempore Doni Romani pontificis) cùm à clero suo in die Natalis Christi propter seueritatem disciplinae esset in archiepiscopio desertus, & non pro more ad ecclesiam deductus: vlturus eam iniuriam, re deliberata cum Exarcho Olympio, ad Agathonem Romanum Pontificem secontulit, & in inuidiam sui cleri Rauennatem ecclesiam Romanae sedi subdidit. Anno Constantini Imper. X. Christi DCLXXIX, vel DCXXCI. Blondus libro 9. Decad. 1. Veniente Romam Friderico I. Caesare, pontifex Hadrianvs [2637] JV. ab Vrbe r???cesserat, incertus quid exercitus tantus moliretur. Venit inde in castra regis cum solenni comitatu. Rex occurrit venienti, & ab iumento descendenti strepam fertur tenuisse sellae, acceptum???ue reuerenterper manum in sua tentoria perduxisse. Bambergensis tum Episcopus nomine regis amicè à Pontifice petijt, vti Caesarem ad Imperij culmen eueheret: inter caetera illud addens: Ecce te venientem excepit venerabundus, tuis sanctissimis vestigijs humiliter prouolutus. Tu vicissim, venerande pater, ea, quae ei desunt de plenitudine Imperialis culminis, per tuae beatitudinis munificentiam iuppleto. Papa respondet: Audiuimus frater Episcope quae loqueris, speciosa quidem dicta, sed non opere exhibita. Friuolum potest videri quod dicimus: & tamen in minimo commissa negligentia, facit argumentum de maximis. Ab iumento descendentibus nobis strepam tenuit sellae finistram, nescimus an ad irrisionem, an aliorsum, quum dextera fuisset obsequenti contrectanda. Rex stomachanti similis, risu solutus, Minimum se studuisse respondit strepis apprehendendis. Tu primus es, pater, cui tali officio inseruiui. Deinde iam commotior: Scire velim officij hoc genus ex debito sit, an beneplacito. Quòd si ex beneuolentia descendit, quis causabitur negligentiam in spontaneo? Sin ex debito, parùm interesse putamus, quo latere accesserit, qui venerabundus adorat. Hac verborum vicissitudine fine osculo discesserunt. Principes, multa persuasione euicerunt tandem, vt Rex Papam reuocaret in castra, susciperet???ue integrato officio. Omnibus exhilaratis, & conuentioni adgaudentibus, dixit dominus Papa: Adhuc superest, quod facere debeat Princeps vester. Acquirat beato Petro Apuliam, quam Gulielmus Siculus per vim possidet. quo facto, veniat ad nos coronandus. Responderunt Principes, dicentes: Quin potiùs impleatur opus consecrationis, vt pateat nobis reditus in patriam, respiremus???ue paululùm de labore: postmodùm expediti redibimus, expleturi quod nunc faciendum restat. Tandem Principibus Pontifex obtemperauit. Helmoldus capite 18. Cranzius libro 6. Saxoniae, cap. 16. & Funccius lib. 10. Salutationis. Eectum in historia est, ab Cyro sororis Darij filios necatos, quòd illi occurrentes, in Coras (hoc est, vestium manicas) no̅ immisissent manus, quod vni tantùm regi assueuerat fieri. Caelius lib. 7. cap. 15. A. L. ???man filius Amadathis, genere Amalechita apud regem Artoxerxem in tanta erat auctoritate, vt eum accedentem adorarent omnes, tam Persae quàm exteri, id???ue ipsius Arcoxerxis iussu. Mardochaeo verò Iudaeo propter patriam institutionem non adorante hominem, ille iratus exclamauit, rem indigna̅, cùm ingenui Persae adorarent eum, seruum istum dedignari idem facere: volens???ue poenas de Mardochaeo sumere, parùm putauit ipsum ad supplicium deposcere, nisi gentem eius vniuersam perderet, quòd esset natura Iudaeis infestus: quandoquidem Amalechitarum gens, ex qua ipse erat, à Iudaeis victoribus extincta suerat. Igitur à rege impetrauit, vt edicto per omnes terras misso, die decimotertio mensis duodecimi, omnes Iudaei interfici iuberentur. Esterae 3. & Iosephus libro 11. cap. 6. Antiq. Tigranes Armeniae rex, quod à Lucullo non rex regum salutaretur, quasi coarguens imperitiam eius, ad eum vt Imperatorem scribere contumaci epistola recusauit. Plutarchus. C. Ivl. Caesar, quum triumphans subsellia tribunitia praeteriret, Pontius Aquila Tribunus non assurrexit vnus omnium: id adeò indignè tulit, vt proclamarit: Repete ergo Aquila à mé Rempubl. Tribunus. Nec deinde per continuos aliquot dies cuiquam quicquam pollicitus est, nisi sub hac exceptione: Si tamen per Pontium Aquilam licuerit. Neque verò multò pòst illum assurgendi honorem, quem ei Tribunus habere noluerat, ipse vniuerso Senatui negauit. Venientem enim in Veneris genetricis templum, sedens superbè nimis excepit: monentem???ue vestis contactu C. Trebatium vt assurgeret, minùs familiari vultu aspexit. Suetonius, & Dion. Severvs, qui postea Imperator fuit, legatus proconsularis in Aphrica, municipem suum Leptitanu̅ fustuario admouit: quòd se, quem diu non viderat, veteri consuetudine fretus, ex occursu complecti & osculari ausus esset, ad hibito elogio: Legatum pop. Rom. plebeius homo non temerè amplexaberis. Sabellicus lib. 5. Enn. 7. Serapion Aegyptius, Archidiaconus à Ioa̅ne Chrysostomo Episcopo Constantinopolitano factus, homo iracundus & eontumeliosus, suo tamen pastori fidelissimè ad haesit. Cùm aliquando eo sedente praeteriret Seuerianus, Gabalensis antistes, cum quo simultates exercebat, & ipse honoris gratia Seueriano non assurgeret, Seuerianus eum contemtum aegrè ferens, dixit: Si Serapion Christianus fuerit mortuus, Christus non est homo factus. Hanc arripiens occasionem Serapion, Seuerianum apud Chrysostomum accusauit, quòd absolutè dixisset, Christum non esse homine̅ factum. Itaq; à Chrys???stomo in exilium eiectus est. Secrates lib. 6. cap. 11. Adrianvs IV. Pontifex indignissimè tulit, quòd Fridericu??? Barbarossa literis ad eum missis, Fridericus Adriano S. scripsisset, & non potiùs, Adriano Fridericus. Nauclerus. Lavrentivs Celsus dux Venetorum creatus est, viuente patre. Pater cùm salutandi gratia adiret, nunquam illi aperto capite occurrere voluit: quasi verò patria auctoritate indignum videretur, filium salutare domi sedentem, aperto capite. At nec filius domi fortasse hoc plurimum exquirere debuisset, etiamsi aliquid de sua dignitate adimi crederet. Tandem id verò adinue̅tum est, vt cornu suo Dux crucem auream affigi in fronte iusserit, cui pater omnem honorem dicaret. Egnatius lib. 9. cap. 5. Griselervs Suitensium praefectus, Gulielmum Tellum, quia pileo suo in hasta erecto honorem non exhibuisset, in vincula coniecit. Stumpfius. Albertus Cranzius in sua Vandalia asserit, oratorem Turcam, eò quòd caput suum coram Principe Moscouitarum verba facturus non nudarat, crudeliter fuisse interemtum. Cùm enim orator patriae suae consuetudinem (qua nullius dignitas vel maiestas tecto capite orantis offendi putatur) allegaret, efferus Princeps ferreo clauo pileum cranio affigi iussit, asseren??? se ritum huiusmodi tali modo non violaturum, sed confirmaturum. Olaus lib. 11. cap. 11. Septen. hist. Sed hoc alij Dracvlae Transsyluano tribuunt. Alexander Contarenus Venetus, spectatae nobilitatis atque virtutis trierarchus, cùm circumerrantibus Turcicis triremibus casu quodam improuisus occurrisset, anno millesimo quingentesimo trigesimoseptimo, nec Turcae, sicuti ex consuc tudine debebant, honoris causa vela demittere, & inanibus bombis pacati animi significationem ostendere vellent: in eo??? superbiae suae at que odij violentiam subitò conuertit, incitatis???ue remigibus in Turcas rostra direxit, perforatas???ue magno impetu hostiles duas demersit, in queis Vstamanes Gallipolitanus praefectus interijsse dicitur. Id facinus à Contareno, vti postea apparuit, malo Reipublicae importunissimè editum, referebatur ad priuata̅ simultatem, quòd mercatorum nauigium ipsius Contareni, quod ab Oriente preciosas merces aduehebat, à Turcis praedonibus paulò antè fuisset interceptum: sic vt Contarenus ex priuata iactura concepto odio indulsisse dolori, & publicam causam neglexisse diceretur. Iouius lib. 36. Histor. Thomas Volsaeus, Cardinalis & legatus apostolicus per Angliam, cùm ex infimo loco ad supremum dignitatis gradum euectus esset, regibus sese adaequatum existimans, omnes prae se contemnebat. Gulielmus Cantuariensis Archiepiscopus ad eum literas, ficut solebat, familiariter dederat, nomen???ue suum in hunc modum subscripserat: Gulielmus frater Cantuariensis. Has literas vbi ille resignauit, exclamauit se facturum breui, vt ille intelligeret se non esse ipsi parem, nedum fratrem. Polyd. lib. 27. Gasparvs Bruschius Poëta laureatus, Basileae in arce Oporiniana (sic enim domum Oporini ob situm excelsum vocabat) tenui re familiari viuens, à vicinis Abbatibus stipe corrogata, nouis vestibus ornatus in publicum prodierat. Plebecula splendorem vestitus more suo admirata, exurgendo caput???uè aperiendo honorem homini exhibebat. Tum ille hunc honorem non sibi, sed vestibus suis deferri animaduertens, domum reuersus, vestimenta partim concidit, partim deturpauit, tanquam improba mancipia sui domìni gloriam praeripientia accusans. Quomodo. Pvta Detestando, Deuouendo. Monstrosa est Achillis ambitio, & detestandum odium, quo Graecos omnes propter erepta̅ sibi ab Agamemnone Briseidem prosequitur, quando Patroclum suis armis indutum, Iliad. ???. in praelium mittit, inquiens: Expostulando. Augustinus Triuultius à Leone X. galero ornatus, Scaramucciam gentilem suum de ea re certiorem fecit, simulata quidem beneuolentia, at occulta insultatione, quòd ipsi praepofitus esset. Tum Scaramvccia indignabundus: I ergo, inquit, & Augustino refer, me gaudij & congratulationis erg??? vniuersam bibliothecam meam exusturum. Quae verba Leonem ita mouerunt, vt Scaramucciam quoque Cardinalem crearit, prout doctrina eius merebatur. Garimbertus libro 3. de Vitis Pontificum. Secedendo. Defuncto Anaxandrida Leontidae F. cùm Lacedaemonij Cleomenem eius filium ex lege, quòd maximus esset, regem creassent: indignè tulit id Dorievs frater, fibi???ue à Cleomene imperari. Igitur petita à Spartiatis plebe, coloniam duxit in Africam, ad Synipem: neque Delphico vsus oraculo, in quam [2638] terram ad vrbem condendam tenderet, neque quippiam consuetorum executus, adeò rem indignè ferebat. Triennio pòst inde exactus, in Siciliam nauigauit, & cum Crotoniatis contra Sybaritas tendens, cum exercitu perijt. Herod. lib. 5. Mortem oppetendo praedolore. Aiax Telamonius adeò grauiter tulisse legitur Vlyssem sibi praelatum in capessenda successione armorum Achillis, vt prae dolore in insaniam versus sit. Itaque gladio districto in gregem pecorum insilijt, existimans sese Graecorum copias caedere. Tum duos quosdam maximos sues à trabe suspensos flagris cecîdit, arbitrans hos esse Agamemnonem atq; Vlyssem: quorum alteri vt iudici, alteri vt victori potissimùm erat iratus. His igitur suibus plurimo cum risu insultauit (vnde prouerbium,) addens conuitia, quaecunque suggerebat splendida bilis. Deinde posteaquam resipuisset, partim pudore, partim metu sibi mortem consciuit. Erasmus in Adagijs. Avgvstinvs Triuultius Cardinalis, cùm Gallorum animos à se abalienatos vidisset, quos tamen largitionibus sibi deuincire studuerat, vt mortuo Paulo III. ad pontificatum ascenderet: prae moerore obijt, opes???ue amplissimas, quibus, neglectis affinibus & cognatis pauperrimis, Cardinales inopes inescare volebat, Iulio III. quem viue̅s impensè oderat, reliquit. Garimbertus lib. 6. de Vitis Pontificum. Paulus II. Pontifex fidem dederat Cardinalibus, Cardinalium numerum sese no̅ aucturum. At Stephanvs Nardinus Mediolanensis Archiepiscopus Paulo violandae fidei auctor fuit: indignum esse dictitans, Petrum reliquorum discipulorum arbitrio stare, & libertatem suam quodammodo vendere. At postquam à Paulo non fuit galero donatus, indignabundus Roma discessit, quoad à Sixto IV. in Senatorum ordine̅ cooptatus, cùm ei in Pontificatu Innocentium IIX. se contemto succedentem vidisset, prae moerore obijt. Ibidem. Interficiendo eos quibus delatus est. Domitianvs Imperator, Vespasiano patre defuncto, nunquam iactare dubitauit, Relictum se principem Imperij, sed fraudem testamento adhibitam. Neque cessauit ex eo insidias struere fratri Tito clàm palam???ue: quoad correptum graui valetudine priùs, quàm planè efflaret animam, pro mortuo deseri iussit: defunctum???ue nullo, praeter quàm consecrationis honore dignatus, saepè etiam carpsit obliquis orationibus & edictis. Suetonius. Iacobvs Carrariensis, indignè ferens Marsiliettum sibi à patruo Vbertino duce III. in successione Patauini principatus praelatum: nocte intempesta Marsiliettum incautu̅ adortus, obtruncauit in aedibus proprijs: & antequam facinus increbesceret, literis Marsilietti sigillo obfirmatis ciuitatum custodias renouari praecepit: & sic tandem confirmatis rebus suis se Principem publicè fassus est. Bernardus Scard. libro 3. Historiae Patauinae. calumnijs circumueniendo. Lacedaemonii cùm viderent Spartae nomen & gratiam, ob ducis Pausaniae impurissimam proditionem, foedè pollutam, famam verò Atheniensium claram esse, quòd nullus eius vrbis ciuis proditione damnatus esset: conabantur artibus omnibus, parem nomini Atheniensi calumniam inurere. Cùm itaque Themistoclis nomen celebre esset, proditionis eum insimulant: crimini dantes, quòd ei cum Pausania summa con suetudo amicitia???ue fuisset, vnà cum eo commune de prodenda Xerxi Graecia consilium inisse. Themistocles cùm sese eo crimine purgasset, per iudicia absoluitur. Ac initiò quidem, post iudicium illud plurima eius viri gratia apud Athenienses pollebat: quippe ciuibus summè propter clarissima gesta carus erat. Pòst verò quosdam timor & suspicio potentiae ipsius, plerosque etiam gloriae inuidia rerum gestarum meritorúmque omnium oblitos fecit. Eius itaque potentiam & elationem deprimere, tum obscurare & demoliri prudentiae nomen nituntur, ostracismo ipsum ex vrbe eijciunt. Themistocles confugit Argos. Lacedaemonij eam voti assequendi sibi à fortuna oblatam occasionem rati, legatos rursus Athenas mit tunt, accusantes quòd cum Pausania de proditione conspirasset: oportere in publicas Graeciae iniurias animaduerti, non iudicio seorsum priuato Atheniensium, cuiusquámve populi: verùm in co̅muni Graecoru̅ conuentu, qui ea tempestate Spartae cogi consueuerat. Themistocles Lacedaemoniorum studia ad se calumniandum, gloriam???ue Athenarum deprimendam atque obscurandam, animaduertens: ad regem Molossorum Admetum, inde ad Xerxem regem Persarum confugit. Diodorus libro vndecimo. Vlciscendo non Deferentes. Mortuo Agesipolide Cleombroti filio, rege Lacedaemoniorum, Cleomenes natu minor regnum adijt. Qui cùm silios duos, Acrotatum & Cleonymum suscepisset, ita fortè accidit, vt Acrotatus patrem sibi superstitem reliquerit. Cum???; postea Cleomenes è vita discessisset, inter Cleonymum & Areum Acrotati filium de regno coorta lis est. Ibi cùm Senatus paternum regnum Areo adiudicasset, Cleonymvs sibi illum praelatum tam indignè tulit, vt eum Ephori neque alijs praemijs decretis, neque exercitus imperio delato, vnquam placare potuerint, quò minùs hostili esset in patriam animo. Quod sanè apertè prae se tulit, cùm & alia multa conatus est, & Pyrrhum Aeacidae filium intra fines induxit: Pausanias in Laconicis. Atauus Neronis Cn. Domitivs in Tribunatu Pontificibus infensior, quòd aluim quàm se in patris sui locum cooptassent, ius sacerdotum subrogandoru̅ à collegijs adpopulum trans tulit. Suetonius. C. Caesar Caligvla Coss. oblitis de natali suo edicere, abrogauit magistratum, fuit???ue per triduum sine summa potestate Respubl. Ibidem. Idem quinetiam inter varios iocos, cùm assiste̅s simulacro Iouis Apellem tragoedum consuluisset, Vter illi maior videretur? cunctantem flagellis discîdit: collaudans subinde vocem deprecantis, quasi etiam in gemitu praedulcem. Idem. Constantinva Porphyrogenitus vxoris impulsu Consta̅tinum Maurozomen per summam contumeliam verberibus affecit, quòd amasia eius vxorem ipsius non satis honorificè tractasse videretur. Nec multò pòst, ob affectati regni suspicionem, publicatis omnibus bonis, à fratre Andronico Imperatore captus, in cauea circumductus fuit. Pachymerius. Cosroës Persarum rex tribus cruentissimis praelijs ab Heraclio victus, desperatis rebus vltra Tygrim abiturus, Medarsem filium regni consortem declarauit: Siroe alio filio, & maiore natu, & praeclarae indolis adolescente, neglectos: habebat enim plures silios. Qua contumelia adactus ille, clàm cum Heraclio paciscitur, vt pacte & fratre cum omni regia gaza proditis, deductis???ue praesidijs ex omnibus Romanis imperij prouincijs, ipse Persarum regnum obtineret, pax???ue inter vtrunque imperium esset. Cosroës cum Medare & vxoribus ex fuga retracti, in vincula conijciuntur, & ad Ctesiphontem interficiuntur iussu Siroës, qui ab alijs Sirochius dicitur. Ferunt autem Siroën Cosroi patri cathenis vincto auri magnam vim, & lapidum preciosorum aceruos apposuisse, dicentem: Ob haec Romanis Persas hostes fecisti, ac mutuis praelijs innumeras caedes patrasti: patere & tumerita supplicia. Cuspinianus. Mavricivs Imperator Gregorium papam iussit Ioannem Constantin opolitanum pro Vnuiersali Patriarcha agnoscete, Id cu̅ Gregorius recusasset, milites ex Italia euocauit, & Longobardos aduersus Romanos concitauit. Simoneta libro 4. capite 31. Occupato Atila bello Gallico, Buda frater imperium Hungaricum affectans, arcem, quam Atila prope Sicambriam vrbem aedificati à se coeptam iusserat Atilam nominari, ipse vocauit Budam. Atila insidijs captum trucidat, cadauer in Danubium praecipitat: & edicto iubet atccm Atilae, non Budae vocari. Hungari etiamnum hodie Budam: Teutones verò, nunc Ezelburg, id est, arcem Atilae, nunc à furnis calcis, quae olim ex lapidibus illic coquebatur, Offen vocant, Nicol. Olaus cap. 12. in Attilas. Manfredvs nothus Friderici II. imp. ex concubina Blanca Marchionissa Montisferrati, patrem in Apulia ex veneno conualescentem, iniecto ori puluino suffoeauit, aegrè ferens Conradum fratrem legitimum Siciliae & Apuliae regem ab eo institutum. Conradum postea veneno similiter perdidit: & antea Fridericum & Henricum gemellos filios Henrici Caesaris fratris sui. Ipse tandem à Carolo Andegauense, euocato à Clemente IV. acie caEsus occubuit. Idem. Lvdovicvs Sforcia, Insubrum Princeps, cùm inueterato more legati essent ad nouum Pontificem Alexandrum sextum mittendi, qui eum adorarent, ei???ue se obtemperaturos promitterent, consuluit, vt omnes sociorum legati vno eodem???; die Romam simul ingredere̅tur, simul in publico conuentu se coram Pontifice sisterent: vt???ue oratorum vnus omnium nomine verba faceret, ad testandam vniuersae Italiae mutuam beneuolentiam. Hoc consilium cùm primò Ferdinandus Aragoniae & Neapolis rex comprobasset, sed idipsum mutaret, Petri Medices Florentini ducis instinctu: hoc tam indignè tulit Ludouicus, cùm hac ratione prudentiam suam, qua mirificè superbiebat, in dubium reuocari putaret, vt odio aestuans, toti Italiae sibi???ue ipsi exitiale bellum, euocato Carolo octauo Galliae rege, concitauerit. Guicciardinus libro 1.
|| [2639]
AMBITIOSA CONSERVATIO HONORVM QVORVMLIBET. Qui honorem alteri eripere conatur, ad pertinet: is verò, cui eripitur, si immodicè honorem defendat, huius erit loci. Consulendus ergo Tit. Aemulationis ambitiosae: siue inter collegas, siue inter quosius alios spectutur, fol. 2574. Respectv honoris, qvem ambitiosè conseruat. Puta Pontificatvm, Sacerdotivm, Epis copatvm. Anno 984. Romae Benedicto pontifice mortuo Petrus episcopus Papiensis est subrogatus, qui Ioanns XIV. nomen accepit. Hoc vbi Bonifacivs VII. Pp. comperit, iampridem à Tusculanis Comitibus sacerdotio pulsus: ira fremens, Constantinopoli, quò confugerat, Romam redijt, ac pecunia ingenti, quam ex rebus sacris diuenditis redegerat, multis ad suas partes attractis, Ioannem ipsum comipuit, atq; in custodiam tradidit, & cùm is siue morbo, siuefame confectus post menses octo, quàm inierat, obijsset, ipse vacuam sedem iniuit: neque ita multò pòst ipse quoque repentina morte oppressus interijt. Sigonius lib. 7. regni Italici. De eo sic Platina: Bonifacius VII. pontificatum malis artibus adeptus, conspirantibus ciuibus, relinquere vrbem coactus, preciosissima quaeque è basilica Petri subtrahens, Constantinopolim fugit: vbi tandiu substitit, quoad diuenditis ijs, magnam vim pecuniarum comparasset: quibus tanquam adminicuis occupandae tyra̅nidis fretus, vrbem repecit, ciues Romanos largitione corrupturus. Obstabant conatibus eius viri boni, maximè verò Ioannes diaconus Cardinalis: quem captum, adiuuantibus quibusdam perniciosis hominibus, oculis statim priuauit. Atque ipse tantorum maloru̅ auctor, gliscente maiorem in modum seditione, siue timore, siue poenitentia patrati sceleris, turpiter vitam finiuit. Ioannes XII. Pp. Othonem I. Germaniae regem contra Berengarium Italiae regem imperij titulo oblato euocarat. Mox siue, quia, tanquam Italus, valde ab externorum Imperio abhorreret, siue quòd tanquam iuuenis, inconstanti ac mobili praeditus ingenio esset, breui de suscepta sententia destitit, & Berengarium, vt qui Italici sanguinis esset, sibi in Italia retinendum, Othonem verò, vt hominem Germanum inde eijciendum existimauit: plerisque Romanorum consilium eius, vt honestum ac salutare Italiae, comprobantibus. Itaque nuncijs ad Adelbertum, Berengarij F. in Fraxineto sedentem missis, tacito se cum illo aduersus Othonem foedere iunxit, eum???; ad se Romam acciuit. Otho Romam cum exercitu venit, in conuentu episcoporum in vitam Ioannis inquirit, ad causam dicendam & crimina, quae obijcerentur, purganda ipsius conuentus nomine euocat. Ad has literas nihil aliud ille respondit, quàm se audisse, velle illos alium Pontificem se abdicato creare: proinde omnes se, qui id tentassent, poenis inferorum deuouere, atque à re diuina facienda arcere. Cùm iterum episcopi conuenissent, ad eas literas conuentus nomine hoc responsum est datum: Si quando nullam ad conuentum non veniendi excusationes eius no̅ curaturos, sed eas in eundem reiecturos. Itaque nouo exemplo Ioanni Leo IIX. subrogatus est anno 963. Ioannes Romanos clàm ad opprimendum Othonem induxit. Caeterùm magna affectis strage Otho pepercit, centum obsidibus acceptis, eos tamen ipsos Leonis rogatu Romanis restituit, vt???ue Leonis dignitatem commendatam haberent, rogauit. Othone Vrbe profecto ad obsidendum Camerinum, Romani extemplò, Leone Vrbe expulso, Ioannem restituerunt. Is conuentu clericoru̅ coacto Leonem ab dicauit, eius???ue acta & instituta omnia infirmauit: & Ioannem diaconum atque Azonem Scriniarium suspectae sibi fidei homines manu & naso detruncato debilitauit: ne verò vlteriùs saeuiret, repentina mors intercessit. At Romani prioris prorsus sacramenti obliti, Benedictum cardinalem diaconum sublegerunt. Otho properè cum toto exercitu Romam recurrit, Vrbe???ue corona militum cincta praesidia portis opposuit. Cùm nemo ingredi aut egredi posset, Romani subitò tanta rei frumentariae difficultate oppressi sunt, vt prae inopia modius furfuris aureis triginta vaenierit. Quam cùm tolerare non possent, Othone recepto Leonem pristinae sedi restituerunt. Benedictus in conuentu episcoporum confestim se ad Leonis atque Othonis pedes abiecit, se???ue peccasse asseruit, atque vltrò indumentum pontificale deposuit, ferulámque, quam manu tenebat, Leoni porrexit. Leo ferula fracta, & populo ostensa, planetam detraxit, eum???ue ad pedes sedere iussum, pontificatus & presbyteratus honore priuauit, ac diaconum relictum in Germaniam ire in exilium imperauit. Sigorius lib. 7. regni Italici. Bambergensis episcopus Hermannvs Romam ab Alexandro II. euocatus, ibi???ue accusatus, quòd data pecunia, episcopatum inuasisset: multa & preciosa munera Papae dedit: vt qui non sine periculo honoris sui euasurus putabatur, non solùm impunitatem criminis consequeretur, sed etiam pallium & alia archiepiscopatus insignia perceperit. Ann. 1070. Schafnaburgensis. David episcopus Traiectensis, suadentibus quibusdam, vt propter aetatem ingrauescentem pateretur adiungi sibi coadiutorem: respondit, Sese diui Antonij exemplo moueri, quo minus id facere vellet: nam hunc negligi cepisse, simulatque celebrati cepisset. D. Rochus. Bebelius. Regnvm, Imperivm, Principatvm. Post Cretheum Pelias, filius Neptuni ex Tyro Salmonei F. Iolci imperauit: cui de regno interroganti, responsum fuerat ab oraculo, quòd manu cuiusdam ab Aeolo oriundi erat interimendus. Erat autem vnus ex ijs Iason Aesonis filius, & Polymedae filiae Autolici. Aeson autem Crethei, filij Aeoli. Vt igitur omnes Aeolidas Pelias de medio tolleret, voluit Iasonem vnum ex genere Aeolidarum occidere, cùm esset adhuc infans. Id sentientes Iasonis propinqui, noctem obscurissimam obseruantes, opertum & in arca clausum, veluti mortuum, in antrum Chironis deportarunt educandum & erudiendum: vbi à Chirone medendi artem didicit, & propterea Iason vocatus fuit. Datum fuit inde aliud responsum Peliae, vt sibi caueret ab illo, quem altero pede nudo conspexisset. Sacra Neptuno instituens, vniuersos suos ad sacrificia conuocauit: quò etiam Iason cùm veniret, in traijciendo Anauro fluuio, alterum calceum in limo amiserat. Interrogatus à Pelia, Quid faceres, si tibi responsum esset te à quopiam interfectum iri? respondit Iason de Iunonis consilio, Illum ad aureum vellus recuperandum mitterem. quod fuit pellis arietis, qui Phryxum in Colchidem portauit, quem ille Ioui fugae fauenti, Phyxio cognomine immolauit, & pellem arbori cuidam in luco Martis apud Colchos suspendit. Seruabat hanc pellem draco magnitudine nauis, quae à quinquaginta remis agitatur, qui nunquam somno capiebatur. Pelias igitur iuxta Iasonis responsum, Iasonem ipsum vellus aureum iubet ad se afferre. Tum Iason nauim diuino Palladis consilio fabricatam, malum???ue loquacem habe̅tem è Dodonaea quercu, consce̅dit, & cum quadraginta & nouem lectissimis viris in Colchidem nauigauit. Natalis Comes Mythol. Libro sexto, capite octauo. Regnauit in Creta Minos, quem nonnulli Iouis, alij Lycasti F. ex Iouis & Europae concubitu genus suum deducentem tradunt. Hic primus Graecorum parata classe, maris imperio potitus est. Cùm despondisset Pasiphaën Solis Cretae???; filiam, suscepit Deucalionem, Crateum Androgeum, & Ariadnem, plures???ue alios liberos. Androgeus cùm Athenas consensu Atheniensium omnium concessiset, Aegaeo regnante, in???ue certaminibus superaret athletas omnes, in consuetudinem Pallantis filiorum venit. At Aegaevs suspicans, ne quando propter Androgei amicitiam à Pallantis filijs auxilio Minois regno pelleretur, insidijs Androgeo paratis, ad spectaculum celebre proficiscentem Thebas, per quosdam eius regionis accolas circa Inoëm terrae Atticae interficiendum curauit. Diodorus lib. 4. cap. 5. Cambyses Persarum rex, Smerdis fratris robori (vt qui solus arcum, quem Ichthyophagi ab Aethiopum rege attulerant, ad duos digitos traxerat: quod nemo alius è Persis poterat) inuidens, eo in Persidem profecto, hanc vidit in somnis visionem. Nuncius quidam è Persis veniens, ei nunciare est visus, Smerdim in regio sedentem solio, coelum contingere vertice. Ob id Cambyses sibi metuens, ne à fratre occuparetur imperium, mittit in Persas ad illum interime̅dum Prexaspem, sibi ex omnibus Persis virum fidelissimum. Hic vbi Susa conscendit, Smerdim necandum curauit (vt quidam aiunt) cùm eum eduxisset venatum: quidam, cùm ad mare Rubrum produxisset, ibi eum demersisse. Herodotus lib. 3. & Plut. de Pietate erga fratres. Defuncto Hircano III. Iudaeorum duce, Aristobvlvs natu maximus volens principatum in regni formam vertere, diadema sibi primus imposuit, post CCCCLXXXI. annos & menses tres, ex quo de captiuitate Babylonica liberatus populus ad pristinas sedes postliminiò reuersus est. cum???ue fratrem suum Antigonum II. amaret, in societatem dominationis eum assumsit, caeteros verò in vinculis habuit, matrem e [2640] tiam coniecit in carcerem principatus aemulam (nam illam Hircanus dominam rerum reliquerat) atque eò crudelitatis processit, vt fame necaret in vinculis. Post matrem verò interfecit Antigonum quoque, quem prae alijs diligere videbatur, & in regni societatem admiserat, alienatus ab eo per calumnias, quas primò quidem reiecit, partim quòd eum diligeret, partim quòd per inuidiam confictas putaret: sed cùm aliquando Antigonus magnificè reuerteretur è bello, quo tempore populus solenne Scenopegiae festum celebrat, accidit vt Aristobulus aegrotans decumberet, frater verò interfuturus sacris splendidissimè ornatus in templum ascenderet cum armatorum comitatu, potissimùm pro salute regis vota facturus. Tum hiquibus studium erat excitare inter fratres discordiam, nacti occasionem è rebus prosperè gestis Antigoni, & pompa quam adornauerat, venerunt ad regem & omnia exaggerauerunt, dicentes: Haec iam esse supra priuati hominis conditionem & affectati regni manifesta indicia: aiebant???ue venturum breui cum valida armatorum manu ad occide̅dum regem: quòd stultum existimaret. cùm regno solùm potiri liceat, communicato honore contentum esse. Aristobulus autem quamuis non omnino his crederet, tamen prospiciens quomodo posset & suspicionem vitare, & securitati suae consulere: collocauit satellites in loco quodam obscuro & subrerraneo (decumbebat autem in turri, quae pòst mutato nomine Antonia dicta est) mandauit???, vt siquidem sine armis frater veniret, nemo eum attingeret: quòd si armatus aduentaret, vt trucidaretur: praemisit tamen ad eum qui rogaret vt inermis veniat. At regina & reliqui insidiatores persuaserunt nuncio, vt contraria diceret, audisse fratrem quòd armaturam eximiam sibi comparasset, cupere???ue ita armatum contemplari. Antigonus verò nihil mali suspicans, & fretus fratris beneuolentia, ita vt erat, cum tota armatura venit ad Aristobulum, contemplandum se praebiturus. Cum???ue peruenisset ad turrim Stratonis, quà valde obscurus erat transitus, à satellitibus interfectus est. Iosephus libro decimotertio, capite decimonono Antiq. Antiochus Deus, Babyloniae rex, Berenice Philadelphi F. in vxorem ducta, Laodicen priorem vxorem concubinae loco habuit. Sed post multum temporis amore superatus, Laodicem cum liberis suis reduxit in regiam. Illa metuens ne Berenicem reduceret, virum per ministros veneno interfecit: Berenicem autem cum filio, qui ex Antiocho natus erat, Icadioni & Genneo Antiochiae principibus occidendam tradidit: fisium???ue suum maiorem Seleucum Callinicum in patris loco regem constituit. Hieronymus in Danielis cap. 11. Tulerat Tigranes Armeniae rex ex Mithridatis filia complures liberos, occiderat???ue ex his duos, vnum secum armis disceptantem, in venatione alterum, quum patri ex equo humi effuso nihil opitulatus esset, sed eo adhuc iacente diadema sibi imposuisset. Tertius patris saeuitia consternatus, ad Phraatem Parthorum regem confugit, sub primum Pompeij in Armeniam accessum. Erat Pompeio inter Barbaros conciliata credibilis clementiae fama. Quae res effecit, vt senior quoque Tigranes, non publica aut priuata fide priùs interposita, ad ipsius conspectum venerit. À quo clementer acceptus, magna est in Rom. muhificentia vsus, sex millibus talentorum Pompeio, quinquagenis drachmis vnicuique militum datis: legatis & ducibus turmarum denis millibus. Huiusmodi largitione amicior illi factus Pompeius, continuò filium patri reconciliauit, cui Sophenes Gordienes???ue regnum per legatos deditum habere dedit. Ea postmodum terra, minor est Armenia nuncupata. Patri maiorem Armeniam restituit. Adiecit iuueni Syriae partem, quae iacet ad Euphratem, vnde Tigranes Antiochum expulerat. Sed breui ille regno excidit, qui quum adhuc in Rom. castris esset, quia de caede patris co̅filium iniuisse compertus est, eum Pompeius in vincula coniectum ad triumphum reseruauit. Sabellicus libro quarto, Enneadis sextae. Herodes rex, ad C. Iul. Caesarem properans, vt se purgaret, quòd M. Antonij partes secutus esset, Mariammen vxorem in Alexandrio cum Alexandria matre collocauit, commissa quaestori suo Iosepho & Sohemo Ituraeo castelli custodia, viris fidissimis: ijs???ue mandatum dedit, vt si quid, quod nollet, ac cidisse sibi cognoscerent, consestim ambas interficerent, regnum???ue pro viribus liberis eius ac Pherorae fratri conseruarent. Iosephus lib. 15. c. 9. Antiq. Augustum Caesarem quidam veneno ab vxore Livia Drusilla sublatum putant, timente, ne Agrippam (qui nepos Augusti erat ex Iulia filia) ex insula reuocatum, haeredem scriberet, Tiberio Liuiae & Tiberij filio repudiato. Cuspinianus. Tiberivs Caesar, veritus ne aliquando ab alijs ab administratione Imperij deijceretur, multos interfici iussit, explorata die & hora, qua nati fuissent: atque inde animaduersa fortuna eorum & hora, qua nati fuissent: atque inde animaduersa fortuna eorum & moribus, eos praesertim quos excellere videbat, aut sperare principatum, funditùs perdebat. Dion Nicaeus. Caligvla fratrem Tiberium inopinantem, repentè immisso tribuno militum, interemit: Syllanum item socerum ad necem setandas???ue nouacula fauces compulit. causatus in vtroque, quòd hic ingressum se turbatius mare non esset secutus, ac spe occupandi vrbem, si quid sibi per tempestates accideret, remansisset: ille antidotum oboleuisset, quasi ad praecauenda venena sua sumtum: cùm & Syllanus impatientiam nauseae vitasset & molestiam nauigandi, & Tiberius propter assiduam & ingrauescentem tussim medicame̅to vsus esset. Successorem Imperij Claudium patruum non nisi in ludibrium reseruauit. Suetonius. Didivs Iulianus, Imperator à militibus declaratus, cùm venisset in senatum, esse???ue Iano, qui erat ante fores curiae, sacrificaturus, vno ore conclamatum est ab omnibus, eum rapuisse Imperium, & parricidam esse: cum???ue succenserent etiam vehementiùs, quòd vellet ipsos pecunia corrumpere, & exclamarent omnes, Nolumus, non accipimus: proximos quosque interfici iussit. Itaque ob insignem crudelitatem, posteaquam dies LXVI. imperasset, interfectus est. Xiphilinus. Domitianvs Imp. insidiarum metu, indagatis horoscopis geniturarum imperiaium, multos principes viros, etiam qui potentiam nunquam perauerant, occidi iussit. Xiphilinus. Imp. Caracalla fratrem suum Getam in matris gremio interemit, vt solus rerum potiretur. Eundem in numerum deorum retulit: Sit diuus (inquit) dum non sit viuus. Herodianus. Valens Imp. Arianus, cùm ex magicis vanitatibus intellexisset post se regnatirum, cuius nomen à litera ??? inchoaret: omnes interfici iussit, qui hanc literam suo nomine gerebant, Theodoros, Theodotos, Theodulos, & quendam virum sortem ex Hispania Theodosium, patrem eius qui pòst regnauit Theodosij. Qua re territi plures, sua nomina interuerterunt. Fertur autem ea diuinatio facta esse per Libanium sophistam, & Iamblichum Proc???i discipulum. Socrates libro quarto, capite 19. Sozom. lib. 6. cap. 35. Paulus Diaconus libro duodecimo, Zonaras tomo 3. Theodatvs Ostrogothorum rex, vxorem Amalasuntam. à qua mortuo Atalarco F. regnum Italiae susceperat, in balneo strangulauit. Cuspinianus. Atila Hunnorum rex, Beldam fratrem obtruncauit, quò solus regno potiretur. Platina. Bonfinius Budam vocat. Theophilvs Imp. iam moribundus, veritus ne se mortuo, Theophobus tyrannidem inuaderet, caput eius amputari iussit, sibi???ue adferri, ac manibus crines eius tangens, haec vltima verba extulit Exinde neque ego Theophilus neque tu Theophobus eris. Cedrenus & Zonaras. Michaël, Theophili F. Imp. cùm more suo exerceretur cursu equorum ad Sanctu̅ Mimantem, & in coena prope eum accumberet Basilivs Protostrator & Eudocia vxor eius: vino madidus, cepit Basilicinum quendam, qui Basilij primus remex erat, maximè laudare, & quòd optimus esset auriga, & corporis pulcritudine antecelleret omnes sui ordinis. Dehinc purpurei coloris calceamenta illi dono dedit, iussit???ue vt ea calcearet, mox???ue ipsum regem pronunciauit. Quod Basilio non tam suspectum, quàm hominis insani ac deliri videbatur: qui paulò antè ab eo Caesar pronunciatus, & rex erat diademate cinctus. Itaque stupefactus verba quaedam Michaëli obiecit, ad quae indignatus rex: Nónne (inquit) Basili, qui te regem crearim, possum alium quoq; regem constituere? Et fortè insignia illi magis quàm tibi conueniunt, ob corporis proceritatem. Quod Basilius animaduertens, meliùs ratus id alios facere, quàm se in periculum manifestum conijcere, cùm potationibus iam fatigatus esset Michaël, cubiculum ingressus, claues portae ademit. Mox cum coniuratoribus introiens, regem aggreditur. Qui strepitu armorum experrectus, cùm in se enses stringi videret, ambabus manibus obiectis est truncatus. Sed nondum vino exoneratus, nesciens quò fugeret, autquò se verteret, iacebat: eum quidam ense perfodit, vt intestina inde profluerent. Cuspinianus. Conradvs IV. Caesar, occupato regno Neapolitano & Siculo, cùm voluptatibus operam daret, fratrum natu minimus Henricus, summae indolis adolescens, filius reginae Isabellae, ex Sicilia, quam ei Fridericus II. pater reliquerat, honoris exhibendi gratia aduenit, comitatus à quodam capitaneo Saraceno, cui nomen Ioanni Moro, qui eum abduxit in cubiculum quoddam secretum in arce S. Felicis in Basilicata, & illic occidit, Conradi iussu. At vindicta non multò pòst tempore est insecuta. Nam sub finem quinti mensis à morte adolescenti Conradus obijt, potione ipsi per Manfredum fratrem spurium (vt creditur) data: ac praeterea idem Manfredus iussit decapitari Ioannem Morum, & Marchionem Bertholdum, quòd praeter mortem Henrici, etiam procuraera̅t necem Friderici iunioris, nepotis Friderici Caesaris, ex Henrico filio, quem testame̅to crearat auus ducem Austriae, cum decies mille vncijs auri. Quam pecuniam cùm infelix adolescens venisset petitum, quò in Austriam proficisci posset, Ioannes Morus, Manfredi iussu, quasi pecuniam numeraturus, Melphiae ad coena̅ ipsum inuitauit, & apposito pisce intoxicato, consilio Marchionis Bertoldi vita exuit. Collenutius lib. 4. c. 19. Edovardvs IV. Eboracensis dux, capto & interfecto Hen [2641] rico VI. eius filio Edouardo, & proceribus Anglicis nobilissimis, regnum occupauit. Eo???ue confirmato, Georgium fratrem, ducem Clarentiae comprehensum in dolio vini Cretici suffocari curauit, cuius opera tamen regnum potissimum receperat. Fama in vulgus iam tum exijt, regem territum vaticinatione hominis fatidici, contra Georgium fratrem venisse, qui praedixisset futurum, vt post Edouardum regnaret vnus aliquis, cuius nominis prima litera esset G. Vaticinatio non caruit successu, cùm post Edouardum, Ricardus frater Glocestrensis dux, tutor Edouardi filiorum, regnum occuparit. Alij verò aliam ferunt necis causam, quae eiusmodi est, Dux amissa vxore, per operam Margaritae sororis petebat sibi nuptum dari Mariam vnicam filiam Caroli ducis Burgundiae, Edouardus inuidens fratris felicitati, eam affinitatem impediuit. Inde redintegrata simultate (nam Georgius primò eijciendi, deinde in regnum restituendi fratris auctor fuerat (quidam ducis administer eodem tempore veneficij damnatus afficitur supplicio. Contra id factum cùm dux non potuisset se tenere, quin vehementer reclamaret: rex ob eam querimoniam valde commotus, ducem in carcerem detrusit, ac non multò pòst, iure siue iniuria, maiestatis damnatum morte affecit. At mox Edouardum eiusmodi facti poenituisse certum est argumentum, quòd ferunt, si quando pro cuiuspiam damnati vita oraretur, solitum esse inclamare: Ò infelicem fratrem, pro cuius salute nemo homo rogauit: manifestè innuens, illum principum inuidia interijsse. Polydorus libro vigesimoquarto. Froila, Asturum rex, Vimaranum fratrem omnibus carum metuens propria manu interfecit, Venemundum filium eius manium placandorum causa adoptauit. Rodericus Toletanus lib. 4. rerum. Hispan. cap. 6. Andreas Hungarorum rex, declarato rege filio suo Salomone, cui duodecimum modò annum ingresso Sophia Henrici III. Imp. nuptum collocata erat: quum Bela suo fratre sciret inuito filium nunquam regnaturum, inito consilio cum duobus tantùm intimis, ante se coronam & gladium strata humi purpura inferri iubet: haec regnum, ille ducatum referebat. Illis praeceperat, vt introducto Bela, & proposita optione, si gladium eligeret, laude ac donis cumulatus abiret: si verò coronam, confestim gladio obtruncaretur. Nicolaus ianitor consilium Belae cubiculum subituro detegit. Ergo Bela vel praemonitus periculi, vel fraterna liberalitate victus, sumsit gladium, coronam vltrò nepoti concessit. Spectata fratris modestia rex, profusis iacrymis extemplò prosilijt, & genua eius amplexatus, ingentes gratias egit. Sed id Belam prae timore fecisse, ostendit exitus. Quippe paucis cum vniuersa familia ad Mesconem socerum in Poloniam effugit, & ab eo tribus adiutus legionibus fratrem acie victum cepit, regnu̅???; occupauit. Bonfinius lib. 2. Dec. 2. Catharina regina Cypria, cùm à Senatu Veneto per fratrem Cornelium vt deponeret imperium rogaretur, illud???ue Reip. traderet: nouitate rei permota, recusare illa, neque sibi persuaderi velle, vti regnum opulentum relinqueret: mulier regio victu, regijs honoribus assueta, quae???; sciret: quam nullo praecipuo iure, quam???ue parcè in Repub. Veneta Viueretur: satis esse dicere, si se mortua, ea insula in reip. potestatem redigatur. Ergo quod voluntate eius non potuêre, pio astu Georgij fratris ab inuita extorsêre Veneti. Bembus libro primo Hist. Venetae. Alfonsus II. Aragonius, Caroli IIX. Gallorum regis armis territus, Ferdinando filio regnum tradidit, ipse in Siciliam fugit. recuperato per Ferdinandum regno, fama est eum cum filio seriò admodum egisse, vt Neapolim, vbi odium aduersus eum olim conceptum, in beneuolentiam propemodum conuersum erat, reduceretur: Ferdinandum verò magis regnandi cupiditate, quàm paterna pietate ductum, argutè, nec sine aculeo respondisse: Tam diu expectaret, dum ab se ita regnum effet constabilitum, vt ne iterum ipsi esset fugiendum. Ergo Alfonsus suo pudore planè castigatus, omnem recupe randae regiae dignitatis spem penitùs abrupit: contulit???; se in contubernium sacerdotum Messanam, vbi sacris intentus literis, religiosissimi officium vsque ad vitae exitium plenissimè vel simulauit, velimpleuit. Iouius libro tertio Hist. & Guictiardinus lib. 2. Turcorum rex Selymvs, Baiazetis II. F. minimus, veneno sublato patre anno MDXII. atque ita per scelus ac impietatem occupato imperio, in fratrem maiorem natu Acomathen arma mouit, illum???, è Cappadocia expulit. Acomathes enim vires, quibus resisteret Selymo, non habebat. Inde Angorium, nobilem ciuitatem, veteribus Ancytam dictam, profectus, nepotes omnes ex Alensiacho, atque ex alijs suis fratribus antea defunctis, interfici crudeliter iussit. Sub haec quum Aladinum & Amurathen Acomathis filios post paternam fugam cum exercitu, recuperandae regionis causa, venisse Amasiam versus audisset: equitatum in eos, qui comprehensos interficeret, immittere decreuit. Id consilij Mustapham Bassam ad pietatem inflexit: iam enim eum poenitere inceperat occasionem praebuisse, vt & Baiazetes, & totiuuenes infantuli???ue sanguinis Othomannij fuissent interfecti. Quamobrem Achomatis filios adeò & secretè & celeriter admonuit, vt antè imperatorij equitatus aduentum ad montes aufugerint. Selymus autem qui homo astutus erat, statim animaduertit Mustaphae opera iuuenes euafisse. Vnde etiam ob eam suspicionem Mustapham Bursiae suffocari, ac nudum cadauer in publica via canibus exponi iussit. Post Mustaphae mortem, Selymus Corcuthem, alterum fratrem, quoque interficere constituit, quanquam ab ocioso & quieti dedito philosopho parùm sibi timendum erat. Duae igitur equitum turmae in Magnesiam, vbi Corcuthes residebat, in hoc excutrerunt. Verùm Corcuthes à suis hac de re certior factus, inimicorum furorem euasit: seruis enim duobus comitatus, vestibus???ue alienis indutus, ad Smyrnae litora se contulit: ibi???ue in spelunca quadam delitescens, nauem aliquam expectabat, quae Rhodum traijceret. Sed quum id nequaquam fieri posset, Bosta̅ge Bassa Selymi genero classe ea litora obseruante, ob famen ac serui perfidiam citò deprehensus captus???ue est: & iussu Selymi arcus neruo suffocatus. Interea Acomathes, implorato à Sophi atque Alepi principe auxilio, qui veluti capitales inimici magnitudinis Turcicorum Imperatorum, rebus ipsius fauebant, adeò magnum ac potentem coëgit exercitum, vt aperto marte cum hostibus congredi valeret. Nam & equitum Persianorum validam turmam optime???ue armatam habebat, sic???ue tandem ac Horminium vsque montem Bursiae proximum peruenit. Selymus autem Canolio vxoris suae fratre cum maxima Tartarorum multitudine secum ducto obuiam ei profectus, 18. Kalen. Maias, anni MDXIII. cum ipso conflixit, ac virtute Sinami Bassae eunuchi natoliae Belerbei Persas fudit. Acomathes verò à Tartaris impetitus à tergo, ex ordine & ipse deturbatus est: quum???; equus cui insidebat, ob nimiam crassitiem parùm agilis, in terram decidisset, ab hostibus captus, iussu Selymi statim eo, quo & Corcuthes modo, crudelissimè strangulatus est. Porrò Aladinus & Amurathes euasêre: quorum alter postmodùm ad Sultanum profectus, ibi febribus perijt: alter verò Persiam petens, apud Sophim perplures annos mansit. Iouius in vita Selymi. Ivrisdictionim. Baldericus Dux Foroiuliensis, quòd superioris Pannoniae sines ignauia sua vri à Bulgaris esset passus, Ducatus honore à Ludouico Pio Imp. priuatus est, marchia ipsa duodecim Comitibus iterum distributa. Qua in re Lotharivs Ludouici F. Italiae rex insignem se accepisse à patre iniuriam est arbitratus. Sigonius lib. 4. regni Italici. Sub Philippo Valesio Francorum rege Praetores regij conquerebantur, omnem iurisdictionem ab regijs tribunalibus ad sacra delapsam: multò plures causas profanas & inter profanos controuersias cognosci dijudicari???ue ab Episcopis reliquis???ue sacerdotijs, quàm à regijs Praetoribus. Quicunque, quacunque de re sacerdotum decreto non steterit, continuò templis arceri, piorum???ue communicatione moueri: eo???ue deuentum esse, vt qui soluendo non sit, ei aqua & igni interdicatur. Sacerdotivm ducibus episcopis ad regem conuenit. Pro iurisdictione regis verba Petrus Cunerius fecit, vt quae Dei sunt, Deo: quae regis, regi darentur. Bertrandus, Heduorum pontifex causam templorum iurisdictionem???; tutatus est: reges Augustos???ue fando deuocauit de coelo, Magnum, Pium, Diuum: eorum opem implorauit: vt qui in vita armis texissent acclesias, liberalitate cumulassent, nunc diuinitatis participes, desertas nollent, Enumerauit quot reges duces???ue templorum hostes foedum atrocem???ue exitum habuerint: quot pij sacerdotiorum propugnatores, & viui & mortui, gloria, imperio, prolis foecunditate, diuturnitate???ue domestici imperij fructum amplissimum perceperint: qui verò de sacerd otio victum triumphum ac palmam petiuerint, misero exitu poenas superis dedisse. Prima actione nihil constitutum est. Cùm ampliatur, die diuo Thomae Cantuariensi festo, cum patrum frequenti globo Bertrandus regem adijt, admonuit???ue illum, illuxisse diem, quem pro libertate ecclesiae Thomas sanguine suo consecrasset. Respondit rex, omniasibi curae futura. Anceps vox. Bertrandus vt certius laetiúsque eliceret responsum, orauit vt qui diuinitùs vocatus fuisset ad sceptrum, ambiguo responso non dimitteret tristes ab se sacerdotes, qui quotidie rem diuinam pro eo facerent. Tunc rex: Iura, inquit Ecclesiarum auxerim potiùs, quàm imminuta velim. Gratias vniuersi egêre. Rex catholici cognomen promeruit. Aemilius lib. 8. RESPECTV MERITI. Conseruare Honorem debitum Ervditioni. M. Antoninus Pius Imp. cùm Apolionivm Tyaneu̅, quem Chalcideacciuerat, ad Tiberinam domum, in qua habitabat, vocasset, vt ei M. Antoninum traderet, atque ille dixisset: Non [2642] magister ad discipulum debet venire, sed discipulus ad magistrum. risit eum, dicens: Facilius fuit Apollonio philosopho è Chalcide Romam venire, quàm è domo sua in Palatium? Capitolinus, & Cuspinianus in Caesaribus. Peritiae mechanicae. Cùm Alexandro Magno dictum esset, Indvm quendam sagitta arcu emissa, singulis ictibus medium anulum pétere: ad se accersitum iussit, vt se praesente id ageret. Is autem adeò obstinatum, ne id ageret, se praebuit, vt iratus Alexander morte eum damnarit. Cùm ad supplicium duceretur, interrogatus, Quamobrem non sagittasset? Veneri se, respondit, ne si aberrasset, peritiae opinionem longo iam tempore partam, semel amitteret. Quam rem cùm Alexander accepisset, eum periculo liberauit, atque insuper ingentia munera addidit. Fulgosus lib. 8. c. 15. Fortitvdini militari. Mithridates Persa, & miles quidam Car, dum Cyri à se interfecti gloriam sibi tribuunt, ab Artoxerxe malè multati periêre. Vide Tit. Aemulationes ambitiosae, Mors. Dignitati, Maiestati imperii. Alexandrvm Magnum ferunt, cùm animum relaxare vellet, triremi conscensa in Euphrate nauigasse, ac in medio flumine diadema illi delapsum esse. Quod cùm nauta quidam adnatans excepisset, & quia aliter ad nauem redire non poterat, capiti suo impositum, illi retulisset: homini pro eo recuperato talentum donasse, sed quia illud indignè capiti suo imposuisset, caput abstulisse. Plutarchus. Galba Imp. electus, vbi seruos publicos destinauerunt consules ad deferendum ei senatusconsultum, & consignata dederunt diplomata, quorum signo cuiusque oppidi magistratus per dispositos currus tabellarioru̅ cursum accelerant: non mediocriter excanduit, quòd non signum suum impressissent, neque per milites id misissent suos: imò dicitur de consulibus deliberasse puniendis. Inde purgantibus se & supplicibus remisit offensam. Plut. in Galba. P. Crassvs Mutianus à Sempronio Asellione & plerisque alijs historiae Romanae scriptoribus traditur quinque habuisse rerum bonarum maxima praecipua, quòd esset ditissimus, quòd nobilissimus, quòd eloquentissimus, quòd iurisconsultissimus, quòd Ponfifex Maximus. Is cùm in consulatu obtineret Asiam prouinciam, & oppugnare Leucas oppidum pararet, quo muros eius oppidi quateret: scripsit ad magistrum [Greek words] molis Atheniensium sociorum amicorum???ue populi Romani, vt ex malis duobus, quos apud eos vidisset, vter maior esset, eum mittendum curaret. Tum magister [Greek words] comperto, quamobrem malum desideraret, non vti iussus erat, maiorem, sed quem esse magis idioneum, aptiorem???ue faciendo arieti, faciliorem???ue portatu existimabat, minorem misit. Crasssus eum vocari iussit, & cùm interrogasset, cur non quem iusserat misisset? causis, rationibus???ue, quas dictitabat, spretis, vestimenta detrahi imperauit, virgis???ue multùm caecidit: corrumpi atque dissolui officium omne imperantis ratus, si quis ad id, quod facere iussus est, non obsequio debito, sed consilio considerato respondeat. Gellius libro primo, capite decimotertio. Cn. Pompeius post consulatum suum aduocationes plerunque defugiebat, & forum pedetentim relinquebat, rarus???ue prodibat in publicum, atque id semper magno cum comitatu. Neque facilè exinde erat sine frequentia eum vel conuenire vel videre: sed delectabatur cum multis & magno comitatu se ostendere, quò venerationem inde & maiestatem praesentiae suae conciliaret, ratus à colloquijs & consuetudine cum plebe seruamdam dignitatem suam illibatam. Quippe vita togata illis, qui per arma creuerunt, atque à populari abhorrent aequabilitate, ad contemtum est lubrica. Plut. in Pompeio. Simili ratione Periclem apud Atheniensium populum suam auctoritatem conseruasse, idem Plut. tradit. Quum ante Diocletianvm Imp. milites liberam ferè potestatem haberent eligendi ac depone̅di Imperatoris, vt posthac Imperatoria maiestas sacrosancta foret, adorari se Diocletianus ab adeuntibus no̅ aliter, quàm vt Deum, more regu̅ Persarum iussit, edicto???ue sanxit, vti omnes adituri principem, eius pedibus acciderent, ipsos???ue oscularentur. Antea Imperator in modum iudicum salutabatur, & chlamyde purpurea duntaxat à priuato habitu discernebatur. Auentinus libro 2. annalium Boiorum. Leontivs Tripolis Lydiae episcopus Arianus, cùm ad edictum Eusebiae reginae, Constantij Imp. vxoris, Ariani episcopi aliquando plurimi conuenissent, & supplices reginae fiere̅t, solus domi mansit: neque etiam maximis oblatis dignitatibus venire voluit, nisi eam obuiam sibi processuram sciret, & caput manibus suis submissuram: ipso???; sedente, staturam se, aciussis obtemperaturam promisisset, Suidas. Hugo Caesariensis, Gallus eques, ab Almarico Hierosolymorum rege legatus ad Elhadechvm Calypham Cayri missus, vt aduersus Calypham Baldacensem cum eo foedus iniret: cùm è more, data vtrinque dextera, res stabilienda esset: vt vidit Hugo Calypham non dignari eum dexterae suae contactu, & idem Sultanum Suar & Admiratos facere, dicentes Calyphae personam humanam excessisse conditionem, & ceu sacram fas non esse ab homine contingi, praesertim qui diuersa coleret numina: denunciauit se infectis rebus inde abiturum, nisi Calypha eo modo, quo ipse Almarici regis nomine, dextera data ac iureiurando foedus sanciret. Coactus igitur Calypha, dexteram Hugoni, sed sericeo velatam panno porrexit. Contingere autem eam Hugo abnuit, nisi cùm ipse nudam porrigeret dexteram, nuda etiam à Calypha porrigeretur. Itaque Hugonis grauitas extorsit, vt nudam ipse quoque dexteram Calypha daret. Fulg. lib. 6. c. 4. & Egnat. Episcopvs Herbipolensis Franconiae dux, rem diuinam faciens, gladium in altari nudum ante se habere solebat. Hermannus Schedel aetate 6. Lvdovicvs Bauariae dux, apud Henricum eiusdem familiae principem in carcere cùm seruaretur, nunqua̅ illi ad se venienti assurrexit, neque capite annuit, neque quod ab eo peteretur, suaderetúrve, quicquam fecit. Eum vultum, eam seueritatem retinuit captus, qua cùm liber esset, vti solebat. Aeneas Syluius lib. 3. Com. in Panor. Princeps quidam Germanus nostra memoria, profectione in Gallias suscepta, non procul Gemeua lutulento itinere equo excussus, nec ipse cùm posset exurgere voluit, nec à suis se attolli passus est, donec post horam vnam aut alteram Comes Gruerius vocatus superuenit, qui porrecta dextra hominem è luto extraxit: Dedecori sibi fore arbitrabatur, si ab alio, quàm à principe viro princeps attolleretur. Canvtvs, Obotritorum rex à Lothario Imp. dictus, in prouinciam Slesuici descendit: Nicolao regi Danorum patruo occursurus. Erat in regia Slesuici locus instructus. Sedit rex senior in throno suo coronatus: ex adue???o sese collocauerat Canutus, itidem coronatus. Id vitio datum viro integerrimo. quod in regno suo superiorem regem non suspiceret. Ille Saxonum coloniam ibi esse ducens, licere putauit, quasi in limite Romani Imperij, sedere coronatum. Patruus quum videret nepotem sibi non assurgere, nec offerre ex more gentis osculum, ipse surgens, cepit transire ad Canutum, oblaturus ei salutationem prosperam. Cui ille mox occursans ex medio, sese per omnia patruo & dignitate & loco visus est adaequare. Id factum Canuto lethale conciuit odium. Nam Magnus, Nicolai filius, à matre instigatus, quasi contra regni aemulum, virum optimum specie amici colloquij in Daniam inuitatum trucidauit. Cuius mortem frater Ericus vltus est: caeso Magno & Nicolao, regno Daniae potitus, Vandaliae quoque regnum à fratre haereditarium accepit: & hinc videntur Daniae reges titulum quoque regni Vandaliae vsurpare cepisse. Cranzius lib. 3. Vandaliae, c. 34. 36. Miserat ad Vladislavm Boëmiae regem, Mathias Hungariae rex, aemulus, Ioa̅nem Varadiensem Episcopum, vt eum ad collo quium de pace transigenda inuitaret, ei???; rei certum locum, certum???ue tempus constitueret. Placuit vtrinque mense Iunij in Morauia ad vrbem Olomucium coire. Mathias more suo ambitioso, ita tardè iter faciebat, vt XV. dies Vladislaus in Nouo, quod vocant, oppido expectare coactus fuerit, antequam Olomucium ille ingrederetur. Inde quoque cum noua ambitione obuiam prodibat, nudo videlicet capite, ac viridi tantùm serto coronatus, ne ipse caput suum hospiti aperiret, sed eum potiùs honorem ab illo sibi haberi ambiret. Boëmi cognita Mathiae arte, Regi suo insusurrant, vt tegmen capitis sui zona sic planèinnodet, vt explicari nequeat. Quo facto euenit, vt praeter omnem opinionem, Hungarus nudus capite, saluraret tectum capite Boëmum, deduceret???ue vt hospitem in hospitium, prospectante è fenestra Beatrice Regina, amorem???ue tacitum, ex conspectu noui hospitis forma conspicui hauriente. Dubrauius libro trigesimoprimo. At Cureus in Silesiae Annalibus hoc tribuit Mathiae Coruino & Casimiro Polono, posteaquam diu varia fortuna de Silesia contendissent, & pacis causa prope pagum Mocor ante vrbem Vratislauiam conuenissent. Nobilitati generis. M. Minutio & P. Curiatio Coss. C. Canuleius Tribunus plebis rogationem promulgauit de connubio patrum & plebis, vt mixtis per id ordinibus faciliùs coalesceret ciuitatis concordia. Abhorrere Patres, se???; omnia priùs perpessuros praedicabant, quàm vt suus cum plebe confunderetur sanguis. Erat???ue talis promulgatio patribus satis inuisa, quum nouem Tribunorum altera longè adhuc inuisior repentè extitit, vt seu plebeium vellet populus seu patricium creare posset consulem. Credere vulgo patres, consularem dignitatem, si lex perlata esset, no̅ vulgari solùm, sed ad plebem omnino translatumiri. Quum consules in forum venissent, orta inter cos [2643] & Tribunos altercatione, è collegio vno consulem interrogante, Quid esset, cur plebeium consulem fieri non liceret? Quia auspicia, inquit alter consulum, plebeij non habent. Ad eam vocem adeò irae exarserunt, quòd quasi dijs inuisi auspicari posse negarentur. Multitudine calculos petente, quia apparebat vtramque legem vno tempore perlatum iri, rati patres alterum deconsulatu antiquari posse, de connubio consenserunt. Qua lege perlata, quum Canuleius in ingenti celebritate & fauore esset (eius enim rogationis auctor fuerat) caeteri Tribuni aemulatione accensi, nouum certamen pro lege sua patribus intendunt. Caeterùm crescente indies noui belli Veientum fama, cùm neq; delectus haberi posset, appareret???; aut ciuibus aut hostibus de victoria cedendum esse: quum diu anceps consultatio tenuisset, eò T. Genutij sente̅tia decursum est, vt Tribuni militum consulari potestate promiscuè ex patribus & plebe crearentur, de consulibus interim creandis nihil mutaretur. Acquieuêre huic sententiae plebs & Tribuni, indictis???ue ad hoc ipsum comitijs, quum ex vtroque ordine plures petiuissent, praeter omnium spem patricios tantùm populus creauit, contentus quòd plebeiorum ratio habita esset. Creati igitur tres Tribuni consulari potestate, A. Sempronius Attatinus, L. Attilius Longus, & T. Cloelius Siculus, anno trecentesimo decimo, quàm Roma condita erat. Sabellic. lib. 4. Enneadis tertiae. Lacedaemonii artes omnes, praeter bellicam, seruiles esse putabant, ita quidem vt ne agros quidem colere sustinere̅t, eius rei cura Helotis Messenijs, quos in seruitutem abduxerant, demandata. Itaque Agesilaus rex, aegrè ferentibus socijs Graecis expeditionum diuturnitatem, vt osten deret, solos Spartanos milites esse, atque adeò dignos, quos caeteri tanqua̅ serui dominos sequerentur, per praeconem iussit euocari fabros, agricolas, figulos, textores, & similes ordine artifices. Ibi cùm ex sociorum castris nulli remansissent, ex Lacedaemonijs autem nulli consurrexissent: Videtis ergo, inquit, robur exercitus penes Spartanos esse, vos autem tanquam vmbras sequi corpora? Et certè ex eo vitae instituto, quod Sparta ceperat per fas atque nefas imperio potiri, haec sola nobilitatis conseruandae fuit ratio. At si ad veritatis normam expendatur, quantò bellum pace deterius est, tanto etiam inferiora erant pacis artibus belli studia. Sed quid Spartanos miramur, cùm Christiani etiam populariter sub bellicosis tyra̅nis, quàm sub pacifico Christo militare malint? adeo???ue generis auitum decus plerique nobilium militia conseruari & propagari credant: cùm ignauissimi venationibus, compotationibus, rusticorum & plebeculae decimationibus, exactionibus, latrocinijs denique vitam transigant: id???; vnum ad nobilitatem compendium esse putent, cùm nobilitatis nomen & insignia vel virtute, vel stultitia aliena obtinuerint, cum sui similibus noctu interdiu???; foris per castra, domi per lustra & ganeas debacchari, & quia hominum conuersatione vix sunt digni, cum canibus & equis quod superest, vitae prodigere. Victoriae. Scribit Dion, Helivm Caesarium, imperij cum Nerone participem, iugulandos curasse Sulpitium Camerinum ciuem primarium, ac eiusdem filium: dantem crimini, quòd cognomento haereditario Pythici quum dicerentur, in Neronis Pythicas victorias impij [Greek words] viderentur. Caelius libro 24. capite 5. Ioannes Capistranus, quanquam Minorum ordinem profiteretur (qui nullius rei magis quàm humilitatis studiosos se profitentur) cùm praelium scriberet, quo Mahumetes Turcarum rex apud Belgradum vrbem à Ioanne Huniade Transsyluaniae Vayuoda superatus ac fusus fuit, nulla penè de eo at que de Apostolico legato Ioanne mentione facta, de se tantùm loquutus est, ceu ipsius vnius virtute aut m raculo parta tam insignis victoria foret: & qui alijs praedicabat ambitionem atque mundanam gloriam fugiendam esse, doctrinae suae penè immemor, pleno cursu insequutus alienam, occultata torum virtute ac robore, qui verè res gessera̅t. sibi vsurpabat: quemadmodum in historia Pius testatur. Fulgosus lib. 8. c. 15. & Aeneas Sylpius cap. 8. Europae. Respectv modiconservationis. Dum scilicet Sperat. Cùm mors Caroli IIX. Gallorum regis, Annae reginae annunciaretur, respondit, Voluntas Dei fiat. Neque tamen, licèt & marito & liberis orba sim, dignitatem meam propter ea imminuendam spero. Potuit hoc dicto iam ad secundas nuptias Ludouici Aurelianensis ducis, qui Ludouicus XII. dictus fuit, animum adiecisse videri. Aegidius Corrozetus de Dictis & factis mem. Iactat, Lavdat indecoré. Iactantiam Voluminae primo inter Essectus perturbationum commemorauimus, fol. 162. Hic Habitum, à quo accenditur, spectamus. Timothevs in victoria, quam de Phrynide retulit, scribens: Eras beatus, Timothee, cùm praeco a it, Milesius vincit Carbonis filium Ionocampte̅ Timotheus. inurbanè & praeter morem suam ipsius victoriam proclamauit. Plut. Quomodo quis seipsum laudet. Cyrvs iunior ad societatem secum ineundam inuitans Lacedaemonios, cor habere dixit se fratre Artaxerxe Mnemone grauius, plus meri eo bibere & ferre meliús. Illum in venationibus aegrè in equo manere, in aduersis rebus nec in sella. Petijt vt milites ad se mitterent, ostendens pedestribus largiturum se equos, equestribus currus, villas possidentibus vicos, vicos tenentes vrbium se dominos facturum, argentum & aurum non annumeraturum, sed appensurum Plutarchus in Apophthegmatibus. Post Leuctricam victoriam irrupit Epaminondas Thebanus cum socijs in Laconiam milib. 70. cùm spacio non minùs sexcentorum annorum, quo Lacedaemonem Dorij tenueru̅t, hostis in finibus eoru̅ conspectus non fuisset. Antè ausus id fuerat nemo. Momordit id Agesilavm regem cum gloriae suae macula: quòd quam ciuitatem acceperat maxima̅ & potentissimam, eius aspiceret contractam dignationem & magniloquentiam repressam, qua ipse quoq; vsus fuerat subinde, cùm gloriaretur, feminam Lacenam fumum non vidisse hostilem. Plutarchus in Agesilao. Lysimachvs, qui otam Thraciae quasi regni extrema obtinebat, eò euasit insolentiae & ferociae, vt in haec verba eruperit: Nunc, cùm coelum lancea attingo, Byzantini ad me veniunt. Ibi Pasiades, qui aderat: Subducamus nos, inquit, ne lanceae iste cuspide coelum pertundat. Plutarchus orat. 2. de Alexandri fortuna. Stoici in illis, quae contra Consuetudinem edidit Chrysippus, ita sunt gloriosi atq; exultant, vt si libri Academicorum omnium omnes in vnum conferantur, non mereri autument eos, qui cum scriptis à Chrysippo ad premen dos sensus conferantur. Plut. in Stoicorum pugnis. Epicvrvs Themistoclis & Miltiadis res gestas deprimit & extenuat: interim de seipso ita scribit amicis: Scitè & magnificè curate nobis vt frumentum deportetur. &, Mirificas demonstrastis significationes beneuolentiae erga me vestrae. vt si frumentum istud ex epistola eximas philosophi, aestimationem prae se ferant verba beneficij, quasi de tota Graecia vel de populo Atheniensi in libertatem asserto vel conseruato scribatur. Plut. contra Epicuri sententiam. Idem, in amicorum epistolijs plausibiles strepitus ab eis fieri dum refert, stomachum facit. Plut. de Audiendo. Quòd in Piraeeum descendisset Epicurus stadia quadraginta, Mithrae cuidam Syro ex cohorte regia, qui ad supplicium comprehensus erat, praestò futurus, Metrodorvs ad omnes scripsit, epistolis???ue omnibus iactauit Epicvrvs, atque illud iter extulit. Quid erant facturi, si tale quid effecissent, quale Aristoteles, qui patriam instaurauit à Philippo excisam: quale Theophrastus, qui bis patriam à tyrannis oppressam in libertatem vindicauit? Nónne priùs desistere oportuisset ferre papyrum Aegyptum, quàm de istis scribere hos defatigari? Plut. contra Coloten. Idem repudiat praeceptores suos: cum Democrito, cui dogmata ad verbum subtrahit, rixatur de syllabis & apicibus: sapientem praeter se suos???ue asserit esse neminem. Sed & quemadmodum Colotes de rebus naturalibus disserentem ipsum tactis genibus adorauerit, literis mandat. Frater eius Nicocles statim à puero neminem fuisse vel esse Epicuro oste̅dit sapientiorem, matrem???ue eius in corpore tantum numerum corpusculorum habuisse, quae inter se compacta sapientem procreare potuerint. Plut. contra Epicurum. M. Cato omnino volebat, vt ne laudari quidem permitteret se bonus ciuis, nisi hoc è repub. fieret. Plurimus fuit tamen in seipso praedicando. Quippe eos, qui in vita quid titubauerant, mox reprehendebantur, dicere ait solitos: Immeritò se culpari, qui Catones non essent: illos autem, qui facta quaedam sua imitari studerent ineptè, sinistros Catones appellari. Curiam periculosissimis temporibus ad se, sicut in naufragio ad gubernatorem respicere, crebro???ue absente se grauissimas protrahere dictitabat. Plut. in Catone. Post oppressum Catilinam fuit Ciceronis auctoritas in ciuitate summa. Verùm inuidiam conflauit sibi, nullo quidem flagitio, sed quòd se ipse laudaret & celebraret assiduè, offendit multos. Vbique enim siue in senatu, siue in concione, siue in iudicijs, habuit in ore Catilinam & Lentulum. Libros denique & scripta laudibus compleuit suis, iucundissimam???ue suam & venustissimam dictionem odiosam reddidit & ingratam auditoribus, hac eum quasi morbo aliquo comitante importunitate. Plut. in Cic. & de Sui laude. Martialis lib. 5. de Posthvmi iactantia sic scribit: Quae mihi praestiteris, memini, semper???; tenebo. Cur igitur taceo? Posthume, tu loqueris, Incipio quoties alicui tua dona referre: Protinus exclamat, dixerat ipse mihi.
|| [2644]
Non bellè quaedam faciunt duo. sufficit vnus Huic operi. si vis vt loquar, ipse tace. Crede mihi, quamuis ingentia, Posthume, dones, Auctoris pereunt garrulitate sui. Constantivs Imp. omnibus seditionibus ciuilibus ex sententia extinctis, eò magis insolentia est euectus, assentatoribus eum ita inflantibus, vt ferri nequiret, cùm de se magnificè praedicaret. Sigonius lib. 6. Imp. occid. Ericvs III. Danorum rex, rerum à se gestarum gloriam tantis laudibus prosequi consueuerat, vt veri interdum fidem excederet. Saxo lib. 14. Novogvardiae Russorum vrbis potentissimae opes & vires cùm ipsi habitatores metiri non possent, fecêre prouerbium, Quis potest contra Deum & magnam Nouoguardiam? Ioannes certè Moscouiae princeps potuit, qui captam diripuit, cines nobiliores abduxit, & colonos Moschos introduxit. Cra̅zius lib. 1. Vandaliae, c. 2. Ostentat sva. Croesvs, Lydorum rex, ambitiosè opes suas ostentauit Soloni. Id quod ipsemet captus à Cyro his verbis confessus est: Solonem ego accersiui, non quidem quò quicquam audirem, aut quibus habebam opus, discerem: verùm vt mihi scilicet spectator esset, & illius tantae meae abiret testis felicitatis. Plutarchus in Solone. Deponere, cedere Renvit. Dionysivs maior, Syracusiorum tyrannus, quum in initio regni regia ipsius obsideretur, coniuratis in illum ciuibus: & amici auctores essent, vt imperium deponeret, ni mallet captus interfici: ille conspiciens bouem à coquo mactatum illicò concidere, dixit: Quum mors adèo breuis sit, an non absurdum sit, nos metu mortis tale regnum relinquere? Quanta regnandi libido pectus illius occuparat, qui principatum morte bene emi putarit? Plut. in regum apoph. & Cael. lib. 22. cap. 17. Antiq. Lect. Andronodorum parantem cedere principatu, Demarata vxor admonuit vocis, quam Idem Dionysius vsurpare solebat, Non equo insidentem, sed pedibus tractum, debere relinquere tyrannidem: quòd facili momento esset, quo quis vellet die, cedere possessionem magnae fortunae: facere & parare eam, difficile atq; arduum esse. Liu. Dec. 3. lib. 4. Appivs Claudius regnandilibidine incensus, censuram quinquennio per vim contra legem Aemyliam, quae ad menses 18. illam reduxerat, tenuit, cùm etiam eius collega Cn. Plautius se abdicasset. Quapropter P. Sempronius Tribunus plebis contra eum in concione inuectus: Haec est, inquit, Quirites, Appij progenies, qui Decemuir in annum creatus. altero anno seipse creauit: tertio nec à se, neque ab vllo creatus, priuatus fasces & imperium obtinuit. Liuius libro nono & Volat. libro decimoquarto Anthrop. Bello Macedonico, T. Qvint. Flaminius legatis, quos Philippus rex Romam mittebat, adiunxit suos: qui agerent apud Senatum, si persequendum bellum esset, vt imperium sibi prorogaretur: sin minùs, pacem ipse vt daret Philippo. Nam cùm supra modum ambitiosus esset, verebatur si sibi esset eo in bello successum, ne gloria eius perpetrati spoliaretur. Obtinuerunt eius amici, vt nec Philippus, quae postulabat, obtineret, & ei prorogaretur prouincia. Plut. in Flaminio. Cn. Pompeius ad Dyrrachium cùm esset iam egregijs pedestribus & naualibus viribus succinctus, maximè denudasse mentem suam visus est. Siquidem statuit classi praeficere Catonem. Erant naues bellicae haud intra quingentas: liburnicarum, speculatoriarum, & apertarum immensus numerus. Mox autem reputans aut edoctus ab amicis, hoc caput esse in omnibus actionibus suis Catoni, vt vndequaq; liberaret rempubl. vnius dominatu: quasi virium tantarum factus potens esset, quo die superassent Caesarem, eodem coacturum eum arma Pompeium ponere, ac legibus parêre: mutauit sententiam, tametsi ea de re iam fuisset cum eo collocutus, imposuit???ue classi Bibulum. Nihilo ob id tame̅ promtitudinem sensit Catonis languidiorem. Plut. in Catone. Avgvstvs Caesarionem, Caesaris ex Cleopatra filium, è medio sustulit. Accepto in prouincias ad decennium imperio, mox alijs quinquennijs ei decretis effecit, vt continua successione decenniorum per omnem aetatem solus rerum potiretur. Vnde factum est, vt Imperatores, qui illum sequuti sunt, cùm in omnem aetatem crearentur, tamen decimum quenque annum festum agerent, imperium quasi renouantes. Zonaras. Bardas Durus, qui sub Basilio Porphyrogenito tyrannidem inuaserat, Stephanum Nicomediae praesulem ad se profectum, & multa ad persuadendum idonea locutum, longo responso non dignatus, dextrum pedem proferens, & coccineum ostendens calceum: Fieri non potest, inquit, Stephane, vt hunc semel in conspectu multitudinis indutus, facilè exuat. Cedrenus. Mentitvr Sexum. Semiramis, mortuo Nino alij viro nubere noluit, verita, ne imperio priuaretur: sed eos ex militibus eligebat, appetebat???ue, qui in castris erant forma & decore praestantes: quos omnes postea priuabat vita. Porrò sexum mentita, brachia, & crura velamentis, tiara tiara caput texit: & ne nouo habitu aliquid occultare videretur, eodem ornatu & populum vestiri iussit. quem morem vestis exinde gens vniuersa tenuit. Et sic primis initijs sub viri praetextu filius Nini Ninyas credita est, magnas???ue res ad regni incrementum gessit. Siquidem non contenta acquisitos à viro regni terminos tueri: Aethiopiam quòque regno suo adiecit, Indiae bellum intulit, quò praeter illam & Alexandrum Magnum nemo intrauit. Iustinus lib. 1. Ex Trogo. Diodorus lib. 2. cap. 5. Sabell. lib. 1. Ennead. 1. ex Ctesia Gnidio. Staturam. Activs poëta in Camoenarum aede, maxima forma statuam sibi posuit, quum tamen breuis admodum esset. Plinius lib. 34. capite quinto. Partum. Henricvs Hispaniae rex, cum sorore Isabella, quae postea Ferdinando nupsit Tarraconensium regi, victo iam Alfonso fratre, cùm is diem obijsset, bellum gessit, Is cùm multis alijs flagitijs infamis, ac maximè suis inuisus esset, passus vxori stuprum inferri, quòd minùs ipse aptus liberis procreandis haberetur, natam ex adulterio filiam reginam imponere Hispanis constituerat. Deiecto enim spe principatus Alfonso, qui haereditario iure ad regni successionem aspirabat, non ita magno negotio se armis sororem prohibere sperabat: magni animi feminam, & maiore in suo iure prosequendo constantia??? quae se regni Principem frequenti omnium conuentu declarari curauit, quo nomine ab Hispanis regni successor futurus appellatur. Brutus lib. 5. Hist. Flor. Potentiam. Alexander Magnus, superato Hyphasi Indiae fluuio, militibus in concionem vocatis, oratione, quam meditatus fuerat, expeditionem contra Gangaridas persuadere studuit. Sed cùm illi nullo pacto assentiri vellent, coactus est à proposito desistere. Proinde quum statuisset suorum bellorum ibi esse terminum, aras duodecim dijs magnitudine quinquaginta cubitorum excitauit. Castrorum circuitum duplo, quàm priùs fuisset, ampliorem fieri iussit, ducta fossa pedes quiquaginta lata, intra quam agger & murus praealtus extructus est. Pediti cuique, vt in suo tabernaculo lectos duos quinque cubitoru̅: equiti vr idem, insuper???ue praesepes solitis altero tanto maiores facerent, iniunxit. Pariter & alia, quae in discessu relicturi erant, spacio auctiori produxerunt. Quòd à rege curatum est, vt castra insignia & planè heroica, opus suum apparerent. Simul vt indicia & veluti vestigia virorum praegrandium, documento eius loci incolis forent, praestantissimam Macedonum fuisse fortitudinem. His peractis, itinere eodem, quo progressus fuerat, redijt. Diod. Iib. 17. Monvmenta honoris ambitiosè Erigit. Sub loco 1, honorem Statuarum, Templorum, & similium affectant. hîc quatenus his ipsis externis internam in hominum mentibus existimationem conseruant. Themistocles momordit multitudinem aede extruenda Diannae, quam Aristobulen, quasi optima consilia ipse ciuitati & Graecis dedisset, appellauit. Iuxta domum suam delubrum hoc in Melita struxit, vbi pòst cadauera supplicio affectorum carnifices proijcere, vestes???ue & laqueos efferre eorum, qui strangulati & interfecti essent, solebant. Plutarchus in Themistocle. L. Opimivs Coss. caeso Caio Graccho & Fuluio Flacco, extruxit aedem Concordiae. Gloriati enim & insolescere atque triumphare quodammodò de tanta ciuium strage videbatur. Vnde inscriptioni aedis noctu attexuerunt quidam hunc versum: Actus vaecors templum facit Concordiae. Hic potestate in consulatu est princeps dictatoria vsus, damnauit???ue indicta causa praeter tria millia ciuium C. Gracchum & Fuluium Flaccum: quorum hic consularis & triumphalis, ille suorum aequalium virtute & gloria primus fuit. Plutarchus in Caio. L. Sylla, etsi ad neminem scriptorem animum direxit: tamen Iugurtha à Boccho rege ad Marium perducto, totam sibi laudem cupidè asseruit, vt anulo, quo signatorio vtebatur, sculptam illam traditionem haberet. Et quantus postea, ne minimum quidem gloriae vestigium contemsit. Valer, libro octauo, cap. decimoquinto.
|| [2645]
C. Marivs post Iugurthínum, Címbrícum???; & Teutonicum triumphum, cantharo semper potauit: quòd Liber pater inclytum ex Asia deducens triumphum, hoc vsus poculi genere ferebatur: vt inter ipsum haustum vini, victoriae eius suas victorias compararet. Val. Max. lib. 3. cap. 6. Commodvs Imp. eò vesaniae venit, vt omnia etiam turpiter, impurè & crudeliter facta, publicis iusserit poni monumentis. Marius Maximus. Innocentivs II. papa Romanus, in muro quodam Romae imaginem suam splendidè pontificalibus indutam, & sella residentem, depingi curauerat: Lotharium verò Imperatorem ante se procumbe̅tem in genibus, & manibus complicatis coronam Imperij suscipientem, cum hac inscriptione: Rex venit ante fores, iurans priùs vrbis honores: Pòst homo sit Papae, sumit quo dante coronam. Fridericus I. Imp. in contumeliam omnium Imperatorum hanc picturam publicè esse propositam censens, à papa Hadriano petijsse memoratur, vt & scriptura pariter atque pictu ra talis de medio tolleretur: ne tam vana res summis in vrbe viris litigandi & discordandi praebere posset materiam. Tritenhemius in Chronico Hirsaugiense. Vindicat. Aristoteles Theodecti discipulo oratoriae artis libros, quos ederet, donauerat. Sed molestè postea ferens hanc gloriam alteri concessam, in tertio Rhetoricorum (quos nunc habemus) planiùs sibi de his in Theodectij libris dictum esse adiecit. Nisi me tanta & tam latè patentis scientiae verecundia teneret, dicerem dignum philosophum, cuius stabdiendi mores altioris animi philosopho traderentur. Caeterùm gloria ne ab ijs quidem Philosophis, qui contemtum eius introducere conantur, negligitur quoniam quidam ipsis voluminibus nomina sua diligenter adijciunt, vt quod professione eleuant, vsurpatione memoriae consequantur. Val. lib. 8. c. 15. An potiùs delirat Valerius, qui Theodectios libros appellatos putat, quòd Theodecti donati fuerint. Quid si verò eidem dedicati? Sic Ethica, Nicomachia, Nicomacho F. sic Ethica Eudemia Eudemo Cyprio amico in scripsit. In 2. Polit. Ethicorum Nicomachiorum, tanquam suorum mentionem facit. Ergo etiam Theodectia pro suis iurè venditat, licèt illorum inscriptione non donatione, amicum ornare voluerit. Heliodorvs Tricensis episcopus in Thessalia, historiam Aethiopicam scripsit: eo???ue nomine ei ademtus est episcopatus. Nam cùm lectione eorum opusculorum inuenes multi in periculum conijcerentur, Synodus prouincialis statuit, vel libellos ipsos igni comburendos, vel auctorem dignitate sua priuandum. Ille verò episcopatum deponete, quàm scripta sua supprimere maluit. Nicephorus lib. 12. cap. 34. Negligit ambitiosé. M. Livivs Drusus dum Quaestor Asiam obtineret, nullo lictore aut alio insigni honorum (pro more) vti voluit: non quòd ita se humiliaret, sed ne quid seipso insignius in prouincia esset. Plinius de Viris illustribus: & Alexand. ab Alexand. lib. 1. capite 27. Ignominiae occasiones tollit. Hartvicvs Reuentlou indignè ferens horrea sua ab Adolfo. Holsatiae comite depradata fuisse, Gerardum comitem Holsatiae pauperem ad iniuriam vindicandam impulit. Is noctu arcem Zegenberg conscendit, Adolfum sese defendentem inuitus obtruncauit. Hartuicus filium suum, qui Adolfi cubiculo praeerat, ne domini proditor putaretur, Adolfo mortis comitem esse voluit. Tandem expiandi sceleris causa Romam petens, sua omnia pauperibus erogare iussus est. Cranzius lib. 8. Saxoniae, cap. 39. & lib. 9. cap. 12. Avxilia comparat conseruandi honoris causa Religione. Hieroboamvs rex Israëlitarum timens, ne populus reuerteretur ad domum Dauidis, excogitauit vitulos aureos in Dan & Bethel, quos fecit à populo adorari. Religionis enim vinculum maximi esse momenti sciebat in deuinciendis animis. 3. Regum 12. Coniugio, Nuptijs. Marocia, Alberti Marchionis Rom. vxor, eo mortuo, priuata viuere nesciens, Vidoni Tusciae Marchioni nupsit, atque vrbis Rom. ad eum principatum, qui fuerat Alberti, traduxit, eum???ue ad coeptas inimicitias cum pontifice Ioanne X. exercendas incendit. Vido Petrum, fratrem Ioannis, immissis satellitibus, in Laterano, pontifice inspectante, confodit, ac mox ipsum etiam incautum comprehendit, & custodiae traditum faucibus ceruicali occlusis interemit. Ioanni Leo sextus ciuis Romanus suffectus. Vidone inde paulò pòst ex rebus humanis erepto, frater eius Lambertus Tusciae ditionem excepit. Marocia verò ne quid de pristina sua potentia in Vrbe amitteret, nouis sibi co̅sulendum nuptijs rata, Hugonem Arelatensem comitem Italiae regem missis nuncijs inuitauit ad matrimonium suum & Vrbis imperium capessendum. Sigonius lib. 6. regni Italici. Quum Sigismundus Imp. Boëmiae & Hungariae rex, varijs senectutis incommodis laborare cepisset: Barbara eius coniux, retinendi imperij auida, proceres conuocat, Imperatorem propediem moriturum enunciat: quum multae sint vndique turbae oboriturae, illud vnum consilium optimum futurum, si, quum vidua fuerit, Poloniae regi legitimè coniugetur. Imperatricis consilium Boëmi approbant, & pro illius arbitratu foedus ineunt. Quum interea medici omnem Sigismundo spem valetudinis ademissent, commonefacorent???ue, vt animi imperij???ue sui salutem curaret: è Boëmia, quam perfidia semper laborasse nouerat, depexa coma, & viridante serto comtus, per bonae valetudinis praetextum egreditur, & in Morauiam concedit, vt antequam è vita decederet, filiam Elizabetham & Albertum Austriae ducem generum videret. Barbara vnà cum Vlrico Ciliae Comite, fratre suo, virum sequuta, Znoimae custodiae traditur, Vlrico fuga elapso. Sigismundus, quum mortem instare videret, Hungariae Boëmiae???; proceres accerfiri iussit, illis???ue annuentibus Albertum cum vxore Elizabetha successorem declarauit. Bonfinius libro 3. Dec. 3. Insidiatores, Invidentes, Obsistentes remouent, eludit. Caede. Vide paulò antè, Regnum ambitiosè conseruare. fol. 2597. 2642. Cùm Mithridates pacem à Rom. obtinuisset, Cimmerij Bosphori accolae & Colchi ab eo alienati, eius filium sibi regem deposcebant. Quem Mithridates ob id aureis cathenis vinxit. vinctum???ue necandum curauit. Ea res non modò non extinxit ferocissimarum gentium motum, sed vehementer etiam accendit. Sabel. lib. 3. En. 6. Athalia, Hierosolymorum regina, post viri Iorami & Ochoziae filij mortem, ne esset qui ad regnum aspiraret, & per quem eius ambitio impediretur, omnes ex Dauidis stirpe iussit occidi, vix???ue Ioas ex filio nepos superfuit, Iosabeth amitae pietate. Qui cùm adhuc tener esset, auia interemta, in regno successit, & per eum regia stirps Iudaeorum instaurata fuit. 4. Regum 11. Herodes rex, multa puerorum millia occidi iussit, vt auctorem nostrae salutis interciperet, verum regem Iudaeorum. Mutilatione. Constantinvs IV. Imperator cùm sextam synodum, Constantinopoli celebraret, duos fratres adhuc pueros naribus ablatis dehonestauit, ne ad Imperium quandoque aspirarent. Volat. lib. 23. Anthrop. Colomannvs Hungariae rex Almum fratrem excaecauit. Stephanus Colomanni F. eundem in Thraciam relegauit. Almi F. Belam cùm non oculis tantùm, sed & restibus priuari Colomannus iussisset, carnifex catuli testes regi spectandos exhibuit, eo???ue commento Belam seruauit. Non multò pòst Stephanus liberis orbus, poenitentia ductus scelerum, Almi patrui cineres è Macedonia in Hungariam pientissimè referri curauit, & Belam patruelem suum adoptatum, successorem suum creauit: Helena Vrl Augustalis Comitis Macedoniae praefecti filia ei in vxorem data, ex quo fausto coniugio Geysa II. natus est. Bonfinius lib. 6. Dec. 2. Bello. Herculis posteros, ipso è mortalibus sublato, patria expulit Evrysthevs, ac sibi regnum sumsit. Illi ad Demophoonte̅ Thesei F. profugi, habitauerunt in Tetrapoli Atticae. Eurystheus misso Athenas legato, bellum denunciat Atheniensibus ni Heraclidas expellant: neq; ij bellum detrectant. Ergo Eurystheus in Atticam copias ducit, com misso???; praelio interpugnandum occidit. Hyllus & alij Heraclidae, post mortem Eurysthei, Thebas vrbe̅ incoluêre. Ant. Liberalis ex Pherecyde. Croesvs, Lydorum rex, cùm Cyrum, capto auo Astyage rege Medorum, ad Persas imperium transtulisse videret, veritus illius pote̅tiam, eam???; in ipsis initijs opprimi posse ratus, arma contra eum mouit. At quatuordecim dierum spacio Sardis obsessus, captus, regno???; exutus est. Herod. lib. 1. Obtrectatione. Hvgo, Italiae rex, Lotharij comitis Arelate̅sis ex Bertha F. fratrem vterinum habebat Lambertum Tusciae Marchionem Adelberto natum. Hunc veritus ne Italici se deserto, quòd acer inprimis ac potens erat, sibi optarent regem, anno 931. de medio tollere statuit. Itaqne consilium Bosonis fratris sui ex eodem patre nati sequutus, illum fratrem suum esse negauit, &, ne se ita nominaret, edixit. Ille verò ferocis ingenij homo se ex eadem, qua ille, matre Berta ortum esse contendere, id???ue singulari certamine defensurum esse. Qua accepta conditione rex honestam se perdendi hominis ade [2646] ptum occasionem ratus, Reduinum quendam iuuenem robustum inprimis ei opposuit. Reduino autem in certamine succumbente, Hugo ira & pudore confusus, Lamberto rnanus iussit inijci, & Marchia Tusciae Bosoni fratri suo donata, haud ita multò pòst oculos erui. His de rebus Italici taedio regni Hugonis affecti, Rodulfum Burgundiae regem per nuncios in Italiam reuocarunt, atq; ei se ad repetendum regnum affuturos ostenderunt. Sigouius lib. 6. regni Italici. Contemtu, Neglectu imperij. Romanis atque Italis passim edicto Constantini Magni & Licinij Imp. ad Christiana sacra suscipienda se conferentibus Maximinvs Augustus in Oriente, Constantini aut Licinij imperio cedere nolens, edictum ad se missum suppressit: atque epistolam ad praefectos suos misit, qua suo nomine permitti iussit ciuitatibus, vt suo quisque in colenda religione arbitrio vteretur, & ne quis quemquam in suo munere impediret. Verùm, quoniam de templis & co̅uentibus frequentandis, quod erat in edicto Co̅stantini & Licinij, verbum nullum fecit. Orientales ea inire non ausi sunt. Caeterùm cùm aequo animo ferre non posset, sibi aliquid à Constantino & Licinio mandatum esse, qui summum inter eos. vt ipse iactabat, locum teneret, spreto foedere, quod cum Licinio icerat, repentè è Bithynia in Thraciam Illyricum???ue traiecit. Licinius primò victus, deinde redintegrato praelio victor, ipsum è Thracia in Bithyniam repulit, vbi miserè perijt. Sigonius libro tertio Imp. occid. Theodericvs Flandrensium comes, coniuge eum comitante, quae Balduini III. Hierosolymorum regis patre soror erat, ad portum Berithensem haud paruo militum numero stipatus appulit, anno, vt habet Flandriae Chronicon, 1157. Terrae sanctae principes tantorum hospitum aduentu in spem erecti, mox quisque exercitum cogere cepit, vocato???ue in auxilium Armeniorum principe, Caesaream Syriae super Orontem fluuium obsederunt. Cùm autem ciues negotiationibus magis, quàm bellicis rcbus exercitati essent, vrbe munitissima primo statim impetu potiti sunt. Ciues in arcem confugiunt. Caeterùm orto ex praedae diuisione inter duces dissidio, arce salua, ipsi diuite praeda contenti, Antiochiam simul rediêre. Dissidij verò ea erat occasio: Balduinus rex Theodericum Flandrum ea vrbe, si caperetur, donarat. At cùm Rainaldus Antiochenus suo eundem dominio subesse postularet, Theodericus regibus solùm, non autem principibus se hactenus paruisse asserens, id facere renuit. Tyrius. ambitiosa vindicta honoris erepti, INTERCEPTI. RATIONE HABITA TVM Honoris laesi. Per Vaticinii frvstrationem. Ionas propheta Niniuitis vrbis interitum post XL. dies praedixerat. At precibus & ieiunijs illorum motus Dominus, poenam distulit. Ea Domini benignitas vsq; adeò Ione displicuit, vt cum Domino ea de re expostularet: metuebat enim ne mendax vates haberetur. Itaque vrbe egressus in montem, vt videret quid vrbi accideret, sub vmbraculo consedit, cùm cucurbita folijs suis vmbram ei praeberet. Quae cùm arrosa à verme exaruisset, & Ionas vehementer indignaretur, tum Dominus: Ergo tu cucurbitae causa mouearis, quam non creasti, eius???ue interitum aegrè feres, & ego non mouear ob Niniuen tantam vrbem, in qua sunt plusquam ce̅tum viginti millia hominum, qui dextram à sinistra sua dignoscere no̅ norunt, & tam multa pecora? Ionae vltimo. Interdictvm exercitationis. Nero Imp. Lucanum poëtam prohibuit, ne carmen, quod scribebat, ederet, vt solus in poëtica excelluisse videretur. Lvcanvs, cùm eam contumeliam immoderatè nimis ferret, cum Pisone coniurauit, atque ob id à Nerone damnatus est. Nero etiam praeter alia desiderio torquebatur, vrbem Romanam de nomine suo Neropolim appellandi. Fulgosus lib. 8. cap. 15. Translationem dignitatis, Imperii. Beniamitae primi apud Israëlitas regem habuêre Saulum. Eo autem propter scelera sua reprobato à Domino, vnctus est Dauid de tribu Iuda. Inuidia igitur maxima contra Iudaeos & Dauidem flagrarunt. Propterea Semeis Gerae F. Dauidem regno pulsum ab Absalamo contumelijs varijs affecit. 2. Regum 16. Restituto deinde in regnu̅ Dauide, Seba Bochris F. Beniamitae, seditionis & defectionis decem tribuum auctor fuit. 2. Regum 20. Metivs Suffetius Albanorum Dictator, indignè ferens imperij summam ad Romanos ob Horatij victoriam delatam, Fidenates & Veientes clàm ad bellum impulit, se à Rom. facto praelio defecturum pollicitus. Id ouod reipsa praestitit. Victor tamen Romanus Albam diruit, Albanos omnes Romam migrare coëgit, Suffetium duabus quadrigis discerpi obproditionem curauit. Sab. lib. 4. En. 2. ex Liuio. Adelphonsus Bardulorum in Hispania rex, cognomento vitáque Castus, aduersus Saracenos continenti bello res gerebat, magno quidem conatu, sed ad exitum spes non veniebat. si Carolus Magnus in Hispaniam se pio rege accersente Augustus veniret, vt Ibnabala Saraceno ducente rex venisset, breus aeui impiorum in Hispania opes fore sperabat: se filijs carere & quòd orbus sit, senectutem suam minori venerationi suis, maiori contemtui hostibus esse. Praemium laborum, mecedem???ue religionis defensae, spem propinquam successionis haereditatis???ue Francis proponi posse. Nec tanto praemio abnuit Augustus, Bernardum???ue Italiae regem ex Pipino nepotem Bardulo adoptandum offerebat. Propè res confecta videbatur, Augustus???ue iam saltum Pyrenaeum superarat, cùm Bernardvs Comes secundae ab rege inter Bardulos auctoritatis, sceptrum gentis in Franciam ferri adeò molestè indigne???ue tulit, vti procerum gentis coniuratione facta, metu???ue Adelphonsum perterritum coëgerit appropinquanti iam Franco legatos mittere, qui nunciarent mutata concilia, nec opus esse in praesentia externis auxilijs. Et accidit ad popularium etiam animos concitandos, vti non contemnendus Bardulorum numerus seruitute Saracenorum elapsi, in Francicum exercitum inciderent. Hi siue ab iratis Francis, ac quòd à Bardulis vocati iuberentur re infecta domum redire, indignè ferentibus grauia passi, siue conueniens tempori dolus à Bernardo Comite excogitatus est, in suas quisque ciuitates reuersi, atrociora exempla à Francis quàm à Saracenis in se edita cùm dicerent, non priùs de destiterunt, quàm peruicêre, vt Massilius rex, quae???ue eo duce impiorum ingens manus ex Africa recèns transmiserat, percusso in Francos foedere accersiretur. Hyeme appetente redeuntes domum, copias Augusti in descensu Pyrenaei saltus adepti, cùm procul iam primum & secundum agmen cum Augusto viam praemensum abesset, extremo agmini tantam cladem, priùs quàm recurrens Augustus ferre opem laborantibus posset, intulerunt, vt nullus locus clade Francorum nobilior, ac fama celebratior sit, Roncauallis vocitatur. Interemti ad Christinae sepulti sunt. Aemilius lib. 3. Pelicianvs eques Pannonius, indignatus, quòd Pannoniae regnum ad exteram gentem, id est, ad Carolum Robertum Caroli Martelli Galli filium peruenisset, Carolum regem cum coniuge ac liberis occidere decreuit. Solenni igitur Paschae die, quo mos erat vt reges liberi???ue eorum vnà vescerentur, rege, vxore???ue Elizabetha, Poloniae regis filia, vulneratis, cùm Ludouicum & Andream eorum filios petere vellet, ab ijs qui adstabant prohibitus & occisus, feri animi ob patriae charitatem cogitata explere nequiuit, Fulgosus libro 5. capite 6. Hadrianum VI. Belgam in locum desuncti Leonis X. suffectum esse Romanus Popvlvs adeò indignantertulit, vt quum patefacto conclaui Cardinales domum redirent, passim maledictis incesserentur, quòd infamibus comitijs non modò vrbem Romam suo antistite orbatam prodidissent, sed, quòd insaniae proximum videretur, Italiam etiam pontificatus honore spoliassent. Erat enim opinio statim edita in vulgus, Pontificem neglecta Roma, vi aut sua sponte permansurum in Hispania, aut enauigato protinus Oceano Germanos esse petiturum, vt immortale decus gentis sacrorum princeps in terra patria conspiceretur. Adaperto conclaui quum globus Cardinalium Hadriani pontem esset praeteruectus, & opifices pueri???ue minacibus oculis, voce???ue & manibus obstreperent, nec à foedisimis probris abstinerent: Sigismundus Gonzaga Cardinalis renidenti vultu his egit gratias, quòd aduersus extrema supplicia meritos contumelijs essent contemti, nec lapidibus publicam iniuriam vindicarent. Iouius in Hadriano 6. Repvlsam, vel Societatis imperij. Honorio & Theodosio consulibus, Castinus aduersus Vandalos missus, quum Bonifacium bellica arte praetantem ab expeditionis societate repulisset, collegam prae ingenita insolentia aspernatus, magnorum malorum auctor fuit. Nam Bonifacivs indignitatem rei perquàm argrè ferens, Hostiam properè contendit, in Africam traiecit, occupauit???ue prouinciam. Quam quum sine auxilio, inuito Imperatore Romano, retinere non posset, Gensericum Vandalorum regem in Libyam aduocauit. Hic Valliae Visigothorum regis bellum reformidans, traiecto Gaditano freto, in Mauritaniam peruenit, Africam???ue vniuersam occupauit: ibi???ue ali [2647] quandiu cum nepotibus ac posteris, ad Iustiniani vsque tempora imperauit. Bonfinius lib. 2. Dec. 1. Sacrorum communium. P. Decio, Q. Fabio Max. Coss. multa prodigia extiterunt. Quorum auerruncandorum causa, supplicationes in biduum sunt decretae. Vinum & thus publicè praebitum, à viris & foeminis passim supplicatum; certamen???; ex ea re inter mulieres ortum. Virginia Auli Sulpitij filia patricij generis, caeterùm plebeio A. Volumnio, qui superiore anno Consul fuerat, matrimonio locata, patriciarum coetu sacellum Pudicitiae, quod i foro Boario fuit, ad rotundam aedem Herculis, adire prohibita, mulier ferox, contumeliae impatiens, in parte aedium, quas in Longo habuit vico, à prophano vsu exclusa, aram Plebeiae pudicitiae constituit, hortata???ue est eiusdem ordinis matronas, darent operam, vt ara illa à sanctioribus castioribus???;, quàm patricia, coli crederetur. Ita co̅tigit, vt pudic tia iam inde duobus in vrbe locis sit culta. Nulli nisi spectatae pudicitiae, & quae vni nupsisset, fas erat ad patritia̅ illam aram, aut plebeiam sacrificare. Vulgata deinceps religio, & à pollutis frequentari coepta, nec matronis solùm, sed omnis ordinis mulieribus. Postremò ritus non modò no̅ integer mansit, sed in obliuionem etiam venit. Sabellicus lib. 7. Enneadis 4. Officij honorifici. HenricoVI. regnante, Angli Aurelianenses arcta obsidione premebant, sic vt deditionem facere cogerentur. Re deliberata, non. Anglo, sed Philippo Burgundionum duci sese dedere paratos significarunt. Angli respondere, bellum Henrici regis nomine geri, & eius imperio subijci oportere. Hoc ipso Burgundionis animus primò offensus est, qui arbitrans Anglos suae gloriae inuidere, iam tum de ijs malam animo opinionem concepit: deinde Angli obsidionem Aurelianensem relinquere coacti sunt, cùm diuinitùs Ioanna puella Lotharinga Gallorum exercitum confirmarit, & Aureliane̅ses commeatu introducto refecerit. Polyd. lib. 13. [Greek words] M. Antonini filia Lvcilla, Vero Imperatori nupsit. At illo mortuo Pompeiani nuptias sequuta, imperatorijs insignib. & imperatoria nihilominus sede vtebatur; atq; iter faciens, igne̅ vnicum honoris signum, Augustis tantùm atq; eorum vxoribus seruatum, praemittebat. Cùm autem Commodus imperator eius frater, Csrispinae, quam vxorem duxerat, primum honorem, vt parerat, dedisset: Lucilla, superba nimis mulier adeò id grauiter tulit, vt aduersus Commodi fratris vitam, inscio viro Pompeiano, conspiraret. Propter quam rem Commodus eam cum multis alijs interfici iussit. Fulgosus libro 9. capite 5. Contemptvm. Vel Consilij. Cùm inueterato more legati essent ad nouum Pontisicem Alexandrum VI. mittendi, qui eum adorarent, ei???; se obtemperaturos promitterent: Lvdovici Sforciae Mediolanensis ducis consilium fuit, vt omnes sociorum legati vno eodem???; die Romam simul ingrederentur, simul in publico conuentu se coram pontifice sisterent, vt???ue oratorum vnus omnium nomine verba faceret: quòd eo facto maxima cum existimationis omnium accessione, vniuersae Italiae ostenderetur, esse inter ipsos non modò beneuolentiam & foedus, sed tantam potiùs necessitudinem, vt vnus duntaxat princeps, vnum???ue corpus viderentur. Ludouici consilium facilè Ferdinandi Aragonij Neapolitani regis leuitas comprobauit: comprobarunt amborum auctoritate inducti, nec Petro Medice in publicis consilijs contradicente, Florentini, quamuis id priuatim molestissimè idem ferret Petrus: qui cùm Reipublicae Florentinorum orator esset designatus, decreuisset???ue suam legationem superbo admodum & regio ferè apparatu illustrem reddere, animaduertebat si Romam vnà cùm alijs sociorum oratoribus intraret, suae pompae splendorem in tanta multitudine in oculis hominum incurrere non posse: quae vanitas inuenelis, ambitiosis hortationibus Gentilis episcopi Aretini, qui vnus fuit oratorum, corroborabatur. Nam cùm ad eum, orandi Florentinorum nomine prouincia esset delata, sibi ostentandae eloquentiae occasionem eripi dolebat. idcirco Petrus à Ferdinando petijt, suaderet, vt singuli per se, superiora exempla secuci, suam legationem obirent. Qua in re cùm rex ei ita gratificari cuperet, magis ei re satisfecit, quàm gratificandi modo: neque enim Ludouicum celauit, se haud alia de causa ab eo, quod primùm comprobauerat, discedere, quàm quòd à Petro Medice ad id esset stimulatus. Eam inconstantiam cùm Ludouicus aegerrimè ferret, quòd hac ratione prudentiam suam, qua tamen mirificè superbiebat, in dubium reuocari putaret, odio aestuans, toti Italiae sibi???ue ipsi exitiale bellum, euocato Carolo IIX. Galliae rege, concitauit. Guicciardinus lib. 1. Mandati. L. Sylla Dictator, cùm Lucretius Osella, qui Marium iuniorem Praeneste expugnauerat, consulatum peteret & ambiret: veruit ei primúm. Vbi ille multorum gratia subnixus descendit in forum, misit vnum ex centurionibus, quibus septus erat, ad eum interficiendum: ac sedens pro tribunali in Castoris, spectauit ipse ex edito caedem. Centurionem arripuerunt ciues statuerunt???; ad tribunal eius. Quibus silere tumultuantibus iussit, & se id ait mandasse, ac centurionem imperauit dimitti. Plutarchus in Sylla. Cùm in actis Senatus legisset Tiberivs Caesar, dimissos, ac ne auditos quidem quosdam reos, de quibus strictim, & nihil aliud quàm nominatos ab indice scripserat: pro contemto se habitum fremens, repetere Capreas quoquo modo destinauit, non temerè quicquam, nisi ex tuto ausurus. Sed & tempestatibus & ingrauescente vimorbi retentus, paulò pòst obijt. Suetonius. Aetatis. Caivs Caligula, praeteralia multa dicta & facta minimè grata illud aegerrimè ferebat, quòd populus per specièm honoris acclamabat, Adolescens Auguste. Nec enim se felicem praedicari credébat, quòd adolescens imperaret, sed accusari quòd tantilla aetate tantum imperium obtineret. Zonaras. Cùm detecta esset Lepidi & Getulici coniuratio, missus Claudius (qui Caio successit) in Germaniam inter legatos ad gratulandum, etiam vitae periculum adijt. In dignante ac fremente Caio, patruum potissimùm ad se missum, quasi ad puerum regendum: adeò vt non defuerint, qui traderent, praecipitatum quoq; in flume̅, sicut vestitus aduenerat. Atq; ex eo nunquam non in Senatu nouissimus consularium sententiam dixit, ignominiae causa post omnes interrogatus. Suet. Habitus, Vestitus. Maximus in Hispania Imperator militari fauorecreatus, in Galliam transijt. Ad hunc motum opprimendum Gratianus ex vrbe occursurus, quum exercitum in Galliam ductaret, praeferret???; Alanorum manum (quàm ad se auro pellexerat) Veterani tam acerbam ex ea re contraxêre offensam, vt no̅ multò pòst Imp. destituerint, & ad Maximum defecerint. Gratianus subita militum defectione consternatus, quum in Italiam transire conaretur, dolis circumuentus, Lugduni interficitur, quum iam triginta esset annorum. Sabel. lib. 9. Ennead. 7. Dignitatis. Inimicitiae inter Vraiam ducem & Ildobaldvm Gerthorum regem post captum à Belisario Vitigem temerè concitatae, rem Gothorum exurgentem afflixerunt. Vxor Vraiae balneum ingressa, vxorem Ildobaldi non tanquam reginam coluerat, quòd se ipsa minùs culta & ornata erat. Itaque Ildobaldus ab vxore solicitatus Vraiam de maiestate coarguit, ac comprehendi iussum vltimo supplicio affecit. atque ex ea re in odium Gothorum in currit, indignantium, quòd Vraias nimis leui de causa esset extinctus. Accessit inde, quòd Ildobaldus Vraiae vxorem Gotho cuidam coniugio copulauit, ac Bessam, qui illam ambiuerat, militiae praetextu ablegatum, grauiter offendit. Itaque Bessas, quòd mulierem deperiret, in sui factum co̅tumeliam ratus, iracundia ac dolore eò processit, vt, gratum se facturum Gothis existimans, Ildobaldum inter epulas adortus necarit, ita vt caput in mensam prosiliens cibos inquinarit. Sigon. lib. 18. Imp. occid. ex Procopio. Io. Magnus lib. 12. Bessam appellat Buellam. Titvlvm minvs honorificvm. Iulius II. Pont. Pompeio Columnae (qui vnà cum Petro Margano contra pontificem coniurarat) tametsi eum nequaquam armis sequendum iudicabat, ei tamen gestandi viridis pilei honorem, atque item sacerdotia ademit, promulgatis in eum iudicialibus libellis. Verùm M. Antonius Columna Pompeij patruus, cùm insigni gratia supra affinitatem eximijs bello & pace virtutibus parta apud Iulium floreret, lenito Iulio, Pompeium fratres???ue eius omni metu facilè liberauit: nullis tamen precibus potuit impetrare, vt ei sacri pilei dignitas redderetur. Ignoscebat ei pacato animo, iniuriam???ue remittebat, ita vt etiam maturè per breuem epistolam gratiam & reditum polliceretur. Sed epistolam reiecit Pompeius, generoso atque indomito prorsus ingenio: quòd pontifex episcopi Rheatini titulum in praescriptione non posuisset: adeò vt praeconi, qui eam attulerat, vultu in amarum renidenti & subirato diceret: Alibi eum Pompeium, ad quem Pontifex scriberet, esse requirendum: ipsum certè esse episcopum Rheatinum, ad quem minimè ea epistola scriberetur. Sed eam rem ad excitandum risum M. Antonius detulit, festiue???; peruicit, vt in literis Episcopi nomen videretur. Iouius in Pompeio. Reprehensionem. Cùm aliquando prae foribus regis Cambysis considerent O [2648] roetes Sardibus praefectus, & alter quidam Perses, nomine Mitrobates, praefectus gentis, quae est in Dascylio, è verbis ad iurgia peruenerunt. Et cùm de virtute disceptaretur, Mitrobates obijciens Oroeti, inquit: Túne in precio virorum es, qui insulam Samum tuae prouinciae adiacentem regi non acquiris: ita facilem captu, vt Polycrates quidam è popularibus quindecim armatis fretus occuparit, eius???ue tyrannide potiatur? Hoc iurgium audienti Oroetae adeò doluisse aiunt, vt Polycratem, propter quem malè audisset, dolo circumuentum ceperit, cruci???; suffixerit. Herodotus lib. 3. Nero Caesar nihil aequè doluit, quàm vt citharoedum malum se increpitum, ac pro Nerone Aenobarbum appellatum: & nomen quidem gentile, quod sibi per contumeliam exprobraretur, resumturum se professus est, deposito adoptiuo. Caetera conuitia vt falsa non alio argumento refellebat, quàm quòd etiam inscitia tantopere elaboratae perfectae???; à se artis obijceretur: singulos subinde rogitans, nosséntne quenquam praestantiorem. Suetonius. Apollodorus architectus admirandus, cùm ad eum Adrianvs Imp. qui in omnibus artibus excellere volebat, inspiciendam misisset magni operis formulam, quam ipse designarat, efficacibus rationibus ostendit, quibusdam in locis corrigendam esse: id???; tam indignè tulit Adrianus, vt eum interficiendum curarit. Dion, Suidas. Venceslavs V. sedecim annorum adolescens mortuo patri successerat. Rector vitae eius à parente Dobessius à Bechina inter praecipuos additus, vt vidit Regem insignia moeroris ante tempus exuisse (cùm optimates etiam tum atrati incederent) improbare cepit tam intempestiuam vestis mutationem, rursus???ue eum ad luctuosum habitum inuitauit. Ad haec nihil iuuenis seni respondit, ne palàm censuram illius contemsisse videretur, sed protinus ab oculis eius, ad arcem quandam remotiore̅, cum nouis illis induuijs profectus, ibi laetos cum aequalibus, & à seuerioribus arbitris liberos dies perconuiuia & compotationes, quibus in Hungaria (dum illic regnaret) assueuerat, consumsit. Non deerant ei compotores, qui captato temulentiae tempore, alius aliud quod placebat, à Rege parum sobrio impetrarent: quidam etiam agros & pagos. Dubrauius libro 19. Officivm Ineptvm. Hvgo Italiae rex, à Marocia Romam ad thori societatem & vrbis imperium euocatus, relicto de more extra Vrbem exercitu, benignè à Romanis accipitur, atq; ad mulierem in arcem profectus, nuptijs contractis, vrbe Roma, nemine aduersante, potitur: felix nimis futurus, si quae ipsum semel complexa fortuna erat, non statim deseruisset, atq; leuissima de causa Vrbe eadem, quam ceperat, expulisset. Erat Marociae F. Albericus, ex Alberto Rom. Marchione progenitus. Hunc cùm matris hortatu aquam ad abluendas manus Hugoni regi praeberet, Hugo correctionis causa (neq; enim scitè admodum officio fungebatur) in faciem caecîdit. Eam ardentis animi iuuenis vlcisci contumeliam cupiens, Romanos protinus adijt, & se haud quaquam satis mirari eorum dementiamne, an ignauia̅, dixit, quòd qui omnibus olim bellicosissimis superbè gentibus imperassent, nunc Hugoni, homini Burgundioni, non armis atq; virtute, sed incestis nuptijs Romanorum imperium consequuto. tam humiliter obedirent: pro certo ipsos habere debere, si se priuignum suum nouus hospes in faciem immeritò percussisset, multò in ipsos insolentiùs, multo???; superbiùs consulturum, vbi in regno inueterasset. Quibus dictis adeò animos omnium perpulit, vt vno consensu Hugone rege repudiato illum se sibi asciscere consulem dixerint. Ita nulla interposita mora armati ad arcem procedunt, eam???;, antequam Hugo milites introuocare suos posset, expugnant. Quo cognito Hugo de salute iam potius quàm de regno solicitus, properè ex ea parte arcis, quae muris Vrbis adhaeret, se deiecit, atq; ad suos confugit. Sigonius lib. 6. regni Ital. Vindictae, factae per Proditionem, Defectionem. Vide paulò antè, Translatione Imperij. Ioannes Isaacij Sebastocratoris F. ad Persas defecit, non ferens sibi à Ioanne Comneno Imp. patruo in equi Arabici vsu Italum equitem praepositum: & Christiana religione abiurata, Iconiensis Persae filiam vxorem duxit. Libri Qvinti titvlorvm dispositio. ???
|| [2649]
Voluminis Vndecimi Liber V. De Pvsillanimitate circa Honores. RArvm esthoc vitium, at??? etiam rarißimum. Gloriae stimuli à natura sunt insiti: & quo quis??? excelle̅tiore estingenio, eò longiùs à [Greek words] recedit, in excessu potiùs qua̅in defectupeccans. [Greek words] igitur erunt, qui secundùm [Greek words] honores sedignos respuunt: secundùm [Greek words], famae seruandae parua̅curam habent. Vtrobi??? tamen excipio Christana̅ Humilitatem, quae no̅ modò no̅ [Greek words], sed verißima [Greek words] ce̅seri debet: cu̅ spretis caducis istis & fluxis gloriolae humanae illecebris, ad veros & sempiternos aspiret honores, Christi nobis sanguinepartos. Spernit paruos & mortales, vt maximos & aeternos beatae vitae thesauros adipiscatur (qua̅ [Greek words] speciem suo loco fecimus) peccatoru̅ conscientia etia̅ humanis honoribus sese indignam profitetur, extra Christi cruce̅ nihil habe̅s, in quo glorietur. Et haec quidem Pusillanimitas Christiana omni vitio caret, Veritatis studio indignitatem suam extollens, Iustitiae religiosae stimulo sub potenti manu Domini semetipsam humilians. Ethica verò, eadem??? Ethnica, lucis diuinae expers, qua̅ nobis Aristoteles descripsit, vitiosa est, & maiore digna vituperio qua̅ Ambitio ipsa: vt quae Virtutis omnigenae stimulos hebetet, & ingenioru̅ feruorem tabifico acediae veneno extinguat. Vtaute̅ Virtutes omnes inter se admirabili nexu coniunctae sunt, ita quo??? Vitia. Proinde Popularitas nimia adhunc etia̅ videtur ordine̅ redigi posse, quatenus illi, gratia̅ capta̅ti popularem, [Greek words] vel vera vel simulata inseruit. Adhunc eunde̅ quo??? Humilitas nimia, eoru̅ qui mendaces ferunt obtrectatio nes: illic ratio habetur Mendacij, hîc mendacium comitantis Pusillanimitatis. Huc deni??? spectat Tolera̅tia nimia infamiae & dedecoris cuiuscun???. quatenus Diffidentiae Pusillanimitas iungitur. Sed & eoru̅ exempla, qui nimium no̅ tolerant Seruitute̅, Praelia aduersa, & similia, quae diffidentes facere possunt. Disside̅tiae respectu ad vitiu̅ in Tolera̅do, at respectu abiectionis honoris indecorae, adha̅c classem referri merentur. Jpsadeni??? Ambitio in captandis honorib. minimis & puerilibus, si subiectum honore̅ spectes, [Greek words] non immeritò censeri potest. At si gloriae nimium studium, etiam in minimis amplectendis, ad vitium in excessu & referri debet, à nobis superiore loco relata fuit. pvsillanimitas, animi deiectio in honore Vel. Acqvirendo, Acceptando. Qvo, Qvali. Pvta Episcopatum. Cùm Evagrivs presbyter ad episcopatum obeundum aliquando à Theophilo Alexandrino impelleretur, per fugam elapsus est: quod & ante eum Ammonivs fecerat. Cui cùm Euagrius obiecisset, reum scilicet esse coram Deo, quòd vt ne episcopus crearetur, aurem sibi amputasset: respondisse ei Ammonius fertur: An'non putas poenas te daturum Euagri, [2650] quòd linguam tu tibi propter [Greek words], collato tibi à Deo docendi dono non vtens, abscideris? Socrates lib. 4. cap. 23. Sozomenus lib. 6. cap. 30. Praefecturam. Victo & fugato in acie Pharsalica Pompeio, cui Cicero valetudinis causa non interfuit: Cato, qui magnas copias & classem habebat Dyrrachij, contendit, vt exercitui Cicero cum imperio praeesset. Ita conueniens legibus esse, quòd dignitate consulari praecelleret. Cicero quia repudiaret imperium, plane???; detrectaret eorum arma sequi, penè fuit interemtus, Pompeio adolescente eius???; amicis proditorem eum vocantibus & gladios distringentibus: ni obstitisset Cato, qui aegrè eripuit eum, & castris eduxit. Plut. in Cicerone. Comitatum honorifieum. Domitianvs Caesar oblatum à Senatu nouum & in excogitatum honorem, quanquam omnium talium appetentissimus, metu insidiarum, recusauit: quo decretum erat, vt quoties gereret consulatum, equites Rom. quibus sors obtigisset, trabeati, & cum hastis militaribus praecederent eum, inter lictores apparitores???;. Suetonius. Propter Qvid. Ob Fortitudinem. Obsidente Derthonam Mediolanensibus amicam Friderico I. Imp. Strator quidam, vt reliquos ad simile petendum decus accenderet, gladio, clypeo & parua securi sumta, aggerem qui Rubeae turri altissimae preiacebat, conscendit, ac via, qua pedem figeret, securi facta in montem euasit, atq; ad semirutam turrim processit, nullis lapidum telorum???; ictibus territus, ibi???; viriliter pugnando militem etiam armatum ad terram deiecit, atq; inter tot pericula inuiolatus reuertit ad suos. Cuius facti admiratione Fridericus affectus, hominem ad se vocari, ac militari cingulo donatum equitem esse iussit. Verùm ille se plebeium esse, at???; in eo ordine manere malle respondit. quamobrem liberaliter donatus ad contubernium suum est remissus. Sigon. lib. 12. regn. Ital. Fidem. Pheres, rex Thessaliae, pro Admeto filio mori recusans, eodem obijciente sibi, quòd inglorius moriturus esset, respondit apud Eurip. in Alcestide: Conservando. Qvem, Qvalem honorem. Puta Magistratum. Quidam tradiderunt Pittacvm vbi se abdicasset imperio, dixisse, [Greek words], id est, Difficile bonu̅ esse. At Solonem, Pittaci mollitiem atque ignauiam taxantem, dixisse, [Greek words]: id est, Difficilia quae honesta: vtriusque dictum in prouerbium abijsse. Existimationem Reipublicae. Cleomene rege Laconum, qui Isagoram Athenas reduxerat, eiecto, Athenienses reuocatis cum Clisthene septingentis militum familijs, quos Cleomenes exegerat, Sardis miserunt Legatos ad contrahendam cum Persis societatem, veriti potentiam Lacedaemoniorum. Vt Sardis venêre nuncij, mandata???; exposuêre, percontatus est eos Artaphernes Hystaspis filius, Sardium praetor, Quínam homines essent Athenienses: & vbi terrarum incolentes, qui socij Persarum fieri orarent. Vbi id ex nuncijs audiuit, ita eis ingenuè respondit: Si regi Dario terram darent, & aquam, se contracturum cum eis societatem: sin minus, illos abscedere praecepit. Nuncij inter se collocuti, quòd societatem facere cuperent, daturos se esse dixerunt. Quo nomine vbi reuersi sunt domum, vehementer accusati sunt. Herod. lib. 5. Qvomodo. Videlicet Ferendo obiurgationem. Lvdovicvs XI. Gallorum rex Cotrerij medici obiurgationes, quas vix mediastirus ab impotente domino ferret, tam stupida tulit patientia, vt qui erga omnes tyrannum se gerebat, medici mancipiun esset: cuius arte se immortalem fore stultissimus homo speribat. Phil. Cominaeus. Humiliando. Persevs, Macedoniae rex, à L. Paulo Aemilio captus, tam humilem se gessit & contemtum, vt instar serui ad pedes victoris sese abiecerit, hoc???; ipso Aemilij victoriam per se splendidam, ignauiae suae ostertatione offuscarit. Plut. in Aemil. Quum Ladislao Hungariae & Boëmiae regi Magdalena Caroli VII. Galliae regis F. desponsata esset, & ea iam per legatos foret abducenda, de nuptiarum loco est oborta contentio. Hungari Buda, Australes Viennae, Boëmi Pragae nuptias celebrari censebant oportere. Cùm rex animi dubius. haereret, Georgius Pogiebrachius, Boëmiae gubernator, cum octingentis equitibus in Austriam ad Danubium vsque venit, magna se habere dicens, quae regi communicaret. Traijcere Danubium, ac vrbem ntrare iussus, recusauit, Se Viennenses semper suspectos habuisse. Rogatus per internuncios, arcana quae haberet, regi nunciaret, pertinaciùs abnuit; ac affirmauit, Nemini se illa, praetercuàm regi tantùm esse crediturum. Rex tandem victus, in tanta pertinacia praeter dignitatem maiestatis suae, cum togato ferè trium millium equitum exercitu, potiùs quàm sagato, Danubium ad gubernatorem traiecit. Inter bina castra in vlteriori Danubij ripa tabernaculum ad singulare colloquium paratur. Dies quatuor colloquium habitum. Tandem ita discessum, vt gubernator iratus & minabundus in Morauiam recederet. Rex ea nocte Viennam se recepit: eum???ue mox poenitentia non parua subijt, gubernatorem, in cuius manu Boëmici regni summa foret, indignabundum dimisisse. Quosdam ex optimatibus repentè dimisit, qui aut hominem reconciliatum reducerent, aut si non possent, omnia regem postulata facturum pollicerentur. Quum in Morauia Georgium consequuti ab itinere reuocare non possent, regis transitum in Boëmiam promisêre, celebrationem quoq; nuptiarum Pragae futuram nunciarunt. Vnde non parua propinati Ladislao, Pragae subitò mortuo, veneni suspicione, Georgius laborauit. Bonfinius lib. 8. Dec. 3. Fugiendo. CN. Pompeius clade Pharsalica accepta, Magnum se non esse ampliùs recordans, attonito similis, è castris absque comitatu se lento gradu ad mare contulit, pristini decoris & magnanimitatis penitùs oblitus. Plutarchus. Candentes globi, genus incendiorum est, in superiorum temporum dissensionibus ciuilibus Vngariae à rege Poloniae Stephano institutum: cùm ea, quae ab alijs ex diuersis ince̅diorum nutrimentis excogitata essent, magis ad speciem & terrorem comparata, quam magnam ad inflammandum vim habere videret. Globi igni excocti, dum planè eu̅ imbiberint, ita in tormenta mittuntur, vt inter eos & puluere̅ tormentariu̅ iustum spatium arena aut cinere primu̅, inde recenti ac humida herba co̅pleatur, ne puluis ignem ex globis rapere, ab ijs???; inflammari possit. Itaq. in aduersos muros eijciuntur. Quae res, quod globi lignis impacti diutiùs lateant, eande̅???; ob causam non tam facilè, atq; flamma opprimi possint, magnum ad incendia in ligneis aedificijs & struibus, quales inprimis Moscoru̅ sunt, excitanda vsum habet: ea???; ratione Pharu̅ Gedanensium rex exusserat. Reinoldus. Heidenstenus lib. 2. Bel. Moscouit. Ad fol. 1812. Leges, quibus vtantur, Mosci, paucas admodu̅ habent: eam???; ferè solam vt Principis voluntatem pro lege obseruent. De eo ita illis persuasum est, Metropolitis maximè opinionem hanc eorum iuuantibus, per principem tanqua̅ interpretem Deum secu̅ coniungi: ac prout de Deo meriti sint, ita Principe̅ vel benignum in se, vel asperum esse. Itaq; voluntati eius non secus ac diuinae seu turpia, seu honesta, seu mala, seu bona iubeat omnibus in rebus parendum pro fidei decreto habent. Reinoldus Heidenstenus lib. 1. Belli Moscou. Ad fol. 2025. Ioannis Moscorum ducis Legati, ad regem Poloniae Stephanu̅ introducti, verbum se facturos negarunt, nisi priùs Rex aperto capite assurge̅s, de valetudine & statu principis sui percontatus se esset. Rex cùm praeter rei indignitatem non committendu̅ sibi arbitraretur, vt ad hostis barbaro fastu elati, & qui tantos iam spiritus atq; arrogantia̅ sibi sumpsisset, vt vix ferri posset, superbiam, obsequio suo quid adderet: illi verò in sententia perstarent, ac potius infecta re discessuros se confirmarent: permisit, vt inauditi in hospitium, inde in Lituaniam lentis agminibus se reciperent. Reinoldus Heidenstenus lib. 1. Bel. Moscou. Ad fol. 2385. Roberto Bruscio comiti Carictae, Eduardus I. Angliae Rex. regnum Scotiae hac conditione, vt in verba ipsius iuraret, offerebat prius, quàm Balliolo. Verùm respondit Comes, se no̅ adeò cupidum esse regnandi, vt ea de causa libertatem à maioribus relictam imminuere velit. H. Henninges in Geneal. Ad fol. 2553. VOLVMINIS VNDECIMI FINIS.
|| [ID01103]

Theatri Hvmanae Vitae
[arrow up]

Volumen Duodecimum De Moderatione & Immoderatione circa Iram & Vindictam QVATVOR LIBRIS disserens.
|| [ID01104]
Humanae Victoriae monimenta Duodecimo Volumine Theatri Quatuor Libris pensiculatè delineata Qvorvm sane I. De Clementia, Lenitate, Mansuetudine, Placabilitate agit. II. De Severitate & Vindicta moderata. III. De Saevitia & Crvdelitate, in Vindictae excessu. IV. De Indvlgentia, ini Vindictae defectutractat. Nicolao Riedigero Vratislaviensi patritio nobiliss. vt nominis sic virtutis paternae illustratori Theodorvs Zvingervs in pristinae liberalitatis mem. grato animo DD
|| [ID01105]
TOMI DVODECIMI LIBRORVM DISPOSITIO. Vt Vniuersum Lite & Amicitia contineri Empedocles censuit: sic Hominis, natura sua [Greek words], tanquam microcosmi, vitam totam Amicitia & Inimicitia distinguit. [Greek words] huius certus est modus, certa???ue ratio: quam in genere virtutem [Greek words] appellarepossumus, mediocritatis in voluptate [Greek words] complectenda studiosam. Hanc in quatuor partes princeps Peripateticorum diduxit. Vna [Greek words], quam [Greek words] Virtutem [Greek words] nuncupauit, eam???; respctu rerum, [Greek words], respectu personarum quarumcunque in vita quidem seria [Greek words], in ludicra verò [Greek words] constituit. Depriore nunc agimus, non [Greek words] illa, quae naturali tantùm fraeno in primis irae motibus vtitur, sed [Greek words], quae rectae rationis ductu secundos motus coercet. Huius subiectum Ira est, [Greek words], & proinde moderatu difficillima, ex quocunque genere iniuriae, animo, corpori, fortunis incommodantis, à quocunque, quomodocunque, [Greek words] illatae inferendaeúe, orta sit. [Greek words], longè maiorem ex vindicta voluptatem, quàm ex indignitate dolorem percipiens. Moderationis duplex ratio. Altera in refraenanda ira, & ea quae sequitur iram vindicta, quam [Greek words], Clementiam, Lenitatem, Mansuetudinem appellare possumus: perfectissimam, si solo honestatis studio idagat: minùs perfectam & quodammodo veteraroriam, si ex clementia gloriam lucrúmve captet. Altera in persequenda ira & vindicta, quam Seueritatem vocant, hoc solo à Iustitia differentem, quòd non inaequalitatem corrigere, sed offensam vlcisci studet. Vitium in excessu, [Greek words], Saeuitia in genere dicta, in specie [Greek words], Difficiles, Acerbos, Crudeles, Feros, Immanes comprehendit, in irascendo simul & vlciscendo honestatis metam excedentes, ob quodcunq; iniuriae genus. In defectu verò [Greek words], Indulgentia nuncupetur: quò magis naturae animalis contraria, eò rarior, stipiti, quàm homini conuenientior. ???
|| [ID01106]

LIBRI PRIMI TITVLORVM DISPOSITIO. ???
[arrow up]

|| [2655]
???
|| [2656]
??? Voluminis Duodecimi Liber I. De Clementia & Mansvetvdine erga eos, qui nos nostrósve offenderunt. Clementia ignoscitalienis peccatis, non vlciscitur: Seueritas vlciscitur & punit. Videntur ergo contrarij habitus esse, vti etiam Liberalitas & Magnanimitas [Greek words]. At quia opponuntur ea, quae sub eodem genere pluninum inter sedistant, species has Moderationis irae, vti illas Liberalitatis & Magnanimitatis, statuimus. Opponimus autem Moderationi irae Immoderationem, vitium scilicet virtuti, cuius moderationis officium est, quando, quibus, quomodo, vti decet, succensere, vindictam exigere, ignoscere. MODERATIONIS IRAE ACQVISITIO. HVC PERTINENT Magistri. Qvi. Qvales. Pvta Sacri homines. Trle???, sanctum virum, memoriae tradunt, quum Rome in Amphitheatro gladiatores spectaret, & illi mutuis se vulneribus conficereat, prosilijsse in harenam amenti similem, & medium inter illos alternis vtrumque complectentem exclamasse, Quid facitis fratres? quae causa est tantae discordiae? Vide Tit. Monachorum seculi quinti.
|| [2657]
Pastor Scythiotici coenobij abbas, interrogatus super illud Euangelij, Qui Irascitur fratri suo sine causa: solam iustae irae causa definiuit separationem à Deo: caeteris quamlibet magnis iniurijs acceptis, qui irascitur, eum sine causa irasci. Igitur cùm offensis lacessimur, meminisse debemus, nos non habere indignationis causam, sed patientiae. Marulus lib. 3. cap. 6. Gratianum Imperatorem gentilium quidam conuitijs prosciderat, eum???ue à patre suo degenerasse dixerat. Capitis ergo damnatus fuit. At Ambrosivs episcopus Mediolanensis, properè ad Imperatorem contendit, eum???ue in theotro venationibus indulgere animaduertens, cùm alia via non posset, cum venatoribus theatrum ingreditur: neque inde priùs est egressus, quàm Gratianum & eos, qui cum eo erant, de absoluendo homine permouisset. Nicephorus lib. 12. cap. 41. Childericus Francorum rex, quum de magna noxiorum manu supplicium sumere statuisset, accepisset???ue D. Genovepham pro his oraturam aduentare, portas arcis continuò claudi imperasse ferunt, quibus aditus inhiberetur. At illa intellecto regis consilio, ad eum nihilominùs contendit. Cui tactae manu continuò fores patuêre. Ante regem constituta, prae rei miraculo cunctorum capitalium impunitatem facilè impetrauit. Bonfinius lib. 5. Dec. 1. Stephanvs IV. Pp. à Ludouico Pio Imp. impetrauit, vt exulibus omnibus & captiuis, quos sceleris conuictos in Leonem III. admissi Carolus Magnus multarat, redire ad vrbem Romam liceret. Platina. Reges, Principes. Artoxerxes Persarum rex, missis legatis hortatus est Graecos ad deponenda bella, & pacem communiter faciendam. Quam ob causam Laconicum & Boeoticum bellum finem accepit, cùm ante plures quàm quinq; annos statim à Leuctrica clade initium sumsisset. Diod. lib. 15. Nvma rex Rom. Ianum in ima parte Argileti fecit, pacis & belli indicem, vt quum cinitas in armis esset, pateret id templum, rursus ea pacata clauderetur. Locum hunc ipse clausit, vt per id ciuibus & finitimis futurae pacis studium indiceret. Caeterùm Hostilius confestim Numa defuncto id aperuit, T. Manilio consulibus, post primum bellum Punicum perfectum: rertio???ue, Augusto principe terra mari???ue pace parta. Sabellicus lib. 3. En. 2. Totilas Gothorum rex, capta Roma militum licentiam cohibiturus, inquit: Paucis anteactis annis ducenta Gothorum millia septem millibus vicit Belisarius: ego non totis quatuor millibus viginti Graecorum millia superaui, & iam vrbem Romam orbis quondam dominam, sub pedibus teneo. Proinde ne superbiamus, Deum timeamus, vitcoriam clementer exerceamus, mutationem???ue fortunae, quae nobis superiore bello totam Italiam, praeter Veronam, Ticinum, Taruisium, ademit, ante oculos habeamus. Procopius. Duces. Iosephvs Galilaeae praefectus, gliscente iam bello Iudaico, omni studio suos à seditionibus cohibuit, seditiosos aliquot, cùm posset occidere, seruauit. Atque id non semel tantùm, sed saepe. Capta Sephoritarum vrbe, qui ad Romanos defecerant, cùm Galilaei milites internecione ciues omnes delere vellent, Iosephus finxit, diuersa parte vrbis Romanos irrupisse. Quo nuncio territi, relictis rapinis Iosephum fugae auctorem secuti, vrbem incolumem reliquerunt. Iosephus in sua vita. Agesilavs Lacedaemonius saepè milites monuit, ne captiuos cruciatu aliquo afficerent: quin illa potiùs reputatio subiret animum, eos homines esse. Si qui ex his cùm castra mouerentur, ob senium aut corporis aegritudiinem à militibus relicti essent, parati erant ducis imperio, qui eos exciperent, exceptos humanè curarent: ne omni ope destituti, ferarum incursu inediáve conficerentur. Sabellicus libro 6. cap. 4. ex Plut. Chabrias Atheniensis militibus dixit: Si pugnam inibimus, ne putemus nos cum hostibus manum conserere, sed cum hominibus sanguine ac carne praeditis, & qui naturam eandem communem???ue nobiscum habeant. Polyaenus libro tertio. Ladislavs rex Vngariae, vbi Hunnos, qui ex deuastata Transsyluania & Vngaria magnam pecorum hominum???ue praedam abduxerant, praelio fusos fugere vidit: Parcite exclamauit, parcite humano sanguini, ô milites: sat cruoris hostilis effusum est: fugientem capite multitudinem, vt si forsan orthodoxam fidem amplectantur, populum Dei amplificemus. Bonfinius lib. 4. Dec. 2. Philosophi. Armeniorum regem Medis rebellantem, Cyrus Persa ceperat, & propria confessione morte dignum iudicarat. At filius Armenij Tigranes, philosophi cuiusdam institutione & conseruatione eruditus, philosophicis rationibus Cyro persuasit, praestabilius esse patrem in vita manere, vita???ue & regno donatum, virtute Cyri in perpetuum deuinciri: eo maximè, cùm poenas omnium maximas iam dedisse videatur, de sua suorum???ue salute desperans. Metum enim grauius supplicium esse hominibus quouis alio corporis malo. Et hac sanè philosophia sua & patrem ab exitio praesente, & fratres cum vxore sua à seruiture liberauit. Xenophon libro 3. Paediae. Oratores. Perhibent, cùm accusaretur Ligarius, quòd hostis Caesaris fuisset, defendente reum Cicerone, dixisse ad amicos Caesarem: Quid obstat, quin Ciceronem tanto interuallo audiamus dicentem? quando istum quidem iamdudum constat improbum hominem & hostem nostrum esse. Postea verò quàm Cicero dicere orsus mirificè eum mouit, varijs???ue affectibus & mira gratia eius progressa est oratio: colorem identidem Caesaris faciem variasse, perspicuum???ue fuisse omnibus, eum animi motibus versatum. Denique vbi pugnam Pharsalicam orator attigit, fuisse vsqueadeò permotum, vt toto corpore tremuerit, ac libelli aliquot, quos tenebat manibus, ei exciderint. Ligarium igitur, eloquentia expugnatus, crimine absoluit Plut. in Cicerone. Patres. Vlysses non solùm se sustinet excandescentem, sed Telemachum etiam, quem ex verbis animaduerterat infestum est & improborum hostem, retundit & componit procul, vt quiesceret & inhiberet se, praecipiens: Suggillare domi infistent me: sed patienter Fer mala nostra: sed & qumuis de limine nostro Raptatus pedibus fuero, iaculisve petitus, Tu tamen haec spectans oculis tolerare memento. Plutarchus de Aud. poëtis. Magnvs Sforcia Fraciscum filium grauissimis praeceptis monuit, vt neminem suorum aut vulnere, aut duro verbere puniret: quòd si id casu, aut ira praecipiti accidisset, extemplò lenitum donatum???ue digno munere longiùs ablegaret. Iouius in eius vita. Alfonsvs Aragonius mittens Ferdinandum filium suum magno cum exercitu contra Florentinos, admonuit, vt victoriam Deorum auxilio iam partam non crudelitate & inso lentia defoedaret, sed hostes, qui suae fidei se permitterent, benignè susciperet: & si qui ex his etiam obstinati animis vsque ad extremam expugnationem persisterent, eos posteaquam cepisset, non crudeliter tractaret, suae potiùs mansuetudinis quàm illorum pertinaciae memor. Panormita de Rebus gestis Alfonsi. Filij. Cassonvs Turrianus, Napi Mediolanensis, populi contra Vicecomitum optimatum factionem ducis F. insigni victoria de hostibus parta, pluribus captis, auctor fuit patri, vt aeterno clementiae pignore sibi patricios conciliaret. Iouius in vita Othonis Vicecomitis. Fratres. Rvben & Ivdas, fratres reliquos Iosephum perdere volentes mitigando, venditionis auctores fuêre. Gen. 27. Mulieres. Ithaca seu Irene, Ptolemaei Physconis concubina, crudelem regis animum contra Iudaeos (quos ob expeditionem Oniae aduersus ipsum pro matre in oppidis comprehensos cum filijs & vxoribus nudos atque vnctos elephantis vino ebrijs subiecerat) mitigauit. Iosephus lib. 2. contra Appionem. Livia, Augusti vxor, cùm L. Cinnae, Pompeij nepoti, ob structas Caesari insidias, proscriptionis formula dictaretur: ingressa vxor Liuia: Fac, inquit, quod medici solent: qui vbi vsitata remedia non prosunt, tentant consilium secutus Caesar, Cinnam verbis castigatum, beneficijs???ue cumulatum, amicissimum sibi reddidit, haeredem???ue sibi vnicum nuncupauit. Suetonius. Qvomodo. ad Clementiam traducere Oratione ad Deum. Hivo presbiter, cùm multis miraculis, tum in primis pietatis operibus clarus dolens quendam cum matre non leui odio dissidere: postquam reconciliare nulla prorsus ratione quiuit, Deo pro illis supplicauit. Exinde nemine iam sollicitante: solo diuino instinctu ita animis resipuêre, vt & hic filium se agnosceret, & illa matrem. Marulus libro tertio, capite sexto.
|| [2658]
Lycvrgvs Spartanis praecepit, hostes in fugam versos ne vltrà sequerentur, dum certa esset victoria. Neque enim Graecorum conuenire moribus, eos trucidare, qui cessissent. Id'que non solùm. honestius, verumetiam vtilius esse dicebat. Siquide̅ hostes, quibuscum res est, vbi cognorint Lacedaemonios parcere cedentibus, occidere verò, qui loco non cedunt: sibi conducibilius existimabunt fugere, quàm persistere. Plutarchus in Laconicis. Edicto. Nerva Imp. cauit edicto, ne quis maiestatis aut Iudaicae sectae quenquam accusaret. Nam sub Domitiano, vt tradit Suetonius, praeter caeteros Iudaicus fiscus acerbissimè auctus est, ad quem deferebantur, qui velut professi Iudaicam intra vrbem viuerent vitam, vel dissimulata origine imposita genti tributa non pependissent. Cùm per calumnias multi essent damnati, Fronto consul exclamauit, Malum esse eum imperare, sub quo nemini quippiam concessum sit: sed multò peius sub eo viuere, sub quo omnia maximè liceant. Eo dicto admonitus Nerua, talia deinceps inhibuit, iureiurando testatus, nullum se deinceps Senatorem necaturum, etiam deprehensum aduersum se in conspirationibus. Quod & praestitit. Cuspinianus. Hadrianvs Imp. seruos à dominis occidi vetuit: sed si quid deliquissent, Praetoris iudicio poena afficipraecepit. M. Antoninvs Pius consuluit, Ne dominis plus aequo saeuire liceret, sed loris tantùm seruos caederent. Theodosivs Magnus Imp. ob crudelitatem in Thessalonicenses exercitam, à D. Ambrosio Mediolanense episcopo à sacra communione exclusus, sed acta poenitentia receptus, edictum proposuit, quale Valentinianus II. Ne capitales poenae ab Imp. iniunctae nisi post XXX. dierum spacium sumerentur. Sigonius lib. 9. Imp. occid. Fridericvs I. Imp. subacto Mediolano, omnium ordinum conuentu Roncalijs indicto, de pace Italiae stabilienda consultauit, statuit???ue, ne ciuitas ciuitatem, priuatus priuatum oppugnaret iniussu regis: edictum???ue additum, vt si qua ciuitas haec iura violaret, centenas marchas auri dependeret: si Marchio, quinquagenas: si Comes, quadragenas: si capitaneus seu alius valuasor maior, vicenas: alij verò denas vsque ad ternas. Quòd si soluendo non essent, per quinquennium quinquaginta millibus passuum longè à patria exularent. Sigonius lib. 12. regni Italici. Musica. Detrahunt praeliantibus Lacedaemonii per tibias iram, Musis???ue ante bellum sacra faciunt, vt consilium eos ne destituat: neque auersos hostes insectantur, sed reuocant iram vt modicos gladios reductu promtam & expeditam. Plut. de Non irascendo. Praecepto, Consilio, Adhortatione. Herennivs Pontius Samnitum dux, ad Caudinas furcas consulares Rom exercitus incluserat. Patrem igitur in tanta re consulendum ratus, misit, qui ab eo sciscitaretur, ecquid sibi agendum putaret? Romanas legiones cum consulibus intra Caudinas furcas à se iamdudum obsideri. Incolumes cum suis ducibus exercitus mittendos censuit senex. Quod confilium quum vulgo displicuisset, secundò ad eum filius misit, qui iterum ab eo sciscitaretur, quid opus esset facto? Videri sibi, respondit, Romanos ad vnum interficiendos. Herennius in tam diuersa sententia anceps patrem in castra plaustro aduehi iussit. Ibi senem coràm sciscitatus, ecquid tam diuersae in eadem consultatione sententiae sibi vellent? Tum ille: Videbam, inquit, conducere Samnitibus, vt cum potentissimo populo per summum beneficium pacem firmarent. Id quia displicuit, duos consulares exercitus interficiendos duxi, vt res Romana, huiusmodi clade afflicta, in plures annos accisa iuuentute, minùs formidabilis fieret. Tertium nullum esse consilium affirmans, quod initum Samniticae rei expediret. Quid, inquit, ille, si media quadam via ingressi incolumes dimittamus, & velut bello victi leges pacis à nobis accipiant? Istud, ait senex, neque amicos parat, neque hostes tollit. Seruetis modò, quos ignominia irritetis. Ea est Romana gens, quae ne victa quidem quiescat. Vos quicquid feceritis, deos secundare volo. Atque his dictis, senex castris excessit. Pontius verò Romanos deditos sub iugum misit. Senatus Coss. vinctos Samnitibus dedit, bellum???ue indixit. Tum tandem Samnites senis Pontij consilium, sed serò, cognouêre. Castris enim ad Luceriam exuti, & in vrbe obsessi deditíque: septem millia hostium sub iugum missa. Praeda ingens in vrbe quaesita est, recepta???ue fermè omnia, quae Romani ad Caudium amiserant. Et quod omnium laetissimum fuit, Pontius totius gentis Imperator cum caeteris subiugatus. Sabellicus lib. 5. Enn. 4. Athenodorvs philosophus, cùm ab Augusto abeundi veniam peteret, & ille munus aliquod philosopho dignum peteret, sic locutus fertur: Quum te Caesar ira ceperit, nil priùs dicas vel facias, quàm ipsa quatuor & viginti elementa literarum Graecarum memoria recensueris. Nimirum vt ira parui temporis interiectu emollita relanguescat. Plutarch. & Sextus Aurelius. Cùm Antiocheni seditione mota ob tributorum exactionem, statuam Placillae Imperatricis per vrbem contumeliosè traxissent: Theodosius Imp. illos non minùs quàm Thessalonicenses grauiter puniturus erat, nisi D. Flauiani episcopi eorum precibus & D. Amrosij auctoritate (qui nihil eum in sontes staturer, priusquam trigesimus dies exactus esset, iureiurando adegerat) motus fuisset. Nicephorus libro duodecimo, capite quadragesimosecundo. Ferunt ea nocte, quae diem seditionis Antiochenae sub Theodosio Imperatore excitatae praecessit, feminam sublimem in aëre conspectam, magnitudine ingenti, aspectu horrendo, quae per vrbis plateas in aëre currens, flagello aërem diuerberauit, similem sonitum edens, qualem edere consueuerunt, qui in caueis ad furorem bestias excitant. Nicephorus libro nono, capite quadragesimosecundo. Nauigante Galeno Roma in patriam, comitem itineris habuit Gortynensem quendam è Creta, virum caeterà bonum, sed in seruos plusquam iracundum. Corintho appropinquabant, & serui nescio quid interrogati, cùm parùm appositè respondissent, Gortynensis ille gladio vagina tecto capita famulorum grauiter vulnerauit. Postera die suum peccatum agnoscens, denudatum se, porrecto loro, quòd ita meritus esset, à Galeno verberari voluit, multis???ue adeò penè minis obtestatus est. Tum Galenus: Parebo, inquit, si & tu vicissim exiguum quid mihi praestiteris. Quod vbi recepit se facturum ille, tum Galenus iracundiae motum, ratione, non verberibus & inhibendum & coërcendum, philosophica disputatione ostendit, id longa assuetudine. Gortynensis ergo lorum abiecit, praestantiorem superandae & sedandae irae methodum edoctus. Galenus de Cognoscendis & cur. animi morbis, cap. 4. Eulogius presbyter Alexandrinus, leprosum quendam domi susceptum per annos VX. humanissimè aluerat. Sed cùm ab eo, cui, contemto contagiosi morbi periculo, suis ipse manibus ministrabat, contumelijs afficeretur, Antonivm abbatem consuluit, vtrum illum dimittere deberet. Ille veròvtrique consuluit: modicum adhuc sustinerent, donec alter pietatis & patientiae stadium emetiretur: alter ingratitudinis vitium emendaret, ne grauiorem animi quàm corporis lepram incurreret. Itaque cùm admoniti tranquilliùs manere simul cepissent, Eulogius dies XL. superuixit, leprosus dio tertio pòst obijt. Marulus lib. 5. cap. 2. Dehortatione, Obtestatione. Onomademvs Chius, postquam aduersam factionem superasset, quibusdam censentibus omnes diuersae factionis vrbe pellendos, negauit expedire, dicens: Se vereri, ne omnibus inimicis ad vnum eiectis, inter amicos existerent dissidia. Erasmus lib. 6. Apoph. Laconum duorum puerorum pugnantium alteri alter falce lethale vulnus inflixit. Cùm autem Pveri familiares expiraturo denunciarent, executuros se facinus ac percussorem interemturos: Dij prohibeant, inquit. neque enim id rectum sit. Idem ego, si praeuertissem, & fuissem fortis, fecissem. Plut. in Laconicis. Cùm quidam à rege Persarum defecisset, suasu Demarati Lacedaemonij redijt. Eum cùm hostis fuerit, non potueris ab eo defectionis poenas sumere, nunc amicum factum velis interficere. Hoc dicto & regis indignationem temperauit, & eius cui reditum persuaserat, incolumitati consuluit. Erasmus libro 1. Apophtheg. Philippo defuncto immolare ob laetu̅ nuncium Phocion prohibuit Atheniensem populum. quippe abiecti animi esse, malis exultare alienis: dicens exercitum, qui cum ipsis ad Chaeroneam conflixerat, vno tantùm homine esse diminutum. Plut. in Phocione. Phocion, cùm calix ei deferretur, rogatus, nunquid ad filium vellet: Hoc vnum, inquit, ne quae in nos admiserunt Athenienses, ad memoriam reuocet. Plutarchus in Apophthgmatibus. Daemonax philosopbus, cùm quendam vidisset seruum ostendere. Seruus enim est, qui suis affectibus & cupiditatibus imperare nequit. Erasmus lib. 8. Apoph. Perses Macedoniae rex à L. Aemilio P. in triumpho ductus cùm in carcerem profundissimum & foetidiss. cum liberis suis proiectus esset, adeo???ue loco per septem dies iacuisset: tandem???; ei gladius ad occisionem, restis ad strangulationem proie [2659] ctus esset, data vtriusuis optione: L. Aemilivs, curiae praeses, & suam dignitatem & patriae aequitatem retinens, Senatü cum graui reprehensione commonefecit, vt si humano metu non terrerentur, at vltricem certè fortunam vererentur, quae in eos animaduertere soleat, qui potestatibus superbiùs vtuntur. Itaque ille in mitiorem datus custodiam fuit, in qua post biennium vitam finiuit. Diod. Sic. lib. 31. Vt assumto imperio Scipio Pompeij socer, post pugnam Pharsalicam, Vticae statuit in gratiam Iubae omnes sine discrimine aetatis interficere, vrbem???ue quasi cum Caesare sentientem excindere: non tulit id Cato: verùm praesentes testatus, vociferatus???ue in confilio, & deum fidem implorans, aegrè exemit illos miseros horum crudelitati: ac partim eis orantibus, partim contendente Scipione, custodiam vrbis recepit, vt neque volens neque inuita coniungeretur Caesari. Erat enim locus ille ad omnia opportunus & affluens obtinentibus: qui multò magis est à Catone firmatus. Plutarchus in Catone. Francisco Foscaro, duci Venetorum immeritò ducalis dignitas trium senatorum praecipuè ambitione abrogata fuit. Ex ducario priuatas suas aedes repetens, vbi quarto pòst die obijt, suos omneis admonuisse fertur, ne vllo tempore memores esse vellent iniuriae illatae. Egnat. lib. 4. cap. 2. Sinas Iudaeus, dux copiarum, Hariadenum Barbarossam Tuneti tyrannum à Carolo V. victum, à caede seruorum Christianoru̅ cohibuit, & quos ille circüposito & incenso tormentario puluere in ergastulis concremare volebat: quòd id consilium viro forti, tot victorijs inclyto, regij???ue diadematis honorem prae ferenti, indignum foret. Iouius lib. 34. Precibus, Lacrymis. Archidamvs Agesilai F. Lacedaemoniorum rex, Phocensibus, qui Delphicum templum spoliarant, auxilia tulit contra Thebanos, corruptus pecunia sacra à Phocensium primoribus tum ipse, tum vxor eius Denicha. Illud tamen in eo laude dignum, quòd cùm Phocenses omnem Delphorum militarem aetatem trucidare. liberos & vxores in seruitutem rapere, inpsam deniq; vrbem funditùs euertere in animo haberët, vnus tam insignem cladem deprecatus est. Pausan. in Lac. Nicias Enguij Siciliae oppidi ciuis primarius, frustrà dissuadens suis defectionem à Poenis ad Romanos, cùm ciues illum Poenis dedituri essent, simulata insania ad M. Marcellum effugit Syracusas. Post multa exinde facinora & contumelias Enguinorum, cùm omnes Marcellus in vincula dedisset, statuisset???ue sumere de ijs supplicium, astitit plenus lacrymarum Nicias. Postremò ad genua Marcelli aduolutus, & deprecatus pro ciuibus suis est, exorsus ab inimicis. Ita fractus ille liberauit omnes: Niciam verò lato agro muneribúsque amplis donauit. Ex Posidonio Philosopho Plutarchus in Marcello. Victo ad Thermopylas Antiocho, M. Attilius Glabrio consul eos qui cum rege fecerant, Aetolos alios circumsedit, alios regi Maced oniae Philippo concessit concessit subiugare: cum???ue Heracleam excidisset, Naupactum, quam Aetoli tenebant, obsidebat. Miseratus T. Qvintivs Flaminius legatus Graecos, transmisit ex Peloponneso ad consulem. Ac primùm increpauit eum, quòd victor Philippum sineret belli praemia rapere, & irae indulgens, dum non paucae gentes & reges à Macedonibus in ditionem redigerentur, ad vnam desideret ciuitatem. Deinde obsessis, vt ex muro Quintium conspexerunt, implorantibus opem eius & manus tendentibus, precantibus???ue: nullo in praesentia dato responso, conuertit se, & lacrymabundus digressus est. Pòst egit cum Attilio lenitáque eius indignatione, impetrauit Aetolis inducias & spacium, quo missis Romam legatis conditiones leuiores peterent. Plutarchus in Flaminio. Verberibus. Cùm in Thietmarsia sub archipraesule Hartuico solennia Missarum faceret Evermodvs episcopus Raceburgensis, accidit, vt homicidium fieret. Episcopus interea populum erudiens, inter alia de diuino praecepto charitatis commonuit, cùm in oratione Dominica postulemus dimitti nobis, quemadmodum & nos dimittimus. Conuersus in illum, ad quem occisi proxima pertinebat iniuria, orabat, vt culpam remitteret occisori. Vbi ille non moueretur, descendit ex ambone Pontifex & sacris reliquijs in manu gestatis procidit ad pedes eius, orans veniam occisori. Ille per Deum, & quicquid est sanctum iurat, nunquam se dimissurum. Exurgit Pontifex & conteninenti benedictionem, alapam durissmè in flixit. Ille manibus statim coniunctis, veniam concessit. Itaque per alapam vir sanctus daemonem, qui cor eius tenebat astrictum; effugauit. Cranzius lib. 5. Vandaliae, cap. vlt. Praemio dato, vel denegato. Apud Lacedaemonios, si dux fortiter dimicasset, & cruento marte, magna???ue hostium clade vicisset, trophaei loco gallum dijs immolabat. Qui verò deditione & pacto, nec nimiùm cruenta victoria potitus, belli mala vitasset, bouem sacrificabat. Vt significarent, magis decere Imperatorem (iuxta Periclis sententiam) consilio & astu, quàm gladio & multo sanguine fuso victoria potiri. Alex. lib. 1. cap. 22. Apud Rom. cantra ciues bello victos, quia lugubris victoria erat, neque dux imperator censebatur, neq; ouare, aut triumphare, vel supplicationes cuiquam decernere, dum Respub. stetit, vnquam permissum fuit. Alex. ab Alex. lib. 1. cap. 22. Exemplo. Vide sub Titulo seq. Discipuli Clementiae. Ccasionis praecisione. Adeò clementi ingenio Avgvstvs fuit, vt sibi similes amicos omnes optaret. Id patuit, cùm ducentium manus effugisset, se ad Augusti pedes prouluit, id vnum petens, vt alio mortis genere periret. Augustus vt mortis causam genu???ue intellexit, solui seruum iussit: virgula???ue omnia Pollionis crystallina perfregit, viuaria???ue euertit. Sueton. & Dion, & Plin. lib. 9. cap. 23. Discipvli clementiae, Mansuetudinis. Perpendendo A' Qvibvs didicerint. A' Spectris. Cùm Alexander Magnus Hierosolymis cum exercitu appropinquaret, infesto multis de causis animo, in magnum metum illius vrbis populum coniecerat. Quamobrem Iaddus pontifex, post longas ad Deum orationes, cùm in somnum incidisset, Deum vidit dormienti sibi dicentem: Ne formidaret, sed Alexandro pontificia amictus veste se offerret. Credidit laddus somnio, in eum???ue morem, qui praedictus erat, ornatus ipse cum alijs sacerdotibus stolatis, postero die Alexandro occurrit, vt venientem exciperet. Quem Alexander intuitus, ex ex equo descendit: & humi genu innixus, eum adorauit, petita???ue omnia concessit. Quod cùm Alexandri duces alij???ue mirarentur, & illud Alexander animaduertisset, dixit: Pridie eius diei, Deum in somnis se vidisse eo habitu, quo Iaddum viderat amictum, grauiter vitae suae comminantem, si quid Iudaeos offendisset. Cui somnio cùm fidem non haberet, Iaddo conspecto in ea veste, qua amictam Dei effigiem viderat, Deum se & non Pontificem coluisse. Mirum profectò, duorum diuersorum hominum somnia ita conuenisse. Fulgosus lib. 1. cap. 5. Capta Tyana vrbe Asiae, quae rebellauerat, Aurelianus Imperator, dum solus in tentorio irarum plenus de euertenda cogitaret, coràm oblatum sibi non sine magno horrore Apollonivm Tyaneum philosophum vidit, qui diu antè mortuus erat, submonentem: Aureliane, si cupis vincere, non est quod de ciuium meorum nece cogites: Aureliane, si imperare vis, à cruore innocentium abstine: Aureliane, clementer te geras, si vicisse cupis. Caelius l. 17. c. 13. A. L. ex Fl. Vopisco. Atila, Hunnorum rex, vastans Italiam, cùm Romam inuadere constituisset, à Leone papa, quem ad eum reconciliandum Valentinianus Augustus ablegauerat, placatus est. Paulus Diaconus & Marianus aiunt interrogatum à suis, quamobrem admonitionibus & petitionibus sacerdotis paruisset? respondisse: Nihil se quidem commotum sacerdotis persona, quem ne honore quidem aliquo dignaturus fuisset: sed vidisse se propter illum astantem virum senem habitu sacerdotali, forma augusta venerabilem, gladio euaginato mortem minitantem, nisi ad omnia, que Pontifex peteret, fuisset obsecutus. Nauclerus generatione decimasexta: Sigebertus anno Chrisit 454. Bonfinius lib. 7. Decad. 1. Mavricivs Imp. qui Gregorium Magnum Pp. persequebatur, cùm solus esset in conclaui, vidit monachum ad se intrantem, stricto???ue ense ferociter minantem, nisi à Pontificis persecutione protinus cessaret. Eo viso territus, & veniam à Pontifice petijt, & odium in amicitiam commutauit. Victus est igitur Imp. patientia, quem arma vincere non potuissent. Marul. lib. 5. cap. 2. Conrado II. Caesare bellis diuersis distento, Longobardi facta conspiratione iuratunt, se nulli domnio nisi ad nutum suum omnia gerenti obtem peraturos. Ad hos comprimendos Caesar Mediolanum, cuius episcopus primas ferè tenebat, obsedit. Verùm cùm inter celebrationem Mislae fulgura & tonitrua stupenda fuissent exorta, & Bruno Herbipolensis episcopus ac alij Ambrosium atrocia Caesari minitantem in ea aëris intemperie si bi apparuisse dicerent, combustis suburbijs Imperator recessit, an. Domini 1037. iuxta Contractum, qui Mediolanensem fuga elapsum rebellasse Imperatori, addit. An. 1039. Sigebertus habet. Sigon. lib. 8. reg. Ital. Colomannvs, Hungarorum rex, Iaderam Dalmatiae vrbe̅ propter frequentes defectiones incendio perdere statuerat. In somnis ei D. Nicolaus Iadrensium olim episcopus apparuit, euin???ue ob conceptum animo facinus crinibus corre [2660] ptum, aureo flagello miserrimè caecîdit, ita vt expergiscens vibices in corpore videret & sentiret. Proinde Iaderam licèt nouarum rerum cupidam suis moribus viuere permisit. Bonfinius lib. 5. Decad. 2. Hostibus. Cn. Pompeius Magnus, cùm Mamertinos, quòd hostium partibus adhaesissent, interficere omnes statuisset: Sthenius, eius ciuitatis princeps, Pompeium adijt, & his verbis loquutus est: Non aequum facis Pompei, qui propter me vnum noxium, multos innoxios occidere paras. Ea animi magnitudine motus, ille Mamertinis pepercit, ciuitatem???; & Sthenium liberauit. Plut. in Apophtheg. Capta Roma, ineunti Totilae Gothorum regi templum, Pelagius diaconus occurrit, Christi euangelia in manibus gestans, ac genibus positis supplicabundus: Parce, inquit, ô princeps tuis. Cui ille cachinnans respondit: Nunc mihi demùm supplicaturus aduenisti, Pelagi? tum ille: Maximè, inquit, quoniam tuum me seruum effecit Deus: verùm ab his iam abstine manus, qui tibi in seruitutem cessêre. His percitus vocibus Totilas, militibus edicto suis mandauit, ne quem posthac Romanorum occiderent, atque vrbem ita diriperent, vt sibi preciosissima quaeque seruarent. Sigonius libro 19. Imp. occid. Brutis. Leo, Basilii Macedonis Imp. F. à monacho Theodoro Sandabareno apud patrem insidiarum causa delatus, in carcerem coniectus est. Erat Imperatori psittacus in cauea suspensa. Hic quodam tempore, cùm Imp. ad conuiuium Senatores praecipuos vocasset, hanc vocem inter edendum saepiusculè edebat: Heu heu domine Leo. Qua voce conuiuae tristiores redditi, cibo potu???ue omisso cogitabundi assederunt. Imperatore causam perquirente, illi oculos lacrymis oppleti: Quî, inquiunt, Imperator cibum capiamus, voce bestiae huius obiurgati nos, qui rationis compotes, & dominorum studiosi credimur? bruta haec auis domini sui nomen inuocat: nos luxui dediti, insontem obliuioni man damus. His verbis mitigatus Caesar, Leonem carcere eductum, in conspectum suum admisit, vestem lugubrem demisit, comae superflua, quae per luctum creuerant, auferri iussit, dignitatem???ue Caesaris pristinam reddidit. Cedrenus. Iarmericvs Danorum rex Broderum F. falsò incestus cum Svvaldo nouerca insimulatum suspendio adiudicarat, ita vt laqueo illum innexus, à famulis subiectum asserem tenentibus sustentaretur: quem vbi illi defatigati remisissent, rei mortis eius forent, regem???ue à parricidij crimine liberarent. Interea canis Broderi latratu lamentabili veluti deflere domini supplicium videbatur. Eiusdem???ue illatus accipiter altissimas plumas rostro euellere cepit. Rex omen abacturus orbitatis, praeproperè filium laqueo eximi iussit. Sic ille seruatus est. Saxo lib. 8. & Cranzius lib. 2. Daniae, cap. 17. Inanimatis. Diogenes circumibat in Ceramico stipem à statuis petens, ostendit???ue mirantibus, repulsam ferre meditari se. Plut. de Immodica verecundia. Qvomodo ad Clementiam traducti fuerint. Puta Religione. Lacones antequam bellum hostibus inferrent, Musis immolabant, Clementiae???ue & Amicitiae, non Marti. Satiùs enim esse putabant, pactione hostium animos conciliare, quàm praelij subire aleam. Plut. de Non irascèndo. Philosophia. Dion Syracusanos à tyrannide Dionysij liberauerat. Illi ingrati, Heraclidis nauarchi suasu XXV. praetoribus creatis, Dionem ignominiosè vrbe expulerunt. Victi autem à Nypsio Dionysij duce, Dionem denuò supplices aduocarunt. Ille hostes in arcem compulit. Heraclides & Theodotus vltrò dediderunt sese Dioni, culpam fatentes, poenam deprecantes. At amici monuerunt illum, ne improbis hommibus parceret, sed Heraclidem permitteret militibus, atque è repub. ambitionem popularem extirparet, morbum tyrannide non minùs vaesanum. Quos placans Dion, demonstrauit, caeteros duces plurimum ponere meditationis in armis & bello: se verò longo tempore in Academia iram commentatum inuidiam???ue & aemulationem omnem vincere. Eius esse documentum, non in amicos & bonos moderationem, verùm si iniuriam inferentibus placabilis, & in peccantes sis lenis. Ergo vt non tam opibus & prudentia, quàm clementia & iustitia superare videretur: Heraclidem & Theodotum missos fecit. Plut. in Dione. Consilio, Persuasione. Ioannes Comnenus Imp. Alexij F. coniuratos bonis tantùm multauit, humanitatem ab ipsa coniurationis principe, Anna Caesarissa, sorore sua Bryennij (in quem transferre regnum conabatur) vxore auspicatus. Quum omnis generis opes in domo Bryennij congestas spectaret, naturae ordinem inuersum esse questus, quòd cognatos hostes, alienos amicos habuisset: etiam opes ad amicos transire oportere dixit: & omnia magnum domesticum Ioannem Axuchum, natione, Persam, accipere iussit. Is verò Imperatori auctor fuit, vt seipsum humanitate vinceret, & sororem liberalitate non expectata sibi reconciliaret. Nicetas Choniates. Fortunae inconstatia. Cyrvs cùm multos haberet reges captiuos, solenni quadam festiuitate eos quadrigas, quibus vehebatur, humeris suis agitare iussit. Eorum quidam crebrò respiciens, rotas spectauit sursum deorsum???ue se circumuertentes. Quod cùm animaduertisset Cyrus, indignabundus interrogauit: Quid ita subinde se conuertens, rectum quadrigarum incessum turbaret. Is timidè respondit: Se, cùm rotas sursum deorsúmque volui cernat, vitae instabilitatem considerare, in qua summa ad imum deuoluuntur, ima ad summum euehuntur. Hoc audiens Cyrus, atque animo reputans, eum comiter honore affectum, in quadrigas sustulit, liberatum???ue & ipsum & reliquos donauit. Cedrenus in Compendio historiarum. Sed hoc idem alio loco tribuit Lvdovico II. regi Francorum erga Sultanum Saracenum, quem ceperat Capuae. At Paulus Diaconus & Nicephorus Sesostri Aegyptiorum regi. Idem Croesum Lydorum regem pyrae impositum, hunc sibi exitum à Solone praedictum asserentem audiens, dimisit. Herodotus lib. 1. Gilimer. Vandalorum rex in Africa, captus à Belisario Ivstiniani Imp. duce, & in triumphum ductus Constantinopolim, cùm in hippodromo Imperatorem in alta sede constitutum, populum???ue circumstantem conspexisset, constitit, ac suum fatum considerans, illud Ecclesiasticis memorauit: Vanitas vanitatum, & omnia vanitas. Iustinianus humanae vitae vicissitudines aestimans, ipsum soluit vinculis & apud se aliquamdiu in magno honore habuit: tandem cum omnibus suis, in Galatia quaedam loca inhabitare concessit. Euagrius lib. 4. cap. 17. Procopius lib. 3. de bello Vandalorum: Blondus libro 3. Decadis 1. Paulus Diaconus libro 17. rerum Romanarum. Metu. Valentinianus I. Imp. erat ad pauores irritos aliquoties abiectiùs pallens, & quod nusquam erat inattentè formidans. Quo intellecto magister officiorum Remigivs, cùm eum ex incidentibus ira feruere sentiret, fieri motus quosdam barbaricos inter alia subserebat: hoc???ue ille audito, quia timore mox frangebatur, vt Antoninus Pius erat serenus & clemens. Amm. Marcellinus lib. 30. Libera confeßione. Atheniensibvs in more fuit, noxios interrogare, quid meriti essent? Et si liberè mortem respondissent, confessione sola contenti, eos mitiore supplicio afficiebant. Socrates similiter interrogatus, cùm dignum se alimentis in Prytaneo respondisset, iudicum iram in se concitauit. Morositate. Impetrauit ab Athanasio vrbis antistite Alexandrina mulier tàm diues quàm nobilis, vt ex viduis, quae ecclesiae sumtu alebantur, daretur sibi vna aliqua alenda. Data est illi mulier miti & suaui ingenio, cuius facilitate auctum est matronae studium in pauperes. Poposcit sibi alteram dari. Casu an consilio, non facilè dixerim, data est peruicax & inhumana mulier: ex qua cùm ex pio hospitio probra & saeua verbera reportaret: gratias egit Athanasio, quòd talem dedisset, per quam patientiae cultu exerceretur. Sab. lib. 9. cap. 1. Magistratus susceptione. Sex. Ivlivs Salinator etsi Cl. Neronis odio ardens in exilium profectus fuerat, testimonio eius praecipuè afflictus: tamen postquam eum inde reuocatum ciues collegam illi in consulatu dederunt, & ingenij sui, quod erat acerrimum, & iniuriae, quam grauissimam acceperat, obliuisci sibi imperauit: ne si dissidente animo consortium imperij vsurpare voluisset, pertinacem exhibendo inimicum, malum consulem ageret. Quae quidem mentis in tranquilliorem habitum inclinatio, in aspero ac difficili temporum articulo, plurimu̅ salutis vrbi atq; Italiae attulit: quia pari virtutis impetu co̅nixi, terribiles Punicas vires co̅tuderunt. Val. Max. lib. 4. c. 2. & lib. 7. cap. 2. M. Aemilivs Lepidus bis Cos. & Pont. max. diutinas ac vehementes inimicitias cum Ful. Flacco eiusdem amplitudinis viro gessit: quas vt simul censores renuntiati sunt, in campo deposuit: existimans, non oportere eos priuatis odijs dissidere, qui publicè summae iuncti essent potestati. Valerius ibidem, & Gellius.
|| [2661]
Insignibus, Notis. Apud Rom. maioribus magistratibus virgae annexis securibus colligatae praeferebantur: quae nota esset, non debere praecipitem & solutam iram esse magistratus. Sed & mora allata & cunctatio, dum sensim virgae soluuntur, identidem consilium mutare poterat de plectendo. Quando autem vitia sunt quaedam corrigibilia, deplorata alia: castigant virgae, quod reuocari valet: inemendabile secures praecidunt. Plut. in Quaest. Rom. Occasionis defectu. Apud Spartanos iudicia & lites vnà emigrauerunt cum numis: quia neque affluentia inter eos, neque indigentia erat, sed omnia aequalia in copia, & parabilia habebant ex frugalitate. Plut. in Lycurgo. CLEMENTIAE CONSERVATIO, QVAE SPECTATVR IN IRAET VINDICTA Praecavenda. Occasiones irae anteuertere, tollere, praecidere, Sibiipsi. Cùm Abrahami & Lothi pastores assiduis iurgijs contenderent, placuit vtrique, vt ex Bethel discederent vtrinque. Itaque Abrahamus in Chananaea, Lothus in oppidis campestribus habitauit circa Sodomam. Genes. 13. Isaacvs patriarcha (vt in Genesi legimus) Gerarae apud Abimelechum Palaestinorum regem considens, cùm multa rerum hominum???ue copia auctus fuisset, in inuidiam incidit. Eiectus ergo abijt: & semper vbi tranquilliùs viuere posset quaerens, Bersabeae sibi posuit sedem. Gen. 26. Iacobvs insidiantem fratrem Esaum maluit fugere, etiam in longinquas regiones, quàm vicem odij compensare: eúmque reuersus multis muneribus honorauit, vt sibi placatu̅ faceret. Genes. 28. Post reditum Iacobi à Labane socero, cùm Esaus & Iacobus in Chananaea maximis opibus pollerent. Esaus cum omnibus suis aliò concessit, vt à fratre longiùs abesset, quoniam propter copiam facultatum simul habitare nequibant. Gen. 36. Achilles cùm iracundia̅ suam propè nosset, Priamum pro filio Hectore, quem occiderat, supplicantem monuit, vt omnem acerbitatem in orando vitaret, ne se magis irritaret. Odyss. [Greek words]. [Greek words] Mox etiam cadauer lotum & velatum currui imponit, priusquam à Priamo conspiceretur: [Greek words] Cotys rex Thracum, quum esset natura celer ad iram, saeuúsque castigator eorum qui in ministerio deliquissent, hospes quidam ad illum detulit vascula fragilia, tenuia???ue, sed scitè curiose???ue caelata torno???; elaborata. At is hospiti quidem dedit munera, caeterùm vascula omnia confregit. Demirantibus cur id faceret: Ne, inquit, saeuiam in eos, qui fracturi erant, Prudentis est naturae suae morbum agnoscere, & vitio materiam praeripere: huius autem prudentiae fomes est ipsum clementiae studium. Plut. in Regum apoph. Vir magni animi P. Scipio Africanus, à Trib. de interuersa Asiatica pecunia accusatus, facilè contemnens inimicorum inuidiam, cedere ex vrbe maluit, quàm intestinis discordijs ciuitatem euertere. Nec iam ipse, vt Coriolanus, Alcibiades, alij???ue permulti ex antiquorum memoria, infesta patriae signa inferenda putauit, nec exteras gentes, potentissimos reges commouendos censuit; vt eorum auxilijs fultus, ei ciuitati vim afferret, qua̅ spolijs triumphis???ue decorarat. Plut. Cn. Pompeij erga Sertorianos, C. Ivl. Caesaris erga Pompeianos aemulam moderationem in vltione praecidenda, pete ex Tit. praecedente. Avgvstvs Sex. Pompeio victo, Lepido in ordinem redacto, Romam reuersus, omnes epistolas, quae suspicionis aliquid contînerent, ad obliterandam omnium offensarum memoriam publicè concremauit: praefatus rempub. restituere constituisse, quum primùm M. Antonius ex Parthico esset bello reuersus: confidere se futurum, vt ille secum libens esset principatum depositurus, postquam ciuiles discordiae sopitae essent. Sabell. lib. 9. Enn. 6. Titvs Vespasianus Imp. vt ne vindictae vel iustissimae occasionem haberet, Pontificatum maximum vel hoc solo nomine accipere se testatus est, vti puras seruaret manus. Suet. Antiochvs sophista, quum malè vulgò audiret, veluti formidolosus, quòd nec prodiret in concionem, nec reip. munia capesseret: Non vos, inquit, metui, sed meipsum. agnoscens bilem suam vehementiorem, quàm vt cohiberi posset. Sensit idem Plato: qui sunt iracundioris ingenij, ad disciplinas quidem esse idoneos, ad gerendam remp. non item. Philostratus in Sophistis. Aegyptivs quidam monachus interrogatus, Cur adeò se omnibus corporis voluptatibus subtraheret? respondit: Vt hac ratione omnem irae causam & occasionem praecidam. Ira quippe vt de voluptatibus certans accenditur, ita voluptatum suppressione sopitur. Nicephorus Callistus libro 11. Eccles. hist. cap. 43. ex Euagrio. Fridericvs III. Saxoniae dux, Elector, arces munire, pecunias congerere, supersedit: ne his ceu calcaribus stimulatus, leues iniurias bello persequi cogeretur. Ferendo & dissimulla̅do respublicas rectitùs, quàm inferendo & vlciscendo, administrari à Christiano principe iudicans. Ioan. Agricola in prouerb. German. Gut macht mut. Aliis. Vedius Pollio, cùm Avgvstvm Caesarem inuitasset, & pincerna poculum crystallinum fregisset, eundem more suo in piscinas abiectum muraenis dandum curauit. Caesar eius pocula omnia perfregit, ne tantae crudelitatis porrò haberet occasionem. Dion in Augusto, & Plinius lib. 9. cap. 23. Constantinvs Magnus in Nicena synodo libellos supplices episcoporum priuatas causas agentium non lectos spectantibus cunctis concremauit: indignum dicens, illos qui fratres essent inter se digladiari & haereticis ansam inuadendi ouilis praebere: neque se commissurum, vt christos Domini iudicando impius iudicetur. Eusebius. Emendanda, corrigenda. Per Poenitentiam. Ausonij Poëtae Pater sic de scipso in Epicedio loquitur: Irasci promtus properaui condere motum, Atque mihi poenas pro leuitate dedi. Macarivm Alexandrinum Scythioticae solitudinis cultorem tradunt, dum culicis ictu percitus palmae percussione illam extinxisset, mox facti poenitentem ita afflixisse se, vt sex menses nudus, vltrò culicum morsibus se exposuerit, tulerítque multarum iniuriam, qui vnius non pertulerat. Marulus libro 5. cap. 2. Iratus Theodosivs Imp. quòd Thessalonicenses in theatro militem occidissent, vel (vt alij volunt) iudicem suum, aegrè retentus à sacerdotibus Italïcis est, quò minùs omnes Thessalonicenses occideret. Qui postea ad se rediens, re cognita, & lacrymis poenitentiam propè patrati sceleris egit, & legem tulit, vt sententiae principum super animaduersione prolatae, in tertium diem differrentur, quò misericordiae vel poenitentiae locus daretur. Ferunt Theodosium ipsum, si quando ira percitus fuisset, hac deinceps cunctatione vsum, vt notas omnes literarum expressè recenseret, quò interim irae daretur locus. Platina. Otho I. Imp. Paschàtis festo non aulicos tantùm, sed & principes Imperij epulo magnifico excipere consueuerat. Cùm dapes regio luxu inferrent, puer nobilis cuiusdam fame vrgente manum patinae immisit. Id aegrè ferens dapifer, alapam puero impegit. Paedagogus pueri ira percitus, dapiferum transfodit. Nec mora, ab ipso Caesare, cessantibus reliquis ob diem festum, comprehensus, tanta vi reluctatus est, vt nisi satellites interuenissent, Othonem ipsum interfecisset. Iam???ue in vincula paedagogus ducebatur, laesae maiestatis reus. Caesar verò re secum altiùs pcrpensa, Nihil grauius in eum committatis, inquit: Vtrius maius delictum? Ego resurrectionis dominicae, ille maiestatis imperatoriae oblitus est. Praestat ergo non iudicare quàm iudicari. Ioannes Paulus in Iocoserijs. Lvdovicvs XII. Galliae rex, capta anno MDXI. Bononia, cùm Pont. Iulij II. & multò magis Venetorum copiae penè omnes fusae ac dissipatae fuissent, nec alia arma essent in Italia, quae victoris impetum possent retinere: magis fortè pio, quàm vtili consilio, Ioan. Iacobo Triultio, vt Bononia in Bentiuolorum (quos ipse à Pontifice eiectos pristinae fortunae restituerat) potestate relicta, & si quid aliud Pontificij iuris occupasset, ipsi restituto, quamprimùm exercitum in Mediolanensium fines reduceret, imperauit. Ne quod publicae laetitiae signum in suo regno ederetur, prohibuit: saepius???ue coram multis, se, etsi nec in pontificem peccasset, nec quidquam nisi prouocatus & coactus egisset, tamen ob sedis Rom. Reuerentiam demissè veniam petere velle, affirmauit Guicciardinus lib. 10. Commiserationem. M. Marcellvs, captis Syracusis, vt ex superioribus locis vrbem pulcerrimam maximam???ue subiectam oculis vidit, illacrymasse multum dicitur, miseratus imminentem calamitatem: cùm subiret cogitatio, quàm foeda facies mox vrbis ex praesenti ac species direptae à militibus futuratura esset. Nam inter praefectos nemo erat, qui militibus praedam con [2662] cedi vrbis sibi postulantibus denegare auderet, cùm etiam instarent multi, vt inflammaretur atque solo aequaretur. Caeterùm id planè abnuit Marcellus. Concessit tamen, sed id quidem etiam perinuitus, vt pecunia & seruitia praedae essent. Edixit autem, ne quis liberum corpus violaret, néve quem interficeret ciuem, vel stupraret, velin seruitutem raperet. Plut. in Marcello, & Cic. 4. act. in Verrem. Titvs Imp. Antiochia in Aegyptum profectus, cùm Hierosolymam venisset, recordatione splendoris pristini lacrymas tenere non potuit, & diris deuouit seditiosos Iudaeos, qui intestinis dissensionibus se ad excidium tantae vrbis vel inuitum compulissent. Iosephus lib. 7. cap. 24. belli Iudaici. P. Scipio Africanus minor, ardentem videns Carthaginem, propter clarissimae vrbis excidium lacrymas tenere non potuit, multo???ue magis quòd simili igne Romam patriam aliquando conflagraturam vir prudens prospiceret. Auctor vitae. L. Lvcvllvs bello Mithridatico Amasum vrbem nobilissimam ad mare Ponticum sitam expugnauit. Quam sub primam militum irruptionem, hostium consilio incensam, seruare Lucullus non potuit. Dedit proinde illius excidio lacrymas, questus quòd non vt Syllae Athenas, ita sibi Amasum seruare licuisset. Amasenos ad se vocatos, consolatus est, pecunia???ue & veste singulos ciuium iuuit: hortatus???ue est ad vrbem restituendam, adiecit???ue pristinae magnitudini CXX. stadia. Flammam imber, dum capitur vrbs, diuino quodam casu effusus extinxit. Pleraque ipse ante discessum suum, quae diruta fuerant, instaurauit. Ex Plutarchi Lucullo. Sabellicus lib. 4. Enneadis 6. Reconciliando alios Tvm Sibi. Reconciliati Aliis. Clementiae pedissequa est Reconciliatio. Quae cùm ad Amicitiae ortum propriè pertineat, eo loco exempla pleraque produximus, fol. 847. Huc etiam refer Titulum Prudentiae in reconciliando, f. 1731. item, Hostes in bello beneuolentia vincere: illic Prudentiae, hîc Clementiae ratio habetur, fol. 1829. Pythagorei, nulla coniuncti sanguinis necessitudine, solùm communis doctrinae consortes, si quando ira prouecti in contumelias eruperint, priùs quàm occumberet sol, dextris iunctis inter se complexi in gratiam redibant. Plutarchus de Pietate erga fratres. Evclides Socraticus, vide fol. 1731. Agathon abbas gloriatus est, se nunquam cepisse somnum, nisi priùs & suam aduersum alios, & aliorum aduersum se indignationem placando sopiuisset. implens illud breue quidem, sed multae perfectionis praeceptum: Diuerte à malo, & fac bonum: inquire pacem, & persequere eam. Eundem dicere solitum accepimus: Iracundos Deo atqne hominibus odio esse. Sicut enim humilitas pacem conseruat, ita iracundia concitat lites, concordiam dissipat. Marulus libro 3. cap. 6. Gvnthranvs rex apud Parisios conuocauit Episcopos omnes sui regni, vt litem inter se & Sigebertum cognoscerent, & sua sententia dirimerent. Turonensis lib. 4. cap. 47. Lvdovicvs XII. Gallorum rex, quo die Carolo IIX. vxoris suae fratri in regno suffectus est, amicorum vni, petenti dono sibi dari fortunas Aurelianensis ciuis, qui in Ludouicum hostili animo semper fuerat, strenuè id negauit, atque alia maiora pollicitus est, inquiens: Ridendum mentò Gallorum regem, si Aurelianensis ciuis iniurias vlcisceretur. Quinetiam omnes eos qui Carolo paruerant, eodem loco apud se tenuit: ita vt excepta regis persona, quae mutata erat, nihil in Caroli aula mutatum videretur: mirum???ue omnibus esset, Ludouico eos regis stipatores esse, qui olim captiuum ex praelio duxerant: & eidem in honore illos astare, qui vt in custodia tam diu seruaretur consuluerant: atque ipsos qui in carcere eum asseruarant, ea vultus laetitia, his???ue animis, quibus Carolo operam dederant, inseruire illi, quem antè vt hostem captiuum habuerant. Fulgosus libro. 4. capite 1. Canvtvs, Danorum regis Erici II. F. Nicolai nepos, cùm Henricum Sclauorum ducem multis praelijs fregisset, dimisso exercitu viginti duntaxat equitibus comitatus, ad locum, in quo Henricum diuersari didicerat, cursum direxit, praesmissis, qui suae ei salutationis mandata perferrent. Henricus falsò hostem sibi blandiri inquiens, protinus vbínam esset perquirere institit. Quibus eum in porta adesse referentibus, ipse nuncio attonitus, mensam, ad quam fortè prandendi gratia discumbebat, vi manus repulit. Tunc legati praesentiam ducis à pace profectam iurantes, conceptum falso metum affirmationum suarum perseuerantia discusserunt. Henricus ergo tabulae innixus, suffuso lacrymis ore, infelicem Daniam futuram, dum tali viro caruerit, aicbat: se verò amicitiam eius sincera amodò fide culturum. Deinde praesentem amplexatus, haud parciùs lacrymas quàm epulum praebuit. Canutus vicissim, quasi mediatoris partes agere exorsus: Hennricum auunculi Nicolai gratiam expetere iussit, ac demùm consensum eius perseuerantia admonitionis obtinuit. Siquidem Henricus rem maternam, cuius repetendae causa aduersa Danis arma tulerat, precij pactione interposita, Canuto in possessionem adscripsit, de Canutus receptam ab rege pecuniam Henrico numerauit. Henricus vicissim Canutum regionis suae haeredem scripsit. Saxo lib. 13. Ioannes Gualbertus eques Florentinus, fratris vnici interfectorem gladio iam euaginato percussurus, vbi supplicem per crucifixi honorem veniam petentem audiuit, mira animi magnitudine ei reconciliatus est. Fulg. lib. 4. cap. 1. & Polyd. lib. 7. cap. 2. de Inuent. rerum. Aliis. Reconciliatores, Pacis Avctores, Svasores alijs. Consule Tit. Prudentiae inreconciliando, quatenus Pacis studium necessariò coniunctum habet, fol, 1731. Item Titulum Amicitiae magistri, fol. 847. illic Beneuolentiae, heic Clementiae ratio habetur. Qui. Pacem suadent, procurant Sacri homines. D. Bernardvs pacificus fuit, schismata ecclesiastica & motus politicos magna grauitate & auctoritate sedans. Sic inter episcopum & Populum Rhemensem transegit. Auctor vitae libro primo, capite decimoquarto. Romae tumultum à Petro Leonis excitatum prudenter compescuit. libro secundo capite septimo. Moguntiam profectus est, vt inter Imperatorem Lotharium & Conradum successorem transigeret. libro 4. cap. 3. Eodem modo non multò ante finem vitae inter Metenses & vicinos quosdam viros principes pacem fecit. libro 5. cap. 1. Simonetvs ordinis Eremitarum, vltrò citro???ue commeans, cùm nunc Venetos, nunc Franciscum Sforciam ad concordiam pluribus verbis adhortatus esset, eò tandem perpulit, vt pacem initis foederibus firmarent, quae omnium consensu quinto Idus Aprilis publicè per praecones enunciata est 1454. his foederibus, vt quae cuiusque ante id bellum fuissent, redderentur, praeter Gerram Abduae, quam Franciscus de Venetis, & Castilionum Piscariae, quod Alfonsus de Florentinis ceperat. Platina de Nicolao V. Principes. Dissentieba̅t interse Bauarus & Austriacus principes de finibus. Fridericvs Barbarossa Imperator, cùm propter arctiorem cognationem plus valeret apud Austriacum, persuasit ei, vt de suo iure potiùs concedere, ac regredi, quàm progredi vellet: daret hoc publicae paci Germaniae, daret auspicijs suis imperij. Et vt hanc iacturam faciliùs faceret, auxit honore familiam Austriacam: cùm enim antea Marchiones essent, ducali titulo eos ornauit. Philippus Melanchthon de Friderico. Inter Germaniae principes Electores, Comites Palatini pacis studio semper fuêre celebres, & veri [Greek words]. Eapropter tot Friderici inter eos extiterunt, conuenienti suis moribus nomine. Henricvs IV. Imper. cùm inter Boleslaum Poloniae rege̅, & Vratislaum Boëmiae ducem dissidium atrox extitisset, iam???; ad arma deuentum esset, & detrimenti multum vtrinque datum: auctoritatem suam interponit Imperator, & conuentum indicit Mysnae, vbi à dissidio & maleficio vtrumque iubet desistere. Id???ue nisi faciant, profitetur se socium fore ei, qui prior arma deponat, ad oppugnandum alterum. Hoc decretum in Mysnensi templo recitatum est. Matth. Dresserus, Millen. 6. Solymannvs Turcarum Imperator, obsidione Viennensi anno 1529. deserta, Budam reuersus Ioannem Sepusium Vngariae regem constituit, beneficiarium???ue & amicum appellauit, adiunxit???ue ei Aloysium Grittum, Veneti principis Andreae F. pro confirmando regno. Accidit autem vt Solymannus Ioannem in eius tabernaculum cum proceribus Hungaris admissum impensè rogaret, vt Paulo Strigoniensi, & Petro Pereno parcere vellet, qui sacramenti immemores, idem quod sibi antea, dum coronaretur, officium Ferdinando praestiterant. Ad id clementiae munus quum duriorem se ostenderet Ioannes, propter illorum leuitatem, Solymannus vocem paululùm intendens: An tibi, inquit, in hac vita melius atq; honestius quicqua̅ euenire posse putas, quàm si ex tua cleme̅tia, qui tui sunt hostes, ingrati apud mortales euada̅t, hoc est, aeterno ignominiae probro notati, quu̅ in te sempiterna probi & cleme̅tis animi laus mansura sit? Iouius lib. 28. Hist. Lavrentivs Priolus dux Venetorum, &c. fol. 2866. Victores. Agonothetes Argis Nemeorum creatus T. Qvintivs Flaminius Proconsul, victo Philippo, ludicrum optimè digessit, ac Greecis illic iterum voce praeconis pronunciauit libertatem, vti priùs in isthmijs: vrbes???; peragrans, egregia disciplina, magna iustitia, concordia???ue & amicitia eas inter se con [2663] glutinauit, componens seditiones, exules reducens: atque ouans quòd Graecos inter se conciliaret beneuolentia, non minus quàm quòd domasset Macedonas, vt minimum iam ducerent illi eius beneficiorum libertatis munus. Plutarchus in Flaminio. Arbitri delecti. Mitylenaeos atque Athenienses reduxit in gratiam Periander Cypseli F. qui delectus arbiter, ita eos reconciliauit, vt vtrique ea colerent quae haberent. Atque hoc modo Sigaeum factum est Atheniensium, cuius causa inter se dimicabant, quoniam Pisistratus illud Mitylenaeis eripuerat. Herodotus lib. 5. Archidamvs Lacedaemonius Zeuxippi filius, inter duos collitigantes arbiter electus, cùm ambos in Chalcioeci Mineruae templum deduxisset, eos iureiurando adegit, vt quod ipse iudicasset, obseruarent. Mox imperauit, ne templo excederent, priusquam positis discordijs mutuam beneuolentiam redintegrassent. Plut. in Laconicis. Mulieres. Troglodytarum Aethiopiae populorum certamina pabuli causa accepta dirimunt, quae aetate praecedunt Foeminae: quibus nullo periculo in medium prodeuntibus (nefas est enim has vllo pacto laedere) extemplò à certamine cessant. Diodorus Siculus lib. 4. cap. 3. Vxores. Athaulfus Vestgothorum rex, Roma post Alarici interitum hostiliter repetita, in animo habuit eam receptam funditùs euerrere, diuerso???ue vrbem loco statuere, Gothiam???; pro Roma nominare: & Caesarum abolita memoria, Athaulphi appellationem in posteros transmittere. Tamen Placidiae coniugis suasu adeò est mutatus, vt breui non hostis, sed amicus vrbis: non euersor, sed instaurator sit dictus. Sabellicus lib. 6. cap. 4. Matres. Cyrus iunior fratri suo Artoxerxi Persarum regi, dum in templo inauguraretur, struebat insidias. Quibus detectis, nonnulli ex hac delatione manus ei autumant iniectas: alij penetrasse quoque in templum Cyrum, indicatum???ue cùm ibi lateret à sacerdote. Moriturum iam mater Parysatis vlnis complexa, ac capillo suo circumijciens colligans???ue illius collum cum suo, multis lamentis & obsecrationibus obtinuit ei veniam, effecit???ue, vt remitteretur ad mare. Qui non acquiescens illa in prouincia, neque indulgentiae memor fraternae, sed vinculorum, ira consultrice acriùs quàm antè ad regnum gestiuit. Plut. in Artoxerxe. Medici. Anno Mauricij XIII. cùm Caianus Auarum & Hunnorum & Sclauinorum rex Thraciam infestaret, Priscus Mauricij dux, cùm non posset armis frangere, oratione flexit Barbarum. Misit enim Theodorvm medicum, qui hac oratione eum compellauit: Audi Caiane. Sesostris rex Aegyptiorum illustris & felix, opibus clarus, & inexpugnabili potentia, plurimas & ingentes nationes feruituti subigens, hoc encomio elatus, currum aureum preciosissimis gemmis ornatum sibi construxit: cui insidens, à quatuor regibus diuictis plaustra subeuntibus se trahi passus est. Hoc verò cùm saepiùs fieret, & celebri quodam festo???; die, ex quatuor istis regibus vnus oculis conuersis continuò retrospiceret, & rotae volubilitatem intueretur: Sesostris???; eum, cuius rei gratia tam frequenter oculos in rotam conijceret, percontaretur? respondisse is fertur: Cum stupore admiror rotam, cùm eam instabili modo ferri, atq; aliâs aliter volui, & nunc quidem sublimia demittentem, rursus demissa sublimantem conspicio. Sesostris ergo vbi dictum id intellexit, statuit, ne illi post hac currum traherent. His auditis, Caianus subrisit, & respondit, se pacem sectari. Paulus Diaconus de reb. Rom. lib. 17. Nicephorus lib. 18. capite 29. Quos. Reconciliare scilicet Religionis ergô dißidentes. Consule Tit. Conciliorum, f. 4156. quatenus illic Auctorum pacis religiosae habetur ratio. Iovinianvs Imper. amans fuit consensus & concordiae in Ecclesia docentium. Proinde Macedonianis libellum, de ratione forsan fidei suae, aut accusatione aduersariorum exhibentibus, aliud nihil respondit, quàm, Contentionem se detestari: concordi verò sententia coniunctos diligere ac venerari. Subinde dicebat: Eos se complexurum amanter, & prae reliquis honoraturum, qui auctores vniendae Ecclesiae essent. Lucio presbytero Alexandrino, ex illis qui à Georgio ordinati fuerant, Athanasium deferenti & accusanti, cum interminatione mandauit, vt quiesceret. Sozomenus libro sexto, capite quinto. Ivstinianvs Imp. vti tranquillum imperium ab antecessore Iustino accepit, ita pacem Ecclesiae pro viribus constituere studuit. Alexandrino & Constantinopolitano episcopis Arianis, hostibus Chalcedonensis synodi, expulsis, alios in eorum locum substituit. Seuerum cum suis anathemate damnauit, poena etiam ciuili constituta. Tertio Imperij anno legem promulgauit, Ne esent Pagani aut haeretici, sed solùm orthodoxi Christiani trium mensium spacio haereticis ad conuersionem prorogato. Item, Vt quatuor synodi oecumenicae, Nicena, Constantinopolitana, Ephesina & Chalcedonensis, ab acchiepircopis & omnibus ecclesiarum ministris reciperentur. Cùm cognouisset ob scriptum Theodori, Ibae & Origenis, passim moueri certamina, alijs ea probantibus, alijs damnantibus: conatus est etiam hanc litis materiam abolere, id???ue per synodum Constantinopoli congregatam decimoquarto Imperij sui anno. In Libya Vandalis per Belisarium deuictis, pulsa Ariana secta iuxta vaticinium Cypriani martyris, Christianis templa ipsorum, quae ab Arianis nonagintaquinq; annis occupata fuerant, restituit. Euagrius libro 4. capite 9. 11. & 16. item Paulus Diaconus libro 16. Procopius libro 3. Perpauci Caesares in bello, vt de hoste victoriam ferrent, tot labores adiêre, quot Sigismvndvs Imp. bello infelix, vt pacem ecclefiasticam in trium pontificum schismate constieueret, in concilio Constantiensi. Atq; vt Ecclesiae pacem reddidit, ita inter duas nobilissimas regias Anglorum & Francoru̅ sedare iras conabatur. In Franciam venit comitatu nobilissimo, mox etiam in Angliam. Aemilius lib. 10. Principes & Subditos. Agrippa, qui Iudaeorum postea rex factus est (cùm Romae praetoriani milites Claudium Imper. elegissent in locum Caij interfecti: Senatus verò libertatis recuperandae studio cum Claudio armis decernere pararet) tanquam arbiter quidam, Claudio quidem, vt oblatam dignitatem constanter retineret, auctor fuit: Senatu verò, vt Claudij imperium susciperet, ne ciuile bellum denuò excitaretur. Iosephus libro 19. capite 4. Antiq. & lib. 2. c. 10. belli Iud. Macedonivs in montibus Antiochiae vicinis eremita, cùm audiuisset, Theodosium Imp. aduersus Antiochenos, qui ob tributum extraordinarium impositum statuam aeream Placillae reginae demoliti erant, magnas caedes cogitare, libertate iam antè erepta: in media vrbe praefectos ab equis descendere iussit, & Imper. suo nunciare, Meminisset se hominem esse, & à Dei opt. max. nutu pendere, eius benignitatem imitaretur: neque propter aeream statuam, Dei imaginem hominem crudelissimè interfici curaret: maximè cùm statuae multae pro vna reponi possent: at ne pilum quidem Imperator interfecto homine restituere posset. Praefecti Theodosio rem indicant. Ille Macedonio paruit, & Antiochenis pepercit. Theod. lib. 5. cap. 2. Collegas. Cùm aduersus Hannibalem Senatvs. Cl. Neronem & Liuium Salinatorem Consules mitteret, eos???ue vt virtutibus pares, ita inimicitijs acerrimè inter se dissidentes videret, summo studio in gratiam reduxit: ne propter priuatas dissensiones Rempub. parum vtiliter administrarent. Quia consimili imperio, vbi concordia non inest, mator aliena opera interpellandi, quàm sua edendi cupiditas nascitur. Vbi verò pertinax intercedit odium, alter alteri, quàm vterque contrarijs castris, certior hostis proficiscitur. Valerius Maximus lib. 7. capite secundo. Cùm consulatum Cn. Pompeius & M. Crassus parum amico inter se animo gessissent, fertur consulatu ad finem tendente Sex. Avrelivs in Senatu (vbi ambo erant Consules) dixisse: In somnis se à Ioue monitum, vt consulibus reuelaret, priusquam consulatu abirent, positis simultatibus, mutuam beneuolentiam redintegrarent. Quo audito Crassus, quanquam natu maior, primus consurgens, Pompeio dextram porrexit: haud indecorum sibi ducens, etsi senior erat, à se priùs Pompeiu̅ ad copulandu̅ amorem vocari, cùm eum Senatus quanquam in prima adhuc iuuenta Magni cognomine honestasset, ac deinde cùm per aetatem Senator nondum esse posset, decretis duobus triumphis insignem reddidisset. Cui contrà cùm Pompeius mutuam ostendisset voluntatem, conciliatam ea hora amicitiam, quoad vixerunt, incolumem seruauerunt. Fulg. lib. 5. cap. 1. ex Plutarcho. Populares. Thrasybvlvs populum Atheniensium XXX. tyrannorum saeuitia sedes suas relinquere coactum, dispersam???ue & vagam vitam miserabiliter exigentem, animis pariter atque armis confirmatum, in patriam reduxit. Insignem deinde restitutione libertatis victoriam, clariorem aliquanto moderationis laude fecit. Plebis enim scitum interposuit, ne qua praeteritarum rerum mentio fieret. Haec obliuio. quam Athenienses [Greek words] vocant, concussum & labentem ciuita [2664] tis statum, in pristinum habitum reuocauit. Val. libro quarto, capite primo. Maximum fuit omnium Themistoclis operum, quòd bella Graeciae intestina extinxerit, contentiones???; eorum diremerit mutuas: suadens, vt suspenderent belli Persici causa simultates. Qua in re egregium socium habuisse memoratur Chileum Arcadem. Plut. in eius vita. Fratres. Ioannes Comnenus Imp. Alexij F. coniuratos bonis tantùm multauit, humanitatem ab ipsa coniurationis principe, Anna Caesarissa, sorore sua, Bryennij (in quem regnum transferre conabatur) vxore auspicatus. Quum omnis generis opes in domo Bryennij congestas spectaret, naturae ordinem inuersum esse questus, quòd, cognatos hostes, alienos amicos habuisset: etiam opes ad amicos transire oportere dixit: & omnia magnum domesticum Ioannem Axuchum, natione Persam, accipere iussit. Is verò summae Imperatoris munificentiae grarijs actis, & dicendi quae vellet potestate petita atque accepta, Imperatori auctor fuit, vt seipsum humanitate vinceret, & sororem liberalitate no̅ expectata sibi reconciliaret. Paruit eius monitis Ioannes. vt nescias, vter maior fuerit, Axuchúsne in rectè consulendo, an Imperator in promtè obedisndo. Nicetas Choniates. Quomodo. Verbigratia, Eloquentia, Ratione. Graeci in sedandis discordijs verbo hoc vtebantur, [Greek words]. M. Ant. Muretus lib. 2. Var. lect. Chaerephon philosophus videtur feruidus admodum fuisse, & graues cu̅ fratre inimicitias exercuisse. Xenophon tradit, Socratem eos reconciliaturum, dixisse: Neque oculorum neque manuum vllam esse vtilitatem, nisi consentiant. Suidas. Simili ratione Menenivs Agrippa Romanam seditionem compescuit. Plutarchus in Ceriolano, & Valerius Maximus lib. 8. cap. 9. Perhibent, cùm accusaretur Ligarius, quòd hostis Caesaris fulisset, defendente reum Cicerone, dixisse ad amicos Caesarem: Quid obstat, quin Ciceronem tanto interuallo audiamus dicentem? quando istum quidem iamdudum constat improbum hominem & hostem nostrum esse. Postea verò quàm Cicero dicere orsus mirificè eum mouit, varijs???ue affectibus & mira gratia eius progressa est oratio: colorem identidem Caesaris faciem variasse, perspicuum???ue fuisse, omnibus eum animi motibus versatum. Deniq; vbi pugnam Pharsalicam orator attigit, fuisse vsqueadeò permotum, vt toto corpore tremuerit, ac libelli aliquot, quos tenebat manibus, ei exciderint. Ligarium igitur expugnatus crimine absoluit. Plut. in Cicerone. Religione. Concordiae templum apud Rom. nullam aliam ob causam aedificatum esse constat, quàm vt hominum inter se odia & simultates, quibus Respublica fluctuaretur, in eo factis sacrificijs deponerentur. Ideo???ue Seuero Romanorum Imperetore iam morbo extincto, cùm odium inter Getam & Antoninum fratres ob regni successionem esset ortum, Senatus decreuit, vt pro concordia vtriusque dijs immortalibus sacrificaretur, ac praesertim ipsi Concordiae. Dion Nicaeus, & Xiphilinus. Quoties Romae inter virum & vxorem aliquid iurgij intercesserat, in sacellum deae Viriplacae, quod est in Palatio, veniebant: & ibi inuicem locuti, quae voluerant, contentione animorum deposita reuertebantur. Dea nomen hoc à placandis viris assecuta fertur: veneranda quidem nescio an praecipuis & exquisitis sacrificijs colenda vtpote quotidianae ac domesticae pacis custos, in pari iugo caritatis, ipsa sui appellatione virorum maiestati debitum, à feminis reddens honorem, Valerius Maximus libro secundo, capite primo. Cùm Eugenius VI. Scotorum rex, Pictis bellum pararet, Lindefernensis episcopus, Cvthbertvs & Adamnanvs Scotus, vltrò citro???ue frequenti vsi legatione, frustra se pacem tentasse sentientes, ad diuinam opem recurrêre: sacris supplicationibus, varijs in Albione locis, quibus ipsi affuêre, pro regum omnium consensufactis. Ferunt sanctissimos pontifices obtinuisse apud Deum optimum maximum, vt eo bello perseuerante Scoti & Picti nunquam totis viribus congrederentur. Continuatum est ergo hoc bellum, leuibus incursibus, varia fortuna partium decertantium, magna sine iactura, ad Eugenij vsque mortem. Hector Boëthius libro nono. Fothadvs Scotorum summus Episcopus sacro habitu ad Grimum regem & Malcolmum Cumbriae principem, de regno Scotorum decertantes, profectus, infestas acies ad pacem flexit. Idem lib. 11. Conuinijs. Conuiuium solenne maiores Rom. instituerunt, id???ue Charistia appellauerunt: cui praeter cognatos & affines nemo interponebatur: vt si qua inter necessarias personas querela esset orta, apud sacra mensae, & inter hilaritatem animorum, fautoribus concordiae adhibitis, tolleretur. Valerius Maximus lib. 2. cap. 1. Abolendo irae monvmenta. Laudandus in Romanis mos ille erat, quo renouari prohibebantur hostium spolia, posteaquam longo aeuo consumta inuenirentur. Odium enim, quod stantibus spolijs retineri videbatur, tempore cum spolijs ipsis deleri curabant. Plutarchus in Rom. quaest. Lenitatis pristinae recordatione. L. Sylla inter caeteras suas felicitates numerabat, quòd Athenas, quas sibi bello Mithridatico captas licebat euertere, conseruasset. Plut. CLEMENTIAE EXERCITATIO QVO AD Seipsos. Qvatenvs accepta iniuria tamen vel Differt virtus ista ab [Greek words], quoniam recta ratione nititur, est???ue propemodum diuina. Vt enim naturalis valde affectus est ira, [Greek words], quàm [Greek words] sic pauci reperiuntur, qui non ea corripiantur, oblata occasione: praesertim cùm faculias animae [Greek words] veiuti satelles adiuncta sit rationi, vt illius imperio obsequatur. Videntur proinde ad deorum [Greek words] proximè accedere, quòd à nemine penitùs se contemni aus contumelia affici posse existiment, quàm à nemine penitùs se contemni aus contumelia affici posse existiment, quàm à seipsis, vt eruditè Socrates apud Platonem disputat: & propterea nemini irascendum, sed ignoscendum potius, & aliorum perturbationibus condolendum esse arbitrentur, rationis imperium anteuertunt. Quare in ijs [Greek words] esse, heroicum existimari debet. Ex Tit. Clementiae erga vitae insidiatores, exempla illustria huc afferri possunt, fol. 2680. Cùm Aristidi decennale exilium Athenienses intentarent, quidam licerarum rudis & rusticus testam tenens adijt eum, petens vt nomen inscriberet Aristidis: Tum ille: Nempe nosti, inquit, Aristidem? Nosse quidem illo negante, sed vri se Iusti appellatione: conticuit, ac inscripto nomine suo reddidit ei testam. Plut. in Apopht. Socrates cuidam admiranti, quòd nihil in eum commoueretur, à quo conuitijs incessebatur: Mihi, inquit, non maledicit: quandoquidem ea quae dicit, mihi non adsunt, nec in me haerent. Atqui ob hanc causam hominum vulgus magis commouetur, si quid dicitur in immerentem. Eras. lib. 3. Apophtheg. Dion Alexandrinus natione, praecipuam in philosophia laudem est consecutus. Huic erat frater luctator, nomine Topsius. Itaque cùm quidam ex eius concertatoribus Dionem probris incesseret, multa interim turba ad conuitium, vt fit, affluente, ipse ne verbo quidem respondit maledictis. Caetorùm vbi iam intra aedium suarum vestibulum esset, hoc tantum respondit, [Greek words], id est, Ne gry quidem. Iuuenis autem animi impotens, laqueo se praefocauit. Ea res in vulgifabulam abijt. Erasm. in Adag. ex Suida. Philippvs Macedonum rex, stomachantibus amicis, quòd Olympijs Peloponnesij eum, cuius haberent beneficia, exibilarent: Quid ergo, inquit, si laesi à nobis forent? Plutarchus in Apophtheg. Tulit patienter per integrum diem in publico conuitiatorem temerarium & insolentem Pericles Atheniensium alioqui princeps, nec, cùm vesperi se domum reciperet, à se repulsum adhuc maledictis insectantem: postremò vbi in primo domus limine constitit, ad seruum conuersus: Ito, inquit, & hunc ciuem domum reducito. Plut. in Pericle. M. Cato petenti cuidam veniam, à quo fuisset in balneo per imprudentiam percussus: Atqui, respondit, nunquam tu me, quod meminerim, percussisti. Plut. C. Ivl. Caesar Dictator, resistenti voluntati suae Metello Tribuno plebis: Nunquam efficies, inquit, vt iram Caesaris mereare. Suetonius. Evphraxia virgo coram illa, à qua contumeliam indignè acceperat, ad genua procidens, ac fi illam offendisset, veniam petijt. Abbatissae quoque in illam animaduertere volenti, vt missam faceret, supplicauit. Marul. lib. 5. cap. 2. Elizabetha Pannonum regis. F. postquam amisso viro [2665] Landgrauio Thuringiae, distractis???ue fortunis, deo in paupertate seruire coepit, fortè per viam pergens lutulentam, notae cuidam feminae, & in quam non pauca quondam beneficia contulerat, facta est obuiam. Quae contemtim admodum superbe???; occurrens, ipsam, qua̅ antea coluerat obseruarat???; aduerso impulsam latere euertit in lutum, atque praeterijt. Illa tacita subrisit, gaudens se ab hominibus despici, vt placeret Deo. Marul. lib. 5. cap. 2. & Sab. lib. 9. cap. 1. Petrus Philippvs Corneus Perusinus Iurecos. irasci ac animo commoueri perquàm rarò in tota vita visus est. cum???ue laudari audiret nonnunquam, qui illicò quidem irascerentur, sed perfacilè ad lenitatem redirent & placarentur: multò sactùs dicebat esse, non irasci, cùm absque leuitatis nota ab ira ad mansuetudinem & animi aequitatem tam repentè fieri non possit mutatio & regressus. Franc. Maturantius Perusinus in vita Philippi Cornei. Io. Picvs Mirandola vultu hilari semper erat, & placido adeo???; miti natura, vt nunquam se fuisse turbatum multis etiam audientibus testatus sit. Priuatim dicere solebat, in nullum euentum (vt res pessimè cederent) ira se commoueri posse credere, nisi scrinia quaedam deperirent, quibus lucubrationes eius & vigiliae reconditae stipabantur. Io. Fran. in eius vita. Non Vlciscvntvr. Exempla complura ex loco seueritatis huc pertinent, quatenus Vindictae detrahitur: illic quatenus indulgetur, fol. 2700. Charillvs rex Spartanorum, cùm ex Ilotis quidam ageret cum eo ferociùs: Occidissem herclè, inquit, te, nisi ira flagrarem. Plut. in Apopht. Archytas Tarentinus, cùm seruorum offensam quampiam ruri & petulantiam comperisset, inde incensum in illos animaduerteret se grauiùs & asperiùs, nihil fecit, nisi quòd recedens ait: Bene vobiscum agitur, quòd in vos excandesco. Plutarchus de Tarda dei vindicta, & de Instit. lib. Socrates calce caesus ab audaci valde & insolenti adolesce̅te, vbi comites conspexit frementes atq; indignè factum ferentes, vt etiam persequi vellent eum: Num si me calce, inquit, percussisset asinus, inuicem calce percutere eum velletis? Non fuit tamen illi hoc impuné. Nam cùm insectarentur omnes eum, calcitronem???ue appellarent, laqueo vitam finiuit. Plut. de Instit. lib. Plato cùm baculum puero intendisset, diuconstitit, vt ille ipse narrat, dum ardorem animi refrenat. Plut. de Tarda dei vindicta. Thvcydides Atheniensis historicus, à suis in exilium missus, ob proditionis suspicionem, fortunam illam aequo animo tulit: neq; vnquam flere aut queri visus est, neq; exilij auctores scriptis suis carpere. Rauisius. Laus Imperatoris Adriani est maxima, quòd ex aequo disceptarit cum Phauorino, quem iure suo posset euertere. Ex quo Hom. illud sic à Philostrato enunciatur: [Greek words], id est, Praestabilior censetur rex, si inferiori iratior indignationem comprimat. D. Bernardvs, cùm aliquando clericus quidam illi alapam impingeret, non tantùm se de illo non vltus est, sed etiam iusfit eum deduci. Auctor vitae lib. 3. cap. 6. Vlviscvntvr, sed vel Inuiti. Cùm quondam Burrhus, praefectus cohortium, in duos latrones animaduersurus, exigeret à Nerone, vt subscriberet libello supplicij deputati, inuitus accipiens chartam, exclamauit: Quàm vellem nescire literas. Quae vox Neronis generosa ac principe digna, Senecam commouit, vt librum de clementia Neronis scriberet. Cuspinianus. Placide̅. Artoxerxes Persaru̅ rex, ducibus suis qui deliquissent, pro eo quòd solent flagris caedi corpora, iussit vt pro corporibus vestes illis detractae caederentur: vt???ue pro eo quòd solet illis velli caput, tiara ipsa velleretur. Plut. in regum Apophtheg. Fusos fugatos???; hostes hactenus consectabantur Spartani, dum fuga eorum confirmassent victoriam: mox receptui canebant. caedere & contrucidare fractos & manus dantes, neque generosum rati, neque Graecis dignum. Erat id non praeclarum modò & celsi animi, sed conducibile quoq; Nam hostes, qui manus cum ijs conferebant, terga vertendo seruari, quàm in acie manendo interfici, duceba̅t commodiús. Plutarchus in Lycurgo. Secundùm fata Antipatri, restituta populo Atheniensi libertate, rerum capitalium fuit Phocion cum amicis in concione damnatus. Ac caeteri plorantes ducebantur. Phocioni, qui tacitus ibat, ex inimicis quidam occurrens in os expuit. Hîc oculos Phocion in magistratus conuertens: Nemo reprimet, inquit, istum, ne ita turpem se praebeat? Plutarchus in Apophthegmatibus. Antigono regi hostes ex muris deformitatem improperabant. Quibus ille: Equidem mihi formosus videbar. Vrbe capta vendidit derisores istos, testatus, si postea insultarent sibi, apud eoru̅ dominos se de eis conquesturum. Plut. de Non iras. Magas Aegypti rex, per Philemonem publicè in comoedia in theatro perstrictus: Ab rege literae veniunt tibi, Maga, Non didicisti infelix literas, Maga. cùm hominem cepisset, in Paraetonium tempestate actum, militi imperauit, vt stricto gladio ceruicem eius tangeret tantum, mox abscederet modestè: praeterea talos & pilam ei vt carenti mente puero misit, missum???; fecit. Idem. Nicodromus citharoedus, Cratetis Cynici dictis lacessitus, impegit illi pugnum in os, & sugillauit. At Crates fronti imposuit tabellam, in qua scriptum erat: Nicodromus faciebat. ita???; obambulans, traduxit citharoedum. festiuiter alludens ad artificum morem, qui operibus suis inscribunt, Apelles aut Phidias faciebat. Laërt. lib. 6. cap. 5. Diogenes Sinopensis, Cynicus, ingressus aliquando conuiuium, malè acceptus est ab insolenti iuuenum coetu, multis???ue inibi cruentis???ue plagis affectus. Tulit fortiter Cynicus senex contumeliosam illam conuiuij temulentiam, stultam???ue intemperiem. Auctorum tantùm nomina exscripsit suo sanguine, exscripta ferculo circumtulit. Sab. lib. cap. 5. cap. 7. Agathocles tyrannus figulo patre natus fuit. Is cùm obsideret vrbem quandam, quibusdam è muro conuitia in ipsum iacientibus, dicentibus???ue: Figule, vnde militibus tuis persolues stipendium? Ille placidus ac ridens respondit: Quum hanc cepero. At cùm vrbe vipotitus fuisset, venderet???ue captiuos: Si me, inquit, denuò conuitijs affeceritis, apud heros vestros querar de vobis. Giuiliter illis exprobrans & intempestiuam maledicentiam, & seruitutem, maledicentiae praemium. Plut in Apophth. Quum populus Atheniensis videretur deliquisse quiddam, scripsit Avgvstvs ex vrbe Aegina: Non arbitrorvos latere, quòd vobis irascor. neque enim Aeginae hybernaturus sum. Nec aliud illis vel dixit, vel fecit: satis habens illis comminatum esse, si desisterent. Eras. lib. 4. Apophth. Beneficiis insvper afficivnt. Bonum pro malo rependunt. Vide Tit. Lytrum remissum, fol. 2371. item, Libtralitas in Captiuos, fol. 2364. Item Clementiae in hostes, fol. 2671. Lycvrgvs Lacedaemonius, seditione ob mutatam Remp. orta, lapidibus impetitus, cùm Alcander iuuenis in iurgio oculum ei respicienti baculo excussisset, adolescentem ad supplicium datum non modò non incommodo affecit aliquo, sed perhumanè & sapienter domi instituit: vt non tantum insolentiae & temeritatis secum attulerit in sapientis viri domum, quantum inde prudentiae & humanitatis reportauit. Porrò mali quod acciderat monumentum Lycurgus locauit dicatum in templo Mineruae, cui ab aereo delubro nomen Chalcioeco, deae???ue cognomentum addidit, vt Optiletis diceretur. Nam Dores Lacedaemonem incolentes, oculos optilos vocant, ab [Greek words], quod Graecis sonat video. Plut. in Laconicis & Lycurgo. Stobaeus Serm. 17. Alcibiades exul ciuibus suis multarum exticit machinator calamitatum. Vt primùm tamen poenitere cognouit eos, mollitus est: ac cùm iterum fuisset ab ijs eiectus, non probauit praetorum errores, neque malè consulentibus & periclitantibus conniuit: verùm factum, quod erga Themistoclem precipuò celebratur Aristidis, idem erga illos duces quamuis inimicos egit: quos adijt, indicauit???ue atque docuit quid ex vsu esset. Plut. in eius vita. Demosthenes fugientem post damnationem Aeschinem cquo consectatus est. Quem comprehendi se ratum, atque ad genua se submittentem, caput???; vela̅tem excitauit, donauit???; ei talentum argenti. Plut. in vita Demosth. Demosthenes, quum ab Areopagitis damnatus, elapsus è carcere fugeret, & haud procul ab vrbe obuios habuisset aliquot diuersae factionis Hominses, primum abdere sese voluit. Sed quum illi nominatim Demosthenem appellantes, iuberent esse bono animo, & viaticum insuper offerrent, grauiter ingemuit, dicens: Quî possum hanc vrbem relinquere, in qua tales habeo inimicos, quale amicos vix in alia sum inuenturus? Plut. in eins vita. Demetrivs Poliorcetes, Antigoni F. cùm cepisset Atheniensium, qui defecerant, vrbem, ea???us grauiter rei frumentariae penuria laboraret, protinus conuocata concione, dilargitus est illis frumentum gratis. Plut. in vita Demetrij. M. Cicero A. Gabinium repetundarum reum summo studio defendit, qui eum in consulatu suo vrbe expulerat. Idem???ue P. Vatinium dignitati suae semper infestum, duobus publicis iudicijs tutatus est, vt sine vllo crimine leuitatis, ita cum aliqua laude. Quia speciosiùs aliquanto iniuriae beneficijs vincuntur, quàm mutui odij pertinacia pensantur. Valerius libro quarto, capite secundo.
|| [2666]
Cn. Pompeius affuit morienti L. Sylle. Et quamuis Sylla ostendisset, se minùs beneuolè erga illum affectum ex testamento (alijs enim munera legaùit, alios filiorum curatores instituit, sed Pompeium omnino praeterijt) tulit tamen hoc modestè: cum???ue Lepidus Consul contradiceret, ne Sylla in campo Martio sepeliretur, neve funus fleret publica impensa: Pompeius suo praesidio gloriam simul defensionem???ue funeri attulit. Plut in Pompelo. Cùm Antius Restio proscriptus à Triumuiris clàm se intempesta nocte subducere vellet: eius furtiuum egressum obseruauit Servvs, ab eo v???culis coërcitus, inexpiabili???; literarum nota per oris contumeliam inustus: & nihil moratus iniuriam fibi ab hero illatam, vt sensit cupidos sangninis milites superuenire, amoto domino rogum extruxit, ei???; egentem à se co̅prehensum & occisum senem superiecit. Interrogantibus deinde militibus, Vbinam esset Antius? manum rogo intendens, Ibi illum datis sibi crudelitatis piaculis vri, respondit. Quia verisimilia loquebatur, habita est voci sides. Quo euenit, vt Antius statim quaerendae incolumitatis occasionem assequeretur. Val. lib. 6. cap 8. & Dion in Augusto, & Macrob. libro 1. Saturn. cap. 11. & Appianus lib. 4. Bellorum ciuilium. Clavdivs Caesar arctiore annona ob assiduas sterilitates detentus, quondam medio foro à turba, conuitijs???; ac simul fragminibus panis ita instratus, vt, aegrè nec nisi postico euadere in palatium valuerit: nihil non ex eo cogitauit ad inuehendos etiam in tempore hyberno commeatus. Nam & negotiatoribus certa lucra proposuit suscepto in se damno, si cui quid per tempestates accidisset: & naues mercaturae causa fabricantibus magna commoda. Suetonius. Ouinius Camillus, antiquae familiae senator, homo delicatissimus, rebellionem moliebatur, tyrannidem affectans. Id quum Alexandro Seuero renunciatum esset, ad palatium eum vocauit: ei???; gratias egit, quòd reipublicae curam, quae bonis viris recusantibus imponi solet, spontè susciperet. Mox ad senatum pro???, ac tanti sceleris conscientia trepidum, consortem Imperij appellauit, in palatium recepit, ornamentis imperialibus, & melioribus quàm vtebatur ipse, decorauit, profectionis comirem adhibuit. Cum???; Imperator ipse pedibus iter faceret, inuitauit & Ouinium delitijs assuetum ad laborem, que̅post quin???; millia passuum cunctante̅ equo sedere iussit. Quum???; post duas mansiones equo etia̅ fatigatus esset, carpento imposuit. Hoc quo???; respuentem, ac Imperium taedio laborum recusantem: deniq; & moriparatum, dimisit, ac militibus, à quibus Caesarpraecipuè diligebatur, commendatum, ad villas suas tutò abire iussit. Sic illi commonstrauit, quid esset gerere Imperium. Lamprid. Lvcivs III. Pp. cùm audisset, Christianum archiepiscopum Moguntinum, Friderici I. Imp. polemarchum, non longè ab vrbe morbo implicitum in magno vitae discrimine esse: iniuriarum, quas sub Alexandro III. Ecclesiae fecerat, prorsus oblitus, ad illum adiit, ac noxijs per solennem confessionem remissis viaticum praebuit, atq; ipsum animam agentem reliquit, anno MCXXCII. Sigonius lib. 14. regni Ital. Ioannes Eleemosynarius Episcopus, conquerenti nepoti de villico conuitiatore, respondit se ita in eum vindicaturum, vt nemo non miraturus sit. accersito???; aunuum tributum remisit. Cùm à quodam mendico pro data eleemosyna contumeliam recepisset, clericos in eum insurgentes cohibuit: se in causa esse asserens, quòd petenti minus quàm indiguerat impendisset. Illo???; accito, omnem quam habebat pecuniam coràm effudit, vt quantam vellet anferret. Marul. lib. 3. cap. 3. Ioannes Damascenus pro eo, cuius calumnijs à Theodosio Imp. tanquam falsarius damnatus dexteram amiserat manu̅, dui intercessit, ne indolo deprehensus capite puniretur. Imperator admiratus hominis patientiam, ipsum pro quo rogabatur, interfici vetuit: sed tamen ne tantum scelus omnino impunitum abiret, in exilium ablegauit. Damasceno scribae pristinum munus restituit, cùm eidem manus quoq; redintegrata diuino beneficio fuisset. Idem. Elphegvs, Cantuariensis archiepiscopus, Deo supplicando, & panem benedictum morbo affectis porrigendo, pestilentiam sedauit: in ipsos tantum Cantuariae occupatores grassantem, qui ab Edelthredo rege secedentes, cum piratis inita societate in vrbem hostiliter irruperant, magnam ciuium partem sustulerant, monachos inflixerant, templum incenderant, Elphego graue vulnus inflixerant, & carcere teterrimo per menses VII. macerauerant. Romam pergens, cùm in vrbe̅ Ausoniam dinertisset, omnibus quae secum habebat exutus, vrbe??? eictus fuisse dicitur. At cùm repentino tecta incendio conflagrare coepissent, reuocatus oratione flammas extinxit: & plurimis donis oblatis ipse nihil accepit, praeter ea, quae sibi modò per vim erepta fuerant. Idem. Henricus IV. conuentu Moguntino à principibus ab imperio deiectus, & Ingelheimae insignijs imperialibus exutus, fugit Limburgum. Inuenit venantem ibi Qvendam exprincipibus, quem pridem illo prinauerat ducatu. Hic vt audiuit rem gestam, misertus illius, fertur collegisse octingentos lori catos, & reduxisse Imperatorem Coloniam. Cranzius. lib. 5. Saxoniae, cap. 20. Steno iunior, Sueonum rex, Christiernum II. Danorum: egem Stocholmiae sese obsidentem, & summa rerum omnium inopia, vento???; aduerso ad extrema redactum, commeatu liberaliter donauit. Anno mdxiix. Io Magnus lib. 23. Consalvvs Magnus Gallos hostes, Caieta dedita, regno Neapolitano excedentes, multis equis liberaliter donauit. Iouius in Consaluo. Aloisivs Gordus, Hispanus, Rauennate in praelio Odettum Lotrechium, inclyti nominis Gallorum ducem, multis acceptis vulneribus cruentum i rostratum???ue, ne à commilitonibus, qui iuxtà Gastonem Foisseium, Gallorum hostium imperatorem confoderant, interficeretur, corpore suo protexit atque seruauit. Idem. ALIOS. ET VEL Cvm Certamine. Certare cvm Aliorvm Clementia, aemulando, par parireferendo. Ex loco Cratitudinis huc quaedam transferri potuerunt, fol. 3353. Ptolemaevs Lagi, rex Aegyptiorum, cùm Demetrium Poliorcetem, Antigoni F. classe exuisset, eam illi cum omni praeda restiruit. Itaq; Demetrius deos precatus est, vti sibi tanti beneficij rependendi occasionem concederent. Neque verò multò pòst Demetrius de Ptolemaeo Aegypti rege naualem victoria̅ retulit claram & insignem. Eam tamen multò magis Facilita te & humanitate decorans, hostes, qui ceciderant, magnisicè funerauit, atq; captiuos missos fecit: ingenuè fassus, non tam se victoria, ipsa Iaetari, quam quòd occasionem gratae cleme̅tiae erga Ptolemaeum exercendae nactus esset. Plut in Demetrio. Cn. Pompeius. victo Sertorio non modò militibus eius impunitatem propofuit, sed & literas ciuiu̅ in Sertorij scrinijs Perpenna vltrò deferente, deprehensas, quibus opem atq; opera̅ illi suam aduersus Syllanas pollicebantur partes, non lectas, bona fide, inspectante exercitu combussit: ne illis spem omne̅ reconciliationis adimeret, néve hostes apertè fierent, si esse crederentur. Retulit Caesar pro Sertorio & Mariana factione bis Pompeio gratiam, inquit Plinlus libro 7. capite 25. Semel ipsi eidem victo ad Pharsalum Thessaliae: iterum in eius socero Metello Scipione ad Thapsum Africae: videlicet, ne si tot ciuium animi, mentes, consilia palàm fierent, acrius sibi esset, quàm quòd gerebat, suscipiendum bellum. Quin Caesar idem & ciuibus omnibus, quicunq; Pompeij essent partes ac voluntatem secuti, clementissimè ignouit, vt nullos toto illo bello perierit, nisi in acie armatus. Plut. in Vitis & Dione. Baldvinvs I. Hierosolymorum rex, in Arabiam duxit: quam à solitudine vindicabant incolae vagi tabernacula circumferentes. Inde ingentem vim armentorum abegit, hominum???; promiscuè omnis generis, aetatis???ue. In his erat cuiusdam Phylarchi vxor grauida: quae inter caeteros captiuos camelo imposita, cùm in praepropero Latinorum reditu coortis maturitate partus doloribus deficere videretur: rex recurrens deponi eam, ex spolij???ue hostium substerni vestimenta iussit, amiculo???; suo illam operuit, abijt???;, remanere cum domina seruo iusso, ac quadam ex captiuarum grege, quae obstetricis munere fungeretur: simul camelo foeta ad infantem eo lacte alendum relicta, aqua???ue in vtre, ac fructibus in sportula agrestibus ad puerperam sustentandam, reliquum iter confecit. Phylarchvs ad primum Latinorum, in solitudinem impetum trepidus, vltetiora petierat: deinde recepto animo, contractis???ue popularibus, praedones insequebatur, & praedam caeteram & vxorem recuperaturus. In medio itinere reperit vxorem, infantem???ue natum, ac ancillam viriq; ministrantem. Admiratione gaudio???ue repentino substitit: tam???; grato animo factum Latini regis Phylarchus accepit, vt clandestinum foedus cum rege percusserit, sancte???ue seruarit, cumulatiorem gratiam suo tempore relaturus. Nec occasio diu defuit. Balduinus in Rhamulensium vrbe conclusus erat, eam postridiè Aegyptijs victoribus aggressuris, certa expugnandispe. Phylarchus Arabs noctu fide clàm data accepta???ue in vrbem receptus, memor Balduini temperantiae humanitatis???; salutem ei attulit: illum???ue, paucis suorum tanti arcani conscijs, in tutum reduxit. Rex pro mortuo deploratus fuerat Hierosolymis, Ioppe???;, ac reliquis vrbibus ditionis suae. Repentè superueniens, mira laetitia omnes affecit: tantam???; alacritatem indidit, vt congressus rursus cum hoste ingentem victoriam reportauit. Aemil. lib. 5. Crudelitate. Ex superioribus Reconciliancium exempla huc transferantur, quatenus iratos placando, sua mansuetudine aliorum feritatem subigant. Cùm Pyrrho Epirotarum regi, tegulae ictu, dum Argos occu [2667] pat, à muliere oppresso, Zopyrus quidam Macedo caput amputasset: accurre̅s Alcyoneus Antigoni F. postulauit caput, ac si inspicere vellet. Vbi accepit, ad patrem aduectus, abiecit id ad pedes eius cum amicis considentis. Qui vt caput aspexit & agnouit: filium abegit, incusso baculo, nefarium & barbarum vocans: ac chlamyde oculis admota iliacrymauit, aui Antigoni & patris Demetrij domesticorum exemplorum ad fortunae vices recordatus. Caput & truncum Pyrrhi cremauit magnificé. Cùm verò Alcyoncus Helenum Pyrrhi F. in quem inciderat, abiectum atq; obsoleta opertum chlamydula benignè appellasset, & ad patrem adduxisset: Antigonus vbi id vidit: Melius, inquit, sic, fili, quàm antè: sed tame̅ nec nunc quidem rectè, quòd vestem hanc, quae nos magis, qui videmur victores, dedecorat, non detraxeris. Inde comiter exceptum & ornatum in Epirum remisit Helenum, amicos???; Pyrrhi, castris & exercitu toto in potestatem suam redactis, humaniter appellauit. Plut. in Pyrrho. M. Brvtvs victor in campis Philippicis ex captiuis seruitiorum multitudinem suspectè inter milites versantium imperauit interfici. Exliberis capitibus aliquos dimisit, ab hostibus dicens potiùs captos, atque apud illos captiuos & seruos esse, apud se liberos & ciues. Sed cùm cerneret amicos suos & duces implacabiles, occultans alios, & ad euadendum adiuuans, seruauit eos. Erat quidam Volumnius mimus & Sacculio sannio capti. Hos Brutus cùm contemneret, adductos ad cum accusauerunt amici eius, ne tunc quidem à dicterijs & contumelijs in ipsos iaciendis temperare. Cùm Brutus alijs intentus curis taceret, Messala verò Coruinus censeret in tentorio multatos verberibus nudos ducibus hostium remittendos: quò viderent, qualibus in bello compotoribus & familiaribus haberent opus: aliqui ex astantibus arrisêre. P. Casca, qui Caesarem vulnerauit primus: Indignum, inquit, est, vt mortuo Cassio per ludum & risum parentemus. At tu declarabis, Brute, ecquam memoriam habeas imperatoris, vel puniendo vel conseruando eos, qui irridebunt & obtrectabunt illi. Eo dicto exarsit vehementer Brutus, &, Quid igitur, inquit, me, Casca, rogatis, quin agitis pro vestro arbitrio? Hoc eius responsum pro assensione aduersus illos miseros accipientes, abrep tos interfecerunt. Plut. in Bruto. Absqve certamine, Qvando aliorum Iram, Feritatem Indignè ferunt. Proaeresivs Caesariensis sophista, quum maxima gloria venisset Athenas, exceptus ingenti multitudinis plausu, frequentissimo theatro orationem habuit extemporalem: cui Iulianus concessit, vt ipse solus Christianos docere posset. Sed eruditus homo indignatus tam atrox & iniquum principis edictum, scholam reiecit, non sinc studiosorum permagno dolore. L. Viucs in lib. 18. Aug. de Ciu. Dei, c. 52. Reprehendunt. Cato Censorius conuerberantes vxorem vel filios dicebat [Greek words]. Quin & ampliùs laudandum censebat, qui bonum ageret maritum, quàm qui senatorem magnum: nec re vlla mira biliorem videri Socratem, quàm quòd vxorem nactus difficilem & stupidos liberos, comiter ac humanè vixisset, [Greek words]. Plutarchus in Catone. Cùm simul sermones sererent Antoninus Bassianus Caracalla, & Geta ipsius frater, detectis coniurationibus aduersus Seucrum patrem: dicente Bassiano, debere coniuratos omnes occidi: respondit Geta, mortem suam ominatus: Tu, qui nemini parcis, possésne etiam fratrem interimere? Nec multò pòst, mortuo Scuero patre, Bassiani manu Geta fuit interemtus. Spartianus. Clementia Respectv Personarvm, hoc est, Eorvm erga quos exercetur. Erga Homines, Consideratos Respectv Societatis Politicae. Clementia erga Subditos. Mosi Israëlitarum ductori & liberatori à seruitute Aegyptia quàm ingratus fuit populus, quamuis maximis mira culis editis Dei proesens auxilium confirmasset? Cùm ad mare rubrum peruenissent, & Aegyptios sequentes viderent, contra Mosen fremebant, quòd eos in solitudinem morituros duxisset, quasi deessem sepulcra in Aegypto. At diuiso mari rubro incolumes per medios fluctus duxit, Pharaone cum suis oppresso. Exod. 14. Mox in solitudine Sinem recordati ollarum carnis in Aegypto & panis, tumultuabantur. At Dominus illis coturnices & mannam de coelo demisit. Exod. 16. Rursus cùm castris positis in Raphidimo aquam non haberent, parum aberat, quin Mosen lapidassent. At Moses petra̅ percussit in Horebo, ex qua manauit aqua ad populi potionem. Lo cum vocauit Massam à tentando deo, & Meribam à iurgio contra Mosen. Exod. 17. Item cùm vxorem Aethiopissam duxisset, Aaron & Maria soror summoperè ei succensuerunt, exprobrantes ei, quòd non ipsi soli, sed sibi quoque Dominus locutus esst, ne ea re superbiret. Moses econtrà mitissimus, Mariam sororem, quae leprae morbo ptopterea à Domino fuerat affecta, precibus suis denuò liberauit. Num. 12. In solitudine Pharane cùm speculatores redissent, & terrae sanctae incolarum robur exaggerassent, vniuersa multitudo totam noctem in ploratu ducebat, & contra Mosem & Aaronem fremebat, quòd ab illis ex Aegypto educti essent, vt ab hostibus ferro trucidarentur, feminae, liberi hostibus praedae forent: satius sibi esse in Aegyptum reuerti: Iam???ue de duce creando agitabant. Moses & Aaron coram illis procidere, vestes suas lacerare, ne contra Dominum murmurarent, monere. At populo eos lapidare volente, Domini splendor in oraculari tabernaculo apparens eum cohibuit, totam???; gentem peste se exterminaturum minatus, à Mose ad clementiam denuò fuit inductus, populo???; culpam remisit, ita tamen vt qui auctores seditionis fuerant exploratores morte poenas luerint, & nullus eorum qui contra Dominu̅ & Mosem insurrexerant, terra̅ Sanctam fuerit ingressus, exceptis Iosua & Calebo. Num. 14. In eadem solitudine Cora Isaaris F. Leuita, & Dathan & Abiramus Eliabi F. & On Phelethi F. Rubenitae, contra Mosem & Aaronem coniurarunt, vnà cum CCL. Israelitis viris primarijs, dicentes quòd vniuersa multitudo ex sacris hominibus constaret, neque decere, vt ipsi sese supra Rempub. sacram efferrent, & solius Aaronis posteri sacerdotes essent. Moses igitur Coram cum suis asseclis postero die adesse iussit, Aaronesimul affuturo, & suam quenque acerram habere, iniecto???ue suffimento ijs coram Domino libare. Dathan & Abiramus superbè se venturos negarunt. At Cora cum suis co̅paruit, veluti cum Aarone de sanctitate certaturus. Libantibus illis, Domini splendor apparuit; & cùm totum populum perdere vellet, intercedente Mose, ei pepercit, & tantùm vt à Corae, Dathan & Abirami tentorijs omnes recederent, praecepit. Quod cùm factum esset, tellus dehiscens tentoria illorum cum ijs quae habebant, absorpsit. Coram verò cum CCL. viris libantibus ignis à Ioua profectus absumsit. Acerras autem aereas illorum Eleazarus Aaronis F. ex praecepto Domini è medio collegit incendio, & in laminas diduxit, quibus ara incrustaretur: vt ea res Israëlitas admoneret, ne quis alienus & alterius seminis quàm Aaronis Iouae suffitum faceret. Postridie iterum conspirauit tota multitudo in Mosem & Aaronem, obijcientes, ab eis occisos esse Iouae homines. Cúmque ad vim res spectaret, & omnes concurrerent, splendor Domini ad oraculare tabernaculum apparuit. Moses Domini iram contra populum animaduertens, Aaronem sumto thuribulo ad populum properare, & suffimine iniecto pro eo supplicare iussit, vt cladem iam coeptam auerteret. Aaron itaque in medio populi, stans inter viuos & mortuos, cladem cohibuit: cùm iam 14700. absumti essent. Num 16. In solitudine Sinem ad vrbem Cadem, vbi Maria Mosis soror obijt, cùm aqua carerent, cum Mose iurgare coeperunt. Iussu Domini Moses petra percussa aquam elicuit. Locus Aquae iurgij nomen meruit. Num. 20. Ab Horae monte profecti, cùm versus mare rubrum vaderent, vt Idumaeorum fines circuirent, pertaesi itineris, & Mannae, contra Dominum & Mosen murmurarunt. Dominus ergo presteres illis immisit: Mose tamen intercedente, crestus est serpens aencus, quem qui intuebantur, liberabantur. Num. 21. Collegas. Aristides Themistocle̅ omnibus in actionibus suis cùm aduersarium habuisset, atq; eius opera fuisset in exiliu̅ pulsus: vbi occasio de illo se vindicandi ad populum accusato oblata est, non reuocauit ea ad memoria̅: sed cùm eu̅ Alemaeon Cimon???; & alij multi fatigare̅t, ac periculu̅ crearent, solus Aristides nec facto laesit eu̅ nec dicto: neq; squallori insultauit inimici, sicut nec antè inuiderat ei reb. laetis. Plut. in Aristide. Stasippvs Tegeates, hortantibus amicis vt grauem in administratione Reipub. aemulum, sed alioqui probum & ornatum virum, qualibet ratione vel tolleret, vel summoucret: negauit se facturum, ne quem in tutela patriae bonus ci [2668] uis locum obtineret, malus & improbus occuparet: se???; potiùs vehementi aduersario vrgeri, quàm patriam egregio aduo cato carere praeoptauit, Val. lib. 4. c. 1. Tib, Gracchus Trib. legem agrariam magna opulentoru̅ cum inuidia perferre cogita bat. Ei sese opposuit C. Octauius Trib. rogatu nobilium. Itaq; quotidie ferè in Rostris Tiberio erant cum Octauio certamina, summa contentione ac studio, nec minore cum modestia: nihil enim vnquam contumeliosè feruntur inuicem dixisse, neq; verbum excidisse in alterum alteri ex indignatione importunum. Iam cùm videret Tiberius, lege̅ se, in Tribunatu existente Octauio, perferre non posse: conuocato populo conscendit Rostra, annisus???; denuò est Octauiam inducere ad desistendum. Qui vt fuit inflexibilis, legem rogauit, qua Tribunatus ei abrogabatur: populum???; exte̅plò misit in suffragia. Ex quinq; & XXX tribubus, vt XVII. legem iusserunt, vna autem si insuper accedoret, priuatus fiebat Octauius: iusso sustineri suffragia, aggreditur ex integro Octauium precibus, ac complectitur hominem conspiciente populo, osculatur???; eum supplex atq; obsecrans, ne admittat, ista vt ei infligatur infamia, néve tam acerbi sibi & tri???is causa actus inuratur. Has preces haud vnde quaq; memorant immotum & rigidum audiuisse Octauium: sed obortas eis lacrymas quoq; fuisse, ac perdiu silentium tenuisse. Postquàm tamen ad pecuniosos & locupletes conglobatos conuertit, oculos, rubore apparet eum & metu, ne incurreret, apud illos probrum, omnia acerba substitisse: nec ingenerosè, Ageret, dixisse, quod ei visum esset, Tiberius. Ita perlata lege imperauit Tiberius vni ex libertis, vt Octauium de Rostris detraberet. Plut. in Tibetio. Iddem Tribunus plebis, cùm ex professo inimicitias cum Africano & Asiatico Scipionibus gereret, & Asiaticus iudicatae pecuniae satisdare non posset, atq; ideo à Coss. in vincula publica duci iussus esset, appellasset???; collegium Tribunorum: nullo volente intercedere, secessit à collegis, decretum???ue composuit, nec quisquam dubitauit, quin eo scribendo, irati hostis aduersus Asiaticum verbis vsurus esset. At is iurauit, primùm cum Scipionibus se in gratiam non redisse: deinde tale decretum recitauit: Cùm L. Cornelius Scipio die triumphi sui ante currum subactos hostium duces in carcerem co̅iecerit, indignum & alienum à maiestate pop. Rom. videri, in eundem ipsum duci. Itaq; se id non passurum fieri. Libenter tunc opinionem suam pop. Rom. à Graccho decepta̅ cognouit, moderationem???; eius debita laude prosecutus est. Val. Max. lib. 4. c. 1. & Plut. in Graccho. Acerrimè cum Scipione Africano Metellvs Macedonicus dissenserat, eorum???; ab aemulatione virtutis profecta contentio, ad graues testatas???; inimicitias progressa fuerat. Sed tamen cùm interemtum Scipionem conclamari audisset, in publicum se proripuit, moesto???; vultu & voce confusa: Cocurrite, inquit, ciues, moenia nostrae vrbis euersa sunt: Scipioni enim Africano intra suos penates quiescenti nefaria vis allata est. Idem filios suos monuit, vt funebri eius lecto humeros subijcerent, atq; huic exequiarum, illum honorem vocis adiecit: Non fore vt postea id officium ab illis maiori viro praestari posset. Val. lib. 4. cap. 1. M. Cato iunior Trib. pl. cùm Metelli Nepotis collegae sui legem de reuocando cum exercitu Pompeio summa constantia impugnasset, magna in laude fuit, qui non leue excusserat à rep. tribunatus Metelli pondus, ac Pompeij quodammo dò in Metello conculcauerat potentiam. Multò magis celebratus est, quòd suggillare Metellum & abrogare ei magistratum molienti obstiterit Senatui, in eo???; aduersatus sit, & precibus placauerit eum ordinem. Nam vulgus humanitati & moderationi eius adscripsit, quòd inimico non insultasset, neq; ludibrio habuisset eum, quem vi superauerat. Prudentibus verò rectè visus est & salubriter non lacessiuisse Pompeium Plut. in Catone. Neapolitano rege Ladislao magnis viribus Tudertum oppugnante, quum Braccius Montonensis repentina & graui eruptione Paulum Vrsinum veterem Magni Sforciae inimicum adortus, ita copias eius cecidisset, vt statione & totis deniq; castris ipso duce pulso & fugiente pellerentur: non dubitauit Sforcia, quin circumuento & penè capto ope̅ ferre maturaret, cùm sibi in sua castorum parte designatum locum tueri, ac inimici cladem otiosè spectare optimo militiae iure licuisset: vociferante atq; irri dente Braccio, quòd Sforcia com munem inimicum, quem interfi cere deberet, cleme̅tiae & stultiae lenitatis nomine conseruasset. Id factum Ladislaus rex magnoperè commendauit, Sforciae???; dono dedit equu̅ phaleratum, atq; item liciniam ex purpura auro???; insignem, argenteis squamosam bracteis, qua ille vti in praelijs soleret, vt palàm in Sforcia rarae virtutis simul & clementiae decus testaretur. Iouius in vita Magni Sforciae. Milites. Alexander Macedo, victis Persis, in Indiam suscepta expeditione, XXX. millia puerorum, quos exercendos & instituendos reliquerat, virili corpore inuenit & specie decota. Itaque dimissis domum debilibus & inutilibus, Macedones inu dia moti erga istos iuuenes, missionem omnes flagitare conclamare???;, omnes Macedonas pro inutilib. haberet, solos hos iuuenes retineret saltatores, quibuscu̅ orbem terrae iret subiugatum Inde concitatus Alexander frendens???;, amotis. Macedonibus corporis sui custodiam tradidit Persis, atq; ex his satellites apparitores???; selegit. A quib. cùm cernerent illum stipari, se verò reijci ignominio sè, reuersi ad se, petrexerunt ad regis tabernaculum inermes & tunicati cum clamore & plagore, offerentes semetipsi petentes???;, vteretur ipsis quasi improbis & ingratis. Sic???; per duos dies & noctes pro taberoaculo eius lamentantes dominum???; appellantes perdurauêre. Tertio die rex prodijt: ac cùm lamentabiles abiectos???; vidisset, in lacrymas longo spacio est effusus. Inde modice castigauit eos, tum appellauit humaniter, & dimisit inutiles, vbi eos magnificè donauit. Plut. in Alex. C. IVL. Caesar militu̅ suorum delicta neq; obseruabat omnia, neq; pio modo exequebatur: sed desertorum ac seditiosoru̅ & inquisitor & punicor acerimus, conniuebat in caeteris. Ac nonnunquam post magnam pugnam at???; victoriam, remiso offciorum munere, licentiam omnem passim lasciuiendi permittebat: iactare solitus, milites suos etiam vnguentatos bene pugnate posse. Polyaenus lib. 8. & Sueton. Apud Graecos & Rom. milites, quamuis graui ignominia affecti essent, si tamen ad officium redeuntes, semelatq; iterum bene nauatam reipub. operam praesti??issent, singula???ue aut bina ex hostibus spolia retulissent, aut digno aliquo facinore flagitij labem aboleuissent, tunc demùm vno atq; altero felici praelio priori culpa correcta, & obliterata memoria dedecoris, noxa atq; ignominia soluti, & in eo quo priùs erant, gradu restituti, ptistinam dignitatem & honoris gradu̅, quibus antea functi erant, qua̅doq; receperunt. Notatum???; & illud est, perrarò bis delictum Imperatores venia dignum putasse: quia iuxta verbum Lamachi summi Atheniensium ducis, non est in bello bis errare, vbi si quid offenditur perperam temeritate vel inscitia, emendari non potest: paruáque in bello offensa, magnarum saepe rerum momenta facit. Alex. lib. 2. cap. 13. Hospites morosos, iniurios, improbos. Cùm Chij in peregrinatione à coena in Ephororum tribunali vomuissent, atque in illorum sellis cacassent: primùm acris quaestio habita est in auctores, an essent ciues. Vt Chios fuisse senserunt, Ephori per praeconem pronunciauerunt, Chijs permitti petulantibus esse Plut. in Apophth. Impetrauit ab Albanasio vrbis antistite Alexandrina mulier tam diues, quàm nobilis, vt ex viduis, quae ecclesiae sumtu alebantur, daretur sibi vna aliqua alenda Data est illi mulier, miti & suaui ingenio, cuius facilitate auctum est matronae studium in pauperes. Poposcit sibi alteram dari. Casu an consilio, non facilè dixerim, data est peruicax & inhumana mulier: ex qua cùm ex pio hospitio probra & saeua verbera reportaret, gratias egit Athanasio, quòd talem dedisset, per quam ad patientiae cultum exerceretur. Sabellicus libro 9. capite 1. In collibus apud quos natus sum (inquit Petrarcha) vidit aetas nostra Nobilem quendam virum, cuius primum studium fuit, excipere tra̅scunies apparatu magnifico. Die quodam à syluis & venatu, cuius quoq; perstudiosus erat, incultam & dumis laceratam tunicam indutus, rediens, plenam hospitibus domum reperit. Quibus honorandis intentus, du̅ huc iliud cuncta prouidens discurrit, in quendam illorum superbum & stabula purgantem famulum iucidit, coepit???; eum blandè corrigere Impatiens irae furcifer, extenta manu faciem eius percussit. Abijt ille tacitus. Mox cernens famulus quem pulsauerat inter discumbentes medium, trepidare coeperat. Tandem explorato quísnam esset, erroris veniam poposcit. Cui aedium dominus: Tibi, inquit, libens parco: huic autem (tunicam suam digito ostendens) non parco, quae vt ita tractarer, effecit. OECONOMICAE SOCIEIATIS. CLEMENTIA ERGA Liberos. Iacobum patriarcham aetate florentem duas Labanis filia, quae illi nupserant, partem???; armentorum multò maximam clàm secum abducentem, socer LABAN assecutus, affecisset haud dubiè extremo supplicio tam meritum, quàm vltioni obnoxium. Aderat seni clie̅tum & seruorum manus ingens ad vim & iniuriam parata, nisi filiarum lacrymae intercessissent; quae apud Labanem tanti fuêre, vt vbi poena fuerat exigenda, ictu̅ sit foedus: vt qui inimicus & vltor venerat, pater inde & socer abscesserit. Sabellicius lib. 3. cap. 4.
|| [2669]
David rex Absalomo F. qui fratrem Amnonem interfecerat in conuiuio, & triennio apud auum maternum in Syria exulauerat, ignouit, & per Ioabum reuocauit. Sex annis pòst regno pulsus ab eodem Absalomo, Ioabum cum militibus ad eius impetum sustinendum extra vrbem Mahanaim (in quam Dauid confugerat trans Iordanem) misit, seuerè illis praecipiens, vt iuueni Absalomo parcerent, neq; cum interimerent. At cùm in fuga à Ioabo caesus esset Absalomus, Dauid re co̅perta, luctu omnia longè late???; compleuit, ita vt exercitus no̅ triumphantis, sed fugientis specie vrbem ingredi cogeretur. 2. Reg. 18. Habet exempli instar pondus ingens imaginarius ille Paterfamilias, quem Euangelica celebrat historia: qui prodigum filium peregrè reuersum, non modò non auersatus est (patrimonij enim partem vnam turpiter prodegerat) sed seminudum & inedia confectum nuptiali veste texit, festis???ue accepit epulis. Dignus qui aut meliorem illum genuisset, aut in melius (vt euenit) mutabilem. Sabel. lib. 3. cap. 4. Socrates cùm iratus esset filio delinquenti, nihil aliud dixit, quàm: Ipse te coe̅ce. Laërt. in vita Socratis. Q. Hortensii, qui suis temporibus ornamentum Romanae cloquentiae fuit, admirabilis in filio patientia extitit. Cùm enim eò vsque impietatem eius suspectam. & nequitiam inuisam haberet, vt Messalam suae sororis filium haeredem habiturus, ambitus reum defendens siudicibus diceret, si illum da̅nassent, nihil sibi praeter osculum nepotum, in quibus acquiesceret, superfuturum: hac scilicet sententia, quam etiam editae orationi inseruit, filium potiùs in tormento animi, quàm in voluptatibus reponens: tamen ne naturae ordinem confunderet, non nepotes, sed filium haeredem reliquit, moderatè vsus affectibus suis: quia & viuus moribus eius verum testimo nium, & mortuus sanguinis honorem debitum reddidit. Val. Max. lib. 5. cap. 9. Idem fecit clari generis, magnae???ue dignitatis vir Fvl. Flaccvs, sed in filio aliquantum tetriore. Nam cùm auxilium Scnatus implorasset, vt suspectus in parricidio, & ob id latens per Triumuirum conquireretur, ac iussu P. C. comprehensus esset: non solùm eum non notauit, sed etiam decedens, dominum omuium esse voluit, quem genuerat haeredem instituens, non quem fuerat expertus. Valerius Maximus libro 5. capite 9. Homo quidam plebeius cùm à filio necti sibi insidias comperisset, nec inducere in animum posset, vt verum sanguinem ad hoc sceleris progressam crederet, seductam vxorem suspica̅s, suppliciter rogauit, ne se vlteriùs celaret, siue illum adolescetem subie cisset, siue ex alio concepisset. Asseueratione deinde eius, & iureiurando se niltale debere suspicari persuasus, in locum desertum filio perducto, gladiu̅, quem secum occultu̅ attulerat, tradidit, ac iugulum feriendum praebuit, nec veneno, nec latrone ei ad peragendum parricidium opus esse affirmans. Quo facto non paulatim, sed magno impetu recta cogitatio pectus iunenis occupauit, continuo???; abiecto gladio: Tu verò, inquit, pater viue, & si tam obsequens es, vt hoc precari filio permittas, me quoq; exupera. Sed tamen quaeso ne meus erga te amor sit vilior, quòd à poenitentia oritur. Solitudo sanguine melior, pacatioresq; penatibus syluae, & alime̅ tis blandruis ferrum, ac mortis oblatae quàm datae vitae felicius beneficium. Val. Max. lib 5. cap. 9. Darivs ciuis Romanus, cùm filium in manifesto crimine vitaesuae insidiatum deprehendisset, Augustum atque alios amicos in consilium adhibuit. Qui cùm damnarent omnes filium, ipse tamen eum Massiliam relegare satis habuit. Fulgosus libro 5. capite 9. Severvs Romanoru̅ Imp licèt sciret insidias sibi à filio Antonino Caracalla paratas, qui à tergo stricto gladio impetum in parentem fecerat: tamen à militibus defensus, ne verbum quidem ad filium primùm dixit: sed perfectis pro tribunali rebus necessarijs, in praetorium reuersus, ibt???; filium & Papinianum & Castorem ad se vocauit, deinde gladium in medio collocari iussit. Hîc filium increpat, quòd tantum facinus esset committere ausus. Tandem ait: Si me cupis interficere, hic me interfice. Quòd si id recusas, aut times tua manu facere, adest tibi Papinianus praefectus, cui imperare potes, vt me interficiat. Haec cùm dixisset, filium illaesum dimisit. Dion Nicaeus. Carolvs Magnus cùm vidisset Eginardum epistolarum magistrum, noctu à filia sua ex humeris pendentemper niuem baiulari, ne manè quis alia quàm mulieris vestigia in gynaeccum ducentia deprehen deret: in principum corona dissimulato nomine, proposuit facinus, & collegit sententias de poenis. Ac cùm audiuisset omnes supplic o illos adiudicare, Eginardum & filiam suam adduci iussit, & dixit Eginardo: Do tibi portatricem tuam in legitimam coniugem, cuius te amore video esse captum. Iacobus Curio libro secundo Rerum Chronol. Idem, cùm iam secundò Pipini filij spurij coniuratio in cu̅ detecta esset, nihilo iratior, quia primò ignouisset, parentem se magis quàm regem ostendit. Namq; non vltrà in eum animaduertit, quàm vt profiteri monachalem religionem cogeret. Fulgosus, & Egnat. lib. 5. cap 9. Lvdovicvs Pius, pat???is in Galliarum regno imperio???; successor, à Lothario filio non minùs quàm pater, à Pipino laesus est. Na̅ cùm ab eo in carcere habitus esset, quem ipse pro paterna caritate imperij consortem fecerat (id enim etiam grauius filij crimen reddidit) postea procerum opera honori restitutus, Lotharium in ijs regnis, quae antè dederat, viuens confirmauit. Ibidem. Idem in conuentu ad villam Theodonis, ijs, qui cum Bernardo nepote suo contra sese conspirauerant, non modò vitam donauit, sed etiam possessiones iudicio legis in fiscum redactas restituit: & Halardum & Bernardum ab exilio reuocatos, in Corbeiense coenobium remisit, ac de sua nimia asperitate publicam confessionem fecit, & poenite̅tiam egit. Aimoinus lib. 4. cap. 108 de Francis. Fvlco Andegauensis comes, postquam viuens Comitatus honorem filio Gaufredo tradidit, armis postea labore???; magno, quia acerbè populis imperabat honore eum deiecit: nec tamen multò pòst cum restituit. Nam filius agnita culpa ad patrem venit, iumentaria???; sella intergum recepta, patris pedibus aduolutus veniam petijt. Quem cùm pater pede ter calcasset, improperans, tandem victum esse: ei filius haud co̅sternato animo respondit: A te pater, fa???cor, me victum, quia cùm pater sis, aequum est: caeterùm cum alijs omnibus longè aliter sentio. Fulg. lib. 5. cap 9. Fridericvs II. Imp. filium Henricum, quem Romanorum Caesarem creauert, rebillem recepit in gratiam. At cùm fide̅ non seruaret, in custodia illum seruauit. Hedio in Chronico Germanorum. Vladislavs I. Polonorum rex Sbigneum nothum, monastica vita relicta regnum affectantem, acie victum cepit, sed procerum precibus expugnatus, venia data, pro filio agnouit, & cum Boleslao legitimo filio, iuuene foitissimo, magno cum reip malo, honore eum exaequauit. Cromer. lib 5. Carolvs VII. Gallorum rex, cùm maiorem natu filium Ludouicum rebellem haberet (etenim paternis hostibus semper adhaeserat) moriens tamen, quanquam minorem natu obsequentem haberet, regni successione non priuauit. Fulgosus libro 5. cap. 9. Blanca Vicecomes Mediolanensis dux, etsi à Galeacio filio ducatus administratione, post viri Francissi Sfortiae mortem priuata, magnis quoq; alijs in rebus, graues ab eo iniunas tulerat, & alij cam filij vehementer reuererentur: tamen cùm Cremona vibe dotali iure potiretur (quam si alij liberis reliquisset, grauiter Galeacium vlcisci poterat) in morte oblita Galeacij iniuriarum, ne inter filios discordiae sererentur, testamento vrbis prouentibus aequis partibus inter liberos diuisis, Galeacio, vt pote maiori natu, vrbis imperium reliquit. Ibidem. Henricvs I. Angolrum rex, Henricum filium regni consortem fecerat. Caeterùm vbi pater diutiùs superstes esse videretur filio, à patre ad Ludouicum Francorum regem defecit. A quo sicut & ab Anglo impietati eius fauentibus impellitur, vt adiunctis sibi duobus franibus Ricardo & Godofredo bellum patri inferret Pater cum aequissimis pacis conditionibus oblatis nihil impetraret, ad vim necessariò co̅uertitur, armísque superior, filios nihileminùs in gratiam paterno aflectu cùm duobus annis bellum cruetissimum gessisset. Polyd. lib. 13. & Aemilius. Ferrando maiori filio regis Castulonensis nupserat Blanchae D. Ludouici Francorum regis filia: cautum???ue nuncupandis conditionibus, vt si Ferrandus ante obitum patris moreretur, superstite etiamnum minore fratre, soboles tamen Ferrandi auo postea decedenti in regnum succederet. Moritur Ferrandus relictis post se duobus filijs Ferrando & Alphonso. Sanctius Ferrandi fraterminor, ne morte quidem patris expectata, regnum inuasit, ac populares in verba sua iureiurando adigere conabatur. Alphonsvs pater impietate filij irritatus, eum furiali carmine deuouit, paternoque iure maledixit. Qua execratione religionem animis popularium iniecit, vt nefario scelere se deuinctum iri ceuserent, si damnato à patre filio parérent. Itaque in eum arma capiunt, regno spe???ue regni exacturi. Filius supplex ad genua patris procu̅bens, veniam, piacula, ac, si videretur, iustum in se supplicium exposcit. Pater naturali beneuolentia commotus filio benedixit: fausta felici???ue obsecratione diras aueitit, retexuit???; verba priùs concepta pijs precibus recantauit. Diploma cum aurea imagine sua per vrbes Castulonensium circummisit, testatus, sibi quando raptus fato esset Ferrandus, nihil esse futurúmve carius reliquo filio Sanctio: cuncta illi optare, apprecari, sperare laeta, lecunda, felicia ipsi popularibus???; quae crederentur in eum secus concepta verba, eorum vim omen???ue in inimicos gentis, capita Barbarorum, in [2670] religionis hostes versum iri. Haec res restitu it animos popularium Sanctio, vt ei vni sene mortuo parérent, exclusis Alphonsi ex Franca nepotibus. Aemilius lib. 7. Parentes. Consule Tit. Fidei liberorum erga parentes, f. 3319. Patysatis Statyram Artoxerxis Persarum regis vxorem veneno sustulerat. Rex matrem relegauit Babylonem, nihil grauius in eam consulens: quoad superesset illa, se non visurum Babylonem, asserens. Caeterùm non diu irae inhaesit, sed placatus acciuit matrem: quòd ingenio & animo ad regnum regendum videret praeditam, neque causa vlla iam subesset: quamobrem suspectarent in consuetudine, aut offenderent sese mutuó. Deinceps in omnibus illa regi obsecundando, neque vlli rei, quam hic agebat, refragando, auctoritatem apud eum nacta est, atque omnia assecuta. Plutarchus in Artoxerxe. Plectrudis nouerca Carolo Magno insidiabatur. At ille eam matris loco veneratus est. Blond. Dec. 1. lib. 10. Othiliam virginem pater occidere in animo habebat, solo corporis vitio offensus, quia caeca nata erat. Mater autem periculo subtractam monasterio tradidit. Illa pro patre feruenter orando effecit, vt conuerteretur, simulq; etiam ipsa corporei visus vsum à Deo accepit, quem non acceperat à parentibus. Marulus libro 3. capite tertio, & Sabellicus libro 5. capite 3. Cunigundis Othocari Boëmorum regis vidua, Znoymae cum Zauissio Rosensi stupri consuetudinem habens, ex eo pepent, diluendi???; sceleris causa eidem pòst nupsit. Venceslavs IV. Boëmorum rex, posteaquàm Brandeburgo in patriam redijt, matri ignouit, & in eius gratiam Zauissio culpam condonauit, primum???; in aula locum ei dedit. Qua benignitate cùm ille abuteretur, & regno ctiam inhiaret, capite tandem plexus est. Dubrauius lib. 18. Coniuges. Vide Tit. Fidei coniugalis. hîcirae, illic debiti habetur ratio, f. 3330. Alexander Priami filius, in Ida pastor, Cebrenis filiam amabat Oenonem fatidicam, & abductam à parente in Idam, habuit pro vxore: pollicitus, se nunquam illam deserturum. Illa cohabitare quidem eum sibi nunc dixit, sed non multò pòst Helenae irretitum amoribus, patriam perditurum, & in bello vulneratum non nisi suis remedijs sanari posse. Ridebat ea tum Alexander. Verùm rapta iam Helena, Oenone ad patrem reuersa est. Vulneratus à Philoctete Paris, Oenonem perpraeconem accersiri curat. Zelotypa illa, ab Helena auxilium petere iussit. Victa tamen amoris erga ingratissimum virum impotentia, festinabat ad Paridem. At quia praeco responsum ab Oenone citiùs retulerat, prae animi molestia Alexander expirauit. Oenone superueniens, quum mortuum iam in terra iacentem videret, seipsam interemit. Parthenius in Erot. cap 4. ex Nicandro in libro de Poëtis, & Cephalone Gergithio in Troicis. Pittacvs Mitylenaeus, cuius ingens virtutis, ingenssapientiae iustitiae???; celebratur decus, hospites conuiuio acceperat: cuius vxor superueniens mensam euertit. Commotis hospitibus: Nemo est, inquit, nostrûm, incommodo qui non prematur suo. Plut. de Tranquil. animi. Rex Macedonum Amyntas vxori suae Eurydicae. quanquam in scelere depreheusae, pepercisse dicitur propter communes liberos. Cùm Socrates ex palaestra Euthydemum exciperet, accedens ira flagrante Xanthippe, contumelias???; ingerens, ad postremum euertit mensam Ibi subitò exurrexit Euthydemus ac se subduxit. Cui Socrates: Nónne apud te nuper, inquit, auis quae dam se intulit, quae idem egit, nec tamen indignabamur nos? Plut. de Non irascendo. Dion arcem Syracusanam, dedente Apollo crate Dionysij F. occuparat. Aristomache Dionis socrus filium ducebat Dionis. Arete filia Aristomaches ex Dionysio maiore ponè sequebatur eam flens & in certa, quemadmodum virum, quòd consuetudo ei intercessisset cum altero (coacta enim fuerat Timocrati nubere. pulso in exilium Dione) salutaret & appellaret. Primam cùm ille sororem salutasset, deinde filium: Aristomache admouens Areten: Miserae, inquit, exule te, Dion, fuimus. Redux verò & victor omnibus nobis moestitiam detraxisti, extra quàm vni huic, quam aspexi ego misera, viuo te, alteri viro coactam nupsisse. Quando igitur arbitrium tibi fortuna nostri dedit. quomodo dispensas ei illam necessitatem, vt auunculúmne te, an etiam vt virum salutet? Dum ea fatur Aristomache, profusis Dion lacrymis excepit vxorem indulgenter, tradito???; ei filio, iussit ei domumsuam concedere, vbi ipse quoque agebat. Nam arcem permisit Syracusanis. Plut. in Dione. Aelianus lib. 12. Var hist. ab Arete sorore Aristomachen vxorem, Polycrati coactam, Dioni reconliatam scribit. Livia à quodam interrogata. Qua ratione Augustum vicisset? Respondit, Castitate accuratè tuenda, & quicquid ille voluit, alacriter faciendo, & nullas res eius curiosè inuesti gando, & lusus eius venereos perinde ac si caeca essem, dissimulando. Zonaras. Leo Imp. Philosophus cum filia Styliani Logothetae consuetudinem habere solebat, vinente etiamnum vxore Augusta Theophanone: quae etsi videbat, inaudiebat???; quid rei gereretur, nunquam tamen aemulatione ob violatam lecti fidem exarsit. Cedrenus. Catharina Anglorum regina post diuortiu̅ à viro Henrico IIX. factum, se contulit in comitatu̅ Bedfordiensem, ad villam regiam Kymbalton, locum minùs salubrem, vbi vera patientia minficè armata, vitam degebat sanctam. Post verò animi moerore confecta, cum animo praesentiret mortem aduentare, ancillam non indoctam iussit binas scribere literas eodem exemplo, vnas adregem, alteras ad Eustachium Caesaris Caroli V. oratorem, quas ipsas dictauit, in quibus suum erga regem amorem testata perpetuum, Mariam filiam cum tribus ancillis & ministris suis ei commendauit, & iniuriam sibi factam ei Christiano animo ignouit. Obijt anno 1535. Polyd. lib. 27. Tratres. Fraterrna odia vt maxima esse solent, adeò vt in prouerbium quoq; abierint: ita vicißim clementia erga fratres summa non laude tantùm, sed admiratione quoq; digna censeri debet. Esavs ab lacobo fratre haereditate illa, qua nulla fuit vn qua̅ sanctior, fraude depulsus: hunc tamen postliminiò reuersum non modò non auersatus est, conatúsne patrijs finibus propulsare, sed suauissimè etiam complexum, caritate plus quàm fraterna venientem excepit: ingenitae pietatis, no̅ iniuriae memor. Sab. lib. 3. cap. 7. ex Genes. 28. Iosephvs, qui Israëlis fuit filius, domesticum id exemplum imitatus, fratres, qui se puerum vendiderant, vel perdiderant potiùs, quantum in eis fuit, cùm in magna catitate annonae Aegyptum petijssent, frumenti inde coëmundi necessitate adacti, hospitaliter excepit, nondum agnitus, adhibuit???; domestico, conuiuio, tritici precium ignaris restituit, rationem co̅mentus accersendi ad se amantissimi fratris, qui vnus domi subsederat, vt de eius quoq; incolumitate coràm cognosceret. Sab. lib. 3. cap. 7. & lib. 5. cap. 3. ex Genes. 45. Titvs Vespasiastus Imp. fratrem Domitianum insidias molientem non est vltus, sed his verbis admonuit: Quid opus te parricidio petere, quod me volente obuenturu̅ est, imò quod iam habes, imperi particeps? Suetonius. Carolvs Magnus, in Hunoldum Aquitaniae regem, rebelem, expeditionem suscipiens, fratris Carolomanni iuuenis ferocis auxiliares copias, quas is pollicitus erat, frustra expectauit. Carolus lenissimè tulit contuma ciam fratris, eius???; do mesticorum licentiam astutè dissimulauit: de nihilominus in Aquitaniam cum exercitu processit, & subegit. In Germaniam reuersus, cum fratre in gratiam, intercedente matre Berta, redijt. Auent. lib 4. Annalium Boiorum. Magnvs Ladalaos Valdemaru̅ fratre̅, multis prouocatus iniurijs regno exuit, & tamen supplici Gothia̅ concessit. Suecia ipse sibi retinuit, anno 1277. Ioannes Magnus lib. 19. cap. 25. Venceslavs mortuo patre dux Boëmiae creatus, cùm sciret Boleslaum fratrem vitae suae insidias tendere, nunquam eum à facinore nisi verbis deterrere voluit. Quibus cùm prauum Boleslai ingenium non flecteretur, ac summo mane à templo redeuntem Venceslaum Boleslaus cum aliquot comitibus aggressus esset; Venceslaus manu strenuus Boleslau̅ ad terram prostrauit, gladium ademit, perfidiam exprobrauit, sed mox ensem ei restituit, illud monens: Abelem mori quàm Cainum viuere, praestabilius esse. Neq; verò hac mansuetudine perfidus frater à scelere deterritus, Venceslaum ta̅dem crudelem in modum occidit. Fulg. lib. 4. cap. 1. & Aeneas Syluius in Boëmia. Otho Magnus Imperator, fratrem Henticum Rixosum, atrocissimum vitae & regni insidiatorem, suppliciter orantem co̅missi delicti veniam, recepit in gratiam: & intercessione matris seminae sanctissimae, regem ipsum creauit Bauariae. Hedio in Chronico, & Cuspinianus. Richardo II. Normannorum duci frater Vilhelmus, comes Ocetensis, rebellarat. Bello victus atq; captus Rotomagum perductus, in ??? quinquennio toto maceratur. Tandem amicorum opera fune sese èfenestra demisit, in vepribus per diem latuit (cùm vndiq; canibus venarentur amissum) noctu iter fecit: nec tamen longiùs abire potuit, quòd nulli se prodere auderet. Quum multos dies in hoc errore contereret, vidit fratrem in venatione feras persequentem, animo???, collecto, genibus eius aduolutus, errati veniam poposcit. Motus Richardus, suscepit in amplexus, illi???; veniam omnium dedit. Cranzius lib. 3. Noruegiae, cap. 17.
|| [2671]
Seruos. Magna olim humanitate seruos prosequeba̅tur Rom. & quia ipsimet obirent operas suas, & communem cum illis vitam agerent, habebant eos benigniùs & familiariús. Habebatur ??? punitio serui qui peccauerat acerba, si lignùm plaustri, quo sustentant temonem, circa viciniam portaret. Ita enim punitum cùm domestici & vicini vidissent, nullam habebant deinceps ei fidem, appellabant???; eum furciferum. Plut. in Coriolano. Charilavs, siue Charillus Lacedaemoniorum rex, quum se ingereret audaciùs insolentius???; ex seruis vnus, quos Helotas vocant, [Greek words], inquit, [Greek words]. Per Sios (id est Geminos) interemissem te, ni irascerer. Plutarchus in Lachon. Tarentinus Archytas, dum se Pythagorae praeceptis Metaponti penitùs immergit, magno labore, longo???; tempore solidum opus doctrinae complexus: postquam in patriam reuertitur, ac rura sua reuisere coepit, animaduertit negligentia villici corrupta & perdita. Intuens???; malè meritum: Sumsissem, inquit, à te supplicium, nisi tibi iratus essem. Val. Max. libro 4. ca. 1. Cic. lib. 4. Tuscul. quaest. & Plut de Tarda Dei vind. & de Instit. lib. Plato, cùm aduersus delictum serui vehementiùs exarsisset, veritus ne ipse modum vindictae despicere non posset, Speusippo, nepoti siue Xenocrati amico castigationis arbitrium mandauit: detorme sibi futurum existimans, si commisisset, vt parem reprehensionem culpa serui, & anima duersio Platonis mereretur. Valerius Max. libro 4. capite 1. & Laërtius libro tertio, & Plutarchus contra Coloten, & de liberis instituendis. Arcesilas Scytha, cùm hospites quosdam vnà cum amicis exciperet conuiuio, coena quidem apposita est: sed decrat panis, videlicet pueris oblitis emere. Hîc ille ridens: Quàm, inquit, res elt apta conuiuijs apparandis esse sapientem? Sentiens, philosophos in rebus vulgaribus minùs sapere, quàm idiotas. Laërtius lib. 4. cap. 6. Plut. de Non irascendo, dixisse ait: Vt est facilis conuiua sapiens. Diogenes Cynicus Manetem seruum suum, cùm aufugisset, non modò ve beribus non affecit, sed l berum ire iussit, ac dimisit: turpe existimans, Manetem sine Diogene viuere posse, Diogenem sine Manete non posse. Alex. ab Alex. libro tertio, capite 20. Avgvstvs Caesar, patronus dominus???ue non minùs seuerus, quàm facilis, & clemens, multos libertorum in honore & vsu maximo habuit, vt Licinium, Enceladum, alios???; Cosinium seruum grauissimè de se opinantem, non vltrà quàm compedibus coërcuit. Diomedem dispensatorem, à quo simul ambulante, incurrenti repentè fero apro per metum obiectus est, maluit timiditatis arguere, quàm noxae: rem???ue non minimi periculi, quia tamen fraus aberat, in iocum vertit. Sueto nius. Galenvs Pergamenus medicus famulos nunquam propria manu verberauit (vt neq; pater eius) ne commeritos quidem, sed tum minis, tum paternis admonitionibus peccata semper eorum correxit: irascentis impetum nihil differre ab insania & furore praedicans. Gesnerus in eius vita. Tempore Andronici iunioris Imp. Scythica quaedam Mvlier, vltra Istrum nata, quae neq; virum neq; liberos habebat, Christianae religioni clàm fauens, quendam è Thracijs captiuis, quem ante suas fores traduci videbat, emit, ei???ue nupsit: exacto priùs ab eo iureiurando, ne se desereter, etiamsi aliò commigrassent. Dum verò migrationis opportunitatem quaetunt, annus integer teritur: quo tempore binos liberos, alterum peperit, alterum in vtero gestauit. Vnde magis ctiam à marito diligebatur Hoc rerum statu, altero anno etiam prior mariti vxor captiua adducitur. Qua ille conspecta, illacrymauit. Scythissa illa, lacrymarum causa intellecta, mulierem emit, vt & domestica ministeria obiret, simul???ue matito dolorem conspectu sui leuaret. Sed cùm opportunitatem nacta, & sacro baptismate initiata, & Constantinopolim profecta esset: prior vxor ad Patriarcham accurrit, sibi iniuriam à Scythissa fieri quiritans, quae sibi maritum per iniuriam rapuisset. Caeterùm cùm & illa prodijsset, ac rem gestam ordine explicasset, nemo iure illam reprehendere potuit, vt quae amborum domina esset, sua???; pecunia ambos redemisset. Tacentibus vniuersis, tandem hanc ipsa sententiam tulit. Marito ??? consuetudinem & susceptos ex eoliberos rede̅tionis precium condonauit. Erga mulierem verò cupere se quidem ea de̅ vti liberalitate, sed posse negauit, propter inopiam, quòd cum duobus infa̅tibus in terra peregrina viueret. Quamobre̅ ipsa, inquit, sui precio allato, cum marito abeat: ego verò posthac cum insamibus, benigni Dei manus intuens, manebo. Haud multò pòst Deo aequissimè iudicante, cùm mulier illa vicinias circuiret, & precium corrogaret, subita in cursione Scytharu̅ denuò captiua est ab ducta: vir vefò erus Scythicae matronae coniugio acquieuit. Gregoras li. 10. Siciliae rex Alphonsvs, cùm Pyrrhum pocillatorem suum iussisset Gaspari vni aulicorum, quo cum graues inimicitias Pyrihus gerebat, ex patera, quam manu ferebat, propinare, Pyrrhus???; imperium geminanti non paruisset: Alphonsus ira succensus, Pyrihum stricto gladio insecutus, vt in eum saeuiret: statim vt assecutus est, cùm vulnus iam inferre pararet, ??? frena contraxit, gladium abiecit. Fulgosus libro 4. capite 1. Panorm. lib. 1. Alfonsum, inquit, poculum suum dono dedisse alteri, id???; Pirretum offerre noluisse. Nicolaus Perottus, Bessarionis Cardinalis cubicularius, cùm Romae in conclaui tres Cardinales Bessarionem prandentem adire vellent, vt eum omnium consensu Pontificem renunciarent: ille non vacare nunc hero suo, vt cùm illis inter pra̅dium colloqueretur, respondens, foribus eos exclusit. Illi indignati, Si Pontifex esse nolit, ne eogendus qui dem est, abeuntes dixére. Ignarus huius rei Bessarion, postea tamen certior factus, nihil grauiùs commotus, his tantùm verbis Nicolaum corripuit: Importunitate & rusticitate tua, Perotte, mihi mitram, tibijpsi verò galerum inuidisti. Iouius in eius vita. Dominos. Antius Restio proscriptus à Triumuiris, cùm omnes domesticos circa rapinam & praedam occupatos videret, quàm maximè poterat dissimulata fuga, inte̅pesta nocte domo se subduxit. Huius furtiuum egressum Servvs ab eo vinculorum poena coërcitus, inexpiabili???ue literarum nota per summam oris contumeliam inustus, herum subsecutus est. Atque vt sensit cupidos sanguinis milites superuenire, amoto domino rogum extruxit, ei???ue egentem à se comprehensum & occisum senem superiecit. Interrogantibus deinde militibus, vbínam esset Antius? manum rogo intendens: Ibi datis illum sibi crudelitatis piaculis vni, respondit. Quiaverisimilla loquebatur, habita est voci fides. Quo euenit, vt Antius statim quaerendae incolumitatis occasionem assequeretur. Valerius Maximus libro 6. capite 8. Dion in Augusto, & Macrobius libro 1. Saturn. cap. 11. & Appianus libro 4. Bellorum ciuilium. Inimicitiae. Alementia ??? Hostes. Tum Viuos. Consule Tit. Grauitas moderata victoriae, quatenus ira, quamuis iusta, non vltra rationis limites effertur, fol. 2049. Illic moderatio Confidentiae, secundis rebus non nimiùm fidendo: hîc verò moderatio Irae, non nimiùm vlciscendo, consideratur. Item Tit. Hosti fugienti locum dare fol. 1875. Item, Lytrum remissum, f. 2371. Iob fidelis Domini seruus, veram & perfectam caritatem etia̅ cum inimicis fideliter retinuit, vt gaudens & libera conscientia ad Deum diceret: Si gauisus sum ad ruinam inimici mei, & exultaui in eo, quòd inuenisset eum malum, [Greek words]. Magnum & memorabile est Israelitarvm illud, quòd Benlaminae tribus viri paucorum culpa ab omni Iudaeorum gente alienati, atq; ex confesso hostes facti, post varios belli casus, cùm vno demùm praelio ad Gabaam commisso, omnis propemodum gens interijsset: vt ex quinq; & viginti millibus bellatorum, qui nuper in acie steterant, sexcenti ex suorum strage aegrè reuulsi, in deserta loca refugissent: tantùm abfuit. vt victrices tribus vnius reliquias ad interitum persecutae sint, vt omnium Israëlitarum decreto Beniamini exuler, qui pauci numero supererant, ad reparandam so bolem, quia religio & iusiurandum totius gentis legitimis obstabat nuptijs, impunè sibi ex solenni Iudaeorum mercatu raperent virgines, raptas???ue pro vxoribus haberent. Sabellicus libro septimo, capite 4. David rex tam procul ab inimicorum suorum odio se abesse sciuit, vt securus in Psalmo dixerit: Si red didi tribuentibus mihi mala, decidam meritò ab inimicis meis inanis. Persequatur inimicus animam meam, & comprehendat, & conculcet in terra vitam meam, & gloriam meam in puluerem deducat. Psal 7. Saulus rex cum tribus millibus in Engadino saltu Evndem quaerebat. Vrgente autem ventris onere, in speluncam quandam declinauit solus, in qua Dauid cum 600. comitibus latebat. Hortantibus autem socijs, vt Saulum interimeret, renuit, nequese vncto Domini vim illaturum ???. Accessit autem clanculùm, & oram penulae Sauli abscidit. Rex re non anima duersa, iter denuò ingressus est. At Dauid ponè Saulum inclamauit, ei???ue pronus honorem exhibuit, & vt animum suum spectaret iussit: quòd, cùm eum occidere potuisset, ei pepercerit, ostensa penulae ora quam absciderat. Tum Saulus peccatum suum fassus, qui innocentem persequeretur, petijt à Dauide, ne suam stirpem suúmve nomen [2672] post suum interitum excinderet. Dauid iuramento intenposito abijt. 1. Regum 24. Idem in Ziphaeo saltu, noctu, solo Abisaeo Saruiae F. Ioabi fratre comitatus, in castra Sauli descendit, & omnibus profundo somno diuinitùs oppressis, è Sauli tentorio hastam & matellam abstulit, & Abisaeum à caede regis cohibuit. Mox in montis verticem euadens, Abnerem Neris F. exercitus ducem inclamauit, ci???ue socordiam exprobrauit, qui tam negligentes excubias ageret, hastam & matellam regis ostendens. Saulus iterum Dauidis pieratem agnoscens, eum persequi destitit: ipse ad Achim Gethae regem confugit. 1. Regum 26. Evilmerodachvs Chaldaeorum rex, Ioachinum Iudaeorum regem, quem 37. annos in carcere Nabucodonosor detinuerat, extraxit, mensae suae adhibuit, & honorificentissimè tractauit. 4. Regum 25. Cyrvs Persarum rex, cùm per caetera memorabilis, tum in victoria, supra quàm dici possit, mitis. Quo magis mirum est. Tomyrim Massagetarum reginam illi mortuo cruoris sitim exprobrasse. Astyagem auum victor seruauit. Babylonijs bello victis dedit veniam. Sab. lib. 6. En. 2. Primo anno regni sui, quinquaginta circiter millia hominum captiuorum de Baby lone remisit in Iudaeam: vasa quoque, quae Nabuco donosor abstulerat, reddidit, & templum aedificari iussit in Hierusalem: principes???; populi, qui reuersus est, constituit Zorobabel filium Salathiel, & Iesum filium Iosedech sacerdote̅ magnum; Hieronymus in Zachariae cap. 1. Datis & Artaphernes post Marathoniam cladem ab Atheniensibus acceptam in Asiam nauigauêre, & captiuos Eretrienses Susa perduxêre. Quos Darivsrex, etsi in eos ante captiuitatem vultum contraxerat acerbitatis, quòd se priores iniuria lacessissent, & cum Ionibus Sardeis vrbem incendissent: tamen vt in conspectum suum adductos vidit, nullo alio malo affecit, sed in suo Cissiae regionis stathmo collocauit, cui nomen est Anderica. Herod. lib. 6. Miltia des Cononis F. Atheniensis, Chersoneso occupata, cùm post victoriam naualem Persarum ad Miletum Phoenices apud Tenedum esse audisset, Athenas nauigauit. Et ipse quide̅ cum quatuor triremibus ad Imbrum euasit: quintam verò Phoenices insecuti ceperunt: cui praeerat Miltia dis filius natu maximus Metiochus. Quem ad regem perduxerunt, rause magnam apud eum gratiam inituros: quoniam in expeditione Darij contra Scythas Miltiades in dicenda sententia suasisset Ionibus, vt in Scytharum gratiam soluta rate, domum abirent. Metiochum Darivs permultis bonis affecit: donauit domo, facultatibus vxore Perside: ex qua liberi geniti sunt, qui inter Persas censentur. Herod. lib. 6. Bello vigente inter Tyndaridas & Theseum ob raptam Helenam, cùm illi Aphidnas occupassent & sororem recepissent, Atheniensibus trepidantibus suasit Menestheus Petei F. vt admitterent in vrbem & acciperent benignè Tyndaridas: vt vni Theseo iniuriae auctori arma inferrent, in caeteros mortales benefici essent & eorum seruatores. Hoc ipsum euentus comprobauit: nihil enim omnino victores, quàm vt initiarentur; postulauerunt. quòd non minùs quàm Herculi propinquitas ipsis cum ciuitate intercederet, quam obtinuerant ab Aphidno adoptati, vtà Pythio Hercules. Plutarchus in Theseo. Alcaeus Mitylenaeus Pittaco, quem ducem Mitylenaei contra exules, creauerant, hostis ex professo fuit. Eum tamen cùm Pittacus coepisset in pugna, incolumem dimisit: tantùm admonuit, cogitaret, quantum in eo opprimendo posset. Gyraldus. Bellis Peloponnesiacis, quae per tot annos magnas Graeciae clades attulerunt, commissis inter se duobus potentissimis populis Attico & Lacedaemonio, victis ad Aegos flumen Atheniensibus, & vrbe fame at???ue obsidione pressa, & coacta deditionem facere, conditiones???; ac leges à victoribus accipere: Thebani & alij Lacedaemonum socij vehementer efflagitabant ac contendebant, vt Athenae euerterentur. Lacedaemonii verò negarunt se alterum Graeciae oculum eruturos, nec deleturos eos, à qiubus bello Persico Graecia esset in extiemo discrimine seruata. L. Viues de Concordia & discordia libro 3. Heraclienses in Ponto, ab Atheniensibus armis peteba̅tur, quòd post Medicum bellum tributum pendere recusassent. Malachus Atticae classis dux, quum in terram egressus agrum popularetur: classe subita tempestate disiecta, in hostico viribus & consilio destitutus, ad extremam rerum inopia̅ redactus, casurus hauddubiè erat. Heraclienses autem beneficij occasionem honestiorem rati quàm vltionis, totu̅ exercitum cum ipso duce commeatibus & auxilijs adiutum, inco lumem dimisère. Sab. lib. 8. En. 4. Multi regum partim bello victi, partim dediti, suntab Alexandro Magno seruati, vt non solùm in pristina sint fortuna retenti, sed in multò etiam ampliore collocati: vt difficile sit iudicare, maiúsne sit belli decus, an liberalitatis & clementiae nomen vincendo adeptus. Pulcrum est reges vincere, sed multò pulcrius proprijs affectibus moderari. Sabellicus lib. 6. cap. 4. Quum Graeci, qui apud hostes stipendium faciebant, venissent in potestatem Alexandri, Athenienses quidem iussit in compedibus seruari: quòd quum ex publico stipendium haberent, tamen apud hostes meruissent: similiter & Thessalos, quòd regionem optimam nacti, non eam colerent. Thebanos verò dimisit, dicens: His per nos nihil est reliquum, neque ciuitas, neque agri. Ita moderatus est poenam, vt mortem commeritis non indiceret, nisi vincula: & culpam eorum, qui necessitatem excusare poterant, in se transtulit. Plut. in Apoph. Vt captumAlexander Magnus Poru̅ rogauit, Qui de ipro consuleret? Regaliter, respondit. Adijciente Alexandro, Nihílne aliud vellet? Omnia, inquit, verbum Regaliter, complectitur. Igitur non modò ei pristinùm regnum sub satrapae nomine restituit: verùm etiam adiecit liberorum ibi populorum quos subegit, regionem: in qua nationes quindecim, vrbium non mediocrium quinq; millia, & vlcos quàm plurimos memorant fuisse. Plut. in Alex. Phocion Atheniensis, inimicum ex ciuibus neminem afflixit, ac ne pro inimico quidem habuit: sed quantum res postulabat, tantùm, vt aduersus obsistentes suis pro bono publico actionibus luctaretur, horridus erat, pertinax, & implacabilis. Omnibus in caeteris placidum se communem???; & humanum praebebat, lapsis???; ferebat opem, atq; periclitantibus aduocatus aderat aduersarijs. Aristogitoni sycophantae post damnationem per amicos precato, vt ad se veniret, morem gessit, atque ad catcerem perrexit. Retinentibus eum amicis: Sinite, quaeso, inquit, vbi enim congrediar cum Aristogitone libentiùs? Plut. in Phocione. Athenienses fame domiti. Demetrivm Poliorcetem, praemissis qui ab eo ciuium salutem deprecarentur, in vrbem accepêre. Ille, vt magno erat animo, non solùm receptis dedit veniam, sed obnixè etiam curauit, vt dira illa fames commeatibus vndique inuectis confestim tolleretur. Sabellicus lib. 7. Enne ad. 4. Cùm Demetrius Poliorcetes victus à genero Selevco, eius fidei salutem suam permisisset: negauit Seleucus ipsius fortuna incolumem esse Demetrium, sed sua: quae cum reliqua felicitate humanitatis sibi & clementiae materiam ostendendae praeberet. Ac vocatis procuratoribus, taberna culum statui regale pracepit, omniáque alia fieri & parari ad eum excipiendum & colendum splendidé. In Chersonneso Syriae, vbi per reliquum tempus valida àdhibita custodia cultus sufficiens Seleuci iussu praebitus ei fuit, pecunia???; & ad victum necessaria quotidie subministrara prolixé. Curriculi praeterea assignati, & ambulationes regiae, & instructa feris viuaria Adhaec amicis, qui fuerant fugam eius comitati, quicunque vellent. potestas facta cum eo viuendi. Statuerat autem omnino Seleucus Antigono & Stratonicae Demetrij filijs patrem donare: atq; vt id commodè faceret, protrahebat tempus. Plut. in Demetrio. Antiochvs Syriae rex, cùm Demetrium Antigoni Macedoniae regis filium profligasset atque cepisset, eum Chaeronensi custodiae tradidit, ac regio sumtu, venationibus, omnis???; generis voluptatibus, quibus ille assueuerat, vti permisit. Plut. in Demetrio. Dromichetes Getarum rex, rege̅ Thraciae Lysimachum, qui nulla lacessitus iniuria vltrò arma intulerat, praelio deuictum coepit, ei???; familiariter (vt alij ostentare opes solent) sua̅ populorum???; suorum pauperiem ostendens, ipsum liberauit, & muneribus affecit: consilium addens, ne in posterum cum his bellu̅ gereret, quibus deuictis nihil esset fortunaru̅ quod lucrifacere posset, quin potiùs eiusmodi hominibus amicis vteretur. Fulg. lib. 5. cap. 1. Agathoclem obsidentem vrbem quampiam, quidam ex ijs, qui stationem in muro agebant, insectabantur hisce verbis: Vnde stipendium, figule, militibus numerabis? Quibus hic placidè ridens: Hanc, inquit, cùm cepero. Expugnata vrbe distraxit captiuos, addens: Si iterum me allatraueritis, deferam ad dominos vestros querelam. Plutarchus in Apophthegmatibus regum. Dionysivs tyrannus, Crotoniatas, Elori duce ipsorum occiso, vicerat. Qui superfuêre, ad collem quendam confugêre: sed aqua defecti, armis depositis victori supplices circiter octauam diei horam se dedidêre. Dionysius virga accepta, descendentes ex colle numerauit, supra decem millia. Omnibus malè sibi à Dionysij crudelitate metuentibus, ipse eos absque omni redemtionis precio dimisit, & cum pluribus alijs ciuitatibus pace constituta, suo singulas iure & legibus viuere permisit. Itaque aureis coronis honoratus ab ijs fuit, ob factum omnium eorum, quae in vita gessit, memoria dignissimum. Diod. lib. 14.
|| [2673]
Hyrcanum Iudaeorum pontificem & regem à Pacoro captum & ad se perductum Phraates Parthorum rex propter claritatem generis comiter habuit: & vinculis solutum permisit Babylone degere, vbi magna erat Iudaeorum frequentia. Hi non aliter quam pontifici ae regi Hyrcano honore̅ habebant, net hi solùm, sed quantum Iudaeorum vltra Euphratem habitat. Iosephus lib. 15. cap. 2. Cùm P. Scipio Africanus maior inuictum & formidabilem in Africa debellasset Annibalem, neq; exterminauit eum, neq; exposcere voluit à ciuibus: imò & ante pugnam in colloquiu̅ veniens complexus eum est, & post pugnam in pace iungenda neque ludibrio habuit, neq; insultauit in eius fortunam. Quin imò causam Annibalis in senatu protexit, cùm eum ciues sui missis legatis, tanquam seditiones apud eos mouentem, accusarent: adiecit quoq;, Non oportere P. C. se Reip. Carthaginensium interponere. altissima???; moderatione alterius saluti consuluit, alterius dignitari, victoria tenus vtriusq; hostem egisse contentus. Val. Max. lib. 4. cap. 1. & Auctor vitae. L. Pavlvs Aemilius, Persei regis miseratus conditionem, cùm maximè studeret opitulari ei, nihil habuit, nisi vt pro carcere in libera & humana custodia teneretur: in qua dum asseruatur, sibi ipse, vt plerique tradiderunt, media consciuit mortem. Plut. in Paulo. Bello ciuili, cùm Cinna & Marius Romam occupassent, & contra Syllanos crudeliter saeuirent, solus dicitur Q. Sertorivs (qui dux tertius erat) neminem per iram occidisse, neq; fuisse in victoria insolens: imò infensus Mario, Cinnam priuatim appellasse, orasse???; vt moderatiorem se praeberet. Seruis denique (quos Marius in bello socios & dominatus habebat satellire, validos???; atque opulentos effecerat, Bardiaeos appellabant) partim illius permissione & iussu, partim vi dominos opprimentibus, cùm ipsos iugularent, dominas violarent, tiberos eorum stuprarent: rem intolerandam Sertorius censens, omnes castra eodem in loco metatos non intra quatuor millia, iaculis confixit. Plut. in Sertorio. Mithridates Ponti rex quum Pomponium Luculli magistrum equitum ad se saucium perductu̅ interrogasset, An gratiam sibi, si saluus esset, vellet reddere? Siquidem (inquit) Lucullo amicus fueris, perdigna̅: si hostis, nullam. In hunc modum cùm is respondisset, regi suadubant Barbari, illum interficeret. At is: Non aequum est (inquit) virtutem à felicitate destitucam despicere. Caelius lib. 29. cap. 17. A. L. Cn. Pompeius cùm aduersus Armeniae regem Tigranem duceret exercitum, Tigranes deditione facta, Pompeij genibus aduolutus, diadema capiti suo detractum in illius manibus deposuit. Pompeius eum erexit, diadema in illius caput reposuit, ac honorificè tractauit: Syria tamen & Phoenicia ademta 5000. talenta soluere coëgit. Deuictis hostibus cùm ageret triumphum, captiuos belli iure vinctos duci noluit, sed patrio more succinctos ire iussit, eos???ue exacta triumphali pompa, regali munificentia liberos donatos???ue remisit. Plutarchus in Pompeio. Suidas. C. Ivlivs Caesar moderationem, clementiam???ue tum in administratione, tum in victoria belli ciuilis admirabilem exhibuit. Denunciante Pompeio, pro hostibus se habiturum, qui Reip. defuissent: ipse medios, & neutrius partis, suorum sibi numero futuros pronunciauit. Quibus autem ex commendatione Pompeij ordines dederat, potestatem transeundi ad eum omnibus fecit. Motis apud Ilerdam deditionis conditionibus, quum assiduo inter vtrasq; partes vsu atq; commercio, Afranius ac Petreius deprehensos intra castra Iulianos subita poenitentia interfecissent, admissam in se perfidiam no̅ sustinuit imitari. Acie Pharsalica proclamauit, vt ciuibus parceretur. Castris Pompeij captis, strata hostium corpora contemplatus, eos qui adhuc interficiebantur gemens ait: Hoc voluerunt, atque huc me necessitatis redegerunt, vt C. Caesar maximis perpetratis bellis, ab exercitu si discessissem, damnatus essem. Haec memorat Asinius Pollio verba Latinè Caesarem id temporis dixisse. Cùm opera Caluini legati Athenas cepisset, omnes Athenienses impunitos reliquit: hoc vnum inquiens: Eos, cùm multa deliquissent, vita donari. Massilienses omnibus malis fessi (iam enim hordeo duntaxat alebantur) deditionem fecêre. Dedit his veniam Caesar, magis propter vrbis vetustatem, quàm quòd vllum in se Massiliensium extaret meritum. In Aegyptum mortuo Pompeio appulit: Theodotum, qui caput Pompeij sibi obtulit, auersatus est. Anulum eius accipiens illacrymauit. Amicos & familiares eius, qui ea in regione palantes capti à rege fuerant, benignè accepit omnes, ac beneficijs sibi deuinxit. Romam ad amicos scripsit: Eum ex victoria capere se maximum & iucundissimum fructum: quòd quotidie aliquos ciues, qui oppugnauerant se, seruaret. Nemini non suorum, quem vellet vnum partis aduersae seruare concessit: nec vlli perijsse nisi in praelio, reperiuntur, exceptis duntaxat Afranio & Fausto & L. Caesare iuuene: ac ne hos quidem voluntate ipsius interemtos putant. Quorum tamen & Afranius & Faustus, priores post impetratam veniam rebellauerunt: & Caesaris libertis, seruis???ue eius ferro & igni crudelem in modum enectis, bestias quoque ad munus populi comparatas contrucidauerant. Denique tempore extremo etiam quibus nondum ignouerat, cunctis in Italiam redire permisit, magistratus???ue & imperia capere. Iam victor vbi Ciceronem, qui à partibus steterat Pompeij, longè prae caeteris couspexit Brundusij occurrentem, ad pedes digreffus salutauit eum, multorum???ue viam stadiorum cum solo sermocinans processit. Deinceps etiam eum perpetuò & coluit & humanitate sua complexus est. Plut. in Cie. M. Brutus ab eo dem non solùm secundùm aciem Pharsalicam, cùm fugisset Pompeius, conseruatus est, multos???ue, pro quibus deprecaretur, conseruauit necessarios: verùm erat in magna etiam fide apud eum. Praeturam quoque inter consortes praecipuam accepit. Ad haec consul in quartum annum designatus est, & competitori praelatus Cassio. Siquidem perhibetur Caesar dixisse: Iustiorem Cassij causam esse, non posse tamen praeterire se Brutum. Plutarchus in Caesare. Extat Caesaris epistola ad Oppium & Cornelium scripta, vbi inquit: Gaudeo meherculè, vos significare literis, quàm valde probetis ea quae apud Cornifinium gesta sunt. Consilio vestro vtar libenter: & hoc libentiùs, quòd mea sponte facere constitueram, vt quàm lenissimum me praeberem, & Pompeium darem operam vt reconciliarem, Tentemus hoc modo, si possumus hominum voluntatem recuperare, & diuturna victoria vti: quoniam reliqui crudelitate odium effugere non potuêre, neque victoriam diutiùs tenuêre, praeter vnum Syllam, quem imitaturus non sum. Haec noua sit vincendi ratio, vt misericordia & liberalitate nos muniamus. Suetonius, Plut. Dion. Plin. lib. 7. Avgvstvs victo Antonio Alexandriam vrbem inuectus est cum Ario philosopho colloquens, dextra???ue eum tenens, quò tam eximio honore ab ipso cultus, conspicuus ciuibus & suspiciendus esset. Ingressus gymnasium, conscenso tribunali, quod erectum erat, consternatos metu ciues & humi se abijcientes exurgere iussit, ait???ue populum se omni noxa liberare, primùm Alexandri causa conditoris, deinde vrbis tam pulcrae miraculo ductum, tertiò amici gratia Arij. Philostratus sophistarum promtissimus, cuius mores Caesar oderat, barba cana promissa assectabatur atratus à tergo Arium, hunc versum semper repetens: Sapiens salus sapientierit, modò is sapit. Id vbi Caesar audiuit, vt Arium inuidia magis quàm metu exolueret Philostratum, ignouit homini. Plut. in Antonio. Titvs Vespasianus Giscalam Galilaeae oppidum obsidens, vt miserorum sanguini parceret, ad muros accessit, vt eos ad deditionem hortaretur. Ioannes dux, quia dies ille sabbati esset, de pace aliquid agere per patrias leges non licere dicebat, & vnius noctis inducias petebat. Titus paruit. Noctu interim Ioannes cum seditiosis elapsus, Hierosolymam confugit, in itinere relictis coniugibus & liberis, quoru̅ ad tria millia Rom. occiderunt. Titus reliquis ciuibus, qui portas aperuerant, ignouit. Iosephus lib. 4. cap. 4. belli Iud. Cùm in obsidione Hierosolymorum mulier quaedam propriu̅ filium coctum comedisset, Romanorum hostium alij miserabantur, multos autem vehementiùs eius gentis odium cepit. Caesar autem Titvs super hoe deum placabat: siquidem Iudaeis pacem obtulissut, eis???ue liberam proposuisset omnium obliuionem quae commiserant. Illos autem pro concordia seditionem, bellum pro pace, pro satietate atque opulentia famem optasse: & qui pronrijs manibus templum, quod ipse eis seruasset, incendere coeperant, huiusmodi alimentis eos esse dignissimos. Iosephus libro septimo, capite octauo belli Iud. Hierosolyma euersa conquisiti sunt eius iussu Dauidicae stirpis viri, qui perpauci adhuc superesse dicebantur: reperti???ue, apud illum & patrem in magno postea honore fuerunt. Sab. lib. 4. Enn. 7. Expugnato & incenso templo Hierosolymitano, Izatae Adiabenorum regis filij, & fratres, cum???ue his multi nobiles ex populo congregati, vt fidem sibi daret, Caesari Tito supplicarunt. Ille autem, quanquam caeteris omnibus iratus erat, & nemini se parsurum affirmabat, eos suscepit. Et tunc quidem omnes in custodia habuit: regis autem filios ac propinquos postea vinctos Romam perduxit, fidem obsidum praestaturos. Iosephus libro septimo, capite decimotertio belli Iudaici. Idem victis Iudaeis, Alexandrinis & Antiochensibus petentibus, vt ius ciuitatis suae, quod hactenus obtinuerant, Iudaeis eriperet: denegauit, inhumanum existimans, euersa Hierosolyma, alijs quoque ciuitatibus eos eijcere. Idem libro duo decimo, capite tertio. Ea petitione frustrati Antiocheni, aeneas saltem tabulas eum precabantur eximere, quibus incisa essent priuilegia Iudaeorum. Sed ne id quidem Titus admisit, verùm in eodem statu relictis omnibus, quae habebant apud Antiochiam Iudaei, in Aegyptum inde discessit. Idem libro 7. expite 24. belli Iudaici. Traianvs Imperator, cùm Decebalum Dacorum regem in clade cepisset, in inimicum crudeliter saeuire noluit: sed postea [2674] quam eius vestimenta saucijs militibus, vt vulnera ligarent, diuisisset, illaesum ad suos eum remisit. Volaterranus lib. 23. Licinius post multas infelices pugnas Nicomediae à Constantino magno obsessus, quàm non suarum virium illa esset dimicatio, cernens, pacem sibi petendam vel iniqua conditione putauit: ac Constantiam vxorem ad fratre̅ Constantinum itetum misit, vt sibi veniam impetraret. Hanc lacrymantem, ac summis precibus pro se, pro viro, pro liberis supplicantem diutiùs sustinere pius Imperator non potuit, ac se hoc precibus eius daturum esset, respondit, vt Licinius depositis insignibus Augustalibus, atque Imperij administratione relicta, Thessalonicam ad priuatam vitam agendam secederet. Quam conditionem Licinius vt necessariam magis, quàm vtilem, aut decoram accepit. atque priuati hominis habitu sumpto ad Constantinum accessit, & petita erroris suppliciter venia, iussu eius inde Thessalonicam se contulit. Sigonius lib. 3. Imp. occid. Ivlianvs Apostata Nebridium Constantij (in quem ille mouebat) fautorem, ad genua sua prolapsum, paludamento protexit, ne à militibus interficeretur. Ivstinianvs Imp. Vitigem Gothorum regem, cùm à Belisario captiuus Constantinopolim missus esset, non vt hostem captiuum, sed vt amicum habuit. Patricia enim dignitate decotatum, magnae cum prouinciae Persis finitimae praefecit, vbi honoris & opum plenus aliquod tempus vixit. Paulus Diaconus lib. 10. Theodosivs Magnus Maximum tyrannum Aquileiae à militibus deditum vbi vidit, Qua fi ducia ad arma ciuilia descendisti? inquit. Cui ille respondit, Fauoris tui obtendi praetextu̅: neq; enim aliter potuissem allicere milites, nisi auctoramenti mei te finxissem auctorem. Qua voce audita, Theodosius ira exarsit, nec tamen supplicio alicui tetriori ipsum addixit, sed oculis deiectis, & vultu rubore suffuso, verba misericordiae plena fecit. Quod vbi ministri eius senserunt, Maximum ex oculis eius abduxetunt, & tertio ab vrbe lapide caput ei à ceruicibus amputarunt. Sigonius lib. 9. Imp. occid. Gilimer Vandalorum rex, cùm Carthagine capta praelio etiam à Belisario victus esset, iuxta Hipponem in montem Papuam praeruptissimum cum suis confugit. Belisarius Pharam ducem reliquit, qui eum obsideret. Petijt autem à Phara, vt sibi citharam, & panem vnum ac spongiam mittere vellet, quòd his opus haberet. Phara animi pendente, tabellarius ostendit, Gilimerem cupere panem videre ac gustare, quòd nullum vidisset, ex quo Carthagine excidisset: spongia autem ad abstergendas vti lacrymas: citharam requirere, ad decantandas suas miserias. Haec cùm audiuisset Pharas, graui dolore motus, achumanae fortunae ludibria reputans, omnia illa ei misit. Procopius lib. 4. Vandalico, & Cedrenus. Ioannes Zimisca Imp. Bozisem Bulgarorum regem, expugnata Persthlaba, captiuum humanissimè tractauit, regem Bulgarorum appellans, omnese???ue captiuos Bulgaros liberè quò quisque abire vellet permittens: non ad subigendos, sed ad liberandos Bulgaros bellum se mouisse dicens Cedrenus. Atila Hunnorum rex suprà, quàm cuique credibile est, supplicibus mitis fuit, & perquàm benignus erga eos, quos semel in fidem accepit. Complura extant apud Germanos de eius virtutibus carmina, patrio sermone, more maiorum, perscripta. In libro quodam de rebus Atilae heroico versu conscripto, qui Ratisbonae in bibliotheca diui Haimerani asseruatur, legitur hic versus: Foedera supplicibus donat, sternit???; rebelles, Auentinus lib. 2. Annalium Boiorum. Excisa Aquileia, Patauium, Vincentiam, Mantuam, Brixiam, Bergamum, Cremonam, Ferrariam, vrbes munitas & opulentas, vicepit, & in praedam concessit militum. Quibus tamen omnibus tum propter magnificentiam aedificiorum, tum amicorum retentus precibus, pepercit, ne igne absumerentur. Vnicam Brixia̅, ob vulnus in porta vrbis, dum acriùs illi expugnandae instaret, sibi inflictu̅, vnà cum ciuibus omnibus eò inclusi, incendio funditùs delere decreuerat: sed ab amicis ab eo quoque proposito fuit reuocatus. Post Catalaunicam pugna̅ Trecis Rhemos pergens, incolis in syluas prae metu fugie̅tibus, bono eos animo iussit esse. Adducta est ad eum per milites, ex ripa fluminis, in quod se praecipitare volebat, mulier: quae filiola, collo fascijs alligata, ac duobus minoribus iumento impositis, alijs quoq: septem circumsepta erat filiabus. Mouit Atilam miserae mulieris supplex oratio, ac tot infantium numerus: iussam???ue assurgere, manibus proprijs erexit: & amplis donis, vt filiolas nutriret, donatam, domum redire iussit. Nic. Olahus cap. 9. & 15. eius vitae. Antequam Alaricvs Gothus sub Honorio Imp. Romam captam cum exercitu ingrederetur, edicto aedes sacras Christianorum inuiolatas fore sciuit: eo???ue confugientibus impunitatem & salutem condonauit. Multi tum falsorum numinum cultores se Christianos (quos antè oppugnarant) esse simulantes, manus hostium eauseru̅t. Auentinus lib. 2. Annalium Boiorum, & Sigonius lib. 10. Imp. occid. Hanc illius clementiam Augustinus lib. 1. de Ciuitate Dei praedicat, multo???, illustirus hoc factum quàm Romuli fuisse ostendit: quòd ille vt ciuium numerum augeret primus asylum instituerit: hic verò vt hostium nunerum seruaret, asylis pacem dederit. Ipsi Gothi plerosq; Romanorum suis humeris in templa portauerunt, ne in caeteros milites minùs clementes inciderent. Obsidentibus Romam Gothis, quatuor Isaurici milites vrbem Totilae regi prodiderunt, eum???ue per Asinariam portam nocturno tempore introduxerunt. Totilas totum exercitum circa Lateranum, vsque ad bonam partem sequentis diei immotum tenuit. Nam cùm complures illorum militum secum haberet, qui à Belisario Roma eiecti, difficile à sanguine ciuium temperaturi videbantur, voluit tanto tempore expectare, donec Romani & Graeci extra portas, vel ad Sanctoru̅ basilicas effugere possent: quando omnibus persuasum erat, Gothos neminem violaturos, qui securitatem à templis Deo dedicatis implorasset. Totilas denso agmine stipatus, ex Laterano voti nomine ad Vaticanam D. Petri aedem per mediam vrbem adequitauit. Viginti tantùm Graecorum milites incautiùs per vrbem vagantes, cum nonnullis ex plebe, eo in transitu caesos fuisse. Procopius affirmat: caeteros fuga, vel Sanctorum templa tutos effecerunt. Ingredienti Totilae templum D. Petri, Pelagius Pp. (qui iampridem Romanorum nomine legatum egerat apud Totilam) sese obuium offert, Christi Euangelia in manibus gestans, supplex???ue omnibus factus, & in genua procumbens: Parce, inquit, ô princeps tuis. Tum Totilas arridens: Nunc mihi supplicaturus aduenisti Pelagi? Ita quidem, respondit, quando Deus te mihi dominum esse voluit. Miserêre igitur domine seruorum tuorum. Motus his Totilas, caedes prohibuit: bona tamen Romanorum militibus concessit, corpora libera esse iussit, Cùm superbirent Gothi, arguebat eos, & fortunae mutationem memorabat: ducenta millia Gothorum, à septem millibus Graecorum, duco Belisario, penè tota Italia pulsa fuisse dictitans: & rursus quatuor millia Gothorum, viginti millia Graecorum vicisse. Absoluit idem Rusticianam mulierem nobilem, quae ob vindictam Boëtij mariti & Symmachi patris, Theodorici ??? confregisset: iustam enim putauit eius iram. Missi inde legati ad Iustinianum, Qui cùm nihil pacati ab Imp. afferrent, Totilas de euertenda vrbe Roma confilium cepit. Ergo cùm tertia̅ partem vrbis disturbasset, porrò etiam pulcriora & magnificentiora aedificia incendio delere instituisset: Belisarij precibus mitigatus est, ne aut si victor eo bello foret, vrbem suam excinderet, vel si victus esset, minùs apud victorem gratiosus. Relictam Romam Belisarius recepit, instaurauit???;. Eam Totilas secundò cepit, & Romanos, qui in templa confugerant, incolumes praestitit, vrbem nullo modo violauit, quin vt frequentiùs coleretur, ex tota Campania Latio???ue ac reliqua Italia, ciues vt Romam remigrarent, edixit, edidit???ue equestres ludos, & alia quaedam spectacula, vt ciuium animi tam longa malorum serie afflicti in spem aliquam erigerentur melioris fortunae. Adortus est & publica quaedam opera restituere, vt no̅ tantùm odij priore victoria prae se tulerit in diruenda vrbe, quantum iterum capta studij & clementiae in ea restituenda. Quod quidam voto accidisse arbitrati sunt, alij religione, quòd D. Benedictus ei praedixisset, potiturum Roma, & vt victoria moderatè vteretur praecepisset: alij credere, permolestè eum tulisse, quòd se Francorum regis filiae nuptias petente, esset vulgò à Gallis iactatum, non esse Totilam Italia regem, Roma ab eo excisa. Blondus lib. 6. inclin. Imp. & Sab. lib. 4. Enn. 8. & Sigonius lib. 19. Imperij occident. & Ioan. Magnus lib. 13. qui Leonardi Aretini fidem, Totilae crudelitatem exaggerantis, accusat. Idem obsessa Neapoli, facta spe veniae, promissa???ue militibus incolumitate, quum triginta induciarum dies petijssent, ne deditio temerè facta videretur, respondisse fertur: Non tricenos tantùm dies libenter concessurum se, sed ter tricenos, si ita ipsi vellent. Ciues, & qui in praesidio erant, tantam in hoste comitatem complexi, paucis diebus illi portas patefecerunt. Praestitit fidem deditis Totilas, nemo violatus est, nihil cuiquam ademtum, data???ue est opera à rege, ne longam inediam passis immoderata cibi affluentia officeret, dato suis negotio, vt ad certum pondus daretur singulis cibus, quotidie???ue aliquid adijceretur. Cononi praesidij praefecto, & qui cum eo erant, commilitium ea conditione obtulit, vt aequo iure cum Gothis suo ductu bellarent: caeterùm abire volentibus naues praebuit. Inde quia per aduersas tempestates mare tractari non potuit, terrestri itinere dimisit, equis???; abeuntes iumentis & viatico iuuit. Sabellicus libro tertio, Enneadis 8. ex Procopio. Alboinvs Longobardorum rex in Italiam irrumpens, Felici Taruisino episcopo oranti, ac sibi & rebus suis incolumitatem suppliciter imploranti, haud grauatè libertatem atque omnes ecclesiae suae facultates indulsit, & Taruisium progressus praesidio deiecto oppidum suae ditionis ac iuris effecit. Sigonius lib. 1. regni Ital. Alachis Longobardus Tridentinus dux, elatus victoria, quòd [2675] Bauaros ingenti clade superasset, in regem suum pertharim arma mouit. Pertharis hominem primo impetu fundit, ac fugat, clausum Tridenti aliquandiu obsidet: quo quidem noctu fugâ inde abeunte, Tridento potitur. Tanta aute̅ Pertharis clementia fuit, vt & hominem ad se redeuntem in gratiam receperit, vt eum Brixianorum ducem creauerit. Platina. Carolvs Magnus Tasillum Boiorum ducem, qui suasu vxoris dolentis patrem suum Desiderium Longobardorum regem à Carolo captum, ter rebellarat, ter victum, satis habuit in coenobium includere cum filio Theodoro. Stumpfius. Expugnata Buda Pannoniae vrbe, quamuis è Francis plerique cecidissent, supplicis tamen populi in fidem accepti precibus permotus, priuatis opibus militi distributis, matronarum seruauit pudicitiam, nullam vim cuiquam intulit, populum vita donauit. At quia ad Christianae religionis dogma amplectendum tardiores essent, vrbis moenia deiecit, ne facilè rebellarent: stata vectigalia imposuit, arma eripuit, templa cum idolis demoliri iussit. Bonfinius lib. 9. Dec. 1. Adelbertus Eporaediae Marchio, Oldericus & Gilebertus Palatij comites, alij???ue complures apud Brixiam consilia de Rodulfo Burgundionum rege contra Berengarium regem Italiae euocando agebant. Hungari Veronam his imprudentibus accesserunt. Quod vbi sensit Berengarivs, reges eorum, quibus erat amicus, rogauit, vt eos de improuiso adorirentur. Hungari Berengarij studio obsequuti, tanta incautos illos celeritate oppresserunt, vt Oldericum occiderint. Adelbertum ac Gilebertum viuos in potestatem redegerint. Adelbertus ne agnosceretur, precioso omni cultu abiecto, vilibus se vestibus induit, & quínam esset, rogatus, se gregarium militem esse respo̅dit, & paruo precio semetipsum liberauit. Gilebertus autem agnitus flagris caesus est, & seminudus vinctúsque in conspectum Berengarij ductus. Cùm autem partibus corporis ijs, quae velandae forent, nudatis risum caeteris excitasset, Berengarius misericordia captus, lautum optimis???ue vestimentis instructum dimisit, atque haec verba dixit: Iusiurandum nullum à te Gilberte posco: fidei tuae meipsum committo. Si de me malè mereberis, scito te ratione̅ Deo esse redditurum. Liberatus autem Gilebertus malè liberatori suo gra tiam retulit: nam ab Adelberto, caeteris???ue rebellibus ad Rodulfum missus, eum intra triginta dies cis Alpes adduxit. Sigonius lib. 6. Regni Italici. Vortimervs Britannorum rex, victoria contra Hengistum Saxonum ducem parta, Saxonibus captiuis, armis exutis, liberè in patriam redeundi fecit potestatem: ijs qui eiusdem gentis agrestes Cantium incolebant, Britannorum subiectis seruituti, & cum vxoribus ac liberis illic degere permissis: Roxienam Hengisti filiam à Vortigerno patre matri superinductam, & Reginam appellatam, quòd ferret vterum, nihil passam aduersi, Londini in arce custodibus adhibitis regio propè more esse voluit. Cuis pòst insidijs veneno sublatus est. H. Boëthius lib. 8. Avrelivs Ambrosius Britannorum rex, victo caeso???ue Hengisto Saxone, Londinensi arce recepta, Saxonibus, nihil in eos mali molitus, vt omnibus cum fortunis abirent liberè, fecit potestatem: caeteris vectigalibus factis, ea lege, vt Christi dogma profiterentur, in Albione manere permisit. Hector Boëthius libro 8. Henricvs IV. Imper. Henricum Limburgensem parére recusantem, òppidis exuit: supplici tamen ampliorem Lotharingiae ducatum tribuit. Auentinus lib. 5. Annal. Boiorum. Adolphus Nassouius, priusquam eligeretur in Romanorum regem, quinque Dvcis Brabantiae satrapas praelio vicit. Captus ipse, & rogatus à Duce, Quis esset? Comes sum, inquit, Nassouiae, rerum dominus no̅ magnarum. At tu quis es? Sum, respondit ille, dux Brabantiae, quem bello persecutus es assiduo, & cui quinque duces strenuissimos occidisti. Tum Adolphus: Miror, inquit, quomodo ensemmeum euaseris, quem in te acueram, quum te prae omnibus occidere voluerim. Dux Brabantiae audiens liberam hominis vocem, liberum dimisit: muneribus???ue insuper ornatum, in familiaritatem suam accepit. Cuspinianus in Adolpho Imp. Azan Sultanus, cùm insperata felicitate Romanum Diogenem Imperatorem captum vidisset, de throno exilijt penè attonitus, positum???ue humi de more pedibus calcans, sustulit, ac amplexus est: &, Ne doleas, inquit, Imperator, haec enim humana sunt. Ego te non vt mancipium, sed vt Imperatorem tractabo. Statim igitur habitationem illi ac familiam imperatoriam dedit, communi???ue secum mensae adhibuit, quoscunque volebat illi soluens. Mox factis pacis conditionibus, & affinitate inter pueros contracta, dimisit Diogenem, quanto nemo vnquam sperarat honore & satellitio: cùm proprias ei vestes praebuisset, manum???ue vulneratam curasset, Romano quantum fieri poterat more adaptans omnia. È Zonara Cuspinianus. Saladinvs Aegypti Sultanus, qui Tripolim, Tiberiadem, & Galilaeam Christianis eripuit, & Hierosolymam cepit, plus humanitate & aequitate sua quàm armis Christianos laesit, cùm eius imperium nulli aspernarentur. Platina in Vrbano III. Christianos, qui in arce Cracholim (Deserti petra nuncupata) biennium obsidionem post amissas Hierosolymas, Syriam???ue omnem sustinuerant, fame coacti deditionem fecerant, non modò incolumes omnes seruauit: verùm filios quoque atque vxores in obsidione diuenditos, vt vnde alerentur haberent, redemit, ac donis ornatos cum praesidio in Christianorum populorum fines remisit. Fulgosus libro sexto, capite quinto. Baiazetes I. Turcorum Imperator, Gallorum exercitu ad Nicopolim trucidato, Niernensem Comitem ducis Burgundiae F. regis Galliae fratrem, qui ferè nudus erat, ad se adduci iussit: habita???ue & aetatis, & regij sanguinis ratione, non tantùm ipsum in vita seruauit, sed insuper facultatem concessit, vt ad releuandum captiuitatis moerorem, quinque ex suis quos vellet socios deligeret. Constituo tandem omnibus redemtionis precio, Baiazetes liberaliter concessit, vt omnis generis venationibus vterentur. Postremò ducentoru̅ millium aureorum precio à Iacobo Mitylenaeo Principe persoluto, simul omnes liberos dimisit. Iouius in vita Baiazetis I. Alexander Bulgarorum Princeps, bello lacessitus ab Andronico iuniore Imp. cùm eum praelio fudisset, vltrò illius misertus, pacem illi obtulit: & cum exercitu domum redire passus est, hortatus, vt moderatior esset in posterum. Vnius enim anni quatuor esse tempore, & paulo momento maximas incidere rerum mutationes. Gregoras lib. 10. Ferdinandvs Legionensis rex, cùm Alfonsi Lusitaniae regis arma repelleret (multa enim de ipsius regno occupauerat) in praelio captum, atq; effracta coxa debilitatum, praeter quàm quòd curari diligenter iussit, mensae quoque honorem ei semper communem fecit: nullam???ue prorsus earum rerum, quas offerebat, accepta, ijs duntaxat quae occupauerat, receptis, dimisit. Fulgosus lib. 5. cap. 1. Rodericvs Viuarius, Hispanus eques, Cid cognominatus, coacta grandi manu suorum, contra Mauros Beticam occupantes tendens, à Petro Aragonio rege bello petitus, in praelio regem cepit: eodem???ue neque regni parte, neque pecunia vlla multato, sed liberè dimisso, co̅tra Mauros iter continuauit. Fulgosus & Egnatius lib. 5. cap. 1. Ferdinandvs Catholicus Hispaniae rex, numerosas Gallorum Regis copias, ab oppugnatione arcis oppidi, quod Salsas appellant, metu coactas discedere, cùm armis persequi, manúque capere posset, quia tamen non sine magna illorum strage fieri posse videbat, abire permisit, multùm licèt reclama̅tibus suis, & spolia opima è faucibus eripi indignè ferentibus. Marineus lib. 21. Rerum Hispan. Ob rixam inter Venetos & Patauinos ludis Taurisinis ortam Patauini Taurisinis in socios assumtis sine vlla belli denunciatione Venetos fines ingressi, subitam inde praedam abduxêre: res???ue publico nomine repetitas non modò non reddidêre, sed Bebianam etiam turrim flumini impositam oppugnare cepêre. Ad Bebias est pugnatum. Auileiensis antistitis interuentu pax secuta, his conditionibus, vt quinque & viginti illorum, à quibus Taurisino spectaculo iniuria orta erat, Venetias ad Principem mitterentur: cui fas esset eos, quo vellet, supplicio afficere. Eos postea traditos Venetvs inuiolatos dimisit. Ab hoc initio deinceps odijs & offensionibus datus locus, donec tandem Patauini imperium magno suo cum bono subiêre Venetum. Sabellicus libro octauo, Dedis primae. Nullum vnquam atrociorem infestiorem???ue hostem expertae sunt Venetiae, Ligure ipso. Bello Ligustico IV. Venetis captiuis, qui Genuae erant, ita malignè victus ab hoste suppeditabatur, vt paucissimis diebus ad trecentos quinquaginta inedia expirarint, quoru̅ corpora in mare saeuus hostis proiecit. Fuerunt qui crederent venenum eis datum, quo cibarijs mixto vno tempore quamplurimi extincti essent. Ad eam famam ita Venetorvm animi ira exarsêre, vt continuò in Terram nouam, vbi publicus erat carcer, sit concusum: ac refractis portis parùm abfuit, quin Genuenses violati sint. Verùm quia id turpe, ac penè impium visum est, ad iniuriae vltionem alia via ingressi, omnia illis priora commoda ademerunt, pallia, culcitras, stramenta, popinae vsum. Mulieres quae piè illis ministrabant, abire iussae, ac vetitae ministerij causa eò venire: panis cum modica aqua in cibum coeptus est dari, nec ad satietatem facturus. Sed ciuitatis natura statim ad clementiam recurrit: omnia, quae miseris ademta fuerant, recentiore decreto sunt restituta. Quinetiam pace facta, Venetae matronae tantum pecuniarum in medium contulerunt, vt Genuensibus, qui seminudi custodia educti erant, tunicae, indusia, calcei, femoralia, alia???ue tegumenta corporis, abeuntibus sint praebita. Viaticum ad haec datu̅. Ij qui tandem missi sunt, mille & quingenti fuerunt: reliqui diuturni carceris foetore ac taedio, & vt quidam tradidêre, nimia crapula extincti sunt. Sabellicus libro 7. Dec. 2. Recepta Clodia, quatuor millibus captiuorum Genuensium receptis, publicas aedes illis assignauêre, vnde prospectus in Canalem maiorem foret, certatim à matronis [2676] singulis diebus allata cibaria, aegrotantes vario medelae genere leuati sunt. Egnatius lib. 5. cap. 1. Orta Neapoli inter duos nobiles leui de causa contentione, districtis gladijs congressi, alter eorum lethali vulnere mortuus concidit. Qui caedem patrauit, nesciens quem ferijsset, fuga salutem pariturus, patrias aedes illius ipsius, quem occiderat, casu apertas subiens, ab eius matre vidua latendi secretum precario obtinet. Accursu ad aedes lictorum facto, produci iubetur homicida. Mvlier constanter quenquam subintrasse negare: illi reum instanter deposcere, & filium eius occisum clamitare: dum eccum, nescienti lugubre̅ casum, filius recenti morte peremtus in conspectum affertur. Ibi magnanima mulier, filij necem materno quidem affectu lugens, suaetamen fidei diuinitùs commissum prodere reum obstinatè recusat. Creditum facilè neganti est, quando filij percussorem materna [Greek words], haud vnquam impunitum celatura videretur. Digressis lictoribus, prodeunti malefico: En, ait, viduam domum inaestimabili luctu miserrimam reddidisti. Ignosco verò tuae meae???ue infelicitati: cùm mihi ipsa maiorum conscia delictorum, diuinae gratiae & misericordiae veniam quotidie imploro. Facesse ocyus, tuae???ue saluti aliud latibulum quaere. Illustris foeminae veridicum [Greek words]. Petrvs Lauretanus, classis Venetae imperator, ad Rapalitanum sinum victis Genuensibus, captiuum ipsum Franciscum Spinulam imperatorem, & reliquos ad se adductos, benignè excepit. Excepta est quandoque Spinulae vox, admirantis tantam clementiam, palam???; dicentis: Neque in classe ipsa dum Venetias veheretur, neque in ipsa ciuitate asseruatum se captiuum esse. Egnatius lib. 5. cap. 1. Hostes vrbem Genuam irruperant. Quos cùm Thomas Fulgosus Genuensium dux profligasset, captiuos principes viros atque inter captiuos Raphaëlem Adurnum, data dextera bono esse animo iussit, atque omnes aut equis aut pecunia donatos eadem ipsa hora liberauit, clementiae nome̅ securitati suae anteponendum ducens. Fulgosus lib. 5. cap. 1 Mastino Scalano, Veronensium tyranno, cùm non satis esset, quicquid telluris cis vltra???ue Padi fluenta intra Alpes iacet, nisi in Hetruriam quoque tyrannidem promouisset, ac nouissimè maris possessionem turbare Venetis coepisset, conspirarunt in illum Veneti, Florentini, omnes???ue Cisalpinae Galliae reguli. Veneti duce Petro Rubrio, Parmensium Principe, Taruisium & Patauium tyranno ademêre, Patauio Marsilium Carrariensem praefecêre, Taruisium sibijpsis seruauêre: satis super???ue se adeptos rati, quòd superbissimi hostis ferociam tandem prostratam vidissent: cui demùm iacenti, ac miserabili modo ignominiosam pacem petenti, non modò non negauerunt, sed ciuitate etiam donauêre. Sabellicus libro 2. Decad. 2. Magnvs Sforcia Martinum Pasolinu̅ aduersae factionis Principem, cum quo multis vtrinque caedibus editis aliquot annos Attenduli intestino bello contenderant, vndique pulsum, infesta???ue Attendulorum arma fugientem, desperatis rebus ad suos pedes procumbentem, venia pace???ue extemplò donauit: eo quidem maiore cum laude, quòd tum planè iuuenis, & vindictae libidine vehementer exardens, ea odia, infesto semper animo, & cruentis manibus exerceret. Iouius in eius vita. Alfonsvs Aragonius cùm vrbem Neapolitanam cepisset, milites à caede & direptione coërcuit: & praeter primos impetus, quos continere facilè non fuit, ciues omnes à militum furore & auaritia tutos incolumes???ue seruauit: stricto ense perequitans ciuitatem, ne quis alteri vim aut contumeliam afferret, prohibuit. Dein his (quanquam victis) liberorum iura concessit, iniuriarum omnium, etiam Petri fratris caedis, oblitus. Pontanus libro 1. de Fortitudine, capite 33. de Officio Victoris. Iscla capta, grauissimis hostibus pepercit: viduásque & virgines, quibus cum connubia copularent, dedit: ratus videlicet, id quod euenit, animos illorum deliniri & conciliari posse prole suscepta. Antonium Caudolam, virum bellicosissimum, licèt haereditarium hostem (quem omnes morte multandum iudicabant) saluum esse voluit, & ei omnia sua bona restituit. Milites captiuos, missos fecit, nonnullos muneribus ob virtutem exornauit. Qua clementia ipsos etiam hostes sibi exinde beneuolos reddidit, vniuerso???ue regno Neapolitano ab Aquila Marsorum vrbe ad Rhegium vsq; Bru tiorum sine aduersario, in pace summa???ue tranquillitate potitus est. Panormitanus lib. 2. de Rebus gestis Alphonsi. Marinum Bossam, in cuius mortem vniuersus fermè exercitus coniurarat, à furore militum defendit: bona restituit, in senatorum numerum recepit, eius???ue filios in aulicorum suorum numero esse voluit. Stephato vrbe capta cùm centuriones ac milites, qui maledixerant regi, clementer tractasset, castigatus à suis, qui omnes morte damnados iudicarant: respondit, Se malle ex clementia & humanitate erga hostes, quàm ex victoria laudem adipisci. Panormitanus de Rebus gestis Alfonsi. Captus est Alfonsus Aragonum rex à Genuensibus ad Caietam, & cum eo duo eius fratres, Nauarrae rex, & Henricus Infans, trecenti???ue alij illustres viri, anno Salutis 1435. & ad Philippvm Vicecomitem Mediolanensium Principem perducti, Quos ille non vt hostes, sed vt reges & hospites penes se habuit, postremò amplissimis muneribus donatos incolumes dimisit. Genuenses vbi praepotentem hostem tanto???; periculo à se victum, dimissum audiuêre, à Vicecomite defecêre. Aemilius libro decimo, Platina in Eugenio IV. & Sabellicus libro tertio, Enneadis decimae. Iouius Philippum eo facto reliquorum vitiorum labes praeclarè aut detersisse, aut operuisse scribit. Ludouici duodecimi regis Callorum duces Capuam arcta premebant obsidione. Friderico Neapolitano regi Columnenses fauebant, Gallo Vrsini & Borgias Alexandri sexti filius. Fabricius Columnius deditione ciuium cognita, cu̅ Gallorum ducibus in colloquium venit, vt sibi ex vrbe praesidium incolume educere liceret. At vbi nihil impetrare potuit, in vrbem reuersus, cum duobus comitibus celeri equo euectus fugam molitus est: & iam aliquantum spacij ab vrbe confecerat, quum in fossam cum toto equo praecipitatus, in hostium potestatem venit, & à Iordano Vrsino, cum quo alioqui priuatas exercuerat inimicitias, benignè seruatus est. Caesar Borgias summa ope adnixus est Columnium ducem, cuius vitae capitaliter imminebat, à Gallis impetrare. Sed nec ipse, nec pater, qui multa etiam Gallis ducibus pollicebantur, tenere potuit, vt sibi vir clarissimus ad supplicium dederetur. Redemtus est magno auri pondere, in quo maturiùs repraesentando, eiusdem Iordani liberalitate est Fabricius adiutus, qui in duobus millibus aureorum numûm, qui tam citò expediri non potuerunt, Gallis se sponsorem exhibuit. Sabellicus libro 1. Ennead. 11. Bello Neapolitano Tarentinus dux Andegauensium partes secutus, Andriam graui obsidione premens, cuniculos agebat, Quibus contrarios egit Franciscvs dux Andriensis, Ferdinandi Aragonij partium studiosus: ijs???ue patefactis hostes, quos igne & fumo suffocare poterat, religione victus capi iussit, armis???ue exutos, & liberaliter habitos, mane facto cum vestimentis benignè dimisit. Itaque tantum sibi illorum deuinxit animos, vti reperti ex eis fuerint, qui per famulos aut amicos suos clàm frumentum, cuius inopia premi vrbem sciebant, aut intra vrbem immitterent, aut in ipsas fossas excipiendum noctu ab oppidanis deijcerent. Quibus artibus aliquot diebus fames in vrbe tolerata est, sed tandem dedita, anno 1461. Pontanus lib. 4. Belli Neapolitani. Pivs II. Pontifex Max. correptos à suis greges Aquilanorum ad quinquies centena millia, quòd violata fide ad Gallos defecissent, restituit: dicens, no̅ esse multandos insontes: greges agrestium & multitudinis esse, defectionem à potentioribus factam. Qua liberalitate dedere se volentes Aquilanos, reiecit ad regem. Ioan. Campanus in vita eius. Victis in Hungaria Gurziensibus, Magnum, inquit Fridericvs III. Imperator, actum est opus: nunc maius restat, vt scilicet vincamus nosmetipses, atque auaritiae & vlciscendi cupiditati frenos imponamus. Aeneas Syluius libro 2. Comment. in Panormitam. Sigismvndvs I. Polonorum rex in Cruciferos Prussos infensissimos Polonorum hostes debellatos iam ferè, clementer admodum se gessit: Magistrum eorum, Albertum marchionem Brandeburgensem, fororis suae filium, retinere ea quae partim iure belli amiserat, partim amissurus esse videbatur, omnia iussit: & honore auxit, Magistri appellatione in Ducis nomen, quo omnem deinceps rebellandi occasio???m tolleret, commutata: denique haereditarium ei fratribus???ue eius Cazimiro & Georgio in mares duntaxat liberos principatum illum constituit. Germanos milites labore, inopia, inedia, vigilijs, vulneribus???ue confectos, delere cùm posset, noluit. Captiuos, quorum plenae erant turres & ergastula in maiore Polonia & Cauiauia, sine vllo precio liberos, atque adeò veste & viatico donatos dimisit. Cromerus in Epitaphio. Franciscvs Sforcia Mediolanensium dux, quum adhortarentur eum familiares, vt Guelfam factionem omninò tolleret, quae illi eius???ue imperio infesta in primis esset: Pudeat, inquit, vos, me Principem recèns Mediolanensem totius populi consensu creatum, ad alterius partis internecionem adhortari, quae hunc principatum volens mihi tradiderit. Aspicite canos in capite meo capillos, & nigrescentes ex alia parte. Quos praeferam, vt alteri alteris non inuideant? Et certè vt me eorum non pudet, sic patiamini quaeso Guelfos & Gibellinos aequo iure sub me Principe agere, qui pudorem verecundiam???ue semel animo coeptam hanc exuere animo non possim, nec debeam: si modò vos me eum Principem esse velitis, quem ab initio tanto studio elegistis. Egnatius libro 4. capite quinto. Steno iunior Sueonum rex Christienum II. Danorum regem, Stocholmiam Sueciae metropolim obsidentem, & summa rerum omnium inopia vento???; ad extrema redactum cùm animaduerteret, tantum conmeatuum ad eum misit, quantum sustentando toto eius exercitui sufficiebat. Christiernus autem percepto eo beneficio, legatos ad Stenonem dirigit, [2677] afferens se cum eo ad familiare colloquium causa publicae pacis descendere velle. Parùm aberat, quin Steno Danica astutia persuasus, ad ipsius classem se contulisset. Sed suorum confilio reuocatus, Hemmingum Gaddum, & nobilissimum adolescentem Gostauum Ericson, ad eum misit, quos ipse confestim secu̅ in Daniam captiuos deportauit, anno 1518. Ioannes Magnus lib. 23. Leo X. Papa, sub suum in patriam reditum, actum in exilium Petrum Soderinum vexilliferum Reipublicae Florentinae Mediceis infensissimum è Ragusio in vrbem euocauit, eo???; summo cum honore suscepto, Contesinae sororis filio Aloisio Ridolfo ex Soderini fratre filiam in matrimonio collocauit. Pepercit & ipsi Valerio, coniurationis contra se factae conscio, quem properè Volaterrano carcere eductum libertati patriae???ue restituit. Caruaiali & Sanseuerino Pseudocardinalibus, quum audita morte Pontificis è Gallia Romam ad comitia peruolarent, in portu Pisano captis, (quos Iulius II. Papa Leonis antecessor iam Senatu motos, omni???ue praerogatiua suffragij & galeri dignitate penitùs exutos, quòd concilium Pisanum aduersus se concitatis regibus indixissent, si qua sorte eos caperet, in Campo Florae tanquam scelestos & impios concremare decreuerat) Romam perductis, & in Senatu sine purpurae insignibus suppliciter veniam petentibus ignouit, pristinum???ue eis honorem, & sacerdotia restituit. Iouius in Leone X. lib. 3. Capta à milite Caesariano Roma, & obsesso Clemente VII. Pontifice, Pompeivs Columna Cardinalis, licèt hostis Pontificis, posteaquam Romam venit, domum suam afflictis & miseris aperuit: & quanta maximè valebat auctoritate, apud duces ac milites operam dedit, vt inuiolatum decus feminis seruaretur, cruciatu eriperentur ciues, & de redimendis captiuis tolerabili conditione leges ferrentur. Cardinales plures ad se confugientes vestiuit, atque aluit: controuersias inter captiuos & milites sua pecunia dissoluit: cunctis???ue vitae periculo circumuentis, vadem se praebuit: ita vt in ea fortunae acerbitate captae & euersae vrbi, nihil Pompeij adue̅ru opportunius fuerit aut melius. Nec aduersae modò factionis nomine, aut peculiari ex causa veters inimicos praesenti ope adiuuit: sed è Sanctacrucia etiam familia, à qua Hieronymus ipsius pater interfectus est, nobilem matronam, eiúsque filiam conspicuae formae virginem ad se recepit, atque auro redemit. Iouius in Pompeio. Consalvvs Magnus ad Aquinum, vnde hostes exierant, posuit castra, plures???ue ibi Gallos & Heluetios ex morbo, fame & frigore tabescentes, in templo hospitali repertos insigni pietate conseruauit: secùs ac Praeianes Gallus effecerat, quum paulò antè nauigium, quo Hispani aliquot, ex numero sauciorum & aegrotorum, è Formiano Neapolim aduehebantur, supra Cumas piratica feritate demersisset. Iouius in Consaluo. Solymannvs Imperator Turcorum, Buda penè deserta potitus, arcem obsedit. Eiprae erat Nadastus inter Vngaros nobilitate & virtute illustris. Quem cùm Germani milites ad dedendam hosti arcem compellere minis non possent, cum hoste saluis rebus paciscuntur, & Nadastum in vincula conijciunt. Id ratum habuit Solymannus. Caeterùm cùm eius praesidij milites, qui erant ferè septingenti, ex conditione incolumes sarcinis???ue suis onusti in Possonium abirent, & Ianizari occupata arce Nadastum solutum vinculis pariter dimissuri essent: Solymannus de militum perfidia, probitate???ue Nadasti erga Ferdinandum regem certior factus, reliquos milites omnes ad vnum Ianizaris trucidandos obiecit, Nadastum verò liberali stipendio inuitatum, id???ue renuentem humaniter dimisit. Iouius lib. 28. Historiarum. Carolvs V. Imperator, cùm anno Christi 1547. Ioa̅nem Fridericum ducem Saxoniae Electorem tanquam rebellem damnasset capitis, recepit illum in gratiam. Facta ciuitatis Vitembergae deditione, Saxonis vxor Sibylla Cliuenfis, egressa cum filia & fratre mariti, venit in castra: & supplex facta, multis cum lacrymis precata est pro coniuge. Caesar eam perhumaniter accepit, & Saxoni permisit, vt oppiddum ingressus, per dies octo cum vxore & liberis commoraretur. Ijs exactis, ad custodiam suam reuersus est. Carolus quinquennio pòst illi omnem offensam remisit. Sleidanus libro decimonono & vigesimo quarto. Mortuos. Exempla quaedam ex Tit. Moderatae victoriae, peti possunt: item è Tit. Sepulturae, fol. 574. 2049. David exul, cùm Sicelege ab Amalechita quodam iuuene cladem, qua affecti fuerant Israëlitae à Palaestinis in monte Gelboë, & Saulum regem, qui gladio incubuerat, neque tamen mori poterat, à iuuene illo interfectum, indicio coronae & armillae, quas magni praemij spe Dauidi offerebat, cognouisset: vestimenta sua & ipse & comites lacerarunt, magno???ue planctu Saulum cum Ionathane filio defleuerunt. Moxad Amalechitam conuersus, eum interfici iussit, quòd vnctum Domini interficere ausus fuisset. 2. Regum 1. Audiens quinetiam. Iabenses Galaaditas Sauili & filiorum corpora, quae Palaestini ludibrij causa in muris Bethsanis suspenderant, noctu per vim abstulisse, & honorificè sepeliuisse, missis nuncijs pro tanta erga regem pietate illis gratias egit, & sese gratias eis relaturum promisit. Ibidem cap. 2. Idem interfici iussit Banam & Rechabum, qui Remnonis fuêre filij, quia Isbosetum Sauli filium dormientem peremissent, cùm nihilò is esset in Dauidem pacatiore, quàm pater suerat, animo. Sabel. lib. 8. cap. 4. ex 2. Reg. 4. Iehv rex Israël, Iezabelem reginam, quam de fenestris praecipitandam curarat, fecit ornari tumulo. 4. Reg. 9. Singulari mansuetudine feru̅t Hercvlem in hostes suos fuisse. primum enim ante hominu̅ memoriam facto foedere mortuos suis ad sepeliendum reddidisse: cùm eo tempore parùm occisos curare solerent, & canibus ad vescendum relinquere, vt inquit Homerus: [Greek words]. & [Greek words]. Aelianus de Var. hist. lib. 12. Persarum rex Darivs, cùm ei caput Histiaei Milesij, quem hostem iudicauerat, allatum esset, statim lauari, & honorificè sepeliri iussit. Herodotus. Alexander Magnus Darium insequens, vbi eum multis con fossum vulneribus reperit, no̅ obscurè indoluit huic misero casui, chlamidem???ue suam soluit, eo???ue iniecto corpus inuoluit. Bessum pòst, qui eum vinxerat comprehen sum dilacerauit directis arboribus duabus in imum deflexis, quarum vtriquo corporis partem alligauit. inde laxatae ambae, atque impetu in sedem suam relatae, partem sibi annexam retinuêre. Corpus Darij regio cultum more ad matrem eius misit. Fratrem eius Exathrem (Oxathrem habet Curtius) in cohortem recepit amicorum. Plut. in Alexandro. Post pugnam ad Plataeas gestam cùm Lampon Pythei F. Aegineta Pavsaniae Cleombroti F. Lacedaemonioru̅ duci consuleret, vt Mardonij truncum in crucem tolleret, & talionem reponeret Perfis, qui Leonidae Lacedaemoniorum regis patrui sui ad Thermopylas occisi corpus stipiti suffixissent: Pausanias monuit, si saperet ne vnquam posthac tam infanda oratione vteretur, adde̅s, satis & Leonidae & caeteris qui ad Thermopylas occubuissent, tanta Persarum strage parentatu̅. Herodotus lib. 9. & Pausanias in Laconicis. Lacedaemonum rex Cleomenes, cùm Achaeorum exercitum superasset, magnum???ue hostium numerum interemisset, omnia ad sepulturam petita corpora libenter concessit. Inter alia autem cùm inuentum Lysiadis corpus esset, qui olim Megalopoli tyrannidem exercuerat, & sponte sua liberatis Megalopolitanis ad priuatam vitam redierat, purpurea veste tectum, corona quoque exornauit: magno???ue apparatu à suis vsque ad Megalopolis portas deferri iussit, ne is patrio sepulturae honore careret, qui patriae libertatem donarat. Fulgosus lib. 5. cap. 1. ex Plutarchi Cleomene. Demetrivs Poliorcetes, victo Ptolemaeo Aegypti rege ad Salaminem, victoriam per se nobilem, multò nobiliorem reddidit, caesorum hostium corporibus sepulturae deditis. Captiuos restituit sine precio, armorum quoque vim ingentem dono mifit Atheniensibus. Sabel. lib. 7. Enn. 4. Pyrrhus, cùm diris auspicijs Argiuorum inuasisset vrbem, abscissum???ue caput eius Alcyoneus Antigoni regis Macedonum filius ad patrem laetus, velut aliquod felicissimum victoriae opus attulisset, Antigonvs correpto iuuene, quòd tanti viri subitae ruinae, immemor humanorum casuum, effuso gaudio insultaret, humo caput sublatum, causia, qua velatu̅ caput more Macedonico habebat, texit, corpori???ue Pyrrhi impositum honoratissimè crema̅dum curauit. Quinetiam filium eius Helenum captiuum ad se pertractum, & cultum, & animum gerere regium iussit: ossa???ue Pyrrhi ei aurea inclusa vrna, in patriam Epirum ad Alexandrum fratrem portanda dedit. Valerius Maximus lib. 5. cap. 1. Populus Romanvs morte Caij Martij Coriolani nunciata, fignum vel honoris, vel irae in eum nullum aliud edidit: sed postulantibus mulieribus lugere eum, vt quaeque parentem vel filium, vel fratrem soleret, decem menses permisêre. Hic luctus terminus erat longissimus, quem Numa definiuit. Plutarchus in Coriolano. Senatvs Romanus Siphacem Numidiae regem captiuum, in custodia Tiburi mortuum, publico funere extulit, vt vitae dono honorem sepulturae adijceret. Consimili clementia in Persa Macedoniae rege vsus est. Nam cùm Albae, in qua custodiae causa relegatus erat, decessisset, Quaestorem misit, qui eum publico funere efferret. Valerius lib. 5. cap. 1. L. Cornel. Coss. primo Punico bello, cùm Olbiam oppidum cepisset, pro quo fortissimè pugnans Hanno dux Carthaginensium occiderat, corpus eius tabernaculo suo amplo funere extulit: nec dubitauit hostis exequias ipse celebrare. Valerius lib. 5. cap. 1. Hannibal L. Aemylij Pauli apud Cannas trucidati quaesitum corpus, quantum in ipso fuit, inhumatum iacere passus [2678] non est. Tiberium Gracchum, Lucanorum circumuentum insidijs, cum summo honore sepulturae mandauit, & ossa eius in patriam portanda militibus Romanis tradidit. Marcum Marcellum in agro Brutio, dum conatus Poenorum cupidiùs quàm consideratiùs speculatur, interemtum, legitimo iure extulit: Punico quoque sagulo, & corona donatum laurea, rogo imposuit. Valerius Maximus libro 5. cap. 1. De eo sic scribit Plutarchus in Marcello: Posteaquam Marcum Marcellum ex insidijs trucidatum esse intellexit, diu???; & robur & speciem mor tui considerauit, nullum dictum ei excidit arroga̅tius, nec laetitiam vultu prae se tulit: sed ad insperatam mortem obstupescens, anulo eius ablato, corpus eximiè ornatum & cultum ho norificè cremauit. Reliquias in argenteam conditas vrnam, iniecta aurea corona remisit ad filium. In ferentes vrnam Numidae quidam delati, repugnantibus illis, vi eripuerunt, proiecerunt???ue ossa. Eo nunciato, Annibal: Quàm nihil, inquit, potest fieri inuito deo? Numidas inde supplicio affecit, neque vltrà deferendorum ossium, vel colligendorum fuit ei cura: quòd nimirum fato quodam ita incosultè cecidisset, vt inhumatus iaceret Marcellus. Ita Cornelius Nepos & Valerius Ma ximus memoriae prodidêre. Liuius & Caesar Augustus delatam ad filium vrnam fuisse, & elatum magnifico funere, auctores sunt. Plut. in Marcello. Mithridates, Ponti rex, cùm Thoridoracem Galatam, qui in ipsum conspirauerat, occidi iussisset, verentibus omnibus eum sepelire: adolescentula insignis, quae eum deperibat, vt sepeliret corpus exornauit. Cùm autem ab ea Mithridates (deducta enim ad ipsum fuerat) intellexisset, amore captam illud egisse: non modò eius quem amauerat corpus illi ad sepulturam concessit: verùm vt funus quoq; exornaret, pecuniam im pendit. Fulgosus lib. 5. cap. 1 Cn. Pompeivs, audita Mithridatis morte, qui desperatis rebus sibijpsi vim intulerat: plus miserando eius casu motus, militari???ue disciplina, quae sine modestia nomine suo indigna est, quàm his quae permulta hostiliter Mithridates gesserat, corpus eius regia pompa in regum sepulcris condi iussit. Dion Nicaeus. M. Antonivs post Philippicam victoriam M. Bruti corpus liberto suo sepe̅liendum tradidit: quoque honoratiùs cremaretur, inijci ei suum paludame̅tum iussit, iacentem no̅ hostem, sed ciuem seposito existimans odio. Cum???ue interceptum à liberto paludamentum comperisset, ira percitus, protinùs in eum animaduertit, hac antè praefatione vsus: Quid? tu ignorasti, cuius tibi viri sepulturam commiserim? Valer. lib. 5. cap. 1. & Plut. in Antonio & Bruto. C. Ivlivs Caesar victor in Aegyptum veniens, eum qui caput Pompeij sibi obtulit, vt detestabilem auersatus est. Anulum eius accipiens illacrymauit. Insculptus leo erat ensem tenens. Templum Indignationis statui eodem loco, quo ita affici contigerat, vt actae rei monumentum inde esset. Achillam autem interfectorem, & Pothinum eunuchum interfecit. Ipse rex Ptolemaeus in conflictu oppressus circa fluuium nunquam postea comparuit. Rhetor Theodotus, qui primus necandi Pompeij cosilium dederat, Caesaris vltionem declinauit. Nam profugus ex Aegypto palatus est abiectus & execrabilis. Eum M. Brutus interfecto Caesare Asiam obtinens, repertum ibi atque omni cruciatus genere affectum necauit. Pompeij statuas, deiectas honorificè reposuit. Plutarchus in Pompeio, & Valerius Maximus libro 5. capite 1. & Sabellicus libro 7. Enneadis 6. Catonis morte audita, & se inuidere illius gloriae, & illum suae inuidisse dixit: patrimonium???ue eius liberis ipsius incolume seruauit, & herculè, diuinorum Caesaris operum non parua pars Catonis salus fuisset. Valerius Maximus lib. 5. cap. 1. Avgvstvs cognita Marci Antonij morte ex Derceteo ministro, qui gladium, quo se Antonius percusserat, in castra detulit, in intimam tabernaculi partem concessit: ibi???ue vbertim fleuit mortem collegae & affinis sui, multarum rerum bellorum???ue socij: inde confestim Proculeium in vrbem ire iussit, qui daret operam, ne Cleopatra de se aliquid grauius statueret. Cupiebat Octauius eam in triumpho ducere. Ex Plutarchi Antonio Sabellicus libro nono, Enneadis sextae. Eius morte cognita, Antonio & Cleopatre communem sepulturae honorem tribuit, ac tumulum ab ipsis inchoatum perfici iussit Suetonius. Idem M. Bruti, licèt inimici, statuam aeream à Mediolanensibus positam, inuiolatam reliquit. Plutarchus in comparatione Bruti & Dionis. Clavdivs II. Imperator Aureolum tyrannum, qui in Illyrico augustalem dignitatem vsurpauerat, in praelio Mediolani caesum, sepulcri honore dignatus est, iuxta pontem, quem ab ipso Aureolum nuncupauit: epigramma???ue addidit, quo ostendebat, cupere vt adhuc viueret, modò id aduersum Rempuhlicam non esste. Ibidem. Probvs Imp. Arradionem (quem singulari certamine confecerat) magnificentissimo honestauit sepulcro, cuius latitudo trecentos habebat pedes. Pontanus cap. 12. & 15. de Magnif. Cùm quidam homines apud Andronicvm tyrannum interfecto Alexio Porphyrogenito puero, rerum potitum, gratiosi peterent, vt suspensorum corpora tollerentur: rogauit, Num pridem essent mortui? Vbi ex carnificibus audiuit, malos malè perijsse: se dolere vicem illorum dixit, ac id dictum lacrymis prosecutus, adiecit: Legum seueritatem & auctoritatem sua voluntate & proposito plus valere, & iudicum sententias suo iudicio praepollere. Nicetas libro 1. de imperio Andronici Comneni. Lamba Auria, praefectus Genuensium classis, Venetorum captiuas triremes caesos???ue qui in mare è more proijciebantur recensens, Andreae Danduli, Venetae classis imperatoris corpus ad Curzulam delatum, insigni funere tumulauit, ipse???ue cum nauium praefectis omnibus adesse voluit. Licèt ipse eo in praelio filium amisisset, quem gregatim proijci cum alijs iusserat. Fulgosus lib. 5. cap. 1. Ferdinandvs Consallus Castulonensis Comes, cùm decertaret cum Pictonum ac Tolosanorum Comitibus, qui Nauarrensibus auxilio venerant: manu sua obtruncato Tolosano Comite, occisi corpus aureo panno texit: & Tolosanis, qui eo bello capti erant, redeundi ad suos potestate facta, collatam in viaticum pecuniam dedit: nulla re ab eis exacta, nisi vt iurarent Principis fui corpus, quod eis tradebat, se Tolosam cum toto comitatu perlaturos. Fulgosus libro quinto, capite primo. Hvgvtio Fagiolanus, qui Pisis ac Lucae rerum potiebatur, cùm oppidum Montemcatinum obsidione premeret, atq; inde eum pellere Roberti Gallorum regis Florentinorum foederati, ac Florentinae copiae tentarent, quanquam in eo praelio filium Franciscum amisisset: tamen deletis hostium copijs, Petrum Tempestatem cognomine, regis fratrem, & Carolum nepotem acie caesos Pisas detulit, magno???ue pro eorum fortuna funere tumulauit. Plus mortuorum dignitati, quàm proprio dolori tribuens. Ibidem. Hadingvs Danorum rex, Vffonem Sueonum regem violato, hospitij iure insidias molientem, cùm noctis beneficio effugisset, praelio interfecit. Cadauer tamen illius splendido funero extulit, & mauseolo etiam cohonestauit: fratrem eius Hundingum regno praefecit. Qui cùm falsum accepisset nuncium, de Hadingi interitu, parentalium ergô regium conuiuium instruxit, & in eo ipsemet pincernam egit. Caeterùm cùm incuriosiùs discursaret, in dolium cereuisia plenu̅ incidit, & suffo catus est. Hadingus eius casum dolens, ipse seipsum publicè strangulari voluit, iussit. Saxo lib. 1. Agnetem, Bellam vulgò dictam, Carolus septimus Gallorum rex amabat. Illa in arcis Lociarum templo medio sexaginta aureorum millibus & monumentu̅ & anniuersarias preces redemerat. Eum in locum ingressus aliquando Lvdovicvs vndecimus, qui patri successerat, & à clericis rogatus, vti permitteret monumentum aliò transferri: Quanquam illa mihi dum viueret vehementer infensa fuit, tamen & nos datam fidem morienti seruare, & me cum mortuis minimè luctari conuenit. Quin potiùs ex fisco nostro sex libellaru̅ millibus dono acceptis, in cultu huius templi assidui fidi???ue permanere. Gaguinus lib. 10. cap. 1. Renatvs, Lotharingiae dux, à Carolo Audace Burgundiae duce pulsus, postea Heluetiorum foederatorum ope adiutus: eum ipsum, à quo tam multa tulerat, praelio vicit, & interemit. Caroli corpus in conferta caesorum multitudine vix inuentu̅, ad Nanceium oppidum, in sancti Georgij fanum detulit, cum omni aula sua eum honoris gratia atratis vestibus prosecutus, tanto sacerdotum facum???ue numero adhibito, quantus tunc inueniri potuit. Fulg lib. 5. cap. 1. Lvdovicvs vndecimus Gallorum rex, Hedinu̅ intrans, cùm Atrebatensium ciuium primarios, ad vigintiduos, securi ob rebellionem feriri iussisset, clementiae memor, quatuor, cùm caeteri necati essent, vitam se superstitibus donare professus, quaesiuit an Edoardus Bussius adhuc viueret. Negantibus illis, caput sepulcro eximi, & purpureo galero (quo Confiliarij Principum ea aetate vtebantur) exornatum, de suggestu medio foro spectandum populo proponi iussit: vt quem viuum ne Consiliariatus quide̅ dignitate oblata in suas partes pertrahere potuerat, mortuum saltem prudentiae nomine honorasse videretur. Aegidius Corrozetus de Dictis & factis memorabilibus. Ex interitu Vladislai Vngariae regis in pugna Varnensi obtruncati ferum Amvrathis II. Turcoru̅ Imperatoris animum aliquid commiserationis incessit: quippe, qui vbi in castris suis oppetijt, ibi in perpetuum suae fortitudinis & magnanimitatis monumentum sepeliri iussit, ad caput???ue columnam statuit: cui nominis honestissimae???ue mortis excisa est inscriptio. Bonfinius lib. 7. Dec. 3. Cùm ob regis Vngariae Mathiae Coruini iracundiam Ianus Pannonius Episcopus Quinquecclesiensis, qui cum Strigoniensi Archiepiscopo contra Mathiam coniurarat, quasi hostis Reipublicae haberetur, & solennia viro iusta nemo persoluere auderet: Sacerdotes clàm eius corpus in sacellum Quinquec [2679] clesiense retulêre, id???ue picato scrinio diu reconditum habuêre. Cùm multò pòst tempore Mathias fortè vrbem illam & basilicam inuiseret, sacerdotum collegium regi supplicauit, vt Ioannis Poëtae corpus, quod diu insëpultum asser???arant, prae metu iracundiae eius, debito sepulturae honore iam afficere pateretur. Indoluit rex tanti viri casum, falsam corum opinionem ac metum increpuit: & ne Poëta insignis sepulcri honore fraudaretur, honestissimas mox exequias edixit. Bonfinius lib. 3. Dec. 4. Hostium Vxores, Liberos, Amicos. Consule Tit. Confidentia terrere hostes, fol. 1873. quatenus Exploratoribus deprehensis, absque vindicta, suam ostendunt moderationem. Israelitarvm decem Tribus, cùm cepissent Iudaeorum hostium ducenta millia mulierum & puerorum, pepercerunt eis, & vestitos atque refectos ad propria remiserunt. 1. Paralipomenon 23. Consueuerunt Persae in honore habere filios regum, licèt hostium, illorum???ue filijs restituere principatum. Sic Thannyra Inari Afri filius recepit paternum principatum: & Paufiris Amyrthaei filius similiter. Psammenitus quoque Aegyptiorum rex à Cambyse victus, Aegypti praefecturam consecutus fuerat. Caeterùm cùm ad defectionem Aegyptios induxisset, captus ac perfidiae conuictus, epoto cruore taurino expirauit. Herodotus lib. 1. Alexander Magnus victo Dario, eius vxore, matre & liberis captis, filias iam maturas viro, non minùs sanctè quàm sorores habuit. A; Darij coniuge, quae formae praestantia omnes eius aetatis feminas antecelluit, non solùm abstinuit, sed appositis custodibus cauit, ne quis eius pulcritudini illuderet, mandauit???ue simul omnem ornatum mulieribus restitui. Ferunt Darij filium complexum, quum puer ex ipsius osculo & complexu aliquandiu suauiter pependisset, ad Ephaestionem conuersum: Quàm vellem, dixisse, Darius aliquid ex hac indole habuisset. Sisingambis Darij mater tantam in rege humanitatem intuita: Dignus es Alexander, inquit, qui tantum regem, non felicitate solùm, sed aequitate etiam superaris. Dignus cui ego & aliae precemur, quod Dario solitae precari sumus. Tu quidem me matrem & reginam vocas: sed ego pristinae fortunae haud immemor, famulae appellationem & seruitij iugum, sub tanto rege, iam inde aequo animo feram. Alexander bonum animum habere iussit, ac benè de se sperare. Iam cùm Statyra vxor Darij ex partu, ob continui itineris laborem, perijsset, emisit lacrymas eo accepto nuncio, ferox alioqui iuuenis: & ad tabernaculum, in quo defunctae erat corpus, reuersus, familiariter cum matre Darij acerbum reginae casum deplorauit. Inde Sisinganbem & filias consolatus, magnificentissimo rerum apparatu eam funerauit. Semel Alexander eam viderat postridie quàm in Cilicia dimicatum est, eius???ue excellentem formam intuitus, non libidini, sed gloriae materiam in ea sibi quaesitam existimauit. Dignus qui nunc quoque talis mansuetudinis & continentiae ferat fructum. Victo tandem ad Gaugamela Dario, Susianorum satrapiam Abauliti, qui vltrò deditionem fecerat, restituit, matrem???ue & Darij liberos in ea vrbe collocauit. Vxia norum regioni praefectus Madates ad Sisingambem occultè misit, qui eam rogaret, vt ab Alexandro exitium, quod sibi & suis instabat, deprecaretur. Duxerat Madates eius sororis filiam vxorem, erat & Dario alioqui arcta iunctus consanguinitate. Illa praesentis fortunae haud oblita, multùm diu???ue dubitauit, an id ab Alexandro peteret, verita, ne victoris in se indulgentiam fatigaret: demùm, propinqui duntaxat sui vitam, nec alterius, per literas à rege supplititer precata est. Ea fuit regis clementia, vt in Sisingambis gratiam haud Madatem solùm, sed omnes qui cum eo in praesidio fuerant, incolumes dimiserit, oppidanos???ue immunitate donauerit: & haec victor Alexander captiuae tribuit, quae ne mater quidem plura à victore Dario impetrasset. Sabellicus libro quinto, Enneadis quartae. Ex omnibus rebus, quas maximas & pulcerrimas gessit Alexander, nullam hac magis aestimandam, & historiae monumentis digniorem iudicauit. Diodorus libro decimoseptimo. Cùm Pavsanias Lacedaemoniorum rex Thebanos omnes, qui cum Mardonio senserant, capitali supplicio affecisset, Corinthum deductos: pueros tamen Attagini, qui princeps fuerat factionis Medicae, à culpa absoluit, quòd turpe esse diceret, filios ob parentis scelus puniri. Herod. lib. 9. Avgvstvs Caesar Marci Antonij reginae???ue Cleopatrae communes liberos, non secus ac necessitudine iunctos sibi, & conseruauit, & mox pro conditione cuiusque sustinuit, ac fouit. Suetonius. Vespasianvs Imperator Vitellij hostis sui filiam matrimonio splendidissimo locauit, ac dotatam muliebri mundo instruxit: ingenitae caritatis, suae???ue clementiae magis quàm paternae iniuriae memor. Sabel. lib. 5. cap. 3. ex Suetonio. M. Antoninvs Philosophus Imperator, qua mansuetudine atque placabilitate fuerit vsus, occiso Auidio Cassio (qui res nouas in Oriente molitus fuerat) scripta docet ad Faustinam vxorem epistola, cùm ea immitiùs consuluisset: Tu quidem, mea Faustina, religiosè pro marito pro???ue liberis nostris agis. Relegi enim epistolam tuam in Phormiano, qua me hortaris, vt in Auidij conscios vindicem. Ego verò & eius liberis parcam, & genero, & vxori: & ad Senatum scribam, ne aut proscriptio grauior sit, aut poena crudelior. Nihil est enim quod Imperatorem Romanum meliùs commendet gentibus, quàm clementia. Haec Caesarem deum fecit, haec Augustum consecrauit, haec patrem tuum praecipuè ornauit. Denique si ex animi mei sententia de bello esset iudicatum, nec Auidius esset occisus. Esto igitur secura, dij me tuentur, dijs pietas mea cordi est. Ad Senatum autem in hanc sententiam scripsit: Deportati redeant, proscripti bona recipiant: atque vtinam possem multos ab inferis excitare. Quare Cassij liberis, genero & vxori, veniam dabitis. Quid dicam veniam? cùm illi nihil mali fecerint. Viuant igitur securi sub M. Antonio: viant in patrimonijs parentum, sint diuites, securi & liberi. Pontanus lib. 1. de Heroica fortitudine, capite vltimo, & Fulgosus lib. 5. cap. 1. Theodosivs Imperator, victo Eugenio tyranno, Ambrosij Mediolanensis Episcopi intercessione inimicorum suorum filios, quos non ipsius iussus, sed belli abstulerat impetus, etiam nondum Christianos, ad ecclesiam confugientes, Christianos hac occasione fieri voluit, & Christiana caritate dilexit: nec priuauit rebus, sed auxit honoribus. In neminem post victoriam priuatas inimicitias valere permisit. Bella ciuilia, non ficut Cinna & Marius & Sylla, & alij tales, qui nec finita finire voluerunt, sed magis doluit exorta, quàm cuiquam nocere voluit terminata. Augustinus libro quinto de Ciuitate Dei, capite 26. Saladinvs Aegypti Sultanus; captis Hierosolymis, cùm eius pedibus Christianorum militum, qui praelio occiderant, lacrymis oppletae vxores obuoluerentur, petentes, vt pacto promissa pecunia, nihil prorsus habentibus remitteretur: non balndo solùm alloquio lenire earum dolorem nisus est, verùm & pactam remisit pecuniam. Et praeterea tam largè à suo eas donauit, vt haberent quomodo se in Christianae ditionis loca recipere possent. Fulgosus libro quinto, capite primo, & Egnatius eodem. Otho primus, Imperator, profligato Berengario secundo Italiae rege, exercitum protinùs ad insulam sancti Iulij in lacu Verbano adduxit, atque ibi Villam coniugem eius circumsedit. Oppidum omni è lacu exitu intercluso obsessum, intra duorum mensium spacium venit in potestatem: mulieri vt ad maritum iret incolumis, est permissum. Tandem in monte Feretro cum marito capta, & in Baioariam relegata. Sigonius lib. 7. Regni Italici. Edelfredi Northumbrorum regis, à Redualdo Orientalium & Ethelberto Meridionalium Anglorum regibus caesi, septem filios, Eufredum, Osualdum, Oslaum, Osuinum, Ossam, Osiurdum & Olsicum, ad se confugientes Evgenivs Scotorum rex, omni destitutos auxilio, etsi eorum pater impius plurima Scotis incommoda intulisset, hospitaliter receptos, apud se vt regios decuit liberos, retinuit. Qui breui Pontificum ac Monachorum pijs concionibus Ethnicam detestati im pietatem, sacro baptismati vltrò sunt admoti. Hector Boëthius libro 9. Post Andreae regis Hungariae interitum Bela fraterno bello superior rerum potitus, omnium eorum qui Salomonem regem Andreae filium sequuti fuerant, vxores, liberos, ac fortunas incolumes illaesas???ue seruauit, vt quum vellent, omnibus postliminiò redire foret integrum. Quo beneficio victi, rediêre quamplurimi, hi???ue fidelissimi facti sunt. Bonfinius lib. 3. Decad. 2. Boleslavs, Miecislaus & Henricus, Boleslai III. Polonoru̅ Principis filij, à fratre Vladislao bello petiti, qui & vita̅ & principatus illoru̅ infestè persequebatur, cùm eum ad Poasnaniam victum in Germaniam fugere compulissent, Cracouia capta, liberos & vxorem Vladislai Christinam, mulierem superbam & crudelem, & quae origo malorum illorum fuerat, ab omni iniuria defenderunt: & cum omni supellectile in Germaniam dimiserunt. Cromerus lib. 6. Alphonsvs Aragonius Siciliae rex, cùm vrbem Caietam obsideret, Caietani commeatus inopia senes, pueros, foeminas moenibus exegêre. Hi cùm ab hoste minis saxis???ue ad vrbem repellerentur, neque eos Caletani recipere vellent: Alphonsus affirmans, malle se regno pelli, quàm tot innocentibus, mortis causam afferre: cùm antè vnde alerentur dedisset, quò vellent, se recipiendi potestatem fecit. Panormit. de Alfonsi rebus gestis. Cùm Leondinenses, datis obsidibus Carolo Burgundiae duci fidem fefellissent, à Contaeo rogatus Imbercortus Ambianus, [2680] vir nobilis, & singulari virtute, quid agendum esset, in primis cauendum esse, ait, ne Deus aliquo scelere offendatur: debere Carolum ita se comparare, vt hoc vno facto clarum faciat, & demonstret omnibus, quàm non sit, aut crudelis, aut vindictae cupidus. Sibi videri, dimittendos esse obsides, qui suorum fide̅ secuti, pro salute patriae in discrime̅ venissent. Abeuntibus autem illis declarandum esse beneficium, quo sint affecti, & mandandum, vt modis omnibus hortentur suae ciuitatis populum ad aequitatem, & pacem colendam, quod etiamsi non impetrent, vt tamen ipsi memores accepti beneficij, non sumant arma vel in Carolum, vel in Episcopum suum. Haec sententia cùm in concilio vicisset, liberati obsides, fidem dabant, se satisfacturos esse mandatis. Philippus Cominaeus 2. Comment. Brvta. Clementes erga Animalia noxia. Eldvcvs in partibus Britanniae Abbas, Paulo discipulo segetis iam maturescentis delegerat custodiam. Quo obdormiente graculorum agme̅ eò delapsum depascere agrum coepit, & ille eorum strepitu experrectus, eisdem in nomine Domini, ne auolarent, praecepit. Omnes ergo non secus atque quadrupedes ante se agens ad monasterium vsque compuli???: & admirante atque interrogante Abbate, Quid hoc sibi vellet? Frumenti se vastatores ad illum adduxisse, vt pro culpa punirentur, respondit. Sed Elducus nihil de iactura dolens, illaesas aues protinùs dimitti iussit. Marulus libro 5. cap. 3. Sabellicus lib. 5. cap. 7. Mamertinvs apud Antisiodorum monasterij sancti Germani Abbas, vrsum ad rapiendas oues ventitantem, cùm in laqueos, quos monachi tetenderant, incidisset, miseratus exoluit, ac dimisit, tantùm iubens, ne vltrà sibi suis???ue damno esset. Ibidem. Brigida virgo apro ferocissimo, qui in pecudum gregem irruerat, occurrens, vsqueadeò reddidit mitem, vt eidem gregi ipsum praefi ceret pastorem. Itaque tam modò immanis fera, tam tenellas oues, quas laniatum venerat, mox & ad pascua educere, & pastas reducere domum coepit. Marulus libro 4. capite 5. Marinvs Dalmata, apud Ariminum vitam solitariam agens, Roma redibat Asellum, quo vtebatur, vrsus peremit. Ille vrsum asini vices subire, & ad cellam vsque se deferre iussit. Bestia dorsum homini praebuit, quae asello non pepercerat, humanitatis eius conscia Ibidem. CLEMENTIA RESPECTV INIVRIAE Consideratae Passiuè, per quam scilicet quis laeditur ab alio. Toler antia malorum quorumlibet, quatenus Confidentiam habet iunctam, aut saltem in medijs malis non diffidit, ad Fortitudinis locum pertinet. At propter Iraemoder ationem erga iniuriae auctores, Clementiae species est. Illic respectu rei malae Tolerantia, hîc respectu auctoris Clementia sese exerit. qvo ad Animvm laeditur quis per Hae resim, Svperstitionem. Vide Tit. Clementiae erga Haereticos, fol. 2680. Illic Actinè, hîc Passiuè habetur Iniuriae ratio. Im probitatem. Clementia erga Noxios, Facinorosos. Ex seq. Tit Clementiae erga Latrones, Fures, similes???ue alios illustretur, fol. 2691. Exempla eadem, respectus diuersus. Sub M. Antonino Pio vsqueadeò nullus percussus est Senator, vt etiam parricida confessus in insula deserta poneretur, quia viuere illi naturae legibus non licebat. His quos Hadrianus damnauerat, in Senatu indulgentias petijt, dicens, etiam ipsum Hadrianum hoc fuisse facturum. Capitolinus. qvo ad Corpvs, Per Vitae svae factas insidias. Consule Tit. Prudenter vitae suae prospicere, fol. 1713. Item Clementiae erga imperij affectatores, fol. 2684. David Sauli regis capitale in se odium beneficijs aequauit. Saulus enim virtuti eius laudibus???; inuide̅s, & lancea praesentem appetierat, & fugientem armis persequebatur. At ille persecutorem suum bis absque sui periculo interimere potuit, si voluisset. Semel in spelunca, vbi ipse latebat, diuerte̅tem, cùm clamydis laciniam non sentienti abscidit. Iterum sub tentorio, cùm noctu iuxta caput dormientis scyphum hastam???; sustulit, & nulli custodum visus ad suos redijt. His quidem argumentis ostendit, quantu̅ deferret regi etiam iniquo: cùm illum declinare mallet, quàm hostiliter perseque̅tem laedere. Denique à Philistaeis caesum luxit: & caedis eius nuncium, qui ex vul nere morientem, vt doloribus liberaret, ab ipso rogatus, insuper pecusserat, occidi iussit, vt reliqui discerent manum continere à Christo Domini. Benedixit aute̅ viris Iabes & Galaad, qui mortui cadauer mandauerant sepulturae. Ad haec in illos, qui postea Isbosethum Sauli filium dolosè interfecerant, animaduertit. Marulus lib. 3. cap. 3. & Sabel. lib. 5. cap. 3. ex 1. Reg. 24. & 2. Reg. 1. & 4. Helisaevs Propheta Syriae regis exercitum ad se capiendum Dothanem missum, caecitare incussa in mediam duxit Samariam. Neque tamen Ioramo Israëlitarum regi permisit, vt illis manus inferret, sed vt eos lautè conuiuio exceptos dimitteret, praecepit. 4. Reg. 6. Christi Saluatoris quanta clementia? In horto comprehensus à militibus, Malchum, cuius auriculam Petrus absciderat, solo attactu curauit. Lucae 22. Iacobvm Apostolum Alphei filium, tum cùm de pinna templi lapidum ictibus deturbaretur, ac deturbatus insuper fullonis fuste caederetur, orasse accepimus, illis ignosci postulantem, à quibus iniustè necabatur. Sabellicus libro 5. capite 3. Stephanvs Protomartyr pro illis, à quibus falsò accusatus, iniquè damnatus, crudeliter lapidum ictibus impetebatur, g???nibus prouolutus orauit, ne ipsis hoc ad peccatum computaretur, quod sibi cedere sciebat ad gloriam. Marulus lib. 3. cap. 3. ex cap. 7. Actorum. Evgenia virgo, Philippi Alexandriae praefecti filia, sub virili habitu sexum dissimulans, inter monachos religiosè versata, & iam digna cui monasterij gubernacula committere̅tur. Melanciae tandem matronae, quam ad illicitos amplexus prouocantem contemserat, accusatione, capitis rea constituitur. Accusationis summa erat: Eugenium Abbate̅ domi suae sibi vim inferre voluisse. At illa cùm se non iam Eugenium, sed Eugeniam esse, vt in famiam purgaret, prodere vellet, priùs accusatrici suae ignosci petijt. Deinde coram patre (cuius iudicio neci iam addicta erat) pectus suum detegendo, detexit fallacis mulieris impium commentum, simul cuius ipsa filia esset, ind???cauit. Marul. lib. 3. cap. 3. & Sabel. lib. 5. cap. 3. Anatoliam virgine̅ angusto carcere vnà cum terribili serpente conclusam, nec tamen ab eo laesam, cùm tandem consumtam putarent, carceris???ue ostium reserassent, serpens inde erumpens, Audacem, à quo immissus fuerat, morsu apprehensum, sinuoso???ue spirarum volumine colligatum, extinxit. Virginis oratione serpens effugatur, Audax vitae restituitur. Marul. lib. 3. cap. 3. & Sabel. lib. 5. cap. 3. Samson Dolensis Archiepiscopus, eum qui sibi veneni poculum propinauerat, spiritu immundo oppressum miseratus, Deo supplicando sanitati resticuit, & ad poenitentiam horcatus est, viuere illum in aeternum cupiens, qui sibi per insidia??? molitus fuerat necem. Marulus lib. 3. cap. 3. Christina virgo & martyr, pro fide ac veritate horrendos constanter perpessa est cruciatus, Cùm autem etiam serpentes in eam missae fuissent, sed mordere comninò nollent: veneficu̅, à quo ad mordendum irritaba̅tur inuadentes, rabidis ictibus, multa???ue veneni vistatim interemerunt. At Christina sui ipsa carnificis vicem dolens, Christum precata, & serpentes in fugam conuertit, & ab eis peremtum ad vitam reuocauit, & eundem iam credentem ad certam beatitudinis spem erexit. Marulus lib. 3. cap. 3. & Sabel. lib. 5. cap. 3. Pergentivs & Lavrentinvs fratres, sub Decio Caesare Aretij martyrium passi, cùm fustigarentur, & verbera̅tium bra chia repentè obriguissent, vt illi sanitate̅ recuperare̅t orarunt, inimicoru̅ potiùs ??? suae poenae remedium ex quirentes. Ibidem. Nazarivm & Celsvm martyres, ij qui in mare suffocandos de naui lactauera̅t, cùm orta statim tempestate periclitari coepissent, cos???ue super vndas ambulantes conspexissent, vt sibi subuenirent suppliciter petiêre. Illis ergo in nauim reuersis, atque orantibus, resederunt fluctus, cessaueru̅t venti, periculum omne sublatum est. Marulus lib. 3. cap. 3. Potamiaena virgo Alexa̅driae passa, Basilidi praefecto, à quo omnia penè tormentoru̅ genera in suo exceperat corpore pro Christi nomine, postquam ad Dominum migrasset, per visum apparuit: & corona̅, qua̅ ei à Domino impetrauerat, si creder??? [2681] vellet, ostendit. Credidit ille, & per martyríum aeternitatis glo riam consecutus est. Marul libro 3. capite 3. & Sab. lib. 5. cap. 3. Christophorvs martyr, cùm post multa tormentorum genera stipiti alligarus, tandem sagittis appeteretur, atque earum vna reflexo mirabiliter ictu regis Lyciae, cui Dago nomen, oculum confixisset vulneris remedium monstrauit. Rex itaq; decollati martyris cruore oculo illito sanatus est, & conuersus cadauer cius sepulturae honore affecit. Marulus libro 3. capite tertio. Veneranda virgo, dum pro Christo multis horrendis???; afficeretur supplicijs, & nunc humi dispassis manibus pedibus???; diuaricatis extenta neruis bubulis caederetur, nunc sic resupinata grandi lapide ventri aduoluto premeretur, nunc in cacabum sulphure, pice, oleo plenum demersa, subiectis ignib. coqueretur: eius, cuius iussu talia patiebatur, proprius astantis oculum bulloris aspergine caecatum, terra saliua diluta liniens restituit, & ipsum tandem patientia sua superatum Christo credere compulit. Marul. lib. 3. c. 3. & Sabel. lib. 5. cap. 3. Olympius Exarchus, à Constante Imp. Romam missus, vt Martinvm Pp. Monothelitarum haeresi acriter resistentem è medio tolleret, anno DCL. ipso Natali dominico ad basilicam Praesepis nocturno sacro interfuit. Vbi verò venit hora, qua Pontifex sacratum Domini corpus, in eam vnam curam intentus, porrecturus de more Exarcho erat: spatharius vt erat iussus, ad illum feriendum, strictum praeparatum???; gladiu̅ extulit. Verùm subito luminibus captus, propositum tenere non potuit. Qua re perculsus Olympius, postea Pontificem allocutus, secreta quae habebat à Constante mandata aperuit, ac nefarij conatus sui veniam postulauit, ad omnia se illius obsequia paratum esse pollicitus. C??? Martinus: Ego verò te in gratiam summa voluntate recipiam, inquit, si in hoc consilio voluntati???; meae parueris, vt exercitum in Siciliam primo quoq; tempore ducas, ac pulsis deletis???; qui ibi saeuiunt Saracenis, Siculum populum acerbissima seruitute eripias. Quod ille praestitit. Eo mortuo, Theodorus Exarchus successor, Romam simulata itineris causa concessit, ac solenni cum pompa ingressus, de more in basilicam Lateranensem processit, vt Martinum adoraret ibi ex composito assidentem. Vbi verò ad illum peruenit, extemplò signo, quod constitutu̅ erat, accepto, intromissi satellites, ipsum omnia alia suspicantem corripuerunt, ac nemine propter armatum circumsistentem exercitum opem ferre audente, in custodiam tradiderunt. Missus inde sub custodia Constantinopolim Pontifex, & in Ponticam Chersonis relegatus, vbi breui perijt. Sigonius libro 2. regni Ital. Duo Pveri Lacones inter se pugnabant, quorum vnus alteri lethale vulnus inflixit. Puerorum autem sodales, cùm saucius ille moriturus esset, polliciti sunt illi se vulneris auctorem interfecturos. At ille: Nequaquam, inquit, per deos. Non enim aequum est: quandoquidem & ipse hoc facturus eram, si anteuertissem, si???; strenuus fuissem. Indolem verè Laconicam, qui victus ac moriens, iusto tamen victori fauebat: quòd virtute, non dolo superasset aduersarium. Plut. in Lacon. Avgvstvs L. Cinnam insidiatore̅ ad se euocatum, verborum lenitate & clementia ad meliorem mentem reuocauit. Suet. Nerva licèt ita imperaret, vt verè diceret, posse se vel deposito imperio tutò prinatum viuere: tamen Crassus Calphurnius ex antiqua Crassorum familia, cum quibusdam coniuratis aduersus Neruam conspirauit. Coniuratione detecta, dum ludi agerentur, consessu eos dignatus (ignorabat enim apertam eorum conspirationem) gladiatorios enses assumens quaesiuit, Num satis acuti viderentur, pertentarent atq; inspicerent: quasi minimè curaret, si vel tunc in eo loco repentè occideretur. Ita animi erat planè erecti, minime???; cadentis. At Sextus Aurelius tradit, Calphurnium Crassum promissis ingentibus animos militum pertentantem, detectum confessum???; Tarentum cum vxore remouisse, patribus lenitatem eius increpantibus. Cuspin. Hadrianvs Imp. seruum qui in se irruerat armatus, non solùm non puniuit, verùm & curari iussit, quòd esset furiosus. Pont. lib. 2. cap. 10. de Fort. dom. Duo sicarij à conciliando Chalcedonensi Arianorum in Io. Chrisostomum episcopum Constantin opolitanum subornati, ad supplicium rapti sunt: quorum alterum Chrysostomus sua intercessione liberauit. Niceph. lib. 13. c. 14. 21. & 36. Constantinvs Ducas Imp. insidiatores non aliter puniuit, nisi quòd ipsis vt venalibus mancipis est vsus: vtpotè secundùm leges libertate priuatis. Zonaras, & Cuspin. Bercharivs Luxouiensis monachus, primus Antiuillarensium abbas, Dagouinum monachus suum non modò verbis, sed etiam verberibus castigauerat. Id ille indignè ferens, dormientem lethali vulnere laesit, & postea campanas pulsare cepit, à malo spiritu exagitatus. Ante obitum Bercharius parrieidam suum monuit de poenitentia, ei???; culpam condonauit, anno DCEXI. Sigebertus, & Vincentius lib. 23. cap. 115. Henricvs VII. Imper. cùm inuito Pontifice à Cardinalibus Gihellinis Romae coronatus esset, in arce Bonconuenti à Ioanne de monte Politiano, Praedicatorij ordinis monacho, in sacrosancta synaxi veneno potionatus, anno MCCCXIII. simulac dolum sensit tacitè ad monachum conuersus: Poenitentiam age, inquit, quod & salutis auctorem Christum prodidisti, & me illius membrum vna eadem???; opera perdidisti. Ego Christi innitens vestigijs, vt priùs discedas moneo, quàm à satellitibus meis comprehensus, perfidiae tuae poenas luas, Stumpfius. Malcolmvs III. Scotorum rex, cùm coniurationem quorundam contra se factam deprehendisset, ea dissi mulata, auctorem coniurationis hominem natura feroce̅, manu promtum, inter venationem de industria, tanquam si quid cum eo secretiùs acturus esset, separatim ab alijs in altam syluam duxit, atq; sic locutus est: Sumus hîc ambo armis & viribus propè pares, & neuter nostrûm à suis auxilium expectat. age igitur, vt fortem virum decet, cape arma, atque cum eo nunc manum consere, quem turpiter tu cum caeteris coniuratis per insidias necare statueras. si me enim pugnando occideris, merebitur victoria laudem: sin occubueris, nobilem reddet victi mortem, victoris honor. Haec fatus, stricto ferro hominem aggreditur. Ille partim sceleris conscientia conuictus, partim regis animi magnitudine territus, ad pedes subitò procidit, rogitans, ne sibi vel socijs id facinus fraudi esset. Quod Malcolmus libens concessit. Polyd. lib. 10. Ericvs Disertus (is qui Sueonum postea & Gothorum rex creatus est) cùm in aula Frothonis Danorum regis adulatores plurimos singulari certamine prouocatos occidisset, regis odium metuens, clàm noctu fugit. Regiam nauem in litore stantem, perforatis occultè elus tabulis, inutilem reddidit. Insecutus Frotho nauim praecipiti cursu ingreditur, sed ea dehiscente enatare frustra conatur. Ibi tum Ericus cum fratre natandi industria regem eripuit. Qua benignitate Frotho inuitatus, Erico sororem suam Gunnaram in matrim onium locauit. Io. Magnus lib. 4. cap. 22. Magnus Erici F. cum Canuto & Carolo, quibus paterna cum Valdemaro rege Danorum necessitudo erat, opprime̅di per insidias regis consilium cepit. Cùm res diu latuisset, quidam Teutones infidiarum conscij, cùm fortè Holsatiam peragrantes, cuisdam eremitae hospitio excepti fuissent, eius???ue cubiculum à se medio tantùm parieze discretum nescirent: nocturno inuicem sermone vehementer se mirari dixêre, quo pacto rex inter tot insidias adhuc luce fungeretur, quas Magnus cum Caroli filijs eius capiti clandestino consilio molitus esset. Eremita per quendam abbatem regi hoc ipsum nunciandum curauit. Rex cùm ex indicio locorum, argumentis???ue temporum, necnon itinerum suorum circunstantijs, fidem assertis habere coepisset: cùm de coniuratis iudicio non conuictis supplicium sumere nollet, accuratiore militum custodia se cinxit. Qua insolentia satellitij coniuratis de proditis insidijs in suspicionem adductis, Magnus in Saxoniam, Carolus & Ca nutus in Gothiam spontè profugêre. Magnus cùm ad dicendam causam sub publica fide venisset, crime̅ suum apertè fassus, nec animum sibi nec arma nihil???ue aliud quod tanto facinori conueniret, excepto Dei nutu, defuisse subiunxit. Delectatus rex tam libero hominis responso, veniam dedit. Non multò pòst tamen, cùm ad Carolum & Canutum in Gothiam rei nauandae causa nuncium misislet: in cubiculo nocte concubia post aulaea repertus confessione crimen aperuit. Hunc rex ad vrbem Laterensem missum, Thorberni???; Lundensis praefecti custodiae traditum, carcere quàm morte multare maluit. Iam cùm Canutus & Carolus Hallandiam adorti essent: illo quidem ab agrestibus captus, eundem quem Magnus carcerem expertus est: caesus Carolus. Quorum patrimonium Valdemarus, lege quae patriae reos omnibus bonis damnat, adeptus, insperata opum incrementa sensit. Saxo libro decimoquarto & decimoquinto. Lavrentivs Medices, Saluiatorum & Patiorum conspiratione amisso Iuliano fratre oppressus ferè, magistratu atque populo tetris exemplis in conspiratos saeuiente: vt finis tandem fieret ea dere quaerendi, aegrè multis precibus impetrauit, & Auerardum Saluiatum, Francisci Senensium po̅tificis, qui dux fuerat coniurationis, propinquum ad se adductum, non conseruauit modò, sed obliterandae iniuriae atque animi illius confirmandi causa Lucretiam filiam Iacobo Saluiato filio fratris, in matrimonium locauit. Brutus libro sexto historiae Florent. Alfonsvs XI. Castulonensis rex, cùm Algaziram vrbem à Mauris possessam obfideret: ad eum Maurus quidam, vt ipsum interimeret, profectus, cùm captus esset, atque habita disquifitione fateretur, eius rei gratia se venisse, vt pro pattia dijs???ue suis vitam offerret: nouis amictum vestibus, data insuper pecunia, cu̅ praesidio incolumem ad Belmarin regem misit. Rex, quanquam barbarus, diu acerba voce in crepitum, quòd tanti animi regem occidere tentasset: statim, ne poenam euaderet, interfici iussit, Fulgos. & Egnat. libro quinto, capite primo. Magnvs Sforcia, Sclauetto Dalmatae insigni equitum praefe [2682] cto, qui in gratiam Iulij Caesaris Capuani se primum è percussoribus in transitu Caloris amnis Sforciae latus mucrone petiturum pollicitus fuerat, adeò generosè pepercit, vt captum ad Casam Marij, & iure belli armis & equis dispoliatum, non modò (id improbantibus amicis) incolumem, verùm omnibus impedimentis, ne quid omnino desideraret, magna cura conquisitis & restitutis, cumulatè instructum dimiserit: perblanda & nobili contentus interrogatione, quum ad eum dixisset: Quísnam furor inhumani crudelis???; animi, Sclauette, alioqui vir fortissime, te impulit, vt nulla lacessitus iniuria adeò prolixè promitteres, te gladium ex caede mea cruentum ad Iacobum Gallum, maritum Ioannae reginae Neapolitanae, omnino relaturum? Sed immanis vir ad id tum oculis in terram defixis, non multò pòst apud Philippum Insubrum principem, perfidiae militaris crimine conuictus, in furca pependit. Iouius in Sforciae vita. Vitae svorvm Amicorvm, Parentvm, Filiorvm, Fratrvm factas insidias. Mortem aliorum non vindicare. Consule Tit. Mortem liberorum, vel quorumuis aliorum amicorum, moderatè ferre, fol. 3290. Croesvs Lydorum rex, cùm Atys filius summae spei ab Adrasto Phryge in venatione eo telo, quod in aprum Olympiu̅ incautè direxerat, occisus esset, ei ignouit, quòd per errorem hoc illi obtigisse certò sciret. Herod. lib. 1. Tyrrheum, Pittaci Mitelenaei tyranni filium, Cumis in tonstrina sedentem, faber quidam aerarius impacta in caput securi, occidit. Cumani homicidam vinctum miserunt ad Pittacum, vt de eo supplicium sumeret. At ille cognita causa, dimisit hominem: dicens, Ignoscentiam esse potiorem poenitentia. sentiens, vtilius esse condonare, quàm meminisse iniuriae, & vlcisci. Laërtius lib. 1. cap. 5. Giscon Carthaginensium dux, ijs qui Amilcarem fratrem ex inuidia interfecerant, se???; in exilium pepulerant, cùm reuocaretur à patria, ei???; in ipsos animaduertendi pro libito potestas concessa esset, clementer ignouit. Polyaenus lib. 5. M. Bibvlvs, vir amplissimae dignitaris, & summis honoribus functus, cùm in Syria moraretur prouincia, duos egregiae indolis filios suos à Gabinianis militibus Aegypti occisos cognouit. Quorum interfectores ad eum vinctos regina Cleopatra misit, vt grauissimae cladis vltionem arbitrio suo exigeret. At ille oblato beneficio, quo nullum maius tribui lugenti potuerat, dolorem moderationi caedere coëgit, carnifices???; sanguinis sui, intactos euestigiò ad Cleopatram reduci iussit, dicendo: Potestarem huius vindictae non suam, sed Senatus esse debere. Valerius Maximus lib. 4. cap. 1. Insignis clementia Ivliani Imper. illa fuit, quam Antiochiae ostendit, cùm à collitigatoribus apud eum accusatus esset Thalassius, qui sub Constantino minister à secretis fuerat. Nam cùm Galli Caesaris, qui Iuliani frater fuerat, mortis conscius fuisse diceretur, faceto verbo respondit: Aequum esse, cùm hac in re maior ipsius, quàm collitigantium cum Thalassio, iniuria esset, sibi quoq; priùs satisfieret. Et cùm hoc dixisset, praefecto imperauit, ne in Thalassij causa aliud ageretur, nisi priùs secum in gratiam eum redijsse intellexisset. Ita cauit, vt ne vel odij sui opinio ei apud alios noceret. Fulgosus libro 5. capite 1. Thvrismvndvs, vel Thurîsindus, Gepidarum rex, cùm ad eum se recepisset Alboinus, Audonis Longobardorum regis filius, vt ipsius manu equistrem honorem atque ornamenta acciperet, quae Barbarorum more, non nisi regis, & eius quidem externi, manu accipere fas erat: eum & dignitate militari, & muneribus mensae???ue honore dignatus est: quamuis sciret Alboini manu, in praelio Thurismundum filium suum interfectum fuisse. Acerbissimis quinetiam verbis in suos inuectus est, qui eum interimere volebant. Fulgosus libro 5. cap. 1. Veronenses, qui fidem erga Berengarivm regem Italiae constantia summa coluerant, nouo acensi odio, capiti eius coeperunt insidiari, auctore tanti sceleris Flamberto quodam, cuius filium Berengarius è sacro fonte susceperat. Cuius rei cùm in suspicionem Berengarius incidisset, homo & natura & aetate iam exacta mitis, Flambertum ad se vocauit, atque ita appellauit: Si mihi tecum non & multae & iustae amoris causae intercederent, haud difficilè credidissem, quod vulgi sermone audio celebrari, te meae vitae insidias comparare. Nunc, vt eis fidem non habeo, sic meminisse te volo, quantaecunque accssiones & fortunae & dignitatis tibi fuerunt, eas te non potuisse, nisi meo beneficio, consequi. Quare eo animo in me esse debes, vt vita mea in amore & fide conquiescat tua. Quòd si à te mihi fidem praestitam esse intellexero, faciam, vt in referenda gratia beneuolentiam experiaris meam. Atque his dictis aureum magni ponderis poculum ei porrexit, & addidit: Amoris salutis???; meae causa quod continetur haurito: quod continet, tibi habeto. Flambertus responso, quod facilè liberare regem suspicione posset, in speciem dato, ab illo abijt, ac statim socios, qui secum proxima nocte illum conficerent, conuocauit. Berengarius prope templum, vt solitus erat, in amoeno potiùs quàm firmo diuersorio cubuit, neque custodes, vt ab omnibus tutus insidijs, vllos apposuit. Sub lucem autem cùm precandi causa templum inisset, Flambertus cum armato iuuenum globo irrupit. Quorum vbi tumultum sensit Berengarius, procedens ad eos, Flambertum eminus vocat, & quid hoc tandem turbae sit, quaerit. Iubet ille bono animo regem esset: non enim hos contra illum, sed pro illo stare: ac sensim armatos in medios iam progressum corripit, ac romphaea à tergo percussum prosternit, anno Regni XXXVI. Innocentia eius ex eo apparuit, quòd Iapis sanguine eius infectus nulla vnquam ablutione purgari potuit. Berengario mortuo, Milo vrbis Comes, spectatae virtutis iuuenis, quem sibi rex à puero educarat, cùm defendere vitam domini sui, quia non affuerat, nequiuisset, mortem saltem vlcisci cupiens, tertio post eius necem die Flambertum socios???; eius per vim cepit ac statim suspendio interemit. Sigonius lib. 6. regni Italici. Cùm Vvithfercum, Regneri Danorum F. Daxon rex Hellespontiorum bello captum igni exussisset: Regnervs traiecta in Rusciam classe comprehensum Daxon & catenis vinctu̅, apud Vtgarthiam custodiae mandauit. Qua humanitate magnus Ruthenis iniectus est rubor, vlterius aduersus eum saeuiendi regem, quem ne iniuriarum quidem acerbitate ad inferendam captiuis mortem impellere potuerant. Eundem quinetiam breui suis restituit, pollicentam se ei quotannis cu̅ XII. patribus discalceatis suppliciter tributa pensurum. Saxo libro nono. Drahomira, Vratislai Boëmorum principis vidua, Ludmillam socrum, feminam sanctiss. religionis odio in templo strangulandam per Thomam & Gumonem curarat. Non defuêre qui Venceslavm principem ex caede auiae vehementer perturbatum ad vlciscendum inflammarent. alij, si ipse vlcisci nol let, sibi hanc dari prouinciam deposcebant. Vtrosq; ille, quàm potuit, grauissimis verbis corripuit, quòd aliena à pietate erga qualemcunq; matrem aliena deinde à modestia & tolerantia Christiana suadere auderent, ignari, aut parum memores, quid ore suo dicat Dominus: Mea vltio est, & ego retribuam illis in tempore. Anno nondum exacto vterq; illorum perijt, notam sui posteris relinquens. Nam cùm alter eorum barba rutila insignis, alter malè pedatus esset, illorum quoque nati natoru̅, & qui nascuntur ab illis, & ruffescunt, & à pedibus laborant: nam vtraque familia apud Boëmos etiam nunc extat. Dubrauius lib. 5. Lite de comitatu Stadense orta, filium Idae Egbertum Vdomarchio oppressit in acie. Mater orba filio, quum terrenam consolationem non acciperet, Romam deuotionis gratia venit ad auunculum Leonem IX. quem Henricus III. Idae patruus ad sedem illam, rogatus à Romanis, prouexerat. Leo neptem perbenignè accepit: hortatus, vt inimicos diligeret, iniurias ex animo remitteret, eisdem???; reconciliaretur. Quae exhortario tam profundè descendit in animum feminae, vt reuersa in patriam, Vdonem reconciliatum, filij loco optarit. Ille non ingratus adoptanti feminae, cortes de suis multas permisit, quas viuens illa pro arbitrio administrauit: quum autem moreretur, Vdoni omnia suareliquit. Cranzius libro 5. Metrop. cap. vlt. Ioannes Gualbertus, Florentinus eques, cùm ex agro in vrbem magno hominum numero comitante rediret, ei???; fortè obuius esset is, à quo haud multò antè frater, quem solum habebat, fuerat occisus, neq; diuertere posset, iam gladium, vt fraternam necem vlcisceretur, strinxerat. Sed cùm humi prostratus fraternae necis auctor, vt sibi ob Christi crucifixi reuerentiam parceretur oraret: singulare modestia Ioannes iram compescuit, atq; illum gladium???;, quem vlciscendae iniuriae gratia strinxerat, in templum quod primum offendit deduxit, & crucifixi statuae vtrunq; praesentauit. Aiunt tum Christi imaginem, cernentibus omnibus qui aderant, demisso capite, aperta signa dedisse, omissae gratia sua vltionis munus acceptum atq; gratum habere. Quod factum ita Ioannis quoque animum pupugit, vt relicta patria, relictis fortunis & seculari vita, princeps condendae congregationis, quae sub Vmbrosae vallis nomine censetur, perhibeatur fuisse. Imago autem quae hoc fecisse dicitur, postea singulari veneratione in S. Miniati fano, haud longè ab vrbe Florentia, asseruata est. Fulgosus libro quarto, capite primo, & Polyd. libro septimo, capite 2. de Inuent. rerum. Erant Venetijs Aloysio Molino liberi sex mares. Quum quaetuor immaturo fato mortem oppetijssent, alter per summam iniuriam à Marco Michaële patritij sanguinis homine extinctus est. Quem casum tanta animi moderatione tulit, vt nihil quo ad vixerit, in homicidam ipsum grauius cogitarit. Quin vita decedens superstiti filio Marco testamento mandauit, ne fratris necem vnquam vlcisci vellet. Itaq; Marcos quu̅ sibi fra ternae caedis vindicandae facultas saepe vltrò oblata esset, non [2683] solùm voluntati paternae piè obtemperauit: verùm etiam ipsi iniuriae auctori quàm primùm reconciliatus est. Quum???; ille perpetuo exilio damnatus esset: Marcus supplex Decemuiros adijt, atq; enixè contendit, vt ille patriae restitueretur. Hanc ingenui animi liberalitatem admirati in primis Patres, in eius gratiam statuerunt, vt Michaël in agro Mestrino liberè esse posset: Molinum verò in demortui patris locum procuratoria dignitate statim subrogarunt, quod nusquam antè alicui contigerat. Egnat. lib. 4. c. 1. Marzvccvs Pisanus iureconsultus, & equestri dignitate insignis, relicto seculo, in fratrum Minorum ordinem se recepit. Cùm rescisset, Farinatam filium à Bentino Capradiensi occisum fuisse: non solùm filij funeri sine lacrymis interfuit, sed & percussoris manum deosculatus est. Fulg. & Egnat libro 5. capite 10. Vvlnera, Verbera, Plagas inflictas: Pvlsationem, Tormenta. Demetrivs Poliorcetes, Thebas Boeoticas obsidens, dum ostendit non aliorum modò leuem se iacturam facere, sed & seipsum vnà cum militibus capessere periculum, collum eius acuto telo traijcitur. Qui quanquam grauiter afflictus fuit, non remisit obsidionem tamen, verùm Thebis iterum potitus est. Vrbem ingressus, minas & terrorem vt saeuissimè in eos consulturus prae se tulit: sed tredecim interfectis & nonnullis in exilium pulsis, liberauit noxa caeteros. Ita vrbi Thebanae accidit, vt cùm fuisset hauddum decem annos instaurata, bis hoc spacio caperetur. Plut. in Demetrio. Possidonivs episcopus in Chalama vrbe Africae, Augustini discipulus, à Crispino presbytero Donatista grauiter pulsatus est, dum iter faceret. Verùm cùm episcopus Donatista in Crispinum non anima duertisset, & ob id multae nomine decem auri libras pendere cogeretur: intercessit Possidius seu Possidonius pro episcopo, & reipsa ostendit nolle se hostium vindictam, sed eorum conuersionem. Augustinus contra Cresconium lib. 3. cap. 46. Evsebivs Samosatenus, episcopus orthodoxus, Dolycham Syriae oppidum profectus, Arianis refertissimum, vt ibi episcopum Macem ordinaret, à muliere Ariana tegula supernè iniecta vulneratus: paulò pòst mortuus est, cùm in episcopatu XL. annos exegisset honestissimé. Moriens assistentes sibi religione iurisiurandi adegit, ne mulierem illam vlcisci vellent. Theodoretus libro secundo, capite trigesimosecundo & libro 4. capite 13. Pulsatus grauiter Martinvs, antistes Turonensis, fuerat ab equitibus, quorum equi ipsius asino sedentis aspectu consternati subito resultu sessores tergo deiecerant. Stetêre itaq; immobiles equi vestigio defixi, quoad sanctissimus senex precibus tenuit: vt his poenitentiam agentibus, equorum sit vsus restitutus, & equites innoxiè demissi. Sabellicus libro 9. capite 1. & Marulus lib. 5. cap. 2. Venit ad Bernardvm Clareuallensem abbatem presbyter, monasticam vitam professurus. Monitus ab eo, posse quidem & alibi eum proficere, si velit: ceu repudiatus, eum pugno percussit. Fuissent qui aderant confestim vlti iniuriam, nisi eius, qui erat iniuria affectus, intercessisset auctoritas, vim inhibentis: oportere eum, dictitans, alijs ignoscere, cui toties à Deo ignosceretur. Marulus libro 5. capite 2. & Auctor vitae libro 3. cap. 6. Christophorvs martyr à Samiorum praefecto percussus colapho: Repercuterem te, inquit, nisi Christiana pietas prohiberet. Ibidem. Nobilis Alexandriae Matrona (vt tradit Cassianus) Athanasium episcopum adiens, petijt sibi dari vnam ex viduis, quae ecclesiae impensis alebantur, cui ipsa benefacere posset. Caeterùm cùm petenti optima concessa esset, queri deinde coepit, non ex animi sui sententia viduam sibi datam. Ea ígitur restitura, deterrimam omnium accepit. Et dum illi benignè humaniter???; deseruiret, nihil ab ea nisi co̅tumelias maledicta???ue referebat: verbera quoque interdum excipiens, ne quid ad exercendam animi tolerantiam deesset. Inde laeta gratias egit Athanasio, quòd ea tandem sibi delegisset contubernalem, cui pro malo bonum, pro iniuria beneficium red dere assuesceret. Nam se ab illa priore (quoniam mitis & mansueti ingenij erat) officijs fuisse superatam. Marulus libro 5. capite tertio. Isaacvs abbas, eum, à quo alapa percussus fuerat, cùm ob hoc à daemonio vexaretur, superin cumbens poena liberauit. Marulus lib. 3. cap. 3. Vitellivs Alexandrinus monachus, hominem à quo alapam acceperat, statim à daemone arreptum, ac volutatim humi iactatum, dum pro illo orasset, omni prorsus molestia expediuit. Tam facilis exauditio nónne apertè declarat, quanti apud deum momenti sit erga inimicos charitas? Marulus ibidem. Venvstianvs, Tusciae praeses, Sabinum Assisij episcopum, cum duobus diaconis Exuperantio & Marcello, ob Christianismum comprehendi fecerat: hos ambos diuersis poenis excruciatos interfecit, illi vtranque abscidit manum. Mox ipso graui oculorum dolore vexatus, ab eodem remedium poposcit, cui iam tot intulerat mala. Atq; ille veluti nulla affectus iniuria, accessit, orauit, sanauit, christianum fecit. Ibidem, & Sabel. lib. 5. cap. 3. Agilivs monachus, Columbani abbatis discipulus, cùm manum arefactam percussori suo restituisset, Theodericum regem, ad quem ibat, abbati suo Columbano iratum, antequa̅ adisset, fama miraculi praeueniente, placauit, ita vt quem illo dudum à monasterio expulerat, protinus reuocaret. Marulus libro 5. cap. 2. Lycvrgo ob leges de adaequatione bonorum latas pecuniosi coitione facta obstrepuerunt, saxis???ue eum petierunt, deliberatum habentes obruere. Dum eum insectantur, proripuit se foro. Alijs autem elapsus, ad Mineruae Chalcioecae confugit. Aleander verò fugientis tergo inhaerens, respicienti oculum excussit. Quem publico decreto deditum sibi ad supplicium, nec verbo nec facto laesit: sed conuictorem secum habens esfecit, vt laudator esset ipsius & victus, quo fuerat apud ipsum vsus, atque prorsus disciplinae suae amator. Huius monimentum casus in Chalcioecae templo sacellum excitauit Mineruae, quam Optiletin dixit: quòd eius regionis Dorij oculos [Greek words] vocent. Plutarchus in Apophthegmatibus. Socrates Atheniensis, cùm insolens atq; immodestus iuuenis pugno faciem eius percussisset: Sibi permolestum esse dixit, quòd nesciret, quando cum galea domo egrediendum esset. Fulgosus libro 4. cap. 1. Ictu calcis à quodam percussus, monitus???; à discipulorum vno, vt hominem repercuteret: An, inquit Socrates, si me asinus percusseret, oporteat recalcitrare? Plut. de Instit. lib. À Socrate mutuatus Plebanus Arlottvs Florentinus apophthegma auctius red didit: Si asinus irrationalis non est repercutiendus, multò minùs homo ratione praeditus. Auctor vitae. Hipponicvs, Calliae pater, vir nobilissimus & ditissimus. Alcibiadi, qui pugnum inflixerat per petulantiam, ignouit, cùm ille adijsset eum, posita???; veste corpus flagellandum obtulisset. Ei certè filiam suam Hippareten postea nuptui dedit. Plutarchus in Alcibiade. Accidit aliquando, vt Cazimirvs, Sendomiriensium dux, (qui pòst à Polonis rex creatus est) cum aulico quodam suo equite Ioanne Conario luderet, animi oblectandi gratia. Incensum autem vtrunq; vincendi studio, in profundam noctem ludum produxisse ferunt. Pertaesos deinde ludi & vigiliarum, vno iactu summam reliqui lusisse, vincentem???; Cazimirum, & quod lucratus erat argentum non modicum auferentem, palma manus in faciem ab equite ictum esse: illum???; noctis beneficio elapsum, postridie ad Cazimirum adductum. Clamantibus autem omnibus, eum capitis poenam commeruisse, qui principis maiestarem minuisset: Minimè gentium, inquit Cazimirus, eum occidi oportere, qui dolore grandis iacturae incogitans deliquisset: & cùm fortunam, à qua damno affectus erat, vlcisci non posset, in se fortunae alumnum commotus esset. Se magis in culpa esse, qui conditionis suae & dignitatis oblitus, eum ad ludendum prouocasset. Non modò illum se absoluere, verùm etiam gratias ipsi agere, quòd se ictu illo admonuisset, ne quid indignum principe in se admitteret, néve se ludo aut alij rei leui ac inhonestae deinceps daret. Cromerus lib. 6. de Rebus Polonicis. Robertvs Normannorum dux, Roma Hierosolymam profectus, fortè in itinere cùm procul à suis esset, & altercaretur cum homine agresti, ab eo vapulauit. Superueniente comitatu prohibuit hominem ab iniuria suorum, aiens se eas plagas merito suo accepisse. Polydorus lib. 8. Alfonsvs Aragonum rex, cùm fortè à quodam, qui in itinere praecedebat, ramusculo arboris dimisso grauiter laesus esset oculo, condolentibus amicis qui oculum ad caecitatem ferè laesum videbant: regem dixisse ferunt, Nihil profectò se dolere, nisi percussoris dolorem ac metum. Panorm. lib. 4. de Rebus gestis Alfonsi. Rodolfvs Camerinensis princeps sagitta incautiùs emissa, dum ciues arcu sese exercentes intuetur, vulneratus est. Captus auctor facinoris, manu mutilandus erat iudicum sententia, ne arcu vteretur ampliús. At Rodolfus vtile̅ hanc sententiam ante acceptum vulnus futuram fuisse dicens, hominem liberum dimitti iussit. Poggius in Facetijs. Magnvs Sforcia, Brandolinum comitem, cuius manu Viterbiensi in praelio sauciatus, & penè interfectus fuerat, expugnato Capitone oppido, captum: quum in eo tumultu inimicum pariter ac hostem facilè, & quidem procul ab inuidia tollere posset, adeò humaniter apud se habuit, vt ex conscientia magnopere sibi metuentem, effusè laudaret in co̅uiuio, atq; omnipenitùs metu liberaret. In hoc etiam gloriatus, quòd in tanta fortunae iniquitate, non à gregario vel ignauo milite, sed à nobilissimo atq; fortissimo vulnus accepisset. Iouius in vita eius.
|| [2684]
Inter captiuos Venetos à Maximiliani I. Caesaris copijs ad Vicentiam profligatos repertus est Otho Vicecomes, Sacramori fratris alae legatus. Is superiore anno cum Astore fratre, Mediolani ante Triuultianas aedes nocturna in rixa Ferdinandi Dauali Piscarij familiam fuerat odortus: in quo tumultu ipse Piscarius, dum iurgium sedare properaret. capite vulnus sustulit: & Pomarus equitum praefectus, vir insignis, fuit interfectus. Hunc quum Mancius, Pomarri quondam signifer, confodere, & Pomarri manibus eius sanguine parentare properaret: Piscarius extemplò restitit, & inimicissimum hominem non modò conseruauit, sed in ea quoq; calamitate opportunis donis affecit. Iouius in Piscario, lib. 1. Qvo ad Fortvnas. sic laeditvr qvis per alium, qui Opes illivs qvaslibetcvnqve ayfert, perdit: Exhaeredat. L. Sylla cùm Cn. Pompeij gloria premeretur, quamuis se illum impedire erubesceret, declarauit tamen non obscurè alienum à Pompeio animum testamenti sui tabulis: quippe caeteris amicis legatum reliquit, liberis???ue tutores nuncupans, Pompeium prorsus praeterijt. Quod hic tamen perquàm tulit moderatè & ciuiliter. Atq; vbi cum nonnullis alijs Lepidus consul obstitit, ne corpus illius in comitio funeraretur, nec publicè efferretur: auxilio fuit, decus???; & securitatem praestitit exequijs. Plutarchus in Pompeio. Aphronia exhaere ditationem matris Ebutiae iniustam, ita aequè tulit, vt cum Pletonia sorore, quam mater solam nullis mota causis haeredem instituerat, nequaquam co̅tendere voluerit. Val. Max. lib. 7. c. 8. Florentivs Nursiae prouinciae solitarius, in illos, qui sibi vrsum bestiam interemerant, inuidentes quòd syluestre animal homini seruiret: dixisse fertur, sperare se eos Deo vlciscente commissum luituros. Caedis rei leprae morbo confecti, paucos post dies versis in saniem corporibus contabuêre. Tunc qui vrsi necem doluerat, horum inopinatam mortem moerore ac lacrymis inconsolabiliter prosequi coepit: reprehendens, quòd pius in belluam, impius in proximos fuerit: quod illi vrsum, illos ipse peremerit, quos ita ac seipsum diligere debuerat. Postremò in tantum eum poenituit verba vindictae protulisse, vt si fieri potuisset, sua morte illorum, qui consumti fuerant, vitam redemturus fuerit. Itaq; semper flebat, fletu ipso ostendens, ne mentionem quidem vindictae esse faciendam. Marul. lib. 5. cap. 2. Pivs II. Pontifex struxit Senis fontem in hortis prope pomerium, aqua ductu subterraneo deriuata, vbi diem saepè totum decernendis rebus exigebat. Quem cùm noctu quidam disiecissent, adeò tulit molestè, vt discedere statim voluerit: quaestionem tamen vltrò offerentibus ciuibus, interponi vetuit, dicens, satis magnam poenam suam cuiq; stultitiam esse. Campanus in eius vita. Imperivm affectat. Consule Epititlum, Clementes erga vitae insidiatores, quatenus vitae insidiantur causa imperij, fol. 2680. Vespasiani F. Titvs, ad se accersitis duobus patricij ordinis viris, qui affectare imperium dicebantur, modestè eos coarguit: docens, fato imperia, & non ingenio, aut vlla alia industria dari. Quòd si quid cuperent, eos id vt peterent, hortabatur, quia libenter assensurus esset. Ambos quoq; coenae secum adhibuit: id???;, qui alterius eorum matri renunciarent, celeriter misit: ne cùm detectam coniurationem intelligeret, verita filij vitam in discrimine versari, sibijpsi mortem conscisceret. Postero quoq; die in theatro assidere sibi vtrunq; iussit, & vt ipse oblata gladiatorum tela inspexit, ea vtrisq; inspicienda porrexit. Itaq; cùm hac ingenti humanitate amandum se omnibus praeberet, minimè mirum videri debet, si is pop. Rom. iudicio, Humani generis deliciae, appellaretur. Domitianum fratrem sibi insidiantem saepiùs lacrymis orauit, vt mutuo erga se esse vellet animo. Sabellicus lib. 3. Enneadis 7. ex Suetonio. Alexander Mammae Imp. Ouinium Camillum, familiae vetustate clarum, affectati Imperij conuictum, non solùm non occidit: sed gratiam etiam illi egit, quòd Reipub. curam, quae recusantibus bonis imponeretur, sua sponte reciperet: perductum???; ad Senatum, ac sibi timentem, Imperij consortem appellauit in curia: inde in Palatium reuersus conuiuio adhibuit, imperatoris insignibus ornauit. Persica expeditione quum Alexander pedibus iter faceret, illum equo vehi passus est. Postremò quum militiam detrectaret, remitteret???; sua sponte omnem dignitatis appellationem, cum insignibus liberè dimissus est: vixit???; inde aliquandiu in agro vbi Alexandri iussu est demùm interfectus, quia vir militaris esset, militibus???; dilectus, supra quàm ipsi principi tutum putaretur. Id clementiae exemplum in Traianum vulgus reijcit. Caeterùm Septimius Acilius, Encolpius & Lampridius hos secutus, ad Alexandrum referre maluerunt. Sabellicus libro sexto, Enneadis 7. Auidius Cassius sese in Aegypto Imperatorem appellauit, ob id???; hostis damnatus, eius???; bona Romae publicata. Et iam in Cassium M. Antoninvs Philosophus Imp. mouerat, quum ille in medio est suorum motuum conatu interfectus, eius???ue caput ad Marcum delatum. Id Stoicus homo nullo laetitiae signo inspexit, atq; humari iussit: doluit???; vicem suam, quod se principe ille vnus ex omni senatorum numero interfectus esset, quum vniuersum ordinem ab initio incolumem praestare statuisset. Sabellicus lib. 4. Ennead. 7. Quo tempore Magnentius in Gallia caeso Constante Imper. Caesar salutatus est, Illyriciani exercitus Tyrannionem siue Vetranionem, grandaeuum & cunctis amabilem diuturnitate & felicitate militiae, ad tuendum Illyricum crearunt principem. Caeterùm cùm Magnentium Constantivs oppressisset, Britannio posita purpura & veste indutus Gallica, Constanti obuius factus in Thracia, obuolutus pedibus veniam petijt, & impetrauit. Imperator senem ducem amplexus, patrem eum vocauit, & coenae adhibuit: tum purpura & regno exuit. Iussit???; abire Prusiada Bithyniae caput & propinqua oppida in victum senis contribuit. Cuspinianus & Auentinus libro 4. Lvdovicvs Bauarus Imper. anno Christi MCCCXXXV. pridie Michaëlis ingenti praelio Fridericum Austriacum regni aemulum vicerat. Fridericus à Ioanne rege Boëmiae, Ludouico pacta vitae incolumitate traditus, trium annorum spacio in carcere detentus, tandem transacta controuersia dimissus est, & restitutus à Ludouico Austriam. Carion libro 3. Chronici. Dignitatem, Magistratvm eripit, impedit, repellit. Tacitvs Imperator fratri petierat consulatum, nec impetrauit. Ea repulsa adeò non fuit offensus, vt vehementer etiam laetatus sit, dicens: Scit senatus, quem principem fecerit. Vopiscus. Theodosivs patriarcha Constantinopolitanus, qui paucis antè diebus sede sua ab Alexio Comneno, defuncto Manuele Imper. regnum occupaturo, deiectus erat, oblitus iniuriarum & mutatae fortunae misertus, non paruam Alexij in carcerem coniecti curam gessit, eum???; suo colloquio leuauit, hortans, vt moderatè cum custodibus, à quibus dormire prohibebatur, subinde irruentibus & immotis oculis adstare cogentibus, ageret neque arrogantiùs quàm pro fortuna loqueretur. Nicetas. Carolvs Zenus, Venetijs D. Marci procurator, quum quorundam improbitate magistratus illi abrogatus esset, carceríque per biennium inclusus foret, tanti flagitij auctorem, quu̅ aegrotare coepisset, aduocari curauit, benignissime???ue ab eo petijt, ne memor illatae iniuriae esse vellet, cuius ipse facilè obliuisceretur. Praedicans, se vnum hoc dolere, quòd aduersa valetudine impeditus non posset illi praestare, quod polliceretur: mandaturum se tamen Petro filio, vt se vita functo omnem illi gratiam cumulatè rependeret. Egnatius libro quarto, capite 2. Antonio Grimano, Venetorum in Graecia rei maritimae aduersus Turcas imperatori, publico decreto dignitas ademta fuit. Nicolaus Michaël Aduocator communis (quae dignitas praecipua est inter vrbanas) cum suis collegis eius in exilium mittendi auctor est habitus, vn de illi procuratoria dignitas accessit. Caeterùm cùm mox Antonius maioris cum consilij auctoritate restitutus patriae foret, Nicolaus non dubitauit domum illius accedere, rogare???ue ne praeteritarum rerum memoria penes eum superesset. Antonius eum com plexus, nunquam se memorem futurum, pollicitus: obtulit insuper operam suam, eam???; restituta sibi procuratoria dignitate, mox vbi dux Lauretano principi suffectus est, cumulatissimè praestitit. Idem. Bessarion Cardinalis, Nic. Perotti famuli sui rusticitate pontificatum amissum moderatè tulit. Cùm enim Romae in conclaui tres cardinales Bessarionem prandentem adire vellent, vt eum omnium consensu Pontificem renunciarent: & famulus, non vacare hero suo, vt cum illis inter prandium colloqueretur, respondisset: illi indignati, Si Pontifex esse nolit, ne cogendus quidem est, abeuntes dixerunt. Certior huius rei factus Bessarion, his tantùm verbis Nicolaum corripuit: Importunitate & rusticitate tua, Perrotte, mihi mitram, tibiipsi verò galerum inuidisti. Iouius in eius vita. Obtrectat, Detrahit, Obloquitur, Calumniatur. Moses pro Maria sorore Deum orauit, & à lepra curauit, [2685] quam petulanter in se oblocutam nouerat, & ob hoc quidem lepra infectam. Marul. lib. 3. cap. 3. Savlvs. Iudaeorum rex factus, cùm à quibusdam suorum contemtui haberetur, nosse dissimulauit. Deinde victis Ammonitis, cùm triumphans rediret: milites, qui eam contumeliam armis vlcisci volebant, coërcuit. Turpissimum ratus, si paucorum obtrectantium inuidiam ferre nequiret, qui tot millium exercitum superauerat. Marulus lib. 5. cap. 2. & Sabellicus lib. 9. cap. 1. ex 1. Reg. 11. David, cùm Hierosolymis fugeret, filij Absalomi factionem timens, & Bahurin vsqne venisset: Semei Gerae filius, de cognatione Sauli, per montis crepidinem ausus est maledictis & lapidibus Dauidem incessere, virum sanguinum, virum Belial appellans, alia???ue multa in illum congerens tam petulanter quàm temeré. Qui cum rege erant, ad vlciscendam iniuriam concitantur, sed ab ipso, cui irrogabatur, inhibiti sunt: &, Dimittite eum, inquit, vt maledicat. Dominus enim praecepit ei vt malediceret Dauidi. Et quis est qui audeat dicere, Quare sic fecit? Ecce filius meus, qui egressus est de vtero meo, quaerit animam meam: quantò magis hic maledicet mihi. Dimittite eum vt maledicat, iuxta praeceptum Domini, si fortè aspiciat Deus afflictionem meam, & reddat mihi Dominus bonum pro maledictione hac hodierna. Quid hac patientia humilius? quid hac humilitate patientius? Marulus lib. 5. cap. 2. Quinetiam in regnum restitutus, Semeim sibi cum mille Beniamitis obuiam factum, & veniam petentem, in gratiam recepit, & Abisaeum ab eo vlciscendo cohibuit. 2. Regum 19. Evphraxia Deo dicata virgo, ob humilitatem frequenter sese vilibus occupabat officijs. Quaedam autem inter sorores non satis linguae temperans, illam carpere, & simulatae sanctitati facta dicta???; eius adscribere palàm ausa, cùm ab abbatissa punienda esset, eiusdem, quam lacessierat, intercessione, liberatur. Euphraxia enim & ante ipsam se suppliciter prosternens, quasi quae laesisset, non quasi quae laesa fuisset, veniam petijt, & ante abbatissam illi impetrauit. Marulus lib. 3. cap. 3. & Sabell. lib. 5. cap. 3. Apollonivs monachus & martyr, cùm in carcere detineretur, & Philemon Choraules omnibus eum opprobrijs oneraret, suspirans: Fili, inquit, misereatur tui Deus, & nihil horum, quae modò in me obloquendo effudisti, reputet ad peccatum. His verbis ille corde compunctus, & fidem, quam persequebatur, suscepit, & non recusauit martyrium. Marulus libro 3. capite 5. Mavro abbati, qui beato Benedicto in gubernatione successerat, monasterium in agro Andegauensi construenti, quidam ex operarjjs detrahere licentiùs coeperunt: idipsum monasterij opus hypocrisi, simulatae???ue sanctitati tribuentes. Proinde sathanae traditi, vnus qui criminis causa & caput fuerat, subitò expirauit, reliqui miserabiliter à daemonio vexati sunt. Mauro autem pro illis cum lacrymis deprecante, & mortuus reuixit: & qui nequitiae spiritu agitabantur, liberati sunt. Idem. Persarum rex Artoxerxes, cùm ab Alcide Samsone vbique carperetur, ei iussit renunciari: Licere ipsiregem arbitratu suo criminari: sed similiter regi quoq; integrum esse, & dicere & statuere in eum, quae ipsi collibuisset. Fulgosus lib. 5. cap. 1. Sed in nomine videtur errasse. Pisistratvs tyrannus, à Thrasippo amico inter coenam conuitio laceratus, ita & animum & vocem ab ira cohibuit, vt putares satellitem à tyranno malè audire. Abeuntem quoque, veritus ne propter metum maturiùs se conuiuio subtraheret, inuitatione familiari coepit retinere. Thrasippus concitatae temulentiae impetu euectus, os eius sputo respersit, nec tamen in vindictam sui valuit accendere: ille verò etiam filios suos, violatae patris maiestati subuenire cupientes, retraxit. Postero die Thrasippo supplicium à se voluntaria morte exigere volente, venit ad eum, data???; fide in eodem gradu amicitiae mansurum, ab incoepto reuocauit. Valerius lib. 5. cap. 1. Cùm in eius crudelitatem ebrius conuitia multa dixisset, stimulatus ab aulicis, vt hominem tam impudentem occidi iuberet, dixisse fertur: Non magis illi se succensere, quàm si quis obligatis oculis in se incurrisset. Brusonius lib. 1. cap. 16. Pericles, cùm improbus & petulans homo quidem contumelia ipsum & maledictis totum diem insectaretur in foro etiam seria tractantem, tulit patienter. Vesperi comiter domu̅ regressus est, assectante illo & omnibus contumelijs eum impetente. Ingressurus aedes, cùm iam nox esset, iussit vni ex seruis, vt accenso lumine hominem comitaretur ac reduceret domum. Plut. in Pericle. Pittacvs Mitylenaeus Alcaeum poëtam, & amaritudine odij, & viribus ingenij aduersus se pertinacissimè vsum, tyrannidem à ciuibus Mitylene delatam adeptus, tantummodò quid in opprimendo posset, admonuit. Valerius libro quarto, capite primo. Bion asseclas suos proficere se iubebat existimare, cùm insectantes contumelijs perinde audirent, ac dicentes: Hospes, Quando virum haud prauum praefers nec desipientem Salue iterum???; vale, tibi dij felicia praestent. Plut. de Virtutis prouectu. Cleanthes Assius, appellatus Asinus, agnouit conuitium: dicens, se solum esse parem ferendae Zenonis sarcinae. siue quòd Zenoni non multum esset supellectilis, siue quòd vnus illius austeritate nihil offenderetur. Eundem Sositheus poëta coram populo praesentem hoc carmine proscidit, [Greek words], Quos Cleanthis fatuitas agitat. Nec tanto conuitio tactus, quicquam mutauit de vultu. Qua patientia delectati auditores, applaudentes philosopho. Sositheum eiecerunt. Quum Sositheus diceret, se poenitere quòd illum aspersisset: respondit Cleanthes, absurdum fore, si quum poëtae frequenter illudant Libero patri & Herculi, nec illi succenseant, ipse ob leue conuitium indignaretur. De dijs enim multa probrosa scripsêre poëtae, veluti quum Bacchum faciunt mollem, timidum, ac temulentum: & Herculi seruienti Omphalae sandalio comitigari caput scribunt. Laërt. lib. 7. c. 1. Aristophanes cùm Nephelas ederet, atq; Socratem omni genere aspergeret contumeliae quispiam ex ijs, qui aderant, dum eum noininatim perstringit: Non incenderis, inquit, Socrates? Non me herclè, inquit, ego. In theatro enim vt in frequenti conuiuio lacessor dicterijs. Plut. de Inst. lib. Peloponnesij, cùm Philippvm Macedoniae regem, à quo multa beneficia acceperant, in ludis Olympiacis, sibillis derisissent: rex admonitus ab amicis, vt eam iniuriam rependeret, negauit se id facturum: Si tam prauo, inquiens, sunt ingenio, vt eos irrideant, qui de ipsis bene meriti sunt, quid tum fiet, si quid mali sentirent? Plut. in Apoph. rrgum. Hoc etiam Pavsaniae Lacedaemonio tribuitur. Idem perbenignè Atheniensiu̅ legatione audita, demùm iamiam remigraturis: Ecquid (inquit) nostis, quod à me gratum in ciuitatem vestram proficisci valeat? Aderat fortè Demochares, ob nimiam & procacem lingua̅ cognominatus Thersites: is excipiens, Si te (inquit) suspenderis. Commouerat ta̅ intempestiuum, tam???; atrox responsum legatorum reliquos, exorta???; omnium cum fremitu indignatione, molliter Philippus: Nunciate (inquit) Atheniensibus, multò elatiores videri qui ob animi impotentiam hisce non abstineant, quàm qui impunè dici permittant, ac iniuriae insolentiam facilè concoquant. Caelius lib. 21. cap. 28. A. L. Smicythus Nicanorem deferebat apud regem, quòd de ipso malè loqueretur. Cum???; suaderent amici, ut hominem accerfiri iuberet, de???; eo supplicium sumeret: Philippvs ita respondit: Nicanor non est Macedonum pessimus: videndum est igitur, necubi nos cessemus in officio. Vt igitur cognouit vehementer afflictum inopia, & tamen à rege neglectum fuisse, iussit donum aliquod ad illum deferri. Hoc facto cùm rursus Smicythus diceret Regi: Nicanorem apud omnes sine sine praedicare laudes ipsius: Videtis igitur, inquit, in nobis esse situm, vt bene aut malè audiamus? Eras. lib. 4. Apoph. Idem aiebat, se his, qui in Repub. Atheniensiu̅ administranda primores essent, plurimam habere gratiam, quòd suis co̅uitijs efficerent, vt ipse tum oratione, tum moribus euaderet melior. Dum conor, inquit, illos dictis pariter ac factis mendaci conuincere. Ibidem. Amicos Alexandri Magni ob opes & fastum voluptatibus indulgentes, & otium affectantes, taedebat errorum & expeditionum. Vnde paulatim ad obtrectandum ei & allatrandum sunt progressi. Quod ille tulit leniter, regium esse ferens, cùm benefeceris, malè audire. Plut. in Alex. & in Apoph. Agathocles Syracusanorum tyrannus, cùm insultarent ei obsessi, tulit id leniter: ac cùm quidam iactasset: Vnde mercenario militi, figule, stipendium numerabis? arridens: Hac, inquit, si potitus fuero. Plut. de Non irascendo. Magas à Philemone poëta conuitijs proscissus, carnifici iussit, vt Philemonis iugulo strictum gladium admoueret, in de eum dimitteret. Plut. de Virtute morali. Ptolemaevs Philadelphus rex, grammati inscientiam irridens, Qui esset Pelei pater, sciscitatus est. Cui ille: Situ mihi priùs, inquit, dixeris, qui Lagi. Dictum hoc mordebat genus regis sordidum. Ibi stomachabantur omnes, rem indignam esse, qua̅ ferret. At Ptolem aeus: Nisi ferre, inquit, dicterium, nec iáccre, regium est. Plut. de Non irascendo. Antigonvs rex, quum tempore hyberno compulisset suos castra transferre in locum, vbi non erat rerum neceslariarum topia, atque hac de causa milites quidam in regem maledicta congererent, ignari ipsum esse in proximo: virga tentorij vela diduxit: Flebitis, inquit, ni longiùs semoti de me malè loquamini. Quid hac facetia clementius? aut quid hac clementia facetius? Plut. in Apoph. regum, & de Non irasc. Idem, cùm nocte quadem quosdam è militibus suis audisset omnia mala imprecantes Regi, qui ipsos in illud iter & inextricabile lutum induxisset: accessit ad eos, qui maximè laborabant, eos???; quum ignorantes à quo adiuuarentur explicuisset: Nunc, inquit, maledicite Antogono, cuius vitio in has miserias incidistis: sed ei bene optate, qui vos ex hac voragine eduxit. Plutarchus.
|| [2686]
Pyrrhvs Epirotarum rex, cùm audisset apud quosdam in co̅uiuio Tarentinorum parum honoratum de se sermonem habitum, accersitos, qui ei interfuerunt, percontabatur, An ea, quae ad aures eius peruenerant, dixissent? Tum ex his vnus inquit: Nisi nobis vinum defecisset, ista quae tibi relata sunt, prae ijs quae de te locuturi eramus, lusus ac locus fuissent. Tam vrbana crapulae excusatio, tam???; simplex veritatis confessio, iram regis conuertit in risum. Qua quidem clementia & moderatone assecutus est, vt sobrij sibi Tarentini gratias agerent & ebrij bene precarentur. Val. li. 5. c. 1. & Plut. in Pyrrho. Maledicum quendam Ambraciae & obtrectatorem cùm censerent Pyrrho regi exterminandum: Maneat, inquit, ibi: vt apud paucos potiùs nos, quàm laceret vagans apud omnes. Hoc ipsum Erasmus libro quarto Apoph. tribuit etiam Philippo. M. Cato proscissus conuitio ab homine obscoenae & improbae vitae: Iniqua, inquit, tecum mihi pugna est: nam & malè audis facilè, & dicis promtè, mihi tum dicere molestum est, tum audiendi sum insolens. Plut. in Catone. L. Corn. Sylla, deposita dictatura, cùm priuatus se domum reciperet, vno & altero amicorum comitantibus, in adolescentis intemperiem incidit, cuius pater fuerat ab eo proscriptus. Maledictis itaq; ac probris ex ceptum abeuntem insectatus est, atrocem vltionem minaciter intendens: nullo interim ciuium intercedente, aut adolescentis petulantiam cohibente. Tulit obiter Sylla tacitus patienter hominis insestationem, tantùm ad amicos conuersus: Hic, inquit, adolescens fecit ho die, vt quicunque posthac dictaturam inuaserit, non nisi cum morte sit illam depositurus. Quod in C. Caesare postea euenit. Sab. lib. 5. c. 7. ex Plut. Avgvstvs Caesar, sparsos de se in curia famosos libellos, nec expauit, & magna cura redarguit. Ac ne requisitis quidem auctoribus, id modò censuit, cognoscendum posthac de ijs, qui libellos aut carmina id infamiam cuiuspiam sub alieno nomine edant. In ore habebat, Regium esse, bene facere, & malè audire. Iunium Nouatum, & Cassium Patauinum, è plebe homines, alterum pecunia, alterum leui exilio punire saris habuit: cùm ille Agrippae iuuenis nomine, asperrimam de se epistolam in vulgus edidisset: hic conuiuio pleno proclamasset neq; votum sibi, neq; animum deesse confodiendi eu̅. Quadam verò cognitione cùm Aemilio Eliano Cordubensi inter caetera crimina vel maximè obijceretur, quòd malè opinari de Caesare soleret: conuersus ad accusatorem, commoto???; similis: Velim, inquit, hoc mihi probes: faciam, sciat Elianus & me linguam habere: plura enim de eo loquar. Nec quicquam vltrà, aut statim, aut postea inquisiuit. Tiberio quoque de eadem re sedulò violentiùs apud se per epistolam conquerenti, ita rescripsit: Aetati tuae, mi Tiberi, noli in hac re indulgere, & nim ùm indignari, quenquam esse, qui de me malè loquatur. Satis est enim, si hoc habemus, ne quis nobis malè facere possit. Timagenes historicus multa petulantissimè in Augustum, multa in vxorem, multa in totam illius familiam dixerat. Sed Caesar patienter ferens iniuriam, hominem admonuit tantum, vt moderatiùs lingua vteretur. Verùm quum in instituto perseucrasset, nil aliud quam domo sua illi interdixit: neq; Mecoenatem, qui eum postea recepit, eam ob rem odio habuit. Suetonius. Tiberivs Imper. aduersus conuitia, malos???; rumores, & famosa de se ac suis carmina, firmus ac patiens subin de iactabat: In ciuitate libera linguam mentem???; liberas esse debere. Et quondam Senatu cognitionem de eiusmodi criminibus ac reis flagitante: Non tantum, inquit, otij habemus, vt implicarenos pluribus negotijs debeamus. Si hanc fenestram aperuetitis, nihil aliud agi sinetis: omnium inimicitiae hoc praetextu ad vos deferentur. Extat & sermo eius in Senatu perciuilis: Siquidem locutus aliter fuerit, dabo operam, vt rationem factorum meorum dictorum???; reddam: si perseuerauerit, inuicem eum odero. Idem. Germanicvs, Drusi F. obtrectatoribus etiam qualescunq;, & quantacunq; de causa nactus esset, lenis adeò & innoxius, vt Pisoni decreta sua rescindenti, clientelas diu vexanti, no̅ priùs succensere in animum induxerit, quàm veneficijs quoq; & deuotionibus impugnari se comperisset: ac ne tunc quidem vltrà progressus, quàm vt & amicitiam ei more maiorum renu̅ciaret, mandaret???; domesticis vltionem, si quid sibi accideret. Suetonius. Cùm Agrippa rex Iudaeorum Caesareae abesset, quidam Hierosolymita legisperitus nomine Simon, aduocata concione criminabatur regem vt impurum, & arcendum templi aditu, quod non nisi digonis pateat. Id vbi praefectus vrbis illis significauit, per literas confestim accersiuit hominem: à quo fortè fortuna repertus in theatro, assidere sibi eum iussit. Mox???; sedata voce & placidè: Dic mihi, inquit, quid tibi non probatur ex his quae facimus? Qui cùm nihil haberet quod diceret, precatus est veniam. Rex citiùs quàm quisquam opinaretur reconciliatus, illum dimisit non sine munere. Iosephus lib. 19. cap. 7. Antiq. Vespasianvm, qui pòst imperauit, trepidum interdicta aula sub Nerone, quaerentem quidnam ageret, aut quò abiret, quidam ex officio admissionis simul expellens, abire Morboniam iusserat. In hunc postea deprecantem haud vltra verba excanduit, & quidem totidem ferè atq; cadem. Sue???on. Idem iam Imp. amicorum libertatem, causidicorum figuras, ac philosophorum contumaciam lenissimè tulit. Licinium Mutianum notae impudicitiae, sed meritorum fiducia minus sui reuerentem, nunquam nisi clàm, & hactenus retaxare sustinuit: vt apud communem aliquem amicum querens, adderet clausulae: Ego tamen vir sum. Saluium Liberalem in defensione diuitis rei, ausum dicere: Quid ad Caesarem, si Hipparchus H-S. millies habet? & ipse laudauit. Demetrium Cynicum in itinere obuium sibi post dominationem, ac neq; assurgere, neque salutare se dignantem, oblatrantem etiam nescio quid, satis habuit, canem appellare. Heluidio Prisco, qui reuersum ex Syria solus priuato nomine Vespasianum salutauerat, & in praetura omnibus edictis sine honore ac mentione vlla transmiserat, non antè succensuit, quàm altercationib. insolentissimis penè in ordinem redactus. Hunc quoq; quamuis relegatum primò, deinde & interfici iussum, magni aetimauit seruasset quoquo modo, missis qui percussores reuocarent: & seruasset, nisi iam perijsse falsò nunciatum esset. idem. Manvel Comnenus Imp. à Sultano Iconiense, magno victus praelio, cùm in fuga aquam è praeterfluente haustam sanguine infectam degustasset & effudisset, inquit: Infeliciter Christianorum sanguinem libaui. Ibi quidam audax & importunus homo: Non nunc, inquit, Imperator, non nunc primùm, sed olim & saepe, & ad ebrietatem vsq; Christianorum sanguinem hausisti, dum pauperes subditos exactionibus vexas & deglubis. Eum conuitiatorem Manuel ita aequo animo tulit, ac si surdus esset. Et cùm vidulos, in quibus signata pecunia erat, à Persis diripi & effundi videret, Romanos hortatus est, vt impetu in barbaros facto pecuniam illam ipsis potiùs debitam arriperent. Tum rursus idem ille: Vltrò, inquit, ista priùs Romanis danda fuit, non nunc, vbi cum difficultate & sanguine paranda est Nicetas lib. 6. Sigismvndvs Imper. praefuit Basiliensi concilio, quò maior ei auctoritas & libertas, liberè loquendi, agendi???ue accederet. Venerat illò Boëmus quidam, palàm queri ausus, quod à damnatione ipsius Hus simul extincta esset libertas dicendi de religione, quae de illa quisq; sentirer. Huius querelam Sigismundus tali responso confutare satis habuit: Heus tu, an parum adhuc tibi liber esse videris, qui ista non palàm modò, verumetiam impunè iactes in contumeliam concilij? Dubrauius libro 25. Idem, cùm accusassent purpurati quidam maledicentiam Germanicae multitudinis, quae de suo principe passim obloqueretur, subridens: An vobis, inquit, graue videtur illos malè loqui, cùm nos malè agamus? Aeneas Syluius lib. 2. Comment. de Rebus gests Alphonsi. Pivs II. Pontifex mala de se opinantes vel loquentes coërcuit nunquam: liberè enim in libera ciuitate loqui omnes volebat. Querenti nescio cui apud eum, quòd malè audiret, respo̅dit: De me quoq; qui malè sentiant, si in campum Florae proficisreis, multos audies. Platina. Arlottvs Plebanus Florentinus, homo faceriss. & ingeniosissimus, conuitiatori in se debacchanti, & hoc vnum, vt responderet, vrgenti: Vti tu linguae tuae, respondit, seruus es, ita ego aurium mearum dominus. Nunquam poenituit tacuisse: saepe verò esse locutum. Auctor vitae. Cosmvs Medices, Augusti imitatione, cùm amici negarent quorundam audaciam ferendam esse, à quibus multa impunè aduersus illius dignitatem dicerentur: Aequo animo ab ijs ferendam hominum libertatem in dicendo aiebat, in quos factis saeuiendi facultas esse. Neq; enim aequam factorum contentionem & dictorum esse. Brutus lib. 1. hist. Florentinae. Alfonsvs Aragonius, cùm Ioanni Forti praefecturam ademissset, atq; is aegerrimè hoc ferens, per Italiam, Galliam, Germaniam, Hispaniam regi maledixisset: neminem tamen inuenit, qui vel panem modò & nasturtium offerret ad victum. Inopia igitur coactus, cùm ad Alphonsum se recepisset, rex se benefactorum eius, non maledictorum memorem dicens, hominem viatico & pecunia iuuit, & dimisit. Panorm. li. 1. de Rebus gestisAlfonsi, & Fulg. lib. 5. c. 1. Idem simili benesi centia vsus est erga quendam equitem Hispanum, qui apud reges Occidentales ferè omnes Alphonsi nomen & vitam prosciderat, Idem. Cùm obiurgaretur, quòd in Aluarum Lunam, hominem planè ingratum, tanta contululisset beneficia, quorum ne memor quidem iam esset: An ignoratis, inquit rex, ingenti beneficio, nonnisi ingenti ingratitudine satis fieri? Panorm. lib. 2. Cùm audiuisset Albertu̅ Orlandum apud se diutissimè exploratorem agere: non solùm non eiecit è curia, sed salarium quoq; annuum illi vltrò constituit. Panorm. lib. 4. de Alfonsi rebus gestis. Eidem, Capuam cum exercitu transeunti, miles quidam ira efferuescens in foro obuiam factus, comprehensis equi lo [2687] ris, regem sistere coëgit, neq; priùs dimisit, quàm quae libuisset in regem etiam armatum petula̅ter effudisset. Rex nihilo magis animo commotus ire perrexit, conuitiatorem ne paululùm quidem respecta̅s. Panorm. lib. 1. de Rebus gestis Alfonsi. Proteae cuidam dicaci homini, cui iurè plurimum succensuerat, non modò veniam petenti dedit, sed quinq; etiam talenta numerari confestim iussit, quae essent reconciliati in eum animi pignus. Pontanus cap. 30. de Liberalitate. In Fridericum tertium Caesarem cùm non nulli dicta probrosa iactassent, referentibus aulicis: An nescitis, inquit, Fridericvs, principes quasi signum ad sagittam expositos esse? Turres quidem fulgura praealtas feriunt, humilia tecta praetereunt. At nobiscum bene agitur, si verbis tantùm impetimur. Aen. Syl. Com. in Panor. lib. 1. Lydovicvs Landgrauius Thuringiae in venatione à via aberrans, apud lignatorem pernoctauit, se Landgrauij praefectum venarorum esse dictitans. Rusticus stomachosè multa de Landgrauij assiduis venationibus & improbis aulici locutus, acerbis???ue dicterijs in illum inuectus, dignum etiam infernalibus ignibus esse asseruit: Quae scommata Princeps per totam noctem patientissimè tulit. Summo mane collaudato lignatore, gratus dircessit: & in posterum vitam suam & aulicorum mores emendauit. Cyriacus Spangenbergius in Venatorio diabolo. Pragenses Hussitae Vladislavm regem Boëmiae, quòd Romanis sacris addictior esset, & à communione sub vtraq; specie alienus, Porcum Polonum appellabant, haris ineundis, quàm aris adeundis aptiorem: adeo???; in Poloniam reuerti iubebant, quando Boëmum calicem bibere renueret. Sub initia ieiunij quadragesimalis triduano epulo ciues Pragenses cum vxoribus exceperat, & in omnem laetitiam solutus choreas celebrauerat. At Hussitarum concionatores palàm insultare, & hos Romanae religionis fructus dicere: proinde retinerent sibi hunc regem, donec super eos pluat ignis, sulfur, & spiritus procellarum. Quam quidem petulantiam cùm neq; senatus Pragensis, neq; ipse Rex pro sua benignitate comprimere posset, multitudine indomita praeualente, quae probrosis concionibus applaudebat, cessit tempestati ad tempus, se???; ex vrbe in secessum arcis Gradecae contulit, atque inde ad Cuthnenses profectus est. Ibi cùm pari impudentia obstreperet sutor quidam, natione Polonus, eum mox arripi, & in domum in quam diuerterat (altam Curiam vocant) pertrahi iussit. Conuolant subitò operae, quae in officinis metallicis operabantur, & viri ampliùs quingenti domum Regiam circumsident, vociferantes se ferro in illam & igne grassaturos, nisi protinus illis Sutor incolumis restituatur. Quo restituto, sine cuiusquam iniuria abiêre. Dubrauius lib. 31. Franciscvs I. Gallorum rex, intercedenti amico pro quodam calumniatore: Vt ignoscam illi multa, inquit, discat porrò loqui pauca. Corrozetus de Dictis & factis mem. Ignominia afficit factis quibuscunque. Pisistratvs, Atheniensium tyrannus, cùm adolescens quidam amore filiae eius virginis accensus, in publico obuiam sibi factam osculatus esset: hortante vxore, vt ab eo capitale supplicium sumeret, respondit: Si eos, qui nos amant, interficiemus: quid ijs faciemus, quibus odio sumus? Valerius Maximus libro 5. capite 1. Cùm temulenti non nulli in coniugem Pisistrati tyranni, in quam inciderant, multa petulanter designassent & euomuissent: postridie aute̅ deprecarentur cum lacrymis Pisistratum: Date, inquit, vos operam posthac, vt sobrij sitis. Nam vxor mea nusquam omnino heri est progressa. Plutarchus in Apophthegmatib. Solon in se despuentem quendam ferebat. Quum autem alter quidam eum propterea accusaret: Atqui, inquit, piscatores, vt gobium vnum capiant, patiuntur se aqua marina conspergi: ego idem ferre non sustineam, vt hominem capiam? Max. Serm. 42. Hoc Laërtius Aristippo tribuit, quem Dionysius tyrannus conspuerat. Secundùm fata Antipatri, restituta populo Atheniensi libertate, rerum capitalium fuit Phocion cum amicis in concione damnatus. Ac caeteri plorantes ducebantur. Phocioni, qui tacitus ibat, ex inimicis quidam occurrens, in os expuit. Hîc oculos Phocion in magistratus conuertens: Nemo reprimet, inquit, istum, ne ita turpem se praebeat? Plutarchus in Apophthegmatibus. Diogeni Cynico de non irascendo accuratè disserenti, adolesce̅s quidam proteruus, veluti periculum faciens, an re praestaret ea quae docebat, inspuit illi in faciem. Tulit hoc leniter ac sapienter: Non quidem, inquit, irascor, sed dubito tamen an irasci oporteat. Laërt. lib. 6. Socrates quàm patienter tulerit Xanthippes vxoris calumnias & conuitia, notum est. Inter alia tamen cùm multis conuitijs & maledictis maritum lacerasset, demùm sordidam quoque aquam suffudit, Ad quod nihil aliud dixisse fertur, quàm, Notum sibi fuisse, post tot tonitrua tandem venturam quoque pluuiam. Gellius, Laërtius. Cùm quidam Archelavm aqua respersisset, inflammantibus eum in hominem amicis: Non me, inquit, sed respersit illum, quem esse putauit me. Plut. in Apophtheg. regum. Chios scribit Plutarchus in Apoph. Laconicis, Spartam venisse. Atq; inibi insita Ionibus mollicie, quum mero calentes in Ephorium itassent (sic illi vocant Ephororum curiam, qui sunt Spartae, velut Tribuni plebi Romae) turpiter ingestum turpiùs conuomuerunt. Quin & in magistratus eiusdem curulibus sellis ventris onera deiecerunt. Vbi compertum est à Chijs rem peractam, residente impetu, qui rei indignitate inarserat ampliùs, nil aliud quàm Chijs pronunciarunt Ephori permitti licenter lasciuire, vt quibus natura instituto???; id foret insitum. Facti meminit in Varia historia Aelianus lib. 2. sed aliter, cùm quia turpitudine̅ ad Clazomenios reijcit, tum quòd [Greek words], id est, sedes fuligine modò, quam [Greek words] dicunt, litas scribit, mox???; publicè pronunciatum [Greek words]. Caelius lib. 26. cap. 33. A. L. Hinc prouerbium, [Greek words], id est, Chius cacans. Aristophanis interpres indicat prouerbio iactatum in eos, qui contaminarent conspurcarent???; ciuitatem. Nam hac occasione consueuerant calumniam struere Chijs. Aristophanes in Pace: [Greek words]. Eras. in Adagijs. Legati Romani à Senatu Tarentum ad res petendas missi cùm grauissimas ibi iniurias accepissent, vnus etiam vrina respersus esset: in theatrum (vt est consuetudo Graeciae) introducti, legationem quibus acceperant, verbis peregerunt: de his quae passi erant, questi non sunt, ne quid vltrà ac mandatum esset loquerentur: intimis???; pectoribus eorum, antiqui moris respectus, dolore, qui ex contumelia grauissimus sentitur, conuelli non potuit. Finem profectò fruendarum opum, quibus ad inuidiam diu abundauerat Tarentina ciuitas, hac contumelia quaesiuit. Valerius Maximus lib. 2. cap. 1. & Liuius lib. 4. Decad. 3. & Plut. in Pyrrho. Quum Catoni causam in foro agenti, Lentulus attracta pingui saliua in mediam frontem quantum poterat, expuisset, abstersit Cato faciem, ac dixit: Affirmabo omnibus, Lentule, falli eos, qui te negent os habere. Os habere negantur, quos nihil pudet: id quum eo facto maximè declarasset Lentulus, tamen Cato ludens, profitetur illi esse os: non quòd erubesceret, sed quòd ore multam purulentiam eiacularetur. Erasmus libro 5. Apophtheg. C. Marius Minturnis captus, in custodiam datus est Fanniae, quae mulier minus aequa Mario ex veteri causa dicebatur. Cùm enim ob adulterium maritus diuortio facto dotem reddere nollet, causa???; ad Marium consulem delata esset: is & virum, qui sciuisset eam impudicam fuisse, nihil ominus talem duxerit, diu???; cum ea in matrimonio vixerit, dotem iussit restituere, & mulieri infamiae damnatae quatuor asses dixit (Val. Max. sestertiûm numûm.) At Fannia, nihil minus quàm igno miniae suae memor, curam eius habuit. Plutarch. in Mario. Athenodorvs Tarsensis Stoicus iussu Augusti remp. patriá capessens, improbos ciues eiecit. Hiverò in illius aedium pariete conscripserunt: [Greek words] Res iuuenum, consulta virûm, crepitus seniorum. Quod ille in iocu̅ accipiens, adscribi iussit, [Greek words], Tonitrua seniorum. Quidam eius humanitatem co̅temnens, cùm ventrem lubricum haberet, & noctu praeter eius domum transiret, totum ostium ac parietem respersit. Ille cùm seditionem acriter in concione reprehenderet; Vrbis (inquit) morbus & malus habitus tum ex multis rebus, tu̅ ex excrementis perspici potest. Strabo lib. 14. Livia Augusti nudis quibusdam adolescentibus occurrentibus dixisse fertur, cùm plerique eos morte multandos censerent, Modestis mulieribus hos statuas videri. Cuspinianus ex Suetonio. Tiberivs Caesar, cùm Rhodi Diogenem grammaticum sabbatis tantùm diebus disputantem, extra ordinem, de alia re quàm proposita erat, interrogasset: Diogenes, vt ad se septimo pòst die reuerteretur, Tiberio respondit. Cùm autem postea Diogenes ad Imperatorem Romam venisset, nullo acerbiore dicto factóve Diogenem vltus est Tiberius, nisi quòd per seruum respondit, Vt pòst septimum annum rediret. Suetonius. Idem sub Imperij initia quaedam aduersus sententiam suam decerni, ne questus quide̅ est. Negante eo, destinatos Magistratus abesse oportere, vt praesentes honori acquiescerent, praetor designatus liberam legationem impetrauit. Iterum censente eo, vt Trebianis legatam in opus noui theatri pecuniam ad munitionem viae transferre concederetur, obtinere no̅ potuit, quin rata voluntas legatoris esset. Cùm Senatusco̅sultum per discessionem fortè fieret, transeuntem eum in alteram par tem, in qua pauciores erant, secutus est nemo. Caetera quoque non nisi per magistratus & iure ordinario agebantur: tanta Coss. auctoritate, vt legati ex Africa adierint eos, querentes [2688] trahi se à Caesare, ad quem missi forent. Nec mirum, cùm palàm esset, ipsum quoque eisdem assurgere & decedere via. Suetonius. Cùm Totilas, Gothorum rex, vrbem Roma̅ recepisset, quae primo Belisarij aduentu à Gothis defecerat: accusata est Rusticiana, primi Theoderici, qui Gothos in Italiam duxerat, statuas euertisse. Quam ob causam cùm iratus in Rusticianam animaduertere Totilas decreuisset, posteaquam Boëtij coniugem, & Symmachi sororem, amborum fortuna virtute???; insignium virorum fuisse intellexit, qui falsis criminum suspicionibus à Theoderico interfecti fuerant: illi ignouit. Fulgos. & Egnat. lib. 5. cap. 1. Vladislavs Iagello, Polonorum rex, à Cruciferis inuitatus, cùm Toruniae situm, munitionem atq; aedificia vrbis contemplatur, sordibus culinae à muliercula quapiam seu casu, seu data opera perfusus, mulierculae ad mortem ob id destinatae impunitatem impetrauit. Cromerus lib. 16. Libertatem eripit, Capit, In Carceres trudit, In Exilium mittit. Helias propheta semicenturioni supplici ignouit, cùm duos alios, cum L. militibus singulos ad se comprehendendum missos, igne coelesti absumsisset. Iadon propheta Bethelae Hieroboamum, Israëlitarum regem, idolo sacrificantem increpuit, aduersa illi prophetans, familiae???ue eius. Iratus Hieroboam extendit manum, iubens apprehendi hominem: & continuò arefactam retrahere nequibat. Vir Dei autem misertus, pro illa manu, quam in sui iniuriam exrensam nouerat, Dominum rogauit, pristinae???ue sanitari protinus restituit. Marul. lib. 3. cap. 3. & Sab. lib. 5. cap. 3. Aristides Atheniensis, post innumera benefacta, quae in patriam collocauerat, inuidia quorundam in exilium actus est. Cum???ue tertio anno pòst reuocaretur domum, de vltione nunquam cogitauit, nec iniuriarum vnquam meminit. Plutarchus in eius vita. Antonivs Grimanus Venetus Nicolaum Michaëlem (acerrimum sui accusatorem) vbi primùm domum ab exilio redijt, & reIiquos eius collegas duos, Pisanum & Sanutum, complexus est omnes: Nicolaum verò etiam laudauit, quòd constantissimè publicam causam tutatus esset. Addens se optare, Rempublicam similes illi plurimos semper habere. Dux inde in locum Lauretani creatus, occurrentem sibi primùm saluere iussit, omnia de seipso illi pollicitus. Extant adhuc literae ipsius ad eum scriptae, plenae summae grauitatis & amoris. Egnat. lib. 6. cap. 4. Io. Hvniadem Hungarici regni gubernatorem è praelio in campis Cassouijs fugientem Georgius Despotus Seruiae ceperat, nec nisi filio dato obside dimittere voluerat. Amurates Turcorum Imp. indignatus Despoto, quòd hostem tantum dimisisset, regnum Seruiae cuidam praefecto Frizebecho tradidit occupandum. Georgius audiens in se concitari bellum, supplex Huniadis genubus aduolutus, ab eo tandem suppetias impetrauit. Qui dicto citiùs noctu Rascianos attingens agros, manè Turcos profligauit, capto Frizebecho. Ipse exusto Bidino Bulgariae insigniore vrbe cum triumpho in Hungariam redijt. Cuspinianus. CLEMENTIA RESPECTV INIVRIAE ACTIVE CONSIDERATAE, HOC EST, Qvatenvs infercurab Agente per Haeresim, Falsam religionem, Apostasiam, Idololatriam. Clementia erga Infideles, Haereticos, Apostatas. Christianorvm olim clementia erga religionis hostes ingens. ita vt nunquam arma contra magistratum ceperint. P. Aerodius, ex Eusebij lib. 7. c. 5. & Nicephori l. 7. cap. 5. Constantius Imp. Sardicensis synodi decreto Athanasivm exulem Alexandrinae ecclesisae restituit, eum???ue ad se Antiochiam officij causa profectum, benignè atque honorificè in primis accepit: tamen ab Arianis impulsus, vt Arianis templum vnum Alexandriae habere liceret, poposcit. Quod ille ita concessit, si & ipse Catholicis in singulis vrbibus vnam patere ecclesiam sineret. Ita permulti episcopi, qui extorres erant, suas ciuitates ecclesias???; recuperarunt. Macedonius, sede Paulo Constantinopoli concessa, seorsum ecclesiam tenuit. Sigonius lib. 5. Imp. occid. D. Martinvs in synodo Treuerensi, contra haereticos Priscillianos congregata, Maximum Imperatorem à cruento edicto cohibuit: qui missis praefectis in Hispanias, in haereticorum vitam simul atq; bona animaduerti volebat, episcoporum instinctu. Satis enim esse dicebat, vt miseris hominibus ecclesiae eriperentur ab episcopis per excommunicationem: gladio verò in eos saeuire, hoc nouum esse, & inauditum. Seuerus Sulp. in sine 2. libri Sacrae historiae. Grauissimam illam Christianorum persecutionem (quae sub Traiano 14. annis durauit) Plinivs Secundus, proconsul Bithyniae, Christianorum innocentia animaduersa, suis ad Imp. literis, quae etiamnum hodie extant, mitigarit: vt cùm priùs de Chrirtianismo suspecti, etiamsi id constanter negassent, supplicio afficerentur, edictum fuerit sancitum ab Imp. tale: Conquirendi non sunt: si deferantur & arguantur, puniendi: poenitentes dimittendi. Maranos Hispani eos vocant, qui Iudaica stirpe nati, quum semel ad Christiana sacra transierint, rursus ad antiquae legis ritus relabuntur. Id autem quum capitale sit, speculatores eis submittere solent, qui dicta facta???; eorum & arcana religionis diligenter explorent, suspectos???; praesidibus accusent, expoliandos quidem primò opibus, ac igne demùm co̅cremandos. In id genus hominum, quanquam ij extrema supplicia mereantur, secretis & saepè malignis indicijs delatum, sacrati iudices, vt praeclariùs pietatis studium ostendant, peracerba quaestione desaeuiunt. Id verò Consalvvs Magnus, quantum incolumi religionis iure poterat, pro aequitate humana lenitatis defendebat, ne miserè circumuenti, prae metu solum vertere cogerentur, deserta???; Hispania ad Turcas confugerent, apud quos transfugientium Iudaeorum tutissimus erat receptus: quòd homines ingeniosi mire???; industrij, fabrilium operum & lanificij praesertim artifices, & quod mirum in modum reip. Christianae nocuit, aeneorum tormentorum magistros attulissent. Iouius in Consaluo. Temeritatem. Admiratione digna est Rom. ciuitatis magnitudo animi & lenitas, quòd consuli Ter. Varroni auctori cladis Cannensis ex fuga redeunti, vt qui foedissimè & infelicissimè rebus gestis reuerteretur, humili & abiecto, obuiam itum ad portam honoris causa à Senatu sit & vniuerso populo. Magistratus & principes Senatus, in quibus erat Fabius, filentio facto laudauerunt eum, quòd de Repub. à clade tanta non desperauisset: sed adesset ad tractanda gubernacula eius, & ad vtendum legibus ciuibus???; vt nondum deploratis. Plut. in Fabio. Ignaviam, Timiditatem. In Leuctris, multis Lacedaemonijs abijcientibus arma, & aciem deserentibus, ne magna multitudo infamia notaretur, & legum tamen seruarcur auctoritas, placuit Spartanis, vt legislator designaretur. Designatus, non scripsit nouas leges, sed veteres post Leuctricam pugnam valere iussit. Sic & militibus consuluerunt, & legum auctoritati. Polyaen. lib. 2. Epaminondas Boeotarchus conabatur noctu Lacedaemoniorum vrbem vacuam ciuibus occupare. Agesilaus insidijs ex transfugis perceptis, incitato cursu cum exercitu suo prior in vrbem venit, & Thebanos expectauit. Qui impressionem facientes, repulsi sunt per vim à Lacedaemonijs. Cùm verò per confusionem ac tumultum in graue periculum incidissent, noctu fugere coacti, multi scuta abiecerunt. Epaminondas eam rem conspicatus, nolens vt qui scuta abiecissent, redarguerentur, promulgauit: Nemo armatorum ipse scutum portet, sed tradat scutatis, aut alijs sequentibus: ipsi verò cum solis hastis & rensibus ducem sequantur. Ita multicudo eorum, qui arma abiecerant, venit, & Epaminondae se obsequentiores ad futura pericula ob hoc beneficiu̅ praebuerunt. Polyaemus lib. 2. Cùm M. Marcellvs Coss. III. in Siciliam missus esset, Milites Romani qui in praelio ad Cannas, terga hosti obuerterant, cùm eam ob causam exulare patria cogerentur, Marcellum frequentes adierunt supplices atque ad genua eius procumbentes, honestum ordinem militandi postulauerunt, multo eiulatu lacrymis???;: re ostensuros pollicentes se, aliquo infortunio potiùs quàm ignauia sua cladem illam acceptam fuisse. Eos miseratus Marcellus, pecijt per literas à senatu, vt liceret semper supplere ex ijs legiones suas. Plut. in Marcel. Tib. Gracchvs, cùm dixisset futurum, vt ex volonum numero fortibus libertatem daret, ignauos crucibus affigeret, & quatuor millia ex his (quia segniùs pugnauerat) metu poenae in quendam munitum collem coissent: misit qui eis dicerent, totum sibi exercitum volonum vicisse videri, quòd hostes fugissent. Siceos & sua fide & ipsorum metu exolutos recepit. Frontinus lib. 4. cap. 7. Quum Magnus Sforcia spectantibus ex propinquo duobus regibus, Alphonso Aragonio, & Ludouico III. Andegauensi, penè intra Carmelitanam portam ad Neapolim victricia signa perturb???is iam fugatis???ue hostibus intulisset, vnius Bisij praefecti peditum socordia perfidia???ue obstitit. quo minus [2689] cumulata victoria potiretur. Iussus enim cum duabus veteranis cohortibus intra hortorum macerias in insidijs considere & ad signum datum prorumpere, vt studio pugnae prouectos hostes intercluderet: neque designatum in locum peruenit, neq; priùs apparuit, quàm post trium horarum pugnam receptui signum tuba datum audiuit. Ob id Sforciam irato animo, ea mediocri victoria minimè contentum, exclamasse rauco ore plurimum, ferunt, itidem saepè repetentem: Bisi, sceleste desertor, redde mihi hostium duces captos, atq; intercepta eorum vexilla, quae incredibilis ignauia pariter atq; perfidiatua dudum nobis è manibus eripuit. Caeterùm eum ex conscientia animi metu consternatum, & crimen ineptis verborum ambagibus excusantem, ea lege castris excedere iussit, vt perpetua ignominia notato, acerbissimi supplicij poena, si in conspectum castrorum vnquam veniret, indiceretur. Ea est, aeneo tormento includi, & succenso demùm sulphureo puluere per aëra discerptis artubus diffundi. Iouius in vita magni Sforciae. Libidinem. Clementia erga advlteros, Advlteras. Pellices, Procos. Cùm ad Pisistratvm esset delatum, adolescentis cuiusdam amore matrem eius deperire, ac furtim habere cum eo consuetudinem, formidante atque abnuente plerunq;, vocauit adolescentem ad coenam, ac coenatum, rogauit: Vt acceptus esset? Lautè, inquit. Tum Pisistratus: Hoc tibi quotidie, inquit, paratum erit, si fueris matri meae gratus. Plutarchus in Apophthegmatibus. Cùm Thrasybulus, siue Thrarymedes, qui amabat Eivsdem filiam, huic in occursu osculum tulisset, stimulante eum vxore in illum: Si odisse oportet, inquit, eos qui diligunt nos, quid faciemus odio prosequentibus? puellam???; ei collocauit. Plutarchus in Apophthegmat. Philippum Macedonem proditum monumentis est, Thessalicam mulierem amasse ardentiús. Irroborarat inde opinio vehemens, veneficijs circumuentum ab ea Philippu̅, atq; ita eius mentem praepediri illa queatum: qui mos in Thessalia nimio plus frequens erat. Id quum inaudisset Olympias, mirè opta bat quandoq; in potestate sua habere mulierem. Quum se ostentasset occasio, accersiri eam iubet. Quam vbi est conspicata forma praesignem, loquendi non imperitam, prudentiae haud prorsus expertem [Greek words]: Valeant, inquit Olympias, intentatae calumniae. Tu quidem in te ipsa veneficiorum vim habes. Caelius lib. 16. cap. 6. Antiq. Lect. Byzantivs quidam, quum moechum in vxore deformi deprehendisset: Miser, inquit, quid opus erat Sapragorae dote? Significans, feminae tam deformi non futurum fuisse qui concumberet, nisi dote conductum. Nunc quum illa nacta esset gratis adulterum, quid opus erat Sapragorae marito dare dotem, quum esset qui gratis hoc faceret? Erasmus sexto Apophthegmatum. Pavlvs, cognomento Simplex, vxorem suam cum adultero deprehendens, ne tantam iniuriam vlcisci cogeretur, domo excessit, & se monachum fecit, magni???; Antonij dignus euasit discipulus. Deniq; manus illas, quas à vindicanda ignominia continuerat, ad Deum porrigens, nihil petijt quod non impetrarit, maxime???ue in faciendis miraculis insignis fuit. Marulus. Aemylia, Scipionis vxor, non modò dissimulanter tulit ancillam suam haberi à viro in delicijs: verùm Scipione mortuo nanumislam eam liberto suo dedit vxorem. Faustina M. Antonini Philosophi Imp. vxor, mulier parum integrae pudicitiae. Dubium, nes ciuerit maritus illius probra, an dissimulauerit. Satis constat aliqnando Caietae nauticas & gladiatorias sibi conditiones quaesiuisse. Multi etiam persuasum habuerunt, Commodum, qui post Marcum imperauit, adulterio conceptum. Quidam fabulam adijciunt, quòd Faustina gladiatores quosdam conspicata, vt prona erat in libidinem, confestim in vnius amorem exarserit. Inde aegritudine affecta, quum eo grauiùs langueret, quo impensiùs occultabat tam sordidum amorem, languor???; morbum peperisset, ad postremò viro causam diligentiùs sciscitanti, de suo amore confessa est. Consultos ferunt ab Antonino super ea Chaldaeos, quibus auctoribus, ad eiusmodi affectum abolendum, iussasit Faustina sub lauare se interfecti gladiatoris sanguine, in quo maximè laborabat, ac continuò cum marito congredi. Quo coitu nefarius ille illicitae veneris stimulus sit extinctus, simul???; partus in vtero conceptus, atq; ita acciderit, vt Faustina post maternos menses gladiatorem sit potiùs quàm principem enixa. Enimuerò Commodus, qui eo partu natus est, qui???ue post patrem imperauit, gladiatorias obijt pugnas, vt Capitolinus tradidit. Fertur Marcus imperator quandoq; ab amicis monitus, vt cum Faustina multis probris cooperta diuortium faceret, si occidere nollet. Quibus ita occurrerit, Si vxorem dimittimus, & dotem reddamus necesse est, ad imperium alludens, quòd à Pio Antonino principe Faustinae patre per manus acceperat. Dubium, hoc an aliud secutus. Ipse, quod satis constat, adeò patienter tulit Faustine flagitia, vt eius moechos etiam ad dignitates promouerit, & in his Tertullum, quem cum ea prandentem aliquando deprehendit. Sabellicus lib. 4. Ennead. 7. Dariae, virginis integritatem ab infidelibus ad prostibulum tractae, leo de cauea fugiens, atq; illi adsistens, tutatus est. Qui eam vitiandi animo adire ausi fuerant, in primo statim limine strauit: nihil???; praeterea mali intulit, ipsa virgine sic iubente: vt essent quos ad fidem poenitentiam???; conuerteret, non qui in erroris tenebris vitaeque nequitia perirent. Marul. lib. 3. cap. 3. & Sabel. lib. 5. cap. 3. Agnes virgo, eum, Qui ipsam stuprare moliebatur, à diabolo necatum, vitae restituit. Vitatae restitutus, Christum confiteri palàm cepit. Illa ergo orante, is qui pudicitiam ipsius inquinare conatus fuerat, duo praecipua retulit bona, vitam qua adhuc in terris viueret, & fidem qua supra coelum aeternitatem consequi posset. Marul. lib. 3. cap. 3. &: Sab. lib. 5. cap. 3. Botilda, Erici II, Danorum regis vxor, quascunq; puellas à marito adamari senserat, maternae dilectionis officijs prosequebatur, eas???; in pedissequas adsciscebat. Quaru̅ vt formam concinniorem efficeret, saepenumerò capitis earum cultum proprijs manibus fingebat, vt quum sua specie non poterat, aliena saltem marito placeret: adeo???; obsequijs iniuriam pensans, hoc ipso clarissimum muliebris patientiae exemplu̅ praebuit: & singulari moderationis beneficio posteritati insignem nominis sui memoriam commendauit. Saxo lib. 12. Impvdentiam. Cùm Athenienses, qui ad Chaeroneam capti erant, sine precio dimissi insuper vestimenta & stragula reposcerent, Macedones???; stomacharentur: ridens Philippvs rex Macedoniae Victor: Videntúrne vobis, inquit, Athenienses, talis se à nobis existimare victos? Plut. in Apoph. regum. Accvsationem, Delationem, Testimonivm. M. Marcellvs, qui primus & Hannibalem vinci & Syracusas capi posse docuit, cùm in consulatu eius Siculi de eo questum in vrbem venissent, nec senatum vlla de re habuit, quia collega Valerius Leuinus fortè aberat, ne ob id Siculi in querendo timidiores essent: & vt is redijt, vltrò de his admittendis retulit: querentes???; de se, patienter sustinuit. Iussos etiam à Leuino discedere, remanere, vt suae defensioni interessent, coëgit. Ac deinde vtraq; parte perorata etiam excedentes curia subsecutus est, quo liberiùs Senatus sententiam ferret. Improbatis quoq; eorum querelis, supplices & orantes, vt ab eo in clientelam reciperentur, clementer excepit. Super haec Siciliam sortitus, eam prouinciam collegae cessit. Toties laudatio Marcelli variari potest, quoties nouis ipse gradibus moderatione aduersus socios vsus est. Val. l. 4. c. 1. L. Mvrena, M. Catonem obiecto corpore suo, à Metelli armis Tribuni plebis in eum irati protexit, quamuis anno antè à Catone ambitus atq; largitionis accusatus, magno in discrimine salutis versaretur, nisi eloquentiae pater Cicero eum defendisset. Nam quanquam aliorum opera vlcisci se posse inimicum videbat, patriae tamen charitatem acceptarum iniuriarum dolori praetulit: hostem???; quod multò gloriosius censetur, laborantem seruauit. Fulgosus lib. 4. cap. 1. Cl. Pvlcer incesti crimine à tribus Lentulis accusarus, vnum ex his ambitus reum patrocinio suo protexit: atque in animum induxit, & iudicem, & praetorem, & testem, Vestae aedem intuens, amicum Lentulo agere: intra quam ille, salutem eius foedo crimine obruere cupiens, hostili voce perorauerat. Val. lib. 4. cap. 2. Apud M. Antonium Iudaei accusauerant Herodem, cius???; fratrem Phaselum: quorum causam Messala defendebat, & Hircanus Herodis socer, Iudaeorum rex. Antonius muneribus delinitus, fratres ambos Tetrarchas constituit, & ex eorum aduersarijs XV. coniecit in vincula, occisurus etiam, nisi intercessisset Herodis deprecatio: quamuis ne sic quidem cessauerunt à legatione reuersi. Sed rursum mille venerunt Tyrum, Antonium ibi praetolaturi: qui magna pecunia iam corruptus à fratribus, imperauit eius loci inagistratui, vt in Iudaeorum legatos nouatores rerum animaduerteret, & Herodi adiutor esset ad principatum parandum. Herodes verò ante vrbem diuersantes in litore accedens, hortatus est eos vt se subducerent: nam & Hircanus cum eis aderat: admonens quantum instaret periculum, si contendere pergerent: quod illi contemserunt. mox???; erumpentes in eos Iudaei cum indigenis, partim trucidauerunt eos, partim sauciauerunt: reliqui verò domum refugientes, posthac quieuerunt. Populo verò clamoribus agente contra Herodem, commotus ad iram Antonius iussit quos vinxerat interfici. Iosephus lib. 14. cap. 23. Antiq. Sixtvs III. pontifex, apud Valentinianum iuniorem impe [2690] ratorem, & Placidiam eius matrem à Basso patricio Rom. maximis criminibus accusatus, posteaquam innoce̅tiam suam purgauit, multis precibus lacrymis???; egit, ne Bassus in exilium mitteretur. In quo cùm frustrà laborasset, & post aliquod tem pus Bassi mortui corpus Romam deportatum esset: Sixtus no̅ modò honoris gratia funeri & sepulturae voluit interesse, sed manibus quoque suis eum tumulauit. Fulg. lib. 5. cap. 1. & Egnat. eodem. Defectionem, Desertionnem, Rebellionem, Proditionem. In eo bello, quod Cyrus minor frater aduersus Artaxerxem fratrem grauissimum susceperat: Arbaces priùs, dum praeualere Cyrum viribus existimaret, ab Artaxerxe rege ad Cyrum defecerat: rursus???; Cyri accepto interitu ad regem se conuerterat. Accusatus, poena desertionis, videlicet capite, puniendus esse videbatur. Sed cùm rex ipse cognosceret, religiosissimè iudicauit, hanc variam & incertam (quae plerisque in bellis ciuilibus accidit) partium conte̅tionem & mutabile studium, magis è pusillanimitate, mollitie & ignauia, dubio???ue discernentis animo nasci, quàm prodere & machinari quid mala mente & dolo malo cupientis. Iussit igitur Arbacem notari duntaxat, humeris???ue nudam meretriculam (quae summa apud Persas ignominia fuit) in via publicè tota die ferre atque traducere. Plut. in Artaxerxe. Erat Thebanis patrium institutum, vt quoscunq; ex alijs populis captiuos haberent, precio dimitterent: Boeotici verò nominis exules capitis damnatos occiderent. At Epaminondas, Thebanorum dux, cùm Sicyoniorum oppidum Phubiam expugnasset, in quo maxima pars erat Boeotorum exulum: notis compunctos qui comprehensi fuerant, omres dimisit. Nam alienae singulos patriae nominibus, vti ei in mentem venissent, recensuit. Pausanias in Boeoticis. Apud Alexandrvm Magnum, cùm remitteret ad mare Macedonas valetudinarios & mutilatos, delatus fuit quidam, qui inter sonticos se, cùm non esset, retulerat. Vt hic ad conspectu̅ eius est attractus, interrogatus???;, morbu̅ se respondit causatum amore Telesippae, quae ad mare abscedebat. Percontatus Alexander est, qui cùm esset de Telesippa agendum. Quam vt liberam esse intenexit: Ergo, inquit, inducamus Antigene Telesippam, nobiscum vt maneat, quando cogere liberam, non est nostrum. Plut. in Apophtheg. Demetrivs Poliorcetes, liberator Graeciae, magno victus, praelio à regibus, cum paucis fugiens, cursum in Graeciam direxit, inter spes reliquas maximam reponens in Atheniensibus. Quippe classem illic pecuniam???ue & coniugem Deidamiam reliquerat: nec portum arbitratus est rebus suis fideliorem Atheniensium beneuolentia. Vnde vbi properanti Atheniensium legati ad Cycladas insulas occurrerunt, vt vrbe abstineret, orantes, quòd sciuisset populus, ne quis ex regibus vrbe acciperetur: Deidamiam???; eius vxorem Megaram honorificè & magno cum comitatu miserunt: inflammatus ira, quamuis moderatissimè asperitatem fortunae ferret, neq; in ea rerum inclinatione se gereret vel abiectè vel ignauiter: tamen quòd spem suam fefellissent Athenienses, & speciem illam beneuolentiae & mirificae adulationis, qua erga eum iampridem vsi suerant, vsu vanam deprehenderet & fucatam, id fuit ei acerbum. At cùm vlcisci non valeret, leniter cum Atheniensibus per legatus expostulauit, petijt???; vt classem sibi, in qua nauis vna erat tredecim ordinum, remitterent. Qua accepta, praeternauigauit in Isthmum, rebus???; suis afflictis (praesidia enim eius eijciebantur vndiq;, cuncta???; desciscebant ad hostes) reliquit in Graecia Pyrrhum, ac cursum in Chersonnesum intendit: vastans???ue simul Lysimachi ditionem, praeda ditabat & retinebat copias suas. Inde cùm Stratonicen Demetrij & Philae filiam Seleucus in matrimonium accepisset: noua affinitate paululùm respirans, vt accepit dissidentibus Atheniensibus moliri Lacharem tyrannidem: sperauit repentino incursu vrbe se facilè potiturum. Itaq; incurrit in Atticam, capta???ue Eleusine & Rhamnunte fines foedauit: ac naue capta frumento onusta, quod importabatur Athenas, negociatorem & gubernatorem suspendit. Vnde deterritis alijs pressa est ingenti fame vrbs, praeter???; famem aliarum rerum laborabat difficultate. Salis medimnum licitabantur quadraginta drachmis, tritici modius trece̅tis venundabatur. Exiguam populo Atheniensi respirationem centum quinquaginta naues praebuerunt circa Aeginam conspectae, quas Ptolemaeus ei subsidio misit. Mox cùm multas Demetrius ex Peloponneso, multas ex Cypro accepisset naues, atq; cunctae trecentas numero complessent: consciuit classis Ptolemaei fugam, ac tyrannus Lachares deserta profugit vrbe. Athenienses verò licèt sanxissent poenam capitalem in eum, qui pacis cum Demetrio & foederis fecisset mentionem: protinùs proximam portam patefecerunt, legatos???; miserunt: non quò quicquam ab eo expectarent clementiae, sed quia exprimebat inopia, in qua inter multa acerbitatis exempla hoc refertur accidisse: patrem & silium vno in domicilio rebus suis deploratis sedisse, cùm ex tecto mus mor tuus est delapsus: illos, vt viderunt, ambos exilisse: atq; de eo inter se decertasse. Tunc etiam Epicurum philosophum eos, qui essent ex secta sua, memoriae tradunt sustinuisse, fabas???ue cum ijs ad numerum partitum. Eo in ciuitatis statu Demetrius vrbem ingressus imperauit, vt omnes in theatrum conuenirent, sepsit???; scenam armis, & pulpitum stipatoribus cinxit. Ipse tragoedorum more superioribus descendens transitibus, multò iam magis attonitis Atheniensibus, initio orationis metum eorum terminauit. Etenim vocis contentioni & verborum amarulentiae parcens molliter & beneuolè castigauit eos, atque in gratiam cum ijs redijt. Donauit ijs centum millia medimnûm tritici, magistratus???ue praefecit, qui maximè populo forent grati. Hîc Dromoclides orator populum aduertens prae laetitia varias facere acclamationes, ac praeconia ex suggestu certare vt superaret concionatorum, legem promulgauit: vt Demetrio regi Piraeeum & Munychia traderentur. Hac perlata, collocauit Demetrius per se praesidiu̅ in Musaeo quoq; ne si iterum desciuisset ab se populus, ab alijs occupationibus distineret se. Plut. in Demetrio. Contra Tusculanos qui defecerant, Tribunum creauerant Romani Furium Camillum. At Tusculani errorem callidè auertentes, cùm esset iam in expeditione aduersus ipsos Camillvs, aratoribus pastoribus???; agros, vt in alta pace compleuerunt: patebant portae, pueri in ludis operam literis dabant, ex vulgo opifices suo quisq; operi intenti conspiciebantur, spectatiores in foro obuersabantur togati, magistratus sedulò circumibant ad designandum Romanis hospitia, tanquam remoti ab omni suspicione essent mali, nec cuiusquam sibi commissi conscij. Quae illorum poenitentia quamuis eos apud Camillum proditionis opinione non exemerit, flexit tamen eum ad misericordiam. Itaque senatum adire iussit ijs poenam deprecatum. Deprecanribus adfuit, vt & crimine liberarentur, & ciuitatem impetrarent. plutarchus in Camillo, & Val. Max. lib. 7. cap. 3. Mandonius & Indibilis, Celtiberorum reguli, falsò audita P. Scipionis morte, à Rom. defecerant, pòst acie etiam aperta contendere ausi, victi fuêre. Mandonius supplex ad P. Scipionem venit, culpam pro se & fratre deprecatum. Scipio, licèt vetus mos Romanorum fuisset, ijs quos armis superassent, non priùs reconciliari, quàm omnia diuina & humana dedissent, obsides insuper acciperentur, adimerentur arma, praesidia???; vrbibus imponerentur: tamen multis verbis detestatus illorum perfidiam, victuros tamen populi Romani beneficio asseruit, eis???ue velle, praeter Romanum morem, & arma relinquere, neque obsides petere, ne si iterum deficerent, in osides innoxios, sed in ipsosmet saeuiendi potestatem haberet: eorum esse, an pacatos, an iratos Romanos velint. Pecunia tantum imperata, qua militibus subsidium parari posset. Liuius libro 19. Cùm Domitius Aenobarbus ex Antonij partibus ad Augustum transfugisset, M. Antonivs adeò se humanum praestitit, vt res & bona eius remiserit. Plut in Antonio. Rustici Gallici, intolerandis Carini Caesaris iniurijs exacerbati, arma sumserant. Contra eos Maximianvs, à Diocletiano in societatem Imperij adscitus, ducto exercitu breui, quàm parum arma vires???ue sine scientia rei militaris prodessent, edocui. Nam ad eos progressus, Amandum & Aelianum duces rusticorum, robore ac ferocia magis, quàm vsu belli atque armorum peritia confidentes, leuibus aliquot praelijs vsqueadeò afflixit, vt positis armis deditionem continuò fecerint. Quos ille benignè in fidem accepit, atque agrestibus exarmatis, ac pristino agrorum cultui redditis, otium turbatae Galliae magna clementiae laude restituit, eam???ue nouis formare institutis ad pacem dignitatem???ue perrexit. Itaque Mamertinus rhetor Maximianum Herculeum Diocletiano Iouio tanquam alterum Ioui Herculem affuisse, dicere ausus est. Sigonius lib. 1. Imp. occid. Nasar, classis contra Agarenos ab Imp. Basilio Mitedone missus praefectus, quum ad Methonem hostes adoriretur, & haud pauci sociorum naualium periculum formidantes, paulatim sese sub duxissent: Imperatorem de classiariorum perfidia admonuit. Imperator desertores conquisiuit, ac reliquorum terrendorum causa simulauit, se eos supplicijs afficere. Triginta quippe de captiuis, qui in praetorio asseruabantur, Saracenis, faciem suligine oblitos in circum produci, ibi???ue flagris ignominiosè caesos in Peloponnesum emitti, tanquam ij fugae auctores reliquis fuissent, atque isthic vnde profugissent, interfici iussit. Ergo desertorum loco in palos suffi xis in Peloponneso Saracenis, milites omnes ingens metus incessit: omni???; mollitie excussa vitrò ducem orarunt, vt se in hostes duceret. Cedrenus. Ivnipertvs, Ariperti Longobardorum regis filius, praelie victum Alchuinum, qui Tridenti ducalem honorem gerebat (nam ab ipso atque ab eius patre rebellauerat) quanquam illud pater grauiter ferret, non liberauit modò, verùm etiam [2691] ne sine principatu viueret, pro Tridento Brixiam dedit. Fulgosus. Lvdovicvs Pius Imp. Theodulfum episcopum Aurelianenrem (cuius consilio & instinctu à Lothario filio regno pulsus, & in custodiam traditus erat) cùm aliquandiu in carcere habuisset, illaesum dimisit, vnico hymno, Gloria laus & honor tibi sit rex Christe redemtor, placatus. Cranzius libro 1. cap. 27. Metropol. Arnvlphvs, Boiorum regulus, Imperator factus, extrema Imperij membra curare neglexit. Cùm itaq; potestate accepta frui quàm vti mauult, pleriq, prouinciarum praefecti ab eo deficiunt. Qua intellecta perfidia, Arnulphus Francofordiae ad Moenum concilium agit, ac tyrannos qui desciuerant, nisi ad praescriptam diem praestò Vuormaciae sint, proscribit: contractis???; copijs transito Rheno in Vangionum vrbem contendit. Reliquis omnibus imperium detrectantibus, solus Otho Galliae Celticae procurator, supplex ad Arnulphum venit. Cuius fide Arnulphus delectatus, Franciam Occidentalem ipsius fidei commisit: addidit & Aquitaniam, vt hanc tyranno auferret: illam aduersus Cimbros tutaretur. Auentinus lib. 4. Veneti Iaderae septies ab imperio suo desciscenti veniam semper tribuerunt. Eiecerant illi suos praetores no̅ semel: Pannonas iterum atq; iterum, magnis propositis praemijs ad sese aduocarat, vario bellorum genere Venetum nomen saepè vexarant. Ceciderat in acie fortissimè pugnans Ordelaphus Faletrus dux: steterant pro Genuensibus Ligustico bello, cum magna Illyrij parte: & tamen venia petentibus semper data est. Sabellicus lib. 6. cap. 4. & Egnat. lib. 5. cap. 1. Lidem Cretae insulae saepiùs rebellanti pacem semper dedêre: atq; vt in fide sanctiùs persisteret, patriciorum & plebeiorum Venetas familias coloniam eò deduxêre. Egnatius libro quinto, capire 1. Albertvs, Alberti filius, dux Brunsuicensis, quum contumaces experiretur Brunsuicenses suos, clàm arma plurima contraxit, aliena specie. Tum per molendinarium ad portam sancti Andreae, noctu cum exercitu ingressus (fortè non ignorantibus maioribus, quòd infrenis populus tumultuaretur aduersus principes) opportunis locis exercitu distributo, conuocatos ciues primùm de contumacia coarguit: inde quid fieri vellet insinuans, quum illi non refragarentur, absq; caede & praeda dimisit exercitum. Sensêre tum mansuetudinem principis sui, qui quum arma teneret, posset???ue cogere, solitis contentus obsequijs, iussit quenq; suo ordine permanere. Cranzius lib. 8. Saxoniae, cap. 36. Sigismvndvs Hungariae rex, procerum vinculis elapsus, Budam receperat. Ingens apud coniuratos metus, ne poenas defectionis luerent. Contrà Sigismundus, tam se clementem omnibus exhibuit, vt vltrò ad experiendam lenitatem suam defectores inuitaret. Qui paruerunt, venia donati: contumacium plurimi bonis multati, in nullius tamen corpus Saeuitum. Hamum videlicet istum cruentum Rex adhuc suspensum tenebat, vt illo vastum piscem cuncta in regno valtantem faciliùs caperet. Is erat Stephanus Vayuoda Transsy luanus, non paucioribus agminibus, quàm ipse Rex, stipatus, ideo???ue satis à vi aperta tutus. Ad hunc inescandum & intra parietes excluso satellitio attrahendum, ars fuit adhibita. Qua succedente, caput ini in Sclauonico conuentu amputatum est, & ad tumultum sedandum corpus in plateam proiectum, ne frustrà satellites pro mortuo contenderent. Nullus posthac Hungarorum tam audax fuit, qui coniurare in regem auderet. Dubrauius lib. 25. Ferdinandvs Neapolitanus rex, fugiente patre Alphonso ob metum aduenientis Caroli IIX. regis Gallorum, regni Neapolitani principibus quatuor, qui erant in custodia, dimis sis, oppidum in veste regia, vnà cum Federico patruo perequitauit: salutatus???ue rex, cùm se ad carceris parietem contulisset, reclusis patefactis???ue foribus, rebelles aliquot damnatos???ue complures & libertati & municipio restituit: priuatas publicas???ue iniurias omnes remisit, pollicitus???ue est, se proscriptos quosque reuocaturum. Bembus libro secundo Historiae Venetae. Fvrtvm, Sacrilegivm, Latrocinivm. Clementia erga Fures, Piratas, Latrones. Spyridon, vnius vrbium Cypri Trimethuntis episcopus, ab omni superbia alienus, pauit oues. Media nocte fures stabula aggressi, dum surripere pecudes student, inuisibili vi apud stabula vincti sunt. Cùm diluxisset, accessit ad gregem, illos???; videns vinctos, soluit fures: multum hortatus, vt instis laboribus, & non per iniuriam, victum quaererent: ariete???ue donatos dimisit, festiuo dicto addito: Ne frustra (inquit) vigilasse videamini. Suidas, & Simeon Metaphrastes Tomo 5. Vitarum Patrum. S. Germanvs episcopus iter faciens, nudum imminente nocte viatorem recepit. Quum in diuersorio quieuissent, asellum, quo Germanus ferebatur, ille subtraxit. Illucescente die furtum patratum inueniunt discipuli: patri condolent, quòd pedibus iter facere cogeretur. Nondum tria millia passuum cum socijs ille confecerat, quum è discipulis vnus Germanum quandam è vultu laetiam prodere intelligens, pattem hilaritatis causam rogat. At ille quum pedem omnes aliquantulum sistere imperasset, Ecce latro, clamitans, festinato gradu subtractum iumentum refert. Fur ad pedes illius prouolutus, exorat furti veniam & impunitatem: dum facinus profitetur, se tota nocte irretitum fuisse asseruit, neque quoquam progredi potuisse, nisi quà ad reddendum iumentum pateret iter. Cui Germanus, vultu renidente, animo???; placato: Si hesterna (inquit) die tibi nudo togulam dedissem, ne furandi quidem te necessitas incessisset. & exuta mox togula: Accipe, inquit, quod deest, redde quod nostrum est. Sic confessorem criminis resipiscentem, non modò venia, sed praemio quoq; & benedictione dignum censuit. Bonfinius lib. 4. Decad. 1. Clodoueo rege aduersus Gothos arma mouente, quidam ex militibus praedae cupiditate Maxentii abbatis Pictauiensis monasterium inuascrunt: & cùm vnus abbatem, sacrilegio vt poterat renite̅tem, ferire vellet, manum cum gladio sublatam demittere nequiuit: reliqui nescio qua stupiditate mentis correpti, immobiles constitêre. At Maxentius immanitatis violentiae???; eorum oblirus, poenam misereri cepit, & precatione liberos ab aegritudine reddidit. Qui deinceps inferre illi iniuriam & timuerunt castigati, & erubuerunt beneficio victi. Marulus lib. 3. cap. 3. Amos Aegyptius dum in eremo manenti panem, quo in diem vesci solebat, furto subtraherent homines impurissimi, duas serpentes cellae custodiae apposuit, quarum afflatu illi, cùm furandi animo propiùs accessissent, semineces concidêre. Eos tamen superueniens Christi seruus manu quen???; prehensans erexit, & criminis blandè arguens, ad poenite̅tiam inflammauit: atque ita amplexus est, vt ex furibus monachos faceret. Ibidem. Fundensis monasterij praepositus Libertinvs, iter faciens, fortè incidit in quosdam equites Gothos. Cum???ue equum sibi abstulissent, etiam flagellum eis porrexit. Tollite & hoc, inquiens, quod vobis ad agendum iumentum vsui erit. Illi abeuntes, cùm ad Vulturnum peruenissent, nulla vi equos, vt fluminis vada intrarent, cogere potuerunt. Memores igitur iniuriae Dei seruo illatae, regressi sunt, vt equum suum ei restituerent. Sed cùm ipse omnino abnueret recipere, ac diceret, eo sibi opus non esse: inuitum superimposuêre, & protinus abeuntes, recto cursu fluuium pertransierunt. Marulus libro quinto, capite tertio. Eiusdem monasterij Monachvs, cui excolendi horti cura erat, cernens in eo olera partim pedibus conculcata, partim sublata furto, & reperto aditu, quo fur ingredi consueuerat: serpenti praecepit, vt illum custodiret, nec inde nisi iussus discederet. Fur reuersus cùm serpentem conspexisset, prae timore pede vepribus implicato pronus pependit, donec ab olitore superueniente expeditus fuit, & admonitus, ne vltrà furto tolleret, quod ipse petenti gratuitò concessurus esset. Non olerum damno monachus angebatur, sed fura̅tis peccato. Ex Gregorij lib. 1. Dialog. Marulus lib. 3. cap. 3. & lib. 5. cap. 3. Isaacvs apud Spoletanam vrbem solitarius, per spiritu̅ praesciens fures ad hortum suum venturos, sarcula & rastros ibi apposuit: atq; illi cùm nostu hortum incessi fuissent, instrumentis protinus arreptis vsq; mane nihil aliud agere potuerunt, quàm terram vertere, & herbas infructuosas conuellere donec Isaac adueniens eis prandium attulit pro opera. Insuper exhortans, vt à furto abstinerent: semper enim quicquid eis opus esset, se libenter indulturum. & tunc quoq; omnis generis oleribus ornatos amicè dimisit. Marulus libro quinto, capite tertio. In Valeriae Prouinciae partibus, cuiusdam monasterij greges in proximo stabulabantur. Fur noctu veruece sublato, cùm rediret, quia per coemiterium transitus erat, super sepulcrum, vbi illis diebus sanctus quidam sacerdos conditus fuerat, fixis vestigijs haesit, & neq; progredi, neque regredi potuit, nec praedam, quam tenebat, dimittere, donec facto iam die à Monachis deprehensus, peccatum confitens veniam poposcit, illis???ue orantibus, dimisso veruece abeundi facultatem impetrauit. Ibidem. Stephanvs, Reatinus pater, cùm ex agello (quem vnicum habebat) messem ad aream congessisset, & quidam ipsam incendisset: accurrenti discipulo ac succlamanti, Vae vae pater Stephane, quid tibi accidit? Immò vae illi, inquit, fili, per quem accidit: nam mihi nihil accidit mali. Nihil malum esse arbitrabatur praeter peccatum. Itaq; illi qui damnum intulerat, indoluit, non sibi qui passus fuerat: cùm tamen nihil aliud ad victum ei superesset, nisi quòd à Domino nunquam se desertum iri confideret. Marul. lib. 5. cap. 3. & Sab. lib. 5. cap. 7. Medardvs presbyter Torniaci Galliae oppidi (qui pòst Nouiensis, hinc Torniacensis episcopus fuit) furem vuas collectas exportare frustra conatum, cùm deprehendisset, absoluit, dimisit???; illaesum. Alium mella ex aluearijs suppilante̅, sed apum [2692] aculcis ita affectu̅, vt inde se mouere non posset: recepto furto poena liberauit. Quidam etiam milites, qui vicum eius Solenniacum depraedauerant, loco pedem efferre, nisi praeda omni reddita, non valucrunt. Suarij item illius porcorum gregem procul abigore molientes, cùm nocte tota iter fecissent, manè ibidem, vnde recesserant, inuenti sunt, & ipse peccatum confitentibus ignouit. Marul. lib. 5. cap. 3. Od do Cluniacensis coenobij pater, ei qui equum suum noctu abegerat, & in eo sedens comprehensus fuerat: cùm nec desilire interim, nec discedere quiuisset, veniam petenti indulsit atq; insuper numos quinq; dari iussit: gaudens vtiq;, no̅ quia equum recepisset, sed quòd equi raptorem ad poenitentiam conuersum cernebat, & iam ab eo Deum timeri, qui priùs contemnere consuesset. Marul. lib. 3. &. cap. 3. & lib. 5. cap. 3. Diuus Hieronymvs, illos qui asellum monasterij furtim abduxerant, & inuiti rursum restituerant, cùm veniam rogatum aduenissent, conuiuio excepit: & admonitos, vt suis rebus co̅tenti aliena non appeterent, multa cum benedictione dimisit. Atque illi, quòd ab eo quem laeserant, tam benignè accepti fuissent, quotannis monasterio eius non paruam olei copiam missitarunt, vt iam non solùm alieni auidi no̅ essent, sed etiam sua largirentur. Marul. lib. 5. cap. 3. & Sab. lib. 5. cap. 7. Arbaces, Mediae praefectus, post Sardanapali Assyriorum regis interitum, victoriam adeptus, quum bellorum socijs sua cuiq; redderet praemia, Belesum Magum, cuius instinctu fuerat omnia co̅secutus, Babylonis praefectum declarauit. Is post captam Nini vrbem ab regis eunucho doctus, vbi vis auri ingens lateret, quae Sardanapali fuerat, occultè id refossum, vt solus possideret, ab Arbace petijt, vt Sardanapali cineres Babylonem liceret secum deferre: vouisse se medio belli tempore, quum fortuna adhuc anceps esset, vt si quando Assyriorum regia capta esset & incensa, se illius cineres Babylonem translaturum, ibi???; monumentum regni Assyriorum ab Arbace se adiutore excisi posteris traditurum. Nec id grauatè est impetratum. Nam praeterquam quòd Beleso nihil ob recentem meritorum memoriam negare esset ausus, nulla suspicio inciderat, vt regia combusta, ex vetere regum gaza quicquam super esset. Paratis igitur nauibus, vt fluuio cineres subueherentur, auro???; in eas occultè imposito, res certo ad Arbacem indicio delata est. Qua fraude comperta, iudices ex principibus castrorum Beleso dedit, qui peculatus iudicarent. Indices eum furti conuictum, capitali supplicio damnarunt. Sed tantum abfuit, vt Arbaces illi quicquam mali fecerit, vt capitali poena remissa, regium etiam aurum cu̅ decreto antea honore habere iusserit, Babylonem???; laetum dimiserit: pro concione fassus, maiora esse Belesi erga se merita, quàm vt pro tam parua offensa illi irasci debuerit. Conciliauit ea res Arbaci non solùm clementiae famam, sed in noua adhuc administratione liberalitatis opinione̅, qua neq; vtilior virtus, neq; decentior in summo principe esse potest. Sabellicus lib. 2. En. 2. ex Diodoro. Alij cineres ipsos auri fuisse reliquias aiunt, non autem aurum in cineribus occultatum: ea???; propter Belesum chymista̅ non vulgarem fuisse arbitrantur. Cn. Pompeivs piratico bello confecto, captos ex deditione praedones ad Coracesion Ciliciae plus viginti millia neq; interficere statuit, neq; vt dissiparentur, aut coirent de integro inopes & bellatores multi, sinere existimauit securum. Reputans autem hominem natura neq; nasci neq; esse indomitum animal vel ferum: sed efferari si vitijs se praeter naturam dederit: consuetudine verò locorum???; & vitae commutationibus cicurari, vel belluas victus vsu mitioris feritatem & saeuitiam deponere: deliberauit illos à mari in continentem transferre, & vita tingere humaniore, assuescentes vrbes & agros colere. Hos ergo partim exigua & minùs frequentia Ciliciae oppida acceperunt, atq; in corpus suum contribuerunt, agro aucta. Soliorum vrbem nuper ab Armeniorum rege Tigrane desolatam instauras, complures ibi collocauit. Multis etiam sede dedit Dymae in Achaia, quae id temporis orba ciuibus erat, agrum???; possidebat latum & opimum. Plut. in Pompeio. Clavdivs Caesar conuiuae, qui pridie scyphum aureum surripuisse existimabatur, reuocato in diem posterum, calicem fictilem apposuit. Suetonius. Quidam vxori Galieni Imp. gemmas vitreas pro veris vendiderat. Re comperta, mulier flagitauit vindictam. Caesar iussit hominem corripi, quasi leoni obiecturus. Dein è cauea, dum impostor & populus expectat terribilem leonem, prosilijt captus. Cunctis rem tam ridiculam mirantibus, per praeconem dici iussit: Imposturam fecit, & passus est. Trebel. Pollio. Simile quiddam de rege Gallorum Francisco I. narratur, qui gemmas vitreas principibus feminis venditantem, propter scitum mendacium, quo insaniam muliebrem deluserat, solius capitis rasura dehonestatum, per forum circumduci vt nobilem impostorem iussit. Gestare in digitis anulos ingentis precij Alphonsvs senior Siciliae rex consueuerat, & loturus seruandos proximo cuiuis dare. Cuidam igitut semel cùm anulos tradidisset, qui oblitum regem arbitrabatur, & propterea in vsum suu̅ eos verterat: Alphonsus rem dissimulauit, atque pro eis alios induit anulos, consuetum???; morem seruauit. Itaq; post aliquot dies loturo Alphonso, cùm idem astaret, qui primos habuerat, & non restituerat: manum porrexit, tanquam à rege anulos, vt olim egerat, accepturus. Alphonsus autem retracta ad se manu in aurem, submissa voce ei dixit: Hos obseruandos tibi anulos dabo, si priùs alios, quos dedi, restitueris. Fulgosus, & Egnatius lib. 4. cap. 8. Carolvs V. Imp. rari artificij horologium habebat, quod in frequenti turba aulicorum à quodam surreptum fuit. Verùm horologium ipsum suo tinnitu furem prodidit. Is cùm ad Caesaris pedes metu exanimatus procidisset, [Greek words] delectatus Imperator, incolumem dimisit: hoc tantùm monens, cogitaret in posterum, Timorem Spe longè vehementiorem esse affectum. De eo sic M. Ant. Callimachus in x. Epigrammatum: [Greek words] Ingratitvdinem. Timoleontem Siculorum libertatis vindicem & patronum duo concionatores adotti sunt Laphystius & Demaenetus. Quorum Laphystio sponsores ab eo in causa quadam exigente non permisit tumultum ciues mouere, vel illum interpellare: ideo enim se tantos labores & pericula docuit vltrò suscepisse, vt quiuis ciuis Syracusanus vti valeret legibus. Cùm verò Demaenetus multis dictis acta eius lacerasset in concione, nihil respondit ei: tantùm ait, gratias se debere dijs, quos precatus esset, vt Syracusanos videre posset liberè loque̅di ius assecutos. Probus & Plut. in Timoleonte. Dion cùm Syracusanos à Dionysij tyrannide liberasset, falsa suspicione notatus, quasi tyrannidem affectaret, cum mercenarijs suis vrbe exire à sedirioso populo coactus, ad Leontinos abijt. Syracusani eos persecuti, cùm multos è suis amisissent, se retraxerunt. Dion missis ad sequi defunctorum corpora ad sepulturam peterent, benignè indulsit, captiuos???; multos citra redemptionem liberos dimisit. Multi etiam ex praelio, cùm in fuga interfici potuissent, quia tamen verbis ostentabant se esse Dionis partium, seruati sunt. Mox verò cùm Nypsij Neapolitani opera vrbs denuò capta esset, Syracusani anima duertentes vnicam salutis spem in Dione esse, miserunt equites aliquot in Leontinos ad eum, orantes, ne in seruitutem redacta̅ patriam vellet destituere. Dion, vt qui animi magnitudine & ex philosophiae studijs sedatum sensum haberet, nihil indignationis in ciues suos retinuit: sed repentè milites suos adhortatus, duxit Syracusas, & hostes in praeda occupatos profligauit. Populus vt gratitudinem suam in Dionem ostenderet, eum imperatorem delegit, decreuit???; ei honores diuinos. Ille tunc, vt eodem tenore vbiq; se magnanimum ostenderet, eis qui inimico animo in se deliquerant, clementer veniam dedit, populum???; vniuersum ad concordiam seruandam exhortatus est. Diod. lib. 16. Philippvs Amyntae, in certamine Olympico cùm probra in eum iacerentur, ac dicerent quidam, piacula à Graecis, qui Philippo pro beneficijs maledicta redderent, exigenda: Quid ergo, inquit, si fuerint à nobis violati, agent? Plutarchus de Non irascendo. Pavsanias Cleombroti F. exhortantibus eum exulibus, vt moueret in Athenienses, atq; adferentibus, cùm voce praeconis Olympijs pronunciaretur, consectatos sibilis ipsum solos Athenienses: Quid igitur censetis, inquit, qui vbi benè meritus sum de ipsis, sibilis me consciderunt, facturos malè merenti? Plut. in Apophtheg. Persidiam Hostilem. Xerxes Sperthium Aneristi, & Bulidem Nicolai F. legatos Spartanorum ad se missos, vt poenam luerent pro Darij legatis à Spartanis interfectis, incolumes domum remisit. Herodotus libro 7. Milcolvmbvs III. Scotorum Rex, fol. 2802.
|| [2693]
CLEMENTIA. LENITAS RESPECTV EFFICIENTIS, QVI EXERCET. Nempe Qvis, Qvalis. Respectu habico Dignitatis. Hvc clementes Pontifices. Gregorivm Magnum pontificem ne summa quidem dignitas ad iniuriae impatientiam compulit. Mauricio enim Augusto filijs???ue eius se persequentibus dicitur scripsisse: Quoniam ego peccator sum, vos tantò magis (vt opinor) Deum vobis conciliatis, quantò magis me illi ignauiter seruientem affligitis. Marul. lib. 5. cap. 2. Pivs V. Pp. clementia in maledici scripti auctorem commemorabili vsus est. Cùm enim ille fassus esset, se daemonis instinstu scriptum diuulgasse, ignouit ei Pontifex: Si, inquiens, in Pontificem summu̅ scripsisses, poena vtiq; afficiendus esses. At quia in me fratrem, Monachum, Cardinalem, conuitia dixisti, condono tibi culpam. I quò libet. Leo X. Pont. Max. in vindicandis publicis priuatis???ue iniurijs existimabat, vti ipse consuesset, vtendum esse temperamento, vt neque ex nimia seueritate odium, neque ex ipsa clementia exirtimationis iactura pararetur. Damnabat illam dirae immanitatis vocem, Oderint, dum metuant. Iouius in eius vita l. 4. Principes, Reges. Vide Titulum, Principes boni, vniuersim, fol. 601. Aristodemvs, Aristocratis filius, Cumarum in Italia tyrannus, Mollis dictus à ciuibus: fiue quòd in pueritia fuisset effeminatus, & muliebria passus: siue quòd miti ingenio, & tardus ad iram esset. Suidas. C. Ivlivs Caesar in vlciscendo natura lenissimus: piratas, à quibus captus est, quum in deditionem redegisset, quoniam susfixurum se cruci antè iurauerat, iugulari priùs iussit, deinde suffigi. Cornelio Phagitae, cuius quondam nocturnas insidias aeger ac latens, ne perduceretur ad Syllam, vix praemio dato euaserat, nunquam nocere sustinuit. Philemonem à manu seruum, qui necem suam per venenum inimicis promiserat, non grauiùs quàm simplici morte punijt. In P. Clodium Pompeiae vxoris suae adulterum, atque eadem de causa pollutarum ceremoniarum reum, testis citatus, negauit se quicquam comperisse: quamuis & mater Aurelia, & soror Iulia, apud eosdem iudices, omnia ex fide retulissent. Interrogatus???ue, Cur igitur repudiasset vxorem? Quoniam, inquit, meos tam suspicione, quàm crimine iudico carere oportere. Si qua aut cogitarentur grauiùs aduersus se, aut dicerentur, inhibere maluit, quàm vindicare. Itaque & detectas coniurationes, conuentus???ue nocturnos, non vltrà arguit, quàm vt edicto ostenderet esse sibi notas: & acerbè loquentibus satis habuit pro concione denunciare, ne perseuerarent. Suetonius. Eapropter Senatus Rom. Clementiae aedem non immeritò ad honora̅dum lenitatem Caesaris decreuit. Quippe hostibus suis multis salutem dedit, nonnullis honores quoque & magistratus, velut Bruto & Cassio addidit: quorum erat vterque praetor. Statuas deiectas Pompeij non permisit iacere, sed reposuit. Quamobrem Cicero ait: Caesar, dum Pompeij statuas erigit, suas stabilit. Plut. in Caesare. Simultates contra nonnullos tam graues excepit vnquam, vt non occasione oblata libens deponeret. C. Memmij, cuius asperrimis orationibus, non minore acerbitate rescripserat, etiam suffragator mox in petitione Consulatus fuit. C. Caluo post famosa epigrammata de reconciliatione per amicos agenti, vltrò ac prior scripsit. Valerium Catullum, à quo sibi versiculis de Mamurra perpetua stigmata imposita non dissimulauerat, satis facientem eadem die adhibuit coenae: hospitio???; patris eius, sicut consueuerat, vti perseuerauit. In ignem coniecit literas & libellos aduersum se scriptos, minime???; à se lectos. Maluit???; ignorare maleuolentiam, atque aduersum se sentientium nomina, quàm habere certam illis causam irascendi. À Cicerone multis conuitijs lacessitus, adeò non curauit, vt ne responderit quidem. Quippe natura erat mitis, nec admodum iracundus. Clodium tamen in ipsum concitauit, ac per eum, vt Roma exularet, fecit. Actio poëtae non succensuit, quòd sibi non assurrexisset. Auli Cecinnae criminosissimo libro, & Pitholai carminibus maledicentissimis, laceratam existimationem suam ciuili animo tulit. Suetouius, Dion Nic. Titvs Vespasianus Imp. Pontifi catum maximum ideo se professus accipere, vt puras seruaret manus, fidem praestitit: nec auctor posthac cuiusquam necis, nec conscius, quamuis interdum vlciscendi causa non deesset, sed perituru̅ se potiùs, quàm perditurum adiurans. Duos patricij generis conuictos in affectatione Imperij, nihil ampliùs, quàm vt desisterent, monuit, dicens Principatum fato dari: si quid praeter ea desiderarent, promittens se tributum. Et confestim quidem ad alterius matrem, quae procul aberat, cursores suos misit, qui anxiae filium saluum nunciarent. Caeterùm ipsos non solùm familiari coenae adhibuit, sed & insequenti die gladiatorum spectaculo circa se ex industria collocatis, oblata sibi arma pugnantium inspicienda porrexit. Fratrem insidiari sibi non desinentem, sed penè ex professo sollicitantem exercitus, meditantem fugam, nec occidere, neque seponere, ac ne in minore quidem honore habere sustinuit: sed vt à primo imperij die, co̅sortem, successorem???ue testati perseuerauit: nonnunquam secretò lacrymis & precibus orans, vt tandem mutuo erga se animo vellet esse. Sueton. M. Antoninvs Pius Imp. semper amauit pacem, eourque, vt Scipionis sententiam frequentarit, qua ille dicebat, Malle se vnum ciuem seruare, quàm mille hostes occidere. Capitolinus. Eiusdem animi fuit M. Antoninvs Philosophus, quò à philosophia instructior, eò laude dignus maiore, sed admiratione minore. Nerva Imp. inito imperio, inirio principatus, mox clementiae ac liberalitatis dedit indicia. Reos enim maiestatis absoluit, exules in patriam reduxit: ac omnes, qui metu diffugerant, reuocauit. Cuspinianus. Theodosivs iunior, ficpatientia ac clementia praestabat caeteris hominibus, vt ratione viuere apertissimè à cunctis praedicaretur. Quum olim à quodam interrogaretur, Cur se laedentes non morte condemnaret? Vtinam, inquit, mortuis vitam dare possem. Paucos morti adiudicauit, & mox mutato consilio, priusquam ad supplicium ducerentur, reuocauit, ob insignem clementiam. Cuspinianus. Idem Ardaburij opera Persis deuictis (contra quos bellum susceperat religionis nomine, propter persecutione̅ erga Christianos) licèt in manibus victoriam haberet, tamen ne tantum sanguinis funderetur, oratores ad Persarum regem misit pro foedere percutiendo. Ille legatos tamdiu secum detinuit, quoad nouo exercitu decem millium armatorum (quos Immortales ipsi vocant) instructo, Romanos nil tale sperantes adoriretur. Sed consilio ducis Procopij, hostium insidiae patefactae, irritae fuerunt, & pax subsequuta est. Cuspin. Alexivs Angelus, Byzantinus Imper. neque oculos effodit, nec membra mutilauit, neque carnifi cina hominum delectatus est: neque vlla matrona, quamdiu imperauit, ob maritum interfectum pullam vestem induit: neque quisquam contumelijs ab eo affectus fortunas suas deplorauit. Nicetas lib. 3. Rodolphvs I. Imp. clemens. Vide fol. 2802. Alphonsvs, rex Neapolitanorum, admirabili dissimulatione praeterijt quorundam oblatrationes, ac maledicta. Quin etiam illatas iniurias vindicare cùm posset, obliuisci maluit. Pontanus lib. 2. cap. 10. de Fortitud. domestica. Henricvs VI. Anglorum rex. Vide fol. 1605. Societatis. Eivsqve Vei Policicae. Clementes Magistratus. Vide paulò pòst, Erga-subditos. Subditi. Huc confer Titulos, Fidei erga magistratum, fol. 2594. 3298, item, Amoris erga principes, fol. 3300. quatenus exempla irae contra principes cunceptae, sed ob fidem vel amorem cohibitae & repressae, continent. Oeconomicae. In genere. Fuit T. Pomponivs Atticus tanta erga domesticos facilitate, vt iurauerit se cum matre nonagenaria nunquam in gratiam redijsse, cum sorore pariter nullam gessisse simultatem. Rauisius. Coniuges clementes. Blanca, mater Lud. Viuis, quum in coniugio sedecim egisses annos, nunquam visa ed rixari cum marito, aut in contrarium volu̅tatis illius tendere. Eadem illis erat omnino mens, & affectus simillimi. Ludou. Viues de Christiana femina, libro secundo. Officii. Clementes Duces bellici. Exempla pete ex Tit. Stratagematum, Beneuolos reddere milites. item, À proditione cohibere. quatenus clementia illorum animi sanantur. Item ex Tit. Clementiae erga Defectores & Ignauos, fol. 2688. 2690. T. Qvintivm Flaminium animo fuisse feruidö ferunt, & [2694] ad iram & beneficentiam: verùm non aequè, sed in puniendo facilem nec pertinacem, contrà in benefaciendo constantem, atque eorum, apud quos beneficia collocauerat, amicum & cupidum, non aliter ac si bene de se meriti essent, vt res carissimas amplexum esse meritis suis obstrictos. Plutarchus in Quintio. Q. Sertorivs placidi vir ingenij habitus apud multos est, & quietis cupidus, inuitus???ue ex causis munera imperatoria vsurpasse. Cùm verò obtinere non valeret securitatem, sed ab inimicis ad arma cogeretur, statione necessaria corpus sepsit bello. Plut. in Sertorio. Alphonsvs Albuquercius, Indiae praetor bellicosiss. iniurias sibi illatas animo maximo ferebat. Iracundia interdum efferebatur, ita tamen, vt in medio iracundiae ardore dictum iáceret (erat enim acutissimus) quo omnes, qui vultum illius extimescebant, à nimia conturbatione ad hilaritatem & risum saepè traduceret. Osorius lib. 10. rerum Em. Iudices. Phocion Atheniensis, cùm ius dicebat, semper absoluebat. Tam clemens & benignus erat. Suidas. Avgvstvs Caesar dixit ius non diligentia modò summa, sed & lenitate. Siquidem manifesti parricidij reum, ne culeo insueretur, quòd non nisi confessi afficiebantur hac poena, ita fertur interrogasse: Certè patrem tuum non occidisti? Et cùm de falso testamento ageretur, omnes???ue signatores lege Cornelia tenerentur: non tantùm duas tabellas, damnatoriam & absolutoriam, simul cognoscentibus dedit: sed tertiam quoq; qua ignosceretur ijs, quos fraude ad signandum, vel errore inductos constitisset. Cùm Cornelium quendam de vita vxoris accusandum curasset, is???ue in senatu respondisset, Se de voluntate & consilio Caesaris eam duxisse: ira vehementer incitatus, nihil acriter, nihil???ue fecit acerbè, sed statim exiluit è senatu, ac paulò pòst reuersus est. Dion Nicaeus & Suetonius. Qvo Consilio, Qva Occasione. Respectv scilicet Sviipsivs. Nempe Cavsa svae Liberalitatis ostendendae. Vide Titulum, Lytrum remissum, fol. 2371. Relignis exercendae. Themistocles testularum exilio multatus, etiam ab inimicissimo Molossorum rege Admeto, cuius adierat larem, religiosè seruatus est. Quoniam supplicationem hoc genus tum grauem, tum haud contemnendam arbitrabantur Molossi, & [Greek words], id est, cui nequeat contradici. Caelius lib. 15. capite 18. Antiq. Lect. ex Plut. Amicitiae declarandae. M. Brutum, quamuis Pompeij partes secutum, ferunt C. Ivl. Caesari magnae curae fuisse, ducibus???ue suis praecepisse in pugna Pharsalica, ne interficerent Brutum, sed parcerent ei: quem si vltrò se dederet, deducerent ad ipsum: sin repugnaret instantibus, mitterent eum, neque vim adferrent. Haec memorant illum in Bruti matris fecisse Seruiliae gratiam. Nam adolescens adhuc, vt perhibetur, cum Seruilia, quae amore eius deperibat, consuetudinem Caesar habuit. Quia verò, qua tempestate flagrantissimus erat eorum amor, genitus Brutus fuit: credebat eum ex se natum. Secundùm aciem Pharsalicam cùm Pompeius refugisset ad mare, dum castra oppugnantur, Brutus clàm porta elapsus in locum coniecit se palustrem aquosum???ue & calamo consitum. Hinc digressus euasit noctu Larissam. Inde scripsit ad Caesarem. Cuius incolumitate Caesar laetus iussit eum ad se venire. Nec solùm ignouit ei, verùm etiam inter praecipuos amicos suos habuit eum honore. Galliae Cisalpinae eum praefecit: praeturam concessit: Cassio repulso, ad eius nutum quibuscunque pro quibus intercessisset ignouit. Alijs etiam in rebus consors fuit, quantum voluit, Caesaris potentiae, quandoquidem si voluisset, principi ei esse amicorum, & pollere plurimum licuisset. Verùm sodalitas eum Cassij traxit & deflexit, vt contra Ceasarem de se optimè meritum conspiraret. Plut. in Bruto. Avgvstvs Caesar, Alexandrinis vrbe capta extrema timentibus, conrcendit tribunal, Alexandrino???; sibi adiuncto Ario, parcere retulit se vrbi primùm ob eius amplitudinem & speciem, deinde Alexandri causa conditoris, tertiò amici Arij gratia. Plut. in Apoph. Alterivs. Obillivs Simplicitatem. Bello quod Maximilianus cum Sueuis contra Heluetios gessit, Helvetii victis ad lacum Podamicum hostibus, in pago Harda, Sueuum, qui se sub tecto pastoralis casae abdiderat, hominem simplicem repertum protraxêre. Is vitae metuens, supplex in haec verba prorupit: Optimi & fortissimi Bucephali (Lieben frummen Kühmeuler) vitam mihi date. Sic vobis Deus victoriam de vestris largiatur hostibus, Heluetij insolentiam supplicationis admirati, eum quòd in ipso mortis periculo conuitijs non abstineret, acerbè increparunt. At ille sanctè iurauit, sibi non liquere alio nomine appellentur nécne: neq; enim in castris aliter vnquam nominatos fuisse quàm Bucephalos vel Damalostomos: fic enim ludibrij causa Heluetios vocabant, propterea quòd armentis ferè vitam sustentent, Itaque simplicitate & innocentia hominis perspecta, incolumem dimiserunt, seriò monentes, Iret, & socijs suis indicaret, se propria ignauia proditum, Bucephalorum fide & humanitate seruatum esse. Stumpfius lib. 10. Heluetiae. Fortitudinem. Triginta Sogdianorum nobilissimi ad Alexandri Macedonis conspectum adducti, quum ad supplicium trahi imperasset, vbi quid mandaretur per interpretem didicissent, continuò laetum carmen more gentis canere occeperunt, ac tripudio quodam gaudium testari. Miratus hominum constantiam Alexander, sciscitatus est, Quid esset, quòd paulò pòst morituri laetarentur? respondisse dicuntur, Nihil sibi in morte optatius contingere potuisse, quàm vt iussu inuicti regis extinguere̅tur. Honestissimam se mortem illam arbitrari, quam patrio more cantu & laetitia celebrarent. Tum rex rogari iussit, An suo beneficio seruati, sibi non inimici victuri essent? Illi se nunquam inimicos cuiquam fuisse testati sunt, sed illatam propulsare voluisse iniuriam: at si vita donarentur, beneficio cu̅ eo, vt antea armis, certaturos. Quaerenti regi, Quo pignore fidem apud se obligaturi essent? Vitam quam acciperent, pignori futuram responderunt, reddituros se illam quoties repeteretur. Tali virorum indole delectatus Macedo, incolumes domum dimisit. Sab. lib. 6. En. 4. Comes Douglas Scotus coniunxerat se Henrico Perse principi coniuratorum contra Henricvm IV. Anglorum regem, pactione Beruicij partis???ue Northumbriae maioris, si victoria pulso rege potirentur. Is in praelio cùm tres habitu regio indutos (ne rex verus cognosci posset) occidisset, quartum insuper videns: Mirum, inquit, vnde tot reges in auxilium veniro potuerint. Captus, ob insignem virtutem ab Henrico rege solus seruatus est, Heraldorum iudicio inter praecipuos Albionis viros numeratus. H. Boëthius lib. 16. Vindictam iustam. Accusata Rusticiana, nobilis mulier, vxor quondam Boe̅tij, quòd statuas Theoderici regis Gothorum subuertisset: Totilas rex, vbi audiut iusto dolore (ob occisos patre̅ & mari tum innocentes viros) percitam id peregisse eam absoluit. Cranzius lib. 3. Sueciae, cap. 13. Veritatem, Integritatem. Cn. Pompeio Magno, supplicia exacturo à Mamertinis ob eorum defectionem, iniquè facturum ait Sthenon, siue Sthenius, si vnius culpa auctoris complures insontes necaturus esset. Se namque esse eum, qui permotis amicis & vi subactis inimicis ad defectionem pertraxisset ciuitatem. Quae ita Pompeij animum mouerunt, vt & ciuitate̅ crimine liberaret, & cum Sthenone ageret clementer. Plutarchus in praeceptis Politicis, & in Apophthegmatibus. Humilitatem, Preces, Supplicationem. Gelo Syracusanus Carthaginensium vires in Sicilia ita attriuerat, vt illud vnicè metuerent, ne victoriam persequens cum classe in Africam transmitteret. Cùm eorum legati venissent, orarent???; multis cum lacrymis, vti iniuriae ignosceret, ac meminisse vellet rerum humanarum: pacem ea conditione concessit, vt pecuniam eo bello insumtam Siculis restituerent, ad duo millia argenti talenta: duas insuper naues sibi instructas mitterent, quas in pacis compositae testimonium & certum pignus foederum statui aequum esset. Carthaginenses salute rerum suarum in tanta hostis victoria praeter spem impetrata, nihil de postulata pecunia detrectarunt. Insuper coronam auream c. talentis Damaratae Gelonis coniugi adiecerunt: vt quae ab illis orata, magno ad pacem impetrandam patrocinio fuerat. Diodorus lib. 11. Avgvstvs ingenti praelio nauali Sex. Pompeium superauerat. Lepidus & ipse Triumuirorum vnus, copijs auctus, ad totam Siciliam occupandam animo adiecto, misit praesidia circa vrbes, quas ipse receperat, quibus imperauit, vt si qui ab Octauio ad se venirent, moenibus excluderent: quinetiam magna suorum manu in Octauium impetum fecit. Sed cum suis fugatus, nec multò pòst ab omnibus ferè destitutus, mutato habitu ad Octauium supplex venit. Cui ille venienti assurrexit, volentem???ue ad genua procumbere prohibuit, misi tame̅ eum ita, vt erat, priuato habuit Romam, tantùm pontificia dignitate illi concessa, quam post Caesarem Dictatorem obtinuerat: nec quum postea populus eam transferret, [2695] viuo adimere sustinuit, praestitit???ue illum perpetuò incolume̅, etsi multi ad illius caedem hortarentur. Sab. lib. 9. Enn. 6. Gillechristus Angusianus, dux fortiss. de rege Scotorum Gvlielmo optimè meritus, vxorem suam regis sororem ob adulterij suspicionem ex castello priùs eiectam, inde in Manis (vico id nomen est plus minus mille passibus ab Alecto) laqueo suspendit. Rex bonis eum omnibus exutum, hostem declarauit: castellum quoque eius funditùs deleuit, vt vix vllum eius appareret vestigium. Lege inde lata ab vtroque rege Anglorum & Scotorum, vt quicunq; alterutri vel hostis vel exul esset, vtriusque prohiberetur agro: Gillechristus cùm latere in Anglia diutiùs non posset, intolerandis alioqui etiam ab Anglis contumelijs affectus, quum nullus exilio locus superesset, in Scotiam rursum abijt: ibi???ue aliquandiu cum duobus filijs, in syluis & antris aetatem egit miserabilem. Accidit vt rex ad Bertham iter faciens, Gillechristum cum duobus filijs cespites è terra ligonibus effodientes, ac manu victum pauperem quaeritantes, de via conspiceret: quos cùm ob mutatum vestitum nondum agnosceret, miraretur???ue corporis habitum, ei fortunae minimè respondentem: ibi tum senex occurrit nudato supplex cano capite cum duobus filijs, atque aduolutus regis pedibus veniam deprecari cepit. Rex recordatus virtutis eius, ac fortunae pristinae, qua nulli secundus à rege fuerat, praesenti item calamitate: non modò culpam omnem remisit, sed cum lacrymis eum amplexus, datis equis, se Forfariam vsque comitari iussit. Ibi postridie ad se vocatos, pristinae restituit dignitati, & agros, quos nondum nouo coenobio Abbirbroth erogauerat, red didit. H. Boëthius lib. 13. Iacobvs I. Scotorum rex, Mordaco Stuart, regni gubernatore ob flagitia securi percusso, Alexandrum F. eius obiurgatum tantùm, quòd latrones in terris suis aut fouisset, aut saltem non persequutus fuisset, ac moxblandè rursus appellatum, ne denuò in se talia admitteret, abire liberè permiserat. At ille immemor beneficij, collecta praedonum manu, Enuernes oppidum diripuit atque incendit: mox desertus à suis, ac rege persequente, in Hebrides insulas fugit: vbi quum nusquam latere posset, supplex per internuncios regem obsecrauit, vt sibi tantum in Hebridibus tutò esse liceret. Negat rex, nisi coràm sistatur. Ergo in festo Paschae captata opportunitate cum sordida veste Edinburgum ingressus, depositis omnibus vestimentis, lineam duntaxat subuculum indutus, qua corpus tegebat, ad S. Crucis, vbi rex sacris intererat, ad genua eius prouolutus, veniam delictorum precatus est. Eum rex ad Tentallum castellum relegauit. H. Boëthius lib. 17. Militaris seditionis ob stipendia efflagitata reum coram Alfonso Vastio Caesaris copiarum ad Neapolim ductore veteranus Salsedus Io. Dorbinum Hispanum, castrorum magistrum fecit, qui primum existimationis locum post Vastium virtute sibi comparauerat. Dorbinus, vt calumniam dilueret, spectante Vastio, in Salsedum ensem distrinxit, ei???ue brachiu̅ discidit. Eius atrocis & insolentis facti conspectu acriter permotus Vastius, in Dorbinum irruit, sua manu Salsedi iniuria̅ & percussoris temeritatem vindicaturus. Dorbinus ex irati ducis oculis vitae suae periculo in genua procumbens, gladij cuspide comprehensi capulum Duci porrigens: Hoc, inquit, in meam necem vtere, Imperator, qui iracu̅dè potiùs quàm iniquè, nominis tui offensa maiestate deliquerim. Vastius non modò pepercit, sed pristinum honorem, qui erat summus in exercitu, etiam conseruauit. Iouius lib. 25. Hist. Pietatem, Fidem. Ilio expugnato, captorum fortunam Gr???ci clementer sunt amplexati. Eo???ue nomine à victoribus pronunciatum ducibus. Liberorum vnusquisque ex domesticis rebus vnum quid tolleret, auferret???ue. Tunc Aeneas cunctis alijs facilè neglectis, aut necessitate reiectis, pa???rios legit quos asportaret deos. Id quum intuerentur Graeci, plurimum???ue ea re forent oblectati, eidem permisêre iterum, quod vellet ex bonis sibi caperet. Qui geminata pierate, multo iam senio fessum parentem humeris subiens efferre properabat. Ea quum (vti erant) stupenda victoribus acciderent, viro maximè pio domesticis cedentes omnibus, quotquot iure belli era̅t adepti, abire quò vellet, liberè permisêre. Caelius libro decimonono, capite 23. Antiq. Lectionum. Mithridates rex omnes Gallograecos occidi iusserat. Princeps eorum Toredorix in frusta disscctus, & in publicum insepultus proiectus est, nec quisquam amicorum accedere ausus fuit. Mulier verò Pergamensis, cuius forma ipsi cum Gallograeco notitiam contraxerat, non dubitauit mortuum operire & sepelire. Custodes qui id perceperant, comprehensam ad regem rapuerunt. Cùm admodum iuuenis puella & simplex videretur, dicitur conspectu suo regem mouisse: magis etiam, vti censeo, cognito adductam amore fuisse, placatus est, permisit???ue ei tollere corpus, ac sumere de suis vestem & ornatum ad funus faciendum. Plutarchus de Virtutibus mulierum. Parentes. Cùm ad Cremeram vnica & sola gens Fabiorum pugnaret aduersus Hetruscos, horum omnium caedis auctor fuisse T. Menenius consul à Tribunis Q. Considio & Tito Genutio ad Popvlvm accusatus est: eum enim cum exercitu triginta ferè stadijs ab illo oppido duntaxat abfuisse, vt facillimè auxilium Fabijs afferre potuisset. Praeterea cum Hetruscis infeliciter statim postea pugnasse, magis quidem ignorantia atque imperitia sua & socordia, quàm ex infortunio & inopinato rerum euentu. Memoriae tamen patris sui Menenij Agrippae, qui seductam plebem in Auentinum cum Patribus ad conconcordiam reduxerat, facilè concessum est, neideò capitis in eum à Rom. populo anquireretur: sed pecunia, duobus videlicet assium millibus, multatus fuerit. Aerodius, ex Dionysio Halicarnasseo lib. 9. Conditores. Avgvstvs Alexandrinis propter Alexandrum conditorem pepercit. Plutarchus. Pivs II. Pontifex bello Neapolitano parci Arpinatibus iussit ob C. Marij & M. Tullij memoriam, praesertim cùm multi oppidanorum ita vocarentur. Campanus in eius vita. CLEMENTIA RESPECTV FINIS CONSIDERATA. SIC EXERCETVR CAVSA Boni alicvivs consequendi. Videlicet Imperii, Reipvblicae. Romvlvs Ceninenses, Fidenates, Crustuminos & Antemnates victos, oppidis???ue eorum direptis, in ciuitatem recepit: nec res alia vlla perinde amplifi cauit Romanam ciuitatem, quàm quòd in corpus suum contribueret victos. Plutarchus in Romulo. Herodes à Senatu Rom. rex declaratus contra Antigonum Iudaeorum regem, Hierosolymam totis viribus adortus expugnauit. Caeterùm deuictis hostibus, non minus negotij habuit in Compescendis alienigenarum auxilijs. Prohibebat enim rapinas per vrbem fieri: identidem Sosium Romanorum ducem rogitans, Solitudinísne se regem Romani facturi essent? exhausta vrbe rapinis simul ac caedibus. Illo verò referente, pro expugnatione vrbis direptionem meritò permitti militi, promisit se de suo mercedem numeraturum singulis. atque ita redemta ciuitate ab vlteriore vexatione, promissa persoluit. Liberaliter enim militibus, & proportione ducibus, Sosio verò etiam regiè dedit munera, ita vt omnes bene numati discederent. Iosephus libro decimoquarto, capite vltimo Antiq. Franciscvs Sforcia, Mediolanensium dux, quum adhortarentur eum familiares, vt Guelfam factionem omnino tolleret, quae illi eius???ue Imperio infesta inprimis esset: Pudeat, inquit, vos, meprincipem recèns Mediolanensem totius populi consensu creatum, ad alterius partis internecionem adhortari, quae hunc principatum volens mihi tradiderit. Aspicite canos in capite meo capillos & nigrescentes ex alia parte. Quos praeferam; vt alteri alteris non inuideant? Et certè vt me eorum non pudet, sic patiamini quaeso Guelfos & Gibellinos aequo iure sub me principe agere: qui pudorem verecundiam???ue semel animo captam exuere non possim, nec debeam: si modò vos me eum principem esse velitis, quem ab initio tanto studio elegistis. Egnatius libro quarto, capite quinto. Gloriae & Honoris. Philippvs Macedo, cùm superatis Graecis suggererent eî quidam, vt praesidijs vrbes frenaret: Malle dixit diu se dicî humanum, quàm exiguo tempore dominum. Plutarchus in Apophthegmatibus. M. Livivs Salinator, cùm vnà cum Claudio Nerone collega praeclaram pugnam vicisset, exercitum???ue omnem Asdrubalis occidione occidisset, esset???ue ei nunciatum reliquias quasdam hostilium copiarum sine ordine vllo abire, quae nullo negotio deleri possent, inquit: Supersint aliqui nuncij & hostium cladis, & nostrae virtutis. Victorius lib. 28. Variarum lectionum, cap. 20. C. Ivl. Caesar, quum Pompeij statuas deiectas, honorificè e [2696] posuisset: Caesar, inquit Cicero, dum Pompeij status reponit, suas stabilit. Sentiens illum hoc non in Pompeij gratiam facere, sed vt sibi clementiae simulatione fauorem apud ciues conciliaret, atque hoc pacto suum regnum constabiliret. Plut. in Rom. Apopht. & Polyaenus lib. 8. & Suetonius. Epigramma, quod in laudem Pescennij Nigri fuerat ascriptum illius statuae ad viuum effictae, quum praefecti suaderent eradendum, Severvs Imp. noluit, dicens: Si talis fuit, sciant omnes qualem vicerimus: si talis non fuit, putent nos omnes talem vicisse. Spartianus. Coniurationem contra se ceptam Petrus Medices Florentiae oppresserat. Ex coniuratis vnus Antonius Tebaldutius Lavrentio Petri F. ad impetrandam veniam interprete vsus fuerat. Laurentius venia apud patrem pro eo impetrata, gratias insuper Antonio egit, asserens, magna̅ quidem gloriam propositam viro forti in vincendo inimico, multò maiorem tamen in eodem conseruando illum sequi. Brutus libro tertio historiae Florentinae. Hostes Terrendi. Xerxe contra Graecos expeditionem parante Sardibus, missi sunt ab Atheniensibus tres speculatores, qui regis conatum & vires explorarent. Ij Sardis comprehensi, torti???ue, ad mortem ducebantur. Xerxes re audita, eos liberari iussit, & vt omnis apparatus bellicus ills ostenderetur praecepit. Sperans fore, vt dimissi, Graecis indicarent, regis potentiam fama esse maiorem: atque ita territi Graeci, imperata facerent. Herodotus libro Septimo. Corcyrenses nauali praelio victores, Corinthios custodiri iusserunt, reliquos ad vnum obtruncauêre: non tam veteris necessitudinis tationem habentes, quàm vt eo exemplo Graeciae populos à Corinthiorum, societate alienarent, si scirent, sibi de vita dimicandum, quum interim ij, pro quibus bella adirent, essent extra periculi sortem. Sabellicus libro 5. Enneadis 3. Livivs Salinator, cùm Hasdrubalem exercitum???ue Poenorum in Vmbria delesset, & ei diceretur, Gallos ac Ligures ex acie sine ducibus & signis sparsos ac palantes, parua manu opprimi posse: respondit, In hoc eis oportere parci, ne hostibus tantae cladis domestici nuncij deessent. Val. libro 3. cap. 7. & Front. lib. 4. cap. 7. Conciliandi. Vide Tit. Ad proditionem & defectionem hostium milites incitare, quatenus clementia simulata id aggrediuntur, fol. 1881. Cleomenes Spartanus Corinthum ingressus, pecuniam Arati Sicyonij Achaeorum praetoris, & domum, quam habebat Corinthi, haudquaquam attigit, neque alium permisit: sed accersitis amicis & procuratoribus eius omnia iussit agere & curare, vt rationes Arato relaturis. Allegauit priuatim ad eum Tripylum, & iterum vitricum suum Megistonum, promittens ei inter alia multa vectigal annuum duodecim talentum, excedens dimidio Ptolemaeum, qui sena talenta Arato annua mittebat. Poscebat dux Achaeorum declarari, vna???ue cum illis custodire Acrocorinthum. Cùm respondisset Aratus, Non tenere se res, sed potiùs ab ijs teneri, visus???ue esset simulatè ipsum deludere: incursione protinùs facta, fines Sicyonios ferro & igni vastauit, assedit???ue vrbi eorum tres menses. Aratus mercede tradendi Acrocorinthi Antigonum ex Macedonia euocauit, & Graeciam regi prodidit. Plutarchus in Arato. Cùm deprehendisset Avgvstvs Caesar nobilem iuuenem L. Cinnam, Pompeij nepotem, cui antè incolumitatem largitus fuerat hosti, struere sibi insidias, comperisset???ue qua ratione & quando ipsum statuerat aggredi: dum dictatur sententia proscriptionis, ingressa vxor Liuia: Fac, in quit, quod medici solent: qui vbi vsitara remedia non prosunt, tentant contraria. Seueritate adhuc nihil profecisti, ignosce. Cinna deprehensus vitae tuae nocere non potest, famae prodesse potest. Itaque protinus Cinnam iussit accersi ad colloquium, venienti etiam alteram cathedram poni. Egit verbis cum eo humanissimis, liberauit???; noxa, addens: Vitam tibi Cinna iterum do, priùs hosti, nunc infidiatori ac párricidae. Ex hodierno die inter nos incipiat amicitia: contendamus deinceps, vtrum ego meliore fide vitam tibi dederim, an tu mihi debeas. obtulit insuper ei consulatum. Quare id consecutus Augustus est, vt non modò habuerit postea Cinnam fidelissimum, sed & haeres vnicus sit ab eo nuncupatus. Suetonius. Cùm diceret Laurentius Palatinus Hungariae, imprudenter agere Sigismvndvm Imperatorem: qui victis hostibus non solùm vitam & opes relinqueret, sed etiam eos inter amicos reciperet extolleret???ue: Tibi, inquit Sigismundus, videtur vtile inimicum occidere, neque enim mortuus bellum excitat. At ego inimicum occido, dum parco: & amicum facio, dum extollo. Aeneas Syl. lib. 3. Com. in Panorm. Mali evitandi. Clementes ob metum Divinae irae. Victo Dario in Cilicia, Alexander Magnus quum Tyrum obsideret, à Iaddo pontifice petijt, vt commeatum & auxiliares copias in castra mittetet. Responsum est. Iudaeos sacra fide teneri, vt viuo Dario, nulli praeter quàm ipsi vni seruirent. Minatus est Alexander, Tyro capta, hostiliter se castra Hierosolymis admoturum. Distulit tamen nonnihil eam vltionem, tantisper dum Gaza caperetur. Inde verò citato agmine eò ire pergit. Ingens metus ciuitatem inuaserat. Interim Iaddus diuino oraculo per quietem visus est sibi moneri, vt festa fronde ciuitatem ornaret, sacerdotum???ue multitudine in candida veste extra vrbem producta, ipse pontificali habitu cultus, venienti regi iret obuiam. Cum sacerdotibus igitur & frequenti populo Iaddus vrbe egressus, regem certamini intentum, ad locum quem Saphin indigenae dicunt, Latini Scopulum, obuium habuit. Ibi Alexander candidatorum coetum intuitus, subita religione perculsus, solus illum adijt, suppléxque Dei nomen ac numen adorauit: ipsum???ue Pontificem veneratus est. Parmenio, vt erat regi familiaritate coniunctus, postremò percontatus dicitur, quid rei accidisset, quòd hostium principem tam ineptè adorauerit? Tum ille, Non sacerdotem, sed Deum, cuius hoc sacerdotium est, sum veneratus, inquit: quippe quum in Macedonia adhuc essem, dum mecum cogitarem, qua vi, quo confilio Afiam subigerem, fimili habitu species mihi per quietem obuersata est, quae praecepit me fortiter Asiam inuadere, fore, vt suo ductu Persarum opes euerterem. Tetigit itaque religio animum, vbi primùm Pontifex in conspectum venit. Cum his ille laddum & alio??? secutus, Hierosolymam pacatus adijt, atque templum ingressus, Iudaico ritu Deo sacrificauit. Prolatus inde illic est Danielis liber, in quo scriptum erat, futurum, vt Graecorum rez olim Persarum regnum euerteret. vehementer gauisus, se eum esse interpretatus est. Iaddum proinde & sacerdotes amplissimis donauit muneribus, concessit???; petentibus, vt proprij??? vterentur legibus, tributum???; in septem annos remisit, pollicitus quando Babylone potitus esset, permissurum Iudaeis, qui illic esse dicerentur, vt & ipsi suis legibus viuerent. Ex Iosephi lib. 11. cap. 8. Antiq. Sab. lib. 4. Ennead. 4. Atila Leonis Pontificis precibus Romanae vrbi pepercit. Id aegrè ferentibus suis, se supra caput Leonis, qui ad eum venerat, vidisse hominem respondit habitu augustiore, veneranda canicie, stricto ense assistentem: sibi???ue, ni illius votis parêret, mortem minitantem. Hinc militum iocosum dictum vulgò iactabatur: Atilam plus timere ferarum immanium sol??? nomina, quàm exercitum armatum: qui in Gallia contra Lupum Trecensem episcopum, in Italia verò aduersus Leonem pontificem suo non vsus fuisset imperio. Nic. Olahus cap. 15. vitae Atilae. Ticinum obsidebant Longobardi obsidionis moram pertaesus Alboinvs rex, iureiurando affirmauit fore, vt eam vrbem captam, ciuibus cum praesidio caesis, solo aequaret. Caeterùm portis irrupturus, cum toto equo ad terram prouolutus, quum neque bellator equus surgeret, neque ipse equo implicitus eximi posset periculo, ab vno quoda̅, qui auxilio accurretat, monitus, vt vltionem Ticinensibus remitteret: promissa venia, confestim equus rege incolumi sese in pedes statuit. Atque per hunc modum Ticinum est imminenti excidio seruatum, manifesta numinis prouidentia. Sabellic. libro quinto, Enneadis 8. Gregorius Magnus pontifex, scribit Totilam post Romam primò captam, cum Benedicto abbate congressum in Bauro: vbi ille vetustum Apollinis templum in monasterij vsum verterat, obtulisse???ue illi ignoto habitu, vt sanctitatem hominis, quae in ore multorum erat, experiretur: est???ue nihilo secius agnitus, quum alius in frequenti comitatu regis insignia gestaret: tum ab eo monitus dicitur, ne victoria crudeliter vteretur, temperaret???; ab excidio vrbis & Italiae, fore, vt Romam iterú caperet, & Siciliam intraret, ac demùm nono sui regno victus praelio mortem occumberet. Tum verò quia ijs quae de vrb??? Roma praedixerat, manifestus responderat euentus, ratum caetera ordine euentura, ne maiorem numinis iram incurreret, ab omni deinceps iniuria consultò abstinuisse. Sabellicus lib. 4. Enneadis 8. Dedecoris, Reprehensionis. Nero Caesar nihil patientiùs quàm maledicta & conuitia heminum tulit, neque in vllos lenior, quàm qui se dictis aut carminibus lacessissent, extitit. Multa Graecè Latine???ue proscripta, aut vulgata sunt, quale illud: Quis neget Aeneae magna de stirpe Neronem? Sustulit hic matrem, sustulit ille patrem. Sed neque auctores requisiuit: & quosdam per indicium delatos ad Senatum, affici grauiore poena prohibuit. Transeuntem eum Isidorus Cynicus in publico clara voce corripuerat, quòd Nauplij mala bene cantitaret, sua bona malè dis [2697] poneret. Et Datus Arellanarum histrio in cantico quodam, ???, ita demonstrauerat, vt bibentem natantem???ue faceret, exitum C. Claudij Agrippinae???; significans: & in nouissima clausula, - Porcus vobis ducit pedes, Senatum gestu notaret: histrionem & philosophum Nero nihil ampliùs quàm vrbe Italia???; submouit, vel co̅temtu omnis infamiae, vel ne fatendo dolorem irritaret ingenia. Suetonius. Pericvli. Augustus in Triumuirali proscriptione Fesce̅nios in Asinivm Pollionem scripserat. Ille cur non responderet rogatus: Non est, inquit, facile in eum scribere, qui potest proscribere. Macrobius. Inimicitiae, Discordiae. Chiorum concionator popularis Onomademvs non permisit, cùm in seditione fuisset superior, vt omnes diuersae partis vrbe pellerentur: Ne, inquit, si semel ab inimicis fuerimus expediti, certamen nobis exoriatur cum amicis. Plut. in Praeceptis polit. & de Vtil. ex inimicis, & Aelian. lib. 14. Var. hist. Epaminondas in Laconicam impressionem fecit: & quidem Lacedaemoniam vrbem diripere potuit, verùm animo mutato, intacta ciuitate discessit. Collegis iudicium ei minantibus, commonstrans Arcades, Messenios, Argiuos, alios???ue Peloponnesios: Si, inquit, Lacedaemonios exciderimus, cum his omnibus pugnandum erit: qui nobis iam auxilium non ideo ferunt, vt Thebanam rem augeant, sed vt Lacedaemonios deleant. Polyaenus lib. 1. Lysander Athenas excindere volentibus Lacedaemonijs & socijs dissuasit. Thebanorum enim vrbem in propinquo sita̅, validiores & maiores contra ipsos vires collecturam. Sin per tyrannos Athenas in officio contineant, ex propinquo posse curam gerere Thebanorum. Polyaenus lib. 1. CLEMENTIA CONSIDERATA PER ACCIDENS. RESPECTV SCILICET Vsvs. sic Clementia ministrat Prvdentiae. Vide Tit. Prudentiae in conciliandis hostibus, quatenus id Clementiae ministerio fit, fol. 1830. Item Tit. Hosti fugienti locum dare, fol. 1875. Tolerantiae. Socrates Xanthippen morosam & rixosam vxorem placido ferebat animo. Causam rogatus ab Alcibiade, respondit: Cùm hanc talem domi perpetior, ad caeterorum iniurias forìs tolerandas assuesco. Sic Varro in Satyra Menippea, de officio mariti: Vitium vxoris aut tollendum est, aut ferendum. Qui tollit vitium, vxorem commodiorem praestat: qui fert, sese meliorem facit. Gellius lib. 1. Noct. Att. c. 17. & Xenophon in Memorabilibus. Magnanimitatis. Corocota erat insignis in Hispania latro. Cui cùm à principio ita fuisset infensus Avgvstvs, vt dixisset, se ei, qui Corocotam viuum cepisset, daturum auteorum decem millia: postquam is vltrò venit, non modò ei nullum damnum attulit, sed etiam pecuniam dedit, eum???; locupletauit. Dion. Adrianvs quos priuatus habuit inimicos, princeps incolumes praestitit, atque in his vnum: in quem infestiore fuit animo, iam princeps factus quum sibi timentem esset intuitus: Sis, inquit, bono animo, euasisti. Sab. lib. 4. En. 7. Tradit Vopiscus, Avrelianvm Imperatorem, cùm Zenobia Palmyrenorum regina capta ad poenam vocaretur à militibus, quòd sibi imperium vsurpasset, illam vita donasse: quòd indignum existimaret, mulierem interimere. Lvdovicvs XII. Carolo IIX. qui cùm grauissima gesserat bella, captus???ue ab eo carceri diu mancipatus fuerat, in Galliae regno successit, & omnes qui eu̅ in hostili fuerant animo, benignissimè suscepit. Aureliensem ciuem, acerrimum hostem, quum à familiarissimo quodam suo bona illius peterentur, in quae inuaderet, vltrò ad se aduocatum hospitio regio accepit: oblitum sese iniuriarum omnium fassus, quas ille in sese perpetrasset, post hac???ue sese illum amicissimi loco habiturum pollicitus est. Egnat. lib. 4. c. 1. Quibusdam hortantibus, vt Aurelios qui ad Carolum IIX. ab eo defecerant, malè multaret: Ridiculum verò fuerit, respondit, Regem Gallum Ducis Aureliorum iniurias vlcisci. Corrozetus. Ivstitiae. Philippvs Macedo ingentem captiuorum numerum sub hasta vendens, subducta sedebat tunica parum honesté. Ibi vnus ex ijs qui vaeniebant, exclamauit: Parce mihi Philippe: amicus sum tuus paternus. Requirente, Vnde cedò sis, & quemadmodu̅, Philippo: Exponam tibi, inquit, ex propinquo. Vt d eum adductus est: Demitte, inquit, aliquantulum chlamydem. Parum enim decorè ita sedes. Tum Philippus: Missum facite, inquit, eum. Nam verè cupidum nostri & amicum esse me latuit. Plut. in Apoph. Frvctvs, qvem Resert à Deo. Cvivsmodi est Victoria. Silius lib. 7. L. Fur. Camilli fructum clementiae erga patriam decantauit his versibus: - uantus, qualis???; fuisti, Cùm pulsus lare & extorris Capitolia curru Intrares exul? tibi corpora caesa Camille Damnata quot sunt dextra? pacata fuissent Ni consulta viro, mens???; impenetrabilis irae, Mutassent???; solùm sceptris Aeneia regna, Nulla???; tunc stares terrarum vertice Roma. Temires, siue Tamberlanes, priùs quàm praelium iniret co̅tra Baiazetem Turcorum Imp. per castra edixit, ne quem de Baiazetis exercitu caperent, & ad mancipiorum conditionem redigerent, sed spoliatos tantùm incolumes dimitterent. At Balazetes contrarium per castra mandari iusserat, nempe, vt quemcunque de Temiris militibus essent nacti, eum illicò obtruncarent. Fauit fortuna clementi, & crudelem Turcum miti Tartaro subiecit. Chalcocondylas lib. 3. Commendatio. Paphnucio abbati in solitudine vitam agenti, reuelatum est, Qvendam Heracleae illius regionis vrbe sibi vitae meritis esse parem, & quaerens: inuenit eum quidem & vxorem & filios habere, sed post secundam susceptam prolem castitatem cum ipsa seruare, iustitiae studere, pietatem colere: & hoc praecipuè in more habere, vt si quos inter se odio distractos cognouisset, continuò in gratiam reducere niteretur. Assidua cura in reconciliandis aliorum animis dignum fecit, qui eremi cultoribus esset aequandus: & si contemplationem excipias, fortè etiam praeferendus. Marulus. ab Hominibvs. Pvta Amor, Amicitia. Artaxerxes Persarum rex, Macro chirdictus, suppliciorum varietates, quas natio semper exercuit cruda, lenitate genuina castigans, tiaras ad vicem capitum quibusdam noxijs amputabat: & ne secaret aures more regio, pro delictis, ex galeris fila pendentia praecidebat. Quae temperantia morum ita tolerabilem eum fecit & venerandum, vt adnitentibus cunctis multos & mirabiles actus impleret Graecis scriptoribus celebratos. Am. Marcellinus lib. 30. Telecrvs rex Spartanorum, cùm ei díxisset frater, importuniùs secum ciues ac cum illo agere, quamuis ex ijsdem esset prognatus: Nempe tu, inquit, non nosti vt ego iniuriam ferre. Plutarchus in Apophthegmat. Athenienses iugo triginta tyrannorum pressi, quos Spartani optimatum fauentes factioni constiruerant, in Pyraeeum confugêre plures quinque millibus. Mox Thrasybuli studio recuperata patria ipsos quidem tyrannos sustulêre, reliquos verò, qui remanserant, summa sunt prosecuti humanitate. Nam cùm illi, qui in vrbe restitera̅t, centum à Lacedaemonijs talenta in obsidionem eorum, qui Piraeeum occuparant, essent mutuati: consilio pro concione populi de solutione capto, censentibus no̅nullis aequum esse, vt ijs mutuum Lacedaemonijs dissoluerent, qui postulauerant, non obsessi: populus tamen iussit, vt in commune ab omnibus contribueretur. Quod populi scitum vsqueadeò mutuam ciuium concordiam conglutinauit, auxit???; publicas vires, vt Lacedaemonij, qui singulis propè diebus fautores potentiae paucorum per Graeciam, praeficiebant, à populo Atheniensi imploratum opem venerint, supplicantes ne se aspernarentur euersos à Thebanis. Isocrates in Areopagitico. Philippvs Macedo victis ad Chaeroneam Atheniensibus, non tantum profecit armis, quantum moderatione & humanitate. Nam bello quidem & armis solos eos superauit, qui in acie co̅trà steterant. Aequitate autem animi omnes Athenienses simul & illorum vrbem cepit, sine precio dimisit captiuos: occisos humari iussit, atq; ossa colligi: quos domum remittebat, plerosq; vestiuit. Animis igitur Atheniensium magnanimitate eius perculsis, loco hostium illos ad quoduis officium alacres adiutorës habuit. Suidas. Philippênsi acie victis Bruti militibus, Lucilius quidam inter M. [2698] Bruti amicos vir bonus, cùm videret equitum cateruam in Brutum effusis habenis se ferentem, ipse Brutum se esse indicauit, orauit???; vt ad M. Antonivm se ducerent, quasi timeret Caesarem. Adductus ad Antonium, fidenti animo: M. Brutum, inquit, Antoni, nemo cepit, neq; ceperit hostis. Ego verò militibus tuis imposui, atq; adsum, nihil huius rei causa sufferre acerbi recusans. Antonius, omnibus obstupefactis: Nempe iniquè, inquit, facitis commilitones, quòd errore isto arbitramini vobis illusum. Verùm habetote, cariorem vos, quàm quaerebatis, reperisse praedam: quippe dum hostem quaeritis, adduxistis nobis amicum. Nam ego Bruto incertus sum herclè quid facere̅ viuente. Tales verò amicos malim adipisci, quàm hostes. Ita locutus, & Lucilium complexus, commen dauit eum tunc vni amicorum, eo???; deinceps fido & firmo ad omnia perpetuò vsus est. Plutarchus in Bruto. Securitas. Agasicles Lacedaemoniorum rex, cùm interrogaretur, quo pacto quis tutò imperare posset, nullo stipatus satellitio? Respondit: Si sic imperet suis, quemadmodum imperat pater filijs. Quo docuit, imperatoris esse beneuolentia & benefactis adiungere sibi ciuium animos, nec tum opus esse barbarico conducticio???; satellitio. Plut. in Apoph. Lacon. Regnum. Casimirvs, Sendomiriensium dux, cum aulico quodam suo equite Ioanne Conario ludebat aliquando animi gratia. Dum verò vterque vincendi studio in profundam noctem ludum produxisset: pertaesi deinde ludi & vigiliarum, vno iactu summam reliqui lusêre. Ibi tum vincenti Casimiro, & quod lucratus erat argentum non modicum auferenti, eques alapam impegit, noctis???; beneficio aufugit: & quamuis postridie ad Cazimirum adductus esset, veniam nihilominus eius facti à duce impetrauit. Huius clementiae fama sic innotuit, vt pòst Poloni Casimirum sibi in regem elegerint. Cromerus lib. 6. de rebus Polon. Henricvs IV. Galliae Rex, contra seditiosos Ligarios bellu̅ gerens, Vendomium sui patrimonij oppidu̅ leui brachio cùm expugnasset, solis principibus seditionis capite multatis, postridie militem vrbe educit, ciues ad suam quemque familiam impunè dimittit, Ecclesiasticos, in pristinum locum restituit, vt tutiores hoc victore, magis???ue pacificè viuerent, quàm cùm Ligariae vnionis partes sequerentur. Ea moderatione effecit Rex, vt vicinae quatuor vel quinque vrbes, quae priùs seditiosorum castra sequebantur, intra paucos dies spontè sese dederent, multi???; praesentaneae internecioni eximerentur. Laus, Praeconium, Commendatio. Bello vigente inter Tyndaridas & Theseum ob raptam Helenam, cùm illi Aphidnas occupassent, & sororem recepissent, Atheniensibus trepidantibus suasit Menestheus, Petei F. vt admitterent in vrbem, & acciperent benignè Tyndaridas: vt vni Theseo iniuriae auctori arma inferrent, in caeteros mortales benefici essent, & eorum seruatores. Hoc ipsum euentus comprobauit: nihil enim omnino victores, quàm vt initiarentur, postulauerunt: quòd non minus quàm Herculi propinquitas ipsis cum ciuitate intercederet: quam obtinuerant ab Aphidno adoptati, vt à Pythio Hercules. Itaque honores assecuti diuinos sunt, Anaces dicti, vel ob factas inducias, quas ??? Graeci vocant: vel ob curam & sollicitudinem, ne cui malum afferretur, cùm esset intra muros tantus exercitus. Nam ??? dicunt eos, quibus cura vel tuitio alicuius incumbat, & reges appellant fortassis inde ???. Sunt, qui ob stellarum eorum apparitionem ferant Anacas appellari: quòd ??? Attici ???, id est, supra, & ???, id est, supernè vocent. Plut. in Theseo. Antigonvs Macedoniae rex. Vide fol. 684.

LIBRI SECVNDI TITVLORVM DISPOSITIO. ???
[arrow up]

|| [2699]
???
|| [ID01152]
Voluminis Duodecimi Liber II. De Severitate in Vindicta expetenda, persequenda. Nivria omnis per seinaequalitatem inuehit, quando agens [Greek words], patiens iniuriam per hoc ipsum [Greek words] videtur. Proinde iniuriae correctio Iustitiae correctiuae propria est, atque adeò totus iste locus Seueritatis ad eandem reduci potest. Si verò iniuriam, vt Irae parentem, consideres, quoniam is, qui vel [Greek words] iniuria afficitur, duce ira eam vlciscendo amouere studet, sic huius loci erit. Iusta vindicta intra suos terminos consistit, quantum, quomodo & quando oportet, voluntate vel reipsa vlciscens, publicè, priuatim, lege, consuetudine. Et certè in hac non minus laudis inest, quàm in ipsa Mansuetudine. Magni erat roboris Milo, qui stantem taurum loco mouere poterat: at longè maximi Tithormus bubulcus, qui taurum furentem in medio cursu violenter retinebat. Cuiusuis est in decliui loco seipsum lento passu incedentem, ne prolabatur, sustinere: atcùm labi ceperit, se cohibere, non nisi robustissimi esse potest. Sic ab ira non commoueri, minùs arduum est: quàm cùm irasci ceperis, iram ita moderari, vt constitutos à recta ratione limites non egrediaris. Virtus ergo haec Seueritas esto, quibus, quantum oportet, irascens, & vindictam debitam persequens, siue publicè (quod in ciuilibus co̅trouersijs ad magistratum & iudices, in bellicis rebus ad Imperatorem & exercitum spectat) siue priuatim, vt qui priuatas iniurias vlciscuntur, manum pro manu, oculum pro oculo repetentes. Huc etiam referri possunt, Fortitudinis propulsantis exempla, quatenus propulsandi vis irae ministerio vtitur: possunt & Inimicitiae, cui Seueritas saepè famulatur. Atque vt subiecto eadem sunt, & ratione tantùm considerandi ob habituum diuersitatem differunt: ita ne repetitio eorundem, quamuis diuersis in locis, lectori taedium pariat, operis???ue molem adaugeat, quae sub alterutro locorum complectemur, sub altero non repetemus: vnico verbo, vnde mutuanda sint, indicaturi. SEVERITATIS ACQVISITIO. Hvc Magistri. Qvi. Puta Deus. Cùm Amalechitae Israëlitis ex Aegypto proficiscentibus infesti fuissent (vt Exodi 17.) praeceperat eis Dominvs, vt aeterno odio eos prosequerentur, nec nisi deletis illis quiescerent (Deuteronomij 25.) Itaq; multis pòst annis, 420. ad minimum, Saulus rex Domini iussu eos adortus, ad internecionem cecîdit, rege tantùm eorum Agago viuo seruato, & pecoribus atque pecudibus opimis ad sacrificium Iouae ad Galgala faciendum. 1. Reg. 15. Praecepit Dominvs Israëlitis, vt terrae Sanctae incolas omnes, Hettaeos, Amorraeos, Chananaeos, Pherezaeos, Heuaeos, & Iebusaeos, qui eam terram sua idololatria corrupissent, ad internecionem delerent, ne illorum sceleribus assuescerent.
|| [2701]
At finitimos populos, qui se sine bello dedidissent, tributarios facerent. Sin hostiliter arma gessissent, mares omnes trucidare̅t: mulieres, paruulos, pecus, & quicquid in oppido esset, praedae loco haberent. Deut. 20. Consiliarij. Rex Assuerus iratus contra Vasthi reginam, interrogauit Sapientes suos sententiam. Illi non excusauerunt absentem, sed responderunt, Regis iusta est indignatio. Estherae capite primo. Patres. David rex moriens Salomoni F. praecepit, vt de Ioabo polemarcho, qui Abnerem Sauli regis, & Amasam Absaloni exercituum duces, simulata amicitia perfidè interfecerat) veritus ne suis luminibus officerent) supplicium sumeret: praeterea etiam de Semei Geminiense, qui Dauide̅ pulsum ab Absalomo F. diris probris insectatus fuerat. Sibi enim propter iusiurandum interpositum de ijs poenas sumere non licuisse. Paruit Solomo, & statim sub regni initia Adoniam fratrem, qui contra patrem rebellis fuerat, interfici, Ioabum ad aras obtruncari, Semeim in suo conspectu confodi iussit. 3. Reg. 2. Vxores. Regnerus Danorum rex, cùm à Daxone Hellespontiorum rege Vvithsercum F. maximae expectationis, igne consumtum audiuisset: prae moerore in grauiss. morbum incidit, eo???ue semetipsum confecisset, nisi à Svanloga vxore à muliebri luctu ad virilem vindictam accensus fuisset. Classe igitur in Rusciam traiecta, Daxonem vicit, atq; cepit: sed pòst tamen liberauit. Saxo lib. 9. Cyrus Persarum rex, ab Amasi Aegyptiorum rege petijt, vt vna̅ filiarum sibi in matrimonium collocaret. Ille Niteten, filiam Apriae regis, quo deuicto ipse regnum inuaserat, ad eum misit. Nitetis ad multum tempus Amasis filiam simulans, cum Cyro consuetudinem habebat, Cùm verò multorum liberoru̅ mater euasisset, & mariti summam beneuolentiam sibi adiunxisset: confessa est, Apriem suum patrem fuisse, dominum Amafidis. Sed etiam cùm Amasis vitam obierit, filium eius Psammetichum vlcisci, pulcrum esse. Morem ei gessit Cyrus: & licèt in expeditione diem suum obierit, tamen Aegyptiorum imperium in Apriae stirpem vindicauit. Polyaenus lib. 8. Herod. lib. 3. pro Cyro Cambysem habet. Qvomodo, Videlicet Legislatione. Vetat Israelitis Moses, ne in ciuitatem suam recipiant Ammonitam aut Moabitam, ne decimam quidem illius progeniem. At Aegyptiorum tertiae propaginis natos recipiant. Deuteron. 23. Consilio. Thebe Iasonis filia, vxor Alexandri, cùm accepisset de custodibus Pelopidae (qui captus erat) firmitudinem & celsitudinem animi eius, expetiuit eum videre & conuenire. Vt accessit ad eum, & velut mulier magnanimitatem eius, non illicò in tantis aerumnis perspexit, sed ex squallore, sordibus, & maligno victu conijciens acerba eum & indigna illo nomine premi calamitate, illacrymauit, primùm incertus, quaenam mulier esset, mirabatur Pelopidas: vbi cognouit eam, quòd consuetudo ei & gratia intercederet cum Iasone, compellauit eam nomine paterno. Cùm diceret illa, Miseret me vxoris tuae: Me verò tui, inquit, quae soluta feras Alexandrum. Haec oratio pupugit Theben. Quippe crudelitatem oderat, flagitia???ue tyranni, qui praeter caeteram libidinem etiam minimum natu fratrem eius in pellicatu habebat. Quare inuisit Pelopidam frequenter: & cùm liberè euomeret apud eum miserias suas, dedit ille animum ei & spiritus, atque in Alexandrum inceudit eam. Pelopidam tandem cum exercitu liberauit Epaminondas. Plut. in Pelopida. Cato maior incitans magistratus ad puniendum delinquentes, dixit eos, qui cùm valerent, non interpellarent flagitia admittentes, hos incitare. Plut. in Apoph. Quum Volaterrani occiso praetore propter imperij acerbitatem, & salinarum controuersiam, à Florentinis defecissent: plerisque proposita venia potiùs quàm vi ad officium reducendos esse iudicantibus: Lavrentivs econtrà Medices disputando peruicit, vt ciuitatem, quae crudeliter atque superbè rebellasset, bello persequerentur: imperij dignitatem amissuri, nisi in reos maiestatis, & nefaria arma tenentes, vim exercerent. Itaq; eius ductu bellum Volaterranis illatum. Qui omni belli clade perdomiti, temeritatis atque saeuitiae suae poenas dederunt. Iouius in Leone X. lib. 1. Iureiurando. Q. Metellvs, Balearici F. & Macedonici nepos, filium iure iurando adegit, vt Curionem accusaret sui accusatorem. Cantu, Musica. Starcathervs, cum Frothonis IV. Danorum regis fraudulenter oppressi filium Ingellum patris interfectoribus ignouisse resciuisse, & à paternis moribus penitùs degenerasse: ingentem carbonum fascem in Suecia humeris suis Daniam petiturus imposuit. Rogatus ab obuijs, Quid tam insolitum onus deferret? Ingelli regis stultitiam se carbonibus curaturum asseruit. Itaque expedita semita velut vno spiritu rapidum iter explicuit, tandem???ue Ingelli hospitio vsus, sedem proceribus destinatam suo more conscendit. Regina sordidis pannis tectum loco excedere iussit, ne puluinaria inficeret. Paruit animosus senex, atque in vltimam aulae partem secedens, ipsos parietes submissi corporis impulsu contudit, vt tectum ruinam minari videretur. Ingellus à venatione regressus vxorem monuit, vt tantum virum benignè exciperet, sibi olim à patre tutorem datum, & infantiae suae custodem. Regio inde conuiuio adhibitus, repudiatis omnibus illecebris, oculis indignationem semel antè conceptam non obscurè prae se ferebat. Regina mirifici operis vittam proprio capiti detractam ei misit, bencuolentiam eius mercari cupiens. Starcatherus verò eam in os ferentis reiecit. Mox cùm deliniendi hominis gratia tibicen canere cepisset, Starcatherus osse, quod arroserat, tibicinis os petijt, Ingello ferculum regium mittente, illud repudiauit, Teutonicas delicias auersatus. Nec mora, Ingellum amaro carmine reprehendere cepit, quòd Saxonicum imitatus luxum à sobrietate & virtute desciuisset: maximè autem, quòd in ipso militiae tyrocinio vlciscendi parentis immemor, neglecta naturae lege, paterni sanguinis carnifices Suertingi filios beneuolentia complexus esset. Ad hanc vocem tremefacta regina, detractum capiti suo reticulum irato seni obtulit. Ille verò eo in os offerentis cum indignatione reiecto, clara voce Satyricum carmen in regem & reginam cecinit: eo???ue torpentem regis animum ita excitauit, vt furibundo similis exiliens, Suertingi filios cum toto comitatu suapte manu confoderit: & peregrino luxu reiecto, paternam fragilitatem deinceps sit amplexus. Saxo lib. 6. & Cranzius lib. 1. Daniae, cap. 37. SEVERITAS RESPECTV PERSONARVM. Personae scilicet vel Vtrivsqve, Agentis scilicet & Patienis. Seueri Praeceptores erga Discipvlos. Callimachvs contra Apollonium Rhodium, vt ingratum discipulum carmen, Ibidis virulentiss. scripsit. Gyraldus. Antisthenes philosophus interrogatus, quamobrem tam seuerus esset discipulorum obiurgator? Et medici, inquit, erga aegrotos. Significan, se vitia obiurgare, non homines. Laërtius lib. 6. cap. 1. Magistratvs erga Svbditos. Ex loco Iustitiae correctiuae huc plurima referri poterunt, f. 3075. Svbditi erga Magistratvs. Exempla pete ex Tit. Prudentiae, & Fortitudinis, in tollendis euertendis???; tyrannis, f. 2125. item Seueri ob tyrannidem, f. 2717. Gabaonitae Sauli regis perfidiam erga se, qui, vt Iudaeis & Israëlitis gratificaretur, eos ad internecionem perdere conabatur, in posteris vlti fuêre. Oborta enim post Sauli regis mortem triennali fame, consultum Iouae oraculum respondit, expiandum esse Sauli facinus contra Gabaonitas. Dauid ergo petentibus Gabaonitis septem de Sauli familia superstites mares dedidit: quos illi ad Gabaam in monte crucifi xeru̅t: eo???ue facto fames cessauit. 2. Reg. 21. Iehvs, Iosaphati F. à propheta quodam iussu Elisaei vnctus Ramothae, regnum Israëlitatum occupauit: cùm dux esset exercitus, Ioramum regem dominum suum Iezraële sagitta interfecit, Iezabelem regis matrem de turri praecipitauit, LXX. liberos regios Samariae trucidari curauit. Atq; haec omnia Domini iussu, qui Achabi stirpem penitùs deleri praeceperat: & propter hanc Iehu seueritatem, etiam trinepotes eius Israëlitis imperaturos promiserat. 4. Reg. 10. Rom. Apuleium Tribunum, ob eiectionem è senatu & tribunatu à Q. Caecilio Metello seditiosum, cum Saphinio & Glaucia per C. Marium obsedêre & interfecêre. Sab. lib. 2. Enn. 6.
|| [2702]
Cùm inter Marium Syllam???ue ciuili bello decertaretur, C. Fabius, Africae proconsul, quia crudelem se auarum???ue nimis praestabat: seditione Provincialivm viuus in palatio exustus est. Fulg. lib. 9. cap. 10. Cùm Adrianus ciues Romanos, qui Vticae erant, sordido imperio vexasset, idcirco???ue ab ijs viuus esset exustus: nec quaestio vlla in vrbe hac de re habita, nec querela versata est. Val. Max. lib. 9. cap. 10. Heliogabalum Pop. Rom. mortuum proiecit in cloacam, mox in Tyberim cum matre traxit, eiusque nomen è publicis monumentis erasit. Herodianus. Neronis turpitudinem & scelera ipse Popvlvs Romanus tolerare diutiùs non potuit, & exercitus Galbam in Hispania Imperatorem creauit. De exitu eius sic Eutropius lib. 8. scriptum reliquit: Sententia senatus constitutum est, vt nudus per publicum ductus, furca collo eius inserta, virgis vsque ad mortem caederetur, atq; ita è saxo praecipitaretur. Igitur desertus vndiq; è palatio fugit: noctis medio vrbem egressus, sequentibus eum Phaone, Epaphrodito, Neophyto???ue & spadone Sporo, quem quondam exectum formare in mulierem tentauerat: & in suburbano se liberti sui, quod est inter Salariam & Nomentanam viam, ad quartu̅ vrbis milliarium, ictu gladij transegit: adiuuante trepidantem manum impuro cunucho: quum sanè priùs nullo reperto, à quo feriretur, exclamaret: Itáne nec amicum nec inimicum habeo? Dedecorosè vixi, turpiùs peream. Suetonius. Amasgi Alanis seu Albanis vicini, ob nimiam tyra̅nidem, qua parentibus pueros elegantes vi rapiebant & castratos Romanos vendebant, suos principes interfecêre. Zonaras & Cuspinianus in Leone III. Veneti, Vrsum Hypatum ducem, ob crudelitatem occidere: Gallam patria atque luminibus priuarunt, qui Horleo sicuti in ducatus dignitate, ita etiam in vitijs successerat. Dominicum Monegareum pari supplicio affecerunt: neq; de eorum aliquo poena sumta fuit, qui in ipsos principes manus iniecerunt: adeò iustè omnes vindictam de scelere sumtam putauerunt. Fulg. & Egnat. lib. 9. cap. 10. Marinu Faletrus, dux Venetorvm, coniurationem inijt de tyrannide inuadenda. Capto, crimen???ue confesso, in summo scalarum Palatinarum gradu, ceruices abscissae sunt, bona???ue publicata: decreto???ue publico cautum, vt in maiori comitio, vbi Ducum omnium pictae spectantur imagines cum suis elogijs, nulla eius extaret effigies: tantum???ue atro colore locus illius obscurus esset, ea cum subscriptione, quae testaretur Marini Faletri locum esse vacuum, cui duci propter ingens in patriam scelus amputata publicè ceruix foret. Egnatiús lib. 6. cap. 3. Orta inter Ioannem X. pontificem, atque Albertum Ethruriae Marchionem discordia, quia Albertus Pannonas aduersus Romanam ecclesiam mercede conduxerat (qui iuxta gentis suae morem, ferro atque igne omnia foedebant) indignatus ob eam rem Popvlvs Romanus, quòd illorum discordijs Romanus ager vastaretur, capto Alberto caput ademit. Exercitus quoque Pontificem manibus in eum iniectis, in carcere puluino ori obiecto necauit: nulla in vtroque dignitatis vel ecclesiasticae vel secularis habita ratione. Fulgo sus lib. 9. cap. 3. Ivdices erga Reos. L. Cassivs praetor Romae tanta seueritate fuit, vt tribunal eius Scopulus reorum diceretur. Valerius Maximus lib. 3. cap. 7. Quoties iudicij alicuius quaesitor esset, in quo quaereretur de homine occiso, suadebat, atque etiam praeibat iudicibus, vt quaereretur, cui bono fuisset perire eum, de cuius morte quaereretur. Ob quam seueritatem, quo tempore Sex. Peduceus Trib. pl. criminatus est L. Metellum Pont. max. totum???; collegium Pontificum malè iudicasse de incesto virginum Vestalium, quòd vnam modù Aemiliam damnauerat, absoluerat autem duas, Martiam & Liciniam: populus Cassium creauit, qui de eisdem virginibus quaereret. Is???ue & vtrasque eas, & praeterea complures alias, nimia etiam (vt existimatio est) asperitate vsus, damnauit. Asconius Pedianus in orat. Cic. pro Milone. Idem pro Roscio sic de illo loquitur: L. Cassius ille, quem populus Rom. verissimum & sapientissimum iudicem putabat, identidem in causis quaerere solebat, Cui bono fuisset. Hunc quaesitorem ac iudicem fugiebant atque horrebant ij, quibus periculum creabatur: ideo quòd tametsi veritatis erat amicus, tamen natura non tàm propensus ad misericordiam, quàm implicatus ad seueritatem videbatur. Iustinus Curopalates Imp. cùm ob valetudinem rarò in publicum prodiret, multos ad inferendam alijs iniuriam, quasi nullus earum vindex esset, audaciores reddidit. Multis de iniurijs conquerentibus, Qvidam accessit, qui pollicebatur, si praefectus crearetur, ad certum tempus neminem inuentum iri cui fieret iniuria. Persuasus Imp. hominem praefectum designat. Eo pro tribunali sedente, cùm quidam senator, accusatus à vidua quam omnibus bonis spoliarat, se non sisteret, sed contemto apparitore ad Imp. conuiuium se conferret, quò inuitatus erat: Praefectus subsecutus, è conspectu Imp. hominem abreptum, causam dicere, damnatum???ue, viduae satisfacere coëgit. Zonaras & Cedrenus. Seúerissimus omnium apud Venetos magistratuum decemuiratus, & vt virorum numero ei, qui olim Romae fuit, ita terribili potestate penèpar. Maiestatis crimina, cinaedicata foeditatem, numorum adulterationem, alia???ue atrociora scelera, seuera vindicant animaduersione: nec reo licet perse, aut per patronum aliquem causam dicere: pro collegio aliquis existat oportet, qui rei causam quoquo modo agat. Quicquid ab ijs iudicatum fuerit, prouocatione caret: ipsorum est, non alterius, si quid statuerint, mutare: si id tale est, vt postea mutari possit, poterunt & illi, qui anno circumacto eorum loco surrogati fuerint. Illud sanè in eo magistratu formidabile, quòd ilius iudicia nullis extant literarum monumentis, vt quod semel iudicatum sit, nulla queat potestas riscindere. Constat iam inde à Petri Gradonici principatu magistratibus Dvces erga Milites, Subditos. Consule. Tit. Paena militum proditorum, transfugarum, defectorum, inobedientum, sub loco Iustitiae. f. 3444. & seqq. Illic inaequalitatis, quae corrigitur: heic vindictae, per quam corrigitur, ratio habetur. Illic alieni mali correctio, heic proprij impetus in vlciscendo moderati perpenditur. Clearchvs Lacedaemoniorum dux, egregio dicto disciplinam militiae continebat, identidem exercitus sui auribus inculcando. A militibus imperatorem potiùs quàm hostem metui debere. Quo apertè denunciabat futurum, vt spiritum poenae impenderent, quem pugnae acceptum ferre dubitassent. Id???ue à Duce praecipi non mirabantur, maternarum blanditiarum memores, quae exituros eos ad praeliandum monebant, vt aut viui cum armis in conspectum earum venirent, aut mortui in armis referrentur. Valerius Maximus libro secundo, cap. 2. Lamachvs castigauit quendam è ducibus, qui deliquerat nescio quid. Et quum ille dixisset, Non iterum isthuc committa̅: Ne possis quidem, inquit, in bello peccare bis. Error enim in bello mors est. Plutarchus in Regum apophth. Stob. serm. 52 Ant. Melissa par. 1. serm. 67. Multae militares nonnullae maiores, quae capitis supplicio luebantur, pleraeque minores, pro vt grauiter aut leniter delictum esset, facinorosis & delinquentibus miliribus, necessario ad rem militatem exemplo, à ducibus inferri solitae sunt: quibus sanciuerunt militaris imperij disciplinam, vt ignauus & contumax miles, prout segnis negligens???ue, aut affinis culpae fuisset, ita acri & seuero iudicio vel leniori poena notaretur. Nam desertores, seditiosos & fugitiuos, aut si loco statione vel praesidio cessissent, tergáve dedissent, aut è castris effugissent: tanquam pessimo facinore adstrictos, capitali poena plectere solebat. Nonnunquam, vbi multitudo obnoxia foret, auctores turbarum ad palum deligare, aut securi percutere: reliquae verò multitudinis decimum quemque sorte ductum ad supplicium perete, pernulgata poena fuit. Qui aciem reliquissent, aut infrequentes ad signa conuenirent, fustuario plectebantur. Praesidio verò decessisse, semper capitale fuit. Si quae verò cohortes signa foedè amisissent, nisi noxam, cuius arguebantur, purgassent, in eas more maiorum quandoque capitali supplicio, plerunque leuiori poena saeuitum est. Quare pro frumento hordeum dare, vel extra vallum sine tentorijs relinquere, nonnunquam milites in prima acie inducere, aut districtis gladijs discinctos destituere, varijs???ue ignominijs afficere solebant: vt his contumelijs coërciti, intentiùs mandata exequerentur, deinceps???ue ad subeunda pericula paratiores forent. Eos, qui pugnam detrectassent, aut secessionem fecissent, qui???ue erant fugae & pauoris insimulati, qui???ue segnes & cunctabundi arma cepissent, leuissima nota erat iureiurando adigere, non aliter quàm stantes, quoad stipendia facerent, cibum potum???ue capturos: aut traditio pugillarium, quos taciti statim legerent. Ob minora verò & leuioris noxae crimina, vel locum & ordinem in acie mutare, vel stipendium anni differre militibus, neque his aera procedere, qui aere deruti dicebantur, aut in politia vel in frequentia notare, vel citra commoda stipendiorum exauctorare vel locum in quo tenderent in castris adimere: illos???ue sine pellibus tabernacula habere, vt humi & sub dio accubarent: vel ne in oppidis hybernarent, inhibere solebant. In politia autem & in frequentia notabantur hi, qui rudibus & parum nitidis armis, vel strigosiori equo & macie affecto vtebantur: qui???ue praedicto ad pugnam die, occasionibus [2703] quaesitis, contumaciùs parerent: quae mora excusabat, si funeris paterni vel sacrificij gentilis, auspiciive, aut morbi sontici vel feriarum causa, ad constitutam diem non adessent. Qui verò arma alienasset, aut illa amisisset, propter inertiae turpitudinem aequae ac desertor morte luebat. Inter animaduersiones militares leuissima est admonitio, castigatio minor, deprensa maior, ignominia maxima. Ideo milites, in quos lege militati, castigatione aut admonitione animaduersum est, non propterea ignominia notati erant. Militem militiae gradu deijcere, aut exauctorare, vel equum illi adimere, ipsum???ue vitibus aut virgis caedere, seu equo de rahere, vel hastas dare iubere, quae censio hastaria dicta est, non pro leui noxa, sed pro acri delicto, magnae animaduersionis loco à ducibus inferri solita sunt. Hastas dare iubebantur milites, quibus propter probra ignauiae & luxuriae, hasta adimebatur. Etenim sicut gloriae causa fortes viri donabantur hasta pura, hi, qui primùm victores in praelio fuissent: ita ignauis & contumacibus adimebatur. Hoc notabat, tanquam spes merendi stipendia illis ademta foret. Alexander libro secundo, capite decimotertio. M. Cvrivs consul, cùm delectum subitò educere coactus esset, & iuniorum nemo respondisset, coniectis in sortem omnibus tribubus: Polliae, quae proxima exierat, primùm nomen vrna extractum citari iussit: neque eo respondente, bona adolescentis hastae subiecit. Quòd vt illi nunciatum est, ad consulum tribunal cucurrit, collegium???ue tribunorum appellauit. Tunc M. Curius praefatus, non opus esse eo ciue Reipub. qui parére nesciret, & bona eius & ipsum ve̅didit. Valerius lib. 6. cap. 3. Papyrivs Cursor Dictator, cùm aduersus imperium eius Q. Fabius Rutilianus magister equitum, exercitum in aciem aduersus Samnites eduxisset: quanquam fusis Samnitibus in castra redierat, tamen neque virtute eius, neque successu, neque nobilitate motus, virgas expediri, eum???ue nudari iussit: frustra???ue Rutilianus, cùm in vrbem aufugisset, Senatus, Tribunorum???ue auxilium implorauit. Supplicem Tribuni non tuebantur. Sed re ad populum perducta, & patris & populi precibus, qui pro Dictaturae imperio cogi non poterat, Papyrius cessit: hoc tamen testatus antea, non poenam se Fabio, sed populo Romano & Tribunorum potestati & auctoritati concedere. Valerius Maximus libro secundo, capite secundo, & Plinius de Viris illustribus. Eutropius libro secundo. Idem equitibus petentibus, vt pro re bene gesta aliquid laboris remitteretur: Ne nihil (inquit ille) remissum dicatis, cum ex equis descenderitis, ne dorsum demulceatis. Et Praenestinorum praetorem, qui cunctantiùs suos ex subsidijs in primam aciem eduxerat, ad se accersitum, quum fortè ante tabernaculum inambularet, sola voce penè exanimauit, lictore in alium vsum securim expedire iusso. Enimuerò ille in se ferrum stringi arbitratus, quum vix pedibus subitò perculsus metu consisteret: Lictor (inquit Cursor) radicem hanc mihi excidito, ambulantibus incommodam. Sabellicus libro 5. Ennead. 4. Disciplina militaris hoc Cn. Pisonis iudicium, fi non excusare poterit, nihil crudelius, nihil vsquam inhumanius inueniri potest. Quidam ex commeatu sine commilitone redierat. Cùm, praeterquàm quòd id fieri vetitum esset, eum interfecisse, quem non exhibebat, apud Cn. Pisonem insimularetur: roganti aliquod tempus ad conquirendum, non dedit. Itaque damnatus extra vallum ductus est. Sed ecce, dum ceruicem porrigeret, subitò apparuit ille commilito, qui occisus videbatur: ideoque Centurio supplicio praepositus, iusserat spiculatorem gladium condere: nec non summa cum gratulatione damnatum ad Pisonem reduxerat. Verùm ipse tribunal ascendit: statim???ue & hunc rursus duci iussit, quia causa damnationis commilitoni fuisset: & Centurionem, qui iussus occidere, Imperatori non paruisset. P. Aerodius ex Seneca lib. 1. de Ira. Cùm Alexander Seuerus Imper. expeditione Parthica venisset Antiochiam, ac milites lauacris muliebribus & delicijs vacarent: omnes eos comprehendi iussit, & in vincula conijci. Quod vbi compertum est, mota seditio est à legione, cuius socij erant in vincula coniecti. Tum ille tribunal ascendit, vinctis???ue omnibus ad tribunal adductis, circumstantibus etiam militibus: Continete, in quit, vocem trunculentam, campo ac bellis necessariam, ne vos hodie omnes vno ore atque vna voce Quirites dimittam: & incertum, an Quirites. Non enim digni estis, qui vel Romanae plebis sitis, si ius Romanum non agnoscitis. Et cùm vehementiùs fremerent, ac ferro quoque minarentur: Deponite, inquit, dextras contra hostem erigendas, si fortes estis: me enim ista non terrent. Si enim vnum holminem occideritis, non nobis decrit respub. non senatus, non P. K. qui de vobis vindicet. Cùm nihilominùs post ista fremerent, exclamauit: Quirites discedite, atque arma deponite. Mirando exemplo depositis armis, depositis etiam sagulis militaribus, omnes non ad castra, sed ad diuersoria varia recesserunt. Tunc???que primùm intellectum est, quantum eius seueritas posset. Denique etiam figna stipatores & hi, qui Imperatorem circumdederant, in castra retulerunt: arma collecta populus ad palatium tulit: eam tamen legionem, quam exauctorauit, rogatus per dies XXX. priusquam ad expeditionem Persicam proficisceretur, loco suo restituit, ea???ue pugnante maximè vicit: cùm tamen tribunos eius capitali affecerit supplicio, quòd per negligentiam illorum milites apud Daphnen luxuriati essent, vel per conniuentiam seditionem fecissent exercitus. Lampridius in Alexandro Seuero. Idem, cùm quandam aniculam affectam iniurijs à milite audisset, exaustoratum eum militia seruum ei dedit, quòd artifex carpentarius esset, vt eam pasceret. Et cùm dolerent hoc milites factum, persuasit omnibus, vt modestè ferrent, & eos terruit. Idem. Tanta in Avreliano Imp. fuit seueritas, ita militibus formidolosus, vt post vnam castrensem animaduersionem nemo sub eo deliquerit ampliús. Militem, qui hospitis vxorem adulterauerat, duabus diuersis arboribus vi inflexis alligatum, subito???ue remissis, atrociter laniauit. Illius epistola ad Tribunum militum, quem praesidio praefecerat, talis extat: Si vis tribunus esse, imò si vis viuere, manus militum contine. Nemo pullum alienum rapiat, ouem nemo attingat, vuam nullus auferat, legetem nemo deterat: oleum, salem, ligna nemo exigat: sua quilibet sit annona contentus. Hostili praeda non prouincialium lacrymis ditescant: arma detersa sint, calceamenta fortia: noua vestis veterem excludat: stipendium in baltheo habeat, non in pompa. Torquem, armillas & anulum deponat eques, saginarium equum defricet, captum animal non vendat, alius alij, vt famulus obsequatur: à medicis gratis curentur, aruspicibus nihil dent, in hospitijs castè se habeant: qui litem fecerit, vapulet. Extat & Valeriani epistola ad Antonium Gallum consulem scripta, qua apertè testatus ese se filium Aureliano instituen dum idcirco credere noluisse, quia nimiae esset seueritatis: timuisse se, ne si quid ille pueriliter deliquisset, acerbiùs ab eo plecteretur. Sab. lib. 7. En. 7. Quum facilis esset in alios Totilas Gothorum rex, à suis disciplinam militarem seuerissimè exigebat, vt nihil impunè delinqueretur. Rapere aliena, aut vim inferre capitale erat, sequebatur???; supplicium bonorum publicatio. Sab. lib. 3. En. 8. & Cranzius lib. 3. Sueciae, cap. 7. Canvti II. Danorum regis lege, milites pro asseruandis equis alternis vicibus excubabant. Qui adaquandi tempore ita sodalis equo vsus fuisset, vt ipsum continuè, nec modò suum, modò illius vicissim insidendo premeret, multabatur. Qui verò tribus fasciculis in stabulum coniectis, equo suo communis pabuli spicam, alieno stipulam admouisset. militia aut turpiter vti, aut deformiter excedere cogebatur. Ac ne quis socio flumen transequitanti, ita equo concurreret, vt ad ipsum turbulentior vnda deflueret, pari industria cautum. Saxo lib. 10. Iacobus Mendezius Vasconcelius, ab Ammanuele rege Lusitaniae in Indiam missus, ad Malacense regnum inuadendum, Alfonso Albuquercio Indiae praetori in subigendo Goae regno fidelem nauauit operam. Pòst ab eo petijt, vt classem, qua erat Malacam (quod sibi munus fuerat iniunctum) petiturus, instrui iuberet. Albuquercius multis verbis eum ab instituto deducere conatus est: opus esse difficillimum, quod non nisi classe maxima confici posset, instante praesertim bello Sultanico. Vasconcelius grauiter offensus, se Malacam omnibus inuitis petiturum affirmauit. Tum Albuquercus illi & ducibus, qui comites illius erant, exilij, magistris atque nautis extremi supplicij poenam proposuit, si è portu iniussu ipsius soluerent. Nihilominùs ille cum reliquis ducibus vna nocte anchoris solutis è portu discessit. Albuquercius duces alios confestim misit, qui triremibus & scaphis instructis illum consequerentur. cum???ue parere nollet, tormentis nacuem eius verberare instituunt, & illi exitium minitantur, nisi statim in portum, vnde soluerat, rediret. Redijt tandem, & in custodiam traditus est: lata???ue sententia fuit, vt is vinctus in Lusitaniam duceretur: & quidam ex nauarchis, Hieronymus Cernichius nomine, quia suasor & impulsor audaciae fuerat, & acriùs, quàm reliqui omnes, Albuquercij imperio restiterat, securi feriretur: & magistri, qui imperium audaciùs contemserant, suspenderentur. Duo ex magistris continuò ad suspendium adacti sunt. Reliqui ducebantur. Sed cùm legatus regis Narsingae, & legatus etiam Regis Cambaiae, nobilitatis Lusitanae precibus adducti, ad Albuquercium adijssent, & illum suppliciter orarent, vt erratis hominum illorum veniam praeberet: is omnibus, qui nondum morte affecti fuerant, ignouit, eos???ue exilio multauit: nauarchos nauium praefectura priuauit, & exilij gratia in Lusitaniam deduci iussit. Osorius libro 7. rerum Emmanuelis.
|| [2704]
Milites erga Dvces. Exempla quaedam ex Tit. Odij militum erga suos duces, petenda, quatenus praeter odium, vindictam quoque iunctam habent, f. 920. Post communem omnium Graecorvm in Asiam cum Cyro minore factam expeditionem, eorum???ue reditum in patriam, placuit inprimis exercitum lustrari: deinde iudicia constitui de iniurijs omnibus, quae à Cyri interitu ad illum vsque diem commissae essent à Ducibus, Tribunis seu Imperatoribus, aut erga milites, aut in eo quod quisque malè administrasset. Centurionibus res cognoscenda permissa est. Itaque Philefius & Xanthicles repetundarum damnati sunt, quòd ex pecunia, quam seruandam acceperant, minas viginti suppilassent: quare alterum tantùm rependerunt. Sophenaetus, quòd Dux omnium suffragio in demortui Clearchi locum renunciatus, munus hoc recusasset, decem minis multatus est. Nam vtrumque, aut spernere sibi collatum beneficium, aut operam suam & industriam ciuibus suis nolle accommodare, superbum atque inuidiosum esse. Porrò & Xenophonn accusatus est, quòd nonnullos milites ipse sua manu, neque iussu exercitus, pulsasset, caecidisset: sed absolutus. Xenophon lib. 5. Cyri expedit. Milites, à Belisario ad custodiam vrbis Romae à Totila derelictae relicti, Cononem ducem obtruncarunt, crimine oblato, quòd frumentum cum sui iactura & mercaretur, & venderet: sacerdotes???ue quosdam ad Iustinianum Imp. miserunt, petitum, ne cui fraudi illius perpetratio facinoris esset, sed eius in perpetuum memoria deleretur, & debita stipendia soluerentur. Sigonius libro decimonono Imp. occid. ex Procopio. Parentes erga Liberos. Magna est parentum erga liberos mansuetudo, ea???ue naturalis: maxima ergo legitimae seueritatis laus esse debet, quae naturalem affectum iustitiae & aequitati parêre cogit. Eapropter caeteri quoque Exemplorum scriptores titulum istum [Greek words] tractauêre. Noe, cùm post vini haustum senex parùm cautè humi prouolutus iacuisset, risit impius Cham verenda patris: quae auersi adeuntes contexêre caeteri fratres pallij iniectu, id spectaculum, vt dirum & detestabile, auersati. Vltus est eam contumeliam Noë, Chamum impietatis damnatum perpetuo multauit exilio. Cùm Savlvs, primus Iudaeorum rex, Palaestinos insequeretur, qui Ionathae filij virtute in fugam conuersi erant, sacramento milites obstrinxit, Ne quis in exercitu cibo vsque ad nocte̅ vteretur: vt sine intermissione omnes, dum territi essent hostes, persequerentur. Cùm autem Ionatham (qui sacramento illi non interfuerat, inpraesidiarijs militibus obtruncandis occupatus) valde defessus, fortè oblatum sibi fauum mellis inuenisset, paruam???ue ex eo partem sumsisset: id Saulus vt sortibus resciuit (nam propter violatum iusiurandum oraculum obmutuerat) Ionatham comprehensum morte affecturus erat, nisi orto tumultu, milites eum è patris manibus eripuissent. Ex 1. Reg. 14. Staphylvs, Dionysij filius, Rhoeo filiam suscepit, quam Apollo compressit. Id vbi resciuit pater, coniectam in arcam demisit in mare. Illa verò diuinitùs ad Euboeae antrum appulsa, puerum peperit, ac Anium dixit, [Greek words], quia ob eum multam sensisset tristitiam: Anium autem in Delum Apollo transtulit, qui & vxorem duxit Dorippem, ac genuit Oeno, Spermo, Elaida: quibus id impartiuit Dionysius, vt quicquid tangerent, in triticum statim verteretur, & vinum ac oleum: vnde dictae Caenotropae, quasi in nouas formas omnia vertentes. Scribit Pherecydes, Anium hunc Graecis illuc profectis persuasisse, inibi nouem annis permanere: quoniam ab dijs statutum foret ita, Ilium decimo tandem anno posse capi. Caelius libro 7. capite 15. Antiquarum lectionum. Macareus Aeoli Thuscorum regis filius, amore sororis captus, eam violauit. Pater re cognita filiae mittit ensem, quo accepto necem sibi consciuit: idem???ue paulò pòst Macareus fecit. Sostratus lib. 2. rerum Tuscanicarum, vt Plutarchus cap. 52. Parall. refert. Hippotvs in Oleno iratus filiae Periboeae se ex Marte grauidam asserenti, ad Oeneum regem Calydoniae in Aetoliam misit, iubens vt eam quamprimùm perimeret. At ille cùm recèns vxor filius???ue decessisset, contemto patris mandato, illam vxorem cepit. Ex qua filius ortus est Tydeus. Diodorus lib. 4. cap. 2. Cercyon filiam Alopem, quae Neptuno Hippothoontem peperit, in ipso partu interfecit, in agro Eleusinio, vbi adhuc sepulcrum eius spectatur. Pausanias in Atticis. Scytha Scythiae rex, Idaeam filiam ob perfidiam in priuignos, Phinei regis Thraciae filios, morte damnauit. Hos enim falsis accusationibus apud patrem ita traduxerat nouerca, vt eos verberibus caesos in terram viuos defodi imperauerit. Id???ue factum esset, nisi duce Hercule ab Argonautis tam crudeli iudicio crepti fuissent, occiso Phineo, & Idae???, apud patrem ab ijsdem accusata, P. Aerodius ex Diodori libro quarto. Tennes rex Tenediorum, cùm legem promulgasset, vt si quis adulterum deprehendisset, securi trucidaret: intellexit mox filium in hanc legem peccasse. Vnde cùm rogaretur, quid faciendum esset? Lege vtendum, inquit: securi percutiatur. In altera ergo parte numismatum suorum securim insculpfit, in altera viri atque mulieris faciem ex vno colle dependentem. Eo factum est, vt de summa seueritate diceretur, Tenedia securi percussum esse. Historiam recitat Heraclides in Polit. Paulò aliter Pausanias lib. 10. Ae acvs filios duos, Phoci tertij filij ex Psamathe, Nerei filia, interfectores, Peleum scilicet & Telamonem, in exilium eiecit. Antoninus Liberalis ex Nicandri primo Alteratorum. Rex Thracum Bysaltiorum, cùm Xerxes Graeciae bellum inferret, aufugit in montem Rhodopen. Sex verò suis filijs consulebat, ne contra Graeciam arma caperent. Verùm cum illi patri morem non gessissent, reuersis omnibus oculos eruit. Aelianus de Varia histor. libro quinto, & Herodotus libro octauo. Artoxerxes, Darij Hystaspis nepos qui de regno cum Cyro fratre disceptauit, ex centum quindecim vxoribus & pellicibus plures habuit filios: quorum tres iusto erant matrimonio nati, Darius, Ariarates, & Oehus. Darius maximus natu praeter Persarum morem, vbi nifi cum morte regis imperium non mutatur, à patre adhuc viuo regio est fastigio collocatus. Caeterùm ille post insuetum paternae pietatis exemplum, cum quinquaginta fratribus, quos cogitati sceleris socios sibi asciuerat, capitales patri insidias instruit. Nec causa minùs scelesta, quàm consilium: quòd Aspasiam paternarum pellicum vnam insigni forma ab eo non impetrasset, interficiendi patris consilium ceperat incostus filius. Caeterùm sceleris conuictus, cum fratribus nefariae coniurationis conscijs, cognati patricidij poenas dijs paternae maiestatis vltoribus dedit. Interfectae cum his vxores & liberi, ne vestigium tanti sceleris extaret vllum. Ochus igitur in regnum successit, qui domesticas insidias veritus, cognatorum sanguine & strageregiam domum foedauit. Sabellicus lib. 4. En. 4. Rhacones, natione Persa, genere autem Mardus, cùm septem haberet filios, & ex his Cartomes omnium minimus natu, magos & sapientes multis damnis affligeret: primùm eum pater instituere, & amicis verbis in viam reuocare tentabat. Verùm cùm ille nullam disciplinam admitteret, & quodam tempore vicini iudices eò venirent, vbi Rhacones habitabat: ille comprehensum filium, manibus in tergum reuinctis???, ad iudices duxit. Ibi quaecunque vnquam per audaciam deliquisset, cum accusatione commemorauit: & à iudicibus postulauit, vt adolescentem ad mortem raperent. At illi animis consternati, suis sententijs eum condemnare noluerunt, sed vtrunque ad regem Persarum Artaxerxem adduxerunt. Mardo verò semper instante, & eadem contendente, excipiens rex ait: Potésne etiam ferre, vt filius in tuo conspectu vita priuetur? Qui cùm respondisset, se posse: addit: Quum in horto nascentium lactucarum surculos amaros defringo & amputo, tantum abest, vt dolorem ex eo mater ipsorum lactuca patiatur, vt etiam magis efflorescat, item magnitudine & dulcedine plus augeatur. Ad eundem modum ego, ô rex, cùm videro eum, qui meam familiam laedit, & vitae fratrum officit, obstat???ue, vitam amittere, & à suis in ipsos iniurijs prohiberi: etiam ipse amplificabor, & reliquos mei generis similiter mecum prosperam fortunam agere conspiciam. Quibus auditis Artaxerxes, Rhaconem collaudauit, & in collegium iudicum cooptauit, his verbis praesentes allocutus: Qui tam seuerè & iustè de proprijs liberis audet pronunciare, omnino etiam in alienis criminibus incorruptum & sincerum iudicem se praestabit. Adolescentem autem praesenti culpa liberauit, grauissimam mortem inter minatus, si in posterum in crimine deprehen deretur. Aelianus lib. 1. de Varia hist. Apud Lacedaemonios, si puer à praeceptore vel alio castigatus ob commissum delictum, querelam ad patrem detulisset: turpe erat patri, si hoc audito, non iterum filium virgis erudisset. Siquidem ex institutione maiorum habebant hanc de se mutuò fiduciam, vt crederent, neminem esse, qui cuiusquam liberis, quos quisque pro suis habebat, quicquam imperaret inhonestum. Plut. in apoph. Laconicis. Pausaniam Cleombroti F. regem clariss. ob proditionem Spartani comprehensuri erant. Id ille praesentiens, in templum Palladis aeneum confugit. Dubitantibus tum Lacedaemonijs, num fas esset supplicem abstractum ab aris deposci ad supplicium: fama est Pausaniae matrem Theano, vt Polyaeno placet, vel Anchirhean, vti Suidae videtur, id templum petisse, [2705] taciturnam???ue intrasse, neque quicquam praeterea illic agitauisse, quàm laterem, quem tectum secum attulerat, in limine templi deposuisse: mox???ue hoc peracto, domum se recepisse. Tu̅ Lacedaemonios matris iudicio & facto admonitos, aditus te̅pli omnes muro obstruxisse: atque ita per inediae necessitatem co̅sumta vita, expirasse Pausaniam. Diodorus lib. 1. Spartana filium è bello fugientem interfecit. Tymneus in 2. Epigram matum: [Greek words] Paucis sic Latinus vertit poëta: Hunc timidum mater Damatrion ipsa peremit, Nec dignum matre, nec Lacedaemonio. Qvaedam alia ex praelio redeuntem filium, cùm interrogasset, Quo in statu res patriae versarentur? & is, mortuos omnes, respondisset: arreptam tegulam, in filij caput ita impegit, vt eo vulnere moreretur. Dixit enim: Ergo te solum ad rem tam saeuam tristem???ue nuncium viri fortes miserunt? Plutarchus in Laconicis. Cùm Spartam venissent Chij quidam exules, apud Ephoros Paedaretum gubernatorem accusantes, id vt mater eius Talantia intellexit, Chios ipsos ad se vocauit: diligenter???; audita eorum querimonia, cùm haud iniustè queri arbitraretur, ipsa de filio statuere voluit. Ad quem literas in haec verba scripsit: Aut te melius in Chij administratione gerito, aut isthic perpetuò maneto, neque domum redeas. Quod si Spartam redieris, non est, quòd vltrate victurum speres. Idem. Libet hîc Palladae epigramma ex primo Graecorum Epigrammatum propter venustatem inserere, de Spartanae matris seuer itate: [Greek words] Aliud eiusdem, de Qvadam alia: [Greek words] Epaminondas Thebanus filium suum Stesimbrotum, quem contra. Lacedaemonios eduxerat, quòd praeter mandatum se absente cum hoste dimicasset, licet victor euasisset, securi percussit. Plut. in Parallelis. Alexander cùm reprehenderetur ab vxore, quòd filium inutilem abdicasset, diceret???ue Ex eo esse, cùm expuisset in terram: Et hoc, inquit, ex me est, at non vtile. Maximus sermone vigesimotertio. Aristippvs philosophus, incusante quodam quò filium sic abijceret, negligeret???ue, quasi ex ipso natus non esset: Annon, inquit, & pituitam & pediculos è nobis natos, velut inutiles, procul à nobis abijcimus? Sensit, eos non habendos pro filijs, qui nihil haberent alioqui, quo se parentum affectui commendent, nisi quòd ab ipsis progeniti sint. Ita senex in Comoedia: Tantisper te volo meum, dum id quod te dignum est facis. Laërtius lib. 2. Zalevcvs legem statuit Locris, vt in adulterio deprehensis eruerentur oculi. Quam legem quum filius eius temerasset, & propterea vtroque oculo carere deberet, ac tota ciuitas in honorem poenam adolescenti remitteret, repugnauit aliquandiu: postremò populi victus precibus, suo priùs, deinde filij oculo eruto, salua lege, supplicij modum temperauit. Erasmus in Adagijs. Aeschines aduersus Timarchum refert; Athenis fuisse Qvendam tantae seueritatis, vt filiam, quòd impudicè se gesserit, nec integritatem suam seruarit vsque ad matrimonium, deportarit in locum desertum, atque ibi vnà cum equo incluserit hauddubiè fame perituram. Eius???ue domicilij solum sua etiamnum aetate superfuisse tradit, quò ex re dicebatur, [Greek words]. id est, apud equum & virginem. Erasmus in Adagijs. I. Iun. Brvtvs post exactos reges primus Romanorum consul, cùm per Vindicium Aquiliorum seruorum cognouisset Titum & Sempronium (Plutarchus Valerium habet) filios, ed recipiendos in vrbem Tarquinio, cum Aquilijs & Vitellijs coniurasse, vinciri eos iussit, & vtrumque nomine compellans: Age Tite, inquit, age Valeri, quid respondetis ad crimina haec? Vbi ter interrogati nihil respo̅derunt, tu̅ ad lictotes conuerso vultu: Iam teliquae, inquit, vestrae partes sunt. Illi confestim inijciunt adolescentibus manus, togis spoliant, manibus post tergum illigatis corpora virgis caedunt. Ibi alijs oculos auertentibus, nec spectaculum illud ferentibus fama est, faciem illum nusquam aliò detorsisse, nec misericordia quicquam de solita vultus austeritate & seueritate mutauisse: sed toruè filios in medio supplicio intuitum, dum humi extensos securi percussêre. Inde permittens reliquos collegae, discessit. Plut. in Poplicola. Liuius lib. Dec. 1. Dionysius lib. 5. Florus lib. 1. cap. 9. Val. Max. lib. 5. cap. 8. Eutropius libro 1. cap. 11. Oros. lib. 2. cap. 5. T. manlivs Torquatus bello Latino consul, filium suum Manlium, quòd se absente prouocatus à Gemino vel Genutio Metio, Tusculanorum equite ad dimicandum descendisset: gloriosam victoriam & speciosa spolia reportantem abripi â lictore, in modum hostiae mactari iussit. Liuius libro octauo, Dec. 1. Florus lib. 1. cap. 14. Valerius Maximus libro 2. de Militari disciplina. Gellius libro 9. cap. 13. Plinius cap. 26. de Viris illust. T. Manlivs Torquatus, praeter egregia facta, iuris quoque ciuilis & sacrorum pontificalium peritissimus: cùm ad Senatum Macedonia de filio eius Decio Syllano, qui eam prouinciam obtinuerat, querelas per legatos detulisset, à P. C. petijt, ne quid antè de ea re statuerent, quàm ipse Macedonum filij???ue sui causam inspexisset. Summo deinde tum amplissimi ordinis, tum etiam eorum, qui questum venerant, consensu, cognitione suscepta, domi consedit: solus???ue vtrique parti per totum biduum vacauit: ac tertio die plenissimè diligentissime???ue auditis testibus, ita pronunciauit: Syllanum filium meum pecunias à socijs accepisse, cùm mihi probatum sit, & reipub. & domo mea indignum iudico, protinus???ue è conspectu meo abire iubeo. Tam tristi patris sententia percussus Syllanus, lucem vlteriùs intueri non sustinuit, suspendio???ue se proxima nocte consumsit. Torquatus neque adolescentis exequijs interfuit: & cùm maximè funus eius duceretur, consulere se volentibus vacuas aures accomodauit. Val. Max. lib. 5. cap. 8. A. Posthvmivs Tubero, magister equitum, & in bello contra Volseo à Q. Cincinnato consule Dictator dictus, de eisdem triumphauit. Quam, victoriam funestauit mors filij, viri magna virtute: quem quòd contra iussa eius feliciter data occasione cum hostibus pugnasset, securi percussit. Ex Liuio lib. 4. Dec. 1. Val. Max. lib. 2. de Mil. discip. M. Fabivs Caesar, Fabium Buteonem filium, furti insimulatum, capitis reum egit, & vltimo supplicio affecit. Alex. ab Alex lib. 3. cap. 13. Sp. Cassivs, filium, qui Trib. plebis Agrariam legem primus tulerat, multis???ue alijs rebus populariter animos hominum amore sui deuinctos tenebat: postquam illam potestatem deposuit, adhibito propinquorum & amicorum consilio, affectati regni crimine domi damnauit, verberibus???ue affectum de Tarpeia rupe (qui mos tunc erat in Romanos animaduertendi) praecipitari iussit, ac peculium eius Cereri consecrauit. Val. Max. lib. 5. cap. 8. & Sab. lib. 3. cap. 1. & lib. 1. Enn. 3. ex Liuij lib. 2. Dec. 1. M. Scavrvs, lumen ac decus patriae, cùm apud Athesim flumen impetu Cimbrorum Romani equites pulsi, deserto consule Catulo pauidi vrbem repeterent: consternationis eorum participi filio suo misit, qui dicerent, Se libentiùs in acie eius interfecti ossibus occursurum, quàm ipsum tam deformis fugae reum visurum. Itaque, si quid modò reliquum in pectore verecundiae superesset, conspectum degenerati patris vitaturum. Recordatione enim iuuentae suae, qualis M. Scauro aut habendus, aut spernendus esset filius, admonebatur. Quò huncio accepto iuuenis coactus est fortiùs aduersus semetipsum gladio vti, quàm aduersus hostes vsus fuerat. Valer. Max. lib. 5. cap. 8. & Plut. cap. 27. Paral. Nec minus animosè A. Fvlvivs, vir Senatorij ordinis euntem filium in aciem retraxit, quàm Scaurus è praelio fugientem increpuit. Nam que iuuenem & igenio, & literis, & forma inter aequales nitentem, prauo consilio amicitiam Catilinae secutum, in???ue castra eius temerario impetu ruentem, in medio itinere abstractum, supplicio mortis affecit: praefatus, Non se Catilinae illum aduersus patriam, sed patriae aduersus Catilinam genuisse. Licuit, donec ciuilis belli rabies praeterierit, inclusum arcere. Verùm illud cauti patris narraretur opus, hoc seueri refertur. Val. Max. lib. 5. cap. 8. Q. Fabivs Seruilianus, quum suspectam haberet filiae pudicitiam, eam morti dedit: demùm voluntario secessu conspectum patriae vitans exulauit. Valerius Max. Avgvstvs Caesar, cùm Iulias filiam & neptem, item Agrippam (quas tria carcinomata sua vocare solebat) nocturnis compotationibus indulgere, & se Iulio Antonio atque alijs prostituere turpiter intellexisset: iratus filiam in Pandateriam insulam Capaniae proximam relegauit, scortatoribus interfectis. At cùm populus orasset, vt eam restitueret, respondit: Citiùs ignem aqua commisceri. Itaq; populus multum ignem in Tiberim proiecit, sed tamen nihil profecit. Tandem [2706] tamen impetrauit, vt ex insula in continentem reduceretur. Dion & Suetonius. Herodes Iudaeorum rex, qui Aristobulum & Alexandrum filios innocentes, Antipatri fratris insidijs circumuentos, trucidarat, tandem Antipatrumin manifesto cogitati parricidij crimine deprehensum, in vincula coniectum interfecit. Iosephus lib. 17. Antiq. Drusum, Tiberij filium, petulantia insignem, immiti adeò & sanguinaria fuisse natura, scribit Dion, vt enses praeacuti ab eo Drusiani ceperint dici. Quibus quum angeretur Tiberivs, Me (inquit) superstite nihil efficies violentum, [Greek words] quòd si ausus fueris, [Greek words] Caelius lib. 11. cap. 13. A. L. ex Dionis lib. 57. Leontivs, Tripolis Lydiae episcopus natione Mysus, ex ijs, epi&opus naticheMysus, cei|s, qui Istruia accolunt, cùm filium vnum haberet, non optimae spei puerum, precibus (vt aiunt) impetrauit, vt adolescentulus moreretur: optimum ratus, eum ante susceptum aliquod dedecus defungi, lubricis vitae casibus ereptum. Hunc Regulam ecclesiae vocabant. Suidas. Carolomanum ducem Prouinciae, cùm Carolvs Caluus Imp. pater sacris initiatum & sacerdotijs locupletatum in se coniurationem facientem reperisset, sacrorum gradu deiectum, reliqua venia impartiuit. Sed se mox iactantem ob id, sacris amotum, ne regni potens esset, luminibus priuauit. Cuspinianus & Fulgosus lib. 5. cap. 8. Dagobertus, Clotharii II. Francorum regis filius, admodum adolescens, Sadregisillum clarissimum virum à patre designatum Aquitaniae praefectum, detracta veste loris caecidit, & vt ille barbam more eius aetatis aluerat, totondit, abrasit???;, quòd non quàm reuerenter filium regis oporteret, se ab eo obseruari existimaret: offensus in primis, quòd ille conuiuio frequenti co̅trase accumbendi locum legisset, poculo???ue ex eius manu, oblitus per vinum maiestatis, id quod tantùm inter pares fieri assoleret, vltrò sumto, bibisset. Ille deformatum os, lacerum???ue recentibus verberum vestigijs tergum regi ostendit. Qua foeditate percitus, comprehendi filium iussit: apparebat???ue non leui defuncturum poena. Adolescensiram patris deuitabat, alijs atque alijs deinceps latebris se tegebat. Tandem vnico filio, qui formidine, fugapoenitentia???ue satis poenarum dederat, reconciliatus est rex: traditum???; frequenti fama, missos à rege ad Catuliacum Parisiorum vicum, qui filium ex spelunca vbi latitaret, retraherent, suborto horrore, omnibus???ue membris captos ingredi non potuisse. Patrem ratum eos gratisicantes filio regnaturo, volentes, non inuitos arceri ab ingressu, cùm illuc se contulisset, eodem repentè pauore correptum, non antè quàm venia filio data ingressum: eo loco corpora martyrum Dionyfij, Rustici & Eleutherij, conditorio alta terra obruto, ad eam diem ignorata iacuisse: à martyribus per quietem admonitum Dagobertum aedem illis vouisse, quam rerum potens excitatam magnificentissimè excoluit. Aemilius lib. 1 Trebellivs Bulgarorum rex (ea gens est Scythica, quae cum Constantino foedere inito, vtrasque Danubij ripas insedit) sacris Christianae legis initiatus, relicto regno ei ex filijs, qui natu maior erat, in monasterium se condidit. Post aliquod tempus, cùm intellexisset, filium decreuisse ad gentilitatem redire: abiecto religioso cultu arma resumfit, filium regno oculis???; priuauit, & minori natu filio regnum committens, ad monasterium reuersus est. Fulgosus libro 5. capite 8. & Sab. libro 3. cap. 3. Candianvs Venetorum dux, filium Petrum in principatus societatem cooptarat, natu medium. Ille inita cum facinorosis quibusdam societate, sese vnum principem neglecto parente constituere voluit. Coactus tandem est pater filium, indicto exilio, expellere: vt omnes iureiurando sese astringerent, nunquam se esse passuros, vt aut viuente patre, aut mortuo, illum Venetias reuocarent. Egnatius libro quinto, capite 8. Affixerat Antonii Venerij, ducis Venetorum, Alosius filius amicae suae ianuis (cui etiam ia̅ antea in via publica occurrenti osculum inuitae obtulisset) bubula cornua, numero non pauca: indignatus illi, quòd sese illa aspernari videretur, quem Ducis filium plebeij sanguinis puella expetere debuisset. (Sabellicus libro octauo, Dec. 2. matronae patriciae hanc factam iniuriam asserit.) Ea res ad Aduocatores delata, adeò graue insolens???; facinus est visum, vt Quadragintauiralis consilij auctoritate captiuum Aloysium carceri incluserint, insuper???; damnatum perpetuò asseruandum curarint. Pater verò Antonius grauiter illum aegrotantem quum accepisset, mox???ue etiam pestilenti morbo laborantem intellexisset: tametsi vniuersa ciuitas soluendum esse filium tanto supplicio duceret, nunquam tamen adduci potuit, vt solueretur. Egnatius libro quinto, capite 8. & lib. 6. cap. 3. & Fulgosus libro 5. capite octauo. Michael Donatus, Patricius Venetus, filium suum indulgentiùs in omni vitae parte agentem, saepiùs admonens, vt resipisceret: victus tandem nimia adolescentis pertinacia, publico eum carceri includendum curauit. Amicorum precibus victus, quum praefecti carceris etiam multa bona de eonunciarent, tandem dimisit liberum, domi???ue secum habuit. Egnatius lib. 5. cap. 9. Venetvs quidam Plebeij sanguinis primogenitum suum saepiùs castigatum atque reprehensum, quum incassum facere iterum atque iterum animaduertisset, aduoc atorum auctoritate teterrimo carceri mancipauit. Veritus, ne reliqui liberi natu maximi licentiam imitarentur. Idem. Simon Vignosus, Genuensium classis praefectus, cùm in Oriente Chium insulam Genuensium imperio subegisset, & eo tempore edixisset, ne quis exsocijs naualibus vnieam aut hortum accolarum eius insulae peteret, poenam???ue virgarum edicto non parentibus proposuisset: Franciscum filium (quem quidam Chij cùm non nossent, in vinea deprehen sum, ad praefectum ipsum deduxerant) virgis iuxta edictum, null a in parte seueritate remissa, caedi iussit. Fulg. lib. 5. cap. 8. Solimanvs Rubeus, Patauinus nobilis, vnicam filiam cum paedagogo, quem domi ad nepotes instruendos habebat, in stupro deprehensam, pudicitiae domesticae vlciscendi causa, proprijs manibus interfecit: stupratorem verò captum, ac diu excruciatum, & deniq; multis confossum vulneribus, in profundas fossas Bruzioli appenso ad collum saxo, deiecit. Bern. Scard. lib. 3. hist. Pat. Liberi erga Parentes. Sancii Ferdinandi, Garsiae F. Castellae comitis in Hispania, mater optans commercium cuiusdam principis Saraceni, statuit filium interficere, vt sic cum munitionibus & oppidis optatis nuptijs potiretur. Cùm poculo venenum miscuisset, filius indicio pedissequae matrem, vt priùs biberet, orauit: renuentem, coëgit. Sic scelesta mulier perijt. Sancius poenitentia stimulatus construxit monasterium nobile, quod Oniam nominauit, eò quòd matrem viuentem Mioniam morte Hispanico appellabat t. Rodericus Toletanus libro 5. rerum Hisp. cap. 3. Patrvi erga Nepotes. Patrvorvm in nepotes, ceu peculiaris genuina???ue seueritas, prouerbi o locum dedit. Horatius in Odis: Metuentes patruae verbera linguae. Patruam linguam vocat seueram & obiurgatricem. Erasmus in Adagijs. Fratresseveri. Liberata Corintho à tyrannide per Timoleontem, Corinthij, ne ad idem relaberentur mali, quò antè, cùm per socios amisissent vrbem, decreuerunt quadringentos milites conductitios alere: atque his imposuêre Timophanem, Timoleontis fratrem. Qui omni posthabito honesto & bono, rationem inire protinus cepit, quemadmodum vrbem sui arbitrij faceret. Id grauiter ferens Timoleon, cepit eum monere, vt omissa ista vaesana & importuna libidine, aliquam potiùs rationem quaereret eluendorum apud ciues commissorum suorum. Quo repellente & repudiante monitionem suam, adsciscit tandem sibi ex necessarijs fratrem vxoris Timophanis Aeschylum, atque ex amicis vatem, quem alij Satyram, alij Orthagoram vocant: atq; intermissis paucis diebus ascendit iterum ad fratrem: circumsistentes???ue hi tres eum, tunc saltem resipisceret inuerteret???ue se obsecrauerunt. Sed cùm eos Timophanes primùm rideret, deinde in iram erumperet & indignaretur, recessit Timoleon paululùm à fratre, obuoluto???ue capite constitit lacrymabundus: illi strictis gladijs hominem statim obtruncarunt. Plutarchus in Timoleonte, & Diod. lib. 16. Romvlvs, quum ad extruendos vrbis muros, vallum aratro duxisset, vetuisset???;, ne quis illud transiliret: Remus in ludibrium fratris ausus est transilire. Quod iniquo ferens animo Romulus, eidem eripuit vitam. Vnde Lucanus: Fraterno primi maduerunt sanguine muri. Ouidius in Ibin: Vt???ue Remo muros ausus transire recentes, Noxia sint capiti rustica tela tuo. Gildone Comite Africano, sibi ab Impp. Arcadio & Honorio metuente, regno ???ue Africae se citra magnum laborem sumtis armis potiturum sperante: frater eius Mascezel Honorio facinus indicauit. Gildo fratris tanquam proditoris filios crudeliter necat. Adest interea Mascezel cum quinque millibus armatorum: cui Gildo cum octoginta, vel (vt Paulus ait) septuaginta millibus occurrit. Commissa acripugna Gildo in fugam vertitur: & naui conscensa, miranda Dei vltione, vi tempestatis demùm in litus eijcitur. Comprehensus ergo, fratris iussu, velo strangulatus est. Cuspinianus. Bello contra Scotos Helcanus Edvardi III. Anglorum regis frater in occidentali Scotia praeter ius fidem????ue; plurimos etiam Anglorum pater sequentes, grauibus iniurijs affecerat, Gallouidiam, Carictam, Coil, Cunegame, ac alias nonnullas [2707] veluti hostiles regiones flamma ferro???ue vastauerat: vt neq; confugientibus ad templa, neque templis ipsis parceret. Diui Machuti aedem cum mille hominibus, qui ad eam vitae seruandae gratia confugerant, incendio absumserat. Eduardus venientem ad se Perthum ad diui Ioannis, ac dum increparetur, insolenter respondentem, antediui Ioannis aram gladio consodit: Sic abeant, inquiens, quibus sacra atque profana, hostes atque amici iuxtà habentur. Non te hic sacer locus, quò minus sacrilegij poenas exemplo dares, tutatus est, qui tot hominum millia cum templis foedè absumseris. H. Boëthius libro. 15 Vbertinvs Carrariensis tertius princeps Patauinorum, sororem suam Abbatissam Arcellae veteris, vnà cum stupratore, iussit comburi. Contrà verò matrem suam, quae post obicti, cùm pudicè sancte???ue vitam duceret, maxima reuerentia summo???ue honore prosecutus est. Bernardus Scard. libro 3. hist. Patauin. Domini erga Servos, severi. Sara, cùm Abrahamum ad Hagarem ancillam cupiditate prolis introduxisset, & illa ex eo Ismaëlem suscepisset: zelotypia tandem mota, domo illam eiecit. Genes. 16. & 21. Quidam Laconseruo, qui dum puniretur dicebat: Non volens erraui: Non volens igitur, inquit, poenas dato. Plut. in Lacon. apophtheg. Plvtarchvs philosophus seruum suum, hominem improbum, vestibus exutum, loris caedi iusserat. Ille innocentem seclamare, & herum suum obiurgare, quòd philosophus cùm esset, & [Greek words] librum scripsisset, dogmatibus suis nunc reipsa repugnaret. Tum Plutarchus: Itáne, inquit, verbero? an verò ex voce, colore, vultu, verbis meis ira me correptum esse intelligis? Aliud est [Greek words] esse, aliud [Greek words]. Simul???ue ad eum, qui caedebat, conuersus: Interim, inquit, dum ego atque hic disputamus, tu id quod tuum est age. Gell. lib. 1. cap. 26. Noct. Att. Conivges severi erga semutuo. Vide Tit. Adulterij pana, fol. 3404. Item, Odij erga coniuges, fol. 937. Heic Ira, illic Correctionis & Odij ratio habetur. Samson vxoris perfidiam in detegendo aenigmate XXX. iuuenibus Thamnatensibus ab ipso proposito, de cibo ex edaci, & dulcedine è feroci vlciscitur. Descendens enim Ascalonem, caesis???ue XXX. viris, eorum arma abstulit, elegantes vestes aenigmatis interpretibus dedit, & patriam repetijt Iudic. cap. 14. Artaxerxes, consilio suorum procerum vsus, edictum promulgauit per omnes prouincias, vt suae quisque domi vir imperaret. Reginam Vastim, quae ad regem vocata venire noluit, repudiauit. Estherae cap. 1. & Iosephus libro vndecimo, cap. 6. Antiq. Tirgatao Maeotis nupsit Hecataeo regi Indorum, qui paulò supra Bosphorum incolunt. Hunc Hecataeum eiectum regno, reduxit Satyrus Bosphori tyrannus: sua???ue ei filiam in matriomonium dedit, priorem iubens interficere. Ille, cùm plurimùm amaret Maeotim, occidere quidem eam non potuit: sed in munitissimum castellum inclusam, iussit in custodia vitam agere. Tirgatao clàm custodibus aufugit. Cùm Hecataeus & Satyrus eam magno studio conquirerent (metuebant enim, ne Maeotas ad bellum incitaret) neque inuenire possent: Maeotis desertis & asperis vijs superatis, perdiem in syluis delitescens, noctu???ue iter faciens, ad extremum peruenit ad populos, qui Ixomatae dicebantur. Ibi regia erat amicorum eius, & cognatorum. Patrem mortuum reperit, ei???ue, qui in regnum successerat nubens, Ixomatas ad bellum incitaret) neque inuenire possent: Maeotis desertis & asperis vijs superatis, per diem in syluis delitescens, noctu???ue iter faciens, ad extremum peruenit ad populos, qui Ixomatae dicebantur. Ibi regia erat amicorum eius, & cognatorum. Patrem mortuum reperit, ei???ue, qui in regnum successerat nubens, Ixomatas ad bellum commouit, multas???ue bellicosissimas circa Maeotim gentes euocauit: in primis autem Hecataei regionem, incursionibus infestabat, Satyri???ue regnum vastabat: sic vt vtrique missis, qui suppliciter rogarent, obsidem Satyri filium Metrodoram darent, ac pacem peterent. Illa consensit. Satyrus duos ex amicis supplices ad eam transfugere iubet, ei???ue insidias collocare. Illa supplicium legem colens, de salute supplicibus impetranda egit. Qui cùm illam ad orti essent, cingulo ictum recipiente, Satellites concursu facto, ambos comprehenderunt. Tirgatao ergo Bosphoranis denuò bellum intulit, omnibus???ue calamitatibus regionem affecit: Satyrus moerore confectus, vitam cum morte commutauit. Gorgippus filius Imperio suscepto, supplex amplissimis muneribus datis, bellum composuit. Polyaenus libro octauo. Thraces coniuges suas ad hanc vsque memoriam ad placandum Orphea, quem illae per furorem bacchicum discerpserant, notis compungunt. Plut. de Tarda dei vindicta. C. Ivlivs Caesar vxori repudium miserat, qui domi eius P. Clodius femineo habitu deprehensus erat: & tamen postea citatus, vt aduersus Clodium ob violatas Cereris ceremo nias (quae eius domi celebratae fuerat) testimonium diceret: negauit aliquid apud se de ea re compertum esse. Cùm autem peteretur, Quamobrem vxorem dimisisset? respondit: Vxorem Caesaris non crimine solùm, verùm etiam criminis suspicione carere oportere. Fulgosus libro 6. cap. 1. ex Plutarcho. Barbara, Sigismvndi Imp. vxor, comitis Ciliae F. valetudinario existente marito, vetula etiam ipsa, de regno sollicita: Boëmiae proceribus conuocatis vnam viam, mortuo Imperatore, vitandarum seditionum & quietis parandae esse dixit, si se viduam Poloniae regi locarent. Imperator libidinem vxoris detestatus & ambitionem, eam in vincula conijci imperauit, ipsi Alberto Austriaco genero successore regnorum nominato. P. Sempronivs, quòd ludos se inscio spectasset, vxori repudium remisit. Valerius Maximus libro sexto, capite tertio. C. Svlpitivs Gallus, quòd inuelato capite foras prodijsset vxor (quippe veste à capite deducta, matronas incedere, minimè fas erat) repudiauit. Ibidem. Q. Antistivs vxorem suam nullam aliam ob causam repudiauit, quàm quòd cum libertina confabulari eam vidisset. Ibidem. Hostes severi erga Hostes viuos. David rex Moabitas vicit, eos???ue ad terram prostratos sorte dinumerauit, & tertium quemque seruauit, reliquis interfectis. 2. Reg. 8. Idem, cùm post longam obsidionem, Rabban Ammonitarum metropolim cepisset, oppidanos eduxit, & serris tribulis???ue ferreis & securibus excruciatos, per???ue laterariam fornacem traiectos necauit: idem???uefecit omnibus Moabitarum oppidis. 2. Reg. 12. Ivdaei LXXV. millia inimicorum suorum in egno Persarum, & quingentos Susis, vno die interfecerunt, Amane in crucem sublato, regis iussu. Cùm finitimae gentes contra Ivdam Machabaeum arma cepissent, eo animo, vt Iudaeorum gentem ad internecionem delerent: Iudas Simonem fratrem cum delectis militibus in Galilaeam misit, ipse cum fratre Ionathane in Galaaditidem profectus, Bosorram, Maspham, Carnaum, Ephronem cepit, & incendit, maribus omnibus trucidatis, reliquis in seruitutem abductis. Similiter in Idumaea Hebronem & Azotum. 1. Machabaeorum quinto. Idem duobus castelnumerosissimo exercitu profligato XXV M. interfecit. Expugnata Gazara castello munitissimo, Timotheum & Chaeream fratres duces cum omnibus deleuit. 2. Machabaeorum decimo. Ionathas Iudaeorum dux & pontifex Apollonium, Demetrij Nicatoris ducem acie victum, Azotum vsque persequens, multis caesis reliquos desperata salute in templum Dagonis, quod est in ea vrbe, compulit: qua capta eodem impetu, & ipsam & vicinos vicos incendit, Dagonis fanum & quotquot eò confugerant concremauit: fuit???ue numerus tam eorum, qui exusti sunt, quàm qui ceciderunt in praelio, octo millia hominum. Iosephus libro 13. capite 8. ex 1. Machabaeorum 1. Alexander Magnus ex mercenarijs Graecis apud hostes militantibus, qui capti erant, iussit in vinculis haberi Athenienses: quòd, cùm praeberentur ijs publicè alimenta, aera mererent: Thessalos, quòd, qui agrum possiderent optimum, nollent eum colere: Thebanos dimisit, solis dicens his neque vrbem neque aruum per se relictum esse. Plutarchus in Apohthegmatibus. Cùm à Samnitibus duo Coss. exercitus ad furcas Caudinas sub iugum missi essent, Romae circaforum velut in publico luctu tabernae clausae sunt, iustitium???ue in foro priùs ceptum. quàm indictum, laticlaui anuli???; aurei positi: nec ciuitas duces solùm, sed innoxios etiam milites odisse, vulgo???ue negare vrbe aut tectis accipiendos. Flexit tamen ciuitatis iram miserabilis illorum aduentus. Quippe, qui noctu vrbem ingressi, quum se quisque domum tacitus recepisset, plures dies foro omni???ue publico congressu abstinuerunt. Consules & ipsi in priuato abditi, nihil iam inde pro magistratu agere sunt ausi, quoad consules creati sunt, Q. Publius Philo, & L. Papyrius Cursor, clarissimi ea tempestate duces. Hi deditis pacis auctoribus hosti, exercitum contra Samnites eduxêre. Publius vbi certamen instare vidit, quum milites ad concionem vocasset, vt eos ad ignominiam eo praelio sibi demendam hortaretur: sermo haberi potuit prae nimio clamore signum ad pugnam poscentium. Suus cuique animus vltio [2708] nis cupidus hortaror aderat. itum itaque in praelium tanta festinatio, vt signiferi, penè praecipites, vrgentium impulsu, in hostes iuerint, pila???ue velut inutilia temerè coniecta, vt cominùs res gereretur. Nihil ibi imperatoria ante opus fuit, hostem militaris ira penè priùs fudit, quàm praelium consereretur. Exuti castris Samnites, Apuliam fuga petierunt. Publius Samnitium castris potitus, plus inuisi hîc sanguinis quàm in acie hausit, magna???ue pars praedae prae nimia ira corrupta est. Luceria obsessa, dediti hostes, septem millia sub iugum missa receptis sexcentis equitibus obsidibus datis. Sabellicus lib. 15. Enn. 4. Constantinvs Magnus, victo Maxentio tyranno, Romanis omnibus, qui contra se arma tulerant, veniam dedit, bona & patriam omnibus à Maxentio spoliatis restituit: quos verò ille furoris socios auctorésve habuerat, quaestionibus seuerissimis habitis condemnauit: & Praetorianos milites, qui sibi aduersati Maxentio pertinacissimè fauerant, funditùs è Republica sustulit, ac sedem eorum Castrum, praetorium, quondam ab Octauiano Augusto constructum, disturbauit. Sigonius lib. 3. Imp. occid. Alaricvs Gothor???m rex, cùm ab Honorio Imperatore obtinuisset, vt in Galliam ad quaerendas nouas sedes proficisci posset, & iam profectioni se accinxisset: iuxta vrbem Vercellas, contra fidem datam, solenni Dominicae resurrectionis die, Saulus Iudaeus à Stilicone missus (penes quem eo tempore Occidentalis imperij administratio erat) eum inuasit. Alaricus tandem Romanum fudit exercitum: & omissa Gallia, retrò exercitum conuertit: Romam???ue euertit. Fulgosus libro 9. cap. 3. Arnulfus Germanorum rex, cùm Berengarium Italiae regem à Vidone pulsum restitueret: Bergomum, cùm à ciuibus murorum munitione consisis excluderetur, oppido capto Comitem eius Ambrosivm, prodendi exempli causa, ante portam vrbis suspendio strangulauit. Quo terrore adacti Mediolanenses, Papienses, & Placentini, confestim ei se praemissis nuncijs tradiderunt. Sigonius lib. 6. reg. Ital. Berengarivs italiae rex, à Ludouico Prouinciae rege regno eiectus, clàm Veronam noctu inuasit. Ludouicus, re comperta trepidus in basilicam D. Petri in arduo colle sitam se recepit, atque in penetralibus eius sese abdidit. Quaerente autem ac perscrutante omnia Berengario, miles eius, qui vnus fugientem animaduerterat, timens, ne repertus occideretur, Berengarium adijt, atque ita dixit: Rex, quando te Deus tantae victoriae compotem fecit, vt hostem tuum ini potestate habeas, aequum est & te praeceptis eius obtemperare, qui inquit: Estote misericordes, sicut & pater vester misericors est. Nolite iudicare, & non iudicabimini: nolite condemnare, & non condemnabimini. Berengarius autem intelligens, eum, vbinam Ludouicus lateret, tenere, sed vitae eius consulere velle, respondit: Putásne me, homo insulse, quem mihi Deus tradidit in manus, occidere velle? Qua voce erectus miles locum, vbi se Ludouicus condiderat, indicauit. Berengarius autem, cùm Ludouicum comprehendi iussisset, tum in conspectum suum productum ita appellauit: Non credote oblitum eius temporis esse, cùm ego te meis praesidijs circumseptum ita, vt elabi non posses, miserieordia tui captus, quae nulla tibi debebatur, dimisi, ipse???ue te nunquam ampliùs italiam ingressurum mihi sacramento interposito spopondisti. Quare, quando tu neque beneficij mei, neque iurisiurandi tui rationem, vt decuit, habuisti, me???ue eodem tempore ac Deum ipsum libidine alieni regni percitus, fefellisti, vitam quidem sicut ei, qui te mihi prodidit, promisi, concedo: oculos verò eruit tibi prodendi exempli gratia iubeo. Atque his dictis Ludouicus statim luminibus orbatus, & regno se abdicare coactus est. Idem. Gualuaginus, Angleriae Comes, auctor rebellionis Mediolanensium contra Fridericvmi. anno Salut. 1165. vulnere accepto ininterceptus, atque irae Caesaris adhuc flagranti oblatus, triduo sub mensa in modum canis detentus & crebris flagellis caesus, quarto dein die in Germaniam perpebris flagereis caesus, quarto dein die in Germaniam perpetuo carcere puniendus, deductus fuit. At non multò pòst corruptis custodibus, habitu rusticano, in Insubriam redit, incredibili omnium Insubrum laetitia. Dubrauis libro duodecimo. Annevs Memorantius, Galliae regis Francisci, ad liberanda̅ vrbem Taurinum, Caesaris Caroli V. exercitus obsidione pressum, dux, Sebusiana via ad Villianam oppidulum peruenit, vbi Neapolitanus centurio cum paucis antiquae turri praesidio impositus, subiectum iter viae militaris impediebat, nec vllam deditionis significationem dabat. Cuius stulta pertinacia offensus Memorantius, quòd indignum esset, regem, nisi pacato itinere transire, ni statim se dederet, necem comminatus, tormenta produci iussit, atq; oppugnare turrem cepit. Nec mora, praesidiarij intellecto periculo animum despondentes, necessitati cessêre. Sed Memorantius centurione conseruato, quòd sibi dissimiles nactus esset milites, & regijs stipendijs adscripto, milites eius praesidij ad vnum omnes laqueo suspendit, qui importuna temeritate tantam vim regij exercitus se ferre posse credidissent. Iouius libro 37. Historiarum. Hostium Liberos, Coniuges, Amicos, Parentes, Obsides. Volsci, cum quibus Latino bello nec pax fuerat, nec armis disceptatum, quia tamen ex confesso in Romanos exercitum comparauerant, bello sunt à consulibus petiti. Caeterùm inopinata reperculsi, trecentorum Principvm filios, à Cora & Pometia, obsides consulibus dederunt. Quibus Romam reuersis, vix paucis interiectis diebus, bellum occultè repararunt. Eos P. Seruilius consul repressit forìs: domi autem Appius Claudius, vt Volscorum supplicium alijs documento esset, ne datis obsidibus foedera violare ampliùs auderent, trecentos eius gentis obsides in foro securi percussit. Sabellicus lib. 8. En. 2. Tarentinorvm obsides, qui Romae in atrio libertatis custodiebantur, sub noctem vrbe dilapsi, domum fugam intenderant. Qui postridie ex Taracina Romam retracti, in foro priùs virgis caesi sunt, atque de saxo praecipitati. Cuius atrocissimi supplicij fama Tarentum delata, in causa fuit, vt maturata sit proditio, & Hannibal in vrbem noctu receptus, anno decimo secundi belli Punici. Sab. lib. 3. En. 5. Altervtrivs. respectu quidem Agentis. Severi Prophetae. Cùm Ochozias Israëlitarum rex, Achabi F. cancellos in cubiculo suo delapsus aegrotaret, & ad Beelzebubum Accaronensem deum sciscitatum misisset, vtrum ex eo morbo conualiturus esset: Elias propheta nuncijs in itinere occurrit, eis???ue indicauit, propter ha̅c impietatem regem moriturum. Id nuncij regi indicarunt. Ille iratus, semicenturionem cum L. militibus misit, qui Eliam in montis vertice sedentem vel inuitum adducerent. Elias ignem de coelo illis imprecatus est, & is repentè eos deuorauit. Similiter & alterum semicenturionem, cum L. alijs eodem animo venientem. Tertius semicenturio cum L. itidem veniens, Eliae supplex accidit, &, vt sibi ignosceret, & spontè ad regem veniret, orauit. Eius precibus acquiescens Elias, ad Ochoziam venit, & mortem ei imminere praedixit. 4. Reg. 1. Pontifices, Episcopi. Vide infrà Modum Vindictae, Vlciscendo, fol. 2721. Theodoretus lib. 5. cap. 36. Constantinopolim à Vararane Persarum rege oppugnatam, innumerabilibus admotis machinis tradit: sed solius pontificis Evnomii precibus seruatam. Cum???ue ex barbaricis regibus vnus diuinum se incensurum templum minitaretur: Eunomium fundam in moenia constitui, applicato???ue ingenti saxo, in nomine eius qui blasphemaretur, immitti iussisse. Quod directè illatum in impium regem, abominandum illius os & totum caput comminuit. Oratores. Lycvrgvs Atheniensis, tristis vir, vehemens???; atque acerbus accusator est habitus, qui tamen innocentia ac grauitate vitae nemini sui temporis cessit. Eius mentionem Cicero iterum in Bruto fecit: extat quoque oratio ipsius, qua accusauit Leocratem ciuem suum, quòd periculosis temporib. patriam deseruisset atq; exportatis inde suis bonis turpiter Rhodum aufugisset. Idem etiam in iudicium vocauit ac damnauit Lysiclem, ducem Atticarum copiarum, cuius culpa accepta esset clades à Philippo in Chaeronea: eius autem accusationis sententiae quaedam plenae acerbitatis remanserunt apud Diodorum Siculum in 16. lib. Hist. Victorius lib. 21. Var. lect. cap. 20. Politici. M. Cato maior, cùm reliqua vita facilem & communem praeberet se subditi: è diuerso seueritatem & grauitatem repraesentabat, adeò inflexibilis in iure dicundo, atque in edictis publicis imperiosus atque rigidus, vt imperium Rom. nunquam illis vel formidabilius fuerit vel iucundius. Plut. in eius vita. Patientis. Severi erga Sacros homines. Iudaeae gentis sacerdotes, vrbe magna ex parte à Vespasiano capta, templo direpto & incenso, cùm nihil superesset ampliùs, quòd cum vita optari posset, suppliciter sunt vitam à Romani exercitus imperatore Tito, salutem???ue precati. À quo illud tulêre responsum: Non esse opus venia sacerdotibus, templo & sacris amissis. Sabel. lib. 4. cap. 7. ex Iosephi lib. 7. cap. 13. belli Iudaici.
|| [2709]
Pueros. Consule Tit. Indoles Improbitatis, quatenus Seueritati Subiecta est, fol. 3740. Dracontius Spartanus & puer adhuc & imprudens puerum alterum Laconico cultro percussum occiderat. Obid certè exilio damnatus est. Nam & apud Graecos exilio voluntario fortuiti casus luebantur: & cùm nullum homicidium impunitum esse debere existimarent, exilio puerorum non tam eorum iniuriam puniebant (quae certè sine animo nocendi nulla esse potest) quàm parentum incuriam atque ignauiam: qui si diligentiam praestitissent, filij vtique non peccassent. Aerodius ex Xenophontis lib. 4. Praediae. Brutae. Edgarus Anglorum rex, in feras praedae auidas seuerus, à Gvidvalo Gualdensium rege tributum exegit, annis singulie lupos XXX. venatione captos. Id seruatum, donec illud bestiarum genus assiduis caedibus defecit. Polydorus lib. 6. Inanimata. Theagenis Thasij athletae nobilissimi statua obtrectatorem quendam eam flagris caedentem casu obruerat. Huius filij, statuam de caede postulant. Quae Thasiorvm sententia in mare abiecta fuit, iuxta Draconis legem. Factum hoc per multos annos secuta est sterilitas. Pausanias lib. 6. SEVERITAS considerata respectu LAESIONIS, siue inivriae illatae, per quam Patiens laeditur secundùm Corpvs. per Caedem. Cum Gedeon dux Israelitarum fortissimus cum CCC. militibus superasset CXXXV. millia Madianitarum, & duos illorum reges Zebam & Salmanam comprehendisset, qui fratres Gedeonis in Thabore interfecerant: iurauit illis, si fratres suos conseruassent, se quoque eis parciturum fuisse. Iethri igitur primogenito suo praecepit, vt eos necaret. Verùm cùm puer prae timore gladium non auderet stringere, Gedeonipse sua manu eos obtruncauit. Iud. cap. 8. Levita quidam in latere montis Ephram, Gabaae pernoctans, seuerè vltus est vxoris stuprum & necem. Diuisa enim vxore mortua in XII. partes singulis duodecim tribubus, Israëlis partem misit, hoc???ue pacto crudelissimum illud bellum concitauit, quo multa Israëlitarum millia cecîdere, tribus???ue Beniamitarum funditùs ferè excisa fuit. Iud. cap. 19. & 20. David rex, mortem Isbosethi filij Saulis à Rechabo & Baano seruis occisi, iniustam puniuit. Vtrumque enim, detestatus eorum perfidiam, iugulari iussit, abscissas???ue eorum manus & pedes supra piscinam apud Hebronem suspendi: Isbosethi verò caput in Abneris Tepulcro Hebrone sepeliri. Aerodius ex 2. Regum 4. & Iosephi libro septimo, capite secundo Antiq. Ptolemaeus, Abubi F. cùm imperandi libidine socerum suum Simonem ducem & Pontificem Iudaeorum interfecisset, vxorem cum duobus filijs vinctos abegisset: recepit se in quandam arcem supra Hierichunta sitam, quae Dagon dicitur. Ioannes verò, qui & Hyrcanus, Simonis F. accepto paterno Pontificatu, eduxit contra Ptolemaeum exercitum: & oppugnando locum caeterà quidem erat superior, vincebatur autem sola pietate erga matrem, & erga germanos misericordia. Hos enim productos in moenia, Ptolemaeus flagris caedebat in loco omnibus conspicuo: minitans se praecipitaturum eos, nisi frater ab oppugnando desisteret. Hyrcanus hoc viso & audito, statim in primo conatu elanguescebat. Mater tamen ad eum manus tendens supplicabat, ne molli. retur affectibus, sed potiùs indignitate rei motus daret operam, vt redactum in potestatem inimicum afficeret poena, & vlcisceretur homines sibi natura coniunctissimos: gratum enim sibi fore, inter tormenta emori modò nefarius homo scelerum suorum supplicium lueret. 1. Machab. 16. & Iosephus lib. 13. cap. 15. Antiq. Aegeus Atheniensium rex, Androgeum Minois Cretensium regis F. per insidias interfici curauerat. Caede filij perturbatus Minos, Athenas venit, supplicium interfectoris Androgei petens. Spretis eius verbis bellum Atheniensibus indixit, addita execratione, qua Atheniensibus siccitatem famem???ue imprecatus est. Siccitate tum Atticos, tum reliquam Graeciam vrgente, corruptis terrae fructibus, belli duces, quomodo haec mala auerti possent, deum consuluêre. Is iussit eos ad Aeacum Iouis & Aeginae Asopi filiae adire, iubere???ue vt pro se vota faceret. Quibus perfectis, siccitas cùm apud alios Graecos cessasset, solos Athenienses vexabat. Coacti igitur sunt rursus à deo implorare tantae remedia calamitatis. Hanc desituram, deum ferunt respondisse: fi pro Androgei caede, Minoi quas vellet poenas didissent. Parentibus deo Atheniensibus, praecepit Minos, pueros septem & totidem virgines singulis annis Minotauro, quo ad viueret, vorandos tradi. His datis defecit siccitas: à bello abstinuit Minos. Annis septem transactis, rursus in regionem Atticam cum exercitu venit Minos, ac bisseptem pueros accepit. Diodorus lib. 4. cap. 5. Polymestor Thracum tyrannus, simulatque Troiae cognouit excidium, Polydorum puerum trucidauit & in mare abietit: quò nimirum auto potiretur. quod vnà cu̅silio Priamus ad illum miserat clanculùm, cùm iam periculum imminere videret, ne caperetur Ilium. Cadauer in litus eiectum Hecvbae famula, dum aquam pro abluendo Polyxenae cadauere petit, ad heram detulit. Quae cùm corpus retectum inspiceret, vbi Polydorum esse cognouit, miserè discruciata: secum viam quaerens, qua possit Polymestorem vlcisci, cum illo colloqui voluit. At ille ignarus, Polydori cadauer in litore fuisse repertum, vnà cum liberis suis ad Hecubam accessit. Ea simulat, sese ob eam causam accersiuisse homine̅, vt illi thesauros quosdam antiquos, in Ilio defossos, indicaret. Deinde iusso secedere satellitio, solum cum filijs in tentorium decuxit, ta̅quam illi traditura, quicquid pecuniarum è Troia secum extulisset. Erat autem illic abdita Troadum turba: quibus adiuta, Polymestorem introgressum exoculauit, ac liberos illius occidit. Agamemnon audita vtriusque causa, contra Polymestorem pronunciauit: qui non iuuandi Graecos studio, sed auri cupiditate, puerum interemisset. Eurip. in Hecuba. Aeacvs pater Telamonem & Peleum filios, Phoci tertij filij interfectores, in exilium egit. Antoninus Liberalis, ex Nicandri primo Alteratorum. Oeonus Hercvlis consobrinus, Lycimnij Alcmenae fratris filius, cùm adolescentulus adhuc esset, cum Hercule Spartam venit. Cum???ue visendae vrbis causa obambulans, ad Hippocoontis aedes fortè accessisset, in eum canis domus custos inuasit. At ille lapide canem percussit. Hippocoontis filij cursim egressi, puerum fustibus conficiunt. Hercules Hippocoontis filios armis adortus, vulnere accepto, se clàm periculo subduxit. Mox copijs comparatis, patre & filio malè multatis, Oeoni caedem vltus est. Pausanias in Laconicis. Osyris Aegypti rex, ex Germania & italia in regnum suum reuersus, à fratre Typhone interemtus est. Typhonem Lybius Hercvles (in Biblijs Lettabim dictus) auxilio matris Isidis, genitoris sui necem vindicans, cum conscijs parricidij occidit. Totum inde peragrauit cum exercitu terrarum orbem, tyrannos iniustè dominantes vbique sustulit: accessit & Gambriuium VII. Germanorum regem. Auentinus libro 1. Annalium Boiorum. Arabes tanto amore inter se iuncti sunt, vt lege etiam apud eos sit cautum, domesticorum cadem quauis ratione vlciscendam esse. Iosephus lib. 16. cap. 13. Erasinorix & Sinatus tetrarchias in Gallia obtinebant. Sinat vxor Camma corporis pulcritudine & animi virtute nobilis habebatur. erat enim sacerdos Dianae, quam Galli summa religione colunt: & in pompis ac sacrificijs semper magnificentissimum ornatum gestabat. Hanc Erasinorix neque persuaderi, neque per vim cogi posse viuo marito arbitratus, Sinatum per dolum occidit. Non longo pòst tempore Cammam ambiebat. Illa frequenter renuebat: familiaribus autem & amicis instantibus, & blandissimè rem administrantibus, simulauit se eis assentiri. Et quidem inter eos conuenit. Veniebat Erasinorix, & cum eo omnes Galli, perfecta aetate viri ac mulieres. Quem illa perhumaniter exceptum ad aram adducit, & ex aurea phiala bibit: aprtim???ue ipsa ebibit, partim illum bibere iussit. Qui tanquam sponsus à sponsa cum voluptate acceptum bibit. Potus autem hic erat mulsum veneno mixtum. Illa cùm eum bibisse cerneret, magna voce exclamauit, daem???ue in genua procumbens adorauit, inquiens: Gratiam habeo tibi, veneranda Diana, quòd mihi concesseris in tuo templo, pro marito mea causa interfecto supplicium exigere. His dictis confestim & ipsa mortem obijt, & sponsus cum ea simul ad aram deae vitam reliquit. Polyaenus lib. 8. & Plut. in Amatorijs. Learchus, Archelaum Cyrenarum regem amicum, veneno sustulit, regnum occupauit, Erixonam reginam, Archelai coniugem, vt matrimonio secum iungeretur, tentauit: pollicitus, se atchelai filium adoptaturum. Femina conditionem [2710] sibi non displicere simulans, sed fratres duros admodum obsistere: posie dixit rationem iniri, si ad se noctu in colloquium solus veniret. Nihil insidiarum subesse putans Learchus, prae amoris magnitudine, noctu in Erixonae aedes se recepit: vbi eum Erixona à duobus, quos domi occultos habebat, interimi iussit, ac corpus de fenestris deijci. Per hunc modum mariti mortem vlta est. Plut. in Amatorijs. Syracvsani, cùm audiuissent Dionem, à quo liberati erant, à Calippo Atheniensi interfectum esse: aegrè adeò tulerunt, vt in eius vltionem, quando eum inpotestate habere non poterant, filios interfecerint. Plut. in Dione. Berenice Laodices insidijs interceptum sibi filium grauiter ferens, armata currum conscendit: persecuta???ue satellitem regium, crudelis operis ministrum nomine Ceneum, quoniam hasta nequicquam petierat, saxo ictum prostrauit: ac super eius corpus actis equis inter infesta contrariae partis agmina, ad domum, in qua interfecti pueri corpus occultari arbitrabatur, perrexit. Val. Max. lib. 9. cap 10. Thebani, simul atque Pelopidam Boeotarcham in acie ocubuisse intellexerunt, nulla interposita vlciscendi mora, eduxerunt raptim, Malcite & Diogitone ducibus exercitum septem millium peditum & septingentorum equitum. Cùm autem reperissent deiectum Alexandrum Pheraeum tyrannum, & viribus truncatum, compulerunt eum, vt Thessalis, quae ademerat ijs, oppida restitueret: Magnetas, Phthiotas, Achaeos liberaret, & praesidia inde deduceret: denique ipse iuraret eosdem se, quos Thebani, hostes habiturum. Hac multa satiati Thebani fuêre. Plut. in Pelopida. Brauroniae sacerdotis Patrem, qui interfectum non atrigerat, sed ad caedendum cohortatus interfectorem fuerat, in exilium eiecit senatus Areopagi. Sigonius. lib. 3. de rep. Atheniensium, ex Demosthenis contra Cononem. Pyrrhvs Epirotarum rex, Sparta relicta, Argos contendebat. Praenunciauerat autem aruspex, iocinore sine capite inuento, vnius necessariorum eius caedem. Areus Spartanorum rex ex insidijs extremum agmen carpebat. Cui occurrens Ptolemaeus Pyrrhi F. ab Oroeso Cretensi interficitur. Pyrrhus nunciata modò filij nece, ingenti percitus dolore, Molossorum equitatum in hostes conuertit, atque ipse ante alios inuectus caede se satiauit Lacedaemoniorum. Semper quidem inuictum ostendit se & terribilem in armis: caeterùm tunc certamina priora, audacia & strenuitate superauit. Plut. in Pyrrho. Alexander Magnus mortem Darij iniustam in Besso Bactrianorum praefecto, qui eum per proditionem captum interemerat, vltus suit. Diod. lib. 17. & Sab. lib. 8. cap. 4. Darij regis Consangvinei, traditum sibi ab Alexandro Bessum interfectorem eius, hunc in modum vlti sunt. Etenim cùm omnia contumeliarum & cruciatus genera in eum exercuissent, minutatim corpus conciderunt, membrorum???ue frusta fundis in partes varias proiecerunt. Diod. lib. 17 Alij tradunt, duabus arboribus ex aduerso multa vi in se vertice inflexis religatum, dissectis???ue repentè vinculis atrociter laniatum fuisse, cacuminibus sua vi corpus in diuersa distrahentibus. Sab. lib. 8. cap. 4. Selevci seruus quum seruiret amico eius, à quo dominus fuerat interemtus, coenantem in vltionem domini confodit. Macrobius lib. 1. Saturn. cap. 11. Barbarvs quidam seruus in Hispania, vt herum ab Asdrubale Poenorum ducem interfectum vlcirceretur, summum eius ge̅tis imperatorem obtruncare non dubitauit. Caeterùm raptus ad supplicium, atque acerbissimè discruciatus, tantum abfuit, vt signum illud tristitiae aut doloris dederit, cùm variè torqueretur, vt post multos cruciatus laetitia gestiens, tanquam optatae vltionis compos expirauerit. Sab. lib. 3. cap. 8. Galli, cùm inito cum Clusinis praelio, resciuissent Fabium Ambustum, legatum Romanum, qui ad conciliandam pacem missus erat, in praelium cum Clusinis descendisse, atque gentis suae Gallum vnum interemisse: rectà Romam duxêre, eam???ue incendio & ruinis foedauêre. Fulg. lib. 9. cap. 3. M. Antonivs cùm Philippi Brutum superasset, & is semetipse traiecisset, assistens cadaueri Bruti exprobrauit ei modicè Caij fratris sui necem. Illum enim in Ciceronis vindictam interfecerat in Macedonia Brutus. Caeterùm Hortensio potiùs dictitans se, quàm Bruto, caedem fratris imputare, Hortensium super illius monumentum praecepit interfici. Bruto magni precij paludamentum suum purpureum iniecit, & cuidam liberto suo commisit eius funerandi curam. Hunc pòst, cognito exquisitum illud paludamentum no̅ concremasse in funere, interfecit. Plut. in Antonio. Severvs Imp. milites omnes, quicunque Pertinacem interemissent, exauctorauit, ablatis quoque armis iussit nudos discedere ab vrbe centesimo lapide. Pertinacis imaginis funus censorium duxit, eum???ue inter diuos sacrauit: addito flamine & Heluianis sodalibus, qui Marciani fuerant, Se quoque Pertinacem vocari iussit. Cuspinianus. Cùm Phocas Mauricio interfecto, Imperium inuasisset, quinto mense ab inito Imperio literas ad Cosroem regem Persarum misit, indicans se Imperij dignitatem assecutum esse. Cosroës indignè serens Mauncij amici sui tam crudelem internecionem, Phocae bellum indixit, Syriam, Palaestinam, Phoenicem subegit, Hierosolymam cepit, & templa Christianorum passim spoliauit, & vexillum Dominicae crucis Hierosolyma abduxit: vt annotat Beda in lib. de Ratione temporum, & Adon aetate 6. Armeniam, Cappadociam, Galatiam, Paphlagoniam vsque ad Chalcedonem depopulatus est. Paulus Diaconus lib. 17. rerum Romanarum. Zonaras Tomo 3. Niceph. lib. 14. cap. 43. Sextus agebatur annas, cùm Iulius Nepos, qui Imperium in Occidente tenuerat, ab Oreste deiectus, & in exilium missus, in Dalmatia Odoacris Herulorum regis (qui caeso Oreste regnum Italiae occupauit) prouincia quietus, atque ab omnibus popularibus procellis remotus degebat: Odoacre non solùm non aduersante, sed etiam saluti eius diligentissimè consulente. Ne verò hoc ille otio diutiùs frueretur, nefaria quorundam hominum improbitate perfectum est. siquidem Viator & Ouida Comites, priuatis, vt puto, odijs ac simultatibus inflammati, insidias illi fecerunt, atque in villa sua quiescenti vitam eripuerunt. Hanc necem vt indignam, & ne in humilis quidem fortunae homine tolerandam, Odoacer acerbo vsqueadeò animo tulit, vt anno 481. militarem aduersus eos manum miserit, & armis oppresserit, vlcimumque de Ouida supplicium sumserit. Sigonius libro 15. Imperij occid. Rvsticana Romana mulier, vlta est patrem Symmachum, quem Theodericus rex Gothorum cum Boëtio eius genero interfecit. Fuit haec post regis interitum suis ciuibus auctor, vt ad abolendam Barbari memoriam eius statuae tollerentur èmedio. Id postea facinus, maiestatis accersita apud Totilam eiusdem gentis regem non solùm non inficiata est: sed tam constanter etiam confessa, vt nihil aequè illi profuerit ad salutem, ac constantia: quam Barbarus miratus, etsi causam improbaret, tantam tamen indolem venia dignam censuit. Sabell. lib. 3. cap. 6. Theobaldvs Carnotensis comes cunctos Blosensem vrbem incolétes Iudaeos ob puerum occisum igni tradidit, ijs solùm exceptis, qui religioni Christianae colla sub mittebant. Sigeberti Continuator, circa annum Domini 1190. Philippvs rex Francorum ex Palaestina ab oppugnatione Acconis vrbis regressus ad patrios lares, dum apud S. Germanum de Laio moram trahit, de caede in hominem Christianum à Iudaeis apud Braiam commissa cognoscit. Mox eò cum comitatu aduolat, portas viarum???ue exitus occupat, suis???ue custodiendos tradit: Ipse verò castrum ingressus, ex Iudaeorum cohorte octoginta & eo ampliùs vulcano deuorandos tradidit. Vincentius, Gaguinus & Nauclerus, qui Parisijs haec accidisse subindicare videtur. Sigeberti Co̅tinuator annum 1177. annotat. De Iudae orum immanitate, qua quotannis Christianum mactarent puerum, edoctus, omnes Iudaeos comprehensos auro, argento, vestibus???ue preciosioribus expoliauit. Ac cùm penè totius regni facultates foenore exhausissent, & seruos famulas???ue ex Christianorum coetu domi suae contra Ecclesiae decretum alerent, obaeratósque captiuos intra domesticos parietes tenerent: Bernardi auctoritate, qui debita, quibus obstricti erant Iudaeis Christiani, remirti, & quintam eorum partem ad regium fiscum conterri consuluerat, omnibus facultatibus Iudaeos exuit, regno???ue suo ad certum diem excedere iussit. Quod regis edictum nullis magnatum precibus infringi potuit. Ijs tamen, qui ad Christianam religionem animum adijciebant, & baptismi sacris imbuebantur, & manendi libertatem concessit, & facultates restituit, anno 1182. Vincentius lib. 29. cap. 25. Henricus Erfordensis, Gaguinus lib. 6. de Francis. Clodoueus Francorum rex, quatuor reliquit filios, Theodericvm, Childebertum, Clotharium atque Clodomirum: qui inter se regni ditionem, quam pater mirificè ampliauit, partiti, concordibus animis regnabant, Turingis ea tempestate Ermenfredus rex praeerat: qui suasu vxoris Amelbergae duos fratres, quòd regnum affectasse dicerentur, Betarium atque Baldricum necauerat. Id dolentes Franciae reges, quod eos sanguine contingerent occisi iuuenes, bellum indixêre Turingo, mouent???ue in hostem. Ille dolos struens, qua parte intraturos sciebat, fossam grandem aperuit, eámque vindantibus operit ramalibus atque cespitibus. Ea re comperta reges in hortem irritatiores feruntur, occurrentem praelio fundunt & fugant, insequuntur???ue fugientem ad fluuium vsque Onstrit. Ibi praelium instaurant Turingi ex fuga subsistentes: sed tanto sternuntur à Francis ardore, vt stragis magnitudo pontem è cadaueribus strauerit Francis transituris. Ermenfredus tum ex fuga se cum paucis in vrbem recepit: vnde fide regia euocatus ab Theoderico in Tulbacum castellum, quum ambularent inuicem colloquentes, loco praecipiti Theodericus ex latere ambulantem, & nihil tale formidantem, cubito impellens praecipitauit, regnum???ue oc [2711] cisis eius liberis in potestatem aecepit. Haec Galli. Aliter Saxones. Cranzius lib. 1. Saxoniae, cap. 27. Cùm Eganus, Hungi Pictorum regis F. Dorstolorgum fratre̅, vt imperio potiretur, ex insidijs interfecisset: Brenna Dorstolorgi vidua, mariti caedem vltura, noctu, dum ex nimia crapula altiùs dormiret. Eganum in medio stipatorum ebriorum agmine strangulauit. H. Boëthius lib. 10. Duffus, Scotorum rex, Morauos rebelles aliquot in cruces sustulerat, & inter eos Donevaldi Forressensis arcis praefecti necessarios aliquot eleganti forma adolescentes: quorum ille supplicium frustra apud regem deprecatus fuerat. Vindictae igitur libidine flagrans, vxoris quinetiam furijs magis accensus, regem in arce diuertentem, per quatuor seruos noctu iugulari curauit, stipatoribus somno vino???ue sepultis. Cadauer per medios cubicularios exportatum, equo???; impositum, ad alterum milliare deuectum est. Ibi amne paulum deriuato, ac terra altiùs defossa, in imam scrobem est coniectum, saxa???ue cum luto superposita, vt ne agnosci quidem posset, ibi quicquam defossum fuisse. Mox amne in pristinum alueum reducto, ijs, quorum opera in eo negotio vsi fuerant, interfectis, ne vnquam cuiquam, vbi regis funus esset reconditum, pateret, serui regis percussores in Orcades exulatum abiêre. Doneualdum ita fieri, imperasse scribunt: ne exanime corpus postridie in apertum delatum, indicio foret caedis auctorum. Constans enim inter Scotos fama est, caesi cuiuscunq; hominis cadauer, praesente interfectore, cunctis ex vulneribus recentatu̅ cruorem emittere. Doneualdus secundùm regis caedem, inter stationarios reliquum noctis perseuerauit: multa de regia in se beneuolentia, de donarijs, de sua in regem fide, caeteris Morauis ab eo deficientibus, loquutus. Prima luce in regio cubiculo obortus clamor, caesum regem. Doneualdus dissimulato facinore in cubicularios facto impetu, quasi posticum clàm reserassent, omnes trucidauit. Etsi verò proceribus Doneualdi affectata diligentia suspecta erat, tamen properè domum singuli abiêre. Sexto pòst mense Culenus in Morauiam ducit, Duffi caedem insolita caesi inclementia arguente vlturus. Doneualdus clàm omnibus in Noruagiam fugit. Rex Forressensem arcem caesis omnibus incendit: solis templis ac sacerdotibus pepercit. Capta Doneualdi coniux, tribus cum filiabus, torturis subiecta, auctores sceleris fatetur. Doneualdus vi ventorum in litus reiectus, capitur, & quatuor percussores à Rossijs nobilibus ex Orcadibus adducti, virgis caesi, securi percutiuntur. Viscera flammis tradita. Artus per totam Scotiam hinc inde crucibus affixi. Duffi cadauer refossum, regia pompa in Ionam delatum est. Hector Boëth. libro decimotertio. Fridericvs, Comes Isenburg, premebat ecclesiam regalem Assindensem. Monitus ab Engelberto archiepiscopo Coloniensi, vt vim contineret, & apostolicae auctoritatis & ordinarij literas contemsit. Itaque anathemate perstrictus est ab archiepiscopo. Comes obseruabat tempus, quo archiepiscopum in agris deprehenderet. Consecrare ille constituerat ecclesiam in villa Zuelme. Superueniens Comes armatus, archiepiscopum magno certamine, cùm vigintiocto vulnera intulisset, occidit. Henricus archiepiscopus caedem antecessoris vlturus, arcem Isenburg euertit, Fridericum per insidias captum, & Coloniam introductum, per aduersam portam, qua erat inuectus caesus archiepiscopus, rotae supplicio affecit. Ita pauit coruos nobile cadauer. Germani fratres eius, Bruno Osnaburgensis, & Theodericus Monasteriensis episcopi, velut complices, & ad minus conscij, accusantur apud summum Pontificcem: &, vt fertur, etiam conuincuntur, deponuntur???; sed gratia assecuta, restituuntur. Comites de Tekeneburg & Zualenberge feruntur se legitimè purgasse. Negare tamen nec poterant, nec volebant, quin in foedere fuerint cum Friderico memorato. Caeterùmc onsilium caedis longè à se remouerunt. Feruntur tamen ambo, in monasterijs diuersis, legitimam in finem vsq; vitae peregisse poenitentiam. Cranzius lib. 7. Metrop. cap. 43. Ioannes Holsatiae Comes, Lubicensibus amiciss. laxandi animi gratia ciuitatem ingressus erat. Ibi miles quidam Burcardus Boët, quem pridem ob merita expulerat Holsatia, in oculis Comitis pertinaciter obambulans, quasi exprobrabat illi impunitatem suam, & illudebat potentiae nihil audentis in ciuitate. Comes ira concitus, arrepto gladio sequitur fugientem: & teli more vibrato in tergum fugientis, confodit. Cives arbitrati suae ciuitatis iuribus non mediocriter derogatum, Comitem insequuntur fugientem. Ille vulgi iram declinans, paucis suorum insequentibus, vrbis portas pedes petiuit. Inde obsistentibus auersus ciuibus, ecclesiae maioris turrim ingreditur: & se manibus proconsulum permisit, pollicitus iturum quò vellent. Illi orant, vt placandae multitudinis gratia praetorium secum adeat. Deferbuit indies motus ciuuim, & ciepta est haberi custodia negligentior, ex sententia maiorum. Ipso meridie, quum omnium fores prandentium clauderentur, Comitis ministri de fenestra demissum Comitem in equo collocantes, properè abierunt, nemine insequente: quum gauderent vrbis praesides Comitem in sua redisse incolumem (quod ad ciuitatis honorem pertinere videretur) postea cum illo ex tempore transacturi. Comes illatae, vt putabat, iniuriae memor, non multò pòst Lubicensium agros vastauit. Sed illi par pari retulerunt. Nec multò pòst ille ex morbo obijt. Cranziut libro 8. Saxoniae, cap. 24. & 25. Baiazetes I. Turcarum rex, interfecto patre Amurate ab Seruiae Despotae seruo, contra Marcum Bulgariae principem, patris mortem vindicaturus, magnum comparauit exercitum: profectus???ue ad locum, vbi priùs pater fuerat interfectus, Marcum ipsum cum omni Bulgarorum ac Seruianorum nobilitate in pugna trucidauit: ac post eam victoriam omnibus ferè Bulgariae ciuitatibus & munitis locis potitus est. Neque ita multò pòst, nempe anno à restituta Salute MCCCLXXVI. per Bosinam transiens, crudelissimas in Hungaria, Albania & Valachia excursiones fecit, Christianos???ue quamplurimos in Thraciam captiuos duxit. Iouius in vita Baiazetis I. Alphonsus Ferrariensis dux, Bastiam ab Hispanis occupatam oppugnans, muri fragmine tormento icti caput laesus, morituro similis concidit. Milites, Galli praesertim, ira & dolore incitati, longè acerrimos propugnatorum irruendo propellendo???;, in Bastiam, caede latissima hostium edita, perrupêre. Nec fuit quisquam qui vel supplici & proijcienti ad terram arma hosti parceret: quum quisq; principi suo, que̅ sublatum pro mortuo viderant, hostili sanguine parentandum existimaret. Iouius in eius vita. Interfectus fuerat Venetijs noctu domum rediens decemuiralis consilij praefectus, praeeunte funali, dum ex senatu rediret, haud longè ab aedibus suis Hermolaus Donotus, vir ea tempestate longè clarissimus: nec de caedis auctore satis constabat. Mouit id facinus tam inexpectatum vniuersae ciuitatis animos supra quàm quod credi possit: quum non multò pòst lacobus Foscarus, Ducis Venetorvm filius, in suspicionem venit, quasi eo conscio, vel potiùs auctore, tam atroxconsilium initum sit. Captus igitur, grauissimis???ue tormentis diu tortus, quum interdum pater ipse filij clamores exaudiret (sunt tamen, qui idipsum dedita opera factum suspicentur) nihil???ue vnquam confessis, in perpetuum exilium est missus: vnde reuocari nunquam potuit licèt caedis patratoremalium, qui tamen ex humanis discessisset, quidam proderent. Egnatius lib. 5. cap. 8. Fr. Almeida, Indiae praetor, ab Emmanuele rege in Lusitaniam reuocabatur, Alfonso Albuquercio Imperium tradere iussus. Erat autem ille comparandae classi vehementer intentus, qua Mirhocemum, Sultani ducem, & Calecutiensium regem inuaderet, & ab hostibus de filij Laurentij nece poenas expeteret. Itaque Albuquercio prouinciam tradere noluit, sed contra hostes profectus, inter Dium & Cochimum hostium classem insigni victoria profligauit. Osorius libro sexto rerum Emmanuelis. Insidias. Artoxerxes aduersus quinquaginta filios, ob insidias structas, seuerus fuit. Cùm enim comperisset, Darium cum reliquis fratribus ob denegatam sibi Aspasiam, patris pellicem, interficiendi sui consilium cepisse: cognati parricidij poenas, cum fratribus nefariae coniurationis conscijs, ab eo poposcit. Interfectae etiam cum his sunt vxores & liberi, ne vestigium tanti sceleris vllum extaret. Sab. lib. 4. Enn. 4. Ad Mithridatem Eupatorem, Ponti regem, cùm bellum aduersus Romanos gereret, Attilius Romanus senator exilio multatus, se contulerat, tanquam illic tutò futurus: re autem vera sperabat, si eum occidisset, reditum se in patriam consecuturum. Sed redetecta, Mithridates Attilium conscios???ue morte cùm affecisset, solis seruis ignouit: arbitratus, vt regem aequum decuit, seruitutis nexu coactus, fortasse studio etiam ac beneuolentia in dominum, omnibus in casibus fidem praestare voluisse. Fulg. lib. 6. cap. 5. Gulielmus à Douglas, Comes opulentiss. & potentiss. contra Iacobvm II. Scotorum regem cum quibusdam alijs coniurarat Benignè à rege dementiss. vt ad meliorem mentem rediret, interpellatus, superbè admodum respondit, Se foedere nec posse nec velle solui. Quum???ue multis precibus rex se nihil profecturum videret, ac maiora metueret: Quandoquidem, inquit, preces meae te exorare non potuerunt, hic (inquit) efficiet, impias???ue vestras coniurationes dirimet. Dicto???ue citùs gladium in ventrem illi fixit, simul???ue ad tumultum, qui ad ostium stabant satellites, accurrentes, Comitem occiderunt, anno Christi MCCCCLII. Secuta sunt bella intestina crudelissima, & tota Scotia in regias & Douglasseas factiones diuisa. Caeterùm rex tandem victoreuasit. H. Boëthius lib. 18. Verbera, Pvlsationes. In noua lege Christi apostolus Pavlvs in facie caesus, tam aegrè tulit, vt Ananiae sacerdoti, qui ipsum caedi iussit, male [2712] dixerit, dicens: Percitiet te Deus, paries dealbate. Et cùm argueretur iniuriae in sacerdotem: Nesciebam, inquit, fratres, quia princeps est sacerdotum. Scriptum est ennn: Principi populi tui non maledices. Ignorationem ergo officij excusauit, non hominis. Nec maledicendi affectu hoc dixit: sed Spiritu fancto concitatus, iniquo homini poenam denunciauit. Marulus. Clotharivs rex Francorum, cùm audiret sororem suam in Hispania ab Amalrico rege propter fidem Christianam multis modis affligi, pugnam in Hispaniam vertit: ibi???ue Amalrico interfecto, thesauris eius direptis, & Toleto vrbe vastata, cum sorore domum reuersus est. Chron. Iuouis, de Iustino. item Adon aetate VI. BoSo Arelatensium rex vltimus, episcopo Arelatensi in vigilia natalis Christi, ne officium in ecclesia nocturnum celebraret, nisi ipso praesente, mandauit. Episcopus quum aliquandiu cu̅ sacerdotibus aduentum regis frustrà expectasset, prosequutus est sacra. Superueniens rex, dedit episcopo alapam in medio populi. Otho I. Imp. facinore cognito eum decollari iussit, & intercedentibus multis: Non est aequum, inquit, vt rectum Imperatoris iudicium suspendatur, cùm non conueniat, vel vllum verbum ex principis ore frustrà egredi. Sebast. Munst. lib. 2. Cosmogr. de Arelato. Fortvnas. Per Regni affectatinem. Consule Tit. Tyrannicae crudelitatis poena, fol. 3411. 3430. tem Tyrannicidarum, fol. 2125. item Aemula tiones Imperÿ, fol. 111. Achille tyranno Alexandriae obsesso, & tandem dedito, victoriam tantam foedè Diocletianvs exercuit, vt qui bellicarum artium, quàm ciuilium, esset patientior. Nam & Alexandriae muros diruit, & vrbem diripiendam permisit, ita vt preciosissima quaeque templorum ornamenta detraxerit, & Aegyptios exilijs ac proscriptio nibus afflictauit, & Achillem defectionis artificem capitali supplicio vindicauit, & commentarios de fodiendis metallis scriptos Alexandrinis eripuit. Sigonius lib. 1. Occid. imp. Sp. Cassivs, qui Tribunus plebis Agrariam lege̅ primus tulerat, filuim ob affectatum regnum damnauit, verberibus???; affectum de Tarpeia rupe praecipitari iussit, ac peculium eius Cereri consecrauit. Val. Max. lib. 5. cap. 8. & Sabell. lib. 3. cap. 1. & lib. 1. Enn. 3. ex Liuij lib. 2. Dec. 1. Licinius vita donatus à Constantino Magno, Nicomediae priuatus viuens, cùm occultè rebus nouis studere, & contractis militibus populos ad defectionem solicitare deprehensus esset, ingenti Gothorum manu Thessalonicam missa, in potestatem ad ductus, cùm fidem ac misericordiam Constantini imploraret, simul???ue affinitatis vinculum, & sororis matrimonium identidem memoraret, statim capite multatus, meritas suae erga Deum homines???; impietatis poenas persoluit. Sigonius lib. 3. Imp. occid. Dalmativs Caesar, Calocerum quendam res in Cypro nouas molientem, atque ad tyrannidem aspirantem, acie victum in potestatem redegit, & Tarsi in Cilicia viuum comburi iussit. Sigonius lib. 4. Imp. occid. Constantivs Imp. ad iram tardus erat, sed propensior in seueritatem, cùm suspicio Imperij ageretur. Cuspin. Vvalterus Atholiae comes, regno Scotorum inhians, Iacobum I. regem, suum ex fratre nepotem, Perthi apud S. Dominicum agentem obtruncare statuerat. Corrupto custode prae foribus quendam aulicum expectabant, per quem apertis foribus irrumperent. Priusquam is veniret, quidam aperto ostio ad vinum inferendum accurrens, vbi armatos vidit stantes, proditionem exclamans, extemplò quidem interfectus est, eam tamen moram praebuit, vt ostium, accurrente Catharina Douglas nobili adolescentula, clauderetur. Verùm pessulo magno, fraude aulici, ablato, quum ad manum nihil esset, manum in foramen inseruit. Sed confracto brachio tenello ac fragdi, atque virgine repulsa, in cubiculum inuasêre, ac ijs qui obstabant interfectis aut repulsis, laea etiam regina, regem multis confossum vulneribus trucidarunt, anno MCCCCXXXVI. Percussores Edinburgi à Sotis deprebensi. Comitem Atholiae conspirationis principem, omnibus spoliatum vestibus, praeterquam linteo, quo pudenda tegebantur, confecta machina ad modum ciconiae, qua è puteis aquam hauriunt, velati in crucis formam, defixa???ue in vehiculo, vni parti alligarunt, & ex aduersa fune vinxerunt. Primo die circumuehentes per vrbem nunc in altum erigebant, omnibus???ue conspiciendum parricidam exponebant, nunc in terram demisso, coronam ferream candentem capiti imponebant: vt fidem facerent oraculo à saga olim accepto, priusquam è viuis discederet, publicè coronandum iri. quo ille dementatus, per fas & nefas ad regnum aspirarat. Secundo die & ipse caudae equi alligatus, ac socij essedae impositi, per vrbem omnem pertracti sunt. Tertio die mensae impositus est, & viuenti intestina extracta, ac in ignem coniecta: cor subinde palpitans extractum, ac igni iniectum. Tum caput praesectum, ac corpus in quatuor dimsum partes, ad quatuor regni regiones missum. Robertus Nepos, qui instigatus ab illo fuerat, ad crucem fixus, in quatuor partes discerptus est. Robertus Grame, quòd praecipuus regis percussor extitisset, impositus vehiculo est: ac manu, quae facinus perpetrauerat, patibulo, sub quo stabat, in curru fixo alligata, à tortoribus stimulis ignitis ea corporis parte, qua vulnera minimè letnalia sunt, compunctus, circum vrbem vectus, in quatuor dissectus est partes. Reliqui itidem, qui conscij sceleris fuerant, turpissima morte affecti sunt. Hect. Boëthius lib. 17. Carolvs Caluus Imp. Carolomannum F. ducem Prouinciae, in se coniurantem, luminibus priuauit. Cuspin. & Fulgosus lib. 5. cap. 8. Candianvs, Venetorum dux, filium Petrum ob coniurationem aduersus se initam perpetuo exilio rnultauit. Egnatius lib. 5. cap. 8. Boëmundus Teupulus, patre Venetorum duce (ex Sarmatica tamen matre) genitus, cùm ipse sibi tyrannidem, Duce patribus???ue interfectis, astruere conaretur, dedit meritas poenas, dederunt & reliqui tanti furoris comites, quando alijs aut subitò securi percussis, aut in exilium missis, ipse quoque Boëmundus exulauit, donec meritò sit ab externis hominibus interfectus. Celebris est adhuc Venetiis tam nefandi sceleris memoria, multis patrum indicijs: vel quòd primùm inuisitur à principe patribus???; & ab vniuersa ciuitate D. Viti templum: vel quòd ipsius Boëmundi aedes, quae in Riualtina sede positae erant, in publicum macellum sint conuersae, in hunc vsque diem: vel quòd decemuirale consilium, à quo publicae dignitatis & libertatis fastigium penderet, tum primùm institutum sit: cautum???ue etiam, ne in centum annos v???i familiae, quae cum ipso Boëmundo conspirarat praecipuè, aditus ad decemuitale esset: vel denique, quòd familiae ipsius insigne sitpenitùs immutatum: hoc etiam decreto addito, vt nemo Venetijs, aut in albo, aut quouis alio loco nomen ipsius Boëmundi retineret. Egnat. lib. 6. cap. 8. Privilegia erepta. Iaroslavs Polonus, qui postea archiepiscopus Gnesnensis fuit, cùm iuuenis adhuc Bononiensis academae rectoresset, transtulit inde academiam sua auctoritate propter Britannum siue Anglum quendam scholasticum, à magistratu vrbis capite plexum: necpriùs eam restituit, donec pro caede Angli satisfactum est Cromerus lib. 13. Irrisionem. Elisaevs propheta, cùm Bethel venisset, egressi ex oppido pueri eum deridebant, dicentes: Ascende calue. Ille verò ira percitus, eos detestatus est. Et duae vrsae ex sylua egressae, XLII. puaeros laniarunt. 4. Reg. 2. Clotharivs II. Francorum rex, iumentum vetulum, ob canitiem, quamuis nondum quinquaginta annos natus, ab Saxonibus se vocari, aegerrimè tulit. Aemilius lib. 1. Calvmniam, Obtrectationem. Post pugnam infeliciter contra Graecos ad Mycalem Ioniae gestam, cùm Persae fugerent, Masistes Darij filius, Xerxis regis frater, conuiciabatur Artayntae Ioniae praefecto cum alijs multis probris, tum verò dicens, illum muliere fuisse ignaiuiorem, dignum???ue omni malo esse, qui de regia domo malè meritus esset. Apud Persas summo opprobrio datur, audire se muliere esse ignauiorem. Artayntes acinacem in Masistem stringit. Quem irruentem cernens Xenagòras Praxilai, vir Halicarnasseus, hominem medium accipit, sublatum humi allidit, interea???ue satellites Masistis affuêre. Sic Xerxis frater seruato, totius Ciliciae praefectura donatus est Herodotus libro 9. Sotades Cretensis, poëta impuriss. perijt plumbeo vasi inclusus, & in mare demersus, cùm de rege Lysimacho & Ptolemae o plura impudenter scripsisset. Gyraldus. Leo. V. Imperator factus, Theodorum Santabarenum monachum magum (cui Basilius Imperator tantum tribuerat, vt eius persuasu filium Leonem etiam Caesarem factum carceri manciparit) ab Euchaicis, vbi ecclesiae praepositus erat, adduci iussit. Timens autem, ne Photius patriarcha illum defenderet, Photium ab ecclesia repulit, & in Armenia exulare iussit, Stephano suffecto. Santabarenus in vincula coniectus, saeuissimè sustibus est caesus, & hinc Athenas in exilium missus, & paulò pòst excaecatus. Theodora Augusta Iustiniani vxor, quomodo sese vlta sit in Ioanne Cappadoce, viro iniquiss. qui apud. Augustum calumniatus ipsam fuerat. Procopius libro primo de Bello Persico explicat. Consalvvs Magnus Tarentum obsidens, in seditione milirari ob dilata stipendia, violatus est contumeliosissimo verborum genere. Nam excusanti stipendiorum dilationem, & [2713] se in extrema pecuniae inopia constitutum esse iuranti, Hischia Cantaber centurio superbè respondens: Si pecuniam, inquit, non habes, filias tuas prostirue. Quod verbum, quanquam nullum conceptae indignationis signum ab irato in praesens exciuerit, adeò tamen altè in pectus descendit, vt quum seditio sedata certis pecuniae sponsionibus fuisset, nocte quae insecuta est Hischiam correptum laqueo strangulari, fenestrae???ue suspensum exercitui spectandum proponi iusserit. Iouius in Consaluo. Repvlsam Magistratus. C. Figvlvs in petitione consulatus repulsam passus est: id???; eò grauiùs tulit, quòd patrem haberet bis consulem. Ad hunc cùm postridie comitiorum complures venissent consulendi gratia (erat enim Iuris ciuilis peritissimus) omnes dimisit, ita praefatus: Consulere scitis, consulem facere nescitis. Roterodamus lib. 6. Apoph. Nuptiarum. Carolus Magnus Imp. cùm se filiam nuptui daturum Constantino Imperatori, adhuc iuueni, Irenes F. ostendisset, tame̅ mutato consilio denegauit. Eare Constantinvs ira vehementer incensus, & Caroli vlciscendi auidus, Adalgisum quondam Italiae regem, qui apud se erat, cum valido exercitu, sed irrito conatu, in Italiam misit, Sigonius libro quarto regni Ital. Fridlevvs II. Danorum rex, per legatos aggressus est Noruagiae regis Amundi filiam Frogertham, in vxorem postulare. Quorum vnus Froco nomine, fluctibus inter nauigandum absumtus, inusitatum moriens prodigium dedit. Quippe cadauere eius fluctibus innatante totum mate cruentari cepit. Amundus, odio gentis Danorum paterno, Fridleuum repudiauit: cum???ue is secundos misisset legatos, eos perfidè interfecit. Fridleuus Amundum & mari & terra adortus, cùm propè victus esset, Biornonis ducis sui cane Normannis immisso, victoria potitus est, Amundo caeso. Saxo lib. 6. Conivgem ereptam. Dionysivs tyrannus, pulso in exilium Dione, eius vxorem Areten inuitam vniamicorum Timocrati despondit. Quam rem aegrè adeò tulit Dion, vt bellum contratyrannum susceperit. Plut. in Dione. Ignominiam qvamcvnqve. Phocion Atheniensis, cùm capitis iam damnatus esset, atque huius amici caeteri, qui simul cum illo damhati fuerant, flentes ducerentur: ex inimicis quidam obuiam factus, post multa conuitia in faciem Phocioni expuit. Tum Phocion ad magistratum clamans: Non hunc, inquit, compescet aliquis indecorè se gerentem? Ita vir sanctissimus etiam moriturus publicae disciplinae curam habere voluit. Plut. in Graecorum apoph & in eius vita. Laberivs eques Rom. mimorum fabularum???; scriptor, cùm iam grandis natu à C. Iul. Caesare penè coactus saltaret, & fabulas quas scripserat, ipse ageret praeter aetatem, id vt potuit, vlcisci decreuit. Personam igitur Syriserui induit, & tanquam à domino vapulasset, fugientis speciem praebens clamauit: Quirites profectò libertatem amisimus. Ficto eo sermone, persona???;, Caesaris tyrannidem haud obscurè taxauit. Quam ob causam postea Laberius Caesari nunquam gratus fuit. Fulgosus lib. 6. cap. 2. ex Suetonio. Capto Mediolano à Friderico I. Imp. ea conditione vita ciuibus donata, si è mulae rima ficum dentibus eximerent. Id facere detrectantes mox capite multati sunt. Mediolanenses enim Imperatoris coniugem, quae ad visendam vrbem venerat, mulae impositam obuersa facie per ludibrium vrbe eiecerant. Inde natum in Mediolanenses prouerbium, Ecco lo fico. Cranzius lib. 6. Saxon. cap. 35. 36. Chron. Saxoniae, Erfordensis, Chron. Coloniense. Sponsalibus Henrici VI. cum Constantia Siciliae regina, Mediolani in hortis S. Ambrosij honestandis, cùm omnibus è Lombardiae ciuitatibus legati adessent, Cremonenses non adfuerunt. Eam rem vsqueadeò iniquo animo Fridericvs I. Imp. Henrici pater tulit, vt primo quoque tempore Cremam oppidum ad dolorem Cremonensibus faciendum iusserit reparari. Quod opus cùm impedire conati Cremonenses essent, castella eorum Soncinum & Manfredum armis occupata euertit. demùm vrbem adortus, moenia magna ex parte desiecit, ac multos eorum captiuos abduxit. Cremonenses pacem per episcopum suum Sicardum impetrarunt. Crema ipsa fossis & vallis intra tres menses munita, Frixorium inde est Cremonensium appellata. Sigon. lib. 15. regni Ital. Aloysivs, Antonij Venerij, ducis Venetorum F. ob infamiam, qua amasiae se repellentis ianuae aliquot bubula cornua affixerat, à patre perpetuo carcere damnatus fuit. Egnat. libro quinto, capite octauo, & libro 6. capite 3. Fulgosus libro 5. capite 8. At Sab. lib. 8. Dec. 2. patriciae feminae auptae hanc contumeliam illatam docet. Exilivm. Consule Tit. Exutum, quatenus exilium seuerè vindicant, fol. 4119. Amilcar, Carthaginensium dux, multis bellis feliciter confectis, in crimen affectatae tyrannidis falsò adductus, cùm ipsa morte multatus est, tum eius frater Giscon in exiliu̅ actus. Eorum bona inter se ciues partiti sunt. Pòst cùm Carthaginenses alijs ducibus vsi, plerunq; turpiter vincerentur, poenitudine ducti Gisconem ab exilio reuocarunt, ei???ue summam belli commiserunt, & inimicos ad supplicium tradiderunt. Giscon vinculis affectos iussit in conspectu populi in ventrem humi procumbere, atque ter incitato pede singulorum colla conculcauit, inquiens, Se satis magnas poenas fraternae caedis ab ijs reprtiuisse. His factis, inimicos dimisit, in quiens: Non malo malum vltus sum, sed bonum pro malo rependi. Itaque statim commutatio fortunae consecuta est, vintente vbique Giscone, propter subditorum erga se beneu ole̅tiam ac promtitudinem. Polyaenus lib. 5. Carceres, Captivitatem. C. Ivl. Caesar insulam Rhodum nauigans, vt simul & otio operam daret & literis apud Apollonium Molonem, captus est à piratis: & familiaribus omnibus, praeter tres, Romam remissis, ad redemtionis suae pecuniam procurandam, mansit cum paedombus dies circa quadraginta, non sine tristitia & indignatione grauissima. Cum???; illi ex conuictu familiaritate orta eum percontarentur, Quid eis, si in sua potestate essent, faceret? respondebat iocanti similis, Se illos crucibus affixurum. id???ue tacitus facere iureiurando etiam confirmauit. Cùm verò comitibus & seruis Roma red euntibus quinquaginta talenta pro redemtionis precio persoluisset: libertati redditus, classe illicò conquisita illos comprehendit: in quibus iam tum secuturae lenitatis & clementiae gustum dedit, Nam quum & sontes plectere, & iuramentum seruare fixum esset, modum excogitauit, quo vtrunq; leniore supplicio compleretur. Itaq; iugulari illos primùm, pòst exanimes crucibus iussit affigi. Io. Gerund. lib. 9. Paral. Hispan. SEVERITAS RESPECTV INIVRIAE ILLATAE, consideratae quo ad Agentem, eius qui Iniuriam intulit & laesit alterum sua Improbitate, in genere. Rhacones, natione Persa, genere autem Mardus, cùm septem haberet filios, & ex his Cartomes omnium minimus natu, magos & sapientes multis damnis affligeret: primùm eum pater instituere, & amicis verbis in viam reuocare tentabat. Verùm cùm ille nullam disciplinam admitteret, & quodam tempore vicini iudices eò venirent, vbi Rhacones habitabat: ille comprehensum filium, manibus in tergum reuinctis, ad iudices duxit. Ibi quaecunque vnquam per audaciam deliquisset, cum accusatione commemorauit: & à iudicibus postulauit, vt adolescentem ad mortem raperent. At illi animis consternati, suis sententijs eum condemnare noluerunt, sed vtrunque ad regem Persarum Artoxerxen adduxerunt. Mardo verò semper instante & eadem contendente, excipiens rex ait: Potésne etiam ferre, vt filius in tuo conspectu vita priuetur? Se posse, respondit, addens: Quum in borto nascentium lactucarum surculos amaros defringo & amputo, tantum abest, vt dolorem ex eo mater ipsorum lactuca patiatur, vt etiam magis efforescat, item magnitudine & dulcedine plus augeatur. Ad eundem modum ego, ô rex, cùm videro eum qui meam familiam laedit, & vitae fratrum officit, obstat???;, vitam amittere, & à suis in ipsos iniurijs prohiberi: etiam ipse amplificabor, & reliquos mei generis similiter mecum prosperam fortunam agere conspiciam Quibus auditis Artoxerxes Rhaconem collaudauit, & in collegiu̅ iudicum cooptauit: adolescentem autem praesenti culpa liberauit, grauissimam mortem interminatus, si in posterum in crimine deprehenderetur. Aelianus lib. 1. de Varia historia. Lacaena filio facinoris reo: Aut haec, inquit, crimina fili, aut te de vita depelle. Plut. in Lacaenis apoph. Michael Donatus, patricius Venetus, filium suum, indulgentiùs, in omni vitae parte agentem, publico carceri inclusit. Egnatius lib. 5. cap. 9. Ravennates, Ioannis Lemigij Exarchi sub Phoca Imperatore auaritiam atq; libidinem vlti, ipsum cum coniuge atq; iudicibus impunè interemêre. Fulg. lib. 9. cap. 10.
|| [2714]
Apostasia, Haeresi, Im'pietate. Pavlvs apostolus Ioannem, nominè Marcum, eò, quod in Pamphylia defecisset, nec vnà ad negotium profectus fuisset, in ecclesiarum visitationes assumere noluit, quamuis id maximè contendente Barnaba. Hinc natum iurgium est, ita vt Paulus Silam assumens, Barnabas Marcum, a se dirimerentur. Act. 15. Trebellivs Bulgarorum rex, conuersus ad Christum, filiu̅ ad gentilitatem redire cupientem regno oculis???ue priuauit. Fulg. lib. 5. cap 8. & Sahell. lib. 3. cap. 3. Theodosivs Magnus Imp. Constantinopoli Demophilum, qui Arianorum ecclesiam obtinebat, postquam in proposita permaneret sententia, vrbe exire cum omnibus Arianis praecepit, atque ecclesias eorum Catholicis tradidit, anno XL. postquam ab eis fuerant occupatae. Legem etiam, teste D. Augustino, tuilt, vt episcopus clericúsve in haeresi deprehensus, denis libris auri multaretur. Cùm autem Demophilus extra vrbem iniuriam ad conuocatam multitudinem quereretur, ac plerisque res digna videretur, quae generalis Concilij sententia constitueretur: Theodosius, vt omnes ex Oriente haereses exterminaret, Concilium Constantinopolim in insequentem annum indixit. Praecipua cura fuit, vt Macedoniani ad Catholicorum partes redirent, nam post edictum Gratiani, quo liberam religionis fecerat potestatem, iterum ab eis defecerant. Verùm inanis omnis conatus cécidit. Cùm se facturos negassent, vt Consubstantiale sentirent, vrbe exire iussi sunt. Damnati etiam Sabelliani sunt, qui vnam tantùm Trinitatis personam faciebant: & Apollinaristae, qui Verbum in homine ratione carente habitasse, & loco mentis Verbum ipsi animae affuissle dicebant. Vt autem Theodosius ad extirpandas haereseos Arianae reliquias Concilium Constantinopoli ex Orientalibus habuit. sic Gratianus Augustus Aquileiae haberi iussit ex Occidentalibus. Connenere ex Italia, Gallia & Pannonia episcopi, atque Gallorum & Afrorum legati. Sigon. lib. 8. Imp. occid. Sub Ferdinando Catholico & Isabella regibus, XVII. millia hominum, qui Christo nomen dederant, Vincentij Ferrerij concionibus ad ducti, sed sensim postea, & clàm, ad Iudaismum relapfi erant, errorem suom confissa, veniam imperrauêre. Obstinati ad duo millia flammis absumti. Multis co̅cessum vt in carcere poenitentias agentes vitam finirent. Alijs hoc poenae genus datum, vt infames essent, & priuati publicis officijs, auro & omni genere serici, duabus crucibus coloris ignei signarentur: quarum alteram in pectore, alteram à tergo super exteriorem vestem pestarent. Mortuorum ossa, publicatis bonis, silijs???ue bonoribus & officijs priuatis, è sepulturis extracta publicè cremata fuerunt. Multi in Portugaliam, in Nauarram, in Italiam, in Galliam, alij in alias regiones abiuerunt: quorum res & bona tam mobilia, quàm stantia Catholici principes in bellum, quod aduersus Mauros gerebant, impendêre. In Baetica duntaxat eorum qui cum filijs & vxoribus fugerant, inanium & vacuarum domuum millia quinq; reperta fuêre. Iudaeos inde omnes è regnorum suorum finibus in perpetuum expulerunt: cui, cùm neq; vendere suas domos, neq; secum transferre pecunias possent, nonnulli deprehensi fuêre, qui numos in asinorum clitellis & auribus deferebant. Fama fuit etiam quosdam seniores in lienibus, & vetulas in vuluis multas asportasse pecunias, tanquam in loculis. Marineus lib. 19. rerum Hisp. Theodericvs rex Gothorum in Italia, quantumuis Arianus, cùm ministrum praecipuè sibi carum, ac Catholicae fidei studiosum haberet, eum???; in sui gratiam ad Arianos defecisse videret: vsqueadeò iram non tenuit, vt manu sua illum confoderit, inquiens: Eum sibi fidem praestare non posse, qui Christo fefellisset. Sigonius lib. 16. Imp. occid. Cùm Pyrrhus quidam adpriorem haeresim, quam abiurauerat, reuersus esset: Theodorvs Pp. Romanus venit ad Ecclesia̅, & petens sibi adferri calicem Domini, consecratum???ue in eo vinum, eo ipso vino diluens suum atrame̅tum, Pyrrhi excommunicationem scripsit. Iodocus Harchius cap. 7. de Eucharistia, ex Compendio Synodorum. Cùm Saxones duce Vvedekindo rebellassent, & ille quicquid vbique per Saxoniam Christianum erat persequeretur, occisis S. Vvillehadi Anglici discipulis aliquot, per Saxoniam Frisiam???ue sparsis: Carolvs Magnus in omnes consilij & facinoris participes seuerè animaduertit, caesis gladio quatuor millibus quingentis. Insuper ex populo Trasalbiano ad millia decem cum vxoribus & liberis, in Galliarum proumcias (iussit deportati: vnde Brabantini & Flandrenses orti. Reposuit autem in prouinciam Gallici generis nobiles: ex quibus in nostram vsque aetatem durauit comes de Pirmont, hoc est, ignito monte. Cranzius lib. 2. Saxon. cap. 22. Gelasivs pontifex, aduersus Manichaeos in Vrbe surcepit certamen. Eorum libros publicè apud templu̅ D. Mariae combussit, ipsos damnauit exilio. Cranzius lib. 2. Metrop. Vladislavs Boëmiae rex, certior factus, audaciores quosdam de plebe, à Senatu Ptagensi exilio punitos esse: censuram autem in sacerdotes contumeliosos sibi reseruari, quando neque Archiepiscopus, neque vllus Episcopus in Boëmia censor sacerdotum extaret: Pragam reuersus, censuram Archiepiscopi induit, notans sacerdotes ob petulantiam linguae notari dignos, eos???ue sacris addibus remotus, in vincula in arce Carlosteina inclusit, praebitis ab mensuram pane & aqua, ne saturi ferocirent. Attenuatos deinde ex fame, Ioannes Varadiensis episcopus, natione Morauus, à rege Mathia ad Vladislaum missus, precibus suis in integrum restituit. Dubrauius lib. 31. Tamerlanes, quamuis sectam Mahumeti probaret, quingentos tamen sacerdotes eius gentis, Damasci incenso templo concremauit, dictitans, se missum à Deo vindicem in Saracenos & Christianos, suae qusque legis violatores & praeuaricatores. Cranzius lib. 10. Vandal. cap. 5. Timiditate, Ignavia. Spartana filium è bello fugientem intersecit. Tymneus in 3. Epigramm. [Greek words] Eos versus paucis sic Latinus vertit poëta: Hunc timidum mater Damatrion ipsa peremit, Nec dignum matre, nec Lacedaemonio. Spartanarvm erga silios ignauos seueritatem pete ex Tit. Seuerit??? parentum erga liberos. Hannibal sociorum captiuos ad Trebiam & Trasimenum sine precio dimisit. Romanorum captiuis precium in singulos equites quingenos quadrigatos numos adscripsit, in pedites trecentos, centenos in seruos. Lecti ergo X. ex omni numero, qui Romam irent, captiuorum causam acturi. Missus ab Hannibale cum his Carthalo nobilis Carthaginensis: qui si fortè ad pacem inclinarent animi, conditionem ferret. Vbi hos Roquare, Carthaloni obuiam lictor missus est, qui Dictatoris verbis nunciaret, vt ante noctem excederet Romanis finibus. Captiuorum legatis senatus datus est. T. Manlivs Torquatus acerba oratione in illorum ignauiam inuectus: qui quum noctu Sempronium Tuditanum ducem secuti, in tut??? mabire potuissent, metu & desidia torpentes in castris opprimendos, quonia̅tali milite vti Reip. minimè expediret. Quòd si etiam vtile foret, hostem Romana pecunia ditari, à praesenti rerum statu esset alienum. Traxit Manlius huiusmodi sermone patres in sententiam, responsum???; datum, Non placere captiuos redimi. Propinqui cum fletu & lamentatione legatos abeuntes sunt ad portas prosecuti. Sab. lib. 2. Enn. 5. Cùm M. Marcellus Coss. III. in Siciliam missus esset, ad genua se proijciunt magno numero Romani milites ex calamitat??? huiuscemodi. Qui ad Cannas cum Annibale pugnauerant, partim fugam consciuerant, partim viui in potestatem hostiu̅ quidem turentur, putarentur Romani. Fuit autem adeò elato & magno animo & constantia ciuitas, vt nec captiuos, cùm sulto negaret: maluit???ue, vt vel interficerentur, vel extra Italiam venundarentur. Quicunque fuga euaserant, hoc iussit in Siciliam deportari: neq; in Itaiam, dum cum Annibele esset debellatum, reportari. Hiergo M. Marcellum, postquam aduenit, frequentes adierunt, supplices atque ad genua eius procumbentes, honestum ordine̅ militandi postulauerunt, multo eiulatu lacrymis???;: re ostensuros pollicentes se, aliquo infortunio potiùs quàm ignatria sua cladem illam acceptam fuisse. Eos miseratus Marcellus, petijt per literas à senatu, vt liceret semper supplere ex ijs legiones suas. Verùm remultum agitata, decreuit Senatvs: Militibus ignauis senatui videri nihil remp. committendam esse. Si M. Claudio fortasse aliter videretur, vteretur ijs: dum ne quis eorum corona vel dono militari virtutis ergô ab Imperatore donaretur. Hoc senatusconsultum momordit Marcellum, ac cùm reuersus Romam esset, bello perpetrato Siculo, exprobrauit senatui, quòd optimè sibi de Rep. merito id negasset, vt releuare posset tantum numerum ciuium calamitate. Plut. in Marcello. Ordovices, Pictorum populi, à Iul. Agricola penè ad internecionem caesi. Qui cladem euaserant, qua nocte domum venerunt, ab vxoribus (so litis eo modo fugientium virorum delere ignominiam) ad vuum sunt iugulati. H. Boëth. lib. 4. Henricus II. Caesar, Principes & vrbes Imperijco̅tra Bretislavm principem Boëmorum, ob direptam Poloniam, tanquam publicae quietis turbatorem, armauit: diuisis???ue biuariam copijs, cum altera parte copiarum ipse Bauariam, cum altera Bernardus Saxoniae princeps bello clarus per Misniam [2715] processit. Bretislaus se Caesari. Procopium Belinae comitem Bernardo opposuit: mandans, vt in syluis loco iniquo & impedito Saxones adoriretur. Et Caesarem quidem Bretislaus turpi fuga sibi consulere coëgit. Bernardus verò reduxit incolumem & praeda etiam onustum exereitum, Procopij culpa, qui nec in syluis, nec in apertis campis hosti se obijcere ausus fuerat. Proinde datus est carnifici primò excaecandus, tum deinde manibus atq; pedibus truncandus, postremò submer gendus in flumine Belina, ad quod immoto agmine substiterat. Vix potuit grauior poena proditioni constitui, quàm est constituta tunc pauori. Dubrauius lib. 7. Temeritae, Avdacia. Cùm Titvs Hierosolymam obsideret, Iudaei quidam portis cum impetu egressi, tanquam à populo pulsi essent, latere studebant. Populus è muro Romanos vocabat, corum???; auxiliü contra seditiosos implorabat. Titus ijs non credere. At milites Romani contra Imp. edictum ad vrbem progressi. & ab ijs, qui se exclusos simulauerant, & à populo de muris grauiter sunt vulnerati. Quos Titus propter inobedientiam interfecisset, nisi legiones omnes pro commilitonibus intercessisent. Iosephus lib. 6. cap. 5. belli Iud. Intemperantia. Ea'qve vel Alimentari. Antigonvs rex, milites nonnullos intuitus thoracatos galeatos pila ludentes, gestiuit, acciuit???; eorum praefectos, vt eos laudaret. Quos vt accepit potare, illorum praefecturas attribuit militibus. Plut. in Apoph. P. Scipio Africanus, renunciatus censor, ademit iuueni equum, quòd opiparè coenans, quo tempore oppugnabatur Carthago, formatam ad vrbis effigiem placentam, quam Carthaginem appellauit, conuiuis apposuisset diripiendam. Quaerenti causam, Cur equum sibi ademisset? iuueni: Quia Carthaginem, inquit, me anteuertisti diripere. Idem. Venerea, Libidine qvalicvnqve. Vide Tit. Poena stupri, incestus, siue inferenti, siue spontè patienti poena infligatur, f. 3424. 3407. 3409. Hercvles ex Calydone cü Deianira & Hylo ex ea nato profectus, quum fortè ad Euenü fluuium venisset, Nessum Centaurum circa ripam fluminis versantem offendit. Erat is solitus vadandi fluminis imperitos timidos???; traijcere. Sed quu̅ Centaurum dico, hominem equo sedentem intelligi volo, non monstrum. Nessus puellae quam vehebat stuprandae cupidus, equi celeritate fretus, Deianirae in vlteriorem ripam deuectae, vim afferre conatus est. Hercules quia cominùs congredi fluminis interuentu prohibebatur, Nessum procul sagitia confixit. Sab. lib. 6. Enn. 1. Aristocles Orchomeni tyrannus, adamauit virginem Stymphalidem. Cuius patre per Aristoclem occiso, confugit ad templum Dianae, & simulacrum eius tenuit, donec in eodem loco confoderetur. Ob eius verò mortem tota Arcadia ta̅to dolore commota est, vt sumtis armis virginem fuerit vlta. Guido Bituricensis. Virgo Argiua Bryanti duci praesidiariorum Argiuorum, à quo rapta fuerat, oculos noctu eruit. Paus. in Corinth. Astygites M???litensis, tyrannum Tartarum, sororis pudicitiae insidiantem, interfecit. Anton. Liberalis in Transform. Zalevcvs, Locrensium legislator, filium ob adulterium altero, altero seipsum oculo, priuauit. Diod. Siculus. Cùm Alexander Thebas euerteret, Thraces aliquot domü Timocleae illustris feminae & castae exciderunt. Praedä hauserunt milites. Praefectus vbi ei per vim stuprum obtulit, quaesiuit: Ecquid alicubi auri vel argenti occuluisset? Illa habere confessa, solum in hortos duxit, monstrato???ue puteo: In hüc, inquit, dum expugnatur vrbs, carissimas quasque res meas proieci. Inclinantem caput & despicientem locum, impulit stans à tergo hominem, multis???; in eum prouolutis saxis oppressit. Vt rapta à Thracibus est in vinculis ad Alexandrum: primùm ille ex ore & incessu dignitatem mulieris & magnanimitatem animaduertit imperterriae, & constanter ducentes sequentis. Deinde interrogata à rege, Quae nam mulier esset? Theagenis respondit sororem se esse eius, qui dimicasset acie pro libertate Graecorum contra Philippum, & ad Chaeronea̅ cecidisset. Cuius Alexander admiratus & responsum & factü, liberam abire cum liberis iussit. Plut. in Alex. Narrant scriptores Graeci, Thebanam Virginem, quam hostis Macedo corruperat, dissimulasse paulisper dolorem, & violatorem virginitatis suae iugulasse: postea dormientem, séque interfecisse gla dio: vt nec viuere voluerit post perditä castitatem, nec antè mori, quàm sui vltrix existeret. D. Hieron. & L. Viues lib. 1. de Christiana femina. Chaeroneae ex insignis nobilitatis reliquijs puer vnus fuit orbus parentibus, Damon nomine, qui Petipoltas cognomine dictus fuit. Hunc corporis venustate animi???; magnitudine longè aequalibus antecellëtem iuuenibus, sed rudem aliàs & moribus asperum: Romanus quidam, cohortis, quaehybernabat Chaeroncae, ductor, modò adultum amans, vbi precibus & muneribus obnoxium sibi facere nequiuit, vim prae se frerbat allaturum. Id veritus Damon, atque ex illa excandescens appellatione, struxit ei insidias, ac coitionem in eum aequalium suorum fecit non multorum, quò clàm essent. Fuerunt autem omnes sexdecim. Hi noctu infecta fuligine facie, mero onust, prima luce sacrificantem in foro Romanum adoriuntur. Illo & non paucis, qui circa eum erant, obtruncatis, profugiunt vrbe. Turbata ciuitate senatus Chaeronensis hos concilio habito capitis damnauit, vt ea suppe ditaret ipsis ad Romanos satisfactio. Vesperi autem magistratibus vnä de more coenantibus, cohors Damonis facta in curiam irruptione, contrucidat omnes, iterum???; ex oppido se retrahit. Sub idem fortè tempus Lucullus cum copijs in expeditionem aliquam iturus, träsibat illac: qui substitit ibi, ac recenti adhuc facinore quaestione habita, ciuitatem reperit non solùm insontem, verumetiam pariter violatam. Itaque milites inde secum abduxit. Porrò Damonem, qui latro cinijs & incursionibus agrum oppido finitimum depraedabatur: ciues versutis legationibus & decretis pellexerunt ad redeundum in oppidum, reducem???ue praefecerunt gymnasio: inde vngentem in sudatorio interemêre. Quia verò perdiu ibi spectra conspiciebantur, & gemitus exaudiebantur, obstruxerunt fores sudatorij: atque in hanc aetatem eius loci vicini species illic versari, & voces audiri terribiles arbitrantur. Illius posteros Asbolomenos Damonis causa vocant: quòd ille ad caedem tinctus fuligine, quam [Greek words] vocant, erupit. Vt verò contermini Orchomenij, quibus contentiones erant cum Chaeronensibus, quadruplatorem Romanum redemerunt: qui sicut vnius hominis nomen detulit ciuitatis, adduxit???; cam ob caedem ab Damone interemtorum in iudicium: cuius quaestionis fuit Macedoniae praetor iudex (neq; enim dum mittebant Romani in Graeciä praetores) patroni ciuitatis testem laudauerunt Lucullum. Ad quem cùm praetorscripsisset, perhibuit testimonium ille veritati. Ita ciuitas haec, quae versabatur in summo periculo, fuit rudicio liberata. Quare illi, qui tunc assecuti fuerunt incolumitatem, statuam marmoream Lucullo in foro iuxta Liberum patrem posuêre. Eius???; vitam Plutarchus Chaeroneus luculenter gratitudinis ergô descripsit. Plut. in Prooemio Cimo nis & Luculli. Pontivs Aufidianus Romae, vbi filiam suam Fannio Saturnino à paedagogo proditam comperisset, & seruum & filiam interemit. P. Attilivs Filiscus filiam, quòd se stupri foeditate contaminauerat, trucidauit. L. Viues de Christiana femina, libro 1. Exercitu & copijs Gallograecorum à Cn. Manlio consule in Olympo monte ex parte deletis, ex parte captis, cùm ad Angiram vrbem statiua haberent, quam Tectosages occuparant: centurio, qui custodiae captiuorem praecrat, Orispontis Gallo rum reguli Vxori, eximia intersuas populares pulcritudine, ad omnem iniuriä obnoxiae, stuprum intulit. Inde vt moerentem illius animum leniret, auri talentum pactus, occultè se illam è custodia ad suos dimissurum pollicetur: fecit???; illi potestatem mirtendi seruum in altera Gallorum castra, quae ad decem millia passuum inde aberät, vt noctu duo ex necessarijs ad constitutum locum cum auro venirent. Affuerunt illi ex edicto, & centurio cupiditate auri impulsus, captiuam ex custodia eductam, ad destinatum perduxit locü. Ibi illa Gallica lingua hortatur suos, vt stricto ferro hostem obtruncent, caedeq; perpetrata incentis caput feroxmulier abscissum sinu in uoiuit. Inde ad Orisgontem, qui in castra ex Olympo perfugerat, reuersa, in eius conspectum caput abiecit. Tum mirante illo, Ecquid rei id esset? Vlta sum inquit, priusquam ad te venirem, corporis iniuriam, violatam???; ab hoste pudicitiam. Ex L???o, & Val. lib. 6. c. 1. Sab. lib. 7. Enn. 5. Avgvstvs Caesar, filiam Iuliam, ob impudicitiam cü Iulio Antonio & alijs transactam, in Pandateriam insulam relegatut, interfectis scortatoribus. Dion, & Suetonius. Opilius Macrinvs Imp. adulterij reos semper viuos simul incendit, iunctis corporibus. Iul. Capitolinus. Totilas, Gothorum rex, Neapoli potitus, quendam virum strenuum, qui se virgini stuprum intulisse confitebatur, in carcerem, vt vltimo supplicio afficeretur, condidit. Qua re perspecta, Gothi vicem eius soliciti, ab eiusmodi proposito deterrere conati sunt: quibus ille respondit: Eiusdem ingenijs esse, delicto se obstringere, & delictorum supplicia impodire. omnino autem aut hunc poenas hare, aut Gothrum remp. interire necesse esse. Postquam Theodahatus rex (qui praetectus Etruriae prius, repetundarum damnatus fu rat) aequitatë diuiujs posthabuerit, Deum Gothis minùs propitium esse factum. Piaertantius autem esse, iustitiam custodire, quàm ne [2716] gligendo inuidiam concitare: neq; enim qui virginem violauerit, probè se gerere in cectaminibus posse. Quibus auditis, illi hominem repetere destiterunt: ipse verò, violatore necato, bona eius virgini violatae largitus est. Sigonius libro 19. Imp. occidentalis. Alfonsi Casti, Asturü regis, soror Semena ex Comite Sancio viro nobili, furtiuo connubio suscepit filium Bernardum. Rex Sancium in castro Lunae vinculis coarctauit, ad mortem vsq; Semenam in monasterium detrusit: Bernardum, quia no̅ habebat filium, educauit. Qui posteaquam adoleuit, sub rege Alphonso III. bello clarus, prope Salmanticam arcem Carpium extruxit, & Saracenis iunctus, non alia ratione reconciliari potuit, quàm patris licèt ex senio iam caeci liberatione. Rodericus Tole tanus lib. 4. rerum Hisp. c. 9. & 15. Osbretus Anglorum rex, Bverni Angli vxorem adulterio polluerat. Buenuis, Hungarem & Hubbam Gadani Danorum regis fratres adduxit. A' quibus Constantinus Scotorum rex captus & securi percussus, & Osbretus cum Ella fratre caesus est. H. Boëtius lib. 10. Culenum, regem Scotorum scelestiss. proceres loco mouere conabantur, conuentu Sconae indicto. Eò euntem Culenum paucis comitatum, haud inscium quid primores in se molirentur, ad Meffen arcem, Cadhardvs loci Thanus, cuius filiam iam olim rapuerat, medio propè itinere obtruncauit. Idem lib. 11. Charite nobilis virgo è numero procorum Leopolemum selegerat, parentum consensu. Repulsam aegerrimè Thrasyllus ferens, simul???; flammis illiciti amoris exaestuans, Leopolemü venatum egressum, apri laniatibus incautum obijcit, & quam ipse ferebat hasta configit. Enormem hanc perfidiam manes infelicis iuuenis lugenti sponsae nocturno somnio apetuêre. Interea Thrasyllus nefando sibi hoc aditu ad per suasas nuptias facto, Charitem ambit. Illa vindictae auida, mutuum amorem pollicetur, & ad furtiuum concubitum im pote̅tem affectus adolescentem inuitat. Adest condicto temporis momento, dum???; aduenientë praestolatur, cibo se reficit, vinum soporifero veneno mixtum auidè haurit, & in sönum soluitur: cùm irrumpens Charite, acu crinali capite deprompta, Thrasylli sopiti tota conuulnerat lumina: eum???ue prorsus exoculatum relinquens, arrepto mariti gladio, ad eius sepulcrum seipsam confodit. Apuleius 8. Asini aur. Hithinus Noruegius regulus, apud Hoginum Iutorum regulu̅ insimulatus est, quasi filiam eius Hildam ante sponsalium sacra stupri illecebris temerasset: quod tunc immane cunctis ge̅ tibus facinus habebatur. Igitur Hoginvs, Hithinum regia apud Sclauos stipendia colligentem, classe lacessit, consertáque manu victus, Iuliam petiuit. Frotho, Danorü rex, iuxata legis à se latae formulam pionunciauit, satis poenae stupratori esse, constupratae coniugium. Videns autem ne sic quidem eos in gratiam reduci posse, patre filiam pertina cius reposcente, litem ferro decideadam edixit. Id quippe solum dirimendae controuersiae remedium videbatur. Inita pugna, Hithinü Hoginus ingenti vulnere prostrauit. formae tamen eius, & iuuëtae miseratione, à caede abstinuit. Olim nanq; impuberem, aut inualidum vita spoliare, rubori deputabatur. Ijdem septimo pòst anno apud insulam Hithinso mutuis vulneribus consumti sunt. Ferunt Hildam tanta mariti cupiditate flagrasse, vt noctu interfectorum manes redintegrandi belli gratia carminibus excitasse credatur. Saxo lib. 5. Ingelli Danorum regis sororem Helgam quidam aurifex obscurae stirpis, blanditijs compositus, ac varijs instructus munusculis, quibus muliebris maximè cupidias capitur, in mutuas faces amatoria comitate pertraxerat. Quippe post obitum regis, custodiae inops, tutorib. destituebatur. Quod cum Starcathervs exassidua domum ingressus, vicinü limini locum occupat, pileolo ne proderetur obscurante. Quem faber obiurgatum domo ocyùs excedere iubet. At senex nihil offensus, sordidi hominis gestus obseruare. Ergo cùm faber in puellae gremio caput deposuisset, vt comam sibi depecteret: inde femoralibus exutis pulicum necandorum munus ei demandasset: mox etiam manum lasciuam in sinum ingessisset: Starcatherus abiecto pilco manü gladio admouit. Faber metu territus per ostium euadere tentans, à Starcathero in medijs natibus percussus concidit. Nam cùm impuri bominis morte manus inquinare nollet ignominioso potiùs quàm lethali vulnere libidinem eius coërcere satis habuit. Helga inde pugnis petita à Starcathero, maiorem in posterum generis quàm libidinis rationem habere didicit, & pòst Helgoni Noruagiensi nupsit. Saxo lib. 6. Bancbanvs Hungarus, cui Andreas rex Hungariae, profecturus in expeditionem Hierosolymitanam, reginam comme̅ datat, vxoris suae pudorem violatum à Gertrudis reginae fratre seuerè vltus est. Reginam enim, cuius indulgentia hoc facinus commissum erat, incautam gladio confodit, vxori venia concessa. Bonfinius lib. 7. Dec. 2. Rectà inde Constantinopolim peruolans, Andreae regi lenocinium reginae, suamqus vindictam detexit, illius iudicio salutem suam commisit. Andreas vxorem Gertrudim ob lenocinium iure caesam, pronunciauit. Ibidem. Valterus Herefordensis episcopus in Anglia, cùm Mvlieri per vim stuprum offerre conaretur, illa forficibus gulam eius perfodit: eo???; vulnere statim expirauit, anno MLXX. Ranulfus lib. 7. cap. 2. Nicolaus Vrsinus, Bartholdi F. à quo Viterbiensi acie Sforcia Magnus desertus proditus???; fuit, aliquot pòst annis: quum apud Suanam oppidum Senësis agri suae ditionis impotenter agrestuum feminarum pudicitiam expugnare pergeret: concursu vnius Familiae, quae in tyrannum coniurarat, venabulo, & irati quidem aratoris manu, confossus interijt. Iouius in vita Magni Sforciae. Avaritia. T. Manlivs Torquatus, cùm ad Senatum Macedonia de filio eius Decio Syllano, qui eam prouinciam obtinuerat, querelas perlegatos detulisset, à P. C. petijt, ne quid antè ea de re statuerent, quàm ipse Macedonum filij???; sui causam inspexisset. Summo deinde tum amplissimi ordinis, tum etiam eorü, qui questum venerant, consenssu, cognitione suscepta, domi consedit: solus???; vtriq; parti per totü biduum vacauit, ac tertio die plenè diligentissime???; auditis testibus, ita pronunciauit: Syllanum filium meum pecunias à socijs accepisse, cùm mihi probatum sit. & repub. & domo mea indignum iudico, protinus???; è cöspectu meo abire iubeo. Tam tristi patris sententia percussus Syllanus, suspendio se proxima nocte consumsit. Torquatus neq; adolescëtis exequijs interfuit: & cùm maximè funus duceretur, consulere se volentibus vacuas aures accommodauit. Val. Max lib. 5. cap 8. Cùm Tigranem Armeniae regem Cn. Pompeivs deuicisset, & is ab eodem Pompeio in regna, quae antè possederat, restitutus in Romana castra ad salutandum Pompeium venisset, maiore natu filiorum prosequente: à toto exercitu amanter exceptus, & à Pompeio coenae honore dignatus, post epulas Pompeio toti???; exercitui ingentia munera contulit. Cùm postea filius quoq; inuitatus respondisset, tanti se coenam emere nolle indignatus Pompeius, custodiri eum issit, ac Romam in triumphum duxit. Plut. in Pompeio. Traherus, Constantini Imp. legatus in Britannia, pulso Octauio, qui regnum occupauerat, ob auaritiam & crudelitatem à Popvlo obtruncatus est. H Boëthius lib. 6. Picardonum Vasallium è Vercellis, qui Galeacio II. Vicecomiti olim Belgici exilij comes, propterea???; ex humili for tuna ad praefecturam aerarij prouectus, inde saeui praedonis more, nullo metu pudoréve immensas opes congesserat, repetundarum & peculatus reum populus fecerat, iudices???ue damnarant. At princeps nihil omnino ex damnati bonis neque in fiscum neq; in aerarium se reducturum t???status, liberè respondit, sibi lege agendum videri, atq; eo quidem seueriùs, quòd supra furti noxam grauioris flagitij nomen ferret, quädo mortalium ingratissimus fuisset. Iouius. Galeacivs Sforcia, dux Mediolanensis, cùm plebeiae viduae lamenta audiuisset, defuncti mariti cadauer iam per triduum domi asseruantis, quòd sepulcri ab auaro parocho redimendi sacultatem egestatis causa, non haberet: praesens statim locum redimi, terrä egeri, impio parocho cadauer inijci, vtraq; contumulari voluit, curauit, imperauit. Augustinus Gallus com. de Agricultura dialogo 19. Crvdelitate. Ivdaei Adonibezecum regem Bezec, Chananaeum, occisis X. millibus ceperunt, ei???; manuum atq; pedum pollices amputarunt. cùm ille diceret, LXX. sese regulos habuisse, qui eodem modo tractati, micas sub mensa sua colligerent. Iudicum capite primo. Dagobertvs Clotharij II. Francorum regis F. admodum adolescens, Sadregisillum clariss. virum à patre designatum Aquitaniae praefectum, detracta veste loris caecidit, & vt ille barbam more eius aetatis aluerat, torondit, abrasit???; quòd non quàm reuerenter filium regis oporteret, se ab eo obseruari existim aret: offensus inprimis, quòd ille conuiuio fiequë ti contra se accumbendi locum legisset, poculo???; ex eius manu, oblitus per vinum maiestatis, id quòd tantùm inter pares fieri assolet, vltrò sumto bibisset. Ille deformatum o??? lacerum???; recentibus verberum vestigijs tergum regi ostendit. Qua foeditate percitus rex, comprehendi filiü iussit. Et nisi adolescens iram patris deuitasset, apparebat non leui defuncturum poena. Aemilius lib. 1. Trib. pleb. MFvlvivs ad populü de Tusculanis retulit, quod eorum consilio Veliternos Priuernates???; rebellaturos diceret. Qui cum coniugib. ac liberis squallore obsiti, cùm supplices Romä venissent, accidit, vt reliquis tribubus salutarë sen [2717] tentiä secutis, sola Pollia iudicaret, oportere publicè eos verberatos securi percuti, imbellem multitudinem sub corona vaenire. Quam ob causam Popilia tribus (in qua plurimùm postea Tusculani in ciuitatem recepti potuerüt) neminë vnquam candidatü Polliae tribus fecit magistratum, ne ad eam vllus honorsuis suffra gijs perueniret, quae illis vitam ac libertatem, quantü in ipsa fuit, ademerat. Illam verò vltionem & senatus & consensus omnium approbauit. Val. lib. 9. c. 10. Vratislavs II. cùm à Spitigneo II. fratre Boëmorü principe, regnandi libidine excaecato, vxor sua Olomucij capta, à Belinae praefecto in arce Lesca inhumanster tractata fuisset, vt quantumuis grauidae pes vterq; per noctem vno compede constringeretur, adeo???; vel liberata è carcere in itinere ex abortu perierit: posteaquam fratri in regno successit, & praefectus ille Pragam venisset, vt Seuerum episcopum ad initiationem noui templi in fundo suo extructi inuitatet, sperans???ue iniuriae veteris oblitum regem, ipsum quoq; blandis verbis compellasset: paucis illi respondit: Veniam, inquit, & quod facto opus erit, faciam. In meliorem quàm dictum erat sensum haec accipiens praefectus, domi lautè prandio apparato, cum magno gaudio principem expectat. Verùm ille post dedicationem templi à Seuero perfectam, oppidum Belinä intrat, iubet???; Seuetum prandium, quod praefectus foris ad tëplum apparauerat, prandere. Ipse clausis portis oppidanos in domum praetoriam contrahit, accepto???; ab illis fidei iuramëto, nouum eis praefectum (ipsi Comitem vocabant) instituit: videlicet Cogetam Vysseborium, parenti Vratislai Bretislao percharum. Huic iniunctum, vt illicò mittat, qui deiectum loco praefectum comprehendant, vinctum???; ad Principem adducant. At lictores anteuertit amicus quidam praefecti, in aurem illius, mensae etiamnum assidentis, insusurrans: Ademtü illi esse cum oppido magistratum, & mox affore qui illum ea piant. Expauefactus inopinato illo nuncio, surgit continuo à mensa, se???; abdit in abstrusum locum, ac proxima nocte de consilio Seueri fugm instruit, atq; ita supplicium euadit. Bona tamen illius à Vratislao proscripta sunt, quorum meliorem partem sacerdotia tenuiora abstulerunt. Nam ipse princeps in vsum suum exillis ne teruncium quidem conuertit. Non enim auaritia, sed dolore accensus, ad persequendam vltionem venerat. Dubrauius libro 8. Inhospitalitate. Israelitae legatos ad Schonem Amorraeorum regë miserant, oratum, vt sibi liceret per illius fines iter facere: se neque in agros aut vineas esse declinaturos, neq; puteorum aquas bibituros, sed via regia incessuros. At Sehon non modò non iter dedit, sed contractis copijs occurrit illis in deserta, ad Iasam vsq;, vbi praelio commisso cum toto suo exercitu perijt. Israëlitae Amorraeorum vrbes occuparunt. Num. 21. Cùm Gedeon cum trecentis viris, 136. millia Madianitarum in fugam vertisset, cos???; persequeretur, à Socothensibus panem suis militibus petijt, item à Phanuelensibus. Atilli se daturos negarunt. Gedeon igitur cùm duos reges Zebä & Salmanam cum 15. millibus (quae è caede superfuerant) Carcore superasset, Socothensium senatores 77. syluestribus spinis atque tribulis contriuit, & Phanuelensem turrim diruit, oppidanos???; interemit. Iudicum cap. 8. Ivdas Machabaeus, sup erato Timotheo in Galaatitide, in Iudaeam reuersus, cùm venisset ad Ephronem oppidum, per quod necessariò transeundum erat, nisi retrorsum reuerti mallet, misit ad oppidanos rogans, vt patefacerët sibi transitum, nam obstructis portis viam interruperant. Quod cùm ab Ephronitis impetrare non posset, cohortatus suos, corona oppugnauit moenia: & diem ac noctem ibi remoratus vi cepit oppidum: occisis???; omnibus maribus, per incensi cineres trabuxit exercitum. tantus autem erat occisorum numerus, vt in transeundo calcanda essent cadauera. Iosephus lib. 12. cap. 12. Antiq. ex I. Machab. 5. Contvmacia. Cleomenes Spartanorum rex Megalopolim ex improuiso occupauerat. Ciues Messenen fugerunt. Pauci omnino in potestatem hostium venerüt, in quibus Lysandridas & Thearidas illustres viri & principes Megalopolitanorum. Lysandridas, vt procul Cleomenem aspexit, alta voce: Licet tibi nunc, inquit, rex, Lacedaemoniorum opus edere rege dignissimum, quod efficiat te clarissimum. Suspicatus, quid postularet, Cleomenes: Quid adfers, inquit, Lysandrida? Num vrbem mihi suades vt vobis restituam? Id ipsum dico & consulo, inquit ei Lysandridas, ne vrbem tantam euertas: verùm vt reddita Megalopolitanis patria, tanti conseruator populi, amicis eä socijs???; repleas fidis & firmis. Cleomenes, cùm paulisper subticuisset: Difficile id, infit, ereditu est. At vincat apud nos po???ùs quod gloriosum sit, quàm vtilitas. Ita fatus misit eos Messenen, adiuncto suo nomine caduceatore, vrbem Megalopolitanis offerens reddere, si relictis Achaeis societatem & amicitiam secum iunxissent. Eam Cleomene benignitatem & humanitatem offerente, non permisit Megalopolitanos Philopoemenes desciscere ab Achaeis. Cleomenem autem vociferans non quaerere, vt vrbem reddat, sed acquirat insuper ciues, Thearidam & Lysandridam Messene exegit. His renunciatis Cleomenes, qui vrbem intactam conseruauerat & illaesam, vt ne minimam quidem rem quisquam clàm surripuerit, tunc semel efferatus, & ira frendens, fortunas ciuium in praedam concessit, signa & tabulas pictas Spartam misit, vrbis plurimas & maximas partes solo aequauit ac proruit: inde domum se Antigoni & Achaeorum metu recepit. Plut. in Cleomene. Fridericvs I. Imp. cum exercitu Tridentinam vallem pepetrans, iuxta Veronam castra metabatur. Veronenses Caesari nullum ius in se competere asserebant, priusquàm imperialem haberet coronam, nisi ingëtem numeraret pecuniam. Fridericus ira dissimulata pecuniam se daturum promittens, Veronam ingressus, nobiliores ciues, qui pecuniam reciperent, se comitari iussit. Eos ille paulò soluta pecunia suspendio affecit. Cuspin. Tyrannide. Vide Tit. Tyraennorum, & Tyrannicidarum, fol. 2125. 2718. Graeci, velut neq; ex probis improbos natura pateretur, tyrannis genitos cum parentibus tollendos censuêre. Sabell. lib. 1. En. 3. Ostanus, cùm Suenonibus & Gothis tyrannicè praeesset, à Nobilibvs quibusdam noctu igne domui intecto, cum tota familia exustus, & cineres in profluentem proiecti. Io. Magnus libro 8. capite 23. Inobedientia, Legvm contemtv, neglectv. Exempla quaedam ex Tit. Seueritatis Ducum erga milites, item Parentum erga filios petenda, f. 2702. 2704. Athenienses olim damnabant reos, nö sit totam simul legem, sed vel si vnam syllabam transgressi fuissent. Ibidem. Derbices Hircanis finitimi pro minimis quibusq; delictis iugulant. Strabo lib. 11. Tenedia securis in prouerbium abijt. Occasionem praebuit verustus Rex Tenedi, qui securim gestans, lites audire consueuerat: causa???; iudicata, protinus eum, qui fecisset iniuriam, securi pereutere. Alij narrant, Tenedium quendam regem legë tulisse in adulteros, vt vtriusq; corpus securi concideretur, eius???; legis exemplum etiam in filium edidisse. Proinde in nomismate iussisse insculpi altera ex parte securim, altera duos vultus ex eadem ceruice prominentes. Stephanus in Vrbium catalogo. Erasmus in Adagijs. Draco Atheniensium legislator, sanguine non atramento leges scripsisse dicitur à Demade: quoniam non fuiti modò conuictis mortis irrogauit supplicium, sed & cuiusq; peccati reis ac ocij etiam damnatis. Interrogatus autem ipse, quid ita in omnibus mortis approbasset multam? Quoniam, inquit, parua vltimo digna supplicio arbitror: maiorib. quid grauius statuerem, non habui. [Greek words]. Caelius lib. 10. cap. 6. A. L. Profectis in Asiam Graecis cum Cyro minore, Xenophon Atheniensium dux vni militum imperauerat, vt agmen anteiret, ac sauciü militem iumento aueheret: nam hostes insequi. Sed paulò pòst Xenophon adueniens, in medio adhuc itinere hunc nactus erat terrä fodientem, vt eò miserum illum ac vulneratum commilitonem suum abijceret. Cuius rei nomine, putans eum defunctum sepelire, cùm antea pietatem militis collaudasset, postea certè indignatus eum verberauit, vbi propè multis circumstantibus atq; acclamantibus, Militem viuere, apparuit, non mortuum, sed viuum adhuc, neq; ab ignorante sepeliri. Xenophon lib. 5. Cyri exped. Cùm longo interuallo à bello deuictis Atheniensibus rex reuersus Agis coenare apud vxorem vno die vellet, portionem postulanti non miserunt polemarchi. Postridie, re Ephori ad ipsos delata multam ei dixerunt. Plut. in Apoph. Omnium in Sicilia Praetorum, postquam ibi M. Aquilius occisus est, instituta atq; edicta fuerüt eiusmodi, vt ne quis cü telo seruus esset. Itaq; propter seucricatem exempli natratur, L. Domi tivm Praetorem in Sicilia, cùm aper ingens ad eum allatus esset, admiratum requisisse, quis eum percussisset. Cum???; audisset, pastorem curusdam fuisse, eum ad se vocari iussisse. Illum cupidè ad Praetorem quasi ad laudem atq; ad praemium accurrisse: quaesisse Domitiü, Qui tantam bestiam percussisset: illü respondisse, venabulo: ideoq; statim iussu Praetoris in crucem esse sublatü: quia & ipse Domitius ad exturbanda latrocinia, quibus prouincia vastabatur, edixerat, ne quis telü haberet, & cum telo ambularet. Ratio publici imperij hanc fortasse seueritatë exigit: vt praestet in hoc metu & [2718] disciplina publica, erudeliorem se in animaduertendo, quàm in praetermittendo dissolutum exhibere. P. Aerodius ex Ciceronis Vertina septima, & Valerio Maximo lib. 6. cap 3. Mortuo Henrico VII. Imp. cùm immineret noui Romanorum regis electio, congregatis ad eam rem Francofordiae principibus, Valdemarvs Brandëburgensis marchio, quum adesse vel non posset, instructum misit procuratorem m???litem cum mandatis, inclinante in Fridericum Austriae ducem, Alberti Imperatoris filium, marchione. Dedit oratori suo albam membranam, in quam nomen eius insereret, quem cerneret votis exuperare. Iam ventum erat ad electionem, scindebantur Electorum vota. In Ludouicum Bauarum videbatur pars maior propendere: quamuis marchionis vox, si Friderico accessisset, magnum illi adiecisset pondus. Nuncius Marchionis Ludouico fauit. Id quum marchio intellexisset, vinctum in carcere fame extinxit. Cranzius libro 8. Vandaliae, cap. 1. Sigismvndvs Imp. mansuetudine sua multos Hussitas ad obedientiam reuocauit. Vnus erat omnium pertinacissimus Iacubicus, confisus arcis suae munitione, quam putabat inexpugnabilem. Imperator obsedit arcem: erexit furcas, vt suppli cium in oculis haberent victi contumaces. Obsessorum ducenti exiêre ad Imperatorem, gratiae eius se submittentes, dedit veniam Imperator ad cor reuersis. Ad extremum arce capta, Iacubicus, cum ducentis sexagiata, in furcam actus est. Cranz. lib. 12. Vand. cap. 4. Gandauenses cùm iuri suo, tum viribus audaciùs confisi, Mariae reginae, quae Belgis praeerat, pecuniam in Gallici belli sütus imperanti restiterant, adeò vt paratam victoriam interpellasse viderentur. Id facinus altè admodum & grauiter in pectus Caroli V. Caesaris delcendeat, quòd ab ea ciuitate. in qua esset natus, initium detrectandi imperij exortum videbat, summo quidem rerum suarum periculo, quando in eadem causa prouinciae omnes perpetuis tributis exhaustae, ad non dubiam rebellandi occasionem Belgarum exemplo vocarentur. Itaque vlturus iniuriam, quum iam pacato planè animo videretur, dispositis per vrbem custodijs, multos vno tempore comprehendit. Nouem ex his, quos turbido ingenio aut facundia insigni & militari praesertim audacia compererat, iudicio damnatos, vti reos maiestatis interfecit: his paucos post dies sexdecim, desiderio libertatis & populari potentia suspectos, addidit, de quibus pariter in foro, conterritis omnibus, supplicium est desumtum. Ab hac reorum poena, veteres demùm ciuitatis immunitates vno edicto abrogauit, leges dissoluit, totum id ius aboleuit, quo magistratus creabantur, ingenti???ue pecunia ciuitatem multauit, quae in sumtum aedificandae arcis transferretur. Instituebat enim peramplam arcem opportuno vrbis loco, vt Gandauenses iugum seruitutis ceruicibus impositum sentirent. Damnarunt seueritatem Caesaris totius Germaniae liberae ciuitates, horreban???ue in primis impositae arcis nomen, vtinouum & maximè infestum libertati. Iouius libro 38. Hist. Foederis violatione. Philippum Macedoniae regem Dion affirmat Medopa̅ Gudilae Gothorum regis filiam, in coniugiü postulasse: & vt hac affinitate tutiùs sua regna muniret, eam duxisse vxorem. Mox pe cuniarum inopia ductum, Odystanä vrbem opulentissimam, Tomis finitimä, & Getarum vrbem obsedisse: pios illi sacerdotes candidis ac sacris vestibus instuctos, modulatis cantib. occurrisse. Macedonas hoc supplicum spectaculo victos, regis iussu continuò grauem soluisse obsidionem, reddidisse praedam, redintegrato grauem soluisse obsidionem, reddidisse praedam, redintegrato demùm foedere abijsse. At Scythalcvs rex non multò pòst tempore violati memorfoederis, cëtum & quinquaginta millia hominum aduersus eum coëgit: bello???; superior, pro acceptis in Mysia iniurijs vniuersam ferè Macedoniam deuastauit. Bonfinius lib. 2. Dec. 1. Alfonsvs VI. Asturum & Castellae rex, Toletanam vrbem ealege in deditionem acceperat, vti maior Mezquita Saracenorum cultui integra seruaretur. At rege absente, Bernardus archiepiscopus Toletanus, instigante Constantia Gallica regina, noctu e templo eiectis Saracenis, erexit altaria Christiana, & in maioti turri campanas ad conuocationem fidelium collocauit. Rex perfidiae notam metuens, properè redijt Toletum, Bernardum & Reginam crematurus. Saraceni re comperta cum paruulis & vxoribus in pago, qui Magam dicitur, Regi obuiam exierunt. Rex existimans eos causa querelae venisse, inquit: Non vobis iniuria facta est, sed mihi: itaq; mea intererit, & vobis satisfacere, & inobedientes punire. At Saraceni flexis poplitibus cum lacrymis inquiunt: Bene nouimus, quòd Archiepiscopus dux & princeps est legis vestrae: si causa fuerimus necis eius, Christiani nos extirpabunt: & si Regina perierit causa nostri, semini eius erimus perpetuò odiosi. Petimus ergo, vt parcas eis, nos te voluntariè absoluimus à iuramento. Sic ira Regis resedit. Rodericus Toletanus libro 6. rerum Hisp. capite 26. Proditione. Mardonius per Boeotiam Atticos fines ingressus, Athenas iterum occupauit, decimo mense ab eo quo Xerxes eas ceperat. Ex Athenis Salaminem misit ad Athenienses, qui eò populariter migrauerant, Murichidem quendam Hellespontium: ratus, quoniam armis subacta esset Attica, Athenienses iam de pace cogitare. Is vbi insenatu exposuit, quae essent Mardonij postulata, Lycidas???; vnus è senatoribus sententiam dixisset, videri sibi de eare esse ad populum referendum (corruptúsne pecunijs à Barbaro, an metu, incertum) multitudo Lycidam lapidibus obruit: quin & mulieres, in Lycidae domum ruentes, vxorem & liberos lapidarunt. Sabellicus lib. 2. Enneadis 3. Pavsanias Cleombroti F. ob pro ditionem patriae à Spartanis comprehendendus, cùm sese in templum Palladis recepisset, à matre Theano proditus fuit. Dubitantibus ibi Lacedaemonijs, num fas esset supplicem abstractum ab aris deposci ad supplicium: Theano, vel, vt Suidae videtur, Anchithea mater, templum id taciturna intrauit, nec quicquam aliud agitauit, quàm quòd laterem, quem tectum secum attulerat, in limine templi deposuit: mox???; hoc peracto domum se recepit. Tum Lacedaemonij matris facto admoniti, aditus templi omnes muro obstruentes, inedia Pausaniam confecêre. Vladislavs Boêmorum princeps, Henrici V. Caesaris auctoritate recuperato principatu, quem Boriuorius occuparat, Praetorem vrbis Pragensis proditorem, in equum strigosum impositum, & post tergum illius vetulum canem alligatum, per circum iussit circumduci, lictore barbam eius manu tenëte, quam dein cum mandibula abscidit, & columnae in medio Circi positae affixit, extra moenia praetore ex???ruso in exilium. Dubrauius lib. 10. Defectione, Rebellione. Rex Thracum Bysaltiorum, cùm Xerxes Graeciae bellum inferret, sex liberos aduersus patriam arma capientes oculis priuauit. Aelian. de Var. hist. lib. 5. & Herod. lib. 8. L. Ivn. Brvtvs post exactos reges primus Romanoiü consul, cùm per Vindicium Aquiliorum seruum cognouisset Titum & Sempronium (Plut. Valerium habet) filios, ad recipiendü in vrbem Tarquinios, cum Aquilijs & Vitellijs coniurasse, vinetri eos iussit, & vtrunq; nomine compelläs: Age Tite, inquit, age Valeri, quid respondetis ad crimina haec? Vbi ter interroganti, nihil responderunt, tum ad lictores conuerso vultu: Iam reliquae, inquit, vestiae partes sunt. Illi confestim inijciunt adolescentibus manus, togis spoliant, manibus post tergum illigatis corpora virgis caedunt. Ibi alijs oculos auertentibus, fama est, faciem illum nusquam aliò detorsisse, nec misericordia quiequä de solita vultus austeritate & seueritate mu???auisse, sed toruè filios in medio supplicio intuitum, dühumi extensos secuti percussêre Inde permittens reliquos collegae, discessit. Plut. in Poplicola. Liuius lib. 1. Dec. 1. Dionys. lib. 5. Florus lib. 1. cap. 9. Val. Max. lib. 5. cap. 8. Eutrop. lib. 1. ca. 11. Oros. lib. 2. cap. 5. A. Fvlvivs Rom. Senator, filium castra Catilinae secutum retrahens, supplicio mortis affecit: praefatus, Non se Catilinae illü aduersus patriam, sed patriae aduersus Catilinam genuisse. Val. Max. lib. 5. cap. 8. Illurgitani in Hispania, cùm prosperis reb. Romanorvm socij fuissent, post caesos tamen Scipiones cü exercitib. defecerunt ad Poenos: & Romanos, qui exilla clade ad eos profuge rant, hostib. prodiderunt interficiendos. Postquä Poeni ex Hispania à P. Scipione pulsi sunt, ad poenas Illurgitani exposcütur. Caeterùm cùm obstinatis animis populariter repugnarët, obsessi & expugnati. In omnë aetatem saeuitum. Ciuitas indo direpta & exusta fuit. Ioan. Gerund. lib. 5. Paralip. Hispan. Diocletiani anno se ptimo. Busiris & Coptus (Copos habet Po̅ponius) diuites & populosae vrbes, Thebis vicinae, rebellionë contra Romanos mouentes, ad solum vsq; subuersae sunt. Decimo anno, Alexandria cum omni Aegypto, quae per Achilleum ducem à Romanis defecerat, octauo mëse obsidionis (cuius etiam Euscb. meminit lib. 7. cap. 32.) à Diocletiano capra est: caesis vbiq; defectionis auctoribus, plurimis???; per omnem Aegyptum grauibus persecutionibus exilijs???; vexatis, anno Christi 298. Placidia Augusta, Valentiniano III. filio ad Augustalem dignitatem euecto, Imperij procurationem adepta, Rauennä vrbem diripiendam militibus dedit: ob id ciuibus vehementer infensa, quòd eos Ioanni tyranno studuisse comperisset. Sigonius lib. 12. Imp. occid. Deprehensus Catilinarij sceleris coniuratis, Senatus decreuit, vti P. Lentulo Surae Senatori magistratus abrogaretur, omnes in libera custodia tantisper essent, quoad de sontibus aliud publicè statueretur. Cùm patres sententijs inter se variarent, C. Ivl. Caesar bona cöiuratorum publicäda, ipsos in vin [2719] culis per municipia habendos, quis postea de his ad Sen. referret, aut cum pop. ageret, censuit. Contrà M. Cato capitale de his sumendum supplicium. In Catonis sententiam facto S. C. Cicero non expectata nocte in vinculis coniuratos necati curauit, & ad frangendam reliquorum audaciä ad pop. conuersus, Vixerunt, inquit. Ex ea audaci anima duersione tantus honos Ciceroni apud bonos accessit, vt idë Cato vir grauis, omni???; assentatione liber, eü Patrem patriae appellandum cësuerit, atq; vt censuit, ita sit decretum. qui honor nulli ad id tempus contigerat. Sabell. lib. 5. Enneadis 6. Leone X. mortuo. Otho. I. Imp. episcopos ea de re Romam misit: atq; ijs praesentibus, populus, clerus???; concordibus animis Ioannem XIII. Pontificem declara uit. Petrus praefectus Vrbis, consules, tribuni plebis, qui Decarchones dicebätur, opes suas ab Othone fractas acerbè ferentes, Ioannem comprehenderunt, & in arcem inclusum, ac nihil de sententia remittentem Vrbe depulerunt, Rofredo comite ex Campania summae potentiae in auxilium aduocato. Ioannes egressus, Capuam ad Pandulfum principem venit. Pandulfus Ioannem fratrem, vt Rofredum saeuientem occideret, incitauit. Quo facto, Romani amximo, quo n???tebantur, praesidio spoliati, post decem menses Pontrficem Romam ex Campania reuocarunt, ac magno studio in sede sua reposuerunt Pötifex vt gratiam Principibus Capuanis refetret, archiepiscopatum apud eos instituit, & Ioannem ipsum Rofredi percussorem, antisticem eos instituit: Otho Romam veniens, tudicio de ecclesiae turbatoribus constituto, seuerè anima duertit in omnes. Consules Italia pulsi, tribuni suspendio enecati: praefectus verò vestibus exutus, atq; vtre redimitus, per frequentiora Vrbis loca asino ad ludibrium auersus circumuchitur, ac demùm virgis caesus macerandus tetro carceri traditur. Ro fredi cadauer ex sepulcro extractum larè passim est dissipatü. Sigon. lib. 7. regni Ital. Otho II. Imp. Romae instituit insigne conuiuium, Pontifici, episcopis & cicubus, armatis in formam coronae circumstantibus. Inter medias dapes grauissimè conquestus de ijs qui foedus rupissent, satellitibus mandauit, vt eos à mensa abreptos obtruncarent. caeteros hortatus, vt cum laetitia pranderent. Cuspinianus. Romani Gregorium V. Pontificem, Othonis Magni F. ab Othone III. creatum vrbe eiccerant. Crescentius autem Nomentanus, homo se ditiosus denuò consul confirmatus, Rëp. arripuit: ac more vetusto, ne quid detrimenti Resp. patiatur, admonitus, muros vrbis ac moenia instaurauit. Molem Hadriani (quae hodie castellum S. Angeli cognominatur) ita muniuit, vt longo tempore pòst Crescentij arx vocaretur. Otho vrem ad eam redegit necessitatem, vt fame impulsi, patentibus portis Imperatorem reciperent. Ioannem pseudopontificem oculis primùm, dehine vita priuauit, Gregorio restituto Crescentium consulem ex fuga retractum, vili iumento auersum impositum, per vrbem circumuehit paulatim membris detruncatis. Postremò ante vrbem suspensus, mille vulneribus à militibus est confossus. Gregorius, vt Caesari Germanis???; gratificaretur, nouam fecit de eligendo à Germanis proceribus rege sanctionem. Cusp. Veneti Carratienses principes Patauinos in carcerem coniectos necarunt: quoniam magnis affecti beneficijs à senatu Veneto, non modò grati non fuerunt, sed externos quoque principes ad Venctam libertatem opprimendam sohcitarunt. Egnat. lib. 9. cap. 3. Malcolmvs IV. Scotorum rex, mitissimi alioqui ingenij, crebra rebellione Moraurum exacerbatus, qui etiam faeciales regios trucidassent, prael o victor, gentem ad internecionem perdidit: solis pueris, senibus, ac feminis parsit. Hector Boëthius lib. 12. Desertione. Tvllvs Hostilius Rom. rex, Metium Suffetium Albanorum Dictatorem, qui se otiosum spectatorë Romanae virtutis praebuerat. vt oppressis vi inimicorum Romanis ipse hostiü gratiam aucuparetur, quad igis dilacerari iussit, Albam d. ruit, ciues omnes Romam transtulit. Liuius. Friderico I Imp. an. 1175. Alexandriä obsidente, quae Alexädro III. Pp. & rebellib. Löbardis fauebat, Henricvs Dux Saxo niae religione tactus, ac pontificia, vt prae se ferebat, detestatione deterritus, ab eo discessit, ac secü magnam Germanorum partë abduxit. Fride. icus ipsum vsq; ad Lacum Comensem subsequutus, propè ad genua accidens, obtestatus est, ne se, rem???; publicam in tanta rerum iniquitate desereret: neq; asperiora in ipse fratris vxoris suae filius ederet, quàm cömunis nominis hostes Itali exoptarent. Quod cùm ille firmato ad discedendum animo concedere noluisset, Fridericus in castra reuertit. Mox inducias cü hoste pactus, träsgiessus in Germaniam, Henricü de maiestate reü coràm iussit ad esse. Cùm quidam principes negarent, Henricum Ducem, nisi in finibus suis, iudicari ab Rege posse: suriexit nobili. quidam, qui quocunq; Imperij in loco iudicium constitui de eo licere asseruit, id???; singulari se certamine probaturum denunc auit. Nemine autem sese certamini offerente, Fridericus Henricum sententra lata damnauit, ac Ducatum eius Noricum Othoni, Saxoniae Alberto attribuit. Sigonius lib. 14. regni Ital. Otho II. Imp. magno praelio à Graecis & Saracenis in Calabria superatus, non magis hostibus, quam aut Romanis, aut Beneuentanis desertoribus itatus, sequenti anno de improuiso Beneuentum inuasit, atq; oppidü captum ad vindicandam oppidanorü perfidiä hostiliter diruit: &, vt maiorë eis dolorem inureret, ossa etiä S. Bartholomaei apostoli, quae illi praecipua veneratione colebant, inde extulit. Ea Romam traducta, vt inde in Germaniä transferrentur, Tiberis in insula Lycaonia collo cata. Sigonius lib. 7 regni Ital. Perfidia erga Conivges. Quum Galli incursionem facerent in loniam, ciuitates???; depopularentur, in Mileto fortè Cereris sacra Thesmophoria celebrabantur, & mulieres congregatae in templo erant, non longè à ciuitate. Barbari mulieres rapuére: in quarum numero Erippe fuit, vxor Xanthi, hominis primarij in Mileto. Xäthus, distracta magna parte bonorum, comparatis aureis mille, primùm in Italiam transit: inde per Massiliam in regionem Celtarum. vbi Erippen cum Principe Celtarum nuptam reperit. Ab co hospitio exceptus. Celtam persuasit, vti sibi vxorem restitueret. Erippe perfida Celtae indicat multitudinem auri, suasit???ue vt occideret Xanthum: confitens, se ipsius amore plus quàm patriae & pueri tencri: Xantho verò Xanthum comitatus. vbi ad fines Celticae peruenit, sacrum se facturum inquiens, Erippen victimae astare iussit de more, & incautae caput amputauit: Xantho???ue simul reuelans insidias ab ea paratas, omne aurum illi liberaliter donauit. Parthen de Amat. cap. 8. Ivstinianvs Imp. Amalasuentae reginae, à Theodahato mar to ingratiss. necatae, mortem vlturus, belium aduersus Theodahatum parauit: quo deinde Gothorum in Italia impe???um concidit, atque ipsa Italia omnis atrocissimarum calamitatum exempla persensit. Sigonius lib. 17. Latrocinio, Fvrto, Sacrilegio. Vaccaeis si quis vel minimum ex alterius agro eripuisset, capite luebat: sicut Phrygibvs rastrum aut vomer subtrahere. Et Indis qui vectigal furatus esset, capite plectebatur. Alex. lib. 3. cap. 5. Actisanes Aethiopum rex, occupata partim vi, partim voluntate Aegyptiorum Aegypto, latrocinia nouo more compescuit, neq; morte plectens, neque linquens impunitos, eorum???; iudicio constituto, conuictos omnes in vnum coactos miti supplicio affecit. Amputatis enim naribus in vltima deserti ire compulit, ibi???; ciuitatem condidit ab excisis excisis naribus Rhinocoruram appellatam. Ea in Aegypti Arabiaeque finibus haud procul mari sita, omnibus vitae commodis caret. Nam omnis vicina regio salsa est, & intra moenia vnicus puieus, atque is inutilis, vtpote aqua gustu amara. Diodorus libro secundo, & Augustinus de Ciuitate Dei, capite vigesimoquinto. M. Fabivs Caesar, Fabium Buteonem F. furti insimulatum, capitis reum egit, & vltimo supplicio affecit. Alexan ab Alex. libro 3. capite 13. C. Ivl. Caesar, captus à praedonibus, & allata Mileto pecunia, qua redimeretur, & numerata, compleuit confostim naues, atque ex Milesiorum portu ad persequendos praedones soluit: occupans???ue ad illam insulam adhuc stantes, plerosque in potestatem redegit: quorum pecuniam in praedam vertit, ipsos Pergami dedit in custodiam: atq; ad Iunium, qui cum imperio Asiam obtinebat, profectus est: quòd illius vt praetoris esset, de captiuis supplicium sumere. Qui cùm numis eorum oculos ad ecisset (neq; enim pauca summa erat) & de captiuis consideraturm se diceret per otium: salute Caesar praetori dicta Pergamum contendit, sustulit???; in crucem piratar omnes, sicut per speciem ioci crebrò in intula illis praedixerat. Plut. in Caesare. Aluarus Anius Lugus, eques Callecus, ne proderetur à notario, quem falsas tabulas obsignare coëgerat, eum domi suae crudeliter occiderat. Crimen inde fassus, XL. aureorum mill??? vitam redimere volebat, in bellum Granatense contra Mauros. Sed Isabella Ferd nandi Catholici vxor iustitiae maiorem quàm pecuniae rationem habens, eo tempore quo maximè egebat, capitali supplicio Methymnae campi afficiendum curauit: & ne opibus eius in solidum inhiasse videretur, omnia eius bona, quae alioqui fisco debebantur, liberis eius condonauit. Marineus libro vigesimoprimo reium Hispanicarum.
|| [2720]
Frotho III. Danorum rex, suri traiectis ferro neruis in suspendium acto, lupum collateralem affigi praecepit, vt malitiam hominis acerbitati belluae similitudo exaequaret poenae Eandem quoque in furtorum conscios multam extendit. Saxo libro 5. Ericvs II. Danorum rex, Suenonis F. bellum intulit Iulino clarissimo Vandalorum oppido ad mare, quod Danos exules foueret, & inde piraticam in Danos exercerent. Arcta cinxit rex obsidione oppidu̅, adegit???; habitatores dedere profugos. Eos deligatos ad palum nudari iussit, ventrem in longum nouacula scindi, viscera profundi, & cor extractum viuentibus ostendi. Cranzius libro 3. Vaudaliae, capite 10. ex Saxonis libro 12. Cùm Otho I. ad liberandam Italiam à Berengariorum tyrannide, & ad purgandam sedem apostolicam, quae Ioannis XII. miris esset polluta sordibus, euocaretur: secum agere coepit, cui terminos Saxoniae, Danis ac Vandalis nouis ad fide̅ gentibus confines, commendaret: quippe strenuo viro indigere res noua videbatur, qui quotidianis & assiduis curis ad tutelam finium, & ad continendos in fide barbaros peruigilaret. Erat in regijs ministerijs Hermannvs, Bilingi cuuisdam F. vir industrius, militari, sed infimo genere natus, tenui patrimonio, vtpote septem solis mansionarijs fruens. Hic singulari & incredibili industria meruit, vt primùm regiorum paedagogus fieret filiorum: deinde quum maioribus etiam par videretur officijs, praeficitur in absentia regis, regundae vltimae Saxoniae ad Albis confinia. Quo in opere ita se vigilem & iustum ostendit rerum arbitrum, vt ab omnibus & praedicaretur, & (quod est ampliùs) etiam amaretur. Nam septem eius mansionarij, fiducia fortè freti, quòd dominus eorum praefectura terrae potiretur, insolentiores facti, nonnihil finiti mis iniuriae patrato intuleruut furto. accusatos & conuictos, vno omnes sulpendio iussit multari. Cuius rei fama percelebii rex motus, omnem illi inferioris Saxoniae ditionem, per absentiam sui diuturnam, permisit. Sed ille per incrementa quotidiana tantum profecit iustitia & fortitudine, vt ducali illum dignitate reuersus ab Italia rex, perornarit. Huic fratet fuit Amelungus, Verdensis episcopus. Cranzius lib. 3. Metropoleos capite decimonono. Ioannes comes Holsatiae in Vagria, considerans ab arce Linou in finibus inferioris Saxoniae sitae (semel ac iterum euersa, sed semper instaurata) multa designari latrocinia per publica itinera in mercatores, intra praeclaras vrbes Lubicam, Hamburgum, ac Luneburgum: arcem extruxit in loco Trittouue, non longè à Bilena fluuio defluente, limitemq; faciente vtriq; ditioni, Saxoniae ac Holsatiae. Locus in quo fundabatur, iuris erat religiosorum in Reinfelde: sed Comes compe̅satione facta, monasterio tantundem alibi rependit. ascribe̅s de suo villas Arnsfelde & Voldehorne iuribus monasterij memorati. Et tamen malum ferunt esse loci fatum genium???; pessimum, vt nihil ibi gignatur membris omnibus incolume, ab homine vsque ad cicures bestias. Cranzius lib. 9. Saxoniae, cap. 14. Constituerant Saxoniae Principes & nobiles, iurarant???; pacem, inter se circa an. Sal 1386. & latrociniis omnibus seuerè interdixerant. Vnus ex ijs cùm eam violasset. Theodericus de Verningrode Comes, vocatus à quibusdam eorum, qui exequutionis mandatum à caeteris haberent, ab Alberto scilicet de Querforde comite, archiepiscopo Magdeburgensi, Othone duce de Leina, Henrico de Honsten comite, caeteris???; comitibus, & nobilibus accusante Bussone de Rege̅steen comite, suspendio condemnatus est. Sententia dicta euocarunt ex militaribus eius quendam, quem praecepto adegerunt, vt primum capiti eius vulnus infligeret. Paruit ille sub honore suo admonitus: mox circunstantes gladijs eum suis confixerunt. Inde fraeno equi alligatum suspendio vitam finijsse simularunt. Cranz. lib. 10. Saxoniae, cap. 7. Fridericvs Brandeburgensis marchio, sub Roberto Imp. ad interiora Marchiae arcem Plaue latronum receptaculum cum sex alijs occupauit. Cranz. lib. 10. Saxoniae, cap. 28. Henricvs dux Luneburgensis, vt vim & improbitatem latrocinantium excluderet, de minimo quoq; statuebat exempla. Praefectus arci Tzelle, vir industrius, quum iret properè Luneburgum, aduenturo principi paraturus necessaria: ventus aquilonaris molestus erat tenuiter (vt sole̅t militares) induto. Vidit obiter vestem arantis rustici, eam???; accipiens promisit se redditurum quum reditet, agricola multu̅ licèt reclamante. Post non multas horas sequutus dux, reperit stantem in via hominem de sua veste querentem & dice̅tem, Quid est, optime princeps, quòd publicos insidiatores viaru̅ persequeris? ipse tuae arcis praefectus iam praeteriens, vestem mihi abstulit pauperi, & (vt vides) algenti sub brumam. Dux ta citus secum rem perpendit: & rebus in oppido expeditis regressus, iussit adesse praefectum: Cur, inquit, pauperi reclamanti veste̅ abstulisti? Tuo ministerio peisequor hostes publicos: & tu es qui non minora illis in meos patrasti. Multa parantem in sui purgationem dicere, equi detracto capistro alligatum in arbore appendi iussit. Cranzius lib. 10. Saxonia, cap. 30. Principes Saxoniae Otho de Luneburgo cum Friderico fratre, Henricvs de Brunsuico & Vilhelmus frater eius, Otho de Leyna duces, conspirarunt in Comite̅ de Speilberg, poblicum omnium itinerantiu̅ hoste̅: qui nullis parceret, sed sine discrimine itinera teneret impacata. Arces eius Hachemolen & Harmelund expugnarunt. Comes armis adiutus archiepiscopi Colonie̅sis, Ioannis de Hoya comitis, & de Lippia domini, terras Ducu̅ inuasit, & praedas egit cum ince̅dijs. Vilhelmus dux contendit in terram de Hoya, arcem???; Barenborg expugnauit. Cranzius lib. 11. Saxoniae, cap. 24. Frisiorum aliquot naues, sub specie expeditionis Hollandiae piraticam, exercere solitorum, Hambvrgenses ceperant no̅ admodum repugnantes, quòd illis periculum vitae in ea esse captiuitate non formidarent. Capti septuaginta quatuor, accusati in iudicio, quòd publicae nauigationis inimici, incursarent omnes pratereuntes: Frisiorum ducum iussu bella hostibus intulisse, à caeteris abstinuisse sunt testati. Cùm nemo esset qui accusaret, ab longinqua vrbe producitur nauita, qui sibi ad emtum vas non magnum, ferreis clauis plenum vilis precij asserebat, cuius praetextu plexi fuerunt omnes gladio Cranz. l. b. 13. Saxoniae, cap. 14. Deprehensi erant in Merica latrocinantes & insidiantes transeuntibus: de quibus iam vltimo supplicio conde̅natis, quum poenam sumere carnifices Canvtvs Obotritoru̅ rexà Lothario Imp. dictus iussisset, ex medio damnatorum grege quidam proclamat, esse se de principis Canuti cognatione, iure sanguinis impunitatem & vitam deposce̅s. Tum ille: Cognato (inquit) nostro, vt honoratiorsit, sublimiorem parate crucem. Cranzius lib. 3. Vandaliae, cap. 31. Quum ciues Lvbicenses apud Ducem inferioris Saxoniae saepè quererentur, de latrocinijs illatis: Dux aute̅ vel non posset, vel non satis attenderet eam rem auertere: ope principum Magnopolensium duxerunt Raceburgum. Dux submissis oratoribus, si qui in sua ditione manerent, quorum comperissent maleficia, in eos vti animaduerterent, permisit. Ergo nota latronu̅ receptacula Vualrou, Klockstorpe, Karlou, Mostin, Dusos, Slaueckestorp, Linon, & Nanne̅dorpe, funditùs euerterunt. Cranz lib. 7. Vandaliae, cap. 41. Ericvs dux Saxoniae, militiae suae praefectum Hartuicu̅ Ritzerou, cum equestri Lubicensium turma misit in terra̅ Vittenburgensem: ibi???; subuerti mandauit munitiones receptatrices latrunculorum, praesertim ea quae dicebatur Nyenkerke. Multos ibi repererunt vinctos miserabiliter mercatores: quos itineribus extractos, improbi vt emungerent aere, ibi tenuerunt. Praesidia erant alijs quoque locis, eadem infamia conspersa, Tessin, Kennin, Keissin, omnia deiecta. Cranzius libro 8. Vandaliae, cap. 30. Lvbicenses, quum nullus esset finis latrocinioru̅ in vijs publicis, ducem Magnopolensem Albertum interpellarunt, vt eius permissu & auxilio latrones persequi & sineret, & curaret Ille iunxit arma ciuibus & euersa sunt latronum illa latibula, Dusou, Lassou, Radeuin, Domnitze, Meyenborg, Muggenborg Pòst etiam Gorlose & Stauenau. Quotquot verò in his deprehen derunt criminum reos, mox vltimo affectos supplicio, appenderunt in vicinas arbores. Cranzius libro 8. Vand. capite 33. Henricvs Magnopolensis dux, Alberti Danorum regis pater, tanto insectatus est odio publicorum itinerum latrones, vt nulli deferens nobilitati, quotquot eius culpae deprehendisset affines, nullius vsus ministerio, nec expectata ad expurgandam conscientiam opportunitate (dictitans, Quando illum poenitet, meliori nunc morietur exitu, quàm si in conflictu à mercatoribus caesus perijsset) ipse suis manibus ligabat iugulandos. Vnde improbi Ducem illum iugulatorem siue suspensorem appellauêre. Cranz. lib. 9. Vandaliae, cap. 8. Anno 1383. ciues Lvbicenses, cum Alberto Magnopolensi principe foedus iniêre, ad perse que̅dos publicoru̅ itinerum vaslatores, iunctis???; Vismariensium Rostochensium???; armis, latibula furum, & quos affines culpae cognouerant, subruentes, euerterunt, Stortzou, Gemerou, Prensberg, Trutzem, Redem: sed nunquam poterant tam acerbis odijs à quouis insectari, vt stirpitùs euellerentur: hoc coelum, hoc terra suggerit. Cranz. lib. 9. Vandaliae. cap. 12. In Vandalia, arces Vustrou, Mesekou, Mankemoesz, Kummerlosz tartarea & latrocinijs digna nomina, quae ex veteri Vandalico remanserant, ab Alberto inge Sueuiae, in societate̅ eius expeditionis Laurentio Vandaliae principe euocato, euersae sunt. Cranzius lib. 9. Vandaliae, cap. 39. Inter multa Hambvrgensis vrbis praeclara facinora hoc vel praecipuum est, quòd incredibili odio insectatur piratas. Quippe nauticus populus, nisi incolumem per maria inueniat nauigationem, quaestu suo magna ex parte fraudatur: quocirca armis insequitur mare tenentes infestum. Cranzius lib. 10. Vandaliae, cap. 6.
|| [2721]
Cùm in Germania passim ciues nobilitatem accusarent, quòd per speciem militiae, latrocinia exercerent: bellum pro egestate vel libidine quisq; sua ciuibus indicendo, illos???; in captiuitatem abducendo, aut fidem illorum hac lege astringendo, vt se certo & constituto loco cum ingenti pecunia si sterent. à Carolo IV. Imp. Norimbergae factum est contra omnes tales, qui iuris cognitione neglecta, ad societatem maleficij conspirassent, tanquam contra grassatores capitale edictum, in quo disertè adscriptum: Nemini fidem datam in bello, nisi iusto & legitimo hosti, conseruandam esse. Dubrauius lib. 22. Heraldus Cathanesiae Thanus & Orcadum Comes, grassatorum dux, à Gvlielmo Scotorum rege comprehensus, oculis priùs erutis (quod ipsum episcopo Cathanesiae priùs fecerat) ac testibus exectis, in cruce strangulatus est. Cunctis insuper stirpis eius maribus virilia ademta regis iussu sunt, vt hominis vnius aetate scelestus ille sanguis extingueretur. H. Boëthius lib. 13. Vladislavs Hunpariae & Boëmiae rex, ad coërcendos grassatores, edictum promulgauit, vt cuiuis liceret in cuiusuis fundo latroni manifestario liberè manus inijcere, illum???ue ad supplicium pertrahere. Dubrauius lib. 32. Veneficio. Romae praefectus vrbis Apronianus sub Valentiniano I. reueriùs, quàm moris erat, quaestiones de veneno exercuit, multis???ue supplicio asfectis, crudelior, quàm iustior, visus est. Hilarius auriga confessus, se filium venefico cuidam ad disce̅da quaedam occultiora & lege vetita tradidisse, damnatus: cùm laxiùs retinente carnifice elapsus in ecclesiam confugisset, illicò extractus, desecta ceruice, peremtus est. Senator autem quidam, cùm seruum suum eadem disciplina imbuendum curasse conuictus esset, supplicium pecunia grandi redemit. Sigonius lib. 7. Imp. occid. Inivsta Damnatione. Livivs Salinator, cùm inuidia peculatus reus ab omnibus tribubus, excepta Metia, condemnatus, in voluntarium exilium iuisset, & vrgente Italiam Hannibale reuocatus, & in consulem creatus esset: postmodum censor cum Claudio Nerone, omnes tribus, excepta. Metia, aerarias reliquit, stipendio priuauit, eò quòd priùs eum iniustè condemnassent. Liuius libro 29. Scelervm impvnitate. inivsta clementia. Magna seueritate vndecim tribus Israelitarvm violatae pudicitiae, in Leuitae cuiusdam vxore, iniuriam, vindicarunt. Nam cùm is iter faceret cum vxore, nox eum comprehendit, ita vt in vrbe Gabaa subsistere cogeretur Ea autem vna vrbium erat ex tribu Beniamin. Illic violata eius vxor, dolore pudore???; simul tanti dedecoris oppressa est, atq; ea ipsa nocte vitam egit. Vir autem corpus eius in duodecim diuisit partes, & ad singulas tribus singulis missis partibus, orauit, vt illatum dedecus vlciscerentur. Congregatae vndecim tribus, ad Gabaonitas miserunt, vt auctores sceleris poena afficerent. Qui neglecta vndecim tribuum legatione, vltrò arma intulerunt. Bis vndecim tribus à Beniamitis acie superatae, de suorum numero sex & triginta millia desiderarunt. Tandem maioribus viribus bellum reparantes, occidione eam tribum deleuerunt, vt è sex & viginti millibus (ad quem numerum Beniamitae ascendebant) soli sexcenti fuga salutem sibi pepererint. Gabaam vrbem succenderunt, decreto edito. Ne vndecim tribus m posterum cum eorum aliquo, qui ex acie effugerant, affinitatem iungerent. Haec autem cùm aduersus Gabaam egissent, arma in Galaaditidem transtulerunt: atq; illic Iabitas peremerunt, quòd iussi cum ipsis tribubus arma capere, recusassent: morte dignos eos censentes, qui violatam contribulis suae pudicitiam neglexissent. Fulgosus lib. 6. cap. 1. & Sabellicus lib. 4. cap. 4. ex Iudicum 20. Fuit Romae Catulus primae auctoritatis, ac tunc Censor. Hic perrexit ad Catonem, qui tunc quaestura fungebatur, vt interpellaret eum pro quodam, cui multam ille dixerat, atque accuratis precibus institit, quoad crepuit Catoni stomachus, vt diceret: Turpe tibi erit, Catule, Censori discedere hinc nolenti, si ab accensis abripiare. Ibi suffusus rubore Catulus ac fremens, abijt. Plut. de Immodica verecundia. Miserat Romam legatos Lavrentina ciuitas, sunt???ue hi contra ius gentium violati à T. Tatij necessarijs. Regnauit is cum Romulo. Missi sunt inde, qui res more maiorum repeterent, vt sontes ad supplicium dederentur. Valuit plus gratia apud Tatium, quàm iura hominum: sunt???ue legati re infecta iussi retrò abite. Proficiscuntur nec multò pòst Romani reges ad solen ne sacrum Lauinium. Hîc Laurentes ambos adorti, Romulum, quia auctor fuerat iniuriae vindicandae, vti iustum incolumem dimiserunt: Tatium regni consortem publicitùs trucidarunt, vt tyrannum, & humani iuris contemtorem. Sab. lib. 8. cap. 4. Ingratitvdine. Amisodarus, vt aiunt, quem Isaram appellant Lycij, ex Lyciorum colonia apud Zeliam piraticam exercebat. Classi praeerat magnus quidem bello vir, at crudelis saeuus???ue, Chimarrus. Naui, qua vehebatur, signum ex prora leo, draco ex puppi erat. Multas Lycijs clades inferebat, vt infestum nauigantibus esset mare, deserere???ue oppida maritima cultores cogerentur. Quem cùm Bellerophontes fugientem Pegaso consecutus interemisset, insuper eiecisset Amazonas: nullus ei habitus est honos, sed fuit ingratissimus aduersus eum Iobates. Quare mareingressus, Neptunum, vt sterilem illi & infrugiferum agrum faceret, est precatus. Fluctus inflati agru̅ inundarunt, sequens???ue tumidum mare & super campos effusum, triste edidit spectaculum. Cùm vtrorum preces apud Bellerophontem, vt fluctum sisteret, nihil valerent: obtulerunt se ei scissis tunicis mulieres. Quarum verecundia recede̅te illo, vndas simul ferunt se recepisse. Alij, quò colorem aliquem concilient fabulae, non imprecationibus inductum ab eo pelagus, sed suisse pinguissimos campos aequore demissiores, cui pro obice obiectum in litore aggerem Bellerophontem aiunt interscidisse. ita vi irrumpentis sali agrum coopertum. Sunt, qui fabulosam Chimaeram montem ferant esse Soli obiectu̅, ac reflexus reddere & ardores in monte graues torridos???;, quorum affatu marcessere per arua fruges. Re Bellerophontem animaduersa, qua parte rupes mollissima erat, & Solis ardorem retorquebat, abscidisse. Lyciorum offensum ingratitudine, cùm se conuertisset ad sumendam de eis vindictàm, mitigatum à seminis fuisse. Propior sidem causa est, qua̅ tertio de Heraclea libro tradidit Nymphis. Bellerophontem, cùm nullam ei gratiam, quòd aprum in eorum finihus infestum animantibus & frugibus occidisset, referrunt Xanthij: dira apud Neptunum Xanthijs imprecatum esse, salsum???; humorem extemplò totum eorum agrum exudasse. Vnde, cùm reddita terra esset amara, sterilem factum, donec feminarum honoris causa deprecantium Neptuni iram placasset precibus. Quare lege apud Xanthios cautum fuit, ne à patre, sed à matre nomina sortirentur. Plut. de Virtutibus mulierum. SEVERITAS RESPECTV MODI CONSIDERATA. Ratione habita Motvs Ipsivs, Ethvivs vel Interni, Qvatenvs irascvntvr. Zeno apud Laërtium, cùm maledictis lacessitus incandesceret, reprehe̅sus, quòd philosophus verbis improborum commoueretur: Si conuitia, inquit, aequo animo admisero, ne laudes quidem sentiam. Lapidis est, non sentire discrimen inter laudantem & vituperantem: sed viri boni & prudentis est, non ita commoueri, vt ab honesto recedas. Externi. Qvatenvs decore Captant vindictam. Et vel Voto. Orestes, cupiens vlcisci Menelaum, patruum, quòd in periculo se deseruisset, apud Eurip. in Oreste, sic ait: [Greek words] Ego verò omnino expirans animam meam, faciens quiddam cupio in meos inimicos mori: vt vicissim perdam eos, qui me perdiderunt: ingemiscant verò, qui & me fecerunt miserum. Darivs Persarum rex, vt ei nunciatum est Sardes captas ince̅sas???ue ab Atheniensibus atq; Ionibus, & huius comparandae classis fuisse auctore̅ Aristagoram Milesium: fertur, cùm primum haec audiuit, dixisse, Iones, nihil fecisse: probè sciens, no̅ fuisse illos prae contemtu sui rebellaturos: deinde interrogasse, Quinam essent Athenienses? Id cùm audisset, tum arcum poposcisse, eo???ue sumto sagittam, quam imposuerat, in coelum excussisse, & dixisse: O Iupiter, contingat mihi, vt Athenienses vlciscar. Atque haec locutus, cuidam famulorum prae [2722] cepit, cepit, ve sibi semper apposita coena ter diceret: Here, memento Atheniensium. Herod. lib. 5. Bias, ad flagitiosum quempiam, vereri se ait, non, ne poenas pendat, sed ne ipse non aspiciat. Plut. de Tarda dei vindicta. Anacreon Teius quum in Panionum foro ex occursu nutricem cum infante temulentus vexasset, super???ue probris infantem incessuisset: Mvlier nil aliud quàm deum fertur comprecata, vt contumelias is laudibus dilueret quandoque. Annuit votis deus: namque infans, Cleobulus fuit ille venustissimus, cui postea carminibus suis ampliter poëta satisfecit. Cael. lib. 15. cap. 25. Antiq. Lect. Conatu. Iolavs, quantumuis senex, & doloribus eonfectus, tamen prodire in aciem cum Atheniensibus, contra Eurystheum conabatur apud Euripidem in Heraclidis. Eum proinde famuli dehortantur: [Greek words]. Agere fortiter tu non potis es, cupere verò fortassé. Item Chorus de eodem: [Greek words]. Animum fortem quidem nondum sternit longaeuitas tuum, sed pubescit: corpus verò euanidum est. Minis. Ister ait, moris fuisse Athenis, vt cognati eorum qui violenta morte perijssent, in efferendo funere hastam adhiberent, aut in tumulo defigerent, ea???ue ratione interfectoribus vltionem denunciarent. Suidas in voce [Greek words]. Praetores Atheniensium cùm primùm creati essent, patriu̅ iusiurandum quoddam concipiebant, in quo illud erat inprimis, Se bis quotannis in Megaridem inuasuros. Quod propter Anthemocritum praeconem ab ijs necatu̅, principio belli Peloponnesij, Charini decreto adiunctum, in Pericle seribit. Plut. Sigon. lib. 4. de Rep. Athen. Alexander & Aristobvlvs, cùm indignè ferrent, Mariammen matrem ab Herode patre Iudaeorum rege interfectam, falsò veneficij crimine obiecto, minarentur etiam sese delatores perfidos, si quando rerum potirentur, è medio sublaturos: Herodis soror Salome, frater Pherora, cum matre & Antipatro filio ex alia vxore, sibi metuentes, falsis criminationibus circumuentos, quasi patri insidias struxissent, vt ab Herode strangularentur, effecerunt. Sic insontes adolescentes nimius erga matrem amor pessundedit. Iosephus libro decimosexto. Drusum filium immitis & sanguinariae naturae Tiberivs alloquens: Me, inquit, superstite nihil efficies violentum: quòd fi ausus fueris, neq; me mortuo. Dion. lib. 57. Otho Magnus Imp. auream securim more veterum consulum praeferri sibi voluit, qua nocentes percuteret, Tenediam fortè securim imitatus. Cuspin. Pollicitatione. Quum Otho I. Imp. exercitum duceret in Italia, procidit ad pedes eius mulier querula, quòd vim passa esset ad struprum, rogans iustam legum vindictam. Quum ille festinans educere, polliceretur in reditu se iustitiam facturum: eiulans mulier, Quis tum, inquit, faciet te dominum meum atrocis iniuriae memorem? Tum ille suspiciens in proximam ecclesiam: Haec, inquit, erit testis inter me te, & in signum iustae vltionis. Reuersus ab expeditione, visa ecclesia, recordatus dilatae questionis, iussit aduocari mulierem. Tum illa inquit, Vir, de quo sum olim questa, nunc meus est maritus: peperi???ue ex eo, & iniuriam aboleui. Non sic, inquit rex: per Othonis barbam sentiet dolabrum: nam inter vos facta collusio, sacris legibus non imperat. iussit???ue virum securi percuti. Cranzius lib. 3. Metropol. cap. 12. Accusatione. Cato minor, Quaestor creatus, scribarum principem admissae in haereditate fraudis conuictum exegit aeratio. Alteri testamenti subiecti formulam intendit, cuius defensioni Luctatius Catulus censor obtulit se. Cui, cùm eripere iure non valeret, precibus suis condonari reum postulanti, non concessit Cato. Cùm ille magis magis???ue contenderet: Turpe, inquit, tibi Catule est censori, qui vitas nostras probare debes, à ministris nostris de gradu dimoueri. Hac à Catone missa voce Catulus intuitu suo repositurum se praeferebat aliquid, nihil respondit tamen: sed siue ira siue pudore tacitus atq; deprehensus, abscessit. At illen non est damnatus tamen: verùm cùm vna sententia superarent liberatorias damnatoriae, neq; ex collegis Catonis M. Lollius iudicio propter aduersam valetudinem interesset: ad hunc allegauit Catulus orans, vt reu̅ subleuaret. Qui lectica post iudicium aduectus, liberauit eum sententia sua. Non est vsus tamen Cato illo scriba, neque salarium ei soluit, neque prorsus vllam habuit Lollij sententiae rationem. Plut. in Catone. Pacisrepudio. Romani à Totila obsessi, Pelagium diaconum miserant paucorum dierum inducias petiturum. Totilas iam sciens ex transfugis, quis esset rerum status in vrbe: volentem exponere mandata praeuenit, graui oratione increpans Romanorum ingratitudinem, quòd nulla apud eos esset memoria beneficiorum regis Theoderici & Gothorum gentis. Nullum se audire legationis verbum, nisi Romani demolitis moenibus, se in fidem victoris permittant, accepturi leges quas victor imperauerit. Pelagius constanter respondit: Quandoquidem, inquit, rex, vocem legati audire non sustinuisti, sed praecidisti omnem colloquij viam: ad Deum confugimus, qui solet superbis resistere. At paulò pòst vrbem proditione cepit. Cranzius lib. 3. Sueciae, cap. 9. Peragunt vindictam. Eam???ue vel Precando Imprecando, Deuouendo. Consule Deuotionis titulum, quatenus seuerè exercetur, fol. 186. 2925. 4205. Noe Chamum F. ob denudationem deuouit. Sabellicus lib. 3 cap. 3. ex Genesis cap. 9. Leontivs, Tripolis Lydiae episcopus, filio vnico, non optimae spei puero, mortem precibus impetrauit. Optimum ratus, eum ante susceptum aliquod dedecus defungi, lubricis vitae casibus ereptum, Eum certè vulgò Regulam ecclesiae vocabant. Suidas. Cùm Otho precibus coniugis suae Edithae, quae Albis flumine admodum delectabatur, vrbem Magdeburgensem (quae in eum vsque diem piscatorijs casis, ac vili quadam arce Burggrauiorum constabat) splendidioribus aedificijs exornasset: nundinis eam, quò mercatoribus eò commeandi facultas esset, ob loci commoditatem donauit, & amicè cum Bernardo Halberstadensi episcopo egit, vt de suo agro portiunculam aliquam nouo cederet episcopatui. At cùm nec precibus nec placida actione quicquam posset, Episcopu̅ capi, ac Quedlinburgae in vinculis detineri iussit. Aderat dies Dominicae coenae sacra. Ibi episcopus ornatum, cuius in sacris peragendis vsus erat, in carcerem sibi afferri, & Imperatorem etiam vocari praecepit. Qui cùm aliud responsi ab episcopo ia̅ nonnihil emollito, se reportaturum speraret, statim comparuit. Ibi episcopus in haec verba prorupit: In nomine supremae Trinitatis, anathematizo te Rex, omnes???; tuarum partium, quòd manum inieceris, & captiuum detineas christum Domini. Itaq; per omnem dioecesin regi sacris interdictum ab episcopo. Cranzius in Saxonia libro quarto, capite septimo, & in Metropoli libro tertio, capite decimo. Imperator initiò quidem hoc episcopi fulmen ludibrio & risui habuit: verùm postea rem altiùs perpendens, veniam ab eo petere non erubuit, nec deinceps ei molestus fuit. Sveno II. Danorum rex, cùm sacro Circumcisionis peruigilio, solenni conuiuio quorundam principum, clandestina obtrectatione parùm honoratè de se habitum comperisset sermonem, misit qui ipsos matutino tempore intra Trinitatis aedem oraturos confoderent. Gvlielmvs, Roskildensis episcopus, regi alioqui familiarissimus, rem diuinam facturus, non solàm aduentantem regem occurrendi veneratione excipere supersedit: sed etiam à templi ingressu, lituo sacro submouit, carnificem appellans. Nec reum obiurgasse contentus, aculeum virgae pectori eius infixit, & anathematis insuper diras ei intentauit. Quamobrem infesto militum concursu petitus, applicatos ceruici suae gladios contemsit: tantum???ue se in despiciendis periculis gessit, quantum praebuerat in prouocandis. Sed rex milites à caede inhibuit, placato???ue anima regiam repetens, regia veste deposita obsoletam accepit: & nudatis pedibus ad atrium regressus, in eius se aditu prostrauit, terram???ue suppliciter osculatus est. Antistes interim initio psallendi facto, quum Graecae precationi solennem gloriam subnecteret, ex stipatoribus supplicem prae foribus regem adesse cognoscit. Clero igitur conticere iusso, cùm rex religioni sese satis facturum promitteret: execratione remissa iacentem amplexus, abstersis lacrymis, depositis???ue doloris insignibus, & cultum & animum regium resumere iussit. Deinde imperatis poenitentiae rebus, cantores in occursum eius, quò ornatiùs exciperetur, procedere iussit: & venerabiliter exceptum, ad aram vsque perduxit, & sacrum perfecit. Rex ipse, tertio demùm die regio cultu ornatus, inter ipsa Missae sacra excelsam aedis partem conscendit, silentio???ue per praeconem indicto, coram omnibus peccatum suum fassus, de collaudata antistitis indulgentia, quòd tanto crimini tam repentè ignouisset, muneris loco Steffnicae prouinciae dimidium Ecclefiae contulit. Saxo lib. 11. Reprehendendo, Obiurgando. Quòd asperiùs coram multis Pythagoras familiarem accepisset, dicitur adolescens laqueo sibi gulam fregisse. Inde Pythagoram referunt, neminem vnquam praesente castigasse alio. Plut. de Discernendis adulatoribus. Themistocles, insulta̅tibus ei Athenie̅sibus, Quid tumul [2723] tuamini, inquit, qui ab ijsdem saepiùs beneficia accipitis. Plutarchus in Apophthegmatibus. Posthumiam Vestae sacerdotem incestus accusatam Plutarchus tradit tantùm ob solutiorem risum, & liberiora cum viris colloquia. Sed absolutam, Pont. Max. Sp. Minvtivs admonuit, ne sermonibus vteretur, inculpatae vitae indecentibus. Lud. Viues de Christiana femina lib. 1. Dilucente alienatione à Caesare CN. Pompeij, cùm Marcellinus quidam, quem fama erat fuisse à Pompeio prouectum, desciuisset ad Caesarem atq; oppugnaret eum in senatu valde: Ecquid te pudet, inquit, Marcelline, insectari me, per quem ex muto disertus, & ex famelico nauseabundus es effectus? Plut. in Apophthegmatibus. Avgvstvs Caesar, tumultuantes iuuentutis primores reflectere cupiens, vt non audierunt, sed obltrepuerunt: Audite; inquit, iuuenes senem, quem senes iuuenem audiuêre. Plutarchus in Apophthegmatibus. Scribendo, Scriptis impugnando. Horativs lib. 2. Sermonum, Satyra 1. sic de seipso, cùm reprehenderetur à quibusdam, quòd satyricus esset, & quosuis morderet: — ô pater, & rex Iuppiter, vt pereat positum rubigine telum, Nec quisquam noceat cupido mihi pacis. At ille Qui me commorit (melius non tangere, clamo) Flebit, & insignis tota cantabitur vrbe. Commoriendo. Samson Manoae F. è tribu Dan, proditione meretricis Dalilae à Palaestinis captus, effossis???; oculis Gazam perductus fuit. Vbi in ergastulum ad molendum detrusus aliquandiu miserè seruijt. At renascente ipsi caesarie, cùm festum Dagoni solenne celebrare vellent, & in hoc Deo Israëlitarum illudere, productum in theatrum Samsonem, ludere coram ipsis iussêre. Is apprehensis duabus aedium, quibus sustenta batur, columnis, eas tanta vi impulit, vt moriens tria millia Palaestinorum secum rapuerit. Iud. 17. Mortem non vindicando. Ivlianvs Imp. non castigandum duxit Alexandrinum populum, quòd per vrbem pedibus tractum Georgium Alexandrinae vrbis episcopum, viuum combusserat: quia Constantio rapaci principi, nouas onerum imponendorum rationes & commenta proposuerat. Dignitate priuando. Violenter se in pectore vniuersi Pop. Rom. odium gessit, eo tempore quo suffragijs eius dedicatio aedis Mercurij M. Plethorio primipili centurioni data est: praeteritis consulibus, Appio Claudio, quòd obstitisset, quò minùs aere suo alieno surcurreretur: & Seruilio, quòd susceptam causam suam languido patrocinio protexisset. Val. Max. lib. 9. c. 3. Honorem non deferendo. Manlio Torquato amplissimam & gloriosissimam ex Latinis & Campanis victoriam in vrbem referenti, cùm seniores omnes laetitia ouantes occurrerent, Ivniorvm nemo obuiam processit, quòd filium adolescentem fortissimè aduersus imperium suum praeliatum, securi percussum occidisset. Miserti sunt aequalis nimis asperè puniti. Val. Max. lib. 9. cap. 3. Conuersationem fugiendo. P. Scipio Africanus, cùm post innumera fortia facta pro patria publicè accusaretur, quod praedam Asiaticam non totam in aerarium contulisset: Linternum in villam suam secessit: & anno aetatis Liv. moriens, ossa sua Romam transferri vetuit. Liuius, & Plutarchus in eius vita. Cùm populus Atheniensis aliquid culpae contraxisse diceretur, scripsit Avgvstvs Caesarex Aegina, existimare se, non latere ipsos, infensum se esse. neq; enim hyematurum in Aegina se. Nec aliud eius extitit in illos vel dictum vel factum. Plutarchus in Apophthegmatibus. Inuitant alios ad vindictam. [Greek words] dicuntur apud Graecos proscripti, in quorum caput pecunia pronunciatur. Cùm vrbs aut princeps aliquem alienae ditionis sublatum volebat, interfectori, aut ei qui viuum eum adduxisset, pecuniam promittebat publico praeconio. Ad hunc modum Graeci, ei qui Xerxem vel viuum vel mortuum Athenas perduxisset, c. talenta promiserunt. Suidas. Cùm Epialtes Trachinius Xerxi, Lacedaemonios in Thermopylarum angustijs oppugnanti, indicasset tramitem, qui per montem ad Thermopylas ferebat, vbi ille Graecos circumuentos ad vnum interfecit: Spartani in caput eius pecuniam sunt polliciti publicé. Tandem ab Athenade viro Trachinio Anticyrae interemptus est. Herod. lib. 7. Primachus in Chio seruus fugitiuus, cùm audiuisset Chios magnam pecuniae vim ei daturos, qui aut illum comprehenderet, aut caput illius afferret, iam senex amasium coëgit se interficere, suum???; caput Chijs afferre, mercedis causa. Athenaeus lib. 6. cap. 7. ex Nymphodoro. Lvdovicvs XI. Carolvs Burgundus in caput Ludouici Lucemburgensis, equitum magistri, inter se pacti fuêre, vt vter eorum prior illum in potestatem redigeret, vel intra octauum diem supplicium de eo sumeret, vel puniendum alteri traderet. Vtriqne enim proditionis nomine suspectus erat. Tandem à Duce Regi traditus fuit, de???ue eo Lutetiae sumtum publicè supplicium. Aemil. lib. 10. In Laurentij Medicis caput, qui Alexandrum principem cogna tum per insidias interfecerat, septem aureorum millia promisêre Florentini. Sab. supplem. lib. 22. ex Iouio. Vindictam alteri committunr. Plato seruo edaci atq; perdito succensens vocato sororis filio Speusippo: Abi, inquit, atq; hunc caede. Ego enim admodùm ira flagro. Plut. de Instit. liberis & contra Coloten. Apertè vindicant. Atislus Sueonum rex, Frouinum Slesuicensium praefectum singulari certamine oppresserat in Dania. Keto & Vuigo in paternam vltionem coniurarunt. Sumta igitur leuiore armatura, Sueciam soli petunt, ingressi???; nemus, in quo regem absq; comite versari solitum fama cognouerant, tela abscondunt: inde cum Atislo conuersati, cùm ab eo, cuius patriae essent, interrogarentur: Slesuicenses se esse, patriam???; caedis causa liquisse, asseruêre. Quod rex eos non de patrandi facinoris voto, sed de patrati noxa protulisse credebat, ea quippe fraude percunctantis studium eluserant. Plurimum quippe deformitatis olim ab illustribus viris in mendacio reponebatur. Tum Atislus scire se cupere dixit, quis Danorum opinione Frouini interfector crederetur. Tum Ketto: Dubitari dixit, cui tanti facinoris claritatem arrogati conueniat, praesertim cùm eum vulgò acie extinctum perhibeant. Respondit Atislus, frustra alijs Frouini necem adscribi, quam ipse duntaxat alterna manus consertione peregerit. Mox, an vlla Frouino soboles superesset, quaerit. Keto respondet, duos eius filios extare, sibi aetate pares, proceritate persimiles. Tunc Atissus: Si mens, inquit, illis ac virtus paterna inesset, acerba mihi tempestas ingrueret. Interrogante deinde eo, an crebram paternae necis mentionem haberent? Keto, quicquid remedio temperari no̅ possit; superuacuè verbis replicari, subiunxit. Cum???; regem quotidie solitarium digredi viderent, armati eum consectati sunt. Atislus insidijs animaduersis, cùm frustra auro vitam ab illis se redemturum profiteretur: à Ketone prouocatus, cum vtroq; se congressurum dixit. At quòd id parùm honestum foret, Keto solus eum aggressus, ictu vehemente in genu procubuit. Tum Vuigo fratri opem ferens, Atislum confecit. Corpus eius, abscisso capite, équo impositum, proximi pagi incolis tradiderunt. Frouini filios paternae necis vltionem ab. Atislo Sueonum rege exegisse testantes. Saxo lib. 4. Vindictam ad alios transferunt. [Greek words] dicebatur olim, cùm homo Atheniensis extra Atticam perierat, & ij apud quos caedes perpetrata erat, sacinoris suspectum non dedebant: lege permissum erat, tres illius vrbis ciues perducere Athenas, caedis poenas daturos. Demosthenes in oratione contra Aristocratém. Suid. Qvidam asinarium caedere volebat. At illo exclamante, Ciuis Atheniensis sum: ad asinum conuersus: Tu verò, inquit, ciuis non es Atheniensis. eum???; pulsauit, multa???; verbera ingessit. Plut. de Non irascendo. Occultè vindicant. Vindictam dissimulant. Vide Tit. Prudentiae in vindicta persequenda: quatenus occultè fit & dissimulanter. Pipinvs, Ansigisi ducis Austrasiorum F. ex Begga Pipini per bonae partis Austrasiae principis vnica filia, & ab auo materno in nomen opes???; ad optatus, mira audacia fuit. Pater eius Gun duinum ad summos militiae honores promouerat, quem infantem expositum sustulerat, educarat???; ab eodem postea adolescente interemtus. Parricidam se longinquo exilio tegentem Pipinus non magna manu, ne conatus palàm fieret, vlteriorem???; ille semper conscisceret fugam, sed vno tantùm comite multorum dierum iter emensus, repentina nocturna???ue vi adortus, in cubiculo ipsum familiam???; interemit. Nec audaciae consilium deerat: celeritatem praecipitibus rebus, cunctationem immaruris, dubijs fortem animum experientem???; adbibebat. Aemilius lib. 1. Temporis. Vindicta honestè Non dilata. Tirgatao Maeotis nupsit Hecataeo regi Indorum, qui paulò supra Bosphorum incolunt. Hunc Hecataeum eiectum regno reduxit Satyrus Bosphori tyrannus suam???ue ei filiam in [2724] matrimonium dedit, priorem iubens interficere. Ille cùm plurimùm amaret Maeotim, occidere quidem eam non potuit, sed in munitissimum castellum inclusam iussit in custodia vitam agere. Tirgatao clàm custodibus aufugit, & peruenit ad lxomatas: vbi érat regia amicorum eius & cognatorum. Successori patris in regno nubens, lxomatas ad bellum commouit, multas???; bellicosissimas circa Maeotim gentes euocauit: in primis autem Hecataei regionem incursionibus infestabat, satyri???; regnum vastabat: sic vt vtriq;, missis qui suppliciter rogarent, obsidem Satyri filium Metrodorum darent, ac pacem peterent. Polyaenus. lib. 8. Semiramis Assyriorum regina, cùm ei circa cultum capitis occupatae nunciatum esset, Babylonem defecisse: altera parte crinium adlhuc soluta, protinus ad eam expugnandam accurrit: nec priùs decôrem capillorum in ordinem, quàm tantam vrbem in potestatem suam, redegit. Quocirca statua eius Babylone posita est illo habitu, quo ad vitronem exigendam celeritate praecipiti tetenderat. Val. lib. 9. c. 3. C. Ivlivs Caesar audiens in Gallia aliquot militum agmina concisa esse, iurauit se non antè capillos rasurum, quam ab interfectoribus poenas repetiuisset. Haec res magnam ei beneuolentiam omnium conciliauit. Polyaenus lib. 8. Dilata, div servata, Honeste. Aegyptiorvm lex statiut, vt praegnans, si rei capitalis iudicata sit, dum est enixa, in custodia habeatur. Plutarschus de Sera dei vindicta. Nitetis Cyro Persarum regi nupta, tanquam Amasidis Aegyptiorum regis esset filia, patris Apriae mortem, qui ab Amaside seruo occisus erat, longo pòst tempore vita est. Cùm enim multorum liberorum mater esset facta, confessa est Cyro, Apriem suum patrem fuisse, dominum Amasidis. itaq; pulcrum fore, quamuis iam mortuus sit Amasis necem patris sui, in filio eius Psammeticho vlcisci. Morem ei gessit Cyrus: licèt in expeditione diem suum obierit, tamen Aegyptiorum imperiu̅ in Apriae stirpem vindicauit. Polyaen. lib. 8. Herod. libro 3. pro Cyro Cambysem habet. Scedaso Leuctricis Boeotijs domicilium habenti filiae fuêre Mol pia & Hippo. Eas iam nubiles Lacedaemonij homines, Parathenidas, Phrudarchidas & Parthenius per vim vitiaru̅t. Puellae tam insignem contumeliam minimè ferendam ratae, laqueo vitam finierunt. Ipse etiam Scedasus, cùm iudicium postulanti datum non fuisset, Leuctra reuersus, voluntaria morte dedecus effugit. Huic Scedaso Thebanorum dux Epaminondas victis ad Leuctra Spartanis, post multos annos parentauit, vota???ue nuncupauit: professus, praelium non magis pro Thebanorum salute, quàm eam iniuriam vlciscendi causa commissum iri. Conserta cum Spartanis manu, maxima eos affecit clade. Pausanias in Boeoticis. Messenii trecentesimo exilij anno, ab Epaminonda Thebano reuocati, Messenem vrbem ad Ithomen condiderunt, & veteris odij memores, Spartae capiendae socios sese Antigono regi Macedonum & Arato Sicyonio praebuerunt. Pausanias in Messenicis. Persarum ira euersis sub Xerxe Athenis, Thais meretrix, impetrata ab Alexandro Magno licentia, multis pòst annis, incensa Persepoli, talionem rependi. Plut. in Alex. Diod. lib. 17. Alexander Magnus capta Tyro, veteris impietatis causas, qua olim seruorum conspiratione omnes liberae fortunae vir perierunt, serui???; vxores & filias eorum, quos per diderant, du xerunt, omnes Tyrios ex istis seruis longa serie progenitos, crucibus, seruorum instar suffixit, vnica Stratonis, qui solus ex illa seruorum tyrannide cum filio ob mite imperium remanserat, familia seruata. Sabel. lib. 9. En. 1. Idem Branchidarum vrbem sustulit, ciues???; omnes fine ditcrimine aetatis deleuit: quòd templum Mileti eorum proaui prodidissent. Plut. de Tarda dei vindicta. Theodosivs Magnus cùm per praecipitantiam irae Thessalonicenses grauiter afflixisset, legem tulit de differenda in tertium diem principum sententia, quo misericordie vel poenitentiae locus daretur. Ipse quin etiam deinceps illud Augusto ab Athenodoro philosopho datum consilium secutus est, vt nihil iratus statueret priùs quàm Graecas omnes literas recensuisset. Platina. Cùm Clodovevs Fra̅corum rex, victo Syagrio, Aegidij regis F. Suessiones illi fauentes diripuisset: Rhemis finitima ciuitate temperarum fuit: nisi quòd miles quidem Francus è templo calicem rapuerat. D. Remigius episcopus sacerdotes misit, qui ea de re apud Clodoueum licèt gentilem agerent, causam???; religionis Christianae defenderent. Rex ipse in diuidenda praeda auctor erat, vt calix seponeretur Remigio reddendus. Miles ferociter negat religioni alienae restituendum bello virtute???; partum: simul, ne quid furoris deforet, calicem hasta petit. Dissimulauit in praesentia iram rex: restituitur calix sacerdotibus. Anno circumacto cùm recenseretur exercitus, idem???; miles in armis prodiret, tum Clodoueus hastam eius quasi inspecturus cùm prehendisset, inutilem bello dictitans, in terram proiecit: illum??? euestigiò eam tollere conatum, demittentem???; se, elata altè securi, quo telo reges vtebantur, in caput???; deiecta, strauit repetitum???; interemit. Aemilius lib. 1. Georgius Patricius Opitergium caeteras???; citra oppidum Foro iulij ciuitates nomine Imperatoris administrabat. Hic simulata amicitia Tatonem, Gisulfi Foroiuliensis ducis à Cacano caesi filium, se filium adoptare velle, caedenda Longobardorum more barba, dixit, atq; ipsum propterea Opitergium accersiuit. Vbi verò credulus ille cum Caconefratre, atq; alio non indecoro comitatu vrbem iniuit, continuò portas iussit occludi, atq; in eos à parata armatorum multitudine impetum fieri. Quod vt Tato persensit, alacriter se cum suis ad praelium praeparauit, ac varia per vicos & fora vrbis praelia, ea???; haud incruenta commisit, verùm superantibus oppidanis, tandem ipse cum suis omnibus est extinctus. Gregorius capite Tatonis ad se delato, ne periuzus videretuz, barbam praecidit. Grimoaldvs Longobardorum regno potitus post L. an. Tatonem fratrem vlturus, Opitergium deleuit, eius???; fines Foroiuliensibus, Taruisinis & Cenethensibus diuisit. Sigonius lib. 2. regni Ital, Rogatus Caesar Fridericvs III. vt Viennensibus ab Mathia Coruino Vng. rege obsessis auxilium mitteret: Patiantur, inquit, eam Viennenses inediam, quam suum quondam principem in arce obsessum perpeti coëgerunt. Bonfinius libro 6. Decad. 4. SEVERITATIS FRVCTVS. Bonvs. Pvta Libertas. Et Tit. Tyrannicidarum, huc quaedam, f. 2125. Appius Claudius Regillanus decemuir legibus scribendis, summa inter collegas auctoritate, Virginiam Virginii centurionis filiam in Algido militantis ita amauit, vt clientem subornaret, qui eam coram se seruitium deposceret: facilè victurus, quum ipse accusator & iudex foret. Pater itaq; virginis, re cognita, quum in rem iudicij superuenisset, & filiam iam addictam videret: vltimo colloquio eius impertrato, quum eam paulò remotiùs à turba seduxisset, occidit: atq; corpus eius humero gerens, ad exercitum profugit, & milites ad facinus vindicandum accendit. Itaq; decemuiratus tyrannicus sublatus est, Appius ipse in carcere expirauit. Liuius. Michael Palatinus à Turcica tyrannide asseruerat fortiter Vvalachiam: pristinaeq; libertati restituerat: cùm non deessent, ingratissimi nebulones qui in eius tradendi, hostibus???ue prodendi caput, co̅silia occulta agitarent. Id cùm de Cancellario Kiessar innotuisset, Palatinus anno 1595. praesidia prope Danubiu̅ ad excipiendum ex improuiso irruituru̅ hoste̅ pluribus millibus firmat, patris patriae???; proditorem cum filio digna perfidia poena dissecare mandat, misso???ue ad dictae militiae praefectum nuntio, primarium quendam & seniorem consiliarium Demetrium, eiusdem facinoris complicem, fabru̅ & promotorem, ibidem vita priuari praecipit. Balthasar Vvaltherus in narrat. hist. Reusneri. Dignitas. Rhacones Persa, ob seueritatem erga filium in iudicum numerum cooptatus fuit ab Artoxerxe rege. Aelianus lib. 1.
|| [ID01177]

LIBRI TERTII TITVLORVM DIS POSITIO. ???
[arrow up]

|| [2726]
???
|| [2727]
??? Volummis Duodecimi Liber III. De Immoderatione irae & Vindictae, de Saevitia, & Crvdelitate. IMpotentia irae animu̅ à suo deijcit statu. Quaesi vehementiùs intendatur, & cupiditatem interna̅ in opus producat, Saeuitiae & Crudentatis nomen meretur. Quae quidem vox, vt & Immanitatis & Feritatis, in genere omnem [Greek words] co̅prehendit: hoc est, omnia vitia, qualiacunq; sint, quae in hominem, ad belluina̅ naturam degenerante̅, cadunt. Sic crudele est, Humanis carnibus vesci (& haec fortasse propriè Crudelitas dici debet, ex vi etymi) crudeleitem, Vetito libidinis genere vti (quorum vtrunq; ad Intemperantiam pertinet) Hospites mactare (quod Inhospitalitatis est) Inimicos diris supplicijsafficere (quod Immoderatae vindictae est) Summum ius, non admissa vlla aequitate, in puniendis sontibus persequi (quod Iniustitiae est:) in omnibus deniq; vitijs Immanitatis exempla sese offerunt, magnitudine tantùm abalijs distincta: in quibus si insignis aliqua laesio, corporis praesertim, conspiciatur, Crudelitas propriè appellari consueuit: vt quamuis saepè Crudelitas pro Immanitate & Feritate vsurpetur, vtplurimùm tamen Immanitas & Feritas magis generalia esse videantur nomina quàm Crudelitas. Qua̅do igitur Crudelitas per omne genus vitiorum dispersa est, etiam in hac irae immoderatione locum habebit: ea???; propter Crudeles ad [Greek words] species possunt referri, quatenusscilicet vlciscendo belluarum in morem saeuiunt, nec humanae vindictae termino se contineri patiuntur. Huc referri possunt Iniustitiae correctiuae, in puniendi excessu, pleraque exempla.
|| [2728]
SAEVITIAE, CRVDELITATIS ACQVISITIO. Hvc Magistri, Incentores, Svasores Qvi, Qvales. Confer cum Titulo, Magistri Inimicitiae. illic Odij, hîc Irae habetur ratio, fol. 892. Reges. Caligvla seruorum dominatum instituit, lege lata, vt ijs accusare dominos liceret, si quod eorum peccatum vidissent. Vnde ingens calamitas orbem terrarum omnem oppressit, ??? serui maximis poenis dominos subijcerent. Quilibet enim cruciatus ab hero suo illatos vlcisci voluit. Suetonius. Changivs, primus Tartaroru̅ rex, sanciuit, cum nulla vsqua̅ gente pacem ineundam, quae parêre nollet: neq; vnquam cessandum, quousq; aut rerum potiantur, aut ad interitum redigantur. In fatis eorum esse, annos octoginta pugnare oportere, & regnare duodeuiginti, mox ab alia gente victum iri: & qui euaserint, legem illam suscepturos, quam victores planè seruarint. Bonfinius lib. 8. Dec. 2. Theologi, Concionatores. Concionatores Thaboritae conciones prorsus sanguinarias de vltione habuêre, auctore quodam Venceslao caupone; qui plura caeteris de lege noua veteri???; memoriter narrare, & ad id, quod Thaboritis placebat, detorquere solebat. Is iam in hoc ipsorum praesenti seculo consummationem instare asseuerabat, in quam Christus occultè sicut fur venturus esset, ad regnum suum hîc in terris reparandum instaurandúmque: pro quo oramus quotidie: Adueniat regnum tuum: & in hoc aduentu, inquit, non erit tempus gratiae, sed vltionis & retributionis, & igne & gladio, aduersus legis Christi aduersarios, quos necesse est perire septem illis plagis nouissimis, in Apocalypsi commemoratis. Thaboritas autem esse angelos ad illas exequendas à Deo missos. Maledictus itaq; ille, qui manus suas in sangulne peccatoris non lauerit, illas???; caede impiorum non sanctificauerit, siue ille sacerdos, siue vnus è plebe fuerit. Sic rursus ad desolandas euertendas???; villas, pagos, vicos, ciuitates, suos animabat: scriptum esse inquiens, quòd hoc ipso vindictae tempore, qui in Iudaea sunt, fugere debeant ad montes. ad quos ta̅dem? nisi ad eos, in quibus fideles Thaboritae habitant, securi à plagis, quae manent illos, qui vicos, castella???; & vrbes extra quinq; duntaxat, Pelsinam scilicet, Launam, Slanam, Glatouiam & Zarium, non deseruerint, destruxerint, combusserint: quando in illas ampliùs nec Dominus, nec Deus, aut quisquam alius ingredietur. id???; breui futurum esse dicebat, ipsa scriptura attestante: Et adhuc pusillum, & non erit peccator: quaeres locum eius, & non inuenies. Mansueti autem, haereditabunt terram, & delectabuntur in multitudine pacis. Dubrauius lib. 25. Mathematici. Sub Nerone stella crinita, quae summis potestatibus exitium portendere vulgò putatur, per continuas noctes oriri ceperat. Anxius ea re Nero vt ex Babilo astrologo didicit, solere reges talia ostenta caede aliqua illustri expiare, atq; à semet in capita procerum depellere, nobilissimo cuique exitium destinauit. Suetonius in Nerone. Patres. Pyrrhvm filij adhuc pueri rogarunt, Cuínam lelicturus regnum esset? Quibus respondit Pyrrhus: Qui gladium habebit acutissimum. Plut. in Apophthegmatib. Aui. Procles Corcyreorum tyrannus, nepotibus auctor fuit vindicandae in patre Periandro Corinthio caedis maternae. Herodotus. Consiliarij. Nero Romanorum Imp. natura crudelis, Consiliariorvm in super suorum instinctu multa contra dignitatem fecit, cùm crebrò ab illis audiret: Tu haec pateris? tu hos times? ignoras te Caesarem esse? te???ue illorum potestatem habere, non illos tui? Xiphilinus in Nerone. Amici. Amici Amanis furorem eius contra Mardochaeum magis accenderunt: Iube, inquiunt, excelsam parari trabem. Esth. 5. Concubinae, Scorta. Nitetis, filia Aprijs regis Aegyptiorum, quem Amasis interfecerat, cùm ab Amasi ad Cambysem esset missa (nam Cambyses Persarum rex filiam Amasis in vxorem petierat: quam tamen Amasis ei dare nolebat, quia pellicis loco eam habiturus videbatur) tanqnam filia Amasis, Cambysi dolum indicauit: & eundem ad bellum Aegyptio inferendum, & paternas vmbras vlciscendum impulit. Herodotus lib. 3. Thais meretrix auctor fuit Alexandro Magno, vt Persepolim regiam Persarum incenderet. Plut. in Alexandro. Regem Turcorum Mahometem II. Constantinopolis euersorem, in Graecorum caedem concitauit aduena quidam, cuius Filiam ardentissimo amore prosequebatur rex: & congressus cum ea, amore amens propinquis mulieris quaecunq; petiissent gratifi cabatur. Huius patri obtemperans, Graecos ???actari iussit. Chalcocondylas lib. 8. Qvomodo. Pvta Veneficio. Valasca, Libussae Boëmae famula, virgines à virorum amore per veneficium sic auertit, vt coniuratione inita suos quaeq; maritos, patres, fratres, filios vna nocte interfe cerint: mox arce Vicegradensi obsessa, Primislai regis exercitum ad internecionem ferè caeciderint, Aeneas Syluius in histor. Boëm. & Egnat. lib. 3. cap. 3. Obtrectando, Calumniando. Hungarorum rex Stephanus, Colomanni filius, bello tam à Graecis quàm à Polonis impendente, cum Vladislao Boëmorum rege ad fines Hungariae, ad fluuium Olsena, colloquium pacis causa instituit. Placuit seorsum à multitudine inermes colloqui. Hungarus quidam exul apud Boëmos, Soltha siue Solthus nomine, cùm in vtrisque castris liberè versaretur, vtrunque Regem mutua suspicione impleuit, quasi per simulationem colloquij alter alterum circumuenire cogitaret. Itaque in armis vterque suos esse mandauit. Mox Vladislao insusurrat, equites Hungaros propiùs accedere, & sagittis Boëmos lacessere. Omisso igitur colloquio Vladislaus, suos ad pugnam progredi imperat. Hungaris autem strenuè repugnantibus, Sobieslaus Vladislai patruelis è saltu ex insidijs erumpit & Hungaros castris exuit. Comprehensus inter alios Solthus. vinctus ad regem Strigonium perducitur. Eum Rex equis in quatuor partes dilacerandum curauit: ceptum???; inde foedus cum Vladislao per legatos confecit, sorore sua Sobieslao fratri Vladislai desponsata. Dubrauius libro vndecimo, & Bonfinius. Suadendo, Consulendo. Magna affecti clade Athenienses ad Aegos fl. à Lysandro Lacedaemonio, capti ter mille, & inter eos Philocles praetor, qui populum induxerat pridem ad sciscendum, vt captis bello praecideretur dexter pollex: quò lanceam ferre non possent, remigare possent. Lysander, postquam Athenienses captiui de consilij sententia addicti vltimo supplicio sunt, Philoclem praetorem appellauit, rogauit???;: Quid meritum censeat se, qui sententiae de Graecis tam atrocis fuisset ciuibus auctor? Ille verò nihil calamitate infractus: Noli obijcere, inquit, crimina, quorum iudex est nemo: sed ea victor age, quae eras passurus victus. Lotus inde, ac splendida amictus chlamyde, primus ad ceruicem praebendam, vt tradit Theophrastus, ciues suos antecessit. Plut. in Lysandro. Theodorvs Chius, Ptolemaei regis in arte Rhetorica praeceptor, in consilium adscitus, cùm deliberaretur, vtrum Pompeius ab Aegypto repellendus esset, an admittendus: censuit receptum occidendum, addens hoc dictum, [Greek words], id est, mortuos non mordere. Plut. in vita Pompeij. Kegenes quondam Pazinacarum dux, pòst verò ab Imper. Monomacho patricius & amicus factus, cùm Pazinacas suos desciscentes Imp. tandem subegisset, ei suasit, vt ad vnum omnes occideret, & adagium ferebat: Anguem hyeme esse necandum, cùm non potest candam mouere, ne Solis calore refectus, molestiam laborem???; per aestum creet. Cedrenus. Conradinum Sueuum, regnum Neapolitanum repetente̅, Caro lus Andegauensis comes, regni inuasor, acie victum captum???; per annü integrum in carcere habuit. Inde Neapoli conuocatis regni syndicis, quid de Conradino ageret, deliberabat. Galliae nobiles, & inprimis Robertus Flandriae comes, gener Caroli, generosum adolescentem dimittendum, & noua affinitate deuincendum iudicabant: maximè cùm Carolus ipse cum D. Lud ouico rege socero suo à Saracenis ad Damiatam Aegypti captus, & regio more tractatus fuisset atq; dimissus. Clemens IV. Pontifex literis à Carolo consultus, rescripsit: De Conradino supplicium sumi non nego. Quo verbo, tanquam apertè mandante, Carolus vsus est, teste Angelo Perusino in l. general. C. de secund. nupt. vbi tantundem esse ait: Non nego, quantum concedo. Addidit haec verba: Vita Conradini, mors Carolimors Conradini, vita Caroli. Sed & sententia̅ D. Augustini in Decretoru̅ codice positam, quòd victor est obligatus, vt sit misericors erga victu̅, praesertim vbi no̅ est suspicio pacem inde turbari, perperä interpretatus est Hugolinus Co̅mentator, Praesertim, hoc est, Solummodò: ac si Augustinus diceret: Non debere ignosci hostibus, nisi ijs, à quibus nulla suspicio sit insidiarum, Qua interpretatione subni [2729] xus Carolus, suffragijs quoque Neapolitanorum, Campanorum & Salernitanorum astipulantibus, contra Conradinum eius???ue socios Neapoli 26. Octob. anno Christi MCCLXIIX. capitalem sente̅tiam protulit. Collenutius lib. 4. & Volf. Hungerus in Cuspiniani Caesares. Franciscvs Turrianus, Mediolani à fratre Napo, eius vrbis Principe, contra Othonianos patricios Mediolano eiectos exercitum ducente, ad res vrbanas tutandas relictus, quum victoriae nuncium accepisset, rogatus sententiam de captiuis, rescripsit: Cuncta simul Hydrae capita ense recidenda, ne renata venenum rursus effundant. Ergo Napu ad Galatarum oppidum duo & viginti insignes patricios securi percussit, ceruicibus ad plaustri temonem appositis, atque ibi repetito saepè ictu saeuissimè detruncatis. Quod facinus nobilissimos quosque aduersus Turrianos concitauit, adeò vt non toto planè exacto triennij spacio, parem omninò cladem Turrianis rependerint. Iouius in vita Othonis Vicecomitis. Permittendo, Conniuendo. Galba Imperator electus, populo indulgens non prohibuit, quicunque ex Neronianis oblatus est, quin obtruncaretur. Ac Spicilium gladiatorem, statuit Neronis per vrbem raptis subijcientes, in foro peremêre. Aponium ex delatoribus vnum prostrauerunt, & per corpus eius onusta lapidibus plaustra egêre: alios discerpsêre, nonnullos sanè innoxios. Vnde Mauriscus, qui in optimatibus & erat, & numerabatur, dixit in senatu, metuere se, ne citò essent Neronem desideraturi. Plutarchus in Galba. Pecuniam subministrando. Ivdabi per Bauariam, arma pecunias???ue subministrauêre Boëmis Hussitis, vt infestarent Catholicos, & Chrirtiani mutuis se viribus attererent. Sed Fridericus dux Bauariae, re comperta, Iudaeos omnes captos misit in carcerem: rebus???; exutos, docuit alienis malis non gaudere, nec insultare Christianis. Cranzius lib. 10. Vandaliae, cap. 33. Discipvli. Qvi. v. g. Reges. Gnostici haeretici in conuentum Burdegalensem à Maximo tyranno, ad quem prouocauerant, deducti, Martini Turonensis Episcopi consilio, ecclesijs, vt pellerentur tantùm, suasum fuit. Sed posteà Maximus à mitioribus consilijs reuocatus, Priscillianum duobus iudicijs auditum, conuictum???; maleficij, socios???ue eius capitis damnari oportere pronunciauit. Sigonius lib. 9. Imp. occid. Nepotes. Tiso Nouellus Comes campi Samperij, Patauinus, suasu Marsilij Carrariensis auunculi, Cunisam matrem in adulterio deprehensam interfecit, nec multò pòst dysenteria perijt, cum totius ciuitatis luctu, aetate florentiss. Bern. Scardeonus lib. 3. classe 13. Historiae Patauinae. Qvomodo. addvcti Educatione. Apud Scythas,qui cum Aegyptijs de generis vetustate diu certarunt, probro dabaeur hominem non occidisse: quare vsque à pueris humana carde gaudentes, captiuos immolabant, sanguinem???ue eius potabant, quem primum cepissent: vescebantur carnibus demortuorum parentum. Polydorus lib. 8. cap. 7. de Rerum inuent. In Hybernia, quae in penitissimo Oceano extra terras insula sita est, cultu indomito & fero, pueri ita aliti educati???ue sunt, vt inter arma & caedes versentur assiduè,, matres???ue natura immites, ingenio barbaro, primos cibos edito infanti, gladio admouere ferantur. Alexander libro secundo, capite vigesimoquinto. Iureiurando. Traditum memoriae est, Hamilcarem Barcham sacrificantem eo tempore, quo in Hispaniam profectionem parabat. Annibalem filium nouem annorum admodum puerum iureiurando obstrinxisse, cùm primùm per aetatem liceret, populi Romani fore inimicum. Cuius quidem rei memoria & acerba recordatio, veluti quaedam paterni odij imago, ante oculos iuuenis versabatur, animum???ue vrgebat, vt ea semper moliretur, quae ad euertendum Romanum imperium pertinerent. Praeterea factio Barchina frequentibus stimulis eum incitare non desistebat, vt armis & imperio opes quàm maximas compararet. Itaque post Asdrubalis mortem, ingenti militum consensu, imperator declaratus, annos natus sex & viginti, belli contra Romanos excitandi occasionem captauit, à Sagunto socia vrbe Rom. initium sumens. Plutarchus in Annibale. Apud Malabares Indos est genus deuotionis, quo inter se alij alijs interdum foedere coniunguntur, quo se execratione deuinciunt, si vno per iniuriam occiso, reliqui omnes non in illo vindicando mortem oppetierint. Hacratione fit, vt non modò cùm Reges interimuntur, sed cùm socij vita priuantur, ij, qui superstites sunt, humanitatis obliti, in gladios irruant, per omnes flammas currant, nullis???ue armatorum praesidijs exterreri possint, quò minùs necem ijs, qui socios interfecerüt, afferre conentur, vsque eò, dum ipsi varijs caedibus absuma̅tur. Osorius lib. 2. Rerum Emm. Obsequio. Alexander Magnus sub regni sui initia Thebas Boeotiae expugnauit. Vrbs capta direpta???ue & diruta: quòd expectaret eo exemplo perculsos & trepidantes quietem acturos Graecos. Colore tamen vsus alioquin hoc est, non potuisse id se sociorum qu???rimonijs denegare: quippe criminaba̅tur eos Phocenses & Plataeenses. Sacerdotibus igitur Macedonum???; hospitibus omnibus exceptis, & Pindari stirpe, ijs???ue qui defectionem sciscentibus repugnauerant, caeteros ad triginta millia sub corona vendidit. Occubuerant supra sex millia. Plutarchus in Alexandro. Caij Marij filius Consul cum Cneio Carbone per vim factus, vna significatione literarum Damasippvm Praetorem satellitem suum iussit quicquid erat in vrbe patriciorum interficere. Diligens satelles iussa domini sedulò executus est: nam specie consulendi contracto Senatu, patricios omnes interemit. Praemio. Apud Scythas semel quotanuis singuli regionum Principes miscent vinum crateri: de quo Scythae omnes hostium homicidae bibunt: nemo gustat, qui nihil praeclari operis ediderit, sed sine honore seorsum sedet. Quae res apud eos maximae est ignominiae. Qui verò complures caedes fecerunt, hi duobus pariter, quos habent, calicibus potant. Herodotus lib. 4. IRAE IMMODICAE, CRVDELITATIS CONSERVATIO. RESPECTV MOTVS Interni, secvndv'm Tempvs. Ira div servata. Pavlvs IV. Pontifex susceptas cü aliquo quacunque de causa simultates nullo postea tempore deponebat. Panuinius. Ferdinandvs Neapolitanorum rex, à puero conceptum odium seruauit ad senectutem. Itaque multa indignè, praeter???ue regiam dignitatem etiam in homines innocentissimos patrauit. Pontanus libro primo, capite octauo, de Magnanimitate. Modvm. Nolle Ignoscere. Vide infrà, Crudeles erga supplices, fol. 2741. Ivstinianvs Rhinotmetus ab Leontio Constantinopoli pulsus, Chagani Hunni insidias veritus, ad Trebellium Bulgarorum principem fugiebat. Orta tempestate, cùm de salute sua omnes desperassent, Myaces Iustinianum, cuius erat domesticus, ita compellat: Cernis, domine, mortem nobis impendere. Voue itaque Deo, te, si Deus tibi restituat imperium, inimici iniurias non vlturum. Respondit Iustinianus: Hîc me Deus submergat, si vlli inimicorum parsurus sum. Et repentè tempestas resedit. Bulgarorum Principi inter alia dona & filiam pollicitus, ingentibus copijs subnixus, Byzantium aggressus, paucis stipatus per aquaeductum vrbem occupauit, & inimicos omni genere crudelitatis, populo applaudente, & Dauidicum versum accinentes, sustulit. Paulus Diaconus libro 20. Rerum Romanarum, Cedrenus, Sigebertus, Zonaras. Reconciliari, Pacem admittere. Tit, Repudiare pacem exempla, sub Stultitiae loco attulimus, fol. 219. Illic rationis, hîc Irae impotentia consideratur. Nahas rex Ammonitarum, Iabem vrbem Galaaditatum obsidebat, neque pacem facere volebat alia conditione, quàm vt dextros eis oculos effoderet, eo???ue dedecore omnes Israë [2730] litas asfficeret. At à Saulo tandem rege Israëlitarum profligatus fuit. 1. Reg. 11. Quàm foedus, quàm imbellis est: Achilles ille Homericus, quàm non dignus ea, quam illi circumponit Homerus, persona: qui post Thebas Ciliciae, post Cyprum, & alias permutas insignes victorias, victus prostratus???ue exigua iniuria, attollere se nullo potest pacto: non legatione amicissimorum regum, non precibus, non muneribus, no̅ praesenti gentis suae periculo? Quid aliud testatur, quàm se ab impotentia animi victum fractum???ue resumere in manus arma non valere? Ludouicus Viues de Pacificatione. Poeni magna clade à Dionysio tyranno ad Cabala in Sicilia affecti, amisso etiam rege Magone, de paciscendis inducijs legatos miserunt. Dionysius vnam hanc redemtionem eis contingere posse respondebat, si relictis Siciliae vrbibus, inde discederent, & omnem bello hactenus insumtam pecuniam sibi restituerent. Carthaginenses simulantes placere sibi pactum; dicebant penes se non esse tradendarum vrbium potestatem, sed vt Principes ea de re alloquerentur, petere se paucoru̅ dierum inducias. Dionysius id concessit. Carthaginenses interea Magoni regi filium surrogarunt: qui induciarum tempus aciem instruendo, ac milites exercendo, consumsit. Eo tempore exacto, commissa???; acri pugna iuxta fanum, Saturnium dictu̅, Carthaginenses caesis quatuordecim millibus hostium, Dionysium pacem facere coëgêre, vt sua vtrinque seruarent, quibus anteà quisque praefuisset: Carthaginensibus Selinunciorum vrbs cum agro cederet: nec non Acragantinae terrae pars ad fluuium vsque Alycum: Dionysius mille talenta Carthaginensibus solueret. Diodorus lib. 15. Plutarchus Romae arbitrium inter duos fratres susceperat, quorum Alter philosophus erat titulo & nomine tenus. Quem cùm admonuisset, ageret cum fratre & idiota vt philosophus: Hoc, inquit, vt ad idiotam verè dixisti. Apud me verò non habet multum momenti, neque magnipendo, ex ijsdem genitum esse genitalibus. Tu quidem, inquit Plutarchus, non dissimulas, ne ex genitalibus quidem genitum esse, quicquam apud te ponderis habere, aut valere. Plutarchus de Pietate erga fratres. M. Attilivs Regulus, rebus in Aphrica benè gestis, etsi certò sciebat breui futurum, vt aut Carthago caperetur, aut iugum coacta acciperet: veritus tamen, ne nouus Consul, qui propediem successurus dicebatur, famam rerum à se magnificè gestarum totam ad se traheret, vltrò coepit de pace cum hostibus agere. Carthaginenses, qui soluendi belli cupiditate incredibili tenebantur, confestim principes ciuitatis in castra ad Consulem mittunt, qui rem cum eo componerent. Sed tantum abfuit, vt ob iniqua Reguli postulata quicquam confici potuerit, vt legati ne audire quidem aequo animo quiuerint conditiones, quae ab ipso proponebantur. Venêre interim auxilia Carthaginensibus è Graecia, Xanthippi Lacedaemonij ductu. Ad quem vbi rerum summa delata est, Romani victi, Consul ipse captus est, & Carthaginem ductus. Cuius viri casus vtile exemplum esse potuit mortalibus, ne secundis rebus nimiùm elati, humanam imbecillitatem contemnere̅t. Regulus qui tum superbas leges nuper hostibus imponebat, vt nihil victis praeter vitam relinqueret, paucis horis alienae potestatis factus, ne vitam quidem in toto habuit. Sabel. lib. 9. Enn. 4. Heraclius Imperator priusquam exercitum contra Persas educeret, oratores ad Cosroen Persarum regem misit, vt à vastatione vrbium, & caede Romanorum cessaret. Cosroës autem rex legatos contemsit, eos???ue cum contumelia abire iussit. Heraclius à Barbaro hoste pacem petit, sub conditionibus annui vectigalis pendendi. Cosroës se nunquam quieturum cum Romanis respondit, nisi abnegata Iesu Nazareni crucifixi religione: Mitram, hoc est, Solem, adorarent. Imperator desperata pace, conscriptis vndique nouis legionibus, (veteres enim interciderant) tribus praelijs Cosroe̅n vita & imperio exuit, cum Siroë eius filio pace firmata. Cuspinianus, & Aeneas Syluius cap. 31. Asiae. Nicephorvs Imperator in Bulgariam profectus, victo Crumo gentis Principe, corpora Bulgarorum in humata relinquens, solis spolijs legendis intentus fuit: Crumi conclauia, vt iam sua, claustris & sigillis munijt: & Christianis manubias contrectare ausis, aures alia???ue membra abscidit: aulam quoque Crumi incendit. Interim Crumus submissè admodum victum se esse fatebatur: rogabat???ue vt acceptis quae vellet, pacatus Bulgaria excederet. Sed Nicephorus pacem, cuius erat impatiens, non dedit. Itaque Crumus iritatus, aditus, exitus???ue suae ditionis ligneis munitionibus occlusit. Et Nicephorus cladem praesagiens, suis dixit: Nemo nostrûm perniciem euitabit, ne si volucres quidem siamus. Biduo pòst Barbarus populo collecto, tentorium Nicephori aggressus est. Ibi Nicephorus miserabiliter obtruncatus est, omnes???ue cum eo duces, & infinita militum multitudo: omnibus???ue impedimentis potiti sunt Bulgari. Paulus Diaconus, Zonaras, Cedrenus. Sub Ludouici III. Rom. Imp. imperio, quum Berengarius Italiae regnum obtineret, Hungari m Italiam effusi, & hostibus numero impares, ab Berengario rege ad extrema ferè, vt tradit Leoprandus historicus, redacti sunt. Quare per internuncios aliquoties pacem saluum???ue reditum in patriam frustra petierunt. Ergo desperatione animati, tripartitò insidias obducunt. Romani dum internuncios praestolantur, cunctatione defatigati, magna ex parte equis desilientes corpora curabant. Hungari veteranorum validissima acie, traiecto flumine Brenta eos adoriu̅tur, tanta celeritate, vt multis ientantibus cibum in media gula transfigerent. Atque ita ingenti hostium caede facta, Italis imperium, gloriam, ocium, & fortunas abstulerunt. Bonfinius lib. 10. Dec. 1. Colomannvs Hungariae rex, comparato maximo exercitu, in Rutenos contenderat. Regina Lanca profusis lacrymis sup plex ad pedes hostis procidit, veniam ac pacem orans. At eam rex praeter dignitatem regiam calce repulit: haud fas esse referens, maiestatem regis femin eis vlulatibus pollui. Aduentarunt in super Chunorum legati, qui pro Rutenis veniam ac pacem orabant. Nullis tame̅ precibus rex exorari potuit. Interea Ruteni Mircodem Chunorum ducem cum auxiliaribus copijs acciuêre. Quum???ue legati desperata pace redijssent, secunda vigilia noctis incautum hostem adorti, ad internecionem ferè cecidêre. Qua nullam maiorem cladem se passos Hungari testantur. Bonfinius lib. 5. Dec. 2. Hadrianvs IV. Papa, magna regni parte Gulielmum Siculum exuerat, cùm in belli societatem Constantinopolitanum Imperatore̅ pellexisset (Platina & Nauclerus testantur, quòd spontè se obtulerit, numeratis Pontifici quinquies mille auri libris, ea lege, vt ipsi, rebus feliciter gestis, tres in Apulia ciuitates maritimae cederent) Siculus Pontifici per legatos supplex factus, pacem petebat: sed ipse omnes pacis conditiones, Cardinalibus suadentibus, respuebat. Siculus itaque cùm armis sibi dimicandum esse videret, educto milite, & Emmanuelis Constantinopolitani Imperatoris, & Romani Pontificis copias fudit, & capto Pontifice vtriusque regni Siciliae Apuliae???ue titulos extorsit. Nauclerus libro secundo, generatione 29. Arctissima obsidione Christiani Damiatam Aegypti premeba̅t, duce Ioanne Brenno rege Hierosolymorum. Coradinus Damasci & Hierosolymorum Sultanus, per oratores conditiones sibi Aegyptio???ue pacis petebat: pollicebatur in primis se sacrosanctam Crucem, & quicquid de Christianis in Syria Phoenice???; ipse patérve, aut Saladinus cepisset, redditurum. Franci, Angli, Itali leges comprobabant. Pelagivs Apostolicus legatus hanc pacem aspernabatur: bellum pro religione aduersus impios Mahumeticam???ue superstitionem susceptum, cuius sedes arx???ue sit Aegyptus: eam perdomandam, sanandam???ue Legatus auctoritate ac sanctitate nominis obtinuit, vt Damasceni oratores pace infecta dimittere̅tur. Non multò pòst capta quide̅ Damiata est, sed Latini dü Cayru̅ obsidere parant, intra Nili aggeres ab hoste intercisos interclusi, turpissimam pacem accipere coacti, & Damiatam reddere. Serò tunc poenitebat duces, se potiùs voluntati legati paruisse hominis togati, quàm suis consilijs obtemperasse, qui rerum militarium peritissimi, vicissitudines rerum experiendo didicerant. Pelagius malè audire cepit: & sunt qui scribant, eum, quòd gente Hispanus esset, lectis quibusdam (vt rebatur) fatalibus libris, qui dicerent, finem Mahumetis nominis appetere, ex Hispania venturum, qui gloriam confecti sacri belli ferret: intercessisse, ne pax Barbaris tanta exacta mercede daretur. Aemilius lib. 6. Lvdovicvs Comes Flandrorum Gandauensibus rebellibus ignoscere nolebat, nisi pedibus nudis, abiectis indumentis, aperto capite, extra vrbem, fune in collum accepto ad petendam veniam venirent. Hoc responso commoti ciues, armis sumtis potiùs in acie cadere, quàm superbo Principi ludibrio esse tolerabiliùs iudicantes, aduersus Comitem agmen direxerunt, & quinque millibus suorum, triginta hostium millia fuderunt. Aimoinus de Gestis Francorum libro quarto, capite 71. 72. Genvenses cum Ludouico rege Hungariae, Fr. Carrariensi Principe, & Aquileiensi antistite foedere inito, Clodia capta, Venetam vrbem arctè obsidebant. De pace per legatos agi coeptum. Quibus licèt mandatum esset, quantumuis iniquis conditionibus pace̅ non respuerent: tame̅ tot & tanta vndiq; peteba̅tur, vt si quadruplo maiores fuissent Venetorum opes, quàm ea tempestate erant, vix hostium auaritiam explere potuissent. Hostibus omnia Veneto adimentibus, &, vt planè apparebat, nil victo praeter vitam relicturis, quam muneris etiam loco concessam videri volebant: dolore, quem ignominia fecerat, in iram verso: decreto Patrum iubentur legati ea actione abstinere, agque ita infecta re domum confestim redire. Ergo mutata fortuna, Genuenses Clodiae obsessi, decimo pòst mense turpissimam deditionem facere coacti sunt. Sabellicus lib. 6. Dec. 2. Veneti bello tertio Ligustico victis Genuensibus ad Carali [2731] tanum Sardiniae sinum, cùm pacem dare nollent, Genuenses Ioanni Vicecomiti Mediolanensium sese dedidêre, & reparatis viribus, ad Sapientiam insulam Peloponneso propinquam ingenti clade Venetos affecêre, vt quam dare cum gloria noluerant, magno priùs accepto dedecore pacem susc???perint. Sabel. lib. 3. Dec. 2. Florentinorum iustitiae Vexillifer siue Dictator Petrvs Soderinus, quum vrbs eorum anno 1512. mense Augusto, ab Iulio II. Papa, Maximiliano I. Rom. Imperatori, & Aragoniae rege Ferdinando, qui Mediceos Florentiam reducere nitebantur, bello premeretur, & iam Pratum oppidum ab Hispanis, quibus Raymundus Cardona regni Neapolitani Prorex praeerat, obsideretur, pacem, quam Prorex receptis Mediceis & subministrato commeatu offerebat, importunè impediuit. Ille enim, siue contra naturae suae insitum metum, hostes de victoriae spe deiectos, per se discessuros persuasus: siue Mediceos quouis modo Florentiam redirent metuens: siue fatis eum ad suummet exitium patriae???ue suae calamitatem procurandam ducentibus legatorum profectionem artificiosè protrahens, ita egit, vt quo die vt abirent, constitutum erat, eo ??? die non proficiscerentur. Prorex igitur commeatus penuria coactus, & iam de legatorum aduentu incertus, sequenti nocte Prati expugnationem adoritur. Quae quum feliciter successisset, victricia arma vrbi admouit, & restitutis tandem in pristinu̅ dignitatis locum Mediceis, Florentinorum libertatem oppressit. Guicciard. lib. 11. Externi, Vindictae scilicet. Vindicta Dilata in Tempus longum. Sera. Nero Imperator, quòd puer à Seneca praeceptore vertera tulisset, eum mori coëgit: data tamen mortis eligendae copia, & res domesticas componendi spacio. Itaque in aquae calidae solium descendens, incisis venis, sumto insuper veneno, expirauit. Suetonius. Clotharivs (Childebertum habet Chronicon Francorü) Gallorum rex, Clodoueo patre ortus, cùm inuidorum opera, Gualterium Iuetoti dominum, regij cubiculi honore infignem expulisset, & is decennium in Oriente aduersus Christi hostes pugna̅do consumsisset: inde postea reuersus, cùm Clothario Vigilij Pontificis scriptas in commendationem suam literas in templo reddidisset, ea die qua Christi redemtoris mortem ecclesia celebrat, arbitratus & loci & temporis ratione clementiorem se regem habiturum: rex eum manu sua crudeliter occidit. Quamobrem acerbè à Poncifice reprehensus, Gualtherij haeredes ac posteros, item Iuetoti vrbem atque agrum, ab omni Gallici regni imperio ac seruitute liberauit, anno 536. Itaque ab eo tempore, eius loci potiti homines, regio nomine insignes facti sunt. Neque verò Iuetoti exiguitas obstitit, quanquam vndique eum Gallici regni loca ambitent, & à rege Gallico defenderetur, quin subiectionis ius nullum agnosceret. Fulgosus lib. 9. cap. 3. Maioris Ferdinandi F. Federicus, in locum Ferdinandi Neapoli Regis defuncti suffectus, dum reginas inuiseret, vnam, quae patris, alteram, quae fratris filij sui vxor fuerat: Bissinianorum Principis, qui vnà cum plerisque in procubiculo repem operiebatur, Famvlvs gladio districto herum percussit, geminatis ter ictibus inter ficere illum cupiens. Comprehensus, quaestione habita dixit, id efficere, quod fecisset, se In animo annos tresdecim habuisse, propterea quòd Princeps suam olim sororem violauisset: anteà parandi facinoris occasionem idoneam sibi nullam datam: tunc rem ad exitu̅ perducere, vel certo vitae suae periculo voluisse. Bembus libro 3. Venetae historiae. Galeacivs Sforcia, dux Mediolanensis, cùm à Cola, siue Nicolao Montano paedagogo puer vapulasset, postquam ad imperium euectus est, totidem plagas nudis natibus ei renendi, se inspectante, iussit. Quae iniuria effecit, vt Cola tres ex suis discipulis, praesertim verò Hieronymum Olgiatum, ad tyranni caedem inflammarit. Iouius in Galeacij elogio. Occasionem opportunam. Cùm Ricardus Angliae rex, in expugnatione Ptolemaidis Lupoldi Austriaci signa deiecta pedibus conculcasset, & Cypri dominum, cui Lupoldi matertera vxor erat, capitali supplicio affecisset, dum ad suos redire parat, naufragium passus, cum paucissimis euasit, & sub serui habitu Viennam venit. Sed proditus, à Lvpoldo in vincula coniectus, & pòst ad Imperatorem Henricum V I. missus est. Angli pecunia, quam pro suiredemtione erogarat, fulcitus Imperator, Tancredo Siculo è rebus humanis exemto, copias in Apuliam misit, multas ciuitates acquisiuit. Nauclerus Vrspergensis. Deiecto Venceslao Imperatore, Electores principes ad conue̅tum Francofordiae conuenerant. Fridericus dux Brunsuicensis eò quoque venerat. Erant qui illum dignum Imperio faterentur. Sed Archiepiscopvs Moguntinus ei aduersabatur, fortè quòd meminisset ex annalibus, ante centum annos ab Alberto duce Brunsuicense Archiepiscopum Moguntinum captum, & magno aere multatum fuisse, quòd pro eo Richardus Cornubiae in Anglia comes, qui ambiebat regnum Romanorum, dissoluerat. Ergo Rupertus Palatinus comes rex eligitur. Fridericus cum duce Saxoniae Rudolpho, & Sigismundo comite de Anhalt domum reuerte̅s, prope Frislariam in Hassia à grassatoribus impetitus, cu̅ sese defenderet, transuerberatur gladio, capitur Rudolphus, Sigismundus elabitur. Ferunt Archiepiscopum Moguntinum auctorem fuisse captiuitatis eorum, fortè ob causam memoratam. Cranzius lib. 11. Metrop. cap. 2. Gallis, quos ad occupandam Genuam Carolus IIX. Galliae rex miserat, Giensi duce, Pontremulum deditionem, Triultio ad id hortante, ea lege fecit, vt ne quid detrimenti hominibus eorum???ue fortunis miles inferret: verùm irrita fuit ducum fides. Helvetii enim per tumultum magno impetu ingressi, cunctis habitatoribus ad internecione̅ caesis, oppidum direptum incenderunt: atque id se facete vlciscendae iniuriae causa disserebant. Nam Gallis Neapolim ad eijciendos Aragonios proficiscentibus, dum per Lunigianam iter faciunt, & rixa quaedam casu esset exorta, circiter quadraginta Heluetiae gentis homines à Pontremulensibus caesi fuerant. Huius autem maculae, quam regio nomini in ista clade inusserat, delendae cupidi, vt maiora tormenta, per aspera & confragosa Apennini iuga maturè transportarentur, humeris suppositis magna alacritate laborarunt. Guicciard. lib. 2. Pavlvs IV. Papa, Cardinalis adhuc, Ioannem Moronum Cardinalem accusarat clàm apud Iulium III. sed ille aures no̅ adhibuerat. Adepto posteà Pontificatu, in molem Hadriani innocentissimum virum coniecit, longo carcere afflixit, ac postremùm etiam omnibus eum dignitatibus exu???re cogitarat, ni morbo vrgente aliquandiu differre coactum, posteà mors prae occupasset. Oderat iam pridem Hispanorum nomen, qui Lotrechio Neapolitanum regnum post cladem vrbis acriter inuadente, Caraffas gentiles suos omnium primos ex nobilibus ad Gallos desciscentes, agris & oppidis quae possederant, post victoriam adeptam multatos, nonnullos capitali supplicio, reliquos exilij poena affecerat. Itaque tempus venisse ratus, quo sese suos???ue vlcisceretur, vndique belli occasionem captabat, omninò sibi persuadens, ad primam belli famam Neapolitanos à rege ad se defecturos. Ergo Henrici II. Gallorum regis fretus subsidio, Columnios anathemate notatos, tota auita ditione in Latio exuit, eandem???ue in suos cum nouis honorum titulis contulit, & loca adhaec quaedam ad adimendam Columnijs recuperandi spem ex bellica arte communiens, Hispanum regem suos tutari solitum in se concitauit. Itaque exortum est inter eos atrocissimum bellum. Eo deinde exitu biennium ferè armis certatum est, vt vastatis direptis???ue totius ferè Latij oppidis, multis etiam miserabiliter incendio consumtis, ac Romae omnibus ferè omnium ordinum hominibus, grauissimis tributis penè oppressis, desperato meliori successu ad pacem Pontifex coactus inclinarit. Suo quoque in Carolum V. Caesarem veteri odio ince̅sus, translati ab eo per eadem tempora in Ferdinandum designatum Imperatorem imperij tabulas, nunquam adduci potuit vt approbaret: iniussu suo confectas esse dictitans, & contra sacrorum canonum statuta. Panuinius. Praecipitata. Dvnstanvs Cantuariensis Archiepiscopus, cùm propter Pentecostes solennitatem, poenam trium virorum (qui monetae corruptores fuerant) dilatam audiret in alterum vsque diem: ad altare, Missarum solennia peragendi gratia, priùs accedere noluit, quàm debitam sustinuissent poenam. Quibus pu nitis, Dunstanus lota facie ad altare conscendit, dicens: Nunc confido, quòd sacrificium de manu mea suscipiet Omnipote̅s, ac dum Missam celebrat, columba in capite eius resedit. Vincentius lib. 24. cap. 79. Contestata monvmentis. Alexander Pheraeus lanceam, qua confoderat patruum Polyphronem, consecrauit, ei???ue redimitae vt deo immolans, Tychonem appellauit. Plutarchus in Pelopida.
|| [2732]
CRVDELITATIS, IRAE IMMODERATAE POSSESSIO, Excrcitatio, ratione habita Ipsorvmmet, qui crudelitatem exercent. Qvo ad motvm Internvm. qvatenvs scilicet Irascvntvr Facilé. Pveros & Mvlleres, illos aetatis, has sexus debilitate ad iram pronos esse, Terentius in Hecyra, Act. 3. Sc. 1. his verbis testatur: Pueri inter sese quàm pro leuibus noxijs iras gerunt. Quapropter? quia enim, qui eos gubernat animus, infirmum gerunt. Itidem mulieres sunt fermè, vt pueri, leui sententia. Vehementer. L. Sylla tu̅c maximè truculentus fuisse dicitur, & aspectu minaci, quum eius faciem rubor infestaret. Alexander libro tertio, capite 19. Externvm. Videlicet Optando vindictam. Darivs, Persarum rex, vt ei nunciatum fuit Sardes captas incensas???ue esse ab Atheniensibus, excussa in coelum sagitta, Atheniensium vlciscendorum occasionem sibi dari optauit. Herodotus libro 5. Mysios tempore populi Romani vsqueadeò feros ac truces Thracum consuetudine factos aiunt, vt viso M. Crassi exercitu ante aciem equum immolârint, vota???ue nuncupârint, si vincerent, se caesorum ducum extis non modò dijs sacra facturos, sed pro lautissimo cibo epulaturos: sed nefanda dij vota obominati sunt, quando tantum terroris eos incessit, vt ne tubam quidem pertulerint. Quin & his terrorem Canidius centurio nimis auxit, barbara quoque stoliditate vsus: quippe qui super galeam foculum gerens, in hostium formidinem, cursu flammam, veluti arderet, agitatam latiùs effundebat. Bonfinius lib. 1. Dec. 1. Cruciferi Prussi arcem Pomeraniae Suecam obsidebant: ac duobus patibulis è regione arcis positis, exitium obsessis, ni arcem dederent, minabantur. Quò verò maiorem terrorem eis, incuterent, quotidie aliquot homines rusticanos captos appendebant. Svffidvs legatus Cruciferorum quotidie compluribus funibus in equum impositis, deuouebat non priùs se sumturum esse cibum, quàm omnes illos restes m suspendendis Polonis & Pomeranis expendisset. Quadam die cùm ad focum adstaret, furijs derepentè exagitatus, in igne̅ se proiecit, & perijt. Cromerus lib. 11. Captando occasionem Vindictae, Per Consilium improbum. Amyntoris Vxor zelotypa Phoenici filio persuasit, vti cum pel lice patris rem haberet, quò pellex contubernio filij delinita, senem odio prosequeretur. Homerus Illad. 1. Petrvs de Vineis, Friderici II. Imperatoris secretarius fuit. Is cùm hostis esset Alexandri tertij Pontificis, Petrum certis de causis lumine priuauit: deinde poenitentia ductus, adsciuit eum in secretius consilium. Cùm Imperator angustia rei pecuniariae Pisis premeretur, consuluit Petrus, vires ecclesiae suismet opibus conterendas, conflanda esse ad vsum belli ecclesiarum omnia ornamenta, aurea atq; argentea, inter quae zona illa, quae cingebat templum, memorabilis erat. Placuit consilium Friderico, & spolijs ecclesiarum exercitu̅ parauit. Tum Petrus: Imperator (inquit) iniuriam abs te iniustè mihi illatam vltus sum: tu tibi hominu̅ odia comparasti, ego tibi Deum ex sacrilegio reddidi inimicum. Poggius in Facetijs. Pugnam. Cùm aduersus Hasdrubalem livivs Salinator bellum gesturus vrbe egrederetur, monente Fabio Maximo, ne antè descenderet in aciem, quàm hostium vires animum???ue cognosceret: primam occasionem pugnandi non omissurum se respondit. Interrogatus???ue ab eodem: Quid ita tam festinanter manum conserere vellet? Vt quàm celerrimè, inquit, aut gloriam ex hostibus victis, aut ex ciuibus prostratis gaudium capiam. Valerius lib. 9. cap. 3. Magistratum. P. Clodivs ob Pompeiam C. Iulij Caesaris vxorem in sacris Bonae deae adulteratam, Ciceronis testimonio conuictus, sed corrupto iudicio absolutus, Ciceroni adeò inimicus ex ea re factus est, vt à patribus ad plebem postea transierit, eo consilio, vt Tribunus plebis factus hominem vlcisceretur, cuius testimonio fuerat in discrimen adductus. Nec defuit voluntati euentus. Sal. lib. 5. Enn. 6. P. Clodivs Pulcer, à Cilicibus piratis captus, cùm de redemtione cum eis conuenisset, atque ad Cypri regem Ptolemaeum misisset, qui mutuò pactam summam cum piratis poscerent: Rex autem partem tantùm dedisset adeò exiguam, vt accipera eam piratae recusarent: tandem sine precio à praedonibus est dimissus. Qui cùm postea Romam venisset, à patribus ob id solùm ad plebem transiuit, vt Tribunus plebis creari posset. id quod, donec inter patres mansisset, assequi no̅ poterat. Creatus Tribunus, nihil priùs populo proposuit, quàm ingentes Ptolemaei Cyprij regis opes: atque populum cohortatus est, vt iudicato hoste Ptolemaeo, ipse ad eas capessendas mitteretur. Fulgosus lib. 9. cap. 10. Donum. Cùm tumultuario praelio ad Dyrrachiu̅ Caesariani victi essent, caesi (vt refert Orosius) militum quatuor millia, centuriones viginti duo, plurimi???; equites Romani: Labienvs in suum olim ducem inexpiabili odio accensus, à Pompeio captiuos sibi dono dari petijt. Quod quü impetrasset, productos omnes in medium, & contumeliosissimis verbis increpitos, in conspectu omnium interfecit. Hoc enim euentu Pompeianis tantum spei accreuerat, vt non de bello ampliùs, sed de victoria cogitarent, & multa varia decernere̅t: & quasi nil iam incidere posset aduersi, famam victoriae per terrarum orbem nuncijs ac literis diuulgarent. Ioan. Gerund. lib. 9. Paralip. Hispan. Redemtionem. Cùm graui bello Ioannes Franciae rex ab Eduardo III. Anglorum rege premeretur, Eugenium Gerentire̅, omnibus belli artibus peritissimu̅, cum quadraginta egregijs ac manu promtis viris, onustum multo auro in Scotia̅ misit, enixè obsecra̅s, quantumuis rex illorum Dauid ab Anglis captus esset, ne cessarent bellum sedulò Anglis inferre. Accepêre Scoti conditionem, & Anglos ex insidijs circumuentos oppressêre, plurimos cepêre. Tum Gallorvm quidam emtos nonnullos Anglos, ac post montem seductos, trucidaru̅t, in vindictam parentum suorum nuper ab Anglis in Gallia occisorum. H. Boëth. lib. 15. Simulationem amicitiae, hospitij. Ioabvs polemarchus Dauidis regis, & Abisaeus frater, Abnerem Isbosethi regis polemarchum, qui ad Dauidem defecerat, specie amici colloquij Hebrone seductum, perfi dè interfeceru̅t, eò quòd Asaël frater suus ab Abnere in praelio peremtus fuisset. 2. Reg. 3. Absalomvs Dauidis filius duobus annis integris captauit oc casionem, vt Amnonem fratrem ob stuprum Thamari sorori illatum vlcisceretur. Tandem simulata reconciliatione, eum in conuiuio vino madidum obtruncari curauit. 2. Reg. 13. Aiunt Helenam Menelao mortuo, errante etiamnum Oresse, à Nicostrato, & Megapenthe Menelai filijs pulsam, ad Tlepolemi vxorem Polyxo, cognatam suam, Rhodum venisse. Fuit verò Polyxô Argiua, & Tlepolemum virum in exilium secuta est Rhodum. Quo apud Troiam occiso, ipsa insulae imperauit, filij parui suscepta tutela. Necem igitur mariti volens, vlcisci, Helenam hospitio suscepit, atq; in eam lauantem, ancillas furiarum ornatu immisit: quae illam comprehensam, & ad arborem suspensam, laqueo necarunt. In eius rei memoriam dedicauêre Rhodij Helenae Dendritidis fanum. Pausanias in Laconicis. Scribit C. Oppius Caesaris familiaris saeuum Cn. Pompeium in Q. Valerium extitisse captum in Sicilia cum Carbone consule Marianarum partium. Cùm enim sciret humanitatis & literarum inrer paucos studiosum Valerium, vt actus ad ipsum est, seduxisse illum, & deambulasse vnà: vbi accepit & didicit ab eo quae cupiebat, imperasse lictoribus, vt illicò auferre̅t eum, & interficerent. Caeterùm Oppio, cùm de Caesaris hostibus vel inimicis agit, non temerè adiungenda fides est. Plutarchus in Pompeio. Octavivs Sagitta, Tribunus, à Pontia, cuius amorem ambierat, repudiatus, pecunia noctem vnam mercatus, & admissus, ferro eam transuerberauit. Tacitus lib. 13. Svertingvs, Saxonum Princeps, cùm Hanefus alter Princeps à Danorum rege frothone caesus esset, nec ipse vel armis hosti par esset vel fortuna, Daniae regem simulata beneuolentia conuiuio excepit, & clàm ignem iussit triclinio admoueri, paratis omnibus ex composito, quae conflagrandae domui inseruirent: nec dubitauit ipse cladi accedere, dummodò secum hostem opprimeret. Filij autem Suertingi, vt vltionem paternae necis in filio, regni Danici successore, praeuenirent, adolescentem nuptijs germanae sororis conciliarunt: ex qua ille filios suscepit patrij regni successores. Stetit hoc in rerum statu diu quieta Saxonia. Versati sunt fratres reginae Danorum in regia Daniae, & tranquillitati rerum suarum con sulentes, regem conuiuijs & caeteris illecebris deuinctum habebant, donec Starcatherus vir fortissimus satyrico carmine [2733] regem ita inflammauit, vt sacra hospitij ac mensae suae temeraret, occisis in conuiuio leuiris. Saxones libertatem suam per arma tutati sunt. Cranzius lib. 1. cap. 12. Saxoniae. 'Praemij pollicitationem. Vltio huius est loci. Modus ad calliditatem referri debet. Artoxerxes Persarum rex, in Themistoclis hostis caput ducenta pronunciauit talenta. Plut. in Themistocle. Antigonvs & Antipater duces contra Eumenem creati à Maccedonibus, libellis per castra Eumenis sparsis, promisêre centum talenta, & honestum ordinem ei qui Eumenem interfecisset. Plur. in Eumene. Epicydes & Hippocrates fratres, duces Syracusanorum, Romanis longo tempore infensi, cùm Syracusanos ad bellum con citare non possent, ad Leontinos Syracusanis inimicos confugerunt, patriam accusantes, quòd foedus Hieronis de tota Sicilia ictum sibi solis vendicarent. Syracvsani promulgarunt, si quis Hippocratis aut Epicydis caput attulisset, se auro id esse repensuros. At Leontini Hippocratem sibi duce̅ contra Syracusanos crearunt. Suidas. Occiso ad lucum Furinae Caio Graccho, aiunt caput eius, cùm ab nescio quo praecisum & ablatum esset, huic ademisse amicum L. Opimii Coss. Septimuleium: siquide̅ pronunciatum initio pugnae fuerat, Caij & Fuluij capita referentibus, praemium, vt pari auri pondere rependeretur. Relastum. à Septimuleio fuit ad Opimium lancea praefixum. Staterae allatae impositum pependit pondo XVII. cum besse. Atq; hîc quoque consceleratus Septimuleius & fraudule̅tus fuit. Nam exempto cerebro infuderat plumbum. Qui verò Fuluij caput attulerunt, quòd essent obscuriores, nil accepêre. Plut. in Gaio. In Q. Sertorij caput, Metellvs, qui cum eo in Hispania bellum gerebat, pronunciauit: Si ciuis Romanus illum interfecisset, praemitum centum argenti talenta, & agrum viginti millium iugerum: si exul, reditum in patriam. Ita apertae desperatione victoriae licitabatur illum per proditionem. Plutarchus in Sertorio. Sacrorum suspensionem. Dvnstanvs Cantuarie̅sis Archiepiscopus, sacris operati noluit, priusqua̅ de monetae tribus corruptoribus, quorum poena dilata fuerat in alterum diem, supplicium sumerecur. Vincentius lib. 24. cap. 79. Insectationem. T. Qvintivs Flaminius ad Prusiam legatus venit, & Hannibalem Rom. nomini infestissimum, hospitem regis, sibi tradi petijt. Hannibal vbi armis omnia teneri vidit, confestim venenum hausit, tantùm effatus: Soluamus pop. Rom. diuturna cura, quando senis mortem expectare, longu̅ est. Erat iam Hannibal septuagenarius. Sunt qui venenum anulo inclusum habuisse credant. In quo meritò aliquis miretur, tantam breui tempore in Romana indole mutationem fieri contigisse, quorum patres Pyrrhum hostem infestissimum, late???ue Italiam vastantem, domestica fraude extingui noluissent, in Bithyniam virum consularem miserint, ad senem & exulem deposcendum. Sed credibile est, Romanos non tam ob id Hannibalem sublatum voluisse, quia in praesentia formidabilis esset, quàm quòd de Carthagine euertenda consilium Senatus agitare coepisset, ne suis extremis rebus Carthaginenses illius opera vti possent, nouum???ue molirentur bellum, aut illatum propulsarent, atque ita de eo magis cautè quàm fortiter statuerint. Sabel. lib. 7. Ennead. 1. Occasionem vindictae ereptam dolendo. Tiberivs, cùm intellexisset Carnuleium, in quem pro sua crudelitate tormentis grassari decreuerat, mortem anticipasse: ira atque indignatione percitus exclamauit: Carnuleius euasit. Suetonius. Mahvmetem II. Turcorum tyrannum aiunt, ad nuncium Ioan. Coruini mortis (cuius fortitudine ad Albam Graecam repulsus fuerat) confestim oculos humi defixisse, & solutum in lacrymas dixisse: Nemini vnquam à mundi principio aequè ac sibi indolendum, cui tantam ex accepta clade turpitudiuem ampliùs vlcisci non liceret. Bonfinius lib. 8. Dec. 3. Exeqvendo. Ratione habita Rei. Vlcisci alios Per Apostasiam. Tertvllianvs inuidia Romani cleri exagitatus, ad Montani sectam palàm defecit, & contra Catholicos scripsit. Hieronymus lib. 4. cap. 34. Vto Vandalorum (qui & Vuinuli & Sclaui dicuntur) Princeps, à quodam Saxonum transfuga interfectus erat. Filius eius Godescalcvs, apud Luneborch, monasterium Ducis, liberalibus erudiebatur studijs, Godescalco Gothorum Episcopo eiusdem coenobij curam agente. Is comperta morte parentis, ita furore commotus est, vt, reiectis cum fide literis, arma corriperet, Albi???ue transmisso, Vuinulis se Dei inimicis coniungeret: quorum fretus auxilio, Christianos impugnans, multa millia Saxonum in patris prostrauit potestatem. Hunc tandem quasi latronum principem Bernardus dux Saxoniae capiens, in custodia tenuit: viru̅ arbitratus futurum fortissimum, iuncto secu̅ foedere dimisit. Qui mox ad Canutum Danorum regem profectus in Angliam, ibi mansit multo tempore. Reuersus in patriam, Christianismum recepit tanto feruore, vt inter sacra cum sacerdote fuerit ab impijs trucidatus. Cranzius lib. 4. Metrop. cap. 11. Bernardus Saxoniae dux Mistiuoio Vandalorum principi cognatam seu sororem suam desponderat. At Theodericus Marchio Brandeburgensis indignum asserens, nobilem puellam cani elocari, nuptias turbauit. Tum Mistivoivs: Ergo si canes sumus, rabiem exercebimus, inquit. adeo???ue defectione inita, crudelem persecutionem in pios instituit, Hamburgum excidit, Marchionem expulit: nec, nisi Henrici II. auxiliaribus copijs, à Bernardo vinci potuit. Cranzius libro 4. capite 34. Saxoniae. Defectione, Proditione, Desertione. Harpagvs Medus, Cyro exercitum prodidit, vt Astyagem filij carnificem (quem is sibi comedendum proposuerat) vlcisceretur. Herodotus lib. 1. Alcibiades audito, se cum socijs rei capitalis condemnatu̅: At ostendemus, inquit, eis, nos viuere: conferens???ue se ad Lacedaemones, bellum Atheniensibus Dicelicum conflauit. Plutarchus in Apophtheg. Veneti, Cigalli Oceani accolae, primi omnium Ape̅nino superato, Clusium Tuscorum vrbem oppugnare sunt adorti. Fama est, eam gentem à Clusino Arvnte ad id bellum allectam. Is Lucumoni iratus, quòd vxore̅ suam corrupisset, eam iniuriam quum in adolescentem opibus praepotentem vlcisci non posset, ad Gallorum opes confugit: quos vt & faciliùs ad id bellum concitaret, fruges indigenas Hetruriae secum attulit: vinum id fuisse ferunt, & aridas ficus. Sabel. lib. 2. Ennead. 4. Ira vniuersum Popvli Romani equitatum à Fabio Consule ad hostium copias perseque̅das missum, cùm tutò & facilè eas liceret delere, legis Agrariae ab eo impeditae memore̅, immobilem retinuit. Val. Max. lib. 9. cap. 3. Ira Popvlvm Romanum Appio Claudio duci (cuius pater, dum pro Senatus amplitudine nititur, commoda plebis acerrimè impugnauerat) infensum exercitum faciendo, voluntaria fuga terga hosti, ne triumphum imperatori quaereret, dare coëgit. Ibidem. Cùm per noctem occupato Capitolio ab Appio Herdonio quatuor Samnitium millibus, Consules Val. Poplicola & C. Clau dius populum ad recipiendam arcem vocassent: populus Romanvs patriam perpeti à latronibus diripi, atque incendi, quàm patricijs morem gerere maluit: neque antè de sententia deduci potuit, quàm petitam legem Senatus concessit. Fulgosus lib. 5. cap. 3. Maximus Senator Rom. Valentiniano III. Imperatori persuasit, vti Aetium Patricium, imperij columen, tyrannidis suspectum iugularet. Eo sublato, ipse Valentinianum interfecit, & tyrannidis stabiliendae gratia Imperatricem viduam Evdoxiam, Theodosij iunioris Imperatoris filiam, sibi copulauit. Illa in vltionem mariti, Gensericum Vandalorum regem ex Africa accersiuit matrimonio. Maximo à suis occiso, adsunt Vandali, & Romam diripiunt, Eudoxiam abducunt cum duabus filiabus, quarum natu maiorem Hunerico filio Gensericus in matrimonium dedit. Euagrius libro 2. capite 2. Paulus Diaconus, Zonaras. Otho II. Imperator, conuiuio Romae in Vaticano Principes & Legatos Italicarum ciuitatum, quae defecerant, excepit: ac intromissis armatorü cateruis, de seditiosis, reliquis spectantibus, supplicium sumsit. At paulò pòst cum ad Basentellum; Calabriae oppidum, contra Graecos & Saracenos praelium esset commissurus, Romani & Beneventani, certamen de summa rerum imminere videntes, statim à signis recesserunt, arque Othonem valido praesidio, nec opinantem nudarunt. Ita exercitus eius ancipiti terrore perculsus, instantibus hostibus facilè non solùm fusus fugatus???ue, sed etiam foedissima strage concisus est. Ipse ex praelio trepidus vix incolumis ad mare profugit, &, cùm se nauiculae comisisset, metu piratarum in mare exiliens natatu sibi consuluit. Addit Sigebertus, ipsum, cùm natando euadere vellet, à praedonibus, quínam esset, ignorantibus, captum: Theophaniam verò vxorem, & Theodericum episcopum Metensem, qui Rossani consederant, praelij exitum expectantes, fimul Othonem captum à piratis audiuerunt, ingentem ad eos pecuniam redimendi causa misisse. Cui dum illi auidiùs inhiantes Othonem parùm attentè obseruarent, ipsumpernicissimo equo oblato ex eorum conspectu repentè abreptum, Satis inter omnes constat, hanc cladem tantam fuisse, [2734] vt si Graeci protinùs inde Romam exercitu̅ adduxissent, ipsam haud magno admodum negotio in potestatem fuerint adducturi. Sigonius lib. 7. Regni Italici. Conradus dux Glogouiensis bellum aduersus Henricum Legniciensem animo versabat, ob interuersum Vratislauiensem dominatum. Àt cùm imparem se illi esse viribus intelligeret, incautum dolis circumuenire studebat. Lvticvmvnum de familiaribus & consiliarijs Henrici, gente Habdancum, donis & promissis ad ptoditionem heri induxit. Erat hic Luticus in intimis Henrici, & magnis ab eo beneficijs affectus: sed patrem eius Pacoslaum, gratia & fauore Principis insolescentem, Henricus capite plecti iusserat: quòd is homicidij reus crimen, frustrà dissuadente iudice, gloriabundus fateretur. Lenierat tamen eum Lutici dolofe̅ Henricus postea, collatis in eum plurimis & magnis beneficijs. At cùm faces Lutici animo subderet Conradus, effecit, vt plus apud eum valeret vetus dolor, quàm tot recentia beneficia. Fortè in balneo ad Odram, haud longè ab arce Vratislauiensi, corpus curabat Henricus. Aduolat eò Luticus cum armatis: Henricúmque nil tale suspicantem, nudum è balneo extrahit, & vili palliolo tectum, atque equo impositum, continuato nocte die???ue c???rsu, Sanuoithum, quod in ditione Conradi erat, asportat. Inde vinctus Glogouiam perductus, in angustum vas ferreum concluditur: in eo duo erant parua foramina, alterum quo cibum sumeret, alterum quo aluum purgaret. In eo sex totos menses asseruatus, neque sedere, neque iacere potuit. Ad extremum eò redactus est, vt iam tabescente corpore, sanies & vermes de scapulis & femoribus eius scaturirent. His malis victus tandem durissimis conditionibus à Conrado dimittitur. Cromerus libro 10. Ferdinandvs Magallanus, Lusitanus vir nobilis, magno animo praeditus, in India bellicis in rebus non mediocre virtutis & industriae documentum dederat. In Africa similiter viri valdè strenui officio functus fuerat. Is pro meritis suis con tendebat, vt congiarium regium dimidio numi aurei singulis mensibus augeretur. Rex, ne aditum ambitiosis aperiret, id denegauit. Magallanus offensione huius beneficij sibi eo tempore denegati commotus, à Rege desciuit, cùm priùs publico testimonio fidem & Regi & patriae debitam abiurasset: & se continuò ad Carolum contulit, eum???ue admonuit, insulas, quas Malucas appellant, quae sunt vltra auream Chersonesum constitutae, ad limites Castellae pertinere, & ab Emmanuele Rege contra pactionem iam factam vsurpari. Ducebat autem secum Rodericum Falerium, qui se Astrologiae disciplinam tenere profitebatur, vt eandem opinionem in animo Caroli altiùs imprimeret. Carolus ab Hispaniae proceribus persuasus, ne vllius affinitatis obtentu imperium amplificare negligeret, naues Magallano, quibus aliam viam in Orientem aperiret, attribuit. Itaque Magallanus & Falerius Hispalim contendunt. At Falerium iam facinoris suscepti poenitebat, & intra paucos dies moestitia confectus, mortem obijt. Magallanus cum quinque nauium classe, & cum suprema necis atque vitae in reliquos nauarchos potestate, anno 1520. 10. die Augusti soluit, vt terras atque regiones, quas neque viderat, neque ab alijs exploratas audierat, sed suspicione tantùm eas adiri posse consequutus fuerat, perlustraret. Osorius lib. 11. Rerum Emmanuelis. Idalolatria, Impietate. Mediolanensis quidam, inimicum vlturus, quem in manu habebat pugione faucibus admoto, se iugulaturum esse minatus eum, nisi renunciaret Deo, ad renunciandum compulit: nec semel fecisse contentus, renunciare iussit ex animo, idem???ue saepiùs repetere. Quo facto, eum iugulauit, dicens: Sic de corpore simul animo???ue vindictam sumsi. Bodinus lib.4. Daemon. cap. 1. Lugduni Cvrio Sancti Ioannis minoris, viuus crematus est, anno MDXLIIX. eò quòd dixisset, se in Missa non consecrare hostiam, vt damnationi parochos suos subijceret, no̅ deum pro deo adorantes: quia sibi (vt aiebat) lis cum ipsis erat. Sed iustam miseri popelli ignorantiam excusatam habuit Deus. Bodinus lib. 4. Daemon. cap. 5. Caede horrenda, miserabili. Consule Titulum, Astus in vitae insidijs fol. 1963. Hetrvsci feroces in poena excogitanda, viuorum corpora cadaueribus aduersa aduersis alligata atque constricta, ita vt singulae membrorum partes singulis essent accommodatae, tabescere simul patiebantur, amari vitae pariter ac mortis tortores. Valerius lib. 9. cap. 2. Hoc Mezentio Rutulorum regi tribuit Maro Morem fuisse Scythis peruetere̅, scribit Plinius, sagittarum aciem tingere viperina sanie, & humano sanguine, irremediabili scelere. Nam mortem illicò affert, etiam leui tactu. Obseruabant autem Scythae viperas (vt testatur Aristoteles in Admirabilium relatione) vbi iam peperissent: sic enim captas diebus aliquot liquescere sinebant: mox vbi computruisse viderentur satis, in ollam sanguinem hominis vnius totum infundebant, adobruebant???ue in sterquilinio, vase diligenter obturato: vbi verò & hic contabuerat, eximebant, sumentésque quod supernatasset iam aquosum, saniei???ue viperinae permiscentes, ita lethale conficiebant venenum. Caelius lib. 23. cap. 10. Antiq. Lect. Iason Thessalus, Aesonis filius, Corinthum veniens, cùm adduceret etiam Medeam, Aeetae regis filiam, cuius ope ex Colchis aureum vellus in Graeciam ablatum portauerat: pòst oblitus omnium beneficiorum, eam repudiauit: & fide data, Creontis Corinthiorum regis filiam Glaucen in vxorem duxit. Medea à Creonte è terra Corinthiaca excedere iussa, supplex facta cùm Iasoni, tum Creonti, simulans se oblitam omnium iniuriarum, ad vnum diem vt adhuc manendi potestas sibi detur obsecrauit. Id adepta, gratitudinis ergô Glaucae nouae nuptae mittit per liberos, vestes artificiosissimè paratas, & coronam auream. Eam cùm capiti suo Glauca imposuisset, & vestes induisset: veneno, quod Medea in ijs absconderat, circumuenta, concidit. Creon, dum filiae conatur succurrere, in amplexu filiae extinctus est. Interfectis quoque, quos cum Iasone habuit, liberis, curru draconum alatorum sublata, transfugit è Corintho Athenas, vbi nupsit Aegeo Pandionis filio. Euripides in Medea. Auctor Eutropius est, Superbum Tarqvinivm excogitasse primùm vincula, taureas, fustes, compedes, latomias, metalla. Caelius lib. 10. cap. 4. Antiq. Lect. Amestris Xerxis vxor, vxorem Masistae, Bactrianorum praesidis, excarnificauit. Eius mammillas praecidit, quas obiecit canibus. Item nares, aures, labra, linguam inhonestissimis deformauit plagis. Plut. in Artaxerxe. Cyri iunioris interfectores magnis à rege Artaxerxe victore muneribus affectos, Parysatis amborum mater alios alia fraude aggressa, exquisitissimis postea supplicijs necauit. Carem, qui poplitem percusserat, decem dies varijs cruciatibus, affectum, mox effossis luminibus, aere???ue liquefacto auribus infuso, necari iussit. Metrodotem (is enim primus circa oculum vulnus inflixit) duabus clausit scaphis, ita compactis, vt caput & crura duntaxat extarent: ad Solem inde obuolutum melle cibari iussit, & lacte, vt inuitus etiam comesse potaré???ue cogeretur: fiebat eò muscarum concursus ingens, earúmque examina, ora, oculos & crura incessêre: hae enim partes extabant, erant???ue eisdem liquoribus delibutae: excrementa corporis, vtpotè ex dulci materia, scaphi sexcepta vermes procreabant, quibus vestes primò, mox corpus ita est corrosum, vt nuda ossa cum stupore spectantium cernerentur. Atque ita Metrodotes decimo die miserabili cruciatu perijt. Nouissimè Mesebatem eunuchum, qui iacenti Cyro caput & manum recidit, in suam potestate̅ redactum, pelle enudari iussit, ipsúmque tribus palis affixum euaricari fecit. Atque per haec percussorum supplicia Cyri manes euagati, postremò quieuêre. Sabellicus lib. 9. Ennead. 3. ex Plutarcho. Ochvs, qui postea Darius appellatus est, sanctissimo Persis iureiurando obstrictus, ne quem ex coniuratione, quae septem Magos cum eo oppresserat, aut veneno, aut ferro, aut vlla vi, aut alimentorum inopia necaret: crudeliorem mortis rationem excogitauit, quae hos iunctos sibi, non perpetuo vinculo religionis, tolleret. Septum enim altis parietibus locum cinere compleuit: supposito???ue tigno prominente, benignè cibo & potione exceptos in eo collocauit: è quo somno sopiti, in illam insidiosam congeriem deciderunt. Valerius libro 9. capite 2. Locrenses, crudelem Dionysij libidinem vlciscentes, sublato per Dionem eius regno, vxorem Dionysij vnà cum silijs non tantùm prostituerunt, sed post expletam etiam libinem, compunctas acubus intra digitorum vngues, interemerunt: ossa in mortarijs contusa in mare proiecerunt, carnes ab ossibus abstractas si quis non comedisset, eum diris deuouerunt. Aelianus lib. 9. de Var. hist. & Athenaeus lib. 12. cap. 19. & Strabo libro 6. Inter multa crudelitatis Phalaridis Agrige̅tinorum tyranni exempla celebratur inprimis aeneus ille taurus Perilli, siue Perilai (nam sic appellat Lucianus) inuentum: quo subiecto igni mortales viui sic exureba̅tur, vt pro eiulatu humano mugitum aederent morientes. Eum taurum, exusto primùm in eodem artifice, Delphos misisse legitur, vt Phoebo dicatus, in eius templo reponeretur, monimentum futurum fimul & artis exquisitissimae, & inuenti crudelissimi, & poenae meritò in auctorem retortae. Verùm Delphi munus, vt à tyranno missum, repudiarunt. Erasmus in Adagijs. L. Catilina M. Mario Gratidiano, qui ter Tribunus plebis & bis Praetor fuerat (vt Q. Cicero in Paraenesi ad fratrem Marcum scribit) primùm brachia & crura fregit, aures deinde, linguam & nasum praesecuit, oculos effodit, postremò capite trun cauit. L. Viues in lib. 3. August. de Ciuit. Dei, cap. 2. Tiberivs Imper. mortem filij Drusi veneno interfecti crudeliss. fuit. Carnificinae eius ostenditur locus Capreis, vnde [2735] damnatos, post longa & exquisita tormenta, praecipitari coram se in mare iubebat: excipiente classiariorum manu, & contis atque remis elidente cadauera, ne cui residui spiritus quicquam inesset. Excogitauerat inter genera cruciatus etiam, vt larga meri potione per fallaciam oneratos, repentè veretris deligatis, fidicularum simul vrinae???ue tormento distenderet. Suetonius. Opilivs Macrinus Imp. Tribunum, qui excubias deseri passus erat, carpento rotali superadnexum per totum iter, viuum atque exanimem traxit. Iul. Capitolinus. Cùm quidam milites ancillae hospitis pudorem deprauasse suspecti essent, atque per quendam frumentarium Idem Macrinus id didicisset: adduci eos iussit, interrogauit???ue vtrum esset factum. Quod cùm constitisset, duos boues mirae magnitudinis viuos subitò aperiri iussit, atque his singulos milites inseri, capitibus, vt secum colloqui possent, exertis. Iul. Capitolinus. Tursinem Zelebi, agentem mensem 18. Moses Bassa, &c. folio 2990. Henricvs VI. Alemanniae Rex, occupata Sicilia, quorundam incolarum insidijs est appetitus. Deprehensos varijs modis miserabiliter interfecit. Alium feruenti aqua excoctum, in canistro pro missuad suos remisit: alium in ingentem rogu̅ coniecit, alium culeo insutum in mare demersit. Factionis principi aeneam coronam quatuor clauis capiti adfixit. Nicetas libro 2. Cranzius lib. 7. Metrop. cap. 17. & lib. 7. Saxoniae cap. 9. Iordanum appellat insidiatorem, & reginae amatorem, & in aenea sede candente locatum, aeneam coronam candentem clauis capiti affixam gestasse. Venceslavs Imp. Boëmorum rex, sub arce Vicegradensi in ripa Vultauiae balneum extruxit (nam saepissimè balneis vtebatur) in quo tabulae pauimenti certa sui parte ita leuiter coagmentatae erant, vt vel vno pede proculcatae facilè laxarentur. Si quos igitur perdere vellet, per hanc ruinam praecipites in flumen dabat. Dubrauius lib. 23. Genvenses (quo tempore vrbs eorum ciuilibus armis inter Guelfos Gibellinos???ue diuisa contendebat, & Guelfi rerum potiebantur) septem viros, qui Phaream turrim totam penè à fundamentis subuersam Gibellinis dediderant, ab vrbe ceu saxa, per haec tormenta, quibus sub Manganorum nomine prior aetas vtebatur, in hostes emiserunt. Fulgosus libro secundo, capite secundo. Caedis carißimorum conspectu. Vide Tit. Crudelitatis erga Hostium liberos, vxores, arces, fol. 2757. Virgilius, vbi inducit Priamum execrantem Neoptolemvm ob atrox eius immite???; factum, non accusat hostem, quòd filium necarit, sed quòd ante oculos suos eum obtruncarit, co̅remerauerit???ue aspectum patrium caede filij. Neque enim ma???or vllus dolor patri inuri potest, quàm spectante ipso filium necare: multò nanque magis homines mouent, quae fieri vident, quàm quae facta audiunt. Hoc etiam narrat fecisse Cardianos in oratione co̅tra Aristocratem Demosthenes: cùm Myltocythem Thracem amicum Atheniensium, proditum Charidemo cum filio, ab ipso, vt poena afficerent, accepissent: auget enim crudelitatem Cardianorum, [Greek words]; mouet, docens eos non tantùm ambos interfecisse, sed nato ante oculos patris in nauicula iugulato, patrem postea in mare abiecisse: atque ita & voluntati Charidemi satisfecisse, & animum suum implesse, quòd eum, qui fauebat rebus Atheniensium, quos ipfi malè oderant, crudelem in modum interemissent. Victorius lib. 1. Var. lect. cap. 8. Cleomenes rex Laconum cum socijs, cùm frustra magno facinore Alexandriae tentato, destituti iam ab omni spe, spontè occubuissent: mandato regis Ptolemaei, à militibus Stratesiclea Cleomenis vxor cum filijs, ac reliquae Spartanae mulieres captae ad supplicium ducebantur. Generosae autem stirpis femina satis constanter acerbum illum casum tulisse tradita est: tantum???ue petijsse, vt ante filios interficeretur. Cùm tamen ad locum muneribus illis destinatum venerunt, ministri regij, spretis precibus ipsius, primùm liberos spectante matre necarunt, statim???ue ipsam interfecerunt: quam solùm in tanta acerbitate eommemorat Plutarchus conuersis oculis ad natos dixisse, [Greek words]. Victorius libro primo Var. lect. cap. 8. Caede insontum. Seditione inter pecuarios Scythas orta, manus ingens eorum patrio solo pulsa, in Mediam concessit. Receptis benignè Cyaxares rex Medicos pueros arcu & sermone instituendos tradidit. Interiecto deinde tempore, quum Scythae assiduè venatum irent, ac ferè semper aliquid afferrent, contigit tamen quandoque, vt nihil domum tulerint. Hos intuitus Cyaxares, multis eos probris insectatus est, Quam illi contumeliam non ferendam rati, ex pueris, quos instituebant, vnum trucidatum, in dissectae fere speciem regi obtulerunt, celeri???ue deinde fuga in Lydiam ad Alyattem perfugerunt. Sabellicns lib. 4. Ennead. 2. Caeso C. Graccho in seditione Agraria, necauerunt Rom. minorem Fuluij filium, qui non arma contrà tulerat, neque in coetu fuerat praeliantium: sed ad pacifi candum venientem ante pugnam corripuerunt, & post pugnam occiderunt. Plutarchus in Caio. Tibicen quidam Hammelae ad eliciendos glires conductus, sequenti rependit facinore ingratitudinem, cùm illi ex pacto non satisfieret. Nam anno millesimo ducentesimo octogesimoquarto, die vicesimosexto Iunij, hunc tibicinem, Omnicolorem nuncupatum, ob vestis varietatem, centum & triginta pueri Hammelae nati sequuti sunt, & Caluariae sub monte Koppen dicto perierunt. Vnus superstes relictus narrauit, En daemonem tibicinem sanguinarium. Ioannes Vierus de Praestigijs daemonum. Humanis epulis. Si Ingluuiem spectes, ad locum Intemperantiae alimentaris pertinent, fol. 2230. Si Vindictam, ex. Crudelitatis erga hostes huc quaedam accommodari poterunt, fol. 2754. Sin ipsam Immanitatem conuersationis, ad Popularitatis defectum releganda erunt. Tributorum impositione. Vide Titulum Crudelitatis erga hostes, fol. 2754, Ignominia qualibetcunque. Danvs rex, victis Noruagijs Canem dedit in regem, Vide Tit. Crudelitatis erga hostes. Accusatione falsa. Maleficus Qvidam in Sabaudia senem vicinum, quòd arborem suam incidisset, hunc in modum vltus est. Senis concubinae insanum quendam amorem immisit in illius filiu̅. Quae quum adolescentis animum pellicere non posset, eum vltrò apud patrem detulit, quòd se de stupro non desineret interpellare. Pater persuasus à muliere, filium è tecto praecipitem dedit, ac interemit. Deinde facti poenite̅s, semetipsum laqueo praefocauit. Postremò mulier in puteum se abiecit. Gilb. Cognatus lib. 8. Narrationum. Modum. Vlcisci alium Dignitatis suaeneglectu. Cùm Lucretius Offella consulatum à L. Sylla dictatore peteret, quòd ipsius opera Sylla vrbem Praeneste coepisset, atque iuniorem Marium euertisset: Sylla autem nutu consulatum negaret, neque ob id Offella rogare defineret: Sylla, qui in foro deambulabat, manu sua eum interemit, atrox???ue facinus grauiore verborum atrocitate auxit, cùm populo, qui in concionem venerat, aratoris fabulam narraret. Fulgos. libro nono, capite quinto. Avgvstvs Iuliae filiae stupratorem, praeter suam maiestatem suis ipse manibus pulsauit. Suetonius. Tiberivs Imp. in quodam itinere lectica, qua vehebatur, vepribus impedita, exploratorem viae primarum cohortium Centurionem stratum humi penè ad necem verberauit. Suetonius in Tiberio. Saladinvs Aegypti Sultanus, captis Hierosolymis Guidonem regem & Romualdum aedituorum magistrum ipse manu propria obtruncauit. H. Boëthius lib. 13. Cùm Hussitae magnum tumultum Pragae excitassent, caeso praetore, pulso???ue regni Camerario, qui cum trecentis equitibus ad comprimendum motum accurrerat: prandebat fortè Venceslavs VI. rex, cùm ei tam atrocis rei nuncius de improuiso superuenit. Ad quem ille consternatus, à mensa surgebat. Ibi adstans Praegustator: Triduo, inquit, autè hoc ego futurum esse sciebam. Arripit per capillos Praegustatorem Rex, illum???ue ante pedes suos prosternit, pugione occisurus, tanquam tanti facinoris conscium. Qui circumsteterant, aegrè pugionem extorserunt, admonentes, ne caede ministri Rex maiestatem suam coinquinaret. Qui statim apoplexia inter manus adhuc illorum tangitur, & non post multos dies moritur. Corpori ne Hussitae illuderent, Sophia Regina clàm illud noctu, sine vllo exequiaru̅ honore, in aula Regia, quemadmodum superstes exoptarat, sepeliendum curauit. Dubrauius libro 23. Sed Aeneas Syluius capite 37. Boëmiae paralysi correptum infra octo & decem dies, signatis nominibus haereticorum, quos neci destinauerat, fratrem Sigismundum Hungariae regem assiduè vocitantem, & amicorum auxilia anxium expectantem, antè vita excessisse, quàm vocati principes adessent, tradit. Beneuolentiae simulatione. Blandiendo. Domitianvs Imp. erat non solùm magnae, sed & callidae inopinatae???; saeuitiae. Auctorem summarum pridie quàm crucifigeret, in cubiculum vocauit, assidere in thoro iuxtà coëgit, securum hilarem???ue dimisit, partibus etiam de coena di [2736] gnatus est. Aretinum Clementem, consularem virum, è familiaribus, & emissarijs suis capitis condemnaturus, in eadem, vel etiam in maiore gratia habuit, quoad nouissimè simul gestanti, conspecto delatore eius: Vis, inquit, hunc nequissimum seruum cras audiamus? Et quò to̅temtiùs abuteretur patientia hominum, nunquam tristiorem sententiam, sine praefatione clementiae, pronunciauit: vt non aliud iam certius atrocis exitus signum esset, quàm principij lenitas. Quosdam maiestatis reos in curiam induxerat: & cùm praedixisset experturum se illa die, quàm charus Senatui esset, facilè perfecerat, vt etiam more maiorum puniendi condemnarentur: deinde atrocitate poenae conterritus, ad lenieudam inuidiam intercessit, his verbis: Permittite Patres conscripti à pietate vestra impetrari, quod scio me difficulter impetraturum, vt damnatis liberum mortis arbitrium indulgeatis. Nam & parcetis oculis vestris, & intelligent me omnes Senatui interfuisse. Suetonius. Ivlianvs apostata à tormentis & atrocioribus coactionibus abstinendum putauit, quòd supplicijs & tormentis Christianorum res ante se magis fuissent amplificatae, ipsi???ue gloriosiores facti: quod ex Diocletiani extrema persecutione didicerat. Socrates lib. 3. c. 13. Theodoretus lib. 7. c. 8. Insultando, Irridendo. De Tyrrhenis certum est, ad tibiae modos solere seruos caedere, summam mollitiem cum summa saeuitia coniungentes. Erasmus in Adagijs. Ivstinianvs II. Imp. Constantinopoli recuperata, capto Leontio, quoties pituitam à naribus truncatis profluentem abstergeret, toties aliquem ex eis trucidari iubebat. Leontium & Absimarum, qui imperium inuaserant, pedibus conculcatos, acclamante populo: Super aspidem & basiliscum ambulabis, & leonem & draconem concuicabis, iugulari fecit. Iuo in Chronico, & Henricus de Erphordia. Moram trahendo. Caligvla, quos torquebat, minutis ictibus plecti iubebat, quo diutiùs languerent. addito etiam praecepto, Curate vt se mori sentiant. Suetonius. Temporis. Vt quando in Vlciscendo Diem Horámve certam obseruat. Mithridates Ponti rex, satrapis vrbium???; primoribus secretò perscripsit, vt trigesimam diem obseruantes, omnes pariter Romanos, qui apud eos essent, & Italos eorum???ue mulieres cum pueris & liberis, qui Romani sanguinis essent, interficerent abij cerent???ue insepultos, bona cum rege diuiderent, supplicio propofito ijs qui vel sepelissent, vel aliter occuluissent. Quum destinata caedi aduenit dies, per vniuersam Asiam calamitatum multiformes visebantur aspectus. Ephesij eos qui in Artemisium confugerant, statuas complexos per vim detrahentes crudeliter interfecerunt. Pergameni sagittis confixerunt, qui in Aesculapij templum se contulerant, Adramitani adultos impuberes???ue in mare praecipitarunt. Caunij infantes ante parentum oculos contrucidantes, mox immolabant matres, & demùm viros. Val. Max. lib. 9. c. 2. & Cael. libro 29. cap. 17. Emmanvsl Caesar Graecus, indignè ferens Venetos negasse se, cùm id peteret, Gulielmo Siciliae regi Graecorum hosti bellum illaturos, quo cum foedus icissent: Venetos mercatores vno eodem???; omnes die tota Graecia Graecorum???ue prouincijs vno edicto comprehendendos curauit: missos???ue ad expostulandum oratores contra ius gentium in custodiam tradidit, in quibus Henricum Dandulum: nec dimisit, nisi indignis habitos modis. Aemil. lib. 6. Gallorum saeua libidine, quam in Siculas mulieres exercebant, perciti Sicvli, in vnum conuenêre, vt ad campanarum pulsum, quibus decantandas esse vespertinas orationes fignificari solet, per omnem Siciliam Gallos, quicunque in ea erant, obtruncarent. Tanta edita in eos saeuitia, vt matrum vtero vi diuulsos liberos humi alliderent: duabus???ue horis constat eo tempore octo Gallorum millia occisa fuisse, regni illius possessione Carolo primo ademta, in cuius locum Petrum Aragonium regem Siculi ad se vocarunt. Hodie adhuc in Italia insignis vltionis loco prouerbium circumfertur, Vesperae Siculae. Fulgosus & Aemilius. Eldredvs Anglorum rex, totius Danicae gentis, quae in Anglia esset, subornatis ad eorum necem percussoribus, vno ac eodem die penitùs per fraudem delendae consilium ceperat, nisi transfuga quidam rem Danis indicasset. Vnde eorum pars maxima, caeteris dolo pereuntibus, periculum declinauerunt. H. Boëthius lib. 11. In nostram aetatem incidêre ferales illae Eoae, die D. Bartholomaeo sacra, Lutetiae Caroli IX. regis iussu permissu contra Hugonotos, nullo sexus, aetatis, dignitatis, virtutis discrimine, anno LXXII. cum totius vrbis stupore susceptae. Nuptias celebrat Agens. Clavdivs Caesar cum Agrippina nuptias incestas contrahens, ipso nuptiarum die in quinque & XXX. senatores, trecentos???ue equites animaduertit, vt incestas nuptias funestas quoque faceret. Nam & Syllanus die nuptiarum sibi mortem consciuit, & Caluina Iunia soror eius, Italia est pulsa. Cuspinianus, ex Suetonio. Nares emungit Agens. Ad Castricum de theta Qvaestoris crudelissimi, Martialia Epigrammatum lib. 7. sic scribit: Nosti mortiferum quaestoris, Castrice, signum, Est operae precium discere theta nouum. Exprimeret quoties rorantem frigore nasum, Lethalem iuguli iusserat esse notam. Turpis ab inuiso pendebat stiria naso, Cùm fleret madida fauce December atrox. Collegae tenuêre manus. Quid plura requiris? Emungi misero, Castrice, non licuit. Ivstinianvs II. Imp. Constantinopoli recepta, quoties, emungeret (naribus autem mutilatus fuerat à Leontio) toties vnum aliquem hostium interfici iubebat, Paulus Diaconus libro 19. rerum Rom. Sacra obit Agens. Bonifacivs IIX. Pontifex, Cinerum die, quo Pontifices solent Ecclesiasticorum antistitum capita cinere aspergere, vt ad Porchetum Spinulam, Genuensem archiepiscopum, peruenit, quòd Gibellinae factionis esse putabatur, cinerem non capiti inspersit, sed in oculos, peruersè enunciatis solennibus verbis, coniecit, dicens: Memento homo, quia Gibellinus es, & cum Gibellinis in cinerem conuerteris. Fulg. lib. 9. cap. 5. & Sab. lib. 9. cap. 11. Moritur Agens. Vindicta in agone obita. Herodes morti proximus, Iudaeorum primores in hippodromo inclusos, simulac animam egisset, trucidari iussit, ve dum suos singuli lugent, regis quoque funeri lacrymas eas vel inuiti libarent. Iosephus. L. Sylla, pridie quàm moreretur, quum Granium quendam ciuem Romanum, qui magnam pecuniam populo Romano debeat, audisset solutionem tergiuersari, atque ipsius Syllae mortem expectare, ad se accitum hominem in secretiorem locum adduxit: accersitis deinde ministris, vt illum necarent, praecepit. 10. Gerund. lib. 8. Paralip. Hispan. Theophilvs Imp. animam agens, Theophobum Persam. sororis suae maritum, quem exercitui Persico praefecerat, & neregnum inuaderet, metuebat, iussit decollari: & allatum caput manib. versans, Nec tu Theophobus ampliùs, nec ego Theophilus ero, cum gemitu dixit, & expirauit. Zonaras. Edvardvs I. Anglorum rex, Scotorum domitor, in expeditione contra Robertum Brusium, qui regem se Scotiae dixerat, morbo correptus, cùm sibi vltima instare animaduerteret, quinquaginta quinque nobilium Scotorum liberos, impuberes ferè omnes, quos Kildrummi castello aliquandiu oppugnato ea lege in deditionem acceperat, vt quod sibi videretur de illis faceret, adduci iussit: toruo???ue omnes vultu intuitus: Trucidentur, inquit, ad vnu̅ omnes à furca suspensi. Quod & extemplò factum est à tyrannidis eius ministris. H. Boëthius libro decimoquarto. Ferdinandvs rex Neapolitanorum, cùm grauiter ex intestinis in Vesuuio laboraret: episcopum Theani, quem habebat in custodia, securi vti percuterent, suis imperauit: addubitans???; eius rei ministros, sese aegro, dicto audientes non fuisse, episcopi caput in cubiculum ad se afferri iussit: quo inspecto, quieuit: paulo???; pòst Neapolim relatus, vrgente vi morbi excessit è vita. Bembus lib. 3. Ven. Hist. Sacris operatur patiens. Alcippus Ciuis Lacedaemonius, ex vxore Damocrita filias duas habuit: cuius cùm ciuitas optimo consilio & opera multis in rebus esset vsa, in inuidiam est ab hominibus diuersarum partium in rep. raptus: qui falsis delationibus obrepentes Ephoris, moliri res nouas Alcippum, consciuerunt ei exilium. Atque ille quidem ex vrbe profugit. Damocritae verò eius coniugi sequi cum filiabus virum paranti vetuêre: imò verò ne dos suppeteret virginibus, etiam patrimonium eius publicauerunt. Sed & inimici, cùm nonnulli puellas ob virtutem paternam iungere sibi connubio cuperent, interdixerunt lege, ne quis puellarum nuptias sibi conciliaret, praetendentes votum fecisse frequenter matrem eius Damocritam, vt quàm citissimè gignerent filiae liberos, qui illatae patri iniuriae poenas persequerentur. Cùm iam vndique Damocrita agitaretur, captauit festum quoddam publicum, quod feminae cum virginibus, propinquis, & infantibus celebrabant: coniuges autem eorum, qui in magistratu erant, seorsum magno [2737] in Androne pernoctabant: ac gladio sub veste accincta, trahens???ue secum filias, noctu penetrauit in delubrum, tempus obseruans, quò omnes in Androne sacris arcanis operabantur, occlusis???ue aditibus, materiae magnam vim, quae ad solenne sacrificium ab illis parata ad manum erat, succendit. Concurrentibus ad opem ferendam viris, filias Damocrita iugulauit, & post illas seipsam. Cùm iam Lacedaemonij, in quos effunderentiram, non haberent, extra fines Damocritae filiarum???ue eius corpora proiecerunt. Qua de causa infenso deo, magnüm illum terraemotum Lacedaemone traditum est memoriae extitisse. Plut. in Amatorijs. Grimoaldvs Longobardorum rex, à Foropopiliensibus in Flaminia contra Graecos ducens desertus, quadragesimae tempore, alio simulato bello, per montem Bardonis Tusciam inijt: inde nec opinantibus omnibus repentè se ex Apenniuo demisit, ac pridie Paschatis oppidum ea ipsa hora, qua pueris sacra aqua ad salutem inficiendis opera impendebatur, inuasit: ac tanta caede totam vrbem expleuit, vt ne à diaconis quidem, qui ei seruiebant officio, militaris licentia temperauerit. Sigonius libro secundo regni Italici, & Cranzius libro tertio Daniae, cap. 28. Simon Montisfortis Comes, hostis ab Henrico III. Britanniae rege iudicatus, regi regnum atque libertatem ademerat. Cùm autem postea Eduardi filij opera regnum Henricus recepisset, Simonem in quatuor frusta discerpsit. Huius mortem Gvido filius vlcisci cupiens, quo tempore Carolus primus Neapolitanus rex vnà cum iuniore Philippo Gallorum rege à Tunete venerat, vt Cardinalium collegio suaderet, ne vltrà noui Pontificis creatio differretur, quia cum eis Henricus Brita̅nus erat, Ricardi iam Imperatoris electi filius (huius autem Ricardi frater fuerat Henricus rex, qui Simonem interimi iusserat) Henricum sacra in templo Viterbij audientem, atque vtroque genu humi nixum, Guido occidit: & capillis apprehensum, saeuè è templo abstraxit, atque inde fuga se in Ethruriam recepit. Fulgosus lib. 9. cap. 10. & Blondus libro octauo, Decadis 2. Id & Philippo & Carolo regibus Anglus postea crimini vertit, quòd illi tantum facinus impunè praeter suos oculos fieri, minimè pati debuissent. Guido aliquot annis pòst, mortuo socero Comes Anguillariae factus, à Rogerio Petri Aragonij classis praefecto bello Siculo captus, in custodia perijt, & poenas fratricidij promeritas dedit. Polydorus libro. 16. & 17. Theodericus Cicensis episcopus à Qvodam monasticae professionis viro, quem ob vitae morum???ue turpitudinem saepiùs obiurgarat, ad altare inter precandum cultro perfoditur: ex quo vulnere post triduum expirauit, anno 1123. Vrsperge̅sis. Ius dicit Patiens. Ginus Taccij, Senenfis ciuis, fratris ac patrui mortem vltus est. Nam cùm is Radico faniarcem, in Senensi agro positam, furtim occupasset, atque ab eo loco regionem propinquam praedando infestaret: Bonincasa Aretinus, qui sub vicarij titulo Senis ius dicebat, Turrim Turritam, Gini fratrem, ac Taccium eius patruum, tanquam Radicophani occupationis conscios in foro Senensi capite multauit. Cùm autem post aliquod tempus Romam ad gerendum magistratum Bonincasa profectus esset: Ginus, cuius ex animo amissi fratris ac patrui dolor nondum exciderat, sequutus eum, in ipso tribunali, in quo ius dicebat, occidit, caput???ue abstulit. Fulgosus libro nono, capite decimo. Loci. Vlcio obita in Templo. Vide Tit. In Templis interfecti, fol. 556. Item paulò antè, Dum sacra obit Agens, Patiens. Conuiuio. Exempla quadam ex Tit. In conuiuio necati. Otho II. Imp. Italicarum defectionum memor, magnifico inprimis parato in Vaticano conuiuio, principes ac legatos ciuitatum omnes, qui celebrandi aduentus sui gratia Romam de more conuenerant, aut iussi ab eo aderant, inuitauit. Vbi verò cuncti ordine accubuerunt, praeconis voce, ne quis ad ea, quae audiret, viderétve, aut vocem misisse, aut sede sua mouisse vellet, poena capitis indicta denunciatum, ac statim conuiuae omnes intromissis armatorum cateruis ex composito circunuenti. Trepidantibus ad tale spectaculum singulis, deinceps nomina eorum, qui aut seditionem aut tumultum conflarant, recitata, ac tristibus de illis pronunciatis sententijs, inspectantibus caeteris vltimum supplicium sumtum. In reliquis conuiuium mira comitate ac liberali inuitatione concelebratum. Ex eo inde Othoni cognomen Sanguinarij inditum. Sigonius libro septimo regni Italici. CRVDELITATIS POSSESSIO, EXERCITATIO, Ratione habita aliorvm. Et vel cvm Certamine. Crvdelitatis certamina. Hucij tantùm, qui Crudelitatis vlciscendae causae Crudeles & ipsi euasêre. Carthaginenses, M. Attilium Regulum consulem captum, Romam miserunt, vt de permutatione captiuorum ageret. At is permutationem Rom. senatui dissuasit, quòd se venenum tabificum hausisse diceret. Itaque Carthaginem redijt. Carthaginenses eum in profundissimo carcere incluserunt: mox resectis palpebris splendidissimo Soli exposuerunt: machinae praeterea, in qua vndique praeacuti stimuli eminebant, inclusum, vigilantia pariter, & continuo tactu doloris necauerunt. Val. Max. lib. 9. cap. 2. Gellius libro 6. c. 4. ex Tuditano refert, Romanos, posteaquam id cognouerunt, nobilissimos Poenorum captiuos liberis Reguli dedisse, à quibus in armario muricibus, praefixo destituti, eadem insomnia cruciati interierint. Polyb. lib. 1. Iustinianus II. cùm per 10. annos crudeliter imperasset, & Stephani praefecti & monachi Theodori instigatione nocte quadam omnes ciues Constantinopolitanos interficere decreuisset: Leontivs patritius, magister militum Orientalium, populari manu facta eum cepit, & lingua, naribus & auribus truncatum Chersonam relegauit. Stephanum verò ac Theodorum post longa tormenta ad taurum ignitum damnauit. Caeterùm non multò pòst ab exercitu electus. Absimarvs, Leontium pari crudelitate mutilauit, & in monasterium detrusit. Iustinianus ope Terbellij Bulgariae regis, cuius filiam ambiebat, Constantinopolim decimo anno exilij cepit, ciuium plurimos suspendit & iugulauit: Absimarum & Leontium captos ac vinctos in pompa duxit, eosdem???ue pedibus conculcans, acclamante populo: Super aspidem & basiliscum ambulabis, & conculcabis leonem & draconem, iussit decollari. Chersonenses, qui eum Absimaro prodere voluerant, crudeli supplicio affecit, & ne insantibus quidem pepercit. Quoties pituitam à naribus truncatis proflue̅tem abstergebat, toties aliquem ex Constantinopolitanis occidi iubebat. Tandem omnibus exosus, à Philippico praefecto exercitus, sexto imperij recuperati anno, interfectus est. Paulus Diaconus lib. 19. & 20. Rerum Rom. Fridericus I. Cremam obsidebat. Eo profecto Sambassianum ad coiugem inuisendam, siue, vt refert Vrspergensis, ad agri Mediolanensis reliquum peruastandum, ex oppido eruperu̅t, ac cruento cum Germanis praelio conflixerunt. Ea re exasperatis animis, varia inde vtrinque edita sunt crudelitatis exempla. Quippe cùm Germani amputatis Cremensium capitibus foedè ludibrij gratia quasi pila lufissent, Cremenses captiuos eorum in muros produxerunt, ac membratim dilacerarunt: & cùm illi captiuos Cremensium ijs inspectantibus suspendissent, hi reliquos eorum egerunt in crucem. Sigonius lib. 12. regni Ital. Regnerus rex Danorum victoriosissimus, captus ab Hella Britannorum rege, & in carcere excruciatus, quod multis intulit, passus est. Filij eius vbi audiuêre paternam calamitatem, Ivarvs quidem, tum spectaculum edens populo, ne vultum quidem demisit, sed in eadem perstans hilaritate, populum vetuit theatro excedere, ad finem vsque spectaculi. Sivardvs eodem momento, telo, quod manu gerebat, pedem proprium percussit, planta perforata: vt indignationem exprimeret, quam animo conceperat. Biorn fortè aleam exercens, vbi nuncius paternae necis adfuit, talos quos manu tenebat, ita compressit, vt cruor de manibus stillaret: hoc primo parentationis genere in parentem vsus. Hella vbi audiuit, qua fronte parentis necem filij excepissent, Iuari profundiorem iram interpretatus, vehementiùs timuit, quòd altiùs animi dolorem abscondisset. Nec falsus est existimatione sua. Omnes enim Regneri filij in eum duxêre: sed acerbiùs nemo insectatus est Ivaro. Nam occupato in litore oppido, ipsum communiuit. Inde auctus viribus, crebris vastationibus Hellam exciuit atque cepit: eidem???ue vulturem à tergo famelicum addidit, qui visceribus eius pasceretur, donec exhalaret spiritum. Cranzius lib. 5. Sueciae, cap. 7. Simon è Muralta familia Comi admodum nobili, quae originem à Locarno Verbani lacus oppido deducebat (ob id à Cotio Merula???ue scriptoribus Locarnas appellatus) vir ingentis animi, & proceri robusti???; corporis, à Napo Turriano Mediolanensium tyranno, eò quòd Vicecomitum partes sequeretur, captus, & clathrata in cauea ferae bestiae more conclusus, septimo demùm anno permutatione facta liberatus, Othoni Vicecomiti magnum momentum ad victoriam attulit, & capto Napo non aliter insultasse fertur, quàm vt diceret: [2738] Non reposcam à te sanguinem & opes, Nape, postquam Deus me voti compotem fecit, sed aequo iure poenam talionis. Napus co̅stanti animo fabrefactam cancellatis trabibus caueam intrans, nihil pro se, sed tantùm pro Guidone ex fratre Francisco nepote, & Mnsca filio deprecari. Non caruit scribendi legendi???ue solatio Napus. Caeterùm adeò acerbè custoditus est, vt ei neque cultelli, neque forfices concederentur, quibus sibi mortem consciscere posset, vnde illi ad deformitatem praelongi vngues, promissa caesaries, & illuuie turpis barba prouenerant. Demùm post annum vnum, menses septem, & dies viginti tres, in eo squallore & vitae taedio exactos in Baradello, arce Comensi, mortuus est, foeda illuuie & enatis subinde pediculis consumtus. Iouius in vita Othonis Vicecomitis. Tvrci in oppugnatione Constantinopolis captiuos ad vrbis portas adductos, in Graecorum conspectu mactarunt. Erant & apud Graecos quidam Turci, qui in vinculis asseruabantur: quos Graeci in pinnas muri rapientes, eregionè hostilium castrorum interemerunt. Chalcocondylas lib. 6. Gallico exercitu, cui Gasto Foisseius Ludouico XII. regi sanguine iunctus praefuit, post adeptam de Pontificijs, Venetis & Hispanis ad Rauennam anno 1512. 11. Aprilis victoriam, in sua castra reuerso, Rauennates statim ad deditio nem faciendam miserunt. Sed seu dum paciscuntur, seu iam pacti commeatum, qui in castra mitteretur, instruunt, moenium custodiendorum diligentia intermissa, Germani & Vascones per muri ruinam vrbem ingressi, praeter naturale in Italicum nomen odium, cladis quoque in pugna acceptae indignatione, ad maiorem crudelitatem incitati crudelissimè vastarunt. Ravennates cladis suae contra ius contra fas acceptae memores, quatuor Gallorum praefectos in arce qui fuerant, fide non seruata viuos sepelierunt, ceruicibus supra terram extantibus. Bembus libro duodecimo Hist. Ven. & Guicciardinus libro decimo. Absque certamine. Qvi aliorvm Clementiam odervnt, reprehendunt. Ion à matre Creusa tanquam priuignus odio habitus, caedéque petitus, eam ab ara Delphica, quò supplex confugerat, abstracturus, apud Eurip. inquit: [Greek words] Misenrum quidem: mortalibus leges non rectè statuit deus, neque sapienter. Iniustos enim ad aram non sedere conueniebat, sed propellere (neque enim attrectare conuenit deorum res iniustam manum) sed iustos ad sacra sedere, quicunque laederetur, aequum: & neque ad vnum eundem locum euntem habere aequale bonum existentem, & improbum, à dijs. Athanasivs patriarcha Constantinopolitanus, (cùm quidam è patriarchico solio scabellum furati, Christi seruatoris, & altera ex parte Imperatoris Andronici Palaeologi imaginem, frenos in ore gerentis, quos Arsenius alter patriarcha vt sessor equi moderaretur, in eo depinxissent, & in locum suum reposuissent) apud Imperatorem huius facti nomine accusatus, conuictos calumniatores carceris tantùm poena affectos, dolens, vt qui non nisi morte sibi pro tanta calumnia satisfieri posse censebat, dignitate se spontè abdicauit. Gregoras libro septimo. Iram accendvnt, fovent. Vide Titulum Crudelitatis magistri, fol. 2728. Item ex Tit. Astus in bello excitando. Bello Boeotico, legati ex Graecia Lacedaemonem conuenêre ad foedus faciundum, inter quos Epaminondas fuit, vir eruditione & sapientiae studio clarus, verùm armorum haud dum dederat documentum. Hic omnes cernens Agesilao se venditantes, solus grauitatem cum dicendi libertate retinuit: habuit???ue oratione̅ non pro solis Thebanis, sed pro tota Graecia communem, demonstrans bello increuisse Spartam, vnde reliqui erant afflicti cuncti: ac pacem consuluit aequabilitate & iure vt componerent, ita demùm fore eam constantem, si pares omnes essent. Cui cùm omnes Graecos Agesilavs rex aduerteret mirificè assentiri & aures praebere, percunctatus eum est: Verúmne & aequum duceret Boeotiam immunem suis legibus esse? Vbi eum inuicem Epaminondas promtè & confidenter rogauit: Númne & ipse censeret aequum, Laconiam immunem suis legibus esse? exiliens cum stomacho Agesilaus, iussit expromere eum disertè, Ecquid Boeotiam liberam relinqueret? Cùm idem inuicem requisisset Epaminondas, Ecquid Laconiam dimitteret liberam? vsqueadeò est exacerbatus Agesilaus, vt hac arrepta ansa, confestim Thebanorum nomen expungeret ex foedere, indiceret???; ijs bellum, quo foedè ad Leuctra sunt profligati Lacedaemonij. Sub praelium ad Mantinaeam & lethum Epaminondae, pace inter Graecos sancita, à iureiurando Agesilaus Messenios, quasi oppido carerent, summouit. Quos vbi caeteri omnes admisêre, & sacramentum ab ijs accepêre: discesserunt à foedere Lacedaemonij, soli???ue in armis spe Messenen recipiendi mansêre. Quare violento ingenio & praefracto habitus est & belli insatiabili cupiditate Agesilaus, qui commune foedus omnibus neruis interpellaret prolataret???ue: ex altera parte ob rei pecuniariae difficultatem sollicitare amicos vrbanos, aes alienum accipere, & cogere à ciuib. necesse haberet pecuniam. cùm oportuisset illis se malis extricare, quando eò tempus reciderat: nec cùm totum imperium, quod fuerat tam grande terra mari???;, vrbes???ue de manibus emisisset, de possessionibus & vectigalibus discruciari Messenicis. Denique cùm pacem exosus esset, nullam aliam militandi occasionem habens, in Aegyptum ab Tacho euocatus cum mercenaria manu iam octogenarius, cùm ab eo ad Nectanabim defecisset, sua virtute Nectanabi regnum confirmauit. In patriam reuertens, quam bello domestico implicatam audiuerat, in portu Menelai, morbo decessit. Plut. in Agesilao. Cùm Beryti in consessu CL. virorum Herodes rex Iudaeorum filios suos Aristobulum & Alexandru̅ accusasset de fuga, cùm patris odia perferre ampliùs non possent: Saturninus vir co̅sularis damnauit quidem eos, non tamen censuit interficiendos. At Volvmnivs cum maiori parte capite plectendos censuit. Deducti igitur Sebasten strangulati sunt. Iosephus lib. 16. cap. 17. Antiq. Samii captiuorum Atheniensium frontem inscripserunt noctua: vt ipsorum frontem ante Athenienses Samaena. Est Samaena nauis prora demissa, concaua aute̅ magis & ventricosa, vt ad mare commodior & agilior sit. Nomen hoc obtinuit, quòd in Samo primò visa sit à tyranno parata Polycrate. Ad haec stigmata aiunt Aristophanem obscurè allusisse: Samij periti literis quamplurimúm. Plut. in Pericle. Crvdelitatatem lavdant, fovent. Venceslavs Imp. Boëmiae rex, adeò natura ferus & sanguinarius, vt assiduum penes se carnificem haberet, quem compatrem familiariter appellabat, quia filium eius de fonte sacro leuarat, & tam familiariter eo vtebatur, vt aliquoties vno eodem???ue equo secum vehi illum passus fuerit. Dubrauius libro vigesimotertio. Svppliciis, Calamitatibvs delectantvr. Ex Tis. Crudelitatis erga hostes huc quaedam, fol. 2754. Hannibal Poenus, inspecta humani sanguinis plena fossa, Pulcrum esse spectaculum, dixit. Fulg. lib. 10. c. 11. Vitellivs Caesar, ob cadaueris foetorem via declinantibus caeteris, ipse rectà per aceruum mortuorum profectus est: Optimè olere hostem, inquiens, & praesertim ciuem. Suetonius. CRVDELITAS RESPECTV PERSONARVM, ERGA quas exercetur. Videlicet Erga homines consideratos secundùm Habitvm. erga Prophetas. Ioramvs Israëlitarum rex, Samariae obsessus à Benadado rege Syrorum, cùm fames maxima ciuitatem inuasisset, contra Elisaeum prophetam tanta ira exarsit, eò quòd Deum pro liberanda vrbe non exoraret, vt miserit satellitem, qui ei caput praecideret. Sed statim poenitentia ductus, satellitem reuocauit. 4. Regum 6. Philosophos. Antoninvs Caracalla Imp. stulta aemulatione Alexandri [2739] Magni (qui veneni Stygij, quo per Iolam ille è medio sublatus creditur, commonstrator fuisse dicebatur) voluit libros Aristotelis comburere: sodalitates Aristoteleorum, & caetera commoda quae habebant in Alexandria, sustulit. Dion Nicaeus in Antonino. Religionis diuersae sectatores. Tum Gentiles. Sub belli Iudaici initia, cùm seditiosi Hierosolymitani, duce Eleazaro, praesidium Romanorum interfecissent: magnus in omni Syria motus contra Iudaeos exarsit. Caesarienses, Iudaeorum inquilinorum XX. millia ad internecionem cecidêre. Scythopolitae XIII. millia, Ascalonitae MMD. Ptolemaidis incolae MM. Alexandrini in loco Delta dicto, L. millia. Cestivs Syriae praeses Ioppe capta, IIXMCCCC. trucidauit. Damasceni in Thermis publicis congregatos adorti, decem millia oppresserunt. Vide Iosephum libro secundo belli Iudaici. Sub id tempus quo Traianus vita decessit, Ivdaei subita defectione, Graecos Romanos???ue qui Cyrenis tota???ue Cyrenaica regione agebant, ex improuiso adorti, ad CCXX. millia hominum trucidauêre. Eusebius libro quarto, capite primo circa Cyrenas & in Aegypto dimicatum scribit à Iudaeis aduersus, locorum incolas. Verùm quoquo modo res gesta est, nulli mortalium atrociùs in peremtos saeuiêre, si vera sunt quae Dion de ea re tradidit. Caesorum intestinis praecinxisse se dicuntur, cruore inunxisse, cute velasse capita, humanas carnes esitasse, multos à vertice serris dissectos, alios bestijs obiectos, aut inter se ferro dimicare coactos. Hac rabie contacti qui Iudaeorum Alexandriae & in Cypro per id tempus fuêre, Artemione quodam duce arreptis repentè armis, tam foedam vtrobique stragem edidêre, vt his quoque locis CCXL. millia hominum vno sint tempore occidione occisa. Nec hi tam atrox facinus impunè tulerunt. Lusius à Traiano adhuc in humanis agente, ad vltionem missus, rebellem gentem teterrimis affecit cladibus. Sabellicus libro quarto Enneadis septimae. Libyam certè adeò vastam & vacuam hominibus à Iudaeis esse factam, Eutropius & Orosius tradiderunt, vt nisi Hadrianus colonias aliunde in eam deduxisset, deserta prorsus relicta esset. Non desunt, qui testantur, Hispanos multa crudelitate vsos in India. Nam bello captos trucidasse, vel eos in aurifodinas detrusisse, insuetis???ue laboribus oppressisse. Adeò vt ex quindecies, vel, vt alij scribunt, vigesies centenis hominum millibus, qui Hispaniolam incolebant, vix hodie ad summum quingenti, vel centum quinquaginta, vt quidam adserunt, supersint. Idem???ue caeteris prouincijs & insulis hominum interitus accidit, in Cuba videlicet, Iamaica, Portu diuite, reliquis???ue locis. Cùm se enim ad miseram seruitutem passim rapi viderent, & lex constituta esset, qua continentis incolae, qui religionem Christianam non amplecterentur, serui fierent (quae lex in Caribes siue Canibales à Ferdinando Rege lata, in alias prouincias extensa est, paucis in Mexico tantùm exceptis) maluerunt Indi mortem subire, quàm viuere. Itaque qui ex Hispanorum saeuitia supererant, ij vel sese in vasta loca, Hispanicum imperium fugieutes, receperunt: vel arreptis occasionibus seditiones mouerunt, & ab illis defecerunt. Multi vitae pertaesi, mortem fame, alij suspendio, alij praecipitio, alij veneno sibi quaesiuêre. Herbis & potionibus abortum feminae, ne seruos Hispanis gignerent, procurarunt. Quidam. praeacutis lignis pectus sibi perfoderunt: alij liberos baculis occiderunt. Hispani verò, ne serui sibi manus inferrent, & eos metu poenae subsecuturae à caede auerterent, ijs deijerabant, se etiam occisuros esse, vt eos mortuos ipsi quoque mortui persequerentur, nec illos morte verbera euasuros: abstinerent ergo, ni se ab ipsis in inferno peius quàm in terris tractari vellent. Ac quamuis serui è continente in insulas ab ducti fuerint innumeri, tamen omnes propè extincti sunt. Itaque quocunque Hispani sua vexilla intulerunt, à crudelitate perpetui in incolas odij sui vestigia dicuntur reliquisse. Apud plerosque Hispanos milites in more positum fuit, vt seruos suos grauissimè punirent, si mercedem diurnam aut non attulissent, aut pensum in auro argentó ve effo diendo non absoluissent, aut si quid leuioris denique delicti perpetrassent. Etenim vesperi reduces, coenae loco primùm vestimentis exuebant: manibus dein pedibus???ue in transuerso palo reuinciebant: mox corda bubalóve neruo dirissimè verberabant. Sic tractatos pice oleóve feruenti guttatim perfundebant: salita pòst aqua corpus abluebant, & in mensa tamdiu relinquebant, quamdiu dolorem ferre posse putarentur. Post carnificinam huiusmodi, si durior dominus illis contigerat, viuos in totam noctem, collo tenus, defodiebant: praesentissimum id ad plagas remedium esse, ludibrio dictita̅tes. Si quis ex illis prae dolore moreretur (id quod non rarò accidit) dominus singula seruorum capita regi in occisorum locum suffciens, ab homicidij poena liberabatur. Fuêre, qui seruos fodinis mancipauerint: in quibus insolito labore fractae multae seruorum myriades periêre: alij mercibus illos permutare soliti sunt, alióve modo distrahere. Id???ue tam inclementer & auarè nonnulli fecerunt, vt Christianae omnis humanitatis prorsus obliti, è continente abreptos vtriusque sexus homines, nulla nec aetatis, nec valetudinis habita ratione, nauibus in vicinas insulas transportarent. Eorum non pauci, qui mari non adsueuerant, in sentinam abdebantur, & fame, foetore, & squallore crudeliter absumebantur. Feminae complures ex Hispanis grauidae, vnà cum innoxio foetu pro ancillis sunt ve̅ditae. Quamobrem Indi ab Hispanis deficientes, quoscunque ex ijs nancisci poterant, vel in bello capiebant, eos (incensi praecipè Ioannis Acostae, qui militum Petri Ariae ductor erat, ab auri cupidine, saeuitia) grauibus supplicijs excarnificatos caeciderunt. Maximè verò militiae praefectis manus pedes???ue vinciebant, & humi prostratis aurum liquefactum in os infundebant: cum exprobratione, vt auri sitim, qua tantopere premeba̅tur, explerent. Ob haec Carolus V. Ceasar Figueroam in Indiam misit, vt causa cognita, omnes Indos in libertatem vindicaret: detrectantes Hispanos, poenis adficeret. Idem Paulus III. Pontifex, Hispanorum in Indos intolerabili saeuitia, per Praedicatorij ordinis sacerdotes, ea de causa ad se ex Orbe nouo missos, intellecta, sanxit. Quare Antonius Mendosa, qui Indiae Prorege tum fuit, Hispanis omnibus facilè persuasit, vt paulatim suos quisque seruos, nempe quotannis viginti, manumitteret. Io. Metellus in epistola, quae Osorio praefixa est, & Petrus Cieza varijs in locis. Christianos. Nihil tam atrocis supplicij & cruciatus ab immanissimis quibusque tyrannis excogitari potuit, quo non digni Christiani iudicati sint, sub M. Antonino Philosopho. Gallorum epistola apud Eusebium libro quinto, capite primo aliquot crudeles formas enumerat: insidias domi foris???ue, in omnibus publicis locis inclamationes, plagas, tractiones, direptiones, lapidationes, conclusiones, applicationes laminarum cande̅tium, carceres tenebrosos, inclusiones in equuleo ad quintum punctum, in ipsis custodijs strangulationes, bestiarum dentes, ferreas sartagines, patibula, ventilationes ex cornibus taurorum, & similes. Disiectis etiam in carceribus & alibi mortuorum cadaueribus canes custodes additi sunt, nesepulturae officium cuiquam contingeret: neque vel precibus ab illis sepulturae impetrari potuerunt. Cyrillus, diaconus Heliopoli ad Libanum, cùm sub magno Constantino multa simulacra confregisset, sub Iuliano ventre dissecto, iecur eius Gentiles quosdam deuorasse tradunt. Suidas. Ascalone sub Iuliano gentiles sacerdotib. Christianis & mulieribus virginitatem professis, aluos dissecuêre, & completas hordeo porcis obiecerunt. Theodoretus libro tertio, capite sexto. Mistavvs Vandalorum rex, Bernardo Saxoniae duci mille equitibus fidelem praestirerat operam, sequens eum in Calabriam vsque, quò Saxo Othonem II. Imp. comitabatur. Eo beneficio Saxo adductus, filia̅ suam Mistauo in vxorem pollicetur. Verùm Theoderici Marchionis Brandeburgensis conuitijs duce Saxoniae abalienato à Mistauo, quòd is dictitaret, Cani, hoc est, ethnico, non esse dandam tam nobilem puellam: repussam patitur Mistauus. Hac iniuria irritatus, in Saxonem arma mouit, & quia se canem nominari audierat, co̅mune odium in Christianos omnes suscepit, Aldenburgi sexaginta presbyteros dira immanitate interfecit, cutem capitis in modum crucis incidens, sic???ue eos circumducens, probris & verberibus afflixit, donec viribus destituti & collapsi, animam efflarent: reliquos Canonicos pecudum more iugulauit. Eadem truculentia Hamburgensem ecclesiam conspurcauit. Metrop. Cranzij lib. 3. Apud Talmudistas in libro Abodazara scribitur, quòd inexpiabile peccatum sit Ivdaeis, benefacere alijs quàm Iudaeo, neque aliorum quorumcunq; vllam, seupiè seu honestè, mentione̅ facere. Ibidem iubentur, transeuntes ecclesias ac Christianorum oratoria, haec verba seriò dicere: Domum cloacarum diruat Dominus. Item dum praetereunt Christianorum sepulcra, haec defunctis ipsorum imprecari docentur: Erubescat mater vestra, repudiata est genetrix vestra, ???a finis Christianorum vermis & putredo erit. Qualibet die tribus vicibus in orationibus suis, manè scilicet, vesperi, & nocte, talia verba replicant: Destructis nulla sit spes: & omnes haeretici, & omnes qui loquuntur contra Israël, subitò abscindantur: & regnum superbiae citò frangatur & diruatur: & inimici nostri vniuersi humilientur, & breuiter in diebus nostris conturbentur. Ex sententia Rabbi Salomonis, filij Iarchi, in Talmud haec quoque leguntur: Mulierem Christianorum occide: & mulieri, vt serpenti, frange caput. Et glossat Rabbi Salomon, quod hoc intelligitur de Christianis illis, qui erga Dei seruitium deuoti inueniuntur. Item iubent in Abodazara, & recitatur per Rabbi Moysen de Aegypto in libro Madda, quòd illi qui sequuntur doctrina̅ Iesu Nazareni, taliter sunt tractandi, quòd si quis viderit eos appropinquantes ad mortes, ex [2740] tinguat illos. Et si reperiet eos iuxta puteum, proijciat intùs, & reuoluat lapidem super puteum, ne egrediantur. Et si sint in puteo, scala auferatur, ne ascendere possint. Michaël Neander in Erotematis linguae Sanctae. In Fortalicio fidei lib. 3. consideratione 7. multa recitantur exempla perfidiae, furoris, saeuitiae in Christianos, Ivdaeorvm: mactationis infantum acubus, cultellis clauis???ue transfixoru̅, quorum sanguinem etiam miscuisse referuntur diuersis fructibus, pomis, piris, nucibus in partes minutissimas concisis, ac deuoratis postea, pabulu̅ horrendum ac triste. Cor etiam exectum ac combustum, in cineres???ue redactum, vino temperatum, sibi ipsis inuicem, quacu̅q; de causa à diabolo ipsis monstrata, propinasse ibidem commemorantur. Recitantur etiam exernpla derisorum Christianorum, ac spinis coronatorum, puellarum mactatarum, hostiarum confossarum: transfigentium etiam imaginem Saluatoris, vnde sanguis & aqua emanauit: latus quoque eius perforantium, vnde sanguis & aqua profluxit. Ex Augustini etiam quodam Sermone, ibidem indicatur causa, quare quotannis semel mactent Christianos, ac sanguinem horum distribuant passim in orbem alijs Iudaeis: missis etiam sortibus, quae ciuitates, quae prouinciae caeteris Iudaeis sanguinem Christianum conficere ac mittere debeant. Quomodo etiam fontes intoxicarint, pabula ac aërem infecerint, venena Christianis propinarint: quòd doceant publicè & priuatim in aedibus contra ipsos: quòd imprecentur ipsis quotidie mala quaeque, quòd vsuris exhauriant & expilent facultates Christianorum. De sanguine Christianorum, quem de mactatis colligere solent Iudaei, alij aliud tormentis subiecti dixerunt: seu fingentes causam, quare tantoperè sitiant sanguinem Christianorum, seu ignorantes etiam quare sanguinem Christianum requira̅t, cùm ea res non nisi paucissimis & summis apud eos Rabinis feratur esse nota. Ante annos quinquaginta Iudaeus quidam baptizatus Ratisponensis, cui multa Iudaeorum arcana nota fuêre, Vratislauiae tum de alijs, tum etiam de sanguine Christianorum rogatus, quomodo & ad quos vsus vsurpetur à Iudaeis? respo̅dit: Morituros Iudaeos eo inungi sanguine, cùm id genus verbis: Si in lege & prophetis promissus Messias iam venit, & is Christianorum lesus est, hic sanguis innocentis pueri in ea fide mortui tibi ad salutem aeternam commodet. Michaël Neander in Erotematis linguae Sanctae. Circa ann. Sal. 1289. Ivdaei in Boëmia, vrbe Praga, die sacra Parasceues foribus clausis, quendam Christianum hominem Iudaeo ob inopiam seruientem crucifixerunt, in contumeliam Christi Domini, & Christianorum omnium, impletis in eo omnibus, quae didicerant in Christo Domino peracta. Populus correptis armis saeuijt in perfidos, extruxit???; duas basilicas in honorem noui martyris, quem in causa Christi hostes Christiani nominis crucifi xerant. Cranzius lib. 7. Vandaliae, c. 40. Egressis Praga Othonianis legatis, Ivdaei, sacra die Parasceues anno 1305. facinus in hominem Christianum atrocissimu̅ designarunt, nempe in locum abditum pertractum in cruce nudum suspenderunt, circumstantes???ue, alius in illum expuere, alius pugnis os verberare, alius virgis caedere, alij denique cuncta in illo repraesentare, quae quondam Christus à gente illa immanissima atque impijssima est passus. Hanc Iudaeorum carnificinam, cui ad crudelitatem odium???ue in Christianos nihil adijci potest, populus Pragensis, no̅ expectato etiam Rege Veceslao IV. (qui in puniendis delictis hoc verbo vti solitus erat: Quum iratus fueris, misericordiae recordaberis) quanta crudelitate potuit, nouis item supplicijs excogitatis, vltus est, monumentum???ue nouo martyri ex Iudaicis spolijs posuit. Dubrauius lib. 18. Diuersum hoc facinus à superiore ratione annorum. Apud Noruicum Angliae ciuitatem puer quidam, cui nomen Vvilhelmo, à Ivdae is crucifixus est, & extra ciuitatem contumulatus. Sed luce (vt perhibent) coelitùs missa, res innotuit fidelibus: qui repertu̅ cadauer summo cum honore in vrbem detulère, & in templo sepelierunt, anno Christi 1146. Continuator Sigeberti, & Antoninus. Blesensem vrbem incolentes Ivdaei, sub annum Salutis 1172. idem facinus perpetraru̅t, ac occisum in cruce puerum, & sacco insutum, in Ligerim amnem proiecerunt. Braiae degentes Ivdaei hominem quendam Christianum, quem furti homicidij???ue insimulabant, captum serto spineo coronarunt, per oppidum circumduxerunt, multis???ue verberibus affectum, tandem in crucem egerunt, domina illius loci, auro victa, id permittente. Vincenetius lib. 29. cap. 53. Gaguinus libro sexto, de Francis. Parisienses etiam Ivdaei, Christiani hommis sanguine se polluisse leguntur apud Nauclerum. Ac testatur Gaguinus lib. 6. hunc morem apud perditam gentem receptum fuisse, vt surreptum quotannis Christianum aliquem puerum, in subteraneis locis miserè affligerent, ac tandem eo die, quo Ecclesia Dei passi onis Dominicae recolit memoriam, cruci affigerent. Id ipsum Vincentius lib. 29. c. 25. annotat. Ivdaei circa ann. Sal. 1288. puerum Christianum, Rodulfum nomine, clàm Bernae Heluetiorum necarant. Detecto facinore, ipse inter diuos relatus: auctores rotae supplicio necati: Iudaei caeteri exilio sunt multati. Exules tantum apud Rodulfum Habspurgensem Imp. potuêre, vt cùm Iudaicas causas ad se solum imperij titulo spectare contenderet, multam pecuniariam Bernensibus imposuerit. Illis autem latrocinij cognitionem sibi iure vindicantibus, & multam pendere recusantibus, bellum atrox excitatum est: eo euentu, vt Berna bis obsessa, reinfecta Rodulfus discesserit, accedente praesertim homuncionis cuiusdam, qui Imp. in delicijs erat, vaticinio, Vel inuitis omnibus Bernam aliquando vicinorum imperio potituram. Stumpfius. Constantinopoli Iudaeus Christiano egenti certam auri summam mutuò dederat, vti constituto tempore & sortem & vsurae loco duas carnis eiusdem Christiani vncias reciperet. Christianus sortem reddit, vsuram negat. Solymannvs Imp. Iudaei crudelitate, Christiani necessitatea nimaduersa, nouaculam afferri iubet, & ad Iudaeum conuersus: Age verò, inquit, ius persequere tuum, ex quauis parte frustillum exscinde, sed caue plus iusto eximas. Iudaeus periculo territus foenori spontè cessit. Aegidius Corrozetus. Iudaeos. Sub Carolo IV. Imp. circa annum D. 1348. Iudaei per Galliam, Germaniam & Italiam grauissimam sunt passi persecutione̅, adulterinae monetae & puteorum infectorum rei: seu potiùs, vt multi arbitra̅tur, opulentiae nomine Christianis principibus inuisi, qui in illorum bona inuolarunt. Itaq; synagogae illorum quas Basileae, Argentinae & Spirae habuêre, funditùs excisae fuerunt. Manent etiamnum hodie locoru̅ nomina. Rupertus Palatinus Rheni partim misericordia, partim pecunia motus, miserrimae gentis patrocinium suscepit. Stumpfius. Cùm Ricardus Anglorvm rex Londini coronaretur anno 1189. Iudaeorum quoque proceres suorum priuilegiorum co̅firmandorum causa eò confluxerunt. Eos rex edicto publicè & templi aditu & palatij summouit. Verùm illi turbae immixti, simul in palatium regium se recipere tentant. Ibi agnitus Iudaeus quidam, ab homine Christiano repellitur. mox & alij proditi pulsantur strenué. Sparso per vrbem rumore, regem omnes Iudaeos extinctum velle: populus, qui tum frequens ob coronationis solennitatem aderat, praedae cupiditate accensus, arma induit, & Iudaeorum aedes succendit, obuios prosternit, rege frustrà ciues ab armis recedere iubente. Sedato tumultu, rex Iudaeis pacem edicto sancit: quae tamen diuturna non fuit. Nam ipso ad sacram expeditionem apud Normannos se accingente, Linnae ciuitatis incolae persecutionis initiu̅ fecerunt, hac occasione. Iudaeus quispiam ad religione̅ Christianam accesserat: quod caeteri indignè ferentes, in ipsum impetum facere non sunt veriti: sed beneficio Christiani templi, quò se receperat, liberatur. Negociatores Iudaeorum turbam, quae ad oppugnationem templi confluxerat, miserè trucidant, aedes expoliatas vulcano tradunt, conscensis???ue suis nauigijs, fuga sibi consulunt. Ciues à rege in iudicium vocati, omnem in peregrinos reijciunt culpam. Apud Stanfordiam cùm Quadragesimali tempore sub ipsis nundinis magna militum cruce insignitorum turba conuenisset, ac itineris tam longinqui sumtibus destiuerentur necessarijs, Iudaeorum domos cingunt, captos trucidant, praeda ingenti potiuntur, ciuibus odio Iudaeorum quiescentibus Lincolnienses idem contra suos Iudaeos acturi erant: sed hi co̅silio cognito, in arcem regiam secesserunt. Eboracentes confoederati nobilibus, quos foenore ad extremam paupertatem redegerat improba Iudaeorum gens, & sacris quibusdam militibus noctu principis Iudaeorum aedes, regis palatio conferendas, effringunt, trucidata familia bonis???ue direptis, igni tradunt, ac tenebrarum beneficio clàm in sua se recipiunt. Non multò pòst promiscua multitudo, impetu in Iudaeos facto, sine discrimine vel sexus vel aetatis eos mactant, praeter paucos, qui Christo per baptismum nomina se daturos pollicerentur. Quin & arcem, quò se multi receperant, oppugnant. Obsessi de salute desperantes, suadente suae legis doctore primario, hoc consilij ineunt, moriendum esse pro lege Domini. At ne suis opibus oppugnantes ditarentur, vestes preciosas comburunt, vasa aurea latrinis committunt. Ioceus quidam primarius vxoris guttur cultro incîdit, nec à proprijs filijs manus abstinet. Ioceum ipse legis doctor iugulat. Morituri ignem arci, quo cremarentur, subijciunt. Ex incendio nonnulli seruati, ab oppugnatoribus trucidantur. Caede peracta, coniurati cathedrale̅ ecclesiam adeuntes, monumenta debitorum, quibus Christiani premebantur, à Iudaeis foeneratoribus regijs ibidem reposita, in medio templi comburunt. Ricardus rex re cognita, tum ob laesionem regiae maiestatis, tum ob magnam fisci iacturam grauiter indignatur. Fisco enim competebat, quid quid Iudaei, quos foeneratores co̅stat esse regios, in bonis habere videntur. Dato itaque ad Eliensem episcopum cancellarium suum mandato, vt de seditionis auctoribus iustum supplicium sumeret: episcopus Eboracu̅ cum numeroso exercitu adit, de singulis in qui [2741] rit. Rei ad Scotostransfugerant. Senatus, cùm praeter suam voluntatem haec asta esse, nec furentem multitudinem se cohibere potuisse affirmaret, multatur pecunia. Anno MCXC. Neubrigensis lib. 4. cap. 1. 7. & seq. Iudaei anno MCCCXTLIIX. Basile ae, crimine infectorum veneno fontium, in Rheni ripa domui ligneae inclusi sunt & combusti: reliqui vrbe exacti. Coemeterium profanatum, lapides sepulcrales innumeri in publica aedificia translati. Stumpfius in Heluetiae chronico. Mahumetanos. Occupata de Mauris Zara Hispaniae vrbe, Ferdinandus, Ioannis regis Castellae patruus, qui pòst Aragoniae rex factus est, militiae praefectus, ciuium ad tria millia incolumes abire permisit Granatam. Hos abeuntes, & propter vxores, liberos atque senes tardiùs iter facientes, Didacvs Demanus Adelittus (ea est ariolorum secta) profectus à castris Setanillijs, quae aberant X. millibus passuum, assecutus est in angustijs quibusdam, & ad vnum omnes occidit, siue odio gentis, siue praedae spe, quòd crederet eos aurum ferre, siue vlciscendae iniuriae alicuius gratia, siue alterius persuasu, in victoris inuidiam. Eum reuersus Ferdinandus cùm ad poenam depoceret, ac primos sociorum, interponebant plerique preces, vt veniam daret: quorum aliqui eò impensiùs absolutum optabant, vt inuidiam in Ferdinandum conflarent, qui tantum captiuorum è manibus dimisisset. Hoc autem negante se veniam dare posse, nisi fama periclitari vellet, ac fidem datam rupisse, responsum est à multis partibus, non permissurum exercitum, sanguine Christianorum canibus illis parentari, res???ue iam ad seditionem spectabat. Ferdinandus qui sciret multos adesse qui inuiderent, multos qui odissent, multos qui ob factiosam potentiam non possent à se, vtpote recenti duce, in officio teneri, pronunciauit, Didacum socios???ue se donare quidem capitis impunitate, sed non tamen crimine absoluere, ac quantum in ipso esset, vnum Didacum ignominia notare, vt cum omnibus quae peccauit, hac leni multatione decidat. Valla libro 1. de Ferdinando. Supplices. Ex Tit. Crudelitatis erga hostes viuos, huc quaedam, fol. 2754. Cùm Pythius, Xerxem regem Persarum, quem cum toto exercitu hospitio exceperat, orasset, vt ex quinq; liberis maximum natu sibi relinqueret, qui se iam grauem aetate in re domestica administranda iuuaret: tulit id Rex iniquo animo, crimen, vt credere par est, auersatus: Pythio???; amarissimis verbis increpito, filium quem sibi depoposcerat in duas partes dissectum, dimidium hoc ad dexteram viae, reliquum ad laeuam statui iussit, exercitum???ue per hominem ita dimidiatum traduxit. Sabel. lib. 2. Enn. 3. Fusis in Marathone Persis, ad Calliae taediferi pedes Barbarus quidam, ex coma & fascia regem ratus, abiecit se: cum???ue adorasset eum & dexteram apprehendisset, magnum pondus auri ostendit in puteo quodam defossum. Ibi Callias omnium hominum crudelissimus aurum abstulit: & hominem, ne proderet rem alijs, interfecit. Hinc dictos aiunt à Comicis posteros eius Laccoplutos, quasi ex puteo diuites: in locum, vbi aurum inuenit, cauillantes. Plut. in Aristide. Athenienses arcta obsidione pressi, ad tantam rerum omnium inopiam redacti sunt, vt mille drachmis veniret tritici medimnus. Inops multitudo gramina circa arcem nasce̅tia pecudum ritu depascebatur, quibusdam coctos calceos alia???; obscena esculenta mandere conantibus. Ridere miserorum ciuium calamitatem Aristion tyrannus, homo ad crudelitatem, non ad sapientiam natus, sacerdoti???ue dimidium frumenti sextarium petenti, piperis misit. Viros praecipuae dignitatis & sacerdotes suppliciter ab eo petentes, vt afflictae ciuitatis misereretur, pacem???; ab hoste quoquo modo impetraret, sagittis, dissipatos summouit. Sabel. lib. 3. Enn. 6. Adolphvs Sueonum & Gothorum rex, insigni praelio nauali profligatis Danis, Tostonem transugam, qui regi Danoru̅ auctor mouendi belli extiterat, ad sua genua prouolutum, veniam???ue procuratae rebellionis suppliciter implorantem, ab astantibus cum exprobratione ingratitudinis interfici iussit. Quod à Gothis vt seuerum existimari consueuit. Quippe supplicem, aut debilem, vel arma abijcientem occidere, etiam hodie apud Gothos inter opera sempiterno opprobrio digna computatur. Io. Magnus lib. 4. cap. 9. Henricus IV. rex Rom. à Gregorio VII. anathematis fulmine inaudita causa percussus, omnibus eum desecrentibus, coactus est etiam inuitus Romam petere. Apud Canusium igitur Rhegiensis agri oppidum, rex Pontifici occurrit, deposito omni regali habitu, nudis pedibus triduo in summis frigoribus veniam commissorum rogans, ante portam castri substitit humilis, Imperatrice matre & Mathilda consanguinea intercedentibus, aegrè & difficulter absolutionem anathematis assequutus. Cuspinianus, & Sigonius. Guntherus Coloniensis, Thetgandus Treuerenfis & alij episcopi Belgici, grauiter Nicolavm pontificem redarguerunt in epistola ad ipsum, quae extat lib. 4. Annalium Auentini. Fracti tandem minis eius, Romam aliquoties adieru̅t, se???; absolui & restitui petierunt. Sed Pontisex ista eorum humilitate minimè flexus, noluit eos in gratiam recipere. Vnde infirmitate correpti, in Italia obierunt. Regino lib. 2. Siculi Vespertinarum precum tempore die Paschatis Gallos omnes intersefecerant. Martinvs IV. diris Siculos prosecutus est. À Panormitanis missi ad eum oratores viri sancti, ad pedes illius strati, velut pro ara hostia???ue Christum agnum Dei salutantes, illa etiam ex altaris mysterijs verba supplices effati sunt: Qui tollis peccata mundi, miserere nostri: iterum: Qui tollis peccata mundi, miserere nostri: tertiùm: Qui tollis peccata mundi, dona nobis pacem. Pontifex respondit, Panormitanos agere quod milites impij fecissent: qui cùm Christum pulsarent, eundem regem Iudaeorum salutabant: re hostes, fando saluere iubentes. Quódnam piaculum, quam demùm satis factionem peteret, exequentibus percontando oratoribus: redditum responsum, redderent se à quibus defecissent: violasse illos non maiestatem modò regis ipsorum Caroli, sed sacrosanctam potestatem, in cuius fide Sicilia esset. Aemilius libro septimo. Scurras. Cubicularius pro more cu̅ Ioan. Basiliade Mosthoru̅ tyranno inter prande̅dum iocabatur. Ille exacerbatus, eum à mensa discedere iussit. Interea brassicae ius adhuc feruens affertur. Reuocato cubiculario, sese???; ingeniculanti, pultem feruentem ceruici infudit. Ille dolore vrgente vociferari Miserere, clarissime Imperator. Discedere volentem, cultello mensario in collo transfixit. Facti poenitens, Italum doctorem medicinae accersiri iussit, ei???ue venienti assurgens dixit: Dilecte Arnolphe doctor, vade auxiliare liquid huic cubiculario meo, quem ludendo laesi. Doctor egressus exanimatum offendit, reuersus???ue dixit: Rex & dux magne, vtinam tu sanus sis. ille verò iam de vita ad mortem translatus est. Deus & tu poteras ei animam eripere, ego eam restituere nequeo. Ad haec ille: Valeat ergo canis, quando viuere noluit. Alexand. Guagninus in Moscouia. Medicos. Petrvs Medices, Magni Laurentij F. Florentiae dominatu pulsus, ad Caietam in ipsis ostij faucibus perijt, ea quidem ignobili morte indignus, nisi Petrum Leonium, summae doctrinae & claritatis medicum, qui infelici euentu Laurentium patrem fatis se erepturum promiserat, in Caregianae villae puteum deiecisset. Iouius in Consaluo. Tonsores. Mathias Coruinus tonsori suo, quòd is ministris Aragonij Cardinalis legati posteriores vestium partes per iocum mutilauerat, labra ac nasum desecuit: vt qui in maleficio riserat, semper exertis dentibus, etiam cùm fleret, ridere videretur. Fulg. lib. 6. c. 3. Architestos, Fabros. Amasis Aegyptiorum rex admirabile aedificium adduxit in vrbem Saim ex solido saxo ab vrbe Elephantina: in quo afferendo triennium consumserunt duo millia delectorum virorum, qui omnes erant gubernatores. Domus haec ad ingressum templi Mineruae collocata est. Et ob id aiunt in templum non fuisse pertractam, quòd tecto aduecto, cùm suspirasset eius vehendi architectus, vtpote pertaesus diutino tempore operae, ae de re stomachatus Amasis, non permiserit hominem vlteriùs trahere. Herod. lib. 2. Cùm Xerxes Persarum rex, pontis supra Hellespontum septem stadiorum conficiendi curam Phoenicibus & Aegyptijs commisisset, quorum illi quidem albo lino, hi scirpo vtebantur: tempestas maxima pontem disiecit. Xerxes ergo architectos capite multauit, & alijs hoc opus demandauit. Herod. l. 7. Baiazetes II. Imp. Turcorum instruendae classis contra Venetos curam cùm magnoperè agitaret, refici???; naues veteres suis ducibus mandauisset, atq; id ei tardiùs negligentius???; agi ab illis atq; ad ministrati videretur: arcum sibi asferr. & sagittas imperauit: quibus ad ductis, stantem ante se illum ipsum ducem, qui priore apud se erat loco, indignabundus transfixit. Bembus lib. 6. Hist. Venetae. Patecatirvs Malacensis princeps, ob perfidia̅ Malaca pulsus, ex certa munitione Lusitanos infestabat. Quam cùm illi expugnassent, ligneum truncum magna crassitudine recenti sanguine conspersum aspiciunt. Is enim, qui tormento maximo, quod Camelum vocabant, praeerat, & à Patecatiro cum reliquis in seruitutem abductus fuerat, iussus erat illud in Andradium dirigere. sed ne tantum in se scelus admitteret, mortem oppetere maluit, quàm Christi numen offendere. Ea re Patecatirus grauiter offensus, illi caput in eodem trunco securi praecidi confestim imperauit. Osorius lib. 8. rerum Emm.
|| [2742]
Officivm. Crvdeles erga Pontisices, Patriarchas, Episcopos. Caloioannes, Constantinopolitanus Imp. cùm frustrà Syriam, Gabulensi episcopo firmiter resistente, armis sibi subijcere tentasset: in miseros eremitas Syrios ex cauernis suis extractos omnem esfudit bilem, eos magna immanitate trucidans, sub annum MCXLIII. vt refert Otho Frisingensis libro 7. cap. 28. Graeci, Io. Cardinalis ab Alexandro III. Pp. Constantinopolim missi, vt Graecoru̅ Ecclesiam, sic petente Manuele Imp. Romanae subijceret, cadauer, canis cauda eius ori inserta, per plateas traxêre, tandem???; igni combussêre. Sigeberti continuator sub annum MCXXCII. Rainaldvs de Castellione, princeps Antiochenus, Patriarcham Antiochenum nuptias Rainaldi cum Constantia, Raimundi principis vidua, improbantem, captum, carcere inclusit, deinde caluitie eius melle peruncta, aestiuo tempore per integrum diem sub sole feruentissimo sedere coëgit, nemine vel contra aestum vel muscarum molestias quicquam subsidij praestante. Gul. Tyrius lib. 18. c. 1. de Sacro bello. Magdeburgensis archiepiscopus Burchardus, ex comitibus de Schrapelovu, annis XIX. praefuit ecclesiae, solicitè prouidens, ne quid detrimenti caperet res ecclesiastica: simul etiam procurans, vt temporalia non deficerent. Qua in re contrarios semper habuit ciues Magdeburgenses, quòd nouas impositiones constitueret, censibus, tributis & oneribus praegrauatis. Obsederat vrbem, armis fretus Misne̅sium. À ciuibus captus, vt laxaretur, venerabili adhibito sacramento, pollicitus est, se ad antiqua redacturum omnia, demolitis quae in praeiudicium ciuitatis erexisset. Vi coactus nihil promissorum impleuit, perseuerans???; insectatus est ciues. Re ad arbitros delegata, venit in vrbem. Ciues sua iura reposcunt, demoliri quae in eos erexisset praesidia. Cùm non tam benignè vti sperauerant respondisset, circumsessus à ciuibus domi suae, atq; captus, diro carceri mancipatur. Ibi quum din latuisset, Sicarii quidam laruati ex Magdeburgo, Hallis, Caluen, ingressi carcerem, vinctu̅ archiepiscopum clauis, quas gerebant, confecêre. Integro anno ita mactatum contabuit corpus. Interim disseminato rumore de morte eius, admissi quidam in carcere̅, nulla penè repererunt vestigia Archiepiscopi, praeter capitis rasuram. Eo nomine Magdeburgenses execrabiles habiti, ipsi quinetiam Canonici, qui scelus tam frigidè insectati essent. Otho Hassiae Landgrauij F. archiepiscopatum à Pp. consecutus est. Cuius intercessione, pressi vndiq; armis & flammis Magdeburgenses, in gratiam recepti sunt, ea lege, vt sacellum è carcere, in quo caesus erat archiepiscopus, extruerent cum sex beneficijs. Cranzius lib. 9. Metrop. c. 4. & 14. Arnoldus, per simoniam occupato episcopatu Moguntino, deiecto Henrico, impetrata???; à Friôerico Barbarossa Imp. inuestitura, sublata è templo veste consecrata, inde fibi ad pompam, quando in aula Imperatoris versaretur, vestes consui curabat. Hanc insolentiam ciues iniquo ferre animo. Arnoldus crescente intestino dissidio, asperè & tyrannicè in ciues Mogvntinos effertur, canes eos vocans, qui parùm mordere valerent, licèt plurimùm latrarent. Eiusmodi vocibus ciues inflammati, in Arnoldum conspirant. Cùm Binga reuersurus esset Moguntiam, diuertit in monasteriu̅ ad S. Iacobum, prope ciuitatis muros in Monte specioso. Ciues ad campanae sonum summo diluculo diei posterioris, qui Ioanni Baptistae dicatus erat, agminatim conuolant armati, cingunt monasterium, ne elaberetur, ignem simul inijciunt. Monachi fuga salutem quaerunt. Arnoldus flammis & fumo vndiq; circumdatus, in altam turrim ascendit, prospiciens???; de fenestra, alta voce rogat vt desistant, deprecari culpam, polliceri, se omnibus satisfacturum. Sed furens turba conspecto episcopo, magis saeuire pergit. Cernens autem monachis liberè patêre effugium, ipse quoque induto cucullo abitionem molitur. Apertis itaq; ecclesiae valuis, cum reliquis penè euaserat: sed agnitus, gladijs, hastis, contis transfoditur. Nec satiari furor potuit. Anulos & ornamenta è manibus & collo detrahunt. Sepulturam quoque eius integro triduo prohibent, vt omnium ludibrio, etiam mulieribus dentes ipsi saxo elidentibus, patêret. Clàm à canonicis S. Mariae subtractus, in ecclesia sepelitur, anno MCLX. Conradus in Chronico rerum Moguntiacarum. Engelbertus Archiepiscopus Coloniensis à Comite Iuliacense, cuius agrum depopulabatur, captus, in turri quadam per quadriennium custoditus, ad illius nutum in caueam ferream, in turris exedra positam, egredi cogebatur, si quando Comes hospitibus auem hanc peregrinam, in solo proprio vocalissimam, in hostico plusquam mutam, per ludibrium ostendere vellet. Sed Comitem hunc Aquisgranenses non mulrò pòst circa an. MCCLXXII. in foro trucidauêre. Munsterus in Cosmographia. Tvrc ae expugnato Hydrunto Episcopum feruntur viuum excoriasse, clerum omnem equorum pedibus conculcasse, iuuenes & puellas abduxisse, an. 1480. Cranz. lib. 13. Vand. c. 19. Quu̅ Galli Neapolim obsidentes, & fame & pestilenti lue grauiter afflicti, valetudinis ergô in vicina oppida, deserta obsidione secedere cogere̅tur: Caesaris Caroli V. milites vrbe egres si multum detrimenti Gallis inferebant. Saiavedra natione Baeticus, equitum praefectus, recepta in praedae societatem peditum cohorte, vsq; Auelinum nocturna profectione contendit, improuiso???ue in oppidum irrumpens, oppidanos???; diripiens, Maternianum Insubrem eius vrbis episcopum cepit, captiuum???ue Neapolim perducens, ad contumeliam diuulsis testibus, vt maiorem à captiuo pecuniam exprimeret, diu torsit, vix???ue postea Aurantij Caesariani exercitus Imp. clementia & Alphonsi Vastij precibus, è manibus impijs Saiauedrae ereptus est. Iouius lib. 26. Hist. Haalon Metonis Tartarorum regis frater, Perside subacta Baldachum Mesopotamiae vrbem (Babylon olim dictam, à Semiramide conditam) cepit. Adijcit Aytonus, sedem in ea fuisse Caliphae, qui Mahometanae legis summo fungebatur magisterio. Vrbs excisa est, non sexus, non aetatis discrimen vllum habitum, omnis multitudo ferro dedita: immensum pondus auri gaza???; varia Caliphae studio congesta, regem & exercitum ditauit. Hic cauillabundus Haalon victor: Aequum est, inquit, tam quaestuosum hominem cibis vesci non nisi preciosissimis. Ite & Calipham in medijs auri gemmarum???; aceruis statuite, his vescatur epulis, has illi affatim ad omnia ventris desideria ministrate. Ille ita plures dies asseruatus, in media diuitiaru̅ affluentia fame consumtus est. Sab. lib. 7. Enn. 9. Sacerdotes. Alexivs Comnenus tyrannus, Georgium Disypatum, magni templi Lectorem, de Andronici saeuitia liberiùs conquestum, in carcerem coniectum, verubus tra̅sfixum, instar porcelli supra carbones assare voluit, nisi Monasteriota Leo socer eius tyranni furorem auctoritate sua repressisset. Nicetas lib. 1. Venceslavs Imp. ignauiss. saepius in lupanari quàm in adulterio deprehensus est. Ab ea turpitudine cùm Ioanna Hollandiae comitissa vxor eum dehortaretur, respondit: Se quoq; in lupanar illam detrusurum, nisi ab hac dehortatione supersederet. Ac paulò pòst acceruisit Ioannem sacerdotem, qui Reginae confecssionibus praeerat, arcana reginae ab eo expiscaturus. Sed voto suo frustratus, Ioannem de ponte Pragensi deijci, ac submergi iussit. Fluuius derepentè arefactus, corpus detexit submersi, in statu???; illo triduum permansit, donec ad S. Vitum sepeliretur, vbi in hunc diem, quicunq; sepulcro temerè insultauerit, immunis ab infamia non euadit. Regina ex moestitia & dolore obijt, quem ex iniquissima regis suspicione conceperat. Dubrauius lib. 23. Rossi, antequa mà Romano Lacapeno Imp. debellarentur, captiuos sacerdotes clauis in capita adactis necare solebant. Cedrenus. Fridericvs II. Imp. contra Gregorium IX. bello suscepto, Roma obsessa, multos sacerdotes captos cruce vertici incisa exanimauit. Stumpfius, & Cranz. lib. 8. Saxon. c. 9. Hussitae Lubanam vrbem Lusatiae expugnauerant, an. 1427. Pastor ecclesiae de eminentiori loco hortabatur ciues, vt pro Christi honore fortiter decertarent, pollicitus regnum ijs, qui ab haereticis interficerentur. Illi captum quatuor equis, in diuersum actis, crudelissimè interemerunt. Clerus omnis in eclesiam se recipiens, implorans auxilium, Salue regina sonoris vocibus decantabat. Inter agendum assunt cruentis hostes gladijs: raptos pueros dissecant medios, confodiunt sacerdotes, profanant templa, cadaueribus, cruore replent omnia: incendunt ecclesias, subuertunt monasteria, monachos & sacerdotes trucida̅t. Anus feminae, virgines sacrae, obruuntur: puellae & iuniores feminae ad libidinem reseruantur. Cranzius lib. 11. Vandal. cap. 9. Monachos. Bilidulfus monachus Bobiensis, ab Attala abbate Papiam missus, fortè in Arioaldvm regem Longobardorum Arianum incidit. Quo conspecto. rex ad suos conuersus dixit: Hic de Columbani monachis est, qui Arianis salutanribus abnuunt respondere. Inde iocabundus saluere monachum iussit. Cui monachus: Grata mihi salutatio tua esset, nisi tu seductoribus tuis, & nefarijs de Christo Deo doctrinis assentires, verùm ineffabilem in vna Deitate vnitatem assereres. Quae cùm audisset rex, indignatione accensu: Bone Deus, inquit, cur ministrum non habeo, per quem intemperantem huius monachi procacitatem vlciscar? Cui vnus è stipatoribus: Atqui ego summo studio praestabo operam, inquit. Et annuente rege, primis tenebris monachum ab amico se recipientem, solus solum adeptus, vulneribus multis affecit. Haud ita multò pòst amicus vicem monachi sub noctem domum repetentis solicitus venit, &, cùm eum humi iacentem reperisset, perinde ac si sopore oppressus esset, excussit. Quo motu monachus graui quasi è somno excitatus, surrexit incolumis, & cum familiari ad monasterium reuersus, se à latronibus pro mortuo relictum, tamen innoxium euasisse narrauit. Qui verò tanti patrator facinoris fuerat, mox à daemo [2743] ne correptus, vltrò suum flagitium prodidit. Qua re palàm facta, vox in populo increbuit, talem exitum manere omnes, qui aut monachis Bobiensibus nocuissent, aut Arianis haereticis studuissent. Arioaldus autem de salute sua solicitus, abbatem Attalam adijt, ac percussore tradito, vt ignosceret, postulauit: se???; in auctoritate eius futurum, si munera sua recepisset, ostendit. Quae aspernatus Attala, monachis tamen, vt pro salute scelerati hominis supplicarent, admonitis, ipsum pristinae sanitati restituit. Sigonius lib. 2. regni Italici. Legatos. Vide Tit. Perfidiae erga Legatos fol. 3488. Apries rex Aegyptiorum, crudelis fuit in Patarbemen legatum suum re infecta redeuntem. Audiens enim Apries, ob acceptam cladem, exercitum suum à se defecisse, eius???; loco Amasim in regem elegisse, quem ipse ad sedandos milites ablegauerat: hunc Patarbemen ad comprehendendum Amasim dimiserat. Is vbi eò peruenit, Amasim ad se vocat. Amasis iussit vicissim hunc adducere Apriem. Et cùm Patarbemis eum rogaret, vt regem adiret: respondisset???; Amasis, se iamdudum dare opera̅, vt id ageret, nec de seipso Apriem esse questurum: Patarbemi redeunti, quòd Amasim non adduceret, praecidi aures nasum???; iussit. Herod. lib. 2. Cùm C. Mario, lege Sulpitia, prouincia Asia, vt aduersus Mithridatem bellum gereret, priuato decreta esset, missum ab eo Gratidium legatum ad L. Syllam consulem accipiendarum legionum causa Milites trucidarunt: proculdubiò indignati, quòd à summo imperio, ad eum, qui nullo in honore versaretur, transire cogerentur. Valerius Maximus libro nono, capite septimo. Stephanvs, Valachiae tyrannus, filium Maniaci Tartarorum ducis captum, cùm per C. legatos à patre minaciter peteretur, praesentibus legatis dissecari, & mox ipsos quoque legatos palis suffigi iussit, vno excepto, quem truncato naso & auribus, nuncium rei gestae ad Maniacum remisit. Cromerus libro 27. Dracvla Transsyluaniae Despotes, Turcarum legatis, cùm in conspectu suo caput nudare praetextu patrij moris renuerent, clauo cidarim capiti affigi iussit. Id quod à Basilio quoque Moschorum tyranno Tartarorum legatis factum traditur. Henricus, Rigensis archiepiscopus, consilio procerum legatum misit, circa annum MCCCCXXIIX. Romam decanum Reualiensem, cum aliquot de fingulis ecclesijs collegis, questum iniurias fratrum Teutonicorum, à quibus in ordinem redigerentur. Illis Rigensis Tarbatensis???ue proconsules, filios suos, vel Romanae curiae visendae, vel studiorum causa iun xêre. Sedecim numero profecti terrestri itinere ad initium quadragesimae (quòd mare tardiùs fit per glaciem nauigabile) iumentis vecti Grebbin, ad exitum vsque Liuoniae, peruenerunt. Ibi ab arcis praefecto Gosvvino de Aschenberge, ordinis Teutonicorum fratre, crudeliter inuaduntur. Primùm ademtis literis perlectis???ue, terrae proditores vocantur: & quicquid ab illis in purgationem diceretur de priuilegijs clericorum, praesertim Romipetarum, irridetur magis quàm auditur. Mox rebus omnibus nudati, ligatis manibus pedibus???ue in profluentem riuum (Liua vocant) sub glacie nudi merguntur. Idem ille carnifex scripsit Liuoniensium pontificibus factum suum, ne cuiquam alteri imputaretur. Cranzius lib. 11. Vandal. cap. 16. Consiliarios. Henricvs IIX. Anglorum rex (qui edito libro Martini Lutheri placita oppugnauerat, quare & fidei Catholicae defensoris titulo à Leone X. ornatus est) iratus Clementi VII. quòd repudium legitimae vxoris Catharinae Aragoniae, Caesaris Caroli V. materterae, sancire noluerat, quam superinducta Anna Bolenia, cuius amore flagrabat, ab se diuellere XX. matrimonij anno tentauerat: Ioannem Cardinalem Roffensem, virum sanctissimum & doctissimum, & Thomam Morum regni Cancellarium, & primarium regni sui hominem, alios???; multos omnium hominum praestantissimos viros, sententiae eius aduersantes, nefariè occidit. Onuphrius Panuinius. Ductores. Annibal superato Apennino, ex agro Arpinati in Samnium venit: paulo???ue pòst quibusdam Campanis, quos ad Thrasimenum captos liberaliter dimiserat, afferentibus spem Capuae potiundae, castra mouit, perito quodam regionis admonito, vt in agrum Casinatem exercitum duceret. Similitudine nominis Casilinum dux itineris pro Casino accipiens, longè diuersa via per Calentinum & Calenum agrum in campu̅ Stellatem Annibalem traxit. Vbi cùm septa vndique montibus & fluminibus regio teneretur: cognito errore, Poenus hominem crudeliter excruciatum necari iussit Auctor vitae eius. Duces. Isaacivs Angelus Imp. in iram pronus, Constantinum Aspietam, ob exercitum, cui bello Blachico praeerat, his verbis defensum: Non posse milites cum duobus grauissimis hostibus Blachis & fame dimicare, sed annua stipendia eis persoluenda esse: starim dignitate priuari & excaecari iussit, quòd illum per speciem defensio nis concitare milites suspicabatur. Nicetas lib. 3. Ianitores. Intaphernes, vnus ex ijs qui Magos interfecerant, statim post oppressos Magos regiam ingressus, volebat admitti ad colloquium regis. Etenim hac lege conuentum erat inter Magi oppressores, vt eis ad regem foret aditus sine internuncio, nisi cubaret cum vxore. Sed cùm ianitor & qui à responsis erat, introire non sinerent, quòd regem dicere̅t rei vxoriae dare operam: eos mentiri ratus, educto acinace, aures vtriq; nares???; praecîdit, ac loro freni equini ad ceruices ipsorum alligauit, homines???; dimisit. Herod. lib. 2. Aetatem. Erga Pueros. Vide Tit. Crudelitatis erga Hostium liberos, fol. 2757. Cùm Pveri aliquot in vico Arcadiae Condylea dicto signum Dianae Condyleatidis obligato collo per lusum trahentes, Dianam se strangulare dictitassent: Caphyenses eos deprehensos, violati numinis damnatos, lapidibus obruerunt, Pausanias in Arcadicis. Olympias Philippo Macedonum rege, marito suo mortuo, paruulum eius filium, quem ex Cleopatra, Attali nepte ex fratre, susceperat, in eanea pelui ignibus circundatis cruciatum enecauit. Idem. Ivstinianvs II. Chersonenses & Bosphoranos, à quibus exul appetitus insidijs fuerat, vlcisci gestiens, exercitum ad eos misit, & Chersone̅ expugnari, ac mira crudelitate omnes eius incolas interimi iussit. Quo facto pueros, à quibus temperatum iniussu suo fuerat, ad se mitti imperauit: ac se Ponticos internecino bello persecuturum ostendit. Pueri Octobri mense in naues impositi, omnes saeua oborta tempestate submersi sunt. Quod postquam Chersonenses, qui reliqui fuerant, vnà cum Bosphoranis cognoueru̅t, Philippicum Bardanem apud se exulantem ducem sibi legerunt, ac vicinis populis adiunctis eum Imperatorem aduersus Iustinianum appellauerunt. Sigonius lib. 2. regni Ital. Valetvdinem. Tiberivs L. Scribonium Libonem, patricium adolescentem, tentatarum nouarum rerum insimulatum, quandiu is firma fuit valetudine, non vocauit in ius: at morbo lethali correptum, in lectica operta, cuiusmodi Senatorum vxoribus in vsu sunt, in Senatum inferri iussit. Cum???ue is dilato iudicio sibi ipsi conscita morte damnationem praeuertisset, etiam defunctum reum peregit, eius???ue pecuniam accusatoribus dedit. Dion. lib. 57. Sexvm. Erga Viduas. Magdonaldvs Roffensis praedo, viduae de iniuria sibi illata conquerenti, & ad regem se questum ituram minitanti, vt pedibus adderet alas, ferreas soleas equorum in morem plantis suffigendas curauit. Strangulatus non multò pòst à Iacobo I. Scotorum rege. H. Boëthius lib. 17. Gloriam. erga Viros Claros. Ex Tit. Saeuitiae erga hostes, huc quaedam, fol. 2747. Phytone Rheginorum duce capto, filium eius Dionysivs tyrannus Siculus in mari submersit: ipsum verò, primum quidem ad altissimas machinas, quasi tragicum spectaculum exhibiturus, collocauit, & ex ministris quendam, qui ei nunciaret, ad eum misit, filium eius à Dionysio heri marinis vndis submersum fuisse. Ad quam vocem intrepidè Phyto respondit: Fuit igitur natus vno die patre suo fortunatior. Postea verò per vrbem circumductum flagris caedi, & nulla non contumelia affici iussit, simul comitante praecone, qui exclamaret: Virum hunc meritò puniti, qui bellum suscipere multitudini persuasisset. At Phyto qui & in obsidione dux bonus fuisset, & reliqua vita laudatus, animo & voce intrepida clamabat, se, quòd vrbem Dionysio prodere noluisset, poenas nunc luere, quas tamen breui repetiturus à Dionysio deus esset. Quàm viri fortitudinem etiam Dionysij milites admirantes, adeo???ue eius miserti, reprehendere & execrari tyranni crudelitatem coeperunt. Ergo veritus, ne milites Phytonem sibi ereptum liberarent, mari quoq; eum vnà cum vniuersa eius cognatione submersit. Diod. lib. 14 Philopoemen Megalopolitanus, Crausidis F. pro Achaeis mul [2744] ta fortiter in bello gessit. Verùm equo in praelio lauso corruens, ab irimicis captus, à Dinocrate Messenio (cuius opera Messenij rebellauerant) veneno in custodia sublatus est. Plut. in eius vita. Opvlentiam. Erga Mendieos. Dracvla Transsyluanus, mendicos omnes, deperditae ignauiae, miserabilis???ue valetudinis & fortunae, lautissimo conuiuio excepit: deinde cibo vino???ue repletos, iniecto igni absumsit. Bonfinius lib. 10. Dec. 3. Libertatem. Erga Captiuos, Vinctos. Ex Titulo, Crudelitatis erga hostes viuos, hue quaedam, fol. 2754. Vt enim in hostem, dum vincitur, irae iustior est locus: sic contra eundem iam victum saeuire, ab humanitate magis videtur alienum. Senacheribvs Assyriae rex, maxima clade in Hierosolymorum oppugnatione diuinitùs affectus, Niniuem reuersus, Israëlitarum plurimos, quos captiuos Salmanassar rex iampridem abduxerat, interfecit. Tob. 1. Septuaginta reges, amputatis manuum ac pedum summitatibus, colligebant reliquias sub mensa Adonibezeci regis. Cui reddidit Deus, sicut fecit. Iudicum 1. Naas, rex Ammonitarum, quotcunque israelitarum vel fide data vel vi bellica cepisset, ijs dextrum oculum eruebat: vt scilicet oculum sinistrum scutis celantes, dextro omnino carentes, ad bella inutiles redderentur. Victus est tandem à Saulo rege ingenti strage. 1. Regum 11. & Iosephus Antiq. libro sexto, capite quinto. [Greek words], id est, Taenarium malum, si quid crudeliùs saeuitum esset in famulos, veteres vocabant: propterea quòd olim Laced ae monii captiuos, qui in Taenarum confugerant, reductos, capitis affecerunt supplicio. Est autem loco Taenarus oppidum quoddam Laconinae, cuius incoilae Taenaritae vocantur, & eiusdem regionis promontorium, in quo spelunca, per quam aditus erat ad inferos. Erasmus in Adagijs. Corcyrensivm plebs bello Peloponnesiaco optimates Spartanis addictos expulerat. Exules occupato monte Histone, oppidanos crebris excursi onibus infestantes, ab Atheniensium classe ex improuiso occupati, in Ptychiam insulam deducti, cùm inde fugam molirentur, Corcyrensibus tanquam pacti violatores traditi fuerunt. Aedificio quodam inclusi, ad inimicorum libitum sub custodia non singuli, sed deni vicenive, ad supplicium educti, cum multa exprobratione foedè trucidati sunt, praeter paucos, qui vel cruoris satietate, vel quia non tanta inuidia, vt caeteri, eminebant, sine custodia intus relicti, aedificium, priusquam animaduerteret quisquam, interiore parte occluserunt: inde Atheniensium fidem frustra implorantes, in se maiora adhuc multitudinis odia irritarunt: tum conscenso ab ijs, qui ad eorum caedem missierant, custodiae fastigio, tegulis atque alijs omniuariam telis supernè deiectis, velut ruina quadam obruti sunt. Eorum quidam ne viui caperentur, spicula & sagittas in se missas iugulo admouerunt. Alij restibus, quas ex suis vestibus fecerant, suspendio mortem praeoccuparunt. Sabellicus libro 6. & 7. Ennead. 3. Dinocrates & Messeniorum locupletissimi, Philopoemenem ducem fortissimum Achaeorum, iam septuagenarium, in bello captum, repugnante plebe, veneno peremerunt. Pausanias in Arcadicis. Atheniensibus Chersonnesum oppugnantibus, Persae noctu cum Artaycle & Oebazaro ducibus fugam capessunt. Vbi dies illuxit, Chersonnesitae è turribus rem Atheniensibus indicant, portas???ue patefaciunt: Oebazarum in Thraciam fuga delatu̅, Absynthii Plestoro indigenae Deo ritu suo immolarunt. Artaycles cum filio super Aegos fluenta captus, Seston est retractus, vbi circa Hellespontum, quà Xerxes ponte copias traiecerat, filio ante oculos lapidibus obruto, ipsum Xanthippvs dux Atheniensium tribus tigillis humi defisis suspendit. Sabellicus libro 2. Enneadis 3. ex Herod. lib. 9. qui Oebazum vocat. Philistus ex Iapygia suppetias Dionysio à Dione Syracusis obsesso venit. Pugna nauali victum Philistum, Ephorus ait, dum nauis eius capitur, sibimet ipsum manus intulisse. Timonides verò tradit, Philistum impacta in terram naui viuum in potestatem venisse: ac primùm exuisse Syracvsanos eum thorace, denudato???; illusisse iam seni, inde caput demfisse, & corpus pueris tradidisse, vt per Acradinam traherent id, & praecipitarent in Latomias. Timaeus ex claudo pede ait pueros Philisti cadauer religatum per vrbem rapuisse, irridentibus iij, qui co̅templabantur crure trahi ab Syracusanis eum: qui non debere dixerat ex tyrannide Dionysium citato fugete equo, sed crure raptum. Quamuis Philistus id vt ab alio dictum, non ab se ad Dionvsium, vulgauerit. Plut. in Dione. Capta ab Alexandro Gaza, saeuitum est non minùs quàm Tyri in captam multitudinem, caesa???ue Persarum & Arabum circiter viginti millia. Boetis, qui vrbi praeerat (Iosephus Abisnasim vocat) ingentem circa se edidit hominum stragem, viuus???ue è media caede abstractus, contumaci vultu, ad conspectum irati regis constitit. Offendit ea constantia victoris animum, vt iusta ira in rabiem exierit. Traiecto itaque per talos loro, curru alligatum citatis equis crudeliter per vrbem distraxit, Achillis exemplum, à quo prognatus esset, imitari se dictitans. Sabel. lib. 4. Enn. 4. Carthaginenses, milites Rotoanos, martis certamine in suam potestatem redactos, nauibus substrauerunt: vt earum carinis ac pondere elisi, inusitata ratione mortis barbaram feritatem satiarent, tetro facinore pollutis classibus ipsum mare violaturi, Valerius Maximus libro nono, capite secundo. Hannibal Romanos captiuos, oneribus & itinere fessos, prima pedum parte succisa relinquebat: quos verò in castra perduxerat, paria fratrum & propinquorum iungens, ferro decernere cogebat: neque antè sanguine explebatur, quàm ad vnum victorem omnes redegisset. Valerius Maximus libro 9. capite 2. Hasdrvbal, Carthagine obsessus à Scipione, cuius vrbis pattem Megaram Romani milites occuparant, productis in hostium conspectum ex arce Byrsa omnibus Romanis captiuis, partim eorum effodit oculos, quibusdam linguam neruos???ue desecuit: multis genitalia hamata ferramento diuellere nixus est, nonnullis ex pedum planta cutem abrasit, aliquos penitùs excoriauit, atque ita affectos ab vrbis muris laqueo suspendit. Quod fecisse creditur, vt omnem spem veniae Carthaginensibus praeriperet, cogeret???ue ad extremum desperatione certare. Quo foedissimo saeuitiae exemplo ingens est odium ipsi duci à suis popularibus conflatum, & Carthaginenses ad pugnam timidiores facti, ne pari supplicio Romanis capti afficerentur. Hasdrubal vbi se suorum odijs flagrare sensit, senatorum ferocissimum quenque, in eam saeuitiam reclamare ausum, interfecit: per quae, velut tyrannus super alia malla ciuitati ortus, formidolosus erat suis. Sabellicus libro 5. Enneadis 5. & Suidas. L. Cassius cum legatis & socijs regibus, ad Amneon fluuium ingenti praelio à Mithridate victus est. Oppius à Laodicensibus Mithridati traditus, ignominiosè, cum lictore, qui praecedebat, per hostium castra est circumductus. Mannius Attilius legatus, conflati belli causa, asino vinctus sedens circumuectus, praecedente tibicine: inde liquefactum aurum eius faucibus infudit rex, auaritiam Romanis exprobrans. Hac victoria Mithridates elatus, non solùm Bithyniam Bithyniae???ue adiacentes terras, sed Phrygiam, Pamphyliam, & caeteras gentes ad Ioniam vsque armis subiecit. Idem libro 3. Enneadis 6. M. Fabio Ambusto, & T. Quintio Coss. Tarquinienses acie victi, quotquot viui capti sunt, praeter CCCLIIX. nobile, qui Romam missi sunt, caeteri ad vnum trucidati. Nec mitior propterea factus est populus in eos, quibus armatus miles pepercerat, in foro virgis caesi, ad vnum securi sunt percussi. Id???ue pro Romanis in Tarquiniensium foro immolatis, est poenae hostibus repensum. Idem Enn. 4. Inter alia quae contra Christianos Licinivs Imperator crudeliter edixit, illud truculentissimum fuit, ne qui illis, qui in custodias coniecti essent, humanitatis aut officij quicquam exhiberent: nec misericordiae quicquam, si in famis periculum incidissent, impenderent: supplicium interminatus, quo, qui misericordiam praestitissent, perinde punirentur, atque ij quibus eam declarassent: vinculis???ue & carceribus inclusi, pari supplicio cum adflictis adficerentur, qui aliquid humanitatis aut releuationis in eos conferre deprehensi essent. Socrates libro primo, capite quarto, & Sozomenus libro 1. cap. 7. Sub Anastasio Getae Macedoniam, Thessaliam, Epirum diripuerunt, multos???ue abegerunt captiuos. Pro quibus redime̅dis cùm aurum mitteret Imperator, & pecuniam haud idoneam hostium votis: Barbari captiuos aut in domibus suffocarunt, aut pro moenibus in conspectu multitudinis trucidarunt. Cuspinianus. Valerianus Imp. haud multò pòst, quàm Christianum nomem insectari est adortus, ad Persicum bellum profectus, siue aliena fraude id acciderit, siue sua ipsius temeritate (nam vtrunq; traditur) in hostium potestatem viuus venit. Ferunt Saporem Persarum regem, à quo captus est, adeò insolenter & barbarè captiuo seni (erat enim Valerianus septuagenarius) illusisse, vt pro scabello eius tergo vteretur equum conscensurus. In ea igitur eum turpi captiuitate tandem consenuisse, scribunt Laetus & Aurelius Victor. Eusebius in Sermone ad conuentum sanctorum, & Agathius lib. 4. Gothorum, excoriatum & sale condîtum à rege scripsit. Cosroes regnum Mauricij Imp. ope recuperauit, Persatum sex millia cepit. eos???; ad se ductos confodi iussit. In quorum [2745] numero & Turci erant, qui sub Bara meruerant. Nam tum primùm nomen Turcicum auditum est. Cusp. Ibancvs, qui ab Alexio Angelo, Byzantino Imp. defecerat, ad eam progressus est immanitatem, vt in compotationibus captiuos Graecos membratim dissecaret. Nicetas lib. 3. de imperio Angeli Alexij. Avares siue Hvnni, ductu Cacani regis capto & euerso oppido Foroiulij, quum Longobardos captos in suos fines traherent, pollicebantur se captiuos in Pannoniae finibus patrijs collocaturos. nam ex Pannonia Longobardi venerant. Vbi verò in campum, quem Sacrum appellant, ventum est (eum enim locum futurae caedi destinauerant) continuò omnes dato signo trucidarunt. Sabellicus libro quarto de Vetust. Aquil. ex Palmerio, Sigeberto anno DCXVI. Paulo Diacono, Blondo lib. 9. Decadis 1. Sigonius lib. 2. regni Italici. Basilivs II. Imp. praeclara victoria contra Samuelem Bulgarorum regem potitus est. Captiui XV. millia adducti omnes excaecati sunt, vno è singulis centurijs relicto monoculo, qui reliquos duceret: dehinc omnes iussit ad propria reuerti. Paululùm pòst ad se reuersus, stomachi dolore correptus obijt tertio die, foedo spectaculo consternatus, vnico relicto filio Gabriele, qui & Romanus dicebatur. Cuspinianus è Zonara. Bello, quod Gulielmus Siciliae rex, Isaacio Angelo Imp. Graecorum anno MCXXCV. fecit, vltra quatuor millia Siculorum in carceres sunt inclusa: quibus cùm nihil ab Imperatore Isaacio aut aliunde suppeditaretur praeter panem, qui pietatis ergô à nonnullis subministrabatur, malè perierunt. Nicetas libro 1. Gensericvs, rex Vandalorum, direpta Roma, praedam in naues impositam in Africam deportauit. Quarum quae statuas deuehebat, aduersa tempestare vexata interijt: reliquae incolumes portus Africae tenuerunt. Cùm autem opes infinitas, ac populum ingentem in Africam deuexisset, praedam inter Vandalos & Mauros, Victore teste, ita diuisit, vt maritos ab vxoribus, liberos à parentibus ad cumulandam miserae captiuitatis acerbitatem magna inclementia separaret. Quod vbi Deogratias Carthaginis episcopus, paulò antè precibus Valentiniani creari ab eo permissus, audiuit, vehementi dolore solicitatus, vasa sacra emenda, ingenuos redimendos, parentibus liberos, viris vxores restitue̅das curauit: atq; eis basilicas duas Fausti & varij, cum lectulis & stramentis, ad cubandum attribuit: aegrotis???ue quae necessaria erant ministrauit, medicis cibis???; ac medicame̅tis opportunis exhibitis. Verùm & haec subsidia post biennij spacium episcopi mors immatura subduxit. Sigonius lib. 14. Imp. occid. Chaianvs, vel Cacanus rex Auarum, Hunnorum & Sclauinorum, irruit cum magno exercitu in Dalmatiam. Mauricij Imp. dux Priscus exercitum eius caeîdit. Fugit Chaianus ad propria, & alium exercitu̅ colligit: quo instructus, in Mysiam irruit. Tandem Constantin opolim adeò pressit, vt Byzantini de relinquenda Europa cogitarent. Multis autem Romanis captis, & vrbibus depopulatis, iram diuinam metuens, quae ipsi vno die septem filios peste abstulerat, de redimendis captiuis cum Mauricio agit, & pro singulis vnum numulum tantùm poscit. Verùm Mauricius subiratus, noluit quicquam soluere. Tunc Chaianus omnes occidit, & ad propria redijt. Paulus Diaconus lib. 17. sub Mauricio. Agilvlfvs, Longobardorum rex, frustra obsessa Roma, pactis inducijs abijt, & captiuos Romanos secum abducens quasi canes funibus collo implicitis traxit, atq; inde in Franciam vendendi causa transmisit. Sigonius lib. 1. Tartari captiuos quosdam sibi seruire cogunt, caeteros Turcis alijs???ue negotiatoribus vendunt, virginibus reseruatis. Senes autem & infirmos, iuuenibus velut canibus lépores exponunt, quò prima militiae tyrocinia inde addiscant. Eos itaq; illi aut sagittis veluti scopum petunt, vel obtruncant, decollant, lapidibus obruunt, in aquas???; praecipitant. Guagninus in descript. Tartariae. Angli fugato Iuaro, Danorum regis Regneri, multis victorijs etiam contra Carolum Magnum clariss. F. in Hellam Hamae à Regnero olim caesi filium regis contulerant potestatem. Regnerus Hellam, Gallicana virtute subnixum, post extractam in triduum pugnam fugauit. Pòst verò Hybernorum subnixum auxilijs, praelio nauali adortus, comprehensus, atque in carcere serpentibus obiectus est. Cuius adeso iocinore, cùm cor ipsum funesti carnificis Ioco coluber obsideret, omnem operum suorum cursum animosa voce recensuit, superiori rerum contextui, hanc adijciens clausulam: Si suculae verris supplicium scissent, haud dubiò irruptis haris afflictum absoluere properarent. Quo dicto Hella adhuc nonnullos filiorum eius viuere interpretatus, quiescere carnifices, amoueri???ue viperas iussit. Sed priusquam satellites subuenissent, extinctus est, & bellica & ciuili virture clariss. Sed hanc immanitatem Regneri filij seuerissimè sunt vlti, quandoquidem bello captum ferocissimae aquilae rostro & vnguibus laniandum exposuêre. Saxo libro nono. Sobieslavs II. Friderici à Friderico I. Imp. sibi in regno Boëmiae substituti triplices copias mira felicitate superauerat. Captus in pugna est Germanus Tribunus militum, vir staru corporis super caeteros eminens, eo???; procerior visus, quòd equo praegrandi & cataphracto, ipse cataphractus insidebat. Hic cùm ad Sobieslaum perductus esset, in medio castrorum eum statui, & circum tumulum aggesta manibus militum terra erigi, totum???; cum equo adobrui iussit, acceptam à Caesare iniuriam, hac noua calumnia cum crudelitate coniuncta se vlcisci iactans. Extat in hanc diem tumulus ita in plano ibi situs, vt congestitius, non autem à natura factus esse videatur. Dubrauius lib. 13. Anno MCCCCLXIX. in Valachia opportunitate locorum vtentibus Valachis cum Stephano Palatino, profligati Tartari ter retrocesserunt, filio ducis sui Maniaci amisso. Quem captum, cùm à patre minaci legatione repeteretur, Stephanvs praesentibus centum legatis dissecari, & mox ipsos quoque legatos palis suffigi iussit, vno excepto, quem truncato naso & auribus, nuncium rei gestae ad Maniacum remisit. Cromerus lib. 27. Boëmi duce Ciapcone Polonis contra Cruciferos suppetias tulêre. Dersauia expugnata, & multis hostium captis, ex his quicunque Boëmici generis fuerunt, Ciapco reuertens, vt sibi condonarentur, impetrauit: traditos, grauiter, quòd Teutonibus contra Polonos eiusdem secum linguae & originis militarent, corripuit, pyra???ue ingenti extructa exussit. Eius exemplum secutus Ioannes Strassus Bialaciouius, piratas seu nauticos homines in ergastulo conclusos, quorum non exiguus numerus inter praesidia Cruciferorum fuit, circumiecta palea & arida materia, succendit. Et effregerunt ij quidem ergastulum ligneum: sed cùm effugere vellent, aduersis hastis à Polonis excipiebantur: donec Michalouius superueniens caedem eorum repressit, ignem???ue restinxit. Idem libro vigesimo. Dracvla Transsyluanus, Turcis saepe captiuis cute pedes exuisse, contuso???; sale praefricuisse, mox lingentes salsis plantis capras adhibuisse, quae linguae asperitate cruciatum augerent, perhibetur. Bonfinius lib. 10. Dec. 3. Bello Ligustico IV. Venetis captiuis, qui Genvae erant, ita malignè victus ab hoste suppeditabatur, vt paucissimis diebus ad CCCL. inedia expirarint, quorum corpora in mare saeuus hostis proiecit. Fuerunt qui crederent venenum eis datum, quo cibarijs mixto, vno tempore quamplurimi extincti essent. Sabel. lib. 7. Dec. 2. Baiazetes, anno MCCCCXCIIX. mense Octobri, Schenderum Bassam cum X. millibus equitum in Forumiulium misit, atque ea loca excursionibus infestari mandauit. Schendervs licèt aliquantulum infirmus esset, Tiliauentum tamen ac Lisontium lata flumina vadauit, ac coeli fulgure celerior in Taurisinum vsque agrum populabundus processit. Sed enim quum eos omnes, quos captiuarat, abducere secum non valeret: in Tiliauenti ripa caput hominibus plus quater mille amputari iussit. Nec Veneti Prouisores, quos vocant, Turcas vnquam inuadere aufi sunt: id quod in causa fuit, vt ipsi Turcae liberè, quà libebat, vagantes, Venetijs adeò propinqui effecti sunt, vt è montibus eminentioribus vrbis situm contemplari potuerint. Iouius in vita Baiazetis II. & Guicciardinus libro quarto. Christiani Latini Antiochiam Syriae metropolim oppugnabant. Sed cùm in castra confluerent Graeci, Cappadoces, Armenij, Syri, & aliae gentes nostrae religionis: Turcae quoque, aut Turcicarum rerum studiosi, periti linguarum earum institutorum???ue, muta̅to cultu castra simul ingrediebantur, consilia???ue Latinorum explorata perferebant ad suos: vt nihil iam arcanum foret. Cùm ea de re duces consilium haberent, censerent???; aliqui constituendum esse sanctius ac magis arcanum pauciorum delectissimorum???; concilium: Boemvndvs Tarentinorum dux: Ego, inquit, vos hac cura leuabo, proripiens???ue se è coetu procerum, produci iussit, quos Turcarum captiuos in custodiam tradiderat: hos pro castris propalàm iugulatos verubus figi, & subiectis prunis torreri iussit, mirabundis???ue omnibus clara voce dici: Id esse Boëmundi obsonium, poenas???; de speculatoribus exploratoribus???ue sumtas. Aemilius lib. 4. Caesis captis???ue ad Budam Christianis, Solymannvs Imp. Turcorum, rex alioqui clementiae laudem quaerens, & nunquam antea in nostros crudelior, è conspectu abductos captiuos supra octingentos tyronibus trucidandos dedit, truci nutu & saeua voce prolocutus: talem eos omnino mereri poenam, qui quum per legatos nequaquam sincerè de pace agerent, astutè bellum intulissent. Eminebat inter captiuos exelsae proceritatis Noricus miles: huncin contemtum Germanicae gentis, pumilioni, qui erat in delicijs filiorum, capite praealta captiui genua vix adaequanti, occidendum tradidit, ita vt indignae necis iniuriam crudeli contumelia cumularet. Iouius.
|| [2746]
Pertvs quidam Calix, Hispanus miles, cùm plus, quàm quatuor Indorum millia in captiuitatem adduxisset, quorum mul ti partim inedia, partim dolore concepto in via morerentur: infirmos ex itineris labore penitùs defatigatos, militis gladio miserè trucidari maluit, quàm vt viuos à se dimitteret. Nihil verò tunc aequè miserabile fuit, ac matres pueros in collo gestantes, vinctas, & à milite vi stupratas adspicere. Fertur tum militum quosdam, prae nimia in illas luxuria, morbo contracto planè fuisse vitiatos. Io. Metellus. Fr. Almeida, Indiae praetor, anno MDIX. profligata Sultani Aegyptij classe in India, Cananorem petijt, & in arcis conspectu facinus barbarum & immane fecit, quo magnam partem decoris sui bonorum iudicio deformauit. Nam Sultani milites, quos iure belli ceperat, qui tanquam serui illius non solùm dominatu, verumetiam patrocinio tenebantur, partim suspendi, partim tormentis dilacerari iussit. Osorius lib. 6. rerum Emmanuelis. Lvdovicvs XII. Francorum rex, captum & in Gallias abductum Ludouicum Sforciam, Insubrum ducem, erepto omni scribendi, & quae cuperet legendi solatio, ferrata in cauea omnium miserrimum mori coëgit. Iouius. In pugna Papiensi, Gallicus dux Palicia, dum suffosso equo annis ac armis grauantibus ad Heluetios aegrè se recipit, ab equitibus Caesarianis intercipitur. Sed eum iam superuenienti Castalio deditum, Vasvrtes Hispanus, quasi tanti captiui precium & laudem equitibus inuideret, apposito ad thoracem crassiore sclopeto, crudeliter interfecit. Iouius libro sexto in Piscario. Venetis Ferrariam oppugnantibus eruptione à ciuibus facta, multi à nobilius capti sunt, & inter eos Hercules Cantelmus eximiae expectationis iuuenis, cuius maiores olim in regno Neapolitano Sorae fuerant duces, à quibusdam Illyricis militibus in triremem captiuus perductus: ac dum cuius ipsorum esse deberet, dissi dium inter eos ortum esset, ab vno illorum, inaudito barbarae immanitatis exemplo, ei miserè caput est truncatum. Guicciard. lib. 8. Bernardvs Caprera, mortuo Martino rege Siciliae regnum affectans, cùm Blancam reginam ter rapere conatus esset, tandem proditione captus, à Sanctio regiae classis praefecto in cisternam vacuam demissus, laxatis ad immensam pluuiam cadurcis, riuis in cisternam defluentibus, innatante lecto, non procul à vitae periculo fuit. Hinc in liberaliorem custodiam deductus, cum custode liberationem magna pecunia pactus, tertia vigilia noctis, fune caligis complicatis, nulla amictus tunica, è fenestra turris demittitur: ac dum celeriùs quàm manus ferunt, librico fune delabitur, adaptatis ad id retibus induitur, & ritu ferae cassibus captae haesit: ita vt nec sese deijcere, etfi praeceps casus erat, posset, nec receptus in fenestram vllus daretur. Integra nocte & die retibus inuolutus, ridiculum fimul ac miserandum plurimis spectaculum fuit. Cui accessit, vt cùm ad transitum notorum atque honestorum virorum faciem vellet auertere, prohiberetur, ne illis posteriora ostenderet: nec quòd cibo & potu caruerit eo die, doluit, sed quòd ea, quae nisi remotis arbitris decorè non fiunt, praesentibus arbitris facere non licuit. Tandem vesperi eodem receptus vnde fugerat, ad Ferdinandum Aragonum & Siciliae regem vinctus perducitur in Cataloniam: apud quem in pristino honore habitus fuit. Valla lib. 2. Historiarum. Io. Basiliades, Moschorum tyrannus, ad Tartarorum decemnouem magnates bello captos & ibi in carceribus detentos trucidandos, praefectum satellitum Maluitam Scuratovu misit. Tartari in desperationem adacti, quòd defendere coeperunt, vnus???ue eorum Maluitam cultello perfodit: quatuor è satellitibus occisi, XX. grauiter vulnerati, reliqui???ue fugati. Magnus dux statim quingentos sclopetarios in subsidium satellitum misit: quibus Tartari confecti, & membratim dissecati, in profluentem abiecti sunt. Alex. Guagninus. Lituani anno MDLXIX. vrbem & arcem Izborg ceperant. Ea iactura offensus Io. Basiliades Moschorum tyrannus, omnes bello captos Polonos, Lituanos & Ruthenos, libertatis falsa spe è carceribus emissos, in Vvolga fluuio submergendos curauit. Vxores & leberos eorum triduo pòst eodem genere lethi crudelissimè sustulit, cùm diris minis ipsas semetipsas in fluuium media hyeme praecipitare cogeret. Alexand. Guagninus in Moscouia. Polotia arce à Polonis occupata, reperiebantur per aream arcis dispersa corpora nonnullorum militum, & c. Vide folio 2990. Bello Sacro Gallico tertio, Ludouicus Borbonius Condaeus princeps, inter Engolismam & Castrum nouum loco iniquiore à regis exercitu circumuentus, cùm felicitate summa vix quinque equitum signis comitatus hostium aciem perrupisset, ab equitum Germanorum cuneo, qui in latus incurrerat, equo occiso deiectus, à nobili Gallo Sanioannis nomine, pòst etiam ab Argenceo agnitus, & in fidem acceptus est. Ibi cùm fama spargeretur, Condaeum captum, Montesqvivs, qui ducis Andium, fratris regis ac hostilium copiarum praefecti, ex cubitoribus praeerat, superueniens, à tergo parte auersa captiui principis caput, quod galea nudarat, globulo traiecit. Quo scelere ita sunt plurimi ex nobilibus commoti, vt ad MCC. regia castra deseruerint. Anno MDLXIX. 12. Martij. Cùm Petrus Enius prouisor Venetus maris Adriatici, & c. fol. 2990. Patriae. Erga Hospites. Peregrinos. Bvsyris Aegyptius tyrannus, hospites immolare solitus erat. Propter quam crudelitatem ab Hercule Aegyptiorum rege interfectus est, vt copiosè scribit Diod. Siculus lib. 5. Diomedes Thraciae rex saeuissimus, solitus equis immanibus obijcere hospites, quem illis eisdem obiecit Hercules. Huius soror fuit Abdera, quae vrbem sibi cognominem posuit in Thracia, Democriti patriam. Fuit haud procul Diomedis turris. Graeci hos equos turpes filias fuisse aiunt, quibus admisceri cogebat hospites, mox tollebat. Palaephatus ad comesa patrimonia refert, propter equorum curam, sicut de Actaeone & canibus. L. Viues in libro 18. Augustini de Ciuitate Dei. capite 16. Amicitiam. Erga Amicos. Clitus, summus & amicus & consiliarius Alexandri Magni vocatus à rege ad coenam, cùm audiret Pranychi cuiusdam, aut, vt alij volunt, Pieronis carmina in duces aliquot Macedones decantari, qui pridem victi à barbaris fuerant: & Alexandrum etiam eiusmodi cantores libenter audire: iam vino grauis fremuit, negans conuenire, praesertim inter barbaros & hostes, Macedones, etiamsi infesta fortuna vsi essent, ab huiusmodi hominibus ludibrio haberi. Haud vltrà irae par Alexander Clitum primò malo percussit, pòst ablata cuidam satelliti hasta transfixit. Plut. in Alex. Io. Basiliades magnus dux Moschorum vni Ophanasio Vviazimski (quem vnicè diligebat) propositum suum de occupanda Nouogrodia reuelarat, ita vt bis aliquando per noctem de lectulo surgens, ad eum consultandi gratia ambulare non grauaretur: & quamuis Italum medicum Arnolphum amaret, tamen non nisi per manus Ophanasij medicinam sumeret. Ophanasius Hreorum quendam Lovuezik dictu̅, magno Duci infinuauerat. Ille verò ingratissimus Ophànasium apud magnum Ducem falsò detulit, quasi arcanum sibi creditum de vastandis Nouogrodensibus & Tvuerensibus reuelasset. Dux quadam die dissimulato odio cum Ophanasio consilia conferens, satellitibus suis vt seruos eius praecipuos trucidarent, imperauit. Ophanasius oculis auersis dissimulans praeterijt. Mox iussu Principis bonis omnibus spoliatus, & ex familia eius decemseptem viri nobiles occifi sunt. Hinc in locum publicum, vbi debitores baculis caeduntur, productum, vt thesauros reconditos indicaret, qualibes die bis térve crura baculis verberari praecepit, ita vt cutis instar tympani intumesceret: donec tormentis eò adactus est, vt ciues aliquot Moschouienses locupletes sibi magnam summam pecuniarum debere mentiretur. quam illi summam principi numerare compulsi sunt. Neque hoc exatiatus, ipsum multò crudeliùs torqueri iussit, donec prae nimijs verberibus spiritum exhalauit. Seruos eius reliquos trucidauit, virgines vxoris pedissequas, quadraginta numero, acu pingere peritissimas, forma praestantiores, ad explendam libidinem rapuit, anno MDLXX. Alexander Guagninus in Moscouia. Amasios. Cùm Bellerophon, propter occisum Belleru̅ Argos exilio mutans, Tirynthem peruenisset, Proeti???; regis hospitio esset vsus: Anthea regis vxor, adolescentisamore correpta, coepit illius animum ad stuprum sollicitare, & sui copiam obtulit. Ille vbi flagitium recusasset, hospitij religione motus, illa prior occupans, verso???; in odium amore muliebri, Bellerophontem apud maritum occultè detulit, tanquam ab illo fuisset de stupro interpellata. Quod vbi persuasisset, quo ad poterat regis animum in perniciem iuuenis instigabat, semper ad aurem occinens illud Homericum: [Greek words]. hoc est, Aut morere Proete, aut interfice Bellerophontem. Proetos velut officij causa Bellerophontem ad Iobatem hospitem mittit, additis literis velut in illius commendationem scriptis. In his mandabat Iobatae, vt iuuenem quoquo pacto tolleret è medio. Erasmus è Zenodoto. Quidam tradunt Hippodamiam, Myrtili aurigae amore correptam, cùm is mulieri consentire nollet, amore in odium verso, tanquam suae pudicitiae insidiaretur, eum apud Pelopem maritum accusasse. Pepopem re dissimulata, in angusto [2747] & praecipiti litore equos agentem, in subiectum pelagus praecipitasse, quod inde Myrtoum sit dictum. Myrtilus moriens, diris imprecationibus Pelopis domum prosecutus est. Eustathius Iliad. ß. vbi Hom. [Greek words] appellat. Trambelvs Telamonis F. Apriaten Lesbiam per insidias rapiens, cùm votis eius satisfacere nollet, in mare praecipitauit. Parthenius in Erot. cap. 26. Hialto, inter regios Danorum proceres spectatae probitatis, ea nocte, qua Roluo Danorum rex ab Hiarthuaro Sueco per dolum caesus est, ruri scorto operam dabat. Vbi verò per noctis silentium armorum strepitum audiuit, properè regi opem ferre parabat. Discedentem pellex percontari coepit, si ipsi quid humanitùs accidisset, cuius aetatis viro nubere deberet? Hialto indisnatus amoris sibi successorem iam quaeri praeciso naso eam deformauit, & liberam se ei optionem relinquere dixit. Saxo lib. 2. Hostes viuos. Quae erga Captiuos exercetur saenitia, qui clementiae spe se dediderant, huius etiam loci est, quatenus Hostes sunt. Exemplapete ex Tit. Victoriae insolentis, fol. 2050. item, Fidei hostibus non seruatae, fol. 3540. David cùm vrbem Ammonitarum Rabbatha coepisset, populum vniuersum, nullius aetatis aut sexus habito discrimine, à ferratis curribus atque equis dilaniari in frusta, atque proteri iussit. Quam saeuitiam saepiùs quoque postea in multas eius gentis vrbes exercuit. Fulg. lib. 9. cap. 2. Manahemvs, Gadis F. cùm Sellumum tyrannum interfecisset, & Israëlitarum regnum occupasset: Thapsam vrbem, quae ei parére recusabat, expugnauit, omnibus???ue caesis grauidas mulieres dilaniauit. 4. Reg. 15. Amasias Iudaeorum rex, in valle Salis occidit X. Syrorum millia: totide̅???; viuos coepit, & de rupe praecipitauit. 2. Paral. 25. Medorum princeps Darius, primus Babylonioru̅ destruxit imperium occiso Balthasar nepote Nabucodonosori, qui Euilmerodachi F. fuit. Tantam autem scribit propheta Medorvm & Persarvm saeuitiam, vt ardore sanguinis effundendi aurum argentum???ue contemnerent, & oblatas opes pro luto reputarent. Hieron. com. lib. 5. in Esaiam cap. 13. Nabvcodonosor Chaldaeus, capta Hierosolyma, Sedeciae regis Iudaeorum filios omnes & principes & nobiles in conspectu eius Reblathae interfecit, ipsum oculis excaecauit, & cathenis vinctum, Babylonem abduxit. Ieremiae 39. & 53. & 4. Reg. 25. Hercvles florenti adhuc aetate regem Euboeae Pyraechmen, bellum Boeotijs inferentem, cùm vicisset, pullis equinis alligauit, vt in duas discerperetur partes. Plut. in Parall. ex 3. de Fluminibus libro. Capta Troia Menelavs Deiphobum, post Alexandri interitum Helenae maritum, exectis primò auribus brachijs???ue ablatis, dein naribus, ad postremum truncatum omni ex parte foedatum???ue summo, cruciatu necauit. Priamum Neoptolemus, sine vllo aetatis honoris???ue respectu, ad aram iugulauit. Cassandram Aiax Oilei ex sacro Miueruae captiuam abstraxit. Hoc modo consumtis cum ciuitate Barbaris, deliberatio inita super his qui ad deorum aras auxilium vitae implorauerant: decretum???ue ab omnibus, vti per vim auulsi necarentur. Tantus dolor iniuriae, & ob id studium extinguendi nominis Troiani incesserat. Per templa ac semiustas domos populatio rerum omnium, ac per dies plurimos, ne quis hostium euaderet, studium inquirendi. Ad coaceruandum auri atque argenti materiam opportuna loca destinata, & alia ob preciosam vestem. Dictys lib. 5. Minos victis Atheniensibus crudele tributum imperauit, ob interfectum in Attica ipsius filium Androgeum. Cùm enim iussi fuissent ab oraculo, ad auertendam sterilitatem & morbum, quibus premebantur, vt legatis ad Minoa ablegatis se ipsi reconciliarent: ille tale foedus cum eis fecit, vt tributum nouem annis mitterent septenos impuberes adolescentes, totidem???ue virgines. Pueros in Cretam deportatos horrendissima fabula iactat in Labyrintho Minotaurum peremisse, vel vagantes, ne inuenire valentes exitum, ibidem mortuos. Plut. in Theseo. Nominant orobum Tralliani catharterem, eo???ue potissimùm in procurationibus & expiationibus vtuntur. Leleges enim quondam & Minyae his exactis oppidum & agrum eorum insederunt. Pòst reduces Tralliani victores???ue, quotquot ex Lelegibus non fuerunt absumti neque profugerunt, sed propter inopiam & imbecillitatem remanserunt ibi: horum nulla ratione habita, viuerent an interirent, lege sanxerunt: Siquis Trallianus Minyam vel Lelegem necasset, id ne fraudi esset, si medimnum oroborum interemti necessarijs esset admensus. Plut. in Quaest. Graecis. Artoxerxes rex Persarum, victo Cyro fratre, duces obtruncauit caeteros, eos???ue canibus & alitibus laniandos obiecit. Clearchi Spartani ducis cadaueri venti procella cumulum terrae excitauit atque iniecit corpori, id???ue contexit. quo loco enato palmeto breui eximium nemus excreuit, ac locum eum inumbrauit. Itaque magna ductus est poenite̅tia rex, quòd virum dijs charum peremisset. Plut. in Artoxerxe. Ciuitas Atheniensivm, indigno gloriae suae decreto, Aeginensium iuuentuti pollices abscidit: vt classe potens populus, in certamen maritimarum virium secum descendere nequiret. Valerius lib. 9. cap. 2. At Caelius lib. 15. cap. 27. ex Aeliani lib. 2. de Varia hist. causam affert, vt ne gestare hastam possent, possent autem remis vti. Cuius crudelitatis auctorem facit Philoclem praetorem Plutarchus in Lysandro. Mitylenaeos [Greek words], id est, indiscriminatim vel cum puberibus iugulari statuerunt, & Cleaene quidem auctore, Cleaeneti filio. Bello Peloponnesiaco Melios obsidione domitos deditos???;, praeter imbellem multitudinem, quam ad seruitutis ignominiam seruarunt, ad vnum omnes ferro confecerunt, colonis Melum ex Africa missis. Sabellicus lib. 7. Enneadis tertiae. Pericles Chalcidenses, Hippoboras dictos: item Estien ses omnes exterminauit, eo???ue coloniam deduxit Atheniensium: hac vsus in eos saeuitia, quòd illi naui quadam capta Attica, omneis qui in ea erant contrucidassent. Plutarch. in Pericle. Terram eorum, quae Hippobota dicitur, in XL. portiones sorte distribuerunt, reliquam elocarunt: captiuos affecerunt vinculis ac contumelijs compluribus. Aelianus libro 6. de Varia historia. Obsessi ab Atheniensibus Samij, nono mense fecerunt deditionem: quorum muros Pericles diruit, naues ademit, atque ingenti summa pecuniae eos multauit. Duris Samius vnum addit (de quo tamen nihil meminit nec Thucydides, nec Ephorus, nec Aristoteles) trierarchos classiarios???ue Samios in forum Milesiorum Periclem produxisse, & asseribus X. dies alligasse, demùm semianimes iam iussisse fustibus concidi capita, atque ita eos interfici: in de insepulta proijci cadauera. Verùm enimuerò videtur Duris, quò inuidiam Atheniensibus conflaret, atrociùs patriae intendisse calamitates. Plut. in Pericle. Belli Peloponnesiaci anno IV. Plataeenses omnium rerum inopia domiti, vrbem vltrò Lacedaemoniis dedidêre, iudices se eos habituros professi, qui de noxijs, si ita videretur, supplicium sumerent, ijdem indemnatum neminem ocderent. Ita conditione recepti, haud multò pòst ad eorum conspectum constituti, qui ex Lacedaemone missi fuerant, vt Plataeensium causam cognoscerent, rogati hoc tantùm, an quicquam de Lacedaemonijs & socijs eo bello bene meriti essent? Nihil, responderunt. Rursus rogati, nunquid iniuriae Spartiatis intulissent? cùm itidem negarent. inde abducti ad vnum, quum CC. numero essent, iussi sunt interfici. Athenienses qui vnà obsidionem pertulerant, in seruitutem redacti sunt. Thebani vrbem Megarensibus domo pulsis habitandam consessêre, restitutis Plataeensium exulibus, qui secum ab initio senserant. Caeterùm vertente anno à fundamentis totam diruerunt, ager???ue publicatus est. Sabellicus libro 6. Ennead. 3. ex Diod. lib. 12. Lacedaemonii Messenijs superatis, omnium quaecunq; in Messana erant, dimidiam partem coeperunt, & mulieres liberas in funera prodire coëgerunt. Ex viris aliquos reliquerunt colendo ruri, nonnullos vendiderunt, multos etiam morte multarunt. Ael. lib. 6. Var. hist. Lysander Lacedaemonius Thassum Cariae vrbem per vim cepit, sociam Atheniensium, pubertatem???ue omnem ad XC. iugulauit, pueris ac mulieribus sub hasta venditis, & subruit vrbem. Diod. lib. 13. Victis ad Aegos flumen Atheniensibus, quos offendit Athenienses, his imperauit, vt concederent omnes Athenas, parsurum se denuncians nemini, quem extra vrbem deprehendisset. Id agebat, atque in vrbem cunctos redigebat, eo consilio: quò breui ingentem famem & arctam annonam ibi efficeret; ne affluente commeatu obsidionem ferentes, eam redderentsibi laboriosam. Iam deleto passim populi iure, & alijs reipub. formis, harmostas Lacedaemonios singulis oppidis reliquit, praeterea ex conflatis ab se per oppida sodalitijs denos rectores. Vt iam laborari Athenis intellexit fame, Piraeeum decurrit compulit???ue vrbem ad deditionem, & coëgit pacem quibus vellet conditionibus accipere. Ephororum decretum ita habet: Magistratus Lacedaemoniorum haec decreuêre. Piraeeum & longos muros demoliminor, omnibus oppidis exceditote, agrum vestrum colitote. Haec si faxitis, pacem habetote. Quae oportet, datote: fugitiuos redditote, de nauium numero quicquid statuere videbitur, id facitote. Hanc scytalam Athenienses Theramene Anconis auctore acceperunt. Plut. in Lysandro. Philopoemenes, qui Lacedaemonios Achaeorum concilio adiunxerat, incusans nescio quid Lacedaemonios, exules praetor in vrbem reduxit, XXC. Spartiatas occidit, vt auctor est Polybius (vt verò tradidit Aristocrates, L. supra trecentos) niuros demolitus est, magna parte agri multauit eos, eam???ue attribuit Megalopolitanis. Quicunq; adscripti à tyrannis in ciuitatem Spartanam fuerant, exterminauit, & [2748] in Achaiam abduxit omnes: extra tria millia, quos dicto non audientes & excedere abnuentes Lacedaemone sub hasta vendidit. Hinc quasi ad illorum ludibrium ex ea pecunia aedificauit Megalopoli porticum. Quò autem magis indulgeret suo in Lacedaemonios òdio, Lycurgi institutionem soluit, compulit???ue pueros & adultos, quasi ex Lycurgi legibus nunquam moderatos spiritus gesturi essent, patriam cum Achaica commutare disciplinam. Qui cùm id temporis calamitatum mole Philopoemini quasi neruos ciuitatis praebuissent incidendos subacti, cicurati & fracti fuerunt. Caeterùm aliquanto pòst beneficio pop. Rom. relictis institutis Achaicis, pristina, quoad eius fieri poterat, reduxerunt. Plutarchus in Philopoemene. Achaei, Arato praetore, Mantineorum (qui cum Spartanis faciebant) potiti vrbe, Antigoni regis ope, clarissimos & primores ciuitatis contrucidauêre. Caeteros partim sub corona vendidêre, partim in Macedoniam miserè compedibus vinctos, pueros & feminas in seruitutem abripuêre. Coactae ex illorum sectione pecuniae tertiam partem ipsi inter se partiti sunt, duas partes diuiserunt Macedonibus. Mox vbi vrbem illam Argiui dono ab Antigono acceperunt, atque eò deducere statuerunt coloniam: Aratus ad id delectus, & praetura fungens, decretum fecit: ne deinceps Mantinea, sed diceretur Antigonia, vt in hanc vsque diem dicitur. Ita videtur illius opera amabilis Mantinea in totum expuncta: manet autem cognomen vrbi tractum ab illis, qui eam deleuerunt, & sustulerunt ciues. Plut. in Arato. Philippvs Macedo, victis ad Cheronaeam Thebanis, captiuos non solùm non dimisit, sed interfectorum etiam corpora vendidit, principes ciuitatis alios percussit, alios in exilium egit, bona???ue omnium occupauit, exulibus ad tercentum numero restitutis, quibus ciuitatis administrationem permisit. Mirum est, Philippum ea in Thebanos saeuitia vsum, & quòd non plus vetus hospitium apud eum, quàm praesens iniuria valuerit. Triennio Philippus puer Thebis fuerat, atque ex Epaminondae consuetudine ea consecutus creditur, per quae postea tantus imperator extitit. Sabel. lib. 3. Enn. 4. Graeci metuentes eum, se in eius fidem dedidêre Thebani, Megarenses, Corinthij, Achiui, Elienses, & Euboei. At eos Philippus omnes, praeter ius & aequitatem, in seruitutem redegit. Aelianus lib. 6. de Var. hist. Mortuo Alexandro Magno, Perdiccas expeditionem fecit aduersus Ariaratham, Cappadociae administratorem. Is enim non obediens Macedonibus, ab Alexandro neglectus fuerat, quippe Daricis certaminibus distracto. Perdiccas praelio cum eo congressus atque victor, interfecit ad MMMM. viuos cepit totidem, Ariaratham captum, eius???ue cognatos omnes excruciatos crucifixit. Victis autem concessa salute, compositis???ue rebus Cappadociae, tradidit satrapiam Eumeni Cardiano. Diodorus lib. 18. Dionysivs Syracusiorum tyrannus, ob denegatum suis commeatum Rheginos XI. menses obsidens, & omne eis auxilium commeatum???ue intercipiens, graui omnium rerum eos pressit penuria, sic vt frumenti medimnus quinque minis vaeniret Primùm igitur equos & alia iumenta in alimentum adhibere coeperunt: postea verò ipsis quoque corijs ac pellibus maceratis & coctis pro cibo vtebantur: postremò vrbem egressi, herbas circa murum crescentes pecudum instar depascebantur. Dionysius audita hac eorum angustia, non solùm non misertus est eorum, sed & herbas loci eius & gramina passim succîdi ac euelli iussit, quò putrefacta pro cibo esse eis ampliùs non possent. Quibus malis victi, vrbem tyranno tandem dederunt. Idem libro 14. Galli, post acceptam ad Thermopylas cladem, in Aetoliam irruentes, Callienses crudeliter tractarunt: quicquid marium fuit, ad internecionem exciderunt. Senes & paruulos ab ipsis matrum vberibus abreptos immaniter trucidarunt. Horum si qui erant lactis alimonia meliùs curati, sanguinem hauserunt, & ipsis etiam carnibus in cibum sunt abusi. Mulieres & nubiles puellae, vrbe expugnata, quae fuerunt elatioris animi, sui sibi manu mortem consciuerunt. Quae superstites fuêre, eas Barbari omni cuiusuis ex quisitae contumeliae genere affectas lacerarunt. Et earum sanè multae, Gallorum enses nactae in eos vltrò incubuerunt. Aliae non ita multò pòst immaniter Barbaris in eas vicissim irruentibus, inedia & vigilia mortem oppetiêre. Quibus neque spiritum exhalantibus, neque iam exanimis, quò minùs libidinem explerent suam, illi parcebant. Pausan. in Phocicis. Antiochvs Epiphanes Syriae rex, reuersus ab Aegypto, quam metu Romanorum reliquerat, Hierosolymam occupauit, intromissus à Menelai factione, innumeros???ue trucidauit. Anno secundo post captam vrbem Olymp. CLIII. spoliato templo, & ablatis vasis sacri ministerij, & inter caetera candelabris aureis, altari aureo, mensa???; propositionis quam vocant, ac ne aulaeis quidem relictis, quae è cocco ac bysso constabant, euacuatis etiam thesauris reconditis, ita vt nihil omnino relinqueret, coniecit Iudaeos in luctum maximum, nam & quotidiana sacra iuxta legis praescriptum vetuit eos facere: direpta???ue tota vrbe, habitatores partim necauit, partim captiuos vna cum liberis & vxoribus abduxit, vsque ad X. millium numerum. Incendit etiam aedificia pulcerrima & demolitos moenia, in inferiore vrbe arcem condidit (erat enim editiore loco sita, ipsi templo imminens) & Macedonicum praesidium imposuit: admixti tamen erant ex impijs Iudaeis scelestissimi, à quibus plurimum vexata fuit ciuitas. In templo quoque ara posita porcos mactauit, sacrificium à Iudaeorum religione alienissimum: & cogebat omnes abrogato veri Dei cultu, ipsius venerari numina: & oppidatim exstructis templis atque altaribus, porcinas in eis quotidie iugulare victimas. Comminatus est etiam grauem poenam, si quis liberos circumcideret, constitutis qui mandata exigerent, atque etiam vi ad ea seruanda detrectantes cogerent. Et maxima quidem Iudaeorum pars vel sponte vel metu supplicij parebat edictis regijs: qui verò probatiores erant, & generosae indolis, maiorem rationem habuerunt moris patrij, quàm poenae intentatae sibi per aduersarios: quamobrem quotidie necabantur excruciati tormentis crudelissimis. Flagris enim caesi & lacerati corpora, viui adhuc & spirantes suffigebantur crucibus. Vxores autem eorum & circumcisos liberos strangulabant iuxta mandatum regium, & suspendebant à crucifixorum parentum ceruicibus. Abolebatur etiam vbi cunque repertum esset sacrum volumen aliquod, & ipsi apud quos inuentum esset mali, malè peribant. Iosephus lib. 12. cap. 7. Alexander Iannaeus, Hierosolymorum rex, proditione capta Gaza, primò pacatus introgressus est, deinde immisit in oppidanos militem, pẻmissa saeuiendi licentia, ac passim Gazaei trucid abantur: nec tamen illi moriebantur inulti, sed repugnantes inuasoribus non pauciores Iudaeos interimebant. Alij verò desolatas priùs aedes incendebant, ne hostis praeda potiri posset: quidam etiam suismet manibus vxores ac liberos contrucidabant, ne in captiuitatem abstraherentur. Senatores autem numero D. in Apollinis confugerant (fortè enim senatus habebatur, cùm hostis intromissus est) quibus iugulatis, & diruta insuper vrbe reuersus est Hierosolyma, anna pòst quàm castra ad Gazam admouerat. Idem libro 13. cap. 21. Carthaginensivm duce Himilcone Siciliam vastantium inaudita crudelitas. Nulla immanes animos commiseratio mouebat, nulla conditio, nulla aetas captiuos tuebatur: nihil cuique prodesse, nulli parcere, sed immani crudelitate varijs infelices cruciatibus dilaniare, alios cruci affigere, alios per contumelias & intolerabilia probra vexatos distorquere. Diod. lib. 13. Nota est eorundem in Regulum immanitas, à Silio lib. 6. decantata. Hahnibal ab Aegestanis contra Selinuncios in Siciliam accitus Selinuntem expugnatam diruit: nullo genere crudelitatis omisso. Ad XVI. millia mortalium caesa. Inde Himeram cum omnibus copijs proficiscitur, summo desiderio eam vrbem euertendi, quòd propter eam pater suus exul erat: auus verò Amilcar castris ad eam positis per fallacias & artes bellicas à Gelone deletus fuerat cum exercitu, in quo centum quinquaginta militum millia ceciderant, nec his pauciores capti in praedam seruitutem???ue dati fuerant. Capta per vim vrbe caedes à Barbaris fieri coepta, obuios quosque implorantes misecicordiam iugulare: nec à crudelitate sessatum, donec ab Hannibale edictum prodijt, vt viui deinceps caperentur. Tum subitò ad rapinam conuersi, Hannibal sacra deûm templa???ue omnia spoliauit, abductis???ue inde qui ad aras confugerant supplicibus, incendio cuncta vastauit, vrbem solo aequauit, annis quadraginta & ducentis ante id habitatam. Ex captiuis mulieres & pueros per exercitum distribuens sub custodia teneri iussit. Viros bello captos circiter tria millia iussit omnes in eum locum abduci, vbi antea Amilcar auus suus à Gelone profligatus perierat, ibi???ue verberibus omnes contumelijs???ue affectos iugulat. Diodorus lib. 13. Valerivs Leuinus consul, contra Hannonem ducem Carthaginensium missus, Agrigentum in potestatem suam redegit: Senatum securi percussit, caeteros sub corona vendidit. Volaterranus lib. 20. L. Sylla insano tenebatur ardore expugnandarum Athenarum: vel quòd aemulatione quaedam vmbratilem pugnam susciperet cum antiqua illius ciuitatis gloria, vel quòd esset irritatus dicterij & scurrilitatibus, quibus eum Metellam???ue assiduè ex muris derindendo & insultando exacerbauit tyrannus Aristion. Vrbe potitus, omnes hostes in Ceramicu̅ conclusos, sorte decimum quemq; iugulauit. Aristione̅ Mithridatis regis legatum è templo Mineruae vi extractum necauit. Vt praeteream per vrbis reliquas interfectos: qui factus in foro sanguis est, totum Ceramicon vsque ad Dipylon mersit. Addunt multi & per portam effudisse suburbium. Quanquam autem numerus fuit tantus ita peremtorum: haud [2749] pauciores tamen fuerunt, qui lamentantes & dolentes vicem vrbis velut interiturae sibimetipsis manus intulêre. Id enim ad desperationem & timendum de salute adegit optimos quosque: qui nihil clementiae, nihil moderationis expectabant à Sylla. Sed enim hinc Midia, hinc Calliphonte exulibus orantibus & genibus eius aduolutis, hinc quicunque senatorij ordinis castra eius sequebantur deprecantibus, vindicta iam expletus, postquam veterum Atheniensium praefatus est laudes, multos aut paucis, & defunctis viuos se concedere. Ob hanc crudelitatem phthiriasi postea absumtus creditur. Paus. in Atticis, & Plut. in Sylla. Mvnativs Flaccus, Pompeiani nominis acrior quàm probabilior defensor, cùm à Caesare in Hispania inclusus moenibus Attinguensium obsideretur: omnes eius oppidi ciues, quos studiosiores Caesaris senserat, iugulatos de muris praecipitauit. Feminas quoque ciuitatis nominibus virorum, qui in contrarijs castris erant, vt caedes coniugum suarum cernerent, & maternis gremijs superpositos liberos trucidauit. Infantes alios in conspectu parentum humo infigi, alios superiactos pilis excipi iussit. Quae auditu etiam intolerabilia, Romano iussu, Lusitanis manibus administrata sunt: cuius gentis praesidio Falccus vallatus Caesari resistebat. Val. Max. lib. 9. cap. 2. Romani milites omne genus vindictae contra Iudaeos in Hierosolymitano excidio deprehensos exercuerunt. Plurimos ferro, flammis, fame enecarunt. Multos bestijs obiecêre, aut in theatro inter se digladiari coëgerunt. Specie quidem vindictae ob bellum contra Rom. obstinatissimè gestum: at diuino consilio, vt sanguis iusti in capita illorum redundaret. Iosephus lib. 7. cap. 20. belli Iud. Ivdaei qui circum Cyrenem habitabant, cùm contra Romanos atque Graecos feliciter pugnassent, Andrea quodam duce: in Romanos & Graecos milites mirum in modum saeuierunt, lacerarunt interfectorum corpora dentibus, comederunt viscera, pinxerunt se hostium sanguine, multos à vertice transfixêre medios, multos obiecêre bestijs, multos etiam inter se certare coëgerunt, ita vt interierint hominum ad CCXXM. Dion Nicaeus, Xiphilinus in vita Traiani. Constantinvs Magnus, anno CCCIIX. Bructeris Francorum populis regnum suorum supplicia deplorantibus intulit bellum. Exercitu repentè Rhenum tra̅smisso hostes inopinantes inuasit, ne copiam, vt antè, refugiendi in syluas haberent, atque homines, pecudes???ue, quas nactus est, promiscuè strauit, vicos incendit, puberes, quos captiuos abduxit, atque indignos venia iudicauit, munere magnisico edito bestijs laniandos obiecit. Sigonius lib. 2. Imp. occid. Scytharvm quidam centesimum quenque ex captiuis immolant, sanguinem potant eius quem primum cepêre. Probro datur hominem non occidisse. Bellicis expeditionibus nisi qui hostile caput ad regem detulerint, fiunt totius praedae expertes. Sarmaticis Scytharum virginibus non priùs nubere mos fuit, quàm hostem peremissent. Sabel. libro primo, Enn. 1. Incolae eius insulae, quae iuxta Britanniam olim Vectis, nunc Mona nuncupatur, deo, suos captiuorum sanguine placabant, donec Romaniper Suetonium Paulinum sub Nerone superatos ad mitiorem cultum redegerunt, euersis templis, combustis???ue syluis, vbi ea sacra peragebant. Fulgosus lib. 2. cap. 1. Scordisci cum Illyricis & Thracibus promiscuè se habuêre, omnium quoque Thracum immanissimi, quando eorum ritu hostili sanguine dijs litare, ex eorum caluarijs pocula fingere, grauidarum???ue mulierum partus tormentes extorquere, pro nullo facinore reputarunt. Bonfin. lib. 1. Dec. 1. Bello Gothico Belisarivs Iustiniani dux in Campaniam delatus, Neapolim vicesimo die expugnatam vastauit, ciuibus cum militibus interfectis. Increpatus pòst ob hanc saeuitiam à Syluerio Pp. nouos colonos eò misit Cumanos & Puteolanos. Paulus Diaconus rerum Rom. lib. 16. Blondus, & Procopius. Totila Gothorum rex, cùm per septennium vrbem Perusinam obsedisset, & tandam expugnasset, ciues omnes obtruncari, Herculanum episcopum virum sanctissimum excoriari, & capite multari iussit. Gregorius Turon. lib. 3. Dial. cap. 13. Capta secundò Roma tertiam partem murorum disiecit; Capitolium incendit, omnia diripuit: & tanta passim feritate debacchatus est, vt Dei flagellum diceretur. Egnatius lib. 9. cap. 3. Simeon Labas, ex monacho dux Bulgarorum creatus, occasionem contra Romanos quaerens, mercatores ipsorum vectigalibus iniustis premebat. Leo V. Imp. misit exercitum contra ipsum. Simeon victor nares omnibus mutilauit, & mutilatos Byzantium remisit His iniurijs lacessitus Imperator, donis multis effecit, vt Turci, qui ad Istrum erant, qui???; Vgri vocantur, contra Bulgaros arma sumerent. Cusp. Cacanvs Auarum rex, ex Norico in Italiam transcendens, interfecto Gisulfo Feroiulij duce Alboini Longobardorum regis nepote, Romildam eius vxorem, libidinosiss. mulierem, nuptias eius pactus, palo affixit, oppidum diripuit, emissa???ue oppidanorum turba pluribus locis subiecto igni momento tempris absumsit, ita vt ne vestigia quidem loci vlla hoc tempore extent. Sigebertus, anno DCXVI. & Paulus Diaconus. Rossi antequam fuêre à ducibus Romani Lacapeni Imper. debellati, captiuorum alios in cruces egerunt, alio terrae affixerunt, alios pro scopo constituêre, in???ue eos sagittas direxerunt. Quicunque captiorum sacerdotio praediti erant, eorum capita acutis clauis perforarunt. Multa etiam templa incenderunt. Cedrenus. Anno MCCCCLXXIX. per brumam solito acriùs rigentem, Rvssi in Liuoníam eruptione facta crudeliter deseuierunt, in omnem ordinem & sexum. Nemo illis aciem venientibus opposuit: ordinis Teutonici fratres satis habuêre tutari arces. Itaque infantes palis infixerunt, vbera feminis abstulêre, viros atrociter necauêre: & praedis abactis, incendio relicto abierunt. Cranzius lib. 13. Vandal. cap. 16. Aripertvs II. Longobardorum rex, Ragumberti F. qui Luitpertum regno paterno priuauerat acie capto Luitperto, regi innocenti puero vitam ademit, & Sigibrando, Asprandi, qui tutor Luitperti erat, filio, oculos eruit: & Theoderatae vxori atque Aurunae sorori miserandum in modum nasum aures???ue vulnere foedissimo detruncauit: Luitprando tantùm puero (qui pòst regnauit) ignotum, & ad patrem, qui in Baioariam exulatum contenderat, se conferre permissum. Sigonius lib. 2. regni Ital. Clodomirvs, Clodouei F. Aurelianensium rex, arma in Burgundionum regem Sigismundum cepit, quòd Sugerium filium ex filia Theoderici Ostrogothorum regis procreatum, superinducta nouerca non conferendae nobilitatis, necauisset. Pugna commissa, desertus ab suis Burgundio. Ipse, liberi???ue ex posteriore vxore procreati, capti Aurelianum ducti, ac in puteum coniecti. Non multò pòst Clodomirus vlteriorem Burgundiam cum victricibus copijs penetrans, in praelio occisus est. Eius filij duo à Clothario patruo, ne in consortium regni aliquando venirent, crudeliter necati, tertius coenobio sese sacrauit. Aemilius lib. 1. Rodulfus Viromanduorum Comes, vxorem iustam repudiarat, Petronillae sorore reginae Leonorae, Ludouici Iunioris Francorum regis vxoris, superinducta. Vnus Comes Campanus Theobaldus, prioris vxoris causam defendebat. In eum rex Lvdovicvs duxit, & ad iniquam pacem coëgit, vt illius intercessione interdictum à Pontifice tolleretur, spefacta Petronillae dimittendae. At quia Viromanduus recusabat, interdicto renouato, bellum quoque recruduit. Itaque rex Victoriacum, quod oppidum sub ditione Blesensis erat, captum diripuit, profana sacra???ue loca sine discrimine in cendit: in aede principe ad mille quingentos puberes impuberes???ue promiscuè combusti, qui sanctitate templi salutem tecturi, ad ararum tutelam supplices confugerant. Mox se colligens, ingenti dolore atque inde moerore correptus, se afflictabat, neque solatijs vllis subleuari poterat: cùm D. Bernardus ad illum venit euocatus, quòd in eo multum diuinitatis eluceret, ac iam antea rege Crasso quercuum (vt praedicabatur) secessuum???; discipulus, & nullo praeterea praeceptore doctissimus, è solitudine in celebritatem, ex vmbra in solem, sanctitatem eruditionem???ue importarat. Is cùm causam doloris didicisset, vnam restinguem Victoriacensis incendij rationem esse asseruit, si vires omnes in Oriente ad Turcos opprimendos conuerteret. Itaque ad sacram expeditionem suscipiendam illum animauit. Aemilius libro quinto. Gregorius IX. Pp. contra Fridericvm II. Imper. crucesignatos exciuerat. Dum Romam oppugnat, captos Romanos partim quaternis ad crucis formam perfodit vulneribus, partim caput in crucis modum quadrifariam scidit, partim fronti crucem incidit. Clericis, detonsa in vertice corona, crucem ferro impressit, quorum vnus inflictum vulnus nimis patienter tolerate visus, in palearum cumulum funiculo est petractus: & quum benedicere laudare Deum perseueraret, igni supposito est crematus. Cranzius libro 8. Saxoniae, cap. 9. Idem Parmam obsidens, captos diuersarum partium Regienses, Mutinenses, Placentinos, Bononienses atque Hetruscos, ante vrbis portas truncari laniari???ue, & balistis maioribus in vrbem semiuiuos proijci curauit. Nec à muliercularum pudore est temperatum, si quando pauperculae in agrum delatae, in Saracenorum & Friderici satellitum manus inciderent. Ibidem cap. 14. Henrico VI. Imp. ad occupandam Siciliam proficiscente, erat tum Tusculum Romanis aduersum, qui grauissima damna saepe à Tusculanis perpessi fuerant. Hi audientes Caesaris aduentum, auxilium eius contra Romanos postulantes sese dediderunt. Sed Imperatores accep: odiademate, Celestino III. [2750] Tusculum ex pacto tradidit. Pontifex illud Romanis inconsultè tradidit, à quibus ciues crudeliter mactati sunt, pedibus, manibus???ue mutilati: sic vt oppidi solo aequati vestigia vix appareant. Saxa, ad memoriam conseruandam destructae vrbis, in cliuo Capitolino posuerunt. Cusp. & Sigon. Mortuo Conrado IV. rege Rom. & Siciliae (qui cum Friderico II. patre diris deuotus fuerat ab Innocentio III. Pontifice) relicto Conradino filio puero in Germania, haerede regnorum, Manfredus nothus Friderici sub tutelae praetextu regna vsurpauit, cùm Conradum veneno sustulisset. Innocentius odio Friderici familiae, armis Neapolim occupauit. In Sicilia bis à Manfredo vistus, prae moerore obijt. Clemens IV. Carolvm Andegauensem Comitem, generum Ludouici regis Franciae, pro asserendo Siciliae regno euocat, qui Manfredum acie victum oppressit. Interea Conradinum iuuenem, ex Germania pro asserendo regno paterno cum exercitu profectum, euocante praesertim Henrico de Castilia Senatore Rom. Carolus acie vicit, captiuorum ???lios suspendi, alios confodi, alios perpetuis mancipari carceribus curauit. Conradinus cum duce Austriae Friderico, habitu agasonum per syluas oberrans, tandem imprudentia piscatoris, qui anulum Conradini pignoris loco pro emendis panibus offerebat, proditus, à Ioanne de Frangepanibus Asturae domino captus, anno integro carceres sustinuit. Pòst Clementis Pp. consilio, vitam Conradini mortem Caroli, mortem Conradini vitam Caroli esse scribentis, anno 1268. 26. Octobr. Neapoli capitalem sententiam per Robertum Bariensem scribam primarium (quem Robertus comes Flandriae ira percitùs gladio confodit, quasi maiestatis reum) promulgari curauit, è turri procul tragoediam hanc spectans. Accusationis capita erant, Turbatio pacis ecclesiasticae, Regij nominis vsurpatio, Arma contra regem sumta. Conradinus ad scribam conuersus, Nebulo, proditor, exclamauit, túne regis filium condemnare audes? an nescis pari in parem nullum esse imperium? Mox verò pacem à se turbatam negauit, regium nomen haereditario iure sibi conuenire asseruit, bellum pro regno paterno iniustè ab alijs occupato se suscepisse affirmauit. Adiecit postremò, non defuturos iniustae necis vltores Bauaros. & chirothecam manu detractam, in turbam proiecit, inquiens: Haeredem meu̅ pronuncio Fridericum à Castilia (eratis Henrici Senatoris frater, cuius mater Sueua fuerat) quam Eques auratus exceptam tandem Petro regi Aragoniae obtulit, Primus Fridericus dux Austriae capite plexus est: caput à trunco refectum bis exlamauit, Maria. Conradinus illud exosculatus, leuatis in coelum manibus veniam peccatorum, precatus, fimiliter obtruncatus est. Mox Comes Gerardus de Pisa, & Eques Germanus, nomine Hurnaiso. Quatuor Barones Neapolitani suspensi sunt. Carnificem statim sustulit alius, ne se iactare posset de caede tam illustrium virorum. Solus Henricus de Castilia Senator perpetuis carceribus mancipatus est, ne fides Abbati Rietensi eius proditori data, de eo non perimendo, violaretur. Cadauera nemo tollere iniussu Caroli fuit ausus. Vix tandem ea sepeliri mandauit. Et sic in Conradino Sueuiae, in Friderico Austriae nobilissimus sanguis defecit. Neque hac contentus crudelitate Carolus, CVI. barones & nobiles è Neapolitano regno cepit, tres Amalphiae praecipitauit, reliquos suspendio necauit. Collenucius lib. 4. Hist. regni Neapol. & Vvolfg. Hungerus in Cuspiniani Caesaribus. Caeso ab Hungaris Friderico Austriae duce, Margarita, ex Leopoldo Glorioso fratre neptis, succedebat. Eam Vdalricus Carinthiae princeps per vim occupare conabatur, Morauorum auxilio. Caeterùm dum captis aliquot arcibus remisfiùs rem agit, ab Avstriacis Bauarorum ope instructis ex insidij captus est, & cum eo complures Moraui: quos Bauari partim narc, partim auribus, aliquos etiam manu mutilatos dimisêre. Hoc tam foedum s???uum???ue dehonestamentum, Bauari paulò pòst magna suorum caede, multo???ue regionis detrimento expiau erunt, quo illos Premislaus Othocarus mandato Venceslai patris affecit. Bauariam cum valido Boëmorum Morauorum???ue exercitu ingrediundo, illam???ue circumquaque ad vsque Danubium euastando, ac multos viros fortes ibidem interficiendo. Dubraums libro 16. Saxo Grammaticus scribit, Pomeranos (quos ille Sclauos vocat) olim à Danis comprehensos, & crudelissima morte ita consumtos, vt Dani eos, reuinctis post terga manibus, primùm palis affigerent, deinde ventrium caua cultro rimati, nudatis extis, prima???ue viscerum parte protracta caetera stipitibus explicarent: nec antè supplicium remitterent, quàm tortos, extis funditùs aluo egestis, spiritum profundere coëgissent. Scribit idem Frothonem IV. Danorum regem adeò insolenter Saxonibus imperasse, vt pro quolibet membro indicem seruitutis stipem quotannis pendere cogerentur. Io. Magnus lib. 22. cap. 4. Iarmericvs Danorum rex, Teutonum regem & reginam, à quibus in adolescentia iure belli captus, sed liberatus denu??? fuerat, incendio sustulit. Quadraginta ???eutones captos, applicatis totidem lupis, laqueo suffocauit. Optimates primò tibias loris traiectos, mox immanium taurorum caudis alligatos, molossis???ue incessentibus, raptim in coenem voragines???ue pertractos, lacry mabili spectaculo consumsit. Comites, Duces, Principes Teutonicae gentis captos, traiectis fune tibijs, equis in diuersa raptantibus, praebuit lacerandos. Saxo. Ferunt fortissimum Sueonum Gvnnarvm, olim ob grauissimas causas Noruagiae bellum tanta crudelitate intulisse, vt non de fortunis & imperio, sed de vita certamen esset. Rex Normanorum Regnaldus decrepitus, filiam Drotam in specu claudendam curauit, cum commeatu & famulitio. Sed & gladios cum regia supellectile antro mandauit, no ferri vsum hosti relinqueret. Ad bellum deinde profectus, stipatorum innixus humeris, in acie perijt. Gunnarus Noruagis regem canem dedit, vt superbi populi insolentiam reprimeret. Satrapas constiruit, qui sub canis titulo priuata ac publica negotia tuerentur. Statuit insuper, vt si quis aulicorum canis vestigia plenis venerationis obsequijs insequi supersedisset, membrorum clade supplicialueret. Sed & geminum genti vectigal imposuit, autumnale & vernale. Summa inde diligentia Drotae latebras consectatus, trucidatis famulis, puella cum repositis inibi spolijs potitur, quae patrios duntaxat enses secretiori custodiae tradiderat. A`Gunnaro igitur stuprum pati coacta, filium peperit Hildigerum, paternae crudelitatis imitatorem. Borcarus Alsi quondam Danorum regis Sigarij F. miles, Gunnaro obtruncato, sibi Drotam connubio sociauit, & ex ea Haldanum genuit. Saxo lib. 7. & Cranzius lib. 1. Noruag. capit. 25. Ioan. Magnus lib. 23. Attilvm Sueonum regem Danis victis canem Raccho praefecisse scribis. Maximus Britanniae legatus, victo caeso???ue Eugenio Scotorum rege, reliquias holtium benignè complexus, Ethodio Eugenij germano, exanimi penè inuento, & multis vulneribus saucio, exactissima cura mederi iussit. Lustratas inde Siluriam, Caledoniam, & quae illis proximae erant Scotorum regiones, in deditionem accepit: incolis clementer receptis in fidem, fortunis donatis, & quieta pace viuere permissis. Tulêre id argerrimè Heirgvstvs rex, Pictorum???ue maiores, Scotorum gentis penitùs delendae cupidi: adeo???ue largitionibus obtinuerunt, vt quicunque Scotici essent sanguinis in Albione, proscriberentur, regionibus eorum Britannis atque Pictis, iam tum in Romanam fidem concedentibus ac potestatem, ad culturam tributis. Scoti in Hebrides, in Hiberniam, in Orcades insulas, in Noruagiam Daniámve abiêre. Nonnulli cum Romanis militibus, in Galliam, inde, merendi sub Imperatoribus causa, in Italiam. Nobilos matronae quaedam lugubri veste, flebili voce legatum adierunt, vt???ue sibi seruili conditione in natalisolo ad infelicis vitae exitum permanere, & cum mariti caesis communi sepulcro includi liceret, Rogarunt. At Pictis aduersantibus etiam illae proscriptae. Post dictam exilij diem quicunque Scotici nominis in Abione inuenti fuêre, diris poenis foedáque occidione, nullo sexus aut aetatis discrimine, trucidabantur. Cartandis Scotorum regina, ortu Britanna duabus cum ancillis, & vno duntaxat seruo ad Eugenij regis monumentum, moerore penè confecta, ad Logatum perducitur. Maximus miseratus afflictae mulieris fortunam, obuiam ei progressus, ad sua genua procumbentem attollens, placide???ue consolatus, Caractonio, veteri Scotorum regia ciuitate, donauit, permisit???ue, vt quos vellet reditus, ex proximis agris sumeret ad sumtus. Cartandis, quum in villam haud procul à Caractonio iter pararet, à Picticis latrunculis intercepta, caeso seruo, ancillis immaniter pulsatis, equis, pecunia, vestibus, omni???ue muliebri mundo ignobiliter spoliatur. Legatus latrunculos supplicijs affecit: reginam Cartandem, celebri comitatu reductam, apud se aliquot dies retinuit: custodibus adhibitis cauit, nequis eius illuderet pudicitiae. Postridie Pictorum magnates ad Legatum ingressi, grauiter questi sunt, suos milites, suasu captiuae mulieris & hostis, decreto eius vltimis affectos supplicijs. Petere idcirco, vt ipsa Cartandis, in Britannia, vnde ei erigo erat, exularet, dortunis omnibus exuta. Caeterùm Legatus in sententia perstitit, & quocunque loco habitare vellet, potestatem dedit, praedijs in alimenta assignatis. Ethodium & caeteros saucios, dum Romano more curarentur, Picti immissis percussoribus saepiùs tentarunt. Caterùm irritis semper insidijs, saltem vt in exilium agerentur, impetrarunt. Hector Boethius lib. 6. Sveno Danorum rex, victo Eldredo Anglorum rege gemino praelio, & in Normanniam pulso, totius gentis Anglicae extirpandae consilium ceperat. Caeterùm nobiliss. virorum lacrymis flexus, iussit, vt Angli nullis exinde armis vtentes, aut rei rusticae darent operam, aut Danis seruirent. Se vt iustum regem cuncti consalutantes, quicquid haberent auri [2751] publici priuatíve, quicquid argenti armorum???ue, ad se deferrent: Arces, castella, ciuitates, ac caeteras regni munitiones Danicis permitterent praesidijs. Si horum aliquod minus placeret cuiuis, iugulum is pararet ad ferrum. Necessitate coacti Angli conditiones accipiunt: magistratibus omnibus deijciuntur, Dani sufficiuntur. Domestici exploratores cuilibet familiae impositi, ne res nouas moliri possent. H. Boëthius lib. 11. Eo bello, quod contra Dauidem Scotorum regem Stephanus Anglorum rex gessit, vti refert Ricardus Hagulstadensis in vita Stephani, multos pueros congregatos Scoti occiderunt, & eorum sanguinem in riuum effuderunt, matronas & virgines nudas turmatim, resticulis copulatas, lanceis & telis suis compungentes, abegerunt: & postquam brutorum more illis essent abusi, alijs barbaris pro vaccis vendiderunt. Ioannes Hagulstadensis etiam inquit, praegnantes cum paruulis dissecuisse, anno Salutis reparatae MCXXXIIX. Idem & Gulielmus Neubrigensis libro 1. cap. 24. afirmat. Anno Salutis humanae MCXC. Latini Ptolemaidem receperunt, anno secundo obsidionis, ea conditione, vt hostes partem crucis redderent, quam in ea ciuitate esse ferebant, & cuncti qui in praesidio erant, cum singulis vestimentis incolumes abirent. Pars ciuium captiuorum à Philippo Francorum rege educta, cum Christianis captiuis commutatur: alteram partem, quam Ricardvs Anglorum rex deduxit, quia dominica crux non est reperta, id???ue barbarorum fraude factum credidit, momento interemit: fuerunt numero circiter millia septem. Quare Ricardo vitio datum est, quod non seruasset barbaros ad captiuorum Christianorum commutationem. Polydorus libro decimoquarto, & Aemilius. Tartari, anno Salutis humanae MCCXLI. duce Peta & Batho ad quinquies centena millia Russiam & Poloniam inuasêre. Diuiso inde exercitu, Peta Silesiam diripuit, Henricum Lignicensem ducem ad internecionem caecidit in Morauia à Boëmorum regis Venceslai III. Olomucense praefecto caesus. Bathus ad Sauum Hungarorum regem Belam IV. magna clade vicit. Quacunque ibant, pecora homines???ue trucidabant, capita???ue hominum vtriusque sexus, iubis equorum suspensa, ad terrorem obsessis in cutiendum, ostentabant. Dubrauius libro decimosexto. Vt Villam nouam sine cruore expugnarent, primò captiuos Hungaros, deinde Rutenos & Cumanos in pugnam emisêre: ipsi pro triarijs erant, vt cum alieno periculo victoriam sibi compararent Hungari, qui in prima acie pugnabant, cum suis miserrimè dimicare cogebantur: ridebant à tergo Tartari, & gentili hoc praelio prae nimia laetitia gestiebant. Septem igitur dies assiduò pugnatum. Completa demùm fossa Hungaricis Rutenis???ue corporibus, Villa noua capitu. Quum omnes viros & mulieres in suam potestatem redegissent, in campum amplissimum deduxêre, diuisêre bifariam, hinc rusticos, nobiles illinc: quibus postquam vestes, arma, pecu nias & ornamenta eripuêre, praeter duas puellas, quas ad veneris ludibrium reseruarunt, crudeli omnes feritate trucidarunt. Hi tantùm superfuêre, qui inter caeteros foedati sanguine, inter caesorum corpora delituêre. Post Villae nouae excidium, coenobium Egres per deditionem ingressi, omnes interfecêre, praeter monachos quosdam nonnullásque matronas, formosas???ue puellas, quas explendae libidini reseruarunt. Capto Strigonio tantam caedem patrarunt, vt nemo ex vniuersa ciuitate praeter quindecim euaserit: in omnem sexum aetatem???ue saeuitum: ita vt viuos quoque homines, palo adsutos, porcorum instar igni assasse ferantur. Ingenuae quaedam matronae, more patrio excultae, in palatium se receperant: cùm ad Tartarorum principem prouocassent, in conspectum illius extra vrbem eductae, vt vita donarentur, suppliciter ornabant. Sed priùs spoliatae, mox capite ad vnam omnes multatae sunt. Bonfinius libro 8. Decadis secundae. Hvngari quum Arnulphi Imp. tempore Europam vastarent, adustas, quandoque ex incendio humanas carnes legerunt, lectas???ue frustillatim deuorarunt: saepe cùm caedibus per pagos & oppida grassarentur, humanum quoque sanguinem bibebant. Omnia crudelitatis genera scriptores, praeter pollutam vtriusque sexus pudicitiam, quam domi militiae???ue semper coluerunt, in eos commentantur. Bonfinius libro 10. Decadis 1. Tamberlanes Scytha, Tartarorum princeps, ad deditionem vocans, antequam moenia adoriretur, primo aduentu figna candida conspecto maximè in loco proponebat. Qui eo die imperata facerent, sine insigni iniuria in fidem eos recipiebat. Postero die, purpurea, vt cruentam mortem sibi obeundam scirent. Tertio atra, velut vndique funesta: vt simul & hominum & moenium tectorum???ue excidium caede, ruina, igne opperirentur. Ab hoc nefario instituto mens ???ffera nullis precibus reuocabatur. Cùm in obsidione cuiusdam vrbis populosae, quae prima die deditionem neglexerat, agmen puerorum ac puellarum oleas in manibus gestantium, candida veste egressum obuiam tyranno veniam supplex deprecaretur, in illos equitatum immisit & crudeliter conculcatos cum parentibus obtriuit. Genuensis quidam, qui eius familiaritate annis iam pluribus longa consuetudine vtebatur, cùm rogaret, cur in supplices non mitior esset, cùm faciliùs quae vellet, si non tanta vteretur crudelitate, impetrare posset: turbato truci???ue oculorum aspectu, furorem vultu distorto prae se ferente, respondit: Quid tu me hominem esse putas, & non Dei iram potiùs, ac orbis vastitatem ac calamitatem? Proinde ocyùs te hinc aufer, ni tu quoque periclitari cupias, & interrogationis tuae poenas dare. Abijt Genuensis, nec ampliùs in conspectu Tamberlanis visus est. Baiazethem Turcarum Imp. captum caueae inclusit, & cathenis vinctum sub mensa instar canis, reliquias pro sedanda fame colligere coëgit. Cuspinianus, & Aemilius lib. 10. Saladinvs Aegypti Sultanus, Sanctam terram totam, captis Hierosolymis ac Ptolemaide, vicinis???ue vrbibus expugnatis, in ditionem redegit. Guidonem regem, & Romaldum aedituorum magistrum, non per lictorem nec carnificem supplicio admouit, sed manu propria trucidauit: reliquis, qui ex triginta millibus peditum, mille ducentis equitibus viui capti fuêre, episcopis pariter ac aedituis, hospitalium quoque praefectis & sacerdotibus, & quicunque ex vulgo capi potuêre, inssu eius iugulatis omnibus. Hector Boëthius libro decimotertio. Castro de Vado Iacob expugnato, Templi milites, serris medios dissecuit, inferioris ordinis sacerdotes capitis damnauit. Reliquae verò Christianorum plebeculae vitam promisit, si nepotem suum, quem bello captum in vinculis tenebant, restituerent. Sigeberti Continuator sub annum MCXXC. Tvrcae expugnata tempore Alberti Hungariae regis Sinderouia, candenti aere oculis captiuorum obiecto illos excaecarunt. Bonfin. lib. 3. Dec. 4. Valachi, qui sub Huniade aduersus Amvratem II. Turcorum regem militabant, cùm viderent se à Pannonibus in acie desertos esse, mittunt caduceatorem ad Amuratem culpam deprecantes, se???ue in gratiam recipi petentes. Amurates Europae duci (quem Bassam Romaniae vocant) habenti milites ad XX. millia, praecepit circundare corona Dacos, & armatos poenas dare. In hunc modum miserabiliter periêre. Chalcocondylas lib. 7. Baiazetes I. Turcarum rex, cùm Gallorum (quos Carolus VII. Andronico Imper. Constantinopolitano auxilio miserat) exercitum, anno Salutis humanae MCCCXCV. ad Nicopolim profligasset: Niuernensem Comitem, ducis Burgundiae F. regis Galliae fratrem, qui ferè nudus erat, iussit ad se adduci, habita???ue & aetatis, & regij sanguinis ratione, non tantùm ipsum in vita seruauit, sed iusuper facultatem concessit, vt quinque ex suis quos vellet socios deligeret. Vbi selecti duces ad Comitem deducti fuêre, Baiazetes caeteros omnes ad vnum trucidari imperauit. Verùm Comes quum inter eos, interficiebantur, Bucicaldum Galliae Marescallum hominem giganteae staturae cognouisset, supplex ac lacrymans eum quoque sibi donari obnixè Baiazetem orauit & impetrauit. Alij autem omnes ante oculos sex horum superstitum necati sunt. Niuernensis Comes vnà cum caeteris captiuis Prusam deductus est, & ducentorum millium aureorum precio simul omnes redemti sunt, eam???ue pecuniarum summam Iacobus Mitylenaeus princeps soluit, Iouius in vita Baiazetis I. Chalcidem vrbem in Euboea insula (quae vulgò Nigropontus dicitur) cùm Mahometvs II. XXX. diebus obsedisset, & continenti insulam ponte iunxisset: circa muros saepiùs dimicatum est atroci pugna, vt cùm Turcus quadraginta penè millia hominum perdidisset (habuit enim in exercitu centum viginti millia) de fuga ac obsidione soluenda cogitaret. Sed admonitus à suis, Venetas triremes, quae ciues Chalcidenses facilè liberassent obsidione, metu perculsas substitisse, per integram noctem oppidanos praelio fatigauit, atque oppido potitus est. Hinc crudelissimè saeuitum est in omnem sexum ac aetatem: capitale erat, si quis supra XX. annos quenquam natum seruasset. Magistratus & ciues riecati diuersis locis. In foro praefectus vrbis, in aedibus legatus: Paulus Hericius praetor vrbis per medium sectus fuit: quòd ei venia esset promissa à tyranno, cauillanti, pollicitum se ceruici, non lateribus parsurum. Paulus Andreotius in commentarijs de Chalcidico excidio, & Cuspinianus, & Sabel. lib. 8. Dec. 3. Idem Trapezuntem terrestri nauali???ue praelio oppugnatam domuit. Trapezuntium Imperatorem Dauid Comnenum cum duobus filijs, qui omnes ad eius fidem confugerant, cum Ponticae orae & Cappadociae principibus, liberis, vxoribus Byzantium velut in triumphum duxit, dehinc crudelissimè occidit, Cuspinianus.
|| [2752]
Eidem mos erat captiuis, quorum aut aetate, aut aliam ob rem inutilis videretur seruitus futur???, grandi palo per anum adacto, in terra dofixum palum ni sublime erigere, atque ita quandiu fieri posset dato cibo alere. Fulgosus libro nono, capite secundo. Quum Tvrcae, anno Salutis reparatae MCCCCLIII. Constantinopolim cepissent???, nullae scelerum facies ddefuerunt, nulla dignitatis, sexus aut aetatis habita est ratio, stupra caedibus, caedes stupris additae. Templa sanctorum diruta sunt: ossa martyrum canibus & suibus obiecta. Redemtoris imago iterum cruci affixa, luto limo???ue deformata est, cum titulo, Hic est Christianorum Deus. Nullum omissum ludibrium, quod priùs exercuissent ludaei. Princeps tantae feritatis Mahometus II. vbi satis in sanctorum reliquias & simulacra saeuijt, feritatem conuertit in vtriusque sexus homines, quo omnes more porcorum gregatim occidit, praeter nonnulla liberali forma feminas, quas ad maiorem libidinis ignominiam reseruauit. Dolo in delenda nobilitate vsus, palàm pronunciauit, Nobilibus fieri potestatem pecunia redimen di salutem libertatem???ue suam Sed quotquot ex latibulis in apertum prodiêre: ad Mahometum adducti, in conspectu eius crudelissimè trucidati fuêre. Caput Constantini Imperatoris, intra portas oppressi, hastae affigi, & ad terrorem Christianorum per omnia castra circumferri iussit. Dubrauius libro vigesimonono. Rirelucas, quem alij Lucam Notaram vocant, qui post Constantinum Imperatorem secundus erat, caeso ante oculos maiore filio, altero ad illicitos vsus reseruato (duo enim alij eius filij bello ceciderant) in conuiuio ante tyrannum securi percussus est, cum alijs filijs duobus, Isaacio & Ioanne, quum supplici voce tyrannum rogasset, ne castrum puerum Iacobum, quem suae libidini destinarat, à paternis complexibus auelleret. Conuiuatus inde, inde & mero inebriatus contra legem sui Mahometi optimates ciuium (qui in augustissimum Sophiae templum veluti asylum confugerant) eductos, in conuiuio iugulari iussit. Cuspin. Selimvs Turcorum Imperator, Memphim vrbem ingressus, biduo integro cum Mamaluchis incerta victoria pugnauit: tertio tandem die, tectis ignem inijcj iussit. Tomumbeius victus vrbe excessit. Selimus tota vrbe circummissis praeconibus pronunciari iussit, Mamaluchos, qui intra duodecimam horam se dederent, omnes fore incolumes: post id tempus deprehensis nullam fore salutis conditionem. Aegyptijs autem qui latentes proderent se daturum praemia: contrà qui occultassent, se protinus eos palo infixurum: vxoribus???ue ac liberis venundatis, domos ipsas esse concrematurum. Ad cuius edicti famam magnus eorum numerus prodijt, quibus statim cathenae iniectae. Ij???ue omnes postea contra iusiurandum, quòd fugae consilium cepisse dicerentur, in custodia crudelissimè trucidati sunt. Nonnulli, qui fidei ac amicitiae iura proditione violare noluerunt, delati ab alijs vicinis ciuibus, extrema supplicia perpessi, pro amicis quibus se deuouerant, constantissimè periêre. Tomumbeius rex fortissimus, reparatis incassum viribus, acie victus, desertus ab omnibus, in paludes confugit, vir meliore fortuna dignus. Vbi eum paulò pòst agrestes mersum aquis vsque ad summum pectus, atque inter iuncos & harundines latitantem deprehenderunt, vinctum???ue miserabili habitu occurrentibus Turcis tradiderunt. Nec multò pòst cum aliquot ducibus amicorúmque praecipuis Memphim perductus est. Selimus eum tortoribus tradidit, vt de Campsonis regis thesauris quaererent, qui secretissimo specu abditi credebantur. Ferunt eum constanti animo ac minaci vultu, nihil praeter suspiria atque horribiles gemitus, in summis cruciatibus protulisse, vt ea patientia victoris saeuitiam superaret. Postero die eum vili camelo impositum, ac obsoleta indutum veste, religatis???ue in tergo manibus, sicuti noxij ac latrones solent, per omnia vrbis fora, & celeberrimas regiones circumduci iussit: vt Aegyptij, quem paulò antè regem adorarant, illum eundem vertente fortuna in extremas praecipitatum miserias, vitae simul atque imperij dies fatali laqueo finicurum intuerentur. Quum verò ad Bassuellam portam peruentum fuit, ei laqueo gulam fregêre, vt???ue transeuntibus conspectui atque ludibrio foret, vnco ferreo suspensum supro fornicem reliquêre. Idibus Aprilis anno Salutis humanae MDXVII. Familiae Aegyptioru̅, quae opibus aut generis claritudine praestabant, numero supra quingentas, Byzantium migrare iussae magnáque multitudo feminarum ac puerorum ex progenie Mamaluchorum, eodem conductitijs nauibus transuecta. In classem autem praeter thesauros ac regiam gazam, publica ac priuata opulentissimae vrbis ornamenta congessit, tanta rapiendi libidine atque auaritia, vt marmora, eximij operis caelatura, aut coloris varietate commendata, parietibus reuellerentur. Otho III. Parmensium tyrannus, qui mortuo Galeacio Vicecomite Parma regioque ???idi potitus fuerat, à Magno Sforcia, qui Nicolao Atestino Ferrariae principi merebat, victus saepe, cum ex Sforcianis ad XXX. equites cepisset, eos contra morem militae, compedibus oneratos, duro in carcere quatuor menses detinuit, adwo???ue inhumaniter cruciauit, vt media hyeme nudos gelida aqua perfunderet. Sed perrupto demum carcere feliciter effugerunt, vt cam iniuriam Othonis caede vindicarent. Iouius in vita M???gni Sforciae. Columnam oppidum, vnde gentis Columniae nomen deductum videtur, Bonifacivs IIX. Pont. Petrum & Iacobum Columnas cardinales armis persecutus, immani rabie deleuit. Iouius in Pomp???io Columna. Anno Salutis humanae MCCLXXXIV. cùm bello inter se Genuenses atque Pisani decertarent. Genvenses captis duabus Pisanorum triremibus, cùm Syracusis in Sicilia appropinquassent, atque per noctem extra vrbis muros triremium patronos in furcis suspendissent, reliquam naualem turmam vendiderunt, precio in singulos vnius caepe constituto, eam ignominiam longè grauiorem quàm ipsam mortem arbitrati. Fulgosus lib. 9. cap. 3. Anno Salutis reparatae MCCCCXCIIX. Florentini Butrium aggressi, per deditionem oppidum cepére: eo tamen ita capto, omnibus tormenrorum magistris, ne ampliùs exercere artem possent, manus dextras praeciderunt, sua???ue cuiusque collo appensa eos dimiserunt: quorum pars Venetias veniens sese Patribus commendauit. Patres quoad viuerent, stipendium singulis cum vacatione omnium munerum tribuerunt. Illi manibus ferreis fabrefactis se ad artem redituros, & reipublicae vsui futuros, suas???ue iniurias, si Pisas remirtantur, vindicaturos, fidem Senatui fecerunt. Bembus libro quarto historiae Venetae. Carolvs vltimus Burgundiae dux, vel ipsarum tragoediarum portenta superaruit. Leodienses Ludouicum Borbonium antistitem suum eiecerant, mox restitutum, cum legato pontificio in vincula coniecerant. Suscepit bellum Carolus non minori odio quàm postea executus est: nam in cogendo exercitu ij quibus erat id negotium iniunctum, vna manu exertum gladium habuisse dicuntur, altera ardentem facem. Captam vrbem diripuit, solo aquauit, in omnes sine crimine sexus & aetatis saeuijt. Sabellicus libro septimo, Enneadis decimae. Vide plura, fol. 3058. Heluetiorum vno die quingentos in deditionem acceptos, partim funibus ordine alligatos in lacu submersit, partim suspendit. Fulgosus libro nono, capite secundo. Ferdinandvs Aragonum & Neapolitanorum rex, cum filio Alfonso, multos proceres ac preaclaros duces, interposita fide & sacramenti religione, in gratiam receptos, quòd antea Gallicarum partium fuissent, violato iure non modò hospitij, sed ipsius regiae mensae, crudeliter enecarunt. Eorum cadaucra siccata & condîta odoribus, in eo habitu quo viui fuerant, ijsdem???ue insignibus exornata, adsecuarun??? atque ostentarunt: vt eo exemplo paria timerent, qui seruire nollent. Iouius lib. 1. Hist. Obegninus & Calatinus, Caroli IIX. regis Galliae duces in Aemilia, copijs atque animis aucti, ad Mordanum Forocorneliensium castellum processêre. Castellani persuasi à Marino Mercatello, Catharinae Sforciae praefecto, qui praedidij causa aliquot armatos introduxerat, portas clauserant, ac muro fossis???ue confisi Gallos, lapidibus ac sagittis summo vere coeperant. Ea iniuria accensi Galli, praesidium oppidanos???ue ommes ad vnum trucidarunt: vt neque senibus, neque feminis, neque pueris pepercerint. Iouius libro secundo Historiarum. Anno Salutis humanae Mdi. Lvdovici XII. Galliae, & Ferdinandi Hispaniae regis, regnum Neapolitanum inuadere constituentium, copiae, circa Capuam conuenêre cúmque octauo obsidionis die Fabricius Columna ex vallo cum Calatiae comite Ioánne Francisco Sanseuerino de deditione loqui coepisset, militum in custodiendo negligentia hostibus irrumpendi occasionem praebuit: qui ob praedae cupiditatem, & ob cladem in oppugnatione acceptam ira perciti, totam vrbem multa cum caede diripuerunt, eos???ue qui ipsorum crudelitati superfuerant, captiuos fecerunt. Mulieres ex omni statu, etiam quae religioni deuotae erant, victorum libidini & auaritiae misera praeda fuêre: quarum multae posteae minimo precio Romae vendidae sunt: & fama est, aliquas Capuae minus mortem, quàm honoris iacturam horrentes, alias in puteos, alias in flumen se praecipites dedisse: ac praeter alia scelera diuulgatum est, ducem Valentinum Caesarem Borgia̅, Alexandri VI. Pp. F. qui regij vicarij appellatione castra ta̅tummodò cum suis nobilibus & stipatoribus sequebatur, cùm multae, quae primum impetum effugerant, in turrim quandam confugissent, omnes inspicere voluisse: ijs???ue diligenter inspectis, XL. omnium formosissimas retinuisse. Guicc. lib. 5. Bello Neapolitano Masivs Barresa, Ferdina̅di regis dux Lo̅gobuco oppido (quod antiquorum Themesen fuissesuspi [2753] cantur) capto, Nicolaum Clanceoffum, Ioannis Andegaue̅sis partes fouentem, serra per dorsum lumbos???ue adacta medium secari iussit. Idem S. Georgij arce occupata, Rogerium Orilam equitem Neapolitanum, duos???ue item alios nobiles viros è summis arcis pinnaculis in rupes maximè praeruptas deijci curauit. Parta tandem pace, Neapoli agens, obuium cùm haberet Ioannem Spathaforum, hominem sibi valde infestum, qui salutandi regis gratia in arcem ibar, gladio obtruncauit. Qua è re in carcerem coniectus aliquot post annos illuuie atque pedore obsitus illic obijt, vir in re bellica clarissimus, & dempta ira omni virtutum genere conspicuus: dignus qui si non magis grato, minus saltem seuero principe vsus esset. Pontanus lib. 2. belli Neapol. Capta à Ferdinando II. Aragonio arce Rhegij, fabri cuiusdam lignarij proditione, Galli fermè omnes à muro praecipitati, quòd de deditione, dum coeptas perficerent munitiones, simulanter egissent: Iudificatique diu crebris colloquijs regem, aliquot demùm milites, incautè ante arcem obuersatos, tormentis repentè emissis interfecissent. Iouius libro tertio Hist. Pomelianum ad cryptam Pausilypi montis oppidum Galli, quòd ab Aragoniae factionis hominibus portae claudebantur, nullo negotio expugnarunt: omnes???ue ad vnum, vt nec seminis nec pueris parceretur, interfecêre: & quum abditas res quaererent, latebras omnes sedulò scrutati quosdam qui in furnos metu mortis se coniecerant, iniectis ignibus concremarunt: alios in latrinis latitantes hastis atque lapidibus demersos foedissimo mortis casu pernecarunt. Ioulus libro tertio Hist. Hispani occupata America, ea humanitate miseros Indos tractarunt, vt ex centum quinquaginta myria dibus, post quinquaginta annos vix superfuerint quingenti. Fame & variolarum morbi ipsis antea ignoti contagio, plurimi, labore metallico non pauci periêre, gladio pauciores. Multi seipsos partim veneno, partim suspendio, Hispanorum tyrannidi eripuêre. Mulieres imitatae maritos, abortum procurabant, ne fi lij Hispanis seruire cogerentur. Petrus Cieza Tomo 2. rerum Indicarum, cap. 33. Ex insulis Leucanorum viginti annorum spacio supra XL. millia hominum abduxerunt. Insulani enim deos esse arbitrati, fidei illorum sese committebant, dicentium se illos in Paradisum ducturos, si priùs in regione frigida Septentrionali peccata sua purgassent. Abductos autem in metalla agebant. Idem cap. 41. Brixia à Maximiliani I. Imp. & Galliae regis Militibvs anno 1512. capta est. Praelium à secunda diei hora vsque ad vesperam prorractum: vrbs magna ex parte direpta: matresfamiliâs & puellae suos in domibus ante parentum & maritorum ora, quos in vincula hostes coniecerant, passim violatae: virgines sacrae è templis atq; aris & deorum imaginibus, quas amplexabantur, abstractae, ad libidinem???ue abductae. Bembus lib. 12. Hist. Ven. Est in Vicetinis montibus Patauium versus concameratio, antiquitùs effo diendis ad aedifi cationes lapidibus facta, ingentis magnitudinis, vt terna millia passuum introrsus pertineat: in eam perfugij causa, quòd os angustum habet: atq; id vnum tantùm, vt facilè defendi posse videatur, Gallis & Maximiliani Imp. militibus appropinquantibus eorum finium incolae cum vxoribus & liberis & aetate confectis, propè ad sex mille se ab diderunt. Eos cùm expugnare Galli non possent, tametsi perfractis & deiectis obicibus se intulissent (loco enim perobscuro, & viarum flexionibus cùm ambiguis, tum innumerabilibus, aqua etiam, quae in eo specu stagni instar est, muniebantur) plurima stipula internè succensa magnum eorum numerum, fumo cameras implente, interfecerunt. Bembus lib. 10. Hist. Ven. Maximiliani I. Imp. Militvm crudelitatem in Alba regia Vngariae vrbe diripienda, pete ex Bonfinio lib. 1. Dec. 5. Ea nocte quae expugnationem ab Caroli V. Exercitv Romanam anno 1527. pridie Kal. Maias secuta est, nihil vnquam logubrius aut funestius fuit Romanis pariter & inquilinis. Editae enim omnibus in locis ad satietatem in nihil tale meritos inusitatae caedes: nobilissimi senes pariter ac iuuenes tormentis excruciati: violatum vbique matronarum & virginum decus: Vestales in ipsis templis constupratae: Cardinalium porrò principum???ue domus, tanta furentium rabie, ferro atque ignibus expugnatae, vt nec regum legatis parceretur: nemo???ue demùm ex his, qui latebra gladios effugerint, sit seruatus, nisi vitam ac libertatem, vniuersa bonorum substantia redemerit. Feritate & truculentia terribilis erat Germanus, sed à primo impetu, quo armatos deleuerat, à gladijs temperabat, vsqueadeò remissa animi ferocia, vt exiguo facilè precio libertatem captiuis daret, & praesentibus tantùm spolijs & compotationibus laeraretur, verteret???ue demùm furorem in templa & antiqui operis statuas, deformando cuncta atque euastando, quòd plerique eorum, irrisis pontificum legibus, Lutherana dogmata sequerentur. Hispani autem astura & implacabili crudelitate acerbiotes, vt abdita arcana???; familiarum eruerent, tormentis atque supplicijs in nobilissima corpora grassabantur, tanta auri cupiditate, vt Iulij pontificis cadauer, multa exesum carie, eruere, & anulo spoliare non dubitarint. Sed eius etiam gentis facinora Itali. Brutij???; praesertim, decerptis vitijs, nec vllis omnino admistis virtutibus facilè aequabant: & eò grauiore cum inuidia, quòd in obsequium barbarorum longè promtissimi, aemulatione scelerum ab amore charitate???; communis patriae discessissent. Iouius in Pompeo Columna. Christiernvs II. Dauorum rex, Sueciae regno per interregnum inhians, Stocholmia frustra obsessa, cùm se in vrbem simulatis inducijs venturum, & cum Stenone Sture regni praeside de pace acturum diceret: eo nomine obsides missos statim in vincula coniecit, & in Daniam abijt. Quadriennio pòst, misso exercitu Sueciam denuò inuadit: caeso???ue in praelio Stenone, Stocholmiam rursus obsidet, non quia capiendam armis speraret, sed vt expectaret occasionem, qua illam insidijs circumueniret. Erat in vrbe Christina, vidua Stenonis: haec principem locum voluntate ciuium retinebat. Hanc hostis solicitat ad honestas conditiones, nihil non suscepturus, quodcunque pactorum proponeretur. Christina & senatus Holmensis respondent, populo Holmensi non opus esse aliquibus conditionibus, qui liber sit, & suo iure viuat, sit???ue armis longè potentior: tamen se admittere conditiones aequas, quò pax in reliquum sit. Deinde capita proponunt conuentae pacis: vt rex patrias leges sibi inuiolatas seruet, ciuium libertatem infractam velit, offensas remittat omnium qui arma contrà suscepissent. Danus vt fidem certissimam faceret, se haec capita rata habiturum, addit longè etiam plura, plena moderationis & clementiae in populum Holmensem. Itaque conuenitur: interponitur religio sacramenti, diplomata conscribuntur, & adhibentur omnia instrumenta, quibus pacta & foedera publicè suscepta ad posteritatem communiuntur. His artibus persuasi ciues hostem intra moenia recipiunt, auctoritatem???ue vrbis secuta est magna pars regni. Hactenus esse legitimus rex credebatur: & Danus in suscepta dissimulatione durauit, donec se & militem recrearet, & arcem communiret. Nec diutiùs moratus, vocat ad consilium Danos, aperit eis voluntatem caedis patrandae in ciues: rationem quaerit, quemadmodum caedes facta putetur se ignaro & inuito. Fuerunt quibus placeret seditionem quasi militarem excitari in vrbe: sic posse censebant fortunas diripi, & necari ciues, vt integrum regi sit dissimulare imperatum scelus. Non placuit ea sententia multis. Nam per seditionem excitatam, liberum fieri aiebant etiam ciui resumere arma: quod si fieret, Danos primos futuros in desperatione salutis. Magis id placere, vt rex publicè conuiuia instituat per omnes ordines: eos verò qui potentia & nobilitate praeirent, vocaret in arcem: ita specie beneuolentiae congregatos, & hospitali iure securos, suturos in arbitrio regis. Probauit Danus consilium, etsi à dissimulatione priori excludebatur sceleris imperati. Instruit conuiuium, pro regio luxu, ipse se effingit ad omnem speciem comitatis & hilaritatis. Triduo toto excepit conuiuas eodem apparatu. Iam???ue aderat dies caedi destinatus, quum immittuntur satellites, & comprehendunt conuiuas, conijciunt???ue in carcerem in diem sequentem: portae vrbis communiuntur, praesidia???ue intus per regiones disponuntur, contra ciuilem vim. Tubicines autem à prima aurora edidêre terrificum clangorem per totam vrbem. Milites iussi adesse graues armis, qui ad omnem feritatem componerent vultum: deinde hostili fremitu, & armorum concussione timorem omnibus incuterent perdendae vrbis. Videre etiam erat tormenta aenea disposita, tota via, quae ab arce ducit ad forum: quasi priuata & publica omnia deiectura, mixtura???ue ruinas cum ciuibus. Producuntur duo episcopi, Vincentius Scharensis, & Matthias Strengenensis inter medios carnifices: orant fieri sibi potestatem sacerdotis, cui faciant exomologesin. Sed is illis negatus est. Itaque abijciuntur carnificum manibus in pauimentum, & prostrati truncantur capite. Post hos, proceres producuntur, quicunque pro patria asserenda se strenuè gessissent. Inde ab arce trahitur senatus Holmensis, & totus trucidatur. Proponitur postea tabula proscriptionum. Hîc satellites discurrunt per vrbem, & proscriptos perquirunt: qui omnes protracti fuerunt: nam in vrbe clansa remedium fugae: nullum erat. Trucidatis omnibus qui designati erant, fit impetus per militem in promiscuam plebem, quae ad crudele spectaculum confluxerat, & passim caeditur. Inuaduntur quoque domus, & inermia corpora ad carnificinam protrahuntur. Quum verò plurima pars ciuium sese in obscura loca abdidisset, Danus edicto proponit è domo consulari impunitatem omnibus. Infelices ciues prodeunt in publicum. In quos priore exemplo immirttit satellites, & fit caedes toto die & vsque in noctem: sequentibus etiam diebus continuis reliquiae caeduntur. Ioannem Magnum suffixit cruci nudum membris omnibus. Is diu de cruce locutus, suam innocentiam [2754] Deo permisit, multa etiam ad ciues questus de statu rerum, quo Danum irritauit. Quare misit satellites, qui virilia abscinderent: quae abscissa, proiecta sunt in faciem pendentis. Latus postea est transuerberatum tam vasto vulnere, vt manibus rimarentur cor: quod extractum, & ipsum abiectum est in faciem mortui. Ribingam familiam praecipuè persecutus, quum deesset iam caedi firma aetas, impuberes comprehendit, & coma constricta in nodum, suspendit è catasta: & immisit spiculatores, qui ceruices puerorum praescinderent, truncis corporibus decidentibus in terram. Corpora deinde omnia occisorum comportati in forum iussit, subiecit???ue oculis, & satiauit ferum animum suo immani scelere. Triduo iacuerunt trunca corpora, volutata & foedata cruore suo, pòst per cloacarios extra vrbem eiesta. Cadauer Stenonis extraxit sepulcro: eo???ue sub oculos reddito, tanta rabie tyrannus correptus est, vt illud morsu appetiuerit, canis sepulcralis more. Posthumum etiam Stenonis, eodem mense natum sepultum???ue, erui iussit. Omnia cadauera congesta cremata fuerunt, & cineres dissipati. Exhausta ad hunc modum vrbe viris, ad rapinas conuersus, viduas, & orbos parentibus liberos, omnibus fortunis spoliauit: nulli rei profanae & sacrae parsum fuit. Toto eo tempore quo tyrannus ista perpetrauit, portas vrbis tenuit clausas, nequa fama caedis ad prouinciam perueniret, & bellum moueretur pro scelere vindicando. Incendio etiam abstinuit, quia latere non potuisset. Secura enim omnia & quieta esse volebat sibi iam ad fugam spectanti: quod vnum videbat praesidium superesse impunitati sceleris perpetrati. In itinere in monasterium diuertit, cui Nouae valli nomen est. Monachi locityrannum benignè exciplunt, & omnia ministrant pro facultate: simulabat etiam tyrannus gratam sibi esse eam promtitudinem: die quinetiam festo (is erat purificationis Virginis) adiuerat templum, sacrum more Christiano spectauerat. at vix digressos ab altaribus monachos iussit comprehendi, inijci vincula, & in profluentem abijci. Abbas fortè expediuerat manus, & enatabat: quum ministri sceleris adnauigantes, hominem vulneribus appetiuerunt, donec is sanguine & viribus defectis mergeretur. Sic tyrannus caede & praeda opimus in Daniam venit. Praesidium, quod vrbi Holmensi imposuerat (reliquiae scilicet virilis sexus in perdita vrbe) excursionibus, rapinis, caedibus & omni genere maleficiorum afflixit Sueciam. His malis patriae excitatus Gostauus Erichson obses, qui ex custodia nuper profugerat, rem supra aetatem ausus, vindicem se profitetur patriae pereuntis. Et quarto demùm anno post initum bellum, mutato habitu, & plebeij hominis veste sumta, circuit Sueciam, & populares ad arma capienda excitauit. Militem legit ex Dalecarlis, bellicofissima totius Sueciae gente. Montes enim habitant, quà Suecia ad Noruegiam vergit: apud quos etiam fodinae sunt argenti & aeris, quarum occasione in metallis fodiendis conflandis???ue exerciti, indurantur ad praecipuum robur: id quod peperit ipsis nomen, vt Dalekarli vocentur. Dale enim vallem significat, Karli autem viros, cum emphasi, eos qui praesenti animi vigore praestent. Addunt Dalekarlis praeterea ingentes spiritus, opes quas plurimas habent: sunt???ue ad iniuriam propulsandam supra omnes irritabiles. Hoc milite vsus aggreditur praesidium Danorum, quod Aorosiae ciuitati impositum erat, atque deturbat. Gostauum episcopum acie congredi ausum, profligat, & in Daniam expellit. Danus rex domestico tumultu impeditus, & non multò pòst è patria ob tyrannidem eiectus, suppetias suis ferre nequiuit. Stocholmia proinde expugnata, Danis è Suecia eiectis, Dux militibus & socijs amplissimum donatiuum dedit: cum Germaniae ciuitatibus vetera foedera renouauit: mare rursus aperuit. Ob quae merita patria, concordibus omnium ordinum Sueciae & Gothiae suffragijs, inuictum principem Gostauum sibi regem legit. Scriptor Excidij Holmensis. Noncarmivs Valencenarum propraefectus, Marchionis, etc. fol. 2802. Hostes mortuos. Vide Tit. Spolia hostium homorifica, Caluae, Cadauera, f. 986. Palaestini in monte Gelboë insigni victoria contra Israëlitas potiti, Saulo regi cum tribus filijs caeso caput absciderunt, id???ue in omnes Palaestinorum vrbes miserunt, rei praeclarè gestae indicium. Arma eius in aede Astarothi, cadauer in muris Bethsanis (quae Scythopolis aliàs dicitur) suspenderunt. At Iabenses Galaaditae cùm audiuissent, quidnam Saulo fecissent Palaestini, eorum fortissimi qui???ue nocte tota profecti, Sauli eius???ue filiorum corpora de Bethsanae muris per vim abstulerunt, Iabem???ue reuersi, ea cremarunt, & ossibus sub nemore Iabe sepultis, septem diebus regem suum fletu & ieiunijs luxerunt. 1. Regum 31. Cùm in bello Thebano, excitato inter duos fratres Eteoclem & Polynicem, vterque fratrum cecidisset, & ad Creontem fratrem Iocastae regnum peruenisset: noluit Creon sepeliri Polynicem, alterum fratrem: Graecos quoque, qui cum Polynice venientes in bello ceciderant, insepultos abijci praecepit. Adrastus ergo rex Argiuorum, simul & matres optimatum, qui ante Thebas occubuerant, profecti Athenas supplices fiunt Theseo regi Atheniensi, pietati & iustitiae, semper studenti, vt ipse vel precibus, vel vi etiam impetret apud Creontem regem Thebanum, vt secundùm communem legem totius Graeciae, mortuos sibi sepelire liceat. Cùm verò Theseus precibus nihil aequi boni???ue à Creonte impetrare posset, & tamen supplices iuuare pium & honestum, esse statueret: illato Thebanis bello, & caesis ijs felici praelio mortuos Argiuis sepeliendos tradidit. Vbi Euadne, vxor Capanei, percussi fulmine propter linguae petulantem temeritatem & blasphemiam in deos, impatientia doloris victa, spectante sene patre Iphide, ex alta petra in rogum mariti desilijt. Euripides in Súpplicibus. Achillis quàm barbara crudelitas erga Hectorem propter interfectum Patroclum amicum? Currui alligatum ter circum vrbis moenia raptauit, & Troianos captos ad tumulum eius iugulauit. Dictys libro tertio. Homerus Iliadis 22. sic scribit: [Greek words], Quâ post ambo pedes calcaneus imus adhaeret Talo, transfodit neruos. ac bubula lora Inseruit, corpus de curru deligat alto, Pendulum at interea trahitur caput—. Penthesileam Amazonum reginam cum exercitu Troianis ferentem suppetias, Graeci oppressêre. Achilles interfectam sepelire cupiens, à Diomede prohibitus est. Is namque percontatus circumstantes, quídnam de ea faciendum esset, consensu omnium pedibus attractam in Scamandrum praecipitauit. Dictys lib. 4. Cyrus rex Persarum, dum Sargapisem Tomyris Massagetarum reginae filium, bello captum, ad mortem impulisset: irata mulier contractis copijs ita conflixit, vt maximam inimicorum partem cum ipso regeocciderit. Mortui caput in vtrem hu mano cruore plenu̅ demisit, his verbis insultans: Filij mei sanguinem hausisti, & meum sitiuisti, Cyre: at ego te cruore saturabo. Herod. lib. 2. Persarum rex Cambyses, Cyri filius, cùm Amasis Aegyptij regis filiam in matrimonium petijsset, Amasis veritus, ne ea potitus, non vxoris loco, sed in concubinarum numero haberet, Nitetim filiam Aprijs regis à se interfecti pro filia ei misit. Quam rem Cambyses cùm cognouisset, ira exarsit, atque cum ingenti exercitu in Aegyptum descendit. Vbi cùm defunctum Amasim inuenisset, filium eius Psammenitum regno eiecit, ipsius Amasis corpus sepulcro eruit: & tanquam viueret, verberibus caedi, acutis???ue ferramentis totum pungi, ac deinde in foro comburi fecit. Aiunt tamen, Amasis cadauer illud non fuisse, sed cuiusdam iuuenis, quem viuus Amasis eò tumulari curasset, veritus, ne quid tale sibi post fata eueniret. Herod. lib. 3. Post pugnam ad Thermopylas commissam, Xerxes rex inter caesos transijt, vbi erat Leonides. Quem cùm audisset Lacedaemoniorum regem eundem???ue ducem else, iussit abscisso capite in crucem tolli, eius virtuti maximè infensus: cùm alioqui ex omnibus hominibus Persae soleant viros in re militari praestantiores honore afficere, licèt hostes fuerint. Herodotus lib. 7. Bagoas Aegyptius eunuchus, cùm Artaxerxem (quem Ochum cognominarunt veteres) maximo odio, ob interfectum in Aegypto Apim, prosequeretur, primò insidijs circumuenit: cum???ue crudelissimè hominem occidisset, cadauer eius felibus dilaniandum deuorandum???ue proiecit: postmodum vt crudelitate animum satiaret, ex femoribus eius manubria gladiorum fieri curauit. Aelianus libro 6. de Varia historia. Caesis ad Thebas Argiuorum optimatibus, Adrastus solus effugit. Interfectorum cadauera cùm Thebani insepulta abijcerent, neque sepultura dignarentur: liberi caesorum ad aram misericordiae confugientes, parentum cadauera reposcebant. Atheniensibus exercitum admouentibus Thebani cadauera reddiderunt. Quo tempore & Euadne Capanei vxor semet in rogum abijciens, vnà cum viri cadauere combusta est. Diodorus libro quarto, capite sexto. Ouidius in Metamorphosi: —prohibentem busta Creontem Atticus Aegides rupit Marathonide quercu. Olympias Alexandri Magni mater, Iolam pincernam (qui Alexandro venenum ministrasse ferebatur) mortuum, & iam tumulatum refodi iussit, ac refossum minutatim discerpi. Plutarchus in Alexandro. Lysander Spartanorum dux, ad Aegos flumen Philoclen [2755] Atheniensem de classis praetoribus vnum, & Atheniensem ad quatuor millia dedititiorum occidit, ac mortuis terram inijci vetuit: cùm & Persis, qui ad Marathonem ceciderant, Atheniensium, & ijs Lacedaemonijs, qui ad Thermopylas mortem oppetierant, Xerxis concessu sepultura contigerit. Pausanias in Boeoticis. Antigonvs rex, crudelis in Alcetae Perdiccae fratris cadauer fuit. Traditum enim sibi à Termesi incolis, & excruciatum per triduum, & putrefactum, insepultum reliquit. Diodorus libro 18. Philistus ex Iapygia suppetias Dionysio à Dione Syracusis obsesso ferens, pugna nauali victus, viuus in potestatem hostium venit. Syracvsani thorace ipsi exuto, denudato???ue illuserunt iam seni, inde capite demto, pueris corpus tradidêre, vt per Acradinam traherent id, & praecipitarent in Latomias. Timaeus ex claudo pede ait pueros Philisti cadauer religatum per vrbem rapuisse, irridentibus ijs, qui contemplabantur crure trahi ab Syracusanis eum, qui non debere dixerat ex tyrannide Dionysium citato fugere equo, sed crure raptum. Plut. in Dione. Hannibal Poenus, inspecta humàni sanguinis plena fossa, Pulcrum in ea esse spectaculum dixit. Fulg. libro decimo, capite vndecimo. Idem in flumine Gela corporibus Romanis ponte facto, exercitum traduxit. Val. Max. lib. 9. cap. 2. Làmpon Spartanus Pausaniam regem, vt Mardonij cadauer in crucem tolleret, hortabatur, & talionem reponeret Persis, qui Leonidae Lacedaemoniorum regis patrui sui ad Thermopylas occisi corpus stipiti suffixissent. At Pausanias non solùm dicto audiens non fuit, sed & Lamponem ideò grauiter increpauit. Herod. lib. 9. & Pausanias in Lacon. Tib. Graccho Optimatvm conspiratione, duce Nasica, caeso, atrociter & foedè insultaueru̅t cadaueri. Neque enim oranti fratri Caio vt tollere liceret corpus eius, & funerare nocte, permiserunt: verùm id cum alijs cadaueribus proiecerunt in amnem. Neque hactenus tantùm progressi sunt; sed amicis quoque eius partim inauditis aqua & igni interdixerunt, partim quos potuerunt corripere, trucidauerunt: inter quos orator Diophanes perijt. Caium quendam Billium caucae inclusum cum viperis & draconibus ad eum modum necauêre. Plut. in Tiberio. In seditione agraria Caij Gracchi, ab Opimio coss. caesi, Cadauera eorum, qui trucidati fuerunt tria millia, in amnem proiecta, bona eorum sub hasta vendita. Interdictus insuper coniugibus eorum luctus. Licinia Caij etiam dote spoliata. Plutarchus in Caio. Tiberivs Caesar L. Scribonium Libonem patricium adolescentem, etiam mortuum tentatarum rerum nouarum reum peregit, eius???ue pecuniam accusatoribus dedit. Dion libro 57. Patrophilvs Neronis libertus, cùm Galba Neronem imperio vita???ue simul, quanquam absens, priuasset, quo tempore ipse Galba à praetorianis interemtus fuit, caput eius centum aureis numis redemit, vt illud eò proijceret, vbi se Nero interemerat. Fulg. lib. 9. cap. 10. ex Suetonio. Galli olim è praelío decedentes, ceruicibus equorum, hostium capita suspendebant, ea???ue domum delata, postibus affigebant. Pofidonius scriptum reliquit, cùm haec primùm multis spectaret in locis, ob rerum insolentiam obriguisse, postmodum ex assuetudine, aequiore tulisse animo. Illustrium autem virorum capita condientes odoribus, peregrinis ostentabant: nec tantidem auri redimi dignabantur. Strabo libro quarto Geographiae. Galli L. Posthumij Coss. Rom. cum vniuerso exercitu ruina arborum syluestrium interfecti, caluam, auro caelatam, solennibus sacris, loco populi, adhibuêre. Sabellicus libro 3. Enneadis 5. ex Liuio. Rex Mithridates Aquilio duci Rom. capto aurum in os infudit. Plin. lib. 33. cap. 3. Svrenas Parthorum dux, profligato M. Crasso, cùm eum specie colloquij perfidè cepisset, & equo per vim abducere volens, reluctantem occidisset: caput & dexteram eius ad Hyrodem regem misit in Armeniam. Hyrodes cum Artuasde Armenio pace composita, eius???; sorore filio suo Pacoro desponsa, agitabat epulas & conuiuia. Vbi allatum caput Crassi ad fores fuit, nondum sublatae erant mensae, & tragoediarum actor Iason cognomine Trallianus recitabat ex Bacchis Euripideis Agauen. Qui cùm placeret, Ingrediens conuiuium Sillaces, postquam regem adorauit, proiecit in medium caput Crassi. Ibi Parthis plausum cum clamore & gratulatione tollentibus, ministri Sillacem regis iussu inuitauerunt ad accubandum. Iason autem tradita vni de mimis Penthei persona corripuit caput Crassi, corporis???ue fanatica iactatione carmina illa cum furore & cantu pronunciauit: Ex monte ferimus nos recèns caesum Ceruum bonam praedam domum. Atq; haec omneis oblectauerunt. Dum verò sequentes alterni versus ad chorum decancantur: Cho. Quis occidit? Ag. Meum decus est. ibi exiliens Pomaxaethres, qui tunc coenabat, apprehendit caput, quasi sibi ista dicere, quàm illi pocitùs conueniret. Rex laetus donis eum de more auxit, Iasoni largitus est talentum. In huiuscemodi aiunt exodium Crassi expeditionem quasi tragoediam terminasse. Plut. in Crasso. In caput interfecti aurum liquauerunt, his???; irriserunt verbis: Aurum sitisti, Crasse, aurum ad saturitatem bibe. L. Florus, & Sex. Ruffus. Apuleius Saturninus Trib. plebis, quum Gracchorum leges Agrarias vellet asserere, à C. Mario & L. Valerio Coss. in Capitolio obsessus, deditionem tandem facere coactus est. Captus aute̅, fustibus & saxis coopertus, ibidem expirauit, Mortui caput C. Rabirivs senator per conuiuia in ludibrium circumtulit. Suetonius & Plin. de Illust. viris. C. Marivs caput M. Antonij clarissimi oratoris abscissum, suis manibus inter epulas per summam animi ac verborum insolentiam aliqua̅diu tenuit, clarissimi???; & ciuis & oratoris sanguine contaminari mensae sacra passus. Atq; etiam P. Annium, qui id attulerat, in sinum suum, recentis caedis vestigijs aspersum, recepit. Val. lib. 9. cap. 2. L. Sylla C. Marij, cuius etsi postea hostis, quaestor tamen aliquando fuerat, erutos cineres in Anienis alueum sparsit. Valer. lib. 9. cap. 2. Bello ciuili Marius iunior Praeneste obsessus, cùm Praenestini vrbem dedidissent, fugam cuniculo molitus, vhi omnia ob septa ad salutem vidit, manum sibi intulit. Sunt qui viuum in hostium potestatem venisse dicant, atq; à Lucretio interfectu̅. Caput eius Romam missum, in Rostris suspendit. L. Sylla: oportere dictitans iuuenem priùs remo quàm gubernaculo admoueri, intempestiuum eius consulatum irridens. Sab. lib. 3. En. 6. Abscissa proscriptorum capita, modò no̅ vultum ac spiritum retinentia, in conspectum suum afferri voluit, vt oculis illa, quia ore nefas erat, manderet. Plut. M. Antonivs Triumuir, proscriptoru̅ capita etia̅ inter epulas spectabat, ea???; inspectione nefaria oblectabatur. Xiphilinus. Cùm ad Evndem Cesetij Rufi senatoris caput allatum esset, auersantibus id caeteris, propiùs admoueri iussit, ac diu dilige̅ter???; considerauit. Cunctis deinde expectantihus, quídnam esset dicturus: Hunc ego (inquit) notum non habui. Val. Max. lib. 9. cap. 5. Ciceronis interfecti caput & dexteram, qua Philippicas scripserat, detruncari iussit: quae allata exultans spectauit, cachinnans???; crebrò prae gaudio. Vbi satiatus fuit, mandauit vt pro Rostris in foro figerentur. Plut. in Antonio & Cicerone. Eius vxor Fvlvia capiti Ciceronis allato, contumeliosissimè maledixit: in faciem spuit, supra genua collocauit, ex eo???; ore aperto linguam extraxit, atq; acu multis locis hinc inde transfixit. Appian. lib. 4. Bell. ciuil. & Suidas. Galba Imp. iugulatus est ad lacum Curtij, ac relictus, ita vti erat, donec gregarius Miles à frumentatione rediens, abiecto onere caput ei amputauit. Et quoniam capillo prae caluitio arripere non poterat, in gremium abdidit. Mox inserto per os pollice, ad Othonem Caesarem detulit. Ille calonibus donauit: qui hasta suffixum, non sine ludibrio circum castra portarunt, acclamantes identidem, Galba cupidè fruaris aetate tua. Maximè irritati ad talem iocorum petulantiam, quòd ante paucos dies exierat in vulgus, laudanti cuidam formam suam, vt adhuc floridam & vegetam, respondisse eum ex Homero, [Greek words]: Adhuc mihi robur est firmu̅. Ab his Patrobij Neroniani libertus, centum aureis redemtum, eo loco, vbi iussu Galbae animaduersum in patronum fuerat, abiecit. Serò tandem dispensator Argius, & hoc & caeterum truncum in priuatis eius hortis Aureliae viae, sepulturae dedit. Suetonius & Dion. Vitellivs superato Othone, vt Bebriacenses campos, in quibus pugnatum est, adijt, abhorrentes quosdam cadauerum tabem, detestabili voce confirmare ausus est: Optimè olere occisum hostem, & meliùs cíuem: Nec eò seciùs ad leniendam grauitatem odoris plurimum meri propalàm hausit, passim???; diuisit, patri vanitate atq; insolentia. Lapidem memoriae Othonis inscriptum intuens, dignum eo Mausoleo ait: pugionem???; quo se is occiderat, in Agrippinensem Coloniam misit, Marti dedicandum. Suetonius. Severvs Imperator, tanquam immemor esset, se à Iuliano Imperatore olim desciuisse, Clodium Albinum ob similem culpam, posteaquam praelio victuni interemit, caput Romam misit, nudum eius corpus pro palatio proijci iussit. Ad queni cùm equus accedere formidaret, calcaribus adactum coëgit corpus ipsum calcare. Tandem foetore compulsus, iussit in flumen proijci. Alij equo refugienti conculcandum cadauer datum asserunt. Fulg. lib. 9. cap. 3. & Volat. lib. 23. Anthrop. ex Spartiano & Herodiano. Stiliconem Vandalum, ducem clariss. socerum suum, Honorius Imp. interficiendum curauerat. Militvm in eius cadauer saeuitiam Claudianus in 2. in Ruffinum graphicè describit:
|| [2756]
Vnus per medios audendi pronior ense Prosilit exerto, dictis???; & vulnere toruus Appetit: Hac Stilico, quem iactas pellere, dextra Te ferit, hoc absens inuadit viscera ferro. Sic fatus, merito???' latus transuerberat ictu. Felix illa manus, talem quae prima cruorem Hauserit, & fessi poenam liberauerit orbis. Mox omnes fodiunt hastis, artus???; trementes Dilaniant, vno tot corpore pila tepescunt, Et non infecte puduit mucrone reuerti. Hi vultus auidos, & adhuc spirantia vellunt Lumina: truncatos alij rapuêre lacertos. Amputat ille pedes: humerum quatit ille, solutis Nexibus: hic fracti reserat curuamina dorsi, Hic iecur, hic cordis fibras, hic pandit anheli Pulmonis latebras: spacium non inuenit ira, Nec locus est odijs: consumto funere, vix tum Deferitur, sparsum???; cadit per tela cadauer. Nec minus assiduis certant elidere saxis Prodigiale caput, quod iam de cuspide summa Nutabat, digna rediens ad moenia pompa. Dextera quinetiam ludo concessa vagatur, Aera petens, poenas???; animi persoluit auari Terribili lucro, viuos???; imitata retentus, Cogitur adductis digitos inflectere neruis. Cvres princeps Pacinacorum Stoslaum Moscorum ducem insidijs exceptum interfecit, & ex craneo eius poculum fieri curauit, cui haec verba inscripta fuêre: Dum aliena sequitur, perdit sua: vel: Quaerendo aliena, propria amisit. A. C. 971. H. Henninges in Geneal. Moscorum. Artabasdo Constantinopolitani fauebant pleriq; co̅tra Constantinvm Copronymum: qui vrbe capta occisi sunt, & inter eos quoq; Patricius Baccagius, vir nobilissimus: cuius vxorem post multos annos coëgit Constantinus, ex eo loco vbi erat sepultus, viri effodere ossa, & in mare deijcere, eo loco quo damnati proijciuntur. Cusp. Isaacivs Angelus Byzantinus Imp. Alexio Brana regnum affectante, ad Constantinopolim caeso, conuiuio instructo, omnes aulae portas aperuit, vt victor à quibusuis conspiceretur: & cùm manus epulis admoturus esset, ferculum primum, Branae caput inferri iussit, quod humi abiectum, huc atque illuc agitabatur, & iaculis traijciebatur. Mox coniugi Branae in palatio inclusae oblatum est. Quae rogata, num sciret cuius esset? Noui, respondit, & me miseram iudico. Nicetas libro 1. Alboinvs Longobardorum rex, cum Cunimundum Gepidarum regem caesis LX. millibus hominum occidisset, ex testa capitis eius poculum fecit, cuius occasione deinceps ab vxore Rosimunda, Cunimundi filia, interfectus est. Sigebertus in Chronicis. Quem primum virum ceperit Scytha, eius sanguinem potat: quoscunque in praelio interemerit, eorum capita regi offert. nam capite allato, fit praedae, quamcunque ceperit, particeps, alioqui expers. Caput hoc modo praecîdit: in orbem illud amputat circa aures, vertice???ue sumto excutit, deinde pellem detrahit: & vbi sicut bouis corium manibus molliuit, tanquam mantile possidet, ea???ue & habenis equi sui appensa gloriatur: qualia mantilia vt quisque plurima habet, ita vir iudicatur praestantissimus. Sunt quoque multi, qui coria haec humana tanquam brutorum consuant, quibus pro amiculis induantur. Multi etiam caesorum hostium manus dextras cum vnguibus excoriant: eis???ue opercula pharetrarum integunt. Est autem inter omnia coria humanum ferè & crassum maximè, & candore splendidum. Multi totos homines excoriatos, & super ligna extentos, supra equos circumferunt. Non tamen de omnium, sed de inimicissimorum capitibus hoc faciunt, vt illud quisque infra supercilia recisum prorsus excutiat: & crudo tantùm bouis corio, si pauper fit: sin diues, non modò exteriùs inducat bouino corio, verumetiam interiùs inauret, & sic vterque pro poculo vtatur. Idem agunt de familiaribus, si intere os extirerint discordiae, dum apud regem victoria sunt potici: Haec capita hospitibus ostentant. Herod. lib. 4. Nicephorus Imper. Constantinopolitanus, Bulgarorum rege Chrumno, siue Grumo, magna strage victo, pacem petenti dare noluit. Crvmvs desperabundus recollectis copijs, Imperatoris exercitum inclusum cecîdit. Caput Nicephori praecisum conto praefixit, omnibus???ue demonstrauit: è cranio nudo argento incluso, iussit principes Bulgarorum bibere, atq; insultare Nicephoro, vt inexatiabili & pacem detrectanti. Cedrenus. Equites Hvngari, qui Geysam & Lanislaum fratres contra Salomonem Vngariae regem sequuti fuerant, Vidi domestici huius belli auctoris cadauer spectantes, cuius consilio tot fratres & filij occubuissent, ira perciti, in id saeuierunt. In patefactum pectus puluerem coniecerunt, eo???ue oculos oppleuêre, exclamantes: Nunquam, Vide, tui oculi honoribus ac donis satiari potuêre: coniecta nunc terra auidum pectus, & lumina exple. Bonfin. lib. 3. Dec. 2. Mortuo Stephano Pp. pars de populo & clero Formosvm elegit pontificem: pars verò Sergium III. Sed ea, quae Formosum elegerat, cùm Sergius ordinandus esset, irruit in Ecclesiam, & illo ab altari remoto Formosum consecrauit, anno Domini 895. iuxta Marianum Scotum. Successit Formoso Bonifacius, Bonifacio Stephanvs VI. à Formoso olim episcopus Anagninus ordinatus: qui collecta Synodo, omnia decreta eius fecit irrita: & ordinatos ab eo denuò per vim Romae ordinauit, sed non extra Romam. Cadauer sepulcro extractum, pontificali habitu spoliauit, & seculari veste indutum, sepulturae laicorum mandauit: duos???ue eius digitos, quibus in consecratione sacerdote, vtuntur, abscidit, & in Tiberim abiecit, eo praetextu, quòd contra iufiurandum (quando Roma iam olim pulsus à Ioanne IX. vouerat, se non ampliùs rediturum) Romam & sacerdotium repetijsset. Leo Hostiensis lib. 1. cap. 48. in Chronico Cassinensi. Romanus inde I. Stephani acta rescidit. Theodorus II. fimiliter. Maximè verò Ioannes X. Formosi causam & sectatores protexit. At Sergivs III. Formosi acta ita improbauit, vt denuò ad sacros ordines eos admittere necesse fuerit, quos Formosus antea sacerdotali ordine dignos censuerat. Eius cadauer è sepulcro tractum, capitali supplicio, ac si viueret, affecit: corpus???ue ipsum in Tiberim proiecit. Ferunt piscatores illud inter piscandum repertum, ad basilica̅ Petri detulisse, atque dum funus celebratur, sanctorum imagines, quae in templo locatae erant, corpus ipsum veneratas fuisse. Platina, & Sigebertus. Cremam oppugnabat Fridericus I. Imp. admotis turribus ligneis altissimis. Primum, qui de ponte in vrbem desiluit. quidam subitò crudelissimè interfecit, cute???ue capiti eius detracta, in vsum capillatae galeae sese induit: alteri manus & pedes praecisi, & per forum foedo repere spectaculo est permissum. Sigonius lib. 13. regni Ital. Lotharius Imp. Innocentium II. Pp. reducens, Rogerivm Sicilae regem ab Anacleto II. dictum, bello persequebatur Apuliam ei ereptam Reginaldo siue Ranulfo Germano dedit. Mortuo Lothario, Rogerius morte Ranulfi Ducis erectus, in Apuliam reuersus, Melfiam ac Barium expugnauit, ac Reginonem Ranulfi fratrem haud magno negotio exturbauit, & saeuire in ecclesias institit. Praecipuè autem capto Bario Brunonis archiepiscopi & Ranulfi Ducis sepulcra reuellit, & cadauera eorum educta per forum traxit, ac demùm crudelitate barbara lacerauit, ac Cassinas monasterium opulentiss. expilauit. Sigonius lib. 11. regni Ital. Saxones Henrico IV. Rom. Imp. rebelles, Hennobergomo castello, corruptis quibusdam custodibus potiti, infantis filij Imperatoris ibi sepulti manes violarunt, ossa è conditorio eruerunt, & per agros sparsêre. Auentinus libro 5. Annalium Boiorum. Haraldus Canuti II. Anglorum regis F. rex factus. Emmam nouercam cum filio Canuto III. proscripserat. Canvtvs fratre mortuo regnum recepit: memor???; iniuriae sibi pariter ac matri Emmae factae, corpus ipsius Haraldi apud Vuestmonasterium paulò antè sepultum exhumari, ac amputato capite, in profluentem deijci iussit: quod mox à piscatoribus inuentum, iterum terra humatur. Polyd. lib. 8. Mahometvs II. Turcarum princeps, anno Sal. 1453. Constantinopolim cepit. Constantini Imperatoris mortui caput ad ludibrium palo affixit, & totis castris circumgestauit. Rauisius, Cuspinianus. Tvrachanes Amuratis II. Turcorum regis dux, octingentis Albanorum obtruncatis, ex eorum capitibus turriculas extruxit. Chalcocondylas lib. 5. Hismael Sophus, Persarum regia Taurisio occupato, sepulcrum eximij operis, quo auunculus Iacuppus more Persarum conditus fuerat, euertit, ossibus???ue disiectis, & abrasis tota vrbe eius titulis, quod dolorem paternae caedis expiaret, ac iusta persolueret paternis manibus, omnem illius memoriam aboleuit. Harduellem enim Hismaëlis patrem Iacuppus interfecerat, metuens, ne sub nouae religionis praetextu regno insidiaretur. Iouius. Theietmarsi malè affecti erga Hamburgenses, quòd impedire niterentur frugum ab Albi deuectionem, turrim, quam ipsi Hamburgenses communi nauigantium saluti ad mare erexerant, in vltimis Hadeleriae finibus, oppugnauêre. Hamburgenses sexcentos per Albim misêre satellites, consulari viro nauibus praefecto. Quem Thietmarfi incautum oppreffêre. Exenteratum stomachum feminae infixerunt hastae, pro figno circumferentes Victoriae. Alij hoc factum fuisse volunt diuinationis. Cranzius lib. 11. Saxoniae, cap. 17. Iidem cùm Gerardum Slesuicensem ducem cum flore nobilitatis in via Suderhammense oppressissent, in ipsa caesrum cadauera miserè passim agros foedantia (dum sepulturam honestam ipsis negant) saeuierunt. Vix ducis, & paucorum equestris dignitatis virorum cadauera, ad sepulturam ispe [2757] trari potuêre, quantumuis magno argenti pondere oblato. Reliqua multitudo, feris alitibus???ue in praedam, insepulta sub dio per agros iacuit. Vix tandem post multas preces nobilium feminis permissum, vt virorum ossa vndique collecta, sacratarum virginum habitu indutae, ad sepulturam efferrent: neque id quidem, nisi sub tali conditione, fuerant concessuri. Auctor belli Dithmarsici, lib. 1. & Cranzius lib. 10. Saxoniae cap. 22. Bvrcardvs Monachus inter Heluetiorum ad Basileam ab Armeniacis caesorum cadauera obequitans, inter roseta se versari, sed neutiquam impuné. Stumpfius. Selimvs Turcorum Imp. Aladolum rege̅, qui montanis Tauri & Antitauri imperabat, proditione praefecti equitum cepit, & eius caput, vt omnibus ludibrio foret, per totam Asiam circumferri, & in testimonium partae Victoriae Venetias ad senatum foeda ostentatione transmitti curauit. Iouius. Caietani quidam (quorum patria, trucidatis crudelissimè ciuibus, à Gallis erat direpta) dum Ferdinandus II. Aragonius in vrbem Neapolim à suis reciperetur, Galli???; passim caederentur, aliquot nacti Gallos, qui in templum confugerant, crudeliter interfecerunt, adeò vt exemta morientibus corda immani quadam rabie prae ira ac dolore acceptae calamitatis dentibus admouerunt. Iouius lib. 3. Hist. Praelio Mediolanenso, Germani quicum Gallo militabant, Pontinerium, proceritate corporis animi???; virtute inter Heluetios duces clarissimum, adequitantem ordinibus, ac suos clara voce, adiectis in Germanos contumelijs., cohortantem, sclopettorum ictibus equo deiecêre: & vasti obesi???ue corporis adipe atque aruina patentibus plagis defluente, cruentas lanceas spectantibus Heluetijs inunxerunt. Quae apud Barbaros in acerbioribus odijs exactae vindictae grauissima ceremonia perhibetur. Iouius. Christiernvs II. Danorum rex, anno Domini 1520. non contentus proditorum opera Sueonum ac Gothorum principem Stenonem Iuniorem vicisse in praelio: cadauer eius cum posthumo exhumauit, crura & brachia ignibus semiusta, in terrorem prouin cialium transmisit. Olaus libro 16. capite 45. Septentr. historiae. Hostium Parentes, Vxores, Liberos, Amicos, socios. Ex Tit. praecedente, huc quaedam. Aiax Telamonius Thraciam Cherronesum infestabat. Rex Polymestor, diffidens rebus suis, Polydorum, quem Priamus Troianorum rex, recèns natum, clàm omnibus alendum ei transmiserat, mercedis loco ei tradidit. Itaque cùm multis execrationibus amicitiam Priami aduersum Graecos renuisset, in pacem fidem???ue receptus est. Reuerso ad exercitum Aiace, Menelaus Helenam à Troianis repetit, & pro ca Polydorum offert. Caeterùm re infecta dimissus, Vlyssem secundò legatum mittit. Hunc cum multo etiam iurgio dimisêre Troiani. Ea noua iniuria irritatis Graecis, totius exercitus consensu Polydorus productus in medium, visentibus ex muris plerisque, hostium lapidibus ictus, fraternae impietatis poenas luit: ac mox vnus ex praeconibus nunciatum Iliensibus missus fuit, vti Polydorum sepeliendum peterent. Idaeus Polydorum matri Hecubae retulit. Hinc argumentum sumsit Euripides fabulae, quam in Hecuba expressit. Dictys Cretensis lib. 2. de bello Troiano. Neoptolemvs Achillis F. Astyanacta Hectoris F. perVlyssem è turri praecipitauit. Pausanias in Phocicis. Cùm Cambyses Persarum rex, instinctu atque ductu Phanis Aegypti perfugae, Psammenito regi bellum intulisset, Aegyptii Calasiries, item Graeci & Cares, qui in exercitu Psammeniti erant, Phani infensi ob proditionem, filios Phanis relictos in Aegypto, in castra perducunt, atq; in conspectum patris, posito medio duorum exercituum cratere, dehinc productos singulos puerorum: super craterem obtruncauerunt. Omnibus interfectis, vinum & aquam in craterem intuleru̅t. Quo sanguine epoto, auxiliares ita conflixerunt. Acri praelio commisso, perquàm multis vtrinq; cadentibus, in fugam versi sunt Aegyptij. Herod. lib. 3. Sicyonii, cùm cepissent pellenen, vxores & filias Pellenensium in lupanari prostituerunt. Aelianus libro sexto, de Varia historia. Posteaquam Persae potiti sunt vrbibus Ioniae, sub Dario rege, formosissimos quosq; puerorum seligentes castrauerunt, exectis testibus facientes eunuchos: virgines???; speciosas ad regem transportarunt Susa: & super haec, vrbes cum ipsis templis cremauerunt. Herod. lib. 6. Dionysij liberos & coniugem constupratos Itali interemerunt. Inde combustorum cadauerum cineres ex nauigio in altum dissiparunt. Plut. in praeceptis Politicis. Ptolemaevs Lathurus ex Aegypto pulsus à matre Cleopatra, Cypro occupata, in Syriam cum exercitu venit, & iuxta Asophon cum Alexandro Iudaeorum rege signis collatis, Iudaeorum XXX. millia cecîdit. Timagenes autem L. millia in suis scriptis retulit: caeteros partim captos, partim fuga seruatos incolumes. Cum???ue post victoriam longè latéque excurrisset, serò tandem in quosdam Iudaeorum vicos se recepit: quos vbi vidit refertos pueris & mulieribus, mandauit militi, ve promiscuè iugulatos. & in frusta concisos, in lebetes feruentes membratim conijcerent, vt qui effugerantè praelio, hostem crederent humanis vesci visceribus, & eo maior terror incuteretur reliquis: & huius crudelitatis tam Strabo quam Nicolaus meminit. Iosephus libro 13. capite 21. Antiquitatum. Ptolemaevs Abubi F. in Hyrcani Pontificis Iudaeorum matrem, & fratres captiuos crudelissimus fuit. Obsessus enim ab Hyrcano in arce quadam supra Hierichuntem, productos in moenia flagris caedebat in loco omnibus conspicuo: minitans se praecipitaturum eos, nisi ab oppugnando desisteret. Quo spectaculo Hyrcanus motus ab oppugnatione destitit. Ptolemaeus à bello liberatus, matrem Hyrcani cum fratribus occidit, & ad Zenonem Cotylam Philadelphiensem tyrannum confugit. 1. Machab. 16. & Iosephus lib. 13. cap. 15. Antiquitatum. L. Sylla notauit proscriptorum liberos nepotes???ue infamia, omnium???; publicauit bona. Plut. in Sylla. Avgvstvs Caesar M. Antonio victo, & ad necem sibi inferendam adacto, Antonium iuuenem, maiorem de duobus Fuluia genitis, simulacro diui Iulij, ad quod post multas & irritas preces confugerat, abreptum interemit. Item Caesarionem, que̅ ex Caesare patre Cleopatra concepisse praedicabat, retractum è fuga supplicio affecit, Suetonius. Cùm Romani à Gothis ad Graecos defecissent, & obsidionem pertinacissimè tolerarent, Vitiges rex Gothorum obsides Romanos nobiliss. quos Roma excedens Rauennam secum abduxerat, necandos curauit. Procopius. Sigiprandvs Arisprandi filius, & Longobardorum rex, Ariperto (quo cum certabat) oculos eruit: vxorem???ue eius naso auribus???ue truncis dehonestauit. Rauisius ex Paulo Diacono. Carolvs Magnus captiuos Saracenorum, Maurorum???ue & Nortmannorum pueros atque infantes ad ensem metiri solebat: quicunq; excessisset ensem, capite truncabatur. Auentinus lib. 4. Annalium Boiorum. Ecelinvs tyrannus Mantuam obsidens, nuncio de Patauij amissione accepto, dissimulato praesenti dolore, rem tamdiu occultam esse voluit, quoad Veronam venisset: quò post acceptum nuncium citato agmine se contulit. Hic vrbe cum omnibus copijs inita, duodecim Patauinorum millia, quos in castris habebat, noh mercenarios milites auc gregarios, sed ingenuos omnes, & in his eminentioris fortunae non paucos, diuersis cruciatibus ad vnum necauit, anno 1259. Sabellicus libro nono, Decadis 1. & Blondus libro 8. Decadis 2. Philippvs II. Gallorum rex bello Anglico contra Ioannem regem, Galliardum obsedit sex continuos menses: eo???ue fames clausorum processit, vt cùm à praesidio imbellis multitudo ex oppido eiecta, à Francis nec reciperetur, nec cibo iuuaretur: mulier grauida in conspectu omnium enixa sit, foetus???ue statim absumtus. Aemil. lib. 6. Fridericvs I. Imp. Mediolanum obsidens anno 1161. si quos ad leuandam obsidionem appositum inferentes deprehendisset, eos praecisis manibus, aut effossis oculis, aut truncatis naribus domum dimisit, vt tali foeditate supplicij ab eiusmodi conatu reliquos absterreret: aut imbribus die noctu???ue obiectos, ac frigore maceratos, ad paciscendam quantamcunque pro redemtione pecuniam compulit. Sigonius libro 13. regni Ital. Edvardvs III. Anglorum rex, Beruicium arcta obsidione premebat. Alexander Setoum praefectus vrbis cum rege paciscitur, nisi ante tertium Cal. Aug. auxilia à Scotis mitterentur, sese illi vrbem dediturum: obside dato filio natu maiore, minore ab Anglis capto. Interea Archimbaldus Douglac Scotiae gubernator, vt ab obsidione retraheret Anglos, Angliam inuadere statuit. Eduardus veritus ne victoria ex manibus eriperetur, oratores ad Alexandrum mittit, vt extemplò oppidum dedat: quod ni fecerit, habere se quo compellat: filios in conspectu ipsius totius???ue vrbis, patibulo suspen surum. Alexander fidem datam frustra obtestans, quod induciarum tempus nondum elapsum esset, cùm ad crucem filios duci è turri excelsa conspiceret, ad deditionem flecti videbatur. At vxor eius fidei illum erga patriam suae admonere, mortem liberorum pro patria laudibus extollere cepit, multa quinetiam alia consolandi gratia ac deterrendi ergo̅ proferens, maritum paulùm confirmatum, nihilominus tamen moestum domum abducit, ne si mortem filiorum indignam cerneret, grauius aliquid in ciuitatem patraret. Filij in crucem mox sublati, honestissimam patriae mortem exoluerunt. H. Boëthius lib. 15.
|| [2758]
Cùm Britanni reruitutis pertaesi, à Scotis & Pictis defecissent, & Constantinum ex Armorica regem fecissent, Scoti & Picti Britonum cognito consilio, obsides ducentos, non minores XX. non maiores XXX. annis, penes se detentos, varijs cruciatibus ad vnum interemerunt. H. Boëthius libro octauo. Caeso à Modredo Pictorum & Eugenio Scotorum regibus Arthuro Britannorum rege, Britanni Constantinum Corneianum regem declararunt: & Modredi Pictorum regis itidem in acie caesi liberos, Guallani aui cura in Britannia educatos, ad quos haereditario iure ex foedere regnum Britanniae pertinebat, in matris sinu foedè trucidarunt. H. Boëthius lib. 9. Tamberlanes Tartarus, capta Sebastia, ciuium liberos & mulieres in vnum locum agens, immisso equitatu omnes conculcauit. Chalcocondylas lib. 3. Felicianus Zaachus, Carolo I. Vngarorum regi familiaris, cùm opibus & dignitate creuisset, tyrannidem inuadere decreuerat. Itaque regem de more solus adiens, stristo ense ferijt. Rex euitato ictu profugit. Tumultu excitati satellites parricidam membratim discerpêre. Feliciani F. bigis distractus, canibus & porcis cum patre praeda fuit. Èsiliabus Clara, quae reginae famulabatur, labijs, naribus, octo???ue digitis mutilata, per compita circunducta, in triuijs alta voce proclamare fuit coacta: En digna proditionis praemia. Altera Sebe capite multata est, marito per inediam in carcere necato, filijs Rhodon relegatis, amicis extremo affectis supplicio. Bonfinius lib. 9. Dec. 2. Nicolavs Picininus, cùm Philippi Mediolanensis ducis auspicio Album Ingaunum obsideret, captum Valentem Fogaciam, quòd ab obsessis deferre literas deprehensus erat, collo eius ad crura alligato tormento, quod lingua Italica Bricolam vocant. in vrbem transmisit. Qui quanquam antè moreretur, quàm terram attingeret, saeuum tamen mortis genus visum est. Discerptus enim tanti casus altitudine humanam formam amiserat. Fulg. lib. 9. cap. 3. Conradvs Trincius, qui Fulgineae in Vmbria imperauit, caeso Nicolao eius fratre à praefecto arcis Nucerinae ob adulterij suspicionem, cùm in praefectum ipsum saeuire nequiret, qui se desperabundus è summa turri deiecerat, familiares, cognatos, amicos, notos eius captos, & excarnificatos, ad vltimum comminui in frusta, exenterari???ue imperauit, ac per sentes, maxime???ue frequentium viarum sepes eorum viscera intestina???ue suspendi, ac passim dispergi. Pont. de Imman. cap. 14. Orto inter Franciscvm I. Gallorum & Henricum IIX. Anglorum reges bello, annos 1522. Franciscus Anglos toto regno comprehendi, ac comprehensos ad redimendum sese cogi iussit. Mercatores, qui Burdegalae vinum mercati erant, portorium soluerant, vno omnes momento capti, fortunis spoliantur, & acerbè multantur. Vnus ex captiuis domum dimissus, vt precium multae alijs irrogatae parandum curaret, aperuit regi saeuitiam Gallorum. Is idem exemplum in Gallos statuit, qui Londini erant. Ij tamen post decimum diem, quàm in vincula coniecti fuerant, datis vadibus, vt ad certum diem adessent ad curiam praetoris, vel in senatu regio, & multam soluerent, liberati sunt. Polydorus libro vigesimoseptimo. erga Brvta crvdeles. Pharnvches equitatui Xerxis contra Graecos praefectus, cùm Sardibus egressus, canis sub pedes equi intercurrentis co̅sternatione excussus, post sanguinis vomitum in phthisim incidisset: equum in eum locum, vbi dominum strauerat, abductum, genubus mutilandum curauit. Herod. lib. 7. Areopagitae Pvervm, qui oculos omnibus cornicibus, quos habere poterat, eruere solebat, indolis improbitatem detestati, in medio sustulêre. Quintilianus libro quinto, capite nono. Rvsticvs quispiam, cùm asinum suum per alpes niuibus obtectas duceret, is???; freno non obediret, iratus in rupes protrusit. Hinc prouerbium, Asinum in rupes protrudere. Erasmus in Adagijs. Cùm Qvidam Agasonem ruri caederet, & ille exclamaret, Atheniensis sum, liber scilicet, & indignus flagris: ad asinum conuersus, & Atqui tu Atheniensis non es, inquiens, fuste penè confecit. Plutarchus. erga Inanimata crvdeles. Vtputa erga Regiones. Quotiescunq; Tartari in aliquas prouincias excurrunt, eas depraedatas, abductis captiuis, igne ferro???; funditùs perdunt, & ocyùs fugiunt. Quo verò plures prouincias desolauerint, hoc se regna sua (in campis enim sub dio viuere solent) ampliora reddidisse dicunt. Guagn. in descript. Tartar. Vrbes, Arces, Domos. Vide Tit. Vrbes euersae. Alexander Magnus Persepoli capta, compotationem & lusum cum amicis inijt: Interfuerunt???; mereyrices, quae comessatum venerant ad amatores suos. Inter has nobilis in primis Thais Ptolemaei, qui pòst regnauit, amica, ex Attica oriunda, partim scitè celebrans Alexandrum, partim alludens, in sermonem est temulenta prouecta, patriae quidem eius congruentem moribus, sed supra eius conditionem: quippe laborum ait sibi in peragranda exatlatorum Asia illo die fructum recipere se, superbae Persatum regiae insultantem: verùm multò libentiùs per ludum & lasciuia̅ domicilium Xerxis, qui inflammauit Athenas, succensuram, fates???ue manibus suis inspectante subdituram rege: quò inter mortales vulgaretur, sequentes Alexandri castra mulierculas maiores poenas à Persis vicem Graeciae, quàm Graecos naualium & terrestrium copiarum duces expetisse. Cùm dicentem esset assensus & admurmuratio consecuta adhortatio???; & contentio amicorum: impulsus in eam sententiam exilijt, coronatus???; & facem manu tenens progressus est. Alij sequentes ludibundi con clamantes???ue regiam cinxêre; reliquorum???ue Macedonum, vbi id intellexerunt, concursus illuc cum lampadibus exultantium factus est. Sperabant enim domum respicientis esse signum, nec commoraturi inter barbaros, quòd regiam eorum incenderet euerteret???ue. Atque haec ita aliqui auctores sunt, gesta fuisse alij consultó. Atqui citò illum poenituisse facti, atq; vt restinguerent flammam, imperasse in confesso est. Plutarchus in Alexandro. Sic impietatem Xerxis Persarum regis, quam in Atheniensium arcem commiserat, vnica femina gentis eius, quae iniuriam illam sustinuerat, post multos annos in festo ludiero eodem cladis genere vlta est. Diodorus libro decimoseptimo. Flvvios. Cyrvs Persarum rex, dum Babylonios vrget, Gyndem amnem, quoniam ineo quidam è sacris equis candidis submersus fuerat, in centum octoginta alueos diuisit, vltionis gratia. Herodotud. Cùm ponte Hellespontum apud Abydum & Sestum iunxisset Xerxes Persarum rex, expeditionem contra Graecos parans, atq; is oborta ingenti tempestate dissolutus fuisset: indignè ferens stupidissimus rex hanc iniuriam, iussit trecenta verbera Hellesponto infligi, & in pelagus par compedum demitti. Misit quoque qui stigmata Hellesponto inurerent, & colaphos incuterent, barbaris his verbis: Ò aqua amara, Dominus hanc tibi irrogat poenam, quòd eum laesisti, qui de te nihil malè meritus erat. Te tamen rex Xerxes, velis nolisve, transmittet: merito???; nemo hominum tibi sacrificat, vt doloso pariter & amaro flumini. Illos autem, qui pontem fecerant, capite multauit. Herod. lib. 7. Montes. Cùm Persarum classis, duce Megabyzo, imperante Dario, maximam cladem apud montem Athon passa esset: Xerxes eius iniuriae vindicandae cupidus, vt stultum regem decebat, contra Graecos expeditione suscepta, Isthmum perfodit, tantae latitudinis, vt duae triremes pariter illac agitari possent, eospacio quod est inter Sanam vrbem Graecam, & montem Athon. Mediae igitur vrbes quinq;, Dion scilicet, Olophyxus, Acrothoon, Thysus, Cleonae, è continenti insulanae sunt redditae. Herod. lib. 7. Statvas. Cùm è vita iam discessisset Theagenes Thasius, athleta nobilissimus, ex eius obtrectatorum numero Qvidam ad eius statuam nocte qualibet accedens, eam flagris caedebat: non aliter quàm si in eo aere ipsum viuentem vlcisceretur. Cùm autem hominem statua subito casu oppressit, eius filij statuam de caede postularunt. est???; ea Thasiorum sententia in mare abiecta, Draconis scilicet lege, qui anima etiam carentia, vrbe agro???; exterminanda (cùm Atheniensibus leges scriberet) sanxit, si quid fortè eorum corruens, homines peremisset. At enim cùm permultos deinceps annos frugem ferè nullam terra Thasijs redderet, qui sciscitatum Delphos missi fuerant, responsum tulêre, Exules reuocandos. Neque tamen exulibus reuocatis finem sterilitatis reperêre. Quare cùm iterum per legatos questi essent, se quidem dicto audientes fuisse, non esse verò deorum iram vlla ex parte placatam, respondit rursus Pythia: Theagenis at vestri nullam rationem habuistis. Ibi cùm ea cogitatio solicitos haberet, quánam arte statuam Theagenis reciperent, piscatores aiunt in altum prouectos, inter pisces rete comprehensam effi giera Theagenis in litus exposuisse. Ea in suum locum reposita, à Thasijs diuinis celebrata fuit honoribus. Pausanias in Eliacis, lib. 6. Sepvlcra. Clisthenes Sycionis tyrannus posteaquam cum Argijs bellum gessit, summouit è Sicyone certamina canentium poëmata, ob Homeri carmina, in quibus Argos atque Argij tan [2759] toperè celebrantur. Voluit etiam monumentum Adrasti calamitosi, quod erat in ipso Sicyoniorum foro, quia fuerat Argius, exterminare. Ideo???ue Delphos adijt ad oraculum consulendum, nunquid Adrastum eijceret. Id non concedente sibi deo, Clisthenes reuersus cogitabat, quo pacto Adrastus ipse demigraret. Misit ergo ad Boeotias Thebas nunciatum, velle se afferre Sicyonem Menalippum Astaci filium. Eum???ue tribuentibus Thebanis, in vrbem intulit: atque ei fanum in ipsa curia designatum exaedificauit munitissimo in loco, in quem intulit Menalippum. Quod factum deberet existimari inimicissimum Adrasto, quòd & Mecestem fratrem eius, & Tydeum generum Menalippus interfecisset. Clisthenes vbi fanum extruxit, hostias & dies festus Menalippo dedit ab Adrasto ereptos, quibus illum Sicyonij magno cum honore prosequi consueuerant. Herod. lib. 5. CRVDELITAS RESPECTV INIVRIAE RELAtae ad Patientem, qui per illam laesus est, vel quo ad Animvm. Ex seq. Titulo Iniuriae consideratae respectu Agentis huc quaedam, quatenus Agens laedit per haeresin actiuè, & Patiens laeditur per communicatam haeresin passiuè, f. 2771. Corpvs. Inivriae vltio illatae per Caedem. Hecvba Priami regis vxor, vt Achille̅ interfectorem filij Hectoris vlcisceretur, accersito Alexandro filio, hortata est eum vt & se & suos fratres vindicaret, insidias Achilli faceret, & eum nec opinantem occideret hoc pacto. Quoniam is rogauerit sibi Polyxenam dari in matrimonium, se ad eum missuram Priami verbis, vt pacem foedus???; inter se confirmarent: in fano Apollinis Thymbraei ante portam Achilli sub pecie colloquij insidias collocari posse. Noctu eliguntur de exercitu fortissimi, & in fanum Apollinis collocantur, signum accipiunt. Hecuba ad Achillem nuncium mittit. Achilles laetus Polyxenam amans, postera die cum Antilocho filio Nestoris ad constitutum locum venit. Ex insidijs erumpit Paris. Achilles brachio sinistro chlamyde inuoluto, multos occidit: Alexander Antilochum interemit, ipsum???ue Achillem multis plagis confodit. Dares Phrygius. Polyxo Helenam cognatam suam Rhodi in balneo strangulandam curauit, eò quòd Tlepolemus maritus suus in Troiana expeditione perijsset. Pausanias in Laconicis. Althea Oenei vxor, duorum fratrum caedem vlciscens, Meleagrum filium caedis auctorem crudeliter deuotum ad mortem compulit. Anton. Liberalis in Metamorph. Alcmaeon Eriphylem matrem interfecit, quòd illa Amphiaraum patrem (qui in bello Thebano terrae hiatu absorptus est) Polynici prodidisset, accepto monili aureo. Vergilius libro sexto Aeneidos: — moestam???; Eriphylem, Crudelis nati monstrantem vulnera, cernit. Seruius, & Diodorus lib. 5. Orestes Clytaemnestram matrem interemit, in vltione̅ patris Agamemnonis: quem à Troia redeuntem illa cum Aegystho adultero interfecerat. Quid. lib. 1. Eleg. Et vindex in matre, patris malus vltor Orestes, Ausus in arcanas poscere tela deas. Aegusthvs Thyestae filius, Agamemnonem Troia reuersum occidit, vxorem eius Clytaemnestram co̅stuprauit, mortem???; Plisthenis & Tantali fratrum suorum ab ipso Atreo interfectorum vltus est in Atrei nepote. Mamertes, quum Sisaphonis Corinthij fratris sui filios regna̅di libidine peremisset, ab ipso Sisaphone membratim laceratus est. Ouid. in Ibin: Trunca geras saeuo mutilatis partibus ense, Qualia Mamertis membra fuisse ferunt. Locrorum à Troia redeuntium classis in Aegeo mari fulmine comminuta & incensa est. Aiax Oilei dux frustrà natando euadere enisus est. Reliqui per noctem tabulis, aut alio ex naufragio leuamine fluitantes, vbi ad Euboeam deuenêre, Choeradibus scopulis appulsi perierunt. Eos namque re cognita, Navplivs vltum ire cupiens Palamedis filij necem, per noctem igni elato ad ea loca deflectere, tanqua̅ ad portum, coegerat. Oeax Nauplij filius, Palamedis frater, cognito Graetos ad suos remeare, Argos venit. Ibi Aegialem atq; Clytaemnestram falsis nuncijs aduersum maritos armauit, ducere eos secum vxores Troianas dictitans, & mobile suapte natura ingenium muliebre aduersum maritos incendens. Ita Aegiale aduenientem Diomedem per ciues aditu prohibuit. Clytaemnestra per Aegisthum adulterio sibi cognitum, Agamemnonem infidijs cepit, & interfecit. Dictys lib. 6. Cùm Andropeus Minois F. in Attica dolo diceretur peremtus, Minoa multas clades bello intulisse incolis, ac deos regionem foedasse aiunt: sterilitatem enim & morbum passim incubuisse, ac flunina exaruisse. Cùm autem praecepisset Apollo, si Minoa placassent, & fuissent cum eo reconciliati, diuina̅ iram constituram, requiem???; fore malorum: hos missis legatis cum supplicijs foedus fecisse, vt tributum nouem annis mitterent septenos impuberes adolescentes, totidem???; virgines. Id ferè conuenit inter scriptores. Pueros in Cretam deportates horrendissima fabula iactat in Labyrinthe Minotaurum peremisse, vel vagantes, nec inuenire valentes exitum ibidem mortuos: Minotaurum, vt ait Euripides, fuisse Mixtum genus, puerum???; monstrisicum, simul Gemina ex natura hominis???; editum. Cretenses, Philochorus auctor est, haec inficias ire, ac dicere custodiam Labyrinthum fuisse, quae nihil mali, nisi quòd non valerent inde effugere custoditi, haberet: Minoa in Androgei memoriam ludos gymnicos fecisse, victoribus???; praemio dedisse pueros, qui tunc in Labyrintho asseruabantur. Vicisse prioribus ludis eum, cuius erat id temporis prima apud illum auctoritas, & ducem belli nomine Taurum, feris & duris hominem moribus, qui pueros Atheniensium superbè & crudeliter haberet. Ipse quoque in Bottiae orum Rep. Aristoteles fatetur, à Minoë non arbitrari se interfectos fuisse pueros, sed mercenariam vitam agentes in Creta consenuisse: ac Cretenses aliquando ad vetera persoluenda vota hominum misisse primitias Delphos, atque cum his, qui mittebantur mistam illorum sobolem vnà emigrasse. Qui cùm victum ibi quaerere non valerent, in Italiam transmisisse primùm, atque illic sedes circa Iapygiam collocasse: inde rursus delatos in Thraciam, & dictos Bottiaeos. Quapropter Bottiaeorum virgines per certa sacra accinere. Pergamus Athenas. Vsq; adeò graue & cum periculo infamiae est, exercere cum ciuitate, quae linguam habet & literas, inimicitias. Etenim audiuit perpetuò malè Minos, & in theatris Athenis proscissus est: neque ei vel Hesiodus profuit, summum regem, vel Homerus, Iouis appellans discipulum: verùm praeualentes tragici, magna eum ex pulpito & scena macula, vt trucem & ferum aspersêre, quamuis Minoa ferant regem & legislatorem, iudicem Rhadamanthum fuisse, & iuris & ab eo sanciti custodem. Plut. in Theseo. Pheretima Cyrenaeorum regina ope Persarum superatis Barcaeis, qui eius filium Arcesilaum interfecerant, caedis auctores, sudibus affixit per ambitum murorum: feminarum quoque decisas mammillas circa muros appendit. Caeteros Barcaeos Persis, vt diriperent imperauit, praeter Battiacias, & qui caedis affines non extiterant. His vrbem permisit, reliquis in seruitutem abreptis. Herod. lib. 4. Cùm Corcyraei Lycophronem, Periandri Corinthiorum tyranni F. interfecissent, Periander eos armis superauit, & trecentos eorum filios ex primoribus, Sardis ad Halyattem castrandos misit. Eos tamen Samij liberauerunt. Herodotus libro tertio. Parysatis Cyri iunioris filij interfectores crudelissimis supplicijs affecit. Plut. in Artoxerxe. Mandane, soror Xerxis, Themistoclem apud fratrem exulantem, ob interfectos liberos ad Salaminem muliebriter vlcisci cupiens, multis lacrymis apud Xerxem instabat, ne suoru̅ natorum caedem sineret inultam. Sed à rege repulsam tulit, qui maioris & Themistocle̅ & ius hospitalitatis habuit. Diodorus lib. 11. & Plut. in Themist. In Caesaris percussores M. Antonivs & Octavivs crudeles fuêre. Perierunt proinde illi eo triennio, quo ille interfectus est, alij alio casu: caeterùm multò plures ferro, quàm alia vi, & ex his haud pauci eodem pugione, quo Caesarem violauerant. Sab. lib. 8. Enn. 6. Fabricianvs matrem Fabiam interfecit, quòd illa Fabium Fabricianum maritum suum occidisset, vt liberiùs adulterium cum Petronio adolescente committeret. Dositheus apud Plutarchum. Mvlier Smyrnaea, vt filij ex priore marito suscepti caedem vlcisceretur, virum atq, filium veneno interfecit. Vide Tit. Iudicij suspensio in practicis, sub exemple Dolabellae. Tiberivs Caesar subinde auxit intendit???; saeuitiam, exacerbatus indicio de morte filij sui Drusi: quem cùm morbo & intemperantia perijsse existimaret, vt tandem veneno interemtum fraude Liuillae vxoris atque Seiani cognouit, neque tormentis, neque supplicio cuiusquam perpercit: soli huic cognitioni adeò per tetos dies deditus & intentus, vt Rhodiensem hospitem, quem familiaribus literis Romam euocarat, aduenisse sibi nunciatum torqueri sine mora iusserit, quasi [2760] aliquis ex necessarijs quaestioni adesset: deinde errore detecto, & occidi, ne diuulgaret iniuriam. Quòd & nisi eum mors praeuenisset, & Thrasyllus consultò (vt aiunt) differre quaedam, spe longioris vitae, compulisset: plures aliquantò necaturus, ac ne reliquis quidem nepotibus parsurus creditur: cùm & Caium suspectum haberet, & Tiberium, vt ex adulterio conceptum aspernaretur. Nec abhorret à vero: namq; identidem felicem Priamum vocabat, quòd superstes omniu̅ suorum extitisset. Suetonius. Martialis Romanus eques, Macrini praefecti praetorio suasu, Antoninum Bassianum Caracallam Imp. dum in agro ventrem leuaret, à suis aliquantisper semotum interfecit: & cùm inde se fuga proripere vellet, statim interemtus fuit. Ad hanc caedem impulsus, quòd paulò antè Bassianus eius fratrem interemerat. Fraternae igitur necis vltionem vitae suae anteposuit. Fulg. lib. 9. cap. 10. Maximvs Imper. prima nocte cum Eudoxia Augusta cubans, illud in sermone imprudenter iniecerat, se nimio illius amore incensum, viro eius Valentiniano III. insidias tetendisse. ea???ue vox altiùs, quàm opus fuisset, in pectus Eudoxiae penetrarat. Itaque mulier siue propriae contumeliae impotens, siue alienae vltionem iniuriae appetens, statim animum ad perniciem Maximi appulit: ac mox, alijs auxilijs desperatis, occultè nuncium ad Gensericum regem Vandalorum in Africam cum literis ac muneribus amplissimis misit: magnoperè obtestans, vt ad se ciuitatem???ue Romanam infesta Maximi tyrannide liberandam, ac simul ad Valentiniani mariti necem iniustissimam vindicandam accederet. id enim ipsum foederi amicitiae???ue debere, quo nuper se cum eo per Honoricum filium obsidem astrinxisset. Gensericus subitò spe ingentis atque opimae praedae illectus, classem ad expeditionem Romanam instruxit, ac trecentis millibus Vandalorum Maurorum???ue impositis, cursum Romam versus propè fatalem intendit. Qua re cognita, tantus euestigiò ciuitatem pauor inuasit, vt eodem memento vrbs capta omnibus videretur. Itaq; populares iuxtà ac nobiles de sua salute soliciti vrbe se tumultuosè proripuerunt, atque in montes syluas???ue, vt tutiores futuri latebris, profugerunt. Maximus & ipse formidine anxius, ac propè ab omnibus auxilijs destitutus, ex vrbe excessit, se???ue caeteris non tam foedae, quàm periculosae fugae socium praebuit. Fugientem autem ac solum vbi senatores quidam inimici eius viderunt, veteres subitò offensionum acerbitates animo reuocarunt, atque iracundia incitati per occasionem lapidibus incesserunt, ac mox tractum laceratum???; per Vrsum Romanum militem in Tiberim proiecerunt. Gensericus, post triduum vrbem necessario praesidio vacuam, nemine resistente, iniuit, atq; diripuit. Sigonius lib. 14. Imp. occid. ex Euagrio, Diacono, Zonara. Thessalonicae instantibus equestribus ludis, populus nobilem aurigam quendam, qui ob laesum hominem in vinculis habebatur, sibi dari poposcit: &, cùm non impetraret, commota seditione, hominem, qui violatus ab auriga dicebatur, necauit. Qua de re Theodosivs, qui belli contra Maximum suscepti causa illic morabatur, ira ardens, duriùs in omnes consulere voluit: verùm ab episcopis, vt se ad lenitatem daret, rogatus, tandem se temperaturum spopondit. Post aliquot inde dies, cùm res propè ex omnium animis excidisset: nefario domesticorum impulsu illud impotentiùs, ne dicam vecordiùs, fecit, quòd septem millia hominum in theatrum ludorum gratia conuocata, & quidem innoxiorum, militibus immissis, gladio ferienda atq; necanda mandauit. Qua re iudicatum est nihil foedius aut crudelius ne à barbaro quidem patrari hominepotuisse. Sigonius lib. 9. Imp. occid. Armanaricvs Gothorum rex potentiss. quum iam pridem feminam mariti sui desertricem, indomitorum pedibus equorum alligatam, discerpi curasset: fratres obseruato tempore, in acie contra Hunos latus regis gladio foderunt. Itaque & vulnere & dolore confectus, rebus excessit humanis, cùm decimum supra centesimum annum vitae implesset. Eam occasionem Hunni arripientes, qui tunc primum ex Septentrione egressi Moeotidis paludes superauerant, Gothorum terras vastarunt. Cranzius libro 2. Sueciae, capite 15. & Ioan. Magnus lib. 6. cap. 25. Alboinus Longobardorum rex, qui primus in Italiam venit, Veronae in co̅uiuio ebrius, caluam Turismundi (alij Cunimu̅dum vocant) Gepidarum regis filij, que̅ occiderat, Rosimundae coniugis patrem, ad coniugem misit, monens, vt cum patre biberet. Rosimvnda eo facto offensa, cùm è puellarum numero, quas in obsequio habebat, vnam ab equite Longobardo Himichilde (vel Helminge) nomine, diligi sciret: egit vt vocatus in obscurum cubiculum, tanquam cum amata puella cubiturus, commisceretur. Mox apertis fenestris interminata est, nisi Alboinu̅ occideret, se perpetrati flagitij eum accusaturum. Ergo verbis minis???; victus, noctu in lecto iacente̅ Alboinum occidit. Facinore perpetrato, Rauennam ambo ad Longinum exarchum profugerunt. Fulgosus lib. 5. cap. 4. & Sabellicus lib. 3. cap. 6. & Egnatius lib. 5. cap. 4. Lambertvs rex Italiae, Mangifredum Mediolani Comitem Berengarianae factionis capitali supplicio affecerat: sed Hugonem eius F. omnibus honoribus colligendae beneuolentiae causa erat complexus. Fortè autemaccidit, vt inter venandum in Marincinemore, caeteris in diuersas syluae partes effusè, vt fit, equorum cursu perlatis, Hugo cum Lamberto remanserit: qui paternae iniuriae recordatus, consilium vlciscendae cepit, occasionem nactus, quòd rex ad quasdam angustias, per quas aper impellendus erat, constiterat, atque labore & expectatione diutina fatigatus, paululùm quieturus semetipsi custodiendum commiserat. Itaq; somno stratu̅ gladio percutere veritus, ne sanguinis effusio patratorem facinoris proderet, ceruici fustem inflixit, atque ipsum effusè currentem equo praecipitasse, collum???ue fregisse, disseminauit. Sigonius lib. 6. reg. Ital. Childebertvs Francoru̅ rex, vt materni aui caedem vlcisceretur, Burgundis bellum intulit, & Sigismundum eius gentis regem, cum liberis & vxore captum, in profundissimum puteum praecipitauit. Sab. lib. 8. cap. 4. Lotharivs rex, filius Theoderici regis Francorum, Brunichildem reginam vno pede & brachio multatam, ad caudam equae indomitae religatam, membratim discerpi fecit: imputans ei, quòd dece̅ reges per eam fuissent extincti. Sigebertus. Theodericvs rex Italiae, Ibba Comite suo contra Francos misso, triginta hominum millia occidit, in vindictam necis Alarici generi sui. Sigebertus in Chron. Slesvicenses ob perfidè interfectum à Magno Nicolai Danorum regis F. Canutum patruelem, Nicolaum in vrbem intromissum, militibus caesis omnibus, ad extremum etiam interfecerunt. Saxo lib. 13. Sub Carolo VI. Francorum rege Armeniacus Magister equitu̅ in aula cum perpaucis, atque his nouis hominibus dominabatur. In primis auaritiae & impotentiae flagrabat inuidia. E templis pecuniam sustulit: quam ingentem, quò sanctitate loci tutior foret, Regina deposuerat. Ea indignatione accensa, caetera simul aulae vitia causata, Turones secessit à marito rege, abducta etiam Catharina virgine filia: & Ioannem Burgundionum ducem euocauit, qui valido exercitu no̅ paucis receptis oppidis, Sequanam traiecerat, se praedicans omnium rerum vestigalium???;, praeterquàm salis, immunitatem afferre, ac miseriarum omnium finem. Indies factio Burgundionis maiores vires nanciscebatur. Ioannes Villarius proditione vnius portae vrbem regiam noctu magna manu ingressus, eam, regem???ue, ac aulam omnem, Burgundionis arbitrij fecit, aegrè Delphino elapso. Qui Ducis insigne non sumebant, ij periclitabantur: id erat, cruxobliquis radijs commissa, Andreanam vocant. Philippvs, per insidias occisi Ioannis ducis filius, acerrimus necis paternae vltor extitit. Rotomagum septem mensium obsidione fame???ue domitum Anglus receperat: cum eo dux foedus icit, cuncta???ue prona ei ad victoriam reddidit. Vrbem regiam, Carnutes, Tricasses, Regem, Reginam, Catharinam virginem, quae omnia in potestate patris fuerant, & nunc in manu hominum suarum erant partium, ei incruenta victoria nullo negotio tradidit. Vt???ue Delphinum, in quem mirum in modum excandescebat, à spe regni paterni excluderet, Lutetiae voce praeconis citandum curauit, die???ue dicta absentem pronunciauit indignum, qui succedat in regnum, cuius fide in colloquium de pace descendens propinqua cognatione iunctus dux, per fraudem circumuentus ac caesus sit. Praeterea in Tricassibus Catharina, patre, qui nec sui, nec regni, nec mentis potens foret, nihil detrectante, nupsit Henrico: his legibus, vt rex gener, si socero regi superstes foret, liberíve ex Catharina procreati, in regnum Franciae succederent: interea rem Francicam administraret gener Anglus, rector???; Franciae diceretur. Patri successerat Carolus VII. & Henrico V. Anglo He̅ricus VI. infans. Duces Angli rem praeclarè gessêre, vt de Franco rege actum videretur, nisi Ioanna virgo Lotharinga diuino afflatu arma pro Gallis cepisset, & dux Burgundus patriae commiseratione paci ineundae studuisset, Anglorum relictis partibus. Ita indignatio Burgundionum, quae sumta Anglos Franciae dominos imposuit, eadem deposita Francos ab externo dominatu vindicauit. Aemilius lib 10. S. Ericum regem Sueonum proceres, eius pietatem perosi, facta cum Danis coniuratione ex insidijs occiderant.Canvtvs Erici F. Carolum Suercheri F. qui regnu̅ occuparat, quasi & ipse in patris caedem consensisset, interfecit. Sverchervs Caroli filius post Canuti mortem rex factus, paternae caedis vindicandae gratia Canuti liberos partim trucidauit, partim in exilium eiecit. Quocirca Sueonibus exosus, in bellum ciuile incidit, & frustrà Danorum opibus suffultus trucidatus est à suis, anno 1210. Ericus Canuti F. ab exilio reuocatus regnauit. Io. Magnus lib. 19. cap. 11. Hacho, Amundi Suecorum regis F. cùm fratres suos tres à Danis perfidè oppressos audiret, classe in Daniam festinans, celerrimo cursu per saltus & nemora vsque ad regiam contendit. Nec accelerationi prospera fortuna defuit. Nam pri [2761] mam & secundam vigilum stationem suspenso tacito???ue itinere praeteruectus, cùm extremas syluarum latebras penetrasset, iussit abscissos arborum ramos singulos suorum manibus gestare. Quod cùm milites in tertia statione constituti animaduerterent, Sigaro regi nunciant, nemus suis sedibus auulsum ad regiam properare. At Sigarus ex oraculo iam olim dato respondit, eo syluarum accessu sibi extrema fata portendi: mox???ue militem contrahens, commisso praelio caesus est. Hacho victoriam in crudelitatem vertens, nulli sexui aut aetati pepercit, regnum???ue Daniae tam seuerè oppressit, vt illud nequaquam ad tributum aut subiectionem, sed ad extremam desolationem expugnasse videretur: nec quieuisset, donec magnam eius partem desolatam reddidisset, nisi in eo conatu de obitu patris certior in Sueciam redijsset. Io. Magnus lib. 7. cap. 7. Atholici duo fratres, patris caedem ab Eugenio VII. Scotorum rege damnati vlturi, noctu in regio cubiculo Spontanam reginam pro rege, qui tunc aberat, occidere. Pedibus in sublime suspensi, à canibus ferociss. ad latera appensis sunt dilaniati. H. Boëthius lib. 9. Girozolani rustici Ferrariènses, profligato Actij Estensis exercitu, per Salinguerram Ferrariae dominum, fugientes insecuti, Tisolinum Tisonis comitis Campisamperij Patauini F. consecuti, cùm magni animi iuuenis rusticas sese dedere nollet, multis vulneribus confecêre, ann. 1222. Eius mortem Patavini biennio pòst Girozolae incendio & direptione tam crudeliter sunt vlti, vt neque mulieribus neque pueris pepercerint. Bernardus Scardeonus libro tertio, classe 13. historiae Patauinae. Alexandriae (quae vrbs transpadana est in cisalpina Gallia) Ludouico Sforcia Mediolanensem ducatum administrante, cùm Petrus Vesputius Florentinus eques, eo tempore transpadanae orae praefectus, vocata ciuium parte altera, repentè captum Carrantem Vilsauegiam molendinarium è palatio suspendisset, Carrantis Propinqvi quinque numero manè palatium ingressi, praefectum interfectum à cubiculi fenestra suspenderunt, & mox profugerunt. Fulgosus libro nono, capite decimo. Anno Christi 1461. Cracouiae oborta seditio, in qua Andreas Tencinius, vir vetustate & claritate familia nobilis, concursu ac tumultu Cracoviensivm in aede diui Francisci trucidatus est: interfecti cadauer in forum tractum, pugionibus confossum, ambusta???ue barba & capillis ludibrio habitum, & biduo in curia ciuitatis asseruatum, tertia demùm die amicis ad sepulturam redditum est, eò quòd Clementem fabrum armorum, quòd arma sibi ad bellum proficiscenti in tempore non perfecerat, bis pulsasset. Cromerus libro 24. Carolo IIX. Galliae rege, post subactum regnum Neapolitanum, celeriter Galliam repetente, Tuscanellenses calamitate insigni affecti sunt. Cùm enim rixa fortè exorta, Gallus lapide ictus cecidisset: Galli irati non ipsum quidem percussorem, sed oppidanos omnes adorti, duce Bastardo Borbonio magnam eorum partem crudelissimè trucidarunt, atque oppidum diripuerunt. Iouius lib. 2. Hist. Proceres Vngari & propinqui Americi Cibachi episcopi Varadinensis, Aloysium Grittum Venetum, cuius iussu Americus obtruncatus fuerat, bello persequuti, eadem talionis poena affecerunt: atque in eius cruore penulas militares solenni ceremonia more gentis intinxerunt, vt diu secum exactae vindictae memoriam deferrent. Iouius libro 32. Historiarum. Milon Belmusius, natione Moesus, Vngarorum ducum haud postremus fortè domi in Tibisciensi agro agebat, &c. Vide fol. 2846. Anno Salutis 1513. quum Galliae rex Ludouicus XII. Genuae Imperium recuperare niteretur, etiam Adurniorum & Fliscorum ductu Genuae immineret: Ianus Fregosius dux vnà cum Fregosino fratre vix tantum temporis, vt propriae saluti consulere possent, nacti, Ludouico altero fratre ad Castelleti custodiam relicto, mari aufugerunt: victores autem Genuam sunt ingressi. Vbi Flisci fratres Ottobonvs & Sinibaldus ob fratris caedem, à Ducis fratribus factam, vltionis impetu impulsi, Zachariam ducis fratrem, qui in pugna in montibus commissa captus fuerat, & vnà cum reliquis fratris caedi interfuerat, interfici, & deinde equi caudae alligatum per totam vrbem raptari crudeliter fecerunt. Guicciardinus lib. 11. Insidias intentatas. Polyphontes rex fratrem interfecit, quòd ab eo insidias & mortem parari sibi intellexisset. Gellius libro quarto, capite tertio. Cùm Mithridates rex sexaginta Gallograecorum proceres, quos Pergamum euocauerat, contumeliosè & impotenter accepisset, ac proinde omnes offendisset: Toredorix valente vir corpore & insigni animo (tetrarcha fuit Tosioporum) suscepit Mithridatem, cùm pro tribunali in gymnasio responsa daret, complexurum se, atque in praeceps secum in hiatum daturum. At quia fortè eo die in gymnasium non ascendit, sed domum ad se euocauerat Gallograecos, bono animo iussit eos esse, & simul atque congressi essent, vt vndique eum adorti discerperent ac necarent. Id clàm non fuit Mithridatem, sed re delata omnes Gallos ordine imperauit iugulari. Plut. de Virt. mul. Sub Nerone duabus coniurationibus promulgatis: prior maior???ue Pisoniana Romae, posterior Viniciana Beneuenti conflata atque detecta est. Coniurati è vinculis triplicium catenarum dixêre causam: cùm quidam crimen vltrò faterentur, nonnulli etiam imputarent, tanquam aliter illi non possent nisi morte succurrere, dedecorato flagitijs omnibus. Damnatorum liberi vrbe pulsi, enecti???ue veneno aut fame. Constat quosdam cum paedagogis & capsarijs vno prandio pariter necatos, alios diurnum victum prohibitos quaerere. Suetonius. Titvs Vespasianus Imperator, in praefectura praetorij suspectissimum quemque sibi, submissis, qui per theatra & castra quasi consensu ad poenam deposcerentur, haud cunctanter oppressit. In his Aulum Cecinnam, consularem virum, vocatum ad coenam, ac vix dum triclinio egressum, confodi iussit. Sanè vrgente discrimine, cùm etiam chirographum eius praeparatae apud milites coniurationis deprehendisset. Quibus rebus sicut in posterum securitati satis cauit, ita ad praesens plurimum contraxit inuidiae: vt non temerè quis, tam aduerso rumore, magis???ue inuitis omnibus, transierit ad principatum. Suetonius. Henricvs VI. (à Niceta Ammerigus dictus) ob crudelitatem quorundam insidijs in Sicilia appetitus, eorum conatus cùm anteuertisset, insidiatores miserabiliter excruciatos interfecit. Alium feruenti aqua excoctum in canistro pro missu ad suos remisit: alium in ingentem rogum coniecit, alium culeo insutum in fundum maris abiecit. Factionis principem & regem delectum, grauiori supplicio destinauit. Iussit enim coronam aeneam fieri cùm quatuor foraminibus, quam eius capiti totidem magnis clauis affixit, atque ita hominem abire iussit, his verbis: Habes homo coronam, quam venatus es: nemo tibi inuidet, fruere vsqueadeò desiderata re. Is verò vertigine oborta humi prolapsus, paulò pòst in miserabili illo diademate expirauit. Nicetas libro 2. de Rebus Alexij Angeli. Vvlnera, Plagas, Verbera, Flagra, Tormenta. Iasonem Thessalum, Persarum regi bellum inferre parantem, an satis iusta vltio absumserit, ambiguae aestimationis est. Taxillo enim gymnasiarcho à quibusdam Ivvenibvs pulsatum se conquesto, permisit, vt aut tricenas ab his drachmas exigeret, aut denas plagas singulis imponeret. Qua posteriore vindicta vso, qui vapulauerant, Iasonem interfecerunt, animi non corporis dolore poenae modum aestimantes. Caeterùm paruo irritamento ingenui pudoris maximae rei expectatio subruta est, quoniam opinione Graeciae tantum in spe Iasonis, quantum in effectu Alexandri, reponebatur. Val. Max. libro nono, capite decimo. Popvlvs Romanus ad mortem stylis graphiarijs Erixonem equitem in foro percussit, quòd ab eo filius nimis saeuè vapulauerat. Fulg. lib. 9. cap. 3. Dagobertus, Clotharii II. Francorum regis filius, Austrasianos trans Rhenum duxit: vt???ue indolem suam patri genti???; probaret, cum Bertario Saxonum duce, prouincias Francorum vrente, pugnauit. Graue in capite vulnus accepit. Capillum cruore infectum Austrasiani ad patrem detulêre. Qua veluti regij insignis dehonestati foeditate conspecta pater ira percitus, suorum delectu habito in hostem ruit, dato (vt fertur) praecepto, vt procerioris staturae hostes ensi, quo quisque pugnaret, aequarentur: eo etiam in pugna exacerbatus, quòd nondum quinquaginta natus annos, sed iam velut extrema canicie vetulum iumentum vocitari se ab hoste audisset. Bertarius in acie cecidit, magna suorum strage. Aemilius libro primo. Nero Imp. quòd puer à Seneca praeceptore verbera tulisset, eum mori coëgit: data tamen mortis eligendae copia, & res domesticas componendi spacio. Suetonius. Arcadivs Imp. ab Arsenio virgis caesus, percussorem in praeceptorem subornauit. Is metuens insidias, fuga sibi consuluit, & eremita factus est. Nicephorus libro duodecimo, capite vigesimotertio. Childericus II. Francorum rex, Bodillvm virum insignem & nobilem ad palum ligandum, flagris???; caedendum iusserat. Is coniuratione facta, dum in ea sylua, quae ad Calam Parisiorum vicum est, rex venatur, illum ex insidijs ad vesperam adortus interemit: idem continuò fecit vtero gerenti Reginae: vterq; in aede D. Germani à pratis sepultus est. Chron. Francorum, & Fulg. lib. 9. cap. 10. In Francorum regno apud Castellum Radulphi casus accidit mirabilis. Dominator loci illius, &c. Vide fol. 3618.
|| [2762]
Galeacivs Sforcia, dux Mediolanensis, cùm à Cola siue Nicolao Montano paedagogo puer vapulasset, postquam ad Imperium euectus est, totidem plagas nudis natibus ei rependi, se inspectante, iussit. Quae iniuria effecit, vt Cola tres ex suis discipulis, praesertim verò Hieronymum Olgiatum, ad tyranni caedem inflammarit. Iouius in Galeacij elogio. Cùm auriga Michaëlis Temrucouicij, soceri magni Ducis Moscouiae Ioannis Basiliadis, aurigam Ducis oborto iurgio grauiter vulnerasset: Dux continuò re audita, satellites suos in curiam soceri sui misit, vt tres seruos illius primarios in foribus laqueo suspenderent, ita vt omnes ex domo exire & in domum intrare volentes, subter ??? suspensos ambulare duabus hebdomadis cogerentur. Alex. Guagninus in Moscouia. Fortvnas. Inivriae vltio illatae per Litem contra se datam, vel saltem intentatam. Dominicvs Albensis praepositus Budae, absente rege Vngariae Vladislao ius dicens, Laurentium magnum, virum fortem, ob controuersiam inter ipsum & socerum suum natam, in villa eius, quae in Pestano agro sita erat, adeò immaniter obtruncauit, vt vxor eius cum interiore tantùm tunica Budam timore exanimata confugeret: bona eius seuerismè in publicum redacta, & fisco adiudicata sunt. Bonfinius libro tertio, Dec. 5. Robertus Atrebatium Comes genuit ex se Philippum & Mathildem. Haec nupsit Othoni Burgundiae comiti. Ille ante patris obitum vita exutus, reliquit Robertvm filium. Exin Roberto comite, in pugna Curtracensi cum Flandro facta, interfecto, Philippus Pulcer rex, Atrebatium comitatum Othoni Mathildis viro dedit, tametsi reclamante Roberto, haereditatem à Roberto auo paterno & diuino & humano iure sibi competere. Sed vis plus valuit: sic vt indices postea de re controuersa cognoscentes, regis praeiudicium secuti, contrà atque ius poscebat, secundùm Mathildem sententiam tulerint. Qua iniuria motus Robertus, vxore ac duobus filijs Ioanne & Carolo relictis, ad Edouardum III. Angliae regem profectus est: à quo honorificè & acceptus & habitus, necnon Richemondiae comitatu donatus, impotentis vindictae causa funestissimum illud toti Galliae bellum Anglicum excitauit. Aemilius libro nono, & Polydorus libro decimonono. Lis fuerat Vernero Plocensi apud Polonos episcopo cum Bolesta quodam, viro praepotenti & feroci, de Carsco pago, quem hic ecclesiae ademerat. In ius autem ab episcopo vocatus Bolesta, causa excidit. Ira itaque excandescens, Prutenos quosdam sicarios cum fratre Benasso ad villam Biscupice, vbi episcopus commorabatur, mittit: qui noctu effractis foribus ipsum securè dormientem cum fratre Benedicto, Benedictinae professionis monacho, trucidarunt. Cromerus libro sexto. Carolvs Borbonius, Galliae regulorum opulentiss. sanguine coniunctus regiae domui, duxerat vxorem ex sorore Caroli IIX. regis genitam: vnde ei dotali nomine Borbonij principatus accesserat: ea morte sublata, & ob id cum socru contracta simultate, ad Heleonoram Caesaris sororem oculos adiecit. Interim Ludouica Francisci regis mater, quòd ex eadem Borboniana domo maternum genus duceret, non ambiguo iure ea oppida, quibus Carolus Borbonius haereditate creuisset, contestata lite repetebat. Qua iniuria offensus Borbonius, apud eam conqueri cepit, rogare???ue, vt matrem compesceret. Rex eum bono animo esse iubet. Sed priori malo alia contumelia accessit, quòd cùm ad Valentianum oppidum Francisco regi contra Caroli V. exiguas copias confligendum esset, & primae aciei cura sibi, vt magistro equitum debita, Alenconio regis sororis marito attribueretur: id adeò iniquo tulit animo, vt cum paucis & ijs quidem nobiliss. hominibus aduersus regem coniurauerit. Ea verò coniuratione detecta, noctu profugiens ad Caesarem defecit. Iouius in Piscario, & lib. 22. Hist. Arces traditas alteri. Mithridates à Cn. Pompeio ad vltima regionis pulsus, filium Xiphacem (alij Atriaritem scribunt) occidit, in Stratonices matris inuidiam, quae, cum Pompeio priùs pacta filij salutem, arcem Romanis tradiderat munitissimam, vbi praeter regios thesauros, Mithridatis commentarij reperti sunt, quibus venenorum multiplex medicamentorum???; continebatur ratio. Sab. lib. 4. Enn. 6. Terra est Aduocatorum non longè à Saxonia superiore, quam Henricus I. Romanorum rex, subiecit monasterio dominarum in Quedelenborg, constituens quatuor per terrae angulos totidem aduocatos nobiles, qui Barones dicuntur, de Vvida, de Ghera, de Russe, de Plavve. Carolus IV. Imp. ann. 1364. egit cum tribus, vt arces suas inexpugnabiles sibi concederent. Quartus id aegerrimè ferens, Rvtenvs de Plavvis, quum sciret tres suos collegas vnà conuenisse in horreo quodam, firmatis vndique claustris, igne iniecto illos concremauit, poenam sumens transgressae (vt dicebat) fidei. Cranzius lib. 9. Saxoniae, cap. 33. Praedia erepta. Hercvles Estensis Ferrariae dux, Ludouico Sforciae Mediolanenfium principi genero suo auctor fuit, Caroli IIX. Gallorum regis contra Aragonios euocandi, nimirum vt pernicioso consilio generi improbitatem vlcisceretur, qui in pace inter se & Venetos tractanda, Polisenum fertilissimam regionem Venetis adiudicasset. Guicciard. lib. 1. Muro sepiebat ingentes fundos Galeacius Vicecomes, iuxta Papiensem arcem, vt eis ad venationem alere feras posset. Cùm autem eo muro possessiones Bartholini Sistri ciuis Papiensis incommodè diuiderentur: Bartholinus cum Galeacio questus, etsi optata non retulerat, tamen aliquot dies rem patienter tulit. Caeterùm cùm postea indies damnu̅ grauius appareret, quod diuisa possessio secum ferebat, ad Galeacium redijt, qui in Papiensi foro equo insidens substiterat, ac modestè inter caetera dixit: Si hoc ipsum incommodo afficeret, quid tandem tot filiabus, quas iam nubiles habebat, agendum foret? Galeacius iracundiae plenus: Si nesciret, inquit, quo alio eis modo consuleret, illas ad prostitutarum cellas mitteret. Hoc dicto pudicus ciuis excanduit, & in furorem rabiem???ue versus, pugionem quem ferebat strinxit: arbitratus???ue Galeacij se pectus petere, in zonae fibulam gladij mucronem impegit: qui inde delapsus, coxam perfodit. neque multò pòst Bartholinus occisus fuit. Fulgosus libro sexto, cap. 1. Eqvos ereptos. Ardoinvs Lombardus, spectatae virtutis atque ingentis animi vir, à Ducliano Graeci Imper. Catapano, grandi data pecunia Candidati honore affectus, & oppidis quibusdam Apuliae praepositus fuerat. Is cùm in Siciliensi expeditione Saracenum quendam in Sicilia prostrauisset, insignem eius equum, quem sibi pugnans pepererat, à Maniaco Catapano, Ducliani praecessore, impetrare non potuit, verùm eo cum dedecore spoliatus est. Huius vlciscendae iniuriae cupidus, consilium eripiendae Graecis Apuliae cepit. Itaque simulato voti causa Romam itinere, Auersam ad Ranulfum comitem, genere Normannum, se contulit, atque eius animum ad Apuliam inuadendam accendit: effeminatos appellans Graecos, terram opulentam: Normanos iam numero armis???ue praestantes: turpe esse exiguis parui atque obscuri oppidi finibus esse contentos. Consilio comprobato Ranulfus strenuos ei duces duodecim cum trecentis militibus tradidit, pactus, vt quaecunque occuparentur, aequa inter omnes sorte diuiderentur. Quibus rebus sacramento firmatis, repentè omnes impetum in Apuliae fines fecerunt, atque imperata omnia nacti, Melfim totius Apuliae claustrum, atque inde Venusiam, Asculum & Labellum haud magno certamine occuparunt. Hoc initium Normannorum principatus in Apulia. Sigonius lib. 8. regni Italici. Feras occisas. L. Domitivs praetor Siciliae, illum, qui sibi dono aprum attulerat, cruci affixit: cùm comperisset vi teli feram captam, quod antea per edictum vetuerat. Val. Max. lib. 6. cap. 3. Ferdinandvs rex Neapolitanorum, eos, qui ceruum aprúmve furtim vel palàm occidissent, alios manibus mutilauit, alios suspendio affecit: agros quoque serendos interdixit dominis, legendas???ue aut glandes, aut poma, quae seruari volebat in escam feris, ad venationis suae vsum. Pontanus lib. de Immanitate, cap. 14. Mvnera denegata, Aversa. Fama tenet Aesopvm in Graeciam commeasse cum argento, quod à Croeso acceperat, vt sacrum Apollini splendidè faceret, ac Delphis in capita diuideret minas quaternas. Cùm autem rixa ei & contentio intercessisset cum ciuibus, sacrificium quidem perpetrauit, sed numos Sardeis remisit: quòd Delphos ille, qui donum acciperent, haberet indignos. Hi fabricato in eum sacrilegij crimine, hominem de rupe illa, quam Hyampiam dicunt, praecipitem egeru̅t & interemerunt. Hinc perhibetur infensum eis Apollinem sterilitatem inflixisse, atque horrendorum morborum omne genus: vt peragrantes omnes Graeciae celebritates pronunciarent & inuitare̅t quemlibet, cui cordi esset, vt Aesopi causa ab ipsis poenas repeteret. Tertia demùm generatione venit Samius Idmon, ab Aesopi familia prorsus alienus, tantùm stirps eorum, qui Sami fuera̅t eum mercati. Huic supplicia aliqua Delphi cùm praebuissent, calamitatibus illis exemti fuerunt. Hinc sacrilegorum piaculum in Naupliam ab Hyampia fuisse aiunt translatum. Plut. De tarda Dei vindicta. Octaviarvs Vbaldinus Cardinalis in Galliam profecturus Mediolani à Martino Turriano susceptus, cùm in templo D. Ambrolij carbunculum mirabili fulgore, & rara magnitudine conspicuum vidisset, eumque cupide inspiciendo oumi [2763] no dignum videri diceret, qui ad ornamentum sacrorum solennium, in summa Pontificis Maximi thiara conspiceretur: à Martino armato illuc accurrente intactum relinquere coactus, sic in Turrianos exarsit, vt Othonem Vicecomitem archiepiscopum Mediolanensem in excidium Turrianae domus armare non desierit. Iouius in Othone. Aes alienvm interversvm. Romanorvm crudelitatem contra debitores compendiosè peistringit Caelius lib. 12. c. 20. A. L. ex Gellio. Creditorvm consternatio aduersum Sempronij Asellionis praetoris vrbani caput intolerabili modo exarsit. Quem, quia causam debitorum susceperat, concitati à L. Cassio trib. pleb. pro aede Concordiae sacrificium facientem, ab ipsis altaribus fugere extra forum coactum, in???; tabernacula latitante̅, praetextatum discerpserunt. Val. Max. lib. 9. c. 7. Fvrto ablata. Tiberivs Imp. militem praetorianum, ob surreptum è viridario pauonem capite punijt. Suetonius. C. Caligvla Caesar Romae publico epulo seruum, ob detractam lectis argenteam laminam carnifici confestim tradidit, vt manibus abscissis, atq; ante pectus à collo pe̅dentibus, praecedente titulo, qui causam poenae indicaret, per coetus epulantium circunduceretur. Suetonius. Mahvmetes II. Turcarum rex, quum in hortis, quos Constantinopoli in delicijs habebat, deesse pomum in arbore cedro, quod paulò antè inspexerat, animaduertisset: arbitratus proculdubiò, vnum è tribus pueris, quos secum habebat, pomum decerpsisse, quòd in hortis praeter eos alius nullus fuerat: quia quilibet ipsorum se pomum decerpsisse negabat, iussit, vt ferro eorum pectora aperirentur: & nisi in primi, cuius apertum fuit pectus, stomacho fuisset inuentum, dubium non erat, quin ad omnes ipsos ea poena transiret. Fulg lib. 9. ca. 2 & Egnat. lib. 9. c. 2. & Sab. lib. 9. c. 3. qui non cedri fructu̅, sed binos pubescentes cucumeres huic crudelitati occasionem dedisse refert. Colonus quidam Secretario magni Ducis obtulerat lucium maximum. Ibi tum Monachus, qui simultates alebat cum Secretario, eum apud Ioan. Basiliadem Moschotum tyrannu̅ accusauit, quòd in regijs lacub. magnos tantùm pisces piscaretur, & cum suis deuoraret. Ergo Secretarium ad se cuocatum, nulla data facultate se defendendi, manibus pedibus???; vinctum, in lacum profundissimu̅ conijci iussit, cum hisce verbis: Qui tot pisces solebas piscari, abi nunc, & quibuscunque volueris vescitor. Alex. Guagninus in Moscouia. Timotheus Masalski, Lituanus nobilis, bello captus à Moschis custodiebatur. Cùm Ioan. Basiliades magnus Dux Palatinum Moschouiae Ioannem Piotrouicium, insontem è medio sustulisset, quida̅ ex famulis, animaduerrens fortunas domini sui miserè diripi, clàm accepit elegantem loricam inaurata̅, eam???; socijs suis seruandam tradidit, qui eodem in carcere erant, vbi & Timotheus Masalki. illi eam oppignorarunt Timotheo: hic verò seruandam dedit famulo suo. Famulus, deferens loricam in hospitium, à vigilibus capitur. Praefectus carceris, loricam sibi seruauit. Id cùm animaduertissent duo exsclopetarijs, rem consiliarijs detegunt, consiliarij magno Duci indicant. Is confestim iubet extrahi è carceribus Timotheum, commentariensem item, & duos Moschouitas, qui pignori illi dederanthanc loricam: duos quoque sclopetarios, qui istud detexerant. Post dira tormenta quatuor aquis submersi, Timotheus & commentariensis vincti in vrbem missi, in vigilia Paschatis capite truncati, & in aquas c̅iecti. Idem. Imperii insidias, Regni affectationem. Polysperchontis auxilio (post Antipatri obitum) Olympias ab exilio reuersa, in potestatem redegit Eurydicen cu̅ Philippo, qui Aridaeus dictus est, Philippi Amyntae F. & conclusis in exiguo loco ipsorum corporibus, per angustum receptaculum necessaria suppeditabat. Post multos verò dies Philippu̅ quidem, qui fuerat rex sex annos & menses quatuor, quibusdam Thracibus excarnificandum tradidit. Eurydicem autem insolescentem, ac vociferantem sibi magis co̅uenire regnum quàm Olympiadi, iudicauit dignam maiori supplicio. Misit itaque ad eam gladium, laqueum & cicutam, optione proposita, quônam istorum vellet vti ad mortem. Eurydice comprecata deos, praesente eo, qui illa attulerat, vt Olympiadi talia dona euenirent, virum obuelauit, curatis eius vulneribus, vti tempus patiebatur. Deinde cùm se cingulo suspendisset, finijt vitam, neq; lacrymis deplorauit suam fortunam, neque abiecta est magnitudine calamitatum. Olympias his sublatis, sustulit Nicanorem fratrem Cassandri, inuertit???; tumulum Iollae pincernae, vlciscens, vt ipsa dixit, Alexandri mortem. Delegit autem Cassandri amicorum illustrissimos centum Macedones, quos omnes mactauit. In eiusmodi autem iniquitatibus explens suum animum, fecit vt statim multi ex Macedonibus odio haberent eius crudelitatem. Omnes enim memores erant verborum Antipatri, qui veluti oraculo praedicens, in morte cohortatus fuerat, ne vnquam permitteretur mulieri praeesse regno. Diodorus lib. 19. Olympias Cassandri aduentu perculsa, diffisa???ue Macedonibus, quos certò sciebat cum fortuna fidem mutaturos, cum Hercule Alexandri filio, quem ex Barsane tulerat, haud multò postquam in Cilicia prospero marte pugnauit, & cu̅ Roxane nuru in Pictuam vrbem concessit. Secutae eam abcuntem Deidamia Acacidae regis filia; & Thessalonice, & ipsa clara Aridei patris nomine. Ibi à Cassandro obsessa, & immissis percussoribus interfecta est. Pòst Cassa̅der Thessalonicem Aridei filiam sibi vxorem iunxit. Alexandri filium cum matre in Amphipolitanam arcem custodiendos misit. Nec multò pòst, Alexandri filium, iam quatuordecim annos natum, cum Bersane matre occulte??? interfecit, veritus ne Macedones Alexandri memoriam secuti, puerum adolescere incipientem, in auitum patrium???; regnum restituerent. Addidit???; scelus sceleri, Roxane cum altero Alexandri filio haud multò pòst pari fraude interfecta. Adeò nihil in regia stirpe reliquum esse voluit, quod regno malè parto formidolosum esset. Sab. lib. 7. En. 4. Antigonvs Antipatri F. Tetrarcha, in Iudaeam à Pacoro rege Parthorum reductus, Hyrcanum patruum regem, & Phasaëlum Aristobuli F. vinctos accepit. Veritus deinde, ne populi fauore Hyrcanus in regnum restitueretur, qui à Parthis asseruabatur, amputauit ei auriculas: hoc agens, ne ille propter hoc vitium ad recipiendum pontificatum esset idoneus, qua̅do lex hunc honorem no̅ concedit, nisi ei, qui integro sit corpore. Phasae̅lus vbi se neci destinatum cognouit, capite ad saxum alliso semetipsum interficere voluit. Antigonus submissis medicis sub specie remedij venenum vulneri indidit. Io sephus lib. 12. ca. 25. Antiq. Decretum erat Herodi Iudaeorum regi, recepta prophetici carminis opinione, & quòd à Magis fuisset deceptus, omnes pueros nuperrimè ortos perdere. Caeterùm Aristobulo & Alexandro filijs eum saeuitiae apud Augustum accusantibus, tamdiu destinatum scelus distulit, quoad sit Roma reuersus. Tum primùm omnium à quibus fuerat oppugnatus, & cum quibus in gratiam parum sincera fide redierat, in Caesarea laqueo necauit: inde ad puerorum caedem conuersus, qui eo fuerant biennio nati (tantum ferè temporis ab Christi ortu intercesserat) ex composito trucidauit, homo ad saeuitiam natus: qui dum nulli parcendum putat, in infantis filij caede̅ imprudens incidit. Quae res materiam praebuit Augusto principi in vetus gentis institutum cauillandi, vt dixerit: Satius fuisse Herodis esse porcum, quam filium. na̅ ludaei suilla carne veteri lege abstinent, abhorrent???; vsqueadeò, vt ne alant quidem id animal. Sabellicus libro primo, Ennead. 7. Severvs Imp. victo ad Lugdunum Albino, praemisso in vrbem capite Albini abscisso, iusso???; publicè patibulo praefigi, vti exemplum caeteri caperent, quid item ipsis patiendum foret: ordinatis Britanniae Galliaeque rebus, sumto???; supplicio de Albini amicis, qui illic erant, Romam cum omni exercitu, quo terribilior esset, proficiscitur. Albini amicos crudeliter puniuit, bona publicauit aerarium???ue auxit, quaestui supra quàm dici potest addictus. Quos autem & quot occiderit co̅sulares praetotiosq; viros ac senatorij ordinis, latissimè Spartianus recenset. Imperium metu potius quàm beneuolentia retinens, vt esset Imperator verus nominis sui, verè Pertinax, verè Seuerus. Quanquam popularis esse inprimis volebat. Cuspinianus. Legiones misit, quae Byzantium obsiderent: eò enim Nigri duces confugerant. Capta vrbs est fame & tota euersa: & theatris & balneis omni???ue ornatu & honore priuata, in pagum redacta, & Perinthijs dono data, sicut & Antiochia Laodicensibus. Cùm Seuerum Byzantini cum oleaginis ramis celebrarent, salutem???; peterent, se???; excusarent, caedibus quidem abstinuit: sed denuò Perinthijs eos subiecit. Suidas. Constantivs Imp. cùm esset in negotijs alijs principibus medijs comparandus, si adfectatae dominationis ansam qua̅dam falsam reperisset aut leuem, hanc sine fine scrutando, fas???ue eodem loco ducens & nefas, Caligulae & Domitiani & Commodi immanitatem facilè superauit: quorum aemulatus saeuitiam inter imperandi exordia, cunctos sanguine & genere se contingentes stirpitùs interemit. Marcellinus libro 21. Constantinopoli altercatio Venetae & Prasinae factionis suborta est: quam dum sedare Phocas qui tyrannidem occuparat niteretur, effecit, vt cùm tribunus Venetorum contumeliosis dictis afficeretur, magna pars populi id aegrè ferens exclamaret: Absiste, & statum rerum considera. nam Mauricius adhuc viuit. Quibud verbis inflammatus tyrannus, ad necem principis in Chalcedonis vrbis eregione By [2764] zantij portum, Eutropij dictum, quò confugerat Mauricius cum vxore, liberis, & omni familia, dicto citiùs adnauigauit. Et comprehenso Principe ac tota familia, primùm in conspectu Principis reginam Augustam, tres???ue eius filias, tum filios interfici iussit. Quibus interemtis, exclamauit Mauricius: Iustus es Domine, & recta iudicia tua: forti animo perferens tantam calamitatem, quam auaritia & crudelitate erga XIIM. militum à Chagano captorum exercuerat, sibiipsi conciliauit. Cùm filius eius nouissimus, infans adhuc, ad poenam posceretur, quem lactentem nutrix occulucrat, filium suum pro alumno subijciens, Princeps suum proferri iussit. Ipse demùm incredibili animi magnitudine morte̅ subijt, securi obtruncatus. Postea Phocas pro Theodosio ad Cosroën misit, & occidi fecit. Sic tota domus cum principe caesa est, omnes???; sepulti sunt in aede S. Mamantis prope murum extructum à Pharasmane cunucho, Iustiniani cubiculario. Cuspinianus. Remvs & Romvlvs, Martis & Syluiae filij, Amulium per insidias aggrediebantur. Tumultus ab arce in vrbem perferebatur. Numitor conscius quid fieret, ad ciues dixit hostilem aggressionem esse, Amulium vrbe prodita fugisse. Sed, inquit, armati in forum conueniamus. Ciuibus se armantibus, Remus & Romulus, Amulio sublato, exarce exilierunt: & co̅gregatis ciuibus renunciarunt, quínam & quo damno affecti, aui iniurias persecuti essent. Populus factum collaudans, Numitori regnum tradidit. Polyaen. lib. 8. Ivstinianvs II. cùm ope Trebellij Bulgarorum regis, noctu per aquaeductum Constantinopoli potitus esset, Heracleum Apsimari Imp. qui Leontium imperio deiecerat, fratrem, cum plerisq; alijs ex sublimi ligno prope moenia suspendit, interfecta magna multitudine ciuium. Apsimarum & Leontium, à quo ipse eiectus fuerat, è vinculis eductos, per forum & theatrum simul iunctos rapiab equis, atq; ad eius pedes detractos, cum ceruicibus pressis calcasset, in Cynegeppio, spectante populo, interfici iussit. Callinicum antistitem, qui in Leontij partibus fuerat, luminibus priuatum, Romam relegauit: in cuius locum Cyrum abbatem Constantinopolitanum fecit antistite̅, cuius liberalitate in Thracia exul adiutus fuerat & alitus, in???; recuperando imperio confirmatus. Indulsit inde Iustinianus nimiùm dolori suo, vtpote qui Leontij odio, quoties truncas emungebat nares, vnus aliquis, qui in eius fuisset partibus, è symposio ad supplicium rapiebatur. Cùm exercitus ad Philippicum defecisset, Heliae Protospatha rij opera, Iustinianus Heliae filios in ipso matris sinu interfici iussit, eam???ue matrimonio iunxit seruo ipsius coquo, qui erat Indus. Fugiens Damatryn, à suo desertus exercitu, Heliae manibus capite truncatus est. Cuspinianus. Michael Balbus Imp. capto Thoma regni aemulo morem ab Imperatoribus vsurpatum seruans, eum porrectum in pauimento iacere iussit, ceruicem???; eius pedibus suis calcauit. Tum pedibus manibus???; mutilatum, asino impositum, spectaculi loco per castra circumduci iussit. Cedrenus. Henricvs VI. Imperator à Celestino III. Pp. Constantia̅ Rogerij filiam, monacham in vxorem, & regnorum Siciliae & Neapolis dotale ius ab eodem accepit, vt Constantiae fratrem Tancredum, quem Siculi regem fecerant, deijceret. Mortuo Tancredo, Henricus Gulielmum V. Tancredi filium cepit, castrauit, cum tribus sororibus in Germaniam deportauit, proceres regni excaecauit, sic vt clarissima Normannorum familia, Pontificum tyrannide, Henrici ambitione sit extincta. At crudelitatis huius poenas Co̅radinus Henrici abnepos Carolo Andegauensi cum foenore dedit, à quo captus & immaniter trucidatus, nobilissimae familiae Sueuorum colophonem imposuit. Collenucius libro tertio hist. Neapolit. Henricvs VI. Imp. Iordanum nobile̅ Siculum regni aemulum in Sicilia ceperat, Constantiae vxori supia modum acceptum. Iussit ergo eoronam aeneam fieri cum quatuorforaminibus, quam eius capiti totidem clauis affixit, atq; ita hominem abire iussit, his verbis: Habes homo coronam quam venatus es, nemo tibi muidet, fruere vsq; adeò desiderata re. Nicetas lib. 2. de gestis Alexij fratricidae. Cranzius lib. 7. Metrop. c. 17. captum, in sedem ferream collocatum scribit, & corona̅ ignitam clauis ferreis capiti eius affixam. Quendam etiam Richardum per plateas tractum, suspe̅dio necatum, qui Imp. iussu Constantiae veneno tollere voluerit. Mariam Hungariae reginam, cùm accepisset vxorem Sigismvndvs Imperator principum regni concilium apud Budam actum est. In eo regina perfidiam regulorum accusauit, qui se regno spoliare conati essent. Tum Sigismundus vnà cum iudicibus causa cognita, duos & triginta regulos securi percussit. Quae res multorum deinde laborum & discriminum causa fuit. Aeneas Syluius libro tertio Comm. in Panormita. Ioann. Piotrouicius Palatinus Moscouiae falsò delatus, quasi ryrannidem affectaret, fortunis omnibus exutus, pedes contra Tartaros militare coactus, à Ioanne Basiliade magno Duce, diademate & sceptro insignis in throno regio collocatur: princeps eum magnum Ducem & monarcham Russiae salutat: sed penes quem te creandi potestas fuit, inquit, penes eundem quoque te de gradu deijciendi potestas erit, & mox pugione pectus eius repetitis ictibus confodit. Principis exemplum imitantur aulici. Cadauer in foro ludibrio omnium exponitur. In stirpem, gentem atque seruos eius crudeliter saeuitur: subditi omnes ferro, flamma & aqua grauiter affliguntur: ne iumentis quidem parcitur: virgines & vxores constuprantur: plebeiae nudae pelluntur: vxor Piotrouicij coenobio includitur. Anno Sal. 1568. Alex. Guagninus in Moscouia. Irrisionem. Cùm Gedeon Madianitas persequeretur, acie à se victos atque in fugam conuersos, ipse???ue ad vrbem Soccoth peruenisset: pro petitis commeatibus, ab eius vrbis populo per co̅tumeliam irrisus est. Cùm autem confecta expeditione inde reuerteretur, Soccoth vrbem praelio adortus, in potestatem redegit, ac septuaginta Soccothinorum ciuium, primarios viros, in torcularibus, inter tribulos spinas???ue nouo crudelíque poenae genere oppressit: atq; huiusmodi supplicio egit, vtira, quae alioquin in Soccothinorum gentem iusta erat, iam propter tormenti crudelitatem damnanda videretur. Fulg. lib. 9. cap. 2. Achilles cùm in bello Troiano Pe̅thesileam Amazonum r???nam interfecisset, fortitudinem & formam eius admiratus, lugere eam cepit fortissimus & pulcerrimus heros. Thersites verò deformosissimus & timidissimus homo Achillem lugentem irridens, mollitiem ei obijciebat. Achilles iratus, pugnoThersitem interfecit. Eustathius Iliad [Greek words]. Cambyses rex Persarum, cùm contra Aethiopes Macrobios exercitu ducto, magnam partem militum inedia amisisset, & Memphim reuersus, omnes Aegyptios festu̅ diem agete propter Apis apparitionem vidisset: ratus id in suam fieri contumeliam, quasi insultarent ei ob rem malè gestam, sacerdotes flagellari, Aegyptios feriantes interfici curauit, ipse gladio Apim lethaliter vulnerauit. Herod. lib. 3. In praelio captum Theocritvm Chium, cùm ad Antigonum regem deducentes hortarentur, vt bono esset animo, fore, vt cùm ante Antigoni oculos constitueretur, veniam impetraret. Ille in tanto periculo positus, à dicterijs abstinere non potuit. Itaq; si ita esset, de se actum esse, dixit: siquidem alterum Antigonus tantùm haberet oculum. Cuius verbi acrimonia motus Antigonus, statim eum interimi iussit. Fulgosus lib. 8. c. 1. Pantaleon in Arsinoën Lysimachi vxorem vomere solitam, hunc torsit versiculum: [Greek words]. id est, Dominare prauis, qui hanc vomentem induxeris. Quod vbi resciuit Lysimachus, in mustelae cauea inclusit hominem, & tanquam feram circumduci iussit, quoad viueret. Plutarchus. Asiaticvs quidam legatus Romam missus, lectica ferebatur per agrum Venusinum. Bubulcus quidam per iocu̅ rogauit, Num mortuum in lectica ferrent? Ille statim lecticam deponi, & stuppis, quibus deligata erat, vsqueadeò verberati iussit, dum animum efflauit. Gellius libro 10. c. 3. ex C. Gracchi oratione recenset. Antoninvs Caracalla Alexandriam petijt, vt totam ciuitatem Alexandrini, vt sunt naturà dicaces, multa in Seuerum patrem, mox in Caracallam dicteria iecerant. Ea re Cara calla offensus, posteaquam Alexandriam venit, cùm eiusmodi multa in eum etiam praesentem iácerent, ne fratris quidem Getae caede dissimulata, matrem???; Iocastam appellare̅t, & quòd tam paruae staturae homo Achillem & Alexandrum aemularetur, dum se iocari putant, sibi exitiale odium conflarunt. Ille enim vt naturà erat iracnndus, maxime???; sanguinarius, per speciem delectus habendi, omnem Alexandrinorum iuuentutem iussit in apertum egredi, vt delecto omniu̅ flore alteram phalangem in Alexandri memoriam legeret. Tum laeta ciuitas in apertum egressa, dum intenta negotio esset, quod de industria assimulabatur, ab armato exercitu circumuenta est. Dato???; repentè signo, ad vnum iuuenes cum parentibus & necessarijs, qui ad id spectaculum exiera̅t, trucidati sunt, tanta vis hominum caesa dicitur, vt sanguinis riui media planitie in Nilum defluxerint. Et Alexandrini suae dicacitatis in hunc modum poenas luêre. Sabellicus lib. 5. Ennead. 7. Heliogabalvs Alexandriam perrexit, vrbis Alexandri desidetium causatus. Quam cum omni exercitu ingressus, sic est ab Alexandrinis susceptus, vt nemo vnquam Imperator. Ad Alexandri monumentum cùm venisset, chlamidem quam gestabat, loculo illius imposuit. Populus itaq; animi illius ignarus, gaudebat. Cùm enim eos in se & matrem multa di [2765] iecisse cognouisset: publico edicto pubem omnem in planicie quadam conuenire iussit, se in Alexandri honorem phalanges instituturum professus. Quae cùm bona spe plena praestò esset, ordine astaptes contemplatus: ipse quide̅ abijt, sed immissis militibus omnes trucidauit: tanra caede edita, vt Nilus vniuersus rubesceret. Suidas. Narses magnis rebus contra Gothos in Italia, Iustiniano imperante, gestis, ingens sibi toto orbe terrarum nomen pepererat: postremò ex splendore orta inuidia. Ingentem vim auri congesserat, non sine quercla multorum ciuium Romanorum. Ea fuit materia eius incusandi apud Iustinum Imp. Iustiniani successorem, vxorem???; eius Sophiam Augustam, quae mariti potens nimis aequa erat Narsetis accusatoribus, affirmantibus, si diutiùs in rerum Italica: um admin stratione teneretur, fore, vt iniuria auaritia???; Narsetis optimates Romani coacti, nationem aliquam externam euocarent, eámque in locum ac opes Gothorum sufficerent. Nec satis habuit Augusta reuocare Narsetem, sed addidit contumeliam, quòd eunuchus esset: semimarem eum dictitans, nescire priuatum viuere. Praefuturum igitur gynaeceo, & pensa nentibus diuisurum. Non latuit Narsetem quàm probrosum dictum mulieri excidisset: nec iram continere potuit, quin pari amari tudine remorderet: Ordiar, inquit, te am, quam semel textam quicquid muliebrium Sophiarum est, non retexat. Nec factum quàm minae, segnius. nec magno ingenio opu fuit. Consilio ab aduersarijs capto, externis armis Italiam exposuit diripiendam. Foedere iunctus erat Alboino Longobardorum regi, omnium mortalium ferocissimo. Hunc ad maiora fata ex Pannonia ad occupandam Italiam accersit. Ipse Iustino reuocanti non paruit. Neapoli desedit, cùm venisset iam successor Longinus, nouum imperij nomen in Italiam gerens, Exarchus dictus. Aemilius lib. 1. & Sigonius libro 1. regni Italiae. Ranimirvs è monacho rex Gothorum factus, cùm expeditione contra Saracenos suscepta, sinistro brachio scutum, detro lanceam adaptasset, mox fraena equi apprehendere iuberetur: & is, Quî possum, vtraque manu occupata, nisi dentibus haec ret nenda quis porrigat? respondisse risu solutis proceribus, ita excanduit, vt Oseam euocatos XI. proceres, à quibus irrisus fuerat, securi percusserit. Collenutius lib. 1. hist. Neapol. Venatum Vladislaus II. Polonorum princeps, & Petrus Danus comes Scrinnensis in remotas syluas ierant: ibi totum diem inuestigandis & persequendis feris defatigati, ad vesperum ad focum constructa è cespite mensa, cùm se pane & ferina carne, & aqua fontana vtcunq; refecissent, & humi stratis penulis cubituri essent Vladislaus ioco Petrum appellans: Mollius, inquit, nunc, Petre, vxor tua cum abbate Scrinnensi cubat, quàm nos. Petrus contra, vt iocum ioco retunderet: Fortasse, inquit, & tua cum Dobesso. Erat autem Dobessus iuue nis ex equestri ordine non inelegans, quo familiariùs Christina Vladislai vxor vtebatur: ita vt mussitaretur vulgò, eum cum illa clàm consueuisse. Tetigit id dictum principis animum: & domum reuersus, vxori blandienti rem detexit. Christina Petrum è medio tollere studens, eum è filiae nuptijs abreptum caiceri inclusit, oculos effodit, & linguam praecidit. Cromerus lib. 6. Vratislao II. Boëmorum rege Brunnam oppidu̅ oppugnante, Desiderius in aula praecipuus, qui Regem cum Bretislao filio comitabatur, pro consueta familiaritate: Memineris, inquit, ô Rex, vt castra Bretislai ad ripam fluminis constituas, ne ei desit copia natandi, praesertim in tam feruido aestu. Sensit morsum Bretislaus, indignissime???; tulit, patre coram sibi exprobratum esse veterem in Lusatia natatum (ob quem Boëmoru̅ exercitum in extremum periculum adduxerat) tacitus tamen dolorem tu̅c deuorauit, postquam viderat pa rentem dicto Desiderij arridere. Caeterùm ad suos reuersus, palàm indignari, mala???ue multa dicere in caput Desiderij, atque illo die prae ira coena abstinere. Manè ad Conradum patruum (qui in vrbe oppugnabatur) ex suis fidum quendam occultè mittit, qui iniuriam sibi à Desiderio illatam deploret, consilium???ue requirat, quid sit opus facto. Ille se eadem flamma ardere, qua adustus esset Bretislaus, respondet, ac nisi illa quamprimùm vnà cum flammiuomo (quem Desiderium esse dicebat, praesentis belli facem) extingueretur, Vratislaum ab incendio, quo ambo ipsi tandem com burantur, non cessaturum. Maturat hinc Bretislaus Desiderium de medio tollere, consilio cum tribus tantùm inito: quorum vni mandat, vt ad se Desiderium accersat, dicátque sibi esse opus eo conuento. Venit ille, Dersimirio sodali suo duntaxat comitatus. Cui cùm Bretislaus dicacitatem exprobrasset, chirotheca in vultum illius proiecta, signum dedit percussoribus. Qui illum redeuntem ad Dersimirium, multis in via vulneribus confoderunt. Rex factu̅ illud indignissimè ferre, cum???; Conradum fratrem tandem in gratiam recepisset, filio tamen ignoscere penitùs noluit, illud tantùm dicens: Bene an male feceris, ol im senties. Eo verbo offensus Bretislaus, è castris cum suis discedit, facta???; maiore manu Pragam versus contendit, patrem super bè lacessens, vt ad poenas de filio sumendas properaret. Caeterùm Conradi intercessione pax facta, & concessus filio reditus, ea lege, ne in patris conspectum veniret. Brerislaus ergo metuens, ad S. Ladislaum Hungariae regem cognatum suum exulatum abijt. Interea Vrat slaus vita functus, Conradum fratrem successorem reliquit, ei???ue filios quatuor reliquos commendauit, Bretislao penitùs praeterito. Sed is mortuo Conrado Hungarorum ope regnum obtinuit. Dubrauius libro 9. Mathias Coruinus, Hungariae rex, tonsori suo, quem pergratum habebat, locupletauerat???ue, labra ac nasum desecuit, ea???ue in lance deferri iussit: quòd is in regio cubiculo, ministris Aragonij cardinalis legati, vxoris suae fratris, posteriores vestium partes per iocum mutilauerat, & ipse rogatus eius facti causam exprimere, ridens regi fassus erat. Cui poenae eum rex damnauit, vt qui in maleficio ridebat, semper exertis dentibus, etiam cùm fleret, ridere videretur. Fulg. libro 6. cap. 3. Reprehensionem liberam. Consule Tit. Non ferre admonitiones, obtrectationes, reprehensiones. Illic veritatis odium, heic ira ob liberam reprehensionem orta consideratur, f. 2188. 2820. Abner ob stuprum, cum Respha Aiae filia, concubina Sauli ab Isbosetho Sauli filio reprehensus, ad Dauidem defecit. 2. Reg. Cambyses Persarum rex, Prexaspen ob reprehensionem temulentiae suae liberam puniuit. Ira enim percitus, Prexaspis filium pocillatorem in medium produci iussit, & arcum inte̅dens, sagitta cor eius transfixit. Co̅uersus inde ad Prexaspen: Abi, inquit, & Persis refer, vel temulentum regem munere suo probè functum, filij???; tui cor medium non frustrato ictutra̅ssixisse. Herod. lib. 3. Oroetes Sardiu̅ praefectus, cùm à Mitrobate praefecto Dascyliorum reprehenderetur, quòd Samum insulam tam propinquam regis ditioni non adiunxisset (eam namq; eodem tempore Polycrates sabiugarat) primùm quidem Polycratë astu captum cruci affixit, deinde mortuo Cambyse Mitrobatum cum Cranape F. interemit. Idem. Dionisivs tyrannus poëtam Philoxenum, quòd eius tragoediam emendare iussus, ab ipso vsque capite ad calcem totam circumduxisset, in Latomias condidit. Plut orat. 2. de Alex. fortuna. Hyrcanvs III. Iudaeorum dux & pontifex, cùm aliquando Pharisaeos (quorum sectae addictissimus erat) conuiuio comiter excepisset: petijt ab eis, si quid in ipso animaduersione dignum obseruassent, vt id admonitione corrigerent. Cùm verò omnes eius virtutem comprobarent: tandem vnus è conuiuis Eleazarvs vir malus & seditiosus. Qua̅doquidem, inquit, ais tecupere audire veritatem: si vis esse iustus, abdica te pontificatu, & contentus esto principatu populi. Illo verò causam rogante: Quia, inquit, audinimus à natu grandioribus, matrem tuam captiuam fuisse regnante Antiocho Epiphane. Falsus autem erat is rumor: & ideo grauiter his verbis offensus est Hyrcanus, nec minùs Pharisaei caeteri. Tum Ionathas quidam è Sadducaeorum secta, praecipuus Hyrcani amicus dicebat de communi Pharisaeorum sententia conuitiatum Eleazarum: id quod manifestum foret, interrogatis illis, qua poena hominem dignum censeant. Quod postquam Hyrcanus rogauit, & illi satis putarent, si vinculis castigaretur, & verberibus (quòd iniquum videretur capite hominem plecti ob maledicentiam) vehementer exacerbatus est, quasi iam compertum haberet eos esse auctores opprobratae sibi generis infamiae. Nec destitit Ionathas furenti calcar addere, in tantum vt desertis Pharisaeis Sad adducaeos deficeret, & abrogatis illorum constitutionibus, earum obseruatores poenis afficeret. Iosephus libro decimotertio, capite decimooctauo Antiquit. Bellum Sabinis illaturus Tarqvinivs Superbus, rex Rom. quia foedus, quod cum Tullo Seruio percusserant, post eius mortem fecerant irritu̅: principibus Latini nominis ad lucum Ferentinae, vbi celebre forum erat, vt cum his de ratione belli consultaret, in certum diem conuentum indixit. Affuêre frequentes illi prima luce, Tarquinius in mora fuit, nec priùs eò venit, quàm sol iam propemodum occideret. Tulerant eam cunctationem satis ciuiliter alij. Vnus omnium Turnus Herdonius Aricinus, homo vehementi ingenio, & regi parum amicus, locum ad criminandum nactus, multa de Tarquinij superbia locutus, cùm superueniens Tarquinius se purgaret, quòd arbiter inter patrem & filium molestia disceptatione [2766] factus, dum studio nititur vtrunq; alteri reconciliare, indigna mora socios & amicos, quorum commodis semper consultum voluisset, frustratus videri posset. Herdonius subiecit, Nullam esse breuiorem cognitionem, quàm quae inter patre̅ verteretur, & filium: denunciari vno verbo potuisse, parendum esse patri: quod ni fieret, infortunium esset filius habiturus. Quae cùm ille coràm iactasset; aequiùs, quàm superbissima ipsius natura pateretur, rex Romanus tulit. Caeterùm co̅festim ad hominis necem animum adiecit, sub noctem???ue ex Turni seruis vnum per Aricinos homines aduersae factionis corrupit, vt magnam vim gladiorum in domum, qua Her donius diuersabatur, occultè inferre sineret. Qua illata Tarquinius, priusquam illucesceret, Latinorum principibus ad se vocatis, diuina se ait prouidentia hesterna luce domi retardatum. Compertum se habere, ab Turno sibi & principibus Latinorum capitales insidias imminere, vt Latinorum imperium solus teneat. Mittuntur, qui arma domi recondita scrutentur. Quibus inuentis, Turnus iniectis catenis in concione indicta causa damnatus, ad caput aquae Ferentinae crate supernè iniecta, saxis???; congestis necatus est. Dionysius in voraginem quandam, viuum???ue adhucsub terra demissum ait. Sab. lib. 6. Enn. 2. Persevs Macedonum rex, quaestores rectè monentes interfecit. Superatus enim à Paulo Aemilio, postquam Pella̅ nocte ingressus est, Euctum & Eudaeum, aerario praefectos, partim eum de superioribus peccatis increpantes, & intempestiua libertate admonentes, consilia???; suggere̅tes, infensus ambos pugione confodit. Plut in P. Aemilio. Aelium Pertinacem Flaminem Heluianum, filium Perti nacis Imp. teste Spartiano, Antoninus Caracalla, pòst Imperator, occidi iussit, ob hoc solùm, quòd filius esset Imperatoris. Licet fortè ob hoc etiam occidi pruerit, quòd cum Antoninus Parthicus, Arabicus, Alemanicus siue Germanicus, à deuictis ijs gentibus dici vellet, Pertinax dixit. Vocetur etiam Geticus Maximus. Nam quia fratrem Getam innocenter sustulit, Geticum appellauit. Cuspinianus. Cùm Phocas Imp. Circenses ludos edidisset, ac sub vespera̅ vino se ingurgitasset, tarde???; rediret, clamauit populus: Exorere Phoca. Cum???; non statim ad spectaculum procederet, vociferati sunt: Rursus vinum bibisti, rursus mentem amisisti? Ob quod conuitium insania correptus multis membra praecîdit, multos necauit. Cedrenus. Isaacivs Angelus Imp. in iram pronus, Constantinum Aspieta̅, ob exercitum, cui bello Blachico praeerat, his verbis defensum: Non posse milites cu̅ duobus grauissimis hostib. Blachis & fame dimicare, sed annua stipendia eis persolue̅da esse: statim dignitate priuari, & excaecari iussit, non moderatus iracundiae suae, quòd illum per speciem defensionis concitare milites suspicabatur. Nicetas lib. 3. Alexivs Comnenus tyrannus magni templi lectorem Georgium Disypatum propterea, quòd de Andronici saeuitia liberiùs questus esset, in carcerem coniectum subinde in animo habebat, verubus transfixum vt pinguem hominem instar porcelli supra carbones assatum, vxori eius mittere: ac omninò fecisset, nisi Monasteriota Leo socer eius, qui ob dicendae sententiae prudentiam, Senatus os ab Andronico vocabatur, tyranni furorem auctoritate sua repressisset. Nicetas lib. 1. de Alexio. Nupserat Constantia Raimundi Antiocheni principis vidua, gregario cuidam militi Rainaldo de Castellione, spretis, qui ipsius ambierant nuptias, viris illustribus non paucis. Quod factum cùm Patriarchae Antiocheno, penes quem viduitatis tempore gubernatio steterat, minùs probaretur, liberiùs de persona actionibus???; publicè ac priuatim interdu̅ loquebatur. Rainaldus captum carceri inclusit, cum priùs caluicie eius melle peruncta, aestiuo tempore per integrum die̅, sole feruentissimo existente, sub dio eum sedere coëgisset, nemine vel contra aestum vel muscarum molestias quicquam subsidij praestante. Intercedente tamen Hierosolymorum rege carcere exemtus in pristinum dignitatis locum restitutus est: quo spontè relicto, Hierosolymam se contulit. Accidêre haec sub annum 1158. Gul. Tyrius libro 18. capite primo, de Sacro bello. Meginherus Treuirensis archiepiscopus cùm suorum Clericorvm libidines & luxum grauiùs reprehendisset, odium ipsorum incurrit. Contra eorum contumaciam Romani po̅tificis opem imploratum, Romam adijt. Verùm in itinere proditione suorum clericorum, à Conrado Sueuiae duce, que̅ paulò antè, eò quòd Imperij dignitatem contra Lotharium affectaret, Honorij secundi iussu sacra communione ipse priuarat, interceptus, Parmis in carcere miserè obijt. Trithemius in Chronico Hirsaugiensi. Anno 1130. iuxta Appendicem Mariani Scoti. Cùm Vdalricvs Boëmiae princeps à Syba Versouice̅se ad conuiuium inuitatus, illud Sapientis inferret: Melior est buccella sicca cum gaudio, quàm domus plena victimis cum iurgio: Syba gentilitiam sibi perfidiam obijci existimans, statim de tollendo principe consilium cepit. Dubrauius libro septimo. Anno à Christo nato millesimo quingentesimo sexagesimo sexto, conuenerant ad Ioan. Basiliadem magnum Ducem Moscorum nobiies & consiliarij ferè trecenti, expostulantes cum eo de iniurijs, homicidijs, spoliationibus & inaudita crudelitate. Dux ira excandescens eos in carceres intrusit. Post quinque dies de carceribus eductis quibusdam linguas abscidit, alijs pedes & manus: quinquaginta nobiliores in foro publicè virgis & baculis caecidit: reliquos liberos dimisit, postea verò sensim nihil ampliùs suspicantes sustulit. Alex. Guagninus in Moscouia. Calvmniam, Convitivm. Post euersam Troiam Hecuba regina, quo seruitiu̅ morte absolueret, multa ingerere maledicta, imprecari???; infausta omnia in exercitum. Qua re moti Graeci, lapidibus obrutam necarunt, sepulcrum???ue apud Abydum statuêre, Cynossema dictum, ob linguae proteruiam impudentem???; petulantiam. Dictys lib. 5. Seditione inter pecuarios Scythas orta, manus ingens eorum patrio solo pulsa, in Mediam concessit. Hos Cyaxares Medorum rex benignè complexus, etsi supplices ad se venissent, familiariter affari, tradere illis Medicos pueros arcu & sermone instituendos. Interiecto deinde tempore, quum Scythae assiduè venatum irent, ac ferae semper aliquid afferrent, co̅tingit tamen quandoq;, vt nihil domum tulerint: quos sine venatione reuersos intuitus Cyaxares, vt ingenio fuit itacu̅do, multis eos probris insectatus est. Quam illi contumeliam haud ferendam rati, ex pueris quos instituebant, vnum trucidatum, in dissectae ferae speciem regi obtulerunt, celeri???ue deinde fuga in Lydiam ad Alyattem perfugerunt. Eos Cyaxari reposcenti (nam rex & alij, qui conuiuio interfuêre, ex humanis carnibus, ferinas rati, gustauerant) quum Alyattes eos tradere recusasset, bellum inter Medos Lydos???; conflatu̅ est. Quinq; annos vario euentu vtrinq; bellatum, dimicatúmque est etia̅ nonnunquam noctu atrociter. Sexto deinceps anno collatis signis, quum neutri adhuc acies inclinasset, co̅tigit, vt rrpr̅tino Solis deliquio nox sit ex die facta. Quam lucis mutationem, aliquot ante annos Tales Milesius, de quo non multò pòst dicam, Ionibus praedixerat futuram. Tenebrarum igitur interuentu pugna diremta est, animis???; ad pacem inclinantibus foedus futuram???; amicitiam affinitate sanxerunt. Sab lib. 4. En. 2. Salome soror Herodis regis, eiusdem???ue Mater, cùm Mariamme vxor regis ignobilitate̅ generis rixando illis obiecisset, & se regio sanguine natam iactasset: tanto illam odio prosequi ceperunt, vt non priùs destiterint, quam falsis accusationibus de adulterio & stupro Herodem permouerunt, vti dilectissimam alioqui vxorem extremo affecerit sup plicio. Iosephus lib. 15. c. 11. Antiq. Eadem priùs maritum suu̅ Iosephum patruum Herodis, apud Herodem fratrem criminata est, Mariammes vxoris Herodis consuetudinem obijciens. Porrò Herodes, qui semper ardenter amauit Mariammen coniugem, statim perturbatus est, non ferens zelotypiae stimulos, & Iosephum indicta causa interfici iussit. Iosephus libro 15. cap 4. Mistivoivs Vandalorum princeps neptem Bernardi ducis Saxoniae ambiebat: eundem???ue in expeditionem Italica̅ sub Henrico Imp. secutus est mille equitibus: qui in prima semper pugnantes acie penè omnes perierunt. Reuersus in patriam puellam deposcebat. Tum Theodericus marchio Brandeburgensis consanguinea̅ ducis clamabat non esse da̅dam cani. Quo ille audito, vehementer indignatus discessit. Dux metuens rebellionem Mistiuoium reuocauit, vt optatis nuptijs potiretur. At ille respondit: Magna nobis gratia rependitur pro obsequio, vt iam canes, non homines iudicemur. At canis ferox magnos dabit latratus & morsus. Reuersus in Vandaliam, ad rebellionem concitauit populares omnes, à quibus Saxonia miserè discerpta est. Theodericus exutus à Vandalis omni suo principatu, praebendarius factus Magdeburgi, miseram vitam in calamitate finiuit. Mistiuoius tamen sub finem vitae ad se reuersus, pulsus patria Bardeuicum concessit, ibi???; piè consenuit. Cranzius libro 2. Vandaliae, capite 41. & 42. Gvlielmvs nothus Iacobum Carrariensem patrem, Patauij principem, ex insidijs occidit, eò quòd in iurgio quodam à patre Spurius esset appellatus. Bernardinus Corius historiae Mediol. lib. 3. Muro sepiebat viuarium Galeacius Vicecomes, iuxta Papiensem arcem. Cùm au̅t eo muro possessiones Bartholini Sistri ciuis Papiensis incommodè diuiderentur, aliquot dies rem patie̅ter tulit. Postea cùm indies damnu̅ grauius appareret: ad Galeacium redijt, qui in Papiensi foro equo insidens substiterat. Ob conuitium & inter caetera dixit: Si tanto sese in [2767] commodo afficeret, quid tandé tot filiabus, quas ia̅ nubiles haberet, age̅dum foret? Galeacius, iracundiae plenus respondit: Si nesciret, quo alio eis modo consuleret, illas ad prostitutarum cellas mitteret. Hoc dicto pudicus ciuis excanduit, & pugione Galeacij pectus petens, in zonae fibulam impegit: indeq; resiliente coxam eius perfodit. Bartholinus non multò pòst occisus fuit. Fulg. lib 6. c. 1. Alidosius Cardinalis Bauaria pulsus, ad Iulium II. confugit, omnem amissae vrbis culpam in Franciscvm Maria̅ Iulij nepotem ducem imperitum reijciens. Constat autem, Alidosium omne studium adhibuisse, vt quae ab Francisco procurabantur, ea illi omnia in contrariam partem cederent, neque vllum ad exitum perducerentur: oderat enim adolescentem non tam eius vitio, quàm suo: cupido???ue illum ingens incesserat, sui vt fratres, quos esse fortes viros piaedicabat, magno in honore apud Iulium essent, bellicis???; rebus praeficerentur, & auctoritate potentia???; pollerent, quarum reru̅ illo prosperè imperante spem habere nullam poterat. Ergo Iulius furore percitus verba in nepotem doloris contumeliae???; plena temerè effudit, neq; audire illum voluit. Adolescens contumeliam ram insignem Alidosio acceptam referens, à patrui cubiculo discedens cum septem aut octo, quos habebat secum, ex suis familiaribus, ad diuersorium Alidosianum pedibus rectà contendit, atq; ipsum domo egressum media in via freque̅ti comitatu, septum???; militibus plurimis, & equitibus armatis plus sexaginta, educto dextra gladio homine̅ transuerberauit. Quod factum eius comites intuentes, gladijs eductis & ipsi idem fecerunt. Qui quidem paulò post se ipse saepiùs accusans egit animam, turpis & flagitiosae vitae vir, cui nulla fides, nulla religio, nihil tutum, nihil pudicum, nihil vnquam sanctum fuit. Franciscus pacatè suum ad hospitem rediens, insessis equis, egressus???; oppido, ad Metaure̅ses se suos retulit. Bembus lib. 11. hist. Ven. Emporio Russiae Nouoguardia occupata à Io. Moscoru̅ principe, Germani, qui illic remansêre mercatores, malè sunt habiti, in vincula ademtis rebus omnibus coniecti: postea dimissi, quum reditum pararent in patriam, perierunt in mari. Contumelia Reualiae ei facta animum eius exasperauit. Nam cùm in horrendo flagitio deprehensus ibi Russus incendio consumeretur, vox iudicum est audita: Si vel ipsummet principem in eo facinore deprehendissent, non aliter quàm cane̅ concrematuros. Ipsum principem, quum audiret indignam vocem, ita ferunt incaluisse, vt fracto quo vtebatur baculo vir grandaeuus, in???; terram deiecto, in coelum suspiceret, diceret???; frendens: Vindica Deus, & iudica causam meam. Cranzius lib. 14. Vandaliae, cap. 22. Mistivoivs Vandalorum princeps, quum sequutus esset Bernardum ducem Saxoniae mille equitibus in Italiam, fil???ae nuptiarum spe: Brandenburgensis marchio Theodericus, no̅ esse dandam cani nobilem puellam asseruit. Ea contumelia altiùs insedit pectori eius, vt amicis questus Saxonum in se superbiam, arma rogaret auxiliaria ad vindictam. Fit coniuratio valida. Marchio deturbatur omni sua ditione, Alde̅borg vastatur ad exterminium, LX. presbyteri miseris modis excruciantur: fit cum contemtu religionis grauis in omnes persecutio. Cui se immiscuit Godscalci, nobilis inter Vandalos iuuenis, indignatio, cuius parentem Saxo occiderat. Fit acerrima in omnes Saxonici generis & Christiani nominis persecutio. Adiuuit hanc crudelitatem acerba tributorum exactio: dum enim Saxones modum non faciunt exactionis, fit pariter & religionis contemtus. Non poterant discrimen ponere barbari inter religionem & potestatem secularem: alterum cum altero coniunctum, iuxtà in odio collocabant. Cranzius lib. 3. Metrop. c. 39. Ioan. Basiliadis Moschorum principis catamito Theodoro, Bosmani cuiusdam nobilis F. per iurgiu̅ obiecerat Demetrius Ouuicininus (cuius pater Basiliadis tutor fuerat) stupri infamiam. Theodorus de eo apud principem conquestus est. Ergo ad coenam simulata beneuolentia euocatur. Inter pocula cùm iam bene potus ingentem cratera mulsi in sanitatem principis [Greek words] ebibere iussus, vix dimidium hausisset, perfidia exprobrata in cellam vinaria̅ mittitur, illic pro salote principis quantum vellet bibiturus, & submissis sicarijs strangulatur. Alex. Guagninus in Moscouia. Accvsationem, Damnationem. Promervs regius quidam minister fuit. Is Euripidem tragicum poëtam supra modum exosum habebat, delatus ab eodem aliquando, nescio quo nomine, apud regem. Quare postea canes quosdam feros in poëtam soluit, a quibus ille deuoratus interijt. Proinde quoties potens quispiam offensus aliquos subornat, submittit???;, qui tibi negotium facessant, tempestiuè dixeris, [Greek words]. Conuenit cum illo, quod dicitur, [Greek words]. id est, Canis vindictam. Recensetur à Diogeniano. Erasmus in Adagijs. Cùm aduersus Hasdrubale̅ Livivs Salinator bellum gesturus vrbe egrederetur, mone̅te Fabio Maximo, ne antè desce̅deret in aciem, quàm hostium vires animum???; cognosceret: primam occasionem pugnandi non omissurum se respondit. Interrogatus???; ab eodem, quid ita tam festinanter manum conserere vellet? Vt quàm celerrimè (inquit) aut gloriam ex hostibus victis, aut ex ciuibus prostratis gaudium capiam. Ira tunc atque virtus sermonem eius inter se diuiserunt: illa iniustae damnationis memor, haec triumphi gloriae intenta. Sed nescio an eiusdem fuerit hoc dicere, & sic vincere. Val. lib 9. c. 3. Violatorum Bonae deaesacroru̅ crimine absolutus Clodivs, & factus Tribunus plebis, protinus appetiuit Ciceronem, simul???; omnes res atque omnes homines aduersus eum sollicitauit, concitauit???;, quòd testimonium in se dixisset. Populum demulsit legibus popularibus: vtriq; co̅suli amplas prouincias decreuit, Pisoni Macedoniam, Syriam Gabinio: colluuiem inopum ad coepta sua decuriauit, seruitijs armatis latera sua sepsit. Et die Ciceroni dicta, quòd Lentulum & Cethegum indicta causa necasset, cùm ille pacis causa cum furioso Tribuno armis contendere nollet, ei in voluntarium exilium fugienti, aqua & igni interdixit. Exterminato Cicerone Clodius villas eius incendit, concremauit domum, & areae aedem Libertatis inaedificauit, reliqua bona hastae subiecit: quae quotidie cùm proclamaret, nemo ad hastam accessit tamen. Plut. in Cic. Alexander III. Scotorum rex, cùm Vvaltervm Comitem Montethensem & quosdam alios, Cummeniae gentis omnes, diuitijs & multitudine tum pollentis admodum (quippe praeter comites multos, triginta duos equites habebat) ob illatas popularibus i???urias in ius vocasset: illi facta manu regem capiunt, & Sterlingum ducunt. Posteaquam verò vxor Vualteri adulteri cuiusdam Angli hominis abiectissimi amore capta maritum veneno sustulit, coniurati reliqui impetrata à rege venia deinceps in fide perstitêre. Hector Boëthius libro 13. Repvlsam magistratvs, Dignitatem ereptam, Deiectionem à magistratv. Gn. Apvleivs Saturninus à Q. Cecilio Metello censore senatu eiectus, iniuriam vlturus, t???ibunatum summo studio petijt. In qua petitione Nouium siue Numium, vt Liuiusait, co̅petitorem, quòd ab eo comitialibus diebus publicè esset criminibus lacessitus, iam tribunum creatum, atque è campo se domum recipie̅tem, sicariorum manu in eum immissa interfecit. Ipse statim Glaucia praetore adnitente (is enim tribunitijs praeerat comitijs) tribunus relatus est, & ob eam rem, Nouij caede suppressa, legem promulgauit, vt omnis Gallaciae ager, qui Gallorum fuerat, populo diuideretur, statuit???ue diem senatui, quo in eam legem iuraret, irrogata viginti talentoru̅ poena ijs, qui eam non probarent, & vt senatusubmouere̅tur. Lex multo certamine primùm lata, inde quum in eam iurare senatus cepisset, C. Mario sextùm consule ad id totum senatu̅ adigente, Metellus iusiurandum recusauit. Caeterùm quum legi contradiceret, eam dictitans non esse legem, quae tonante Ioue contra patrium morem lata esset, Apulerus lictore ad eum misso, curia educi iussit: inde ad populum latum, vt igni & aqua Metello interdiceretur, nisi in legem iuraret: dies vtra ad id constituta illi est: qua exacta, quum in proposito perstaret, posset???; in vrbe armis disceptare, patria excedere maluit, quàm illam in certaminis, alicuius discrimen adducere. Eo in exilium acto Apuleius tertiò est tubunus, refectus Secuta est inde recentior caedes, Glaucia & Apuleius, quu̅ Memmium tribunum fieri viderent, hauddubiè diuersarum partium, in conspectu populi per homines suae sactionis peremerunt. Populus horu̅ flagitium detestatus, in eos impetum fecit. Quo metu perculsi, cum magna agrestium manu, quae legi fauebat & C. Saphinio Censore, Capitoliu̅ inuadunt. Senatus eos interficiendos censuit. Marius ea re tuibatus iam plures armis instruxerat: caeterùm eo regniùs arma expediente (fauebat enim hauddubiè damnatoru̅ causae) qui ad caedem discurrerant, aquaru̅ fistulas, quae in Capitoliu confluebant, incidu̅t. Tum Saphinius deiperatione actus, templum incendit. Dedunt inde sese, siti adacti, Marij opibus confisi, quos consul in curia inclusit, ve???ut relege executurus. Caeterùm agiesti hominu manu metu disiecta, Saphinius, Glaucias & Apuleius in Seuatu obtruncantur. Censore igitur, praetore, & tribuno in hunc modu̅ interfectis, clamore populus significauit Metellum ab exilio reuocandum. Cuius voluntati P. Fusius trib. pleb. adeò perunaciter obstitit, vt ne Metelli quidem silij lacrymae piaeúe preces, Ipse adolescens ob id pietatis officcum, iam inde Pijcognomen tulit. Furius sequen ???anno in iudicium vocatus, quòd tantae pietati non cessisset, pro concione a populo discerptus est. Metellus ab ex???? re??? [2768] catus, in amplectendis ciuibus obuiam effusis diem consumsit. Sabellicus lib. 2. En. 6. Val. Flaccus Consul, cùm nescio quid ignominiosè in Fimbriam quaestorem decreuisset, ille???; Romam abiturum se dixisset, dignitate eum spoliauit. Ea iniuria ille alienatus, absente consule, praetorem, quem Flaccus in castris substituerat, fascibus militari fauore spoliauit. Inde Flaccum ex Chalcide reuersum, subita vi adortus, exercitu nudauit, nudatu̅ Nicomediam vsq; persecutus est: ibi???; in suam potestatem redactum hostiliter interfecit, abiecit???; insepultum. Ita consul & imperator Romanus à priuato homine imperio & vita spoliatus est. Sab. lib. 3. En. 6. Cùm L. Quintius Flaminius Senatu motus esset à Catone ob crudelitatem erga captinu̅, quem in gratiam scorti inter epulas trucidari curauerat: Titvs frater conspirauit cum veteribus aemulis Catonis, omnes???; illius locationes vectigalium & operum publicorum redemturae???; in Senatu obtinuit, vt inducerentur & rescinderentur. Multas etiam & graues instru xit ei accusationes. Verùm haud scio, quàm rectè atq; ordine aduersus iustum magistratum & ciuem optimum, pro homine coniuncto quidem, sed indigno & iure notato, inimicitiam susceperit capitalem. Plut. in Flaminio. Officivm intermissvm, neglectvm. P. Clodivs à piratis captus, quia à Ptolemaeo Cypri rege non fuisset redemtus, Tribunus factus, sua rogatione effecit, vt ille hostis sit iudicatus. Sab. lib. 5. En. 6. Vdalricvs Boëmiae princeps, Syba Versouicense magnoperè contendente, vt conuiuio suo princeps interesset, negauit, palàm illi dicens: Nónne apud sapientem legisti: Melior est buccella sicca cum gaudio, quàm domus plena victimis cum iurgio? secura enim mens, quasi iuge conuiuium, exprobrans obitergentilitiam perfidiam erga principes Versouicensibus. Perculsus inexpectato responso Syba, tacitus inde ad Bersoslaum Versouicensem abijt, apud quem conquestus est grauiter deignominia à suspicioso principe, non sibi solùm, sed toti praeterea familiae illata: subiunxit Bersoslaus: Caueat sibi, vt velit, princeps, etia̅, qui cautè viuit, cautus non rarò decipitur. Nec mora, de tollendo eo consilium capiunt. Solitus erat de nocte frequenter solus vigilare, ac deinde percursis psalmis & hymnis, lumine extincto somnum repetere. Talem eius consuetudinem obseruans insidiator, nocte quadam scalis fenestrae admotis, intento???; arcu, sagittam toxico tinctam in Vdalricum detorsi, ita proximè caput volantem, vt capillos eius perstringeret. At ille subitò candela de mensa proiecta vnà cum candelabro, per tenebras se in lectulum suum recepit absque strepitu & clamore. Manè scalae sunt inuentae, & sagitta parieti infixa. Dubrauius libro 7. Quidam Secretarius Ioan. Basiliadis, magni Ducis Moscouiae, sanguine ipsi iunctus, ad epulas inuitarat aliquot aulicos. Dum genio indulget, mittit pucrum visum, quid Dux agat. Princèps, retento famulo, accersi iubet & Secretarium, & conuiuas: varijs???; tormentis exprimere voluit, cur miserint famulum in Regiam: curad tam splendidum conuenerint conuiuium, quos de se sermones habuerint. Eorum alij in tormentis expirarunt, alij sacultatibus exuti sunt. Neque ab illo tempore ausus est quispiam mittere famulum, visum quid agatur in palatio Principis: sed hora statuta ipsi consiliarij aduolant. Alex. Guagninus in Moscouia. Stephanvs VI. Pp. Formosum pontificem, quanqua̅ mortuum, quòd is, ne ad pontificatum ascenderet, obstiterat, erui è sepulero uissit: & ademtis pontificijs vestibus atque ornamentis, seculari amictum indumento, extra ecclesiam sepeliri curauit: manuum digitos abscidit, ac piscibus deuorandos in amnem abiecit. Pari rabie Sergius III. Formosi Pp. corpus denuò erutum è secundo tumulo, palàm in foro capite multauit, ac deinde in amnem Tyberim proiecit: ob id solùm, vt Lothario Gallorum regi morem gereret, qui summo odio Formosum prosequebatur, quòd ipsius ope???a imperium à Gallis ad Berengarios transierat. Nonnulli arbitrati sunt, in Formosum saeuie̅di ergio eandem fuisse causam, quòd in Pontificatus creatione Formosus nonnunqua̅ Sergio restitisset. Fulgosus, & Egnatius libro nono, capite 3. ex Sigeberto. Florentini, vndecimum iam mensem à Caroli V. Caesaris exercitu obsessi, tandem in hostes erumpendum censuerunt. Quod quum Malatesta Baleonus, Florentinarum copiarum Imp. improbaret, decemuiri cum decurionibus dictatore???; in vnum coëuntes, raptim Malatestam ipso honore militaris imperij abdicandum censuerunt, solenni???; diplomate cum summa verborum lenitare perscripto, quò se dimitri perspiceret, ad eum extemplò duos senatores, qui ea in re magistratuum decreta certiùs referrent, miserunt. Hi fuêre Andreas Nicolinus, & Franciscus Zattus, ambo populares, auersi???; penitùs à concordiae studio salute???; ciuitatis. Malatesta admissis legatis, vsq; adeò conturbatus est, vt Nicolinum districto pugione repetitis ictibus, sed dextrà tamen debili vulneraret: vix???; illum astantes milites à morte subtraherent. Eius à Malatesta editifacinoris fama tota vrbe tumultu̅ ita excitauit, vt omnes ad arma decurrerent. Eo???; dieprofectò lugubre ciuitatis spectaculum Raphaël Hieronymus dictator furibundo similis edidisset, nisi eum Cecottus Tosingus mitigasset. Iouius lib. 29. Sacrorvm interdictvm. Vvaldricus Laudunensis episcopus an. 1112. cùm die coenae Domini Lavdvnenses periuros à communione Sacramenti arcere niteretur, gladio confossus occubuit: neq; ea caede satiata turba seditiosa, domum episcopalem igne concremauit. Hinc tantum enatum est incendium, vt plures Ecclesiae, monasteria???; in cineres redacta fuerint, anno 1112. Sigebertus, & Vincentius lib. 27. c. 11. Boemvndvs Rainaldi priuignus, Antiochiae principatu potitus, Sibyllam quandam, repudiata Theodora coniuge, vxorem duxit. Ob quod delictum ecclesiastico feritur anathemate. At cùm pertinax esset, omnia, praeter paruulorum baptisma, sacra cessarunt toto principatu ministeria. Princeps furijs extimulatus, bona facultates???; sacras diripit, patriarcha̅ cum clero in quoda̅ Ecclesiae municipio oppugnat. Iussu autem Balduini regis Hierosolymorum, Heraclius patriarcha, ecclesiasticis & politicis viris prudentibus eu̅ comitantibus, inter quos & Tiipolitanus erat comes, ad placandu̅ principem abit. Horu̅ intercessione pax aliqua Ecclesiasticis viris tu̅ restituitur. Verùm legatis digressis, ad ingenium redijt prin ceps, ac in ipsos politicos etiam saeuit, quorum plures non modò aulae suae consortio, sed & tota regione exclusit, anno 1181. vel circiter. Tyrius lib. 22. c. 6. 7. Cùm Philippo Francorum regi sacris inter dictu̅ esset, quòd praeter legitimam coniugem, Mariam quandam vxorem duxisset: ipse iratus multos episcopos sedib. suis expulit. Chronicon Flandriae sub anno 1199. Cùm Vilhelmvm Pictauiensem comitem, qui legitima co̅iuge abacta, cuiusda̅ Vicecomitis vxorem abalienauerat, Petrus Pictauorum episcopus liberiùs argueret, & cùm omnia frustrà fierent, publicè iam eu̅ excommunicare inciperet: ille crinem antistitis inuolat, strictu̅???; mucronem vibrans: Iam, inquit, morieris, nisi me absolueris. Tum verò praesul timore simulato, inducias petens loquendi, quod reliquu̅ fuerat excommunicationis fidenter perorauit, comite̅ à Christianitate suspendens, vt nec cu̅ aliquo conuiuari, nec etiam loqui auderet, nisi maturè resipisceret. Ita officio suo peracto, martyrij quoq; trophaeum sitiens collum protendit: Feri, inquiens, feri. At Vilhelmus sese retrahens inquit: Tantum certè te odi, vt nec meo te digner odio, nec coelum vnquam intrabis meae manus ministerio. Veruntamen paulò pòst eu̅ detrusit in exilium, vbi vita excessit. Malmesburiensis lib. 5. c. 50. Conradvs III. rex Germanorum electus contra Lothariu̅, Meningerum Treuirensem archiepiscopum, à quo diris deuotus carminibus fuerat, Romam ad Pontificem contendentem, vlciscendae iniuriae causa Parmae comprehendit, atque in carcerem conditum miserè mori coëgit. Sigonius libro 11. regni Italici. Herfordus Glasguensis officialis Tvinam nobilem Scotum, sub Dauide rege nouenni, ob adulterium excommunicarat. Is Hersordum ad Air proficiscentem cepit, nec priùs dimisit, quàm ducentas libras Sterlingas numerasset. Metu inde supplicij in Angliam exulatum abijt, mox in Galliam ad Eduardum, Ioa̅nis Balioli regno Scotorum exuti filium, eum???; ad regnum repetendum, mortuo praesertim Thoma Ranulfo, regni gubernatore, induxit. Hector Boëthius libro decimoquinto. Repvlsam amatoriam vel Conivgalem. Consule Tit. Virginitatis conseruatae, quatenus ab amatoribus ob hanc causam amatae occiduutur, fol. 2264. Cùm Thamar Erem & Onanim, filios Iudae, maritos habuisset, eos???; prole amisisset, Iudastelegauit Thamarem in domum paternam, donec tertius frater Sela adoleuisset. Verùm cùm Selam iam adultum ex lege Iudaica sibi non traderet in matrimonium, habitu scorti ludae sese commiscuit Tha mar; vltura socerum ob promissa non seruata: & ex eo gemellos concepit, Pharem & Zaram. Gen. 38. Cùm Callirrhoëvirgo, Coresvm sacerdotem Bacchi, sui amore furente̅, reiecisset: Coresi precibus incessit statim Calydonios ebrietati persim lis quidam furor, ex quo passim populari vesaniae morbo interibant. A' quo cùm liberari velle̅t, ex Iouis Dodonaei oraculo, Callirrhoë ad aram macta̅da deducebatur. Coresus pro ea seipsum occidit. Neq; illa amanti superuiuere sustinuit. Pausanias in Acharcis.
|| [2769]
Pelops quu̅ phrygiae regno successisset, bellum mouit in Oenomaum regem Elidis, patrem Hippodamiae, propter puellam negatam sibi in matrimonio. Antheus regij generis ex Halicarnasso adolescens, Phobio Nelidae tunc Milesijs imperanti obses datus fuit. Cleoboea (quidam Philachmen vocant) Phobij vxor, multa frustrà machinata, quibus adolescentem alliceret: temporis progressu amorem in se extinctum simulans, perdicem cicurem (alij vasculum aureum fuisse dicunt) in profundum puteum demittens, Antheum rogauit vt descenderet atque extraheret illam. Mox ingentem super eum deiecit petra̅. Animo inde voluens quàm graue flagitium perpetrasset, seipsam suspendit. Phobius tanquam scelestus, Phrygio regnum cessit. Parthen. in Erot. cap. 14. Levtychides coniugio Percalae filiae Chilonis à Demarato rege Spartanorum excussus, Demaratum vlturus, negauit eum ritè Spartanorum esse regem, quòd Aristonis filius non esset. Id???; Pythiae Delphici testimonio co̅firmare voluit. Herod. lib. 6. Lycambes habuit filiam Neobulem. Hanc cùm Archilochvs Parius Iambographus in matrimonium postulasset, promissa, nec à patre data est. Hic iratus Archilochus maledicum carmen in eam scripsit, quo Lycambes ta̅to dolore est compulsus, vt cum filia vitam laqueo finiret. Acron. Cratevas Arcesilaum Macedoniae regem, à quo in delicijs habebatur, interfecit, quòd promissam sibi filiam alteri dedisset. Aelianus. Dionysivs Syracusiorum tyrannus, ob matrimonij repulsam, Rheginos bello persequutus subegit. Petierat enim ab ijs per legatos, vnam aliquam ex optimatum virginibus vxorem sibi dari. Rhegini verò publicum legatis responsum dedêre, Plebeium non nisi plebeij filiam ducere debere. Diodorus libro 14. Harmodivs zelotypia motus, Hipparchum tyrannum Atheniensium interfecit. Iuuenem enim quendam amabat Harmodius, qui eo spreto, Hipparchum sequebatur. Inde Harmodius cum Aristogitone in necem tyranni conspirarunt: atque ita dum priuatam iniuriam vlciscuntur, patriam publico malo tyrannidis liberarunt. Plato in Hipparcho. Valerivs Torquatus, in eo bello, quod cum Tusco gerebatur à Romanis, regis filiam Clusiam in vxorem à Tusco petijt. Eam non consecutus, oppidum diripuit. Theophilus lib. 3. rerum Italicarum: & Plut. cap. 28. Parall. Nero Caesar Antoniam filiam Claudij, recusantem post Poppeae mortem nuptias suas, quasi molitricem nouarum rerum, interemit. Suetonius. Tiberivs Caesar nobiliss. matronam Malloniam perductam, nec quicquam ampliùs pati constantissimè recusantem, delatoribus obiecit: ac ne ream quidem interpellare desijt, Ecquid poeniteret: donec ea, relicto iudicio, domum se abripuit, ferro???; transegit, obscenitate oris, hirsuto atque olido seni clarè exprobrata. Vnde nota in Atellanico exodio proximis ludis assensu maximo excepta, percrebuit: Hircum vetulum capreis naturam ligurire. Idem. Octavivs Sagitta, Tribunus, Pontiae mulieris alteri nuptae amore vaecors, ingentibus donis adulterium, mox vt maritum omitteret, emercatus est, suum matrimonium promitte̅s. Vbi mulier vacua fuit, reperta spe ditioris coniugis, promissa exuit. Octauius postquam spernitur, noctem vnam ad solatium poposcisse dicitur, qua delinitus, modum in posterum adhiberet. Statuitur nox, & Pontia consciae ancillae custodia̅ cubiculi mandat. Ille vno cum liberto ferrum nocte occultum infert, ac nihil metuentem ferro transuerberat: accurre̅tem ancillam vulnereabsterret, cubiculo???ue prorumpit. Postera die manifesta caedes erat, nec multum ambiguus percussor: quippe mansitasse vnà conuincebatur. Sed libertus suum illud facinus esse ingenuè profitebatur: se patroni inimicitias vltum esse. & iam commouerat quosdam magnitudine exempli: donec ancilla refecta ex vulnere, negotium omne aperuit. Quamobrem postulatus apud Consules Octauius à patre interfectae (postquam tamen Tribunatu abierat) sententia Patrum, lege Cornelia de sicarijs condemnatur. Aerodius ex Cor. Tacito lib. 13. Vvilla Gepida miles, Aldoaldum Gothorum regem, dominum suum, coenantem, vno vulnere interemit: quia vxorem, quam antè ei promiserat, absente Vvilla, vt regis negotijs operam daret, rex alteri in matrimonio collocarat. Fulgosus lib. 9. cap. 10. Hvrcatvs Aethiopum rex, cùm Iphigeniam Christo dedicatam virginem nec minacibus verbis, nec alio quouis pacto in matrimonium suum pertrahere posset: monasteriu̅, in quo habitabat, cremaripraecepit. Sed flammae statim in eius palatium conuersae, totum absumserunt. Demùm horrida lepra percussus, cùm nulla medendi foret occasio, sese mucrone proprio interemit. Guido Bitur. Philippus Imp. bellis confectis ciuilibus, Babenbergae animum relaxans cum familiaribus sanitatis ergô venam aperuit. Interea Otho Palatinus de Vvitilspach, veluti amicus Caesaris, cubiculum ingreditur, nemine id prohibente: & vibrato gladio caput regis lethali ictu ferit. Henricus dapifer de Vvalpurg dum ostium cubiculi claudere nititur, in maxillam vulnus non lethale accipit. Parricida elapsus, non multò pòst, ab Henrico de Calladin Marescalco, haud longè à Ratisbona, est crudeliter iugulatus. Desponderat huic Othoni Philippus filiam Cunigundem. Sed cùm Otho familiarem quendam ducis Bauariae iniustè occidisset, coram Principibus homicidij reus, & perfidia notatus, eam Venceslao Boëmorum regis F. elocarat. Cuspinianus. Bondelmonto Bondelmontio, Florentino equiti, pacta fuerat patritij generis virgo, ex Amideorum familia. Dum nuptiae differuntur, matrona quaedam ex Donatorum gente de fenestra filiam formosissimam Bondelmontio ostendens, & huius formam cum sponsae forma conferre iubens, auctor illi fuit, vt repudium Amideae mitteret. Eo facto exacerbati Amidei, Bondelmontium ipso Paschatis die ad sacra exeuntem crudeliter interfecêre. Et hac occasione tota nobilitas Florentina ann. Sal. 1215. in duas facitiones apertè diuisa fuit, Guelforum scilicet, quorum caput erant Bondelmontij, & Gibellinorum, quibus praeerant Vberti, ab odiosis Pontificum & Impp. dissidijs ex Germania in Italiam traductorum. Io. Villanus lib. 5. cap. 38. Robertus Altisiodorensis Graecorum Augustus, virginem nobilitatis Byzantiae formosissimam, sed quae desponsa iam fuerat Bvrgvndioni cuidam iuueni florentissimo, sibi matrimonio consociauit, matre puellae auctore, laeta???; his multò splendidioribus nuptijs. Laetitia in necem vertit. Burgundio iniuria magis iritatus, quàm Caesaris nomine deterritus, manu coacta in domum socrus irruptione facta, nouam nuptam auribus desectis, truncis naribus deformauit, anum mari proximo mersit: & se ab Augusto, ne poenas daturus comprehenderetur, commilitonum grege tutabatur. Non multò pòst defuncto Roberto Balduinus filius successit. Ei Dynasta Exagonarum in Ponto Ioannes, agentibus Venetis, vnicam filiam in matrimonium offerebat: Burgundiones veriti, ne tanti soceri ope Balduinus iniuriam patri factam, dehonestamentum???; nouercae, ac necem nobilissimae feminae persequeretur, auctores caeteris Francis fuêre, vt repudiarentur hae nuptiae, & Martham Ioannis Brenni Hierosolymorum regis exulis filiam duceret. Aemilius lib. 7. & Cuspinianus. Sponsas, Conivges ereptas. Gerardus Campisamperius Patauinus, Tisonis magni filius, Caeciliam Mansredi Baionij filiam, locupletissima dote, Acciolino Monacho dicto desponsatam, dum Bassanum ad co̅iugem duceretur, de via raptam stuprauit. Ea iniuria Acciolinvs accensus, miserrimè Patauiu̅, & totam ferè Transpadanam regionem tractauit. Bernardinus Scardeonus libro 3. classe 13. Historiae Patauinae. Stephano regulo Illyrij quum adamata sponsa, quae erat è stirpe Seruiae Despoti, ad paratas nuptias duceretur, procaci oculo improbus pater eam concupiscens, excluso filio cum ea nuptias celebrauit. Hanc iniuriam non ferens filius, praecipiti actus desperatione, ad Turcos defecit: Stephani???; deposito nomine, Achomates & Cherseoglis vocatus, Baiazetis gener effectus est. Iouius. Amasios attentatos. Aristogiton Atheniensis, cùm Hipparchum tyrannum amores ac delicias suas attentare, Harmodium???ue, cuius amore flagrabat, conciliare sibi velle intellexit: suam hanc priuatam???; iniuriam non tulit, sed adhibito socio illius consilij puero illo quem amabat, dolorem suum vltus est, ipsum???ue necauit. Victorius lib. 20. Var. lect. cap. 21. Ignominiam, Qvae facto infertur. Vt per Stuprum, Conspuitionem. Vide Tit. Crudeles ob Flagra, fol. 2761. Candaulis Lydorum regis Vxor, prostitutam à marito pudicitiam vltura, Gygem pastorem regium, cui se nudam maritus ostenderat, eò impulit, vt regem interficeret. Sabellicus lib. 3. Enn. 2. In Larissa Phriconide dicunt Piasum coli, quem tradunt, cùm Pelasgorum dux esset, Larissae filiae amore captum fuisse: cum???ue puellae violentiam attulisset, contumeliae poenas luisse. Nam cùm vini dolium pronus inspiceret, puella (quòd rem resciuerat) illum per pedes attollens, in dolium demissum suffocauit. Strabo lib. 13. Pavsanias Macedo Philippi Amyntae F. satelles, stuprum ab Attalo aulico regio passus, Philippum regem, cui conquestus erat, conniuentem occîdit. Diod. lib. 16. Harpalyce patrem Clymenum ob stuprum sibi illatu̅ foedè vlta est. Theragrum enim suniorem fratrem mactauit, ac festo sacrificiorum die, in quo publicè omnes conuiuabantur, [2770] apparatas pueri carnes parenti apposuit. Clymenus seipsum interemit. Parthen. de Amat. cap. 13. ex Euphorione. INTAPHERNES statim post oppressos Magos regiam ingressus, volebat admitti ad colloquium regis. Etenim hac lege conuentum erat inter Magorum oppressores, vt eis ad regem foret aditus sine internuncio, nisi cubaret cu̅ vxore. Cùm igitur ianitor, & qui à responsis erant, eum introire non sinerent, quòd rex cum vxore esset: eos mentiri ratus, educto atinace, aures vtrique nares???ue praecidit, ac loro freni equini ad ceruices ipsorum alligato, homines dimisit. Qui cùm regi sese exposuissent, & cur id passi fuerant, exposuissent, Darius Intaphernem tanquam insidiatorem cum liberis interfici iussit. Herodotus lib. 2. M. Drvsvs Tribunus plebis, Philippum consulem, eò quòd concionantem interpellarat tantùm, praecipitem in carcerem egit: & ita quidem, vt magna sanguinis exore & naribus copia esslueret. Alex. ab Alex. lib. 1. cap. 2. In Alexandrvm regem Iudaeorum domi seditio coorta est, cùm per scenopegiae celebritatem in parantem sacrisicare coniecta sunt citrea: nam hoc festo Iudaeis moris & palmeos & citreos thyrsos gestare. Quin & conuitijs impetitus est populariter, exprobrantibus captiuitatem, & indignum, qui sacris operetur iactantibus. Quibus iniurijs exacerbatus, occidit eorum circiter sex millia: & exstructo circa fanum & altare septo ligneo pertinente vsque exsta loca, quae solis sacerdotibus patet aditus, hoc pacto arcebat à se vim multitudinis. Sed & mercenarios milites alebat Pisidas & Cilicas. nam Syris infensus, non vtebatur eorum opera. Iosephus libro 13. capite 21. Praeterierat L. Metellus Macedonicus, quum Censor esset, in recensendo senatu (ea sanè suit illius ordinis nota) C. Attilivm Labeonem. Is postea Tribunus plebis sactus, Metellum iam priuatum è campo meridiano tempore, & iam vacuo foro reuertentem, violenter raptum ex Tarpeia rupe praecipitari iussit. Trahebatur vir nobilis ad crudele supplicium, virtutis opera censura???ue grauissimè administrataperiturus, nisi filij, trepido de patre nuncio domo exciti, praestò illi affuissent. Qui vix Tribuno vno reperto, qui pro patre intercedcret, ab ipso mortis limine reuocarunt. Sabellicus lib. 1. Enn. 6. Theodosivs Imp. habuit vxorem Flacillam, deuotissimam ac religiosissimam feminam, quae multa pietatis exempla egentibus exhibuit: & maritum saepè admonuit, ne benefactori ingratus foret: ex qua Arcadium & Honorium filios Imperarores genuit, quos post se superstites reliquit. Huius statuas in soro positas, cùm Antiochenses ob impositum vectigal nouum deiecissent, & per vias publicas traxissent, eos in Lao dicensium tradidit potestatem: grauius??? ob ha̅c contumeliam puniuisset, ni Flauianus praesuliram eius temperaset. Cuspinianus. Cùm Fabia Eudocia Heraclij Imp. prima vxor efferretur, puella quaedam barbara è fenestra super pheretrum expuit. Comprehensa, & rogo Fabiae imposita, iussu Heraclii viua exusta est. Cuspinianus in Caesaribus. Severianvs Gabalensis antistes, ob hon orem assurrectionis, à Serapione archidiacono Constantinopolitano, quem praeteribat, non oblatum, surens, in haec verba prorupit: Si Seraption Christianus suerit mortuus, Christus non est homo factus. Serapion eum ad Chrysostomum detulit, quasi nudè negasset Christum hominem esse factum. Itaque ab eo in exilium eiectus fuit. Quidam Athanasio patriarchae Constantinopolitano infensi, insidias illi atroces comparant. Nam cùm in Xerolo phi cellis versaretur, è patriarchico solio scabellum furati, Christi seruatoris, & altera ex parte Imperatoris Andronici Palaeologi imaginem, frenos in ore gerentis, quos Arsenius alter patriarcha, vt sessor equi moderaretur, in eo depinxêre, & in locum suum reposuêre. Quidam eam fabulam vulgant, & patriarcham apud Imperatorem impietatis reum agunt. Ille conuictos calumniacores durissimo mancipat carceri. Patriarcha lenitale poenae offensus, vt qui non nisi morte sibi pro tanta calumnia satissieri posse censebat, dignitate se spontè abdicauit. Greg. lib. 7. Cùm Ervoia Spaletij dux à Sigismundo Imp. qui etiam Vngarie atque Boëmiae regna possi debat, rebellasset, atque vno praelio multos è Sigismundi ducibus ac praefectis cepisset: omnes sine precio humanè dimisic, vno Paulo ex Chuporo excepto, cui nudo statim assui bouis pellem iussit. Nam cùm Eruoia adhuc in officio cum Sigismundo maneret, atque in eius aula versaretur, quia ipsius aspectus mores???ue rusticum hominem pręferebant, nunquam à Paulo aliter quàm ex presso bouis mugitu salutabatur. Ei ergo capto, hoc improperauit, dicens: Velle se, vt voci illi personae quo??? imago responderet. Fulg. lib. 9. cap. 10. Dagobertvs Clotharij II. Francorum Regis F. ob honorem sibi in conuiuio non exhibitum, Sadregisillum Aquitaniae praefectum ignominia afficit. Sadregisillus enim primum in frequenti conuiuio contra eum accumbendi locum elegerat: deinde poculo ex eius manu, oblitus per vinum maiestatis (id enim inter pares tantùm sieri solebat) vltrò sumto biberat. Itaque eum detracta veste loris caecîdit, & vt ille barbam more eius aetatis aluerat, totondit, abrasit???ue. Aemilius libro primo. Alfonsvs Albuquercius, cùm regnum Armuziense sub Emmanuelis Lusitaniae regis imperium redigere vellet, ad primum oppidum, Calaiates dictum, aduectus, commeatum petijt. At cùm milites cibum sumere vellent, se delusos aspiciunt. Nam in vasa, in quae Calaiatenses commeatum intulisse simulauerant, sordes ingesserant, & in summo varia ciborum genera collocarane, vt Lusitanis illa vana specie commeatus illuderent. Cuius quidem fraudis postea debitas poenas exoluerunt. Nam subacto Armuziensium rege, cùm is rursus defecisset, Albuquercius regnum deserere coactus, in Calaiatenses impecu factos omnibus, quos viuos cepit, aures atque nares. amputauit. Oppidum deinde & templum, quod erat excellenti opere factum, & viginti septein naues, quae erant in portu, flammis exussic. Osorius libro sexto rerum Emmanuelis. Exilivm. Cyrus Persarum rex, ad Amasim Aegyptiorum regem miserat petitum ocularium medicum praestantissimum. Medicvs ille infensus Amasi, ob idipsum, quòd vxorem & liberos relinquere cogeretur, mortuo Cyro, Cambysi Cyri F. persuadet, vt Amasis filiam in matrimonium peteret: quam si dare recusaret, bellum ei iure posset inferre. Amasis cùm filiam dare nollet (sciebat enim Cambysem pellicis tantùm loco habiturum) nec recusare tamen auderet, Nitetim Aprijs regis superioris filiam tanquam suam, ad Cambysem mittit. Re intellecta, Cambyses Amasi bellum intulit. Et sic medicus Amasim vltus est. Herod. lib. 3. Leonidas Cleonymi F. cùm populari factioni Agidis regis Eudamidae F. resisteret (qui nouas tabulas publicarat. & agrorum diuisionem ex Lycurgi instituto sieri cupiebat) in exilium pulsus, à genero Cleombroto sibi substituto in regno, necatus suisset, nisi Agis eum tutò Tegeam perdaci curasset. Reuocatus inde, Cleombrotum generum eiecit, Agidem in Chalcioecum fugientem, insidijs Ampharis, Democharis & Arcesilai inde extractum, in carcere cum matre & auia strangulauit. Plut. in Agide. Alcibiades, cùm è ciuitate eiectus esset, magnitudine animi sui, perturbato totius Graeciae statu, ciuibus necessitatem imposuit, vt se redire paterentur, atque in patriam reuocarent. Quibus rebus (inquit Isocrates) ille magnam gloriam consecutus est: non tamen omnibus probatam. Vt enim industria ipsius atque vis animi meritò laudari potuit, qui quòd voluit perfecit: ita confilium iure optimo vituperati, qui bellum patriae intulit, ac plurimis malis domitos ciues recipere se coëgit. Victorius lib. 21. Var. lect. cap. 7. C. Marcivs Coriolanus, plebis suffragijs, licèt summoperè renitente nobilitate, in exilium eiectus, totam ciuitatem infestauit, cùm laesus non esset à tota, sed optima potissima???ue pars esset vnà cum eo vulnerata, atque de eo doleret. Deinde multis legationibus & precibus, cùm vnam procurarent offensam ac dolorem, quia his inflexus non est, neque dedit locum: declarauit ad obterendam atque proruendam, non ad recipiendam patriam & reditum sibi parandum, bellum se atrox atque inexpiabile concitasse. Plut. in compatatione Alcib. & Coriolani. Mathon Carthaginensis à suis exilio multatus, quòd peste magna ex parte consumto exercitu in Sicilia atque Sardinia uictus esset, patriam rursus infesto petit exercitu. Fulgosus libro 5. capite 8. Andronici Iunioris Imp. magnus Domesticus Ioannes Cantacuzenus, tutor filiorum à morie̅te Andronico creatus, cùm aliquotannis Caloioannem & Manuelem pupillos educasset, Apocauci viri obscurissimi fraude, & patriarchae ambitione in exilium truditur. Iniuriae impatiens, bellum quinquennale aduersus reginam & Caloioannem gessit, Turcorum arma primus Eutopae inferens. Byzantio proditione occupato, nulli ferè molestus, filia in vxorem Caloioanni tradita, eum sibi generum fecit. Sed cùm vna in domo gener atque socer vitam agerent (vt sit) in discordiam veniunt: quae indies plus inualescens, tantum eos incendit, vt domi foris???ue alter alteri se hostem ostenderet. Sed cùm socer seipsum armis tutaretur, Caloioannes in Tenedum veniens, auxilio classis Genuensium in regnum patrium restituitur, pulso armis Cantacuzeno, imperij occupatore. Ergo Francisco Catalusio Genuensi, classis praefecto, dono dedit Mitylenem insulam, & Lesbi principem fecit. Cuspinianus. Carceres, Captivitatem. Ionathas Iudaeorum dux, post Iudam Machabaeum fratrem interfectum, Ioannem fratrem ad Nabathaeos Arabas cum impedimentis & imbellibus misit. At eos aggressi Iamris filij Medabenses, captiuos abegerunt. Non ita dius pòst cùm [2771] nunciatum esset Ionathae & Simoni fratribus, quòd Iamris filij celebraturi essent nuptias, & adducturi sponsam ab oppido Gabatha, filiam illustris cuiusdam inter Arabas: eam???ue puellam traducendam cum pompa sumtuosa & splendida: Medabam profecti expectabant eorum transitum. Vt in conspectum venit sponsus cu̅ virgine & amicoru̅ comitatu, coorti ex insidijs omnes ad vnum interfecerunt, ad c c c c. & cum or namentis caetera??? praeda reuersi sunt. Iosephus lib. 13. cap. 1. ex 1. Machab. 9. Iarmericvs Danorum & Sueonum rex, victis Sclauis, à quibus puer captus suerat, quadraginta captos applicatis totidem lupis laqueo enecauit (supplicio olim parricidis intentari solito) eius qua erga Danos vsi essent crudelitacis talionem. Saxo lib. 8. Ioannes XIV. Pontifex à Romanis in carcerem coniectus, eo solo nomine, quòd Imperatori Othoni faueret: liberatus ab Othone, Petrum vrbis praefectüm nudum per carnisicem ad equum Constantinianum ad integrum diem crinibus alligari, deinde asino impositum, facie ad posteriora versa, & manibus caudae alligatis, per totam vrbem flagellis caedi, ac tandem in Germaniam exulatum ire iussit. Antoninus, Sabellicus. Ericvs dux, & Valdemarus, Birgerivm regem Suecorum fratrem suum domi sedentem, & nihil minùs quàm à fratre timentem ceperunt, anno Salutis 1305. Frustra interim ab Erico Danorum rege armis tentati. Post aliquot annos suapte sponte ad cor reuersi, recordantes quid egissent in fratrem natu maiorem, euocatis regni proceribus, regem è carcere liberarunt, acceptis ab illo de impunitate sacramentis, & constitutis sibi ex sententia prouincijs in regno, quibus pro captu suo magnificè agerent. Birgerius regno recepto, filium Magnum (quod in formula compositionis conuenerat) fecit regni consortem. Non multò pòst fratres iam nihil à fratre formidantes euocauit, ad Decembria (de more gentis) conuiuia peracenda. Illi alacres adsunt, regi ex fide complacituri. Rex conuiuio exhilaratos, captos gladio caedi iussit. Res cunctis proceribus execrabilis visa. Itaque sacto agmine regem adoriuntur. Fugatus cum regina, cessit quâ potuit. Filium eius Magnum, iam regem consecratum, in arce Steckeburg obsessum ceperunt: & sacro ossicio peracto, expurgata primùm per consessionem conscientia, & mystico corpore sumpto, gladio iugularunt. Cranzius libro quinto Sueciae, capite vigesimosexto. Cùm in Valachiam ex Varnensis pugnae clade Ioannes Coruinus traiecisset, quam Transalpinam vocant, in amica prouincia à Dracula Vaiuoda praeter opinionem nefariè capicur: dies aliquot non parum honorisicè ab eo retinetur. Dracula tandem facti pertaesus, multis leum muneribus donatum in Transsyluaniam remisit. Quare id Dracula fecerit, incertum est: multi, vt Turcae gratificaretur, quo cum paulò ante foedus iniuerat: alij, quia filio nondum reuerso timebat, quem cum quatuor millibus equitum, Cornino auctore, in eam expeditionem regi dederat. Coruinus deinde gubernator regni constitutus, superatis Alpibus, Valachiam vastat, & occupat, Draculam???ue in oppido quodam cum duobus filijs capit. Patrem nequicquam deprecantem cum filio, qui natu maior erat, ad supplicium educi iubet: ambo capite multati: alteri autem filio, qui natu minor erat, vtraque sunt euulsa lumina. Bonfinius lib. 6. & 7. Dec. 3. Franciscvs Ferrucius Florentinorum, à Carolo V. Caesaris exercitu obsessorum, praefectus, quum Volaterranos ad Caesarianos inclinantes expugnasset, nonnullos ciues, & in his circiter quatuordecim milites Hispanos cepit, atque inusitata crudelitate in tetrum carcerem coniectos enecauit fame: & demùm ad ignominiam gentis eo modo enectos, laqueis ad pinnas arcis suspendit, quòd se ab ea gente Neapoli captum, atque inhumaniter cruciatum fuisse praedicaret. Iouius lib. 28. Histor. Infelicem Pvgnam. Ivstinvs III. cùm contra Philippicum Bardanium malè pugnasset. Heliae (qui dux fuerat exercitus) filios in sinu matris interfici iussit: eam???ue matrimonio iunxit seruo ipsius coquo, qui erat Indus. Qua ignominia accepta, Helias ad Philippicum desecit, & manibus suis caput Iustino amputauit: filium eius Tiberium es sacra aede, in quam confugerat Blachernis, extractum, crudeliter interfici curauic. Cuspinianus in eius vita. Bvlgari Zeletim regem suum, populari tumultu occiderunt, cùm Graecorum bello victus domum reuerteretur. Egnatius lib. 5. cap. 3. CRVDELITAS CONSIDERATA RESPECTV INIVRIAE RELATAE AD AGENTEM, QVI LAESIT, laedit, laedere videtur sua Improbitate, Pvtaper Vaticinivm Falsvm. Maximinvs Augustus iniquè ferens sibi à Constantino Magno & Licinio AA. collegis mandatum, vt Ecclesijs pacem daret, foedus rupit. À Licinio in Thracia victus, in Bithyniam fugit. Ibi inani responso vatum atque ariolonim confirmatus, bellum instaurauit, & signa ad Astacum contulit: verùm primo concursu pulsus, & à militibus suis derelictus, ne agnosceretur, Imperij insignia posuit, ac suga arrepta, cum paucis ex pago in pagum occultè procedens in Ciliciam vsque peruenit, vbi se in oppido Tarsi munito inclusit. Ibi verò furore accensus, vates ac sacerdotes omnes, quorum vaticinio fretus, summi certaminis discrimini se commiserat, intersecit: ac rerum actarum poenitentia captus, edicto proposito Christianis templa demùm, ac liberos conuentus indulsit. neque ita multò pòst, dum exercitus eius in Bithynia relictus, praelio cum Licinio certat, misera morte occubuit, acerbis repentè doloribus corporis cruciacus, atque atroci liquescentium membrorum ardore consumtus. Sigonius libro 3. Imp. occid. ex Victore. Haeresim, Idololtriam, Apostasiam, Impietatem. Ex Tit. Martyrum, fol. 3028. item Persecutorum religionis, huc quaedam, fol. 3029. In vico Arcadiae Condylea dicto, fanum est priscum Dianae Condyleatidis. Cùm pueri aliquot circa templum luderent, funiculo, quem repererant, Dianae signum obligato collo per lusum trahentes, Dianam strangulari dictitabant. Eos Caphyenses ciues cùm deprehendissent, violati numinis crimine damnatos, lapidibus obruerunt. Quod tamen factum non benè eis vertit. Communis enim pestis feminas incessit, vt omnes, quae vterum serrent, foetus per abortum abijcerent: neque antè malum cohiberi potuit, quàm oraculi monitu iussi sunt sepulturae pueris honorem habere, & illis quotannis inferias mittere, quòd insontes peremti essent. Obseruarunt itaque & alia omnia Caphyenses ex oraculo, postera aetate & Dianam (nam & hoc ad Apollinis vocem referunt) Apanchomenen, quod est, ac si laqueo comprehensamdicas, appellarunt. Pausanias in Arcadicis. Maximvs Imperator datis ad praefectum Galliarum, & vicarium Hispaniarum literis, omnes omninò, quos leuis suspicio Gnosticorum haereseos attigerat, deduci ad conuentum Burdegalae iussit. Ita deducti Instantius & Priscillianus. Quorum Instantius prior causam dicere iussis, postquam se parùm purgauit, indignus esse episcopatu pronunciatus est. Priscillianus verò, ne ab Episcopis audiretur, Maximum appellauit: id???ue permissum à Catholicis fuit. Ita Idacio & Ithacio accusatoribus sequentibus, omnes ei culpae affines ad Maximum sunt adducti. Ibi, cùm fortè Martinus adesset, Turonensis Episcopus, Ithacium monuit, vt ab accusatione desisteret: Maximum verò, vt miserorum sanguine abstineret: satis super???ue esse, vt Episcoporum sententia haeretici iudicati ecclesijs pellerentur: noui exempli esse, vt causam Ecclesiae, iudex seculi iudicaret. quinetiam à Maximo sponsionem elicuit, nihil cruentum in eos constituturum. Sed postea Maximus à mitioribus consilijs reuocatus, causam Euodio praefecto praetorij permisit. Is Priscillianum duobus iudicijs auditum, conuictum???ue maleficij, nocentem pronunciauit, detrusit???ue in custodiam, donec Imperatorem consuleret. Quibus rebus cognitis, ille decreuit, Priscillianum socios???ue eius damnari capitis oportere: atque Ithaco se inuidiae instantis iudicij subtrahente, Patricium quendam fisci patronum accusatorem apposuit. Iudicio redintegrato, Priscillianus rei capitalis damnatus est, cum sectatoribus. Caeterùm eo occiso, non solùm non repressa haeresis, sed etiam latiùs propagata est. nam sectatores eius, qui eum priùs, vt sanctum honorauerant, postea vt martyrem, colere ceperunt. Peremtorum corpora ad Hispanias delata: quin & iurare per Priscillianum summa religio fuit: atque inter Episcopos discordia grauior exarsit. Maximus Ithacium eius accusatorem tutatus est, ne quis ei crimini daret, opera illius cuiuscunque modi hominem suisse damnatum. Congregati etiam Treuiris Episcopi, cum Ithacio communicarunt, auctores???ue Maximo fuerunt, vt tribunos cum summa potestate ad Hispanias mitteret, qui haereticos inquirerent, & deprehensis vitam ac bona adimerent. Quo facto non erat dubium, quin plurimos oppressuri innocentes essent. etenim, vt inquit Sulpitius, tum [2772] solis oculis iudicabatur, cùm quis pallore potiùs, aut veste, quàm fide, haereticus aestimaretur. Verùm, cùm Martinum Episcopum ad comicatum venire audirent, veriti, ne aut consilijs suis repugnaret, aut à communione sua se remoueret. Maximum impellunt, vt missis obuiam magistri officialibus. Treuiros prohiberet accedere, nisi se cum pace Episcoporum apud se consistentium affore fateretur. Cui Martinus respondit, se cum pace Christi venturum. Itaque ingressus vrbem, nocte orationis causa Ecclesiam adijt. Postridie pro quibusdam, qui Gratiani partes pertinaciùs fouerant, apud Maximum intercessit. Episcopi, quorum communionem Martinus non inibat, Maximum soliciti adeunt, actum esse de suo omnium statu querentes, si Theognisti pertinaciam, qui ipsos solus palàm, lata sententia, condemnauerat, Martini armaret auctoritas. non oportuisse hominem recipi moenibus, illum iam non defensorem haereticorum esse, sed vindicem: nihil actum morte Priscilliani, si Martinus illius vltionem exerceat. postremò prostrati slentes opem cius implorant, vt vtatur aduersus eum vi sua. Quibus vocibus Maximus adductus, Martinum secretò accersitum blandè appellat: haereticos iure damnatos more iudiciorum publicorum potiùs, quàm in sectationibus sacerdotum: non esse causam, cur Ithacij caeterorum???ue partis eius communionem putaret esse damnandam. Theognistum odio potiùs, quàm causa, fecisse dissidium: eundem???ue tamen solum esse, qui se à communione secreuerit, à reliquis nihil nouatum. quin etiam synodum paucos ante dies habitam pronunciasse, eos culpa non teneri. Quibus cùm Martinus minimè moueretur, Maximus iracundia incicatus, se de conspectu eius abripuit: & mox ijs, pro quibus ille rogauerat, percussores immisit. Quod vbi Martinus nocte comperit, anxius Palatium repentè irrupie: & cùm spopondisset, si eis parceretur, se communione vsurum, protinùs ab eo, quae cupiebac, est consequutus. Sigonius lib. 9. Imperij occidentis. Valens Imperator Arianus octuaginta viros orthodoxos (ex quibus Vrbanus, Theodorus & Menedemus praecipui) qui ad eum Nicomediam venerant supplices, naui impositos, quasi in exilium relègandos, in medio pelago comburi iussit. So crates libro 4. capite 16. & Sozomenus lib. 6. cap. 14. Gensericvs Vandalorum rex, ex Hispania in Africam à Bonifacio Comite contra vim Valentiniani III. Imperatoris euocatus, vt famam gentis suae augeret, omnis multitudinis numerum inijt: inuenta???ue sunt vtriusque sexus atque omnis aetatis hominum octuaginta millia. Cùm aute̅ pacatam, speciosam???ue nactus esset prouinciam, omnia populatione, incendio caedibus???ue permiscuit. Quòd verò perfidia Ariana corruptus esset, ac proinde Catholicis Consubstantiale sentientibus insestissimus: in ecclesias, basilicas, coemeteria & mo nasteria saeuire, auaritia pariter ac crudelitate inflammatus incepit. Etenim priuatorum aedes, quorum ianuas clausas offendit, magno impetu deturbauit. Episcopos supplicijs exquisitis ad tradendum ecclesiarum aurum adegit: & quò plus dabant, eò acerbioribus tormentis, vt plus dare cogerentur, effecit, alijs palorum vectibus ora aperientes, soetidum coenum ob confessionem pecuniae ingesseru̅t: non nullos in frontibus & tibijs, neruis remugientibus torquendo, cruciarunt. plerisque aquam marinam, alijs acetum liquamen???ue ori apposita sine misericordia potrexeru̅t. onera ingentia tanquam camelis imposueru̅t, & stimulis ferreis ad ambúlandum adegerunt, quorum nonnulli sub fascibus miserè expirauêre. senio confectis, ac propter caniciem veneranda nulla misericordia impertita. pueri ab vberibus rapti ad terram elisi, aut medij fecti. tecta incensa, aut solo aequata. quas verò vrbes propter munitionum firmitatem adire non potuerunt, nouo mali genere afflixerunt: quippe, interfectis in circuitu innumerabilibus turbis, tetro putrefactorum cadauerum foetore necarunt eos, qui intus erant. Victo inde Bonifacio, qui ad Valentinianum redierat, è Mauritania in Numidiam, reliquam???ue Africam sese cum exercitu intulit: oppida ipsa excidit, agrestes alios fuga dispersit. qui verò in syluas, aut speluncas, aut ad alias munitiones profugerant, partim ferro necauit, partim necessarijs praesidijs, vt fame contabescerent, spoliauit. Ecclesiae porrò aut crematae, aut sacerdotibus & ministris exhaustae: sacrae virgines, & continentes viri aut dissipati, aut tormentis cruciati, aut nece, aut seruitute affecti: vsqueadeò vt non essent, qui hymnos laudes???ue Dei in ecclesijs solitas canerent. demùm res diuina ita extincta est, vt frustra quaererentur, qui sacramenta aut poscerent, aut traderent, superstitibus sacerdotibus ad eam inopiam rerum necessariarum adductis, vt cibum quotidianum corrogarent. Sigonius lib. 12. Imp. occid. Gensericvs Vandalorum rex, Arrianae haeresis veneno imbutus, & ob eam rem orthodoxae fidei iam antea infestus, Romam ingressus, omnia sacra & profana promiscuè foedauit: quatuordecim dies consumti in egerenda praeda, abducta???ue est vis ingens hominum omnis sexus & aetatis. Atque per hunc modum Vandalorum ductu, Aphrica Carthaginis excidium suas???ue clades vlta est. Sabellicut libro primo, Enneadis octauae. Amalaricvs Gothorum rex, Arianus, vxorem Crothildem orthodoxam aliquando ad ecclesiam procedentem, sordibus aspergi curauit, atque ad extremum adeò saeuè pulsauit, vt vestem hausto sanguine macularit. Eo nomine Theodebertus frater, Francorum rex, Amalaricum & vita & regno exuit. Sigonius lib. 17. Imp. occid. Leonegildvs Gothorumrex in Hispania, Arianus, Herrmogildum filium ob defectionem ab Arianismo ad orthodoxam fidem, crudelissima morte affecit. Fulgosus libro quinto, capite octauo: & Ritius libro primo Hispaniae: & Sigebertus, qui Leuuigildum vocat. Nestorivs in Episcopum Constantinopolitanu̅ consecratus, homo superbus & iactabundus, quinto pòst die aedem Arianorum, in qua illi furtim orabant, deturbari iussit: atque eo facto Arianos eò furoris ac vaecordiae adduxit, vt eam ipsi vltrò subiectis facibus inflammarent. quo incendio cùm vicina aedificia essent comprehensa, magnus in vrbe tumultus est concitatus. Inde Nouatianos aggressus, quòd Paulus eorum Episcopus magnam modò pietatis laudem esset adeptus, vix ab Imperatore retentus est. Itaque, vt ipse eius voluntati seruiret, edixie, vt Haeretici ecclesias, quas ab orthodoxis tenerent, vbicunque Catholicis redderent: ferri enim non posse, vt qui nec proprias habere debuerant, ab orthodoxis possessas, aut conditas, sua???ue temeritate occupatas: vltrà detinea̅t. Sigonius lib. 12. Imp. occid. Theodosivs quidam, Synadorum, vrbis Phrygiae Pacatianae, Episcopus, haereticos (in ea namque vrbe complures erant ex secta Macedonianorum) grauiter persecutus est: eósque non modò è ciuitate, verumetiam ex agris relegauit. Atque istud aggressus est non de more orthodoxae Ecclesiae, qu??? homines persequi non soler, neque studio rectae sincerae???que fidei incitatus: sed turpis quaestus auiditati inseruiens, vt ex haereticis pecuniam cogeret. Socrates libro 7. capite 3. Ecclefiasticae historiae. Cùm Henricvs V. (qui Gregorio VII. Antipapam dederat Clementem III.) Henricum IV. patrem regno deturbasset: suasu eorum qui Papae partes sequebantur principum, in Moguntino concilio Henriciana, aut Clementina haeresis eonsensu omnium ordinum condemnata fuit, anno 1106. statutum???ue vt haeretici Episcopi viuentes fuit, anno 1106. statutum???ue vt haeretici Episcopi viuentes de sede deturbarentur, mortui è sepulcris extraherentur, & qui ab ijs institutifuera̅t, vsque ad generalem conuentum à munere amouerentur. Quo decreto Clementis cadauer, qui fuerat huius haereseos auctor, Rauennati sepultura euulsum à vulgo foedè est laceratum. Sigonius lib. 9. Regni Italici. Pragae, Boëmorum sacerdos eucharistiam deferebat ad aegrotantem. Iudaeorum pueri sacerdotem luto lapidibus???ue insectantur. Indoluit plebs, quae ex more sequebatur, irrogatam Christo & sacris eius contumeliam, repressis pueris, & cum contumelia abactis, Quum???ue adulti Iudaei pueros tuerentur, primùm rixa, deinde orta est seditio. Efferuescente autem Christiano populo, in deuotionem recenter assumti per sacram Paschae diem corporis Dominici, concursu ex omnibus ordinibus facto, immiscuêre se plurimi literis studentes clerici: & saeuientes in Iudaeos, quicquid obuium fuit, prostrauerunt. Incensis autem domibus eorum, feminae cum paruulis, se sua sponte iniecerunt incendio, ne probris Christianorum expositae, ad extremum necarentur. Cranzius libro 9. Vandaliae, cap. 23. Thaboritae, duce Ziscone, castellum Riczianum ceperant. Inter captos vndecim sacerdotes erant, cuncta se facturos promittentes, quae Zisco iuberet: calicem se propinaturos, ritum Thaboritarum suscepturos, militiam cum illo obituros: at ille vinctos in vaporarium deduci, & omnes comburt mandat. Nactus deinde in arce Pribenicia Hermannum monachum, qui se Episcopum suffraganeum cognominabat, quanquam Thaboritarum nonnullos consecrauerit: quia tamen metu adactus id fecisse videbatur, pertractum ad piscin??? submersit. In oppido autem Vodnana, quotquot sacerdote??? reperit, viuos in fornacem calcariam proiecit. Oppido Prachatice expugnato, CXXXV. oppidani in platea occurrentes, flagellis Thaboritarum ferratis contusi obtriti???ue sunt, gloriantium, aream Domini se purgare. Confugerant ad sacrarium cum sacerdotibus LXXXV. viri inermes, manus in coelum tendentes, voce???ue flebili supplicantes, vt eis tempus viuendi poeniten di???ue prorogaretur, simul???ue pollicentes, eadem se dogmata cum Ziscone professuros. Respondit ille, tempus vltionis, non autem misericordiae instare: admotis???ue malleolis & sarmentis, incendium suscicauit, quo deflagrarunt omnes. Dubrauius lib. 25. Thaboritae à BOEMIS proceribus ope Pragensium Hussitarum inter Brodam & Caurinum maxima clade affecti, amisso duce Procopio, deditionem fecêre non paruo numero, partim indomiti illi Orphani, partim qui ex pagis coacti, ad pugnam pertracti fuerant. Iubent victores pronunciari, non [2773] dum bellum esse profligatum, equitibus superstitibus, qui cum Czapcone proditore Thaboritarum coloniam profugissent: ad hanc expugnandam, qui dare nomina vellent, ij in proxima horrea secederent. Hac arte discretos cum ipsis horreis milites concremarunt omnes, qui militiam appetebant, paganos autem rusticos in seruitutem redegerunt. Dubranius libro 27. Aeneas Syluius capite 51. Historiae Boëmicae sic scribit: MAINARDVS Nouae domus princeps, cùm abalienata suis artibus nobilitate, Hussitas memorabili praelio superaser, multa millia cepisset, omnes eos perdere statuit, vt qui aetate in castris exacta, caedibus & rapinis assueti, nunquam quieturi viderentur. Sed metuens, ne simul quoque innocentes interficeret, qui ex agris coacti ad pugnam venerant: voce praeconis edici iussit, nondum bellum peractum esse, fugisse Coapchonem Thaboritarum equirum praefectum, coloniam expugnari oportere, vicinasque per circuitum gentes, quae regnum popularentur, armis domandas. Ad cam rem necessarios, qui sub Procopijs militassent, viros fortes, & in bello exercicatos: decretum eis ex publico stipendium, donec regnum pacaretur. Proinde omnes qui stipendia facere vellent, in horrea sese proxima reciperent: cauerent ne rudes inexpertos??? belli secum ad mitterent: illos sua rura, súosque lares repetere posse. Introierunt horrea Thaboritarum & Orphanorum aliquot millia, homines nigri, ad solem & ventum indurati, aspectu tetri atque horribiles, & qui circa fumu̅ in castris vixissent, aquilinis oculis, impexo crine, promissa barba, corporibus proceris, membris hispidis, cute???ue adeò dura, vt ferrum quasi loticam repulsura videretur. Clausa sunt confestim ostia, & ignis immissus horreis colluuiem illam hominum exussit. Ioa̅nes Romanae ecclesiae Cardinalis, ab Alexandre Papa Con stantinopolim, petente id Manuele Imperatore, missus, vt Graecorum Ecclesiam Romanae subijceret, à GRAECIS occisus est: alligatum???ue cadauer cani, cuius cauda ori Cardinalis inserta erat, ??? vicos ciuitatis magna immanitate pertractu̅, tandem igni traditu̅. Sigeberti continuator, sub annum 1182. Cuspinianus ab Andronico, Manuelis odio, hanc caedem perpetratam scribit. Ioannes Petrus Caraffa Cardinalis (qui postea Paulus IV. Pontifex dictus est) Iulio III. Pontifici auctor fuit, vt ad Lutheranorum factionem coërcendum, nouos Iudices è sacro patrum Senatu institueret, qui inquirendis damnandis??? haereticis summa cum potestate priaeessent. Ad id munus cùm ipse quoque deligeretur, magna???ue acerbitate idem exerceret, quam ipse Christianam seueritatem appellaba: omnes ferè omnium ordinum homines grauiter offendit, tantúmque sibi conflauit odium, vt eius nomen in coronis passim maledictis laceraretur: neque deerant qui dicerent, ea potissimùm de causa Pontisicem isthuc impulisse, vt ipse muneri quoque praepositus, nonnullos occultis de causis sibi inuisos, submissis in eos accusatoribus, ad cum modum vlcisceretur. Panuinius. Ignaviam bellicam. Athenienses in Aeginam triremem miserant, ad repetendas statuas quasdam Epidaurijs ablatas. Aeginetae Argiorum opem implorarunt, qui exercitum Atheniensium ad internecionem ceciderunt, vnico tantùm superstite. Qui cùm Athenas se recepisset, cladem???ue renunciasset: VXORES eorum, qui aduersus Aeginam prosecti fuerant, indignè ferentes vnum ex omnibus esse reducem, circunfusae hominem prehenderunt, ac fibulis vestimentorum pupugerunt, percontantes singulae, Vbi suus vir esset. Id factum mulierum visum est Atheniensibus ipsa clade tristius. In quas cùm alia ratione animaduertere non possent, vestem illarum in Iadem & lineam absque fibulis mutauerunt. Nam antea Doridem vestem gerebant Atticae feminae, simillimam Corinthiae. Herodotus libro 5. À Chagano, Auarum rege, Thraciam inuadente, Romanae legiones aliquoties caesae sunt. Quod bilem mouit Imperatori Mavritio. qui indignatus, aduersus Chaganum Commentiolum ducem iterum mittens, clàm illi iniunxit, vti hostibus proderet exercitum seditiosum & contumacem. Commisso praelio Commentiolus aufugit, reliqui omnes penè capti, supra duodecim millia, pauci caesi. Ea victoria inflatus Chaganus, ad Macrontoechon vsque excurrit, à Mauritio coacta popularium turba defensum. Interim maxima orta est pestilentia, qua absorpti sunt vna die septem Chagani filij. Itaque in sua reuerti volens, Mauritium de captiuorum redemtione admonuit, in singula capita numo vno contentus. Imperatore conditionem abnuente, dimidium petijt. Id quoque Imperatore recusante, captiuos omnes occidit, & discessit. Quae res magnum odium Mauritio conciliauit: & quum quandoque sacris interesset, seditione orta lapides in eum coniecti sunt. Cuspinianus. Inglvviem, Voracitatem. Evmelvs Thebanus Botron filium, ob voratum hostiae cerebrum, titione occidit. Antonius Liberalis in Metam orph. Mahvmbtes secundus Turcarum rex, quum in arbore cedro pomum (Sabellicus binos pubescentes cucumeres fuisse resert) deesse animaduertisset: vnum è tribus pueris, quos secum habebat, id secisse ratus, ferro eorum pectora aperiri iussit. Itaque in primi stomacho inuentum fuit. Fulgosus & Egnatius libro nono, capite secundo: Sabellicus libro nono, capite tertio. Idem catamitos quosdam suos, quos pluris facere videbatur, quàm vitam ipsam, celebri co̅uiuio obtruncauit omnes, quòd vini quippiam ebibissent, quod supersuerat. Cuspinianus. Libidinem. Vide Tit. Crudelitatis erga Coniuges, quatenus libidinem coniugalem vlciscuntur fol. 2788. Cùm Iacobus Patriarcha, secundùm eorum temporum morem, cum liberis in Cananaem prope vrbem Sichimam venisset, vbi tunc dies festus magno conuentu celebrabatur: Dina filia, quae sola, vt quaedam necessaria coëmeret, vrbem ingressa erat, quia & forma insigni perbenigno???ue ingenio erat: inuitae Sichem filius Hemor, qui tunc Sichimae regnabat, vim intulit. Quam rem cùm Hemor resciuisset, vehementer indoluit: egressus???ue ad Iacob, Dinam filio vxorem desponderi petijt. Cui rei Iacob assentiri veritus (neque enim Hebraeorum legem Hemor colebat, & propterea affinitatem cum eo iungere lege prohibebatur) cùm propter illius vires apercè ei negare non auderet, ad deliberandum cum filijs tempus sumsit. Eis igitur cùm rem, vt erat, aperuisset, Simeon & Levi, Dinae ex eodem vtero fratres, iniuriam vlcisci decreuerunt. Itaque noctu arreptis armis, vnà cum magna seruorum manu Sichimae muros transgressi: cùm vinò epulis???ue grauatos arcto omnes somno dormire inuenissent, seruato muliebri sexu, in Iccto regem, omnes???ue alios obtruncarunt. Fulgosus libro sexto, capite primo, ex Genesi trigesimoquarto. Absalon Dauidis F. Amnonem fratrem crudeliter interemit, quia immodestè Thamar communem sororem deperibat, eique vim intulerat. Illius enim morte, violatam in sorore pudicitiam vltus est, quòd eadem matre secum nata erat, Fulgosus lib. 6. cap. 1. ex 2. Reg. 13. Orchamvs Leucotheam filiam, ab Apolline per vim stupratam viuam defodit. Ouid. lib. 4. Metamorph. Perimele puella stuprum ab Acheloo per vim passa, ab Hippodamante patre praecipitata est. Ouidius libro octauo Metamorphoseon: Quod pater Hippodamas aegrè tulit, in???ue profundum Protulit è scopulo periturae corpora natae. Progne incestum Terei mariti cum sorore sua Philomela cru deliter puniuit. Itym enim filium eidem comedendum apposuit. Ouid. 6. Metamorph. Tendentem???ue manus, & iam sua fata videntem, Et mater mater clamantem, & colla petentem, Ense ferit Progne, lateri quâ pectus adhaeret. Thyestes Pelopis & Hippodamiae filius, Europam, seu Aeropen, fratris sui Atrei vxorem, stuprauit, & ex ea duos suscepit liberos. Tantalum & Plisthenem: quos Atrevs ipse interfecit, interfectos fratri comedendos apposuit. Seneca: Tantalus prima hostia est. Antiope, filia Nyctei & Androthoës, à Ioue in Satyrum conuerso grauida facta, Nyctei patris minis territa, Sicyonem ad Epopeum profugit: vbi cùm Zethum & Amphionem peperisset, illos dedit in Cithaerone cuida̅ bubulco alendos. NYCTEVS grauiter ferens filiae fugam, hortatus Lycum silium ad vindictam, moritur Lycvs cum delecta manu militum Epopeum trucidauit, captiuam???ue duxit Anthiopem, quam Dirce vxori in custodiam dedit. Nec multò pòst, collecta pastorum manu, Zethus & Amphion ipsum patruum & Dircem ceperunt: Dirce??? crudeliter laniata, moniti sunt à Mercurio, vt Lycum imperare permitterent. È Nicocrate in rebus Cyprij, Natalis Co mes Mythol. lib. 8. cap. 15. Troia, propteradulterium & raptum Helenae vxoris Menelai, à Graecis capta, incensa, & funditùs deleta est: vt testantur Homerus, Vergilius, & historiae quamplurimae. Milesius quidam, qui cum ius hospitij & mensa quotidiana intercedebat Hesiodo, Locris clàm hospitis filiae intulit stuprum, atque in flagitio deprehensus suit. Huius sceleris in suspicionem Hesiodus venit, quasi ab initio conscius & adiutoc in supprimendo fuisset, cùm esset insons: sed in ipsums flammae articulum & calumniam immeritò incurrit. Siquidem trucidarunt eum puellae Fratres, insidijs circa Nemeum Locricum exceptum, vna??? cum eo ministrum, cui nomen Troilo erat. Proiectis in mare cadaueribus, Troilicorpus in Daphnum amnem eiectum, ad clausum vndis scopulum, quòd modicum supra mare prominet, ei adhaesit, ac vocatur in hoc vsque tempus hic scopulus Troilus. Hesiodi cadauer ab ipsa vsque terra grex excipiens delphin???m, ad promontorium [2774] Rhion & Molycriam detulit. Erat fortè per id tempus Locris sacrificium & solennis conuentus Rhiorum, quem adhuc circa illum locu̅ eximiè celebrant. Vt corpus conspexerunt aduehi, obstupescentes non immeritò ad littus decurrerunt: aduertentes???ue recens etiamnum cadauer, nihil priùs faciundum statuerunt propter Hesiodi nomen, quàm vt de caede quaererent. Atque hoc quidem citò repertis homicidis sunt executi. Namque ipsos viuos profundo mersêre, domum???ue eorum diruêre. Humatus est apud Nemeum Hesiodus. Tumulum plerique peregrini ignorant: quod reconditum fuit habitum, inuestigantibus Orchomenijs, vti ferunt, qui tollere ex oraculo illius reliquias atque apud se funerare volebant. Plut. in Conuiuio. Fuit Pandareo filia Aedon: eam duxit Polytechnus faber, Colophone Lydiae habitans. Hi sponsionem inierant, vter ipsorum celeriùs opus suum absoluisset, ei alter famulam dafet. Paululùm restabat Polytechno ad curulem sellam conficiendam, & Aedoni ad pertexendam telam, Iunone opusadiuuante. Cui inuidens victoriam Polytechnus, ad socerum proficiscitur, simulans se ab vxore missum ad educendam secum sororem Chelidonem. Pandareus nihil malè suspicatus, filiam ei committit. Ille in sylua ei virginitatem eripit: tonso???ue capite, alijs eam vestibus induit: mortem???ue minatus, si quid horum vnquam Aedoni indicasset, ita domum reuersus, eam vxori loco ancillae ex pacto tradidit. Aliquandiu eam soror operis exigendis attriuit, donec Chelidonis cum vrna ad fontem prolixè suam deplorans calamitarem, à sorore exaudita est. Postquam se mutuò agnouerunt, & consalutauerunt, malum illicò Polytechno sunt machinatae. Filium eius in frusta conciderunt, carnes in ollam coniectas coxerunt: cum???ue Aedon vicino suo mandasset, vt Polytechnum eas iuberet edere, ipsa cum sorore ad patrem Pandareum peruenit, indicauit???; in quas deuenisset miserias. Ant. Liberalis ex Boei Ornithogonia. Amestris vxor Xerxis regis, amiculum quod ipsa texuerat, grande, varium, & spectatu dignum, viro donauit. Quo ille amictus, ad Artayntam filiam Masistis fratris se confert: atque vbi se oblectauit cum ea, iussit à se petere mulierem quaecunque optaret. Mulier amictum poposcit. Xerxes recusare, veritus Amestrim. Verùm cùm non posset persuaderi, ???miculum dedit. Amestris vbi mulierem habere amiculum sciuit, non in puellam concepit odium, sed in illius matrem, quam huius rei auctorem esse falsò credebat. Obseruato itaque tempore, quo vir suus Xerxes regalem instrueret coenam (quae coena semel quotannis eo die, quo creatus est, instituitur: in qua nefas est orantem non exorare) à Xerxe petijt, vt se Mafistis vxore donaret. Paruit ille, quantumuis inuitus. Ibi tum Amestris accitis carnificibus eam excarnificauit, mammillas praecidit, eas???ue canibus obiecit, praecidit nares, aures, labra, linguam, atque ita excarnificatam remisit domum. Masistes, vbi mutilatam vxorem vidit, inito cum liberis consilio, abijt Bactra, prouinciam Bactrianam cum Sacis ad defectionem inducturus. Sed Xerxes missis copijs, & ipsum, & liberos, & copias in itinere trucidauit. Herodotus libro 9. Hippomenes Atheniensium Princeps, Limonem filiam in adulterio deprehensam, equo feroci & famelico praebuit absumendam. Ouidius in Ibin. Hippodorvs, vnus Codridarum, filiam cum moecho deprehensam, currui iussit alligati, atque discerpi. Aelianus de Varia historia. Dionysius iunior in Locrensium vrbem veniens (Doris enim, ipsius mater, Locrensis erat) maximas ciuitatis domos occupauit: eas???ue rosis, serpillis, alijs???ue id genus floribus strauit: & filias Locrensivm accersebat, atque rem cum eis habebat intemperantissimé. Cuius flagitij nefandam spurcitiem non impunè tulit. Cùm enim regnum ipsius per Dionem esset sublatum, tum Locrenses vxorem Dionysij vnà cum filiabus prostituerunt, sine???ue intermissione stuprum eis intulerunt: praesertim qui affinitate vel cognatione cum ijs virginibus, quas Dionysius corruperat, erant coniuncti. Cùm verò libidinem in eis expleuissent, compunctas acubus intra digitorm vngues interemerunt, ossa???ue in mortarijs contuderunt: & carnes ab ossibus abstractas, si quis non comedisset, eum diris deuouerunt. Quod verò reliquum exipsis esset, mari demerserunt. At Dionysius Corinthi multas variásque vitae vicissitudines expertus, ob extremam mendacitatem, tandem stipem ab hominibus cogendo, tympana???ue pulsando, & modulando, vitam exegit. Aelianus libro nono de Varia historia: & Athenaeus libro duodecimo, capite 19. & Strabo libro 6. Maximvs Senator è stirpe fuit Maximi tyranni (cuius astu Gratianus occisus est) quem Theodosius senior sustulerat: pro qua victoria Romani quotannis festum agunt. Huic Maximo formosissima vxor erat: qua Valentinianus III. Imperator ignauiss. potiri cupiens, cùm maritum in palatium vocasset, colludendo anulum detrahens, eum clàm vxori misit, vt hoc figno viso, in Palatium salutatum Eudoxiam Imperatricem festinaret. Venit illa, & à Valentiniano stuprata, moesta pòst viro contumeliam acceptam indicauit. Qui vt Imperatorem vlcisceretur, Aetium Patritium, virum clarissimum, imperij Occidui colume̅, suspectum Imperatori reddidit, causaque fuit vt interficeretur. Quo sublato, tanquam obice, Transtilam & Octilam Aetij milites, percusso priùs Heraclio spadone, Valentiniano in campo Martio immisit, à quibus interfectus est. Maximus arrepta tyrannide Eudoxiam Valentiniani III. per insidias caesi viduam, Theodosij iunioris F. rapuit, fassus illius amore virum à se occisum. Illa exacerbata, ad vindicandum facinus incensa, occultè Gensericum Vandalorum regem in Italiam ex Aphrica accerfiuit. Maximus, dum fugam meditatur, ab Vrso milite Romano interficitur, nondum duobus expletis mensibus: membratim concisus in Tiberim deijcitur. Vrbs tota igni ferro???ue à Vandalis Afris???; vastata, Eudoxia cum filia abducta, Capua cum nonnullis Campaniae oppidis expugnata. Cuspinianus, & Bonfinius libro 7. Decad. 1. Constantinvs Magnus Imperator Crispum filium ob stupri cum nouerca commissi falsò imputatum crimen, interfecit. Cuspinianus, & Suidas. Dagulfus Abbas Gallus, homo sceleratus, & multis propter fur ta, homicidia adulteria???ue, quibus se polluerat, notus: cùm vitae mariti eius mulieris, cum qua rem habebat, insidiaretur, ipse in foueam, quam alteri fecerat, incidit. Ingressus enim cum alio clerico aedes Mariti absentis, lautè excipitur: & diu potando inebriatus, in lecto collocatur. Maritus reuersus, stramen accendit, & securi vtrumque interfecit. Turonensis lib. 8. cap. 19. Devteria Gallorum regina vidua, Theodeberto Gallorum regi nupta, secum formosissimam ex primo viro susceptam filiam duxit. Suspicata autem Theodebertum ad hanc animum adiecisse, interimi puellam iussit: laeuissimae???; suspicioni maternus amor cessit. Fulgosus lib. 5. cap. 8. Cùm Rodericus Gothorum postremus, qui in Hispania regnarunt, Iacobae Ivliani Comitis Septensis, in Tingitana prouincia filiae, quam in aula penes reginam habebat, vim intulisset: puellae pater adeò grauiter eam iniuriam tulit, vt clàm in Aphricam traijceret, quo tempore, in ea Abenialiber Miramamolinus rerum potiebatur, quem vt in Hispaniam, ad delendam Gothorum gentem, traijceret, inuitauit. Is verò inuitantis consilium secutus, cum duce Muza copias ingentes in Hispaniam misisset, Salutis anno septingentesimo decimoquarto, crudeliùs in Gothos Iulianus ipse, quàm Mauri desaeuijt: omnibus in rebus filiae pudicitia, cui vis illata fuerat, semper commemorata. Fulgosus libro 6. capite 1. Blondus dicit id factum esse sub Iustiniano, libro 10. Decad. 1. Sub Ioanne VI. Platina. Pancratius Iberiae regulus, vxorem Liparitae violauit, magnae post Pancratium inter potentiae. Hic Pancratium victum praelio, ad Caucasum & in interiorem Abasgiam compellit. Ipse regia occupata, dominam suam Pancratij matrem vi stuprat, tota???ue Iberia potitur. Inde missis ad Imperatorem Constantinum Monomachu̅ literis, in amicitiam societatémque Romanorum receptus est. Cedrenus. Comes Paganus Friderici I. Imper. nomine Patauio praefectus. Speronellam Dalesmaninam, virginem patriciam vi è domo paterna ereptam, & in arcem Pendisij tractam, pro seorto habuit. Speronellae frater Dalesmaninvs, qui Comiti fuerat amicissimus, cum vicinis ciuitatibus egit, vt omnes eodem tempore ab Imperatore defecerint. Bernar. Scardeonus lib. 3. classe 13. Historiae Patauinae. Tancredi Salernitani Pricipis saeuitiam erga Sigismundam filiam, & Guiscardum eius amatorem, pete ex Tit. Crudeles parentes erga liberos. Erkembaldvs Burbaiensis, vir nobilitate insignis in Germania, cùm graui valetudine laboraret, & à cubiculo strepitum exaudiuisset, quo resonare aedes videbantur, eius rei petijt causam: & cùm tandem accepisset, sororis suae filium vim cuidam domesticarum mulierum voluisse inferre, vehementer indignatus, ministris imperauit, vt nepotem suspendere̅t. Quod cùm ministri agere distulissent, dissimulauit dolorem, quoad iuuenis arbitratus auunculum rei immemore̅ factum, cubiculo cepit obuersari. Itaque conspectum in cubiculum ad se vocauit: laetum???ue se simulans, assidere sibi iuuenem coêgit, & altero brachio eum complexus, altero gladium, quem habebat, clàm eduxit, ac iugulauit. Fulgosus libro sexto, capite primo. Ioannes Rata, Casertae Comes, posteaquam resciuit violatam vxoris pudicitiam à Manfredo Siciliae rege, iniuriam vltus est. Nam cùm Carolus Andegauensis, à Pontifice Romano Neapolitani Siciliae???ue regnorum iure inuestitus, Manfredo arma inferret: Ioannes Rata, Manfredi copiarum dux, quem Manfredus rem prorsus, quam cum eius vxore habuerat, ignorare arbitrabatur, vt iniuriam vlcisceretur, non solùm ad hostes transiuit, verùm viam quoque intra regni fines [2775] eis aperuit. Cuius rei causa mortuus Manfredus, sceleris sui, primùm violata Ioannis coniuge, deinde quòd tanta iniuria affecto rem suam credidisset, poenas quas debuit, luit. Fulgos. lib. 6. cap. I. & Egnat. lib. 6. cap. I. At Volaterranus lib. 23. Anthropologiae, no̅ Manfredum, sed Conradinum Sueuum, Man fredi fratrem, Casertanam adamasse, & viro legationis specie ablegato eapotitum asserit. Hemipherrvs Antiochensis ciuis, Cassiani principis scriba, in obsidione vrbis Antiochiae, ob vxorem corruptam à Turco, Damascum prodidit Christianis. Aemilius lib. 4. Balnei custodem amauit Albertus dux Bauariae. Illam Ernestvs Alberti pater apud Strubingam in Danubium praecipitauit. Aen. Syl. lib. 2. Comm. In Panormitam. Nucerinae arcis Praefectvs, Nicolao & Bartholomaeo Trin cijs, Fulginatum dominis, seruiebat. Cùm autem animaduertisset, Nicolaum vxorisuae vim intulisse, ad edendam venationem eum cum fratribus inuitauit, nocte???ue proxima, cùm labore desessi, graui somno capti essent, duos ipsorum fratrum in lecto peremit, atq; ad libertatem populum vocauit. Verùm cùm Conradus tertius frater, re intellecta, Bracchij (qui Perusiae rerum potiebatur) opem implorasset, atque illuc aduolasset, praefectus spe diutiùs retinendae arcis ademta, à turri vxorem praecipitauit, cui ipse à Conradi militibus confossus, haud diu superuixit. Fulgosus lib. 6. cap. 1. Magna crudelitate Socinum Vicestarinum, Reipubl. Laudensis dominum, vltus est PETRVS Temacoldus: neque eum mouit, quòd Socinus Ludouici Bauari Imperatoris vicarius esset. In carcere enim pedore fame???ue eum conficere non erubuit, (quanquam à molendino ad honestam fortunam ab eo esset euectus) quòd propinquae suae, tenuis fortunae virgini, vitium intulisset. Ab hoc igitur initio, rem Laudensem inuasit: cuius imperio vti, simul???ue in Vicestarinam gentem saeuire non destitit, quoad ipse ab Actio Vicecomite, qui Mediolani rerum potiebatur, Laude Pompeia pulsus fuit. Fulgosus lib. 6. cap. 1. Actij auo Matthaeo Vicecomiti, quia Galeacius eius filius, cùm Placentinam praefecturam gereret, Blanchinae vxoris Opicij Laudensis, qui Vergusius cognominabatur, pudicitiam vitiare tentauerat: Opicivs, non sine ingenti omnium Matthaei rerum periculo, aduersam factionem secutus, vrbem Placentiam ademit, diu???ue ea potitus est. Adeò acerbè tulit, eum, quem amicum putabat, vxori vitium inferre voluisse. Fulgos. libro 6. capite 1. Neapoli Friderico Aragonio regnante, Raimvndvs Assa, in Graecia nobili ortus genere, patria Turcarum armis pulsus, publicè in regio cubiculo, Bernardinum Sanseuerinum Bissignani Principem, apud quem viuebat, stricto gladio inuasit, duo???ue aduerso eius pectori vulnera inflixit: quòd is sorori, quae apud eum alebatur, vim intulerat. Cuius rei cùm ad supplicium duceretur, nulla vnquam ductus est poenitentia. Quin astirmauit, cùm Principi familiaritate coniunctus esset, tutò vlciscendae iniuriae magnas occasiones habuisse: sed eis vsum non esse, quia nobilitate insigni viro occulta vltio sordida foret: & propterea palàm vlcisci hanc grauem iniuriam, quam acceperat, coram rege voluisse: neque iam cùm id egisset, acerbam sibi mortem putare. Fulgosus lib. 6. cap. 1. Boleslaus, qui anno Salutis 1058. sceptra regni Poloniae accepit, dum praetextu restituendi Izaslaum, Kiuoia à fratribus eiectum, in Russia vario euentu bellum gerit, circiter septennium, intestino exorto malo reuocatur domum. Feminae enim, seu spontè, seu inuitò, cum seruis consueuerant. Quam iniuriam cùm vlturi nobiles Poloni domum proficiscerentur, & in sontes exquisitis tormentis saeuirent: Boleslaus marit os tanquam desertores, & regiae potestatis inuasores, partim supplicijs atrocibus affecit, partim exitio multauit: abiectis???; infantibus, vberibus mulierum, quibus viri misericordia pepercerant, catulos admouit. Cranzius lib. 3. c. 12. Vandal. & Cromerus libro 4. Avaritiam. Publ. Clavdivs Pulcer, à piratis Cilicibus captus, imperato sibi redemtionis precio, misit ad regem Cypri Ptolemaeum, vt se redimeret. Ille precium adeò exiguum misit, vt piratae id accipere recusauerint, Publium???ue sine precio dimiserint. Qui liberatus gratiam vtrisque retulit. Nam creatus plebis Tribunus, euicit, vt M. Cato in Cyprum mitteretur, eam regi erepturus. Ptolemaeus re intellecta seipsum interfecit. Cato insulam accepit, & regis opibus venundatis pecuniam in publicum aerarium retulit. Aen. Syl. cap. 96. Asiae. Fera nimis, nedum barbara fuit vltio Abagae Can, regis Tartarorum, aduersus Paruanam Turciae praefectum, cuius imperium Tartari anno 1280. sibi peperera̅t. Paruanas precio eam regionem Aegyptio Sultano vendiderat. Abagas armis Turciae regno recuperato, captum proditorem (vt Scytharum mos est) medium dissecuit, carnes inter alias epulas coxit, & cum proceribus suis deuorauit: questus interim, ne sic quidem sibi satisfactum esse. Fulgosus lib. 9. cap. 10. Advlationem. Quidam nobilis Moschouiae in carcere aliquot annis detentus, somnium sibi finxit, quasi regem Poloniae captum vin ctum???ue ad magnum Ducem adductum in somnis videret. Hoc somnio ad Ioannem Basiliadem magnum Ducem delato, carnificibus eum confestim examina̅dum torquendum???; tradidit. Ille tormentis adactus fassus est, libertatis spe id se fecisse. Ergo Dux eum in carcerem duriorem detrusit, vt expectaret somnij sui euentum. Vbi perijt. Alex. Guagninus. Libertatem Dicendi. Ad Caium Caesarem belli ciuilis reliquias in Africa persequentem, ex Sicilia profecti veterani, in hostium potestatem venêre. His Scipio, Pompeianorum dux, salutem &pecuniam est pollicitus, si in partibus esse vellent. Tum Centurio vnus quartaedecimae legionis: Ego, inquit, nunquam beneficio vllo adduci queam, vt contra Caesarem Imperatorem militem: quin hortor te potiùs, vt ab istis armis discedas, quae nihil tandem sint aduersus illum valitura. Nam quanti esse possint, facilè ex hoc poterit cognosci. Delige si placet, ex omnibus cohortibus, quae tecum militant, vel tuo iudicio fortissimam, eam???ue mihi & decem alijs veteranis commilitonibus meis obijcito, ex euentu???ue eius certaminis conijcies, quis belli huius sit futurus exitus. Scipio ira ardens veteranos extra vallem eductos, iussit ad vnum interfici. Qua crudelitate accensi Caesariani, cùm castris trinis hoscem exuissent, & multi Pompeianorum, qui in tumulum castris proximum se ex fuga receperant, salutatione militari more facta, abiectis armis veniam peterent, eos in commilitonum vltionem, occidione occiderunt. Sabellicus libro 7. Enneadis 6. Cùm Tamberlanes cum suis oberraret, latrocinijs gaude̅s, accidit vt familiares eius de felice rerum successu dissererent, eo???ue tandem venirent, vt dicerent, eum breui etiam Semarchandae regnum consequuturum. At Myrxies, Tamberlanis intimus, respondit: Regnum Semarchandae firmius est, quàm vt occupari possit à latrone, & priuato homine. Sin autem aliquando contigerit, vt Semarchandae regno potiatur, volo vt confestim tanquam mendax obtruncer. Non multò pòst cùm Semarchandam vrbem Temires esset adeptus, honores maiores Myrxies, quàm Chaidares, alter praedationis socius, ob sortitudinem apud regem inuenit. Hinc commotus Chaidares, dixisse fertur: Tempus iam esse, vt sermo ille, quem loquutus fuerat Myrxies, ad rem conferatur. Extare enim eius sermonis testes plurimos. Ergo Myrxien capitali supplicio subdi iussit Temires, in memoriam redigens se nactum esse Semarchandae regnu̅, ipsum???; falsum esse animo, proinde mortis reum teneri. Chalcocondylas lib. 4. Inhospitalitatem. Samaritani Christum, Hierosolymam proficiscentem, non receperunt. Discipvli indignati, rogarunt Christum, vt sibi liceret ignem de coelo illis imprecari. At Christus: Nescitis cuius spiritus estis? Non veni ad perdendas, sed ad seruandas animas. Lucae 9. Perfidiam Pvblicam, Proditionem, Defectionem, Desertionem. Capta Babylone Darivs muros vrbis magna est ex parte demolitus, portas???ue diruit: tribus deinde millibus ciuitatis principibus, vnde ortavideri potuit defectio, patibulo affixis, caeterae multitudini veniam dedit. Adiecit & feminaru̅ quinquaginta circiter millia, in supplementum sexus, quando illas Babylonij interfecerant, has aliunde accersitas, pro cuiusque dignitate & fortuna, ciuibus matrimonio locauit. Sabel. lib. 7. Ennead. 2. ex Herod. lib. 3. Pheretima Cyrenarum regina, Cyrenensibus irata, miserorum ciuium corpora palis defixa, circa muros vrbis disposuit, mulierum mammas violenter auulsas in publico suspendit. Herodotus. Cùm Barcam cepisset, viros in crucem egit: mulieribus autem mammas execuit, nec multò pòst ipsa etiam contabuit. Heraclides in Politijs. Onesilus, Gorgonij Salaminiorum regis frater, quoniam Cyprios induxerat, vt Dario se submitterent, comprehensus ab Amathvsiis (quibus id volebat persuadere) obtruncatus est: eius???ue caput supra vrbis portas suspensum. Herod. Cùm Iudaei bellum gererent aduersus Alexandrvm Iannaeum regem Hircani III filium, semper victimultos amiserunt è suorum numero. Tandem potentissimos eorum compulsos in Bethoma oppugnauit, & capto oppido redactos in potestatem abduxit Hierosolyma, vbi facinus commisit longè immanissimum. Epulans enim cum pallacis excelsiore loco, vnde prospectus patebat, ad octingentos iussit suffigi crucibus: in conspectu adhuc viuentium iugulauit vxores eorum & liberos, poenas exigens pro acceptis iniurijs. Per sex annos à sua gente bello vexatus, no̅ minùs quàm quinquaginta millia Iudaeorum occidit: & cùm eos hortaretur ad reconciliationem, adhuc magis accendit eorum odia: dum roganti quid se vellent facete, ore vno responsum est, Vt seipsum interfi [2776] ceret: mox???ue miserunt ad Demetrium Eucaerum, qui ab illo auxilia peterent. Ob hanc crudelitatem Thracidae nomen obtinuit. Iosephus lib. 13. cap. 21. & 22. Bello Peloponnesiaco Scionaeorum vrbs defecit ad Lacedaemonios: quae causa acrioris odij, peruicacioris???ue discordiae incendia concitauit. Athenienses facti indignatione irritati, decreto statuunt, Scionaeosomnes, si quando in manus venissent, promiscuè nulli parcendo aetati, internecione extinguere. Tandem captis illis per vim & obsidionem, pubertatem iuueritutem???ue ad vnum omnem iugularunt: pueros ac mulieres abduxêre in praedam & seruitutem, insulam???ue Plataeensibus, qui propter illos expulsi patria vagabantur, habitandam tribuêre. Diodorus lib. 12. Exules quidam Thebanorvm Rempublicam ad aristocratiam traducere volentes, Orchomeniorum equites trecentos numero, in suas partes adduxerunt. Illi verò, cùm stato die solerent Thebani ad lustrationem inspectionem???ue armorum & corporum prodire, eo ipso tempore facinus aggredi statuerunt. Verùm ij qui conspirationis auctores suerant, ducti poenitudine, Boeotarchis insidias aperuerunt. Principes igitur ciuitatis comprehensos Orchomeniorum equites in concionem produxerunt: populus verò decreto iussit hos interfici, & Orchomenios in seruitutem redigi, vrbem???ue dirui: quia iam olim fimultates cum his Thebanis intercesserant, cùm tributum antea pendissent Mynijs heroum aetate, & ab Hercule postmodùm fuissent liberati. Igitur Thebani capta vrbe, viros omnes necarunt, liberis & vxoribus seruitutis iugum imposuerunt. Dio dorus lib. 15. M. Cato Lacetanorum defectorum in Hispania, sexcentos securi percussit. Plut. in Catone. Q. Sertorivs res agens in Hispania, cùm ducum suorum insolentia multi ab se deficerent in oppidis, & seditiones exorirentur: ex humanitate & lenitate pristina degeneraris, crudelis erga defectores extitit. Hispanorum enim filios, qui Oscae educabantur, violauit: ac partem eorum occidit, alios sub corona vendidit. Plut. in Sertorio. Ivstinianvs Imperator, anno septimo triginta millibus Sclauorum cum duce Nebulo sibi adiunctis, pacem Arabibus renunciauit. Arabes armati, duce Muhameto praelium ineunt: in quo cùm primùm victi essent, insidijs rem aggrediuntur, & Sclauorum ducem pecunia corrumpunt: eum???ue cum viginti millibus suis castris adiungunt, & Romanos caedunt. Imperator Sclauorum perfidiam molestè ferens, reliquos vnà cum liberis & vxoribus praecipites egit in mare, in finibus Nicomediae. Paulus Diaconus. Anno Domini sexcentesimo nonagesimotertio, iuxta Sigebertum. Blondus Decad. 1. lib. 10. Ivstinianvs secundus, Imperator, recepto imperio, Chersonenses, qui eum prodere exulem machinati erant (ad eos enim lingua, naso & auribus mutilatus, à Leontio patritio Constantinopolitano suerat relegatus, prorsus delere instituit. Septem ex primarijs eius loci, verubus ligneis affixos assauit, viginti verò aquis submerfit, & reliquam multitudinem acerbo mortis genere sustulit: ad infantes, quibus sicarij pepercerant, extirpandos, classem instruxit. Sed vi tempestatis classe disiecta, ministros illos caedis ad septuaginta millia, antequam in Chersonam venirent, in profundo maris submersit. Quae res effecit, vt Chersonenses à Chaiano Chazarorum rege auxilium peterent, & copiae Iustiniani Philippicum Imperatorem designarent. Paulus Diaconus lib. 20. Zonaras, Cedrenus. Andronicvs Comnenus tyrannus, Prusa expugnata, plurimos perdidit: Angelum Theodorum adolescentem, effossis oculis asino impositum, & vltra limites Romanorum eductum dimifit, à feris deuorandum, nisi Turci viatores eius miserti secum abduxissent. Leonem Synesium & Manuelem Lachanam, & alios complures, quadraginta numero, de summis arboribus, iuxta Prusae moenia, suspendit. Lopadium transiens, Episcopo oculis priuato, quòd seditiosorum sui gregis motum non castigasset, Constantinopolim reuertitur, relictis Prusaënsium vitibus, quae arbores amplectebantur, suspensorum cadaueribus tanquam vuis oneratas: neque vllum sepeliri passus est, sed à Sole arefactos, vt terriculamenta volucrum, ne poma deuorent, à ventis agitari voluit. Nicetas libro 1. Clotharivs, Gallorum rex, Granum (alij Chranum) filium, ob rebellionem vnà cum vxore & liberis in pastorali casa viuos combussit. Fulgosus libro 5. capite 8. ex Sigeberti Chronicis, anno 563. Otho secundus, Imperator principes seditionis Romanae, con uiuio in Vaticano instructo à militibus circumstantibus trucidari curauit, inspectantibus principibus vicinarum vrbium. Sigonius libro 9. Edovardvs, Edouardi tertij Angloru̅ regis filius, bello Gallico Lemouicum vrbem, quae defectionis caput fuerat, expugnauit, atque diruit, interfectis ad vnum omnibus, qui intus fuerant, ac arma mouerant: vt eiusmodi crudelitatis exemplo reliquos populos in fide manere commonefaceret. Polydorus libro 19. Euocauerant Laudenses, à Mediolanensibus subacti, Fridericum primum in Italiam contra Mediolanenses. Eo in Germaniam reuerso, Mediolanenses consilio habito sanxerunt, ne Laudensibus rerum suarum aliquid aut vendere, aut quoquo pacto alienare, néve inde iniussu Mediolanensium migrare liceret: Consules???ue Nouembri mense Laudem profecti, tributum ciuitati grauissimum imperarunt: quíque pendere recusarunt, bonis & patria euerterunt, atque in hostium numerum retulerunt. Denique vt speciosam aliquam perdendae vrbis causam inuenirent, solenne à singulis poposcêre sacramentum, fore, vt haec in perpetuum obseruarent. Quibus illi re deliberata dixerunt, facturos se omnia, quae imperarentur: verùm, ne quid tale iurarent, fide Imperatori obligata se impediri. & cùm aequi nihil impetrassent, Episcopum & Consules, ac principes ciuitatis Mediolanum ad eam rem deprecandam miserunt. Hi profecti, ad Archiepiscopi, Consulum, aliorum???ue, qui aderant, principum ciuitatis pedes procubuerunt, eos???ue infimis omnibus precibus, ne se ad violandam fidem Imperatori datam adigerent, obsecrarunt. Quod cùm obtinere non potuissent, ad legatos Pontificis, qui fortè aderant, Ardicionem & Othonem Cardinales, conuersi, precibus eos, vt causam suam susciperent, fatigarunt. Mediolanenses legatorum auctoritati, dum apud se fuerunt, obtemperarunt: verùm profectis illis, quarto Nonas Nouembris, quo die mortuis publicè parentatur, ex Consilij sententia omnibus, qui vsque ad diem Epiphaniae imperatum sacramentum non suscepissent, exilium indixerunt, iurare detrectantibus vrbe excedere imperarunt: bona Mediolanum asportarunt, arbores in agris, vites???ue atque aedificia nulla reliquerunt, ac demùm vrbis moenia diruerunt, pinnis, quae ex vno lapide erant, ad prima agri Mediolanensis castra ad perenne rei monumentum tranflatis. Laudenses vix cum singulis vestimentis, patrio solo relicto, Piceleonem Cremonensium castrum ad Abduam situm se contulêre. Qui autem morbo impliciti, aut alio confilio vsi in vrbe remanserunt, in carcerem omnes coniecti sunt. Secundò, inde reuerso in Italiam Friderico, ad Lambrum amnem miserabilis Consulum, aliorum???ue Laudenfium turba, lacrymarum ac sordium plena, occurrit: finguli sublatis in humeros crucibus, opem fidem???ue Imperatoris implorabant. summa querelarum erat, se, vt Imperio fidem officium???ue praestarent, patriam ac bona sua omnia perdidisse, ac ne locum quidem, vbi considerent, possidere. quamobrem precibus eum omnibus obtestari, vt locum daret, in quo domicilium melioribus collocare auspicijs possent. Friderico annuente, & benè eos sperare iubente, montem Eghetionem, qui quatuor millibus passuum à Laude aberat, postularunt. Quemillis concessit, ac vexillo Consulibus eorum porrecto, eos in possessione constituit, ac multis iuribus aquarum, immunitatum???ue donauit, Laudensibus vrbem muniendam suscepit, vt fidos socios ab impetu Mediolanensium red deret tutos, subacto Mediolano. Oppidum itaqu??? muro à terra firmauit, cùm satis alteram partem flumen Abduae tegeret: atque in eam rem maximas impensas ac verè regias contulit. Sigonius lib. 12. Regni Italici. In schismate, quod inter Innocentium II. & Anacletum II. Pontifices Romanos multis annis durauit, restituto per Lotharium Imperatorem Innocentio, & Rogerio etiam Siciliae rege post mortem Anacleti ipsi Innocentio reconciliato, sol??? Tiburtes, Praenestini, Tusculani & Albani obsequium Innocentio denegabant. Tiburtes Romanos acie victos in turpissimam fugam coniecêre. Ea re irritati Romani, maioribus copijs eos adoriuntur. Eos sese dedentes Innoce̅tius recepit. Romani verò cùm acerbiore poena dignos censerent, neque Pontificem in suam sententiam pertrahere possent, ab eo defecerunt, ordinem senatorium instituerunt, nec vel diris deuoti ad officium redierunt. Innocentio interim prae moerore mortuo, & Coelestino II. Subiecto à Cardinalibus, populo excluso, pòst etiam Lucio II. nouum Romani tumultum excitauerunt. Etenim senatoribus, quos instituerant, non contenti, Patritium celsioris magistratum fastigij adiecerunt, ac vectigalia omnia tam vrbana quàm peregrina Pontificierepta, ei attribuerunt, Pontificem???ue sacris decimis & largitionibus dignitatem tueri suam iusserunt. Ea dignitas delata primùm est ad Iordanem, Petri Leonis filium, hominem in Vrbe vetere nobilitate acpopulari gratia potentissimum. Quas actiones Lucius primùm blanditijs impedire contendit: deinde inanes eas expertus, armis Capitolium aggressus, ict??? lapidis percussus interijt. Ei suffectus Eugenius III. Romani interim Arnoldi Brixiani haeretici concionibus instigati, turres aliquot laicorum clericorum???ue nobilium deturbarunt, basilicam Vaticanam ceperunt, ac peregrinos religionis causa Romam profectos exspoliarunt, qui???ue multam petitam pendere recusarunt, eos in porticu miserè trucidarunt. Neque his contenti, literas ac legatos ad Con [2777] radum Regem in Germaniam misêre, eum???ue ad delendum dominatum in Vrbe pontificium vocauêre. Eugenius Tiburtes, caeterosque Latij populos, quorum causa ad eum furorem Romani venerant, ad arma sollicitauit: atque ipsos eorum ope Romanos inuasit. Romani cùm per aliquot dies acerrimè restitissent, tandem tectorum euersionem, patriae fortunarum???ue amissionem extimescentes, pacem petierunt: eamque demùm his conditionibus impetrarunt, vt Patriciu̅ abrogarent, Praefectum restituerent, senatores ex pontificia auctoritate tenerent, & Arnoldum turbarum concitatorem Vrbe eijcerent. Eugenius proinde in Vrbem reuertit, populo clero???ue faustis vocibus, Benedictum esse, qui veniret in nomine Domini, concinente. Anno seq. Romani, rursus ab Eugenio, vt Tibur euerteret, postularunt. Qua re disertè negata, vsqueadeò exasperati animis sunt, vt se, ni quod peterent impetrarent, vim adhibituros ostenderent. Itaque Eugenius consilio cum cardinalibus habito, pedum puluere ad terrorem inijciendum in eos excusso, trans Tiberim vnà cùm Cardinalibus, populo ipso telis missilibus???ue eos hostiliter incessente, atque inde Tibur contendit, in Galliam abiturus. Inde reuersus, in Vrbe quidem habitauit, sed Romanis parùm gratus fuit, pontificium iugum magna obstinatione renuentibus. Tandem Henrico VI. anno 1191. Romam ad Augustalia accipienda insignia proficiscente, gerebant adhuc bellum atrox Romani cum Tusculanis, vt qui ad veteres irae causas cladem proximis annis ad montem Porcum acceptam animo acerbissimo ferrent: nec Tulculani assiduis contentionibus agitati spei plurimum in pòntificio ampliùs auxilio reponebant. Itaque postquam Henricum praeter spem ad Vrbem aduentare senserunt, legatis obuiam missis ei se tradiderunt: atque in fidem ab eo recepti, Germanicum praesi dium intra oppidum susceperunt. Ea re offensi Romani, ad pristinam, qua erga Fridericum I. Henrici patrem vsi fuerant, ferociam rediêre: atque ei castra ad Vaticanum ex instituto habenti nuncijs missis denunciauêre, se, nisi sibi Tusculum traderet, ingressum Vaticani prohibituros, atque ei coronam Augustalem interdicturos. Henricus neque Tusculanos hostibus prodere, suae esse dignitatis putabat, & arma cum Romanis conserre, bello Siculo, quod in manibus habebat, inutile existimabat: demùm media illa sententia placuit, vt Tusculum in manibus Pontificis poneret. Coelestinus III. ergo in die Resurrectionis consecratus, postridie Henricum Imperatore̅ recepto Tusculo co̅secrauit. Eo Vrbe profecto, Romani Coelestinum aggressi Tusculum postularunt, se???ue, ni dederetur, armis recepturos denunciarunt: id???ue Coelestinus, ne aut vetus discordia instauraretur, aut noua aliqua ipsius cum pernicie Ecclesiae incoaretur, concessit. Romani demùm Tusculum post tot ancipites bellorum contentiones adepti, iram cohibere non potuerunt: ac vetere multorum annorum odio in Tusculanos opibus ea tempestate florentes effuso, oppidum cum tectis omnibus euerterunt: neque per haec tempora, quae secum ingentia Italicarum excidia vrbium attulerunt, vrbis clades, aut tectorum disturbatione atrocior, aut acerbo inimicorum saeuientium odio indignior fuit, quippe lapides etiam oppidi Romam translati, atque in Capitolio ad exsatiandam quotidiano hostilis ruinae aspectu iracundiam positi sunt. quin etiam plerique nobilium aut membris multati, aut per saeuissimos cruciatus necati sunt. Reliqua turba aut in vicina castra migrauit, aut patrij amore soli nouas sibi sedes in eisdem locis, sed angustiores, humiliores???ue, parauit. Sigonius libro decimoquinto regni Italici. Henricvs VI. Imper. cùm in Sicilia quidam rebellassent, grauibus eos supplicijs multauit, quibusdam occisis, quibusdam verò luminibus priuatis, quibusdam excoriatis, nonnullis stipite affixis terrae: aliquibus, qui regium aspirabant nomen, igneis coronis redimitis. Ac ne deinceps (vt est infidum genus hominum in exteros) Siculi denuò iugum excuterent, multa in regno praesidia locauit. Cuspinianus. Hartvicvs Bremensium archiepiscopus, certis pactionibus ab Adolpho Holsatorum comite Diethmarsos receperat. Ipsis verò non pro voto archiepiscopo parentibus, archiepiscopus longè late???ue pagos incendijs ac rapina vastans, tandem eos compulit deditionem facete, ingenti pecunia promissa. Adolphus Holsatiae comes stipendium postulabat. Archiepiscopus cùm non esset soluendo, reditus suos in triennium abiurare coactus est. Diethmarsi interim colla sua Slesuicensi episcopo submisêre, dictitantes, aequè sese S. Petro seruituros, qui tam Slesuici quàm Bremae esset patronus: datis???ue obsidibus, Danico episcopo sidem adstrinxerunt. Cranzius Saxoniae libro sexto, capite quinquagefimotertio. Hungarorum regno potitus Bela II. oculis orbatus à Colomanno fratre, regnum filio Stephano stabilire nitenti, pacis studiosus, & de honestis legibus pro regni salute condendis admodum sollicitus fuit. Caeterùm Helena coniux grauiùs in eos, qui excaecationis auctores extiterant, animaduertit, ne quis postea in principem virum tale quid tentare auderet: sexagintaocto varijs tormentis necauit, alios vel perpetuis carceribus, vel exilijs longissimis cum coniugibus & liberis multauit. Bonfinius libro sexto, Decadis secundae. Bistricium Transsyluaniae oppidum Ladistaus rex, cùm Viennae ageret, Ioanni Huniadi dono dedit. Tulerunt id aegr??? oppidani, diu???ue restitêre: coacti tamen imperata fecerunt. At mortuo Ioanne; eius???ue filio Ladiflao Budae securi percusso, Michaelem Zylagum, qui pro Mathia altero Ioannis filio nepote exforore vrbem petebat, turpiter reiecerunt. Ille indignatus, quamprimùm Ladislai regis mortem accepit, eo cum exercitu redijt, vi oppidum expugnauit; rebellium ciuium alijs oculos eruit, alijs manus amputauit, tandem ignem vrbi iniecit. Aeneas Syluius capite secundo Europae. Pavlvs Kinisius, inferioris Hungariae praefectus, cùm praesidiarios milites de Alba Graeca Turcis prodenda, consilia habuisse audisset, in carcerem foedissimum conditos, singulis diebus eorum singulos hoedorum in modum veru praefixos, & ad ignem diligenter assatos, socijs vescendos apposuit: identidem, ad indignum cruciatum asperitate conuitij cumulandum, vt proditorum caro ad palatum respondoret, interrogans. Nouissimum autem eorum, nemine omnium extante, cui ipse cibus apponeretur, lenta inedia, cibi???ue necessarij subtractione confecit. Bonfinius libro tertio, Decad. 5. Petrvs Lusignanus II. Rex Cypri contendentibus Venetum & Genuenlium legatis de superioris honoris loco, pro Venetis sententiam dixit. Hi aegrè hoc ferentes in Venetos se vlcisci cogitant, ac assumtis sicis sub vestibus, quibus Venetos interficere volebant, aulam ingrediuntur. Rex verò huius rei certior factus, Genuenses legatos comprehendi iubet, sicas deprehendit, criminis laesae Ma???estatis arguit, in altissimam turrim duxit, inde octo (tot enim eorum fuerant) praecipites dat, substituta militum cohorte, qui cadentes erectis mucronibus exciperent. Reliquos etiam Genuenses per totam insulam trucidari mandauit, excepto vno vulnerato, qui in patriam reuersus tantae cIadis nuncius esset. Platina in Gregorio XI. Blondus lib. 10. Dec. 2. Ferdinandvs Neapolitanorum rex, confecto bello Neapolitano, exulibus ex foedere reductis in praesentia ignouit: paulò pòst autem de omnibus, praeter Salernitanum principem & Biasmianensis liberos; qui vix astu euaserant, ficta foederi??? religione, supplicium sumsit. Ioannem Ant. Marcianum, qui trigesimu̅ iam & quartum annum in carcere asseruabatur, trucidauit, crudelis tyrannus & immanis. Brutus libro octauo hist. Flor. Fridericvs Alberti Imper. F. dux Austriae, confirmatus ab Henrico VII. Imper. Austriacorum Baronum castra & munitiones diripuit, & solo aequauit. Viennenses ciues oculis, naribus, manibus, pedibus, detruncauit, equis adalligatos discerpsit, rotis fregit, ense ac laqueo obedientes reddidit, coëgit???ue, vt se dominum ac principem agnoscerent. Cuspinianus. Ioannes XII. Pontifex, cùm accepisset è Cardinalium numero, duos ad Italiae totius???ue ecclesiae salutem per literas cohortatos esse Othonem imperatorem, vt confestim in Italiam descenderet: alterieorum nasum, alteri manum, qua scripserat, amputauit. Fulgosus libro nono, capite quinto. Frigerinvs Capiuacius Patauinus, cùm in Bassano agri Patauini oppido militiae praesset, idque validissimo praesidio tueretur: sua singulari prudentia deprehendit, quibusdam militibus de prodendo Venetis oppido esse secretò inter se conuentum, & diem certum conficiendo sceleri constitutum. Quamobrem illicò deprehensos, sceleris???ue conuictos, inaudito mortis genere sontes illos omnes affecit: alios quidem, qui Centuriones erant, sensim comburi iussit, & assatos canibus deuorandos dari: alios per septem horas (tandiu enim superuixerant) forficulis candentibus incidi: auctorem verò proditionis, diu tortum ex baleari tormento, vt lapidemin aëra iaculari mandauit. Sub Francisco Carrariense Bernardus Scard. libro tertio historiae Pat. Galli qui Caietae praeerant, cùm nauem longam remigibus instruere vellent, municipe???ue imponere, illi se cogipassi non sunt, palam???ue praedicauerunt, nolle se contra Ferdinandum regem, post discessum Caroli IIX. regis Franciae, suum regnum repetentem, duci: atque ad arma capienda prosilierunt. Galli eos veriti, se in arcem oppidi receperunt, atq; ad auxilia proximis ex oppidis euocanda miserunt. Quibus adductis, magnam ciuium caedem fecerunt, magnam in oppidanos stragem ediderunt, matribus familiâs & virgmibus vulgò in seruitutem atque libidinem abductis. Quae intellecta res Neapolitanorum animos iam antè infensos & labantes ab Galli magnopere auertit. Bembus lib. 3. Ven. Hist.
|| [2778]
Io. Basiliades, Moschorum tyrannus, anno Salutis 1569. Nouogrodenses, quòd ad Polonos spectare viderentur, ex improuiso aggressus est. Septingenos milites à fronte, à tergo, & ad latera quaquauersus praemisit, qui omnes viatores cuiuscunq; conditionis essent, è medio tollerent, ne expeditionis nuncius vllus ad Nouogrodenses penetraret. Agrum omnem incendijs & caede funestauit, coenobia CLXXV. euertit, praemissis aliquot millibus vrbem Russiae clarissimam occupauit: in ciues nobiliss. ad tria ferè millia in duabus areis congregatos septis circum datos ligneis equo inuectus, nullo ictu frustrato, suis crudeliter conficiendos proposuit. Non paucos in flumen gelu concretum, quod mediam ciuitatem interluit, compulsos, glacie vndiq; circumcisa demersit. Cerae & pellium vim maximam flammis spontè absumsit. Neruiam ciuitatem Liuoniae finitimam, Nouogrodensium emporium diripuit. Pauperes & mendicos, quorum aliqui fame vrgente interfectorum carnibus vescebantur, ad vnum omnes trucidauit, & in profluetem abiecit. Ab Archiepiscopo (qui lingua Ruthenica Vuladika dicitur) ad prandium inuitatus, inter prandendum templum sanctae Sophiae ditissimum (ad quod omnes ferè ciues thesauros suos quasi in locum tutissimum comportarant) spoliari iussit. Prandio peracto Archiepiscopum omnibus ornamentis, yestibus???; archiepiscopalib. exuit & vxorem ducere iussit, quam ipse vellet. Abbates & Monasteriorum Priores, qui prandio intererant, ad nuptias archiepiscopi inuitauit, ita vt singuli protelij loco conferrent thesauros suos. Subinde equam albam foetam adduci iussit, eámque Archiepiscopó digito indicans, dixit: En vxorem habes tuam, ascende super illam, & Moschouiam proficiscere, illic???; te in contubernium tibicinum & citharoedorum, qui vrsos saltatores ducunt, confer. Pedibus sub ventrem equae colligatis, addita fuêre instrumenta musica, lyra, fistula, tibia & cithara, quae pertotam ciuitatem inflare & pulsare (nunquam licèt in hoc genere musices exercitatus) compulsus est. Monachos inde & Abbates, caeteros???ue Ecclesiasticos securibus dissecuit, lanceis confodit, aquis obruit. Magni nominis virum Theodorum Sircouium, captum, ad se ductum, fune longo medium alligatum in fluuium Volchovu demersit: mox extractum interrogauit, quid in fundo fluuij vidiflet? Respondit ille: Omnes damones, qui in hoc flumine & in lacubus Ladoga, Sladoga Vvarmina???; degunt, ad tuam animam in Tartaro demergendam congregatos vidi. Tum ille: At ego pro hoc oraculo gratiam tibi praestabo. Confestim igitur crura eius in aheno aquae feruentis immersit, donec omnem thesaurum indicaret: erat enim ditissimus, duodecim???; monasteria suo sumtu erexerat. Itaq; triginta florenorum millia monetae argenteae indicauit. Tandem cum fratre Alexio iussu Principis membratim dissecatus, in fluuium proiectus est. Eadem crudelitate in Psekouiam vrbem Nouogrodiae non absimilem grassaturus erat. Ciues extrema sibi imminere videntes, singuli mensas ante aedes suas adornauerunt, sale & pane superimposiro. Apud Molchosenim pane gratia, sale amor significatur. Obuiam deinde magno Duci exeuntes, ad panem cum sale comedendum humiliter eum (vt gentis mos est) inuitauerunt. Hac humilitate Psekouiensium nonnihil placatus, ijs pepercit: ciues tamen mercatores???; ditiores auro & argento emunxit: Monachos etiam quosdam trucidauit, membratim dissecuit, aquis obruit, & duas basilicas spoliauit, campanas omnes abstulit. Tvueriam ciuitatem insignem eadem, qua Nouogrodiam, immanitate diripuit. Moschouitae centum quinquaginta egregij viri, pertaesi tyrannidem illius & ferociam satellitum, constituerant se recipere ad Regem Poloniae. Re detecta Io. Basiliades, iussit omnes in loco coenoso in modum pontis sterni, & tamdiu calcari, donec in lutum verterentur. Alexander Guagninus in Moschouia. Perfidiam Privatam. Tigraes, Armeniorum rex, in venatione collapso equo, cùm humi iaceret, maiorem natu filium, quia parentem non iuuerat, & mortuum arbitratus eius diadema capiti suo imposuerat, iussit interimi. Fulg. lib. 5. cap. 8. M. Antonius Triumuir Vxori Q. Ciceronis fratris Pomponiae tradidit Philologum libertum, qui Ciceronem prodiderat. Quae potestatem eius nacta cùm alijs eum diris supplicijs excruciauit, tum carnes suas ipsum praecidere paulatim, eas assare, inde vorare adegit. Nam ita nonnulli scriptores memoriae prodiderunt. Ipsius Ciceronis libertus Tiro nullam prosus mentionem fecit Philologi proditionis. Plutarchus in Cicerone. Inivriam non Vindicatam. Pavsanias Macedo, per vim stuprum passus ab Attalo, prouocauit ad Philippum, iniuriam???; non sine magna querimonia ad eum detulit. Quem quum ridentem facinus, id???; risu probantem co̅spiceret, iram in eum conuertit: exegit???; vltionem ab iniquo iudice, quam à stupratore non poterat. Trogus. Iustinus, Diodorus. Ioannes Andreas, Lamponianus Mediolanensis Galeacium Sforciam Ducem, quòd sibi haud satis fauisset in ea rerum, difficultate, quae illi erat cum episcopo Comensi, Branda nomine: tribus comitibus in diui Stephani templo, dum sacris interesset, multis spectantibus interfecit. Quem vbi principis lictores insecuti in ipso templo vulneribus peterent, clamabat: Petite me, & confodite. sic enim perlibenter morior. Egnat. libro primo, capite tertio & Sab. libro quarto, capite sexco. Inobedientiam tvm pvblicam (vt Leges neglectas ) tum priuatam. Astyages Medorum rex, aegrè ferens, quòd Harpagus procurator suus Cyrum nepotem (quem exponi iusserat) non interfecisset: dissimulata iracundia, Harpagum ad epulas inuitauit, eius???; filium tredecim annorum patri inscio epulandum apposuit. Qua iniuria accensus Harpagus, Cyro auctor fuit, vt Astyagem regno exuerit. Herod. lib. 1. P. Crassvs Mutianus, Asiae proconsul, oppugnaturus Leucas, oppidum, scripsit ad architectum Atheniensem, vt ex malis duobus, quos apud eos vidisset, maiorem ad se curaret perferendum. At cùm architectus resciuisset, quam ob rem Mutianus malum desideraret, non maiorem, sed quem magis idoneum aptiorem???; faciendo arieti, faciliorem???; portatu existimabat, minorem misit. Crassus eum vocari iussit: & cùm interrogasset, cur non quem iusserat misisset: causis rationibus???; quas dictitabat, spretis, vestimenta detrahi iussit, virgi???; multùm caecîdit. Gellius lib. 1. cap. 13. Cùm Lucretius Offella consulatum à L. Sylla dictatore peteret, quòd ipsius opera Sylla vrbem Praeneste cepisset, atque iuniorem Marium euertisset: Sylla autem nutu consulatum negaret, neq; ob id Offella rogare desineret: Sylla qui in foro deambulabat, manu sua eum interemit, atrox???; facinus grauiore verborum atrocitate auxit, cùm populo qui in concioem venerat, aratoris fabulam narraret. Pediculorum enim morsu vexatum (omissa oratione) vestem, vt poterat, manu sua purgasse, dixit: sed cùm denuò earum bestiolarum morsibus peteretur, eandem diligentiam iterum adhibuisse: & cùm ob id ea molestia non liberaretur, vestem ipsam, pediculos???; simul in ignem coniecisse. Ob eam rem cohortatus est omnes, ne vltrà ei molesti essent, nisi eadem ab ipso perpeti cuperent. Fulgos. lib. 9. cap. 5. L. Domitivs praetor Siciliae, illum qui sibi dono aprum attulerat, cruci affixit: cùm comperisset, vi teli feram captam, quod antea per edictum vetuerat. Valerius Maximus libro sexto, capite tertio. Praetor ad vicum Iriae proscriptos ex indice quosdam exules f???ctiosos atq; sicarios persequi, captos???; statim laqueo necare iussis, propinquorum precibus poenam tamdiu suspenderat, donec Ticini Galeacivs II. Vicecomes adiretur. Ex ea cunctatione Galeacius, quod iure actum credebat, amicis supplicantibus facilè damnatorum vitam quidem concessit: sed mox praetor, tanquam officij oblitus, sontibus seruatis, atque ante carceres inspectantibus, securi ictus est. Iouius in vita Galeacij. Alfonsvs Atestinus dux Ferrariensis, vna in re nimis seuerus, & quibusdam immodicè terribilis videripoterat, quòd suburbanos agricolas, proprias ipsius principi venationis & aucupij voluptates intercipere ausos, proposito edicto se laqueo puniturum minacetur: eo tamen humanitatis temperamento, vt eius edicti seueritate in speciem tantùm vteretur, cùm atrocis maleficij quosdam damnatos, falso apposito titulo ad deterrendos rusticanos homines in furca suspendi iuberet, appenlis scilicet ad collum fasianis, vt in eo praedae furto deprehensi vulgò crederentur. Iouius in Alfonsi Atestini vita. Probitate, Virtvte. Vt per Consilivm amicvm. Darivs rex, audita imperatoris sui Memnonis morte, consilium amicorum habuit, quo quaerebat, vtrum duces cum exercitu ad res maritimas mittendos censerent: an ipse rex adductis omnibus copijs in aciem prodire deberet. Reliquis omnibus posterius hoc suadentibus, quòd Persae omnes cupidissimo animo decertaturi essent: Charidemus Atheniensis virtute & prudentia praestantiss. contrarium, ne temerè imperium suum proderet, suasit, sed ducem prudentem contra Macedonas mitteret. Ad quam expeditionem centum millium peditatum sufficere dicebat, si eorum tertia pars essent Graeci stipendio conducti: pollicebatur???ue in maiorem rei fidem sese illud bellum confecturum. Cùm verò ad hoc ipsum in suspicionem apud amicos regis veniret, quasi res Persarum Alexandro proditurus esset: concitus ira, Persis ignauiam & timiditatem apertè cepit exprobrare. Rex offensus. Charidemum zona comprehensum, apparitoribus intersi [2779] ciendum tradidit. Qui cùm ad supplicium traheretur, exclamauit, Breui regem poenitentia affectum iri, atq; iniuriae sibi factae amissione regni poenas daturum. Diodorus libro 17. & Sabellicus lib.4. Enn. 4. Cùm exercitus Romani Pontificis, & Veneti Senatus, pro libertate Patauium oppugnaret: Minius Smaniosus Patauinus, in praesidio cum Ansedisio Acciolini tyranni constitutus, suadere ei ceperat, vt quando ampliùs armis praefecto resistere non posset, sese vltrò pro impetranda venia hosti dederet. Tunc Ansedisivs vti immanis bellua, ira percitus, quod ea fibi protulisset desperationis verba, ense, quem exertum habebat, vnico eum ictu transfixit. Ea caede patrata, per portam sancti Ioannis vrbe relicta, quantum valuit conciro equi cursu contendere, celer aufugit (quem mox Tiso Campisampetrus, vbi id resciuit, frustra per quatuor milliaria insecutus est) ad Acciolinum auunculum: à quo statim interfici iussus est, eadem scilicet rabie & furore, quo & ipse paulò antè innocentem Smaniosum interfecerat. Sunt qui scribant ab auunculo, ob suspicionem, quasi Patauium hostibus prodidisser tamdiu tortu̅ fuisse, quoad eius viscera paterent, & in equuleo suspensum semilacerum, longo & intolerabili dolore, quo iniustè multos affecerat, aequè miserabiliter interijsse. Bernard. Scard. lib. tertio. hist. Pat. Selimvs Turcorum tyrannus, contra Amurathem nepotem in Armeniam ducebat. Verùm ob irineris difficultatem & pericula Chendemus Bassa summae auctoritatis suadere cepit, vt in Cappadocia subsisteret, exercitum ab labore viae reficeret, atque illic hostium aduentum operiretur. At reliqui duces Chendemi gloriae atq; opibus inuidentes, eius fidem suspectam tyranno reddebant. Eum Selimus praepropera crudelitate praeceps, inauditum, ac vera monentem, interfici iussit, vt caeteros à simili dicendi libertate deterreret, doceret???; ea esse optima consilia, quae imperator diuina veluti ratione reperisset. Sed euentus docuit, tutiu fuisse Chendemi consilium: & id tyrannus ipse facilè agnouit. Nam XXX. millibus (uorum amissis, & tormentis bellicis relictis, quibus solis victoriam licèt dubiam reportarat, fugienti similis Persarum finibus excessit. Sab. supplem lib. 4. Hospitalitatem. Savlvs Iudaeorum rex, cùm audiuisset Dauidem sibi exosum, ab Abimelecho in Nobea ciuitate hospitio susceptum: ciuitatem incendit, hominibus vtriusq; sexus interemtis. 1. Reg. 21. Gerhardvs comes de Mansfelde, Carolo IV. imperante, monasterium Cisterciensium Setichenbeke, cuius fratribus erat infestissimus, funditùs euertit, quòd hostibus suis fauiffe, his???; hospitium non negasse dicerentur: quum tamen hospitalitas illi ordini iniuncta, & qui venerant armati, facilè coe̅gissent, si non promtè impetrassent. Abbatem loci perticae alligatum, inter duos iussit ignes torreri fratribus per diuersa suppliciacrudeliter enecatis, quòd Fridericum Misniae marchionem in se ducentem, & cum exercitu de obsidione Ifleuae redeuntem excepissent. Cranzius lib. 9. Saxoniae, cap. 33. Pacis Stvdivm. Visigothi Ataulphum regem, quòd pacem cum Honorio Imperatore iniuerat, occiderunt: quanquam regnum ingenti animo, Italia atq; vrbe Roma direpta, administrasset. Fulg. libro 9. cap. 7. Dani Ericum IIX. regem suum, pacis studiosissimum, nec vnquam ab externo hoste ímpetitum, pacis odio interfecerunt. Cranzius lib. 7. Daniae, cap. 24. Hvmanitatis officivm. Quidam Vulodimirus Morozouius Palatinus, annis meritis???; grauis, sepeliri curauerat quendam 10. Basiliadis magni Moschorum Ducis iussu interfectum, famulum Ducis Curpiskij, qui ad Regem Poloniae defecerat. Itaque subitò coniectus est in carcere: inde extractus & oblatus magno Duci in aula regia, Alexandrouua dicta, in tormentis, expirauit, & cadauer in aquas proiectum est. Alex. Guagninus in Moscouia. Vrbanitatem. Archiepiscopi Magdeburgensis Theoderici tabellio, qui sequebatur ducem Saxoniae, sederat in vrbe Barlinensi in Saxonia ad mensam principis. Immissi Barlinensivm ciuium co̅munis iustitiae ministri, scribam pertrahunt ad supplicium, publico caedentes gladio, nulla praetensa alia causa, quàm quòd nuper, quum ad balneum properaret, obuiam sibi dominam notam, familiariter per iocum sollicitarat, vt balneo secum vteretur: nec vim aliam intulerat, recusantem cum risu dimittens. Crauzius lib. 9. Saxoniae, cap. 35. Indicivm, Nvntivm. Tigranes, arma in eum L. Lucullo mousente, illi qui primus hunis rei nuncium tulit, pro munere caput ademit. Fulgosus lib. 9. cap. 5. Venceslao, Boëmorum regi cùm Hussitarm seditio narraretur, cuncti???; circumstantes facinus detestarentur: At ego (inquit pincerna) futura haec praescieram. Eum rex correptum, repentè ante pedes suos prostrauit, & arrepto pugione conatus est interficere. Sed impeditus à circumstantibus, & paralysi correptus, infra octo & decem dies, signatis nominibus haereticorum, quos neci destinauerat, fratrem Sigilinundum Hungariae regem assiduè vocitans, & amicorum auxilia anxius expecta̅s, antè vita excessit, qua̅ vocati principes adessent, cùm regnasset annis quinq; & quinquaginta, vixisset duobus ampliús. Aeneas Syluius capite 37. histor. Boëm. Fidem erga svos. Cùm quinquaquinta Danai filiae patrueles suos, Aegypti filios, prima nuptiarum nocte interemissent: Hypermnestram Danaus in iudicium vocauit, quòd vna ex omni filiarum numero Lynceum maritum conseruando, patris imperata facere neglexisset. At Argiuorum illa sententijs in vico, qui ex illo iudicio Criterius fuit dictus, contra patrem quantumuis regem absoluta fuit. Pausanias in Corinth. Darivm Hystaspis F. Persarum regem, refert Seneca, parantem expeditionem aduersum Scythas, rogatum ab Artabazó nobili admodùm sene, vt è tribus liberis, quos rex ipse secu̅ du ceret, vnum ei in aetatis suae ingrauescentis iam solatium relinqueret, & tanquam senectutis baculum: respondisse, Plus se, quàm ille rogasset, praestiturum: tres???ue eos vnà ad patrem remissurum: confestim???; occidieos simul iussisse, atque ante patris conspectum cruentos abijci. Pontanus libro de Immanitate, cap. 21. Puthiv & Atys F. Lydus, qui Celenis in Phrygia habitabat, cum Xerxis exercitui epulum dedisset, regi???; omnia sua bona dono obtulisset: ex quinq; filijs, quos habebat, petijt, vt natu maximo militiae vacationem rex permitteret. At Xerxes indignatus, maximum natu filiorum Pythij medium discindi, & partibus vtrinque ad viae latera erectis, exercitum transire iussit. Herod. lib. 7. Expugnata pridie calendas Maias anno 1527. à Caroli V. exercitu Roma, obsidendae arcis, in quam Clemens VII. pont. confugerat, circumuallandae???ue, perducta in gyrum fossa, Philippus Cerbellio & Mendanius Hispani, negocium susceperunt, tanta acerbitate, vt vetulam in arcis fossam lactucas deferentem, quae expetenti Pontifici dono darentur, laqueo immaniter strangulatam, in conspectu arcis suspenderint: pueros???ue item qui olera funiculis extrahenda alligabant, sclopettis interfecerint. Is postea Neapolitano bello in oppugnatione Monopolis glande ictus perijt. Iouius in Pompeio Columma. CRVDELITAS CONSIDERATA RESPECTV EFFICIENTIS: Nempe Qvis, Qvalis: Sive consideretur Perse. Hvc Crvdeles Populi. Tanta erat barbaries immanitas???; Scythicae gentis, vt ipsa etiam appellatio cesserit in prouerbiu̅: quemadmodum hodie crudelem hominem appellamus Turcam, & immane facinus, Turcicum. Aeschines in oratione [Greek words], Obsecro vt seruetis me, néve logographo malo???; Scythae me tradatis. Refert Athenaeus lib. 12. cap. 7. Scythas olim opibus ac delicijs florentes, in tantam venisse ferociam, vt quoscunq; populos adissent, summas nares viris amputarent: horum mulieres Thracum vxoribus corpora subulis pungerent: denique cunctis sub illorum dominatu lacrymosa fuerit seruitus, vt in posteros deriuatum sit prouerbium, [Greek words]: id est, Scythica iussio siue praescriptio. Tandem multis circumuenti malis, caesariem doloris causa populariter deposuêre. Vnde [Greek words] dicitur, ferro caesariem amputare: quod praeter Athenaeum indicat & Stephanus. Denique [Greek words], pro toruo, tristi, austero ac truculento, ab eius gentis moribus dictum videtur, & [Greek words], irasci, quòd ea gens sit supra modum iracunda. Erasmus in Prouerbijs. Helotvm genus crudele fuit prorsus & asperum, iam olim à Spartanis in seruitutem redactorum: quorum alij sunt ex Messena profecti: alij, quia Helos vocatam ciuitatem priùs [2780] habitarant, Eleatae sunt dicti. Athen. lib. 6. cap. 7. ex Theopompi lib. 7. rerum Graecarum. Nihil extra figuram hominis Tartarvs, nisi ferabellua, in feritatem sanguino lentam semper ruens, quam cibus quoq; cruentus exauget: cruore enim, venis equi incisis, & carne tantùm non cruda vescitur. neq; enim illam ad ignem veltor ret, vel elixat, sed sub sellam in qua residet positam, pondere???ue corporis sui arefactam, statim deuorat, sine sale, sine pane, quem in vsu non habet: ideo???ue agriculturae minimè studet, sed pascua tantùm colit, viuit???ue crudelis ex rapt atque bello. Toruus turgidus???ue Thataris & horridus vultus inest, oculi caui & truces, caput turbinatum circumrasum???ue contrà mentum turpiter hirtum intonsum???ue, totius deniq; corporis habitus deformis atque seruilis. Dubrauius libro de cimosexto. Sveci suo more vindictam pertinacissimè sitiunt: neq; est vlla gens, quae tardiùs ad iram prouocatur, quae???; iniurias acriùs vindicare contendat. Ioan. Magnus libro septimo, capite septimo. Pontifices. Ex Tit. Crudeles erga Supplices, huc quaedam, fol. 2741. Stephanvs VI. Pp. Formosum pontificem, quanquam, mortuum, quòd is, ne ad pontificatum ascenderet, obstiterat, erui è sepulcro iussit: & ademtis pontificiji vestibus atq; ornamenti, seculari amictum indumento, extra ecclesiam sepeliri curauit: manuum digitos abscidit, ac piscibus deuorandos in amnem abiecit. Pari rabie Sergivs III. Formofi po̅tificis corpus denuò erutum èsecundo tumulo, palàm in foro capite multauit, ac deinde in amnem Tyberim proiecit: ob id solùm, vt Lothario Gallorum regi morem gereret, qui summo odio Formosum prosequebatur, quòd ipsius opera imperium à Gallis ad Berengarios transierat. Fulgos. & Egnat. lib. 9. c. 3. ex Sigeberto. Vrbanvs VI. contra quem Clementem VII. Galli Antipapam crearant, Nuceriae septem Cardinales tanquam cum Clemente sentientes in vincula coniecit: & Caroli Neapolitani regis metu cum suis Genuam profectus, ex septem Cardinalibus Nuceriae captis, quinq; saccis inuolutos in mare demersit. Platina, & Blondus. Cranzius lib. 9. Metrop. cap. 1. & lib. 10. c. 20. quosdam ait la carcere stra̅gulatos stabulo infossos fuisse. Episcopi. Athanasivs patriarcha Co̅stantinopolitanus, cùm calumniatores suos poena tantùm carceris affici videret, quos ille morte dignos censebat, prae indignatione dignitate se spontè abdicauit. Gregoras lib. 7. Memnon Ephesinus episcopus, sub Theodosio & Valentinia no Impp. orthodoxus, inuidus tamen & iracundus adeò, vt Bassianum, ecclesiae Ephesinae peracceptum, remouere conatus sit: honesta tamen specie, quandoquidem Vangensium episcopum eum ordinauit. Verùm cùm Baffianus recusaret ad eam Ecclessiam ire, adeò ira inflammatus est, vt ad horas tres ante ipsam aram grauiter plagis eum afflixerit ad sanguinem vsq;, vt cruore etiam altare & sacri Euangelij codex aspergeretur: acinsuper eum excommunicarit. vt patet ex XI. actione Chalcedonensis concilij. Ianvarivs episcopus Caralitanus, Isidorum, virum claris. à quo iniuriam acceperat, excommunicauerat. Ianuarium proinde D. Gregorius Pp. lib. 2. Epist. 34. vehementer reprehendit, quòd vindictae priuatae causa publico anathematis gladio vsus esset, oblitus charitatis Christianae & officij episcopalis: néve hoc genere vindictae deinceps vreretur, seuerè interdicit. Andreas Tarentinus episcopus, mulierem quandam de Matriculis fustibus crudeliter caedi fecerat. Eapropter à D. Gregorio Pp. duobus mensibus ab admmistratione missarum suspensus est: vt qui bonorum sacerdotum exemplis ad rectè agendum non nioucretur, malorum poenis compelleretur. Lib. 2. Epist. 84. & 85. Giselbertvs Bro̅ckhorst, archiepiscopus Bremensis, cùm ei controuersia esset cum Kedingis, Albis fluminis accolis, & pro consuetudine omnium palustrium contumacibus: dissimulata indignatione, ad hastiludium suos ac finitimos conuocauit Stadium. Vbi conuenrê armati, mox mouit in Kedingos, nihil minùs quàm bellum formidantes. Ibi rebelles caesi sunt, aliquot capti: & rebus in hunc modum compositis, deinceps imperata fecêre. Idem iam senex cum calculo vexaretur, Kedingi ad contemtum eius rediêre cum nonnullis Transalbianis: Tandem auxilio ducum Saxonia & de Brunsuico, comitum Holsaltiae & de Oldenburg, exercitum immisit contumacibus Kedingis: & facta multa strage, parere coëgit. Angebat ea caedes decrepitum pontificem, ita vt morbus inde cresceret. Nouissima decumbentis verba poenitudinem effusi sanguinis in dicauêre. Cranzius libro octauo Metrop. capite 36. Reges, Tyranni. Vide pòst, Magistratus erga subditos. Item Tit. Tyrannorum, f. 1613. 3416. Illic improbitatis in genere, hîc iracundiae [Greek words] habetur ratio. Abimelechvs Gedeonis nothus, Sichimitas, quia se vrbe & tribu eiecissent, incautos adortus, agrestibus???ue intentos operibus, sine sexus & aetatis discrimine passim trucidauit: vrbem vi captam diruit, sparsit???ue in eius area salem pro semine. Profugos inde, qui velut tutissimum asylum templum multae religionis occuparant cum liberis & vxoribus, circumdata lignorum strue, fumo & aestu crudeliter necauit. Sabellicus libro 8. cap. 3. Savlvs, qui primus rex fuit in Iudaea, vsq; adeò excandescere solitus erat, vt non irasci, sed surere & lymphari crederetur. Praeceps eius in filium Ionatham iudicium, implacabilis in Da uidem iracundia, in hostem pertinacia, quae ne fatali quidem cessit necessitati, huic satis attestantur. Ioachazvs filius Iosiae, rex Iudaeorum, tam crudelis breui extitit tempore, vt tropologicè cepisse praedas & homines de uorasse memoretur. Ad quem cùm venisset Aegyptius, cepit eum non absq; vulneribus siue in fouea (vt propriè in Hebraico continetur, vt conseruet tropologicam captionem leonum qua semper in foueis capi solent) & ad duxit eum in camo siue in catenis in terram Aegypti, ibi???; mortuus est. Hieronymus lib. 6. in Ezech. cap. 19. Pindarvs, Melanis filius, & Halyattis Lydi ex filia nepos, suscepta Ephesiorum tyrannide, cùm in reliquis benignus & sapiens esset, in supplicijs tamen sumendis asperrimus & inexorabilis fuit. Aelianus lib. 3. de Var. hist. Alexander Phereus tyrannus, in Thessalia, Scotussanoru̅ ciuitatem quibusdam de causis in crimen vocauit. Quos, cùm renuissent, immissis in eos mercenarijs, vniuersos trucidauit, & cadaueribus occisorum in circumdatam moenibus fossam proiectis, vrbem diripuit & disturbauit. Diodorus libro decimoquinto. Agathocles Syracusiorum tyrannus, princeps aliàs humanissimus & facetissimus, cùm per eam, quae in conuiuijs existere solet, vrbanitatem, eos, qui eius imperium alieno animo ferrent, deprehendisset: eosdem aliquando priuatim ad conuiuium rursus vocauit, adhibitis vnà Syracusanorum magnificentissimis, numero ad quingentos, eos???; omnes trucidauit. Vehementer enim metuebat, ne postquam in Africam profectus esset, eius imperium detrectarent. Diodorus libro vigesimo. Alexander Magnus toruus erat & implacabilis in delictis puniendis. Excohorte amicorum Menandrum, quòd in praesidio, cui eum praefecerat, detrectaret manere, necauit. Ex rebellantibus barbaris Orsodatem ipsemet confixit iaculis Plutarchus in Alexand. Valentinianvs I. Imp. adsimilauit nonnun quam clementiae speciem, cùm esset in acerbitatem naturae calore prope̅sior: oblitus profectò, quòd regenti imperium omnia nimia, velut praeruptis scopuli, sunt deuitanda. nec enim vsquam reperitur miti coërcitione contentus: sed aliquoties quaetiones multiplicari iussisse cruentas, post interrogationes funestas nonnullis adusque discrimina vitae vexatis: & ita erat effufior ad nocendum, vt nullum aliquando damnatorum capitis eriperet morte subscriptionis elogio leni, cùm id etiam principes interdum fecerint saeuissimi, Ammianus Marcellinus libro trigesimo. Iarmericvs, Danorum rex, vxorem suam, Hunnorum regis filiam, pudicissimam, acpulcerrimam, humi alligatam equinis obterendam calcibus praebuit: suis ex sorore nepotibu insidiosè comprehensis, laqueo spiritum eripuit: eorum tutores conuiuij simulatione necauit. Saxo Gramm. Monachi. Cùm Orestes, Alexandriae praefectus, aegrèferret, quòd à Cyrillo episcopo Iudaei ex vrbe eiecti essent, nec vllo pacto reco̅ciliari vellet: quingenti Monachi Alexandriam venerunt, & praefectum in publicum progressum conuitijs & lapidibus impetunt, vt facies eius sanguine manaret. Vix eum populus manibus monachorum eripuit. Socrates lib. 7. capite 13. Magi. Cùm Sagae humanum sanguinem hauriant auidissimè, eas Apuleius nominat Lamias. Sic ea nominatur, quae sectis faucibus Socratis (id sodalis Apuleij nomen) accubantis ei atque dormientis sanguinem excepit vase, & obduxit plagam: quod experrectus Socrates se non sentire dicebat, ludificabatur???ue: & postridie tamen vita defunctus est. Bodinus in confut. opin. Vieri. Duces belli. Nobis pueris, inquit Pontanus capite 23. de Immanitate, in rebus bellicis tres insignes duces enituêre, crudelitate nobiliores. Ex ijs Nicolavs Fortibrachius, à latere suo vbiq; mu [2781] tum quendam hominem ducebat, oneratum funibus ac capistris. Itaq; vt quem suspendio destinasset, siue meritum siue immeritum, pro odio & libidine, factum illum obuiam nutu indicabat: conuersus???; ipse pòst ad mutum, proclinato in vncum digito, nasum sibi contingebar. Quo signo accepio, confestim mutus inicto in illum capistro, proximo cuiq; vel trun co eum. vel arbusculae exanimandum suspendebat: iudicabatur???; ignauus dies, qui sine suspendio praeterijsset. Riccivs Monteclarius crudelissimus, si quem decreuisset enccare, bla̅dè admodum salutatum inuitabat ad pocula: percontabatur???;, quot secum aut placentullae buccellas aut sorbillationes assumturus esset: repente???; in ijs nugis totidem vulneribus illum conficiebat. Antonivs verò Ponradera, quòd in Pannonia diutiùs militiam exercuisset: Pannonio accinctus gladio, vbi quem vel ira vel odio perditurus erat, illum ex improuiso adoriebatur: erat???; hic ei ludus quotìdianus. Mulieres. Hecate ex Perse Tauricae rege orta, saeuitia & fericate paterna nihilo inferior, quum virgo adhuc esset, sagittis, quos libitum fuisset, transfigere solebat. Sed maius adnuc illi studium in venenis conficiundis. Aconti inuentum ad eam referunt quidam, vim naturam???; veneni in hospitibus experiri consuetam. Mox patrem his artibus aggressa, vita spoliauit. Cuius morte regnum adepta, Tauricae erexit templum Dianae, ad cuius aram vt hospltes, siue terra, siue mari adessent, crudeliter mactarentur, insticuit: futurum rata, vt suum per haec nomen in plures gentes fama diffunderetur. Diodorus lib. 4. cap. 3. Pueri. Drvsvs Tiberij ira tam grauierat, vt verbera etiam illustri cuidam equiti inslixerit, inde???ue sit Castor cognominatus. Dion lib. 57. Serui. C. Marius ex Africa Romam reuersus Cinnae se coniunxit, delectis seruis, qui se Bardiaeos dicebant. Multos hi ad vocem cius, multos ad nutum imperantis obtruncabant. Deniq; Anchanrium senatorem & virum praetorium, quia non salutabatur ab eo, gladijs sub oculis eius contrucidarunt. Caeteros inde, quoscunq; non appellaret salutantes, nec salutem redderet: eam habebant confestim interficiendi in vijs tesseram. Vnde ingenti sollicitudine & horrore tenebantur, quoties ad salutandum Marium accederent, amici. Multo effuso sanguine erat iam hebes Cinna & exaturatus caedibus. At Marij quotidie recens & sitiens furor omnes peruadebat vtcunque ipsi suspectos. Omnes viae, omnibus oppida percussoribus & venantibus profugos ac delitescentes referta erant. Proiectis in plateas truncis atque conculcatis, species ea neminem iam commiseratione, sed horrore & tremore perfudit. Multo maximè illorum, qui Bardiaei dicebantur populum impotens pungebat petulantia. Nam dominos in ipsoru̅ iugulabant domicilijs, mox liberos eorum comprimebant, & vi constuprabant dominas. Horum rapacitas & latrocinia coërceri non valebant, donec communi consilio Cinna & Sertorius sopitos in castris adorti ad vnum confo dère. Plutarchus in Mario. Quiuis alij. Pater Neronis Domitivs, ommiparte vitae detestabilis, comes ad Orientem C. Caesaris iuuenis, occiso liberto suo, quòd potare quantum iubebatur recusarat, dimissus è cohorte amicoru̅, nihilo modestiùs vixit. Sed & in viae Appiae vico repentè puerum citatis iumentis haud ignarus obtriuit: & Romae medio foro, cuidam equiti Rom. liberiùs iurganti oculum eruit. Suetonius. Respectv Patientis. in Vita Politica. Crudeles Reges, Principes, Imperatores erga Subditos. Tyrannus Phaereus Alexander, in Thessalia Scotussanorum ciuitatem quibusdam de causis in crimen & in cortcionem vocauit. Quos, cùm tenuissent, immissis in eos mercenarijs, vniuersostrucidauit, & cadaueribus occisorum in circumdatam moenibus fossam proiectis, vrbem diripuit, & disturbauit. Diodorus lib. 15. Tiberivs Caesar veterem istum versiculum, Me mortuo conflagret terra incendio ([Greek words]) in ore habuisse, & Priami fortunas laudasse fertur, quòd funditùs cum patria & regno interisset. Senatorum quidem, & aliorum tanta multitudo interfecta est, vt non essent, qui prouinciarum praesidibus successores dari possent. Multa specie grauitatis ac morum corrigend orum, sed & magis naturae obtemperans, ita saeuè & atrociter factitauit, vt nonnulli versiculis quoq; & praesentia exprobrarent, & futura denunciare̅t mala: Asper & immitis, breuiter vis omnia dicam? Dispeream, si te mater amare potest. Fastidit vinum, quia iam sitit iste cruorem: Tam bibit hunc auidè, quàm bibit antè merum. Alpice felicem sibi, non tibi Ròmule Syllam: Et Marium, si vis, aspice, sed reducem. Nec non Antoni ciuilia bella mouentis, Nec semel infectas aspice caede manus. Et dic, Roma perit. Reghabit sanguine multo, Ad regnum quisquis venit ab exilio. Quae prìmò quasi ab impatientibus Romae dominij, ac non tam ex animi sententia, quàm bile & stomacho fingerentur, volebataccipi. Dicebat???; identidem. Oderint, dum probent. Deinde vera planè certa???; esse, ipse fecit sidem. Nullus à poena hominum cessauit dies: ne religiosus quidem acsacer. Animaduersum in quosdam ineunte anno nouo: accusati damhati???; multi cum liberis atq; etiam vxonbus suis. Interdictu̅, ne capite damnatos propinqui lugerent: decreta accusatori, bus praecipua premia, nonnunquam & testibus. Nemini delatorum fides abrogata. Omne crimen pro capitali receptu̅, etiam paucorum simplicium???ue verborum. Obiectum est po???tae, quòd in tragoedia Agamemnonem probris lacessisset: obiectum & historico, quòd Brutum Cassium???ue vltimos Romanorum dixisset: animaduersum statim in auctores, scripta???; abolita: quamuis probarentur aliquot ante annos, etiam Augusto audience, recitaca. Quibusdam custodiae traditis, non modò studendi solatium ademtum, sed etiam sermonis & colloquij vsus. Citati ad causam dicendam, partim se domi vulnerauerunt, cerci damnationis, sed ad vexationem ignominiam???; vitandam: partim in media curia venenum hauserunt, & tamen colligatis vulneribus ac semianimes palpitances???ue in carcerem rapti. Nemo punitonim non & in Gemonias abiectus, vnco???; tractus. Viginti vno die abiecti, tracti???; inter eos pueri & feminae. Immaturae puellae, quia more tradito nefas esset virgines strangulari, vitiatae priùs à carnifice, dein strangulatae. Mori volentibus, vis adhibita viuendi. Nam mortem adeò leue supplicium putabat, vt cùm audisset vnum ex reis Carnulium nomine anticipasse eam, exclamauerit: Carnulius me euasit. Et in recognoscendis custodijs, precanti cuidam poenae maturitatem, respondit: Nondum tecum in gratiam redij. Suetonius. C. Caesar Caligvla Ptolemaeum regis Iubae filium, consobrinum suum (erat enim & is M. Antonij ex Helene filia nepos) & in primis ipsum Macronem, ipsam Enniam adiutores imperij, pro necessitudinis iure pro???ue meritorum gratia, cruenta murte affecit. Nihilo reuerentior leniórve erga Senatum: quosdam summis honoribus functos, ad essedum sibi occurrere togatos per aliquot passuum millia, & coenanti, modò ad pluteum, modò ad pedes stare succinctos linteo, passus est: alios cùm clàm interemisset, citare nihilo minùs vt viuos perseuerauit, paucos post dies Voluntaría morte perijsse mentitus. Trucidaturus fratrem, quem metu venenorum praemuniri medicamentis suspicabatur: Antidotum, inquit, aduersus Caesarem? Relegatis soreribus, non solùm insulas habere se, sed etiam gladios minabatur. Praetorium virum ex secessu Anticyrae, quam valetudinis causa petierat, propagati sibi commeatum saepiùs desi derantem: cùm mandasset interimi, adiecit: Necessariam esse sanguinis missionem, cui tamdiu non profursset helleborum. Decimo quoq; die, numerum punien dorum ex custodia subscribens, rationem se purgare dicebat. Gallis Graecis???ue aliquot vno tempore condemnatis, gloriabatur Gallograeciam sese subegisse. Non temere in quenquam, nisi crebris & minutis ictibus animaduerti passus est: perpetuo, noto???ue iam praecepto, Ita feri, vt se mori sentiat. Punito per errorem nominis alio, quàm quem destinauerat, ipsum quoque paria meruisse dixit. Tragicum illud subinde iactabat: Oderint, dum metuant. Saepè in cunctos pariter Senatores, vt Seiani clientes, aut matris ac fratrum suorum delatores inuectus est: prolatis libellis, quos crematos simulauerat, defensa???ue Tiberij saeuitia, quasi necessaria, cùm tot criminantibus credendum esset. Equestrem ordinem, vt scenae, arenae???ue deuotum assiduè proscidit. Infensus turbae fauenti aduersus studium suum exclamauit: Vtinam Pop. Rom. vnam ceruicem haberet. Cumque Tetrinius latro postularetur, & qui postularent, Tetrinios esse ait: Retiarij tunicati quinq; numero gregatim dimicantes, sine certamine vllo totidem secutoribus succubuera̅t: cùm occidi iuberentur, vnus resumta fuscina, omnes victores interemit. Hanc vt crudelissimam caedem & defleuit edicto: & eos, qui spectare sustinuissent, execratus est. Animum quoque remittenti, ludo???ue & epulis dedito, eadem dictorum factorum???; saeuitia aderat. Saepè in conspectu prandentis, vel commessantis seriae quaestiones per tormenta habebantur. Puteolis dedicatione pontis, cùm multos è litore inuitasset ad se, repentè omnes praecipitauit. Quofdam gubernacula apprehendentes, contis remis???ue detrusit in mare. Mir [2782] millonem è ludo rudibus secum batuentem, & spontè prostratum confodit ferrea sica, ac more victorum cum palma discurrit. Admota altaribus victima, succinctus poparum habitu, elato altè malleo, catrarium mactauit. Lautiore conuiuio effusus subitò in cachinnos. Cos. qui iuxtà cubaba̅t, quídnam rideret, blandè quaerentibus: Quid, inquit, nisi vno meo nutu iugulari vtrunq; vestrûm statim posse? Inquietatus fremitu gratuita in Circo loca de media nocte occupantium, omnes fustibus abegit: elisi???; pereum tumultum viginti ampliùs equites Rom. totidem matronae, super in numeram turbam caeteram. Scenicis ludis, inter plebem & equitem causam discordiarum serens, decimas maturiùs dabat, vt equestria ab infimo quoq; occuparentur. Gladiatorio munere, reductis interdum flagrantissimo Sole velis, emitti quemquam vetabat: remoto???; ordinario apparatu, rabidis feris vilissimos senio confectos, gladiatores quoque pegmares, patres familiarum notos, sed insignes debilitati aliqua corporis, subijciebat. Ac nonnunquam horreis praeclusis, populo famem indixit. Cùm aliquando condemnati non satis multi essent, qui bestijs obijcerentur: iussit è turba, quae tabulatis inhaerebat, aliquot illis obijci: quibus, ne vociferari & quiritari possent, linguas in primis praecîdit. Proposuerat Antium, deinde Alexandriam commigrare, interemto priùs Senatorij & Equestris ordini electissimo quoq;. Quod ne cui dubium videatur, in secretis eius reperti sunt duo libelli diuerso titulo; alteri gladius, alteri pugio index erat. Ambo notas & nomina continebant morti destinatorum. Inuenta & arca ingens, variorum venenorum plena: quibus mox à Claudio demersis, infecta maria traduntur, non sine piscium exitio, quos enectos aestus in proxima litora eiecit. Reuocatum quendam à vetere exilio sciscitatus, quídnam ibi facere consuesset, respondente eo per adulationem: Deos semper oraui, vt (quod euenit) periret Tiberius, & tu imperares: opinans sibi quoq; exules suos mortem imprecari, misit circum insulas, qui vniuersos contrucidarent. Cùm discerpi Senatorem concupisset, subornauit qui ingredientem curiam repentè hostem publicum appellantes inuaderent, graphijs???; confossum lacerandum caeteris traderent. Nec antè satiatus est, quàm membra, & artus, & viscera. hominis tracta per vicos, atq; ante se congesta vidisset. Cùm ad Saginam ferarum muneri praeparatarum cariùs pecudes compararentur, ex noxijs laniandos adnotauit: & custodiarum seriem recognoscens, nullius inspecto elogio, stans, tantummodò intra porticum mediam à caluo ad caluum duci im perauit. Votum exegit ab eo, quipro salute sua gladiatoriam operam promiserat: spectauit???; ferro dimicantem: nec dimisit nisi victorem, & post multas preces. Alterum, qui se periturum ea de causa vouerat, cunctantem pueris tradidit verberatum, infulatum???; qui votum reposcentes per vicos agerent, quod praecipitaretur ex aggere. Multos honesti ordinis, deformatos priùs stigmatum notis, ad metalla & munitiones viarum, aut ad bestias condemnauit, aut bestiarum more quadrupedes cauea coërcuit, aut medios serra dissecuit. Nec omnes grauibus ex causis, verùm malè de munere suo opinatos, vel quòd nun quam per genium suum deierassent. Parentes supplicio filiorum interesse cogebat. Quorum vni valetudinem excusanti lecticam misit: alium è spectaculo poenae, epulis statim adhibuit, atq; omnicomitate ad hilaritatem & iocos prouocauit. Curatorem munerum ac venationum, per continuos dies in conspectu suo carenis verberatum non priùs occidit, quàm offensus putresacti cerebri odore. Atellanae poëtam, ob ambigui ioci versiculum, media amphitheatri arena igni cremauit. Equitem Romanum obiectum feris, cùm se innocentem proclamasset, reduxit: abscissa???; lingua, rursus induxit. Suetonius, & Zonaras. Clavdivm Caesarem saeuum & sanguinarium natura fuirse, magnis minimis???; apparuit rebus. Tormenta quaestionum, poenas???; parricidarum repraesentabat, exigebat???ue coram. Cùm spectare antiqui moris supplicium Tiburi concupisset, & deligatis adpalum noxijs carnifex deesset: accitum ab vrbe velperam vsq; operiri perseuerauit. Quocunque gladiatorio munere. vel suo vel alieno, etiam fortè prolapsos iugulari iubebat, maximè retiarios, vt expirantium faciem videret. Cùm par quoddam mutuis ictibus concidisset, cultellos sibi paruulos ex vtro que ferro in vsum fieri sine mora iussit. Bestiarijs meredianis???ue adeò delectabatur, vt etiam prima luce ad spectaculum descenderet: & meridie, dimisso ad prandium populo, praesideret: praeter???ue destinatos, etiam leui subita???ue de causa, quosdam committeret. De fabrorum quoque ac ministrorum, atque id genus numero: si aut [Greek words], vel pegma, vel quid tale aliquid parum cessisset. Induxit & vnum ex nomen clatoribus suis, sicut erat togatus. Sueconius. Militibus istum versum Homericum subin de pro tessera dabat: Poena luenda viro, si quis prior intulit arma. Zonaras. Nullus adhibitus à Nerone delectus aut modus interimendi quoscunq; libuisset, quacunq; de causa. Saluidieno Orphito obiectum est, quòd tabernas tres de domo sua circa forum ciuitatibus ad stationem locasset: Cassio Longino Iurisconsulto, ac luminibus orbato, quòd in vetere gentili stemmate C. Cassij percussoris Caesaris imagines retinuisset. Peto Thresae tristior & paedagogi vultus. Mori iussis non ampliùs quàm horarium spacium dabat. Atne quid morae interueniret, medicos admouebat, qui cunctantes continuò curarent. Ita enim vocabat, venas mortis gratia incidere. Creditur etiam Polyphago cuidam Aegyptij generis crudam carnem, & quicquid daretur mandare assueto, concupisse viuos homines laniand os absumendos???; obijcere. Elatus inflatus???; tantis velut successibus, negauit quenquam principum scisse, quid sibi liceret. Multas???; nec dubias fignifi cationes saepe iecit, ne reliquis quidem separsurum Senatoribus: eum???; ordinem sublaturum quandoq; è Rep. ac prouincias & exercitus equiti Romano ac libertis permissurum. Certè neq; adueniens, neque proficiscens quenquam osculo impertiuit, ac ne resalutatione quidem. Et in auspicando opere Isthmi, magna freque̅tia clarè, vt sibi ac Pop. Rom. bene res verteret, oprauit: dissimulata Senatus mentione. Nec minore saeuitia foris, & in exteros grassatus est. Stella crinita, quae summis potestatibus exitium portendere vulgò putatur, per continuas noctes oriricoeperat. Anxius ea re, ve ex Babilo astrologo didicit, so lere reges talia ostenta caede aliqua illustri expiare, atque à semet in capita procerum depellere: nobilislimo cuiq; exitium destinauit. Suet. A. Vitellivs Imp. pronus ad cuiusq; & quacunque de causa necem atq; supplicium: nobiles viros, condiscipulos & aequales suos omnibus blanditijs tantùm no̅ ad societatem Imperij allicefactos, vario genere fraudes occidit: etiam vnu̅ veneno manu suaporrecto in aquae frigidae potione, qua̅ is affectus sebre poposcerat. Tum soeneratoru̅ & stipulatorum publi canorum???ue, qui vnquam se aut Romae debitum, aut in via portorium flagitassent, vix illi pepercit. Ex quibus quendam in ipsa salutatione supplicio traditum, statim???ue reuocatum, cunctis clementiam laudantibus, coràm interfici iussit, velle se dicens pascere oculos. Alterius poenae duos filios adiccit, deprecari pro patre conatos. Sed & equitem Romanum proclamantem, cùm raperetur ad poenam, Haeres meus es, exhibere testamenti tabulas coëgie: vt???; legit cohaere dem sibi libertum eius adscriptum, iugulari cum liberto imperauit. Quosdam & de plebe ob id ipsum, quod Venetae factioni clarè maledixerant, interemit: contemtu sui, & noua spe id ausos opinatus. Nullis infensior, quàm vernaculis & mathemathicis vt quisq; deserretur, inauditum capite puniebat. Exacerbatus, quòd post edictum suum, quo iubebat intra Kal. Octobris vrbe Italia???ue mathematici excederent, statim libellus est propositus, Et Chaldaeos dicere bonum fatum, ne Vitellius Germanicus intra eundem Kalendarum diem vsquam esset. Suspectus & in mortem matris suit, quasi aegrae praeberi cibum prohibuisset: vaticinant Catta muliere cui velut oraculo acquiescebat, ita demùm fir miter ac diutissimè imperaturum, si superstes parenti excidisset. Alij tradunt, ipsam taedio praesentium, & imminentium metu, venenum à filio impetrasse, haud sanè difficulter. Suetonius. Commodvs Imper. cum bestijs & cum hominibus duello publicè congrediebatur, reuera ita sagaciter iaculans, vt omnibus admirationi esset. Cùm autem ad nefandas caedes animum appulisset: omnes sine clementia miseros & mutilatos viros, in theatrum coactos, serpentinis quibusdam spectris ad genu alligatis, tanquam gigantes claua confecit. Suidas, & Herodianus. Heliogabalvs Imp. vim serpentum maximam, per Marficae gentis sacerdotes quaesitam, antelucanis horis in multitudinem misit, quae spectaculorum die loca in theatro, vt moris fuit, occupare solebat. Quo terrore multi afflicti sunt, mult illarum morsu exanimati. Sab. lib. 6. En. 7. Severvs imp. sua natura saeuus, multo???; ob auaritiam adhu???; saeuior factus, qua omnes omnium temporum principes superauit: multos in vrbe viros diuitijs &: nobilitate claros occidit, plures in prouincijs, vno in om nibus praetextu vsus, quòd Albini partibus fauissent: adeò, vt Senatus iudicauerit, illum aut nasci non debuisse, aut mori, quòd & nimis crudelis, & nimis vtilis Reipub. videretur. Post mortem deposita inuidia ao metu crudelitatis, plurimùm amatus, & in deos relatus. Cuspinianus, & Sab. lib. 5. En. 4. Opilius Macrinvs, qui Caracalla peremto imperium sibi astruxit, ex varijs honoribus à senatu decretis, Pij cognomen relpuit, homo natura saeuus. Milites in crucem sustulit, semper???; seruilibus affecit supplicijs. Duos milites ancillaris stupri compertos, duobus exectis bobus inseruit, extantibus dun taxat capitibus. Tribunum, quae excubias deseri passus fuerat, currui alligatum, viuum primò, mox exanimem per longum traxit spacium. Adulterij conuictos viuos concremabat, parietibus in cludebat. Sab. lib. 6. En. 7. Mezentij crudelitate reuocata, viuos alligauit mortuis. Quin & parietibus inclusit multos. Vnde factum, vt pro Macrino Macellinus diceretur. Caelius lib. 10. cap. 5. Antiq. lect.
|| [2783]
Maximinvs Imp. insidijs exagitatus in tantam euasit saeuitiem, vt Cyclops à quibusdam ob animi immanitatem diceretur: ab alijs Busiris, Phalaris, Typhon appellaretur. Multi Romae circa templa tacitis se votis obligarunt, si priùs perijsset Maximinus, quàm ad vrbem veniret. Sabellicus libro 6. Enneadis 7. Constantivs, cùm Orientale imperium patris testamento inijsset, omnes eos quos parum aut patriamicos fuisse, aut sibi esse idoneos cenruit, è medio sustulit. Milites ad hoc parati, ac spe praemij???; impulsi, tumultu in vrbe concitato, Constantium Constantij patruum trucidarunt, ac subinde Dalmatium Carsarem, & cum eo Optatum Patricium confoderunt: &, cùm quidam de industria succlamasset, neminem se, nisi Constantini filium, imperantem esse passurum, Annibaliano etiam fratri Dalmatij manus intuletunt: quin etiam Gallura & Iulianum Constantij filios impetus aggrediendi cepit: sed Gallum morbus neci subtraxit, Iulianum eatas, quippe annos octo tantummodò natum: missi etiam spatharij sunt ad occidendum Ablauium, qui post praefecturam à Constantio abrogatam in Bithynia priuatus vitam in otio traducebat. Quorum primores, vt iussi erant, cùm se, vt in salutando Imperatore assolebat, ad genua inclinassent, literas reddiderunt. Quibus lectis, ille erectus, vestem purpuream, quae mittebatur à Constantio, flagitauit. Cùm autem illi subiecissent, se literas tantùm de dignitate afferre, qui verò pro foribus starent, trabeam habere, intrò vocati illi, pro purpurea veste necem purpuream intulêre. Sigonius lib. 5. Imperij occidentalis. Ivstinianvs II. Imp. Constantinopoli recuperata, capto Leontio, quoties pituitam à naribus truncatis profluentem abstergeret, toties aliquem ex eis trucidari iubebat. Leontium & Absimarum, qui imperium inuaserant, pedibus conculcaros, acclamante populo: Super aspidem & basiliscum ambulabis, & leonem & draconem co̅culcabis, iugulari fecit. Tandem omnibus exosus, à Philippico praefecto exercitus interfectus est: & hanc laudem sibi reliquit, vt haereticus, adulter & tyrannus, ab omnibus proclamaretur. Paulus Diaconus lib. 19. & 20. rerum Romanarum: Iuo in Chronico: & Henricus de Erphordia. Isaacivs Angelus Imper. pronus ad iram etiam ex inani suspicione, & aliquando aliorum impulsu, multos malè tractauit. Andronicum Comnenum(erat is Alexij filius nati ex Bryennio Caesare, & Anna filia Alexij, primi ex Comnenia familia Imperatoris) qui Thessalonicae praeerat, delatum à quoda̅, quasi regnum affectaret, statim comprehensum indicta causa excaecauit. Nicetas lib. 3. Henricvs VI. Imp. mortuo Gulielmo Siciliaa rege, regnum Siciliae, quod sibi ob Constantiam vxorem debebatur, ope Genuensium occupauit, & Constantiam vxorem è custodia liberauit, & regem se Siciliae cum ea coronari maximo totius regni concursu iussit. Hanc tam insignem victoriam, tanta???; demùm felicitate diuino benesicio partam, nimia inde perfidia atque saeuitia deformauit. Primùm enim Genuensibus, per quos regnum erat magna ex parte adeptus, non modò promissa non praestitit, sed eos etiam beneficijs à patre tributis nudauit. Sibyllam verò Gulielmi regis vxorem cum filio Gulielmo, & filiabus, & archiepiscopo Salernitano ac fratribus comprehendit, & conspirationes aliquot aduersus se populorum compertas causatus, quasi iustam irae ac crudelitatis materiam esset nactus, Sibyllam & archiepiscopum perpetuo carceri destinauit: Gulielmo virilitatem ad spem stirpis adimendam exemit: aliquot obsides ex ipsa regni nobilitate luminibus exuit: reliquis in vincula traditis, multis Siculis bona eripuit. Ecclesiae aut grauissimis tributis, aut foedissimis direptionibus laceratae, episcopi verò clerici??? vsque ad mortem extruciati. Quin etiam Romanae in detrimentum Ecclesia; Philippum fratrem, cui Irenem Regerij vxorem collocauit: Ducem Tusciae ac Terrae Mathildis, Marcoaldum verò dapiferum suum Ducem Rauennae & marchionem Anconae, & Conradum Spoleti Ducem constituit: & in Germaniam cum Sibylla, filio, fi liabus, archiepiscopo, fratribus, Siculis???; ob fidibus decessit. Sigon. lib. 15. regni Ital. Bladus Dracvla, vt sibi stabilem principatum Moldauiae redderet, occidisse fertur circiter viginti millia hominum, cos???ue tam infantes quàm adultos palis suffixit. Loci istius, vbi in crucem palum???ue sunt acti, longitudo extendit se ad stadia xvii. latitudo verò continet stadia VII. Mahometes II. Turcorum rex admiratione defixus, dicebat: Haud possibile est eum virum, qui adeò magna fecit, regione spoliari, praesertim cùm adeò mirabiliter tum prìncìpatu, tum subditis vti norit. Veruntamen is qui tanta patrauit, haud multi faciendus est. Reliqui Turci aspicientes multitudinem hominum in patibulis & palis haerentium, stupebant. Erant namque patibulis & palis affixi infantes è matrum gremio rapti: volucres nidos fecerant in interioribus eorum. Chalcocondylas libro 9. Selimvs Turcorum Imp. natura seuerus erat atque inexorabilis, semper cogitabundus, nunquam praeceps, praesertim in exequenda crucielicate, quae tamen saepiùs inniti iustitae visa est. Mustapham interfecit, quia parum fidele̅ comperit. Chenderaum Bassam necari iussit, quoniam sibi contra Persas eunti tot difficultates obiecerat, vt Ianizari in vnum collecti transire Euphratem recusarent. Bostangi Bassae genero suo caput amputari praecepit, quòd prouincias, quibus eum praefecerat, expilasset. Iunum Bassam interficien dum curauit, vt ipsius nimiam arrogantiam cum infidelitate coniunctam puniret. Nimia tamen in proprium sanguinem crudelitate infamem se reddidit. Verùm ipse affirmabat, nihil esse dulcius, quàm sine consanguineorum timore ac suspicione regnare, se???ue ob id excusatione dignum arbitrabatur: quòd vel minimus quispiam ex Othomannico sanguine in principem priùs euasisset, sibi quoq; eo dem modo pereundum fuerit. Iouius in eius vita. Tanta fuit Vitoldi Ducis in Lituanis auctoritas, tantus terror, vt qui sub eius fuêre imperio iussi se suspendere, vltrò vitam laqueo finirent. Sontes vrsinis pellibus conuolutos canibus laniandos obiecit, arcum in expeditionibus semper intentum habuit, vt ordine aberrantes confestim transfigeret. Capitale futurum edixit, si quis barbam aleret, vt id vnum discrimen regem à populo discerneret. Nec Lituani imperio paruerunt, satiùs rati vita quàm barba periclitari. Periculosum nimis visum est Vitoldo id vindicare quòd populariter peccaretur. Abstinuit itaq; vindicta, caeterùm recentiore edicto vetuit capillum barbámve secari, solus???ue iam inde in tota gente tonsus vixit. Sab. lib. 5. En. 10. Subditi erga Principes, Magisratus, Tyrannos. Consule Tit. [Greek words] quatenus Fortitudini Saeuitia iungitur, fol. 2125. Psammetichus Aegypti rex, illato Aethiopibus bello, exterorum militum virtuti magis quàm Aegyptiorum fidere videbatur. Cùm antem ob eam rem peregrinos maiore in honore haberet, indignati Aegyptii, ad duce̅ta millia coacti, in Aethiopiam tetenderunt. Cùm autem rex abeuntes blandè appellaret, patriae???ue & vxorum atque liberorum eos commoneret: Aegyptij in ira perseuerantes concussis armis dixerunt, illis nouam sibi patriam comparaturos: sublatis???ue vestibus, cùm genitalia membra patefecissent, donec incolumem eam corporis partem seruarent, neque vxores, neque liberos sibi defuturos. Plus apud eos indignatio atque iracundia, quàm patriae liberorum???ue caritas valuit. Herodotus libro 2. Cùm Leontinorum tyrannum Iceten Timoleon cepisset & interfecisset, Syracusani vxores & filias Icetis eius???; filij Ev Polemi in concione damnatas necauerunt: Dioni, qui Dionysium exegit, parentantes. Iceres enim vxorem Dionis Areten, Aristomachen sororem, & filium puerum admodum, viuos in pelagus merserat. Plut. in Timoleonte. C. Caligula Imp. suae crudelitatis dignas poenas dedit. Cùm ludos edidisset. atq; iam domum properaret, à Cassio Chaerea interfectus est. Eo mortuo, nemo Eorvm qui aderant praesentes, manus ab ilio abstinuit, sed mortuum co̅fecerunt vulneribus, nonnulli etiam carnem eius degustauerunt, eius???; filiam atq; vxorem miserè occiderunt. Atq; sic is qui optabat populum Romanum vnam ceruicem habere, vt vno ictu perdere posset. sensit complurium manus sibi infensas esse, qui vnam ceruicem habebat. Xiphilinus & Dion. Commodus Imp. à Narcisso interfectus, statim hostis patriae nuncupatus est. Hu̅c s. P. Q. R. editis clamoribus, multis ac grauibus contumelijs insecutus est. Cupiebant autem in primis corpus eius, sicuti statuas, trahere & lacerare. Sed cùm dixisset Pertinax, iam terrae traditum esse corpus, atq; Sepultum esse, à corpore ab stinuerunt. In caeteris autem praetermisêre nihil, quin iácerent in illum co̅tumelias cuiusuis generis. Iam???; Commodura Imperatorem appellabat nemo, sed perniciem atq; tyrannum: addebant etiam, illudentes ei, gladiatorem, aurigam, scaetuam, herniosum. Sed & Cleander, qui ex seruo summus apud Commodum Romanorum Imp. cubicularius factus est, cùm pro animi arbitrio cuncta gereret, à populo interfectus est cum filio, qui in Commodi manibus educabatur: eius corpus tractum per plateas, caput ignominiosè in pilo per totam vrbem gestatum est. Dion Nicaeus, & Herodianus. Heliogabalus Imp. impurissimus, quum Alexandrum consobrinum suum, quem paulò antè adoptauerat, & Caesarem fecerat, trucidandum quibusdam, & eius titulos defoedandos praecepisset, à militibus in latrina, ad quam confugerat, interemtus est. Et cùm non posset cloaca excipere cadauer obangustum foramen, tractum est per Circi spacia more canini cadaueris, & in Tiberim tandem abiectum, ne vnquam sepeliri posset, cum acclamatione, Indomitae & rabidae libidinis catulae, nomen???; Antonini erasum: dictus???; Tiberinus, Tracticius [2784] & Impurus, quòd solus omnium principum tractus esset, & in cloacam missus, & in Tiberim praecipitatus. Occisa est & cum eo mater Symiamira. Et cùm Senatus eius nome̅ erasisset (nam vitimus Antoninorum fuit) cautum est, ne vn quam mulier Senatum ingrederetur. Cusp. Athaulsus Gothorum in Hispania rex, incertum nepos Alarici, an necessarius fuerit, apud Barcinonam à Militibvs suis obtruncatus est. Ritius Neapolitanus libro primo de Regibus Hispaniae. Constantinopolitana ciuitas, Andronico Imp. (quia cum sorore stuprum patrasset, Alexio???ue pupillo interfecto, imperium aggressus, omnem propemodum nobilitatem sustulisset) abrogauit primò imperium: in ordinem inde redactu̅ altero priuauit oculo, asinae???; auersum imposuit, bestiae caudam pro sceptro habentem, pro diademate restem. Per vrbem inde circumuehitur, viris feminis???ue in eum probra iacientibus, lutum???ue & alia foediora dictu in praetereuntem congerentibus. Postremò laqueo pendens, vncis & harpagonibus est laniatus. Multi particulam corporis vnco arreptam non solùm attrectare, sed mandere etiam sunt ausi. Sabellicus lib. 8. cap. 4. Veneti Petrum Can dianum ducem pricipatu pulsum quitum decimum post annum, incensa???; simul ducaria aede cum D. Marci templo, fugientem cum paruulo filio, supplicantem eriam, vt ipsi saltem parcerent puero, cum coniuge ipsa & filio interemerunt: inuentum???ue eius cadauer in macellum vsque pertraxêre, membratim???ue laceratum canibus tradidêre. Egnatius lib. 9. cap. 10. Iidem populari impetu Vitalem Michaëlem ducem suum interemerunt, quòd vrbem pestis, classe in patriam reuersa, corripuisset. Eius enim rei culpam Vitali, licèt ignoranti, in exitiale crimen verterunt. Fulg. lib. 9. cap.7. Slesvicenses ob perfidè interfectum à Magno Nicolai Danorum regis F. Canutum patruelem, summae virtutis virum, Nicolaum exosi: posteaquam ab Erico Canutifratre Magnus acie victus occubuit, Nicolaum de reconciliatione legatos mittentem, Bexonis cuiusdam suasu vrbem ingredi iussêre. Portas de in dustria patefactas ingressus, vt pium cleri, ita ferocem plebis occursum reperit. Clericis quippe eum sacrae processionis officio venerantibus, reliqui vt hostem excepêre. Amicis autem vt in aedem Petri confugeret hortantibus, aulam petiuit, regia sese quàm templo tueri malens. Militibus caesis ad extremum rex à populo interfectus est. Saxo libro decimotertio. Armuzij quindecim Reges obulis orbati à regni Procvra-Toribvs, in aedibus regijs, cum vxoribus & liberis inclusi seruabantur, quibus omnia ad victum necessaria Principes, qui Regis nomine regias opes pro libidine tractabant, largè praebebant. Hoc erat praemium Regibus & maleficis hominibus constitutum, quoties iure regio liberiùs, quàm rectores ipsi vellent, vterentur. Praefecti nanque tyrannide constituta, ex hac regia stirpe puerum deligebant, cuius nomine regnum in suam potestatem redigerent. Hic verò in regia sede locatus, si aliquid moliri cum regia libertate vellet, oculorum aspectu priuabatur, & alius in locum Regis caeci eidem calamitati, si liber esse vellet, obnoxius, vt regium nomen obtineret, assumebatur. Hae cautem tyrannidis minimè ferendae materia interipsos tyrannos dissensiones pestiferas excitabat, & causam ipsi ciuitati saepenumerò grauissimae cladis afferebat. Hos reges caecos, partim vt memoriam tam immanis sceleris extingueret, partim vt turbulentissimae dissensionis materiam am putaret, Alfonsus Albuquercius Indiae Lusitanorum quaestor Garsiae Norognae commisit, vt eos in Indiam deportaret: vbi iubebat, vt eis omnia magnificè praeberentur, quae ad victum & elegantiam regiam pertinerent. Osorius libro 10. rerum Em. Duces erga Milites. Ex Tit. Saeuitiae ob defectionem, desertionem, exempla quaedam huc referri possunt, fol. 2775. Veronae oppugnatione frustra tentata, Venetorum dux Barthol Liuianus vsqueadeò festinanter reductis tormentis & signo prosecttonis dato, è conspectu vrbis discessit, ne ab erupturo hoste distineretur, vt aliquot notos milites, qui ad proximum pureum ardentissimo sole pota̅di causa ex acie diuerterant, Crudeli manu co̅foderet, frustra deprecante Paulo Baleono, qui in fesso siti???; confectos à mucrone temperan dum esse disserebat. Sabellici Supplem. lib. 1. ex Ionio. Pavlvs Vitellius excellenti ingenio princeps, [Greek words] Vide fol. 2866. Milites erga Duces. Consule Tit. Seditionum castrensium, fol. 931. L. Posthumius tribunus militaris, consulati potestate, cùm diripiendam Nolam Exercitvi suo, vt promiserat, non concederat, item ob ea quae superbè in plebem dixerat, concitato in vrbe Roma tumultu, propter illatum eius scribae vulnus, ab cercitu suo lapidatus est. Fulgosus libro nono, capite septimo. Lucullus rebus contra Mithridatem & Tigranem feliciss. gestis, cùm praeter triumphum nihil aliud restaret, Militvm animos à se alienauit. Itaque cùm etiam contra Parthos bellum gerere cuperet: propter militum peruicaciam & importunitatem non potuit. Adeò fuit ad id, quod caput est in duce & summum, beneuolos habere milites, ineptus aut infaustus. Ac Salustius quidem fuisse milites mox à belli exordio malè ait in eum animatos: quòd ad Cyzicum &: iterum ad Amisum duas hyemes eos in castris continuisset. Fatigati fuerunt & caeteris brumis. Aut enim in hostico hybernaueru̅t, aut apud socios teten derunt sub dio. In oppidum Graecum & pacatum, ne semel quidem intulit pedem cum exercitu Lucullus. Ita animatis maximas occasiones praebuerunt illi, qui Romae in concionibus regnabant, maximè verò C. Manlius tribunus plebis (alij L. Quinctium vocant.) Hi per inuidiam Lucullum crimi, nabantur, imperij & pecuniae uiditate bellum ducere: vnum propemodum Ciliciam, Asiam, Bithyniam, Paphlagoniam, Galatiam, Pontum, Armeniam, omnes denique prouinciac vsque ad Phasim obtinere: nunc verò etiam Tigranis regias depraedatum: quasi ad exuendos reges foret, non ad debellandos, missus. His vocibus impulsus populus Romanus, prouincie successorem Cn. Pompeium mittendum Lucullo sciuit, multos???ue milites, qui sub eo meruerant, mittendos. P. Clodius Fimbrianos milites ab eo secedere fecit, quando cum Tigrane iterum dimicare parabat. Nullam non tum indignitatem subijt Lucullus, singulos orando, & tentoria obeundo, demissus, & lacrymis oppletus. Nonnullorum etiam prehendit manus. Illi verò prensationes repellere, inanes zonas obijcere: iactare???ue, solus demicaret cum hostibus, ex quibus ditescere nosset solus. Itaque magna senatui & optimatibus affici Lucullum iniuria apparebat, cui non belli, sed triumph??? mitteretur successor: nec bellis gerendis cogi, sed rerum gestarum praemijs cedere, ea???ue permittere alijs. Magis autem praesentibus ibi res visa inuidiosa. Neque enim relictum Lucullo fuit vel praemiorum vel poenae pro cuiusque meritis in bello arbitrium: neque cuiquam permisit Pompeius eum adire, vel rata esse acta eius, vel quae ex consilio decem legatorum, dispensabat: verùm prohibuit ea per edicta, erat???ue ob maiorem exercitum, quem habebat, formidabilis. Plutarchus in Lucullo. Exercitvs Rom. C. Carbonem, fratrem Carbonis ter Consulis, propter bella ciuilia dissolutam disciplinam militarem praefractiùs & rigidiùs adstringere conatum, priuauit vita: satius???; duxit maximo scelere coinquinari, quàm prauos ac tetros mores mutare. Val. Max. lib. 9. cap. 7. Cùm in Rheno à Germanis vnius tantùm nauis detrimento Vitellij exercitus superatus esset: & Milites culpam in Herennium Gallum legatum reijcerent: per tumultum eum coeperunt: spoliatum???ue ac verberibus affectum, turpiter interemissent, nisi Voculae, qui eius collega erat, interuentu, ab eorum manu liberatus esser. Fulg. lib. 9. cap.7. Alexander Mammeae F. Imp. opt. cùm Germanicum bellum immineret, conscripto exercitu in Galliam profectus est. Ibi???ue à Militievs, quòd seuerior ipse esser, & mater Mammaea auarior, trucidatus, Maximino duce. Sextus Aurelius tradit, Maximinum plures de exercitu corrupisse: &: cùm Alexander videret semet deseri à stipatoribus, matrem sibi fuisse causam mortis exclamando, accurrenti percussori, obuoluto capite, ceruices suas validè compressos obtulisse, Cuspinianus. Rom. Exercitvs, in Sirmio, Pannonis vrbe, dum paludem exiccaret, concitato tumultu, Probum Imp. optimum in turrem propinquam fugientem occidit: nec multò pòst, cùm criminis magnitudinem agnoscerer, extructo ei ingenti specioso???ue sepulcro, culpam corrigere contendit, sepulcro???ue inscripsit: Hîc Probus imperator iacet, verè probus, qui omnium Barbararum gentium atque tyrannorum victor fuit. Fulgosus lib. 9. cap. 7. Iudices erga Reos. Subornauit C. Ivlivs Caesar, qui C. Rabirio perduellionis diem diceret: quo praecipuo adiutore, aliquot ante annos L. Saturnini seditiosum Tribunatum Senatus coërcuerat. Ac forte iudex in reum ductus, tam cupidè condemnauit, vt ad populum prouocanti nihil aequè ac iudicis acerbitas profuerit. Suetonius. Valentiniani I. Imp. asperitas in iudicijs terrori omnibus fuit. Dioclem ex Comite largitionum Illyrici ob leuia crimina iussit exuri. Diodorus verò ex Agente in rebus, & tres apparitores potestatis vicariae per Italiam, ob id vexati atrociter: quòd apud eum questus est Comes, Diod orum quidem aduersus se ciuiliter implorasse iuris auxilium, officiales verò iussu iudicis ausos monere proficiscentem, vt responderet ex [2785] lege. Eorum memoriam apud Mediolanum cole̅tes Christiani, locu̅ sepulturae, ad Innocentes vocaru̅t. Itaque, cùm in causa cuiusdam Maxentij trium oppidorum ordines tractari iusfisset, Eupraxius quaestor interpellauit, & Parciùs, inquit, agito Princeps: nam quos interfici, tanquam noxios, iubes, Christiani pro martyribus colunt. & cùm in alia re venia digna iufsisset ternos per ordines vrbium plurimarum interimi: Florentius praefectus: Et quid agetur, inquit, si quo in oppido tam multi curiales non essent? Huic diritati illud accessit, quòd si quis eum adisset, iudicium potentis inimici declinans, alium???; sibi dari iudicem petens, ad eundem, quem metuebat, licèt multa praetenderet iusta, reiecit. Vbi debitorem aliquem propter rei familiaris angustias soluendo non esse audiuit, interfici oportere pronunciauit. Chilo ex Vicario & coniux Maxima questi apud Olybrium vrbis praefectum, vitam suam venenis petitam, impetrarunt, vt qui suspecti essent, in vincula traderentur, ac mox, Olybrio aduersa valetudine impedito, vt iudicium Maximino praefecto annonae committeretur. Cùm autem multi nobiles multorum scelerum auctores nominati in quaestionibus fuissent, Valentinianus certior factus, non posse nisi acrioribus supplicijs inquiri & vindicari flagitia, quibus se multi Romae obstrinxissent: mandauit, vt quaestiones solito asperiores adhiberentur: atq; omnes torqueri permisit, quos Imperatorum constitutiones tormentis exemissent. Ita multi nobiles iuxtà atque ignobiles viri ac feminae varijs de criminibus capite damnati sunt. Ob eam rem cùm nemo esset tam innocens, quin tormenta & vincula somniaret, Romani legatos ad Valentinianum miserunt oratum, ne poenas delictis grauiores expeti pateretur. Ille autem, cùm ignorationem facti excusasset, nihil tamen de quaestionum acerbitate remifit. Maximinus autem cùm suopte ingenio, tum principis indulgentia ferox, eò truculentiae processit, vt dicere non dubitarit, neminem, se inuito, inueniri posse insontem: apparitores autem ad fallen dum aptos emisit, qui deflendo casus, quibus se simulabant oppressos, ac iudicis exaggerando crudelitatem, asserebant, nullum his malis remedium aliud superesse, quàm si nobiles viri eorundem criminum socij proderentur, quorum gratia ab soluerentur, qui minus opibus in ciuitate valerent. Sigonius libro 7. Imperij occidentalis. Circiter annum MCCXV. multi fuerunt haeretici. Hos frater Conradvs de Marpurg, inquisitor Apostolicus, iudicio fer ri candentis, si negassent haeresin, probare co̅sueuerat, & quos ferrum exussisset, velut haereticos iudicio seculari tradere comburendos. Vnde paucis exceptis, omnes, qui semel essent accusati, & ad eius examen perducti, per eum condemnabantur ad incendium. Fuerunt, qui crederent, eum plures innocenter damnauisse, propterea quòd candens ferrum à peccatis nullum reperisset immunem, etiamsi nullius haeresis macula vnquam infectus extitisset. Hotoman. disput. de Feudis cap. 44. Io. Trithemius in Chronico, cap. 22. Ciues erga Conciues. Nos hîc ciuilis Societatis rationem habemus. Ipsa alioqui Hoctilitas sub Tit. Crudelitatis hoctilis referenda fuerit, fol. 2747. Ixion primus inter homines contribulem suum interfecisse narratur à Pindaro ode 2. Pythiorum: [Greek words]. Cùm vicissent Atheniensium imperatores classem Lacedaemoniorum apud Arginusas, cuius dux erat Callicratidas, statim profligatis nauibus hostium, in fugam???; versis, partem suarum nauium censuerunt mittendam ad eas, quae in pugna demersae essent, vt naufragia colligerent, mortuos???; exciperent: reliquas autem ad opprimendas hostium naues, quae pugnae non interfuerant, cùm in anchoris ad Mitylenem starent. Haec autem consilia ipsorum ventus subitò exortus, tempestas???ue atrocior disturbauit. E ducibus autem Atheniensium, sex victores domum reuersi, accusati???ue, quòd optimè meritos de rep. insepultos reliquissent, post multas contentiones iactationes???; condemnati sunt à Pop. atq; vltimo supplicio affecti. Victor, lib. 20. Var. lect. cap. 22. De frumento ex Sicilia Romam aduecto cùm in Senatu ageretur, an gratis, vili, aut immenso precio plebi diuideretur: inter alios C. Martivs Coriolanus extitit, qui aduersus plebem grauem sententiam diceret. Nihil per largitionem populo tribuendum, his artibus lasciuiorem ac petulantiorem effici: satiùs esse hanc vel cariore annona domari ac reprimi, quò fiat ex necessitate modestior. Tribuni plebis, qui in Senatu hanc sententiam audierant, ad populum referunt. Dies Coriolano dicitur. Sed quantum ad hoc crimen attinet, licèt populo infenso vteretur, id facillimè diluit. Vbi enim vlla loquendi licentia, fi non in deliberando ac dando consilio? Itaq; non fuit in hoc Coriolani damnatio, sed quia à Tribunis ad populum vocatus non paruit: ministros eorum, cùm iussi eum prehenderent, ducerent, ceciderat, pulsauerat. Dion. Halicarn. lib. 7. Liuius lib. 2. Dec ad. 1. Plinius de Viris illust. L. Sylla (quem neque laudare neq; vituperare quisquam satis dignè potest: quia dum quaerit victorias, Scipionem se pop. Rom. dum exercet, Hannibalem repraesentauit) egregiè auctoritate nobilitatis contra C. Marium defensa, crudeliter totam vrbem atque omnes Italiae partes ciuilis sanguinis fluminibus inundauit. Reuertente eo à bello Mithridatico, Marius curis confectus obijt: reliquit tamen quindecim suarum partium imperatores, sub quibus quadringentae quin quaginta armatorum militabant cohortes, Italiam obtinebant. Ea res non solùm non terrori Syllanis fuit, sed alacri animo operam suam polliciti, certatim singuli aliquam ipsi duci ad vsum belli pecuniam obtulerunt. Mille & septingentae naues, vt Appianus scribit, sub Syllae imperio fuerunt, & armatorum quadraginta millia, in quibus sex Italicae erant legiones. Missi legati Romam qui pacem peterent, ciues???ue ad concordiam hortarentur, contra ius gentium ab Cn. Carbone consule violati sunt. Toto triennio bellatum à Sylla feliciter: Mariani vel caesi, vel in exilium pulsi, Telesino Samnite oppresso, cùm illius exercitus reliquiae Antemnam confugissent, & à Crasso obsiderentur: misere obsessi tria millia ad Syllam legatos ad veniam petendam. Promisit ille eis impunitatem, si aliquid cladis intulissent caeteris hostibus, atque ita ad se commeassent. Qui habita fide reliquos sunt adorti, atque magna caedes extitit se mutuò conficientium. Nihilo minus & his, & quotquot essent ex alijs superstires ad sex millia in circo maximo coacti, senatum in aedem Bellonae indixit. Simulatque dicere instituit, trucidauerunt, quibus id demandatum erat, illa sex millia. Vociferatione scilicet à tanta multitudine, quae loco angusto iugulabatur, elata, & patribus attonitis, eodem quo dicebat immoto & constanti vultu aduertere patres animum iussit, neque curare quid ageretur foris. Nonnullos improbos iussu suo castigari. Quicunque Romanorum Praeneste fuerant, praeter paucos senatores, qui cum Mario vrbem iniuerant, quos Lucretius occiderat, ab eo seruati sunt. Samnites & Praenestinos praeter filios & vxores, quos liberos dimisit, ex vrbe eductos spe salutis per P. Cethegum data, ad XII. millia ferro confuciendos militibus obiecit, vrbem hostiliter diripuit, nec cuiquam in tanto numero, praeterquam veteri hospiti, vitam concessit: quam ille, cùm cerneret omne suae ciuitatis robur extinctum iri, pertinaciter recusasse dicitur: fassus se nullam salutis gratiam ei habiturum, si suorum popularium percussoribus permisceretur. Norbani, qui & ipsi in partibus fuerant, Praenestinorum excidio consternati, vbi vrbem ab hoste occupatam sensêre, multi sibi manum intulerunt. Alij se mutuis confecerunt vulneribus. Quidam se & liberos cum tota domo concremarunt. Ad postremum ita ferrum & flamma omnia consumsit, vt praeter agrum & aream, nihil ex capta vrbe ad victores peruenerit. Misso in Aphricam Cn. Pompeio, ad C. Carbonem & reliquias partium cum eo debellandas, Romam reuersus, crudelissimè in Marianos victoriam exercuit. Multi clari & illustres viri foedè trucidati sunt, & in his Catilinae ministerio M. Marius Gratidianus, vir senatorius, quem brachijs & cruribus fractis, naso???ue & auribus, foedè mutilatis, ac postremò effossis luminibus, insigni crudelitatis exemplo ad sepulcrum Luctatiae gentis pertractum necauit, Marij credo nomen in eo potissimu̅ persecutus. M. Plethorium, quòd ad eius supplicium exanimis ceciderat, continuò ibi mactauit, nouus punitor misericordiae: apud quem iniquo animo scelus intueri, scelus admittere fuit. Et iam vrbs referta erat cadaueribus, quum Sylla à Metello in curia rogatus: Ecquisnam praesentium malorum finis esset, aut quae futura ferri requies? respondisse dicitur: Nondum se compertum habere, qui seruandi essent. Tum Cecilius Metellus: Statue, inquit, Sylla quos demùm perditum ire velis. Atque ita ille monitus, XL. senatores, mille & sexcentos equites vno tempore proscripsit, primus???ue omnium nefarium proscribendorum ciuium morem induxit. Ascripsit & percussoribus sua praemia. Contrà occultantibus supplicia. Quatuor millia & septingentos dirae proscriptionis edicto iugulatos, in tabulas publicas retulit: videlicet, ne memoria tam praeclarae rei dilueretur. Secuta inde nefanda crudelitatis exempla, expulsiones ciuium, bonorum publicationes, iudicia???ue priuatorum per Italiam dirè exercebantur: quibus exhaustis, ciuitates ad poenas publicè deuocatae. His arces, illis thermae, quibusdam moenia ademta: alijs pecuniae multae nomine ascriptae, & ex his plerasque colonias fecit, atque ita supra C. millia hominum, quos in agris collocauerat, sibi perpetuo obsequio & beneuolentia obstrinxit. Priuauit adhaec proscriptorum filios nepotes???ue honoribus. Aduersus mulieres quoque gladios distrinxit. Proditum est, quosdam nullam aliam ob causam, nisi quia diuites essent, in proscriptis relatos. Q. Aurelius, homo ciuilis otij & quietis amicus, qui???ue ea temporum nouitate in nullis fuerat partibus, forum ingressus, quum ad proscriptionis tabulam secutus venisset, offendisset???ue in ea [2786] praeter spem nomen suum, exclamasse fertur: Heu miserum, Albana me villa perdidit. paululum???ue inde progressus, à percussore iugulatus est. Dictaturam Sylla in CXX. annos induit, fecit???ue magistratum ipsum perpetuum, quum semestris, ex maiorum instituto, ad id tempus fuisset. Pompeius Carbonem ex Libya in Siciliam digressum, & ex Sicilia in Corsicam fugam molientem, medio conatu interceptum, capitis condemnauit. Romanus nobilis, & qui ter consul fuerat, triplici catenarum serie vinctus, velut latrocinij damnatus, ignominiosè ad supplicium est perductus, addidit???ue ipse morti dedecus, quòd tanquam vitae cupidus, vbi ferrum in se strictum vidit, spacium poposcit ad exonerandum ventrem, teste Plutarcho in Pompeio. Fuit annus ille, quo Sylla se perpetuum dictatorem dixit, sexagesimus octauus ac sexcentefimus ab Vrbe condita, qui in septuagesimam quintam ac centefimam incidit Olympiadem. Valerius lib. 9. cap. 2. & Sabellicus lib. 3. Enneadis 6. ex Plut. Sylla & Appiano. De eo sic Lucanus libro 2. Sylla quoq; immensis accessit cladibus vltor: Ille quod exiguum restabat sanguinis vrbi Hausit, dum???; nimis iam putrida membra recidit, Excessit medicina modum, nimium???; secuta est, Qua morbi duxêre manus, periêre nocentes. Sed cùm iam soli possent superesse nocentes, Tunc data libertas odijs, resoluta???; legum Frenis ira ruit: non vni cuncta dabantur, Sed fecit sibi quisq; nefas: semel omnia victor Iusserat, infandum dominiper viscera ferrum Exegit famulus: nati maduêre paterno Sanguine: certatum est, cui ceruix caesa parentis Cederet: in fratrum ceciderunt praemia fratres: Busta repleta fuga, permista???; viua sepultis Corpora: nec populum latebrae cepêre ferarum. Hic la queo fauces, elisa???; guttura fregit: Hic se praecipiti iaculatus pondere, dura Desiluit percussus homo, mortes???; cruento Victori rapuêre suas: hic robora busti Exstruit ipse sui, nec dum omni sanguine fuso Desilit in flammas, &, dum licet, occupat ignes. Colla ducum pilo trepidam gestata per vrbem, Et medio congesta foro-. Syllanam crudelitatem C. Marii inuidia leuat: nam & ille nimia cupiditate persequendi inimicos, absente Sylla bello Mithridatico, post exilium, cum Cinna, Carbone & Sertorio, ad caedem principum animum conuertit. Senatus eos precabatur per legatos, ne in miseros ciues saeuirent. Cinna, curuli sella vt consul sedens, benignè legatis respondit. Contrà Marius tacitus sedebat, rigido???ue & truci aspectu, hauddubiè prae se ferens quantam paulò pòst editurus esset stragem. Alijs itaque vrbem irrumpentibus, solus ipse ad portas substitit, ibi???ue professus est, non licere exuli vrbem, vnde legibus arceretur, ingredi. Proinde si quis patrocinio suo indigeret, daret is operam, vt lex de se lata confestim antiquaretur. Contemtim inde populum in forum vocari iussit, & suffragia eodem ferri. Inde militibus septus, quos Praecipites appellabat, vrbem ingreditur: dato suis signo, vt quem ipse non salutaret, aut salutanti nihil respondisset, pro hoste haberetur, eum???ue in vestigio obtruncarent. Multi igitur ex eo occursu contrucidati sunt, & in his Ancharius vir senatorius, C. & L. Iulij, Attilius Seranus, P. Lentulus, C. Nestorius, M. Bebius, in vijs deprehensi. Interfectus est & Crassus in fuga, qui filium, ne ab inimicis trucidaretur, suis manibus interemit. Est deinde caedes per nobilium at que ignobilium capita sine discrimine euagata. Pauci fuerunt, qui non metu mortis amicos & hospites ad se fugientes prodiderint. Cadauera passim proiecta horrori ciuibus esse, & quod non mediocri moerori accessit, pueri & vxores interfectorum, à seruitijs & ijs qui Mario foedum id ministerium exhibebant, cum multo dedecore ad stuprum trahebantur. Quam rei in dignitatem Cinnani milites haud ferendam rati, facto in Marianos impetu, id flagitium ferro vindicarunt. Ex Syllae amicis & necessarijs pauci euasêre. Ipsius domus euersa est, bona???ue in publicum redacta. Erat???ue tunc is ciuitatis status, quum Marius septies, Cinna iterum, consules creati sunt. Caeterùm Calendis Ianuarijs inito consulatu, quia Sextus Lucius calamitatem ingentem ac cladem ex portento, quod tum fortè acciderat, vrbi imminere dixisset, Marij iussu praecipitatus est. C. Caesaris consularis & censorij nobilissimum corpus ignobili saeuitia trucidauit, & quidem apud seditiosissimi & abiectissimi hominis Varij bustum. Sabellicus ex Plutarcho. L. Luctatius Catulus collega fuerat Marij in quarto eius consulatu bello Cymbrico, ambo???ue de Cymbris triumpharant. Pro hoc cùm apud Marium totus senatus supplex deprecaretur, Marius nihil a liud quàm moriendum esse, respondit. Itaque Catulus vbi hoc Marium dixisse rescijsset, accensis carbonibus se suffocauit. Dubium, an haustis prunis, vt Portia Bruti coniux, an fumo in cubiculo vndiq; occluso, & recens gypso incrustato. Sunt qui venenum illum hausisse existiment. L. Viues lib. 3. August. de Ciuitate Dei, cap. 27. De eo sic Lucanus: Vir ferus, & fato cupiente perdere Romam Sufficiens. Damasippvs, C. Marij iunioris, qui cum Cn. Carbone consul fuit, praetor, homo nulla praeditus virtute, nobilissimos ciues (qui Syllanis partibus adhaesera̅t) inter victimas tanquam belluas crudeliter enecauit. Carbonis Aruinae tribuni plebis truncum in sublime elatum, per ora vulgi deferri iussit: tandem à victore Sylla obtruncatus est. Val. lib. 9. cap. 2. & Sab. lib. 3. Enneadis 6. Sub initia bellorum ciuilium, Marius assciuit sibi Svipitivm Tribunum, qui nihil reliqui fecerat ad summam improbitatem: vt non quaeras quo esset alio sceleratior, sed vbi vinceret semetipse improbitate. Etenim crudelitas & audacia & auaritia coierant in eo: nec quam turpitudinem vel quod in se admitteret flagitium, quicquam pensi habebat. Nempe ciuitatem Romanam libertinis & inquilinis propalàm venundabat, precium posita in foro mensa numerabat, tria millia satellitum abebat, manu ex equestri pube ad omnia parata erat stipatus, quam vocabat Contrasenatum. Hic cùm rogationem tulisset, ne quis senator supra duo millia denariûm aeris alieni contraheret: debuit ipse moriens H-S. CXX. Qui à Mario in populum emissus, cùm rempublicam totam vi ferro??ue miscuisset: & alias leges perniciosas tulit, & illam de imperio Marij contra Mithridatem. Ob quae iustitio à consulibus edicto, dum concionem ad Castoris habent: immisit in eos multitudinem, atque inter multos alios filium Q. Pompeij consulis adolescentem in foro interfecit. Pompeius ipse clàm effugit. Sylla verò, qui confugerat in domum Marij, à Mario nihil laesus, sed etiam per posticum emissus instantibus aduersarijs coactus est prodire, & iustitium soluere. Qua de causa cùm Pompeio abrogasset honorem, Syllae reliquit consulatum, tantùm ducatum belli Mithridatici ad Marium transtulit. Nec multò pòst, cùm Sylla vrbem occupasset, à seruo suo proditus, interfectus est. Plutarchus in Sylla. C. Ivlivs Caesar, Sylla fuit crudelior in victoria, qui in causa (vt Cicero ait) impia, victoria etiam foediore, non solùm singulorum ciuium bona publicarit, sed vniuersas prouincias, regiones???ue vno calamitatis genere comprehenderit. Itaque vexatis & perditis exteris nationibus, ad exemplum amissi imperij portari in triumpho Massilia visa est: & ex ea vrbe triumphari, sine qua nunquam Romani imperatores ex transalpinis bellis triumpharunt. Cicero libro secundo Officiorum. Ademta L. Antonio consuli Perusia, cùm atam Iulio Caesari aedificasset, illic pro victimis tercentum partim equites, partim senatores crudeliter mactauit. Fulgosus libro nono, capite decimo. D. Bruto extincto, M. Antonivs, Lepidvs, & C. Octavivs circa Labinium flu. Mutinensis agri castra conferunt, triduo???ue in fluminis insula de summa rei locuti, societatem & foedus iniuêre, vt ad arbitrium suum remp. ad ministrarent, ita inter se prouincias partiti, vt Antonius Gallias teneret, vsque ad Pyrenaeos montes, Lepidus Iberiam & Libyam, Octauius Italiam cum Sardinia & Sicilia. Vt Cassio & Bruto Antonius & Octauius inferrent bellum, Lepidus interim consul cum tribus legionibus vrbi praesideret. Destinant adhaec duasdeuiginti Italiae vrbes militibus distribuendas, in quibus agri & domicilia singulis assignarentur. Fuere???ue in his Capua, Rhegium, Venusia, Beneuentum, Nuceria, & Ariminum. Proscripti deinceps sunt CCC. circiter senatores, equestri??? ordinis duo millia. Primus ex proscriptoribus fuit Lepidus, & ex proscriptis primus Paulus Lepidi frater. Secundus proscribentium Antonius, & L. Caesar, ipsius Antonij auunculus, qui à Iulia sorore sua Antonij matre est seruatus. Antonius ea co̅ditione auunculum proscribi passus est ab Octauio, vt Cicero sibi proscribendus ab eo traderetur. Mota suntinde castra, legiones???ue ad vrbem admotae, quae tres & quadraginta numero fuisse traduntur. Metus primò, mox & stuporingens ciuitatem inuasit. Triumuiri singulatim vtbem triduo ingressi, omnia terrore & armis complent. Ibi primùm omnium P. Titius tribus plebis pro concione attonitam multitudinem affatus, pronu̅ciauit Antonium, Lepidum & Octauium Triumuiros, sibi quin quennium deposcere ad remp. reformandam. Qua recepta, (stultum fuisset negare, quod vi extorqueripotuerat) proscriptionis tabulas in apertum referunt, praemia???; proponunt ijs, qui damnatorum capita retulissent. Tum verò miserabilis fuga orta, multorum???; irriti conatus fuêre, turmarum ductoribus, exitus vrbis, portas, signa, lacunas, pontes, & caetera ad fugam idonea, praesidio obtinentibus. Plurimi viri & boni & illustres periêre, alij alio casu, caeterùm omnes miserabili euentu. Sed quum neque proscriptorum bona, neque ingentes alioqui rapinae possent Antonij luxuriam explere: virorum proscriptione confecta, mille & quadringentas locupletes Triumuiriproscrip serunt feminas, quae à Fuluia Antonij & Lepidivxoredomo repulsae, in forum ad Triumuiros [2787] magno coetu conuenêre. Tum Hortensia Q. filia ante alias proscripta, ad Antonium & collegas publicè verba fecit. Quibus excandescentibus, quòd viris silentibus mulieres in publico loqui auderent, lictores missi eas loco submouere coeperant, quum ad eam iniuriam planctus & muliebris comploratio orta flexit Triumuirorum animos, ac caeteris tabulae exemtis quadringentae duntaxat suntproscriptae, quae omnium bonorum rationem in publicum detulerunt. Inde ad centum millia ciuium, qui Romae foris???ue ditiores habebantur, pari ratione proscripta, vt bellorum onera à Triumuiris sustineri possent. Sed hi fortunis, non capite periclitati sunt. Multi per id tempus ad Brutum & Cassium, tanquam ad futuros vindices libertatis perfugerunt: alij ad Cornificium in Libyam: sed multò plures in Siciliam ad Sextum Pompeium, qui insulam cum classe obtinebat. Sab. lib. 8. En. 6. Avgvstvs Caesar Perusia capta, in plurimos animaduertit: orare veniam vel excusare se conantibus vna voce occurrens: Moriendum esse. Scribunt quidam, diuo Iulio extructam, Idibus Martijs hostiarum more mactatos. Extiterunt qui traderent, consultò eum ad arma isse, vt occulti aduersarij, & quos metus magis quàm voluntas contineret, facultate L. Antonij ducis praebita, detegerentur: deuictis???; his & confiscatis, promissa veteranis praemia soluerentur. Triumuiratum Reipub. constituendae per decem annos administrauit: in quo restitit quidem aliquandiu collegis, ne qua fieret proscriptio, sed incoeptam vtroque acerbiùs exercuit. Namque illis in multorum saepèpersonam per gratiam & preces exorabilibus, solus magnoperè contendit, ne cui parceretur: proscripsit???ue etiam C. Toranium tutorem suum, eundem???ue collegam patris sui Octauij in aedilitate. Iunius Saturninus hoc ampliùs tradit, cùm peracta proscriptione, M. Lepidus in Senatu excusasset praeterita, & spem clementiae in posterum fecisset: quoniam satis poenarum exactum esset, hunc è diuerso professum, ita modum se proscribendi statuisse, vt omnia sibireliquerit libera: in cuius tamen pertinaciae poenitentiam, postea T. Iunium Philopoemenem, quòd patronum suum proscriptum celasse olim diceretur, equestri dignitate decorauit. Suetonius. Idem Caesar inita cum Antonio & Lepido societate, Philippense quoque bellum, quamquam inualidus atque aeger, duplici praelio transegit. Quorum priore castris exutus, vix ad Antonij cornu fuga euaserat: nec successum victoriae moderatus est, sed capite Bruti Romam misso, vt statuae Caesaris summitteretur, in splendidissimum quenq; captiuum non sine verborum contumelia saeuit. Vt quidem vni suppliciter sepulturam precanti respondisse dicatur: Iam istam in volucrum potestatem fore: alios patrem & filium pro vita roganteis, sortiri vel dimicare iussisse, vt alterutri concederetur: ac spectasse vtrunq; morientem, quum patre, qui se obtulerat, occiso, filius quoq; voluntaria occubuisset nece. Quare caeteri, & in hic M. Fauonius ille Catonis aemulus, cùm catenati producerentur, Imperatore Antonio honorificè salutato, hunc foedissimo conuicio coràm prosciderunt. Suetonius. Vitellivs superato Othone, vt Bebriace̅ses campos, in quibus pugnatum est, adijt, abhorrentes quosdam cadauerum tabem, detestabili voce confurmare ausus est: Optimè olere occisum hostem, & meliùs ciuem. Suetonius. Nusquam gentium maiora irae argumenta extiterunt, quàm in factiosis Italiae vrbibus: vbi principes factionum in inimicorum potestatem redacti, viui quidam combusti sunt, in crepun dijs pueri interfecti, praegnantes matronae execto vtero cum partu crudeliter peremtae, multi praecipitati, exenterati quidam, corda???ue ad opprobrium suspensa ac diuerberata. Sed quales fuerint eiusmodi carnificinae, illud declarat, quòd clementia fuit hominem subijcere securi, aut laqueo necare. Sab. lip. 9. cap. 3. Olim inter digladiantes quasdam familias inimicitiae ortae sunt. Captus quidam exfactione altera, euestigiò concisus in minutissima frusta fuit: mox???ue exemtum illi iecur, in prunis candentissimis???ue carbonibus à factionis eius Principibvs tostum, per???ue buccellas minutim dissectum, intercognatos ad id inuitatos, in ientaculum distributu̅. Allata etiam post degustationem tam execrabilem pocula, non sine collecti cruoris aspergine. Congratulationes habitae inter se, risus, ioci lepores???; cibum ipsum condientes: denique & dijs ipsis propinatum, tantae vindictae fautoribus. Hanc historiam se Pontanus libro de Immanitate cap. 13. ab auia sua Leonarda etiamnum puerum audiuisse scribit. Rogerivs Vbaldinus, Pisanus archiepiscopus Gibellinae factionis, ab vrbis ad ministratione Vgolinum Girardescum depulit, cùm ipsum in eo honore Guelfum Pisani constituissent, vt Lucensium atq; Fiorentinorum Guelfi nominis amicitiam aduersus Genuenses sibi conciliarent: quorum res in Gibellinorum Vbertorum, Auriae, Spinulaeq; manu etant: & à quibus maritimo bello Pisani magna clade afflicti, nouem millia, atq; in super ducentos, anno Salutis 1284. è suorum numero desiderauerant. Càrcere igitur longo maceratum Vgolinum cu̅ duobus filijs totidem???; neptibus, pollicitus archiepiscopus se incolumem seruaturum, si pecuniam, quam habebat, patefecisset: posteaquam eius the saurum assecutus est, fame, cum tribus liberis, quadriennio pòst quàm clades illatae fuerat, ad mortem compulit. Fulg. lib. 9. cap. 2. Platina in Nicolao III. Aemilius lib. 8. Fra̅ciscus Turrianus, Mediolani à fratre Napo, eius vrbis principe contra Othonianos patricios Mediolano eiectos exercitum ducente, ad res vrbanas tutandas relictus, quum victoriae nuncium accepisset, rogatus sententiam de captiuis: rescripsit. cuncta simul Hydrae capita ense recidenda, ne renata venenum rursus effundant. Contrà Cassonus Napi F. Generoso consilio clementiae laudem quaerens, ne supplicium de patricijs sumeretur, obnixè est precatus. Sed Napvs patritio sanguine iam pridem cruentatus, ad Galatarum oppidum duo & viginti infignes patricios, antealios & Languscum ducem, & Theobaldum Vicecomite̅ securi percussit, ceruicibus ad plaustri temonem appositis, atq; tibi repetito saepè ictu saeuissimè detruncatis. Id facinus nobilissimos quosq; aduersus Turrianos concitauit, adeò vt non toto planè exacto triennij spacio. parem omnino cladem Turrianis repen derint. Iowius in vita Othonis Vicec omitis. Paganinum Turrianum Napi principis F. Vercellen ses patritij Othoni Vicecomiti fauentes cum praetorijs aduentantem insignibus in itinere obtruncarunt. Quo nuncio Napvs & Emberra Gallus, Caroli Andegauensis, ab Vrbano IV. Pp. contra Manfredum Siciliae tyrannum, euocati, familiaris, & à philippo Napi fratre praetura Mediolanensi ornatus, adeò in vindictae cupiditatem exarsère, vt immani eorum iussu, omnis sexus & aetatis, exulum propinqui, cùm Paganini cadauer ad diui Diony sij templum atrata familia conuexisset, ad eius tumulum tanquam hostiae mactarentur, & quod miserabile spectaculum fuit, ad sepulcra maiorum plaustris in vrbemreferrentur. Scribit Tristanus Scalchus, adeò vaesana rabie Napum fuisse correptum, vt Musca filius, ad quem postea ex diuturno carcere recuperati im perij laus peruenit, comprehenso medico, cuisalutem ex lethali morbo acceptam referehenso medico, cui salutem ex lethali morbo acceptam referebat, vitam vix impetrare potuerit: cùm grauissimè iuraret iuuenis dolore atq; inedia sibi vitae exitum inuenturum, nisi vir sibi salutaris & innocens ab crudeli supplicio seruaretur. Tandem ab Othone Vicecomite victus, vitam cum tyrannide, sicuti merebatur, amisit. Ibidem. Angli cùm hostili bello carere̅t, ciuilia cum tanta crudelitate gesserunt, vt lidicra videantur quae de tragica Thebanorum feritateprodita sunt, prae his quae à Polydoro narrantur: qui tamen in gentis gratiam multa scripsisse fertur. Nec mirum videri debet, si Philippus Cominius scripserit annis ferè XXX. quibus bella ciuilia gesta sunt, sua aetate caesos esse regiae stirpis homines ampliùs LXXX. Omitto reges duodecim, qui populi seditione ac principum coniuratione caesi, aut imperio spoliati fuêre. Ioannes Bodinus Methodi hist. cap. 6. Socij crudeles erga Socios. Quintilius Varus in Galliam ab Augusto Caesare missus, cùm Gallis perinde atque seruis imperaret, & pecuniam tan quam à subditis exigeret: Galli simulata beneuo le̅tia, cùm is compararet exercitum, frequentes ad eum venerunt, quasi socij futuri ad bellum gerendum. Postea autem, eum nihil tale cogitantem inuadunt in locis quibusdam difficillimis, & circumstantes vndique iaculantur, quo ad exercitus populi Romani, qui neq; sibi auxilio esse, neq; se fugae mandare poterat, interijt. Dion in Augusto. Lupus Brittius, post Ioannem Sylueriam arcis in insula Zeilandense à Lusitanis anno 1521. extructae praefectus extitit. Arce ad summem perducta, Lvsitani insolentiùs efferri, incolas iniurijs afficere, magnum decus in illis vexandis reponere coeperunt. Illi vicissim contumelijs irritati, commeatum subtrahere, ???malignè omnia praebere, & omnes, quos solos inueniebant, plagis afficere, & in rebus omnibus hostilia machinari. Brittius iniurias ab incolis illatas dissimulabat, & suos, ne quidquam in eos hostile molirentur, continebat: interim verò rectores per nuncios admonebat, vt suos à maleficio deterrerent. Milites autem fremebant, & Brittium ignauiae & timiditatis insimulabant, quòd tam indignas contumelias pateretur: & ei frequenter instabant, vt malo cogeret homines suum officium facere, & quotidiano conuitio ab eo contendebant, vt incolas acri bello contunderet. Brittius ne in hominum imperitorum vituperationem veniret, in veram reprehensionem temeritatis incurrit. Nam post meridiem tempore, quo incolae sine vlla formidine proprer aestum grauissimum, qui terras illas adurebat, in domibus suis quiescebant, ex arce ce̅tum & quinquaginta milites Lusitanos eduxir, homines impatatos inuasit, oppidum caede & terrore compleuit. & incolas in fugam compulie. Illipostquam in campo co̅globati, & à repentino pauore refecti sunt, cogitarecoeperunt, se vxores & filios in oppido omnipraesidio nudatos reliquisse. Itaque rursus in oppidum reuersi sunt, & arcem obse [2788] derunt. Quinq; mensibus obsessi sunt, antequam auxilium afferriposset. Brittius Cochimum nuncium misit, qui nunciaret, rem esse in extremum discrimen adductain. Alexius tamen Menesius quin quaginta Lusitanos milites in vna trireme, cui Antonius Lemius praeerat, illis auxilio misit. Qui cùm propter aduersas tempestates (hyems enim erat) tardissimè nauigarent, nimis serò in arcem peruenêre. Ibi cùm Lemius Brittio diceret, non esse, cur aliud auxilium expectaret, antè quàm Siqueira reuerteretur: & si diutiùs expectaret, intelligebat esse omnibus fame pereundum: omnem spem salutis in virtute collocandam statuit. Antonius Lemius cum triremi vna subsidio venit: & per totam noctem è trireme hoscium munitiones & turres vehementissimè verberauit. Manè verò, cùm hostes in triremen essent intenti, & nihil minùs opinarentur, quàm fieri posse, vt qui erant in arce inclusi, egredi auderent: Britius cum trecentis militibus Lusitanis erumpit, hostes imparatos inuadit atq; fundit. Rex cùm cerneret magnam nobilitatis partem eo praelio caesam fuisse, & Saracenos, qui praecipuè belli auctores fuerant, primos omnium se in fugam dedisse, & suspicaretur sibi adhuc bellum integrum restare, pacem petijt. Osorius lib. 12. rerum Em. Praeceptores crudeles erga Discipulos. Orbilivs Beneuentanus ludi magister fuit Romae, tanta discipulos seueritate, vt plagosus appellaretur, & vulnerarius. Nero & Galeacivs Sforcia praeceptores vltisunt. Ille enim, quòd puer à Seneca praeceptore verbera tulisset, mori eum coëgit: data tamen mortis eligendae copia, & res domesticas componendi spacio, teste Suetonio. Hic factus dux Mediolanensis, Nicolao Montano praedagogo, à quo puer vapulauerat, totidem plagas nudis natibus repe̅di, se inspectante, iussit. Quae iniuria effecit, vt is tres ex suis discipulis, praesertim verò Hieronymum Olgiatum, ad tyranni caedem inflammarit. Iouius in Galeacij elogio. Philagrvs, Cilix patria, Lolliani auditor, sophistarum vehementissimus, sed & maximè iracundus, quondam dormitanti auditori pugnum in malam impegit. Caelius lib. 21. cap. 7. Antiq. Lectionum. Arcadivs Imper. ab Arsenio virgis caesus, percussorem in praeceptorem subornauit. Is metuens insidias, fuga sibiconsuluit, & eremita factus est. Nicephorus lib. 12. cap. 23. Condiscipuli crudeles. Alexander Magnus crudelis in condiscipulum Callisthenem, quòd palàm dictitaret, Alexandrum non adorandu̅ esse, coniurationis eum co̅scium fuisse criminatus est, eum???; truncatis membris, ab scissis???; auribus, labijs ac naso deformatum, post varia tormentorum genera de medio sustulit. Seneca lib. 6. Naturalium quaest. & Plut. in eius vita. Oeconomica vita. Crudeles In Genere, erga plures domecticos. Herodes Iudaeorum rex, non tantùm erga infantes suam crudelitatem exercuit, sed in vxorem etiam Mariammen maximè amatam efferbuit. Iosephus. Angelvs Russetus Ferrariae, incertum quibus furijs accensus, anno 1538. VII. Iunij, seruum primùm, ancillam anum, vxorem praegnantem, filium, sororem denique, confodit. Sumtum de eo supplicium 3. Nouembris. Ex Ioannis Sinapij epigrammate. Parentes erga Liberos. Consule Titulum, Perfidiae parentum erga liberos, fol. 3521. Alcimedon heros, filiam Philonem ab Hercule constupratam feris cum puero exposuerat. Ibi vagientem infantem cùm pica imitaretur, ad auis vocem, quòd puerilem esse credidisset, Hercules fortè illac iter faciens conuersus, puellam & à se genitum puerum agnoscens, ambos vinculis liberauit. Pausanias in Arcadicis. Staphylo ac Chrysosteodae fuisse tradunt filiastres, Molpadiam, Rheam, Partheniam. Rheam ab Apolline compressam, grauidam esse factam: pattem iratum, tanquam ab homine corruptam filiam, in arca inclusam, in mare deiecisse: quae cùm in Delum appulisset, filium genuit nomine Anium. Mulier praeter opinionem salutem assecuta, infante post partum super Apollinis altare posito, deum orauit, post partum super Apollinis altare posito, deum orauit, vt si ex eo esset genitus, puerum seruaret. Apollinem dicunt abscondito infante eius educandi curam cepisse: do ctum???ue deinde diuinandi artem, magno honore affecisse. At verò Molpadiam Partheniam???ue custo dientes vini amphoram, paulò antè inter homines reperti, somnus oppressit. Interim scrofa, thalamum ingressa, vini amphoram fregit. Virgines patris iracundiam veritae, cùm ad litus confugissent, è saxo se in mare praecipitauêre. Apollo in sororis gratiam, manibus susceptas, in Cherronesi vrbes incolumes detulit. Partheniae in Bubasto Cherronesi diuûm honores habiti, & fanum aedificatum. Molpadia in Castamum accedens, praedicatione Apollinis Semidea dicta, apud Cherronesios in honore fuit. In eius sacris, propter casum quiex vino accidit, melicrato libant. Tangentem verò aut edentem porcum, nequaquam fas est templum ingredi. Diodorus lib. 5. cap. 14. Alevsrex Arcadum filiam Augen ab Hercule hospite vitiatam obstuprum inmare praecipitari iussit. Ij tamen, quibus hoc demandatum fuit, regiae puellae fortunam miserati, eam perdere nolentes, Caribus inde soluentibus in alias procul terras asportandam tradidêre. Sabellicus libro sexto, Enneadis primae, ex Pausaniae Achaicis. Diodorus libro 4. capite 2. Strabo libro 13. Penelope, Vlyssis filium Euryalum, ex Euippe Tyrimmae filia susceptum missum???ue à matre in Ithacam, tanquam insidiatorem, perfidè zelotypa, patri occidendum persuasit. Quem Vlysses prae irae impotentia manu sua occidit. Parthen. de Amat. cap. 2. & 3. Habitauit Thebis Boeotiae Evmelvs Eugnoti F. filius???ue fuit ei Botres nomine. Pater magno opere Apollinem colebat. Quodam tempore Botres, cùm ei sacris operanti adesset, cerebrum comedit, priusquam hostia esset arae imposita. Id cùm sensisset pater, prae ira titionem ab ara raptum, capiti pueri impegit: qui sanguine defluente collapsus palpitauit. Mater & pater atque famuli re conspecta, maximum sustulerunt luctum. Sed Apollo patris misertus, puerum in auem aeropum mutauit: quae cùm etiamnum in terra pariat, semper tamen volatum molitur. Antoninus Liberalis in Metamorphosi. Qui Graeca colligunt adagia, citant ex Aeschylo huiusmodi fabulam. Eteocles & Polynices, de more patri Oedipocaeco ex vnoquoque sacro partem anteriorem mittebant. Cùm autem aliquando per imprudentiam atque incogitantiam, coxam, hoc est, posteriorem partem misissent: ille existimans id non obliuione neque imprudentia, sed contumeliae causa factum, imprecationibus diris eos est execratus. Erasmuae in Adagijs. Cyenus, Colonis oppidi Troadis rex, filium Tennem, ob Philonomes nouercae falsam accusationem de stupro intentato, cum Hemithea sorore arcae in clusum in mare abiecit. Deorum opesalui in Leucophryn insulam peruenêre. Tenui inde imperio insulae potito, pater ad illum nauigauit, quo se illi purgaret, & eius, quod per credulitatem temerè commisisset, facti veniam posceret. Cùm itaque appulisset, & ad saxum siue arboris truncum nauem religasset, Tennes ira impulsus, bipenni retinacula abscidit. Ex co in prouerbij consuetudinem venit, vt quidquid quiuis praefractè negarit, is Tennedia bipenni praecidisse dicatur. Pausanias lib. 10. & Diodorus lib. 5. cap. 17. Phoenix Amyntoris filius, qui Achillem ad Troiam comitatus est, matri gratificaturus, patris interfecit pellicem. Praetulit Amyntor proprium affectum domesticae pietati: filium???ue dirè execratus, domo ac patria pulsum perpetuo multauit exilio. Sab. lib. 3. cap. 3. Althea, Oenei vxor, vt duorum fratrum caedem vlseisceretur, Meleagrum filium caedis auctorem crudeliter deuouit, deuotum ad mortem compulit. Fuit hoc irae indulgere, non seuerè animaduertere: secuta tamen est continuò poenitentia, animo???ue consternata mulier laqueo vitam finiuit ac domesticam cladem propria morte cumulauit. Ibidem ex Ouidij Transmutationibus. Hippomenes Atheniensium princeps, Limonem filiam in adulterio deprehensam, equo feroci & famelico praebuit absumendam. Ouid. in Ibin: Sola???; Limone poenam ne senserit illam, Ettua dente ferox viscera carpat equus. Ortum est hinc adagium: Magis impius Hippomene. Suidas. Aeschines aduersus Timarchum eius???ue domicilij solum sua etiamnum aetate superfuisse tradit, quod ex re dicebatur ???: id est, apud equum & virginem. Erasmus in Adagijs. Hippodorvsvnus Codridarum, inuidiam populi vi???are cupiens, & optimi principis famam inter Athenienses adipisci??? filiam cum moecho deprehensam currui iussit alligari, atque discerpi. Aelianus de Varia historia. Pelasgi, cùm viderent liberos, quos ex vxoribus Atheniensibus, diem festum apud Brauronem agentibus raptis, susceperant, mutuò sese inuicem aduersus Pelasgos tutari & defendere, ac dignos se existimare, qui alijs pueris dominarentur: inter se dicebant: Sinunc, dum pueri sunt, sibi inuicem opitulantur aduersus filios vxorum legitimarum, quas virgines duximus, quid facient adulti? Itaque filios è matribus Atticis susceptos necarunt, simul & mares. Herodotus libro sexto. Fuerunt (ex numeroso, vt credere est, pellicatu) quinquagint [2789] filij Artaxerxi Persarum regi. Hi Darij impulsu, quem pater contra morem gentis viuens regem constituerat, insenem coniurant. Nefarij consilij causa inde orta, quòd pellicem vnam, Aspasiam nomine, petenti Dario negasset pater, facinus ostento simile, quòd in paternam caedem numerosa illa siliorum phalanx co̅spirare potuerit, nullo discrepante. Caeterùm omnis humanae pietatis immemor pater, Darium co̅cepti sceleris conuictum cum numerosa illa fratrum cohorte extremo affecit supplicio, coniugibus & liberis interfectis: vt ex tanta nuper sobole ne progenies quidem vlla superesset, nec ipse multum inde superuixit huic domesticae cladi, morbo & moerore confectus. Rex felicior quàm pater, regnauit annos duos & sexaginta, nonagenarius obijt. Sabellicus lib. 3. cap. 3. ex Plutarchi Artaxerxe. Tigranes Armeniorum rex, in venatione collapso equo, cùm humi iaceret, praesentes???; duo eius fulij essent: maiorem natu, quia parentem non iuuit, & mortuum arbitratus, eius diadema capiti suo composuit, statim vt à casu surrexit, interimi iussit, regnum???; minori natu filio tradidit: quia & patrem iuuit, & ex casu dolorem se accepisse ostendit. Mithridates Pontirex, Tigranis socer, cùm aduersus Bosphoranos & Colchos, qui ab eo rebellauerant, exercitum duceret: Colchi se imperata facturos osten derunt, si eis filium principem dedisset. In ea re cùm eis morem gessisset, positis armis Colchi pacatos seprae buerunt. Caeterùm haud multò pòst, is filium Mithridatem sub aliarum rerum praetextu vocatum ad se, quia eius opera defecisse Bosphoranos & Colchos putabat, cathenis aureis vinxit, & postremò mori coëgit. Carthaginenses detestandum patriae morem secuti (consueuerant enim ducum suorum culpae ascribere, quae aduersa fortuna contigissent) Mathonem cum toto exercitu exilio multarant: quia peste magna ex parte consumto exercitu, in Sicilia atque Sardinia victus fuerat. Milites in desperationem versi, naues conscenderunt: & Carthaginem profercti, malè de se merentem patriam obsidere coeperunt. Contigit vt ea iter faceret Carthalo sacerdos, Mathonis filius, qui Tyro sacrorum causa reuertebatur. Is à patre vocatus, subsistere neglexit, sed rectà Carthaginem tetendit. Id, vt debebat, religione motus, patienter Matho tulit. Sed non multò pòst, Carthaginensium permissu, Carthalo sacerdotali veste amictus, atque corona ornatus, in castra ad visen dum parentem venit. Indignatus Matho tanto ornamento, cùm antè filium corripuisset, quòd in tam superbo habitu, ad miserum parentem conciues???ue exules venisset (quippe qui ita eorum casibus insultare videbatur) in altissimam crucem sublatum, mori coëgir. Fulg. lib. 5. cap. 8. Herodes rex Iudaeorum, filios duos praestantissimos, Aristobulum & Alexandrum, falsis insidiarum criminationebus cirbumuentos, in consessu CL. virorum, Beryti damnatos, Sebaste strangulari fecit. Iosephus lib. 16. c. 17. Constantino Magno Imperatori ex vxore priore, quae fuit ab eo dilecta, natus dicitur Crispus (quem Sext. Aurel. ex Mineruina scribit concubina progenitum) eum interfecit. Dicunt enim Faustam, Maximiani Herculij F. priuignum Crispum, quia eum deperibat, ad libidinem saepiùs tentasse, & renuentem detulisse apud maritum, illum voluisse vim inferre: & virum praebuisse si dem delationi, iussisse???ue interfici. Caesus est in oppido istriae Pola. Post aliquot annos comperta causa, occidisse vxorem. Alij aliter tradunt, insidijs Faustae circumuentum Crispum occubuisse, ne peritia in militan do filijs obesset: & propterea pòst paulò sublatus est Licinius iunior. Non caruit suspicione ex eo quod factum est Constantinus, quòd aliquot, quos nouerat caedis illorum misereri, perdidit. Faustam fertur in balneas ardentes coniectam interemisse, matre Helena instigante. Cups. & Suidas. Mortuo Gorbodione Britannorum rege, Ferrex & Porrex filij, inter se de regno dimicare ceperunt, in quo certamine Ferrex interfectus est. Cuius rei dolore mota Gorbodionis Vxor, filium Porrecem fratricidam dormientem, ope ancillarum crudeliter interfecit. Polyd. lib. 1. Irene Augusta, cùm eam Constantius VI. filius ab administratione im perij deiecisset: post Leonis IV. viri sui mortem eundem à populo in vincula coniectum excaecauit. Ex qua calamitate haud diu superuixit. Fulgosus libro quinto, capite octauo. Sugerius Sigismvndi Burgundorum regis F. ex filia Theoderici Ostrogothi, superinducta à patre nouerca, non vt priuignus modò nouae nuptae inuisus erat, sed quòd improuidè matrem defunctam laudaret nimis, generosiorem???ue illam excoli conueniret: adeò stimulos nouercales in perniciem suam acuit, vt ea illum appetiti regni insimulante, pater vxori deditus, ad quiescentem filium, duos suorum intromiserit, qui laqueo ceruici iniecto spiritum intercluderent. Ob hoc parricidium à Clodamiro rege Aurelianensium interfectus est. Aemilius lib. 1. Fridericvs II: Imp. filium Henricum in carcere peremit, suspicatus sentire eum cum Gregorio IX. Pontifece, quo cum Fridericus bellum non sine magna odij acerbitate gerebat. Fulgosus lib. 5. cap. 8. Leonegildvs Gothorum rex in Hispania, Arianus, cùm sciuisset Hermogildum filium catholicum effectum, id???ue vxoris Nigegundae, Childerici Gallorum regis sororis, item Leandri Hispalensis episcopisuasu, eum crudemissima morte affecit. Fulg. lib. 5. cap. 8. & Ritius lib. 1. Hispaniae: & Sigebertus, qui Leuigildum vocat. Devteria Gallorum regina vidua, Theodeberto Gallorum regi nupsit, secum???ue formosissimam ex primo viro suscepta̅ filiam duxit. Suspicata autem Theodebertum ad hanc animum adiecisse, interimipuellam iussit: leuissimae???; suspicioni maternus amor cessit. Fulg. lib. 5. cap. 8. Clotharivs Gallorum rex, cùm Vasconibus Aquitanis???ue Granum (alii Chranum vocant) filium praefecisset, & is amicorum monita non audiens, patris imperium aspernans, palàm ab eo rebellasset: aduersus eum cum inge̅ti exercitu profectus, cedere vsq; in Morinos Venetos???;, siue in Britones filium coëgit. Illic demùm victus captus???;, & vnà vxor ac liberi eius statim Clotharij iussu simul colligati, in pastorali casa. viui, spectante patre, combusti sunt. Fulg. lib. 5. cap. 8. ex Sigeberti Chronicis, anno 563. Carolvs Caluus rex Francoum, filium suum Carolomannum, quem inuitum fecerat clericum, cùm ea professione abiecta regnum affectaret, & collecta manu Ecclesias vastaret, cepit, & oculis priuauit. Eam impietatem Deus vlciscens, filiu̅ eius alterum cum Albino milite congressum, occidi permisit, anno Domini 872. Regino lib. 2. Carolo VI. apud Gallos regnante, Comes Foisseius Gallus, cùm ei dotalem pecuniam Nauarrensis rex, vxoris frater deberet, illa???ue ad eum profectanihil profecisset: verita ad virum propter eius iracundiam redire, se apud fratrem continebat. Filio autem, Vascone nomine, ad eam visendam profecto: rex, dum eum dimittit, posteaquam de Comitis ingenio quaedam locutus, iniquè ipsum aduersus pueri matrem agere dixisset, puluerem in paruo folle dedit: ostendens, si eo pater vesceretur, fore vt vxorem diligeret. Puer ab illegitimo fratre, quo cum de ea re verba fecerat, apud patrem accusatus, cùm pulueri venenum inesse experimento cognitum esset, in vincula à patre coniectus, perijsset, nisi populus veniam aetati, in qua dolus non erat, impetrasset. Pater, proditione filio exprobrata, in tetro eum carcere macerabat. Filius in desperationem adactus, obstinato animo omni cibo abstinens perijt, neque vel blanditijs paternis à proposito reuocari potuit. Fulgosus lib. 5. cap. 8. Vssvncassanvs Persidis ac Armeniae rex, Masubeum filium secum semper in vinculis duxit, atque ad extremum mori coëgit: quia cum matre ipsius Gurlumonech, qui ab eo desciuerat, sensisse dicebatur. Fulgosus libro quinto, capite octauo. Amvrates rex Turcorum, cùm vrbem Didymotaechum fame enectam accepisset, Sauzem filium rebellem captum oculis priuauit: Graecos reliquos ex vrbe vinctos, praecipites in flumen subiectum deijci imperauit. Castris iuxta flumen fixis, spectabat optimates Graecorum vt praecipitarentur ex vrbe, nunc bini, deinde & terni. Cùm interuenisset ex improuiso lepus à canibus agitatus, fertur cachinnum sustulisse. Posthaec parentibus eorum qui se iunxerant Sauzi seditionem concitanti, praecepit vt filios necarent suit manibus. Patres duo noluêre tam crudele exequi imperium, & ipsi trucidati sunt simul cum filijs. Chalcocondylas lib. 1. Tancredvs princeps Salernitanus, filia̅ vnicam Sigismundamfilio Campani ducis in matrimonio collocarat. Sed non multos post annos marito defuncto, vidua est ad patrem reuersa. Pater cùm filiam apud se retinere cuperet, de secundis nuptijs minimè cogitauit: neque illa prae pudore de ijs patrem compellare fuit ausa. Ergo ex aulicis vnum infimi rodinis, humili rotum loco, sed virtute & forma nulli secundum, Guiscardum, amare cepit. Literas arundini concauae in cludit, eam per iocum iuueni donat, ignis excitandi percommodum instrumentum. Guiscardus vtin caeteris, sic etiam in hac re ingeniosus, arundinem aperit, literas perlegit, Sigismundae voluntatem erga se intelligit, mutuum in amore reponit. Erat iuxta principis aedes antiquum antrum, verpribus vndique obtectum: è quo aditus erat secretus ad cubiculum, in quo Sigismunda degebat. Per eum locum vtad se veniret corio vndique obtectus, contra veprium iniurias, Guiscardum monuerat, altitudinis etiam mensura literis denotata, quo ille parato instrumento descendere posset. Eò loci saepe amantes conuenêre. Accidit vt Tancredus die quadam pro more in cubiculum filiae veniret, cum ea colloquendi causa. Aberat illa tum in horto cum aequalibus ludens. Tancredus in lectulo se componit, & obducto peristromate quieti se dat. Sigismundae clanculùm ab ancillis se sub ducens, tanquam meridiatura in cubiculum se confert, ostio???ue aperto Guiscardum ex antro [2790] ad se recipit. Pater experrectus, amantes tacitus videt: iram tamen in praesens cohibet, Guiscardi circumueniendi consilium mente agitans. Vbi ille in antrum discessit, & ad ancillas Sigismunda redijt, Tancredus quoque cubiculo excessit. Missis inde famulis, noctu ex antro erepentem iuuenem cepit: & hoc vnum praefantem, Magna tua est Tancrede potentia, sed Amoris longè maior, in vincula coniecit. Filiam inde conuenit, seuerè obiurgat, Guiscardi mortem denunciat. Illa obfirmato animo nec negare factum, nec deprecari: sed comitem moris fore profiteri, si crudeli patri ita videsetur, fin minùs, suo se sanguine spontè amantissimis manibus parentaturam. Tancredus à filia digressus, vt alieno sanguine filiae stuprum expiaret, Guiscardum noctu iugulari, & cor exectum in aurea phiala ad Sigismundam deferri praecepit, cum his verbis: Pater tuus hoc tibi dono mittit, vt consoleris te de ea re, quam tu plurimùm amas: quemadmodum & tu eum ea re, quam ipse plurimùm amabat, consolata es. At Sigismunda post patris discessum, & amore & ira furens, pharmacum lethale inscijs ancillis parauit, quo si quid seuerius pater in Guiscardum statuisset vteretur: adeo???ue ad famulum, cor in patera afferentem, conuersa: Sapienter hoc demùm à patre factum, inquit, qui cor aureum loculo ornauit aureo, illud???ue ardentibus osculis admouens, largo lacrymarum imbre irrigauit. Multa inde de patris erga se & Guiscardum crudelitate conquesta, tandem siccatis oculis ait: O'amantissimum mihi cor, persolui equidem tibi officium meu̅, nec aliud restat iam, nisi vt te comitem sequar: acceptum???ue poculum impauida hausit. Hinc lectum superascendit, pateram cum corde manibus tenens, amantis???ue cor cordi suo admouens, mortem praestolabatur. Ancillae metu territae, rem omnem ad Tancredum detulerunt. Qui & ipse formidans, ne quid durius in seipsam filia consuleret, confestim in cubiculum eius descendit: intellecta???ue mortis necessitate, miserabiliter seipsum ac filiam deplorabat. Cui Sigismunda: Conserua, inquit, Tancrede, lacrymas tuas, ad eas miserias, quarum tu non sis auctor: nec mihi eas impende, quia nec desidero illas, neque volo. Sed tamen quicquid etiam nunc superest eius caritatis, quam erga me habuisti, extremum hoc munus oro precor???ue, corpus vt meum cum Guiscardi corpore vno atque eodem sepulcro collocetur, vt postquàm tacitè ac absconditè cum eo me viuere noluisti, mortuam saltem palàm cum illo (quocunque eum proieceris) reponas. Tancredus post multos ac miserabiles gemitus, publico Salernitanoru̅ funere in eodem sepulcro ambos sepeliri fecit. Leon. Aretinus, ex Boccacio. Liberi erga Parentes. Consule Tit. Parricidij, fol. 3517. & Impietatis filiorum erga parentes, fol. 3516. Orestes matrem Clytaemnestram interfecit, quòd illa suasu Aegysthi adulteri Agamemnonem patrem occidisset. Semiramidem à Nino filio interemtam produnt, quòd eius concubitum & congressum optasset, quae priùs equi amore flagrauerat. Cael. lib. 37. cap. 12. Iustinus lib. 1. Harpalice patri & simul marito Clymeno, fratrem iuniorem à se mactatum festo sacrificiorum die, in quo publicè omnes conuiuabantur, comedendum proposuit, niutata???; est in Chalcidem auem. Clymenus seipsum interemit. Parthen. de Amat. cap. 13. ex Euphorione. Periander Corinthius tyrannus, occisa Melissa coniuge, susceptos ex ea filios, ab Epidauro, vbi apud maternum auum alebantur, accersiuit. Aui nomen Procles erat, qui priusquam nepotes à se dimitteret, seorsum vocatos monuit his verbis: Ignorare vos nolo, Periandrum patrem vestrum, sine vllo iure filiam meam parentem vestram Melissam occidisse. nullam???ue rem vltrà locutus, pueros ad patrem dimisit. Ea verba, quae maior natu filius paruifecit, altiùs in minoris natu pueri, qui iam sextum decimum agebat annum, nomine Lycophronis, animo tantam indignationem mouerunt, vt posteaquam Corinthum peruenit, nec alloqueretur parentem, nec appellanti responderet. Quamobrem domo pulsus à Periandro patre, apud quosdam amicos alebatur. Cùm nec ob id quidem sententiam mutaret, Periander omnibus interdixit, ne eum exciperent. Itaque cùm ipsum iam excipere nullus auderet, Lycophron in foro locis???ue publicis diuersabatur: ijs rebus tantùm vitam agens, quae prae misericordia offerebantur. Cùm ne hoc quidem incommodo Lycophron à proposito discederet, tandem à Periandro edictum est, vt sub capitis poena nemo eum alloqueretur, neque re vlla iuuaret. Itaque triduum ieiunus Lycophron mansit: & cùm ad eum postea pater accessisset, & miseriae, in qua erat, admonuisset, spe facta, si sententiam mutasset, principatus se successorem eum relicturum, filius haec pauca respondit: Poenam pater incurristi, quia contra edictum tuum me allocutus es. Vnde magis indignatus Periander, Lycophronem in Corcyram misit: & cùm iam annosus morti se vicinum putaret, accersiri Lycophronem iussit, vt ei Corinthium regnum relinqueret: arbitratus eum ingenio ac virtute alios anteire fratres. Verùm à Corcyraeis interemtus fuit. Herod. Tennes Cycni F. à Philonome nouerca de incestu sollicitatus, cùm eam repulisset, traductus fuit apud patrem, quasi illam inuitam & repugnantem constuprare conatus esset. Mendacio captus Cycnus, iuuenem cum sorore Hemithea in arcam inclusum, in mare abiecit. Incolumes illi in insulam exponuntur, quae postea ab ipsis Tenedos fuit appellata. Sed fraude aliquando detecta, ad filium Cycnus nauigauit, quò sese illi purgaret, & temerarij ac inconsiderati facti veniam posceret. Cùm itaque appulisset, & ad saxum siue arboris truncum nauem religasset, Tennes ira impulsus, bipenni retinacula abscidit. Pausanias lib. 10. Fabius Fabricianus, magni Fabij gentilis, capto Tuscio, quod Samnij erat caput, Venerem Victricem, quae apud eos colebatur, Romam misit. Huius Fabia vxor ab iuuene quodam formae eximiae Petronio Valentino nomine stuprata, virum suum per insidias interemit. Fabia fratrem etiamnum infantem Fabricianvm peticulis expediuit, misit???ue furtim educandum. Qui postquam adoleuit, & matrem & eius adulterum occîdit: eum???ue senatus noxa soluit. Proditum hoc est à Dositheo libro III. de rebus Italicis. Plutarchus de Graecorum & Rom. comparat. Nicomedes, cùm patri Prusiae Bithyniae regi suspectus esset, quòd à populis nimiùm diligeretur, ab eo Romam missus est: & quia illic quoque eum in honore Romani habebant, patri suspicio atque odium simul creuit. Itaque cùm tentaret, vt Romae occideretur: re ab eo detecta, qui ad caedem peragendam missus fuerat, Nicomedes in Bithyniam profectus, cùm populi à Prusia patre rebellassent, fugientem eum interfici iussit. Fulg. lib. 9. cap. 10. Antiochvs Gryphus, Syriae rex, cùm sciret venenatam esse potionem, quàm ei mater porrigebat, coëgit, vt eam mater biberet. Qua hausta, repentè mortua concidit. Ibidem. Cosroës Persarum rex, cùm ab Heraclio Imp. per annos sex bello esset in Persia exagitatus, & filium suum natu minorem regem designasset: Syroes filius natu maximus, vindicaturus ius suum, patrem captum indignis tractauit modis. Primùm manibus pedibus???ue ligatis, è collo etiam ferrea pila suspensa, eum in altissimam turrim, quam is ad recondendas pecunias condiderat, deiecit: ibi solo pane & aqua parcissimè pauit, addens saeuissimas exprobrationes, De auro comederet, quod immani vastatione orbis terrarum collegisset. Inde extractum, spectatorem caedis filiorum, illius praesertim, quem regem fecerat, esse coëgit: multis???ue conuitijs proscissum obtruncauit, cadauer omni ludibrio affecit, & fagittarijs tanquam scopum, in quem collinearent, per quinque dies integros proposuit. Paulus Diaconus lib. 18. rerum Rom. & Regino lib. 1. Chronici. Alphonsvs primus rex Lusitaniae, matrem coniecit in vincula, quòd mortuo primo marito secundas tentasset nuptias. Rauisius. Sanctivs Castulonensis Comes, cùm à materna ancilla accepisset, à matre principem quendam Arabem amari, & vt commodiùs eo frueretur, ab ea vitae suae insidias parari: quo tempore poculum, in quo venenum miscuerat, mater porrexit, Sanctius ipsam vt priùs biberet coëgit. Illa confestim mortua est. Fulgosus & Egnat. libro nono, capite decimo Exemplorum. Edvardvs III. Anglorum rex ab exilio reuocatus, princeps alioqui opt. contra Emmam matrem iniustior fuit, auctore Goduino, comite Cantianorum, quòd Canuto Daco patriae hosti nupsisset, quòd filios exules nihil iuuisset, quòd filijs mortem machinata diceretur. Itaque bonis omnibus spoliatur. Haud multò pòst insimulatur quoque criminis violatae pudicitiae, cum Aduino Vintoniensi episcopo. Quare ambo Vintoniae in custodiam traditi: Emma palàm se periculum seruatae continentiae per ignem subituram professa, die dicto, ignitos vomeres nudis pedibus illaesa calcauit. Quo miraculo rex commotus, mira pietate posthac matrem coluit. Polydorus lib. 8. Anglorum hist. Tiso Nouelles, Comes Patauinus, de Campo sancti Petri, matre Coniza in adulterio cum Aymo Burgundione deprehensa, hortante matris fratre Marsilio Carrariensi, ambos occidit. Fulgosus libro 6. cap. 1. & Scardeonus libro 3. classe 3. historiae Pat. Comitis Foisseij Filivs patri, à quo in vincula fuerat coniectus, ignoscere noluit, sed pertinaciter semetipsum inedia necauit. Vide Tit. praecedentem. Coniuges crudeles. Consule Tit. Vltionis Zelotypae, quatenus impudicitia vel suspicione vel deprebensione coninges vlciscuntur, fol. 2795. Progne Pandionis Athenarum regis filia, Ityn filium vnicum marito suo Tereo Thracum regi apposuit comede̅dum, quòd stuprum intulisset Philomelae sorori, Strabo libro 9. [2791] Pausanias in Phocicis. Natalis Comes Mythologiae libro 7. capite 10. Iasonem Corinthij tradunt, cùm annis decem cum Medea vixisset, genuisse ex ea filios natu maximos duos, Didymu̅ Thessalum, Alcimenum, his posteriorem tertium Tisandrum: quo tempore aiunt Medeam magno in honore non solùm propter speciem qua eminebat, sed propter prudentiam, caeteras???ue quibus ornata erat virtutes, à viro habitam esse. Paulatim deinde aetate decorem formae auferente, Iason Glaucae Creontis Corinthiorum regis filiae amore captus, virginem nuptui à patre petijt. Annuente Creonte, certum???ue nuptiarum statuente diem, Iason Medeae nititur spontaneum diuortium persuadere. Ait enim, cupere se illam vxorem ducere, non in eius contemtum, sed vt filios suos in domum regiam ea cognatione introduceret. Aegrè verba haec ferente Medea, deósque testes iuramenti praestiti appellante, Iason suscepti beneficij oblitus, Creontis filia vxore sumta, Medeam vrbe expulit. Illa cùm à recessu diem vnum à Creonte petijsset, noctu regiam ingressa, certis medicamentis immutata facie, domum incendit, radice quadam à Circe inuenta, ea virtute, vt incensus ignis nequiret extingui. Repentè conflagrante regia, Iasonem exiluisse tradunt, Glaucam Creontem???ue igne absumros. Quidam scriptores volunt, Medeae filios dona quaedam spontè attulisse venenis illita: quae cùm illa corpori applicuisset, & incidisse in morbum, & patrem auxilium filiae ferentem, cùm corpori illius haesisset, euestigiò expirasse. His haudquaquam acquiescens Medea, in???ue Iasonis vltionem intenta (adeò ira, amor crudelitas???ue in ea exarserant) postquam illum flammas euasisse cognouit, animum morti filiorum in patris calamitatem adiecit. Omnes, vno qui aufugit excepto, natos iugulauit: eorum???ue corpora sepeliuit in Iunonis templo: deinde fidissimis socijs fugae assumtis, nocte ex Corintho fugiens, Thebas ad Herculem venit. Hic eorum quae in Colcho promissa erant, sponsor factus, se ei auxilio futurum iuxta datam fidem promisit. Iason filijs vxore???ue priuatus, censentibus omnibus eum iustè plecti, cùm doloris vim ferre no̅ posset, sibi mortem consciuit. Corinthij casus atrocitate obstupefacti, cùm de sepulcro puerorum dubitarent, ad Pythium, quid de adolescentum corpotibus agendum esset, consultum misêre. Mandatum à Deo est, sepeliri eos in Iunonis templo, atque Heroum honoribus coli. Quo facto, aiunt Thessalum, qui caedem matris effugerat, Corinthum redisse. Deinde in Iolcum Iasonis patriam reuersum: vbi cùm reperisset Peliae filios recenter interisse, regnum generi suo debitum suscipiens, subditos ex suo nomine Thessalos appellauit. Diodorus libro 4. cap. 3. Thraces mulieribus suos ob Orpheum discerptum stigmata inurere consueuêre. Alexander libro 2. capite 14. Genialium dierum. Pelasgi Lemnum incolentes crudeles in filios & vxores Atticas. Vide praeced. Tit. Crudeles parentes. Lemnij viri incomtis nauigijs vsi, Thraciam ingressi, multam inde praedam, & cum ea vim feminarum ingentem abduxêre. Quas cùm vulgo pro vxoribus habituri dicerentur, occupasset???ue temerè is rumor Lemniadvm feminarum aures: viros in insulam reuersos ex composito nocte vna obtruncarunt, solo Thoante rege superstite, quem filia Hypsipyle procul Lemno ablegarat. Ea tum latè regnabat, quum nauis Argo est illuc appulsa. Fama est, parasse primò eas vim in ignotos hospites, mox verò siue metu siue procreationis cupiditate, presso impetu ad naues sciscitatum misisse, qui mortalium essent, & quid secuti Lemnum petissent. His responsum, Iasonem Aesonis filium venisse, cuius patruus Pelias in Thessalia apud Iolcum regnaret, esse???ue cum eo Graij sanguinis laetissimos iuuenes, qui in Colchidem tendentes, cursu tempestate excussi, ea loca tenuissent. Tum verò Hypsipyle aliae???ue Lemniades Argonautas cum ipso duce hospitaliter inuitatos, in vrbem inducunt. Fuerunt???ue Minyae in hospitio plures dies. Est???ue (quod satis constat) Hypsipyle grauida ab Iasone relicta, ex quo duos postea sit vno partu filios enixa, Euneum & Thoantem, quipostea ad Thebas cum Argiuis militasse traduntur. Sabellicus lib. 5. Enn. 1. ex Orphei & Apollonij Argonauticis. Diodorus non meminit. Regina Sardium, cùm à Candaule marito nuda Gygi satelliti ostensa esset: prostituti pudoris iniuriam aegrè ferens, Gygem ad obtrunca̅dum Candaulem impulit, & cum eo nuptias contraxit. Sic in Candaule Heraclidarum regnum apud Lydos desijt, in Gyge autem Mermiradum principatus coepit, quorum postremus fuit Croesus. Herod. lib. ???. Cotys in Thracia XXIV. annos regnaui???ac principiò in voluptatibus & delicijs vixit: sed rebus eius secundis crescentibus, crudelis & iracundus euasit, vt suam vxorem, è qua liberos habebat, dissecarit mediam, à pudendis auspicatus. Suidas ex Athenaeo. Olympias, ex Pyrrhidarum sanguine, filia Neoptolemi Molossorum regis, Philippo Macedonum regi nupta, adulterij sulpecta fuit, ita vt Philippus nonsolùm palàm diceret, ex se non genitum Alexandrum, verùm & Olympiadem ignominia notaret repudij, & Cleopatram Alexandri Epirotae filiam in vxorem duceret. Quod Olympias aegrè ferens, impulit Pausaniam iuuenem, ex Orestis sanguine natum, in Philippi viri sui necem, conscio etiam Alexandro filio. Demùm Cleopatram, post illisam saxo filiam, ad laqueum compulit. Alexandro filio apud Babyloniam per venenum absumto, Macedoniae regnum sola obtinuit vidua & regina. Verùm cùm passim in cruorem tam nobilium quàm plebeiorum Macedonum quafi bellua debaccharetur, à Cassandro occisa fuit. Guido Bitur. Cleonymvs Lacedaemonius, regij generis adolescens, vxorem duxit Chilonidem, genere sibi cognatam. Quam quum impotenter amaret, ab ea despectus est: tota enim tenebatur amore Acrotati filij regis. Quam rem grauatè ferens Cleonymus, & qui aliâs Lacedaemoniorum mores non probaret, ad Pyrrhum abijt in Epirum: illi???ue persuasit, vt bello Peloponnesios persequeretur. Parthenius cap. 23. in Eroticis. Leonidas rex Spartanus Vxori ob concubinam inuisus, regno deijcitur à Lysandro ephoro: quandoquidem lege antiqua vetatum, Heraclidam liberos ex muliere alienigena tollere. Plut. in Agide. Herodes Iudaeorum rex Mariammen vxorem charissimam falsis veneficij & adulterij criminibus traductam interfecit. Iosephus lib. 15. cap. 11. Antiq. C. Caesar Caligvla quoties vxoris, vel amiculae collum exoscularetur, addebat: Tam bona ceruix, simulac iussero, demetur. Quin & subinde iactabat, exquisiturum semel fidiculis de Coesonia sua, cur tantoperè diligeret. Suetonius. Nero Caesar vxorem dilectissimam Poppeam, quam Octauiae superduxerat, grauidam, ictu calcis solo afflictam peremit, quòd ex nocturna aurigatione tardiùs domum quum venisset, ab ea iurgio acceptus esset. Suetonius. Herodes sophista, Regillam vxorem ob peccatum haud ita momenti magni iusserat à liberto Alcimedonte caedi. Fortè tunc gestabat vtero, agebatur???; à conceptu mensis iam octauus. Igitur hominis imprudentia, ingestis in ventrem plagis, immaturo partu naturae concessit. Eo nomine postulatus fuit Herodes caedis apud Romanum senatum ab vxoris fratre Bradea. Caelius lib. 11. cap. 27. A. L. Iustina nobilissima Romana virgo, aetacis suae puellas forma supergressa, cùm locupleti quidem, sed stolido & furenti Viro in matrimonium esset tradita, is???ue de excellenti illa specie suspicionem sinistram concepisset, candidissimae vxoris ceruicem conspicatus, inclinantis se ad exuendum calceum, furore ex zelotypia correptus, teneram puellam & nouam coniugem obtruncauit. De quo facinore extat illud Epigramma Romae: Immitis ferro secuitmea colla maritus, Dum propero niuei soluere vincla pedis, Durus, & ante thorum, quo nuper nupta coiui, Quo cecidit nostrae virginitatis honos. Nec culpa meruisse necem, bona numina testor: Sed iaceo fati sorte perempta mei. Discite ab exemplo Iustinae, discite patres, Ne nubat fatuo filia vestra viro. Ludouicus Viues de Christiana fem. lib. 1. Priscum filium Constantinvs Magnus, indicta causa occidit, iam Caesaris dignitate praeditum, ob suspicionem consuetudinis cum Fausta nouerca. Quem tantum casum matrem Helenam aegrè ferentem, vt consolaretur scilicet Constantinus, malum malo maiore est medicatus. Balneo enim supra modum calefacto, Faustam in eo suffocauit. Suidas. Alij Faustam de intentato stupro priuignum falsò accusasse, detecto inde mendacio à marito supplicio balnei affectam tradunt. Alboinus Longobardorum rex primus in Italia, Veronam sedem regni constituens, solenni conuiuio Rosimvndam vxorem ex patera bibere compulit, quae de patris Cunimundi Gepidarum regis (quem in praelio interfecerat) cranio facta fuit. Insedit haec iniuria mulieri, atq; vlcisci statuit. Helmechildis siue Helmiges siue Helminges erat Longobardus forma praestans, nobilis, & in armis ferox, qui ancillam adamabat Rosimundae seruientem: cum quo regina pro ancilla concubuit: deinde hortata est vt regem occideret: quod nisi faceret, pereundum ei esse. Victus his Helmechildis, in cubiculum regium ductus, Alboinum obtruncauit. Voluit regina moechum regem constituere, sed noluêre Longobardi. Itaq; publica fide à Longino Rauennate Exarcho impetrata, cum adultero & Alsuinda filia ex Alboino suscepta, atq; omni pecunia, Rauennam peruenit, Longinus Exarchus mulierem tentauit, vt Helmechilde sublato, sibi nuberet. Mulier Helmechildi balneo exeunti potionem obtulit. Cuius cùm ille medietate̅ hausisset, reliquum vxori tradidit: recusantem???; gladio compulit bibere. Itaq; ambo eodem die perierunt. Longinus pecuniam & Alsuindam Tiberio imperatori misit. Blondus libro octauo inclinantis Imperij. Theodeberti regis Francorum sororem Crothildem, Ama [2792] laricvs rex Gothorum in matrimonio habens, grauibus adeò contumelijs afflictarat, vt aliquando ad Ecclesiam procedcntem, quia Catholicae addicta fidei erat, sordibus aspergendam curarit, atque ad extremum saeuè adeò pulsauerat, vt vestem hausto sanguine macularet. Quibus de rebus Theodebertus à sorore commonitus, cum exercitu in Hispaniam tra̅sijt: atque, vrbe obsessa, Amalaricum fugientem, atque in ecclesiam se salutis causa recipientem adeptus, vita exuit: ac thesaurum & Crothildem secum abduxit, quae in itinere perijt. Inde in Galliam reuersus, regionem trans Rhodanum, quam Amalaricus ab Athalarico receperat, sibi adiunxit: Gothis victis in Hispaniam ad Theudam, qui tyrannidem exercebat, trepido agmine transeuntibus. Sigonius libro decimoseptimo Imp. occid. Hvnericvs, Genserici Vandalorum regis in Africa filius, Theoderici Vestgothorum regis filiam, vxorem suam ob leuem suspicionem parati veneni, naribus atque auribus detruncatam, patri suo in Gallias remisit. Vindictam Theoderici veritus, Atilam Hunnorum regem, qui orbis imperio inhiabat, toto iam potitus Septentrione, contra Theodericum excitauit. Cuspinianus. Quum Lvdovicvs Bauarus Imp. cum ciuitatibus ad Rhenum sitis inito foedere contra eos, qui distractione principum Germaniam vastabant, in armis esset: Maria Brabantina eius coniux, Vuerdae habitans, binas literas, vno quidem anulo, diuersa tamen cera, atra, rubra, obsignatas, illas marito, alteras Henrico Ruchoni decurioni equestri misit. At verò is qui epistolas detulit errore seductus, rubra cera complicatas Ludouico tradit. Qui lectis literis, amatoria agi suspicatus, confestim paucis comitatus, dissimulata re, relicto apud Rhenum exercitu, quàm maximis potest itineribus, ad vxorem diu noctu???ue contendit, & indicta causa adulterij condemnatam securi percuti iubet. Postea veluti conscias, Helicam virginem Prennebergensem cultello confodit, & aliam feminam nobilem, quam gynaeceo praefecerat, de turri praecipitauit. Anno 1256. Auentinus libro septimo Annalium Boiorum. Ob id mirandam habuit & horrendam nocturnam visionem, qua vna nocte totus factus est canus. Ergo poenitencia ductus, monasterium in Bauaria supra Amram, quod Principis campus, patria lingua Fürstenfeld dicitur, extruxit, & donarijs ac censibus locupletauit. Cuspinianus in Caesaribus. Aleonora Henrici II Anglorum regis vxor, à Ludouico Francorum rege propter impudicitiam repudiata, offensa Henrici amoribus, quòd pellices sequeretur, Ricardu̅ & Godofredum filios contra patrem impia arma sumere, & Henrico fratri adhaerere fecit. Ob quod facinus à marito in carcerem coniecta est. Polydorus lib. 13. Iarmericvs Danorum & Sueonum rex, Suauildam vxorem, Bicconis astu stupri cum priuigno Brodero commissi crimine falsò accusata̅, boum vngulis conculcandam obiecit: & quod crudelitatem auget, cùm innocentis eiulatibus commota animalia, parcere viderentur, pronam humo affligi iussit, vti ne voce sua pecora flectere posset. Filium inde consueta adulteris poena suspendio necari voluit, ea tamen indulgentia, vt iuuenes duo pendentis pedes vtrinque suis sustentarent humeris, si fortè regem deferuescente ira, reuocandae in filium vnicum, regni haeredem, gentis???ue columen, latae sententiae poenitentia subiret. Iarmericus interea canem, quem in delicijs Broderus habuerat, eiulantem conspicatus, falconem itidem, quo in aucupio vtebatur, prae indignatione plumas sibimetipsi rostro euellentem: ne bestijs minùs humanus esse videretur, filium viuere iussit, eundem???ue in regno successorem, licèt inglorium, habuit. Cranzius libro secundo Daniae, capite. 16. & 17. Malduinus Scotorum rex, nocte Vxoris opera ob pellicatus suspicionem strangulatus est. At statim prehensa cum criminis conscijs, edito loco flammis est absumta. Hector Boëthius libro 9. Fergusius III. Scotorum rex domi pellicum gregem alebat, ijsdemq; Reginam vxorem famulari cogebat. Illa libidinis impatientia & ira stimulata, regem noctu strangulauit. Delatum est regis corpus postridie funebri apparatu in curiam: vt facta inquisitione (licèt perpauci Fergusij interitum aegrè ferrent) quis tantum ausus fuisset attentare scelus, dignoscerent. Multi capti ex regis familiaribus quaestionibus???ue adhibiti. Regina non tam admissum crimen, quàm totinnocentes torqueri dolens, celeri gradu ad locum venit, in edito???ue constituta, ad populum ita infit: Nescio, popule meus, ???scio quis deus me exagitat, quae've diuina vltio tam varijs me affligit cogitatibus, vt hodie & post concubium, quod hunc praecessit diem, nulla prorsus mihi aut mente aut corpore quies detur. Vbi verò innocentes adeò inhumanè torqueri acceperim, nisi modestiae, quae exigua fateor in me est reliqua, paulùm obtemperasset ira, vltimum omnium malorum mihi ipsa consciuissem. Regis caedes meum est facinus. Cogit me conscientia vel propriam deserentem salutem, ne innoxij iniuria pereant, scelus fateri meum. Igitur certo cognoscite istorum neminem, quos quaestionibus adhibuistis, culpae esse affinem. Ego illa sum, quae Fergusium, cuius de caede alter cationem inter vos ortam video, nocte proxima his scelestis manibus strangulaui, duobus amarissimis in femina stimulis incensa, libidinis impatientia & ira. Connubij debito frustrauerat me Fergusius, pellicibus immoderatè vsus. Vnde quum viri reconciliandi frequentibus suasionibus omnis spes fuisset sublata, ingens excandescentia oborta me ad tantum nefas impulit. Malui ergo adulterum tollere, quàm viro destituta, regio???ue fraudata honore, perpetuae pellicum iniuriae prostitui. Cunctos itaque regiae caedes insimulatos absoluite. Vt verò me vnam sontem legum decreto poena afficiatis, opus non erit. Ipsa de me, quae tam infandum scelus ausa sum, coram vobis nunc sumam supplicium. Haec fata, cultrum, quem sub veste abditum habebat, in cor defixit, prolapsa???ue illicò in vulnus moribunda cecidit. H. Boëthius lib. 9. Tordae Transylvana mulier maritum ob adulterium publicè magistratus permissu securi percussit. Ascanius Centorius lib. 4. bellorum Transyluaniae. Francisca Bentiuola cùm duos adhibuisset, qui Galeotum Manfredum virum suum principem Fauentinum necarent, intuita eum magnis viribus sese defendere, stricto pugione, quo ipsa erat accincta, manu sua eum interemit. Nam in vrbe Fauentia affirmabatur, Galeotum cum Fauentina ciue priùs matrimonium contraxisse: sed re occultata, honestiores postea nuptias cum ipsa secutum. Fulgosus libro sexto, capite primo. Marcvs Vicecomes adamatam nobilem feminam, è matrimonio Othorini Vicecomitis impudenter abreptam, subita concitatus iracundia, apud Rosatum in profunda arcis fossa demersit, quòd illa leuitate muliebri mentita partum, sibi alieni ventris puerum supposuisset. Sed eam ab eo flagitio ita oderat, vt necatam, impotenti amore percitus, fera deinde praecipitis vindictae poenitentia, deploraret, inde???ue nouus perturbatae menti furor adderetur. Iouius in vita Actij. In Esa (quae in Terrae nouae comitatu, non longè à Nicaea est, in Narbonensi prouincia) Mvlier quaedam noctu dormienti viro genitales partes abscidit: quia is coniugalem fidem violasset. Fulgosus libro 6. capite 1. Domini crudeles erga Seruos. Peruagata est inter Phliasios fama, Hercvlemè Libya redeuntem, abreptis Hesperidum malis, Phliuntem venisse, sui cuiuspiam negotij causa. Ad eum ibi commorantem Oeneum ex Aetolia, qui socer eius esset, accessisse. Ibi cùm vel Oeneus Herculern ad coenam vocasset, vel ipse apud eum accumberet: dicitur Hercules digito vno Cyathi pueri, qui erat Oeneo à calice, eius in fundendo ministerio offensus, quòd ab eo conspersus esset, dum manibus aquam affundit, tam grauiter caput percussisse, vt ex eo vulnere puer diem suum obierit. In eius facti memoriam, Phliasij apud Apollinis cellam aedificarunt, in qua è marmore signasunt, Cyathus Herculi poculum porrigens. Pausanias in Corinthiacis. Ei lucum dicauit Hercules in colle Pincernae dicto. Athenaeus libro nono, capite vlt. scribit, puerum hunc ab Hellanico Archiam vocatum. At in secundo Phoronidis Cheriam appellat. Herodotus autem in decimasexta oratione contra Herculem, Ennomum. Lemniae mulieres, Thracenses seruas, quas maritiè bello captiuas abduxerant, ob zelotypiam, cum suis maritis trucidarunt. At veritae, ne cùm filij adoleuissent, patrum iniurias vlciscerentur, illos etiam ad vnum obtruncarunt, atq; vniuersum virile genus de medio sustulerunt. Natalis Comes Mythologiae lib. 4. cap. 13. Cambyses Persarum rex, satellites suos morte affecit, quod iussi, Croesum non interfecissent, à quo propter crudelitatem reprehensus fuerat. Herod. lib. 3. Lacedaemoniorvm Cryptia (si modò & ea ex institutis est Lycurgi, vt Scripsit Aristoteles erat huiuscemodi. Potestates solertissimos ex iuuentute certis temporum interuallis peragros nulla certa de causa mittebant, cum pugionibus & necessarijs cibarijs, nulla repraeterea alia. Hi interdiu per latebras dispersi recondebant se, & quieti dabant: noctu insidentes itinera, Ilotas, si qui in ipsos incidissent, perimebant. Nonnunquam interdiu in agros profecti occidebant robustissimos & valentissimos inter eos, vt etiam tradit in historia belli Peloponnesiaci Thucidides libro quarto, quos virtute praecellentissimos delegerant Lacedaemonij, solitos quasi libertatem adeptos coronari, & circumire templa deorum, paulò pòst nusquam apparuisse omnes ampliùs bis mille: neq; in praesentia vel pòst, quid factum ijs esset, dicere que̅quam habuisse. Aristoteles in primis auctor est, Ephoros inito magistratu primùm Ilotis bellum denunciare, ne piaculum siteos peremisse. Et verò caetera quoq; agebant cum ijs asperè & saeuè: atque multum meri coactos haurire introdu [2793] cebant in conuiuia, ostendentes iuuenibus, quàm esset foeda res ebrietas. Cantilenas etiam compellebant eos canere, & choreas saltare enerues ridiculas???ue, abstinere autem ingenuis. Vnde referunt postea in expeditione in Laconiam Thebanorum, Ilotas qui capti fuerant, psallere iussos Terpandri, Alemanis, & Spendontis Laconis carmina, excussasse, prohibere id dominos. Quare qui aiunt liberum Lacedaemone maximè liberum esse, & seruum maximè seruum, non malè considerauerunt discrimen. Caeterùm eas atrocitates secutis temporibus apud Lacedaemonios extitisse putat Plutarchus, secundùm magnum illum terraemotum, que conspirasse cum Messenijs produnt Ilotas, atque ingenti clade oram illam afflixisse, periculum???ue creasse vrbi maximum. Plut. in Lycurgo, & Diodorus lib. 2. Ilotas seruos cum Messenijs rebellantes Spartani decimo tandem anno domuêre, & insana vlciscendi libidine accensi, statuerant Ilotarum optimos quosque fortissimos???ue delere. Idcirco in Thraciam duce Brasida ex eis mille misêre, quoscunque audacia viribus???ue elatissimos videbant: plerosque eorum rati inter varia certamina pugnam???ue casuros. Aliud quoque foedum commisêre, quo Ilotas se omnino depressuros arbitrabantur. Iussêre per praeconem, vt ex Ilotis quicunque vnquam beneficio Spartam affecissent, nomen quisq; suum scribendum proferret, polliciti se eorum libertati consulturos. Quorum cùm ad duo millia nomina protulissent, mandant fortissimis quibusq;, vti eos intra lares quenque suos occupando necarent. Supra modum namque verebantur, ne quando fortè per occasionem rebus nouandis, vti erant semperintenti, iuncta cum hoste manu, rem Spartanam in periculum & discrimen adducerent. Diodorus libro duodecimo. Cotys Thracum rex, omnibus voluptatibus deditus, eò tandem prouectus est insaniae, vt tanquam sibi Pallas nuptura esset, magnificas nuptias instrueret, & deam ebrius expectaret. Quendam ex satellitibus missum, qui viderert, an dea venisset in thalamum, cùm is nullam esse in thalamo retulisset, sagitta interfecit: alium???ue rursus eodem modo: donec tertius dixit, deam ipsum iamdudum in thalamo expectasse. Athen. libro 12. capite 14. Qvendam acriùs castigantem seruum, quamobrem ita saeuiret, roganti Socrati: Quoniam, inquit, quum sit obsoniorum voracissimus, tamen ignauissimus est: quum???ue sit auidissimus, tamen desidiosissimus est. Tum Socrates: Nunquámne, inquit, considerasti, vter vestrûm pluribus egeat verberibus, túne an famulus? Erasmus lib. Apoph. Anno post Romam conditam, CCCCLXXIV. Atronivs quidam Maximus, seruum suum verberatum, patibulo???ue constrictum, ante spectaculi commissionem per circum egit. Ob hanc causam indignatus Iupiter, Annio cuidam per quietem imperauit, vt Senatui nunciaret, non sibi placuisse plenum crudelitatis admissum. Quo dissimulante, filium ipsius mors repentina consumsit: ac post secundam denunciationem, ob eandem negligentiam, ipse quoque in subitam corporis debilitatem solutus est. Sic demùm ex consilio amicorum lectica delatus Senatui retulit: & vix consummato sermone, sine mora recuperata bona valetudine, curia pedibus egressus est. Ex Senatus itaque consulto, & Maeuia lege, ad propitiandum Iouem additus est illis Circensibus dies, is???ue Instauratitius dictus est: non à patibulo (vt quidam putant Graeco nomine ???) sed à redintegratione, vt Varroni placet, qui instaurare ait esse instar nouare. Macrobius libro 1. Saturnalium, cap. 11. Vedivs Pollio Augusti Caesaris amicus, in piscinis muraenas carnibus humanis pascebat, eis???ue seruos delinquentes obijciebat. Cùm Augustum conuiuio excepisset, pincernam, qui fortè scyphum crystallinum fregerat, muraenis obijci iussit. Is cùm ad pedes Augusti procidisset, veniam impetrauit. Augustus vasa crystallina omnia confregit, vt occasionem irascendi Pollioni adimeret. Dion in Augusto, & Plinius libro nono, capite vigesimotertio. Tiberivs Caesar cum Capreis esset, piscatori, qui sibi secretum agenti grandem mullum inopinanter obtulerat, perfricari eodem pisce faciem iussit: territus, quòd is à tergo insulae per aspera & deuia erepsisset ad se. Gratulanti autem inter poenam, quòd non & locustam, quam praegrandem ceperat, obtulisset, locusta quoque lacerari os imperauit. In quodam itinere lectica, qua vehebatur, vepribus impedita, exploratorem viae, primarum cohortium Centurionem stratum humi, penè ad necem verberauit. Suetonius. Domitivs Aenobarbus, pater Neronis, comes ad Orientem C. Caesaris iuuenis, libertum suum occidit, quòd potare, quantum iubebatur, recusasset. Suetonius. Nauigante Galeno Roma in patriam, comitem itineris habuit Gortinensem quendam è Creta, virum caetera bonum, sed in seruos plusquam iracundum. Corintho appropinquabant, & serui nescio quid interrogati, cùm parum appositè respondissent, Gortinensis ille gladio vaginatecto capita famulorum grauiter vulnerauit. Postera die suum peccatum agnoscens, denudatum se porrecto loro, quòd ita meritus esset, à Galeno se verberari voluit, multis???ue adeò penè minis obtestatus est. Tum Galenus: Parebo, inquit, si & tu vicissim exiguum quid mihi praestiteris. Quod vbi recepit se facturum ille, tum Galenus, iracundiae motum, ratione, non verberibus & inhibendum & coërcendum, philosophica disputatione ostendit, id quod neque vno die, neque vno anno praestari possit, sed longa assuetudine. Gortinensis ergo lorum abiecit, praestantiorem superandae & sedandae irae methodum edoctus. Galenus de Cognoscendis & curandis animi morbis, cap. 4. Balzanivs gentilis, ciuis Tabritanus diues, irascebatur Fantino Syracusano, seruo Christiano, cùm videret equos, quos illi pascendos commiserat, strigosiores. Ideo???ue cùm eum persequeretur, Fantinus praemissa oratione Motabrum flumen, quo intercludebatur, virga percutiens diuisit, & persequentis iram euasit. Marulus lib. 2. c. 2. Otho Antonius, Montis Ferrati comes, atque Vrbinatium princeps, puerum, quem in cubiculi ministerio habebat, resinato linteo atque sulphureperfuso inuolutum, viuum in candelae morem combussit: quòd hora, quam ei praefixerat, se non excitasset. Fulgosus lib. 9. c. 2. Hispanorvm crudelitatem erga Indos seruos, pete ex Tit. Crudeles erga Religionis diuersae professores. Fratres saeui, crudeles. Exempla pete ex Tit. Inimicitiae aut Odij erga fratres, fol. 936. Absalomvs Dauidis regis F. Amnonem fratrem, qui Thamarem sororem suam vterinam per vim constuprauerat, tanto prosecutus est odio, vt integro biennio cum eo nunquam loqui voluerit. Tandem reconciliatione simulata eum cum regijs pueris ad conuiuium inuitatum, vino???ue madidum, per famulos suos interfici curauit. 2. Reg. 13. Salomon rex Iudaeorum, contra Bersabeae matris suae preces, Adoniam fratrem occidi iussit, quòd in se insidias machinatus esset. Iosephus libro octauo Antiquitatum, capite primo, & 3. Regum 2. Atrevs Pelopis filius, vxorem habuit Meropen: quam quum stuprasset Thyestes frater, susceptos ex ea liberos Atreus decoxit: & ad conuiuium vocato per speciem beneuolentiae fratri apposuit comedendos. Quod facinus adeò sol exhorruit, vt refugus matutinum repetiuerit cubile. Danavs, Beli cognomento Prisci filius (eius qui post Apidis mortem Isim vxorem duxit) propter simultatem quandam, quam cum Aegypto fratre habebat, in Graeciam profugit, & pulso Stenelo Argos occupauit. Iam cùm Aegyptus filios quinquaginta haberet, cuperet???ue fratri reconciliariquinquaginta Danai filias, à patre Danaidas, ab auo Belidas dictas, in matrimonium suis filijs poposcit. Danaus nuptias magnificè parare instituit: veruntamen vel quia non crederet pollicitationibus, vel quia memor adhuc esset acceptae iniuriae, vel quia ab vno illorum mortem sibi imminere ab oraculo didicerat, clàm filiabus singulis dedit pugiones, quibus suos sponsos dormientes iugularent. Et omnes quidem patris mandato paruerunt, praeter Hypermnestram natu maximam, quae Lynceo marito pepercit. Reliquae sponsorum capita in Lerna ante vrbem humarunt, vt scripsit Herodotus in Argonauticis, addens quòd Danai filiae à Mercurio & Pallade Iouis iussu expiatae, & in Gymnica certamina productae, vna Hypermnestra excepta, victoribus datae sunt. Fuerunt tamen qui inquiant, has nuptias tanto sanguine perfusas, antequam Danaus Argos venisset, contigisse, quo tempore Danaus cum fratre Aegypto de regno contenderet. Hypermnestrae igitur beneficio Lynceus vnus superstes è tot fratribus, Lyrceam confugit, non procul ab Argis, vt scripsit in Corinthiacis Pausanias. Eo in loco face sublata Lynceus signum dedit se euasisse periculum, sicuti conuenerat cum Hypermnestra. Hypermnestra vicissim facem è Larissa sustulit. Quare mansit postea consuetudo, vt Argiui ad eius rei memoriam festum diem quotannis celebrarent, quam Facem vocarunt. Scripsit Apollodorus libro secundo Bibliothecae, Hypermnestram fuisse postea datam vxorem Lynceo. Danai filiae ob id scelus aeterno supplicio fuerunt addictae apud inferos, vt aquam vase perforato haurire cogerentur. N. Comes Mythol. libro 9. capite 17. Amestris Xerxis vxor, zelotypia aduersus vxorem Masistis Xerxis fratris vxorem, mota, petijt vt ea rex se donaret. Xerxes Masistam fratrem blandis verbis persuadere conabatur, vt vxorem missam faceret, daturum se illi filiam suam in matrimonium. Recusanti Masisti, grauia minatus est. Interea Amestris accitis carnificibus vxorem Masistae excarnificat, mammillas praecidit, eas???ue canibus abijcit, praecidit nares, aures, labra, linguam, atque ita excarnificatam remittit domu̅. Masistes inito cum liberis consilio, abijt Bactra, prouinciam Bactrianam cum Sacis ad defectionem inducturus. Sed Xer [2794] xes missis copijs, & ipsum & liberos & copias in itinere trucidauit. Herod. lib. 9. Horativs Romanus. Vide fol. 3436. Atila Hunnorum rex, Budam fratrem Hungariae regnum affectantem interficit. Nic. Olaus cap. 12. in Atila. Gundegarus Burgundiae rex, Athanarici stirpe ortus, quatuor liberos suscepit, Gondebaldum, Godisillum, Chilpericum & Gondemarum. Gondebaldus cùm barbarè saeuiret, fratrem Childericum cum coniuge occidit: ac de tribus filiabus duas in exilium misit, natu minorem Clotildim nomine, apud se retinuit: quae propter eximiam formam, in matrimonium à Clodoueo petita, occultè ei nupsit, atque de patrui manibus vi extorta est. In quem adeò Clodoueum virum ipsa inflammauit, vt Gondebaldus, cùm minùs viribus valeret, pacem ingenti precio ab Clodoueo emere coactus sit. Clodoueo atque Gondebaldo vita functis, in Gallia Clodoueo Theodericus, Clodomirus, Childebertus, Lotharius???ue filij successerunt: in Burgundia autem, Gondebaldo filius Sigismundus. Cùm verò in Clotilde neque aetas neque communis sanguinis respectus vltionis, desiderium extinxisset, liberos in Sigismundum armauit. Is praelio victus, atque in vinculis à Clodomiro Aurelios deductus est: ab eo Clotildis mater obtinuit, vt Sigismundum cum vxore s ac liberis (quemadmodum olim Gondebaldus Sigismundi pater Clotildis parentes in amne summerserat) in puteum praecipites mitteret. Fulg. lib. 9. cap. 10. & Aemilius lib. 1. Canis Grandis, Veronensium princeps, fratrem Eriganum (qui, dum abesset, Veronam inuaserat) domum reuersus, obsedit: obsessum vicit, victum dedit morti. Fulg. lib. 9. c. 10. Perinvs Fregosus, Genuensium princeps, Nicolaum fratrem, doctrina moribus???ue ihsignem, ob suspicionem affectati principatus, interfecit. Idem. Selymvs Turcorum rex, Baiazetis II. minimus filius, veneno sublato patre, imperio potitus, in fratrem maiorem natu Acomathen arma mouit, illum???ue è Cappadocia expulit. Inde Ancyram profectus, nepotes omnes ex Alenschiacho, atque ex alijs suis fratribus anteà defunctis, interfici crudeliter iussit. Corcuthem insuper fratrem, arcus neruo suffocauit. Acomathem etiam, qui eius insidias fugerat, & exercitu collecto cum eo conflixerat, captum eodem modo crudelissimè strangulauit. Iouius in vita Selymi. Frater germanus Io. Basiliadis magni Ducis, delatus fuerat à quodam consiliario, cui nomen erat Trzeciak Vviskonati. Princeps, nullam fecit potestatem fratri falsum crime̅ diluendi. In medijs tormentis exegit ab eo omnes illius thesauros, semiuiuum securi percussit. Vxorem eius, quae procumbebat in terram, facie demissa, implorans misericordiam, omnibus vestimentis exutam prostituit. Deinde quidam miles iubente Principe eam funi alligauit, & conscenso equo, velocissimo cursu pertraxit illam in flumen, & submersit. Alexander Guagninus in Moscouia. Anno MDLXX. duo fratres Moscouitae nobiles familia Obolinskij erant. Horum vnus Mikieta nomine cognomen Povurozovuski sumsit, ac si diceres funigeri aut furciferi. Alter frater gentile nomen retinens, eum nomine Obolinski appellauit. Ergo velut atroci iniuria affectus, Io. Basiliadem magnum Ducem adit: Vocor, inquit, Povurozovuski: & me contemtim appellauit Obolinski. Dux euocat consiliarios, quasi de re maximi ponderis consultaturus. In quorum conspectu Mikieta fratrem nil tale metuentem corripit, & immani vrso obijcit: & vt rabiem belluae sanguine accenderet, pedem fratris ense fodit. Vix tandem miserè laceratus vrso eripi potuit. Idem. Mahometes Turcarum Imper. mortuo patre Amurate III. maiorum suorum morem secutus, nouendecim fratres interfici iussit, vt solus regnaret, & octo vel decem patris vxores in mare submersas simili crudelitate sustulit. A. Ch. 1595. H. Henninges in Geneal. Patrui crudeles erga Nepotes. Tiberivs Imp. Neronem & Drusum Germanici filios, nepotes suos, varia fraude inductos, vt & concitarentur ad conuitia, & concitati perderentur, accusauit per literas, velut Imperij aemulos, amarissimè congestis etiam probris: & iudicatos hostes fame necauit, Neronem in insula Pontia, Drusum in ima parte Palatij. Putant Neronem ad voluntariam mortem coactum, cùm ei carnifex, quasi ex Senatus auctoritate missus, laqueos & vncos ostentaret: Druso autem adeò alimenta subducta, vt tomentum è culcitra tentauerit mandere: amborum sic reliquijs dispersis, vt vix quandoque colligi possent. Suetonius in Tiberio. Cùm Dauid, Ioannis II. Scotorum regis F. à patre, Roberto fratri commendatus esset, vt eum in disciplina contineret, mores???ue corruptissimos corrigeret: Robertvs, qui iamdudum eum è medio sublatum voluit, hominem in arctissimum carcerem coniecit, omni cibo priuauit: duas???ue ancillas, quae illius misertae aliquandiu eum & farina & lacte clàm sustentauerant, morte affecit: & tandem eum post obscenissimos cibos sumtos, digitos???ue manuum absumtos, miserrimè fame vitam finire coëgit. H. Boëthius. Auunculi crudeles erga Nepotes. Erkembaldvs Burbaiensis, cùm sororis suae filium vim cuidam domesticarum mulierum inferre voluisse, ex strepitu in cubiculo decumbens exaudisset: dissimulata ira iuuenem ad se vocatum assidere sibi coëgit, & altero brachio eum complexus, altero, gladio, quem habebat, eum iugulauit. Fulgosus libro sexto, capite primo. Nepotes saeui erga Auos. Romvlvs & Remvs Amulium auum, quòd sese regno priuare vellet, interfecerunt. Polyaenus lib. 8. Crvthlinthvs, Cruthnethi praefecti Angusiae nepos ex Fenella filia, instinctu matris auum interfecit, quòd apud eum de iniuria à duobus comitibus, quos occiderat, sibi illata conquestus, seuerè vt auctor seditionis reprehensus, & cùm responsaret, à ministris pulsatus esset. H. Boëth. lib. 11. Nepotes erga Patruos. Ioannes, Rudolphi Sueuiae ducis F. ex filia Othocari Boëmorum regis Agnete, patre mortuo, patruum suum Albertu̅ I. Caesarem assiduè assectabatur, deprecans, vt vel in quamcunque patrimonij sui sortem admitteretur, ne tam miserè egeret. At postremò etiam ludibrio habitus, suis manibus patruum transfodit. Mox eius facti poenitens, se non mundo solùm, verùm etiam libertate abdicauit, viuens in eremo ad patris eremitae praescriptum. Dubrauius lib. 19. Generi erga Socerum crudeles. Io. Basiliades Moscorum tyrannus, vti erga omnes, ita quoque erga socerum suum Michaëlem Temrucouicium, alternis nunc amore & liberalitate, nunc odio illum prosequi solebat. Vrsos feros ianuae eius adhibebat, qui ingredientes & exeuntes lacerarent, per duas interdum & plures hebdomadas: saepe in forum productum, eò loci vbi debitores more gentis virgis caeduntur, flagellis ad thesaurum prodendum adegit. Si nihil fateretut, ex fisco ei munus ampliss. numerabat. Cùm socero parcit, quaestio familiae instituitur, maiori adhuc crudelitate. Cùm auriga eius aurigam Ducis per iurgium occidisset, Dux tres è praecipuis soceri seruis in domus eius vestibulo suspendio necandos curauit. Alex. Guagninus in Moscouia. Nurus crudelis erga Socrum. Primam Pinarij vxorem, Thalaeam nomine, iurgia habuisse cum socru Gegania tradunt, Tarquinio regnante Superbo. Plut. in Numa, & Lycurgo. Qvo consilio, Qva occasione crudelitatem exerceant. Sic ministrat crudelitas Terrori Aliorvm. Ex Tit. Crudelitatis erga Hostes, exempla quaedam huc pertinebunt, fol. 2747. Timori Hostivm. Herode rege latrones in speluncis oppugnante, Senex quidam deprehensus intus cum vxore ac VII. filijs, rogatus ab eis, vt se fugere hostem permitteret, stans ante ostium, primum quenque exeuntem iugulabat, donec ad vnum omnes confecit, & vxorem vltimam. Deinde praecipitatis cadaueribus, postremò seipsum superiecit, mortem seruituti praeferens. Primò tamen in obscuritatem Herodis multa eiecit conuitia, licèt rex è specula quadam dextram porrigeret, & polliceretur veniam. Iosephus lib. 14. c. 27. L. Antonivs consul, M. Antonij Triumuiri frater, ab Augusto Perusiae obsessus, in eas commeatuum angustias deductus est: vt cùm in seruos, quod alimenti habebat, consumere nollet, è quorum numero propterea quotidie no̅nulli fame conficiebantur: ne ad hostes transirent, & Lucij necessitatem detegerent, aut desperatione acti hostes in vrbem inducerent, seruis carceres impleuit, atque illic fame eos confecit. Fulgosus lib. 7. cap. 6. Svspicioni. Hannibal à Petilia Africam classe repetens, freto appulsus, dum tam paruo spacio Italiam Siciliam???; inter se diuisas non credidit, veluti insidiosum cursus rectorem interemit. Postea diligentiùs inspecta veritate, tunc absoluit, cùm eius innocentiae nihil vltra sepulcri honorem dari potuit. Igitur angusti atque aestuosi maris ex alto tumulo spectatrix statua, tam memoriae Pelori, quàm Punicae temeritatis, vltra citra???; nauigantium oculis collocata indicium est. Valerius Maximus libro nono, capite octauo. Basilivs Dimitrouicius, dux militia celebris, malè tractauerat aliquot praefectos tormentorum bellicorum, cùm Mo [2795] schouitas, tum Germanos: quorum duo cùm vellent fuga sibi consulere, capti sunt à viarum custodibus in finibus Lituaniae, deducti???ue ad ducem, in arcem Vvolochadam, quaestionibus adhibiti, fassi sunt, se missos fuisse in Lituaniam à Basilio. Itaque Magnus dux Basilium ad se ac cersit ex ipsa Moschouia, varijs???ue tormentorum generibus affligi iussit. In medijs illis cruciatibus constanter fassus est, se nihil istorum molitum fuisse. At Magnus dux repentè iussit adduci equam, oculis captam, & iungi currui, & tum Basilius equae impositus est, ei???; alligatus. Deinde ambos conijci iussit in rapidissimum fluuium, vtens hac oratione: En tibi equam egregiam dedi: institueras abire ad regem Poloniae, eum adito. Dux cum suis satellitibus in ripa fluminis rei euentum spectabat. Post longam natatione̅ caeca equa ripam attigit. At praefectus satellitum regiorum, Maluita Scuratouu, conto abegit equam à ripa. Tum Magnus dux: O' facinus egregium & lepidum. Tandem equa submersa est, vnà cum Basilio. Alex. Guagninus. Zelotypiae. Vindicta zelotypa. Consule Tit. Adulserij poena: quatenus odij coniugalis exempla continet, fol. 3404. Item Crudelitatis erga Coniuges, Amasios, fol. 2788. Dirce Thebana Lycum maritum captum amore Antiopae Nyctei F. intelligens, puellam tauri ceruicibus alligauit, suspensis à cornibus taedis ardentibus: vt bos tormento furiosior, Antiopam ipsam per abrupta & scopulos tractam discerperet. Erasmus in Adagijs. Circe filia Solis, venefica, aegrè ferens Scyllam nympham amatam à Glauco deo marino, fontem (quo illa se lauare co̅sueuerat) infecit venenis. Quo factum est, vt Scylla in monstrum marinum sit conuersa. Ouid. 13. Metam. Medea, cùm Iason Creusam, siue Glaucam Corinthiorum regis filiam superinduxisset, liberos, quos ex eo susceperat, mactauit: sponsae verò coronam naphtha illitam misit. Quam cùm imprudens illa capiti imposuisset, & propiùs ad ignes sacros accessisset, à flamma correpta, se simul & regiam totam, in quam confugerat, combussit. Polyzo vxor Tlepolemi, posteaquam Helenam omnium formosissimam, quae post mortem Menelai à Megapentho & Nicostrato filijs Orestis fugata erat, in Rhodo hospitio suscepisset, eam ob viri zelotypiam in arbore suspendi iussit. Pausanias in Laconicis. Cotys rex Thracum zelotypus, vxorem propriam à pudendis incipiens dissecuit. Athen. lib. 12. c. 14. Clytaemnestra interfecit Cassandram pellicem, vnà cum ipso Agamemnone. Athen. lib. 13. c. 1. Phoenicis Mater, Amyntoris mariti pellicem non tolerans, filium Phoenicem ad eam constuprandam hortata est, teste Homero in Iliade. Polemon Laidem de medio sublatam fuisse inquit à Mvlieribvs quibusdam in Thessalia, cùm à Pausania quodam Thessalo amaretur. Fuit autem occisa ligneis scabellis, ob zelotypiam, in Veneris sacello: quamobrem lucus Impiae Veneris postea fuit nuncupatus. Athen. lib. 13. c. 20. Amestris vxor Xerxis, regi amiculum, quod ipsa texuerat, grande, varium & spectatu dignum, donauit. Quo ille amictus, ad Artayntam, Masistis fratris filiam, sui???; filij vxorem se confert: atque vbi se oblectauit cum ea, iussit à se petere mulierem quaecunque optaret. Mulier intrepidè amictum poposcit. Xerxes recusare primùm, veritus Amestrim, tandem tamen coactus dedit. Amestris vbi mulierem habere amiculum sciuit, non in puellam concepit odium, sed in illius matrem, quam huius rei auctore̅ falsò credebat. Obseruato itaq; tempore, in regali conuiuio, in quo nefas est orantem non ex orare, à Xerxe fratris vxorem impetrat. Quae accitis carnificibus eam excarnificat, mammillas praecidit, eas???ue canibus obijscit, praecidit etiam nares, aures, labra, linguam, atque ita excarnificatam domum remisit. Herod. lib. 9. Roxane Hyrcana ex Alexandro Babylone mortuo praegnans erat. Atque ideo cùm à Macedonibus coleretur, Statyram autem Darij F. Alexandri itidem vxorem aemularetur: literis eam commentitijs euocauit, & cum sorore necauit, ac cadauera earum in puteum praecipitauit, terram???ue ingessit, conscio & adiutore Perdicca. Plut. in Alex. Demetrius minor Antigoni F. Macedoniae rex, Ptolemaei Aegyptiorum regis filiam Berenicen vxorem duxerat. Ptolemaeo mortuo, in Arsinoën socrum conuersus, cum ea stuprum haud multò pòst fecit. Milites incestum detestati, in Ptolemaei filium fauorem conuerterunt: & in Arsinoës complexu eum confoderunt, à Berenice vxore, vt creditur, immissi. Audita certè est vox eius praecipientis, vti matri parceretur. Atque ita illa domesticum stuprum vlta dicitur. Hinc in matrimonio sortiendo secuta patris iudicium, Magae Cyrenarum regis F. suo patrueli nupsit. Sab. lib. 9. Enn. 4. Cynthia zelotypa Phyllidem & Theiam scortilla cum Propertio deprehensa plagis miserè affecit. Testatur ipsemet libro quarto Elegiarum. Hippolytvs Estensis cardinalis, suo ex concubina genito fratri Iulio, ob amorem iuuenculae, quae illius oculis mirè se delectari dixerat, oculos erui Ferrariae anno MDV. curauit. Sed celeri & diligenti medicorum cura, absque luminis iactura, in locum suum repositi fuerunt. Guicciard. lib. 7. Ludouici Malani Frandriae ducis Vxor, Brabantiae reguli F. puellam ex marito grauidam dolis ad se accersiuit, & inopinanti nares abscidit. Quae tertio pòst die praematuro partu gemellos masculos enixa, statim vnà cum infantibus expirauit, circa annum 1383. Iac. Marchantius de rebus Flandriae. Franc. Sforcia occupato Piceno, in amorem puellae, quae inter virgines coniugi suae seruiebat, incidit. Quam cùm ex se grauidam animaduerteret, cuidam oppidano eam despondit. At ipso nuptiarum die sponsi domum, quae non procul à Francisci curia aberat, transiens, in arcem rapta est, nec vlteriùs infelici viro sponsae videndae copia fuit. Quod cùm Blanca Francisci coniux cognouisset, submissis percussoribus, puellam, quamuis diligenter custoditam, interfecit. Aeneas Syluius cap. 59. Europae. Avaritiae. De primis bellorum causis inter Homines praeclarè Tibullus lib. 1. Elegia 10. Quis fuit horrendos primus qui protulit enses? Quàm ferus, ac verè ferreus ille fuit. Tunc caedes hominum generi, tunc praelia nata, Tunc breuior dirae mortis aperta via est. Diuitis hoc vitium est auri: nec bella fuerunt, Faginus adstabat cùm scyphus ante dapes. Non arces, non vallus erat, somnum???; petebat Securus varias dux gregis inter oues. Antigonvs Iudaeorum rex, cùm Iosephum fratrem Herodis, regnum inuadentis, cum sex cohortibus oppressisset, potitus cadaueribus, Iosepho caput praecîdit, L. talentis à Pherora fratre redimendum. Galilaei à suis praefectis deficientes, factionem Herodis in lacum demersam necauerunt. At non multò pòst, commisso ad Hierichuntem praelio, Herodes victor, Pappi ducis caput Pherorae fratri misit, in vltionem fratris Iosephi, qui à Pappo fuerat interfectus. Ioseph. li. 14. c. 27. C. Gracchi caput Septimvleivs amputatum Coss. Opimio obtulit: fraudem crudelitati addens, infuso plumbo, vt auro repensum plus lucri afferret. Plut. in Graccho. Victo Perseo, & subacta Macedonia, Senatusconsulto mandatum L. Pavlo Coss. erat, vt militibus, quorum opera in pugna vsus fuerat aduersus Persea, praedam illius regionis oppidorum concederet. Ergo vt omnibus simul praeter expectationem ingrueret, euocauit ex singulis oppidis denos principesquibus denunciauit, vt quod auri & argenti in priuato & sacris aedibus esset, stata die proferrent in publicum. Adiunxit singulis praetextu quaerendi & accipiendi auri velut ad hoc ipsum praesidium militum & centurionem. Instante die, vno simul atque eodem momento discurrerunt: ad diripiendos hostes. Ita vna hora CL. millia capitum humnaorum in seruitutem abrepta, LXX. oppida direpta fuêre. Ex tanta clade atque exitio singulis militibus non plus vndeni denarij dati. Omnes autem mortales exhorruerunt belli exitum, in adeò exiguum singulorum emolumentum & compendium tota vnà discerpta gente. Plut. in Aemilio. Interfector Caesaris Cassivs, Rhodo capta, duriùs in eam ciuitatem consuluit, id???ue cùm in ingressu regem ipsum & dominum appellantibus respondisset: Neque rex sum, neq; dominus, sed domini & regis interfector & vltor. Itaque Rhodios compulit, quod quisque priuatim auri & argenti haberet, conferre: vnde conflauit ad IIXM. talentûm: & publicè multauit ciuitatem quingentis alijs. Plut. in Bruto. Tapid rex Hungarorum, an. DCCXLIX. cum expedito equitu̅ robore in Italiam, atque adeò in Lombardiam ipsam irrupit, ac nemine resistendi gratia occurrente, impunè hominum pecudum???ue praedas agere institit. Berengarivs II. rex, legatos de compositione ad eum misit: & cùm responsum tulisset, se, nisi ingenti accepto pecuniae numero, Italia non cessurum, eius sibi parandae officium depoposcit. Verùm tanta iniquitate eam extorsit, vt Hungarorum direptioni compac ipsius exactio fuerit. Nam neque ecclesias, neque pauperes vllos excepit, atque singulis omnis sexus atque aetatis hominibus iniquum tributi genus, singulos in caput numos, imposuit, eos???ue superbè impotenter???ue exegit. Cum???ue ita infinitam vim pecuniae confecisset, decem, vt aiunt, numorum modijs Hungaro datis, reliquam summam, quae longè maios erat, auertit. Sigonius lib. 6. regni Ital. Insignem Hispanorvm iniustitiam atque tyrannidem; magni motus & bella, tam ad ipsis inter se, quàm ab incolis in illos excitata, sequuta sunt. Nam à Columbo quidem sanè in Hispaniola, dum in secundùm ex America reuersus, apud regem Hispaniarum esset, Rolandus quidam Ximenes, ex plebeio ad magistratus dignitatem euèctus, defecit: & ne cogi [2796] à Columbis aut pro maleficijs puniri, aut in ordinem saltem redigi posset, latronum ducem se constituit, & quidquid vbique commeatus erat aut opum, id comne per fas nefas???ue rapuit. Reuerso deinde in Hispaniolam Columbo, adduci nunquam potuit, vt à suscepto furore desiste̅s, eius imperium agnosceret: sed Columbum per literas apud Ferdinandum adfectatae tyrannidis arguit. Captis ergo, iussu regis, per Franciscum Bouadilium, Columbis fratribus & in Hispaniam missis: Ximenes à Bouadilio, qui non minùs, quàm ille, gentis Indicae diuitijs inhiabat, non difficulter in gratiam receptus est. Itaque coniunctis animis thesauros vndiquaque corradere, & infelices incolas ad aurum effodiendum in fodinas detrudere coeperunt. Hinc gens illa, laboris & seruitutis aequè impatiens, conspiratione cum insulae Principibus inita, grauissimam aduersus Hispanos rebellionem excitauit. Quam Columbi non sine multo sudore & sanguine vix tandem repressêre. A' tertio deinde Columbi in Hispaniam reditu, ab eo Franciscus Porrasius, vnà cum fratre & carauela (nauis id genus est qua vehebatur) defecit: & pertracto in suam sententiam potiore militum numero, Hispaniolae incolis, ad quos cursu se receperat, vt iterum ciuilis inter Hispanos discordiae occasione tumultuarentur, causam praebuit. Cumanenses deinde, Continentis incolae, qui Hispanos aduenas primò, velut coelo delapsum hominum genus, magna cum veneratione susceperant, & multis magni precij munerib. spontè adfecerant: eorum rum auaritia tum iniurijs irritati (verberibus enim ad margaritarum piscationem quotidie cogebantur) coniuratione facta, in illos ex improuiso impetum dederunt, & occisis plerisque, tam religiosis quàm caeteris, reliquos in fugam coniecerunt. Hanc suorum iniuriam vindicatum missus postmodum Ocampius, captos ex insidijs Cumanenses, è sublimi nauis antenna, vt reliquis terrorem incuteret, suspendit: ac mox ad Cumanenses ex Cubagua reuersus, quò se receperat, tot eos cladibus affecit, vt internecionis metu pacem poscere cogerentur. His rebus gestis, Ocampus praeda onustus cum parte copiarum in Hispaniolam discessit. Miles interim in praesidio relictus, partim libidine, partim margaritarum inexplebi cupiditate, partim etiam mutuis de praeda dissensionibus rece̅s subactam Cumanensium prouinciam sibi infestam reddidit. Cumanenses hac recuperandae libertatis occasione illecti, & nouis iniurijs molestissimorum hospitum ad iracundiam prouocati, consentientibus animis, dispersos, & recentis victoriae fastu nihil hostile time̅tes, oppresserunt, & penè vniuersos deleuerunt. Ac tanto quidem furore in deuictos saeuierunt, vt extrema̅ quoq; rebus Christianoru̅ omnibus, no̅ solùm profanis, verumetiam sacris, te̅plis inquam, monasterijs, sanctae???ue supellectili, vastitatem, magno cum Christiani nominis opprobrio, inferrent. Ex hac secunda rebellione, quam Hispanus miles procurauerat, natum deinde bellum: quod cum eis Iacobus Castilionius crudelissimum gessit, omne???ue Cumanum nomen propè deleuit. Nam cùm per XL. dies continuos grauissimis cladibus eos affecisset, & semper victos ad deditionem compulisset: LXX. gentis Cumanae proceres, tanquam coniurationis auctores, suspendi iussit. Reliqui partim fuga in vastissimas se syluas abdiderunt, vt ad Hispanis tuti essent: partim capti, & in miserabilem seruitutem abrepti sunt. Sic euenit, vt per DCC. milliaria vix vlli incolae, paucis ijs???ue tenuibus exceptis, reperti sint, qui antequam Hispanorum naues ad eas oras adpulissent, erant frequentissimi. Simandoca, Tessucae vallis dominus in Peruuiana regione, Gondisaluo Ximenio iurecoss. smaragdorum fodinam, tanquam rem inutilem, cui???ue salis vnius patinam praeferre consueuerat, volens & lubens ostendit: tum vt peregrinae gentis auream illam & gemmatam sitim semel, vt putabat, expleret: tum vt hac ratione ditionem suam ab exterorum incursione exoneraret. Sed cùm longè secùs euenirent omnia, & praeter expectationem, cateruatim vndique co̅currentibus nouis hospitibus subditos intolerandis iniurijs affici quotidie videret, nec auertere posset: desperata victoria, qua̅ armis aliquoties frustra adfectauerat, execrato???ue nomine Christiano, vulgus vtriusque sexus passim in syluis vitam infelicem voluntario suspendio abrupit. Ioan. Metellus in epistola Osorio praefixa. Lutetiae dulciarius Pistor è suspensorum carne faciens arto creata, viuus crematus est, domus euersa, & interdictum ne aedificaretur denuó. Sic locus perdiu in Icuncularum vico desertus mansit. Bodinus lib. 4. Daemon. c. 5. Ambitioni. Populus Rom. Mumium competitorem Saturnini, nouem iam creatis tribunis, vno???ue loco candidatis duobus restante, vipriùs in aedes priuatas compulit: extractum deinde interemit, vt caede integerrimi ciuis facultas adipiscendae potestatis teterrimo ciui daretur. Val. lib. 9. c. 7. Attila Hunnorum rex, Bledam fratrem, vt solus imperio potiretur, vita per insidias exuit: ad se summam rei Hunnicae transtulit, ac populos, qui ei parebant, imperio obedire suo coëgit. Itaque vt opes ac potentiam auxit, sic aduersus homines superbiam, immanitem, ac diram quandam acerbitatem odij incitauit. Sigonius lib. 13. Imp. occid. Italici studio libertatis contra Impp. Germanos studio honoris inter se crudeliss. bella gessêre. Nam dum Pontificis partes sequuntur contra Fridericum I. vt iugum Imperatoris excusserunt, sic in mutua viscera horrendum in modum saeuire ceperunt. Sigonius lib. 12. 13. 14. & 15. regni Ital. Cincivs atque Leo Frangepanes, quibuscum pop. Rom. magna pars sentiebat, indignati, quòd alteri eorum Pontificia sors non contigisset: conclaue ingressi, calcibus pugnis???; in Gelasium II. saeuierunt: ac calcaribus insuper, quibus calciati erant, dilaniatum, per conclaue traxerunt, ita vt penè exanimem relinquerent. Cardinalium plerosque verberibus affectos spoliarunt. Fulg. & Egnat. lib. 9. c. 7. Malabares Indi nobiles, si vir ignobilis eos attingit, nobilitatem contaminari, genus???; pollui censent: & tam insignem iniuriam, illata caede miseris hominibus, qui in eos incideru̅t, vlciscuntur. Idcircò qui nobiles non sunt, quoties iter faciu̅t, voces edere coguntur. Nobiles verò, cùm eos aduentare ex vocibus illorum praesentiunt, eos deflecterè de via iubent: & sic fit, vt ignobiles mortis, nobiles maculae sempiternae periculum depellant. Osorius lib. 2. rerum Emm. Errati defensioni. Demosthenes Anaxilam quendam Oritem, qui cum ei hospitium erat, correptum pro speculatore torsit: à quo licet nihil esset quaestione expressum, tulit tamen ad populum, vt XI. viris traderetur. Plut. in vita Demosthenis. Piso, Proconsul, cùm militem in castra sine contubernali reuertentem vt caedis illius reum, adiudicauisset morti: quamuis eum sequi & mox venturum esse miles exponeret: Centurioni Proconsul mandauit, vt eum damnatum necaret. Cùm iam propè esset vt plecteretur morte, contubernalis aduenit incolumis. Tum Centurio à sententiae executione supersedens, vtrunque militem sistit Proconsuli. Hic autem indignè ferens, quòd adeò temerè hominem ad mortem damnasset, simul enecari iussit & Centurionem, eò quòd non paruisset: & damnatum militem, quòd esset damnatus: & militem alteru̅, quòd neci vtriusque causam attulisset. Seneca lib. 1. de Ira. Invidiae. Athenienses in Aegina̅ triremem miserant, ad repete̅das quasdam statuas Epidaurijs ablatas. Aeginetae Argiorum opem implorarunt: qui exerctum Atheniensium ad internecionem caeciderunt, vnico tantùm superstite. Is cùm Athenas se recepisset, cladem???ue renunciasset, Vxores caesorum, indignè ferentes vnum ex omnibus esse reducem, hominem prehenderunt, ac fibulis vestimentorum pupugerunt, percontantes fingulae, Vbi suus vir esset. Herod. lib. 5. C. Caesar Ateguam oppugnabat in Hispania, bello ciuili. Qui Ateguae erant praesidio, deditionem facturi in castra mittunt, qui sibi salutem postularent. Sed quum oppidanis tantùm ignosci diceretur, Pompeiani desperatione adacti, Ategue̅ses hospites suos iugulant, iugulatos è muris deijciunt. Multi oppidanorum per hunc modum periêre: illi, credo, qui rem ad Caesarem trahere nisi sunt. Sab. lib. 7. Enn. 6. Clearchvs Lacedaemonius exploratum habens, Thracas omnia victui necessaria in montes comportasse, vna quoque ope sustentari, quòd crederent eum commeatus inopia recessurum: per id tempus, quo legatos eorum venturos opinabatur, aliquem ex captiuis in conspectu iussit occidi, & membratim tanquam alimenti causa in contubernia distribui. Thraces nihil non facturum perseuerantiae causa eum credentes, qui tam detestabiles epulas sustinuisset experiri, in deditione̅ venerunt. Front. lib. 3. c. 5. & Polyaen. lib. 2. P. Magivs Chilo M. Marcellum, cui à Caesare venia data & reditus decretus erat, sola vt videtur inuidentia, illius virtuti datum, quod non sibi, Athenis post familiarem coenam pugione interfecit: eodem statim erga semetipsum vsus. Cicero in Epistolis. Zelo religioso inconsiderato. Gregorivs Magnus, antequam pontifex Rom. fieret, abbas fuit: eam???ue regulam suis tradidit, ne quippiam proprium possidere̅t. Accid it vt Iustus medicus, sed monachus, in mortis agone tres aureos se occultasse diceret. Gregorius eum viuum diabolo dedit, quamuis poenitentem, mortuum in sterquilinio condidit, & excommunicauit, inquiens: Pecunia tua tecum sit in perditione̅. Sed Gregorius ipsemet se hoc factum XXX. die improbasse, scribit, & precibus animam eius, additis XXX. sacrificijs, ex inferno liberasse. Genebaudus à D. Remigio episcopus Laudunensis creatus, vxorem quidem repudiauerat, sed ipsius tamen concubitu interdum vtebatur, ita vt eam semel atque iterum impraegnaret. Ob quam rem Remigius eum per septennium integrum poenitentiam agere voluit. Diuinitùs tamen admonitus, eum Ecclesiae suae restituit. Hincmarus in vita Remigij. Senex quidam in Aegypto, vt refert Ioannes Cassianus, cùm [2797] monachum adolescentem in confessione audisset libidinis stimulis vrgeri: immoderata reprehensione propè ad desperationem compulit. Sed mox ipse iusto Dei iudicio eadem tentatione inquietari coepit. Apollo abbas, iuuenem, cùm tristitiae causam didicisset, blandè consolatus est, docens non esse malum foeda cogitatione impugnari, sed vinci. Senem verò vagum profugum???ue ad se vocans, vt rediret admonuit: & iam suam expertus imbecillitatem, alienae misereri disceret, non irasci. Post haec pro illo precatus, tentationem, oratione abegit. Marul. lib. 4. c. 11. Svperstitioni. Tavri Scythiae populi, amputatum quisque caput hostis domum reportat, fusti suffixum admodum sublime supra tecta statuit, & plerunque supra fumarium. Dicunt enim, eos tetius domus esse custodes. Herod. lib. 4. Alexander, mortuo Hephaestione, ad luctus eleuationent bellum adhibuit, ac sic vt ad venationem hominum egressus, Cussaeorum gentem excidit, omnem???ue ad internecionem deleuit. Ea Hephaestionis parentatio dicta. Plutarchus in Alexandro. CRVDELITAS CONSIDERATA RESPECTV Accidentivm. Ipsius scilicet Vsvs. Sic inseruit atque ministrat Timiditati, Libidini, Auaritiae, Ambitioni, Iniustitiae. Ex praeced. vbi de Consilio crudelitatis egimus, exempla huc transferantur, fol. 2794. Frvctvs. Crvdelitatis fructus. Bonvs. Cùm Icetes Leontinorum tyrannus, obsidens arcem Syracusanam, duos milites externos ad interficiendum per insidias Timoleontem ducem clàm misisset Adranum: & ille tum fortè sacrificaret: gladijs hi sub pallio succincti in templum concesserunt, immisti???ue circumsistentibus, aram, sensim mouerunt propiús. Ibi Leontinvs quidam alterum eorum gladio secundùm caput vulnerat. Quo prolabente, nec percussor restitit, nec socius saucij: sed ille gladium tenens ad rupem quandam profugít editam: alter ara apprehensa indicium totius rei professus, fidem dari sibi petijt. Qua data, indicauit, se & illum, qui fuerat occidus, ad ipsum interficiendum missos. Interea illum à rupe alij retraxerunt, vociferantem nihil commeritum se, iure occiso illo homine, patri parentasse defuncto, quem priùs in Leontinis interemerat ille: testes???; ex corona nonnullos citauit. Corinthij huic homini praemium decem minas donauerunt, quòd deo Timoleontis tutelari iustam iram suam commodasset, nec antè inueterata̅ simultatem effudisset, verùm cum priuata causa sua fortè fortuna reseruasset ad illius salutem. Plut. Eumenes à Perdicca missus in Cappadociam, Craterum & Neoptolemum magna strage superauit. Perdicca seditione militari caeso in Aegypto, Macedones Crateri, quem post Alexandrum maximè amauerant, mortem indignissimè ferentes, Eumenem capitis damnarunt, & Antigonum cum Antipatro ducem contra eum delegerunt. Cùm aliquando reperti in castris Eumenis fuissent libelli, quos duces hostium abijciendos passim curauerant, centum talenta & honestum ordinem proponentes ei, qui Evmenem interfecisset: contrarium planè eius, quod illi sperabant, euenit. Nam Macedones qui cum Eumene erant, exarsêre grauiter, decreuerúntque, vt ex praestantissimis mille essent assiduè corporis eius custodes, stationes???ue & excubias vicissim agerent. Plutarchus in Eumene. Q. Flavivs à C. Valerio aedile apud populum reus actus, cùm quatuordecim tribuum suffragijs damnatus esset, proclamauit se innocentem opprimi. Cui Valerius aequè clara voce respondit: Nihil sua interesse, nocénsne an innoxius periret, dummodò periret. Qua violentia dicti reliquas tribus aduersario donauit. Abiecerat inimicum: eundem, dum pro certo pessundatum credidit, erexit, victoriam???ue in ipsa victoria perdidit. Val. lib. 8. c. 1. Malvs. Pvta Clades bellica. Agesilavs rex, contra Thebanos belli suscipiendi auctor fuerat. Cùm crebrò tetra prodigia esse̅t facta, & Prothous Lacon huic expeditioni aduersaretur: non remisit Agesilaus tamen, sed vt bellum decerneretur, effecit: sperans, cùm ipsi vniuersam haberent immunem & liberam Graeciam, ex foedere autem exemti Thebani essent, locum expetendi ab ijs poenas esse. Bellum illud plus ira consultrice fuisse quàm ratione susceptum, temporum articuli indicant. Siquidem die quartadecima mensis Scirrhophorionis pactum Lacedaemone foedus est: Hecatombaeonis quinta, dierum interuallo XX. apud Leuctra caesi sunt, vbi mille Lacedaemonij cecidêre, & rex Cleombrotus, circa???ue eum Spartiatarum fortissimi quique. Plutarchus. M. Attilivs Regulus, cùm nulla erga Carthaginenses ad extremum redactos misericordia moueretur, pacem???ue suppliciter petentibus negaret, mox ipse eò redactus est, vt eadem illa suppliciter à Carthaginensibus iam victus & captus, absque venia petere cogeretur. Polybius lib. 1 Hist. Amalasunta Gothorum regina in Italia, mortuo filio Atalarico, Theodahato amitioni nupsit. Is veteris iniuriae memor, quòd ab illa ob expilatam Hetruriam, cui à Theoderico rege praefectus fuerat, verbis seuerè castigatus fuisset, vel eria̅ vt solus regnaret, Amalasuntam in insulam lacus Volsiniensium relegauit: ibi???ue ab eorum liberis, quos illa malos filij suasores neci tradiderat, occidi permisit. Aemilius libro primo. Hanc iniuriam vindicaturus Iustinianus, & simul quoque à Gothorum tyrannide liberaturus Italiam, bellum suscepit, quod annis XIIX. continuis durauit, victoribus tandem Romanis, duce Belisario primùm, inde etiam Narsete. Blondus Decad. 1. lib. 3. Hildigislevs Teuto, amore ardens Signes, Sigari Danorum regis filiae, ingentibus malis Daniam & Suecíam implicauit, cùm comperisset sibi à regia puella praeferri Hachonem, vel Hagbartum, Amundi regis filium. Boluesium enim quendam munerib. corrupit, vt foedus, quod Sigarij filij cum Hagbarto & fratribus eius pepigerant, dissolueret. Cuius persuasionibus regij iuuenes inducti, Danos contra Suecos nauali praelio armarunt. Io. Magnus lib. 7. c. 5. & seq. Defectio. Vandalis imperabant Theodericvs marchio Brandenburgensis, & dux Saxoniae Bernardvs: ille quidem orientalibus, hic occidentalibus, quorum ignauia nescio an improbitas, coëgit Vandalos fieri Christianae fidei desertores. Rudes enim in Christi fide populos, quos optimi quondam principes cum summa lenitate fouerant, tanta auaritia & crudelitate oppressëre, vt excusso tandem seruitutís iugo, libertatem suam armis defendere cogerentur. Ductu proinde Mistivuoi, qui promi sam sibi à Bernardo duce neptem dissuasu Theoderíci non dari grauiter ferebat, Vandali, qui supra LXX. annos Christum coluerant, ad paganismum rediêre. Cranzius lib. 2. Vandal c. 42. Caedes. Theseus in Isthmo Sinin Pityocamptem (sic dictum, quòd duas flectens pinus, atque vtrique alligato hominis brachio sursum dimittens, dilaceraret) quo modo multos ille peremerat, eodem eum sustulit. Plut. in Theseo. Expugnata ab Manuele Comneno Graecorum Imp. Pannoniae vrbe Zeugmino, Pannonius quidam captiuus, pileo & reliquo habitu, more patrio ornatus, à praetereunte Milite Graeco occiditur. Is quum interfecti pileo capiti imposito pergeret, vindicta tacito pede illum consequuta, effecit, vt ab alio sequente Romano, pro captiuo Pannonio iugularetur: dignum euestigiò factis suis praemium consequutus. Nicetas libro quarto. Ioannes Maria, dux Mediolanensis. Vide fol. 1621: Condemnatio. Q. Pleminivs propraetor à P. Scipione Locris relictus, multò crudeliùs quàm Poeni Locrenses vexare adostus. In ipsorum Locrensium corpora, in liberos, in coníuges, infandae contumeliae editae, ne à sacris quidem Proserpinae thesauris temperatum. Romani ipsi, qui in praesidio erant, seditione agitati, media vrbe inter se armis dimicarunt: violatus???ue est Pleminius, naso???ue & auribus ferro desectis, semianimis à militibus est relictus. Ad quam seditionem comprimendam Scipio Locros profectus, cognita causa, Pleminium absoluit, tribunos???ue ei tradidit, qui cum ipso in vrbe hostiliter conflixerant, vt eos sub custodia Romam mitteret. Ille recentis iniuriae impatiens, post Scipionis digressum deditos crudeliter necauit, atque insepultos proiecit: pari crudelitate in Locrensium principes vsus, qui ad Scipionem de sua iniuria questum iuisse dicebantur. Decem Locrensium legati obsiti squallore & sordibus, ramos???; oliuarum, Graecorum [2798] ritu, manibus habentes, ad consulum conspectum (qui fortè in comitio sedebant) cum flebili lamentatione humi procubuerunt, Locrenses se esse dixerunt, ea à Pleminio & Romanis militibus passos, quae ne Carthaginienses quidem pati Romanus populus velit. Legati Locros missi ad causam cognoscendam. Pleminius cum XXX. alijs sacrilegij & sceleris conuictus damnatus???ue, Romam ad supplicium est missus, vbi priùs vita decessit, quàm populi fit iudicio damnatus. Sabellicus libro quinto, Enneadis quintae. Mors. Obsides dederant Leodij Carolo Burgundo trecentos nunquam violendae pacis. At verò violant. Contaevs ergo, praeter morem & ingeniu̅, magnus alioquin vir necandos esse acriter contendebat. Ex nostris ergo quidam ad me, ait Cominaeus: Vides, inquit, Contaeum, licet aetate sit grauis, firma adhuc esse valetudine: sed ausim affirmare: quandoquidem adeò crudeliter sententiam dixit, intra annum esse morituru̅. Atque ita accidit. 2. Hist.

LIBRI QVARTI TITVLORVM DISPOSITIO. ???
[arrow up]

Voluminis Duodecimi Liber IV. De Vitio in Defectu irae, de Indvlgentia. QVI ab ira non mouentur, honestatis causa & virtutis alicuius potioris, quia omnia humana sub se posita essearbitra̅tur, non [Greek words], sed [Greek words] erunt, & ad Irae moderationem referendi. At qui nulla proposita honestate, propter ignauiam & timiditatem, non modò à contemtu & iniuria in bonis fortunae ac corporis, sed etiam in bonis animi, non mouetur, is verè [Greek words] dici debet: quia nec damno, nec ignominia & turpitudine (quam mortis instar omnes boni fugere debent) ad vindictam iustam & honestam excitari potest. Rarissimum tamen est hoc vitium, non modò quia ira [Greek words], vt frequentiùs in excessu quà in defectu peccent homines: verum etiam quia gloriae studium (quam ira asserere & defendere consueuit, [Greek words] vlcisce̅do) omnibus ita innatum est, vt paucos reperias, qui non vel ex professo gloriam sequantur, vel certè dedecus fugiant. Consule locum Iniustitiae correctiuae, quatenus vel nulla vel minore poena quàm oporteat sceleratos afficiunt. Hic Irae & Vindictae non exercitae, illic Inaequalitatis non correctae ratio habetur.
|| [2799]
INDVLGENTIA NIMIA, RESPECTV EFFICIENTIS. Ea???ue vel POLITICA. Puta Magistratvvm erga Svbditos. Fratris filium Lycurgi Charillvm, qui Spartae regnabat, mitem virum ac lenem, cùm laudibus nonnulli ferrent, collega eius Archidamidas: Quî verò, infit, probus sit Charillus, qui ne peruersis quidem est infestus? Plutarchus de Inuidia & odio. Agesistrata quum Agidem filium exanimem iacentem videret, exosculata faciem dixit: Nimia tua, ô fili, bonitas, nimia mansuetudo & humanitas te simul & nos perdidit. Moliebatur enim Agis facinus sanè praeclarum, sed inuidiosum: nimirum vt degenerantes Lacedaemoniorum mores ad priscam illam seueritatem reuocaret. Interim dum studet offendere neminem, & gratificari omnibus, semetipsum in exitium coniecit. Plut. in Lacon. Apoph. Nerva, princeps alioqui optimus, populo in Domitiani ministris & amicis puniendis plus satis indulsit: vt non immeritò Fronto consul ad populum dixerit, Malum esse sub principe viuere, qui nihil: peius sub eo, qui omnia permitteret, nil prohiberet. Alexivs Comnenus Imp. ijs qui circa se degebant, indulsit nimiùm, adeò vt quandoque abessent, quum minimè deceret, absente scilicet Imperatrice Irene. Illa enim praesente, frequentiores diligentiores???ue erant. Nam seueriùs ac magis regiè cum illis agebat ipsa, parùm sedulos vehementiùs puniens. Cuspinianus. Iacobvs III. Scotorum rex, ab humani sanguinis effusione abhorrens, rariùs quàm expediret de sontibus poenas sumebat. Appendix hist. Scotorum. Amicorvm erga Amicos. Agesilavs rex, cùm caeteris in rebus esset rigidior, & exactè iusti legum???ue tenaz: tamen in amicorum negotijs existimabat in huma nitatis ac saeuitiae praetextum esse, nimium aduersus illos esse iustum. Huius rei testis est epistola quaedam perbreuis, quae fertur ad Hidriaeum Carem scripta, qua cuidam amico veniam deprecatur in hu̅c modum: Nicias, si nihil peccat, dimitte hominem: si peccat, mihi dimitte: sed omnino̅ dimitte. Plutarchus. Bellica. Nempe Dvcvm erga Milites. Alexander Magnus, victa Asia aes alienum exercitus creditoribus de suo dissoluit. Ibi tum Antigenes luscus obaeratum simulans se, falsò nomen dederat, adducto???; certo ad mensam, qui affirmaret se ei dedisse mutuò, repraesentauit ei pecuniam. Eo postea mendacij comperto exarsit rex, summouit???; eum aula, atque praefecturam ademit. Fuit bello bonus Antigenes: ac iuuenis etiamnum, cùm obsideret Philippus Perinthum, intorto ex catapulta in oculum suum telo, non paruit eximere telum volentibus, neque pugnam remisit priùs, quàm vrgens pepulisset atq; intra muros redegisset hostes. Non modicè ergo tulit in praesentia ignominiam: verùm prae se tulit dolore & moerore manus sibi ipsi allaturum. Id timens Alexander, iram deposuit, & ipsum pecuniam eam iussit habere. Plut. in Alex. & Diod. lib. 17. Idem, quum è Macedonum numero ad mare remitteret & valetudinarios, & mutilos debiles???;: productus est quida, qui se inter aegrotos adscripserat, quum non aegrotaret. Is quum ad Alexandri conspectum adductus esset, & examinatus fateretur se morbum praetexuisse ob amorem Telesippae, quae ad mare fuerat profecta: percontatus est Alexander, cui negotiu̅ retrahendae ad exercitum Telesippae delegaretur? Caeterùm vt cognouit eam esse liberam: Persua deamus igitur, inquit, ô Antigenes, Telesippae, vt nobiscum maneat. nam vim admouere liberae, non est nostrum. Sic indulsit amori strenui militis, quem hac ratione apud se retinuit, vt eius postea opera fideli saepè sit vsus. Plut. in Alex. Idem orat. 2. de Alex. fort. militem illum vocat Antigenem. Q. Fabio Maximo Coss. militem Lucanum manipulares detulerunt, extra castra pernoctare, & signa saepè relinquere. Fabius, Qualísnam aliàs esset? rogauit. Cùm omnes confirmarent, Nemini militum secundum esse, simul???ue eximia quaedam eius decora atque facta commemorarent: causam vbi eius absentiae perquisiuit, amore mulierculae inuenit captum, & illius fruendae gratia longum quotidie iter & periculoru̅ plenum à castris commeare. Mittit igitur certos clàm milites, à quibus attractam puellam in tentorio suo occuluit. Lucano inde remotis arbitris accersito: Non me fefellit, inquit, contra disciplinam militarem te, & co̅tra leges Romanas crebrò extra castra pernoctasse: nec verò etiam virtutes ignoraui tuas. Factis tuis strenuis, quam commisisti, condonabo fraudem: posthac alteri mandabo tui custo diam. Stupente milite, producit mulierem, atque ei tradit, addit???ue: Haec spondet te in castris mansurum: tu re ostendes, num quod aliud ob facinus castra deserueris, cuius causae amorem & hanc praetexueris. Plutarchus in Fabio. Hostivm erga Hostes. Savlvs Iudaeorum rex, iussus perdere Amalechitas, bello superatos neci dedit: Agago autem regi eorum pepercit: Deo???; inobedientiae crimen vlciscente, sublatum est ab eo regnum, & traditum alteri. Marulus lib. 4. c. 3. ex 1. Reg. 15. Capta ab Alarico Vestgothorum rege Roma, scribit orosius lib. 7. cap. 28. Gothos non solùm sacra vasa aurea & argentea in sacras aedes retulisse: verumetiam omnes tam Ethnicos, quàm Christianos ad Sanctorum basilicas confugere volentes, è medio interiectu vrbis exertis vndique ad defensionem gladijs, saluos & liberos deduxisse. Propterea diuinum furorem ob nimiam eorum clementiam prouocatum, eodem???ue tempore clarissima vrbis loca, quae Gothi inflammare nequiuerant, fulminibus conflagrasse: imò nonnulli putant, ipsum Alaricum, quòd superbam Romanorum lasciuiam & blasphemiam non satis castigasset, breui perijsse. Io. Magnus lib. 15. cap. 11. Anno DCCCXXCIV. Normanni è Sequana egressi Lotharingiam inierunt, & castris ad Louanium positis vtramque incursare prouinciam institerunt. Carolvs Crassus Imperator, in Lotharingiam reuersus, eos ad Mosam amnem adeptus, post quindecim dierum obsidionem ad deditionem adduxit. Verùm vt illud fortiter gestum, sic hoc imprudenter: quippe duces eorum captos, non ea qua oportuit seueritate multauit, sed accepto iureiurando & foedere icto, munificè liberaliter???ue donatos dimisit. Nam non multò pòst reparatis viribus, & Franciae finibus peragratis, vrbes cum templis incenderunt, episcopos cum clericis trucidarunt, & passim omnis aetatis sexus???ue homines barbara crudelitate necarunt. Itaque Crassus Neustriam, quae vltra Sequanam suum imperium detrectabat, pacis habendae causa eis concessit. Sigonius lib. 5. regni Ital. Vitalis Michaël II. Venetorum dux, valida classe Emmanuelem Graecorum Imper. perfidum vrgebat, pacis interim mentionem à Graeco non inuitus audire. Sed dum de conditionibus à callido Graeco disceptatur, infectis veneno fontibus, classem vniuersam propemodum contagio eo amisit, domum???ue reuersus, à seditiosis caesus est per inuidiam: cui nihil aequè nocuit, ac nimia reportandae pacis cupiditas: quam dum nimis credula spe sequitur, rempub. magno detrimento affecit. Sab. lib. 7. Dec. 1. Oeconomica. videlicet Parentvm erga Liberos. Elis sacerdos summus Israëlitarum Silunte, filios habebat duos nequissimos, Phineem & Hophnim: qui cùm & rapinis & stupris peregrinorum religionis causa eò venientium templum coinquinassent: pater nimiùm indulge̅s remissiùs quàm deceret, filios castigabat. Ei igitur Dominus praedixit, fore vt cùm plus liberorum amori quàm religioni tribuisset: filij eius vno die à Palaestinis cum magna clade totius populi interficerentur, & pontificatus ipse à familia illius in alium deriuaretur, cui posteri eius non sine inuidia & dolore ministrare cogerentur. Id quod non multò pòst euentus ipse comprobauit. Namque filij eius cum XXXIV. Israëlitarum millibus caesi, arca Domini capta. Elis eo audito, cùm XCIIX. annorum & caecus esset, de sella in dorsum delapsus, fregit ceruicem. Elis nurus, Phineis vxor, patrui vicina, in partu statim interijt. 1. Reg. 2. vsque ad 5. David rex Iudaeorum, indulgentiore animo, quàm par fuerit, tulit, Amnonem primogenitum suum Thamari sorori vitium obtulisse. Diligebat enim Amnonem, quia primogenitus erat. Hac indulge̅tia patris effectu̅ est, vt postea Absalomus occasione captata fratre̅ Amnonem in co̅uiuio interfecerit. 2. Reg. 13. Iobvs pro filijs suis, qui conuiuia alterinis diebus suae quisque domi agítabant, summo mane, totídem hostias, quot erant ipsi, immolabat, vt pro peccatís eorum satisfaceret. Iob. 1. Pisistratvs, cùm dissidium inter ipsum & filios extitisset, eo???ue laetari aduertisset inimicos: aduocata concione: Cupisse ait filios se in suam adducere sententiam: caeterùm, quia contumaces sint, illis velle obsecundare & obtemperare. Plut. lib. 1. Quaest. conuiu. quaest. 1. Themistocles filium suum, qui licentiùs abutebatur matris indulgentia, & per illam sua, salsè dicebat plus quàm vllum alium Graecorum pollere. Caeteris enim imperare Athenienses, se Atheniensibus, sibi illius matrem, matri illum. Plut. in Themistocle. Ferunt Seleuci Babyloniae & Asiae regis F. Antiochum adole [2800] scentem adhuc, Stratonices nouercae Demetrij Poliorcetis F. forma captum, dum illicito amori pudore & metu repugnat, penè ad interitum perductum. Occultam languoris causam Erafistratus medicus haud vulgari solertia deprehendit, adolescenti aegroto assidens magnum in eo animi motum & pallorem fieri occulta indagine rimatus, quoties ad eum Stratonice ingrederetur. Tum ille Selevcvm affatus: Et vires, inquit, nobis desunt, rex, & ingenium in tuo filio curando: incurabilis illum amor ad interitum perducit. Seleucus eam desperationem miratus, Quaenám tanta intemperies haec est, ait, cui nullum possit remedium adhiberi? Coniugem, inquit, ille meam deperit. Tum Seleucus Erasistratum complexus, lacrymis & rogat & obtestatur, vt vsuaria coniuge sibi filium seruet. Non sic, inquit Erasistratus, sentias, si tuam ille Stratonicem amet, Vtinam, rex ait, dij aut homines eam mihi facultatem darent, vt praesenti periculo, huiusmodi queam remedio occurrere: sanè omnia, quae mihi carissima sunt, pro filij salute libenter profuderim. Hic Erasistratus haud vltrà cunctatus, apprehensa regis dextera: Si tali rex, ait, es in filium animo, qualem praedicas, nostra ampliùs opera nihil indiges: non meam, vt scias, sed tuam ille ardet Stratonicem. Turbauit Seleucum rei nouitas: mox vbi per otium caetera cognouit, in dulgentissimus pater, totius exercitus aduocata concione, declarauit velle se & statuisse omnium superiorum regionum Antiochum regem, & Stratonicen declarare reginam, connubio iunctos. Arbitrari se filium, qui parêre sibi vbique sit solitus & dicto audiens esse, non repugnaturum sibi in hisce nuptijs. Quòd si vxor sua ab re inusitata abhorreat, orare amicos, vt doceant & inducant eam, vt omnia, quae regi videantur, & sint ex vsu publico, recta habeat & iusta. Plut. in Demetrio, & Sabellicus libro septimo, Ennead. 4. & Appianus in Syriaco, & Val. libro quinto, capite septimo, qui à quibusdam hoc non Erasistrato, sed Leptini mathematico commentum tribui testatur. Antigonvs rex Asiae, Demetrij Poliorcetis F. delicias, luxum, potationes non molestè ferebat. Pace enim proiectus erat in haec vitia, atque per otium profundebat affatim se in voluptates: bello, vt natura temperantes, sobrius erat. Fama est, cùm Lamia propalàm iam omnia apud Demetrium posset, Antigonum, cui reuertens peregrè tulit ille osculum, arridentem dixisse: Videris Lamiam, fili, osculari. Alio tempore, cùm plures dies perpotasset, & praetexeret fluore se conflictatum: Audiui, dixisse Antigonum: sed Thasius an Chius fuit fluor? Rursus cùm eum accepisset malè habere: perrexit ad eum visendum, ac formoso puero ad fores occurrit. Ingressus, cùm apud eum assedisset, tetigit manum eius. Qui cùm dixisset, febrem modò recessisse: Sanè, inquit, fili: & mihi ad ianuam modò digrediens obuiam venit. Haec ob alia Demetrij praestantia facta tamen ferebat leniter. Plutarchus in Demetrio. Gallis Clusium Hetruriae vrbem obsidentibus, Romani sic petentibus Clusinis, tres ex Fabiorum gente claros viros legatos cum literis ad Barbaros miserunt. Qui cùm Gallos à quietis consilijs abesse intelligerent, Clusium ingressi, ciues confirmarunt & acuerunt, vt vnà secum faciant in Barbaros impressionem: siue quò experirentur illoru̅ virtutem, siue vt ostenderent suam. Cùm eruptione pro muris Clusinis pugnarent, vnus ex Fabijs Q. Ambustus euectus extra aciem equo, Gallo cuidam proceritate corporis & forma insigni, qui longè ante signa extulerat se, occurrit ignotus initiò: at vt Barbarum superauit pugna occidit???ue, legentem spolia agnouit Brennus. Ille deos testatus, violato iure gentium, eum qui legatus venisset hostilia perpetrasse: extemplò signo receptui dato, soluta???ue Clusinorum obsidione, Romam legationem mittit, ad deposcendum legatum belli auctorem. Senatus primùm quidem pecuniae summam quandam legatis Gallorum obtulerunt. at legatis eam accipere nolentibus, reum eis tradendum decreuerunt. Pater ex Tribunis, qui consulatu fungebantur, vnus, ad populum causam eam refert. Qui quu̅ plurimùm apud multitudinem posset, vt irritam Senatus sententiam facerent, eis persuasit. Populus, qui hactenus semper senatus decreto obtemperauerat, hîc primùm refragari & co̅tradicere ei coepit. Gallorum verò legatis in castra reuersis, supra modum indignati, adductis omnibus gentis suae copijs, contrà Romam cum plus quàm septuaginta millibus militum profecti, vrbem cepêre, captam euertêre. Diodorus lib. 14. & Plutarchus in Camillo & Numa. Conuenerat aliquando Fabia, Ambusti Fabii filia, Licinij Stolonis plebeij, sed illustris aliâs viri, vxor, sororem, Seruio Sulpitio, tum co̅sulari potestate Tribuno, nuptam. Ac dum simul confabularentur, accidit, vt lictores ostium Tribuni se domum recipientis, virgis de more percusserint. Quo sonitu exterrita minor Fabia, ignara consuecudinis, irrisa fuit à sorore. Fabia domum reuersa, tristior visa patri, rogatur, quid causae esset. Haec tandem fassa est doloris sui causam, quòd ipsa in plebeia esset domo collocata, quam neque honor neque gratia intraret. Ambustus filiam leniter consolatus, bono animo esse iussit, fore, ve propediem eosdem domi honores, quos & apud sororem, videret. Cum genero deinde Stolone & L. Sextio consilium cepit, vt Tribunatum illi peterent, proponerent???ue plebi populares rogationes, quibus fortunae & opes inter ordines aequarentur. Quibus creatis in proximis comitijs, cùm tales ferre̅t leges, quibus Senatui subscribere noluit: magnas apud plebem turbas excitassent, nisi per Camillum Dictatorem V. discordia sedata fuisset. Sabellicus lib. 2. Ennead. 4. Iulia Avgvsti Caesaris F. annum agebat tricesimum & octauum, tempus aetatis (si mens sana superesset) vergentis in senium. Sed indulgentia tam fortunae, quàm patris abutebatur: cùm alioqui literarum amor, multa???ue eruditio, quod in illa domo facilè erat, praeterea mitis humanitas, miniméque saeuus animus, ingentem feminae gratiam conciliatent, mirantibus, qui vitia noscebant, tantam pariter diuersitatem. Non semel praeceperat ei pater, temperato tamen inter indulgentiam grauitatem???ue sermone, quatenus moderaretur profusos cultus, perspicuos???ue comtus. Idem cùm ad nepotum turbam similitudinem???ue respexerat, qua repraesentabatur Agrippa, dubitate de pudicitia filiae erubescebat. Inde blandiebatur sibi Augustus, laetum in filia animum, vsque ad speciem procacitatis, sed reatu liberum: & talem fuisse apud maioresClaudiam credere audebat. Itaque inter amicos dixit, duas habere se filias delicatas, quas necesse haberet ferre: Iuliam, & Remp. Macrobius libro secundo, capite quinto Saturn. Pater quidam locuples filias honestissimè elocarat. Persuadent illae misero seni, vti viuus ijs opibus sibi liberos deuinciat, quas mortem ipsius auidè expectantes post obitum haereditate consecuturae essent: id vnum sanctè pollicitae, de alimentis se patri prospecturas. Et primo quidem anno benignè & liberaliter ab illis tractatus est. Verùm cùm praeter spem illarum diutiùs viueret, senis pertaesae, pietatis & pactorum immemores, duriùs illum tractare coeperunt. Ille vt imprudentiam suam astu emendaret, cistam quandam saxis & arena tanquam auro & argento plenam cubiculo suo inferri curauit: pollicitus quae filiarum de se optimè fuisset merita, digna etiam pietatis suae post obitum suum laturam praemia. Tum ergo aemulatione mutua omni officiorum genere patrem prosequi coepêre. Ioannes Paulus in Iocoserijs. Mordacvs Stuart, Scotici regni gubernator, Roberti III. regis nepos ex fratre, adeò negligens & segnis fuit ad corrigenda liberorum vitia, vt in ipsum tandem insurgerent: seu quòd talis à natura fuerit, vt suos punire non posset: seu quia grauiter puniri merebantur, nollet eos exigua poena afficere: seu demùm quoniam poenam omnem magis irritatura̅ quàm cohibituram eorum insolentiam arbitrabatur, punire eos non audebat, ne quid nefarij aduersum se flagitij auderent. Duos filios habebat, Vvalterum & Alexandrum: quorum alter (dum sese ambo sacrilegijs ac iniurijs contaminassent) patris iram & regni amissionem meruit, ob falconem, quem sibi pater ad aucupium seruabat, ac ipse nequicquam saepiùs per vim auferre conatus, à famulis prohibitus fuerat: sed tandem patrem in manu alitem ferétem temerè adortus, per vim eam de manu detraxit, atque occidit. Quam iniuriam filij pater indignè ferens: Vvaltere, inquit, quia mite atque laxum patris imperium ferre nequis, cogor alium vobis inducere, qui nos virga ferrea posthac regat. Itaque auctor fuit Scotis, Iacobum Roberti III. regis F. ab Anglis redimendi. Is regno potitus, cùm grauiter in omnes facinorosos animaduerteret, tum verò etiam gubernatorem cum filijs sustulit. H. Boëthius libro decimoseptimo. Liberorvm erga Parentes. Dionysio seniori mater erat affecta iam aetate. quae quum intempestiuiùs nouas appeteret nuptias: Vis, inquit, legibus afferri potest, naturae non potest. Plut. Conivgvm inter se. Vide sub Affectuum loco, Non zelotypi, fol. 103. Phinevs rex Thraciae, Ideae vxori nimium contra priuignos indulsit. Haec enim calumnijs suis, cùm se à priuignis violatam esse diceret, effecerat, vt hos pater verberibus caesos in terram viuos defodi imperauerit. Qui tamen ab Argonautis à tam crudeli morte liberati fuêre. P. Aero dius ex Diodor. lib. 4. Clavdivs Imp. nuptijs, quas Messalina cum adultero Silio fecerat, tabellas dotis & ipse consignauit: inductus, quasi de industria simularentur, ad auertendum transferendum???, periculum, quod imminere ipsi per quaedam ostenta portenderetur. Suetonius. Faustina, nec M. Antonini Philosophi (non modò principum, sed omnium mortalium optimi, qui aetate illa fuerunt) neque patris memor, qui & ipse rerum Romae potitus est, adeò in venerem praeceps abijt, vt in Caietano secessu nauticas sibi conditiones quaereret. Admonitus maritus domestici probri: Aut est, inquit, id dedecus ferendum, aut resti [2801] tuendum est imperium, quod ab ea accepi. Sabellicus libro quarto, capite vndecimo. Pertinax Imp. habuit vxorem Flauiam Ticianam, Flauij Sulpitiani filiam, quem praefestum vrbis loco sui fecerat. Circa vxoris pudicitiam minùs curiosus fuit, cùm palàm citharoedum illa diligeret, & ipse vsque ad infamiam Cornificiam amaret. Cuspinianus. Hilarivs Antiochenus Syrus, princeps senatus, cùm Reipublicae suae muneribus fungi cogeretur, otium philosophandi non habebat. Atqui Fortuna sapientiorem illum reddidit: Vxore in adulterio cum familiari quodam Moscho oratore deprehensa, ea homini cessit, & suo loco secundùm legem senatorem esse iussit. Ipse patria relicta, per Cariam & Lydiam Athenas veniens, Proclum in philosophia voluit audire. Qui cùm eius luxum non ferret, quem cum concubinis aduenisse audisset, & solita adhuc intemperantia: digressus Athenis Hilarius, aliam philosophiae rationem est secutus, Proelea sibi accommodatiorem. Suidas. Tordae, Transsyluaniae vrbe, deprehensus in adulterio coniux, accusatus coram magistratu, manu coniugis in foro obtruncatur. Anno certè Salutis MDLII. Pavlvs Varadiensis sartor, vxorem moecham deprehensam, damnatam, mactaturus erat: sed precibus & pollicitis eius persuasus, incolumem abire permiserat. Non multò pòst deprehensus ab vxore Paulus, & in iudicium vocatus, consumtis incassum obtestationibus, ab ingratissima muliere spectante populo securi percussus est. Ascanius Centorius lib. 4. bellorum Transsyluaniae. Fratrvm. Alexander, delato ad eum aliquid sorori cum formoso iuuene intercessisse, non excanduit: sed ait, Permittendum illi quoque nonnihil frui regno. Plut. in Politicis. Gertrvdis, Andreae Hungariae regis vxor, Bancbano regni praefecto à rege in Hierosolymitana expeditione absente co̅mendata fuerat. Cùm ad eam frater co̅solandi causa ex Germania veniens, Bancbani vxoris amore accensus esset, illa fratri nimiùm indulsit in lenocinio, vt eam per vim stuprârit. Bonsin. lib. 7. Decad. 2. INDVLGENTIA NIMIA RESPECTV MATERIAE. Indvlgentes erga eos, qui laeserunt per Magiam. M. Ant. Philosopho imperante fuit praetigiator, qui per id tempus, quos pestilentia atrociùs saeuijt, ignem dixit è coelo casurum, mundum???ue finem habiturum. fi dem rei fore, quòd ipse ex caprifico cadens in ciconiam verteretur. Multi mortales in campum Martium confluxêre, vt incredibilis alioqui rei euentum cognoscerent. Stabat multitudo miraculo intenta, quum ille subitò ex arbore demissus est, ac simul auis, quam ad id paratam habuit, inde dilapsa. Conspirauerat is cum plerisque in hoc ipsum, vt solitudinem vrbis & infrequentiam nacti in ciuitatem grassarentur. Hominem destinati sceleris conuictum, Marcus nullo affecit supplicio, adeò mitti fuit ingenio, & id ignoscendum facili. Sabellicus libro quarto, Enneadis septimae. Iacobus Sprangerus Magorum quaesitor scribit, Episcopum à se in Germania visum, qui aduersa vtens valetudine ex saga vetula cognouit, se ex maleficio aegrotare, nec aliam valetudinis recupcrandae viam esse, quàm vt eadem saga sortilegio periret, qua sortem in ipsum coniecerat. Miratum Episcopum, celeribus equis misisse Romam ad Nicolavm V. Papam, vt veniam indulgeret huius curationis adhibendae. Papam, qui Episcopum amabat vnicè, indulsisse, haec clausula dispensationi adiecta. Vt ex duobus mali fugiatur maius. Ergo Sagam diplomate allato dixisse, Cùm Papae & Episcopo placeat, se illud effecturam. Media proinde nocte restitutum fuisse Episcopum: Sagam verò, quae eum fascinauerat, in morbum, ex quo obijt, in cidisse. Bodinus libro tertio Daemon. capite quinto. Hagvenonae ad Laodunum, cùm Sagae duae ante annum ex iure mortem promeritae, fuissent damnatae. vna, vt caederetur flagris, altera vt inter flagellandum assisteret: populus prehensas Sagas magistratu eiecto lapidauit. Bodinus lib. 4. Daemon. cap. 1. Famosa Saga Verignij in Gallia habitans, obstetrix: cùm sortilegiorum aliquot accusata fuisset, fuit tamen absoluta à Ivdicibvs: sed postea tam atrociter vindicauit factum, vt innumeros homines pecora???; nece affecerit. Idem. Haeresin. Timothevs episcopus Alexandrinus orthodoxus, sed nimiùm mansuetus, vt eius rei causa apud Leonem Imp. à suis accusatus fuerit, quòd nimis remissè se erga haereticos gereret. Imp. tamen non paruit. Itaq; non minùs ipsum haeretici quàm orthodoxi amarunt, & publicè ei haeretici acclamaru̅t: Tametsitibi non communicamus, te tamen amamus. Liberatus. Petrvs Alexandrinus episcopus, post Athanasium orthodoxus, nimis facilis fuit in haereticis recipiendis, adeò vt non caruerit suspicione acceptae pecuniae. Ruffinus lib. 2. cap. 3. Socrates lib. 4. cap. 20. Libidinem. Soloon Atheniensis miles, Antiopam Thesei vxórem deperibat. Per internuncium solicitata ea cùm repulsam passus esset, in amnem se praecipitans perijt. Thesbvs (qui propterea puòd popularem dominationem fecisset, populo fuit Atheniensi acceptissimus: item quòd seipsum extra sortem in tributi partem Minotauro mittendi detulisset (cognito adolescentis amore, casum eius tulit grauiter, subijt???ue mentem à Pythia sibi Delphis praeceptum, cùm peregrè grauissimè angeretur, & esset pertristis, vrbem ibi vt conderet. & aliquos de suis relinqueret rectores. Hinc vrbem, quam condidit, à dei nomine Pythopolim nuncupasse, atque in honorem adolescentis propinquum flumen Soloonta: reliquisse etiam illius fratres velut rectores & legislatores. Plut. in Theseo. Henricvs V. Romanorum Imp. Arnulphum capellanum habuit, qui quandam adamauit domicellam: cuius cùm quadam nocte vteretur amplexibus, & hoc auribus Imperatoris instillaretur, iussit die sequenti Imperator, vt accedens ad aram legeret Euangelium. At ille, vt quem de nocturna culpa morderet conscientia, fingens se infirmum, ait: Domine decollari possum, antequam flectar, vt praecepto vestro obsecundem. Et cùm nihil proficeret minis aut blan ditijs, ait: Nunc cognoui certissimè, quòd Deum plus quàm me diligas & formides. noui quae causa à lectione Euangelij te subtraxerit, & ab altari. Arctiore proinde amore illum prosecutus, ad praesulatum Rauennae promouit, anno MCXXVI. Matthaeus Parisiensis. Henricvs III. Imp. cûm monialem amatam vidisset clericu̅ per niuem dorso portare extra aulam, nemini rem patefecit, sed mortuo quodam episcopo, clerico dixit: Accipe episcopatum, & vide ne vltrà equites in dorso mulieris. & vacante monasterio, sorori: Accipe abbatiam, & vide ne vnquam portes clericum equitantem. Ranulphus lib. 6. c. 21. Malmesburiensis lib. 2. c. 67. Vincentius lib. 25. c. 18. Anno MCIII. cùm damnato sacerdotum coniugio sodomia vbique per Angliam regnaret: conuocata ad Pauli fanum synodo Anselmvs Cantuariensis archiepiscopus, hoc edidit frigidum sanè statutum: Contra paederastiae immanitatem Sodomiticum flagtium facientes, & (dictu horrendum) eos in hac voluntate iuuantes, graui anathemate damnamus, donec poenitentia & confessione absolutionem mereantur. Qui verò in hoc crimine publicatus fuerit, statutum est, siquidem fuerit persona religiosi ordinis, vt ad nullum ampliùs gradum promoueatur: & si quem habet, ab illo deponatur. Si autem laicus, vt in toto regno Angliae legali sua condignitate priuetur. Et ne huius criminis absolutionem ijs, qui se sub regula viuere non vouerunt, aliquis nisi episcopus deinceps facere praesumat. Statutum quoque est, vt per totam Angliam in omnibus ecclesijs, & omnibus diebus Dominicis excommunicatio praefata publicaretur ac renouaeretur. Ranulphus & Rogerius Cestrenses, & Ioannes Treuisa in Chronicis. Inivriam qvalemcvnqve. Sciraphidam multarunt Ephori, quòd à multis erat iniuria affectus. Interpretabantur enim, illius ignauiam esse in causa, quòd complures auderent eundem laedere. Nam qui veterem impunè fert iniuriam, inuitat nouam. Plutarchus in Lacon. Apophth. Dionysivs maior atrociter in alios sontes animaduertens furibus vestium parcebat: vt desinerent Syracusani vnà coenare & conuersari. Plut. in regum Apophth. Tiberivs Caesar Diogenem grammaticum, quem quum Rhodi esset, adierat extra ordinem auditurus, quia ab eo exclusus esset domo, iussus???ue post septimum diem redire, quo ille disputare erat solitus: ex Rhodo Roma̅ ad se iam principem officij causa profectum, misit qui pro foribus stantem iuberet eum discedere, moneret???ue vt post septimum ad se annum reuerteretur: ciuili perhumana???ue admonitione contentus. Sabel. lib. 1. Enn. 7. ex Suetonio. Cathanenses episcopum suum Adamum, decimas pro more à popularibus exigentem, ac, quum non persoluerent, diris execrationibus eos persequentem, correptum domi suae. flagris priùs foedè caesum, in propria ipsius crudeliter culina concremarunt. Alexander II. Scotorum rex, contractis paucis quibusdam copijs, comprehensis sceleris auctoribus, qui supra quadringentos erant, omnes supremo affecit supplicio; impuberes testiculis priuauit, ne hominum sce [2802] leratorum proles successione multiplicata, diu superstes esset. In cuius rei signum extat in hanc diem locus, vbiproiecti testes erant, Testiculorum collis appellatus. Tertiò pòst anno, cùm rex natali Christiano genio liberaliùs indulgeret, captata opportunitate, comes Cathanesius, supplex ad eum veniam rogatum venit. Eum Alexander, seueritate exuta, pristinae fortunae, accepta priùs ingenti pecunia, restituit. Sed impunitatem hanc ab homine concessam, haud inultam Deus dimisit. Nam famuli eius, quòd eos asperiùs aequo tractasset, post paucos annos, noctu trucidatu̅, ac in grabatum impositum (quò facinus occultum maneret) accensis aedibus concremarunt. H. Boëthius lib. 13. Proditionem. C. Ivlivs Caesar praetor creatus, detecta coniuratione Catilinae, Senatu???ue vniuerso in socios facinoris vltimam statuente poenam, solus municipatim diuidendos, custodien dos???; publicatis bonis censuit. Quin & tantum metum iniecit asperiora suadentibus, identidem ostentans, quanta eos in posterum à plebe Romana maneret inuidia, vt Decium Syllanum Coss. designatum non piguerit sententiam suam, quia mutare turpe erat, interpretatione lenire, velut grauius atque ipse sensisset exceptam: obtinuisset???; adeò, transductis ad se iam pluribus, & in his Ciceronis Consulis fratre, nisi labantem ordinem confirmasset M. Catonis oratio. Ac ne sic quidem impedire rem destitit, quoadusque manus equitum Romanorum, quae armata praesidij causa circumstabat, immoderatiùs perseueranti necem comminata est: etiam strictos gladios vsque eò intentans, vt sedentem vnà proximi deseruerint, vix pauci complexu toga???ue obiecta protexerint. Tunc planè deterritus non modò cessit, sed etiam in reliquum anni tempus curia abstinuit. Suetonius. Inobedientiam. Artoxerxes Mnemon, in venatione monstrantem sibi Tiribazem candyn suum (ea est vestis regia apud Persas) laceratum, Quid agendum esset, rogauit. Cùm subiecisset ille: Alium ipse indue, hunc mihi dona: ita fecit, addens: Hunc tibi, Tiribaze, dono, sed gerere interdico. Contemnens id Tiribazes (erat enim haud improbus, sed leuior & stolidior) cùm candyn illum confestim induisset, monilibus???ue aureis & muliebribus à rege donatis excoluisset se, sto machabantur cuncti. neque enim fas erat. At rex derisit eum, & ait: Permitto tibiaurum gerere, vt mulieri, & vestem illam, vt insano. Plutarchus in Artoxerxe. Caedem. Vendomiae puinciae praeerat, Regio ma̅datu, Curaeus vir nobilis, ref. Relig. studiosus, atq; adeò Po̅tificijs perodiosus. Praefracta igitur Cenomanorum strage ad caedes audacia, latrones illi qui miseroru̅ subiectoru̅ sanguine manus adhuc habebant tinctas, in Praefecti caput co̅iurant: insidijs???; nihil tale cogita̅tem adoriuntur, atque mactant. Rem conqueruntur apud Regem Curaei interfecti vidua frater???;, dirum???; facinus in Praefecti Regij personam expatratum demonstrant: ad aulam verò totas sex hebdomadas commorati, & multa precati obtestati???;, hoc vnum impetrant, Vti quaestio caedis factae haberetur. Accusantur rei: capiuntur. cùm res certis argumentis comperta, vlteriùs videretur deducenda, & accusationi non posset repugnari, Regio mandatu latrones illi continuò liberantur, atque is qui eos ceperat custodiae???; curarat mandandos, iubetur adesse, vt ma̅datorum suoru̅ causam reddat: (dicebatur enim praeter ma̅data fecisse) ni adsit, datur seuerissima sententia, aedes illius soloaequentur. Sistit se: in vincula conijcitur: ac vix tandem liberatur. Latronibus tanquam benemeritis praeter condonatas poenas, imperiorum praeclarè obitoru̅ morces etiam rependitur, & munera gerenda imponuntur. Nimirum hacita contigerunt, singulari iustitiae violatae profligatae???ue abominando exemplo. Status Relig. Galliae. Ediderant magnam fidelium stragem Pontificij in oppidoTuronum. Querente igitur de immanitate aduersariorum Condaeo duce, ad regem mittitur Marescallus Vieilleuillius, vt de seditiosis illis, qui in Fideles eam stragem, quam suprà commemorauimus, ediderant, sumeret poenas. At omnia ita sunt acta, vt cùm Marescallus ex suorum mandatorum praescripto agere se velle diceret, & rem arcessere demonstraret, summinsus sit Chauignius, profligatus homo, qui Marescallo apertè, & per vim repugnans, commodam obtulerit nihil agendi occasionem: quasi, si res vlteriùs vehementius???; fuisset deducta, ad nouum motum, exacerbatis potentiorum & maximi numeri oppidanorum animis, inclinatura videretur. Itaq; ad aulam redit Marescallus, re infecta: rerum???; gestarum rationib. explicatis, Chauignio ab Regina, operae opportunè & vtilitec ad hoc tempus praestitae, luculenta merces tributa, & cura munerum magni momenti gerendorum, etiam legationum apud peregrinos Principes obeundarum, quasi homini solerti & industrio, demandata est. Status Relig. Galliae. Mauritius Nassouiae comes cùm diu obsidione pressisset Groeningam Frisiae vrbem antiquissimam, quam Phyllaeum Ptolemaei plaeriq; existimant: non defuêre, qui militiae pertaesi paciscendum cum hoste, & vrbem dedendam existimarent. Repugnantibus autem plaerisq;, & noua praesidia admittentibus, post accepta damna innumera, moenia diruta, aedes vastatas, ciues necatos, tandem etiam propugnaculo, vi incensi pulueris in subterraneis cuniculis, quos egerant Mauritiani, disiecto ad deditionem necessitate compulsi, conditiones quas victor dicebat, accipere coacti sunt. Ad fol. 809. Gandavensivm rebellionem punijt Carolus Burg. dux. Cu̅ enim subiugasset Leodios, proceres vrbis, pedites omnes & vexilla, & priuilegia, & literas, quas Gandauo discedens toactus fuerat ipsis largiri, deferebant ad eum Bruxellam. Exhibitis igitur priuilegijs, Cancellarius, quod praecipuum ex ijs erat, & ad ipsorum administrationem pertinebat, abrogat. Cùm enim per omnes Flandriae vrbes, Princeps, magistratum constituat quotannis, & rationes ab eo poscat, apud solos Gandauos, per hoc priuilegium ei non erat integrum, creare supra quatuor senatores. Ipsi verò reliquum numerum implebant: & sunt ea in vrbe viginti sex omnino senatores, in quorum manu est, velinstigare populum aduersus principem, vel in officio continere, & obsequentem efficere. Phil. Cominaeus 2. Comm. Ad fol. 1036. De Caroli Burgund. Ducis ingenio tale fert iudicium Philip. Cominaeus historicus: Moliebatur res ingentes, ac tales omninò, quibus perficiendis humana vita non sufficiat. Vix enim dimidia pars Europae, mentem illius potuisset explere. Animo quidem erat inuicto, & ad omnia subeunda parato, & ea corporis firmitate, vt quemuis laborem sustineret, deinde ijs facultatibus & potentia, vt prae caeteris aliquid magni posset: verùm nec ingenij vim satis magnam, neque malitiae satis habebat ad perficiendas res tam arduas. lib. quarto Commentar. Ad fol. 2610. Milcolvmbvs III. Scotorum R. occultis infidijs petitus, principem coniuratorum ad se vocauit, & in vallem secretam solus duxit, atque exprobratis ipsi superiorib. beneficijs: Quin tu ait, nunc armatus armatum, si tantum tibi animi est, aggredere, & quod per dolum petis virtute praemium tibi para. Ille perculsus re subita, humi deiecit se supplex, & veniam à Rege non minus cleme̅te quam forti obtinuit. H. Henninges in Geneal. Ad fol. 2692. Rodolphvs L. Imp. in ore habuisse dicitur sententiam hancce: Seuerum & immitem fuisse me aliquando poenituit: lenem & placabilem nunquam. Ad fol. 2693. Noncarmivs Valencenarum propraefectus, Marchionis Bergensis nomine, religioni reformatae perinfensus, illius asfligendae militem introducere conabatur. Id non permittentibus ciuibus, & priuilegia sua proferentibus, copias educit, Valencenas???ue obsessurus, vicinum oppidum Sanctamanum capit, hostiliter???ue habet: nulli violentiae, rapinae, caedi, facinori, quale vel funestissimum bellum victoribus praebuit vnquam, parcitur. Praeter horrendas honestarum virginu̅ Constuprationes & infinitas intemperies, hominem lenta flamma semiustulatum necant, grauidae matronae ferro vterum aperiunt: horrendo crudelitatis exemple. Inde obsidentur Valencenae. Status relig. Galliae. Ad fol. 2754. VOLVMINIS DVODECIMI FINIS.


XML: http://diglib.hab.de/drucke/t-501-2f-helmst/tei-transcript.xml
XSLT: http://diglib.hab.de/rules/styles/tei-transcript.xsl